Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. NEONE MARTYRE, ET S. PYRRHO EPISCOPO.


Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Neon Martyr, apud Græcos (S.)
Pyrrhus Episcopus, apud Græcos (S.)

D. P.

Pulchrum illud Synaxarium, quod, in charta lintea spißiori scriptum, invenimus Divione, apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum; &, ex densitate materiæ ac characterum forma, annos minimum quadringentos excedere judicavimus; pluribus laudatum a me ad VI Martii, ubi eo primum feliciter usus sum, agens de S. Hesychio Thaumaturgo; Synaxarium, inquam, Divionense, post aliorum hujus diei Sanctorum Elogia, ac nominatim (si recte memini) prælaudati S. Firmi; duorum, [Prior gladio cæsus dicitur,] nusquam alibi nominatorum Sanctorum notitiam suggerit hac ratione:

ἅγιος Μάρτυς Νέων ξίφει τελειοῦται. Sanctus Martyr Neon, gladio consummatur; & additur Distichon:

Ἔρυθρον ἡμῖν γραφὴ πόντον λέγει,
Καὶ γῆν ἔρύθραν ἐκτμηθεὶς τέλει Νέων.

Scriptura Rubrum nobis ostendit mare:
Tu capite sectus rubricas terram, Neon.

[2] [posterior a virginitate laudatur:] Tum subditur:

ἅγιος Πύῤῥος Ἐπίσκοπος, παρθένος, ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Sanctus Episcopus Pyrrhus, cognomento Virgo, in pace requiescit: & huic similiter aptatur Distichon.

Ἔστησε Πύῤῥος πύργον ἀγνείας μέγαν·
Δι᾽ οὗ θεωρεῖ τὸν Θεὸν, χοῦν θεὶς κάτω.

Cum castitatis turris excelsa, inclito
Constructa Pyrrho, jam staret; vidit Deum,
Sub pedibus humilem proterens terræ limum.

[3] De tempore ac loco, quo prior martyrium subiit, nihil ausim vel divinando dicere. [primus nobis hujus nominus Sanctus.] Quamquam enim huic Synaxario familiare præ Menæis sit, eorum Martyrum, quorum prolixius Elogium texitur, etiam Socios peculiari Disticho honorare: quia tamen in elogio S. Firmi non nominatur Neon, temerarium sit opinari velle, illius aliqua prolixiora extitisse Acta, ex quibus Neonis nomen & martyrium Auctor Synaxarii istius acceperit. De Pyrrho multo minus licet conjectare quidpiam; cum aliquem ejus nominis hactenus non invenerim vel in Vitis Patrum vel alibi; multo minus aliquem, singulariter commendabilem a servatæ virginitatis prærogativa. Simul inventos, simul dare placuit; Pyrrhum vero eo etiam libentius, quod in Italia multi etiam nunc vocentur Pyrrhi, qui Patronum requirunt, quod is nobis primus obvenerit Græco nomine: cum nomine Latino habeamus Rufos plures, Cælitum numero adscriptos. Neones Grecis minus rari sunt: tres enim eo nomine Menæa suggerunt, cum Sociis diversis passos, scilicet XXIV Aprilis, XXV Septembris, & XXX Octobris: nomen autem habent ἀπὸ τοῦ νεοῦν, quod est Innovare.

[4] In pervetusto Synaxario Græco Ms. Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis, quod videtur olim in Ecclesia. Constantinopolitana in usu fuisse, [Item Pyrrhus 2 Juniicum Gerasimo & Erasmo.] agitur de Pyrrho ad diem sequentem, eique ibidem duo Socii alii sic junguntur: Μνήμη τῶν ἁγίων πατέρων ἡμῶν Πύῤῥου Ἐπισκόπου, Γερασίμου καὶ Ἐράσμου. Memoria sanctorū Patrum nostrorum Pyrrhi Episcopi, Gerasimi & Erasmi. Floruit seculo Christi quinto S. Gerasimus Abbas, in Palæstina prope Iordanem, cujus Acta illustravimus die quinta Martii: sed nihil suppetit unde definiam esse eumdem. Colitur etiam die sequenti S. Erasmus Episcopus & Martyr, Formiis in Italia sub Diocletiano mortuus, & ante in Illyrico plurima passus: sed cum talis ibidem etiam referatur cum proprio & congruo titulo, πολυάθλου, id est, multorum certaminum; nulla est apparentia quod idem iterum proponatur cum titulo Sancti Patris nostri.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Neon und Pyrrhus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Neon und Pyrrhus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: