Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. STEPHANO EP. MART. NORALÆ APUD HELSINGIOS IN SUECIA.


SEC. IX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Stephanus, Episcopus Martyr Norale apud Helsingos in Suecia (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. De vita, martyrio, & cultu, ex Joanne Magno.

Corbeja Saxonica Monasterium Ordinis Benedictini est, a Ludovico Pio Imperatore ejusque conjuge Iuditha, sub annum DCCCXX, [Ex Corbeia Saxoniæ monasterio,] fundatum ad Visurgim; non solum ad universam Saxoniam, cujus tunc latißime patebat nomen, in recens suscepta Religione Christiana verbo exemploque firmandam; sed etiam in spem fidei per provincias septentrionales, tunc adhuc barbaras & paganas, aliquando disseminandæ. Hinc assumptus S. Anscharius, Bremensis Episcopus quartus, [unde eductus S. Anscharius fidem Danis Suecisque Prædicarat,] cujus Acta noster Henschenius illustravit III Februarii, cum Archiepiscopatum Hamburgensem fundasset; Apostolatus sui insignia in Daniam Succiamque promovit; primum quidem ad eas gentes missus legatus, anno DCCCXXIX; deinde eodem ultro profectus, sub annum DCCCXLIII; quando liberum Christianismi exercitium ab Olao Suecorum Rege impetravit, Ecclesiasque ordinavit, instituto qui eas regeret ac promoveret Episcopo. Quis deinde Christianæ rei istic status fuerit, non vacat hoc loco examinare fusiusque deducere.

[2] Ioannes Magnus, anno (ut ipse scribit) MDXXXII consecratus Bononiæ Archiepiscopus Upsalensis in Suecia, [ad eamdem restituendam ordinatus Stephanus,] cum ex Italia regressus Gedani ageret anno Ordinationis suæ quarto, ibidem scripsit vulgavitque Historiam Pontificum Metropolitanæ ecclesiæ suæ, in Regnis Suetiæ & Gothiæ. Ibi cum narrasset, quomodo deficientibus a fide Olai successoribus Regibus, ipsa ibidem vacillaverit; donec insigni Diparæ Virginis miraculo moti populi, qui jam fere ad pristinam idololatriam relapsi erant, resipiscere cœperint, cum Rege suo Erico Stenchillo; Quia, inquit, messis multa erat, operarii autem pauci; curavit Rex Stenchillus oratores mittere ad Bremensem Archiepiscopum, pro viris doctrina & sanctitate præcipuis, qui reparandæ Christianæ rei essent idonei, & pro divini cultus augmento nulla adversa formidarent. Missos autem ait Adalwardum atque Stephanum: quorum primi elogium aliquod cum texuisset, subjungit elogium secundi, rursus eadem quæ de Adalwardo dixerat compendio referens, tamquam utrique communia: verum omißis istis, utpote sequenti § certius ex Adamo coævo discendis, sola ea excerpo, quæ Stephanum, eidem Adamo ignotum, tangunt.

[3] Stephanus, in monasterio Corbejensi ab adolescentia educatus, [dicitur illuc profectus cum Adalwardo Episcopo,] & in divinis legibus ita institutus est, ut dignus haberetur, qui supra candelabrum in domo Domini collocari posset. Igitur ab Archiepiscopo Bremensi (cui tunc cura & legatio Sedis Apostolicæ imposita erat, de convertendis ad Christum regnis Aquilonaribus) datus erat in socium & comitem individuum Adalwardo; ambo Episcopi, ambo apostolica vita & doctrina clarissimi, ambo Euangelicæ prædicationis gratia insignes, ambo pro Christo mori parati…. Hi postquam amplissimo honore, a Rege & populo terræ in Sigtunensi civitate excepti fuissent, & illam civitatem (quæ tunc inter grandiores regni habebatur) cum, tota vicina regione ad Christum convertissent…. Adalwardus, in civitatem Birchensem divertens, atque in orationibus & divini verbi prædicationibus residuum vitæ suæ continuans, [Helsingos convertisse] vitam finivit temporalem; Stephanus autem ad Helsingos se convertit, omnium Suecorum optimos, etiam quando pagana superstitione seducti idolis serviebant. Huic genti non tam difficile erat virtutis viam prædicare, cum terra illa ex sua natura probos homines gignat & educet. Proinde Stephanus non parvum populum, ex illis Aquilonaribus terris, Christo acquisivit: Historia enim Suetica aperte fatetur, quod innumerabilis pobulus ejus sanæ doctrinæ acquierit. [& Martyr Noralæ coli,] Tandem, decurso tam laudabili stadio, cum nihil restaret, nisi ut mercedem laborum suorum acciperet gloriosam; placuit Deo, omnium bonorum auctori, ut per palmam martyrii coronam & felicitatem consequeretur sempiternam. Itaque in terris Helsingorum, quorum primus & precipuus Apostolus erat, martyrio coronatus est; sepultusque in ecclesia & villa Norala, Australiori parte Helsingiæ, ad nostram usque ætatem signis & miraculis per divinam clementiam illustratus a Deo, cujus honorem & gloriam quantum potuit, dum viveret, illustravit.

[4] Hactenus Ioannes, Upsalensis Archiepiscopus, & Helsingos sua diœcesi complexus, testis continuati S. Stephano cultus; sed nihil solicitus, nec in hoc, nec in aliis de quibus agit, ut annum diemque mortis explicaret. Primum fortaßis non potuit, eo quod antiquorum nemini cura fuerit Sueticorum, non dico Episcoporum, sed saltem Regum tempora per annos digerere. Nec scio quæ vel cujus sit Suetica illa Historia, quam allegat Ioannes; quamque oportet minime vetustam fuisse, ac parum fidam, si ipse ex ea errores hausit infra notandos. Secundum; scilicet diem, [2 Junii.] quem nosse facile poterat, perdurante ad sua usque tempora cultu, accipiemus infra, nempe II Iunii, a P. Joanne Klo, penburgio. Hunc ego interim satis laudavisse mihi videor, si dixero, quod Celsißimus Mæcenas noster, Ferdinandus Furstenbergius p.m. idoneum censuerit, qui Westphalicam historiam, ex præparata ab ipsomet Principe materia inchoatam a Nicolao Schateno, perficeret ederetque in lucem, qualem jam typis subjectam accepimus libris decem, usque ad obitum Caroli Magni; nec non ductam exhinc primam partem Annalium Paderbornensium, usque ad annum MCCXXVIII; reliquas vero propediem expectamus.

§. II De tempore missi in Sueciam
gemini Adalwardi, ex Adamo Bremensi.

[5] [Ex Adamo coævo scimus,] Definiendi quadamtenus temporis in Titulo quæsiti, optimam rationem suggerit nobis Adamus Bremensis, qui Historiam suam ecclesiasticam usque. ad obitum Adalberti Archiepiscopi produxit, id est, usque ad annum MLXXII. Ex hoc namque certi reddimur, quod illius Adalberti & sua ætate contigerit miraculum, cujus supra facta est ex Ioanne Magno mentio; quodque eodem tempore regnaverit Stenkillus, advocandorum Episcoporum auctor: unde missionis istius & prædicationis resumptæ ordinem certius licebit discere. Hic ergo sub finem Historiæ, Septentrionalia regna, Adalberti Legationi subjecta & per eumdem curata, describens; [post medium seculi XI,] cum etiam Sueoniæ vel Suediæ brevem fecisset descriptionem; In eadem, inquit, provincia nuper res contigit memorabilis, & pro dignitate gestorum longe divulgata. Quidam enim e Sacerdotibus, qui ad Ubsolam dæmonibus adstare solebant, nequidquam juvantibus diis factus est cæcus. Cumque vir sapiens infortunium orbitatis suæ culturæ idolorum imputaret, quæ superstitiosæ venerans potentissimum Christianorum Deum offendisse videbatur; ecce ipsa nocte apparuit sibi Virgo, decora nimis; interrogans si in filium ejus credere vellet, ut visum reciperet, abjectis quæ ante colebat simulacris. Tunc ille, qui nihil ardui renueret subeundum pro hoc dono, ita se facere lætus spopondit. Ad hæc Virgo; Scito, inquit, [cæcum sacrificulum a Deipara curatum,] certissime, hunc locum, ubi nunc tantus innocentium cruor effunditur, in meo dedicandum proxime honore: in qua re ne tibi aliqua dubietatis signa remaneant, in nomine Christi, qui est filius meus, tu recipe lumen oculorum tuorum. Mox ille lumine recepto credidit, pertransiensque totas in circuitu regiones, facili fide Paganis persuasit, ut crederent in eum qui cæcos illuminavit.

[6] [eaque occasione missum Brema Adalwardum Juniorem:] Quibus miraculorum causis impellentibus; statim noster Metropolitanus, obediens ejus voci qui dicit, Respicite & levate oculos vestros, quoniam regiones jam albæ sunt ad messem; ordinavit in illas partes Adalwardum Juniorem, de Bremensi Choro assumptum, virum litteris & morum probitate fulgentem: cui etiam per legatos clarissimi Regis Stenkil Sedem posuit in Sictona civitate, quæ distat ab Ubsola itinere diei unius. Ita tunc Bremæ vivens Adamus, absque ulla Stephani mentione; quem etiam distinctius excluserat antea, ubi enumerans quos Metropolitanus Adalbertus ad gentes ordinavit; in Suediam, inquit, consecravit sex, [post alterū, missum an. 1043 sub Emundo R.] Adalwardum & Acelinum; item Adalwardum & Tadicum, nec non Simonem atque Joannem Monachum. Ubi duos Adalwardos distinguivides, quorum Senior, inquit Adamus; olim nostri Decanus claustri, anno 1 Archiepiscopi Adalberti, idest Christi MXLIII vel sequenti, Sueonum genti ordinatus Episcopus; ac primum repulsus, dein ab afflictis divinitus barbaris revocatus, tanta omnium suscipi alacritate meruit, ut gentem Wirnelanorum & Scritifingorum integram Christo lucratus, etiam miracula virtutum in populo fecisse legatur.

[7] Eodem quo ista Adalwardus senior agebat tempore, mortuus est Emund Rex Sueonum; [cujus successor Stenkillus Christianus obiit an. 1065.] post quem Steinkil nepos ejus levatur in regnum; qui fidelis erat Domino Jesu Christo, & de cujus religione omnes Fratres testimonium perhibebant qui eas partes adierant. Idem autem Christianissimus Rex defunctus est, circa annum Adalberti XXII Christi MLXV: post quem duobus Ericis de regno certantibus, omnes Suedorum potentes in bello occubuisse feruntur: nam & ambo Reges ibi perierunt. Ita prorsus deficiente omni regali prosapia, [& Episcopis fere Suecia caruit;] & status regni mutatus, & Christianitas ibi turbata est valde. Episcopi quos illuc Metropolitanus ordinavit, puta Simon atque Joannes Monachus, supra nominati, persecutionem metuentes, domi sederunt; solus Episcopus Schoniæ procuravit Ecclesias Gothorum, & quidam Sueonum Satrapa Gniph ad Christianitatem populum confortavit.

[8] Atque hæc ex Adamo descripta eo serviunt, ut intelligatur, [necdum ordinato Stephano,] quam parum verosimile sit, quod scripsit Ioannes, pariter cum Adalwardo, occasione miraculi prænarrati ordinato, ordinatum quoque fuisse S. Stephanum de quo agimus. Et ille quidem primo scripserat, ordinatos ac missos eos fuisse ab Anschario, vel ejus successore; deinde, in post scripta Regum historia, dixit, quod tunc Metropolitanus erat Adalgarius vel ejus successor, Hogerus scilicet, quorum prior anno DCCCLXXXVIII, secundus anno DCCCCXV obiit. Neque postea idem Ioannes melius supputavit temporum rationem. Cum enim lib. 4 cap. 2 dixisset; quod Ludovicus, Caroli Magni filius, convertit Suecos per S. Ansgarium, anno salutis DCCCXVI (quamquam per errorem) cap. 16: numerat centum fere & sexaginta annos usque ad tempora Olavi, cognomento Schotkonung, [aut ad regnum promoto Olavo.] cujus ingenita benignitate & summa prudentia effectum est, ut Christiana fides, quæ hactenus in aliquot Suetici Regni partibus viguerat & vigebat, ab universo Gothorum & Sueorum Principatu efficaciter constanterque, abjecto ubique falsorum deorum cultu, assumeretur. Etenim Olavus iste, prælaudati Stenkilli (ut ipse censet) frater aut filius, certe successor, regnasset ex illo calculo anno Christi fere DCCCCLXXVI, id est annis fere XC citius, quam obiit ipse Stenkillus. Invenitur quidem apud Ioannem lib. 18 cap. 9 Stenkillus alius, Olavi Schotkonuk ex sorore nepos …. qui omnes animi sui vires ad augendam propagandamque Christi fidem ita accommodavit, ut prioris Stenkilli, non solum nomen, verum etiam pietatem in se transtulisse videretur: & ut hic, ad Adalgarium missis legatis, Adalwardum & Stephanum; ita ille ab Adalberto divinæ legis doctores impetravit. Sed sic Stenkillos & Olavos geminando, aliud non facit Ioannes, quam declarare incertißimam & consulißimam Regum seriem a se contextam, neque visam sibi fuisse Adami historiam, ex quo certiora discere potuisset.

[9] Alius ejusdem Ioannis error, & ex Adamo corrigendus, prodit se in elogiis Adalwardi & Stephani Episcoporum; [Io. Magnus male hunc & Stenkillum geminat,] quos cum male Episcopus Upsalenses fecisset, multo prius quam urbs illa, Suecorum tunc Pantheon, postmodum Regia, Sedem acciperet Episcopalem; dicit Upsalam excurrisse, atque idola confregisse: sed eo successu, ut commotis ad seditionem popularibus, Stenkillus regnum ac vitam amiserit; Episcopi autem virgis cæsi, necesse habuerint alio se conferre. Contraria omnia scribit Adamus. Postquam enim in fine operis narrasset, quomodo Adalwardus, magno prædicandæ fidei fervore Suediam ingressus, omnes, qui in Sictona erant & in circuitu, brevi temporis spatio ad Christianam fidem adduxit; addit etiam, quod conspiravit cum sanctissimo viro Eginone, Schoniensi Episcopo, [atque idolium Upsalense ab Adalwardo eversum asserit.] ut pariter adirent illud templum Paganorum, quod Ubsala dicitur, si forte aliquem Christo laboris sui fructum ibi possent offerre; omnia tormentorum genera libenter suscepturi, ut illa destrueretur domus, quæ caput erat Barbaricæ superstitionis; illa enim diruta vel potius cremata, fore ut tota gentis conversio sequeretur. Quam Confessorum voluntatem piissimus Rex Stenkil in populo murmurari sentiens, callide submovit eos, a tali cœpto, asserens, & illos statim morte damnandos, & se regno depellendum; quod malefactores in patriam duxerit, & facile omnes ad Paganismum relapsuros. Talibus autem Regis allocutionibus consentientes Episcopi, omnes Gothorum civitates peragrabant, idola confringentes & multa Paganorum millia deinceps lucrantes ad Christianitatem.

§. III. De tempore missi post Adalwardum
in Sueciam Stephani, hujusq; statua Corbejæ inter Sanctos,
& die Natali.

[10] Idoneus auctor mihi videtur Adamus, suo illo de Stephani ordinatione ac mißione silentio, [Adalberti Archiep. successor Leimarus,] ut credatur eum, qui neque in SS. Anscharii & Rembertis Vitis invenitur nominatus, neque inter ordinatos pro Suecia ab Adalberto; hujus Pontificatu posteriorem esse, & post Historiam ab Adamo editam primum inclaruisse. Erpoldus Lindebrogius, qui inter Rerum Septentrionalium Scriptores, an. 1609 a se Francofurti collectos editosque, primus nobis dedit Adamum; aliam Bremensium Archiepiscopornm Historiam eidem subtexuit, perductam usque ad annum MCCCXCV; in qua proximus ab Adalberto censetur Leimarus, vir litteratus & prudens, qui sedit annis XXX, & obiit anno Domini MCI. Ad hunc ergo pertinuit, pacatis & poscentibus Sueonibus Episcopos dare, postquam ordinati ab Adalberto defecerant; maxime si verum est, ut præsumere licet, quod tota gens fuerit sub Olao, Stenkilli successore, [sub Olao Stenkilli successore,] conversa. Certe hujus Archiepiscopi tempore eorum numerus & auctoritas tantopere crevit, ut cito potuerint, tam ipsi quam vicinorum regnorum alii, Hamburgensis Archiepiscopi jurisdictioni subtrahi; unde & in antiquis Notitiis Episcopatuum, ante annos quingentos aut sexcentos scriptis, apud Carolum a S. Paulo, inveniuntur recensiti Archiepiscopi, Londensis, Nidroniensis atque Ubsalensis, cum suis quique Suffraganeis; & in Historia Archiepiscoporum Bremensium laudatur Hartwicus, anno MCXLIX creatus, [necdum erecto Archiepiscopatu Upsalensi] quod magno studio enisus est pro recuperandis Suffraganeis Episcopis universæ Dacie, Norwegie, Suecie, quos Hamburgensi Ecclesiæ pertinuisse quondam memorat antiquitas: sed cum obsequiis & largitionibus variis, apud Papam & Cæsarem, nihil profecisset; ne omnino careret Suffraganeis, aggressus est jam pridem oblitos Episcopatus Slaviæ suscitare.

[11] [videtur Suecis ordinasse Stephanū, ante an. 1100] Videmur ergo posse tenere, quod S. Stephanus (de cujus apud Helsingos Apostolatu & cultu non possumus dubitare) fuerit inter primos, qui sub Olao Christiano Rege & Christianismi promotore, post mortem tamen Adalberti, ordinatus Suecicæ genti Episcopus, Martyrium apud Helsingos, & in eorumdem oppido Norala sepulcrum invenit, idque ante finem seculi XI. Idem etiam vere potuit, ob tentatam Ubsalensis fani eversionem, flagris cæsus fuisse, sicut scribit de eo Ioannes Magnus; hoc solum deceptus, quod decus illud commune fecerit cum Adalwardo, a simili animositate jam antea Stenkilli Regis suasionibus dimoto. Est autem Helsingia Sueciæ regio, secundum sinum Bothnicum sita, [Helsingiæ Apostolum.] & ab Uplandia (cujus caput Ubsala est) interjectu Gestriciæ semota, atque in mediterranea protenditur versus Occidentem ad leucas plures quam triginta; haud paulo minus protensa versus Boteam in longitudinem. Ad hujus Provinciæ ingressum sub gradu LXI Polaris altitudinis, Noralami habent tubulæ, velut oppidum mediocre: ubi utrum occisus profide Stephanus sit, an vero ex plagis Ubsalæ acceptis mortuus, vel etiam post abitam alibi mortem ad Helsingos suos reverenter translatus, divinare nole.

[12] [In codice Hamburg. post Vitam S. Remberti, repertæ subscriptiones,] Habuit Hamburgensis Ecclesia, & habet forsitan etiam nunc, pervetustum Codicem, in quo conjunctim & consequenter scriptæ leguntur Vitæ SS. Willehadi, Anscharii, atque Remberti, Archiepiscoporum & Septemtrionis Apostolorum; unde easdem Vitas accepit, atque anno 1642, sub titulo Triapostolatus, Coloniæ vulgavit Philippus Cæsar. Ibi post ultimam earum leguntur subscripta nomina Episcoporum Septemtrionalium septemdecim, sicut ea inde produxit Henschenius in Commentario prævio ad Acta S. Anscharii num. 45. Et hic quidem satis recte observat, fieri non posse, ut qui postremam Vitam scripserunt Corbejenses monachi, S. Remberto synchroni, eidem addiderint tam multorum nomina, qui tribus post Anscharium seculis (addo, & post Rembertum) ordinati sunt; sed frustra conatus est inter illos invenire sex ordinatos ab Adalberto, cui coævi etiam fuerint ceteri per Norvaciam ac Daniam. Quid igitur? Mabilio libro 2 de re Diplomatica cap. 20 docet, [non solum non sunt Episcoporum illi coævorum,] quod Synodicis diplomatibus non solum presentes Episcopi subscribebant, sed etiam absentes, imo & futuri: unde factum est, ut vetustis illis monumentis, post præsentium nomina, aut certe inter finem contextus & eorum subscriptiones, amplum non raro sit relictum spatium, quod absentium & futurorum subscriptiones capere poterat. Causas addit, ne novas semper ad Privilegiorum confirmationem litteras obtinere necesse esset; nec cunctarentur futuri ea confirmare, quæ in vetustis monumentis ab antecessoribus suis roborata vidissent.

[13] [sed nec Synodice postea collectorum;] Cum ergo ad calcem Codicis Hamburgensis lego tot Episcoporum nomina, una manu scripta (sicut Nota 79 testatur Philippus Cæsar) primum cogor credere, Codicem istum transcriptum esse ex alio antiquiori ac verosimiliter Bremensi, cui singuli illi diverso propriæ manus charactere sigillatim subscripserint; causam autem subscribendi non fuisse Synodicum aliquem conventum Episcoporum; sed proprium aliquod Leimari inventum. Hic nempe, ex fidei per Septemtrionalia regna, suæ provisioni commissa, incremento tam grandi, futurum prospiciens id quod factum est, [verum potius successive additæ] ut tandem datis cuique regno Archiepiscopis propriis illa suo Archiepiscopatui substraherentur; unum in librum conscribi jusserit tres illas Apostolorum Borealium, suorum decessorum, Vitas; quibus nomina sua subscriberent, quotquot vel ipse, vel sui successores ordinaturi essent gentibus illis Episcopos; itaque & auctoritatem Vitis illis adderent, & Sanctis ipsis honorem facerent; revera autem argumentum indubit abile relinquerent posteris, subjectionis suæ.

[14] [ubi primus aut secundus Stephanus esse videtur.] Primus ibi subscribit Slepn, Episcopus Scalternodensis; secundus Symon Episcopus Halfinodensis; tum alii quindecim ex tribus regnis, Episcopatuum titulis partim inveniendis in antiqua Notitia gemina apud Carolum a S. Paulo, partim ignotis cum hæc scriberetur. Ex iis certo ad Sueciam pertinent, Ecilinus Scarensis, Adalbardus Sictunensis, Joannes Bircacensis, & Theodolfus item Sectunensis. Henschenius num. 74 præfati Commentarii, eorum aliquos ab Adalberto ordinatos credit, eosdemque esse quos Adamus nominat, Acilinum, Adalwardum, Joannem Monachum, imo etiam Tadicum atque Simonem; cum unum ait supra scribi Thiedolfum, alterum Stemphi, cujus etiam Halsinodensem Episcopatum helsingiæ adscribit. Fuerit sane halsinodensis Episcopatus, alias ignotus, in Helsingia; quam nomen nactam putant aliqui ab Hals seu Halsa, salubritate seu salute, Heyl Belgæ pronuntiant. Ego ex Stemphi (quod nomen nec apud Adamum, nec alibi reperire bactenus potui) potius Stephanum fecerim, quam Simonem, cum quo eumdem fecit Ioannes Vastovius in Vite Aquilonia, seu Vitis Sanctorum qui Gothorum Sueorumque regna illustrarunt pag. 44. Si tamen mihi constaret, in Gothiæ Sueoniave aliquem aliquando fuisse Scalternodensem Episcopatum, potius quam in Dania vel Norwegia; crederem Slepn, male transcriptum lectumve fuisse, & originaliter exaratum Steph, atque ita signari Helsingorum Apostolum, qui primus ordinatus a Leimaro, primus quoque subscripserit; alii vero successive, sub eodem aut ejus successore; omnes tamen prius quam Upsala proprium haberet Episcopum, nedum Archiepiscopum; & eo tempore, quo Sictunensis & Bircacenses Episcopi, postea Upsalam translati, adhuc nominabantur.

[15] [Corbeiæ in novo Choro positæ Sanctorū statuæ:] Nunc prius quam veniam ad cultum S. Stephani, pro hoc II die Iunii, exhibenda mihi est notitia Sanctorum Beatorumque, quos Corbeia colit, vel ut Patronos, vel ut in ea Monachos. Dabit hos gemina Kloppenburgii prælaudati epistola, anno MDCLXXXVI data; quarum prior nomina, altera dies singulorumque natales, diverso charactere interponendos, exprimit hoc tenore. Fui nuper (videlicet in Octobri anni elapsi MDCLXXXV) cum Celsissimo Principe nostro Hermanno Wernero Wolff-Metternich de Grachi, Episcopo Paderbornensi, Corbeiæ; quo tempore, in eleganti istic templo, vidi in summo altari collocatas justæ magnitudinis humanæ statuas, cum titulo Sancti. Nimirum, a dextro latere, S. Caroli Magni (XXVIII Ianuarii) in in sinistro, S. Lvdovici Pii (XX Iunii): deinde in choro sequentes Divorum statuas, qui aliquando monasticen in hoc asceterio professi fuerint, cum titulo S. aut B. ut subjungo. B. Heimeradi (qui tamen Monachus non fuit, colitur autem XXVIII Iunii) S. Lvdolphi, [& in his S. Stephani,] Abbatis Corbeiensis (XIII Augusti); S. Warini, Abbatis Corbeiensis (XXVI Septembris); S. Altfridi, Episcopi Hildesiensis (XV Augusti); S. Hogeri, Archiepiscopi Bremensis (XX Decembris); S. Remberti, Archiepiscopi Bremensis (IV Februarii); S. Stephani, Episcopi Upsalensis in Suecia (II Iunii); B. Drvthmari, Abbatis Corbeiensis (posset hic conjungi S. Ludolfo, quicum est elevatus); S. Paschasii Radberti, qui aliquando in hac nova Corbeia vixit (XXVI Aprilis); S. Adelardi, Abbatis Corbeiensis (II Ianuarii); * S. Wimonis, Archiepiscopi Bremensis & Hamburgensis (XXI Octobris); S. Adelgarii, Archiepiscopi Bremensis & Hamburgensis (XV Maji); S. Anscharii, Archiepiscopi Bremensis & Hamburgensis (III Februarii); S. Gregorii V, Pontificis Maximi (XVIII Februarii).

[16] [uti & quatuor Patronorum, quorum ibi Reliquiæ,] In fenestris sequentes erant effigies depictæ, cum titulo Sancti, ut subjungo. S. Mercvrii, Patroni Corbeiensis (XXV Novembris); S. Jvstini, Martyris Patroni (I Iunii); S. Stephani, Patroni (XXVI Decembris); S. Martini, Episcopi Patroni (XI Novembris); ob Reliquias notabiles, quas de prædictis quatuor Sanctis habent: deinde S. Thiagrimi, secundi Episcopi Halberstadensis (XIX Iunii); S. Hogeri (de quo jam supra). Omnes hi mihi noti sunt, excepto S. Stephano, cum non habeam Vastovium (hic illum ignoravit in sua Vite Aquilonari) aut alium rerum Suecicarum scriptorem, [atque corpora BB. Ludolfi & Druthmari Abbatum] (horum quoque nemo præter Ioannem Magnum illius meminit). Quid jam vobis videatur de hisce Sanctis aut illorum judicio, qui ipsos tali titulo honorarunt, intelligam alias; ego saltem hæc præsens annotare volui. Eodē tempore fui in sacello, vel quasi crypta templo conjuncta, in qua religiose asservantur Reliquiæ B. B. Ludolfi atque Druthmari Abbatum; olim a Marquardo, ex Abbate Corbejensi Episcopo Osnabrugensi, elevatæ anno MC, & ante aram sanctæ Crucis repositæ; deinde a Christophoro Bernardo de Galen, [anno 1100 & 1562 translata.] Episcopo Monasteriensi & Administratore Corbejensi, cum novum templum molirentur Monachi, inventæ, integra corporum compage, in deauratis loculis anno MDCLXII, unde translatæ sunt in sacellum, de quo antea, ubi & easdem veneratus sum.

[17] [Statua ista, licet ab annis solum 30 posita,] Amplexus diligentißimi viri amicam pro Sanctis sedulitatem, de singulis me visurum respondi, cum ad eorum dies vel in Supplemento quinquemestris, tunc fere absoluti, redirem, vel ordine reliquorum septem mensium ad Natales supra indicatos accederem. Opus adeo recens, quale est novum Abbatiæ templum, cum iis quæ nunc ibi visuntur statuis & fenestris, solum non posse sufficere ad aliquem inserendum huic de Sanctis operi, absque ulteriori vetustiorique probatione. De Gregorio Papa V, jam indicasse me, in Paralipomenis ad Conatum Chronicohistoricum in Catalogos Pontificum pag. 83, nullo quidem antiquiori auctoritate constare, quod aliquando fuerit Corbeiæ Monachus; id tamen Corbeiensium traditioni facilius credendum, quam quod ibi olim fuerit cultus ut Sanctus. Nec mirum, quando Romanorum Fastorum collectoribus videatur non suffecisse, quod in Lateranensi Pontificio sacello Alexandri II, Victoris III, Urbani II, Paschalis II, & Gelasii II imagines, æque ac SS. Leonis & Gregorii, eo nomine primorum, [tamen addita continuato apud Helsingos cultui,] Diademate conspicerentur insignitæ, jam inde ab ætate Callisti II, & cum titulo scs. Itaque nec mihi suffecisset statua, Stephano (de quo agimus) cum titulo Sancti in choro Corbeiensi posita ante annos circiter triginta; nisi de recepto apud Helsingios cultu, & usque ad inductam eo hæresim Lutheranam continuato, certum me reddidisset Ioannes Magnus: nunc autem solum restat, ut Kloppenburgius doceat, unde & quibus auctoribus scripserit, II Junii ipsi fuisse aut haberi Natalem.

[18] [probat titulū Sancti Stephano hic datum.] Fecit hoc ille per aliam epistolam, significans auctorem sibi fuisse Henricum Soterum in descriptione regni Sueciæ, ex quo aliisque in sua Westphalia Sancta, jam prælo parata, tale ei encomium ipse ad hunc diem scripserit. Noralæ in Suecia natalis S. Stephani, qui una cum Adalwardo in Sueciam a D. Anschario missus, & tertius Upsalensium Antistes creatus, seditione idololatrarum exorta, reliquit Upsaliam, & ad Helsingos se contulit, adeoque innumerabilem hominum multitudinem ad Christiana sacra perduxit, ut primus ac præcipuus Helsingorum Apostolus habeatur. Tandem martyrio coronatus in cælum evolavit anno DCCCLXXXIX: nutritus olim in nova ad Visurgim Corbeia, ubi hodiedum statua ejus, Sancti titulo decorata, in choro templi, inter alios loci indigenas Sanctos, conspicitur. Diem si scivisset Bucelinus, haud dubie eum in suo Menologio Benedictino prodidisset; sed neque tunc scivit cum istud edidit anno 1655; neque sequenti cum Annales Benedictinos vulgavit, ipsum Stephanum laudans ad annum DCCCXLII & DCCCLXXXIX. Diem etiam nescivit Ioannes præcitatus, alias eum notaturus in suo Chronologico Sanctorum indice, ubi Simonem nominat.

[Annotatum]

* imo UNNONIS?





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Stephan von Hälsingland

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Stephan von Hälsingland

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.