Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MEDULPHO EREMITA, IN ARVERNIA GALLIÆ PROVINCIA.


Ex Officio Ecclesiastico.

[Commentarius]

Medulphus, Eremita in Arvernia (S.)

G. H.

Ioannes Molanus, in secunda editione suarum Additionum ad Usuardum, [Cultus sacer.] hunc Sanctum nobis sic profert: Arvernis S. Medulphi Confessoris, magnæ sanctitatis viri. Molano citato, eumdem suo Martyrologio inscripsit Galesinius, & utriusque exemplo Ferrarius Catalogo generali. At Saussajus in Martyrologio Gallicano, pro Confessore, scripsit Monachum, hoc modo: Arvernis S. Medulphi Monachi, magnæ sanctitatis viri: qui cælestium contemplationi insistens, in beata confessione vitam finivit. Bucelinus in Menologio Benedictino, transcriptis ex Saussajo eisdem verbis, sui Ordinis, eum fuisse conatur persuadere.

[2] Iacobus Branche, in tractatu de Vitis Sanctorum Arverniorum & Velaunorum, [Officium Ecclesiasticum.] plus aliquid luminis confert, dum asserit primo, in Ecclesia Claromontana hoc primo die Junii, festum S. Medulphi Officio Ecclesiastico celebrari: secundo, S. Medulphum Gallice appellari Sainct Mion, & sub hoc nomine parochiam extare, quatuor leucis ab urbe Claromontana dißitam, in ditione Limaniæ & Vaucensi. Hujus autem parochiæ ecclesiam Medulpho dicatam, atque olim præsentationi Abbatis Menatensis Ordinis Benedictini fuisse subjectam; [ecclesia & parochia,] idque ait, ex Bullis Paschalis II & Alexandri III Pontificum Romanorum constare; hoc vero tempore attribui Canonicis Arthonnianis; Corpus autem requiescere in Ecclesia Menatensi. [Acta ex Lectionibus.] Hæc de cultu ex Brancheo & aliis allegarat Henschenius; addens de vita & Latine reddens, quæ idem Branche Gallice scripserat, citatis Lectionibus Breviarii Claromontani, quod non habemus. Sed defectum hunc, post mortem Henschenii, nobis anno 1688 supplevit per litteras rogatus Petrus Allemand, Claromontani nostri Collegii Rector, ipsis quæ nobis deerant Lectionibus descriptis, atque humanißime transmißis Antverpiam, hoc tenore:

[3] [Nobiliter natus puer,] Venerabilis Christi Confessor Medulphus, nobili prosapia & sanguine in Arvernia Christianis parentibus natus; a tenera ætate, quam in baptismo susceperat fidem & gratiam, ita excoluit, ut coætaneos facile religione & pietate superaret. Hunc adultum Deus tantis supernaturalibus donis ditavit; ut ex omnium sententia, [silentium & jejuniū servat.] hominum religiosorum sui temporis princeps haberetur. Orando dies noctibus, & noctes diebus jejunus adjungebat; a quo ne diverteretur Angelico exercitio, fideliter silentium, etiam a pueritia, inusitata tenellæ infantiæ consuetudine, observabat.

[4] Ipsius parentibus, ut vicinorum & affinium amicitiam patrio de more servarent, [inconvivio carnes recusanti] solemne celebrantibus convivium; cibis carneis bene coctis & conditis, palatoque sapientibus, vesci recusavit: non quod abominabiles crederet, sed ut concupiscentia edomita attentius & castius Deo inhæreret. Illum parentes, affines cæterique convivæ nihili faciunt, ludibrioque habent, quasi hiemali tempore, gelu rigentibus omnibus, sibi pisces apponendos in montanis Arvernicis speraret: [piscis miraculo affertur:] quibus Medulphus nihil motus, laudabili suæ consuetudini institit. Ecce medio in convivio deficit aqua, mittitur ad fontem servus, qui situla hauriat. Mirum dictu! Prægrandis magnitudinis piscis in eam irrepsit; qui opipare Medulphi alimento toto die sufficeret.

[5] [transit ad vitam solitariam,] A Fonte rediens servus, cum aqua piscem effudit. Mirati convivæ Dei providentiam; quamque irriserant Medulphi abstinentiam, magno habuere in honore. Ille relictis omnibus mundanis illecebris, nihili faciens terrenæ dignitatis fastigia; Anachoretarum habitum & vitam sectatus, in Eremo Tiernensi apud Arvernos elitescens, totum se Deo dicavit. Virtutis operibus inhians, ab oratione ceterisque religionis officiis, [& sancte obit.] nusquam toto vitæ curriculo animum relaxavit: frequentibus miraculis clarus, in magna sanctitate Kalendis Junii animum Deo reddidit. Reliquias in loculis asservat cœnobium Menatense.

[6] Ita Lectiones pro secundo Nocturno compositæ, eæque (ut apparet) non valde antiquæ. Iis hoc solum addiderim, Tiernensem eremum, quam incoluit Sanctus, inveniendam in vicinia oppidi, quod Gregorio D Turonensi Thigernum, alii Thiernum, & vulgo Thiers dicitur, ad amnem Durollam; eo forte locu, [Locus exercitationis & cultus:] qui secunda ab inde leuca etiam hodie nomen Cellæ, tenet & Claromonte X, Menato XIV leucis distat; est enim montuosa illa & Silvestris regio. Ipsum vero Menatum, a S. Meneleo temporibus Brunechildis conditum monasterium, atque a Ludovico Pio sub Benedictinæ Regulæ observantia restauratum, versus confinia Borboniensis tractus, adjacet fluvio Sioule vulgo dicto: ubi, sicut & per reliquam diœcesim, cum præmißis Lectionibus, hæc etiam propria usurpatur Oratio. Quæsumus omnipotens Deus, ut plebs tua tibi toto corde deserviens, Intercedente Beato Madulpho, Confessore tuo, & beneficia mereatur jugiter & pacem. Per Dominum nostrum &c.

[7] Prælaudatus Bouche, relato quod Lectiones habent miraculo de pisce, hoc etiam addit; ex traditione videlicet populari vel antiquis picturis, unde & priora habentur: nec enim videtur quidquam antiquitus scriptum extitisse. Alio tempore equus alicujus vicini in rabiem lapsus, videbatur flammas oculis ac naribus spirare, [Equus furibundus domitus signo Crucis.] & currebat tam terribiliter, ut ad eum accedere nemo auderet. Hunc S. Medulphus facto sanctæ Crucis signo arripuit; adeoque quietum reddidit, ut absque ullo periculo auderet eum parvulus puer ascendere.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Medulphus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Medulphus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.