Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

14. August


DIES DECIMA QUARTA AUGUSTI.

SANCTI QUI XIX KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Michæas senior propheta.
S. Demetrius M. in Africa.
S. Fortunatus M. in Syria.
S. Eusebius M. in Syria.
S. Titulus M. in Syria.
S. Conditor M. in Syria.
S. Euticius M. incerti loci.
S. Paulus M. incerti loci.
S. Heraclus M. incerti loci.
S. Possessor M. incerti loci.
S. Parmus M. incerti loci.
S. Disseus M. incerti loci.
S. Hermas M. incerti loci.
S. Prospolinus M. incerti loci.
S. Protalamus M. incerti loci.
S. Bermias M. incerti loci.
S. Heraclus M. incerti loci.
Tres alii MM. incerti loci.
S. Eusebius M. in Palæstina.
S. Marcellus episc. Apameæ in Syria.
S. Ursicius M. sub Maximino.
S. Felix episc. M. Gardumi in Tyroli.
S. Eusebius presbyter Romæ.
S. Callistus episc. M. Tuderti in Umbria.
S. Athanasia vidua hegumena.
B. Albertus ep. Ferrariensis.
SS. Martyres Hydruntini.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sancti Mercolini Ordinis Prædicatorum: verba sunt inter Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum hoc die, quæ frustra alibi quæsieris: nam obiisse scribitur apud Marchesium XXIV Januarii, ubi tam multa miranda de ejus sanctitate & miraculis afferuntur, ut vix de cultu dubitari possit. Verum res tota modo remittenda est ad jam dictum diem XXIV Januarii.
S. Casimiri translationem hoc die factam notavit P. Rocalowicz Polonus. De eo satis fuse actum est ipso natali die IV Martii.
S. Eusebius Cremonensis ut S. Hieronymi discipulus refertur hoc die a Greveno & aliis; verum de ipso pridem actum est ad V Martii.
S. Aëtius Ep. Barcinonen. & martyr refertur a Domenecco & Tamayo hoc die: de quo quia cetera latent omnia, vide quæ huic communia diximus de ejus decessore S. Victore IV April.
S. Felix seorsim refertur hoc die a Greveno his verbis: Item S. Felicis, ubi codices alii socium ei conjungunt Fortunatum; & quidem de utroque agit hoc ipso die Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. A Majoribus nostris inter Prætermissos XIV Maii remissi fuerunt ad XI Junii, quo die ex Romano parvo, Adone, Usuardo & aliis cum Martyrologio Romano eorum Acta & quæ ad translationes spectant, abunde illustrata sunt. Neque hic iidem ex Hieronymianis hoc die repetendi sunt, tametsi nonnulli codices pro Fortunati legant Fortunatæ, addaturque Vincentiæ: quæ facile istic irrepserit pro nomine urbis Vicentiæ, ubi Sancti etiam coluntur, ut vide ad jam dictum diem XI Junii.
Depositio Maxentii abbatis signatur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, sed male hoc die. Colitur & de eo actum est XXVI Junii.
S. Joannem Cassianum nescio unde hoc die consignent Maurolycus & Ferrarius, colitur Massiliæ & de eo actum est XXIII Julii.
SS. Justus & Pastor signantur hoc die in codice Usuardino Hagenoyensi, nota est dies qua coluntur, & qua de ipsis actum est VI Augusti.
S. Quiriacum & socios Augustanos Martyres nescio cur huc retraxerit Ferrarius in Catalogo generali. Jam de iis actum est die quo coluntur XII Augusti.
Vigilia Assumptionis S. Mariæ; est annuntiatio Usuardi & Martyrologiorum prope omnium. Quo ea reducenda sit, dicemus die sequenti. Videri interim potest nostra ad Usuardum observatio.
S. Peregrinus hoc die in codice Vaticano Usuardino signatus, cum quo alio inter tot synonymos Sanctos confundendus sit, nemo facile divinaverit.
Sanctum Britannum Saussayo & Alberto le Grand æque ac nobis incognitum, profert hoc die Castellanus his verbis Gallicis Latine versis: Retone in diœcesi Venetensi, S. Riovenni presbyteri, monachi S. Salvatoris, de quo scriptum est, quod siccis pedibus ambulaverit super aquas fluvii Vicenoniæ. Lucis plusculum & auctoritatis poscimus, priusquam Riovennum inter Sanctos collocare audeamus.
Eusebius Emissenus inter plures hujus nominis Sanctos hoc die signatur a solo Maurolyco, his verbis: Item Eusebius Emissenus episcopus, qui adversus Judæos & gentiles multa scripsit, de quibus S. Hieronymus. Verum hæc sanctitatem ejus non probant, cum aliunde de Arianismo suspectum fuisse constet: neque vero apud Græcos neque apud Latinos in ullis Fastis sacris ejus memoria recolitur.
Alia ejusdem Maurolyci annuntiatio est: In Jordano fluvio juxta Hiericuntem, raptus Eliæ Prophetæ.
Quid Florarium nostrum Sanctorum Ms. hoc die velit per hæc verba: Apud Lugdunum, S. Arnulphi episcopi & confessoris anno salutis MLX, fateor me non intelligere, neque enim hujus nominis episcopum apud Lugdunenses hactenus reperire licuit.
Simeonem monachum Vallumbro sanum invenio in solis tribus monasticis Wione, Dorganio & Menardo; sed nescio cur hoc die, nam qui primus titulo Beati eum donavit Eudoxius Loccatellus, nec annum obitus nec diem signat. Ait quidem multa passum ut Purgatorii pœnas evaderet, & post mortem convenienti sepultura donatum a Blasio abbate generali, qui sub initium seculi XVI præfuit; verum de facta postmodum corporis elevatione, de miraculis aut cultu, nec verbo meminit. Si forte modo colatur, doceant nos Vallumbrosani, ut loco suo de Simone, ita vocatur a Loccatello, alibi agere possimus, quemadmodum aliorum istius Ordinis Sanctorum gesta non indiligenter illustravimus.
In Hibernia passio quadraginta monachorum cœnobii Magiensis, Ordinis Cistertiensis, qui simul cum suo abbate pro fide feliciter occubuerunt. Nam cum hæretici in eorum monasterium armata manu irruerent, ipsi ante venerabile Sacramentum hostem exspectantes, intrepidi eorum se gladiis objecerunt, seque invicem ad mortem pro Christi amore tolerandam invitantes, capitis obtruncatione vitam finierunt. Sed eodem die, reassumptis miraculose capitibus, Vesperas in honorem Deiparæ Virginis in choro suaviter cecinerunt. Ita Chrysostomus Henriquez, quem vellem ea addidisse, quæ ad tempus rei gestæ & ad cultum comprobandum sufficerent: certe in Kalendariis Sanctorum Hibernicis, de ea classe nec verbum occurrit. Pluribus rem narrat Bucelinus, ac contigisse ait sub Elisabetha Angliæ regina, notissima Catholicorum persecutrice.
Silvester Scotus apud Camerarium hoc die, utrum colatur ut Sanctus, cupio aliunde doceri.
Placilla augusta Ferrarii auctoritate inter Sanctos necdum computabitur.
Nonius Conchensis a Marietta cum opinione sanctitatis obiisse dicitur anno 1477, atque hoc satis fuit Ferrario, ut ipsum inter Sanctos collocaret.
Sequitur in eodem ultimo loco Betta, ab aliis dictus Meniorum Apostolus, de quo etiam Dempsterus & Camerarius hoc die; ast hic pridem a Majoribus nostris prætermissus die XI Februarii, ut ibi vide.
Joannes a S. Guilielmo Ordinis FF. Reformatorum Discalceatorum S. Augustini in Italia, obiit hoc die anno 1621, & octennio post formati processus varii pro ejus canonizatione. Ita notatum est pridem a nostro P. Papebrochio, qui & processus ipsos enumerat; at nusquam repertum est hactenus, Sanctorum honores ei fuisse indultos. Si sallor, doceant me ii quorum interest.
Relatio sanctæ Crucis in palatia signatur in Menæis impressis cum duobus versibus. Raderus in observationibus Mss., quas asservamus, addicta Menæa notat, valde addictum fuisse totum Orientem olim Catholicum cultui S. Crucis, ex iis quæ dicuntur XXVIII Februarii, VI Martii, XXXI Julii, hoc die XIV Augusti & XIV Septembris. Putat autem hic agi de ejusdem translatione Hierosolymis Constantinopolim, de qua Baronius tom. 8 Annalium anno Christi 633. Observat tamen idem Raderus, fieri posse, ut hoc loco Menæa tantum loquantur de particula S. Crucis anno 2 Heraclii posita in columna Quadraginta Martyrum Constantinopoli, de qua Chronicon Alexandrinum pag. 879: de columna autem ac templo SS. XL Martyrum agit Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 134. Sed in dicto Chronico notatur posita veneranda crux, non autem particula ejus.
Translatio ven. reliqq. beatissimi P. N. Theodosii, hegumeni Petschiurici, Kioviæ, qui extitit anno MXCI sub magno duce Wsevolode, filio Jaroslavi, hegumeno autem Joanne. Positus autem fuit in templo S. Deiparæ, quod ipse extruxit. Annuntiationem hanc extraho e Menologio nostro Ms. Slavo-Russico Sparwenfeldiano. Tomo 1 Maii pag. 360 in Prætermissis ad diem III ejusdem mensis, Theodosii Kiovïensis obitum indicari monuimus in Kalendario Moscovitico Amstelodami apud Laurentium vander Hem asservato; apparere item ex ipsa imaginis historicæ adjunctæ amplitudine, cultum ejus apud Moschos celeberrimum esse; proinde ut de hujus vita, ætate & sanctitate plenius edoceremur, desiderare nos tunc indicavimus. Fatemur quidem, Theodosium in superiore annuntiatione pluribus cum adjunctis signari; sed sive sit idem cum eo, de quo ad III Maii meminimus, sive diversus, sufficit de translatione ejus superiora hic notasse. Si interim de legitimo ipsius cultu certa documenta nobis subministrentur, poterit habere locum inter Sanctos supplemento Operis nostri, ubi absolutum fuerit, inserendos.
Nicolaum aliquem eremitam Hadriæ in Aprutio ulteriori regni Neapolitani notatum invenio in Itinerario nostri Janningi, ubi supra altare expositum sit ejus corpus, mortui in Vigilia Assumptionis B. Mariæ, cujus arcam in festo Assumptionis aperiunt, & corpus populo spectabile exhibent. Manus etiam pelle & sicca carne tectas observavit. Quando & ubi vixerit, quid gesserit, quandonam mortuus sit, qua auctoritate ita exponatur, doceri cupimus, priusquam ei in hoc opere locus concedatur.
S. Lucii martyris memoria occurrit in apographis nostris Græcis e Ms. Synaxario Sirmondi ac codice Taurinensi. Varios synonymos Martyres jam pridem dedimus in Opere nostro. Hic autem qualis sit, frustra ex nobis quæsieris.
S. Orosium, de quo hoc die sermo est, ubi de S. Eusebio agimus, Hispanis vendicat Tamayus, tamquam presbyterum Tarraconensem, auctore Dextro, quod satis dictum sit.
Wilhelmus abbas Viconiensis refertur in Natalibus Sanctorum Præmonstratensium a Joan. Chrysost. vander Sterre, laudaturque maxime a munificentia in pauperes. Vellem ostendisset, coli ipsum ut Sanctum in prædicta abbatia.
Susanna aliqua ex nescio quo Kalendario a Bollando notata, quæ aut unde sit, ignotum mihi fateor.
Tiberius II imperator a Smidio celebratur: ast alia auctoritate opus est, ut Sanctis adscribi possit.
Maynardus, apostolus & primus episcopus Livoniæ, merito laudatur ab Arnoldo, abbate Lubecensi, coævo in Chronicis Slavorum lib. 7, capp. 8 & 9; item a Crantzio Wandaliæ lib. 7, cap. 10; & Saxoniæ lib. 7, cap. 13, aliisque auctoribus, etiam Baronio ad annum Christi 1186, num. 20, ubi tribuit ipsi epitheton Sancti, quod non facit ille, quem citat, neque ullus, quod sciamus, paulo antiquior. De sanctitate tamen ejus hic neutiquam laboramus; sed cultus argumenta requirimus antiqui & publici; qualia non proferunt, qui Menologiis illum suis ad hunc diem inseruerunt Henriquez, ac Bucelinus; qui nescio, quo jure Ordini eum suo vindicent; uti nec unde diem, aut mensem obitus ejus hauserint; quantumvis eodem quoque die referatur a Castellano; sed cum titulo Venerabilis tantum.
Fulbertus confessor reperitur inter Additiones Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum: si Carnotensem indicare voluerit, is ad X Aprilis pridem prætermissus est.
Theodoricus confessor quis ibidem indicetur, fateor me ignorare.
Maurelianus, qui ibi sequitur, hactenus mihi inter Sanctos ignotus est.
BB. Anselmus de Thabor & Eustachius Hebron. Beatus Anselmus Prior ordinis Carmeli in monte Thabor cœnobium restauravit anno MCCXII, in quo ipse moriens & sepultus miraculis plurimis fulsit, ut refert Segerus Pauli & Calend. Sequitur B. Eustachius alter S. Brocardi discipulus, ex Carmelo in montem Hebron missus Prior, primus Regulam S. Alberti a confratribus observari curavit. Mortuum civem vitæ restituit, obiens circa annum MCCXXI. Beatus colitur in Calend. Carmelit. Verba sunt Philippi Visitantini in Acie bene ordinata.
F. Guilielmus & F. Joannes Arelatenses laudantur a Marchesio in Diario Dominicano.
Joannes a S. Maria M. apud Meacum in Japonia, Sanctus conf. Scotaneti in territ. Pisauriensi, Laudus Tarentinus conf. Andriæ in Apulia, Jacobus de Primadiciis conf. Bononiæ, Laurentius a Fabriano conf. apud montem Alverniæ in Etruria, Joannes Calaguritanus conf. Tribuli in territorio Palentino, Christophorus a Campo basso Histomi in Apulia, Ursula a Conceptione virgo Titulo beati donantur ab Arturo in Malio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo.
Addit Hueberus fuisse ex Ordine Clarissarum, a quo præterea, sed ab absque titulo signantur
Gregorius de Neostadio in finibus Poloniæ a Turcis trucidatus
Francisca Maria & Beatrix Clarissæ prope Carthaginem
Elisabetha Lopezia prope Villam novam in Castella
Munnera vidua Tertiaria Lorcæ.
S. Simplicianus Mediol. episc. a Galesinio non recte hoc die signatus est: spectat ad XVI Augusti.
S. Eberhardus seu Everardus, primus monasterii Eindsidlensis in Nigra Silva abbas seu restaurator, signatur hoc die inter Sanctos a Castellano in Martyrologio suo universali, in Fastis vero monasticis Wionis, Dorganii & Menardi diversis diebus relatus; a Bucelino autem, ut notatum invenies in Prætermissis XI Martii, signatur XXII Augusti. Non solum diem obitus sed & cultus incertum esse constat, quidquid etiam hoc die inter Sanctos Ordinis referatur a Mabillonio seculo V a pag. 241. Narrat ibi, se in eo monasterio fuisse anno 1683; neque tamen ullum indicium exhibet, ex quo conjicias, Eberhardi festivitatem annuam aut Officio aut Missa recoli, vel ullas ejus reliquias venerationi expositas, vel demum aliqua ejus referri miracula. Eum interim ut sanctum jam pridem agnovisse videntur Majores nostri ad XXI Januarii, occasione S. Mainradi seu Meginardi. De eo agere differimus cum Bucelino ad diem, ad quam pridem remissum diximus, XXII Augusti.
S. Bartholomæi Apostoli festivitas in aliquo Ms. Reginæ Sueciæ inventa est. Colitur ab Ecclesia & de eo agetur XXIV Augusti.
SS. Abundius & Irenæus nescio cur hoc die collocentur in Codice Usuardino Florentino: spectant ad diem quo de ipsis cum Romano agendum erit XXVI Augusti.
S. Werenfridus S. Willebrordi in apostolatu zelosissimus socius signatur hoc die a Greveno, Molano, & multis aliis Martyrologis passim, verum remittendus est ad diem quo apud Ultrajectenses constanter Officio duplici colitur XXVII Augusti.
S. Sergium Papam titulo venerabilis hoc die honorat Castellanus, quasi ignoraverit eum in auctariis Usuardinis & in ipso Martyrologio Romano annuntiari IX Septembris.
S. Crescentii pueruli, filii B. Eushymii sacra lipsana Roma allata, asserit Tamayus honorifice requiescere in monasterio Minorum Cælii montis in Carpetania, quod non facile crediderim. Quid de identitate illa dicendum sit examinabitur die quo dictus Martyr colitur XIV Sept.
S. Stanislaum Kostka e Societate Jesu non recte hoc die signavit Ferrarius, cum XV obierit, ut dicemus die sequenti, dum ipsum remittemus ad diem quo colitur XIII Novembris.

DE S. MICHÆA SENIORE PROPHETA.
Sanctus hic cum alio confusus; quisnam & cur hoc die detur; quid de eo Fasti; ipsius vaticinia.

[Commentarius]

Michæas senior propheta (S.)

AUCTORE J. P.

[S. Michæas senior] Duos exstitisse Michæas prophetas, alterum seniorem, juniorem alterum, utrumque imperite confusum, invenies apud nos tom. 1 Januarii die XV, pag. 995, quando de juniore, qui sextum inter duodecim Prophetas minores locum obtinet, ibidem actum est. S. Michææ prophetæ nomen hac die XIV Augusti invenio in Menologio Slavo-Russico, Arabico-Ægyptio, Sirletiano, & alibi in nostris apographis Græcis, nec non in Menæis magnis excusis; sed in memoriam revocemus censuram, quæ apud nos loco mox citato Menæis istis inusta est his verbis: Menæa Græcorum hunc (intellige juniorem) habent XIV Augusti, sed cum altero confundunt, ideoque plurimis annis prophetasse scribunt; tamen (quod ridiculum videri potest) a Joramo occisum. “Erat, inquiunt, Michæas Iorami filius, natus Borathæ *, e tribu Ephraim, prophetavitque annos quatuor & octoginta: præcessit natalem Christi sexcentis & sex annis: multaque fecit Achab regi Judæ, a cujus filio loramo e medio sublatus est, suspensus, quod ipsius impietatem & Majorum reprehenderet. Mortuusque in Morathe sepultus est solus in terra sua prope cœmeterium Enacim: sepulcrum ejus notum est”. At Menologium Michææ unius ex XII minoribus natalem statuit XIV Augusti; alterius vero e tribu Ephraim V Januarii. Hæc ibi jam pridem noster Bollandus. Iis vero quæ dicta sunt de ejus ortu e tribu Ephraim, ac sepultura, refragatur Calmetus in præfatione ad Michæam loco mox citando: nos vero de utriusque Prophetæ in unum confusi hic potissimum agimus, quantum est satis ad præsens nostrum institutum.

[2] Obtruditur itaque magna & crassa temporis hallucinatio in elogio citato, [imperite in Græcis Menæis confusus cum juniore synonymo.] cum annis facile 150 post senioris Michææ mortem prophetarit synonymus junior, prout ibidem Bollandus observat, & de quo noster Salianus tom. 4 Annalium veteris Testamenti ad annum mundi 3290, ante Christum 763, pag. 390, Illud, inquit, dubium esse non potest, hunc Michæam alium esse ab eo, de quo in fine tertii Regum actum est. Ille enim sub rege Achabo vaticinatus est, eique mortem suam prædixit: hic autem sub Ioathamo. Mortuus est autem Achabus ante regnum Ioathami amplius centum quadraginta annis. Fallitur itaque Sixtus Senensis cum hunc nostrum prophetam ait mortuum esse centum annis ante Osee, cum tamen uterque propheta testetur se tempore Ezechiæ vaticinatum esse. Sed nec nomina nec patria nec tribus utriusque Michææ sunt eadem, ut Hieronymus & Ribera docent. Ex his itaque satis & abunde perspicua redditur unius Michææ prophetæ ab altero synonymo distinctio; de qua etiam agit Augustinus Calmet in Commentario litterali in omnes libros veteris Testamenti, tomo qui est de XII Prophetis minoribus pag. 321; ubi duos ponit prophetas Michæas, unum nempe de tribu Juda; alterum filium Iemla, quorum hic sub Achab vaticinatus sit, nullo tamen ipsius scripto ad nos transmisso; ille autem sub regibus Judæ Ioathan, Achaz & Ezechia. Sed hanc rem tractat satis fuse Tostatus in libri 2 Paralipomenon caput 18, ubi quæstione 23 quærit quis sit Michæas iste, de quo ibi est sermo. Distinguendus ergo Michæas Morasthites a Michæa filio Iemla.

[3] [Quod etiam fit in Menologio] Tomo 1 Januarii in Prætermissis ad diem V ejusdem mensis pag. 235 S. Michæas Filius Iemla, propheta & martyr ex Menologio Græcorum assignatur, sed in hunc diem XIV Augusti differtur. Ut itaque jam pridem datam a Bollando fidem liberarem, hoc eum die Actis nostris inserendum censui. Menologium Sirletianum hæc ibi memorat dicto die V Januarii: S. prophetæ Micheæ de tribu Ephraim. Ad diem vero XXI Aprilis signatur ibidem commemoratio prophetæ Michææ, hujusne an alterius? In Menologio Basilii imperatoris jussu conscripto, ac apud Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ Latine vulgato, die V Januarii admodum indeterminate etiam refertur, quando sic dicitur: Nonis Januarii commemoratio sancti prophetæ Michææ. At distincte, dicamus potius confuse, eum indicat elogium, quod ibidem continuo sequitur, his verbis expressum: Michæas propheta Judæus ex familia Ephraim, cum vehementius impietatem Achab regis objurgaret, quod eversis divinis legibus ac patriis institutis dæmonum præstigias consectaretur, alienavit a se regem, qui etsi Sancto esset iratissimus, veritus tamen divinum judicium, atque singulatem viri probitatem, a cæde abstinuit, sed mortuo Achab, cum apud Joram filium eadem de causa vehementius offendisset, ejus jussu de prærupta rupe præcipitatus occubuit: cujus corpus obvolutum a propinquis sepultum quidem fuit in patrio solo, sed prope commune sepulchrum.

[4] [Basilii imperatoris. Seniorem hic damus, & quare.] Parvum hoc elogium ejusdem est furfuris cum superiore ex Menæis, & rerum confusione plenum. Nam 1o. Si Michæas fuit Judæus, id est, si proprie loqui velimus, e stirpe Juda, quomodo additur fuisse e familia seu tribu Ephraim? Nam duæ istæ tribus locis omnino diversis habitabant: de quibus videri potest Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ. 2o. De confusione unius cum altero ex Joramo, supra egimus. 3o. Proinde Achab cum Joramo filio, sub quo mortuus obtruditur Michæas, pessime hic etiam connexus. 4o. Nec cohæret mortis genus cum Menæis, in quibus dicitur suspensus. 5o. De sepulcro, quod aliter tamen hic effertur quam in Menæis, breviter supra meminimus. Cum itaque Bollandus hanc annuntiationem S. Michæas filius Jemla, propheta & martyr e Menologio Græcorum (vellem illius nomen aliumve characterem addidisset) recitarit, uti antea indicatum est, & promiserit eum hoc die, dandum, conabimur ipsius gesta aliunde eruere, duce ac præmonstratore Saliano, qui has res ex professo tractavit, & superius a nobis allegatus est.

[5] [Gesta ejus] Ad annum itaque mundi 3134 postquam egisset de victoria, quam Deus Achabo pollicitus est, num. 14 & 15 Misit, inquit, propheta .. Sed quem prophetam? Utique non Eliam; sed obscuriorem aliquem, proprio enim nomine appellatus fuisset. Existimat Abulensis eum fuisse Michæam filium Jemla .., aitque multos in ea esse sententia, in quibus auctor Historiæ scholasticæ cum Lyrano, & Hebræis in Seder-olam. Ad annum vero 3135 Achabo Propheta iterum victoriam pollicetur, qua occasione recenset laudatus Annalium auctor crebra Michææ vaticinia num. 6: Interea vero Dominus mittit prophetam ad Achabum, qui de imminente victoria eum reddat certiorem .. Quis autem fuerit innominatus hic vir Dei, ex Scriptura non constat. Hebræi in Seder olam cap. 20 affirmant hunc fuisse Michæam filium Jemla, qui apud Achabum quinquies vaticinatus sit, prout ibidem singillatim legi potest. Ad eumdem annum num. 15 narratur propheta quidam jussisse se percuti, ex lib. 3 Reg. cap. 20 ℣. 35 & seqq. Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone domini: Percute me. At ille noluit percutere. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, & percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. &c. Prophetam hunc, sicut observat ibidem Salianus, Michæam filium Iemla, Josephus aliique Hebræi fuisse volunt, ut paulo ante retuli num. 6. Deinde a num. 16 scribit idem Annalium conditor, cui usui fuerit Prophetæ percussio, & cur item Deus eam voluerit &c., quæ ibidem legi possunt.

[6] Numero autem 19 & sequentibus agit de percussione Prophetæ, [ac vaticinia] qui regem ignotus cum parabola alloquitur; de sententia insuper Achabi contra custodem parabolæ, item de eventu ejusdem non plane rei respondente; ad hæc, de eadem regi applicata &c. Denique ad illa verba lib. 3 Regum cap. 20 in fine, Reversus igitur est rex Israël in domum suam, audire contemnens, & furibundus venit in Samariam, hæc observat: Confusus utique fuit, qui dum judicat alium, suo se ore condemnasse, ipsemet animadvertit, ac suo se gladio jugulasse. Mutatus a se & tristis, quoniam in media victoriæ lætitia & variis congratulationibus, lugubre nuntium mortis suæ, cladisque suorum accepit. Indignabundus & furibundus in tantam Prophetæ loquendi libertatem, quæ est Josephi expositio (Antiquitatum Judaicarum) lib. 8 cap. 8. “Rex, inquit, libertate Prophetæ offensus jubet eum in carcerem conjici, & vehementer ea prædictione contristatus domum se recepit”. Corrigendus est tamen Josephus in isto Prophetæ carcere, quem de suo adjecit, ea conjectura nisus, quod tertio abhinc anno hic idem Propheta ab Achabo in Ramoth Galaad proficiscente in carcerem conjici, maleque haberi jussus est.

[7] Rei gestæ narrationem habet Textus sacer lib. 2 Paralipomenon cap. 18, [e sacris Litteris] e quo hæc excerpo: Dixitque Achaz rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad .. dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule obsecro impræsentiarum sermonem Domini. Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, & dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, & tradet Deus in manu regis. Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla.. Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, & dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla.. Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore regi bona annuntiant: quæso ergo te, ut & sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendire, cuncta enim prospera evenient, & tradentur hostes in manus vestras. Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est, in nomine Domini.

[8] [eruuntur] At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: & dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, & omnem exercitum cæli assidentem ei a dextris & a sinistris. Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat & corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, & alter alio: processit spiritus & stetit coram Domino, & ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? At ille respondit: Egrediar, & ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, & prævalebis: egredere & fac ita. Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, & Dominus locutus est de te mala. Accessit autem Sedecias filius Chanaana, & percussit Michææ maxillam, & ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.

[9] [& aliunde expenduntur.] Præcepit autem rex Israël dicens: Tollite Michæam, & ducite eum ad Amon principem civitatis, & ad Joas filium Amelech. Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, & date ei panis modicum, & aquæ pauxillum, donec revertar in pace. Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite omnes populi. Sequitur deinde in Textu sacro, quomodo Achab secundum Michææ prophetiam occisus in bello fuerit. Rem gestam innectit Salianus anno mundi 3138, & inter alia explanat verba hæc sacra a Michæa prolata, quæ aliquam habent difficultatem, nimirum: Ascende & vade prospere, & tradet eam Dominus in manus regis, tamquam ironice ab eo dicta; uti videre ibidem licet num. 12. Deinde hæc: Egrediar, & ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus .. egredere & fac ita, exponit contra Calvinum, qui ea impie detorquet, ut doceat Deum opt. max. esse auctorem peccati, utpote qui præcipiat spiritui malo, ut Achabum decipiat: cum hoc præceptum sit mera permissio, nec præcepto ullo opus fuerit; quæ ibidem pluribus invenies num. 16. Notissimum est illud Christi Domini ad Judam Joannis cap. 13. ℣. 27: Quod facis, fac citius. Denique num. 32 Intelligendum quoque monet Salianus, pseudoprophetas accepta clade ad mortem quæsitos, præsertim Sedeciam eorum principem, latebras studiose captantem, ut Michæas illi prædixerat: ipsum autem Michæam, ut veridicum prophetam, vinculis solutum in gloria fuisse. Porro quis & qualis fuerit Jemla, Michææ pater, de quo superius meminimus, hactenus non reperimus. Atque hæc quidem sunt quæ de isto Michæa propheta ad nostram pervenere notitiam; reliqua vero, quæ ad eum pertinent, incomperta hactenus nobis sunt; nec scimus ubi, quando, qua morte vitam clauserit, quamquam superius num. 3 dicatur martyr.

[Annotata]

* l. Morasthi

DE S. DEMETRIO MARTYRE
IN AFRICA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Demetrius M. in Africa (S.)

J. B. S.

Codices Lucenses apud Florentinium ita hoc die annuntiant: In Africa, S. Demetri cum sociis, contra quam codices alii Corbeiensis & Reginæ Sueciæ, qui simpliciter scribunt: In Africa, natalis S. Demetri, quomodo etiam legit Epternacensis, sed transmutata positione, In Syria Demetri. Addit Florentinius Notkerum, Bellinum, Maurolycum, a quibus etiam absunt socii, quemadmodum & a tot Usuardinis, qui in nostra editione recitantur. Sufficiat hodiernum Romanum: In Africa, S. Demetri martyris. Sanctum etiam signavit Petrus de Natalibus lib. 11 num. 215, apposito confessoris titulo, his verbis: Demetrius confessor in Africa XIX Kalendas Septembris dormivit. Vellem addidisset, ex quo fonte ea hauserit; at neque ipse, neque alius, quod sciam, de S. Demetrii hujus Actis aut gestis quidquam prodidit.

DE SS. MM. FORTUNATO, EUSEBIO, TITULO ET CONDITORE,
IN SYRIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Fortunatus M. in Syria (S.)
Eusebius M. in Syria (S.)
Titulus M. in Syria (S.)
Conditor M. in Syria (S.)

J. B. S.

Gandara Syriæ in textu Florentinii primo loco refertur Fortunatus, quemadmodum & Corbeiensi & Reginæ Sueciæ, cui Epternacensem male Demetrium supposuisse jam diximus. Repetit porro idem textus: In Venbera Syriæ, natalis sanctorum Eusebii, Tituli, Conditoris & Prospolini, qui ultimus ad aliam classem infra referetur, ut soli quatuor supra notati huc spectare videantur; non etiam tres alii qui in solo Corbeiensi ita annuntiantur: Venderasiri, pro Vendera Syriæ, natalis SS. Eusebii, Siculi, pro Titulo, Conditoris, Prospolami, Casti, Candidi. Quid sibi velit Gandara, Venbera, seu Vendera Syriæ, frustra apud Geographos quæsivit laudatus Florentinius, neque nobis operam lubet perdere, ut cum Notkero securius legerimus In Syria; non Aquileiæ certe, ubi Eusebius & Vincentius in aliquo codice, cum Felice & Fortunato perperam conjunguntur.

DE SS. MM. EUTICIO, PAULO, HERACLO, POSSESSORE, PARMO, DISSEO, HERMA, PROSPOLINO, PROSALAMO, BERMIA, HERACLO, CUM TRIBUS,
INCERTI LOCI.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Euticius M. incerti loci (S.)
Paulus M. incerti loci (S.)
Heraclus M. incerti loci (S.)
Possessor M. incerti loci (S.)
Parmus M. incerti loci (S.)
Disseus M. incerti loci (S.)
Hermas M. incerti loci (S.)
Prospolinus M. incerti loci (S.)
Protalamus M. incerti loci (S.)
Bermias M. incerti loci (S.)
Heraclus M. incerti loci (S.)
Tres alii MM. incerti loci

J. B. S.

Hanc undecim Martyrum nominibus expressorum cum tribus anonymis classem hoc die Aquileiæ cum Felice & Fortunata non recte tribuit codex Epternacensis, ubi ceteri omnes clare exprimunt alibi, nullo certo loco assignato. Notabis etiam, Heraclum seu Heraclium repeti, pro quo forte melius legit codex Reginæ Sueciæ, ultimum nomen efformans Beracli cum tribus, quam lectionem præferri facile patimur, de cetero nihil alibi invenientes quod de Sanctis hisce Martyribus prædicari possit.

DE S. EUSEBIO MARTYRE
IN PALÆSTINA.
Cultus e Martyrologiis.

Sub Maximiano.

[Praefatio]

Eusebius M. in Palæstina (S.)

AUCTORE J. P.

Longe celebrior S. Eusebii presbyteri Romani, quem hodie daturi sumus cum Martyrologio Romano, memoria est, quam S. Eusebii martyris in Palæstina. In Thesauro novo anecdotorum, quem Edmundus Martene in lucem edidit, tom. 3 a Col. proferuntur hujus Acta hoc titulo: Passio S. Eusebii, quæ est XIX Kalendas Septembris. Hæc dum ibi legissemus, publicum ejus cultum duximus stabiliendum e Martyrologiis, priusquam eum aliis hujus diei Cælitibus hic adscriberemus. Annuntiatio in Hieronymianis a Florentinio editis est iis distincta seu, si mavis, confusa characteribus, ut in ea Eusebius a nostro diversus relucere videatur. Sic enim ea habet: In Vembera Syriæ natalis sanctorum Eusebii, Tituli, Conditoris & Prospolini. Videri interim possunt quæ Florentinius in hanc annuntiationem observavit. At magis perspicue hodierno nostro Martyri conveniunt aliæ, quas huc transcribimus. Inter auctaria ad Usuardum a nobis illustratum, die XV Augusti e codice Centulensi dicuntur ista: In Palestina, sancti Eusebii martyris. Deinde ex editione Lubeco-Coloniensi hæc ibidem recitantur: In Palestina, sancti Eusebii martyris, pro Christo decollati. Eadem etiam habet Maurolycus eodem die, sed non addit martyris. Ab illis dissentit Grevenus, qui addit titulum presbyteri hoc modo: In Palæstina, sancti Eusebii presbyteri & martyris, pro Christo decollati. Unde autem Grevenus addiderit istum titulum, nec est mihi promptum dicere, nec gratiosum admittere, præsertim quia Passio S. Eusebii, & additiones ad Usuardum, quas citabam, eumdem non habent. Quandoquidem vero hæ circa genus mortis, diem cultus ac nomen Martyris conveniunt cum Actis, (quidquid sit de modica unius diei differentia, quæ eisdem prænotatur, ut dictum est) putavimus eumdem in his ac in Martyrologiis Sanctum relucere. Ceterum eadem Acta secuti posuimus illum sub Maximiano.

ACTA
Auctore anonymo, edita in Thesauro novo anecdotorum apud Edmundum Martene tom. 3 a Col. e Ms. S. Audoëni Rotomagensis.

Eusebius M. in Palæstina (S.)

BHL Number: 2739

A. ANONYMO.

[Sanctus a Maxentio præside] Imperante Maximiano, Maxentius quidam Palæstinæ provinciæ præses, in jussum principis crudelitate mentis non legum timore ductus, sic ad circumstantes fertur locutus: Mandati regis memores esse nos convenit, qui Christi nomen a cultu & hominum memoria, minitando pœnam, avelli voluit & vindicari capitaliter hoc præcepit. Ea tempestate Eusebius quidam mente placidus, religione Christianus, sæpe hoc orando nomen implorans, audientibus locum calumniæ dedit. Ad præsidem fides intimatur, crimen exponitur, edocetur oratio, quia Christum sæpius invocabat. Quo exhibito, Maxentius ait: Si mandati memores; sacrifica, ne cogaris. Eusebius respondit: Amplectenda lex illa est quæ ait: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies. Longe itaque distant inter se mandatum hominis & lex divina, quia illud temporaneum, istud æternum est, maxime cum scripta Dei manu lex ista processerit, & vestra ipsa hominis mandata nec ab homine scripta sint.

[2] [frustra tentatur verbis] Maxentius dixit: Aut sacrificare jussus es, aut puniri: tuum est eligere quid sequaris. Eusebius respondit: Erras, præses, si te sapere æstimas quidquam. Quid lapide vilius? Quid simulachro ignavius? Quid ligno fragilius? Hæc qui præcipis coli, quam sis stultus agnosce, quæ nec sentire quidquam poterunt, nec moveri ministerio destituta cultoris. Maxentius dixit: Durissimum est Christianorum genus, quibus dulcius est perire quam vivere. Eusebius respondit: Impii sunt pagani, qui luce contempta, tenebras sequuntur & nebulas, nec aspicere possunt quid colant, quidve contemnant. Maxentius ait: Si patrem me tibi natura præbuisset, obsecrationem tuam jugiter quod postulabam impetrare meruissem; nunc honore deposito, cum omni auctoritate præsidis, malo tamen persuadere quam cogere: tu vero durior factus es dum rogaris. Irascendo pronuntio, Sacrifica, ne tradaris incendio. Eusebius respondit: Me nulla hujus cura sollicitat. Scio enim grande præmium immodicis his esse tormentis.

[3] [ac tormentis ut colat idola.] His verbis Maxentius incitatus, distendi ejus membra equuleo jubet, & immites circa latera desudare carnifices. In quibus malis hoc solum dixisse Eusebius fertur: Domine Jesu Christe, tu me serva, sive enim vivamus, sive moriamur, tui sumus, si famulorum memor esse dignaris. Cui præses probata constantia subtrahi tormenta mandavit; & ait ei: Nosti senatus-consultum de sacrificiis constitutum? Eusebius respondit: Præceptum Dei non potest humana voluntate superari. Tunc iratus præses tradi eum jussit incendio. Dixit ei: Vides quia leges vobis datas senatus-consultum rescindit?

[4] [Suam quoque imperator] Hoc Eusebius audito, ibat securus ad flammam. Cui egredienti Maxentius ait: Pertinaci animo pergis ad mortem superfluam, muta aliquando sententiam. Eusebius respondit: Si imperator hoc jussit, ut contempto Deo metallis serviamus, rogo ut intromittas me ad regem. Maxentius ait: Servetur in crastinum: & mature ipse perrexit ad regem, & ait: Magne imperator, seditiosum hominem, &, quod est gravius, tuis legibus non parentem reperi, qui hodieque repetit, deos non esse quos colimus, nec aliquid habere potentiæ: denique non sacrificat, sed tantum ipsos sacrificantes horrescit. Imaginem quoque tuam adorare contemnit. Quo audito, ait imperator ad præsidem: Meis hic rebellis inducatur obtutibus. Tunc nescio quis propter assistens dixit: Si eum aspexeris, flecteris ejus sermonibus. Ait imperator: Talis est, ut me inducat & mutet? Et præses ait: Non te solum, sed vulgus omne convertet. Nam si ejus aspexeris vultum, sequeris & votum.

[5] Sed, resistentibus cunctis, imperator jussit eum adduci. [interponit auctoritatem,] Quo advenienti, intuebantur omnes nitorem vultus, oculorum gratiam, & ad similitudinem deductæ lunæ gratiam incredibilem capillorum. Sic incessit, Deo donante, compositus. Statim & vox e cælo ad eum missa intonuit: Fortis esto, Eusebi, nam parata tibi est corona, & ex hoste victoria. Ad quem respiciens imperator, & divinum quoddam in oculis ejus intuens, sic locutus est: Senex, quid ad me veneris, responde, ne timeas. Quo tacenti, ait; Silentium rumpe, ad interrogata responde, quia salvum te esse cupio. Eusebius respondit: Si ab homine salutem spero, a Deo jam sperare non possum. Si sis enim potestate præstantior, æqua tamen nobis est mortalitatis conditio vel natura. Ceterum ea quæ paulo ante prædixeram tuis, imperator, auribus, non negabo. Hoc sum, Christianus, nec lapides possum adorare, nec ligna; Deo vero quem cognovi, & expertus sum, parere festino.

[6] Ait imperator ad præsidem: Quid mali sentit, si colit Deum quem dicit, [sed irrito conatu.] omnibus imparem? Maxentius respondit: Noli decipi, imperator invictissime, nec enim hic Deum illum asserit, quem putasti, sed Jesum nescio quem, cujus nec majores nostri, nec ulla gens meminit. Imperator ait: Egredere, & Senem hunc, ut justitia præcipit, audire festina, ego enim hujus rei judex esse non possum. Egressus ab imperatore Maxentius, tribunal ascendit, & exhibitum ad se Eusebium sacrificare mandavit. Eusebius respondit: His ego non sacrificabo, quos nec auditum constat habere, nec visum. Maxentius dixit: Sacrifica, si vis vitare tormenta, vel effugere festinas incendium; neque enim te potest a pœna eximere ille quem metuis.

[7] [Deinde vero truncatur capite.] Eusebius respondit: Nec ignis me ab hac sententia potest revocare, nec ferrum; proinde tu corpus infirmum quamdiu volueris crudelitate dilacera. Ceterum anima, quæ ad Deum pertinet, non lædetur. A primis cunabulis usque ad hanc ætatem hac lege persisto. Lapides & ligna scio ædificio deputari solere, non cultui: tu vero salutis ignarus ad præcipitia festinas, & lapidi illi quem colis, committis gravia peccata. His auditis præses iratus, caput ejus jussit abscindi. Tunc Eusebius sono vocis ad Dominum clamavit: Domine Jesu Christe, gratias virtuti tuæ ago, quod & me inter ceteras oves probare dignatus es. Et statim divina vox sonuit: Nisi dignus esses ad aulam Christi, sedemque Justorum, non fuisses dignus admissus. Is juxta scriptorum ordinem genu posito & decollatus, gloriosum & felicibus expetendum vitæ munus implevit, statimque exutus labe terrena, grato commercio ad cælestia regna transivit. Maxentius vero, qui tam obstinate in ejus exarsit exitium, excruciatus pœna multiplici, nec seculo potuit placere, nec Christo.

DE S. MARCELLO EPISC. AC MART.
APAMEÆ IN SYRIA

Anno CCCLXXXIX VEL CIRCITER.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcellus episc. Apameæ in Syria (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Apameæ notitia; Sancti patria, parentes, vita secularis & forte solitaria; munus episcopale magna cum laude administratum, communicatio cum Martyribus.

Apamea, urbs Syriæ, summa nominis celebritate claruit, teste Ammiano Marcellino libro 14 Rerum gestarum cap. 8, pag. 33 editionis Gronovianæ anni 1693, [Apamea illustratur] ubi hæc tradit: Hanc (Syriam) nobilitat Antiochia .. & Laodicia & Apamia, itidemque Seleucia, jam inde a primis auspiciis florentissimæ. Postquam vero Syria in duas divisa est partes, Apamea Syriæ secundæ fuit facta metropolis, sicut videre licet in Geographia sacra Caroli a S. Paulo pag. 287 posterioris editionis. Sozomenus ab Henrico Valesio illustratus lib. 7 cap. 15 pag. 725, Apud Syros, ait, cives urbis Apameæ, quæ ad Axium fluvium sita est. Hanc alii collocant ad fluvium Orontem. Cellarius in Notitia orbis antiqui lib. 3 cap. 12 pag. 255 de Seleucia ad Belum agens, Hinc, inquit, in ortum jacet Apamea, Ἀπάμεια, prope Orontis & Marsyæ confluentem.

[2] Plura deinde de ea effatus, ad verba Sozomeni continuo a nobis prolata quærit pag. 256: Quisnam hic Axius? [variis notitiis:] Ac respondet, esse nomen ex Macedonia petitum, ut multarum Syriæ urbium. Secundum Strabonem Orontes Apameam præterfluit: apud Plinium vicinus est Marsyas. Incertum, uter nomen Axii acceperit, quod Vaillantius Oronti; Harduinus Marsyæ vult tribui. Neque error est Sozomeni: sed nummo etiam id nomen confirmatur, cujus inscriptionem Græcam ibidem subjungit. Quod certior in hoc Strabo est, Apameam ab Oronte adlui; quam Plinius, qui agrum tantum Apamenorum ait dirimi Marsya ab Nazerinorum tetrarchia, non significans quam prope ad urbem id flumen accedat, verosimilius est, Orontem a Macedonibus, tamquam nobiliorem fluvium, fuisse Axium adpellatum, quia hic ipse in Macedonia fuit nobilissimus. Nam ἄξιος Græcis est dignus. Jacet autem inter Antiochiam ad Boream & Emesam ad Austrum ad 50 (ad 65 ponitur a Ferrario in Lexico geographico) mil. pass. ex supputatione Baudrantii, 40 mil. pass. distat a mari Syriaco in ortum.

[3] Urbem porro hanc & rexit episcopus S. Marcellus, & virtutum suarum, quibus egregie fuit conspicuus, radiis illustravit. Etenim a Theodoreto Historiæ ecclesiasticæ lib. 5 cap. 21 brevissimo quidem hoc dicto quantum laudatur, [huic præfuit ep. S. Marcellus Joannis successor.] qui utique Vir undequaque præstantissimus fuerit; item Vir plane divinus, & juxta præceptum Apostoli, spiritu fervens. Successit Joanni, qui anno Christi 381 interfuit concilio œcumenico Constantinopolitano, sicut videre licet tom. 2 Conciliorum apud Labbeum col. 955, ubi inter episcopos, qui ad illud concilium convenerunt, eidemque subscripserunt, signatur Joannes Apameensis. Theodoretus autem loco citato, Jam e vivis, inquit, excesserat Joannes Apamensium episcopus .. Ejus autem loco ordinatus fuerat Marcellus. Verum his obiter præmissis de S. Marcello, vita ejus ac res in ea gestæ quemadmodum se habuerint, e documentis, quæ ad nostram pervenere notitiam, eruamus incipiendo a solo natali.

[4] Menæa magna Græcorum impressa e Cypriorum insula ortum esse ipsum referunt. [Patria ejus, vita egregie in seculo peracta,] Martyrium Græcum e codice Ambrosiano, cujus apographum habemus, & de quo postea dicetur pluribus, habet ista: Τῆς Κυπρίων κλεινὸς οὗτος ἐξω …, cujus lacuna videtur sic suppleri posse ἐξορμώμενος νήσου, ut sensus sit: Inclytus hic Vir e Cypriorum insula oriundus. Et vero ibidem civilem egit magistratum, sicut dicta Menæa memorant, creditaque illi est ejusdem administratio, in qua ita se gessit, ut omnes raperet in admirationem cum propter pietatem tum propter studium singulare, quo rem publicam moderabatur. Ast insignem vitæ ejus rationem altius repetunt ac pluribus describunt tam exemplar Ambrosianum Martyrii, quam Ms. Vita e bibliotheca regia Parisiensi. Ms. enim Ambrosianum tradit ista: Ὑφ᾽ ὧν ἀναγόμενος ἅμα καὶ παιδευόμενος, ᾗ προσῆκον ἦν, πᾶσαν ἐπιμελῶς διήνυε ἐπαινετὴν ἀρετὴν, ουχ ἥκιστα δὲ καὶ τῆς γνώσεως τῶν γραμμάτων ἐπεμελεῖτο. Χαίροντες τοίνυν ἐπὶ τούτοις οἱ τοῦτον τέκοντες, ἐπεὶ τοῦ ἐπιφανῶν ἦσαν, καὶ πλούτῳ κομώντων βαθεῖ, καὶ πρὸς ἀξιομάτων αὐτὸν ἐλθεῖν κατηνάγκαζον ὄγκον· νὴ δὴ καὶ μεγίστης ἀρχῆς κοσμικῆς δέξασθαι ζώνην, ἣν ἵνα μὴ πατρικῶν συμβουλιῶν ὑπερόπτης φανῇ, κατεδέξατο, βασιλικῆς κελεύσεως εἰς τοῦτο προβαλλομένης αὐτόν. Καὶ δῆτα καλῶς ἐν αὐτῇ διαπρέψας, καὶ πᾶν εἴ τι δίκαιον θεαρέστως ἐκμελετἡσας, ἐν ζύγῳτε καὶ μέτρῳ τοῦτο διασταθμήσας, καὶ τὴν ῥοπὴν τῷ πρέποντι χαρισάμενος μέρει, πάντας ἐξέπληξε, καὶ πάντας ὑπεραγαπᾶν αὐτὸν ἔπεισε καὶ μάλιστα τῇ καθαρότητι τοῦ βίου, καὶ τῷ τοῦ ἕλεος, τῷτε τῆς γλώττης ἡδεῖ, καὶ τῷ ταπεινῷ τῆς φρονήματος.

[5] Quæ Latine sic verto: A quibus (subintelligo parentibus, [& virtutibus conspicua.] nam lacuna hic iterum occurrit) educatus simul ac institutus, omnem prout erat conveniens, laudabilem virtutem diligenter exercebat: nec vero minus litterarum notitiam excolebat. Parentes igitur ipsius his gavisi, quoniam erant illustres & amplis affluebant divitiis, eum quoque ad dignitatum decus pervenire coëgerunt, imo vero maximi etiam magistratus secularis zonam accipere: quam, ne paternorum consiliorum contemptor videretur, assumpsit, imperatoris mandato huc ipsum promovente. Et certe in eo munere egregie excellens, & quidquid erat justum ex divino præscripto exercens, nec non in statera ac mensura illud disponens, momentumque in eam inclinans partem, quæ cum decoro consentiebat, omnes in stuporem rapuit atque ad amorem sui convertit, potissimum vitæ integritate eo accedente, nec non misericordiæ sermonisque suavitate ac demisso de se sensu. De virtutibus, quibus in vita seculari fulsit S. Marcellus, plura congerit apographum nostrum Parisiense; sed dicta modo sufficiant.

[6] [Fuit matrimonio junctus; ac aliquamdiu fortasse] Sanctus noster matrimonio junctus fuit; de ejus namque filiis Sozomenus ita loquitur pag. 726 occasione auctorum cædis per martyrium illi illatæ; qui postquam processu temporis detecti sunt, filii quidem Marcelli mortem patris ulcisci cupiebant; verum provinciæ synodus id prohibuit, æquum non esse censens eam ulcisci mortem, ob quam gratias Deo agere oporteret tum ipsum mortuum, tum filios ejus atque amicos. Quod autem vitæ solitariæ institutum amplexus fuerit, quodque vel ab ipsis ejusdem primordiis seu rudimentis non mediocrem in rebus agundis de se concitaverit apud synascetas commendationis laudem, illud est argumento, quod a duobus abbatibus, quamquam recens esset solitarius, ad S. Epiphanium missus fuerit, prout discimus e Prolegomenis ad libros ejusdem sancti Epiphanii Contra hæreses tom. 1 editionis Petavianæ, si is, qui ibidem nominatur, sit synonymus hic noster. Nostrum hunc esse ut assereret Tillemontius, nihil in promptu habuit tom. 5 Historiæ imperatorum in Theodosio I art. 58 pag. 327, & Monumentorum ecclesiasticorum tom. 10 in S. Epiphanio art. 10 pag. 507. At vero quamquam id e solo nomine extundi non possit; quia tamen ratio temporis identitati isti, ut ita loquar, favet; & quia præterea provincia Cypri, ad quam mittitur, congruentiam aliquam superaddit, e qua utpote superius dicebatur oriundus; quid vetat cum aliqua verisimilitudine supponere, quod idem ipse fuerit? In isto ergo supposito procedens animadverto sequentia. Cur, quando, a quibus S. Marcellus ad eumdem ablegatus sit, accipe ex epistola, quæ ibi habetur e Græco Latine reddita, & hoc titulo prænotata: Epistola anno Diocletiani XCII, Valentiniani & Valentis XII, Gratiani VIII, ad Epiphanium Palæstinum Eleutheropolitanum scripta, qui cum olim monasterii, quod in Eleutheropolitano agro situm est, pater fuisset, hoc tempore Constantiæ, quæ urbs est provinciæ Cypri, episcopus est, ab Acacio & Paulo presbyteris & archimandritis, hoc est monasteriorum præpositis in regione Carchedonis, & Berœæ, Cœles Syriæ; qua postulant, ut adversus hæreses scriberet, cum jam a multis insuper rogatus, ut hoc susciperet, atque, ut ita dicam, coactus fuisset. Sed antequam progrediamur ad verba epistolæ, notanda quædam sunt de ratione temporis.

[7] [vitam egit] S. Epiphanius Panarium seu librum adversus hæreses aggressus est anno Christi 374: in ejusdem quippe operis exordio num. 2 notatur Valentiniani & Valentis annus XI, Gratiani VII, qui Valentiniani & Valentis annus XI anno Christi 374 mense Februario cœptus est, sicut observat Pagius in Critica Baroniana ad annum 375 num. 10. Consule Baronium ad annum 374, ac Petavii Animadversiones in opus Epiphanii, quod ipse edidit, tom. 2 pag. 4. Quando igitur S. Marcellus fuit missus ad S. Epiphanium, operi is suo tunc manum admoverat, uti patet e characteribus temporis supra dictæ epistolæ præfixis, qui concurrunt cum anno Christi 375. Nam ille Valentiniani senioris ac Valentis exstitit duodecimus; post quem annum non potest differri legatio, qua de nobis sermo est, cum eodem anno mensis Novembris die XVII Valentinianus extremum vitæ diem clauserit, sicut apud chronologos notissimum est: nec ante diem XVII Septembris ejusdem anni 375, quia Diocletianus declaratus est imperator anno 284, a qua epocha originem duxit famosa æra Diocletianea. Vide Baronium ad annum istum, Tillemontium Historiæ imperatorum tom. 4 art. 2 pag. 5, & Pagium in Critica Baroniana tom. 1 ad an. 284 num. 4. Jam vero si ab isto anno pergas ad annum 375, habebis annum Diocletianeæ æræ 91, dicto die XVII Septembris completum, & annum 92 exhinc currentem, convenienter ad inscriptionem epistolæ, quam supra dedimus.

[8] His prænotatis, audiamus quidnam epistola, quam citabam, [solitariam] ad propositum nostrum contineat. Sic ergo S. Epiphanio scribunt Acacius & Paulus archimandritæ: Quamobrem cum Marcellus, communis nostrum omnium frater, tantæ famæ magnitudine stimulatus, ad te pietatis tuæ desiderio traheretur, idemque monasterio nostro esset adscriptus; hominem nacti, qui longinquitate tanta itineris nostra vice fungeretur, rudem adhuc & tironem; huic ipsi peccatorum omnium videlicet nostrum postulationem ad te Christi discipulum perferendam, paulo eam quidem audaciorem mandavimus. Petitionis porro nostræ summa hæc est, ut quæ nonnullis fratribus dixisti, ea ad nostram institutionem impertiri non graveris &c. Ex dictis itaque consicitur, S. Marcellum vitæ solitariæ tirocinio vacasse anno Christi 375, suaque ad S. Epiphanium legatione fuisse tunc functum mensibus Septembri, Octobri vel Novembri: quamdiu vero deinde vitæ asceticæ institutum continuarit, tametsi non est mihi promptum præcise definire; quid prohibet tamen supponere, in eo ipsum perseverasse usque ad suum episcopatum, de quo mox agendum est.

[9] Ms. nostrum e codice Ambrosiano postquam exposuisset dignitatem, [Promotus ad episcopatum,] qua Martyr noster in seculo honoratus est, & de qua dictum superius num. 5, de ecclesiastica subdit sequentia: Ἀλλὰ ταύτην τὴν ἀρχὴν μείζων πάντως διεδέξατο καὶ ἀξία. Τῆς Ἀπαμείας γὰρ Σοφὸς πρόεδρος προχειρίζεται καὶ διδάσκαλος, οὐχ ἁπλῶς οὕτως, οὐδ᾽ οἷα φιλεῖ γίνεσθαι τοῖς πολλοῖς, ψήφῳ δὲ καὶ κρίσει Θεοῦ. Τοῦ γὰρ πρὸ τούτου τὸν βίον ἀπομετρήσαντος ἄξιος ἐπεζητεῖτο τῷ θρόνῳ. Καὶ πολλῶν ἄλλως λεγόντων καὶ ἄλλων ἑτέρως, τὸν Μάρκελλον λόγος ἐκάλει. Πολὺς γὰρ λόγος Μαρκέλλου ἐν τοῖς ἀπάντων χείλεσιν, Μάρκελλος ἐλέγετο, Μάρκελλος ἠκούετο. Τῆς οὖν συμφρόνου ταύτης οὕτω ψήφου κρατούσης, ἐπεὶ καὶ Θεὸς σύμψηφος ἦν (οὐδὲ γὰρ ἄν εἰς μίαν γνώμην συνῆλθον ἅπαντες, εἰ μὴ τοῦτο ἦν) πέμψαντες ἄγουσιν τὸν Δίκαιον οἱ τῆς πόλεως κατ᾽ ἄλλην μέν τινα δῆθεν χρείαν, τὸ δ᾽ ἀληθὲς κατὰ τὴν μεγάλην ταύτην, καὶ ἧς ἔπρεπεν εἶναι τοιοῦτον ἀρχιερέα, γνωρίζουσι τοῦτο πρᾶγμα πρὸς τὴν ἐγχείρησιν Πείθουσι, δ᾽ ὅμως χειροτονεῖται παρὰ τῶν ἐκκρίτων τοῦ βήματος· τὴν Χριστοῦ ποίμνην ἐπιστεύεται καὶ γίνεται ταύτης ποιμὴν καλὸς καὶ οὐ μισθωτός· ἐπανάγει το ποιμνίον ἐπὶ χλόην πίστεως καὶ ἐφ᾽ ὕδωρ τρέφει καὶ ὁδηγεῖ καλῶς ἀναπαύσεως· τρέπει τοὺς νοητοὺς λύκους τῇ σφενδόνῃ τοῦ πνεύματος, πᾶσαν ἐκποδὼν ποιεῖ τὴν ἑλλήνων θρησκείαν· τεμένη τούτων εἰς ἔδαφος κατασπᾶ· θείους οἴκους ἀνεγείρει θερμῶς, καὶ ὅλως ἦν τῇ πόλει ποθητὸς καὶ ἐπέραστος. Hæc autem sic latinitate donamus:

[10] Ast hunc magistratum (secularem) major omnino (ecclesiasticus) excepit, [omnes optimi pastoris partes implet.] ac dignitas. Sapiens namque hic Vir Apameæ præsul ac magister deligitur non pervulgato more, nec quemadmodum multis evenire assolet; sed suffragio ac judicio Dei. Nam ejus decessore vitam emenso, qui solio dignus esset inquirebatur. Dumque multi sic, aliter alii dicerent, sermo Marcellum vocabat. Quippe omnium in ore multus de Marcello erat sermo, Marcellus dicebatur, Marcellus audiebatur. Postquam misissent cives, qui Virum justum adducerent quasi pro alia quadam utilitate, sed revera ut magnæ huic civitati præesset, cujus utique decebat hujusmodi esse pontificem; indicant ei hoc negotium, ut exsecutioni mandetur.. Persuadent simul: consecratur ab electis altaris ministris: Christi grex ei committitur, ejusdemque fit pastor bonus & non mercenarius: adducit gregem ad gramen fidei, & ad aquam bene deducit requietis: lupos ratione præditos arcet, & funda fidei omnem gentilium superstitionem e medio tollit: delubra eorum humi prosternit: divina templa cum fervore excitat, eratque urbi omnino gratus ac perquam amabilis. De his vide inferius num. 13.

[11] [Communicat per litteras] Porro Virum hunc sanctissimum non modo spiritu ferventem, quod supra dicebamus, sed etiam martyrii cupidissimum fuisse, videtur ex eo colligi posse, quod studio singulari erga Martyres afficeretur scribendo ad illos, ac necessitudinis vinculo se cum eis colligando. Audiamus Theodoretum superius allegatum: Nam & ad invictissimos Martyres scribere, & ab eisdem litteras accipere consueverat. Tillemontius Historiæ imperatorum tom. 4 in Theodosio I, art. 58 pag. 327 scrupulum hic movet dicens, multos quidem sub Valente exstitisse confessores, sed nullos se nosse sub eo Martyres præter Eusebium Samosatenum. At respondemus, si hunc dumtaxat Martyrem sub Valente novit Tillemontius, nullum novit, si stricte loqui volumus: nam Valentem obiisse die IX Augusti anno Christi 378, notat in tabula chronologica ad calcem tomi mox designati pag. 832: Eusebius autem Samosatenus missus quidem ab ipso in exsilium fuit circiter annum 373, secundum ea quæ habentur apud nos tom. IV Junii, die XXII, pag. 241; sed occisus est post mortem Valentis: anno videlicet 379, ex eodem tomo nostro ad dictum diem, quo ejusdem Sancti Acta edita & illustrata sunt.

[12] [cum Martyribus.] Nullum itaque novit, ut iterum hoc dicamus, Tillemontius Martyrem sub Valente, si præter hunc non novit alium. Sed nos tom. IV Maii, die XVIII, pag. 170 novimus sanctos martyres Constantinopolitanos Urbanum, Theodorum, Menedemum, & LXXVII Ordinis ecclesiastici viros sub Valente vivente ac jubente passos anno 370. Noverat item illos ante nos Socrates lib. 4 Historiæ ecclesiasticæ a Valesio editæ cap. 16 pag. 227, ubi rem gestam refert, quam & nos ex ipsius lib. 4 descripsimus loco modo allegato. Noverant eos alii, quamquam non ita distincte ipsos memorarint, quam Socrates, sicut ibidem in nostro opere lector inveniet. Quid, quod ipse eos alibi norit Tillemontius: nam in Valente imperatore tomo citato art. 10 pag. 97 tractat de historia dictorum octoginta Martyrum ecclesiasticorum, quos idem Valens morti addixit, & citat locum ipsum Socratis, quem nos paullo ante designavimus, addens diem cultus V Septembris, quo exstant in Martyrologio Romano. Atque hæc ad scrupulum Tillemontii male fundatum plus quam satis.

§ II. Martyrium ejusque tempus, publica veneratio e Fastis Græcis ac Latinis; an Martyr hodiernus ab alio synonymo diversus; Acta.

[Sanctus dum in destruendo Jovis templo occupatur,] Tanta & tam inveterata erat Apameensium erga idolorum cultum superstitio, ut masculo prorsus atque imperterrito opus fuerit pectore ad eam abolendam. Nam, teste Theodoreto antea citato, Venerat.. Apameam Cynesius præfectus prætorio Orientis, ut ibidem destrueret templum Jovis, duos secum tribunos habens, cum militibus qui illis parebant. Ac populus quidem metu militum se continuit, ne præfecti incepto resisteret. Theodoreto adjungatur Sozomenus lib. 7 cap. 15 ita loquens: Adhuc tamen in aliquot urbibus pagani pro templis suis acriter dimicabant. Quos ubi nominasset, iis accenset denique cives urbis Apameæ, .. quos quidem accepi, ait, ad tutelam templorum suorum sæpenumero usos esse præsidio Galilæorum & rusticorum hominum ex vicis qui sunt circa Libanum; tandemque eo audaciæ prorupisse, ut Marcellum ejus loci episcopum interfecerint. Nam cum hic intelligeret, illos non aliter a priori superstitione facile converti posse, fana quæ in urbe & in pagis erant subvertit. Cumque audiisset maximum templum esse in Aulone, qui tractus est regionis Apamenorum, assumptis secum militibus & gladiatoribus, eo perrexit. Et cum propius accessisset, ipse quidem extra telorum jactum remansit; (Erat enim pedibus æger, & neque pugnare nec persequi aut fugere poterat) militibus vero & gladiatoribus in expugnatione templi occupatis, quidam ex paganis eum illic solum relictum esse cum cognovissent, qua parte locus pugna vacabat egressi sunt, & ex improviso supervenientes eum corripiunt, injectumque in rogum interficiunt.

[13] Et in præsenti quidem, quinam fuissent auctores cædis, [martyrio potitur.] latuit. Postquam vero processu temporis detecti sunt, filii quidem Marcelli mortem patris ulcisci cupiebant: verum provinciæ synodus id prohibuit, æquum non esse censens, eam ulcisci mortem, ob quam gratias Deo agere oporteret, tum ipsum mortuum, tum filios ejus atque amicos: quippe qui dignus habitus esset qui pro Deo moreretur. Atque hæc quidem ita gesta sunt. Ast illa adeo tenax & ferox apud Apameenses superstitio quo pacto satis conveniat cum narratione superiore, quæ e Ms. exemplari Græco Ambrosiano exponebat modum ac rei adjuncta, quibus S. Marcellus a civibus Apameensibus ad episcopatum arcessitus, urbique admodum gratus ac perquam amabilis dicebatur, non satis intelligimus, veroque propius apparet, Sanctum alterius alicujus auctoritate eo accitum, cathedræ admotum, ac eradicandæ idololatriæ divinoque cultui propagando operam navasse heroicam inter odia, feritatem & persecutiones populi Apameensis. Cynesius supra nominatus ansam dabit parvæ observationis, quam remittimus ad Annotata in Compendium Actorum lit. b. De voce gladiatoribus consuli potest Tillemontii nota in Theodosio I imperatore ad art. 59 pag. 329; de Aulone autem seu Aulocrene observatur ad Nicephori Callisti Historiam ecclesiasticam lib. 12 cap. 27 pag. 278 editionis Parisiensis anni 1630, ita vocari convallem decem millia passuum ab Apamea. At nunc alia de sancto nostro Athleta expendenda nos vocant.

[14] [Ejusdem tempus.] Quantum attinet ad tempus martyrii; Baronius, recitata ex Sozomeno historia, quam modo nos ex ipso proferebamus, illud intexit anno Christi 389, & in notationibus ad Martyrologium Romanum anno undecimo Theodosii imperatoris rem gestam affigit, qui annus concurrit cum dicto anno 389. Tillemontius Historiæ imperatorum tom. 5 in Theodosio I, art. 58 utrumque istum annum assignat; quamquam alibi sibi non constet: nam Monumentorum ecclesiasticorum tom. 10 in S. Epiphanio art. 10 pag. 507 S. Marcelli nostri martyrium affigit versus annum 395. Bailletus in collectione de rebus S. Marcelli nostri, quam Vitis Sanctorum hodierno die inseruit, ab ista ratione temporis dissentit dicens, poni mortem ejus ab aliis anno 385 vel sequente, idque majore cum verisimilitudine; at potuisset hypercriticus ille verbulo, ut fidem faceret, hujus temporis rationem addere. Theodoretus lib. 5 cap. 27 pag. 235 de Arcadii imperatoris pietate ac S. Joannis Chrysostomi ordinatione pro cathedra Constantinopolitana, nec non de variis episcopis per idem tempus ecclesias varias moderantibus loquens, divino, inquit, Marcello successit Agapetus. Verum quo anno Marcellus sit affectus martyrio, vel quo ei suffectus in episcopatu Agapetus, quisnam inde extundat? Nos vero in initio hujusce nostri Commentarii assignavimus ad marginem morti ejus annum 389 vel circiter: quæ notatio temporis cum patiatur aliquam latitudinem, superiores annorum designationes cum ea inter se utcumque componi possunt, uti & notatio temporis apud Castellanum ad marginem textus sui Martyrologii Romani, ubi signatur versus an. 386.

[15] [Memoria Sancti in Fastis Græcis] Veneratio publica sancti Præsulis nostri probatur e Fastis Græcis, Latinis & aliis. Nam in Martyrologio nostro Arabico-Ægyptio hac die XIV Augusti signatur Memoria S. Marcelli episcopi, omisso titulo martyris. Menæa magna Græcorum impressa dicunt: Eadem die memoria hieromartyris Marcelli episcopi Apameæ. Subdunt elogium, in quo tamen crassissimum committunt errorem, quando scribunt, illum fuisse natum sub Theodosio imperatore. Menologium Sirleti rectius, dum ejus annuntiationi ista subnectit: Hic sub Theodosio magno imperatore ex insula Cypro, mundani magistratus regimen disponens &c. Dicta Menæa hoc disticho Sanctum prosequuntur, in quo alluditur ad genus martyrii, quod per ignem consummavit:

Κνίσσαις νοηταῖς τὸν Θεὸν κατέδυνας
Καὶ σαρκὸς αὐτὸν δύνει κνίσση, Πάτερ.

Nidore carnis spiritus cælum subit:
Nidorque carnis non subit cælum, Pater.

Supplementum nostrum Sirmondo-Chiffletianum indicat locum Constantinopoli ejus publico cultui adhibitum: Τελεῖται δὲ αὐτου σύναξις ἐν τῃ προφητείῳ τοῦ ἁγίου Ἰωαννου τοῦ Βαπτιστοῦ ἐν τοῖς Σφωρακίου. Peragitur ejus solennitas in æde sacra prophetæ sancti Joannis Baptistæ in tractu Sphoracii: de qua æde Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 102.

[16] [ac Latinis;] Porro publica Martyris veneratio a Græca ecclesia transiit etiam ad Latinam: nam Martyrologium Romanum annuam ipsius memoriam præscribit recitandam his verbis: Apameæ in Syria sancti Marcelli episcopi & martyris; qui cum Jovis delubrum diruisset, a furentibus gentilibus occisus est. Ghinius illum etiam refert & laudat in Natalibus sanctorum canonicorum. Præcesserat Petrus de Natalibus lib. 9 cap. 55, ubi dicitur apud Apamiam honore condigno tumulatus IV Idus Octobris. Tamayus in notis ad suum Martyrologium Hispanum hac die pag. 471 merito refutat ineptias Bivarii, qui hunc sanctum Athletam inani prorsus commento putavit Hispaniæ accensendum esse. Pudeat vanitatis. Quod supra dicebatur ex Sozomeno & ex Menæis de laurea martyrii ab eo per ignem obtenta, ansam præbet inquirendi, an Marcellus martyr synonymus in Menæis Græcis signatus alio die, sit idem cum hodierno, an ab illo diversus.

[17] Tomo nostro III Februarii in Prætermissis ad diem XXV ejusdem mensis pag. 486 notantur sequentia: [An Martyr hodiernus ab alio synonymo diversus.] S. Marcellum episcopum Apameæ Cypri, qui gladio percussus martyrii coronam adeptus est, hoc die commemorant Menæa & Maximus Cythereus. Suspicamur Apameæ in Syria legendum, eumque esse S. Marcellum, quem Martyrologium Romanum refert XIV Augusti. Ast hunc ab illo distinguendum esse, nobis videtur magis ad verum accedere, non tam quod diversis relati sint diebus, quam quod diverso mortis genere interempti. Hodiernus enim necatus igne, cui alicubi adduntur sagittæ, ut videre est infra in Annotatis; alter vero iste capite truncatus, prout eruimus e versibus, qui annuntiationi ejus dicto die XXV Februarii in Menæis magnis excusis subjiciuntur, in hanc sententiam a nobis hic Latine redditi:

Σπένδεις Θεῷ, Μάρκελλε, θερμῷ τῷ πόθῳ
Θερμοὺς σταλασμοὺς αἱμάτων ἐξ αὐχένος.

Marcelle, voto fervido dans fervidas
Guttas Deo cruoris e collo litas.

Sive autem superius sit legendum in Menæis Apameæ in Syria sive Apameæ in Phrygia, certe Apameæ in Cypro legi non posse, constat ex eo, quod nullam hactenus ibidem existere Apameam noverimus. Plinius enimvero lib. 5 cap. 31 oppida in ea XV nominatim enumerat, sed nullam inter illa Apameam ponit; nullam inter varias urbes synonymas Ortelius in Thesauro geographico in voce Apamia; nullam alii geographi quos consuluimus. Jam nosce, lector, apographa nostra Græca, quæ S. Marcelli Acta describunt.

[18] Unum habemus hoc titulo: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Μαρκέλλου ἐπισκόπου Ἀπαμείας τῆς Συρίας. Id est: [De Martyrii exemplaribus] Martyrium sancti martyris Marcelli episcopi Apameæ Syriæ. Desumptum notatur ex cod. Ambros. N. 152, de quo ad Vitam S. Maximi cons. Vide de eo Commentarium nostrum ad Acta istius Sancti prævium die XIII hujus mensis § 10 num. 80. Martyrium vero prædictum sic incipit: Ὅτε Θεοδόσιος μέγας τῶν Ρωμαἳκῶν εἶχε σκήπτρων τὸ κράτος, τότε καὶ Μάρκελλος τὰ θεῖα σοφὸς Ἀπαμείας τῆς Συρίας ἐπίσκοπος ἐγνωρίζετο. Πλὴν ἄνωθεν μικρὸν χρῆ τὸν λόγον ἀναγαγεῖν. Quæ sic sonant Latine: Quando Theodosius magnus Romanorum sceptrorum imperio potiebatur, tunc etiam Marcellus divina sapientia præditus Apameæ Syriæ episcopus innotuit. Verum paullo altius sermo repetendus est. Brevis quidem admodum, quæ sequitur, narratio est, sed hians loco non uno, quia exemplar, e quo excepta fuit, legi non potuerit. Præter illa, quæ supra ex isto ecgrapho dedimus, narrat auctor delubrum Jovis destructum miro modo (Factum postea referetur ex Theodoreto) ac deinde martyrium per ignem breviter indicat.

[19] Aliud in promptu est Græcum exemplar de vita ac martyrio S. Marcelli nostri, quod notatur esse desumptum ex Ms. bibliothecæ regiæ Paris. 274, & exstare item in Cæsareo, [quæ habemus; sed eorum loco compendium damus.] de quo consuli potest Lambecius in Commentariis de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8 pag. 128. Incipit: Νενόμισται πολλάκις καὶ τοῖς ἀπὸ τῆς γῆς ὡραίοις ἄνθεσιν εἰτουν καρποῖς τὰς τῶν μαρτύρων θήκας τιμᾶν, μόνον δὲ ὡς ἔοικεν ὡραῖον τούτοις προσάγεσθαι λόγους. Quæ sic Latine interpretamur: Visum est sæpenumero, venustis e terra floribus ac fructibus Martyrum honorare sepulcra; sed solum hoc, ut decet, venustum, sermones illis deferre. Narratio hujus Ms. longior est quam præcedentis, & continet prologum scriptoris, laudat Sanctum a rebus gestis ac virtutibus, nec non ab Jovis eversione templi & aliorum; post quæ meminit de cursu vitæ per ignem consummato. Ea vero e Græco hic Latine repræsentare supersedemus: sufficiant quæ in compendio præmisimus e codice Ambrosiano, & per quæ suppleri utcumque potest Theodoretus, qui plura alia de S. Marcello scivisse se quidem affirmat, sed non retulisse; idque eo nobis dolendum, quod & hic ipsi suppar vixerit, & res tunc gestas, ut Baronii ad annum Christi 389 verbis utamur, utpote Syrus homo, habuit exploratas. Reliquum est ut subjiciamus.

ACTORUM COMPENDIUM
Ex Theodoreto, Cyri episcopo, lib. 5 Ecclesiasticæ historiæ cap. 21 a pag. 262 editionis Valesianæ.

Marcellus episc. Apameæ in Syria (S.)

Ex Theodoreto.

[Theodosius magnus idolorum cultum ab aliis imperatoribus destructum,] Post hæc fidelissimus Imperator adversus gentilium superstitionem a studium suum convertit, legesque scripsit, quibus idolorum fana destrui jubebat. Nam Constantinus quidem magnus, omni laude dignissimus, qui primus pietate imperium ornavit, cum orbem terrarum adhuc insanientem erga simulacrorum cultum videret, ne dæmonibus sacrificaretur omnino interdixerat. Eorum tamen templa nequaquam destruxerat, sed occludi tantum præceperat. Ejus quoque filii paternis institerunt vestigiis. At Julianus impietatem renovavit & vetusti erroris flammam suscitavit. Postea Jovianus imperium adeptus simulacrorum cultum denuo prohibuit. Valentinianus deinde major iisdem usus legibus Europam gubernavit.

[2] [ab aliis permissum, lege prohibet:] Valens vero aliis quidem omnibus permisit colere ut vellent, iisque quos colerent, observantiam exhibere. Solis iis qui Apostolicam doctrinam tuebantur, bellum inferre numquam destitit. Itaque quamdiu ille imperium tenuit, & in aris incendebantur thura, & libamenta ac sacrificia simulacris suis offerebant pagani & publicas epulas in foro celebrabant. Et Bacchi sacris initiati, cum caprinis pellibus cursitabant, canes discerpentes furentesque & bacchantes, & alia peragentes, quibus magistri ipsorum festus dies indicatur. Quæ omnia cum fieri reperisset fidelissimus imperator Theodosius, funditus sustulit & perpetua oblivione texit.

[3] Primus ergo inter alios episcopos Marcellus, vir undequaque præstantissimus, legis illius præsidio munitus, urbis, quam regendam susceperat, fana destruxit, [vi cujus S. Marcellus cp. fana primus destruit Apamcæ.] fiducia magis in Deum quam hominum opera ad eam rem usus. Quod quidem cum memoria dignissimum sit, hoc loco narraturus sum. Jam e vivis excesserat Joannes Apamiensium episcopus, cujus antea mentionem feci. Ejus autem loco ordinatus fuerat Marcellus, vir plane divinus &, juxta præceptum Apostoli, spiritu fervens. Venerat autem Apamiam Cynegius b præfectus prætorio Orientis, duos secum tribunos habens, cum militibus qui illis parebant. Ac populus quidem metu militum se continuit.

[4] Præfectus igitur templum Jovis, quod amplissimum erat & variis ornamentis decoratum, [Templum Jovis] destruere aggressus est. Sed cum operis structuram admodum firmam ac solidam esse deprehendisset, nulla vi humana dissolvi posse lapidum compagem judicavit. Erant enim vastissimi lapides & inter se aptissime juncti, ferroque insuper ac plumbo vincti. Hanc præfecti trepidationem cum vidisset divinus Marcellus, eum quidem ad alias urbes interim misit; ipse vero Deum precatus est, ut quomodo destruendum esset ædificium indicaret. Mane igitur quidam ad eum ultro accessit, qui neque structor erat, neque lapicida, neque ullam aliam artem callebat; sed lapides tantum & ligna humeris bajulare consueverat.

[5] Hic Marcellum adiens, levi negotio destructurum se templum spopondit. [structur a solidissimum,] Duorum tantum opificum mercedem postulavit. Quam cum sanctissimus Pontifex se daturum promisisset, hujusmodi quiddam vir ille molitus est. Templum in vertice positum, porticum ex quatuor lateribus ipsi cohærentem habebat. Columnæ vero maximæ erant, templique altitudinem æquabant. Singularum ambitus sexdecim erat cubitorum. Lapidis vero natura erat firmissima, & quæ lapicidarum instrumentis haud facile cederet. Harum igitur singulas cum in orbem suffodisset & suppositis oleaginis lignis eas suffulsisset, ab una ad aliam transibat. Hac ratione cum tres jam columnas suffodisset, ignem lignis subjecit.

[6] Sed dæmon quidam atri coloris apparens & flammæ vim cohibens, [dæmone frustra id impedire conato,] materiam ab igne, sicut natura fert, consumi non sinebat. Cum igitur id sæpius moliti, inutilem conatum suum esse perspicerent, episcopo post meridiem dormienti eam rem indicarunt. Is confestim ad ecclesiam progressus, aquam in vasculo afferri jussit: & aquam quidem sub altari posuit; ipse vero frontem solo adfixam habens, clementem Dominum orabat, ne dæmonis tyrannidem ulterius pateretur; sed tum imbecillitatem illius ostenderet, tum potentiam suam declararet, ne forte incredulis gravioris damni occasio ex eo nasceretur. Hæc & hujusmodi alia cum dixisset, crucisque signo aquam signasset, Equitio cuidam diacono, qui fide ac zelo munitus erat, præcepit, ut aquam acciperet & ocius ad locum properans, eam cum fide spargeret, ignemque admoveret.

[7] [jubet comburi miro modo, ac postea martyrio coronatur.] Quo ita facto, dæmon aquæ vim non ferens aufugit. Ignis vero, aqua ipsi contraria, non secus atque oleo excitatus & materiam apprehendit & momento temporis eam consumpsit. Ita columnæ, combustis, quibus suffulciebantur, lignis, & corruerunt ipsæ, & duodecim alias eadem ruina secum traxerunt. Sed & templi latus quod columnis cohærebat, illarum vi simul tractum concidit. Ex quo ingens secutus fragor cum universam urbem pervasisset, cunctos ad rei spectaculum excivit: qui cum adversarii quoque dæmonis fugam didicissent, hymnos in supremi omnium Moderatoris laudem canere cœperunt. Reliqua quoque delubra eodem modo destruxit divinus ille Antistes. De quo cum multa quoque alia plane admiranda mihi suppetant ad narrandum (nam & ad invictissimos Martyres scribere & ab iisdem litteras accipere consueverat c; tandemque ipse martyrii coronam adeptus est d) ea nunc referre supersedeo, ne sermonem longius trahens, hujus operis lectores tædio afficiam.

ANNOTATA.

a De Theodosii conatu in abolenda omnino idololatria sui imperii, varia affert Tillemontius Historiæ imperatorum tom. 5 in Theodosio I, art. 57 pag. 325. Videri etiam potest art. 17 pag. 229.

b Cynesius non est in textu Græco, sed ab interprete eidem additur. Varia de eo collegit Tillemontius mox citato art. 17. Scrupulum adversus eum objicit in sua notatione ad art. 58.

c Apographum nostrum Parisiense quemdam inter eos nominat Antonium martyrem.

d Igne obtinuisse Sanctum lauream martyrii, habemus supra § 2 ex Sozomeno, & ex Menæis: quibus adde Ms. Parisiense ac Ambrosianum. Hocultimum tamen, eum jacubis confectum vel confossum, & igne combustum fuisse indicat, dicens: Καὶ πυρὶ κατακοντίσαντες ἔκαυσαν.

DE S. URSICINO VEL URSICIO MILITE AC MART.
IN ILLYRICO,

Sub Maximino.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, elogium, Acta.

Ursicius M. sub Maximino (S.)

AUCTORE J. P.

Annua quidem hujus sancti Martyris memoria notatur in Fastis Græcis ac Latinis, sed non eodem hujus mensis die. [Memoria in Fastis Latinis ac Græcis:] Nam martyrologium Romanum die XIV Augusti eum ita annuntiat: In Illyrico sancti Urficii martyris, qui sub Maximiano imperatore, & Aristide præside post multa & diversa tormenta pro Christi nomine gladio cæsus est. Præcesserat Martyrologium Sirleti eodem die ipsum referens cum sequenti elogio, quod Actorum continet compendium: Eodem die (XIV Augusti) commemoratio sancti martyris Ursitii, qui sub Maximiano imperatore ex urbe Sibento; urbe existente supra Illyricos, delatus apud imperatorem, traditus est præsidi: cumque in confessione stabili constanter permaneret &c. Pluribus inde transcribendis supersedeo, quæ cognoscentur ex Actis ac Menologio Basiliano, cujus textus Græcus ad finem tomi 1 mensis Augusti apud nos excusus, & hic more nostro Latine a me redditus sic sonat: Eodem mense, die XV. Certamen sancti martyris Ursicii.

[2] Martyr Christi Ursicius fuit imperante Maximiano, regione Illyrici oriundus, [elogium e Synaxario Basilii imp.] officio miles, dignitate tribunus. Dum autem Christianus esset, ad imperatorem delatus est ab uno e militibus qui ei suberant; & comprehensus adigebatur, ut idolis sacrificaret: sed non obtemperans, vehementer cædebatur, manusque ac pedes ligatus funiculis crassis oleo, sulphure, resina ac pice illitis, immisericorditer comburebatur incenso igne. Postquam vero exusti essent pedes ac manus, exclamans dixit: Bona & justa patior: dignæ quippe sunt hæ manus aduri, quia pessime pereuntem in bello tyrannum, quod fieri non debebat, conservarunt. Hæc audiens tyrannus & pudore suffusus, dum manus ejus injecisset in aquam & exstinxisset, ipsum dimisit. Sed deinde Sanctus iterum comprehensus, capite truncatus est Menæa magna Græcorum impressa Martyrem nostrum die XIV hujus referunt cum elogio: sed singulare in eo est Martyrium, e codice Cæsareo Vindobonensi paullo post exhibendum, quod in titulo notet diem Augusti XI, sub finem vero X ejusdem mensis; ubi quamquam in nostro apographo ponatur ι᾽, id est X, cum vacua aliqua lacuna, Lambecius tamen lib. 8 Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi pag. 125, ita ibi scriptum est, inquit; nempe i non autem ια᾽, ut supra: unde intelligas sic ibi vere scribi, non autem contigisse vitio amanuensis nostri, quod ita descriptum sit.

[3] His de cultu hactenus prænotatis subjiciendæ sunt observationes nonnullæ. [Variæ dantur observationes] Discrepantia nominis Ursicini ac Ursicii morari nos non debet, quando alia sunt quæ majorem creant difficultatem. Nam in dicto Martyrio passus fuisse indicatur Sanctus sub Maximino imperatore post Maximianum; in Menæis autem magnis, Menologio Basilii imp., Sirleti, ac Martyrologio Romano, cui adde Galesinium, sub Maximiano. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 308 num. 27, qui, ait, numeratur tertius imperii Maximini hæc scribit: Eadem quoque persecutione urgente, in Illyrico passus est Ursicius martyr sub Aristide præside. Sed Pagius in Critica Baroniana anno 407 imperium ejus innectit; quod Tillemontius tom. 4 Imperatorum in Constantino artic. 14 in annum proxime sequentem differt, additque e diversis inscriptionibus erui, quod Maximinus pro augusto fuerit agnitus in Illyria paullo post principium anni prædicti 308, quodque Pagius debili admodum fundamento nixus sit, neque satis conciliari posse videatur cum Lactantio. Jam vero Maximianus (Herculium hic intelligo) post quem a Maximino susceptam esse imperii potestatem memorant S. Ursicii Acta, ex Illyria expulsus & Massiliam profugus, captusque a Constantino & purpura exutus eodem isto anno; sequente autem vita privatus est, ut videre datur in tabula chronologica ad calcem laudati tomi 4 Imperatorum pag. 708 & 709. Maximianum, inquam, Herculium in Actis intelligo (tametsi Maximianum sine cognomento exprimant) non vero Galerium Maximianum; propter ea, quæ de Illyria jam dicta sunt, & porro dicentur in iisdem Actis. Indicavi autem superius Sancti martyrium accidisse sub Maximino imperatore; qui supervixit usque ad annum Christi 314 secundum Baronium ac Pagium; secundum Tillemontium vero in imperatore Constantino art. 34 & in indice chronologico citato pag. 710, usque ad annum dumtaxat 313; quoto autem imperii ejus anno illud acciderit, non est mihi exploratum. Posui supra sub Maximino, non sub Maximiano rem accidisse, conformiter ad Acta, tametsi non sint magnæ auctoritatis.

[4] [quibus] Acta inquam, cum aliunde sunt exigui meriti, tum in ratione temporis, quæ huc spectat, misere vacillant. Nam Sanctum obiisse memorant Indictione nona, quæ intelligi debet proleptica: nam prima & vera tantum cœpit anno 312, ante quem usus non erat Indictionis ad supputandam annorum rationem. Vide Petavium de Doctrina temporum tom. 2 cap. 39 & 40, nec non Baronium & Pagium ad annum modo citatum. Indictio autem ista nona concurrit cum anno Christi 306, quando ex dictis nondum erat imperator Maximinus; quomodo ergo Sanctus tunc obiit? Quomodo annus iste cohæret cum iis quæ mortem ejus præcessere, & quæ narrantur in Actis num. 2? Ibi enim dicitur a Candidiano delatus ad Maximinum quod Christianus esset, tum temporis quando Maximinus desiderio tenebatur belli contra Armenos gerendi: de bello autem isto ad annum 311 Baronius agit ex Eusebio, qui lib. 9 Ecclesiasticæ historiæ cap. 8 pag. 355 editionis Valesianæ, Bellum, ait, insuper a tyranno Maximino commotum est adversus Armenios, jam inde a priscis temporibus amicos ac socios populi Romani. Qui cum Christiani ipsi quoque essent & divinæ religionis studiosissimi, Deo invisus tyrannus eos ad simulacrorum ac dæmonum cultum traducere per vim conatus, pro amicis inimicos, hostes pro sociis effecit.. Et ipse quidem in bello adversus Armenios una cum exercitu suo varias clades atque ærumnas pertulit.

[5] [Acta] Neque in his tantum, sed etiam in consulatu errant Acta, sub quo S. Athletam martyrii laurea coronatum volunt. Lambecius loco supra citato hallucinationem illam castigans observat sequentia: Notanda quoque est in supra exhibitis Actorum Græcorum verbis mentio consulatus Dalmati quintum & Maxentii secundum; quippe qui in ordinariorum consulum fastis haud reperitur. Similiter enim fit mentio æque obscuri consulatus Maxentii & Maximi in epistola S. Marcelli Papæ ad ipsum Maxentium; de qua Eminentissimus Cardinalis Baronius Annalium ecclesiasticorum tom. 3, & quidem supra memorato anno Christi trecentesimo octavo num. 24 obiter agens, recte subjungit: “Quod vero diversi ab ordinariis in ea epistola consules scripti leguntur, civile inter imperatores conflatum bellum potuit esse in causa, ut quisque trium imperatorum ex sententia consules sponte crearet, nec ea in re cum aliis consentiret. Nam & secundi immo & quarti consulatus Maxentii in libro de Romanis Pontificibus mentio habetur, cum tamen nullus Maxentii consulatus scriptus reperiatur in fastis. Sed his non immoramur, quod aliis testificationibus Acta Marcelli sarta tecta confirmataque habeantur”. Consule præterea Severini Binii editionem Conciliorum generalium & provincialium tom. 1 part. 1 pag. 187, 188 & 189, ubi exstat supra citata S. Marcelli ad Maxentium epistola; ut & pag. 208, ubi exstat Vita S. Melchiadis Papæ, in qua expresse memoratur Maxentii consulatus secundus. Vide Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 946, 951 & 1393.

[6] Sed ad majorem hujus difficultatis intelligentiam juvat audire Petrum Relandum, [discutiuntur] qui in Fastis consularibus, Trajecti Batavorum anno 1725 editis, pag. 282 observat sequentia ad annum Christi 306: Abhinc per sex annos diviso inter plures Augustos imperio, alii fuere consules ordinarii in Italia, ubi Maxentius imperabat, alii in reliquo orbe Romano.. In Italia sub Maxentio CCCVII post VI consulatum. CCCVIII Maxentius Aug. & Romulus, CCCIX Maxentius II & Romulus II. CCCX Maxentius III solus. CCCXI Rufinus & Eusebius. CCCXII Maxentius Aug. IV solus. Deinde citat Pagii Dissertationem hypaticam, in qua a pag. 243 pluribus declarata reperies ea, quæ a Relando in compendium brevissime contracta sunt. Consuli de his etiam potest Tillemontius in tabula chronologica, quam antea designavi, pag. 708. Si itaque ab auctore Martyrii recte signatus est consulatus secundus Maxentii, sub quo S. Ursicius suum pro Christo certamen consummarit, tunc ex dictis illud erit innectendum anno Christi 309; sed cum illo non concurrit Indictio nona, quam signat idem auctor, sed duodecima: nec consulatus quintus Dalmati vel Dalmatii, pro quo secundum præmissa esset ponendus Romuli secundus: Dalmatium quippe nullum hoc tempore consulem invenio, sed ad annum Christi 333 cum Xenophilo. Quia itaque Martyriographus noster characteres temporis ita male composuit, ideo, ut hoc repetam, Sancti agonem posui superius sub Maximino sine notatione anni.

[7] Alia insuper se offert molestia in voce τὸν φελὸν num. 6, [& explanantur.] quam ibi interpretor penulam. Cum autem ratio istius interpretationis, quam dabo, pluribus verbis constet, eam huc conjiciendam putavi, ac dicendum, quænam mihi illa de re venerint in mentem, salvo interim meliori judicio. Τὸ φελόνιον est, uti habent Lexica, vestis sacerdotalis. Cangius in Glossario Græco-barbaro observat φαινώλης, φαινώλιον, φενόλιον, φελὡνης, φελόνιον &c. (quippe ni ergo & φελὸς?) voces unius ejusdemque significationis esse. Et post paucula de ejus etymo, Lucianus in Lexiphane, ait, illud barbaris accenset, forte quia e Latinis acceptum, quibus penula idem sonat. Gloss. Lat. Gr. penula, πενόλης. Tametsi vero est φελόνης seu φενόλιον vestis sacerdotum propria, absque manicis, talaris, & totum corpus ambiens, uti ibidem notat; mox tamen citantur ab eo Glossæ Mss. ex cod. reg. 930, ubi φαινόλις, χιτὼν vocatur, id est, tunica vel talaris vestis. Deinde ex Glossis nomicis Vaticanis Mss. dicitur quod φαινόλης sit τόγα, οἰωνεὶ σκέπασμα, toga, videlicet velamen, tegumentum vel operimentum. Olbianus itaque, ut redeamus ad rem nostram, præ indignatione & iracundia contra S. Ursicium concepta concusserit & agitaverit penulam vel togam qua super reliquis vestimentis indutus fuerit tamquam minister publicus. Varia etiam ad præsens institutum collegit Mathias Martinius in suo Lexico Romæ prohibito, ad vocem penula.

[8] [Eorum apographum & valor.] Antequam Sancti Martyrium seu Acta proferamus, visum est de iis observare sequentia. Notantur hoc titulo: Μηνὶ Αὐγούστῳ ια᾽. Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Οὐρσικίνου. Mense Augusto XI. Martyrium sancti martyris Ursicini. Auctor eorum est anonymus. Pro nobis descripta sunt e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, quem pluribus indicavi die VIII Augusti, tom. 11 ejusdem mensis, pag. 344, num. 8 & 9. Ad eorum valorem quod attinet; videntur nobis esse ex illorum genere, quæ non tam apposite ad veritatem historicam, quam composite ad ornatum contexta sunt: quod vitium Græcis in hac materia nimis esse familiare, ex Opere nostro toties indicatum est. Ad hæc, continent aliqua quæ non cohærent, sicut supra jam ostendimus. Divisio textus in capita ac numeros nostra est. Cum autem nobis alia melioris notæ non sint in promptu, hæc qualiacumque damus, ac Latine interpretamur.

ACTA
Auctore anonymo
e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis. Interprete J. P.

Ursicius M. sub Maximino (S.)

A. Anonymo.

CAPUT I.
Patria, vita militaris, insidiæ contra Sanctum, examen, varia tormenta.

ΜΑξιμῖνος μετὰ Μαξιμιανὸν τὸ κράτος τῆς βασιλείας ἀναδεξάμενος, τοσαύτην καθ᾽ ἡμῶν τῶν πιστῶν ὠμότητα ἐπεδείξατο, ὡς ἀποκρύψαι τῇ τῆς μανίας ὑπερβολῇ πάντας τοὺς πρὸ αὐτοῦ γενομένους τυράννους· οὐ γὰρ παρέργως ἐποιεῖτο τὴν ζήτησιν τῶν Χριστιανῶν, ἀλλὰ πᾶν ἔθνος καὶ πᾶσαν ἀνίχνευε πόλιν, κώμας τε καὶ ἀγροὺς, καὶ αὐτὰς τὰς ἐρῆμους τε καὶ ἀοικήτους, ὡς μή τινα τῶν φοβουμένων τὸν Κύριον τὰς ἐκείνου ἀπανθρώπους χεῖρας διαφυγεῖν. Τοσοῦτον οὖν συνέβη μαρτύρων ἐσμὸν ἐν τούτῳ τῷ χρόνῳ ἐλέει Θεοῦ ἀναδειχθῆναι, ὅσον ἄν τις εἴποι ἀπὸ τῆς ἀναλήψεως τοῦ Κυρίου μέχρι τοῦδε γεγονέναι. Ἐν τούτοις καὶ Οὐρσικῖνος διαπρεπέστατος καὶ ἐξοχώτατος τοῦ Χριστοῦ μάρτυς, τὸ μὲν γένος ἄγων ἐκ τῶν ἄνω Ἰλλυριῶν πόλεως Σιβέντου, καταλεγόμενος δὲ ἐκ νέας ἡλικίας ἐν τῷ τάγματι τῶν λογχοφόρων. Πιστῶν δὲ γονέων κλάδος γενόμενος, μέχρι τέλους ἀκεραίαν τὴν εἰς τὸ θεῖον πίστιν διεσώσατο· τοὺς μέντοι τηνικαῦτα ἀνθρώπους ὡς οἷον τε λανθάνειν πειρώμενος, μόνῳ δὲ τῷ τὰ κρυπτὰ τῆς καρδίας εἰδότι σαφῶς γινωσκόμενος. Ἀλλ᾽ οὐ μέχρι παντὸς ὑπῆρξεν αὐτῷ τὸν πολύτιμον ἀποκρύπτειν μαργαρίτην. Παρῆν γὰρ αὐτῷ τοῦ ἀγῶνος καὶ τῶν στεφάνων καιρὸς, καί τις ἐκείνου συστρατιώτης, Οὐάλης τούνομα, Καππαδόκης τὸ γένος, ὁρῶν αὐτοῦ τὸ τῆς πολιτείας καθαρὸν, καὶ τοῦ βίου τὸ ἀκριβὲς, στοχαστικῶς αὐτὸν ὑπέλαβεν εἶναι Χριστιανόν.

[2] Πανούργως οὖν αὐτὸν καὶ δολίως ὑπελθὼν τιμαῖς τε καὶ κολακείαις γνησιωτέραν τὴν πρὸς τὸν Ἅγιον πλάττεται φιλίαν, δόξας δῆθεν καὶ τὰ ἀπόῤῥητα αὐτοῦ τῆς ψυχῆς ἐκκαλύπτειν, καὶ ἑαυτὸν Χριστιανὸν ψευδῶς ὀνομάζειν. Ταύτην τὴν ὑπόκρισιν διεφύλαξεν Οὐάλης, ἄχρις οὗ ἑώρα αύτὸν ἐν τῷ αὐτῷ βαθμῷ ὑπάρχοντα. Ἐπεὶ δὲ ἐθεάσατο αὐτὸν διὰ τὰς ἐν πολέμοις ἀνδραγαθίας, καὶ τὴν περιβόητον κατὰ τῶν ἑλόντων τὸν τύραννον βαρβάρων νίκην, τῆς τοῦ τριβούνου τυχόντα τιμῆς, ἐκκαλύπτει τὸν φθόνον λοιπὸν, καὶ ὥσπερ μάστιγί τινι τῇ βασκανίᾳ τυπτόμενος, ἠσυχάζειν οὐκ ἠδύνατο. Καὶ προσελθὼν Κανδιδιανῷ τῷ ἄρχοντι τῶν σωματοφυλάκων, διαβάλλει τὸν Οὐρσικῖνον ὡς Χριστιανόν. Ταχέως δὲ Κανδιδιανὸς ἀναφέρει τῷ Μαξιμίνῳ τὴν ὁρμὴν ἔχοντι τότε ἐπὶ τὸν πρὸς Ἀρμενίους πόλεμον. Μαθὼν δὲ ταῦτα τύραννος, τὰ μὲν πρῶτα θαυμάζειν ἔφησεν, εἰ Οὐρσικῖνος ἐπὶ συνέσει πάσῃ καὶ ἀνδρείᾳ βεβοημένος, καὶ τοσαύτης ταρ᾽ ἡμῶν διὰ τὰς ἐν πολέμοις ἀνδραγαθίας ἀξιωθεὶς τιμῆς, τῆς ἀλογωτάτης τῶν Χριστιανῶν θρησκείας ἐστίν.

[3] Διἳσχυριζομένου δὲ τοῦ Κανδιδιανοῦ, καλέσας Μαξιμῖνος τὸν ὑπ᾽ αὐτὸν ὕπαρχον (Ἀριστίδης οὗτος ἦν) δίδωσιν αὐτῷ ἔκδοτον τὸν Οὐρσικῖνον παραγγείλας ἀνετάσαι, αὐτὸν ἀνύβριστον τέως διατηρῶν διὰ τὴν πρὸς ὴμᾶς εὔνοιαν· καὶ μὲν εὕροις πειθόμενον τοῖς ἡμετέροις νόμοις, ἐξαυτῆς ἡμῖν ἀπόστειλον τὸν ἄνδρα ἐν τῷ ἡμετέρῳ ἐκσπεδίτῳ· εἰ δὲ, ὅπερ ἀπείη, εὕροις αὐτὸν ἀπεναντίας τῶν ἡμετέρων νόμων θρησκεύειν πειρώμενον, λαβὼν αὐτῷ τὴν ζώνην καὶ γυμνώσας αὐτὸν τῆς ἀξίας, πᾶσαν αἰκίαν προσάγαγε ὥστε αὐτὸν ἀκοντα ταῖς βασάνοις ἐνδοῦναι, ἐμμένοντα τῇ οἰκείᾳ πλάνῃ κακίστως τοῦ ζῆν ἀπαλλαγῆναι. Ταύτην παρὰ τοῦ τυράννου λαβὼν τὴν ἐξουσίαν κατὰ τοῦ Οὐρσικίνου Ἀριστίδης, μετὰ δύο ἡμέρας κελεύει αὐτὸν εισαχθῆναι πρὸ τοῦ βήματος αὐτοῦ, καί φησι πρὸς αὐτόν· Εἰ μέν τις ἄγνωστος ἡμῖν ἐτύχανες, Οὐρσικῖνε, κατὰ τάξιν ἂν ἐπί σοι πεύσις τοῦ δικαστηρίου προῆλθεν, πατρίδα, γένος, ὄνομα καὶ τὰ ἑξῆς εἰπεῖν παρακελευομένης τῆς ἐμῆς ἐξουσίας· ἐπεὶ δὴ δὲ οὐχ ἡμῖν μόνοις, ἀλλὰ καὶ αὐτῷ τῷ κυρίῳ τῶν πραγμάτων ἐπίσημος καθέστηκας, πάντα ἐκεῖνα παρέντες συντόμῳ λόγῳ τοῦτο μαθεῖν βουλόμεθα παρά σου· Τῆς πανευδαίμονος ἑλλήνων θρησκείας ὑπάρχεις, τῆς κακίστης τῶν Χριστιανῶν αἱρέσεως;

[4] δὲ Οὐρσικῖνος ἀπεκρίνατο λέγων· Οὔ τε ἕλλην ἐιμὶ, οὔ τε ἐξ ἑλλήνων γεγένημαι, ἀλλὰ Χριστιανὸς ἐκ Χριστιανῶν γονέων τυγχάνω, καὶ ἐν τῇ πίστει ταύτῃ εὔχομαι τελειωθῆναι ἐνδυναμοῦντός με Χρισιοῦ. ὕπαρχος λέγει· Τί οὖν διὰ τὴν ψυχρὰν τῶν γονέων σου παράδοσιν ἀντιτάσσῃ τοῖς Ῥωμαίων νόμοις; Οὐρσικῖνος εἶπεν· Ἐγὼ τοὺς Ῥωμαίων νόμους ἐπαινῶ, ἅτε εὔτακτον πολιτείαν εἰσηγουμένους, καὶ πᾶσαν πρᾶξιν ἀπηγορευμένην, λῃστείαν, φημὶ, καὶ μοιχείαν, ἀδικίαν τε καὶ ἁρπαγὴν, καὶ φόνους καὶ τὰ ἄλλα πάντα τὰ ὅμοια τούτοις ἀποκωλύοντας, εὐνομίαν δὲ καὶ εἰρήνην πᾶσι πανταχοῦ πρυτανεύοντας τοῖς ἀνθρώποις· πίστεως δὲ ἕνεκα καὶ τῆς εἰς τὸ θεῖον εὐσεβείας οὐδείς μοι λόγος ἐκείνων ἐστίν· οὐδὲν γὰρ ψυχῆς τιμιώτερον τῆς ἄνωθεν βασιλευομένης, καὶ ὐπὸ τὸν τοῦ Χριστοῦ νόμον κάλλιστα ἰθυνομένης. Καὶ πάλιν πρὸς αὐτὸν ὕπαρχος· Καὶ εἰ τῆς τῶν Χριστιανῶν ματαποιῇ θρησκείας, τίνος ἕνεκεν καὶ στρατιᾶς ἑλληνικῆς, καὶ δωρεᾶς βασιλικῆς, καὶ ἀξιώματος τοιούτου ἐθάῤῥησας κατατολμῆσαι; Μάρτυς εἶπεν· Ἐγὼ τούτων ἁπάντων οὐκ᾽ ἀκρίτῳ αἱρέσει, ἀλλὰ ψήφῳ δικαίᾳ ἐντὸς ἐγενόμην, οὐχ᾽ ἑλληνικῆς τύχης δῶρον κομισάμενος, ἀλλὰ πολεμικῶν ἄθλων γέρας κληρωσάμενος, πανταχοῦ τοῦ παμβασιλέως Χριστοῦ ἐνδυναμώσαντὸς με, καὶ κατὰ τῶν πολεμίων νίκην χαρισαμένου. Τί γὰρ κωλύει τῇ μὲν ῥώμῃ τοῦ σώματος κεχρῆσθαι κατὰ τῶν πολεμίων, τῇδε τῆς ψυχῆς προθέσει λατρεύειν τῷ πάντων μοι τῶν καλῶν αἰτίῳ γεγενημένῳ ἀληθινῷ Θεῳ;

[5] Ταύτων παρὰ τοῦ Μάρτυρος λεγομένων ὑπέκρουσεν ἑστὼς κομενταρίσιος, Ὀλβιανὸς τούνομα, καί φησι πρὸς τὸν ὕπαρχον· Μέγιστε τῶν δικαστῶν, τὸ γένος τοῦτο τῶν Χριστιανῶν φύσει ἐστὶ πολύρημον· ἐὰν οὖν ἀνεχώμεθα αὐτοῦ, οὐδέποτε ἡττηθήσεται· ἀλλ᾽ εἰ παρίσταται τῇ ὑμετέρᾳ ἐξουσίᾳ, ἤδη πείραν τῶν βασάνων λαμβανέτω· ὁρῶ γὰρ αὐτοῦ τὸν λογισμὸν ἀμετάθετον. Ταῦτα δὲ ἔλεγεν Ὀλβιανὸς, τοῦ μιαροῦ Καππαδόκου Οὐάλεντος ὑποβαλόντος αὐτῷ. Ἅπαξ γὰρ κινηθεὶς ὑπὸ τοῦ σατανᾶ κατὰ Οὐρσικίνου, Οὐάλης ἡσυχάζειν οὐκ ἠδύνατο, ἀλλ᾽ ἠγρύπνει καὶ ἐφρόντιζε νύκτα καὶ ἡμέραν προσκαρτερῶν τῷ πραιτωρίῳ, πᾶν εἴτι δεινὸν πρὸς τιμωρίαν αὐτοῦ κακοτέχνως ὑποτιθέμενος τῇ τάξει. μέντοι ὕπαρχος δι᾽ αἴδους ἄγων τὸν Οὐρσικῖνον, πειθοῖ μᾶλλον φόβῳ καὶ τιμωρίαις προσάγεσθαι ἐσπούδαζεν· ἐγκειμένου δὲ τοῦ Ὀλβιανοῦ, τὴν ὀργὴν ἔτι μᾶλλον ἐκκαίοντος, ἄρχεται τῶν κατ᾽ αὐτοῦ βασάνων, καὶ κελεύσας ταθῆναι αὐτὸν ἐκ τεσσάρων νεύροις ὠμοῖς ἐποίησε τύπτεσθαι κατὰ τοῦ νώτου καὶ τῶν πλευρῶν, κήρυκος ἐπιβοῶντος· Ἄρνησαί σου τὸν Χριστὸν, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς, ἵνα μὴ καὶ δεινοτέρων πειρασθῇς βασάνων. Τυπτόμενος δὲ Μακάριος, ηὐχετο μετὰ φωνῆς, λέγων· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, βοήθει μοι τῷ δούλῳ σου. Ὡς δὲ εἶδεν αὐτὸν ἤδη ἐκλείποντα Ἀριστίδης, ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐκ μέσου ἀρθέντα ἐν τῇ φρουρᾷ πάλιν ἀποκομισθῆναι.

[6] Τῇ δὲ ἐπιούσῃ μετὰ τὸ πρᾶξαι τὰ κοινὰ τῆς πολιτικῆς διοικήσεως πράγματα, εἰσαχθῆναι κελεύει τὸν Μάρτυρα ὑποβάλλοντος τοῦ Ὀλβιανοῦ. Καὶ στάντος αὐτοῦ πρὸ τοῦ βήματος, λέγει πρὸς αὐτὸν Ἀριστίδης· Τί πλέον ἐβουλεύσω διὰ τῆς νυκτὸς, Οὐρσικῖνε; Μάρτυς εἶπεν· Ἐσκεψάμην μηδέποτε ἐγκαταλιπεῖν τὸν Θεὸν τὸν ποιήσαντά με καὶ τρέφοντά με ἐκ νέοτητός μου ἕως τοῦ νῦν, μηδὲ λατρεῦσαί ποτε δαίμοσι πονηροῖς καὶ ἀκαθάρτοις. Πάλιν οὖν Ὀλβιανὸς τὴν ὕβριν τῶν θεῶν ὑπ᾽ ὄψιν φέρων τῷ Ἀριστίδῃ καὶ δεινοποιῶν τὰ παρὰ τοῦ Οὐρσικίνου λεγόμενα, ἐφ᾽ ἕτερα βασανιστήρια προσκαλεῖται τὸν ὕπαρχον, καὶ γνώμην λαβὼν πονηρὰν παρὰ τοῦ Οὐάλεντος, ὑποβάλλει λίνον ἡνιοχικὸν τοῦ Μάρτυρος τὰς χεῖρας ἐνειλιχθῆναι, ἐλαίῳ τε διαβρέξαι, καὶ καταπάσαι θεάφιον καὶ ῥητίνην, καὶ οὕτως προσάψαι πῦρ. Τούτου δὲ γενομένου, περιφλεγόμενος Μάρτυς τὰς χεῖρας, μεγάλῃ τῇ φωνῇ ἔλεγεν· Καλάτε καὶ δίκαια ὑπομένω· ἄξιαι γὰρ πυρὸς καὶ τομῆς αἱ χεῖρες αὗται, ἐν αἷς κάκιστα ἀπολλύμενον τὸν τύραννον περιέσωσα. Τερτουλλιανὸς πρόεδρος πρὸς τὸν ὕπαρχον εἶπεν· Μὰ τοὺς θεοὺς! ταύτην τὴν βάσανον οὐκ ἔδει αὐτὸν ὑπομεῖναι. Παραχρῆμα οὖν ὕπαρχος κελεύει κομισθῆναι κάδον ὕδατος ψυχροῦ, κᾀκεῖ βληθῆναι τὰς χεῖρας αὐτοῦ. Ἰδὼν δὲ τὸ γεγονὸς Ὀλβιανὸς, ἠγανάκτησε, καὶ τινάξας τὸν φελὸν ἐξῆλθε τοῦ πραιτωρίου ὀργῆς πληρωθείς.

Maximinus, suscepta post Maximianum imperii potestate, [Sancti patria, militia ac fides in Christum:] tantam contra nos Fideles exhibuit crudelitatem, ut tyrannos omnes, qui sibi præcesserant, insaniæ excessu longe superarit a. Neque enim perfunctoriam in Christianos instituit inquisitionem; verum etiam omnem gentem, civitatem omnem, pagosque & agros, ipsasque etiam inhabitatas solitudines investigavit, ut nemo eorum, qui Dominum timerent, barbaras ejus manus effugeret. Contigit itaque tantam Martyrum illo tempore multitudinem, Deo miserante, manifestari, quantam a Domini Ascensione ad hoc usque tempus quis recensuerit? In his etiam fuit Ursicinus, excellentissimus ac præstantissimus Christi martyr, Sibento b quidem superioris Illyriæ civitate oriundus, sed ab ineunte ætate lanceam ferentium agmini adlectus. Dum vero e parentibus fidelibus esset genitus, sinceram perpetuo in Deum fidem conservavit, homines quidem tunc, quantum poterat, latere conatus, at soli Deo, qui cordium novit arcana, perspicue cognitus. Verum non licuit ipsi pretiosissimam fidei margaritam usquequaque abscondere: aderat enim ei certaminis ac coronarum tempus; & quidam ipsius commilito, nomine Valens, genere Cappadox, integram vitæ ejus rationem & accurationem conspicatus, per conjecturam suspicabatur; Christianum ipsum esse.

[2] [fraudibus circumvenitur ac defertur quod sit Christianus;] Callide igitur ac dolose eum aggressus, honoribus & adulationibus arctiorem fingit erga ipsum amicitiam; ratus videlicet & animi sui arcana obvelare, seque Christianum falso nominare. Hanc simulationem tenuit Valens, donec videret, ipsum in eodem esse secum [militaris vitæ] gradu. Postquam autem conspexit illum ob mascula in bellis facinora ac memorabilem adversus barbaros, qui tyrannum interfecere, victoriam, tribuni honore potitum, clam deinceps invidiam aluit, & odio non secus ac quadam fascinatione agitatus quiescere non poterat. Et accedens ad Candidianum, corporis custodiæ c ducem, accusat Ursicinum quod Christianus esset. Nec mora, Candidianus rem defert ad Maximinum, qui tunc temporis desiderio tenebatur belli contra Armenos gerendi d. Tyrannus autem hæc edoctus, primo quidem se mirari dixit, si Ursicinus, omni prudentia & fortitudine celebris, tantoque a nobis, ait, propter præclara in bellis gesta honore dignatus, insanissimam Christianorum superstitionem coleret.

[3] [examinatur,] Id dum Candidianus confirmaret, ac Aristidem, qui sub ipso præerat, advocasset Maximianus, dat ipsi in mandatis, ut Ursicinum sibi traditum examinet, at nulla interim læsum injuria conservet propter benevolentiam qua, ait, in nos fertur. Et siquidem ipsum inveneris legibus nostris obtemperare, continuo ad nos Virum mitte in castra e: sin vero, quod absit, contrariam legibus nostris religionem tentare, omnem ei zona f orbato & dignitate spoliato contumeliam infer, ut vel tormentis invitus succumbat, vel errori suo inhærens pessima cum morte vitam commutet. Aristides hac a tyranno adversus Ursicinum accepta potestate, post biduum adduci eum jubet ad suum tribunal, & sic eum affatur: Si homo esses quidam nobis ignotus, o Ursicine, secundum ordinem fori judicialis interrogatio super te procederet, meaque potestas patriam, genus, nomen & reliqua enuntiare te juberet: sed quandoquidem non solum nobis, sed ipsi etiam rerum domino apprime es notus, omnia illa mittentes summatim discere abs te volumus: An beatissimam gentilium religionem sectaris, an pessimam Christianorum sectam?

[4] [fidem profitetur intrepide] Respondit Ursicinus: Neque gentilis sum, neque e gentilibus natus; sed Christianus e Christianis parentibus: & in hac fide opto mori, Christo vires mihi sufficiente. Præfectus dixit: Cur igitur propter absurdam parentum tuorum traditionem repugnas Romanorum legibus? Cui Ursicinus: Leges ego Romanorum laudo, quæ ordinatam videlicet vivendi rationem suadent, & quidquid est vetitum, latrocinium, inquam, adulterium, injustitiam & rapinam, cædesque & alia omnia hisce similia arcent; æquitatem vero & pacem omnibus ubique hominibus administrant. Fidei autem ac pietatis erga Deum causa nullo mihi illæ in pretio sunt: nihil enim pretiosius anima, quæ cælitus gubernatur, & sub lege Christi optime dirigitur. Ad hæc iterum præfectus: Si Christianorum superstitionem sectaris, cujus causa & militiam gentilium, & gratiam imperatoris, & dignitatem hujusmodi suscipere ausus es? Respondit Martyr: Ego horum omnium factus sum compos non indiscreto studio, sed justa sententia, non ut fortunæ gentilis donum referrem, sed bellicorum certaminum præmium possiderem, Christo universorum rege me roborante & victoriam largiente contra hostes. Nam quid vetat, viribus corporis uti adversus hostes, animæ autem proposito servire vero Deo, qui omnium bonorum auctor mihi exstitit?

[5] Hæc a Martyre dicta interpellavit adstans commentaresius g, [ac variis tormentis] nomine Olbianus, & ad præsidem, Maxime, ait, judicum, genus hoc Christianorum ex natura loquax est: si itaque illud sustineamus, numquam superabitur: sin vero vestræ visum potestati fuerit, tormenta nunc experiatur. Video quippe sermonem ejus immutabilem esse. Hæc autem dixit Olbianus, scelesto Cappadoce Valente ei illa suggerente. Semel enim a satana contra Ursicinum concitatus quiescere haud poterat; sed nocte ac die vigilabat curasque agitabat a prætorio non discedens, & quidquid ad pœnam ejus esset grave, manipulo militum prætoriano maligne suggerens. Præfectus quidem reverentia Ursicinum ducens, suadendo potius quam metu & tormentis flectere eum satagebat; sed Olbiano annitente, qui furorem tunc magis accendebat, tormenta adversus eum incepit, & a quatuor partibus extendi jussit, ac nervis duris verberari in tergo atque in lateribus, clamante præcone: Nega Christum tuum, & sacrifica diis, ut graviora non experiaris tormenta. Dum autem cæderetur Beatus, orabat cum clamore dicens: Domine Jesu Christe adjuva me servum tuum. Ut vero eum jam deficere Aristides conspexit, e medio sublatum referri in custodiam denuo mandavit.

[6] Sequenti die postquam communia administrationis civilis negotia peregisset, [cruciatur.] Martyrem adduci jubet, Olbiano id suggerente: dumque staret ante tribunal, Aristides ita eum alloquitur: Quidnam impensius per noctem es meditatus, o Ursicine? Martyr dixit: Consideravi numquam derelinquere Deum, qui me fecit & nutrivit a juventute mea nunc usque, neque umquam dæmones malos ac impuros colere. Rursum itaque Olbianus deorum injuriam exhibens Aristidi, dictaque ab Ursicino exaggerans, ad alia supplicia præsidem adhortatur, &, instigato animo a Valente, suggerit, ut manus Martyris freno lineo involvantur, oleoque inungantur ac sulphure & resina aspergantur, atque ita accendatur ignis. Hoc facto, quando urebantur Martyris manus, magna voce dixit: Bona & justa patior: hæ namque igne & amputatione sunt dignæ manus, quibus tyrannum pessime pereuntem conservavi. Tertullianus præses ad præfectum dixit: Per deos! pœnam hanc non debebat hic subire. Confestim itaque præfectus afferri jubet cadum aquæ frigidæ, & in illum injici manus ejus. Olbianus autem videns quod factum fuerat, indigne id tulit, & concutiens penulam h exivit e prætorio ira plenus.

ANNOTATA.

a Eusebius supra allegatus de Martyribus Palæstinæ cap. 4 pag. 322 his Maximini barbaram adversus Christianos crudelitatem breviter perstringens, dicit, eum sævitie alios tyrannos superasse: Maximinus cæsar ex eo tempore ad imperium evectus .. violentius quam superiores principes persecutioni nostrorum incubuit. Et Ecclesiasticæ historiæ lib. 9 pag. 366 narrantur ista: Solus ex religionis hostibus adhuc relictus omnes improbitate superavit. Plura Eusebius.

b Locum hunc non inveni hactenus apud geographos.

c Id est, illorum satellitum vel armigerorum ducem, qui ad imperatoris corpus custodiendum sunt deputati. Videri possunt dicta ad diem 9 hujus pag. 438 in Annotatis ad Acta Martyrum Constantinopolitanorum lit. k.

d De hoc bello Commentarius prævius num. 4.

e Ἐξπέδιτον, est expeditio, exercitus, castra; uti videre licet apud Cangium in Glossario Græcobarbaro, ubi plura.

f Consuli possunt Annotata, quæ indicabam, ad Acta Martyrum Constantinopolitanorum pag. 447, lit. a.

g Sive commentariensis, id est, custos carceris, ita dictus, quod commentarios, hoc est, rationes custodiarum & reorum conficeret & inscriptiones criminum reciperet. Adisis Cangium in utroque Glossario.

h Nostram de hac voce conjecturam habes in Comm. num. 7.

CAPUT II.
Alia contra Sancti constantiam molimina, martyrium, sepultura.

ΠΆλιν οὖν ἀνεκομίσθη Δίκαιος ἐν τῇ φυλακῇ, εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ τῷ τὴν ὑπομονὴν αὐτῷ χαρισαμένῳ. Καὶ εἰς ἑαυτὸν γενόμενος ἀπὸ τοῦ ἀγῶνος, ἔψαλλεν οὕτως· Διήλθομεν διὰ πυρὸς καὶ ὕδατος καὶ ἐξήγαγες ἡμᾶς, Χριστὲ Θεὸς, εἰς ἀναψυχὴν· ἀλλὰ χάρισαί μοι, δέσποτα, τὴν μέχρι παντὸς ὑπομονὴν, καὶ τελείωσόν μου τὸν δρόμον ἐν τῇ σῃ ὁμολογίᾳ, ἵνα τέλειον τὸν στέφανον τῆς ἀθλήσεως κομίσωμαι παρὰ τῆς σῆς ἀγαθότητος. μὲν οὖν Ἅγιος ταῦτα ἐν ἀγαλλιάσει καὶ κατανύξει ψυχῆς προσευχόμενος διετέλει ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ. δὲ Ὀλβιανὸς ἀπελθὼν ἅμα δυσὶν ἑτέροις αὐτοῦ ἐν τῷ δημοσίῳ λουτρῷ, ᾧ ἐπώνυμον Ἀντωνῖνος, ἐλούσατο, καὶ ὑποστρέψας εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ ἑστιαθεὶς μετὰ τῶν ἑταίρων, ἐκείνους μὲν ἀπέλυσεν, αὐτὸς δὲ εἰσελθὼν ἐν τῷ χαμαιτρικλίνῳ, ἡσύχασε τὸ μεσημβρινόν. Ἐν δὲ τῷ καθεύδειν αὐτὸν, σκορπίος μέλας ἐκ τῶν θεμελίων ἐξελθὼν, εἰσῆλθεν εἰς τὸ ὑπόδημα αὐτοῦ καὶ ἔμεινεν ἐν αὐτῷ. Διεγερθεὶς δὲ ἀπὸ τοῦ ὕπνου, καὶ προτείνας τὸν πόδα ὡς ὑποδησόμενος, ἐξαίφνης κρούεται ὑπὸ τοῦ μέλανος ἐκείνου σκορπίου ἀναμέσον τῶν δακτύλων τοῦ δεξιοῦ ποδός, καὶ ἀνατραπεὶς ὑπὸ τῆς σφοδροτάτης ὀδύνης, ἐπὶ τὴν κλίνην διεσπᾶτο, ἀπὸ τῶν ἀλγηδόνων τρόμῳ καὶ βρασμῷ ὅλου τοῦ σώματος αὐτοῦ κλονουμένου. Ἀπορούμενος δὲ καὶ ἀναβοῶν τοὺς μὴ ὄντας θεοὺς ἐπεκαλεῖτο. Εἰσελθοῦσα δὲ μήτηρ αὐτοῦ, λύσασα τὰς κόμας καὶ τύπτουσα τὰς ὀψεις αὐτῆς, τοιαῦτα πρὸς αὐτὸν ἔλεγεν· Τί ἔχεις μετὰ τῶν Χριστιανῶν, ἄνθρωπε; ποσάκις σοι εἶπον· Θεὸν, ὃν οὐ σέβῃ, μὴ δὲ ψέγε· ἴδε τί σε ἐποίησαν οἱ στεναγμοὶ τοῦ τριβούνου Οὐρσικίνου· ἄρτι ἔλθωσιν οἱ θεοί σου καὶ ἐλεήσωσί σε.

[8] Μεταβαλὼν δὲ Ὀλβιανὸς ἤρξατο λοιδορεῖν τοὺς θεοὺς αὐτοῦ καὶ ἀρᾶσθαι καὶ ἀνασκάπτειν *. Ὡς δὲ ἥψατο ἄῤῥωστος ὁδύνη τῆς καρδίας αὐτοῦ, τρίξας τοὺς ὀδόντας καὶ συνδακὼν αὐτοῖς τὴν πονηρὰν γλῶσσαν, μετὰ μεγίστου βρυγμοῦ ἀπέῤῥηξε τὴν ψυχήν. Δείλης δὲ ταῦτα μαθὼν Ἀριστίδης καὶ σφόδρα καταπλαγεὶς τὴν διάνοιαν, προσκαλεῖται τοὺς προέδρους αὐτοῦ, καὶ βουλεύεται μὲν οὐδὲν ὑγιές. Συνεχόμενος δὲ τῷ φόβῳ ἐσκόπει ποίῳ τρόπῳ χρήσεται, ὥστε καὶ τὸ πρόσταγμα τοῦ τυράννου πληρωθῆναι, καὶ τῷ Δικαίῳ, εἰ οἷόν τε, μὴ προσκροῦσαι. Οἱ οὖν πρόεδροι ὁρῶντες αὐτὸν ἐν τοιαύτῃ ὄντα ἀμηχανίᾳ, εἰσηγοῦνται αὐτῷ τὴν διὰ τῶν λόγων παραίνεσιν πάλιν εἰσενεγκεῖν τῷ Οὐρσικίνῳ· καὶ εἰ μὲν πεισθείη, φησὶ, τῷ λόγῳ, ἄριστα ἄν ἔχοι· εἰ δὲ μήγε, τὴν διὰ τοῦ ξιφους ἀπόφασιν ἐκφέρομεν κατ᾽ αὐτοῦ. Ταῦτα μὲν οἱ πρόεδροι πρὸς τὸν ὔπαρχον. Ὅδε διὰ πάσης νυκτὸς ἀδημονῶν, ἐν ἀμηχανίᾳ ὑπῆρχε δεινῇ. Ἡμέρας δὲ γενομένης εἰσαχθῆναι κελεύει τὸν Μάρτυρα, καί φησι πρὸς αυτόν· Οὐδὲν λέγω ἄτοπον, καὶ κᾂν τὴν σήμερον ἡμέραν ἀπόπειραν ποιήσασθαι τῆς σῆς γνώμης, καὶ μαθεῖν τί καὶ μετὰ τὰς ἐπί σοι προελθούσας βασάνους βούλει πρὸς ἡμᾶς ἀποκρίνασθαι· ἴσως γὰρ εὐμενεῖς ὄντες οἱ θεοὶ τὰ συμφέροντά σοι βουλεύσασθαι παρεσκεύασαν. Εἰ οὖν ἑτοίμως ἔχεις ἀρνήσασθαι τὸν Ἐσταυρωμένον καὶ θῦσαι τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς, συντόμως εἰπέ, μάρτυς εἶπεν· Μόνος ἀθάνατός ἐστιν ἐπὶ πάντων Θεὸς, ἐν τριάδι προσκυνούμενος καὶ ὑπὸ πάντων πιστῶν εὐσεβῶς δοξαζόμενος· οὓς γὰρ λέγεις ἀθανάτους θεοὺς, δαίμονές εἰσι οὔτε ζῶντες οὔτε τελευτῶντες, ἀλλ᾽ ἅπαξ ἐκ τῆς τοῦ καλοῦ ἀποπτώσεως νεκρωθέντες, καὶ ὑπὸ πάντων γελώμενοι πιστῶν, ἐν ὑμῖν δὲ μόνοις ἐνεργοῦντες τοῖς υἱοῖς τῆς ἀπειθείας.

[9] ὕπαρχος λέγει· Χριστὸς, ὃν λέγεις προσκυνεῖν, οὐκ ἐσταυρώθη καὶ ἀπέθανεν ὡς κατάδικος; Πῶς οὖν λέγεις, Ὅτι ἐμὸς Θεὸς ἀθάνατός ἐστιν; μάρτυς εἶπεν· Ἀλλ᾽ ἐν ταῖς βίβλοις ταῖς ἡμετέραις γέγραπται, ὅτι καὶ ἀνέστη καὶ ἀνῆλθεν εἰς τοὺς οὐρανοὺς, καὶ ἐκάθισεν ἐν δεξιᾷ τοῦ Πατρός. Εἰ οὖν ἐκεῖνα δέχῃ, δέξαι καὶ ταῦτα· οὐδεὶς γὰρ λόγου μετέχων ἐν μέρει δέχεται τὰς γραφὰς, καὶ ἐν μέρει οὐ παραδέχεται. ὕπαρχος λέγει· Ἐμοὶ ταῦτα πάντα λῆρος εἶναι δοκεῖ· δὲ ἐρωτῶ σε, διὰ τάχους ἀποκρίνου. Ἐὰν ἐνεχθῇ λίβανος, εἰσέρχῃ μεθ᾽ ἡμῶν ἐν τῷ ἱερῷ τοῦ Διὸς, καὶ θυμιᾷς κατὰ τὸ ἔθος ἡμῖν καὶ τῷ αὐτοκράτορι, οὐ; Οὐρσικῖνος εἶπεν· Μᾶλλον εὐκαιρεῖς, δικαστὰ, καὶ τί πράξαι οὐκ ἔχεις, ἤδη γὰρ ἤκουσας πολλάκις, καὶ νῦν δέ σοι λέγω, ὅτι τοῦ διαβόλου τὰς στρεβλώσεις ἐάν μοι προσαγάγῃς καὶ μελιδὸν τὸ σῶμά μου διακόψῃς, πυρὶ ἅπαν καταναλώσῃς, οὐ πείσεις με ἀποστῆναι τῆς προσκυνήσεως τοῦ Θεοῦ μου καὶ θυμιάσαι δαίμοσιν ἀκαθάρτοις. Τότε ὕπαρχος νεύσας τοῖς προέδροις, ἐκέλευσε τὴν κατ᾽ αὐτοῦ ἀπόφασιν διαλαλῆσαι. Ἀκούσας δὲ τῆς ἀποφάσεως Μάρτυς, χαίρων ἐξήει ἐπὶ τὴν διὰ τοῦ ξίφους τελείωσιν.

[10] Ὡς δὲ ἦλθεν ἐπὶ τὸν ὡρισμένον τῆς τελείωσεως αὐτοῦ τόπον, στραφεὶς Μάρτυς καὶ ἰδὼν τὸν Οὐάλεντα μετὰ πολλῆς ἑπόμενον τῆς προθυμίας, καὶ ἱλαρῶ τῷ προσώπῳ ἐπείγοντα τοὺς φέροντας αὐτὸν δημίους, βλέμμα μηκύνας ἔφη πρὸς αὐτόν· Τί τοσοῦτον, πάνδεινε, σπεύδεις ὡς τάχιστα τὸν ἐμοὶ ποθούμενον θάνατον ἰδεῖν, τήνδε πᾶσιν ἐπίχαρτόν σου πτῶσιν καὶ τὸν μετ᾽ ὀλίγον ἀδόκητον ὄλεθρον, οὔτε ὁρᾷς οὔτε λογίζῃ; Ἥδη γὰρ ἐξῆλθεν ἀπόφασις κατά σου, παρὰ τοῦ ἀληθινοῦ καὶ δικαίου κριτοῦ, καὶ μενεῖ ὁργὴ τοῦ Θεοῦ ἐπί σε, καὶ οὐκ ἐκφεύξῃ τὴν πονηρῶν ἀποστολὴν τῶν ἀγγέλων. Ταῦτα εἰπὼν Μάρτυς ᾔτησεν τοὺς ἄγοντας αὐτὸν στρατιώτας, μιᾶς αὐτῷ ῥοπῆς διωρίαν δοῦναι. Καὶ λαβὼν παῤ αὐτῶν τὴν χάριν, κλίνας τὰ γόνατα προσηὔχετο, λέγων· Δέσποτα Κύριε τῶν δυνάμεων δοὺς χάριν ἐμοὶ τῷ ἀναξίῳ ἐν τῇ καλῇ ταύτῃ τοῦ Χριστοῦ ὁμολογίᾳ τελειωθῆναι, δέξαι μετ᾽ εἰρήνης τὸ πνεῦμά μου, καὶ παῦσον διὰ τῆς ἐμῆς σφαγῆς καὶ τοῦ ἐμοῦ ἐλαχίστου αἵματος τῶν ἁγίων σου ἐκκλησιῶν τὸν διωγμόν, καὶ μὴ συμπροσέστω σοι θρόνος ἀνομίας, πλάσσων κόπον ἐπὶ πρόσταγμα.

[11] Ταῦτα τοῦ Μάρτυρος προσευχομένου, μὴ καρτερήσας Οὐάλης, ἀλλὰ σφοδρῶς ὠθούμενος ὑπὸ τοῦ ἐξαρχῆς αὐτὸν κακῶς ὁπλίσαντος δαίμονος, ῥήγνυται κατὰ τὸν δεξιὸν ὦμον τὸ ξίφος κατέχοντι τῷ δημίῳ, καὶ ἁρπάσας ἐκ τῆς χειρὸς αὐτοῦ τὴν σπάθην, καταφέρει κατὰ τοῦ τραχήλου τοῦ Μάρτυρος. Εἶτα καὶ ἐδευτέρωσεν, καὶ μηδὲ οὕτως δυνηθεὶς ἀποτεμεῖν, καὶ ἐτρίτωσεν. Εὐθέως δὲ θόρυβος μέγας τῶν παρόντων ὄχλων ἐγένετο· καὶ συρίζοντες ὡς δράκοντες οἱ δήμιοι, ἔβαλον λίθους κατ᾽ αὐτοῦ, οὐ μόνον ἄνδρες, ἁλλὰ καὶ γυναῖκες σὺν τοῖς ἀπὸ τῶν διατριβῶν παιδίοις. Καὶ μὴ φέρων προδότης τὰς σφοδρὰς καὶ ἀλλεπαλλήλους τῶν λίθων νιφάδας, πεσὼν ἐπ᾽ ὄψιν χαμαὶ, θάπτεται ἐν αὐτοῖς ἐν δειναῖς οἱμωγαῖς καὶ ἐν ὀργῇ ἀγγέλων πονηρῶν συντριβεὶς ἅπαν τὸ σῶμα σὺν τοῖς ὀστέοις, κατὰ τὸ ῥῆμα τοῦ μακαρίου Μάρτυρος Οὐρσικίνου, τὸν ἐπάρατον θάνατον άπενεγκάμενος. Ὡς δὲ ἤκουσε περὶ τῆς αοἰδίμου τελειώσεως καὶ τοῦ καλλινίκου μάρτυρος Οὐρσικίνου δούλη τοῦ Θεοῦ Σιμπλικία, πέμψασα ἕνα τῶν πιστῶν εὐνούχων αὐτῆς μετὰ πλειόνων οἰκετῶν, καὶ τῆς θεραπείας τῶν τοῦ πραιτωρίου, ἀνείλετο τὸ τίμιον λείψανον τοῦ Μάρτυρος, καὶ κοσμίως ἐνταφιάσασα ἀπέθετο ἐν προαστείῳ ἰδίῳ λεγομένῳ Καλάμῳ, ἀπέχοντι τῆς πόλεως σταδίους κβ᾽, εἰς μνημόσυνον αἰώνιον αὐτῆς τε καὶ παντὸς τοῦ φιλοχρίστου γένους αὐτῆς, ἴασίν τε καὶ ἄναψιν τῶν ποικίλοις νόσοις συνεχομένων, καὶ τῇ θήκῃ τοῦ τιμίου λειψάνου προσκαρτερούντων. Ἐτελειώθη δὲ ἔνδοξος καὶ πολυΰμνητος τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Οὐρσικῖνος μηνὶ Αὐγούστῳ ι᾽ Ἰνδικτίωνος θ᾽, ἐν ὑστατείᾳ Δαλμάτου τὸ πέμπτον καὶ Μαξεντίου τὸ δεύτερον, κατὰ δὲ ἡμᾶς βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ᾽ οὗ τῷ Πατέρι δόξα, ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων ἀμήν.

[Martyr Deum laudat,] Iterum ergo Vir justus in custodiam reductus est, Deo gratias agens de patientia sibi donata. Et post certamen sibi relictus, ita canebat: Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos, Christe Deus, in refrigerium. Sed da mihi, Domine, patientiam perpetuam, ac cursum meum consumma in tua confessione, ut perfectam certaminis coronam referam a tua bonitate. Sanctus igitur in exultatione & compunctione animi hæc precatus perseverabat in carcere. Olbianus vero una cum duobus aliis sociis ad publicum discessit balneum, cui nomen Antoninus, abluit se, domumque reversus, celebrato cum sodalibus convivio, illos quidem dimisit, ipse autem ingressus triclinium humi stratum quiescebat meridiano tempore. Dum autem dormiret, scorpius niger e fundamentis exiens intravit in calceum ejus & in eo permansit. Experrectus vero e somno, quando extendebat pedem ut calceum indueret, repente impetitur a nigro illo scorpio per medios digitos dextri pedis, & præ vehementissimo cruciatu retroactus in cubile pertrahebatur, toto ejus corpore perturbato ex dolorum tremore ac æstu. Mentis ergo inops & exclamans, deos, qui non existunt, invocabat. Ingressa ipsius mater, quæ solvebat capillos ac vultum suum percutiebat, his eum affata est: Quid tibi, homo, cum Christianis? Quoties tibi dixi: Deum, quem non colis, ne contemne. Vide quid tibi fecerint suspiria tribuni Ursicini. Jam veniant dii tui, & misereantur tui.

[8] [ejusque constantia] Olbianus vero mutatus deos suos conviciari, diris impetere & in eos irruere. Ubi autem cruciatus, a quo male habebat, tetigit cor ejus, stridens dentibus, & malignam linguam simul illis mordens, magno cum rugitu vitam abrupit. Sub vesperam hæc edoctus Aristides & admodum perculsus animo, advocat suos præsides, & consilium agitat neutiquam sanum. Metu autem correptus dispiciebat, quem esset adhibiturus modum, ut & mandatum tyranni impleretur, & Viro justo, si fieri posset, infestus non esset. Præsides itaque tali eum in perplexitate versantem conspicati, auctores ipsi sunt, ut sermonibus iterum admoneat Ursicinum; & siquidem iis morem gerere se dicat, optime cum eo agatur: sin minus, gladii sententiam contra eum feremus. Hæc præsides ad præfectum. Ille vero per totam noctem se discrucians gravi consilii inopia laborabat. Exorto autem die jubet ad se adduci Martyrem, & sic affatur: Nihil dico absurdi, etiamsi hodierno die experiar quid sentias, & edocear, quidnam post tormenta tibi illata respondere nobis velis. Fortasse enim dii, qui benigni sunt, ita disposuere, ut quæ in rem tuam sunt moliamur. Si ergo paratus sis abnegare Crucifixum & immortalibus diis sacrificare, breviter eloquere. Martyr dixit: Solus immortalis super omnes Deus est, qui in Trinitate adoratur & ab omnibus Fidelibus pie glorificatur: nam quos dicis deos immortales, dæmones sunt, qui nec vivunt nec moriuntur, sed semel mortui sunt, quando ex bono delapsi sunt, & ab omnibus Fidelibus deridentur, in vobis autem solis operantur filiis diffidentiæ.

[9] Præfectus respondit: Christus, quem adorare te dicis, [frustra iterum tentatur.] nonne fuit cruci affixus ac mortuus tamquam judicio damnatus? Quomodo itaque dicis: Deus meus est immortalis? Cui Martyr: Ast in libris nostris scriptum est, quod resurrexerit, & ascenderit ad cælos, & sederit ad dextram Patris. Si ergo illa admittis, admitte etiam hæc. Nemo quippe rationis particeps ex parte admittit Scripturas, & ex parte non admittit. Præfectus dixit: Omnia hæc videntur mihi nugæ: ad id autem quod te interrogo, sine mora responde. Si thus afferatur, an nobiscum ingrederis templum Jovis & thus adoles more nostro rerum domino, an non? Valde otio abundas, judex, nec habes quod agas: jam enim audisti sæpius, & nunc tibi dico, quod, etiamsi diaboli tormenta mihi inferas ac corpus meum membratim disseces aut igne totum consumas, non persuasurus mihi sis, ut desistam ab adoratione Dei mei, ac impuris dæmonibus thus adoleam. Tunc præfectus præsidibus annuens sententiam contra eum pronuntiari jussit. Martyr vero, audita sententia, gaudens exivit, ut gladio cursum consummaret.

[10] Postquam autem pervenit ad locum morti suæ præstitutum, [Martyrium subit] Martyr se vertit, ac Valentem conspicatus multa cum alacritate sequentem hilarique vultu urgentem lictores, ductores suos, producto conspectu sic eum alloquitur: Cur tantopere, o hominum longe vaferrime, ut quam ocyssime videas mortem mihi desideratam, casum vero tuum, de quo lætentur omnes, & inexspectatum pauco post tempore interitum nec vides nec consideras. Jam enim exiit sententia contra te a vero & justo judice, & permanebit ira Dei super te, & non effugies quin mali ad te mittantur angeli. Hæc locutus Martyr petiit a militibus ductoribus suis, ut unius momenti spatium sibi concederent: quo favore ab ipsis impetrato, flectens genua orabat his verbis: Domine Deus potestatum, qui mihi indigno dedisti gratiam moriendi in hac pulcra Christi confessione, accipe cum pace spiritum meum, & per meam mortem ac per meum minimum sanguinem fac ut cesset ecclesiarum tuarum persecutio, & ne adhæreat tibi sedes iniquitatis, formans laborem in præcepto.

[11] Quando hæc orasset Martyr, non patienter id tulit Valens, [& sepulturæ mandatur.] sed impulsus vehementer a dæmone, qui a principio ipsum male armaverat, ensem, quem lictor vibrabat, in humerum dextrum cum fragore decidentem e manibus ejus eripuit, ac in Martyris collum impegit: ictum deinde iteravit; & ne sic quidem valens illud amputare, tertium etiam ictum dedit. Statim vero magnus præsentium turbarum tumultus est factus, & draconem instar sibilantes plebei, lapidibus illum impetiere, non viri dumtaxat, sed etiam feminæ cum pueris scholarum trivialium: & proditor non sustinens vehementes lapidum unius post alium nivis adinstar cadentium ejaculationes, lapso humi vultu sepelitur in gravibus hisce ululatibus, & in pravorum angelorum ira toto contritus corpore cum ossibus, sicut prædixerat beatus Martyr Ursicinus, execrandam mortem subiit. Simplicia vero Dei famula dum obitum celebrem egregii victoris Ursicini audivit, misso uno e fidelibus suis eunuchis una cum pluribus domesticis ac comitatu prætorianorum, sustulit corpus pretiosum Martyris, illudque ad sepulturam decore comparatum deposuit in suburbio suo, nomine Calamo, stadiis duobus ac viginti ab urbe distante, ut perpetua & sui & omnis Christum amantis generis ejus servaretur memoria, sanarenturque & accenderentur illi qui diversis detinentur morbis, & ad loculum pretiosi corporis perseverarent. Gloriosus vero ac celebratissimus Christi martyr Ursicinus obiit mensis Augusto die X a Indictionis IX b, Dalmato quintum ac Maxentio secundum consulibus c; apud nos autem regnante Domino nostro Jesu Christo, quocum Patri gloria ac sancto Spiritu nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In titulo hujus Martyrii ponitur ια᾽, id est XI. Vid. Comm. num. 2.

b Vacillat illa Indictio, ex Commentario num. 4 & 6.

c Non cohærent consules isti, ut ibid. dictum est.

* f. ἀνασκήπτειν

DE S. FELICE EPISCOPO MARTYRE,
VALLE GARDUMI IN TYROLI.

Sylloge de cultu & miraculis.

Felix episc. M. Gardumi in Tyroli (S.)

AUCTORE J. B. S.

Coli sanctum hunc Felicem ut episcopum & martyrem asserunt Tyrolenses, [Sanctus de quo hic agitur] ut ita dicam, omnes, probat innumeri populi ad sacras reliquias concursus, frequentissima prædicantur miracula, sacellum in ejus honorem legitima auctoritate exstructum est, reliquiæ translatæ & honorifice expositæ, imago circumfertur, quam infra in æs incisam exhibebimus: verbo, clamant certa monumenta quæ pro vindicanda alicujus sanctitate afferri possunt; quidquid interim nec Fasti ulli ecclesiastici, nec scriptor ullus paulo antiquior, quem saltem noverim, de eo usquam meminerint, nisi cum aliquo synonymo confundatur, cui rei via omnis præclusa videtur, cum patronos ejusdem nominis singulæ urbes sibi seorsim vendicent, singulæ Sanctorum suorum corpora exhibeant. De ætate autem, gestis aut martyrii tempore æque quidquam eruitur: neque mihi integrum est alia huc adducere, præter ea quæ a nostro P. Jacobo Schmid, qui de rebus Tyrolensibus scripsit, non ita pridem mihi suggesta sunt cum imagine, quam hic recudere visum est.

[2] Conquisivit collegitque vir eruditissimus & diligentissimus dum Historia sua Tyrolensi Germanice scribenda occuparetur, quidquid ad Sancti, utut alibi incogniti, gloriam spectare posse censuit; cumque mense Augusto illustrando nos occupatos intellexisset, [solis Tyrolensibus cognitus] Sanctique istius memoria XIV hujus mensis festive recoli soleat, nihil antiquius habuit, quam ut ea nobis subministraret, quæ eo die in opere nostro consignari possent, quæque ex laudata ejus historia, ab ipsomet Latine versa, hic fidelissime subjungam, præmissa modo effigie Viennæ excusa, unde etiam pateat in Austriam usque aliasque regiones pridem extensam sancti hujus Felicis venerationem. Ex ipsa imagine satis apparet, S. Felicem ut episcopum coli; rem clarius explicant subscripta verba in hunc modum: S. Felix episcopus et martyr thaumaturgus, in ecclesia archipresbyterali et parochiali Vallensi Gardumi in Tyroli.

[3] Imagini annecti solet brevis Italica narratio de quotidianis prope miraculis & beneficiis ab omni hominum genere impetrari solitis, [celebri cultu honoratur.] quam infra ex Schmidio ampliorem dabimus. Satis sit hic subjungere orationem ex Italico versam:

DEVOTA ORATIO

Facienda in omni opportunitate ad miraculo. sum S. Felicem

℣. In omnibus nostris miseriis & calamitatibus animæ & corporis

℞. Adjuva nos & ora pro nobis o! S. Felix. Omnipotens, æterne & misericordissime Deus, qui mirabilis es in Sanctis tuis, præcipue in glorioso S. Felice episcopo & martyre, cujus patrocinio & protectione in omnem fidelem Christianum, humillime supplicantem, cum summa pietate thesauros inexhaustæ bonitatis tuæ cum summa pietate effundis, esto misericors misero mihi peccatori, & mediante potenti intercessione prodigiosi servi tui Felicis, in me, licet indigna creatura tua, sanare digneris omnem miseriam & infirmitatem, tum spiritualem tum corporalem, ut per immensam gratiam & benignitatem tuam incessanter tibi gratias agam, te laudem, toto corde te amem & adorem, omnibus viribus tibi serviam & benedicam, plenissime recreatus tua sancta divina benedictione & ineffabili misericordia, hic temporaliter, & ibi in æternum. Per Jesum Christum Dominum ac Redemptorem nostrum. Amen. Additur Ter oratio Dominica, ter salutatio Angelica, & ter Gloria Patri &c. Quod superest, sequantur modo traditio Tyrolensium & miracula, ex variis relationibus & documentis collecta, atque huc missa a jam laudato nostro P. Jacobo Schmidio, in hæc verba:

[4] Etsi jam ab immemoriali tempore gloriosissimus hic sanctus episcopus & martyr Felix cultum habuerit insignem in ecclesia archi-Presbyterali, [loco qui hic describitur] de quo nomen sortita est; verum nostris præcipue temporibus cultus iste ob plurima, quæ Deus hujus Sancti patrocinio operatus est, beneficia plurimum quoque auctus est, & in omnem late viciniam diffusus. Jacet Gardumensis ager in provincia, seu comitatu Tyrolensi, Tridentinæ Diœcesis, pertinetque ad Illustrissimos Comites de Castelbarco, ad pedem arcis Grestanæ * situs. Complectitur septem aut octo villas, suis quoque templis instructas, a quorum incolis S. Felix in communem omnium patronum electus est.

[5] Omnem movebam lapidem, ut de actis Sancti hujus Thaumaturgi, aut quo modo in patriam nostram devenerit, certi quidpiam eruerem, sed casso labore, iis solum exceptis, quæ, adnitente potissimum reverendissimo domino canonico Martinio, [& unde pauca accepta sunt] tunc episcopi Tridentini vicario generali, ex litteris & relatione admodum reverendi domini Hyppoliti Madernini, loci illius parochi per R. P. Georgium Tonaver, Tridentini nostri Collegii Rectorem transmissis hauseram documenta, tum etiam alia ex epistola Murio (Italis Mori) qui locus haud multum Gardumo distat, accepta abs Illustrissimo & Reverendissimo S. R. I. Equite Hieronymo de Thunn Murii parocho: ac tandem fideli ex relatione, quam hauseram, dum ipse Tridentini Collegii incolam agerem. Domini Hippolyti Madernini epistola fere sequentia loquitur, scilicet omnia antiquiora de S. Felice documenta interiisse ob hostilem in Tyrolim Gallorum incursionem, factam anno MDCCIII.

[6] [quæ de martyrio testantur] Id tamen concordi illorum, qui annis graves, aut alia rerum notitia pollent, relatione constat, S. hunc Felicem cum crudelissimam persecutionem fugeret, huc delatum adhuc ante tempora S. Vigilii, Tridentini præsulis, his oris Christianam fidem intulisse: præterea eumdem sanctum Virum hoc ipso in loco martyrii palmam consecutum, cum in magnam scrobem, in qua, superinfusa aqua, calx ad cœmentum faciendum paratur, injectus, combustusque esset, solis, quæ postmodum extracta sunt, ossibus intactis. Hæc ex litteris domini Madernini. Pauca addit in suis Reverendissimus Thunnius, ita inquiens: S. Felix episcopus fuit in Italiæ partibus, in ultima gentilium persecutione (tempore, ut opinor, Diocletiani Cæsaris) in has oras se contulit, & cum hisce populis Euangelium prædicaret, ab iisdem martyrii palma condecoratus fuit. Hæc Reverendissimus Thunnius. Ubi locorum episcopum egerit Sanctus, difficile erit divinasse, ob Sanctorum multitudinem, qui simili nomine variis in Italia ecclesiis præfuerunt.

[7] [ad X persecutionem referendo.] Certiora porro dici poterunt de persecutionis tempore, quæ probabilius decima fuit, quam crudelis sanguisuga Diocletianus contra Christianos movit anno CCCII. Erat hæc omnium maxime diuturna, atque atrocissima; quippe per decem omnino annos in Christi fideles desæviit, ita quidem, ut non solum non remitteret, sed in dies majores in furias excreverit. Neque urbium, regionumque præfecti mitius cum Christianis agebant, quam ipse Diocletianus, sed hujus imperia ad unguem exsecuti, ubique in Christiani nominis exterminium conjurabant, unde huic crudelissimæ tempestati, juxta Christi Salvatoris consilium, cedendum nonnihil ratus, in valles hasce Tyrolenses sese subduxit S. Felix, quamvis, ut supra diximus martyrii purpura candida, cui injectus est, calcis ex massa indutus in cælum evolarit. Hæc omnia, dum mecum conferrem, in hanc demum sententiam abii, S. Felicem martyrio coronatum fuisse eodem tempore, quo S. Cassianus Brixinensis in Tyroli prius, dein Imolanus in Italia episcopus, pro Christo sanguinem fudit, etsi serius nonnihil, tum nempe, cum persecutio latius sese extendisset. Agitur autem dies festus S. Felicis in tota illa Gardumensi vicinia, XIV Augusti, celebraturque cum octava. An hæc dies illa sit, qua moriens cælis transcriptus est, non ausim affirmare.

[8] [De sacris reliquiis] Quod ad sacros illius cineres, & ossa attinet, jam per centenos aliquot annos in prædicta ecclesia parochiali quiescebant, donec anno MDCCXIX elevata, & in novam, eamque elegantissimam e fundamentis erectam capellam translata sunt, populo instantissime flagitante, & annuente, immo & jubente Reverendissimo, & Celsissimo S. R. I. Principe, & Episcopo Tridentino Joanne Michaële Comite a Spaur, quæ solennis translatio hunc in modum instituta est.

[9] Vigesima sexta Octobris reverendus D. loci parochus multis aliis hunc in finem stipatus testibus, [ibidem inventis] medio noctis silentio in ecclesiæ sacrarium sese contulit, ubi postquam a tergo altaris murus apertus est, marmoream cistulam seu sarcophagum operis pervetusti, in quo sacra ossa delitescebant, invenere. Cistula dein e muro extracta, atque altari imposita, sequentia sacra inventa sunt lipsana. Primo integrum sacrum caput, una cum dentibus omnibus, & utraque mandibula, quam, non sine magna admiratione, observarunt adstantes pene visibili adhuc carne, & cute obductam: præterea brachia, pedes, & crura: costæ, omniaque reliqua, quæ integrum corpus constituunt, ossa, excepta cruris alterius particula.

[10] Lustratis hoc modo Divi ossibus, reverendus dominus parochus, [& magnifice exaltatis] prius jam superpelliceo, stolaque indutus sacrum caput venerabundis prehendit manibus, eoque adstantibus impertitus est benedictionem, tum in sarcophago recondidit, quod ferreis vinculis denuo clausum, firmatumque fuit. Inde in novam, quam descripsimus, capellam translatum aræ ibidem imposuere, ad marmoream, quæ Divum exhibet, statuam. Compulsatis dein campanis omnibus ad lucis usque crepusculum seu ad diei mensis ejusdem XXVII exordium, quo affluente magna populi multitudine capella, & ara præscriptis ab Ecclesia ritibus benedictione sacratæ, & dicto in eadem sacro, tota hæc festiva translatio hymno Ambrosiano clausa est. In hac tam pretiosa capella S. martyr, & episcopus Felix in dies maximo peregrinantium concursu ex circumjecta regione colitur: quod idem quoque factum, antequam sacra divi Felicis ossa in novam hanc capellam translata sunt; quippe ipse Reverendissimus & Celsissimus S. R. I. Princeps & Episcopus Tridentinus anno MDCCX sese Gardumum contulit, tum magnum ibidem Sanctum deveneraturus.

[11] Nunc tam frequentem omnium ordinum ad sacra lipsana concursus continua, [ob continua miracula.] eaque illustria, quibus Deus Servum suum identidem glorificat, miracula excitant; neque enim ullum pene malorum tum animi, tum corporis genus est, cui divus hic Euergetes non medeatur. Præsentaneam præprimis opem sentiunt mæsti parentes, dum demortuas in ventre matrum proles ad Divi aram deportant, datoque vitæ signo Baptismatis lavacro abluuntur. Cæcis visum, auditum surdis, mutis loquelam restituit: sic pedum quoque aliorumque membrorum usum: sed præcipue potentem experiuntur Divi manum energumeni, aut variis præstigiis, magicisque incantationibus oppressi, quos tum a malignis liberat hospitibus, tum a maleficiis immunes reddit. Complures jam cum morte luctantes, quam primum vel ipsi, vel adstantium quispiam, Divi hujus opem imploravit, actutum sanitati redditi sunt: nec minoris res aliis steterat, quando aut animi, aut corporis in angustiis deprehensi, vix Sanctum in vota vocantes, liberos sese, incolumesque statim senserunt. Quæ omnia ecclesiastica auctoritate rite examinata, probataque ubique locorum divulgata, immo & quotidiana devotorum clientum experientia luculenter manifestata sunt, licet nihil per hæc derogatum velimus constitutioni Urbani VIII. Peculiarem tamen memoriam quædam beneficia merentur, quæ, præ reliquis aliis pluribus, hic addenda duxi.

[12] [Curatur laborans pedibus;] Margarita Romanella, oriunda ex oppido Nogare, nunc vero Roboreti (urbe Tridento quatuor leucis Italiam versus distante, Italis Roveredo, Germanis Roffereuth) habitans tam gravi pedum malo laborabat, ut vel iis insistere, vel domestica obire munia prorsus nequiverit. Vovet igitur peregrinationem ad divum Felicem anno MDCCXIII. Distat Gardumum Roboreto tribus solum horis; verum illa tribus omnino diebus * emensa est. Postquam tandem ad sacra lipsana Gardumum devenerat, nescio, quam vocem audire sibi visa est, ac si hæc verba sibi in aures dicerentur: Margarita, projice abs te baculum: obsecuta illa dicenti voci, & ecce, sanam, & incolumem se animadvertit: brevique temporis spatio viam Gardumæ Roboretum relegit, non sine ingenti omnium admiratione, qui communi calculo rem velut magnum sane prodigium Sancto adscribebant, cum vetulam, annis jam gravem, integrum pedum usum S. Felicis patrocinio adeptam obstupescerent.

[13] [item epilepticus] Anno MDCCXVIII Nicolaus Coo solo arcæ attactu, qua sacra Divi ossa continentur, speciem quamdam morbi epileptici, quo divexabatur, dispulerat. Haud multo post, tertio nimirum Junii, Catharina Berlanda pari attactu arcæ, & olei, quod ante Divi aram ardebat, inunctione, brachium, ad omnes prorsus labores inutile, sanum recepit, quin & visum, quo jamjam periclitabatur, eodem attactu recuperavit.

[tum mania affectus:] Joannes Brigenti ex oppido Brenzono * hujus anni MDCCXXIV cum filiolo suo ad templum divi Felicis advenerat; agitabatur misellus pessimo maniæ malo, præterquam, quod & mutus, atque ad omne functionum genus incapax esset: cum vero sacra sibi impertita benedictione, oleo, quod supra diximus, inungeretur, & ore quoque aliquid excepisset, protinus melius habere cœpit. Substitit tamen per horam ad sacros Divi cineres, tum vero non solum loquelam recepit, sed etiam, quod longe magis in votis erat, integræ menti restitutus, domum propriam ingenti animi solatio reversus est.

[14] [alia pedibus capta] Maria Bonoma ex oppido Than, utroque pede capta curru ad divum Felicem advehebatur: ex quo duabus innixa grallis in templum repebat: concepta, quam potuit in Sanctum fiducia, & sacra pariter benedictione recepta, grallas extemplo projicit, ac omni prorsus liberata gradiendi difficultate, incolumis ad suos rediit XX Aprilis MDCCXXV, cum paulo ante, scilicet XXV Martii, eumdem a Sancto favorem impetrasset proprius ipsius filius, Thomas nomine.

[15] [alia oculis orba,] Eodem denique anno Alexander Caurino ab oppido Tierno, utriusque oculi lumen Sancto adscripsit. Multa is pro recuperanda oculorum acie, sed frustra, expenderat, cum, ecce, suasu piæ cujusdam feminæ, peregrinationem vovet ad divum Felicem, ibique expiata exemologesi conscientia, ac sacra Synaxi refectus beneficium, quod a Sancto poposcerat, impetravit.

[16] [unde thaumaturgus audit.] Ceterum id pro coronide de hoc illustri patriæ nostræ Sancto addidisse sufficiat, illum scilicet adeo in patrandis miraculis excellere, ut sibi etiam Thaumaturgi nomen hisce in terris jam proprium fecerit.

[Annotata]

* Gressa Italis.

* iter

* I a. Maii

DE SANCTO EUSEBIO PRESBYTERO
ROMÆ.

Sylloge de cultu & gestis.

Eusebius presbyter Romæ (S.)

BHL Number: 2740

AUCTORE J. B. S.

[Varia in aliis annuntiatio] Dum S. Felicem II Papam & martyrem ab iniquioribus criticorum censuris ad XXIX Julii vindicare conati sumus, viam una stravimus, ut & hic Eusebius strenuus fidei assertor, meritissima sua laude non privaretur. Quæ de ipso paulo intricatius in vetustis Martyrologiis prædicantur, abunde explicata supponimus in nostra ad Usuardum observatione hoc die, ubi nobis præplacere ostendimus vetustissimam annuntiationem Romani parvi ita simpliciter conceptam: Romæ, Eusebii presbyteri & confessoris sub Constantio Ariano, sepulti in cœmeterio Callisti, a qua recte absunt quæ Ado ex non sinceris Actis superaddidit, & a quibus abstinuit Usuardus, recte etiam annuntians: Romæ via Appia, natalis beati Eusebii presbyteri & confessoris, qui a Constantio Augusto, ob Catholicæ fidei defensionem, in quodam cubiculo domus suæ inclusus, ibique in oratione constanter perseverans, dormitionem accepit. A martyrii titulo utrobique abstinetur, qui cur ei merito tribui possit ex diuturnis ærumnis quas passus est, facile intelligitur. Audiamus modo verba Martyrologii Romani cum Baronii observatione:

[2] Romæ, natalis beati Eusebii presbyteri, qui a Constantio imperatore Ariano ob Catholicæ fidei defensionem, [in Romano restituitur,] in quodam cubiculo domus suæ inclusus, ibique menses septem in oratione constanter perseverans dormitionem accepit, cujus corpus Gregorius & Orosius presbyteri colligentes in cœmeterio Callisti via Appia sepelierunt. En modo annotationem: De eodem Beda, Usuardus, Ado ac ceteri recentiores. Recitat ejus Acta Mombritius tom. 1. Habemus eadem manuscripta. Est vetus titulus S. Eusebii, cujus mentio habetur in Concilio primo Romæ habito sub Symmacho Papa. Asservantur illic veneranda corpora SS. Eusebii (adde Gregorii) Orosii atque Paulini, multæque aliorum martyrum reliquiæ, ut ejusdem ecclesiæ monumenta declarant. Eamdem ecclesiam Zacharias Papa, vetustate collapsam, restituendam curavit: hæcque tam inscriptiones in marmore incisæ, quam etiam liber de Romanis Pontificibus testantur. Addidi Gregorium, quem Acta testantur, in eamdem cryptam jussu Constantii præcipitatum fuisse, & in eadem etiam sepultum.

[3] Plusculum notat Motherius noster ad idem Martyrologium Romanum a se Gallice versum, [augeturque a Motherio.] dum ait, Sancti Eusebii nomen semper celeberrimum fuisse, ejusque memoriam in summa veneratione per totam Ecclesiam. Fuisse item olim unam ex stationibus Quadragesimalibus Romanis in templo sub ejus nomine Deo dicato, solitumque ibidem Missam particularem in ejus honorem celebrari, de quo tamen hodie sola fiat commemoratio; Romæ, opinor, non in hodierno missali pro tota Ecclesia. Adscribitur, inquit, ei simplicis confessoris titulus tametsi mortis ejus circumstantias considerando Martyris lauream meritus videatur. Recte sane, cum tot aliis, etiam minora passis, adscriptam eamdem lauream experientia nos doceat. Atque hæc pro vetustissimo & celeberrimo S. Eusebii cultu dicta sint. Superest modo ut de Actis Mombritianis, apud nos etiam varie Mss. & postremum a Baluzio editis tom. 2 Miscell. a pag. 141, ea moneamus quæ ad salvandam eorum integritatem necessaria censuimus.

[4] [Acta Mombritii] Præmittenda observatio postremi editoris pag. 496 quæ est hujusmodi: Vitam istam sancti Eusebii presbyteri Romani, qui crudeli novoque mortis genere exstinctus est Romæ jussu Constantii imperatoris, ediderat olim Boninus Mombritius, sed valde corruptam. Nos cum illam invenissemus in quatuor vetustissimis codicibus manuscriptis, quorum tres exstant in bibliotheca Colbertina, quartus in Regia, eam diligenter recensuimus & emendavimus, & sic emendatam putavimus emittendam rursum esse: continet enim res scitu dignissimas quarum nulla mentio exstat in Annalibus ecclesiasticis. Diceres, Baluzium thesaurum hic aliquem, a se refossum, nobis exhibere, ubi tota historia, sive ut apud Mombritium & in tot manuscriptis exstat, sive ut eam ipse edidit, tam libere exornata sit, & dialogismis incomponibilibus respersa, ut pro majori parte admitti non possit. En ipsam, cujus titulum facit. Vita sancti Eusebii presbyteri Romani.

[5] [in nova editione] Eodem tempore quo Liberius de exilio revocatus fuerat a Constantio augusto hæretico, in eodem tantum dogmate ut non rebaptizarent populum, sed una communione consummarent plebem, Eusebius presbyter urbis Romæ cœpit declarare; Liberium hæreticum & amicum Constantii. Cumque multi sancta confessione & Catholica fide vitarent communionem Liberii per Eusebii presbyteri doctrinam, occupantur ecclesiæ a Liberio, ejicitur Felix de episcopatu, subrogatur Liberius, tenetur Eusebius presbyter, & quod in domo sua, quam ipse exstruxerat, populum congregaret, & quia confortaret plebem sanctam. Tunc Constantius imperator aggreditur cum Liberio Eusebium presbyterum dicens: Tu solus Christianus es in urbe Roma? Eusebius presbyter respondit: Sic confidimus in Domino, quia fideles nos inveniet Christus, sicut & baptizati sumus & benedictionem quam a beato Julio suscepimus, tenemus. Liberius dixit: Nos cujus fungimur vice, nonne Julii anterioris nostri? Eusebius presbyter dixit: Si perseverasses in fide quam in persecutione primo tenere visus fueras.

[6] [paulo fusius] Liberius dixit: Præsente Augusto tam contumacem me existimas? Eusebius dixit: Res ipsa te docet & declarat. Imperator Constantius dixit: Et quid est inter fidem & fidem? Eusebius presbyter respondit: Quantum ad nos peccatores integre tenentes sumus. Quantum ad vos, insania diaboli & invidia superstitionis vestræ, ut Felicem episcopum, quem vos non tacuistis Catholicum & Dominum Jesum Christum invocantem, purum sacerdotem ab omnibus declaratum, in damnationis causam exilio direxistis, qui tamen in prædiolo suo orationibus vacat. Et quidem jussu tuo Christianis occisionem & necem præcepisti, inferri, maxime clericis & presbyteris & diaconibus. Tunc iratus Constantius, subrogatu Liberii, includit Eusebium presbyterum in quodam cubiculo domus suæ, quod humile erat in latitudine pedibus quatuor, & ibi multis mensibus in oratione constanter perseverans, inclusus tamen, post menses septem dormitionem accepit nono decimo Kalendas Septembris. Cujus corpus collegerunt Gregorius & Orosius presbyteri parentes ejus & sepelierunt in crypta juxta corpus beati Sixti martyris & episcopi via Appia in cœmeterio Calisti, ubi & titulum ejus scribentes posuerunt pro commemoratione ejus: Eusebio homini Dei.

[7] Eodem tempore auditum est a Constantio imperatore eo quod Gregorius & Orosius presbyteri collegerunt corpus Eusebii presbyteri, [explicantur;] & in eadem crypta vivum præcepit includi Gregorium. Tunc Orosius presbyter collegit semivivum beatum Gregorium noctu occulte propter Constantium Augustum, & emisso spiritu, sepelivit eum juxta corpus sancti Eusebii presbyteri. Qui etiam Orosius hæc gesta conscripsit. Ab eodem die intra ecclesias jussu Constantii imperatoris quisquis inventus fuisset non sic confiteri vel participari sicut Liberius, indiscussus gladio puniretur. Quapropter in plateis & in vicis & in ecclesiis sive in balneis gladio trucidabantur, persequente Constantio Christianos una cum Liberio.

[8] Quæ in ea Vita merito displicere oporteat, continuo intelliges, [sed correctione indigent] si memineris Constantium cum Liberio & Eusebio Romæ eodem tempore non fuisse. Advenit ille triumphabundus in Urbem sub finem mensis Aprilis an. 357, unde, mora exigua interposita, Maio ejusdem anni exeunte, Mediolanum digressus est, tum quando Liberium necdum ab exilio Romam rediisse, constans est Chronologorum sententia, ut proinde congressus iste & paulo acerbior collocutio dicto jam anno haberi omnino non potuerint, multo minus anno insequenti 358 quo ab exilio reversus est Liberius, tum nempe dum ab Urbe procul aberat imperator Constantius. Adde quod ita res connectantur ac si Eusebius, Cæsare adhuc Romæ commorante, in suo carcere fuisset exstinctus, utpote qui Gregorium, quod Sanctum sepelisset, in eamdem cryptam præcipitari jusserit, unde semivivus ab Orosio eductus est, paulo post ipsi Eusebio consepultus.

[9] Variis hisce difficultatibus nos eximit Eusebii elogium longe brevius apud Petrum de Natalibus Equilinum episcopum, [ut præferenda sit Eusebii historia] in quo omnia recte explicari possunt, si morbo Liberium censeamus cæsarea auctoritate usum ut ardentiorem Eusebii & Gregorii zelum comprimeret, licet Constantius ipse Roma procul abesset. Audi Equilinum: Eusebius presbyter Romæ claruit tempore Constantii Augusti & Liberii Papæ hæreticorum; qui vir Catholicus & doctrina præclarus, dum fidem Catholicam constanter defensaret, & Constantium Augustum atque Liberium urbis Romæ episcopum hæreticos prædicaret, quod Arianæ fidei consensissent, ab eodem Constantio rogatu Liberii detentus est; in quodam cubiculo domus suæ inclusus, habente in latitudine pedes quatuor & ibi multis mensibus in oratione perseveravit. Inclusus tamen adhuc post menses septem dormitionem accepit XIX Kal. Septembris. Cujus corpus Gregorius & Orosius presbyteri sepelierunt via Appia in cœmeterio Calixti, juxta corpus beati Sixti Papæ & martyris in crypta. Quod audiens Constantius Augustus, Gregorium presbyterum cepit, & vivum in eadem crypta sepelivit; ubi post dies tres in pace quievit.

[10] [expuncta Liberii hæresi;] Hæc narratio, si hæretici appellationem, Liberio crude impactam expunxeris, satis tolerabilis est, ex qua id præcipue patere volumus, quanto zelo rem Catholicam tueri conatus sit S. Eusebius, eam a Christo Domino coronam promeritus, ut inter fortissimos confessores seu fidei defensores, quin & eo titulo martyris merito recenseri possit. Ad certum obitus diem alicunde eruendum frustra laboravimus, ut in hodierno sistendum sit, quo sive translationis alicujus aut ecclesiæ dedicationis, aut alia festivitas recolatur, id certissimum est, a primis usque Ecclesiæ post obitum ejus, seculis, ut supra notabat Motherius, S. Eusebii memoriam in summa veneratione per totam Ecclesiam fuisse hoc ipso die, tametsi de prima festi institutione aut ejus causa, nulla antiqua monumenta meminerint. Monet Piazza in suo Menologio Romano, S. Eusebii ecclesia hodie gaudere PP. Cælestinos, apud quos ejus memoria celebretur, ut pluribus videre est apud Pancirolum, de templis Romanis agentem pag. 166.

[11] [cur omissus Gregorius.] Locus postularet ut hic Gregorium subjungerem in eadem causa mortem passum, si ejus memoria ut in Greveno ita in ullis vetustis Fastis sacris aut in Romano Martyrologio consignata esset. Satis erit cum Ferrario in Catalogo SS. Italiæ hic modeste insinuare: De S. Gregorio presbytero & martyre Romæ, vide in Vita S. Eusebii presbyteri supra hac eadem die, qua etiam die S. Otosii presbyteri & Confessoris, prædictorum socii & familiaris memoria adnotatur. Ubi satis clare innuit, nihil de ipsis traditum superesse præter ea quæ in Actis jam datis supra memorantur. Neque nobis licitum est, ulteriorem eis cultum decernere. Locum hic demum habeat Wandelberti elogium metricum:

Quæ decima & nona est Septembris ante Kalendas
Eusebium Romæ sancit celebratque beatum.

DE S. CALLISTO EP. MARTYRE,
TUDERTI IN UMBRIA.

Anno DXXVIII.

[Commentarius]

Callistus episc. M. Tuderti in Umbria (S.)

AUCTORE P. B.

Quæ de cultu & reliquiis S. Cassiani, itidem episcopi & martyris Tudertini, [Annuntiatur hoc die in Marlio Rom.:] hesterno die notata sunt, æque ad S. Callistum hunc pertinent; neque hic repetenda censemus. Eodem uterque tempore Martyrologio additus est; sed Callistus ad hunc diem, his verbis: Tuderti, sancti Callisti episcopi & martyris; antea extra ecclesiam Tudertinam Fastis omnibus fuit ignotus. Lectiones apud suos in Officio antiquas habuit, quas ibidem in archivo episcopali etiamnum asservari, testatur Ludovicus Jacobillus in Vitis Sanctorum Umbriæ tom. 2 pag. 118; addens, alias nunc novas legi, a Sacra Congregatione Romana approbatas anno 1602; festum autem ejus nunc Tuderti celebrari ritu duplice. Acta ejus nulla sciuntur, nisi quæ brevi compendio Italico collegit ex Annalibus Tuderti ibidem in urbis tabulario servatis, Joannes Baptista Possevinus ad hunc diem in Vitis Sanctorum Tudertinorum pag. 37. Sed quoniam ab isto compendio vix dissonat elogium Latinum, quod in Catalogo Sanctorum Italiæ proponit hoc die Ferrarius ex Officio ecclesiæ Tudertinæ, hoc recitare visum est potius, quam illud vertere. Sic ergo habet:

[2] Callistus, episcopus Tudertinus insignis pietate, eo tempore ecclesiam Tudertinam administravit, [elogium habet apud Ferrarium & alios.] quo Gothi Ariani Italiam occuparant. Qui cum munus episcopale magna constantia & religione in ea temporum calamitate gereret, ecclesiam suam immunem ab ea labe Arianæ hæresis servavit. Ecclesiam S. Joannis Baptistæ cathedralem prope forum civitatis ædificavit. Fortunatum Pictaviensem, virum sanctissimum, ex Gallia Romam proficiscentem hospitio accepit: quem & redeuntem curiæ episcopalis adjutorem fecit, ac postea in episcopatu successorem habuit. Cilicio asperrimo, quod adhuc suavissimum mittit odorem, corpus suum macerabat. His & aliis pie gestis clarus sanctus Episcopus, dum quorumdam perditos mores increparet, familiarium illorum hastis gladiisque crudelissime consossus, ad sempiternam martyrii palmam evolavit XIX Kal. Septemb. anno post Christum natum DXXVIII. Cujus corpus in æde S. Fortunati honorifice requiescit. Hæc Ferrarius; quibus haud absimilia tradunt Ughellus Italiæ sacræ tom. 1 in episcopis Tudertinis, & laudatus modo Jacobillus, qui cum addat, illum annis tantum quatuor sedisse, episcopum fuisse statuit ab anno Christi circiter 524. De S. Fortunato, qui S. Callisto successisse hic dicitur, agemus die ejus natali XIV Octobris.

DE SANCTA ATHANASIA VIDUA AC HEGUMENA
IN ÆGINA INSULA

Sec. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus vitæ asceticæ, cultus, ætas, Acta Latina cum Græcis collata; dies obitus; Sanctæ synonymæ.

Athanasia vidua hegumena (S.)

AUCTORE J. P.

Ægina, insula parva Græciæ in mari Ægeo & sinu Saronico, [Insulæ Æginæ situs:] teste Strabone, Egina vulgo sive l' Egina, sub Attica censebatur, & urbeculam habet episcopalem cognominem in ejus ora australi sub archiepiscopo Atheniensi, nunc paucis constantem incolis, cum arce a Turcis excitata in colle in tutelam sinus Saronici, ab ea le Golfe d' Egina dicti, XX mill. pass. distat ab Athenis in meridiem, inter Epidaurum Peloponnesi urbem XXVIII mill. pass. & Megaram XX distans. Pauli medici insignis patria, ex qua is Ægineta cognominatur, olim Myrmidonia dicta fuit, teste Brietio: circuitus est XXXVI mill. pass. Locum hunc ita describit Baudrandus in sua Geographia; Cellarius autem in sua, situm ejusdem exhibet parte 1, tabula 20 ad pag. 704, ac varia ex antiquis de ea colligit a pag. 805. Plurima alia curioso lectori videre licet in descriptione Græciæ lib. 2, qui est de Corinthiacis, apud Pausaniam, a quo, teste Ortelio in Thesauro geographico ad vocem Ægina, ea optime describitur.

[2] Insulam hanc S. Athanasia virtutibus ac miraculis egregie illustravit, [memoria Sanctæ in Fastis Græcis] quæ utpote insignem ac nomini ejus consentientem immortalitatem (hoc enim significat Græca vox ἀθανασία) tam apud Latinos quam apud Græcos publica veneratione ipsi pepererunt, uti liquet e sacris illorum tabulis. Menologium quippe Sirleti die VXIII Aprilis, a qua die apud nos tom. 11 dicti mensis pag. 522 ad hanc remissa fuit, sic habet: Item sanctæ martyris (immo matris) nostræ Athanasiæ, quæ piis orta parentibus se ipsam Deo consecravit. Menæa magna impressa hæc memorant: Eadem die (XVIII Aprilis) sanctæ matris nostræ Athanasiæ. Sequitur longum elogium seu Actorum compendium, e quo delibabimus, si quæ in rem nostram erunt, quando de ejus vita loquemur. Tunc etiam signatur in Menæo Chiffletii: Ἀθανασίας θαυματ., Athanasiæ thaumaturgæ, nec non in nostro Aprili Moscorum figurato ante tomum 1 Maii pag. XXIV sub hac notione: Athanasia ✠ vidua sanctimonialis. Publicus porro ipsius cultus apud Latinos etiam propagatus est, qui hac die XIV Augusti eam referunt.

[3] [ac Latinis.] Martyrologium Romanum ita annuam ejus memoriam annuntiat: In Ægina insula sanctæ Athanasiæ viduæ, monastica observantia & gratia miraculorum illustris. Notatur item in additionibus apud Molanum, ac in Martyrologio, quod vulgo Canisii nomine appellatur; quibus adde Arturum in sacro Gynæceo, monasticis etiam Wione, Dorganio ac Bucelino locum inter suos Sanctos ei dantibus. An recte? Mabillonius in Prætermissis ante partem primam seculi VI Actorum Ordinis S. Benedicti, quod est ab anno Christi M ad MC, illam accensere eidem non audet, sed rem in medio indecisam relinquens, hæc scribit: Athanasia abbatissa in insula Ægina celebratur die XIV Augusti in Martyrologio Romano, quo item die in Menologio Benedictino Bucelini & apud Arnoldum Wionem memoratur: sed ex ejus Vita, quæ habetur apud Surium eadem XIV Augusti die, patet eam seculo IX vixisse, ut observat Baronius in notis ad Martyrologium Romanum. Nec forte meliori titulo pertinuisse dicitur ad Ordinem Benedictinum. Huic itaque qui eam adscribendam censent, probare illud debent. De tempore, quo Sancta floruit, & de quo e Mabillonio jam facta est mentio, videamus quid afferri possit.

[4] Baronius in notis proxime citatis dum in Actis nostræ Sanctæ apud Surium mentio habetur de S. Joannicio, [ætas qua vixit.] qui ea, quæ de ipsa essent futura, prævidit, colligi posse affirmat, eam vixisse circa tempora Michaëlis & Theodoræ augustorum. De eorum imperio post mortem Theophili augusti agit Pagius in Critica Baroniana ad annum 842 num. 7. S. Joannicii abbatis gesta illustranda erunt ad diem IV Novembris, quo is habetur in Martyrologio Romano. Floruit seculo IX, anno utpote ejusdem 846 mortuus, ex Baronio & Pagio ad eumdem annum. Vaticinium istius Sancti, quod in Vita S. Athanasiæ inferius exstat apud nos num. 11, non transcribo. Quo autem ante suum obitum tempore illud enuntiarit, in eadem non additur: nec per ejusdem Vitæ decursum reperio ullos personarum rerumve relucentes characteres, vi quorum Sanctæ gesta ac obitus ejus in ordinem redigi chronologicum atque ad determinatos annos revocari queant, aliis alios signantibus. Apud Surium quippe notatur annus 850, annus vero circiter 860 placet Castellano in suo Martyrologio universali. Ex dictis itaque abunde refutantur Wionus ac Bucelinus, qui circa annum Domini 1050 Sanctam ponunt. Quia autem de S. Joannicio paulo post fiet mentio, breve est illud Baronii ad annum 846 de eo elogium: Magnus ille & sanctitate celebris, quem suis scriptis adeo laudavit Theodorus Studita, admirandis operibus clarus, virtutibus insignis, Joannicius anachoreta, de quo sæpe tomo superiori dictum est, ex hac vita migravit ad Dominum, annos natus centum quindecim &c.

[5] Antequam ad Sanctæ Acta veniamus, nonnulla de iis prænotanda sunt. [Ratio Actorum,] Habemus illa Græce hoc titulo: Βίος καὶ πολιτεία τῆς ὁσίας μητρὸς ἡμῶν Ἀθανασίας, καὶ μερικὴ τῶν αὐτῆς θαυμάτων διήγησις. Id est: Vita & conversatio sanctæ matris nostræ Athanasiæ, & peculiaris miraculorum ejus narratio. Exstat Latine apud Surium ista cum inscriptione: Vita & institutio sanctæ matris nostræ Athanasiæ, ejusque miracula a quodam viro pio narrata, qui partim ea vidit, partim a mulieribus ipsius Matris familiaribus audivit. Hæc confirmantur ex ejus verbis sub finem dictæ Vitæ, Provinciam, ait, hanc suscepi non vana secutus figmenta, sed quæ tum ipse propriis oculis vidi, tum a sanctis mulieribus, cum hæc dicerent, audivi, e quibus & fuit felicissima Mater nostra. In prædicta inscriptione apud Surium dicitur Vita ex Symeone Metaphraste desumpta esse. Verum sive ejusdem exemplar sit suppositum aliis istius biographi Vitis Sanctorum, sive is manum quoque suam eidem exemplari postea admoverit, ut res in illo narratas suo proferret modo; sive neutrum acciderit; monumentum saltem istud meretur fidem. Illud nos more nostro in capita titulosque ac numeros divisimus, & cum nostro apographo Græco contulimus, ut paullo post dicetur.

[6] Et quia num. 2 occurrit aliquid, ad cujus elucidationem opus est pluribus verbis, [in quibus res aliqua] ideo malim illud hoc loco expedire, quam in Annotata differre. Vita itaque ibidem hæc refert: Cum vero aliquando fames esset, omnesque inopia premerentur, illa non solum iis, qui ejusdem fidei homines erant, nutrimenta copiose largiebatur; sed alienis etiam, qui Athingani appellabantur, fame tunc oppressis, & ad eam accedentibus, misericordia commota victum impertiebat.. Neque solum nutrimenta illis tribuebat, verum etiam vestibus eos fovebat, & aliis donis eos consolabatur. Quæritur hic, quinam fuerint Athingani. Pagius ad annum Christi 810 postquam num. 1 ex Theophane scripsisset de odio publico,. quo æstuabat Nicephorus imperator, num. 2 ex eodem subdit auctore, Manichæorum & Athinganorum superstitionibus ipsum fuisse addictum: de quibus Theophanes in Chronographia anno 1655 Parisiis edita sic memorat pag. 413: Porro Manichæorum, quos nunc Paulicianos dicimus, & Athinganorum ex Phrygia & Lycania (imo Lycaonia, nam in textu Græco lego Λυκαονίαν) juxta patriam suam erumpentium amicus totus eorum cupidine flagrans extitit, ac eorum vaticiniis & superstitionibus omnino deditus: iis enim accitis, cum Bardanius patricius seditionem movit, eorum præstigiis usus hominem in se rebellantem prostravit &c.

[7] [expenditur.] Jacobus Goar in notis ad Theophanem pag. 632, De Athinganis, inquit, nonnulla Balsamo. Eorum reliquiæ ac successores Italis Tzingari, nobis Boëmi vel Ægyptii, quod ex Oriente profecti in illas partes, & inde versus nos penetrarint. De hominum istorum fæce tractat abunde Delrio Disquis. magic. cap. 4 quæst. 5. Hæc ibi. Verum, sicut observat Pagius num. 2 jam citato, Constantinus Porphyrogennetus (seu ejus potius continuator) in Chronographia lib. 2 num. 3 (pag. 27 editionis regiæ Parisiensis) loquens de Michaële Amoriensi imperatore, qui ex Athinganorum secta erat, ait quidem frequentem semper multitudinem Athinganorum in Phrygia consedisse, sed eorum sectam his verbis describit: “Secta hæc divinum quidem lavacrum ut salutare & a suis explorate agnitum probatumque, eos qui initientur percipere sinit: in reliquo autem omnia præter unam circumcisionem, ex legis Mosaïcæ ritu servat”. Iisdem fere verbis hanc hæresim Cedrenus in Vita ejusdem Michaëlis depingit. Quare Goaris interpretatio rejicienda.

[8] [Dies obitus:] Locus alter, qui in Vita expendi meretur, agit de die, quo Sancta nostra obiit. Biographus apud Surium sic habet: Quoniam vero dies festus aderat, quo sanctissimæ Genitricis Dei Assumptio celebratur, omnes sic admonens, Videte, inquit, ne quid eorum, quæ ad diem festum pertinent, infectum prætermittatis. Itaque Psalmorum ordinem, & ministerium in ipsos egentes pro viribus diligenter exequamini: deinde post divinum rei sacræ ministerium humile hoc corpus meum terræ mandetis. Hæc cum præcepisset .. in pace dormivit ac requievit. Quæri hic potest, quisnam dies morti ejus sit assignandus, festusne Deiparæ in cælos assumptæ, an profestus. Bucelinus in Compendio vitæ, Mortua est, ait, … cum supremis verbis, de festo crastini diei tam sibi charo solicita &c. Castellanus vero in notula marginali ad hanc diem XIV Augusti adjecta, uti etiam in indice nominum Sanctorum indicat eam obiisse die XV ejusdem mensis. Res decidi certo posse non videtur e verbo aderat, quod est in Vita Latina, nec e verbo παρῆν, quod lego in nostro exemplari Græco. Nam Latinum aderat etiamsi sæpissime alibi significet præsens aderat; hic tamen hoc verbo significari potius rem præsentem quam proxime futuram, fateor nihil esse mihi in promptu, unde id decidam. Nam adesse etiam dicitur quod paulo post futurum est, aut quod adventat. Unde dicimus, Adest Scipio, cum jam in itinere est, vel non longe abest, uti notatur in Dictionario octolingui Ambrosii Calepini, Lugduni anno 1647 edito. Græcum vero παρῆν quia non tantum significat rem adesse præsentem, sed etiam instare, uti habent Lexica Græca, sive, quod eodem redit, appetere vel prope adesse, ideo candide profiteor, non esse mihi satis exploratum, an sancta nostra Hegumena in ipso festo, an in profesto die Virginis in cælos assumptæ ultimum vitæ suæ diem clauserit.

[9] Observat Baronius in notis hac die, aliam fuisse ejusdem nominis clarissimam feminam, [Sanctæ synnonymæ, Vita Latina cum Græca collata.] quæ Constantinopoli vixit cum S. Matrona; de qua plura in Actis ejusdem Matronæ apud Lipomanum tom. 5: itemque ejusdem nominis aliam, de qua inferius ad septimum Idus Octobris. Hujus autem nostræ priusquam Vitam Latinam damus, monitum volumus lectorem, cum ea quæ in ipso ejusdem textu uncinis inclusa sunt, tum observationes quæ ad marginem apponuntur, tum denique alia quæ in Annotatis occurrent, eruta esse e nostro Ms. Græco cum eadem Vita collato, quam nunc legendam exhibeo.

VITA
Auctore anonymo synchrono
Apud Surium vulgata, & hic cum textu Græco collata.

Athanasia vidua hegumena (S.)

A. Anonymo

CAPUT I.
Natales, educatio, visio, nuptiæ, vita ascetica, virtutes.

[Parentes, patria educatio, visio, conjugium, mariti mors:] Apostoli Pauli præceptum est, ut Sanctorum memoriis communicemus. Eorum vero vitam atque institutionem conscribere, & ea legentibus communem utilitatem proponere, illud certe laudabile est ac salutare. Beatæ igitur feminæ Athanasiæ vitam conscribere conabimur, pauca quædam eorum, quæ ad illam pertinent, oratione percurrentes, ne temporis diuturnitate res ipsæ oblivioni traditæ plurimis hominibus damnum afferant. Hæc Femina laude digna, & immortalitatis nomine prædita, quæ vitam ipsam bene transegit, Deique universorum Domini optimam ancillam se præbuit, patre Niceta, matre vero Irene orta est, parentibus sane genere præstantibus, & Deum valde timentibus, qui domum in insula Ægina a possidebant: e quibus genita, & ad vitam humanam promota, utilissimum quoddam sanctissimi Spiritus vas extitit. Illa cum esset annos septem nata, brevi tempore Psalterium edidicit, & divinis literis b prompto animo operam navabat. Cum igitur quodam die sederet, & sola telam texeret, vidit stellam quamdam valde splendidam ad suum usque pectus descendere, seque ab illa multum illustrari, ac stellam ipsam postea ex oculis suis evanescere. Ex ea igitur re cum ejus anima multo lumine illustrata esset, omnino vitæ hujus vanitatem odisse cœpit. Cumque sibi proposuisset ad monasticam institutionem se conferre, ejus parentes invitam & nimium recusantem, multam ei violentiam adhibentes, cum viro collocarunt; quocum sexdecim solos dies habitavit, ac repente vidua remansit. Cum enim Maurisii c barbari homines in illas regiones irrupissent, atque Athanasiæ virum ad prælium egressus esset, judiciis illis, quæ Deus novit, factum est, ut gladio interficeretur.

[2] [secundæ nuptiæ, eleemosynæ corporales ac spirituales.] Cum igitur multum temporis præteriisset, & Athanasia secum ipsa certaret, & ad monasticam vitam mentem dirigeret, regale quoddam edictum d repente prolatum est, ut mulieres, quæ nuptæ non erant, seu viduæ, iis viris, qui essent ex natione, collocarentur. Ex eo igitur factum est, ut Athanasia non antea monasticam vitam aggredi posset, quam ejus parentes eam ad alterum virum ducendum impulerint. Quæ res quamvis facta sit, illa tamen, ut consueverat, propriam salutem curabat, Psalmorum cantibus & divinis lectionibus diligenter vacans, neque ullarum bonarum rerum aut studiorum mutationem accipiens; sed mansuetudine ornata, cordis humilitate sanctissime fulgebat, ita ut ab hominibus, qui bonos ipsius mores audivissent, laudatissima illa Femina dilecta valde fuerit. Eleemosynæ vero tantopere studebat ut, quæ domi habebat, quamvis plurima illa essent, ad copiosam tamen manus ipsius distributionem minime sufficerent. Omnes enim monachos, qui undique peregre veniebant; benigne accipiens, viduis, pupillis & omnibus indigentibus abunde suppeditabat quæ vitæ sunt necessaria. Cum vero aliquando fames esset, omnesque inopia premerentur, illa non solum iis, qui ejusdem fidei homines erant, nutrimenta copiose largiebatur; sed alienis etiam, qui Athingani e appellabantur, fame tunc oppressis, & ad eam accedentibus, misericordia commota victum impertiebat. Illud enim Domini præceptum observabat: Estote misericordes, ut Pater vester cælestis, qui facit solem suum oriri super malos & bonos, & pluit super justos & injustos. Neque solum nutrimenta illis tribuebat, verum etiam vestibus eos fovebat, & aliis donis consolabatur. Dominicis vero & festis diebus vicinas omnes amanter ad se congregans, divina scripta illis legebat, eorum mentem aperiens, & ad Domini timorem ac desiderium divino quodam modo illas erigens.

[3] Cum igitur in his, quæ Dei sunt, ita proficeret, & virtutibus ipsis, [Marito ejus facto monacho ac mortuo, monialibus ipsa præficitur.]ut campus multis floribus abundaret, conjugi suo persuasit post aliquot annos convictus, quem cum illo habuerat, ut admonitionibus suis cedens, mundo & his omnibus, quæ in eo sunt, renuntiaret, & ad sacram monachorum institutionem se conferret. In qua cum sancte versatus esset, & in ea excelluisset, postea dormivit in Domino. Beata igitur illa Femina libertatis tempus nacta se totam per omne tempus Deo ipsi dedicavit. Nam cum & alias mulieres valde religiosas invenisset, quæ & idem propositum habebant, & spiritu ipso ardentes erant, illis concordi animo adhærens, quam primum ex hujus mundi confusione se removit. Cumque omnia, quæ possidebat, pauperibus distribuisset, una cum moribus & mundi habitum mutavit cum illis ipsis honestis f mulieribus, quas supra diximus. Itaque cum quodam in loco quietam vitam ducere cœpissent, cujusdam viri sancti & virtute præditi adhortatione, qui & eas totondit, post tres aut quatuor annos Athanasia earum mulierum, quæ cum illa erant, principatum etiam in vita suscepit, prima quidem ab illis nominata, sed omnium novissimam, quod ad mentis sensum pertinet, seipsam existimans, ut illud Domini præceptum servaret: Qui vult in vobis esse primus, sit omnium novissimus & ultimus g.

[4] Sed quænam oratio, aut quæ lingua humilitatis & summissionis, [Virtutes ejus ac donum lacrymarum] qua Femina illa excellebat, celsitatem explicare posset? Neque enim umquam passa est ab aliqua earum mulierum, quæ cum ipsa erant, ministerium sibi præberi, vel aquam in manus dari per totum vitæ suæ tempus, quemadmodum quæ cum ea vixerant, post sanctum ejus obitum, omnes illius regionis homines de ea re certiores fecerunt h. Illa enim se indignam putabat, quæ una cum ipsis versaretur: tantum abest, ut sibi tamquam præsidenti ab illis ministrari vellet. Cum etiam abstinentia multum valeret, paulum panis & aquæ post nonæ horæ tempus gustabat, caseo & pisce omnino abstinens, quæ in solo die festo Paschæ, Deo gratias agens, gustare solita erat. Sanctæ vero Quadragesimæ diebus post biduum sumens cibum, crudis tantum oleribus contenta erat, in illis sanctis diebus omnino potum non gustans. Cumque dormiret, non in latus, sed in unum quemdam lapidem, ad id ipsum accommodatum, sese inclinans, parum somni capiebat. Neque solum in sancta & magna Quadragesima, sed etiam in sanctorum Apostolorum, & sacratissimi Dei natalis Christi Salvatoris nostri temporibus, eamdem exercitationis & vitæ regulam servabat. Ejus vero stratum ex magnis lapidibus in solo ipso compositum parva quadam & aspera veste desuper tegebatur: quo loco in ipso quietis tempore cubans, lacrymis per singulas noctes, ut Propheta dixit, stratum suum rigabat. Cum enim divinus amor intus abunde ipsam accenderet atque inflammaret, lacrymæ ipsæ tum in Psalmis canendis, tum in precibus ad Deum mittendis ita copiose profundebantur, ut fontem potius vidisses aquis destitutum, quam sanctos & assidue Christum spectantes ejus oculos lacrymarum expertes esse.

[5] Indumentum illi erat interius quidem asperum i, [recensentur.] ipsius carnem asperitate affligens, exterius vero tegumentum pannis constabat ex ovium lana contextis. At interior illa vestis ignota erat; exterior autem corpus contegens, ab hominibus cernebatur k. Ad hæc, vigilabat se colligens, & Davidis Psalmos meditans, singulisque sessionibus l orationem animo valde sobrio atque attento ad Deum fundens. Die autem modo secum, modo cum aliis, quæ cum illa erant, Psalmorum versus recitans, dabat operam, ne ullo tempore aut hora ejus os aut mens a Dei gloria celebranda vacaret, ut sacrorum carminum author David cecinit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Ex quo autem die monasticam vitam Femina illa ingressa est, ad illud usque tempus, quo ad Deum migravit, nullos omnino fructus degustavit. Cumque multas ærumnas pateretur, & sororibus præesset, earumque curam haberet, ob animi submissionem, qua excellebat, nulli umquam increpationem adhibuit, neque contumeliosum aliquid ex ejus ore honestissimo *, ne adversus minimum quidem aliquem aut magnum, servum aut liberum hominem profectum est: præsertim cum sæpius audiret, diabolica tentatione illa omnia se facere. Omnes igitur mansueto animo, & recto corde perferebat, ad futuram illam mercedem semper animum attentum habens.

[6] Cum vero quatuor anni præteriissent, iis, quæ cum illa erant, [Locum quærit solitarium, ut melius Deo serviat,] persuasit, ut e loco, in quo manebant, exurgerent, & ad privatum & omnino remotum montem secederent, in quo possent solitariam vitam degentes Deo ipsi operam dare, & ab omni humana consuetudine separari. Cum igitur quæcumque ad proprios usus possidebant, ea omnia pauperibus distribuissent, ardenti animo ad id, quod sibi proposuerant, se præparabant. Adierunt igitur virum quemdam virtute præditum, & Dei amantissimum, Matthiam nomine, presbyterii honore decoratum, & eorum, qui se in vita monastica exercebant, ovili præsidentem. Ille cum vitæ honestæ esset studiosus, & earum mentis ardentem affectum vidisset, beatæ Athanasiæ dixit: Tuum quidem & earum, quæ tecum sunt, bonum est & valde laudabile propositum: sed quoniam vos video ita exercitatione afflictas, ut infirmissimæ sitis, moneo ne * durissimis vitæ legibus vos ipsas tradatis. Itaque si meum consilium suscipitis, vos in quemdam locum perducam, in quo poteritis ita, ut decet, versantes, bene vobis ipsis consulere. Habebitis etiam me infirmitati vestræ opitulantem, vobisque toto animo & omnibus viribus ea, quibus indigetis, ministrantem. Hæc cum dixisset, sanctæ Mulieri, & iis, quæ cum illa erant, persuasit, ut eum promptissimo animo sequerentur. Cum vero prope locum accessissent, eum beata illa Mulier contemplata, valde hilaris cœpit dicere: Hunc ego locum jam pridem mentis lumine contemplabar, &, ut opinor, hic in posterum vivemus, vitæque finem excipiemus.

[7] [quem ei procurat B. Mathias monachus; cui apparet S. Joannes Ap.] Erat in loco illo sanctum protomartyris Stephani templum, tum gloria tum vetustate clarissimum. Beatus igitur ille Matthias, nutu ejus episcopi, qui regioni præsidebat, illic mulieres illas collocavit, omnemque curam eis adhibuit. Insuper virtutis exercitationi valde studebat, continentiæ, inquam, & vigiliis multis, cum per totam noctem & Psalterium recitaret, & preces quamplurimas ad Deum funderet, dormiensque non supra latus, sed sedens, somnum, quantum satis esset, caperet. Tanta etiam era illius viri compunctio, tum in Psalmis canendis, tum in offerendo divino & incruento Sacrificio, ut, qui eum videbant, multam ex ea re utilitatem perciperent. Veste autem aspera contentus erat: quam cum unicam ferret, carnem ipsam horribiliter domabat. Cum vero Joannis Apostoli, qui recubuit super pectus Domini, esset valde studiosus, & ejus die festo ac memoria instante, incruenti Sacrificii ministerium celebraturus esset, maxima compunctione affectus, uni ex iis, qui præsentes erant, Num, inquit, aliquis est dignus hodierno die, qui Ephesum proficiscatur, & sanctum Apostolum Joannem contempletur? Cumque hæc dixisset, fontes lacrymarum ex oculis emittens, gemitum e corde proferebat. Res igitur oblata est * ejus fide & in discipulum Domini charitate digna. Nam ab initio sacræ illius mysteriorum celebrationis, quoad res divina completa est, sanctissimum Apostolum Joannem in ara illa sancta secum una stantem videbat, neque solus ipse eum cernebat, sed duo etiam alii, qui una præsentes erant, cum incruentum Sacrificium celebrabatur. Ad tertium igitur usque diem permansit, ita compunctione illa se oblectans, ut humani cibi particeps fieri non posset.

[8] [sanctitate vitæ & miraculis insigni.] Ad hunc beatum Matthiam accessit homo quidam, totius corporis compages remissas & dissolutas habens: cujus misericordia commotus vir ille *, chlamyde, qua indutus erat, se ipsum exuit, & in ejus humeros eam imposuit. Quo facto, ejus compages cum stridorem magnum emisissent, statim homo ille sanus factus est. Cuidam vero alii faciem habenti, diabolo auctore, perversam, honoratæ manus suæ signaculo curationem attulit. Quin etiam vetulæ mulieri, impuro spiritu detentæ, & ad beatum illum virum Matthiam accedenti, illius precantis perseverantia factum est, ut Deus ipse paucis diebus sanitatem conferret. Alia quædam mulier habitu monastico induta impuro spiritu vexabatur, & ad monasterium accessit. Cum igitur [Sanctus] ille ingressus, eam solam vidisset in ecclesia pravo spiritu laborantem, misericordia commotus, in cælum manus erexit: cumque, quantum satis esset, oravisset, & ad eam conversus esset, ter Crucis signaculum ipsi adhibuit. Quo facto, pravus ille dæmon aufugit, & femina illa sana deinceps permansit. Hæc nos perstrinximus ut vitæ, quem vir ille tenebat, præstantiam declararemus, & signorum gratiam a Deo illi concessam omnibus manifestam faceremus.

[9] Sed [hei mihi!] nescio quomodo factum sit, [Eo defuncto Ignacius presb. moniales Sanctæ dirigit:] ut cum sanctus ille homo & Deo ipsi dicatus navem conscendisset, & ad regiam ac magnam urbem m navigaret, judiciis illis, quæ solus Deus novit, acciderit, ut una cum sociis navigationis fluctibus marinis suffocaretur. Quamobrem & illius sancti corporis expertes facti sumus, neque sacras illas & beatas reliquias repositas habemus, quæ nos maxime juvare possent. Omnino enim Sanctus quemadmodum, cum in corpore erat, curationes abunde conferebat, multo magis, postquam excessit, his qui ejus reliquias attigissent, easdem afferre posset. Hujus ministerio alius quidam presbyter successit, eunuchus natura, qui vocabatur Ignatius. Ille cum iisdem moribus, quibus & is, quem supra diximus, excelleret, sancte admodum & Domino Deo gratus migravit *: cujus sepulcrum fulgoribus quibusdam dæmonum turmas prosternit, & curationes affert. Sed ad narrationis ordinem revertamur, sanctæ matris nostræ Athanasiæ facta perstringentes.

ANNOTATA.

a Ægina insula pluribus describitur in Commentario prævio num. 1.

b Exemplar nostrum Græcum Vitæ habet: Καὶ πάσαις ταῖς ἁγίαις γραφαῖς. Id est: Et omnibus sacris Scripturis.

c Scribendum Maurusii ex textu Græco, ubiexstat Μαυρουσίων; Latinis autem sunt Mauri. Strabo lib. 17 pag. 825 editionis Parisiensis anni 1620, de Lybia seu Africa agens, a Græcis, ait, Maurusii appellantur.. Romani & indigenæ Mauros vocant. Plura habet Cellarius lib. 4 Notitiarum orbis antiqui cap. 7 in Mauritania Tingitana.

d Quando, a quo, & qua occasione decretum illud fuerit latum, hactenus non reperi.

e De iis Commentarius num. 6 & 7.

f In Græco est τιμίαις, id est, honore dignis.

g Bis dicitur idem. In Græco habetur πάντων ἔσχατος καὶ πάντων διάκονος: Omnium novissimus & omnium ministrator.

h Græcum exemplar sic legit: Καθῶς αἱ σὺν αὐτῇ πᾶσαι ἀλλήλας μετὰ τὴν ἁγίαν αὐτῆς κοίμησιν διερευνήσασαι, πάντας ἐβεβαιώσαντο. Id est Sicut omnes, quæ cum ea vixerant, postquam rem inter se inquisivissent post sanctum ipsius obitum, omnibus confirmarunt.

i In dicto exemplari est τρίχινον: cujus substantivum est τριχίνιον, quod significat vestem e pilis confectam.

k Ibidem tantum sunt ista: Καὶ τὸ ἱερὸν αὐτῆς ἐπικαλύπτον σωμάτιον. Et quod sacrum ejus corpusculum contegebat.

l In Græco dicitur καθ᾽ ἕνα τῶν καθισμάτων. Apud Goarum in Euchologio sive Rituali Græcorum pag. 34 inter ea quæ observantur in notis ad ordinem sacri ministerii, dicuntur ista: Rarissime & fere numquam in ecclesia sedent Græci… Habent nihilominus tempus aliquod sedendo permissum, καθίσματος verbo significatum: quo, ubi de Psalmis, intelligitur ea Psalterii pars quæ sedendo dicitur: ubi de Canticis, illud etiam est quod, ut cantoribus levamen concedatur, sedendo persolvitur. Videri etiam ibidem possunt notæ in sancti olei Officium pag. 435. Porro voci, de qua hic agimus, alia insuper significatio subest: nam καθίσματα vocantur divisiones seu sectiones totius Psalterii, eaque numero viginti, sicut invenies in Glossario Græco-barbaro Cangii, quæ etiam enumerat.

m In Græco dicitur μεγαλόπολιν. Sic appellatam Romam, Alexandriam, Thessalonicam, & Antiochiam; sed præsertim apud scriptores Byzantinos ita dici Constantinopolim, videre datur in eodem Glossario Græco-barbaro. Hoc autem loco indicari Constantinopolim, eruo ex eo, quod apponaturin Vita τὴν βασιλίδα, quæ vox urbem regiam seu imperatoriam indicat.

* Græc. τιμίου honorabili

* Græca addunt οὕτω, sic

* Græc. γίνεται fit vel accidit

* Gr. Ὅσιος, Sanctus

* Gr. ἐν Κυρίῳ κεκοίμηται, in Domino obdormivit:

CAPUT II.
Favores cælestes, templorum ædificatio, mors, apparitio, miracula, fides auctoris Vitæ.

[cujus mansuetudo & humilitas cælesti apparitione honorantur.] Hæc igitur beata Femina cum multam, ut diximus, humilitatem, magnamque & singularem mansuetudinem in se haberet, sæpe Deum precans, atque in cælum intuens, stupore atque excessu quodam * implebatur: nubem autem * lucidam solis radios emittentem videbat, & in ejus medio virum speciosum, formaque ita effulgentem, ut ejus species singularis existeret. Cumque hoc sæpe vidisset, & ejus viri adspectum obstupesceret, secum ipsa dicebat: Ecquisnam virum hunc tam multo decore atque ornatu replevit? Et quænam virtus ita splendidum ac speciosum effecit? Cum hæc cogitaret ac diceret, sibi visa est vocem hanc audire: Virum hunc, cujus specimem tu admiraris, humilitatis & mansuetudo ita splendidum reddiderunt: quæ cum & ipsa mirum in modum imiteris, te quoque illustrem futuram manifesto scias. Quotidie igitur hæc contemplans ita duabus virtutibus se ornavit, ut in illa iræ aut superbiæ ne vestigium quidem ullum appareret. Quæ vero ad earum virtutum celsitatem ascenderat, quæque cælestem visionem puro cordis lumine inspexerat, mirum non est, si admirabilibus signis Deus eam ornavit.

[11] [Cæcum sanat, templa condit: CPoli, quo iverat, visione revecatur.] Etenim cum quodam die ipsa sederet, & Deo operam daret, ad eam venit homo quidam oculos multum dolens eamque rogans, ut pro ipso Deum precaretur. Illa vero humilitatem suam ostendens, quasi eum consolaretur, Et mihi, inquit, hujusmodi morbus molestiam attulit: feras igitur, & Dominus te curare poterit. Ille vero cum nequaquam discederet, sed curationis se compotem fieri cum fide multa postularet, beata illa Mulier manum suam super ipsius oculos imponens, Ille, inquit, Christus, qui cæcum natum curavit, det tibi, frater, perfectam istius morbi curationem. Hæc cum ille audisset, & firma fide accepisset, statim illo ipso tempore optatam sanitatem assecutus est. Postea vero quam Athanasia prope templum illud protomartyris Stephani supradictum alia tria templa ædificavit, celeberrimæ Dominæ nostræ & Dei Genitricis Mariæ, Joannis Præcursoris, & Nicolai illius divini præconis, necessitate postulante, ad regiam urbem profecta fuit, ibique in monasterio sex vel septem annos morata est. Quod moleste ferens, Exul, inquit, facta sum e templo illius, quæ Deum peperit: quo derelicto, en hic moror. Cum igitur divina quædam visio illi oblata esset, ausa est iis, quæ cum illa versabantur, dicere: Tempus jam instat, ut ad eum locum abeamus, ubi olim nos sedebamus. Vidi enim in mentis excessu templi Dominæ & sanctissimæ Mariæ, quæ Deum genuit, fores patefactas, nosque illuc introire jussas. Cumque hæc dixisset, ex urbe illa regia migravit, & Dei vere pretiosum illud vas ad desideratum locum venit, qui vocatur Timia, nomine ipso ab honore deducto; decebat enim honestum locum illum ejus præsentia honorari, & appellationem veram ac factis ipsis comprobatam habere a, ut a quodam perspicacissimo viro ac patre multis annis antea prævisum fuerat. Hic, quem dixi, Joannicius b fuit ille laudatus & insignis vir, cujus gloria per totum orbem terrarum celebratur. Hic, inquam, divinus vir, cum per eum locum transiret, prophetico spiritu pronuntiavit, decere *, locum illum honorari quorumdam sanctorum corporum collocatione. Id quod postea factum fuit.

[12] Cum igitur beata Mulier eo pervenisset, & paucos quosdam dies illic vixisset, [Cælitus de morte præmonita radiis fulget,] gravissimo quodam morbo correpta est, & duodecim diebus, antequam e vita discederet, de ea re mysterio quodam edocta fuit. Vidit enim viros duos, albis vestibus indutos, ad se venientes, & paginam quamdam ei tradentes, in qua hæc scripta erant: En libertas tua hæc est: sume hanc, & lætare. Beata vero Mulier cum ad se rediisset, & unam e sororibus ad se vocasset, singulatim ei omnia narravit. Totis igitur illis duodecim diebus mansit assidue contemplationi dans operam, neque cibi neque potus particeps fiebat, nihilque aliud, nisi hoc dicebat; Psallite, sorores meæ, psallite, & Deum assidue laudate, ut propitius sit peccatis nostris. Cum igitur duodecimus dies venisset, sancta Mulier alias, quæ cum illa erant, affata, Succurrite, inquit, quæso infirmitati meæ, & in ædem sacram ingressæ, versus c, qui mihi dicendi essent, vos Deo reddite: non enim possum amplius Psalterium complere, cum omnino vis mea deficiat. Illæ vero cum clamore & lacrymis respondentes, Ad quemnam, inquiunt, Psalmum ipsa * pervenisti, & undenam, quod reliquum est, nos incipiemus? Illa sensim respondens, Nonagesimum, inquit, psalmum in ore habeo: sed infirmior facta ulterius progredi non possum. Illæ cum hæc audivissent, ad ædem sacram ingressæ, reliquos Psalmos compleverunt. Cumque exiissent, in faciem ceciderunt, & ululatum magnum emittentes, sibi preces a sancta Muliere impartiri postularunt. Illa vero omnibus quidem pariter bene precata est: Marinam autem & Euphrasiam ulnis suis honoratis amplexa, En, inquit, sorores meæ dilectæ, ex hoc ipso die a nobis * separamur; sed in futuro illo seculo rursus nos Deus conjunget: det autem vobis pacem, charitatem & concordiam, & impleat vos omnibus bonis suis. Hæc & alia cum dixisset, ejus facies instar luminis effulsit, ita ut qui ad eam videndam eo venerant, admiratione & stupore afficerentur.

[13] [ac placidissime migrat ad Dominum,] Quoniam vero dies festus aderat, quo sanctissimæ Dei Genitricis Assumptio * celebratur, omnes sic admonens, Videte, inquit, ne quid eorum, quæ ad diem festum pertinent, infectum prætermittatis. Itaque & Psalmorum ordinem, & ministerium in ipsos egentes pro viribus diligenter exequamini: deinde post divinum rei sacræ ministerium humile hoc corpus meum terræ mandetis. Hæc cum præcepisset, & duas sorores, quas supra diximus, amplexata esset, in pace dormivit ac requievit, ita ut qui eam viderunt, communi somno requievisse crederent: nam ore atque oculis * clausis, minime illi opus fuit, qui hæc honeste componeret. At sorores, ad sanctas ejus reliquias se abjicientes, & suam orbitatem deplorantes, Quonam, inquiunt, nunc abiisti, Mater nostra sancta, & immortalitatis cognomen habens d? Quomodo nos ita orbas dereliquisti, e nostro conspectu evanescens? Ubinam posthac angelicam faciem tuam adspiciemus? Ubi vocem illam tuam audiemus, qua nostra corda exhilarentur, & ad bonorum operum studia excitentur? Extinctum est nostræ spei fomentum. Tu nunc dormis, & nos in segnitia velut mortuæ jacemus. Non amplius te nobiscum una versantem habebimus: elegit enim te Dominus, & ad mansiones illas æternas vocavit.

[14] [& post dies 40 apparet in gloria.] Cum hæc & his similia lamentatæ fuissent, & consuetum Officii canonem e in ea complevissent, post mysteriorum tempus, sacrum illud corpus in loculo repositum, in terra congruenter condiderunt. Quæ vero mulier in ejus locum successit, prope sepulcrum permanens, neque nocte neque die illinc discedebat, lachrymans, & beata illa Femina se orbatam lugens. Cui Athanasia in somnis apparens, Esto, inquit, bono animo, & certo fore scito, ut, completis quadraginta diebus post meum obitum, recipiam quod a Deo ipso receptura sum. Hæc igitur cum in somnis vidisset, experrecta dubitabat, quidnam hoc visum, & sanctæ Mulieris verbum significaret. Cumque quadragesimus dies venisset, quæque sorores monasterium habitabant id oblitæ (ut sæpe usu evenire solet) post duos dies illum quadragesimum diem futurum existimarent, ejus diei vespere sorori, quæ supradicta est, Athanasia, beata illa femina, se offerens, Cur, inquit, ita quadragesimos dies meos neglexisti, neque quæ ad pauperum distributionem, neque ea, quæ ad amicos benigne accipiendos pertinent, præparasti? Hoc viso illa perculsa, & ad se rediens, ac diligenter dies numerans, cognovit tempus illud vesperam esse quadragesimi diei, quo sacra Psalmorum cantio celebrari deberet. Cum igitur dies illuxisset, & divinum Officium celebrari cœpisset, duæ, quæ illius sacri & monastici chori principem locum tenebant, quarumque cordis oculos Deus aperuerat, ut horribile illud visum animadverterent, duos quosdam viros contemplatæ sunt specie terribiles, habitu effulgentes, & beatam Athanasiam mediam habentes: quam cum duxissent, & ante sacram aram constituissent, purpuramque pretiosis lapidibus ac margaritis ornatam protulissent, regali habitu eam induerunt, & corona, crucem & ante & retro habente, caput ejus cinxerunt: cumque virgam gemmis ornatam in manus ei dedissent, eam ad divinam aram perduxerunt. Hæc igitur visio cum quadragesimo die contigisset, loculus, in quo sanctæ Mulieris reliquiæ infra terram jacebant, stridorem emittere cœpit, idque assidue per totum anni tempus faciebat.

[15] Cum vero anniversarius * dies, quo sancta illa Mulier obierat, [Sanat dæmoniacum, corpus habet incorruptum, renuit vestem pretiosam.] jam venisset, ecce, viri duo adstiterunt, & cum ipsis misera quædam mulier, pravis spiritibus vexata: qui spiritus supra sanctæ illius Mulieris reliquias debacchantes, redarguti sunt. Manibus igitur tegumentum illud, quod supra sanctæ Athanasiæ reliquias impositum fuerat, amoventes, arcam e monumento extraxerunt. Quo facto, mulier illa spiritu malo agitata, curationis statim compos facta est. Sacri vero illi viri arcam illam inspicientes, eam viderunt undique suavissimi odoris unguento diffluentem. Cum igitur diligenter eam patefecissent, Athanasiam invenerunt ita decore positam, ut recens mortua fuisse videretur: nam & ejus oculi luminis speciem præ se ferebant, & labra [ejus sancta] & totum illud beatum corpus sanum, integrum & intactum videbatur, teneris adhuc carnibus, & manibus in rectum protensis, neque alia ex parte [ad motum] impeditis. Cum illud igitur venerati essent, & lacrymas [ubertim] effudissent, arcam munierunt, & in omnium conspectu ponendam esse, sancte * judicarunt. Postea vero quam in aliam arcam translata fuit, in qua & nunc [sancte] Beata illa reposita est, monachæ ipsæ veste priore illam exuentes, alia quadam sericis filis contexta & colore cæruleo f eam induere cupiebant: sed minime Athanasia sancta eis obtemperabat, manus ipsas tenens pectori adhærentes, & vestem illam [omnino] renuens. Una igitur e [sacro] choro illo, quæ omnibus virtutibus effulgebat, & sancti Spiritus vas quoddam erat valde pretiosum, flexis genibus sic eam precata est: Quemadmodum quo tempore nobiscum versabaris, obedientiam [domina] sine aliquo discrimine præstitisti, ita & nunc libenter nobis obedire velis, & humilem tunicam tibi oblatam te indui patiaris *. Hæc illa cum perinde ac si viveret, audivisset, manus statim relaxavit, & tunicam, quam diximus, accepit, ac deinde ad sanctam illam arcam se reclinavit.

[16] Operæ pretium vero est pauca quædam, quæ postea facta sunt, [Puella ac puer a dæmone, servus ab hydrope liberati.] miracula commemorare, & ita orationi finem imponere. Cum non multi dies præteriissent, puella quædam, annos fere duodecim nata, impuro spiritu detenta, cadens & spumam emittens, ad sacræ Mulieris sepulcrum adducta est: cumque illic quadraginta dies permansisset, divina ope adjuta, sana rediit.

Alius quidam puer, annos fere octo natus, in manu ipsa dæmonem habebat. Hunc ut passerem quemdam nigrum ad manum suam venientem, & illic sedentem videbat, a quo & manus ipsa commovebatur. Quare miserabiliter afflictus puer ille, cum totos septem dies apud divinas sanctæ Mulieris reliquias permansisset, sanctissimi Spiritus ope curatus est.

Alius * quidam conditione servus, fide vero liber, occulto dæmone vexatus, & insuper aqua intercute totum corpus instar utris tumefactum habens, ad monasterium illud venit, & sanitatis compos fieri supplex postulabat. Illi ergo beata Athanasia in somnis apparens, Expecta, inquit, frater, paululum, & ego tibi, divina ope adjuvante, curationem afferam: partem enim quamdam mei corporis ad te mittam, qua morbo isto [qui te tenet undique, omnino] liberaberis. Audivit hæc vir ille, & fuit bono animo, & post mensem unum nocte quadam in mentis stuporem incidens, seipsum vidit undique a templi tecto aqua defluente madefieri, &, omnibus candelis extinctis, ad sanctas beatæ Mulieris reliquias confugere, stridoreque magno ex arcula emisso, vocem ad se venientem audire sibi videbatur, quæ ita diceret: Aperi cito os tuum, aperi. Quod cum ille fecisset, hilaris, quod missum fuit, excepit, simulque sanitatem recuperavit. Cum vero dies illuxisset, omnibus, quæ in monasterio erant, curationem suam clara voce prædicabat. Cumque omnes concursu magno illuc venissent, & causam ejus rei ediscere cupivissent, tum ille donum, quod acceperat, e sinu protulit, unguem videlicet magni digiti e sanctæ Mulieris pede missum, ac parvo quodam panno involutum. Abiit igitur vir ille sanus, divinam gratiam, & sanctæ Mulieris gloriam * celebrans.

[17] Aliquado cum ejus sancta memoria celebraretur, & multus populi concursus factus esset, mulier quædam, [Alia mala] nomine Theodota, manum arefactam habens, curationem assequi supplex poscebat. Una igitur e sororibus, cum eam apprehendisset, & maxillæ sanctæ Mulieris, quæ in arca erat, admovisset, sanam atque integram Dei ope illinc extulit.

Alia vero quædam mulier cum occulto spiritu vexaretur, & multos dies illic permansisset, re infecta ac tristis domum suam reversa est. Vidit autem sanctam Feminam [in somnis] talia sibi dicentem: Tu fraudem viro tuo fecisti, & animam tuam in gravem mortem injecisti. Vade igitur, & erratum tuum proferas, & ego mali dæmonis vexatione te liberado. Hæc cum mulier audivisset, & ea, quæ audiverat, fecisset; divina ope adjuta, sanata est.

Alia quædam mulier infantem puerum mammam sugentem ferens, cui tum dexter oculus extinctus, tum manus & pes torpens, & motionis expers erat, ad Sanctæ illius sanitatis datricem arcam eum adduxit *. Post paucos vero dies illum sanum receptum in propriam domum gaudens retulit.

[18] Alia quædam tam male oculorum morbo g laborans, [S. Athanasiæ patrocinio sospitata.] ut ei tamquam poma aliqua oculi penderent, ad ejus arcam accessit, &, capite supra sanctas reliquias imposito, sanitatem assequi precibus postulabat. Cum igitur duobus aut tribus diebus permansisset, Dei ope adjuvante, sana facta est, ejus oculis ad priorem statum restitutis.

Puer vero duodecim fere annos natus, cum manus & pedes torpentes haberet, ad ejus sepulcrum accessit. Cumque nondum pauci dies præteriissent, divina visione puer ille dignus factus, & propriis pedibus inambulans, domum suam reversus est: quod miraculum per beatam Mulierem editum omnes obstupescebant. Collum puellæ cujusdam, quæ Maria vocabatur, & in monasterio habitabat, gravi morbo laborabat. Cui beata Athanasia in somnis apparens, Asperam, inquit, tunicam meam accipias, & morbo admoveas. Id cum illa e somno excitata fecisset, statim curationem ipsam admirabiliter assecuta est.

Marina vero, cujus supra mentio facta est, multo tempore gravi morbo ex ventre laboraverat. Cum igitur lauri folium sumpsisset ex iis, quæ tunc super arcam illam posita erant, & supra morbi locum tribus diebus reliquisset, perfectam sanitatem accepit.

[20] [Fides hujus historiæ.] Hæc, quantum vobis religiosis monumentum esse possint, mediocriter a nobis dicta sunt. Singulatim enim omnia persequi, non solum supra vires meas est, sed neque iis facile erit, qui & vita meliore sunt, quam ego, & orationem vitæ parem habent. Ego vero cum ingenio sim valde tenui, & sublimioris orationis omnino expers, provinciam hanc suscepi, non vana secutus figmenta, sed quæ tum ipse propriis oculis vidi, tum a sanctis mulieribus, cum hæc dicerent h, audivi, e quibus fuit & felicissima Mater nostra. Quæ omnes cum per totam vitam rebus gestis excelluerint, & Athanasiæ beatæ mulieris facta cuncta bene noverint, illis ego credidi. Earum autem vitam, & optimam maximæque utilitatis conciliatricem institutionem, aliis suo tempore scribendam prætermittamus.

[21] Tu vero Beata & immortalitatis appellatione prædita, [Apostrophe ad Sanctam.] divinorumque angelorum contubernalis Athanasia, quæ propter Christum bene paupertatem exercuisti, & divinis muneribus dives facta es: quæ assidue lugens, consolationem istam tibi comparasti, & mansuetudine oblectata mansuetorum terram recepisti, & in fame & siti vitam ducens, perennes delicias invenisti, misericordemque animam habens, a Deo ipso misericordiam magnopere consecuta es: tu, quæ corde puro splendorem sancti Spiritus excipiens, & in animo pacem habens, ejusdem sancti Spiritus diversorium, &, ut summatim dicam, omnium bonorum thesaurus, ob idque maximo lumine digna facta es, cum Sanctorum turmis simul versans, & cum justorum choreis hilaris una chorum ducens; sis nostri memor, qui factis tuis lætamur i: cura sororum gregem, quem propriis laboribus congregasti: respice vitam nostram, multis hujus mundi fluctuationibus k agitatam, ut per tuas preces sancte viventes, & laqueis diaboli fortiores redditi, tecum una sempiternis bonis digni efficiamur, gratia & benignitate Domini nostri Jesu Christi: cum quo Patri simul cum sancto Spiritu sit gloria, honor & adoratio nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Exemplar Græcum sic habet: Πρὸς δὲ τὰ Τίμια, οὕτω γὰρ τόπος ὠνόμασται, τὸ ὄντως τοῦ Θεοῦ τίμιον σκεῦος ἀφήκετο. Ἔδει γὰρ ἔδει δι᾽ αὐτῆς τιμηθῆναι τὰ Τίμια, καὶ τὴν κλῆσιν τοῖς πράγμασιν ἔχειν ἐπαληθεύουσαν. Quæ ita interpretor: Ad Timia autem (hoc quippe nomen loco fuit inditum) Sancta, honorabile revera vas Dei, pervenit. Oportebat enim, oportebat, ut ab ipsa honorem acciperent Timia, nomenque haberent rebus vere congruum. Vides allusionem ad nomen proprium loci τὰ Τίμια, & ad adjectivum synonymum. Est autem adjectivum καὶ τίμιος honorabilis, in pretio habendus &c. Proprium itaque τὰ Τίμια quasi dicas loca honore ac pretio digna.

b De hoc Sancto dictum in Comm. prævio num. 4; e cujus tempore fixa ibidem est ætas, qua S. Athanasia floruit.

c In Græco est στιχολογίαν, id est, Psalmorum secundum singulos στίχους seu versus recitationem seu decantionem, quæ fit in ecclesia, uti exponit Cangius in Glossario Græco-barbaro, apud quem etiam reperies discrimen inter στίχους & στιχηρόν. Consuli etiam potest Goarus supra assignatus pag. 30, 32, 206.

d In Græco est τῆς ἀθανασίας ἐπώνυμε, quod esthic, quæ immortalitatis aptum conveniensque nomen sortita es. Vide Commentarium prævium num. 2.

e Κανὼν ἀναπαύσιμος εἰς κομηθείσας γυναῖκας, Canon funereus pro mulieribus defunctis exstat apud Goarum pag. 588.

f Græcum exemplar ponit φαιῷ, id est, fusco, pullo, μυΐνῳ mustellino, qui medio est inter candidum & nigrum colore, & ex albo & nigro colore commixtus est. Vide Lexica: in quibus etiam invenies colorem cæruleum dici κυάνεον.

g Græca dicunt φλεγμονὴν, inflammationem: de qua agit Gorræus in Definitionibus medicis Francofurti excusis anno 1601, pag. 493.

h Græce ea sic expressit auctor ἀληθείας λόγον ἐρευγομέναις, veritatis sermonem eructantibus.

i Græce τῶν ἐπὶ σοὶ κατακαλλυνομένων, quæ in te ornamur.

k Gr.τρικυμίαις, procellis maximis & tempestatibus; quasi dicas TRINIS FLUCTIBUS, ut Latine dicitur fluctibus decumanis.

* Gr. καὶ δαίματος, & pavore

* Gr. γὰρ enim

* Græc. δεῖ, oportet

* Gr. κυρία ἡμῶν, domina nostra

* Gr. ἀλλήλων mutuo

* Gr. κοιμήσεως ἑορτὴ, dormitionis festum

* Gr. additur εὐφυῶς, facile, leniter, placide

* Gr.πανσεβάσμιος, omni veneratione dignus

* Gr.αἰσίως, recte

* Gr.περιβαλοῦ, assume, indue.

* Gr.Ἀνὴρ, vir

* Gr.θαύματα, miracula

* Gr.ἀπέῤῥιψε abjecit

DE B. ALBERTO EP. FERRARIENSI
IN ITALIA,

Anno MCCLXXIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Albertus ep. Ferrariensis (B.)

AUCTORE P. B.

§ I. Beati cultus & reliquiæ.

Quæ de B. Alberti, episcopi primum Placentini, deinde Ferrariensis, inventione dicta sunt in hoc Opere ad diem VII Maii occasione S. Maurelii episcopi, [Cultum ejus publicum,] martyris, & Ferrariensium patroni, plus quam sufficere videntur ad cultus ejus antiquitatem legitimam confirmandam. Constat enim inde, corpus ejus inventum fuisse una cum corpore S. Maurelii eodem anno 1419, eodem die ac mense VII Maii, in eadem ecclesia S. Georgii prope Ferrariam, in eadem crypta seu sacello subterraneo sub ara majore, in eodem tumulo; sed in theca separata, simili tamen Maurelianæ, hoc est plumbea, unam ulnam longa, & his verbis inscripta: Hic est corpus, sive ossa beati Alberti episcopi Ferrariensis & confessoris. Constat, eidem inventioni assistentes Petrum Boiardum episcopum Ferrariensem, Nicolaum marchionem Atestinum, cum amplissimo tam cleri quam nobilium comitatu, statim in genua provolutos honorasse reliquias; tum peractis debitis cæremoniis, capsam utramque sigillatim, hoc est unam post aliam, sustulisse ex crypta ad altare majus; & ad geminam translationem idem hoc elogium magna psallentium voce iteratum fuisse: Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo & inventus est justus: dein continuo ad repositas in altari capsas ambas sacrum Missæ officium solennissime celebratum a reverendissimo domino episcopo fuisse. Quis hic non agnoscat cultum B. Alberti publicum, non præsentem tunc modo, sed etiam diu præteritum?

[2] Quid enim capsula plumbea unius ulnæ, quæ certissime defuncti primum corporis capax esse non potuit, [cujus primordia referenda videntur] at potuit resoluti, refossi & loti; quid inscriptio Beati Alberti significant, nisi præteritam diu corporis ejus aut ossium elevationem? Quid item inventio ejusdem capsulæ juxta similem S. Maurelii capsulam intra tumulum eumdem positæ in sacello, tum quidem neglecto ac deserto, sed olim publico, & eo recurrentium supplicationibus frequentato, indicare potuit evidentius, quam publicam istic aliquando fuisse non minus B. Alberti, quam S. Maurelii venerationem? Enimvero si dubitare de hac re potuissent qui inventionem hanc apparatu tanto pompaque illustrabant, numquam in ea parem utriusque Sancti reliquiis tam conjunctis quam separatis cultum aut exhibuissent ipsi, aut ab alio quocumque palam exhiberi permisissent. Præcesserat ergo jam diu manifesta erga beatum hunc Antistitem religio ætatem ante assignatam inventarum ejus reliquiarum: quamquam alioquin ætas hæc ipsa ad cultus immemorabilis probationem abunde sola sufficiat.

[3] Diu, inquam, hanc illa præcesserat: quod vel ex eo colligimus, [versus initium seculi 14,] quod monachi Olivetani, teste Bonaverto in Vita Italica S. Maurelii pag. 52, tempus ignorent, quo jam dicta corpora ambabus illis hierothecis excepta, & in oratorium istud subterraneum intra sepulcrum commune reposita fuerint: etsi enim aliam hujus ignorantiæ causam non obtendat ibidem laudatus auctor, quam quod ecclesia illa instaurata sæpius fuerit & a diversis possessa rectoribus, antequam per Joannem PP. XXIII, anno Pontificatus ejus quinto, Christi 1414, Montis Oliveti monachis obvenit; facile tamen quilibet intelligit, præcipuam ejus causam fuisse rei gestæ antiquitatem, quæ nimirum seculo XV non modo testem illius nullum superstitem; sed ne memoriam quidem reliquerit. Itaque Papebrochius in Maurelio num. 29 non temere suspicatus est, factum hoc, eodem forsitan XIII, quo obiit B. Albertus, seculo contigisse. Favet sane generalis illa omnium, cum vita decessit, sanctitatis ejus opinio, duplici, ut infra narrabitur, in ipsis ejus exsequiis miraculo confirmata.

[4] Priorem vero cultum illum illustravit mirifice solennitas illa, [auxit inventio corporis ejus anno 1419,] qua diximus anno 1419 inventum ac translatum ejus corpus fuisse una cum corpore S. Maurelii: hæc namque Deo quantum cordi fuerit, plurima continuo prodigia declararunt, de quibus ita Papebrochius loco citato, num. 13 & sequente: Vulgatus quaquaversum rumor inventionis prædictæ brevi tantam excivit hominum multitudinem, adorare, videre, tangere cupientium, ut discrimen considerantes monachi, ne minime pares sustinendæ multitudini, haud satis arcere a sacro thesauro possent pie rapaces manus, ipsum recluserint in quoddam archivium intra sacristiam, donec novum sepulcrum fabricaretur. Verum increbrescente in vulgus rumore, quod sancta corpora aliorsum auferre molirentur Patres, parum abfuit, quin impetu facto effringerent ostium sacristiæ. Quare curatum celeriter est, ut altare ligneum, instar arcæ majoris, fabricaretur, quæ superne aperienda collocaretur in medio templo in capella, quæ tunc sub nomine divæ Virginis censebatur; ibique incluserunt prædictas capsas, prius omni populo palam monstratas, cunctis certatim caput inclinantibus, manus brachiaque tollentibus in cælum, percutientibus pectus, magna voce clamantibus: “Succurre nobis, miserere nobis”. Exinde vero tam multa facta miracula sunt, ut iis exponendis non sufficiam; tacere tamen non possum rem prorsus novam & admirabilem. In eodem, unde sacra lipsana extracta primum fuerant, loco scaturire cœpit fons aquæ pulcherrimæ sapidissimæque, nec non saluberrimæ iis, qui ad medelam variarum infirmitatum illuc descendunt, ipsam vel in potum haustam sumpturi, vel in lavacrum aspersionemve acceptam infusuri corporibus suis; ex quorum ingenti numero recensebo paucos, nominatim descriptos.

[5] [plurimis ornata miraculis.] Tum subjicit octo miracula, sigillatim a Bonaverto in Vita S. Maurelii pag. 58 & seqq. Italice recensita, quæ apud nos ibidem Latine contracta legi possunt; modo hoc unum monitus hic lector observet, quod interpres noster, dum studuit brevitati, ea passim illis adjuncta resecuerit, per quæ scriptor Italus disertissime significarat, prodigiosa hæc omnia beneficia, non per unius S. Maurelii, sed per Maurelii simul & Alberti supplices invocationes impetrata fuisse, adeoque non ad hujus minus, quam ad illius patrocinium & gloriam relata fuisse olim, ac referri nunc etiam oportere. Ceterum quæ producta sunt hactenus, legitimum B. Alberti cultum usque adeo persuasere Majoribus nostris, ut jam tum ibidem num. 19 ampliorem ejus mentionem hoc in Opere ad hunc diem decreverint; quod animadvertisse videtur Castellanus, dum illi, forte solus huc usque, locum eodem die fecit in Martyrologio universali, quod Parisiis edidit anno 1709; sic enim annuntiat: In Æmilia, S. Alberti episcopi Ferrariensis.

[6] [Etsi cultus ille dein paulatim elanguit.] Porro tametsi intra eamdem subinde ecclesiam sacra utriusque corpora in suo quodque sacello non paulo honorificentius fuere reposita; nempe S. Maurelii ad dexteram aræ majoris in arcula argentea æneo monumento conclusa; B. Alberti vero ad sinistram ejusdem aræ partem in tumulo, qui ex candido marmore eleganter sculptus, auro sparsim interlucente, rutilabat, ut alibi dictum est; diffiteri tamen non possumus, quin hujus veneratio illa apud Ferrarienses aliquando tam servida, paulatim intepuerit: liquet id enim non solum ex Philippo Ferrario, cujus in Sanctis ac Beatis, præsertim Italiæ, perquirendis operosam sagacitatem omnino fefellit hujus Alberti jam tum nimis obscurata memoria; sed vel maxime ex litteris P. Heraclii Cristanelli nostri huc Ferraria datis XXIV Aprilis anno 1676, in quibus de memorato Beati antistitis tumulo mentionem faciens, ait: Si quærit Reverentia vestra a me, quanam in veneratione modo habeatur ejus sepulcrum; respondeo: Fere in nulla: neque ulla fit memoria toto anno: quibus verbis non omnem quidem desiisse venerationem affirmat, sed fere tamen omnem; sicut neque omnem tollit Bernardinus Faynus in Cælo Brixianæ ecclesiæ anno 1658 excuso Brixiæ, cum pag. 341 Albertum hunc accenset Brixianis non Sanctis nec canonice Beatis, quorum memoria tantummodo in benedictione habetur: nam in ejusdem elogio pag. 93 agnoscit satis recentem reliquiarum ejus distributionem: Cujus, inquit, non mediocri reliquia gaudent Brixiæ Patres Oratorii, S. Philippi Nerii sectatores, favore Valeriani Scaleæ, abbatis Generalis Olivetanæ Religionis illis concessa.

§ II. Ejusdem gesta quædam, & felix obitus.

[B. Albertus anno 1244] Vitam B. Alberti scriptam non fuisse, censet Bonavertus in S. Maurelio pag. 51: neque enim Vitam ille reputavit cum Guarino in Compendio historico ecclesiarum Ferrariensium pag. 393 exiguum illud elogium Italicum cum duobus miraculis, quod manuscriptum servatur in archivo Olivetanorum, apud quos requiescit Beatus, & unde apographum nos fidelissimum accepimus, anno 1675 die XXVII Aprilis a P. Andrea Lazari Societatis Jesu subscriptum, missum huc autem anno sequente a P. Joanne Heraclio Cristanello, & suo mox loco inserendum post alia nonnulla, quæ diligentissimus rerum ejus investigator Petrus Maria Campi, Canonicus Placentinus, in amplissima sua & summo labore collecta digestaque Historia ecclesiastica Placentina, part. 2 a pag. 181 de illo refert ac probat; & nos ex eo Latine hic versa delibabimus. Orditur is ab hoc ejus elogio:

[8] Fuit B. Albertus patria Brixianus, gente Prandonius, [fit ep. Placentinas, & laudatur ab Innocentio PP. IV:] gradu magister & doctor (Theologiæ, an legum, ignoratur,) professione ac statu clericus & sacerdos secularis, domesticus antea Cardinalis Prænestini (Jacobi Pecorariæ defuncti anno 1244) nunc autem (eodem anno 1244) subdiaconus. Apostolicus & Pontificis sacellanus, atque in episcoporum Placentinorum serie quinquagesimus quartus. Consonat fere epistola Innocentii PP. IV, de Alberti ad cathedram Placentinam promotione, ad Præpositum & Capitulum ejusdem ecclesiæ directa, quæ sic habet ibidem: Nos diligentius attendentes, quod solicitudinis nostræ intererat, ut in eadem ecclesia illum hominem poneremus, qui Deo gratus, & hominibus sit acceptus, diligenti deliberatione præhabita, dilectum filium, Magistrum Albertum, subdiaconum & capellanum nostrum, virum profecto secundum cor nostrum propter prærogativam morum & scientiæ, super quibus ei, tamquam illi qui diu nobiscum est laudabiliter conversatus, laudabile testimonium perhibemus, ipsi ecclesiæ de Fratrum nostrorum consilio in episcopum præfecimus & pastorem &c. Dat. Laterani secundo Idus Martii, anno Pontificatus nostri primo; id est Christi 1244, cujus Octobri mense jam in Placentinæ sedis possessione constitisse Albertum, ostenditur ibidem pag. 182.

[9] Anno sequente verisimile ait esse Campius pag. 183, [scripsisse dicitur contra Fridericum II imp.:] ipsum cum aliis centum & quadraginta episcopis astitisse concilio I Lugdunensi adversus Fridericum II imperatorem; tum quia tunc acta Placentiæ Beati Vicario adscribuntur, nec ab ipso quidquam reperitur anno 1245 aut sequente gestum; tum quia deinde a Friderico eique adhærentibus diu atque acerbe vexatus est: quamquam hoc etiam accersere sibi potuit per scripta, quibus imperatorem illum infensissimum Romanæ Sedi insectatus fuisse dicitur ab Ughello, Fayno & aliis. Ibidem pag. 186 legitur examinasse, approbasse, ac scripto publico consignari jussisse miracula quædam S. Raymundi Palmarii; de qua re videri possunt hujus Acta, vel eorum potius Appendix prima, ad diem XXVIII Julii pag. 661, num. 19.

[10] Anno 1248 institisse scitur apud Romanum Pontificem, & obtinuisse, ut Placentiæ studium generale vel erigeret vel instauraret, [erigit Placentiæ studia litterarum: præbendam fundat:] ditaretque legibus, quibus aliæ tum universitates gaudebant. Litteras ipsius Innocentii PP. IV exhibet auctor noster ibidem pag. 399; ubi etiam videre est instrumentum a Beato dictatum anno 1249, quo Placentiæ in ecclesia collegiata S. Antonini præbendam sacerdotalem fundavit ad honorem Dei & gloriosæ Virginis Mariæ, ac SS. Antonini & Victoris, his præter alias conditionibus, ut ea gaudens debitam & continuam residentiam faciat in dicta ecclesia, &, prout ei Dominus facultatem concesserit, Officium divinum debeat in ecclesia ipsa celebrare, singulis diebus Sabbati ad honorem sanctæ Mariæ, & in secunda feria pro remedio animæ meæ, inquit, & antecessorum atque successorum meorum & omnium fidelium defunctorum Missas celebrare; quas Missas si omiserit aliquo impedimento, postmodum illas dicat, cum poterit celebrare, &c.

[11] [solicite curat cœnobia,] Difficillimis temporibus ad Religiosarum etiam familiarum stabilitatem tutandam curas extendit, ne quid iis vel in re domestica, vel, quod pejus, in spiritus primævi fervore detrimenti accideret. Hinc anno 1250 Arduinum, abbatem S. Sabini, æris alieni, quo cœnobium ejus premebatur, solerter expedivit angustiis, ibidem pag. 204. Hinc anno 1252 coram præfecto militiæ Placentinæ parthenonem S. Syri una cum hominibus illi subjectis ac rebus omnibus in tutelam suam & fidem per instrumentum publicum, ibidem pag. 401 recitatum, suscepit ac securum præstitit adversus infesta tum passim ibi latrocinia. Hinc denique anno 1256, cum extorris ipse & ad curiam Romanam profugus rescisset, inter moniales Placentini cœnobii, quod nuncupabant Hierusalem, pessum ire disciplinam, hoc per vicarium suum uniri mandavit cum cœnobio S. Syri florentissimo, translatis huc inde monialibus & conversis omnibus; ut ibidem legibus imposterum & exemplis recte vivere discerent alienis, quæ domi jam non poterant emendari suis. Mandatum authenticum repræsentat ibidem Campius pag. 402.

[12] [& fidem Catholicam; ideo exosus hæreticis:] Religionis autem Catholicæ promovendæ quanto ferbuerit studio, inde licet conjicere, quod itinerum socium sibi sciatur adscivisse, Campio teste ad annum Christi 1250, ardentissimum illum Romanæ fidei, tum quidem prædicatione, auctoritate, miraculis; at paulo post etiam sanguine ac nece gloriosissima defensorem ac vindicem S. Petrum martyrem ex Ordine Prædicatorum, cujus Acta videri apud nos possunt ad diem XXIX Aprilis pag. 696, num. 33, ubi & prodigium ejus narratur coram præsule hoc nostro Alberto patratum. Hæc sane inter utrumque familiaritas, si eodem ambos animatos ardore non reperit, animasse credenda est: quandoquidem ut S. Petrum anno P 252 e medio sustulerunt grassatores hæretici; sic Albertum eodem anno fautor hæreticorum idem hostisque Pontificius Ubertus Pallavicinus odio primum, & mox deinde electus Placentiæ dominus pervicacissimis injuriis ac tyrannicis direptionibus persequi cœpit usque eo, ut sub initium anni 1254 Vir mitissimus, ecclesia vicario commendata, Romam ad asylum Innocentii PP. IV confugiendum clam sibi duxerit. Verum enim cujus ita jugulum suum subtraxit odio atque insidiis, ejus adeo in ecclesiæ suæ fundos rapacissimam accendit avaritiam; ut, cum ne solemni quidem, anno 1257, Alexandri PP. IV in eum ac Placentinos illi adhærentes anathemate (quod recitat Campius pag. 403) coërceri potuisset, Placentia tandem debuerit cum Episcopo, quo digna non erat, quique Ferrariam inde translatusfuit, etiam episcopatu privari. Vide eumdem auctorem pag. 214, ubi tam diuturnam Præsulis hujus tot inter adversa patientiam non immerito commendat elogio.

[13] Ecclesiæ porro Ferrariensi præfectus quid egerit, [translatus ad sedem Ferrariensem, obiit 14 Aug. 1274,] intelligi maxime debet ex manuscripto, de quo supra meminimus num. 7, & quod ex Italico Latine sic vertimus: Erga venerandum urbis Ferrariensis antistitem, beatum Albertum (uti habetur, & ego hisce oculis legi, in catasto * antistitum tabularii episcopalis Ferrariæ) cum huic ecclesiæ præsidens, vitæ sanctimonia fulgeret, maxima viguit populi devotio ac reverentia, propter ipsam illam, quam in ejus orationibus, jejuniis, eleemosynis, exhortationibus observabant omnes sanctitatem. Præfuit autem ibi (quantum quidem comperiri potuit) annis circiter quindecim. Cumque jam prope abesset a vitæ termino, ex affectu commiserationis eleemosynas multas ipse distribuit, multas imperavit in varios Religiosos, aliosque pauperes. Sicque anno millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, die decima quarta Augusti ex hac vita ad beatam & immortalem commigravit, postquam paulo ante testamentum condidisset unumque codicillum, mandassetque corpus suum efferri ad ecclesiam S. Georgii, ibidem sepultura donandum. Concurrit excitatus opinione sanctitatis ejus frequens ad exsequias populus: quotquot vero iisdem adstiterunt, bina eodem die spectavere miracula in personis duabus, quæ attactu corporis B. Alberti, morbis, quibus ambæ laborabant, liberatæ fuerunt. Hujus rei veritas multorum testimoniis fuit comprobata; ut apparet etiamnum ex instrumentis antiquis, per illius temporis notarios confectis. Miracula vero illa sic habent.

[14] Primum. Quod ibi conspectus fuerit vir quidam, [in ipsis exsequiis decoratus miraculis.] nomine Dominicus Calzolaro *, incola burgi S. Joannis extra muros Ferrarienses; qui pro certo affirmavit, annis amplius quatuor manum dextram ac brachium gestasse se prorsus inutilia, quando cum fiducia ac devotione accedens, & idem illud brachium manumque admovens corpori B. Alberti, subito hac se infirmitate liberum sensit. Examinati super hoc testes multi, professi sunt omnes, vera esse quæ iste asserebat, captum se videlicet ultra quadriennium illo brachio fuisse; id enim sese universos vidisse. Miraculum secundum. Mulier quædam, Betta nomine, dixit, privatam se fuisse plus quam sex mensibus usu dextræ manus, antequam fide ac religione incitata istuc intervenit, & manu illa B. Alberti corpus attingens, extemplo convaluit, eoque malo, pluribus circum adstantibus fuit perfecte liberata. Hujus prodigii monumentum adhuc superest in vetusto scripto testium tunc præsentium ac spectatorum, qui fuerunt partim Canonici, partim Religiosi, viri fide digni & nominatim recensiti per manum tabellarii coætanei in eodem codice antiquo, qui signatur “O. monasterii”. Hactenus Ms. apographum, cui additur alia manu: Ego infrascriptus plenam & indubitatam fidem facio, quidquid hic scriptum est de B. Alberto, desumptum esse ex antiquo manuscripto, quod servatur in monasterio S. Georgii Patrum Olivetanorum. Ita testor die XXVII Aprilis MDCLXXV

[15] Consonant fere quæ eodem ex fonte tradit in Vita S. Maurelii pag. 51 & sequente Bonavertus, [De ejusdem testamento, ] & ex hoc Petrus Maria Campi Hist. eccles. Placentinæ part. 2 pag. 214 & 287; imo & pag. 455, ubi ipsum Beati Testamentum authenticum repræsentare se credidit hoc principio: Millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, Indictione secunda, die decimo quarto exeunte Augusto, præsentibus testibus &c. Verum qui totum legerit, fallor, nisi mecum judicet, non esse Testamentum illud; sed instrumentum aliud legale, testamento & morte Beati posterius, quod confici ad securitatem sibi jusserit exsecutor testamenti. Patet id primum ex tempore quo Albertus obiit, anno, ut jam dictum, millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, die decima quarta Augusti; cum instrumentum illud factum sit eodem quidem anno, sed alio die; nempe die decimo quarto exeunte Augusto; id est (ut recte Cangius probat in Glossario ad voces Mensis exiens) die decimo octavo Augusti, toto post obitum ejus quatriduo. Patet idem ex eo, quod instrumentum illud eodem die XVIII Augusti testetur solutiones jam tum factas heredibus ex testamento; quæ certo valere non poterant, nisi post obitum testatoris, ipsumque adeo testamentum, quod obitum utique antecesserat. Ceterum instrumentum illud lectu ac fide dignissimum fatemur, plurimumque conferre, ad ea, quæ de Beati virtutibus dicta jam sunt, egregie confirmanda; quia tamen longiusculum est, assignare maluimus quam recudere.

[16] [ac tempore, quo sedit Ferrariæ,] Quod ad tempus attinet episcopatus ejus in ecclesia Placentina; ab anno scilicet 1244 us que ad 1257, recte illud probat Campius: at non ita certum videtur, eodemne anno 1257 translatus fuerit ad sedem Ferrariensem; an potius aliquanto posterius; quod omnino in episcopis Ferrariensibus tom. 2 Italiæ sacræ secundo editæ col. 544, num. 40 evincere debet Ughellus, si satis fidelia sunt, ut esse videntur, hæc ejus verba: B. Albertus de Pandonis (lege Prandonis aut Prandonius) Brixiensis, episcopus antea Placentinus, ad Ferrariensem sedem translatus est anno MCCLXI ab Urbano IV; ut habetur in Formulario Marini de Ebulo, ejusdem Pontificis vicecancellarii. Quo quidem modo sedisse dicendus erit Ferrariæ annis tantummodo tredecim completis; pro quibus Ms. antea recitatum numerare potuit annos circiter quindecim, si intelligantur hoc loco (ut intelligi possunt) anni 15 utrimque incompleti. Plura de beato hoc Antistite non suppetunt.

[Annotata]

* i. e. codice

* f. sutor appellative.

Additio ad Commentarium de S. Alberto Ferrariensi.

[Accessere Ferrariensia scripta] Rem huc perduxerat P. Boschius, quem postmodum ea corripuit infirmitas, ut omnino a studiis nostris abstinere coactus fuerit. Interim Ferraria accessere scripta nonnulla huc spectantia, a nostro P. Petro Brescianini missa & ab adm. reverendo & eruditissimo D. Josepho Antenori Scalabrino operose collecta. Descripsit is impigro labore instrumenta varia duodecim folia chartæ implentia, at quibus plurima complectitur, quæ potius ad S. Maurelium episc. martyrem spectant, ad S. Georgium, ad S. Romanum & alios, in Actis nostris jam pridem illustratos, & porro magis in supplemento illustrandos ad proprios dies, ut hic eorum ratio haberi non possit, quemadmodum nec variarum figurarum, ex quibus eam solam hic elegimus, unde doceamur quo in honore hactenus apud suos fuerit S. Albertus episcopus, cujus gesta, numquam hactenus edita, hic, quoad fieri potuit, non indiligenter collecta & illustrata sunt. En ipsam delineationem in æs incisam cum sufficienti totius rei explicatione.

Icon partis anterioris tumuli marmorei in quo reconditur corpus B. Alberti Pandoni Episcopi Ferrarien, ex quo formatur Altare S. Benedicti apud Olivetanos in templo S. Georgii extra muros Ferraria. Exhibet imagines inauratas B. Alberti in medio: S.S. M.M. Georgii et Maurelii Ep. Ferrar. a lateribus,

[18] Toto illo ampliori Antenorii scripto multa fusius referuntur instrumenta tum ad illustrem S. Alberti familiam spectantia, tum ad Gymnasium ab eo erectum, ad fundata cœnobia, aut varie amplificata, ad testamentum, ad monumenta, e quibus præcipuum jam supra dedimus. Verum iis & variis ampliationibus & parergis id adversus Ughellum & plures alios evicit Antenorius noster Scalabrinus, S. Albertum non serius quam anno 1257 ad Ferrariensem cathedram evectum, quod manifeste ostendit ex variis inscriptionibus & epitaphiis, ubi annus diserte exprimitur sedente Ferrariæ S. Alberto, ut in eo uti & in ceteris cum Boschio omnino consentiat, atque adeo operæ pretium non censuerimus, testimonia illa omnia hic verbotenus describere, cum & hoc & cetera omnia satis probata & illustrata existimemus.

DE BB. MARTYRIBUS HYDRUNTINIS
IN REGNO NEAPOLITANO

Anno MCDLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martyres Hydruntini (SS.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus eorum & reliquiæ in ecclesia Hydruntina.

Hydruntum, Italis Otranto, urbs est Italiæ in regno Neapolitano satis nota, [Cultus eorum] ut quæ ejusdem regni provinciæ Jonio mari proximæ nomen dedit Terræ Hidruntinæ, vernacule Terra d' Otranto. Qui plura ejus ornamenta nosse desiderat, adeat Italiam sacram Ughelli recusam nuper & auctam tom. 9 a columna 52, ubi de metropoli & archiepiscopis Hydruntinis; & obvios passim geographos cum recentiores, tum etiam veteres: nobis hic satis erit unum illud illustrare decus, quod ei anno Christi 1480 Civium plurimorum, sub immani Turcarum in capta exarmataque jam urbe dominantium, tyrannide constantia peperit. His etenim honores Martyrum etsi nondum per solenne decretum Ecclesia confirmavit; ipsa tamen (hac non solum non obnitente, sed etiam fovente) satis asseruisse videtur antiquitas; quod agnovit Philippus Ferrarius, dum illos Martyrologio suo, seu Catalogo Sanctorum generali ad diem Augusti X non dubitavit in hunc modum adscribere: In Salentinis BB. martyrum Stephani episcopi Hydruntini, Fabii calcearii, & aliorum DCCCXII, a Turcis ob Christi fidem occisorum. Idem tamen mox apparebit luculentius, una cum auctoris hujus hallucinatione, præter alias, illa qua Martyres hos annuntiat die X hujus mensis; cum celebrentur die XIV.

[2] [ab ipso fer, martyrio cœptus,] Ut ergo cultus antiquitatem ab ipsa ducamus origine, dubitare non possumus, quin eum suscitarint miracula, quæ infra ex certis auctoribus contigisse dicemus in ipso martyrii loco, dum ibi per annum circiter inhumata Heroum nostrorum corpora jacuerunt. Itaque cum ad urbem illam jam jussu suo Christianorum armis obsessam Alfonsus Calabriæ Dux regisque Neapolitani filius natu maximus die XV Junii anno 1481 advenisset, nihil sibi prius faciendum putavit, quam ut locum invisens, positis primum genibus prostratos adhuc sparsosque Martyres non salutaret modo, sed etiam ad expugnandam feliciter eorum patriam propitios invocaret; deinde, ut in locum decentem eorum omnia corpora colligeret, propediem dum urbe potitus esset, meritis honoribus transferenda. Narrat hæc Franciscus de Araujo in Historia Martyrum Hydruntinorum Hispanica anno 1631 edita Neapoli, cap. 30; sed confirmat epistola responsoria eodem tempore & ante recuperatum Hydruntum data ex urbe Florentina a Marino Tomacello ad Joannem Albinum, tum cum Alfonso Duce, cujus appellatur librarius major, in castris Hydruntinis agentem, & rei jam dictæ non testem tantummodo, sed etiam participem: sic enim ad illum inter alia rescribit Italice (nos Latine vertimus) Tomacellus: Pium ac dignum opus mihi fecisse videtur dominus (Alfonsus) cum in unum congeri mandavit corpora sanctorum illorum Martyrum, quos Bassa jusserat interfici. Utinam Deo placeat (& placebit, spero) tantæ caritati vicem rependere tum domino, tum etiam tibi, qui operam in ea tam sedulam contulisti. Jam id factum acceperamus, at manu tua factum esse, nunc primum discimus &c. Citatur hoc fragmentum apud Franc. Antonium Capano in Collectione monumentorum de Martyribus nostris, excusa Lycii in provincia Hydruntina anno 1670, pag. 79.

[3] Urbe recepta pulsisque ab Italia Mahumetanis mense Septembri ejusdem anni 1481, [continuo crevit in ecclesia metrop. Hydrunti,] continuo de Martyrum horum corporibus in metropolitanam ecclesiam transferendis digneque condendis est cogitatum. Qua de re, quod ad probandam illustrandamque publicæ venerationis antiquitatem non parum conferat, audire juverit Pompeium Gualterium, ejusdem ecclesiæ metropoliticæ præterito seculo Canonicum ac decanum, cujus apud laudatum Capanum pag. 99 hæc est De reliquiis Martyrum Hydruntinorum hierotopo-Chronica enarratio Latina: Hydruntinæ metropoleos cathedralis ædes, magnifica regum Normandorum liberalitate constructa, & lithostroto speciosi emblematis exornata, XL passuum longitudine a bemate ad frontem protenditur in occasum hybernum, inter sub vesperum & argesten: latitudine vero distenditur in dimidiam laxitatem; X scilicet passuum structura basilicæ mediana, marmoreis subnixa columnis usque ad chori limitem; & alæ utriusque distensio passuum V, geminatorum a columnis ad extremos parietes, hinc in septemtrionem inter corum & trasciam, inde in austrum inter leuconotum & vulturnum medios in templum aditus exhibentes. Ipsum autem chori spatium quatuor magnis undique elevatis arcubus insurgit. Eorum ultimus declinat introrsus in hemicycliam curvaturam, cujus eleganti schemate bema perficitur. Istius in medio stat ara maxima situata, cum signo puerperæ Dei Genitricis; dextroque a latere solium prominet archiepiscopale, comprovincialium sedibus episcoporum, pro conciliis celebrandis, ex adverso coëxistentibus. Extremi vero alarum fornices angustiori schemate arcuantur, eoque minorum apsidum hemicyclos efficiunt; qui exporrectis infra testudinibus ædiculas formant ferreis a fronte clathris obstructas: quarum in dextra collocatum est sanctissimæ Eucharistiæ tabernaculum; in læva reliquiæ venerabiles conditæ sunt Martyrum Hydruntinorum. Pleraque etiam sacris apta ministeriis altaria in ædis lateribus utrimque adnumerantur.

[4] [hic satis accura e descripta] Sed per minores januas basilicam introëuntibus scala se duplex inflectit. Per ambas descenditur in cryptoporticum; quæ superioris chori & conterminorum laterum atque hemicycliarum areolarum amplitudini subest, perpendiculari substructione; passibus lata XX, longa XVI in medio, XIV in lateribus, propter hemicyclias inæqualitates: fenestris a parte septemtrionali conspicua duabus, ab Orientali quatuor; columnatione spectabili sustentata. Columnæ ipsæ promiscui generis, ordinisque compositi una & septuaginta, æqualibus interstitiis novenorum pedum collocatæ: expeditæ solidæ marmoreæ XLII, ceteræ ex lapide Salentino parietibus impactæ, quarum singulis epistyliis cornua insurgunt arcuum terna, expeditarum singulis quaterna: & inde est universa concameratio novem & quadraginta constructa quadratis æqualium intercolumniorum; & trigonis, in tribus hemicyclorum curvaturis, novem.

[5] [una cum hypogæo,] Locus antiqua observatione sanctus, Confessionis nomine jam olim celebris, deinde Rosarii titulo insignitus: ubi sacellum est sacratissimæ Virginis, & simulacrum ejusdem venerandum; ante cujus aram archiepiscopi laudatæ memoriæ Petri Antonii de Capua sepulchrum jacet subterraneum: optimus enim antistes, magnis pro Catholica religione perfunctus laboribus, & de sua Hydruntina ecclesia, capitularique illius Collegio sat bene meritus, postquam ab œcumenico Tridentino concilio summa cum laude reversus est, eum sibi locum tumulando vivens adhuc præelegit; sicut & plures e nobilibus civitatis altaria & familiares ibidem sepulturas pio voto construendas impetrarunt; propterea quod in istius cryptæ venerabilis excavatam fossam fuerunt initio translata benedicta corpora Christi fidelium Hydruntinorum, qui salutis anno MCDLXXX sub serenissimi Ferdinandi regis Aragonii potentatu, post validam cum impiis hostibus dimicationem, fracti bello vinctique extra urbem educti, Turcarum Duce jubente, totoque exercitu spectante, gloriose occubuerunt: dum Testes fidei, optione sibi data, vinerene malint Christum abnegantes, quam alioqui diram subire mortem, constanti animo temporalem vitam contemnentes, illustre martyrium consummarunt. Quorum corpora ad tertium & decimum mensem insepulta, solique imbribusque exposita, integra omnino & a feris avibusque penitus intacta permanserunt.

[6] [in quod Martyres nostri depositi sunt an. 1481,] Divini cujus prodigii Xistus IV summus Pontifex certior factus, esse illa omni veneratione digna advertit: propterea speciali diplomate Francisco de Arenis archiepiscopo Brundusino provinciæque præfecto commisit, ut cælesti ope expeditique jam regii exercitus auxilio postquam ab hostibus fuerit receptum oppidum, suffraganeis episcopis convocatis, cunctisque diœcesis vicinarum civitatum congregatis sacerdotibus, Fidelium corpora pro Christo interfectorum incorrupta in campo jacentia reverenter colligenda, religioseque in prius reconciliatem cathedralem ecclesiam Hydruntinam asportanda curaret. Quæ anno subinde MCDLXXXI, expulsis ab urbe Turcis, a quodam sacro loco, ubi serenissimi Calabriæ ducis Alphonsi, Ferdinandi regis filii pio jussu in modum aggeris coacervata fuerant, ne ob reverentiam expugnationi essent impedimento, solemni ritu in civitatis templum introducta, & in foveam prædictam illata sunt; ac humo superinjecta, diu inibi sepulta jacuerunt.

[7] Anno postea MCDLXXXII ædiculam superius memoratam Hydruntinus populus de regia largitate faciendam impetravit (quæ tamen anno demum MDXXIV perfectionem habuit) ut in ea corpora gloriosorum Martyrum honorificentius conderentur. [donec absolveretur in eadem ecclesia sacellum proprium,] Quæ dum exhumantur, non utique integra, ut jam fuerant ibi reposita, reperiuntur; sed vitio sarcophagi, temporisque diuturnitate, carne consumpta; nonnullis exceptis membrorum partibus & paucis frustulis, quæ summa Dei providentia, ad posterorum animos in venerationem excitandos, carnibus tecta dignatur adhuc asservare. Igitur in hoc regali sacello, cujus longitudo XVIII pedum est, totidemque frontis latitudo, ac X cubitorum altitudo, altare est positum quinque palmaris altitudinis, septem palmaris latitudinis, & crassitudinis tripalmaris, blatteoserico ornatu auroque intexto accuratissima diligentia instructum: cui supereffertur insignis picturæ imago Deiparæ Virginis, inter angelorum obsequia Theanthropum infantulum gremio foventis; a cujus dextra D. Stephanus protomartyr astat, D. Martyr Laurentius a sinistra.

[8] Sub altare vero (quod ex ligno concavum est, [ad quod an. 1524] & detracto frontali, in arcæ biforis modum clave reseratur) Reliquiarum loculus continetur inclusus, id est capsula lata palmis sex, alta palmis quatuor & semi, crassa sesqui palmo: fundo, lateribus, ac tergo ligneis constans; fronte tamen & summitate limpidis obducta specularibus quadratis, inaurata compage dispositis: per quæ, ablato purpureo velamine, inspici clarissime valent sacra pignora; dum, admotis luminibus, frequenter solitum est ea singillatim devotis fidelibus indicari, qui sancta impulsi curiositate, ex diversis locis & longinquis regionibus ad illa contuenda & adoranda quotidiano concursu confluunt; maxime vero in anniversaria memorabilis martyrii solemnitate, quæ XIX. Kal. Septembris magnificentissima pompa, ac totius civitatis, universæque diœcesis & provinciæ exultatione celebratur. Quo die sexus utriusque fidelium multitudo, non modo Reliquias in sacello expositas venerantur; verum etiam in subterraneam ædem descendentes, ad singulos scalarum gradus consistunt, precesque effundunt genuflexi: tum simili modo orantes, singulas hypogæi columnas devotis amplexibus osculantur, solumque illud benedictum reverentur, lacrymisque perfundunt, sub quo a principio fuerunt sacratissima corpora tumulata.

[9] Sed armaria lignea bina concinnati operis in superioris ædiculæ parietibus defixa complent reliqua venerabilium corporum ossa cum suis capitibus digne aptata: [perhonirifice sunt elevati.] quæ diducti chalybis rete affabre facto prætexta interius, deauratis exterius foribus conteguntur, & clavibus obserantur: duabus hinc atque illinc argenteis lampadibus in ipsorum Martyrum honorem regio sumptu perpetuo ardentibus. Magnam denique partem similium Reliquiarum suspiciendam præbent (coccino dimoto sipario) tesseræ vitreæ, deauratis compactæ juncturis ac deaurata comprehensæ corona, VII palmorum altitudinis & XVIII latitudinis, a convexo fornice arcuatim deductæ ad planum lapidei tabulati; quod elegantissima venustate sculptum & similiter deauratum, quatuor lapideis item & insculptis deauratisque columnis sustentatur, velut altaris cælum, novempalmaris longitudinis: habetque in zophoro Monumentum hoc: Morte sua facti sunt Immortales. Addit idem auctor in alia Relatione Italica anno 1677 bis impressa Lycii pag. 17, sacellum jam dictum non tantum regio jussu ac sumptu erectum fuisse, verum etiam fundatum assignato censu perpetuo ducatorum centum annuorum, qui usque eo ex camera regia constanter quotannis persolveretur. Idem asserit Araüjus, sive Araüchus, Hispanice de Araüjo, in opusculo citato pag. 86, ubi ait, eam summam esse destinatam ornamentis, Missis, & Officiis, quæ in eodem sacello celebrantur. Ceterum de Missis & Officiis dicendum hic paulo explicatius.

§ II. Cultus amplificatio & extensio.

[Ibidem post an. 1539] Quamquam ex allatis huc usque & postmodum afferendis manisfesto constet Martyrum horum publicam venerationem per immemorabilem temporis cursum floruisse ante celebres Urbani PP. VIII Bullas; eamque adeo suffecere etiam nunc ad legitimum eorum cultum absolute comprobandum; in ea tamen olim Hydruntini nequaquam acquievere, donec Apostolicæ Sedis auctoritate copia fieret eosdem etiam ut veros Martyres communi Martyrum Officio Missaque celebrandi. Pungebat vero eos id maxime, quod gloriosos hosce Pugiles suos, quos tot aliis jam dudum argumentis palam ut Christi Martyres & profitebantur & supplices invocabant, non alio tamen usque ad annum Christi 1539 vel Officio vel Sacrifico fas esset prosequi recurrente quotannis eorum natali die XIV Augusti, quam quæ ad juvandas fidelium quorumvis, si forte piacularibus adhuc flammis expurgantur, animas præscribit Ecclesia; Vesperis mortuorum videlicet & Missa pro defunctis; per quæ nimirum non obscure proderent, se vel pro Martyribus eos, contra quam firmissime credebant, non agnoscere; vel injuriam iis inferre pro cultu, secundum illud S. Augustini: Injuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre. Eodem igitur anno rogandum Christi Vicarium Paulum III censuerunt, ut Martyribus Hydruntinis in sacello suo regio Missam imposterum & Officium de Communi Martyrum concedere pro sua potestate eorumque majore gloria dignatur. Hoc autem ut fieret efficacius, institutum est continuo examen canonicum, sive, ut appellatur, Informatio de ipsorum martyrio, una Pontifici cum libello supplice consignanda, cujus nos infra subjiciemus exemplum.

[11] [auctus est cultus eorum] Votine statim facti sint compotes, haud equidem certo novi; fallor tamen, si res multum dilata est: eam enim omnino indicare viderut in opusculo posthumo, quod Basileæ prodiit anno 1158, De situ Iapygiæ Antonius Galateus pag. 55; ubi collegisse narrat cives Hydruntinos Martyrum horum lipsana, eaque reposuisse intus cappellam, seu sacellum, quod dedita opera constituerunt in ecclesia majori; ubi usque ad hodiernum diem quiescunt, & quoad Christiana erit religio, visenda commorantur, in maximaque veneratione habentur, solemnibus Officiis divinis celebrantur. Galateum autem diu post annum 1539 supervixisse, nequaquam est verisimile; utpote qui ante annos fere octo & quinquaginta Christianorum castris, ad Hydruntum positis, non utique puer, assistens, oculis ipse suis Alfonsum serenissimum Calabriæ Ducem sæpe cum Turcis depugnantem viderit; ut fidem facit Epitaphium, quod eidem ipse principi, imo regi, composuit, quodque una cum Iapygiæ descriptione vulgatum est. Scio, Ferrarium ad locum superius § 1, num. 1 citatum hæc observare: Nondum (anno 1625) Officio ecclesiastico coluntur; venerationem tamen apud incolas habent: sed & scio, virum optimum Martyrum horum notitia perquam exili fuisse instructum, quod iterum infra patebit.

[12] Sed hæc utcumque tum fuerint, certum est in usu fuisse jam pridem, [per Officium & Missam de Communi MM.] teste Pompeio Gualterio in memorata jam anni 1677 Relatione Italica pag. 20 & seqq.; ubi hæc asserit: Die martyrii eorum, quod contigit, uti dictum est, XIV Augusti, solenniter ipsorum festum quotannis agitur cum apparatu totius ecclesiæ cathedralis, nec sine musica, concione, academia (per quam intelligo pia rhetorum ac poetarum certamina) in honorem sanctorum Martyrum, & supplicatione generali Capituli, cleri, Religiosorum, concurrente universo populo non hujus tantummodo civitatis, sed & locorum in diœcesi ac provincia circumjacentium. Exponitur vero tum pars reliquiarum ipsorum in ara principe, ad quam decantatur Missa conventualis de Communi Martyrum. “Intret in conspectu tuo, Domine, gemitus compeditorum” &c. cum Oratione “Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui gloriosos Martyres fortesi n sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus”. Quæ eadem Missa privata tum in eadem ecclesia celebratur a quolibet sacerdote; reliquo autem anni tempore per modum votivæ, quoties ad invocanda Martyrum patrocinia recurritur: quod si necessitas est publica, cantatur solenniter loco Missæ conventualis.

[13] Incredibile vero prorsus est id incœptasse Hydruntinos absque assensu Sedis Apostolicæ; [non sine auctoritate Sedis Apostolicæ.] primo, quia palam profitentur in instrumento jam dictæ Informationis, id se a Pontifice postulare, quod ejus ad hoc auctoritatem necessariam esse scirent; Sine cujus assensu, inquiunt, nemo pro Sancto est honorandus in terris. Deinde, quia Roma, cum id fieri intra fines Italiæ ignorare diu non possit, numquam tamen impedivit, ne quidem post Urbani PP. VIII Decreta. Imo vero tantum abest, ut hæc Urbanum secuti Pontifices inhibuerint, ut foverint potius beneficentia singulari; ut Clemens PP. IX, qui omnibus utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus, confessis, ac sacra Communione refectis, qui ecclesiam cathedralem Hydruntinam & in ea sitam capellam, Sanctorum Martyrum nuncupatam …, die XIV Augusti a primis Vesperis usque ad occasum solis die hujusmodi singulis annis, devote visitaverint, & ibi pro Christianorum principum concordia &c., plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam concessit anno 1668 die XX Junii. Verba Bullæ hic data videri possunt apud Capanum in Collectione pag. 97; ubi sequuntur & aliæ duæ Clementis PP. X; quarum prima committitur archiepiscopo Hydruntino dispensatio pro sacerdote, cui occasione solemnitatis sanctorum Martyrum, quorum corpora in dicta (nempe Hydruntina) ecclesia (ut pie creditur) asservantur, .. ex displosione sclopi tres digiti manus dexteræ .. ablati fuerant. Altera conceduntur & annectuntur indulgentiæ pro defunctis eidem capellæ sanctorum Martyrum, dummodo in ea septem Missæ quotidie celebrentur. Sufficiunt hæc, opinor, ut ne quis de assensu Romano possit ambigere in cultu, quo Hydrunti Martyres nostri celebrantur. Nunc alio divertamus.

[14] [Antiqua venerationis eorum extensio perseverans] Narrat Joannes Antonius Summonte in Historia sua Italica urbis ac regni Neapolitani tom. 3, lib. 5, pag. mihi 501, multa Martyrum horum corpora a vicinis Hydrunto populis ex affectu religioso sublata fuisse & in suis ecclesiis collocata; quod si verum est, contigisse debet antequam illa conderentur; adeoque jam tum diffundi cœpisse latius dicenda erit eorum publica veneratio. Summonto certe patrocinabitur infra inter coævos, anno 1539 canonice examinatos Hydrunti, testis tertius, Joannes Longus, in responso ad interrogationem sextam; ubi etiam docebit, quanta in veneratione locus martyrii suburbanus fuerit habitus anno circiter decimo quarto post ejectionem Turcarum. Et vero de eodem in Relatione Italica pag. 15 sic scribit Gualterius: Loco martyrii, qui antea Mons Minervæ, dein Mons Martyrum dictus est, ædificata fuit ecclesia titulo S. Mariæ Martyrum, idque jussu Sixti PP. IV (qui obiit anno 1484.) Postmodum fundatus ibi est Conventus Fratrum Minimorum; anno scilicet 1540, ut ad annum illum in Chronico generali Ordinis notat Lanovius. Gualterio consonat Summontus tom. 3, lib. 5, pag. 501. Supra hujus ecclesiæ januam hæc marmori insculpta leguntur:

D. O. M.

SS. Martyribus Hydruntinis, a Turcis ob Christi fidem constantissime servatam crudeliter cæsis, & D. Francisco Paulano, victoriæ auguri, templum claustrumque, olim a Duce Calabriæ conditum, vetustate collapsum efundamentis in ampliorem formam redactum, majore redditu locupletatum Joannes Franciscus Arnesanus, Lupiensis, & Maria Leucia, conjuges, pietatis ergo PP. DD. anno Domini MDCXIV.

[15] [Neapolim usque.] Vetustissimam quoque cultus extensionem usque ad urbem Neapolitanam & hujus ecclesiam, olim S. Mariæ Magdalenæ, deinde, illatis in eam & honorifice conditis cum facultate Innocentii PP. VIII Martyrum nostrorum reliquiis, S. Mariæ Martyrum, nunc autem S. Catharinæ ad Formellum nuncupatam, traditamque RR. PP. Prædicatoribus, testatur inscriptio, quam ibi sic legit Carolus de Lellis in Neapoli sacra part. 2 pag. 148: In hoc sanctissimi Rosarii sacello, die XXIV Maii MDLXXIV erecto condita sunt ducentum * quadraginta capita cum suis ossibus & reliquiis illorum beatorum Martyrum, qui in civitate Hydrunto pro fide Christi trucidati sunt; quorum nomina, soli Deo nota, scripta sunt in Libro vitæ. Hos serenissimus rex Alphonsus II, Calabriæ Dux, in duabus magnis capsis transtulit Neapolim, & in capella a se constructa sub nomine S. Mariæ Martyrum in ecclesia modo S. Catherinæ ad Formellum reposuit. Et quoniam præ fatæ capsæ ob temporis vetustatem a tineis corrosæ & pene consumptæ erant, venerabilis P. F. Paulus Rovadus, tunc sacrista major, & Fr. Joannes Baptista de Bononia conversus de licentia Subprioris Fr. Cornelii de Calvisano cæterorumque Patrum in rei memoriam dictas reliquias sanctas ex capsis extractas, reverenter & debito cum honore in hoc altari ab omnibus venerandas posuerunt die XXIX supradicti mensis & anni. De his inferius recurret sermo, cum examinabitur historia martyrii, cujus hic epitomen libet præmittere in Hymno Ms. quem in Capani Collectione subjunctum accepimus datæ jam Pompeii Gualterii hierotopochronicæ enarrationi hoc titulo:

[16] Ejusdem (Gualterii) in eosdem sanctos Martyres Hymnus, [Hymnus solennis Hydrunti,] qui cantari solet processionaliter in anniversaria eorum solemnitatis die XIV Augusti, Hydrunti scilicet:

Majorum celebri plaudite nomini,
      Lætantes socii, psallite Gloriæ:
      Invictos Fidei pandite Milites,
            Christi dicite Martyres.
Hi sunt, quos genitos inclyta Japygis
      Pubes Gnossiaco sanguine nobiles
      Hydrunto peperit, Fonteque mystico
            Cæli Claviger abluit.
Hinc audax Gothicis firmaque Gallicis
      Obsistens Soboles postera præliis,
      Regni principibus fulsit amabilis
            Romanis & Iberibus.
Hi, dum pervaluit dira Mahomadum
      Victorum rabies, urbeque diruta,
      Percussi gladiis, se tibi Victimas,
            Jesu, denique consecrant.

[17]

Aucta fulmineis classe triremibus,
      Jussit bellipotens rex Othomanicus
      Invadi Hesperiæ littora protinus, [quo breviter describitur]
            Salentinaque mœnia.
Plenæ Bistonio milite Bosphorum
      Naves transiliunt, & vada Cycladum,
      Ægeum superant ac mare Jonicum,
            Agmatho Duce perfido.
Terrent innumeris æquora puppibus
      Substrata omnigenum corda Fidelium;
      Incerti pavitant, quo fera transvehat
            Immanis ratis agmina.
Sed jam velivolis Acroceraunia
      Proris advehitur, jam tenet Adriæ
      Angustum pelagus, jam Scytha barbarus
            Hydrunti subit ostia.
Eheu sollicitus quam timor oppidis
      Instat finitimis; non tamen incolis;
      Qui siccis oculis fluctibus evomi
            Cernunt monstra ferocia.
Urbem terrificis, ecce, phalangibus
      Urgens impavidam Thracius improbus,
      Mittit Christicolis nuncia fortibus
            Pravi fœderis impia.
Quos & legitimi principis integra
      Et Christi intrepidos alma fidelitas
      Labi ne sineret, protulit, emori
            Accinctos fore millies.

[18]

Turritis igitur mœnibus efferi
      Hostes assiliunt; summaque civium [Martyrum historia.]
      Virtus objicitur; mox tamen arduos
            Muros impete subruunt.
Augescit feritas insilientium:
      Custos opprimitur, fortior occidit.
      Transcurrunt rabidi per loca milites
            Urbis plena tumultibus.
Sacris tum medios Ædibus ingruunt;
      Mactant presbyteros, & caput, insula
      Protectum, Stephano cæde nefaria
            Fœdi sæviter amputant.
Vinctos sacrilegum turba superstites
      Educit, Domitor quo ferus imperat,
      Mandans interimi, ni Mahometica
            Christo dogmata præferant.
Sed constans perhibet quisque libentius
      Jesu martyrium: verbera, spicula
      Perpessos rigidus postmodo transtulit
            Cunctos ensis ad æthera.
Nunc a Christiadum finibus aspera
      Turcarum pereant arma furentium
      Istorum meritis, o bona Trinitas,
            Cui per secula Gloria.

[Annotata]

* lege ducenta

§ III. Hydruntum obsessum a Turcis & crudeliter expugnatum.

[Martyrum horum historiam permulti scripserunt,] Martyrum nostrorum certamen auctores synchroni supparesque multi scripserunt: ut Antonius Galateus, de quo supra num. 11 diximus, in libello de Situ Iapygiæ pag. 51 & sequentibus: Michael Lagettus in volumine Ms. Italico ac pervetusto, quod in archivo metropolitanæ ecclesiæ servatur Hydrunti hoc titulo, Historia della cita d' Otranto &c., id est, Historia civitatis Hydruntinæ; quomodo capta fuerit per Turcas, & affecti martyrio cives ejus fideles; scripta per Joannem Michaëlem Lagettum & ipsum Hydruntinum. Magnam hic meretur fidem, ut qui pleraque acceperit a patre suo, qui Hydrunti tum captus a Turcis manserat usque ad mensem Martium anni 1481, quando Velonam in Albania, seu Valonam, uti nunc vocatur, avectus, ibique fugæ nactus occasionem, medio circiter Julio rediit ad obsessam per Christianos patriam; ubi mansit in castris usque ad urbis deditionem. Asserit insuper, se multa didicisse ab aliis senibus, qui rebus, quas testabantur, olim interfuerant; non omnia tamen a singulis, sed aliud ab alio. Non habemus, nisi præcipua hujus Excerpta, sed ipsis auctoris verbis edita in Collectione Capani a pag. 37. Testem quoque ex iis, quibus in eadem Hydrunti calamitate parcitum est, honestum audivit Leander Albertus, cujus narrationem exhibet in sua Descriptione Italiæ; ubi de Hydrunto in Salentinis.

[20] [e quibus brevem nos hic eclogam dabimus.] Accedunt ejusdem ætatis ac loci testimonia, quæ infra consuli poterunt in Informatione anni 1539, quam recudemus. Mitto cetera instrumenta temporum fere illorum; quæ si necessaria fuerint, in loco exponentur: visum est enim ex universis optima seligere potius, quam unum exhibere, cui vel multa desint (ut fere desunt antiquioribus singulis) vel plurima redundent, quæ ad absolutam Hydruntini belli, magis, quam ad Martyrum, de quibus hic agendum est maxime, faciant historiam; qualia sunt, quæ tamquam a Galateo pridem Latine composita, vulgavit Italica phrasi adulto jam seculo XVI Joannes Michaël Martianus, Canonicus Hydruntinus: tum ea quoque, quæ anno 1631 Hispanice non sine laude publici juris fecit Neapoli Franciscus de Araüjo protonotarius apostolicus; & siqua forte sunt alia generis ejusdem hactenus ignota nobis, nec satis huic Operi congrua. Ordiamur adeo hanc syllogen ab urbis obsidione, de qua sic loco citato Antonius Galateus:

[21] [Achmetes Hydruntum appulsus, frustra deditionem poscit:] Anno a Christo nato MCDLXXX Achamatus, præfectus classis Machometis Turcarum regis, ex Aulone Macedoniæ oppido, solvens cum ducentis navibus & octodecim millibus fortissimorum bellatorum, Hydruntum obsedit non sine omni armorum & machinamentorum genere. Qui, tentatis oppidanorum animis, oblatisque non iniquis conditionibus; ut, quando non haberent aliquam spem auxilii (exercitus enim noster eo tempore in Hetruria res gerebat) neque invalidam urbem defendi contra tantam vim posse [scirent,] ut callide & vere aiebat barbarus, aut ultro se dederent; [quod] suadebat; aut cum uxoribus & liberis & iis quæcumque ferre possent, urbem defenderent (imo desererent,) atque in vicinas urbes commigrarent, vitamque & libertatem suam servarent. Stultum esse aiebat bene sperare, ubi nulla esset spes salutis aut auxilii: at si ipsi fidem, homini & ignoto & hosti, non haberent, se exercitumque suum omnem naves ascensurum atque in mare octo aut decem millibus passuum ab urbe abiturum pollicebatur; illi interea suæ saluti & libertati consulerent. Hæc oratio primo ab Hydruntinis contempta est. Responderunt, se paratos esse pro Christo proque suo rege extrema omnia pati & demum mortem obire: ac nuntio, ne iterum rediret, jusserunt, ac mortem comminati sunt, siquis civium de deditione verbum faceret. Secundum nuntium eadem referentem sagittis confixerunt. Hactenus Galateus; cujus luxatam ab amanuensi vel typotheta syntaxim per insertos uncinos restituere coactus fui. Quod si cum illo alios eatenus conferre volueris, observa sequentia.

[22] Primo, Expeditionis hujus Turcicæ causas referri a Martiano apud Capanum pag. 1 & 2, [hujus rei tempus, & alia quædam] ab Araüjo pag. 17, a Spondano in Continuatione Annalium Baronii ad hunc annum, num. 3, aliisque; ubi legi possunt; cum nostra nihil intersit, quæcumque demum illæ fuerint. Secundo, æque quidquam huc facere, qualis quantusve apud Mahumetem II ejusque filium Bajacetem fuerit Achamatus; videri id proinde posse ad annum 1475 num. 8 apud eumdem Spondanum, qui eum Visirem Bassam Geducem Achmetem nuncupat. Plura tamen volenti dabit Leunclavius in Historia Musulmana ab anno 1480 seu fine libri decimi sexti. Tertio, annum Christi 1480, quo Turcæ Hydruntum venerint, adeo certum esse ex consensu veterum atque ejusdem anni litteris Apostolicis a Raynaldo recitatis; ut mirum sit, a Leandro Alberto sequentem assignari potuisse. Quarto, diem adventus Turcarum & cœptæ obsidionis a Volaterrano exprimi XXVIII mensis Julii; eumdemque colligi posse paulo inferius ex Galateo contra Martianum, qui adventum affigit ejusdem mensis diei XXIV, exscensionem vero a navibus diei XXV. Quinto, variari inter auctores in numero, cum hostium tum navigiorum; hæc enim Volaterranus universim ait fuisse circiter centum, alii multo plura; solus, quod sciam, Galateus usque ad ducenta pertingit: hostium cum Galateo Martianus recenset octodecim millia; alii cum Bonfinio Rerum Hungaricarum decade 4, lib. 6, viginti millia: contra urbis propugnatores idoneos, Martiano teste, non amplius mille quadringentos.

[23] Quod narrat Galateus, ante omnia propositas obsessis fuisse deditionis conditiones; [adjuncta.] & mori bellico convenit, & Araüjus affirmat cap. 13; Martianus tamen ait, prius diebus decem impetitos atque interruptos fuisse muros. At si hoc ipse ex Latina, nescio qua, Galatei Historia vertit Italice, profecto Galateum cum Galateo pugnantem exhibuit: cum in opusculo ejus notissimo, quo hic utimur, asserat, & muros quati cœpisse posterius, & solo triduo eversos fuisse. Hinc Martianum historiæ suæ Italicæ malim auctorem credere, quam sincerum interpretem. Porro repulsum ab oppidanis cum interminatione hostilem oratorem fuisse, certa res est; at secundo redeuntem horum sagittis esse confixum, apud solum legimus Galateum. Ceterum tempestatem tam improvisam omnibus pridem ante divinitus edoctus præviderat simul ac prædixerat S. Franciscus de Paula, uti & secuturam anno sequenti Turcarum ejectionem; quemadmodum in Actis ejus non semel notatum est ad diem 2 Aprilis pag. 144 d, 166 f, 169 a &c. Sed prosequamur cum Galateo ibidem.

[24] [Expugnatur Hydruntum XI Augusti] Concitatus ira barbarus, omnia machinamentorum genera, & quæ bombardas dicunt, & quas habebant incredibilis magnitudinis, expediri jussit; ac invalidos & veteres muros triduo evertit; adeo ut per plures dies inter nostros Turcasque res telis ensibusque ageretur. Nostri urbem acerrime repugnantes tutabantur. Tandem sexta, quam genus Turcarum in veneratione habet, feria, decimo quinto obsidionis die, tertio Idus Sextiles (Idus semper Italiæ infaustas: etenim VI Idus Sextiles apud Cannas cum Hannibale infeliciter pugnatum est) omnibus fere nostris fauciis ac laboribus & vigiliis defessis, Turcæ urbem per plana ingressi, primo impetu nemini pepercerunt. Sacerdotes in ecclesia omnes ad unum trucidaverunt, & nonnullos super altaria Hostiam tenentes tamquam victimas mactaverunt. Postquam nocte tota, quam turbulentus ille dies secutus est, Stephanus archiepiscopus, consanguineus meus, omnem populum divino Eucharistiæ Sacramento firmaverat ad matutinam, quam præscierat, pugnam, a subterranea templi parte ad locum, quem chorum dicunt, ascendit; ubi martyr Christi pontificalibus insignitus ornamentis, in sua sede ab irruentibus Turcis jugulatus est. Ad hæc iterum observes velim, quæ subjicio.

[25] [crudelitate maxima in sacerdotes præsertim] Primo de die urbis expugnatæ Galateo assentiri Volaterranum; testem sextum juratum infra, Lagettum; antiquam epigraphen in ecclesia Hydruntina apud Capanum pag. 45 &c. Proinde, audiendos non esse Bonfinium cum sequacibus, qui eum fuisse volunt diem XVII obsidionis; multo minus vero vel Summontum, qui notat XXI, vel Giannettasium nostrum, qui XX Augusti, seu XIII Cal. Septembris, Hist. Neapolit. tom. 3, pag. 62 Secundo, crudelitatem licentiamque Turcarum in primo illo invasionis impetu paulo fusius a Volaterrano & Sixto PP. IV apud Raynaldum hoc anno num. 17 & 20 depingi; sed nescio, an satis explorata veritate; quod addo propter supplicium, quo Sixtus affectum fuisse scribit archiepiscopum Hydruntinum; ut mox dicetur. Porro inter sacerdotes, qui in variis ecclesiis tum cæsi memorantur, agit celeber istius ætatis in Ordine S. Dominici concionator Gabriel Barelete, alias Barletta, ad feriam tertiam Pentecostes folio, secundum editionem anni 1518 Hagenoënsem, 142, de Fratre nostro (hoc est, ejusdem opinor Ordinis) in Otrando: dum civitas caperetur a Thurcis, nec cessaret a prædicatione, Descende, inquiunt. Mori potius voluit: & per medium in pulpito sectus est; nec cessabat loqui: Sancta fides, sancta fides, sancta fides! Verba sunt ipsa citati auctoris. De aliis vide-sis Martianum pag. 11.

[26] [& archiepiscopum,] Tertio, mira varietate narrari cædem archiepiscopi Hydruntini: nam Sixtus PP. IV apud Raynaldum hoc anno ad num. 20 scribit, capta jam urbe, Turcas ad metropolitanam ecclesiam accedentes bonæ memoriæ Stephanum archiepiscopum Hydruntinum, senem decrepitum & plenum dierum, qui in apparatu pontificali corpus Domini nostri Jesu Christi deferendo per eamdem ecclesiam cum suis Canonicis & aliis presbyteris ac clericis processionaliter pro civitatis defensione & incolarum ejus salute humiles preces effundebat, non secus atque impius Manasses Isaiam serra lignea per medium secasse, & eos, quos secum habebat, canonicos & presbyteros prædictos Deum laudantes & misericordiam ab eo alta voce exposcentes crudeliter intra ecclesiam ipsam trucidasse & interemisse &c. Consonat Sixto synchronus Breydenbachius sub finem operis de Peregrinationibus sacris, ipseque Raynaldus, & alii. Bonfinius contra decade 4, lib. 6 ait, cute exutum fuisse: Martianus aliique, obtruncatum, & quidem cum sacram Eucharistiam populo distribueret; eodemque modo cecidisse Canonicos omnes ipsi assistentes, quos auctor ille singulos compellat nomine. Nimirum hæc omnia sparsisse famam, facile credimus. Cedere tamen hæc debet jurato testimonio venerabilis abbatis (hic titulus est canonicorum Hydruntinæ ecclesiæ) Angeli Pendinelli, qui anno 1539 legitime interrogatus, respondit sequentia:

[27] Quod, cum jam ipse testis sit ætatis annorum LXXXIV, [in ecclesia sua obtruncatum;] recordatur, quod de anno Domini MCDLXXX, cum ipse testis tunc esset diaconus, venit classis Turcharum, & obsedit civitatem Hydruntinam per dies quindecim continue, & tandem eam vi cepit: in qua inter alios erat tunc reverendæ memoriæ dominus Stephanus, tunc archiepiscopus Hydruntinus: & dum ipsi hostes astu expugnarent civitatem, ipse dominus archiepiscopus apparatus cum vestibus sacris, accessit ad altare, &, præsente magna populi multitudine, cum magna devotione sacram Missam celebravit, & benedictionem pontificalem populo dedit, omnes paternis vocibus animando, ut firmi starent in sancta Christi fide, & pro ejus amore, si opus esset, vitam exponerent; respondente universo populo, se paratos esse pro sancta Christi fide millies libentissime mori. Et cum ipse reverendissimus tunc dominus archiepiscopus, finita Missa, ad sacristiam rediret, irruentibus hostibus in civitatem, venerunt intra ecclesiam ipsam; & reperto ibi D. archiepiscopo ante fores sacristiæ, eum occiderunt, IPSO TESTE PRÆSENTE cum multis aliis clericis, quos omnes ipsi hostes infideles captivos fecerunt, SOLO IPSO ARCHIEPISCOPO INTERFECTO jam decrepitæ ætatis annorum octuaginta & ultra, discurrentibus etiam ipsis Turcis per ecclesiam & civitatem occidendo multos ex ipsis civibus & quotquot inveniebant. Redibunt hæc infra in Informatione Hydruntina; placuit hic tamen etiam adscribere; quia nihil ad rem præsentem videtur afferri posse locupletius.

[28] Observa quarto, tametsi archiepiscopum hunc Galateus appellet Martyrem Christi; [a MM. tamen Hydruncinis nostris diversum.] de cultu tamen ejus nullum verbum facere; quin ab illis Octingentis, quorum deinde cultum adstruit, hunc manifeste secernere. Sed neque aliunde quidquam accepimus hactenus, quo communem ipsi cum Octingentis, de quibus modo agendum nobis est, venerationem tueamur. Bis asserit, fateor, Ughellus in archiepiscopis Hydruntinis, eum in communi cum ceteris Hydruntinæ ecclesiæ sacello conditum esse; sed non probat: cum appareat multo verisimilius, deperditum fuisse corpus ejus per Mahumetanos, qui, ut mox narrabitur, constratam promiscuis cadaveribus urbem ante Achmetis ingressum purgare jussi sunt. Viderit adeo Ferrarius, quo nixus fundamento annuntiationem ejus supra num. 1 propositam dictaverit: nam Paulus Regius, quem solum citat, cum insinuare videtur, archiepiscopum eodem die cum Octingentis fuisse cæsum, errat insigniter; tum quæ affert publicæ venerationis vel incitamenta vel indicia (ut quod martyrii locus sua jam ætate nuncuparetur Vallis Martyrum; item, quod ibidem per multas noctes lucere visæ sint faces super Martyrum corporibus, non dubio cælestis eorum gloriæ argumento) ea prorsus nihil ad archiepiscopum, alio loco, alio modo, alio tempore cæsum abjectumque. Absit tamen, ut pastoris tam boni (ut qui animam strenue posuerit pro ovibus suis) detractum aliquid gloriæ velimus, dum cultum ejus publicum absque graviore auctoritate non audemus aut possumus confirmare.

§ IV. Acta Martyrum Hydruntinorum.

[Urbe jam capia, 800 Martyres] Acta Martyrum, quos hoc die solenniter coli ostendimus, Hydruntinorum Galateus perstringit potius, quam enarrat his verbis: Qui cladi superfuerunt octingenti Viri, aut capti, aut saucii, aut ægroti extra urbem ducti, omnes ante crudelissimi Ducis barbari oculos cæsi sunt. Dicam rem raræ & antiquæ laudis, & futuris forte seculis minime credendam: nemo in tanto populo, mortis metu, a fide Christi descivit; imo alter alterum, filius patrem, pater filium, frater fratrem ad mortem hortabatur. Macti virtute, felices animæ, Martyres Hiesu Christi, ausi facinus magnum ac memorabile! Numquam ego possum vos satis laudare: laus vestra & gloria & felicitas apud Deum manet æterna semperque manebit. Hæc ille tantum de martyrio; quam breviter, tam confuse atque involute. Alium interim istius ætatis, qui hoc argumentum, quod huc proprie ac propemodum unice pertinet, Latine & pro dignitate digesserit, habemus neminem: nam Leander, etsi fusior est & olim Latinitate donatus; Italice tamen ipse scripsit; & quidem ex unius tantummodo testis relatione, quam utrum satis fideliter, usque dum postea scriberet, commendarit memoriæ, non temere dubites, si eam cum Lagetti narratione & admodum simplice & plurium ac sæpius auditorum testium fide confirmata comparaveris. Hujus proinde Excerpta, ut apud Capanum exstant legitime collata subscriptaque a pag. 37, Latina hic facere non pigebit ac sequi potissimum. Sic igitur habet, postquam de victa jam urbe dixisset:

[30] [ad Achmetem adducti,] Noluit bassa civitatem intrare, antequam esset purgata corporibus mortuis tam Christianorum quam Turcarum; nam plateæ omnes iis erant plenæ; sed mansit in agro, in quo castra posuerat: præcepit quoque, ut omnes, qui captivos habebant, eos proderent & sibi coram sisterent, qua de re edictum emisit die sequente, qui sabbatum fuit XIII * Augusti: sic non diu post ad illum adducti sunt omnes; exceptis quibusdam, quos Turcarum capitanei absconderant in triremibus & qui adducti non fuerunt, quique se postea redemerunt pecunia, quam ante abstruserant (ut ferme fecerant universi) quam classis fuisset appulsa: hi vero cum producti non essent, sigillatim omnes exacti fuerunt a Capitaneis suis; qui affirmarunt, eos esse necatos ipso die, quo civitas expugnata fuerat.

[31] Itaque per interpretem suadere cœpit atque hortari, ut Christo renuntiantes Mahumetis religionem amplecterentur: hoc si facerent, redditurum se iis uxores suas ac filios, [iterum tentantur promissis ac minis] ac liberos in urbe relicturum uti subditos domini *: sin detrectarent, jussurum interfici; sic enim omnino fieri oportere ex consilio & sententia Chogiæ (ut magistrum ipsi suum appellant;) quod arma ceperint ac domino suo restiterint. Erat autem interpres ille apostata Calaber, qui simplex sacerdos * fuerat, ac de se ipse referebat, Christianum se fuisse & presbyterum, nuncupatumque antea Dominum Joannem; sed errore cognito, in quo versabatur, transisse ad Mahumetem, quem sciret a Deo missum fuisse; ut perspicuum esset ex victoriis, quas Turcarum domino largiebatur: tum si major Mahumeto Christus esset, ab hoc utique suos bello defensurum fuisse, non captivitati permissurum. His & similibus blasphemiis atque impiissimis falsisque argumentis nitebatur eos adducere sceleratus interpres, ut Christum ejurarent.

[32] Antequam pergamus, nota primo; de hac nova optione Octingentis hisce Christianis jam inermibus vinctisque seorsum ab Achmete proposita, [ad Mahumetismum;] non meminisse quidem Galateum in Opere de situ Iapygiæ; uti neque testes infra proferendos in Informatione Hydruntina: sed neque illam eosdem negare. Secundo, subsistere igitur debere scriptoris hujus gravissimi tam expressum de illa testimonium, imo testimonia: testes enim plures audivit ac secutus est; quibus accedit ille, quem pro se adducit Leander Albertus, de Octingentis his tantum sic asserens: Ceteri ad octingentos comprehensi omnes, deductis vestibus nudi, extra muros in vallem exiguam pertracti sunt… Constitutos autem in eo certaminis loco primum Turca præmiis amplissimis propositis, ut fidem in Christum abnegarent, tentare; deinde minis indictaque morte, si recusarent, terrere. Sed omnium una voce &c. Accedunt Martianus pag. 13 & seqq., Araüjus cap. 19, aliique tanto numero, ut affirmet Gualterius in Relatione Italica pag. 11 & sequente, eam esse vocem publicam, famam ac sensum universalem provinciæ Hydruntinæ. Tertio, de interprete apostata Calabro consentire cum auctore nostro Araüjum cap. 19, licet per vocem Chogia, Coggia seu Cozza videatur intellexisse legem seu statuta Turcarum: Martianum vero silere de interprete jam dicto: sed ejus loco nominare Moplesum quemdam, qui apud suos appelletur Talisman; cuique permagna sit in rebus ad superstitionem eorum pertinentibus auctoritas. Leunclavius in Onomastico Turcico Talisman interpretatur sacerdotem illum, qui precibus Turcis præit: potuit hoc officium eidem apostatæ fuisse collatum. Sed parum refert, idemne fuerit, an alius. Prosequamur.

[33] Inter alios captivos, inquit ibidem Lagettus, erat Antonius quidam Grimaldus *, [sed, hortante Grimaldo, invicti] pannitonsor, vir senex, & ceteris bassæ propinquior: is omnium nomine respondit, agnoscere se omnes Christum filium Dei, Dominum suum ac verum Deum, & mori se millies malle, quam huic renuntiando Turcas fieri, atque apostatæ damnato & Christi inimico assentiri. Hinc ad Christianos conversus; Fratres, inquit, mei, pugnavimus hactenus ad patriam nostram vitamque tutandam ac probandam fidem dominis nostris temporalibus; nunc tempus est, ut pro animabus nostris & pro Christo decertemus, qui cum pro nobis in cruce sit mortuus, æquum est, ut & nos pro illo moriamur solidi & constantes in fide: hac morte temporali æternam vitam & martyrii coronam obtinebimus. Ad hæc verba cœperunt una omnes voce & contentione multa clamitare, malle se millies perire quocumque genere mortis, quam Christum negare. Quærit bassa ex interprete, ecquid Christiani responderent. Reposuerunt omnes, inquit ille, mori se velle potius, quam a Christo deficere. Et sic omnino deliberatum est illis omnibus post senis istius Christiani adhortationem. Indignatus admodum hoc responso bassa, obtruncari mandavit universos; primo tamen loco magistrum Antonium Grimaldum, qui primo locutus, ad hoc ceteros impulisset.

[34] [die 14 Augusti] Itaque die tertia, quæ Dominica fuit, XIV Augusti, deduci jussit illos in montem, Della Minerva dictum, passibus fere trecentis ab urbe dissitum (Montem Hydrum appellant cosmographi) manibus a tergo colligatis, & partito per quinquagenos ordine; ut ibi omnes tamquam in altero colle Calvariæ per Turcas immanissimos jugularentur. Incedebant vero alacritate maxima, se invicem ad suscipiendum patienter martyrium animantes: hoc pater filio, filius patri, hoc fratri frater, amicus amico, socio socius multo cum fervore lætitiaque suggerebant. Relatum est etiam, cum ita constricti procederent, adductam illuc per certos Turcas puellam fuisse, quæ inter vinctos illos utrumque conspicata germanum suum, rogitarit: O fratres mei; & quo tenditis? Respondente autem altero: Imus ad moriendum amore Jesu Christi; ad has voces misellam continuo velut exanimem concidisse; tum per unius ex iisdem Turcis, qui erigere illam volebat, impactum in caput acinacem ipso in loco mactatam exspirasse. Christi Servos porro, cum in loco jam destinato consisterent…, Turca quidam circumibat, manu prætendens tabellam characteribus Turcicis aliquot inscriptam, proclamante hæc interim scelesto interprete: Quicumque vult ista credere, vita donabitur; qui non vult, occidetur. Sed ne unus quidem inventus fuit, qui a sancta sua voluntate propositoque dimotus sit.

[35] [octingenti obtruncantur post Grimaldum.] Ergo alii post alios per accinctos muneri carnifices ante oculos perfidi & spectaculo tam ferali lætantis, quem dixi, bassæ, ad unum omnes imperterriti constantesque, amputatis capitibus, interempti sunt; & primus quidem, ut bassa præceperat, magister Grimaldus; qui ceteros, quoad superfuit, contenta ardentissimaque voce commonere atque incitare non cessabat ad martyrium; intentis in cælum oculis affirmans, illud se apertum videre, paratosque magna cum exultatione ad suscipiendas interfectorum animas angelicos spiritus; & hæc quidem se clare ac distincte intueri. Cum ea dicenti decussum caput esset, fixus perstitit & erectus, instar columnæ, truncus ejus; neque ad terram concidit (quidquid ad lapsum impelleretur a Turcis) donec in ceteros carnificina desæviit; ac tum demum juxta illos suapte sponte collapsus est… Numerus hoc modo necatorum fuisse dicitur octingentorum… Post lanienam relicta sunt in dicto monte, ita ut conciderant, corpora trucidatorum, insepulta, canibus, feris, avibusque carnivoris in prædam exposita, luculentissimo impietatis ac sævitiæ Turcicæ argumento. Hæc ille de martyrio: nam quæ hoc secuta idem auctor aliique narrant, prosequemur sequente paragrapho; postquam hic nonnulla monuerimus.

[36] [Hujus martyrii adjuncta quædam] Ac primo quidem, Grimaldum illum, quem noster panni-tonsorem facit, a testibus in Informatione anni 1539 sutorem appellari. Secundo, nihil ab his referri, de truncati corporis ejus tam diuturna atque immobili statione, quam post Lagettum etiam adstruunt Martianus pag. 17, & Araüjus cap. 19; qui addit, permotum eo miraculo carnificem Christo statim dedisse nomen; ideoque sine mora palo transfixum, evasisse martyrem. Hæc tam singularia in loco tam patente præsentes non omnino ad unum omnes advertere debuisse; &, si adverterint, potuisse deinceps interrogatos non testari, vix apparet credibile. Tertio, hunc eumdem Grimaldum videri, quem supra num. 1 Ferrarius per ignorationem historiæ Fabium appellaverit calcearium. Quarto, deductos fuisse ex urbe Martyres nostros non solum ligatos, sed etiam nudos, ut in Informatione infra testabitur Joannes Longus; & consonat supra Leander Albertus. Quinto, de illa sorore, quæ fratres duos, cum una ducerentur, allocuta sit; & horum responso, meminisse etiam in Informatione anni 1539 testem septimum; sed nihil de sororis ejusdem cæde; quam alteri puellæ ibidem adscribit.

[37] Sexto, tabellam, quam, interprete comitante, singulis ante necem Turca quidam exhibuerit, [observantur.] non reperisse me, nisi apud Lagettum, & qui hunc plerumque sequitur, Arüjum cap. 19. Septimo, quamquam ex auctore non appareat, vinctorum quemquam in loco supplicii supplicium evasisse; id aliunde tamen esse certissimum: nam in Informatione jam toties memorata de se fatentem audiemus Angelum Pendinellum; & ibidem de alio Baptistam de Natali. De Gabriele Memmo idem asseverat Martianus pag. 17 & sequente; de anonymo, qui dissolutis paulatim vinculis, præcipiti se fuga subduxerit, nec visus deinde fuerit nec auditus uspiam, narrat loco citato Araüjus. Hoc tamen verum, nemini prorsus abjectæ religionis crimen inferri. Octavo, universos numero quidem rotundo octingentos passim censeri; non videri tamen hunc numerum tam exacte definitum esse; quandoquidem in Informatione anni 1539, modo numerentur septingenti & ultra, modo circiter septingenti, modo octingenti vel circa &c. Postremo, de supplicii genere nullam apud veteres (nam recentiorem Bzovium nil moror) esse discrepantiam. At Martyrum cruorem (quod aiunt Martianus pag. 18 & Araüjus cap. 19) per ducentos & quinquaginta passus decurrisse in mare, difficile creditu est; difficilius, (quod solus Martianus addit) illud aquis marinis exceptum ita supernatasse per dies multos, ut nec amitteret ruborem, neque inde longius æstu difflueret.

[Annotata]

* i.e. Sultani

* Ital. prete di Messa

* al. Primaldus

* lege XII

§ V. Incorruptio prodigiosa sacrorum corporum, ac duplex translatio.

[Corpora per menses 13 sub dio incorrupta,] Corpora Martyrum nostrorum in loco martyrii non tantum insepulta jacuisse; verum etiam incorrupta; idque per menses tredecim continuos, assirmant omnes: puta, per decem omnino menses a XIV Augusti anni 1480 usque ad XV circiter mensis Junii anni 1481; quando (ut Araüjus ex integra, ni fallor, Historia Lagetti scribit cap 30) ea Dux Alfonsus projecta colligi, & ad proximum istic eremitorium coacervari jussit, donec honorifice sepeliendi post urbem receptam locus esset ac tempus; ut fuit mensibus postea tribus, quibus æque ibidem, etsi congesta; corruptionis expertia permanserunt: quam vero expertia? Solus in Informatione anni 1539 testis decimus asserit, ea se vidisse cum carne EXSICCATA integra & illæsa; alii tamen de exsiccatione nihil; sed primus ait, fuisse sana, integra, & etiam odorifera, cum carne & ossibus, acsi tunc interfecta fuissent: tertius; absque aliqua corruptione & absque aliqua læsione; quin imo cum carne incorrupta & superextensa super ossibus ipsis: nonus; illæsa, intacta & incorrupta absque aliquo fœtore, & pulchra, sicut si tunc occisa fuissent. Octavus testis, cum jam in urbem & ecclesiam Hydruntinam inferrentur, eodem vocatus a quodam cive, nomine Urso Capito, ut accederet ad videndum corpus sui genitoris (unius ex iisdem Martyribus) vidit illud inter alia, aitque; quod erat adhuc cum carne, acsi tunc fuisset occisum, non obstante quod per tresdecim menses sic prædicta corpora stetissent inhumata tempore tam hyemali quam æstivo. Ceteros prætermitto.

[39] [& sæpe prodigiosis luminibus collustrata,] Nemo autem fuit, qui incorruptionem hanc non adscripserit manifesto providentiæ divinæ miraculo, atque evidenti cum veri martyrii tum cælestis corum gloriæ argumento; præsertim cum id solis illis corporibus acciderit: nam cum non post multos dies a dictorum Sanctorum occisione quidam alius forensis (id est, rusticus) fuisset a Turcis ipsis in eodem loco decapitatus, & ibi inhumatus derelictus, canes accesserunt ad comedendum carnes ejus; ad corpora autem dictorum Martyrum numquam se approximarunt; ut ait infra testis quartus. Imo vero ad hoc prodigium interim accessit & alterum, de quo ita Lagettus pag. 41: Neque illud, quod a senibus, qui tunc evaserunt, accepi, præteribo; quod, postquam beata illa corpora cæsa fuerunt, noctu viderentur ibi luminaria multa accensa; qualia etiam videbant ex muris urbis ipsi Turcæ; quod canes illi calumniantes, dicebant, animas interfectorum illorum per montem istum errabundas vagari; diabolos autem venire cum luminaribus ad eas capiendas. Prodigiosa hæc lumina super stratis adhuc in martyrii loco corporibus illis noctu sæpius & a multis fuisse visa, luculente docebit Informatio Hydruntina.

[40] [transferuntur mense Novembri 1481] Hæc miracula impulerunt Alfonsum Calabriæ Ducem, ut quamprimum urbem Hydruntinam recuperasset (recuperavit autem die X Septembris; ut certum est ex Raynaldo in Annalibus ecclesiasticis ad annum 1481 num. 30; quam quam eam non nisi post biduum ingreßus est, Araüjo teste cap. 40) de Martyrum horum solenni in ecclesiam Hydrunti metropolitanam translatione acceleranda solicitus imprimis esset. Et vero fuit: nam, uti narrat ibidem Araüjus, eadem die XII Augusti, qua urbem intravit, ad principem ecclesiam recta contendens, ibi primum de victoria Deo gratias egit; tum ejus damna, quæ obsidionis tempore fuerant illata, jussit continuo reparari. Postridie, inquit Lagettus pag. 42, Calabriæ Dux sacerdotes multos, & viros Religiosos ex provincia mandavit acciri; qui & venerunt: & cum solenni procedentium ordine comitatus ipsemet conducere voluit corpora illa benedicta Cæsorum, eaque reponi jussit in civitate Hydruntina in ecclesia majore … pro veris eos agnoscens Jesu Christi Martyribus. Translationem hanc Martyrum ad eamdem ecclesiam per Alfonsum Ducem confirmabunt infra testes, qui interfuerunt; quique, cum illam contigisse asserant post menses a martyrio tredecim, ad provectum eam Septembrem anni 1481 non obscure defigunt.

[41] Martianus pag. 19 ait, a Sixto PP. IV mandatam fuisse curam tam Hydruntinæ ecclesiæ reconciliandæ, [partim in ecclesiam Hydrunti metropolitanam;] quam transferendorum in eam, jam reconciliatam, dictorum corporum Francisco de Arenis, archiepiscopo Brundusino, & in provinciis Hydruntina & Bariana proregi: quod satis apparet verisimile; primo, quia ante translationem sine dubio reconciliari ecclesia illa debuit: secundo, quia id fecisse non dicitur ullus alius episcopus, nedum Hydruntinus, qui die tantum XII Augusti ad vacuam illam sedem (ut habet Araüjus cap. XL) ab Alfonso designatus, non tam cito credi potest consecratus fuisse: tertio, quia nemo ad illam solennitatem paratior, nemo dignior; nemo Ferdinando regi ejus filio Alfonso (quos omnino credibile est rem hanc antea Sixto Papæ IV proposuisse) gratior tum erat, quam archiepiscopus ille ac prorex, ut ex Ughello colliges in editione Italiæ sacræ novissima tom. 9, col. 37. Itaque miramur, de hujus in hoc negotio præsentia operaque solum, quod quidem sciamus, Martinum fecisse mentionem. Observa hic interim Summonti & quorumdam aliorum hallucinationem, cum dicta jam corpora translata tum fuisse narrant, non intra urbem ad ecclesiam majorem, ut expressis verbis testantur qui astiterunt; sed in ecclesiam, quæ nondum exsistebat, S. Mariæ Martyrum in loco martyrii suburbano. Observa præterea, locum ecclesiæ Hydruntinæ, in quo primum condita fuere; illumque, ad quem ibidem posterius fuerunt elevata, descriptos esse superius § 1 a num. 3 a Pompeio Gualterio; ante cujus tempora tantum de Hierogazophylacio hoc Hydruntino decesserat per largitiones quorumdam archiepiscoporum; ut, nisi distractiones istiusmodi imposterum excommunicationis pœna coërcuisset, exhauriendum aliquando videretur; quod ex Araüjo discimus cap. 40.

[42] Majori in pretio Martyrum nostrorum exuvias Alfonsus habuit; [partim aliquanto posterius.] quam ut Hydrunti ad extremos regni fines, universas relinqueret, nullasque secum ad regni centrum & caput, Neapolim comportaret. Ergo Lagettus pag. 42, post descriptam translationem Hydruntinam, & corporum prodigiosam integritatem, ita subdit: Hanc (incorruptionem) Dux cum attentius fuisset contemplatus (ut erat religione excellens) multa ex dictis corporibus in suo discessu inclusa capsis, quibus onerati muli fuere, transtulit Neapolim, eaque honorifice collocavit in ecclesia quadam, ubi etiamnum quiescunt. Et in Informatione anni 1539 testis quartus in eo etiam consonat, quod illustrissimus Dux Calabriæ devotione motus hujusmodi signis, fecit de corporibus illis ad cassas honorifice reconditis transportare super tresdecim mulos ad civitatem Neapolis; ubi condidit quamdam ecclesiam, & ibi dictas cassias cum corporibus dictorum Martyrum reverenter reponi curavit. At enim credi non possunt muli tantummodo tredecim in discessu Alfonsi tot capita cum suis ossibus & reliquiis, quos num. 15 numerata sunt, ducenta quadraginta scilicet, Hydrunto Neapolim transferre simul potuisse; nisi jam ante translationem resoluta fuerint illa corpora; diuque adeo ibi, antequam aveherentur, deposita manserint. Miramur igitur, a Galateo de Situ Iapygiæ pag. 55 Martyrum horum OSSA multa Neapolim translata dici, & quidem ante corporum jam dictorum translationem in ecclesiam Hydruntinam. Certe contigit hæc Hydruntina translatio ante ullam corporum resolutionem in ossa, ut asserunt locupletissimi testes: contigit hæc ergo Neapolitana non paulo posterius.

[43] [Neapolim] Non paulo, inquam, posterius: nam hoc etiam innuere videntur auctores modo citati, cum translationi Neapolitanæ statim adjungunt repositionem eorumdem ossium in ecclesia quadam Neapolitana, ubi etiamnum quiescunt: paratam ergo fuisse significant ecclesiam illam ad hæc ossa honorifice collocanda, priusquam ea Hydrunto movere statuisset Alfonsus. Constat autem illam Alfonso concessam non fuisse ab Innocentio PP. VIII, nedum ita comparatam, nisi post annos aliquot a corporum translatione in ecclesiam Hydruntinam; ut ex litteris Alexandri PP. VI mox intelliges. Non est igitur, quod utraque Martyrum nostrorum translatio, altera ad Hydruntinam, altera ad Neapolitanam illam ecclesiam, uno circiter eodemque tempore censeatur instituta. Sed Lagettus, inquis, translationem Neapolitanam connectit cum Alfonsi discessu; discessit hic vero Hydrunto Neapolim post aliquot menses ab urbe recuperata, & quidem urgente admodum Ferdinando patre; uti docet Araujus cap. 43; imo ante provectum ver anni 1482, ut liquet ex Diario Stephani Infessuræ & Historia Neapolitana. Non potest igitur inter translationes jam dictas interjici tantum spatii, quanto opus est ad corporum illorum, quam defendimus, dissolutionem in ossa pulveresque. Respondemus, Alfonsum ut Neapoli Hydruntum sæpius venit; sic Hydrunto Neapolim sæpius discessisse: venit Neapoli Hydruntum 1480 sub finem Septembris ad obsidendos Turcas; discessit inde Neapolim exeunte ejusdem anni Novembre, propter hiemis inclementiam coactus aliquamdiu cœpta suspendere; ut habet Araüjus cap. 26: Hydruntum Neapoli rediit mense Junio anni sequentis 1481, quando strata istic Martyrum corpora primum vidit ac veneratus est; discessit inde Neapolim accersitus a Patre, verno circiter tempore anni 1482, postquam recuperatæ civitatis munimenta designasset, quibus absolvendis toto decennio operæ insudarunt: rediit postremo iterum Neapoli ad eamdem urbem ad munitiones omnes, quas dudum imperaverat, lustrandas; iterumque post aliquot menses dicessit inde Neapolim, ut narrat idem Araüjus cap. 43. Ad hunc tertium discessum respexisse putamus Lagettum, eique translationem Neapolitanam alligasse; hic enim solus ad Innocentii VIII tempora referri potest, quem transferendis Martyribus ecclesiam Alfonso Neapoli concessisse testantur litteræ Alexandri PP. VI, quas ex Capani Collectione pag. 93 subjicimus:

[44] [in ecclesiam S. Magdalenæ (cum facultate Innocentii VIII,] Alexander Papa VI. Venerabiles Fratres, salutem & Apostolicam benedictionem. Dudum cum felicis recordationis Innocentius Papa VIII, prædecessor noster, monasterium monialium B. Mariæ Magdalenæ prope Castrum Capuanum Neapolitanum Ordinis sancti Augustini sub cura Fratrum Minorum degentium, suppressis in eo dignitate abbatissali & prædicto ordine, claræ memoriæ Alphonso regi Siciliæ, tunc Duci Calabriæ, ut in loco dicti monasterii unum palatium pro sua habitatione construi & ædificari faceret, per quasdam suas literas concedi mandasset, pro parte ipsius Alphonsi, tunc Ducis, eidem Prædecessori exposito, quod ipse ecclesiam dicti monasterii honorare & decorare, ac libris, calicibus, paramentis, & aliis ad divinum cultum necessariis munire, & ibi nonnullos presbyteros & clericos, qui inibi divina Officia celebrarent, instituere, ac pro eorum sustentatione congruos redditus assignare proponebat: desiderabatque, ut ex tunc deinceps præfata ecclesia, non B. Mariæ Magdalenæ, “sed B. Mariæ de Martyribus appellaretur; quodque certa pars ossium Christi Fidelium, qui apud Hydruntum per perfidos Turcas pro Christianæ fidei defensione interfecti fuerunt, & quæ ipse pro sua devotione recolligi, & honorifice recondi fecerat”, ad dictam ecclesiam de Martyribus transferrentur; idem Prædecessor per alias suas literas inter alia eidem Alphonso, tunc Duci Calabriæ, partem ossium hujusmodi ad dictam ecclesiam transferri, & inibi honorifice recondi faciendi, ac in ipsa ecclesia, postquam illam sufficienter dotasset, certos presbyteros & clericos, qui simul Collegium facerent, introducendi plenam & liberam licentiam concessit; prout in singulis literis prædictis plene dicitur contineri.

[45] Cum autem, sicut pro parte charissimi in Christo filii nostri Federici Siciliæ regis III fuit nobis nuper expositum, [hic denuo confirmata ab Alexandro PP. VI)] presbyteri & clerici prædicti in dicta ecclesia numquam fuerint instituti, licet per aliquos presbyteros conductitios divina ibidem Officia aliquando celebrentur, & moniales dicti olim monasterii ad alia loca translatæ fuerint, ibique decenter collocatæ, ipseque Federicus rex singulari devotione ductus, cupiebat nonnullos Fratres alicujus ex Ordinibus mendicantium in dicto olim monasterio introduci, illudque ipsis pro perpetuis eorum usu & habitatione concedi; pro parte ipsius Federici regis nobis fuit humiliter supplicatum, ut ejus piis votis in hac parte annuere dignaremur. Nos itaque hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, aut alter vestrum, si est ita, aliquos Fratres de aliquo ex Ordinibus mendicantibus, de quo eidem regi visum fuerit & prout ejus devotio dictaverit, in præfato monasterio authoritate nostra introducatis, ipsisque illud pro eorum perpetuis usu & habitatione concedatis, nec non eisdem Fratribus monasterium ipsum recipiendi, & illud perpetuo habitandi licentiam eadem authoritate elargiri curetis; nos enim quamcumque obligationem per præfatum Alphonsum regem de dotando “ipsam ecclesiam de Martyribus” forsan factam penitus cassamus & annullamus; non obstantibus felicis recordationis Bonifacii Papæ VIII, prædecessoris nostri Constitutione, per quam prohibetur, nequis Ordinum mendicantium Fratres loca ad inhabitandum de novo recipere præsumat absque Sedis Apostolicæ licentia speciali faciente plenam & expressam de verbo ad verbum de hujusmodi prohibitione mentionem, & quibusvis aliis Constitutionibus, & Ordinibus * Apostolicis, nec non Statutis & Consuetudinibus Ordinum, quocumque juramento, Confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XI Martii MCDXCVIII, Pontificatus nostri anno sexto.

L. Podentharus.

Retro vero:

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopo Neapolitano, & Episcopo Montis Pilosi.
Locus ✠ Sigilli.
Registrata numero 37.

[46] Nota primo, Ordinem mendicantium, quem ad ecclesiam S. Mariæ de Martyribus, nunc S. Catharinæ ad Formellum, administrandam harum litterarum Alexandrinarum beneficio Federicus, seu Fridericus elegit anno proxime secuto, [puta anno Christi 1492.] Christi 1499, fuisse Ordinem S. Dominici; ut vide apud Cæsarem Engenium in Neapoli sacra cum supplementis, part. 2, pag. 148. Nota secundo, quamvis in Litteris Alexandri non exprimatur annus, quo Innocentius VIII ecclesiam jam dictam Alfonso cesserit, monialibus alio translatis; non videri tamen dubitandum, quin id contigerit anno Christi 1492; primum quidem; quia fere ab initio Pontificatus ejus usque ad annum illum, qui Innocentio postremus fuit, perpetua inter Apostolicam Sedem aulamque Neapolitanam bella contentionesve pertinacisfime continuata, nullam istiusmodi beneficio opportunitatem videntur obtulisse; quam obtulit sine dubio annus 1492, a die XXVIII Januarii solenni inter partes dissidentes pace recreatus; ut ad annum eumdem num. 10 Raynaldus, aliique tradunt. Deinde, quia Alfonsus non potuit inde moniales dimittere, nisi alium iis fundum coëmeret; coëmit autem eodem hoc anno 1492; ut probat Engenius loco citato. Quidni ergo eodem illo anno & concessionem ecclesiæ, & Martyrum aliquot Hydruntinorum ad Neapolitanos translationem; & honorificam hic intra eamdem ecclesiam collocationem defigamus? Sed jam de Neapoli satis. Redeamus Hydruntum.

[Annotata]

* f. ordinationibus

§ VI. Alia miracula.

[Ecclesia Hydruntina sæpe divinitus collustrata:] Translatis ad ecclesiam Hydruntinam corporibus Martyrum, desinere quidem cœpit, quod ad illorum gloriam ubique propalandam satis jam superque luxerat, integritatis adeo prodigiosæ spectaculum; sed alia tamen minime defuerunt: Sic, inquit Lagettus pag. 41 & seq., cum jam introducti in urbem fuissent & intra majorem ecclesiam depositi, multo tempore istic apparebant accensa prædicta luminaria; ita ut semel, cum forte navis quædam esset in portu, viderint homines in ea positi lumen maximum super ecclesiam; cumque ardere illam crederent, in cymbam exposuerint, qui cives commonefacerent: qua denuntiatione perturbati oppidani, cum ad ecclesiam undique concursum esset, nihil ibi quidquam deprehenderunt. Totum hoc, subdit ibidem auctor de omnibus, quæ huc usque narraverat, scribo ex vera patris mei, qui præsens ibi fuit, relatione. Testes plures infra dabit Informatio anni 1539; & inter eos quidem tertius de Martyrum eorumdem aliquot ossibus alibi collocatis mentionem insuper facit, quæ per eadem tempora multis miraculis claruerunt.

[48] [urbs ipsa a MM. apparentibus defensa:] Neque illud annotare negligam (Lagetti verba sunt pag. 42) quod hæc civitas (Hydruntina) per Martyrum horum sanctorum merita innumeris vicibus liberata fuerit compluribus adversitatibus & periculis, quæ ab hostibus ac pestilentia obvenerunt; ut multis exemplis & luculentis probatum est, & firmiter creditur. Et quid hoc videri potest evidentius, quod accidit ætate nostra, anno MDXXXVII? Volens enim tum in hoc regnum irruere Turcarum imperator Solimannus, per se ipse suorum exercitum advexit immanem (capitum fuisse ferunt ter centies mille) una cum classe trecentarum navium, cui præerat Sofi bassa, Solimanni cognatus, ad portum hujus urbis die XXV mensis Julii MDXXXVII; ubi postquam, demissis velis, satis longam consultando moram traxisset, tandem sublatis denuo velis, discessit ulterius, cepitque Castrum, Uxentum (oppida sunt Hydruntinæ provinciæ) & alia loca, quorum incolas Aulonem avexit in servitutem… Multi autem Græci, qui in eadem tum classe fuerant, postea retulerunt, Mahumetanos tantam super urbis muris conspicatos; fuisse multitudinem armatorum tantumque præsidium, ut præ terrore ausi non fuerint ad pugnam tentandam exscensum e navibus in terram facere. Simile quid anno 1644 ibidem accidisse, refert Pompeius Gualterius; addens, in ejusmodi eventibus Martyres apparere consuevisse pro summis mœnibus tamquam bellatores armatos. Vide Relationem ejus Italicam secundo impressam Lyciis anno 1677, pag. 22; inde enim sequentia Latine versa depromimus, resectis tamen quæ nil faciunt ad historiam.

[49] Sæpe etiam (etsi olim rarius) nocturno tempore visa sunt lumina in ecclesia S. Mariæ de Martyribus Fratrum S. Francisci de Paula extra urbem; [in loco martyrii auditi cantus, visa lumina:] & quandoque cum apparitione eorumdem Martyrum, composito ordine gradientium, ac descendentium & ascendentium per gradus montis, in cujus apice non procul ab ecclesia sacellum est, ubi saxum asservatur, in quo sancti Martyres obtruncati fuerunt. (De hoc Saxo nihil alibi legimus.) Et post istiusmodi apparitiones, nuntii supervenere vel de apparatu classis cujusdam Turcicæ, vel de transitu navium aliquot barbaricarum, vel de casu aliquo sinistro, qui terris ab hac provincia remotis obvenerat. Unde pro certo habetur, quod hi sancti Martyres in omni necessitate nobis apud misericordiam divinam assiduo patrocinio opitulentur, nosque ab imminentibus defendant periculis. Recentius est quod accidit anno proxime elapso MDCLXXVI, mense Aprili; quando a rusticanis quibusdam extra muros juxta dictum S. Mariæ de Martyribus Conventum habitantibus exauditæ noctu fuerunt voces dulcissimæ melodiæ; quod cum indicarent patri familias, prosiliens & ipse foras, vidit in monte prope ecclesiam lucentes maximo numero tædas, quasi hominum processionem solennem instituentium.

[50] Verum hoc demum admiratione magna, nec minore metu affectuque religionis omnes perculit, [apparitiones quatuordecim] quod hoc ipso anno MDCLXXVII similes luminum apparitiones tribus aliquanto plus mensibus decies & quater noctu sint observatæ. Et quatuor quidem primis vicibus Hispani milites ad arcis hujus regiæ custodiam excubantes, ex ædis hujusce cathedralis fenestris prolucere viderunt splendores plurimos; ut in examine publica curiæ nostræ archiepiscopalis auctoritate instituto juridice testati sunt. Apparitio prima contigit post mediam noctem die VI Januarii, festo Epiphaniæ Domini. Secunda, eodem illo mense in profesto S. Pauli primi eremitæ, die Jovis, XIV Januarii post mediam noctem. Tertia post mediam itidem noctem diei Sabbati, pridie festi S. Petri Nolasci, XXX mensis ejusdem. Quarta, post mediam noctem diei Jovis, IV Februarii, in profesto S. Agathæ.

[51] Apparitio quinta successit post mediam noctem diei Sabbati, VI Februarii, pridie festi S. Romualdi abbatis; [eodem anno] neque ab excubiis tantum arcis, sed etiam ab oppidanis multis conspecta fuit. Lumina tum scilicet, majore, quam antea numero e fenestris iisdem prodire, & ipsum ædis tectum occupare visa sunt. Quinimo etiam Domino placuit, in immensa splendorum adeo gloriosorum luce ipsos etiam oculis cum intra tum extra memoratam basilicam spectabiles exhibere sanctos Martyres, qui multitudinis instar innumerabilis in sacrosanctam illam ædem ingredientes, more supplicantium totam circuibant. Et vero insuper tum Canonicus istic inventus est satis dignus, ut modulationem ipsorum cælestem aure perciperet; tunc scilicet concinentium voces: “Gloria, gloria Altissimo”: inde respondentium: “Jubilate, jubilate”. Dum idem interim Canonicus, tamquam abreptus in ecstasim, ita defixus hæsit; ut nec movere se posset ad alios advocandos, neque scire quamdiu durasset hæc apparitio; cujus æque accuratum & solenne, ac præcedentium, examen est habitum…

[52] [Christi 1677] Folio hoc scripto, Romamque exemplis ejus non paucis die XVI Februarii ad Cardinales diversos missis, contigit apparitio sexta, tanto ceteris illustrior, quanto magis publica fuit & universæ civitati notoria. Die Dominica, XXI dicti mensis, hora noctis secunda, visi sunt consueti splendores & intra & extra & supra dictam ecclesiam cum admirabili & multis palam exhibito spectaculo sanctorum eorumdem Martyrum; qui, ad modum succedentis ordine sibi multitudinis, bini ac bini progredi videbantur ex australi ecclesiæ porta (quæ plena lumine apparebat & aperta; tametsi revera esset obserata,) & circumire usque ad septemtrionalem ejusdem ecclesiæ portam; quæ & ipsa clausa cum esset, aperiri tamen ad illorum ingressum & collustrari visa est. Ea species omnium animos variis ac piis commovit affectibus. Illustrissimus dominus Piccolomineus, archiepiscopus noster, in ecclesiam descendit eodem vespere; ad quam accurrisse jam populum universum comperit; & postquam Litanias Beatissimæ Virginis cum Collecta sanctorum Martyrum in ipso Martyrum eorumdem sacello devote cantari jussisset, unumquemque ad veram pœnitentiam & Communionem generalem adhortatus; universale jejunium indixit in proximum diem Lunæ, quando & servatum illud fuit, & ipse illustrissimus interfuit Missæ, quæ de Communi Martyrum solenniter fuit celebrata, assistente cum civitate propemodum tota magistratu. Inde, ad preces publicas, juridice discussa prodigii jam dicti veritas, & in tabulas relata…

[53] [usque ad diem 17 Aprilis] Post apparitiones luminum septimam & octavam subsecutis diebus observatas non solum a civibus, verum etiam a viris Religiosis e monasteriis suburbanis, ac præsertim e cœnobio S. Joannis FF. Minorum Observantium, cui partes hujus basilicæ superiores magis expositæ sunt, accidit etiam nona ad vesperam diei Martis, XXIII mensis Martii, cum jam sol duabus horis occubuisset: tum enim ad copiosissimos luminum solitorum splendores, ab ecclesiæ metropolitanæ fenestris, muris, tecto affulgentes urbi toti, ipsique illustrissimo Domino ejusque familiæ, viderunt qui utrumque palatium ex adverso frontispicii basilicæ incolebant in eamque ex alto per oppositas utriusque alæ fenestras duas attente introspectabant, viderunt, inquam, inter lucidissima multa & quasi discurrentia sidera consuetam jam videri beatam illam innumerabilis populi Multitudinem ordinata serie procedentem ab ea parte, ubi sacellum est Sanctissimi Sacramenti, per alam ecclesiæ dexteram, &, præterita media templi nave, per alam sinistram ad sacellum regium, ubi sanctorum Martyrum venerandæ quiescunt reliquiæ. Cumque Beatorum illorum alii proprio, quem ex sese spargebant, fulgore, alii discurrentium luce siderum, alii cereorum, quos manu præferebant, limpidissimis flammulis, oculis intuentium clarissima se in luce exhiberent, per insignem Dei bonitatem licuit accuratissime observare gloriosam cujusque formam, habitum, aliaque adjuncta, quæ in confectis hac de re legitime tabulis omnia sigillatim enumerantur, usque eo, ut in quibusdam etiam rubentia vulnerum, quasi recens inflictorum ac sanguine (ut apparebat) fluentium, indicia discerni potuerint.

[54] Die Jovis, VIII Aprilis, quinta post occasum solis hora, [spectatæ, Hydrunti] pridie quam celebrari solet Officium de Septem doloribus Beatissimæ Dei Matris, contigit apparitio decima; sed a paucis personis conspecta, quarum una egregie pia ex cubiculo, quod habebat in altero dictorum palatiorum, per oppositam in fronte basilicæ fenestram prospiciens idem vidit agmen gloriosum inter splendidissimos radios, ab ipsomet, ut a sole clarissimo, diffusos, ordine in binos partito, ecclesiam circuire. Eidem accidit apparitio undecima post mediam noctem diei XI Aprilis, quæ fuerat Dominica Pal marum; quando inter tonitrua nimbosque cælo deciduos ingens populi murmur audivit ex cubiculo; inde ad fenestram cubiculi prædictam accedens, clamores advertit ex basilica, tamquam oppleta populo, proficisci: aperta demum fenestra prospiciens in ecclesiam, simul hanc vidit paulatim illustrari totam, simul audivit hæc verba contentis quidem, suavissimis tamen consonisque vocibus versus altare venerabilis Sacramenti sæpius iterari: “Deus, Deus meus; sede a dextris Dei”: crescentibus istic interea magis magisque splendoribus vis tanta venti pluviæque in fenestram & vultum obtuentis irruit, ut, ea confestim occlusa, ulteriori spectaculo fuerit abstinendum.

[55] Eidem personæ oblata est apparitio duodecima, die XVIII Aprilis, [in ecclesia metropolitana] festo Resurrectionis Domini, paulo ante horam secundam noctis, qua vidit ecclesiam illam luculentius illustratam, quam esse posset interdiu; sed ex humili reverentia mox a fenestra recessit. Secuta est postridie ad eamdem horam apparitio decima tertia, non tantum ab illa jam persona, sed & ab aliis ejus domesticis per eamdem fenestram spectata satis diu; siquidem in eadem æde cathedrali, præter fulgores jam sæpius visos contemplati sunt duabus & amplius horis continuis hominem quemdam gravem ac lucidissimum, positis humi genibus manibusque junctis, ante aram Sanctissimi Sacramenti quasi orantem; uti constat ex instrumento juridici examinis de rebus modo dictis instituti…

[56] Evenit postremo apparitio quartadecima die Martis, [& in suburbiis,] XXVII Aprilis, versus horam ab occasu secundam; quando primum ab arcis præsidiariis & urbis incolis conspecta fuit solita claritas, adeo tum tamen intensa, ut flagrare basilica videretur; deinde iidem præsidiarii milites numerosam viderunt supplicationem cum accensis in manu cereis ex urbe procedentium ad montem sacri martyrii: & multi cives spectantes ex urbis muris, eos non solum in dicto monte, sed etiam alibi (ut ad orientem versus mare, & ad occasum versus continentem) eodem modo conspexerunt, simulque conclamarunt: Sancti Martyres; sancti Martyres! sonantibus interea campanis omnium, quæ sunt extra urbem, cœnobiorum; nonnullis etiam melodiam illorum, quasi conjuncta voce supplicantium, dulcissimam exaudientibus, etsi minus distincte cum propter nimiam distantiam, tum etiam propter immodicos obturbantis populi clamores.

[57] Attendens vero illustrissimus D. archiepiscopus, per apparitiones gloriosissimorum Martyrum nostrorum toties iteratas, non obscure significari, quam sedulo & constanter advigilent, ut omnipotentem Deum, [& edictum archiepiscopi occasione illa promulgatum.] tot nostris peccatis irritatum, semper nobis exorent propitium: attendens insuper, quot, quantaque præter ordinarium naturæ cursum & olim collata sint, & conferantur adhuc fidelibus eorum tam in urbe quam in provincia clientibus beneficia præsertim in malignis morbis, qui fere omnes in perfectam valetudinem desierunt die, postquam cœperant, quartodecimo (qui numerus mysterio non caret, utpote Martyribus nostris consecratus, qui die XIV Augusti pro Christo passi sunt:) attendens præterea, post apparitionem hujus anni decimam quartam ita cessasse febres, ut exinde nemini cuiquam attulerint mortem: hæc, inquam, attendens omnia, firmiterque confidens, hæc prodigia secuturæ felicitatis esse præsagia, decrevit illustrissimus Dominus novenam solennem, precibus publicis, expositione Corporis Domini, & Sacramentorum frequentatione celebrandam: invitavit exinde missionarios, qui more suo populi pietatem accenderent. Postremo per edictum publicum adhortatus est universos ecclesiæ suæ subditos ad vovendum commune jejunium, in solo pane, ut loquimur, & aqua servandum festo sanctorum Martyrum anniversario, die XIV mensis Augusti proximi.

Hic finem facit referendi Gualterius. Nos, quando recentiora non suppetunt, ad vetera redeuntes, promissam toties Informationem Hydruntinam anni 1539 ex edita Lyciis probataque anno 1670 Francisci Antonii Capani Collectione monumentorum ad hos Martyres pertinentium, hoc loco recudimus, notis pauculis intercisam.

EXEMPLUM
Informationis super martyrio gloriosorum Martyrum Hydruntinorum, factæ coram episcopo Scodrensi, Hydruntinæ sedis vicario generali anno MDXXXIX,
Ex impressis apud Capanum a pag. 46.

Martyres Hydruntini (SS.)
a

EX IMPRESSIS.

[Præfatio]

[Informatio hæc cur nomine civitatis] Coram vobis, reverendo domino Antonio de Baccharis, sacræ theologiæ doctore, episcopo Scodrensi & generali in spiritualibus vicario ecclesiæ archiepiscopalis Hydruntinæ, constitutus magnificus Joannes Franciscus de Cesanis, syndicus præsentis anni magnificæ Universitatis Hydruntinæ b, & syndicario nomine, & pro parte ipsius Universitatis exponit; quod, cum jam sint anni fere quinquaginta novem, quod, tunc Domino sic permittente occulto judicio sapientissimæ providentiæ suæ, civitas Hydruntina fuerit vi capta a sævissimis Christianæ fidei inimicis Turcis: & deprædata immanissime ipsa civitate, inter alia per ipsos fidei Christianæ ac Christiani populi hostes c, quæ gesserunt immania, plurimos ipsius civitatis Cives trucidarunt usque ad numerum septicentorum & ultra, ob id, quod constanter fidem Christi fatebantur, & requisiti sub promissione liberationis vitæ eorum, eam aliquo modo abnegare noluerunt: quorum venerabilia ossa cum recuperata eadem Hydruntina civitate per tunc honorandæ memoriæ serenissimum Alfonsum, Calabriæ Ducem, fuerint honorifice collocata inter cappellam majorem ecclesiæ cathedralis dictæ civitatis, ante sacristiam sita, & in eorum memoriam ab inde usque ad præsens consuetum sit in die occisionis prædictæ a presbyteris & clericis Hydruntinæ ecclesiæ cantari Vesperæ mortuorum cum Missa etiam pro defunctis; videaturque ipsi Hydruntino populo satis indecens esse, ut pro liberatione animarum illarum a purgatorii pœnis clerus & populus Hydruntinus oret, quorum tamen, veluti Christi Martyrum, in dies ante eorum ossa sacra genuflexi, suffragia petunt, & de quorum in cælesti patria gloria etiam complura apparuerunt signa; tum, ut hæc removeatur indecentia, dicente sancto Doctore Augustino: “Injuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre”; tum ut, quantum potest ipse Hydruntinus populus, beatas illorum olim concivium suorum animas debito prosequatur honore, & amplius illis gratias agat pro ea protectione, quam in dies ipsa civitas experitur se ipsorum sanctorum Martyrum habere suffragiis:

[59] Ob has, inquam, rationes, intendens ipse Hydruntinus populus suppliciter petere a sanctissimo domino nostro Papa, [postulata fuerit.] sine cujus assensu nemo pro sancto est honorandus in terris; ut loco dictarum Vesperarum & Missæ pro defunctis ab ipso clero in honorem dictorum sanctorum Martyrum dicantur Vesperæ de Communi plurimorum Martyrum, cantetur etiam & successive Missa, cum Collecta ista, videlicet. “Præsta, quæsumus omnipotens Deus, ut, qui gloriosos Martyres tuos fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum &c”. Propterea ipse syndicus prædictus nomine prædictæ magnificæ universitatis petit, ut a Rev. D. V. tamquam a vice illius ordinario Pastore infrascripti testes legitime & canonice super præmissis examinentur, quatenus vera relatione facta sanctissimo in Christo patri ac domino nostro, domino Paulo, divina providentia Papæ tertio, facilius his devotis desideriis nostris sua Sanctitas assentiri dignetur.

[60] Præsens supplicatio præsentata fuit coram Rev. domino Antonio de Bacchariis, [& indicta juridice.] episcopo Scodrensi, & generali in spiritualibus Vic. Hydruntino, per Magn. Joannem Franciscum de Cesanis, syndicum ordinarium ipsius civitatis Hydruntinæ, nomine & pro parte ipsius universitatis; quæ per ipsum Rev. dominum episcopum, & vicarium benigne admissa fuit: & decretum exiit per eumdem, quod capiatur informatio super expositis in retroscripta supplicatione per examinationem infrascribendorum testium, jam nominatorum; citatis prius nihilominus & præmonitis testibus ipsis &c.

Ex provisione facta per supradictum Rev. dominum episcopum, & Vic. committimus uni ex Clericis juratis & servientibus ipsius curiæ, quatenus receptis præsentationibus, ad omnem instantiam ipsius magn. syndici se personaliter conferat ad præsentiam infrascribendorum testium, eosque citet, moneat & requirat; & citando mandet eisdem, prout per præsentes nos citamus & mandamus, quatenus prima die post præsentium intimationem ipsi, & ipsorum quilibet comparere debeant coram nobis, in virtute sanctæ obedientiæ deposituri testimonium veritatis de & super contentis in retroscripta supplicatione: alias ipsis citatis, relatis, & non comparentibus providebitur, prout juris fuerit. Citetur, mandetur, & referatur quoniam &c. Datum in archiepiscopali palatio Hydruntino die XVII Junii MDXXXIX.

Antonius episcopus, & vicarius qui supra, manu propria, &c.

Nomina Testium d.

Abbas e Bernardinus de Alexandro., Abbas Angelus Pendinellus., D. Joannes Leondarius., Nobilis Angelus Pavosius., Joannes Longus., Magister Paduanus de Vito., Joannes Panemolla., Magister Baptista Natali., Franciscus de la Cerra., Philippus de Pressa. omnes de Hydrunto.
Abbas Marcus Antonius de Giliberto Act.

Die XVIII Junii MDXXXIX cursor, &c. clericus Antonius Lazaretta retulit mihi abbati Marco Antonio de Giliberto actuario, se intimasse supradictos testes modo & forma sibi superius commissis, &c.

ANNOTATA.

a Hunc titulum ipsius Capani Latinum fecimus ex Italico.

b Syndicus universitatis Hydruntinæ, id est, urbis Hydruntinæ totius procurator.

c Etsi hic nonnumquam argui poterit grammatica; de infidelitatis tamen vitio cave nos arguas.

d Observa, non esse hic nomina testium scripta eo ordine, quo infra citabuntur.

e Abbas, hac appellatione gaudent Canonici ecclesiæ metropolitanæ Hydrunti.

TESTIS I.

[R.D. Bernardinus de Alexandro testatur inter alia.] Constitutus coram prædicto Rev. domino episcopo, & Vic. antedicto, die XXVI mensis Junii præsentis anni MDXXXIX in ædibus archiepiscopalibus Hydruntinis, venerabilis abbas Bernardinus de Alexandro, Canonicus Hydruntinus, prius de ipsius D. episcopi mandato legitime & canonice citatus, & eidem per ipsum D. episcopum delato juramento de veritate dicenda super contentis in præmissa petitione, seu supplicatione facta per supradictum spectabilem syndicum nomine prædictæ Magn. universitatis Hydruntinæ, manibus corporaliter tactis Scripturis, interrogatus respondit. Et primo interrogatus, quantum tempus est, quod habitat in civitate Hydrunti; respondit, quod a die nativitatis suæ usque in præsentem diem semper in ipsa civitate habitavit, cum sit ipse natus annum circiter sexagesimum quintum.

Secundo interrogatus, si scit, quantum tempus est, quod civitas Hydruntina fuit capta a Turcis; respondit, quod fuit de anno Domini MCDLXXX. Tertio interrogatus, an ipse testis esset in ipsa civitate, quando fuit capta a Turcis; respondit, quod sic; & quod ipse testis etiam fuit captus ab ipsis Turcis, & stetit captivus per menses tresdecim.

[62] Quarto interrogatus, an sciat aliquos homines ipsius civitatis post illius capturam fuisse a Turcis trucidatos & ferro peremptos; [de numero Martyrum, & palæstra,] respondit, quod fuerunt post captam civitatem circiter octingenti Viri, ab ipsis Turcis in ipsa civitate capti & ligati deducti extra ipsam civitatem circiter per tertiam partem unius miliarii, in loco, qui dicitur Il Monte de San Joanne de la Minerva, & ibi fuerunt ferro perempti.

Quinto interrogatus, an sciat vel audierit, propter quam causam Turcæ sic trucidaverint dictos Viros; [de causa martyrii,] respondit, quod, ipso capitanio Turcharum, dicto el bascia, dicente universitati dictæ civitatis, quod in deditionem se darent sibi; responderunt tota civitas, una cum prædictis Civibus interfectis, quod ipsi parati erant mori pro fide Christi & fidelitate suorum dominorum:

Addens insuper ipse testis interrogatus, se audivisse a pluribus civibus, [de B. Grimaldo,] & præsertim a quondam venerabili Demetrio, Canonico Hydruntino, & a quondam D. Raymundo de Muro, qui cum essent captivi & servi Turcharum, ibi fuerunt præsentes, quod inter dictos Viros sic ligatos, ut interficerentur, unus ex eis senior a ad alios omnes conversus dicebat verba exhortatoria hujus tenoris, vel similia in effectum, vulgari eloquio; videlicet: “Figlioli & fratelli miei, questa e la giornata che dovemo a Christo: ciascuno per suo amore si piglia in pacientia & con bono animo, che haveremo la corona del martirio b”.

[63] Sexto interrogatus, an sciat vel audierit, apparuisse aliquod signum post mortem dictorum Virorum, [de corporum incorruptione,] propter quod rationabile sit cogitare tale signum, seu talia signa, si plura fuerint, esse in testimonium, quod tales Viri sic interfecti essent de numero Electorum Dei, & merito inter Martyres numerandi, utpote mortui pro fide Christi; respondit, quod ipse testis vidit corpora dictorum sic occisorum stetisse inhumata in eodem loco, in quo occisi fuerunt, per menses tresdecim absque aliqua putrefactione & absque aliqua læsione, nec a canibus, aut lupis, vel avibus rapacibus fuerunt in aliquo læsa aut tacta.

Insuper etiam dixit ipse testis, quod post menses tresdecim ab eorum occisione, [translatione in urbem,] cum fuisset ab ipsa captivatione liberata civitas Hydruntina a quondam honorandæ memoriæ Alfonso secundo de Aragonia, tunc Calabriæ Duce, ipsa corpora sic interfecta, in eodem loco reperta fuerunt sana, integra, & etiam odorifera, cum carne & ossibus, acsi tunc interfecta fuissent; & honorifice deducta in ipsam civitatem Hydruntinam, cum magna dicti Ducis, & aliorum devotione:

[64] Addens insuper ipse testis interrogatus, se audivisse a fide dignis personis Hydruntinis, [collustrationibus cælestibus.] quod, postquam dicta corpora fuerunt introducta in ipsam ecclesiam Hydruntinam, visa fuere multotiens de nocte luminaria magna in ipsa ecclesia, & lucem immensam extra fenestras dictæ ecclesiæ apparuisse, & sic visam fuisse per aliquantulum spatium; ita ut etiam in ipsa prima apparitione accurrerint multi cives, dubitantes, ne ecclesia combureretur. Insuper ipse testis etiam dixit interrogatus, audivisse a fide dignis personis in loco eodem, ubi dicti Viri sic interfecti fuere, apparuisse multotiens luminaria miraculose accensa. In causa scientiæ dixit, se vidisse & audivisse, prout supra deposuit.

Ego Julius de Caballis Auct. Apostolica Not. Actor. dictæ Curiæ Not.

ANNOTATA.

a Senior. Innuitur sine dubio Antonius Grimaldus, de quo vide supra num. 33 & 36.

b Hoc est: Filii & fratres mei, hoc prælium est quod Christo debemus: patienti fortique animo illud quisque suscipiat propter ejus amorem; martyrii namque coronam habebimus.

TESTIS II.

[Joannes Leondarius] Constitutus coram prædicto Rev. domino episcopo, & vicario antedicto, die XXVII ejusdem mensis & anni prædicti in loco prænominato spectabilis D. Joannes Leondarius, civis dictæ civitatis Hydruntinæ, prius de ipsius D. episcopi mandato &c., ut supra num 61.

Et primo interrogatus, quantum tempus est, quod dictam civitatem Hydrunti habitat; respondit, quod in ea natus est jam sunt anni septuaginta, & in ea semper mansit, præter annos quatuor, in quibus captus a Turcis, captivus eorum stetit in eorum regione.

Secundo interrogatus, quantum tempus est, quod civitas Hydruntina fuit capta a Turcis; respondit, che, secondo lo parere suo a, sunt anni circiter quinquaginta novem.

Tertio interrogatus, an quando fuit capta a Turcis civitas Hydruntina, ipse testis fuerit in dicta civitate; respondit sic; & cum esset natus annum undecimum, fuit captivus ab ipsis Turcis usque Constantinopolim deductus.

[66] [vidit Martyres occidi coram se.] Quarto interrogatus, an sciat, tunc in ipsa civitate captiva fuisse trucidatos Viros aliquos, dictæ civitatis cives, ab ipsis Turcis; respondit, quod cum ipse testis fuisset factus captivus ab uno ipsorum Turcharum, fuit conductus ad locum, qui dicitur San Joanne de la Minerva, extra civitatem Hydruntinam; ad quem locum deducti fuerant viri circiter septingenti ligati ut trucidarentur, ad hunc finem, ut ipse testis, qui tunc sic erat in puerili ætate haberet timorem; fecitque sibi testi dici per unum ex servis suis hæc verba: Si tu no serai homo da bene, el Signor fara far cusi a te b. Et sic in eodem loco vidit ipse testis dictos prædictos Viros ferro incidi, & magna crudelitate trucidari.

[Causa martyrii.] Quinto interrogatus, si scit aut intellexerit, propter quam causam dicti Viri sic interfecti fuerint, & quid dixerint, quando sic trucidabantur; respondit, quod intellexit, quod quando ipse capitaneus Turcharum, dictus el Bascia, præsentavit se armata manu in civitate Hydruntina, petiit a populo & civibus, ut traderent se sibi; promittens, quod bene eos tractaret: tum Viri illi una cum populo constanter responderunt, se esse paratos mori pro fide Christi & fidelitate servanda domino suo: addens insuper ipse testis interrogatus, quod inter Viros sic ligatos in dicto loco, ubi fuerunt trucidati, erat quidam inter alios senior, nomine magister Grimaldus, sutor, qui verbis suis animabat & animavit omnes ad sufferentiam mortis & passionis pro amore Domini nostri Jesu Christi. Et sic vidit ipse testis omnes illos cervices proprias absque aliqua contradictione gladiis exponere.

[67] [Miracula, translationes Hydruntum & Neapolim.] Sexto interrogatus, an scit vel audierit, apparuisse aliquod signum vel aliqua signa insolita; ita quod sit rationabile cogitare, talia signa fuisse a Deo, quod illi erant de numero electorum ipsius Dei, & inter Martyres merito numerandi; respondit, quod audivit a multis & multis fide dignis personis, multa luminaria miraculose accensa & apparentia super locum illum, in quo jacebant ipsa cadavera dictorum mortuorum, & etiam super ecclesiam archiepiscopalem Hydruntinam, postquam per * menses tresdecim ipsa corpora de mandato honorandæ memoriæ Ducis Calabriæ, recuperata ipsa civitate Hydrunti, fuerunt deducta in dictam ecclesiam & ibi honorifice recondita: addens ipse testis interrogatus, & hoc aliud signum admirandum apparuisse, quod, cum dicta corpora stetissent per tresdecim menses inhumata in loco eodem, ubi trucidata fuerunt, numquam tamen fuerunt putrefacta, nec malum odorem emiserunt, nec umquam fuerunt tacta aut læsa nec a canibus nec a lupis nec ab avibus & vermibus; propter quam causam admiratus tunc illustris. Dux Calabriæ, ex devotione fecit dicta corpora deferri intra ipsam ecclesiam Hydruntinam, & multa etiam ex eis in casseis c honorifice recondita, tamquam Sanctorum ossa & corpora, devote fecit deduci in civitatem Neapolitanam. In causa scientiæ respondit ipse testis se vidisse, & audivisse, ut supra dixit, & testificatus est. Ego Julius de Caballis Auct. Apostolica Not. & Cur. Metr. Hyd. Actor. Magis.

ANNOTATA.

a Che, secondo lo parere suo, id est: quod, secundum opinionem suam, sunt &c.

b Se tu non serai &c. Hoc est: Si tu non fueris homo frugi, idem tibi fieri dominus imperabit.

c Casseis, id est, capsis.

* lege post.

TESTIS III.

[Joannes Longus] Die eodem, & loco constitutus coram prædicto Rev. domino episcopo, & Vic. antedicto honorabilis vir, magister Joannes Longus de civitate prædicta, prius de ipsius domini episcopi mandato &c. ut num. 61.

Et primo interrogatus, quantum tempus est, quod ipse habitat in civitate Hydrunti; respondit, quod, cum jam sit ætatis annorum septuaginta unius, in ipsa civitate natus est, & in ea semper mansit, præter annos quatuordecim, quibus stetit captivus in regione Turcharum.

Secundo, quantum tempus est, quod civitas Hydruntina fuisset capta a Turcis; respondit, quod sunt anni quinquaginta novem.

Tertio interrogatus, an ipse testis tunc esset in ipsa civitate, quando fuit capta; respondit, quod sic; & tunc cum ipse esset ipse annorum duodecim, fuit factus captivus a Turcis, & exinde transportatus in regionem eorum.

[69] Quarto interrogatus, an sciat Viros aliquos dictæ civitatis fuisse trucidatos, [adstitit martyrio, quod narrat.] & quot fuerint, & ubi interfecti fuerint post ipsam civitatem captam a; respondit, quod, cum ipse testis fuisset deductus captivus ad papilionem sui patroni Turcæ, in loco, qui dicitur San Joanne de la Minerva, prope civitatem, vidit Viros Hydruntinos circiter septigentos vel octigentos nudos, & ligatos cum funibus, manibus post terga ligatis, ad illum locum deduci, & ibi vidit eos cum ensibus trucidari & incidi.

Quinto interrogatus, an sciat causam, propter quam dicti Viri sic fuerint trucidati, & quid dixerint, quando sic mortui fuerint; respondit, quod cum ipse testis esset in ecclesia majori civitatis Hydruntinæ, antequam ipsa civitas capta fuisset; & venisset unus nuncius magni Bascia Turcharum, interrogans ipsos omnes cives, & Viros prædictos, quod vellent dare se in deditionem principis Turcharum, qui omnes bene tractaret; Viri prædicti, una cum toto populo cœperunt clamare, dicentes, se esse paratos mori pro fide Christi & fidelitate suorum dominorum: & ideo post captam urbem sic ad occisionem deducti fuerunt ferme omnes, exceptis adolescentibus ephebis:

[70] [De Grimaldo,] Addens insuper interrogatus, fuisse quemdam magistrum Grimaldum, sutorem, seniorem, animantem omnes alios, quod respicerent cælum apertum, & libenter sustinerent mortem pro amore Domini nostri Jesu Christi. Et sic, cum ipse testis esset prope papilionem dicti patroni sui, in eodem loco distentos vidit omnes illos Viros, cum humilitate & mansuetudine deponentes capita sua, ut pro amore Christi trucidarentur:

[& patre testis;] Addens insuper ipse testis, quod, cum ipse esset in domo sui patris, & esset sermo, an deberent se dare in manibus Turcharum juxta eorum requisitionem, audivit suum patrem hæc verba dicentem, vel in effectum similia: “Tutti noi homini de questa citta siamo deliberati e pronti morire per lo amore de Giesu Christo b”.

[71] [de visis luminibus ante & post translationem;] Sexto interrogatus, an audierit vel viderit apparuisse signum aliquod, propter quod rationabiliter cogitari possit, prædictos sic interfectos Viros merito inter Christi Martyres numerandos; respondit, quod ipse testis audivit, quosdam nautas in navi una, existente in portu prope civitatem, vidisse supra ecclesiam majorem Hydruntinam, postquam in eam fuerunt deducta dicta corpora, faces magnas & luminaria miraculose accensa: addens insuper ipse testis interrogatus, audivisse a multis personis utriusque sexus, quod ipsæ viderant supra corpora ipsorum interfectorum in loco eodem, ubi interfecta fuerant relicta inhumata, multa luminaria accensa in nocte.

[72] [de miraculis alibi factis;] Insuper etiam dixit, quod, cum ipse testis, postquam rediit de captivitate, semel esset in quodam horto suo, vicino dicto loco, applicuit quædam navis quorumdam forensium c ex parte occidentali ad litus, & descenderunt de navi, ducti devotione videndi locum, in quo interfecti fuerant dicti Martyres; & reperto ipso teste, rogaverunt eum, ut locum ipsum eisdem ostenderet; quos ad eumdem locum adduxit, qui cum magna devotione inclamati *, osculabantur terram illam, dicentes, se habere in regione sua aliqua ossa dictorum Martyrum, ibidem interfectorum, quæ miraculis multis claruerunt:

[de corporum incorruptione.] Addens postremo ipse testis, sibi pro magno signo videri, quod dicta corpora sic interfecta, per menses tresdecim in eodem loco inhumata steterint absque aliqua corruptione & absque aliqua læsione; quinimo cum carne incorrupta & superextensa super ossibus ipsis.

In causa scientiæ respondit, se sic vidisse, & audivisse, prout sup. dixit, & deposuit. Ego Julius de Caballis Apostolica Auct. Not. & Cur. Hyd. Metr. Actor. Magis.

ANNOTATA.

a Observa, numquam hic examinari testes de iis, qui tempore obsidionis aut irruptionis hostium in urbem sive armati sive inermes interfecti sint; sed solum de iis, qui post ipsam civitatem captam, seu omnino subactam occubuerint; ad quam non pertinent, qui in prima Turcarum invasione ceciderunt, quando cives nondum omnes arma deposuerant, sed adhuc passim intra urbem cum Turcis tumultuarie dimicabant. Vide supra num. 28.

b Id est, Nobis, quotquot urbis hujus viri sumus, deliberatum est promptumque mori propter amorem Jesu Christi.

c Forenses appellantur sæpe, qui de civitate non sunt.

* i.e. vociferati

TESTIS IV.

Die XXVIII Junii MDXXXIX ibidem constitutus coram prædicto Rev. domino episcopo, [R. D. Angelus Pavosius coram adfuit martyrio.] & Vicario, ut supra, nobilis Angelus Pavosius, de civitate Hydrunti, prius de ipsius Rev. episcopi mandato &c. ut num. 61.

Et primo interrogatus, dixit, quod, cum ipse testis sit jam ætatis septuaginta annorum vel circa, natus & educatus in dicta civitate Hydrunti, in ipsa erat quando, jam sunt anni quinquaginta novem, civitas ipsa fuit capta a Turcis manu hostili: cum esset ipse testis, postquam ipsa civitas fuit capta, apud papilionem illius Turcæ, qui fecerat eum captivum, prope locum, qui dicitur San Joanne de la Minerva, extra ipsam civitatem, vidit ad locum illum deduci ligatos circiter septigentos Viros de ipsa civitate: qui ita ligati, tamquam agni ad locum prædictum ibant, ubi trucidati fuerunt, nominantes nomen Domini nostri Jesu Christi & se se invicem alterutrum confortantes: quos omnes, cum ipse testis esset prope dictum locum, vidit cum ensibus crudeliter trucidari a Turcis ipsis, cervices proprias humiliter extendentes.

Secundo interrogatus de causa, propter quam ipsi Viri sic interfecti fuerunt; [Causa martyrii;] respondit, quod, cum fuissent requisiti per nuncium a bascia Turcharum, ut se dederent principi suo, renuerunt, dicentes, se paratos esse mori pro amore Christi & fidelitate dominorum suorum. Et sic propter istam causam, amoris Christi scilicet & fidelitatis, postquam capta fuit dicta civitas partim dolose & partim vi ab ipsis Turcis, bascia Turcharum fecit ipsos sic deduci ad locum dictum, &, prout dixit, trucidari; semper ipsis clamantibus, & invocantibus nomen Domini nostri Jesu Christi; & sese invicem ad martyrium animantibus.

[74] Tertio interrogatus, si sciat vel audierit, apparuisse aliquod signum, [incorruptio corporum;] propter quod rationabile sit cogitari dictos Viros sic interfectos, annumerandos esse inter electos Dei & Martyres Jesu Christi; respondit, quod, cum ipse testis post diem tertium dictæ occisionis transisset per illum locum, ductus a servis patroni sui, cujus erat captivus, cum esset de mense Augusti circa duodecimum vel tertium decimum diem a ejusdem, qui * sunt magni calores, & essent ibi corpora inhumata & sanguinolenta, nullum sensit fœtorem; imo potius suavem odorem: addens insuper interrogatus, fuisse magnum & etiam sufficiens signum, quod erant veri Martyres Christi; quia, cum stetissent corpora illa inhumata per menses tresdecim, numquam tamen fuerunt tacta, neque læsa, nec a canibus, nec a lupis, nec ab aliqua fera sylvestri, vel volatili, cum tamen non post multos dies a dictorum Sanctorum occisione, quidam alius forensis fuisset a Turcis ipsis in eodem loco decapitatus, & ibi inhumatus derelictus, & tamen canes accesserunt ad comedendum carnem ejus; ad corpora autem dictorum Martyrum numquam se approximaverunt:

[75] [eorum collustratio cælestis;] Addens insuper ipse testis, apparuisse aliud signum, prout ipse testis auribus propriis audivit sæpius ab ipsis Turcis, quod supra corpora ipsorum trucidatorum sic inhumata plerumque in nocte apparuerunt luminaria magna: [translatio Neapolim.] Addens etiam, quod illustris. Dux Calabriæ, devotione motus hujusmodi signis, fecit de corporibus illis, sic trucidatis, ad cassas honorifice reconditis, transportare super tresdecim mulos ad civitatem Neapolis; ubi condidit quamdam ecclesiam, & ibi dictas cascias cum corporibus dictorum Martyrum reverenter reponi curavit.

Interrogatus in causa scientiæ, dixit, se vidisse & audivisse, prout sup. deposuit.

Ego Julius de Caballis Apostolica Auct. Not. & Cur. Metrop. Hydr. Actor. Magistr.

ANNOTATA.

a Satis apparet ex ipsis verbis circa, vel, vacillassevirum senem in tam longa memoria; & aliunde certum est, martyrium non accidisse ante diem XIV Augusti.

* pro quando

TESTIS V.

[Paduanus de Vito martyrio interfuit.] Die ultimo Junii ibidem constitutus coram prædicto Rev. episcopo, & vicario, ut supra, honorabilis magister Paduanus de Vito, de Hydrunto, prius de ipsius D. episcopi mandato &c. ut num. 61.

Et primo interrogatus, dixit, quod, cum jam ipse sit ætatis annorum sexaginta octo vel circa, natus & educatus in ipsa civitate Hydrunti; in ipsa erat, quando, jam sunt anni quinquaginta novem vel circa, civitas prædicta Hydruntina fuit capta a Turcis; & ipse jam testis cum esset annorum novem vel circa, fuit factus captivus & expositus venditioni: deinde post captam ipsam civitatem cum esset ipse testis in quodam loco prope montem, qui dicitur San Jovanne de la Minerva, vidit multos ac multos, de quorum numero dixit se nescire, ex ipsis Christianis viris Hydruntinis extra ipsam civitatem duci ligatos ad dictum locum seu montem, cum funibus ad collum, & manibus post terga ligatis, qui cum magna humilitate procedebant: & audivit ipse testis passim a circumstantibus ipsis dici quod ibant ad moriendum pro fide: addens ipse testis, quod audivit ab illis, qui erant viciniores ipsis interfectis, quod sese invicem hortabantur ad moriendum pro amore Domini nostri Jesu Christi & pro Christiana fide.

[77] [Prodigia martyrium secuta, & translatio MM.] Secundo interrogatus, an sciat vel audierit, apparuisse aliquod signum, propter quod sit verisimile cogitare merito, tales Viros sic interfectos, esse inter Martyres Christi annumerandos; respondit, quod scit, corpora dictorum Virorum sic interfectorum ibi stetisse inhumata per tresdecim menses absque hoc, quod fuerint læsa, nec a canibus nec a feris; & absque hoc, quod emitterent malum odorem: quam rem ipse testis novit: quia post quatuor vel quinque dies ipse testis ductus fuit a quibusdam Turcis per medium dictorum corporum; quæ vidit sic intacta & illæsa, ut prædixit: addens insuper, quod vidit etiam ipse testis, quod honorandæ memoriæ tunc Dux Calabriæ post menses tresdecim recuperavit ipsam civitatem de manibus Turcharum; & fecit de dicto loco colligi & asportari ipsa corpora, quæ erant sana, integra & illæsa; & honorifice recondidit: & ea vidit ab ipso Duce cum reverenti devotione tractari: dicens ipse insuper testis, se pluries audivisse a multis, quod viderant supra corproa ipsa, quando sic inhumata jacebant, multa luminaria miraculose accensa.

In causa scientiæ dixit, sic vidisse & audivisse, prout sup. dixit & deposuit.

Ego Julius de Caballis Auct. Apostolica Not. & Actor. Magister Cur. Metrop. Hydr.

TESTIS VI.

[R. D. Angelus Pendinellus urbem capi vidit, jam tum diaconus,] Die XVII Julii MDXXXIX Hydrunti constitutus coram supradicto Rev. domino episcopo, & vicario, ut supra, in ædibus archiepiscopalibus Hydruntinis, venerabilis abbas Angelus Pendinellus a, Canonicus Hydruntinus, citatus prius de mandato &c… interrogatus respondit:

Et primo, quod cum jam ipse testis sit ætatis annorum octuaginta quatuor, recordatur, quod de anno Domini MCDLXXX, cum ipse testis tunc esset diaconus, venit classis Turcharum, & obsedit civitatem Hydruntinam per dies quindecim continue; & tandem eam vi cepit: in qua inter alios erat tunc rev. memoriæ dominus Stephanus, tunc archiepiscopus Hydruntinus: & dum ipsi hostes astu expugnarent civitatem, ipse dominus archiepiscopus, apparatus cum vestibus sacris, accessit ad altare, & præsente magna populi multitudine, cum magna devotione sacram Missam celebravit & benedictionem pontificalem populo dedit, omnes paternis vocibus animando, ut firmi starent in sancta Christi fide, & pro ejus amore, si opus esset, vitam exponerent; respondente universo populo, & omnibus, se paratos esse pro sancta Christi fide millies libentissime mori: & cum ipse Reverendif. tunc dominus archiepiscopus, finita Missa, ad sacristiam rediret, irruentibus hostibus in civitatem, venerunt intra ecclesiam ipsam; & reperto ipso D. archiepiscopo ante fores sacristiæ, eum occiderunt, ipso teste præsente cum multis aliis clericis, quos omnes ipsi hostes infideles captivos fecerunt, solo ipso archiepiscopo interfecto jam decrepitæ ætatis annorum octuaginta & ultra; discurrentibus etiam ipsis Turcis per ecclesiam & civitatem; occidendo multos ex ipsis civibus & quotquot inveniebant.

[79] Secundo interrogatus, addens ipse testis dixit, quod, [& martyr mox futurus cum sociis, nisi petenti Turcæ donatus fuisset.] cum ipsi Turcæ cepissent civitatem in die Veneris; sequenti autem die, videlicet Sabbati, ipse bascia Turcharum proclamare fecit, ut omnes captivi ante se ducerentur; & sic octingenti, vel circa, Viri Christiani ligati, ad conspectum ipsius bascia præsentati fuerunt; qui sedebat super cathedra quadam in loco, qui dicitur lo Monte de san Joanne de la Minerva, ipso teste etiam præsente, & credente, tunc in eodem loco se etiam cum aliis trucidandum, quod etiam absque dubio mortuus fuisset cum aliis, ni quidam Turcha ex gratia eum ab ipso bascia requisivisset, ut esset captivus, seu, ut dicitur, schiavo suo *; quem postea vendidit pro pretio ducatorum quatuor. Et sic captivum ad civitatem Constantinopolitanam deduxerunt; ubi stetit per annos octo cum dimidio captivus, quousque, commoditate sibi a Deo concessa, fugam arripuit.

Tertio interrogatus, si vidit dictos Viros Christianos in eodem loco, seu monte, deductos occidi; respondit, quod vidit eos, sponte cervice deposita, & verba sancta dicenes, trucidari & occidi.

Quarto interrogatus, si audivit aliquos, aut aliquem, ex dictis Viris Christianis se ipsos hortantes; respondit, quod audiebat eos ad invicem dicentes, quod libenter sufferrent mortem illam; quia illa dies erat dies salutis; & sic vidit omnes illos voluntarie, & libenti animo cervices suas gladiis exponere.

[80] [Prodigiosa lumina super corporibus MM.] Quinto interrogatus, si sciat, vel audiverit, apparuisse aliquod signum, propter quod rationabile sit cogitare, dictos Viros Christianos sic interfectos, merito annumerandos inter Martyres Christi; respondit, quod audivit a multis & multis personis, quod de nocte super dictis corporibus ibidem relictis apparuerunt lampades divinitus accensæ; & tum propter voluntariam sic mortem toleratam pro amore Christi & sanctæ fidei, tum propter dicta signa, credit, ipsos inter Christi Martyres esse computandos: alio autem modo, & alia dixit nescire; quia ipse sic captivus illis diebus fuit deductus in regionem Turcharum.

In causa scientiæ dixit, quia sic vidit & audivit, prout supra testificatus est. De loco & tempore dixit, ut sup. dixit & deposuit. Ego Julius de Caballis Apostolica Auct. Not. & Actor. dictæ Curiæ Metrop. manu propria.

ANNOTATA.

a Videtur ex agnomine fuisse ejusdem familiæ cum archiepiscopo suo.

* i. e. mancipium suum

TESTIS VII.

[Joannes Panemollividit urbe capi,] Die XXIX Augusti MDXXXIX constitutus coram prædicto Rev. domino episcopo, & Vic. ut supra, in archiepiscopali palatio Hydruntino, honorabilis Vir Joannes Panemollis, de civitate Hydrunti, citatus prius de ipsius Rev. episcopi mandato &c. ut supra.

Et primo interrogatus, dixit, quod, cum ipse testis sit annorum septuaginta in circa a, meminit, quando fuit capta civitas Hydruntina a Turcis, modo possunt esse anni circiter sexaginta: in qua etiam deprædatione ipse testis fuit factus captivus a quodam Turcha, habente barbam prolixiorem: & cum esset ipse testis ætatis minoris, fuit ductus ab ipso Turcha extra civitatem ad papilionem suum, ubi fuerunt occisi Martyres illi, de quibus supra. [post oblatam a Turcis frustra libertatem,] Addens ipse testis interrogatus, se audivisse, fuisse transmissas quasdam literas per sagittam unam in ipsa civitate, scriptas per quemdam Christianum, nomine Joannem, qui tamen morabatur in regione Turcharum, in loco ubi dicitur la Velona b, & adductum cum classe in obsidionem civitatis Hydruntinæ: in quibus literis continebatur, quod, si ipsi cives Hydruntini darent civitatem libere magno Turcæ, dimitterentur abire illæsi cum filiis & rebus suis: & audivisse unanimiter ipsos cives Hydruntinos prompto animo respondisse, se paratos esse velle mori pro sancta Christi fide & pro fidelitate suorum Dominorum.

[82] [& vinctos duci Martyres.] Secundo addens ipse testis interrogatus, respondit, se vidisse & audivisse, cum postea deductus fuisset ab illo suo patrono extra civitatem, in locum, ubi dicitur la Minerva, ubi erat papilio magni bascia, ibique vidisset successive magnam multitudinem ipsorum civium Hydruntinorum, qui, ligatis manibus, ducebantur ad locum occisionis, & omnes se se invicem hortabantur ad tolerantiam passionis & mortis propter fidem & amorem Domini nostri Jesu Christi: addens insuper, specialiter se vidisse duos fratres seorsum ab aliis fuisse conductos: & cum una eorum soror esset captiva, & ducerentur ipsi coram dicta eorum sorore, illaque diceret eis: Quo vaditis, fratres? responderunt: Ad mortem propter amorem Domini nostri Jesu Christi. Insuper etiam dixit, se vidisse ibidem quamdam adolescentulam, [& occidi puellam, invocata Dei Matre.] quæ ducebatur captiva a duobus Turcis, inter sese altercantibus, cujus deberet esse ipsa adolescentula; [quæ] elevatis oculis in cælum, invocabat Sanctissimam Dominam Virginem Matrem, ut mitteret sibi mortem, ut a manibus infidelium eriperetur: sicque, oculis in cælum elevatis, fuit ab altero Turcharum gladio confossa, & extensis manibus in cælum vocans & invocans nomen Beatiss. Matris, emisit spiritum.

[83] Interrogatus amplius, si vidit, vel audivit aliquod signum apparuisse, [De luminibus & incorruptione.] propter quod conveniens sit putare dictos occisos merito esse numerandos inter Martyres Christi; respondit, quod audivit multotiens atque multotiens a multis Turcis, super corpora dictorum occisorum apparuisse multa luminaria accensa; de qua re, ut dixit ipse testis, videbantur etiam ipsi Turcæ admirari: addens ipse testis insuper, quod, cum per multum tempus corpora dictorum occisorum stetissent ibi inhumata, numquam tamen fuerunt, nec a canibus, nec a bestiis sylvestribus, nec ab avibus rapacibus in minimo tacta aut læsa, nec aliquem minimum malum odorem emiserunt.

Interrogatus in causa scientiæ, dixit, quia sic vidit, & audivit, ut supra. Super generalibus recte respondit.

Ego Julius de Caballis, qui supra, manu propria.

ANNOTATA.

a In circa Italicum est; Latinum circiter.

b La Velona seu Valona, urbs & Latinis olim Aulon appellata; at jam pridem in potestate Turcarum cum portu capacissimo, in Albania; unde Achmetem cum funesta Hydrunto classe egressum supra diximus.

TESTIS VIII.

[Baptista de Natali vidit urbem capi,] Die V Septembris MDXXXIX constitutus coram prædicto Rev. domino episcopo, & Vic. ut supra, honorabilis magister Baptista de Natali, de civitate Hydrunti, citatus prius de ipsius D. episcopi mandato &c. ut supra.

Interrogatus, respondit; quod, cum ipse testis nunc sit annorum circiter sexaginta novem, [factus & ipsetum captivus,] recordatur, quod existente ipso annorum circiter novem, modo possunt esse anni sexaginta vel circa, Turcæ acceperunt civitatem Hydruntinam. Verum die præcedenti, cum ipsi Turcæ sollicitassent ipsum populum Hydruntinum, ut sese dederent eis, responderunt omnes unanimiter, potius velle se mori pro fide Christi, & fidelitate suorum dominorum, quam dare civitatem ipsis infidelibus: addens ipse testis interrogatus, quod vidit postea Turchas ingredientes ipsam civitatem, & passim multos occidentes, & alios captivos facientes; inter quos ipse testis etiam, quamvis esset minoris ætatis, ut præmissum est, fuit factus captivus.

[85] [vidit & patrem suum, inter Martyres constantem,] Insuper dixit ipse testis interrogatus; quod, cum die sequenti ab illo Turcha, qui fecerat eum captivum, fuisset deductus extra civitatem Hydrunti ad locum, ubi trucidati fuerunt dicti Viri Hydruntini, vidit ipse testis ipsos deduci ligatos ad locum occisionis: inter quos dixit; quod erat etiam genitor suus, magister Natalis; quod omnes simul pergebant ad locum occisionis, prompto animo sese invicem, ut dixit ipse testis se intellexisse, exhortantes ad tolerantiam mortis amore Christi & fidelitatis. Et specialiter dixit; quod, cum unus ex ipsis civibus se redemisset pecunia data, dictus suus genitor noluit se redimere; sed voluit potius cum aliis suis consociis mori; cum tamen potuisset se redimere quadam pecunia & summa ducatorum, quam prius metu Turcharum ipse absconderat.

[86] [& post 13 menses cum iisaem incorruptum.] Interrogatus præterea, si vidit, aut audivit aliquod signum apparuisse, propter quod cogitari possit, dictos Viros sic occisos annumerari posse inter sanctos Martyres Christi; respondit, quod multotiens audivit, quod a multis visæ fuerunt frequentius faces accensæ, & luminaria super corporibus ipsorum occisorum noctis tempore; quæ ibi steterunt ita inhumata, illæsa, & remota ab omni fœtore per annum, & ultra, de qua visione dixit ipse testis se audivisse, quod ipsi Turcæ talia videntes, multum admirabantur: addens ipse testis interrogatus; quod, cum post tresdecim menses a dicta occisione recuperata civitate Hydrunti a Christianis, eoque redacto in libertatem, ipsa corpora deducta fuerunt in civitatem, & posita in ecclesia, fuit ipse testis vocatus a quodam cive, nomine Urso Caputo, ut accederet ad videndum corpus sui genitoris, quod erat adhuc cum carne, acsi tunc fuisset occisum, non obstante quod per tresdecim menses sic prædicta corpora stetissent inhumata tempore tam hyemali, quam æstivo: propter quæ signa merito cogitari potest, dictos occisos sic computandos esse inter sanctos Martyres Jesu Christi. In causa scientiæ dixit, se vidisse, & audivisse, prout supra dixit & deposuit.

Interrogatus super generalibus, recte respondit.

Ego Julius de Caballis Not. & Actor. Magister, manu propria.

TESTIS IX.

[Franc. de la Cerra vidit urbem capi & Martyres interfici,] Eodem die constitutus coram Rev. domino episcopo prædicto, & Vic. ut supra, honorabilis Franciscus de la Cerra de civitate Hydrunti, citatus legitime de mandato &c. dixit; quod, cum ipse testis fuisset annorum duodecim, modo possunt esse anni circiter sexaginta, civitas Hydruntina fuit capta a Turcis: ante cujus capturam, dixit ipse testis, quod Turcæ requisierunt populum Hydruntinum, ut darent sibi civitatem, & abirent. Tunc, dixit ipse testis, unanimiter omnes responderunt; quod volebant mori in fide sua. Deinde capta vi ipsa civitate, multi ac multi in eorum ingressu fuerunt occisi; & multi etiam fuerunt facti captivi, qui postea trucidati fuerunt die sequenti a in loco, qui dicitur San Joanne de la Minerva: inter quos etiam ipse testis fuit captivus; sed cum esset minoris ætatis, evasit mortem: addens insuper ipse testis interrogatus, quod vidit altera die ad mandatum capitanei Turcharum deduci omnes illos, qui erant captivi, ligatos ad locum occisionis; ad quem locum ibant cum maxima patientia & patientissime permiserunt se trucidari pro amore fidei Christianæ.

[88] Interrogatus, si vidit aut audivit, apparuisse aliquod signum, [& post 13 menses absque ulla corruptione transferri.] propter quod merito credi possit, dictos Viros, sic occisos, computandos esse inter sanctos Martyres Christi; respondit; quod vidit ipse testis, post annum & mensem deduci dicta corpora in civitatem & in ecclesiam, cum per illud tempus stetissent in loco occisionis illæsa, intacta, & incorrupta absque aliquo fœtore; & inducta in civitatem, & ecclesiam, apparebant pulchra, sicut, si tunc occisa fuissent.

In causa scientiæ respondit, quia vidit, & audivit, ut supra testificatus est.

Interrogatus super generalibus, recte respondit.

Ego Julius de Caballis Actor. Not. manu propria.

ANNOTATA.

a Die sequenti; sed non proxime sequenti: nam ex aliis constat, Martyres passos esse biduo post captam urbem.

TESTIS X.

[Philippus de Pressa fuit in urbe obsessa; sed evasit;] Die XVII mensis Septembris MDXXXIX constitutus coram prædicto Rev. episcopo, & Vic. ut supra, honorabilis vir Philippus de Pressa, de civitate Hydrunti, citatus legitime de mandato sup. Rev. domini episcopi, & Vic. & sibi delato juramento, corporaliter tactis Scripturis, interrogatus [de] supra dicta supplicatione & petitione præsentata per supradictum D. syndicum, dixit & respondit; quod, modo possunt esse anni sexaginta vel circa, cum ipse testis tunc esset annorum sexdecim vel circa, recordatur, quod civitas ipsa Hydrunti fuit obsessa a classe & acie exercitus Turcharum; & fratres ipsius testis per funem deposuerunt ipsum extra muros, ut salvaretur; & ipse tunc aufugit ad terram, quæ dicitur Scorranum, distantem a civitate Hydrunti circiter miliaria decem: addens ipse testis interrogatus, quod intellexit tunc, cives Hydruntinos, qui postea fuerunt occisi, quod ad interrogationem, quam fecerat capitanus Turcharum eis, ut illi darent civitatem, & ipsi securi recederent, responderunt omnes unanimiter, se potius velle mori pro sancta Christi fide, quam illud facere.

[90] Interrogatus, quid sciat postea dictis civibus accidisse, [testatur tamen de translatione & incorruptione corporum,] respondit; quod, capta civitate Hydrunti ab ipsis Turcis, fuerunt omnes occisi; inter quos, dixit, fuisse occisos patrem suum, duos fratres, & matrem cum duabus sororibus a: addens ipse testis interrogatus, quod illi, & omnes alii sic occisi pro amore Christianæ fidei, steterunt per tresdecim menses, ita inhumati, intacti, & illæsi in loco extra civitatem Hydrunti, qui dicitur lo Monte de san Joanne de la Minerva, ubi fuerunt occisi, usque ad illud tempus, in quo venit honorandæ memoriæ tunc Illustris. Dux Calabriæ, Alfonsus secundus de Aragona, qui recuperavit dictam civitatem a manibus Turcharum; & recuperata ipsa civitate, fecit colligi corpora dictorum Sanctorum occisorum, & introduci in civitatem, quæ corpora, dixit ipse testis, se vidisse cum carne exsiccata, integra, & illæsa.

[91] Interrogatus, si intellexisset, apparuisse aliquod signum, [& luminum apparitionibus.] propter quod putari possit, dictos Homines, sic occisos, annumerandos inter sanctos Christi Martyres; respondit; quod primo intellexit, eos fuisse mortuos pro amore sanctæ fidei Jesu Christi, & patienter ipsam mortem sustinuisse: insuper, quod steterunt per tantum tempus sic inhumati, illæsi, & sine fœtore; & postea ipsa corpora deducta fuerunt a prædicto olim Illustris. Duce, cum magna devotione & reverentia: insuper etiam, quod apparuerunt multotiens faces accensæ super eisdem corporibus de nocte, quando sic erant inhumata in loco occisionis; quas etiam faces intellexit etiam apparuisse sic accensas de nocte in ecclesia archiepiscopali Hydruntina, in qua, ut prædixit, deducta fuerunt.

Interrogatus, in causa scientiæ, respondit; quia vidit, & intellexit, prout supra dixit. De loco, & tempore dixit, ut supra.

De reliquis recte respondit.

Ego Julius de Caballis Actor. Not. ut supra.

ANNOTATA.

a Mater tamen ac sorores non fuerunt inter Octingentos nostros, qui omnes fuerunt mares: ergo censendæ sunt cecidisse in primo tumultu irrumpentium in urbem Turcarum.

ATTESTATIO ILLUSTRISS. VICARII.

Ego Antonius de Baccharis Ferrariensis, Ordinis Prædicatorum, Dei, & Sedis Apostolicæ gratia episcopus Scodrensis, in archiepiscopatu Hydruntino in spiritualibus generalis Vicarius, in mea subscriptione attestor, & fidem facio, me diligenter examinasse suprascriptos honorabiles viros; qui, ut probi & honorabiles ac boni & sani capitis ab omnibus habentur: eosque sic ad meas interrogationes respondisse, prout per suprascriptum egregium virum & venerabilem dominum Julium de Caballis, subdiaconum & Apostolica authoritate Notarium, notatum & descriptum est. In cujus rei fidem ego idem Antonius me subscripsi & sigillum meum annularem apposui. In Ædibus archiepiscopalibus Hydruntinis die XXII mensis Septembris MDXXXIX.

Locus ✠ sigilli Episcopi.

SUBSCRIPTIO NOTARII.

Ego Julius de Caballis, clericus subdiaconus Hydruntinus, Apostolica authoritate Notarius, & ordinarius Actorum Magister curiæ archiepiscopalis Hydruntinæ, supradictis examinationibus & inquisitionibus factis per prædictum reverendum dominum episcopum, & vicarium generalem præsens fui, & descripsi fideliter; ut permissum * est: quæ fideliter ex originali meo authentico, reservato in archivio ordinario prædictæ Hydruntinæ archiepiscopalis curiæ, exemplatæ fuerunt; quamvis aliena manu, tamen in præsentia prædicti reverendi domini episcopi, & Vicarii fuerunt diligenter collationatæ cum supradicto meo originali, & repertæ in omnibus fideliter extractæ, salva semper meliori collatione. In quorum fidem me subscripsi, & signum solitum mei tabellionarii apposui, solitoque sigillo prædictæ archiepiscopalis curiæ munivi. Datum Hydrunti in ædibus archiepiscopalibus die XXII mensis Septembris MDXXXIX.

Ego Julius, qui supra, manu propria.

Locus ✠ sigili Notarii.

ANNOTATA.

* imo præmissum

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August III: 15. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 14. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 14. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.