Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO THESPESIO MARTYRE IN CAPPADOCIA.


Ex Menæis & Synaxariis Græcorum.

CIRCA CCXXX.

[Commentarius]

Thespesius, Martyr in Cappadocia (S.)

G. H.

Memoria S. Thespesii celebratur in Tabulis hodierni Martyrologii Romani, ad Kalendas Iunii, hisce verbis: In Cappadocia S. Thespesii Martyris, qui sub Alexandro Imperatore, & Simplicio Præfecto, post alia tormenta, [Cultus apud Græcos.] decollatus est. In Notis additur, agere de eodem hac die Græcos in Menologio, ubi & ejus martyrium pluribus describitur, & ad marginem tempus martyrii indicatur circiter annum CCXXX, quo imperabat Alexander, qui regnavit ab anno CCXXII usque ad annum CCXXXV. Galesinius etiam ex Chartophylacio, ut ait, Græco (Synaxaria Mss. eum intelligere credo) asserit se hujus Martyrium acceptum, Latine breviter expressisse. Sirletus Latine verbotenus reddidit encomium, quod ex magnis Menæis Græcorum, & nonnullis Synaxariis Mss. legitur, estque hujusmodi.

[2] [Elogium ex Mss.] Οὗτος ἦν ἐν τοῖς χρόνοις Ἀλεξάνδρου Βασιλέως, διὰ δὲ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν κρατηθεὶς παρὰ Σιμπληκίου Ἄρχοντος Καππαδοκίας, Καππάδωξ ὢν καὶ αὐτὸς, ἄγεται ὲπὶ τῶν εἰδώλων ναὼν, θυσίαν προσενέγκειν τοῖς εἰδωλοις. Μὴ πισθεὶς οὖν, ἀλλὰ δὲ μάλλον μυκθηρίσας τὰ εἴδωλα, κρεμασθεὶς ξέεται, καὶ εἰς κλίβανον πυρωθέντα ἐμβάλλεται. Τῇ δὲ Χριστοῦ χάριτι ἀβλαβὴς διαμείνας, ἄγεται πάλιν εἰς τὸν τῶν εἰδώλων ναὸν, ἔνθα θυσίας προσῆγον οἱ Ἕλληνες, καὶ πλησιώσας, τὸν βωμὸν καταβάλλει. Παραχρῆμα οὖν εἰς τήγανον εμβάλλεται πεπυρακτομένον, ἐλαίῳ καὶ πίσσῃ καὶ στέατι μεστὸν. Καὶ ἐπὶ δυσὶν ἡμέραις ἐν αὐτῷ προσκαρτηρίσας, εξέρχεται ἀβλαβὴς, μηδ᾽ ὁτιοῦν καύσεως ἐν τῷ σώματι ἔχων· καὶ πολλοὺς τῶν ἀπίστων πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν μετήγαγε διὰ τὸ τοῦ θαύματος μέγεθος. Ἐξάγει οὖν αὐτὸν ἔξω τῆς πόλεως, καὶ τῇ θανάτου καταδικάζει τομῇ.

Hæc quin sit Actorum prolixiorum Sypnosis, vix equidem dubito: ea dum adhuc desiderantur, Latinam accipe ipsius Epitomes translationem.

[3] [quo notantur varia ejus tormenta,] Hic Alexandro Cæsare imperante, propter fidei Christianæ professionem a Simplicio Præside Cappadociæ, (nam & ipse Cappadox erat) comprehensus, ad idolorum fanum, ut iis sacrificaret, ductus est. Verum non passus persuaderi, magis etiam explosit idola & irrisit. Qua de causa in eculeo suspensus cæditur, & in ardentem fornacem conjicitur: sed gratia Christi cum illæsus permaneret, rursus ad templum idolorum, eo tempore quo Pagani sacrificia offerebant, trahitur: qui ubi ad aram accessit, illam evertit. Continuo igitur in sartaginem accensam, oleoque ac pice & adipe bullientem conjicitur: quam cum duos dies fortiter tolerasset, inde sanus salvusque, nulla corporis parte ustulatus, exivit, [patriaque & palæstra Cappadocia.] Quo ingenti miraculo multos infideles ad Christi fidem adduxit: proptereaque extra urbem eductus, capitali sententia ad securim damnatur. Hæc ibi, Urbem quidem nullam nominando, facilem tamen conjectur am relinquendo, quod ea fuerit Cæsarea; quia in hac solitum Provinciæ Præsidem Romanum residere, intelligimus ex eo, quod ipsa deinde fuerit Cappadociæ Metropolis: nam dispositionem politicam sequi solebant Christiani in Metropolibus eligendis. Alius ab hoc est Thespesius junior, ex urbe Galatiæ Gangra oriundus, qui cum fratre Eustachio in persecutione Maximiani Nicææ in Bithyrnia martyrium est passus, recoliturque XX Novembris, etiam Martyrologio Romano inscriptus; cujus similiter Acta requirimus, & inveniri optamus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Thespesius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Thespesius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: