Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO SYMEONE, RECLUSO IN PORTA TREVIRENSI.


ANNO MXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti ecclesia & cultus;
Vita a plurium teste oculato scripta; annique adventus, obitus, & Canonizationis.

Symeon, reclusus in porta Trevirensi (S.)

AUCTORE G. H.

Est in urbe Trevirensi Ecclesia Collegiata S. Symeonis, eaque una ex septem ibidem eminentioribus, de cujus situ & consecratione Ioannes Eren & Ioannes Schekmannus in Epitome seu Medulla Gestorum Trevirorum anno MDXVII excusa, hæc scribunt. Ecclesia S. Symeonis Confessoris, [Ecclesia S. Symeonis.] juxta portam nigram sive Martis, magnis quadratis lapidibus & grossis quidem fabricata est. Primum turris erat altissima, ut adhuc apparet, & locus munitionis, quam inclitus Præsul Poppo vertit in domum orationis. Nomini etiam S. Michaëlis dicata, sortita est nomen Symeonis, ex frequentibus miraculis, quibus sacer Symeon coruscaverat: multis gradibus ascenditur ad eam. Sumptuosissima tecta per singula habitacula loci illius erecta sunt, non petris, sed plumbo. Hic Symeon Syracusis oriundus fuit, Constantinopoli litteras didicit, [hujus elogium.] Hierosolymis septem annis ductor peregrinorum fuit; Monachus præterea in monte, ubi legem Moyses in tabulis lapideis percepit; post ductus ad Treverim, per inclitum Popponem Archiepiscopum Trevirorum, & eidem turri inclusus, tandemque in ea sepultus, anno Domini MXXXV obiit. Hunc canonizatum iri procuravit inclitus Poppo prædictus a sancta Sede Apostolica, exigentibus illud miraculis continuis. [Canonizatio,] Anno MCCCC, nona die Januarii, aperta fuit tumba S. Symeonis, nec inventum corpus ejus, præsidente in Metropolitana Sede Trevirensi Wernhero Archiepiscopo. Dein variis de Poppone Archiepiscopo, interpositis, enumerantur titulo secundo Reliquiæ hujus Ecclesiæ potiores seu majores, [reseratio tumbæ,] his verbis. De sancta Cruce præstans particula. Caput S. Symeonis, birretum ejus, unus calceorum ejus, scapulæ ejus, spina dorsi integra, & alia membra ejus: item cilicium ejus: de cerebro S. Symeonis, de sudario ejus. [Reliquiæ exponi solitæ.] Et multæ aliæ Reliquiæ, de instrumentis passionis Christi & vestibus, de Apostolis, Martyribus, Confessoribus, Virginibus, quas hic ad unguem prosequi inutile rati sumus….. Ostensio Reliquiarum fit quarta feria in Hebdomada pœnosa. Hæc ibi. Etiam apud Abbatiam S. Maximini, inter Reliquias, in Analectis post Vitam 29 Maji num. 9 enumeratas, recensentur aliquæ de S. Symeone Confessore Trevirorum: item articulus digiti ejusdem: item pars scapulæ ejus: item vitta seu birretum lineum ejusdem.

[2] Vitam & miracula S. Symeonis scripsit Eberwinus, Abbas S. Martini in urbe Trevirensi. Ita antiquißimi codices Mss. attestantur, [Vita scripta ab Eberwino Abb. S. Martini Treviris,] quorum aliquis extat in ipso S. Martini monasterio; alius (ut sub finem legitur) est descriptus anno MCLXXXVIII, in quibus est hujusmodi titulus: Præfatio Eberwini Abbatis S. Martini in Vitam S. Symeonis. Idem scripsit Vitam S. Magnerici Trevirorum Archiepiscopi, in Ecclesia S. Martini hujus monasterii a se fundata sepulti, a nobis die XXV Iulii illustrandam: in qua stylus prorsus similis apparet. Præterea in Actis S. Richardi Abbatis S. Vitoni dandis XIV Iunii, dicitur ei in itinere Hierosolymitano adjunctus comes; & cum eo acta referuntur ab Hugone Flaviniacensi cap. 20 & 26 Chronici Verdunensis tom. 1 Bibliothecæ Mss. Labbei nostri. Porro Richardus Wasseburgicus, in suis Antiquitatibus Galliæ Belgicæ & Episcoporum Virdunensium, asserit fol. CCXX, S. Richardum abiturum Hierosolymam, primo venisse Trevirim, ibique assumpsisse comitem itineris hominem sanctum, nomine Eurinum, dicti loci Abbatem. Ita varie nomen scribitur. Eberwinus, Everwinus, Everbero, Ebroinus, Eurinus, Ebrewinus. In hac peregrinatione adjunctus illis Antiochiæ socius S. Symeon, (ut infra num. 13 dicitur) exposuit per ordinem que sibi injuncta essent, vel quæ contigissent. Hinc in Prologo testatur se scribere, quæ ex ejus ore audivit; & num. 8, [ex certa scientia,] se huic operi adjungere, quæ suis temporibus in monasterio montis Sinai sibi retulit contigisse. Præterea num. 19 Eberwino ad se vocato exponit Sanctus, quæ de sua sepultura desideraret fieri: & num. 20, monitus de agonia ejusdem concitum cucurrisse se ait, infirmum corpore, & debilem invalitudine pedum, & reperisse adhuc viventem, & jam ultimum spiritum trahentem; & exequias, seu preces tunc recitari solitas, expendisse. Quæ nullo modo dici possunt de procul absente Abbate Theologiensi seu Dologiensi, de quo monasterio mox ad Vitam S. Conradi designati Archiepiscopi Trevirensis agemus. [proximis ab obitu annis] Vita ergo hæc ab Eberwino, Abbate Trevirensi S. Martini, scripta est; & quidem proximis ab obitu Sancti annis, cum miraculis quibus tunc clarebat; &, ut Canonizatio impetraretur, Romam ad Summum Pontificem delata. Illis vero aliqua deinde miracula adjuncta sunt: potißimum ultimum. quod indicatur contigisse anno MLXXXVI.

[3] Acta hæc integra, cum dictis miraculis, damus ex Ms. codice Ultrajectino, in quo sub finem ista adnectuntur. Habetis omnia Divi Symeonis miracula, & totam ejus Vitam: [datur ex variis Mss.] nihil deest neque Vitæ neque miraculis, sed omnia de verbo ad verbum habetis, ut scriptum est, & habetur in libro originali Ecclesiæ Sancti Symeonis: Eadem autem omnia continentur in eisdem Actis, ex Hollandia nobis transmißis, & forsan ex codice Ultrajectino descriptis. Omißis vero illis miraculis, quæ capite IV sive ultimo habentur, eadem Acta leguntur apud Laurentium Surium; sed, ut præfatur, modice hinc inde elimato stylo: ex Surio autem accepit Octavius Cajetanus, & inseruit Tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum. Nos omnia ea habemus primigenio stylo, non solum in prælaudatis Mss. sed etiam in quodam vetusto Ms. nobis per Dominum Gaulæ, Geldriæ dum viveret Cancellarium donato; nec non in Legendario perquam insigni, quondam Valcellensi, nunc nostro, [cum Actis Canonizationis,] cujus mentionem sæpe fecimus mense Maji, sæpius eamdem iteraturi usque ad finem operis, procedit enim per menses singulos distinctum in plures tomos. Eadem quoque Acta habemus ex Mss. Trevirensibus Carthusianorum & monasterii S. Maximini: sed in hoc addebatur miraculum de lapso ex alto in congeriem lapidum, & a suis vulneribus sanato. Contulimus etiam illa ipsa Acta cum quodam Ms. Reginæ Sueciæ, in forma ut vocatur quarta exarato. Insuper habemus eadem Acta usque ad num. 28 in alio insigni codice litteris BB signato, [& elevationis.] itemque transumpta ex Ms. monasterii Bonifontis in diœcesi Remensi. Denique, sine Prologo & capite ultimo miraculorum, inventa sunt eadem in Bibliotheca Cæsarea Viennæ. Hisce subjungimus, quæ contigerunt circa Sancti Canonizationem, descripta ex Ms. codice Ecclesiæ ipsius & Annalibus Trevirensibus Christophori Broweri. Demum Historiam elevationis, factæ anno MCCCC, auctore Frederico Præposito S. Paulini (qui eidem elevationi interfuit) damus ex eodem codice Ecclesiæ Symeonææ desumptam, Nec omiserim indicare, varia huc spectantia contineri in duorum Sanctorum Actis, hoc mense Iunio elucidandis, scilicet S. Meinwerci, Paderbornensis Episcopi die V, S. Richardi, Abbatis S. Vitoni supra relati, XIV. His pro die XVI addi possent Acta Popponis Archiepiscopi Trevirensis, [Ejusdem alibi mentio.] qui cum S. Symeone longum iter Hierosolymam usque peregit, indeque reversus eumdem a se Turri nigræ inclusum fovit, ac postmodum ejus Canonizationem procuravit, atque Eberwinum in ejus gestis & miraculis illustrandis plurimum juvit: ut ipsa merito fuerint ab Auctore inscripta, illi, qui & Ecclesiam ipsi fabricavit, & Canonicorum in ea fundavit Collegium, & ad pedes, jam Sancti declarati sepeliendum se curavit; sed cur prædicta illius Acta non audeamus tamquam Beati aut Sancti dare, licet in titulo sic vocetur, rationem reddimus inter Prætermissos.

[4] Memoria porro S. Symeonis reperitur deinceps Martyrologiis paßim inserta. [Nomen in supparis ævi Martyrologio,] Habemus nos unum valde illustre, sub nomine Usuardi, ex quo Molanus suum excudit & auxit, quodque præ aliis nobis visis hactenus antiquius æstimavimus; nunc autem cogimur mutare sententiam; quia ibi reperimus elogium S. Symeonis; sed cum solo titulo Beati, unde conjectura verosimili opinamur, ipsam quidem ante ejus Canonizationem, sive annum MXLII, id est intra annum ab obitu Sancti septimum, fuisse exaratum, non autem citius. Elogium illud est hujusmodi. Treveris civitate, depositio Beati Symeonis Monachi, qui profectus ex monasterio in Monte-Sinai constituto, Rectoris sui obsecundans imperiis, inque memoratam Metropolim deveniens, non paucis annis remotiorem vitam strenue exercuit; ibidemque vocante Domino ad cælestia migravit, quo se feliciter vivere, miraculorum celeberrima testatur exhibitione. Sunt & alia apud nos plura Martyrologia, nomen Usuardi & Adonis præferentia, in quibus sic legitur: [& aliis variis.] Treveris civitate depositio S. Symeonis Diaconi, Monachi, Inclusi, aut Reclusi in Turri nigra. Imo in Beda vulgato, expresse legitur, Treviris S. Simeonis Reclusi: quo nostra de illius Martyrologii suppositione sententia, ante 2 Tomum Aprilis indicata, valde confirmatur; cum quadringentis annis ante S. Symeonem e vita decesserit Venerabilis Beda. Istos antiquiores, secuti sunt paßim recentiores Martyrologi, quorum catalogum texere tædiosum foret.

[5] Ioannes Trithemius, in Chronico Hirsaugiensi, asserit, Symeonem anno MXX claruisse, in civitate Trevirensi inclusum, [Trithemii & aliorum menda.] ejusque Vitam descripsisse Evervinum Abbatem de Doleia, & anno MXXXVII mortuum, Ubi tria simul menda accumulantur, exiguam scriptoris illius accurationem, alias sæpe notatam, testantia. Nam anno MXXVIII inclusus est, & anno MXXXV vita functus Symeon: Vitam vero scripsit Eberwinus Abbas, non Theologiensis, ut supra ostendimus, sed Trevirensis S. Martini. Baronius, ad annum MXXXVII, & mortuum scribit, & in numerum Sanctorum relatum; ac res præclare gestas extare apud Surium, omni fide consignatas. Verum si otium ei fuisset ad eas ipsas relegendas, scivisset obiisse Sanctum anno MXXXV, relatum vero esse in numerum Sanctorum, post septem ab obitu annos, scilicet MXLII. Browerus quoque in Annalibus Trevirensibus, seductus a fallaci inscriptione, mortem retulit ad annum præcedentem MXXXIV; secutusque Trithemium, uti & Cajetanus noster, auctorem Vitæ fecit Abbatem de Doleia, sive Theologiensem: quæ omnia ex supradictis ipsisque Actis corruunt. Idem Trithemius, lib. 3 de viris illustribus Ordinis S. Benedicti, [An Benedictinus?] eumdem Symeonem ipsis inserit; & vel oblitus vel corrigens notata in Chronico, Vitæ scriptorem facit Eberwinum Abbatem Trevirensem, ac Sanctum ait claruisse anno Domini MX. Trithemium sequuntur Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. Sed ex Actis non satis constat, eum vixisse secundum regulam S. Benedicti; neque id præsumi debet, nisi aliunde saltem probetur tum Benedictinos habitasse in Monte Sina, aut Bethlehemi in Palæstina.

[6] Codex Ms. Carthusiæ Trevirensis, omisso Prologo, præponit sequentia Disticha, quæ in alio Ms. ex Hollandia ad nos misso, una cum Prologo referebantur, uti hic subjungimus, licet non satis elaborata.

Perlege mente bona (moneo) hæc, præclare viator;
      Namque preces dulces hæc tibi charta refert.
[]Quæ aures mulcebuntque tuas, ceu cantus amœnus,
      Omnibus atque rebus frugiferæque magis.
Hic puer, hic discas & normam recte vivendi, [Prologus Vitæ metricus.]
      Præclari exemplo nunc Symeonis hujus.
Huc igitur propera: variis hæc prata redundant
      Floribus, haud humile stirpe viri geniti.
Dæmonis adversus laqueosque profecto dolosos
      Nunc (mihi crede) utiles, ingeniose puer;
Qui insidias nostræ sine fine parate saluti
      Nititur, & nobis nocte dieque malum;
Atque, lacessiti semper de more leonis,
      Fugit, & intendit reticulosque homini.

VITA
Auctore Eberwino, Abbate S. Martini Treviris.
Ex VIII codicibus Mss.

Symeon, reclusus in porta Trevirensi (S.)

BHL Number: 7963, 7964

A. Eberwin. MSS.

PROLOGUS.

[1] Domino & Venerabili Popponi Archiepiscopo, frater Eberwinus, Abbatis nomine indignus, devotos utriusque hominis famulatus. Mones; imo jubes, sanctissime Pater, ut impar ingenio, stultus eloquio, [Auctor jussu Archiepiscopi scribit] aliquid de vita & conversatione & obitu viri Dei Symeonis, & de miraculis, quæ per eum Dominus operatus est, edisseram: multisque, ad laudem & gloriam Domini desiderantibus scire, notum faciam. Fateor grande onus mihi infirmo imponis: maxime cum toto corpore debilis tremendum Dei judicium pertimescam, si aliquid falsitatis confingam. Confisus igitur de Dei adjutorio, tuis jussionibus, quamvis tremens, obtempero; plano, brevi, & simplici sermone describens, quæ vel ipse ex ejus ore audivi, vel a fidelibus viris ab ipso audita, sive de miraculis visa, didici. Tui igitur examinis est judicare, [certo sibi cognita.] si istud tantillum opus jubeas in publicum venire; sive tuis Scholasticis ad corrigendum, exornandum, dilatandumve tribuere. Quidquid enim in me reprehendetur, tibi potius præcipienti, quam mihi obedienti necessario imputabitur.

CAPUT I.
Pia educatio. Peregrinatio. Vita eremitica
& monastica variis locis
.

[2] [Syracusis natus,] Igitur vir Dei Symeon, patre Greco, Antonio dicto, matre Calabrica, in Sicilia civitate Syracusana progenitus, a nobilissimis & Christianis parentibus Christianiter est educatus. Cum vero bonæ indolis puer septem annorum esset, a patre, qui militaturus erat, Constantinopolim deducitur; ibique eruditissimis viris sacris inbuendus litteris traditur: [eruditus Constantinopoli,] & in timore Domini diligenter enutritur. Adultus itaque incremento virtutum indies cœpit augmentari: vidensque quosdam ex nostris partibus, desiderio infatigabili currere ad sepulchrum Domini; desiderabat & ipse pro nomine Christi peregrinari. Despectis ergo, cunctis mundi vanitatibus, abjectis desideriis carnalibus, domum, patriam, parentesque relinquens, pauper pauperem Christum sequi cupiens, [adultus abit Hierosolymam,] sanctorum gratia visitandorum locorum, Hierosolymam venit; ubi infatigabili desiderio, quo venerat, loca passionis, resurrectionis, atque ascensionis sæpius frequentando, aliquamdiu mansit.

[3] Posthæc cum Hilario quodam sanctissimo viro, qui pro hoc negotio a ibidem habitabat, per septem annos ductor peregrinorum fuit. Jam jam quidem, totus in amore Christi fundatus, requisivit, [& ibi deducit peregrinos 7 annis:] si illis in partibus aliquis inveniretur, pro nomine Christi solitarius; cujus instrui moribus, cujus subdi valeret dogmatibus. Audivit quemdam super ripam fluminis Jordanis, in cujusdam reclusione turris, commorari, virtutibus præclarum, sanctitate conspicuum. [Recluso serviens,] Illum ergo tota mentis intentione sitiens, illius alloquio atque consortio frui concupiscens, requisitum reperit, inventum dilexit; eique tota dilectione inhæsit; & ei quantum potuit devotissime ministravit.

[4] [& perfenestram prospiciens, ab eo corripitur:] De illo Christi servo vir Dei Symeon multa solitus erat narrare: & quod prophetiæ spiritum habuisset, plenius his verbis edicere. Cum quadam die in inferioribus ejusdem turris partibus habitarem, & mulierculas, quæ camelos & cetera animalia in flumine ad aquare venerant, inaniter & lascive perfenestram prospicerem; per spiritum, quidquid vanitatis retinerem in corde, vir Dei in superioribus manens, & me omni modo videre non valens, cognovit; factoque signo in loco quo verba loquentis audire possem, evocavit; mihique stupenti, quæ egeram vel cogitaveram, increpando retulit; atque tali sermone dulciter corripuit; Quid tibi fili prodest, patria bona reliquisse; si mundi desideria & carnis illecebras in corde vis retinere? Si ergo cupis discipulus Christi fieri, non debes deinceps vanitatibus mundi implicari. Decet enim Dei servum, spirituali virtute esse circumseptum, ne callidus tentator decipiendi inveniat aditum. Cumque inter has & alias sermocinationes verecundo me videret rubore perfusum. Noli ait, noli fili timere, bonam spem; per Dei gratiam, habeo de te. Tuum est enim contra hostem pugnare; Dei est, auxilium præbere ut possis evincere. Credo in Deo meo, quia majora tibi parantur certamina: sed confide, quia divina præsens aderit clementia. Et inter cetera; Deus, inquit, retribuat tibi carissime servitium, [illoq; clam fugiente deseritur.] quod mihi per hos annos impendisti: ego vero, quia frequentiam populi amplius non possum pati; cedendum est mihi alio, ubi secretiori possum vivere loco: inter turbas enim frequentantium meum non valeo implere propositum. Cumque multis lacrymis illum rogarem, ut quocumque iret sequi possem, non assensit; sed, me ad alia occupato, aufugit; meque, ignorantem quo abiret, occulte reliquit.

[5] Igitur Symeon Dei famulus, tanto Patre viduatus, cogitare cœpit, quid ageret; anxiari, [Monachus & Diaconus, Bethlehemi, vivit annis 2,] quo se verteret: nec erat qui nutantem animum consolaretur; unde magis magisque turbabatur. Jam tunc eremiticam & solitariam vitam concupierat: sed quomodo inciperet fas non erat. Igitur Vitas Patrum frequenter legens & relegens, intellexit nullum in eremo sibi posse præesse, nisi prius in monasterio didicerit subesse: nec perfectum aliquem fore in contemplativa, qui exercitatus non fuerit in activa vita, Consolatus ergo, Bethleem, nativitate Christi præclaram civitatem, adiit; seque in monasterio S. Mariæ Monachum fieri expetiit, quod & obtinuit, In omni ergo monasterii districtione probatus, atque Diaconatus officio functus; post duos annos, ad aliud monasterium, quod est situm ad radices Montis Sinai, in eo scilicet loco ubi S. Moyses ardentem vidit non ardere rubum, secessit: [tum in Monte Sina annis aliquot,] ubi ab Abbate receptus, per aliquot annos in servitio Fratrum mansit. Crescente siquidem desiderio Abbatem humiliter rogavit, ut liceret eum in aliquo secretiori commanere loco, & impetravit. Super ripam igitur Rubri maris parvulam sibi speluncam in quadam rupe invenit, ubi per duos ferme annos solus habitavit. [dein solitarius prope mare Rubrum an. 2] De monasterio vero, secundum numerum dierum, numerus sibi omni Dominica mittebatur panum: aqua stillans de rupe sitienti haustum præbebat: hoc pastus edulio, aliquamdiu in eodem mansit loco.

[6] Cum vero a navigantibus, vel etiam ab his, qui propter varios usus sanitatum oleum colligebant, [redit ad Montem Sinai,] quod firma de petra prope speluncam illius fluebat, frequentari cœpisset; Fratrem quoque qui sibi panem deferebat frequentatione & longitudine itineris fatigari vidisset; sciensque se homines amplius latere non posse, ad monasterium repedavit; & juxta cujusdam viri sancti habitationem cellulam sibi acquisivit. Hujus fidei se totum commendans, & magistrum eum post tantos labores adoptans, illius vivebat imperio: quippe qui eum aliquando ab oratione, lectione, vel opere vacantem paterne reprehendebat; & quasi noviter conversum, instanter arguebat b. In vertice autem Montis Sinai, eo videlicet loco quo Moyses gloriam Domini, vidit & legem in tabulis lapideis scripsit, aliud monasterium erat, [& in vertice ejus solus degit:] quod propter Arabitas incursantes, qui per illam eremum semper vagantur, omni habitatore desertum remanserat: ubi, posthæc exercitia, vir Dei Symeon mittitur, & ut ibi moretur præcipitur.

[7] [tentationes dæmonum,] Implet quod jubetur: & nunc machinamenta antiqui hostis perpetitur. Nocturnis horis Missam ut celebret dæmon hortabatur: ipse, non plene dormiens, nec perfecte vigilans, contradicit; non debere sine Presbyterii ordine aliquem hoc ministerium implere. Econtra inimicus instat, se Dei legatum esse, Christum hoc velle; nec decere sanctum locum ministerio tali diutius privari. Renitentem ergo & contradicentem, adunato sibi consortio alterius diaboli, de lectulo educunt: ante altare jam vigilantem statuunt, [oratione & signo Crucis pellit:] Alba induunt: de Stola utrimque altercatur. Hostis, more Presbyteri, Symeon more c Diaconi, contendebat sibi imponi. Tandem Dei famulus ad se reversus, virtute orationis & signaculo sanctæ Crucis, inimicum repellit, seque delusum ingemiscit.

[8] Posthæc ad monasterium regreditur, suo magistro iterum subditur; cui confitens perpessas insidias diaboli, [regressus ad monasterium,] districtiori se abstinentia constringit; per aliquot hebdomadas, in die tantum Dominica cibum sumens. Regula autem monasterii talis erat, ut non prohiberetur quicumque jejunare vellet. Dignum ergo duxi huic operi adjungere, quod suis temporibus in eodem monasterio mihi retulit contigisse. [tantum die Dominica comedis:] Per totam Ægyptum orta est fames valida, ita ut in sola civitate d Babylonia mortuorum corpora numerarentur usque ad centum millia: civibus, refertis auro, gemmis, ceterisque ornamentis, morientibus præ inopia panis. Fratres, igitur monasterii, pari tempestate constricti, ex toto corde Deum invocant; ut qui filios Israel in eodem deserto paverat pane cælesti, [fame mortuis Babylone 100 millibus hominum,] servis suis dignaretur misereri. Sicque facto consilio, cum psalmis & orationibus, ad modicum cumulum qui superfuerat frumenti accedunt; & quia ab Abbate in mandatis acceperant, ut unusquisque quo abire vellet licentiam haberet, unanimiter se consolantur, ut quamdiu unum granum ibi inveniri posset nullus recederet. Mira res! Ab ipsa die usque ad novum fructum non defecit illud frumentum, [frumentum in monasterio non deficit.] cum quotidie sumeretur: & non solum victui Fratrum parabatur, verum Arabitis, qui cum mulieribus & parvulis clausuram monasterii obsederant, abundantissime distribuebatur. Sed ad propositum redeamus.

ANNOTATA D. P.

a Ibidem, id est Hierosolymis: ita legitur in Mss. S. Maximini & alio nostro: & hoc sensus exigit. Apud Surium legitur in Lycaonia; in aliis Mss. Laodiciæ, & intelligitur Leodicea urbs ampla Syriæ ad Orontem fluvium. At Lycaonia aut regio Asiæ minoris, aut urbs Phrygiæ minoris procul aberant, & perperam intrusæ huc sunt.

b Hugo Flaviacensis in Chronico Virdunensi cap. 26 ista interserit: Monachis montis Sina moris est, die Dominico montis supercilium ascendere; & Missis ibi celebratis, duos vel tres ibidem semper Fratres dimittere, ob excubias sacri corporis S. Catharinæ, quibus alii vicissim Fratres succedunt: sacrum oleū quod de illo effluere non desinit, vitreo vase supposito, debilium usibus reservandum, summa cum veneratione excipiunt. Inter quos cum B. Simeon suæ septimanæ fungeretur officio, cum illo salutaris olei liquore, tria minuta de sarcophago distillantia meruit excipere ossa. Quæ diligenter collecta, & in concha vitrea cum ipso oleo recondita secum conservari, & Ecclesie sanctæ Trinitati, Rodomi contulit, auro & argento pretiosiora, Hæc ibi.

c Nempe Presbytero Stola, ex collo dimissa, decussatur ante pectus; Diacono, per humerum dextrum defluit ante & retro, colligiturque sub axilla sinistra: noster autem Martinus del Rio ex hoc loco observat, dæmoniacam illusionem censendam, qua quid suadetur contra canones institutaque majorum.

d Babylon nova, ad Nili bifariam se dispertientis, & Ægyptum proprie dictam sive Delta conficientis, divortia, vulgo Cayrus, a monte Sina 270 millibus passuum circiter distat.

CAPUT II.
Iter in Gallias destinatum, variis periculis expositum.

[9] Vir itaque Domini Symeon, omnes labores suos quasi nihilum ducens, & amore solitudinis interius ardens, de monasterio caute exiens, [In loco solitario degit.] eremum pervagatur: & ubi sine humano auxilio solus vivere posset inquirit diligenter, & speculatur. Itineris equidem sui vestigia, molli sabulo impressa, arte qua poterat destruebat, ne insequi vel ab aliquo posset inveniri. Panem, quem secum portabat, lassus frequenter rejiciebat: sed recogitans se diu non posse vivere sine cibi sustentatione, gaudens resumebat. Tandem de altissimis rupibus deorsum spectans, parvissimam planitiem, contra morem eremi raro gramine virentem, respicit: seque illuc, non sine magno periculo, deponit. Parvum fontem reperit: Deo gratias reddidit: ibique manere disponit. Deliciæ, quas secum detulerat, erant Psalterium, sanctum Euangelium, vas ad potandum, panis, semina caulium; præter pauca vestimenta nihil aliud possidebat. Data semina, post dies triginta, jocundum sine igne præbuerunt victum. [sed jussus, ad monasterium redit:] Cum capreolis & aliis eremi bestiolis, ne sibi caules auferrent, cum ad potandum venissent, frequens habebatur prælium. Post multos ergo dies ab Abbate requiritur, ubi Frater Symeon haberetur. Responsum a quodam Fratre est, in eremo illum esse, se scire; sed ubi locorum, nescire. Ad requirendum Fratres circumquaque mittuntur: & ut ad monasterium revertatur per obedientiam mandatur. Diu requisitus, vix post aliquot dies invenitur: &, secundum Abbatis præceptum, ad monasterium regreditur.

[10] Interea Fratres aliqui, pro necessitatibus loci Occidentalibus partibus directi, moriuntur. Pecunia, [indeque destinatus in Galliam,] pro qua Fratres abierant, quæ de terra Richardi a Comitis Normanniæ; monasterio debebatur, ab ipso diligenter conservatur; & ut aliquis fidelis Frater mitteretur, qui eam monasterio deferret, per legatos mandatur. Communi consilio ad hanc obedientiam, famulus Dei Symeon destinatur. Ille prius renuere, aliud sibi animo dicens inesse; multum abesse sibi vanitatibus hujus seculi deinceps immisceri: propositum, quod retinebat in corde, ut liceret implere, quibus poterat verbis humiliter cœpit precari. Cum vero prædicaretur non suam voluntatem, sed Præpositorum sequi debere jussionem, assensum præbuit; se dicens per visionem agnovisse, [Babylone ut explorator detinetur,] illud iter inutile fore; multa se adversa in via pati debere, quod & contigit. Nam cum, paraturus quæ ad navigandum erant necessaria, Babylonem venisset, a portariis tenetur; &, quasi ignotus & patriæ delator, cum sua suppellectile ad palatium ducitur, trahitur, calumniatur. Expurgatus igitur de quibus criminabatur, liber abire jubetur. Portarius, [& liberatur:] quod virum innocentem ad sedem adduxerat Imperialem, tunditur, colaphizatur, propellitur. Igitur famulus Dei Symeon libertate donatus, per aliquot dies in civitate moratur.

[11] Interea navis de Venetia illuc cum mercibus venerat: [navim ingressus admonitusq; de piratis,] hanc compositis rebus cum quodam Fratre Monacho intrat. Cum igitur prosperis ventis per Nilum navigatur, forte aliæ naves obviant; in illis & illis locis piratas, ad prædam congregatos, nuntiant: illorum gladios evadere non posse, nisi per aliquod tempus, dum segregentur, libeat eis navigationem expectare. Cumque aliæ atque aliæ naves eadem frequentarent; & nauta, confisus in sua virtute & armis, non attenderet; famulus Dei Symeon, proprio eum vocans nomine, dixit; Si tibi frater, de cælo Christus Angelum misisset, tu territus aspectum illius ferre non posses: nunc vero quia hodie, heri, & perendie, non unum, sed plures legatos misit tui consimiles, legationem Dei non negligenter suscipere deberes. Crede consiliis meis, & vel per istos tres dies expecta: fortassis ab isto periculo liberabit nos miseratio divina: [moram frustra suadet:] quod si non feceris, & te & nos omnes perdis. Ille ergo, non acquiescens omnimodis, sequenti die in latrones incidit. Ab hora diei tertia usque ad prope horam nonam utrimque debellatur: sed cum latrones viderent se pugna nil prævalere, ad dolos convertuntur: ut in navim recipiantur, [Sociis post pugnam fraudulenter cæsis,] pugnaturi adversus alios latrones, humiliter exposcunt; contradicente Symeone famulo Dei, ne in navim recipiantur. Depositis igitur armis, & omnibus quasi post laborem quiescentibus, prædones, qui novem erant, unanimiter insurgunt, & gladios impie stringunt: fortiter undique feriuntur; inimica cædes exercetur: ipsi quoque navarcho primum caput amputant, ceteros crudeliter mactant, omnes pariter occidunt & jugulant: solus Christi famulus Symeon in puppe stat: illum qui non deserit sperantes in se, toto corde exorat: ab omnibus acclamatur, ut inimicus consiliator perimatur: ut caput amputet, ferus gladiator adest. Ille, rejecta veste, projecit se in flumen. Multa post illum jacula jaciuntur: sed non potest perire, quem Christus vult salvare. Per fundum graditur, psalmus in corde ruminatur; [natando nudus ævadit:] In mari via tua, & semitæ tuæ in aquis multis. Ergo per vices natando, per vices in fundo gradiendo, in littore, valde lassus, tandem nudus exponitur.

[12] Post hæc ad vicum qui proximus erat tendit; si homines illi Christiani an Pagani essent, scire non potuit. Instructus enim Ægyptiaca, Syriaca, Arabica, Græca, & Romana eloquentia, linquam illius gentis intelligere non potuit. Biduo ita nudus mansit: tertia die quidam ex illis hominibus miseratus, vilissimum vestimentum illi projecit: [Antiochiæ honorifice habetur:] quo indutus, per multas tribulationes & angustias, Antiochiam venit: ubi a fidelibus viris caritative susceptus, induitur, amplexatur, & honorifice sustentatur. In brevi Patriarchæ & ipsis Principibus habetur notissimus: omnes enim qui eum noverant, quasi dulcissimum Patrem venerabantur & diligebant.

[13] Ea igitur tempestate contigit b Richardum Abbatem, virum perfectis viris imitabilem, [in comitatu Richardi Ab. profectus] piæ devotionis gratia sancta Hierosolymæ velle invisere loca. Dum ergo per Antiochiam iter c habuissemus, ibique necessitate itineris cogente aliquamdiu moraremur; famulus Dei Symeon junctus est nobis in amicitia, prædictum Abbatem Richardum adoptans sibi in Patrem: cui cum exposuisset per ordinem quæ sibi injuncta essent, vel quæ contigissent; addidit, nullis periculis vel angustiis se retineri posse, quin Abbatis sui mandata impleret pro posse. d Imus ergo & redimus; [multaque passus,] eumque nobiscum venire paratum invenimus. Cumque in Comitatu nostro esset frequenter injuriatus atque flagellatus, quasi mitissima ovis patienter portavit. Pervenientes itaque usque ad civitatem e Bellegradam, quæ est in confinio Bulgariorum atque Ungariorum, [Belgradi detinetur invitus:] a civitatis infelicissimo Principe prohibitus est nobiscum transire. Igitur flens, & Deo gratias agens, reliquit nos tristes atque flentes.

[14] [in de Romam venit,] Per multas denique angustias & latronum insidias, revertitur usque ad mare; quo transacto, prosperumq; iter faciens, per Romam pervenit in Franciam. A quodam igitur sibi noto Comite f Wilhelmo benigne suscipitur; & apud eum aliquamdiu moratur. In illis ergo partibus quidam Monachus Cosmas g nomine, vir sanctissimus, quem secum de Antiochia adduxerat, moritur: unde multum contristatus cum recogitasset, quia nihil fit sine dispositione Dei, post multas lacrymas consolatur. Destitutus vero omni humano consilio, totam spem suam ponens in Domino, solus venit Rothomagum, quæ est civitas Nortmannorum nobilissima, [& Cosma Socio mortuo, pergit Rotomagū:] S. Audoëni Confessoris corpore & meritis valde præclara: ubi cum Richardum Comitem jam h mortuum reperisset, & de pecunia & censu, qui de terra illius pro eleemosyna suo monasterio debebatur, nullus sibi responsa daret; mœstificatus aliquantulum, non pro suo labore, sed quod locus montis Sinai frustratus esset tanta utilitate: toto corde conversus ad Deum, quid ageret quærit consilium. [inde ad Richardum Abb.] Occurrit autem animo ut suum carissimum Patrem, Richardum scilicet Abbatem, nosque suos comites inviseret: quod & fecit. Per longum autem tempus moratus est nobiscum; &, ut leviter concludam, quamdiu apud nos mansit, irreprehensibiliter vixit.

ANNOTATA D. P.

a Hic est Richardus II Dux Normanniæ, post longum regimen mortuus anno 1026. De ejus & Normannorum pietate Glaber Rodulphus, Cluniacensis Monachus, lib. 1 Historiarum sui temporis cap. 5 ista scribit: Dona amplissima sacris Ecclesiis pene in toto orbe mittebant, ita ut etiam ab Oriente, scilicet monte denominatissimo Sina, per singulos annos Monachi Rotomagum venirent, qui a prædictis Principibus plurima redeuntes auri & argenti suis deferrent xenia. Hierosolymam vero ad sepulcrum Salvatoris centum auri libras secundus misit Richardus, ac quosque cupientes illuc devote peragrare, donis juvabat immensis.

b Richardus, Abbas S. Vitoni, in diœcesi Virdunensi, mortuus anno 1044 die 17 Iunii. De hoc pluribus agitur in Chronico Virdunensi, indeque intelligitur hanc ejus peregrinationem anno 1022 fuisse institutam.

c Aderat Eberwinus scriptor, hinc reliqua hujus capitis in prima persona pluralis numeri profert.

d Relicto S. Symeone Antiochiæ dum eo redirent, uti legitur in Chronico Virdunensi cap. 20 & 23.

e Bellegrada, alias Alba Græca, ad confluentias Savi & Danubii in Rascia provincia a Turcis an. 1422 & 1456 frustra oppugnata; & tandem an. 1521 capta, anno 1688 a Duce Bavariæ feliciter recuperata, portam Christianis aperuisset usque in Thraciam ipsamque Constantinopolim, nisi iterum fuisset amissa an. 1690.

f Forsan Guilielmo IV, Pictavorum Comite & Aquitaniæ Duce, deque pluribus X Febr. egit Henschenius ante Vitam S. Guilielmi Eremitæ num. 14. Cognominabatur Ferreum-brachium, & ab anno 1000 ad 1030 Provinciam tenuit.

g Hujus Cosmæ fit mentio in Concilio Lemovicensi 2, anni 1032 tamquam is quoque venisset ex monte Sina, & diu Engolismis fuerit cum S. Symeone, expectantes Principem civitatis: laudantur autem ambo ab eo qui ibi familiariter cum iis egerat, ut moribus graves, doctrina Catholicæ fidei perfluentes, vita per omnia honesti, & litteris Græcis & Latinis ad unguem imbuti. Apud Surium nomen Cosmæ excidit, fortaßis librarii oscitantia prætermissum. Eos autem Engolismis fuisse circa annum 1020, colligitur ex ætate Hugonis Abbatis S. Martialis, a quo primum suscitata quæstio de Sancto illo inter Apostolos nominando: interrogati enim ea de re dicuntur hospites illi ex Sina; & ipse tunc recens Abbatiam obtinuerat: inde vero usque ad tempus Concilii multi anni censentur.

h Mortuus Dux erat anno 1026, adeoque prius quam ex Syria discederet Symeon, ad eum delegatus: sed hoc ibi potuit ignotum fuisse: huic autem succedens filiorum natu major Richardus III, solum biennio supervixit, an. 1028 extinctus veneno, fortaßis per fratrem Robertum præbito, quem tunc rebellem sibi passus, mox habuit successorem.

CAPUT III.
Notitia cum S. Poppone Archiepiscopo Trevirensi,
Reclusio, Obitus, Sepultura
.

[15] [] Interea Dominus Poppo, Archiepiscopus, sanctæ Trevirensis Ecclesiæ strenuus provisor, [Cum S. Poppone Archiepiscopo Hierosolymā abit & redit.] audiens devote Prophetam de Christo dicentem, Et erit sepulcrum ejus gloriosum, gratia orationis Hierosolymam ivit: huncque famulum Dei eundo & redeundo secum comitatorem ac conviatorem habuit: eique post reditum, in suo Episcopatu quocumque vellet manendi facultatem obtulit, & libentissime concessit. [Isaiæ. 11, 10] Ex revelatione igitur Dei prospectans sibi locum Symeon famulus Christi, ubi solus posset vacare orationi; in turri quæ antea Nigra-porta vocabatur, parvum tugurium expetiit: ubi Domnus Præsul Poppo, præsente Clero & populo, in festivitate S. Andreæ a; illum reclusit; & quasi mortuum, ut vere erat seculo, devotissime sepelivit. Reclusus igitur, ut vere credimus, vir sanctissimus, silentio & multis jejuniis attenuavit corpus suum, [ab eo recluditur in turrinigra;] in primis aliquando solo pane, aliquando vero reficiens aqua infuso legumine. In nostra siquidem terra, propter infirmitatem stomachi, usus est semper modico vino.

[16] Illo etiam tempore non defuerunt graves tentatoris insidiæ. Per noctes enim audiebat rugitus leonum, ululatus luporum, grunitus porcorum, ceterarumque duras infestationes ferarum: quæ quasi impetum facientes ut eum devorarent, illud tugurium, & ut verius dicam sepulcrum, [præstigias dæmonis oratione profligat:] immensis clamoribus replebant. Cum siquidem voces audiret, & impetus sentiret, nihil cernere valebat. Expansis denique manibus stans in oratione, cum se nec inclinare nec vertere auderet, nec etiam somnum capere posset, fideli mente conversus ad Dominum, oravit; dicens: Domine, si corpus meum est traditum his feris ad devorandum, credo tamen quia tu misereberis animæ meæ, quam redemisti tuo pretioso sanguine. Confidentem ergo in te, scio quia vi nulla me vivum extrahent de ista reclusione: quidquid ergo disposuisti de me, fiat mihi secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Respectu igitur divinæ clementiæ, liberatus ab hac infestatione, sensit sibi in proximo aliam adesse. Videbatur nempe sibi, quod vultures, corvi, aquilæ, milvi, [alias oratione & jejunio:] & omnes volucres cæli congregatæ, ad ipsum per fenestras irrumpere vellent: sed cum sæpius facto impetu nihil prævalerent, ingenti clamore ipsum locum replebant. Voces igitur audiens, nihil penitus videbat. Certus itaque quod diabolus hæc monstra immitteret, ut terrorem sibi incuteret; attentius orabat, & supra vires jejunabat. Liberatus etiam ab hac tempestate, quadam nocte, cum pervigil maneretin oratione, sensit totam fabricam illius turris fundo tenus concuti, [alias psalmi cantu:] & quasi facto terræmotu in profundum mergi. Recognoscens vero insidias diaboli, fiducialiter canere cœpit; Si ascendero in cælum tu illic es, si descendero ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas diliculo, & habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, & tenebit me dextera tua. [Psal. 13, 9] Et sic illa commotio quievit.

[17] Alia quoque nocte, [in lumine oborto agnoscit fraudem dæmonis:] cum expergefactus oculos aperuisset, vidit cellulam ipsam immenso lumine fulgere: & primum miratus, cum recordatus esset Apostolum dicentem, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis; Domine Jesu Christe, ait, non istud lumen quæro in terris; sed tuum lumen, quod est inextinguibile, in cælis: [2 Cor. 11, 14] sicque clausis oculis in oratione usque ad diem mansit. Corporalibus siquidem oculis ipsum antiquum hostem teterrimum & multiformem frequenter aspiciebat, [eum signo Crucis pellit:] quem sævientem multimodis argumentis, oratione & signo Crucis repellebat,

[18] Sed cum ipse inimicus nulla infestatione per se valeret nocere, insidias adversus Dei famulum per membra sua mox conatur excitare. Tunc siquidem temporis, peccatis nostris promerentibus, nimia aquarum inundantia increvit seculis. [atrocem persecutionem patienter fert.] Causa periculi hujus Symeon imputabatur ab omnibus: hunc maleficum esse, pro suis sceleribus hoc malum mundo imminere, ut deponatur a b Pontifice populus acclamat quotidie. Ex urbe tandem concursus agitur, ad cellulam viri Dei properatur, saxa in altum projiciunt; tugurii fenestras obruunt, Symeonem lapidare contendunt. Vidimus fateor fenestram fractam: sed athleta Christi Symeon, fundatus supra firmam petram immobilis persistebat; atque Deo gratias reddens pro persecutoribus gaudens orabat. Quantas postea cruces, quantas inibi pertulerit passiones, quis nosse valeat? quis digne describere queat? Solus hæc novit scrutator cordium: ipse enim fuit sibi vivere, & mori lucrum.

[19] Interea voluentibus annis, vir Dei Symeon resolutionem sui prævidit corporis. Denique Domnum Episcopum rogat, ut expensas & operarios, [Præscius mortis] qui sibi lectum componant, mittat: ipse in parte sui diversorii locum sepulturæ parat: Hæc inquiens, requies mea in seculum seculi: hic expectabo diem Domini; hic habitabo, quoniam elegi eam. Paucis postmodum transactis diebus. ipsum ego humilis adii vocatus: & qui pedum illius osculo eram indignus, [disponit de sua sepultura,] in cellulam ab eo sum intromissus, Post orationem, amplexus, oscula, & fletus consedimus. Revoluuntur in primis multa de thesauris sanctæ Scripturæ, de orthodoxa fide, de salute animæ: postremo, Revelante Deo, inquit, dissolutionem mei corporis in proximo adesse cognovi. Peto humiliter, ut hoc corpusculum meum his vestibus exuas; istisque quas mihi ad hoc paravi, ornatum reinduas, & in hoc locello diligenter componas. Cui cum obstupefactus responderem, Quid, Pater, si Domnus Præsul ad Domum c S. Petri vel ad aliud monasterium te vult sepeliri? Respondit: Indica illi ex nostra parte, ut pro Christi nomine hæc peregrina membra consentiat hic putrescere, & me permittat hic diem Domini expectare. Igitur cum iterum interrogarem, quid si præsens non fuero; Eris, inquiteris: &, sicut disposui, de me ordinabis. Cumque valde tremens attentius in illum intenderem, sensi fateor odorem de corpore ejus fragrantem, omnibus aromatibus suaviorem. Miratus ergo multum, alia secreta ex illius ore audivi, quæ hic scribere non libuit.

[20] Interpositis ergo centum & quinque diebus, in octavis Pentecostes infirmatus; Stephano, qui ei d serviebat, injungit, ut sibi per aliquot dies requiem daret, [æger contemplationi vacat.] quatenus plus solito contemplationi vacare posset. Ille unum diem expectat: in tertia feria ad vesperam signum facit: corbem cum pane ad fenestram suspendit: mane facto sicut dimiserat intactum reperit, multumque anxius ad eum ascendit. Interrogatus, hoc solum respondit: Quid vis? vade in pace. Ille timens, Gozeloni Clerico, qui viro Dei satis familiaris extitit, per ordinem pandit, quia Domnus Symeon valde infirmaretur; nec sibi, sicut solitus erat, loqueretur, Clericus in quinta feria illum visitat: Famulus Dei nullum responsum dat: sed tamen de manu ejus potum suscipit, seque in lectum suum recolligit. In die octava, dum revisit illum valde diluculo, in extremis reperit, mihiq; notum facit. Concitus cucurri: infirmus toto corpore, & maxime debilis pedum invalitudine, quasi sanus ascendi sine dolore: reperi adhuc viventem, & jam ultimum spiritum trahentem. Exequias quæ pro absolutione animæ debebantur, cum solis duobus Fratribus, Aselmo scilicet & Roberto, qui mecum advenerant, prout potuimus expendimus: [placide exspirat:] sicque anno Dominice incarnationis millesimo trigesimo quinto animam sanctam, hora tertia Dominicæ diei, in e Kalendis Junii, benignissimo cui semper servierat reddidit Creatori.

[21] Subito fit concursus omnium: Monachi. Clerici, [valde solenniter sepeliendus,] Deo sacratæ Virgines, vulgus promiscui sexus, & quicumque audire poterant, ad tanti viri funus properabant. Igitur, sicut ipse disposuerat, imo predixerat, corpusculum more sue patrie componimus; & cum psalmis & laudibus Dei in sepulchro collocamus: quod apertum dimittentes, qui vigiliis & obsequiis deservirent, deputamus. In crastino tota civitas quasi vir unus congregatur: interior domus ornamentis Ecclesiasticis decoratur. Dum ergo exequiæ communiter celebrantur, sancti viri corpus, [sudare incipit.] sicut solent homines in calidissimis balneis, sudare cœpit. Miramur omnes; aliqui sudorem extergebant, vivere eum credentes. Sed cum multis modis probatum esset, quia non de vivo corpore ille sudor proflueret, & hoc sine providentia Dei non fieret; visum est omnibus ut illud tanti viri corpus non negligeretur, sed a Clericis per proximos triginta dies deputatis vicissim custodiretur.

ANNOTATA D. P.

a Anno 1028, uti indicatur in Vita S. Popponis, haud diu post reditum ab urbe Sancta, quo videntur applicuisse 2 Maji: tali enim die invenitur in Diario Trevirensis ecclesiæ notatum Jejunium, quod promiserunt Domino facere quotannis, qui fuerunt in Hierusalem cum Tr. Archiepisc. Poppone. Ita Browerus.

b In Vita Popponis ita explicatur: Popponem conveniunt: sed ille sciens virum sanctum, pudicum, ornatum moribus, eorum animadversioni & pravitati refugit animum inclinare.

c Id est, ad Cathedralem ecclesiam. Eximiæ autem antiquitatis & firmitatis fabrica hæc est, S. Petro sacra, de qua multis Ortelius in Itinerario Gallo-Brabantino pag. 324; quales ecclesias Italis, Gallis & Germanis absolute Domum vocari, notius est quam ut hic debeat indicari; ut mirum sit id non notari in Glossario Cangii, ubi tamen ex S. Hilario in Ps. 126 scribente, Domum Dei vel Templum vulgo promiscue dici indicatur.

d Die 25 Maji: nam festum Pentecostes fuerat celebratum die 18 Maji, unde si retro numeres 1005 dies intermedios, venietur ad 7 Februari, quo priora acta fuerint.

e Dominica secunda post Pentecosten: quando anno 1025 cyclo Solis 10 littera Dominicali E, Pascha celebratum fuerat die 30 Martii. Fallax igitur est Diarium S. Petri, allegatum a Browero, & Romanis grandioribus litteris ab eo expressum, ac si monumentum aliquod lapideum foret, hisce verbis: Kalendis Junii anno MXXXIV. Indic. 11, Conrado secundo regnante anno X, imperante autem VIII, Poppone videlicet Trevirorum Archiepiscopo honorem sui Pontificatus regente XVIII; obiit B. Symeon. Quanto melius congruunt Characteres ceteri omnes cum anno 1034, tanto certius fit errorem non esse librarii, sed auctoris; qui proinde nullatenus præsumi poßit, ipso quo Sanctus obiit ævo scripsisse, sicut præsumit Browerus.

CAPUT IV.
Miracula varia, meritis S. Symeonis patrata,
post mortem & in vita
.

[22] Igitur, post horam nonam, sepulcrum diligenter clauditur: cumque Clerici vice sua in cellula, ubi humatum erat corpus viri Dei, [Corripitur ad corpus dormitans,] psalmos canerent; unus negligentior dormitare cœpit: qui gravi depressus somno, audivit quasi de cælo ingentem sonitum supervenisse sancto loco: quo territus, aliis excitantibus, est expergefactus. Oculis igitur apertis vix sensum recepit: sed per aliquot horas officium linguæ perdidit. Admonitus ergo ab aliis, ut, quam non poterat sermone, confessionem faceret in corde; ante sepulcrum viri Dei veniam petiit, pectus tundit, sicque ejus meritis absolutionem linguæ recepit, & quæ contigerant sibi enarravit. Cumque eadem sibi contigissent iterum dormitanti, omnibus nimio terrore perterritis, extra cellam, ad pedes scilicet viri Dei, deinceps psallere placuit: credimus siquidem Angelicam ibi visitationem advenisse, quam mortalia corpora non poterant ferre.

[23] In tricesima itaque obitus viri Dei Symeonis die, multus populus, cum cereis & aliis donis, [Die 30 ab obitu] ad sepulcrum cœpit confluere. Quædam ergo anus de civitate, quæ per plures annos curve incedebat, & se omnino erigere non poterat, cum reliqua multitudine venit; & ceteris ascendentibus ad sepulcrum viri Dei, & ipsa si ascendere posset tentare cœpit. Erecta igitur toto corpore ascendit, viro Dei gratias reddidit; [curantur, mulier contracta,] sicque, mirantibus civibus qui eam noverant, sana & incolumis ad domum remeavit. Multi etiam infirmi, variis doloribus & infirmitatibus detenti, in ipsa die sunt liberati. Ex tunc sepulcrum viri Dei a populo frequentatur ac veneratur. [& varii ægri:]

[24] Cum ergo commodus ascensus in ædificio turris pararetur, quoddam lignum a multis trahebatur; & cum jam in altitudinem elevaretur, [trabs ex alto labens nemini nocet.] rupto fune cœpit multitudini, quæ convenerat & subtus stabat, mortem minari. Exterritis ergo omnibus atque ut vir Dei Symeon adjuvet acclamantibus, mirabile dictu! quasi manibus sustentaretur, fluctuando paulatim deponitur; atque multitudine perterrita utrimque locum dante, ad terram sine periculo acclinatur: qui autem periculum evaserunt, laudes Christo referunt; & Symeoni, tanti miraculi ministro, gratias reddunt.

[25] Hic duo miracula libet inserere, quæ iidem ipsi qui sanati sunt testificantur in ejus vita contigisse. [Vivens sanarat oculis infirmam ac pene mortuā,] Cum per longum tempus quædam femina, Cæcilia dicta, valida invalitudine corporis vexaretur, & præ nimia ægritudine oculorum visu omnimodis privaretur; quadam nocte in somnis vidit, quod si de manu viri Dei Symeonis cibum sumeret, ab ipso morbo liberata fieret. Mane facto maritum interrogat, quis Symeon esset; dicens se illum per visionem vidisse, & si de pane illius gustasset sibi salutem promissam esse. Ille saluti uxoris congaudens, cœpit diligenter inquirere de viro Dei Symeone. Dictum est ei a quodam Gozelone Clerico, quia is esset, qui cum Domno Episcopo de Hierosolymis venisset, & cum eo maneret. Deo gratias ille refert: visionem suæ uxoris profert, & ut de manu ejus cibum accipere mereatur humiliter deprecatur. Clericus per ordinem viro Dei nuntiat: & ut quod petebatur impleat multum rogat, & vix impetrat. Cum ergo panem & piscem, cum viri Dei benedictione sancta transmissum, jam desperata & pene mortua mulier suscepisset; panem comedit, de pisce oculos inunxit, atque ita obdormivit. In galli cantu expergefacta, & cum lumine oculorum, plena corporis sanitate recepta, ad opus resedit; & mirantibus amicis, Jesu Christo gratias reddidit, qui per merita famuli sui Symeonis perfectam sanitatem sibi concessit.

[26] Quidam puerulus, nomine Bezelinus, hydropisis morbo miserabiliter distentus, cum etiam a medicis desperaretur (venter enim, [& puerum hydropicum.] virilia, & quæque interiora ita intumuerant, ut vix incedere, stare, vel sedere valeret) petiit se ad virum Dei Symeonem deduci; dicens quod medici non possent illum curare. Adductus igitur, & per tres dies de illius potu potatus, quarto demum die cœpit inde meliorari; sicque oratione viri Dei restitutus est pristinæ sanitati.

[27] Quædam mulier, de Mettensi pago progenita, quæ manum dexteram, digitis in palmo adherentibus, [Ad sepulcrum sanantur contractæ duæ,] aperire nunquam potuerat, ad sepulcrum viri Dei Symeonis venit: manum cum fide supponit: moxque digitis extensis dextram sanam viri Dei meritis extraxit. In festivitate, quæ dicitur ad Vincula S. Petri, alia mulier, quæ sinistrum brachium cum manu contractum habebat, ad sepulcrum viri Dei Symeonis venit; quæ, extensis nervis & rupta cute, sub omni celeritate medelam promeruit & sana recessit. a

[28] Eodem tempore quidam puer mutus ad sepulcrum viri Dei est adductus: [& totidem muti,] officio linguæ est restitutus. Alius similiter mutus cujusdam Adelardi Presbyteri puerulus, dum ad viri Dei sepulcrum mittitur, in via loquitur. Domum reversus sicut antea mutus efficitur, [puella a conserto ventri brachio,] iterum autem cum votis ad sepulcrum remissus, perfecte sanatur. Quadam Dominica die, dum quædam puella, cujus brachium ventri inhærebat, ad sepulcrum famuli Dei Symeonis venisset, brachium; quod excrescente carne jam vix videri poterat, præsente populo exilivit, & perfectam sanitatem quam petebat promeruit.

[29] In alia Dominica die quædam mulier, de Villa fratrum quæ vocatur Mandiricium b, cum parvula filia, quæ cæca a nativitate fuerat, [item tres cæci] venit ad viri Dei sepulcrum. Dum ergo Missa celebratur, puella illuminatur. Matrem igitur respicit, sed non cognoscit. Illa interrogans quid sibi esset, cognovit quod filia sua videret. Gavisa, factam in se misericordiam populo nuntiat: populus virtutem Christi in meritis viri Dei Symeonis laudat. Sed cum Clerus magnitudinem tanti miraculi non crederet, subito parentes illius mulieris & ministeriales de Villa adveniunt; qui illam a nativitate cæcam testificati sunt. Mox tota ecclesia Christum laudat, qui famulum suum Symeonem tot miraculis glorificat. Quidam Adalmannus Presbyter, civis Treverensis, iter faciens, hospitatus est in domo cujusdam hominis, qui filium habebat cæcum. Suasit ergo, quia si illum ad sepulcrum viri Dei duceret, misericordiam inveniret. Ille votum faciens censum aliquot annis viro Dei promittit; moxque in domo ejus puer lumen recepit. Videntem itaque ad sepulcrum adducit, & gratias viro Dei Symeoni reddit. Quædam mulier de pago Treverensi, per multos annos visu oculorum privata, dum sepulcrum viri Dei per aliquot dies frequentaret, [& energumena,] meritis illius est illuminata. Ad sepulcrum viri Dei, quædam dæmoniaca adducta, quæ quod poterat dentibus mordebat & manibus laniabat, per noctem ibi ligata mansit: & mane facto a dæmone liberata, incolumis remeavit ad propria.

[30] Quidam servus Palatini Comitis habuit ancillam, cujus una manus arida, [Curatur manus arida] imbecillis, & tam parva erat, ut ad nullum opus valeret. Cum ergo sibi non prodesset, ipsam ancillam tradidit ad sepulcrum viri Dei Symeonis. In ipsa nocte mirum in modum, ipsa manus in tantum crevit, atque sanata est, ut alteri dissimilis non esset.

[31] Quidam Miles, nomine Bertrannus, quamdam in servitio habuit ancillam, [sanantur paralytica] quæ ita paralysi toto corpore dissoluta est, ut de lecto surgere, necin latus aliud se vertere posset. In cophino igitur ad viri Dei sepulcrum deportata, per aliquot hebdomadas ibi prope est hospitata. Cum igitur in quadam solennitate populum videret ad Missam festinare, & ipsa subito de lecto exiliens, cum eis cœpit ambulare. Ad sepulcrum igitur viri Dei veniens, & sua vota coram populo promittens, quæ deportata fuerat aliorum manibus, sana & incolumis propriis ad propria repedavit pedibus. [& contractus:] In Kalendis Novembris, cum placuisset Domno Episcopo in ædificio turris, ubi corpus viri Dei sepultum erat, unum altare in honore omnium Sanctorum consecrare; multus undique populus cœpit confluere. Dum ergo fit apparatus, & Domnus Præsul expectatur, quidam puerulus contractus ante sepulcrum viri Dei erigitur.

[32] In eadem die, cum quidam juvenis, cum ad tantam lætitiam ascendere vellet, [peccator ab accessu prohibetur,] cum reliqua multitudine; nullo modo valet. Impingitur ergo a populo, trahitur atque portatur: sed vires portantium deficiunt, & ipse toto corpore sanus magis magisque fit ponderosus. Consultus igitur, Confessionem de peccatis suis facit; & tandem ad vesperam levis factus ascendit; emendationem vero vitæ viro Dei Symeoni promittit, sicque lætus domum redit. Alio tempore cum quædam meretrix ad sepulcrum viri Dei accedere vellet, quasi a quodam repellente repulsa de gradu cecidit: [item meretrix.] & exanimis facta, cum putaretur a populo statim moritura, foras trahitur. Sed cum de illo ædificio exportata esset, quasi nihil mali passa in pedes constitit, & de illa civitate concita aufugit.

[33] [Misere contractus & 5 menses ad sepulcrum moratus.] Quidam rusticus, Godefridus nomine, cum debile corpus ac pene dissolutum manibus atque genibus rependo miserabiliter traheret, & quinque menses viri Dei sepulcrum indesinenter frequentaret; quadam die profusis lacrymis virum Dei his vocibus interpellare cœpit: Eja, famule Dei Symeon quam durus & quam immisericors mihi factus es? quotidie te quæro, quotidie te invoco; tu ad misericordiam non flectere, soli mihi denegans beneficium quod aliis impendis. Certe deinceps ad te venire recuso: jam jam desperatus domum remeo. Sed quid dicam vicinis, amicis, & propinquis meis? Noli, noli, Sancte Dei, tam immisericorditer me miserum dimittere, vel quantulum cumque tuæ benignitatis munusculum mihi indigenti concede. Tunc animo conturbatus ad hospitium se retrahit, ordinaturus in crastinum qualiter ad patriam reportari possit. [atque desperans de sanitate,] Igitur præ nimio dolore gravi somno depressus, post galli cantum quasi in extasi factus, vidit quemdam venusto vultu cum magno lumine assistere sibi, hisque verbis delectabiliter affari: Quid jaces, homo? Surgite velociter, & ad viri Dei Symeonis sepulcrum concitus procede. [post nocturnam ibi visionem sanatur.] Cumque ille responderet, se non posse ire; sæpius illuc venisse, & nihil profecisse. Ad hoc ille, Ego te, inquit, adjuvo, ego te sustento: jam nunc noli tardare: præsto sum auxilium tibi præbere. Excitatus denique, sensit membrorum virtutem sibi redisse: sicque melioratus, qui solebat curvus atque prostratus infirmis repere manibus, ad viri Dei sepulcrum, mirante nimis populo, toto corpore erectus, resolidatis ascendit pedibus.

[34] Ea tempestate, cum Trevirorum civitas tantis polleret miraculis, ad domini Symeonis sepulcrum apportatus fuit puer octo annorum, cui morbus ambulandi eripuerat officium, pro quo jam triduo Symeonem interpellarat devotio parentum. Forte erat apud nos de Alemannia Monachus non mediocriter liberalibus institutus disciplinis, verum tantis non bene credens miraculis, qui etiam tunc præsens aderat. Cum ibidem Dei effulgent miracula, & exorabile beati Symeonis meritum votis adspirat adstantium; puer utrisque manibus altari adhærebat, donec membrorum resoluta compage, sano adstitit erectus in corpore. Itaque ingreditur pedibus, sed tremuli titubant incessus, quos nondum naturæ docuerat usus. Tandem sanus rediit: isque, de quo diximus, visis credidit, Deum laudavit, hæcque commemorans lætus abscessit. c

ANNOTATA.

a Hic finiunt Acta in Ms.Bonifontis & aliquo illustri Ms. nostro.

b Mandericium alias Madricium, an forte Manderen hodie dictum, 4 leucis ab urbe versus Euro-africum? proprius alias abest Wallerich, vix una leuca distans, si forte legendum Waudericium.

c Addebatur pro clausula in Ms. Max. Per omnia benedictus Deus, in secula seculorum. Amen.

EMBOLISMUS D. P.
De Canonizatione S.Symeonis, ejusque ecclesia.

[1] Eodem anno MDCLXXXX, quo ego Antverpiæ in lucem dabam Tractatum meum Chronico-historicum, [Canonizationum Roma petendarum initium,] ad universam Romanorum Pontificum Seriem, sub titulo Propylæi ad Acta Sanctorum Maji, quo cum tunc pariter prodibant Tomi quartus ac quintus; etiam Parisiis publicata fuerunt Acta Sanctorum Benedictinorum, ad seculum quintum Ordinis spectantium, colligi cœpta a Luca Acherio, absoluta autem & illustrata a Ioanne Mabilione, viro eruditißimo & sæpe mihi laudato atque laudando. Contigit autem, mira prorsus dispositione, ut nihil alter sciens de altero, inter condenda operis pricipalis Parerga, uterque in idem argumentum, de Canonizatione Sanctorum, non dogmaticæ ratione, ut alii antehac plures, sed Historica deductione tractandum inciderit. [factum esse seculo X] Sicut ergo mihi contigit Pontificatui Ioannis XV, a quo S. Udalricus Augustanus Episcopus anno DCCCCLXXXIII est canonizatus, subjicere Dissertationem XX (in altera, quæ designata habetur editione, futuram XXXV) de solennium Canonizationum initiis atque progressibus; sic ille Præfationis suæ Paragraphum VI inscripsit de Canonizatione Sanctorum, Indulgentiis, cultu, ac Rosario B. Virginis &c. Has duas lucubrationes, inter se collatas, magnam sibi mutuo lucem adferre, assumptumque argumentum ferme exhaurire, deprehendet quisquis utramque attente leget.

[2] [simul & Jo. Mabilio in Actis Bened.] Paragraphum istum prælaudatus Mabilio in hunc modum orditur, in Præf. pag. LVII Inter alia, quæ seculi X religionem probant, illud non præmittendum, quod, ad referenda in Sanctorum classem nova piorum nomina, postulata est Romani Pontificis auctoritas. Scio, Bellarminum & alios viros doctos in ea fuisse persuasione, hujusce rei originem ad S. Swibertum, id est ad seculum VIII esse revocandam. At cum eorum fundamentum falsis Actis atque litteris innitatur; non ante hoc seculum X, indubitata ejus rei exempla reperire licet. Dissertationis meæ hoc est principium. Quando loco jam plus quam uno declaravimus, Epistolam, quæ circumfertur sub nomine S. Ludgeri, de Canonizatione S. Suiberti facta a Leone III, [& ego in Propyleo Maji asseruimus:] purum ac merum esse figmentum (demonstratum hoc qui volet videre, legat Bollandi nostri super ea re Commentarium I Martii) nec minus fidenter rejecimus priores illa Canonizationes, S. Kiliani & Sociorum, atque S. Trudperti, a Luca Castellino attributas Zachariæ Pontifici ejusque successori Stephano II: (fidenter, inquam, quia demonstratione & auctoritate evidenti subnixi, ut videre est ad Pontificatum Zachariæ) non est præterundum hoc loco, exemplum Canonizationis solennis, a Romano Pontifice celebratæ, quia primum de quo nequeat dubitari; Sancti scilicet Udalrici Augustani Episcopi, vita hac mortali functi anno DCCCLXIII, die IV Julii.

[3] Simile principium utriusque lucubrationis, dispar valde secutus est progressus; sed talis, ut neutra quidquam contradicat alteri, invicem vero (sicut jam dixi) egregie juvent ambæ; & præteritum uni, suppleat altera; quamvis quoad hoc nulla alterutri affulserit notitia tam similis utrimque studii. Ea scilicet evidentia fuit & vis compertæ utrimque veritatis, [sed dispari successu:] quæ sibimet esse contraria numquam potest. Haud tamen eadem fuit utrique fortuna. Illi cum suis Benedictinis res erat in Gallia, uni veritati sic intentis, ut ea causa non ægre ferrent Suibertinam Canonizationem fictitiam dici, etsi fictionis auctores scirent ex suo Ordine extitisse; ego, in Germania inferiori scribo, ubi necdum tanti fiunt disquisitiones historicæ, ut vulgo etiam persuasum sit, utiliter vocari in controversiam ea, quæ seculorum aliquot tolerantia inerti, jus alicujus præscriptionis videntur obtinuisse. Hinc minus placet aliquibus, quod ad Zachariæ Papatum dixi de Alexandro VII, summo Bollandi amico & æstimatore, qui in Canonizatione S. Thomæ de Villa-nova usus fuerat exemplo Canonizationis Swibertinæ; [pergo tamen asserere,] nihil dubitare me, quin si Epistolam, unde hæc sumpta apud alios invenerat, sapientissimus Pontifex legere potuisset, ut est a Bollando examinata, optavisset quidem ista numquam a se dicta; haud tamen credidisset, refutatione ista quidquam detractum suæ Pontificiæ auctoritati: neque enim hac uti se putabat, cum in argumento pure historico ea protulit, quæ plurimi ante ipsum alii in tali occasione. Experiantur eruditorum nunc Romæ virorum judicia, si qui dubitam; & desinent mirari quod ita scripserim.

[4] Proximum ergo Udalricianæ Canonizationi exemplum, quod quidem noverim hactenus, [secundum, qui Canonizatus sciatur fuisse S. Symeonem.] a Symeonis Canonizatione petitur: quam sicut a Benedicto Popponem Archiepiscopum postulasse Browerus docet, ita ejus super ista re Epistolam, ex vetustis membranis transcriptam, nobis legendam exhibet his verbis: Reverendissimo Patri Patrum, gratia & nomine Benedicto, Poppo, licet indignus, divina tamen largiente clementia, sanctæ Trevirensis Ecclesiæ Minister, cum totius affectus dilectione, debitam subjectionem. Superiore tempore, cum annuente venerandæ memoriæ Joanne, in hac sancta Sede Apostolica prædecessore vestro, amore visionis sepulcri Dei hominis Jesu Christi, Jerusalem profectus peregre fuissem; in regione nostra pravorum hominum super crevit iniquitas, ita ut nec adhuc manus possint ab incepta retrahere nequitia, omnia per circuitum diripientes ac devastantes. Super quo sæpissime deprecatus faciem Domini mei Regis, quatenus manum mihi porrigeret suæ animadversionis, [scribente pro ea ad Benedictū 9 Poppone Archiep.] nihil profeci. Sæpe etiam supra nominato Prædecessori vestro pro eodem supplicavi, nec quidquam usque adhuc consolationis impetravi. Quamobrem desidero, ut vel nunc solatietur mihi Deo amabilis Paternitas vestra; mittatque virum de honoratioribus ac prudentioribus vestris, qui mihi in necessitatibus meis consilio simul & auxilio suffragetur. [& Legatum mitti] Auxilietur, dico, de adversis; consilietur vero de his, quæ latere non credo aures vestræ Sanctitatis. At vero si hactenus Vos latuerunt, jam nunc obsecro, uti benignum litteris meis accommodare velitis auditū. Sedit Joannes XIX, hujus Benedicti decessor ac patruus, ab anno MXXIV ad MXXXIII, imperante Conrado, ad quem se quoque frustra confugisse Poppo scribit; interim vero, sicut Frithelo & Bertramus, Epternacenses Advocati, multas Abbatiæ quam tueri debebant faciebant injurias; ita alios, qui Adalberonis Præpositi Pauliniani contra Popponem sectati fuerant partes, credibile est Treverensi ecclesiæ diu & impune graves fuisse, de quibus hic quæritur Archiepiscopus. Ejus porro pro Symeone supplicatio talis fuit.

[5] Vir quidam vitæ sanctitate laudabilis, apud nos diebus istis ex hac vita migravit: quem, si signis & virtutibus, quæ per eum Dominus operatur, credere debeamus, procul dubio eum cum Sanctis æternæ beatitudinis habere consortium non dubitamus. Sed non tam signa, [ac S. Symeonem canonizari petente.] quæ fidelibus & infidelibus communia sunt; quam fidei virtus, qua fideles ab infidelibus sequestrati sunt, qua ipsa, dum adhuc in corpore maneret, plurimum viguit, de ejus sanctitate nos certos reddit. Proinde accersivit nos tam Clerus quam populus Ecclesiæ nostræ, obsecrantes, uti litteris nostris ad hanc Apostolicam Sedem, cui vos auctore Deo præsidetis, eum illius Viri sancti Vita & Miraculis missis peteremus; quatenus, si ita vobis cautum videatur, dato nobis vestri Apostolatus decreto, nomen ejus liceat cum Sanctorum nominibus conscribi, ceteraque honoris Sanctis debiti ipsi impendi; itaque, quid solatii, quid consilii, super allevatione angustiarum nostrarum, hinc & inde obortarum, Prudentia Vestra mihi ineundum decreverit, sine longa temporis dilatione dignemini insinuare. Honor vester & meritum apud Deum & homines augeatur. Erat Benedictus, cum anno MXXXIII contra jus fasque ordinaretur, puer annorum circiter duodecim, ut scribit Rudolfus Glaber, haud facile hoc in puncto refutabilis, uti suo loco ostendi; & usque ad annum MXLV, quo Gregorio IX Pontificatum ceßit, semper luxuriis inquinatum eum fuisse, [Ille, post annorum aliquot consultationē,] queritur S. Petrus Damiani; neque hæc latere Popponem poterant. Vide tamen quomodo personam Christi, in ejus tam indigno Vicario, sanctus Archiepiscopus veneretur. Ille, cum Epistola scribebatur, fortaßis annum necdum vigesimum attigerat; nec enim in tanta Romanæ Curiæ corruptione cito res expedita est; sed crebris nuntiorum indiciis crebrisque litterarum characteribus actam causam, significat Bulla, anno MXLII expedita; ut inter prænotatam Epistolam & Responsum Benedicti facile potuerit effluxisse triennium aut quadriennium. Responsum ex Mss. ecclesiæ S. Symeonis, una cum Bulla descriptum nobis, ita sonat.

[6] Benedictus Episcopus, Servus Servorum Dei, Popponi Patri, [laudat Popponem, ob suum confugium ad Sedem Apostolicā:] tam suis meritis quam divino charismate Trevirorum Archiepiscopo, salutem carissimam cum benedictione Apostolica. Sumptis Reverentiæ vestræ litteris, & lectis, atque relectis; in imo cordis earum vim reposuimus, ut vobis petentibus desiderata concederemus. Nam illius regulam Magistri nos oportet, in quantum possumus, imitari, qui se bene petentibus non est obstinatus, se in veritate quærentibus non est prolongatus, nec ad fores suas perseveranter pulsantibus ad aperiendum retardatus. At nos, licet tardius quam cupivimus, ad sonum tamen paginæ vestræ, ut debemus, pro affectu respondemus. Neque enim facimus quod volumus: sed divinitus ut faciamus accipimus, queque suis temporibus superna dispositio coaptavit. Quod igitur meministis, Sedem Apostolicam, cui ex divina dignatione præsidemus, totius ecclesiasticæ Pastoralitatis esse refugium, ut votis vestris ad eam confugientibus annueremus, meritis amplexibus hæc ipsa verba donavimus. Quippe cum sit origo & fundamentum Ecclesiarum, Domino confessionem Petri taliter compensante, Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; dignum plane videtur, ut omnis Christiana fidelitas ad eam concursum habeat, & ipsa omnibus manum solatii porrigat. Vobis vero, in congressu positis, [submittit in auxilium ejus Præsulem,] ad iniquitates pravorum hominum debellandas, ac spirituali gladio puniendas, quem in rebus divinitus vobis commissæ vicis Adjutorem Præsulem a nobis poposcistis … dirigimus; quem quidem & honestas morum, sicut nomine indicat, & sagax animi pulchritudo decorat. Quem huic negotio aptissimum censuimus, quia Domini fidelem servum, & prudentem cognovimus; ut cui & astutia serpentis est & columbæ simplicitas; de cujus quodammodo labiis fluunt mella, pro captu audientium cælestis ambrosiæ plena. Quare & eum a corpore nostro velut dextrum separavimus brachium, precantes ei salutem & gaudium. Dirigimus ergo illum ut solatietur vobis in necessitatibus vestris, tam scilicet in opere Consecrationis, quam & in unctione Confirmationis; & si quid in necessitatibus aliis Domino favente valebit, pro libitu Sanctæ vestræ Fraternitatis. Ut autem illum tractare uti decet non detrectetis vel dissimuletis, nulla credimus admonitione indigetis; cum vestra benignitas inde sit profusior, unde est sanctior.

[7] Quod fuerit Apostolici hujus Legati nomen, quæve conditio, [forte Archi-Presb. Gratianū;] nusquam expressum Browerus reperit; prima nominis sui littera signatum eo loco fuisse, ubi ecgraphum nostrum posuit En, nullum sensum aptum faciens, conjectura haud inverosimili (ut mihi quidem videtur) ducor; cum id ejus ævi perpetua consuetudo ferret. Ex omnibus autem litteris, nulla occurrit quæ ab eam non intelligentibus ecclesiæ S. Symeonis librariis citius potuit videri En, quam littera G, more ejus ævi ab infimo labro deorsum protracta cauda, quasi esset Cn. Porro, honestas morum, quam nomine ipso indicare Legatus dicitur, conjecturæ nostræ propius admovet Gratianum Archipresbyterum, laudatißimum virum; qui deinde Benedictum & Silvestrum, de Pontificatu contendentes, ab ejusdem usurpatione prudenter deduxit; & Pontifex electus, ipsemet dictus est Gregorius IX. Hanc autem Electionem fuisse legitimam, licet postea minus probatam Imperatori Synodoque Sutrinæ, ostendimus Dissertatione propria; secundum quam deponi non potuisset, nisi ultro ceßisset. Sed prosequamur Responsum Benedicti, ad id quod præcipue petebatur, sic venientis.

[8] [asserit a se Symeonem Sanctis adscribi:] De cetero ad virum illum Symeonem veniendum, quem numerosis coruscantem miraculis, divinis præfulgentem virtutibus, ostenditis. Ex quo liquet, eum in fragili corpore thesaurum bajulasse spiritualis gratiæ, ut non solum sibi præviderit ad salutem; sed aliis quoque atque aliis ad multiplicem sanitatem. Quia igitur ad illam æternam beatitudinem, illamque summæ felicitatis perpetuitatem, ac cæleste consortium pervenisse creditur; sicut opere signorum frequentius panditur; nostræ Apostolicæ auctoritatis sententia, judicium divini arbitrii secuta, & consensu complurium Fratrum nostrorum suffulta, decernit eumdem virum Dei Symeonem, post hac semper & ubique Sanctum debere nominari, ejusque Natalem sicut aliorum Sanctorum, reverentissime singulis annis celebrari: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat, dicit Apostolus. [2 Cor. 10, 8] Ergo laudetur, vigeat, placeat, celebretur, perametur & colatur, nomenq; illius Martyrologio inseratur. Ipse intercedat pro peccatis & negligentiis nostris, & omnium commissorum nobis, apud clementissimam divini Numinis majestatem; ut mirabilia, quæ visibiliter exhibet circa infirmorum corpora, in animabus nostris occulta virtute dignanter exhibeat. Hactenus Epistola, a Cancellario Pontificio vel aliquo inferioris notæ ministro, nomine Pontificis, moribus parum Apostolici, stylo tamen Apostolico conscripta. In ecgrapho nostro appensum repræsentatur figillum, [uti fuit per Bullam Benedicti 9.] cui altera quidem facie, alias vacua, circum ductum in orbem fuerit nomenBENEDICTI; altera impressum caput S. Petri, cui superneincumbat, unde in orbem circumductæ tres litteræ, P P E, idem valent quod, PAPÆ; sed lineamentis tam rudibus, ut nisi ex autographo (si tamen hoc inveniri adhuc poßit) vel saltem ex alio ejusdem Pontificis, accuratior expressio mihi mittatur, operæ pretium non putem talis sigilli figuram æri incidendam curare, quod alias facere voluissem, nullibi adhuc nactus genuinum Pontificis istius Sigillum. Sed neque satis discernere potui, volueritne ecgraphi nobis mißi scriptor significare, Sigillum istud ab Epistola dependisse, an vero (quod alias verosimilius foret) a sequenti Canonizationis Bulla, cujus accepimus hunc tenorem.

[9] Benedictus Episcopus, Servus Servorum Dei, omnibus Archiepiscopis, Episcopis, Sacerdotibus, & universo Clero, cunctisque Populis, tam regni Teutonici, quam etiam quarumcumque nationum vel linguarum, salutem carissimam cum benedictione Apostolica. Divinæ majestatis inenarrabilis auctoritas, semper inenarrabilia faciens, [docentis, quod uti semper aliqui in vita virtutibus,] sicut in Sanctis suis mirabilis prædicatur, ita & operibus declaratur, dans eis virtutem & fortitudinem curare omnem languorem & omnem infirmitatem. Quod donativum ipse Deus, spiritualium donorum distributor & auctor, militibus suis, quorum non est numerus, in hoc etiam mortali corpore, dum in seculo degerent, propterea concessit; ut & iidem ipsi super, spe divinæ retributionis habentes sancti Spiritus fidele pignus; fiducialius ac fortius inniterentur, & gentes, divina, mysteria intuentes, omni superstitione postposita, ad viam Christianæ veritatis, ex intimo cordis converterentur; alios vero, quorum similiter incomprehensibilis est multitudo, post vincula tantum carnis, his opibus virtutum donavit atque magnificavit; ut corporeis exuviis in sepulcro positis, & membris in favillas resolutis, sentientibus atque videntibus mirabilia fides inculcaretur & cumularetur, eos illic feliciter vivere, ubi vera est & æterna vita: ad quam nemini accedere licet, nisi vitæ temporalis oblectamenta exosus, [& post obitum miraculis fulgent;] ad illam tota sempermentis intentione suspiret, si quando mereatur de peregrinatione ad patriam, de exilio ad postliminium revocari. Igitur quoniam crebris nuntiorum indiciis, crebrisque litterarum characteribus, clamor magnus strepensque rumor ex Trevirorum partibus usque Romam pervolavit, esse inibi viri cujusdam Symeonis admirabile corpus, signis & prodigiis, virtutibus & miraculis radians, ut sol meridie sereno aëre; terram strictius osculati, Dominum benediximus toto corde, [ita Symeon:] tota mente, totis viribus; qui nostris temporibus dignanter, intra sanctam suum corpus Ecclesiam, hoc præcipuum membrum divino lumine accendit, ut sit lucerna ardens, posita super candelabrum, quæ luceat omnibus qui sunt in domo Domini.

[10] Itaque conventi atque pulsati a clarissimo fratre nostro D. Poppone, ejusdem Treviris Archiepiscopo, ut quod nobis visum fuisset de celebratione ejusdem sanctissimi viri salubri definitione nostræ Apostolicæ auctoritatis statueremus atque decerneremus; omnibus, quos in salutatione prænotavimus, [quē Sanctis adscribit 8 Sept. 1042.] notum his litteris facimus, quid ex ea re censuerimus. Nam collecta Romani nostri Cleri splendida Fraternitate, cum partus sacratissimæ Virginis annuo recursu per hunc orbem radiaret, concordi deliberatione determinavimus, & alta sententiæ radice fundavimus, eumdem virum Dei Symeonem, quem Dominus commendat atque probat, significatione tantarum virtutum, sanctitatis & gratiæ plenum, ab omnibus populis, tribubus & linguis sanctum procul dubio esse nominandum, ejusque natalem singulis annis recurrentem passim solenniter observandum, & ferialiter celebrandum & venerandum, adinstar diei festi: nomen quoque ipsius Martyrologio cum Sanctorum nominibus suo loco inserendum. Cui sententiæ hoc etiam subdidimus, ut quisquis hujus nostræ constitutionis temerarius contemptor & cervicosus refragator exstiterit, primo se noverit Dominum graviter offendere, deinde Sancti illius patrocinia, imo omnium Sanctorum, quorum contubernio gratulatur, nostramque de cetero Apostolicam nullatenus debere benedictionem sperare; conservatoribus ea multipliciter donatis, in omnia secula seculorum. Amen.

[11] Nullus dubito, quin hæc Bulla fuerit expedita sub forma Cancellariæ Romanæ usitata, atque adeo consuetis tali in re subscriptionibus, quales invenio sub Bulla, [Ea Bulla quomodo subscripta fuerit,] apud Ughellum Tom. 1 col. 126, hujus ipsius Pontificis nomine data, anno MXXXIII; ubi post clausulam in secula seculorum. Amen, legitur. Scriptum per manus Sergii Scriniarii & Notarii sacri nostri Palatii, mense Novembris, Indictione sexta (imo secunda, computando Indictiones more tunc Romanis adhuc usitato, auspicantibus illas a Kalendis Septembribus. Et is error librario, sexta pro secunda transcribenti imputari potest) Benevalete.

Benedictus, Sanctæ Fallaritanæ & Castellanæ Episcopus.
Ego Gregorius, S. R. E. designatus in regimine sanctæ Tudertinæ Ecclesiæ. [ex alia simili intelligitur.]
Ego Leo, Diaconus sanctæ Romanæ Ecclesiæ.
Benedictus, Oblationarius.
Benedictus, Cardinalis tituli Equitii.
Bonizo, Presbyter, & Vicedominus sanctæ Rufinæ, & designatus gratia Dei Episc. Tuscanen.
Ego Crescentius, Subdiaconus de Joanne de Romano.

Ubi, vel primo ante omnes scribendus, Benedictus sanctæ Romanæ Ecclesiæ Episcopus, qui transcribenti excidit, propter mox subscribentem alium æque Benedictum; vel, si ipsimet originali subscriptio summi Pastoris defuit, deprehenditur dissoluti hominis tanto in munere negligentia; per quam nec diplomata quidem, suo nomine expedienda, dignabatur manus propriæ subscriptione firmare.

[12] Quomodo porro prædicta Bulla fuerit executioni mandata, tertio post rem Romæ actam mense, ad illius calcem, [Fuit autem celebrata Canonizatio 17 Novembris.] in Codice ecclesiæ S. Symeonis, sic legitur subnotatum. Anno Dominicæ Incarnationis MXLII Indict. X (auspicando hic Indictiones a Kalendis Ianuariis; quod hinc videri potest jam tum in Galliis ortum habuisse; secus atque Romæ tum fiebat, uti modo notavimus; e cujus usu Indictio XI foret, a Kalendis Septembribus inchoata) Benedicti Papæ nono, Regisque Tertii Henrici, Conrad Regis filii, IV, canonizatus est Beatus Symeon Trev. IV feria, XV Kalend. Decemb. * piissimo Archipræsule Poppone, anno Ordinationis suæ XXVI, jussu & litteris Noni Benedicti Papæ, est Congregatio Canonicorum ibidem ordita. Annum recte notatum certo probat concursus feriæ cum Kalendis, secundum litterarum Dominicalium ordinem apte cadens: cum eoque etiam optime convenit Archiepiscopalis Ordinationis annus XXVI, ducendus juxta Browerum a Kalendis Ianuarii anni MXVII. Recte etiam habet annus Regis, cui pater suus obiit IV Iunii anno MXXXIX. Eadem quoque habet Browerus usque ad *; nisi quod legat Indictione IX, Benedicti Papæ decimo, inversis scilicet per nescio quam inadvertentiam numeris, pro eo quod originaliter, [1142 Benedicti 9, Popponis 26.] ut vidimus, legatur, & legi debeat, Indictione X, Benedicti Papæ nono. Nam hic ordinatus quidem est MXXXIII anno, sed exeunte, videlicet die IX Decembris: atque adeo in Novembri anni MXLII adhuc currebat ei annus nonus, non decimus, perperam apud Browerum suppositus; fortaßis ab ejus interpolatore. Neque enim, quæ composuerat ipse, ad ipsius quoque arbitrium fuerunt impressa; sed ad Consiliariorum Electoralium, in quibus tunc scioli aliqui, judicium correcta & mutata; cumque ne sic quidem placerent satis, suppressa denique fuerunt omnia. Non tamen ita supprimi potuerunt, quin esset unde fieret secunda impreßio; non quidem qualem vellet posteritas, ex ipsius Broweri autographo, quod nusquam repertum fuit; sed qualem interpolatores prælo siverant subjici; uti ea nunc habetur, allaborante Masenio sub auspiciis Caroli Caspari a Petra, Archiepiscopi & Electoris Trevirensis curata, anno 1670.

[13] Secundum hanc ergo editionem a nobis allegatur Browerus; qui Popponis gesta prosequens, Subinde, inquit, idem Poppo, tametsi, quod Benedicto Pontifici conqueritur, improborum crescente licentia, [Ædificata ecclesia & Canonicis fundatis] plurimum ex direptionibus & hostili populatione damni undique caperet; pro eximio tamen suo in B. Symeonem amore, memoriam vitæ ejus impensius honorare cupiens, templum ei locavit in veteribus iis ruinis antiquæ molis quam vivus insederat; eumdemque locum, nobili illic adducta congregatione Canonicorum, ad incrementum honoris, luculento patrimonio stabilivit. Atque hinc collegium B. Symeonis manavit, Virgini-matri & B. Michaeli dicatum, quod ad nostram usque memoriam viris, inter ceteros doctrinæ morumque probitate claris, egregie floruit. [moritur Poppo 1047 16 Junii.] Et hoc est quod paucis verbis indicat Ms. Non multi porro fluxerunt anni, quin exhibitæ S. Symeoni liberalitatis fructum reciperet pientißimus Antistes. Siquidem anno Dominicæ Incarnationis MXLVII, Henrici secundi Regis XVII, Imperatoris autem primo, XVI Kal. Julii, obiit hujus Trevericæ Sedis Deo dilectus Archiepiscopus Poppo: uti refert Browerus, ex Epitaphio quo erat inscriptum sepulcrum, quod ipse sibi in æde a se ædificata elegerat, uti inferius indicat idem, apparens Bavaricæ cuidam matronæ.

[14] Annalibus Trevirensibus præfigitur, per modum Tractatus præliminaris, [Descriptio ecclesiæ Browero.] Proparasceve Trevericarum antiquitatum: quarum Caput XXI, de porta Martis, nunc templo S. Symeonis, dignum hic describi, sic deducitur: Inter urbana opera, elegantia præstat & magnitudine molis, B. Symeonis collegialis ædes; quæ a septentrionibus ad publicam urbis portam se offert; tenetque spectantium oculos admiratio fabricæ, quam non abs re, clarus memoria nostra Geographus Abrahamus Ortelius, mole scripsit admirandam; & cui nec in tota hac Gallia putavit superesse parem. Quippe incredibili saxorum leucophæi coloris magnitudine surgit in excelsum; junctis, non cæmento aut interlita calce, sed ferro lapidibus, tanta firmitate, ut rupis in modum coalita, adversus omnem impetum subsistat….. Forma est quadrangula, altera parte scilicet longiuscula, duabus utrimque turribus ad Romanum exemplar instructa, quatuor ab imo solo concamerationibus invicem sibi suprapositis, & opere parietum circumquaque duplicato. Qua in publicum urbis obvertitur, terno conspicitur fenestrarum ordine inter columellas semirotundas: qua vero respicit Aquilonem, partem explet mœnium, proportione ad decorem usque exactissima. [æstimante illam antiquis pro Capitalio fuisse.] At ubi se portæ præbet civitatis, a Poppone clarissimo Trevirorum Archiepiscopo, novis operibus exculta est, adjectis spectaculi causa circa ambitum odæi podiis & mænianis, ut forma congrueret. Denique multo aggere comportato & affuso, ab urbis foro insigni eminens altitudine. per clivum aditur gradibus lapideis, infra supraque Clero & religione frequens….. Interior species operis nulla laxitate, fornicibus undique restricta, & impedita concamerationibus, nisi quo ad usum templi a posteris explicata cernitur, arguit vix ulli usui locum eum fuisse, præterquam aris, simulacris, idolis, cujusmodi in Capitoliis erigi colique mos erat.

[15] Ita Browerus. Masenius, qui ejus opus Notis & Additamentis, a primo contextu secretis, amplificavit & illustravit; ad præcitatum Caput adjecit amplam Appendicem, de Portis urbis Trevericæ, ex quibus Nigra hodiedum superest, in templum conversa. Ac primum Casparis Meriani proponit sculptam eleganter tabulam, qua latus ecclesiæ urbem respiciens spectandum datur; quod hic minorem in tabulam contractum vides. Deinde laudata veteris structuræ elegantia, quam melius oculis judicibus, quam auribus astimabis, [speciem ac firmitatem operis admirante,] Hoc inquit opus, tam priscis quam novis structuris conspicuum, argumentum posteris esse poterit, quantum hæc ætas in architectonica a veteri discrepet. Nova atque accessoria opera suo se vultu habituque manifestant; minuti lapides, planique ac minus solidi parietes; fenestrarum arcus longiores, sed inculti; columnæ ac limbi proscripti, satis indicant superiorem turrim navimque totam templi posterioris seculi opera, minus laboriosa, accessisse; ut & ædiculas in templi capite, & sacellum in latere, & geminum in sine versus portam urbis chorum, [* imo Meridionali,] suis tamen non invenuste cornicibus inter columellas coronatum…. In latere Septentrionali versus novum chorum S. Symeonis, aliquot annis ibidem inclusi mortuique, angustum tuguriolum, abditumque velut sub graduum recessu cubile, quod erectum vix capit hominem, etiamnum visitur: notaturque in tabula littera O.

[16] Structura vetus, olim sine tecto, pluviæ patebat; porticibus tamen elegantissimis quaquaversum per utramque turrim mediumque circumdata, per quas sese ad facilem defensionem circumferre liceret. [dimensio nesque ejus explicante.] Illæ ad septentrionem pedes quatuor, ad meridiem septenos complexæ sunt; & ad dextram lævamque largis fenestris, quas æqualia mediarum columnarum spatia intersecant, decenti symmetria exornantur. Fabrica hæc, qua ab ortu in occasum vergit, procurrit longius, & centum ac triginta pedum esse censetur; a septentrione in meridiem non nisi quadraginta sex pedes assequitur. Clauditur utraque tam occidentalis quam orientalis facies turribus validissimis; illud quod interjacet spatium fornicibus ductis conjungitur, sub quibus olim portarum arcus patentes liberum dabant commeantibus aditum; ut etiamnum superne eminentes ad septentrionem arcus demonstrant, qui aggesta nunc terra clausi propemodum sepeliuntur, Ad meridiem, præter congestum terræ clivum, hac ætate per gradus late explicatos, sensim in ipsum primum fornicem, qui inferioris templi pavimentum est, enitimur, quod pavimentum per ipsas quoque turres fornicibus stratas extenditur; quæ tutum inferiori sui parte recessum vel ad vina vel etiam ad arma pyriumque pulverem recondendum præbent. Unde Philippus Christophorus, proximus ante Carolum Casparum Elector, translatis alio Canonicis, locum hunc in militare rursum munimentum transferre statuit: sed improvisa captivitas, hæc illius consilia intercepit.

[17] Credo id suis apud Deum precibus obtinuisse Sanctum, ne locum deserere cogeretur mortuus, quem tam constanter tenuerat vivus. Idem memoria nostra eumdem fecisse dixerim; quando Francis, absque ullo sacri profanique discrimine omnia circum urbem vastantibus, ipsiusque secundum Symeonis templum patentis portæ munimenta demolientibus, non sivit venire mentem, qua suis rebus ab ejusmodi molis conservatione vel metuerent periculum aliquod, vel commodum sperarent ab ejus ruina. Quia tamen humanis manibus condita opera, quantumcumque firma, & lapidibus contexta, quos (ut ait Masenius) seni ac deni quandoque viri loco vix dimoveant, idque junctura in muris firmissima, occultis tantum plumbi ferrique vinculis devincta, sic ut murorum robur omnem facile machinarum bellicarum vim eludat, frustra æternitatem speremus isti S. Symeonis ecclesiæ.

CAPUT V.
Quædam paulo posteriora miracula.

[35] Puer quidam scholaris a, Wigericus nomine, cum, ut hec ætas assolet, die quadam vino intemperanter abusus, [Lapsus ex alto in congeriem lapidum.] secretum sibi requiescendi locum eligeret; altissimum ex latere ecclesiæ conscendit solarium, ibique se inter columnas dormitum incautius extendit. Cum subito quo nescitur motu expergefactus, priusquam se recipere posset, lapsus est in præceps; & super congeriem lapidum, qui forte subtus positi erant, ita graviter cecidit, ut in toto ipsius corpore nil foret reliquum, quod non dissolutum videretur aut attritum; Ad sonitum itaque ruinæ qui propinqui erant trepidi accurrunt: eum vix spirantē, & corpus fere exanime reperiunt. Levatus in alveolo componitur. [inservitium S. Symeonis oblatus, convaleseit.] & cum desperatione omnium ad lectulum deportatur. Visum interim est Præposito ecclesiæ, ad dominum pueri ipsius postulationem oportere fieri, quatenus altari Beati Confessoris traderetur; si forte ejus servitio, divina eum clementia reservaret. Quod mox ut impetratum est, & effectum; brevi ita efficaciter convaluit puer, ut nullum pristinæ sanitatis detrimentum postea sensisset.

[36] [Tabescens & membrorum usu destitutus, sanatur.] Deselinus quidam, Tolmari Choriepiscopi servus, & rei domesticæ procurator, subito tibiarum b correptus dolore, augescente indies morbo ita paulatim tabescebat, etiam omni tandem membrorum destitutus officio, ut inutilem & invisam sibimet vitam duceret. Quem recuperandæ salutis voto, cum dominus ejus ad memoriam Sancti viri deductum obtulisset, non multo post integræ redditus sanitati, in officiis ecclesiæ, ut nemo expeditior, continuatim permansit.

[37] Cæcus quidam, e partibus longinquis, tot beneficiorum fama ipse quoque in spem adductus, cum parentibus & amicis ad jam dicti Sancti memoriam venit; [Cæcus diu frustra moratus ad sepulcrum,] ubi aliquot dierum spatio continuatim in oratione perseverans, divini respectus gratiam expectabat. Cujus dum vota tardior sequeretur eventus, amaro satis animo; Quantum est, inquit, serve Dei, ut me infelicem consueto in quolibet beneficiorum munere excludas, & tantæ concivium meorum expectationi vacuum dimittas? Sicque desperando a sociis reduci se in patriam expetit. Jam iter arripuerant, [post moram in oratione tractam,] jamque per portam civitatis ipsi ecclesiæ contiguam exibant; cum orbata sensim oculis luce tenui, cœpit quodammodo quasi per obscurum præcedentes se comites notare; & repercussus insolita [luce], eos ut quantocius reduceretur invocare. Quod dum illi accelerare contenderent, priusquam ad sepulcrum ascendisset, [rediens illuminatur.] visum ex integro recepit: moxque humo prostratus, pro increpatione, dignas intercessori suo gratis egit.

[38] Simili quoque devotione mutus quidam, comitantibus se amicis, ad sepulcrum sancti viri proficiscebatur: dumque per rupes, quæ valli Trevericæ imminent, descenderet; [Loquela donantur, mutus in ipso accessu] inter alias quas prospiciebat ecclesias, hanc, ex qualitate operis sæpe audita, cognovit: quam dum ille, utpote fideli æstuans desiderio, secum miraretur, subito in verba prorumpens, Estne, inquit, B. Symeonis ecclesia? Hinc sane, ut ex multis, æstimari potest, quantum distent divina judicia: quia gratia sanitatis, quæ vix tandem cæcum, cum desperatione jam descendentem, revocavit; muti sperantis votum prævenit.

[39] Alius etiam diverso tempore mutus, celebri quadam solennitate, [& alius inter officium divinum,] cum ipso loci sui Presbytero magnaque suorum frequentia, in ejusdem sancti Confessoris ecclesia, divinum, quod a Clero agebatur, auscultabat Officium; cum interim divina miseratione in vocem resolutus, laudes Deo sæpius repetendo, sermonis concessi primitias Christo misericorditer dicavit auctori. Ad vocem autem exclamantis turba circumstantium confluente, & quid jam accidisset perquirendo, narranti vix exhibita est fides; quoad Sacerdos, quem diximus, cum omni civium quibuscum venerat comitatu accedens, in conspectu ipsius Ponstificis & omnium qui tunc aderant, rem suo testimonio comprobaret.

[40] [Matrona Bavara, valde agra,] Matrona quædam ex Bavaria nobilis, gravi & diuturno languore lecto affixa jacebat, multisque medicorum studiis pertentata, omnem fere, quantum ad hominem, recuperandæ sanitatis spem projecerat. Nocte vero quadam per visionem beatæ memoriæ c Dominus Poppo Archiepiscopus astitit, [a S. Poppone monita,] & manifesta quasi allocutione persuasit, quatenus absque mora ad memoriam S. Symeonis proficiscens, ejus intercessionem pro imminente necessitate expeteret. Cui dum illa, & valetudinis suæ difficultatem, & loci ubi requiesceret obtenderet [ignorantiam] d; Age, inquit, modo profectionem para, ego iter monstrabo, ego te ad illum perducam, ad cujus pedes ipse requiesco. Post visionem mulier statim evigilans, receptis incredibili modo viribus, eadem hora surrexit, domumq; circuiens, totam familiam excitavit, & ut necessarios commeatus itineri festini parent, [Treviros ire,] servis indicit. At illi languoris vehementia, ut fit, alienatam mente putantes, correptam violenter ad lectum reducunt; atque inter manus ne domo erumperet eo usque detinent, [sanam se invenit & sepulcrum adit.] donec sano ejus attendentes sermoni, rem, ut erat, simulque & jam quid pararet, certius agnovissent. Missis itaque de nocte cunctis, maritum, qui tunc forte aberat, celeriter revocavit: quo ducente. Treveros profecta, ante sepulcrum Beati Confessoris vota sua & gratias ipsi retulit.

[41] Quidam ex familia Hasperni, noti admodum & illustris viri, de possessione ejusdem quæ Osternia dicitur, pro sua qualibet necessitate oblationem Sancto Dei devoverant, quam consueta appellatione e Repensime vocant. Cumque coctos panes undecim Treveros reportarent, atque in villa, qua in itinere pernoctabant, [Panis ex voto non oblatus, sanguinem manat.] revelantes sarcimulas, viatici sui partem reliquerent; contigit forte unum ex votiva summa panem ibidem inter cetera remansisse. Hunc in redeundo, cum aliis quæ ibi fuerant; pariter assumentes, abundantibus in via cibariis domum referunt integrum. Ibi demum incisus, mirum dictu ita cœpit sanguinem manare; acsi animali cuilibet vulnus inflictum cerneres. Stupefactis autem ad quos res pertinebat omnibus, & negligentiæ suæ reatum cum tremore professis, delatus est in ecclesiam ibidem panis; ubi mirandum simul & terrificum videntibus, non parvo tempore, spectaculum præbebat. Hoc nobis, siquando inter nos de virtutibus Beati Confessoris sermo oriretur, narrare f solet Frater noster & Canonicus Ecclesiæ Majoris, filius videlicet domini ejusdem familiæ, & possessionis ubi res accidit; ad quem etiam quadra ejus panis, causa fidei transmissa est, indurato jam cruore undique infecta.

[42] Quidam inquilinus de Barna g, super Mosellam (ut nostis) flumine sita, [ex tabe desperatus de vita,] gravi correptus languore, toto paulatim corpore tabescebat; jamque inveterata valetudine, integro aut eo amplius anno in tantum sumendi victus fastidium devenerat, & panis maxime quo potissimum corpus sustentaretur, ut gustum ejus, quasi mortiferum aliquid, omni modo abhorreret. Cumque jam de vita in desperationem omnium venisset, penitusque lectulo jaceret affixus, nocte intempestate salubri quodam recreatus visu; citatam nomine uxorem ad se festinanter vocavit, stipulam sibi præberi postulans, h qua (ut moris est) fidem sponsionis faceret, Treveros se iturum. Quem illa increpans, Quonam, [visione nocturna monitus:] ait, modo tantum iter miserande suscipies, qui nisi alienis sustentatus manibus, ne minimum quidem e lecto progredi valeas? Et ille, Certum est, inquit, mihi, ut intendi, viam tentare, & Deo auxiliante utcumque vel manibus reptando Beati Symeonis attingere limen. Nam modo mihi quidam assistens voce consolatoria monuit, ut ad memoriam ejus quantocitius properarem, ibique me per merita ipsius sanitati reddendum confiderem. Itaque spopondit, & sine mora ad civitatem iter instituit; ubi, inter eundum receptis per incrementa viribus, eo usque convaluit, ut ad sepulcrum viri sancti consistens, vix aliqua perpessæ infirmitatis vestigia persentiret. Inde ad me, qui tunc forte aderam, domum meam divertens, ut primus illi in profectum excutiendi fastidii panem porrigerem, expetiit. Cui congratulatus ego, mox subcineritium panem tenuem & delicatum deproperare comparavi; [ad sepulcrum sanatur:] & eo quo oportuit divinæ miserationis respectu, manu mea præbui comedendum. Igitur postquam aliquantum ex eo sumpserat, pariter & cibi fastidio & languoris omni debilitate recreatus est; receptaque brevi ad integrum sanitate, Deo & Sancto ejus gratias agens, lætus domum rediit.

[43] Alius quidam, nostri juris homo, Odo nomine, de Villa quæ Roie i dicitur, tanta jam inde a pueritia membrorum fuerat affectus vulneratione, ut scabellis innitens per terram dissolutum traheret corpus. [item alius scabellis repens.] Hunc cum, propinquorum solicitudo ad urbem delatum, ad confessionem viri Dei statuisset; oblatis ibidem pro copia, fusisque pro ægroto precibus, supernæ consolationis respectum expectabant. Nec diu salutaris effectus fidelium vota suspendit, quin mox in pedes resurgens toto erectus est corpore; sicque membrorum restitutus officio, Sancti Confessoris, [ope] perseveranti incolumitati usque modo perfruitur.

Anno Dominicæ incarnationis secundum Dionysium k MLXXXVI, II Idus Maji, in Ascensione Domini, [Ann. 1086 mutus & surdus loquelam & auditum recipit.] venit ad sepulcrum Sancti Symeonis Confessoris mane juvenis quidam, nomine Bertinarius a nativitate surdus & mutus, qui confestim officium linguæ recepit & auris: in ipsa vero receptione divinæ misericordiæ, dum lingua reseratur & auris, sane a sathana mundatur; cujus impedimento credi poterat fuisse ligatus. Sanguis [enim] erupit sibi auribus, ore, & naribus: ubi manifestata visitatio Spiritus sancti non dubitatur, & emundatio dæmonii, cui simile in Euangelica veritate repetimus.

ANNOTATA D. P.

a Hoc miraculum, in Ms. S. Maximini & apud Surium (unde totum hoc Caput accepimus) præponebatur ei miraculo, in quo finivimus Caput 4; quodque priora tempora ideo spectare credimus, quia solum meminit sepulcri; etiam ante Canonizationem frequentati; non autem Ecclesiæ, post illam constructæ, cujus sequentia omnia faciunt mentionem, ab eodem tamen auctore verosimiliter conscripta, excepto ultimo anni 1068, quod omnino videtur aliis additum, ipso quo contigit tempore.

b Mss. Tabearum, quod per conjecturam correximus.

c Eadem, Comes quidam, quod sensum nullum facit.

d Ita sensum suppleo, alias mutilum, nisi quis malit, longinquitatem, substituere.

e Fortaßis Repensimmes; est enim Simmer Germanice mensura 26 librarum, Repa feretri sacri operculum: cui imposita ad istam aut aliam certam mensuram panum oblatio, tale nomen acceperit.

f Mss. Maxim. Netel, quasi proprium nomen hoc esset: sed tunc desiderabitur verbum.

g Bern-seu Beronis-castellum nominat Browerus lib. 11 num. 13, a prædonibus diu acriter defensum: quod, eis ejectis, cum Poppo Archiepiscopus in suam redegisset potestatem, dißipatis ac dirutis propugnaculis funditus excidit: atque exhinc sola istic mansisse videtur colonorum habitatio, nomen antiquum retinens, quod tamen topographi nusquam exprimunt.

h Ita corruptum in Ms. sensum restitui, pro eo quod legebatur, postulans Treveris se stipulationem aqua &c.

i Neque Roya hæc uspiam exprimitur.

k Characteres conveniunt cyclo Lunæ 4 Solis 4: & littera Dominicali D Pascha celebratum fuit die quinta Aprilis: apparet autem hoc saltem postea ab aliis esse additum.

HISTORIA ELEVATIONIS
Sancti Symeonis & Venerabilis Popponis;
Auctoribus iisdemque testibus oculatis,
Frederico Præposito ecclesiæ S. Paulini,
& Joanne Schekmanno Monacho S. Maximini
.

Symeon, reclusus in porta Trevirensi (S.)

BHL Number: 7965

A. SCERMANNO.

§. I. Elevatio S. Symeonis ex ipsius ecclesiæ, veteri manuscripto.

Vero devoto, populo Trevericæ urbis
indeque felici, humilis urbis ejusdem indigena
Fredericus, Ecclesiæ Sancti Paulini
meritis & nomine indignus Præpositus,
in pugna utriusque hominis feliciter triumphare.

Noscitis, ut reor, non tam patrum majorumque nostrorum relatibus, quam veteribus historiis, [Præfatio scriptoris,] propriisque nostris vetustissimis codicibus, quantis virtutibus quantisque laudum præconiis omnium Creator aspectu singulari hanc urbem sanctam concessit pollere præ ceteris: quæ transacto vanitatis a tempore, dignæque perdito homine, b quem pœnituit Creatorem plasmasse, cum legalibus est orsa c præceptis, atque operose condita, Septeno anno Abrahæ d Patriarchæ. Porro hæc urbs beata hoc legum tempore virtutibus extitit adeo per orbem famosissima, ut etiam antequam e caput mundi Roma [esset,] ejus potentiam longe lateque pertimesceret. [de urbis Trevirensis vetustate,] Itaque plenitudinis succedente tempore, dum idem Creator omnium misericordia motus, per Verbum incarnatum plenitudinem gratiæ mundo infunderet universo, hanc etiam urbem beatam, sub anno octavo Apostolatus Romæ beatissimi Petri Apostolorum principis, præ ceteris fide illustravit & gratia. Namque idem ipse Claviger tres probatissimos viros Eucharium f videlicet, qui & tertius erat in ordine Septuaginta duorum, [conversione ad fidem,] Valerium, & Maternum (qui præclaram gentem Trevirorum in Christi fide efficaciter instruxerunt) ad eamdem famosissimam urbem destinavit. Post illos quoque beatissima Helena Augusta hanc sanctam urbem, de qua & originem g duxit, cujusque vir Constantius (de quo & Constantinum genuit Imperatorem piissimum) in Campo Martio, nunc in Ecclesia S. Paulini memorata, honorifice h tumulatus; per beatissimum Agritium, Patriarcham i Antiochenum, Domini nostri tunica inconsutuli, k & clavo ejusdem, corpore B. l Matthiæ multisque aliis religiosis (ob natalis amorem, beatissimo etiam cooperante Sylvestro) ditavit muneribus. Quot putas postea religiosissimi viri eamdem sanctam civitatem præmissorum adierunt contemplatione, [ac Sanctorum ejus claritate.] ipsamque propriis suis cruoribus, & gloriosis consecraverunt obitibus? quorum revera, relectis voluminibus hujus sanctæ civitatis veteribus, tot reperiuntur, quod eorum beatissima corpora m sacratissimæ basilicæ in se continere non sufficiunt: atque horum sciscitator devotus nimirum dicere poterit, Terribilis est locus iste: vere quidem Dominus est in eo, & ego prius nesciebam.

[2] Inter quos, ut proposito vacem, ad hanc sanctam civitatem novissimus venit, divina dispositione, ardenti ad hoc desiderio Sancti patris Popponis hujus urbis Antistitis, tunc Hierosolymis peregrinationis causa morantis, quidā vir de n Græcia natus, vir sanctissimæ vitæ & religionis, vir revera magnorum miraculorum tam in vita quam in morte; [Post vitam sancte peractam, a S. Symeone] Sanctus videlicet Symeon, ecclesiæ Nigræ portæ Patronus: qui etiam in monte Sinai, ubi felicissimus Moyses gloria Dei fruebatur, strictissima vita monachali, sub ordine Levitico, religiosissime potitus est: quiq; ad hanc sanctam veniens urbē, ut solitarius divinæ contemplationi strenuissime vacaret, in memorata Nigra-porta (ideo olim sic dicta, quod bellicis congressibus, tristibusque inde ingruentibus novellis fuerat disposita o; nunc vero in honore ipsius beatissimi viri spiritualiter militantibus consecrata) per præfatum sanctum Antistitem Popponem magno spiritus ardore includi; atque inibi venturi Judicis diem desiderabat expectare supremum. Denique in eodem loco septem annis inclusus malignorum spirituum insidias, infestationesque multiplices perpessus, vicit vivendo sanctissime; [eumque, ob miracula post obitum patrata Sanctis adscriptum,] atque nacto hujus calamitatis triumpho, multis contestantibus miraculis, sub anno Domini millesimo tricesimo quinto, ei qui dedit animam reddidit Altissimo, propter quod & digne Catalogo Sanctorum connumeratus est. De cujus quidem vita, virtutibus, & miraculis magna apud nos reperiuntur p volumina: ad cujus beatissimi viri pedes commemoratus sanctus Pater Poppo, singularis dilectionis titulo, voluit tumulari; & quemadmodum in vita sua dilexerunt se, ita & in morte etiam non sunt separati.

[3] [anno 1400] Igitur succedente modo anno Domini millesimo quadringentesimo, placuit Altissimo hunc Trevericæ urbis thesaurum felicissimum, a tanto tempore absconditum, inveniri; atque hanc beatissimam lucernam, divina succensam virtute & gratia, in hac quoque sancta civitatis Porta, multis signis & miraculis coruscantem, aliquo modo sub modio non latere; sed supra Portam eamdem veluti poni supra candelabrum; ut devotis ingredientibus cordibus lumen suæ virtutis, Domino auxiliante, pio ministraret affectu. Exiit igitur sermo iste divinitus inter quosdam Fratres Ecclesiæ memoratæ: qui, ut firmiter creditur, instinctu sancti Spiritus, tanto desiderii ardore pro hac re sunt accensi, ut eadem hora, gaudenter assumpta se ad hoc disponendi facultate, postpositisque aliis, operam dumtaxat huic rei quam poterant præbuere devotam. Adveniente vero sancta feria sexta, quæ fuit quinto q Idus Januarii; ego indignus, cum Michaele Decano, [feria 6 die 9 Januar.] Joanne urbis Officiale ac Jacobo Canonicis & Fratribus carissimis, de conscientia Joannis Ecclesie Præpositi; ipsam Ecclesiam, appropinquante nocte, gratia hujus desiderati thesauri reperiendi, cum ingenti ardore introivimus pariter & tremore. Cumque sancto hoc cœpto negotio cum desiderio valde diu fuisset laboratum; [nocte media] multorumque pavimentorum dura perforata soliditate, in eo loco quo ejus tumba post r altare stat eminenter erecta (ne desperatio tæderet) auxiliante Domino, in medio fere noctis silentio, hoc sacratissimum corpus, [corpus invenitur integrum,] a die ejusdem depositionis, ut apparuit, integrum reperimus & intactum. Supra cujus etiam pectus beatissimum plumbea resedit tabula, litteris conscripta sic vetustissimis. Hic jacet quidam Symeon, de Babylonia s natus; in Sinai Monachus; hic autem solitarius obiit, Kalendis Junii. [cum lamina:] Valde utique gavisi in Domino, atque hujus beatissimi viri Symeonis Caput, cum parte una Brachii sinistri, ceterisque ipsius manuum & pedum reliquiis, [& capite aliisque partibus inde sumptis,] de hoc sacratissimo corpore sumptis, impetrata indulgentia Reverendissimi Patris & Domini, Domini t Werneri, hujus sanctæ urbis Archipræsulis, cum gaudio summaque qua potuimus excepimus veneratione. Porro residuum corpus, in plumbea reconditum tumba, [reconditur,] cum plumbeto u, indigna manu mea super re gesta conscripto, priori est loco recommendatum.

[4] Et quidem ut hoc sanctissimum lumen supra candelabrum poneretur; sancta Clericorum, & Civium congregatione die post hoc Dominica, prima videlicet die Februarii, [Caput cum aliis ostensum 1 Februarii in Dominica:] cum Missarum solenniis, multaque tam Cleri quam Populi in Christo devotione, sicuti & ipsi vidistis, religiosissime omnibus est ostensum. Propterea, ob perpetuam memoriam, qualiter omnipotens Deus hunc sanctissimum virum, in hac ostensionis hora, visibiliter de cælo mirificaverit, cordibus non subticebo devotis. Noscitis quippe, & vos ipsi vidistis, quomodo Sabbato præcedenti, die noctuque, tenebrosa aqua in nubibus aëris tantam atque adeo succedentem infudit pluviam, ut etiam Dominica die memorata, [post copiosam pluviam,] sine aliquo spei intervallo, & per ipsam totam postea continuaret hebdomadam; quod, præsertim ipsa die Dominica, apud nos non fuerat spes, in proposito loco, retro tumbam per fenestras foras præparato, propter populi multitudinem, eidem posse hoc sacratissimum lumen ostendere. Igitur fusis ad Dominum & hunc beatissimum virum precibus devotis, pro competenti aura, saltem in hujus sanctissimi Capitis aliarumque reliquiarum ostensione; ecce mirificavit Dominus Sanctum suum. Nam, adveniente hora qua hujusmodi beatissimæ tractabantur Reliquiæ, ostensionesque earumdem, lucerna cæli, [reddita repente serenitate:] clarissimo videlicet solari aspectu hac turbidisma aura citius penetrata, illi sacratissimæ lucernæ adeo visibiliter de cælo arrisit, ut etiam nobiscum clarificato cælo, contra naturam temporis, Sol ipse, non hiemales, sed omnibus sensibiliter radios infunderet æstivales; & hæc sancta Porta cum Propheta digne clamaret, Dominum glorificando, Quantum tu illuminas lucernam meam, Domine! Quot putas & quanta in hac hora devota corda, præ gaudio tanti cælestis miraculi, sua pectora lacrymis profluentibus, a quibus & nos similiter continere non potuimus, contundebant, atque laudes omnipotenti Deo dignas referre conati sunt: [cum gaudio & lacrymis sanium.] quia & hujus beatissimi viri precibus visitavit Dominus plebem suam Trevericam, oriens ex alto. Quis ergo præmissorum sciscitator de hac Porta nigra non queat dicere; Vere non est hic modo aliud nisi domus Dei, & amodo Porta cæli [vocabitur]. Quis quoque cum electionis vase non audeat enarrare; Eratis aliquando tenebræ, sub hac quidem nigra Porta; nunc autem lux in Domino, sub hoc beatissimo viro. x

ANNOTATA D. P.

a Videtur intelligere tempus ante diluvium, quo Deus humanum genus quasi suo dimisit arbitrio, nullidum alteri legi quam naturæ, in sola ratione fundatæ, adstrictum.

b Id est, humano genere universo per diluvium extincto, præter Noë cum suis.

c Alteram mundi ætatem sive Legis scriptæ intelligit, quæ censetur cœpisse cum Abraham.

d Datur hæc venia antiquitati, inquit Livius, ut miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Non usque adeo desipuere Trevirenses, Christianitatis luce inter primos perfusi, & ex sacris litteris saniora edocti, quam ut a Marte cum Romanis, de quibus loquitur Livius, vel alio fictitiorum Deorum, conditoris sui genus deducerent: simili tamen antiquitatis quam maximæ studio ductus eorum aliquis, sumpto ex veteri historia fundamento, commentus est Trebetam, Nini filium, Semiramidis privignum; qui incestos novercæ suæ detestatus amores, in hanc Galliam Belgicam venerit, ac Treveros, a nomine suo dictos condiderit. Quia autem ea de re Treveris dubitare piaculum habetur, neque proprio, sed alieno arbitrio Annales suos texebat Browerus, quos etiam sub prælo plurimum interpolatos dedignabatur, non potuit idem evitare, quin isti narrationi caput 3, 4 ac 5 daret: non tamen se continuit, quin Caput 6 adderet sub titulo censuræ, sic exordiens. Speciose quidem, nisi me multa fallunt, hæc eam in partem disputata sunt (adductis scilicet Auctoribus non contemnendis, qui talia susceperunt) quam ut concessam & exploratam, lubentes (scio) sument tollentque philopatrides, id est patriæ nimio plus quam studiosi. Qui tamen si pensi nihil habebunt aliud, quam majorum origines illustrari seu opinione seu certa via; retineant sane per me licebit, non Trebetham modo urbis suæ conditorem, sed Catholdum suæ civitatis principem,…. & Arimaspem…. hæc enim libri Gestorum fronti apta emblemata nexaque pulchre prætenduntur. Equidem, qui in veritatis, si non possessione, at vestigiis, semel pedem posui, ne patrocinium accommodasse foro videar, facere non possum, quin illam superiorem orationem, quasi Penelopes telam, illico retexam: siquidem Marco Tullio teste, nihil esse tam incredibile constat, quod non dicendo fiat probabile. Hoc sperasse videtur Masenius in suis ad hoc caput Additamentis, sed quibus aliud consecutus non est, quam ut judicaretur orator melior quam historicus, non solum ab exteris, sed etiam a sociis suis paulo eruditioribus, Wilthemio, Turkio, aliisque. Henschenius omitti totum hunc primum numerum jusserat: sed fidelitatis esse credidi, nec ista quidem oculis lectoris subtrahere, superioris seculi credulitati libentius ignoscituri, cum intelliget quod ea ne hoc quidem cultiori ævo satis excuti ex animis Trevirensium poßit. Interim nota, septimum Abrahami annum, secundum Salianum nostrum, incidere in annum mundi 2005, ante Romam conditam 1295, ante Christum natum 2010.

e Hinc ille vulgatus apud Treverenses versiculus:
Ante Romam Treveris stetit annis mille trecentis

f Coluntur S. Eucharius 8 Decembris, quando licebit expendere, qua fide ejusmodi nitatur opinio; Maternus, Tungrensibus potius adscribendus, 14 Septembris; Valerius, 19 Ianuarii; ad quem diem omnium trium communia Acta edidit & Notis illustravit Bollandus.

g Browerus ad an. 327 num. 4 allegat pervetus Eusebii Chronicon, in majoris ecclesiæ Bibliotheca asservatum, ubi hæc narrantur, & Trevereos Gallicæ indigena nuncupatur Helena. Locum hunc vulgato Eusebii Chronico exemptum mala fide fuisse, Enenius quiritatur: fatetur autem, deprehendisse se charactere dissimili & extra ordinem, ad obitum Constantii Cæsaris, ita ibi scriptum esse. Masenius, eo non obstante, nititur veritatem Trevericæ traditionis hac in parte in Additamentis probare. Sanior opinio Bithynam Helenam facit, qua de re agemus 18 Augusti: vide interim quæ Bollandus habet ad num. 32 de Vita S. Agricii 13 Ianuarii.

h Constantius obiit Eboraci in Britannia. Corpus Treviros translatum nec Browerus nec Masenius ausi fuerunt asserere, sed hanc rem silentio præterierunt, nisi locus quærentem me fugerit.

i Hoc fuisse S. Agricium, non admittit Browerus: putat tamen quod potuerit designatus fuisse, sed prius quam ordinaretur traductus in Gallias: verum frustra omnia, cum is anno 314 Concilio Arelatensi I interfuisse inveniatur, multo prius quam Palæstinam Helena peteret, Crucis Dominicæ quærendæ causa.

k Tunicæ illius ac Clavi figuram & mensuram, æri accurate insculptam, exhibet Masenius, in Additam. ad an. 327.

l De Corpore S. Matthiæ Treviris, vide 24 Februarii nostri: sed quoad modum, auctorem, ac tempus translationis, scito paria quæ hic dici, neque cum veritate consistere; utpote multis post seculis scripta a quodam anonymo Trevirensi, sed secuto traditiones populares, parum distinctas.

m Martyres Trevirenses potißimum intelligit, quorum pene innumerabilium in persecutione Diocletiani, sub Rictio Varo Præside, ob Christi fidem vario mortis genere necatorum (ut habet Romanum Martyrologium) Commemoratio agitur 6 Octobris.

n Græciæ nomine comprehendendo etiam utramque Siciliam: quarum ea quæ cis Pharum est, olim etiam Magna Græcia dicebatur, & matri Symeonis patria fuit; ipsi vera Sancto Syracusæ, ut scribit auctor familiaris.

o E contrario altera ad Orientem, Porta-alba vocabatur, amœnis, inquit, Masenius educta & ornata turribus, quæ, post res feliciter militiæ gestas, ovantes triumphantesque excipiebat; unde ad referendas diis gratias, Romanorum more incedebant ad Capitolium, quod in editiori situm fuisse clivo, quem nunc occupare S. Crucis oratorium videmus, haud immerito existimamus; quamvis Browerus, ad Martyres, humili nimis loco & Portæ-nigræ vicino, fluctuanti tamen opinione, collocet: recte autem fluctuanti opinione id fecisse Browerum (addo, vel ejus interpolatores) dicit Masenius; cum in Proparasceve dixit, meo quidem judicio nihil ulla hujus urbis regione, ad Capitolium inveniendum, statui potest illustrius vel accommodatius, quam opus ipsius Nigræ-portæ: ita tenet arcem hæc fabrica, atque ex Vitruvii descriptione excelsiorem occupat aream, unde civitatis olim pars maxima conspici potuit. Nam quæ in Imperio Romano splendidæ civitates habuere Capitolia, eæ, principem Urbem imitatæ, loco ferme condiderunt illa editissimo, quo spectatior & augustior esset Deorum cultus, quorum in tutela quæque civitas.

p Magna quidem Volumina ad S. Symeonis ipsimet vidimus an. 1668, sed in quibus de Symeone præter jam edita nihil, quam aliorum per annum Sanctorum Paßiones & Acta: si quæ propria de ipsius miraculis fuerunt, ea dolemus intercidisse.

q Currente tunc littera Dominicali D, Fuit autem ad 9 Ianuarii adscripta hæc S. Symeonis elevatio in Ms. Florario Sanctorum, in Martyrologio sub annum 1490 Lubecæ & Coloniæ cuso, atque in Auctario Greveni ad Usuardum. Browerus; hujus inquit, Inventionis anniversariam Clerus, titulo Apparitionis aut (ut scribunt quidam) Apertionis, conservat memoriam.

r In Vita num. 22 dicitur, corpus viri Dei humatum in cellula, eadem scilicet in qua vixerat, angusta & sub gradus retrusa, quæque in tabula notatur littera. O, & num. 24 dicitur, accurrenti ad sepulcrum venerandum populo, commodus ascensus paratus in ædificio turris: ac denique num. 31 in eodem ædificio turris, ubi corpus viri sepultum erat, unum altare consecratum, quinto post Sancti obitum mense. Istis autem locis cum hoc collatis, ubi dicitur laboratum fuisse, multorum pavimentorum dura perforata soliditate, in eo loco quo Sancti tumba, post altare stat eminenter eruta; aliud non possum intelligere, quam altare istud fuisse erectum, non in ipsa Sancti cellula, sed supra illam; in capite scilicet ejus pavimenti, quod per totam inferiorem ecclesiam supra primum ordinem portarum extenditur. Post altare vero existimo constructam stetisse tumbam, vacuam illam quidem, sed quæ nomen venerationemque habebat sepulcri, cum verum sepulcrum directe subtus illam esset, loco tunc forsitan undique clauso. Hic locus antea foras per fenestram patebat, & intus verosimiliter per ostiolum in turri; per quod ostiolum Archiepiscopus aliique familiares ingrediebantur ad Sanctum, quos non est credibile per fenestram ascendere solitos. Ita capio, quomodo multiplex pavimentum fuerit pertundendum: quod non fuisset faciendum, si ad locum sepulturæ ingressus patuisset.

s Browerus, eamdem inscriptionem referens, omittit τὸ, natus, utpote contrarium Vitæ, in qua dicitur, in civitate Syracusana progenitus; cum Babylone solum dicatur injuriose detentus, quando volebat in Europam transire. Fortaßis Sanctus, quærentibus cuias esset, solebat, De Babylone, respondere, Babylonis nomine, mundum intelligens quem dimiserat. Manet nihilominus mirum, quomodo id plumbo insculpi sint paßi, qui distinctius patriam ejus norant; nisi ipsemet ita scribi præcepit.

t Wernerus, a Kunigstein cognominatus Cratepolio, præfuit ab anno 1388 usque ad 1418.

u Plumbetum, Gallica terminatione, diminutivum a plumbo, sumitur hic pro lamella plumbea, cui quæ verba Auctor inscripserit, ipso tacente, nemo dixerit, nisi fuerit capsa reserata; quod factum videtur aliquando fuisse; quandoquidem num. 1 Comm. prævii, multo major pars oßinm sacrorum nunc dicatur in ecclesia Cathedrali asservari, quam hic indicetur sublata.

x Mirum est, nihil addi de loco & ornatu, quo deposita arca fuit: nihil de translatione Reliquiarum ad ædem Metropolitanam: nisi hæc, post absolutam hanc scriptionem, curata fuerint. Si autem etiam curata diu post, mirum, quod nullum aliud extet indicium temporis vel auctoris, saltem in hierothecis deprehendendum, per tesseraria scuta, notasque numerales. Ipsi arcæ nunc leguntur inscripti hi versus:

Plebs Trevirum gaude, Sancto Symeone Patrono,
      Illius hic tumulum supplice mente cole.

Et quoniam eadem in arca reconditæ sunt etiam quædam Reliquiæ SS. Nerei & Caroli; hæ (ut credo) Imperatoris, cognomine Magni, Aquisgrano allatæ; istæ Romani Martyris, ex Urbe advectæ; adduntur Germanici Rythmi duo, quorum primus monet, auribus vel oculis ægros debilesque, & mutos ad Symeonem recurrere; alius indicat, a S. Nerio curari podagram, & a S. Carolo pestem pelli.

§. II. Elevatio Ven. Popponis ex Ms. Sanmaximiniano.

[5] Sequebatur præmissam Relationem, prolixa exhortatio ad peccatorem impœnitentem, qui dicebat in corde suo, Non est Deus; Numquid Deus dormit? Numquid & Sancti ejus dormiunt? qui modo neque signis & miraculis nobis non apparent? ostenditque Auctor, hæc merito talibus subtrahi; eosque hortatur ad pœnitentiam de commißis agendam, utque exemplo & doctrina beatissimi Symeonis, [Schekmanus San. Maximinianus:] nostræ carni non plus serviamus quam sit opportunum; sed ejus infirmitatem ita reficiamus, ac cibo potuque nutriamus, ut absque relucta, ad usus, non vitiorum, sed exercendarum habeatur virtutum: & sicut ipse beatissimus Symeon, ipsam, divina concurrente gratia, feliciter triumphavit; sic & nos, resectis carnis semper ad mortem trahentis concupiscentiis, eamdem etiam opitulante Domino salubriter vincamus. Nos, istis omissis quæ nihil faciunt ad historiam, subjungemus Elevationem venerabilis Popponis, a Schekmanno descriptam; quoniam neque satis ejus probatur cultus, ideoque visus ipse fuit referendus inter Prætermissos die XVI hujus mensis; neque Acta, quæ duplicia habemus, tam antiqua sunt tamque singularia, ut mereantur saltem ad calcem diei istius poni, per modum Appendicis, propter indicia alicujus inchoati cultus. Damus autem illam Elevationem, prout ab Alexandro nostro Wilthemio accepimus an. 1647, ex autographo, cui præfatio Epistolaris hæc proponitur: Magnificentissimo excellentissimoque Principi, Domino maximo, [Maximiliano Imperatorioffert Vitam Ven. Popponis,] D. Maximiliano Romanorum Imperatori electo, invictissimoque Cæsari Augusto, ac Germaniæ & Hungariæ Regi serenissimo, illustrissimo Archiduci Austriæ, Clarissimo Duci Burgundiæ, Brabantiæ, Lotharingiæ, Lutzenburgi &c. Splendidissimo Comiti Flandriæ, Tyrolis &c. Lantgravio Alsatiæ, Palatino Salzburgi, suo gratissimo Domino, Joannes Schekmannus Trevir, solo nomine cœnobita Maximinicus, salutem optat & felicitatem.

[6] Præfationem sequitur Vita, Vitam narratio, quomodo inventa fuerit Tunica inconsutulis D. N. Jesu Christi XIV Aprilis anno MDXII, ipsomet Maximiliano ad eam requirendam divinitus inspirato; & die III Maji, Imperatori exequias uxoris Blancæ celebranti, Proceribusque & populo universo ostensa; ac rursus quinto post anno, id die Epiphaniæ, exhibita. Tum additur, quomodo, Altera Epiphaniarum a, quæ quarta Sabbati fuit, S. Symeonis ecclesiam, ubi incliti Popponis diu Trevirensis Antistitis, corpus quiescit, Missarum solennia auditurus adiit D. Imperator, Heroum comitatus caterva. Missæ officio, non strenue minus quam reverenter perfecto, D. Augustus abdita quædam & secretiora ejusdem visitabat ecclesiæ loca; [cujus ille corpus requiri jussit an. 1517,] & reperit, non tam magnificam & fortem structuram, quam mirificam & humilem Anachoretæ habitaturam. Movebatur exinde pius ejus animus, & totus incaluit spiritu, subministrante mirificationis materiam hinc abjecto & angusto (ut ita feram) tugurio Symeonis, illinc mirabili ædificio Popponis. Cum ecce cor devotissimum piissimi Domini Maximiliani tetigit divinus ardor, & Sanctorum cultus cumulatior: datque mandatum, pariter & preces admittit, apud R. D. Richardum b Archiepiscopum, qui & ipse tunc aderat, super inquisitione assentiat corporis incliti Popponis, sui antiqui prædecessoris. Assensus est Præsul, statuitque rem, in Capitulo illius decentissimi Collegii, Canonicorum judicio discutiendam simul & determinandam. Conciliantur venerabiles Canonici, petunt desuper consultaturi facto quid opus sit. Tandem pariter convenientes, & opportunam se nactos opportunitatem inquirendi corporis gratia gaudentes, ac Imperialis Majestatis sublimitati grato concurrentes assensu, venerandum corpus postera die inquirendum decernunt. Percipit hoc Dominus Imperator, fitque alacer & hilarior; lætatur & omnis amica cohors, quæque necessaria sunt disponuntur.

[7] Advenit crastinus dies, & ordinantur qui huic negotio solennizando interessent. [ad quod convenientibus deputatis 8 Ian.] Augustalis potentia direxit illuc spectabilem virum D. Joannem Spronts, Præpositum Brixinensem, ad hujusmodi actum principalem Commissarium; egregium etiam D. Balthazarem Merklyn, Præpositum in Waltkirck, ejusdem ecclesiæ S. Symeonis Decanum ac Cæsareum Consiliarum. D. Archiepiscopus vero misit R. D. Joannem, Episcopum Cirenensem, generalem suum in Pontificalibus Vicarium; & nobilem D. Ropertum Montreal, Abbatem & Dominum Epternacensem; nec non eximium D. Joannem de Ave, tum Pontificii tum Cæsarei juris Doctorem, Officialem & Ordinarium Curie Trevirensis. Comparuerunt & alii præclari & ingenui viri, D. Joannes de Hoechperch, Præpositus in Phortzen, Spirensis diœcesis, Orator illustris Principis D. Marchionis Badensis, Secretarius item ejusdem Principis; Emericus, Comes in Lynygen; Wilhelmus Montreal nobilis Armiger, germanus D. Episcopi Tornacensis; aliique plures, Prælati, Doctores, Sacerdotes, nobiles, ignobiles, cives, intranei & extranei; præsentibus quoque illius ecclesiæ Canonicis, D. Mattheo, Decretorum Licentiato, ejus ecclesiæ Præposito; ceterisque omnibus Capitularibus loci, cum singulis membris & personis.

[8] Quibus in nomine Domini congregatis, post meridiem diei memoratæ, [detegitur imposita sepulcro effigies cum diademate,] circa primam horam, cum devotione & reverentia, divertunt ad mausoleum, ubi pretiosa illa margarita, corpus loquor D, Popponis, humata seu potius reclusa jacebat. Et primum quidem tabulam ligneam reperiunt, in qua incliti Popponis imago sub forma Episcopi, cum diademate c depicta erat, tenentibus duobus Angelis mitram Pontificalem; in cujus circuitu, per gyrum laminæ inauratæ, in summitate, Salvatoris imago fusilis, ænea æque & deaurata; in pede rursus imago Popponis (ut conjecturari facile est) configurata, dum vitales carperet auras, Popponis faciei. Præfert enim calvitium & maxillas depressas, elevatas autem genas; ut Popponem effigiatum fuisse asserunt. Porro in quatuor angulis quatuor Euangelistæ, sub figuris animalium, per circuitum vero duodecim Apostoli, quibus mediabat hoc sequens Epitaphium, ex parte mutilum & sententiæ imperfectioris; tametsi integrum cerneretur, [& epitaphio,] quod syngraphum hic annotavimus: ANNO DOMINICÆ INCARNATIONIS M. XL. V. XVI KALEND. IVLII, OBIIT HVIVS TREVERICÆ SEDIS DEO DILECTVS ARCHIEPISCOPVS POPPO, CLARA MANENS POPVLI LVX, SPES GRATISSIMA CLERI, CINER. DOC. HVNC VT CONSOCIIS AGGREGET ANGELICIS, CONFLORADA CEDRVS, VENERABILIS REDDERVS PRÆSVL SPIRITVS OSSA TEGEBAT, HENRICI IMP. AVGVSTI PRIMO. d

[9] Dehinc fusum e quid lapideum coloris jecorii, superficiem tumuli tegens. A moto illo, rursum (ut moris est sepulcrorum) conspicitur coopertorium: [& corpus invenitur,] quod sublevantes, optatum se invenisse thesaurum gavisi sunt gaudio magno valde: & intrantes (ut ita loquar) domum sepulcri, invenerunt corpus incliti Popponis, reclinatum in saxis, & Episcopalibus insigniis involutum. Nuntiatur interea maximo Principi Maximiliano Cæsari Augusto, jam jamque abituro, & quasi hujus rei experimentum præstolanti, quod tantopere desiderabatur inventum. Qui mirum in modum exhilaratus, ovanter equum inscendens, & in hoc Treverianis se salutem & lætitiam procurasse gavisus, urbem egressus est.

[10] Puto, narrationis series exigit, quomodo repertum sit corpus odorum, & qualiter adhuc jaceat, [adhuc integrum,] disseramus. Excisum est monumentum in saxea f grandea testudinis, ab intus delinitum sive obductum cœmento subtili: cui impositum corpus venerabile, mirificante Domino Sanctum suum, nullam vidit corruptionem. Nempe totum integrum, totum solidum, totum nervatim, membratim, articulatimque cohærens; ut cerneres Popponem, jam non quingentis ferme annis defunctum; sed proxime vita excessisse. Cervical, cui caput inclinabatur, solum tabidum. Supra pectus istud in plumbo habetur g anaglyphum, magnis & antiquis litteris, POPPO TREV. ARCHIEPS. OBIIT DECIMO SEXTO KALEND. IVLII. Brachia per latera extensa: [in habitu Archiepiscopali,] dextrum aliquanto curvius. Manus dextra Baculum pastoralem gestat: porro in digito quarto ejusce manus annulus aureus, cum lapide pretioso (uti apparet) griseo. Inde, quinto digito, adhibito, patenulam tenet auream: læva manu patula, servat calicem parvum aureum, intra palmam & pollicem. Casula Sacerdotalis, sericea coloris nigri, præstans valde & integra, cujus subductura aforis conspicitur: verum sericum intus versum: extremitas ejus per circuitum ligatura quam pretiosa ambitur. Oraria seu Stolæ duæ, humeris & scapulis circum ligatæ, ut celebrantium mos est Presbyterorum, ad genua usque dependentes, utraque sanguineo colore, quæ auro mundissimo & rutilante in oris decoratæ, ceu pridie imposuisses. Dalmatica sericea glauca sive crocea, adeo pura & recens ut hesterna die crederes reconditam. Manipulum sericum albi coloris. Sandaliis calceatur mira arte & operositate confectis. h

[11] Contemplabantur hæc omnia, & gyrabantur ac regyrabantur absque ulla læsione. Corpus exanimum, [& lineamenta priora servans;] aridum & contractum, indicat adhuc sua longitudine, Popponem, dum viveret, staturæ elegantis fuisse hominem. Præfert caput calviciei adhuc indicia, foras prominens. Profundi oculi, quod seriosi hominis esse dicunt: nasus procerus, quod providi & confiderati; os exiguum, quod temperatam moderatamque locutionem [indicare] asserunt; mentum longum, attamen inferiusangustum, modestum & pium præfigurare; maxillæ humiles, sublimiores aliquantulum genæ, facies, manus, digiti, ungues oblongi; totum denique corpus modificatum aptatumque; &, ut paucis absolvam, declarat mortuum Popponem, industria fuisse notabilem, & (ut de Salvatore legitur) blandum bonis & mitibus, severum perversis & terribilem. His omnibus ita visis & compertis, clausum est monumentum.

[12] [iterumque inspicitur 27 Jan.] Verum, licet verbum fidei sit ex auditu, veritas tamen in visu & tactu potissimum latet: aliter enim visa & tacta, aliter audita narrantur. Quocirca mihi abjectissimo, Fratri scilicet Joanni Schekmanno, Cœnobitæ S. Maximini extremo, id gratiæ, id beneficii collatum est, quod merui & ipse videre, tractare & tangere. Siquidem post præfatam reclusionem, sexto Kalend. Februarii, reapertum fuit monumentum viri Dei Popponis, quo tandem firmius & solicitius [rei veritas] roboraretur: accersitusque fui & adductus, ut viderem & scriptis traderem conspecta. Veni, vidi, credidi, & gavisus fui. Vidi, inquam, omnia ita se habere ut præscripsi: credidi, vere hunc Sanctum esse & Sanctorum numero catalogoque insertum cælo; quem indolui nihilominus terris incognitum, & (quod ajunt) nec Kalendariis nec Martyrologiis inscriptum: gavisus autem, quod tanto tempore mortuus Poppo non computruerit.

[13] Levavi hinc in corde meo orationem, juxta illud Isaianum, [& ab ipso Auctore contrectatur:] pro reliquiis, pro induviis, pro exuviis, quæ inventæ fuerant incontaminataæ. [Is. 37, 4.] Contrectavi indignus singula: devotione inflammatus venerabilem capitis verticem adii, exhorrui, expavi, sed honore, sed amore. Reperi membra fixe cohærentia; tractavi casulam & id genus ornamenta; traxi hac & illac: non scindebantur, non dissolvebantur, sed dabant gloriam Popponi sanctitate amicto. Baculum Pontificalem e manibus tuli, aspexique solicite, si quid memorabile foret in eo: deprehendi in summitate ejus laminulam argenti ductilis connexam per circuitum, aureis floribus exornatam. inter quos hi quinque continebantur apices, divisim unus ab altero, P, T. P. G. T. Interpretationi animum appuli: & quod Dominus dedit utile ratus sum inserere, salva tamē cuivis meliori expositione, id meo judicio videntur sonare apices prescripti quinque, [uti & baculus Episcopalis,] POPPO TRANQVILLVS PEÆSVL GREGIS TREVERICI; vel certe istud, POPPO TVTVS PASTOR GREGIS TREVERICI; aut aliud, i POPPO TVTOR PVSILLI GREGIS TREVERICI. Virga Pastoralis de ligno quercino vel fagino creditur, differentis tamen ligni & pretiosioris est uncus.

[14] Et quid longius immorer? Quod vidi, quod manus meæ palpaverunt, [ac denique diligenter clauditur] de viro Dei scribo, & posteritati relinquo enarrandum in seculum seculi, ad laudandum nomen Sancti Domini, ad magnificandum & exaltandum Popponem almum: quem Deus optimus maximus dignetur notū facere hominibus, & lucernam de sub modio tollere, & supra candelabrum collocare, ut videant & confundantur zelantes populi, quoniam non sit abbreviata, sed adhuc extenta manus Domini; & patrare mirabilia, potiora quam unquam fecit, parata. Diligenter post hæc linteaminibus cooperuimus corpus clarissimum, & demisso lapide polyandrum sollicite communivimus (prius enim facile patebat accessus) foramina rimasque obstruximns, ne aut vermium vel soricum irrumpentium læderetur corrosione, aut penetrantis auræ attactu consumeretur. [usque in tempus Canonizationis.] Et quidem sic reliquimus corpus odorum in tumba, sine aliqua diminutione; donec provideat de servo suo Poppone Altissimus; & exaltaverit eum, nedum ad proximos suos, verum & apud gentes remotiores; concesseritque eum sublimari in ecclesia plebis, & in cathedris seniorum laudari, concelebrari; ut juxta Prophetam, laudabilis mereatur esse populus, cujus est Dominus Deus ejus, quem benedixit Dominus exercituum: cui laus, honor, potestas & gloria in secula seculorum. Amen. k

[15] Non deerunt forte, non deerunt quidam stulte submurmurantes, quod non in præsenti ævo, ut in priori, [Prægnantiü ad illud recursus frequens.] ad sepulcra Sanctorum miracula fiant; ignorantes profecto, & nihil pensi habentes, quia necesse fuit tunc virtutibus innotesci, ut improperantium, Ubi est Deus eorum? vox insultationis de medio tolleretur (signa enim infidelibus data sunt) at nunc confirmatis in fide, horum nihil opus est: majusculum eos munus manet profusiorque merces, offerentibus jam Sanctis vota precesque fidelium intra sacrarium exauditionis, obtinentibus veniam peccatorum, & gratiam impetrantibus. Hic damus intelligi nequaquam, quod Poppo hic noster miraculis non claruerit, quod frivolum esset dicere: sed ut obviemus, si qui forte fabulaturi essent, non eum Sanctum reputari debere [ab iis], qui scriptis minime perceperunt, eum miraculis coruscasse. Quid quæso, quid præsefert illa frequens confluentia muliercularum imprægnatarum ad ejus tumulum? quid jam in partu laborantium vota portendunt? quid denique jam exeuntium puerperio vult concursus? nisi quia olim in subveniendis hujusmodi præsto fuit, & est, semperque erit. Plures periclitantes in partu invocatus liberavit confestim, semineces revivificavit pusiones, plerumque examines fortificavit. Sed generare solet fastidia copia magna, & cito vilescunt quæ crebro vota ferunt; proinde non reputantur miracula, quod frequenter fiant.

ANNOTATA D. P.

a Anno 1517, currente littera Dominicali D, Epiphania cadebat in feriam III, sicut etiam ceciderat an. 1512. Quod igitur in ecgrapho nostro sic legebatur, Vix bini post hæc effluxerant anni, & D. Maximilianus Imperator Augustissimus, Epiphaniam Domini celebraturus, ipsius festi Vigilia Treviros venit; non Schekmanni, sed librarii sphalma esse credidi; & fidenter correxi, Vix quini.

b Richardus, ex nobili familia Gryfen-clau a Wolfrats, electus an. 1511, præsedit usque ad 1540.

c Cum Diadema, nota sit Sanctitatis, posset sufficere habendo inter Beatos Popponi, si publica id auctoritate factum constaret; & si talis imago, non in sepulcro condita, sed in altari fuisset exposita.

d Browerus: Ceterum incisum æri, eleganti litterarum forma, quondam Epitaphium, laminis plerisque vel amissis vel detractis sic legitur, ANNO &c. Versuum hæc vestigia….

clara manens lux
…. spes gratissima cleri.
hunc et consociis Jungeret angelicis.

Ubi notat idem Browerus, quod prima mox fronte deprehenditur, præpostere repositam structuram versuum. Hoc vero soli transcribenti imputandum est, qui perperam exorsus legere, versus prosæ præposuit; quod in ejus modi circumductis per limbum epitaphiis facillime imperitis contingere, patuit Boppardiæ; ubi repertum epitaphium, quam male præterque usum & sensum legerint qui primi illud transcripfere, ostendi tum in Propylæo ad 2 Tomum Aprilis, pag. XXXVII, tum accuratius in Chronologia Patriarch. Hierosol. ante 3 Tomum Maji pag. LXVII. Utinam aliquis similiter exprimere lineamentis curasset tabulam in sepulcro Popponis inventam (nam ut nunc supersit, vix possum ex Broweri verbis sperare) licuisset fortaßis conjectura a haud infelici supplere hiatus, per hemistichia ipsis proportionata; neque difficile foret indicare eorum inter se ordinem. Hac autem spe cessante, dedi quæ scripsit Schekmannus; in cujus autographo relinquitur vacuum pro linea plus quam una spatium; & additur (quod ne contextum turbarem omisi)---Ut autumo, quia erravit laicus, apicum fabricandorum ignarus, simul & omittens: tum iterum scribitur ANNO &c. ut supra, mutatis dumtaxat duabus voculis, suggerendo quod videatur, pro CIVIUM DOCTOR, scriptum fuisse CINER. DOC.

e Fusum lapideum, id est (ut puto) crusta gypsea.

f Grandea: ita ecgraphum nostrum: quid si Granchia legatur, intelligaturque area supra fornicem plana; quomodo etiam aream triturariam dici, docet exemplo allato Cangius in Glossario; licet alioqui vox ea proprie significet horreum. Sed & nos Granarium dicimus supremam cujusque domus contabulationem.

g Anaglyphum credo hic, in significatione prorsus contraria, sumi pro exarato.

h Mirum, nullam hic fieri mentionem Pallii Archiepiscopalis, nullam Tunicellæ qua subtus Dalmatica indui Episcopum oportuisset, aut etiam Cinguli.

i In margine etiam addebantur hæc duo: Poppo Trev. Præsul, gratia Trinitatis, vel, Poppo tuere pusillum Gregem tuum. Verum vehementer fallor, si Popponis nomen aliquæ harum litterarum signent, ipsæque non fuerint ibi sculptæ etiam diu ante ordinationem Popponis. Deinde arbitrarium est, illis ita positis in orbem, ut singulis flos aureus intercurrat, ordiri lectionem a quacumque littera volueris: nolo igitur divinare.

k Hic finiebatur liber secundus: quod sequitur sumpsimus ex fine libri prioris de Vita; ad cujus calcem etiam dicitur, quod Popponis obitum comperientes Dani, quorum dici & esse meruit Apostolus (ut fideliter testatur antiquitas) sepulcrum ejus frequenti aditu visitantes, se suaque illi commendarunt. Antea autem narraverat Schekmannus, quomodo ante Pontificatum in Daniam se contulerit, invitatu Ottonis cujusdam Danorum Ducis, & quam utiliter ibi laborarit Poppo. Sed, ut animadvertit Browerus, alius Poppo iste fuit, Sleswicensis Episcopus, longe senior Trevirensi, ab Ottone Imperatore & Adaldago Bremensium Archiepiscopo, missus ad Ericum Regem, uti Adamus Bremensis lib. 2 cap. 26 scribit, varia ejus miracula narrans.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Simeon von Trier

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Simeon von Trier

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: