Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli III           Band Juli III           Anhang Juli III

14. Juli


DIES DECIMA QUARTA JULII.

SANCTI QUI PRIDIE IDUS JULII COLUNTUR.

S. Phocas episcopus martyr, Sinope in Ponto.
S. Heraclas Patriarcha Alexandrinus.
S. Justus confessor, apud Bituricenses in Gallia.
S. Onesimus thaumaturgus, apud Græcos.
S. Syrus Carthaginensis episcopus.
S. Papias Martyr in Africa.
S. Donatus Martyr in Africa.
S. Antiochus Martyr Alexandriæ.
S. Marius Martyr Alexandriæ.
S. Dagionus Martyr Alexandriæ.
S. Menesideus Martyr Alexandriæ.
S. Namor Martyr Alexandriæ.
S. Mammarus Martyr Alexandriæ.
S. Petrus Martyr Alexandriæ.
S. Gummus Martyr Alexandriæ.
S. Heraclius martyr, apud Græcos.
S. Petrus episcopus Cretensis, apud Græcos.
S. Aquila martyr, apud Græcos.
S. Hilarius martyr, apud Græcos.
S. Justus confessor, Treviris.
S. Rufinus confessor, Sarzani in Italia.
S. Avenantius confessor, Sarzani in Italia.
S. Justus martyr, Constantinopoli.
S. Optatianus episcopus, Brixiæ in Italia.
S. Marcianus episcopus, Frequenti in Samnio Italiæ.
S. Vincentius Madelgarius conf., Sonegiis in Hannonia Belgii.
S. Dentlinus puer conf., Resæ in Clivia.
S. Ragenufla virgo, Aiicuriæ in Gallo-Brabantia Belgii.
S. Basinus martyr, Trunchinii in Flandria.
S. Marchelmus, alias Marcellinus, presb. conf. Daventriæ in Transisalania Belgii.
S. Libertus martyr, S. Rumoldi discipulus, Trudonopoli & Mechliniæ in Belgio.
S. Joseph episcopus & confessor, apud Græcos.
S. Henricus Imperator, Bambergæ in Germania.
B. Hrosnata martyr, Ordinis Præmonstratensis, in cœnobio Teplensi in Bohemia.
S. Bonaventura, S. R. E. Cardinalis, episcopus Albanensis & Ecclesiæ Doctor, Ord. S. Francisci, Lugduni in Gallia.
S. Tuscana vidua, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani Veronæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Brigida virgo signata in Editione Lubeco-Coloniensi, non videtur alia esse ab ea quæ colitur V Februarii.
S. Vedasti episcopi Atrebatensis annuntiatio, a Bellino hoc die relata, accipienda est pro relatione sacri corporis, de qua rursus in Prætermissis die sequenti. Acta ejus, & quæ ad ipsum spectant omnia satis illustrata sunt ad diem quo colitur VI Feb.
S. Sisinnius ut Altinas seu Altinus episcopus hoc die Catalogo Sanctorum Italiæ inscriptus est a Ferrario cum brevissima synopsi cultus potius quam gestorum, quæ se tum ignorasse fatetur: verum in appendice ejusdem Catalogi pag. 818, acceptis subinde paulo uberioribus notitiis, ipsum recte vocavit episcopum Tei, cujus corpus Torcellum translatum sit, adjecitque extensiorem Vitæ seriem, festum innectens XII Februarii. Melius rem coram examinavit noster Janningus, qui Torcelli existens anno 1686, ex sanctimonialibus Benedictinis Torcellensibus, in quarum ecclesia, S. Joanni dicata, sacræ exuviæ quiescunt, intellexit, Sanctum ibi coli XIV Februarii, ad quem proinde diem omnia remittimus, in istius mensis Supplemento accuratius examinanda & illustranda XIV Februarii.
S. Cunegundis virgo imperatrix, occasione, opinor, S. Henrici conjugis, huic hoc die a Miræo jungitur. De ea actum est ad diem natalem III Martii.
Alphius, Philadelphus & Cyrinus alicubi pro hoc die a Bollando inventi sunt; verum de ipsis ad proprium natalem pridem actum est X Maii.
Constantinum Magnum cum elogio hoc die refert Editio Lubeco-Coloniensis. Vide XXI Maii.
Hildeburgam matronam sanctæ appellatione honorat Arturus in Gynæceo; de qua ne plura dicam, vide ad diem III Junii, quo eam sub titulo venerabilis Actis inseruit Papebrochius III Junii.
SS. Processum & Martinianum in aliquo Kalendario notatos reperit Bollandus, forte occasione reliquiarum de ipsis aliquo translatarum. De iis jam egimus II Julii.
S. Aquila apostolus, atque ut in Officio, quod de ipso habent Menæa impressa, unus ex LXX, hodie apud Græcos notissimus, inscribitur Menologio Sirleti, Menæis impressis & eorum Indici Ms., Maximo Cytherorum episcopo, Epitomæ Menologii, Indici in Typicum S. Sabæ, Horologio Græco, Menologio Slavo Russico, Kalendario Syriaco seu Chaldaico; qui etiam in Menæo Chiffletii, & in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ ponitur, sed 13 hujus. In dicto Kalendario scribitur Aculei & Simeonis ex LXXII. Omnia vero, quæ tam ad S. Aquilam, quam ad S. Priscillam conjugem ejus spectant, alibi illustrata sunt, quo & lectorem remittimus, nimirum VIII Julii.
Petri Eremitæ, ut venerabilis, ac sacræ expeditionis, quæ duce Godefrido Buillonio, adversus Mahumetanos facta est, præconis eximii, meminit hoc die Menardus. Vide quæ diximus in Prætermissis VIII Julii.
S. Amalberga virgo huc non pertinet; de ipsa & de Sancta vidua egimus X Julii.
Turrini episcopi confessoris in Britannia minori legitur in Editione Lubeco-Coloniensi. Non video alium intelligi posse quam S. Turiavum, de quo egimus supra XIII Julii.
S. Silas apostolus male hoc die refertur in Viola Sanctorum. Vide supra XIII Julii.
Bonifacium, ex principum Sabaudiæ prosapia ortum, in primo Catalogo recte præteritum, ita in secundo Generali annuntiat solus & primus Ferrarius: Bellicæ in Sabaudia, B. Bonifacii episcopi, in annotatis hæc observans: Obiit an. 1270, in Anglia factus archiepiscopus Cantuariensis, postquam aliquot annos ecclesiæ Bellicensi præfuisset. Corpus apud Camberiacum adhuc integrum asservatur. Horum nihil negaverim, verum argumenta desidero veri cultus ei umquam exhibiti, qualem merita non videntur ejus in archiepiscopatu gesta, saltem ut ab Anglis describuntur; neque ullus de sancti aut beati titulo ei adscribendo præter Ferrarium, saltem quod sciam, cogitavit. hactenus: neque hoc die obiit, sed 18 Julii, ut notant Sammarthani.
Bonizonem Sutriensem primum, deinde Placentinum, ut volunt, episcopum, Sanctis Italiæ in priori suo Catalogo annumerare ausus non fuerat Ferrarius, ast in altero Generali paulo liberius pronuntiavit: Placentiæ, B. Bonizonis episcopi & martyris, de quo ut sancto aut beato, nullus meminit hactenus. In annotationibus confuse allegat nescio quos Annales urbis Placentinæ, & Baronium ad an. 1089. Hunc igitur primum consului, in quo de Bonizone nil prorsus reperi præter ipsissima verba Bertholdi Constantiensis in appendice Hermanni ad dictum annum 1089, quæ hic describo ex nostra Urstisii editione pag. 362: Bonizo, piæ memoriæ, Sutriensis episcopus, sed inde pro fidelitate S. Petri jam dudum expulsus, tandem post multas captiones, tribulationes & exilia, a Placentinis Catholicis pro episcopo recipitur: sed a schismaticis ejusdem loci, effossis oculis, & truncatus omnibus pene membris, martyrio coronatur. His ponderis aut auctoritatis nec hilum Baronius de suo addidit, ne quidem beati titulum. Annales Placentinos alios non vidi, præter eos quos Italice vulgavit Petrus Maria Campius, alibi a nobis excussus, in indice sui operis Bonizonem canonizatum non recte asserens, nec magis vere narrans pag. 358, eum a Baronio vocatum sanctum Bonizonem, nisi inepte indicem, nescio a quo concinnatum, pro Annalium textu substituerit: nec Bucelinus plus roboris adjungit, a quo male refertur 3 Junii. Admitto & suspicio præclaros Bonizonis labores omnes, & gravissima vulnera ei a schismaticis inflicta, at martyrem umquam, legitima auctoritate, declaratum fuisse, vel ut talem Sutrii Placentiæ aut Veronæ cultum, non probant earum ecclesiarum tabulæ; nec Ughelli elogium tomo 1, col. *190, ubi Bonizzus vocatur, de ullo cultu meminit; nec mihi licet Sedis Apostolicæ judicium prævertere. Bonizoni, Cremonæ defuncto, hoc epitaphium adscriptum memorant: Nobile depositum tibi clara Placentia gessit Antistes Bonizo, Christi pro nomine martyr: Septima bis Julii hunc lux collegit in urna.
S. Germani episcopi hoc die memoriam agit codex Usuardinus Bruxellensis, at quem indicare velit, nequeo hactenus divinare. Noti sunt plures synonymi Sancti, de quibus actum est & agetur suis locis.
S. Cypriani martyris Pictaviensis meminit codex Daveronensis, haud dubie ex die præcedenti.
Fagna alicubi inter Sanctos computata, mihi necdum nota est.
Marina virgo aut ex præcedentibus diebus huc transiit, aut certe cum aliqua erit confundenda.
Angelinas binas Franciscanas Fulginii collocavit Arturus, alteram 20 Augusti, alteram 25 Decembris, cum qua ex his confundenda sit Angelina aliqua, nescio ubi a Bollando inventa, hactenus me latet, satis mihi est, male ad hunc diem referri.
Henricum Comitem Arnesbergensem, fundatorem cœnobii Ordinis Præmonstratensis in Wedinghausen diœcesis Coloniensis, ejusdem postea Ordinis Conversum, cum brevi elogio & piæ memoriæ titulo in suis Natalibus hoc die annuntiat Joannes Chrysostomus Vander Sterre.
Henricum alterum, ut beatum suggerit Henricus Murerus in Helvetia sancta pastorem & confessorem, cum longiori Germanico encomio; ex quo tamen satis patet, sacros honores Henrico isti necdum delatos, nedum decretos, tametsi floruisse dicatur circa annum 1200.
Henricus etiam alius est apud eumdem Murerum beatus & confessor ex Ordine sancti Francisci, qui e vivis excesserit anno 1300, incerto tamen obitus die, ut hic pro Mureri arbitrio delectus sit. Mirum sane, Henricum istum Arturo non innotuisse, ut facile intelligamus, nec in Ordine Seraphico, nec in ipsa Helvetia verum umquam cultum habuisse.
Foca virgo apud Grevenum, quid aliud significare potest quam S. Phocam de quo hoc die agitur? Sic habet Editio Lubeco-Coloniensis Eraclium pro Heracla.
Gertrudis & Deotila, seu Deotilla filiæ S. Bertæ Blangiacensis, de qua egimus die quarta Julii, tomo 2 a pag. 47, suas ibi reliquias cum maternis commixtas habere dicuntur, ac nomina ipsarum inscripta esse vetusto alicui istius cœnobii Martyrologio, ad hunc diem 14 Julii, ut ex epistola Mathiæ abbatis notavimus sub finem Commentarii: cum tamen testetur idem, nullam earum celebrari eo die festivitatem, non video nobis fas esse plus sanctitatis ut venerationis ipsis tribuere, quam in proprio suo cœnobio obtineant, adeoque sufficere solam hic memoriam, donec de recepto & publico cultu doceamur, præsertim cum de earum gestis nihil hic dici possit, quod in præfata S. Bertæ Vita explicatum non sit.
Onchuo filius Blathmaci hoc die iterum ponitur; idem ille, teste Sirino, qui supra IX hujus celebratur a Gormano, Maguir. & M. Dung.
Rursus Colmanus alter filius Angeni.
Item Idus episcopus de Ath-fadhat in Lagenia. De quo hæc Sirinus: Is a S. Molingo in discrimine posito, sæpius invocatur in suo precatorio, metro vernaculo, quod latine versum Actis Molingi supra XVII Junii subjunctum est. In Vita S. Berachi Hibernice scripta cap. 4, dicitur Idus a S. Patricio baptizatus & monachus factus. De S. Beracho actum est XV Februarii, de S. Molingo citata jam die. Ceterum ea desidero, quæ Idum inter Sanctos, ecclesiastico cultu gaudentes, collocandum suadeant.
S. Terentiani aliorumque Sanctorum translationem ad varia Societatis nostræ Provinciæ Gallo-belgicæ Collegia hoc die conjungit Miræus. Si propria sint Sanctorum nomina, de iis agetur suo loco: si e cryptis Romanis accepta sint corpora, satis erit eorum memoriam in Prætermissis retulisse. De iis satis dictum est die præcedenti ex Raissio. Ex eorum Martyrum numero Deppam & Polychroniam in Gynæceo suo retulit Arturus, alteram Tornaci cultam in domo Probationis, alteram Dionanti in ecclesia Collegii.
Baltazar de Myrica (haud dubie Belgice vander Heyden) Ordinis Minorum S. Francisci in hoc Belgio, vita functus Lovanii 1572, laudatur a Francisco Gonzaga, atque ex eo a Raissio cum titulo venerandi, quem ei libenter tribuimus.
Henricus Cardinalis episcopus Albanensis Ord. Cisterciensis signatus est in Kalendario Cisterciensi Divione excuso, sed absque ullo venerationis titulo. Henriquez hoc die & Chalemotus II Januarii beatum pronuntiant, meritis ambo elogiis eum exornantes, ut qui contra Mahumetanos & Albigenses præclare multa gesserit, quæ ibi videri possunt; adeo ut Atrebati defunctus, translatus fuerit in Claram-vallem, sepultusque inter sanctos Bernardum & Malachiam. Hæc omnia cultum necdum probant, quo eum carere ostendit Saussayus, dum non aliter appellat quam piissimæ memoriæ.
Menfridus in Rumbaneto Prior hoc ipso die adjungitur ab Henriquez, & quidem cum titulo beati, verum is nec in Kalendario notus nec apud Chaleniotum.
Mansuetus confessor in Aprutio Bonromæus de Bonromæis in Tuscia Paulus Capitonius in Umbria Catharina a Magdalena Belvisii in territorio Placentino Hispaniæ Memorantur ab Arturo in Marlio Franciscano: atque ultima etiam in Gynæceo.
Stephanus a Conceptione Lusitanus Carmelita notatur in Acie bene ordinata Philippi Visitantini manuscripta, cum titulo beati, ut qui Algericis in Mauritania pro fide Catholica ab hæreticis (voluit dicere a Mahumetanis) post concionem jugulatus obiit martyr anno 1222. Acies impressa Sebastianum appellat. Sub neutro nomine Sanctis annumeratum hactenus novimus.
Maria Trucco Sicula, Montis-regalis inquilina, tertii Ordinis S. Dominici, sacro Diario inserta est a Marchesio, ut quæ hoc die obierit an. 1606, virtutibus & miraculis clara: verum ab omni sanctitatis appellatione recte abstinuit.
Phocatus seu Focatus a Florario & multis codicibus Usuardinis relatus, tamquam a S. Phoca Sinopensi distinctus, nullus est.
Obolium, in confiniis Ægypti & Æthiopiæ cum sociis ducentis sexaginta martyrem, nescio quando aut qua occasione coronatum, solus nobis hoc die adducit Castellanus; ast undecumque hi accepti sint, locum in hoc opere non invenient, donec de eorum fide, gestis & Catholico cultu nobis constet. In Erratis ait, melius collocatum esse Obolium 25 Julii, sed eo die nihilo plus dicendum occurret.
Olbertum, sive, ut eum vocat Castellanus, Odelbertum abbatem Gemblacensem, & ad S. Jacobi Leodii in insula cœnobii conditorem, sola venerabilis appellatione, cum eodem Castellano, donat Mabulonius in Actis Benedictinis seculo 6, tomo 1, a pag. 596, ejus gesta meritis quidem laudibus exornans, vitamque illustrans, verum ab omni beati aut sancti titulo religiose abstinens. Malumus verbis ejus quam nostris rationem hic reddere cur in opere nostro inter Sanctos non collocetur. Ibi in observationibus præviis num 7, allatis variorum de Olberto elogiis, sic ipse subjungit: Quibus omnibus, uti licet conjicere, permotus Hugo Menardus Olbertum, beati titulo donatum, in Martyrologio Benedictino inseruit tertio Idus Julii his verbis: Leodii in cœnobio S. Jacobi, depositio beati Olberti abbatis, magnæ sanctitatis & doctrinæ viri. Ejus elogium sub eodem titulo habet Bucelinus in Menologio Benedictino, & Ægidius monachus Aureæ Vallis apud Chapeavillum, ubi ipsum magnæ sanctitatis & religionis abbatem nuncupat. Nobis tamen satis visum est venerabilem appellare, donec alius ei titulus ab Ecclesia decernatur.
S. Deusdedit Cantuariensis archiepiscopus ad hunc diem relatus est a Florario; de eo agemus die sequenti, quo ex XXX Junii remissus est XV Julii.
Philippus & Zenon in Rhinoviensi aliisque minoribus codicibus non recte hoc die signantur, spectant enim ad sequentem XV Julii.
B. Kunegundis, alias Zinga virgo, Belæ regis Hungariæ filia, uxor Boleslai pudici Poloniæ ducis, postmodum sanctimonialis apud Clarissas Sandecenses, refertur hoc die ab Arturo in Martyrologio Franciscano, ac iterum in Gynæceo, eumque secutus est Castellanus in Martyrologio Universali: at Ferrarius ipsam melius signavit 24 Julii, quo die anno 1292 ad cælos evolasse dicitur in Vita apud nos manuscripta, unde a Majoribus nostris eo translatam invenio, ut proinde de ea nobis agendum sit XXIV Julii.
Justus & Amicus tamquam Lugdunenses episcopi & confessores certatim hoc die obtruduntur in pluribus Martyrologiis, adeo ut etiam adjecti inveniantur ambo codd. Hieronymianis Corbeiensi ac Blumiano, & prior saltem codici Lucensi: in minoribus vero nunc conjuncti, nunc divisi, quandoque cum solo titulo confessoris, & Amicus in cod. Reg. Suec. cum solo presbyteri. Ex tali aliquo fonte hausit Rabanus suum Justum Lugdunensem ep. & conf., cui Notkerus elogium addidit, recte a Raynaudo & Florentinio ipsi abjudicatum, addiditque; Item S. Amici episcopi. Aut ego multum fallor, aut ex tali fonte translati sunt ambo Sancti in Auctaria Bedæ & Usuardi, mutato hic & nunc nomine Amici in Amantii & Amati. Audiamus primo auctarium Bedæ magis confusum: Gallia, natale S. Justi episcopi & confessoris Tum, Lugduno Galliæ, depositio SS. Justi & Amati episcoporum. Usuardina frustra hic enumeravero cum ad manum sint omnibus. In tanta Martyrologiorum concordia, quam auxerunt recentiores cum Petro de Natalibus, quis dubitare posset, quin ambo Sancti ad hunc diem pertineant? Interim Lugduni pro hoc die nec Justum nec Amicum reperit Raynaudus, & postremum quidem fatetur sibi notum non esse, quidquid eum referant Saussayus & Castellanus. Si conjecturam meam hic indicare licet, haud verebor suspicari, Amicum istum, S. Justo conjunctum, esse ipsissimum Viatorem fidelissimum ejus aut socium aut ministrum, qui a Domino separandus non est. Quocirca hæc examinanda remittimus ad diem II Septembris.
S. Firmini commemoratio agitur in codice Ambianensi ob reportatam ab hostibus victoriam anno 957: verum de hac & aliis ad Sanctum spectantibus agetur ad ejus natalem XXV Septemb.
S. Felix primus Novocomensis episcopus hoc die refertur in Martyrologio Romano, nulla in Baronii annotatis assignata ratione hujusmodi positionis; haud dubie quia in Galesinio reperta fuerat: at melius ab ea recessit Ferrarius, qui Sanctum recte signavit 8 Octobris, quo die in ea ecclesia semper cultus fuit, ex ipsius Sedis Apostolicæ consensu, ut fusius probat in sacris Novocomensis civitatis Annalibus Primus Aloysius Tattus tomo 1, pag. 308, num. 95. Nos igitur ad proprium Natalem Sanctum remittendum censuimus VIII Octobris.
Translatio duorum capitum V V. Ursulanarum in Daciam memoratur in Editione Lubeco Coloniensi: ast hæc omma examinanda remittuntur ad XXI Octobris.

DE S. PHOCA MARTYRE ET EPISC.
SINOPE IN PONTO.

INITIO SEC. II.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Phocas episcopus martyr, Sinope in Ponto (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Intricatæ quæstioni enodandæ præmittuntur varii Sancti, nomine Phocæ appellati.

Experior, non vanum fuisse augurem, qui in Usuardo non ita pridem illustrato ad diem XIV Julii de S. Phoca agens sic loquitur: Silvam video spinosam & implexam, cui expurgandæ an exscindendæ cum Baronio, [Ad difficilem quæstionem iliustrandam describitur imprimis S. Phocas martyr Antiochenus;] Florentinio aliisque, proprius in Actis nostris locus erit. Quando enim ad hunc locum jam perventum est, adeo multæ ac implexæ undique mihi sese offerunt spinæ, ut iis penitus eradicandis me imparem esse sentiam. Tamen hanc densam difficultatum silvam, si omnino exscindere non valeam, saltem expurgare conabor. Sed rem ipsam aggrediamur. Ut controversia paragrapho sequenti decidenda clarius intelligatur, varios Sanctos, Phocæ nomine insignitos præmittam. Primus hujus nominis, Kalendarii ordine occurrit Phocas Antiochiæ martyrii laurea donatus, de quo Martyrologium Romanum die V Martii loquitur in hunc modum: Antiochiæ natalis sancti Phocæ martyris, qui post multas, quas pro nomine Redemptoris passus est injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodie quoque populis eo miraculo declaratur, quod si quispiam a serpente morsus fuerit, ut januam basilicæ martyris credens attigerit, confestim, evacuata virtute veneni, sanatur. De hoc martyre ex Gregorio Turonensi, Adone, Usuardo aliisque cum Martyrologio Romano egerunt Majores nostri tom. 1 Martii pag. 366.

[2] Alter est Phocas Sinopensis episcopus in Ponto, quem in eadem urbe passum esse, [deinde duo SS Phocæ martyres Sinopenses,] tradit hac die Martyrologium Romanum his verbis: Synope in Ponto, sancti Phocæ martyris, ejusdem civitatis episcopi, qui sub Trajano imperatore carcerem, vincula, ferrum, ignemque pro Christo superans, evolavit in cælum: cujus reliquiæ Viennam in Gallia delatæ, in basilica sanctorum Apostolorum conditæ sunt. Tertius Phocas, Latinis martyrologis ignotus, fuit origine Sinopensis & circa eam urbem martyr, sed vitæ instituto ab episcopo Sinopensi omnino diversus. Nam, teste S. Asterio episcopo Amaseæ in Ponto, vitæ studium ei erat horti cultura, quem ibi ante portam civitatis in Isthmi ostio possidens, diligenter colebat, ut sibi ac indigentibus esset vitæ solatium. Sed & hospitibus prompto ac alacri animo, parvam ac pauperem domum apertam volebat. Cum autem habitaret in via publica, quæ suppetebant, adventantibus communia promebat. Hic post apertam Christianæ fidei professionem, & miram erga lictores suos benevolentiam in domo sua capite truncatus martyrii palmam obtinuit, ut pluribus narrat idem S. Asterius. Epocha martyrii ab Asterio non exprimitur, quamvis suo tempore gesta Martyris asserat omnibus esse nota, adeoque memoria illius tunc videatur fuisse recentior. Neoterici quidam opinantur, eum sub Licinio martyrii coronam consecutum esse. Tillemontius quidem ex congruentiis quibusdam probabiliter ostendit, eum post Trajani tempora passum esse: illum tamen certo tempori affigere non possumus, nisi in opinionis suæ testimonium veterum monumenta aut solidas rationes protulerint. Sed hæc aliaque ad hunc Sanctum olitorem spectantia accuratius discutienda erunt ad diem XXII Septembris, quo a Græcis colitur.

[3] [Phocas, quem Græci colunt XXIII Julii, alieno elogio ornatur,] Græci die XXIII Julii solenni Officio colunt quemdam Phocam, cujus patriam, martyrii palæstram ac vitæ professionem tacent. Suspicor ego hunc esse eumdem, quem Latini V Martii Antiochiæ passum dicunt, quemque Græci Phocæ Sinopensis episcopi Actis exornarint, cum de hoc sancto Antiocheno præter martyrium nihil scirent. Suspicionis meæ ratio est, quod in quibusdam Latinis codicibus manuscriptis videam, eadem Acta, quamvis longiora, proferri die V Martii, quo memoria Antiocheni Phocæ ab ecclesia Latina celebratur. Accipe modo Græcorum de eo elogium, quod est Actorum post hunc prævium Commentarium dandorum compendium. Illud autem ex synaxario Basilii imperatoris ad calcem tom. 1 Julii Græce editum, sic Latine reddo. Phocas hieromartyr sub imperio Trajani inculpata conversatione & omnigenis virtutibus splendebat. Cum igitur captus esset, adductus fuit ad Africanum præfectum, & dum interrogaretur, confessus est Christum. Præfectus vero verbis illi resistens, & tentans blasphemare Christum, ipsumque torquere, facto terræ motu, subito cum militibus suis cadens, exanimis jacebat. Sed cum orasset Sanctus, suscitavit illum & milites. Cumque iterum captus esset, vinctus missus fuit ad Trajanum. Cum etiam coram ipso prædicaret Christum, & totam illius incarnationem percurreret, suspensus laniatus est, magisque perseverans in Christi confessione in vivam calcem projectus est. Cum ex ea sanus exiisset, in balneum vehementer fervidum & succensum inductus fuit, in quo Deum glorificans, quemadmodum in roscida fornace tres pueri, tradidit spiritum.

[4] Eadem fere habent Menæa impressa & Menologium Græcorum a Cardinale Sirleto editum. [& forte idem est cum Antioheno.] Horologium, quod ex vetustissimo typico extractum dicitur, & Romæ anno 1677 ad usum monachorum S. Basilii Græce excusum est, adjungit isti Phocæ in martyrio socios die XXIII Julii, ita enuntians. Τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Φωκᾶ καὶ τῶν σὺν αὐτῷ. Sancti hieromartyris Phocæ & sociorum ejus. Supplementum vero ad Menæa ex synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii collectum sic addit XXIII Julii. Μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Φωκᾶ τοῦ νέου. Memoria sancti martyris Phocæ junioris. Cur hic junior vocetur, an ob recentiorem passionem, an ad distinctionem, exploratum non habeo. Tunc subjunguntur hi duo versiculi:

Φωκᾶ τὸ λοῦτρον μίγματος παντὸς δίχα·
Λοῦτρον γὰρ ἦν ἀγῶνος, οὐ καθαρσίου

Bis, sancte Phoca, balneum mixtum subis;
Non lotionis balneum, at certaminis.

Alluditur, ut opinor, ad duplex balneum; unum balneum (si ita vocare liceat) vivæ calcis, alterum ferventis aquæ, de quibus fit mentio in Actis. Deinde ita sequitur. Οὗτός ἐστιν οὐχ κηπουρὸς, ἀλλ᾽ ἵτερος ἐπὶ Τραιανοῦ τοῦ βασιλέως ἀμέμπτῳ πολιτείᾳ καὶ παντοίαις ἀρεταῖς διαλάμπων. Id est: Hic non est hortulanus, sed alius, qui sub Trajano imperatore irreprehensibili conversatione, & variis virtutibus enituit. Mirum foret, Martyrem tot miraculis, quæ in ejus elogio legimus, in vita & morte illustrem, Latinis omnibus esse incognitum, nisi is idem sit cum Antiocheno, cui Græci recentiores, mortis ejus genus ac tempus ignorantes, aliena Acta, eaque satis mirabilia adscripserint. Sed de his erit alibi dicendi locus.

[5] Præter celebriores hos martyres Phocæ nomine appellatos, [Duo SS. Phocæ in Menæis, quorum obscurior est memoria,] invenio quosdam eorum synonymos, quorum obscurior est memoria. Imprimis in Menæis impressis II August. sic legitur: Μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Φωκᾶ. Memoria sancti martyris Phocæ. Observo obiter, hic omitti titulum ἱερομάρτυρος, quem Græci præcedentibus passim tribuunt. Utrum autem propterea is sit diverjus martyr, an iterata priorum commemoratio ob quamdam translationem vel festivitatem, quis divinet? Præterea in Menæis XVIII Decembris occurrit memoria sanctorum martrum Phocæ & Hermyli, qui gladio interfecti sunt. Horum sanctam de martyrio prius subeundo contentionem describunt Græci his duobus versiculis:

Ἔγωγε τμηθῶ πρῶτον Ἑρμύλος λέγει·
Οὔ, φησι Φωκᾶς, ἀλλ᾽ Φωκᾶς Ἑρμύλε.

Ego primus, inquit Hermylus, gladio cadam.
Non, inquit alter; sed prior Phocas cadet.

Videtur is Phocas alius a prioribus propter socium Hermylum, cujus in aliorum Actis aut longioribus elogiis nulla fit mentio. Quis tamen ea sola conjectura nixus, rem hanc satis tuto definiat?

[6] Denique S. Gregorius Nazianzenus in editione Billiana Carm. 51 ad Vitalianum, [S. Greg. Nazianz. meminit cujusdam Phocæ; item alius invenitur in Martyrologio Hieronymiano.] dicit nomen Phocæ illustre esse, illudque fuisse cuidam Christi discipulo. Assentior Jacobo Billio, qui in scholiis ad hoc Nazianzeni carmen existimat, quod vox discipuli Christi in latiori significatione hic accipienda sit, nempe pro quovis Christiano. Eodem sensu, ni fallor, Phocas Sinopensis hortulanus ab Asterio vocatur verus Christi discipulus. Meminit etiam Phocæ cujusdam Martyrologium Hieronymianum XXI Decembris, in quo ita lego: Alibi passio sancti Foce, Flori & Honorati episcopi & confessoris; ad quæ verba sic notat Florentinius: De S Foca seu Phoca aliqua diximus ad diem V Martii & XIV Julii. Alium tamen hunc esse putarem ex socio Floro.

[7] Jam huic paragrapho finem imponere decreveram, cum mihi incidit cogitatio indagandi, [Tamayus hac die S. Phoca tum quemdam obtrudit, quem a S. Phoca Sinopensi episcopo distinguere conatur.] num forte pseudo scriptores Hispani more suo aliquem ex his celebrioribus Phocis patriæ suæ vindicarent. Atque ecce, dum inspicio Tamayi Martyrologium Hispanicum ad diem XIV Julii, lego verba sequentia: Apud Lucum in Gallæcia Hispaniæ, S. Phocati ejusdem civitatis episcopi, qui post magnas virtutum glebas ad Dominum, cujus amore languebat, confessor inclytus evolavit. In Notis ad hunc Martyrologii sui locum primo conatur ostendere ex nomine hunc alium esse ab iis, qui Phocæ nomine appellantur. Noster, inquit, Phocatus nomine, ille Phocas. Sed hæc nominis differentia rem non conficit. Nam præter Notkerum & Usuardum D. Du Cheval, qui iisdem plane litteris nomen Sinopensis episcopi exprimunt, plurimi & vetustissimi codices Usuardini eumdem appellant Focatum. Deinde magnum (si modo verum) discrimen inter hunc aliosque assignat Tamayus his verbis: Noster episcopus & confessor; illi, alter episcopus & martyr, & alius secularis martyr. Noster vixit ad annum CCCLXXXV; ille ad annum CI; Noster in Hispania apud Lucum Gallæciæ, ille in Ponto apud Synopem Græciæ. Video hic omnia quæ de suo episcopo narrat, niti sola Pseudo-Dextri auctoritate, quæ cum apud nos nulla sit, merito suspicari pergam ex Phoca vel Phocato episcopo & martyre Pontico, factum esse Phocatum episcopum & confessorem Hispanum. Formato hoc judicio, ne forte fallerer, aut potius ne quid negligerem, cum anno 1722 essem Toleti in Hispania, per R. D. Barnabam de Salazar, ecclesiæ Toletanæ canonicum & episcopi Lucensis consanguineum, misi ad Ill. ac Rev. D. episcopum Lucensem in Gallæcia aliquot dubia, ad S. Phocæ ætatem, cultum, resque ejus gestas spectantia. Ad ea quidem humanissime responsum est; sed cum nihil allatum sit præter Dextri ejusque sequacium auctoritatem, hactenus judicium mutare nequeo.

[8] [Verisimilis error Petri de Natalibus circa S. Phocatum,] Petrus de Natalibus in Catalogo quidem dicit, pridie idus Julii quemdam Phocatum episcopum mortuum esse, sed de Hispania aut loco obitus ne vel verbum facit. Quare non immerito Nicolaus Antonius, eruditissimus Hispanus, in Mss. suis posthumis, quæ anno 1721 Matriti magna ex parte descripsi, suspicatur S. Phocatum a Pseudo-Dextro ex Equilino excerptum & Hispaniæ affictum fuisse. Quid ni etiam ipse Equilinus, in multis aliis non raro hallucinari solitus, ob modicam nominis variationem, qua in variis codicibus eodem die idem martyr significatur, Phocatum a Phoca diversum perperam putaverit? Quidquid sit; saltem satis mirari nequeo, neminem ex antiquioribus Martyrologis hujus S. Phocati Lucensis episcopi meminisse. Imo ultro fatetur Tamayus de illius rebus gestis altum esse silentium apud Hispanos & exteros scriptores. Nescio ergo unde Martyrologii. Hispanici auctores magnas virtutum glebas eruerint, & S. Phocatum in Martyrologio suo confessorem inclytum vocaverint. Quidquid sit, sive hi omnes Phocæ sint diversi, sive aliqui ex iis cum prioribus iidem, saltem ex iis, quæ hoc paragrapho dicta sunt, patet, nomen Phocæ primis Ecclesiæ seculis satis commune fuisse, ita ut nemo mirari debeat, si tres quatuorve diversi hujus nominis Sancti reperiantur. Potissima nunc quæstio est, an inter tres priores Phocas, de quibus num. 1 & 2 egimus, nulla sit facta confusio. Intricatam hanc rem sequenti paragrapho enodare conabimur.

§ II. Triplex Phocas verosimillime distinguendus.

[Exponitur modus, quo hæc quæstio discussa sit,] Antequam aliorum opiniones referam ac refellam, existimo, ingenue exprimenda esse animi mei sensa, quæ ante plenam hujus controversiæ, discussionem conceperam. Dum in S Phocam Romano Martyrologio XIV Julii insertum inquirens, invenio tres celebriores hujus nominis Sanctos, omnes martyres, omnes miraculis illustres, omnes primis ecclesiæ seculis passos, cœpi suspicari inter illos, ut non raro in similibus contingit, factam esse quamdam confusionem. Dum primum percurro antiquos Martyrologos, video ubique uni Phocæ martyri Sinopensem episcopatum constanter adscribi. Deinde S. Asterii orationem pervolvens conspicor in ea vivis coloribus depingi alterum Phocam, Sinopensem quidem martyrem, sed vitæ mortisque genere ab episcopo Sinopensi penitus discrepantem. Itaque S. Asterii & veterum Martyrologorum auctoritate motus statui hos duos Sinopenses martyres ab invicem separandos esse. Nec ab ea opinione amplectenda deterrebar, quod eadem ferme utrique fuisset martyrii palæstra. Noveram enim ex Martyrologio Romano atque Actis nostris, plures martyres synonymos in iisdem urbibus passos esse, inter quos tamen immane erat discrimen.

[10] De tertio Phoca magnum supererat dubium. Quare eum diligentius examinare decrevi. [& quomodo suspicio de confusione SS. Phocarum,] Legeram quidem in recentioribus quibusdam Martyrologis, illum Antiochiæ martyrium subiisse; sed hæc eorum assertio me parum movebat: nam egomet mecum sic cogitabam. Cum de Antiocheni illius Phocæ Actis, patria, vitæ instituto, martyrii tempore & genere nihil constet, potuit is facile cum alterutro Sinopensi confundi. Forte, inquiebam, alterutrius Sinopensis reliquiæ Antiochiam delatæ tot miraculis claruerunt, ut posteriorum seculorum hagiographi putaverint, hanc urbem sacro illius certamine fuisse condecoratam. Confirmabat hanc suspicionem meam S. Asterii narratio, qua asserit, sancti hortulani Sinopensis reliquias, multis locis divisas, magno populi concursu honorari, & ad integram beati Martyris gloriam plurimis miraculis a Deo illustrari. Occurrebat quidem contrarium argumentum, nempe ab Asterio nullum verbum fieri de mirabili contra venenum virtute, quæ Antiocheno Phocæ ab omnibus tribuitur. Sed hoc quamvis suspicionem meam minueret, necdum tamen plane eximebat.

[11] Sic igitur animo fluctuans ad vetustissimos, qui de eo meminerant, scriptores more nostro recurri; ac primo quidem inveni Gregorium Turonensem, [tandem sublata sit.] qui dicit, S Phocam, miraculis contra venenosos morsus illustrem, in Syria requiescere. At cum non clare exprimeret, eum illic martyrio coronatum fuisse, nondum penitus omne dubium sublatum fuit. Tandem inspexi Martyrologium Hieronymianum, in quo V Martii hæc verba expressa reperi. In Antiochia passio S. Foce. Hanc expressionem sequuntur omnes seculi IX Martyrologi. Tunc, omnibus mature ponderatis, judicavi, me temere facturum, si conjecturas meas vetustissimi Martyrologii auctoritati præponerem. Itaque tres Phocas distinguendos esse censui: nam eadem ratio, quæ Phocam hortulanum ab Antiocheno dividit, etiam Antiochenum ab episcopo Sinopensi discriminat. Accedit eo, quod omnes, quantum scio, facile concedant, episcopum Sinopensem ab Antiocheno martyre differre. Habes hic mentis meæ dubitantis candidam imaginem, & sese determinantis probabiliorem sententiam. Nunc adversariorum argumenta expendamus.

[12] Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum V Martii & hac die XIV Julii contendit, ea, [Contra Baronium ostenditur, duos Phocas Sinopenses esse distinguendos,] quæ S. Asterius de Phoca hortulano Sinopensi narrat, ad Phocam Antiochenum martyrem pertinere. At (Eminentissimi doctissimique viri pace dictum sit) S. Asterii testimonium, tum ob antiquitatem tum ob locorum viciniam, rationibus ejus præferendum censemus. Floruit quippe S. Asterius sub Juliano apostata & forte sub finem seculi IV fuit Amaseæ Ponti metropoleos episcopus, cui jure metropolitano urbs Sinope subjecta erat, adeoque ignorare non potuit, quæ locis tam vicinis, temporibusque non adeo remotis contigerant. Idque præsertim, cum initio orationis profiteatur, sese de Martyre omnibus notissimo tantum ea velle dicere, quæ ei soli conveniunt.

[13] [ex S. Asterio episcopo Amaseæ in Ponto.] Sed ipsummet Asterium audiamus in Auctario Græcorum Patrum per Combefisium edito pag. 171, sic disserentem. Hæc autem disserui, quo virum, qui hodierni conventus nobis præbuit causam, sociis ac pugilibus, qui eosdem desudarunt agones, illustriorem ostendam. Nam alii quidem, neque omnes apud omnes sunt noti, neque hominum sermone virtutem celebratam habent. Phocam autem nemo est, qui ignoret: sed quomodo solis radius universorum oculis explicatus est, ita etiam hujus Martyris fama omnium aures circumsonuit; atque, ut paucis dicam, quotquot Dominum Christum noverunt, iidem quoque ejus noverunt fidelem servum. Verum enimvero relictis, si videtur, quæ ille cum aliis encomia habet communia, eximias Martyris laudes martyrum amantibus vobis recensebo. Quis credat Martyrem adeo celebrem ac omnibus notum, ab Asterio cum altero Antiocheno fuisse commixtum? Si quis hujus sancti præsulis auctoritatem plenius cupiat cognoscere, adeat tomum VII Conciliorum editionis Labbeanæ, ubi in synodo generali septima, prælectis ejus scriptis pro cultu imaginum, sic inter alios loquitur Theodorus episcopus Catanæ. Beatus ac Deifer doctor Asterius, velut astrum lucidum, omnium nostrum corda illustravit.

[14] [Recentiorum criticorum conjecturis auctoritas Martyrologiorum opponitur.] Recentiores quidam critici, inter quos Tillemontius, etiam putant Phocam hortulanum & Phocam episcopum, unum eumdemque esse martyrem; idque probare conantur per conjecturas non contemnendas. Fortasse, inquiunt, Græci posteriorum seculorum Phocæ hortulano Sinopensi, de quo nil certi noverant, adscripserunt episcopatum, sicut eidem episcopo multa tribuunt, quæ S. Asterius diserte de S. Phoca olitore narrat. Postea forte peritior quispiam verum Phocam in Asterio inveniens, & eumdem in fictis Græcorum Actis episcopali dignitate ornatum legens, diversum putavit, & confecto duplici elogio, tamquam distinctos martyres Menæis inseruit. Hæc & his similia illi. Verum hisce conjecturis oppono Bedam a Floro auctum, Adonem, Usuardum, aliosque veteres Martyrologos, qui omnes Phocam episcopum Sinopensem agnoscunt. Mirum profecto, si hi omnes episcopum cum olitore confudissent. Quin imo Romanum Parvum, quod Ado, seculi IX Martyrologus, vocat venerabile & perantiquum, habet XIV Julii memoriam Phocæ episcopi civitatis Synopis. Martyrologium vero Hieronymianum eodem die suggerit Focum (haud dubie corrupte pro Phoca) episcopum, quamvis episcopatus locum non exprimat.

[15] [Tillemontii conjectura refellitur,] Tillemontius deinde idem argumentum alia urget via. Si, inquit, S. Phocas episcopus tum temporis notus fuerit Sinopensibus, certe etiam S. Asterius provinciæ metropolita eum nosse debuit. Mirum est igitur, quod longa oratione in S. Phocæ olitoris laudem excurrens, de altero Sinonymo, in eadem urbe martyre & episcopo nullum verbum fecerit. Vim hujus conjecturæ (sic ipse vocat) lectoris judicio relinquens innuit, non esse distinguendos Phocas Sinopenses. Verum hæc negativa viri ceteroquin eruditi argumentatio nihil me movet. Quid enim, obsecro, vetat aliquem sanctum laudari, quamvis in eadem civitate colatur alius synonymus, omnibus notissimus, majori etiam dignitate ornatus, de quo tum temporis in panegyri altum est silentium? Scopum suum prosecutus est doctissimus Asterius, qui erat, S. Phocam olitorem laudibus extollere, cujus tum forte dies anniversaria, vel reliquiarum translatio, vel aliud denique festum solenniter celebrabatur, ut ex ipso orationis exordio non obscure colligi potest.

[16] Nonne quotidiana nos docet experientia, idem fieri ab oratoribus nostris? Quis enim S. Petrum martyrem Cordubensem laudibus exornans, [adductis quibusdam exemplis.] alterius S. Petri, in eadem urbe martyris solet meminisse? Norunt tamen Cordubenses utrumque martyrem, & accurate distinguunt, quamvis ambo Cordubæ circa eadem tempora ab eadem gente Christiano nomini infesta in odium fidei occisi sint. Sic Mediolanenses in eadem urbe sua colunt duplicem sanctum Eustorgium, temporibus & rebus gestis plurimum discrepantem. Si operæ pretium foret, innumeris exemplis ea res confirmari posset. Unum pro multis proferam. Romæ, præter Paulum Apostolum, quotannis colitur S. Paulus, qui cum Joanne in propria domo, postea in ecclesiam conversa, sub Juliano apostata ob Christi fidem interfectus est. Hic longe celebriorem cultum nactus est, quam alius S. Paulus martyr & episcopus, quem etiam Romæ sub Decio martyrii laurea coronatum esse tradunt antiqua monumenta, tametsi propria ejus Acta interciderint. Certe Paulus episcopus differt ab altero Paulo, in eadem urbe Romana martyre; & tamen in posterioribus Actis SS. Pauli & Joannis de priori Paulo episcopo nulla fit mentio. Comparet hæc inter se studiosus lector, & videbit rem in duobus Sinopensibus Phocis non adeo esse dissimilem. Sed ad hoc Tillemontii argumentum plus quam satis.

[17] Ut opinio mea de tribus distinctis Phocis magis confirmetur, clariusque intelligatur, propono quasi sub uno aspectu singula de singulis Sanctis synonymis elogia. [Elogium S. Phocæ martyris Antiocheni.] Primum occurrit apud S. Gregorium Turonensem lib. de glor. Mart. cap. 99. Focas, inquit, quoque martyr, & ipse his martyribus regione (de Syria eum loqui ex antecedentibus & consequentibus colligitur) conjunctus, apud Syriam requiescit, qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodieque populis declaratur. Denique si in quempiam in his locis coluber morsum stringens venena diffuderit, extemplo, qui percussus est, ut januam atrii, quo Martyr quiescit, adtigerit, compresso tumore, evacuata virtute veneni, salvatur. Ex quibus nonnulli, ut celebre vulgatum est, jam tumidi malæ bestiæ ictu, jam toto corpore incrassante veneno, in hoc perflati, ut spiritum exhalarent, inter manus delati, & in atrio positi, sunt sanati. Nec umquam ob hoc virus obire hominem fas est, si sacrum limen fide plenus adtigerit. Nihil horum vel Asterius de suo Phoca hortulano, vel Græci Latinique de Phoca episcopo Sinopensi prædicant. Cum vero plurima miracula de utroque referant, quis eos tam continuum manifestumque venena pellendi miraculum omissuros fuisse credat? Ob has aliasque rationes supra expositas, alius mihi est ille Phocas Syrus a duobus Ponticis.

[18] Pergamus ad Phocam episcopum Sinopensem. In synaxario nostro Ms., [Compendium vitæ S. Phocæ Sinopensis episcopi,] jussu Basilii imperatoris collecto, invenio die XXII Septemb. sequens elogium, postea Græcis typis excudendum, quod hic interim in linguam Latinam fideliter transfero. Titulus talis est: Certamen sancti hieromartyris Phocæ episcopi Sinopes. Dein subjungitur. Christi hieromartyr Phocas erat sub imperio Trajani, natus & educatus in civitate Sinope. Puer existens accepit a Deo miraculorum dona. Nam dæmones fugavit, mortuos suscitavit, & naves periclitantes servavit. Profectus vero Sinope in civitatem Amasæam, similia effecit. Deinde venit Amisum, etiam ibi miracula patrans & multos confirmans in fide Christi. Post hæc reversus Sinopen episcopus illius electus est, & per miracula multos gentilium ad Christum convertens baptizavit. Dein interpretatus est ex columba transitum suum: vidit enim in somnio columbam venientem & sedentem super caput suum, ac sibi porrigentem coronam etiam dicere: Accipe Phoca symbolum finis tui. Paulo post mittens imperator Trajanus comprehendit illum, &, cum prius multum cruciasset, demum capite minuit, ac dein igni tradidit.

[19] [& S. Phocæ Sinopensis hortulani.] Tertium Phocam nempe olitorem multis describit S. Asterius. Ejus historiam ex Asterio contractam, tradunt Græci in Menæis, & in Menologio per Combefisium edito sic eam perstringunt. Titulus est: Memoria sancti Phocæ hortulani. Tunc sequitur: Erat hic natus ex urbe Sinope, antiqua ac nobili, in ea provincia. Ejus studium erat horti cultura, cui vacabat; exercensque, quæ suppetebant, apponebat communia. Sed & animi cultum pluris faciebat. Propterea non diu latuit, sed ut verus Christi servus, delatus est imperatori. Cum igitur venissent satellites, apud eum ipsum, quem quærebant, diversati sunt. A quibus ille, cum benigne acceptos refecisset, quærebat, quinam essent, ac qua de causa in eam urbem venissent. Illi porro arcanum declarant, ut scilicet Phocam ad supplicium quærant. Audivit Domini famulus, præparatisque opportunis ad sepulturam, se ipsum quærentibus manifestum fecit. Obstupuerunt illi animis. Is vero ulterius rogabat, ut quod jussi erant, audacter præstarent. Itaque capite obtruncatus, gratum Deo sacrificium oblatus est. Vides hic triplicem Phocam, ut opinor, distinctum. Jam sancti præsulis Sinopensis, quem hoc die cum Martyrologio Romano illustrandum suscepimus, cultum stabiliamus, ex quo etiam jam memorata Phocarum distinctio majorem lucem confirmationemque accipiet.

§ III. Cultus; reliquiæ, & miracula Phocæ Sinopensis episcopi.

[S. Phocam episcopum Sinopensem memorant variarum gentium Menologia,] Sacra omnium pene gentium monumenta hunc sanctum martyrem nostrum commemorant. Kalendarium Coptorum die XXII septembris sic habet: Martyris Phocæ discipuli Joannis. Puto hic indicari S. Joannem Euangelistam, cujus discipulus esse potuit, si temporis ac loci vicinitatem spectes. Nihil tamen assero, quia in antiquis scriptoribus de hac re nil reperio, & nescio unde Copti hoc eruerint. Menologium Sclavo-Russicum sic eum memorat: S. Hieromartyris Phocæ anno CII. De epocha, hic a Russis determinata, quid judicandum sit, postmodum dicemus. Index in Typicum S. Sabæ, index in Menæa excusa, Horologium Parvum & Majus, verbo omnes sacri Græcorum Fasti sive impressi sive manu scripti habent aliquam hujus sancti Martyris commemorationem.

[21] Latini pari consensu S. Præsulem nostrum celebrant. Hieronymianum Martyrologium sic annuntiat: S. Foci episcopi. [& antiquiores Martyrologi Latini.] Romanum Parvum: Apud Pontum Phocæ episcopi civitatis Synopis. Beda a Floro auctus. S. Phocæ episcopi Ponti, qui sub Trajano imperatore, præfecto Africano, carcerem, ungulas, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit; cujus reliquiæ in basilica Apostolorum in Gallia civitate Vienna habentur. Ado in Martyrologio suo eadem omnia habet, præterquam quod distincte addat, eum fuisse episcopum civitatis Sinopis. Adonem ita contraxit Usuardus: Apud Pontum natalis beati Focæ episcopi civitatis Sinopis, qui sub Trajano imperatore carcerem, vincula, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit. Wandelbertus hoc carmine sanctum Martyrem nostrum exornat:

Antistes pridie & martyr petit æthera Phocas. Omitto recentiores Martyrologos, qui sua ex iisdem fontibus hauserunt. Non observo etiam varias nominis efformationes & codicum variationes, quas curiosus quilibet invenire poterit hac die inter Auctaria Usuardi, non ita pridem satis magno labore illustrati.

[22] Jam vidimus Bedam seu potius Florum in hujus Martyris & episcopi commemoratione etiam meminisse reliquiarum, [Reliquiæ ejus in Galliam translatæ sunt.] quæ in basilica Apostolorum in Gallia civitate Vienna habentur. Eadem habet Ado in Martyrologio suo; in Chronico autem ad annum Christi 101 ita scribit. Illis temporibus apud Pontum, Sinopis civitatis episcopus Focas gloriosissime martyrium duxit, cujus sacratissimæ reliquiæ translatæ sunt in Galliam in civitatem Viennam, ibique in ecclesia sanctorum Apostolorum repositæ. Non capio, quomodo post adeo antiqua & manifesta Flori atque Adonis episcopi Viennensis testimonia, Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 98 Phocæ nostri passionem enarrans scribere potuerit sequentia. Corpus autem sancti Martyris in Galliam civitatem Armeniæ delatum, ibidemque sepultum est.

[23] Ut is error manifestius pateat, subdo Bullam Innocentii IV Romani Pontificis inter Mss. Nicolai Chorier inventam, [Bulla Innocentii IV de reliquiis S. Phocæ,] cujus etiam ipse meminit in libello impresso de antiquitatibus Viennensibus. Bulla autem est tenoris sequentis. Innocentius … Abbati & conventui monasterii S. Petri foras portam Viennensem … Licet is, de cujus munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, & abundantia pietatis suæ, quæ merita supplicum excedit & vota, bene servientibus multo majora retribuat, quam valeant promereri, nihilominus tamen desiderantes Domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum & quasi quibusdam illectivis muneribus, indulgentiis scilicet & remissionibus, invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores. Cum igitur, sicut nobis exponere curavistis, dilecti filii nostri H. (Hugo) S. Sabinæ, & Willermus basilicæ duodecim Apostolorum presbyteri Cardinales olim B. Phocæ martyris & pontificis corpus, quod in monasterio vestro conditum fuerat; nobis mandantibus, revelarunt; Nos cupientes, ut monasterium vestrum ob ipsius Sancti reverentiam congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui monasterium ipsum in anniversario die revelationis Sancti prædicti venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia & BB. Petri & Pauli Apostolorum auctoritate confisi, XL dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni X Kal. Apr. Pontificatus nostri anno VII. Harum indulgentiarum ab Innocentio IV concenssarum etiam meminit Joannes a Bosco in Antiquitatibus Viennæ sacræ & profanæ ex Bibliotheca Floriacensi pag. 23. Datæ sunt anno 1250.

[24] [& alia de iisdem testimonia.] Breviarium Viennense impressum anno 1522 in Rubricis Sanctorum mensis Julii ita præscribit: S. Foce episcopi & martyris. Fiat, ut in communi. Oratio. Præsta quæsumus Omnipotens. Puto tunc celebrari ipsius festum XIV Julii, quamvis dies non apponatur. In Ordine autem Sanctorum Viennensis ecclesiæ manuscripto, quem P. Chiffletius ad nos misit, lego sequentia ad diem XIII Januarii. Translatio reliquiarum S. Phocæ episcopi & martyris de civitate Sinopis Ponti Asiæ minoris apud Viennam Galliæ urbem. Quæ reconditæ in basilica Apostolorum ad hæc usque tempora plenæ miraculis venerantur. Eapropter Joannes Quartus (forte describentis error est pro Innocentio Quarto) quadraginta dies indulgentiarum pie visitantibus easdem ipsa die annis singulis recurrente misericorditer est elargitus. Constat, hæc omnia spectare ad Phocam episcopum Sinopensem. At dubium est, de quo Phoca agat S. Chrysostomus, dum ejus reliquias suo tempore solenni pompa translatas testatur in editione nostri Frontonis Ducæi, homilia 71. Titulus autem homiliæ hic est: De sancto hieromartyre Phoca .. Dein tale est orationis exordium: Splendida nobis hesterno die facta est civitas, splendida & illustris; non quia columnas, sed quia martyrem habuit cum pompa incedentem, qui ad nos ex Ponto advenit. Ex quo satis colligitur eum loqui de alterutro Sinopensi Phoca, utpote cujus sacra lipsana ex Ponto advecta sint.

[25] [Dubium est, de cujus S. Phocæ reliquiis agat S. Chrysostomus,] Tota difficultas est, an Phocæ episcopo an hortulano hæc sint adscribenda. Difficultatem auget, quod S. Asterius in oratione de Phoca hortulano sic affirmet: Multis locis divisæ reliquiæ integram ubique ter beato viro nominis servant claritatem. suspicatur quidem Fronto Ducæus noster in Notis ad hanc orationem, S. Chrysostomum agere de Phoca episcopo, quia in inscriptione tractatus dicitur ἱερομάρτυς, quo titulo sæpius episcopi aut presbyteri martyrio exornati a Græcis insigniuntur. At hæc suspicio tam incerto fundamento nixa, certum judicium a me extorquere non potest: nam, præterquam quod titulum ἱερομάρτυρος videam præfixum Phocæ hortulano in editione Combefisiana & in Codice Regio, experientia, quamvis non diuturna, me docuit, hoc nomine etiam a Græcis compellari martyres, nulla dignitate ecclesiastica conspicuos. Itaque solidarum rationum pondere destitutus in neutram partem inflecti possum, & litem hanc indecisam cogor relinquere.

[26] [& ad quem spectent templa in S. Phocæ honorem erecta.] Nec certius definire mihi licet, an ad Sanctum nostrum episcopum spectent ea, quæ Cedrenus, Porphyrogenitus, Chalcondylas aliique historici Græci tradiderunt de variis templis monasteriisque in S. Phocæ honorem exstructis. Jam initio seculi VI, Constantinopoli monasterium S. Phocæ nomine insignitum exstitisse patet ex eo, quod Julianus Ἀρχιμανδρίτης τοῦ ἐν ὁσίοις Φωκᾶ subscripserit libello monachorum ad synodum sub Hormisda. Monasterii autem a Basilio Macedone in sancti Phocæ honorem exstructi ac dotati meminit Anselmus Bandurus in Antiquitatibus Constantinopolitanis tom. 2, lib. 3, pag. 733, hæc Porphyrogeniti verba citans: In Steno quoque, cervice scilicet Euxini, S. Phocæ ædem venerandam admodum, pie religioseque ab se ædificatam, & in monasterium Deo gratum conversam, nec non structuris atque possessionibus abunde ditatam cœtui piorum monachorum, a se collecto, donavit, & officinam animorum medicam esse designavit. Fronto Ducæus noster loco antea citato refert ex Chalcondyla, templum S. Phocæ prope Trapezuntem fuisse dicatum. At in his nullam invenio notam characteristicam, ex qua possim dignoscere, cui ex tribus sanctis synonymis is honor delatus sit.

[27] Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4, pag. 133, ita scribit: [Templum ab imperatore Phoca inchoatum fuisse videtur in honorem S. Phocæ Sinopensis episcopi.] S. Phocæ martyris, cujus festum colunt Græci XXII Septembris, ædem in Milio, loco nuncupato Dihippio ædificavit Phocas tyrannus; quam priusquam tegeret, interfectus est ab Heraclio, qui hanc postmodum sancto Joanni Theologo dicavit. Ex his colligo saltem de alterutro Sinopensi martyre hic sermonem esse, cum amborum festum Græci colant XXII Septembris. Videndum modo est, an aliunde nihil lucis afferri possit, ut hanc sacram ædem, ab imperatore Phoca in Sancti sibi synonymi honorem inchoatam, episcopo nostro Sinopensi vindicemus. Invenio in Supplemento ad Menæa excusa collecto ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii post breve S. Phocæ Sinopensis episcopi elogium hac verba: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτοῦ μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι ἔνδον τοῦ ἁγίου ναοῦ τοῦ πανευφήμου Ἀπιστόλου καὶ Εὐαγγελιστοῦ Ἰωάννου τοῦ Θεολόγου, πλησίον τῆς ἁγιωτάτης μεγάλης ἐκκλησίας. Quod ita interpretor: Celebratur autem ejus festivitas in sanctissimo illius martyrio (martyrium hic locus est, in quo martyr aliquis colitur) quod est intra sanctum templum gloriosi Apostoli & Euangelistæ Joannis Theologi prope sanctissimam magnam ecclesiam. Templum vero S. Joannis Theologi ἐν τῷ διιππείῳ situm fuisse, Menæa, Synaxaria & historici Byzantini testantur. Ex his itaque ad invicem comparatis videor prudenter posse concludere, in hac æde sancto Joanni sacra Phocam Sinopensem episcopum cultum fuisse.

[28] Pancirolus in Thesauris absconditis Almæ urbis Romanæ pag. 367 dicit, corpus S. Phocæ Romæ in ecclesia S. Marcelli servari, [Ecclesia & reliquiæ Romanæ verosimilius spectant ad S. Phocam Sinopensem hortulanum.] illudque ibidem anno 1594 a Clemente VIII visitatum fuisse. Vix dubito, quin reliquiæ Romanæ sint S. Phocæ Sinopensis hortulani, cum S. Asterius testetur, sacrum hujus martyris caput magno populi Romani concursu, & insignis pulcritudinis templo honoratum fuisse. Censet quidem Baronius, hæc ab Asterio hyperbolice dicta esse, ac Phocæ martyri Antiocheno tribuenda. Forte judicat, hic S. Asterium hyperbole usum fuisse, quia cultus adeo celebris templique adeo pulcri nulla jam Romæ supersunt vestigia. Saltem ego S. Asterio id diserte de suo olitore affirmanti contradicere non ausim. Certe diligentissimus antiquitatis indagator Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum S. Asterii assertionem tuetur, aitque hæc non de Phoca Antiocheno, sed Sinopensi esse intelligenda; neque S. Præsulem hyperbolice locutum fuisse, cum fuerit Romæ ecclesia S. Phocæ adhuc tempore Gregorii VII Papa. Consonat Holstenio Floravantes Martinellus in Roma sacra pag. 386, ubi citato S. Asterii testimonio hæc subnectit: Baronius … rhetorica amplificatione hoc dictum existimat; sed Breve Gregorii VII concessum monasterio S. Pauli de Urbe, ecclesiæ S. Phocæ meminit, quæ olim fuerat juris sancti Anastasii. Verum cum hæc ad episcopum nostrum non spectent, non diutius iis immoremur.

[29] [Miracula nautis præstari solita,] Nunc discutiendum, utrum ad S. Phocam episcopum Sinopensem pertineant miracula erga periclitantes nautas exhiberi solita, quibus Græci illum exornant in Officio suo ecclesiastico. Festa ipsius luce ita canunt ad Vesperas trop. 3: Orbem universum miraculorum radiis illustras. Quotidie, pater, auxiliaris versantibus in mari. Fugas morbos, animæ & corporis infirmitates tollis, accepta a Domino gratia, martyr Phoca beatissime. Dein post Cathisma: In te habitans spiritus gratia uberem te multarum gratiarum fontem, o Phoca, fecit. Quare etiam, pater, quotidie auxiliaris vectoribus, tuam fide exquirentibus opem: cum quibus etiam nobis propitiationem tribuas divina pollens sapientia. Denique præter alia similia, quæ brevitatis causa omitto, sic orant in Exapostilario: Præsulum summitas ac victorum decus, Phoca, magnusque in mari jactatis defensor, te laudantes, vir beate, salva. Hæc Græci satis pie, si satis vere. Sed ut mentem meam candide aperiam, nisi Deus utrumque Phocam Sinopensem miraculis erga naufragantes illustrem fecerit, suspicor hæc Phocæ episcopo per errorem esse adscripta: Nam non possum Græcis, qui hæc Officia compofuerunt, utpote recentioribus, & sæpe in historiam ecclesiasticam impingentibus, tantam fidem adhibere, quantam S. Asterio, qui a Phoca hortulano hæc præstita nautis beneficia jam abhinc multis seculis commemorat.

[30] [non sunt tam certo S. Phocæ episcopo Sinopensi tribuenda.] Putem ego simplices nautas non ita exacte duos Phocas Sinopenses distinxisse, sed fama miraculorum motos, ut fieri in vulgo solet, Phocam θαλασσοθαυματουργὸν in maris periculis invocasse, illiusque opem sensisse, sive is esset Phocas episcopus, sive hortulanus, quod ipsos non multum curasse crediderim. Imo forte idem Sinope accidit, quod Romæ factum fuisse insinuavi paragrapho præcedenti; nempe ut, sicut Romæ post Paulum episcopum sub Decio passum, alter Paulus celeberrimus martyr sub Juliano extitit, ita etiam Sinope post seniorem Phocam episcopum, Phocas alter martyrium subierit, quem populus celebriori cultu prosecutus sit, quemque Deus pluribus miraculis illustrarit, quæ postea recentiores Græci Phocæ episcopo concedere maluerint, vel quod pauca præter episcopatum & martyrium de illo scirent, vel quod in Synaxario Basiliano legissent, Phocam episcopum Sinopensem in juventute inter alia miracula naves periclitantes servasse, ut supra in elogio ejus vidimus. Has conjecturas, potissimum S. Asterii auctoritate nixas, ut facile dedimus, ita etiam non difficulter deseremus, si quis probabiliores rationes aut certa documenta attulerit.

[31] [Spectat probaliter ad episcopum Sinopensem miraculum captivi liberati,] Superest, ut miraculum, quod episcopi Sinopensis intercessione patratum existimo, ex Synaxario Basilii imperatoris ad calcem tom. 1 Julii, Græce excuso hic Latine reddam. Sic habet die VI Julii: Narravit Leo, cognominatus Pontianus, quod Sisinius ille, cui cognomen erat Robustus, navigans in imperatoria classe, captus fuerit a Saracenis, & vinctus catenis duabus, compactus fuerit in carcerem. Tali autem augustia circumdatus invocabat Deum & ipsius sacrosanctum martyrem Phocam, dicens: Sancte hieromartyr Phoca miserere mei & libera me a vinculorum angustia, quæ me tenet. Cum igitur obdormisset, vidit Sanctum assistentem sibi in habitu sacerdotis & dicentem sibi: Evigila & abi. Et expergefactus invenit catenas confractas, & seipsum solutum, carceremque apertum. Et fugiens evasit usque in domum suam. Semper celebrabat memoriam illius cum multa gratiarum actione, Deum glorificans, qui tales gratias dat Sanctis suis. Miraculum hoc episcopo nostro adscribo, quia in habitu sacerdotis apparuisse dicitur, quod alteri Phocæ non videtur posse convenire. Præterea in Mss. Chiffletii & Sirmondi eidem miraculo præfigitur hic titulus: Μνήμη θαύματος γενομένου παρὰ τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Φωκᾶ τοῦ θαυματουργοῦ. Id est: Memoria miraculi, quod factum est a sancto hieromartyre Phoca thaumaturgo. Adverto autem nomen thaumaturgi seu miraculorum patratoris constanter a Græcis soli episcopo Sinopensi tribui, dum de variis Phocis agunt.

[32] Varia alia ipsius patrocinio facta esse miracula indicant Menæa impressa, [& varia alia, quorum non est distincta notitia.] dum ita vitæ illius compendium concludunt. Multa vero etiam post illus ad Dominum migrationem facta sunt ab ipso miracula. Ordo Ms. Sanctorum Viennensis ecclesiæ supra allatus eamdem miraculorum virtutem innuit, dum de Sancti episcopi nostri Reliquiis agens, utitur his verbis: Quæ reconditæ in basilica Apostolorum ad hæc usque tempora plenæ miraculis venerantur. Dolendum est, quod distincta tot miraculorum notitia acquiri non potuerit. Nolui hic etiam varias Reliquiarum translationes in Græcis Synaxariis positas adferre, quia ad quem e tribus, aut saltem duobus Phocis pertineant, ne per conjecturam quidem determinare possum. Ex omnibus hoc paragrapho dictis satis liquet, S. Phocam episcopum Sinopensem in ecclesia Græca & Latina jam dudum cultu, Sanctis exhiberi solito, honoratum fuisse.

§ IV. Gesta S. Phocæ ante episcopatum, martyrii genus & tempus.

Præter miracula & itinera, quæ superius dedimus ex Synaxario Basilii imperatoris, nulla Martyris nostri gesta novimus ante episcopatum. [De gestis ejus ante episcopatum pauca sunt certa.] In codicibus nostris Mss. & Mombritio referuntur in genere quædam virtutes, quibus sanctus Phocas in puerili ac juvenili ætate floruisse dicitur. Eas eodem modo narrat Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 10 cap. 62. Sic, inquit, infantiæ tempus exegit, ut admirabile, nescio quid, etiam tunc in eo divinæ indolis appareret. Jam vero cum puberibus annis adolescentiæ primum limen ingressus est, senilem cœpit monstrare sapientiam, accessu placidus, mente sobrius, castitate gloriosus, amator justitiæ, misericordiæ magister, humilitatis instructor. Commune hoc elogium, nescio unde erutum, cuilibet sancto aptari posse nemo non videt. Dum pervolvo varia Græca monumenta, ut inquiram, an quid peculiare de Sancti episcopi nostri juventute dici possit, incido in supplementum Menæorum ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii collectum, in quo ad diem XXII Septembris ita lego: ἄθλησις ἑτέρου Φωκᾶ ἱερομάρτυρος, ὃς ἐγένετο υἱὸς Παμφίλου ναυπηγοῦ. Id est. Certamen alterius Phocæ hieromartyris, qui fuit filius Pamphili fabricatoris navium. De hac patris ejus arte in Menologio, Menæis, aliisque Græcorum Synaxariis nullum fit verbum.

[34] [Dicitur a Latinis fuisse nauta;] At ecce dum ad Latinos progredior, reperio S. Phocam nostrum jam ex naupegi filio factum esse nautam. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 6 cap. 98, de illo ita loquitur: Hic primum artem gubernatoriam exercuit, deinde divina dispositione ad episcopatum Sinopis civitatis pervenit. Florentinius in Notis ad Martyrologium Hieronymianum facit eum ex piscatore episcopum. Baronius vero in Notis ad Martyrologium Romanum hoc die asserit, certiora multoque veriora esse, quæ de utroque (Phoca) scribunt auctores Latini, in quibus omnibus legitur, Phocam hunc ex nauta episcopum esse factum, illumque ipsum esse, quem nautæ in tempestatibus tanto studio consueverint invocare. Latini illi omnes haud dubie accommode, ut philosophi loquuntur, intelligendi sunt: nam in pluribus eorum de arte nautica Martyri nostro attributa, verbum nullum reperi. Præterea ex quo Latini posteriorum temporum hauserunt ea, quæ de re nautica & nautarum erga Phocam episcopum studio tam affirmate tradunt? Certe S. Asterius seculi IV scriptor tribuit suo Phocæ hortulano hanc nautarum devotionem, cujus potuit esse testis oculatus. Fortasse quis allegabit Acta nostra Græca, in quibus similia indicantur. Verum quanta sit horum auctoritas paragrapho sequenti videbimus. Liceat mihi hic interim conjecturam quamdam proponere.

[35] [sed hæc opinio valde incerta est.] Quod de arte ejus gubernatoria seu nautica ante episcopatum tradunt Acta apud Petrum de Natalibus aliosque, suspicor ortum esse ex simplici nautarum erga S. Phocam (quisquis is esset) pietate, vel ex male intellecto Græcorum Officio, in quo spiritualis S. Phocæ gubernatio ita describitur Od. 3: Idololatriæ procella tumens erroris mare, divina gubernatione, inclyte, percurristi, universis mari jactatis portus effectus tranquillissimus. Forte quispiam hanc spiritualem gubernationem, in corporalem crude commutaverit. Forte etiam rudes nautæ ob crebra erga se S. Phocæ miracula, artem suam aliquando ab illo exercitam fuisse putaverint, imo ad majorem rei nauticæ gloriam finxerint. Quæ vulgi traditio, ut sæpe fit, postea etiam litteris mandari potuit. Quidquid sit, novimus a nautis invocari S. Nicolaum Myrensem aliosque Sanctos, qui numquam hujus artis fuerunt periti. Scimus nautas præsertim Indicos in maris periculis implorare ac experiri opem S. Francisci Xaverii nostri, cui nihil umquam cum arte gubernatoria commune fuit, nisi velis spiritualem intelligere, quam terra marique sanctissime exercuit.

[36] [De mortis genere discrepant auctores,] Videamus nunc, an certiora proferre possimus de martyrii genere. Synaxarium Basilii imperatoris antea citatum sic habet in fine: Paulo post mittens imperator Trajanus comprehendit illum, & cum prius multum cruciasset, demum capite minuit, ac dein igni tradidit: Similem vitæ exitum indicare videntur Menæa impressa, ex quibus Sancti nostri elogium ob circumstantiarum quarundam discrepantiam hic integrum Latine producam. Sic habent XXII Septembris: Hic (nempe Phocas hieromartyr & thaumaturgus, ut est in titulo) fuit filius Pamphili & Mariæ in Ponto Sinope. Statim vero a teneris unguiculis, Spiritus sancti gratia, miracula perfecit admirabilia, & perseveravit mira faciens usque ad extremum spiritum. Unde etiam edoctus est eventurum sibi finem martyrii, columba capiti suo insidente, coronam imponente, humano modo loquente ac dicente: Poculum temperatum est, & oportet te illud bibere; quod etiam dignus fuit bibere, sub Trajano imperatore gladio & igne consummatus. Consonat Maximus Cytherorum episcopus in elogii sui fine asserens, quod S. Phocas vitæ cursum consummaverit διὰ ξίφους καὶ πυρὸς, per gladium & ignem.

[37] Acta nostra Græca & omnes codices Latini aliam habent vitæ catastrophen. [forte ob Actorum confusionem.] Ajunt namque S. Phocam post varia tormenta in vivam calcem projectum esse; cumque in ea illæsus permaneret, tandem ferventissimo balneo inclusum placide inter preces animam exhalasse, corpore minime ambusto. Hæc eadem omnia narrant Græci de Phoca quodam, quem XXIII Julii colunt, ut supra dictum est § 1, ubi etiam monui, quod suspicer, integra Phocæ Sinopensis Acta alteri Phocæ, forte Antiocheno, afficta esse ob rationem ibidem expositam ac postea repetendam. Sic Mombritius & Petrus de Natalibus similitudine nominis decepti, Genesio Arelatensi sub Diocletiano martyri tribuunt Acta alterius Genesii, qui Romæ mimum agens ac Christianorum sacra ludibrio exponens subito conversus est, & martyrii palmam sub Diocletiano obtinuit. Potuit ita etiam imperitus quidam homonymia in errorem inductus, Acta Phocæ Sinopensis alteri Phocæ tribuere; quem plurimi errantem bona fide secuti sint.

[38] Nolim tamen, ut quis ex eo inferat, me omnia, [Placida mors in balneo videtur magis conformis textui veterum Martyrologiorum.] quæ in Actis nostris Græcis narrantur, velle Phocæ Sinopensi episcopo vindicare: nam præter alia multa, quæ in iis mihi displicent, nautarum gubernationem illic insinuatam, Phocæ Sinopensi hortulano adscribendam censeo. At ne extra oleas saltemus; quodnam ex duplici mortis genere paulo ante memorato sit veritati magis consentaneum, non est adeo promptum definire; præsertim cum Synaxarium Basilianum, seculo X collectum, ab Actis nostris in ea re dissentiat. Putem tamen placidam in balneo mortem verosimiliorem esse, eo quod Beda seu Florus, Ado & Usuardus dicant, a S. Phoca Sinopensi episcopo ignem superatum esse; qui loquendi modus non satis commode explicari potest, si capite truncatus in ignem injectus fuerit. Combefisius hanc litem composuisse se putat, Græcorum Menæorum verba ξίφει καὶ πυρὶ τελειωθεὶς, ita interpretando pro gladio, igne consummatus. At, præterquam quod clara sit Synaxarii Basiliani expressio de amputatione capitis, hæc interpretatio nimis mihi videtur contorta. Jam ad martyrii epocham pergamus.

[39] Si talia forent Acta nostra Græca, ut iis tuto liceret confidere, non tantum determinatum gloriosi certaminis annum, [Epocha martyrii ex Actis cognosci posset,] sed ipsum etiam diem præterpropter possemus assignare. Nam in iis dicitur S. Phocas mox post consummatum martyrium Trajano apparuisse, eique mortem post triduum subcundam prædixisse, quæ etiam prædicto tempore subsecuta fertur. Constat autem ex melioris notæ Chronologis, Trajanum mortuum esse anno Christi CXVII die X Augusti, adeoque, supposita narrationis veritate, debuisset S. Phocas eodem anno die VI Augusti certamen consummasse, si Trajano tres integros dies post S. Phocæ martyrium concedamus. Dixi supposita narrationis veritate: totam enim hanc narrationem fabulosam esse judico; quod ne temere censuisse videar, opinionis mei causam accipe paucis.

[40] [nisi manifestam de morte Trajani fabulam traderent.] Narrant Acta, Trajanum, audita S. Phocæ prophetia, horrore perculsum in palatium suum rediisse, ibidemque febre correptum, & a vermibus corrosum, post tres dies exspirasse. Itaque videntur velle, Trajanum in urbe Sinopensi obiisse, in qua S. Phocam episcopum martyrio affectum esse tradunt antiqua Martyrologia. At is mortis locus repugnat omnibus historicis etiam vetustissimis, qui asserunt Trajanum imperatorem Selinunte in Cilicia, vel ut alii quidam volunt, apud Seleuciam Isauriæ profluvio ventris exstinctum esse. Hæc itaque fabula satis se ipsam prodit. Audiamus jam aliorum diversas de martyrii tempore sententias.

[41] [Variæ sententiæ de martyrii tempore;] Tamayus tamquam ex tripode pronuntiat, Martyrem nostrum passum esse anno Christi CI. Ferdinandus de Camargo y Salgado in Chronologia sacra Hispanice edita æque confidenter asserit, S. Phocam Sinopensem episcopum martyrii laurea donatum esse anno Christi CXIV. Non est operæ pretium inquirere, an diversum hunc annum in suo Flavio Dextro invenerint, quia, silente tota antiquitate, falsidico huic oraculo fidem non adhibebimus. Mosci in suo Menologio S. Phocæ martyrio assignant annum CII. Frustra me indagaturum existimo, unde etiam ipsi hunc determinatum annum hauserint. A communi omnium sententia, quæ S. Phocæ episcopi martyrium sub Trajano ponit, plurimum recedit D. Chorier, qui sine teste, sine tabulis ait in libello suo de Antiquitatibus Viennensibus pag 296, S. Phocam Sinopensem episcopum passum esse sub imperatore Lucio Vero. Puto ego virum hunc memoria lapsum, unum imperatorem pro altero scripsisse. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi CXIV, qui deberet esse CXII, ut eruditis jam passim exploratum est, ita scribit: Quod autem ad Julium Africanum spectat, qui hoc anno (ut vidimus) consulatum gessit. Illum existimamus fuisse Africanum, qui Ponti provinciam administrans, ut de superstitione Gentilium bene mereretur, inter alios illustrissimum fama virum, sanctum Phocam Sinopidis episcopum, multis antea affectum suppliciis, martyrio coronavit.

[42] [sed examinato Africani consulatu,] Jam ferme manibus pedibusque, ut vulgo ajunt, in Baronii sententiam descenderam, & correcto duorum annorum errore, S. Phocæ martyrium anno Christi CXII affixeram, nisi ulterior circa consulem Africanum indagatio me a ferendo judicio cohibuisset. Atque in diligentiori hoc examine deprehendi primo, consulem anni CXII non vocari Julium Africanum, sed Titum sextium Africanum; dein eum hoc anno non in Ponto, ut Baronio placuit, sed Romæ consulatum administrasse. Hæc autem demonstrantur ex Phlegonte historico synchrono, qui consulis Romani prænomen aliaque ad ipsum spectantia ignorare non potuit. Noster Labbe in Chronologia Historica anno Christi CXII citat hæc Phlegontis verba: ἄρχοντος Ἀθήνησιν Ἀδριανοῦ τοῦ αὐτοκράτορος γενομένου, ὑπατευόντων ἐν Ῥώμῃ Τραιανοῦ τὸ ἕκτον καὶ Τίτου Σεξτιοῦ Ἀφρικανοῦ. Id est: Principatum tenente Athenis Adriano, qui factus est imperator, consulibus Romæ Trajano sextum & Tito Sextio Africano. Quamvis igitur multi auctores variique Fasti consulares hunc Trajani collegam vocent Julium vel Cajum Julium Africanum, melius censeas Titum Sextium Africanum vocandum esse, ut latius probat Norisius in Epistola Consulari pag. 71.

[43] Quod ad præfecturam Ponticam attinet, quam Africano Baronius attribuit, [aliisque mature discussis,] forte ad tuendam auctoritatem Actorum, in quibus S. Phocas inducitur cum Africano de religione Christiana disputans; eam ego sine teste, fide digno, non admitto, præsertim cum Phlegon expresse notet Adrianum Athenis principatum tenuisse; Africanum vero Romæ consulatum administrasse. Nec magis mihi fit verosimile, eodem anno duplicem Africanum alterum Romæ, alterum in Ponto consulatus munere functum esse. Quod tametsi fieri potuerit, tamen temere asserendum non est, cum id nulla historia antiqua doceat, aut ratio suadeat. Nam quando Florus & Ado dicunt, S. Phocam sub imperatore Trajano & præfecto Africano varia tormenta pro Christo superasse, nihil aliud significari existimo, quam illum sub imperio Trajani & consulatu Africani martyrium consummasse; prout Martyrum, præcipue veterum, epocha sæpe per imperatores & consules designari solet. Hinc facile quilibet non imperitus colliget, quid sentiam de variis longisque dialogis a S. Phoca cum Africano & Trajano habitis, qui in Actis nostris Græcis, aliisque passim describuntur.

[44] Forte quis ex dictis arguet, jam satis certum esse martyrii annum: [mortis annus cum Adone indeterminatus relinquitur.] Trajanus enim juxta omnes accuratiores Chronologos sextum consulatum gessit cum Africano anno Christi CXII. Ergo si per præfecturam Africani sit intelligendus ejus consulatus, jam manifeste sequitur, S. Phocam anno CXII passum esse. Ita etiam ego argumentabar, cum Baronium legerem. At postea vidi hoc argumentum non adeo firmum esse, ut initio putaram: Siquidem in Fastis consularibus invenio, eumdem Africanum anno Christi CVIII alteri suffectum, consulis munus obiisse; unde saltem dubium manet, utrum anno CVIII, an CXII collocandum sit S. Phocæ martyrium. Itaque prudenter mihi facturus videor, si martyrii annum indeterminatum relinquam exemplo Adonis, qui in Chronico res gestas ab anno CI ad CXX simul complectens ita indefinite scribit: Illis temporibus apud Pontum, Sinopis civitatis episcopus Focas gloriosissime martyrium duxit. Nunc varia passionis ejus Acta examinemus, & de Græcis nostris judicium feramus.

§ V. Examinatis Latinis apographis, de Græcis S. Phocæ Actis fertur judicium.

Ut varia S. Phocæ Acta examinaturi aliquem servemus ordinem, primo de impressis, dein de manuscriptis Latinis, ac denique de Græcis nostris disseremus. [Examinantur Acta impressa de S Phoca episcopo Sinopensi;] Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 10, cap. 62, præmissa brevi præfatione, a Græca nostra plane discrepante, S. Phocæ passionem ita describit, ut cum Græca conveniat, præterquam quod in dialogis & orationibus non sit adeo prolixus. Quod autem eam Phocæ Sinopensi episcopo adscribat, colligo ex fine capitis 65, ubi sic habet: Hac Phocas passione gloriosus merito Synope in Ponto habetur primus, quæ celebratur pridie Idus Julii. Vincentium, aut similia Acta contraxisse videtur Petrus de Natalibus, qui omissis precibus ac dialogis, tradidit variorum tormentorum miraculorumque compendium. Dicit etiam in fine S. Phocam episcopum & martyrem passum esse pridie Idus Julii. Porro magnam prodit cosmographiæ imperitiam, quando Pontum vocat urbem, in qua S. Phocas sit comprehensus, & Galliam civitatem Armeniæ, ad quam sacræ ejus reliquiæ sint translatæ, ut ante observavimus. Mombritius tom. 2, pag. 228 in titulo ponit: Passio S. Phocæ episcopi & martyris; sed diem martyrii aut cultus silet. Opinor tamen, quod S. Phocam hoc die celebratum assignare voluerit, cum episcopum nominet. Reliqua ejus narratio, excepto proœmio, proxime ad Acta nostra Græca, & manuscripta quædam Latina accedit, ex quibus forte eam descripsit. Mitto Surium, aliosque recentiores, qui hos duces suos fuisse fatentur. Jam de quinque Mss. nostris Latinis agendum.

[46] [dein quinque manuscripta,] Primum excerptum est ex Breviario S. Petri Viennæ in Gallia, & a P. Chisfletio ad nos missum. Maxime cum Vincentii Bellovacensis narratione convenit, paucis exceptis, quæ hic & alibi occurrentia in Annotatis indicabo. Ab aliis tamen differt in fine, ubi hæc verba adduntur: Sanctus Phocas episcopus fuit civitatis Sinopis in Ponto provincia, cujus sanctissimæ reliquiæ translatæ sunt in Viennam Galliarum urbem, & in ecclesia beati Petri condigno honore repositæ sunt. Alterum est Ms. Rubræ Vallis, cujus præfatio suppleta est ex apographo S. Salvatoris & Vincentio Bellovacensi, ut ad marginem notavit Rosweydus. Historia martyrii in eo descripta editioni Mombritianæ non absimilis est, nisi quod interdum non nihil verbosius sit exornata, & in titulo solummodo scribatur: Passio sancti Focæ martyris, omissa episcopatus mentione. Tertium ex monasterio S. Maximini Treviris acceptum, adeo præcedenti simile est, ut unum ex altero descriptum esse existimem.

[47] [inter quæ duo postrema dicunt, S. Phocam coli die 5 Martii.] Quartum, quod in codice Molsheimensi membraneo antiqui characteris inveni, vix ab aliis differt, nisi in titulo, qui ita sonat: Incipit Passio sancti Foci episcopi III Nonas Martii. Sed hic titulus secum ipse pugnat: Nam S. Phocam fatetur episcopum, & interim asserit coli V Martii, quo die Latini omnes Phocam Antiochenum martyrem colunt, sed episcopum ejusdem nominis non agnoscunt, nisi XIV Julii. Quintum denique apographum in codice membraneo anonymo exaratum, caret proœmio; in ipsa vero narratione multa sunt contracta; hinc inde tamen quædam etiam amplificata. Titulus autem ab omnibus aliis discrepat, & rubris litteris ita exprimitur: Martii quinta die Foce martyris apud Antiochiam. Ex duobus his postremis Mss., in quorum uno S. Phocas Antiochiæ passus dicitur, in altero collocatur episcopus & martyr die V Martii, patet non vanam fuisse suspicionem, a me superius expositam, quando Acta S. Phocæ Sinopensis episcopi, S. Phocæ Antiocheno martyri a quibusdam Latinis per errorem adscripta esse dixi. Sed de his rivulis ex Græco, ni fallor, fonte haustis, hæc sufficiant.

[48] [Scriptor Græcorum Actorum dicit, se martyrio præsentem fuisse;] Jam superest, ut ipsum fontem lustremus, id est de Actis Græcis, hic statim subjungendis, judicium feramus. Imprimis ignotus est eorum auctor: innuit in iis sese non tantum S. Phocæ martyrio coœvum, verum etiam illius testem oculatum fuisse. Unde Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 90, bona fide pronuntiat: Martyrium sancti Phocæ scriptum est a præsente ac vidente. Tunc quasi assertionis suæ certam probationem allaturus subdit aliquot lineas Græcas ex Actis desumptas, quas ita interpretatur: Namque concidens Africanus in terram semimortuus ac stupidus jacebat. Inter hæc nos vidimus, quibus nempe Deus ostendere voluit. Namque cum lumen ingens sole decuplo majus illuxisset, de cælo apparuerunt tres angeli, equis insidentes igneis magnum timorem & tremorem nobis immittentes. Quare nos omnes simul obstupefacti constitimus. Repetit pag. 91, eadem fere verba, quibus etiam eamdem præfigit assertionem. Verum si vir ille, hic nimium credulus, singulas horum Actorum partes diligenter examinasset, non tam facile fidem adhibuisset scriptori ignoto, qui prodigiosam suam narrationem fabulosa Trajani morte concludit.

[49] Cum fictam hanc in Actis coronidem legerem, veniebant mihi identidem in mentem viri illi, [verum fabula de morte Trajani conficta,] nescio quo spiritu acti, qui ab uno alteroque seculo Chronica aliosque libros ementitis veterum nominibus ediderunt, ut hac antiquitatis larva universo orbi imponerent, & patrias traditiones contra manifestam veritatem tuerentur. Simile quid hic factum suspicabar; nimirum quod imperitus quispiam Græculus post aliquot secula S. Phocæ martyrium ex ingenio suo scribens, sese ejusdem spectatorem finxerit, ut Actis aliunde vix credibilibus majorem conciliaret auctoritatem. Quis enim facile credat, auctorem synchronum adeo fuisse bardum ac plumbeum, ut narrarit fabulam, quam statim ab omnibus noverat detegendam; imo ab ethnicis cum Christianorum opprobio ac fidei detrimento explodendam: nemo quippe tum temporis ignorare poterat, Trajanum post obsidionem Hatræ in Mesopotamia morbo fuisse correptum, & in itinere Romam versus alio, quam narrant Acta, loco & modo exspirasse. Hinc eamdem fabulam de Trajani morte, triduo post peractum S. Phocæ agonem secuta, Baronius in Annalibus ad annum Christi CXIV ita rejicit: Sed cum in multis, tum in his non assentimur dicenti, eum (scilicet Phocam Sinopensem episcopum) triduo ante Trajani obitum (nam multa sunt, quæ repugnant) esse passum. Inter alia repugnat constans omnium historiographorum sententia, quorum nulli incidit mortem Trajani Sinope aut in alia Ponti civitate collocare.

[50] Propter ineptum hoc imprudensque figmentum suspecta mihi fit etiam reliqua narratio: displicent enim prolixa cum tyrannis colloquia, [totam narrationem suspectam reddit,] clerici publice coram gentilibus a S. Phoca accersiti, mirabiles conversiones, Trajani de Christo confessio, & crebra nimium miracula eodem fere modo in plurimis aliorum Martyrum historiis narrari solita, quæ a genuinis sincerisque Actis perquam aliena esse jam sæpe ostenderunt Majores nostri. Solent hodie eruditi, in hac palæstra critica diutius quam ego exercitati, similia Acta vocare pia dramata, episodiis & inopinatis eventibus exornata, in quibus narrantur, non ea quæ facta sunt, sed quæ verosimiliter fieri potuerunt. At hujus tragœdiæ auctor etiam hos verisimilitudinis limites est prætergressus. Existimo quidem cum Melchiore Cano Martyrum res vere gestas non solum amplas magnificasque fuisse, verum multo etiam majores, quam fama feruntur; neque eorum virtutem solummodo tantam, quantum eam verbis extollere potuerunt Christiani scriptores, sed tantam potius, ut præclara ingenia rebus ipsis, & ingeniis præclaris verba quoque defuerint ad exprimendam illorum fortitudinem. Verumtamen neminem latet, veras Sanctorum res gestas plurimis fabulis fuisse contaminatas: quam ob rem Gelasius Papa aliique Pontifices Romani ejusmodi historias repudiarunt, ut fusius videre licet apud Baronium in Præcapitulatione dicendorum ad Martyrologium Romanum cap. 2.

[51] [&, ut sæpe sit, veris martyris laudibus fidem adimit:] Nos tamen (verbis utor Gelasii Papæ) cum prædicta ecclesia Romana omnes martyres, & eorum gloriosos agones, qui Deo magis, quam hominibus noti sunt, cum omni devotione veneramur; atque inter illos fortissimum martyrem Phocam, cujus gesta magis Deo quam hominibus nota fuisse arbitror: nam ut aperte dicam, quod sentio; puto de S. Phoca Sinopensi episcopo pauca fuisse posteritati relicta præter martyrium, sub imperio Trajani & consulatu Africani per multa tormenta consummatum. Dein forte post aliquot secula Græcus quidam idiota indignum ratus adeo obscuram esse hujus sancti Martyris memoriam, susceperit hanc historiam adornandam, & Trajanum cum Africano Sinope in scenam induxerit, ut suum drama longis disceptationibus & miris rerum varietatibus facilius exornaret. Nemo ægre ferat, si in ea re fortasse nonnihil criticus videar: Mendaci quippe homini (verba sunt Melchioris Cani lib. 11 de Locis Theologicis cap. 6) ne verum quidem credere solemus. Quamobrem qui falsis atque mendacibus scriptis mentes mortalium concitare ad Divorum cultum voluere, hi nihil mihi aliud videntur egisse, quam ut veris propter falsa adimatur fides, & quæ severe ab auctoribus plane veracibus edita sunt, ea etiam revocentur in dubium.

[52] [sic multa ficta sunt, ut uno,] Prudentur itaque videor mihi posse timere, ne Actorum scriptor, in una re manifeste imposturæ convictus, multa alia finxerit, atque idcirco etiam eum synchronum esse negavi. Quod si quis contendat allatas rationes ad id negandum non omnino sufficere, velitque eum Passioni coœvum imo & præsentem fuisse, non tantopere repugnabo. Sed is tum simul meminerit, fuisse etiam primis Ecclesiæ seculis Christianos, qui fingere pro religione pium crederent. Si quis de ea re dubitet, inspiciat tantummodo Breviarium Romanum ad Festum S. Lucæ, & illic ex libro S. Hieronymi de Scriptoribus Ecclesiasticis leget sequentia: Igitur periodos Pauli & Theclæ, & totam baptizati Leonis fabulam inter apocryphas scripturas computamus. quale est enim, ut individuus comes Apostoli inter ceteras ejus res hoc solum ignoraverit. Sed & Tertullianus, vicinus eorum temporum refert, presbyterum quemdam in Asia amatorem Pauli, convictum a Joanne, quod auctor esset Libri, & confessum, se hoc Pauli amore fecisse, & ob id loco excidisse.

[53] [alterove exemplo,] Addo & alterum exemplum, quod opinionem meam non leviter confirmat. Cum anno 1722. versarer in bibliotheca Scorialensi circa Matritum, incidi in Acta S. Marinæ seu Margaritæ a synchrono & teste oculato, ut initio credebam, scripta in antiquo codice pergameno. Existimans itaque me thesaurum invenisse, cœpi ea describere; sed brevi me laboris pœnituit, cum in iis legerem sequentia: Tunc ea residente in carcere, ego Teotimus currebam ei cum alimonia aspiciens per fenestram carceris, ubi sancta detinebatur Marina. Videbam omnia, quæ accidebant ei. Et dum hæc agerentur aspexi; & ecce subito draco exivit de angulo carceris intolerabilis, variis coloribus cristatus, cujus in capite velut capilli barbæ, & aures in similitudine hominis videbantur. Præterea illum draconem a capite ad ungues lepide depingit, ac post multa hæc tandem subdit: Et dum illa incessanter oraret, aperto ore draco deglutivit eam. Tunc Dei virgo, quæ crucem Christi in fronte portabat (ipsa crux Christi crevit in ventre draconis, & in duabus partibus divisus est) apparuit illæsa, quasi si nihil fuisset perpessa.

[54] De horum Actorum scriptore ipsemet Metaphrastes, alioquin ad facile credendum non adeo durus, [declaratur,] conqueritur apud Surium 20 Julii in prologo ad Acta S. Marinæ seu Margaritæ paulo post principium ita scribens: Scire oportet, non paucas ex iis, quæ martyrum res gestas continent, narrationibus, ab initio fuisse adulteratas, ut quæ a gentilibus forte, aut ab hæreticis & profanis & veritatis intelligentia privatis viris corruptæ, & aut nugis & vanissimis ineptiis sordidatæ ac conspurcatæ, & evidentissimis dæmoniorum doctrinis pravæque ac sceleratæ mentis execrandis figmentis profanatæ, & ad Christi & Sanctorum ejus contumeliam compositæ fuerint. Et ideo fidem de cetero adeo labefactant, & tantum ei detrimentum afferunt, ut propterea ne verissimis quidem deinceps [quis] assentiatur; sed aut omnino ea rejiciat ac repudiet, aut, ut quæ sint dubia, despiciat aut ea minoris faciat. Quomodo etiam egregiæ virginis & martyris Marinæ quadam hostis nostri contumelia fuit adulteratum martyrium, veræ per passionem ejus narrationi; tamquam puro frumento, a communi omnium inimico injectis zizaniis: illo, inquam, dæmone, qui illic fingitur fuisse in medio ejus certamine & illius vocibus; adeo ut qui audiunt, attendentes quam sit ridicula & absurda dictio illa dæmoniaca, dubitent de ipso quoque martyrio egregiæ victricis Marinæ. Etenim qui adhuc vivos Christi martyres invasit, & eos morte afficiendi insatiabili tenebatur desiderio, nihil mirum, si postquam excesserunt ad agonothetam, & sunt pronuntiati victores, eorum gloriæ conetur insidiari per impios, qui falsa loquuntur, admiscens mendacia Sanctorum rerum gestarum commentariis.

[55] [relicta lectori judicandi libertate.] Pluribus, si opus foret, id demonstrare possem. Nam similia multa inveniuntur inter martyrum Acta veris, aut numquam scriptis, aut deperditis supposita, ut variis exemplis probat Baronius loco proxime citato. Statuat jam æquus rerum æstimator de Actorum nostrorum scriptore, quod placuerit: sive enim synchronus, sive suppar, sive multo posterior fuerit, sufficit nobis in eo insulsum commentum detexisse, quo totius scriptionis ejus fides non parum vacillat. Jam tempus est, ut ipsa Acta Græca qualiacumque exhibeamus cum interpretatione nostra, in qua potius rem totam fideliter reddere, quam elegantius vertere volumus.

MARTYRIUM S. PHOCÆ AUCTORE ANONYMO.
Ex Ms. Græco bibliothecæ Vaticanæ codice 797, pag. 384, collato cum variis Mss. Latinis.

Phocas episcopus martyr, Sinope in Ponto (S.)


EX MS. GRÆCO.

PROLOGUS.

Επειδήπερ πολλάκις καὶ ἀπὸ τῆς καθόδου τῆς τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ παρουσίας, ἀόκνουτε καὶ φιλευσπλάγχνου, καὶ ἰσχυροῦ καὶ ἰατροῦ, ποιμένος τε καὶ διδασκάλου, θεοῦ τε καὶ κυρίου, τὸ περιβόητον καὶ ἀπόῤῥητον, ὅσιόν τε καὶ ἄμεμπτον μυστήριον τῶν τὴν ἐλπίδα ὁσίως κατεχόντων, καὶ ἐπισφραγισαμένων Χριστιανῶν, διὰ πολλῆς τε καὶ μεγάλης θλίψεως, νηστειῶν τε καὶ διωγμῶν, φυγῆς τε καὶ παραμονῆς, ἀτιμίας τε καὶ τιμῆς, ἀδοξίας τε καὶ δόξης, πλειστάκις οἱ ὅσιοι καὶ ἄμεμπτοι καὶ σχεδὸν ἰσάγγελοι ἀπόστολοι παθόντες ὑπέρ τοῦ διαβοήτου, καὶ ἐπιδόξου μυστηρίου, παρέδωκαν ἡμῖν τύπον τῶν τοῦ κυρίου παθημάτων, καὶ τῆς εἰς αὐτὸν πίστεως ἀμέμπτου καὶ ἀκλινοῦς· ἀναγκαῖον καὶ ἡμῖν ἐγένετο, πᾶσι καὶ πανταχοῦ τὴν ἄμεμπτον, καὶ περικαλῆ ἔνδοξον πολιτείαν τῶν τὴν ἁγίαν ἀρετὴν καὶ ἄθλησιν τελειωσάντων μαρτύρων, ἐπὶ ὑπομνήμασι διὰ τῶν δὲ τῶν γραμμάτων ὑμῖν σημάναι, ἀδελφοὶ, ἵνα μιμηταὶ γενόμενοι τῆς ἐκείνων ἀθλήσεως καὶ ἡμεῖς ἐφάμιλλοι ἐσώμεθα.

[2] Μεμνημένοι γὰρ αὐτῶν τοῦ διὰ πυρὸς, καὶ ξίφους, καὶ σταυροῦ, καὶ ποικίλων βασάνων, καὶ θηρίων διάλυσιν, σπαθισμῶν τε καὶ πολλῶν στρεβλώσεων, νουθετούμεθα ἐπὶ πλείοσιν ἀγαθοῖς, καὶ κρείττοσιν αἰτίοις, οἷς χρὴ ἡμᾶς προσδοκᾷν παρὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ· πολλῷ δὲ δήπου καὶ πλεῖον ἐπιδεικτικὸν, καὶ κατάλληλον ἀπὸ τῆς ἀνδραγαθίας καὶ ὑπομονῆς τοῦ μακαρίου Φωκᾶ, ὅς οὑ μόνον ἐπὶ τῆς πυρᾶς, καὶ τῶν αἰκισμῶν· άλλὰ γὰρ δὴ καὶ περὶ ὧν ἐν τῷ βίῳ σεμνῶς καὶ ἀγνῶς τὴν ἀρετὴν ἐπολιτεύσατο, πρὸ ὀφθαλμὸν ἔχων ἄει τὸν σωτῆρα Χριστόν. Νέος μὲν γὰρ ὢν οὐκ ἠπατήθη ὑπὸ τοῦ λοιμεῶνος ὄφεως, ἀλλ᾽ ὡς περιστερὰ κυρίου ἀγνός τε ὑπῆρχεν, καὶ ἄσπιλος ἀπὸ νεότητος, εὐσεβής τε καὶ πᾶσι περιβόητος ἐγένετο. Καὶ γὰρ τοῖς μὲν κατὰ τὸν βίον ἐνδεέσιν οὐ μετρίως ἐπήρκει, πλουσίοις δὲ παρῄνη, καὶ πάντα ἐν πᾶσι ἁπλῶς ἐγένετο· τὰ γὰρ τῆς ἀθλήσεως αὐτοῦ κατ᾽ ἀξίαν οὐδεὶς ἀνδρῶν ἠδυνήθη συγγράψαι. Διὰ βραχέων δὲ, πῶς καὶ ὡς νοῦς ἐπιβάλλει, σημάναι προεθυμήθημεν.

[Auctor scriptionis suæ causam indicat,] Quandoquidem sæpe, postquam etiam Salvator noster Jesus Christus, impiger, viscera habens misericordiæ ac potens medicus, pastor & magister, Deusque ac Dominus, præsentiam suam subtraxit per ascensionem, quæ est celebre & ineffabile sanctumque ac irreprehensibile mysterium eorum, qui spem sancte habent, ac per multam magnamque tribulationem, jejunia & persecutiones, fugam & perseverantiam, ignominiam & gloriam, contemptum & honorem, Christianorum sigillo signati sunt a; quandoquidem, inquam, sæpe sancti & irreprehensibiles ac ferme angelis a æquales Apostoli, qui passi sunt pro celebri & glorioso mysterio, typum Passionis Domini & irreprehensibilis immotæque erga eum fidei nobis tradiderunt; necesse quoque nobis fuit, omnibus & ubique irreprehensibilem, pulcram, gloriosamque conversationem martyrum, qui sanctam virtutem pugnamque exercuerunt, in commentariis per litteras vobis significare, fratres, ut imitatores effecti nos etiam eorum certamen æmulemur.

[2] [& aliquas S. Phocæ virtutes enumerat] Recordantes enim vexationes & multa tormenta ipsorum per ignem, gladium, crucem, ferarum dissolutionem, ac varios cruciatus, excitamur propter plures bonos & optimos auctores, quibus nos oportet confidere apud Dominum nostrum Jesum Christum; multo utique manifestius propiusque per fortitudinem ac patientiam beati Phocæ, qui non solum in rogo & flagellationibus, sed etiam in omni vita gravis ac purus virtutem exercuit, præ oculis semper habens Salvatorem Christum: Nam cum juvenis esset, non est. seductus a pernicioso serpente, sed sicut columba Domini, castus fuit & immaculatus, piusque a juventute omnibus innotuit. Etiam egenis rerum ad vitam spectantium non mediocriter subveniebat; divites vero admonebat, & omnia in omnibus simpliciter ab ipso fiebant. Quæ autem ad illius certamen attinent, nullus hominum potuit juxta dignitatem conscribere. Nos vero paucis ea, prout mens suggerit, declarare in animum induximus b.

ANNOTATA

a Sensus hic Græce admodum prolixus quamdam parit obscuritatem, quam utcumque diminuere conatus sum.

b Prologus in quibusdam codicibus manuscriptis deest; in aliis omnino ab hoc est diversus.

CAPUT I.
Disputatio sancti Phocæ cum Africano Præfecto.

Πολλῶν γὰρ συναρπασθέντων, ἐκ τῆς ἀγέλης τῶν Χριστιανῶν, ὥσπέρ τις πολύτιμον λίθον ἀναζητεῖ μετὰ φίλων αὐτῷ καὶ συγγενῶν, οὕτως ἐζήτουν τὸν εὐσεβῆ καὶ ὅσιον ποιμένα· τοῦ δὲ Ἁγίου ἀχθέντος ἐπὶ τὸ βῆμα, Ἀφρικανὸς ἔπαρχος εἶπεν· Οὗτὸς ἐστιν Φωκὰς, λέγων μὴ εἶναι θεοὺς, μήτε τὸν αὐτοκράτορα Τραἳανὸν θεὸν; οὐχὶ πᾶν πολέμιον ἔθνος ὑπὸ τῶν χειρῶν αὐτοῦ διεφθάρη; Τίς οὖν ἕτερος θεός ἐστιν; Φωκὰς ἐσιώπα. Ἀφρικανὸς ἔπαρχος εἶπεν Τί λέγεις πρὸς ταῦτα; οὐκ ἀποκρίνεις οὐδεν, οὐκ οἶδας, ποῦ ἥκεις; Φωκὰς εἶπεν· Εἰ μὲν ἦν περὶ θεοῦ σε λέγειν, ἐστὶν Θεὸς ἐν τοῖς οὐρανοῖς· εἰ δὲ περὶ ἀνθρώπου λέγεις, μηδ᾽ ὅλως προσδέχου τι παρ᾽ ἐμοῦ ἀποδέχεσθαι Ἀφρικανός εἶπε· Οὔκ εἰσιν οὖν οἱ αὐτοκράτορες θεοί; Φωκὰς εἶπεν· Οὐ μόνον γὰρ ἕως τούτου ἀρκεῖται Τραἳανὸς βασιλεύς ἀκούειν, ἀλλὰ καὶ τὸ ἀνυπέρβλητον ἑαυτοῦ ὄνομα περιτίθησιν;

[4] Ἀφρικανὸς εἶπεν· Σοὶ ἤδη οἱ Χριστιανοὶ ἀνάκεινται ὡς Θεῷ; Φωκὰς εἶπεν· Μὴ γέννοιτο τοῦτο ἐν νῷ λαβεῖν μηδενὶ ἀνθρώπῳ· ἄνθρωποι γὰρ ἐν αἵματι πεφυρμένοι καὶ ἐν ἁμαρτίαις μεμιγμένοι, καὶ θανάτῳ ὑποκείμενοι καὶ χρεωφειλέται λόγων τῆς ζωῆς, καὶ τῆς πολιτείας, καὶ τῆς πράξεως, ἧς ἐνθάδε ἔπραξαν, καὶ ὑπὸ κρίσιν Θεοῦ ἀοράτου πολιτευόμενοι, πῶς δύνανται τοῦτο τὸ τηλικοῦτον ὄνομα κυρίως φορέσαι; Ἀφρικανὸς εἶπεν· Πῶς οὖν περί σου φήμη καὶ ἕως τοῦ αὐτοκράτορος ἥκει; Φωκὰς εἶπεν· Ἀλλ᾽ ὡς Θεοῦ, ἀλλ ὡς ἀνθρώπου Θεοὕ, ὅθεν οὐκ ἀπαυτομολῶ τῆς τῶν ἀποστόλων τοῦ Θεοῦ εὐαρεστίας· ἐπεὶ καὶ αὐτὸν, ὅν ὁρᾶς οὐκ ἄξιον γενόμενον ἐπίσκοπον, οὐχ ὡς Θεὸν, ὤσπερ σὺ λέγεις, ἀλλ᾽ ὡς ποιμένα λογικῆς ποίμνης τιμῶσιν· Ἤ, ἐπειδὴ καὶ σὺ τὸν ἔπαρχον παρὰ τοῦ κυρίου ἐπιστεύθης παρὰ, τοῦτο Θεὸς καλεῖσθαι θέλεις; Ἀφρικανὸς εἶπεν· Σχολαστικῶν χρεία ἐν ταῦθα, ἵνα δύνανταί σοι ἀντιλέγειν. Φωκὰς εἶπεν· Εἰ τοῦ κόσμου παντὸς τοὺς σχολαστικοὺς ἀγάγοις, οὐκ ἂν ἄξιοι εὑρεθείησαν πρὸς ἕνα τὸν τοῦ κυρίου μαθητῶν ἀποκρίνεσθαι.

[5] Ἀφρικανὸς εἷπεν· Τοιούτῳ διδασκάλῳ τίς προσέχει ἐσταυρωμένῳ; Φωκὰς εἶπεν Ὅρα ταύτην μᾶλλον τὴν ἀνυπέρβλητον αὐτοῦ σοφίαν· εἰμὴ γὰρ πάσης ἦν σοφίας ὑπερβολὴ, μᾶλλον δὲ καὶ πάντες οἱ σοφοὶ (εἰ μὴ παρ αὐτοῦ ἔλαβον) οὐκ ἂν ην γεγραμμένον· διδοὺς σοφίαν τοῖς σοφοῖς· Καὶ πάλιν· δρασσόμενος τοὺς σοφοὺς ἐν τῇ πανουργίᾳ αὐτῶν· Καὶ, ἀπολῶ τὴν σοφίαν τῶν σοφῶν, καὶ τὴν σύνεσιν τῶν συνετῶν ἀθετήσω. Ἄραγε ἐπιγινώσκεις, λέγω; Ἀφρικανὸς εἶπεν· Μὴ γάρ σοι περὶ νόμων, σοζητήσεως ἀπεστάλην λέγειν, ἀλλὰ περὶ πειθαρχίας καὶ νόμων βασιλικῶν. Φωκὰς εἶπεν· ἐγώ σοι περὶ νόμου καὶ ἀοράτου Θεοῦ λέγω, καὶ οὐ πείθω σε· σὺ δέ μοι περὶ ἀνθρώπου ἀνόμου, καὶ ὁμοιοπαθοῦς μοι, ὃς σήμερον μέν ἐστιν, αὔριον δὲ ἀποθνήσκει, καὶ ὤφελόνγε καλίστως, καὶ μὴ κακίστως. Ἄραγε πεῖσαί με δυνηθείης; Ἀφρικανὸς. Εἶπεν· Τὴν πολύτεχνον, καὶ πολυποίκιλόν σου ταύτην λέξιν ῥίψας ἀπό σου, φιλοσόφησον τὴν εἰς τὴν τῆς ζωῆς ἀλήθειαν· ἵνα μή με ἀναγκάσῃς διὰ πολλῶν ἀναγκῶν πεῖσαί σε.

[6] Φωκὰς εἶπεν· Ἐπὶ καλὸν δεῖπνον καλούμενος ἄπειμι, καί τοι τῆς ὥρας ἤδη προβεβηκυῖας. Ἀφρικανὸς εἶπε· φονεῖς καὶ φαρμακοὶ, οἳ οὐκ ἄξιοί εἰσιν οἴκτου, ζῆν ἀξιοῦσιν, καί σου τηλικαύτη σοφία καὶ φρόνησις εἰς μωρίαν πεποιθυῖα θανεῖν βούλεται; Νὴ τὸν ἥλιον, τάχα καὶ Ἀριστοτέλους σοφώτερος ᾖσθα. Φωκὰς εἶπεν· φιλοσοφεῖν οὐκ ἀξιῶ, ἀλλὰ φιλόχριστος εἶναι θέλω· τοῦτον γὰρ καὶ κύριόν μου, καὶ Θεόν μου καὶ βασιλέα γνωρίζω. Ἀριστοτέλης μὲν γὰρ φιλοσοφίαν καινὴν, καὶ ἀπατηλὴν ἐδίδαξεν· Χριστὸς δὲ θεολογίαν, καὶ πολιτείαν ἐνάρετον, σωφροσύνην τε, καὶ ἐγκράτειαν, εὐσέβειάν τε καὶ ἀθανασίαν τοῖς πιστεύουσι δι᾽ αὐτοῦ ἐχαρίσατο τῷ μόνῳ σοφῷ Θεῷ. Ἀφρικανὸς εἶπεν· Κατάδηλον ἐποίησας τὴν σεαυτοῦ ληρίαν, ἐσταυρωμένῳ προσέχων. Φωκὰς εἶπεν· Ἀμέλει, τοῦτο γάρ ἐστι τὸ σκανδαλίζον ὑμᾶς· γέγραπται γὰρ ἐν τῷ νόμῳ· Ἰουδαίοις μὲν σκάνδαλον, ἔθνεσι δὲ μωρία· ἡμῖν δὲ τοῖς πιστοῖς Χριστὸς Θεοῦ δύναμις, καὶ Θεοῦ σοφία.

[7] Ἀφρικανὸς εἶπεν· ἐστὶν οὖν Θεὸς ἐσταυρωμένος; Φωκὰς εἶπεν· εἰσὶ δὲ θεοὶ, καὶ θεαὶ λίθινοι χειροποίητοι; Τὰς γὰρ Χριστοῦ Ἰησοῦ ὁδοὺς, οὐδεὶς ἀνθρώπων σαρκοφορῶν ἐξιχνιάσαι δύναται. Ἀφρικανὸς εἶπεν· ἀνάνηψον καὶ θέασαι πόλον, καὶ φωσφόρον ἥλιον, μήνην, καὶ ἀστέρων διαφορὰς, ἅτινα ἀπολείπειν θέλεις. Φωκὰς εἶπεν· ὁρᾶς πόλον καὶ δαδοῦχον ἥλιον, μήνης τε καὶ ἀστέρων θέσεις, καὶ τὸν τούτων δεσπότην οὐ κατανοεῖς, οὐδὲ εἰκάζεις· οὐ γὰρ ἤλιος σελήνην ἐποιήσεν, οὐ δὲ σελήνη ἄστρα, ἀλλὰ ταῦτα πάντα τὰ ὁρώμενα ἐν λόγῳ Θεοῦ καὶ Χριστοῦ γεγέννηνται· Ἀφρικανὸς εἶπεν· πάλιν οὖν καὶ τὸν φωσφόρον καὶ τὸν οὐρανὸν ὑπὸ ἄλλου γεγενεῖσθαι φάσκεις, καὶ μὴ δὲ αὐτοῖς ὑπήκειν; Φωκὰς εἶπεν· μὴ γέννοιτο τὰ στοιχαῖα θεοῦς καλεῖσθαι. Ἀφρικανὸς εἶπεν· δεῖξον οὖν μοι τὸν Θεόν σου, κᾀγὼ τὸν αὐτοκράτορα πείθω. Φωκὰς εἶπεν· οὐ προεῖπόν σοι περὶ ἀοράτου Θεοῦ; ὃς γὰρ ἐπάνω τῶν οὐρανῶν καθέζεται, πῶς ἀνθρώπῳ ὠφθῆναι δυνατόν; εἰ δὲ θέλεις γνῶναι Θεὸν, παρακολούθει τοῖς ὁρωμένοις οὐρανὸν ὁρᾶς, ἥλιον, σελήνην, καὶ ἄστρα καὶ νέφη, ἀλλ᾽ οὐχ ὅτε θέλει οὐρανὸς βρέχει, ἀλλ᾽ ὅταν κελεύηται· ἥλιος οὐχ ὅτε θέλει ἐκπυροῖ, ἀλλ᾽ ὅταν κελεύηται· μήνη καὶ ἄστρα οὐχ ὅτε θέλουσιν καταυγάζουσιν, ἀλλ᾽ ὅταν ἐπιτάττονται, καὶ ἁπλῶς ἑνὶ ἑκάστῳ ὑπὸ τῆς ἄνωθεν προνοίας στρατηλατοῦνται.

[8] Τοῦτον οὖν Θεὸν γινώσκειν χρὴ, καὶ προσκυνεῖν καὶ δοξάζειν, τὸν εἰπόντα διὰ τοῦ προφήτου· Ἐγὼ ἀποκτενῶ, καὶ ζῆν ποιήσω. Ἀφρικανὸς εἶπεν· τίς οὖν ἐστιν ἐπὶ πάντων τούτων Θεὸς ἐσταυρωμένος; Φωκὰς εἶπεν· σὺ μὲν τὸ πάθος αὐτοῦ ἀκήκοας, τὴν δὲ δύναμιν τῆς ἀναστάσεως αὐτοῦ οὐ κατανοεῖς· πόθεν δέ σοι ἐπῆλθεν καὶ τὸ ἐσταυρωμένον ὁμολογεῖν, καὶ τοῦτο γάρ σοι μέγα· εὶ θέλεις δὲ πιστεῦσαι, λαβέ τὰς θεοπνεύστους γραφὰς, καὶ γνῶθι τὸν κτίστην σου, καὶ τοῦ αὐτοκράτορός σου, καὶ τότε γνώσῃ, τίς ἐστὶν Θεὸς Πατὴρ, καὶ τούτου Υἱὸς Ἰησοῦς Χριστὸς καὶ κύριος, ἐσταυρωμένος μὲν κατὰ τὸ ἀνθρώπινον, ἀναστὰς δὲ τῇ τῆς θεότητος αὐτοῦ δυνάμει, καὶ εἰς οὐρανοὺς ἀνελθὼν, καὶ ἐν δεξιᾷ τοῦ Πατρὸς καθεζόμενος· Ἀφρικανὸς εἶπεν· πολλήν σου περίοδον ἀκήκοα λόγων, ὡς τάχα μηδὲ τὸν Δημοσθένην τοσαῦτα ἀπηγγελκέναι· ἀλλὰ τὸ λοιπὸν πείσθητι, καὶ θῦσαι θέλησον, ἵνα μή με ἀναγκάσῃς ἐπὶ δειναῖς κολάσεσι διὰ πυρός σε ἀναλῶσαι. οὐκ οἶδας, ὅτι πλείω πεντακισμύριοι ἄνδρες ἵστανται ἐνταῦτα, καὶ τὰς ἐπαρχίας σὺ ἀνατρέπεις, μὴ θύειν.

[9] Φωκὰς εἶπεν· καὶ πῶς μᾶλλον ἐμὲ προάγεις, ὡς λέγεις, τεθνᾶναι, κόσμον ὅλον διὰ τὴν ἐμὴν παρανομίαν ἀπολέσθαι; Ἀλλὰ καὶ γεγηθὼς προσέρχομαι τῇ πυρᾷ, ἵνα μὴ δι᾽ ἓν πρόβατον πᾶσα ἀγέλη σπιλωθῇ· τοιαύτας γὰρ παραγγελίας, καὶ ἐντολὰς ἔλαβον παρὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ· Ἀφρικανὸς εἶπεν· εἰ ἦς προβεβηκὼς, ἔλεγον ἂν ὅτι ληρεῖς, εἰ δὲ ἦς ἐνδεὴς, πάλιν καὶ τοῦτο ὑπόπτευον ἂν, ὅτι διὰ τοῦτο θέλεις ἀποθανεῖν. Φωκὰς εἶπεν· πάντων τῶν κατὰ τὸν βίον κτημάτων καὶ χρημάτων ἀπηλλάγην, ἵνα τὸν ἕνα μαργαρίτην κτίσωμαι· εἰ οὖν δοκεῖς σοι βασανίζειν μὴ μιαροθοῦντα με βασάνιζε· Ἀφρικανὸς εἶπε· ἡμεῖς καθαροῖς καὶ ἀμέμπτοις θύομεν θεοῖς, καὶ σὺ μιαροὺς αὐτοὺς εἶναι λέγεις; Φωκὰς εἶπεν· οὐ μόνον μιαροὶ, ἀλλὰ καὶ ἀλαζόνες, καὶ γόητες, καὶ μοιχοὶ, καὶ ἱερόσυλοι καὶ δαίμονες ἄψυχοί εἰσι, οὐ μόνον αὐτοὶ, ἀλλὰ καὶ οἱ λέγοντες ἕτερον Θεὸν, πλὴν τοῦ ἐπάνω παντὸς Θεοῦ, ἑνὸς, παντοκράτορος, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[10] Τοῦ δὲ πλήθους τῶν ὄχλων ἀναπεμψάντων Ἀμὴν, ἐγένετο ἦχος ὡς ὑδάτων πολλῶν βιαίως ἐξερχομένων, καὶ σεισμὸς φοβερός τε καὶ ἰσχυρός. Ἀμέλει καταπεσὼν Ἀφρικανὸς ἡμιθανὴς ἐπὶ τὸ ἔδαφος, καὶ ἀχανὴς ἔκειτο, καὶ πᾶς περὶ αὐτὸν στρατὸς· ἐν οἷς ἴδομεν, οἷς κύριος ἐβουλήθη δεῖξαι· ἐκλάμψαντος γὰρ φωτὸς μεγάλου δεκαπλάσιον ἡλίου οὐρανόθεν, προσὲν φόβον καὶ τρόμον ἐνιόντες ἡμῖν· ὁμοθυμαδὸν δὲ πάντες ἀχανεῖς ἔστημεν; αὐτοὶ δὲ προσειπόντες τῷ μακαρίῳ Φωκᾷ, εἰς τοὺς οὐρανοὺς ᾤχοντο· μετὰ δὲ τὸ ἡμιώριον γενέσθαι, δραμοῦσα γυνὴ Ἀφρικανοῦ Τερεντίνα μετὰ τῶν ε᾽ τέκνων, καὶ πάσης τῆς θεραπείας αὐτῆς προσπεσοῦσα τῷ μακαρίῳ Φωκᾷ ἐλιτάνευεν χαρισθῆναι αὐτῇ τὸν ἄνδρα· αὐτὴ δὲ πανοικεὶ πιστεῦσαι τῷ Κυρίῳ. καὶ ἐποίησε τότε μακάριος Φωκὰς· προσκαλεσάμενος γὰρ ἅπαντα τὸν κλῆρον ηὔξατο περὶ αὐτοῦ· δὲ παραδόξως διασωθεὶς ὤχετο δηλῶσαι τῷ βασιλεῖ τὴν περιβόητον δύναμιν τοῦ Κυρίου καὶ ἐλπίδα τῶν Χριστιανῶν.

Multis e Christianorum grege abreptis, sicut aliquis pretiosum lapidem quærit cum amicis & cognatis suis, [S. Phocas captus & ab Africano interrogatus,] sic [gentiles] quærebant pium ac sanctum Pastorem. Cum vero Sanctus ductus esset ad tribunal, Africanus præfectus dixit: Illene est Phocas, qui dicit non esse deos, neque imperatorem Trajanum Deum? Nonne omnis hostilis natio per manus ejus interfecta est? Quis igitur alius Deus est? Phocas tacebat. Africanus præfectus dixit: Quid dicis ad hæc? Non respondes quidquam? Non nosti, quo veneris? Phocas dixit: Siquidem de Deo loquaris, est Deus in cælis; si vero de homine loqueris, nihil omnino a me exspecta admittendum. Africanus dixit: Non sunt ergo imperatores dii? Phocas dixit: An non sufficit, Trajanum solummodo imperatorem appellari? Quin etiam insuperabile nomen sibi attribuit?

[4] Africanus dixit: Christiani jam tibi procumbunt, tamquam Deo. Phocas dixit: Absit ut hoc in mentem veniat ulli homini: [eum docet, homines non posse vocari deos.] Nam homines in sanguine contaminati, in peccatis concepti, morti subjecti, verborum in vita prolatorum, conversationis & actionis, quam hic fecerint, debitores, & ad invisibilis Dei judicium deducendi, quomodo possunt tale nomen proprie gestare? Africanus dixit: Quomodo igitur fama de te usque ad imperatorem venit? Phocas dixit: Non ut de Deo, sed de homine, Dei [servo.] Unde nmon desero beneplacitum Apostolorum Dei. Quandoquidem illum, quem vides indignum episcopum, non tamquam Deum, ut tu dicis, sed ut pastorem rationalis gregis honorant. Cum tu etiam præfectus a Domino constitutus sis, an propterea Deus vocari vis? Africanus dixit: Scholasticis hic opus est, ut possint tibi contradicere. Phocas dixit: Si totius mundi scholasticos adducas, non invenientur digni, ut vel uni discipulorum Domini respondeant.

[5] Dixit Africanus: Tali magistro crucifixo quis adhæret? [Dein illi Christi passionem objicienti,] Phocas dixit: Vide potius insuperabilem illius sapientiam: Nisi enim omni sapientia abundaret, & magis quam omnes sapientes (siquidem ab eo acceperunt) non esset scriptum: Dans sapientiam sapientibus. Et iterum: Comprehendens sapientes in astutia sua. Et; Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. An cognoscis quæ dico? Africanus dixit: Non sum missus, ut tecum loquar de religione aut inquisitione, sed de obedientia magistratui & legibus imperatoris præstanda. Phocas dixit: Ego tibi de lege & invisibili Deo loquor, & non persuadeo tibi, tu vero mihi loqueris de homine iniquo, & similibus, quibus ego, passionibus subjecto, qui hodie quidem est, cras autem moritur; & utinam optime & non pessimë. Num persuadere mihi possis? Africanus dixit: Artiticiosam & multifariam hanc tuam locutionem a te abjiciens philosophare de veritate ad vitæ conservationem, ne me cogas per multas pœnas persuadere tibi.

[6] [respondet;] Phocas dixit: Abeo [tamquam] ad bonam cœnam vocatus, quando etiam hora jam sero est provecta. Africanus dixit: Homicidæ & malefici, qui non sunt digni commiseratione, vivere obtestantur; & tua tanta sapientia & prudentia ad stultitiam persuasa mori vult? Per solem, utique Aristotele sapientior esses. Phocas dixit: Philosophus esse dedignor, sed Christi amator esse volo: hunc enim Dominum meum & Deum meum ac regem agnosco. Aristoteles quidem philosophiam novam & fallacem docuit; Christus vero theologiam,ac conversationem virtute præditam; & dedit temperantiam, continentiam, pietatem ac immortalitatem iis, qui per ipsum credunt soli sapienti Deo. Africanus dixit: Manifestam facis tuam stultitiam Crucifixo adhærens. Phocas dixit: Certe: hoc namque est, quod vos scandalizat:scriptum est enim in lege: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitia; nobis vero fidelibus Christus est Dei virtus & Dei sapientia.

[7] [& probans vana esse idola,] Africanus dixit: Estne igitur Deus, qui crucifixus ext? Phocas dixit: Suntne dii & deæ, qui lapidei manibus facti sunt? Nam Christi Jesu vias nullus hominum carnem ferens investigare potest. Africanus dixit: Ad mentem redi, & aspice polum, luciferum solem, lunam, & astrorum differentias, quæ omnia deficere vis. Phocas dixit: Vides polum & prælucentem solem, lunæque & astrorum positiones, & eorum Dominum non agnoscis, neque assequeris: non enim sol lunam fecit, neque luna stellas; sed hæc omnia visibilia in verbo Dei & Christi facta sunt. Africanus dixit: Iterumne ergo solem & cælum ab alio factum, iisque non obtemperandum esse dicis? Phocas dixit: Absit, ut elementa dii vocentur. Africanus dixit: Ostende ergo mihi Deum tuum, & ego imperatori persuadebo. Phocas dixit: Nonne præfatus sum tibi de invisibili Deo? Qui enim super cælos sedet, quomodo ab homine videri potest? Si vis nosse Deum, assequere visibilia. Vides cælum, solem, lunam, stellas, & nubes. At non, quando vult, cælum pluit, sed quando jubetur. Sol non, quando vult, calefacit, sed quando jubetur. Luna & stellæ non lucent, quando volunt, sed quando jubentur; & simpliciter unumquodque a superiori providentia velut in exercitu gubernatur.

[8] [ostendit Christum esse Deum,] Hunc ergo Deum oportet agnoscere, adorare & glorificare, qui dixit per Prophetam: Ego occidam & vivere faciam. Africanus dixit: Quis igitur demum est hic Deus crucifixus? Phocas dixit: Tu quidem passionem ejus audisti, sed virtutem refurrectionis ejus non intelligis. Unde autem tibi evenit, ut etiam crucifixum fatea ris: nam & hoc tibi magnum est. Si velis credere, cape scripturas a Deo inspiratas & agnosce tuum & imperatoris tui creatorem; & tunc scies, quis sit Deus Pater, & hujus Filius Jesus Christus & Dominus; crucifixus quidem secundum humanitatem; qui autem divinitatis suæ virtute resurrexit, in cælos abiit, & ad dextram Patris sedet. Africanus dixit: Multam sermonum tuorum circuitionem audivi, ita ut fortasse nec Demosthenes tam multa exposuerit. Sed ceterum obtempera & sacrifica, ne me cogas, ut præter horribilia tormenta igne te consumam. An non scis, quod hic stent plus quam quinquaginta millia virorum, quodque provincias tu avertas, ne sacrificent?

[9] Phocas dixit: Cur non potius me adigis ad moriendum, [ac ultro pœnas expetit.] ut dicis, quam totum mundum per meam iniquitatem perdam? Sed lætus ingredior focum, ne per unam ovem grex totus contaminetur: talia enim monita & præcepta accepi a Domino nostro Jesu Christo. Africanus dixit: Si esses ætate provectus, dicerem te delirare; si autem esses egenus, iterum suspicarer, te propterea velle mori. Phocas dixit: Omnes, quæ ad vitam spectant, possessiones & pecunias dimisi, ut unam margaritam possiderem. Si igitur videar tibi torquendus, ne me sacrificiis pollutum torque. Africanus dixit: Nos puris & irreprehensibilibus diis sacrificamus: & tu pollutos illos esse dicis? Phocas dixit: Non solum polluti, sed etiam superbi, venefici & adulteri, sacrilegi & inanimati dæmones sunt; nec solum illi, sed etiam qui dicunt esse alium Deum, præter supremum Deum, unum, omnipotentem, cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

[10] Cum multitudo turbarum a repeteret Amen, factus est sonus velut aquarum multarum violenter egredientium, [Præses orta aëristempepate prosternitur.] & terræ motus norrendus ac validus. Denique concidens Africanus semimortuus in pavimentum, obstupefactus jacebat & universus circa eum exercitus. Interea nos vidimus, quibus voluit Dominus ostendere. Cum enim cælitus effulsisset magna lux sole decuplo b major, apparuerunt tres angeli, equis insidentes igneis, qui multum metum ac tremorem incusserunt nobis. Simul autem omnes obstupefacti stetimus. Illi autem, cum allocuti essent beatum Phocam, in cælum ascenderunt. Post semi-horam Terentina c, uxor Africani currens cum quinque liberis & omni famulatu suo, atque procidens ante beatum Phocam supplicavit, ut redderet sibi maritum; illa vero cum tota familia crederet Domino. Quod etiam fecit beatus Phocas: nam cum advocasset omnem clerum, oravit pro ipso. Ille autem inopinato salvatus abiit, ut manifestaret imperatori famosam potestatem Domini, & spem Christianorum.

ANNOTATA.

a Codex Molsheimensis hic habet Fratrum turba.

b Idem codex & Ms. Trevirense S. Maximimi habet: quinquies sole splendidior.

c In plerisque codicibus Latinis vocatur Terentia.

CAPUT II.
S. Phocæ colloquium cum Trajano imperatore, miracula, tormenta & mors.

Τότε Τραἳανὸς βασιλεὺς μεταπεμψάμενος τὸν μακάριον Φωκὰν, λέγει πρὸς αὐτὸν· Σὺ εἶ Φωκάς; δὲ πρὸς αὐτὸν· ἐγώ εἰμι· Τραἳανὸς εἶπεν· καὶ οὐκ ἔγνως τήν αὐτοκρατορικὴν μου δύναμιν; Τίνι. πεποιθὼς, τίνα Θεὸν σεβόμενος, οὐ πειθαρχεῖς μοι; πλὴν ὡς νομίζω τὴν τοιαύτην ἡλικίαν μὴ ὀφείλειν συμβούλου χρήζειν, ἀλλ᾽ ἑαυτῷ συμβουλεῦσαι καὶ μὴ παρακούειν· εἰ μὴ γὰρ ἑαυτοῦ γένῃ καὶ τῆς ὑπολήψεώς σου, γνώσῃ, τίς ἐστι Τἶπεν· ἐξόν ἐστι εἰπεῖν ἐνώπιόν σου, βασιλεῦ, καὶ οὕτως τὸν προκείμενον τρόπον διαδραμεῖν; Τραἳανὸς εἶπεν· ἔξεστί σοι λέγειν, καὶ μάλιστα, εἴ τι συμφέρον· Φωκὰς εἶπεν· μὲν ἀρχὴ τῆς βασιλείας σου παρὰ τοῦ Θεοῦ δέδοται, εἴγε ἐπέγνως τὸν δωρησάμενον· Τραἳανὸς εἶπεν· ἐμὴ βασιλεῖα ἀπὸ θεῶν μοι δέδοται, διὸ καὶ ὀφείλομεν θύειν ὑπὲρ τῆς ἑαυτῶν σωτηρίας· Φωκὰς εἶπεν· ὅσιόν ἐστι, βασιλεῦ, Θεῷ παντοκράτορι πειθαρχεῖν, καὶ τοῖς ὑπ᾽ αὐτοῦ προστεταγμένοις ἐμμένειν, ἀλλ᾽ ὅμως καὶ ταῖς ἀρχαῖς· ἀλλ᾽ οὐ πρὸς ἀσέβειαν. Τραἳανὸς εἶπεν· φιλοσοφεῖν ἐκλήθης, θῦσαι; Φωκὰς εἶπεν· τίνι ἔχω θῦσαι, ποίῳ Θεῷ ; Τραἳανὸς εἶπεν· Τῷ Ἀσκληπιῷ· Φωκὰς εἶπεν. Καὶ ποῦ ἐστιν Θεός σου, ἵνα ἴδω.

Ἐλθόντων δὲ αὐτῶν ἐν τῷ ναῷ, Τραἳανὸς εἶπεν· Ἴδε οἱ Θεοὶ, οἱ τὴν οἰκουμένην συντηρήσαντες· Φωκὰς εἶπεν· Σοὶ λέγω λίθινε, θέλεις φαγεῖν; θέλεις πιεῖν; θέλεις ἐνδύσασθαι; θέλεις ὀσφρανθῆναι; χρήζεις θυσιῶν; ἴδε, βασιλεῦ, ἀργοί σού εἰσιν οἱ θεοὶ· ἵστανται καὶ οὐ καθέζονται· καθέζονται καὶ οὐκ ἀνίστανται· Κυθαρίζουσιν καὶ οὐδεὶς ἀκούει. Τὸ στόμα αὐτῶν ἀνέῳγε, καὶ οὐ λαλοῦσί τινι· κράζομεν, καὶ οὐχ ὑπακούουσιν· οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτῶν ὁρῶσι, αἱ δὲ χεῖρες οὐκ ἐπιλαμβάνονται τῆς θυσίας. Κελεύεις, βασιλεῦ, ἕνα ἐξ αὐτῶν καταβάλω; καὶ οὐ λαλεῖ, οὐχ ὀλεῖ, οὐκ ἀντιποιεῖται, οὐ καλεῖ τὸν αὐτοκράτορα εἰς βοήθειαν, εἰ δὲ καὶ καλέσῃ, θεὸς ἐπιδεὴς γίνεται· Θεὸς ὑπὸ ἀνθρώπων ἐκδικεῖται; καὶ πῶς ἄνθρωπον σώσῃ; ἴδε σου τὰ σεβάσματα, βασιλεῦ; Τραἳανὸς εἶπεν· Ἐξέστησας ἡμᾶς Φωκᾶ, οὐχὶ ναυτηλὸς ἦς, καὶ τὸν Ποσειδῶνα ἐσέβου; Φωκὰς εἷπεν· Ἐρὼ οὐ μόνον ναυτηλὸς, ἀλλὰ καὶ κυβερνήτης ὑπὸ τοῦ πάντων δεσπότου κυβερνώμενος, αὐτῷ τὴν ὀφειλομένην ἀεὶ προσήνεγκα θυσίαν.

[13] Τραἳανὸς εἶπεν· Ἴδωμεν καὶ ἡμεῖς, τίνι θύεις, τίνι προσκυνεῖς· Εἶπε δὲ αὐτῷ ἅγιος Φωκὰς· Οὐ δύνῃ σὺ γνῶναι· γέγραπται γὰρ· Μὴ βάλλητε τοὺς μαργαρίτας ὑμῶν ἔμπροσθεν τῶν χοίρων. Τραἳανὸς εἶπεν· Ἡμεῖς οὖν χοῖροί ἐσμεν, ὡς σὺ λέγεις, βιωθάνατε; Φωκὰς εἶπεν· Εἴθε ἄλογα ζῶα ἦτε, καὶ οὐκ ἂν ὑπέστητε κρίσιν, λίθοις θύοντες, ὧν τὰ ἄλογα ζῶα οὐδεμίαν αἴσθησιν ἔχει· Τίς οὖν βελτίων, σὺ κατέχων τηλικοῦτον κράτος, οὗτοι οἱ μηδὲν ἀποκρινόμενοι πρὸς τὰ λεγόμενα; Τραἳανὸς εἶπεν· κελεύω σε μετεωρισθῆναι ἐπὶ ξύλου, καὶ ἴδωμεν τί σε ὠφελήσει κενή σου φιλοσοφία· Φωκὰς εἶπεν· Ἐγὼ μὲν ἐὰν ἐπὶ ξύλου μετεωρισθῶ ὑπεράνω παντὸς ὄρους, καὶ ἀέρος, εἰς οὐρανοὺς σὺν Κυρίῳ ἔσομαι, σὺ δὲ μετὰ τῶν θεῶν σου εἰς τὸν ᾅδην, καὶ εἰς τὸ σκότος τὸ ἐξώτερον ἀπενεχθήσῃ, καὶ τότε γνώσῃ, ὅτι Θεὸς ἐπουράνιος ἰσχύει.

[14] Σπαθιζομένου δὲ αὐτοῦ κατὰ πᾶν μέλος, καὶ μὴ ἐξαρνουμένου, οὐδεμία ἀπόφασις ἐγίγνετο, εἰμὴ μόνον τὰ χείλη αὐτοῦ ἐδονοῦντο εὐχομένου. Ἀναπέμψαντος δὲ αὐτοῦ τὸ Ἀμὴν, ψόφος μέγας ἐγένετο ἐν τοῖς οὐρανοῖς, καὶ φωνὴ ἦλθεν αὐτῷ λέγουσα· Θάρσει Φωκᾶ, ἐγὼ γάρ εἰμι μετά σου, καὶ ἰδού σοι μὲν ἐτοιμάζεται τόπος ἐν τῷ παραδείσῳ μετὰ πάντων τῶν πατριαρχῶν, καὶ τῶν μὴ ἀρνησαμένων ἐμέ τε καὶ τὸν Πατέρα μου. Τραἳανός δὲ ἐν ᾧ προσέταξας τόπῳ ἀπαχθήσεται, καὶ ἀπολάβῃ τὴν ἠτοιμασμένην αὐτῷ κρίσιν ἀδιάλειπτον. ἔμφοβος δὲ γενόμενος Τραῖανὸς, ἐκέλευσεν κατενεχθῆναι αὐτὸν, καὶ ἀπαχθῆναι ἐν τῇ φυλακῇ, κελεύσας τέσσαρσι στρατιώταις φυλάσσειν αὐτὸν, καὶ ἑνὶ κεντουρίωνι, ὀνόματι Πρίσκῳ· Οἱ δὲ παραλαβόντες αὐτὸν, ἤγαγον εἰς τὸ δεσμοτήριον ὑμνοῦντα καὶ δοξάζοντα τὸν Θεὸν, καὶ ἀσφαλισάμενοι αὐτὸν ἐν τῷ ξύλῳ, κλείσαντες τὰς θύρας ἀσφαλῶς, καθεζόμενοι ἐτήρουν αὐτὸν ἔξω.

[15] Περὶ τὸ μεσονύκτιον προσηύχετο λέγων· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, τοῦ μεγάλου Θεοῦ Υἱὲ, τὸ ἅγιον καὶ ἄῤῥητον ἐν ἀνθρώποις ὄνομα, τὸ κυβερνητικὸν ἐν πελάγεσιν ὄνομα, τὸ ποιμαντικὸν ἐν ὄρεσι ὄνομα, Θεὸς ἀγγέλων, Θεὸς ἀρχαγγέλων, Θεὸς παντὸς ὀνόματος ὀνομαζομένου, ποιμὴν τῶν λογικῶν σου προβάτων, τήρησόν σου τὸ ποίμνιον ἄσυλον, ἀπελάσας τὸν πολύποδα λύκον, τὸν πλάνον, τὸν ἅρπαγα· μὴ δῷς αὐτῷ χώραν εἰς τοὺς σοὺς τόπους· μὴ δῷς ἀπολέσθαι τὴν σὴν ἀγέλην, ἣν πολλοῦ, καὶ τιμίου αἵματος ἐκτίσω· Εὐχαριστῶ οὖν σοι, κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, εὐχαριστῶ καὶ δοξάζω τὸν Πατέρα σου διά σου, καί σε δι᾽ αὐτοῦ, ἵνα καταξιώσῃς σήμερον μετ᾽ ἐμοῦ δειπνῆσαι· ἀμώμητος γὰρ ἦλθον εἰς τὸν παστόν σου· μὴ ἀποβάλῃς με σήμερον ἐρχόμενον πρός σε· ἀλλὰ τήρησόν μου τὴν ψυχὴν, ὡς πατὴρ, ὡς Θεὸς, ὡς ποιμὴν, ὡς δεσπότης, ἵνα μὴ συρήσῃ ἐπ᾽ ἐμὲ δράκων, καὶ οἱ πόδες αὐτοῦ ἵνα μὴ καυχήσωνται ἐπ᾽ ἐμέ. Οὐ γὰρ ἀργυρίῳ χρυσέῳ ἔπεισέν με ἀπολέσαι τὸν πολυτίμητον μαργαρίτην, ἀλλ᾽ ἰδοὺ πάντα προσέλιπον, ἵνα σε κτήσωμαι, τὸν πολύσπλαγχον, τὸν ἐπιφανῆ Κύριον· πρόσαξόν με πρὸς τὸν σὸν Πατέρα, εἰσάγαγέ με διὰ τῆς στενῆς σου θύρας είς τὸν βασιλικὸν οἶκον· Ὁτι διά σου δόξα τῷ μεγάλῳ Θεῷ, καὶ Πατρὶ σὺν ἁγίῳ Πνεύματι νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας.

[16] Καὶ τελέσαντος αὐτοῦ τὸ Ἀμὴν, ἀνεῴχθη τὸ δεσμοτήριον, καὶ λαμπάδε πλείω μυρίαι ἦσαν ἐν τῷ ὀχυρώματι, ὡς ἀναπηδῆσαι τοὺς στρατιῶτας, καὶ προσπεσεῖν τοῖς ποσὶν αὐτοῦ, αἰτουμένους τὸ λουτρόν· οὓς παραλαβὼν, καὶ παραγενάμενος εἰς τὸν αἰγιαλὸν ἔξω τῆς πόλεως, ἔδωκεν αὐτοῖς τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα, οἷς καὶ Κύριος ἑαυτὸν ἐνεφάνησεν· πορευθέντες δὲ καὶ ποιήσαντες τὰ κατὰ τὸν νόμον, εἰσῆλθον πάλιν εἰς τὸν Ἅγιον· Τῇ δὲ ἕωθεν πάντα τὰ πλήθη ἐπὶ τὴν ἀγορὰν συνῆλθον, ἐκδεχόμενοι τὴν ἄθλησιν τοῦ μακαρίου Φωκᾶ· Μετακληθέντος δὲ αὐτοῦ ἐπὶ τὸ βῆμα, Τραἳανὸς εἶπεν· θῦσον τῷ Ποσειδῶνι. Φωκὰς εἶπεν· ἐγὼ δαίμοσιν οὐ θύω· Τραἳανὸς εἶπεν· οἱ θεοὶ δαίμονές εἰσιν, καὶ ἡμεῖς χοῖροι; τίς οὖν λοιπόν ἐστι Θεός; Φωκὰς εἶπεν· Ἀγνοεῖς τίς σοι τὸ κράτος ἔδωκεν· Μὴ οὖν εἴπω, ὅτι ἄλογα ζῶά ἐστε, καὶ οὐκ οἴδατε τὸν εὐεργέτην Θεόν; Τραἳανὸς εἶπεν· θῦσον τῷ Θεῷ σου· Φωκὰς εἶπεν· Θεός μου οὐδενὸς ἐπιδέεται, εἰ μὴ μόνον εὐχῆς, καὶ νηστειῶν, καὶ καρδιῶν ἀγνῶν. πάντα γὰρ τὰ ὄντα αὐτοῦ ποιήματά ἐστιν, αὐτὸς δὲ πάντα παρέχει τοῖς οὖσι, καὶ τοῖς μέλλουσι παρεῖναι.

[17] Τραἳανὸς εἶπεν· Ἀρχὴν ἔχεις εἰς τὸ φιλοσοφεῖν· θῦσον λοιπὸν τῷ Διῒ· Θεὸς γὰρ ἐσταυρωμένος οὐκ ἔστι. Φωκὰς εἶπεν· Ἤκουσας φωνὴν τοῦ ἐσταυρωμένου, καὶ ἔφριξας· ἐὰν δὲ κινηθῇ κατά σου, τίς ἀντίστη αὐτῷ; γὰρ ἀπειλὴ αὐτοῦ τήκει ὄρη, καὶ θυμὸς αὐτοῦ ῥήσσει θάλασσαν. Τραἳανὸς εἶπεν· Οὐκ οἶδας, τίνι ὁμιλεῖς, πρὸς τίνα ἔχεις; Φωκὰς εἶπεν· Διὰ γὰρ τὸ εἰδέναι με πρὸς τίνα ἔχω, οὐ θύω. Ἄλλο παρ᾽ ἐμοῦ οὐδὲν ἔχεις ἀκοῦσαι, ποίει θέλεις· τοῦτο ὁμολογῶ, ὅτι Χριστιανός εἰμι Τραἳανὸς εἶπεν· Εἰς ἄσβεστόν σε κελεύω ἐμβληθῆναι, καὶ ἴδω εἰ ἐξελεῖταί σε Θεός σου· Ἐμβληθέντος δὲ αὐτοῦ καὶ ποιήσαντος ὥρας τρεῖς, ἐξήγαγον αὐτὸν οὕτων ὡς πρόσφατον βεβλημένον.

[18] Τραἳανὸς εἶπεν· Λουτρὸν διά σε ὑποκέκαυται ἡμέρας τρεῖς, οὐδεὶς ἀνέῳξεν, ἐκεῖ οὖν σε κελεύω ἐμβληθῆναι· Καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν βληθῆναι ἐν τῷ λουτρῷ· Φωκὰς δὲ ποιήσας τὴν ἐν Χριστῷ σφραρίδα εἰσῆλθεν εἰς τὸ λουτρὸν. Ἦν δὲ τὸ λουτρὸν ὡσεὶ χαλκὸς ἐκ πυρὸς ἀστράπτων, καὶ στὰς ἤρξατο εὐλογεῖν τὸν Θεὸν λέγων· εὐχαριστῶ σοι Κύριε, ὅτι κατηξιώθην διὰ τὸ ὄνομά σου δεσμῶν καὶ φυλακῆς, καὶ βασάνων, καὶ πειρατηρίων πολλῶν· Καὶ νῦν, Κύριε, ἀπόστειλον τὸν ἄγγελόν σου, καὶ ῥῦσαί με ἀπὸ τῶν χειρῶν Τραἳανοῦ, ἵνα μήποτε εἴπωσι τὰ ἔθνη, ποῦ ἐστιν Θεὸς αὐτοῦ· εὐξαμένου δὲ αὐτοῦ καὶ ἀναπέμψαντος τὸ Ἀμὴν, ἀπέδωκεν τὸ πνεῦμα αὐτοῦ παρ᾽ ἡλίου δυσμάς· Ἐκέλευσεν δὲ Τραἳανὸς ἀνεῳχθῆναι τὸ βαλανεῖον, καὶ εὗρεν τὸ λείψανον τοῦ μακαρίου Φωκᾶ ὡσεὶ νάρδον εὔπνουν, ὡς μύρον πολύτιμον, καὶ ὡς κρύσταλλον πεπηγός. τὸ δὲ βαλανεῖον ὡς μηδέποτε ὑποκαέν.

Καὶ ἰδὼν Τραἳανὸς τὸ λείψανον τοῦ μακαρίου Φωκᾶ, ἀνέκραξεν πρὸς τοὺς αὐτοῦ στρατιώτας τὸ ὑπομονητικὸν τῆς ἐκείνου πίστεως, λέγων· ἀληθῶς οὐκ ἔστιν ἕτερος Θεὸς, εἰ μὴ μόνον ἐν τοῖς οὐρανοῖς· καὶ ἔμφοβος, καὶ ἔντρομος γενόμενος ἐξῆλεν ἀπὸ τοῦ βαλανείου· Καὶ ἐπιφανεὶς αὐτῷ μακάριος Φωκὰς πρὸ τοῦ πυλῶνος, ἔφη, Τραἳανὲ τύραννε, πορεύθητι εἰς τὸν ἠτοιμασμένον σοι τόπον, εἰς τὴν ἄβυσσον τὴν μεγάλην, εἰς τὸ πῦρ τὸ αἰώνιον· Ἐμοὶ γὰρ ἀνέῳγε παράδεισος τῆς τρυφῆς, σοι δὲ ἀνέῳγε ᾅδης καὶ τοῖς εἰδώλοις σου Οὐκ ἔστιν οὖν σοι ἔνδοσις οὐδεμία, πλὴν τριῶν ἡμερῶν Πολὺ γὰρ αἷμα δίκαιον ἐξέχεας· δὲ Τραἳανὸς ἀπῆλθεν εἰς τὸ παλάτιον αὐτοῦ ἔμφρικτος, καὶ πυρετῷ συνεχόμενος, καὶ πεσὼν εἰς τὸ κλινίδιον αὐτοῦ, σκολικόβροτος γενόμενος ἐξέψυξεν.

[20] Τοιοῦτον βίον, καὶ τοιοῦτον ἄθλος ὑπομείνας μακάριος Φωκὰς, πρῶτος τῶν ἐν Πόντῳ λαλεῖται ἕως τῆς σήμερον ἡμέρας κυβερνήτης τῶν ναυτηλῶν, λαλητὸς ἐν παντὶ τῷ κόσμῳ. Οὗ τὸ μαρτύριον τῆς ἀθλήσεως λαλεῖται δοξαζόμενον ἐν τοῖς κλίμασι τῆς Ἀρμενίας· Ἀνὴρ ἀποστολικὸς τῶν καθ᾽ ἡμᾶς εἰς τὸν χορὸν τῶν ἁγίων μετατεθεὶς, ἀπειληφὼς τὸ βραβεῖον παρὰ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, πρεσβεύων διὰ παντὸς ὑπὲρ τῆς τῶν πάντων σωτηρίας, μεθ᾽ ἧς καὶ ἡμᾶς ἀξιώσειν Χριστός. ᾧ δοξα καὶ τὸ κράτος καὶ προσκύνησις σὺν τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰώνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Tunc Trajanus imperator, cum accersivisset beatum Phocam, dicit illi: Tune es Phocas? Cui ille: [S. Phocas cum Trajano disutans,] Ego sum. Trajanus dixit: An non nosti imperatoriam meam potestatem? Cui confidens, vel quem Deum colens non obedis mihi? Verumtamen existimo, talem ætatem consiliario non indigere, sed sibi ipsi consilium daturam atque obtemperaturam. Si vero tibi ipsi & sententiæ tuæ adhæreas, agnosces, quis sit Trajanus, & quis sit Deus, quem tu colis. Phocas dixit: Licitumne est loqui coram te, imperator, & propositam rationem percurrere? Trajanus dixit: Licet tibi loqui; & maxime, si quid est utile. Phocas dixit: Principium regni tui a Deo datum est, siquidem noveris, qui largitus est. Trajanus dixit: Regnum meum a diis mihi datum est; quare etiam debemus sacrificare pro nostra salute. Phocas dixit: Sanctum est, imperator, Deo omnipotenti obedire, & iis adhærere, qui ab ipso constituti sunt; similiter magistratibus; sed non usque ad impietatem. Trajanus dixit: An ad philosophandum vocatus es, an ad sacrificandum? Phocas dixit: Cui sacrificandum est vel quali Deo? Trajanus dixit: Æsculapio a. Phocas dixit: Ubi est Deus tuus, ut videam.

[12] [idola irridet,] Cum autem venissent in templum, Trajanus dixit: Ecce dii, qui mundum conservarunt. Phocas dixit: Tibi dico, lapidee, vis manducare? Vis bibere? Vis vestiri? Vis olfacere? Indigesne sacrificiis? Vide, imperator, otiosi sunt dii tui. Stant, & non sedent, sedent, & non assurgunt. Cytharizant, & nemo audit. Os eorum apertum est, & non loquuntur cuiquam. Clamamus & non audiunt. Oculi eorum vident, manus vero non suscipiunt sacrificium. Jubesne, imperator, unum ex ipsis dejiciam, & non loquetur, non perdet, non resistet, non vocabit imperatorem in auxilium. Si autem vocaverit, deus indigens est. Deusne ab hominibus defenditur? Et quomodo hominem salvabit? En tua simulacra imperator. Trajanus dixit: Perculisti nos Phoca. Nonne nauta b eras, & Neptunum colebas? Phocas dixit: Ego non solum nauta, sed etiam gubernator ab omnium Domino gubernatus, semper debitum ipsi obtuli sacrificium.

[13] Trajanus dixit: Videamus etiam nos, cui sacrifices, vel quem adores. [& eum acriter increpat.] Dixit autem illi sanctus Phocas: Non potes tu cognoscere: scriptum est enim: Ne mittite margaritas vestras ante porcos. Trajanus dixit: Nos igitur porci sumus, ut tu dicis, miserrime c? Phocas dixit: Utinam irrationalia animalia essetis, non subiretis judicium, sacrificantes lapidibus, quorum irrationalia animalia nullum sensum habent. Quis ergo melior, an tu tantam habens potestatem, an illi, qui nil respondent ad ea, quæ dicuntur. Trajanus dixit: Jam te jubeo suspendi in ligno & videamus, quid tibi profutura sit nova tua philosophia. Phocas dixit: Ego quidem cum in ligno suspensus fuero, super omnem montem & aëra in cælis cum Domino ero; tu vero cum diis tuis in infernum & tenebras exteriores conjicieris, & tunc cognosces, quod Deus cælestis potens sit.

[14] [Cælesti voce confirmatur,] Cum vero cæderetur in omni membro, & non abnegaret, nullum ab ipso factum est verbum, sed orantis labia tantummodo movebantur. Respondente autem ipso Amen, fragor magnus factus est in cælis, & venit ad ipsum vox dicens: Macte animis Phoca; ego enim sum tecum: ecce tibi paratur locus in paradiso cum omnibus patriarchis, & iis, qui non negarunt me, neque Patrem meum. Trajanus autem in locum, quem designasti, abducetur, & accipiet præparatum ipsi judicium perenne. Perterritus autem Trajanus jussit ipsum abduci & conjici in custodiam, præcipiens quatuor militibus & uni centurioni, nomine Prisco d, ipsum custodire. Illi autem accipientes ipsum duxerunt in carcerem hymnos canentem & glorificantem Deum; cumque eum conclusissent in ligno, & caute clausissent januas, sedentes custodiebant eum extra.

[15] Circa mediam noctem orabat dicens: Domine Jesu Christe, [& in carcerem conjectus orat,] magni Dei Fili, sanctum & ineffabile in hominibus nomen, gubernans in mari nomen, pastorale in montibus nomen, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus omni nomine appellande, pastor rationalium tuarum ovium, conserva gregem tuum inviolatum abigens multipedem, fallacem ac rapacem lupum. Ne da illi stationem in tuis locis. Ne da perire tuum gregem, quem multo & pretioso sanguine acquisivisti. Gratias igitur ago tibi, Domine Jesu Christe; gratias ago & gloriam tribuo Patri tuo per te, & tibi per ipsum, ut digneris hodie mecum cœnare: inculpatus enim veni ad cœnaculum tuum. Ne rejicias me hodie venientem ad te, sed conserva me secundum animam ut pater, ut Deus, ut Pastor, ut Dominus, ut non sibilet super me draco, & pedes illius ne exultent super me. Non enim argento vel auro persuasus sum, ut perderem pretiosam margaritam; sed ecce omnia reliqui, ut te possiderem amabilem & illustrem Dominum. Adduc me ad Patrem tuum; induc me per angustam portam in regalem domum, quia per te est gloria magno Deo & Patri cum sancto Spiritu nunc & in secula.

[16] Cumque in fine dixisset Amen, apertus est carcer, [Carcere sponte aperto multos baptizat.] & lampades innumerabiles erant in munitione, ita ut exilirent milites, & caderent ante pedes illius, petentes baptismum. Quos cum suscepisset ac venisset ad littus extra urbem, dedit illis sigillum in Christo; quibus etiam Dominus se ipsum ostendit. Quando autem iverant & fecerant juxta legem, venerunt iterum ad Sanctum. Mane autem omnis multitudo ad forum convenit, avide exspectans certamen sancti Phocæ. Illi ad tribunal accersito Trajanus dixit: Sacrifica Neptuno. Phocas dixit: Ego dæmonibus non sacrifico. Trajanus dixit: An dii sunt dæmones, & nos porci? Quis igitur præterea est Deus? Phocas dixit: Nescis, quis tibi imperium dederit. Nonne igitur dico, quod irrationalia animalia sitis, & non agnoscatis benefactorem Deum? Trajanus dixit: Sacrifica Deo tuo. Phocas dixit: Deus meus nulla re indiget, nisi tantum oratione, jejuniis ac puris cordibus: omnia enim, quæ existunt, ipsius opera sunt; ille vero omnia suppeditat, præsentibus & futuris.

[17] Trajanus dixit: Principatum habes in philosophando; ceterum sacrifica Jovi: [Ex viva calce illæsus evadit,] nam crucifixus non est Deus. Phocas dixit: Audisti vocem crucifixi, & horruisti. Si autem commotus fuerit contra te, quis resistet illi? Nam comminatio illius liquefacit montes, & ira illius frangit mare. Trajanus dixit: Nescis quocum loquaris, & contra quem habeas? Phocas dixit: Quia scio, contra quem habeam, non sacrifico. Aliud a me nihil audies; fac, quod vis Hoc confiteor, quod Christianus sum. Trajanus dixit: In vivam calcem te jubeo injici, & videbo, an Deus tuus te fit erepturus. Cum autem injectus fuisset, mansissetque tribus horis, eduxerunt illum sicut recenter injectum.

[18] Trajanus dixit: Balneum propter te succensum est tribus diebus, [& in fervens balneum injectus placide espirat.] quod nemo aperuit. Illuc igitur te jubebo injici; & jussit illum conjici in balneum. Phocas autem faciens signum Christi intravit in balneum. Erat vero balneum sicut æs ex igne micans e. Et stans cœpit laudare Deum dicens: Gratias ago tibi Domine, quod propter nomen tuum habitus sim dignus vinculis, carcere, tormentis & tentationibus multis. Nunc, Domine, mitte angelum tuum, & erue me ex manibus Trajani, ne quando dicant gentes; ubi est Deus ipsius. Postquam autem orasset & respondisset Amen, tradidit spiritum suum infra solis occasum. Jussit autem Trajanus aperiri balneum, & invenit corpus beati Phocæ quasi nardum spirans, sicut unguentum pretiosum, & compactum velut crystallus; balneum vero acsi numquam accensum fuisset.

[19] [Apparens Trajano mortem prædicit.] Videns Trajanus corpus beati Phocæ, prædicavit apud suos milites patientiam fidei illius dicens: Vere non est alius Deus, nisi solummodo, qui est in cælis. Et timidus ac tremefactus exiit e balneo. Beatus Phocas apparens ipsi ante vestibulum dixit: Trajane tyranne, vade in præparatum tibi locum, in abyssum magnam, in ignem æternum. Mihi enim apertus est paradisus deliciarum; tibi vero apertus est infernus & idolis tuis. Non est tibi indulgentia ulla præter trium dierum: multum enim sanguinem justum effudisti. Trajanus autem abiit in palatium suum horrens, ac febri correptus; & cum cecidisset in lectulum suum, vermium cibus factus, exspiravit.

[20] [Posthuma S. Phocæ gloria.] Cum talem vitam, taleque certamen sustinuerit beatus Phocas, celebratur usque ad hodiernum diem f primus gubernator nautarum, qui in Ponto sunt, celebrisque est in toto mundo; Cujus certaminis testimonium gloriosum est in partibus Armeniæ. Vir apostolicus eorum, qui existunt nostro tempore, in chorum Sanctorum translatus qui a Domino nostro Jesu Christo præmium recepit, qui orat semper pro omnium salute, qua etiam nos dignetur Christus, cui gloria & potestas, & adoratio cum Patre & sancto Spiritu nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a In Ms. Viennensi S. Petri vitiose ponitur Asclepio pro Æsculapio,

b De arte nautica sancto Phocæ adscripta, sat multa dixi in commentario prævio.

c De interpretatione vocis βιωθάνατος fuse scribit Puricellus in Dissertatione Nazariana cap. 26. Ego juxta verisimiliorem sensum eam hic interpretatus sum.

d In Ms. Viennensi hic centurio vocatur Chrispinianus; in Ms. autem Trevirensi Crispianus; & in Ms. Rubeæ vallis Crispinus.

e Vult significare, balneum omnino bulliens fuisse.

f Auctor, qui antea se ejus martyrio præsentem fuisse asseruerat, hic aliquo modo se videtur prodere, cum non soleamus dicere, alicujus Sancti memoriam perseverare usque ad hodiernum diem, nisi magnum temporis intervallum intercesserit. Tunc autem istius Phocæ memoria debebat esse recens. De omni civitatis clero publice advocato, aliisque vix credibilibus nil hic annotavi: nam de iis in commentario prævio generatim satis dixisse mihi videor.

DE S. HERACLA
PATRIARCHA ALEXANDRINO.

Anno CCXLVI.

Sylloge de gestis & cultu.

Heraclas Patriarcha Alexandrinus (S.)

AUCTORE J. B. S.

In Tractatu Historico-chronologico de Patriarchis Alexandrinis ante tom. V. Junii, præmissa varia nominis hujus apud Græcos, Coptos & Habessinos efformatione, a pag. 23 non nulla expendimus ad S. Heraclam spectantia, [Præter dicta in tractatu de Patriarchis Alexandrinis] præsertim, ut ibi locus erat, ad episcopatus durationem inter chronologos controverso, quæ, ne dicta cogamur repetere, hic pro insertis haberi cupimus; uti & illa quæ successor ejus Dionysius de ipso narravit, habesque ibidem num. 136. Cetera ex lib. 6 Eusebianæ historiæ accipienda, paucis hic digerenda suscipimus, fragmenta scilicet, viri ferme doctrinam potius quam gesta in patriarchatu ornantia: nam de hisce nihil memoriæ traditum esse, jam in prædicto Tractatu satis monuimus. Neque resumenda aut hic iterum refellenda sunt Eutychii Alexandrini commenta in Annalibus suis Arabicis, a Pocockio latine versis, pag. 332, circa originem nominis Papa, unde sua hausit Echellensis: de iis enim abunde egimus in Parergo S. Heraclæ subjuncto a pag. 25. Quod autem idem somniavit Eutychius, Patriarchas Alexandrinos aliter quam alios Episcopos ordinatos fuisse, discussum est Parergo I a pag. 9. Porro de cultu S. Heraclæ apud Coptos, ex eorum Hagiologiis dicta item omnia sunt quæ dici potuere: ut hic reliqui nihil supersit, nisi ut Eusebii sententias aliquot, & brevia Martyrologiorum nostrorum elogia colligamus.

[2] Inter celeberrimi Origenis discipulos primas tenuisse constat par fratrum nobile & inclytum, [supersunt aliqua elogia,] ambos germanos, Plutarchum & Heraclam: istum insignem Martyrem, de quo actum est XXVIII Junii, hunc postmodum ad sedis Alexandrinæ thronum evectum, quem sic breviter in Origene suo laudat noster Halloix pag. 12, in cujus verbis nihil reprehendendum hic existimo, tametsi norim librum ejus prohibitum esse donec corrigatur. Sic habet: Frater Plutarchi germanus fuit Heraclas, insigni vir doctrina, & Origenis quidem in philosophiæ studio haud ita pridem condiscipulus, & quinquennio ante ipsum in eo studio versatus, sed tamen paulo post, ejusdem Origenis in Catechesi secundus auditor, & vitæ imitator, deinde & in docendo adjutor, postremoque Alexandriæ episcopus exstitit. Sed Eusebium ipsum audiamus, qui exposita immani Christianorum, furente Severo, Alexandriæ laniena, in qua Origenis parens Leonides illustre fecit martyrium, sic libri sexti caput 3 exorditur: Interea vero cum nemo superesset Alexandriæ qui tradendis fidei nostræ rudimentis operam daret, omnibus ob persecutionis metum pulsis ac fugatis, quidam ex gentilibus ipsum (Origenem) scholæ etiam tum vacantem atque affixum, ut de se alicubi scribit, adierunt, verbum Dei ex eo audituri. Inter quos primum fuisse testatur Plutarchum: qui post vitam honeste transactam, sacro etiam martyrio coronatus est. Secundum Heraclam ejusdem Plutarchi fratrem: qui cum ipse quoque philosophicæ vitæ ac distinctioris cujusdam disciplinæ documenta plurima apud ipsum præbuisset, post mortem Demetrii, Alexandrinæ urbis episcopatu dignus est habitus.

[3] Huc spectant verba S. Hieronymi de Script. eccl. cap. 54, ubi Origenis encomio interferit, [ex Eusebio Hieronymo,] Heraclam presbyterum, qui sub habitu philosophi perseverabat, adjutorem sibi fecisse κατηχήσεως, qui quidem & post Demetrium Alexandrinam tenuit ecclesiam. Plusculum in hac re Halloixius pag. 23: Quo circa, adigente necessitate, universam hanc multitudinem bipartito divisit; atque hos quidem, qui primis fidei elementis imbuendi erant, Heraclæ, suorum principi discipulorum, imbuendos attribuit, viro cum sacrarum litterarum perquam studioso, tum etiam philosophiæ aliarumque scientiarum disciplinis egregie instructo. Hæc vero quam apposite ex Eusebio desumpta sint, patet ex ejus capite 15, quod integrum subjicimus: Cum autem animadverteret (Origenes) se nequaquam sufficere ad quietiorem rerum divinarum contemplationem, & ad sacræ Scripturæ scrutationem atque interpretationem, simulque ad institutionem eorum, qui ad ipsum accedebant, per quos ne respirare quidem ipsi licebat, cum alii super alios a primo lucis exortu usque ad vesperam scholam ejus frequentarent; divisa omni auditorum multitudine, Heraclam ex familiaribus suis deligens, virum rerum divinarum studiosum; & alioqui doctissimum, nec inexpertem philosophiæ, in docendi officio socium sibi atque administrum adjunxit. Et huic quidem institutionem eorum qui primis adhuc imbuerentur rudimentis, mandavit; sibi vero perfectiores docendos reservavit.

[4] [Origene & aliis,] Eximiam sancti Patriarchæ eruditionem, atque philosophiæ cum profanæ tum potissimum Christianæ, quam ab Ammonio hausisse volunt, insignem peritiam ita laudat Origenes apud eumdem Eusebium cap. 19, ut ejus atque Pantœni (de quo ad VII Julii egimus) exemplo sese tueatur adversus malevolorum obloquia, quod Græcanicis disciplinis nimium studii impenderet. Ejus verba sunt pag. 221, editionis Valesianæ, quam sequimur: Atque hoc fecimus, tum Pantœni illius, qui ante nos multis profuit, exemplum secuti… tum Heraclæ, qui nunc inter presbyteros Alexandrinæ sedet ecclesiæ; quem ego apud magistrum philosophiæ reperi, quintum jam annum ei operam dantem, priusquam ego hujusmodi doctrinam auscultare cœpissem. Atque idcirco cum vulgari veste antea usus fuisset, ea deposita, philosophicum induit habitum, quem etiamnum retinens, Græcorum libros studiose evolvere non desistit. De habitu philosophico hic commemorato pluribus agit Baronius in Annalibus occasione pallii Tertullianæi ad annum 197, a num. 15, quæ hic nobis explicanda non sunt, non magis quam minuntiæ aliæ, hinc inde occurrentes, quod illæ locum suum jam pridem invenerint, aut porro alibi reperturæ sint: sufficiat id exequi quod proposuimus, ut ea ponamus sub oculos quæ de S. Heraclæ gestis ab Eusebio litteris breviter consignata sunt.

[5] [quæ ferme collegit noster Halloix.] Pari autem sanctitatis ac doctrinæ laude floruisse S. Heraclam, inde omnino conficitur, quod Alexandriæ, post mortem Demetrii, ministerium susceperit ecclesiæ, de qua re jam in præfato Tractatu satis disputatum est. Liceat adjungere Halloixii verba pag. 41, ubi relatis Demetrii simultatibus, non solum Heraclæ doctrinam, sed & præclarissimas virtutes merito prædicat. Nam digresso, inquit, Alexandria Origene, alii illic supererant viri virtute atque doctrina præclari, & illi quidem discipuli, atque ad præstandas magistri vices tam apti, ut haud multum desideranda jam esset ejus inibi præsentia. Hi autem fuerunt Heraclas, cujus ante facta mentio, & Dionysius Alexandrinus, quorum ille mox in Origenis locum successit, & Dionysius in Heraclæ: ambo tam illustres, qua nomine eruditionis, qua sanctitatis, ut alter alteri in Alexandrino patriarchatu postmodum successerint; Dionysius Heraclæ, Heraclas Demetrio. Neque vero eximiam S. Heraclæ nomimis claritatem aliter melius probare potuit Eusebius, quam dum cap. 31, agens de doctissimo Africano ejusque opera enumerans, ita narrat: Ejusdem Africani quinque de Chronographia libri accuratissime compositi ad nos etiam pervenerunt; in quibus se Alexandriam profectum esse testatur, ob maximam omnium famam atque existimationem de Heracla. Atque hoc unicum elogium est quod ei in Martyrologio suo adscripsit Usuardus, solus & primus, cum antiquiorem hactenus non noverimus qui de S. Heracla in Fastis sacris memoriam egerit. Hic ejus genuinus est textus: Alexandriæ, sancti Heracleæ antistitis, ob cujus opinionem celeberrimam memorat se Africanus historiographus, ad eum properasse; quæ ferme eadem in hodierno Romano leguntur.

[6] In nostris ad Usuardum observationibus hoc die, [Quid de ipso habeant Marllia.] jam pridem fassi sumus, & porro fatemur, nos nullum Martyrologum eo vetustiorem aut ei synchronum reperisse qui de S. Heracla meminisset; ne id quidem discernere tum potuisse, quod nec hactenus deprehendimus, cur hunc potissimum diem signando Sancto Usuardus selegerit, cum nihil minus verisimile sit, quam ipsum hoc die obtisse, ut in dicto toties Tractatu pluribus demonstratum invenies. Quod vero ibidem indecisum reliquimus num. 142, fueritne Heraclas ipse Origeni adversarius; nihil occurrit hactenus unde liquido dirimatur. De cetero abest etiam tam celebris Patriarcha ab omnibus Bedæ & Flori auctariis; binis Adonis codicibus, Morinensi & S. Laurentii Leodii adjectus amanuensium licentia; qui ipsum ex Usuardo, & ipsis quidem Usuardi verbis illuc transtulere. Codices Usuardinos sigillatim hic percurrere, nihil omnino juverit; recentiores porro Maurolycus, Felicius, Galesinius & alii, nihil notatu dignum adjiciunt: quæ autem addidit Canisius de sex annis episcopatus prævie refutata sunt. Demum unde auctor Florarii Ms. eruerit, aut potius divinaverit, Africanum ad S. Heraclam properasse anno 232, quærere supersedeo. Atque hæc sola sunt quæ præter alibi dicta de S. Heracla fideliter tradita reperimus: mirari postremum liceat, in nullis Græcorum Menæis, Menologiis aut aliis tabulis, alias Sanctorum ignotorum satis feracibus, Sancti hujus memoriam consignatam esse.

DE S. JUSTO CONFESSORE,
CAMBONE IN BITURIGIBUS GALLIÆ.

Sec. III.

[Praefatio]

Justus confessor, apud Bituricenses in Gallia (S.)

J. B. S.

De synonymis Sanctis sub Justi nomine non semel hoc die sermo recurrit. S. Justi Trevirensis solus cultus utcumque asseri potuit; de altero Constantinopolitano seu Romano, vetustis Martyrologiis æque ignoto, [Ex tabulis Bituricensibus] confusiones variæ, non usquequaque religiosæ, explicandæ & conciliandæ fuerunt. Justum Lugdunensem, in sacris tabulis certatim signatum, ad propriam festivitatem, nempe ad diem 2 Septembris in Prætermissis rejecimus. Superest Justus alter, quem nobis pro hoc die suggessit Castellanus in Martyrologio universali, his verbis: Prope Cambonem in Biturigibus, S. Justi confessoris, S. Ursini in stabilienda istic fide collaboratoris, ubi ad marginem notat annum circiter 289, de qua epocha seu ætate disquirendum erit ad Acta S. Ursini IX Novembris, quo in Romano ponitur, vel XXIX Decembris, quo ipsum colunt Bituricenses. Non ignoravit S. Justum Saussayus, at eum transtulit in Supplemento ad III Non. Nov. sic scribens: Ad Utricionem fluvium prope Bituricas, natalis S. Justi martyris, qui cum beato Ursino episcopo [socius] ad urbem Bituricam proficiscens, milliario nono ab urbe dissitus migrasset ad Christum; ab eodem S. Ursino condigne sepultus est, in orientali plaga urbis. Est quod Labbeo æque ac nobis in eo elogio displiceat; præterquam quod, ut jam dicebam, alio die ipsum retulerit, quam quo a Bituricensibus colatur, ut mox etiam ex laudato Labbeo patebit, cujus elogium historicum omnia complectitur, quæ de S. Justo memoriæ tradita invenit.

[2] Pro cultu stant etiam Kalendaria Mss. Bituricensia, in quibus diserte ponitur ut colendus hac XIV Julii Officio trium lectionum, [de cultu dubitari non potest.] quas hic describere non licet, cum ecclesiæ istius integrum Breviarium in Museo nostro non exstet. Supplebit IV lectio S. Ursini descripta ex editione anni 1625 in hunc modum: Beatus Ursinus cum discipulo meritis & nomine Justo, ad annuntiandam Christi fidem Bituricas missus, primus illic episcopus destinatus est. Contigit autem, eumdem Justum infirmari, vitamque hanc cum meliori commutare, antequam ad civitatem Bituricensem pervenirent: idque in vico, nono milliario ab urbe distante, qui exinde S. Justi nomen retinuit. Catherinoti Sanctuarium Bituricense pag. 33, nihil magnopere novi adfert, in eo tamen a Castellano dissentiens, quod Sanctum, quem martyrem, ratione satis frivola, appellari posse ait, mortuum velit circa annum 251, ac S. Ursini diaconum fuisse, eo arguemnto, quod episcopi absque diacono numquam procederent. Quod autem alicubi, nempe apud Saussayum signetur III Novembris, id de aliqua translatione accipiendum existimat; qua occasione epiphonema pronuntiat Catherinoto dignum; nimirum æque difficile esse Martyrologia concordare atque horologia, quasi in illis componendis ætatem trivisset, atque adeo in quærendo S. Justo, cujus non puto ullam usquam in vetustis Martyrologiis memoriam reperisse. Hæc de S. Justi cultu dicenda habuimus, cetera quæ reperiri potuere dabit

ELOGIUM HISTORICUM
Ex Vitis & elogiis Sanctorum Bituricensium.
Apud Labbeum Biblioth. Ms. tom. 2, pag. 410.

Justus confessor, apud Bituricenses in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

[De gestis paucula habet Labbeus.] Sanctus Justus, cum sancto Ursino Roma profectus, nondum Bituricas venerat nuntiandæ fidei causa, cum gravi morbo correptus, nono ab urbe milliario decessit e vivis, & a magistro sepulturæ mandatus in loco, qui ripæ Avarici seu Utrionis imminet, medio itinere inter Bituricensem urbem & Regiodunum, ab eoque nomen accepit, Saint Just entre Bourges & Dun-le-roy, sur la riviere d' Auron; cum antea, si fas est credere, urbs nova, seu Novabella diceretur. Inde, successu temporis, venerandum sancti Confessoris corpus translatum est in ecclesiam, quæ cum antea, in honorem S. Symphoriani martyris erecta fuisset, cognomen postmodum mutuata est a S. Ursino, cum anno circiter DLXX, e proximis vineis, præsentibus SS. præsulibus Probiano Bituricensi, & Germano Parisiensi fuisset cum maximo honore primi Biturigum apostoli corpus in suburbium Bituricæ civitatis deductum. Summarium hoc excerpsimus tum ex vetustissimo Bituricensis ecclesiæ Breviario, tum ex aliis historiæ Biturigum nostratium monumentis. Hoc quoque tempore, XIV Julii die, recolitur quotannis memoria S. Justi in tota Biturigum diœcesi, sub titulo & nomine confessoris; ideoque mirum mihi prorsus visum est, quod in Supplemento Martyrologii Gallicani adscriptum legitur: III Non. Novembris, apud Utricionem &c. uti supra ex Saussayo descripsimus. Hæc ibi, inquit Labbeus, quæ pluribus non vacat excutere; neque nobis integrum est, tacentibus monumentis Bituricensibus, plura hisce adjungere.

DE S. ONESIMO THAUMATURGO.
Ex Synaxariis Græcis.

Sub Diocletian.

[Commentarius]

Onesimus thaumaturgus, apud Græcos (S.)

J. P.

Onesimus hodiernus Thaumaturnus sacris tabulis inscriptus legitur in Menæis impressis cum suo Indice Ms.; sed absque elogio; quod ei aptatur in Menæis Ambrosianis. De eodem præterea meminerunt Menæum Chiffletii, [Memoria Sancti; versiculi,] Maximus Cytherorum Episcopus, & uterque codex Taurinensis. Supplementum ad Menæa impressa pluries nominatum sic canit:

Ἐλαφρὸν ἦρα φορτίον σὸν ἡδέως
Μεθ᾽ οὗ σὸς Ὀνήσιμος ἥκω σοι, Λόγε.

Onus leve tuum, Christe, suaviter tuli,
Onesimus ad te venio nunc quocum tuus.

[2] Lusus est in ὄνος, asinus, quasi ab ὄνημι, juvo: unde Ὀνήσιμος hic. [elogium.] Basilianum sic Sanctum laudat: S. Onesimus e civitate Cæsareæ Palæstinæ oriundus fuit sub imperio Diocletiani, parentum piorum filius; qui, ut sermo est, ab Angelo baptizati, de conceptione filii sui præmoniti, & nomen ejus edocti fuerunt. Postquam itaque natus esset & educatus in disciplina & institutione Domini, digressus ad unum e monasteriis, quæ sunt Ephesi, in quo degebant ascetæ octoginta, monachus est factus; contendebatque supra naturæ humanæ vires. Parentes vero ejus, dum lugebant ejus absentiam, cæci facti sunt. Exorta autem persecutione in Christianos, cum monachi omnes fugerent, ipse quoque domum suam repetiit, ut peregrinus; ubi parentibus quidem visum reddidit; at se ipsum eis non manifestavit; sed scriptis in charta rebus ad se spectantibus, & impositis uni e fenestris, petiit Magnesiam: ubi, patratis multis miraculis, ad Deum migravit. Similia narrantur in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ; cum addito, non tantum ipsum fuisse e Palæstina, sed etiam ἐκ κόμης, (lege κώμης) Καρίνης, e pago Carines.

DE SANCTO CYRO
CARTHAGINENSI EPISCOPO.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Syrus Carthaginensis episcopus (S.)

J. B. S.

Fontem assignamus ex quo Cyrus a nobis desumi debuit, cum in nullis aliis Fastis, tum Græcis tum Latinis usquam notus sit, ut merito suspicemur, eum a Baronio aut altero aliquo istius Martyrologii revisore insertum primo fuisse his verbis: [De hoc Sancto satis certi non sumus,] Carthagine, sancti Cyri episcopi, in cujus festivitate sanctus Augustinus de eo sermonem ad populum habuit. Neque vero in annotationibus suis Martyrologium ullum citavit Baronius, ex quo eum acceperit, quod ex verbis ejus manifestum est, ita enim loquitur: Possidius in Indiculo cap. 8 tradit S. Augustinum de eo tractatum habuisse ad populum. Tota igitur auctoritas qua nititur hæc Martyrologii Romani annuntiatio est penes solum Possidium qui in dicto Indiculo per hæc verba, De depositione Cyri episcopi Carthaginis, ita Cyrum istum depinxisse videtur, ut de eo ad populum dixerit S. Augustinus, licet interim tractatus iste seu sermo nusquam assignetur; in novissima vero operum ejus editione per monachos Congregationis S. Mauri tomo 10, col. 197, non una adducatur varia lectio quarum alia Quirinum, aliæ Quirum indigitent, ut diversus scriptionis, forte abbreviatæ, modus facile in errorem inducere potuerit.

[2] [ex Possidii Indiculo.] Scio, laudatum Baronium in Annalibus ad annum 303, num. 73, pro eodem Cyro pugnare, eoque adducere ipsammet Martyrologii Romani auctoritatem; verum reponere quis posset, hoc ferme esse quod aiunt, principium petere, seu idem probare per idem. Nodi solutio pendet ab eo quod indicare voluit Possidius, in quo verosimiliter vetus aliqua abbreviatio, nominis fortasse S. Cypriani, ansam dederit Cyrum efformandi, qui donec aliunde notus sit, non videtur ex eo solo capite omnimode subsistere; ipso Baronio parum laborante ut ei locum inveniat in serie episcoporum Carthaginensium. Rem dubiam damus ut dubiam, at non dubitavit Castellanus ad Romani marginem adjicere; esse nomen S. Cypriani in Possidio abbreviatum, male ab iis lectum, qui pro alio ipsum accipientes, hanc ei diem pro arbitrio elegerunt. Id in hac observatione certissimum est, huic diei adscriptum Cyrum illum pro mero libitu, cum de ejus ætate, gestis aut mortis die nihil prorsus sciatur. Sitne porro Quirinus, Quirus aut affinis alius, in medio relinquimus, donec lucis paulo certioris aliquid alicunde accedat.

DE SS. MARTYRIBUS AFRICANIS
PAPIA ET DONATO.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Papias Martyr in Africa (S.)
Donatus Martyr in Africa (S.)

J. B. S.

Duos hic Martyres Africanos jungimus, tametsi in multis codicibus Hieronymianis solus ferme compareat Donatus, a Blumiano, aliquibus minoribus, Notkero, & uno alterove Usuardino auctiore in feminam Donatam transformatus. Lucensis & Corbeiensis annuntiatio clara est, In Africa Donati; atque hæc in binos codices Usuardinos transiit, quos habes in nostra editione. At vetustius Epternacense saltem pro duobus fert testimonium, legens: Pridie Idus Julii, Papillæ, Donati, ut certo intelligamus, non solum Donatum aut Donatam hoc die in Africa recoli; nisi quis suspicetur, amanuensem aliquem ex Africa formasse Papillæ, quod vix existimari potest. Ad evellendum scrupulum faciunt optimæ notæ codices, quos minores vocamus, Rhinoviense, Richenoviense, & Reginæ Sueciæ, in quibus disertissime legitur: In Africa, Papiæ & Donati, quam proinde lectionem prætulimus, rejectis etiam aliis Usuardinis codicibus, in quibus invenies, Petri & Donati. De solo Martyrum numero ac nominum varietate disceptari hic potest, cum de cetero ætas, gesta & martyrii genus plane ignorentur, ut in hujusmodi Martyrum classibus evenire, notissimum est.

DE SS. MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
ANTIOCHO, MARIO, DAGIONO, MENESIDEO, NAMO RE, MAMMARO, PETRO ET GUMMO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Antiochus Martyr Alexandriæ (S.)
Marius Martyr Alexandriæ (S.)
Dagionus Martyr Alexandriæ (S.)
Menesideus Martyr Alexandriæ (S.)
Namor Martyr Alexandriæ (S.)
Mammarus Martyr Alexandriæ (S.)
Petrus Martyr Alexandriæ (S.)
Gummus Martyr Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Pure Hieronymiana est proposita Martyrum classis, cum hac sola differentia, quod Corbeiense nomina aliqua corruptiora exhibeat, ut Anthioti pro Antiochi, quod Epternacensis exprimit Antioci; nos lectionem Lucensis secuti sumus. Prædictum Corbeiense habet Dagiona, Numoris, & postrema duo nomina in unum confundit Petrigummi. In Epternacensi est Menesidie, in Lucensi Gumni: in Blumiano autem paulo major variatio per nominum conjunctionem & divisionem. Ceterum satis conveniunt majores codices omnes in numero, qui in minoribus ad duos aut tres contrahitur, ut patet ex iis qui a nobis editi sunt tomo VII Junii. Notkerus, horum aliquem secutus, scripsit; In Alexandria, nativitas sanctorum Martyrum Mammarii, Petri & aliorum: Castellanus vero ex omnibus unum selegit Manesideum, quem hac die in tertia sua classe collocaret; Alexandriæ, sanctorum martyrum Menesidei & aliorum, quos haud dubie ex Florentinio accepit.

DE S. HERACLIO MARTYRE.

Cultus apud Græcos.

Heraclius martyr, apud Græcos (S.)

J. P.

Quam certo hic sanctus Martyr in pluribus Synaxariis ignotus est, tam diserte signatur in Menæo Chiffletii. Hæc in Supplemento ad Menæa impressa Sirmondo-Chiffletiano: ἅγιος Ἡράκλειος ἐπίσκοπος ῥοπάλοις τυπτόμενος τελ. S. Heraclius Episcopus fustibus cæsus martyrium consummat.

Τὰς ἐκ ῥοπάλων Ἡράκλειος αἰκίας
Ὡς Ἡρακλῆς ῥόπαλον αὐχήσει τάχα.

Heraclius dum patitur ictus fustium
Mox fert triumphos, ut tulit clava Hercules.

Alluditur ad Heraclium & Herculem, ac rursum ad τὸ ῥόπαλον, quod in priore versu fustem aut clavam significat, qua S. Heraclius interemptus fuerit; in secundo autem clavam Herculis denotat.

DE S. PETRO EPISCOPO CRETENSI.

Cultus apud Cræcos.

Petrus episcopus Cretensis, apud Græcos (S.)

J. P.

Menæum Chiffletii hunc sanctum Episcopum habet; uti etiam notissimum e præcedentibus diebus Supplementum ad Menæa impressa, quod ipsum annuntiat hisce verbis: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Πέτρος ἐπίσκοπος Κρήτης νέος, τοὺς πόδας ἐκκοπεὶς τελ. Eadem die (14 Julii) sanctus Petrus, Episcopus Cretæ junior, pedibus præcisus martyrium obit. Ex apposito Sirm. colligo, hæc desumpta esse e Synaxario Sirmondi. Eorum triumpho versiculis istis applauditur, qui ex Græco Latine ita sonant:

Ἀπροσκόπως ἔχοντα τὸν θεῖον Πέτρον
Ἐζημίωσαν τῶν ποδῶν ἀφαιρέσει.

Sanctus, nihil qui scandali cuiquam dedit,
Præcisione plectitur Petrus pedum.

Quantum assequor sensum poetæ, videtur alludere ad illud Euangelicum: Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, & projice abs te. Matth. 18. Quod scandalum cum non dederint pedes sancti Martyris, significat, eum immerito pedibus mutilatum fuisse.

DE SS. AQUILA ET HILARIO MM.

Notitia ex Synaxariis Græcis.

Aquila martyr, apud Græcos (S.)
Hilarius martyr, apud Græcos (S.)

J. P.

Sancti isti bini Martyres Aquila & Hilarion, seu Hilarius, notantur in codice Taurinensi β, Menæo Chiffletii, ac Supplemento alias pluries memorato, e quo discimus illos λιθοβοληθέντες τελ. Lapidibus appetitos martyrium consummasse: quod mortis genus clare etiam exprimunt versiculi, ibidem appositi: quos huc more nobis usitato Latine redditos transcribere placuit. Ita sonant:

Τὸν Ἱλάριον, καὶ τὸν Ἄκυλαν λίθοις
Ἄνδρες πλάνοι κτείνουσιν, οἷς θειοὶ λίθος.

Aquilam & Hilarium subdoli occidunt viri,
Imbre lapidum; qui pro deis lapides colunt.

Illos Sanctos præterea refert Menæum Mazarinianum, eosdem, quos modo memoravi, versiculos canens.

DE S. JUSTO
CONFESSORE TREVIRENSI.
Ex Molano & Officiis ipsius ecclesiæ.

[Commentarius]

Justus confessor, Treviris (S.)

J. B. S.

Quem in prima, eaque longe præstantiori Usuardi editione neglexerat aut ignoraverat Molanus, posterioribus suis Sanctum aliquem Trevirensem inseruit; Apud Trevirim, S. Justi confessoris; acceptum, procul dubio, ex Florario Sanctorum Ms., toties a nobis citato, & porro citando, cum nullus ante ipsum, nullus post ipsum de Justo isto Trevirensi meminerit, nequidem ampliores codices Colonienses, nec ipsum Martyrologium S. Martini Trevirense, quamvis non paucis popularibus, & Belgicis Sanctis auctum: neque aliunde Molanus eruere eum potuit; neque ex recentioribus ullum, excepto Galesinio, reperire licuit, qui Molanum in eo imitaretur, Castellano nullum Justum Trevirensem agnoscente. Quantum nobis negotii facessiverint varii hodierni Justi, ex dictis satis patet: hunc aliis inter prætermissos adjunxissem, nisi me potissimum movisset aliqualis Lectionarii Trevirensis, anno 1645 editi, & alibi non semel memorati, auctoritas, in cujus Kalendario ad XIV Julii, post S. Bonaventuram expresse ponitur, Treviris, S. Justi confessoris Trevirensis, & rursus in ipso ordine, ac eodem die, Justi confessoris Trevirensis. Lectio III de Communi. Satis vaga ea fateor, at certe receptæ alicujus venerationis testimonia, quibus cultum, saltem aliqualem probari existimo; quidquid de cetero Trevirenses ipsi satis ostendant, ætatem & gesta Sancti sui Justi, quicumque is fuerit, penitus esse obliterata.

DE SS. RUFINO ET AVENANTIO CONF.
SARSANI APUD DERTONAM IN ITALIA.
Ex Ferrario.

[Commentarius]

Rufinus confessor, Sarzani in Italia (S.)
Avenantius confessor, Sarzani in Italia (S.)

J. B. S.

Binos hosce Sanctos, Martyrologiis omnibus eatenus incognitos, suggessit hoc die Ferrarius ex tabulis ecclesiæ Dertonensis, quæ per diœcesim universam, inquit, illorum memoriam hoc die recosit, & quidem Officio duplici, ut habet in Catalogo generali. Notat enim hic, diem natalitium una cum gestis illorum ignorari, hoc autem die eorum inventionem celebrari: Unde postmodum in dicto Catalogo generali scripsit: Sarzani apud Dertonam, inventio sanctorum confessorum Rufini & Avenantii. Ita testanti & de stabilito ibidem constantique cultu fidem facienti, credendum omnino putavimus, atque adeo ex ejus solius ipsius testimonio, ejusque met verbis breve eorum elogium hic describimus. Sic habet: Rufinus eremita cum Avenantio discipulo in valle, per quam fluviolus decurrit, apud Sarzanum castrum agri Dertonensis vitam egit solitariam, quæ Vallis S. Rufini usque in præsentem diem nominatur. Quorum corpora cum diu latuissent, inventa cum hujusmodi marmorea inscriptione: Hic jacent corpora SS. Rufini et avenantii, in opportuniorem & decentiorem locum parochialis ecclesiæ translata sunt, & præcipua veneratione coluntur. Hæc pauca ex sola Ferrarii fide.

DE S. JUSTO MARTYRE
CONSTANTINOPOLI.
Ex Synaxariis Græcis, & Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Justus martyr, Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. P.

[1] Varia Synaxaria hunc nobis Martyrem exhibent; videlicet Menæa impressa cum suo Indice Ms., Maximus Cytherorum Episcopus, ac Menæum Chiffletii; quibus addendum Synaxarium Basilianum, e quo passionem sic reddo Latine: [Cultus ex Synaxariis; elogium ex Basiliano;] Sanctus martyr Justus e civitate Romana oriundus fuit. Dum vero militaret in ordine numerorum, reversusque esset ex bello, videt crucem crystallinam, & e cruce audit vocem exeuntem, sibique dicentem, ut idola relinqueret, & in Christum crederet. Romam itaque profectus, facultatibus suis in pauperes distributis, sibi vacavit, Christi fide exultans. Quod cum Tribuno innotuisset, comprehensus ab illo est. Dumque non posset adduci, ut Christum abnegaret, vinculis constrictus ad præfectum Magnentium missus est. Et quoniam magis Christi fidei inhæreret, crudis loris cæsus, & ignita galea capite indutus, postea nudo corpore super focum carbonibus accensum expansus; & tandem in magnum caminum ignis injectus, spiritum suum Deo tradidit.

[2] Similia habet Sirletus; addens in fine, ejus sanctum corpus integrum permansisse, ne pilo quidem læso ab igne, [quid Martyrologium Romanum:] in quem fuerat injectus. Atque hinc transiit in Martyrologium Romanum, sic eum referens: Romæ S. Justi militis sub Claudio tribuno, qui apparente sibi divinitus Cruce, credidit in Christum; & mox baptizatus, omnia sua pauperibus erogavit. Tentus deinde a Magnentio præfecto, verberari nervis, galea ignita contegi, & in rogum immitti jussus, nec in capillo quidem læsus, in confessione Domini tradidit Spiritum. Menæa impressa, plurimum alioquin consona, omittunt apparitionem Crucis; habentque etiam in fine, quod ignis nec pilum Martyris attigerit.

[3] [in quo loco colatur sanctus Martyr.] Locus vero, in quo Sanctus colitur, notatur in Supplemento e Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, hodie etiam ipsum annuntiante: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ὀρφανοτροφείῳ. Celebratur autem solemnitas ejus in Orphanotrophio: de quo Cangius in CPoli Christiana lib. 4, pag. 165, num. XIX varia congessit; contendens imprimis contra Codinum, non fuisse locum istum ædificatum a Justino Juniore & Sophia; sed ante Justini tempora extitisse. Ad hæc Zoticum quemdam, signatum in Menæis XXXI Decembris, primum illius curatorem fuisse, & primum, ut fertur, officii orphanotrophi inventorem. Ibidem præterea reperies, eumdem locum postea instauratum a Romano Argyro, ac deinde ab Alexio Comneno monachorum ac monacharum cellulis auctum, scholisque Grammaticæ ad pupillos & pauperum liberos litteris instituendos instructum; novis demum reditibus ditatum. Disces denique, ex æde S. Pauli, quæ in ea stabat urbis regione, quæ vergit ad acropolim, ad quam inædificatum Orphanotrophium scribit Anna, Alexii Comneni filia, perspicue patet, illud esse Orphanotrophium, intra quod stetit ædes S. Pauli; de qua agit dictus Auctor ibid. pag. 114, num. XXI. Accipe nunc versiculos, ex eodem Supplemento:

Μὴ θῦμα βαλεῖν εἰς τὸ βωμοῦ πῦρ θέλων,
Εἰς πῦρ Ἰοῦστος θῦμα βάλλεται ξένον.

Nolens per ignem mittere ante aram hostiam,
Mittitur in ignem Justus (en) nova hostia.

[4] [Quædam in Mrologii Romani annuntiationem observationes.] De tempore mortis, martyrii palæstra ac Imperatore, sub cujus regno illud contigerit, nihil habeo explorati. Annuntiavi eum Constantinopoli, non quod ibidem martyrium consummasse constet, sed quod memoria ejus ibi celebretur. In Basiliano Synaxario notatur quidem Romæ natus, at non passus. Frustra ad Latinos confugias, ut plusculum aliquid notitiæ acquiras. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum hoc unum refert, tradi eum a Græcis cum descriptione certaminis convenienter ad textum dicti Martyrologii. Unde ergo sanctum Martyrem Romam traxit? Rectissime observavit Castellanus in nota marginali ad textum sui Martyrologii Romani; Sanctum hunc Martyrologis omnibus præcedentibus incognitum fuisse. Plura jam pridem huc spectantia studiose notarat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: Nulla extat apud Latinos scriptores hujus martyris mentio: neque Romæ ulla corporis reliquiarumve memoria reperitur. Et quod etiam dubitationem auget, nulla Imperatoris, sub quo passus est, in Actis illius commemoratio fit. Vereor ne potius alibi, quam Romæ coronatus sit. Ubi vides fere compendio tradi, quæ hic notavimus.

[5] Ludovicus Vedriani de Sanctis Mutinensibus a pag. 179, [An Sancti reliquiæ Roma in agrum Mutinensem,] agit de S. Justo M., quem Roma accersit Trinanum, vulgo Trignano, in ducatu Mutinensi ad fluvium Dardagnam situm; & ibidem in ecclesia parochiali S. Petri Apostoli exuvias ejus sacras collocat; ac præter hunc diem XIV, quo colitur, notat translationem ipsius summa cum solennitate ac frequentissimo populi concursu celebrari Dominica secunda Augusti, Martyris reliquiis suavem fragrantiam spirantibus. Sylloge martyrii, quam habet, conveniens cum iis, quæ nos supra ex Synaxariis ac Martyrologio Romano transcripsimus, satis indicat, ipsum agere de Justo, de quo hic quærimus: atque adeo obtinent hic argumenta, paullo ante prolata. Tum demum hæc, quæ nobis hactenus incredibilia apparent, ipsi credituri sumus, quando alicunde probaverit ea, quæ asserit. Nobis interim fixum manet, neque hic, neque alibi palpantes in tenebris duces sequi, nisi lucem prætulerint, ne veritas alicubi offendat.

[6] [an in Hispaniam translatæ?] At plus omnibus, si superis placet, vidit Tamayus, in Martyrologio Hispanico die XIV hujus ista scribens: In collegio Baëcensi in Bætica Fratrum SSS. Trinitatis Excalceatorum, depositio S. Justi Martyris, Romæ passi; cujus sacra pignora Hispaniam allata prædicti Ordinis Minister Generalis isti collegio est eadem impartitus; ubi honorifice coluntur. Translationem probat ex authentico testimonio, in quo notantur e cœmeterio S. Calixti extracta corpora, SS. Felicissimi, Maximi, Justi, Innocentii, Hilarii, Justini, Mauri, Feliciani, Hyacinthi, Vitalis, Alexandri, Gratiani, Joannis, Vincentii, Bonifacli, Valentini, Dionysii, Claudii, Valentini, Calixti MM.; & Sanctarum Concordiæ, Floræ, Fabianæ, Aureliæ, Restitutæ, Victoriæ, Candidæ, & Eugeniæ Virg. & Mart.; e quibus Madritum delatis corpus S. Justi tradit Tamayus donatum collegio Baëcensi; & ita patere ex confecta distributione, excusa Madriti XXX die Martii 1651. Verum quis adeo cæcutit, qui non videat vel primo conspectu, hic enumerari Sanctas Sanctosque anonymos ante extractionem, & post illam communibus Sanctorum variorum nominibus appellatos; quos baptizatos vocant? Deinde cum tanta sit multitudo Martyrum, Justi nomine nuncupatorum, de quibus sparsim in nostris Actis; quæro, unde scire Tamayus potuerit, hoc corpus fuisse potius S. Justi, de quo hic agimus, quam alterius? Quia Romæ passus, inquiet. Sed hoc refellitur ex jam dictis. Itaque cum S. Justi incerta sit palæstra, tempus mortis, Imperator, sub quo passus, locus, ubi quiescat; consequens est, Tamayum hic more suo egregie hallucinari.

DE SANCTO OPTATIANO
EPISCOPO BRIXIENSI.

Sec. V.

[Commentarius]

Optatianus episcopus, Brixiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Plures Brixianæ ecclesiæ sanctos Episcopos, Fastis omnibus antiquioribus præteritos, Martyrologio Romano primum insertos fuisse, pridem observarunt Majores nostri, utpote cum de multis jam actum sit, & quidem diebus proxime fere sequentibus, III Martii de S. Titiano, [Inter SS. Ep. Brixienses Romano Marlio inscriptos,] IV de Paulino, VII de Gaudioso, aliis Gaudentio, hujus nostri S. Optatiani decessore; ubi rationem temporum non satis exactam, facile observavit Henschenius; quam cursim delibare satis habuit, secutus potius scriptores Brixianos, quam ut ea operosius discuteret, quandoquidem & ordine & numero, quin etiam nominibus Catalogi inter se discrepent. Quod ut in hodierno Sancto pateat, est hic Joanni Francisco Florentinio, auctori Indicis Chronologici, anno 1614 Brixiæ excusi, & Ferrario in serie XIV, qui Ughello & Faino dicitur XVI. Henschenii vestigiis insistere & nobis certum est, ætatem Sancti & in episcopatu successionem eorum arbitrio relicturis, sive floruerit ab anno 440, ut vult Ferrarius, silens de ejus obitu: sive ut alii malunt, ab anno 450 usque ad 504, cum nihil ad manum sit quo ea impugnentur, minus etiam quo stabiliri possint. De cetero autem cum S. Optatiani gesta oblivione ferme sepulta sint, nihil nobis superest, quam ut pauca scriptorum fragmenta hic breviter ob oculos ponamus.

[2] [locum etiam habet S. Optatianus,] In colligendis Brixianis istis Sanctis Romani Martyrologii revisoribus præluxisse Galesinium, mihi quidem indubitatum videtur: citat hoc die Gypteca Episcoporum Brixiensium & Annales Capreolii; voluit dicere diptycha, seu potius Catalogos, & historiam Eliæ Cavreoli, in qua Sanctus vix plus quam de nomine obiter salutatur. At de recepto cultu hic disputandum non est, ubi primi Episcopi omnes sanctitatis titulo decorantur usque ad trigesimum secundum, uno solo excepto. Hodierna Romani Martyrologii annuntiatio hæc est: Brixiæ, sancti Optatiani episcopi; ad quam annuntiationem suam adjunxit Baronius hoc modo: Vixit hic temporibus Valentiniani tertii Imperatoris, cum Romanæ Ecclesiæ præesset S. Leo Papa, cujus tempore interfuit Mediolanensi synodo sub Eusebio episcopo Mediolanensi, cujus exstat synodica, ab Episcopis, qui aderant, scripta ad S. Leonem, ubi in subscriptione Episcoporum pro Optatiano Octavianus mendose legitur. Meminit ejusdem Rampertus episcopus Brixiensis in sermone de translatione S. Philastrii, septimumque hunc numerat a Philastrio. Huic successit Vigilius. Hisce consonant jam dicti Catalogi, e quibus vix plura eduxeris quam quæ hic a Baronio tradita sunt, ut vide in laudato Florentinii Indice, cujus verba Baronianis aptanda sunt.

[3] Addit porro Florentinius: Ejus & S. Vigilii successoris reliquias, [de cujus gestis pauca supersunt,] in æde S. Laurentii reconditas, anno MCCCCXCVII Bernardinus Fabius, Pharensis antistes, & eidem ecclesiæ præpositus ex ara maxima vetustiore in novam transtulit; ab eadem postea muro inhærente extractæ, solennique supplicatione per urbem portatæ in augustiorem aliam, quam in medio choro Octavius Hermannius præpositus statuerat, illatæ sunt anno MDXCVI. Celebratur pridie Idus Julii. Habes hic præcipua quæ de S. Optatiani gestis aut posthuma gloria prædicari possunt, quæque Ferrarius hoc die in majori Catalogo contraxit, notans cum ceteris, Episcopum Brixiensem, qui epistolæ synodali Eusebii episcopi Mediolanensis ad Leonem I Papam subscriptus legitur, Octavianum, non Optatianum appellari; sed cum non magna nominis differentia sit, videtur idem qui Octavianus & Optatianus vocatur. Quidquid igitur Bernardinus Faynus elenchum bene longum Scriptorum exhibeat, pro certo habeas, nihilo plus solidæ substantiæ historicæ ex iis extundendum. Præmittamus ejus textum pridie Idus Julii: Brixiæ, sancti Optatiani episcopi, in ecclesia S. Laurentii, pie factorum laude insignis, quibus in cælo locum sibi æternum promeruit.

[4] Audi modo silvam probationum. Agunt de eo Martyrologium Romanum, Galesinius, [licet scriptores multos adducat Faynus.] Brixianum manuscript., sermo Ramperti episcopi in translatione S. Philastrii, Catalogi omnes & tabulæ ecclesiæ Brixiensis, Ludovicus Zacchonus in compendio Sanct. Abbas Ascanius Martinengus in libello Sanct. & Obitius Capucinus de nobilit. Brix., Scipio Covus in suis Memoriis, Abbas Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ, Joan. Bapt. Zanettus in Vita S. Titiani, Regest. N. civitatis, Annales quoque Heliæ Capreoli, Joan. Bapt. Nazarii, Octavii Rossi, & Abbatis Patritii Spini. Adde Ferrarium & forte alios, quantovis numero, ex quibus nihil præter jam dicta eduxeris. Ramperti sermo toties citatus, in quo solum S. Optatiani nomen expressum est, in S. Philastrii Actis dabitur XVIII Julii, cum meritissima laude V. C. Pauli Galiardi, Brixiani Canonici, a quo S. Gaudentii sermones, in iisque quæ ad S. Philastrium spectant, elegantissimis typis Patavii 1720, edita, non ita pridem accepimus. Ultima Fayni verbæ subnecto: Hujus (S. Optatiani) sacri cineres in ara majori, in medio chori translati referuntur sub die XXV Februarii, capite in busto aureo & argenteo ad devotam ostensionem deposito. Scripsit de eodem Episcopus Sarzanæ in suo Martyrologio poëtico, nempe Nicolaus Brautius, raro a nobis citari solitus:

Ut foret optatis compos, non lumine somnum
      Aspexit, membris nec fuit ulla quies.

DE S. MARCIANO EPISCOPO
FREQUENTI IN SAMNIO ITALIÆ.

Forte SECULO V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, veteri Officio & Actis incertis.

Marcianus episcopus, Frequenti in Samnio Italiæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Urbem, olim episcopalem, in qua sedem tenuerit is, de quo hic agimus, S. Marcianus ita descripsit Ughellus tomo 8, col. 409, ut amplior aliunde notitia quærenda non sit. Sic ibi loquitur: Friquentum seu Frequentum, vulgo Frigento, est Hirpinorum antiquissima civitas, [Frequenti episcopus,] Ulterioris principatus, in summitate montis posita, & ventis potissimum hibernis exposita, Abellino finitima, duodecim circiter milliaria Benevento metropoli distans, olim Æculum dicta. Memoratur apud Ciceronem, Appianum Ptolomæum & Plinium. Populosa divesque fuit, sed terræ motus vi an. DCCCCLXXXVI prostrata, ut Ostiensis in Chronico scribit, ac bellorum injuria penitus desolata, habitatoribusque vacua intuentibus se præbet inconstantis fortunæ exemplum. Etenim cum priscis nostræ salutis temporibus ipsa inter eas urbes merito connumerari possit, quæ Christi fidem amplexæ fuerunt, & episcopali dignitate exornatæ Leonis IX pontificatu; deficientibus tamen populis, sub Paulo II an. MCCCCLXV, die VII Maii priscum dignitatis decorem amisit, cum episcopatus ejus Abellinensi finitimo perpetua unione accessit; unde ab eo anno, qui præfuerunt Abellinensi ecclesiæ Abellinensis & Frequentinensis episcopi titulo se subscripserunt. Remanet adhuc cathedralis Frequentina sub titulo B. Mariæ & S. Marciani episcopi, urbis patroni, cujus sacrum caput in ea honorifice asservatur. Hæc de loco.

[2] [antiquis omnibus Martyrologiis ignotus.] Plures autem istius nominis (sive Marcianus scribatur, sive Martianus) in Actis nostris datos, & porro dandos, ex solo Romano Martyrologio constat, in quo synonymi sedecim enumerantur, in nostro vero solius primi semestris Catalogo sex supra viginti. In codicibus Hieronymianis, Usuardinis aliisque non pauci Marciani reperiuntur, ast in iis omnibus tabulis plane ignotus est is de quo Ughellus, & ante ipsum Ferrarius meminerunt cum titulo episcopi Frequentini, quem Castellanus non est ausus admittere, eum in Martyrologii sui universalis indice, tamquam omissum signans. Dubitavi & ego, ut verum fatear, num inter Sanctos locum promereretur, ea potissimum causa, quod cum Ferrarius unice ferme se niti asserat, monumentis ecclesiæ Beneventanæ, in qua S. Marcianum coli ait hoc XIV Julii; in Catalogo interim Sanctorum istius ecclesiæ a Mario de Vipera Neapoli edito anno 1635, nullus alius Marcianus reperiatur, præter eum, quem ipse episcopum Beneventanum statuit XIV Junii, quemque ipsum non immerito suspicatus est Papebrochius eo die relatum esse occasione S. Marciani Syracusani, de cujus festivitate magis quam de illius Beneventani constare, manifestum est. Hæc, inquam, me prope moverant, ut Marcianum prætermissis insererem, sed prævaluit auctoritas Ughelli tam diserte affirmantis, eum ut ecclesiæ patronum Frequenti recoli, atque item ejus Officium, ex vetustissimo ecclesiæ Frequentinæ codice olim a nostro Antonio Beatillo descriptum, & post ejus obitum ad Bollandum missum anno 1645.

[3] Præmiserat vivus adhuc laudatus Beatillus anno 1638 Vitam ipsam S. Marciani, [Officium proprium ibi aliquando habuit.] qualem ferme postea edidit Ughellus, cujus solum compendium dederat in majori Catalogo Ferrarius, estque ipsa tota inserta jam dicto Officio, cujus hic specimina aliqua proferre, haud abs re fore arbitramur. Continet id paginas sedecim formæ minoris, divisum in lectiones novem, totam Vitam, ut dixi, complexas, quarum antiphonæ, responsoria &c. ex eadem Legenda contracta rem eamdem bis terve non absque nausea identidem repetunt: ex antiphona ad magnificat, statue de ceteris: Beatissimus Marcianus Dei Pontifex almus, cui commisit Dominus gregem suum regendum, qui assidue ad eum veniebat, videns signa & miracula multa ab eo fieri. Omissis ceteris, addam solum fragmentum ex hymno ad Vesperas.

Ad Marciani præsulis concurrite Christicolæ
Festum, devote pariter laudes Deo concinite,
Qui fretus almo flamine cælestibus spiritibus
Arcadiis a finibus transvectus est Ausoniam.
Frequenti solum eligit, Christi præcepta consequens,
Jejuniis & precibus Regem supernum obsecrans,
Contempsit opes infimas, caducas & terrigenas,
Luxus calcavit seculi, adeptus est cælestia.
Cujusdam matris filium obsessum a dæmonio,
Quem obsecrando Dominum restituit incolumem &c.

[4] De præfati Officii lectionibus seu Actis quid sentiendum sit, [Ætas ejus ex incertis conjecturis] ex ipsismet pronum erit cuique colligere, cum non vitæ historiam, sed meram miraculorum, non satis apte digestorum, narrationem contineant, nullo addito temporis indicio, nisi quod res, satis de se implexas, magis etiam confundat. Nam, ut in annotatis suis Mss. ad Vitæ calcem observavit Beatillus, Leo Papa beatissimus, cujus tempora num. 5 cum Laurentio, Canusinæ civitatis episcopo connectuntur, alius ipsi esse non potest, præter S. Leonem Magnum, quandoquidem Laurentius iste, si vere Canusinus episcopus fuit, eam sedem tenere debuerit ante Probum, qui, Baronio teste, tomo 6, pag. mihi 281, Legatus a Simplicio Papa Constantinopolim missus est anno 467: unde cum nullus Laurentius Canusii sedisse legatur post Probum, conjicit Beatillus, eum ante Probi tempora eam cathedram occupasse, ac proinde cum alio Papa Leone componi non posse quam cum primo, qui solus istius nominis ante Simplicium Ecclesiam gubernavit. Ita, inquam, conjicit Beatillus; nam si aliunde non substet prædictus Laurentius, quam ex his nostris S. Marciani Actis, vereor ut satis tuto inter Canusinos, hodie Barienses episcopos connumerari queat. Quoniam vero S. Marciani ætas non nisi per dubias id genus conjecturas accersitur, necdum plane video, quo fundamento tam rotunde asseruerint Beatillus, Ferrarius & Ughellus, atque post istos plures haud dubie alii, ipsum Leonis Magni timporibus floruisse.

[5] Ex conjectura una alteram elicuit Beatillus: nam postquam hæc modo suo explicuit, [non satis solide eruitur;] ut difficiliorem Actorum nodum solveret, utpote in quibus eodem num. 5, expresse habebatur, adiisse S. Marcianum ecclesiam S. Dei genitricis Virginis Mariæ Rotundæ, fatetur, se vocem ultimam delevisse. Hæc ejus verba sunt: In originali legitur S. Mariæ Rotundæ, sed impossibile hoc est, nam templum Pantheon longe post hæc Leonis Papæ tempora Deiparæ Virgini dedicatum est. Ideo delendum judicavi nomen Rotundæ. Satis libere enimvero, & contra autographi fidem, in quo eam repererat, sicque expuncto Rotundæ nomine, Acta subinde edidit Ughellus, inseruitque tomo suo 8, a col. 411; neque de ista voce uspiam meminit. Laudo equidem ingenuam nostri Beatilli confessionem; verum, ut candide dicam, non placet facta inductio, qua posita, id demum educere conantur laudati scriptores, vixisse S. Marcianum tempore Leonis I, quod servato Rotundæ nomine quadrare omnino nequit. Quis nobis satis suaserit, hunc fuisse Actorum scriptoris, nomen Rotundæ exprimentis sensum, alia fortasse omnia cogitantis? Quid si aliquis contra insistat, ex eo capite eradendum potius nomen Laurentii, alias prorsus ignotum, quodque non aliunde quam ex tam dubia epocha eruitur? Manet sane ex dictis incertissima ætas S. Marciani, atque ex eadem ratione colligitur imperitia Vitæ scriptoris multa perperam commiscentis.

[6] [neque Acta magnam præferunt auctoritatem.] Quis is fuerit, aut quando scripserit, nec divinando assequi possum; verosimile est reponendum in eorum numero, qui ex ingeniosa pietate magis quam ex sat certis documentis Legendas compilarunt, ut saltem de patronis suis aliquid prædicarent, quo fieret ut Sancti non dicerentur ignoti. Ego me fateor in tota ea oratione, sive prout in Officii lectiones distributa est, sive prout Vitæ seriem aliquam induit, nihil magnopere reperire, quod sufficienti fide subnixum sit, ut contextus iste miraculorum satis tuto admittatur. Notanda etiam omnino est Ferrarii annotatio in suo Sanctorum Italiæ seu majori Catalogo, qua ita observat: Cum XVIII Kal. Julii obierit (S. Marcianus) hac die Beneventi non natales sed translatio celebratur. Id vero nusquam indicant nec Acta nec Officium, ut vehemens mihi suspicio oboriatur, confudisse Ferrarium S. Marcianum hodiernum cum Marciano Beneventano episcopo, quem supra diximus ex Mario Vipera ibi plane coli XIV Junii seu XVIII Kal. Julii. Quid ex hujusmodi monumentis certi haberi possit, res ipsa loquitur; mihi non licet scapham aliter vocare quam scapham, nec pro veris venditare, quæ incerta agnosco. Cetera ex Actis ipsis qualibuscumque lector intelliget.

VITA Desumpta ex vetustissimo Ms. codice
Desumpta ex vetustissimo Ms. codice ecclesiæ Frequentinæ

Marcianus episcopus, Frequenti in Samnio Italiæ (S.)

BHL Number: 5264

EX MSS.

[Lauto in Græcia patrimonio pauperibus distributo,] Legitur, quod beatus Marcianus Græcorum genere oriundus fuit, & ex nobilibus parentibus, nimiumque Deum timentibus, originem duxit. Cujus parentes, cum essent nimium locupletes, & cum tantummodo unicum filium genuissent, cœperunt illum in Domini timore, & operatione instruere. Quorum monita beatus adolescens non abjiciens, quidquid ab eis audire poterat, in armariolo sui recondebat pectoris, & proficiebat de die in diem in Dei omnipotentis servitio. Factum est autem dum parentes ejus de hac vita migrarunt, ut cunctæ illorum possessiones, & divitiæ, Marciani sub dominio devenirent. Ille autem non immemor suorum præceptorum parentum, quia, sicut Euangelica narrat auctoritas; terra bona bonum germinat fructum; atque semen & bona arbor bonos fructus facit, cœpit cuncta, quæ habere poterat, pauperibus erogare, viduis & orphanis ministrare, & omnibus, in necessitatibus positis, subvenire.

[2] Sed jam Dominus omnipotens cum vellet ejus vitam, [Frequentum se recipit;] & beatitudinem multorum fieri in exemplum, ne lucerna, quæ multis illucescere poterat, amplius lateret, cœpit per illum virtutes & mirabilia exhibere. Cœperunt autem de tota Græcia ad eum concurrere, eique honorem & reverentiam impendere, & de suis facultatibus ministrare. Ille vero, qui proprias facultates contempserat, alienas nolebat accipere opes, immo nec ab hominibus laudes, qui jam pene totum mundum reliquerat. Cumque quid ageret, & quo se verteret diligentissime excogitaret, divino, ut arbitramur, reperto consilio, Græciam patriam relinquens, navemque conscendens, in Italiam properavit, & pervenit in finibus Samnii juxta civitatem, nomine Frequenti, habitareque ibi cœpit, & solitariam peragere vitam.

[3] Cognita autem ejus opinione & sanctitate, Frequentini cives assidue ad eum veniebant, [ubi sanctitatis famam consecutus,] videntes signa, atque miracula multa ab eo fieri. Denique quadam die, dum orationibus & jejuniis, ut solitus erat, incumberet, ecce quædam mulier [adest] ex Lucaniæ finibus adveniens, lunaticum filium secum circumferens, qui multis erat catenis & loris adstrictus, eo quod a multis teneri non poterat; quæ mulier projecit se ad pedes beatissimi Marciani, cœpitque cum lacrymis osculari vestigia pedum ejus, & dicere, O sanctissime Marciane, famule Christi, succurre mihi miseræ peccatrici, de unico filio meo, qui a dæmonio vexatur.

[4] Beatissimus autem Marcianus condolens Afflictioni mulieris, accessit ad eum, & dixit: Tibi præcipio, [lunaticum puerum a dæmonio liberat.] immunde spiritus, in nomine Dei Patris, & Filii, & Spiritus sancti, exi ab homine isto, & ne amplius introeas in eum; statimque recessit ab eo dæmon, cœpitque per aërem vociferari: Quid mecum habes, Marciane? Ego tuas virtutes in Græcia non potui sufferre, & nunc etiam me ejicis de Italia. Tunc beatus Marcianus ait ad eum: Imperet tibi Deus, iniquissime dæmon, qui te a collegio sequestravit bonorum angelorum, ut ne amplius loquaris sub Dei præcepto, sed sileas, & recedas a Dei creatura. Hæc dixit beatus Marcianus, & statim dæmon abscessit, & numquam comparuit. Tunc beatus Marcianus apprehendens manum dexteram pueri, erexit eum & reddidit illum matri suæ, quæ gaudens pervenit domum suam, & erat sperans in Domino Jesu Christo, & confidens in beatissimo Marciano famulo ejus.

[5] Factum est autem, ut Laurentius, vir Canusinæ ecclesiæ electus, [A Laurentio ep. Canusino Romam perdüctum,] Romam properare cupiens, ut pastoralem infulam a Romano Pontifice accipere mereretur, veniret ad beatissimum Marcianum, quem suppliciter rogare cœpit, ut cum eo pariter pergeret Romam. Cujus precibus beatissimus Marcianus obediens, ad limina Apostolorum Petri & Pauli pariter pervenerunt. Tunc temporis Leo sanctissimus Apostolicam Sedem tenebat; qui cognoscens per Spiritum sanctum, Marcianum una cum Laurentio Romam esse ingressos, occurrit cum magno gaudio, & obsequio clericorum; qui invenit Laurentium, & honorifice salutans, atque deosculatus, benedixit eum; Marcianus autem interea ad ecclesiam sanctæ Dei genitricis Virginis Mariæ perrexit. Interrogavitque Papa de Marciano viro beatissimo, quia cum magno desiderio eum videre cupiebat, & universa, quæ audierat de illo, Laurentio insinuavit; quoniam a Domino ei fuerant revelata. Quo audito electus Dei Laurentius præ nimio gaudio cœpit flere de socio suo Marciano, cujus nomen, & sanctitatem, atque beatitudinem cælitus cognoverat revelatam, tristarique cœpit nimium, ne beatissimus Marcianus Leoni Papæ adhæreret, & Romæ detineretur, ac se desereret. Quod cognoscens Leo Apostolicus Pontifex, electo inquit: Noli turbari, nec metuas, ut famulus Christi Marcianus te deserat, & mihi adhæreat, quia charitas Christi, quæ eum cum tua societate univit, non patietur te a tanto socio separari, quia videlicet Dominus meus Jesus Christus ea hora, qua estis Romam ingressi, mihi per revelationem dignatus est nomina vestra, societatem, atque beatitudinem indicare.

[6] [ex revelatione cognoscit Leo PP.] De beatissimo Marciano socio tuo mihi Spiritus sanctus affatus est ita: Scito, Leo Papa, quia duo famuli mei Romam ingressi sunt, unus vocatur Laurentius, alter Marcianus, qui Laurentius episcopalem cathedram suæ civitatis, in qua electionem a cuncto clero adeptus est, a te cupit accipere; Marcianus autem pro solo amore intimo, & ob reverentiam Apostolorum, atque aliorum sanctorum Romam properavit, cujus vitam & actus sanctissimos, mihi placita esse cognoscas: unde moneo te, atque præcipio, ut citius surgas, eisque obviam eas & percuncteris nomina illorum, usque dum invenias; cum autem inventi fuerint, honorifice eos, & cum caritatis amore suscipias: Laurentio Canusinæ civitatis, de qua electus est, ecclesiæ cathedram trade; Marciano vero, viro per omnia Apostolico, Frequentinam ecclesiam regendam & gubernandam committas; scito enim per illum non solum vicinas, sed etiam longe positas provincias, atque ecclesias, meritis ejus atque exemplo, esse salvandas. Inter hæc Laurentius supradictus electus, cum se jam a tanto socio deserendum minime dubitaret, cum fiducia magna Papæ respondit: Crede mihi, venerabilis Pater, Marcianus, quem quæris, & de quo tanta tibi divina revelavit clementia, hic non est, sed ad ecclesiam beatæ Dei Genitricis oraturus accessit. Tunc Papa una cum populo & Laurentio, qui aderat, ingressus est ecclesiam, in qua beatum Marcianum solo prostratum orantem invenerunt.

[7] Surrexit autem Marcianus a terra, & salutavit Papam, [cumque episcopum consecrat.] qui illum similiter resalutans, & deosculans, dixit ei: Gratulamur advenisse te huc, frater & fili, Marciane. Qui respondit, Divina majestas protegat te, sanctissime Pater. Tunc Papa narravit ei omnia, quæ ill, de eo a Domino fuerant revelata. Marcianus autem hæc audiens cœpit flere, & indignum clamitare ad episcopalem honorem ascendere. Papa autem dixit ad eum, Audi fili, Dominum Jesum Christum dicentem: Petre, si diligis me, pasce oves meas, ideo te non convenit illius jussa postponere, sed ejus mandata explere, ejusque oves pascendas, atque gubernandas suscipere, quia qui gregem Dei renunciat pascere, pastorem summum renuit, & convincitur non amare. Ad hæc Marcianus respondit: Servus contradicere Domino non potest, ideo voluntati Dei non abnuo, non resisto. Tunc Leo Papa sanctissimus vocavit episcopos, cunctumque clerum, & Marcianum & Laurentium consecravit Episcopos; quos apud se aliquantis diebus Romæ detinuit, gratiasque Domino Salvatori referens, misit eos ad propria. Dum autem egressi essent Roma, & pergere cœpissent, multas virtutes & miracula, signa, atque prodigia Dominus Jesus Christus in eodem itinere per beatissimum Marcianum operari dignatus est: plagatos enim & infirmos curabat, leprosos mundabat, paralyticos sanabat, dæmones expellebat, & effugabat.

[8] Cumque civitatem Terracinam essent ingressi, ecce defunctus unicus filius principis efferebatur jam ad tumulum, [In reditu mortuum ad vitam revocat,] & princeps pater ejus, Sisinius nomine, cum tota civitate & populo, nimio conficiebatur mœrore; fuerat enim unicus ille pulcher, & sapiens, nec solum patri, sed & omnibus convicinis erat carus, unde ab omnibus plorabatur. Quorum luctus & tristitiam beatissimus Marcianus conspiciens, dolore compassus, jussit deponi feretrum, & petiit a populo silentium fieri. Illi autem hæc audientes, timore percussi, tamen cum gaudio tacuerunt omnes, scientes opinionem sanctitatis ejus. Beatissimus autem Marcianus confidens in Domino, expansis manibus in cælum dixit: Domine Jesu Christe, qui de sinu Patris descendisti, ut salvum faceres genus humanum, qui filium viduæ unicum revocasti ad vitam, & archisynagogi filiam resuscitasti, Lazarumque fœtentem tuo jussu, tuoque imperio, etiam ligatis manibus & pedibus, de sepulcro resurgere fecisti; te deprecor, clementissime Domine, ut in tuo nomine resurgat juvenis iste, filius unicus patris sui, ut cognoscant omnes quia tu es vivens, & regnans cum Patre & Spiritu sancto per omnia secula seculorum. Cumque omnes respondissent, Amen, statim ille, qui mortuus fuerat, resurrexit, & resedit in lectulo, qui projecit se statim ad pedes ejus, cœpitque benedicere Deum omnipotentem, & famulum ejus Marcianum. Tunc beatus Marcianus apprehendens dexteram ejus, allevavit eum, & sanum & incolumem reddidit patri suo.

[9] Cum autem pervenisset in finibus Samnii, ecce quidam dæmoniacus obviam se ei obtulit; [multaque alia patrat miracula,] tunc beatus Marcianus signum Crucis edidit dicens; Imperet tibi Deus, diabole, ut non habeas potestatem vexandi eum amplius. Cui dæmon ait: Ecce, Marciane, non suffero signaculum, quod contra me excitasti: ecce jam per tot vices mihi talia fecisti, quid me persequeris? Quid mali tibi gessi? Cui beatus Marcianus ait, in nomine Domini mei Jesu Christi, exi ab eo. Qui statim exiens, numquam comparuit. Beatus autem Marcianus jussit alimentum ei præberi, quem sanum & incolumem dereliquit. Cumque Frequentino populo ejus nunciatus fuisset adventus, gaudentes, & exultantes de tanto Patrono, ei obviam exierunt, & cum hymnis & laudibus eum ad ecclesiam detulerunt. Cæcus autem quidam illic morans, qui ejus præstolabatur adventum, cum audisset quod beatus Marcianus esset reversus, cœpit clamare & dicere: Famule Christi Marciane, illumina me. Tunc beatissimus Marcianus dixit ad eum: qui mundum suo redemit sanguine, Christus te sua virtute illuminet, & signum Crucis super oculos ejus faciens, statim, qui cæcus fuerat, cœpit videre, ac laudare & benedicere nomen Domini nostri Jesu Christi per famulum ejus Marcianum.

[10] [quibus etiam post obitum inclarescit.] Post hæc autem præsul civitatis Canusinæ commendans se sanctissimo viro, amplexantes, & deosculantes se in amore fraternitatis, remisit eum a se. Inter hæc beatissimus Marcianus magis ac magis cœpit Christo Domino devotus existere, suamque ecclesiam religiosissime gubernare. Quanta autem per eum Dominus miracula gesserit, longum est enarrare. Quare nunc ad ejus sanctissimum obitum succincte pergamus. Cum cognovisset ergo, quod eum Dominus de hac luce vocaret, clero, cunctoque populo nunciavit, pacemque eis & concordiam servandam tradidit. Tunc valefaciens omnibus, die sabbati, hora quasi decima, est infirmatus, & per totam noctem in Dei laudibus mansit. Illucescente vero die Dominico, hora prima diei, participatus est corpore & sanguine Christi, & ita perrexit ad Dominum cum triumpho. Tunc omnes clerici & laici, atque omnis populus, eum cum hymnis & laudibus sepelierunt. Postquam autem Dominus noster Jesus Christus beatissimum famulum ejus Marcianum de hac luce subtraxit, cœpit per corpus ejus, virtutes & miracula exhibere, non minora, quam ei concesserat in vita sua. Nonnulli ergo ex proximis infirmi, & etiam ex longinquis regionibus, venientes, osculantes arcam, in qua sacratissimum ejus corpus requiescebat, sani revertebantur a quocumque detinebantur languore; cujus famam, & virtutes venerabiles non est passus Dominus quiescere, eo quod caritas Dei erat in illo; regnante Domino nostro Jesu Christo, quem decet omnis honor & gloria, omnisque adoratio, cum omnipotente Patre ac sanctissimo & vivifico Spiritu sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE S. VINCENTIO CONFESSORE ALIAS MADELGARIO.
SONEGIIS IN HANNONIA BELGII.

CIRCA AN. DCLXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Vincentius Madelgarius conf., Sonegiis in Hannonia Belgii (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti nomen, ortus, patria, conversatio, ætas & obitus.

Septimum a Christo nato seculum, Sanctorum in Belgio nostro fœcundissimum, sæpe in his Actis laudatum, sæpe descriptum fuit; sæpe de hodierno sancto Vincentio seu Madelgario recurrit mentio, conjugis, [Sancti in Actis jam sæpius memorati,] item sanctæ, liberorum & affinium gratia; ut videre est ad Vitam S. Waldetrudis, pientissimæ ejus uxoris, IX Aprilis; S. Landrici filii episcopi & abbatis, XVII ejusdem mensis; filiæ virginis abbatissæ S. Aldetrudis, XXV Februarii; S. Aldegundis Malbodiensis fundatricis sororiæ, XXX Januarii, & locis aliis. Porro Montis alti ad Sabim cœnobium, ab ipso S. Vincentio conditum, & leuca circiter una Malbodio dissitum, satis delineavit abbas Ursio, agens de sacro corpore S. Marcelli Papæ eo delato, tomo 2 Januarii pag. 12, ut ea omnia hic denuo commemoranda non sint: neque refutanda Martini Papæ cum Dagoberto conjunctio, de qua aliisque id genus erroribus toties egere majores nostri. Sonegiarum (vulgo Soignies) situm & dominium habes ad jam dicti S. Landrici Vitam, ex qua aliisque id iterum colligas, quod alibi non semel attigimus, nempe urbes & oppida Hannoniæ pleraque, ut metropolim ipsam Montes, Condatum, Nivellam, Malbodium & tot alia, ad monasteria vel monasteriorum occasione excrevisse, ut de Altomonte & Sonegiis, ab ipso S. Vincentio Madelgario primum inchoatis, ubi & hodie præcipue colitur, certissimum est. Sed hæc obiter & prævie notata sint.

[2] Huc magis spectat vera & genuina nominis hujus Sancti expressio, [vel ipsum nomen dubium est:] quam non adeo facile est e scriptoribus liquido eruere; aliis Madelgarium, Malgerum, seu Madelgerum (gall. Mauger) Vincentii cognomentum obtinuisse asserentibus, a reportata de seculi fastu, & mundanis illecebris victoria; quod ut pro indubitato admittendum fortasse non sit, sic tamen a primis Legendarum auctoribus, infra citandis, constanter nuncupatum advertimus: aliis contra Vincentium Madelgarium hodierno modo enuntiantibus. Miraberis, non defuisse qui Vincentium inde dictum somniaverint, quod Wandalos ex Hibernia expulerit. De voce acrius contendere minime lubet; mihi sus deque erit, sive Madelgarium cognomento Vincentium, sive Vincentium Madelgarium appellaveris Sanctum quo de hic agimus: utrumvis autem proprium nomen sit, sive agnomen, ne diversitas confusionem pariat, nos receptiorem cum communi appellationem sequemur, haud gravate passuri, si prima opinio, ut antiquior præferatur His igitur in medio relictis, varias primum difficultates, quoad fieri poterit, explanabimus, antequam de ejus cultu, elogiis & reliquiis, quæ notiora sunt, explicemus. Hæc vero explanatio tantum claritatis addet, quantum ex vetustioribus monumentis, crebris illis barbarorum incursionibus, quas toties deplorare cogimur, misere absumptis, per obscura vestigia elici poterit.

[3] [gesta vero mire implexa;] Atque ut a præcipuis instrumentis seu Legendis ipsis incipiam, postquam eas examinavit Mabillonius, recte censuit tom. 2 Act. Ord. S. Benedicti pag. 672, de sancto Vincentio seu Madelgario pauca explorata occurrere. Verissimum id experimur in ea varietate scriptorum, Hiberniam cum Belgio ita commiscentium, ut aliqui Hibernum velint genere, alii in Hibernia exulasse, plerique cum Vitæ scriptoribus, a rege Dagoberto proregem seu gubernatorem, ferme dicerent comitem aut ducem proprietarium istius insulæ destinatum, quo ipsum sancta conjux secuta sit, & unde reduces ipsi multos secum viros Sanctos adduxerint in Belgium, quorum non paucos exprimit Legenda major, tam diserte & rotunde, ut prope incredibile sit, talem apud Altimontenses monachos invaluisse traditionem, quæ fundamento saltem alicui innixa non fuerit, ut rursus infra dicendum erit; quidquid adversus ea omnia insurgat Cointius in suis Francorum Annalibus ad annum 648 a num. 11, seorsum probare intendens, saltem S. Furseum e transmarinis partibus a S. Vincentio adductum non esse, quod de ea re non meminerit auctor Vitæ istius Sancti, eam discessus causam allegans, quia turbatam esse provinciam gentilium incursione perspiceret: quæ ferme eadem est ratio a Venerabili Beda ibidem adducta.

[4] [non ideo tamen omnino repudianda.] At enim ex citatis istorum verbis non omnino sequi videtur, quod inde eruere voluit Cointius; quasi pugnent causa exitus S. Fursei e patria ob gentilium incursionem, & S. Vincentii societas, qui, ut omnium hic opiniones aut pro libitu cogitata non referam, quacumque demum de causa in Hiberniam & Angliam proficisci potuerit, & Sanctum istum æque ac alios populares synchronos, quos inde ad nos transivisse constat, itineris comites habuisse, aut saltem ad se in Belgium invitasse, quorum postea consuetudine usus sit. Id equidem ex sola anonymi scriptoris Vitæ S. Vincentii qui seculum XII non transcendit, auctoritate, ut certum admittere non ausim; at nec video Cointii argumenta evincere, rem ita accidere non potuisse, & forte revera accidisse, cum id affirment scriptores proximi, qui quidem exstent, nulla vero in iis omnibus occurrat repugnantia: plurima autem facta nemo negaverit, licet certa memoria ad nos transmissa non sint; de cetero autem admitti ista utcumque possint, ex dictorum scriptorum fide constantique traditione, quamdiu efficacioribus argumentis non evertuntur. Vita S. Foillani, apud nos Ms., modum ferme suggerit, quo aliter salventur, dum ait, causam peregrinationis per id tempus tot Sanctorum ex Hibernia, fuisse Madelgarium (qui & Vincentius) qui potens in Francia & potens in Hibernia, multos ad peregrinandum pro Christo animaverit, & auxilio foverit.

[5] Utcumque ea acceperis, id solum laboro, ne tota Legenda subruatur, [Hibernus genere dici non potest;] cui id adscribi, nequit, quod alii commenti sunt, videlicet S. Vincentium Hibernis adscribendum; falluntur enim, ut hic denuo recte Mabillonius, qui eum patria Hibernum dicunt, in quo ei tanto facilius subscribo, quod, Fatente Thoma Sirino, nulla ejus in antiquioribus Hibernicis fastis memoria exstet, nullam porro in minus vetustis observem, quæ non a Belgis, & ex Molano potissimum accepta sit, forte etiam ex Vita S. Ettonis, aut hujusmodi aliis, mira quandoque & nimis quam inepta corradentibus, ut habes X Julii. Qui ex Hibernico Macguir Madelgarium efformatum somniant, næ illi figmentum præposterum nobis objiciunt, sine teste aut vade neutiquam admittendum; quidquid nobis Armachanum obtrudat Joannes du Pont canonic. Regul. in suo Memoriali immortali, de vita & virtutibus S. Vincentii, Montibus edito 1649, ut qui id in Commentario aliquo de Sanctis Hiberniæ, satis crude asseruerit. Nec forsitan melius sapiunt, inquit iterum Mabillonius, qui (S. Vincentium Madelgarium) Aquitanum dicunt, Madalgarium confundentes cum Amalgario, quem a Dagoberto adversus Wascones missum, Fredegarius cap. 78 docet. Neque vero mirum cuiquam videbitur, si ex eadem ipsa confusione processisse dicamus, quod ex Wasconiorum gente originem traxisse memorent sancti Vincentii patrem, quamquam & alio modo salvari id posse, infra ostensuri simus. Rejecta itaque tum Hibernica tum Aquitanica aut Iberica origine, ad paulo certiora transeamus.

[6] Illustrem genere fuisse S. Vincentium, dubium prorsus non est; sic enim disertis terminis appellatur a vetusto scriptore Vitæ S. Aldegundis. [nec admittenda genealogia Comitum Hannoniæ.] Erat famulæ Dei Aldegundi germana, nomine Waldetrudis, quæ fuerat conjuncta viro illustri Madelgario, cognomento Vincentio. Paria tradunt Hucbaldus monachus Elnonensis & alii apud Bollandum. Baldericus episcopus Noviomagensis in Chronico & Philippus Harvengius, Bonæ spei abbas, Comitem vocant S. Vincentium, non Hannoniæ, ut perperam faciunt recentiores, sed ex eo genere, quos sæpe diximus, nudos & temporarios officiales fuisse, seu urbium aut pagorum gubernatores, ad Regis arbitrium amovibiles, quemadmodum rectores Duces nuncupabantur, ut eruditis notissimum est. Si quis forte dubitet; videat is nostrum Jacobum Simon in annotationibus ad Vitam S. Waldetrudis, a se Gallice editam Atrebati an. 1629, a pag. 33 ad 46. Ridet merito Cointius jam dicto anno 648 num. 14 totam illam Comitum Hannoniæ genealogiam, ab Alberico Clodionis filio, ad S. Waldetrudem usque deductam, quibus adde reliqua, apud Vinchantium & alios splendidius quam verius exornata. Nec minus ineptum est quod in medium protrusit laudatus supra Ursio abbas, loco citato, dum S. Vincentium ducem Lotharingorum, Francorum & Saxonum prædicavit, eo tempore quo Lotharingiæ nomen necdum orbi innotuerat. Missis iterum nugis & auxesibus, sic paucis Mabillonius.

[7] Natus est Vincentius in loco cui nomen Sterpea (Strepy lez Binch) prope Binchium in Hannonia, [Nativitatis locus satis certus est;] ut testantur amplissimæ possessiones, quas habebat in pago Hainonensi, qui hodiernæ Hannoniæ pars est, nomenque ab Haina fluvio sortiebatur. Addere poterat, id ipsum a Vitæ auctoribus disertissime confirmari, ut locus non sit fabulatoribus pugnantia garrientibus. Ex iisdem Actis & aliunde constat, militiam professum esse sub rege Dagoberto, & Waldetrudem uxorem duxisse, quæ clarissimos parentes & propinquos, atque in his Gundelandum, Majorem domus, avunculum habuit, ut vide ad Vitam S. Bertiliæ XI Maii. In conjugio piissime vivens, plures liberos ex sancta uxore suscepit. Quatuor assignant Legendæ, Landricum, Aldetrudem, Madelbertam, Dentlinum. Cum vero Deus Waldedrudæ ignem amoris sui inspirasset, inquit scriptor antiquus Vitæ S. Aldegundis, videns eam beatus vir ejus Madelgarius sub nutu Dei esse constrictam, conversus est ad monasterium, quod vocatur Alto monte, ut sub sancta norma monachorum constitutus vitam spiritualem degeret & bonis actibus perduraret. Quæ conjugii tempore gesta sint, præter clericatum a S. Landrico filio susceptum, vix ex Actis colligas, quæ etiam ferme dubium relinquunt, quis primus inter conjuges ad thori separationem consortem induxerit.

[8] [at vitæ & conversionis ordo,] Ut autem ætatis & conversionis ordo aliqualiter disponatur, ex rerum gestarum serie, atque ex Actis sanctarum Waldetrudis & Aldegundis satis colligi videtur, Altimontense cœnobium constructum fuisse priusquam S. Vincentius plenam conversionem meditaretur aut certe exsequeretur: sic enim loquuntur omnia, ut plane perspicias, conditum jam fuisse monasterium, dum ad exhortationem sanctorum Amandi & Autberti, cingulo militiæ deposito, in monachum attonsus est, seque ad monasterium recepit, quod ita narratur in Vita S. Gisleni in codice nostro Valcellensi, ut satis pateat jam tum monachos in Alto monte constitutos fuisse; quo circiter anno mox videbimus, ubi prædicta verba recitata fuerint. Præmissa igitur dedicatione oratorii Gisleniani, cui e circumvicinis locis præcipui quique omnis status & dignitatis interfuerant, sic prosequitur: Inter quos quidam comes nobilis, nomine Malgerus, prædicantibus episcopis, divina inspiratione compunctus, fallaci mundo renuntiato, cum suis omnibus capite est tonsus Cameracensis episcopi manibus: ac quia crucem Domini tollendo, vestigiaque illius sequendo, mundo volebat esse mortuus, in Alto monte sub regulari habitu est reclusus, quem, Dei gratia illum præveniente & subsequente, immaculatum servavit fine tenus. Hæc Henschenius in Commentario prævio ad Acta S. Amandi § 13, num. 95, accidisse censet anno 653; in qua hypothesi (sic enim vocare oportet) ab eo puncto utcumque cetera ad ætatem spectantia ordinari possunt.

[9] [ad rectos chronologicos calculos,] Utcumque, inquam, nam quæ ad Sancti Vitæ seriem attinent, adeo implexa sunt ex ætate S. Waldetrudis conjugis & sororis ejus Aldegundis, ut conciliari vix possint. Si enim verum est, hanc juvenculam fuisse anno 660, dum jam soror Castrilocense monasterium regeret; sequetur S. Waldetrudem, si Vincentio nupserit anno circiter 636, maritatam fuisse antequam Aldegundis nasceretur. Adde quod dictam Waldetrudem natam memorent ejus Acta tempore Dagoberti, sub quo verius matrimonio copulata est. Eo potissimum regnante seculi gloria nobilitatum fuisse S. Vincentium testantur Legendæ, nec ipsæ ad temporum rationem satis exactæ. Magis placet, ex sanctorum virorum consuetudine jam tum majoris pietatis igniculos concepisse: quod si supponere licet, dici etiam poterit, vivente adhuc Dagoberto, de monasterio exstruendo deliberasse; poterunt reliquiæ S. Marcelli eo delatæ fuisse, antequam Vincentius de instituto monastico suscipiendo serio cogitaret; poterit Dagobertus in cœnobii erectionem aliqua contulisse ante annum 644, quo in antiquiori opinione obiisse censetur; sicque sensim præfati cœnobii ædificia erecta fuerint; ut nihil nos cogat prima ejus exordia cum Cointio ad annum 648, aut cum Mabillonio ad 650 reducere, cum tanti operis molimina plures annos exegisse videantur, tempusque dedisse S. Vincentio ut exutis paulatim terrenis desideriis, & se & suos monachorum exemplo ad solidam virtutem stimularet, quibus demum ultimus cumulus accesserit sanctorum Amandi & Autberti exhortatione, quo spectat illud, cum suis omnibus capite tonsus, unde datur intelligi, plures ipsum ad vitam monasticam secutos fuisse, tum familiares tum domesticos, adeo ut monachorum numerus ad trecentos accreverit.

[10] Sed nos hic solam ætatis seriem prosequimur, sic modo aliqualiter ordinandam, [revocari hactenus non potuit;] ut in prædicta Dagobertina hypothesi, natus supponatur sanctus Vincentius circa annum 615, qui viginti post annis, nempe 635, militiæ regali assensum præbuerit, Dagoberti favore provectus, & paulo post matrimonio copulatus, in quo per varia munia exercitatus, conjugis sanctissimæ exemplis a vanitatibus abstractus, ad monasterii Altimontensis fundationem, sive miraculo sive aliter circa annum 642 permotus sit, atque a Rege ipso subsidia impetraverit, quibus postmodum res ad finem perducta sit, & monachis eo loco congregatis, interim de servanda continentia diutius deliberans, sanctissimorum Episcoporum monitis anno 653 vincula demum penitus ruperit, &, relicta conjuge, monachum induerit; ipsumque, hortante S. Gisleno, brevi secuta sit S. Waldetrudis, parthenonis Castrilocensis dignissima institutrix. Ipse sororiam S. Aldegundem in Alto monte susceperit anno 661, a prædictis sanctis Episcopis non quidem velandam, ut statuit Henschenius in laudato Commentario ad Acta S. Amandi num. 68, nam id citius accidisse videtur; sed sanctis monitis instituendam. Supponatur in Alto monte perseverasse, non fine tenus (quod de professione non de loco accipiendum est) sed ad annum usque 670, donec majoris solitudinis & quietis amore cœnobium alterum Sonegiis condiderit, eoque se receperit, ubi post septennium circiter ad meritorum coronam evolaverit anno 677; quod satis concorditer tradunt scriptores, solo Castellano vitam ejus ad 680 protrahente; Fortio autem annum 666 signante. His positis sexagenario paulo major ad cælum migrasse censendus est, sancta conjuge ad aliquot annos superstite.

[11] Non ignoro, scriptores reperiri qui aliter sanctorum Vincentii, [nec componi ætates SS. Waldetrudis & Aldegundis,] Waldetrudis atque Aldegundis tempora definiant: natam enim volunt S. Waldetrudem anno 626, alteram 630; sed ea qua satis ratione cum Madelgarii ætate aliisque adjunctis conveniant, equidem non recte perspicio. Etenim S. Waldetrudis vix tam sero nasci potuit, & sub Dagoberto rege maritari. Ceterum Aldegundem quæ juvenis mundo, invitis parentibus, valedixit, nihil prohibet natam esse anno 630, atque ætatis XIII aut XIV in Alto monte a sanctis Autberto & Amando sacrum velum suscipere. Alias ex nimia inter utramque sororem ætatis distantia difficultates explanandas non suscepimus; & sane, ut dicebam, S. Waldetrudem ante annum 626, natam oportet, ne alias conjugium ejus differre cogamur ad annum 644 aut 645, quibus necdum vigesimum annum attigerat, Dagoberto jam mortuo, sub quo tamen nupsisse eam & liberos suscepisse, maritum vero S. Vincentium militasse constat, si quid est in Legenda quod tuto admitti possit. Defectus attentionis in omnibus simul coaptandis ea parit incommoda, ut etsi singula seorsim prima fronte subsistere videantur, collata inter se, corruere necesse sit. Mihi hactenus verosimiliora sunt quæ de S. Vincentii ætate & matrimonio tantisper statuenda censui, donec aliunde certioris lucis plusculam affundatur.

[12] [quas a scriptoribus Hannoniis involutas,] Eam ex citatis modo variis Legendis educere hactenus haud satis tuto me potuisse, ingenue fateor; palmam ultro & libenter cessurus iis, qui me feliciores fuerint, & scriptoribus Hannoniensibus accuratiores: nam & Vinchantius, & postremus Vitæ S. Madelgarii gallicus exornator Fortius, Sonegiensis canonicus, æque ac ipsi suppar Pontius, & antiquior Guisius, aliique, in id studia contulisse videntur, ut multa speciose juxta ac inordinate congererent, quæ hic ex professo refutare aut restituere, tantumdem erit, ac totam sec. VII Hannoniæ historiam ad rectos calculos velle revocare, quod hujus loci aut instituti non esse, perspicuum existimo. Neque ex pluribus S. Aldegundis Vitis, a Bollando & Mabillonio editis, distinctius quidquam eruitur: si enim capita omnia recte expendantur, id demum colligendum erit, Sanctam istam non prius Malbodium profugisse, quam a sancto marito secessisset germana ejus soror S. Waldetrudis; quod nos jam ad annum 653, aut circiter referendum putavimus: interim vero ita loquuntur laudatæ Vitæ, ut fuga S. Aldegundis, & dotatio cœnobii Malbodiensis diserte appellent ætatem regis Dagoberti, atque adeo facta omnia oporteat ante annum 644, quæ satis apte combinare difficillimum sit: & longe difficilius, si cum recentioribus mortem Regis istius innectas anno 638.

[13] [utcumque explicare conatus est noster Simonius.] Vidit turbatissimam seculi istius in rebus Hannonicis temporum rationem, &, quoad licuit, densis hisce tenebris lucem aliquam afferre conatus est laudatus supra Jacobus Simon, in citatis annotationibus a pag. 8, ubi ex epocha jam dicta nativitatis S. Aldegundis, nempe anno 630, aliisque inter sanctas sorores, ut earum Acta ferunt, ultro citroque gestis, non inverosimiliter deducit, ætate provectiorem esse oportuisse primogenitam S. Waldetrudem atque annis circiter octodecim Aldegunde seniorem, adeoque ortam ut minimum seculi istius septimi anno duodecimo: quæ plane alia hypothesis est, in quo toto ferme decennio anticipandam vides ætatem S. Vincentii, qui proinde non solum sexagenarius, sed septuagenarius mortuus sit. Sic tamen ille; angulos omnes scrutatus, si quo pacto ad chronologicam normam reduci possent, quæ de jam dictis sanctis sororibus, Vincentio nostro, & aliis tam obscure a Legendarum compilatoribus tradita sunt. Simonium non consuluit Henschenius dum S. Waldetrudis Acta illustraret, neque de ejus ætate determinanda solicitus fuit; id solum in annotatis indicans, natam ipsam antequam Dagobertus regno & vita excederet, de quo quis dubitare potuerit, non video: atque hic iterum æque candide fateor, nec Simonii opinionem mihi displicere, modo cum ceteris connecti satis queat, præsertim cum expressis Vitæ ipsius S. Waldetrudis terminis, quod nata sit temporibus Dagoberti, inclyti regis Francorum, quem scimus, regnare primum cœpisse in Austrasia anno 622. Sed eas tricas Hannonibus ipsis discutiendas relinquo. Hæc tentasse sufficiat: utut obscura sunt, quæ S. Vincentii tempora circumstant; de solenni ejus cultu clariora & illustriora exstant monumenta, quam ut in dubium revocari possint.

[14] Hisce pridem prælo paratis, Sonegias ipse excurri, [Ex diplomatibus non probatur Sanctum fuisse Hann. comitem.] coram exploraturus, num quidquam reliqui istic lateret, quod ad illustranda tot dubia lucis aliquid aut adjumenti adferret. Humanissime ab adm. Reverendo atque Amplissimo, non semel hic laudato, D. Decano exceptus, accessum habui ad sacra omnia de Sancto monumenta, eaque veneratus ad capituli archivum deductus sum, ubi exhibitum est diploma membraneum Maximiliani Cæsaris, nepotis Caroli belgarum principis vices agentis, quo confirmans anno 1512, immunitates nonnullas Sonegiensi ecclesiæ olim concessas, adducit diploma multo antiquius, nempe anni 1387, Alberti Bavari, tunc Hannoniæ Comitis, in quo S. Vincentius Comitis Hannoniæ titulo insignitur, vocaturque in eo comitatu decessor, variisque id genus appellationibus decoratur, e quibus inferre conabatur Amplissimus, agnitum priscis illis temporibus habitumque Sanctum, ut verum Hannoniæ totius comitem. Argumenti hujusmodi vim norunt, qui docti sunt libellos supplices principibus oblatos, ab eorum decretis aut decisionibus discernere; si ducem Lotharingiæ, Francorum aut Saxoniæ sanctissimum Patronum suum appellassent Sonegienses, haud equidem dubito, quin responsoria diplomata iisdem plane honoribus & dignitatibus refulsissent: ut inde nihil erui possit, ad evincendam pro seculo septimo proprie, uti modo accepimus, comitis Hannoniæ debitam S. Vincentio appellationem. Ad cultum transimus.

§ II. Sancti cultus in sacris Fastis, elogia, reliquiæ.

Hactenus dubia ferme & incerta, saltem non satis explorata versavimus circa nomen, ortum, gesta & ætatem S. Vincentii, [Non una celebratur Sancti festivitas;] quibus paulo certiora succedunt de antiquo cultu ei pridem & constanter, tum in Alto monte tum Sonegiis, deinde vero per universam Cameracensem Hannoniæ diœcesim exhibito, in cujus urbis Missali proprio, anno 1527 Parisiis excuso, & nobis a b. m. R. D. Hieronymo Harts Burchtensi pastore relicto, exstat Missa de S. Confessore secundo loco, Justus ut palma cum reliquis de communi hoc die. De cultus istius incrementis & celebriori subinde solennitate, abrogata postmodum pro diœcesi, & ad solam ecclesiam Sonegiensem restricta, plura dabimus paragrapho sequenti; hic primum Martyrologia recensenda sunt, & præcipua encomia, in Belgio & alibi circumferri solita, sed ad præmissam veritatis historiæ limam exigenda. Hoc die natalem recoli certum est, ad VI Junii memoriam ejus aliquam fieri, in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, inter Prætermissos eo die notavimus: sequuntur porro commemorationes aliæ XX Septembris, quo die translationem Sonegiis signavit Molanus inter auctaria ad Usuardum, ac rursus XXIX Octobris: Eodem die translatio secunda B. Vincentii confessoris, quæ ex Kalendario Sonegiensi se accepisse in Natalibus testatur, nullo indicato tempore quo factæ fuerint prædictæ translationes, de quarum epochis nihil reperio, quod earum tempora certo queat determinare. Verum de natali sacros Fastos inspiciamus.

[16] In notioribus genuinis seculi IX Martyrologiis Adone, Usuardo & aliis, idem a fortiori puta de vetustioribus, notus non est S. Vincentius aut Madelgarius; nonnullis Bedæ auctariis, [præcipue hoc die in additionibus Bedæ & Adonis;] quorum incerta est ætas, reperitur inscripta ejus memoria: sufficiant verba codicis Atrebatensis: Ipso die, villa, quæ dicitur Somnias (Sonegias) depositio B. Vincentii, qui monitis B. Autberti pontificis mundum relinquens, in factis bonæ conversationis sese exercuit. Insertus etiam est Adoni Lobiensi, ad marginem quidem, sed manu æque vetusta: Sonegias, sancti Vincentii confessoris, qui Altum montem construxit. Longius elogium recitat Ado S. Laurentii Leodii, cujus verba etiam refert Florarium Sanctorum. Sic ambo loquuntur: Soniacas monasterio, S. Vincentii Confessoris, qui antequam habitum monachicum indueret, vocabatur Madelgarius; sed quia Domino auxiliante, mala mundi relinquens, fortiter ea post conversionem devicit, propterea Vincentius est appellatus. Qui in monasterio, quod Altus mons nuncupatur, tonso capite, vixit plurimis annis sub sancta regula, nunc in sancto requiescit tumulo apud Soniacas, in quo rebus humanis excessit. Fuit autem adhuc in seculo positus, maritus S. Waldetrudis, quæ ab illo, servata caritate, separata, montem, qui Castrilocus dicitur, construxit, & ad exercitium spirituale, multam sanctarum virginum militiam adunavit.

[17] [in Usuardinis varie signata;] Eadem vel breviori phrasi de S. Vincentio meminerunt varia auctaria Usuardina, quo rum nonnulla ex notissima editione describimus, ut sub uno aspectu appareat diversus annuntiandi modus: Codici Tornacensi ad oram paucis adjectus est, simili, licet paulo recentiori, manu: Vincentii confessoris, Haoniæ. Pluribus Bruxellensis: Apud Senogias (potius Sonegias) sancti Vincentii confessoris, & conjugis beatæ Waldetrudis Castrilocensis, neptis beatæ Gudilæ. Qui sanctorum Autberti & Gifleni abbatis exhortatione, factus ex Comite monachus, Christo in omnibus suis actibus servire studebat. Scriptoris hujus nepotismum, seu neptismum cum sua S. Gudila alibi etiam rejecimus: S. Gudilam fuisse filiam S. Amelbergæ, de qua ad X Julii actum est, probe novimus; an autem & quo consanguinitatis gradu hæc contigerit S. Waldetrudem, hactenus nobis exploratum non est; probanda prius sanctorum Walberti & Bertiliæ cum S. Amalberga sanguinis conjunctio. Sed hæc missa facimus, ut Grevenum audiamus: Vincentii Comitis Hanoniæ confessoris. Molani annuntiatio in posterioribus editionibus ex Adone Leodiensi contracta videtur: Apud Sonegias, depositio B. Vincentii confessoris Christi; qui in monasterio, quod Altus mons dicitur, tonso capite vixit plurimis annis sub sancta regula, servata caritate, separatus a S. Waldetrude conjuge sua. His ferme subscribunt recentiores alii, cum Canisio abbatem appellantes S. Vincentium.

[18] [in Monasticis aliisque non satis exacte.] Agunt de eodem monastici, quos inter Wion Molani relata jam verba descripsit: in annotationibus nugas comminiscens de Sancto ut rege Hirlandiæ & Comite Hannoniæ, qui nimirum, uxore permittente, anno DCVI, quo verosimilius necdum natus erat, vitam monasticam amplexus sit. Ea rectius a Dorganio & Menardo omissa sunt: Longius Bucelini elogium prætereo, quod jam dictis aut pauca superaddat, aut etiam magis incerta. Constantinus Ghinius canonicis regularibus S. Vincentium accensuit, elogium ex Molano describens, sed ita torquens, ut si recte omnia componantur, S. Aldegundem Vincentii non sororiam sed filiam fuisse indicare videatur. Nec prætermissus est in Catalogo generali Ferrarii, qui iis non contentus quæ apud alios legerat, vult Sanctum nostrum, non solum nominatos alibi Sanctos secum ex Hibernia adduxisse, aut in Belgium invitasse, sed iis ipsis, nempe Ultano, Foillano, Furseo, Eloquio, Ettoni & Adalgiso monasterium in Alto monte exstruxisse, quasi ii omnes in eo loco monachi fuerint. Breviter, recte, & vere Castellanus: Sonegiis in Hannonia, S. Madelgarii (Mauger) qui & Vincentius appellatur, mariti S. Waldetrudis (Vaudrue) cujus sacrum corpus honoratur ibidem in ecclesia collegiata sui nominis, nempe a monachis, opinor per Normannos dispersis aut extinctis, ad canonicos seculares translata, procurante S. Brunone archiepiscopo anno 965, ut testantur monumenta hodiedum ibi exstantia.

[19] Stylum de more exercuit Saussayus in Martyrologii sui Gallicani Supplemento pag. 1145, communibus cum ceteris laborans vitiis, [Saussayi & Molani elogia,] aliudque præterea de suo addens, quod pro Altimontensi cœnobio, Malbodiense a Sancto conditum fingat, ipsumque non ad prædictum cœnobium, sed Sonegias, deposito militari baltheo, secessisse: Audi ejus orationem: Sonnegiis in Hannonia, S. Vincentii Comitis, qui sub Dagoberto rege omni strenuitate pollens, ac religionis studio præcipue nobilis, incolas illius, quem regebat, tractus, barbaris adhuc moribus viventes, ut ad omnem honestatem & pietatem promoveret, ex Hibernia, quo jussione regis transmeaverat, apostolicos viros Ultanum, Foillanum aliosque in Belgium evexit, quibus hospitio fovendis Malbodium cœnobium ad fluvium Sambram exstruxit, horumque ope informatis popularibus suis ad Christianæ legis observantiam, ipse Sonnegias secedens, deposito balteo militari, humilem religionis habitum induit, coacervatisque sub sancta disciplina meritorum cumulis, in Christi pace obdormivit. Colitur in tota Hannonia summa celebritate, non hac die modo, quæ est depositionis, sed die quoque Septembris vigesima, quæ est translationis. Alteram translationem jam assignavimus, de celebriori cultu infra acturi.

[20] At ceteris omnibus encomiastis palmam præripuit Molanus, cujus verba non ex Natalibus sed ex Indiculo desumimus, [multa commiscent,] quod hoc proprium ejus opus sit, alterum posthumum & alterius cura editum. Sic igitur ibi habet: Sanctus Vincentius confessor, Hannoniæ Comes, antea Madelgarius dictus, inter palatinos regis Francorum Dagoberti non infimus fuit. Habuit enim uxorem, consanguineam regis, beatissimam Waldetrudem, ipsumque rex habuit ad annos aliquot Hiberniæ gubernatorem. Unde postea in Gallias rediens, sanctissimos & strenuos fidei prædicatores secum adduxit. Inter quos Foillanus, Furseus, Ultanus, Eloquius, Etto & Adalgisus. Autbertum episcopum miro humilitatis affectu coluit, qui eum adeo superni amoris fervore accendit, ut, deposito cingulo militiæ secularis, totum se ad cultum divinum adstrinxerit. Unde ad Sambram, in municipio quod Mons altus dicitur, monasterium construxit, quod adhuc subsistit, unico milliari a Malbodio distans, ubi monastico habitu suscepto, sub sanctæ conversationis regula sese humiliter reclusit: erat enim, servata caritate, separatus ab uxore sua Waldetrude, quæ in Castriloco sanctimonialium monasterium construxit. Tunc permulti sanctissimi hunc montem, vocabulo & religione altum frequentarunt, de animarum salute loquentes.

[21] [merito rejecienda:] Exprimit autem historia Ansbertum Rothomagensem episcopum, exilio proscriptum, Hugonem abbatem Gemeticensem, Vulmarum abbatem Boloniensis cœnobii, Ettonem Britannum sacerdotem, Amandum ex Elnone, Wasnulphum ex Condato, Gislenum ex Cellensi monasterio, Ursmarum & Erminum ex Laubaco, Foillanum & Ultanum ex Fossensi monasterio, Aldegundem ex vicino Malbodio, Waldetrudem ex Castriloco, Gertrudem ex Nivella. Postea construxit etiam Sonegias cœnobium, in quo obdormivit & requiescit. Sed hodie est Canonicorum collegium in Sonegiis oppido Hannoniæ; quæ commutatio, secundum Annales Hannoniæ, facta est per Brunonem archiepiscopum Coloniensem, anno nongentesimo sexagesimo quinto. Natalis ejus est XIV Julii, quem etiam Cameracensis ecclesia, cui tota Hannonia subest, merito novem lectionibus celebrat. Quæ in eo elogio nobis displiceant, ex dictis & dicendis facile intelligetur; venisse aliquando ad Altum montem prædictos Sanctos, nihil est quod nos credere prohibeat, ast ibidem fuisse vivo & istio commorante S. Vincentio, non patitur ratio temporum ut de S. Ansberto infra ostendemus: Hugo Gemeticensis, & ipse Rothomagensis episcopus, verosimilius necdum natus erat dum S. Vincentius e vivis excederet, ut vide in ejus Vita IX Aprilis.

[22] [nec placent quæ habet Miræus,] Non magis placent quæ in Fastis Belgicis & Burgundicis memorat Miræus, familias Pippinianam & Vincentianam commiscens, adeo ut XXI Februarii non dubitaverit, S. Amalbergam seniorem viduam sororem facere SS. Waldetrudis & Aldegundis. Tum pro S. Vincentio allegat Dinterum (non magnæ auctoritatis virum) in Mss. Brabantiæ Chronicis, & alios tradentes, ipsum fuisse natione Hibernum, & antea Madelgarium, Hibernice Maguir nuncupatum. Si non fuerit natione Hibernus, inquit ipse, videtur saltem in Hibernia aliquamdiu vixisse; fortasse cum Dagoberto, Sigeberti Austrasiæ regis filio, quem a Grimoaldo majore domus regiæ, in eam insulam ablegatum fuisse, supra die XXI Februarii docuimus. Inde porro in Galliam Vincentius veniens, multos viros apostolicos, in his Foillanum, Furseum Ultanum, Eloquium, Ettonem & Adalgisum adduxit. Jam superius utcumque discussis melius consonant quæ sequuntur: Hortatu S. Autberti Cameracensis episcopi, mundi pompis valedixit; in Altomonte ad Sabim fluvium monasterium construxit, atque in illud se abdidit. Qui locus frequentia fratrum cum populosus fieret, ut liberius Deo vacaret, Sonegias ad locum secretiorem secessit, ubi alterum sibi ac paucis sociis monasterium struxit, quod est præclarum hodie Canonicorum collegium.

[23] Incerta hic multa & falsa a Molano & Miræo referri, [aut Appendix Ms. Sonegiensis:] quæ lapsu temporis vulgi traditione accreverint, satis jam patere existimo; non aliter quam qua ante ratione explicuimus, accommode intelligenda: at sinceritatis limites omnes transgressus videtur auctor manuscripti, ad nos olim Sonegiis transmissi sub titulo Appendicis ad Legendam sancti Vincentii; quæ certe hujusmodi appendicis minime indiga est, satis habens si per se substet. In hac nova incondita farragine exosa crambe de patria Hiberniensi, veterique perillustri gente Maguirica recoquitur, imo enormiter augetur, idque tam novis & debilibus argumentis, ut ea referre pigeat, nedum operosius impugnare. Hibernis nimium ferme concessimus, dum non omnino improbabilem, saltem non repugnantem historicæ veritati ostendimus sancti Vincentii in eam insulam aut saltem in Angliam, quacumque demum de causa profectionem, ut proinde tam absona, & Actis ipsis directe opposita, exigi posse non existimemus, quæ inepte regerit jam dicta appendix. Ut de commentis ceteris conjecturam facias, articulo 5 asseritur, Walberto, Madelgarii socero, mortuo anno 598, S. Vincentium cum uxore Waldetrude Hannoniam rexisse. Art. 6, præter Sanctos in Legenda expressos, ultra triginta alios Scotos & Hibernos in Belgium traxisse dicitur, factus ipse monachus anno 606; atque alia æque imperite digesta, de quorum pretio jam facile statuis.

[24] Ut igitur dubia illa & incerta a verioribus discernamus, magis fidus in hac re ductor erit Baldericus, alibi a nobis sæpe laudatus, [quibus omnibus præferuntur,] ut præcipuus post Normannicas incursiones, etsi non semper verus rerum Belgicarum scriptor, cujus verbis paragraphum hunc concludendum censuimus. Sic loquitur lib. 2 cap. 35: Non præteream vicum, quem Altum montem dicunt, nec immerito sic nominatum, cum beatus Vincentius cum multis viris religiosis, qui cum eo fuerant, sua conversatione reddiderit sublimatum. Porro iste Vincentius Comes egregius, videlicet S. Waldetrudis maritus, juxta quidem secularem eminentiam, & rebus & genere potentissimus, eruditione tamen & crebris monitionibus beati Autberti pontificis informatus, secularis militiæ pompam procul abhorruit, Deique obsequiis mancipare se potius æstimavit. Igitur dum de loco suæ conversationis expetendo solicitus curam gereret, non defuit divina pietas Sancti viri desiderium completura. Nam quadam nocte pluit Dominus nivem, & omnem regionem circum & circa niveo rore respersit, excepto paululo loci, quod in supradicto vico, in modum videlicet crucis, respergendum reservavit. Quod vir Dei suo desiderio cælitus contigisse, altiore consilio intellexit, divinoque indicio certior factus, mox eodem in loco monasterium ex proprio sumptu fundavit: quod etiam suus magister Autbertus, viris secum religiosis adhibitis, in honore Apostolorum Petri & Pauli dedicavit, ibique vir Sanctus feliciter conversatus, laudabilis vitæ sanctitatem ducere adstuduit.

[25] Hæc paucis & nimium contracte Baldericus, quæ certe non parvam temporis latitudinem requirunt, [quæ de S. Vincentio tradidit] ad eum ferme modum quo nuper annorum ordinem verosimillime deduximus, monasterii constructionem a consummata Sancti ipsius conversione merito distinguentes. Id plane vides, inter hæc omnia Hibernici nihil, nihil Maguirici admisceri, omnibus sine controversia subsistentibus, etiam miraculo de nivea pluvia, quod Legendæ quoque constanter memorant. Pergit auctor: Ad cujus piam conversationem multos viros religiosos confluxisse ait, traditisque prædiis & propriis rebus, cum sacro viro degentes, ad vitæ regularis normam sese construxisse. Cum autem locus a regibus & principibus augmentari, & frequentia fratrum populosus cœpisset haberi, ut liberius Deo vacaret, in secretiorem locum secessit; quem etiam locum paulo posterius dicam. Hujus vero forma & exemplo religio monachorum postea multo tempore adolevit, sed per incursus gentilium, imo & per crebras seditiones domesticorum, subripiente inopia, ordo monachalis ad canonicalem redactus, sic ad tempus domni Gerardi episcopi usque remansit. Nempe ad ætatem ipsius Balderici, Episcopi istius ministri præcipui, apud quem vide ceteras cœnobii vicissitudines, reductionem a canonicis ad monachos, novam per Fulcuinum instaurationem &c. de quibus, ut oculatus testis, pluribus agit lib. 4, cap. 6. Ad Sanctum regredimur.

[26] [Baldericus Noviom. & Torn. episcopus.] Repetamus locum, inquit Baldericus lib. 2, cap. 46, quem relictis quidem in Alto monte fratribus, expetiisse beatum Vincentium prædiximus. Hic profecto ab incolis Sungeias nuncupatur: ubi ipse vir Domini a frequentia populari remotus, fratribus sociatis, monasterium struxit, ibique exactis hujus vitæ cursibus feliciter sepultus, cum filio suo Landrico, Meldensi episcopo, in pace quiescit. Hactenus Balderici solidior narratio, cui an credere debeamus, S. Landricum fuisse Meldensem episcopum, ad hujus Vitam XVII Aprilis discussit Henschenius. Hic verbo notaverim, agitatam olim inter Altimontenses monachos & Rosweydum controversiam, dicendine essent sancti Vincentius & Landricus, pater & filius, abbates monasterii utriusque Altimontensis & Sonegiensis, quo non videbatur adduci posse Rosweydus. Aliam item cum Bollando utrum monachi illi Basiliani censendi essent, quales supponebant, S. Gislenum in Cella sua instituisse, an potius Benedictini? Utramque sic componendam existimo, ut plane sentiam, Sanctos istos, licet Sonegiis commorantes & ibidem mortuos, Altimontensium curam, quamdiu vixerunt, non dimisisse; ut si immediati abbates non fuerint, patres tamen dici potuerint: Benedictinum vero institutum, si non sub ipsis principiis, saltem non diu post, ut communiorem per ea tempora regulam, amplexos fuisse. Ast hæc a Sancti cultu nos procul aveherent, de cujus incrementis agendum superest.

[27] [Reliquiæ in duabus thecis asservatæ,] De reliquiis quod hic dicendum restabat; pretiosas sanctissimi Patroni sui exuvias possident Sonegienses, summaque veneratione honorare pergunt in vetusto sed magnifico templo, quod nitide & eleganter exornatum admiratus sum, dum eo accessi III Maii, anno quo hæc scribo 1723. Thecas binas antiquo artificio, alibi satis explicato, elaboratas ostendit laudatus hic non semel Adm. Rev. & Amplissimus D. ecclesiæ istius Decanus Lambotte, quas paucis descriptas inveni in Appendice, sequenti paragrapho magis discutienda. Sic ibi & vere ad rem nostram memorat oculatus testis: Philaterium, quod est argenteum deauratum, quo divi Vincentii caput decoratur, a quatuor leonibus ejusdem materiæ sustentatum, Margareta Hannoniæ Comitissa, Balduini Imperatoris filia, magna liberalitate juxta ac devotione, dono dedit, quod satis ostendit littera M, philaterio appensa, margaritis & unionibus exornata; sed quæ a delineatore satis expressa non est: addere poterat, id magis colligi ex ipsius statua, unum ex octo loculis occupante, ac thecæ ipsius breviculam ideam manu gestante. Philaterium est tantæ molis, ut vix ab uno homine ferri queat; & est ita artificiose cælatum, ac affabre consurgentibus turriculis compositum, ut intuentes in sui admirationem attrahat. Feretrum majus in quo ceteræ divi Vincentii reliquiæ asservantur, ab antiquitate, magnitudine & pondere adeo commendandum est, ut vix octo robusti homines sufficiant ad illud gestandum.

[28] Quod non semel per litteras a laudato D. Decano, & coram rursus impense flagitaveram, curaret nempe thecæ utriusque delineationem, [quarum minor capitis,] quo in æs incisæ repræsentari hic possent, ad commendandam Sonegiensium erga S. Vincentium pietatem; id postmodum executus est, usus artifice non satis perito, ex cujus grossioribus lineamentis redditæ sunt lamellæ, quæ hic exhibentur. Sacri vertices phylaterium seu feretrum, in majori folio expansum, multum contrahi debuit, ne ingens templum potius quam theca exigua efformaretur, talis nimirum quæ ab uno homine elevari & gestari possit, uti coram ipse perspexi, & ex superius posita imagine, justo etiam grandiore (tota enim machina pedes duos altitudinis non multum excedit) utcumque perspicitur. Monet Fortius pag. 177, sacrum caput a reliquo corpore sejunctum fuisse an. 1250 a Petro Albanensi episcopo, Innocentii PP. IV legato, Alberto Prussiæ & Livoniæ episcopo, ac Nicolao Cameracensi assistentibus; ipsaque item Margareta Comitissa, cujus sumptibus magnificam thecam fabricatam jam diximus. Loculis octo totidem turriculæ suæ statuæque cum numismatibus appendentibus respondent, quarum solæ quinque oculis patescere queant. Ceteræ decorationes, quæ hic ex majori parte cognosci possunt, fusius a dicto Fortio describuntur; nobis satis est, ad Sancti gloriam, tam præclara monumenta spectanda exhibuisse.

[29] [major sacri corporis hic exhibentur.] Lipsanothecæ majoris moles & gravitas ex data brevi descriptione satis intelligitur, cetera a Fortio petenda a pag. 174, ubi Apostolos quidem ex argento deaurato dispositos enumerat, verum quid imagines in tecto hic expressæ indicent, nec ipse explicare potuit, neque mihi promptum fuit divinare; ex rudi delineatione, prout fieri potuit, excusæ sunt. Longitudo ejus ad sex fere pedes, latitudo ad unum cum dimidio extenditur. In patenti fronte ex eodem metallo conspicitur S. Vincentius, cum duobus filiis Landrico episcopo & Dentlino, quemadmodum sancta uxor Waldetrudis cum binis filiabus, Aldetrude & Madelberta passim exponitur. Epigraphe istic adscripta sic sonat:

Angelus a summa cæli transmittitur arce,
Qui Madelgario Christi mandata revelans,
Præcipit in somnis, ut Montem construat altum.
Sic fit ut in terris dum sacram fabricat ædem,
Sanctus perpetuam mereatur in æthere sedem.

In opposita fronte est & argentea deaurata statua Christi Salvatoris, cum alio epigrammate, cujus hæc sola pars legi potuit:

Fronte sacri scrinii majestas cælica splendet,
Plena boni studii, quam nemo bonus reprehendet.

Cetera oculis spectanda & consideranda relinquuntur, ex apposito schemate in minorem formam, ut nobis moris est, sed satis ample contracto, ut nihil ad splendorem aut artificium merito desideretur.

§ III. Idem cultus magis propagatus ab episcopis Cameracensibus, reliquiæ solenniter circumferri solitæ, festivitas ad totam diœcesim extensa, & Officium Sonegiis proprium.

Jam Molanum testantem audivimus, ecclesiam Cameracensem Officio novem lectionum S. Vincentii festum recolere solitam, de cujus Missa etiam locuti sumus: [Antiquior apud Altum montem & Sonegienses cultus,] ast institutionis istius principium non facile divinaveris, quamquam antiquissimum fuisse, minime dubitem; tum fortasse inchoatum, dum cessantibus grassationibus Normannicis, ad canonicos transiit ecclesia Sonegiensis, ita disponente S. Brunone Coloniensi an. 965; aut certe dum tempore Gerardi episcopi, sequenti proxime seculo, in integrum restitutum est Altimontense cœnobium. Conjecturis inniti non possumus: primum solennioris alicujus cultus argumentum non ostendit summam ambarum ecclesiarum curam fuisse ad sancti Patroni celebritatem eatenus promovendam. Est hoc diploma, ex antiquo codice Sonegiensi descriptum, Nicolai III, Cameracensis episcopi, apud Sammarthanos ordine quinquagesimi quinti, datum an. 1261 feria tertia post ramos Palmarum, quæ fuit XIX Aprilis, Pascha incidente in XXIV ejusdem mensis, sub littera dominicali B. In eo instrumento Nicolaus, præmissis nonnullis ad Sancti vitam spectantibus, quæ inolitas traditiones renovant de ducatu Lotharingiæ, Francorum & Saxonum, de dominio in insulas Hiberniæ & de comitatu Hannoniæ, quæque idcirco a nobis omittuntur; ad Sonegiensem fundationem delabitur, ejusque defensorem ac vindicem S. Vincentium, adeo ut quicumque eum in suis præcipue corporalibus seu aliis necessitatibus, devote & fideliter requisissent, petitionum suarum justarum a Domino, ejusdem pii confessoris meritis, optatum celeriter consequerentur effectum.

[31] Tum ita loquitur: Sed quia refriguit charitas, [anno 1261 renovatus & auctus est.] nutat fides, & vilescit devotio modernorum, deliberatione provida statuerunt dilecti filii præpositus, decanus & capitulum Sonegiensis ecclesiæ memoratæ, ut singulis annis in crastino Pentecostes processionaliter cum fidelium turbis, ibidem devote convenientibus, lustrent villam Sonegiensem, circumferentes reverenter & devote feretrum, in quo corpus ejusdem confessoris beatissimi requiescit, cum aliis ipsius ecclesiæ reliquiis, ad excitandos fidelium populus ad implorandum devotissime patrocinium tanti Patris, & ut Deus, ipsius interventu, pie postulantibus postulata concedat, & flagella iracundiæ suæ, quæ juste pro peccatis suis multipliciter patitur populus Christianus, miseratus avertat. Nos igitur pium eorum in hac parte propositum & statutum in Domino commendantes, & eamdem ecclesiam, quam sincera diligimus, ut tenemur, in Domino charitate, utpote qui in ea primitus & diutius in officio præposituræ percepimus stipendia militiæ clericalis, prosequi cupientes, gratia speciali de misericordia Christi &c. Deinceps declarat indulgentias, inquit amanuensis descriptor, quem mallem, causam addidisse, cur eo potius die quam in propria Sancti festivitate processio ista olim instituta fuerit: nisi usu aliquo invaluisse credamus, quemadmodum de S. Ragenufla in Aiicuria hoc die, & de S. Amalberga ad X hujus mensis diximus.

[32] [Solennis supplicatio qua sacra lipsana circumferuntur,] Ceterum de ejusdem perseverantia testatur Appendix, superius citata, articulo 19 in hæc verba: Quotannis altera Pentecostes processio Sonegiensis oppidi celebratur, in qua corpus & caput S. Vincentii per circuitum civitatis processionaliter deferuntur. Illa autem supplicatio longe a civitate sese extendit, ita ut matutinæ inchoentur aliquando ad medium tertiæ, aliquando hora tertia, aliquando ad medium quartæ, pro diversitate seu longitudine circuituum; nam sunt tres circuitus, longus, medius & parvus. Summo mane hora competenti, pro diversitate etiam circuituum dicitur Prima, qua finita, dicuntur Litaniæ Sanctorum. Ubi ventum est ad invocationem S. Vincentii, feretrum ejusdem deponitur e sublimi loco a duobus Canonicis recentioribus, & duobus capellanis junioribus … Finitis Litaniis, ad iter seu processionem, magna etiam populi, variis ex locis tam vicinis quam dissitis, confluente caterva, maxima cum reverentia ac devotione progreditur. Ubi ventum est ad villam in ultimo suburbio novo, quæ vulgo dicitur Del baille, caput sacrum S. Vincentii a Camberonensibus assumitur, quod deferunt per circuitum, sese obligantes, non scripto verbo, sed viva voce, reddere in eodem loco integrum & illæsum, uti ab ipsis acceperunt. Hæc paulo fusius describuntur a Fortio lib. 3, cap. 17.

[33] [alio etiam quandoque deportata.] Pergit appendix capite suo ultimo in hæc verba: Nec silendum, ut notum sit, quanto in honore fuerit & olim, ut nunc, memoria patris nostri Vincentii, quod anno MLXX, tempore Balduini, hujus nominis sexti, Hannoniæ comitis, corpus ejusdem Patroni portatum fuerit ad cœnobium Hasnoniense, dum dedicaretur ecclesia, cum aliis viginti quatuor Sanctorum corporibus, ut suis precibus & meritis ibidem Deo famulantibus patrocinaretur. B. Vicentium fuisse unum ex viginti quinque Sanctorum corporibus, quæ eo delata fuerunt, refert Cognatus lib. 12 Annal. urbis Tornacensis cap. 24. Si operæ pretium esset, possent ejusmodi translationes aliæ reperiri, iis præsertim temporibus quibus consuetudo invaluerat, sacra Sanctorum lipsana ad varias solennitates comportare. Id de Sancti ejusdem reliquiis sexennio ante factum invenies, nempe anno MLXIV in dedicatione basilicæ sancti Sepulcri per S. Lietbertum Cameracensem episcopum. Habes in Actis tomo IV Junii ad diem XXIII, pag. 606 elenchum bene longum sacrorum omnium corporum quæ solennem eam cæremoniam sua præsentia cohonestarunt. Sed de his satis; jam ea quæ ad ritum Officii ecclesiastici attinent, paucis etiam prosequamur.

[34] [Petrus Camerac. epus anno 1323] Quam singulari veneratione S. Vincentium colendum putaverit Petrus Cameracensis episcopus, apud Sammarthanos ordine LX, idem qui anno 1313 reliquias S. Waldetrudis solenniter a terra levari ordinaverat, ostendit ipse decreto particulari in plena synodo anni 1323, in eum finem promulgato, quo, præmissa longiori oratione, Sancti merita, & vitæ partem non modicam recensente, auctis etiam titulis per Hannoniæ, Hiberniæ, Lotharingiæ, Franconiæ & Saxoniæ ducatus, Sancto ex vulgi fama adscriptos; ostendit, inquam, præfationem sic absolvens: Gaudeat igitur princeps Hannoniæ & patria, de tanto principe in cælesti gloria triumphante. Exultent subditi & lætentur, qui coronatum a Deo meruerunt habere patronum. Quis enim Christi fidelium populus gaudere non debeat in præclara festivitate tam sanctissimi confessoris, cujus sunt miracula pretiosa. Tum, cetera ordine prosequens, subdit: Nos vero ad ipsum Beatissimum, & ipsius ecclesiam Sonegiensem nostræ considerationis aciem convertentes, festum ipsius Confessoris, quod celebrari consuevit quarta decima die mensis Julii, statuimus & ordinamus, in universis comitatus Hannoniæ ecclesiis solenniter celebrandum, cessandumque illa die ab omni opere mechanico & servili.

[35] Quapropter vobis & vestrum singulis in virtute sanctæ obedientiæ, [festum de præcepto per totam Hannoniam instituit,] & sub excommunicationis pœna præcepimus & mandamus, quatenus festum hujusmodi in ecclesiis vestris solenniter celebretis; vobis omnibus clericis & laicis comitatus ejusdem nostræ diœcesis districte præcipiendo mandantes, quatenus dicta die, tamquam die Dominica, cessetis ab omni opere manuali, & festum hujusmodi revereamini condecenter, ut sicut in terris positus Hannoniensis comes refulsit excellentia dignitatis, sic in corpore sancto devotius veneretur. Nos enim, de omnipotentis Dei misericordia, & gloriosæ Virginis matris ejus, omniumque Sanctorum meritis & intercessionibus confidentes, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad ecclesiam Sonegiensem in vigilia & in festivitate dicti Sancti accesserint, & per octavas ejusdem, pro qualibet die, qua dictam ecclesiam devote visitaverint, XL dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus: volentes, præsentes indulgentias omni tempore duraturas, non obstantibus quibuscumque revocationibus, sub quacumque forma verborum, per nos vel Officiales nostros imposterum faciendis, nisi de indulgentiis istis specialis & expressa mentio habeatur. In quorum &c. Ita ille, de glorioso sancti Vincentii cultu promovendo egregie solicitus.

[36] At postmodum ab Episcopis ejus successoribus imminutam paulatim, [quod postea restrictum, modo abrogatum est.] per comitatum Hannoniæ, contractamque festivitatem jam supra insinuavimus, quarum mutationum causas investigare, nec muneris nostri, nec hujus loci est: satis erit ex Fortio rem ipsam dicere. Narrat hic lib. 3, cap. 18, pag. 188, in synodis Cameracensibus posterioribus reductam esse S. Vincentii festivitatem eo usque, ut ad infimam classem delapsa sit, demum anno 1604, sub Archiepiscopo Cameracensi Guilielmo de Bergis reformata & penitus abrogata, adeo ut hoc tempore ad solum oppidum Sonegiensi ejusque territorium (non exclusis, opinor, Waldetrudensibus canonicabus Montensibus) restricta sit: ubi tamen ingenti hactenus apparatu & constanti incolarum pietate accolarumque concursu celebratur, non raro illustrata miraculis. Cum igitur de præcipua hac festivitate, de processione in festis Pentecostes, binisque translationibus, istic quoque recoli solitis, abunde jam dictum sit, superest ut ex Officio Sonegiensi Ms. ea decerpamus quæ ad totius rei notitiam sufficiant. Rubris hinc inde litteris varie a scriptore distinctum est, sub hoc titulo: Antiphonæ Officii Sonegiensis sancti Vincentii, Sonegiensis patroni, una cum responsoriis & capitulis, secundum usum ecclesiæ Sonegiensis. Lectiones omissæ sunt, ex ipsa Legenda procul dubio repetendæ: nos pauca seligemus.

[37] [Specimina aliqua] Initium ducitur ab Antiphonis ad primas Vesperas, quæ versibus hexametris concinnatæ sunt; ex quarum prima argumentum sumunt Sonegienses, quo Sanctum suum Hibernis accenseant, de qua re superius disputatum est: singulas ordine describimus. Prima est:

Magnis muneribus dotavit Hibernica tellus,
Nos Madelgarium dum fecit habere beatum.
II Hic sub magnifico degens miles Dagoberto,
Vitæ per meritum cunctis se fecit amandum.
III Nam fortis, justus, tunc prudens atque modestus,
Sese prudenter ita conformabat ad omnes,
Mitibus ut mitis fieret, durisque superbus.
IV Hunc postquam superæ tetigit mutatio dextræ,
Postponens habita, nihili pendens adhabenda,
Moribus ac habitu monachus fit religiosus.
V Christi pauperibus pauper sic associatus,
Veram pauperiem sincero est corde secutus,
Unde beatorum potietur sorte per ævum.

[38] [ex Proprio Sonegiensi] Sequitur Capitulum sub hac formula: Dedit Deus confessionem sancto suo Vincentio, & excelso in verbo gloriæ; dedit illi contra inimicos potentiam & in celebrationibus decus. Meretur describi hymnus ex quo colligas, non Hibernum sed Gallum genere censeri S. Vincentium. Sic habet:

Regem cælestis gloriæ laudent flores Ecclesiæ
Superna quorum patria nitoris fulget gratia.
Hos inter flores præditum virtutibus Vincentium
Suo Christus clarissimo inthronizat palatio:
Ortum primis natalibus & procerum primoribus
Tironem profert Gallia, ducem effert Hibernia.
Hinc tactus cæli nectare mundum cœpit postponere,
Militiæ post cingulum, jugale solvit vinculum:
Mundo totus immoritur, Christum vivendo sequitur,
Laborum fructus aggregat, ad cælum liber evolat.
Sit Trinitati gloria, laus decus & potentia,
Per quam victor egregius mundum vicit Vincentius.

[39] [paucis exhibentur.] Ex tribus ad primum Matutini nocturnum antiphonis, quid de aliis, uti & de responsoriis censendum sit, facile quilibet intelligere poterit. En primam: Vir vitæ laudabilis Madelgarius, agnomine Vincentius, nobili prosapia editus, nobiliori mentis est industria præditus. Altera est: Ab ipsis infantiæ annis Christi præcepta, * fide divina, humanaque imbutus est lege. Tertia: Adultus Dei famulus, cum ætatis profectibus in bonis crevit actibus. Hujusmodi sunt Officii reliqua ex Sancti Actis potissimum desumpta, aut consimili phrasi explicata, ut peculiare nihil occurrat præter orationem propriam & hymnum ad Laudes. Hæc est ipsius Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum confessorem tuum Vincentium, instantis vitæ illecebras fecisti vincere, da populo tuo, ut per ejus interventionem, purificatis cunctis sceleribus, mereatur perfrui bonis cælestibus. Per Dominum. Sistimus in dicto hymno ad Laudes:

Spes in periculis, salus honor tuis,
Beate Vincenti precamur subveni;
Jactamur in mari, procellis tundimur,
Pirata circuit, necare nititur;
Ab ore belluæ marinæ libera,
Portumque naufragis salutis impetra.
Hoc præstet unico Pater cum Filio,
Præstet Paraclitus creator Spiritus. Amen.

Nihilo plus nos docet spissum Breviarium Ms. ecclesiæ S. Waldetrudis Montensis, in quo recitantur lectiones, æque ac reliqua, confusæ, cum festo Ostensionis notato in Kalendario præfixo ad XXIX Octobris, de quo tamen eo die in ipso Breviario non agitur. Tolerabiliores sunt lectiones in proprio canonicarum istarum Officio, editæ Duaci apud Bellerum anno 1625, quibus aliæ adjiciuntur pro XXIX Octobris de sacri corporis translationibus tum Metensi sub Carolo Calvo, ut volunt, tum Montensi per Raginerum a Longo collo, Comitem Hannoniæ, sub Carolo Simplice, de quibus videsis inferius annotationes ad antiquiora Sancti miracula.

[Annotatum]

* potius præceptis

§ IV. Legendæ de S. Vincentio scriptæ crassioribus mendis expurgatæ, & ejus miracula Sonegiis accepta.

Quam laboriose desudarit in colligendis per totum Belgium Sanctorum Actis primus operis nostri designator Heribertus Rosweydus, [Monumenta huc spectantia,] non uno loco superius explicatum est, nec porro satis memorari poterit. Inter immensos labores quibus Belgicas bibliothecas, non tam lustrare quam vorare visus est, cœnobia omnia circumeundo, Altimontense nequaquam prætermisit, unde scriptam ad ipsum epistolam reperio, ex cujus verbis intelligi datur, quod sub finem § 2 paucis innuimus, operose probare conatos ejus loci monachos, S. Landricum ex Meldensi episcopo fuisse abbatem secundum Altimontensis cœnobii æque ac Sonegiensis: quo adducunt exempla abbatis sui Richardi, qui præter Altimontense alia viginti gubernarit; atque ante ipsum S. Gerardus octodecim moderatus sit; præterquam quod Altimontenses alias abbatem habuerint cum Gislenopolitanis & Vedastinis communem. Urgentius vero id evincunt ex ipsis Legendis, ubi S. Vincentius morti jam proximus, satis ostendit, primorum suorum filiorum curam minime se abjecisse, dum vitam cupiebat finiri suam, ubi comam capitis absciderat: tum vero suos omnes filio commendans, Te rectorem, ait, suis, amantissime fili, superna clementia providit, teque hujus sacræ militiæ ducem idoneum elegit. Quæ eo solum hic dicta sunt, ut pateat, jam a centum & amplius annis Majores nostros ad gesta S. Vincentii eruenda non modicam operam contulisse.

[41] Nec minor Rosweydo cura fuit omnia colligendi quæ apud Sonegienses reposita credebat de S. Vincentio monumenta, [jam olim collegit Rosweydus,] ut apertissime docent litteræ R. D. Henrici de Vergnies, alias ab Henschenio laudati, & nostri P. Ægidii Mouton (Vervecinum se vocat) ex quarum brevi relatu, quam non otiose res gesta sit, perspicies. Non patuerat, opinor, Rosweydo scrutatori archivum Sonegiense, unde aliena opera uti compulsus, jam dictum dominum de Vergnies ecclesiæ istius canonicum ininstanter rogaverat, annitente etiam Viro Cl. Auberto Myræo, lustraret ipse suggereretque instrumenta omnia Sonegiensia eaque Montes Hannoniæ ad Vervecinum dirigeret, aut ibi aut Antverpiæ describenda; id quod se sedulo curasse testatur litteris datis XIV Decembris 1606; ea vero tum accepisse Rosweydum oportet, cum in Fastis Sanctorum, quorum Vitæ in Belgicis bibliothecis manuscriptæ exstabant, ex officina Plantiniana anno 1607 publicatis, de Vincentianis etiam meminerit. Non dissimulat Vergnæus difficultates varias, quas ipsi non adeo promptum esset liquido dissolvere, tum circa translationem corporis S. Marcelli, temporibus S. Martini PP. & Dagoberti non satis apte illigatam, tum circa alia, de quibus jam ante disputavimus. Eadem apparet solicitudo in aliis litteris datis XXV Februarii 1607, & ex Vervecinis Montensibus XII Martii insequentis, ut plane constet, exhausisse eruditum Canonicum archiva Sonegiensia, ne quid ad sanctissimi Patris sui illustrationem desideraretur.

[42] [& post ipsum Bollandus,] Neque ibi stetit circa S. Vincentium disquisitio, resumpta a Joanne Bollando, comite Balthazare Corderio, ad quos exstat epistola data ex Altimontensi monasterio IV Septembris anno 1633, ex cujus solo exordio de mota tunc temporis præcipua quæstione fies certior. Scriptores sunt domni Philippus Froymont & Franciscus Selpin, sic rotunde epistolam suam inchoantes: Admodum Reverendi Patres Balthasar Corderi, & Joannes Bollande. Mirifice prorsus me (sic opinor loqui Froymontium) recreavit conspectus vester, quem doleo tam brevem fuisse; & sane si per occupationes vestras nobis licuisset diutius una hærere, de nostris, ut cœperamus, ardenter contulissemus, &, ut reor, non sine fructu. Non desino tamen vos in Domino intueri cum magno affectu, &, ut spero, iterum videbo vos, & gaudium meum in Domino cumulabitur. Interea, quæ promiseram, ad vos mitto. Rogatus abs Reverendo Patre Jacobo Simonis, an noster Vincentius esset Benedictinus, partem aientem conatus sum adstruere. Sic demum Bollandum alloquitur: Nullus ambigendi locus relinquitur, quin S. Vincentius fuerit Benedictinus, cum disertissime testetur historia ejus vitæ probata omnibus, & nullus in contrarium hactenus quidquam produxerit.

[43] [adjutoribus Altimontensibus & Sonegiensibus.] Parem factam existimo & renovatam a prædictis PP. Bollando & Corderio apud Sonegienses monumentorum ad S. Vincentium pertinentium investigationem; certe inde accepta sunt scripta varia, circa Sancti vitam & cultum, quæ hic paucis enumerabimus, sive ea prius ad Rosweydum sive ad Bollandum directa fuerint. Sonegiis ad nos certo pervenit Legenda major, in capitula quindecim distributa, cujus prologum manu sua descripsit Bollandus, cujusque auctorem credimus monachum Altimontensem, qui, teste laudato jam Froymontio, scripsit circa annum Christi 1167. Vita altera minor dicitur fuisse D. Preudhommii canonici Cameracensis, sed & Sonegiis verosimillime huc destinata & a Rosweydo descripta. In elencho Sonegiensium memorantur etiam miracula, de quibus plura inferius. Sunt & omnia transumpta manu ejusdem, a qua est Appendix supra a nobis discussa, ad quam videtur operam contulisse R. D. Claudius Bonnettus ecclesiæ Sonegiensis canonicus. Asserit Vergnæus, misisse se copiam litterarum Episcopi Cameracensis, item antiphonas & responsoria Officii, quæ paragrapho præcedenti dedimus. Præterea narrationem de translatione S. Marcelli, supra etiam a nobis citatam, quæ exstat tomo 2 Januarii pag. 12; Vitam Landrici & alia, quæ ad S. Vincentium non adeo proxime reducuntur. Ut verbo dicam, nihil superesse existimo, quod vel Sonegiis vel ex Alto monte hodie requirendum sit. Quid vero sibi velit Vinchantius in Annalibus ad annum 643, dum ad marginem citat Philippum ab Eleemosyna in Vita S. Madelgarii cap. 22, fateor me non intelligere.

[44] Vitam porro ex Preudhommii Cameracensis canonici codice extractam examinavit Bollandus ac nonnullis annotationibus illustravit, [Datur Legenda Altimontensis] quas nescio ad quem diem referre cogitaverit: certe ad editionem parare visus est, nonnullis jam propria manu descriptis, eamque nos ex ejus ductu excudendam censuissemus, nisi in substantia plane convenire deprehendissemus cum altera paulo longiori, a laudato canonico de Vergnies accepta, cujus auctor anonymus, Altimontensis monachus, verbosius pleraque æque ac alter digessit, iis tamen præteritis quæ de S. Waldetrude minoris Legendæ scriptor non satis opportune inseruerat, cum hæc alibi melius & fusius deducta sint. Prima ista & brevior Preudhommiana Legenda, cujus & scriptorem & ætatem ignoramus, a Rosweydo olim descripta est, opinor huc Sonegiis transmissa, verum, ut iterum dicam, tam jejune coagmentata, ut nihil de Sancto contineat, quod non uberius in Altimontensi referatur. Atque, in purioris defectu, præcipua, solaque adeo a nobis danda, manum ferme præferre videtur laudati jam sæpius Vergnæi; quam etiam habemus in magno nostro codice Ms. Valcellensi, seu Moretiano, collatam olim cum alia Ms. Legenda, Bollando ad tempus commodata a R. P. Alexandro Kenetto Ordinis Minorum, quæ erat monasterii Bethleemitici juxta Lovanium; at variantes lectiones, in eo manuscripto repertæ, tanti Bollando visæ non sunt ut observari aut annotari mererentur.

[45] Ceterum iisdem Vitæ ambæ defectibus laborant, ambæ sic ordinatæ, [multis laborans defectibus,] ut res & tempora satis distingui minime possint. Wasconiorum seu Wascaniorum gentem, ex qua prognatus sit S. Vincentii pater, utraque diserte occinit, cum multo verosimilius Belga seu Francus fuerit: utraque proregem, prope dicerem heredem & dominatorem, in Hiberniam ablegat, quo eum postmodum sancta conjux secuta sit: utraque ludit in septenario Sanctorum numero, quos omnes una ex Hibernia in Franciam S. Vincentius abduxerit, quod cum eorum Sanctorum Actis nemo facile conciliaverit: adde colloquia & res alias non satis judiciose dispositas. Quæ omnia, utut, quemadmodum rotunde pronuntiat Cointius, falsa continuo & plane respuenda non existimemus, talia certe cum Mabillonto esse fatemur, ut explorata dici omnino nequeant, sed plerisque addititus illis circumstantus, saltem pro majori parte expurganda, ad salvandam utcumque rerum substantiam. Etenim si resectis superfluis, ad commodum sensum reducantur, quæ scriptores isti ex longa traditione & ex vetustissimis paginulis acceperunt, non usque adeo absona videbuntur omnia, quin saltem aliquatenus tolerari possint, ut paucis explicatum eo.

[46] Potuit sane ex Vasconia, eo tempore satis nota, [& in pluribus vix accommode salvanda;] genus trahere S. Vincentii pater, variis deinde possessionibus in Hannonia locupletatus. Neque trajectus in Hibermam, sive Dagoberti jussu, sive alia ratione, tanto conatu exagitandus videtur, cum eo variis de causis proficisci potuerit S. Vincentius, in qua potentem fuisse asserit citata superius S. Foillani Vita: in traditione porro perseveraverit ea peregrinatio, cujus vera causa oblivione sepulta, aliis excogitandis ansam præbuerit. Neque hæc adeo absona sunt, ut ea causa Iberiam in Vasconia fingere oporteat, ex qua ridicule per Hiberniam in Franciam redierit. Hibernos autem Sanctos aliquos in reditu comites habuisse, aut munificentia sua ex Hibernia accivisse, nihil est quod credere prohibeat. In eo excedit Vita longior, quod S. Ansbertum Rothomagensem episcopum exsulem adducat in Altum montem, superstite S. Vincentio, quem obiisse diximus ut summum an. 677, totis sedecim annis priusquam Ansbertus e sede sua pelleretur, ut vide in ejus Actis ad IX Februarii. Non magis subsistit tot aliorum Sanctorum ad Altum montem confluxus, quorum aliqui locum istum oculis suis fortasse numquam viderint: certe ibi esse non potuerint, vivo istic & superstite S. Vincentio monacho aut abbate. Sanctos prope omnes colligere voluisse videtur Anonymus, quos eo seculo in Belgio floruisse intellexerat. Ut cetera mittam, me tacente, satis patet, seculi sui stylum Legendam sapere, ubi multis pauca, non raro verbose & inornate narrantur. Capitum & numerorum divisionem ad normam nostram aptavimus, dubus aliis & obscuris ad annotata remissis. Atque hæc de Actis Latinis Mss.

[47] [quod & in recentiori Fortii desideratur.] Vitam gallicam, parergis multis & episodiis amplificatam, superius a nobis citatam scripsit R. D. canonicus Sonegiensis Le fort, alias Fortius, quam ad me mittere dignatus est Adm. Reverendus & Amplissimus D. Lambotte ecclesiæ istius hodie Decanus, editam Montibus anno 1654, cui titulum fecit auctor Speculum nobilitatis, eo rem omnem non obscure dirigens, ut præceptis moralibus historiam, de se satis dubiam, farciat, per paginas 196 in forma, ut vocant, octava deductam. Totam evolvi non semel, sed fructu pœnitendo, utpote in qua vix quidquam repererim, quod ad explanandas difficultates conduceret: non magis quam ex Pontii dicto superius Memoriali immortali, nec memoria nec citatione digno. Ex voluminis Fortiani magnitudine facile intelligis, primigeniis Actis non institisse scriptorem, sed varia alia, pro sua, opinor, in Sanctum pietate, compilasse quæ hic discutere aut refellere operæ pretium non sit. Ea undecumque corradit potissimum, quæ ut magis mira, sic minus verosimilia censeri debent. Ex uno specimine de ceteris facies conjecturam: pag. 88 diserte asserit, sanctum ipsum Vincentium, in Franciam reducem, cum septem illis Hibernicis apostolis, supra jam laudatis, continuo Romam profectum; quo Molani Natales adducit in S. Ettonis elogio, nulla prorsus auctoritate subnixo. Mitto cetera, ne hic jam toties ventilata cogar repetere. De cultu hodierno melius testari potuit Fortius, & miraculorum adjuncta nonnulla explicare, de quibus infra agendum erit.

[48] [Miraculorum binæ sunt classes latinæ,] Ad miracula porro quod attinet, ea ex Mss. Officiis ecclesiæ Sonegiensis a laudato Claudio Bonnetto cum Bollando communicata sunt, quibus præfixus erat hic titulus: Sequuntur miracula tam antiqua quam recentiora, meritis D. Vincentii Sonegiensium tutelaris edita. Antiqua quidem in elegantiorem stylum, seu magis vulgarem sermonem reddita; recentiora vero de gallica in linguam latinam translata, per D. ac M. Joannem de Lattre Sonegiensem canonicum: ad majorem Dei gloriam & ejus famuli honorem anno Domini MDCXXVIII. Duas hic audis miraculorum classes, quarum priori manum admovit recentior calamus, cui non satis fidens Bollandus, maluit antiquiora ista desumere ex grandi codice nostro Ms. Moretiano seu Valcellensi, superius citato, ex quo & nos ea dabimus integra, completa & ordinata; ubi in Ms. Sonegiensi omissa sunt aliqua, alia vero turbate disposita, quæ in codice melius & accuratius describuntur. Dabimus autem servatis fideliter omnibus, etiam præfatiuncula, phrasi & ordine, mutatis dumtaxat titulis, quos modice contractos ad marginem apponendos censuimus. Siqua vero obscuriora in iis occurrant; in annotatis explicata invenies.

[49] De iisdem omnibus, more suo paulo fusius agit laudatus Fortius in altera historiæ suæ parte a pag. 199 ad 362, [ex Fortio nonnihil auctæ,] in tres potissimum classes ipsa distribuens. Prima complectitur miracula omnino duodecim antiquiora, ita etiam a nobis appellata, quod tempus, quo patrata sunt, & adjuncta cetera obliterata sint. Id discriminis inter Fortium & codicem nostrum intercedit, quod in hoc sola undecim miracula reperta sint. Nimirum aliunde accersivit Fortius insigne sanctissimorum duorum conjugum patrocinium in generali calamitate Hannonibus clientibus suis demonstratum, grassante morbo epidemico seu peste, ut mox ex ipso subjiciemus. In altera parte enumerat Fortius quotuor recentiora eaque splendida miracula ab Ordinario, nempe Cameracensi archiepiscopo approbata. Tertio Demum per octo capita recenset singularia alia beneficia S. Vincentii meritis impetrata. Nostrum erit, Fortii opus cum manuscriptis nostris conferre, & ubi quid diversum occurrerit, monere; aut si nova aliqua suppeditet, ea nostris adjungere, ut hic modo facimus de duodecimo illo in codice Valcellensi prætermisso.

[50] Describit itaque prædictus Fortius a pag. 262 horrendam mortalitatem temporibus Guilielmi Bavari, Hannoniæ & Hollandiæ comitis Hannonicam provinciam depascentem, [& explicatæ.] sæviente nimirum pestilentia, qualis eatenus visa numquam fuerat; quæ in magna Tartaria, ut creditur, exorta anno 1346, inde toto triennio universam Asiam, Africam, Europam tanta atrocitate pervaserat, ut solo visu & halitu ea afflati alios enecarent; quemadmodum ad dictum annum ex ejus temporis historicis accurate memorat noster Philippus Brietius in brevi suo universali Chronico. Ea lues in Belgium atque adeo in Hannoniam penetraverat anno 1349, tantaque strage miseram illam provinciam afflixerat, ut de omnium vita conclamatum videretur. Humanis igitur remediis omnino deficientibus, nihil prius habuere Montenses & Sonegienses quam ut ad sanctissimorum conjugum patronorum suorum Vincentii & Waldetrudis præsidia confugerent: indicta proinde in diem VII Octobris solenni supplicatione ad ericetum Castrense, tum ipsi, sacra utrimque lipsana vectantes, tum accolæ universi pœnitentium ritu & habitu convenerunt ad centum circiter hominum millia; ibique a Decano Sonegiensi cantato ingenti celebritate Sacro, aliisque precibus & lacrymis ardentissime profusis, cæleste auxilium Sanctorum suorum meritis adesse senserunt, atque adeo depulsa mox calamitate, dissipatoque veneno, pax & tranquillitas, imo optata aeris salubritas & serenitas per totam patriam, mirifico utriusque Sancti patrocinio, rediit. Habe nunc Acta ipsa eo quo diximus ordine.

VITA
Auctore Anonymo.
Ex duobus veteribus Mss.

Vincentius Madelgarius conf., Sonegiis in Hannonia Belgii (S.)

BHL Number: 8674


A. ANON. EX MSS.

PRÆFATIO.

[Utilis Sanctorum historia:] Sub specie firmamenti Ecclesiam præferri, eamdemque meritis Sanctorum & virtutibus, acsi stelliferis ornatibus, illustrari, sicut novis antiqua conveniunt, ita multitudo veritatis genere probabile reddunt. Quod etiam Psalmistæ præconio constat inniti, cum, Cæli, inquit, enarrant gloriam Dei, & opera manuum ejus in annuntiatione firmamenti. Annuntiatio, sive splendor, ut ait Salomon a, firmamenti, gloria stellarum; prædicatio autem Ecclesiæ, virtutes & merita Sanctorum. Quamobrem in hanc puro mentis intuitu insurgere, & beatissimum in ea Vincentium, ut præstantissimum sidus, animi complexu comprehendere, osculo spirituali leniter attingere, linguæ etiam officiis meritorum ejus radios ubique diffundere, sicut divinæ jubilationis præcipuum extat negotium, ita salutare imitandæ virtutis emolumentum. Atque exemplorum in tanto Patre eminentium memoria, quantum vitandis seculi pompis utilis est habita, tantum amplectendis æternæ vitæ gaudiis omnimodis apta. Miraculorum proinde quam celebris potentia, sanctitati ipsius per gratiam Dei cælitus collata, quo excellentius divini operis novitate coruscat, eo uberius cæleste jubar attentis animis inspirat.

[2] [similis pilis caprarum ad opus sanctuarii olim collatis.] Nunc ergo constituendis tam præclaræ materiei verborum ornatibus, quis saltim peritorum sufficit conatus? Vestro tamen, Domini & fratres b, monitu consultus, ipsiusque venerandi Confessoris patrocinio suffultus, quod minus est virium, ea spe & fide constanter proveho, & provectum dilectioni vestræ decernendum salubriter impendo. Annuit & ipsa divinitas, quæcumque in laudem ipsius mortalium præsumit voluntas. Ceterum votis benigne satis innuit, quod deitatis ille confabulator Moyses tabernaculi ædificiis offerendum Apostolo instituit. Exposito namque multitudini cælestis imperii edicto, deliberatum est ab omnibus, offerri quiddam muneris Deo c. In quo necessitati nil fuit obnoxia voluntas, sed in impertiendo arbitrii regnavit libertas. Fiunt interea promptæ devotionis xenia, ingens quidem auri & argenti copia, æris ac ferri, ceteraque id genus metalla, gemmarum etiam vivens gratia, interlucenti colorum vetustate distincta. Promebatur Indici velleris tincta murice lana, bissique retorti elaboratissima fila. Nec defuere rubricatis hyacinthinæ pelles tergoribus, vel nec temnendus de pilis caprarum congestus. Sed in his omnibus quid prodant arcani mystica sensus, elaboravit doctorum opinatissima virtus: verba quidem divinis laudibus congruentia, iisdem caprarum pilis dixere latentia. Quocirca etsi auri gemmarumque, vel cetera rerum, id est virtutum, aufugiunt insignia, conferatur ad sinum Ecclesiæ, vel pilorum, id est verborum, quamquam inutilis copia; sed quæ profiteatur virtutes Sanctorum & merita, sicque fiat super aurum & topazion pretiosa. Jamque cælestis auxilii invitata clementia, accelerabo pii Patris Acta præcellentia; ut quantis in Christo gratiarum donis sit præditus, perspicua luce palam extet fidelibus. In quo, ut dictum est, negotio, voti magis quam ingenii spectetur ratio: quodque meritis Sanctorum omnis angusta sit elocutio, prudens animadvertat æmulatio.

ANNOTATA.

a Non Salomon ista scribit, sed Jesus Siracides Ecclici 43, 10, ubi ista habentur: Species cæli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus.

b Verosimile est, hic Sonegienses Canonicos, aut monachos Altimontenses intelligi.

c Alludit procul dubio ad Exod. 25, 4 & 35, 6.

CAPUT I.
S. Vincentii ortus, militia; conjugium.

Ea igitur tempestate, cum Christiani majestas imperii toto orbe serena dominatione invaluit, [Illustribus parentibus natus, & egregie educatus,] & Christus notitiæ suæ gloriam ubique gentium dilatavit; beatissimus Domini confessor Vincentius, cognomento Madelgarius, ante secula quidem a Deo prædestinatus, mundo nobiliter est natus a, sed seculo futuro per gratiam Dei nobilius relegatus. Ortus sane excellentissima Francorum prosapia in villa Sterpeias nuncupata, sicut parentum & consanguineorum claritudine fulsit insignis, sic vitam bonorum informavit augmentis. Genitor quoque ejus, Madelgarius nomine, clarissima Wasconiorum b crevit ex gente, sicut antiquorum compertum est relatione. At mater regia Francorum stirpe venam ducens, & Onoguera c vocitamen habens, eidem viro illustrissimo jure connubiali erat inserviens: qui Deo & hominibus acceptæ indolis puerum liberalium disciplinis artium simulque Euangelicis scholis tradiderunt informandum. Quapropter & humanis eum mater sapientia ubertim illustravit, & cælestium intelligentia multimodis inflammavit, & in virum perfectum a puero usque educavit. Cujus singula vernantis ævi momenta, ad quæ bonitatis suæ instituerit argumenta; hinc cum militiæ mundanæ rudimentis optimarum virtutum constabit argumentis.

[4] Cumque tirocinii tempora superna adhuc in puero Dei adolescerent gratia, [militat sub Dagoberto rege, ei carus & aulicis.] exegit cura parentum, quatenus militiæ regali præberet assensum. Quo sane temporis articulo inclytus Rex Francorum Dagobertus imperii sui fræna terra marique laxavit, & civium jura regali solertia decenter administravit. Cujus militia tyro nobilis devinctus, & balteo regali præcinctus, totum piis actibus commendavit, quod regia magnificentia dignum æstimavit. Unde & regalis amplitudo dilectionis suæ oculos in eum convertit extemplo: procerum quoque benigna sublimitas, & cuncta palatinorum sibi arridebat hilaritas. Sed & valetudine corporis adeo robustus, formæ venustate conspicuus, proceritatis elegantia specificus, vultu placido serenissimus, omnique humanitatis gratia erat præfulgidus; atque decore virtutum animum deintus illustratum, ornamentis altioribus reddidit elimatum: ubi fidei sincera devotio, cum spei & caritatis firmissimo sese illigavit glutino. His una justitiæ æquitas, manuum munditia, vitæ puritas, ad proximum habita pietas, mansuetudo morum & lenitas. Harum socia semper pulchritudine ad cetera illectus, & de die in diem ad potiora provectus, palam dedit mortalibus, ad quæ eum informaverit Altissimi virtus.

[5] [Matrimonium suadentibus parentibus,] Transcensis itaque venerandus tiro adolescentiæ annis, arreptoque tenore gratissimæ juventutis, sicut parentibus natu erat unicus, ita privilegio amoris specialiter dilectus. Gaudebant etiam actuum vitæque ejus rumore secundo, quo frequentabatur in palatio, quo celebris omni fiebat in populo. Deinde spe posteritatis admodum suspensi, quo ingens rerum suarum copia successore debeat inniti, pertractant animo sagaci. Quapropter filii mentem matrimonio inclinandam deliberant: eumque in jus hereditarium succedere exoptant; cui & tantus suæ domus conveniat ornatus, & spatiosus ampli patrimonii fundus. Agebat sane tunc in palatio excellentissimus quidam Gualbertus d, tam genere quam facultatibus præditus, sortitus & ipse eminentiæ regalis conjugem, cui Bertilia adhæsit nomen. Quorum filiam, Waldetrudem nomine, venerabili Vincentio parentes in conjugium optant expetere, utpote quam virginei oris decora formositas, natalium quoque tanta illustravit claritas. Consulto etiam super hoc illustri Walberto, desideriis eorum satisfactum ire jam deliberat ex animo, cum pro pari generositatis & dignitatis titulo, tum etiam pro comperto in juvene totius prudentiæ & gravitatis exemplo.

[6] [amore pudicitiæ resistit,] Porro res gesta, ab genitore ad Vincentium defertur: de consensu nuptiarum sermo inducitur. Sed cui sederat jam supernis animum commodare; pudicitiæ quippe titulo destinavit triumphare. Quin Apostolico vigoratus consilio, maluit singulariter agere in Christo, quam jure conjugali participari seculo. Quapropter edicta parentum a se suspendere, propositamque dotis arrham nisus est postponere: Quod genitor haud æquo ferens animo, sic in eum correptionis usus est verbo. Cur, amantissime fili, paternæ voluntati tuorumque renitendum arbitraris consulto nobili. De jure connubii opportune se ratio ingerit, quæ genus nostrum unica tui spe propagandum disponit, omnemque totius nostræ familiæ cum rebus affectum ad tui solius declinat respectum. Incassum enim hanc solertiæ nostræ rerum affluentiam superna pietas providit, si is, cui jure debetur, uti velle deserit. Ecce patrimonium emptique cespitis millena jugera, mancipiorum quoque decenter, numeroseque adunata famulitia; quorum frequentia & domus nostra honeste satis administratur, & rei familiaris copia in dies augmentatur. Et quorsum hæc sagacitatis nostræ elaborata studio, si extranei heredis futura sunt dominio? Turbine ceu venti decedunt florida campi, aut cum transit honos, quo frondea se induit arbos, sic contempta tibi ruet omnis gloria nostri e. Proinde in angelicis & apostolicis commendabile extat sanctionibus, parere filios patrum admonitionibus; quorum sententiis & auctoritati e diverso congrederis, qui nostra tuorumque consulta despectum ire delegeris.

[7] Sic genitor dixit, dictumque omnis cognatorum affinitas approbavit, [at tandem cedit, ac S. Waletrudem ducit.] & Vincentium exhortatione multimoda attentavit. Hisque reniti frustra conatus, oppositisque Scripturarum exemplis in angustum coactus, nutu quidem Dei inter cetera illud Apostolicum tacitus & ipse consideravit, quod imitatione dignum jure putavit: Filii, ait, obedite parentibus vestris in Domino; illudque Philosophi cælestis; Qui, inquit, obaudit Patri, refrigeratur matri: & rursus: Serva honorem patri tuo, & superveniet tibi benedictio a Deo. His & hujusmodi illectus, & providentiæ Dei numine respectus, genitorum votis & petitioni exorabilem se præstitit; unde & fructum benedictionis a Deo sempiternum hereditavit. Futuris nuptiis sponsalitium ex more dedicat, excellentissimæque memoriæ & formæ Waldetrudem, annulo subarrhat, matrimonio copulat, quam filiam Waldberti, nobilitate eximii, jam sermo titularat. Quorum animus quis sit habitus in nuptiis, post angelicæ vitæ claruit exemplis, quam cælestibus obsequiis usque adeo informabant, & virtutum omnium exercitiis copiose illustrabant. Sed & soror ipsius venerabilis Waldetrudis, Aldegundis f nomine, & ipsa omni divinæ legis instructa plenitudine, ab ipsis quidem crepundiorum exordiis in schola virtutum proficiens, & æterni regis amori, sub titulo castitatis [erat] deserviens. Ceterum quæque fuerint noscere cupientibus, notitia rerum adest pro foribus, cum piæ conversationis earum ornatibus. Quibus immorari sat foret laudabile; sed Vincentius sacer nos virtutum suarum respergens præoccupat odore, qui & animos pie mulcebit, & spirituali dulcedine admodum refovebit.

ANNOTATA.

a Ita Ms. Valcellense; at Sonegiense; mundo feliciter est natus. Ortus sane &c.

b Alibi Wascaniorum, utrum præferas, parum interest. Id observari hic velim, ad explicationem eorum, quæ supra dicta sunt, Sanctum constanter appellari Vincentium, & cognomento Madelgarium, ut verosimillime id nominis a patre traxerit, quod quam commune olim fuerit, nec hodie prorsus abolitum, satis notum existimo.

c Ita Mss. Alia citat Jacobus Simon, in annotatione ad cap. 2 vitæ S. Waldetrudis, in quibus Ohesuera & Omiguera appellatur: ipse Omigeram & Onogueram vocat.

d De Walberto & Bertilia vide quæ dicta sunt ad XI Maii. Walberti & Gualberti idem est nomen.

e His ornamentis occupatus Anonymus, satis ostendit, nihil solidi se invenisse quod traderet.

f De Aldegunde actum est 30 Januarii.

CAPUT II.
Provincia ei a Rege commissa, sancti filii & filiæ.

[Hiberniæ insulæ præficitur a Dagoberto:] Peracto dehinc solenni more conjugio, gaudium fiebat omni populo; tamque super hoc gratulabantur cives urbani, quam regali in palatio primi: ipseque rex ingenti tripudio gratulabundus, quod regius tiro matrimonium æque sit adeptus, amori eum suo eo vicinius commendavit, quod majorum votis & edicto paruerit, sibique & regno suo tantæ posteritatem familiæ profuturam merito ipse autumarit. Quapropter & regia munificentia eum locupletavit, censu quoque & honoribus ampliavit; insuper & totius insulas Hiberniæ a potestati ipsius & dominio dedit subjacere. Collegit sane inspirato cælitus animo, ipsum totius terræ sat fore præsidio, hocque regni latus tanti brachio Ducis undique protegendum, nec hostili ullatenus incommodo proterendum. Unde & versus ille Davidicus, Quoniam, inquit, salvum fecit Christum suum Dominus, ideo in potentatibus salus dexteræ ejus. Accepto itataque a Rege principatu, favente etiam in hoc omni senatus consultu, cum ingenti suorum atque illustrium virorum copia occidui orbis acceleravit confinia, emensoque Gallici maris Oceano, & quod gentis est, orbe Britannico, cælesti semper & ubique comitatus gratia, Hiberniensi feliciter constitit in patria. Et ecce totius populi frequentia, chari Ducis oblectata præsentia, in voce exultationis obviam ruit, pioque tumultu ac si Regem susceptura desævit. Nihil audire fuit vel cernere, præter quod erat gaudii & lætitiæ, qualis civium suscepto Rege solet esse tumultus, cum redierit triumphatis sine cæde suorum hostibus. Eratque cunctis honori & reverentiæ, quod vir amore & honore præcipuo a rege habitus, in suæ dominationis sortem princeps sit electus. Ipse etiam majestati divinæ vota super hæc solvens & libamina, neque per omnia ipsius regi contestatus clementia, adjecit & illa oraculi Davidici præconia: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Deinde civibus leges & jura sancivit, cultuque eas justitiæ insignivit, quarum præ omnibus exercitabatur ipse custodia, quod in custodiendis illis sit retributio multa. Gaudeat interim felix Hibernia, præclari Ducis hujus clypeo protecta, cujus quoque prudentia & fortitudine omni tuta infestationis permansit turbine.

[9] [& abit ad eum S. Walde trudis.] Jamque plurimum temporis effluxit, cum venerabilis conjux ejus, amore ipsius fatigari b, ejusque absentia admodum visa est contristari. Cumque dilatione desiderium cresceret, nec pio amori remedium quodlibet accessisset, hac tandem ratione mœstitudini occurrendum censuit, quo visendi cari conjugis gratia, nativi cespitis dulcia jam linqueret arva. Nec mora: habito cum suis consilio deliberavit instare animi voto; quosque fidissimos in suis & claros reperit, secum ad Hiberniam in tutelam & munimen sui deduxit. Venerabilis autem Vincentius, uxoris adventu cognito, ingenti confestim exultat tripudio; nomen Domini benedicit, eamque pristino inviolati per Christum thalami consortio addicit; admiratus etiam feminei cordis constantiam. Itaque per intervalla temporum desiderio sui suspensum, ardentius eam in Christo dilexit, sicque vocem oris alloquio detexit: Quid rationis erat, conjux nobilissima, prolixi laboris in hoc itinere te intendisse negotia, & metuendi maris attentare pericula? Cui illa, Amplectendæ, inquit, dilectionis tuæ gratia, qua te desideravit anima mea, nec sæva minacis pelagi intemperantia, nec ulla infortuniorum detinebar adversantia. Cuncta postremo per gratiam Dei prospera, cuncta evenere jocunda, qui nos suæ caritatis astrinxit copula. Dehinc mutuo amplexibus; aliquamdiu inhærentes, diemque lætita & epulis in Christo celebrem ducentes, gaudio tam exstitere totius terræ populis, quam fidelibus & amicis suis. Quid ergo transmarinis interim vir beatissimus exercuit in oris, quantumve fructificavit pii operis, memoranda Sanctorum prodidit æmulatio; quos actuum suorum vitæque invitavit exemplo. Quos in gloriam sui huic assignandos operi, acsi sertum quoddam liliorum de convalle florentis Hiberniæ, excerpere dignum duxi.

[10] Exactis ergo vir Deo dignissimus in principatu memoratæ insulæ prolixioribus temporum curriculis c, [In Franciam rediens multos Sanctos secum deducit:] paternas Franciæ sedes una cum conjuge sacra revisere cælesti accepit inspiratione. Et ecce felix Hibernia filios suos, quos Christo germinavit, & per Christum Vincentii sui contubernio jamdudum delegavit, nunc quoque itineris comites & socios fieri fidissimos dignum adjudicavit. Erantque piæ ceteris specialis gratiæ & meriti Foillanus episcopus, fratresque ejus Ultanus & Furseus, Eloquius & Algisus, Etto & Adelgisus: qui sicut septenario d numero designati, ita septiformis gratiæ Spiritu illustrati. Hi ergo spe & amore deliciarum Paradisi,

Pendebant vili, patria tellure teneri,
Ad cæli spatium meditantes nil fore mundum.

Hi, inquam, venerandi Ducis contubernales effecti insignes, & sanctitati ipsius acsi catenis aureis inhærentes, cum eodem pariter Galliarum fines sua glorificatum præsentia, sua æque sublimatum ire intendunt excellentia. Sicque Oceanum ingressi, præeunte quoque & comitante auxilio cælesti, Galliam diverterunt omnis ille exercitus Domini. Quos suis finibus receptos, suisque locis in odorem Christi bonum ubicumque difusos, omnibus æternæ vitæ dulcedine reddidit nectareos.

[11] Comperto etiam rex inclytus Dagobertus dilecti sui Vincentii reditu gratissimo, [in aula sanctissime vivit, cum conjuge.] super incolumitate ejus lætatus & ipse in Domino, in munimentum tutelæ regiæ eum lateri suo ex more applicavit, & negotiis reipublicæ (acsi salutaris auspicii omen) aptavit. Ipse etiam vir beatissimus divinæ majestatis clementiam gratificans in omnibus, Dei in se gratiam, licet degens inter aulicos, virtutum una cum conjuge cumulavit operibus. Divinitatis cultu adeo insignes superfluos cupidinis extinxerunt ignes, conjugio quidem naturæ modum servantes, sed Patriarcharum religioni æquiparantes Atque juxta illud Davidici oris organum, Gloria & divitiæ in domo eorum, & justitia permansit in secula seculorum.

Non fuerat cordi deceptrix gloria mundi,
Nec mundalis apex mansueti pectoris illex.

Quo altius eorum in humanis excrevit dignitas, tanto in divinis contriti spiritus evigilavit puritas. Jugum illud deificum in humeris gestantes, ejusque onere levi ac suavi cervices alleviantes, & juxta alterius vaticinium, Quia Dominus exercituum, dominus memoriale eorum, ideo in eis judicium & misericordia pauperum. Requies erant hospitum, nudis a frigore vestis & umbraculum, languentibus visitatio & remedium, in tribulatione æstuanti refrigerium, in protectione pupilli & orphani executores mandatorum Dei sui: caritate autem media cuncta gerentes, ad virtutum omnium summam erant tendentes. His sane eos mater sapientia ornamentis induit: his bonorum studiis excoluit, quibus æterni regis præsentia digni, & nuptiarum Agni convivio fierent cives condigni.

[12] [Nascitur ex S. Waldetrude filius S. Landricus,] Sacris igitur memorandi viri jam degustatis primordiis, eorumque suavitate melliflua refectis, libet in medium assumere, qualis nutu Dei filiorum extiterit in procreatione. Nec in longum se temporis ordo protraxit, & Waldetrudis beatissima filium concepit & peperit, quem Landricum e, vocitari complacuit. Quem sacro fonte regeneratum, supernis quoque mysteriis initiatum, post ablactationis tempora, studiis liberalibus solerter imbuendum, omnique divinæ legis gratia instituunt provehendum. Cui equidem negotio viros cælitus peritos & sancti gradus administratione provident insignitos. Quorum sagacitate cum magisterio sancti Spiritus edoctus, domum paternam quantocius est reductus. Nec latuere Spiritus sancti opera, quæ puer almæ indolis germinavit ab infantia. Humi namque repente sternitur, paternis sancti genitoris genibus advolvitur, & ut æterni Regis militia debeat præcingi, instat lacrymis & voce supplici. Devotionem filii pius pater admiratus, hilaremque vultus gratiam mœstitudine paullulum adumbratus, postquam conticuit, ita circumstantibus infit. Amore & affectu ipsius acsi primogeniti devinctus, copulandum censui conjugii legibus: sed quocumque Altissimi intenderit voluntas, illuc & nostra inclinanda extat parvitas. Atque dehinc ad consulta suorum, genere & dignitate præpollentum se contulit, petitionemque filii ex ordine pandit. At illi, consideranda est, inquiunt, in prece pueri prædestinatio creatoris Domini, ejusque attendendus est animus, quem constat inspiratum esse cælitus. Quapropter votis ejus benigne condescende, desiderium imple, ne facti dilatio offensæ majestatis existat pœnitudo. Mox facer Vincentius, monitis, ait, obtemperandum est salubribus; præsertim cum cæleste sit negotium, pro voto filii & honore Dei inhianter & honeste stat tractandum. Adjectumque est: Quæcumque igitur instinctu æthereo puer suggerit, adimplere necessaria lege oportebit. Adsunt interea evocati ecclesiæ principes, sacerdotes dico & Antistites, impositisque puero manibus, sanctis eum assignant gradibus. Tunc memorabilis vir una cum conjuge, Gloria, inquiunt, tibi Jesu Christe, ejus vocatione digni clarescunt ordine tam insigni.

[13] Venerabilis autem puer Dei, quam suscepit gratiam, [qui dein eximia florens sanctitate creatur Episcopus.] sanctitatis cultu instituit excolendam; interque annos pueritiæ perfectorum æquiparabat industriæ. Assidua illi legis sanctæ meditatio, orationum quoque & lectionum jugis frequentatio, nec minus vitiorum & carnis abstinentia, pro qua spiritum cælesti impinguavit affluentia. Virtutum quoque ejus & signorum potentia, qua clarificatus est postmodum in Dei dextera, cum ubique palam luce sit conspicua, tum præcipue in Metensium Ecclesia,

Cujus episcopio longo clarissimus ævo,
Post carnis metam cæli migravit in aulam.

Felix, inquam, proles; felicissimi æque parentes, quos ad suscitandos dilectionis suæ filios superna providentia ante secula destinavit copulandos: qui secundum illud egregii Vatis dictum, Germinaverunt quasi lilium, ut oliva gloria eorum, & ut Libani odor eorum.

[14] Præclarus autem Domini famulus in primitiis uteri sui ita Deo dilectus & acceptus, [SS. Madelberta & Aldetrudis, a S. Aldegunde institutæ:] geminæ prolis adhuc quod ex piissima conjuge suscepit pignus, sanctæ matris Ecclesiæ fovendum decrevit sinibus. Erant enim sorores geminæ virgunculæ, & ipsæ in dotalitium Agni Dei Patris futuræ; quarum altera Madelberta, altera Aldetrudis est nuncupata. His Aldegundis beatissima Virgo fit altera mater in Christo, quæ & matertera ex sanguine fuerat materno. Pro earum educatione sanctitatem ipsius genitores sancti adeunt f, preces offerunt; quibus pia virgo benigne condescendit, & postulata cum gratia impetrare permisit: sollicitudini & curæ suæ eas mancipat, religionis & disciplinæ salutaribus auspiciis informat; quatenus candidato virginum exercitui honestissimum sanctitatis speculum & castitatis insigne lucerent aureum. Exemplar in se virtutis ipsa prætendit, eoque mentes earum in decorem æterni regis accendit: cujus etiam desiderio eousque extabant ferventes, ut nil caducum aut mortale forent amplectentes. Tales mater spiritualis excoluit easque conversationis suæ æmulatrices post obitum reliquit; superna quoque dignatio in regimen Malbodiensis cœnobii germana successione eleganter assumpsit. Ceterum libellus aureo vitæ ipsarum radio descriptus, auricomis etiam virtutum floribus adornatus, odorem paradisi suis inspirat lectoribus.

[15] Nascitur quoque Sanctis infantulus adhuc filius, Dentlinus g & ipse vocitatus. Qui mox in Christo renatus, [S. Dentlinus earum frater, pie moritur.] albisque adhuc in candorem animæ infulatus, intra sacra infantiæ primordia, ad cæli migravit palatia. Quodque Agnum cum candidulis sequatur millibus, commendat signis & virtutibus: quibus in digito Dei refulget clarissimus. Hac igitur sanctorum filiorum gloria prægustata, & ædificationi fidelium, acsi quiddam rosarum vel liliorum, oblata; jam nunc ad gloriam beatissimi patris eorum accedamus, ejusque facie, ac si epulis spiritualibus, animum reficiamus, atque gustemus & videamus quoniam suavis est Dominus.

ANNOTATA.

a In omnem partem se versant scriptores Hannonii, ut vel hanc Hiberniæ præfecturam tueantur; vel contra in Iberiam omnia commutent. Neutrum nobis placet; at quo sensu accommode intelligi possit aliqua Sancti in Hiberniam excursio, in Commentario explicare conati sumus.

b Fingunt hic aliqui, zelotypia impulsam S. Waldetrudem, navigationem in Hiberniam suscepisse: turpiora habes in Vita S. Ettonis supra pag. 60: quam apposite hic cetera ordinentur, satis perspicuum existimo.

c Quousque extendenda sint prolixiora illa temporum curricula, nemo facile divinaverit.

d Ludi hic in septenario numero jam superius dixi: audacius fratres omnes esse finxit auctor Vitæ S. Ettonis, loco jam citato. Algisus & Adelgisus unus idemque est, ut vide 2 Junii pag. 223. Cetera diximus in Commentario, vel habes in annotatis ad Vitam S. Ettonis.

e De Landrico actum diximus 17 Aprilis, ubi vide quæ de ejus episcopatu disputata sunt.

f Siquid ego in tota hac confusa historia intelligo; falsum est, parentes adhuc matrimonio junctos, S. Aldegundem adiisse, ut filiarum suarum curam susciperet, cum ipsa adhucdum juvencula instituta fuerit a sorore sua S. Waldetrude jam a marito sejuncta. Porro S. Madelberta colitur 7 Septemb. De S. Aldetrude pridem actum est 25 Februarii.

g De S. Dentlino agimus hoc ipso die.

CAPUT III.
Altimontensis monasterii admiranda initia, & Sancti ad meliorem vitam conversio.

[Ab angelo monetur ut cœnobium ædificet in Altomonte, spatio & forma ecclesiæ expressis,] Morabatur autem inclytus Domini Confessor in apice adhuc seculari, sed religionis & pietatis gratia inter aulicos, ut dictum est, singulari. Agebat sane ut Martinus vel Daniël ille in palatio, sed Jerusalem cælestem affectu & animo colebat intento, futuræ gloriam immortalitatis jugiter affectans, & horrendum baratri chaos in manu mentis versans; nunc hujus recordatione jocundissime exhilaratus; nunc illius stupore pie anxius fiebat & turbatus; in illa glorificationem in sanctis filiis Dei, in hoc confusionem & ærumnas cum impiis perpendens inimici. Super his gaudium sibi & consolatio a magni consilii illuxit Angelo. Dies interim nocte clauditur, ipseque quietis gratia somno & lecto excipitur, quo per providentiam Dei eum plus solito contigit detineri, sicque in extasim deduci. Et ecce aperiuntur cæli, in descensione summi paranymphi, qui cum immensa æthereæ lucis gloria Sancti apparuit in præsentia. Nuntium cælitus pandit, de constructione basilicæ edictum a Domino subjungit. Est municipium, inquit, Sambræ fluvio super inhærens, & Mons-altus nomen habens, ubi dilectionis tuæ opere & solertia, cœnobium fieri majestas Domini imperat sancta, consummatum autem, reliquiis Sanctorum honorabile, & summi clavigeri nomine & merito facies venerabile. Sumpto dehinc angelico itineri viro sancto comite, ad eumdem locum celeri transferuntur numine, omnemque totius modum & formam basilicæ, mensurali, quam dextera præferebat, imaginavit arundine. Rursumque salutaris edicti causas innectens, adjecit dicens: Animadverte, vir excellentissime & illustris; neque enim vana est fides eorum quæ cernis, signaque & amfractus percurrentis calami ratione perpende diligenti. Est enim in hujusmodi negotio non minima tuæ salutis materies, & profutura in fructum obedientiæ tuæ, veræ beatitudinis merces. Atque ex hoc in contubernio sancti collegii nostri, ut emeritus miles, asscriberis, & regni gloria perfrueris, eorumque qui imitati sunt vestigia Domini Salvatoris, inter delicias paradisi, felici consortio donaberis.

[17] His dictis, visionem cum verbo terminavit, seque ab oculis Sancti ad cælestia sublatum, [Deo gratias agit:] majestati divinæ repræsentavit. Extemploque Vincentius sacer somno excitus, jamque saluberrime satis in Christo soporatus, lecto se quantocius subripuit; cælo manus & oculos intendit; laudes divinitati gratesque rependit. Quandoquidem, inquit, clementissime Dominator, creatione tui subsistimus, providentia regimur, beneficiis alimur, idcirco magnificentiam tuam digno laudum præconio attollimus, nomenque tuum benedictum in secula totis præcordiorum affectibus veneramur & colimus. Tunc genis lacrymarum imbre madefactis, suspiriorum quoque singultibus interfusis, in hunc modum plura peroravit, & aures Domini precibus suis inclinavit: cujus omnipotentia sicut præsciri & prædestinari meruit conformis fieri imaginis filii sui, ita infusione sancti Spiritus eousque compungi, ut jam penitus mundali ambitione posthabita, divino cultu & militiæ cælestis optaret insigniri palma. Super his animæ suæ quasi sacerdos & præco salutaris effectus, consulto & monitis eam aggressus est divinitus. Super vanitate orbis tractatum primo inducit, & illud quidem de thesauro sapientiæ produxit. Dehinc ad vitandas voluptatum ejus illecebras, in immensum quæstionis extendit causas, quodque postremo cuncta ejus prospera vel jocunda, quasi nubes pertransiens aëra, ratione concludit probatissima. Unde & hujus turbine quantocius eripi, & ad portum salutis æternæ perduci, æstimavit unica in parte consilii sui.

[18] Hæc postquam mente pertractat, & secum ipse pia voce ruminat; [conjugem & amicos consulit:] Waldetrudem beatissimam evocat, plurimamque suorum in timore Domino servientium catervam coadunat; quæque oraculo cælesti per angelum exequenda susceperit, ingresso sermonis cardine cunctis palam esse voluit. Qui in stuporem miraculi celebritate conversi, pariter dixerunt illi: Si eorum, quæ profiteris, non est fides ambigua, cælesti parere imperio tua nunc sit maxima cura: ne in offensam deitatis, tuæque detrimentum salutis, dilationis occasione saltem aliqua compellaris. His dictis vir Sanctus factus hilarior, &, ut ita dicam, ad cælestia constantior, morarum tædia silvasque præterivit, & ad locum visionis angelicæ iter expedivit. Fiunt sane itineris socii & comites viri tam religionis quam generis honestate illustres, quorum sagacitate providentissima cuncta futuri operis fierent ordinatissima.

[19] Ad Altum montem igitur perventum est: cum [ecce] rursus quiddam divini operis insigne, quiddam fidelibus admirandum & celebre, [repertis signis ecclesiam & monasterium ædificat,] in testimonium scilicet angelicæ revelationis, apparentia simillima quædam gestis antiqui illius Gedeonis. Nam sicut ipso orante totus orbis matutini roris imbre maduit, solum autem vellus siccum permansit; sic & hic omnis circumquaque terrarum superficies rore & pruinis incanduit, locus autem construendæ basilicæ, angelicæ deambulationis seu dimensionis arundine, vestigia siccitatis suæ indicio fecit manifesta a. Spectaculum illud admiratione dignum, stupore & gaudio circumdedit virum Sanctum; & adstantes una fidelium populi replentur timore & extasi. Mirabilem in excelsis Deum prædicant, & gloriam majestatis ejus dulci murmure personant: Vincentium quoque beatissimum, ut initiando sacro operi festinato instet, grata solicitudine suspendere curant. Subjungunt certissimum illud cælestis imperii fore indicium, nec ullum in hoc phantasticæ suggestionis parere ludibrium. Eoque vir Sanctus uberius exultans, seque divinitati ex more commendans, constituendo sacræ basilicæ ædificio totus invigilat, & donec instar angelicæ figurationis perfectum reddat, infatigabilis perseverat. Multitudini quoque latomorum vel architectonicæ peritorum, quos undique contraxit, propriæ administrationis sumptus attribuit, quos ob gloriam servi sui pius Dominus augmentare non definit. Jamque feliciter consummatum illud præsagii cælestis tabernaculum, & venerandis Sanctorum patrociniis honoratum, & principis ecclesiæ honore & nomine extat titulatum. Claustra quoque & servorum Dei habitacula eleganter & opportune instituit agenda, ac si jam in castris Domini pastorali quadam emineret solertia. Est autem locus idem amœnitatis gratia circumfusus, rivulis montium convallia inter labentibus admodum speciosus; præterlabentis etiam Sambræ fluvii magnifica piscium copia perfusus, opaco silvarum ambitu adeo nemorosus, omnique fertilitatis ubere lætabundus, ut putes illic hereditatis Jacob exuberare fructus, aut erumpere Carmeli saltus. Fit interim admirationi & laudi vir Apostolicus, ita mundo, quasi non usus sit, usus, qui inter mundalis gloriæ fastus, rebus animum & studiis jugiter occupavit cælestibus. Unde tibi gloria Christe, cujus sunt omnes thesauri sapientiæ, quibus hunc beatissimum virum adeo locupletasti, & sancti timoris tui & amoris igne inflammasti.

[20] [Istuc pios undique monachos convocat:] Consummato igitur, ut dictum est, sacri cœnobii ædificio, salutari adhuc operam intendit negotio, in quo per gratiam Dei efficaci claruit facto. Diffusa longe lateque Sanctorum habitacula lustrat, ferventissimum quemque spiritualis militiæ agonothetam invitat, quatinus in eodem, quem revelatione divina construxit, loco Sanctorum non dehabeat frequens jubilatio. Fit interea cœnobium illud innumero fidelium agmine celeberrimum, tam viri Dei solertia confluentium, quam divinæ contemplationi inservire cupientium. Quibus militæ spiritualis arma proponens, & quæ sunt cœnobialis palæstræ instituens, in campo mandatorum eximii patris Benedicti, monastici status egregium suadebat culmen adipisci. Addit etiam rei familiaris copiam, quam in cunctis ita ministravit profluam, ut videres omnem egestatis excludi querelam. Fuerat & quædam sui juris villa Gyuregio nuncupata, quam & ipsam Christo & servis suis benigne contradidit, & testamenti serie eidem loco perenniter asscripsit. Unde factum est, ut excellentissimi viri exemplo locus ille memorabilis fidelium frequentaretur a populo, atque ita ut ingens sumptuum diversorum opulentia, in usus servorum Dei, eorum transiret munificentia. Quibus autem monasticæ religionis ordine fulciri, sanctoque habitu complacuit insigniri, & horum copia major & multitudo accessit nobilior. Mundum cum rebus exuunt, seque unitati corporis Sanctorum eodem in loco conjungunt. Et hæc tua, beatissime pater Vincenti, gloria, tua æque in Christo fructificatio sancta, utpote qui stirpis hujus Deificæ radix tu fuisti, vel materia exempli sacri imitatione fertilissima, & virtutum ramis undique dilatata. Vere ut oliva fructifera in domo Domini, aut palma virens in atriis templi Dei; sic in salutem multorum religione pia effloruisti, & fructum pii operis aromaticum peperisti.

[21] Peracto igitur, ut dictum est, oraculi illius angelici oratorio, [S. Waldetrude Deo gratias agente.] imo divinæ servitutis famulitio decenter instituto, vir spectabilis ad propria reditum maturat b, quibus jam divini amoris gratia renuntiandis quam maxime invigilarat. Atque de miraculi prodigio, quod locus construendæ basilicæ rore intactus, angelico fidem præbuit vestigio, sermonem induxit ore jocundo, & B. Waldetrudi cum divinæ laudis retulit testimonio. Dehinc sacrum opus ejusdem visionis instar honorifice peractum, & adunatum decenter illic catervam monachorum, adhibitumque publicæ administrationis sufficientissimum usum. Illa sane stuporem gaudio admiscens, seque miraculi oblectatione diutius fovens, auctori Deo laudem & gloriam dixit, ejusque beneficiis omnimodis grates dignas exolvit.

[22] Interea venerabili Vincentio cuncta fiunt fastidio, [De seculo relinquendo conjulit S. Autbertum, a quo ad id animatur:] quæcumque mundalis c suggerit altitudo: quieti Sanctorum & beatitudini animum penitus intendit, eoque desiderium animæ suæ infatigabiliter suspendit. Proinde venerandi cœnobitarum agminis, a se in gloriam Dei nuper collecti recordatione admodum suspirans, seque militiæ hujus cælestis expertem pie incusans, ni seculo quantocius ereptus, huic choro acsi athleta fortissimus inseratur, permaximum salutis suæ dispendium suspicatur. Qui negotio fideliter exequendo auxilium postulavit a cæli Domino, atque ad consulendum sibi super hoc Autberti Præsulis alloquio, haud segni se ingerebat animo. Is enim præclarus Antistes Cameracensi cathedræ ea tempestate pontificali gloria præfulgebat, & pastorali diligentia gregis Domini curam attendebat, cui speculum sanctitatis cum dote meritorum ipse renitebat. Ad quem insignis memoriæ & gratiæ Vincentius crebrior accedens, & quæ sunt æternæ vitæ perspicaci animo comprehendens; quid tandem voti super egregio sancti habitus concepisset desiderio, in præsentia sancti præsulis ore fatetur humillimo: & quamvis terræ inclytos generis & dignitatis titulo clarus excelleret, nec minus religionis & pietatis cultu undique polleret; tamen venerandi illius Centurionis exemplo, quid potissimum imitari conveniat, a viro Apostolico exequendum sagaciter instat. Sanctissimus autem præsul suscitatum sancto Spiritu nobilissimi viri affectum considerans, & quod fuerit æternæ beatitudinis gloriam totus anhelans, Euangelicum opus & ipse ingressus, eo virum Sanctum mandatorum Dei studio inflammavit uberius, quo ad superna sensit animatum constantius;

Terrea vitare, cælestia suasit amare.
Dixerat æthereis nihil & præstantius armis,
Quæ perimunt hostes, ceu fulmine, spirituales;
Hisque hominum vitam vitiorum peste tuendam:

Usu etiam militiæ secularis attenuari exercitium disciplinæ spiritualis, eamdemque studio piæ conversationis reniti obstaculo quodam suæ objectionis. Cum quod votis eum appetere sensit indesinentibus, renuntiandum ait cunctis opibus, ut perfectissimus Christi fieret discipulus. Postremo ipsum se abnegare, & Salvatoris vestigia comitando, crucem suam gestare, id quidem ad veræ beatitudinis summam præcipuum constare, & thesaurum in cælis non deficientem accumulare. Atque ut omnium sategisse videretur, singulis Christi gratia posthabitis, centena lucra pollicetur, lucis & æternæ succedere dona fatetur. Vincentius ergo pietate & religione eximius, doctrinæ salutaris suavitate melliflua jocundatus, & quasi jam in militiam superni regis adjuratus, familiare illud cum sancto præsule colloquium Christi glutino solidabat, usuque dilectionis celeberrimo quotidie frequentabat. Regis, inquam, immemor & procerum, nec minus fastidiens purpuram vel sericum, habebat singulare & unicum, magnificare & exaltare cum Autberto nomen Domini in idipsum. Audiant interim principes orbis & inclyti, oblectenturque viro laudabili, & moveantur tam exemplo spectabili d.

[23] [S. Waldetrudis ejus proposito tandem assentitur.] Nec distulit vir illustris meriti conceptam animo sententiam B. Waldetrudi intimare, eamque ut votis suis inclinaret operam dare: & quia satis superque gloriæ & divitiis hactenus insudaverit, & nunc demum militiam Dei rebus mutandam decreverit, pia eam monitione suspendit. Verum piæ recordationis femina, ingenti super his mœstitudine permutata, virum Sanctum a proposito deducere quam pluries est aggressa; tanti scilicet consortio mariti privari non integrum sibi arbitrata e. Cui venerandus heros eadem sæpius repetere, & monastici ordinis præclarum insigne frequentius instat revolvere, ejusque immunem tanti temporis interstitio se plurimum questus, hinc jam imitandum totis aiebat affectibus. Illustris autem femina in beatissimo viro sancti Spiritus animadvertens operam, afflatumque sentiens Dei gratia, petitioni ipsius in Christo laudabili jam cum benedictione sese impertit, eique resistendum nefas quam maximum credidit; quin & superni rectoris providentiæ votis & precibus eum attentissime commendavit. Tua, inquit, Domine Jesu fiat sancta voluntas, tua æque in cunctis prædicantia virtus & pietas. Sicque Sanctus Domini, Deo devotæ conjugis consensu & voluntate cognita, benedictioneque suscepta, se a desiderio suo nequaquam fraudatum exultatione duxit multimoda. Tum more suo nobili gratias retulit summæ divinitati, simulque providentiæ ipsius & benignitati spem suam cuilibet innitenti testabatur omne profuturum auspicio salutari: ac si sibi Davidicum illud videretur psallere: Beatus homo qui sperat in te. Dehinc auri & argenti pondus innumerum cum gemmarum etiam decore valido effertur in medium; purpura quoque vel sericum, vel quidquid auro discriminatis in vestibus pretiosum nitet ac jocundum, cum vasis pariter ac regalium copia ornamentorum. Atque invocata sanctæ Trinitatis majestate individua, totius in medium positæ supellectilis divisio fit tripartita: pars ecclesiarum Dei restaurationi quædam seponitur, quædam etiam viduarum & orphanorum pauperumque sustentationi secernitur, nonnulla vero vinculatorum ac captivorum redemptioni portio assumitur; memorataque jam pridem sancta illa posteritate in jus hereditarium relicta, & Christum pro nobis pauperem pauper ipse secutus fide integra,

Exuit a cura mundi sublimia jura,
Liber Euangelica posset quo vivere norma.

Ecce, quo beatissimi viri intentio, quo omnis illa vitæ ipsius morumque se destinavit institutio; mundum videlicet cum suis relinquere, & Christi Domini vestigiis unice inhærere.

ANNOTATA.

a Balderici verba superius dedimus, ubi in Chronico Cameracensi lib. 2, cap. 35 ita habet: Nam quadam nocte pluit Dominus nivem, & omnem regionem circum & circa niveo rore respersit, excepto paululo loci, quod in supradicto vico, in modum videlicet crucis, respergendum reservavit. Quid acciderit Joanni Patricio Romano ipsa die 5 Augusti, vulgo notum est.

b Sic rem memorat scriptor, acsi paucis diebus & basilica & cœnobium exstructa fundataque fuissent: ceterum ex iis omnibus satis colligitur, quod in Commentario monuimus, condita omnia perfectaque fuisse, antequam S. Vincentius de relinquendo seculo cogitaret.

c Melius scripsisset mundana.

d Aliter paulo narratur S. Vincentii ad Deum conversio in Vita S. Gisleni, ut in Commentario diximus.

e Neque hic consentiunt scriptorum testimonia; etenim in Vita S. Waldetrudis ad 9 Maii cap. 1, num. 4, pag. 838, ipsa marito auctor fuisse dicitur seculum deserendi; ut vide istic pluribus.

CAPUT IV.
Singulares virtutes in cœnobio, secessus Sonegias & pius obitus.

Jamque rerum cunctarum distractione in Christo solenniter habita, itaque in pretium regni cælestis dispertita, angelicum illud in Alto monte cœnobium, [Fit monachus in Altomonte, a S Autberto attonsus.] sua dudum extructum ope & solertia, nunc sua glorificandum adiit præsentia, illustrandumque fama sanctitatis suæ perspicua. Depositoque illic militiæ regalis insigni, assumpto etiam habitu monachili, in militiam se transtulit sempiterni regis Domini, ejusque castrorum participavit triumpho nobili. Quem memorandus Præsul Autbertus, ut ei familiaritatis privilegio singulariter adhæsit, & benedictione sancta munivit, & comam capitis sanctitatis in signum abscidit; tum etiam Nazarenæ plebis consortio, ut dignum Dei athletam, decenter adscivit. Et jure, inquam, populo adquisitionis dignus inseri, ad annuntiandum virtutes Domini, qui eum de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Ubi sane eodem articulo inclytus Christi confessor Ansbertus a & ecclesiæ Rotomagensis antistes eximius, theorica dulcedine animi fovebat obtutus: sed Pippini principis injuria episcopio remotus, ibidemque exilio haud jure proscriptus, & tandem vitali in Christo mortis somno exceptus, ad cœnobium Fontanellæ, jussu angelico, & miraculorum comite gloria, est revectus; ubi & ante archipræsulatus hierarchiam abba virtutum præfulgebat insignibus. Cum quo sacer Vincentius, catena Christi copulatus, æternæ vitæ mellifluos carpebat fructus; & velut geminæ lucis columnæ sanctitatis ubique micuerunt jubare.

[25] [Conversionem ejus mirantur & laudant Proceres.] At præclarum facti genus fit repente stupori populis & tribubus; & quia Vincentius per Christum mundo sit mortuus, magnificant laudum votis & muneribus. Hoc universi Francorum principes, hoc sane mirantur rex & regis proceres, omnesque palatii primores, diversas sibi hoc in spectaculo effingunt voces. Virum, inquiunt, præpotentem, opibus & gloria excellentem, genere insignem, rerum publicarum administratione perutilem, cujus consiliis ipsum etiam adprime constabat inniti Regem, nunc egregium cunctis dedisse finem, cum militiam decreverit inire cælestem. Unde præcipuo virtutis zelo armati, & tanto viri sancti exemplo pie invitati, mundalibus illecebris miro quodam affectu instabant jam refragari. Nec erat modica Sanctorum caterva, quibus tunc gaudebat sancta mater Ecclesia, quique ad Vincentium sanctum æternæ beatitudinis confluebant gratia. Præcipueque Karolomanni filius, sanctus videlicet Hugo b, qui & ipse Rotomagensi dudum clarus episcopio, tunc monachum agebat in Christo. Venerabilis quoque sacerdos Etto, qui beatissimum virum singulari quodam amoris jugiter colebat privilegio, cui & comes dudum e sinu advenit Britannico. Sed & Vulmarus Boloniensis cœnobii memorandus abbas se media sanctæ illius frequentiæ agebat inter agmina, tanti viri conversione & morum honestate illectus digna. [Visunt eum multi viri Sancti.] Quemadmodum sane apes ad alvearia convolant & revolant assidue, ita nihilominus ad Montem vocabulo & religione altum alternatim confluebant Christianæ signiferi militiæ, præfati viri proculdubio mellicati dulcedine. Aderat siquidem frequens visitator & divinorum relator B. Amandus Elnonensis: in qua nimirum collatione & relatione thesauros sibi cælestes recondebat S. Wasnulfus Condatensis. Nec rari interveniebant consolatores S. Ursmarus, & post eum S. Erminus episcopi ecclesiæ Laubacensis: Sanctus quoque Gislenus, sæpius illuc proveniens es Cellensi cœnobio; nec non venerandus sacerdos Foillanus cum Ultano fratre, a Fossensi monasterio exultabant & lætabantur tantæ mutationis dexteræ Excelsi præconio. Beata etiam Aldegundis, quanto vicinior erat loco, tanto aderat a vicino Malbodio frequentius. Beata vero Waldetrudis quanto sibi olim conjunctior fuerat carnalitate, tanto nunc spiritualitate inhærens conjunctius, ab ipso monte Castricolo ad ipsum sæpissime descendebat ceteris spiritualius. Quibus mirabilis virgo Gertrudis, ab ipsa advolando Nivella, seipsam frequenter interponens renitebat virginitatis floribus. Sancti quoque Patres totius Galliæ florentes sanctitate quamplurimum, illuc eodem tempore certatim properabant, colloquentes sibi de salute animarum. Fit locus ille Sanctorum tam frequentia solennis, quam religione insignis. Quid proinde Vincentii sancti virtutem & patientiæ bonum memorem? Abstinentiæ rigorem digne prædicem? continuata vigiliis oramina explicem? Quibus singulis ita unice institit, acsi ceterorum immemor fuerit. Tenuissimum illud mortificatæ carnis corpusculum fit sanctitatis domicilium, fit serenissimum sancti Spiritus habitaculum; Domini virtutum genere specialiter adornatum, omni vitiorum attamine mansit incontaminatum. Unde quia in acie belli Dominici fortiter dimicavit, & a mundi principe suisque omnibus insigni victoria triumphavit; Christus eum egregio nominis titulo coronavit, & Vincentium c a fidelibus & religiosis viris appellandum destinavit: namque Madelgarius fuit antea nomine dictus. Et jure, inquam, nominis mutavit usum, qui vitæ pactum pietatis vertit in actum. Sed jam dilecti Sonegias habitaculi memoria laude digna animum pulsat, quatinus eo se retorqueat, & quam Vincentii sui patrocinio gaudeat, styli obsequio reverenter indulgendum censeat.

[26] Commoranti igitur beatissimo Viro in prælibato Altimontis cœnobio, [Sonegias secedit; ibique monasterium onstruit,] & inter illas (ut ita dictum sit) divini exercitus copias singulari sanctitatis exercitio, incidit & alia supernæ inspirationis intentio, quam per gratiam Dei effectui mancipavit digno. Nam continuum frequentiæ popularis occursum, ac si ingens quoddam sacri propositi, adhucque cælestium rudis, metuens detrimentum, volvebat animo huic tandem molestiæ modum imponere, seque divinæ contemplationis gratia remotioribus addicere Super quo etiam reverendi præsulis Autberti consiliis animari, & solitæ benedictionis munimine meruit roborari. Sicque memor placidæ memoriæ loci, Sonegias nuncupati (nam & majorum decessu, ipsius dudum successit posteritati) huc piæ intentionis animum applicuit; ubi vulgaris impetus incommodum declinare instituit; acsi Davidicum illud mellito pectoris organo decantare sibi visus sit: Funes ceciderunt mihi in præclaris, etenim hereditas mea speciosa mihi nimis. Hoc ergo in loco venerandus Confessor cœnobium eleganti satis construxit opere, quod beatissimæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ nomine & honore, & SS. Petri & Joannis Apostolorum, aliorumque Sanctorum dedicari fecit in veneratione. Nec minus servorum Dei agmen ibidem adunavit, egregium pietate & religione splendidum, omnique monastici ordinis dignitate & gratia præditum. Cui etiam quod humanitatis competebat in usum, illa bonorum conscientia semper manu præbuit opportunum, ne inedia recreandorum corporum subduceret divinæ servitutis famulitium, quod est cibus animarum. Villarum quoque & prædiorum non infima erat traditio, quam eidem cœnobio jure astipulavit hereditario, quarum duæ Halcinus & Methuinus d famulorum Dei eo commorantium usque hodie deserviunt usibus.

[27] [& monachos piis monitis instruit.] Ipse autem Dominici gregis dux & pastor herilis prætulit in se totius insigne virtutis, & æternæ documenta salutis, ut animadverteres in eo tam operibus quam verbis memorabile illud Gentium Doctoris; Imitatores mei estote filii carissimi sicut & ego Christi. Subindeque præcedentium Patrum exempla sancta commemorans, vitæ etiam morumque gravitatem egregiam prædicans, suadebat piæ imitationis exercitio sperare gloriam & laudem a Domino; quælibet terrenæ ambitionis desideria vitare, indeficientem superni decoris amplitudinem affectu pervigili præoptare; seculi quidem & inanis gloriæ cupidos, futuri discriminis inevitabili aiens sententia multandos. His & hujusmodi sanctæ exhortationis verbis grex ille sacer virtutum inolevit augmentis, & redundabat plenitudine gratiæ salutaris. Et hoc in gloriam beatissimi Patris, quem pia vicissitudine muneravit gratia summæ divinitatis, ut sicut militiæ mundanæ prærogativa olim exstabat insignis, ita castrorum Domini signifer & dux modo præiret amabilis & fortis, fieretque scutum inexpugnabile æquitatis. Qui etiam ornamento monastici rigoris, asperrimo utebatur tegimento: pro epulis dudum imperiali more decenter instructis, algoris & inediæ gaudebat ærumnis: pro splendentibus auro & serico lectis, nuda cubavit superficie telluris, suffusione exigui oblectatus straminis, acsi aulicæ pompæ mollibus vel plumis. Et quo ulterius edomandis cum ipso principe vitiorum pestibus, virtutum turmas cum armis exhibuit victricibus, quibus perimeret in se totius adversæ persuasionis letiferum virus. Sicque pro purpura & bysso, in cinere degens & cilicio, pro regii decoris,

Posthabitis opibus Christo comes ibat egenus,
Virtus prima cui pro Christo pauper haberi.

Cum sicut Apostolicum illud intonuit, omne gaudium existimavit cum in tribulationes varias declinavit.

[28] [Cur miracula ab eo vivente facta non extent.] Nec tanti viri meritis idcirco temere quid derogandum, quasi egregiam vitam potentia non illustraverit signorum; cum sicut frequentiæ popularis tumultus vitavit, ita miraculorum gloria palam fieri postputavit. Præterea signa infidelibus, non fidelibus tribuenda cognovimus. Ceterum filiis lucis cum sole splendeat, quod venerabilis Pater more Sanctorum eo altius signis & prodigiis post obitum coruscat, quo & in vita his minus operam dabat, vel quia plura per gratiam Dei vivens agere quiverit, quæ scriptorum insolentia vel loci toties orta destitutio mortalium notitiæ subduxit. Sed jam tempus spectabile illud postulat, quo ad eliciendam felicis animæ de corpore egressionem binum sermonis nectar emergat, & in aures populi æternitatis sonum moveat.

[29] Talibus igitur ac tantis venerandi Patris studiis pius Dominus illectus, [Laborat podagra:] condignam egregio labori coronam jam parat in cælestibus, & æternæ beatitudinis indeficiens munus. Atque ut totius perfectionis in eo eluceret insigne, & probatio fidei sinceræ; podagrico aliquantulum dolore corripitur, quo auro mundissimo decoctior majestatis conspectui præsentaretur, itaque in ornamentum cæleste transponendus assumeretur. Sed & doloris acerbitas eo usque invaluit, ut incedendi facultas sanctissimo viro penitus defuerit Ipse autem inter angustias carnis & tentamenta, nomen Salvatoris voce benedixit indefessa, illud modicum illati cælitus discriminis detrimentum permaximum sibi futuræ beatitudinis cum Apostolo ratus emolumentum; Quoniam non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.

[30] Nec multo post imminente sanctæ vocationis suæ tempore, [S. Landricum Sonegiensi monasterio præficit:] derelinquendi gregis custodia pia suspensus solicitudine, ne tanta suorum in Christo fructificatio pastorali diligentia privari debeat, votis & precibus cælum pulsat, & majestatem Domini consilio suo supplex invitat. Vitam nimirum cupiebat finiri suam, ubi comam capitis abscidit, & arma militiæ & pompam seculi dimisit. Accersito deinde venerabili prole sua Landrico, haud mediocris gloriæ viro, Te rectorem, (ait), suis, amantissime fili, superna clementia providit, teque sacræ hujus militiæ ducem idoneum elegit. Confortetur itaque manus tua, erit enim Dominus fiducia tua, & in hac divini gregis custodia tua viriliter desudet opera. In innocentia cordis tui pasces illum & in intellectu manuum tuarum educes eum. Cumque monitis nostris obtemperanter consensum dederis, & vices summi Pastoris efficaci solertia compleveris, laudem & gloriam a Domino mereberis, & regni beatitudine in fine sublimaberis. His & aliis quam maxime instructum in excubias Domini assumpsit virum sanctum, & in eo justitiæ documentum, & virtutis animadvertit exemplar futurum. Quo in negotio quam fulserit opere perspicaci, probat experientia laboris eximii, quo se postmodum exercuit in cathedra pontificali e; & adornavit tempora sacerdotii sui.

[31] Jamque ægrotatione salutifera venerandus Pater fatigari, [suosque ad virtutem hortatus moritur:] extremoque cœpit languore dissolvi; cum eum egregius ille monachorum circumvallat cœtus, cordis affectum lacrymis efferens & singultibus, utpote tanti Patris decessu mœstissimus, suæque orbitationis discrimine anxius & trepidus. Ipse autem in Domino gaudens, sanctæ exhortationis verba erat profundens, & quæ sunt æternæ vitæ indesinenter suadens. De appetendo beatitudinis bono, de vitando gehennæ incendio, omnis ejus illuxerat sermo. Sicque vale ultimum dicens, & spiritum vitalis Sacramenti viatico muniens, lætus obdormivit in Christo, possessurus laudem & gloriam in throno sidereo. Et ecce aperitur ei janua cæli, recluditur aula Paradisi; & descendentibus hinc atque inde æthereæ lucis agminibus, fit celebrior animæ felicis egressus, interque jocundissimos angelicæ melodiæ concentus, adorandos præsentiæ Dei petivit aspectus; ubi angelorum gaudiis interesse, quieti Sanctorum & claritati, civem se emeritum gaudet adesse. Spem suam, quam hic fide aluit, illic reipsa & veritate fovere non desinit; ubi Deum facie ad faciem intuetur, ubi gloriam majestatis ejus jugiter contemplari meretur, non per speculum aut in ænigmate, sed in substantiali & perfecta individuæ Trinitatis visione. Quæ sicut in Sanctis effulget admirabilis, ita verbis aut litteris permanet ineffabilis.

[32] [& sepelitur Sonegiis.] Transivit ergo venerandus confessor Vincentius de hujus ærumnis seculi in gloriam sempiternæ felicitatis pridie Idus Julii, in præfato Sonegias cœnobio, a se constructo, glebam pretiosi linquens cadaveris. Quod circumstantes honorifice fidelium populi, debitas pio funeri exequias impendunt more solenni, & tumulo imponunt honore decenti: a quo fidelibus cum fragrantia meritorum odor suavissimus emanat miraculorum, per Christum principem Sanctorum, qui cum Patre & Spiritu sancto, trinus & unus Deus permanet regnans in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Frustra se torquent scriptores Hannonii, ut hunc locum explicent de adventu S. Ansberti in Altummontem ante exilium: nisi omnia plane eradantur. Hæc autem conciliari non posse, in Commentario ostensum est.

b Jam dixi in Commentario, Hugonem verosimilius necdum natum fuisse, dum in Altomonte degeret S. Vincentius, cum ille mortuus sit an. 730, ut habes ad 9 Aprilis. De Ettone dictum est 10 Julii. Vulmarus, si ad annum 710 pervenit, quod ad 20 Julii examinabitur, & ipse junior fuisse videtur, quam ut familiariter cum S. Vincentio conversaretur. Eadem sit de Ursmaro sententia; quidni & de Wasnulpho? A fortiori autem de S. Ermino qui, ut est 25 Aprilis, ad annum usque 737 vitam protraxit. Ut autem demus reliquos convenire potuisse; toties in Altummontem confluxisse, ex imperiti adeo scriptoris fide, equidem non admiserim: jam dixi in Commentario, & ipsum & alios, Sanctos omnes collegisse qui circa ea tempora in Belgica floruisse sciebantur, tametsi aliqui S. Vincentium oculis suis numquam viderint. Hæc dicta sint de tota illa Sanctorum collectione. An satis apte fingatur S. Waldetrudis sæpissime ex Castriloco ad maritum descendisse, judicent alii.

c De hoc nomine vel agnomine actum est etiam in Commentario.

d Fortius gallice vocat Haulchin & Mesuin, apud quem vide enumeratas plures alias possessiones ecclesiæ Sonegiensi a sancto Fundatore transcriptas lib. 3, cap. 10, pag. 158.

e Hæc denuo pugnant cum iis quæ de S. Landrico dicta sunt 17 Aprilis, ubi in Commentario prævio num. 5 pag. 488 ita leges: Post cujus (nempe sancti Parentis) obitum, Landricus postpositum episcopium non repetivit. Patet hic rursus, quod supra toties dictum est, de S. Vincentio aliisque ei conjunctis sic scripsisse Legendistas Hannonios, ut si Vitæ conferantur, difficillimum sit, eas inter se conciliare.

MIRACULA
Ex codice Ms. Moretiano seu Valcellensi.

Vincentius Madelgarius conf., Sonegiis in Hannonia Belgii (S.)

BHL Number: 8675


EX MSS.

PRÆFATIO.

Assignatis igitur quæ de vita & meritis Sancti sui virtus commendavit Altissimi, nunc ad eam miraculorum gloriam qua post obitum nostro vixit orbi, animum stylo comitante intendere dignum duxi: ubi relationi veterum probabiliter assentiendum decernimus: cum ea quæ nostris relatoribus visus magister exposuit, indeclinata veri ratione aggressi fuerimus.

[2] Accensa itaque a fidelibus ad tumulum Sancti cum olei liquore lampade, [Oleum cælitus ad tumbam ministratur.] divinæ virtutis prodigium cernere erat memorabile. Nam temporis intervallum aliquod jam pertransiit; cum e fratribus quidam, nam id ei curæ fuerat, diligenter accessit, ut quo jam exhausti liquoris detrimenta suppleat, ampuliam cum olei liquamine manu gestat: & ecce tam stupendum quam insperatum insigne facti, quod ibi operabatur manus Domini; in testimonium scilicet viventis mortui, exuberans lampas oleo redundanti, itaque ut omnis flueret superficies pavimenti. Ædituus autem stupore & gaudio pie confusus, & miratus adeo divinæ lucis inopinabile munus, fratrum catervam accersitum ivit quantocius, tam testimonio miraculi futuros, quam gloriam Dei in Sancto suo visuros. Accedentes autem ipsi contemplatoque cælestis munere signi, Christum lumen de lumine verum per hujus olei cælestis laudant & venerantur insigne miraculum. Quod ad declarandum Sancti sui meritum indeficienti lumine reddit augmentum.

[3] Sub eodem tempore Lambertus quidam sacerdos officio, [Clericus cæcus Sancti meritis illuminatus.] scilicet amissi luminis casu perculsus iniquo, vitam in tenebris luctuque trahebat continuo. Quem in hujusmodi discrimine miseratio tandem cælestis respexit, & ut memoriam pii patris Vincentii adiret, benigne sibi inspiravit Et quoniam ejusdem nobis semper venerandi patris festa dies, quæ proxima instabat, fidelium concursu, & occursu solennizanda fuerat, ut una socium carperet iter deliberabat; sicque voto satisfaciens, pariter occurrere studuerat. Nec plura moratus, ad memoriam Sancti cum lacrymis sternitur & precibus [&] ipsius meritis de supernæ consolationis munere admodum confisus. Et ecce fusis sibi lacrymis virtus defuncti invigilat, & cælitus emissum jubar caliginem lumine terebrat, & jacentis oculos paulatim frontemque serenat. Senserat ille euntem de tumulo medelam, ereptamque lucem repetere rursus sedem pristinam, & extemplo circumstantibus præsentem sibi adesse Dei & Sancti sui acclamavit gratiam. Qui repentinæ virtutis admiratione attoniti, hortantur ut instet obnixius prece supplici, quatinus sospitate resumpti luminis mereatur integra donari. Oravit attentius, itaque cæcum penitus interiit vulnus, ac si præter pulchrum aspicere nil antea fuisset expertus. Ingens continuo murmur cælum usque increpuit, in laude Dei vulgus universum erupit, eumque in Sancti sui meritis gloriosum valde exclamavit.

[4] [Res Sancti invadere tentans, cælitus punitur;] Jamque de viri Dei gloria in tumulo vivente fama celebrior cunctis circum circa innotuit, signis & virtutibus coruscantem intonuit. Unde pie quærentibus larga medelæ sanitatumque prodiit miseratio: perversis autem & incredulis vindicta de cælo. Vir quidam, Xantherus nomen habuit, ante alios scelere & immanior, & diræ cupiditatis ambitione crudelior: unde bonorum imitatione proficere debuit, hinc e diverso de rebus pii Patroni nostri insidias prædamque moliri haud extimuit. Peragendi igitur fiducia sceleris, & diabolo comite iter aggressus, ad ipsas monasterii fores insolentius accedere non est veritus, sed infandos conatus vindicta prævenit cælitus. Nam sacrum limen pene jam contigerat, cum infelix culpa ingens ruinæ dispendium viro intulerat, eumque semivivum terræ dejecerat. Quem socii correptum celerius revehunt domum, tam in ipso animæ quam carnis stupentes interitu. Nec tanti pœnam reatus ille jam distulit, fremitu & ejulatu permaximo tectum omne concussit: Vincentium insuper inimicæ præsumptionis ultorem crebrius inclamavit. Tandem inter angustias & stridorem immanissimum mors ipsa misero vitam extorsit, & tartareis ignibus perpetuo cremandum immersit. Sed & rumore facti corda tremuerunt populi, horrentis tam pœnas exempli quam venerantis majestatem Domini condescendentem ita injuriis servi sui. Et hæc de iniquo vindicta, quia mors peccatorum pessima.

[5] [atque item alius furti reus.] Restant etiam adhuc operum Dei magnalia ad declaranda Sancti sui merita, relatione dignissima. Sacerdos quidam fama virtutum Sancti benigne illectus, ad locum ipsius sacrosanctis venerabilem pignoribus cum auro fidei orationumque accessit muneribus: firmatoque ad atrii septa quem sederat equo; ipse ad memoriam Sancti sese cum lacrymis & corde impertit sincero. Interea ad furtum jumenti spiritu quidam maligno compulsus, per remotiora saltus iter est invium aggressus. Peracto autem presbyter solenni votorum desiderio, oratorium egreditur: sed comperto furti detrimento, ingenti mœstitia & suspirio concutitur. Jamque Vincentium contra beatissimum duris questibus importunior assurgit, & pene blasphemiam doloribus inserit, tanti Patris suffragio confisum se dicens: nec idcirco evitare quivisse commissi furti dispendium ingens; cum repente nuncius mediis se plangoribus ingerit, & furti reum, collisis equo dilapsum membris, non sine ammiratione retulit: sicque dum injuriis servi Dei vindicta cælestis compatitur, pro receptione equi clerici gaudium & lætitia oboritur, & totus in gratiarum actionem elata in altum voce fertur. Miraculi deinde rumor ubique spargitur, & potentia Dei in meritis Vincentii maxima & miranda veneratur. Ecce terrendis ecclesiæ prædonibus, vetandis a rapina Sanctorum latronibus conspicua satis exempli virtus. Audiat vel obliquus, & cesset raptor iniquus.

[6] [Vir illustris ab amentia liberatus] Fit adhuc celebre nomen Sancti clarificatum potentia Dei; ideoque prædicandum in populo fideli. Contigit ea tempestate [per] Hunnorum a incursum orbem valde infestari, eodemque metu loci nostri statum admodum periclitari. Quapropter ad transferendum in Metensium b urbem Sancti corpusculum, nostris commune extitit consilium; eidemque negotio devotissime turba sese ingerebat fidelium. Nec latuit eo loci tanti Patris gloria signis & virtutibus adeo mirifice illustrata, quibus hic unum in laudem Domini propalare, venerandæ ipsius memoriæ officium extat peculiare. Nam metu gentilium supernæ miserationis respectu compresso, fratres ad propria festinant, continuo sacrosancti corporis pignore sumpto, quod inter eundum penes villam, vocabulo Fellepam, c hospitandi gratia deponi contigerat, quæ viri illustris cujusdam & excellentis ditioni subjacens erat: cui multa supellex, & rerum usus valde locuples: sed vi febrium diutina amens effectus est & hebes. Jamque omnis in eum medicinalis industria cum herbarum potentia evanuit; cum tandem suis, altioris sententia consilii, per gratiam Dei aspiravit, quæ & ipsum mentis errore privavit, & naturali intelligentiæ reformavit. Decretum pariter ineunt, & mediam ipsius villæ portionem, pro salute viri, Vincentii sancti dominio perpetuo transcribendam decernunt. Tum vero ad ipsum accedentes, & quis consilio modus sit habitus exponentes, quo super hoc agatur animo instant requirentes. Nec mora salubri decreto assensum libens ipse accommodavit, & pariter pristinæ rationi meritis Sancti communicavit.

[7] Sed mox diversæ cum Sancto hereditatis pœnitudine seductus, [bona aliqua eccl. Sonegiensi transcribit.] rursumque sathanæ versutiis illectus, coheredi suo suæque salutis auctori Vincentio divortium indixit, & repentina calamitas in amentiam rursus virum compulit. Quapropter omne illud exortum nuper sanitatis gaudium mœsto rubore dejicitur, totiusque amicorum vel nobilium conventus in lacrymas resolvitur. Cui rursus spei inniti debeant, quibusve solatiis mœstitudini occurrant, consiliis & intentione multimoda versant; tandemque supremum obtinendæ salutis visum est subsidium, ut quod primæ traditioni supererat villæ, reliquum in jus Sancti potestatemque perpetuo staret legatum. Quod idem vir illuster non solum fieri consensit, verum etiam testamento scriptisque perennibus roborandum decrevit, & e vestigio per gratiam Dei & meritum Sancti a fluctibus animi in portum rationis & sanæ mentis meruit deduci. Stupenda facti novitas populos cum principibus in laudes excitavit divinas, atque ad spectaculi hujus causas ammiratione dignas, omnis se ingerit sexus & ætas: grates & vota offerunt, Christum in Vincentio suo miraculis coruscantem cum voce jubilationis efferunt, & huic concentui longius immorari gratissimum ducunt. Tua hæc, Christe potentia, tua sunt hæc facta insignia, qui quanta Sancti hujus tecum in cælestibus nitescat gloria, longe etiam remotis in finibus virtutis tuæ palam fecisti dextra. Unde beneficiis tuis laus resonet intermina & gratiarum actio permanens in secula. Sane eadem villa, rerum opulentia ubertim affluens, famulorum Dei & Sancti sui usibus usque hodie est deserviens.

[8] Vir quidam Sonegias inhabitabat, quem paupertas quidem obscurum, [Familia Sancto mancipata] sed dignitas famulatus S. Vincentii jubilarum d reddebat. Erat enim totus scilicet cum uxore & natis ex familia ipsius ecclesiæ, & ideo sibi securior inter concives videbatur incedere. Quia vero inter usus mortalium sæpissime prospera perturbantur adversis, fortuna felicitatis noverca favente sibi admodum in præsentibus, sed non in futuris: ex quadam seditione inimicitias quorumdam incurrit usque ad repetitionem sanguinis. Unde sibi proponens non incertum vitæ periculum, statuit ad tempus declinare cum suis impetus inimicorum; sicque terram nativitatis egressus, postquam ultra citraque est progressus, Flandriæ fines tandem est ingressus, perveniensque ad cujusdam militis possessionem, solito accepit mansionem. Mansitabat etiam inibi aliquamdiu cum uxore & natis, illa videlicet suæ paupertatis sequentia, & quanto diutius, tanto cum majore fiducia. Cumque se jam totam crederet adeptum securitatem, ac ex securitate integram sibi præsumeret libertatem, pessimam paullo post incurrit servitutem. Non æquo siquidem usus consilio dominus, cujus erat eadem possessio, ut vidit servum absque domino, & quia nullus aderat defensor, factus est post aliquot annos injustus familiæ pervasor, & servitutis extraneæ familiaris exactor. Quid plura? Exigit censum sine censura, redigit eos in servitutem non absque injuria. Vir autem ille Sonegiensis ubi diu talia patitur, audita morte inimicorum suorum, Sonegias regreditur & conveniens loci præpositum cum ceteris clericis, miseriæ suæ historiam narrando ingreditur.

[9] [ab injusti possessoris servitute,] At illi consequens ineuntes consilium super tanta ecclesiæ injuria, pervasorem familiæ decernunt primitus conveniendum. Ad id etiam negotii præpositus loci dirigitur, contra pervasorem de injusta pervasione conqueritur: sed ille ab incepta non desistens malitia, nullam nisi suam se tenere familiam omnimodis refragatur. Præpositus vero, susceptum exequens negotium, ecclesiasticam deplangit necessitatem, usque ad eum qui tunc in fascibus agebat comitem Balduinum. Qui avitum militem arguens de audita pervasione, jubet, quatinus liberam sinat esse familiam ecclesiæ. Abnegat se ille aliquatenus quod tenebat deserturum; sed quia eadem familia ex antecessoribus suis hereditaliter sibi provenerit, affirmat se juramento firmaturum. Detestatur & refellit e contra falsam assertionem legatus ecclesiæ; sed revincitur tenentis & probare volentis non veridica sed juridica ratione. Unde intelligens judicium quidem esse, sed non justitiam, & bene sibi expertam in Patrono suo ponens fiduciam, impetrat a Comite, quatinus pervasor super reliquias S. Vincentii prolatam juramenti firmaret sententiam. Imperat Comes, annuit miles. Constituitur certa dies, conveniunt ex utraque parte multi auditores. Profertur baculus Sancti & filacterium, porrigitur insolenti audacia manus ad perjurium.

[10] [punito perjurio vindicatur.] Cumque verba dictarentur juraturo, cœpit miser torqueri occulto quidem ultore, sed aperto Dei judicio. Rigebat juratoris brachium, nec verba proferre, nec valebat contrahere porrectam manum. Exclamans autem miserrima ejulatione: Succurrite, ait, ad circumstantes, succurrite, & a me canem istum miserantes avertite. Stupentes vero plurimum qui aderant, nec immerito, quia nihil læsionis erga eum videbant, ubinam canis esset turbato clamore requirebant. At ille amplius terribiliter inclamans ut liberaretur; Nonne, inquit, nigrum canem videtis a quo brachium meum deroditur? Ad hanc vocem circumstantes, non canem esse intelligentes sed diabolum, ferientes pectora & signantes facies suas, execrantur falsatorem, & venerantur Dei amicum. Res nova, & sui novitate satis miranda, ut hostis qui fuerat injustæ persuasionis persuasor, fieret etiam tantæ falsitatis publicator & ultor. Tandem Dei respectu in se reversus, & publica pœnitudine coram Sancti reliquiis prostratus, præsumptam falsitatem palam est confessus. Sic recepit ecclesia res amissas & meritum ruborem obtinuit obstinata iniquitas. Successores etenim ejusdem familiæ Sonegiensis adhuc retinet ecclesia, bene multiplicata propagatione.

[11] Alter quoque miles ex eo erat quem dicunt superbo sanguine nobilium, [Mira fundi per Sanctum acquisitio.] qui habens fundum fundo S. Vincentii contiguum, non industria sed errore continuabat fines suos ultra justæ divisionis terminum. Fiebat sæpissima inter cultores altercatio, sed quia numquam aut raro bene ordinata inter rusticos habetur diffinitio, aliquamdiu perdurabat inter eos infinita contentio. Rem vero clericis referentibus ad præfectum ecclesiæ, ubi præfectus præfectoriam potestatem cœpit exercere, miles nihilominus militari manu non timuit sua potenter defendere. Ex qua contentione factum est, ut tam diu cultura utriusque partis cessaret, quousque terminos divisionis suæ neutra pars bene certos haberet: sicque demum vel ipso deducti damno cessantis culturæ, ad judicium constituunt diem, de divisione fundi judicaturum; singulari videlicet certamine servorum utriusque partis certa ex incertis electurum. Misera conditio, ut terra quæ terminari debebat jugerali virga & aratro, non nisi sanguine terminaretur & cerebro. Convenitur ergo utrimque a pluribus, assunt cum suis miles & præfectus; effertur etiam a clericis ad locum pugnæ spes certa suorum S. Vincentius. Cumque certæ suæ partis statione Sanctum corpus vellent deponere, sed suorum male certi terminorum, fines suos cœpissent transire, tanta subito ponderis decubuit gravitate, ut neque millia hominum illud valuissent removere. Concurritur ad tantum spectaculum, prædicatur ab omnibus justitia Dei & judicium, laudatur Dominus & Dei amicus, non sine grandi stupore præsentium, unius victoria finitur pugna duorum. Nec defuit tanto victori dignissima merces: eo quippe miraculo compunctus, nobilis utique & moribus & sanguine, partem prædictus miles suam absque dilatione S. Vincentio, ecclesiæ ejus & ecclesiasticis servitoribus habendam perpetuo [reliquit.] Ita Dei amicus de incertis incertos certificavit; contentione soluta sine sanguinis effusione, diem pugnæ glorifice mirificavit. Dumque suam debuit partem recipere, utramque acquisivit, sicque relatus ad sua utriusque partis clerum & populum magnifice lætificavit.

[12] [Mulier misere contracta restituitur:] Mulier nimiæ infelicitatis provinciam inhabitabat Bracbantensium, quæ ita omnium debilitabatur enormitate membrorum, ut (horrendum) visu!) tali deformiter hærerent natibus; volas quoque palmarum ungulæ digitorum, ut ungues avium perforarent miseris amfractibus. Hæc percepta virtutum fama, quæ Sonegias fiebant per Dei amicum, plus velle quam posse fideli affectu illuc extendebat pervolandi animum. Cumque adesset annua solennitas consecrationis ecclesiæ; ab amicis illuc se deferri fecit speranti animo & effectiva intentione. A quibus deposita cum precatione & luctuosa commendatione inter duo altaria, dici non potest quibus fletibus, quibus lacrymis, quibus planctibus pium sit aggressa confessorem illa infelix femina. Deplorabat enim totius corporis sui debilitatem, inutilem vitam, & nimiam membrorum enormitatem pro iis omnibus implorabat illius, ante cujus memoriam jacebat, Patroni intercessionem. Lacrymis pro cibo pasta est die illa; effusos enim sui cordis dolores multiplicabat necessitatis angustia. Aliis lætantibus ipsa flebat; aliis alias occupatis, ipsa supernis intendebat, sicque totum diem celebritatis in ea contritione explebat. Exeuntibus vero ab ecclesia post Vesperas clericis & populo, remansit cum paucis in quo prius jacuerat loco, decumbens eodem quo cœperat recuperandæ salutis ardenti desiderio. Ubi solo prostrata cælos precibus transivit, & vim faciens regno Dei Dominum oravit, & exoravit. Ecce enim illo desuper miserante, cujus numquam sine misericordia est judicium, quibusdam fidelibus post cœnam redeuntibus ad ecclesiam, aliis oratum, aliis vero cubitum, ipsa terribiles cœpit emittere voces ex immensitate dolorum. Superna etenim visitatione ad naturalem statum resilientibus membris, ubi medicante Domino reformari cœpit illa materies informis extensione nervorum, revocatione digitorum, recreatione arteriarum multiformiter torquebatur illud debile corpus diu afflictæ mulieris. Iis vero qui aderant concurrentibus, & piis super eam fletibus auxilium invocantibus amici Dei, statim surrexit, & stetit erecta quidem, sed adhuc tremebunda novitate incedendi. Jamque paulatim in se redeuntibus convalescendi viribus, insolitos pedetentim temptabat movere & removere gressus. Nec mora, tumultus insonat lætitiæ, & irruente populo, deducitur ante crucem cum grandi frequentia & exultatione. Astat sana & læta, testis idonea suæ recuperationis, testis etiam procul dubio, in conspectu omnium qui aderant, divinæ virtutis. Cessat jamjamque ab omnibus oratio, & succedit orationi sola laudatio tota: repletur ecclesia pietatis fletibus, imponitur a clericis hymnus Te Deum Laudamus, sicque ea die sponsam suam, Sonegiensium scilicet ecclesiam, mirificavit cælestis sponsus.

[13] [item alia a S. Waldetrude Sonegias remissa:] Ea tempestate, qua meritis S. Waldetrudis mons Castrilocus variis vernabat floribus virtutum, omnis ætas, uterque sexus, sani & infirmi illuc properabant desiderio curationum. Hos reatus conscientiæ; illos pertrahebat morbus carnis multipliciter pustulatæ. Ubi quam efficax foret interior animarum curatio, satis aperte monstrabat exterior infirmitatum recuperatio. Affluebat inibi cælitus supernæ pietatis gratia, nullus pene illuc veniens redibat absque medicina. Ex prædicto itaque Sonegiensi territorio mulier quædam toto corpore contracta illuc ab amicis defertur, & inter plures, eadem vel similia quærentes, ante Dei sponsæ præsentiam infertur. Jacebat ibi aliquamdiu sine recuperationis efficacia, dumque plures quotidie curari videret, ampliore torquebatur tristitia. Differebatur autem mulieris curatio non quia sibi deesset S. Waldetrudis intercessio, sed alias eam reformari disponebat superna ordinatio. Licet enim S. Vincentius & S. Waldetrudis jam immortales cum Christo luce fruerentur æternæ beatitudinis, debitam tamen reverentiam sponsa sponso deferens, remisit ei mulierem curandam, comitante nimirum solatio suæ intercessionis. O digna Sanctorum conjunctio, quæ etiam inter amplexus, disciplina castitatis nequaquam afflicta, post exitum vitæ, angelorum meruit adunari consortio. Cumque misera diutinæ expectationis tædio afficeretur; tandem post aliquos dies a suis reducta Sonegias, in ecclesia sancti Confessoris ante crucem deponitur. Ubi jacens cum nimia afflictione, orationis oblita, S. Waldetrudem injuriabatur feminea invectione, conquerens scilicet in eam, quod cum aliis omnibus sit miserta, se solam remiserit sine miseratione. Non tulit S. Vincentius injuriam sponsæ, non tulit amplius afflictionem mulierculæ, nec distulit pro ea Christum interpellare. Vesperis siquidem celebratis, ipsa die Dominica mulier contracta erigitur, a clero & populo concurritur, Dominus in commune laudatur, sicque injuriosa mulier recuperata salute S. Waldetrudi reconciliatur.

[14] Nec sola claret Dei amicus recuperatione vicinorum, [& rursus tertia eodem morbo afflicta,] verum etiam propensius floret plurima salutis restitutione exterorum. Testis est Flandria, testis quoque Bracbantensis provincia, testis nihilominus est regio Tassandria. Siquidem apud Tassandriam vir quidam uxorem dixit, quæ quidem ad tempus, ut sibi visum, satis feliciter nupsit, sed postea nimis infeliciter vixit. Prioribus denique annis lætabunda, utpote novella conjunctione transactis, paulatim cœpit infelix mulier pessimum incurrere languorem ultra patientiam humanæ conditionis. Rigent crura & pedes, cervice tenus pene retrorsum omnibus membris contrahitur illa fragilis materia, solus remanet truncus, pudoris & doloris in femina, labor mariti, dolor & tristitia. Excludit magnitudo languoris omnem humanæ auxiliationis æstimationem, nullus hominum aliquam ejus audet sperare recuperationem, præter illius solam, qui eam formaverat, reformationem. Maritus itaque, cui soli eam familiarem curam injungebat necessitudo conjugalis, ubi adempta est sibi omnis spes humanitus recuperandæ salutis, totum se convertit ad auxilium supernæ miserationis, condolensque ex omnibus amicis, solus uxoris miseriæ ad requirenda Sanctorum merita dilatat animum circumquaque: carruculam componit, lectulum sternit; uxorem imponit, egreditur vagabundus & gemebundus, quia grandis erat gemitus, quem dulcedo concitabat maritalis affectus. Currit animo cum spe & fiducia, trahens secum illud sociale jugum, comitante miseria. Tota repletur via fletibus & lacrymis, quos fundebat videlicet calamitas familiaris, hinc maritalis caritas, inde conjugalis necessitas. Nullus ad quem pervenire poterat locus præteritur, quicumque Sanctorum meritis insignitur.

[15] [& a marito ad varia sanctuaria circumducta,] Ubicumque vero ingreditur, statim Deo & Sanctis, precibus & lacrymis congreditur, sed ab omnibus (proh dolor!) sine voti efficacia regreditur. Labor impensus incassum est expensus. Est enim dilata miseratio non abjecta oratio, nec recusata petitio, nec negata concessio. Nondum enim pervenerat ad locum uxoriæ saluti destinatum, nec adhuc eum invenerat, quem nescius quærebat amicum Dei Vincentium. Ita corde contritus, animo lapsus, desiderio suspensus, itinere fatigatus, mœrens & dolens est reversus. Ubi quidquid invenit ad relevandam mentis tristitiam, nihil omnino sibi subvenit. Obsederat domum suam multiplex miseria, neglectæ videlicet culturæ penuria, uxoris dolor, mariti mœstitia, atque utroque orbata lumine neglecta & negligens paupertatis familia. Nihil autem viro minus erat tolerabile, quam interesse suis cum tanta calamitate: unde a quibusdam monitus necessariis memoriam S. Gudilæ Brossellæ e requirere, animum & gressum illuc festinat intendere. Reparat vehiculum, & adjuncto bove uno quem habebat solum, iterum supponit suum miserabile monstrum. Ita unibos ille, in corde & ore semper habens S. Gudilæ memoriam, iter solivagus carpebat versus Brossellam, non salem mercaturus, sed salutem uxori deprecaturus.

[16] [sanatur in Everna ubi Sancti reliquiæ.] In eodem itinere fundus habetur ecclesiæ deserviens Sonegiensi, Everna f nomen est fundi, in quo ecclesia & in ea reliquiæ S. Vincentii. Huc illum deducit, non fama vel fortuna, sed omnia mirabiliter disponens Dei providentia. Nisi enim præiret misericordissimus arbiter, non inveniret miserrimus homo misericordiæ iter. Prædicatur ei ab occursantibus, aliis eleemosynam largientibus, aliis novam unibovis expeditionem mirantibus, quod ibi meritorum memoria floreret S. Vincentius. Jamque totum mulierculæ corpus cœpit tremere signo cujusdam renovationis, omnia moveri membra, quasi quodam præfagio supernæ visitationis. Ubi ergo ad ecclesiam pervenitur, mulier ex vehiculo deponitur, & ante altare collocatur. Conveniunt ibi misericordia & miseria, fletus concurrentis populi & suspiria, mariti singultus & uxoris preciclamia g pro qua iis omnibus amici Dei intercessio cælitus jam exaudita, aperitur sacrarium supernæ pietatis, & refunditur salus omnibus membris. Resiliunt pedes & crura, manus & brachia, & reformatur caput priori gratia. Totum illud infelicitatis corpus erigitur, atque ex integro pene ad priorem statum jamjamque reducitur, cum ecce quidam, Maurus nomine, exiliens ut fieret sustentator officiosus, factus est impeditor injuriosus. Ubi enim humanum successit, divinum ad horam auxilium cessavit; sicque quantulum erectionis supererat, imperfectum remansit. Mira Dei opera! Ne oblivisceretur sui cinis & terra, sine dolore, sine deformitate permanent aliqua imperfectionis vestigia. Excitatur ad pietatem multitudo populi, nullus cessat a laude Dei, nullus ab admiratione ejus amici. Exultat maritus gaudio, bovem quem solum habebat, tradit S. Vincentio. Monet uxorem ut secum redeat, sed illa meliori accensa intentione, reliquum vitæ tempus, suscepto velamine, liberatori suo servitura inibi perseverat.

[17] Ad eamdem quoque villam homo quidam peregrinando devenit, [De homine peregrino in S. Vincentii ecclesia tumulato.] & multa deambulatione fractus hospitium accepit. Deinde delectatus loci sanctitate, illectus etiam incolarum erga se plurima benignitate, morabatur inter eos benigna conversatione. Et quia ex memoria S. Vincentii maxime locum colebat, ecclesiam quotidie plurimum frequentabat, ubi cujus intentionis esset, hospites suos minime latebat. Erat enim vere mundi peregrinus, & quantum mortales discernere licebat, incola cæli futurus. Enimvero disponente sibi Deo ibidem vivendi terminum, infirmitate deprehensus, viam universæ carnis ingreditur, provinciam mortuorum. Quid plura? Defunctus dictantibus meritis sepultus est in ecclesia. Oppresserat tunc temporis eamdem provinciam quantum ad rabiem canina pestis, qua videlicet homines hominum immoriuntur rapinis, se & omnia sua devorant prædis, ferro & flammis, vixque dentibus abstinent ab ipsa devoratione mutuæ carnis. Nihil supererat ad libertatis refugium præter aliquas devotiones ecclesiarum. Illuc collectum erat quidquid rustica manus colligere poterat. Unde & in præfata S. Vincentii ecclesia nullus terræ vacabat locus præter eum in quo vir Dei fuerat tumulatus. Illum denique solum reverentia hospitis fecerat liberum. Quo vacuo remanente, mulier quædam, quod animal audacius est cunctis animantibus terræ, illic sedile suum ausa fuit componere. Non tulit S. Vincentius hospitis sui injuriam, sed misericorditer iratus protervæ mulieri, piæ correptionis induxit vindictam. Mox enim ut primum super ipsum sedile sedit, omnibus membris debilitata cum dolore exclamavit. Turbantur qui aderant rei novitate, dolent & stupent, tam subita mulieris debilitate. Revertitur tamen ad Dei amicum & deponitur ante altare S. Vincentii cum grandi ejulatu suorum, expertura paullo post solitæ pietatis medicum. Ubi postquam recognoscens culpam, toto corde pœnituit, ipsam sui audaciam execrata, salutem integram recuperavit.

ANNOTATA.

a Per Hunnorum incursum, indicat procul dubio grassationes Normannicas seculi IX: lectiones Montenses S. Waldetrudis diserte signant tempora Caroli Calvi; an satis certo, judicent eruditi. Neque de altera translatione argumenta adferunt satis convincentia. Audi quæ leguntur in prædicto Officio Montensi sanctæ Waldetrudis. Lectio prima ad XXIX Octobris, ait; primam translationem corporis S. Vincentii celebrari in Sonegiensi ecclesia die XX Septembris. Et hæc ea est de qua hic agitur. Altera facta dicitur tempore Caroli Simplicis, qui anno DCCCXCII (alii 893) rex consecratus est. Illius Officium, ut supra in Commentario dictum est, fit XXIX Octobris. Rem describo ex proprii istius lectione V & VI, quæ pro eo die sic habent: Siquidem Raginerus a Longo Collo, Hannoniæ Comes, Christianæ religionis robur, strenuus Ecclesiæ pugil, decus, ornamentum & exemplar Christianorum principum, a Rollone Danorum duce, maxima strage Christianorum, in Walachria Zelandiæ insula, bello profligatus, prospiciens, Danos in Hannoniam velle prorumpere, arces & municipia restaurari & muniri fecit; Sanctorum quoque reliquias in munitiorem locum transtulit. Inter alias venerandum corpus almi Confessoris Vincentii, non rheda aliqua triumphali, sed, quod omnem excedit pompæ amplitudinem, suis humeris, nudis pedibus, religiosissimo cultu, clericorum cœtu adjuncto, necnon populari agmine coacto, humili obsequio, ad tutum asylum, in prædictam videlicet civitatem, portavit, & debito tanto Confessori honore, apud reliquias S. Waldetrudis reposuit. Inde postmodum, cessante Danorum feritate, Sonegias relatum est; ubi in hodiernum usque diem honorifice asservatur, & frequenti fidelium concursu magna devotione colitur. Quod vero plane mirandum est, in proprio Sonegiensi, quod Ms. Sonegiis mihi commodatum est, XX Septembris & XXIX Octobris, recitantur duo miracula, quæ ad translationes nullo modo pertinent.

b Quid causæ fuisse dicemus, cur potius Metas quam ad aliam urbem sacrum Patroni sui corpus transtulerint monachi Sonegienses? nisi quia S. Landricus, ejus filius, Metensium fuisset aliquando episcopus: certe vicinius erat Gandavum quo tam multa alia Sanctorum corpora eo tempore deportata sunt.

c Fellepam seu Feleppam, diu a me quæsitam, explicuit laudatus supra Amplissimus Sonegiensis decanus D. Lambotte, per Fellepe intelligens Velp seu Velpen in ditione Ravensteniana ducatus Clivensis ad Mosam, non procul Gravia; qui pagus ejusque decimæ olim subfuerint ecclesiæ Sonegiensis dominio, ex donatione istic memorata, occasione repetiti miraculi; dum istac sacra corpora SS. Vincentii, Landrici & Dentlini per Mosellam & Rhenum ad propriam sedem referrentur: unde & ibi relinqui potuerit S. Dentlini corpus, Resam postmodum translatum, ut paulo infra dicemus. Addit laudatus Lambottius, canonicos Sonegienses per deputatum suum D. Dubbel jura sibi revendicasse anno 1411, omniaque locasse potenti alicui vicino domino, a quo sensim transierint ad Ducem ipsum Clivensem. Verum de ea controversia viderint ipsi, nobis satis est, locum designasse in quo miraculum patratum sit.

d Per jubilarum, eum intelligo qui diu in Sancti obsequio vixerit; quasi in eo jubilatum, præclarum & insignem ejus clientem: certe talem vocem non memini me alibi legere. In istius miraculi historia refertur nomen Balduini Comitis; at quis divinet, quotus is istius nominis fuerit? Fortius rotunde enuntiat Securiculam, a securi qua ad exercendam severam justitiam uti voluit, quique an. 1119 e vivis ereptus est: fides sit penes ipsum.

e Satis patet, indicari civitatem Bruxellensem.

f Evere, quod in Ms. Sonegiensi recte dicitur distare Bruxellis uno lapide: constat vero S. Vincentium istic ut patronum, ejusque reliquias honorari, fundumque ecclesiæ Sonegiensi hactenus deservire, ubi eadem patronatum servat, aliaque jura possidet de quibus laudatus Lambottius

g

Preciclamia intelliges, vocem explicando per preces clamosas, & identidem iteratas.

Hactenus antiquiora miracula in quibus scriptorum seu collectorum accurationem desideres, nulla adjuncta clare denotantium, ex quibus in temporum cognitionem deveniatur, nam, ut modo observavi, solum Balduini comitis nomen simpliciter acceptum, non magis Securiculam quam synonymum alium designat. Subjicitur in nostro codice hymnus ad Vesperas Officii, Regem cælestis gloriæ &c., at cum is supra in Commentario descriptus sit, non putavi hic denuo subjiciendum. En modo miracula recentiora, multo distinctius explicata, quibus in Ms. nostro hic titulus præfigitur: Sequuntur miracula, nostra tempestate facta B. Vincentii suffragio; de lingua gallica in latinam translata, atque collecta per M. ac D. Joannem de Lattre, Sonegiensem canonicum; ad majorem Dei gloriam, & ejus famuli honorem. Contuli manuscriptum cum Fortio, in quo nonnihil inversus ordo, sed ubi errorem suum ipse agnovit. De ejus divisione superius dictum est, hic solum notaverim, parte secunda miraculum quartum inseri, idque omnium recentissimum, utpote patratum anno 1643, quod ex ipso reliquis subjungemus, e gallico latine redditum seu potius contractum: de cetero nulla occurrit differentia notatu digna, nisi quod in latina priorum miraculorum versione multa corrigenda fuerint, de quibus lectorem sigillatim monere operæ pretium non existimo.

MIRACULA RECENTIORA
Ex Ms. Sonegiensi,
Collato cum editione gallica Fortii.

Vincentius Madelgarius conf., Sonegiis in Hannonia Belgii (S.)

D. Ac M. Joannes Bacchart sacræ theologiæ licentiatus, curio ecclesiæ parochialis Lendiensis sive Lensiensis in Hannonia, [D. Bacchart a vexatione lateris dextri liberatus;] qui & Binchiensis pastor fuit, postea canonicus Metropolitanæ Cameracensis ecclesiæ, dum subregentis officio in scholis Athensibus fungeretur, anno videlicet millesimo quingentesimo nonagesimo septimo, defluxione, jam occulte in latus dextrum descendente, ita intolerabili cruciatu vexabatur, ut usu brachii omnino destitueretur, & manus cibum ori ministrare nequiret, brachio obstante rigido. Post longam medicorum consultationem, destitutus omni humano auxilio, cum ad sospitatem redire nequiret, ad ædes paternas se referri curavit: quo perductus, fuit ibi spatio fere quinque septimanarum affixus lecto. Tandem amicis illum exhortantibus, votum nuncupavit, limina S. Vincentii in Sonegiis visitare. Nec irritum fuit votum: in equum impositus Sonegias pergit; ille itinere ad umbilicum perducto, paululum brachium dimovere cœpit. Postero die, audita ad aram S. Vincentii Missa votiva, pilas amplectens, beati Confessoris corpus sustinentes, divina largiente misericordia, protinus omni posito languore, ab omni cruciatu liberatur. Hæc ex informationibus quas habuit D. Valentinus Colart ecclesiæ Metropolitanæ Cameracensis canonicus, Hannoniæ Archidiaconus, atque officialis Illustrissimi D. Guilielmi a Bergis Cameracensis Archiepiscopi; & hæc sunt elogia quæ præstitit dictus D. Bacchart sub juramento veritatis in manus dicti D. Colart.

[2] [& Antonius Ramaix gravibus membrorum doloribus;] Antonius Ramaix, civis Athensis, anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, ex coxendice, unius dolii cervisiæ lapsu & pondere, ita contusa, ut paulatim morbo crescente acerrimis omnium membrorum doloribus torqueretur, & spatio novem mensium, aliquot diebus subinde cogeretur in lecto jacere, nec quidem per domum, nisi fulcimentis innixus spatiari posset; cum nil opis, nil artis in medicis esset, plures peregrinationes per eum ad plura Sanctorum loca nequidquam redditæ. Contigit ut quadam Jovis die in quam solennis S. Vincentii translatio inciderat celebranda, voto peregrinationis per eum nuncupato, & oblata (ut moris est) aliqua pecuniæ summula, [oraret;] nec ejus inane votum emissum; nam subito melius convaluit, ne positis quidem, sed abjectis suffulcris, quibus sustentabatur, cœpit insistere pedibus, & per domum cum multa totius familiæ admiratione ingredi. Paullo post voto Sonegiis persoluto, divina donante gratia piis meritis B. Confessoris viribus corporis receptis, sanus factus est & incolumis. Hæc sunt elogia dicto Antonii facta coram dicto D. Colart.

[3] [atque Agnes du Bois diuturno capitis cruciatu.] Agnes du Bois, vidua Nicasii du Leuloy, non infimæ conditionis inter cives Sonegienses, abhinc quadraginta octo annis aut circiter, ætatis suæ vigesimo tertio anno, intolerabili capitis quadam molestia fuit perculsa, ita ut multis diebus solidis decumbere cogeretur, jamque non sensus modo sed etiam mens eam deficeret, & fanaticæ similis vix potens mentis haberetur. Ceterum cum nullum suo tanto malo remedium reperiretur, & quidem peregrinationes ad memoriam S. Leodegarii episcopi & martyris in Ghoetynyes, & ad alia Sanctorum limina nequidquam factæ: cum quadam die major vis passionis illam magis ac magis fatigaret, ingenti dolore affecta, matris solicitudinem in se convertit. Mater igitur casum filiæ reformidans, affectu commiserationis mota, eique opem adferens, filiæ animum inducit, ut ad S. Vincentium mentem dirigeret, cujus meritis & patrocinio capitis fugantur cruciatus (ut satis compertum est, capitibus cereis votivis secus sacras reliquias dependentibus:) nec eam spes; quam in B. Confessore posuerat, fefellit: mox enim melius habere cœpit. Interjectis aliquot diebus voto nuncupato, & ad aram ejusdem Missa votiva audita, domum revertitur. Cum vero esset hiems ad ignemque accederet, illa inusitato agitata sternutamento, e naribus sternutavit, sive extussit quemdam lapillum edentem strepitum, ad instar sive ad magnitudinem unius fabæ, (ut aiunt) Romanæ, similitudinem calcis reddentem, a quo tot annis continuum dolorem passa fuerat. Quo lapillo vindicata, haud multo post superna elargiente gratia, omni capitis ægritudine fugata, perfectam sospitatem, tam diu quæsitam, expectatione maturius consecuta est. Hæc ex informationibus, quas habuit dominus Colart prædictus. Notandum quoque quod hæc tria immediate præcedentia præclara inclytaque prodigia, sancti Vincentii patrocinio & meritis edita, ex supplicatione Dominorum Sonegiensium, adhibito theologorum, & aliorum proborum virorum consilio, judicioque, Guilielmus a Bergis Cameracensis Archiepiscopus approbavit, & declaravit hæc ita transacta fuisse. Datum Cameraci in suo palatio Archiepiscopali anno millesimo sexcentesimo sexto, nono die Martii.

[4] Produntur & alia non omittenda, verum propalanda miracula. [Jacobus Moncheux a gravi languore sospitatur.] Jacobus Moucheux, Sonegiis natus, civis Montensis non opis expers fuit: ab initio enim anni MDCVIII usque ad mensem Julium anni sequentis MDCIX tam atroci capitis morbo implicitus erat, ut reliquum corpus vis doloris sed præcipue crura occulto humore invaderet. Calamitatis suæ remediis & artibus medicorum Montensium nequidquam attentatis, virtutibus quoque medicamentorum frustra adhibitis, compluribus insuper memoriis Sanctorum (præsertim S. Medardi in Andrelue, & S. Cornelii Ninoviensis) nequidquam lustratis, Deo sanandi hominis decus sancto Vincentio reservante. Tanta morbi vis in dies magis ac magis hominem conficiebat, ut a medio Martii ad Majum sequentem lecto affixus fuerit. Præ nimio languore ita exhaustus fuit, ut nec legere nec scribere, nec sacrificio Missæ attentus interesse, nec per plateas, & per se gradum promovere, firmareque pedem posset (diuturno morbo vestigium fallente) quamvis scipione nixus. Tandem humani subsidii inops ad Deum, & S. Vincentii auxilium, confidentiæ ac spei plenus, cogitationes suas convertit. Quare cum votum nuncupasset, concepta animo fiducia, paucis debus interlapsis, Montibus Sonegias pergit, nec spe sua destitutus fuit. Nam rebus divinis ac votivis per solidos octo die ad aram divi Confessoris celebratis, & inibi Confessionis & Eucharistiæ sacramentis munitus, ilico vi morbi contumacis laxari incipiente, sanitatem sibi restitui sentit; sicque membrorum officio satis roboratus, lætus & ovans, ad proprios lares redit, decernens denuo (ut par erat) sancti Vincentii lustrare limina. In die igitur celebritatis almi Vincentii XIV Julii peregrinationis religionem integrat, nec irrita fuit repetita peregrinatio. Cum enim pone insequeretur in solenni supplicatione, ingenti cum devotione, sacras beati Vincentii reliquias, repente defluxione quapiam occulta ejus suras percurrente, tantus dolor eum invasit, ut supplicationis residuum tanto implicitus dolore vix peragere potuerit. Tandem omni fugato dolore, nervis vigentibus, diu desideratam consecutus est sanitatem, juxtaque suorum soliditatem membrorum. Anno revoluto, XIV Julii anni MDCX, Sonegias venit vegetus & incolumis, relaturus grates beato Vincentio benefactori suo, sanciens deinceps quotannis, beneficii accepti haud immemor, Sonegias venire & memoriam S. Confessoris frequentare. Hoc retulit elogium prænominatus Jacobus Moucheux D. decano ecclesiæ collegiatæ S. Vincentii sacræ theologiæ licentiato Henrico de Vergnyes eodem anno MDCX.

[5] Michaëlis Hanouille, e disciplina Franciscana in cœnobio Brugeletensi, [Soror Michaëlis a capitis dolore liberata.] occulto humore de cerebro subinde in humeros delabente, gravissimo urgebatur dolore. Ut autem a tanto cruciatus dolore eriperetur, quotannis memoriam S. Vincentii frequentabat; nec frequentatio in irritum cadebat; nam levamentum ingens semper reportabat. In autumno anni MDCVI, aut MDCVII, molestiæ capitis eam, quam umquam antea, acrius invaserant. Moniales, quæ ei ministrabant, ut aliquid levaminis adferrent, caput ejus manibus junctis comprimebant. Ita etiam vis contumax doloris reliquum corpus occupaverat, ut lecto per tres septimanas affixa atrocibus cum doloribus omnium membrorum beneficio destituta, se dimovere, nisi adjuta alienis manibus, nequiret. Die quadam, humani inops remedii, ad Deum juxta ac B. Vincentium animum, voto nuncupato, convertit suum, addens voto quas poterat preces: nam ingens dolor animæ gravabat officium. Quanta fuerit vis ejus orationis, Deus aperte demonstravit; nam non ita multo post gravatum animi anxietate corpus brevis sopor oppressit: discusso sopore, doloribus, ac morbo, maturius omni expectatione, sentit se penitus vindicatam, corporisque vigorem recuperasse: protinus e lecto sospes & vegeta prosiliens, sororem suam germanam Mariam Hanouille monialium antistitam adit, & eam compellans, his verbis ait: Vos me omnes destituistis, sed implorato a me B. Vincentii patrocinio, ejus meritis & beneficio sanatam me cerno. Illa per diversa cœnobii loca per se suis gradiens pedibus, consororibus sibi occursantibus gratulabunda, expertum prædicat beati Vincentii Confessoris beneficium. Cunctæ itaque moniales, præclaro tantæ rei prodigio attonitis similes, inter sese communi colloquio susurrantes dicebant, quod in priorem recideret infirmitatem, eamque esse præcoci superfusam gaudio, quodque subsequens relapsus liquidam effusamque propediem conturbaret lætitiam. Verum longe aliter ac ratæ erant evenit: nam indies, donante divina gratia, suffragante B. Vincentio, melius convaluit, agnoscens cæleste beneficium, nullum fecit referendi grates Deo juxta ejusque Confessori modum: maximo religionis studio quotannis beneficii accepti satis memor Sonegias veniens, reliquo vitæ suæ tempore sacras B. Vincentii reliquias invisebat. Hæc deposuit prænominata antistita coram domino decano Sonegiensi Henrico de Vergnyes, & D. Joanne de Vergnyes presbytero.

[6] [Ludovicus Gresouille ab insanabili languore vegetatur.] Annus millesimus sexcentesimus octavus inclyto miraculo illustris creditur. Ludovicum Gresouille civem & aurigam Athensem atrox ac contumax morbus primum per medium annum invaserat: interjecto aliquo temporis intervallo, subito novo ac pristino graviori per annum percutitur ille dolore: quippe ea vis mali erat, ut membrorum usu penitus esset destitutus. Rigida crura, sine ope aliena, affixus lecto dimovere nequibat; frigida ejus membra aquis distillatis (quas ipsi distillabant) fovebantur: sed cum ea nihil opis adferrent, quemdam opilionem, medicinæ compotem adeunt, qui medicamenta juxta ac fomenta membris morbidis, adversus contumacem dolorem applicanda dedit, quæ Ludovici haudquaquam compescuere dolores; verum aggravabant, ipsumque atrocioribus discruciabant molestiis. Is totus in ærumnis, morte graviorem exigens ætatem, cum subsidium calamitatis suæ nullum sibi in horum medicamentorum virtute repositum cerneret, & eorum applicatione atrociori concuteretur cruciatu, opi humanæ divinam addendam ratus, ad S. Vincentii patrocinium tota religione, ac vota se convertit; proponens fiduciæ ac spei plenus, ejus lustrare limina. Itaque vigesima nona Maii anno MDCVIII in currum sublevatus, votivam aggressus peregrinationem, Sonegias pergit causa solvendi preces, ac vota. Interim decrevit supplicia votiva ante sacras Confessoris reliquias celebrentur. Quo ut perventum est, ad ædem sacram ante aram beati Confessoris deportatur: nec spes, nec vota in irritum cecidere; tempore enim Missæ votivæ, quam attente juxta ac devote audiebat, frigida membra recalescunt, languore minutatim recedente, vires, divina largiente clementia, redire sentiens, periculum virium facturus e sella assurgit, pedibus insistens accedit ad aram Eucharistiæ præsidium. Re divina peracta, non sine ingenti conjugis & eorum qui aderant, admiratione, maximam aram solus per se sine ullis suppetiis lætus non semel circumiit; dehinc sine ullo adjutore, cunctis præsentibus tam inclyto miraculo stupentibus, ad hospitium regreditur: cujus tanti miraculi fama (ut solet) strenue tota urbe discurrente, dominorumque canonicorum aures pervadente, digna res visa est, de qua ipsi consulerent. In consilium evocati Ludovicum ad se (arbitris adhibitis) accersiri jubent; ille ex diversorio cum conjuge sine ullo adminiculo ad eos egreditur: examinatur de morbo; examine accurate peracto, ad hospitium divertit. Interim communi canonicorum decreto, Vincentianæ campanæ pulsu convocatur ad templum clerus ac populus. Ludovicus cum conjuge comite ad templum veniens immensi populi (qui cumulatior solito erat) pone insequentis, actum notabile prodigium admirantis, oculos in semet convertit. Tum in gratiarum actiones alternis choris lætifica voce hymnus Te Deum decantatur. Ille interim, submissis genibus ante maximam aram orans, grates Deo, beatoque Vincentio referebat, populis rei novitate attonitis, ac præ gaudii magnitudine lachrymis obortis, uno quoque ore ab omnibus merita Confessoris prædicantur. Itaque ovans, lætus, ac vegetus, voti sui compos, domum repetit. At ubi is ad portam urbis Athensis pervenit, e curru descendit; suis ipse pedibus nullo adminiculo se sustinente, ad propria tecta redit. Athenses ejus infirmitatis compotes, ubi suis ingredientem pedibus eum viderunt, tantæ rei prodigio, & novitate rei obstupuere. Quibus Ludovicus, quos offendebat, beati Vincentii expertum lætabundus prædicat beneficium. Is vero ex tam atroci & incurabili morbo defunctus juxta ac sospitati tam miraculose restitutus; haud immemor tanti beneficii, donec adviveret, quotannis in ejus præclara solennitate Sonegias venire devotavit *, votivamque tabellam tanti miraculi testem, in qua ejus effigies eum ad vivum repræsentans est expressa, reliquit, quæ ad dexteram altaris Confessoris in pila suspensa visitur, illustre apud posteros miraculi monumentum, cum hac inscriptione gallica: Le XXIX May MDCVIII at esté guari Louis Gresouille d'un mal de jambe, ne pouvant cheminer; estant porté en l'eglise de S. Vincent, par la grace de Dieu & l'intercession de S. Vincent en est sorti guari ledict charton d'Ath.

[7] [Anna Halet a fœdo cancro sana redditur.] Per eadem tempora sacra ædes Vincentiana alio præclaro fuit illustrata miraculo. Anna Halet, uxor vincentii Desgardins, tam ardenti febri & cancro periculoso juxta rœdoque in partibus renum, ita misere absorbebatur, ut lymphatæ similis redderetur. Ejus paupertate & inopia consideratis, in xenodochium admittitur. admttitur. Non ita multo post quia cancri fœditas ceteros infirmos lædebat, monialis quæ infirmorum curæ commissa erat, urgetur illam asportare in antexenodochium (discretus est locus a ceteris infirmis.) Magister Jodocus Hurlus, Magisterque Alphonsus Leo, uterque medicus Sonegiensis, inter medicos artis medicinæ eximius, mali atrocitate victus, medicamenta malo adhibere recusat, insanabilem morbum asserens, & de ejus curatione penitus desperans. Cum cerneret desperatam a medicis salutem, revocans sibi in animum aurigæ Athensis, videlicet Ludovici Gresouille, abhinc uno anno MDCVIII recentem beati Vincentii beneficio curationem, omnem spem & fiduciam suæ curationis itidem in beato Confessore reponens, urgentis morbi remedium exposcit. Itaque voto nuncupato, peregrinam * se vovet, & quotannis circuitum processionis, si quis casus non obstaret, per se; per alium suo loco, si casus obstaret, peragere devotavit. Nec spes, nec votum irrita fuere, votis emissis rosarium recitat: beatus Vincentius muliebres preces non fefellit: nam repente vulnus, seu cancer contumax obduci cœpit. Ceterum & ad ultimum protinus dolore fugato, intra breve spatium, obducta vulneris cicatrice, ingenti perfusa gaudio, sospes & vegeta exit e xenodochio; decima quinta Junii voti compos domum repetit, cunctis ejus morbi consciis ingenti admiratione attonitis. Passim lætabunda prædicat expertam S. Vincentii opem, cujus post divinam clementiam beneficio ex tam atroci morbo ad pristinam revocata esset sospitatem. Hoc est elogium prænominatæ Annæ Halet coram D. decano ecclesiæ Sonegiensis, præsente D. thesaurario presbytero, XI die Novembris MDCX. Itidem attestatur v Novembris ejusdem anni Agnes Viellart xenodochii rectrix. Item eodem die prædicti medici affirmarunt morbum esse incurabilem.

[8] [Elisabeth Charlet a morbo incurabili sospitati redditur;] Iisdem ferme temporibus ædes sacra Sonegiana nobilitatur inclyto ac nobili miraculo. Elisabeth filia Francisci Charlet & Joannæ Coumelet civium Sonegiensium, ætatis suæ viginti duorum annorum, familiam Franciscanam in suburbano urbis Sonegiensis, ut monachicum indueret habitum, ingressa erat: Interim æthesis * exitialis morbus eam invasit, ideo, pertinaci haud permittente morbo, admitti ad religionis votum nequibat. Nihilominus habitum monachalem in eadem familia gestabat, ea mente (ut recedente infirmitate) votum religionis emitteret. Interim ægritudine sensim ingravescente, morti vicina, oleo extremæ Unctionis linitur. Pro ejus curatione Bruxellis, Montibus, aliisque finitimis ex locis, vocantur præstantissimi medici; cum nil inexpertum reliquissent, omnia enim experiri infirmitas subigebat, tamen ejus calamitati sua industria præsidium adferre non potuere. Medentium remediis inutiliter tentatis; illa tibiarum, pedumque usu destituta, acerrimis insuper obsita doloribus, miserrimam trahebat vitam, morti quam vitæ similiorem. Ingens fortassis ejus animum timor invaserat, seu maturi exitii, seu perpetuæ infirmitatis. Itaque cum nil opis in humanis studiis reliquum cerneret, ad beati Vincentii auxilium, spei ac fiduciæ plena aspiravit, sibi persuasione non dubia proponens, si conceptum devotionis studium ante beati Confessoris reliquias persolvere posset, & si non diu optatam integram sanitatem, se saltem, soliditatem membrorum consecuturam. Quapropter ausa est cum antistita sociare sermonem, eamque rogare, ut ante beati Confessoris sacras reliquias se deferri permittat; quod omnibus precibus rogabat, ac omni expetebat voto, sperans fiducia non dubia beati Vincentii preces salubres sibi futuras. Eludebat ex composito postulantis postulatum antistita, in dies protelando, eoquod nimia detineretur infirmitate, & eo ferri sine certo vitæ discrimine nequiret. Adventabat solennitatis beati Confessoris celebranda dies, qua maximo solet mortalium concursu memoria ejusdem celebrari; exoptans sui desiderii religionem ad effectum perduci, adminiculis (cruces vocant) fulta, moniali quoque quadam suppetias ferente, conabatur ingredi, sed ne sic quidem potens corporis erat, instabili vestigio eam fallente. Demum antistita, mutata mente, ejus votivis desideriis ac postulatis annuens, ipso die beati Confessoris XIV Julii ad ecclesiam a duabus puellis in sella statoria deportatur, concomitantibus pone duabus monialibus, sub horam videlicet quartam matutinam, quod optarat, ut prima supplicationem votivam offerret Deo juxta ac B. Vincentio. Quo ut perventum est, sistitur ante Confessoris aram, celebratur res sacra votiva, inter Missæ sacrificium B. Confessorem obnixe rogat, ut Deo propitiato impetret sibi corporis sospitatem. Nec incassum cecidere preces: consecrationis tempore necdum poterat se dimovere loco, ut autem ad communionis locum perventum est; res mira visu audituque, divina donante misericordia, membrorum, quibus capta erat, usum & vires extemplo sibi redditas sentit. Protinus igitur vigentibus nervis, sola & læta exilivit e sella, sine ullo adminiculo pedibus institit, submissis genibus, sacrosancto Eucharistiæ expiatur sacramento: sacro epulo sumpto, assurgit, secedit, devotionis suæ religione peracta, lætabunda per Ecclesiam ambulans per se, varia perlustrat sacella. Postea per se suis ipsa pedibus ad cœnobium tendit, quo ut pervenit, oratorium ascendit; moniales rei novitate ac stupore attonitis similes, mutua congratulatione functæ, evidentique miraculo motæ, hymnum Te Deum simul decantarunt. Ad ultimum peractis dominorum canonicorum Vesperis, ex cœnobio per se, monialibus binis pone sequentibus, venit ad B. Vincentii templum, relatura grates Deo juxta ac B. Vincentio Quo clero ac populo crassioris campanæ pulsu convocatis, hymnus Te Deum alternis choris, cunctis tantæ rei prodigio stupentibus, musice decantatur. Hæc signata sunt & munita sigillo tam capituli quam urbis vigesima prima Julii MDCXVII.

[9] [& a simili languore curatur Cath. Havort;] Annus MDCXVIII nobilitavit beati Vincentii, insigni ac inclyto prodigio reliquias Eodem enim anno pestilentia in suburbano Sonegiensi grassari incipiebat, gravioremque minabatur civitati cladem. Igitur domini canonici cum serpere in dies cernerent, sanxerunt communi consilio atque decreto, ad cælestem iram placandam, solennem fieri extra civitatem supplicationem, cum sacro B. Vincentii corpore: ad quam fluxit ingens numerus utriusque sexus, ex variis ac finitimis locis: nec supplicatio in irritum cecidit. Nam votiva supplicatione, summis hominum studiis celebrata, civitas præsens periculum, lue depulsa, evasit. Tum Catharina Havort, peulla Bruxellensis sexdecim annorum, apud Franciscanas moniales in suburbano civitatis commensalis, gravi ac incurabili ægritudine obnoxia, a festo S. Martini MDCXVII usque ad vigesimum Junii diem MDCXVIII, lecto affixa, membrorum usu orbata, cordis, lateris, juxta atrocibus capitis molestiis discruciata, miseram agebat vitam. Ad talem infirmitatem accedebat alius non levis dolor: nam singultus molestissimus eam excepit, quo perpetim urgebatur, ut præ nimia doloris acerbitate, spiritus, & vox eam deficerent: sed & modicus cibus eam extenuabat, quæ nec intervallo trium mensium panis buccellam appositi gustavit. Dum ejus lectus sterneretur, virium periculum faciebat, an per se ipsa pedibus subsistere posset, sed frustra; semper tamen sospitatis suæ spem in beato Vincentio reponens, ingens cupido animum ejus stimulabat adeundi sanctum Vincentium; sæpius peroptabat deportari ad ejus limina (undique enim vis mali urgebat) sperans se ejus ope sanitatem reportaturam. Interdum enim aiebat, Jam bene video, numquam me sanitatem adepturam, nisi ad ejus memoriam deferar. Imo hoc ipso die Apostolorum Petri & Pauli, cum intellexisset, in votiva supplicatione debere deponi in sacello Franciscano sacrum beati Confessoris corpus; exorat sororem Franciscam Nieux, ejus curæ deputatam, portari in oratorium, confidentiæ plena, quam in brachium sublatam, ad instar pueri detulit. Nec spes fuit irrita: nam ubi perventum est ad sacellum monialium: cum sacri pignoris portitores intrarent, repente eam vox destituit, & deliquio animi oborto, sensus & vox supererat exilis, ac exiguus. Recipientem spiritum ac vocem percunctatur nominata monialis Francisca, quomodo jam sese haberet: paullo melius inquit; non multo post, redeunte ac confirmato animo, surgit a sella, suppetias ferente dicta sorore Francisca; per se suis pedibus oratorium non semel tantum circumiit. Ubi suis gradientem pedibus eam soror Francisca cernit, hæsit rei novitate obstupefacta, attonitæ stupentique similis stetit, evidenti deinde miraculo mota, divinas laudes cum ea miscuit; deinde stabili pede ac firmo gradu ex oratorio in sacellum descendit, ubi coram altari, positis genibus, reddit grates Deo, beatoque Vincentio, cujus meritis & beneficio omni discrimine defuncta est, atque corporis sanitate potita. Hæc ex informationibus habitis per D. Gabrielem du Chateau decanum, S. theologiæ licentiatum, adhibitis D. Gregorio de Nalines, Joanne Navetio canonicis, ac D. Guilielmo de Hammo curione, & D. Carolo le Poivre, capituli Notario XXIX Junii MDCXVIII.

[10] Sacra ædes Sonegiana anno MDCXXIV evidenti ac inclyto miraculo illustratur. [ac postmodum Joanna de Louvreoir.] Joanna de Louvreoir, e familia Franciscana, in suburbano urbis Sonegiensis, ex honestis natalibus in eadem urbe nata, anno ætatis suæ XXVIII, professionis nono, dum XXVII die Septembris MDCXXIII, ad divinum officium properaret, illico implicatur quopiam humore occulto, in suras delabente. Dum pie ac religiose mentem in preces effunderet, & amplius præ nimia mali acerbitate, pedibus subsistere non posset, petiit & obtinuit a monialium superiori, (matrem vocant) ibidem præsente, sedendi facultatem. Divino officio adimpleto, quo subeundum erat, haudquaquam potuit, nisi contra parietes manibus se fulciens. A festo D. Francisci jussu superioris scipione fulcitur, usque ad octavum diem sequentem beati Martini festum. Verum cum illa atrocitate mali in dies magis urgeretur, jussa ab antistita (commiserationis affectu mota) utitur subalaribus fulcimentis, quibus usa est usque ad Quinquagesimæ Dominicam, quo die nixa iisdem fulcimentis, dum in cellulam conscendere vellet, & aliquot gradus ascendisset, ulterius progredi nequaquam potuit: duæ moniales illi suppetias deferunt ad cellulam reducentes, quæ ex eo tempore a duabus monialibus deferri debuit in gestatoria sella, in qua Confessionis & Eucharistiæ sacramentis expiaretur, eo quod acerbissimis in suris discruciaretur doloribus, quamvis antistita ad ejus curationem peritissimos advocasset doctores. Insuper multiplici potione medicata nequidquam sumpta, medentium unguentis juxta ac ceratis membris onerata doloribus, non solum inutiliter adhibitis, verum iis potius pertinax malum aggravabat dolorem, & curatio ad gravius incommodum, quam ad subsidium pronior erat. Itaque humani subsidii inops, merita B. Vincentii ad spem valetudinis eam impense accendunt. Quapropter suo confessario supplicat, quatenus suam superiorem roget, ut ad reliquias B. Confessoris se deferri permittat, spe non dubia ubi persuadens, ejus patrocinio sospitati, Deo propitio, fore reddendam. Cujus piis ac votivis postulatis XXVIII Aprilis MDCXXIV superior annuens, eam a duabus ancillis, duabusque monialibus eam pone comitantibus, in sacram Vincentianam ædem sanxit deportari. Quo ut perventum est, sistitur ante altare divi Vincentii, ibi eam hora IV matutina M. Petrus Haillet presbyter præstolabatur votiva celebraturus supplicia. Nec spes, nec votum in irritum cecidere; initio sacræ rei usque ad consecrationis locum, repente ejus crura invasit quædam concussio, non secus ac si medicus plagæ recenti seu mortiferæ medicamen adhiberet. Tempore vero consecrationis corporis Christi, illud impense veneratura connititur in genua procumbere, sed incassum, beato Vincentio patrocinium differente, quo illustrius fieret. Ut autem ad Communionem ventum est, moniales sui comites rogat, ut opem sibi ferant, quo possit genua humi demittere, quarum adminiculo debuit fulciri genua demittens. Quod cernens prænominatus presbyter, propius accedens, sacrum porrecturus epulum, eam hortans tremulam, his verbis ait: Ostende nunc tuam quam habes in Deum, juxta ac Sanctum ejus [fiduciam.] Mira res dictu, visuque! illa, divina quadam vi depulso morbo, magis ac magis vigorem membrorum quibus capta erat, redire sentit; ita ut residuum Missæ, demissis genibus sine ullo adjutore audiverit. Re divina peracta, agnoscens cæleste beneficium, suis ipsa pedibus ovans ac læta se transfert (duabus comitibus nominatæ rei stupore attonitis) inter pilas, reliquias sacras sustinentes; ubi partim pedibus insistens, partim positis humi genibus, circiter mediam horam mansit, grates laudibus miscens, præstolansque ædituum, qui valvarum seras thesaurariæ reseraret. Sacris reliquiis per eam reverenter salutatis, locuples Dei juxta ac beati Vincentii agnoscens beneficium, suis ipsa pedibus, a duabus monialibus, licet fulta comimitibus, grates enixe solutura Deo; Venenerabile quoque Sacramentum ingenti religionis cultu adoratura, ad cœnobii sacellum redit. Cujus miraculi admiratione superior defixa, tota perfusa gaudio, attonitæ stupentique similis hærens stetit. Tum moniales in oratorio precibus, cælestiumque rerum meditationibus insistentes, ut erant jussæ, hymnum Te Deum, Benedictus, B. Vincentii hymnum lætifica voce decantarunt. Quibus peractis, sine ullo adminiculo ovans & admodum læta (ut par erat) sospes & vegeta e sacello oratorium ascendit, ut consororibus (super hoc prodigio stupentibus) grates referret, quod preces Deo pro ejus sospitate effudissent, eisque expertam encomiastes prædicaret B. Confessoris opem. His peractis, ad cellulam pergit, ex qua ad divinum illius diei Officium descendit. Quæ deinceps incolumis & vegeta in dies melius convaluit. Domini vero canonici in confilium evocati, ne ingratitudinis crimen incurrerent, communi decreto, clerum juxta ac populum, campana graviorem edente sonum, ad templum convocari sanxerunt: eoque venit recenter vegetata, omnium oculos convertens in se, una cum consororibus suis binis pone sequentibus, relatura grates Deo ac B. Vincentio: ubi hymnus Te Deum alternis choris decantatur. Hæc ex informationibus habitis per duos seniores canonicos, adhibitis Notario capituli & scriba civitatis, de mandato dominorum de capitulo, ultima Aprilis MDCXXIV.

[11] [Maria Sturbois liberatur morbo ischiadis,] Annus millesimus sexcentesimus trigesimus primus ædem sacram Sonegianam illustri miraculo celebrem reddidit. Maria (decem annorum nata) filia Georgii Sturbois villici in Nasta, (pagus est prope Sonegias) a festo Paschæ ejusdem anni ischiadis morbo laborans, humore quopiam in inguine, occulte in utrumque genu fluente, tanto dolore erat turgida, nec non clamore ferme continuo, præ nimio excruciatu ita absorbebatur, ut pater ejus commiserationis affectu motus, mœrens e lecto noctu opem filiæ laturus, persæpe coactus surgeret; vis enim morbi contumacis urgebat. Vix ingredi poterat, etiam gressus baculo fulciens, urgente morbo; tanta gravitate morbi implicita, diu super cervicali affixa erat; cum subesset nox, ad lectum, atque loca alia deportari debebat. Cum in dies his calamitatibus magis ac magis conficeretur, Sanctorum patrocinia implorantur; fiuntque variæ peregrinationes: puta ad ædem sacram Marianam Messinæ, gallice Miessenne, in Bertemont, tam prope Montes quam juxta Insulas: ad limina quoque SS. Hylarii & Leonardi, sed illæ incassum cecidere; B. Vincentio sospitatis decus Deo reservante; locis etiam doloribus obsitis, medicamenta nequidquam adhibita. Cum pater puellæ esset Sonegiis in ædibus Andreæ Francque, & de morbo, molestiarumque filiæ magnitudine apud eos dolens conquereretur; peropportune uxor dicti Francque de implorando divino auxilio eum monet, necnon confugiat ad B. Vincentium auxilii gratia, eumque ad spem valetudinis accendit, filiamque deferat peregrinam, in solennitate B. Vincentii (quæ celebrabitur, inquit, infra octo dies) ad ejus limina, supplexque imploret opem: simili, inquit, morbo membris affectis, ejus meritis adferuntur remedia, eumque pie implorantibus multa donantur sanitatis beneficia. His piis adhortationibus auditis, extemplo ingens cupido subiit ejus animum, filiam eo deferendi. Votum nuncupat, filiæ sospitatis recuperandæ avidus; voto nuncupato, in dies puella, divina misericordia tribuente, magis convaluit. Negotiis non permittentibus, in solennitate D. Vincentii votum reddere nequit; verum postero die summa mentis devotione, non minori spe ac fiducia Sonegias causa persolvendi preces, & vota, eam post se vehit equo, qua jumento demissa, eam ante beati aram Vincentii manu deducit; ubi submissis genibus, ejus impense implorat opem. Cum suis satisfecisset votis, eam ad hospitium etiam manu conduxit, cui cassis pro signo est apposita. Cum nequiret per se gradus conscendere, denuo a patre delata introducitur. Vixque igni appositæ, subito caput, surasque ingens dolor incessit. Patri apud hospitam confabulanti nuntius lætus adfertur, ejus filiam e domo exiisse, per se solam non semel ascendisse ac descendisse gradus. Quo nuntio audito, attonito similis e domo prosiluit: mira res auditu visuque! cernit filiam eminus mercatorum tentoria (civitatis nundinæ erant) intuentem, sciscitanti patri respondet, fugato omni dolore, receptisque corporis viribus, se esse sanam ac vegetam, B. Vincentio patrocinante. Cujus miraculi fama, per forum volitante, magnaque hominum frequentia puerorumque, puellam per se firmis vestigiis ingredientem circumstantium, ac tali prodigio stupentium erat. D. Gabriëlem du Chasteau sacræ paginæ licentiatum, capituli decanum perlonge dignissimum (platea inculta sane ac salebrosa) adit. Pater negotiis peractis filiam plaustro revehit, quæ demissa per domum ovans & læta discurrit, matre (noverca erat) totaque familia mirante, tantæ rei novitate. Vigesimo autem die Julii ejusdem anni pater agnoscens beneficium cælitus datum, conjuge, pastore, aliisque amicis comitatus, acturus gratias Deo beatoque Vincentio benefactori suo Sonegias venit, puella per se sola gradiente. Ubi D. Bonaventura Grislain, pastor meritus in Nasta, supplicia ad altare benefactoris, in gratiarum actionem fecit. Quo die arbitris adhibitis DD. Joanne Lewart, Joanne Navet, Carolo le Poivre canonicis, totius capituli decreto fit totius rei gestæ accuratum examen, per Michaëlem de Sainctes, scribam publicum. Dominis in consilium evocatis, consilio super his mature habito, clerum juxta ac populum campana Vincentiana suo crassiori sono in templum convocat. Ubi finitis Vesperis, alternis choris lætifica voce hymnus Te Deum decantatur, præsente recenter sospitati reddita, oculos omnium in admirationem, & in seipsam convertente. Huc usque miracula ex Mss. Sonegiensibus accepta, quibus addendum superest id quod supra diximus inter approbata recentissimum, quodque ex gallica Fortii editione hic, nonnihil contractius, latine reddimus. Sic habet ipse a pag. 290:

[12] [& Mariæ Buterne paralysi ante incognita.] Anno MDCXLIII Maria Buterne, uxor Nicolai Desableaux, civis Athensis, diœcesis Cameracensis, mense Maio gravissima infirmitate correpta, ita toto corpore affecta est, ut omni prorsus membrorum usu & motu privaretur, adeo ut nec cibum ori admovere posset; quo in miserrimo statu, immobilis lecto affixa, ad tres aut quatuor hebdomadas perseveravit. Miro & incognito morbo nec medici profuere, nec adhibita quælibet tum natura, tum arte procurata remedia; sicque toto mense cum doloribus conflictata, forte intellexit sacrum S. Vincentii corpus, metu Gallorum, qui per id tempus Binchium, quatuour dumtaxat leucis Sonegiis distans, sub duce Anghuiano occupaverant, inde in oppidum suum Athense translatum, in ecclesia parœciali S. Juliani depositum esse. Hinc ægra mulier in Sancti merita sincero affectu piaque intentione fiduciam concipiens, continuo vovit se eo perrecturam; moxque in gravi sua infirmitate solamen sensit non modicum: etenim per domum toto biduo reptare cœpit, soli baculo innixa; verumtamen ad votum adimplendum viribus eatenus destituta, rem differre coacta est, donec plusculum roboris accederet. Id autem non tam prompte, atque ipsa speraverat, successit; elapso enim jam dicto biduo, qui tantillum remiserant cruciatus, ægrotam acrius afflictarunt, præterquam quod manus dextera iis paulo liberior remanserit. Ceterum novis hisce ac durioribus angustiis nequidquam prementibus, ab omni humano remedio abstinuit; tum quod in iis solatii nihil experta esset, tum quod concepta fiducia in S. Vincentium accresceret, in cujus honorem Missam celebrari voluit die Sabbati XXVII Junii: & quamquam lecto moveri omnino nequiret; statim atque ipsi relatum est, Sancti corpus Sonegias reducendum, cum jam hostes Hannoniam deseruissent; nihil morata, in sede portatili ad templum quoquo modo deferri voluit, non sine incredibili defatigatione inter acutissimos dolores; id quod factum est sequenti proxime Dominica, jam dicti mensis die XXVIII; ibique ad ingressum chori sub odæo deposita est. Cœpit illic ingenti tremore toto corpore subito concuti, isque tamdiu tenuit, donec propius ad feretrum promota, sensit trepidationem subsidere, sic tamen ut tota frigescere pergeret. Postquam vero preces fudit, munus obtulit, ac sacram capsam seu lipsanothecam deosculata est, ut turbæ subduceretur, ad sacellum S. Catharinæ delata, sacrosancto Missæ sacrificio, quo potuit pietatis sensu, interfuit: atque eccum, mirabili prodigio, nec minus evidenti miraculo, mox omni dolore libera e sede sua exiliit, absque ullius adminiculo progressa est, domum sospes rediit, sequentibus iis feminis, quæ ipsam paulo ante ad templum gestaverant: ac post horam eo reversa, ardentem cereum manu præferens, stupente omni populo, feretrum comitata est, usque ad portam Pintimontanam, qua Atho egressus patet Montes versus & Sonegias. Exinde rectissime habere perrexit, solo sinistro brachio ad quatuor aut quinque dies nonnihil adhuc rigescente: at cum Sanctum adeo propitium invocare non desisteret, addito etiam voto de peregrinatione Sonegias suscipienda ad XIV Julii, utpote præcipuam ejus solennitatem; & brachium ipsum integre restitutum, nec ullo deinceps doloris sensu afflicta est. Instantaneam eam tam insoliti morbi sanationem, consultis medicis & theologis miraculosam declaravit atque adeo S. Vincentii apud Deum meritis & patrocinio adscribendam Illustrissimus Franciscus Vander Burch Archiepiscopus & Dux Cameracensis, ut constat ex ejus litteris, ea super re Montibus Hannoniæ datis XV Aprilis MDCXLIV.

[Annotata]

* voto se obstrinxit

* An non peregrinaturam?

* phthisis

DE S. DENTLINO PUERO CONFESS.
RESÆ IN CLIVIA.

SEC. VII.

Sylloge de cultu.

Dentlinus puer conf., Resæ in Clivia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Resa, Reza, Ressa, Resia, Reesium (vulgo Rees) oppidum est inferioris Germaniæ in ducatu Cliviæ, inter Vesaliam & Embricam ad eamdem dexteram Rheni ripam situm, Duci Brandeburgico seu hodierno Prussiæ regi subditum, [Resæ in Clivia non solus S. Dentlinus] libero tamen religionis fruens exercitio, ex conventione, quæ in Clivensibus & Juliacensibus ditionibus locum obtinet. In ejus oppidi collegiata ecclesia singulari veneratione a tempore immemorabili colitur is, de quo hic agimus, S. Dentlinus infans seu puer, S. Vincentii, cujus Acta jam proxime illustravimus, filius natu minimus, qui in albis, seu paulo post Christianam regenerationem; aliis in cunis, aliis demum ætate septennis mortuus dicitur; ut de vita & gestis ejus nihil prorsus traditum sit, aut tradi potuerit; quemadmodum nec origo aut causa hactenus satis patuit, unde apud Resenses, toto ferme Belgio Sonegiis dissitos, cultum obtinuerit: tametsi certum existimem, reliquias aliquando eo deportatas, non solum infantis filii, sed forte etiam Sancti parentis, unde ad hunc diem inter animas illustres Juliæ & Cliviæ ita scripsit noster Theodorus Rhay: Ressæ in Clivia, publicis Litaniis invocatur B. Dentlinus confessor, rarum ac breve teneræ ætatis miraculum, annis non moribus adolescens, gratia curationum conspicuus, ibidem cum sancto suo patre Vincentio comite in æde B. Virginis, quam vivus ardenter coluerat, quiescens.

[2] Citat Rhayus Fastos Gelenii; at nusquam hic ait, sacra ista corpora Resæ quiescere, quamvis utrumque Sanctum coli ibidem fateatur, [sed tota familia coli videtur.] quod neque ego negaverim: tuto addere poterat, & sanctæ matris Waldetrudis in eadem ecclesia agi memoriam, uti & sanctarum sororum Aldetrudis & Madelbertæ, quarum ibi Vitæ in Mss. lectionibus obiter delibantur; non ipsius S. Dentlini; ut recte a seculo & amplius observavit noster Arnoldus a Boecop, ad Rosweydum de variis Cliviæ Sanctis scribens anno 1621, ubi inter alia rotunde pronuntiat; non Vitam S. Dentlini sese mittere sed laudem potius; nam vix quidquam in lectionibus ecclesiæ Resensis inveniri potuisse, quod vita nominari posset. Igitur extendenda fuit, inquit, per ramos & radices, & tamquam nobilis aliqua gemma meliori auro vestiri. Rectissime censuit Boecoppius; nam in schedis omnibus ab ipso transmissis, & a majoribus nostris hactenus servatis, solum narrantur gesta parentum & sororum, de quibus jam alibi actum, aut porro agendum; de S. Dentlino autem mera texuntur elogia, pro Officio, uti apparet, ecclesiastico composita. Ex his paucula in specimen exhibenda censuimus, quæ an etiam hodie in ecclesia Resensi usitata sint, hactenus ignoramus.

[3] [In lectionibus Mss.] Non diffitebor, habere me præ manibus bina Vitæ, sic saltem vocatur, apographa sub hoc titulo: Vita S. Dentlini Patroni ecclesiæ Resensis in Clivia, potissimum ex lectionibus ejusdem ecclesiæ collecta. Ad marginem utrobique inscite apponitur annus DCCCL, quasi tum S. Dentlinus obierit, qui parentem, anno circiter 677 mortuum, prægressus est. Ex primis narrationis lineis de tota re facies conjecturam: Vitam S. Dentlini scribere operosum non est: sufficit enim uno verbo dicere, in albis mortuum esse, & placentem Deo factum esse dilectum, raptumque ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Attamen cum insignis ecclesia Resensis Patronum illum habeat, & singulariter præ ceteris colat Sanctis, sitque gloria filiorum, patres eorum; a parentibus S. Dentlini incipiam, & arborem bonam a radicibus commendabo; a fundamentis ipsum ædificium. Ducto igitur a Sancto parente exordio, ejus genus, conjugium & liberos ordine enumerat, incipiens a S. Landrico, cujus nominis etymo a Belgico seu Saxonico Landt-ryck, seu terrarum & regionum divite desumpto, sic pergit:

[4] [ibidem recitari solitis,] Postremus omnium S. Dentlinus fuit, surculus scilicet felicis arboris quasi D'ente, & diminutive D'entien vel D'entlin, mox cælo & æternæ vitæ inserendus ramusculus, qui ut canit ecclesia Resensis, sanctificatus est antequam natus, atque ante alios tres, imo ante ipsos parentes æthereas sedes subiit & Beatorum gaudia: nam salvifica unda baptismali adspersus, adhuc infans migravit ad Dominum. Et licet infans fuerit, omnipotenti tamen Deo, qui servos & prophetas suos aliquando in ipso matris utero sanctificavit, placuit hunc eligere, & in ipsa infantilis ætatis simplicitate gratiæ suæ muneribus illustrare & glorificare, vagitus infantiæ ejus mirabiliter commutando, quemadmodum & aliorum multorum, in laudem & gloriam nominis sui; ut de eo illud prophetæ regii recte dici possit, ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum & ultorem. Qui igitur olim Jeremiam prophetam, antequam exiret de matre sanctificavit, qui Joannem Baptistam spiritu suo afflavit, ut in uterino cubili plusquam propheta exultarit &c. Rem prosequitur exemplis Sanctorum Nicolai & Victoris; quibus S. Dentlinum aut comparat aut præfert.

[5] Obiit autem, inquit, S. Dentlinus XVI die Mensis Martii, [de sola ejus felici morte] quod unde acceperit, equidem non divino, inter Prætermissos eo die relatus est, sed huc tamquam ad proprium festum rejectus. Corpus a parentibus honorifice admodum terræ mandatum est, anima, angelica ope cælo transmissa. Claruit post obitum multis & variis miraculis, quæ historiæ non intexo, maxime in reparanda corporis integritate & curandis ægrotis. Quibus signis Dominus noster Jesus Christus, auctor omnis boni, pueri sanctitatem & meram puritatem orbi terrarum & posteris egregie manifestavit, ut merito in festo S. Dentlini præcinat Resensis chorus; Quod peccatum non fecit, nec inventus sit dolus in ore ejus; quod oculi ejus non viderint vanitatem, nec pedes ejus in via peccatorum steterint; quod cum mulieribus coinquinatus non sit, sed virgo virginibus adjunctus &c. Subdit porro S. Vincentium sanctitate & raptu filioli sui motum, atque angelica apparitione per somnium monitum, ad sanctiorem vitam se transtulisse, constructoque Altimontensi monasterio, ibidem monachum induisse, ut pluribus ad ejus Acta explicatum est. Sequitur:

[6] Corpusculum S. Dentlini, an post obitum S. Vincentii [incertum est] cum solenni pompa & debitis cæremoniis ad Sonegiense monasterium translatum est, [& cultu agitur,] & tandem juxta reliquias progenitoris sui Madelgarii in locello, auri atque argenti radiis ac laminis & pretiosis gemmis eleganter variegato, in pace depositum. Aliquot tamen reliquiæ S. Dentlini in templo Resensi sunt in ducatu Cliviæ, quod anno Christi MXL a S. Irmgarde, filia Comitis Zutphaniæ ad honorem Genitricis Dei Mariæ magnis impensis exstructum est: an autem eo ab eadem illustri virgine sint delatæ, incertum habeo, aut verisimile tantum. Hoc clarum est, quod collegium Resense, & tota ibi ecclesia S. Dentlinum singulariter colat, & Patronum habeat eximium, vocetque illum honorifice semper Patronum suum gloriosum, & duodecim minimum lectionibus ejus festum celebret, quas ita concludit: Supplicemus igitur & precemur beatum Dentlinum, qui nobis datus a Deo Patronus, ut in cælo pro nobis miseris, in hac valle miseriæ constitutis, jugiter intercedat. A latere summi altaris dextro, in ipsis reliquiarii valvis S. Dentlinus ibidem pictus est cum hoc infrascripto carmine, quo id quod dixi breviter confirmatur:

Orbi Dentlinum Waltrudis protulit almum,
Ac Comes Hannoniæ Vincentius est genitorque,
Quem Reiis vult sacro patronum cum Cyriaco.
7 Mater S. Dentlini Waldetrudis hunc actum claudat, [reliquis ad patrem &c. spectantibus.]

verba sunt ejusdem scriptoris, qui deinde vitam SS. virginum sororum Aldetrudis & Madelbertæ subjungit. Ejusdem ferme styli & ordinis sunt Lectiones ipsæ, quarum hic titulus: Lectiones B. Vincentii confessoris, patris S. Dentlini. Tum vero: De S. Dentlino ecclesiæ Ressensis Patrono, ejusque sanctis parentibus Lectiones ex probatis auctoribus collectæ. Harum vero 1, 2, 3 & 4, ad parentes, sorores & fratrem spectant, ubi in 5 sic demuna legitur: Parentibus & propinquis tam illustribus & sanctis honore consimili divinæ dignationis æquatur S. Dentlinus, revera religiosorum parentum religiosus filius, sanctæ radicis sanctus est ramus. Non degener esse poterat, quem sic domesticis exemplis fidei & virtutis conspicua & edidit & provocavit ad vitam cælestem familiæ dignitas & generosa nobilitas. Hujusmodi sunt cetera omnia in alias sex Lectiones divisa, locis Scripturæ & exemplis confirmata, quibus describendis ne nauseam pariam, sufficiet exhibere elogium Molani in Natalibus, in quo tota rei medulla brevius contracta est, a Miræo de Collegiis Canonicorum cap. 48 ferme descripta, ex qua intelliges, incerta esse omnia quæ præter cultum de Sancto circumferuntur.

[8] [Molani elogium.] Sic igitur Molanus: Ressæ in Clivia, sancti Dentlini confessoris. Is filius jam dicti S. Vincentii Comitis Hannoniæ & sanctæ Waldetrudis, fertur puer septem annorum in albis mortuus. Cujus natalis nusquam, quod sciam, apud Hannones celebratur. Canonicæ tamen S. Waldetrudis invocant eum in Litaniis. Sed longe celebrior est apud canonicos Ressensis oppidi in Clivia, qui annue eum celebrant ad diem decimam quartam Julii: & hebdomadatim feriis secundis & quartis non impeditis. Embricæ præterea parochia S. Aldegundis celebrat eum in choro die decima sexta Martii. Porro matutinæ lectiones cleri Reesensis merita ejus occultis Dei judiciis committunt, & magis versantur in laude parentum. Sequentia tamen inde desumpta ipsum concernunt. Postremo vero genuit S. Vincentius S. Dentlinum, patronum nostrum gloriosum: qui in Christo renatus, infans migravit ad Dominum; ut de eo impleretur sermo Dominicus, Sinite parvulos venire ad me … Sepultus est autem S. Dentlinus in cœnobio Sonegiensi juxta beatum Vincentium genitorem suum in locello auro & argento ac lapidibus pretiosis intexto. Quod cœnobium ipse sanctus Vincentius eleganti satis construxit opere, & stipendiis ac possessionibus magnifice exornavit. Hæc Resenses, quorum majorem partem supra dedimus.

[9] Arbitror autem, subdit Molanus, beatum Dentlinum in simplici illo seculo non habuisse tam pretiosum locellum sub terra. [Quænam cultus Resensis occasio esse potuerit,] Quare per sepulturam, quietem intelligo in feretro: quamquam sciam, tunc quosdam in purpura sepultos esse. Unde autem Reesensibus patronus obtigerit, & an ejus reliquias habeant, præsentes canonici, quia ignorant, affirmare non possunt, nisi thecas reliquiarum diligentius perlustrent. Hinc amplioris elucidationis gratia Resam ego recurrendum putavi per nostros Patres Embricenses, missis eo variis quæstionibus, quas hic enumerare operæ pretium non est. Id unum eruere potui, superesse hactenus memoratas jam lectiones Mss., vix amplius legibiles, quæ tamen in ipso hodierno festo recitari soleant. De reliquiis altum silentium; uti & de cultus origine & causa, quam eo demum per verosimilem conjecturam reducere liceat, quod, ut superius in Commentario & proxime in annot. pag. 682 litt. c ex hodierno Sonegiensis ecclesiæ Decano Lambottio insinuavimus, S. Dentlini, & fortasse etiam Sancti parentis ac fratris Landrici sacræ aliquæ reliquiæ; occasione geminati miraculi in Velpen (Feleppe) patrati, ibidem primum depositæ fuerint, ac ob varias causas, modo ignoratas, Resam postmodum deportatæ, atque in templo depositæ, solennem cultum hactenus obtinuerint, tametsi tempus & occasio translationis ex posterorum memoria penitus exciderint: porro reliquiæ ipsæ seculo sexto decimo iconomacho, cum aliis aut dispersæ, aut commixtæ, aut forte verius obliteratæ sint. Melius nos doceat, qui potest: id nobis reliquum est, ut sacros fastos consulamus, quid de Dentlino referant, exploraturi.

[10] [unde in Marllia transierit.] In antiquioribus Martyrologiis nulla sancti infantis reperitur memoria: omnium prima, quantum licet colligere, verbo unico inserta videtur Florario Sanctorum Ms., quam non multis extendit editio Lubeco-Col. his terminis: In territorio Clivensi civitate Reesa, depositio sancti Dentlini pueri. Sequitur Grevenus: In territorio Clivensi, civitate Reesa, sancti Dentlini pueri septem annorum & confessoris, ex quo Canisius; atque item Molanus qui in prima Usuardi editione natalem rectius hoc die posuisse videtur, quam in aliis ad XVI Martii. Refert autem Greveni verba quibus solum adjicit, non tamen canonizati, quæ plurimis aliis Sanctis aptari possunt. Est & apud Ghinium inter Canonicos regulares & Ferrarium, sed fusius apud Saussayum, cujus encomium ad jam superius dicta exigendum est. Sic habet in Supplemento pag. 1145: Ressæ in Clivia, sancti Dentlini confessoris, sancti Vincentii, de quo supra, filii: qui septennis jam miraculis fulgens, migravit ad cælestis aulæ, cujus candidatus erat, felicitatem. Hæc quidem tolerari possunt; non item sequentia: Corpus ejus Ressæ, ubi sepultum est, radiat & colitur, nomenque ejus in Hannonia publice in Litaniis invocatur. Intellige apud Montenses S. Waldetrudis nobiles canonicas.

DE S. RAGENUFLA VIRGINE
AIICURIÆ IN GALLO-BRABANTIA BELGII.

SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ragenufla virgo, Aiicuriæ in Gallo-Brabantia Belgii (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sanctæ natales, genus, ætas, cultus.

Vir perillustris, eruditione clarissimus, & dum viveret, nobis amicus D. Jacobus Baro le Roy, in sua Gallo-Brabantiæ Topographia, edita anno 1693, lib. 6, cap. 1 agens de præfectura Aincuriensi, ex Molano, [Locus a Divæo satis obscure notatus,] Miræo, Grammaio & aliis nonnulla delibat, tum ad S. Ragenuflam tum ad capitulum, cujus ut patrona colitur, spectantia; ad Papebrochium & successores cetera remittens, paulo uberius discutienda quando pervenerint ad historiam vitæ S. Ragenuflæ. Spartam, ordine recurrentem, lubens amplector, quamquam historia offeratur ex earum genere, de quibus sæpe queri cogimur; imperite passim, & multis post res gestas seculis compilatas, verbis multis pauca dicere, eaque persæpe connectere, quæ ad rectam temporum rationem ægerrime revocari queant. De hodierna Legenda post paulo agendum erit; hic ab ipso loco incipimus, quem obscurius designavit Petrus Divæus Rerum Brabanticarum lib. 1, cap. 6. Est, inquit, inter Romanduos vicus insignis Eincuria, D. Reginulfæ corpore ac miraculis clarus, ubi patrem ejus Adonem, virum in palatio Francorum nobilissimum habitasse, ac loco nomen dedisse, ut Adonis curia diceretur, opinantur. Meminit Reginulsæ Sigebertus in gestis anni DCXLIII. Hæc ut clarius intelligantur, sic rem explico:

[2] [paulo clarius describitur.] Brabantiam, uti & Flandriam in partes potissimum duas, ab eo nempe quo incolæ sermone utuntur, dividi solere, vulgo hic notissimum est; sic Brabanti & Flandri simpliciter vocantur, quibus in usu est lingua Flandrica seu Brabantica, quæ eadem est, sola modica dialecto distincta: ubi vero usitata est lingua Gallica, ii Gallo-Brabanti, & Gallo-Flandri; receptiore & communiori vocabulo Gallo-Belgæ appellantur. In ea parte quæ Gallo-Brabantia dicitur, Lovanium inter & Namurcum, pari leucarum circiter quatuor distantia situs est pagus Incourt, ab Aio dictus Aiicuria, Aincuria seu Aiicurtis, vel, ut alii volunt, ab Adone Adoniscuria, vel Adoniscurtis, unde olim Aioncourt &c. In vetustis monumentis audit municipium non incelebre, civitatis jure, & variis libertatibus olim gavisum; hodie etiamnum caput territorii, præfecturæ, seu balivatus (vulgo Meyerie) ab ipso Aio denominati, atque in spiritualibus, cum Rouxmiroir, Longueville & Opprebray sic conjunctum, ut districtum particularem faciat, nec Leodiensi nec Namurcensi diœcesi proprie subjectum, sed sub particulari archidiacono; unde pastoribus istis quatuor joco indita Gallica appellatio mutins, quam hic Latine reddere debeas segreges, ut qui a communi jurisdictione quodammodo segregati sint. Pagum commendat a salubritate aeris, eam expertus R. D. Gilsoux, ibidem pastor, duorum supra octoginta annorum senex adhucdum vegetus, cum & ipse, & ejus decessor jubilæum pastoratus celebraverint, raro sane exemplo.

[3] In Aiicuria, hic a nobis descripta, quam Grammayus, [Ibi nata est Virgo ex Aio & Aia,] more suo, variis aliis titulis mirifice exornavit, natam oportet, educatam, sanctitate floruisse, sepultam esse, ac constanti celebrique a seculis veneratione cultam S. Ragenuflam, Reginuflam seu Reginulfam, Belgice Raynoffle & Renofele, quæ in lucem edita sit tempore Dagoberti regis, florentissimo in Belgica Sanctorum seculo, nempe Christi septimo, quo multæ Sanctæ feminæ beato Pippino seniori, cognomento Landensi, aut vere & proxime sanguine junctæ fuere, ut filiæ ejus Gertrudis & Begga, aut saltem ex ejus consanguinitate ortæ dicuntur, ut Landrada, binæ Amalbergæ virgo & vidua, aliæque plures. Ex eodem isto genere ortum memorant Aium, aut saltem Aiam ejus conjugem, S. Ragenuflæ parentes, Legendæ scriptore viam præmonstrante, dum eam de stirpe Carolidarum genitam asserit, & S. Gertrudi cognatam, de qua re controversiam movere non lubet. Facile equidem admisero, alterutrum Sanctæ parentem aliquo consanguinitatis gradu B. Pippinum attigisse, natamque ipsam eo loci fuisse in villa Brombasia, dictumque a patris nomine pagum Aiicuriam, seu Aiicurtem, quasi Aii dominium seu palatium aut prætorium, quod regnante Dagoberto istic incoluerit.

[4] Ætatem hic nomino, multis, ut dicebam, Sanctis celebrem ac passim in Legendis notatam, [regnante Dagoberto, ex cujus varia epocha,] quam Actorum scriptor in ipso principio ita depinxit, ut quid velit, divinando prope assequi oporteat. Audi ipsum: Tempore quo inclytus rex Francorum Dagobertus agebat in sceptris, Lodomiro & Sigeberto filiis ad regnum vel laboris consortium ascitis, orta est in partibus Hasbaniæ, in villa nomine Brumbasia, inclyta virgo Christi Ragenufla. Non una hic boni viri hallucinatio; nam pro Lodomiro, ignoto plane nomine, legere debuit Clodovæo, qui ad regnum a patre Dagoberto adscitus numquam fuit, sed ab eo moriente relictus sub regimine Nantildis matris; ut de solo Sigeberto verum sit, quod vivente patre in laboris consortium assumptus fuerit. Demus saltem scriptori, natam esse S. Ragenuflam postquam Sigebertus regni Austrasiæ habenas suscepit: sive id factum volueris anno 632 ut ii statuere debent qui Dagoberti obitum innectunt anno 638, sive circa annum ipsum 638, ut nos facillime admittemus, qui non semel supposuimus Dagobertum ad annum 644 supervixisse; in utraque hypothesi evertenda prorsus communis & recepta opinio, quod S. Ragenufla mortua sit anno 643.

[5] Sequamur tantisper priorem sententiam, nempe quod Dagobertus regno & vita cesserit anno 638, [de tota ipsius ætate statuendum est;] cum annis sex ante obitum patris Austrasiæ regnum obtinuerit Sigebertus, adeoque anno ut minimum 63; dicendum erit, natam esse Sanctam anno circiter 633, vel 634. Ex eadem Legenda admittamus, Virginem a teneris annis sanctitate claram fuisse, fugisse in silvas ad evitandum Ebroini alicujus conjugium; tunc vero orationem ab ea ad Deum fusam, ut quam citissime cælesti suo sponso conjungeretur; secutam demum proxime felicissimam mortem. Hæc, inquam, omnia admittamus; certe ad Dagoberti tempora obitus ejus revocari non poterit, quantumvis adolescens mortua supponatur; neque adeo ante 644, multo minus ante 638 vivere desierit: id tamen verum erit, quod Chronico Sigeberti sive inscriptum sive adscriptum est ad annum 643: Virgo Christi Reginulfa sanctitate claret in Gallia. Floruerit sane, vivo etiamnum in altera opinione Dagoberto, id solum consequens erit, tunc temporis eam vixisse; at nihil prohibebit vitam ejus ad plures post annum 643 alios producere, tametsi quis contenderet, annum ætatis vigesimum non superasse, id quod ex Legendæ sensu deducendum videtur.

[6] [quæ certo claruisse videtur an. 643.] Et vero annis aliquot post dictum 643 supervixisse sanctam Virginem, omnino sensisse oportet Legendæ scriptorem, si quid dicere voluit per inductionem Sanctorum, quos Sanctæ synchronos statuit, utpote quorum ipsa vestigiis quodammodo institerit, atque eos inter S. Gertrudem nominatim appellat; quæ sane S. Ragenuflæ prælucere non potuit, si hæc anno 643 mortua sit. S. Gertrudem natam alibi statuimus anno 631, ut etiam in prima hypothesi annis saltem aliquot S. Ragenufla senior fuerit, circa annum 650 secularibus exuta, & sub Iduberga, seu Itta matre viam perfectionis ingressa, quam proinde Virgo nostra ducem habere potuerit in servando virginitatis proposito: quo plane respexit Molanus in Natalibus, dum in brevi Sanctæ elogio asserit, in eodem proposito prævias cognatas suas Aldegundem & Gertrudem sequi voluisse; quod Baroni le Roy eo solum displicuit, quod supponeret cum communiori opinione, S. Ragenuflam obiisse anno jam sæpe dicto 643. Verum cum is rem omnem nobis accuratius discutiendam commiserit, vel solius Legendæ qualicumque auctoritate moveretur ad sentiendum nobiscum, Sanctam, qua de agimus, ultra annum 650, quidni usque ad 653 vitam protraxisse.

[7] [Recentior est ejus in Marlliis memoria,] Hactenus de ætate dicta sufficiant, in quibus nihil video, quod cum ejus temporis historia non recte coalescat, quamquam nec talia sint, ut indubitata fide nitantur: neque vero de cultu ejus, utut in Aiicuria vetustissimo, antiqua adeo sunt in Martyrologiis testimonia, inter quæ primum reperio Florarium Sanctorum Ms., in quo hoc die ita habetur: In Aycuria in Brabantia Gallicana, depositio S. Ragenulphæ Virginis de stirpe Carolidarum. Hæc carnale connubium spernens, & Christi contubernale jugum toto corde amplectens, ab ipso est per angelum, in magna claritate sibi apparentem, ad cælestes nuptias invitata. Hinc procul dubio acceperit Molanus, ex hoc Canisius, Miræus, Ferrarius, Ghinius, Saussayus, Arturus, Fisenus & Castellanus. Unum pro omnibus sit Saussayi elogium: Eodem die in Hasbania migravit ad Christum S. Ragenufla virgo, quæ inclyta stirpe progenita, a tenera ætate Christi succensa amore, eidem intemeratum suæ virginitatis florem consecravit. Cumque Ebroinus adolescens nobilis eam ad connubium postularet, & parentes renuentem urgerent, instante die nuptiarum, una cum ancillula ad vicini nemoris latibula confugit: moxque a sponso cælesti vocata, ad angelorum consortium, quorum puritatem studuerat imitari, feliciter avolavit. Cujus sanctitatem plurimis miraculis Deus testatus est; ob quorum splendorem ædificata est ad ejus sepulcrum a propriis ejus parentibus ecclesia, in qua per longa temporum curricula, editis ad ejus preces opitulationum beneficiis, merita ejus pretiosa refulserunt.

[8] [uti & in Proprio Namurcensi;] Constantem cultum obtinet per totam diœcesim Namurcensem, in cujus Litaniis majoribus cum aliis Sanctis patronis invocatur, & locum habet in Propriis Officiis, ab illustrissimo episcopo Joanne Dauvin an. 1619 editis, ubi in Kalendario hoc die post S. Bonaventuram ponitur; Et commemoratio S. Ragenufla; virginis; in ipso autem ordine; Pro S. Ragenufla, lectio IX, quam hic etiam describendam censuimus ne eadem sæpius ex Molano, Miræo aut aliis repetenda sint. Sic habet prædicta lectio: Ragenufla virgo nobilibus & copiosis parentibus in Hasbania orta, a tenera ætate senilia exequebatur opera. Quam cum Ebroinus adolescens ad connubium postularet, & parentes nolentem urgerent, instante die nuptiarum cum una ancillula ad vicinæ silvæ latibula confugit. Paulo post a Christo sponso suo vocata, quæ angelorum studuerat vitam imitari, eorumdem ministerio subvecta est ad paradisum cælestem. Mox parentes, omnibus cognitis, ejus corpus honeste sepelierunt, & processu temporis, super tumbam ipsius ecclesiam sumptibus propriis ædificaverunt, quibus, miraculisque plurimis Deus sanctitatem suæ sponsæ testatam voluit. Habes hic paucis omnia quæ de S. Ragenufla multo verbosius in Legenda memorantur, atque ex ea in Officio proprio Aiicuriensi, quo eodem utuntur canoniti ad S. Jacobi Lovanii, unde ipsum descriptum accepimus, & ex quo hic nonnulla decerpenda sunt.

[9] Titulum præfert, XIV Julii, Officium S. Ragenuflæ virginis patronæ capituli S. Jacobi. [æntiquior in Officio particulari Aiicuriensi,] Manuscriptum nostrum paginas viginti duas in forma quarta continet, charactere non multum presso, antiphonis, responsoriis aliisque hujusmodi distinctum, divisumque per integram Octavam, sic ut in ipso solenniori festo recitentur in secundo nocturno lectiones tres de Sancta; postridie XV fit de divisione Apostolorum, XVI de S. Bonaventura, Officio in eum diem ibi translato; XVII de S. Alexio confessore; XVIII fit iterum de Sancta, habenturque tres aliæ lectiones; item XIX tres aliæ; XX colitur S. Margarita Officio duplici; demum Octava die seu XXI Julii occurrunt tres ultimæ lectiones propriæ, ut proinde universim sint lectiones duodecim, quæ totam ipsam Legendam, si non iisdem prorsus verbis, saltem sensu, excepto solo prologo, ad finem usque decurrunt, adjecta ad calcem clausula, inferius examinanda, de gente barbara continuo in Gallias irruente, quæ causa fuerit, canonicorum collegium inde transferendi Lovanium, anno nempe MCCCCLIV: item de fonte S. Ragenuflæ, ex quo hydropici & alii languidi permulti sæpius remedium acceperunt. Sequitur Missa etiam propriæ sub Introitu Gaudeamus omnes &c.

[10] Non video operæ pretium esse singula propria ex eo Officio hic describere; [cujus specimina aliqua subjiciuntur;] sufficient paucula specimina ut ex iis cetera colligantur. Ad Vesperas & Laudes antiphona prima est, Florens ætate primæva Christi virgo Ragenufla ut flos campi enituit claris orta parentibus. Ad Magnificat in primis Vesperis: Magnificet Ecclesia te beata Ragenufla, quæ in Deo salutari refugium invenisti, victrix mundi virgo Christi. Invitatorium: Jubilemus Deo nostro: qui beatam Ragenuflam introduxit in requiem sanctam. Primi nocturni antiphona prima sic sonat: In gloria & honore beatæ Ragenuflæ perfecisti laudem Domine Deus noster: sic porro responsorium: Sanctæ virginis Ragenuflæ solennia devote celebret Ecclesia, quæ seculum deseruit: Et Christum sequi meruit. Abnegavit semetipsam, & tulit crucem suam. Et Christum. Eadem est Oratio seu collecta, tum in Officio tum in Missa: Propitiare quæsumus, Domine, nobis indignis famulis tuis, per sanctæ Ragenuflæ virginis tuæ merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus protegamur adversis. Per Dominum. Hæc de solenni festivitate octiduana in Aiicuria & Lovanii in templo S. Jacobi.

[11] [uti & quæ ad S. Jacobi Lovanii mutata sunt.] Porro in hac ecclesia admissam non ita pridem mutationem aliquam mihi significaverat laudandus infra P. Holvoet, indicando, modernum istis Officium typis excusum esse. Rogavi itaque, ut quemadmodum vetus Ms., a se transumptum, ad me miserat, sic & recentioris istius mihi copiam faceret. Præstitit id non segniter, ut proinde utrumque conferre licuerit. Adverti continuo, totam reformationem in eo unice consistere, quod hodierno inserta sint bina Officia nova, quæ prius in ea ecclesia infra S. Ragenuflæ festivum octiduum non celebrabantur. Itaque XVI Julii fit de commemoratione solennitatis S. M. V. de Monte Carmelo; XVIII autem de S. Bonaventura, & XIX de S. Henrico, ut necesse fuerit omittere lectiones, quæ XVIII & XIX ex Sanctæ Legenda recitabantur, atque adeo solum supersunt hodie tres lectiones secundi nocturni in ipso festo, & tres in ejus Octava. Hæc vero non nisi a decennio circiter introducta esse, testatus est R. Adm. D. Franciscus Ludovicus Deens collegii Trilinquis præses, & ad S. Jacobi canonicus. Ceterum quæ propria erant in Ms. circa antiphonas, capitula, responsoria &c. eadem in reformato servata sunt, uti & Missa particularis, de qua nuperrime meminimus. Utanturne Aiicurienses & vicini pagi supræ nominati antiquo ritu Ms., an impresso Lovaniensi, parum interest pluribus investigare: nunc ad ea procedimus, quæ de reliquiis, miraculis, fonte, capitulo Lovaniensi, & Actis ipsis illustranda supersunt.

§ II. Reliquiæ S. Ragenuflæ, miracula, fons ejus, collegium Canonicorum inde Lovanium translatum, Acta quæ hic dantur.

[Quod Aiicuriæ servari supponunt sacrum corpus,] Sacrum sanctæ Virginis corpus Aiicuriæ a parentibus depositum, ecclesiamque superædificatam, tradunt omnes, atque adeo venerationem ex eo circiter tempore subsecutam, non videtur in dubium revocari posse: ibidem adhuc superesse sacras istas exuvias existimavit noster Bartholomæus Fisen, dum in Floribus ecclesiæ Leodiensis, anno 1647 editis, narrato parentum dolore ob properatam filiæ mortem, violentiæ intentatæ pœnitentia ductos, ex Vita memorat, tum quidem exanime corpus sepelivisse pro dignitate, & ædem sacram postea superstruxisse, tum vero ita pergit: Deus vero quo suum in carissimam sponsam amorem palam faceret, eodem loco prodigia diutissime perpetravit. Aiicuriæ servatur coliturque sanctæ Virginis sacrum corpus; & ejus nomen fons retinet, e quo potata aqua hydropem aliosque morbos pellit. Pridie porro supplicationis anniversaria ipsis festis Pentecostes, sacrum ferculum ad fontem incolæ deferunt, ut aquas ejus contactu veluti consecrent, &, suffragante beata Ragenufla, curandis morbis vis major addatur. Canonicorum autem collegium, in ejus honorem Aiicuriæ conditum, Lovanium ad S. Jacobi jam inde ab anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto translatum est. Hæc Fisenus; quæ paulo fusius explicata sufficientem dabunt alteri huic paragrapho materiam.

[13] A jam dicto sacro corpore incipimus, quod Aiicuriæ hodiedum superesse, [ex recentioribus certioribusque notitiis,] non solus Fisenus existimavit; quemadmodum ab aliis traditum est, in S. Jacobi Lovanii pretiosas S. Ragenuflæ reliquias, tamquam ejus ecclesiæ capituli fundatricis magno in honore haberi. Verum adhibita paulo diligentiori cura plusculum lucis nactur sum, eam procurante nostro P. Joanne Baptista Holvoet, benevolentia R. P. Jacobi van Eyl, Collegii Lovaniensis Rectoris, qui dicto Patri potestatem fecit omnia disquirendi etiam in Aiicuria, unde notitias plures collegit rei nostræ opportunas. Ex ejus igitur & R. D. Gilsoux, pastoris Aiicuriensis ad proposita mea dubia responsis nonnulla elucidari hic poterunt, quæ ab aliis non satis examinata fuisse, manifeste patebit: atque hic erit ad Fiseni textum quodammodo commentarius. Pæmitto obiter, Chapeavillum operis sui de Pontficibus Leodiensibus tomo 1, pag. 83 sub finem, adducere ex codice Harigeriano Aureævallis annotationem marginalem sub his verbis: Anno Domini DCXLIV virgo Christi Reginulpha sanctitate claret in Gallia, & est sepulta in ecclesia B. Petri, quæ a nomine suorum parentum Ayi & Ayæ denominatur Ayona curia. in diœcesi Tungrensi.

[14] De unius anni discrimine me non laborare, jam satis dixi: [constat, cum templo combustum anno 1599, servata solum maxillæ parte.] ad rem nostram sufficit, sepultam istic fuisse S. Ragenuflam, postmodum debite elevatam, cultam, & miraculis claram effulsisse: id hodie non recte dicitur, Aiicuriæ servari, colique sanctæ Virginis sacrum corpus: nam, teste laudato D. Gilsoux, nihil istic superest præter partem aliquam maxillæ, thecæ oblongæ inclusam, altitudinis altero tanto majoris, quam hic æri incisa exhibeatur ex delineatione nostri P. Ferdinandi Picart, qui cum P. Holvoet omnia curam perlustravit. Atque ea particula totus hodiernus Aiicuriensium thesaurus est, grandiori capsa, qua corpus recondebatur, flammis absumpta. Audi ipsa relatoris verba. Templum in quo feretrum illud, de qua meminerunt scriptores, una cum corpore aut ossibus S. Ragenuflæ servabatur, anno, ut aiunt, 1599, hæreticorum, aut facinorosorum hominum, Regi suo rebellium, furore flammis exustum fuit; unde simul & feretrum & sacra lipsana periere, una excepta maxillæ particula, quæ thecæ vilioris pretii, ex ære vel cupro confecta, ad eam, quam socius meus delineavit, formam post fuit inclusa. Cetera quæ de hodierno templo, altari S. Ragenuflæ, parentumque ejus sepultura adjiciuntur, abs re nostra minime aliena sunt.

[15] Restauratum a jam dicto incendio templum, prout hodie conspicitur, habita loci ratione non inelegans, vetere tametsi augustius, [Templi jam restaurati] speciem crucis exhibet, turri in ipso navis medio assurgente. Ara princeps S. Petro Apostolo, primo utique templi patrono, consecrata est; dextrum latus occupat ea quæ S. Ragenuflæ nomini inscribitur: cujus pictura oculis offert sanctam Virginem baculo innixam per silvas incedentem. Inde haud procul, in interiore tamen recessu quopiam, ante parvum aliud altare, conspicere licet binos lapides sepulcrales, figura quadrata unius circiter pedis, passu uno a se hinc inde distantes, quibus nomina Ayi & Ayæ, qui passim S. Ragenuflæ parentes exstitisse perhibentur, ac subtus vulgo creduntur fuisse inhumati, litteris satis rudibus inscripta sunt. Haudquaquam tamen fit verisimile, lapides istos, ab eo, quo sepulti istic existimantur tempore, ad hæc usque nostra permansisse. Credi facilius potest, eos multis post seculi ex traditione populi, quod ibi tumulati essent, sepulcris illis, quæ ex ipsa pedum impressione concamerata esse sentiuntur, imposita fuisse. Lapidum forma & rudiores characteres AYUS & AYA ex jam dictis satis intelliguntur, ut talia in æs incidere, operæ pretium non sit.

[16] [a vetustiore differentia.] Addidit in epistola sua R. D. Pastor, de prioris templi magnitudine conjecturam fieri posse ex ruderibus etiamnum exstantibus: porro altaria, seu capellas, ut vocant, multas ibidem olim fuisse; id vero ex variis earum nominibus, quorum in vetustis tabulis aut earum fragmentis reperitur mentio, facile intelligi. Appellat ipse nominatim aras seu sacella S. Michaelis, S. Petri parvi martyris, S. Nicolai, S. Catharinæ, S. Thomæ, S. Joannis Baptistæ &c. Sed horum, inquit, sola hic memoria; fundis seu reditibus, ad ea pertinentibus Lovanium translatis cum canonicorum collegio, de quo inferius nonnulla annotabimus. Et ea quidem satis certa sunt: non item, quod in eadem epistola asserit aut supponit, transmigrantes canonicos reliquias etiam S. Ragenuflæ ad S. Jacobi deportasse, quas, utpote sacras patronæ suæ exuvias, ibi quoque venerarentur. Quod si factum tunc est, sacra ea lipsana intercidisse oportet, nam qui propius omnia Lovanii æque atque Aiicuriæ exploravit Holvoetius, in templo S. Jacobi nihil invenit præter ligneam aliquam Sanctæ imaginem, picturamque, quæ ipsam, quemadmodum & Aiicuriæ repræsentat baculo incedentem, seu in silvas, vitandarum nuptiarum gratia, fugientem. An locis aliis reperiantur S. Ragenuflæ reliquiæ, tametsi solicite inquisierim, rescire hactenus non potui.

[17] [Celebris fontis anniversaria consecratio,] Vera sunt quæ de fonte narrat Fisenus, a R. D. Pastore recentissime confirmata & ab inspectoribus non indiligenter descripta. Deducti sumus, inquiunt, ad fontem. Dissitus hic dumtaxat est a templo octava circiter leucæ parte, in prato quodam declivi: circumdatur quadrato pariete, qui longitudine pedes 29½, altitudine 5½ continet. Puteus, in quem novem gradibus descenditur, angulum rectum præfert, cujus alterum latus pedes 12½, alterum 15 comprehendit. Aqua in ipso puteo placida, haud apparente oculis scaturigine, e fundo ad pedes 4½, ascendit, unde in vicina prata delabitur. Fontis figuram schema hic contractum exhibet, quod una cum lipsanotheca in æs incidi curavimus. Perseverat adhuc cæremonia aquas illas quotannis lipsanothecæ, ut olim feretri, attactu velut consecrandi, supplicatione ad hoc instituta, ipso Pentecostes festo die post decantatas Vesperas, comitante ingente populi turba, quæ undequaque, etiam ex remotis locis solet affluere. Priscis tamen temporibus supplicatio fiebat solennior per circumjectos pagos, unde plerumque accidebat, ut, quamvis octava matutina daretur initium, vixdum hora post meridiem secunda supplicatio absolveretur.

[18] [atque ex ejus aquæ potu beneficia.] Consecrato mox fonte, solent sese languidi, tamquam in probaticam, certatim conjicere, e quibus primus insiliens sanitatem quoque certius dicitur obtinere. Bibunt ex eo fonte maxime hydropici ac febricitantes, qui morbis suis unde quærunt, & acquirere perhibentur remedium. Recentia adducuntur incolarum testimonia juramento firmata, virorum, quin & integrarum familiarum superstitum, de singularibus beneficiis eadem aqua acceptis. Ita jurati retulere Jacobus Bouvy, qui violenta febre a paucis annis oppressus, ad fontem deduci voluerit, cujus aquis ablutus, subito convaluerit; atque item Maximilianus Chentinne, ejus uxor Francisca Bargilez, liberique omnes pari febre lecto affixi, habito ad gloriosæ Sanctæ merita recursu, in fontis aquam immissi, omnem vim morbi expulsam senserint mense Maio currentis anni 1722. Fertur etiam hoc eodem anno mense Julio, puella quædam Nivellensis laborans hydropisi, quæ equo, sustinentibus illam utrimque duobus viris, eo advecta fuerat, aquis illis pristinæ reddita sanitati. Hæc omnia cum ita gesta sint, dolendum sane, quod non major habita fuerit cura beneficia ejusmodi annotandi, ac idoneis testimoniis roborandi, ut recte observat Holvoetius. Idque adeo magis dolendum, cum R. D. pastor persancte testetur, frequentia id genus miracula diuturni pastoratus sui tempore accidisse, inter quæ singulare etiam refert, alteri non absimile, de hydropisi curata voto peregrinationis ad Sanctam concepto, quod persolvi recenter ipse viderit. Atque de reliquiis, fonte & miraculis hactenus, superest ut de canonicorum collegii institutione ac translatione pauca interseramus.

[19] Aiicuriensem ecclesiam collegiatam olim fuisse jam diximus: [Collegii canonicorum ex Aiicuria Lovanium translatio] errant qui capitulum fundatum volunt ab ipsis S. Ragenuflæ parentibus, a quibus templum conditum fuisse admittimus: nec minus aberrat Grammayus dum Radulsum & Gislam veros capituli fundatores confundi patitur cum Aio & Aia, totis ferme quatuor seculis fundationem prægressis. Porro vere institutum a Radulfo & Gisla prædictum canonicorum collegium jam ab anno 1036, docet diploma Reinardi Leodiensium episcopi apud Miræum in Notitia cap. 85; ad quod & ad Baronem le Roy loco supra citato harum rerum curiosiores remitto: ubi ex Grammayo discent regulariter olim vixisse canonicos; ut tam moris erat, usque ad seculum XIII, quo, haud dubie ad exemplum Leodiensium, solutæ eæ congregationes, ut pluribus ostendimus, dum de ecclesia Mechliniensi in Corollario ad S. Rumoldum agendum fuit. Huc spectat quod recte notatum invenio in novissimo ad Miræum supplemento pag. 902, relictam a Radulfo hereditatem sic partitum Leodiensem episcopum, ut pars media cesserit cœnobio S. Laurentii Leodii, cujus abbas hodiedum patronus est sex præbendarum capituli Lovanium translati. Prodit Grammayus apud le Roy, reformatum fuisse ab Eugenio IV anno 1444: sane istic loci perstitisse usque ad 1454 indubitatum est. At crediderim loci tædium canonicos cœpisse, ut alio migrare liceret, non invito ad hæc Philippo Bono Belgii principe, ut satis insinuat Lipsius in Lovanio lib. 2, pag. 82. Movit eum (Philippum Bonum) opinor, inquit, solitudo aut inopia oppidi (Lovaniensis) sic etiam attollendi: movit & Academiæ adspectus, quam canonici decore colerent, & ipsi ab ea excolerentur.

[20] Et sane, rogante eo & instante perfecta esse omnia, palam facit diploma ipsum Pontificium Nicolai V, [anno 1454, approbante Nicolao PP. V,] quod ex archivo archiepiscopatus Mechliniensis mihi exhibuit laudatus alibi R. A. D. Benedictus de Ruddere, ecclesiæ Metropolitanæ canonicus ac Eminentissimi Card. Archiepiscopi secretarius, unde hæc pauca subjicienda censui, ne ex ultima Officii Ragenustiani lectione nobis imaginemur, factum id seculo ferme Normannico propter barbarorum incursiones, cum eo tempore necdum exstiterit capitulum in rerum natura. Sic habet diploma: Nicolaus Episcopus … cum præfatione, post quam pergit: Sane pro parte dilecti filii nobilis viri Philippi Ducis Burgundiæ, nobis nuper exhibita petitio continebat; quod collegiata ecclesia loci de Eyncourt, diœcesis Leodiensis, temporali dominio ipsius Ducis subjecta, in loco campestri, & a bonis oppidis multum remoto, in quo armigerorum incursus sæpe fiunt, ac populus satis rudis conditionis conversatur, insistit. Propter quod dilecti filii decanus & capitulum ipsius ecclesiæ, variis plerumque perplexitatibus, apud dictam ecclesiam commode & secure residere, ac Altissimo sub tranquillo statu famulari; neque res humano usui necessarias, propter distantiam hujusmodi decenter habere non possunt, in non modicum decani & capituli prædictorum desolationem, & divini cultus detrimentum.

[21] [an ob barbarorum incursiones facta sit?] Hæc vera oratio est; subjiciturque modus, quo enumerata incommoda vitari possint, nempe, si collegium prædictæ ecclesiæ ad parochialem S. Jacobi Lovaniensis transferretur; ipsa parochialis ecclesia in collegiatam ecclesiam erigeretur, ac omnibus insigniis collegialibus, quibus ipsa ecclesia de Eyncourt decorata existit, pariformiter decoraretur; hoc profecto cederet in augmentum divini cultus, & ad honorem prædicti oppidi, ac etiam ad salutem plurimorum; præfatus quoque Dux magnam exinde consolationem susciperet. Quare pro parte dicti Ducis nobis fuit humiliter supplicatum &c. Datum est diploma anno 1454. Junii XXV; at concordia inter capitulum & rectorem ecclesiæ S. Jacobi Lovaniensis primum subsecuta est biennio post, unde ea occurrit inter scriptores diversitas, quod alii primum, alii secundum annum consignent. Mihi satis est, veram translationis capituli causam reperisse, quæ in jam dicta Officii lectione ultima valde obscure, ut non dicam falso, suggeritur his verbis: Cum gens barbara (permittente Deo propter hominum flagitia) continuo in Gallias irrueret, canonicorum collegium inde translatum est Lovanium anno MCCCCLIV. Ferit me gens barbara continuo in Gallias irruens seculo XV. Nunc quæ ad Legendam spectant, paucis accipe.

[22] [Legenda ex vulgi traditione collecta] Desumpta ea est, & Rosweydi cura descripta ex monasterio Rubeæ vallis parte I Hagiologii Brabantinorum, collataque a Bollando cum alio manuscripto Corsendoncano canonicorum Regularium juxta Turnholtum, in quo deerat prologus, quæsitis eminus paritatibus a scriptore exornatus, ast ubi satis indicat, nulla sibi præluxisse monumenta vetera scripto relicta, e quibus Legendam suam educeret, ut idcirco orationem potius concinnaverit quam historicam Vitæ seriem. Ait, se adorsum esse scribere de vita & conversatione virginis Christi Ragenuflæ, & ad memoriam posterorum aliqua transmittere, cum ad plenum non sit id facile, quod scilicet & annis sublapsa vetustas memoriam aboleverit, vel quod exinde nulla monimenta scriptorum inopia ad nos transmiserit, vel forte transmissa, cadentibus in negligentia studiis, incuria abjecerit. Quasi diceret, se ea sola scribere, quæ ex superstite vulgi fama acceperat. Amanuensis vitio deformatum oportet esse titulum, dum pro Aiicuria seu Aiicurte legitur Tuchordia, sic enim conceptus est: Prologus in Vitam Ragenuflæ virginis, de stirpe Carolidarum apud Tuchordiam quiescentis.

[23] Dividitur tota, ut non male appellaveris, panegyris quantumvis inelegans, in brevia decem, quæ per totidem numeros reddidimus, capita, paulo verbosius, [rudiori stylo multis pauca commemorat.] quod jam monui, amplificata, utpote quorum totam medullam jam supra dedimus in unica illa lectione Officii diœcesis Namurcensis, qualem ferme etiam exhibet, licet pluribus verbis, vetus Chronicon Brabantiæ Belgice scriptum, cujus editio annum apud nos præfert 1512, qua paulo antiquior Lovanii exstat, nempe anni 1497, sed a nostra nec pretio nec elegantia discrepans. An inde materiam aliquam desumpserit scriptor, an forte ex hoc compilator Chronici, nequeo satis conjicere; neque quis fuerit, aut quando vixerit, usquam occurrit vestigium; nisi suspicari audeamus, in ipsa Rubea valle exornatam esse Legendam a Joanne Gillemanno, seculi XV scriptore, ut habes in Præfatione Bollandiana cap. I, § 4 in fine, vel ab Antonio Gentio, vel ab aliis Hagiologii istius & Novalis compilatoribus aut prosecutoribus. Capita ipsa decem in duo contraximus, ceteris etiam ad norman nostram dispositis, atque annotationibus hinc inde illustratis, ut jam perspicies.

VITA
Ex Hagiologio Brabantino Ms. Rubeæ vallis,
Collata cum alio Ms. cœnobii Corsendoncani.

Ragenufla virgo, Aiicuriæ in Gallo-Brabantia Belgii (S.)

BHL Number: 7056

EX MSS.

PROLOGUS.

Sanctorum Dei vitæ & acta idcirco patrum utriusque testamenti solerti industria scripturæ sunt tradita, & ad memoriam nostram transmissa, [Præfatur auctor, se non visa, sed mere audita scribere.] ut in conspectu eorum norma vitæ, tamquam ex quodam speculo imagini reddita, ad eam spectandam utrumque admetiri satagamus facultatem tantillitatis nostræ a. Quocirca nos etiam adorsi sumus scribere de vita & conversatione virginis Christi Ragenuflæ, & ad memoriam posterorum aliqua transmittere; cum ad plenum non sit nobis id facile: quod scilicet & annis sublapsa vetustas memoriam aboleverit, vel quod exinde nulla monimenta, scriptorum inopia ad nos transmiserit, vel forte transmissa, cadentibus in negligentia studiis, incuria abjecerit. Accidit enim forsitan de vita ejus talis jactura qualem de libro justorum & bellorum Dei accidisse sancta dolet usque Ecclesia. Sed tamen nos hoc ipsum quod licet non visu sed fidelium relatu quorumdam de ejus vita didicimus, sacræ Scripturæ exemplo narramus, quoniam etiam sancti Marcus & Lucas Euangelistæ Euangelia, quæ descripsere; non visu sed auditu percepere b.

ANNOTATA.

a Constructio involuta & imperfecta sic restituta est, ut saltem intelligatur; quod in sequenti etiam locum habet, & in aliis passim, cum scabrities aliqua ubique occurrat.

b Quam procul accersitæ & ineptæ comparationes, ut quæ scriptor ex obsoleta ferme hominum memoria didicerat, talibus exemplis tueri conaretur.

CAPUT I.
S. Ragenuflæ illustre genus, singulares a teneris virtutes, aversio a nuptiis, & inde gravis cum parentibus lucta.

[Incyltis & pie Christianis parentibus,] Tempore quo inclytus rex Francorum Dagobertus agebat in sceptris, Lodomiro & Sigeberto filiis ad regnum a vel laboris consortia ascitis, orta est in partibus Hasbaniæ in villa nomine Brumbasia, inclyta virgo Chirsti Ragenufla, quæ nobilitatis lineam non solum ex parentibus de Francorum genere traxit inclytis b, verum etiam, quod hoc est excellentius, ex Christianissimis; cujus pater dictus est Ayus, mater vero Aya, ut nonnullorum fidelium asserunt testimonia, qui & Ayon curti hodie dicunt inditum vocamen esse, ex patris ejus Ayon nomine, quia hanc ejus ditionis constat fuisse. Fuerunt ei & sancta Gertrudis & Begga cognatione propinquæ, quæ fuerunt Pipini, Carolomanni pricipis filii, beatæque Idubergæ filiæ. Sed & alii plures ejus tempore viri feminæque, non solum consaguinitate sed etiam paris conversatione propositi c.

[2] [florenti multis Scantis seculo naia,] Ea tempestate gaudebat beata mater Ecclesia quod multa sanctorum confessorum haberet accensa luminaria, qui sua lampade tetra mundi serenarent nubila. Tunc etenim Christi sacerdotali infula pollebat Amandus, vir in omni virtutum norma ad unguem elimatus, sed & beatum Cunibertum tunc Pontificem urbis admirabatur Agrippina, utpote imitabilia sibi præbentem virtutum exemplaria, nihilominus sanctus Remaclus a rege Sigeberto advocatus ex Aquitania Trajectensique sublimatus cathedra, verbi & operis commussum gregem antecedebat doctrina, impetrataque deinceps a rege licentia vacandi, ex episcopali regimine derelictoque sibi beato Theodardo suppare, ipse in ædificato a se Stabulensi cœnobio theoreticam exercendo vitam, complacebat Altissimo: præterea sanctum Foillanum d, verum Christi agricolam, cognationem suam terramque linquentem Britanniam, velut alterum Abraham Chaldeam, Chisto in Fossensi monasterio desudantem norma disciplinari, Christi virginis Gertrudis sustentabant misericordiæ stipendia. Tales tunc temporis virgines e perpluresque alii custodiebant civitatem Dei, parati opponere se murum pro domo Israël, & in prælio stare in die Domini, si grassata fuisset, ut olim, rabies alicujus Decii. Horum legionibus f exculta Euangelicæ sementis terra, virginali satione centesima, maxima Ecclesiæ cumulabat horrea.

[3] [omni virtatum genere mire effulsit.] Per idem igitur tempus Christi virgo Ragenufla, de qua strictim prælibavimus, sub Christianis parentibus corporeis juvenescebat profectibus. Crescente sane ætate, ipsa morum pollere satagebat probitate, nam puerilia postponens ludicra, & masculinum animum miscens cum teneritate feminea, senilia jam a puero exequebatur opera; nihili pendens enim quæque terrena, sola salutis æternæ gratia, ardua & Euangelica, quæ a dextris sunt, itinera scandere toto nisu satagebat & instantia. Erat itaque corpore casta, mente incorrupta, amabilis cunctis, affabilis universis, pulchra facie, sed pulchrior fide, prudentia callens, fortitudine vigens, temperantia serena, justitia severa, longanimitate perfecta, eleemosynis largissima, abstinentia parcissima, patientia & humilitate prædita, mansuetudine [&] pietate referta, caritate non ficta repleta, fide robusta stabilis, spe inconcussa longanimis. Harum vero virtutum plantaria, disponens omnia Sapientia, severat in ejus anima, ubi ante tempora secularia, sua ædificare destinaverat sanctuaria.

[4] Cum hujusmodi aromata de se virgo Christi Ragenufla in pueritiæ spargeret vigilia, [Ad nuptias postulata, urgentibus nequidquam parentibus,] adolescens quidam, nomine Ebroinus, & ipse non insimis, secundum seculi [fastum] Christianisque ortus natalibus, juxta a Deo instituta nuptiarum solennia ab initio seculi, ejus omnimodis connubia cupit velle sortiri, patre ejusdem Virginis matreque ad hoc ipsum suffragantibus sibi. Sed cum ad eis Christi virgo fuisset requisita cujus animi esset; ad talia, utrumnam juvenis illius cederet copulæ, quem & juventutis vernantem flore, morum commendabant insignia, superbique sanguinis fluentem prosapiam ampla rerum mundi sulciebant emolumenta? Spiritus sancti igne tacta intrinsecus, qui sibi eam futuram vas electionis prædestinaverat ante tempora secularia; hujuscemodi percunctantibus intulit rationum g suffragia, immo eulogia; Nec istius, inquit, nec alius cujusque nuptiis aspiro, sed illius sponsi, hoc est Christi, solummodo amore langueo, cujus juxta Prophetam inenarrabilis est prosapia, cujusque prædia cæli sunt convexa, liquentesque maris campi & terra.

[5] Hujuscemodi sacræ Virginis verba parentes de puellari levitate putantes prolata, cœperunt nimirum animum ejus blandis adhortationum fomentis incitare, [in virginitatis proposito constantissime persistit.] dicendo testimoniis sacræ Scripturæ, nuptias quæ fierent solo posteritatis amore, a Christiana non abhorrere religione; quas scilicet ab ipso Deo in hoc [ipsum] institutas esse constaret. Verumtamen Christi Virginem, quæ supra Euangelicam petram posuerat fundamenta, ab arrepta semel castitatis norma nequierunt amovere illa verborum fomenta. Quamobrem cœperunt jam deinde austera uti censura erga sobolem; utpote quæ suis jussionibus patientem non accommodaret aurem. Cumque fixam in Deo Virginis mentem in neutram partem conspicerent acclivem, destinaverunt libero uti arbitrio, filiamque, etiamsi refragaretur, præfati juvenis [jugali] sociare vinculo, præfixo quando hoc fieret certo tempore. Tunc vero sancta virgo Christi Ragenufla atque futura Matris Christi pedissequa, vario curarum æstu cœpit fluctuare, animumque celerem per diversa versare; timebat enim jam se contra Apostolum facere, qui parentibus præcipit filios subjectos esse, ipsius etiam Domini quodammodo se solvere statuta, qui conjugum casta ab initio instituit commercia. Hærebat autem spe dubia, utrumnam constituta uteretur licentia; & cum Loth in Segor salvari esset contenta, an potius ad centesima virginitatis bravia conscenderet, pietatemque in parentes, pietate in Deum majore superaret. Nihil tamen arbitratui relinquens suo, rem pensandam examini commsit divino, cui se totam devoverat a puero.

ANNOTATA.

a Forte melius in cod. Corsendoncano regni.

b De ea cognatione satis dictum est in Commentario prævio.

c Supple, sanctæ Virgini similes fuerunt, aut ea ratione conjuncti.

d Cur istos præ ceteris seculi illius Sanctos seligat scriptor, non divino: satis certum est, eos cum S. Ragenufla vixisse. De S. Amando actum est 6 Februarii, ubi obiisse dicitur an. 684. S. Cunibertus obiit 12 Nov. 663; Remaclus 3 Septembris 677; Foillanus 31 Octobris 655, de quibus agetur suis locis.

e In Corsendoncano melius vigiles.

f Malim legere ligonibus.

g Forte melius in Corsendoncano orationum.

CAPUT II.
Fuga in silvas, sancta istic exercitia, angelica consolatio, piissimus obitus, procurata a parentibus sepultura, templi exstructio & miracula.

[Inter nuptiarum apparatus, in silvas se abdit:] Inter hæc venit dies complendis nuptiis olim præfixus, in quo sanctæ Virgini, futuræ ut putabatur, jugali, collocabatur thalamus; dumque ad sponsi adventum suspensa parentum pendent corda, & accurantur singula nuptiis competentia; devexo jam olympo, vesper propior fit, & nox, terram fusca amplectens palla, ab oceano ruit a. Beata autem virgo Ragenufla hanc temporis opportunitatem nacta, divina sibi provisam providentia ac indulgentia, & cui se deberet parti magis applicare, Spiritus sancti dono jam edocta; parentibus animo occupatis circa multa, & ideo minoribus ad singula; una tantummodo ancillula comite contenta, in contiguæ cujusdam silvæ, fugiens, abdidit sese deserta. O Virginem Deo devotam & omnium bonorum præconio dignam! O relictum Christis Virginibus per eam castitatis exemplum quod sequantur, & appositam sanctitatis formam cui imprimantur b! Discant ergo virgines Christi amorem in puella ferventem, & mundi prospera velut quædam stercora deputantem: incitentur ad castitatis frugem norma exempli puellaris, assuescantque restringere incentiva naturæ bullientis. Prædicanda hujus sacræ Virginis laudabilis fuga, juxta quam adhortatur Dominus per Hieremiam Prophetam, fugere populum suum de Babylonia. Sic Abraham de Ur Chaldæorum exivit; Sic Loth de ardente Sodoma evasit. Laudandus talis in parentes contemptus, ubi scilicet in causa est Dominus; quamvis enim sint diligendi propter Deum in hoc seculo quilibet inimici, sed tamen in via ejus nobis contrarii odiendi sunt parentes & propinqui; percutienti maxillam præbenda est altera, ut ait ipse Dominus, sed abscindenda sunt scandalisantia nos pes, manus & oculus. Hinc est quod per Salomonem, per quem ipsa Sapientia se voluit cantari, jubetur in [Canticis] Canticorum caritas ordinari. Ordo enim in omni affectu c necessarius, ut posthabitis patre & matre, diligatur Deus. Quod si necesse sit, ut amor Dei parentum comparetur amori; & si non valeat utrumque servari, habendum est in suos odium, amor tenendus est in Deum. Habuit sane ad hoc propositum Christi virgo Ragenufla tunc temporis etiam nonnullas virgines prævias, sanctam Gertrudem scilicet & Aldegundem, sacratissimas Christi Domini sponsas: nam etiam ipsæ æterni Sponsi flagrantes desiderio, jugali contempserunt sociari vinculo.

[7] Cum igitur sacra Christi virgo Ragenufla ad supradicta silvæ secessisset latibula, [ubi inter piissima exercitia,] parentibus mente admodum consternatis, ignarisque ubinam delituisset filia, illa optimam partem habens electam cum Maria, per aliquot dies ibi demorata, gemituum precumque Altissimo assidua persolvebat xenia, fiebat juxta Apostolum quotidie hostia viva, suaveolentia in ara cordis incendens humilitatis & patientiæ libamenta. Pro pectorali fascia, proque vestium pretiosarum tenui discretaque contextura, tenella delicati corporis cilicio exasperabat membra, invitans angelos precibus, sanctosque Apostolos Dei interpellans crebris singultibus, & sanctos omnes Christo famulantes orationum fatigans instantia: & tamquam Jacob cum Deo desudans precum lucta, ut ipse Deus, qui in ea hujus propositi severat plantaria, Sanctorum suorum interventione pia, suaque ineffabilis munificentiæ gratia, usque ad finem debitæ actionis sua perduceret exorsa. Timebat etenim Virgo Dei sanctissima illud exemplum vel supplicium uxoris Loth fugientis Sodomæ incendia; formidabat insidiantis calcaneo serpentis mille nocendi artificia, qui protoparentes, divinitatis spe, paradisi spoliatos gloria in hac lacrymarum convalle sua deposuit versutia.

[8] Cavebat & ipsa, ne intuita Sodomæ ruina infatuati salis fieret statua, ne aratrum tenens, [ad cælestis Sponsi amplexus anhelans,] post tergum oculis respiceret caduca, neve de tecto virtutum pristina quæsitura descenderet, juxta interdictum, vestimenta: qua de re anxia hoc salubri timore, jam dissolvi & cum Christo, secundum Apostolum, cupiebat esse, ut absorberetur a vita, quod spiritui repugnabat mortale. Dolebat cum Psalmista incolatum suum jam diutius prolongari, & cum habitantibus Cedar, quod dicitur tenebræ, versari: dequi his, tamquam ab Ægyto veniens, cum Israël salvari, & ad veram promissionis terram, vero, Jesu ducente, ardebat animo introduci; frequenter replicans suspirando dictum illud Psalmistæ Quando veniam & apparebo ante faciem Dei mei?

[9] At vero omnipotens Deus, fabricæ sui juris dispositor benignissimus, [angelica visitatione recreata,] qui per Psalmistam. suis pollicetur professoribus; Invoca me, inquiens, in die tribulations & eruam te, & tempore accepto exaudivi te, & in die salutis adjuvi te; quique prope est omnibus invocantibus se in veritate, petitionibus illius exaudibilem dignatus est aurem quantocius accommodare & sicut, egredientibus olim Hæbreis ex Ægyptiaca servitute, dignatus est e vicino bella subtrahere, nolens eos, per terram Philistinorum, quæ vicina erat, traducere, reputants ne forte pœniteret eos, si viderent adversum se bella consurgere; sic & nunc, ne forte sancta Virgo, si intercessisset longior in hac vita demorandi dilatio, a parentibus vel sponso, aliquo tentationum impulsa vento, vel ad momentum ab arrepto castitatis emoveretur proposito, licet potens effet famulam suam etiam in æstuanti Babylonicæ fornacis incendio illæsam custodire, tamen dignatus hance necessitatem penitus abscindere, fidele d ejus propositum pacifico & compendioso decrevit fine remunerare; nolens eam diutius pondus diei & æstus tolerare. Nam, non diutina interjecta temporis mora, cælestia invitatur ad regna; angelus enim Domini, ab ætherea descendens arce, irradiavit locum fulgore, quo sancta virgo divinæ, prout mortali fas erat, intendebat theoriæ: Veni, inquiens, o dilecta Christi sponsa, jam, propter conservata fideliter fidei sigilla, Sponsi tui intratura inenarrabilium deliciarum gazophylacia. Digne beata Virgo angelico visu simul & affatu meruit perfrui, quæ angelorum studuit vitam imitari; sic debuit nobilitari a Domino Deo, pro cujus amore longo decertaverat martyrio. Digne dixerim nartyrem hanc virginem, licet materialis gladii non sensit carnificem: non solum in confessione reputatur effusio sanguinis, sed quotidianum martyrium immaculata servitus devotæ mentis. Illa corona de rosis & violis, ista vero texitur de liliis. Unde & in Canticorum scribitur Canticis, Fratruelis meus cnadidus & rubicundus & in pace & in bello eadem præmia tribuens vincentibus.

[10] [mox dissolvitur, sepulta a parentibus: & structo templo, clares miraculis.] Post hæc igitur sancta illa beatæ Virginis Christi Ragenuflæ anima, super aurum igne tribulationum carnis excocta, corporali ergastulo carnis est soluta, quæ angelorum subvecta ministerio cælesti introfertur paradiso, ubi sine fine Patriacharum spe, Apostolorum societate, Martyrumque consortio, confessorum contubernio, Virginum collegio, cunctorumque cælicolarum oblectatur perenni tripudio. Cujus parentes, cum de ipsius conversatione exituque cognovissent sanctissimo, redeuntis ad se beatæ Virginis ancillulæ per singula edocti indicio, de commissa in filiam injuria congrua satisfacientes pœnitentia, devote ad ejus sanctissima tumulanda inibi convenere membra: ubi etiam, processu temporis, super tumbam ejus ecclesiam suis ædificaverunt stipendiis; quo in loco cujus meriti reposita habeantur lipsana, frequentibus miraculis ostendit divinitatis clementia, ad clarificanda suæ majestatis insignia; cujus honor & gloria permanet in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hoc etiam scriptoris stylo deerat.

b Non labet singula corrigere aut restituere, satis est, modo intelligantur.

c Sequimur hic lectionem Corsendoncani codicis: in nostro erat & effectu necessarius, &.

d Erat in Ms. fideleque, sed particulam redundantem expunxi, uti & hinc inde alia non majoris momenti.

DE S. BASINO MARTYRE
TRUNCHINII IN FLANDRIA.

CIRCA MEDIUM SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, Reliquiis, adventu & Actis.

Basinus martyr, Trunchinii in Flandria (S.)

AUCTORE G. C.

[1] Truncinium sive Trunchinium, Flandris vernacule Drongene vel Drongen, situm est ad Lisam fluvium, & primo lapide seu uno milliari distat Gandavo amplissima notissimaque Flandriæ civitate: Primam, [Origo monasterii Trunchiniensis,] inquit Sanderus lib. 4 Gandavensium Rerum cap. 6, hujus loci ecclesiam, in pago Mempisco super fluvium Legiam, Deiparæ Virgini sacram, a sancto Basino regulo & martyre constructam & dotatam, B Amandus Trajectensis episcopus & Gandavensium apostolus, collegio canonicorum, sive (ut veteres loquebantur) monasterio clericorum in communi viventium decoravit circa annum Domini DCXXXIII. Juxta hunc computum post elapsa quinque secula, clericis ob justas causas amotis, Iwanus comes Alostanus Præmonstratenses ex monasterio S. Martini Laudunensis evocavit, locumque eis attribuit, Odgero Præposito cedente Præposituram. Ita chronicon Ordinis Præmonstratensis apud Miræum ad annum 1137, pag. 105. Præmonstratenses hoc monasterium abbatiali titulo insignitum etiamnum possident, & quotannis die XIV Julii sub ritu triplici, ut ipsi more antiquo loquuntur in Officiis impressis, cum Octava S. Basini festum celebrant. In Officio autem omnia dicuntur de communi unius martyris; etiam ipsa oratio, in qua Regis nomine compellatur. In ecclesia parochiali Trunchiniensi juxta mandatum Illustrissimi ac Reverendissimi episcopi Gandensis festum ejusdem Sancti colitur Dominica proxima post diem XIV Julii.

[2] Videtur olim integrum S. Basini corpus Trunchinii extitisse; sed, grassante per Flandriam Calviniana rabie, [in quo servantur Reliquiæ S. Basini,] partem illius in rerum omnium perturbatione cum aliis Sanctorum lipsanis pertisse colligo ex Sandero, qui libro & capite proxime citato sub finem ita scribit: Habuit olim Trunchinium corpora SS. Basini, Aldegundis ejus filiæ, & Gerulfi martyris: nunc post furores hæreticos superest cranium ejusdem martyris, pars corporis S. Basini, ac dens S. Joannis Baptisæ, quem, Meyero teste, olim Præposito Trunchiniensi donavit Balduinus Calvus ejusdem monasterii instaurator. Martinus Steytius Abbatiæ Trunchiniensis presbyter in sua Legenda Belgica, Gandavi anno 1658 edita, testatur, maximum populi concursum fieri ad S. Basini Reliquias, iisque quantumvis diminutis non minorem quam olim inesse virtutem contra varios morbos; imo asserit quotannis innumera per Sancti nostri intercessionem patrari miracula. De religiosi viri testimonio non dubito, sed doleo, quod nulla authentice probata singulatim in medium produxerit. Eadem in genere tantummodo extollit Saussayus, qui in Martyrologio suo Gallicano tale de Sancto nostro contexuit elogium: Truncinnii ad Gandavum natalis sancti Basini martyris, qui regia stirpe editus, egregia sanctitate præstans tres ecclesias juxta decursum Lisæ ædificavit, quarum unam Deiparæ honori deditam cum contra gentilium vastationem defenderet, graviter in campo Meldesveldensi ab iis vulneratus, pio gratoque Deo occubitu exhalato spiritu ad supernos triumphos evolavit: inque cœnobio Ordinis Præmonstratensis una cum sancta Aldegunde filia sepultus, se perpetim apud Deum vivere assiduis in clientes opitulationibus testatus est. Quam ob rem ibi hodie annua festivitate ejus memoria colitur.

[3] [quem monumenta] Omnes fere hagiologi Belgæ agunt hujus Sancti memoriam. Rosweydus noster ex Martyrologio Trunchiniensi descripsit sequentia: Pridie Idus Julii in Truncinio natalis beati Basini regis & martyris, qui ut patres nostri veridica, ut credimus, narratione narraverunt nobis, primus fundator alti monasterii sanctæ Mariæ in Truncinio extitit, similiter & duarum capellarum, quarum altera in honore beati Joannis Baptistæ, altera in honore beati Petri consecrata est. Ex eodem, ni fallor, fonte hausit Molanus ea, quæ in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem XIV Julii sic explicat: In Truncinio passio beati Basini regis & martyris; qui, ut patres nostri veridica nobis narratione, ut credimus, narraverunt, extitit fundator ecclesiæ sanctæ Mariæ in Truncinio & duarum capellarum sanctorum Petri & Joannis. Cum autem Basinus beatæ Mariæ ecclesiam contra gentilium vastationem defenderet, graviter in campo vici Meldes-velt vulneratus, martyr migravit ad Christum. Cornelius autem Jansenius episcopus in litteris testimonialibus visitationis vocat eum martyrem Christi, miraculis diversis clarissimum. Dicitur tamen alicubi invenisse titulum confessoris. Sed hæc duo non pugnant, eo quod non statim ex vulnere obierit: ea enim ratione & alii, nunc confessores, nunc martyres, vocantur. Quia autem in feretri imagine ad thoracem lilium gestat, inde suspicio est, eum non quidem Franciæ, sed in Francia regem fuisse sive regulum.

[4] [Belgica,] Deinde ejusdem ecclesiæ historiam sic prosequitur: Ceterum Deiparæ ecclesiam a Basino constructam & propagatam beatus Amandus Gandavensium apostolus collegio, aut, ut majores loquebantur, monasterio clericorum decoravit. Quorum locus a Nordmannis dirutus est anno octingentesimo octuagesimo tertio; a Balduino autem Calvo reædificatore dictus est Altum Monasterium in Truncinio. Sed Canonicis, qui regularem & monastico nomine dignam vitam abjecerant, successerunt canonici Præmonstratenses anno millesimo centesimo trigesimo octavo. Unde Truncinium, Flandrice Drongen, inter Gandensis diœcesis Abbatias celebratur, ornatum corporibus sanctorum Gerulphi, Basini & filiæ ejus Aldegundis.

[5] Molanus suis ad Usuardum additionibus primæ editionis sic habet hac die: [& Martyrologia pierumque regem appellant,] Passio S. Basini regis & martyris. Dein aliis typis additur: Qui quiescit in Truncinio monasterio extra Gandavum. Eadem fere habet Canisius in Martyrologio Germanico, Ferrarius in Catalogo Generali, Florarium nostrum Ms., & multa Martyrologia Belgica, quæ S. Basinum constanter regem appellant. Galesinius tamen in Martyrologio suo S. Romanæ Ecclesiæ usui accomodato, & anno 1578 Venetiis impresso prudenter regis titulum suppressit, pridie Idus Julu sic ejus memoriam agens: Truncinii ad Gandavum sancti Basini martyris. Hunc imitantur prudentiores aliquot Belgæ. Balduinus Willotus noster in Hagiologio Belgico die XIV Julii S. Basinum vocat principem. Certe rex vocari non potest, nisi per hanc vocem in lata quadam significatione virum principem, tractus cujusdam regulum, seu potius dominum, intelligi velint.

[6] Observo, Illustrissimum ac Reverendissimum D. Cornelium Jansenium, primum Gandensium episcopum etiam a regis nomine abstinere in testimonialibus visitationis litteris, [sed a regis titulo abstinet episcopus Gaudensis in testimonio visitationis.] quas hic integras dedissem, si ad petitionem meam tempestive transmissæ fuissent. Hunc defectum facile supplebit earum compendium, quod, curante nostro, non semel alibi laudato P. Francisco Cocquyt, ad me misit R. D. Robertus Gansman Ordinis Præmonstratensis Religiosus, qui illud ex Regesto Trunchiniensi ita descripsit: Anno Domini MDLXIX die secunda mensis Maii tempore pomeridiano ad instantiam Reverendissimi Præsulis nostri Trunchinium venit Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus D. Cornelius Jansenius, primus Gandavensis episcopus, &, præsentibus Reverendissimo ac Amplissimo Domino nostro Livino Baes, eximio viro Domino D. Cunero Petri a Brauwerschaven sacræ Theologiæ doctore, ac Leeuwaerdiensis Ecclesiæ in Frisia episcopo designato, omnibusque cœnobii Religiosis, iis, qui foris habitabant, dumtaxat exceptis, pluribus secularibus adstantibus, feretrum gloriosi martyris Christi Basini (verba sunt præfati Illustrissimi ac Reverendissimi episcopi Gandavensis) miraculis ibidem clarissimi visit, eoque reverenter aperto, magnam ibi sacri ipsius corporis partem ac præcipua quæque Martyris ossa reperit, quæ ubi diligenter examinarat, recensque purgaret, in eodem feretro ad Dei honorem religiose reposuit, relictis ibidem in testimonium veritatis litteris sigilli sui appensione communitis, pauculis sublatis Reliquiis ejusdem corporis ad altarium consecrationem necessariis.

[7] Ex quo loco S. Basinus Trunchinium venerit incompertum habeo. [Incertum est, ex quo loco,] In Actis quidem dicitur ædificasse urbem, atque ex nomine suo appellasse Basotem, ex qua trium dierum ac noctium itinere Truncbinium advenerit. Verum ejusmodi urbs, quæ in Flandria aut conterminis provinciis debuit fuisse sita, omnibus cosmographis est ignota, & ob id non parum de fictione mihi suspecta, sicut famosa Belgis, quam quidam scriptores Belgæ nimium creduli tantopere celebrarunt. Forte posset quis suspicari ob quamdam, licet satis remotam, nominis affinitatem, hunc locum fuisse Basseam oppidum Belgii in comitatu Flandriæ & in ipso limite Artesiæ situm, cujus dominus aut princeps fuerit S. Basinus, quodque in scuto suo gentilitio gestat lilia, qualia etiam in S. Basini thorace depicta cernuntur. Quia autem, inquit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, in feretri imagine ad thoracem lilium gestat, inde suspicio est, eum non quidem Franciæ, sed in Francia regem fuisse sive regulum. Sed hæ sunt meræ incertissimæque conjecturæ, quas ut tales relinquimus.

[8] [& quo anno S. Basinus Trunchinium advenerit.] Quamvis in Actis determinatum adventus ejus tempus non indicetur, tamen juxta chronicon Trunchiniense & unanimem scriptorum Belgarum consensum, videtur S. Basinus Trunchinium advenisse tempore S. Amandi, qui circa annum 630 Gandenses vicinosque populos cœpit Christianam legem docere, & ad quos post alias Apostolicas excursiones iterum ac tertio rediit, uti latius videre licet in Vita S. Amandi a Godefrido Henschenio in Actis nostris illustrata ad diem VI Februarii. Ex his quidem præterpropter S. Basini adventus colligi potest, sed certus illius annus figi nequit, cum incertum sit, an is in prima, secunda, aut tertia S. Amandi apud Gandenses commoratione acciderit. Sed ex indeterminata hac epocha saltem liquet, corrigendam esse additionem Belgicam, quæ ad Martyrologium Romanum anno 1688 Ipris Belgice impressum accessit, & in qua dicitur S. Basinus a Wandalis occisus fuisse, quia ecclesiam contra eorum sacrilegia defendebat: Nam ex historia tum ecclesiastica tum profana certissime constat, tempore S. Amandi Wandalos in Belgio aut finitimis regionibus non fuisse.

[9] [Judicium de ejus Actis ab anonymo scriptis.] Acta S. Basini, nescio a quo conscripta, ex Ms. Trunchiniensi damus. Quid autem de iis sentiam, candide prius aperiam. Præter quædam jam in decursu dicta non placet mihi angelus sub cervi specie S. Basinum Trunchinium deducens, nec insectatio ejusdem cervi per tres dies & noctes, quæ fabulam sapit. Sonus ille magnus ecclesiæ S. Petri, & scissio parietis a summo usque ad terram quid sibi velint non satis intelligo, nisi forte prodigia undique corradenda sibi putaverit scriptor, ut Acta Sancti exornaret. Prodigiosa illa stillatio olei, cæcitas S. Aldegundis sublata, ac paulo post ingressum templi rediens ac iterum curata; uti & multa alia miracula testem fide dignum postulant, qualis certe non est Actorum scriptor, qui fingit ab angelo imperatum fuisse S. Basino, ut locum, in quo ædificaret ecclesiam, vocaret ad altum monasterium sanctæ Mariæ; cum tamen Sanderus ex chronico Præmonstratensi & monumentis cœnobii Trunchiniensis lib. 4 Gandavensium Rerum, cap. 6 hæc scribat: Anno DCCCLXXXIII Normanni hiemarunt in Gandavo, & monasterium B. Mariæ, quod dicitur Trunchinium, destruxerunt & incenderunt. Anno vero DCCCLXXXIV, ut monumenta ejusdem monasterii habent, quod a Normannis dirutum erat, instauratum est a Balduino Calvo Flandriæ comite, appellatumque altum monasterium in Trunchinio. Chronicon Ordinis Præmonstratensis a Miræo editum, ad annum 1137 de monasterio Trunchiniensi agens, idem paucioribus verbis sic affirmat: Quod a Normannis anno DCCCLXXXIII dirutum, a Balduino Calvo Flandriæ Comite, post instauratum est, appellatumque, altum monasterium in Trunchinio. Mitto equum indomitum a S. Basino filiæ propositum, ac desiderium sanctæ Virginis ab equo morderi cupientis, quia eam vitæ tædebat, aliaque absona & contra τὸ πρέπον ficta, quæ lectori observanda relinquo inter attentam ipsorum Actorum, quæ jam subdo, lectionem.

ACTA
Ex Ms. Monasterii Trunchiniensis.

Basinus martyr, Trunchinii in Flandria (S.)

BHL Number: 1029

EX MSS.

Beatus Basinus Rex a ac martyr Christi, ex regia stirpe & a Christianis parentibus ortus est, & ex sacro fonte baptismatis renatus est, [S. Basinus pie vivens] & Basinus nominatus. A cunabulis seipsum protulit socium Christicolarum, & sancta religione indutus toto desiderio cordis & corporis ac mentis studebat Christo servire. Justus erat in omnibus viis Domini, & largus in eleemosynis. Post mortem patris sui & matris cum regnaret, ædificavit urbem, quam appellavit Basotem b ex nomine suo. Deinde accepit uxorem, & ex ea genuit filiam, quam sacro fonte renatam vocavit Aldegundem c, & apertis oculis non vidit.

[2] Quadam die, inspirante Domino, surrexit venari; [mirabiliter deducitur Trunchinium,] & ecce quidam cervus miræ magnitudinis & pulchritudinis apparuit ei, quem secutus est cum militibus suis & venatoribus ac canibus: per providentiam vero Dei fatigati omnes recesserunt ab eo præter duos milites, cum quibus secutus est eum per tres dies & tres noctes. In tertia autem die post occasum solis venerunt simul in loco specioso & spatioso in longitudine & latitudine, contra meridiem habens aquam currentem, quæ Leia d vocata est, & ex altera parte in Aquilone habens magnam silvam, in quam evanuit cervus ab oculis eorum. Qui valde tristes præ lassitudine corporum in eodem loco nocte quieverunt.

[3] Media autem nocte evigilans beatus Basinus, & aperiens oculos, vidit cælum apertum super locum illum, [ubi juxta monitum cælitus acceptum] & facta est vox ad eum dicens: Basine, iste locus, in quo quiescis, sanctus est, & per providentiam Dei huc ductus es per Angelum tuum in similitudinem cervi, ut tibi ostenderet sanctitatem istius loci, & ut construeres tres ecclesias, primam in honore beatæ Matris Domini juxta decursum Leiæ, quam vocabis ad altum monasterium e sanctæ Mariæ: secundam parum in oriente juxta decursum Leiæ in honore Præcursoris Domini: tertiam in Aquilone juxta eamdem ecclesiam in honore beati Petri Apostoli f.

[4] Surrexit ergo S. Basinus, & milites ejus primo mane, & recto itinere cum gaudio & exultatione venerunt ad urbem suam Basotes; [jubet ædificari tres ecclesias,] & congregavit operarios electos, qui scirent operari cum lapidibus, & carpere ligna, & duxit secum ad supradictum locum, & fecit eos construere ecclesiam in honorem beatæ Matris Domini, quam angelico præcepto nominavit ad altum monasterium sanctæ Mariæ. Postea fecit alias duas construere.

[5] Cum autem perfectæ essent, duxit episcopos g, ut dedicarent eas. In illis diebus, in quibus dedicatio fuit, visum est ab omnibus, qui aderant, cælum apertum super ecclesias, [in quarum dedicatione multa fiunt miracula.] & oleum stillare super altaria: & si quis infirmus fuit linitus oleo, sanus fiebat a quacumque infirmitate tenebatur. Fit gaudium & exultatio his qui aderant & viderant hæc signa. Audientes populi venerunt de omni parte terræ tam sani quam infirmi videre miracula, quæ fiebant eodem loco. Tunc sanctus Basinus consilio episcoporum h constituit clericos in ecclesiis qui servirent Deo die & nocte. Hæc in Christo peracta i, rediit unusquisque in locum suum cum gaudio laudans & benedicens Dominum.

[6] [Anno sequenti S. Basinum, Trunchinium redeuniem,] Post anni circulum cum appropinquaret nativitas sancti Joannis Baptistæ, perrexit sanctus Basinus cum multitudine populorum ad supradictum locum. Tunc accessit filia ejus ad eum, & rogavit eum, ut dimitteret eam secum pergere ad festivitatem. At ille respondit ei dicens: Non potes venire mecum, nisi super indomitum equum meum, qui currit cum jumentis meis in campo. At illa gavisa & sperans in Domino, jussit pastorem equarum ad se venire, & rogavit eum, ut caperet sibi illum indomitum equum, qui currebat cum jumentis patris sui.

[7] [sequitur sua filia a nativitate cæca,] Tunc ille dixit ad eam, quod esset tam durus & asper, quod dentibus suis morderet homines, quos reperiret. At illa cum lacrymis dixit: O utinam vellet me mordere, quia tædet me vivere in hoc seculo, quia nescio ad quid utilis sum, quæ cæca sum a nativitate mea, & lumen non video, sed in tenebris sedeo. Tunc ille pastor misertus ei, duxit homines & illam cum eo k in campo ubi jumenta pascebantur. Tunc venit ille equus ad eam tam mitis & suavis, ut ovis, & illa imposuit frenum in os ejus, & sedens super eum, sumens secum milites, secuta est patrem suum ad locum, qui modo dicitur Truncinis l, & venit ad ecclesiam sancti Joannis & ante ostium stetit.

[8] [quæ illic visum a Deo impetrat;] Elevans autem oculos & manus ad cælum, oravit ad Dominum. Illa orante stillavit oleum super oculos ejus, & visum recepit. Eadem hora venit pater ejus ad ostium, & interrogavit, si dies esset. At illa respondit ei: Domine diescit. Et ille cognoscens vocem ejus, admirans dixit: Quæ es? At illa respondit: Ego sum filia tua Aldegundis. At ille interrogavit eam dicens: Quomodo huc venisti? At illa respondit: Domine, sicut mihi præcepisti. Et ille: Quomodo scis, quod diescit? At illa: Domine video cælum & stellas, & lunam, & terram, & te patrem meum, quem numquam vidi. Et ille: Ubi accepisti lumen? At illa respondit: In isto loco, ubi sto. Tunc ille gavisus jussit eam intrare ecclesiam, ut ambo agerent gratias Deo.

[9] [sed iterum cæcitate percussa,] Postea duxit eam ad ecclesiam sancti Petri Apostoli, quæ illi proxima fuit. Cum autem sancta Aldegundis venit ad ostium ecclesiæ, ut intraret, iterum cæca facta est, & ecclesia dedit magnum sonum, & scissus est paries a summo usque ad terram. Tunc sancta Aldegundis clamavit magna voce dicens: Domine mi pater, adjuva me, quia non video. Tunc sanctus Basinus flexis genibus oravit ad Dominum, ut dimitteret illam intrare & post eam omnes mulieres, & ut daret ei lumen suum eo tenore m, ut amplius ibi maneret in servitio Dei, & sancti Petri, & ut daret in ecclesia ejus quidquid ad eam pertineret de hereditate sua, & surgens ab oratione, confidens in Domino, tenensque manum ejus introduxit illam.

[10] Cum autem intraret, lumen recepit gaudens. [visum recuperat & ibi postea sancte moritur.] Tunc omnes populi, qui aderant, in jubilo vocis benedixerunt Dominum dicentes: Benedictus es Domine Deus Israël, qui facis mirabilia magna solus, & benedictum nomen majestatis ejus in æternum: fiat fiat! Tunc obtulit seipsam super altare sancti Petri, sicut pater ejus promisit: cujus sacra ossa requiescunt in ecclesia beatæ Mariæ Virginis, & sunt condita in scrinio, cujus festivitas celebratur VI Kalendas Februarii n.

[11] Postquam defuncta est beata virgo Aldegundis, venerunt mali homines & pessimi, [S. Basinus ob defensionem Ecclesiæ vulneratus moritur, & miraculis splendet.] scilicet gentiles, vastantes undique ecclesias Christi, & accedentes ad locum, qui dicebatur ad altum monasterium sanctæ Mariæ, ut vastarent ecclesias Christi, sanctus Basinus, collecta maxima multitudine Christianorum obviavit eis in campo, qui usque hodie vocatus est Meldesfelt o, & occidit, & trucidavit maximam partem, & alios fugavit, & ibi vulneratus fuit sanctus Basinus usque ad mortem; sed prius munitus corpore, & sanguine Christi, & unctus oleo migravit ad Christum, sepultusque est in ecclesia sancti Petri Apostoli V Idus Julii p. Ad cujus sepulcrum suscitavit rex cælestis per merita ipsius sancti Basini multa miracula: cæci, surdi, muti, claudi, leprosi, & omnes infirmi, qui puro corde advenerant, sani fiebant q, præstante Domino Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen. Cujus etiam Reliquiæ requiescunt cum filia ejus in supradicta ecclesia sanctæ Mariæ Virginis, ejusque sepulcrum habetur Truncinis in ecclesia sancti Petri.

ANNOTATA.

a Quid de regis titulo censendum sit, dixi in Comment. præv. num 5.

b Hujus urbis nomen, ut dictum est in Comment. præv. num. 7, topographis ignotum est.

c Hæc S. Basini filia postea Trunchinii sancte mortua est, & ibidem colitur, ut postea narratur in hisce Actis.

d Hic fluvius Belgii Latine vocatur Lisa vel Legia; Flandrice vero Lepe, a qua lingua videtur Actorum scriptor Leiæ nomen desumpsisse. Oritur autem hoc flumen in Artesiæ comitatu juxta castrum Lisbourg dictum; deinde varias urbes alluens tandem juxta Gandavum in Scaldim se exonerat.

e Ex præmatura hac monasterii appellatione Actorum scriptorem parum fidei mereri collegimus in Comment præv. num. 9.

f Ex his tribus ecclesiis major in Deiparæ honorem ædificata adhuc superest. Reliqua duo sacella jam a multo tempore destructa & cum majori ecclesia conjuncta sunt, ut testatur Steytius in Commentario prævio laudatus, in libello suo Flandrico pag. 7.

g Auctor ad dedicandam ecclesiam hic liberaliter adducit episcopos, acsi tunc temporis in Flandria aut vicinis provinciis magna fuisset eorum copia. Hæc expressio ferit lectores, Historiæ Belgicæ vel tantillum peritos.

h S. Basinum id S. Amandi consilio fecisse tradunt chronica Belgii.

i Hic solœcismus satis intelligitur esse positus pro His in Christo peractis.

k Cum eo pro secum aliaque similia non annoto, quia passim obvia sunt in hujusmodi scriptoribus. Quid autem de mira hac historia sentiam dixi in Comment. præv. num. 9.

l Id est Trunchinium vel Truncinium de cujus situ & vernaculo nomine egi in Comment. præv. num. 1.

m Eo tenore pro ea conditione positum esse, satis patet ex sensu; uti dimitteret pro permitteret, & amplius pro deinceps, sicut colligitur ex contextu.

n De ista Sancta egimus in Actis nostris 20 Junii, quia eo die ab hagiologis communiter memoratur, & tunc ejus festum Trunchinii celebratur.

o Puto esse eumdem locum, qui in codice piarum Donationum a Miræo edito cap. 94 designatur ab Iwano comite Alostano, qui ad usum fratrum Trunchiniensis ecclesiæ Præmonstratensem ordinem prositentium, dicit se præter alia dare terram quamdam paludosam, quam Melsvelt appellant, & hæc Trunchinis.

p Festum ejus apud Martyrologos consignatur pridie Idus Julii. Propterea etiam nos hoc die Acta ejus illustravimus.

q Ubique in genere dicuntur multa facta esse miracula. Mihi specialia & authentica petenti responsum est, plurima abbatiæ Trunchiniensis scripta in vastatione Calviniana periisse, quod facile credo.

DE S. MARCHELMO, hodie MARCELLINO PRESBYTERO CONFESSORE.
DAVENTRIÆ IN TRANSISALANIA BELGII.

CIRCA ANNUM DCCC.

Sylloge historica de cultu, ætate & gestis.

Marchelmus, alias Marcellinus, presb. conf. Daventriæ in Transisalania Belgii (S.)

AUCTORE J. B. S.

Inter præclaras primi operis nostri parentis Bollandi lucubrationes locum non postremum tenent, ii, quibus fere immortuus est, Commentarii de S. Suiberto ad diem I Martii, & de S. Ludgero ad XXVI ejusdem mensis: in his enim, ut alibi non semel a nobis dictum est, [Pseudo-Marcellino verus substituitur S. Marchelmus] pseudo-Marcellino illi, famosæ epistolæ, sub S. Ludgeri nomine, de S. Suiberti canonizatione, atque Actorum fabricatori, laboriosis suis & eruditis dissertationibus larvam detraxit, productis per varios paragraphos, & revictis commentis ac mendaciis, quibus totam illam historiunculam redundare, mirum est, nec hodie advertere, abreptos popularibus præjudiciis insulsi operis propugnatores. Itaque in Suibertini Commentarii § 2, solerter & operose distinguit verum nostrum S. Marchelmum dictum, a spurio fabularum consarcinatore; primum ostendens, proprium ejus nomen in probatissimis quibusque veteribus Mss. numquam sub Marcellini, sed sub Marchelmi formatione constanter efferri. Porro testimonia, seu mavis elogia, collegit ex S. Ludgero in Vita S. Gregorii Trajectensis, & Altfrido scriptore Vitæ ipsius S. Ludgeri, ex Anonymo Werthinensi aliisque, quibus omnia continentur quæ de veris gestis & ætate prædicti S. Marchelmi in medium afferri possunt, quibusque proinde pleraque evertuntur, quæ de confuso Marcellino a nostratibus scriptoribus hactenus circumferri solita sunt. Ne igitur actum agamus; ex citatis Bollandi locis pauca decerpemus, ubi a stabiliendo cultu exordium duxerimus.

[2] Servum Dei, a pueritia sanctis instructum moribus, [ex Marlliis recentioribus,] probum hominem, religiosissimum & sanctum Virum, Virum venerabilem, sanctitate præditum, & pluribus id genus meritissimis titulis a probatissimis scriptoribus appellatum fuisse S. Marchelmum, citato paragrapho satis demonstrat Bollandus; neque putamus dubium, quin ei olim a Daventriensibus & vicinis populis Sanctorum honores delati fuerint: attamen feteri cogimur, in Breviario Trajectensis ecclesiæ, cujus custodem, dum viveret, fuisse constat, Leydæ & Gaudæ edito 1508, nullam ejus memoriam reperiri; recentiora autem ferme esse Martyrologia quæ de S. Marchelmo, sub Marcellini nomine, meminere; eorumque fortasse primum fuisse auctorem Florarii Sanctorum Ms. seculo XV, ad cujus finem etiam pertinet editio Lubeco-Colon. in auctariis Usuardinis hoc die. Ita ille brevior: Apud Daventriam, sancti Marcellini presbyteri & confessoris. Dicta vero editio his verbis: In Daventria, natale beati Marcellini confessoris, discipuli S. Lebuini presbyteri. Grevenus Sic legit: In Daventria, Marcellini presbyteri & confessoris, socii S. Lebuini, discipuli autem sancti Willibrordi episcopi. Quæ verba descripsit Molanus in prima sua editione, in aliis phrasim sic mutans & augens: Daventriæ, sancti Marcelini presbyteri & confessoris, discipuli S. Willibrordi episcopi. Qui partes Transiselanas, locum Oudenzeel, Trentam ac Tuentam, Covordiam & Daventriam rexit, & Dei providentia totum ferme populum Christo prædicando est lucratus: quæ multo auctiora reddidit Bucelinus, cum monastici alii Wion, Dorganius, Menardus breviores sint; videri etiam possunt Canisius, Galesinius, Ghinius, & ipsum Romanum.

[3] Ast omnibus his longe antiquior est Sancti vera & germana commemoratio, non jam sub Marcellini, sed sub genuino Marchelmi nomine in vetusto Martyrologio Ultrajectino, [& vetusto Rosweydino Usuardi codice,] quod, ad aliorum distinctionem, Rosweydinum indigitavimus; pro quo in auctaria Usuardi irrepsit Marchelini: sic ibi & vere habetur: Item S. Marchelmi confessoris, socii S. Lebuini. Idem nomen servat Martyrologium aliud Ultrajectinum Ms., quod penes nos est, ecclesiæ S. Mariæ; quidquid Sanctus absit a codice Ultrajectino, inter Usuardinos recensito. Atque hæc sunt, quæ de S. Marchelmo in Martyrologiis licuit reperire. Longiorem historiam texuit Molanus in Natalibus, prout a Lowio editi sunt, sed quæ pro majori parte repudianda est, utpote accepta ex abrogatis modo S. Suiberti Actis. An & quæ admitti tuto possint, ex infra dicendis facillime intelliges; requievisse Sanctum plenum dierum & virtutum apud Oudenzelenses, & translatum esse Daventriam ad eam ecclesiam, quæ nunc est cathedralis, saltem aliquando fuit; haud equidem dubito. Magis placet brevius Miræi elogium, rescissis postremis verbis de scripta S. Suiberti Vita. Transialaniæ apostolum vocat, sicque ipsum laudat Miræus: Fuit SS. Willibrordi & Suiberti episcoporum æmulator in prædicatiore Euangelica. Gregorii Ultrajectensis episcopi (saltem administratoris) hortatu in Drenta, Tuenta, Oldensalia, Daventria, & reliquo tractu Transisalano, cum S. Lebuino maxime laboravit. Demum obiit Oldensaliæ, quæ veterum Saliorum sedes est, inde Daventriam translatus ad cathedralem S. Lebuini basilicam. Hactenus satis recte.

[4] [iis non admissis, quæ in Hollandico Opmeeri habentur,] Martyrologium Hollandicum sub V. C. Petri Opmeeri nomine anno 1700 Belgice vulgatum, a pag. 28 Sancti effigiem, pro arbitrio & ex pictoris genio, opinor, sacro habitu sacerdotali efformatam, aliaque nonnulla refert quæ continuo admittenda non sunt. Ex paucis collige cetera. Errant cum Opmeero, qui S. Marchelmum ex jam dictis pseudoactis S. Suiberti supponunt fuisse unum e duodecim sociis S. Willibrordi, cum ut summum in pueritia, ejus, jam ætate provecti, discipulus esse potuerit, idque, si uspiam, in ipso Belgio; hinc consequenter alia satis absona comminiscuntur. Neque vero certum est, in iis omnibus locis Euangelium prædicasse S. Marchelmum, quos tam diserte enumerat præfatus Opmeerus. Oldensaliæ verbi divini præconem fuisse, ibidem extremum diem clausisse, atque inde Daventriam sacrum ejus corpus translatum non negamus; ast obitum ejus tam rotunde consignari posse anno 762, plane non admittimus, quandoquidem ex iis quæ disputavit Bollandus, certissimum sit, cum S. Gregorio, a quo Romæ in discipulum assumptus est, supervixisse: cum vero hic ad annum ferme 780 vitam protraxerit, vix dubium esse potest, quin ultra eum annum superstes fuerit S. Marchelmus. Reliqua non satis connexa hic prosequi nil juverit, nam si cum S. Willibrordo, tamquam ejus socius Ultrajectum appulit, factum id anno 690: si vero ad annum usque 762 prædicarit, non jam sexaginta, ut ipse vult, sed totis septuaginta & amplius annis in agro Dominico desudavit.

[5] [aut in Proprio Ultrajectino] Paulo solidiora speraveram ex recentioribus propriis ecclesiæ Ultrajectinæ Officiis, Lovanii anno 1623 & Coloniæ 1640 excusis, in quibus S. Marchelmi festum ob celebriorem S. Bonaventuræ solennitatem, sub ritu semiduplici transfertur in XVI Julii: solidiora, inquam, inde speraveram; verum lectionibus attente discussis, omnia ferme reperio ad vulgatam opinionem aptata, quod cum S. Willebrordo aliisque sociis … Wiltenburch seu Trajectum appulerit &c. Quæ cum Bollandi dissertationibus haud recte componi possunt, ut proinde lectiones istas hic producendas non censuerim. Alia plane traduntur in manuscriptis ejusdem ecclesiæ Officiis, sed quæ majori auctoritate non fulciantur. Describitur istic potissimum sedula, quam ultro admittimus, templi custodia; & scripsisse Vitas SS. Suiberti & Willibrordi dicitur anno ætatis suæ nonagesimo quinto, vixisse ultra ætatem centenariam, glebam porro corporis sui deposuisse anno 772, quæ omnia ex diametro pugnant cum verioribus SS. Suiberti, Gregorii & Ludgeri gestis, ut ea inspicienti & consideranti statim patebit. Istis itaque hic prætermissis, cursim jam delibemus quæ de S. Marchelmo accuratius definivit laudatus jam non semel Bollandus.

[6] Huc plane & plene pertinet totus paragraphus secundus Commentarii Suibertini, [Gestorum compendium ex Comment. Bollandi,] ad quem curiosiores lectores remittimus, uti & ad Ludgerianum, tomo III Martii § 4, num. 35: sufficiat hic observasse, ex adductis illic veterum gravissimorum scriptorum testimoniis demonstratum esse, sanctum hunc nostrum Marchelmum, de genere ortum Anglorum, a sancto episcopo Willibrordo sanctis instructum moribus, socium fuisse S. Lebuini, dum is a S. Gregori abbate Ultrajectino & ecclesiæ istius rectore potius quam episcopo, ad locum cui vocabulum erat Daventre secus fluvium Isla, missus est; nimirum S. Lebuini socius, non discipulus, ut recte pronuntiat Usuardus Rosweydinus. Probat deinde Bollandus, ipsum adhuc puerum, seu quindecim circiter annorum adolescentem, Romæ a S. Gregorio, S. Bonifacium istuc comitato, sub annum 738, repertum fuisse, atque in discipulum adscitum; quo spectat textus integer Vitæ S. Gregorii apud Mabillonium sec. 3, parte 2, pag. 327, num. 12, quem mox subjiciam; in eo duxtaxat corrigendum, quod tertiam S. Bonifacii Romanam peregrinationem anni 738, confundat cum altera, quando XXX Novembris anni 723 episcopali dignitate a Gregorio PP. II sublimatus est, ut pluribus ostenditur ad V Junii tomo I, in Commentario prævio ad ejus Acta pag. 454: atque hac potissimum causa textum istum hic integre producendum censeo, quod is ferme omnia contineat, quæ cum aliqua certitudine de S. Marchelmo prædicari possunt. Rescissis itaque falso istic assertis aut suppositis, cetera admittenda sunt: omnia audiamus.

[7] Et in illo quoque itinere, dum sanctus martyr Bonifacius Romæ, [& ex Vita S. Gregorii Trajectensis,] sicut superius dictum est, sacro gradu sublimatus est, B. Gregorius præceptor meus electo magistro infatigabilis comes permansit; intrans & egrediens, & pergens ad imperium ejus … Sed etiam plura volumina sanctarum Scripturarum, largiente Domino, illic adquisivit… Sed & pueros duos, cum consensu magistri, in discipulatum suum, Marchelmum videlicet & Marcuvinum, de gente Anglorum, secum inde adduxit: de quorum seniore Marchelmo, religiosissimo & sancto viro, ut dignum est, donante Deo, suo loco aliquid plenius dicam. Tunc felix comitatus, magister videlicet sanctus & discipuli ejus electi, & propriis meritis, & intercessione omnis cleri ac familiæ S. Petri commendati Deo & Sanctis ejus, reversi sunt domum, crescentes & proficientes ex illo die in omni opere bono; docentes & instruentes in via Dei, qua ipsi ibant, non solum populum & proceres Francorum; sed etiam ipsos reges religiosos sale sapientiæ divinæ non mediocriter condierunt. Et sic in consensu & unanimitate regum, & cuncti populi, per omne regnum Francorum cœperunt quotidie magis magisque detrimenta fieri diabolo, & incrementa Ecclesiæ Dei; hæreticæ pravitates non apparere, & Catholica fides in omnibus rutilare ac religio munda & immaculata longe lateque clarescere. Hæc eadem paucioribus perstringit Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 2, pag. 173 ad annum 755.

[8] [ex quibus ætas colligenda est.] Quod hic ait S. Ludgerus, se de S. Marchelmo, suo loco aliquid plenius dicturum, id plane habes apud eumdem Mabillonium a num. 14; sed hoc silentio minime agendum est, quod Marchelmo venerabili viro narrante didici … quæ Bollandus contraxit sub finem numeri sui 12; mox alia subjungens quæ ad S. Marchelmi gloriam potissimum faciunt, accepta ex Vita ipsius S. Ludgeri, quæ videsis in fonte ad XXVI Martii cap. 3, num. 15, pag. 646, nimirum quo modo S. Marchelmus mysticum S. Ludgeri somnium, in eoque dicta illi a S. Gregorio interpretatus sit, de committendo trium plebium regimine: quod vaticinium cum retulerit S. Marchelmus coram solo teste Addone præposito monasterii Trajectensis, cujus ipsum ecclesiæ custodem fuisse diximus, inde etiam pseudo-Marcellini imposturam revincit Bollandus, cum is in supposititia de Canonizatione S. Suiberti epistola, rem contigisse asserat in vico Dockem publice coram pluribus testibus ibidem enumeratis. Porro cum prædictum somnium & ejus interpretatio, ex calculo Bollandi evenerint anno 780, vel 781, certe post obitum S. Gregorii; patet, ut supra etiam dictum est, falsam esse receptam traditionem, quod S. Marchelmus diem extremum clauserit anno 762 aut 772; quem verosimillimum est, ad finem seculi istius octavi aut forte noni principium vitam produxisse. Quæ Jacobus Revius in sua Daventria illustrata de SS. Livino, Lebuino & Marcellino perperam commiscuit, nihil attinet hic refutare, cum ex disputatis a Bollando satis convulsa sint, ad XII Novembris pluribus explicanda: neque a Beka aut Heda quidquam subsidii pro S. Marchelmo accersendum video, ut hic omnino sistendum sit.

DE S. LIBERTO MARTYRE
TRUDONOPOLI ET MECHLINIÆ IN BELGIO.

Anno DCCCXXXV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Libertus martyr, S. Rumoldi discipulus, Trudonopoli & Mechliniæ in Belgio (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. De cultu S. Liberto pridem exhibito.

Dum non ita pridem S. Rumoldi episcopi & martyris, patroni Mechliniensium Acta ad primam Julii diem illustrare conarer, non semel usus sum opusculis R. D. Joannis Antonii a Gurnez, Oratorii D. N. Jesu presbyteri, de rebus Mechliniensibus, tum sacris tum profanis, non male meriti. [Vita & martyrium a Gurnezio edita] Edidit ipse Mechliniæ apud Henricum Jaye anno 1638 libellum aliquem, in forma minori quarta, sub titulo: Vita & martyrium S. Liberti Mechliniensium Comitum Adonis & Elisæ filii, variis poëmatis aucta & illustrata, quibus implentur paginæ 108, variis poëmatiis distinctæ, quæ, dum de S. Rumoldo ageremus, poëticarum rerum studiosis relinquenda putavimus, & modo plane censemus, cum ex iis omnibus, nec hilum erui possit, quo S. Liberti vita aut gesta eruderentur. Adjecta sunt anno proxime sequenti 1639, bina alia ab eodem scriptore opuscula; alterum rursus sub titulo: Vita & martyrium S. Liberti Malinatis, & Mechliniensium principum Adonis & Elisæ filii, quo continetur dedicatio ad amplissimum Mechliniensis urbis senatum, cum ode una alterave nuncupatoria, & syntagmate paginarum omnino quadraginta. Tertium opusculum inscribitur, Ad res gestas S. Liberti martyris Fax historica, dissertationibus sive capitibus novem concinnata, quibus simul historiæ veteris Mechliniensis, cum sacræ tum profanæ, fundamenta quædam, aliaque luce perfunduntur.

[2] Hoc postremum opusculum in non paucis adjumento mihi fuisse, ultro profiteor; non quidem ad exploranda S. Rumoldi aut S. Liberti gesta, [nihil de gestis habent, præter ea quæ sunt in Actis S. Rumoldi:] de quibus vix quidquam memoriæ tuto proditum est, præter ea quæ habet toties alibi laudatus abbas Theodoricus, sed ad res Mechlinienses, in Corollario, seorsim edito, uberius illustrandas, quemadmodum ibi cum merita scriptoris laude, indicare non neglexi. Ad syntagma quod attinet, dici id potest mixta & longe quæsita de rebus & Sanctis Belgicis disquisitio, præsertim de S. Rumoldi gente, origine, peregrinationibus, adventu Mechliniam, de Adone & Elisa principibus, aliisque hujusmodi ex Theodorico fuse & oratorie amplificatis, ut cuique exploratum fiet, qui rem totam attentius pervolverit. Non pauca ex variis ibi confusis discutere alibi coacti fuimus, quæ denuo repetenda non existimamus. Sola ferme Fax historica hic etiam utcumque prælucere poterit, saltem dissertatione nona seu ultima, ad explananda potissimum bina capita S. Libertum proprie concernentia; cultum nempe & ætatem, de quibus nos hoc loco acturos polliciti sumus: quæ ad vitam & gesta pertinent, ita tenebris involuta sunt, ut præter ea quæ Theodoricus, ut jam dixi, tradidit, cetera ad pias cogitationes humanasque inventiones reducenda sint; unde in partes dumtaxat duas commentarium hunc nostrum divisimus, utramque, quantum licebit, illustraturi.

[3] Ad solum igitur cultum & ætatem, ut iterum dicam, reducitur hæc nostra investigatio, quandoquidem de miraculoso Sancti ortu, [hic de cultu & ætate agendum superest.] de submersione, de vita rursus impetrata, de religiosa disciplina sub sanctissimo magistro hausta, deque successione in cœnobii seu congregationis regimine, sub abbatis aut præpositi titulo, jam satis actum sit prima hujus mensis die, ubi de gloriosissimo martyre Mechliniensium patrono urbisque conditore abunde disputavimus; cum cujus gestis connexa sunt apud Theodoricum omnia, quæ de S. Liberto, carissimo ejus discipulo, hic enarrari possent: nihil enim de tota ejus vita traditum novimus, præter ea, quæ a Theodorico in Actis describuntur cap. 1, pag. 242, a num. 5; ut proinde jam dicta duo capita examinanda supersint, cultus nempe ejus sacer a seculis receptus, & martyrii epocha, in qua stabilienda pridem laborarunt eruditi Belgæ, Molanus, Miræus, Raissius, Colvenerius, Martinius noster, laudatus jam Gurnezius & alii, eo necdum operæ pretio, ut rem involutam ac implexam satis dilucide expedierint, quod brevi patebit. Ad totius rei clariorem deductionem faciet breve aliquod sed satis nitidum Vitæ compendium quod nobis reliquit Gerardus Moringus Gelder, Lovaniensis Theologus, canonicus, lector pastorque ad S. Trudonem atque cum Vitis SS. Trudonis & Eucherii edidit Lovanii apud Servatium Sassenum anno 1540. Titulum præfigit, Vita S. Liberti martyris, quam sic breviter juxta ac recte exponit.

[4] [Vitæ compendium a Moringo editum] Sanctus Libertus parentibus non minus religione quam genere claris, Adone nimirum Comite Mechliniensi, natus fuit, matre tamen natura sterili, sed divinitus ad preces sanctissimi viri Rumoldi Scoti, iis in locis id temporis forte versantis, cujus corpus adhuc Mechliniæ visitur, fœcundata. A quo item Rumoldo baptismo admotus, Liberti nomen accepit; ab eodem quoque puer in aquis inter ludendum cum æqualibus præfocatus, ad vitam restitutus. Pro quo beneficio cum parentes pueri munera multa perampla auri argentique sancto Viro detulissent, ille ea sibiipsis servare jubens, quoniam caduca omnia aversaretur, sola cælestia ambiens, dumtaxat locum quemdam palustrem, incultum & desertum, in propinquo situm, sibi donari postulavit, tametsi non ad usus suos privatos, sed eorum potius quos inibi sub professione vitæ monasticæ unum in cœtum contrahere decrevisset. Loco nomen Ulmo erat, ab ulmorum scilicet copia ibi nascente: & facile quidem postulatum impetravit. Eo in cœtu Libertus ab ipsa adolescentia religiose educatus, ad omnemque pietatem ac virtutem probe institutus, tandem irrumpentibus in Gallias Danis & Normannis, omniaque ferro flammaque vastantibus, & inter reliqua etiam Mechlinia eversa, in Hasbaniam ad divi Trudonis, salutis gratia profugit.

[5] [probat cultum antiquissimum] Habes istic totam Actorum S. Liberti substantiam ac medullam, verum ad disquisitionem hanc nostram propius pertinent, quæ sequuntur. Sed eo fugientem barbari persecuti, dum in templo flexis genibus Dominum deprecantem offendissent, ante ipsam aram divi Trudonis ob Christum immanissime obtruncarunt, anno salutis octingentesimo octogesimo tertio. Corpus ejus & alterius cum eo trucidati, in arcula festiva in altari S. Trudonis asservatur. Attamen primum in urna lapidea conditum, quæ etiamnum hodie hic conspicitur, terræque infossum fuit. Sed processu temporis, anno nimirum salutis millesimo, centesimo tricesimo tertio, aliis ex causis effossa humo, forte, aut verius volente Domino repertum, ex saxea illa urna exemptum, in loculum paulo nitidiorem translatum fuit, id quod hodie videre licet. In hisce displicent solæ epochæ tum martyrii tum elevationis, ut mox patebit; ceterum haud obscure colligitur, jam tum a seculo XII translata fuisse & sufficienter elevata, atque adeo & venerationi exposita sacra Martyris lipsana, quidquid fortasse legitimam ad id auctoritatem quis desiderare possit, quod ea non satis diserte exprimatur. Sed de his jam olim & multoties disputatum est: neque enim ea tempestate usque adeo scrupulose in iis rebus procedebatur, voce, æstimatione, zelo & cultu fidelis populi Sanctos in altaria evehentibus.

[6] Quæ ibi Moringus narravit, ex tabulis cœnobii Trudonopolitani (epochis tamen exceptis) desumpta sunt, tradunturque itidem a Molano, [ex tabulis cœnobii Trudonopolitani,] Miræo, Fiseno & aliis eadem monumenta appellantibus, de quibus certius edoceri non possumus, quam ex ipso Trudonopolitano Chronico, apud nos Ms., etiam alibi a nobis citato, cujus textum integrum hic referam, ut de cultus antiquitate certiores reddamur. Audiamus ipsius Chronici verba parte 3, lib. 4, cap. 1, cujus hic est titulus: De inventione corporis S. Liberti & reliquiarum Martyris & aliorum. En textum: Anno Domini MCLXIX, prælationis Wirici XIV, qualemcumque pecuniam, quam honesto parcitatis modo, ad Italici itineris profectionem expendendam collegerat, in melioris ac nobilioris expensæ monumentum, Deo sic, & sancto Trudone patrono suo annuente, expendere intendit. Destructa ergo capella, quam, exusto ante aliquot annos monasterio, super sepulcra sanctorum Trudonis & Eucherii construxerat, novi operis fundamenta positurus, terram altius fodi præcepit: cumque ad lævam chori partem, ad meridianam videlicet plagam, jucundo omnium, qui aderant labore, terra modice effossa fuisset, repente sarcophagum, secus ipsum ostii introitum, fodientes invenerunt, quem ex adverso veniens murus capellæ cooperiebat.

[7] Fama autem vetus apud nos erat (de qua etiam Theodoricus locos supra citato meminit) quod S. Libertus martyr ibi humatus jaceret: [quæ corpus elevatum ostendunt seculo 12] aperto ergo sarcophago, ossa Martyris inventa sunt. Ne autem de ejus monasterio *, aut loco sepulturæ dubitemus, æstimationem nostram rei eventus affirmavit, quod sanguis ejus conglobatus ibidem in sarcophago inventus est, caro prorsus tota cum ossibus fere omnibus, exceptis paucis de majoribus, in cineres assumpta est; de capite vero nihil præter cerebrum inventum est. Collecto ergo sancto pulvere, & in palla munda cum ossibus reverenter condito, signis pulsantibus, nobisque Deum & ejus Matrem in voce jubilationis collaudantibus, populus, admiratione subita excitus, accurrit, & in laudem Dei ejusque Sancti devotus & ipse subito erumpit. Sumptis ergo de ossibus ejus & sacro cinere necessariis reliquiis, reliqua omnia in scriniolo, ad hoc opus præparato, cum reverentia reposita sunt. Paragraphis duobus sequentibus narrantur effossiones duorum aliorum corporum; primi quo supponebatur esse Roberti ducis Hasbaniæ, qui B. Eucherium, a Carolo relegatum, benigne admodum & humane susceperat: alterum socii S. Liberti (quem aliqui Goswinum appellavere) cum eo, ut affirmabant nonnulli, palmam martyrii adepti; ut ab aliis etiam obscurius traditum memini: at dispar ratio exuvias istas honorandi reponendique, abunde ostendit, Libertum ab omnibus tamquam sanctum martyrem semper agnitum, ejusque adeo sacras reliquias indubitanter ex eo momento publicæ venerationi expositas.

[8] Hinc principium veri cultus S. Liberto exhibiti, qui in eo cœnobio ad celebriorem sec. XIII; ad solennem postea accrevit. [secuta paulo post solenniori festivitate,] Etenim in eodem Chronico, alterius opera continuato, sub titulo de gestis Liberti abbatis (XXXVII) fol. mihi 287 verso, sub anno 1230, de institutione [festi] S. Liberti, sic legitur cap. 3: Iste D. Libertus instituit festum S. Liberti sub festo duplici, & triginta solidos Lovanienses hereditarie acquisivit, quos abbas, qui pro tempore fuerit, singulis annis pitantiæ fratrum persolvet. Addit porro laudatus Gurnezius in Face historica p. 216; Nunc dies ille festi publici pridie Idus Julii ab ascetis Trudonopolitanis primario cultu, seu primæ classis Officio, quod inter tutelares loci patronos relatus sit Libertus, ac magno tandem piæ plebis undique confluxu, sub inventionis titulo celebratur; quo die illam accidisse significat vetus Martyrologium, jussu Roberti abbatis an. MCCCLXI exaratum. Mechliniæ quoque, ut alibi dixi, præcipua celebritate, & cum plenariæ Indulgentiæ fructu, in æde metropolitana Martyri solennitas, non tamen publica (quod optandum foret) peragitur. Adhæc utrobique ei dicatæ aræ, Mechliniæ in chori ambitu gladiatorum simul ædicula est, Liberti solida & picta effigie insignis. Trudonopoli vero anno MDXXXIII, Georgio Sarens abbate, altare in odæo templi SS. Trudoni, Eucherio & Liberto inscriptum fuit. Postremo ne quiddam Martyris memoriæ sacrum omittam; est lapis, inter ecclesiæ cancellos ac odæum, tapete stratus, & crate ferrea septus, ne profanis pedibus violetur, longus vero pedes VIII, latus IV, quem sancti pugilis sanguine purpuratum, majorum traditio firmat. Sed potissime pretium meretur & habet urna illa saxea, senos fere pedes longa, in qua corpus sanctum primitus humatum fuit. Est ea nunc muro superioris chori ad lævam majoris aræ inserta cum epigraphe Sepulcrum S. Liberti martyris.

[9] [quæ & in Martyrologiis] Ex his satis aperte demonstratum existimo, vetustissimam S. Liberti, æque ferme ac SS. Trudonis & Eucherii, sanctitatis & martyrii famam apud Trudonopolitanos perseverasse, forte ab ipso seculo nono, quidquid cœnobii ipsius, per Normannorum depopulationes, ruina memoriam ejus nonnihil obscuraverit, donec inventis anno 1169 reliquiis, debita eis veneratio exhibita, sequenti vero seculo, anno 1230, Officium ecclesiasticum sub ritu duplici Sancto decretum fuerit; quod subinde ad primam classem ascendisse, ex jam deductis perspectum & manifestum est, tametsi paulo serius, ut de tot aliis sæpe sæpius dicendum fuit, ejus in Fastis generalioribus festivitas consignata sit. Antiquissima, quæ in Martyrologiis reperiatur, annuntiatio exstat in nostro Sanctorum Florario, scripto, circa medium sec. XV, nomine tantillum corrupto, ubi pro Liberti legitur Lubberti, quemadmodum etiam scripsit Grevenus; Lubberti abbatis & martyris. Neque vero terreamur nomine abbatis: nam per id tempus ecclesiarum seu cœnobiorum præsides, abbatis & præpositi, non magno discrimine, dicebantur, ut in S. Rumoldo fusius ostendimus. Joannes Molanus rem paulo distinctius expressit, sub titulo inventionis, quamvis ex laudato Chronico non undequaque constet, utrum hoc die, XIV Julii, martyrio affectus sit, an potius inventæ Trudonopoli & elevatæ sacræ reliquiæ. Sic loquitur Molanus in suis ad Usuardum additamentis primæ editionis: Eodem die inventio S. Liberti martyris, vita & meritis gloriosi: quem inclytus martyr beatiss. Rumoldus triduo extinctum submergio, divina suscitavit virtute, fideque imbuit & doctrina. Illo autem tempore quo Normanni, Dani & Huni Brabantiam & adjacentes provincias igne vastabant & gladio, ante S. Trudonis aram vitam glorioso consummavit martyrio. Ab hac editione non differunt posteriores, nisi penes primas voces, In Hasbania.

[10] [a seculo XV signata est.] Molanum secuti sunt recentiores prope omnes a seculo XVI; Canisius nimirum iisdem prope verbis, sed cujus additio marginalis ab anno martyrii longe aberrat; vitio, opinor, typographi, qui pro anno 883, male a plerisque adoptato, inadvertenter substituit 383. Galesinius ab hac notatione prudentius abstinuit, paucis scribens: In Hasbania, inventio S. Liberti martyris, meritorum magnitudine, vitæque cælestis gloria clarissimi. Constantinus Ghinius longius elogium texuit, quale ferme etiam exhibet Monasticorum antesignanus Arnoldus Wion cum suis Dorganio & Menardo, quos phrasi multo prolixiori superat Bucelinus, Sancti certamen consignans anno 790, ac pro eo citans scriptores Belgas, quorum nec unum, saltem quod ego sciam, reperias, qui id genus epocham somniaverit; Normannos nempe seu Danos in interiori Belgio grassantes, vivente tum & triumphante Carolo Magno. His adde Saussayum, qui ex Miræo sua accepisse videtur: Ipso die in Hasbania, natalis S. Liberti martyris, quem Dani ethnici, Belgium vastantes, fugientem insecuti, in templo cœnobii S. Trudonis, ante ipsam summam aram, genibus flexis religiosissime orantem, cum socio anonymo immaniter trucidarunt, eo loco qui etiamnum hodie religionis causa tapeto tectus visitur. Accedant additiones Flandricæ, & Willoti Gallicæ ad Martyrologium Romanum, & recentissime Castellanus in Martyrologio Universali, quorum omnium unanimis consensus S. Liberti cultum ab immemorabili quam testatissimum confirmat.

[11] Quæ totis quinque a S. Liberti elevatione seculis apud populares suos Mechlinienses ejus peculiaris veneratio fuerit, [A quo tempore Mechliniæ,] mihi hactenus incompertum; non abs re quis censuerit, communem ipsum cum S. Rumoldo Legendam & cultum apud suos habuisse, donec communicatis cum cœnobio Trudonopolitano S. Rumoldi reliquiis, indeque sancti Liberti sacris exuviis mutuo, si ita loqui licet, acceptis, anno 1631, ut habes in Commentario prævio ad sancti Mechliniensium apostoli Acta § 22, num. 254, solennior Mechliniæ haberi cœpit festivitas, relatumque inter propria S. Liberti anniversarium Officium, quod exinde in Metropolitana ecclesia constanter celebratum novimus, approbante primum Illustrissimo archiepiscopo Jacobo Boonen, eximio tum S. Rumoldi, tum sancti ejus discipuli & successoris Liberti cultore, ut dicto Commentarii Rumoldiani loco aliisque satis demonstratum est. Porro in laudatis ibi non semel Amplissimi Decani Molii adversariis, res tota cum suis incrementis breviter sed accurate describitur, ex quibus ea, quæ ad S. Libertum pertinent, hic subjicio: Anno MDCXXXI, Augusti XXXI, reliquiæ S. Liberti solenni supplicatione vesperi pridie delatæ sunt e sacello Illustrissimi Domini ad navim ecclesiæ, comitante Ill. Dom. & celebrante summum sacrum, processione solenni comitante clero & Ordinibus omnibus. Tunc exaltatæ sacræ reliquiæ: ad annum vero 1633, pro XIV Julii sic habet Molius: Celebratum festum S. Liberti per modum Duplicis, cum musica & organis in omnibus Officiis, ac pulsu campanæ Rumoldi ad omnia Officia, cum laudibus Vespertinis; ornato altari, ut in festo S. Rumoldi, ac iisdem ornamentis; reliquiis in altari repositis, & candelabris argenteis; assignatis cantoribus, organistæ & pulsatori ex proventibus penuarii, ex ordinatione Capituli &c.

[12] In hodierno proprio Mechliniensi dilata est S. Liberti festivitas ad XVI Julii, procul dubio quod XIV impediatur celebritate S. Bonaventuræ, [quo die & quo ritu festum celebretur.] XV autem S. Henrici: colitur sub ritu duplicis cum unica lectione propria, quam hic describo, tametsi nihil præter jam dicta contineat. Lect. IV. Libertus Adone comite & Elisa parentibus senio confectis sancti Rumoldi precibus Mechliniæ natus, & ab eo baptizatus est. Qui cum grandiusculus in flumen cecidisset, Rumoldi oratione a morte suscitatus, caput extulit aquis, & contrario flumine sursum se extollens, perinde acsi aquis tinctus non fuisset, ad ripam appulsus est. Hic postea in propinquo loco, qui ab ulmorum copia nomen accepit, cœnobiticæ vitæ cœtui præfuit, & in eo cum admirabili sanctitate vixit. Scythis deinde & Danis ab ora maritima usque ad Agrippinensem Coloniam Bello omnia vastantibus, ut periculo se eriperet, in Hasbaniam profugiens, ante ipsam divi Trudonis aram (ubi flexis genibus Dominum deprecabatur) occisus, martyrii palmam adeptus est. Binæ aliæ lectiones ejusdem secundi nocturni desumptæ sunt ex sermone S. Bernardi de S. Clemente. Ad tertium nocturnum ponitur Euangelium ex Matth. cap. 10: In illo tempore dixit Jesus discipulis suis, Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere &c. legiturque homilia S. Ambrosii episcopi ex lib. 7, in Lucam cap. 13. Cetera omnia sunt de communi unius Martyris primo loco. Nunc Sancti ætatem & mortis epocham investigemus.

[Annotatum]

* An non sepulcro?

§ II. Martyrii S. Liberti verosimilior epocha.

[Ætatem involvisse videtur Molanus] Jam proxime verbo insinuavi, ætatem S. Liberti, saltem verum ejus martyrii tempus scriptores Belgas non parum torsisse, cujus rei epochæ disquirendæ non omnem attentionem attulisse videtur laudatus sæpe Joannes Molanus, dum in citatis Usuardinis additionibus ad marginem apposuit annum DCCCLXXXIII; in Indiculo vero ita rursum locutus est, acsi prædictum martyrium referret ad primariam illam & famosissimam per Normannos depopulationem; quam circa annum 884 contigisse, scriptores omnes certatim memorant. Præmittenda igitur Indiculi verba huc spectantia, ex quibus motæ sunt inter nostrates controversiæ. Dani, inquit, & Normanni ea tempestate vastabant Gallias, & in eis Lotharingiam, sive Lothariense regnum, cujus portio erat nostra Brabantia. Imo Regino Prumiensis, ejusdem fere temporis chronographus, scribit anno octingentesimo octuagesimo quarto, Nortmannos in regno Lotharii castra & sedes statuisse in loco qui dicitur Loven, regnumque continuis incursionibus fatigasse: indeque Parisios recessisse anno octuagesimo septimo. Eversa est tunc Mechlinia, quatuor tantum milliaribus distans a Loven, sive Lovanio, & Libertus profugus in Hasbaniam, ab iisdem ob Christum occisus est, ante altare divi Trudonis, flexis genibus Dominum deprecans. Hæc haud ambigua est Molani sententia, iisdem prope verbis in Natalibus denuo explicata.

[14] [ex male intellecto Theodorico,] Errandi ansam arripere fortasse potuerit, vir de cetero in iis rebus satis perspicax, ex ipso Theodorico, a quo S. Liberti martyrium Actis S. Rumoldi num. 8, pag. 242, ita immixtum est, ut prima fronte dubium faciat, utrum istud non subierit S. Libertus, vivo adhuc & superstite sancto magistro, cujus necem sequenti demum num. 9 subnectit. Tum vero cap. 2, pag 245, eam Normannorum irruptionem describere aggreditur, quæ ex insertis Caroli Crassi & Joannis PP. VIII nomimbus, aliisque adjunctis ea plane tempora denotat quibus Molanus postremum S. Liberti certamen satis aperte innectit. Atque illud est in quo ejus attentionem desidero; etenim perpensis rebus omnibus, nusquam asserit Theodoricus, martyrium S. Liberti (ut alii voluerunt) Rumoldianum præcessisse, sed omnibus, quæ ad Libertum attinent, sub unum conspectum propositis, felicem S. Rumoldi exitum prosequitur: quæ vero, sequente ibi capite, de Normannis tradit, non ad S. Liberti cædem, sed ad S. Romuldi miracula, diu post Mechliniæ patrata, reducenda esse, rerum ordo manifestat; ex iis autem Actorum S. Rumoldi locis nihil prorsus eruitur, quo certum Libertini martyrii tempus designatum intelligamus: ut proinde tota disputatio ad solum Molanum reducatur, qui aut Theodorici mentem probe assecutus non sit, aut ex aliis perperam conceptis, eam epocham eligendam putaverit, de qua primum audiemus nostrum Joannem Martinium, qui sicut litteris suis in Commentario Rumoldiano a num. 2, Rosweydum de S. Rumoldo consuluerat, sic eumdem anno 1622, Aprilis XXII pro S. Liberto interpellat. En ejus epistolæ verba:

[15] In vita S. Liberti nodus est Gordius cui Rev. vestram Alexandrum accedere rogo. S. Libertus natus ante annum Christi DCCLXXV, [de qua re Martinius Rosweydum,] quo S. Rumoldus e vita abiit, ut ex Vita D. Rumoldi constat, cujus precibus ille sterilibus parentibus est impetratus: Libertus is (ut affirmat Molanus in Vita S. Rumoldi & S. Liberti, Lippeloo item, & Surius ceterique Vitæ D. Rumoldi scriptores) a S. Rumoldo monasterio præfectus est, & ibidem pie vitam transegit in annum Christi DCCCLXXXII vel DCCCLXXXIV, quo Nortmanni in loco qui dicitur Loven (Regino ita loquitur) sedem figentes, eum fugarunt & in S. Trudonis templo occiderunt. Senium nimium & productior vita S. Liberti historiam omnem mihi reddunt suspectam; nam si S. Libertus a S. Rumoldo monasterio est præfectus, viginti ut minimum annorum esse debuit, S. Rumoldo ad cælos abeunte; nunc vero si ad annos XX addideris annos XXV, qui sunt inter annum DCCLXXV, quo S. Rumoldus obiit, & annum secularem DCCC, reperies annos XLV: deinde si ad annos XLV addideris annos LXXXII ut minimum, qui sunt inter annum DCCC & annum DCCCLXXXIII, quo occisus Libertus traditur, habebis annos CXXVII, quibus vixisse S. Libertum oporteret, si ea vera sunt, quæ conscripta leguntur. Oro, pater, hunc nodum vel solve, vel seca.

[16] An & qua ratione propositum nodum solverit aut secuerit Rosweydus, me quidem latet; ast idem saxum paulo post volvisse Arnoldum Raissium, [Raissius Colvenerium consulit:] Hierogazophylacii Belgici & Auctarii ad Natales scriptorem, deprehendo ex epistola ejus ad Colvenerium scripta, subjunctoque hujus responso, quæ cum totam nostram quæstionem complectantur, & utcumque solvant, hic scriptum utrumque exhibendum censui, ea subinde additurus, quæ ad paulo ampliorem illustrationem conducere existimavero. Sic dubia sua exponit Raissius: Quod S. Libertum anno DCCCLXXXIV (quo tempore Normanni, Dani & Hunni Brabantiam & adjacentes provincias igne vastabant & gladio) ante aram S. Trudonis orantem, vitam martyrio consummasse tradunt Molanus, Usuardus, Miræus, aliique prid. Idus Julii; dico ego, venia ipsorum, non esse verisimile, ipsum pervenisse ad ista tempora, etsi ultimo anno S. Rumoldi scilicet DCCLXXV, quo martyrio occubuit, ejus baptismus ponatur & ejus a morte suscitatio, nisi forte dicatur anno ætatis suæ CX consummasse martyrium. Sed magis urget, quod in Molano & in Vita S. Rumoldi … dicatur fuisse præpositus cœtui cœnobiticæ vitæ, ad minus (ut verisimile est) anno ætatis XX. Hinc apparet, potius ferendum esse ejus martyrium ad an. DCCCXXXVII, quo cœperunt Nortmanni Gallias devastare; nisi colligeretur ex Vita S. Rumoldi, ipsum martyrio occubuisse longe ante ipsummet S. Rumoldum. Placebit Amplissimo D. super hoc suum referre suffragium, meque plurimum devinciet. Tuus totus, Arnoldus de Raisse. Habe modo Colvenerii responsionem.

[17] [hujus responsum] S. Rumoldus Roma in Belgium venit anno DCCLII, ut habet Vita ejusdem, quæ est recentioris auctoris, apud Zachariam Lippeloo Kal. Julii, hoc est tempore Pipini regis, patris Caroli magni, qui rex creatus est anno DCCL: & quamvis ex eadem Vita videatur S. Libertus martyrio occubuisse ante S. Rumoldum; ex alia tamen ejusdem Vita a Theodorico abbate S. Trudonis conscripta, quæ est apud Surium (quæ propter antiquitatem majoris est ponderis) contrarium satis indicatur. Natus autem videtur S. Libertus anno DCCLIII, atque ita præfici potuit a S. Rumoldo monasterio a se ædificato, ætatis suæ anno XX vel XXII; martyrium enim S. Rumoldi ex Molano Baronius tam in Annalibus quam in notis ad Martyrologium I Julii, sicut & Haræus ex eodem Molano assignat anno DCCLXXV. Ante quem annum Libertus occidi non potuit a Normannis, qui demum has partes invadere cœperunt anno DCCCXV, tempore Ludovici, de quo scribit ad eumdem annum Baronius; Ludovicus hoc anno adversus Normannos misit exercitum, qui absque pugna, acceptis obsidibus rediit. Idem scribit anno DCCCXXXVI, eumdem Ludovicum Normannos grassantes in Frisios absque ulla hominum cæde in fugam vertisse; & ibidem ait; hoc eodem anno prima Normannorum in Gallias irruptio in Francorum Annalibus recensetur. Non potuit igitur a Normannis ante hæc tempora Libertus occidi: neque videtur tempus martyrii ejusdem dilatum usque ad annum DCCCLXXXIV, quia sic oportuisset eum consummasse martyrium non dico anno CX sed CXXX ætatis suæ; sed id contigisse anno DCCCXXXV aut circiter. Unde recte annotavit Haræus; intelligitur depopulatio facta tempore Ludovici Pii, de qua in antiquis Annal. Franciæ an. DCCCXXXV.

[18] [rem utcumque elucidat.] Neque verum est quod scribis, Usuardum tradere, Libertum consummasse martyrium anno DCCCLXXXIV, quia Usuardus nec Rumoldi nec Liberti meminit in suo Martyrologio, sed utrumque Usuardo adjecti Molanus, & utriusque meminit idem in suis Natalibus Sanctorum Belgii, ubi tamen id diserte non asserit, dicto anno passum esse S. Libertum, sed eo tempore quo Dani & Normanni vastabant Gallias, & in eis Lotharingiam, seu Lothariense regnum, cujus portio erat nostra Brabantia. Deinde subdit, quod Regino scribat, anno DCCCLXXXIV Normannos in regno Lotharii castra & sedes statuisse in loco qui dicitur Loven, regnumque continuis incursionibus fatigasse… Mox addit, eversa est ab his Mechlinia, quatuor milliaribus distans a Lovanio, & Libertus profugus in Hasbaniam, ab iisdem ob Christum occisus est ante altare divi Trudonis. Verum non est necesse, posterius hoc factum esse eo tempore, quo id, quod præcedit. Quinimo dum occisum narrat Libertum Vita S. Rumoldi, quæ est apud Lippeloo, dicit singulari Dei munere locum S. Rumoldi immunem fuisse, omnibus in circuitu templis & cœnobiis flamma absumptis. Restat solus Miræus, qui occisum ponit DCCCLXXXIII in Fastis Belgicis, idque verosimiliter ex Molano, qui id lectori parum attento significare videtur … Et hæc meliori judicio semper salvo. Datum Duaci die XXVI Julii MDCXXVII. Georgius Colvenerius. Laudo conatum ad excusandum Molanum, quem quo attentius legeris, eo magis perspicies, verissima esse quæ de eo nuperrime diximus.

[19] Placet de cetero eruditum juxta ac moderatum Viri clarissimi, tot aliis lucubrationibus notissimi responsum, [Invenienda Normannorum in Belgium incursio,] in ea præsertim, quam & nos secuti sumus, si non certa undecumque, saltem verosimillima opinione, de epocha martyrii S. Rumoldi anno 775, omnino figenda, a qua si recesseris, Rumoldiana fere omnia corruere necesse est. In ea autem sententia cum cæde S. Liberti anno 883 vel 884 innexa, Vitam posterioris enormiter producendam quis non perspicit? At paradoxum hujusmodi deglutire nihil est quod nos compellat, postquam Theodoricus, rebus gestis multo quam nos propinquior, nullam certam Normannorum irruptionem determinavit; ut historiæ ejus integritas planissime salvetur, modo assignari possit tempus aliquod, quo barbari illi in Brabantiam penetraverint, & latrocinia sua immanesque carnificinas execuerint. Id vero si ante posteriorem illam vastationem, de qua Theodoricus numero nostro 10 meminit, cujusque incendio per decem & octo annos totum orbem arsisse narrat; id, inquam, ante palmarem illam gentium Aquilonarium rabiem contigisse, si distinctiori auctoritate quam laudatus Colvenerius ostenderimus, sarta tecta manebit ejus, aliorumque longe probabilior opinio, totis ferme quinquaginta citius annis, nempe circa annum 835 aut 836, senem tum, ætate satis grandævum, utpote octogenarium, martyrii coronam ab efferis Christiani nominis hostibus consecutum fuisse.

[20] Colvenerii responsum non vidit, opinor, Gurnezius; neque vero ei opus fuit recentiorum auxiliis, [quæ cum S. Liberti ætate componi possit;] ut propositam controversiam aliquousque enodaret; quam certe non oscitanter expendit laudatæ superius Facis suæ historicæ dissertatione ultima, ea argumenta congerens, quæ hic attigisse & nonnihil illustrasse, erit plane eorum elucidatio, quæ hic dirimenda suscepimus. Verbo præmonuisse juverit, tempus vix umquam opportunius barbaris istis illuxisse, quo Gallias rapinis suis infestarent, quam eam tempestatem qua interius adeo ardebant ingratissimi filii Lotharius, Ludovicus & Pippinus in pium Imperatorem, parentem suum optimum, ut merito stupeat accuratissimus Franciæ nuperus historicus, noster Gabriel Daniel, tomo 1 editionis primæ pag. 638, plura ipsos damna per id tempus turbatissimo regno non intulisse. In Frisiam porro exscendisse & aliquousque ab anno 835 penetrasse non diffitebor, diserte id affirmantibus ejus temporis scriptoribus, quos ibidem allegare non negligit. Sunt ii auctores veterum Annalium, partim Baronio notorum, partim recentius editorum, quorum subsidio texitur series paulo clarior variarum illarum, toti Galliæ funestissimarum irruptionum, quibus formidanda illa gentium nomina nostro etiam Belgio, tamquam alia post Attilam flagella, incubuerunt, quarumque originem paulo altius apud Gurnezium a pag. 200 repetitiam invenies; hic nobis sat erit eam detexisse, qua S. Libertum ab ipsis interemptum, reddatur quam verosimillimum.

[21] [eam vero suggerunt chronica Francica] Ea hic igitur omnia prætereo quæ de primis Normannorum moribus, a Carolo Magno repressis ex Eginardo aut aliunde recenset Gurnezius, alia etiam fusius memorans, a curiosis istic videnda; neque attendendæ primæ ad oram Flandriæ leviores infestationes, quas aliqui anno 815 aut 820 referunt, vix levia seculturarum calamitatum præludia: huc spectant potissimum rapinæ, cædes, incendia, verbo damna innumera Frisiæ primum, deinde Hollandiæ, tum & Brabantiæ nostræ illata post annum 830, cum nullam Brabantinam incursationem antiquiorem noverimus, de quibus solis hic nobis agendum. Et primum quidem occurrit Chronicon de gestis Normannorum inter Scriptores Franciæ apud du Chesne tomo 2, pag. 524, in quo notatur barbaræ gentis devastatio in Frisia ab ipso anno 833, qua homines multi occisi fuerint aliique captivi abducti. Hæc prima exscensio in eas partes fuisse videtur, uno forte anno hic anticipata, cum in Annalibus Bertiniensibus ad annum 834, sic legam: Interim etiam classis de Danis veniens in Frisiam, aliquam partem ex illa devastavit; & inde per vetus Trajectum ad emporium, quod vocatur Dorestadus, venientes, omnia diripuerunt. Tum vero ad annum sequentem 835 distincte notatur; Normanni secunda irruptione Dorestadium irruentes, vastaverunt atque hostiliter deprædati sunt. Conspirant omnia in alteram illam, ut audaciorem ita funestiorem anni 835, via jam ante quasi strata, invasionem in extremam usque Brabantiam extensam, ut apertius docebunt sequentia documenta.

[22] Rem omnem non satis exprimit auctor Vitæ & actuum Ludovici pii, [pro anno 835,] apud eumdem du Chesne pag. 314, dum paucis innuit irruptionem Normannorum in Frisiam dicto anno 835; at præ ceteris clare locutus est auctor incertus Annalium Francorum, a Pithœo primum editorum, ubi ad annum istum 835, nihil dubii relinquit quin in Brabantiam usque sese effuderit pestis illa Normannica dum Antverpiam nostram tam diserte commemorat. Primum ait, Normannos Dorostadum (hodie Wyck te Duerstede) vastavisse. Tum plenius: Normanni Anduuerpiam civitatem incendunt, similiter & Wittham emporium juxta ostium Mosæ fluminis, & a Frisionibus tributum acceperunt. Hos Annales procul dubio vidit & transcripsit, in annis tamen biennio deflectens Sigebertus, pro anno 835, notans 837, ex cujus conformitate res minime dubia relinquitur. Sic igitur iste: Northmanni Gallias graviter infestant, Dorestatum vastant, Andoverpiam oppidum & Vuitlant emporium, situm juxta ostium Mosæ, incendunt, a Fresonibus tributum accipiunt. Huc etiam adducit Papebrochius in Annalibus suis Antverpiensibus, quos prælo paratos reliquit, locum Theobaldi in historia S. Gummari, dum narrat per fluvium Scindam, tunc haud dubie quam modo latiorem, pervenisse barbaros Turninum (hodie Deurne) ibique monasterium, tum Liram & Mechliniam exussisse, ut suo loco pluribus disquirendum erit.

[23] Ut paucis complectar omnia, jam dictis consonant scriptores alii a Gurnezio citati, [quo verosimillime Sanctus martyrio affectus est.] quos hic majori numero colligere nihil profuerit, cum ex adductis modo antiquissimis testimoniis cetera accepta esse, facile quisque intelligat. Sit igitur verosimillima conclusio, non alteri tempori opportunius innecti posse quæsitam martyrii S. Liberti epocham, quam anno jam toties dicto 835. Nec signatus martyrii dies XIV Julii (si non potius inventionis dicendus est) a vero multum abludit, æstivo enim tempore usos prædones, minime dubium orediderim: at celerem fuisse per Brabantiam & Hasbaniam depopulationem inde datur colligi, quod teste citato superius Vitæ & actuum Ludovici Pii auctore, ad eorum (nempe Normannorum) insolentiam comprimendam perrexerit Imperator, ut, hoste imminente, spolia raptim convasanda fuerint, quo se in Frisiam indeque in naves reciperent. Atque hic Commentarium sistimus, nihil magnopere soliciti de apologia fugæ S. Liberti texenda, postquam Servator ipse Christus suos tam diserte monuit; Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Cur autem in Hasbaniam potius quam alio fugerit, mihi saltem divinare non lubet: in promtu iis solutio, qui Sancti matrem Elisam appellant, eamque in Hasbania illustri & præpotenti genere ortam existimant, ut proinde ad ditionem propriam Hasbaniensem se receperit; quod cum ipsis tantisper supponere non gravabimur, aliis monumentis ad hæc elucidanda plane deficientibus.

DE S. JOSEPH EP. ET CONF.
Ex tabulis Græcis, & Historia ecclesiastica.

SEC. IX.

[Commentarius]

Joseph episcopus & confessor, apud Græcos (S.)

AUCTORE J. P.

Clarissima hodie S. Joseph, archiepiscopi Thessalonicensis, memoria signatur in Fastis Græcis, Menæis videlicet impressis, eorumque Ms. Indice, Maximo Cytherorum Episcopo, Menæis bibliothecæ Ambrosianæ ac Menæo Chiffletii, [Sancti elogium;] ac in sæpe dicto supplemento Sirmondo-Chiffletiano ad Menæa excusa. Elogium parvum habet Sirletus; sed illo prætermisso, dabimus id, quod legitur in Basiliano Synaxario: Sanctus pater noster Joseph vixit, imperante Theophilo iconomacho, Photini & Theoctistæ filius, Theodori, Studitarum hegumeni, frater; qui propter conversationem suam, virtute conspicuam, communi calculo creatur episcopus Thessalonicensis. Ubi quando satis diu erat versatus, & orthodoxam fidem docuerat, jussu Imperatoris CPolim * reversus est. Et cum tam ipse, quam ejus frater stetissent coram Imperatore iconomacho, venerabilium imaginum cultum abnegare compellebantur. Quo cum adigi non possent; Theodorus quidem ad paludem Apolloniadis in exilium relegatus est; Joseph vero in variis carceribus versatus, & reliquam etiam calamitatem constanter perpessus, rursumque a quodam impiorum, ab Imperatore misso, hæreticæ fidei professioni subscribere coactus, idque facere renuens, in obscuriorem carcerem inclusus, e vivis abiit. Unde videtur Martyris nomine non indignus, quamvis titulo ὁμολογητοῦ, confessoris, vel episcopi Thessalonicensis dumtaxat signatum repererim apud Græcos: recteque observat Gretserus in notis ad homiliam in sanctam Crucem, ab ipso compositam, in titulo orationis ὁμολογητὸν nominari, quod nomen apud Græcos illis datur, qui extra martyrium, aliquid fidei vel justitiæ causa perpetiuntur.

[2] Supradictum Supplementum hos pangit versiculos: [versiculi;]

Ἔσοπτρον σάρξ· οὗ λυθέντος, Παμμάκαρ,
Οὐδὲν μέσον σοι πρὸς Θεοῦ θεωρίαν.

Caro speculum: dum ter Beate, hoc solvitur,
Faciem intueri te Dei, nihil vetat.

Porro in Menæis impressis ac Maximo Cytheræo repetitur Sanctus die XV hujus cum simili elogio, cui in fine additur: Prope cæcis custodiis inclusus mancipatur; in quibus multa & intolerabilia mala sustinuit; fameque & siti, & omnibus calamitatibus absumptus, ad æternam quietem, quam nullam ullo tempore in præsenti reperit vita, emigravit: cujus precibus ab omnibus malis liberemur. Amen. Cave ne hunc Josephum confundas cum alio ejusdem nominis Hymnographo, aliquantulum juniore, quem dedimus die III Aprilis, a pag. 266.

[3] [varia ad Sanctum spectantia;] In Vita S. Nicolai Studitæ ad diem IV Februarii mentio fit de hoc S. Josepho. Varias epistolas, a S. Theodoro ad ipsum datas extare apud Baronium, significatum est ibidem in annotatis ad cap. 2, lit. f; de quibus mox. Ex numero 37 ejusdem Vitæ etiam discimus, S. Platonem, qui colitur IV Aprilis, duorum istorum fratrum avunculum fuisse: nam, ut ibidem narratur, ipse Theodorus gloriose depositus fuit XVI Januarii juxta inclytum ac afflatum a Deo ejus avunculum Platonem, una cum fratre ac Episcopo Joseph a dextris ad orientalem partem delubri S. Præcursoris: monasterium quippe Studitarum conditum erat in honorem S. Joannis Baptistæ. De hoc nostro sancto Præsule etiam recurrit mentio in Commentario historico S. Theophylacti, Episcopi Nicomediensis, ad diem VIII Martii, num. 6.

[4] [factis,] Plurimum illustratur S. Joseph ex epistolis S. Theodori germani sui ad se datis, quas producit Baronius, primo, ut fatetur ad annum 808 num. 1, ex codice Columnensis bibliothecæ latinitate donatas opera & diligentia Sirmundi. Ad annum 809, num. 46 ista præmittit: Cum in hunc modum pseudoëpiscopus Thessalonicensis .. tam crudelia atque deformia ageret adversus sanctissimos monachos, qui ejus communionem aversarentur .. qui vere pastor erat, & pater, legitimusque archiepiscopus Thessalonicæ Josephus ab hæreticis Mœchianis in synodo Mœchiana (de qua agit ibid. num. 3) depositus. His auditis magnopere cruciabatur; de hisque iterum scripsit ad ipsum germanum suum Theodorum; quibus ille rescripsit consolatorias; relatas ibidem num. 47. Unde paucula delibo: Ego vero non per antiphrasim, absit; sed vere prorsus, elucere te his temporibus nostris in archiepiscopali dignitate, sanctorum Patrum exemplo dixi. Nec aberrem si columnam, & firmamentum Ecclesiæ te vocem, mi frater optime, &c. Et ex epistola ibidem relata ad annum 815, num. 11 discimus Sanctum nostrum in exilium relegatum fuisse: Exurge itaque vir Dei … non penitus in insula relinqueris. Exerceri forsitan & probari te, sicut antea, oportet, ut coronam inde referas illustriorem. Ibidem num. 8 egerat de exilio in dicta insula, quam non exprimit, occasione S. Platonis, circumscripti in una quadam insula ex his, quæ ante urbem sunt: (de CPoli egerat) quemadmodum & frater noster Josephus Arch. Thessalonicæ in alia quadam valde aspera; unde situm ejus aliquousque colligas. Et rursum ad annum 816, num. 43, suavissima & vere fraterna epistola a Baronio, summis laudibus eum prosecuto, profertur; in qua Theodorus dolere se dicit, inter alia periisse .. jambos, quos contra Iconomachos scripserat. Longum esset totam transcribere: quam sic concludit: Saluto eos, qui reverentiæ tuæ famulantur: qui mecum est, Nicolaus videlicet, ut famulus supplex veneratur.

[5] Alia Sancti nostri decora ibidem traduntur. Palam negat, [& scriptis illustrem;] se cum patriarcha CPolitano communicaturum ad annum 808, num. 2. Et, ut narratur num. 17; Theodori fratris sui sententiæ defensor & propugnator, nec audiri potuit, imo calumniam passus, quod malis artibus archiepiscopatum esset adeptus, ad Simeonem monachum… litteras reddidit, quæ dantur cum apologia de episcopatu num. 18; de separatione ejus (quæ est apud Theophanem ac Cedrenum) num. 19. De Oratione ejus in venerandam ac vivificam Crucem, a Gretsero nostro e Græco versa, & inserta ejus tomo 2, de Cruce Christi; (de qua re, uti & de tempore, quo scripta fuit, vide ipsius notas) agit Possevinus noster tomo 1, Apparatus sacri. Canones, quos noster composuit, distinguendos ab iis, quos concinnavit Josephus Hymnographus, dictum ad eumdem diem III Aprilis pag. 268. Videri potest etiam Simonis Wangnereckii nostri Pietas Mariana Græcorum in Prolegomenis num. 22. Commentarius de Scriptoribus Ecclesiasticis recentissime editus, de S. Josephi scriptis agit tomo 2 a col. 24.

[6] [qui non vixit ultra an. 844 aut 845.] Quo anno obierit S. Joseph, non habeo unde definiam, deficiente ejus Vita: quæ si alicunde eruatur, forte licebit de anno mortis, & fortasse etiam de die, quo obiit, aliquid certi statuere; siquidem conscripta umquam fuerit, de qua re mihi non constat. Illud interea videtur satis certum, vitam non produxisse ultra annum 844 vel proxime sequentem; quantum assequimur e Vita S. Theodoræ Imperatricis, data ad diem XI Februarii, § VIII, num. 55; ubi verba leges supra a nobis prolata; & paullo post ibidem num. 56, relata solenni translatione S. Theodori, de qua supra, dicitur ejusdem Theodori corpus in Studii monasterio collocatum fuisse, in quo & magni Platonis & beati quoque Josephi dives arca pariter asservatur. Quæ translatio ibidem affigitur anno 844 aut sequenti; Baronio illam innectente anno 844.

[Annotata]

* πρὸς τὸν βασιλεύουσαν πόλιν.

DE S. HENRICO IMPERATORE
BAMBERGÆ IN GERMANIA.

Anno MXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Henricus Imperator, Bambergæ in Germania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti genus, nomen & agnomina.

Episcopatus Bambergensis elogia paucis sed non ineleganter delibavit Gaspar Bruschius; urbs ipsa non semel in Actis nostris descripta est, patrono & fundatore ecclesiæ suæ gaudens S. Henrico, quem Cæsarum suorum decus & gloriam, [S. Henricum Imperii decus præcipuum,] hoc vel potius præcedenti die, cælo transmisit Germania, ejus nominis Regem ordine secundum, Imperatorem vero primum, quem tamen communiori acceptione Henricum II appellabimus, virum insigni prorsus sanctimonia clarum, virginitate in conjugio servata illustrem, beneficentia in Ecclesiam nulli secundum; ut de perpetuis ejus etiam intestinis bellis hic non agamus, quibus toto regni & imperii sui tempore etiam a proximis, & sibi obstrictissimis exagitatus fuit: Germaniæ interiora adversus rebelles egregie tutatus, externos vero hostes Slavos, Bohemos, Polonos aliosque invictis armis insecutus; quique in oppositas maxime Europæ partes Apuliam & Flandriam victricia signa circumtulit. Ea, inquam hic ex professo eruderanda non suscipimus, iis potissimum intenti, quæ ad singulares ejus virtutes, Christiano & vere sancto principe dignas, miracula & cultum, tota Catholica Ecclesia merito propagatum, pertinere censebimus; eos præcipue scriptores audituri, qui ejus pro fide & religione fortiter gesta, munificentiam in exstruendis restaurandisque ecclesiis, ceteraque intemeratæ sanctitatis argumenta prosecuti sunt. Atque hæc præcipua erunt tractationis hujus præviæ argumenta, sic tamen a nobis hoc loco ordinanda, ut nihil omissuri simus, quo totus vitæ cursus illustrari possit, id quod a nemine hactenus præstitum esse, utut mirati sint multi, nemo certe implexam rerum silvam complanare ausus est. Sed hic prius exequenda sunt, quæ in titulo proposuimus.

[2] [non Boium genere sed Saxonem fuisse,] Hæc inter primum occurrit Sancti ipsius genus, stirps, origo seu familia, de qua dubium mihi nullum subortum fuisset, post lecta tam varia scriptorum coævorum testimonia, nisi noster Matthæus Raderus in sua Bavaria sancta tom. 1, , ad rem paulo accuratius examinandam compulisset. Refellere istic conatur Raderus receptiorem S. Henrici progeniem, qua ex communi cum Ottone I stipite, nempe Henrico Aucupe, descenderit, gradu tertio consanguinitatis per duos Henricos, alterum Ottonis magni fratrem, alterum Ottonis II fratruelem, Ottoni III decessori suo conjunctus; cujus proinde arbor genealogica, primo statim intuitu perspectissima sit. Lineam aliam ibi Raderus sequenti pag. 104 substituit, ex Hofmanno acceptam, quasi ex ea probetur, S. Henricus, non Saxo sed Boius genere fuisse, quod tamen negat Hofmannus ipse in nupera Ludwigi editione col. 56, hisce verbis tabulæ suæ præmissis: Eo (S. Henrico) sine virili stirpe absumpto, imperatoria dignitas de gente Saxonica Henrici Aucupis excidit & ad Francos Orientales transiit. Qualiscumque igitur sit obscurior illa Hofmanni tabula, a Raderi opinione ipsum recedere manifestum est: clariorem agnoscere oportet, quam ipse frustra impugnat, inutili æque conatu varia insignia adducens, ex quibus id demum conficitur, quod in controversiam non venit, S. Henricum Bavariæ ducem fuisse.

[3] Prædictam tabulam ab Hofmanno istic propositam, & a Radero descriptam operosius discutere nec studii nec operæ pretium est, [ex Adelboldo ep. Ultrajectino] satis erit superque, ea veterum testimonia proferre in medium, ex quibus evidenter pateat, S. Henrici cum Ottone III consanguinitas tam propinqua, ut & ipsum ex Ottonis magni genere fuisse oporteat, cujus rei testis synchronus, & omni exceptione major est Adelboldus Ultrajectensis episcopus de rebus gestis S. Henrici apud Gretserum pag. 432, nobis infra in nova editione, num. 5. Ubi præmisso de Ottonis III præmatura morte luctu, sic subjungit: Dolor esset etiam insanabilis, nisi superstes ei exstitisset Henricus dux gloriosus, & vir ad regnum suscipiendum strenuus. Is tunc temporis ducatum in Bavariensi regno tenebat, populum pacifice regebat, pacem amplificabat, ecclesiarum facultates augebat, leges & religiones magnificabat. Tandem sic in ducatu vixit, quod omnibus placuit, ut de ducatu transduceretur ad regnum, de vexillo extolleretur in solium hereditarium. Hereditarium dicimus, quia ut ab his, qui genealogias computare noverant, audivimus, a Carolo magno ex parte patris decimam septimam, ex parte matris decimam sextam lineam propagationis tenebat. Insuper tertius Otto * post obitum in regem eligebatur, & IPSI TERTIUM AD INVICEM CONSANGUINITATIS GRADUM TENEBANT. Hæc ibi.

[4] Rursus in eamdem sententiam loquitur Adelboldus paulo post pag. 434, [aliisque plane evincitur] ubi recensitis S. Henrici æmulis, inter quos erat Theodoricus Lothariensis, de eo ait, quod Henricum Ducem in regno esse sciens heredem, noluit incipere, quod non posset finire. Mitto hic quæ Hofmannus & alii asserunt, de reducta ab Ottone III ad septem electores imperii, regis Germaniæ (uti tunc loquebantur) electione, cum satis certum videatur, ad S. Henricum usque hereditariam successionem locum habuisse; Sanctum vero eo jure regnum adipisci non potuisse, nisi ex Ottoniano genere prognatus fuerit, quod clarissime semel & iterum hic pronuntiat Adelboldus. Neque obscure consentit Ditmarus, dum S. Henricum in libri sui quinti prologo, natum de stemmate regum affirmat; idemque libri istius quinti initio, apud Leibnitium pag 365, jus hereditarium plane agnoscit, maxima procerum multitudine una voce respondente; Henricum Christi adjutorio, & jure hereditario regnaturum. Adde Sigebertum Gemblacensem, cujus hæc sunt verba ad annum 1002: Fuit quippe (S. Henricus) filius Heinrici ducis, qui fuit genitus de Heinrico fratre primi Ottonis Imperatoris. Unde restituendus Mabillonii lapsus in Annalibus Benedictinis pag. 159, num. 25, dum S. Henricum scribit, filium Henrici Ducis, Ottonis magni fratris, ex dictis enim liquido patet, legendum, Ottonis magni ex fratre nepotis. Huc revoca Chronographi Saxonis ad dictum annum 1002, satis expressos terminos: Præfatus dux Henricus nepos regalis in regnum eligitur.

[5] Plura huc non congeram testimonia, quæ apud eumdem Chronographum an. 983, [contra Raderum,] & alibi recurrunt, cum jam adducta abunde sufficere videantur ad eam, quam hic dare prætendimus, veram & exactam Henricianæ stirpis notitiam, quidquid adversus eam pugnet Raderus aut alii, ex variis insignibus sive Bambergæ sive alibi exstantibus. Salleri nostri syntagma de stirpe S. Henrici non vidi, neque alios in ea disceptatione citari solitos, quorum omnium auctoritas ad Adelboldum, Ditmarum, Sigebertum & Chronographum Saxonem comparanda non est, saltem apud eos qui veritatis historicæ momenta probe norint expendere: nam de Hezilonis cognomento Henrico Bavaro S. Henrici parenti adjecto (quem verius Rixosum, sed & pium dixeris) quidquid adversus Ottonem II molitus sit, ut habes in Vita S. Godehardi IV Maii num. 7, pag. 504: de Hezilonis, inquam, appellatione, unde Raderus varia colligere nititur, nulla mihi altercatio; apud veteres deest omnino affictus character, atque ex adductis scriptoribus indubitatum omnino est, dicendum ipsum Ottonis magni ex fratre nepotem, adeoque S. Henricum ejusdem Ottonis in eadem linea pronepotem: quo spectat Ottonis II diploma, apud Gretserum pag. 13, in quo Henricum Bavarorum ducem, hujus, quo de agimus, patrem, carum nepotem appellat, intellige patruelem, ut bene explicat Gretserus pag. 84, ubi genealogiam hanc nostram egregie confirmat. Ne diutius de re explorata disseram; consule Vitam B. Mathildis XIV Martii cap. 5, pag. 366, S. Henrici jussu scriptam ipsique dicatam, & dilucidam invenies Sancti nostri genealogiam, ac de imperio ejus vaticinium; quæ omnia dubitare non sinunt, quin S. Henricus ab Henrico Aucupe per synonymos patrem & avum originem traxerit.

[6] [sententiam postmodum retractantem.] Pluribus igitur hic superfedeo, neque ea omnia operosius adducere aut refellere lubet, quæ a variis excogitata sunt, nationali potius spiritu quam studio veritatis. Raderus ipse, post tam multa in Bavarorum gratiam ex insignibus gentilitiis & aliunde collecta, tomo demum quarto Bavariæ suæ sanctæ pag. 34, rei evidentiæ postliminio cedens, hæc verba inserere non dubitavit; Henricum enim sanctum Saxonem origine jam volumus, ut ex Ditmaro liquet, atque etiam ex aliis, quos jam abunde dedimus. Qui ambas sententias, nescio an serio, componere nituntur, aut nihil agunt, aut mere in vocibus ludunt, & ad inanes verborum commutationes omnia revocant. Non hic de patria pugnamus, ut pro Homero Græciæ civitates, nam S. Henricum in Bavaria & Abudiaci natum, ultro & libenter concedimus, ast avito sanguine, aut ex prioribus illis Baioariorum dynastis aut ducibus originem duxisse, æque negamus atque certum est, Caroli V Cæsaris progeniem, in Augustissimo Imperatore nostro Carolo VI superstitem, non Hispanam genere sed Austriacam & Germanicam agnoscendam esse. Hinc ad reliqua in paragraphi titulo præfixa tuto procedimus.

[7] [Sancti nomen & cognomina,] Nominis Henrici etymon, ut ex Aventino recte notavit Gretserus pag. 80, Germanicum est ab Hain vel Haim quod est domi, & Geich dives, & regnum atque imperium: inde Hainreich, Haimreich, Heinreich &c. Veteres Honoricum dixere; ast in usu est Henricus. Hungari (pergit ex Aventino Gretserus) Hæmericum, & absque aspiratione Aemericum vocant. Fuit filius S. Stephani regis Hungarorum & Giselæ sororis S. Henrici Imperatoris. Significatur hoc nomine prudens & bonus pater familias, & qui colit regnum & imperium. Sub Henrici nomine noti sunt reges Germaniæ seu Imperatores septem; Franciæ reges quatuor, limata nomenclatura in Henri; Angliæ reges octo: atque in Hispaniam usque transiit, habuitque synonymos reges quatuor sub Henrique nomine, quod Itali Errico pronuntiant. Notat præterea Gretserus cognomenta habuisse Henricum Imperatorem, sancti a sanctitate, pii a pietate, claudi a luxato femore. Frequentes vero fuisse hujusmodi appellationes regibus & Imperatoribus adjectas, vulgo notum est. Hinc Auceps ille, Henrici sancti proavus, quod ancupio delectaretur, & humilis etiam dictus, quod coronam imperialem detrectasset. Ottoni II rufi cognomen adhæsit, Ottoni III pueri, quod puer regnare cœpisset: Henricus III niger dictus est, Conradus ejus pater salicus. Nec in Francia defuere indita facillime cognomenta, ut habes in Carolis calvo, crasso, simplice, sapiente &c. ut ad Græcos non accedamus, quibus non minor fuit libertas Imperatores suos agnominandi.

[8] Et de pii quidem & sancti cognomentis S. Henrico tributis, [inter quæ Claudi appellatio;] res in comperto est, potissima imo sola quæstio vertitur de claudi appellatione, quam miris modis ei inditam narrant scriptores, quos inter is qui Sancti aliqualem Vitam scripsit monachus, opinor, sed huc usque anonymus in fragmento Bambergensi, addendo capiti 22, longam historiam memorat, quam ut suggillare prorsus nolim, potiori tamen auctoritatis pondere præditam vellem, & majori veterum consensu firmatam, tradentibus aliis apud laudatum Gretserum, S. Henricum, in bello Longobardico contra Arduinum seu Hardwigum, captum, cum, deceptis custodibus elapsus, de muro se præcipitasset, luxato fractove crure, postea claudicasse, unde Claudi cognomentum habuerit. His adde, si lubet, quæ in eamdem rem congessit Hofmannus, in citatis suis Annalibus col. 38 & 39, & novissime Burchardus Struvius in Syntagmate historiæ suæ Germanicæ parte 1, pag. 372. Neque prætereundus est laudatus etiam supra Gaspar Bruschius, tomo de Monasteriis Germaniæ, ubi pag. 87 Montem Monachorum, de quo nos abunde locuti sumus ad Acta S. Ottonis die secunda Julii, describens, alia obtrudit, minus etiam credibilia, ut diversissima illa ejusdem rei diversimode narratæ adjuncta, invitum etiam quemlibet de veritate ancipitem hærere compellant.

[9] Claudicationem equidem admitto, at, ut verum fatear, [cujus verosimilior causa redditur.] in nullam adductarum a scriptoribus illis causarum multum inclinor; magis placent ea quæ habet Browerus noster in Antiquitatibus Fuldensibus lib. 3, cap. 15, pag. 255, his verbis: Hic idem Henricus (sanctus) cur Claudi cognomen tulerit, inquiri video. Nauclerus fama exceptum perhibet, ex objecto Regi cælitus viso id evenisse, cum Romæ in ecclesia D. Mariæ Majoris Christum Jesum, summum sacerdotem, Matre Sanctorumque stipatum choro, rem divinam patrare conspicatus, simul ab Euangelio recitato, angeli manu librum ad se ferri vidit, osculo de more libandum; atque eo in ostento exiisse de mentis potestate, sensibus alienatis: cumque quid secum ageretur, ille quidem nesciret, angelum, collaudata ejus pudicitia, & castimoniæ studio, testigisse nervum femoris, atque inde claudicare cœpisse. At comperior equidem in ecclesiæ Fuldensis membranis iis, quibus munificentia ejus regia describitur, primis regnandi exordiis, cum se exerceret venatu, graviter a fera saucium, nomen inde populari jactatione Huffeholz *, id est claudi tulisse. Quamobrem ex hoc fere incursu claudicasse potius, cum majoribus credere liceat; [quam] ex angeli contactu, si illi viso sua fides, testificationem retulisse conjugalis abstinentiæ pudicitiæque. Clara hæc, plana & sana sunt: neque vero prodigiis opus fuit, ut quod inter mortales adeo obvium est, S. Henricus ex recte gradiente claudus redderetur. Hinc ad Sancti ætatem, obitum & cultum progredimur.

[Annotata]

* forte tertii Ottonis.

* grallator seu ligno saliens

§ II. Sancti ætas, annus & dies obitus, cultus, elogia.

[Regnavit annis paulo plusquam 22;] Ætatem S. Henrici nec ab Adelboldo nec a Ditmaro repeti posse, perspicuum est; prioris enim imperfectum est opus, desinens in anno 1004, alter autem Sancto non supervixit, præmature e vivis ereptus anno 1018. Monachus anonymus, quem Vitæ qualiscumque auctorem supponimus, cap. 30 sic ait; defucto itaque beatissimo Dei famulo anno regni sui XXIV, vitæ LII, imperii vero XI &c. Ast hic in primo charactere errat, cum Sancti exordium antea innexuerit anno 1001; verum ab VIII Idus seu VI Junii 1002 ad diem obitus XIII seu XIV Julii, non potest reperiri nisi annus XXIII inchoatus; quocirca ab aliis rotundo numero solum regnasse dicitur annis XXII, ut Imperator vero annis X; quæ omnia facile intelliguntur: non item quod mortuus sit anno MXXII uti plures scripsere, quos hic recitare non vacat, nedum refutare; non magis quam alios regni initia figentes anno millesimo Omnium instar hic sit auctor Vitæ S. Meinwerci in nostra editione ad diem V Junii cap. 13 num. 101, ubi dicitur S. Henricus cum totius Christianitatis inæstimabili mœrore anno vitæ suæ LII, regni XXII, imperii X, Dominicæ Incarnationis MXXIV defunctus; quod plane confirmat Chronographus Saxo ad dictum annum 1024, & terminis paulo expressioribus Annales Hildesemenses, quorum hi sunt characteres:

[11] [vixit an. 52, natus an 972 mortuus 1024] MXXIV, Indict. VII, Heinrichus Imperator Nativitatem Christi Babenberg; Pascha Parthenopoli, Pentecosten vero Goslare honorifice celebravit. Qui postea Gruna venit, & ibi languore correptus decubuit; & cum totius regni mœrore ah! ah! III Idus Julii hominem deposuit: sed XXII annis, hebdomadis V & uno die regnavit. Anima ejus requiescat in pace. Det requiem animæ qui cuncta gubernat ubique. Rectus est culculus exclusis die VI Junii, quo rex declaratus, & XIII Julii, quo vita functus est; supersunt enim dies XXXVI, qui per septem divisi pleno numero reddunt hebdomadas quinque & diem unum. Atque hæc quidem satis pervia & obvia sunt, habeturque tota vitæ periodus ad annum ætatis quinquagesimum secundum producta, & retrogrado ordine numerando figendus omnino est annus nativitatis ante mensem Junium DCCCCLXXII. Sic igitur rectissime in annotatis ad Vitæ prædictæ cap. 30 computavit Gretserus in hunc modum: Moritur Imperator Henricus anno MXXIV, III Idus Julii. Natus est anno DCCCCLXXII Ratisbonæ (locum alium non procul inde dissitum Abudiacum notavit Raderus loco supra citato) pridie Nonas Maii, ut ex Ditmaro notat Fabricius in Originibus Saxonicis. Frustra hic pluribus discutias, quod in dubium non revocatur.

[12] [die 13 Julii] De die obitus quæstionem movere possent auctaria Usuardina & recentiora Martyrologia in quorum aliquibus signatur S. Henricus III Idus, in aliis pridie Idus, quo expressissime refertur in hodierno Romano: Bambergæ, sancti Henrici primi Imperatoris, qui cum uxore sua Chunegunde perpetuam virginitatem servavit, & sanctum Stephanum Hungarorum regem cum universo fere ejus regno ad fidem Christi suscipiendam perduxit, cujus festivitas die sequenti celebratur, ut proinde eo die mortalitatem exuisse plane censeatur. At pro Gretsero, præter antiquos scriptores jam supra laudatos, aliosque, quos recensere superfluum judico, facit eadem S. Meinwerci Vita, loco citato hoc epitaphium referens:

Henric Augustus virtutum germine justus,
      Hæc servat cujus viscera putris humus;
Splendor erat legum, speculum, lux, gemmaque regum,
      Ad cælos abiit, non moriens obiit.
Idibus in ternis vexantem pondera carnis
      Julius æthereo sumpserat imperio.

[13] Hæc litem omnem prorsus dirimere videntur, quidquid in variis locis cultus fortasse fuerit S. Henricus XIV Julii, [quamquam signetur 14 & 15.] quem recentiores passim omnes unanimi consensu eo die annuntiant, & nos alibi ad hunc ipsum vel ad sequentem XV omnia ad Sanctum spectantia remisimus, secundum citatum modo Martyrologium Romanum, in quo hodie ob solennius S. Bonaventuræ festum, Officium sancti Imperatoris dilatum est ad prædictam XV, quod proprio die reponi commode non potuisset, cum S. Anacleti festivitate impediatur. Qui acciderit, ut in Sancti natali consignando variaverint Martyrologia, compertum equidem non habeo, at nisi multum fallor, nodum omnem in ea difficultate occurrentem satis apposite dissolvit qui S. Henricum obiisse scripsit ipsa nocte inter XIII & XIV Julii intercurrente, sic ut ansa inde facillime accepta sit, diversos ejus transitui dies assignandi; nisi forte solennitas canonizations, aut aliqua alia ratio intervenerit. Utcumque vero id factum fuerit, tametsi hodierna Sancti solennitas ab Ecclesia, uti diximus, die sequenti, seu XV hoc tempore constanter recolatur, Acta ejus hac receptiori celebritate illustranda censuimus, ea quæ ad ejus gesta & cultum pertinent hic prosecuturi, præmissis Usuardi nonnullis auctariis in quibus & XIII & XIV Julii collocatum invenimus, nam apud antiquiores nulla exstare potuit memoria Sancti, quem scimus undecimo primum seculo ad Superos evolasse.

[14] De cetero satis certum est, inclytam adeo fuisse, & per totum orbem Catholicum percrebuisse S. Henrici virtutum, [Quid de eo fieret ante canonizationem.] pietatis & miraculorum famam, ut non diu post obitum pro Sancto haberi cœperit colique a fidelibus, præsertim a Bambergensibus, quos continuo institisse existimo, ut fundator suus in Cælitum album referretur, quamvis, ut fit, ob varia incidentia, res in proxime sequens seculum dilata fuerit: quo intermedio tempore in usu esse potuerint, quas olim descripsit noster Janningus, Missæ speciales, pro sanctis virginibus conjugibus celebrari solitæ, quarum hæ sunt orationes: Propitiare, quæsumus Domine, animæ famuli tui Henrici, & præsta, ut qui de tuis donis in hoc loco pervigili cura nomini tuo quotidiana præparavit obsequia, perpetua cum Sanctis perfrui mereatur lætitia. Per Dom. Secreta: Hanc oblationem, quæsumus Domine, ut ei ad salutem proveniat, cujus in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat. Postcommunio &c. eodem spectant. Oratio de sancta Cunegunde, ita habet: Præsta, quæsumus omnipotens Deus, ut anima famulæ tuæ Chunegundæ, omnium peccatorum suorum nexibus absoluta, cum omnibus Sanctis tuis perpetua perfrui mereatur lætitia &c. Ex quibus certe patet, abstinuisse per id tempus pios clientes a Sanctorum honoribus ipsis deferendis. Neque verosimile est, ante canonizationem S. Henrici nomen in sacros Fastos relatum fuisse, & primo quidem XIII Julii, deinde XIV, ut palam facient exempla hic subnectenda.

[15] [In Usuardinis aliquibus ponitur die 13,] Inter codices nostros is qui de sancto Henrico XIII Julii primus meminit, est Hagenoyensis in Germania scriptus, his verbis: In Babenberg, sancti Henrici Imperatoris confessoris. Brevius Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ: Henrici Imperatoris. Elogium concinnavit Editio Lubeco-Coloniensis: In civitate Babenbergensi, depositio sancti Henrici Imperatoris Christianissimi: qui regnavit XXII annis, sub anno Domini millesimo. Cui desponsata fuit sancta Cunegundis, filia Palatini Comitis Rheni, virgo devotissima. Qui pariter virginitates suas Deo voventes, occulte virgines usque ad finem vitæ permanserunt. Paulo aliter Grevenus, in anno obitus exerrans: Civitate Babenbergensi, sancti Henrici Imperatoris Christianissimi, hujus nominis primi quoad Imperatores, benedictionem imperialem seu coronam assecutos. Cujus uxor Cunegundis virgo sanctissima, juvenculaque pulcherrima, ad hoc virum suum induxit, ut communi voto inter se perpetuam virginitatem servarent: in quo statu S. Henricus Christo serviens, anno Domini MXXI beato fine quievit, miraculis clarens. Hoc idem elogium ampliavit Canisius; neque in auctariis suis prætermisit Molanus, brevius tamen omnia complexus: Apud Bamberge, sancti Henrici Imperatoris & confessoris. Atque hæc hactenus recte ad XIII Julii; quibus addi posset longior oratio Florarii Sanctorum, sic ut mirum sit, adeo postmodum invaluisse diem sequentem XIV.

[16] [in aliis die 14.] Pro hac inter codices nostros Usuardinos solum recurrunt Bruxellensis brevi hac phrasi: Sancti Henrici, Romani Imperatoris & confessoris: & Molanus, eum hoc die repetens: Eodem die, sancti Henrici secundi, Romanorum Imperatoris & confessoris: qui obiit anno MXXI. Lege, ut supra, anno MXXIV. Transiit anachronismus in Maurolycum, qui hoc ipso die sic scribit; Bambergæ, sancti Henrici secundi Imperatoris sanctissimi, qui cum uxore sua Cunegunde virginitatem servavit: a quibus Bambergensis ecclesia fundata & dotata fuit, obiitque anno salutis MXXI. Iisdem prope terminis signatur etiam a Felicio, sed quod hic novum plane & mirum, a Galesinio prætermissus est, tum hoc tum præcedenti die. Qui versibus Sanctorum elogia intexuit Brautius Sarsinensis episcopus, de Sancto hoc die cecinit: Henricus primus rex regum totius orbis, conjugis ornavit virginitate torum: quod vero subjungit de conversa per S. Henricum Hungaria, explicatione indiget, quam infra suo loco dabimus: Hungariæ regnum Stephano cum rege fideli, Henricus Christi subdidit obsequio. Alios recentiores prætereo uti & Bucelinum cum longo suo elogio, cui antiquiora & veriora substituere malui.

[17] [Elogia ejus ex Ditmaro,] Hæc inter vetustius nullum aut magis authenticum suggeri potest, quam quod libro suo quinto præfixit Ditmarus versibus hexametris in hæc verba, non semper ad metrum exacta:

Henricus scandit, postquam puerilia vicit,
Ardua virtutum, natus de stemmate regum.
Huic pater Henricus Dux, & genitrix erat ejus
Gisla suis meritis æquans vestigia regis,
Conradi patris Burgundiæ * regna tenentis.
Nutrit præclarum Wolfgangus præsul alumnum,
Qui sequitur Dominum toto conamine Christum.
Post necem * patris ductor successit herilis,
Ejus & imperium longe spectat quoque clavum.
Maxima pars regni Slavo vastata crudeli *
Multum lætatur quod ab hujus pace potitur
Sedibus optatis, justeque rapacibus armis
Procul depulsis, ac diva lege sedatis,
Inflatos omnes contra se deprimit hostes,
Demulcens socios jocundo famine cunctos.
Si quo deliquit modicum, statim resipiscit,
Fructibus ac dignis curabat vulnera carnis.
Utilis Ecclesiæ, cunctis miseratur ubique.
Merspurg si scires hujus pia vota, sitires
Adventum tanti rectoris, & inclyta Christi
Munera laudares, condignaque præmia ferres.

[18] S. Henrici virtutes & res gestas per varios annos & capita prosequitur Chronographus Saxo, [Chronographo Saxone,] ex quo satis erit paucula decerpere ad annum MIV. Igitur rex Henricus, cultor æquitatis inclytus, & religionis divinæ præcipuus, quæcumque regni negotia a decessore suo, tamquam puero, & ipso intempestivo obitu præoccupato, relicta fuissent minus caute ordinata, ipse secundum Domini timorem restaurare justeque disponere studuit. Videantur ibi quæ ad restitutionem episcopatus Merseburgensis pie & religiose contulit Rex sanctissimus. En modicum fragmentum: Postquam igitur Rex beati desiderii sui explevit votum, reversus Magdeburch, ne quod ex hac institutione Archiepiscopo incusaretur intulisse damnum, quoddam sui juris eidem legali testamento tradidit prædium, cum omnibus pertinentiis suis, in Zeudici provincia situm. Nam ipse in Domino magnæ devotionis Rex, de capella sua sumens non modicam partem reliquiarum beati Mauritii, hieme tunc forte redivivo frigore sæviente, terramque glaciali asperitate & nive cooperiente, a monte S. Joannis Baptistæ, ubi servabantur, nudis pedibus, ut fertur, calore pietatis illum animante, tricesimo die depositionis Gisilharii archiepiscopi, in civitatem detulit, cunctis festivo ritu, ut par erat, eas suscipientibus, quas & sancto altari, cum prædictis donariis obtulit, ipsumque diem, in honore præfati Martyris ejus ecclesiæ celebrare, quemadmodum adhuc habetur, instituit.

[19] Haud multum dissimile sancto Imperatori encomium, sed brevius concinnavit auctor Chronici Laureshamensis apud Freherum pag. 72: [& aliis antiqq. scriptoribus.] Ottone tertio Imperatore Romæ defuncto, & per Heribertum Coloniensem archiepiscopum atque Godefridum Ducem Aquisgrani sepulto, Henricus Dux Bavariorum imperii fascibus arreptis rex eligitur, & Moguntiæ solenniter ordinatur. Cujus quanta fuerint justitiæ & pietatis insignia, testatur illa nobilis, quam condidit & in qua conditus est, Babenbergensis ecclesia. Siquidem tanto religionis amore ducebatur, ut monachorum pater appellaretur. Et sane, inquit Mabillonius in Act. Bened. sec. 6, parte 1, pag. 454, vere eorum patrem fuisse & patronum, probant vetera passim instrumenta in eorum gratiam data, quæ vide ibi, cum elencho Sanctorum, quos pius Imperator vivens coluerit, imo totum elogium quod hic inseri mereretur, nisi fixum esset sola vetustiora colligere, quale etiam illud quod habet auctor Vitæ sancti Meinwerci apud nos cap. 2, num. 9, pag. 515: Henricus Dux Bajoaricus, secundum seculi dignitatem locupletissimus, & litterarum studiis non tenuiter instructus, & quod his majus est, vir in omni perfectione ecclesiastica præcipuus. Pluribus supersedeo, quæ apud scriptores præsertim in Vita S. Meinwerci satis obvia sunt, cum nullus de sancto Imperatore sine merita laude meminerit. Reliqua ad sancti Imperatoris cultum spectantia dabit sequens

[Annotata]

* Burgundica

* mortem

* feroci

§ III. Canonizatio, elevatio sacri corporis, & translationes,

[S. Henrici canonizatio] Utrum ad S. Henrici merita ostentanda aut gloriam ei conciliandam multum conferat visio, quam ejus Vitæ inseruit Anonymus monachus cap. 28, aliis examinandum relinquam; illustriora posteris argumenta præbuit gloriosus in Sanctis suis Omnipotens, dum ipsum pluribus egregiis miraculis inclarescere voluit, quibus demum motus Egilbertus Bambergensis episcopus, ordine nonus, eo rem perduxit, ut sacri cælitum honores sancto Imperatori decernerentur. Id quo anno acciderit, primum expediam; deinde cetera prosequar. Ex Egilberti ætate pendet totius rei decisio, quandoquidem eo potissimum urgente procurata sit prædicta canonizatio, & ad ipsummet directum Eugenii PP. III diploma, brevi producendum. Porro Episcoporum Catalogus novissime editus, &, ni fallor, ex Hofmanno contractus, episcopatus non nisi quinquennium Egilberto tribuit, quo ei ecclesiæ præfuerit solicitudine vere paterna, dignus vita longiore. Obiit autem MCXLVI, sepultusque est in æde imperiali; eique successit Eberardus Bavarus, eodem ipso anno electus. Cum igitur ad prædictum Egilbertum pertineat tota istius causæ procuratio, ad ipsum autem destinetur Eugenii rescriptum, non potest ultra ejus tempora differri S. Henrici canonizatio, unde manifeste consequitur, deserendum a nobis Baronii calculum, quem mirum est, ad annum 1152 prædictam canonizationem distulisse, qui Eugenii litteras ex nescio quo chronico Bambergensi præ oculis habuit.

[21] [ab Egilberto episc. IX procurata est,] Ita scribit ad dictum annum 1152 num. 3 ex Ottone Frisingensi in Friderico lib. 1 cap. 63: Quod autem idem Otto meminit hic de Henrico Imperatore inter Sanctos relato, exstant de ea re in Chronico Bambergensi Eugenii PP. litteræ. Eas ibi subjicit Baronius, & nos infra dabimus: ast ipsum fefellit, opinor, Frisingensis, dum ad annum istum 1152, Conradi III supremum, occasione ejus sepulturæ sic habet loco citato: Juxta tumbam Imperatoris Henrici, ejus loci fundatoris, qui nuper auctoritate Romanæ Ecclesiæ in loca sancta levatus, pro sancto habetur, regio cultu eum sepelivit: nempe ecclesia Bambergensis, quæ Conradi corpus alio transferri passa non fuerat. Nimis scrupulose particulam nuper accepit laudatus Baronius, quam ad annos aliquot extendendam esse, docet aperte rerum series, adeo ut superstite Egilberto canonizationem Romæ decretam oporteat, verosimillime anno 1145, solennius deinde celebratam cum elevatione & translatione sacri corporis ab Eberardo successore anno 1147, quod plane evincitur ex demonstrato superius Egilberti obitu; cui sane jam vita functo Eugenii diploma inscribi non potuit: audiatur Hofmannus, id disertius asserens, in Annalibus Bambergensibus col. 121.

[22] Sequenti anno (1145) Babebergæ lux ingens sanctitatis eluxit; quippe S. Henricus Imperator sanctitatem suam, [non an. 1152] multis miraculis ad sepulturam editis, confirmavit, & se ad cæleste illud Dei atque Sanctorum consortium receptum esse, comprobavit; ut Egilbertus episcopus hac de re legationem Romam mittendam & Eugenium Pontificem de omnibus diligenter edocendum putarit. Quibus rebus cognitis, & legatorum relatione audita, Pontifex religione perfusus, ipsum S. Henricum confessorem, hoc ipso anno, nempe post obitum ejus centesimo vigesimo primo, in Sanctorum numerum consecratione sua redegit; atque hac de re litteras Roma II Idus Martias ad Egilbertum episcopum, & ceteros ecclesiæ proceres dedit. Narrat Nunnesius monachus, Johannem quemdam Cardinalem, canonizationi S. Henrici acriter obnitentem atque reluctantem, luminibus privatum, atque intolerabili membrorum dolore correptum, severissimas temeritatis suæ dedisse pœnas. Demum vero eumdem, invocato ipsius confessoris nomine, sanitati pristinæ fuisse restitutum. Narratur ea punitio apud Gretserum cap. 39, estque inter miracula inferius ordine nonum, num. 9.

[23] Diploma ipsum canonizationis non producit Hofmannus, neque mihi notum fateor citatum a Baronio Chronicum, [sed 1145,] sed Hofmanni vices supplevit Gretserus, ex aliquo Anonymi apographo Bambergensi, unde bullam hic subnectimus: Eugenius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Egilberto episcopo, & dilectis filiis canonicis Bambergensis ecclesiæ salutem & Apostolicam benedictionem. Sicut per litteras & nuntios vestros vobis mandasse meminimus, venerabiles fratres nostros N. S. Rufinæ episcopum, & N. presbyterum Cardinalem pro diversis negotiis ad partes illas de nostro latere delegavimus, eisque viva voce injunximus, ut ad ecclesiam vestram accederent, atque de vita & miraculis Henrici regis rei veritatem diligenter inquirerent, & litteris suis nobis significarent. Nunc autem eorumdem fratrum nostrorum & multorum religiosorum & discretorum virorum attestatione, de castitate ipsius, de fundatione Bambergensis ecclesiæ, & multarum aliarum, quarumdam quoque episcopalium sedium reparatione, & multiplici eleemosynarum largitione, de conversione regis Stephani & totius Hungariæ, Domino cooperante, per eum facta; de glorioso etiam ipsius obitu, pluribusque miraculis post ejus obitum, ad ipsius corporis præsentiam divinitus ostensis, multa cognovimus.

[24] Inter quæ præcipuum & memorabile plurimum attendentes, quod cum diadema sceptrumque imperii suscepisset, [quamvis id in diplomate non exprimatur.] non imperialiter sed spiritualiter vixit. In thoro etiam legitimo positus (quod paucorum fuisse legimus) integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservavit. Quæ quidem nos omnia simul perpendentes, atque devotionem vestram, & ecclesiæ Bambergensis, quæ sanctæ Romanæ Ecclesiæ soli subesse dignoscitur, diligenter considerantes, tametsi ejusmodi petitio, nisi in generalibus conciliis admitti non soleat, auctoritate tamen S. R. E. quæ omnium conciliorum firmamentum est, petitionibus vestris acquiescimus, atque ejusdem memorabilis viri, cujus exaltationem requiritis, fratrum nostrorum archiepiscoporum & episcoporum, qui præsentes aderant, communicato consilio, memoriam inter Sanctos de cetero fieri censemus, & anniversarium ipsius diem solenniter celebrari constituimus. Vestra itaque interest sic in S. R. E. obedientia & fidelitate persistere, & sic ei dignæ devotionis obsequiis respondere, ut ampliori beati Petri & nostra gratia digni inveniamini. Datum trans Tiberim pridie Idus Martii: nullo alio charactere apposito quo in certum annum deveniatur; unde facilius excusari possit Baronit lapsus, qui ad episcoporum Bambergensium seriem oculos non intenderit.

[25] [Elevatio & translatio reliquiarum facta an. 1147.] Solennem illam Henrici in Sanctorum numerum cooptationem secuta est, ut nuperrime dicebam, sacri corporis elevatio, & in decentiorem locum translatio, de quibus breviter laudatus Hofmannus ad an. 1147 col. 123: Per eosdem dies ossa S. Henrici Imperatoris solenni cæremonia translata sunt. Et vero res facta est in hunc modum: Eberhardus episcopus, advocato Eberhardo archiepiscopo Salisburgensi, & Hermanno episcopo Brixiensi, atque una cum abbatibus, religiosis, & ipsis proceribus civitatis, accessit ad locum ubi conditum corpus fuerat, atque egesta terra, sacra ossa inde levavit, & in tumbam marmoream transtulit, eamque clavis obfirmavit. Eadem paulo contractus habes in elogiis episcoporum pag. 6: Eberhardus II Dux Bavariæ eligitur MCXLVI, Pontifice Eugenio III, Conrado itidem III. S. Henrici ossa magna solennitate ad honoratiorem tumulum transtulit, & marmoreo, quod hodiedum videre est, monumento condecoravit. Quousque extendatur istud hodiedum, necdum satis clare perspicio; colligendum id erit ex schedis nostri P. Joannis Gamansii, toties in Actis nostris laudati, qui eas describi curavit ex Ms. Catalogo Episcoporum Bambergensium S. Michaëlis Bambergæ, quas hic adducere operæ pretium existimavi, cum ea suppleant quæ in Hofmanno desiderantur.

[26] [Visitantur an. 1380,] Scriptor iste qui nonnisi ad annum 1440 Annales suos perduxit, ubi anno 1379 civium Bambergensium seditiones adversus Lambertum XXX episcopum paucis memoravit, ita subdit: Quibus verbis Lambertus in magnum timorem adactus, ad divinam implorandam opem confugit, & sequenti anno, clero ac populo advocato, tumulum S. Henrici aperuit, & reliquias ejus sacras protulit: ex quibus quid tum gestum sit, vix, aut ne vix quidem intelligas. Hæc paulo uberius citata Gamansii scheda, quam in ejus fide produco. Sub isto reverentissimo in Christo patre ac Domino D. Lamberto, anno Dom. MCCCLXXX Indict. III, die VIII mensis Julii, qua festum agitur Sanctorum martyrum Kyliani ac sociorum ejus, regiminis sui sexto, præsentibus honorabilibus viris ac dominis canonicis ecclesiæ Babenbergensis D. Bertholdo de Hennberg, filio comitis Henrici de Hennberg, D. Udalrico de Thunfelt Scholastico, & D. Friderico Zotner de Halberg, matura & discreta deliberatione dominorum de capitulo ecclesiæ Babenbergensis, & propter fidem certiorem sanioremque notitiam sanctarum reliquiarum sancti patris & fundatoris ecclesiæ Babenbergensis D. Henrici Imperatoris, apertus est sarcophagus jam dicti confessoris, ab antea bene reclusus & seratus sigillatusque sigillo majori bon. mem. D. Eberh. episcopi IX (alias X) Babenbergensis ecclesiæ.

[27] In quo quidem sarcophago inventæ sunt reliquiæ, quasi totius ejusdem corporis sacri ossa veneranda, [quando variæ reliquiæ ex tumulo extractæ sunt,] præter caput quod in alia theca deaurata reconditum veneratur. Ipsi vero de sano consilio, diligenti adhibita custodia, tantum mandibulam, brachium & duas costas cum parvis aliis ossibus prædictarum reliquiarum, foris honorabiliter recondendas, bonæque custodiæ mancipandas reservarunt, non tamen sine rationabili causa specialique devotione. Tandem ipsas reliquias S. Henrici in eodem sarcophago diligentissime iterato recluserunt; sigillantes sigillo capituli prædicti, quo ipsi Domini utuntur ad causas. Inventæ fuerunt pro tunc per eosdem dominos canonicos prædictos duæ veteres schedulæ, interiori thecæ affixæ, quarum una hæc scripta continuit: D. Eberhardus primus hujus Babenbergensis ecclesiæ episcopus præscriptum S. Henricum Imperatorem tumulavit: Egilbertus nonus Babenbergensis episcopus canonizavit ipsum S. Henricum (nempe per Eugenium III Papam) & Eberhardus Dux Bavariæ, decimus episcopus Babenb. transtulit præfatum patrem & fundatorem ecclesiæ S. Henricum sanctisque locis venerandum commendavit anno Dom. MCXLVII, die XIII Julii, præsentibus ibidem venerabilibus principibus ac dominis D. Eberhardo Saltzburgensi archiepiscopo & Hartmanno Brixiensi episcopo, cum multis aliis religiosis fidelibus ac Deo devotis.

[28] Apertura sarcophagi requirenda est in posteriori capite sub tergo imaginis beatæ Mariæ Virginis, [& variis locis cum aliis depositæ.] ubi scripta sunt hæc verba Aurea porta cæli. Locatio reliquiarum in festo S. Henrici ad sarcophagum suum. Pergit deinde scriptor Catalogi enumerare insignes aliquot Bambergenses reliquias, eo ordine quo ibidem in templo cathedrali dispositæ sunt. Caput, inquit, S. Henrici in medio locatur ante sarcophagum ad altare sanctæ Crucis versus Orientem: a dextris exeundo e choro S. Petri, caput sanctæ Cunegundis, & imago beatæ Mariæ Virginis. A sinistris S. Margaretæ & caput S. Kiliani: a dextris exeundo a choro S. Petri, caput S. Theodori & sancti Dionysii; & versus Orientem caput argenteum. A sinistris cap. sanctorum Cosmæ & Damiani, & caput argenteum: versus chorum S. Petri, caput S. Ottonis, & caput 8. Pii Papæ & martyris. Sequitur in charta Gamansiana miraculum de restitutione in integrum imaginis Crucifixi eburnei, qui e longinquis terris a S. Henrico Bambergam comportatus, & fulminis ictu in frusta minutissima collisus & contritus fuisse dicitur die X Maii 1515; (annum 1516 notat continuatio Hofmanni apud Ludwig.) Utcumque id factum fuerit; ad rem nostram propius spectant, quæ de hac proprie dicta sacrarum reliquiarum translatione subjungit citata charta in hunc modum:

[29] [Altera translatio an. 1513;] Anno Domini MDXIII Indict. I, die II Septembris sarcophagi antiqui sanctorum Henrici & Cunegundis fundatorum aperti sunt in corpore ecclesiæ, retro altare S. Cunegundis per Reverendissimum nostrum Dominum prænominatum de Lymburg, propter novam sepulturam præfatis sanctis patronis ex marmore sculptam: in quo sarcophago antiquo reperta fuit vetusta capsa unica in qua erant pulveres de corpore S. Henrici, pars una de scapula seu spatula ejusdem cum quibusdam de corio & serico, in quibus involutum fuit corpus S. Henrici. In sarcophago S. Cunegundis inventa est capsella ænea in qua inclusæ fuerunt reliquiæ de corpore S. Cunegundis, duæ costæ cum quibusdam aliis reliquiis ejusdem. In utroque sarcophago collecti sunt pulveres de corporibus amborum, quæ reliquiæ cum honore & reverentia in capsis suis ad magnam sacristiam sunt deportatæ per præfatum D. Georgium episcopum, D. Casparum suffraganeum ejusdem, & D. Joannem abbatem cœnobii S. Michaëlis Montis monachorum. Expost prædictæ reliquiæ in quatuor novas capsas sunt divisæ die IX mensis Septembris, die videlicet translationis S. Cunegundis, non sine dispositione divina, ad novum sunt sarcophagum deportatæ atque reverenter impositæ & inclusæ per D. Georgium episcopum, & D. Casparum suffraganeum, præsentibus ibidem D. Joanne abbate de Bantz; D. Georgio Stiber, decano eccl. Cath.; D. Wilhelmo Schengk Barone de Limburg, cantore; D. Leonardo de Eglofstein doctore, Scholastico; D. Sebastiano de Kungsperg, Cellerario, & aliis canonicis capitularibus dictæ Babenbergensis ecclesiæ, adstante clero & populo, quantum basilica cathedralis capere poterat.

[30] [& adjectæ sepulcro decorationes.] Atque hæc penultima est sacrarum S. Henrici reliquiarum solennis translatio; nunc cetera subjicio quæ in eadem Gamansiana charta colliguntur. Scriptura hæc in pergamenea schedula reposita est ad plumbeam capsulam. In isto sarcophago lapideo, cum sua tectura lapidea olim supra terram elevato, fuit reconditum quondam corpus S. Cunegundis virginis & Imperatricis, ante translationem ejus. Nunc propter structuram & erectionem novi sarcophagi, ut hodie cernitur; fuit hic sarcophagus sub terra reconditus S. Henrici confessoris & Imperatoris, ac hujus ecclesiæ fundatoris. Est quod ad claritatem hic desideres. Porro altare S. Cunegundis quod nudius demolitum & confractum est, innovatum & erectum fuit, & per D. Casparum suffraganeum, die eodem post reliquiarum impositionem, consecratum fuit, præsentibus adhuc omnibus, jam supra nominatis. Atrium ante ecclesiam Babenbergensem, a porta Adæ & Evæ usque ad portam gratiæ, eodem anno jam supra, lapideo pavimento stratum, ac muro pectorali cavatis lapidibus artificio magistrali per gyrum, ad formam coronæ circumdatum fuit, ne effunderetur ibi sanguis innoxius labente aliquo. Hactenus charta, pro coronide adjungens, quæ habes apud Hofmanni continuatorem col. 242. Alia religiosi cultus argumenta prosequamur.

§ IV. Reliquiæ Bambergenses, sacra cimelia, mausoleum Henricianum, Officia ecclesiastica, & antiqua Missa.

De reliquiis & sacris Bambergensibus monumentis ac cimeliis, cum præter ea quæ ex Hofmanno & schedis Gamansianis jam proxime data sunt, [Amicorum Bambergensium præsidio] nihil ad manum esset, ad fontem ipsum recurrendum censui, unde certius & securius, quam ex iis quæ Ludwigius vulgaverat, edoceri possem. Nec sane concepta spe frustratus sum; nam ope & præsidio R. P. Nicolai Pottu, Collegii nostri istic Rectoris, multa erudite suggessere nobilis, clarissimus ac consultissimus dominus Joannes Franciscus Xaverius Eppenauer, Eminentissimi Electoris Moguntini, & Episcopi Bambergensis archivarius, ut vocant; ac Adm. R. P. Dom. Otto Schugentes, Ordinis S. Benedicti ad Montem S. Michaëlis, antiqua sua benevolentia, collatisque ad Acta S. Ottonis illustranda pluribus olim suppetiis, notus & amicus, quorum subsidiariis manibus adjutus, nonnulla hic parato jam commentario inserere licuit, quæ alias omnino prætereunda fuissent. Accessere a munificis sanctissimi Patroni ac fundatoris clientibus necessaria ea auxilia, quibus istic delineata, hic vero in æs incisa sint varia, quæ proinde omnium oculis & piæ curiositati exponi potuere.

[32] [obtenta descriptio lipsanothecæ capitis,] Ut ordine singula digerantur, ab iis incipio, quæ sacras reliquias propius spectant, easque primum partes, quæ aut in ipsa cathedrali ecclesia, aut in aliis Bambergensibus templis religiose asservantur. Jam proxime notavimus, in prima sacri corporis elevatione & exaltatione, sejunctum a reliquo corpore honorandum verticem, piorum cultorum venerationi exponendum, ut præcedenti paragrapho etiam indicatum est. Sic ipsum describit Clar. Eppenauer, ut secundum decentem proportionem capiat coronam imperialem argenteam deauratam gravem, gemmis orientalibus multis magnisque exornatam, aureisque hinc inde cimeliis circumdatam, cujus linea diametralis sit octo pollicum unius pedis, altitudo propemodum sex; unde facile colligatur magnitudo capitis, quod eo modo coronatum detineri ait, in pomo imperiali dextræ imaginis argenteæ, humanam staturam umbilico tenus adæquantis: quam Romanæ, infra exhibendæ, non multum absimilem concipio, nisi quod in illa brachia exprimantur. Ex delineata corona de ejus pretio & elegantia statues, ridebisque cum Bambergensibus, binas illas ex S. Michaëlis a Ludwigio sic exhibitas, ut alteram in solennibus, alteram in quotidianis usitatam comminiscatur, cujus rei nec umbram subesse, mihi testatus est Schugentius. Sola hujus nostræ delineatio ad me missa est, quam satis feliciter excusam repræsento.

[33] Reliquias alias his ferme verbis describit Eppenauer: Mandibula cum dentibus inclusa thecæ ex deaurato argento, [& aliarum in variis ecclesiis.] decorata est octo pretiosis lapidibus; nonus in vertice est sapphyrus magnitudine adæquans duos pollices. Guttur similiter ita inclusum asserit crystallo diaphana, sed absque lapidibus pretiosis. Est in monasterio S. Michaëlis, in quodam reliquiario ligneo, parva aliqua particula ossea de S. Henrici corpore. In monasterio Bambergensi S. Annæ RR. PP. Minorum Ordinis S. Francisci Seraphici, in ambobus lateribus tabernaculi summi altaris, asservantur duo maxima ac integra ossa duorum pedum S. Henrici, quorum singula in longitudine adæquant unum pedem & decem ferme pollices; manifestum indicium, inquit, magnæ, ut supra dictum, staturæ, ita ut ea proxime accedat ad pedes omnino septem. Hæc Eppenauer, ex quo discere non licuit, quo tempore ossa illa bina e tumulo extracta sint; infra patebit inde acceptas esse Romanas reliquias, de quibus brevi agemus. Nihil hic de brachio & duabus costis cum parvis aliis ossibus, quæ foris honorabiliter recondenda desumpsit Lambertus episcopus anno 1380; ast inde fortasse reliquiæ istæ processerint, de quibus agemus paragrapho sequenti.

[34] Neque vero prætereunda sunt sacra alia cimelia sanctissimi Bambergensium Patroni, [Sacra nonnulla cimelia] ibidem religiosissime custodita. Præcipua duo sunt, nempe crux celeberrima, quam vidisse se testatur Henschenius ad Acta S. Cunegundis, quæque in Monte monachorum seu ad S. Michaelis recondita est; item mantum, ut ibi appellant, seu pallium, mirabili artificio elaboratum, in sacrario ecclesiæ cathedralis depositum: quæ in appendice post Acta, singulari explicatione, qua poterit diligentia, illustrabuntur. Porro Henriciana alia quatuor manta seu pallia serica cærulei coloris, quorum unum per totum magna cruce exornatum est, refert Eppenauer; atque item ensem S. Henrici proprium bissecantem, sine vagina tamen, ad initium seculi proxime elapsi, noviter consecrato Domino Episcopo Bambergensi Joanni Godefrido ab Aschausen Augustæ a Domino Episcopo Augustano liberaliter datum, habentem manubrium ellypsiforme ex crispato ligno buxino, longum tribus fere pedibus, latum sesquipollice. Habe & reliqua ejusdem Clar. Archivarii verbis:

[35] Est, inquit, cuspis ferrea bissecans, tamquam pertinens superstes sui (S. Henrici) militaris vexilli, [Bambergæ etiam deposita.] longa duobus pedibus cum dimidio, lata pollicibus duobus. Cuspis item similis vexillaris minor, longa uno pede, lataque ultra unum pollicem, quæ ex traditione a S. Georgio, ipsi S. Henrico, ad devincendos paganos, miraculose obvenisse dicitur. Exstat denique ensis quidam brevis cum vagina vili, cinguloque appenso, una solum acie, manubrio angulari eburneo, circumcincto parvo annulo argenteo ensem versus, cui nitido graphio insculpta sunt quatuor signa Euangelistarum. Pie creditur, hunc ensem instrumentum esse martyrii S. Adriani, quod longum in totum uno pede cum septem pollicibus, latum autem pollice uno & quarta parte. Hactenus relatio, in qua id postremum notatur; asservari ea omnia in tholo quodam ecclesiæ cathedralis, quæ venerationi publicæ plurima ex parte diebus festivis ad altare S. Chunigundæ, tumulo proximum exponi solent. Sunt & libri sacri, ut Missales, Graduales, & id genus alii, pretiosissime cooperti, picturisque suis ornati, qui a sanctissimo Patrono, ecclesiæ a se fundatæ, relicti dicuntur, cum ipsa Cruce postmodum exhibendi. At jam tumulus ipse, utpote patentissimum utriusque sanctissimi conjugis cultus argumentum, paulo attentius inspiciendus est, ipsiusque laudati jam toties Clar. Viri calamo describendus.

[36] Repetenda hic paucis, saltem in memoriam revocanda, [Præcipuum est] quæ paragrapho præcedenti ex chartis Gamansianis fusius dicta sunt de primo marmoreo qualicumque monumento per Eberhardum II episcopum Sancto tamquam populari erecto; tum vero de nova sepultura anno 1513 ex marmore sculpta, ad quæ non satis adverterunt qui, ex nescio qua traditione, persuasum habuere, idem hodie monumentum Henricianum exstare quod olim Sancto erexisse dicitur Eberhardus II, quodque antea in medio navis ecclesiæ cancellis ferreis circumseptum fuit, tandem in choro S. Georgii aliquot gradibus exaltatum. Hæc præpostere circumferri satis observaveram, certius vero me docuit laudatus R. P. Rector, ex inscriptione Germanica, in archivo reperta & sic latine versa: Sciendum est quod marmoreus tumulus, qui in ecclesia cathedrali supra sepulcrum S. Henrici & S. Cunegundis visitur, constructus & clathris ferreis munitus fuerit anno MDXVIII, qui annorum numerus infra in pede tumuli expressus est. Eam notam modo abesse, nil mirum est, cum basi novæ impositus sit tumulus hodie restauratus. Scripturam autem Germanicam pro anno 1513 perperam expressisse annum 1518, probat jam citata Gamansii charta, cui similem, recentissime repertam, submisit sedulus Collaborator, dum hæc prælo subjiciebantur. Diversitates inter utramque schedam tanti non sunt, ut notari mereantur; nec vero, typis jam compositis, notari potuere.

[37] [insignis tumulus marmoreus,] Præclarissimo novo operi immortuus est munificus hodiernæ sepulturæ restaurator, Melchior Otto episcopus, e vivis ereptus anno 1653, sed prius destinatis ad rem totam consummandam necessariis subsidiis, quæ proinde soli ipsi adscribitur, ut ex inscriptionibus mox referendis apertissime datur intelligi. Postremam igitur illam sacrarum utriusque sanctissimi conjugis, in amotum e media templi navi restitutumque in choro S. Georgii marmoreum tumulum reliquiarum translationem seu transpositionem solennissime demum & festivissime peregit ejus successor Philippus Valentinus Voit a Reinech IX Septembris 1658, invitatis ad insignem celebritatem Suffraganeo Herbipolensi, abbatibus quatuor Bambergensibus, ac parochis circumquaque ad quatuor milliaria dissitis; quibus præsentibus sacras reliquias imposuit ac inclusit, die festivo per totam diœcesim indicto, quem dictus Suffraganeus pia non minus quam eleganti ad confertissimum populum dictione panegyrica in laudem SS. Henrici & Cunigundæ directa honoravit, sub themate; David & omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo & clangore buccinæ 2 Reg. 6 ℣ 15. Exstat de hac re transmissa ad me ex archivo Bambergensi inscriptio litteris majusculis expressa, quam hic reddo: Anno D MDCXLIX, 2 Septembris, jussu Reverendissimi & Illustrissimi principis ac D. D. Melchioris Ottonis, SS. Henrici & Cunegundis sepulcrum marmoreum e media navi ecclesiæ ad chorum D. Georgii, velut locum magis conspicuum, fuit translatum: sacræ vero reliquiæ, quatuor ligneis arculis occlusæ, in sacristia tantisper servatæ, donec Reverendissimus & Illustrissimus princeps ac D. D. Philippus Valentinus, easdem huic tumbæ honorifice insertas, cura sumptuque magnifico, assistentibus D. D. Francisco Conrado a Stadion præposito, Georgio Henrico a Kunsberg decano, Joanne Philippo ab Egglofstein decanatus coadjutore,, Martino a Seckendorff seniore, nec non Suffraganeo Herbipolensi, quinque abbatibus ac ceteris capitularibus, clero populoque universis, summa cum religione, instituta ad hoc per urbem processione solenni, curaverit transferri, & hocce renovato marmore recondi MDCLVIII, die Septembris nona.

[38] [hic repræsentatus] His de ultima illa sacrarum exuviarum translatione præmissis, tumulum ipsum sic divisum exhibeo ut partes singulæ oculis pateant, adjectis dimensionibus ab Eppenauero mecum communicatis, quas ejus verbis, quemadmodum & cetera eo spectantia describo. Longus est, inquit, septem pedibus ac undecim pollicibus (unius pedis Noribergensis in duodecim pollices divisi) latus tribus pedibus & 2⅔ pollicis; altus vero quatuor pedibus ac 5¾ pollicis. Continet exterius historias quinque, quas superne concludit tegumentum cum delineatione num. 1, præ se ferente sanctos Heinricum & Chunigundam, justæ staturæ humanæ, artificiosa sane manu statuarii illo seculo. Quærimus qui certo statuat, utrum seculo XII, an potius XVI elaboratæ sint. Amborum Sanctorum pedibus ibidem substrati jacent duo leones gentilitii, quorum prior in dextera S. Chunigundæ, præter rhombos habet duos coronatos parvos leones, sinister vero præter rhombos, ducatum Bavariæ involventes, duas bicipites aquilas, non coronatas, quæ duo insignia optime æri incisa exhibet P. Raderus, in sua Bavaria sancta volumine 1 fol. 103 verso. Utique; at quæ inde se confecisse existimabat Raderus, melius alibi revocanda censuit; ut ex appositis istic insignibus nihil concludi posse, fateri compellamur.

[39] Neque inter historias istas, anaglyphice ibi effigiatas, desunt quæ exactæ veritatis limam subire refugiant. [cum anaglyptis ipsum ornantibus,] Earum prima sub num. 11, in facie anteriori, navim ecclesiæ cathedralis respiciente, refert obitum S. Henrici, relictam virginem indigitantis, quam & paulo elegantius expressit Raderus, nosque ab obtrectatorum calumniis suo loco vindicavimus. Non ita placet, quæ in facie laterali bilancem repræsentat, præponderantemque calicem, de qua historia candide pronuntiat Eppenauer, ævi sui simplicitate potius gaudere quam acribia theologica, uti & nos alibi satis explicuimus. Proxima in eodem tumuli latere, satis rudi minerva exhibet liberationem miraculosam calculo, ope S. Benedicti in monte Casino, de cujus adjunctis suo loco etiam actum est. In altero tumuli latere sub num. III, vomeres ignitos illæsa calcat S. Cunegundis, cujus etiam rei vividior imago est apud laudatum Raderum. Ultima demum in eo versatur, ut memoriam renovet miraculosæ distributionis mercedis diurnæ pro mercenariis incumbentibus fabricæ S. Stephani, e scutella, in qua pecuniam S. Imperatrix pro solutione exponere consueverat, de qua videndus Henschenius ad III Martii, Commentarii sui § 4, num. 25. Reliquum verbis Eppenaueri absolvo:

[40] Finit dictas quinque historias tumuli inscriptio D. Episcopi Bambergensis Melchioris Ottonis, [& inscriptione Melchioris Ottonis.] in facie ultima sub num. III orichalceis inclusa cimeliis, vel potius tabulis, quæ summum altare chori S. Georgii martyris respicit, his verbis:

In facie A

GLORIA HÆC EST OMNIBUS SANCTIS EJUS.

In facie B

HUMANI GENERIS REDEMPTORI JESU CHRISTO; HUJUS ECCLESIÆ FUNDATORIB., TUTORIB., PATRONIS, DIVIS HENRICO ET KUNEGUNDÆ CÆSAREIS ET VIRGINEIS CONJUGIBUS ARAM, TROPHÆUM, MONUMENTUM SACRAVIT, EREXIT, POSUIT M. O. E.

Suntque meræ litteræ majusculæ quarum tres ultimæ designant Melchiorem Ottonem Episcopum. Superest ut de Officiis ecclesiasticis paucula subjungamus.

[41] Variis diebus variisque Officiis, pro recepto particularium ecclesiarum ritu, [Officia ecclesiastica, etiam Romanum] S. Henrici festivitatem olim celebratam fuisse, supra indicavimus; neque singula recensere modo juverit, dum in Romano Breviario pro tota Ecclesia hodie præscriptum est, relatumque Sancti nomen in Martyrologium XIV Julii, atque ob dilatum prædictum Officium, sequenti die XV denuo signatum, tametsi neutro die ipsum obiisse, supra ostenderimus. Quæ Sanctis conjugibus, ad exemplum SS. Apostolorum Petri & Pauli communia sunt, jam olim explicuit Henschenius in Comment. prævio ad Acta S. Cunigundis, num. 9, nonnulla istic adducens ex Vita, Bruxellis anno 1484 excusa, quæ hic repetere, quid aliud esset, quam actum agere? Inter schedas nostras exstant Mss. Officia Passavii & alibi recitari solita; ast ea auctoritatis non magnæ, utpote erroribus infecta, quibus nec omnino vacuum est hodiernum Romanum, ex S. Michaëlis Bambergensis, ni fallor, acceptum, in quo ad accommodum sensum reducenda sunt hæc postrema primæ lectionis verba; Benedictum VIII, a quo imperii coronam acceperat, profugum excepit, suæque Sedi restituit: uti & illa in lect. 2; Pannoniam adhuc infidelem, tradita Stephano regi sorore sua in uxorem, eoque baptizato, ad Christi fidem perduxit.

[42] [accommodo sensu intelligenda sunt.] Etenim vel in hypothesi quod Benedictum VIII profugum susceperit S. Henricus, quod mihi necdum verisimile est; in ea, inquam, hypothesi proprie dici non potest, suscepisse ipsum profugum a quo coronam acceperat; supponitur enim fugisse Benedictus an. 1012, ubi Sanctus coronam primum accepit anno 1014. Stephanum porro a S. Henrico ad fidem perductum paulo latiori acceptione intelligendum est; cum is Geiza parente jam Christiano natus, infans baptizatus sit. Et sane jam pro fide Christiana non semel decertaverat, priusquam Giselam uxorem duceret. Ad regni Hungarici conversionem non parum profuisse contractam inter Sanctos affinitatem, id quidem minime dubium est, at nos hic periodos, ut jacent, expendimus. Est & Officium S. Henrici proprium in Breviario Bambergensi, Dilingæ excuso anno 1575; ast in eo nihil magnopere novi occurrit, quandoquidem lectiones desumptæ sint ex Anonymi Legenda, antiphonæ autem, responsoria & id genus alia, aut communia ferme sint, aut eumdem fontem satis redoleant. Ponitur hæc oratio propria: Deus qui beatum Henricum, post terrenum imperium insignitum, æthereis sedibus collocasti; tribue, quæsumus, ut quem signis miraculorum clarere cernimus, eumdem intercessorem in angustiis sentiamus: quæ accepta est ex vetusto Missali Bambergensi, unde Missam propriam ad me misit laudatus R. P. Rector Nicolaus Pottu, hic a me paucis describendam.

[43] [Missa cum longiori sequentia] Est ea de communi Conf. non Pont., cujus Introitus Os justi. Sequitur jam dicta oratio, cui indivulse subjuncta est propria de S. Cunegunde. Epist. Justus cor suum tradit. Graduali peculiaris hic versus connexus: O *! totius monarchiæ sceptrum regens solidum, nactus es Heinrice die cæli culmen fulgidum. Te rogamus in hoc die, strati flexo poplite, ut ad regnum hierarchiæ ducas nos Rex inclite. Deinde hæc Sequentia: Laudet omnis spiritus Christum, qui divinitus coronavit gloria gloriosum confessorem, quem patronum & auctorem hæc colit ecclesia. Homo vetus in peccatis primam stolam novitatis recepit cum annulo: Quisque mente puriore plaudit manu, psallit ore, digne Dei famulo. Post sex legens, dubitat Rex, quem sensum teneat oratio truncata. Sextus annus volvitur, & problema solvitur, corona duplicata. Purgatura criminis notam virgo Virginis vendicat pudorem. Purgat adulterium, ignitorum vomerum non sentiens calorem. In Cassino monte curam Benedicti post pressuram longam sentit calculi: Quem dum nusquam sit contactum corpus, tamen inde tractum admirantur singuli. Angelus fortis militat in castris victor victorem gloria coronans, hoste fugato. Precibus crebris instat, alienis curis vacuus, Deo vacans sæpius, orbe pacato. Dum migraret ex hac vita, finem rei eremita didicit ex dæmone: Nil inventum morte dignum, neque fœnum neque lignum, nil hominis in homine. Talis Christo deservivit, talis Christo vivens vivit in æterna patria Servus tuus & amicus, tua Deus nos Heinricus, consoletur gratia.

[44] Quæ hic ad historicam veritatem satis exacta non sunt, suis locis discussa invenies. Euangelium ponitur; [ex Missali Bambergensi an. 1499.] Homo quidam nobilis. Offertorium; Posuisti Domine. Secreta: Præsentia munera, quæsumus Domine, ita serena pietate intuere, ut sancti Spiritus perfundantur benedictione; & in nostris cordibus eam dilectionem validam infundant, per quam S. Heinricus, confessor tuus, omnia corporis impedimenta devicit. Communio eadem est cum Offertorio, Posuisti Domine. Completa seu Postcommunio: Plebs tua, Domine, S. Heinrici confessoris tui se glorificatione magnificet, &, eodem semper precante, te mereatur habere rectorem. Per Dominum. Alia de Sancto oratio: Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus, & quibus fiduciam sperandæ pietatis &c. Ex prædicti Missalis folio, ad me directo, patet, majoribus Teutonicis litteris satis elegantibus excusum esse, cum variis rubricis apte intermixtis, ad cujus calcem, ex temporis istius more, hujusmodi epigraphe adjungitur: Anno Incarnationis Dominicæ MCCCCXCIX, quarto Kal. Junii liber Missalis, in laudem & gloriam sanctæ ac individuæ Trinitatis, intemeratæ Virginisque Mariæ, in civitate Babenbergensi, per magistrum Joannem Pfeyl, præfatæ civitatis incolam, quam diligentissime impressus, finit feliciter. Hæc de monumentis, Officiis, veterique Missa Bambergensibus dicta sufficient, nunc sacras reliquias, alio translatas, investigemus.

[Annotatum]

* Forte Hoc

§ V. Reliquiæ alio translatæ, præsertim Romam, ad templum Domus Professæ Societatis Jesu.

Ex jam deductis satis manifestum est, præcipuas sacras exuvias utriusque sanctissimi conjugis Henrici & Cunegundis in ipso Bambergensi mausoleo hodiedum asservari, [S. Henrici reliquiæ Eystadii ex commutatione,] quamquam partes non nullæ alio ad venerationem translatæ sint, quas mihi promptum non sit sigillatim enumerare. Suggerit charta Gamansiana, superius citata, anno domini 1501, Indict. I (voluit dicere IV) die XVIII Julii factam inter Gabrielem Eystettensem episcopum & Vitum Bambergensem piam sacrorum pignorum commutationem, sic ut ille Bambergensibus donaverit De brachio sancti Willibaldi episcopi & confessoris, ac S. Walpurgis ipso die consecrationis ipsius Viti: quando e converso idem D. Vitus, de consensu dominorum capituli sui, dono dedit eidem Gabrieli episcopo de reliquiis S. Henrici petiam, seu partem unam; atque item de gutture ejusdem: item de S. Cunegunde, præsentibus ibidem venerabilibus egregiis dominis Carolo de Seckendorff decano, Georgio de Schwinburg, & Friderico de Quedwiz senioribus capitularibus & canonicis, ad hæc capitulariter deputatis. Non est inverisimile, pias hujusmodi commutationes factas esse cum aliis Germanicis ecclesiis, unde ad ipsus pervenerint S. Henrici reliquiæ, tametsi de iis nihil publicis tabulis consignatum comperiam.

[46] [& Merseburgi,] Nihil pronius esset, quam de Herbipolensibus id suspicari, nisi aliunde constaret, S. Kiliani sacra lipsana Bambergæ exstitisse, quin & Sanctum istum patroni loco habitum, ante S. Henrici tempora, ut fidem faciunt diplomata, in quibus S. Kilianus, ipsamet S. Henrici ætate cum S. Georgio conjungitur. Ceterum prædictis commutationibus longe antiquiorem esse oportet notabilis haud dubie sacri corporis partis translationem in Merseburg, de qua tam diserte agit Anonymus apud Gretserum cap. 41, apud nos inter miracula num 11, quam non diu post celebratam Sancti canonizationem accidisse qui dixerit, haud multum a vero aberraverit, cum eo ferme ordine a dicto scriptore referatur: Tempore illo quo venerabilis abbas Merseburgensis ecclesiæ Volcmarus reliquias B. Henrici confessoris Saxonicæ terræ invexit. In Poloniam usque transiisse, intelliges ex miraculis infra num. 18. An & quo pacto perierint jam dictæ reliquiæ Merseburgenses, haud equidem scio, verum ex instrumento quod ad me misit laudatus supra Clar. Eppenauer, liquido patebit, reliquias alias eodem destinatas fuisse, procul dubio ut amissis prioribus substituerentur.

[47] [ut docent Adolfi ep. litteræ:] Litteræ sunt Adolfi Merseburgensis episcopi, Anhaldiæ principis ad Georgium a Limburg episcopum Bambergensem, datæ die veneris infra festum S. Martini nempe XIII Novembris anno 1517, quæ latine versæ sic sonant: Nostra amicabilia officia prævia; Venerabilis in Deo Pater, imprimis dilecte Domine & amice. Cum Dilectio vestra, ad rogatoriam nostram petitionem, quasdam S. Heinrici Imperatoris sacras reliquias concesserit, easdem a Dilectione vestra submissas, cum veneratione, grato benevoloque animo accepimus. Et quamquam pro tam æstimabili dono, quod temporali nulli pretio æquiparandum est, nobis & ecclesiæ nostræ concesso, dilectioni vestræ obstrictos nos esse profiteamur, cui tamen obligationi satisfacere, in nostra potestate nullatenus est; nihilominus in ecclesiæ nostræ sanctis Patronis & præcipue dilecto S. Heinrico Imperatore confidimus, eos optatam in hac temporali, & apud Deum imprimis in vita æterna felicitatem exorando, idipsum dilectioni vestræ centuplum compensaturos. Quamdiu thesaurus iste a signata fatali Lutheranæ apostasiæ epocha, istic in pretio & debita veneratione fuerit, haud ita promptum est investigare.

[48] [item in Escoriali & Florentiæ.] Persuasum habeo, & alias ecclesias pretiosarum exuviarum participes fuisse, quamvis ad manum non sint instrumenta quibus de iis certiores reddamur. In ipsam Hispaniam penetrasse, testes sunt collegæ nostri Pinius & Cuperus, quibus bibliothecam S. Laurentii Escorialensem lustrantibus apertus est insignis thesaurus reliquiarum, eo congestarum a Philippo II rege, magnificentissimi istius palatii, cœnobii & templi conditore, ea occasione quam notissimam existimo. In eo sacrario repererunt ternas sacrarum S. Henrici exuviarum particulas, minores duas aliis conjunctas, partem porro majorem ejus pellis, ad digitos quatuor in longum, duos in largum extensam; quæ unde eo accesserint, in ipso Lipsanologio, seu reliquiarum catalogo traditum non est. Monuit me etiam laudatus Eppenauer, sub regimine Reverendissimi & Celsissimi Principis Petri Philippi a Dernbach episcopi Bambergensis, intra annum 1672 & 1683, ad petitionem magni Ducis Etruriæ, quasdam S. Henrici reliquias Florentiam destinatas esse, ast ubi eæ modo expositæ sint, aut quo in honore habeantur, compertum non habeo.

[49] Longiorem de aliis quaquaversum transmissis sacris pignoribus disquisitionem hic non instituam; [Obtinuit & Societas nostra,] at præteriri non potest Societatis nostræ in sanctissimum Imperatorem propensissima veneratio, qua impulsi Patres Assistentiæ Germanicæ, quemadmodum Patres Galli sacra S. Ludovici regis lipsana impetraverant, post vias varias primum tentatas, tandem Serenissimi Electoris Bavariæ Maximiliani, summi ejusdem Societatis fautoris & patroni, studio & auctoritate votorum compotes facti sunt. Rem omnem promovisse & ad felicem exitum perduxisse videtur R. P. Gualterus Mundbrott, per id tempus Romæ pro Germania apud Adm. R. P. N. Mutium Vitellescum Assistentis munere fungens, qui, ut apud Serenissimum Electorem gratia & favore valebat, sic eum induxerit, ut interpositis officiis suis, a Reverendissimo & Celsissimo Francisco Bambergensi & Herbipolensi episcopo S. Henrici reliquias postulaverit, easdemque demum optato successu consecutus sit. Serenissimi & numquam satis nobis laudandi Maximiliani Electoris litteras nancisci non potui, verum ex ipsius Francisci episcopi responsoriis, concessi pretiosissimi thesauri testibus, porrectarum precum substantia facile colligitur. Sic habent ex Germanico Latine versæ:

[50] Serenissime Princeps. Nuperis Serenitatis vestræ, [ope Maximiliani Electoris Bavariæ,] quibus sibi aliquid de reliquiis S. Henrici, ecclesiæ meæ Bambergensis patroni & fundatoris communicari cupiebat, obedivissem quantocius, si præfatæ meæ cathedralis reliquiæ ad manum fuissent. Quæ cum ante primam hostium irruptionem, ut servarentur, necessario Villacum in Carinthia transferri debuerint, neque hactenus ob inquietam securitatem reportari potuerint: nihilominus sedulo inquisivi, num forte aliquid illius Sancti in aliis ecclesiis reperiretur; ac deprehendi tandem hic apud Patres Franciscanos fragmentum de osse femoris prædicti sancti Patroni mei, ab aliquot centenis annis summa cum veneratione in eorum ecclesia asservatum, cujus partem bonam mihi petenti donarunt, quam Patri Provinciali Capucinorum, aliis de causis eo abeunti, Serenitati vestræ offerendum tradidi: atque amice rogo Serenitatem Vestram, eam boni ut consulat, meque & ambas meas ecclesias cathedrales quavis occasione commendatas habere dignetur. Bambergæ III Novembris MDCXLI. Vestræ Serenitatis officiosissimus & obsequentissimus, Franciscus episcopus Bambergensis & Herbipolensis.

[51] Has ipsas reliquias ex dono Serenissimi Electoris, misit eodem anno 1641 die V Decembris R. P. Rector collegii nostri Monachiensis Georgius Spadser Romam ad prædictum R. P. Gualterum Mundbrott, [quæ Romam missæ,] ut ex ipsiusmet epistolæ tum datæ verbis clarius intelligitur. Sic scribit. Reverende in Christo Pater. Utor occasione postæ Electoralis, per quam mitto R. V. particulam de osse femoris S. Henrici Imperatoris. Addo litteras Illustrissimi & Reverendissimi Episcopi Herbipolensis ad Serenissimum Electorem nostrum, quibus redditur testimonium omni exceptione majus, de iisdem reliquiis. Serenissimus Elector gratiose salutat Rev. V. eique prædictas reliquias, haud exigua solicitudine ac labore conquisitas, per me transmittit, jubetque Rev. V. hunc suum conatum boni consulere; sperasse se quidem aliquid majus ab Episcopo, maxime post amplissima & identidem repetita promissa, sed his pro hoc tempore debere se contentum esse, & vicissim rogare, ut & Rev. V. tenuitatem hujus munusculi non aspernetur.

[52] [& ibidem approbatæ,] Minime vero aspernatus est pretiosissimum donum P. Mundbrottius, verum ipsas illas reliquias anno insequenti mense Septembri præsentavit Illustrissimo D. Joan. Bapt. de Alteriis episcopo Camerinensi, Eminentissimi Cardinalis, Urbis Vicarii vices gerenti (qui postea summus Pontifex fuit Clemens X) approbandas, quod ille, omnibus rite examinatis benigne præstitit die VII mensis prædicti, tenore sequentium litterarum: Universis ac singulis præsentes litteras inspecturis, fidem facimus & attestamur, qualiter hodie coram nobis allata fuit ab adm. R. P. Gualtero Mundbrott Societatis Jesu pro Germania Assistente, quædam pars de osse femoris S. Henrici Imperatoris, pro cujus veritate & validitate ostendit nobis sufficientes attestationes: cumque nos ipsam sacram reliquiam, ut veram supradicti Sancti comprobaverimus, eidem adm. R. P. Gualtero eam aliis donandi ac in ecclesiam collocandi, ut a piis fidelibus venerari possit, licentiam & facultatem in Domino concedimus & impertimur. In quorum fidem &c. Datum Romæ hac die VII Septembris MDCXLII. J. B. Episcopus Camerinensis V. gerens.

[53] [honorifice expositæ sunt.] Obtenta ea facultate, haud diu cessatum est, quin præfatæ S. Henrici reliquiæ in Domus Professæ Romanæ templo, Jesu Servatori sacro, debita veneratione & cultu honorarentur. Curata mox est, aut antea fortasse jam præparata insignis lipsanotheca argentea, qualem hic descriptam cernis, altitudine pedes circiter sex, latitudine quatuor ferme adæquantem, affabre factam a peritissimo illius temporis artifice, cui an parem modo Roma habeat, merito ambigit R. P. Franciscus Wenzel Assistentiæ Germanicæ hodie Substitutus, cujus curæ & benevolentiæ acceptas refero plerasque omnes deductas hic notitias, cum ipsa delineatione, ex qua theca eadem in æs incisa exhibetur, ad Sancti Imperatoris gloriam, probandumque Societatis erga eum cultum & reverentiam. Ne vero existimes, minori pietate quam pretio S. Henrici memoriam istic recoli, solet quotannis lipsanotheca, recurrente anniversaria Sancti festivitate, in magnifica S. P. N. Ignatii, ardentibus plus solito cercis, ara exponi, gravioribus quibusque domus nostræ Patribus rem sacram eo die ad eam facientibus. Aliis porro per annum festivitatibus, in ara principe cum Ludoviciana collocatur, restaurata quodammodo in Urbe mundi capite utriusque sanctissimi Principis veneranda recordatione. His de cultu hactenus abunde expeditis, ad Sancti gesta corumque scriptores gradum facimus.

§ VI. Scriptores Vitæ, aliique de S. Henrico agentes.

S Henrici Legendam ex seculi sui, nempe XII vel XIII, more scripsit Anonymus, qui monachus fuisse videtur; [Vulgata Sancti Legenda] idem ille, opinor, a quo postmodum S. Cunegundis gesta memoriæ commendata sunt, ad III Martii ab Henschenio illustrata: more, inquam, istorum temporum, nam particulares potissimum virtutes, munificentiam in exstruendis restaurandisque ecclesiis, miracula, & id genus alia percensuit, nullo servato rerum aut temporum ordine; alia etiam admiscens, quæ ad Sancti vitam nonnisi valde remote referuntur. Vixisse ipsum seculo XII post celebratam S. Henrici canonizationem, atque adeo opus ipsum Adelboldo Ultrajectensi episcopo, ex monacho seu clerico Laubiensi primum consiliario & Cancellario, deinde ad episcopatum evecto, & triennio post Sanctum defuncto, adscribi omnino non posse, plane evincit Gretserus in notationibus pag. 80, utpote cum plura commemoret quæ toto seculo S. Henrici obitu posteriora sunt. De miraculis loquitur ut de re veteri quam a majoribus acceperit, quod Adelboldo quadrare nequaquam potest. Adde quod scribat de rebus quæ diu post mortem S. Adelboldi, ut de diplomate Henrici III regis, de Bullis Clementis II & Leonis IX, de quarto & sexto episcopo Bambergensi; ut dubium minime sit quin toto seculo & amplius compilationem istam præcesserit Adelboldus.

[55] Prædictam Vitam primus in lucem eduxit Vir Cl. & sæpe nobis laudandus Henricus Canisius tomo 6 Antiquæ Lect. a pag. 383, [a Canisio & Gretsero edita] ex codice Ms. cœnobii Windbergensis, sed non adeo plenam, ut ait Gretserus, atque ipse postmodum alteram reperit in monasterio Rebdorffensi, quam 1611 inter Sanctos Bambergenses edidit, collatam cum apographo Bambergensi, ex quo nonnulla auxit & emendavit, ut pluribus explicat in suis jam citatis notationibus a pag. 79. Eadem Gretseri Legenda exstat in posthuma Surii editione, omissis tamen frequentibus illis capitum titulis, quos & ad normam nostram contrahendos censuimus. Ejusdem Rebdorffiani codicis exemplar nacti sunt Majores nostri, ex quo & ex Surio Legendam integram infra dabimus, lacunas seu hiatus ex Gretseri editione supplendo; iis in hunc Commentarium vel in appendicem rejectis, quæ ad historiæ filum minus spectare videbuntur; ut sunt capita 16, 17, 18, & 19, quibus non S. Henrici gesta, sed ecclesiæ Bambergensis privilegia enumerantur. Totum Gretseri opus nova forma recensuit, & volumini suo de Scriptoribus Germaniæ, quo potissimum continentur quæ ad episcopatum Bambergensem pertinent, non ita pridem, nempe anno 1718, vulgato inseruit Joannes Petrus Ludewig, notationes singulas capitibus suis subjiciens: cujus opera uti visum non est, fonte ipso nobis aperto, ex quo purius omnia hauriri potuere.

[56] Atque hæc S. Henrici Legenda, utut imperfecta, [præfertur Germanicæ Nonnosii monachi,] vulgatissima hodie & notissima est, a qua proinde recedendum non fuit; quamvis & aliam repererim, a sciolo aliquo non valde antiquo scriptore cum Vita S. Cunegundis conjunctam, de qua Henschenius quoque citato superius loco meminit, ad quarum calcem adjecta est sequens epigraphe: Ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, gloriosæ Virginis Mariæ & omnium Sanctorum finiunt feliciter Legendæ sanctorum Henrici Imperatoris & Kunegundis Imperatricis virginum & conjugum, summa cum diligentia impressæ in famosa civitate Bruxellensi per Fratres communis vitæ in Nazareth; anno Domini MCCCCLXXXIV. Totam legi & evolvi non semel, rudi stylo, confuse & inconcinne per capita quatuordecim digestam, cujus quis auctor fuerit, ex nullis indiciis colligi potuit. Ab Henschenio notatum inveni, Nonnosium, Mompergensis cœnobii custodem, Germanicam aliquam Legendam composuisse, quæ eadem ipsa hæc sit Latine versa. Verum si recte Hofmannus & alii censeant, non hujus sed alterius Germanicæ Legendæ scriptor fuit prædictus Nonnosius, cujus fragmenta aliqua, ad me missa reliqui operis sitim facile exstinxerunt: Ceterum Legendam istam Bruxellensem, ex Germanico versam esse, nullo prorsus argumento, imo nec indicio evinci potest.

[57] [& alteri latinæ editæ Bruxellis 1484.] De ejus pretio sic statuas: eam esse, ut dicere cœperam, inconditam collectionem recentioris scriptoris, utpote qui Vincentium Bellovacensem in Speculo historiali appellet, tamquam veterem aliquem gestorum S. Henrici testem, quem floruisse & scripsisse novimus medio seculo XIII, ut proinde seculum verosimillime sapiat, quo typis excusa est, nempe XV. Scriptorem oppido verbosum esse, vel inde intelligas, quod in prologis consuendis paginas quatuordecim impleat, dubia & falsa multa veris admiscens. Et in ipso quidem Vitæ principio labitur, dum S. Henricum concorditer a principibus electum asserit anno 1003, regnasse autem annis viginti duobus & quinque mensibus, quæ & sexcenta hujusmodi, aut falsa aut perperam adornata, citatione digna non censui, nedum restitutione. Tuto dixerim, in tota ea farragine & subjunctis Officii lectionibus nihil reperiri, quod non paulo melius in vulgata Legenda explicetur, in qua eruderandæ tot difficultates occurrunt, ut novæ aliunde accersendæ non sint. Difficultates intelligo in eo præcipue consistentes, quod cum hujusmodi Legendæ debita luce historica careant, in eo nobis maxime laborandum sit, ut singula distinctis suis temporibus innectantur, in quibus, quoad fieri poterit, ordinate componendis, & in reliqua vitæ serie digerenda omnis conatus noster potissimum desudabit.

[58] [Adelboldi ep. Ultraject operis de Vita S. Henrici,] Eo nos onere liberasset Adelboldi egregia lucubratio, nisi maximam ejus partem nobis invidisset temporum iniquitas, qua male periisse censenda est, cum solum fragmentum ad nos pervenerit a Gretsero etiam inter dictos Sanctos Bambergenses vulgatum, quod unde acceperit, monet pag. 428, ubi de auctore hæc ex Trithemio descripsit: Adelboldus episcopus Trajectentis, ex monacho Ordinis divi patris Benedicti &c. vir in divinis Scripturis studiosus & eruditus, atque in secularibus litteris egregie doctus, ingenio subtilis, eloquio disertus, vita & conversatione præcipuus, & ob eas virtutes in curia S. Henrici Imperatoris magno in pretio habitus; scripsit nonnulla haud contemnendæ lectionis opuscula, quibus nomen suum posteris notificavit. E quibus exstat Vita & gesta ejusdem sancti Imperatoris Henrici liber unus. De laudibus S. Crucis lib. 1. De laudibus quoque S. Mariæ lib. 1. Varios etiam sermones de laude Sanctorum edidit, & alia tam metro quam prosa, quæ ad notitiam meam non venerunt. Moritur sub Conrado Imp. II, anno Domini MXXVII Indict. X, episcopatus sui anno XIIX, V Kalendas Decembris. Hæc Trithemius, inquit Gretserus, addens, quod sive hæc Vita sit, quam Adelboldus scripsit, sive non, optandum plane, ut mutila non esset, quod & nos pridem optavimus, & vehementissime optare pergimus.

[59] Adelboldi episcopatus initia clarius nobis expressere Annales Hildesemenses apud Leibnitium de Scriptoribus Brunswicensibus tomo I, [solum fragmentum superest,] pag. 722, ubi ad annum MX sic habent: Ansfeldus Trajectensis ecclesiæ antistes obiit, cujus loco Adelboldus successit; ex quo initio plane intelligitur quod tradit Trithemius, eum episcopatus anno XVIII e vivis ereptum, cum vitam protraxerit ad V Kal. Decembris MXXVII. Porro ex laudati Trithemii verbis haud obscure colligi videtur, exstitisse ejus tempore, eique notum fuisse Adelboldi opus, cujus apographa omnia duorum dumtaxat seculorum decursu intercidisse, haud facile mihi persuadeo. Quod si acciderit, irreparabilis est insignium Actorum jactura, eaque majus nobis sui relinquunt desiderium, quod ex solo fragmento clare perspicietur, accuratissimam esse oportere totius Vitæ Henricianæ seriem, si eodem ordine, methodo & diligentia ad exitum usque perducta est, ab oculato rerum omnium gestarum teste, eoque integerrimo antistite, de cujus regimine, ædificiis exstructis, virtutibus & scriptis videndi Joannes a Beka pag. 37, & Wilhelmus Heda pag. 107; potius quam Vossius, qui Anonymi opus, a Canisio editum, cum Adelbodiano perperam confudit. Frustra, ut semel dicam, a Majoribus nostris, frustra a nobis quæsita est hactenus desideratissima historia, quam siquis alicunde refodere valeat, & nos & hagiophilos universos immortaliter sibi obstringet.

[60] Quod habuit fragmentum Gretserus, primus in lucem protraxit, [a Gretsero editum:] ex quo ipsum Scriptoribus suis Brunswicensibus accensuit Leibnitius tomo I, a pag. 430, in Introductione submonens, quæ Adelboldo desunt, bonam partem ex Ditmaro suppleri posse, & ubi is finit, ex variis historicis, etsi minoris ponderis, spicilegium instituendum esse, messe amissa. Recte id quidem ab eruditissimo Viro suggeritur, at non æque pronum, vel ex Ditmaro ipso centonem adornare, quem ad exactos chronologiæ calculos revoces, utpote in quibus & manusrcipta & edita ejus operis exemplaria nonnumquam manifeste aberrant. Ex variis autem aliis historicis spicilegium instituere magis etiam arduum erit, cum S. Henrici res gestas vix ipsi delibent, contenti generalioribus terminis, & confusa plerumque rerum & temporum congerie, unde non facile quis feliciter emerserit. Consulat lector eruditus proximorum seculorum scriptores Ottonem Frisingensem, Hermannum contractum, Lambertum Schafnaburgensem, Abbatem Urspergensem, Marianum Scotum & quosvis alios, fallor ni id experiatur quod nobis evenit, nempe distractas illas lacinias difficillime ad rectam S. Henrici historiam exigendas; quibus nihil subsidii afferent Vincentius aut alii; neque Vitus ille Arnpekhius in Chronico Bajoariorum, quem novissimo Anecdotorum suorum Thesauro inseruit Vir eruditissimus Bernardus Pezius tomo 3, part. 3, a col. 157, dum in ipso principio cap. 12. ad an. 1014 revocat, quæ, toto citius decennio contigisse necesse est, ut cetera taceam, in quibus verbosius ludit quam verius.

[61] Quocumque te verteris, paria & obscuriora offendes, quæ Adelboldi desiderium magis magisque accendunt. [cetera ex Ditmaro præcipue colligenda.] Neque vero instituti nostri est ejusmodi historias contexere, qui monumenta, uti ad nos pervenerunt excutere soliti sumus, eaque integra reddere, debita luce illustrata. Hunc igitur in finem satis nobis hic erit, ex laudato Ditmaro, Chronico Saxonico & Hildesemensi aliisque scriptoribus, temporum seriem ad chronologicos calculos, pro more nostro ita reducere, ut quibus ad scribendum otium & ardor accesserint, ad rem historice exequendam conatus noster præluceat. Id præcipue difficultatis in Chronicis illis Germanicis occurrit, quod uno sæpius, imo & pluribus annis ab invicem deflectant, ut in Adelboldo, Ditmaro, Chronographo Saxone, Annalibus Hildesemensibus & aliis evidenter patet. De ea re periculum facere plane obvium est, si Adelboldum, Chronographum Saxonem & dictos Annales cum Ditmaro contuleris: illi enim primam S. Henrici in Italiam expeditionem disertis terminis anno 1004 innectunt, quam Ditmarus, non minus expressis verbis anno sequenti 1005, cum plerisque aliis scriptoribus, quos moderni passim cum Baronio sequuntur, consignat, in qua tamen parte Ditmarum omnino deserendum existimamus, quemadmodum infra paulo fusius & clarius demonstrabitur.

[61] [Quæ in Ditmaro desiderentur,] Ut autem intelligas quam imperfectus hodiedum maneat Ditmarus, etiam prout a Leibnitio non ita pridem editus est, & Ditmari restituti appellatione ad splendorem donatus, ex iis patet, quæ noster Janningus paucis indicavit tomo VI Junii pag. 38, quibus haud pauca alia similia observata annotataque reliquit, quæ omnia tametsi ab editore Leibnitio emendata fuissent; neque sic tamen facilis pateret aditus ut ex Ditmaro continuaretur recta S. Henrici historia, nisi quis prius in eo sedulam operam ponat, ad Chronicon istud in capita sua, paragraphos & numeros dividendum, eamque operosiori diligentia lucem affundendam, quo singulorum annorum periodi inter se recte & apposite distinguantur, sicque a multis confusionibus, & hinc inde erroribus opus, cetera æstimatissimum studiose vindicetur. Id mihi quidem post longum operis examen ita necessarium visum est, ut nisi innumeris aliis distraherer, ab ea provincia suscipienda minime abhorrerem. Confido, aliis plus otii fore ut rempublicam litterariam tam digno munere exornent, vocarique adeo jure possit egregium Chronicon Ditmarus restitutus & illustratus. Sed hæc obiter dicta sunto; supersunt difficultates in Anonymo explanandæ, quarum nonnullas jam supra attigi, nempe circa Sancti genus, nomen, agnomen, ætatem, annum & diem obitus: paucas hic alias expediam, reliquas ad sequentes paragraphos remissurus.

[63] [& quæ in nostra Legenda displiceant.] Jam insinuavi non semel, multa in eo Anonymi monachi opere reperiri, quæ rectius historice ordinata, & seclusis parergis accuratius digesta cuperem. Ne singula, quæ sparsim satis indicata sunt & porro indicabuntur, hic ordine prosequar, non placet claudicationis causa tam longe petita, de qua superius disputavimus: neque satis verosimilia sunt quæ de visione dæmonum & calicis ansa memorantur, pio ferme somnio, quam sinceræ veritati propinquiora, ut Bambergenses ipsi hodie non diffitebuntur, quidquid in laudato sanctissimorum conjugum monumento expressa retulerimus. De Nonnosio item obiter dictum est: quid ipse singulare ad Sancti gloriam contulerit, propius explorare non licuit, defectu ipsius operis, quod solicite custodiri intelligo: at cum vixerit seculo XVI, mortuus, ut ad me scriptum est, mense Februario anni 1529, facile colligitur, quam in sua de sanctis Henrico & Cunegunde Germanica historia, anno, ut aiunt, 1511 edita, fidem promereri possit, in iis præsertim quæ Anonymo nostro superaddenda putaverit. Alios non novimus qui de S. Henrici vita & gestis ex professo tractaverint; neque variorum fragmenta aut elogia congerere lubet, ne importunis earumdem rerum repetitionibus tædium lectori potius quam voluptatem afferamus, ad paulo utiliora festinantes.

§ VII. Vita S. Henrici Dilingæ vulgata MDCXLVIII.

Quæ hic disputata sunt hactenus & porro disputantur toto hoc de gestis S. Henrici prævio, uti vocamus, commentario, jam dudum prælo parata erant, [Vita seu elogium 1648 editum] quando in notitiam venit Vita anonyma sancti Imperatoris, Dilingæ ab aliquo Societatis nostræ sacerdote typis edita an. 1648 formis academicis. Eam ut tempestive nanciscerer, nullum non lapidem movi, scriptis in Germaniam ad amicos litteris, quibus id effectum est, ut favente semper R. P. Nicolao Pottu, collegii nostri Bambergensis Rectore, sæpe mihi & merito, ob navatam sedulam & constantem operam laudando, exemplar obtinuerim, de cujus auctore pauca primum subjiciam, tum de ejus instituto totiusque opusculi pretio; demum ea percurram, quæ ad illustranda Sancti gesta hinc inde observatu digna existimavero, ibi, præsertim ubi eadem tractata sunt, quæ ab Adelboldo vel Anonymo nostro, quos illustrandos suscepimus, commemorantur. Ut idea operis sub ipsum principium pateat, en ejus titulum: S. Henricus Imperator Augustus, Bavariæ dux XXXI, religionis, prudentiæ, fortitudinis, castimoniæ, clementiæ aliisque heroicis exemplis præclarus, admirationi & imitationi recens propositus a quodam Societatis Jesu sacerdote. Dilingæ formis academicis anno MDCXLVIII.

[65] Anonymum scriptorem appellant Bambergenses & alii passim, [opus est Melchioris Inchofer S. J.] nempe, quod nomen in fronte expressum non sit; nam digito eum commonstrare tam facile est, ut vix lectis duabus paginis, mox deprehenderim, lucubrationem esse nostri Melchioris Inchofer, origine Viennensis, in Societatem Romæ admissi an. 1607, a multiplici doctrina in Bibliotheca scriptorum commendati; viri, ut aliunde notum est, paulo acriosis ingenii, multi laboris ac scriptionis, at styli, ex nimia concisione, & acuminatis sæpiuscule periodis nimium involuti adeoque obscurioris, ut saltem in eo, quo de agimus, opere prima fronte satis perspicuum est. Ab ipso autem Vitam prædictam compositam fuisse, omnino liquet ex frequentibus suimet citationibus, præsertim Annalium ecclesiasticorum Hungariæ, a nobis alibi citatorum, quorum volumen primum & unicum edidit Romæ 1644, quo eodem anno, ad relationem amici sui Leonis Allatii, facultatem obtinuit ab Adm. R. P. Hyacintho Serrono, socii Reverendissimi Magistri sac. P. A. S. Henrici Vitam edendi; quod cur Romæ factum non fuerit, divinare non lubet; pluribus vero quærere, ad rem quam præ manibus habemus, operæ pretium non esse, facile quivis intelligit.

[66] Neque id explorare licuit, miseritne ipse in Germaniam Ms. autographum, suppresso suo nomine, excudendum, an aliunde editores acceperint, nullaque, seu casu seu studio facta scriptoris mentione, [cujus analysim hic exhibemus.] dedicarint ipsi nomine collegii Dilingani Illustrissimo ac reverendissimo Melchiori Ottoni, imperialis ecclesiæ Bambergensis episcopo S. R. I. principi, cui vere libelius inscribitur. Utcumque id acciderit, eodem illo anno 1648, Mediolani vivere auctor desiit die XXVIII Septembris. Id miror, inter tot alia ejus opera, quæ vel sub alienis nominibus prodiere, vel ab eo prælo parata dicuntur, hoc de S. Henrico in Bibliotheca nostra prætermissum esse: an quod id ignoraverint Allegambe & Sothuellus, an quod opellam tanti non fecerint, aliis disquirendum relinquo. Equidem in toto eo opusculo nihil reperi prorsus, quod me a jam expensis, discussis, & qua potuit verisimilitudine definitis tantillum recedere compelleret. Dissentire in aliquibus, haud diffiteor, ast ejus assertis nihil tribuendum censui, nisi quousque antiquorum scriptorum auctoritate nituntur. Cum igitur ex iis solis nostra deprompserimus, non video quid ejus placita ad dirimendas hinc inde controversias magnopere conducant. Ex opusculi totius instituto, quid Inchoferus voluerit, pronum erit perspicere.

[67] [Virtutum speculum principibus proponit,] Id præ oculis habuisse videtur, non ut historicum & chronologicum vitæ & gestorum contextum proponeret, sed meram Legendam, cujusmodi multas postremis hisce seculis adornatas videmus, quas non incongrue dixeris ad sanctitatem Christianam paræneses, quibus nempe virginum exempla virginibus, conjugatorum conjugatis, viduarum viduis, atque ita singulorum ordinum hominibus apposita incitamenta exhibentur; id inquam, præ oculis habuisse videtur, ut principibus Catholicis in tam illustri speculo eximiarum virtutum urgentes stimulos floridiori penicillo depingeret, id quod satis diserte in ipso suo titulo exprimit, dum S. Henricum, ut religionis, prudentiæ, fortitudinis, castimoniæ, clementiæ, aliisque heroicis exemplis præclarum, admirationi & imitationi proponit. De cetero Anonymum in eo longe superavit Inchofer, quod Sancti gesta in aliquem saltem ordinem digesserit, quæ ab altero plane confusa sunt; præterea vero ad exactiorem crisim expenderit, quæ ille nonnumquam nimis credulus a popularibus traditionibus non satis apte discrevit, quemadmodum a nobis non uno loco observatum invenies. Id ab Inchofer desidero, quod licet scriptores nonnullos citare solitus sit, multa tamen asserat, quæ an satis certa fide nitantur, non immerito dubites. Ex operis totius in capita sua divisione, nostrisque ad ea, ubi opus erit, annotationibus, clariorem ejus ideam faxo consipias.

[68] [gesta altius repetens, quam faciat Anonymus.] De titulo, dedicatione & approbatione Romana jam satis diximus; adjiciuntur & aliæ facultates, nempe Adm. R. P. N. Mutii Vitellesci Præpositi Generalis data Romæ XII Septembris an. 1644, tum R. P. Laurentii Keppler superioris Germaniæ Provincialis data Monachii XVIII Februarii 1648. En modo capitum ordinem. Primo itaque exponitur S. Henrici patria, ortus & educatio. Hæc ad nos non spectat, de aliis dictum est satis. Singulare notat Inchofer, quod natus sit Sanctus an. CMLXXII. die VI Maii, feria secunda. Satis minutatim, & satis exacte; etenim anno 972, currente littera Dominicali F, sexta dies Maii incidit in feriam secundam. Verum de scrupulis istis nobis litigandum non est, eo vel alio die natus fuerit, ad intentum nostrum parum refert, qui Anonymo illustrando maxime insistimus, in quo atque in Adelboldo Legenda Henriciana, non a vitæ sed a regni primordiis sumit exordium; unde nec ad nos pertinent sequentia capita, quorum titulos hic exponere satis fuerit. Cap. II. Henricus a patre regimini admotus, mira prudentia & pietate rem administrat. Cap. III. Henricus ex voto parentum se conjugio astringens, virginitatem servat. De hac suo loco abunde. Cap. IV Sancti Wolfgangi & deinde Henrici senioris obitus, juniorisque successio, & pacis studium.

[69] Capitis quinti partes binas facit, alteram quod Henricus a S. Benedicto reprehensus sit, [Recte explicat vaticinium] de qua re Anonymus nusquam meminit; neque hic noster auctorem citat, [Post sex:] unde acceperit, quasi satis nota sit historia ex Leonis Ostiensis Chronico lib. 2, cap. 45. In altera recte dissentit Inchofer ab Anonymo, qui celebre sancti Wolfgangi vaticinium POST SEX: S. Henrico jam regi inumatum scribit, atque adeo diserte applicat Romanæ in Imperatorem coronationi, ut proinde rem accidisse oporteat anno circiter 1007 vel 1008, uti etiam suo loco diximus, haud obscure indicantes, non multum placere oraculum Anonymi modo expositum. Censet igitur, & longe rectius, Inchofer, S. Henrico in Italiam ituro cum Ottone, anno CMXCVI regnum mirabiliter a S. Wolfgango prædictum. Audiamus ejus verba pag. 22. Qui id, inquit, post adeptum regnum ad imperium referunt, non considerant, nihil opus fuisse conjectore; quid enim præter spem magni, coronato jam Regi & Cæsari, tam involute imperium portendere? Ipse diem sumpsisset qui inauguraret: sed enim nulla propinqua spe, rege Ottone adhuc vita, ætate & fortuna florente, & qui propediem in Urbe Imperator dicendus erat, regnum Henrico prædicere, nisi ejus nutu, qui tempora in manibus describit, Wolfgangus non potuit.

[70] Quæ capite VI memorat de Electorum determinatis suffragiis a Gregorio PP. V & Ottone III certa lege circumscriptis, [reliqua gesta paucis decurrit,] saltem in S. Henrici electione adhibitis, fatemur, nos pro eo tempore admittere non posse, ut contra Hofmannum aliosque satis explicuimus, ostendentes, Sanctum hereditario successionis jure imperii culmen consecutum. De Septemvirorum Electorum origine mentem suam nostramque exposuit Henschenius in Commentario ad S. Heribertum XVI Martii num. 7. Capita VII & VIII ad nos etiam non spectant; quibus, ut iterum dicamus, soli Adelboldus & Anonymus illustrandi sunt; ab illo autem accurate describuntur quæcumque habet Inchofer capp. IX, X, XI, XII & XIII, ut iis hic enumerandis supersedeamus. Est & pars cap. XIV ex Adelboldo desumpta, cui adjungit ecclesiarum in Germania reformationem, item Polonicum & Flandricum bellum, quæ nos temporibus suis ex Ditmaro & aliis innectere conati sumus. Cap. XV monasteria & templa fundata vel ornata, ac Bambergensem civitatem in episcopatum evectam prosequitur; & de hac quidem erectione satis apposite disputat: neque negaverim, parthenonibus Neoburgensi, & Nunburgensi apud Salisburgum multa a Sancto collata, quamvis hic a temporum serie scriptor exorbitet: verum quod pag. 65, anecdotum miraculum tradit de S. Erendrudis cinere annulo concluso & collo suspenso, utut negandum non censeam, mirari certe liceat, nihil huic rei affine occurrere in ipsis Sanctæ Actis tomo V Junii illustratis a pag. 580; certe fidem liberare debuit Inchofer, præstito assertæ rei vadimonio.

[71] Non magis ad temporum rationem attenait, dum capiti XVI hunc titulum præfixit: Henricus Cunigundem reginam adulterii insimulans, [uti & probationem innocentiæ S. Cunegundis.] innocentiæ miraculo corrigitur. Res ipsa ab iniquorum obloquiis satis vindicata est; at quo potissimum tempore contigerit, fateor me necdum certo deprehendere potuisse. In ejusdem fide relinquo quidquid cap. XVII de Gunthero ejusque cum S. Henrico gestis collegit. Multa connectuntur cap. XVIII, quæ a nobis paulo ordinatius distincta sunt. Minus etiam placet caput XIX, ubi Benedictum VIII in Germaniam deducit, ut Henricum adversus seditiosos invitet, & nescio quod exortum schisma componat, de quibus quid sentiamus, habes §. 12, num. 128. Capite XX agitur de prensato monachatu Cluniaci & Virduni, quæ ut ab Henrici sanctitate aliena non sint, nobis sufficiunt ea, quæ ab Alberico narrata retulimus. Cap. XXI inter alia mentem suam aperit Inchofer circa prodigiosam victoriam S. Henrici auspiciis a quibusdam attributam, unde non parum elucidari possunt, quæ nos suo loco conjectavimus occasione famosæ istius pugnæ ad Anonymo commemoratæ cap. 4 quam, studiose a Ditmaro præteritam, necdum nobis suaderi patimur. Ex cap. XXII notanda præcipue Popponis abbatis Stabulensis monitio, qua S. Henricum a spectandis histrionicis & gladiatoriis ludis averterit, dum iis Neomagi curiosius spectandis attenderet. Et hoc & id genus facta alia scriptorum auctoritate corroborari merebantur.

[72] [De vaticinio S. Heriberti] Sequitur cap. XXIII adventus Benedicti VIII in Germaniam, qui tanto majori scriptorum veterum fide nititur, quanto debiliori subsistit incerta ejusdem Papæ prior in imperium peregrinatio, dicam an fuga supplex ad S. Henrici auxilium. Cap. XXIV explicatur reconciliatio cum S. Heriberto Coloniensi, ejusque (cap. XXV) prædictio de obitu S. Henrici, aliaque ad ipsos spectantia, quæ in S. Meinwerci Actis fusius commemorantur, non item vaticinium ipsum, quod retulit Rupertus Tuitiensis in Heriberti Vita cap. 8, num. 31, ad XVI Martii pag. 488, his verbis: Noveris enim, quia post obitum meum trium non peraget annorum curriculum: atqui vixit S. Henricus usque ad XIII Julii anni 1024, obiit S. Heribertus XVI Martii 1021: nodum vidit Inchofer; quem ut solvat, cogitur S. Heriberti obitum, contra historicam veritatem reducere ad annum 1022; in quo eum plane falli credimus: utrum vero vaticinium recte istic expressum sit, non est nostrum dirimere; abest certe ab Actis quæ hic illustramus. Capp. XXVI, XXVII, XXVIII & XXIX multus est in commemorandis adjunctis ultimi belli Italici, quæ non magis ad nos pertinent, aut certe in serie nostra chronologica abunde relata sunt; uti & congressus cum Roberto rege Franciæ, quem describit cap. XXX. De gestis vero (cap. XXXI) inter SS. Henricum & Meinwercum, videnda in hujus Actis assignata alibi capita.

[73] [& obscurioribus vitæ calculis] Subjungitur piissimus sancti Imperatoris obitus cap. XXXII; at mire res & verba torquet Inchofer, ut in definiendis diversis vitæ Henricianæ periodis calculos subducat, aberrans in plerisque. Demus ejus verba: Vixit ante regnum annis triginta; regno duodecim & menses quinque; imperio decem, totidemque dies supra menses quatuor; Deo & sibi annos, si tres cum diebus viginti menses demas, tres supra quinquaginta; mortuus anno undecimi seculi vigesimo quarto, feria secunda. Primo & ultimo calculo lubens assentior: cetera vere & clare expressisset, dicendo, vixisse Sanctum regno a VI Junii 1002 usque ad XIV Februarii 1014, quo intervallo fluxere anni non plus undecim, menses octo & totidem dies. Imperio seu Imperatoris titulo gavisus est a XIV Februarii 1014 usque ad XIII Julii 1024; unde exurgunt anni omnino decem, menses quinque, minus unico die: ad tres autem supra quinquaginta vitæ annos, cur solum menses tres cum diebus viginti nobis demi velit Inchofer, prorsus non capio; meminerit nativitatis epocham a se superius fixam esse anno 972 die VI Maii feria secunda, inde digitos consulendo numerandoque, inveniet completissimos vitæ annos duos supra quinquaginta excurrentesque menses duos cum diebus septem, ut ferme menses decem demendi sint. Sed de his satis dictum superius § 2.

[74] Supersunt capita quinque, nempe XXXIII, ubi, [usque ad posthumam gloriam.] nisi vehementer fallor, fabulis accenset Inchofer occursum dæmonum ad exequias, sive ad extremam Sancti morientis luctam, & accusationem apud tribunal Dei, quibus adde præponderationem calicis S. Laurentii, & similia, quæ in loco diximus, pio boni ac simplicis eremitæ somnio, quam veritati historicæ magis affinia, nec ulla vetustiori auctoritate suffulta; quæque fortasse, poëtica libertate a pictoribus sive sculptoribus symbolice adumbrata, qualium nimis quam obvia sunt, veram subinde, pro seculorum istorum captu, induerint historiæ faciem, dignam quæ in ipso sanctorum Henrici & Cunegundis mausoleo repræsentaretur. Cap. XXXIV recitantur publica nonnulla pietatis & religionis monumenta posita, aliaque pia opera ab Henrico gesta; quæ omnia, uti & illustria miracula post mortem a Sancto patrata, ejusdem factæ apparitiones, canonizationis diploma ab Eugenio PP. III concessum, ceteraque tribus ultimis capitibus collecta, paulo uberius a nobis propriis suis locis relata & explicata sunt. Atque hæc de Inchoferi opere dicta sufficiant, nos exorsum deductumque pridem Commentarii nostri filum sequentibus paragraphis ordine exhibebimus, ubi ea præmiserimus quæ ad præcipuam Sancti Laureolam vindicandam paulo accuratius examinari & nervosius confirmari merentur.

§ VIII. S. Henrici cum S. Virgine Cunegunde, servata in conjugio castimonia

Quamquam superius dixerim, multa esse quæ in Anonymo Vitæ S. Henrici scriptore non omnino admittenda censeam, [Rem hanc male impugnavit Leibnitius] illud certe suggillari non patior, quod habet cap. 21 & 27, unde præcipua sanctissimis conjugibus Henrico & Cunegundi, eaque constantissima fuit a tot seculis gloria, quod intemeratam illibatamque virginitatem tumulis ambo & cælo intulerint. Priscas nænias & veteres heterodoxorum satyras adversus continentiæ miraculum sparsas hic nec appellandas nec refutandas suscipio; non calumniis aut dicteriis sed argumentis certandum est, recentiores aggredior. Eam historiæ partem immerito vellicavit Leibnitius, Introductionis suæ ad Scriptores Brunswicenses § XXX, his verbis: Magnum virum fuisse (S. Henricum) & probum, dubitare nos gesta non sinunt, virginitatem voluntariam in matrimonio cum Cunegunde conjuge coluisse, posteriores tradiderunt, coætanei nec minimum hujus opinionis vestigium exhibent, ut adeo magnopere ei fidi non possit. Laudat Leibnitium Struvius eique subscribit pag. 388, utrumque convenio. Et quidem manifeste liquet, rem illam satis perfunctorie a Leibnitio delibatam, ut qui S. Henrici canonizationem perperam tribuit Innocentio III, ut forte ea ratione pontificium; de servata virginitate testimonium ad seculum XIII removeat, verum jam supra ostensum est, totis fere sexaginta annis citius, nimirum anno 1145 cælitum honores consecutum fuisse sanctum Imperatorem.

[76] [ex silentio coætaneorum,] At coætanei nec minimum hujus opinionis vestigium exhibent. Quæro, quos coætaneos hic appellare possit Leibnitius? Adelboldum forte? Ast istius operis solum fragmentum superest. Ditmarum? Scivit vir eruditissimus totis sex annis Henrico præmortuum esse, neque adeo rem, quoad Sanctus vixit, ignoratam, in ejus notitiam pervenire potuisse, quam sub extremum vitæ articulum primum patefecit. Alios coætaneos scriptores non facile quis produxerit. Si ad proxime sequentes chronographos Ottonem, Hermannum, aliosque alibi nominatos provocet, facit Sancto injuriam, quod iis arbitris res Henricianas definitas velit, quas illi vix primis, ut est in proverbio, labris degustarunt. At enim de ea re tacet Chronographus Saxo, tacent Annales Hildesemenses. Utique: sed scriptorum istorum aliorumque seculi XII silentio opponitur positiva assertio ejusdem seculi scriptoris, nempe Gotfridi Viterbiensis apud Pistorium tomo 2, col. 484, cujus versus ad calcem tractatus hujus invenies. Opponitur positivissima ejusdem temporis declaratio Pontificia, in relata nuper canonizationis bulla expressis terminis testata, in thoro etiam legitimo positum S. Henricum integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservasse: quod certe minime declarasset Pontifex, nisi id a Bambergensibus legitime probatum accepisset. Nihil igitur obesse potest chronographi istius & decem id genus aliorum silentium, dum istud vetustiori & probatiori assertione eliditur.

[77] [cui opponuntur Bulla Pontificia, scriptores suppares,] Si Pontificio diplomati minus fidat Leibnitius, habeo, quod recusare non possit, Leonis Marsicani, alias Cardinalis episcopi Ostiensis, in Chronico Casinensi disertum testimonium, citata diplomate multo antiquius, imo sancti ipsius Henrici ætati proximum, utpote scriptoris seculi XI, qui teste Angelo de Nuce, novissimo Chronici editore, rem orsus a condito monasterio, eam ad usque illud tempus perduxit, quo dedicatum inauguratumque ab Alexandro II templum fuit: id quod anno 1071 accidisse narrant; ut plane perspicias, quam parum a Sancto abfuerit is, cujus loquentem auctoritatem omnium istius ac sequentis seculi scriptorum silentio longe potiorem existimamus. Audi Leonis verba lib. 2, cap. 46: Super ceteras autem bonitates seu virtutes, quas idem Imperator habuisse narratur a Deo, fertur vixisse castissimus, ut ad mortis articulum veniens, coram præsentibus episcopis atque abbatibus Cunibundæ * conjugis suæ propinquis, eaque illis tradita, fertur (dixisse feratur:) Recipite quam michi tradidistis virginem vestram. Laudat ipse Licbnitius auctorem Vitæ sancti Meinwerci. Vita Meinwerci, inquit, etsi seculo demum sequente (adeoque XII) scripta, multa tamen habet utilia ad res Episcopo contemporaneas, Cæsarumque & principum acta cognoscenda, cum nec synodos prætereat aliasque res ecclesiarum.

[78] Si in iis omnibus fidem meretur scriptor diligentissimus, quæ ad Cæsarum & principum acta cognoscenda pertinent, [& scriptor Actorum S. Meinwerci] non opinor ea parte rejiciendum, quod de castissimo sanctorum Henrici & Cunegundis conjugio disertissimis verbis testimonium dicat, rebus istis omnibus, a se narratis, æque propinquus. En igitur clarissimum opinionis, a Leibnitio repudiatæ, non vestigium solum, sed novum testimonium fideliter exhibitum. Sic loquitur in nostra editione cap. 2, num. 9, apud ipsum Leibnitium num. XII, pag. 521: Eodem anno (nempe MII) novo Rege nativitatem Laurentii in civitate Patherbrunnensi celebrante, domna Chunigunda, ipsius, ut putabatur, uxor, re autem vera castitatis æmulatione soror, a prædicto Willigiso Magontiensi archiepiscopo, inibi regiæ consecrationis dominium adinvenit. Clarissima hæc, nisi vehementer fallar, & peremptoria sunt, non a posterioribus tradita, ut aiebat Leibnitius, sed ab æqualibus & subæqualibus exhibita argumenta, quibus nec hilum officere posset coætaneorum (siqui forte alicubi superessent) scriptorum silentium; ut proinde frigida Leibnitii locutio, posteriores tradiderunt, quasi indicare velit, postremis hisce seculis natam primum piam istam credulitatem, abunde enervetur & convellatur.

[79] Pluribus hic supersedeo, cum jam allegata omnino sufficiant, ad refellenda, quæ leviter, ut mitissime dicam, [ab ipso Leibnitio merito laudatus.] ab illustri & erudito Viro, nobisque, dum viveret, amico prolata sunt, melius eo loco prætereunda; quo sane omitti absque scrupulo poterant, utpote importune intrusa ad ostentandam quodummodo eruditionem, quandoquidem in eo, de quo ibi agitur opere, nempe Adelboldi episcopi Ultrajectensis, supra a nobis descripto, nec verbum de virginitate voluntaria a S. Henrico in matrimonio cum Cunegunde conjuge culta, usquam reperiatur. Optandum sane esset, ut sacra omnis ecclesiastica historia tam firmis fundamentis consolidata stabiliretur, ad odiosorum criticorum obloquia præcludenda & penitus extinguenda. Jam a tanto tempore experti sunt eruditi acatholici, in hoc nostro de Actis Sanctorum opere veritates historicas tam accurate discerni, ab iis quæ levi populari traditione, nimia subinde facilitate admissa sunt, ut nostræ sinceritati fidere tuto possint, nos non temere admissuros, quæ solidis historicis fundamentis stabilita non sint. Maneat igitur in sua possessione sancta mater Catholica Ecclesia, & rarum continentiæ virginalis tot inter illecebras exemplum, seu potius divinæ gratiæ miraculum, quale eodem seculo exhibuit in Anglia S. Eduardus, fidelibus suis filiis exaltare ac prædicare non desinat.

[80] His ita adversus illustrissimum & clarissimum, nobisque æstimatissimum virum modeste ac sine ullius offensione discussis, [Otia Gundlingii, mera otia & somnia sunt,] probatisque; ignosci mihi postulo, si pari moderatione non excipiam, otia, rectius dixeris, somnia Gundlingiana, quæ germanice procusa audio anno 1706, quorumque compendium, ab amico acceptum, non absque stomacho legere potui, tantam inverecundiam execratus, miratusque, in ipsa Saxonia, a professore Saxone, de Augustissimo Saxonico principe, contra apertissimam fidem historicam, constantissimis tot seculorum testimoniis firmatam, tam immodesta scommata vulgi oculis lingua vernacula exposita fuisse, quæ vel ipsis, saltem cordatis Lutheranis, exosa crediderim, utpote putida figmenta, non nisi Vulcano digna. Audet vir, ut audio non illitteratus, otio suo abuit, ut in cælestes Augustes, calamo non satis castigato, calumnias evomat, eorumque castissimum conjugium, spurcis nonnullis sarcasmis commaculet, sanctissimum Imperatorem describens “ut hominem morbidum, impotentem &c., virum bonum & simplicem, omnia conjugis ambitiosæ & callidæ precibus probrosa facilitate concedentem. Sanctam vero Cunegundem variis convitiis proscindit, & satis aperte adulteram proponit, damnabili quorumdam episcoporum familiaritate, absente in expeditionibus bellicis marito, usam &c”.

[81] [cum quibus non conveniunt Kœleri theses.] Mirare, obsecro, otia Gundlingiana, otia mera, jocos scurriles, aniles satyras, vocemus nugas & gerras Siculis inaniores; quales certe fatebuntur eruditi omnes, quibus hæc scribimus, etiam acatholici, apud quos id genus cantiunculas commiseratione potius quam plausu dignas existimamus, æque ac novissimam alterius Lutherani thesim historicam, imo fabellam ineptissimam, videlicet; Conjugium S. Henrici Imperatoris cum sancta Cunegunde, non omni tempore fuisse virgineum. Quid est delirare, si hoc non est? Ast, inquit ille, documenta reperiuntur, ex quibus constet, publicas preces indictas ad impetrandam thoro Henriciano fœcunditatem. Quid tum postea? Quid si id ultro admittant fateanturque Bambergenses? Cur id magis S. Henrici, quam alio tempore vetitum? An uspiam legit ipse, castissimorum conjugum continentiam vulgo notam fuisse, quoad sanctus ipse Henricus, jam morti proximus, id primum patefecit, uxorem virginem propinquis restituens? Impostura alia aliam trudit: eruit ille nimirum documenta authentica, quibus demonstrari possit, ex SS. Henrico & Cunegunda filiam natam fuisse. Novum portentum, imo lepidum ferculum, non mihi sed otioso Gundlingio probe masticandum, ut id saltem ex contribule suo discat, impotentem non fuisse sanctissimum Imperatorem, qualem ipse procaciter effingit.

[82] [Probata S. Cunegundis innocentia.] Illustri isti in paucis servatæ in conjugio virginitatis prodigio affine est illud quod habet Anonymus cap. 21, de S. Henrici zelotypia, probataque a sancta uxore per candentes vomeres innocentia, quod pari ferme, ut superius, prætenso argumento a malevolis arrodi posset ex scriptorum coætaneorum silentio. Verum enimvero pridem istud satis vindicarunt laudatus sæpe Hofmannus in Annalibus Bambergensibus col. 52 & 53, atque Henschenius die III Martii in Commentario prævio ad S. Cunegundis Acta § 2, ad quos, ne actum agam, lectores, & præ ceteris Gundlingium, castissimæ Imperatricis ferum mastygem, remitto. Id unicum in ea historia a morosioribus desiderari posset, quod certum tempus designari nequeat, uti nec locus in quo res ea contigerit. Hofmannus triumphi palæstram designat Bambergam ipsam, Sancti utriusque delicium; annum vero 1017, quod eum suspicor ex monumentis Bambergensibus alicunde eruisse. An præfato anno omnia aptissime congruant, ex deducendo proxime vitæ S. Henrici chronologico ordine colligi utcumque poterit; nobis sufficit, rem ipsam in controversiam non adeo facile revocandam, cujus tam authentica monumenta, teste Hofmanno, in hunc usque diem supersunt, quæ cum tantopere impugnari non videam, satis sit Legendæ fidem in hac etiam parte vindicasse.

[83] [Preces Bambergæ institutæ non sunt] Non ita acquiescendum censui superiori capitali concertationi, de intemerata utriusque sanctissimi conjugis servata in matrimonio continentia, quam cum speciosis Kœlerianis cavillis aliquousque impeti, saltem suggillari posse adverterem, seu veris seu prætensis illis precibus pro conjugii fœcunditate, tum vero regia aliqua, si superis placet, prole alicubi insinuata, nihil prætermittendum putavi, ad obturanda, non solum heterodoxorum, sed & audaciorum Catholicorum obloquentium ora, nec prius destiti, quam fontem omnino detexissem, ex quo tam varia, tam diversa, tam parum connexa profluxisse, liquido demum deprehenderem. Quem in finem tabularia omnia, regesta, necrologia, libros chorales Bambergensis ecclesiæ excuti curavi, exploraturus, sicubi tam enormi calumniæ in antiquioribus scriptis ansa præberetur. Atque hic denuo, pro insigui suo in S. Henricum studio, operam gnaviter contulit toties laudatus R. P. Restor Nicolaus Pottu, ex cujus litteris, hoc anno 1723, ad me datis, rem patentissime explanatam faxo intelligas, atque una luce meridiana clarius perspicias, merum figmentum de precibus pro fœcunditate circumferri; prolem vero regiam, tunc non magis quam modo exstitisse in rerum natura. Rem ego omnem, prout gesta est, ipsiusmet Pottuvii verbis nude & candide proponam.

[84] Ubi ex litteris meis objectas calumnias percepisset, in hæc ipsa verba respondit: Acceptis penultimis Rev. V., [pro fœcunditate conjugii Henriciani;] prima mea cura fuit, inquirere in orationem, quam quidam malevoli compositam & præscriptam fingunt, ipsius S. Henrici jussu, ad implorandam & impetrandam conjugii sui fœcunditatem, ut scilicet hac ratione impugnare possint ejus & sanctæ conjugis perpetuam castimoniam. Inveni in custodia ecclesiæ Imperialis librum perantiquum, utique scriptum, ut omnia signa ostendunt, vivente adhuc sancto Imperatore. Formam libri exhibet charta acclusa. Extima tegumenti pars anterior repræsentat effigiem sancti Petri Apostoli; posterior sancti Pauli; paginæ sunt ex pergameno. Titulus libri est, Libellus Gradualis. Deinde ponuntur Gradualia incipiendo ab Adventu. Quando devenitur ad Pascha ponuntur Litaniæ eadem forma & figura litterarum descriptæ, quam charta acclusa exhibet. In illis Litaniis postquam facta fuisset invocatio pro summo Pontifice, Imperatore Henrico, Chunigunde regina, fit etiam pro nobilissima prole regali. Sed manifestum est, quod ex hac invocatione calumnia nullum habeat præsidium: quod mox paulo uberius, ad male garrientium ora comprimenda demonstrabitur. Pergit epistola:

[85] Nullam aliam orationem pro impetranda fœcunditate conjugii sanctissimi Imperatoris reperire potui, [neque proles in eo suscepta extunditur] etiamsi secundam partem Gradualis, varia Missalia & Breviaria, tempore S. Henrici scripta, & aliqua post ipsius felicem transitum, diligenter una cum Reverendo D. custode perlustraverim; neque D. Eppenauer in Monte S. Michaëlis quidquam reperire potuit. En igitur retectam undequaque unicam tot fictionum scaturiginem, nullo negotio expurgandam. Majori candore ac sinceritate res tota referri nequit, quam ex epistolis familiaribus ultro citroque scriptis, quarum verba exponimus. Vix equidem induci possum, ut ad ipsius sancti Henrici ætatem citatum codicem pertinere existimem, quamvis facile admittam, ex antiquiori aliquo descriptum, imo precum formulas, prædictis Litaniis, in quibus rei cardo vertitur, insertas, Sancto ipso longe vetustiores esse credam, & in Germanicis ecclesiis, tum præcedenti, tum sequentibus seculis usitatas, ut modo preces aliæ sunt ab universali Romana, & ab aliis ecclesiis recepte. Rectissime autem advertit Pottuvius, nullum in iis formulis præsidium vulgatæ calumniæ superesse, quantumvis inde argutari videantur Henricianæ castimoniæ impugnatores, quibus hic ultro suggerimus, nullo dissimulato apice, quidquid vel remotissime spargendis exornandisque calumniis fomentum præbuit: quocirca Litanias ipsas, quousque typis nostris id fieri potuit, hic expandimus, sequenti paragrapho explicandas

LETAN. AD MISS. IN DIE SCO PASCHE.

[86] [ex Litaniis ibi decantari; solitis.] Xpc vincit, xpc regnat. Xpc imperat. Exaudi xpe. Summo pontifici & universali papæ uita.

Saluator mundi. Tu illum adiuua.
Scē Petre. Tu illum adiuua
Scē Paule. Tu illum adiuua.
Scē Andrea Tu illum adiuva.
Exaudi xpe. Heinrico a dō coronato magno & pacifico imperatori uita & victoria.
Redemptor mundi. Tu illum adiuua.
Scē Michael. Tu illum adiuua.
Scē Gabrihel. Tu illum adiuua.
Scē Raphahel. Tu illum adiuua.
Scē Iohannes. Tu illum adiuua.
Scē Stephane. Tu illum adiuua.
Exaudi xpē. Chunigundæ reginæ salus & uita.
Scā Maria. Tu illam adiuua.
Scā Radagundis. Tu illam adiuua.
Scā Gerdrudis. Tu illam adiuua.
Exaudi xpē. Nobilissimæ proli regali salus & uita.
Scē Clemens. Tu ill adiuua.
Scē Uite. Tu ill adiuua.
Scē Pantaleon. Tu ill adiuua.
Exaudi xpē. N. ductori pacifico salus & uita
Scē Maurici. Tu illum adiuua.
Scē Landberte. Tu illum adiuua.
Scē Gereon. Tu illum adiuua.
Exaudi xpē. N. epo & cunctæ congregationi N. salus & uita.
Scē Siluester. Tu illum adiuua.
Scē Martine. Tu illum adiuua.
Scē Gregori. Tu illum adiuua.
Exaudi xpē. omnibus iudicibus & cuncto exercitui xpianorum uita & uictoria.
Scē Georgii. Tu illos adiua.
Scē Emmeramme. Tu illos adiuua.
Scē Sebastiane. Tu illos adiuua.
Xpc vincit, xpc regnat, xpc imper.
Rex regum Xpc uincit.xpc regnat.
Gloria nostra. Xpc uinc. xpc. reg.
Misericordia nostra. Xpc uinc. xpe. reg.
Spes nostra. Xpc uinc. xpc. reg.
Auxilium nostrum. Xpc uinc. xpc. reg.
Victoria nostra. Xpc uinc. xpc. reg.
Lux, uia, ueritas & uita nostra. Xpc. uinc.
Fortitudo & iustitia nostra. Xpc. uinc.
Prudentia & temperantia nostra. Xpc uinc.
Liberatio & redemptio nostra. Xpc uinc.
Arma nostra inuictissima. Xpc uinc.
Murus ñr inexpugnabilis Xpc uinc.
Defensio & exaltatio nostra. Xpc uinc.
Ipsi soli imperium gloria & potestas per immortalia scla sclorum am.

Ipsi soli laus, honor & iubilatio per infinita scla seculorum amen.

Ipsi soli uirtus, fortitudo & uictoria per omnia scla sclorum amen.

Xpe avdi nos. Ter. Kyrie eleyson.

[Annotatum]

* Cunegundæ

§ IX. EX Litaniis Bambergensibus incassum suggillata.

Habes modo orbi expositum & revelatum prætensum iniquitatis mysterium, quod in Litaniis Bambergensibus latere, [Nobilissima proles regalis in iis posita,] frustra sibi persuaserunt continentiæ Henricianæ non minus quam omnis castimoniæ, in Romana Ecclesia tantopere æstimatæ, osores malevoli. Redditi sunt characteres omnes, saltem quoad fieri potuit, post exclusas e typographia abbreviationes, quas in æs incidere operæ pretium visum non est, cum ex iis controversiæ caput minime pendeat. Libellus iste gradualis oblongus est, angustioris formæ, tantillum superantis columnas hic compositas, quibus verba omnia, secundum syllabas, & lineas adhibita sunt, nullo apice neglecto aut transposito. Tres ferme pagellas implet tota ea Litania, tot suppositionum & calumniarum materia, quam nobis ad libelli normam dividere non licuit, satis fuit, totam fideliter repræsentasse. Rubricis capitalibus, ut vulgo loquuntur, in prima facie nitide depictus est prædictus titulus, Libellus Gradualis, litteris hodiernæ formæ non multum absimilibus præter E, G, A & D. Titulus interior rubris etiam majusculis, utcumque typis nostris exprimitur. Sic litteræ initiales omnes miniatæ sunt, uti & X, quotiescumque recurrit Christi Servatoris nomen, cujus monogramma, satis notum esse putamus. Fidem nos integre liberasse, testari poterunt quicumque autographum ipsum Bambergæ inspicere & cum hac editione conferre dignabuntur.

[88] Porro schema ad me transmissum, atque hic typis excusum, tam rigide per singula excussi, ut nihil intactum reliquerim, [minime probat susceptam saltem filiam;] quin id continuo Bambergensibus objicerem. Imprimis Litaniæ istæ, licet Bambergæ hodiedum asservatæ, pro istiusmet ecclesiæ usu scriptæ non videntur, ubi, procul dubio, additæ essent appellationes fundatoris & fundatricis. Præterea non recte signatur Sanctus, Imperator a Deo coronatus, dum interim Cunegundi simplex reginæ titulus apponitur, quandoquidem constet, ambos eodem die a Benedicto P P. VIII anno 1014 Romæ Cæsareo diademate imposito inauguratos. At vero Kœleri palmare argumentum pro existentia nobilissimæ prolis regalis, acrius intorquere non destiti, hoc ferme ratiocinio, ad hominem, ut aiunt, adversus Bambergenses concludens: Non minus certum est, in iis Litaniis Deum invocari pro salute & vita nobilissimæ prolis regalis, quam certum sit invocari pro vita & victoria S. Henrici, pro salute & vita S. Chunigundæ; atqui hoc secundum apud vos indubitatum est, quidni igitur & primum? Preces pro conjugibus ut vivis ibidem ad Deum funduntur, vivere itaque etiam oportuit nobilissimam prolem regalem, & quæ inde Koeleri consectaria sunt. Hæc exercitii gratia, uti loquimur, a me proposita, erudite enodavit & dissolvit Pottuvius, tribus responsionibus sic omnia elucidans, ut habeat Kœlerus quibus acquiescat. Verba ejus fideliter etiam reddo.

[89] Si Koelerus ex verbis Litaniarum, quæ reperiuntur in Graduali manuscripto, Nobilissimæ proli regali salus et vita, vult inferre, [eum formula ista antiqua & communis fuerit,] ex matrimonio sanctorum Henrici ac Cunegundis saltem filiam fuisse genitam, non recte infert. En responsionem primam: Quia verosimiliter Litaniæ istæ jam ante tempora S. Henrici fuerunt in usu in ecclesiis Germaniæ, tamquam formulæ communes supplicandi pro Pontifice Imperatore, Imperatrice &c. Non quidem diffitemur, illas ætate S. Henrici descriptas sive exaratas fuisse, id enim tam figura characterum, illo tempore usitata, quam expressio nominum Henrici & Cunegundis, pro quibus tamquam vivis supplicatur, nobis persuadet: sed solum dicimus, illas post erectionem ecclesiæ Bambergensis, ex alio exemplari descriptas, seu transumptas fuisse, additis tunc nominibus Henrici & Cunegundis, tamquam actu regnantium. Neque gratis id dicimus; quia totus Libellus gradualis (cujus duæ sunt partes, una hiemalis, altera æstiva) est descriptus ex exemplaribus in ecclesiis adhiberi solitis. Merito igitur asserimus, etiam Litanias, quæ sunt pars Gradualis, fuisse tunc aliis ecclesiis communes, & ex illarum exemplaribus desumptas. Igitur ex illis non recte infertur, ex matrimonio sanctorum Henrici & Cunegundis progenitam esse saltem filiam, quia sunt formula solummodo communis.

[90] [neque nomen aut sexum exprimat,] Apposite urget Pottuvius & magis etiam instat hoc modo: Quod si contendas, Litanias istas non esse desumptas ex aliis exemplaribus, sed pro ipsa ecclesia Bambergensi primo fuisse compositas; demus, id ita esse, quod tamen non probas: sed sic ex ipsis Litaniis ostendo, Sanctos conjuges, tunc, quando Litaniæ scriptæ fuerunt, non habuisse prolem. Quia si habuissent, in Litaniis vel expressum fuisset nomen prolis, sicut expressum fuit nomen Henrici & Cunegundis, vel saltem indicatus fuisset sexus, an sit filius vel filia. Nam sicut in formula supplicationis pro sancto Henrico dicitur, Tu illum adjuva; in supplicatione pro sancta Cunegunde, Tu illam adjuva, ita si tunc exstitisset filia regalis, debuisset dici; Tu illam adjuva. Cum solum ponatur per abbreviationem, Tu ill. adjuva, quod ill. nec illum nec illam significat, sed est indifferens ad utrumque; signum est, quod tunc non exstiterit filia, neque etiam filius. Manet ergo quod sit formula communis, quæ masculo æque ac feminæ convenire possit. Confirmatur id ex sequentibus formulis earumdem Litaniarum, ubi ponitur N. quæ sunt formulæ communes supplicandi pro quibuscumque ducibus, episcopis &c.

[91] [omittenda defectu prolis æque ac aliæ.] Deinde, pergit eodem tenore Pottuvius, etiamsi supplicatio pro NOBILISSIMA PROLE REGALI in Litaniis habeatur, unde probas, quod prole non existente, supplicatio illa fuerit decantata, & non potius in isto casu omissa? Certe quamvis in istis Litaniis formula supplicationis pro Imperatrice habeatur; si tamen Imperator nondum esset conjugatus, aut evaderet viduus, formula supplicationis pro Imperatrice haud dubie in utroque casu omitteretur. Ita, etiamsi formula pro nobilissima prole regali in Litaniis ponatur, prole tamen deficiente, videtur formula illa in decantatione Litaniarum fuisse omissa. Nisi sorte fuisset aliqua conjectura aut indicium fœcunditatis conjugii: tunc enim fideles subditi optare, Deoque supplicare solent, ut fructus in arbore & gemma in concha maturescat. Potuerunt autem Bambergenses id sperare & merito apprecari tam insignibus conjugibus, quorum votum continentiæ ignorabant. Addere liceat, quod proxime sequens formula N. ductori pacifico salus & vita haud dubie prætereunda sit, Cæsare ipso exercitui imperante. Sic alteram pro loci Episcopo & primam pro Romano Pontifice, nemo decantatas somniaverit alterutra sede vacante. Hodiernam, & jam tot seculis constantem Ecclesiæ praxim consulat Kœlerus, & quæ hic dicta sunt, verissima esse perspiciet.

[92] Non hic hæret Pottuvius; sed altera responsione seu argumento instat in hunc modum: [Non potuit nata esse pro les ante fundationem eccl. Bambergensis;] Sine nota sanctissimi ac prudentissimi Imperatoris (hæc prædicata cum Gundlingio non negabit Kœlerus) asseri non potest, quod ex suo conjugio genuerit saltem filiam. Vel enim illam genuit ante fundationem episcopatus Bambergensis, vel post illam: neutrum sine nota Imperatoris asseri potest. Imprimis non potest dici quod genuerit ante fundationem quæ contigit anno VI vel VII post millesimum Colligitur id ex allocutione S. Henrici, quam in conventu Francofurtensi habuit ad S. Willigisum archiepiscopum Moguntinum & ceteros archiepiscopos & episcopos præsentes, uti refert Ditmarus episcopus Merseburgensis, historicus synchronus libro 7, pag. 67. Ob recompensationem futuram, inquiebat sanctus Imperator, Christum heredem elegi; quia in sobole acquirenda nulla spes remanet mihi. Quod si S. Henricus ante fundationem episcopatus genuit filiam, quomodo cum veritate dicere potuit, sibi in acquirenda sobole nullam remanere spem? Nonne conventus Patrum poterat illi opponere; Quomodo nulla spes acquirendæ sobolis in præsenti matrimonio tibi superest, qui paucis hisce annis, quibus in matrimonio vixisti, filiam genuisti? Male igitur dignitati sancti Imperatoris consulit, qui procreationem sobolis ante fundationem episcopatus illi affingit.

[93] Deinde absque ejusdem Sancti prostitutione etiam asseri non potest, [neque post fundationem:] genitam ipsi fuisse filiam post fundationem episcopatus. Ille claris & expressis verbis, coram celeberrimo conventu præsulum, asseverat, sibi in acquirenda sobole nullam superesse spem: quis ergo sine nota tam sapientis & circumspecti Imperatoris dicet, illum nihilominus, post asseverationem adeo solennem, procreasse filiam? Nisi igitur valida ratio afferatur, qualis non affertur, exigit dignitas tanti Imperatoris ut credamus, illum verum dixisse, dum solenni contestatione asseveravit, nullam in acquirenda sobole sibi remanere spem. Quis autem illi spem omnem ademit? Quis nisi ille ipsemet voluntario voto continentiæ, in honorem Dei emisso, & a castissima conjuge ratihabito? Poterat dicere cum Jephte Jud. 11, V 35, Aperui enim os meum ad Dominum, & aliud facere non potero, quam perpetuam servare continentiam. Quid aliud innuunt verba immediate sequentia, ab Imperatore in conventu prolata; Et quod præcipuum habui, ac meipsum cum modo acquisitis seu acquirendis, in sacrificium Patri ingenito jam dudum secreto mentis obtuli: quid, inquam, aliud innuunt verba illa, quam votum castitatis, quo sanctissimus Imperator, juxta consilium Salvatoris Matth. 19, V. 12, se ipsum castravit propter regnum cælorum, & inclinationem relinquendi sibi similem post se, Deo in sacrificium obtulit, magno Abrahamo in eo comparandus, quod iste paratus fuerit, Isaacum filium, sibi pridem natum, immolare, hic vero spem filii & heredis sibi nascituri, intima mentis devotione, Altissimo sacrificaverit?

[94] [neque possibile est, invaluisse opinionem] Hasce quæstiones, satis concisas ac stringentes, ad Kœlerum universas remittimus, ut in proximis thesibus suis historicis apta responsa suppeditet. Neque tamen hic desinit Pottuvius, cujus hæc tertia responsio est. Si S. Henricus genuit filiam, & curavit pro ea publicas in ecclesia Bambergensi institui preces, uti Kœlerus ex Litaniis citatis probare velle videtur; moraliter impossibile est, potuisse in mundo, & imprimis Bambergæ, persuasionem universalem invalescere, sicut reipsa invaluit, quod sancti Henricus & Cunegundis in suo matrimonio virginalem continentiam perpetuo servaverint. Si enim Kœlerus tam sagax est, ut post septingentos annos ex illis Litaniis odoretur sobolem regiam, quomodo Bambergenses, qui Litanias illas tempore sancti Henrici decantarunt, & annis insequentibus usque ad hæc tempora, in Libello graduali descriptas, penes se retinuerunt, sæpius inspexerunt, & aliis inspiciendas exhibuerunt; quomodo, inquam, illi omnes nihil umquam de tali filia cogitarunt, aut exinde collegerunt? Fueruntne omnes per septem secula adeo stupidi, ut nullus caperet mysterium, in Litaniis reconditum, quod nunc tandem Kœlerus mundo revelat? Et si Bambergenses, tempore S. Henrici, filiam ejus noverunt, & pro ea publice in Litaniis precati sunt, quomodo & quando potuerunt delabi in eam persuasionem, ut crederent SS. Henricum & Cunegundem in suo conjugio dari consensu perpetuam servasse continentiam?

[95] [de SS. conjugum continentia,] Importunus quæsitor est Pottuvius. Quomodo, inquit, ad idem sentiendum totum imperium, & totus late Christianus orbis induci potuit? Quomodo celeberrimus ordo D. Benedicti S. Cunegundem, post obitum S. Henrici, a cœnobium Confugiense suscepit ut virginem, ac deinceps ipsam constanter ut talem habuit, & coluit, si scivit, quod nescire non potuit, illam in suo conjugio fuisse matrem filiæ regalis? Quo seculo, & circa quem annum memoria filiæ istius obliterata fuit, & ejus loco exorta persuasio de virginali continentia SS. conjugum? Ex rescripto Eugenii III constat, seculo XII id jam fuisse creditum, & legitimis testimoniis confirmatum, S. Henricum, in thoro etiam legitimo positum, integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservasse: si seculo immediate præcedente S. Henricus in suo conjugio filiam genuit, & pro ea in Litaniis publice supplicatum fuit, quis sibi persuadeat, potuisse tam brevi tempore memoriam nobilissimæ prolis regalis apud omnes perire, & fœcundos conjuges haberi pro virginibus? Etiamsi in aliquo conjugio nulla umquam appareat soboles, homines tamen difficulter inducuntur ad credendum, quod tales conjuges prole careant ex virtute perpetuæ continentiæ: sed id adscribunt sterilitati naturæ, aut aliis impedimentis naturalibus. Multo minus homines propinqui ætati SS. Conjugum sivissent se induci ad credendam perpetuam eorum continentiam, si illi in suo conjugio suscepissent filiam, quod utique homines, ætati isti adeo vicinos latere non potuisset.

[96] Necesse est igitur fateri, Legatos Apostolicos ab Eugenio III, ad inquirendam rei veritatem seculo XII Bambergam missos, [si eorum proles Bambergæ umquam nota fuerit.] uti & multos religiosos ac discretos viros non potuisse induci ad credendam & attestandam integritatem castimoniæ S. Henrici usque in finem vitæ, si vel in matrimonio suo genuisset filiam, vel si de illa integritate castimoniæ non habuissent indicia, testimonia & argumenta certa ac minime suspecta; in quibus pietas Christiana posset merito conquiescere, & memoria tam illustris exempli cum solatio frui. Sed cum humani generis hostis indignissime ferat, in Ecclesia adeo illustres continentiæ imagines, ad cultum & imitationem palam proponi, actus rabie & invidia, nititur easdem tetris coloribus obscurare, sicut olim per Iconoclastas Christi & Sanctorum imagines ex hominum oculis tollere conatus fuit, ne isti, ex earum aspectu, ad imitanda egregia Sanctorum illorum facta excitarentur. Os durum! mi Kœlere, sed quod tu in medium temere projecisti, ceteris argumentis jam abunde superius dilutis. Te unum hæc jacula feriunt, teque adeo petunt quæcumque hoc toto paragrapho disputata sunt: tute hoc intristi, tibi omne exedendum est; nobis supersunt præcipua sanctissimi Imperatoris gesta chronologice, pro nostro instituto digerenda.

§ X. Præcipua S. Henrici gesta ad temporum ordinem revocata: a regni principio ad fundatam ecclesiam Bambergensem.

Quæ ante susceptas regni habenas a sanctissimo Imperatore gesta sunt, cum nec Vitæ scriptores nec Ditmarus aut alii memoraverint, frustra a nobis eorum ordo requiratur; [Series chronologica ex Anonymo peti non potest,] ab Ottonis III obitu series nostra deducitur. Neque vero singula scrupulose discutimus, sed præcipua seu illustriora & ad sanctitatem ceterasque res totius regni & imperii tempore gestas spectantia, quæque a notissimæ Vitæ seu potius elogii compilatore Anonymo ex parte memorata quidem sunt, ast ita commixta ut nusquam appareat quo anno affigenda sint, auctore ad hæc tam parum attento, ut ubi annum exprimit, plerumque a recta chronologia deflectat. Exemplum sit in ipsomet jam dictæ Vitæ principio, quam in hunc modum orditur: Anno ab incarnatione Domini MI, ab Urbe condita MDCCLII, Ottone puero Romæ defuncto, vacante regni solio, cum de principe subrogando ageretur, omnium vota, nutu divino, ad eum inclinantur, qui tuuc in regno habebatur potissimus. Aberrant hic characteres prope omnes: neque enim anno 1001 mortuus est Otto III, sed 1002; neque erat annus Urbis conditæ 1752, sed verosimilius 1754; neque Romæ mortuus Otto iste sed Paternæ seu Paterni, castro Campaniæ Romanæ, in ditione Ecclesiæ atque in maritimo tractu, in ora maris Tyrrheni, ubi alias villa Plinii junioris, teste Holstenio, quidquid alii a situ tantillum deflectant.

[98] [neque hic singula minutim digeri.] A tali exordio quid in ordine ad digerendam rerum seriem sperari possit, facile intelligitur: id nobis potissimum curæ erit, ut salvam rerum veritatem in rectum, quoad fieri poterit, ordinem chronologicum redigamus, adjectis nonnumquam & ad proprios etiam hinc inde annos revocatis largissimi in ecclesias & monasteria Imperatoris donationibus & privilegiis, quorum cum jam scriptores plures meminerint, nobis ea obiter attigisse suffecerit. Cæsareæ isti profusæ ferme liberalitati a regni principio intendisse invenies apud Mabillonium in Annalibus Benedictinis ad annum 1002 pag. 159, num. 26, dum aream quamdam intra muros urbis Ratisbonensis Altahensi monasterio dedit, & plura alia majora beneficia eidem monasterio præstitit annis sequentibus, quorum diplomata exhibet Gretserus ad calcem vulgatissimæ Vitæ a pag. 65. Nec desunt Henricianæ munificentiæ argumenta apud Hundium in sua Metropoli Salisburgensi, ut vide pag. 140 & alibi. Quæ ad Westfaliæ seu Saxoniæ partes reducuntur S. Henrici privilegia & donationes in annos quosque suos uberius & diligentius distribuit & accurate explicuit noster Nicolaus Schaten in Annalibus Paderbornensibus lib. 4 a pag. 362, quod hic indicasse, satis est: Vita S. Meinwerci dona potius ipsa quam instrumenta enumerat. Alia rursus habet laudatus Mabillonius pag. 161: nos præfixam seriem exordiamur.

[99] [Trium primorum annorum historia] Ad tres primos regni S. Henrici annos quod attinet, in iis tantopere laborandum non erit, cum res eo tempore gestas satis apposite distinxerit & ordinaverit laudatus supra Ultrajectensis episcopus Adelboldus rerum prope omnium testis oculatus, ut hic audiendum omnino non putem Alberici Chronicon, dum in ipso solo, tacentibus vetustioribus, mira fingi potius quam vere narrari videntur ad annum 1003 de Windis seu Winidis populis idololatris a S. Henrico per id tempus subjugatis, quorum regibus hujusmodi anecdotum applicat: Hos populos Henricus tributarios fecit, ita ut in omnibus solennitatibus quibus coronabatur, quatuor reges eorum lebetem, quo carnes condiebantur, in humeris suis, duobus vectibus, per annulos quatuor inductis, ad coquinam vectitarent. Fides sit penes auctorem. Saniora longe sunt quæ Adelboldus diligenter commemorat, res omnes sancti Imperatoris accurate complexus ab obitu decessoris Ottonis III usque ad bellum Slavonicum, post primam in Italiam expeditionem S. Henrici Acta percensens, quæ utinam ad finem usque vitæ, eadem methodo & fide perducta, ad nos transmissa fuissent! Vel hoc dolendum est, quod in apparatu ad prædictum bellum fragmentum nostrum deficiat.

[100] [in Adelboldi fragmento recte disposita est,] Non eum fontem consuluit Hofmannus dum in Annalibus suis Bambergensibus a col. 35 pluririma commiscuit a veritate & recta chronologia prorsus aliena, quæ ex sola collatione cum Adelboldi dictis penitus convelluntur; æque ac fictitia S. Henrici electio a septem Imperii Electoribus, eo tempore & multis etiam post annis in Germania necdum cognitis, quæ nos hic aliis discutienda & refutanda relinquimus. Paulo accuratior est in iis recensendis quæ ad munificentissimam ecclesiæ Bambergensis fundationem a col. 40 retulit, ut infra pluribus expendemus. Ad Adelboldum regredimur, in cujus narratione præcipue observandum, quod trium annorum spatio, nempe annis 1002, 1003 & 1004 contrahat, quæ alii cum Ditmaro, ab amanuensibus, nisi vehementer fallor, corrupto, ad quatuor, id est usque ad annum 1005 extendunt; apud quos prima illa expeditio Italica, a S. Henrico suscepta, dum misera Papia in favillas prope redacta est, anno 1005 perperam innectitur, quæ ab Adelboldo, Chronographo Saxone & Annalibus Hildesemensibus disertissime anno 1004 consignatur, ut ex clarissimis eorum textibus evidenter demonstratur, probantque etiam ad oculum solennitates festorum toto primo regni S. Henrici triennio celebratorum, quæ vel ex ipso Ditmaro pariter eruuntur.

[101] Interim ipse sic librum suum sextum orditur: Post salutiferum intemeratæ Virginis partum, [cum Ditmaro non usquequaque concilianda,] consummata millenarii linea numeri & in quinto cardinalis ordinis loco, ac in ejusdem quartæ initio hebdomadæ in Februario mense, qui purgatorius dicitur, clarum mane illuxit seculo, & Henricus divina gratia rex, antecessorum suorum nævum cupiens emundare, sibique veniam promerere æternam, dispositis secundum suimet placitum ad hoc pertinentibus cunctis, perrexit ad domum suam, ubi se corporaliter semper solebat reficere, & ubi desiderato diu alimento paululum reficeretur in mente; convocansque ad se omnes regni primates, dedit episcopatum sanctæ Merseburgensis ecclesiæ capellano suimet Wigberto. Pergit ea indicare Ditmarus quæ cap. 3 & 4 memorat Anonymus, nulli ordini affixus, ex cujus sensu præmittenda est S. Henrici reportata de Slavis victoria restitutioni ecclesiæ Merseburgensis, utpote quæ ex celeberrimo voto facta sit, ante eam victoriam concepto, de quo mirum est, Ditmarum clarius non meminisse, quamquam ad illud alludere videatur tribus ultimis elogii superius dati versiculis. Itaque ipso illo anno 1004, aut forte præcedenti, ut alii statuunt, obtenta est prædicta victoria, quam instauratio ista Merseburgensis ecclesiæ subsecuta sit. Sic ad dictum annum 1004 loquitur Hermannus Contractus: Henricus rex Italiam petens, sibi eam subjicit: Papiam ipsa die qua coronatus est, irrumpens, gladio & igne perdomuit: unde in Saxoniam rediens, Bohemiam & Bolezlaum Ducem Slavorum cum tota gente subjugavit.

[102] Non dissimulaverim, totam illam cap. 4, adornatam Anonymi narrationem, tot miris portentis palliatam, [minus etiam cum vulgatis Actis.] numquam mihi placuisse, eo præsertim, urgentissimo in his adjunctis argumento, quod Ditmarus, rerum omnium tum gestarum oculatus testis & scriptor, Merseburgensis ecclesiæ suæ ruinam, bonorum ejus alienationem, ac demum per S. Henricum restaurationem tam solicite & accurate memorans, de tot miraculis, ibi a Vitæ scriptore conglobatis, non meminerit, nusquam solitus ea silentio involvere, quæ ad tam eximii benefactoris sui gloriam conducere posse existimavit; ut prodigio simile dicendum sit, tam illustrem victoriam, si sic parta est, ab eo præteritam fuisse. Ut candide dicam quod sentio; suspicor, Anonymum, virum bonum, nonnulla ad S. Henricum transtulisse, quæ forte ad alios pertinent; aut certis temporibus aptasse, quæ ipsis non conveniunt. Certe mihi numquam suaserit historiunculam, de Sancti meritis in trutina expensis, quam habet cap. 28: neque magis placet alia de claudicatione narratio, ex apographo Bambergensi cap. 22: quæ omnia, ut mitissime dicam, censeo non tam facile a viris cordatis & eruditis admittenda.

[103] Redeo ad Ditmarum in quo post jam dicta sequitur brevis hiemalis expeditio in inquietum Boleslaum, admissio in gratiam Henrici rebellis, [Gesta annorum 1004 & 1005 distinguenda.] & fratris Brunonis fuga ad S. Stephanum regem Hungariæ sororium, cujus intercessione in gratiam demum admissus est. Hisce connectit quæ ad Clusas, & in reliqua Longobardia a Sancto gesta sunt, eumque per Alemanniam & Alsatiam in Saxoniam reducit, Boleslao infestum, quem tunc haud dubie bello aggressus est, non eo tamen de quo jam diximus meminisse Anonymum cap. 4. Melius longe & fusius expeditionem enarrat laudatus Ditmarus a pag. 378. Atque hæc omnia rectissime ab Adelboldo aliisque citatis anno 1004 gesta referuntur, ut proinde in Ditmaro agnoscendus sit error, quidquid Baronius & recentiores passim ei in hac parte adhæreant; quo pacto tollitur inextricabilis difficultas in iis apte distinguendis quæ duobus istis annis 1004 & 1005 a S. Henrico peracta sunt; nam Chronographus Saxo ad annum MV nihil habet præter invasionem Poloniæ in quo pro dolor multos perdiderit, cum exercitu secum deferens corpora ducum mortuorum inde reversus. Chronicon Hildesemense eo anno 1005 narrat, Regem in partibus Saxoniæ ad tempus Quadragesimæ habitasse, Pascha vero Aquisgrani celebrasse, quibus adde quæ tradit Vita S. Meinwerci cap 2, num. 11, pag. 515 & Schatenus a pag. 372. Quidquid vero præterea anno 1005 a S. Henrico gestum fuerit, id certum videtur, principium citati libri sexti plane corruptum esse, ut ex ipsomet Ditmaro infra evincere conabimur.

[104] [Bruno frater reconciliatus ope sororis Giselæ,] Præmittunt Annales seu Chronicon Hildesemense ad annum MIV; Et Bruno frater Regis (S. Henrici) obtentu Domnæ Gislæ matris ejus acquisivit gratiam, quo plane modo etiam loquitur laudata S. Meinwerci Vita loco citato. Recte hæc, opinor, isto anno collocantur, at contra Adelboldi, & aliorum sententiam, obtentu Gislæ matris, quod ipsi potius Giselæ sorori tribuunt, nuptæ S. Stephano regi Hungariæ, cujus desponsationis determinatum annum frustra apud synchronos scriptores quæsivi hactenus. Consulendi itaque fuere Annales ecclesiastici istius regni a nostro Melchiore Inchofer, superius laudato, concinnati, sed quibus acquiescere non licuit; cum ibi scriptor asserat, matrimonium contractum fuisse anno 1005, regni Stephani vicesimo, quæ cum Adelboldi aliorumque narratione convenire nequaquam possunt, ut potius dicendum sit, Giselam istam, Sancti sororem, ut minimum anno 1004 S. Stephani thalamum subiisse. Magis placent quæ adducit laudatus Inchofer ad emolliendas duriores nonnihil enuntiationes scriptorum Germanorum, identidem inculcantium, prædictam Giselam non aliis pactis & conditionibus Regi Hungariæ concessam, quam si is repudiato paganismo Christiana sacra & baptismum susciperet, unde S. Henricus Hungarorum Apostoli nomen promeritus sit. En verba Inchoferi:

[105] [non item ab ea conversus S. Stephanus.] Alii quoque minus considerate scripserunt; Gyselæ pulcritudine per nuntios & pictores accepta, captum Stephanum, ejus connubium expetiisse. Quæ tamen aspernata sit, nisi abjecto idolorum cultu, Christo nomen dedisset. Accepisse conditionem Hungarorum Regem, dum venustissima puella potiretur, mox cum toto regno ad Christi sacra accedentem, Stephani nomen tulisse: Henricum vero, quod tradita sorore conversioni gentis operam navarit, Hungarorum apostolum dictum esse. Cui fabulæ inter alios assensi videntur Sigebertus, Albertus Krantzius, Joannes Cuspinianus; non animadvertentes, ex Christianis pridem parentibus, & divino monitu appellatum Stephanum, id genus pactionem procul habuisse, & Henricum ultro adamata ejus virtute, favisse tam opportuno matrimonio, quod ad religionis in gente jam conversa incrementum haud parum faceret. Quamquam dubium non sit, ad plures nondum Christo devotos traducendos, Gyselæ fratrisque Henrici pietatem & zelum, ingens momentum adjecisse, ut hoc propter, & hic Apostoli Hungarorum, & illa adjutricis fidelissimæ nomen tueri queat. Ex hoc, ut obiter notem, aliisque ejusdem historiæ locis refellenda sunt, quæ Albericus ad annum 1010 reginæ huic Giselæ turpia & infanda affricare ausus est.

[106] Ut de prædictis annis duobus 1004 & 1005 postremum dicam, [Prima expeditio Italica anno 1004,] vellem ea vera esse quæ non ita pridem Struvius in laudato supra Syntagmate, ad solvendum, cui se imparem videbat, nodum ita copulavit tomo 1, pag. 379: Hinc compositis in Germania rebus, anno MIV ab Italis evocatus, illorum terram intravit, & licet aditus probe custodiret Harduinus, Veronam venit; inde Brixiam usque & Papiam progrediens, ubi ab omni populo benevole susceptus & anno MV communi consensu in regem Italiæ est coronatus. Hinc sedato & Papiensium contra Germanos commoto tumultu, in Germaniam fuit reversus. Diceres, totum fere biennium tenuisse primam illam a S. Henrico susceptam expeditionem, quæ tamen testibus Adelboldo & Ditmaro, brevissima fuit: nam sanctus Imperator majorem hebdomadam usque ad Pascha ad Clusas transegit, ac rebus celeri cursu confectis, post coronationem & turbas Papienses, Pentecoste sancta pia animi devotione celebrata … injuriam a Boleslao sibi illatam tenens mente repositam, repatriare festinat … & in vigilia S. Joannis (Baptistæ) colloquium cum Alsatiensibus habuit… Post hæc Rex Moguntiam venit, ibique solito pietatis affectu, Apostolorum solennia celebriter peregit; inde in Saxoniam adversus Boleslaum profectus, ut ex tota rerum serie clarissime detur intelligi, primam illam in Longobardiam excursionem a discessu ex Bavaria vix totis tribus mensibus tenuisse.

[107] Minus displicet quod ait idem Struvius ex Sigeberto ad annum 1005, mortuo Ottone duce, [& quæ ipsam subsecuta sunt.] ducatum Lotharingiæ comiti Godefrido, filio Godefridi Ardennensis commissum; in quo scriptores alii satis conveniunt. At quod eodem Sigeberto præeunte refert an. 1010, gentem Ungarorum, hactenus idololatriæ deditam, cum suo rege baptismo tunc primum initiatam, quod tot alii cum Hofmanno perperam secuti sunt, ad superius dictorum sensum omnino explicandum est. De episcopatu Bambergensi ad duos proxime sequentes annos paulo accuratior disquisitio instituetur. Huc proprie pertinet synodus Tremoniensis de qua Ditmarus pag. 380: ex principio cetera ferme colliges. Posita est etiam in loco, qui Throsmunini dicitur, magna synodus, ubi Rex coëpiscopis, præsentibusque cunctis, plurima questus est sanctæ Ecclesiæ convenientia, & communi eorumdem consilio hæc statuit deinceps prohiberi, & optimo novæ institutionis decreto, gravem peccatorum suimet sarcinam relevari, anno Dominicæ Incarnationis MV, anno autem Domini Henrici II regnantis quarto, in die Non Julii. Nomina episcoporum, & quæ ibi ordinata sunt ex nostro codice Ms. supplevit Leibnitius, aut potius amanuensium ejus aliquis, cujus inadvertentia factum, ut relicta sit prioris editionis notula, deest decretum synodi Tremoniensis, ubi decreta ipsa omnia immediate præmissa sunt. Sit hæc prima Vitæ S. Henrici periodus.

§ XI. Episcopatus Bambergensis a sanctis Henrico & Cunegunde fundatus.

[Palmarem suam fundationem,] Hic nobis occurrit sanctissimi juxta ac munificentissimi Imperatoris monumentum longe præstantissimum, novæ ecclesiæ cathedralis a fundamentis erectio & locupletissima dotatio, Sancto ipsi fundatori non minima curarum, molestiarum, quin & bellorum materia; dum a proximis episcopis Herbipolensi & Eystettensi, ad novæ diœcesis fines determinandos, graves subortæ sunt difficultates, tum vero a sanctissimæ Conjugis germanis fratribus odia, invidiæ, insidiæ, bella etiam commota sunt, quod opulentissimum patrimonium, imo & dos ipsa sorori Cunegundi assignata, quam ad se redituram speraverant, prodige, ut ipsi loquebantur, ditandis canonicorum monachorumque congregationibus dilapidaretur: quæ quousque invaluerint, suis infra locis insinuare non prætermittemus. At enim hæc omnia superavit S. Henrici castissima religio, inconcussa pietas, & explorata animi fortitudo, quibus armatus virtutibus & diœcesim ecclesiæ suæ Bambergensi vindicavit, & ingratorum affinium conatus, si non merita ultione, saltem Christiana tolerantia compescuit. Fundationem ipsam, ut præcipuum operis sui argumentum, multis capitibus complectitur Vitæ scriptor Anonymus, sed ex quo, ut supra abunde exposui, ad chronologicam seriem nihil magnopere elicias, ut adeo hæc aliunde eruenda & componenda sit.

[109] [bello Flandrico aliisque expeditus,] Ordo rerum apud Ditmarum exigit, ut post synodum Tremoniensem, de qua jam satis diximus paragrapho præcedenti, reliquum anni impensum intelligatur bellicis adversus Boleslaum conatibus, quos inter intellectis Balduini Flandriæ comitis molitionibus, quas describit Ditmarus pag. 383, arma sequenti proxime anno 1006, ut testatur Sigebertus, in eum verterit, ubi quæ duobus annis 1006 & 1007 gesta sunt, simul istic connectit Ditmarus, eadem pagina denuo resumens quæ ad annum jam dictum 1006 pertinent. Jacobus Meyerus in Annalibus Flandriæ diligenter & accurate descripsit, quæ in bello isto Flandrico, non eodem semper rerum successu, a S. Henrico adversus comitem nostrum Balduinum tentata sunt, explicata ejus occasione & adjunctis aliis pluribus satis curiosis, quæ alibi non adeo distincte enucleata reperiuntur: ipsum videsis annis 1005, 1006 & 1007, nobis satis est, singula ad proprios calculos revocasse, ad quod nos hic juvat Mabillonius pag. 185, dum ex diplomate anni 1006 ostendit habitum eo ipso anno inter S. Henricum & regem Franciæ Rotbertum colloquium, quo labefactata nonnihil amicitia redintegrata est. Videatur idem Mabillonius pag. 188, num. 88 & 89 placitum Regis memorans pro Italicis monasteriis.

[110] [episcopatus Bambergensis aggreditur] Ditmarum denuo sequimur, apud quem, pacificatis tunc partibus his, generale concilium in Francfort a Rege ponitur, in quo episcopatus Bambergensis diu ante meditata institutio & variæ difficultates in eo concilio agitatæ cuique satis obviæ sunt: id hic quæritur potissimum, gestane ea omnia sint anno 1006, an 1007, in quo auctores æque ac in primo Sancti bello Italico maxime dissidentes invenio, Ditmaro res suas non satis chronologice distinguente. Baronius sic annum 1006 incipit: Anno Christi redemptoris millesimo sexto, Indict. IV, celebratur in Germania synodus Francofordiensis, in qua inter alia ibi tractatum est de ecclesia Bambergensi erigenda in cathedram episcopalem. Agit de ea pluribus Ditmarus &c. His opponit Pagius ad eumdem annum litteras Joannis Papæ tomo IX Conciliorum recitatas, in quarum fine legitur: Scriptum per manus Petri notarii & scriniarii S. R. E. in mense Junio, Indict. V: id est, inquit, anno Christi MVII. Quod privilegium magnus Episcoporum numerus in synodo Franconofurt habita unanimiter laudarunt, & suis subscriptionibus corroborarunt, ut in fine laudati rescripti Apostolici legere est. Quare subdit, Concilium illud non hoc anno, ut Baronius putavit, sed sequenti congregatum &c.

[111] Non male pro aliqua parte Baronium correxit Pagius, in alia non minus ipse corrigendus, quoniam ambo ad omnia, [anno 1006, ut recte Ditmarus notavit.] occasione episcopatus istius longiori tempore tractata, non satis attendisse videntur; sumpta, nisi vehementer fallor, ex Ditmaro prima perturbationis ansa, qui in annum quodammodo unum eumdemque confudit, quæ in duos diversos certissime distrahenda sunt. Synodum Francofurtensem aliquam anno 1006 recte consignavit laudatus Baronius, utpote quam illo anno satis accurate describit Ditmarus, admirandam illam sancti Henrici erga Patres concilii demissionem merito extollens, ut qui se ad eorum pedes prostraverit, aliaque pari humilitate præstiterit, quæ ibi lectori obvia diximus: in eo defecit Baronius quod alteram synodum prætermiserit, ad quam prior quasi præparatoria dici potest. Pagius vicissim ex allegato Joannis PP. diplomate, non male pugnavit pro synodo anni 1007, sed Baronium perperam arguit; quasi omnia eodem anno composita sint, quæ ad prædicti episcopatus erectionem explananda occurrerunt. Valeat hic, si usquam, parœmia; Distingue tempora, & concordabis scripturas, quas citato tomo IX Conciliorum nobis exhibet Labbeus: sola rerum exacta distinctio controversiam totam elucidabit & forte dirimet:

[112] Tria istic instrumenta referuntur hoc ordine: Primo loco Concilium Francofordiense de ecclesia Bambergensi in cathedram episcopalem erigenda, [gesta duorum annorum confundens.] celebratum anno Domini MVI tempore Joannis PP. XVII, quod totum acceptum est ex Ditmaro. Alterum instrumentum loco non suo reponitur, nec verum titulum præfert: Acta ejusdem Francofordiensis Concilii ex tabulario ecclesiæ Bambergensis. Quod subsequitur diploma Joannis PP. XVII, ad justam rerum seriem videtur secundo loco reponendum fuisse, ex quibus hic rectus ordo conficeretur. Speraverat S. Henricus emolliendum a se Henricum Wirciburgensem episcopum, ut commutatione aliqua facta, a diœcesi sua partem avelli sineret, quæ Bambergensi tribueretur: verum iste alias conditiones apposuerat Sancto minime gratas, & ne ad indictam synodum venire cogeretur, alio, Coloniam opinor, ad S. Heribertum profugerat, sic ut eo absente gesta sint omnia quæ Ditmarus ibi commemorat, & ex quibus manifeste datur intelligi, in eo primo Concilio id præcipue actum, ut nihil obstante Henrici Wirciburgensis tergiversatione, ecclesia Bambergensis in cathedralem erigeretur, cujus cura pastoralis Eberardo tunc Cancellario a Rege committeretur, id quod a Concilio obtinuit, præeunte Tagmone, & cunctis præsentibus ejus sermonem tunc affirmantibus & subscribentibus: sic tamen ut Eberardi ordinatio, quæ ibi a Ditmaro subjungitur, ad sequentem annum differenda sit.

[113] [Res inchoata est dicto an. 1006,] Audiatur sancti ipsius Imperatoris oratio: Ob hoc serenissimam vestrimet (Patrum totius synodi) interpello pietatem, ne absentia ejus (Henrici Wirciburgensis) qui per me voluit obtinere, quod mihi non licuit huic concedere, propositum voluntatis meæ queat impedire: cum in baculo ejus mutuæ confirmationis signo clarescat, hunc non propter Dominum, sed ob dignitatis, nullatenus adipiscendæ dolorem fugisse. Moveat omnium corda præsentium, quod per ambitionem suam sanctæ matris Ecclesiæ augmentum annullare cum nugigerula legatione præsumpsit… Si quando autem episcopus venire & promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis bonum videtur, procul dubio inveniet. Sequitur protestatio Henrici episcopi nomine facta: Finitis talibus alloquiis, Bernigerus, antistitis Henrici Wirciburgensis capellanus surrexit: propter timorem Regis seniorem suum huc non venisse, & detrimentum ecclesiæ sibi a Deo commissæ, in aliquo fieri numquam laudasse testatur, & obsecrat cunctos præsentes per Christi amorem, ne talia fieri absente eo, futurum sibi exemplum paterentur. Privilegia ejusdem ibi alta voce recitantur. Sed hæc nihil obfuisse jam diximus, quo minus Rex sanctus votis suis potiretur: unde postmodum Henricus antistes, auxilio confratris sui Heriberti, Regis gratiam & impletionem sibi placitam acquisivit.

[114] [anno sequenti Romæ transacta,] Hæc omnia vel anno 1006 exeunte, vel sub principium anni 1007 transacta esse oportet, quando gloriosissimus rex Henricus voti compos effectus … duos e capellanis suis, Albericum videlicet & Ludovicum, adjunctis Henrici Wirciburgensis episcopi litteris, Romam usque direxit, quatenus hic bene incepta, in melius proficerent auctoritate Romana. Narrant hæc Anonymus in Vita pluribus cap. 10, & instrumentum Bambergense, quod proprie rei adimpletæ relatio dici potest, in qua potius vera actorum substantia quam temporum series exposita est; ipsam in hunc modum concipi oportere existimo. Compositis inter S. Henricum & Antistitem Wirciburgensem controversiis, legati jam dicti Romam missi sunt, ut testatur Pontifex: Pro qua ratione Henricus II gloriosissimus rex nuntios suos ad nos direxit, qui nobis hæc omnia dicerent, & nos pro hac sede confirmanda interpellarent. Legatur Bullæ Pontificiæ reliquum, ex qua patet benigne auditos fuisse, remque omnem Joannis PP. auctoritate corroboratam; diploma vero expeditum per manus Petri notarii & scriniarii S. R. E. in mense Junio Indict. V, atque adeo anno 1007, quo demum haberi debuit synodus illa Francofurtensis, de qua instrumentum Bambergense meminisse diximus:

[115] Anno Dominicæ Incarnationis MVII Indict. V, Kal. Novembris, [& eodem deinde confirmata:] regnante piissimo ac serenissimo Henrico secundo, anno regni sui VI, pro statu & augmento sanctæ matris Ecclesiæ, in loco Franconofurt dicto, magna synodus habita est & celebrata; non jam; ut innuere videtur, scripti auctor, ad agendum de episcopatus Bambergensis erectione, sed, quod præpostere observavit Anonymus cap. 12, ut debita cum veneratione privilegium hoc Sedis Apostolicæ susciperetur. Sic habet clausula apud Labbeum: Quod videlicet privilegium venerabiles Patres in supradicta synodo Franconofurt habita, generali concilio consistentes, summa veneratione, legendo suscipientes, & Apostolicæ auctoritati obedientes, devotis mentibus subscribendo laudaverunt, communiterque corroboraverunt. Sequuntur nomina episcoporum quinque & triginta quos inter omissum suspicor Henricum Wirciburgensem, qui tricesimum sextum numerum compleret, quot ei concilio episcopos intersuisse pronuntiat Legenda citato cap. 12. Atque eo ordine ad justos calculos revocata existimo quæ ad fundationem & confirmationem sedis Bambergensis gesta & transacta sunt, quæque, si a Pagio juniore observata fuissent, in Breviario Pontificum Romanorum tom. 2, pag. 285, falsi arguendum non erat Bambergense instrumentum, de quo jam satis diximus; & ex quo Anonymi caput 10 acceptum videtur, aut vice versa.

[116] Sic conciliari posse existimo, quæ alias implexissima sunt, Anonymo in chronologicis semper titubante. [qua ratione oppositæ sententiæ conciliantur.] Agnoscit hic quidem geminas synodos, at dum primam vult esse, de qua agit instrumentum Bambergense, necesse est synodum præparatoriam, in qua S. Henricus litem suam adversus episcopum Wirciburgensem evicit, habitam eodem anno 1007 circa Kalendas Novembris, quo jam supponitur, a mense Junio obtenta a Joanne P P. episcopatus ipsius confirmatio, quæ quo pacto combinari queant, prorsus non video. Fuse de hac re, ferme ad normam nostram agit Hosmannus a col. 40, sed nodum hunc intactum nescio an studiose præterierit: anno 1007 ordinationem Eberardi recte consignans, quidquid Ditmarus uno tractu connectat inseratque omnia synodo anni 1006, qua ratione res supra ab eo confusas diximus: nam hujusmodi consecrationem præviam episcopatus ipsius a Pontifice confirmationem exigere, in confesso esse plane arbitror facile interim patiar, distinctiorem ab alio solutionem adduci. Porro quæ ad opulentam dotationem & splendorem dictæ toties Bambergensis ecclesiæ a Sancto collata sunt, non incuriose recenset Hofmannus col. 43; cujus fidei reliqua committo, quæ de ejusdem officialibus atque imperii Electoribus operose extra rem nostram congessit.

§ XII. Prosecutio a constabilita ecclesia Bambergensi ad susceptam Romæ imperii coronam a Benedicto PP. VIII.

Hunc paragraphum ordior a solutione alterius intricatissimi nodi, ex quo nuper dixi, Ditmariani Chronici apographa, tum Mss. tum edita, [Ditmari error in notando anno 1005,] aperti erroris revincenda, in attacto istic capitali puncto, quod gesta S. Henrici ab Adelboldo, Chronographo Saxone, Annalibus Hildesemensibus antiquisque aliis anno 1004 rectissime innexa, a Ditmaro istic sub libri sexti principium ad posteriorem annum 1005 longiori quidem phrasi sed disertissimis terminis revocentur: id qua ratione ex ipsomet Ditmari Chronico demonstretur, vel unicum exemplum, ut cetera hic non expendam, perspicue evincet. Laudatus Chronographus Saxo cum antiquis aliis & recentioribus passim, nullo, quod sciam, refragante, obitum Wigberti Merseburgensis episcopi, & Ditmari ipsius successionem refert ad annum 1009. Verba ejus sunt: Wipertus Merseburgensis episcopus obiit, cui Thietmarus successit. Ditmarus vero ipse pag. 385 sic habet: Hic vir venerabilis (Wigbertus, seu Wicbertus) quinque annos in episcopatu & sex hebdomadas & dies quinque sedit: flebiliter sæpe peracta confessione, & ab episcopis Wigone & Henrico, in extremis eum visitantibus, percepta remissione, IX Kal. Aprilis feria tertia in Merseburg de hac luce ad Christum, ut spero, felix migravit.

[118] [ex ipsiusmet verbis retegitur.] Cum his confer quæ ex ipso recitavimus paragrapho 10, num. 101, ubi expresse asserit, quartæ initio hebdomadæ in Februario (S. Henricum) dedisse episcopatum sanctæ Merseburgensis ecclesiæ capellano suimet Wigberto, & ultro conficies, non potuisse Wigbertum cathedram illam conscendisse anno 1005, si totis quinque annis, sex hebdomadibus, & diebus quinque eam tenuerit, adeoque initia ejus omnino retrahenda esse ad mensem Februarium prioris anni 1004. Ne vero dubium in hac re superesse possit, rem apertissime denuo evincit Ditmarus ipse pag. 422, sub finem his verbis. Iste annus quo hunc attitulavi librum (attitulavit autem anno 1018) nativitatis meæ quadragesimus vel paulo amplius, in mense vero Aprili & V Kal. Maii, decimus ordinationis meæ introivit annus; adeoque completus erat nonus, ipso illo mense Aprili inchoatus, postquam nono Kalendas Aprilis seu XXIII Martii ex hac vita novennio ante migrasset prædictus Wigbertus, ex quo per idem successionis filum ascendendo, iterum aperte consequitur, Wigbertum obiisse anno 1009, ordinatumque fuisse toto ante quinquennio, an. 1004; & quod demum inde concluditur, librum sextum Ditmari, male, ut ejus termino utar, anno illo MV attitulatum esse. His ita positis, præfixam nobis temporum seriem prosequamur.

[119] [Visio Post SEX male anno 1007 innexa.] Ad annum 1007 vel 1008 passim refertur, visio S. Henrico Ratisbonæ ad sepulcrum sancti Wolfgangi oblata, de qua Anonymus cap. 2, quaque suus olim in moribus institutor adstare visus est, & hujusmodi verbis compellare: Intuere diligenter litteras in muro, qui est juxta tumulum meum, scriptas. Erat autem ibi, sicut videbatur, scriptum solummodo Post SEX. Non diffitemur, eo anno 1007, teste Chronographo Saxone, & Ditmaro ipso, si consequenter loquatur, Dominicam resurrectionem in ea civitate celebrasse S. Henricum, quo tempore celebre vaticinium potuerit intelligere: at sua perperam hic disposuit bonus Anonymus, qui melius ad ipsum regnum, quam ad imperii coronam respexisset; nam hanc suscipere liberum Henrico fuit, dum voluit. Ceterum utcumque vaticinium accipias, in ipsa Vita satis expositum est, & pro rei exigentia probatum, ut hic usui venire nequeat argumentum mere negativum quo Leibnitius aliique perpetuam utriusque conjugis SS. Henrici & Cunegundis servatam in matrimonio virginitatem impugnare ausi sunt, quod Ditmarus aut alii coætanei non satis expresse ejus rei meminerint: sed eam jam satis vindicatam existimamus. Prædictam visionem ignorasse Ditmarum, nihil mirum est, ipsam alias minime taciturum, qui similem alibi contigisse narrat, nec ab hujusmodi revelationibus ullatenus abhorret, ut ex sola pag. 387 abunde perspicies.

[120] Ad annum 1008 spectat bellum Metense seu Trevirense de quo ita ad hunc annum Chronographus Saxo: [Turbæ Metenses a S. Cunegundis fratribus,] Adalbero clericus reginæ frater, regi factus adversarius, abominationes multas concitavit contra omne jus & fas; Trevirim sibimet cum suis sequacibus mancipavit, sicque discessit. Quod cum Rex comperisset, suas illico copias colligens advenit, Lotharingos sibi resistentes Palatio obsedit, sedecim hebdomadas ibidem faciens. Belli causam memorat Ditmarus pag. 384: Rex autem ut hoc audivit, prioris non immemor, in germano ejusdem Thiedrico non præmeditatæ constitutionis, uxorem dilectam, ceterosque suimet familiares, de episcopatu eodem impetrando solicitos, sprevit, & Meingardo, Willigisi archipræsulis camerario … eumdem dedit. Propter hoc subdolæ generationis furor accenditur; ubi hic Ditmarus & alibi sæpius insinuat ingratorum S. Cunigundis fratrum in S. Henricum odium, quod i ecclesias, & maxime Bambergensem profusus videretur; ea nimis religiose dispergens, quibus ipsi avide inhiabant, adeo ut Henrico, fratri alteri, ducatus Bajoariæ abrogandus fuerit, quem tamen postmodum cum sancti Regis gratia recepit. Adnecti hic potest, quod ad istum annum notavit Albericus, Jopiliam juxta Leodium dedisse Henrico Virdunensi episcopo sanctum Imperatorem, in ecclesias semper & ubique munificum.

[121] Neque vero præteriri hic potest Montis monachorum prope Bambergam celeberrimum cœnobium, [& Montis monachorum fundatio.] de quo pluribus in Vita S. Ottonis locuti sumus, hoc eodem anno a sancto Imperatore, ejusque conthorali S. Chunigunde Palatinissa & Imperatrice, in honorem S. Michaëlis Archangeli fundatum, una cum ipso fere episcopatu Bambergensi, inquit Bruschius de Monasteriis pag. 87; addens fundationis rationem, quod Sancto, in secretiori quodam sacello devotius aliquando oranti, apparuerit Michaël archangelus, qui femur Regis tangens (unde claudus factus esse legitur, qui rectus prius incesserat) Euangelicumque codicem osculandum ei porrigens, in hæc verba eum consolatus sit: Ne timeas electe Dei, velociter surge, atque hoc signum pacis divinitus tibi transmissum suscipe, Deique cultum strenue propagare perge. Postea ex Apulia in Germaniam (feliciter ibi confecto bello) redeunti, & apud Cassinense monasterium ex calculo decumbenti &c. Sudabit affatim qui Bruschiana hæc omnia apte componat cum signatis modo cœnobii istius exordiis. De claudicatione S. Henrici, ejusque verosimiliori causa jam satis dictum est: id sane controverti nequit, prædiis multis ac latisundiis carum sibi cœnobium locupletasse liberalissimum Imperatorem, quæ omnia luculento diplomate confirmavit anno 1015, ut vide apud eumdem Bruschium citata pagina versa.

[122] MIX Rex Nativitatem Christi Salzburg, Pascha vero Augustburg peregit, verba sunt Annalium Hildesemensium. [Anno 1009 calamitates & Sancti præclare gesta:] Chronographus Saxo totus est in describendis anni istius calamitatibus; insolita nempe aquarum refusione, sanguinis guttis, quæ Dominica Palmarum vestimentis hominum instillaverint; de obscurato sole, & incendiis insolitis, quæ omnia pestilentia & mortalitas graves secutæ sint. De cetero iis præteritis quæ ad S. Henricum spectant, Ditmari in episcopatum Merseburgensem successionem, de qua nuperrime diximus, accurate notat, cui & Paderbornensem S. Meinwerci institutionem adjungere poterat, quæ in dictis Annalibus Hildesemensibus & in ejus Vita satis describitur, in qua & illa pro hoc anno habes, quæ a S. Henrico præclare & largitate regia gesta sunt. Ditmarus pag. 388 tradit, Regem varias occidentalium mentes probasse, & ne solito commoverentur, sedare tentasse, utpote cujus perpetuam curam fuisse ostendit, subditis omnibus cujuscumque sexus & ordinis benefacere, & ad indeficientis coronam honoris sublato timore properare, ad quam capiendam in itineribus & aliis necessitatibus maxime laborans, amicos fecit sibi inimicos, juste eosdem exosus: quod est dicere, persecutiones passum propter administratam justitiam. Alias hujus anni donationes vide apud Gretserum pag. 69 & 71, quibus alias adjungit Chronicon Anonymi cœnobitæ Schutterani ab abbate Joanne Friderico Schannat, in Vindemiæ suæ Litterariæ collectione prima, recens vulgata, quod in eo opere, ordine quartum recensetur.

[123] [item annis 1010 & 1011.] Annum 1010 sic describit Chronographus Saxo: Heinricus rex in expeditionem suas contrahens copias, Bolizlavum Poloniæ quæsiturus, sed quo velle ducebat minime perventurus, gravi ingruente ægritudine, media revertitur via … Theodoricus Metensium episcopus, dotem & patrimonium reginæ Cunigundis, quæ soror erat sua, Bavenbergensi ecclesiæ dolens delegari a Rege, contra ipsum rebellat. Hæc ipsa paulo lamentabilius deducit Ditmarus pag. 388, nonnulla miscens & transponens, quæ vellem paulo accuratius distincta; nam nisi multum fallar, bellum adversus Boleslaum, quod sequenti pag. 389 prosequitur, alteri Mosellanæ expeditioni, quæ ad annum usque 1011 tenuit, istic præmittendum erat, de qua ad dictum annum MXI sic loquitur Chronographus Saxo: Rex Metensem urbem, prædictumque Theodoricum episcopum tamdiu obsedit, quousque mediante justitia, pax inter eos convenit. Neque tamen diffitear, resumi potuisse non semel varias illas excursiones; etenim sub totius narrationis finem pag. 390, sic habet Ditmarus: Rex iterum occidentales invisit regiones, & fluctivagos habitatorum animos sapientiæ fræno edomans, natale Domini festiva jucunditate in Palthi celebravit, quæ omnia anno 1010 fieri omnino non potuerunt, sed ut minimum signant finem anni 1011, quem mox subsequitur dedicatio ecclesiæ Bambergensis. Ad annum 1010 revoca instaurationem monasterii S. Mariæ Ratisbonæ, de qua agit Mabillonius pag. 218, num. 52.

[124] [An. 1012 dedicatio eccl. Bambergensis,] Porro celeberrimam eam dedicationem non anno 1011, ut cum Baronio plures signant, sed anno 1012 accidisse probant Chronographus Saxo, Annales Hildesemenses, & veteres alii cum Hofmanno, quidquid hic repugnet breve Chronicon Wirziburgense apud Baluzium. Notanda vero Struvii in rebus nostris imperitia, qui postquam pag. 384, episcopatus Bambergensis fundationem perperam firmatam ait a Joanne PP. XXII, paulo post ineptius subdit: Iste etiam episcopatus præsente Benedicto VIII Papa, peracta templi majoris constructione, anno MXII demum fuit consecratus. Melius doceri poterat, si ad Ditmari verba quæ recitat, tantillum attendisset. Ita loquitur I. B. S. dicta jam pag. 390: Peracta in civitate Bavenbergensi ecclesia majore, cum natalitius Regis dies esset, & XXXV jam inciperet, II Nonas Maii omnis primatus ad dedicationem istius aulæ ibidem congregatur, & sponsa hæc Christi per manus Joannis Patriarchæ de Aquileia & aliorum plusquam XXX episcoporum dedicatur. Addit Chronographus, XXXVI episcoporum ministerio consecratam, quibus consentiunt Annales Hildesemenses: in his vero omnibus nec verbum, unde quis colligat, Benedictum Papam ei dedicationi interfuisse, qui verosimilius necdum electus erat, dum ea cæremonia perageretur: utrum vero in Germaniam isto anno venerit, infra explorare conabimur.

[125] Subjungit Ditmarus: Post hæc synodus hic fit magna, [atque ibidem synodus.] in qua Gevehardus Ratisbonensis ecclesiæ præsul ab archiepiscopo suimet arguitur, & Metensis ecclesiæ præsul Thiedricus a rege increpatur, eo quod epistola suimet hunc injuste apud Papam accusaret: sed hæc omnia & multa alia consilio prudenti sunt finita … Completis omnibus in orientali Francia utilitatibus, Rex Merseburgensem revisit civitatem ac ibi sanctam Pentecostes solennitatem celebrat, & in primo mane Dominicæ diei, qua sanctus Apostolos replevit Spiritus, Tagmo archiepiscopus infirmari cœpit, qui paulo post V Idus Junii non obiit, inquit idem Ditmarus, sed ad Christum, quem semper amavit, lætus abiit. Hæc omnia hic sub unum conspectum exposita volui, ut manifestius pateat, dedicationem ecclesiæ Bambergensis asserto a nobis anno 1012 contigisse, quo certum est, Tagmonem obiisse, testibus iterum Chronographo Saxone & Annalibus Hildesemensibus; quod maxime observandum est, ut ostendatur alius Ditmari error, qui jam proxime aiebat Natale Domini in Palthi seu Palithi celebrasse S. Henricum immediate ante consecrationem ecclesiæ Bambergensis, cum distinctius memorent citati Annales, duos alios Natales Domini intermedios celebrasse Sanctum, a quibus annus inchoatur, nempe anno MXI in Frankenavord, & MXII in Thornburg, quo prædicta dedicatio vere ibidem consignatur.

[126] Ex his denuo patet; quod supra non semel dixi, [Gesta anni 1013,] in ordinandis temporibus Ditmari chronico cautissime utendum. De cetero reliquos sancti Imperatoris labores in componendis rebus imperii, cujus partes omnes quotannis lustrando ignorare non poterat; & pace cum Slavis, aliisque hostibus concilianda solicite impensos, fusius memorat laudatus toties Ditmarus toto reliquo libro sexto, ubi pag. 397 ingreditur annum 1013, quo Epiphaniam Alstidi celebravit Henricus, Purificationem sanctæ Dei Genitricis in Magdeburg, Paschale vero festum cum Meinwerco, sibi admodum familiari, in Pathebrun digna veneratione peregit, Pentecosten autem nobiscum, nempe in Merserburg: in cujus vigilia Bolezlavus, cum securitate obsidum apud se relictorum, venit & optime suscipitur; sic ut tuta ex ea parte omnia reddere voluerit Henricus priusquam meditatum iter Italicum ingrederetur, ad quod per id tempus res disponebantur. Non fuit annus iste Fuldensibus multum pripitius, quippe quo Bronhag abbas deponitur, & tunc hoc monasterium, confratribus late discedentibus, a priori statu mutatur: quæ paulo durius, jam dicto anno 1013, a Chronographo Saxone exprimuntur, his verbis: Rex stultorum depravatus consilio, Fuldensis monasterii bona mirabiliter diripuit &c. Sed hæc mitius explicata videantur a Mabillonio pag. 252 a num. 88.

[127] [ubi inquiritur an Benedictus PP. VIII] Pergit Ditmarus: Rex autem ad occidentales pergens regiones, iter suum in Longobardiam disposuit, & iterum ad nos repedavit; & inde XI Kal. Octobris discedens, per Bavariorum fines atque Suevorum, usque ad locum qui dicitur * properavit Huc exercitus undique confluit, & hinc usque Romam Rex sine omni scrupulo, regina comitante, venit. Sequuntur nova Boleslai scelera, & occultæ adversus S. Henricum machinationes, quæ tamen minime impedivere quo minus rebelles sibi Longobardos in ordinem reduceret ac demum in Urbe imperiali corona insigniretur. Sed his præmittenda sunt, si quoquam pertinent, quæ sub finem libri sexti, plane aliud agens, interserit Ditmarus pag. 399 de adventu, ut aliqui intelligunt, Benedicti VIII in Germaniam, propter intrusionem, ut putant, cujusdam Gregorii. Audi ipsum: Namque Papa Benedictus Gregorio cuidam in electione prævaluit. Ob hoc iste (quæritur quis?) ad Nativitatem Dominicam in Palithi venit cum omni apparatu apostolico, expulsionem suam omnibus lamentando innotescens. Ex his collegit Baronius ad annum 1012, Benedictum, Roma a Gregorio expulsum, fugisse in Germaniam ad S. Henricum, opem ejus imploraturum; in quo ipsum recentiores omnes sequuntur cum Francisco Pagio recentissime in suo Breviario Pontificum tomo 2, pag. 291, tametsi recte advertat, neminem unum veterum Germanorum scriptorum de ea Benedicti expulsione, aut de schismate ea causa orto meminisse.

[128] [in Germaniam eo tempore venerit:] Neque id mirum sane, nam nisi ego vehementissime fallor, Eminentissimus Annalista Ditmari sensum haud recte assecutus est; ut jam taceam rem omnem de qualicumque post Sergii PP. IV obitum schismate, perperam anno 1012 innexam esse, quæ referenda videtur ad sequentem 1013, cujus initium (a Natali Domini inchoando) in Palithi celebravit S. Henricus. Notabis igitur eo loco alia prorsus omnia a Ditmaro tractari, ad ecclesiam suam spectantia, ibique plane obiter rem istam insinuari, quæ profecto aliter explicari merebatur, si Benedictus ipse Papa legitimus in Germaniam profectus fuisset; quod haud dubie non tacuissent Chronographus Saxo, Ditmari in multis contractor, & Annales Hildesemenses, nec alii æquales aut proxime secuti. Ut mentem edisseram, verte Ditmari verba quamdiu & quo modo volueris, evolve cetera omnia, sive præcedentia sive subsequentia, ut vel verbum extundas, quo innuat, sanctum Imperatorem Benedicti partes suscipere debuisse, aut ipsi ulla in re patrocinari vel opitulari; aut postea Romam perrexisse, ut ipsum quocumque modo in Sedem restitueret, Utut obscurius locutum censeas Ditmarum, aut nihil dixit, aut satis indicavit, per iste, non Benedictum, sed Gregorium fuisse fugitivum ISTUM, cui Benedictus prævaluit, utpote qui præ ceteris antecessoribus maxime dominabatur. Et vero Tusculanorum comitum notissima per id tempus potentia facillime etiam armis prævalere potuit, adversus minoris notæ hominem Gregorium, qui externa auxilia implorare compulsus, verum a Sancto exauditus non sit.

[129] Vero dicam, non de electione Pontificis aut de schismate ea causa exorto ibi agit Ditmarus, [quod non videtur verosimile.] sed ea expendit potissimum, quæ Romani Pontifices & S. Henricus in Ecclesiæ augmentum & splendorem certatim contulerunt; en ultima verba quibus librum sextum concludit: Henricus etenim rex ecclesiam adauxit nostram multis utilitatibus, imprimis divino apparatu, & de omnibus curtis, quas in Turingia & Saxonia habuit, duas nobis tradidit familias. Euangelium auro & tabula ornatum eburnea, & calicem aureum atque gemmatum cum patina & fistula; item cruces duas & capulas ex argento factas, & magnum calicem ex eodem metallo, cum patina simul & fistula dedit. Quidquid in prædiis ab intercessoribus meis neglectum erat, præcepto renovarat; ut ita & hujus ecclesiæ non solum restaurator, sed & fundator appellari mereatur, quemadmodum & Paderbornensis, quam hoc eodem anno 1013 opulento prædio præter alia donatam, dum Werlis decumberet, pluribus aliis beneficiis cumulavit; & S. Bernwardo Hildesiensi episcopo comitatum integrum solita sibi largitate contulit, quarum donationum instrumenta refert Schatenus noster a pag. 402. Diceres sanctum Imperatorem tot piis largitionibus prosperum iter Italicum a Deo impetrare voluisse. Nos hinc alteram vitæ periocham, imo imperii ejus epocham inchoabimus.

§ XIII. S. Henrici Romæ coronatio, & quæ eam secuta sunt, usque ad adventum Benedicti PP. VIII in Germaniam.

Librum suum septimum sic exorditur Ditmarus: Decursis a Dominica incarnatione post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim, [Anno 1014 Romæ coronatus] & in subsequentis anni secundo mense, ac hebdomada tertia, anno autem regni ejus tertio decimo, & die Dominica, ac VI Kal. (lege XVI Kal. sub litt. Dom C) Martii, Henricus Dei gratia rex inclytus, a Senatoribus duodecim vallatus, quorum sex rasi barba, alii prolixa mystice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet conjuge Cunegunda ad ecclesiam sancti Petri, Papa exspectante venit, & antequam introduceretur, ab eodem interrogatus, si fidelis vellet Romanæ patronus esse & defensor Ecclesiæ, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, devota professione respondit; & tunc ab eodem inunctionem & coronam cum contectali sua suscepit. Priorem autem coronam super altare Principis Apostolorum suspendi præcepit. Eodem die Papa eis cœnam ad Lateranum fecit copiosam. Quæ porro turbæ octavo abhinc die Romæ & a quibus excitatæ, non est hujus loci describere: compendio sua inde accepit Chronographus Saxo, Imperatorem Papiam reducens ad Resurrectionem Domini, cui Chronicon Casinense lib. 2, cap. 31 ipsam Romanam coronationem affigit, quod jam alibi a nobis refutatum est. Papiæ igitur confirmatis utcumque Longobardorum animis, in Saxoniam remeavit: tum de monachis Corbeiensibus ea adjiciuntur, quæ, ut & Fuldensium cum Sancto controversias, malo apud Mabillonium in Annalibus Benedictinorum legi, quam hic a me operosius recitari.

[131] Huc propius spectat quod narrat Glaber Rodulphus, historiæ suæ lib. I cap. 5, de pomo seu globo aureo, pretiosis gemmis circumdato, & cruce aurea supereminente ornato, quod tamquam mundanæ potentiæ symbolum S. Henrico obtulerit Benedictus PP., [globum aureum Cluniacum misisse dicitur,] ipse vero protinus miserit ad Cluniacense monasterium Galliarum, quod etiam tunc temporis habebatur religiosissimum ceterorum, cui & alia dona plurima contulerat ornamentorum, inquit ibidem laudatus Glaber. At si vera sunt quæ Legenda tradit cap. 26, non opus fuit ea missione, cum, ut in Vita videbitur, Cluniacum perrexerit sanctus ipse Imperator, & non solum globum, sed coronam auream obtulerit; imo & alia plura de quibus meminere ambæ S. Odilonis Vitæ a Majoribus nostris editæ 1 Januarii: & prima quidem pag. 18 & 26, posterior vero num. 6 ac 21. De ea peregrinatione nihil memorant Ditmarus; Chronographus Saxo aut æquales alii, verum ex Vita S. Meinwerci id non incongrue collegit Mabillonius; Annalium lib. 55 pag. 241, ubi non video cur ad annum 1015 revocet quæ verosimillime, si per id tempus facta sunt, ad annum 1014 pertinent; dum nempe per Burgundiam in Alsatiam, & inde per Leodium & Trevirim transitum fecerit, ut habet citato capite Anonymus.

[132] [imo cum paucis familiaribus eo perrexisse.] Referri merentur quæ ibi tradit Mabillonius: Anonymus auctor, qui librum scripsit de rebus gestis beati Meinwerci Paderbornensis, haud obscure significat, Henricum Imperatorem in reditu ex urbe Roma post suam coronationem, cum domno Meinwerco episcopo, paucisque familiaribus ad Cluniacense monasterium, pro suæ religionis fervore & situ loci maxime nominatum, divertisse, deducente forsan Odilone abbate; qui ipsum in illo itinere comitatus fuerat; visuque ea comprobasse, quæ fama referente de sacro illo cœnobio acceperat: tumque coronam auream pretiosissimam ad Missam, quæ de Cathedra S. Petri appellatur, obtulisse, & fraternitate monachorum humiliter petita & accepta, omnium fratrum precibus se commendasse. Hæc & plura, de aliis beneficiis eidem cœnobio a Sancto collatis, abductisque inde monachis pro condendo monasterio Abdinghoffensi vide ad diem V Junii cap. 4, num 26, pag. 521: hæc nos paulo longius abduxere ab iis quæ post coronationem Romanæ ipsi Ecclesiæ indulsit recens inauguratus Augustus, quæque in Pagii Breviario explicata habes a pag. 293: quibus adde alia liberalissimi Cæsaris placita apud laudatum Mabillonium pag. 237 & 239; atque ea demum quæ pro dilecta ecclesia Bambergensi enumerat Hofmannus col. 49.

[133] [Huc etiam referendus episcopatus Bobiensis] Neque vero prætereunda sunt quæ habet Ditmarus, ad quem iterum redeo, de instituto per S. Henricum episcopatu Bobiensi priusquam Italia excederet. In his partibus, inquit, Cæfar episcopatum, quod erat tertium devoti operis sui ornamentum, in Bobia civitate, ubi Christicolæ sancti & confessoris inclyti Columbanus & Attala corporaliter requiescunt, communi consilio & licentia comprovincialium episcoporum construxit; quia summa necessitas, & quæ eam præcellit, Christi charitas ad hoc instigavit. Hic cum maxima prosperitate & gloria Alpinas superat difficultates, ac nostræ regionis adiit serenitates, quia aëris & habitatorum qualitates nostris non concordant partibus. Mitto quæ hic odiosius in Longobardos aliosque torquet Ditmarus; satis sit hunc annum 1014 cum ipso absolvere & alterum inchoare, his verbis: Imperator autem transcensis Alpibus, ceterisque adjacentibus provinciis regendo decursis, Natale Domini celebravit in Palithi, & post hæc ad Merseburg veniens, Boleslavi fidem & auxilium suis innotuit fidelibus, & ut ab eis ad excusationem, aut indictæ rei emendationem is vocaretur, unanimes poscit. Atque hæc eo pacto recte disposita sunt & annis suis apte innexa, quæ ab aliquibus non parum turbantur, cum aliis confusa & commixta.

[134] In eorum numero collocandus est hic auctor Vitæ S. Meinwerci, [non item bellum in Apulia.] qui cap. 4, num. 22, memorans, S. Henricum, subjectis omnibus & in deditionem reductis, quæ rebellare tentaverant, urbibus, proximum Natale Domini Papiæ celebrasse, inde ipsum in Apuliam deducit; cui subactæ Ismahelem præfecerat: tum ad Montem Casinum, ubi a calculo liberatus fuerit; ac demum, num. 23, Romam cum Domina Chunigunda, cum triumpho magno intrasse ait, ubi a beato Benedicto Papa benigne & honorifice susceptus … solenni benedictione, cum universi populi inexistimabili exultatione in Cæsarem & Imperatorem consecratus sit. Nimirum confusæ hic sunt binæ expeditiones Italicæ S. Henrici, nempe hæc, qua sola coronatio brevi tempore peracta est, cum alia paulo fusius infra explicanda: quod facile advertisset scriptor, si coronationis diem, nempe XIV Februarii expressius signasset; quis enim facile concipiat, S. Henricum Natale Domini Papiæ celebrasse, inde subjugasse Apuliam, atque in Monte Casino ægrum decubuisse, Romam interim satis tempestive attigisse ut dicto die XIV Februarii Imperatoriam inaugurationem susciperet. Non satis apte temporibus suis isthæc divisa sunt, quæ etiam omnia huc falso revocavit Hofmannus col. 50 cujus ea facilius admisero, quæ ibidem refert num. 79; tum vero sequenti de compositis per hæc tempora cum Gundecaro Eystettensi de finibus Bambergensis ecclesiæ controversiis.

[135] Post citata proxime Ditmari verba, alia interseruntur, [Gesta an. 1015,] quæ temporum seriem nonnihil turbare possent, nisi ex distincto charactere posito pag. 402 constaret, sanctum Imperatorem Pascha celebrasse in Merseburg anno 1015, quo vigilia Resurrectionis incidit in V Idus Aprilis, ab ipso expresse signatum; Paschate incidente in IV Idus seu diem X ejusdem mensis: in Cœna autem Domini ait Ditmarus, se chrisma in ejus præsentia indignum benedixisse. Sic pro eo anno Chronographus Saxo: Henricus Imperator in Walbike diem Palmarum agens, nuntios de Italia sibi in sacramenta constrinxit, & inde digressus, Merseburg Paschale festum peregit, ubi Bolizlavo omnia munera, quæ illi miserat, simul cum gratia perdit, dum illum legatione superba infestum reddidit. Hæc viam sternunt ad repetitas excursiones & bella rarius interrupta cum Boleslao tunc acriter gesta, in quibus vario marte pugnatum est, ut istic & apud Ditmarum fusius legi potest; cum ad nostrum institutum non magis pertineant quam recurrentes denuo deplorandæ cum Corbeiensibus monachis contentiones apud Ditmarum pag. 403, ad quas excitandas nonnullam partem habuisse S. Meinwercum Paderbornensem episcopum, paulo distinctius exploravit Mabillonius in citatis Annalibus ad hunc annum pag. 242, quo lectores remittimus.

[136] Sequentem annum 1016 inchoat Chronographus: Imperator Natalem Domini in Pathelbrunnem festivis peregit gaudiis: [& an. 1016.] posthæc Popponem Luippoldi marchionis filium, & Bavenbergensis ecclesiæ præpositum, Trevirensi præfecerat urbi. Et cum is ab Erchenbaldo Mogontiensi archiepiscopo jussu Cæsaris & licentia Virdunensis episcopi (qui primus horum in ordine confratrum) consecrari debuisset; a Thiederico Metensi antistite, eo quod a se justius hæc ordinatio fieri deberet, assidua acclamatione, humilique petitione id incassum prohibebatur: nam Imperator hunc, scripta demonstrantem, & banno id interdicentem, non exaudivit, & unctionem fecit compleri. Adde his varias principum particularium discordias aut armis, aut amica compositione sopitas, & perpetuas inimici semper Boleslai incursiones de quibus Ditmarus usque ad pag. 406. Eidem præterea anno affigenda sunt quæ ibidem subjungit de proxima Palmarum jucunditate ab Imperatore cum Henrico, venerabili Wirciburgensi episcopo completa, ac Cœna Domini & Passione, cum Paschali tripudio honorabiliter in Bavenberg peractis &c. Lege quæ ibidem attexuntur de Rudolpho Burgundiæ rege Sancti avunculo, regnum suum per donationem ei tradente, quod biennio post, accedente procerum consensu fuit confirmatum; item eventus alios etiam Anglicanos, quos enumerare non vacat, ad S. Henricum redit Ditmarus pag. 412, ita scribens:

[137] [An. 1017 legatio a Benedicto Pontifice,] Anno Dominicæ Incarnationis [MXVII Kal. Januarii] Imperator a Palithi, ubi celebravit Natale Domini, exiens, in Alstidi Epiphaniam Domini solenniter peregit. Paulo inferius: Nuntii de Italia huc venientes, gratulabundi ad sua redeunt; ii fortasse qui a Benedicto PP. VIII attulerint aurei capitalis ornamenti, invicem gemmati, reginæ Saracenorum, Romæ capite plexæ, partem, quæ mille libris computabatur, ut præcedenti pag. 411 idem Ditmarus memoraverat. Gratulabundi autem redierint nuntii, quod postulata adversus Saracenos & Græcos auxilia addixisset Cæsar, quæ tamen quinto demum post anno suppeditari potuere. Iter Imperatoris ad occidentem dispositum, ob viæ asperitatem est dilatum. Imperator hoc quod ex parte Bolislavi rogatus, laudat; convenisse ad eum principes suos, & siquid boni vellet sibi exhibere, cum eorum consilio libenter acciperet: mittuntur invicem nuntii, & induciæ ponuntur. Interim Imperator Purificationem sanctæ Dei Genitricis nobiscum celebrat. Posthæc episcopi & comites ob contemptum Bolislavi, se fallentis, tristes adveniebant, & Imperatoris mentem apertis legationibus incendunt. Ibi tunc de futura expeditione tractatur. Videantur tota illa plura S. Henrici in varias ecclesias beneficia, a quibus nimirum cessare non noverat.

[138] [reconciliatio fratrum S. Cunigundis,] Palmas Rex celebrat in Magontia, & in Ingelheim Pascha, & in his partibus magis honorifice ac potestative numquam fuit. Et quia ob tantam solennitatem maxima ibidem finiri non poterant, ad Aquisgrani ponitur conventus, & tunc illic cum consilio Heriberti archipræsulis, Thiedericum Metensem episcopum & Henricum fratrem placavit. Regina autem Cunegundis, a Francoforde a Cæsare discedens, cum ad locum, qui Capungun dicitur, veniret, infirmatur, & ibi tunc Domino promisit, se ad laudem ejus unum facturum monasterium: Pag. 414: Imperator autem audiens, contectalem suam levius habere, & votum fecisse Domino, grates Christo persolvit ex animo. Paulo infra: Cæsar vero ad orientem tendens, Imperatricem ad se in loco, qui Patherbrunnum dicitur, venire jubet. Inde ambo usque ad Magdeburg profecti. Ad alia deinde loca simul profecti sunt, donec regressa Imperatrice, ceterisque compluribus, ipse, Imperator, turmatim processit; nempe cum ingenti exercitu Boleslao imminens, quem toto fere reliquo anno insecutus est. Hæc paulo uberius deducta hic volui ut manifestius pateat, quam non satis congrue ad hunc annum 1017 referendam censuerit Hofmannus celeberrimam illam S. Cunegundis per vomeres candentes probationem, quæ alteri melius convenire potuisse videtur. Cetera vide superius & ad III Martii.

[139] Ut nullum annum vitæ suæ largitionibus Cæsare dignis vacuum esse voluit S. Henricus, [& variæ an ni istius do nationes.] sic & hunc in quo versamur illustrem reddidit, teste Ditmaro pag. 316. Verba ejus recito: Insequenti Dominica die, id est III Nonas Novembris Cæsar quoddam prædium, Bogalici vocatum, quod tum ab Hatholdo milite sibi placito acquisivit concambio, confratribus nostris in Merseburg Christo famulantibus dedit, & locum quemdam a Hagero, prædicti senioris germano decem talentis argenti comparatum, eorumdem utilitatibus accommodavit, præceptisque suimet firmari præcepit. Tres quoque ecclesias in Lipzi & in Olscinzi, ac in Gusua positas mihi concessit. In hoc vernali tempore idem aureum altare ad decus ecclesiæ fabricari jusserat nostræ, ad quod ego ex antiqui altaris nostri sumptu auri sex libras dedi. Circa medium Decembrem Bambergam primum pervenit Imperator, ubi Henricum, quondam Bavariorum ducem, & tunc octo annos & pene tot menses, sua depositum culpa, pristinis restituit honoribus die Dominica; quo tempore nemo dixerit, Henrici istius sororem Cunigundem ad probationem vocari potuisse. Ut cum Ditmaro conclusionem anni faciam; verbo adjiciam confirmationem a Sancto monasterii Kemnadensis, prædia ecclesiæ Paderbornensi donata, aliaque istiusmodi quorum instrumenta exhibet Schatenus a pag. 422.

[140] Ad annum 1018 ingressum præbet Ditmarus dum pag. 418 ait Imperatorem, post brevissimam moram, [Acta cum Boleslao anno 1018;] ab Bavenberg discedentem, ad Wirciburg primo, denique ad Francofordi venisse, ibidemque nativitatem Dominicam festivis peregisse gaudiis. Inde ad librum octavum & vitæ æque ac Chronici sui ultimum transiens, orditur in hunc modum: Anno Dominicæ Incarnationis millesimo XIIX, Indict. II, anno autem Domini Henrici Imp. Aug. XVI, imperii autem IV, Circumcisio Dominica & Theophania in prædicta civitate ab eodem venerabiliter colebatur, posteaque jussu suo & assidua Bolislavi ducis supplicatione, in quadam urbe, Budissin dicta, a Gerone & Arnulpho episcopis … pax sacramentis firmata est III Kal. Februarii, non ut decuit, sed ut tunc fieri potuit, electisque obsidibus acceptis, prædicti seniores reversi sunt. Hujusmodi iteratæ sæpius cum Boleslao transactiones constantem pacem imperio non reddidere, ut demonstrat deinceps pluribus, quæ huc non pertinent, uti nec gentilium abominandæ superstitiones, ad quas Cæsar graviter suspirasse dicitur pag. 420, qua demum ea subjungit quæ nuper attigimus. Jam, inquit Ditmarus, declinam ab his, & loquar Imperatoris nostri prosperitatem nuper sibi exortam. Avunculus namque suus, Burgundionum rex Rudolphus, coronam & suimet sceptrum cum uxore sua & privignis ac optimatibus universis sibi concessit, reiteraturque sacramenti confirmatio, actumque est illud Mogontiæ … & XVII Kal. Aprilis magna fit in Nuimagen synodus. Cetera in fonte legenda sunt.

[141] [beneficia eccl. Merseburgensi collata,] Ad finem operis vergens Ditmarus, gratissimum erga Cæsarem animum testari non desinit, pag. 422 insignia alia in ecclesiam suam collata ab eo beneficia enumerans. Oportet autem tuam scire pietatem regis nostri & Imperatoris Henrici multitormem benevolentiam ecclesiæ exhibitam nostræ, de qua partem quamdam superius comprehendi, majorem vero quia indiscussam reliqui, nunc scribere tibi optimum duxi. Vide ut assidua recordatione tui sit renovator, & indeficiens auxiliator nostri, ut temporibus illis, in quibus deest spes miseris, & ecclesiæ Merseburgensi … Et quia tempus non est, singulariter enarrare, quæ præceptis ejusdem confirmata poteris videre; hæc sola assigno, quæ auctoritate carentia, imposterum forsitan peritura timeo: Sanctæ victoriosissimæ crucis partem cum ceteris Sanctorum reliquiis, & altare aureum, gemmis honorifice distinctum, & pixidem auream lapidibus pretiosis ornatam, collectariumque cum impensis propriis, & tiam nostris decoratum cum duobus thuribulis ac argenteo bicareo, larga manu Cæsar nostræ dedit ecclesiæ … Sed quia de melliflua ejusdem pietate satis dicere nequaquam sufficio; de sua conversatione, sicut proposui, ordina tim explicare studiosius anhelo. Quæ utinam ab ipso explicari potuissent, qui finem vitæ eo anno fecit; sub exitum, opinor, nam ultra Septembrem Chronicon suum perduxit.

[142] [aliaque quibus finitur Ditmari Chronicon.] Ut reliqua, ad hunc annum spectantia paucis decurram, pag. 423 ait, Imperatorem, post longam inhabitationem in Neumagen, ubi nonnulla præclare statuta sunt, descendentem, solennes Rogationum dies in Aquisgrani studiose celebrasse… Pentecosten in Ingelheim, unde in Burgundiam properavit; Imperatrix vero, ordinata in Capunga vita monastica, fratrem suum ducem Henricum, de quo supra non semel, Ratisponæ inthronizavit. Pluribus hinc intermixtis, etiam iis quæ a Boleslao patrata sunt, hæc demum de Sancto subjungit: De Imperatore nostro mihi nunc sermo oriatur, qui de invisa expeditione, opinor Burgundica, reversus, nil de promissis percepit, sed parum sibi renitentibus nocuit. Habe verba ultima: Imperator noster cum de his omnibus, non multum faventibus, effeceretur certus, unum in Suevia regione colloquium de republica habuit, & mox per Rhenum solicitus descendit. Namque cooperatores ejus & regni suimet columnæ, maxima parte, proh dolor, cecidere, sibique grave pondus occultum, fidei simulatores occultis resistere insidiis per extraneos nituntur, ut non liceat ei libertate congruenti imperare, eorumque injustam temeritatem in aliquo minorare. Atque is Chronici finis est, quo & hanc Vitæ S. Henrici periodum concludimus, alibi quæsituri, quæ ad reliquos vitæ annos ordinandos conducent: in quo id molestum maxime quod Chronographus Saxo duos hic annos in unum conflasse videatur; unde turbatio de qua proxime agendum erit. Ad indeficientem Sancti liberalitatem pertinent tabulæ apud Schatenum a pag. 438.

§ XIV. Reliquum vitæ S. Henrici usque ad felicem exitum MXXIV.

Deficiente hic prorsus Ditmaro, steriliora erunt quæ de ultima vitæ S. Henrici periocha ordinari poterunt; [Chronographi Saxonis correctio.] idque dolendum imprimis, Chronographum Saxonem sub ipsum principium toto anno a vera chronologia deflectere, dum ea quæ Ditmarus recte & certo anno 1018 consignavit, ipse ad sequentem 1019 perperam reduxit, ut ex primis & ultimis ejus verbis jam faxo intelligas. Cæsar, inquit, a Bavenberg pergens, per Wirciburg venit Franckenvorde, ubi Natalem Domini regio more peregit. Ita ille exerrans; nam Circumcisionem etiam Domini & Theophaniam, non anno 1019 sed 1018 Francofurti celebrasse sanctum Imperatorem, ex ordine & fluxu rerum, atque expressissimis Ditmari terminis paragrapho præcedenti ostendimus; & rursus, sæpe laudatum Ditmarum & vivendi & scribendi finem fecisse, ut apud scriptores passim omnes in confesso est, contra quam idem Chronographus Saxo, ad dictum ipsi annum 1019 in fine subdat: Piæ memoriæ Thietmarus episcopus Merseburgenfis migravit ad Christum. At enim res tota salva persistit, si sola fiat transmutatio annorum, forte amanuensium socordia perperam signatorum, quod ex confuso præcedenti canone, de quo proxime meminimus, profluxisse existimandum est.

[144] Ast ibi error non sistit, eodem enim passu procedendo, [Adventus Benedicti PP. VIII in Germaniam 1019,] quæ ad verum annum 1019 spectant, sub sequentis anni 1020 titulo collocata sunt, ipse nimirum Benedicti PP. VIII Bambergam ad Cæsarem adventus, quem certissime constat anno 1019 contigisse, ut habent Annales Hildesemenses, breve Chronicon Wirciburgense, Hermannus Contractus, Lambertus Schafnaburgensis, Marianus Scotus,Vita S. Meinwerci in Actis V Junii pag. 538, num. 82, & veteres passim cum Hofmanno, quos recte secutus est Baronius, contra Sigebertum, Albericum & pauciores alios, sequacibus tamen suis non carentes. Interim quæ ante augustissimum congressum a Cæsare eo anno gesta sunt adversus Bernardum Saxoniæ ducem exponit Schatenus noster ex Vita S. Meinwerci cap. 11, num. 81, ubi denuo imo per totam cam Legendam observari potest propensissima Imperatricis in ecclesiam Paderbornensem beneficentia, a laudato Schateno ex diplomatibus commonstrata. Ceterum extra controversiam ponimus, Papam Benedictum Bambergæ a S. Henrico exceptum anno sæpe dicto 1019, cujus ingressum & solenniter acta describit Legenda cap. 23, chronologice iterum infelix, quod ultimam Sancti in Italiam excursionem adventui Benedicti PP. in Germaniam præmittat, cum toto ferme triennio præsserit, ut ex sequentibus manifeste patebit. Quæ autem in ea Vita memorantur hic a nobis describenda non sunt; nonnulla hinc inde apud Hofmannum coi. 54 explicata invenies.

[145] Sic paucis Chronographus Saxo: Dominus Papa Benedictus cum Henrico Imperatore cœnam Dominicam, [deinde novum bellum Flandricum,] ipsumque Paschale festum in Bavenberg decenti fertur excoluisse ministerio, ibique Imperatoris ac principum debito obsequiorum ritu, honorifice ac multiplici opum copia donatus, dominam mundi Romam locuples ac sospes revisit. Quamdiu Bambergæ commoratus sit, aut quo præcise tempore ad propria remeaverit Pontifex exploratum non habeo; reducem fuisse opertet ante mensem Novembrem, cum Baronius diploma eo mense expeditum exhibeat. Quid porro egerit Henricus toto reliquo isto anno, innumeris monstris apud Chronographum nobilitato, collige ex adjecta Sigeberti Chronico ad eum annum secunda incursione hostili exercitus regis Henrici in Gandavum Nonis Augusti, quæ sunt ipsissima Alberici verba, cum pluribus de Rudolpho Burgundiæ rege ex Sigeberto descriptis, quæ tamen ab aliis resutantur. Ad incursionem Gandensem quod attinet, eam ita explicat Meyerus in Annalibus: Henricus Cæsar iterum Gandavum usque hostilem in Flandros fecit excursionem mense Augusto, in qua Epponem & Canonem nepotes Imperatoris occubuisse lego. An hæc de S. Henrici nepotibus satis certa sint, fateor me plurimum dubitare; neque ubi hæc legerit Meyerus, integrum est explorare.

[146] [& quæ Sanctus Virduni egisse supponitur.] Postremum hujus anni articulum impleat, quod Albericus eidem, nescio quo fundamento innectit: De Henrico Imperatore narratur, & scriptum reperitur, quod abbati Richardo Virdunensi professionem fecerit, & ejus consilio se totum commiserit, volens apud S. Vitonem monachus fieri, sed sanctus abbas Richardus virtute obedientaæ ei injunxit, ne imperium dimitteret quamdiu viveret, & ita eum ad imperium remisit. Simile quid legitur in epitome Vitæ ex Menardo & Wasseburgio ad XIV Junii pag. 1003 num. 6, de quo tamen non meminit auctor Vitæ primo loco datus. Rem adoptare videtur Mabillonius pag. 301, ubi ex citata epitome inducitur S. Henricus, tamquam qui monasterium ingressus hunc Psalmistæ versiculum protulerit: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. At professionem emisisse istic non dicitur; sed solum desiderium ostendisse monasticum habitum suscipiendi; cui reposuerit sanctus Abbas: volumus ergo & præcipimus, ut ad gubernadum tibi a Deo commissum imperium redeas. Quod ex obedientia præstitit Imperator, deinceps in S. Benedictum ejusque Ordinem amplius solito affectus. Rem non impugno, etsi eam ab aliis rejectam noverim: id dici potest, annum aut tempus quo ea contigerit, hactenus incertum esse.

[147] [Gesta anno 1020 cum S. Heriberto & aliis,] Anno sequenti 1020 recte affiguntur quæ narrat auctor Vitæ S. Meinwerci cap. 12, pag. 539: Sequenti anno post Natale Domini, Imperator, commoto exercitu, comitem quemdam Ottonem, seculi dignitate non minimum præpollentem, in castro quod dicitur Hamerstein, situm supra Rheni littus, obsedit, propter ejus varia facinora in episcopum Moguntinum & alios perpetrata, ut ibi fusius deductum invenies. Ad id bellum vocatus S. Heribertus Coloniensis, cum se ob molestam febrim cum qua conflictabatur, excusasset, ea omnia suborta sunt, quæ videri possunt & loco citato, & in ipsa S. Heriberti Vita ad XVI Martii pagg. 472 & 485, ut de his nihil hic dicendum supersit. Addit Hofmannus hoc anno (Annales Hildesemenses sequemem notant) vehementi terræ motu concussam Bavariam, & præcipua clade ecclesiam Basileensem admodum labefactatam: quod detrimentum resarcire cupiens Henricus, sequenti anno MXXI Basileam venit, & totius ecclesiæ molem ad XIV passus a Rheni ripa transtulit, & fortissimo muro ruenti aggeri opposito, eam in formam multo venustiorem & firmiorem restituit, & novis, Munstero teste, ditionibus, populis & castris cumulatissime instruxit. Eadem munifecentia Bambergensi ecclesiæ tunc etiam prospexisse ibidem memorat idem Hofmannus; quemadmodum & Schatenus productis instrumentis comprobat, quæ in Vita S. Meinwerci vix credibilia viderentur.

[148] Redit ad justos calculos Chronographus Saxo, nonnullis hic locis mutilus, [item anno 1021.] cujus rei primum specimen est, quod annum, quem jam ingressi sumus 1021 sic inceptet: Imperator pro concessa sibi divinitus victoria, Deum deorum Dominum collaudans, Saxoniam properat, solennitatem Palmarum Wilbeke peracturus, gaudiaque Paschalia Merseburg debita celebraturus devotione. Hoc itinere venerabilem Heribertum archiepiscopum migrasse felici curfu cognovit, celeri intimante legato … Emensa vero Imperator Augustus inchoata via; cunctis, ut ita dicam, Europæ primis ad eum confluentibus, diversarumque gentium missaticis ad imperiale ejus obsequium undique properantibus, sacrosanctum Dominicæ resurrectionis gaudium, toto jam conridente mundo, eximia celebravit gloria. His igitur omnibus convenienter expletis, Imperator Parthenopolim profectus, sacros dies Pentecostes apud famosissimum ejusdem civitatis archiepiscopum Geronem, non inferiori gaudiorum dignæque venerationis studio gloriosissime peregit. Inde curtem regiam, Alstidi dictam, repetens, habitoque inibi colloquio, cum totius senatus plebisque concursu, pios lenitate permulcendo prædulci, severa districtione reos terrendo, totaque industria patriam muniendo, intra hujus provinciæ civitates totum illum annum feliciter perduxit. Hic sistitur, nullo addito verbo de præparatione exercitus ad celeberrimam expeditionem Italicam adversus Græcos, quorum in medio Sanctum constituit anno sequenti ut mox dicemus.

[149] Sequitur, inquit Baronius, annus Redemtoris MXXII Indict. V, [Expeditionis Italicæ an. 1022] quo Henricus Imperator, legationibus, ut vidimus Northmannorum, atque ab ipso Romano Pontifice cohortatus, in Italiam se contulit adversus Græcos, sua jam potentia Ecclesiæ Romanæ pavendos,tremendus ipse hostibus potenti exercitu, quem ducebat, ut vide istic fusius narratum, intermixto cum S. Rumualdo colloquio aliisque tum ad bellum, tum ad Casinensem S. Henrici commemorationem spectantibus, ex Glabro Rudolpho & Leone Marsicano: brevius nos ex Chronographo, qui ad eumdem annum denuo mutilus sic de Cæsare loqui incipit: Imperator de loco in locum proficiscendo, primum urbi munitissimæ, Troiæ videlicet (obsidionem accuratius describit Glaber lib. 3, cap. 1) cujus mœnibus indigenas, provincialium legatione, ditioni regiæ cognoverat rebelles, belicosam invexit aciem. Quam licet obsidione longa suorumque sudore … devicens, incolasque hujusce aut neci tradens aut captos colligari præcipiens, quos antea contumaci animo sibi ingemuerat renitentes, suo postmodum dominio, Deo cooperante, gaudebat subjugatos. Ad componendam, quod hic intendimus, temporum seriem, id non oscitanter observari velim, prædictam Troiæ obsidionem, totis tribus & amplius mensibus, teste Glabro, tenuisse; ut non satis promptum sit, omnia combinare quæ eo anno gesta scriptores commemorant. Demus reliqua ex Chronographo.

[150] [gesta & tempora] Sed his prosperitatibus non elatus, verum Dei misericordia præditus, hujusmodi victoriam, non suis sed Domini virtutibus adscribens, Romanæ Sedis apicem acceleravit: ubi aliquamdiu moratus, regni illius optimatibus pace gratiaque sui redimitis, nivosa Alpium cacumina veloci transgreditur cursu, tanta mortalitate subsecuta, quæ vix aut nullatenus vocum nutibus, vel etiam officiis styli valeat enucleari. Quam videlicet cladem Imperator Augustus evadens cælitus obumbratus, sed raro milite comitatus, exceptis his quos sibi mater Europa, occurrendo admiserat, Germanicas pervenit ad oras, magnumque synodale colloquium, confluentibus undique diversarum regionum episcopis, in partibus habuit occidentalibus. Non potest hic indicari concilium aliud præter istud quod notavit Baronius, nempe Seligenstadiense, cui si interfuit S. Hericus, necesse est, eum in Germaniam rediisse ante mensem Augustum, sub cujus principium habitum est, ut vide in collectione Labbeana col. 844. Quid SS. Aureo & Justinæ eo anno contulerit Sanctus, vide tomo III Junii pag. 78. Ut prædicta omnia ad justos calculos reducas, necesse est dicere, Cæsarianas copias sub finem anni præcedentis in Italiam præmissas, ducibus Poppone Trevirensi & Peligrino Coloniensi episcopis, quos sanctus Imperator, natali Domini in Thorneburch celebrato, ut notant Annales Hilsdesemenses, sub anni hujus principium subsecutus sit.

[151] [in ordinem redacta,] Falli hic igitur existimo Schatenum nostrum, dum in Annalibus suis Paderbornensibus ad hunc annum ita scribit: Memorabilis hoc anno expeditio Italica, urgente Benedicto Pontifice per legatos. Quam in rem synodum Aquisgranensem ab Imperatore convocatam tradunt ex Sigeberto, convenientibus ex tota Germania episcopis. Sed ea expeditio non nisi sub exitum anni suscepta, magno armorum apparatu. De ea synodo quid statuendum sit, necdum audeo definire; mihi certum videtur, non potuisse Cæsarem Aquisgrani hærere hoc anno, quem expeditio Italica tot mensibus occupavit; quemque Beneventi, ex diplomate ibi dato fuisse scimus X Martii 1022. Magis id pugnat adversus Schatenum, qui anno 1023, in quem expeditionem dilatam cupit, Cæsarem nobis exhibet quaternas donationum tabulas Paderbornæ subscribentem mensibus Januario & Februario, ut adeo Italiam pervenire commode non potuerit, saltem in Apuliam nisi sub finem Martii aut principium Aprilis; qui si tribus & amplius mensibus in sola Troiæ obsidione occupatus fuerit, porro in Monte Casino decubuerit, Romæ deinde aliquamdiu moratus, concipi omnino non potest, tot res gessisse Cæsarem, & mense Julio in Germaniam reducem fuisse, nisi miracula quis fingat, quæ huc accersere, necesse non existimo. Aliter sentiendum videtur de sanatione calculi ibidem ope S. Benedicti impetrata, quam etsi impugnare prorsus nolim, vellem certe a scriptoribus unanimi magis consensu referri.

[152] Anonymi cap. 22, apud nos num. 26 S. Benedictus medicinali ferro, quod manu tenebat, partem illam corporis, [& quæ in monte Casino accidisse narrantur.] ubi calculus jacebat, aperuit, & evulso molliter calculo, hiatum vulneris subita sanitate redintegravit. Sed alia plane est Leonis Marsicani narratio; sic tamen ut utraque conveniat, in vindicanda hoc ipso miraculo corporis S. Benedicti in eo archicœnobio præsentia. Potissima igitur controversia Leonem inter lib. 2, cap. 43 ac 44 & Gallos aliosque scriptores, non tam circa sanationem ipsam, cujus perpetuum monumentum adventatibus quibusque exhiberi solitum, oculis ipsi nostris olim spectavimus; quam circa adjuncta vertitur, quæ a variis varie exornata, eo pacto nonnullis redduntur dubia. Ast ego hic arbitrum non ago; quibus hæc noscere animus est, videant Mabillonium in Annalibus pag. 288, num. 15, & Acta Sanctorum Ordinis tomo 6, parte I a pag. 452; mihi satis hæc verosimillime contigisse anno jam dicto 1022. De donis pretiosissimis aliisque insignibus beneficiis a sancto Imperatore cœnobio Casinensi ea occasione larga manu collatis vide laudatum Leonem Marsicanum locis proxime citatis: quo etiam spectat cœnobium Beneventanum, si umquam a S. Henrico fundatum aut dotatum fuit, ut aliqui volunt, nam ex diplomate apud Ughellum tom. 8, col. 115 solum constat, confirmasse Sanctum fundos & bona omnia S. Sophiæ monasterio antea concessa: atque hoc est, quod datum diximus VI Idus Martii MXXII. Quid in itu vel reditu cum S. Romualdo transegerit S. Henricus, tradunt Joannes Damianus & Hieronymus Pragensis relati ad VII Februarii.

[153] Hinc ad Chronographum revertimur, cum quo incipimus annum 1023: [Congressus cum rege Roberto & c. an. 1023.] Henricus Imperator Albas festaque Paschalia, principibus turmatim undique concurrentibus, Merseburg rite peragens, quod rarum, vel penitus inauditum videtur, terna unius ejusdemque templi dedicatione gratificatur. Id qua ratione accipiendum sit, neque explicat scriptor, neque ego pluribus quærendum censeo. Memorabilem anni istius occursum suggerit Chronicon Sigeberti: Henricus Imperator & Rotbertus rex Francorum super Charum fluvium apud Evosium conveniunt, de statu Ecclesiæ, regni & imperii tractaturi: & condicto ut super his confirmandis etiam Papam Romanum simul ambo Papiæ opportune convenirent. Imperator Regem & suos, multos etiam qui tantum ad demirandam imperatoriam majestatem convenerant, tanta liberalitate donavit, ut opibus regum Persarum & Arabum posset comparari Imperatoris munificentia. Quæ monia paulo fusius describit Glaber Rudolphus lib. 3, cap. 2, ex quibus sua desumpsit Baronius, apud quem etiam vide quæ in concilio (tomo 9, collect. Labb. col. 854) acta memorantur. De constanti & perpetua sancti Imperatoris in Christi famulos beneficentia, ex quaternis hoc anno expeditis donationum tabulis, quas refert Schatenus jam supra meminimus: præter quas aliam mihi suggessit laudatus supra Schannatus, diplomate dato Babenbergæ Kal. Aug. an 1023, quo in gratiam confessoris sui Theobaldi, abbatis SS Udalrici & Afræ, ei cœnobio favit, quam mirificentissime. Ad postremum Vitæ Sancti annum chronotaxis nostra perducitur.

[154] Quæ anno 1024 gesta sunt sic paucis complexus est Chronographus: [Ultima vitæ periocha an. 1024] Imperator natalem Domini Bavenberg peregit. Ibi turba convenerat pastoribus destituta, quia omnes suspensi manebant, cujus providentiæ cura imperiali potestate committerentur … Cæsar diversis doloribus vexatus eodem loco crebra infirmitate diuturnas protraxit moras, resumptisque demum viribus, citato cursu Parthenopolim ire proposuit. Tandem post longam deliberationem laboriosi itineris, diem Palmarum in loco, qui dicitur Alstede, festive celebravit. Die vero reconciliationis, exigente infirmitatis gravedine, remota a se quæ convenerat multitudine, paucis comitantibus, Nieuburg cœnam Dominicam peregit; in sancto vero Sabbato, contracto totius senatus conventu, contectali sua Cunigunda comitante, Parthenopolim venit, ubi cum grandi honore susceptus est: Dominicæ quoque resurrectionis gaudia celebri honore transegit; deinde ab antistite ejusdem loci aurisericorumque varietate plurimum donatus, Halverstade adiit. Inde nihilominus Goslariam profectus est, ubi diebus decem peractis, ad locum quemdam Grona dictum, properat, ibique forti ægritudine depressus, & amaræ mortis poculo debriatus, vitalem emisit spiritum. Quæ ibidem sequuntur de molitionibus Brunonis episcopi Augustani, habes in Vita cap. 31, hic primo loco inter miracula, infra ex Anonymo describenda; nos chronotaxi Henricianæ coronidem imponimus.

ADELBOLDI EPISCOPI ULTRAJECTENSIS
De rebus gestis S. Henrici Imperatoris

Henricus Imperator, Bambergæ in Germania (S.)

BHL Number: 3811


ex edit Gretseri.

FRAGMENTUM.
Ex editione Jacobi Gretseri.

Fragmentum appellamus, quod vix binos integros regnantis seu imperantis S. Henrici annos complectatur, at tale istud, ex quo scriptoris fidem, rei historicæ versandæ peritiam, & accuratam diligentiam ita perspicias, ut reliqui operis jacturam satis deplorare non possis. Frustranea fuit omnis nostra investigatio ad pretiosum thesaurum alicunde refodiendum, ut superius § 6 satis dictum est, ubi auctore plura invenies. Hic paucis indicatum volui, qua potissimum ratione prædictum fragmentum partiti simus; nimirum non in capita, sed potius in annos, secundum quos opus suum distinxisse videtur auctor ipse, ut ex superstite contextu manifeste patebit. Hanc vero partem Anonymi compilationi præmilto, tum quod vere historica sit, tum quod cum Commentario nostro longe aptius concordet; adeo ut serme dubitaverim, utrum non expediret ab ea chronologicam vitæ S. Henrici seriem inchoare: ceterum a Majorum institutis & placitis satius visum fuit non recedere. Hinc porro principium facere cuivis licebit, qui gestorum ordini potius quam Legendistæ confusioni adhærendum censuerit. Ex solo Adelboldi prologo, de ejus scribendi peritia & eruditione statuere & pronum & promptum est.

AUCTORIS PROOEMIUM.

[Quæ Historico tenenda, quæ procul habenda sint.] In gestis scribendis duo sunt videnda; ut & scriptor veritatem in prolatione teneat; & lector fructum in lectione capiat. Sec scriptor veritatem tenere nequit, nisi hæc quatuor aut potenter devitaverit, aut aliquatenus a mente deposuerit; odium, & carnalem dilectionem, invidiam, & infernalem adulationem. Odium enim, & invidia bene gesta aut omnino tacent, aut dicendo transcurrunt, aut calumniose transmutant. E contra male gesta dicunt, dilatant & amplificant. Carnalis autem dilectio & infernalis adulatio, quæ male gesta sunt, scientes ignorant, & ignorantiam simulantes, veritatem occultant; bene gesta autem placere quærentes, spatiose dicunt, & plus justo magnificant. Sic per hæc quatuor, aut in bene gestis, aut in male gestis veritas evanescit, falsitas superducto colore nitescit. Spiritualis autem dilectio veritatis amica, nec male gesta celat, nec bene gesta pompose dilatat; sciens, quia & male gesta sæpe prosunt ad correctionem; & bene gesta frequenter obsunt, dum ducuntur in elationem. Melius est enim adversitate mentem refrænare, quam prosperitate contumaciter inflari. Lector autem fructum capere non poterit, nisi aut diligenter attenderit, aut penitus intellexerit; cur bona bonis, mala malis; bona malis, mala bonis eveniant.

[2] Cur bona bonis concedantur, dupliciter intelligi potest; [Cur bona bonis, mala malis obveniant.] aut enim sic boni sunt, ut per tentationes hujus seculi nec probatione, nec purgatione indigeant: aut eo modo boni, ut, si per tentationes pulsarentur, fortassis pro modulo simplicitatis suæ deteriorarentur. Taliter a ergo nec in luto hujus mundi conversatione fœdantur, ut per ea, quæ patiuntur, aut ad correctionem invitentur; aut, si resipiscere nolunt, intelligant; quia & hic, & in futurum mala sustinendo damnari debeant. Mala autem bonis aliquando b non ut mereantur, sed ut per tormentum augeatur eis meritum, per meritum amplificetur præmium. Aliquando vero levis culpa subest, pro qua hic leviter castigantur, ne in futuro deterius crucientur. Bona vero malis conceduntur, ut aut sic pietatem Dei recognoscant, & a perversitate sua resipiscant; aut reservetur eis in improperium, quod recognoscere noluerunt largitorem bonorum.

[3] Hæc, quæ præscripsimus, in omnibus gestis & scriptori & lectori non inutilia esse putamus. [Nil antiquum, nisi fuerit novum.] Scimus insuper, & sæpissime audimus; quia in omnibus scriptis antiquitas delitiose veneratur; novitas fastidiose repudiatur. Sed quæ recipiuntur ut antiqua, nisi primitus essent nova, non essent antiqua. Quare præcedit novitas, ut sequatur antiquitas. Stultum est ergo quod præcedit, spernere; & quod sequitur, quodque a præcedenti habet ut sit, non recipere. Raro enim a sitiente rivus quæritur, dum fons habetur. Dicimus hæc, non ut abjiciatur antiquitas, sed ut recipiatur novitas. In omnibus quippe scripturis, si est veritas, & utilitas, æque valet novitas & antiquitas. Fortassis est qui dicat; quæ utilitas in gestis legendis esse valeat? Huic respondemus; quia quisquis alterius gesta legit, si bona sunt, invenit quod sequatur, si mala habet unde exterreatur. Gesta namque alterius legere, in speculum c est respicere. Si quid in eo vides, quod tibi displiceat, in te corige: si quid, quod placeat, imitare. Cesset prælocutio; prælocutionis causa sequatur.

ANNOTATA.

a Legendum haud dubie tales, cum sit rectus verbi fœdantur.

b Deest verbum obveniunt vel accidunt.

c Alludit ad Terentu Adelphos act. 3, scena 4 ℣. 53.

ANNUS CHRISTI MII, S. HENRICI IMPERANTIS I.

[In Othonis III Imp. obitu luctum abstergit] Millesimo secundo anno ab Incarnatione Domini, Indictione duodecima a, Otto tertius Imperator Augustus, Paternæ, quod est castellum Romaniæ, moritur. Vir dum juxta corporis speciositate floridus, morum probitate modestus, ætate quidem juvenis, sed ingenua capacitate senilis, benignitate mirabilis. In cujus gestis scribendis satis avidus essem, si aut memoriter tenerem, aut relatorem certum haberem. Hoc tantum scio; quia, quamvis in primæva ætate plurima pueriliter egisset; in supremis irreprehensibiliter vivebat. Deum amabat, amando timebat, omnibus placebat, nemini displicebat, nisi forte infidelibus: quia innatum est bonis, malis displicere, & bonis placere. Tandem qualis ejus anteacta vita fuisset, in morte ipsius, qui affuerunt, videre potuerunt. Quicumque enim interfuit, in devotione ejus intelligere potuit, quia non obiit, sed ad desiderium suum singulare migravit. Ad creatorem creatura fidelis ex voto redire properavit. Cujus non obitus, sed transitus omnium, qui sanæ mentis erant, luctus mirabilis, planctus erat incredibilis.

[5] [Henricus Dux Bavariæ, cujus genus exponitur.] Dolor esset etiam insanabilis, nisi superstes ei exstitisset Heinricus dux gloriosus, & vir ad regnum suscipiendum strenuus. Is tunc temporis ducatum in Bavariensi regno tenebat, populum pacifice regebat, pacem amplificabat, ecclesiarum facultates augebat, leges & religiones magnificabat. Tandem sic in ducatu vixit, quod omnibus placuit, ut de ducatu transduceretur ad regnum, de vexillo extolleretur in solium hereditarium. Hereditarium dicimus; quia, ut ab his, qui genealogias computare noverant, audivimus, a Karolo magno ex parte patris decimam septimam; ex parte matris, decimam sextam lineam propagationis tenebat. Insuper tertius Otto b post obitum in Regem eligebatur, & ipsi tertium ad invicem consanguinitatis gradum tenebant. Mater autem sua Conradi regis c fuit filia.

[6] [Invidia recte factorum comes.] His antecessoribus exortus successor ingenuus eligitur, & ut Rex fiat, ab omnibus desideratur. Sed qualiter ad regnum ab his, qui sanæ mentis erant, invitatus fuerit; qualiter etiam invidia virorum bonorum comitatrix per suos satellites [id] impedire tentaverit, nec mihi fastidiosum est dicere, nec ceteris superfluum audire. Invidiam bonorum comitatricem me dixisse, ne mireris. Quia ubi abundant strenue gesta, abundat & invidia. Unde quidam Philosophus interrogatus a discipulo suo, qualiter vivere posset, ut invidorum corrosiones devitare valeret; respondit; Nil bene, nil strenue, nil prudenter agas, & ita te posse detractiones invidorum declinare scias. Aut igitur stultus esto, & invidiam declinato; aut prudenter agito, & invidiam sustineto.

[7] Ottone ergo gloriosissimo Imperatore defuncto, Cisalpini, [Otho defunctus in Germaniam reportatur:] qui cum eo erant, archiepiscopus Coloniensis, episcopi Leodicensis, Augustensis & Constantiensis; Otto filius Caroli, Henricus & Juncmannus Comites, & ceteri quamplures fideliter agentes, cum maxima difficulate, & periculis pluribus per Veronam, per Bavariam, cadaver ipsius reportabant. Quibus Dux nobilissimus cum Bavaricis Episcopis & Comitibus obviam venit, corpus senioris d & consanguinei sui, qua decuit, veneratione suscepit, totum exercitum, qua debuit liberalitate recepit e; per terram suam, qua oportuit commoditate conduxit. Tandem Muneborg perveniens, ipse suis humeris corpus Imperatoris in civitatem subvexit, pietatis exemplum & humanitatis exhibens debitum, exercitum diurnare fecit, ut & ipsi de utilitate, & consolatione regni colloquerentur, & equi itineris longitudine fessi recrearentur. Ibi quibusque melioribus regia dona faciens, junxit sibi per amicitiam, quos postmodum suscepturus erat in militiam.

[8] Deinde cum corpore usque Augustam veniens in basilica S. Afræ, [intestina sepeliuntur Augustæ, corpus Aquisgrani.] juxta sepulcrum S. Udalrici decentissime sepeliri Imperatoris interiora fecit, & pro anima ejus eidem ecclesiæ centum mansos ex propria hereditate concessit. Ibi vale dicens ceteris, ipse ad propria remeavit. Corpus vero Imperatoris, Aquisgrani transvectum honorifice, ut adhuc videri potest, in medio ecclesiæ S. Mariæ sepultum est. Quam ecclesiam idem benignissimus Imperator & unice dilexit, & plurima facultate ditavit.

[9] Tunc temporis post Heinricum Ducem magnificum, [Præcipui principes Imperii.] majores erant in regno, Benno Dux in Saxonia, Herimannus Dux in Alemannia, Theodoricus in Lothariensi regno, Ekehardus marchio in Toringia. Benno ut sapiens, non animabatur ad regnum, sciens Heinricum vigere præ ceteris ad obtinendum. Sapientis enim est, spernere in his appetitionem, in quibus scit fieri non posse consecutionem. Theodoricus quoque Heinricum Ducem in regno esse sciens heredem, noluit incipere, quod non posset finire. Herimannus vero homo potens, & in ceteris prudens; in hoc tamen non sapiens; se posse credidit, quod postmodum se non posse probavit. Ekehardus autem nescio an in adipiscendo regno spem tenens, an rebellionem meditans, in regia curte, quæ Poleda f dicitur, per noctem ab inimicis suis egreditur, viriliter pugnans interficitur. Remansit contentio inter Heinricum Ducem gloriosissimum, & Herimannum virum potentissimum, sed brevis & cito finem habitura. Erat namque alter alteri dissimilis nobilitate & sapientia; facultate & corporis elegantia.

[10] Intrante igitur Junio Dux Heinricus, Rex cito futurus, de Bavaria & Orientali Francia collecta multitudine non modica, super Rhenum Wormatiæ venit, [Henricus Wormatiam tendit, frustra obsistente Herimanno,] cupiens ibi transire, & Moguntiam ad regalem beneditionem percipiendam venire. Sed Dux Herimannus, adunatis Alemannis & quibusdam Francis, & Alsatiensibus, Wormatiam ad contradicendum transitum festinavit, ibique transire nec unum permisit. Et facile resistere poterat, qui Rhenum adjutorem habebat. Erant autem cum Duce Heinrico viri illustres & sapientissimi; Archiepiscopus Moguntinus, archiepiscopus Salzburgensis, Episcopus Brixiensis, Episcopus Wirzeburgensis, Episcopus Regenesburgensis, Episcopus Strasburgensis, Episcopus Bataviensis, Episcopus Frisiensis, Abbas Fuldensis, ceteri Abbates & Comites plurimi.

[11] [atque Rex coronatus VI Junii, hostem aggreditur;] Cum his Dux, habito consilio, reditum in Bavariam simulavit, & quasi transitum desperans, Loresheim venit. Inde Moguntiam festinans, sine impedimento transivit. Ibi octava Idus Junii in Regem eligitur, acclamatur, benedicitur, coronatur. Ibi Franci & Musellenses g conveniunt, Regis efficiuntur, & majestatem ejus ex debito venerantur. Celebratis igitur diebus ordinationis suæ, & quibusque venientibus in militiam susceptis, Rex Rhenum iterum transiit, cum maxima multitudine per Orientalem Franciam in Alemanniam ire properavit, ut Herimannus, audita devastatione terræ suæ, a cœpta rebellione desisteret, & caput, ut ceteri, regiæ majestati subderet. In Alemanniis igitur Rex pluribus diebus moratur, nolens & volens terram depopulatur.

[12] [qui spoliata Argetina,] At Hermannus h duræ mentis, & protervæ cervicis, iratus super Episcopum Strasburgensem, eo quod sapienter egerit, & partem meliorem elegerit, juncto sibi Cunone genero suo, Argentinam adivit, & militibus Episcopi non fideliter resistentibus, muros civitatis fregit, spolia non modica cepit, ecclesiam violenter intravit & impie violavit. Interea Rex, qui erat in Alemannia, Augiæ nativitatem S. Joannis celebrabat, & neminem timens, se potenter habebat: cum nunciatum esset ei, quod Herimannus obvius venire vellet, & pugnæ termino litem finire; sententia hæc Regi placuit; ab Augia discessit; in quædam prata amplissima, & ad decertandum opportuna pervenit. Ibi adventum Ducis expectans, & pugnæ judicio i subire non refutans, solennitatem Apostolorum celebravit. Sed Herimannus, salubri consilio usus, occurrere Regi renuit, & sibi suisque salubrius esse ut latitaret, quam obviam veniret, credidit.

[13] [belli aleam subire abnuit, ditionis vastationem passus;] Regi ergo sic præstolanti, quidam non providæ mentis dabant consilium, ut Constantiam iret, & ibi Herimanno, quod in Argentina commeruerat, recompensaret. Episcopi enim Curiensis & Constantiensis, cum Herimanno erant, non tantum illum ex corde ad regnum eligentes, quantum vicinitatem ejus timentes, & de termino litigii dubitantes. Sed Rex, ut erat providus, & de dominio ejusdem civitatis securus, illis leniter & blande respondit; Absit, ut pro Herimanni insania in illum retorqueatur vindicta, a quo mihi regni est concessa corona. Fortassis etsi pro Argentina Constantiam vastarem, non mihi damnum minuerem, sed duplicarem. Insuper male comparat regnum, qui in ejus adeptione animæ postponit detrimentum. Coronavit me Deus non ad violationes Ecclesiarum, sed ad puniendos violatores earum. Diu igitur in pratis exspectans, & ad ultimum, sciens non venturum, inde discessit, & per Alemanniam, curtes k Ducis ubique vastando ire cœpit.

[14] Tandem pauperum clamor nimius excrevit, & usque ad Regis aures pervenit. [a quo suos cohibet Henricus,] Quem Rex diu ferre non potuit, sciens eos nihil in duritia Ducis deliquisse, & ob hoc plus justo passos fuisse. Quapropter pietate motus ab Alemannia recessit, & in Franciam l terram unice sibi dilectam venit, certus de Duce, quia vellet nollet, cervicem flectere, & jugum pati quandoque deberet.

[15] Prætereundum non existimo, quod antequam Rex ab Alemannia exiret, [qui rejectis de ducatu Bavariæ Hezilonis postulatis,] Hezelo, Bertholdi filius, quem tempore ducatus sui ultra omnes Comites regni hujus ditaverat, legatos quos in ipso exercitu meliores eligere poterat, ad ipsum transmisit, [&] ut Bavariensem ducatum sibi concederet, inconsulte rogavit. Sed inconsultæ quæstioni consulta paratur responsio, & festinanti petitioni, ponderata monstratur deliberatio. Patienter enim audita legatione, ait; Quos semper præcipuos inter omnes gentes habui, quosque semper toto mentis affectu amavi, hos adepta benedictione regali, in lege sua nec deteriorare volo, nec deteriorari patiar, dum vixero. Legem habent, & ducem eligendi potestatem ex lege tenent m: hanc ne dum ego frangam; quicumque frangere tantaverit, me inimicum habebit. In hac etiam expeditione male [nil] promeruerunt, ut cuilibet eos, absque eorumdem electione, concedam. Adhuc mecum sub ancipiti fine militant, & ego eos nolentes cuilibet mortalium traderem? Exspectet, ut in Bavariam redeam; ibi, si illum elegerint, eligo & laudo; si renuerint, renuo. Nec etiam existimo illum esse tantæ insipientiæ, ut ex meo dedecore honorem suum quærat amplificare. Hezelo accepto hujusmodi responso, fomitem rebellionis concepit, quem post annum monstrando in dolorem sui peperit.

[16] Rex igitur non multis diebus in Francia moratus, [a Saxoniæ Principibus recipitur.] in Turingiam ivit. Ibi absque mora Guilhelmus Princeps Toringorum cum exteris occurrens, Regis efficitur. Inde Rex procedens in Saxoniam, pervenit Merseburg n. Benno Dux Saxonum, Bulizlaus Dux Sclavorum, Liebzo Archiepiscopus Bremensis, Benno Episcopus Hildenensis o, Ratherius Episcopus Paderbornensis, Arnulphus Halberstetensis, ceteri Episcopi de Saxonia, & Comites plurimi in festivitate S. Jacobi Regi occurrunt, acclamatum suscipiunt, collaudant, collaudato manus singuli per ordinem reddunt, redditis manibus fidem suam per sacramenta promittunt, fide promissa, regem coronant, coronatum in solio regio locant, locatum debita congratulatione venerantur.

[17] His strenue peractis, Bulizlaus inde discedens, [Persidia Boleslai ducis Sclavorum.] ab ipsa die, qua fidem promiserat, & promissam sacramento firmaverat, perversa meditari, & meditata, prout potuit, cœpit machinari. Ipse enim & Hezelo collocutione in invicem habita, alter alterius venenatis consiliis tactus, uterque cœpit, quod utrumque male finisse puduit. Interea Regi a Saxonia in regnum Lothariense properanti Gruonæ occurrit uxor sua, Domina Cunigunda nomine jam extans, sed re cito regina futura. Inde enim Paderbronam veniens, in festo S. Laurentii, acclamatur, benedicitur, coronatur, & fit Kunigunda Kuninga p. quod Latine interpretari potest, regia, regina.

[18] [Coronata Paderbornæ Cunigande,] Sed ut numquam serenitas, quam non sequatur nubilositas; sic raro jocunditas, quam non comitetur adversitas. Nam in benedictione Reginæ cunctis exultantibus, Bavarii (quorum mos est in aliena terra velle, quod in sua volunt q) circa civitatem fruges colligere, & agricolas sua defendere volentes, irrationabiliter cœperunt tractare. Quæ res indigenas commovit, & ad resistendum etiam fortiter, animavit. Domestici igitur Regis, & indigenæ, invalescente contentione, confluunt, concurrunt, conveniunt. Pugna gravis oritur, ex domesticis Regis juvenis unus interficitur, frater scilicet Domini Filberti, qui tunc temporis erat Cancellarius, postmodum vero Frisiensis factus est Episcopus. Hujus interfectione omnes Regis fideles commoti graviter, cives cœperunt persequi, & eos persequendo, insatiabiliter grassari. Et nisi regia potestate retinerentur, omnes usque ad interniciem r persequerentur.

[19] Cum plurima igitur difficultate sedato tumultu, castigatisque illis, [pugna inter Bavaros & alios sedatur.] quorum stultitia causa seditionis extitit: inde Rex Dinsberg properat, & illic Lothariensium adventum exspectat. Occurrunt primi Leodicencis, & Cameracencis Episcopi, nil de regis prudentia dubitantes, nil de fide ejus hæsitantes. Occurrit etiam Coloniensis Archiepiscopus, sed quanto ditior, tanto morosius. Erat insuper causa dilationis, Moguntiæ accepta corona benedictionis. Hi simul Regis efficiuntur, fidem promittunt, promissam sacramento concludunt. Cum his Rex Aquasgrani perveniens, ceteris Lothariensibus convenientibus in nativitate, post partum Virginis eligitur, collaudatur, in regiam sedem extollitur, glorificatur. Sed sub ea glorificatione quidam palmas, quidam lacrymas fundebant. Lacrymantes namque Ottonem dolebant amissum, Heinricum non cognoscebant susceptum.

[20] [Herimannus Henrico supplex,] Sic igitur Rex in regnis singulis antecessoris sui, præter Italiam & Alemanniam, receptus, & ab omnibus unanimiter collaudatus, in Franciam revertitur, ut ibi hiemis asperitate transacta, vere amœnitatem reducente, in Alemanniam exercitum duceret, & Herimannum, qui consiliis prudentium uti nolebat, diversis vastationibus afflictum, pati jugum doceret. Sed Herimannus, qui consilia juvenum sequendo, & spem vacuam tenendo extra se positus erat, se in semetipsum recollegit, & in solennitate S. Remigii Brusellæ s Regi obviam venit, sciens melius esse, ante damnum non fecisse pœnitere. Nudis igitur pedibus cum fidis intercessoribus Regi se repræsentat, pro male commissis veniam petit, pro bonis suis per regium donum possidendis gratiam quærit, pro his impetrandis, humo tenus genua flectit.

[21] Illico benigne recipitur, & ei, quod quærebat cum omni humilitate, conceditur. Tantum cujusdam conditionis internectitur ratio; quæ, [recipitur in gratiam.] quamvis ad præsens gravis; in futuro tamen, ei erat salubris. Eo enim tenore in gratiam recipitur, ut Argentinensis. ecclesia ad pristinum statum ex detrimentis suis per illum reformetur. Quod ille non renuit, sed jussu & consultu Regis, dictæ ecclesiæ abbatiam S. Stephani, in recompensationem detrimenti a se illati, tradidit. Hac conditione firmata per manus & sacramenta, Regis efficitur, & sic se contentionem male cœptam finisse, lætatur. His expletis in Bavariam, nativam terram suam, Rex redire decrevit, nolens novos sic frequentare fideles, ut postponendo demembraret veteres.

[22] Regensborg igitur S. Martini solennia celebrans, [Beneficentia in Blademarium,] Blademario cuidam Sclavo ducatum Boëmicensem largitur, & ut ceteris acceptabilior existat, illum plus justo verbis & rebus honorat. Pluribus igitur diebus in Bavaria moratur, quærentibus legem justitiam faciens, & visitandi gratia venientibus, honorem, prout quisque dignus erat, exhibens.

[23] Eodem tempore quidam episcopicida, Harduinus nomine, non regnabat, sed vitiis in se regnantibus, [Adversus Harduinum tyrannum,] subserviebat in Italia. Audita enim morte Imperatoris Ottonis, Longobardi surdi & cæci, & de futuro non providi, hunc elegerunt, & ad pœnitentiam festinantes in regem sibi coronaverunt. Is tunc, ut dixi, subserviens dominabatur, & adventum Regis Heinrici semper exspectans, introitus Longobardiæ, quos Clusas indigenæ vocant, cum cautela satis provida tuebatur. Quod etiam verum Dei erat judicium: Episcopos, qui in electione illius præ ceteris omnibus æstuantes & sitientes fuerunt, honorabat ut bubulcos, tractabat ut subulcos. Quadam namque die episcopum Brixiensem ad se venientem, & nescio quid ratiocinari volentem, ut cœpit ei ratiocinatio displicere, per capillos arripuit, & humo tenus quasi bubulcum vilissimum dejecit. Cum majoribus nihil tractabat, cum juvenibus omnia disponebat. Quod etiam erat gravissimum; sub eo prævaricatores, violatores, depopulatores dominabantur; legum amatores, Dei cultores deprimebantur. Cupiditas in eo erat consiliaria; avaritia, cameraria; pecunia, domina & regina. His pedissequis adulterina sceptra tenebat.

[24] Quapropter quidam pro coronatione illius, pœnitentia ducti, Regi Heinrico, alii legatos, [in Episcopos Henrico faventes contumeliosum,] alii literas transmittunt, ut terræ, oneri gravissimo subiacenti subveniat, humillima prece deposcunt. Mandant etiam, ut si ipse idem in aliquibus occupatus teneretur, saltem eis suorum Principem aliquem cum paucis transmitteret. In voluntate hujusmodi, aliqui manifesti; aliqui erant occulti. Tieboldus namque marchio, & archiepiscopus Ravennas, & episcopus Mutinensis, Veronensis, & Vercellensis, aperte in Regis Heinrici fidelitate manebant. Archiepiscopus autem Mediolanensis, & episcopi Cremonensis, Placentinus, Papiensis, Brixiensis, Comensis, quod volebant, manifestabant. Omnes tamen in commune Regem Heinricum desiderabant, precibus per legatos & literas invitabant.

[25] Tandem a Rege Otto dux Carentanorum, qui etiam Veronensem comitatum tenebat, [parantur arma, quæ ipse armis repellere tentat,] ad petitionem Longobardorum explendam, eligitur, & cum paucis, propter fiduciam superius nominatorum, in Italiam dirigitur. Cui etiam Otto filius Heriberti cum Ernesto filio Tietboldi marchionis adjungitur. His, inter montana, quæ Bavariam & Carinthiam ab Italia sejungunt, super aquam, quæ Brenta vocatur, convenientibus, Carentani & Foro-Julienses, cum paucis occurrunt, veluti de promissis Italicorum fiduciam habentes, & de pugna nil cogitantes. Interea archiepiscopus Ravennas, & Tieboldus marchio cum ceteris manifestis fidelibus Heinrici Regis suos congregaverant, volentes occurrere Theutonicis, & eos in Italiam cum securitate recipere. Hæc Harduinus præsciens, Veronam cum maxima multitudine venire festinavit, ut & ibi Italicis, in adjutorium Theutonicorum festinantibus, viam interciperet, & Clusas, quæ ab episcopo Veronensi servabantur, expugnaret: quod & fecit.

[26] [usus fraude,] Clusis igitur expugnatis, audiens Theutonicos in Tridentensem planitiem convenisse, illo cum omnibus suis festinavit. Sed ibi Theutonicis non inventis, se in campaniam Veronensem reduxit, ibique in quodam Castellulo Nativitetem Domini celebravit. Sed ab hujusmodi homine celebratio, rectius celebrationis dicetur abusio. Interim Theutonici juxta montem quemdam, qui Ungarius (nescio qua de causa) vocatur, prævenientes; & Harduinum jam Clusas occupasse scientes, ipsi Harduino legatos suos transmittunt, & ut aut eis cedat, donec transeant, aut sibi cedentibus veniat, rogant. Harduinus, audita legatione, sese in fraudem deceptionis convertens, ait; Nobiscum nocte maneatis, crastina die cum nostris fidelibus inito consilio, vobis respondere poterimus.

[27] [qua Henricianos circumveniens,] Legatis igitur insidias non intelligentibus, ipse per totam noctem castra suorum circuit, ut in crastino parati sint ad congrediendum Theutonicis, monet. Die lucente, legati venientes ad accipiendum responsum, Longobardos omnes loricatos, & ad prælium paratos vident; quid hoc significet, Harduinum interrogant. Ille consilium iniquitatis evomens, ait; Fortassis unius temporis erit renuntiatio vestra. Inde promovens exercitum media die ad Ungaricum montem pervenit. Exercitus autem ille existimabatur MXV esse virorum. De Theutonicis vero vix erant quingenti; & hi partim per fodrum t divisi; partim ad vias custodiendas transmissi. Qui, Harduini adventum percipientes, repente armantur, &, prout possunt, ad resistendum parantur: virtutis eligentes famam, & postponentes vitam.

[28] [eos in fugam conjecit.] Interea Harduinus cum Longobardis supervenit. Otto cum Theutonicis obviam venit. Fit congressio, fit pugna, fit cædes ex utraque parte gravissima; & pene Theutonicorum, quamvis paucissimorum, esset victoria, si non impediret Ottonis, Fratris Regensburgensis episcopi, fuga. Illo enim fugiente, Theutonicorum acies minuitur, & iterum a multis congressa, devincitur. Longobardorum tandem extitit victoria, sed plurima suorum cæde comparata. Revertuntur Theutonici, & sic tunc confusi, quandoque tamen talionem reddituri. Interea Rex a Bavaria in Franciam reversus, Frankenfort Nativitatem Domini celebrat, multorum legationes suscipit, legatos cum muneribus & responsis dignis remittit. Herimannus etiam, jam ante jugum pati nescius, eidem celebrationi interfuit, &, ut oportuit, per omnia regiæ majestati obediens fuit.

ANNOTATA.

a Voluit dicere decima quinta; fortasse amanuensis aliquis per XV descripserit quod alter mutaverit in XII, ut clarius patebit in anno sequenti qui signatur Indictione I.

b Locum hunc corruptum esse, recte advertit Gretserus; verum satis patet, legendum post Ottonis tertii obitum.

c Nempe Burgundiæ.

d Senior pro Domino, quod hic, apud Ditmarum & alios frequentissimum est, unde Gallicum seigneur.

e Forte refecit, inquit Gretserus, quamvis etiam intelligi possit, exercitum liberalitate conciliatum, adeoque receptum fuisse.

f Celebre fuit per id tempus palatium a S. Henrico sæpe frequentatum, ut lege apud Ditmarum & in Annalibus Hildesemensibus.

g Intellige Mosellanos, seu eos qui ad Mosellam fluvium incolunt.

h Scribitur promiscue Herimannus seu Hermannus.

i Gretserus restituit judicium: lege, pugnæ aleam subire non renuens

k Curtis pro palatio sumitur, ut jam de Poledæ seu Polithi diximus, Gall. cour, Belg. hof: hic pro bonis, fundis seu possessionibus accipi videtur.

l Nempe Franciam orientalem, seu Franconiam.

m Hæc accommode intelligenda sunt: nam Bavaros plenum electionis jus habuisse verosimile non est: quin & Sanctus ipse Henricum, S. Cunegundis fratrem, iis ducem dedit, atque eumdem pro suo arbitrio deposuit & restituit, ut habes in Comment. prævio.

n Alias & melius Merseburch.

o Quis hic sit Benno Hildenensis episcopus, nescio: puto, indicari S. Bernwardum antistitem Hildesemensem, S. Henrico fidum & carum.

p Alludit auctor ad nomen kunig, quod Germanis Rex est; regina kunige.

q Malim legere nolunt, nam neque Bavari neque alii in terra sua prædando assuescunt.

r Satis patet, voluisse scribere internecionem.

s In ditione episcopi Spirensi alias Brucksalia. Reliquus sensus melius intelligitur quam explicari possit.

t Pabulatum missi erant, nam fodrum sumitur pro pabulo vel annona, hominibus æque ac jumentis necessaria, de qua voce plura vide in glossariis.

ANNUS CHRISTI MIII, HENRICI IMPERANTIS II.

Anno ab Incarnat. Dom. MIII. Indictione prima, Rex Heinricus in Mosellensem pagum, [Henricus Rex subditis jus egregie dicit.] in quem nondum intraverat, ire decrevit, sciens, quod terra, quam Rex non frequentat, sæpissime pauperum clamoribus, & gemitibus abundat. Theodonis-Villam igitur venit, & ibi cum omnibus Mosellensibus generale colloquium tenuit. In quo colloquio duces Herimannus, & Theodoricus, qui defensores & coadjutores legum esse debebant, conscii sibi ipsi, impugnatores erant, & expugnatores esse volebant. Sed Rex ut hoc cognovit, quanto eos adversus justitiam pertinaciores vidit, tanto ardentius institit, & quibusque, super ipsos etiam duces clamantibus, legem faciendo sategit. Tandem inter diversos clamores castellum unum ducis, quod Mulsberg vocabatur, in detrimentum pagensium esse comperiens, diruere jubet, ut non restruatur communitione potentissima monet.

[30] [Celebrat anniversarium decessoris, & Trajectum pergit;] Colloquio potenter habito, Aquasgrani ire decrevit, ut ibi & anniversarium Imperatoris debita devotione recoleret; & Lotharienses ad se confluentes, ad fidelitatem sui, & utilitatem regni corroborat. Interim infirmitate gravissima tangitur, & Rex cum sit, homo esse monetur. Iter tamen cœptum finivit, & Aquas usque pervenit. Ibi commemoratione consanguinei, & Senioris sui a devotissime habita, plurima de sanctitate S. Servatii audiens, Trajectum ivit, ut & Sanctorum ibi quiescentium sibi intercessiones imploraret, & ad servitium Dei locum & vitam canonicorum ordinaret. Ibi primum de bello inter Italicos & Theutonicos habito audivit; &, quod sapientis est, æquanimiter tulit: sciens, nec cælum semper posse serenari, nec res humanas sine intermissione prosperari.

[31] [inde Leodium; rursus Aquisgranum, & Noviomagum,] Inde S. Lamberti merita non parvipendens, Leodium venit. Ibi cholicam infirmitatem ab antecessoribus suis sibi ingenitam, gravissime patitur: &, qui per regalem potentiam usu humanæ fragilitatis extollitur, per corporalem molestiam paterna castigatione reprimitur. Aquasgrani iterum revertitur, Purificationem S. Dei Genitricis celeberrima devotione veneratur. Lothariensibus, data licentia, inde discessis, Noviomagum venit. Ibi pluribus diebus Quadragesimæ moratur, Deo, quæ Dei sunt, reddens, & hominibus, quæ sua sunt faciens. Interea Bladeimarius dux Boëmensis moritur, & Bulizlaus infidelitatis venenum, ex propriæ iniquitatis fonte potatum, in contrarietatem Regis evomere nititur. Nam Pragam, quæ caput est Boëmiæ, per pecuniæ deceptiones, per falsas promissiones per astutissimas fraudes invadit. Milzaviam quoque Saxoniæ & Poloniæ interjacentem marchiam, insidiis, quibus edoctus erat, suæ infelicitati subjicit.

[32] [ubi audita Boleslai violentia, justam vindictam meditatur,] Quod cum Regi nunciatum esset, non inflammabatur, non stomachabatur, non ad vindictam repentinis motibus animabatur; sciens, quia ira & festinatio semper inimicæ sunt consilio. Sed notitiam dictaæ invasionis dissimulans; mandavit ei per legatos sapientes & eloquentes, ut terram suam, quæ Principe noviter erat viduata, non invaderet, quam, si vellet, cum gratia sua & dono voluntario acquirere posset. Hujusmodi legationem Bulizlaus audiens infelix mandata sprevit dulcia, amara quandoque passurus verbera. Erat enim Hezelo cum eo puteum fodiens rebellionis, de quo infidæ bibiturus erat aquam confusionis; laqueos quoque connectens, casurus in ipsos. Quadragesima finita, Rex, qui Theleborg b Pascha celebrat, & Bulizlai violentiam, ut sapiens, scienter ignorat: Ottonem quoque, & Ernestionem tunc sibi obviam ab Italico praælio venientes, pro vulnerum susceptione, pro necessariæ fugæ confusione, donis regiis honorat, & debita consolatione relevat … quoque tunc usque Saxonibus infestos, ultro venientes c suscipit, & sub benignitatis discretione sibi fidelissimos reddidit.

[33] Post hæc in diebus Rogationum Meresberg d moratur, [Hezelonem ei fœderatum audiens,] ibique ei de Bulizlai, & Hezelonis contumacia renunciatur. Ipse, credere dissimulans, inde discessit, & ad celebrandam Pentecosten Halberstete venit. Deinde in Bavariam tendit, scire volens, an, quæ de Hezelone dicebantur, vera essent. Quo cum pervenisset, & Hezelonis furorem circa loca sibi finitima irrationabiliter accensum comperisset: ac Bulizlai adjutorio illum fretum esse novisset, Bulizlao talionem in futura reservans, a sinu regni sui insitæ pestis radicem primum extirpare decrevit, ut interioribus quieti & paci restitutis, exteriores inquietationes facilius postmodum extingueret; non ignorans, quoniam insipientis est in vulnere repente cutem sanare, & contusionem carnis sub sanatione cutis occultare. Vulneris enim curatio, si ab interioribus ad exteriora deducitur, firmior in superficie concluditur.

[34] Interea & Ernesto e eidem rebellioni adjungitur, [item Ernestum, & proprium fratrem Brunonem;] nulla læsione coactus, sed, vel juventutis fervore, vel per eum commoda sua amplificare quærentium suggestione seductus. Dominus Bruno etiam frater Regis Heinrici & episcopus associatur, ætate juvenis, & per juventutem ad seducendum facilis. Et hoc infidelium erat gloriatio, quod in partibus suis fratrem Regis habebant. Hæc ergo conspiratio, quanto juniores & insipientiores colligit, tanto turpius & enervius defecit. Dicitur enim; Insipientium glomeratio, consilii est dissipatio: & consilii dissipatio actuum est enervatio.

[35] Rex igitur quosdam Lotharienses & Francos ac Bavarios colligens, [intestina primum sedandi cupidus,] intrante Augusto, in Franciam exercitum super Hezelonem duxit; bona ejus devastavit, ipsum cum domino Brunone & Ernestone per silvas latitare coëgit. Tandem se ad castellorum munimenta contulit, quæ capi posse, nec Hezelo timebat, nec aliorum quisquam credebat. In primo igitur impetu Mertula diruitur, & Hezelonis milites in ea capti, per intercessionem Principum, sani & salvi permittuntur abire. Sclavi autme [a] Bulizlao in adjutorium missi, in servitutem exercitui distribuuntur.

[36] Post hæc Rex Crucinam f obsedit, ubi uxor Hezelonis ac filii erant, & quæque illi chariora esse poterant. [Hezelonem fortiter adoritur,] In qua obsessione in primi post annonam incaute exeuntes, ab Hezelone, ceterisque suis coadjutoribus vulnerabantur, capiebantur, occidebantur. Rex hoc cognito, quotidie quadringentos custodes exeuntibus adhibuit, ut hos custodirent, & insidias insidiantibus pararent. Hoc Hezelo cum sociis audiens, se in vallem quamdam recepit, in quam nulli, nisi per semitam unam patebat introitus: ibi tentoria fixit: ibi noctibus, nescio, an tribus aut duabus, quasi tutus de rapina pauperum vixit. Hoc custodes per rusticum unum comperientes, circa horam sextam, in qua illi se, pro æstu diei, remissius habebant, in vallem latenter descenderant, loca plurima circumeuntes, & diligenter Heinrici castra quærentes.

[37] [ejusque & Brunonis,] Tandem unus eorum tentoria videns, nimis festinus ad invitandum socios, Kyrie eleison cœpit clamare; & hoc, ut citius veniant, frequenter iterare. Hæc Hezelo percipiens, relictis tentoriis, armis etiam, fugam inivit, & a manibus supervenientium se vix liberavit. Dominus Bruno quoque parmula non bene relicta, qua extra se positus utebatur, hos, quibus imperare posset, si cum fratre maneret, turpiter fugit, & fit risus, qui honor esse debebat & decus. Sed hæc juventutis erant. Dicitur enim; qui sine fræno scientiæ a juventute ducitur, in dedecoris angustias sæpe præcipitatur. Et hæc juventutis fuisse ætas postmodum monstravit adulta; quæ illum reddidit & utiliorem sibi ipsi, & fideliorem fratri. Ernesto capitur & ante Regis præsentiam ducitur.

[48] [ac Ernesti,] Quidam illico Regi suggerebant, ut hunc capitali sententia feriri juberet: quatenus per eum posteri castigarentur, ne Regis offensam incurrere sine causa niterentur. Sed Moguntinus archiepiscopus, qui summum locum impertrandi quælibet apud Regem tenebat, intercessor accessit, & juvenem legi surripuit, mortique subtraxit. Tandem a Rege Crusina capitur, diruitur, incenditur. Uxor Hezelonis cum suis abire permittitur, & froc ei per intercessionem fratris sui Ottonis conceditur. Hezelo captam esse Crusinam audiens, ad quamdam suam munitionem, quæ Erana vocabatur, fugiendo pervenit; & ibi Sigefridum quemdam Saxonem, perversæ conspirationis participem obvium habuit.

[39] [& Sigefridi consilia dissipat,] Sed nec illic spem resistendi regiæ iræ habens, eamdem munitionem idem ipse succendit, & miseriam suam celare nesciens, quantæ desperationis esset, monstravit. Hæc Sigefridus Saxo perspiciens, a spe cœptæ rebellionis cecidit: & qui per alienam fiduciam contra regiam majestatem intumuit, alienæ confusionis acredine tactus crepuit. Illuc igitur eum venisse puduit, & quanto citius potuit, ad propria remeavit. Hezelo vero cum domino Brunone ad Bulizlaum, quasi refugium unicum, fugit; & quod cuique est gravissimum, quasi mendicus alieno pane vivere discit. Interea Rex Eranam perveniens, causam sui adventus per manus hostis invenit expletam. Venit enim, ut destrueret; sed hostis destruxit, ne ipse destruendum inveniret.

[40] [victorque Bambergam se recipit.] Hezelone igitur fugato, castellis ejus dirutis, Rex Baveberg locum unice sibi dilectum redit, ibique exercitui data licentia, nativitatem S. Dei Genitricis celebravit. Inde in silvam Speicheshart g, quæ Bavariam a Francia dividit, veniens, post laborem expeditionis, delectationem exercuit venationis. Ibi autumnavit; ibi ad recreationem sibi, suisque jocunditatem plenam exhibuit. Inde per Franciam morose transiens, in Saxoniam venit, & Toringis ac Saxonibus in Milzaviam, expeditionem futuram indixit. Exinde Poledæ Nativitatem Domini celebravit.

ANNOTATA.

a Ottonis III, quem etiam supra seniorem vocavit seu dominum.

b Intellige Quidlingburg, vel, ut legunt Annales Hildesemenses Quidelingaburg, loco æque ac Palithi eo tempore notissimo.

c Hic aliquem Sclavorum populum ab Adelboldo indicatum fuisse, non male observat Leibnitius.

d Lege ut supra Merseburg.

e Ernesto, Ernestio & Ernestus pro eodem accipiuntur.

f Monet Leibnitius, legendum Crossen, forte Creusen in superiori Palatinatu Bavariæ.

g Alias Speteshart, inquit Leibnitius, hodie Spessart, mons silvosus, & transitu satis difficilis; qui inter ditionem Moguntinam & ulteriorem Franconiam situs est, ut ferme error hic in textum irrepsisse videatur, nisi Bavariam in Sueviam usque tunc extenderint.

ANNUS CHRISTI MIV, HENRICI IMPERANTIS III.

Anno ab Incarnatione Domini millesimo quarto, Indictione secunda, ab Archiepiscopo Magdeburgensi, [Electo Magdeburgensi episcopo Taginone,] Giselario nomine, qui pluribus annis paralysi tactus a metropolitana civitate exire non poterat, Rex invitatur. Ductus pietatis affectu obediens extat, & ad visitandum Archiepiscopum Magdeborg tendit. Quo cum pervenisset, Archiepiscopus jam viam universæ carnis innit; &, qui Regem exspectabat, ad Regis Regum præcepta migravit. In cujus successionem Tageno a Regis capellanus illico eligitur, & in sedem episcopalem clero & populo collaudante, extollitur. Inde Rex Merseborg progreditur, & ibi Purificationem S. Dei Genitricis debita reverentia veneratur. Ibi etiam Tageno Archiepiscopus a suis suffraganeis consecratur.

[42] Posthæc, collectis Toringis & Saxonibus, Rex in Milzaviam intrat, [Boleslai fines devastat.] munitiones, quas Bulizlaus occuparat, expugnare volens: sed hujusmodi dispositum hiemis asperitas intercepit, & effectum, qui expleri leviter in æstate posset, regiæ voluntati denegavit. Omissis igitur munitionibus, terram devastat, hanc incolis deputans culpam, quod pecunia corrupti, ex fide Bulizlao non restiterint. Inde Meresborg revertitur, juxta decursum Albis marchiones statuens, qui & Saxoniam, & Bulizlai incursum latrocinandi custodiant, & ipsi Bulizlao assiduæ inquietationis molestias inferant.

[43] Interea Hezelonem cœpti pœnitet, & sub alieno pane diutius vivere pudet, [Hezelo pœnitentia ductus & Regi se submittit;] solivagum etiam inter alienos exulare tædet. Eligit ergo potius periculum mortis inire, quam sic vitam ducere. Tandem revertitur, & fidis quæsitis intercessoribus, Meresborg se majestati regiæ reddit. Sic contra stimulum calcitrans, bis aculeum sensit, quia & sua perdidit, & semetipsum alienæ potestati tradidit. Dominus Bruno autem apud Bulizlaum consolationem non inveniens, ad sororem suam Ungaricam reginam confugit: & etiam semetipsum recognoscens, intercessionem ejus imploravit b.

[44] Rex interea injuriæ, quam Theutonicis Itali intulerant, non immemor, a Saxonia discedens in Bavariam venit. [& Bruno quoque in gratiam recipitur.] Ibi Heinrico fratri Reginæ in festivitate S. Benedicti ducatum Bavariensem concessit. Tandem illi Augustam venienti, quæ in confiniis Bavariæ & Alemanniæ sita est, Lotharienses, Franci & Alemanni obviam veniunt, ad ulciscendam injuriam Theutonicis illatam voluntarii, & regio honori per omnia deservire parati. Cum his inde progrediens, ut congregaretur exercitus, in loco, qui dicitur Omuga c, substitit. Ibi ei dominus Bruno cum legatis Ungaricis Regis, qui ad intercedendum pro eo veniebant, ad se reversus, obviam venit, & veniam pro commissis humiliter postulans, fratris viscera movit, & celeriter ad ignoscendum inflexit: Nam in proverbio dicitur; Cuique modesto fratris lacryma cito movit viscera: & proximi calamitas, propria fit anxietas. Qua decuit ergo pietate recepit; & receptum, qua debuit, familiaritate sibi colligavit. Inde promovens exercitum per loca sterilia, per montana aspera, per silvas spatiosas, per vias lubricas, ad Tridentinam civitatem pervenit. Ibi, in die Palmarum, qua oportuit celebritate, suos diurnare fecit. Hujus adventum Harduinus rex adulterinus præsentiens, ad Clusas, quos sibi fidelissimos existimabat, custodes transmisit, & quantumcumque potuit, exercitum coadunare festinavit.

[45] [Henrici expeditio in Harduinum.] Deinde in planitiem Veronensem venit, eventui primo similem in futuris exitum sperans. Hæc Heinricus Rex percipiens ad alias vias se contulit; non, ut declinaret prælium, sed ut faciliorem sibi quæreret introitum. Erat enim impossibile per Clusas, juxta Athesin, quas Harduinus cum plurima multitudine tuebatur, transire. Interea capellanum quemdam suum, Helmigerum * nomine, ad Carentanos præmittit; ut Clusas longe a via recta sepositas, quæ ab Harduino minus caute tuebantur, præoccuparet, mandat. Non enim quisquam credere poterat, ut regalis exercitus per vias tam difficiles & angustas transire vel vellet, vel posset. Carentani regiis mandatis obediunt, & Helingero suadente, in duas turmas dividuntur. Una ante lucis ortum, omissis equis, latenter Clusis superpositum [montem] occupat: altera, lucescente jam die, signo ab his, qui in monte erant, audito, ad Clusas expugnandas festinant. Custodes nihil de his, qui montem occupaverant, scientes, ad resistendum Clusas impugnantibus accedunt. Repente in monte latentes exsiliunt, Clusasque defendentibus a dorso infeste superveniunt. Custodes, se deceptos esse percipientes, alii se in fugam miserunt; alii in præcipitium; alii in Brentam aquam subcurrentem. Hac expugnatione Carentani Clusas tenentes Regem exspectant.

[46] [Pietas S. Henrici & exercitus in majore hebdomade.] Hæc Rex per capellanum suum, quem præmiserat, resciens, festinavit ad Clusas: & impedimenta relinquens, ac secum ad pugnam expeditos sumens, cum maxima difficultate, transivit. Deinde in planitiem veniens, super aquam Brentam tentoria figere jussit; ut ibi dies solennes majoris hebdomadæ digna devotione veneraretur. Non enim ei bonum esse videbatur, ut in illis diebus, in quibus conditor pro conditis, creator pro creatis, Dominus pro servis, capi, flagellari, crucifigi, sepeliri, in agnitionem suæ charitatis voluit; indiceretur aliqua congressio, ex qua violenta Christiani sanguinis fieret effusio. Ibi ergo ab Archiepiscopo Coloniensi chrismatis fit consecratio, illis partibus tunc valde necessaria. In duodecim enim episcopatibus circa introitum Italiæ, illo die, pro confusione præsenti, nec Episcopus erat, nec chrisma sacratum. Ibi a toto exercitu Cœna Domini devotissime ad memoriam reducitur, ibi Parasceve, ibi Sabbatum sanctum piis affectibus colitur. Insuper Pascha Domini & digna veneratione celebratur, & pia celebratione veneratur.

[47] Post hæc Rex Palatino Comiti præcepit, ut per bannum regale exercitui toti fuga interminaretur: [Fugientibus Longobardis,] adderet etiam, ut, si quis fugere præsumeret, plectendum se capitali sententia sciret. Hujusmodi banno per exercitum audito, Rex aquam in tertia feria Paschalis hebdomadæ transivit, ibique tentoria iterum figere jussit, exspectans nuncios, quos ad explorandum locum, in quo Harduinus cum suis hospitabatur, præmiserat. Interea, qua ratione nescio, Longobardorum unanimitas sejungitur; & ad resistendum discordes, omnes ad propria redire festinant. Sive hoc timor egisset, sive amor Regis Heinrici, seu Harduini execratio; illorum, qui interfuerunt, scientiæ relinquo. Hoc tantum scio; quia illius providentia non abfuit, cujus benevolentia & cuique, quod vult, sine lite concedit, & quod vult, occultis judicii causis, per pugnam discerni consentit.

[48] Patet igitur Heinrico regi introitus; qui per laborem sperabatur, [Henricus Rex Veronam venit,] per quietem a vera quiete concessus. Venit ergo Veronam, recipitur a civibus, acclamatur, collaudatur, coronatur. Occurrit ei obviam Tietboldus marchio, occurrunt & ceteri plures, a faucibus erepti furoris, & spei redditi libertatis. Inde Brixiam progreditur, & ab Episcopo, civibusque cum omni alacritate recipitur. Ibi Archiepiscopus Ravennas cum suis, & sibi finitimis ei obviam venit, & manus nondum dominio adulterino pollutas, seniori diu exspectato reddit. Inde Rex Bergomum venit, & Mediolanensem Archiepiscopum per manus & sacramenta recepit. Inde Papiam. Ibi a multitudine maxima nobilium Longobardorum, qui ad suscipiendum eum congregati erant, per dignos applausus recipitur, & cum exultatione totius civitatis ad S. Michaëlis ecclesiam ducitur. Ibi clerus, ibi nobilium cœtus, ibi plebs utriusque sexus omnes unanimes, uno ore Heinricum Regem acclamant, collaudant, collaudatum per manuum elationem designant.

[49] Collaudatus igitur coronatur, coronatus ex debito ab omnibus honoratur. [& Papiæ coronatur Rex Italiæ.] Ad palatium deinde cum omni jocunditate reducitur. Tandem, declinante jam die, diabolus pacis invidus, concordiæ inimicus, discordiæ seminator fervidus; quo, post mysterium corporis & sanguinis Dominici, Judas ad perpetrandum nefas infandissimum suscepto intumuit; eodemque suadente, in supplicium perpetuitatis crepuit; is & cives post manuum redditionem, post fidei promissionem, post sacramenti securitatem; nulla, quæ in rationem digne deduci posset, læsione coactos, adversus regiam majestatem (veneno ebrietatis immisso) commovit. Hoc itaque suasore, armantur; hoc stimulatore, incitantur; hoc ductore, ad palatium properant; hoc ordinatore, mœnia cingunt. Quidam etiam intererant instigatores, qui per propriam conscientiam turbidi, sub Harduino malebant per illicitas rapinas vagari, quam sub Heinrico fræno justitiæ ac legis adstringi. Fit strepitus, exsurgit sonitus; in palatio statim auditur. Sed quia nemo talia, post fidem eodem die promissam, credere poterat, non cito intelligitur. Rex tamen, quid sit, explorari jubet. Renunciatur civitatis furor, renunciatur plebeiæ animositatis insania. Hanc Coloniensis Archiepiscopus, qui cum Rege erat, compescere se posse sperans, per fenestram suspexit, causasque tanti furoris inquirere cœpit. Sed lapidibus & sagittis supervenientibus vix eum cœptum finire sermonem licuit. Animositas enim Longobardorum nimium fervebat; & ex eventu bellico contra Ottonem Ducem, adhuc contumaciæ vires habebat,

[50] [Orta seditione Rex & regii se ad defensionem parans.] Instant ergo palatium perrumpere Longobardi: resistunt Regis domestici, quamvis pauci. Erant enim Theutonici partim cum equis, partim per hospitia, partim per castella illi comitatui finitima. Rex ilico per indignationem in iram efferbuit, & cum his, quos secum habebat, armatus exire voluit, numerum militum suorum spe supernæ gratiæ supplens. At Coloniensis Archiepiscopus toto, quo poterat, nisu cum his, qui sanæ mentis erant, Regem retinebat; sciens, quia capite perdito, nulla spes evasionis superesset in membris. Interea, invalescente clamore, Theutonici congregantur, complicibus junctis, ad palatium tendunt, Longobardos ab effrænato furore paulisper compescunt. Tandem noctis densantur tenebræ, & lapidum ac sagittarum jacula Theutonicis fiunt infestissima. Necessitas rapit consilium; & ad providenda jacula, citissime facit incendium. Cum multo igitur sudore Theutonici muros civitatis impugnant: cum multo timore Longobardi pro vita repugnant.

[51] [Audacia cujusdam Theutonici.] Tunc juvenis quidam frater Reginæ, Gislebertus nomine, a Longobardis vulneratur. Pro cujus lethali vulnere Theutonici irritantur, & præ furore contra jacula cæci, muros civitatis expugnant, ac irrumpentes, sanguinem juvenis, stimulum scilicet furoris, vindicare festinant. Quorum quidam animo ceteris ardentior, Voleramus nomine, se injecit in media Longobardorum agmina, & gladium, quo accinctus erat, extractum, uni eorum, præ ceteris insanienti, ab acumine galeæ usque in jugulum viriliter infixit, ac dicto citius, inter suos se illæsum recepit. Per totam igitur noctem pugna gravis habetur, & ancipiti termino suspensa, modo hos, modo illos, sub victoriæ spe audaciores & expeditiores reddit. Aliquando etiam Theutonici, testudine ex clypeis composita, eorum irrumpebant agmina, & quosdam vivos ex eis captos Regi repræsentabant.

[52] Interea palatium, quod Theutonicis aliquando fessis, unicum erat refugium, accenditur & incenditur, [Palatium incenditur, sed cæsi Longobardi veniam petunt.] casumque minatur. Sed spe sublata refugii, magis animus eorum accenditur, & ad congrediendum iterum Italis, ferventius incitatur. Clara itaque jam die, Alamannis, qui tardius hujusmodi negotia resciverant, longe a palatio muros civitatis frangentibus, Lotharienses & Franci Longobardos iterum ante palatium graviter persequi cœperunt, & eos fugere usque in mœnia propria compulerunt. Sed jaculorum a tectis venientium densitatem diutius sustinere non valentes, ignem coacti domibus immittunt; & ferro & flamma stragem civium miserabilem faciunt Tandem Theutonicorum ira facile expleri nescia, satiatur cæde plurima; & postmodum, nullo jam resistente, se confert ad spolia. Sed jam incendio nimium invalescente, Rex a rigiditate mentis suæ flectitur, suisque ut a cœpto desistant, pietate motus imperat. Quos vix compescens, diutiusque concremationis fœtorem ferre non valens, ad munitiunculam quamdam, quæ sancti Petri Cella aurea vocatur, se contulit. Cives autem vix respirantes Regem sequuntur, & ut indulgeat ebrietati, obnixe precantur. Fit eis remissio, fit eis indulgentia. Sed facilis est indulgentia, postquam culpam excedit pœna. Sic igitur quos bellum adversus Ottonem effecit turgidos, noviter induta humilitas supplices reddidit atque subjectos.

[53] Domita ergo Papia, tota concutitur Italia, [Domita Papia, reliquæ urbes Italiæ se Regi dedunt.] ac indigenæ omnes ad Regem non invitati confluunt, & per omnia præceptis ejus obediunt. Civitates etiam, ad quas Rex nondum venerat, obsides ultro transmittunt, fidemque debitam per sacramenta promittunt. His expletis Rex in quemdam locum, qui Pons longus vocatur, venit; ibique Longobardorum innumerabilis multitudo accessit, seseque ad obsequendum per omnia regiæ majestati subjecit. Ibi habito colloquio, regnique depositis d negotiis, amore S. Ambrosii ductus, Mediolanum divertit, cujus linguæ libertatem, & morum eximietatem amabat. Hujus, ceterorumque quiescentium intercessione implorata, in prata Pontis longi revertitur, ibique Longobardos de repentino discessu ejus conquerentes, festini reditus solatur promissione. Inde Chromo e perveniens Pentecosten sanctam pia animi devotione celebravit. Inde discedenti Tusci ei occurrunt, & manus per ordinem singuli reddunt.

[54] Posthæc Rex injuriam a Bulizlao sibi illatam tenens mente repositam, [Reditus in Alsatiam, ubi ferme ruina domus obruitur.] repatriare festinat; & per Montem celerem f in Alamanniam properat; sciens, quia terra puerili subjecta regimini laxis persæpe habenis utitur, & ex proprii arbitrii tumultuaria diversitate, per diversa præcipitia rapitur. Jam enim Dux Herimannus obierat, & filius suus ducatui a Rege substitutus erat: qui, nimiæ juventutis adhuc, nec semetipsum regere sciebat. In loco ergo, qui Turegum g dicitur, Rex colloquium tenuit, omnesque pro pace tuenda, pro latrociniis non consentiendis a minimo usque ad maximum jurare compulit. Sic tota Alamannia sub pacis quiete statuta, in Alsatiam venit, & in Argentina civitate, dum in vigilia S. Joannis colloquium cum Alsatiensibus haberet, domus, in qua ad legem & justitiam faciendam sedebat, repente corruit, unique presbytero, qui cum Domina una anathematizata manere solitus erat, cruris ossa confregit. Ille solus obiit; alii nihil, præter timorem, passi sunt: sed in illius interitu didicerunt, quod sæpe per Psalmistam audierunt; Cum electo electus eris, & cum perverso perverteris.

[55] [Expeditio contra Boleslaum, quam Rex dissimulat.] Posthæc Rex Moguntiam venit, ibique solito pietatis affectu, Apostolorum solennia celebriter peregit. Tum per Orientalem Franciam transiens, in Saxoniam festinat, cor suum indignationis pondere gravatum super Bulizlaum, vindicta potenti relevare disponens. Indicitur Saxonibus, Bavaris, Francis Orientalibus expeditio, in medio Augusto terminus datur promotionis, ut frugibus inde præcollectis, abundantia comes exercitui esset. Mediante igitur Augusto Meresborg Saxonum fit congregatio. Rex autem nemini suorum familiarium fateri volebat, sive in Poloniam, sive in Boëmiam vellet, cognoscens Bulizlai flexuosas versutias, quibus per quosdam sibi occultos amicos etiam secreta regia rescire solebat. Sed naves a Magdeborg usque Citizam congregari jubens, quasi in Poloniam velit, transitum futurum simulat. Id omnibus sperantibus, repente in Boëmiam exercitum ducit, quærens in primis propria recipere; deinde, pro vindicta, aliena invadere, non tamen penitus aliena, quæ regni sui pati juga debebant.

[56] [Nefarium fæcinus Boleslai in suos fratres,] Interserere libet quiddam, quo audito, datur intelligi, raro esse culpam, quam non sequatur vindicta, nisi præmunierit eam pœnitentia. Mortuo Bulizlao seniore, Boëmiensi scilicet Duce, & istius Bulizlai, de quo nunc agitur, avunculo, tres filii superstites ei remanserunt. Quorum primogenitus Bulizlaus nomine, adepto post patrem ducatu, crudelius cœpit vivere, quam terra illa pati vel vellet, vel posset. Indigenis igitur illum pro nimia crudelitate execrantibus, timere cœpit, ne a fratrum suorum aliquo, Pragensibus id instigantibus, extruderetur. Ex mala ergo conscientia concepta suspicio, instigavit eum ad scelus nefandissimum, perduxit etiam ad facinus execrandum. Nam fratrum suorum unum eunuchizavit, alterum in thermis suffocare tentavit. At illi, unus eunuchus, alter semivivus in Bavariam, a paterna hereditate exclusi, fugerunt.

[57] Rex Heinricus hac impietate commotus, Blademario, de quo jam diximus, [aliaque scelera,] ducatum Boëmiensem dedit. Illo mortuo, Bulizlavus, Bulizlavi filius, Bulizlavo Meseconis filio in societatem conspirationis adscito, ducatum contra Regis voluntatem tenere tentabat. Inter illos ergo duos Bulizlavos fit amicitia ficta, fit societas subdola. Sæpe alter ab altero invitatur, sæpe alterius sumptibus jocunde convivantur, latente tamen igne sub cinere. Tandem Bulizlavus, Meseconis filius, jocunditatem Pragæ, & amœnitatem Boëmiæ, promissæ præponit amicitiæ; &, ut nepote suo, qualibet ratione, ejecto, tantæ terræ principatu potiri possit, fraudum suarum intima scrutatur. Invitat eum ad convivia, & diversa præbet ciborum genera, amara demum propinaturus pocula. Satiatum enim illum militibus suis commisit, &, ut eductus excæcaretur, oculorum nutibus ad similia edoctis, innuit.

[58] Implentur impietatis jussa, & committuntur iniquitatis opera. [quæ vindicaturus S. Henricus,] Sic, qui fratrem eunuchizavit, a consanguineo & socio suo deductus periit: quique fratrem in consortio principatus parem habere noluit, per supplicium passionis factus est suppar, & inutilior. Hoc ergo excæcato, Bulizlavus Meseconis filius, ut superius dixi, per fraudes flexuosas, per versutias sibi semper pedissequas, per promissiones infinitas, Pragam & totam Boëmiam invadit; ac dominio taliter adepto, turgidus per loca, regio exercitui pervia, castella firmissima munit.

[59] Interea Rex cum Saxonibus veniens per montem quemdam, [Bohemiam ingreditur,] in quo jam Bulizlavus munitionem quamdam ad contradicendum introitum firmaverat, præmissis in nocte marchionibus, cum maxima difficultate in Boëmiam intrat. Cujus introitum, ut Boëmienses senserunt, quidam pavore regiæ præsentiæ exanimati, castellum unum cum semetipsis Regi reddiderunt. Illud illico Rex Larameri h eunucho, fratri cæci Bulizlavi, quem secum navitam in terram pro pietate reducebat, cum summa benevolentia concessit. Deinde, iter suum protelando, per terram illam progreditur, exspectans Bavarios, quibus non idem, qui & Saxonibus in Boëmiam erat introitus.

[60] Sed cum illi adventum suum protraherent, Rex ad quamdam civitatem, [& Satizam occupat.] quæ Satiza i vocatur, cum Saxonibus tantum pervenit. Cujus potentia visa, cives non mediocriter turbantur, & statim de pace quærenda, ac Regis gratia impetranda, meditantur: portas illico civitatis aperiunt, & conditione adipiscendæ gratiæ intersita, Polonos, quos Bulizlavus eis ad tuitionem ejusdem loci adjecerat ejiciunt & ejiciendo quosdam membrorum abscissione deturpant; quosdam ab locis altissimis præcipitant; quosdam etiam interimunt, ut & injurias ab eis sibi illatas ulciscantur, & honori regio per omnia satisfaciant. Tandem hujus crudelitatis fervor Regis animum perculit, & ad contradicendas ejusmodi insanias insita pietas inclinavit. Jam vivi ducuntur, & Regi repræsentati in Ecclesia. Post hæc civitas tota se Regi reddidit. Et quia debuit, fidei promissione per sacramenta, per obsides obligavit. Interea fama volitat, Bulizlavum a Pragensibus conspirationis vinculo colligatis interemptum, & quamvis mendax, fideles tamen Bulizlavi exterritat.

ANNOTATA.

a Alias Tagino vel Tagmo, de quo plura Ditmarus locis variis.

b Hæc anno 1004 composita, ostendunt Giselam ante annum 1005 matrimonio conjunctam fuisse, ut diximus in Comment. prævio.

c Putat Ottingam indicari Leibnitius.

d Satis patet, legendum dispositis.

e Forte legendum Cremam, inquit Gretserus.

f Montem celerem nemo explicat; per Cenisium in Sabaudiam non penetrasse satis certum est, cum in Alemanniam properasse dicatur: quid si ergo legamus, per montes celeriter?

g Non est inverisimile hic indicari Zürch seu Zurich in Helvetia: quo posito, dici fortasse posset, montem celerem accipi, pro monte quem hodie S. Gotardi appellant.

h Jaremiro.

i Hodie Saaz Leibnitio.

* Helingerum.

AD SEQUENTEM VITAM PRÆMONITIO.

Quod jam non semel in Commentario observatum est, id hic denuo lectorum oculis subjiciendum, videlicet, non Vitam ab anonymo hic dari, seu historicam S. Henrici gestorum narrationem, sed meram rerum variarum ad ejus sanctitatem & in ecclesias munificentiam spectantium compilationem, quam parum admodum ordinatam dicere merito possis, cum varia locis non suis corradat, immisceatque diplomata, diu post Sancti obitum a Pontificibus Clemente II ac Leone IX & ab Henrico III Cæsare Bambergensibus concessa, quæ apud Gretserum capita 16, 17, 18 & 19 occupant, a nobis vero, ut supra etiam monuimus, in Appendicem rejecta sunt, utpote rerum qualemcumque seriem turbantia. Nec minus inepte capitibus 24 & 25 intrusæ sunt Benedicti PP. VIII litteræ, tum ad Sanctum de episcopatus confirmatione, tum ad Eberardum, primum istius ecclesiæ antistitem, quorum saltem primas ut minimum post caput 15 collocatas oportuit. Ne igitur & ea instrumenta lectorem remorari possint, ipsa primo loco in dicta appendice referemus, cetera vero intacta trademus. Sequatur itaque

VITA
Auctore anonymo, edita in Surio,
Ex Jacobi Gretseri divis Bambergensibus.

Henricus Imperator, Bambergæ in Germania (S.)

BHL Number: 3812


ex Surio.

CAPUT I.
S. Henrici in imperium successio, VVolfgangi apparitio, munificentia in ecclesias, victoria de Sclavis, & restauratio episcopatus Merseburgensis.

[Ottoni III succedit S. Henricus,] Anno ab Incarnatione Domini millesimo primo a: ab Urbe autem condita millesimo septingentesimo quinquagesimo secundo: Ottone puero Romæ defuncto, vacante regni solio, cum de principe subrogando ageretur; omnium vota, nutu divino, ad eum inclinantur, qui tunc in regno habebatur potissimus. Fuit namque per idem tempus Dux Bavariorum Henricus, tam bonitate quam nobilitate regia conspicuus, & universa morum honestate præclarus. Hic initium sapientiæ timorem Domini pleniter secutus est: qui erat omni litterarum studio pricipaliter imbutus, totus sane fide & actu Catholicus. Hic ergo ab omnibus pari voto b & communi consensu accersitur, divina utique disponente clementia: ut per temporalis regni fastigium, ad culmen cælestis regni pertingeret. Terrena enim bona omnia, sicut usu malo alios a salute præpediunt, ita alios usu bono ad salutem promovent.

[2] Cui necdum Cæsaris vel Imperatoris dignitatem obtinenti apparuit Ratisbonæ Wolfgangus in somnis visione tali c. [quem diu solicitum habet S Wolffgangi visio.] Visum namque est ei, quod manens in sancti Emmerammi ecclesia, accederet orandi gratia ad beati Wolfgangi sepulcrum, in eadem ecclesia situm: cumque ibidem Dominum sanctumque Wolffgangum precibus intimis conaretur exorare, subito videbatur ei ipse Sanctus adstare; & hujusmodi verbis ipsum appellare: Intuere diligenter litteras in muro, qui est juxta tumulum meum, scriptas. Erat autem ibi, sicut videbatur, scriptum solummodo: Post sex. Evigilans vero Rex Henricus tractatione diuturna secum revolvit, paucissima hujus visionis scripta. In primis ergo arbitratus, quod post sex dies esset moriturus; multa dispensat pauperibus. Cum autem sex dierum numerus præteriret & nihil in se corporalis molestiæ sentiret: putavit ad sex menses pertinere. Transacto vero & hujus numeri spatio, nihilque in se infirmitatis passus, arbitratus hunc numerum ad sex annos pertinere: ideoque & quæ supra, cœpit timere. Cumque sex annorum numerus integer pertransisset; & septimi anni dies revolutus venisset: ipso die Cæsaris dignitatem per Apostolicam suscepit consecrationem. Tunc tandem sentiens, qualis esset sua visio, gratias egit Deo sanctoque Wolffgango, qui sibi talem revelare dignatus est sublimitatem.

[3] Unctus igitur in regem beatissimus Dei famulus, [Ejus in varias ecclesias munificentia,] temporalis regni non contentus angustiis, pro adipiscenda immortalitatis corona, summo Regi (cui servire regnare est) militare disposuit, summam etiam diligentiam in amplificando cultu religionis adhibuit: ecclesias ditare possessionibus, & immensis ornatibus augere cœpit. Sedes autem episcopales, Hildensheim (ubi a puero nutritus & litteras edoctus fuit) Magdeburg, Argentinam, Misenam, & Merseburch (quæ barbarica immanitate adjacentium Sclavorum vastatæ fuerant d) restauravit. Et tam ipsius, quam aliis episcopatibus per universum regnum, in possessionibus & ornatibus, innumerabilia contulit. Hildesheimensibus vero sanctum Gotehardum e divina edoctus revelatione præfecit. Quid autem Merseburgensi ecclesiæ præ aliis specialius contulerit, futurorum charitati volumus ex parte notificare. Hæc enim ecclesiæ tempore Magni Ottonis; illius, inquam, qui ad Lycum fluvium sub sancto Udalrico confessore Ungaros f prostravit, & Reges eorum, Lælium videlicet & Assur Ratisbonæ, Principibus hoc fieri adjudicantibus, in patibulo suspendit: assiduis incursionibus & hostili vastatione Sclavorum, ad nihilum redacta est.

[4] Et quia violentiis vicinarum nationum non poterat resistere: in possessionibus, in religione & in omnibus, quæ ad pontificalem dignitatem pertinebant, penitus cœpit deficere. [præsertim in restauratione episcopatus Merseburgensis,] Accidit autem, ut eodem tempore Magdeburgensis ecclesiæ Archiepiscopus viam universæ carnis ingrederetur, & Merseburgensis præsul, propter sapientiam a Deo sibi collatam, & propter multas virtutes, quibus adornatus erat, ob quas etiam Ottoni magno gratissimus extitit: in cathedram Magdeburgensem, prædicto Rege id efficiente, præponeretur g. Factum est autem, ut Merseburgensis episcopatus penitus destrueretur, & quæ potiora erant illius ecclesiæ, in prædiis, in ministerialibus, in ornamentis, in ditionem Magdeburgensis ecclesiæ transferrentur, & de quibus reliquiis possessionum, quæ Merseburg remanserant, abbatia inibi construeretur. Quod factum usque ad tempus pii Confessoris Henrici immutatum permansit. Cum autem convocatis idem Rex Principibus regni sui Quendelburg curiam celebrasset: universis in id ipsum consentientibus, Poloniam & Boëmiam, ceterasque Sclavorum adjacentes regiones, quæ fines regni sui vastabant, debellare disposuit.

[5] [quo confert insignis de Sclavis victoria,] Congregato itaque exercitu, contra prædictas nationes aciem direxit. Et faciens transitum per locum, qui Walbech h dicitur, gladium sancti Adriani martyris, qui pro reliquiis multo tempore ibi servabatur, accepit. Quo accinctus, ex toto corde suo clamavit & dixit: Judica Domine nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma & scutum, & exurge in adjutorium mihi. Inde progressus castra metatus est in campo; ubi Merseburgensis ecclesia sita est, & videns locum desolatum, & in nihilum redactum, ingemuit & ait: Beate Laurenti martyr Christi, si tuo interventu has barbaras nationes, ad quas pergo, Romano Imperio, & Christianæ religioni subjugavero, hunc locum desolatum tuo nomini consecratum, divina favente gratia, in pristinæ dignitatis statum reformabo. Ut vero Principes Poloniæ & Boëmiæ, ceterarumque Sclavicarum gentium primates Romanum Imperatorem cum exercitu ad debellandos eos advenire cognoverunt: innumerabili multitudine collecta, in bellum ei obviam processerunt. Quod Regi pio per speculatores suos cito innotuit, & sicut in omnibus angustiis suis solebat, ad orationis arma confugit. Invocatoque super se nomine Domini; beato Laurentio, sancto Georgio, & beato Adriano martyribus, se suumque exercitum protegendum cum summa devotione commisit.

[6] Et cum omnes perceptione corporis & sanguinis Domini confortati fuissent, [quam voto concepto, & a Sanctis adjutus,] ad locum certaminis venerunt. Ubi cum Rex beatus verbis exhortatoriis ad viriliter agendum singulorum animos erexisset, videns innumerabilem adversariorum multitudinem, clamavit ad Dominum, & ait: Deus qui conteris bella ab initio, eleva brachium tuum super gentes, qui cogitant servis tuis mala. Disperge illos in virtute tua: & destrue eos protector meus. Pone illos ut rotam, & sicut stipulam ante faciem venti. Hæc dicens aperti sunt oculi ejus & vidit gloriosos martyres, Georgium videlicet, Laurentium, Adrianum, cum angelo percutiente, exercitum suum præcedentes, & hostium cuneos ad fugam propellentes. Et sicut exercitus Senacherib ab angelo percutiente contritus est & periit; ita & omnis barbarorum ista multitudo per virtutem Dei conterrita, projectis armis sine effusione sanguinis Christianorum, fugæ præsidium quæsivit. Quo viso Rex sanctus, elevatis oculis & manibus in cælum, benedixit Deo cæli & ait: Benedico te Rex cæli & terræ, qui superbis resistis & humilibus das gratiam: qui custodis diligentes te & glorificatus es in gentibus, propter datam nobis de cælo victoriam. Victis ergo barbaris & quæ ad futuram pacem prodesse poterant firmissima pactione stabilitis, vir Beatus cum suis in sua redierunt cum pace, glorificantes & laudantes Deum, qui salvat sperantes in se.

[7] Cumque Christianissimus Rex Poloniam, Boëmiam, [gloriose consequitur, & votum explet.] Moraviam tributarias fecisset: ob reverentiam S. Laurentii martyris, conculcationem & destructionem Merseburgensis ecclesiæ, cœpit pio intuitu misericordiæ & pietatis respicere, & ad nihilum redactam in ædificiis, in ministerialibus, in secularibus possessionibus, in ecclesiasticis ornamentis, in pristinum gradum pontificalis dignitatis, sicut Deo & sancto Laurentio voverat, studuit restaurare. Nec prius ab operibus misericordiæ destitit, quoadusque eam ad antiquum statum dignitatis, & pristinum honorem religionis ex integro perduceret.

[8] Denique episcopatum Babenbergensem ex integro in suo domate i fundavit, [Novum episcopatum erigere volens,] terminis videlicet ab adjacentibus episcopatibus legitimo concambio commutatis. Fundatum vero episcopatum Principibus Apostolorum Petro & Paulo, & pretiosissimo martyri Georgio attitulatum speciali jure sanctæ Rom. Ecclesiæ contradidit, ut & primæ Sedi debitum dignitatis impenderet honorem, & suam plantationem tanto patrocinio firmius communiret. In meridiana quoque parte civitatis monasterium in honore S. Stephani Protomartyris sub ordine canonico construens; ex altera vero, hoc est, aquilonari, aliud monasterium sub monachali regula in honore S. Michaëlis Archangeli k, sanctique Benedicti abbatis constituens, sibi, suæque civitati supra Petram Apostolicæ firmitatis fundatæ, muroque & propugnaculis meritorum S. Georgii ceterorumque sanctorum munitæ ac exornatæ contra incentivos vitiorum jactatus, turrim fortitudinis in Stephano, & contra refrigerantes flatus illius, qui in aquilone, unde malum omne panditur, sedem ponere disposuit, refugium certum in angelico præparavit præsidio: ut a dextris & a sinistris justitiæ armis vallatæ in nullo sufficiat insidiator prævalere.

[9] His tribus ecclesiis postea per Guntherum ejusdem Babenbergensis sedis quartum præsulem, [omnia solicite disponit,] & per Reginoldum quemdam, virum nobilem, addita est quarta ecclesia l in honore sanctæ Mariæ matris Domini: & sancti Gangolfi martyris extra urbem versus Orientem in loco Teuverstat, sub ordine & possessione canonica. Denique sextus ejusdem sedis Episcopus Herimannus contra urbem versus occidentem in honore S. Jacobi Apostoli & filii Zebedæi, ecclesiam sub ordine canonico initiavit. Hanc Otto, humilis amator pauperum Christi, octavus ejusdem sedis episcopus, cooperante Eberhardo Præposito, consummavit & dedicavit, ac stirpem ordinemque illic Deo servientium decenter disposuit. Sic locus Babenbergensis ecclesiis & patrociniis Sanctorum in modum Crucis undique munitus, Christo Jesu crucifixo quotidianum, & sedulum celebrat officium & servitium pro primo suo fundatore Heinrico secundo, Imperatore piissimo, ejusque cooperatoribus & successoribus vel augmentatoribus omnibus: Et ut inibi militantibus Domino major tranquillitas & securitas, & reverentia ad supplicandum Deo perseveret, prædictæ quinque ecclesiæ sic sunt locatæ, ut fere ab omni strepitu, & tumultu forensi ac populari sint decentissime segregatæ.

[10] [ut Bambergam ad eam dignitatem evehat,] Ut autem cunctis liquidius enitescat qua vigilantia vir beatissimus novellæ suæ ecclesiæ bona pacis & tranquillitatis etiam per succedentia tempora providerit, aliquas hic tam Episcoporum, quam Regum inserimus confirmationis epistolas: ut, quia duo sunt, quibus hic mundus principaliter regitur, pontificalis auctoritas, & regalis potestas, ex utroque horum suffulta a dextris & sinistris, ab omnium molestia infestationum secure monstretur in perpetuum defensa. Dicente enim Domino Salvatore; duos Ecclesiæ gladios sufficere, quorum unus ad defensionem animæ ac spiritus penetrat; alter inflexibilia & dura corda rigore suo domat & premit: quidquid eorumdem gladiorum jure hinc inde munitur; constat profecto, quod nullius mali incursione ab status sui rectitudine labefactetur. Prius tamen hic chartam Ottonis tertii m Imperatoris præscribimus, ut scire volentibus, qualiter ipse locus Babenbergensis in ditionem sancti Regis obvenerit, ex eadem conscriptionis pagina colligatur.

[11] [quam Otto II ejus patri dederat.] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis: Otto divina providentia Imperator Augustus. Noverint omnes nostri fideles, præsentes scilicet & futuri, qualiter nos ob interventum dilectissimæ genitricis nostræ Adelheidæ, caro nepoti nostro Bavariorum Duci Heinrico quoddam juris nostri prædium, civitatem videlicet Babenberc nominatam, cum omnibus ad hanc respicientibus & Nemkin Vraha in comitatu Bertholdi Comitis Volckfelt nuncupato, sita, nostra Imperiali potentia in perpetuæ usum proprietatis concessimus, firmiterque donavimus cum utriusque sexus mancipiis, ædificiis, ecclesiis, terris cultis & incultis, & cum omnibus jure, legaliterque ad hæc jam dicta prædia pertinentibus, eo tenore, ut libero ipse deinceps perfruatur arbitrio, hæc tenendi, commutandi, dandi, posteris relinquendi, seu quidquid sibi libuerit, inde faciendi. Et ut præceptum stabilius firmiusque permaneat, hanc chartam inscribi jussimus, annuloque sigillatam propria manu nostra roboravimus. Data V Kalend. Julii Indict. 1, anno regni Domini Ottonis XIV, Imperii autem VII.

ANNOTATA.

a Errat in principio, ut supra satis notatum est, eidemque errori insistit, dum inferius num. 12, S. Henrici annum VII connectit cum 1007, III Kal. Novembris.

b Quam fuerint paria vota Principum imperii, melius docet Adelboldus.

c Hæc accepta sunt ex Vita S. Wolffgangi apud Surium 31 Octobris num. 39. Porro S. Wolffgangum S. Henrici institutorem fuisse, auctor est Ditmarus: Nutrit præclarum Wolffgangus præsul alumnum &c. Reliqua huc spectantia in Commentario dicta sunt.

d Hæc explicata oportebat, siquid dicere voluit confusus scriptor, omittens Paderbornam in quam præcipua contulit Sanctus.

e Vide in Actis 4 Maii pag. 508, num. 18.

f Describitur victoria in Vita S. Udalrici 4 Julii pag. 110, a num. 46.

g Quæ hic narrantur de translatis Magdeburgum episcopatus Merseburgensis possessionibus, non Ottoni primo, sed secundo adscribenda sunt, unde ipsum secuta est punitio de qua in Vita S. Adalberti ad 23 Aprilis cap. 190. Vide citatum istic in Annotatis Ditmarum, qui pluribus aliis locis agit de restitutione ejusdem episcopatus per S. Henricum.

h De Walbeck & S. Adriani gladio plura notavit Gretserus, quæ apud ipsum videri possunt.

i Varia domatis significata habes in glossariis, hic sumitur pro ditione seu possessione.

k De hoc cœnobio actum est ad Acta S. Ottonis 2 Julii.

l Hæc omnia ad Vitam S. Henrici nullo modo pertinent.

m Pluribus ostendit Gretserus, diploma esse Ottonis II, de quo & nos in Commentario egimus, ubi etiam de titulo nepotis dictum est, quem Otto Imperator tribuit patrueli suo Henrico duci Bavariæ, patri S. Henrici.

CAPUT II.
Fundatio ecclesiæ Bambergensis, synodi ad eam spectantes, ejusque a summo Pontifice approbatio.

Anno igitur ab Incarnatione Domini MVII a Indict. V, III Kalend. Novembris magna synodus Episcoporum, [Synodus Francofurtensis pro ecclesiæ Bambergensis erectione,] aliorumque Patrum habita est & celebrata in villa regia Frachenfurt mediante Rege magno & pacifico Heinrico, anno regni sui VII. Nam dum idem Deo devotus Rex alta mentis consideratione secum volveret, in quo potissimum opere Dei misericordiam sibi facilius conciliaret, & ex divini instinctu consilii inspiratus disposuit, ut Deum sibi heredem eligeret, & conscriberet, & episcopatum Babenbergensem, ut præcriptum est, ex rebus hereditariis construeret, ut & paganismus Sclavorum ibi destrueretur, & Christiani nominis memoria perpetualiter inibi celebris haberetur. Sed cum parochiam ad eamdem sedem respicientem non haberet, & sanctam Pentecosten in eodem anno regni sui Moguntiæ celebraret, partem Wirzeburgensis diœceseos, comitatum videlicet Raterzgewe b dictum, & pagi Wolcvelt dicti, inter fluvios Vraha & Ratenza sita, ab Heinrico Wirzeburgensi Episcopo firma ac legali traditione acquisivit, tradens e contra Wirzeburgensi ecclesiæ CL c mansos in vico Memmigun dicto, & in proxime adjacentibus locis, consentientibus, & concurrentibus in hæc vota illius Heinrico Wirzeburgensi, & Willigiso Moguntiæ metropolis Archiepiscopo, multisque, qui præsentes fuerunt d, Archiepiscopis, & Episcopis, legitimum hoc concambium attestatione sua, & subscriptione roborantibus. Gloriosissimus vero Rex compos voti effectus, pari supradictorum Patrum consultu, duos ex capellanis suis Albericum & Ludovicum adjunctis Wirzeburgensis Episcopi literis, Romam usque direxit, quatenus hæc bene cœpta in melius proficerent auctoritate Apostolica. At Romanus Pontifex, & universalis Papa Joannes piissimi Regis devotioni congaudens, habita in sancti Petri Basilica synodo, pro confirmando episcopatu Babebergensi, privilegium fecit conscribi, & Apostolica auctoritate firmari, universis Galliæ & Germaniæ Episcopis rescribens, ut & ipsi pari communique auctoritate, prædictum episcopatum roborarent, cujus videlicet privilegii exemplar in hunc modum se habet:

[13] [quam Joannes PP. XIX] Joannes Episcopus servus servorum Dei. Officii nostri est omnium sanctarum Dei ecclesiarum commoda generaliter considerare, & maxime earum, quæ specialiter sub jure ac dominio nostræ Romanæ Ecclesiæ consistunt; si quod est incommodum, abolere, ne pro gravi incommoditate sua neglectæ vilescant; vel qualibet nacta occasione, debita solennitate careant. Propterea omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, præsentibus scilicet & futuris, notum esse volumus: quia dilectus & spiritualis noster filius Heinricus gloriosissimus, atque invictissimus Rex, divina inspirante clementia, de propriis hereditariis rebus, pro sua suorumque parentum anima, episcopatum in loco, qui dicitur Babenberc, perfectæ fidei, & charitatis devotione, in honorem beatissimi Petri Apostolorum Principis esse constituit, commutatione facta jure, ac legaliter cum Heinrico Wirzenburgensi Episcopo de aliqua parte parochiæ sui episcopatus. Unde etiam prædictus Episcopus nobis suas litteras misit, ut suo consensu, privilegio nostræ Apostolicæ auctoritatis episcopatus noviter factus fundaretur. Pro qua ratione Heinricus Secundus gloriosissimus Rex nuntios suos ad nos direxit, qui nobis hæc omnia dicerent, & nos pro hac sede confirmanda interpellarent. Cujus sanctissimam imitationem, paterna & præcordiali dilectione intuentes, omnes res, quas beato Petro Apostolorum Principi, in loco prænominato, legitima ratione collectas contulit, nostræ auctoritatis privilegio confirmare decernimus, ea videlicet ratione, ut Episcopus ejus loci, & qui in perpetuum sui fuerint successores, ea, secura tranquillitate possideant, & liberam habeant potestatem res & proprietates ejusdem ecclesiæ ordinare, atque componere, vel etiam augmentare: dissipare vero, atque confundere, nullam habeant potestatem.

[14] [diplomate suo approbat,] Nostra quoque auctoritate sancimus, uti in terminis, & in rebus ejusdem ecclesiæ nulla sit infestatio tyrannorum, vel aliorum quorumlibet pravorum hominum, sive sint in civitate ipsa Babenberc, sive in castellis, & villis, servis & ancillis, tributariis, decimis, forestibus, silvis, piscationibus, venationibus,