Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO WISTANO, E REGIA MERCIORUM PROSAPIA.


AN. DCCCXLIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Circa ejus natales, cædem, miracula, cultum.

Wistanus, e regia Merciorum prosapia in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Heptarchiæ Anglo-Saxonicæ apud Britannos, latißimum unum regnum Merciæ, quam plurimas complexum fuit provincias, ubi inter ultimos Witlasius Rex, anno DCCCXXVI constitutus, præfuit usque ad annum DCCCXXXIX; [Avo Witlasio Rege,] tunc mortuus, & in monasterio Ripadio, vulgo Rependon & contracte Repton, in provincia Darbiensi, sepultus. Habuerat filium Wimundum, sed disenteria mortuum, [patre Wimundo natus,] jam ante sepelierat. Ex hoc filio erat ei nepos S. Wistanus, de quo hic agimus, quique invalescente Danorum irruptione, ob ætatis defectum, non potuit regno præesse. Interim, teste Ingulpho in sua historia, Witlasio successit in regnum Bertulphus frater suus, regnavitque similiter tredecim annos, Athelvulphi Regis West-saxoniæ tributarius, scilicet usque ad annum DCCCLII, quando ei ab Ethelwolfo, Rege Occiduorum Saxonum, subrogatus est, ob peritiam bellicam, Burrhedus, ultimus Rex Merciorum. Interim sub regno Bertulphi, anno DCCCXLIX, Berfertus filius suus, ut scribit dictus Ingulphus, in sancta vigilia Pentecostes, consensu patris sui Bertulphi, [a cognato occisus:] cognatum suum S. Wistanum, filium Wimundi, filii Witlasii & Alfledæ filiæ Ceolulphi quondam Regis (tanta ferebatur ad regnandum ambitione) crudeliter ac impie interfecit. Wilielmus Malmesburiensis, tam in Regum quam in Pontificum Anglorum Gestis, hanc cædem ita describit. Nec vacabunt laude tua paginæ nostræ, felix puer Wistane, fili Wimundi, filii Withlasii Regis Merciorum, & Elfledæ filiæ Celuulfi, qui fuit patruus Kenelmi. Te, inquam, non tacebo, quem Berfertus cognatus nefarie peremit: norintque posteri, si qui has litteras cognitione dignas duxerint, nihil in seculo indolis tuæ nobilitate gloriosius, [columna lucis honoratur:] qua irritatus infestus latro te mortificaverit; nihil in Deo puritate tua innocentius, qua invitatus internus arbiter te honorificaverit. Nam cælo dimissa columna lucifera, densæque noctis dirumpens pallia, profundæ caveæ scelus detexit, carnificis nequitiam arguit. Westmonasteriensis, dicto anno DCCCXLIX descripta cæde illa, addit: Illius martyrio non deficere miracula. Nam de loco, ubi innocenter occisus est, columna lucis usque ad cælum porrecta, omnibus loci illus incolis per dies triginta stabat conspicua. Hæc Westmonasteriensis, quem describunt Ioannes Bromton in Chronico, & Cardinalis Baronius in Annalibus dicto anno num. 19.

[2] [sepultus Ripadii,] De corporis sepultura & translatione ita Ingulphus: Corpus innocentissimi Martyris, tunc Ripadio delatum, juxta Withlasium avum suum humatum, posterioribus annis, per fidelium devotionem, ad Eveshamium est translatum. Quod sic explicat Malmesburiensis: Venerandæ Reliquiæ levatæ parentum officio, Rapendunæ locatæ sunt; tunc temporis famoso monasterio, [transfertur Eveshamum.] nunc est villa Comitis Cestrensis: cujus gloria, pro situ vetustatis exoleta, nunc Eveshamum inhabitas, dignus qui faventium votis serenus indulgeas.

[3] Hisce prælibatis magis secure ducemus Lectorem ad aliqua Acta S. Wistani, [Acta dantur ex Capgravio.] a Capgravio in Legenda Sanctorum edita, quæ censeri possunt certiora, quatenus etiam a præcitatis Auctoribus attinguntur, & ibi plenius explicantur. Appellatur autem in iis Actis Rex Wistanus, propter jus regnandi debitum ipsi, licet de facto regnum non obtinuerit. Secutus est, ad ad hasce Kalendas Iunii dictam Legendam Richardus Witfordus, in Martyrologio Anglice Londini sub annum MDV excuso, quod Latine translatum ita sonat: In Anglia Eveshami festum S. Wistani, [Elogium ex Martyrologio Witfordi.] Regis ejusdem regni & Martyris, qui a tyranno quodam gladio est occisus. Qui tyrannus contra omnes leges matrem occisi cupiebat sibi ducere in uxorem, hac ratione eum volens e solio deturbare. Hic porro tyrannus magis efferatus est, postquam Regem suum occidit, de cujus sanctitate publice constabat, ut qui columnæ adinstar pulcherrimæ ab ipso martyrii sui loco in cælum usque se porrigebat, eaque specie ad triginta omnino dies apparuit…. Multa quoque alia miracula Dominus noster in Sancto suo operatur. Hæc ibi non absque mendis, uti ex dictis apparet.

[4] Aliud elogium est in secunda editione Martyrologii Anglicani Wilsoni hisce Kalendis Iunii, quod in editione prima, pridie erat collocatum; & secutus fuerat Ferrarius, qui tamen iterum hoc die retulit Wistanum. Verum infra dicitur passus Kalendis Junii, idque (ut ex Ingulfo, Westmonasteriensi, & aliis retulimus) in vigilia Pentecostes: [Tempus cædis.] ergo anno DCCCXLIX, quo Cyclo Solis XVIII Lunæ XIV, littera Dominicali F, Pascha celebratum fuit XIV Aprilis, & festum Pentecostes secunda Iunii.

VITA
Ex Legenda Ioannis Capgravii.

Wistanus, e regia Merciorum prosapia in Anglia (S.)

BHL Number: 8978

[1] Sanctissimus & eximius Christi a Martyr Wistanus, Regali Merciorum ex prosapia extitit oriundus, Rege b Wimundo & Elfleda Kegina parentibus progenitus. Qui in pueritia constitutus quam bonæ indolis fuerit, [Pie educatus] quantisque pietatis indiciis floruerit, cum annos pubertatis attigit, bonis actibus comprobavit. Mortuo autem c patre ejus, in regnum ejus successit: malens tamen cælestis hereditatis heres fieri, quam hereditati perituræ adhærere; exemplum Domini secutus, imperia terrena respuit; commutansque ea pro cælesti hereditate, d Reginæ matri & regni Proceribus, regni commisit habenas, Erat autem Princeps quidam, nomine e Brithfardus, qui ut Domino suo in regno vel viventi substitueretur, vel mortuo succederet, sive juste, sive injuste, operam omnimodam dare cœpit. Cupiditate itaque regnandi succensus, cæco amore Reginæ succenditur; ut si ad ejus matrimonium posset attingere, per eam regni gubernacula adeptus, facilius Regis nomen consequeretur. Cumque ad Reginam nuntios misisset, illa fraudis ejus nescia, [dissuadet matri viduæ nuptias eum Brithfardo:] donec super his cum filio suo & Proceribus consilium habuisset, responsionem distulit. Beatus itaque Wistanus super his requisitus, Spiritus sancti gratia edoctus, tale matri suæ fertur dedisse consultationis responsum: Mater mea carissima, Brithfardus cognatus meus & compater tuus, qui me de sacro fonte baptismatis suscipiens ad regnum cæleste regeneravit, te petit uxorem: sed acquiesce consiliis meis, & sponsum tibi non moriturum tradam. Quicumque enim nubunt Christo, accipientes ipsum sponsum, perpetua dote dotantur in regno cælorum. Et illa, Si ita est, inquit, impleatur sermo, quem dixisti, ut Brithfardo vel alii morituro non nubam. Wistanus igitur de matris continentia spe certissima concepta, nuntiis præfatis matrimonii impedimenta revelavit. Quo audito, Brithfardus conatus est de morte Wistani tractare: ut eo de medio sublato, propositum suum sceleratum ad finem perducat nefandissimum.

[2] Furore itaque tyrannico accensus, crimen læse majestatis incurrere non veritus, Dominum suum verbis pacificis, sed cogitationibus fraudulentis, ad colloquium supplicatoris, ut ipsum dolose perimeret, [ab hoc ad colloquium invitatus,] invitavit. Acquiescens autem Rex dum collocutioni advenisset, apud locum, qui usque [nunc] Wistanostowe nuncupatur, convenerunt: & Brithfardus cogitabat, qualiter Dominum suum seorsum a turba dolo teneret & occideret: quod quidem non bene ausus fuerat attentare ob plebis timorem, quæ cum Rege venerat. Recogitabat tamen ille, quod si Principem prius percussisset, milites ut acephalos non timeret: venerant enim, Brithfardus, & qui cum eo erant clanculo armati contra inermes. Illis igitur in unum convenientibus, Dominum suum, sicut filiolum, ad pacis osculum invitavit, seorsum dicens: Veni, & in pace sancta osculum da mihi, filiole mi. At ipse pacis amator accedens ad eum ait: [inter oscula occiditur.] In nomine sanctæ pacis, quæ est Deus, osculor te, ut in ejusdem nomine osculer a te. Brithfardus vero, nec Domino terreno parcens, nec cælestem veritus, deosculando eum extraxit gladium, quem sub latere suo clam habebat: & caput Domini sui quassando, cum capulo letale vulnus in cono f ejus infixit: quidam vero alius de circumstantibus mucrone corpus Regis perforavit. Supradictos autem nuntios, scilicet Jubaldum Man, & Edulphum (eo quod post veritatem agnitam semper beato Martyri, [Occisore amentiā punito.] veritatis assertori, ut vero Domino, veritatis imitatores adhæsissent) detestabiles ministri ejusdem Brithfardi gladio interemerunt. Nec mora, idem Brithfardus divino judicio percussus, statim amens effectus est: & nec ad Reginæ marrimonium attingere, nec ad Regiam dignitatem sublimari a Domino permittitur.

[3] Passus est autem Kalendis Junii, & pretiosum corpus terræ relinquens, gloriosam animam cælo intulit. De loco autem, [corpus columna lucis honoratur,] in quo innocenter occisus est, columna lucis usque ad cælum porrecta, omnibus incolis loci illius apparens, per triginta dies stabat perspicua. Delatum est autem corpus Martyris, ab his, qui tunc præsentes aderant, ad monasterium de Rependon; & in mausoleo avi sui Wiglavi g condigno honore & summa reverentia est humatum. [depositum Rependoni] Nec multo post specialis filius & Martyr Regis superni, ad specialem filiam Romanæ Ecclesiæ, ecclesiam videlicet h Evishamensem, divina disponente gratia est translatus: ut locum, quem Kenredus Rex regia potestate regiæ libertati donavit, ejusdem Regis consanguineus, B. Wistanus, [dein Eveshami] ut alter quodammodo substitutus Patronus, regia potestate protegeret, & Martyris præsentia sanctificaret.

[4] Cum autem B. Wistanus martyrio, ut præfertur, coronaretur; [ubi capilli ejus sparsi quotannis renascuntur.] omni anno per unam horam illius diei, qua gladiis impiorum occubuit, in eodem loco ubi columna lucis apparuit; capilli, quales videntur in capite hominum i, oriuntur; ut per capillos, a capite ejusdem adolescentis avulsos, in eodem loco effusos & dispersos, qui a fidelibus tunc ibi præsentibus colligi non poterant, adhuc tamen ibidem permanentes, & annuatim crescentes, veridica Salvatoris approbetur sententia, qua dicitur, quia capillus de capite vestro non peribit. [Luc. 21, 18.] Et cum multi Martyres capitis abscissione martyrium compleverunt; iste non abscisso capite, sed tantum cono capitis quassato, in modum coronæ victor occubuit. Cum enim k Balduinus Archiepiscopus Cantuariensis super prædictis certificari vellet; instante die natali ejusdem Martyris; misit illuc viros religiosos & fide dignos, qui illuc accedentes per spatium unius horæ diei passionis suæ; in eodem loco circa capellam, quæ ibi sita est, inter herbam viridem capillos quasi hominis, quos manibus suis palpaverunt & ore osculabantur, videre meruerunt. Et iterum post modicum nihil in eodem loco nisi solam herbam perspexerunt.

[5] Cum enim l Walterus Abbas, qui primus Francigenarum Ecclesiæ præfuit Evishamensi, [Reliquiæ ab igne illæsæ permanent.] multas Sanctorum invenisset Reliquias, igne illas probari decrevit. Reliquias etiam B. Wistani, de cujus sanctitate dubitabat, in ignem copiosum immisit. Sed Dominus ita illas illæsas conservavit, ut flammis divisis intactæ permanerent, colorque in ossibus mutatus non est. Unde perterritus Abbas, tremulis manibus testam capitis gloriosi Martyris, cum ab igne ad locum pristinum deportaret de manibus ejus subito in terram cecidit, tantumque rivum sudoris emisit, quantum aliquis virorum quolibet accidenti de se emittere posset. Quo viso, omnes Dei laudantes magnalia, voces ad sidera tollunt, & caput cum ceteris membris in feretrum honorifice reponunt.

ANNOTATA.

a Martyr, ex communi olim consuetudine, quia violenta morte occubuit.

b Imo avo Witlasio Rege, & patre Winvindo, ante avum defuncto, ac proinde non obtinuit regimen Merciorum, nisi sub patre, & forsan in aliqua Merciorum provincia; unde potuit Rex appellari.

c Imo avo, cui debuisset succedere.

d At Bertulphus, frater Witlasii, fuit constitutus Rex Merciorum.

e Brithfardus, aliis Berfertus, filius Bertulphi, tunc regnantis.

f Conus dicitur, Apex galeæ, forsitan a figura, pineam nucem referente, hic autem sumitur pro Vertice capitis.

g Aliis Witlasii, ut supra dictum.

h Eveshamense cœnobium, in Wigorniensi Comitatu & Hundredo Blakenhursto, ad Avonum fluvium, a Rege Merciorum Kenredo & S. Egwino Episcopo Wigorniensi, circa annum 708 constructum.

i Etiam hoc miraculum in suo Martyrologio descripserat Witfordus, loco superius signato per ….. cujus ibi verba idcirco omisimus exhibere, quod sensum commodum non facerent; ita digesta, ac si capilli isti, miraculo e terra nascentes, succrescerent ex capite Martyris, juxta capitis adipem, adeo firmiter, ut nemo hominum avellere queat aut frangere, aut etiam die mox sequenti.

k Balduinus, post 8 annos Sedis mortuus dicitur, anno 1191.

l Walterus, ex Monacho cœnobii Corasiæ Abbas præfuit fere octo annos, mortuus 19 Ianuarii anni 1086, vide monastici Anglicani tomum 1 pag. 151.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Wistan

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Wistan

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.