Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

16. Februar


XVI FEBRVARII.

SANCTI QVI XIV KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Onesimus Apostolus, Episcopus Ephesinus, Martyr.
S. Simeon, Episcopus Metensis in Gallia.
S. Honestus Presbyter Martyr, Apostolus Pampelonensium.
S. Proculus, Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Ephebus, Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Apollonius, Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Cornelius Martyr Romanus, Gandaui in Belgio.
S. Iulianus Episcopus, Martyr in Ægypto.
S. Ioannes Diaconus, Martyr in Ægypto.
VⅭⅠƆ Martyres in Ægypto.
S. Maximus, Martyr in Africa.
S. Vincentius, Martyr in Africa.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Honoratus, Martyr in Africa.
S. Maurus, Martyr in Africa.
S. Maximus, Martyr in Africa.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Martialis, Martyr in Africa.
S. Therapius, Martyr in Africa.
S. Marcus, Martyr in Africa.
S. Marobius, Martyr in Africa.
S. Marcellinus, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Marcus, Martyr in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Macrobius, Martyr in Africa.
S. Lucilla, Martyr in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Saulus, Martyr in Africa.
S. Stupuris, Martyr in Africa.
S. Mustacius, Martyr in Africa.
S. Præsens, Martyr in Africa.
S. Secunda, Martyr in Africa.
S. Maxima, Martyr in Africa.
S. Iunilla, Martyr in Africa.
Socii LIV aut CIV, Martyres in Africa.
S. Elias, Ægyptii Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Ieremias, Ægyptii Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Esaias, Ægyptii Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Samuel, Ægyptii Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Daniel, Ægyptii Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Porphyrius famulus S. Pamphili, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Seleucus Cappodox, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Plesius, Martyr.
S. Dionysius, Martyr.
S. Hierapius, Martyr.
S. Martialis, Martyr.
S. Nundianus, Martyr.
S. Pessianus, Martyr.
S. Paulus, Martyr.
S. Gallo, Martyr.
S. Honorius, Martyr.
S. Iocundus, Martyr.
S. Memmius, Martyr.
S. Vincentius, Martyr.
S. Fructuosus, Martyr.
S. Primus, Martyr.
S. Fabianus, Martyr.
S. Cæcilius, Martyr.
S. Paulus, Martyr.
S. Maximus, Martyr.
S. Faustinianus, Martyr in Britania.
S. Iuuentia, Martyr in Britania.
S. Iuliana, Virgo Nicomediensis & Martyr, Bruxellæ in Belgio.
SS. D viri, Martyres Nicomediæ.
SS. CXXX fæminæ, Martyres Nicomediæ.
S. Iuliana Virgo Martyr, Veronæ in Italia.
S. Iuliana Virgo Martyr Romana, Bononiæ in Italia.
S. Faustinus, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Flauianus anachoreta in Oriente.
S. Tigridius Presbyter, Claromonte in Gallia.
S. Tetradius Episcopus.
S. Eulalius, Episcopus Syracusanus in Sicilia.
S. Tanco Episcopus Verdensis in Saxonia inferiore.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Sebastiani natalis via Appia in Martyrologio MS. Ecclesiæ Aquisgranensis consignatus. Est & mentio Sancti eiusdem hoc die apud Hermannum Greuen in auctario Vsuardi. Vna ex septem Romanis ecclesiis quæ visitari solent, est via Appia basilica S. Sebastiani. Eius Acta dedimus XX Ianuarij.
S. Adaucus aliiq; integræ in Phrygia ciuitatis incolæ sub Diocletiano paßi martyriū, reseruntur in Martyrologio Richardi Witfordi. Coluntur VII Februarij.
Maron Episcopus inscriptus est hoc die Kalendario MS. Coptico. Is nobis ignotus. De S. Marone anachoreta Syro egimus XIV Februarij.
Sigfridus Episcopus in Suecia refertur in auctario Hermanni Greuen. At Sifridus Episcopus in Norwegia in MS. Florario. Vnus idemq; est S. Sigfridus, cuius Acta dedimus XV Februarij.
Zenas & Q. Serenus Samonenses ex Gallæcia conueniunt Romæ ad Iustinum, &, licet coniugati, reuersi in Hispaniam vtebantur officio Catechistarum. Serenus Samone in Gallæcia cum opinione sanctitatis anno CLXV, XIV Kalend. Martij decessit. Ita Luitprandus in Aduersariis num. 176 & 177. Hinc Tamaius Salazar vtrumque ad hunc diem inscripsit Martyrologio Hispanico, fassus ante se illorum nullum meminisse scriptorum, qui martyrologia contexuit, & se breuiter Acta a nullo scripta attexere. Quod monuisse sufficit.
Sanctorum Martyrum Alexandriæ in persecutione Diocletiani passorum inscripta hoc die memoria Martyrologio Richardi Witfordi. Varij toto opere a nobis recensentur.
S. Paulus Eremita in Africa. Martyrol. MS. Aquisgranense & auctarium Hermanni Greuen. Agimus hoc die de pluribus Martyribus Afris, inter quos duo appellantur Pauli: vbi & huius Pauli Eremitæ mentionem facimus.
Aidus, Diermitius, Foëbarchus, Maclasrius, Machinus, Tarchellus, Tinnius, Fratres & Episcopi in Hibernia: quos XVI Februarij in Rath-na-Nespoc coli tradit Colganus in Appendice V ad Vitam S. Patricij pag. 268 co. 2. & V Martij ad Vitam S. Kierani notat. 20 ad cap. 12, pag. 464 col. 2. Ast idem Colganus ad hunc XVI Februarij diem eorum non meminit, licet S. Tanconem, qui ab aliis Scotus habetur, solum habeat huic diei adscriptum, & omnibus Martyrologis Hibernis incognitum. In Fastis Tamlactensibus & Mariani Gormāni Aidus, siue Hugo, Ængusius Episc. & Robneus Abbas recensentur, quorum etiam non meminit Colganus.
Ioannes Archiepiscopus Salisburgensis in Germania adscriptus est Martyrologio monastico Menardi, & Tropæis Benedictinorum Anglorum Edouardi Maihew, atque ab vtroque Beatus indigetatur. Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 31 in Catalogo Archiepiscoporum Saltzburgensium eumdem cum reliquis Episcopis Dominum appellat: at cap. 53 in Catalogo primorum Episcoporum eiusdem vrbi; Saltzburgensis non D. Ioannes, sed S. Ioannes scribitur, errore, vt remur, typographi, quod lib. 3 eumdem Martyrologio Benedictino non inseruerit. Dictum tamen Sancti titulum illi impertitur Bucelinus par. 1 Germaniæ sacræ nuper editæ. Agunt de eodem Ioanne Episcopo Trithemius lib. 4 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 105, Hundius in Metropoli Salisburgensi tomo 1 pag. 3, sed absque titulo Sancti aut Beati. Fuit Episcopus constitutus a S. Bonifacio Archiepiscopo Moguntino, in cuius Vita magnarum virtutum vir appellatur.
S. Waldredus Episcopus Treuirensis Confessor legitur hoc die in scripto quodam recenti Carthusiæ Bruxellensis. At nullus eo nomine Episcopus Treuirensis fuit.
Eustasius Lector refertur in eodem MS. sed alibi ignotus.
Haymo Martyr a Normannis apud Virdunenses occisus hoc die, traditur in fragmēto apud Wassenburgium lib. 3 Antiquitatum Galliæ-Belgicæ in Dadone XXXI Episcopo Virdunensi, quem epistola siue elegia ait descripsisse miserias & calamitates a Normannis illatas, potißimum Sacerdotibus & Clericis ecclesiarum Virdunensium S. Vitoni & Deiparæ Virginis, quorum plurimos in odium fidei occiderunt. Verba fragmenti de Haymone sunt ista:
Haymo tuus germanus obit cum cæde piorum,
      Pro Domino moritur, & tibi iunctus adest.
Et quartodeno Martis hunc ante Kalendas
      Normanni iugulant, æthere Martyr ouat.
Ceterum hactenus nullam eius mentionem reperimus in Martyrologiis, Breuiariis, aliisq; scriptis.
Ioannes, Abbas Casamarij monasterij in Hernicis inter Verulas & Soram, Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi & in Fasciculo SS. Ord. Cisterc. lib. 2 dist. 26 cap. 11. Fuit S. Bernardi Clarauallensis Abbatis discipulus, scripsitq; ad eum epistolam, quæ est 333 inter epistolas S. Bernardi, qua eum consolatus est de infelice Orientalis expeditionis successu, & de obitu propinquo diuinitus cognito admonuit. De eius cultu nihil vspiam legimus.
Siffridus Propheta monachus in Valle-S. Petri. Ita Calendarium Ord. Cisterc. Diuione anno 1617 editum. Sequuntur Henriquez in Menologio Cisterc. & Gelenius in Fastis Agrippinensibus, ac Beatum appellant. Est Vallis-S. Petri sita in diœcesi Coloniensi & Ducatu Montensi, vulgo Heisterbach dicta, vbi Cæsarius monachus cum dicto Siffrido vixit, & lib. 7 cap. 40 hæc de eo testatur: Post mortem Abbatis Geruardi, huius præcessoris, qui hodie abbatizat, fuit apud nos Sacerdos quidam ætatis decrepitæ, Sifridus nomine, spiritum aliquando, vt nobis videbatur, habens prophetiæ. Hic multis diebus ante celebrationem electionis quibusdam secrete prædixerat, quod Dominus Henricus, tunc Prior, Abbas esset futurus, & in Ecclesia Treuirensi in Abbatem consecrandus. Requisitus vnde hoc sciret, respondit: Dominam nostram vidi ante presbyterium eiusdem ecclesiæ, videlicet B. Petri, virgam ei porrigere pastoralem. Modum tamen nemini dicere voluit. Hæc ibi, neque alia apud antiquos scriptores de eo reperimus.
Adolphus de Scouuenberg ex Comite Holsatiæ Minorita & Sacerdos, inscriptus est Martyrologio Franciscano Artari a Monasterio ad hunc diem: diciturq; morinbundus a Deipara Virgine apparente inuitatus ad cælestem gloriam. Agunt de eo Albertus Stadensis in Chronico ad an. 1239, Krantzius lib. 7 Wandaliæ cap. 18 & lib. 8 Saxoniæ cap. 7, Bzouius ad an. 1234 nu. 14, & post plures scriptores minoritas Waddingus ad an. 1239, 1244, 1249 & 1253.
XVI Fratres Ordinis Minorum, quando Petrus Rex Cypri intercepit Alexandriam, capti & post carceres variaq; tormenta Damasci annis quinque tolerata, iugulati sunt. Factus est Petrus Rex Cyprian. ⅭⅠƆCCCLXII, intercepta Alexandria an. ⅭⅠƆCCCLXV. Quæ accurate traduntur in Vita S. Petri Thomasij a nobis ad XXIX Ianuarij edita, potißimum cap. 8 & 16. De his XVI Fratribus agunt Pisanus, Marcus Vlyßiponensis, Toßinianus, Bosius, Wadingus aliiq; quos allegat ad hunc diem in Martyrologio Franciscano Arturas a Monasterio.
Henricus de Flore, siue von der Blomm, fundator monasterij tertiæ regulæ S. Francisci iuxta Nouesium in diœcesi Coloniensi vir sanctus, obiit Aquisgrani octogenario maior, anno ⅭⅠƆCCCCXLVI. Caput anno ⅭⅠƆⅠƆXXI ad suum monasterium relatum, & capsulæ inclusum, in oratorio cœmeterij sub pede Crucifixi collocatum est. Id postea Bataui hæretici, capsula diffracta, in cumulum oßium Fratrum ceterorum abiecere. Cogitabat illud Ioannes Gelenius Archiepiscopi Coloniensis Vicarius Generalis, si secerni ab ceteris potuisset, in honorificum locum reponere, Ægidius Gelenius 10 annis frater, ac nunc episcopi Osnabrugensis Suffraganeus, in Fastis Agrippinensibus B. Henricum nuncupat. Hactenus neque is titulus illi ab Ecclesia decretus, neque alius, quam quem diximus, honos habitus.
Franciscus de Gatta, laicus Ordinis Seraphici, vir miræ abstinentiæ & perfectionis, dicitur miracula in vita & a morte patrasse, ob quæ Martyrologio Franciscano est ad hunc diem adscriptus. Agunt de eo Bosius de signis Ecclesiæ, Marcus Vlyßiponensis, Gonzaga, aliiq; ibidem citati. Claruit circa an. ⅭⅠƆⅠƆXX.
Ioannes Raulinus e Professore Parisiēsi sacræ Theologiæ monachus Cluniacensis, ob spiritum in concionibus & lectionibus vius Spiritus sancti tuba appellatus, hoc die Parisiis obiit, adscriptus Corollario Martyrologij Gallicani Saussaij.
S. Theodulus, S. Iulianus, Martyres Cæsareæ in Palæstina, cum aliis eiusdem loci Martyribus, qui hoc die coluntur, referuntur in Meneæis & Anthologio Græcorum, a Cytheræo ἑν βίοις ἀγίων, item a Galesinio & Canisio. Nos cum Martyrologio Romano de iis agimus XVII Feb.
S. Victoris Romæ meminit Martyrol. MS. Aquisgranense. Varij Victores. Cum Romulo (nam ita forte legendum) sed absque loco, adscripti Martyrol. MS. S. Hieronymi duo die proxino XVII Februarij.
S. Finnanus Episcopus in Anglia memoratur a Dempstero in Menologio Scotio & Ferrario, qui citat etiam Martyrologium Anglicanum, in quo aliisq; refertur XVII Feb.
S. Leo monachus, S. Paragorius, Martyres collocantur hic a Felicio. de illis agemus XVIII Februarij.
S. Flauianus Patriarcha Constantinopolitanus a Dioscoro hæretico in exilium actas, in eoque mortuus, colitur hoc die a Græcis in Menæis & apud Cytheræum: a Latinis cum Martyrol. Romano XVIII Februarij.
S. Wlricus Eremita Haselburiensis in Wintonia adscriptus hoc die Martyrol. Anglicano Wilsoni secunda editione, in priore, aliisq; Fastis, XX Februarij.
S. Barochas minister S. Porphyrij Episcopi Gazei in Palæstina. Ferrarius ex Menologio Græcorum, sed quod illud sit nescimus. De eo agemus ad Vitam S. Porphyrij XXVI Februarij.
S. Apponoculus Episcopus Treuirensis Confessor nominatur in citato supra scripto Carthusiæ Bruxellensis ad hunc diem. Ignotus is est, nisi sit Aprunculus, vel Abrunculus, qui colitur XXII Aprilis.
S. Pamphilus Presbyter, S. Valens Diaconus, S. Paulus, Martyres Cæsareæ in Palæstina hoc die paßi sunt: quorum socij fuerunt Elias, Ieremias, aliiq; quinque hoc die a nobis relati, quibus illi tres adiunguntur a Græcis in Menæis, Anthologio, Vitis Sanctorum Metaphrastæ & Cytheræi, vti etiam in Martyrologiis S. Hieronymi, Galesinij, Canisij. Ast alij Latini eos venerantur I Iunij.
S. Babolenus Abbas Fossatensis refertur hoc die in MS Kalendario Ord. S. Benedicti: ab aliis XXVI Iunij.
S. Marthæ, soror, natalis Hierosolymæ. Martyrol. Aquisgranense MS. Coluntur XXIX Iulij.
S. Mariæ, soror, natalis Hierosolymæ. Martyrol. Aquisgranense MS. Coluntur XXII Iulij.
S. Lazari, natalis Hierosolymæ. Martyrol. Aquisgranense MS. Coluntur XVII Decemb.
S. Cucufatis natalis Barcinone in Hispania refertur in Martyrologiis MSS. S. Hieronymi & Richenouiensi, & a Notkero. Eodem die celebratur Memoria translationis corporis eiusdem Alsatiam, factæ a S. Fulrado Abbate, de quo agimus XVII Februarij. ast præcipua solennitas S. Cucuphatis fit die quo in Actis passus dicitur XXV Iulij.
S. Iuliana Virgo & Martyr, vna ex sodalibus S. Vrsulæ colitur hoc die Osnabrugi in Westphalia, vbi in ecclesia cathedrali sacrum eius corpus quiescit. De ea habetur officium proprium, & nomen Martyrologio eiusdem ecclesiæ adscriptum. De ea aliisq; S. Vrsulæ sodalibus agemus ad huius diem natalem XXI Octobris.
SS. Martyrum Persarum Martyropoli quiescentium memoria. item
S. Maruthas Episcopus, qui a Theodosio Magno ad Regem Persarum missus, Regis filiam a spiritu maligno obsessam liberauit, & petitis sanctorum Martyrum in Perside passorum reliquiis ad eorum honorem conditam a se vrbem Martyropolim appellauit. Ita Græci in Menæis & Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων hoc die. De Persis Martyribus sæpe agimus toto hoc opere. De memorata Reliquiarum Translatione commodius agi poterit cum de S. Marutha, qui Martyrologio Romano inscriptus est IV Decemb.

DE S. ONESIMO APOSTOLO EPISCOPO EPHESINO, MARTYRE

An. Chr. CIX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Onesimus Apostolus, Episcopus Ephesinus, Martyr (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Onesimi conuersio, Apostoli nomen, Epistola S. Pauli pro eo ad Philemonem.

[1] Sanctus Apostolus Paulus cum Romæ biennio ditineretur captiuus, inter alias epistolas, quas e vinculis ad varios misit, vltimo anno scripsit publicam ad omnes Colossensis vrbis in Phyrgia maiore ciues, [S. Onesimus a S. Paulo] illisq; priuatam ac perbreuem Philemoni inscriptam adiunxit. Vrbē eam attribuunt Phrygiæ cum S. Chrysostomo & Oecumenio Cornelitus a Lapide, Benedictus Iustinianus, Tirinus, aliiq; interpretes: eius meminerunt Plinius lib. 5 cap. 32, Herodotus lib. 7 Strabo lib. 12. Annus, cum scriberet Paulus, labebatur Imperij Neronis IV, [anno 58] Christi LVIII, quo Consules erant Nero Imperator III & Valerius Messala. Occasionem scribendi illam ad Philemonem epistolam dedit S. Onesimus. [commendatus Philemoni,] Erat Philemon vir nobilis ac diues, vrbis Colossensis primarius ciuis, antea Gentilis, tum ad fidem Christi conuersus: in cuius domo fideles, tamquam in ædibus cōmunibus sacro cultui dicatis, solere ad synaxin conuenire innuitur in hac dictæ epistolæ in scriptione siue exordio. Paulus vinctus Christi Iesu, &Timotheus frater, Philemoni dilecto & adiutori nostro, & Appiæ sorori carissimæ, & Archippo commilitoni nostro, & Ecclesiæ, quæ in domo tua est. Gratia vobis & pax a Deo Patre nostro & Domino Iesu Christo. Creditur S. Archippus in cura pastorali S. Epaphræ Episcopo succeßisse, [Archippo,] inscriptus Martyrologio Romano ad diem XX Martij, vti ad XXII Nouembris SS. Philemon & Appia, siue Apphia, quam illius vxorem plurimi arbitrantur. [& Appia, etiam nomine S. Timothei:] Voluit autem Apostolus & suo & Timothei nomine SS. Archippum & Appiam in hac pia caußa apud Philemonem fautores habere, ac pro S. Onesimo deprecatores, vt cum S. Hieronymo, Chrysostomo, Theodoreto & Theophylacto, alij multi ad hanc epistolam tradunt interpretes.

[2] Huius Philemonis, inter alios seruus fuit S Onesimus, Gentilis & ex eadem Phrygia oriundus, qui profugus Romam venit, [fuerat arte seruus Philemonis.] non tam Pauli amore, cuius prædicationem in Asia positus paullulum degustasset, vt tradit Baronius ad an. 60 num. 40, quam vt se in libertatem vindicaret, compilatis quibusdam Domini sui rebus, sicut S. Hieronymus, Theodoretus, & Theophylactus collegerunt ex his Pauli versu 18 verbis: Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. Cum itaque S. Onesimus Romæ versaretur, [Romæ a S. Paulo conuersus] Diuina bonitare ita disponente, in S. Paulum incidit, a quo ad fidem & pœnitentiam inductus, baptismum suscepit, & ad Dominum suum remissus est cum litteris commendatitiis, quibus quanti Onesimum æstimet, & quam singulari prosequatur affectu, abunde significat. ac primo vt Philemonis sibi beneuolentiam conciliet, virtutes cum quadam gratiarum actione commemorat: Gratias ago Deo meo, [heri conciliata beneuolentia,] inquit a versu 4, semper memoriam tui faciens in orationibus meis: audiens caritatem tuam & fidem, quam habes in Domino Iesu & in omnes Sanctos, vt communicatio fidei tuæ euidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu. Gaudium enim magnum habui & consolationem in caritate tua, quia viscera Sanctorum requieuerunt per te, Frater. Hoc artificio laudes Philemonis, teste S. Hieronymo, accumulat Paulus, vt quod ab illo pro S. Onesinio beneficium postulabitur, negare non poßit, alioquin suis se laudibus spoliaturus. Ita ergo progreditur:

[3] Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro, [enixe hac epistola ei commendatus,] cum sis talis, vt Paulus senex, nunc autem & vinctus Iesu Christi. Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem & tibi & mihi vtilis, quem remisi tibi. Tu autem illum, vt mea viscera suscipe, quem ego volueram mecum detinere, vt pro te mihi ministraret in vinculis Euangelij. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, vti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, vt æternum illum reciperes, iam non vt seruum, sed pro seruo carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi & in carne & in Domino? Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam: vt non dicam tibi, quod & teipsum mihi debes: ita Frater, ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quod & super id, quod dico, facies. Simul autem & para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.

[4] Hæc Paulus, ostendens in ea epistola, quomodo S. Onesimum ex virtute ponderet, quam singulari caritate diligat, quoq; gradu amoris apud S. Philemonem haberi velit: ac sub finem addit salutationem eorum, quibuscum tum Romæ degebat tam ipse, quam S. Onesimus. Salutat te, inquit, Epaphras concaptiuus meus, in Christo Iesu, Marcus, Aristarchus, Demas, & Lucas adiutores mei. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, Amen. Eorumdem nomine salutat Colossenses, capite 4 epistolæ, illis scriptæ, in qua de itinere S. Onesimi, [proficiscitur Colossas cum S. Tychico:] eiusque socio hæc scribit: Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, & fidelis minister, & conseruus in Domino, quem misi ad vos ad hoc ipsum, vt cognoscat, quæ circa vos sunt, & consoletur corda vestra, cum Onesimo carissimo & fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. Esse eam epistolam Roma per Tychicum & Onesimum missam, alteram ad Philemonem per Onesimum, Græce sub finem vtriusque epistolæ additur. In vltima hæc leguntur: ἐγράφη ἀπὸ Ῥώμης δἰ Ὀνησίμου οἰκέτου. quasi dicat: Scripta est ab vrbe Roma, & missa per Onesimum domesticum seruum. Colitur Tychicus XXIX Aprilis.

[5] Quid dein contigerit S. Onesimo, silent sacræ Litteræ. Non videtur dubitari posse, quin vbi Colossas peruenit, ac dictas S. Pauli epistolas tum Christianis ciuibus, [libertate donatus,] tum S. Philemoni tradidit, perhumaniter fuerit statim receptus, ac libertate donatus, neque amplius vt seruus, sed vt frater habitus, sicut ardentißima caritate commendarat Paulus. Quæ præclare explicat Massutius noster lib. 12 Vitæ S. Pauli cap. 12 Imo addit ex Theodoreto, Onesimum a Philemone Romam ad S. Paulum remissum, [remittitur ad S. Paulum:] vt eius opera in vinculis, quod optare se Paulus indicarat, vteretur, & S. Hieronymum de hoc tempore intelligi, dum ait epist. 62 ad Theophilum, Onesimum inter Pauli renatum vincula, Diaconum cœpisse esse de seruo. Ibi ergo inter Clericos assumptus, tantum in virtute & sanctitate profecit, vt in Episcopum Apostolicum videatur ordinatus esse, ac S. Timotheo commendatus, cui tandem in Ephesina Ecclesia administranda substitutum mox dicemus.

[6] Martyrologia antiqua eum & Apostolum & discipulum S. Pauli deprædicant. Græci in magnis Menæis, [in Martyrologiis Apostolus appellatur] & Anthologio XV Februarij. Μνήμη τοῦ ἁγιου Ἀποστόλου Ὀνησίμου, μαθητοῦ τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Παύλου. Memoria sancti Apostoli Onesimi, discipuli S. Pauli Apostoli. Eadem habet Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων. De elogio addito infra agemus. In Menologio a Canisio edito ista leguntur: Natalis sancti Martyris Onesimi, discipuli S. Pauli Apostoli. Latini XVI Februarij eum colunt: quem diem his verbis auspicantur Rabanus, & Martyrologium MS. monasterij S. Cyriaci: XIV Kalend. Mart. S. Onesimi Apostoli. MSS. Treuirense & Aquisgranense: XIV Kalend. Mart. Natale S. Onesimi Apostoli. In MS. Leodiensi S. Lamberti additur: De quo B. Paulus Philemoni familiares litteras mittit. Eumdem Apostolum appellant MS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Beda, alij. Ita nomen Apostolorum attributum primis Christi discipulis, aliisq; coæuis sæpius diximus. Ex his Titum, Parmenam, Timotheum, & Ananiam Apostolos celebrauimus in Ianuario. Auctor Florarij MS. id nimium ratus, substituit nomen Acolythi. Natale, inquit, B. Onesimi Acolythi, de quo scribit B. Paulus Philemoni. MSS. Tornacense S. Martini, & Lætiense: S. Onesimi discipuli S. Pauli Apostoli. [& discipulus S. Pauli.] Wandelbertus etiam hæc versu exprimit.

Quartus cum decimo Iuliana Virgine lucet,
Onesimumque colit Paulo doctore beatum.

§ II S. Onesimi Episcopatus Apostolicus. An Ephesi vices Timothei supplerit? an in Hispania prædicarit?

[7] Episcopum Ephesi in Asia floruisse Onesimum, anno Traiani Imperatoris X, Christi CVII, cum S. Ignatius Episcopus Antiochenus Romam captiuus abduceretur, [Fuit Episcopus Ephesinus,] ex huius epistolis eo anno scriptis mox constabit. Illum autem Episcopum Onesimum esse eumdem, de quo ex S. Paulo aliisq; auctoribus hactenus egimus, cum aliis Ecclesiæ Doctoribus confirmant antiqua Martyrologia: in quorum nonnullis obscura quædam. Primum, quo potißimum tempore sit constitutus Ecclesiæ Ephesinæ Episcopus. MS. Martyrol. S. Richarij ista habet: XIV Kal. Martij, Romæ passio S. Onesimi Ephesiorum Episcopi, qui lapidatus est a Romanis. MS. Coloniense, quod apud Carmelitas adseruatur: Romæ natale S. Onesimi, discipuli Pauli Apostoli, quem ipse Epheso ordinauit, qui Romam perductus pro Christo lapidatus est. Beda excusus, Vsuardus, Notkerus, Ado, plura tradunt examinanda. Natalis, inquit Vsuardus, B. Onesimi, de quo S. Paulus scribit Philemoni, quem idem Apostolus Episcopum ordinans, prædicationisque verbum ei committens, apud Ephesiorum ciuitatem reliquit. Interponunt Beda, Ado, Notkerus: [successor S. Timothēs] Cui Episcopus post B. Timotheum & ipse præsedit. Ao de martyrio cum Vsuardo hæc tradunt: Hic Romam perductus, atque ibi pro fide Christi lapidatus inde ad loca, vbi fuerat ordinatus, corpus eius delatum est. Occisum esse S. Timotheum anno Neruæ Imperatoris primo, [an. 97 occisi:] Christi XCVII diximus XXIV Ianuarij ad eius Vitam § 2 num. 8, cum trigesimus annus laberetur a cæde S. Pauli, anno Neronis XIII, Christi LXVII cum S. Petro interempti. Hinc dictorum verborum hic videtur sensus esse debere, vt dicatur S. Paulus remissum a Philemone Onesimum instruxisse, [ante Episcopus Apostolicus,] ordinauisseq; Episcopum Apostolicum, eiq; prædicationis verbum commisisse sine limitatione ad certam Ecclesiam aut ciuitatem: attamen pro aliquo tempore apud Ephesiorum ciuitatem relinqui mandarit, [an Timothei vices supplerit.] dum ipse apud se laborum socium detineret S. Timotheum: cui ab obitu designarit prædixeritq;, illi Ecclesiæ præficiendum successorem Onesimum. Hoc modo intelligendum est Martyrologium Romanum: in quo hæc leguntur: Natalis B. Onesimi, de quo S. Paulus Apostolus ad Philemonem scribit: quem etiam post S. Timotheum Ephesiorum Episcopum ordinauit, prædicationisque verbum illi commisit & c. Quæ apud Bedam, Adonem, Notkerum clarius distinguuntur. [vti S. Archippus Colossis?] Simili prorsus ratione apud Colossenses tum arbitramur factum esse, vbi S. Arhippus vices D. Epaphræ Episcopi suppleuit, dum hic Romæ S. Paulo adesset, qui eum concaptiuum suum in Christo Iesu appellat. Rediuit dein Epaphras ad Sedem suam Colossensem, ibidemque martyrij palmam pro ouibus Christi sibi commendatis virili agone percepit XIX Iulij, vti ad eum diem referunt Beda, Vsuardus aliiq;, & cum iis Martyrologium Romanum.

[8] Inter alias regiones fide ac religione Christi a S. Onesimo excultas Hispania a nonnullis collocatur. Hinc Martyrologio Hispanico a Io. Tamaio Salazario inscriptus est his verbis: [In Hispaniam profectus dicitur apud Tamaium Salazarium,] Hispaniæ celebris est memoria S. Onesimi, discipuli B. Pauli, & totius Carpetaniæ regionis Magistri, qui cum a Philemone hero manu missus, Colossos deueniret, inde ad Patras, ibidem beatam Virginem Polyxenam Hispanam & Sarram pedissequam B. Andreæ discipulas adinuenit, quibus Hispaniam contendens, post plurima nauigationis dissidia Nostras ingressus, Carpetanos lustrauit, prædicauit, inde Ephesum reuersus, B. Timotheo ipsius vrbis Episcopo suffectus, post Romam adlatus, post longa pro fide certamina tandem lapidatus occubuit. Hæc ille. Præiuere ex Hispanis Iulianus Petri Archipresbyter S. Iustæ, [in Iuliani. Petri Aduersariis] & Flauius Lucius Dexter, aut qui sub eorum nomine Chronica & Aduersaria vulgarunt. In Aduersariis Iuliani cum relatus fuisset cap. 70 S. Indeletius per oram Carthaginis habitus celeberrimus, & cap. 71 Eucherius sanctus vir celebratus per Hispanias; hæc cap. 72 traduntur: Non minus celebris est memoria S. Onesimi, Ephesiorum Episcopi, qui profectus ex Hispaniis Ephesum anno CIII, ibi regit. Ecclesiam vsque ad XV super centesimum, & sub Traiano raptus Epheso Romam, grauiter tortus sub Tertullo Præside, Romæ lapidibus obrutus est XV Februarij anno CXV. Et cap. 73 pergit: Quin & idem secutus est Paulum, iam liberum, ad Hispanias: vbi prædicauit, rediit cum illo Romam, interfuit Pauli martyrio. Inde profectus est Colossos, & venit Patras: vbi reperit Polyxenam Hispanam, & anno LXX venit in Hispaniam, a Iuliano Episcopo Carpetanorum factus Presbyter, prædicauit Euangelium in Hispania plusquam XXXV annis. Rediens Ephesum ibi successit Timotheo defuncto illo anno, scilicet CVIII. [& Chronico,] In Chronico eiusdem Iuliani cap. 44, hæc enarrantur ad eumdem CVIII annum: Xantippe & Polyxena eius vxor (imo soror) Virgo sanctissima, & eius socia Rebecca, item Virgo, & S. Onesimus S. Pauli discipulus, frequenter Laminio Toletum ventitant, eoque Eugenio consulto, nimis animati reuertuntur domum, & cap. 45. Frequenter S. Onesimus Toleti prædicat, & per totam discurrit Carpetaniam: qui reuersus Romam, ibi pro Christo viriliter passus, Martyr fit. Dein cap. 46. Hoc anno CIX Xantippe & Polyxena ad meliorem vitam demigrant. Hæc sub nomine Iuliani Petri edita sunt. In Chronico Dextri pauca ista ad an. 71 nu. 2 leguntur: S. Onesimus S. Pauli discipulus ex vrbe Patararum in Achaia, [vti & chronico Dextri,] cum sanctis Virginibus Polyxena & Sarra, discipulis Andreæ Apostoli, per Hispanias prædicat. Quæ Tamayo Salazario & Biuario est Sarra, Ruderico Caro est Saria, in Chronico Iuliani & Menæis Græcorum Rebecca appellatur.

[10] Coluntur SS. Xantippa & Polyxena XXIII Septemb. inscriptæ Martyrologio Romano his verbis: In Hispania sanctarum mulierum Xantippæ & Polyxenæ, quæ fuerunt Apostolorum discipulæ. Eodem die Græci in Menologio & magnis Menæis, [& in Græcis Menæis,] & ἐν βίοις Ἁγίων apud Cytheræum de eisdem agunt. Verba Menæorum Græca hæc sunt: Μνήμη τῶν ὁσίων γυναικῶν Ξαντίππης καὶ Ποκυξένης τῶν αὐταδέλφων.

Τὰς συγγόνους Ξαντίππην καὶ Πολυξέντην
Χοροὶ συνόικους λαμβάνουσιν ἀγγέλων.

Αὗται ὑπῆρχον ἐκ τῆς Ἱσπανῶν χώρας, ἐπὶ Κλαυδίου Καίσαρος. Ὧν μὲν Ξαντίππη, γυνὴ ὑπῆρχε Πρόβου, ἀνδρὸς τὴν ἀρχὴν τῆς χώρας ἰθήγοντος, αὕτη δὲ ἐμαθητέυθη παρὰ τοῦ ἀποστόλου Παύλου κατα τὴν χώραν ἐνδημήσαντος, μετὰ τῶν ἄλλων δὲ καὶ ἀνὴρ αὐτῆς. Ἡδε Πολυξένη ἡρπάγη παράτινος κακοσχόλου, ἀλλὰ χάιτι θεοῦ ἄφθορος ἐμεινε, καὶ ὐπὸ τοῦ ἀποστόλου Ἀνδρέου ἐβαπτίσθη. πολλῶν δὲ πιστευσάντων δἰ αὐτῆς, παραλαβοῦσα Ὀιήσιμον τὸν ἀπόστολον, ὥρμησεν ἐπὶ τὴν πατρίδα αὐτῆς Ἱσπανίαν, καὶ μετὰ τὸν πολὺν ἐκεῖνον πλοῦν καὶ τὰς ἀπείρους φυγὰς, συνεπαγομεντην ἔχουσα καὶ τὴν Ῥεβέκκαν μεθ᾽ ἧς ἐβαπτίσθη, κατέλαβε τὴν ἑαυτῆς ἀδελφὴν Ξαντίππην. Αὗται τὸν ἐπίλοιπον βίον καλῶς διανύσασαι, καὶ πολλὰς δηνάμεις ἐπιδειξάμεναι, πρὸς κύριον ἐξεδήμησαν.

Memoria sanctarum fæminarum Xantippes & Polyxenæ sororum.

Sorores gemellas Xantippen & Polyxenam
Chori Angelorum cohabitantes accipiunt.

Ottæ hæ erant ex Hispanorum regione, Claudio Cæsare. Ex his Xantippe vxor fuit Probi, qui regionis illius imperium dirigebat. Hæc a Paulo Apostolo, qui regionem illam obibat, instituta fuit, vti & cum pluribus aliis maritus eius. Polyxena vero ab improboquodam homine rapta est, [profectus cum S. Polyxena,] sed per gratiam Dei inuiolata permansit, & ab Apostolo Paulo baptizata, & multi per eam ad fidem conuersi sunt. Hæc assumpto Onesimo Apostolo redire statuit in patriam suam Hispaniam, & post longam nauigationem & perpetuas fugas, habens adiunctam comitem Rebeccam, cum qua baptizata fuerat, venit ad sororem suam Xantippen. Hæ post reliquam vitam præclare actam, multasque virtutes editas ad Dominum migrarunt. Eadem apud Cytheræum leguntur.

[11] De itinere S. Pauli in Hispanias disputat Baronius ad annum 61 num. 2, 3 & 4, vbi Xantippes & Polyxenæ meminit. At ex calculo nostro contigisset anno LIX aut sequenti: de eo egimus I Februarij in Vita S. Cæcilij Martyris num. 18 & seqq. At tum itineris S. Pauli comitem fuisse S. Onesimum, eiq; ad mortem vsque adhæsisse, ac postea secundo cum S. Polyxena rediuisse in Hispanias, [Nonnulla σφάλματα correcta.] ex solis aduersariis Iuliani non audemus adfirmare. Porro non admittimus eum post annum Christi LXX a Iuliano Episcopo Carpetanorum creatum solum Presbyterum, quem ante plures annos a S. Paulo ordinatum Episcopum fuisse ostendimus. Eadem fide anni expreßi: quippe in Hispania plusquam XXXV annis vixisset, ab LXX ad CVIII, quo dicitur S. Timotheus obiisse, quem anno XCVII vita functum esse constat. De anno obitus S. Onesimi infra agemus.

§ III Episcopatus S. Onesimi Ephesinus. Martyrium Romæ consummatum. Acta duorum SS. Onesimorum confusa.

[12] Polycrates Episcopus Ephesinus (quem temporibus Seueri Principis floruisse asserit S. Hieronymus lib. de Script. Eccl. cap. 45) in Vita S. Timothei edita XXIV Febru. tradit num. 7 ab obitu Timothei diuinum Apostolum & Euangelistam Ioannem per eorum postulationem, [Mortuo S. Timotheo, Ecclesiam Ephesinam suscipit S. Ioannes Euang.] qui tunc iuenti sunt sacrorum Principes, præsulatum Apostolici throni suscepisse & moderatum ipsam magnæ Metropolis sacratissimam Sedem vsque ad Traiani imperium. id est annum Chr. XCVIII: [dein S. Onesimus:] quo S. Onesimus ex sua Apostolica mißione euocatus, sexagenario maior Ecclesiam Ephesinam suscepit vt proprius Pastor regendam. Quam autem præclare illam Ecclesiam, a SS. Ioanne Euangelista & Timotheo erectam, in fide ceterisq; virtutibus excoluerit, docet S. Ignatius Episcopus Antiochenus in sua ad Ephesios epistola, [hic occurrit S. Ignatio Smyrnæ:] cum ei ex Syria Romam proficiscenti S. Onesimus cum aliquot Ephesinis Smyrnæ occurrisset, scripta anno Chr. CVII. De epistolis S. Ignatij egimus ad eius Vitam § 6, vbi num. 46 ostendimus emendatiores & magis genuiuas esse, quæ ex codice MS. Florentino Græce editæ sunt ab Isaaco Voßio anno ⅭⅠƆⅠƆCXLVI cum antiqua versione Latina in Anglia reperta. Inde particulam epistolæ ad Ephesios excerpimus: in qua de S. Onesimo magis propria indicantur. Ita ergo pag. 17 legitur: Plurimam multitudinem vestram in nomine Dei suscepi in Onesimo, qui in caritate inenarrabilis est, vester autem in carne Episcopus: quem oro secundum Iesum Christum vos diligere, [in huius epistolis laudatur:] & omnes vos ipsi in similitudine esse. Benedictus enim, qui tribuit vobis dignis existentibus talem Episcopum possidere. & pag. 21. Ipse Onesimus superlaudat vestram diuinam ordinationem, quoniam omnes secundum veritatem viuitis, & quoniam in vobis neque vna hæresis habitat, sed neque auditis aliquem amplius quam Iesum Christum loquentem in veritate. Eiusdem Onesimi nomine salutat suos Antiochenos in epistola ipsis scripta. Salutat vos, inquit, Onesimus Ephesiorum Pastor. Eiusdem salutationis meminit in epistola ad Heronem tum Diaconum Ecclesiæ Antiochenorum ac postea Episcopum.

[13] Exemplo S. Ignatij S. Onesimus ab Asiæ Proconsule teneri ac vinciri iussus est, [Romam ductus lapidatur,] &, vt tabulæ Martyrologij Romani testantur, vinctus Romam perductus, & pro fide Christi lapidatus, primo ibidem sepultus fuit, inde ad locum, vbi fuerat Episcopus ordinatus, corpus eius delatum est. Consentiunt Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus, alij. In tempore constat Nicephorum lib. 3 cap. 11 errasse, dum ipsum sub Domitiano tradit occubuisse martyrio, post quē adhuc vixit S. Timotheus, sub Nerua interfectus. Occurrisse S. Onesimum Ignatio anno CVII diximus. Proximo anno post martyrum S. Ignatij, quod contigit anno CVIII, [an. 109,] refert Petauius obitum S. Onesimi, quod nobis etiam vel maxime probatur. Annus is est CIX. In Iuliani Aduersariis mortuus dicitur anno CXV, qui numeratur VIII ab obitu S. Timothei relato ad annum CVIII. Quæ non merentur refutari.

[14] De martyrio S. Onesimi hæc tradit Galesinius: S. Onesimi Martyris, [Puteolis occisus perperam traditur a Galesinio,] qui beati Apostoli Pauli discipulus post illius martyrium Tertulli Vrbis Præfecti iussu cōprehensus Puteolos ducitur, vbi grauissime cæsus, cum a fide desciscere nollet, imo vero liberius & constantius Christum Deum prædicaret, contusis cruribus & brachiis, sanguinem pro illius nomine profudit. Hæc Galesinius, quem apertissime hallucinari ait Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ in Annotationibus ad XVI Februarij. Exclamat Tamaius Salazar contra hunc maiorem errorem, & quærit a quo hæc Protonotarius? Respondet in Notis se a Græcis accepisse: in quorum Menæis S. Onesimus cum S. Polyxena in Hispaniam profectus dicitur. In illis ad XV Februarij hoc elogium datur: [a Græcis in Menæis,] Onesimus erat seruus Philemonis, hominis Romani, ad quem scribit S. Paulus Apostolus: a quo in fide institutus est, eique ministrauit. Post huius mortem captus est, & ad Tertylum prouinciæ Præsidem abductus, & ab eo Puteolos relegatus. Illic superueniens Tertylus Onesimum in Christi fide persistentem primum virgis crudeliter cædi imperauit, deinde confractis cruribus ex hac mortali vita ad æternam transmisit. Hæc ibi: in quibus mendum particulare est dum Philemon, homo Romanus, ἀνὴρ Ῥωμαῖος appellatur, qui in eisdem Menæis ad XIX Februarij, & XXII Nouemb. dicitur vixisse & pro fide Christi mortuus ἐν Κολοσσαῖς, ἥτις ἐστὶ πόλις Φρυγίας, in Colossis, vrbe Phrygiæ. At pergit Tamaius: Eius Onesimi Acta scripsere Metaphrastes, a quo Surius, & illius compilator Grasius, sed Galesinij errorem ebibens, duos Onesimos confundit. Sed ad notatum ab iis errorem accedo, cuius non est auctor Galesinius, neque scriptor Menæorum, sed Metaphrastes, aut quisquis ea Acta compilauit, [& in Actis apud Lipomanum & Surium:] quæ Latine transtulit Gentianus Heruetus, & ediderunt Lipomanus, Surius, aliiq; In his Actis cap. 7 e distinctione Surij hæc leguntur: Onesimus vero cum Apitione strenuo in vero Dei cultu commilitone cum Puteolos venisset, non cessabat viuificam prædicare gratiam iis qui accedebant &c. ac dein cap. 8 martyrium eius refertur.

[15] Ferrarius ista ad hunc XV opponit: Qui Puteolis passus est, non Apostoli Pauli discipulus, sed longe ab illo diuersus est, vt Acta vtriusque demonstrant. Ast alia ab his non proferuntur Acta S. Onesimi, nisi quæ in epistolis SS. Pauli & Ignatij, & Martyrologiis supra relatis traduntur, a quibus Acta apud Lipomanum & Surium prorsus discrepant. Colitur S. Onesimus Martyr Puteolanus XXXI Iulij, vbi iterum annotat Ferrarius, confundi Acta Onesimi discipuli S. Pauli Apostoli Romæ die XVI Februarij coronati, [occisus Puteolis est S. Onesimus Magister SS. Aphij, Philadelphi & Cyrini:] cum Actis illius Puteolis interempti. Acta huius Onesimi continentur in Vita SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini fratrum Martyrum, quos Onesimus eorum Magister in fide Christiana instituit. In horum officio Ecclesiastico, quod a Paulo V Pontis. Max. approbatum, per totum Siciliæ regnum X Maij legi potest, in Lectionibus II Nocturni ex Metaphraste, Codice Cryptæ-Ferratæ & Menologio ista recitantur: Alphius, Philadelphus & Cyrinus nobiles Vascones, S. Benedictæ Martyris & B. Vitalis filij, in persecutione Decij Imperatoris propter Iesu Christi religionem comprehensi sunt cum Onesimo Magistro, Erasmo nepote ex sorore ac tredecim condiscipulis. Cumque coram Iudice constantissime Christum confiterentur, eius mandato totum diem capillis appensi a sancto proposito dimoueri nullo modo potuerunt. Inde vincti Romam perducuntur ad Decium, qui profecturus contra Persas Licinio Valeriano eos committit … Postea ducti Puteolos, Diomedi Præfecto sistuntur, sub quo Onesimus quidem & alij tresdecim martyrio coronātur, sanctis vero fratribus lapidibus ora tunduntur: tum Valeriani mandato ad Tertullum Siciliæ Prȩsidem delegantur. Consentiunt Lectiones, quæ in Officio Ecclesiastico in Puteolana ciuitate XXXI Iulij de SS. Onesimo, Erasmo & sociis Martyribus recitantur, a Paulo V approbatæ, ac Romæ anno ⅭⅠƆⅠƆCXII excusæ. Iidem tres fratres traduntur in magnis Menæis τραφέντες ἐπ᾽ ἐυσεβέιᾳ καὶ τῇ τῶν θείων γραφῶν ἀναγνώσει δἰ Ονησίμου τινὸς ἁγίου ἀνδρὸς κηρύττοντος τὸν Χριστόν. educati ad omnem pietatem, sacrisque litteris instituti, ab Onesimo quodam viro sancto, qui Christum prædicabat. At Romam dicuntur transmissi ad Licinium, ab hoc Valeriano traditi, dein Puteolos ad Diomedem amandati, qui illos ad Tertullum, Græce πρὸς τέρτυλον, Siciliæ Præsidem deduci curauit. Acta horum Martyrum Latina, Panormi rudi charactere anno 1522 excusa, Licinium Imperatorem appellant, nulla Decij facta mentione, & Pontiolis S. Onesimum aliosq; occisos asserunt: Tunc iratus, inquit auctor, & furore percitus Diomedes, S. Onesimum supinum extendi iussit, & prægrandi lapide ventrem eius a carnificibus premi, atque ita Sanctus Deo tradidit spiritum. In lectionibus Ecclesiæ Puteolanæ dicitur accensus Præfectus, ingenti lapide Onesimum comprimi iussisse. Ast Acta apud Surium ad hunc diem de S. Onesimo ista habent: Cum totum corpus tormentis disruptum esset, & vidisset Tertullus eum iacentem supinum, iubet eius tibias & femora confringi: & sic coronam incorruptionis consummatus B. Onesimus a Deo accepit. Quæ fere coincidunt dempto Tertullo, quem Acta aliorum Martyrum Tertyllum appellant, sub quo in Sicilia paßi sunt Alphius, Philadelphius, & Cyrinus, discipuli istius Onesimi. vt in re confusa facile Magistro iudex discipulorum potuerit adscribi. [illis certamen S. Onesimi potius conuenit.] His ita expensis videtur certamen S. Onesimi apud Lipomanū & Suriam discipulo S. Pauli attributum, multo certius pertinere ad S. Onesimum Magistrum SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini, ideoq; illud certamen hoc loco omittendum arbitramur, in quo nulla Episcopatus Ephesini mentio, sed solum nonnulla interiecta sunt ex epistola Pauli ad Philemonem eiusq; occasione apposita præfatio, quod gratia Dei etiam seris excitentur.

[16] [De sepultura S. Onesimi addita in illis Actis] Demum cum hac sepultura ea narratio finitur: Quædam mulier, quæ erat ex genere Imperatoris, cum thecam construxisset ex argento, in ea imposuit reliquias Martyris, ex sua in Sanctum memoria æternorum bonorum sibi mercedem comparans. Iulianus Petrus in Aduersariis cap. 75 hæc applicat Onesimo S. Pauli discipulo his verbis: Matidia Augusta, Imperatoris Cæsaris Traiani soror, discipula secreta S. Clementis, [& Aduersariis Iuliani.] accepit corpus S. Onesini, a Tertullo Præfecto Romæ perempti, & arca argentea clausit. Hæc auctor ille, cuius vnius auctoritati parum fidendum est. Matidia Augusta ex sorore Marciana fuit neptis Traiani, mater Matidiæ & Iuliæ Sabinæ Augustæ, Adriani Imperatoris vxoris. Senioris Matidiæ numisma edidit Ioannes Tristanus tomo I pag. 446, at Sabinæ pag. 531, adiuncto Commentario historico admodum docto & eleganti. Vixit etiam sub Traiano Cornutus Tertullus sæpius in epistolis C. Plinij memoratus, qui cum illo in duos menses suffectus est Consul anno CI, quo Traianus IV cum Articuleo Pæto consulatum gerebat: sed non continuo assentimur aut dictam Matidiam, aliamue eius amitam, S. Clementis secretam discipulam fuisse, & corpus S. Onesimi obtinuisse, aut eum aliumue Tertullum Romæ Præfectum fuisse, sub quo interemptus sit S. Onesimus.

[17] Perbreuis aliqua Vita S. Onesimi extat in codice MS. Vltraiectino S. Saluatoris, [Vita MS.] ex Epistolis SS. Pauli Apostoli & Ignatij Antiocheni, & Martyrologiis desumpta: quæ ex suis fontibus singula deriuata dedimus. Extant similia in Vincentij Speculo historiali, lib. 9 cap. 49, in Catalogo Equilini lib. 3 cap. 130 & paßim in aliis.

[18] In MS. Relatione Sanctorum Sueßione in Gallia quiescentium, quæ nunc est Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, num. 1466 prænotata, in Lectione XI hæc de reliquiis S. Onesimi narrantur: [Reliquie Suessione.] S. Onesimum turba fidelium præsens suum ab antiquis temporibus amplectitur Patrem, veneratur auctorem, gaudet adesse defensorem. Vbi hunc S. Onesimum intelligi arbitramur. Relationem illam edemus ad II Iunij cum Actis SS. Marcellini & Petri. In Menologio Græcorum Kalendis Decembris refertur commemoratio SS. Antonij iunioris & Onesimi Archiepiscopi Ephesi. [commemoratio 1 Dec.]

DE S. SIMEONE EPISCOPO METENSI IN GALLIA.

SECVLO II.

[Commentarius]

Simeon, Episcopus Metensis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Septimus Ecclesiæ Metensis in Gallia Belgica Episcopus memoratur a Paulo Diacono S. Simeon. Colitur XVI Februarij, quo die ista leguntur in Metensi Martyrologio, vt testatur in historia Metensi Meurißius: [S. Simeonis Ep. Meten. natalis,] Metis depositio S. Simeonis Fp. Plurima MSS. nomen Vsuardi præferentia, sed ad vsum variarum Belgicarum Ecclesiarum aucta, itemq; Greuen Carthusianus, Molanus, Canisius & alij: Metis ciuitate natalis S. Simeonis Ep. & Conf. Eum quoque referunt hoc die Galesinius, Ferrarius, ac pluribus verbis Saussaius, qui & XXVI Februarij eum denuo ponit.

[2] Nihil de illius rebus gestis traditum litteris extat, quod quidem viderimus. Meurißius ex monumentis Ecclesiæ Metensis vnum illud eruit: [genus,]

Septimus Hebræo est Simeon de sanguine cretus.

[ætas,] Mortuus dicitur in Florario SS. anno salutis CXCIV, apud Meurißium CLXXXIII, [sepultura:] sedisse annis circiter XXX. Corpus eius conditum in celebri crypta S. Clementis primi illius vrbis Episcopi.

[3] Est vero idem corpus tempore Caroli Magni ad monasterium Senonense, Tullensis diœcesis, translatum ab Angilramo Metensi Episcopo, cui Carolus ita monasterij præfecturam contulerat, vt eius tuendi curam, [corpus, non admissum in Senonēse cœnobium,] siue ius Aduocationis, penes successores quoque, Metenses nempe Episcopos, esse vellet; repugnantibus licet monachis, qui nullo sibi tutore præter ipsum Carolum ac Pontificem Romanum opus esse dicebant: metuentes, ne sensim Episcopi illo tutelæ prætextu ad inuadendas monasterij posseßiones abuterentur. Verum alia mens erat Angilrami: qui tandem vt monachos in suam sententiam induceret, ipsorum ecclesiam honorare S. Simeonis corpore statuit. Sed hoc ipsi inferri in ecclesiam aut septa monasterij non sunt paßi, ne (vt aiebant) quoquo modo arrogati iuris posseßionem firmare Episcopus niteretur. [in vicino colle ponitur:] Ceßit ergo sapientißimus Antistes eorum timori aut improbitati potius, vt loquitur Ioannes Ruerius in Vosagensibus antiquitatibus parte 3 lib. 1 cap. 5. Propinquus monasterio ad meridiem est collis, in cuius cliuo ædiculam construxit, in eaque sacrum thesaurum locauit.

[4] Non defuit aut piis Episcopi consiliis, aut Sancti honoribus numen: nam eius implorata ope, [miraculis illustratū,] ac reliquiis vel prolatis vel religiose adoratis, dißipata tonitrua ac tempestates, placidi imbres grauißima terræ siccicate eliciti, febres sopitæ, pulsa pestis, aliaq; cælitus obtenta beneficia. Tandem cum & Episcopatus sui cura, & palatinis officiis nimium premeretur Angilramus, Senonensibus Abbatem præfecit Horgantum, eiusdem instituti monachum, suprema dumtaxat tutela sibi ac successoribus retenta. Splendore miraculorum, quæ S. Simeonis meritis in ea ædicula fiebant, motus Horgantus, [trāsfertur in cœnobium,] monachis in consilium adhibitis, statuit inde sacrum corpus in ecclesiam monasterij, sanctis Apostolis Petro & Paulo dicatam, transferre: quod insigni pompa, maximo populorum concursu, peractum est. Quo fere tempore ea contigerit translatio, inde colligi potest, [vbi honorifice seruatur:] quod ex Annalibus Francorum constet Angilramum anno ⅠƆCCXI obiisse.

[5] Asseruatur nunc in Senonensi monasterio S. Simeonis corpus, inclusum arcæ argenteæ affabre factæ atque elegantibus ornatæ emblematis, hac incisa epigraphe:

Pausat in hac arca Simeon noster Patriarcha.
Si relegas Vitam, genus hunc probat Israëlitam.
Metis septenam Præsul moderauit habenam.

Caput alteri thecæ argenteæ ad capitis humani formam expressæ inclusum. Brachium alteri ad brachij modum efformatæ, itidem ex argento. Eius translationis XXV Octobris in eo monasterio anniuersaria memoria honorifice recolitur: [Translatio 25 Octob.] cum Metenses, vt diximus, XVI Februarij natalem eius celebrent. Hæc fere Meurißius ex Ruerio.

[6] Addit Ruerius, quosdam vndis suffocatos, meritis S. Simeonis reuocatos ad vitam: lampades, ante eius corpus pendentes, [plura miracula.] in pauimentum collapsas, neque vel fractas vel euersas, nec omnino effusum oleum: & non imbres solum, sed, cum hi immodici sunt aut nimis diuturni, serenitatem per eum impetrari, & aliis quibusuis calamitatibus remedium.

DE S. HONESTO PRESBYTERO MARTYRE, APOSTOLO PAMPELONENSIVM.

CIRCA AN CCLXX.

[Praefatio]

Honestus Presbyter Martyr, Apostolus Pampelonensium (S.)

Avctore I. B.

[1] Primus Pampelonæ in Nauarra (quantum ex veteribus non ambiguæ fidei monumentis statuere licet) Christum prædicauit S. Honestus Presbyter. Hunc S. Saturninus, cum Roma Tolosam tenderet, [S. Honestus Nemausensis,] Nemausi reperit, liberalibus disciplinis egregie eruditum; ac fidei nostræ mysteria docuit, secumq; duxit, haud adhuc maturæ ætatis. Quæ vbi adoleuit, & cuncta interim fidei mysteria ipse condidicit, cum esset sanctis moribus præditus, communisq;, [discipulus S. Saturnini Ep.] salutis perquam studiosus, sacerdotio est ab eodem magistro suo & Antistite Saturnino initiatus, missusq; Pampelonam ad fidei sementem illic faciendam. Eo paullo post ipsummet Saturninum inuitauit, ac S. Firminum, Firmi Senatoris filium, [magister S. Firmini Ep. M.] qui dein primus Ambianorum in Gallia Belgica Episcopus fuit, baptismi lauacro tinxit, docuitque per VII annos litteras, sacras præsertim, & ad omnem virtutem instituit.

[2] Qua vixerit ætate, ex SS. Saturnini ac Firmini actis colligi potest. Firminus, vt XXV Septembris ostendemus, sub Diocletiano & Maximiano martyrium fecit Samarobrigæ Ambianorum: Saturninus sub Decio Tolosæ, cum multo ante Roma eo venisset, & per plures annos sparsis circum gentibus Euangelium prædicasset, etiamque Hispanias adiisset, de quo XXIX Nouembris agemus. [mortuus circa, an. 270] Sanctus vero Honestus XVI Februarij colitur, martyrio clarus, quod circiter CCLXX fortaßis annum Christi subiit: quo loco aut modo, adhuc exploratum non est. Nomen eius Martyrologio Vsuardi, [16 Febr.] vt est Parisiis editum anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI, adscriptum legitur his verbis: Ipso die S. Honesti Martyris. Idem habet Richardus Witfordus in Martyrol. Anglicano. At Molanus in auctario ad Vsuardum: Ipso die Ambianis S. Honesti Martyris. Prolixius eius elogium habet Saussaius; vt mox dicemus. Fit illius commemoratio hoc die in Ecclesia Ambianensi, [quo colitur.] olim Officium IX Lectionum, vt patet ex Breuiario Ambianensi excuso annis ⅭⅠƆⅠƆL & ⅭⅠƆⅠƆLIV, vbi ista habentur: In festo S. Honesti Presbyteri & Martyris, qui fuit Magister B. Firmini Martyris, fiunt nomen Lectiones simplices. Eæ Lectiones nihil de eius rebus gestis memorant. Nos nonnihil ex Vita S. Firmini recitabimus: quam Vitam cum sex septemue MSS. codicibus, & Francisci Bosqueti Prætoris Narbonensis editione, [Vita eius.] contulimus. S. Honesti meminit Prudentius Sandovallius libro de Episcopis Pampelonensibus, sed nec quando colatur: quamue mortem oppetierit, indicat. Meminit & Petrus Episc. Equilinus lib 8 cap. 119, Guilielmus Catellius rer. Occitau. lib. 5 pag. 817 & 825, atque alij Hispanici Gallicique scriptores.

[3] De reliquiis eius, ac veneratione, ita scribit hoc die Saussaius in Martyrol. Gallicano: In Gallia Narbonensi S. Honesti Presb. & Mart. qui Tolosæ B. Saturnini viri apostolici primarius discipulus, S. Firminum, Ambianensem primum Præsulem, in sacris litteris, Pompeiopoli, adhuc adolescentem erudiuit, sanctitatisque moribus informauit. Zelo autem feruentissimo Christum. vndique prædicans, & falsorum numinum impium cultum eradicans, demum cum multos a nefandis sacris abduceret, comprehensus, exacto pro Christi gloria extremo certamine, præclari martyrij coronam recepit. Cuius caput Tolosæ argenteo opertorio conditum, in ecclesia S. Saturnini exosculandum deuotis supplicibus exhibetur. [caput Tolosæ:] Corpus per varias Galliæ Ecclesias, quæ gloriosam tanti athletæ memoriam peculiari affectu percolunt, distractum, [pars reliquiarum Hederæ:] condigno honore perfruitur. Cuius pars in regali monasterio Virginum sanctissimæ Deiparæ Hederensi, Parisiensis diœcesis, reposita, ibidem summa potitur veneratione. Ecclesia vero adiacents pagi, ipsius præcelsi Martyris gloriosa fulget opitulatione insignita. Ceterum duplici festo illic beata eius memoria est celebris, nempe isto die, & Dominica proxima post natalem S. Dionysij Areopagitæ: quorum alter est passionis, [Translatio mēse Oct.] alter translationis.

[4] Idem Saussaius ad diem XII Iulij ista habet: Tolosæ festiuitas S. Honesti Presbyteri & Confessoris, cuius gloriosus transitus contigit XVI Februarij. Caput vero eiusdem in basilicæ S. Saturnini sacello, [Ostensio capitis Tolosæ 12 Iulij:] quod bearissimæ Deiparæ de Consolatione nuncupatur, ad læuam altaris glorioso apparatu reconditum, hodie honorandum de more exhibetur. Ita quem ipsemet antea aliique Martyrem vocarunt, hic Confessorem facit: vti & collector annotationum recenti manu adscriptarum ad Martyrologium Vsuardi in Carthusia Bruxellensi, [Martyr an Confessor?] quæ ad XVII diem Maij ista habent: Apud Tolosam natale sanctorum Martyrum & Episcoporum Siluani, Papuli, Hilarij, Honorati: & S. Honesti Confessoris. An Translatio tunc facta reliquiarum, aliaue solennitas, non indicatur, nec in vllo alio ad eum diem Martyrologio. De quatuor illis Episcopis alibi seorsim agemus.

VITA S. HONESTI
ex Actis S. Firmini Ep. M.

Honestus Presbyter Martyr, Apostolus Pampelonensium (S.)

EX ACTIS S. Firmini.

[1] aTemporibus Maximiani & Diocletiani Imperatorum, quo tempore tyrannica rabies in Christiano populo sæuiebat, erat vir vitæ honestate venerabilis, genere & ordine primus inter Senatores, nomine & opere Firmus. Eratque ei vxor, moribus & venustate similis, Eugenia nomine: erantque ambo secundum seculi dignitatem inclyti, facultatibus & diuitiis locupletes. [S. Honestus Pampelonæ prædicat,] b Cūque in diebus illis secundum ritus Gentilium ad fanum Iouis ad orandum procederent, quodam die ibidem superuenit quidam Sacerdos Christianorum, Honestus nomine. Cumque libera prædicationis voce in populo execranda idola proclamaret, [idola execrans;] accessit ad eum Firmus vir clarissimus, & ait illi: Si nostri dij, vt asseris, idola sunt, quos vetusta antiquitas & Romani Principes a seculo coluerunt; dicito ergo, quam religionem, aut quem Deum colendum potius nobis inducere velis. Cui Honestus respondens ait: Factorem cæli & terræ, maris & omnium quæ in eis sunt, hunc noueris esse verum vnum & solum Deum, per quem omnia, [Deum verum annuntians:] & in quo sunt omnia, & sine ipso nulla creatura consistere potest. Ipse est dominator vitæ & mortis. Nam dij gentium, quos profana religio vestra colit, & delusa gentilitas c exercuit, dæmonia plus credenda sunt, quam religio diuinitatis. Sic enim Spiritus sanctus per Prophetam loquitur dicens: [Psal. 95. 5] Quoniam omnes dij gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit.

[2] Audiens hæc & talia Firmus Senator, conuertens se ad Faustinum & Fortunatum, ait: Quid contra hæc dicendum est? [Firmo & 2 aliis Senatoribus quærentibus,] Numquid iste solus hospes & aduena culturam sanctorum deorum per otiosa sua colloquia destruere potest? Ad quem Fortunatus ait: Audiamus adhuc rationem eius, & discamus rei caussam vt ex sua ipsa ratione eum conuincere leuius valeamus. Firmus vero conuertens se ad Honestum, dicit ei: Vel tu cuius sectæ aut religionis es, vt tam nefandam sententiam contra deos deasque nostras proferre præsumas? Cui Honestus constanter respondens, ait: Si de me scire velis, quis sim, vel ex quo ortus fuerim, d luculenta ex parte ostendam ratione. Nam ego ex patre Æmilio, & matre Honesta, [parentes suos indicat, patriam,] ex vrbe e Nemusana ortum me esse profiteor,

[3] De eo vero, quod amplius est, sicut interrogasti, cuius sectæ fuerim aut doctrinæ, seu qualis esset mea religio, libera voce & constanter edoceam, Christianus sum, instructus fide Catholica, dicatus in ordine presbyteratus, Saturnini Episcopi discipulus, & in baptismo filius, eruditus litteris liberalibus, [sacerdotium:] & diuinarū Scripturarum a primæuo iuuentutis meæ tempore instrumentis imbutus; sicut ibidem per doctrinæ studium reperi doceo. Quoniam videlicet Deus vnus est, qui omnium dominatur, visibilium & inuisibilium; [explicat diuinitatis mysterium,] qui est & erat & erit; in quo sunt omnes thesauri sapientiæ; qui in pugillo suo, nutu suæ maiestatis, omnia concludit, Pater & Filius & Spiritus sanctus, vnus Deus in tribus personis, & tres personæ in vero Patre & Filio & Spiritu sancto. Quod mysterium siquis pleniter scire voluerit, aperire, ipso donante, poterimus. Sed hoc, f sicut insistit, sine Spiritus sancti gratia & inspiratione nemo comprehendere potest. Si quis vero ex vobis Deū verum scire & cognoscere voluerit; primum confiteatur, non esse alium Deum g extra vnum omnipotentem, qui est trinus & vnus, & abnegare illi fas non est: quoniam scilicet dij, quos prisca gentilitas excoluit, simulachra muta & surda sunt. Aut enim ex metallis aut ligno, vel lapidibus ab artifice adinstar humanæ imaginis efficiuntur; seu etiam, quod amplius est, aurei, [vanitatē idolorum,] argentei, ærei fabrorum artificio adornantur. Os habent, & non loquuntur; oculos habent, & non vident; aures, & non audiunt; nares, & non odorantur; manus, & non palpant; pedes, & non ambulant; sicut diuina Scriptura meminit, dicens: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. [Psal. 113. 8]

[4] Deus autem noster omnipotens Iesus Christus vnigenitus Dei Patris filius, ante secula ex arcano diuinitatis genitus, [Filij Dei incarnationem] in nostro seculo de Maria Virgine natus, cui data est potestas in cælo & in terra, qui humanum genus de mortis vinculo per tropæum suæ Passionis absoluit: qui triumphans de diabolo, ab inferis genus humanum eripuit, de morte ad vitam, de tenebris ad lucem, de seruitio ad libertatem, omnes in eo credentes eduxit, & pretio sanguinis sui de captiuitate & potestate diaboli omnes redemit: qui pedibus siccis abyssum perambulando calcauit: [eiusq; miracula:] qui Lazarum quatriduanum a mortuis suscitauit: quem Deus Pater de supernis sedibus respiciens, voce diuina testificatus est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Qui sedet ad dextram Dei Patris: qui venturus est iudicare viuos & mortuos & seculum per ignem. [extremum iudicium,] Qui tunc reddet vnicuique secundum quod in hac breui vita gessit, & operatus est: cui assistunt Angeli & Archangeli: qui iustos & sanctos in regnum perpetuum constituet; pœnas & tormenta infinita impiis & peccatoribus apponet.

[5] Istam talem religionem & claram veritatis doctrinam vobis Saturninus Episcopus, h Apostolorum discipulus, [seq; missū a S. Saturnino Ep.] ostendit, & iussit vobis prædicare Euangelium veritatis in omnibus gentibus; & per hanc salutiferam doctrinam docere & baptizare omnes homines in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, in remissionem peccatorum, & in vitam sine fine perpetuam. In hanc animaduersionem i Faustinus Senator admirans illius facundiam, & rei prolatæ sententiam infra se compensans, dixit: Si Saturninus Episcopus, quem profers, Apostolorum discipulus, nobis tales sermones & sententias asseruisset, huic forsitan mentis aciem vertissemus. Audiuimus enim famam & virtutes ipsius emicantes in verbis & signis multis, [qui, ipsis annuentibus,] quæ in nomine Iesu Christi Nazareni operatur. Ad quem Honestus, vt erat intentus, dixit: Si vestra animaduersio est, vt veritatis lumen recognoscere valeatis, [ab eo accersitus,] Dominus meus, Pater & Magister, Saturninus in promptu est, vt vobis salutiferam perennis vitæ prædicationem inserat, & de tenebris ad veram lucem perducat. His peractis ipse Prȩsul ac Pontifex Saturninus septima decima fere die ad k Pampelonensem vrbem peruenit: [venit Pāpelonam,] ibique residens sub terebintho, vbi vetustissimum fanum Dianæ l in loco Oppressiuo colebatur, verbum prædicationis palam omnibus obtulit, execrandasque superstitiones & culturas idolorum, Deum verum magis colendum, instituit. Ad quem concursus vrbis vndique factus est: & ibidem per triduum docens populum, verba salutis signis potentibus confirmans, [ac plurimos conuertit,] vtriusque sexus fere m quadraginta millia hominum ab errore & profana idolorum cultura, ad cognoscendum Deum verum Iesum Christum vnigenitum Dei Patris filium reuocauit: eosque in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, abstersis vetustatis piaculis, in sacri baptismatis fonte ad nouitatem vitæ perduxit: [fanis lucisq; euersis,] fanumque ipsum vetustissimum Dianæ a fundamentis destruere iussit, & n locum radicitus extirpauit.

[6] His talibus gestis o ita auditis, transacta vna hebdomada, Fortunatus, Firmus & Faustinus, vt erant primi & seniores in senatu, [atque ipsū Firminum & 2 socios.] venerunt ibidem cum multitudine plebis, & ciuibus vrbis ad Saturninum Episcopum, vt mysteria sanctæ doctrinæ ipsius præsentialiter perciperent: nam antea per plurimorum relationem plurima de ipso audierant. Vt vero ante conspectum ipsius tribus fere diebus perstiterunt, & haurientes ex ore eius gratiæ diuinæ existentiam, cognouerunt veritatis tramitem, & vias iustitiæ, verique luminis flagrantiam in prædicatione & doctrina ipsius consistere, tunc inito salubri consilio, profanas idolorum culturas dereliquerunt: & Deum verum, quem Saturninus Episcopus prædicauit, sequi & credere decreuerunt. Tunc prostrati Firmus, Faustinus & Fortunatus, ad pedes Pontificis, abrenuntiauerunt idolis, & Deum verum Iesum Christum vnigenitum. Dei filium esse colendum & credendum professi sunt. Statimque percepto sacri baptismatis mysterio, [qui baptizati, & ipse prædicant.] per confessionem sanctæ Trinitatis, non solum Christiani, sed etiam Christianorum doctores & magistri effecti sunt.

[7] Erat itaque præfatus Firmus primatum tenens populi & senatus, vir miræ mansuetudinis, honestate & religione præ ceteris ciuibus suis prælatus. Huic erat vxor, nomine Eugenia, [Firmi vxor & liberi:] ex qua genuit Firminum & Faustum, & p Eusebiam sororem eorum.Succedente vero tempore præfatus Firmus, cum esset fide & opere Catholicus, tradidit filium suum primogenitum, nomine Firminum, Honesto Presbytero, vt eum litteris liberalibus & Christiana disciplina imbueret, qui & antea in baptismo eius filius erat. [ex his Firminū docet Honestus per 7 annos,] Firminus vero cum esset decem & septem fere annorum, litteris & doctrina Catholica instructus, cœpit religionis studio proficere. Nam ad ecclesias horis singulis inhianter laudes & honores Deo reddere assidue properabat. Cumque q proficeret annis fere septem in religionis studio, & sapientiæ gradibus ad virtutum culmina prominebat. Honestus vero Presbyter præfatus, dum in senectutis tempore adgrauatus esset, sæpe dirigebat eum per vicos & r suburbanas ciuitates, vt prædicationis verbo populum iam Deo deuotum confirmaret. Ipse vero quamuis in iuuentutis floribus existeret, [eumq; mittit prædicatum,] cum mira grauitate & constantia populum vbique ad Christianæ religionis studium prouocabat.

[8] Et dum hoc Pater & magister eius Honestus consideraret, [& curat Episcopum ordinari] quod in ipso gratia spiritualis coram omnibus in verbo & doctrina magis ac magis crescebat, direxit eum ad s Honoratum Tolosanæ vrbis Episcopum, vt eum in Episcopatus gradum & gratiam impositis manibus constitueret. Quem vt vidit Honoratus Episcopus, cognouit in eo, quia ad hoc prædestinatus & electus esset a Domino, [a quo mittitur vt gentibus prædices:] vt verbum vitæ & salutis gratiam gentibus prædicaret: ordinauitque eum Episcopum, vt nomen Domini in Occidentis partibus prȩdicaret. Qui & his verbis eum coram omnibus allocutus est. Gaude fili, quoniam vas electionis Domino esse meruisti. Perge itaque ad dispersionem gentium: accepisti enim a Domino gratiam & apostolatus officium. Noli timere, quoniam Dominus tecum est in omnibus. Scias enim, quia oportet te pro nomine eius multa pati, quatenus ad coronam gloriæ peruenias. Valedicens itaque Firminus Episcopus Honorato Episcopo, & fratribus & consacerdotibus suis, [quod is S. Honesto narrat.] reuersus est vita comite ad Honestum Presbyterum, magistrum & nutritorem suum. t Qui & retulit ei omnia quæ in via illi contigerant, vel quibus verbis imbuisset eum sanctus Antistes ille Honoratus, & quomodo vel qualiter præceperat ei, vt verbum prædicationis & nomen Iesu Christi in dispersione gentium annuntiaret. u

[Annotata]

a MSS. Ambianense & Reginæ Sueciæ: Temporibus priscis, quibus fides Christiana, illustrante Spiritus sancti gratia, per diuersa orbis climata cœpit florere, vnde perfidorum tyrannica rabies in Christianum populum sæuiebat; erat in vrbe Hiberiensi, nuncupata Pampelona, vir vitæ honestate &c. Bosquetus & 4 MSS. habent, vt expressimus. Clarum tamen est, verba illa, Temporibus Maximiani & Diocletiani, designare tempus, quo martyrium subiit S. Firminus, non quo natus est Pampelonæ.

b Mauricius a Prato Ord. Præmonstrat. in MS. Vita Gallica, putat hoc fanum fuisse Nemausi, vbi nunc domus quadrata visitur, de qua multa habet Ioannes Poldo Albenacensis. Cetero omnes volunt Pampelonæ contigisse: & videtur ex contextu huius narrationis constare.

c Quædam MSS. exercet.

d Aliud MS. luculenter.

[]

e Ita MSS. tria, ac Bosquetus. aliud MS, Venusana, aliud Nemansana, pro Nemausana. Est Nemausus vrbs antiquissima in Gallia Narbonensi, vulgo Nifmes.

f MS. vnum, quo ordine fit. Bosquetus & MS. Treuirense. nisi qui consistit in Spiritus sancti gratia & inspiratione, nemo comprehendere potest.

g Addit Bosquetiis: nec aliam virtutem extra vnam omnipotentem.

h Non ita accipiendum, quod auditor fuerit alicuius e primis Christi Apostolis: sed quia eorum doctrinæ præco, quam ab eorum discipulis hauserat.

i Duo MSS Firmus.

k Quædam MSS. Pampolonensem.

l Quædam MSS. habent, luco Cypressino, forte melius. Locum eum, vbi S. Saturninus prædicauit, aiunt nunc vocari Burgum S. Serni, siue Saturnini, a Carolo 3 Rege Nauarra vrbi Pampelonensi ædiunctum. In Vita S. Papuli 3 Nouembris dicitur S. Saturninus duobus annis & amplius apud Pampilonam moratus.

m MS. Audomar. quinquaginta. Bonifontis, viginti.

n Quædam MSS. locum.

o Quædam, & hoc audito.

p Bosquetus & vnum MS. Sebiam.

q MSS. duo, perficeret annos.

r Multa MSS. suburbana ciuitatis.

s Hic secundus ponitur Tolosanæ vrbis Episcopus: colitur 22 Decemb. Mariana scribit natione Cantabrum fuisse.

t Dubius horum verborum sensus, an scilicet S. Honestus diuinitus edoctus, quæ S. Firmino accidissent, redeunti vltro retulerit, vt magis illum ad labores apostolicos animaret; an potius ipse Firminus Magistro suo, quæ gesta essent, sibiq; ab S. Honorato imperata, narrarit. Hoc posteriore modo exponit Breuiarium Burgense his verbis: Reuersus est ad Honestum Presbyterum, magistrum & nutritorem suum, & retulit ei omnia, quæ in via ei contigerant,

u Deinceps narrantur apostolici labores Firmini: de S. Honesto nihil amplius.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PROCVLO, EPHEBO, APOLLONIO, INTERAMNÆ IN VMBRIA.

CIRCA AN. CCLXXIII.

G. H.

[Commentarius]

Proculus, Martyr, Interamnae in Vmbria (S.)
Ephebus, Martyr, Interamnae in Vmbria (S.)
Apollonius, Martyr, Interamnae in Vmbria (S.)

[1] Horum Martyrum nomina, patria, vitæ institutio, ad fidem Christi conuersio, & mors denique pro eiusdem fidei confeßione adita, indicantur in Actis S. Valentini, Interamnensis in Vmbria Episcopi, [SS. Proculus, Ephebus, Apollonius,] a nobis XIV Februarij ex variis codicibus MSS. & Mombritio editis. Pauca huc transferemus. Appellantur Proculus, Ephebus, & Apollonius. Horum duo nomina vbique eadem ratione scribuntur. [Athenienses, Romæ student:] At Ephebus, aliis Ephibus, Esibus, Esybus & Phebus est. Nobiles erant, Athenis nati, & scholastici viri apud Grȩcos, qui cum Latina studia desiderassent, apud Cratonem ciuem suum, Oratorem vtriusque linguæ, in vrbe Roma hospitabantur, cuius & magisterio & hospitio fouebantur.

[2] Erat Cratoni filius, Chæremon nomine, iuuenis scholasticus, horum condiscipulus, qui incurrit ægritudinem, vt incuruatus dorso, [sanato per S. Valentinū Cratonis filio,] caput inter genua habens, remaneret. Euocatur Interamna S. Valentinus Episcopus: initur pactum de fide Christi amplectenda, si Chæremon sanetur. Orat cubiculo inclusus Valentinus ac sanitatem ei impetrat. Tunc Craton, vt Acta habent, cum coniuge & omni domo sua credidit & baptizatus est: eorumq; martyrium celebratur XV Februarij. Proculus vero & Ephebus atque Apollonius, abiicientes studia humanæ sapientiæ, ita se contulerunt ad Dominum, [conuertuntur ad fidem,] vt vltra penitus nihil humanarum legerent litterarum: sed conuersi ad Dominum, spiritalibus se studiis tradiderunt Magistro, cuius non tantum verba, sed etiam facta probarentur mirabilia. [& per eos alij:] Interea per hos confluebat multitudo scholasticorum ad Christum, ita vt Abundius Præfecti vrbis filius animo duceretur, & tota fidei plenitudine Christi se famulum publica voce clamaret.

[3] Captus dein est S. Valentinus & in carcere decollatus. Cuius corpus ablatum Proculus, Ephebus atque Apollonius ad suam ecclesiam Interamnæ vrbis nocturno itinere transtulerunt, [corpus S. Valentini Interamnam deferunt:] ibique in suburbano empto terræ spatio, non longe ab eadem ciuitate, sepulturæ honestissimæ tradiderunt: vbi cum quotidianis vigiliis in Dei laudibus permanerent, tenti a Gentilibus, custodiæ sunt traditi Consulari Leontio. [capiūtur:] Qui Leontius agnoscens Proculum, Ephebum atque Apollonium multos e populo, quos cognouerant, amatores habere, timens ne violenter ei a populo tollerentur, noctis medio suis eos iussit tribunalibus præsentari. Quos cū vidisset nec blandimentis decipi, nec tortoribus frangi posse, [occidūtur:] iussit eos capitalem subire sententiam. Ipse autem statim fugiens cum Officio, & quo perrexit, non se permisit sciri. Tunc omnis populus luctum quidem de nece eorum, sed gaudium de martyrio habuerunt. Hæc in Actis S. Valentini. Qui in iis Consularis Leontius dicitur, in multis MSS. Lucinius & Licinius appellatur, a Ferrario Leonicus.

[4] Porro Martyres sanctos a S. Abundio non longe a corpore S. Valentini sepultos fuisse eadem addunt Acta. [sepeliūtur] Iacobillus in horum Vita asserit, hunc Abundium esse, quem ante diximus per hos cum multitudine scholasticorum ad Christum confluxisse, & filium Præfecti vrbis Romanæ Furij Placidi, seu potius, vt Acta tradunt, furiosi Placidi, cuius iussu S. Valentinus decollatus est. [circa an. 273,] Ceterum eos cum S. Valentino in persecutione Aureliani Imperatoris circa annum CCLXXIII passos esse verosimilius videtur.

[5] Anno ⅭⅠƆⅠƆCV inuentæ sunt arcæ duæ plumbeæ, in quarum vna continebatur S. Valentini Episcopi corpus, in altera, infra priorem posita, horum trium Martyrum ossa, quæ quamuis iuxta riuum iacerent, tamen, [Corpora inuenta an. 1605.] qui peculiaris Dei fauor fuit, intime coniuncta permanserant. Translatum est primo solenni pompa a Clero ac populo corpus S. Valentini, dein sacra lipsana horum Martyrum aliquot post diebus, e decreto Antistitum, delata sunt ad ædem Cathedralem, [deferūtur secreto ad ecclesiam Cathedralem:] ad corpus S. Valentini illic depositum. Cum iam ædi sacræ appropinquarent qui eas Reliquias secreto ferebant, neque qui in ecclesia erant thesauri qui apportabatur conscij essent, matrona quædam a dæmone vexata repente exclamat: Iam huc veniunt Proculus, Ephebus & Apollonius, visaq; admodum torqueri. Mirari adstantes, vtq; sacra pignora in ecclesiam illata viderunt, gratias Deo referre. Sub maiori altari aliquamdiu latuerunt, dum noua ecclesia apud Carmelitas Discalceatos in honorem S. Valentini extrueretur, [inde solenniter ad Carmelitas Discalceatos.] ad quam magna cum solennitate translata, sub altari maiori summa cum veneratione adseruantur.

[6] In S. Valentini Actis sociorum natalis non exprimitur: quare in plerisque Martyrologiis eius memoria celebratur etiam XIV Februarij, quo S. Valentinus creditur obiisse. Beda, Ado, Rabanus, Notkerus, Martyrologia MSS. S. Cyriaci, [Coluntur 14 Febr.] Treuirense S. Maximini, Tornacense S. Martini, Lætiense, Aquisgranense, longo elogio ex Actis iam relatis desumpto eos exornant, quod etiam XIV Februarij retulimus. In Martyrologio Romano postquam actum de S. Valentino, ista de sociis seorsim adduntur. Ibidem SS. Proculi, Ephebi & Apollonij, qui cum ad corpus S. Valentini vigilias agerent, iussu Leontij Consularis comprehensi, gladio cæsi sunt. Verum Interamnenses, die XIV Februarij solenni S. Valentini venerationi dicato, reliquos colunt XVI eiusdem mensis, & ritu, vt vocant, duplici. Ferrarius in generali Catalogo hoc die, Interamnæ in Vmbria, inquit, sanctorum Martyrum Proculi, [& potissimum 16 Febru.] Ephebi & Apollonij. Idem in Catal. SS. Italiæ aliquam vitæ ac martyrij epitomen exhibet. Iacobillus singula accuratius examinat in libro de SS. Vmbriæ: vnde quæ de Translatione Reliquiarum allata descripsimus.

DE S. CORNELIO MARTYRE ROMANO, GANDAVI IN BELGIO.

[Commentarius]

Cornelius Martyr Romanus, Gandaui in Belgio (S.)

I. B.

[1] Complurium reliquiæ Martyrum his quinquaginta annis Roma sunt in Belgium allatæ: nempe vt qua ex vrbe maiores nostri doctrinam fidei accepere, inde fidei eiusdem propugnatorum exuuias nancisceremur, non inane aduersus grassantia in propinquo hæreseon monstra præsidium, ac cælestis tutelæ pignus. Gandauo Flandriæ vrbi primariæ eiusmodi aliquas obtigisse reliquias indicamus ad XII & XIII Februarij diem in huius tomi appendice. [S. Cornelij Mart. ossa ex cœmeterio S. Priscillæ extracta,] Coluntur ibidem die XVI & XVII Februarij publica religione SS. Cornelius atque Eusebius Martyres Romani. Eorum lipsana e cœmeterio S. Priscillæ via Salaria refossa sunt, atque ab Eminentißimo Martio Cardinali Ginetto Papæ Vicario, donata Balthassari Ballono Societatis Iesv religioso, qui per annos aliquot magna fide & industria in Sanctorum corporibus eruendis ex eo cœmeterio aliisq; desudarat. Is cum non paucas haberet eiusmodi reliquias, atque integrorum etiam corporum ossa, accepta potestate, ea aliis in Vrbe donandi, extraq; eam mittendi, vt publicæ populorum venerationi exponerentur; quædam iam distribuerat, nonnulla adhuc seruabat pius senex, cum e vita migrauit.

[2] Præerat tunc vniuersæ Societati nostræ Vicarius Generalis R. P. Florentius Montmorencius. Is thesauri illius distribuendi adeptus facultatem, P. Ferdinando del Plano collegij Bruxellensis Rectori, (qui in Vrbe tunc erat, ad comitia Ordinis nostri a Flandrobelgica prouincia missus) os oblongum, [missa Gādauum,] duoq; ossium aliorum fragmenta S. Cornelij Martyris; duo item tibiarum ossa S. Eusebij Martyris, donauit: collocanda in sacello S. Ignatij, quod Gandaui in æde S. Liuini Episcopi ac Martyris, quæ nostræ est Societatis, erexit vir perillustris Georgius de la Faille, illius collegij fundator.

[3] Constat ex actis, quæ die VIII mensis Decembris, anno ⅭⅠƆⅠƆCXLIX, [cum actis a notario confectis,] pontificatus Innocentij X anno VI, Indict. II, confecit Leonardus de Leonardis ciuis Romanus, eiusdemque Eminentißimi Cardinalis almæ Vrbis Vicarij notarius publicus, legitime hæc eruta e cryptis ossa, donataque, vt rerulimus. Quibus etiam actis idem Cardinalis postridie subscripsit, suoque ea sigillo muniuit.

[4] Eæ reliquiæ cum repositæ essent in theca cypreßina, vitta byßina circumligata, ac locis duobus sigillo eiusdem Cardinalis Vicarij signata, in Belgium demum allatæ sunt. Quia vero secundum Concilij Tridentini decreta exponere publicæ venerationi reliquias Sanctorum non licet, nisi Ordinarij approbatio accedat; D. Maximilianus de la Faille Ecclesiæ Cathedralis S. Bauonis Gandaui Canonicus, thecam, quam diximus, [ab Episcopo Gandauensi approbata,] Ill.mo & Reu.mo Antonio Triestio Gandauensi Episcopo inspiciendam & approbandam obtulit. Episcopus accurate thecam sigillaq; contemplatus, illam aperuit, acta, quæ diximus, Romæ conscripta, atque P. Florentij Montmorencij Vicarij testimonium, seorsim datum, perlegit: ac legitime per acta omnia seruataq;, pronuntiauit, vtque in dicto sacello palam venerationi eæ reliquiæ exponerentur sanxit, Gandaui in palatio suo Episcopali anno ⅭⅠƆⅠƆCL die sexta Decembris. Extant de his Acta tunc conscripta, Gandaui in collegio Societatis Iesv.

[5] Eæ autem reliquiæ, vna cum corpore S. Valentini, & capitibus SS. Benigni & Cælestini Martyrum, in templum Societatis Iesv, quod diximus S. Liuino Episcopo ac Martyri & Gandauensium Apostolo dicatum, illatæ sunt, sabbato ante Dominicam Quinquagesimæ, anno ⅭⅠƆⅠƆCLI post vesperas, insigni pompa & supplicatione, tedis innumeris prælu centibus, [translata Domini Quinquagesimæ 1651,] inque magnifico pegmate collocatæ. Postridie vero, ipsa videlicet Dominica Quinquagesimæ, quæ eo anno erat XIX Februarij, egregio splendore concursuque amplißimæ vrbis peracta Translationis solennitas. Statutū vero vt anniuersarium S. Cornelij festum XVI Februarij deinceps celebratur, S. Eusebij postridie. [inclusa ipsæ argenteæ.] Sunt eorum ossa capsis argenteis inclusa quæ in sacrario asseruantur, sed solennioribus per annum diebus, ac præcipue qui iis dicati, in ara sacelli S. Ignatij exponuntur. Quid egerit Cornelius hic, quo tempore vixerit, quo lethi genere perfunctus sit, incompertum est: solum id constat in S. Priscillæ cœmeterio via Salaria conditum eius corpus fuisse. Romæ qui martyrium fecerit Cornelius, præter Cornelium Papam, de quo ad XIV Septembris, nemo in Martyrologiis memoratur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS IVLIANO EPISCOPO, IOANNE DIACONO ET V MILLIBVS IN ÆGYPTO,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iulianus Episcopus, Martyr in Aegypto (S.)
Ioannes Diaconus, Martyr in Aegypto (S.)
VM Martyres in Aegypto

Avctore G. H.

[1] In omnibus paßim Martyrologiis celebratur XVI Februarij memoria S. Iuliani & sociorum. Antiquum MS. Romanum, quod S. Hieronymo tribuitur: Iuliani cum Ægyptiis quinque millibus. [Natalis S. Iuliani & 5000.] Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, MSS. Martyrologia S. Maximini, S. Richarij, S. Mariæ Vltraiecti, aliaque: Apud Ægyptum S. Iuliani Martyris cum aliis numero quinque millibus. Consentit Martyrologium Romanum. In Ægypto S. Iuliani Martyris cum aliis quinque millibus. In his illustris antiquorum Martyrologorum consensus est, non indicata aut dignitate Iuliani, aut vllo sociorum nomine, aut mortis genere, temporeue.

[2] Iulianum alij Episcopum statuunt. Maurolycus? Apud Ægyptum S. Iuliani Episcopi, cum aliis numero quinque millibus. Idem facit Galesinius, qui beneficio codicis MS. Martyrij socium facit Ioannem Diaconum. [an is fuerit Episcopus,] In Ægypto, inquit, SS. Iuliani Episcopi, Ioannis Diaconi, & aliorum quinque millium Martyrum. Galesinium sequitur Cauisius in Martyrologio Germanico. [eiusq; Diaconus Ioannes:] Ferrarius etiam in Catalogo Sanctorum qui non sunt in Martyrologio Romano, hæc habet: In Ægypto S. Ioannis Diaconi cum aliis multis. annotatque S. Iuliani Episcopi Diaconum fuisse. Idem in Topographia, verbo Ægyptus, & Iulianum Episcopum & Ioannem Diaconum hoc die coli Martyres cum aliis quinque millibus tradit. At fallitur Ferrarius, dum asserit horum certamen ab Adone referri, ab eoque addi Ioannem Diaconum.

[3] Aliquam de præfato S. Iuliani episcopatu suspicionem iniicit Baronius in Notis, dum ait: Fuit clarus item in Ægypto Iulianus Alexandrinus, [alius ab eo Iulianus Episc. Alexandrinus;] qui primo anno Commodi Imperatoris sedere cœpit, de quo Eusebius lib. 5 cap 9 & alij. An hic Episcopus Iulianus aliis creditus hoc die passus, tot millium Martyrum factus dux & antesignanus? Creatus est anno Ch. CLXXX Episcopus, & sub eodem Commodo Imperatore, vbi decimum compleuisset annum, Ἰουλιανοῦ δέκατον ἕτος ἁποπλήσαντος, vt idem Eusebius ait cap. 21, Ecclesiæ Alexandrinæ præfectus est Demetrius. Quo Eusebij loco nulla martyrij species adumbratur, & maxime talis martyrij, in quo quinque millia sociorum fuissent interempta. Alius sequenti die adscriptus est Martyrologio Romano Iulianus, Cæsareæ lento igne combustus, & hoc die refertur a Galesinio & Canisio, [alius a Ioanne S. Valens Diaconus.] iisq; adiungitur S. Valens Diaconus, etiam Martyrologio S. Hieronymi ad hunc diem adscriptus, at Martyrologio Romano ad Kalendas Iunij. Hinc forsan aliquis rerum nominumq; factam confusionem suspicetur, ac pro Valente Diacono, Cæsareæ in Palæstina cum SS. Pamphilo, Paulo aliisque passo, nomen Ioannis Diaconi Ægyptiis Martyribus acceßisse? Maneat sua singulis auctoribus fides, donec contrarium probetur.

[4] De S. Iuliano Martyre aliqua apud Græcos Acta exstitisse tradit in Notis Baronius. Græci, inquit, in Menologio de ipso agunt XXI Iunij. [alij item Iuliani,] vbi & breui compendio certamen eius describunt: passumque esse in persecutione Diocletiani sub Marciano Præside eumque a S. Ioanne Chrysostomo celebri oratione laudatum ibidem testantur. Verba Menologij ad XXI Iunij hæc sunt: Certamen Iuliani in Ægypto. [Aegyptius Antinoi occisus,] Hic fuit sub Diocletiano Imperatore, & Martiano Præside in vrbe Ægypti Antinopoli, qui monasterio illo magno decem millium monachorum cōgregato, detentus a Præside, & Christum confessus, fustibus cæsus, eiusque ouille & monachi vna cum Episcopis & Sacerdotibus fugientibus aufugerunt. Sanctus vero Iulianus, non verberibus, non carcere, non vllis tormentis, non ipsa denique morte detineri potuit, quo minus pro Christi confessione sanguinem effunderet. Hunc & magnus Doctor Chrysostomus encomiorum honore celebrauit. Hæc in Menologio, cuius verba vltima, quibus passus in Ægypto Iulianus, a Chrysostomo laudatus dicitur, ad hunc non recte translata sunt a S. Iuliano Cilice, [& Cilix a S. Chrysostomo laudatus.] qui eodem XXI Iunij colitur, in sacco serpentibus & viperis pleno consutus, ac in mare proiectus. Hic postea, corpore Antiochiam ad templum eius nomini dicatum delato, miraculis claruit: ideoque in huius solennitate S. Chrysostomus homiliam habuit, a Frontone Ducæo nostro Latine redditam, ac tomo 3 operum editam, cuius Græci in magnis Menæis & Anthologio, narrato huius Iuliani Cilicis martyrio, meminerunt his verbis: Τουτον καὶ μέγας Χρυσόστομος ὲγκωμίοις ὲτίμησεν. Quæ verba in Menologio, hoc secundo Iuliano Cilice expuncto, perperam ad Iulianum Ægyptium translata sunt, quod etiam in Notationibus ad hanc Homiliam obseruauit Ducæus.

[5] Sed altera mota a Baronio difficultas est, num S. Iulianus Ægyptius, a Græcis ad XXI Iunij relatus, sit ille idem, quem ante memorata Martyrologia ad hunc diem habent. [Antinoita ille videtur esse maritus S. Basilissæ.] Verum alius est hic Iulianus S. Basilissæ maritus, qui monasterium decem millium monachorū congregauit, & sub Diocletiano Imperatore & Martiano Præside fustibus cæsus, verberibus, carcere, aliisq; tormentis vexatus, pro Christo sanguinem fudit, & quidem, vt Græci in Menæis ad VIII Ianuarij tradunt, Antinoi Ægypti vrbe. Quæ exactius ad huius S. Iuliani Vitam examinata sunt IX Ianuarij, potißimum § 2 & 5. De Iuliano ergo marito S. Basilissæ agitur XXI Iunij in Menologio, & XXII eiusdem Iunij in ecclesia Mediolanensi: a quo hic Iulianus dux illustris quinque millium Martyrum diuersus videtur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS MAXIMO, VINCENTIO, PAVLO, HONORATO, MAVRO, ITEM MAXIMO, PAVLO, MARTIALE, THERAPIO, MARCO, MAROBIO, MARCELLINO, DONATO, ITEM MARCO, SECVNDO, MACROBIO, LVCILLA, ITEM SECVNDO, SAVLO, STVPVRE, MVSTACIO, PRÆSENTE, SECVNDA, MAXIMA, IVNILLA ET LIV, AVT CIV SOCIIS.

[Commentarius]

Maximus, Martyr in Africa (S.)
Vincentius, Martyr in Africa (S.)
Paulus, Martyr in Africa (S.)
Honoratus, Martyr in Africa (S.)
Maurus, Martyr in Africa (S.)
Maximus, Martyr in Africa (S.)
Paulus, Martyr in Africa (S.)
Martialis, Martyr in Africa (S.)
Therapius, Martyr in Africa (S.)
Marcus, Martyr in Africa (S.)
Marobius, Martyr in Africa (S.)
Marcellinus, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Marcus, Martyr in Africa (S.)
Secundus, Martyr in Africa (S.)
Macrobius, Martyr in Africa (S.)
Lucilla, Martyr in Africa (S.)
Secundus, Martyr in Africa (S.)
Saulus, Martyr in Africa (S.)
Stupuris, Martyr in Africa (S.)
Mustacius, Martyr in Africa (S.)
Praesens, Martyr in Africa (S.)
Secunda, Martyr in Africa (S.)
Maxima, Martyr in Africa (S.)
Iunilla, Martyr in Africa (S.)
Socii LIV aut CIV, Martyres in Africa

G. H.

[1] Hanc generosorum Martyrum aciem instructam cælo dedit Africa. Eorum Ducem Maximum, sed exiguo cū comitatu, Fastis sacris olim adscripsit Notkerus: [Martyres Afri ex Notkero,] In Africa, inquit, S. Maximi. Item Secundæ, Sauli. Henricus Canisius pro Saulo, arbitratur legendum esse Seleucum. Ast hic non in Africa, sed Cæsareæ in Palæstina martyriumpassus, vt seorsim de eo dicitur. Est etiam Saulus adscriptus Africanis hisce Martyribus in perantiquo MS. Richenouiensi, siue Augiæ-diuitis, in quo hæc leguntur: In Africa Maximi. [MS. Richenouiēsi,] Item Secundæ, Sauli, Mustacij, Præsentis, Secundi, Maximæ, Iunillæ, & cum eis LIIII. MS. monasterij S. Cyriaci Romæ: Alibi Maximæ, Iumellæ, & cum eis quinquaginta quatuor. Plenam aciem producit numquam satis laudatum antiquum MS. Martyrologium Romanum, quod S. Hieronymi appellatur, & quidem hoc ordine: In Africa Maximi, [& S. Hieronymi:] Vincentij, Pauli, Honorati, Mauri, Item Maximi, Pauli, Martialis, Therapij, Marci, Marobij, Marcellini, Donati, item Marci, Secundi, Macrobij, Lucillæ, item Secundi, Sauli, Stupuris, Mustacij, Præsentis, Secundæ, Maximæ, Iunillæ, & cum eis CIIII. Ita numerum illum accurate antiquus codex, [quot anonymi:] ante annos fere mille exaratus exprimit. at MSS. S. Cyriaci & Richenouiense tradunt cum eis LIIII coronatos. Qui in MS. S. Hieronymi Saulus a nobis expressus est, vti Richenouiense & Notkerus habent, potius Situlus legebatur, quod amanuensis vitium arbitrati correximus.

[2] Martyrologium MS. Aquisgranense & Hermannus Greuen in auctario Vsuardi Paulum etiam Africanum habent, sed eremitam. In Africa, inquiunt, natalis S. Pauli eremitæ. Alios tres Paulos in Africa Martyres, sed aliis, [An Paulus eremita iis annumerandus?] atque hi duo sunt, iunctos sociis, dedimus XVIII XIX & XXIX Ianuarij: neque vllus etiam illorum eremita fuisse dicitur. Aliusne ab his ergo statuendus sit S. Paulus in Africa eremita, merito dubitari potest. Forsan loco Therapij alteriusue socij vox eremitæ posset videri irrepsisse. Duo alij Pauli infra recensentur.

[3] [Aliqui eiusdem nominis Martyres in Africa,] Plures Africa dedit Martyres, nomine Secundos, eorum aliquos retulimus V, IX, XIX, XXVI & XXVII Ianuarij. Ita & Vincentij in Africa varij: ex quibus nonnulli coluntur IX, XI, XV & XXVII Ianuarij, duo etiam XI Februarij, sed Carthagine paßi vna cum S. Secunda, qui etiam insignita nomine alia diem XXVII Ianuarij habet sacrum: vti Martialis III, & Donatus XXVII Ianuarij, & alius Donatus IX Februarij. Alios eiusdem nominis in Africa passos necdum dedimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ELIA, IEREMIA, ESAIA, SAMVELE ET DANIELE ÆGYPTIIS. ITEM PORPHYRIO FAMVLO S. PAMPHILI, ET SELEVCO CAPPADOCE, CÆSAREÆ IN PALÆSTINA

AN. CHR. CCCVIII.

Commentarius præuius.

Elias, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Ieremias, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Esaias, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Samuel, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Daniel, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Porphyrius famulus S. Pamphili, Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Seleucus Cappodox, Martyr Caesareae in Palaestina (S.)

G. H.

[1] Tabulæ Martyrologij Romani ad Kalendas Iunij hæc habent: Cæsareæ in Palæstina B. Pamphili Presbyteri & Martyris, viri admirandæ sanctitatis & doctrinæ, atque in pauperes munifici: [Coluntur 1 Iunij SS. Pamphilus Presb.] qui ob Christi fidem in persecutione Galerij Maximiani, primo sub Vrbano Præside cruciatus, & in carcerem trusus, deinde sub Firmiliano iterum reuocatus ad pœnas, vna cum aliis martyrium consummauit. Passi sunt etiam tunc Valens Diaconus & Paulus, [Valens Diac. Paulus:] aliique nouem, quorum memoria aliis diebus celebratur. Hæc Kal. Iunij. Celebratur autem memoria septem ibidem passorum XVI Februarij, de quibus in iisdem Romani Martyrologij tabulis hæc leguntur: [16 Febru. SS. Elias Ieremias Esaias, Samuel, Daniel,] Cæsareæ in Palæstina sanctorum Martyrum Ægyptiorum Eliæ, Ieremiæ, Esaiæ, Samuelis & Danielis, qui cum spontanee ministrassent Confessoribus in Cilicia ad metalla damnatis, inde reuertentes comprehensi, & a Firmiliano Præside sub Galerio Maximiano Imperatore sæuissime torti, gladio demum percussi sunt. [Porphyrius, Seleucus:] Post quos S. Porphyrius Pamphili Martyris famulus & S. Seleucus Cappadox, qui iteratis certaminibus sæpe vicerant, rursus cruciati, alter incendio, gladio alter martyrij coronā acceperunt. Reliqui duo coluntur XVII Februarij cum hoc in eisdem Romanis tabulis elogio: Cæsareæ in Palæstina S. Theoduli senis, qui ex familia Præsidis Firmiliani, [17 Febr. SS. Theodulus] Martyrum excitatus exemplo, cum Christum constanter confiteretur, cruci affixus martyrij palmam nobili triumpho promeruit. Ibidem S. Iuliani Cappadocis, [& Iulianus.] qui exosculās necatorum Martyrum corpora, vt Christianus delatus, & ad Præsidem ductus, lento igne iussus est comburi.

[2] Horum omnium certamen narrat Eusebius lib. 8 Hist. Eccl. cap. 21, [Omnium Acta tradit Eusebius, & ex eo Metaphrastes.] & ex eo Baronius ad an. 308. Quæ aliquantum a Metaphraste exornata sunt, & a Gentiano Herueto Latine reddita, editaque a Lipomano ad XVI Februarij, a Surio ad Kalendas Iunij. Eadem habemus Græca ex MS. Medicæo Regis Galliæ cum hoc titulo: Ἄθλησις τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων τοῦΞριστοῦ Μαρτύρων Παμφίλου, Ουάλεντος, Παύλου, Σελεύκου, Πορφυρίου, Θεοδούλου, Ιουλιανου, Ἀιγυπτίων, συγγραφείσα παρὰ Ευσεβίου τοῦ Παμφίλου. Certamen sanctorum & gloriosorum Christi Martyrum Pamphili, Valentis, Pauli, Seleuci, Porphyrij, Theoduli, Iuliani, Ægyptiorum, ab Eusebio Pamphili conscriptum. Id dabimus integrum ad Kalendas Iunij; [excerpta hic dātur.] hoc loco quæ ad VII Martyres, quorum XVI Februarij solennitas peragitur, spectant, ex Eusebij historia excerpemus.

[3] Græci in Magnis Menæis & Anthologio, Cytheræus ἐν βίοις Ἁγίων, omnes hos Martyres vno eodemque cultu venerantur XVI Februarij, cum hoc ex Actis elogio: Memoria sanctorum Martyrum Pamphili, [epitome ex Menæis Gr.] Valentis, Pauli, Seleuci, Porphyrij, Iuliani, Theoduli, Eliæ, Hieremiæ, Esaiæ, Samuelis & Danielis. Inclyti hi Martyres anno sexto persecutionis a Diocletiano excitatæ ad martyrium deducti, ex diuersis vrbibus prognati sunt, atque ex diuersis vitæ studiis dignitatumque officiis in vnam Christi fidem coaluerunt. Capti sunt autem hoc modo. Cum portam vrbis Cæsareæ transirent, a custodibus interrogati, quinam essent, & vnde venirent, se Christianos appellarunt, & patriam habere supernam Ierusalem. Quamobrem comprehensi Firmiliano Præsidi sistuntur: & Elias quidem, cum suis quatuor sociis, post multos cruciatus toleratos, sententiam gladij accepit, cum quibus capite plexi sunt Pamphilus & alij. Porphyrius autem cum corpus Pamphili Domini sui quæreret, captus est & flammis absumptus. Similiter & Iulianus dum Sanctorum corpora oscularetur, in ignem est coniectus. Theodulus autem e cruce suspensus, martyrium consummauit. Peragitur illorum celebritas in sanctissima magna ecclesia.

[4] Galesinius Græcos imitatus, eosdem omnes hoc die coniunxit, & sua phrasi elogium ex Menæis contraxit. [plurimorū cultus apud Lat.] In antiquo MS. Martyrol. Romano, quod S. Hieronymo tribuitur, confusa eorum memoria est his verbis: Sissiani Pamphili, Valentis Diaconi, Seleuci, Perfidij, Theophili. Vbi Theophilus est, qui Eusebio aliisq; Theodulus: & loco Porphyrij, Perfidius positus. At vox Sissiani, aut Fissiani (nam dubium e scriptura relinquitur) quid ibi significet, ignoramus. An Iuliani nomen substituendum? An vti Hierosolymis locus, suppliciis reorum deputatus, Golgotha dicebatur, sic Cæsareæ eo fuerit nomine similis locus appellatus? In Martyrologio Germanico solum referuntur Iulianus, Theodulus & Porphyrius, quorum duo priores, vt diximus, ad diem sequentem spectant.

[5] Idem Galesinius ad Kalendas Iunij, cum seorsim de S. Pamphilo egisset, dein aliis interpositis hæc scribit: Hoc ipso die sanctorum Martyrum Valentis, Pauli, Seleuci, [iterum 1 Iunij.] Porphyrij, Theoduli, Iuliani, & aliorum quinque sociorum, quorum Diocletiano & Maximiano Imperatoribus concertatio pro Christi gloria fortiter suscepta, multis nominibus nobilis extitit, vt res tota pluribus a Græcis auctoribus pie, & a nobis alio loco, narratur.

[6] Nonnullæ Reliquiæ S. Danielis Martyris adseruantur Bononiæ in æde S. Cæciliæ, aliæ in ecclesia S. Gabrielis, vt tradit Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem, [Reliquia S. Danielis Bononiæ.] quasi eæ Reliquiæ S. Danielis forent, qui cum aliis Cæsareæ hoc die passus est.

ACTA MARTYRII
auctore Eusebio lib. 8 cap. 21.

Elias, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Ieremias, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Esaias, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Samuel, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Daniel, Aegyptii Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Porphyrius famulus S. Pamphili, Martyr Caesareae in Palaestina (S.)
Seleucus Cappodox, Martyr Caesareae in Palaestina (S.)

ex Evsebio.

[1] Interea fratrum Ægyptiorum, qui cum illis vna martyrium subierunt, [Quinque Aegyptij Christiani comprehendūtur:] accessio facta est. Isti Ægyptij simulatque Confessores illos, qui erant ex Cilicia, ad metalla vsque, quæ ibi erant, produxerunt, domum redierunt. Qui similiter apud ipsos portarum Cæsareæ introitus a custodibus (barbari autem isti erant & moribus agrestes) quinam essent, & vnde venissent, interrogati; cum veritatem occultare non possent, tamquam malefici in ipso facinore manifesto prehensi, tenebantur. Quinque erant numero, qui quidem ad tyrannum deducti, & coram illo libere fidem confessi, statim in carcerem contruduntur. Postridie, hoc erat decimosexto die mensis Peritij, id est, secundum Romanos, ad decimum quartum Calen. Martij, hi pariter cum Pamphilo & reliquis eius sociis, quos supra posuimus, ex mandato ad iudicem producuntur. Iste primum inexpugnabilis Ægyptiorum constantiæ & firmitatis animi diuersis cuiusquemodi tormentorum formis, nouis peregrinarum & variarum machinarum inuentis periculum facit.

[2] Et simul ac illum, qui inter eos omnes principatum tenuit, his certaminibus exercuerat, quisnam esset, primum sciscitatus est. [torquētur:] Deinde vbi pro proprio nomine, Prophetæ cuiusdam nomen ab eo acceperat (hoc enim ab illis factitatum erat, [vnus assumpta Prophetica nomina indicat:] quod pro nominibus idolorum, quæ erant forte a parentibus ipsis imposita, noua nomina, facta mutatione, ipsi sibi asciuissent: Eliæ enim, Hieremiæ, Esaiæ, Samuelis & Danielis nomine seipsos nūcupasse, & germanum ad verum Dei Israëlem, qui Iudæis erat in occulto, non solum rebus ipsis, sed nominibus proprie & significanter explicatis, commonstrasse audire potuisses) vbi, inquam, tale nomen a Martyre acceperat Firmilianus, non in verbi vim & significationem animum omnino intendens, secundo loco eum interrogauit, quæ illius patria esset. Ille nomen priori apte respondens effert, Hierusalem suam patriam esse ait: eam certe intelligens, de qua apud Paulum dicitur: Quæ sursum est Hierusalem, libera est, quæ est mater omnium nostrum. [Galat. 4. 26] Item alio loco: Accessistis ad montem Sion, & ciuitatem Dei viuentis, cælestem Hieresalem. [Hebr. 12. 22] Is quidem plane hanc intellexit.

[3] [patriam Heirusalē dicit:] Sed Firmilianus cogitatione sua humi abiecta, quæ tandem ciuitas illa esset, & vbi terrarum sita, accurate & curiose disquirit. Vnde cruciatum illum affligit, vt verum fateretur. Hic manibus a tergo vinctis, obtortisque, & pedibus machinamentis peregrinis inusitatisque diuulsis excruciatus, verum se dixisse constanter asseuerat. [crudelius tortus] Deinceps iudice rursus sæpe quærente, quisnam esset, & quo loco ciuitas illa quam dicebat, locaretur? eam affirmat piorum solum patriam esse, neque alios præter hos solos fore illius participes: illamque ad Orientem, vbi Sol primo mane suos radios fundere incipit, [patriam ad Orientem sitam ait:] positam. Atque in istis denuo proferendis seorsum apud animum suum ita diuinitus philosophatus est, vt eorum, qui illum vndique tormentis diuexabant, nullam prorsus rationem duceret: sed tamquam carnis corporisque expers, ne minimum quidem videretur doloris sensum percepisse. Iudex animo hæsitans, intra se tumultuari cœpit, putabatque Christianos eam ciuitatem, de qua Martyr locutus fuisset, infestam omnino & inimicam Romanis effecturos. Multum igitur de ea re scrutari, & vbinam tandem illa regio, quæ in Orientem ferebatur, existeret, admodum conquirore.

[4] Postquam autem adolescentulum verberibus sæpius dilaniatum, & tormentis cuiusque generis discruciatum, firma & immutabili mentis constantia illis, quȩ ante dixerat, [dire verberatus, capite lectitur cum 4 sociis] adhærescere animaduertit, ad extremum mortis sententiam, vt securi percuteretur, contra eum protulit. Tandem igitur is velut vitæ suæ peregit fabulam. Ceteri eius socij paribus certaminibus a iudice exagitati, pari mortis genere e vita cesserunt.

[5] Postea demum Firmilianus, quamquam prope defatigatus erat, & frustra viros illos supplicio affici cernebat, sua tamen cupiditate eorum morte exaturata, ad Pamphilum & eius socios se contulit: & cum satis expertus erat, [S. Pamphili] quam inflexibilem in fide tenenda constantiam etiam iam antea in tormētis ostendissent, iterum interrogat: vtrum deinceps modo illi morem gererent. Atque cum a singulis eorum definitum & postremum responsum de fidei confessione, quæ est martyrij propria, excepisset, similem cum prioribus pœnam & supplicium illis irrogat. Quibus ad exitum perductis, adolescentulus quidam ex famulis Pamphili, [famulus S. Porphyrius expetit occisorū corpora.] qui ita erat excultus instructusque, vt dignus ingenua talis & tanti viri educatione & disciplina merito videretur, simulatque iudicis sententiam contra dominum suum pronuntiatam intellexit, e media hominum multitudine exclamat, & vti illius aliorumque sociorum corpora, cum e vita decederent, terræ mandarentur, postulat.

[6] Iudex vero non hominis, sed belluæ aut si quid sit bellua immanius, naturam secutus, ne adolescentulo quidem ætatis caussam quidquam veniæ tribuit: sed vt primum eum rogarat, essetne Christianus, ipseque se esse responderat, iracundiæ æstu intumescens, [crudelissime excarnificatur.] quasi telo saucius, tortoribus in mandatis dedit, vt omnes suas vires & impetus contra eum exercerent. Postquam vero, cum immolare ei iussum esset, recusantem videbat, non vt hominem carne circumdatum, sed vt statuam ex lapidibus, aut ligno, aut alia re quapiam confectam ad ossa vsque & intimos viscerum recessus, acriter & absque vlla remissione deradi dilacerarique præcepit. Quo supplicij genere diu sustentato, iudex cum illum nec vocem emittere, nec sensum doloribus vllum præ se ferre vidit, idque cum parum abesset, quin illius corpus esset omnino inanimatum, & tormentis pene contritum exhaustumque, se frustra illum torquere perspexit, tamen animo duro, ferreo & omnis humanitatis experte perstans, confestim igni pedetentim exardescente & remisso, comburi decernit.

[7] [adiudicatur lente igni] Hic igitur adolescentulus postremus, ante Pamphili mortem, qui erat dominus eius secundum carnem, in certamen ingressus, ante illum e corporis vinculis solutus fuit, propterea quod qui erant in aliis trucidandis occupati, tardare videbantur. Licuerat ergo Porphyrium videre (sic enim puer vocabatur) iam in omni genere certaminum exercitatum, incredibili studio & ardore, more hominis pro augusta & sacra victoria decertantis, incensum, corpore puluere quidem consperso sordidatum, sed decoro oris habitu eximium, erecta & generosa animi elatione post tantos cruciatus ad mortem gradientem, [philosophico habitis & moribus,] diuino Spiritu reuera completum, habitu philosophico, quo vti solebat, hoc est, indumento ad modum pallij humeros solum obtegentis vestitum, familiaribus suis, quid illos eius causa facere vellet, modesto & tranquillo animo præcipientem, nutuque significantem, & cum iam ad palum esset alligatus, vultum splendidum & hilarem seruantem: quin etiam cum rogus longo interuallo ab illo tanquam in ambitum orbemque exardesceret, [constantissime fere ignem & decedit.] hinc illincque flammam ore ad se arripientem, & post hȩc verba, quæ iam flammarum incendio primum corpus attingente clara voce profundebat, nempe Iesum filium Dei eius adiutorem fore, constantissime cum silentio omnes cruciatus ad extremum vsque spiritum tolerantem. Tale Porphyrij in martyrio certamē fuisse cōstat.

[8] Cuius vitæ exitum Seleucus Confessor quidam ex militum numero, Pamphilo nuntiauit: qui, [Seleucus osculatus Martyrem capito plectitur,] vt par erat, ex eiusmodi nuntij ministro, quamprimum fuit eadem sorte cum illis Martyribus dignatus. Nam mox vt mortem nuntiauerat Porphyrij, & vnum ex Martyribus osculo sancto salutauerat, eum milites quidam cōprehendentes, ad Præsidem deducunt. Iste tamquam eius profectionem maturans, quo Porphyrio comes itineris ad cælū suscepti adjungeretur, extemplo capitis supplicio mulctari iubet. Hic in Cappadocia natus, præ delecto iuuenum globo, qui in exercitu Romano militabant, præque illis, [Cappadox.] qui erant apud Romanos in amplis dignitatum gradibus locati, non exiguum honorem adeptus est. Ætate enim florente, robore, proceritate firmitateque corporis plurimum omnibus militibus antecelluit: [militari gloria clarus;] adeo vt aspectus eius celebris, & omnium sermone prædicatus existeret, tota corporis forma ac specie tum ob magnitudinem, tum ob pulchritudinem & aptam membrorum compositionem admirabilis.

[9] Qui in ipso persecutionis initio, plagarum perpessione in certaminibus pro fidei confessione suscepus, [Confessor ante plagis acceptis:] admodum enituit: & vbi militiæ munere, quo fungebatur, spoliatus fuit, eorum qui ascetæ, id est, pietatis cultores vel monachi, qui dies noctesque diuinis meditationibus se exercent, æmulum se & imitatorem effecit: [omnia virtutum opera exercuit.] orphanis desertis, viduis omni ope destitutis, hominibus inopia & corporis infirmitate afflictatis, instar patris alicuius indulgentis & curatoris, benigne prospexit & opitulatus est. Vnde merito quidem, cum Deus ab eiusmodi pietatis officiis plus capiat oblectationis, quam a victimis fumo redundantibus & sanguine aspersis, ad insigne & eximium martyrij decus per eius gratiam accersitus fuit. Hic decimus athleta inter eos, quos supra ostendimus, vno eodemque die mortem oppetiit: quo certe, vt apparet, maxima quasi cæli porta Pamphili martyrio decora illa quidem & congruens patefacta, tum illi, tum aliis qui cum eo erant, in regnum cælorum aditum, dedit perfacilē …

[10] Talis erat caterua eorum, qui per Dei gratiam in martyrij societatem cum B Pamphilo aseiti fuerunt. Sacra autem & sancta reuera illorum corpora ex impij Præsidis mandato quatuor diebus totidemque noctibus, [Corpora a bestiis non attinguntur:] vt a bestiis auibusque carniuoris deuorarentur sub dio seruabantur. Verum vbi tamquam miraculo quodam nulla neque bestia, neque volucris, neque canis ad ea accedebat, rursus per diuinæ prouidentiæ dispensationem integra illæsaque inde ablata fuerunt: & exequiarum iustis potita, sepulturæ vt moris est, [sepeliūtur.] honorifice commendantur …

[11] Ceterum operæprecium est hoc loco commemorare, quo pacto tandem, [Firmilianus Præf. gladio caditur.] non idque longo tempore post, cælestis & diuina prouidentia eos impios magistratus cum ipsis tyrannis vlta sit. Nam Firmilianus qui tam petulanter & cōtumeliose in Christi Martyres debacchatus fuisset, cum aliis eiusdem sceleris participibus extrema supplicia subiens, gladio finē viuendi fecit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PLESIO, DIONYSIO, HIERAPIO, MARTIALE, NVNDIANO, PESSIANO, PAVLO, GALLONE, HONORIO, IOCVNDO, MEMMIO, VINCENTIO, FRVCTVOSO, PRIMO, FABIANO, CÆCILIO, PAVLO, MAXIMO.

[Commentarius]

Plesius, Martyr (S.)
Dionysius, Martyr (S.)
Hierapius, Martyr (S.)
Martialis, Martyr (S.)
Nundianus, Martyr (S.)
Pessianus, Martyr (S.)
Paulus, Martyr (S.)
Gallo, Martyr (S.)
Honorius, Martyr (S.)
Iocundus, Martyr (S.)
Memmius, Martyr (S.)
Vincentius, Martyr (S.)
Fructuosus, Martyr (S.)
Primus, Martyr (S.)
Fabianus, Martyr (S.)
Caecilius, Martyr (S.)
Paulus, Martyr (S.)
Maximus, Martyr (S.)

G. H.

Illustris hæc octodecim Martyrum corona est: quorum duos referunt Martyrologiū Aquisgranense & Hermannus Greuen in auctorio Vsuardi, scilicet S. Plesium ceterorum Ducem, cum S. Fabiano. Omnes inscripti sunt perantiquo MS. Martyrologio Romano, quod S. Hieronymo tribuitur: quod ita incipit: XIIII Kalend. Mart. In Britannis natale SS, Faustiniani & Iuuentiæ. In Spania Barcilone natalis Cucubatis. In Campania Cumbas Natalis Iulianæ. De Cucufate agemus XXV Iulij, de aliis hoc die. Dein hæc leguntur: Et alibi Plesij, Dionysij, Hierapij, Martialis, Nundiani, Pessiani, Pauli, Gallonis, Honorij, Iocundi, Memmij, Vincentij, Fructuosi, Primi, Fabiani, Cæcilij, Pauli, Maximi. Cetera, quæ ad locum, tempus, genus martyrij spectant, prorsus latent. Inter Martyres Africanos, qui hoc die ex eodem Martyrologio dantur, sunt etiam Martialis, Vincentius, Maximus & duo vti hic Pauli: a quibus hos diuersos arbitramur. Inter XXXVII Martyres Ægyptios ad XVIII Ianuarij relatos sunt etiam Paulus, Dionysius, Plesius. Vix alios alibi coniunctos reperimus: aliquorum etiam hactenus incognita nomina. In paruo Martyrologio S. Maximini, sed antiquo, ad XVII Februarij hæc solum leguntur: XIII Kalend. Mar. Passio SS. Pauli, Maximi, Ianuarij. De Ianuario ibidem agemus ex aliis Martyrologij, sed quia ab nullo alio isthic mentio sit SS. Pauli & Maximi, eos ad hunc diem reiicimus.

DE SS. FAVSTINIANO ET IVVENTIA MARTYRIBVS IN BRITANNIA.

[Commentarius]

Faustinianus, Martyr in Britania (S.)
Iuuentia, Martyr in Britania (S.)

G. H.

Antiquum MS. Martyrologium Romanum, siue S. Hieronymi, ex Britannia in Belgium & forsan a S. Willibrordo Anglo deportatum fuisse diximus in Præfatione generali ad Ianuarium cap. 4 § 10. Imo illud vsu olim apud Britannicas Ecclesias receptum fuisse, ex hoc die similibusq; nonnullis locis coniici potest. Auspicatur namque ab his Sanctis, minus alibi notis, & ista habet: XIIII Kalend. Mart. In Britannis natalis Sanctorum Faustiniani & Iuuentiæ. Solius Faustiniani mentio fit in MS. Martyrol. Aquisgranensi, & in auctario Hermanni Greuen. Cetera latent.

DE S. IVLIANA VIRGINE NICOMEDIENSI ET MARTYRE, BRVXELLÆ IN BELGIO, ET ALIBI,

svb Maximiano

Commentarius præuius.

Iuliana, Virgo Nicomediensis et Martyr, Bruxellae in Belgio (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Iulianæ Virg. Mart. ætas, patria, natalis, Acta Latina duplicia.

[1] Nicomedia vrbs Bithyniæ, ad sinum Astacenum (περι καλλὴς perelegans dicta Athenæo lib. 1, & Simeoni Metaphrastæ, septingentis post Athenæum annis, ciuitatum pulcherrima) alterum Diocletiano crudelitatis in Christianos exercendæ theatrum fuit. Hinc in tabulis Ecclesiasticis multa ab eo, Maximianoq; Herculeo collega, Romæ interempta millia Martyrum leguntur, Nicomediæ ab eodem ac Galerio Maximiano Armentario multa. [S. Iuliana Nicomediæ passa sub Maximiano Imp.] In his S. Iuliana Virgo fuit: quæ anno nono ætatis, vt Menæa asserunt ac Metaphrastes, desponsa Eleusio nobili & opulento adolescenti; nono post anno, cum ipsa decimum octauum ageret, neque ei nubere vellet, nisi prius Christianam religionem capesseret, ab eo, Vrbis quippe iam Præfecto, variis tormentis cruciata, demumq; plexa capite est. Quo anno id contigerit, haud satis constat. Baronius to. 3 ad annum 311 nu. 17 illius aliorumq; Nicomediæ occisorum meminit, sed certum martyrij tempus non aßignat. Sub Maximiano eontigit. Is Cæsar creatus anno CCXCI, Augustus CCCIV, extinctus CCCXI. Quia a Præfecto consultus in Iulianæ & sociorum Martyrum caußa dicitur, nulla Diocletiani facta mentione, verisimile est, id factum post annum CCCIV, quo Diocletianus imperio se abdicarat.

[2] Græci anniuersariam eius memoriam celebrant XXI Decembris. Quo die ista habet Menologium ab Henrico Canisio editum: Commemoratio sanctæ Martyris Iulianæ apud Nicomediam, [21 Dec.] sub Maximiano Imp. Fusius de ea agunt Menæa, Maximus Cytheræus, Arcudij Anthologion, traduntq; solennitatem eius celebrari in æde ipsi dicata, quæ est iuxta templum S. Euphemiæ in Petrio. ἐν τῷ Πετριῳ. Meminit eius illo die ex Latinis Galesinius & Ferrarius: hic natalem agi tunc scribit, Translationis memoriam XVI Februarij, quod & Baronio visum. Acta Latina, scripta, vt mox probabimus, antequam Cumas esset corpus S. Iulianæ translatum, eam interfectam XIV Kalend. Martij habent. Eo etiam die vetera omnia Latinorum Martyrologia illius consignant celebritatem. Vetustißimum Romanum, [aut potius 16 Febr.] siue S. Hieronymi, ista habet: Nicomediæ passio S. Iulianæ Virg. Minus Martyrol. MS. monasterij S. Maximini Treuiris: Natale S. Iulianæ Martyris. Wandelbertus:

[vt habent vetera Martyrologia,] Quartus cum decimo Iuliana Martyre lucet. Cetera Cumis eam tribuunt, quod eo translatæ eius fuere postea reliquiæ. Ita vetus Romanum a Rosweydo editum, Centulense item, aliaq;: Et in Cumis S. Iulianæ Virg. Peruetus MS. Ser. Reginæ Sueciæ: Et in Cumas ciuitate passio S. Iulianæ Virginis, quæ tempore Maximiani Imp. omni genere tormentorum afflicta, ad vltimum decollata est. In eamdem sententiam alia. Vsuardus: Ciuitate Cumis S. Iulianæ V. quȩ post varia tormenta & carceris custodiam, palam cum diabolo conflixit: dein flammas ignium, & ollam superans feruentem, capitis decollatione martyrium consummauit. Addunt exemplaria quædam, tempore Maximiani Imp. Ado, Beda vulgatus, Rabanus, Notkerus, MSS. Lætiense, & S. Martini Tornaci: Et in Cumis S. Iulianæ Virg. quæ tempore Maximiani Imp. &c. Quæ passa est quidem in Nicomedia, sed post paucum tempus Deo disponente in Campaniam translata. Phrasi alia Romanum Martyrologium Baronij: Cumis in Campania translatio S. Iulianæ Virg. & Mart. quæ Nicomediæ sub Maximiano Imp. &c. Refragatur doctißimi Annalium scriptoris sententiæ, sapientißimi Pontificis Pauli IV auctoritas. Nam hic S. Iulianam XVI Februarij victoriam de dæmone ac tyranno retulisse iudicabat. [& censebat Paulus 4 Papa:] Ita Antonius Caracciolus cap. 16 de Neapolitanæ vrbis sacris monumentis: Quod Magnus ille Paulus IV nostræ Religionis Canonicorum regulariū, cum B. Caietano Thienæo, Conditor, huic Virgini (Iulianæ) valde deuotus, obseruabat, illo ipso decimosexto Februarij, a Ioanne Christum baptizante quadragesimo, quo ante ducentos circiter annos, sponsus eius Christus dæmonem in deserto vicerat, eumdem Virgo hæc fortissima vicit & vinxit. Nam (vt martyrij Acta tradunt) ipsismet catenis, quibus in carcere ligata erat, inaudito seculis omnibus miraculo, dæmonem, qui humana ei apparuerat specie, arctius illigauit &c. Cum autem idem Caracciolis antea S. Iulianæ martyrium statuerit anno CCXCIV, non CC solum, sed minimum CCLXIV anni fluxerant a Christi baptismo.

[3] Constantius Felicius videtur ambigere, an non duæ fuerint Iulianæ, vna Nicomediensis, Cumana altera. Postquam enim de Nicomediensi egit, ista subiicit: Ponunt aliam Iulianam ex ciuitate Cumana, quæ & in ea martyrium obierit. Quidam eamdem esse volunt, quæ Cumis nata, Nicomediæ fecerit martyrium. Ita ille. [an Cumis nata fuerit?] Georgius Cardesus in Hagiologio Lusitanico ad hunc diem, Notat. 6, ait probabiliorem opinionem esse eorum, qui Cumas, Campaniæ vrbem, patriam S. Iulianæ statuunt. Quinam vero illi? Vnicum reperio Felicium medicum, qui id scripserit a quibusdam dici. Nam quod alij ita habent, Cumis passio S. Iulianæ, id solum volunt, eius certaminis eo die Cumis recoli memoriam: non autem, quod nata Cumis, in Asiam dein profecta, Nicomediæ triumphum martyrij sit adepta. In MS. Martyrologio Ecclesiæ Aquisgranensis, post prolixum elogium S. Iulianæ, quale sere est in Beda vulgato, Adone, & aliis, quo & passa Nicomediæ narratur, & in Campaniam postea translata, alij enumerantur Sancti, ac demum illud additur: Iulianæ Virg. & Mart. Quæsi diuersa est a priore, ad Nicomediam tamen Cumasue quid attineat, non video.

[4] Acta S. Iulianæ antiquißima sunt, conscripta cum adhuc illius corpus esset in territorio Puteolano: quod deinde, [Acta eius antiqua:] vt in altera a Vita nu. 24 dicitur, imminente Ethnica feritate,… translantum est in ciuitatem Cumanam. Cumis autem erat, cum Martyrologium suum composuit Vsuardus tempore Caroli Magni, ante annos ⅠƆCCC & quod excurrit. Prius ergo, adeoq; ante tempora Longobardorum, quorum hic videtur indicari Ethnica feritas, conscripta ea Acta fuere: quæ tamen acerbe perstringit Ioannes Hesselius a Louanio in Censura de historis Sanctorum cap. 2, his verbis: Vita S. Iulianæ (cuius initium est, Temporibus Maximiani Imp. persecutoris Christianæ religionis, [seuera de iis censura Io. Hesselij,] erat quidam Senator in ciuitate Nicomedia) non placet. Quia ipsa orat vt Præfectus fiat particeps dæmoniorum. Item dæmon apud eam dicit se primos parentes vicisse, Iudam ad proditionē instigasse, & omnia mala quæ in isto mundo fiunt se perficere. Item a nemine vel Patriarcharum vel Apostolorum vel Martyrum sic se afflictum, sicut a Iuliana. Item se non esse satanam, sed vnum ex subditis eius; cum Scriptura dicat satanam inuasisse Iudam, & primos parentes vicisse. Et licet dici posset, diabolū mentiri, hoc tamen dicendum non est, quando Martyr cogit eum dicere veritatem: aut oportet Martyrem superstitionis accusare, quæ videlicet societatem amicitiæ, & non coactionis tantum, ineat cum dæmone.

[5] Verum iis argumentis haudquaquam graue inest pondus. Nam cum sancta Virgo cap. 1 nu. 5 ita orat, Et fac ipsum Præfectum, [vefutatur] participem dæmoniorum, a me derideri, & ipsum consumptum a vermibus magno dolore torqueri & c. non id orat, vt particeps dæmoniorum fiat; sed potius, vt qui iam nefariam cum dæmonibus societatem coierat, infamia aliisq; temporalibus pœnis torqueatur sicq; Dei virtus ostendatur. Quid ni vero orare & illud potuit, vt traderetur satanæ in interitum carnis, sicq; consors fieret dæmoniorum, quo vel ei vexatio daret intellectum, vel eius saltem retunderetur superbia? Eum certe, quem Apostolus 1 Cor. 5 excommunicari iubet, & tradi satanæ, fatentur Patres multi atque Interpretes vere a dæmone possessum fuisse. Nitide precationem illam Iulianæ ita explicat ac lenit Metaphrastes: Eum autem, qui aduersus me bellum gerit, confringe Rex inuicte, & per cum, aduersarium, &, qui nos conatur supplantare, satanam.

[6] Apud eumdem Metaphrasten, perinde vt in Latinis Actis, gloriatur dæmon, [per singula capita:] Euæ lapsu, proditione Iudæ, aliisq; sceleribus, vt suo impulsu perpetratis, siue alteri præcipue suadenti minister solum ac satelles fuerit, seu primarius auctor, totiusq; confector nequitiæ scelerisq;. Nam de satana quod affert Hesselius, in Iudam intrasse, vnde constat eum fuisse omnium dæmonum principem? Ea vox, quæ aduersarium significat, frequenter pro quolibet dæmone accipitur: vt Matth. 12 v. 16. si satanas satanam eiicit: atque alibi sæpe. Esto tamen, reperiatur quandoque alia notio vocis illius, vt cum Paulus 2 Cor. 12 colaphizari se fatetur ab angelo satanæ, id est ab emissario vel principis omnium dæmonum, vel eius qui vnius præcipue flagitij incentor est; vbi tamen legit. Hesselius vocem satanæ vsurpatam eum de Euæ peccato agitur? Neque in his S. Iulianæ actis negat se dæmon satanam esse: licet suum ducem, siue patrem, vt nu. 8 loquitur, satanam fateatur, sed nomine Beelzebub. Si autem existimat idem Doctor dæmonem, cum vel Ecclesiæ exorcismis, vel Sanctorum imperio, veritatem dicere cogitur, ita obtemperare, vt non aut sæpe tergiuersetur, aut multa admisceat mendatia, valde fallitur. Nec superstitio est, aut cum dæmone societas amicitæ, si iubeatur nonnulla effari, ad quæ plane & vere exponenda eum non semper Deus cogit, vti qui ea illi imperat, futurum sperarat. Quamquam nil temere ex eo sciscitari oportet, neque pati vt parerga effutiat, quibus dolum nectat incautis. Nolim autem hic contendere, nihil librarios, dum hæc acta transcribunt, addidisse de suo. Cum ait dæmon a nullo Patriarcharum, aut Apostolorum, Martyrumue sibi tantos inflictos esse cruciatus, verum dicat an mentiatur nolo quærere: nec liquet. Christus certe eum qui se in deserto tentarat, non legitur tunc aut vinculis ligasse, aut verberibus multasse, sed solum a se abegisse. Denique non ait dæmon, omnia mala, quæ in mundo fiunt, se perficere: sed addit, cum fratribus suis, quod verum est.

[7] Porro Acta hæc paßim in omnibus antiquis extant MSS. Legendariis aut Paßionalibus. [ea Acta hic edita ex XI MSS.] Vndecim præcipue vsi sumus exemplaribus, plerisque optimæ notæ, monasterij Gladbacensis in ditione Iuliacensi, Cusano, Treuirensibus duobus e monasteriis S. Maximini & S. Martini, Vltraiectino Ecclesiæ S. Saluatoris, Rubeæ vallis Canonicorum regularium in Sonia silua, monasterij Hubergensis Guilielmitarum in diœcesi Antuerpiensi, Ser. Reginæ Sueciæ, ac tribus nostris, quorum vnum maxime cum Gladbacensi congruebat, alterum paullum subinde contractum erat, tertium aliquanto magis. Alia extabant apud amicos, quæ vt ad nos mitti curaremus, necesse haud duximus.

[8] Eadem Acta, aut consimilia, habuit Simeon Metaphrastes, quæ egregie explanauit, [similia apud Metaphrastē:] ornauitq;. Latine verti curauit Aloisius Lipomanus, & iu lucem emisit: suo deinde de Sanctorum actis operi inseruit Laurentius Surius. Nos ea, quia in manibus sunt, missa fecimus. Prætulimus Latine aliquot ante Metaphrasten seculis scripta, at nondum cusa typis, præterquam in 2 parte Legendæ Louanij anno ⅭⅠƆCCCCLXXXV, vbi tamen nonnihil decurtata. Ea ante CCCC annos summatim in suum Speculum historiale transscripsit Vincentius Bellouacensis lib. 12 cap. 34 & seqq. ex eoq; S. Antoninus Chronic. I par. tit. 8 cap. 1 § 8, Petrus Equilinus lib. 3 cap. 131.

[9] Alia se habuisse S. Iulianæ Acta scribit Baronius in Notat. ad Martyrol. e Græco Latine reddita a Petro quodam, qui ea ad Petrum Neapolitanum Episcopum direxit, [alia Latina] vt docet eius præfatio. At non docet præfatio, e Græco Latine reddita, sed expolita tersiore stylo: scribit enim, cum eius passio propter incompositas dictiones in cœtu fidelium legi minime præualeret, instigatum se a Petro Antistite fuisse, vt suo eam elogio clarificare studeret. Petrum porro, cui eam lucubrationem scriptor ille dedicauit, [dedicata Petro Archiep. Neapolit.] existimat Bartholomæus Chioccarellus in præclaro de Neapolitanis Episcopis commentario, Petrum de Surrento fuisse, qui anno ⅭⅠƆCCXVII ad eam Cathedram euectus. Ast erat decem annis prius, anno nimirum ⅭⅠƆCCVII ab Anselino Archiepiscopo Cumis Neapolim translatum S. Iulianæ corpus, [non 2,] vt infra plenius narrabitur. Cumis tamen adhuc fuisse constat, cum Vitam eius composuit Petrus. Perspicuum id est ex prologo, vbi ita Petrum Archiepiscopum compellat: Quia beatæ & gloriosæ Martyris Iulianes sacratissimum corpus in vicinia vestræ vrbis, hoc est in Cumanæ Sedis ecclesia requiescit, sacrisq; miraculis optime fulget. Atque aliquanto disertius sub finem illius Vitæ: Postea vero imminente Ethnica feritate, ne talis tantusque thesaurus dehonestaretur, translatum est corpus eius in ciuitatem Cumanam, ibique in ipsius & B. Maximi basilica cum gloria collocatur: vbi plurima petentibus beneficia ad laudem Domini præstare non desinit vsque in hodiernum diem.

[10] Scripta igitur est Vita illa, cum adhuc Cumis quiesceret, fulgeretq; miraculis Iulianæ corpus, ante Petri II Episcopatum. Antonius Caracciolus scribit. Acta prædicta a Petro litteris mandata sub Leone vltimo Cumarum Episcopo. Æqualis Anselmo fuit Leo: neque sub eo composita Acta sunt, cum dedicata sint Egregio Patri Domno Petro, [sed 1 circa an. 1100,] sanctæ Parthenopensis Ecclesiæ optimo Pastori. Quis ille, sacro corpore adhuc Cumis existente, nisi Petrus eo nomine primus Archiepiscopus, centum ante Leonem annis, cum eum idem Chioccarellus Ecclesiæ Neapolitanæ præfuisse ostēdat anno ⅭⅠƆXCIV, ac deinceps ad XVI minimum annos? [a Petro quodam.] Vitam eam ex Actis Ecclesiæ Neapolitanæ anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVIII ad nos misit Antonius Beatillus noster Auctorem illius Petrum Caracciolus Subdiaconum ait fuisse. De iis qui cum S. Iuliana eodem tempore, atque etiam (vt videtur) die, martyrij lauream Nicomediæ adepti, agemus infra seorsim. Quæ cum S. Barbara martyrium IV Decembris Nicomediæ quoque pertulit Iuliana Virgo, diuersa nobis ab hac videtur.

§ II S. Iulianæ triplex translatio: ecclesiæ illi dicatæ. eius reliquiæ an Neapoli?

[11] Nicomedia asportatum S. Iulianæ corpus, post paucum tempus, vt habent Acta. Petrus ait, cum sanctæ Ecclesiæ pax esset reddita. Obtinuit illud senatoriæ dignationis matrona, quam multi MSS. codices Sephoniam, Sophiam quidam cum Metaphraste, Petrus Sophroniam appellat: Caracciolus Melaniam fuisse asserit. Consetne igitur paucum tempus esse XC annos, [S. Iulianæ corpus translatū Nicomedia in agrum Puteolanum:] quot fere a martyrio S. Iulianæ ad Melaniæ ex Oriente in Italiam reditum interceßere? Existimauit Metaphrastes cæleste id pignus, Romam vsque delatum, & quidem mox a martyrio. Mulier, inquit, quædam, nomine Sophia, forte fortuna TVNC transiens Nicomediam, & ad magnam vrbem proficiscens Romam, illas sacras secum acc pit reliquias, easque domum portans, excitat Martyri templum dignum eius certaminibus. At cum ad mare Tyrrhenum peruenisset cum cælesti hoc thesauro Sephonia, exurgens tempestas valida vti Acta memorant, abiit nauis vsque ad fines Campaniæ. Posita est autem B. Iuliana prope territorium Puteolanum, vbi habet mausoleum vno miliario a mari.

[12] Postea vero imminente Ethnica feritate … translatum est corpus eius in ciuitatem Cumanam, vt habet altera Vita a Petro scripta num. 24, cuius verba iam retulimus nu. 8 Arbitramur per Ethnicam feritatem intelligi [postea Cumas,] Longobardorum sæuitiam, qui sub annum ⅠƆLXVIII Italiam inuaserunt, lateq; populati sunt, nonnullis vrbibus exceptis, quæ in fide Reip. perstiterunt: inter quas numerari castrum Cumanum debet, [vrbem munitam:] vti liquet ex Vita S. Gregorij II auctore Anastasio Bibliothecario, quam XIII Februarij dedimus. Nam in ea cap. 1 nu. 8 dicitur postea illud a Longobardis pacis dolo peruasum, sub autumnum anni ⅠƆCCXVI, vti ibidem § 3 nu. 21 ostendimus, recuperatum deinde auxiio Ioānis Ducis Neapolitani: nam & Neapolis Longobardis semper restiterat.

[13] Neque dubium est, quin S. Iulianæ reliquiæ sint Cumas, assentiente Neapolitano Episcopo deportatæ: qui ea occasione illarum fragmenta fortaßis obtinuerit, aut obtinere deinde a Cumano Antistite poruerit. Quare S. Gregorius Magnus lib. 7 Registri, ep. 84, Indict. 2 anno ⅠƆXCIX data, mandat Fortunato Episc. Neapolitano, vt oratorium, quod Ianuaria religiosa fæmina in loco quodam iuris sui fundarat, & in honorem SS. Seuerini Confessoris, & Iulianæ Martyris desiderabat consecrari … ipse consecret, [reliquiæ ante annū 600 expetitæ ad dedicationem ecclesia:] si in suæ prœciæ memorata constructio iure consistat, &c. ac de reliquiis subdit: Sāctuaria vero suscepta sui cum reuerentia col. locabis. Ac deinde ep. 85 eadem ita inculcat: Ianuaria religiosa fæmina sanctuaria BB. Seuerini Conf. & Iulianæ Mart. oblata petitione sibi postulat debere concedi: quatenus in eorum nomine oratorium propriis sumptibus constructum possit solenniter consecrari. Et ideo, Frater carissime, præfatæ Ianuariæ desideriis ex nostra te præceptione conuenit obedire. Erant S. Seuerini Noricorum Apostoli reliquiæ centum annis ante, S. Gelasij Papæ temporibus, ad castellum Lucullanum, inter Neapolim ac Puteolos situm, translatæ, vt diximus ad eius Vitam VIII Ianuarij. Fallitur Cæsar Engenius, dum in Neapoli sacra scribit pag. 302 Cumas allatum Nicomedia S. Iulianæ corpus ab Sophia matrona Romana. Hæc enim illi in agro Puteolano mausoleum construxit, vnde demum Cumas pereunit.

[14] Mansit Cumis sacrum illud pignus per annos ⅠƆC eoq; amplius, [corpus allatū Cumu Neapolim,] ac demum translatum Neapolim ab Archiepiscopo Anselmo anno ⅭⅠƆCCVII die XXV Februarij. Colitur Neapoli & per diœcesim officio semiduplici, vti præscriptum a Decio Cardinali Carafa Archiepiscopo Neapolitano anno ⅭⅠƆⅠƆCXIX in libello cui titulus, Catalogus Sanctorum aliquot &c. vbi & illud annotatum: Sacrum corpus honorifice conditum in ecclesia S. Mariæ Donnæ Romitæ, vt habetur in historia translationis litteris Longobardicis MS. Extabat olim Neapoli vetus ecclesia S. Iulianæ, [vbi colitur,] cuius meminit S. Gregorius Papa lib. 8 Registri ep. 14. Celebrabatur autem eius festum solenni officio in Neapolitanis Ecclesiis, vt videre est in duobus MSS. SS. Kalendariis, & in antiquis Litaniis Ecclesiæ Neapolitanæ, atque in vetusto Missali MS. quod extat in Bibliotheca sanctorum Apostolorum. A monialibus autem monasterij D. Romitæ proprio celebratur officio cum Octaua. Hæc ibi. Verba porro S. Gregorij, in epistola hic citata, ista sunt: [& antea tempore S. Gregorij habebat ecclesiam:] Fuscus Abbas monasterij SS. Erasmi, Maximi atque Iulianæ, quod Neapoli ab Alexandra clarissimæ memoriæ fȩmina, sicut nosti, fundatum est &c. Quod SS. Maximum & Iulianam esse patronos fundati a se monasterij Alexandra voluit, indicium est, iam tum fuisse Cumas translatum Iulianæ corpus, ibiq; in basilica S. Maximi conditum, cum eo effulsisse vel miraculis vel gloriosa martyrij commemoratione. S. Erasmus, vt II Iunij dicemus, Formiis in eadem ora maris Tyrrheni, vbi martyrium passus, colitur.

[15] Historiam Translationis huius tertiæ SS. Iulianæ & Maximi litteris tradidit scriptor anonymus, qui spectauit, eratq; fortaßis ex eorum numero Presbyterorum, [Translationis historia a quo scripta?] qui sacra sanctimonialibus S. Mariæ Donnæ Romatæ administrabant; Abbatissæ certe quidem subditus. Patet ex iis quæ nu. 8 ipse precatur: Guberna, Domine, Abbatissam nostram: salua & auge hanc congregationem: quia in te Domine speramus. Sunt hoc tempore eiusmodi Sacerdotes, qui Missas faciant, aliasq; obeant sacras functiones, omnino octo, cum duobus Clericis: monachæ vero LXXX. Eam historiam ex Actis Ecclesiæ Neapolitanæ nobis olim misit Antonius Beatillus noster, [vnde hic edita?] quam Chioccarellus quoque & Caracciolus habuisse se significant. Videtur prologus, siue epistola ad Anselmum Archiepiscopum præfixæ fuisse, sed a librario omissa. Nam eum ita auctor nu. 7 compellat: Quos tu misisti, Pater sanctissime. ac deinde: Quo audito, veniens tu, Pater beatissime, cum processione magna totius Cleri &c. Huic historiæ subnectemus Lectiones in officio Ecclesiastico die S. Iulianæ recitari solitas, quas nobis Capua vir humanißimus atque eruditißimus Siluester Aiossa submisit.

[16] Monasterium, in quo reconditæ Neapoli S. Iulianæ reliquiæ fuere, appellat scriptor S. Mariæ de Donna Aromata, [positum corpus in cœnobio S. Mariæ Donnæ Romita:] ac deinde S. Mariæ Donnæ Aromatæ, vel Aromate, ita namq; scriptum, fors mendose. Lectiones officij, B. Mariæ de Donnaromata. Cæsar Engenius, vbi de hoc cœnobio agit in Neapoli sacra, fundatum scribit a sanctimonialibus, quæ Constantinopoli vitandæ persecutionis caußa Neapolim aduenerant, seruabantq; S. Basilij regulam, ac postea instituta Cisterciensia amplexæ, dein Benedictina. Firmat id antiqua tradione, ac variis Regum Neapolitanorum diplomatis, aliisque actis publicis, quorum recitat verba. In iis vocatur monasterium monialium Ecclesiæ S. Mariæ de Perceio de Constantinopoli, Neapoli Ordinis Cisterciensium. alibi, Ecclesia S. Mariæ Dominarum de Romania de Neapoli Ord. Cisterciensis. alibi, S. Maria de Perceio de Constantinopoli. S. Maria de Perceio Dominarum de Romania. alibi, S. Maria Donna Romita. &, monasterium S. Mariæ Donna Romita. Caracciolus arbitratur appellatam eam ædem τῆς Μὰρίας κυρὶας ῥώματος, Mariȩ Dominæ potentis; quod ῥῶμα vim, robur, impetum significet. Vnde loco nomen, necesse non est vt disputemus. Id solum pronuntiamus, eo allatum S. Iulianæ corpus, maiorem in modum hoc flagitante Abbatißa Bienna.

[17] Plura exinde templa honori S. Iulianæ erecta Neapoli esse tradit Engenius: extare enim in publicis tabulis memoriam terræ venditæ a Rectore Ecclesiæ Beatiss. Ioānis Christi Apostoli & Euangelistȩ & B. Iulianȩ Virg. & Mart. intus hanc ciuitatem Neapolim, [alia ante dicata illi ecclesia Neapoli:] iuxta vicum qui nominatur de S. Iuliana, in regione portæ S. Ianuarii. Verum cum signatas hasce tabulas fateatur Engenius anno 1 Wilhelmi Regis, certum est id contigisse XL annis ante quam Neapolim S. Iulianæ corpus deueheretur, si de Wilhelmo Bono agatur; pluribus, si de patre, Malo appellato. Fuerit eius Ecclesiæ patrona adoptata cum S. Ioanne Iuliana, vti monasterij, quod Neapoli ab Alexandra fundatum supra retulimus ex S. Gregorio, atque oratorij quod alibi a Ianuaria.

[18] Aliam monachæ Donnæromatæ, ipsaq; fortaßis Bienna Abbatissa, ædem S. Iulianæ iuxta veterem suam construxerunt, [noua constructa in Donna Romita:] vbi illius res gestæ, tormenta, miracula, picta visebātur. Ea deinde euersa, inq; profanam habitationem mutata cum parte monasterij, quod aliis coëmptis ædificiis egregie amplificatum. Hæc Engenius, pluraque alia. Seruari etiamnum in eo monasterio S. Iulianæ corpus affirmant Chioaccarellus & Caracciolus. At fatetur hic, neminem esse qui norit vbi id conditum sit: [vbi illic conditum eius corpus ignoratur:] negat tamen, inde fieri coniecturam posse, alio id esse auectum, cum nemo inficietur S. Hieronymi corpus Romæ esse, Ticini S. Augustini, S. Ambrosij Mediolani, Tolentini S. Nicolai, etsi vbi hæc quiescant, nemini sit compertum. Recte ista quidem, quando alia vrbs nulla est, quæ eorum ad se delatas esse reliquias contendat.

[19] At S. Iulianæ lipsana plures sibi vendicant vrbes: in sola Italia Comum, Beneuentum, Verona, Rauenna, [id se habere iactant] Mons Virginis, vt ipse fatetur Caracciolus. Comenses scribit Ferrarius S. Iulianam, vt ciuem suam, & apud se martyrij agone perfunctam, venerari, ea motos ratione, quod Comum aliquando Cumæ appellatum dicatur. At ne Cumis quidem ea martyrium exanthlauit, sed Nicomediæ. [Comum,] Neque Comum aliquando Cumæ, inquit Ferrarius, nisi apud imperitos appellatum fuit. Accuratum Catalogum Sanctorum Beneuentanæ ciuitatis, qui siue anniuer sariis feriis, seu fama sola sanctitatis, sed maiorum testimonio confirmata, celebrantur, selegit ediditque Marius de. Vipera anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXV: [Verona,] nulla iu eo S. Iulianæ mentio. Veronæ quæ colitur S. Iuliana Virgo & Martyr, alia est, vt infra ostendimus.

[20] In monasterio Montis Virginis, de quo agemus XXV Iunij ad Vitam S. Guilielmi fundatoris, asseruari corpus S. Iulianæ Virg. & Mart. scribit Felix Renda eiusdem monasterij Prior. Hieronymus Rubeus histor. Rauem. lib. 6 pag. 385 scribit, [Mons-Virginis,] Rauennæ in cœnobij S. Mariæ Rotūdæ sacra æde B. Iulianam Virginem & Martyrem Dei requiescere. [Rauenna.] Probat Simeonis Archiepiscopi testimonio: quem cum affirmet anno ⅭⅠƆCCXVII ad eam Cathedram euectum; constet autem S. Iulianæ corpus decem dumtaxat annis prius Neapolim Cumis fuisse translatum; vel alia fuit apud Rauennates Iuliana, vel pars fortaßis non magna huius nostræ antea Cumis obtenta..

§ III S. Iulianæ reliquiæ in Hispania Lusitania, Germania, Belgio: non omnes huius.

[21] At Nicomediensem, siue Cumanam, qua de hic agimus, Iulianam penes se extare Hispani iactant. Quæ enim Santillana appellatur Asturium vrbs, eam prius Lobaniam dictam, [Santillanæ in Asturia] S. Iulianæ translato illuc corpore, ab ea nouum tu isse nomen autumant, Ioannes Maldonatus, Alphonsus Villegas, Franciscus Padilla centuria 4 hist. Eccl. Hispan. cap. 18, Ioannes Marietta lib. 4 cap. 42, Ioannes Tamayus Salazar ad 6 Martij, Rodericus Mendez de Silua, Prudentius Sandouallius in Vita Alfonsi Catholici, aliiq;. Describemus hic quæ de ea Ioannes Maldonatus prodidit, quia & ceteris iam citatis antiquior, & præ iisgnarus antiquit atum Ecclesiæ Burgensis, cuius teste Padilla Prouisor, est autem in ea diœcesi Santillana. Ita ergo scribit:

[22] Iuliana Nicomediæ, quæ ciuitas est Bithyniæ, ab Eulosio Præfecto, cui erat desponsata, martyrio affecta est: eiusque corpus a Sophonia patricia fæmina in Campaniam (sic fama tenet) deportatum. Ceterum Burgensis Ecclesia haud quidem immerito eam, veluti tutelarem Diuum, numenque propitium, suspicit ac veneratur. [S. Iulianæ reliquiæ] Constat profecto reliquias eius, priscis ante nostram memoriam seculis, in Burgensem regionem fuisse translatas: licet a quibus, aut quo tempore, maiorum incuria oblitteratum sit. Est in Burgensi ditione oppidum nomine Santilana, non sane incelebre, in quo basilica sacra, veterem quamdam referens structuram, conspicitur: quæ quoniam reliquias Diuæ Iulianæ continet, nomenque refert, cunctis est adiacentibus populis religiosa. [(vnde & oppido nomen)] Oppidum etiam ipsum a Iuliana nomen traxisse, manifestum est, si paucas reponas litteras, quæ vetustate obsoleuerunt.

[23] Alfonsus igitur Carthaginensis, Burgensis Episcopus, vir parentum nostrorum memoria certe pius ac prudens, venerandum ex officio pastorali adiens monumentum, cernensque non satis ex merito tantum Iulianæ pignus decenti loco teneri (erat enim in meditullio templi quasi desertum) ex auctoritate Cleri populique, [ex medio templi ad arā principem translatæ,] in caput eiusdem templi, & aram ipsam primariam, magna Sacerdotum pompa, profanæque turbæ concursu transferendū curauit. Atque vt translationis, tanto cunctorum ordinum plausu celebratæ, memoria ad posteros emanaret, Clero præsertim Burgensi, quod vocant Capitulum, & nobilibus plerisque suffragantibus, censuit, ac sub anathematis interminatione sanciuit, [festo indicto 6 Martij:] vt festum S. Iulianæ, quod quartodecimo Calendas Martias ad eam diem agebatur, pridie Nonas Martij in fauorem nouæ translationis ageretur. Deprecemur ergo sanctissimam Iulianam, vt quæ nostram voluit suo funere prouinciam honestare, quæque non dedignata est toties hinc inde, quo nobis patrocinaretur, transferri; obtineat apud Deum, omnipotentem, hinc nos depositis commissorum sarcinis, ad superas sedes post vitæ cursum transferri.

[24] Hactenus Maldonatus: eadem fere ceteri. Istud perperam Padilla, translatum S. Iulianæ corpus per Alfonsum de Cartagena Episcopum, Santillana Burgos: cum solum e meditullio templi Santillanensis ad aram primariam, aut (vt alij habent) capellam maiorem, transpositum sit. Cum autem quæ de sanctæ Virginis ac Martyris Iulianȩ corpore Nicomedia in agrum Pitteolanum, hinc Cumas, iis euersis anno ⅭⅠƆCCVII Neapolim deuecto, relata sunt, certis constent testimemoniis; videanturq; citati scriptores Hispani opinari, longe ante eum annum in Hispaniam fuisse deportatum, transactis, [incertum an Nicomediensis Iulianæ.] vt habet Tamayus Salazar, a prima per Sophiam translatione, aliquot annis; possumus haud teniere suspicari, vel solum partem aliquam reliquiarum Santillanæ esse, vel potius alterius Iulianæ corpus. Quid si, occupata a Mauris Hispania, vti Ouetum arca multis conferta Sanctorum reliquiis, [an alterius Sancti,] ita & Santillanam aliquæ allatæ, præsertim quando ex variis destructis vrbibus eo colonos Alfonsus Catholicus Rex, Pelagij gener, deduxit? Euenire deinde potuit, vt cum ignoraretur, quorum eæ essent Diuorum reliquiæ, ex nomine vrbis Santillanæ, [alterius Iulianæ:] aliquis imperitus S. Iulianȩ esse coniecerit, idq; sensim ad posteros transierit. Esto tamen, Iuliana colatur illic, non ficto nomine, (neque enim conuellere immemorabilem traditionem volo, quod esset publicæ obstrepere pietati) at quanta ibi portio reliquiarum eius sit, non exprimitur, nec quo tempore modoue illuc peruenerit. Franciscus Gonzaga par. 3 Seraphicæ religionis in prouin. Cantabriæ cap. 13 scribit Horduniȩ in conuentu S. Marinȩ, præter alias reliquias, capita asseruari SS. Ioannȩ, Cȩciliȩ, Iulianȩ, [quid si Vrsulanæ?] Eugeniȩ, quȩ cum B. Vrsula olim pro Christi fide passȩ sunt. Quid ni vel eiusdem vel alterius Iulianæ Vrsulanæ suspicemur in Asturiam æque ac Cantabriam reliquias aliquas deportatas?

[25] Nostram etiam illud coniecturam fulcit, quod Villegas, Padilla, Mendez Silua, martyrium consummasse Santillanensem illam scribunt die XXVIII Iunij: [coli solet 28 Iunij:] quamquam id Nicomediæ priores duo statuant euenisse, anno Christi CCCVII. Hinc illam Marietta ad eum quoque diem refert. Quo etiam die Ferrarius in generali Catalogo SS. ita scribit: In diœcesi Burgensi S. Iulianȩ Virg, & Mart. Atque in Notis significat eam esse, quæ Santillanæ vrbi dederit nomen. Georgius Cardosus in Notis ad Hagiologium Lusitanicum scribit, XXVIII Iunij allatas esse Santillanam S. Iulianæ reliquias, qui dies idcirco eius honori dicatus fuit. In Breuiario Burgensi excuso anno ⅭⅠƆⅠƆI auctoritate Paschasij Burgensis, ad eum diem officium ponitur de S. Iuliana cum IX Lectionibus, nulla apposito natalis aut translationis discrimine.

[26] Nunc VI Martij colitur: quæ postremæ translationis anniuersaria est celebritas, vti iam ex Maldonato retulimus, [iā 6 Martij.] cui Marietta ceterique subscribunt. Quo die etiam Ferrarius: Santillanȩ in Asturibus translatio S. Iulianȩ Virg. & Mart. ac plenius Ioannes Tamayus Salazar ad eumdem diem: Apud vrbem Burgensem in Hispania translatio corporis S. Iulianȩ Virg. & Mart. Nicomediȩ, quod ab antiquis temporibus e Campania ad oppidum S. Iulianȩ, & decurtato nomine Santillana, Burgensis diœcesis, asportatum, ibidem requiescit. In Notis pollicetur se eius Acta ad XXVIII Iunij tomo 3 exscripturum. Sed consilium postea mutauit: nam ad eum diem non meminit S. Iulianæ.

[27] Georgius Cardosus, vt iam diximus, Hispanis adstipulatur de S. Iulianȩ corpore Santillanam aduecto: [caput S. Iulianæ in Lusitania,] caput vero ait in Lusitania esse. Illic pagus est, quem Sacauen vocant, haud longe distans Vlysippone: in quo monasterium S. Mariæ de Martyribus dictum, fundauit Michaël Moura, Regis Sebastiani secretarius, caputq; illi S. Iulianȩ donauit. Vnde id ipse sit adeptus, negat Cardosus se comperisse: sed plures illic & præclaras asseruari Cælitum reliquias ait. Cur ergo affirmat, id S. Iulianȩ Nicomedensis caput esse? Imo alterius esse estendit Franciscus Gonzaga parte 3 Religionis Seraphicæ in prouin. Algarbior. cap. 30, vbi de hoc cœnobio agit; ita enim scribit: Penes se caput beatȩ Virginis & Martyris Barbarȩ, [sed Vrsulanæ:] & alia quinque capita ex XI millibus Virginum, nec non partem sanctissimȩ crucis Christi deuotissime custodiunt. Quas omnes sacras reliquias prȩfatus fundator aliunde adductas dono ad domus decorem, ornatum atque deuotionem, munificentissime maximaque liberalitate donauit.

[28] Retulimus I Februarij ad Vitam S. Ignatij Antiocheni, § 4 de eius Reliquiis nu. 15 diploma Antonij Archiepiscopi Pragensis, quo testatur eiusdem sancti Martyris & Episcopi, Sanctique Ioannis Euangelistæ capitis frusta, craniumq; S. Iulianæ Virginis & Martyris, binis inclusa argenteis capitibus, ab Abbate Ossecensi Ord. Cisterciensis donata Mariæ Manriciæ, Wratislai Pernstainij Bohemiæ Cancellarij vxori. Et S. Ignatij quidem templo Societatis Iesv Romæ donatæ postea reliquiæ: [eranium olim in Bohemia:] quid S. Iulianȩ cranio factum sit, nondum comperi. Ceterum idem Archiepiscopus in eo diplomate fidem facit, S. Iulianȩ festiuitatem die XVI Februarij quotannis in ecclesia Metropolitana deuote commemorari & peragi consueuisse. Quo etiam die hȩ sanctȩ reliquiȩ, vt ait, semper ad altare maius in monasterio Ossicensi expositæ fuerunt, & cum omni veneratione, debito cultu a populo frequentatȩ. Vnde constat, illud creditum fuisse Nicomediensis Iulianæ cranium.

[29] Halæ quoque, celebri Comitatus Tirolensis oppido, in parochiali basilica, immenso sacrarum reliquiarum thesauro locupletata, [caput S. Iulianæ Halæ in Tiroli:] caput est S. Iulianȩ Virginis & Martyris, aut forte capitis pars. Huiusne tamen Iulianæ sit, an alterius, haud mihi liquet. Sunt illic plurimarum Virginum huc Martyrum, sodalium S. Vrsulæ, quarum aliquæ nominantur, plures sine nomine sunt, reliquiæ: sed plerisque, in Catalogo, quem nobis P. Albertus Faber Halensis collegij Societatis Iesu Rector transmisit, apponitur si ex illo virgineo cœtu sint: quo signo caret hoc S. Iulianȩ caput. [dubium cuius.] Nam complures Iualianas sodales S. Vrsulæ recenset Hermannus Crombachius noster in S. Vrsulæ vindicata. Quare Reu.mus D. Ægidius Gelenius, qui nunc est Osnabrugensis Suffraganeus, cum scribat lib 3 de Coloniæ magnitudine syntagm. 2 in S. Gereouis collegiata ecclesia S. Iulianæ bonam partem cranij asseruari; [variæ reliquiæ Coloniæ; fors Vrsulanarum:] syntagm. 4 in S. Cuniberti itidem collegiata, de Iuliana Martyre; syntagm. 12 in S. Pantaleonis monastrio, digitum S. Iulianæ Virg. & Mart. syntagm. 22 in parochiali S. Lupi, reliquias S. Iulianæ; nusquam, vt aliis Sanctis, diem apponit, neque lib. 4 in sacris Fastis ad XVI Februarij nomen S. Iulianæ: ratus nimirum, qui domi nascantur, legi potius vniones oportere, quam peregrinos incerta fide accersi. Monachij, quæ Boicæ Ducum sedes, templum magnificum habet Societas Iesu, plurimis illustrium Sanctorum exuuiis locuples, ac Sanctæ etiam Iulianæ, [æliquæ Monachij in Bauaria,] quæ propterea Officio Ecclesiastico illic XVI Februarij colitur: sed quæ eius reliquiæ eæ sint, vnde, quando allatæ, nondum comperi.

[30] An ex triumphali, de quo antea, agmine S. Vrsulæ fuerit S. Iuliana Virgo & Martyr, cuius Duaci in Belgio custoditur in S. Petri collegiata æde brachium, haud possumus certo statuere. [Duaci in Belgio,] Recensetur certe quidem ab Arnoldo Rayßio cum aliis earum Virginum reliquiis. Ibidem in S. Amati collegiata itidem ecclesia, eodem teste Rayßio, dens S. Iulianæ Virg. Mart. seruatur: cuius non constat. Neque cuius exuuiæ extent, in Præmonstratensi SS. Cornelij & Cypriani cœnobio iuxta Ninouiam Flandriæ oppidum, [Ninouiæ,] quas eleganter ornatas idem scribit. Probabilius est S. Iulianæ Nicomediensis fuisse reliquias, [Vlt raiecti olim:] quas Fredericus Badensis, Episcopus Vltraiectinus, diplomate dato XVIII Iunij ⅭⅠƆⅠƆXV, testatur apud Rayßium, suo tempore cum aliis plurimis inuentas in collegiata S. Ioannis ecclesia, olim a B. Bernoldo Episcopo, seculo Christi vndecimo, reconditas: quas Cumis fortaßis ille acceperat.

§ IV S. Iulianæ V. M. reliquiæ Bruxellæ in Belgio.

[31] Vrbes multas enumerauimus, ac cœnobia nonnulla, quæ S. Iulianæ penes se exuuias esse iactent, quædam nullo, vt ostendimus, incerto iure alia. Vrbs vna restat, secundum quam pronuntiare non vereamur, [notabiles Bruxellæ,] si traditione niti grauiumq; scriptorum testimoniis volumus. Ea est Bruxella, Brabantiæ, primariæ Belgarum prouinciæ, Ducum olim domicilium, nunc Gubernatorum Belgij Catholici. Hic ergo corporis S. Iulianæ insignes reliquiæ asseruantur, in ecclesia S. Mariæ de Sabulone dicta. Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Ital. ad hunc diem ista adnotat: Bruxellenses etiam, [vt testantur graues scriptores,] teste Molano, corpus hoc venerandum habere se credunt. Molanus ad Vsuardum in prima editione ista hoc die addit de S. Iuliana: Quæ passa est quidem in Nicomedia; sed post paucum tempus, Deo disponente, in Campaniam est translata: postmodum Bruxellam ad Sabulonem. Idem scribit Canisius in Martyrol. At MS. Florarium: Ciuitate Cumis S. Iulianæ Virg. & Mart. Passa est in Nicomedia anno salutis CCLXXXVII, sed post paucum tempus, Deo disponente, in Campaniam translata. Modo vero seruatur corpus eius Bruxellæ in capsa argentea. Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, vbi de S. Iuliana egit, ista subnectit: Pars reliquiarum eiusdem Bruxellæ ad D. Virginis in Sabulo; vt vocant, magno cum honore adseruatur. Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico ista scribit pag. 335. S. Mariæ parochialis Ecclesia Sabulensis Bruxellæ, portionem corporis insignis Virginis S. Iulianæ possidet, quæ olim per quemdam Brabantiæ Ducem, reportata de hostibus victoria, ad hanc beatæ Virginis ecclesiam, ex Gallia delata est. Ea ecclesia, quamuis ornata & ampla, non est tamen parochialis, vt putauit Rayßius. Denique Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano ita habet: Bruxellæ in basilica B. Mariæ de Sabulo, susceptio reliquiarum S. Iulianæ Virg. & Mart. quæ sub Maximiano &c.

[32] Extant in cœnobio Rubeæ vallis in Sonia silua, to. 2 Hagiologij Brabantinorum, Acta S. Iulianæ V. M. quibus iste præfixus Prologus est, concinnatus, vt opinor, ab Ioanne Gilemanno, qui illic Canonicorum Regularium Supprior fuit ac plura de rebus gestis Sanctorum volumina collegit, [præsertim ante annos fere 200 Ioan. Gilemannus in Prologo ad Acta:] manuq; sua descripsit, mortuus demum anno ⅭⅠƆCCCCLXXXVII. Ita ergo in eo Prologo loquitur: Aggrediar iam, Deo mihi subsidium ministrante, manum mouere pariter & calamum, ad posterorum memoriam scripto contradens martyrialem historiam sanctæ, castæ fortisque Virginis Christi Iulianæ: quæ licet dudum in partibus orientalibus passa sit, eius tamen venerabilium exuuiarum pignus hactenus Brabantia continet ac honorat. Granum quippe frumenti in hac terra missum, post mortem multum fructum effecit, dum eius sacri corporis præsentia coruscantibus virtutibus ipsius & meritis, deuotos Brabantinos non parum deuotiores reddidit. Video sane oculis nostris obiectum prȩclarissimum speculum constantiæ in passione huius Virginis. Video, inquam, virilis, etsi non sexus, tamen animi fæminam, cunctis seculis satis admirandam. Hæc enim, iuxta consilium Apostoli * Pauli, omni spiritui nullatenus fidem adhibens, in sponso suo cælesti spem totalem reposuit: pro quo castam vitam morte breuiare maluit, quam præsentis exilij iocunditate temporaliter perfrui. Auxilio igitur confortata illius, qui suis fidelibus nouit potenter semper adesse, seductiones antiqui serpentis sapienter cauit, caput eius proprio calcaneo subiiciens, cui non solum ore ad os loqui donatum est, sed & ipsum ligare, verberare atque omnibus omnimodis coërcere. Iuuet igitur nos suis orationibus & meritis, vt qui eius præsentiam in carne dum aduiueret non meruimus, saltem eius sacri corporis martyrizati pignus debito honore veneremur, eiusque passionem ea qua decet diligentia recenfeamus: quatenus ipsum, quem in suo certamine compescuit & suppeditauit, gratia Dei muniti, nos quoque superare mereamur: omnibusque tentationibus viriliter subactis, cælestis regni gloriam per eam assequamur, in qua vna cum suo sponso viuit & gloriatur in perpetuas ȩternitates.

[33] Qua vero ratione sacrum illud pignus adepti sint Bruxellenses, non exponunt citati scriptores. Id, ex maiorum traditione, nonnulli eorum, qui illius basilicæ curam gerunt, ita narrant contigisse. Ioanni illius nominis tertio Duci Brabantiæ cum bellum aduersus Galliæ Regem annis aliquot fuisset, [traduntur donatæ a Rege Galliæ Duci Brabātiæ Ioanni 3,] tandem pacem coaluisse: huius bonafide sanciæ pignus a Rege ad Ducem missum S. Iulianȩ Nicomediensis Virg. & Martyris corpus, arcæ argenteæ inclusum, varieque exornatum. Quod Dux Ecclesiæ Sabulonensi mox dedit. Petrus Diuæus rer. Brabanticar. lib. 14 scribit anno ⅭⅠƆCCCXXX, quod Ioannes Dux Robertum Atrebatem e Gallia profugum honorifice recepisset, nec dedere reposcenti Regi vellet, nempe nulla clientela Regi obstrictus; hunc Duci bellum intulisse, fœdere sibi sociatis plerisque Belgarum principibus, ac Rege Bohemiæ Ioanne antea Brabanto infensis. Sed Guilielmum Hollandiæ & Hannoniæ Comitem, Regis sororium sedulo ad pacem coagmentandam incubuisse, tandemq; peruicisse vt colloquio dies præscriberetur. Perductus tum Dux noster a Senonum ac Teruanæ Episcopis in Franciam, [pace cum eo facta] a Rege Conpendij exceptus est summo honore… Inde Lutetiam vna profecti, pace inter sese firmata, affinitatem inierunt, Maria filia Regis Ioanni Ducis filio desponsata… His peractis reuersus domum Dux, filium pulcro comitatu in Franciam misit: quem, mortua ante nuptias sponsa, Rex multis honoratum muneribus patri remisit. Hæc anno ⅭⅠƆCCCXXXIII gesta, [anno 1333,] quæ & Franciscus Haræus to. 1 Annal. Brabantiæ, Diuæi verbis narrat. Eo igitur tempore probabile est, eas S. Iulianæ reliquias Duci a Rege donatas. Et fuere forsan pars munerum, quibus Ioannes Ducis filius a Rege Philippo VI Valesio honoratus dicitur.

[34] Quidam non Ioanni III, eiusue filio donatas S. Iulianæ reliquias autumant, [vel forte Ioanni I an. 1276,] sed Ioanni I illius auo: tunc fortaßis cum is sororem suam, Galliæ Reginam, liberauit, de priuigni nece falso insimulatam, prouocato ad singulare certamen accusatore, & mox aliorum scelerum conuicto & in furcam acto, quod ad annum ⅭⅠƆCCLXXVI in Annalibus narrat Haræus. Aut fortassis sacratum illud pignus adeptus est Ioannes, cum, vt idem prodit Haræus aliiq; nostrates scriptores, Philippo III Galliæ Regi aduersus Aragonium suppetias tulit : & Rege anno ⅭⅠƆCCLXXXV mense Octobri mortuo, [vel 1285.] Franci in Gallias, ipse in Brabantiam sub exitum autumni reuertit, hoc forsan a Philippo IV, defuncti filio, munere honoratus. Eodem spectat, quod in memoriam celeberrimæ victoriæ, [in supplicatione ob eius victoriam instituta circūferūtur.] quam idem Ioannes I Dux de Gelro, eiq; fœderatis Principibus, ad Worungam arcem haud procul Colonia V Iunij anno ⅭⅠƆCCLXXXVIII retulit, anniuersaria Bruxellæ instituatur supplicatio ab eadem æde S. Mariæ in Sabulone, in qua S. Iulianæ reliquiæ ab omni retro memoria circumferuntur, Dominica prima Quadragesimæ. Hac autem de victoria Brabanti ad Worungam ridiculum est quod Henricus Spondanus Apamearum in Gallia Narbonensi Episcopus, in Continuatione Annalium Baronij ad annum 1288 nu. 9 scribit, nullos omnino pedites; Brabantino ⅭⅠƆⅠƆ equites, hosti (quem Lutzenburgensem facit, quia hic cum fratribus ad Gelri auxilia venerat) ⅭⅠƆCCC tantum fuisse. Citat Hocsemium, qui tunc viuebat, nec admodum Brabanto fauebat: hic tamen ita scribit cap. 16: Pars Ducis aduersa bellatores habebat fere tertia parte numero potiores. Ac deinde: Ex parte Comitis Geldriæ duo millia & quingenti, præter captos & confossos vulneribus, ceciderunt. Consentiunt ceteri scriptores, maximas fuisse partis vtriusque copias. Arbitror quot is scribit, fuisse fortaßis Equites, id est, eminentes nobilitate viros.

[35] In Galliam vero quando eas reliquias Neapoli deuenisse censebimus? Nempe cum regnum Neapolitanum Gallici Reges tenuerunt, ab anno circiter ⅭⅠƆCCLXIV, Carolus Andegauensis S. Ludouici Regis frater, [post an. 1264 allatæ in Galliam:] Carolus Claudus eius filius, huiusq; Robertus. Facile enim euenire potuit, vt horum Regum quispiam, aut aliqua Reginarum, eas reliquias a sanctimonialibus S. Mariæ Donnæ Romatæ, aut ceteris nescientibus, ab earum Abbatißa, impetraret, aut vi auferret, mitteretq; in Galliam; aptum munus ad conciliandam gratiam Regum Christianißimorum, quorum identidem illi auxiliis egebant. Et Neapoli certe quidem, [Neapoli vbi nunc sint ignoratur:] vti diximus, cum existiment piæ sanctimoniales eum se thesaurum adhuc poßidere, tamen vbi lateat omnino ignoratur.

[36] Nec est quod memoriam illius donationis translationisue, si facta esset, debere in eo cœnobio extare quis arbitretur. Vel clanculum res gesta; [nec ibi Acta donationis seruata,] vel si palam, consignata fortasse litteris non est. Neque semper, cum ea ratione distrahitur pars sacri thesauri, id Actis in eo loco, vnde asportatur, reseruandis mandatur. Vulgo satis habent, si tabulas donationis conficiant, quas ei tradant, cui reliquias donarunt. Scio ex thesauro nostræ huius Domus, assentiente Præposito Generali Mutio Vitellesco, donatas reliquias insignes sodalium S. Vrsulæ Coresopitensi Societatis nostræ collegio, in Britannia Armorica, alias earumdem Virginum ac Martyrum missas in Indias Occiduas ab Andrea Iudoci, qui tunc huic Domui præerat: quasdam item variorum Sanctorum antea a Ioanne Tolenario dætas collegio Aldenadensi in Flandria: neque tamen huius rei vlla in annalibus Domus mentio fit. Sufficere ambo iudicarunt, si publicas litteras donationis testes conficerent, exhibendas Antistitibus, quorum in diœcesim deportarentur. Neque vulgo fieri aliter reor. Tot hoc nostro seculo Roma in Belgium, Hispaniam, Poloniam, Austriam deportata sunt corpora Sanctorum, addit æque singulis legitime confectæ tabulæ: quæ tamen in tabulario Apostolico repositæ non sunt. Ista historici curamus: ceteri, quoad ipsis bono est. Demus tamen cum ille in Galliam transmissus est thesaurus, [vel deperdita.] diligentißime rem totam in acta relatam: ipsa acta nonne frequentißime pereunt, incendio, situ ipso, negligentia eorum qui custodire ea deberent?

[37] Merito igitur Bruxellenses, quem a CCC annis, aut etiam prius habuere sacrum thesaurum, religiose asseruant. [Bruxello in theca argentea, seruatæ tempore hæreticorum:] Qua autem tempestate hæretici rerum in ea vrbe potiti, templorum ornamenta depeculati sunt, & Sanctorum, quæ potuere, lipsana igni modisq; aliis dißiparunt, thesaurus ille penes homines integræ fidei asseruatus est, pusaque hæresi restitutus in priorem locum. Est tamen theca illa argentea postea, nescio quos ad vsus, siue illius basilicæ, siue Reip. diffracta conflataque. Sed viuunt etiamnum qui sibi parentes suos aliosue fide dignos homines narrasse asserunt, eam sibi olim visam cultamq; thecam esse.

[38] Nunc in lignea oblonga theca conditæ reliquiæ sunt, neque admodum affabre facta, partim tamen auro partim coloribus ornata. Appensa tabella itidem lignea, [nunc in lignea aurata:] in qua aureis litteris ista exarata epigraphe est: Reliquiæ S. Iulianæ Virg. & Mart. Supra eam thecam alia capsa visitur, itidem ex ligno, forma ac magnitudine humani capitis, facie in Virginei vultus similitudinem picta. Humeri (nam desunt brachia & reliquum pectus) ex argento ductili sunt: [seorsim pars capitis.] & visuntur aliquæ ad collum reliquiæ. Pars cranij in superiori parte capitis posita conspici potest, cum tenuis lamina argentea, quæ illam cranij partem tegit, auertitur. Locata hæc theca ac caput supra ianuam sacelli, quod est in illius basilicæ choro ad cornu altaris, ad quod Epistola canitur, clathris & columellis æneis septum.

[39] Testatur Saussaius in Martyrol. Gallicano, S. Iulianæ memoriam Senonis, Augustoduni, Aureliis, [Colitur & alibi S. Iuliana.] Remis & Suessione hodie agi; at Lemouicis coli die præcedenti. Habeantne illæ Ecclesiæ eius reliquiarum particulas, an sola martyrij eius celebritate motæ eam venerentur, haud nobis exploratum. Solet in plurimis aliis, Belgicis præsertim, Ecclesiis agi S. Iulianæ commemoratio, vti & Herbipoli in Franconia, atque alibi.

[Annotatum]

* imo Ioānis ep. 1. 4. 1

ACTA AVCTORE ANONYMO.
ex XI veteribus MSS.

Iuliana, Virgo Nicomediensis et Martyr, Bruxellae in Belgio (S.)

BHL Number: 4524

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Iuliana connubium Gentilis Præfecti auersata, ab eo & patre dire torquetur.

[1] a Benignitas Saluatoris nostri, Martyrum perseuerantia comprobata, eo vsq; processit, vt fidei amicos coronaret, & inimicos eorū ex ipsis inferorum claustris b erueret. Deniq; tēporibus Maximiani Imperatoris, persecutoris Christianæ religionis, erat quidam Senator in ciuitate Nicomedia, nomine c Eleusius, amicus Imperatoris. [S. Iuliana Ethnicis parentibus nata,] Hic desponsauerat quamdam puellam nobili genere ortam, nomine Iulianam. Cuius pater Africanus cognominabatur, qui & ipse erat persecutor Christianorum: vxor vero eius dum intentione animi sacrilegia d Martis perhorresceret, neque Christianis neque paganis miscebatur. Iuliana autem habens animum rationabilem, prudensque consilium, & dignam conuersationem, & virtutem plenissimam, hoc cogitabat apud se, quoniam verus est Deus, qui fecit cælum & terram: [sapiens] & per singulos dies e vacans orationibus concurrebat ad ecclesiam Dei, vt Diuinos apices intelligeret. Eleusius vero sponsus eius nuptiarum complere festinebat festiuitatem. Illa autem dicebat ad eum: Nisi dignitatem præfecturæ administraueris, nullo modo tibi possum coniungi. Hȩc audiens Eleusius, dedit munera Imperatori Maximiano, [sponsum pia arte differt,] & successit Præfecto alio administranti, seditque in f carruca, agens officium præfecturæ. Transactis autem paucis diebus, denuo misit ad eam. [dein respuit, ni Christianus fiat:] Tunc Iuliana prudenti pertractans consilio dixit adeos: Euntes dicite Eleusio: Si credideris Deo meo, & adoraueris Patrem & Filium & Spiritum sanctum, accipiam te maritum. Quod si nolueris, quære tibi aliam vxorem.

[2] Audiens hæc Præfectus, vocauit patrem eius, & dixit ei omnia verba quæ ei mandauerat Iuliana. Pater vero eius hæc audiens dixit: Per misericordes g & amatores hominum Deos, quod si vera sunt hæc verba, tradam eam tibi. Et his dictis perrexit ad filiam suam cum magno furore, & conuocauit eam, dicens: Filia mea dulcissima Iuliana, [patris blāditias & minas cōtemnit:] lux oculorum meorum, quare non vis accipere Præfectum sponsum tuum? En vero volo illi complere nuptias vestras. Beata Iuliana confidens in Christū dixit: Si coluerit Patrem & Filium & Spiritum sanctum, nubam illi: quod si noluerit, non potest me accipere in coniugiū. Hæc audiens pater eius dixit: Per misericordes Deos Apollinem & Dianam, quod si permanseris in his sermonibus, feris te tradam. Iuliana respondit: Noli credere, pater, quia te timere habeo. Per Filium Dei viui, quod si viua habeo incendi, numquam tibi consentiam. Tunc denuo rogauit eam pater suus, vt ei consentiret, nec tale perderet decus. Ad hæc Iuliana respondit: h Eia pater, non intelligis quæ a me tibi dicuntur. Verum dico & non mentior, quia omnem quæstionem & omnia iudicia gratanter sustineo, nec recedam a Domini mei Iesu Christi præcepto. i Statim pater eius iussit eam exspoliari & cædi, [eius iussu nuda verberatur.] dicens ad eam: Quare non adoras Deos? Illa autem clamans dicebat: Non credo, non adoro, non sacrifico idolis surdis & mutis: sed adoro Dominum Iesum Christum, qui viuit semper & regnat in cælis. Tunc pater eius cruciatam tradidit eam Præfecto spōso eius. k

[3] Præfectus autem iussit eam diluculo adduci ante tribunal suum, [sponsi, iam Præfecti, blanditias refutat,] & videns pulchritudinem eius, mollissimis eā allocutus est verbis: Dic dulcissima mea Iuliana, quomodo me tanto tempore delusisti? Quis te persuasit colere alienum Deum? Conuertere ad me & declina omnes cruciatus, qui tibi parati sunt, si sacrificare nolueris. B. Iuliana respondit: Et tu si cōsenseris mihi, vt adores Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum, acquiescam tibi: si vero nolueris, non mihi dominaberis. Præfectus dixit: Domina mea Iuliana, consenti mihi, & l credo Deo tuo. B. Iuliana respondit. Accipe Spiritum Dei, & nubam tibi. Præfectus dixit: Non possum, Domina mea, quia si fecero, audiet Imperator, & successorem mihi dans caput meum gladio amputabit. S. Iuliana respondit: Et si tu times istum Imperatorem mortalem, & m in stercore sedentem, quomodo me cogere potes immortalem Imperatorem negare? [ridet tormenta:] vnde multum blandiens decipere me non potes. Quæ tibi videntur, in me exerce tormenta. Ego autem credo in quem credidit Abraham, Isaac & Iacob, & non sunt confusi, quia potens est me liberare de tormentis tuis.

[4] Audiens hæc Præfectus, commotus iracundia iussit eam cædi. n Extensa vero in terra S. Iuliana, iussit eam quatuor virgis nudam cædi, ita vt mutarentur in ea o tres milites vicissim cædentes: [dire cæditur virgis:] & post hæc iussit cessari ab ea, & dixit ei Præfectus: Ecce principium quæstionis: accede, & sacrifica magnæ Dianæ, & liberaberis de tormentis. Quod si nolueris, per magnum Deum Apollinem, non tibi parcam. S. Iuliana respondit: Noli credere, quod suasionibus tuis me reuocare poteris a Domino meo Iesu Christo. Tunc Præfectus iussit eam capillis suspendi. Appēsa vero per p sex horas clamans dicebat: Christe fili Dei veni, adiuua me. [per capillos suspenditur:] Tunc Prȩfectus iussit eam deponi, dicens ad eam: Accede Iuliana, & sacrifica, ne in tormentis deficias: q non enim te poterit liberare, quem putas Deum colere. Iuliana respōdit: Vincere me non poteris miser per tua tormenta: sed ego in nomine Domini mei Iesu Christi vincam mentem tuam inhumanam, & faciam erubescere patrem tuum satanam, & inueniam fiduciam in conspectu Domini mei Iesu Christi. Præfectus autem commotus ira iussit r æramenta conflari, & spoliatam eam a capite, vsque ad talos perfundi, & sic eam incendi. [liquato ærc perfunditur illæsa:] Quo facto, nihil ei nocuit. Iterum iussit s ligamen per femora eius mitti, & sic eam in carcerem recipi. t

[5] Hoc autem facto posita S. Iuliana in carcerem cœpit dicere: Domine Deus omnipotens, anima mea in exitu posita est, confirma me, & exaudi me, [ferro ligatu fæmoribus, truditur in carcerem:] & miserere mei, & dolentibus circumstantibus mihi miserere: & præsta mihi misericordiam tuam, sicut & omnibus qui tibi placuerunt. Deprecor etiam te, Domine, ne deseras me, quia pater meus & mater mea dereliquerunt u me: Sed tu Domine Deus meus suscipe me; & ne proiicias me a facie tua, [orat vt a Deo iuuetur,] & ne deseras me in isto tempore doloris, sed serua me in his tormentis, sicut seruasti Danielem in lacu leonum, & sicut liberasti Ananiam, Azariā, Misaëlem de camino ignis ardentis, sic & me custodi in breuitate vitæ istius, & deduc me in portum voluntatis tuȩ, sicut deduxisti filios Israë fugientes ex Ægypto per mare sicut per terram, inimicos autem illorum operuit mare; ita me Domine exaudire dignare, & extingue minas tyranni, qui contra me exsurrexit, & destrue potestatem eius ac mentem, quoniam tu Domine scis naturam humanam, quia captiuitatem non potest pati. Esto mihi Deus prȩsens auxiliator & adiutor in tormentis, quȩ inducturus est super me, ille qui iudicij tui præceptum non seruat: x & fac ipsum Prȩfectum, participem dȩmoniorum, [& tyrannus cōfundatur. ] a me derideri, & ipsum consumptum a vermibus magno dolore torqueri, vt ostendatur virtus tua super me ancillam tuam; quia tu es Deus solus, & tibi gloriam dicimus in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Multa MSS. incipiunt, Temporibus Maximiani. quædam, Martyrum perseuetantia comprobata.

b MS Cusanum, erudiret.

c Ita MSS. pleraque & Menæa ac Metaphrastes. quædam MSS. Helysæus. vnum nostrum, Galesius. Baronius, Euilasius. Ferrar. etiam Eluisius. Noua Legenda excusa Louanij anno 1485 Eulolius, ac postea Eleugius. Felis. & Maurol. Eulasius. MS. S. Cyriaci, Bolesius, alij, Eolasius. Aquisgran. Colesius. Max. Eblesius. Marietta, Eulosius.

d Fatetur Metaphrastes fuisse in confinio erroris Gentilium & pietatis: sed caussam cur minus addicta Gentilibus esset omittit. Pro Martis, MSS quædam habent, Iouis duo nostra, mariti.

e Metaphr. His vero tribus suam vitam dispertiebat, orationi & templis Dei & lectioni sacrarum Scripturarum.

f Ita MSS. pleraque duo, cirru vnum cathedra.

g Quædam MSS. hic habent. Principes, & amatores &c. Vnum, Per misericordes & amantes omnium deos.

h Quædam MSS, Deliras pater.

i Metaphrastes ait, traditam in custodiam, nocte eductam, & cum de constantia nihil remitteret, plagas ei inflictas.

k Addit MS. S. Maximini: dicens, Si non acquieuerit vt nubat, diuersis pœnis interfice eam.

l Quoddam MS. crede. Atque ita quoque loquitur apud Metaphrasten Eleusius: Quod si etiam nolis diis sacrificare, nos tibi nullam vim afferemus: tu solum mihi annue nuptias.

m MSS. quædam, stercora edentem. MS. S. Max. stercore fœtentem. Vnum nostrum. stercore madentem. Cetera vt edidimus.

n Hoc tormentum ita explicat Metaphrastes: vt a quatuor loris extensa, aridis quidem neruis, viridibus autem viminibus ipsa diu a multis verberaretur. Menæa habent crudis bubulis neruis cæsam a sedecim lictoribus.

o MS. Cusanum & Vincentius, septem. S. Max. Hubergense, & aliud nostrum, sex.

[]

p MS. S. Martini Treuiris septem. Vincentius, quinque. Ita amplificat Metaphrastes: magua autem diei parte pendens, adeo vt propter violentam extensionem auulsa quidem sit pellis a capite, vultus vero sit valde perturbatus, & super frontem tracta fuerint supercilia.

q Ita MSS. aliquot. Gladbacense, Hubergense, & aliud nostrum: Et non te liberabit Deus tuus, quem colis.

r Ita MS. Cusanum. quædam, tormenta afflari. Gladbac. Hubergen. & aliud, æs incendi. S. Max. & vnum nostrum, æramentum conflari. Menæa & Metaphrastes, eo hic omisso tormento aiunt, latera illi candentibus laminis adusta.

s Ita MSS. pleraque & Vincentius. at Cusanum, Reginæ Sueciæ, & quædam alia ligamenta. Menæa: Aliud quoque ferramentum igne candefactum per medium eius femur trāsadigit. Metaphrastes: Deinde lateribus iubet alligari manus, & aliquod aliud ferrum transadigi per media eius femora, & sic colligatam, vel potius confixam, abduci in carcerem.

t Addunt Menæa: manibus post terga reuinctis.

u Addunt MSS. Gladbac. Huberg. & aliud nostrum: Pater omnium, dispensator omnium bonorum, spei in terror, consilij dator, defensor mœrentium, susceptor ligatorum, seruator & recreator dolentium, pastor errantium.

x Desunt ista in MSS. Treuirensibus S Max. & S. Martini. Cusano item, & Reginæ Sueciæ. ac duobus nostris, & Vincentio, habentur in ceteris plerisque. Hesselio in Historiarum censura cap. 2 displicet propterea hæc Vita, quia Sancta orat vt Præfectus fiat particeps dæmoniorum: quod supra refellimus.

CAPVT II
Dæmon S. Iulianæ impia suadens, ab ea verberatur, & vinctus trahitur.

[6] Et dum finisset orationem apparuit ei dæmon, nom. ne Belial, in figura Angeli, & dixit ad eam: Iuliana dilecta mea, mala & pessima tormenta tibi parat Præfectus. Modo audi me, & salua eris. Cum te de carcere iusserit egredi, [Dæmonem in forma Angeli impia suadentem,] accede & sacrifica, & effugies tormenta. Putabat autē S. Iuliana quod Angelus Dei esset, & dicit illi: Tu quis es? Dicit ad eam diabolus: Angelus Domini sum. Misit me ad te, vt sacrifices, & non moriaris. Iuliana autem ingemiscens amarissime exclamauit ad Dominum, & oculos suos leuans ad cælum cum lacrymis dixit: Domine Deus cæli & terræ, ne deseras me, neque permittas perire ancillam tuam: sed confirma cor meum in virtute tua: & confidenti in nomine tuo significa mihi quis est iste, qui mihi talia loquitur, & persuadet idola adorare. Statimque vox facta est de cælo ad eam, dicens: Confide Iuliana, ego sum tecum, qui loquor ad te. [diuinitus edocta,] Tu autem apprehende istum, qui tecum loquitur, vt scias quis sit ille.

[7] Tunc S. Iuliana a exsurgens de pauimento, facto Christi signaculo, tenuit Belial dæmonem & dixit ei: Dic mihi, quis es tu? & vnde es? vel quiste misit ad me? Tunc dæmon respondit: Dimitte me, & dicam tibi. B. Iuliana dixit: [tenet, & interrogatum quis sit,] Dic primo & sic te dimittam. Tunc dæmon cœpit loqui: Ego sum Belial dæmon (quem aliqui b Iopher Nigrum vocant) malitiis hominum oblectatus, homicidiis gaudens, amator luxuriæ, amplectens pugnam, dissoluens pacem. Ego sum, qui feci Adam & Euam in paradiso præuaricari: ego sum, qui feci vt Cain interficeret Abel fratrem suum: ego sum qui feci omnem substantiam Iiob perire: [multaq; de suis malefactis effutientem,] ego sum qui feci populum Israël in deserto idola venerari: ego sum qui feci Isaiam c Prophetam vt lignum ad serram secari: ego sum qui feci d Nabuchodonosor Regem facere imaginem: ego sum qui tres pueros feci mitti in caminū ignis ardentis: ego sum, qui feci Ierusalem e inflammari: ego sum, qui feci ab Herode infantes occidi: ego sum, qui feci f Iudam tradere Filium Dei; ego præoccupaui Iudam, vt laqueo vitam finiret: ego sum, qui compunxi militem lancea fauciare latus Filij Dei: ego sum, qui feci ab Herode Ioannem decapitari: ego sum qui per Simonem locutus sum quia magi essent Petrus & Paulus: ego sum, qui ad Neronem Imperatorem ingressus sum, vt Petrū crucifigeret, & Paulum decapitaret: ego sum qui Andream feci tradi in regione Patras: ego ista omnia & alia deteriora feci cum fratribus meis.

[8] B. Iuliana dixit: Quis te misit ad me? Dæmon respondit: Satanas pater meus. S. Iuliana dixit: Et quomodo dicitur pater tuus? Dæmon respondit: g Beelzebub. S. Iuliana dixit: Et quod est opus illius? Dæmon respondit: Totius mali inuentor est. Statim enim vt ei assistimus, dirigit nos tentare animas fidelium. S. Iuliana dixit: Et qui repulsus fuerit a Christiano, [deq; tentatione hominum,] quid patitur. Dȩmon respondit: Mala & pessima patitur tormenta. Si missi fuerimus contra iustum, vt subuertamus illum; quod si non potuerimus h non videbimur ab illo a quo mittimur. Quando enim quæsiti ab illo fuerimus, & non inuenti, demandat aliis dæmonibus, vt vbi inuentus fuerit is qui missus est, male tractetur ab illis: deinde fugit, vt non possit inueniri. Necesse ergo est nobis facere quod præcipit, & obaudire ille vt gratissimo parenti. S. Iuliana dixit: Ad quæ opera iusta proficiscimini, narra mihi. Dæmon respondit: Ecce Domina mea, vt omnia tibi dicam, & agnoscas a me veritatem, quomodo ego malo meo hucad te introiui, & putaui te inducere vt sacrificares & negares Deum tuum; sic ingredimur ad omnes homines, tam ego quam fratres mei.

[9] Et vbi inuenerimus i prudentem ad opus Dei consistere, facimus eum desideria multa appetere, conuertentes animum eius ad ea quȩ apponimus ei: [etiam bona agentium,] facientes errorem in cogitationibus eius, & non permittimus illum vel in oratione vel in quocumque opere bono perseuerare. Et iterum si viderimus aliquos concurrere ad ecclesiam k & pro peccatis suis se affligentes, & scripturas diuinas cupientes audire, vt aliquam partem ex ipsis custodiant, statim ingredimur domos ipsorum, & non permittimus illos boni aliquid agere, & multas cogitationes immittimus in corda eorum. Nam si quis ipsorum superare potuerit, & recesserit a cogitationibus suis vanis, & ierit orare, & sanctas Scripturas audire, & communicare diuinum mysterium, ab illo præcipites effugamur. Quando enim Christiani communicant diuinum mysterium, recedentes nos sumus illa hora ab eis. Nos enim nullius rei curam gerimus, nisi solum subuertere homines bene viuentes. Si vero viderimus eos aliquid boni tractare, amaras cogitationes inferimus illis, vt nostras voluntates sequantur.

[10] S. Iuliana dixit: Immunde spiritus, quomodo præsumis Christianis te admiscere? Dæmon respondit: Dic mihi & tu, quomodo ausa es me tenere, [& poscentem dimitis,] nisi quia confidis in Christum? Sic & ego confido in patrem meum, quia malarum actionum est auctor, & quæ vult hæc facio. Multa enim mala conatus sum perpetrare, & aliquotiens prosperi occursus fuerunt desiderij mei. Sed quomodo nunc malo meo missus sum ad te! Vtinam te non vidissem! Heu mihi misero quid perfero? Quomodo non intellexit pater meus, quid mihi eueniret? Dimitte me, vt vel ad alterum mihi liceat transire locum. Nam accusabo te patri meo: l & non expediet tibi. Tunc S. Iuliana ligauit illi post tergum manus, & posuit eum in terram, & apprehendens vnum e vinculis, [ligat ac verberat,] de quibus ipsa fuerat ligata, cædebat ipsum dæmonem. Tunc dæmon clamauit rogans & dicens: Domina mea Iuliana, Apostolorum comes, Martyrum consors, particeps Patriarcharū, socia Angolorum, m adiuro te per passionem Domini Iesu Christi, miserere infelicitati meæ.

[11] S. Iuliana dixit: Confitere mihi immunde spiritus, cui hominum iniuriam fecisti? Dæmon respondit: n Ego multorum hominum oculos extinxi, aliorum pedes confregi, alios in ignem misi, alios appendi, [multaq; iterum maleficia sua referentem,] alios autem sanguinem vomere feci, alios in pontum submersi, al os vitam finire feci violenter, alios autem in suo furore manibus suis cruciari feci: & vt breuiter dicam. Omnia mala, quæ in isto mundo sunt, meo consilio peraguntur, & ego ipse perficio: & alios quos inueni non habentes signaculum Christi, interfeci. Et cum omnia mala fecerim, nemo ausus fuit me torquere, quantum tu. Nemo Apostolorum manum meā tenuit: tu autem & ligasti me. Nemo Martyrum me cecidit, nemo mihi Prophetarum iniurias fecit, quas a te sustineo: nemo Patriarcharum in me manum misit. Nam & ipsius Filij Dei experimentum cepi in deserto, & feci illum ascendere in montem excelsum, & nihil mihi fecit: & tu me sic tormentis consumis? O virginitas, quid contra nos armaris? O Ioannes, quid contra nos virginitatem tuam ostendisti?

[12] Et ista dæmone dicente, iussit Præfectus Iulianam de carcere accersiri ad se. Sancta autem Iuliana, dum duceretur, trahebat secum dæmonem. Dæmon autem rogabat eam, dicens: Domina mea Iuliana dimitte me, [vinctum in forum ducit,] iam amplius noli hominibus me ridiculum facere: non enim potero postea homines o conuincere. Patrem meum superasti, me vinxisti, quid adhuc vis? Dicunt increduli Christianos misericordes esse, tu autem in me ferox visa es. Et dum hæc diceret dæmon, S. Iuliana trahebat eum per forum: [ac tandem abiicit in sordes.] & dum diu rogaret eam, proiecit eum in locum stercore plenum.

[Annotata]

a Duo MSS. de doloribus, in quibus erat cōstricta. Metaphrastes ait, ad vocē cælestem soluta fuisse vincula, cecidisse ferrum a femoribus Iulianæ, illam vero humo statim surrexisse, & factam sui iuris: dæmonem autem vinctum tunc fuisse. Vincentius quoque ait Iulianam sanam factam a doloribus suis.

b Ita Gladbacense. vnum nostrum, Iouem nigrum. Vincentius, Iophin nigrum. Cusan. S. Maximini, Hubergense, Iofer Alia Iofen, & Tophet. Schachor forsan fuit, quod Hebraice Nigrum significat a . Sed in similibus nugari & mortalibus illudere acerbissimus hostis solet, vt non magni dicta eius facienda sint. Nam ersi cogatur quandoque vel exorcismis Ecclesiæ, vel alia ratione, vt hic factum, ad dicendam veritatem, multa admiscet ad rem non pertinentia, atque etiam falsa: quibus temere credentes quidam, facile delusi sunt Quædæm MSS. nomen dæmonis hic non habent, sed verba ista: Ego sum princeps malignorum spirituum, malitiis hominum &c. At nu. 6 habet MS, Reginæ Sueciæ & alia duo, Belial dæmon & satanas.

c MS. S. Max. serra lignea, secari. vnum nostrum, in ligno cum serra. alia, ab ictu ferreo. MS. Cusanum & alia: qui feci Esdram Prophetam in ligno ad serram secari.

d Hoc de Nabuchodonosor deest Cusano & quibusdam aliis MSS.

e MSS. Cusanum & S. Martini Treuiris, atque vnum nostrum: infamari. aliud nostrum, in fame deficere.

f Hæc de Iudæ proditione & morte, denece S. Ioannis, ac S. Andreæ, desunt MSS. Cusano, S. Maximini, & quibusdam aliis. Sed addit Cusanum: ego sum qui feci Stephanum lapidari. Multa sibi arrogat hic superbus dæmon malefacta, quæ forsan aliorum sunt. Quid si librarij aliqua adiecere, ne parum nocens videretur vno alterone scelere? In Metaphraste tamen gloriatur dæmon de Euæ lapsu, Caini scelere, Nabuchodonosoris statua, cæde infantium, Iudæ proditione & laqueo, lapidatione Stephani, Petri ac Pauli nece, idololatria Hebræorum, Salomonis insanis amoribus.

g Beelzebub deus Accaron fuit, ita dictus quasi Dominus muscarum, quæ nimirum in eius fano ob frequentiam sacrificiorum plurimæ erant, cum in templo Hierosolymitano, vbi plura multo fiebant sacrificia, nullæ dicantur fuisse, neque fumo denigrati parietes, perenni miraculo, si Iudæis hæc tradentibus haberi fides debet. In Euangelio vocant eum Pharizæi principem dæmoniorum. Neque inde tamen, neque ex hac Vita certum est, supremum fuisse principem dæmonum, quem vulgo Luciferum appellamus.

h Hæc de dæmonum, quibus sui aduersus pios homines doli non successerint, pœna, fuga, latebris, abjunt ab aliquibus MSS.

i Multa MSS, promptum.

k MS. Galdbac. aut ad sepulchra Martyrum, (nimirum concurrere, vt præcedit) aut aliquam partem mandatorum Dei custodire. Aliud MS. aut aliquam pauperibus eleemosynam tribuentes, aut Patris mandata custodientes.

l Ridicula comminatio. MS. Gladbac. Nam si accusauero te patri meo, non expediet mihi.

m MS. Cusan. per Crucem Patris tui tremendi miserere mei. Per orationem Domini Iesu Christi te coniuro, miserere infelicitati meæ.

n Hæc quoque maleficia memorantur apud Metaphrasten. sed breuius.

o MS. Cusanum, seducere. S. Max. conuenire.

CAPVT III
S. Iuliana varie torta decollatur, & CXXX ab ea conuersi. translatio corporis.

[13] Et veniens intra prætorium, facies eius gloriosa visa est omnibus. Et cum respexisset ad eam Præfectus, admiratus eam, dixit: Dic mihi Iuliana, quis te docuit talia? Quomodo tanta & talia tormenta incantationibus superasti? S. Iuliana respondit: Audi me, [ad tribunal professæ, se ab Angelo adiutam,] impiissime Præfecte, & dicam tibi. Dominus meus Iesus Christus docuit me colere Patrem & Filium & Spiritum sanctum, & ipse vicit patrem tuū satanam & dȩmones eius, & misit de sedibus suis sanctis Angelum suum, qui mihi auxiliaretur & confortaret me. a Tu autem miser ignoras, quia tibi parantur ȩterna tormenta, vbi habebis æternos cruciatus, vermem edentem, nec deficientem, atque obscuritatem æternam. b Pœnitere infelix. [hortata Præfectum ad fidem,] Nam Dominus Iesus Christus misericors & pius est, & vult omnes homines saluos facere, & dat pœnitentiam salutis, & remissionem peccatorum.

[14] Tunc Præfectus iussit adduci rotam ferream c & figi in ea gladios acutos, & super ipsam rotam imponi Virginem, vt staret rota in medio duarum columnarum, & quatuor milites de ista parte, [rotæ alligata,] & alios quatuor ex alia parte: & milites trahebant rotam, d & Iulianam habebant superpositam. Trahentes autem milites machinam tangebant, [gladiis discerpitur, & igne torquetur:] & nobile corpus Virginis Christi omnibus membris findebatur, & medullæ de ossibus eius exibant, & tota rota tingebatur de illa, & sæuiebat e ignis ex incendio. Beata autem Iuliana stabat immobilis in fide Christi, contrita corpore, sed rigida fide. Angelus autem Domini descendit de cælo, [liberatur ab Angelo:] & extinxit flammam, & vincula soluta sunt ab igne.

[15] Sancta autem Iuliana stans sine dolore glorificabat Dominum, & extendens manum ad cælum cum lacrymis & gemitu cœpit dicere sic: f Domine Deus omnipotens, solus habens immortalitatem, vitæ dator, [gratias Deo egit:] creator omnium seculorum, qui cælum extendisti manibus, & terræ fundamenta fecisti, & hominem tuis manibus plasmasti, paradisi plantator & viuentis arboris humani generis gubernator; qui Loth a Sodomis propter hospitalitatem liberasti, qui Iacob benedixisti, & Ioseph de fraterna inuidia liberasti, qui & venditus est in Ægypto, & honorem Principum ei donasti, qui seruum tuum Moysen misisti in Ægyptum, & seruasti eum de manu Pharaonis, & per mare rubrum populum tuum deduxisti terrestri similitudine, & genus allophylorum subiugasti, & gigantem Goliam per manus sancti pueri tui Dauid strauisti, & Dauid in regno sublimasti; qui de Virgine carnem assumpsisti, & a pastoribus visus es, qui ab Angelis magnificaris, & a Magis adoratus es, qui mortuos resuscitasti, & Apostolos congregasti, & regnum tuum eos annuntiare iussisti, qui a Iuda traditus es, & in carne crucifixus es, & in terra sepultus, & post resurrectionem a discipulis visus es, & ad cælos ascendisti; qui diffusis per mundum Apostolis notitiam tuam omnibus credentibus donasti; qui es salus pereuntium, via errantium, refugium deficientium, vnus potens & solus verus Deus, quem nullus iniuste sed iuste laudare potest; gratias tibi ago omnium Deus, qui me indignam & peccatricem, ad tuum auxilium perducere dignatus es. Et peto, Domine, vt me liberare digneris a malitia istius tyranni, vt perfecte erubescat cum patre suo satana; & gloriam tibi dicam semper in cuncta secula seculorum.

[16] Et ipsa dicente, Amen, clamauerunt carnifices Nicomediensiū ciuitatis: [conuersi carnifices, aliiq;,] Vnus Deus omnipotens sanctæ puellæ Iulianæ, & non est alius Deus præter ipsum. Pœnitet nos, Præfecte, quod vsque nunc inducti sumus in errorem. Et dixerunt omnes vna voce: Ad te confugmus, Domine, sufficiat nobis huc vsque errasse: amodo credemus ipsum Deum, quem colit Iuliana. Et conuersi, ad Præsidem dixerunt: Pereant omnes dij paganorum, succumbant omnes qui idola colunt. Tu autem impie Præfecte, infer nobis supplicia, simus in pœna, qui nūc vsque coluimus idola: g incende ignem, excogita opera patris tui. Nos enim eligimus amodo habere Dominum Iesum Christum patrem, quia multo tempore afflicti sumus a patre tuo diabolo. Prȩfectus autem ira repletus renuntiauit omnia Maximiano Imperatori. [iussu Imperatoris decollantur 130.] Imperator vero Maximianus dedit aduersus eos sententiam, vt omnibus capita truncarentur. Ipse vero iussit omnes simul gladio feriri. Decollati autem sunt viri cum mulieribus h centum triginta.

[17] Præfectus vero iussit S. Iulianam i viuam ardere. Sancta autem Iuliana hæc audiens, extendens manus ad cælum cum lacrymis dixit: Domine Deus omnipotens, non me deseras, neque discedas a me, & ne proiicias me a facie tua; [Iuliana ab incendio per Angelū liberatur:] sed esto mihi adiutor, & libera me de isto supplicio, & dele peccata mea, si quid in verbo, si quid in cogitatione peccaui. Domine Deus meus pie & misericors, miserere mei, vt non dicat inimicus meus Eleusius tyrannus, vbi est Deus eius? Tu enim es Deus benedictus in secula. Et dum hæc diceret, ecce subito k venit Angelus Domini, & separauit ignem, & flammam l excussit. Sancta autem Iuliana stans illæsa glorificabat Dominum in igne.

[18] Sed Præfectus fremebat contra ipsam, quasi fera maligna, cogitans quale supplicium illi inferret. Tunc iussit ollam adferri, [plumbo bullienti imposita, non læditur,] & plumbum mitti in ea, & super ollam feruentem eam poni. Cumque superposita esset, factum est illi sicut balneum bene temperatum. Ipsa autem illa m olla resiliit, & incendit de adstantibus hominibus numero septuaginta quinque. Et cum hæc vidisset Præfectus, iratus scidit vestimenta sua, & cū gemitu vituperauit deos, quia non potuerunt illam lædere, & quia cum ipsis quoque iniuriam fecisset, nullatenus eam lædere potuerunt. [iubetur decollari:] Et statim dictauit aduersus eam sententiam, vt gladio puniretur.

[19] Audiens autem hæc S. Iuliana gaudio magno repleta est, eo quod appropinquasset finis certaminis eius. [dæmonem denuo blaterantem fugat:] Cumque ad locum traheretur vbi decollanda erat; dæmon, qui cruciatus fuerat ab illa, subito currens venit n ad Præsidem, & dicit ei: Noli ei parcere; Deos vituperauit, & hominibus iniuriam fecit, o multa etiam mala ego ab ea perpessus sum; reddite ergo ei quod meretur. Sancta autem Iuliana paullulum aperuit oculos, vt videret quis esset qui talia loquebatur. Tunc timidus dæmon clamauit & dixit: Heu me miserum! Forsitan modo iterum vult me tenere. Et statim euanuit, & obmutuit fugiens.

[20] Et cum ducta fuisset ad locum vbi decollanda erat, [Christianos ad cōstantiam hortata,] cœpit dicere his qui conuersi erant ad fidem, præsentibus aliis Christianis. Patres mei & matres audite me, & pœniteat vos dæmonibus immolasse, & ædificate domos vestras super firmam petram, ne venientibus ventis validis disrumpamini. Sed semper orate indeficienter in ecclesia sancta, & ad sanctas Scripturas intenti estote, & amate vosmetipsos, & dabit vobis Dominus inuenire misericordiam in conspectu Sanctorum suorum. Bonum est vigilare ad Deum, bonum est frequenter psallere, bonum est orare sine cessatione, quia nescitis quando vitam istam finiatis. Ego autem rogo vos, vt oretis pro me, vt Dominus meus Iesus Christus acceptabilem me dignetur habere, & me humilem ancillam suam introducere dignetur in aulam sanctam suam, & prouideat cursum agonis mei, vt non me vincat inimicus. Et cum dedisset omnibus pacem, iterum orauit ad Dominum dicens: Domine Deus, pater omnium, amator p fidei, qui non tradis figuram tuam in manus inimicorum tuorum, [Deumq; precata,] miserere mei & auxiliare mihi, & cum pace suscipe spiritum meum Domine. Et cum hoc in oratione diceret q decollata est. [decollatur:]

[21] Post paucum autem tempus quædam mulier r Sephonia senatrix transiens per ciuitatom Nicomediensem, & veniens ad vrbem Romam, tulit corpus B. Iulianæ, & condiens cum aromatibus & linteaminibus pretiosis s cum veniret ad vrbem, exsurgens tempestas valida, abiit nauis vsque ad fines Campaniæ. Posita est autem B. Iuliana prope territorium Puteolanum, [corpus trāsfertur Puteolos.] vbi habet mausoleum vno miliario a mari.

[22] Præfectus autem Eleusius cum nauigasset t in suo suburbano, venit tempestas valida, & mersit nauem ipsius, & mortui sunt viri numero u viginti quatuor: & cum aqua iactasset x eos in locum desertum, [Præfectus submergitur.] ab auibus & feris corpora eorum sunt deuorata. Passa est autem B. Iuliana die y decima quarta Kalendarum Martiarum a Præfecto Eleusio, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. S. Martini: te autem erubescere fecit.

b MS. Cusan. O pessima hora natus, hoc re pœniteat infelix.

c MS. vnum nostrum, progladiis clauos habet. Gladbac. Hubergense, & aliud nostrum: & fieri verbera acuta. Vincentius, acuta tubera. Huius tormenti non meminerunt Menæa & Metaphrastes.

d MSS. Cusan. & S. Max. vt S. Iulianam contererent. Trahebant milites machinam: erat corpus immobile, & custodiebatur famula Christi immaculata. Angelus autem Domini descendit & comminuit catastam, & omnia vincula resoluta sunt.

e Citata MSS. ignis in hoc tormento non meminerunt: erat fortassis suppositus vt sacrum Virginis corpus dum deorsum deuolueretur, allamberet. Vnum nostrum MS. habet: ignis ex ingenio.

f Multo breuius hæc S. Iulianæ precatio effertur in MSS. Cusano, S. Martini, S. Maximini.

g MS. Cusanum: Fac quod vis, Præfecte: infer nobis supplicia: ignes affer & rotam: para malas insidias, & cogitationes patris tui satanæ perfice.

h MSS. Cusan. & S. Maximini: 120. Græci horum non meminerunt, sed post sequens tormentum conuersos habent viros 500. fæminas 130. At MS. vnum nostrum hic habet: viri quingenti cum mulieribus 130. Videtur in aliis MSS. numerus virorum excidisse.

i Metaphrastes & Menæa habent in fornacem sarmentis aliaque materia succensam iniici Iulianam iussisse.

k Iidem habent, lac ymis ex oculis Virginis erumpentibus ignem extinctum.

l MS. Cusan & vnum nostrum, extinxit.

m MS. Cusan. resilierunt guttæ, & incenderunt &c. MS. S. Max. exilierunt Metaphr. Cum repente erupisset lebes, & circumcirca tamquam ab aliqua machina esset effusus, admirabiliter & præter opinionem perdidit eos qui circumstabant. Menæa: Lebes diruptus & effusus circumstantes in orbem infideles necauit.

n MSS. Cusan. Huberg. S. Max. & vnum nostrum, omittunt, ad Præsidem: habentq;, clamans dicebat: Nolite parcere ei.

o MS. Cusanum ita sequentia effert: Nam milli multa mala ostendit in nocte vna: & dum non potuissem perferre plagas eius, omnia ei confessus fui quæ cumque egi a iuuentute mea. Eadem habet MS. S. Maximini, pauculis verbis mutatis.

p MS. Gladb. Filij. Hæc Sanctæ precatio ita effertur in MS. Cusano: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in opprobrium inimicis nostiis, miserere mei & auxiliare mihi, & in pace suscipe spiritum meum.

q MSS. Gladbac. Hubergense, & aliud nostrum: tradidit animam Deo.

r Ita MSS. S. Max. S. Martini Treuir. Cusanum: & Equilinus, ac Gladbac. & vnum nostrum, ac Legenda Louaniensis: Suffragoria senatoria aliud nostrum MS. Suff. ago senatoria. MS. Reginæ Sueciæ. & Metaphrastes. Sophia. Petrus in secunda Vita,, Sophronia, MS. Hubergense, haud scio an non optime, suffragatu senatorio.

s Addunt quædam MSS. in locellum.

t Iacet enim Nicomedia ad sinum maris.

u MS. Hubergense, XXXII.

x Metaphr. mersos ceteros, ipsum viuum eiectum a canibus veratum scribit.

y Quædam MSS. VII Id Feb. fortassis, quia eo die S, Iuliana vidua colitur. MS. Cusanum. v Id. Neutro die huius Iulianæ meminere Martyrologia.

ALIA VITA
auctore Petro Subdiacono,
ex MSS. Eccles. Neapolit. & Capisanæ.

Iuliana, Virgo Nicomediensis et Martyr, Bruxellae in Belgio (S.)

BHL Number: 4526

Avctore Petro, ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

a

[1] Egregio Patri Domno b Petro, sanctæ c Parthenopensis Ecclesiȩ optimo Pastori, Petrus cælestis patriæ vota. Sacræ Scripturæ studiis eruditus, vtpote sanctæ matris Ecclesiæ dilectus filius, exhortari dignatus es, vt, quia beatæ & gloriosæ Martyris d Iulianes sacratissimum corpus in vicinia vestræ vrbis, hoc est, in Cumanæ Sedis ecclesia e requiescit, sacrisque miraculis optime fulget, [Petro Ep. Neapolit. hortante hanc Vitā expolit auctor.] sed eius passio propter f incompositas dictiones in cœtu fidelium legi minime præualet; nostro eam elogio clarificare studeremus. Reniti equidem in tali opere conati sumus, ne forte, obtentu obedientiæ, inertis ingenij titulo denotaremur. Interim considerantes religiosi pectoris vestri desiderium, & dispensationem Dei omnipotentis, qui prȩfatam Martyrem de Orientis partibus ad nostrȩ patriæ tutelam destinare dignatus est, magis cum periculo imperitiæ nos tradere volumus, quam vestris sacris exhortationibus non obedire. Ergo quia in hoc opere & Dominicis obtemperamus præceptis, & beati Apostoli dicentis, Omnia vestra in caritate fiant, ipse vobis orantibus, nobisque famulantibus opem suæ gratiæ conferre dignetur, quatenus ad gloriam & honorem sui nominis, Martyris suæ triumphalis gloria nobiliter declaretur, & spirituale pabulum suæ plebi efficaciter exinde ministretur. [1 Cor. 16. 14]

[Annotata]

a Hune Prologum, qui deerat in MSS. Neapolitanis, ad nos Capua misit Siluester Aiossa V. CL.

b Hunc supra diximus eius nominis primum Archiepiscopum fuisse. vnde consequens est, Vitam hanca 550 annis esse scripta.

c Neapolis olim Parthenope dicta a Parthenope vna e Sirenibus..

d Ita in Prologo. in Vita perpetuo est Iuliana, Iulianæ.

e Hinc liquere ostendimus supra, non Petro 2 dicatam esse hanc Vitam, cum prius, quam pontifitatum adiret, Neapolim essetS. Iulianæ corpus translatum ab Anselmo Archiepiscopo.

f Non ergo e Græco vertit, sed expoliuit veterem Latinam.

CAPVT I
S. Iulianæ propositum non nubendi Ethnico, verberibus a patre, multiplici argumentatione a Præfecto frustra impugnatum.

[2] Inter ceteros sanctæ Ecclesiæ persecutores, post gloriosam Domini ad Patrem ascensionem, Diocletianus Cæsar ad eo crudelis extitit, vt legionem Thebæam (hoc est, a sex millia in armis viros) in qua fuerat B. Mauricius, sicut in eius passione legitur, cum Christi fidem reperisset colentem, per summum nefas, vno die, vno in loco, sine aliqua miseratione, gladio necari præceperit. Idem vero, vt Christianam religionem penitus destruere posset, secundo anno decimæ persecutionis b Maximianum Galerium, cognomento Herculeum, sibi socium in regno assumens, suamque filiam Valeriam illi in coniugem tradens, in omnibus partibus ordinauit. [Eleusie Præfecto Nicomediensi] Ille nimirum accepto regno anno ab Incarnatione D. N. Iesu Christi fere c ducentesimo nonagesimo primo, residente in Sede B. Petri d Marcellino sanctissimo Papa, cum Præfectum constituisset illustrem quemdam virum, etiam per vniuersum Orientem Præfectos ac Præsides ordinaret, in ciuitate Nicomediæ Præfectum instituit illustrem quemdam virum, nomine Eleusium, dans illi in mandatis, vt omni studio per vniuersam ditionem Christicolas inquireret, & inuentos diis sacrificare compelleret: quod si contemnerent, suppliciis maceratos crudeliter iugularet.

[3] Præfectoria itaque dignitate potitus, ex nobili prosapia coniugem assequi cupiens, Iulianam quamdam puellam speciosam, cuiusdam, Africani nomine, [nubere recusat S. Iuliana,] filiam, reperit: qui secundum seculi dignitatem prædiues valde, pollens, & paganorum erroribus cum e cōiuge admodum irretitus erat. Hanc vtique cum nobilem desponsare vellet, cœpit ante nuptias præcordia illius sciscitari, quo eius animum, si rectus esset, agnosceret. Virgo autem Domini Iuliana, quoniam non hominis sed Christi Domini sponsa esse cupiebat, sanctæ Trinitatis documentum percipiens, & baptismatis sacramento se muniens, suamque pudicitiam ieiuniis & orationibus Domino commendans, talia præsidi responsa direxit: Si relictis erroribus simulachrorum, & cultu dæmonum, illum Deum adorauerit, qui fecit cælum & terram, quem me adorare & colere profiteor, [nisi Christianus fiat:] recte nostra connubia inquirere valeat. Aliter autem qua ratione fieri potest, vt Christi ancilla dæmonum famulum habeat virum, & amica lucis amicum habeat tenebrarum? Procul hæc a præcordiis Christi famulæ, procul a Christiana religione.

[4] Audiens hæc Præfectus, contristatus est valde. Proinde genitorem illius aduocans, omnia illi quæ eius nata dixerat, intimare curauit. Ille autem conuocans B. Iulianam, ita eam alloqui cœpit:

Quis tua, cara nimis, præcordia farsit iniquus? [patris sui consilium minasq; sapienter refutat:]
Ecce tuam mentem dementia tetra repleuit,
Quod spernas celsi Præfecti gaudia læta,
Et tristis pergas ad tartara mortis amara.

Audiens hæc Virgo respondit: Non me, genitor, circumuenias, quam præuenit amor Iesu Christi filij Dei omnipotentis, quem mihi complacet habere sponsum magis quam hominem mortalem, omnique putredine tabescentem, ac dæmonum cultibus seruientem. Obsecro suppliciter & oro, pater amande, ne vnquam talia suadeas agere natam. Genitor audiens infamationes deorum, iracundiæ facibus accensus, Per omnipotentiam, inquit, Apollinis & Dianæ, quos tu impudenter denotare præsumis, nisi nostris monitis obtemperaueris, te tuo sponso tradere festino, quatenus, eius incendiis flammarum intereas. Hactenus enim de connubij copulatione, nunc autem de sacrorum numinum veneratione suggerimus. Alias autem nec paternæ dilectionis, nec Præfectoriæ coniunctionis memor sacrilega placere valeas. Quod si hoc te purificaueris diisque libaueris, & nostris præcordiis & tuo sponso admodum placere potes. Cui sancta Virgo, Vt cupio, inquit, nequeo paternis obedire mandatis. Equidem non vna religione, nec gratia connexi sumus: ex te enim carnalis procreata, sed in Christi fide spiritualiter sum renata. Quæ ergo communicatio lucis ad tenebras? Quæ connexio Christi ad Apollinem & Dianam.

[5] His genitor auditis iussit eam acriter cædi, dicens: [acriter verberatur:]

Taliter officiis, multentur corda ferina,
Numina quæ temnunt proteruiter ore superbo.

Sicque dilaniatam & cædibus quassatam tradidit Prȩfecto iniquo. [Præfecto blandienti]Ille autem gauisus, reputans eam blandimentis posse ab intentione sancta mutari, nectareis verbis ac suasionibus cœpit alloqui dicens. Quidquid hactenus protulisti, & puellari ætati & Præfectoriæ dignitati attribuimus. Ergo depone omnem timorem, & lætior esto, quoniam plus te carissimam habeam, quia constanti animo renuens restitisti, nec ad primam cessisti petitionem. Et reuera dissolutus ac fragilis animus procliuior est ad omnem ruinam: constans vero & fortis, quæ inchoat, complere laborat.

Fac ergo vt fugias quæ sunt mala gaudia vitæ, Et capias hilaris nostri consortia lecti.

[6] Argumentose autem Virgo Christi Præfecti dicta explorans, ita eum irretire cœpit: Secundum Præfectoriam dignitatem legis, [umbigue respondet.] quæ regia censura est, o Præfecte inclyte, & mensura, modeste dicta proferre curasti. Equidem si in viris inconstantia vituperatur, quanto magis in sexu fragili fæmineo? Nam illud, quod cœpimus, implere satagimus, quo fugere valeam, quæ sunt mala gaudia, & consequi illa quæ sunt sine labe malorum. Præfectus hæc audiens, reputans eam suis velle parere præceptis, hilaris effectus respondit: Quoniam quidem hoc protulisti, quod te proferre minime dubitabamus, vnum solummodo restat, quo puris læta numinibus sacrificia persoluas, & tunc demum nostra consortia consequaris. [de diis inquirens,] Et B. Iuliana, Quibus, inquit, numinibus sacrificare iubes? Et Iudex: Apollini & Dianæ. Et Sancta, Quis Deus, inquit, talia patrare mandauit? an iste Iolus, cui sacra offerre præcipis? Prȩfectus ait: Est prorsus alius, cui cuncta numina parent, & omnia obtemperant elementa. Respondit Sancta ac dixit: Quod nomen eius? Et Iudex: Iouem hunc dicimus, qui & Iupiter vocatur, eo quod viuos omnes adiuuat. Sed ideo minoribus diis reuerentiam exhibemus, quo eorum precibus hunc magnum Iouem placare possimus. Et Sancta dixit: Confirmant illa litteræ vestræ sic Deum colere? & ipsæ litteræ authenticæ esse dicuntur? Præfectus dixit: Nonne omnis sacra scriptura nostra Deum illum esse fatetur, [& scriptis Gentiliū:] & ipsa authentica per omnia esse constat? Nam quisque astruit, quisque reputat æquum, atque honestum diiudicat. Per eum quippe Reges regnant, & ipsi Reges per illum reguntur, & omnes sibi subiecti sunt.

[7] Declarans autem B. Iuliana intentionem animi sui sic ait: [tum ex his deos ridet,] Ad hoc vsque tuam prudentiam oraui, quo tuo ex ore audirem veridicas esse nostras litteras & ab omnibus venerandas. Ergo Præfecte sagax, si ita est, crede tuis dictis, crede authenticis dictis seu scriptis: & disce istum, quem Deum colitis, filium esse Saturni Cretensis, qui filios, ne de regno suo expelleretur, deuorasse dicitur: [Iouem,] & iste Iuppiter, vt euadere posset, absconditus est: postea vero genitorem nequiter de regno expellens, plurima iniqua exercens, fatuitate quadama a fatuis est appellatus f Σεύς. Præfecte habes de Deo tuo magno Ioue, quod recolas. Apollo autem qui Pythonem serpentem interemit, [Apollinē.] non ideo Deus appellari debet: nam postea iudicio condemnatus, dignitate expoliatus, [Dianam:] Regis armenta pauisse legitur. Dianam vero quis nesciat esse mulierculam, & muliebria impudica exercuisse? Postmodum vero hi omnes, vtpote fragiles & caduci, morte præuenti, ad tartara sunt demersi. Numquid non ita est, vt adstruo, Iudex? Numquid non vestræ talia litteræ promunt? Tales vos vt deos adorem suadetis. Pro quantum scelus, quantum est in rebus inane! Quis sapiens & intelligens talibus his largitur honores?

Hoc scelus a nobis depellat gratia Christi,
Et sua nos doceat cælestia dona tenere.

[8] Iratus ad ista Iudex cœpit B. Iulianam conuiciis & opprobriis dehonestare, dicens: Improba seductrix formatissima & malefica, [increpatur, cum contemptu omnium fæminarū:] sæua, nefanda, ad hæc te tua pertraxit iniquitas, vt de beneficio ad maleficia prorumpens, de caritate nostræ copulationis ad infamiam Deorum, ad ipsum etiam præcelsum Iouem, vt fatua, deuenires! Talia igitur agere condecet. Talis est prorsus natura impia fæminarum, quæ semper quietis impatientes, vana excogitant, impia perspectant, inaudita exercent. Vnde non immerito a viris sæpius comprimi debent, ne vnquam suam malam expleant voluntatem. Recte vtique de talibus scriptum est:

Fȩmina nulla bona est: quod si cui contigit vlla,
Nescio quo pacto res mala facta bona est.

Quam vilis facta es, nimis quæ semper cara fuisti. Iam minime dulcia tibi sed amara dicta promantur. Nonne in poenis perpiscere inhias, quod in requie posita denegasti? Attamen quia non decet nostram mansuetudinem risui habere, nec calliditatem fȩmineam imitari; nec est seruanda seueritas, vbi affuerit venialis humilitas, adhuc te monemus de ignorantiæ cæcitate, & ad viam lucis perducere curamus. Quia si resipiscere volueris, & nostræ religioni subdere colla, deosque venerari, quos nequiter derisisti, continuo ad pristinam reuertimur caritatem.

[9] Christi autem famula respondit: Qui rationabiliter apta profatur, talibus conuiciis argui debet, talibus irȩ facibus concremari. Nescis quia scriptum est, [ea conuicia refistat,] Iustitia nisi per sapientiam noscitur, & ita eius iustitiam Dei non operatur? Si fȩmineum arguisti genus, atque constantiam virilem habes, & lege constringeris ne irascaris, quare superaris iniquo furore? Respice ergo & noli fȩmineum denotare genus, quoniam neque omnes viri boni, neque omnes fȩminȩ malȩ. Namque, vt cetera fȩminarum sileam bona, hoc solummodo sufficere potest, quod sine illis nulla in mundo humana progenies generetur. Quod autem gloriosius est atque infallibile, vna sola extitit Virgo & mater, quȩ talem edidit filium, qui antequam nasceretur, cȩlum & terram ex nihilo condidit: & postquam natiuitas eius fuit, ruinam cȩli, quȩ facta est de angelis malis, vt Christiana religio docet, ex viris atque fȩminis restaurauit. Hoc quia ita est, cum accusas aliam, tuam ipsius inspice vitam.

Nam turpe est Regi, cum culpa redarguit ipsum. Quod autem proposuisti, vt si Deos tuos adorem, ad pristinam tuam redeam caritatem, ex tuis ostendi mortales illos & sceleratos homunciones fuisse. Qua ergo ratione illos vt deos adorare iubes, qui neque sibi neque aliis prodesse possunt? Sed quia iam aliud veraciter proferre non potes; ego tibi ostendo verum Deum omnipotentem, non habentem initium neque finem, [ac Deum verum prædicat:] factorem cȩli & terrȩ, Angelorum & hominum, g ὡράτων καὶ ἀωράτων, hoc est, visibilium & inuisibilium. Si in istum credere promittis, tuis alloquiis collætabor, & vitam æternam confidenter promitto.

[Annotata]

a Licet non semper Romanæ legiones tot capita censuerint; de Thebæa tamen scribitur in S. Mauricij Actis, quæ dabimus 22 Septembris, sex millia, sexcentos, sexaginta sex viros validos animis, & instructos armis, antiquorum Romanorum habuisse exemplo. At non per Diocletianum, sed per Maximianum Herculeum dedita neci est.

b Non satis apte distinguit hic auctor duos Maximianos. Herculeus anno 2 Diocletiani, Christi 285 Cæsar factus, 286 Augustus Kal. Aprilis. Galerius Maximianus, cognomento Armentarrius, an. 291 Cæsar factus, 304 Augustus. Et huic data vxor Valeria Diocletiani filia, non Herculeo.

c Eo quidem anno Æræ vulgaris Cæsar factus Galerius, sed qua ratione is annus secundus dicatur decimæ persecutionis, non video. Nam si initium illius persecutionis ducatur ab initio imperij Diocletiani, siue anno 284, Herculeus anno 2 Cæsar factus. Galerius 7. Si vero decimæ persecutionis initium statuatur, vti multis placet, anno 18 Diocletiani, quando maxime sub tempus paschale exarsit; fuit is 302.

d Sedisse dicitur S. Marcellinus in libro de Romanis Pontif a consulatu Diocletiani 6 & Constantij 2, anno nimirum 296, vsque ad Diocletiani 9 & Maximiani 8, siue Christi 304. De S. Marcellino agemus 26 April.

e Repugnant prior Vita & Metaphr. aiuntq; eam nec Christianis nec paganis adhæsisse.

f Ita videtur legendum, scriptum erat Euxe. sic infra verba Græca Latinis litteris & mendose quidem scripta.

g Et hæc Latinis verbis scripta, opaton heupaton. Patet ex adiuncta interpretatione, scripsisse auctorem ΟΡΑΤΟΝ ΚΑΙ ΑΟΡΑΤΟΝ, siue, vt expressimus.

CAPVT II
S. Iulianæ secunda interrogatio: in tormentis constantia, ac sapientia.

[10] Tvnc confusus ad ista Iudex, cum nequiret Sanctæ veris assertionibus obuiare, distulit sententiam, disputare cogitans secum in theatrali conuentu, vt concussa terrore seruandi pudorem, a sancta intentione animum reuocaret. [publice a Præfecto specie clementiæ] Postera namque die glorioso theatro ordinato, tribunali sedens, B. Iulianam suis fecit aspectibus præsentari, eamque alloqui cœpit: Intentionem animi nostri, & inuiolabile vinculum caritatis, quam in te hactenus habuimus, & in dilatione pœnarum hactenus cognoscere potuisti: nempe si ita non esset, saltem ad secundam non veneras responsionem, sed diuersis cruciatibus inauditaque pœna atque incendio interieras. Hanc itaque nos secundam legis censuram modeste & placide tecum incedimus. Tandem aliquando nobili orta prosapia, noli, suadeo, te tuamque progeniem in barathrum mortis mergere & perditionis, vt & hic pereatis, [sollicitatur vt ei consentiat:] & illic Acherontis iudicia experiamini. Depone ergo duritiam, frange animi obstinationem, & nostra monita percipe. Nam si nefario errore Christianæ fidei infecta non esses, nequaquam per varia duxeram, sed nostræ te sociaueram Præfectoriæ dignitati.

[11] Respondit sancta Virgo, & dixit: Iam superius tibi ad cuncta proposita respondi. Quid est quod iterum audire cupis ? Ecce mollusti sermones tuos super oleum, pestifera iacula ministrasti, dum me infectam Christianæ fidei errore dixisti. Si enim tu times Cæsaris potestatem, hominem vtique mortalem times, & pastum vermium mox futurum; & ego quare non timeam illum Regem æternum, cui cælum & terra, maria & tartara parēt; [ipsa eum ad fidem inuitat:] qui postquam occiderit corpus, potest animam perdere in gehennam? Sed oro, vt audias consilium meum, vt relictis erroribus, ineptisque fabulis, quibus Deum vestrum adoratis; vnanimiter illum adoremus, quo in cælesti regno cum illo perenniter gaudeamus.

[12] Commotus ad ista Iudex, Video te, inquit, per varia me trahere velle, & in malignitatem tui erroris perducere: sed non ita erit, vt tu opinaris. Numina sacra tua conquassent pectora dura, quibus contemnis pestifera flectere colla. [cæditur virgis:] Tunc iussit eam a quatuor militibus virgis cædi, insultando & dicendo: Ferrea pectora, quæ gaudia nolunt, verbera pessima & impia frangant. Talia te condecet habere præmia sæua, quæ monitis dignis renuisti flectere colla. Testes sunt dij, quorum toto conamine mentis gloriam despexisti, te decorare, non dehonestare, curaui. Sed quia renuisti, & nos nostramque gloriam despexisti; [iterum blanditiis tentatur:] insuper ad deorum infamiam prorupisti; tu tibi has pœnas tua proteruia irrogasti. Plus tibi peperci, quam tui viscera genitoris. Ille nimirum ad vnius suasionis vocem nobis te tradidit: nos autem versa vice blanditiis & suasionibus tuum interitum hactenus distulimus.

[13] Et sancta Virgo gaudens inquit: De talibus anima mea exultat in Domino, quandoquidem nec blanditiis, nec cædibus a Christi Domini caritate seducta sum. Ergo quia ita est, nolo amplius ex hoc crucieris. Intende & sententiam breuiter conclude. Nam quantacumque crudeliter irrogasti, constantiam potius inferre existimato, quam pœnam. Præfectus dixit: Si talia tibi placent, [capillis suspenditur:] non desint digna tormenta; si tibi non placent, sedamur tuis condictis. Tunc iussit eam per sex horas capitis suspendi capillis. Illa vero suppliciter orabat Deum, dicens: Adiuua me, Domine, & miserere mei: da constantiam, condona mihi vigorem, vt mediter in tuis iustificationibus, spernamque omnes iniquos, quia iniusta cogitatio eorum est.

[14] Hæc cum dixisset, iussit eam Præfectus deponi, dicens: Ne existimes nos defatigari, & te impunitam relinquere, quia tibi de pœnis aliquid irrogauimus. Ignem depictum vidisti, nec illius incendia cognouisti. Cum ad hæc perueneris, [minæs videns,] mutabis profecto loquelam. Christi autem Martyr respondit: Nimis infelix atque insipiens est, qui rectum, quod inchoat, aliquo terrore relinquit. Ignem vero, quem mihi iniicere minaris, Dominus meus Christus extinguere prȩualet. Proinde non tuis præceptis alliciar ad illum negandum, ne æternis absumar incendiis. Experiamur, ait Iudex, quæ sunt ista pessima dicta. Ferream animam ignito fomento a mollescam. Tunc liquefacto ære, super caput Sanctæ effudit. [ære liquæfacto perfunditur, illæsa:] Illa autem tamquam nectareo rore perfusa, nullam combustionem, nullumque sensit ardorem.

[15] Qua ex re valde gauisa, stabat intrepida, repleta Christi gratia, & sæuienti Præfecto talia promebat: Eia Præfecte, potes saltem cognoscere potentiam Domini nostri Iesu Christi. Iam desine inimicari, & crede in illum, vt possis ab eo saluari. Numquid non cernis, quod adustio incendij tui corpus ancillæ Dei cremare non præualet? Quando enim dij tui Iuppiter & Apollo talia operati sunt? Præfectus dixit: De Christo tuo nihil mihi curæ. [Præfecto explicat mysterius Incarnationis,] Quid enim boni de illo referre vales, quem profecto scimus de fæmina natum, passum, mortuum ac sepultum? Et quia sibi in talibus subuenire non valuit, qua ratione alicui prodesse potest? Sed quia in tenebris ambulas, & deorum lumine non es irradiata, ideo talia loqueris. Respondit Sancta & dixit: Si scires, o Iudex mysterium eius natiuitatis, passionis & mortis ac sepulturæ, mirari hoc debueras & venerari, & non subsannare. Nam ideo Dominus ad suam imaginem hominem condidit, vt æternum illum ac sempiternum haberet, & locum vnde angeli per superbiam ceciderunt, ex progenie hominum restauraret. Sed quia inuidente illi principe angelorum, qui de angelo satanas factus est, per inobedientiam de paradiso eiectus est; noluit Deus creaturam suam penitus perdere: sed fallendo diabolum, ex Virgine natus est, vt nobis nouam virginitatem, nouamque natiuitatem renascendi per sacrum baptisma tribueret. Et sic per singulos gradus ambulans tentatus est, vt nos a dæmoniaca tentatione erueret: esuriit & sitiuit, vt nos gratia sua reficeret, ac pocula cælestia ministraret: spinis coronatus est, vt nos a spinarum & tribulorum maledictionibus eriperet, [& passionis Christi:] & flores paradisi donaret: ligno crucifixus est, vt lignum concupiscentiæ , & peccatum quod per illud operatum est, damnaret: mortuus atque sepultus est, vt morte sua nostram mortem destrueret, & resurgendo non solum paradisum terrenum, sed insuper cælorum regna donaret. Hæc sunt mysteria Domini Iesu Christi, quem tu, Præfecte, insipienter & impie infamare præsumis. [ferre vincta truditur in carcerem:] Stimulatus ad ista Præfectus ait: Quidquid ore maligno protuleris, pœnæ poterunt expiare. Hæc dixit , & iussit eam ferreis nexibus alligari, & squallore carceris coarctari.

[Annotatum]

a Ita MS. pro emolliam, aut simili verbo.

CAPVT III
S. Iulianæ de dæmone victoria: post noua tormenta, cædes illius atque aliorum: Translatio I & II.

[16] Ingressa igitur in carcerem, expandit manus suas ad Dominum dicens: O Domine Deus, totius conditor orbis, auxiliare mihi & solamen mitte salutis, quo superare queam supplicia sæua tyranni, & tua, quæ semper optaui, regna videre. Finita vero oratione, angelus satanæ transfigurans se in Angelum lucis, adstitit, dicens: Salue o famula Dei, o Virgo ne timeas neque pauens fatigeris, [dæmone informa Angeli suadente vt in speciē idola adoret,] cum a Christo argueris: quem enim diligit corrigit: flagellat autem omnem, quem recipit. Ecce accessisti ad seruitutem Dei, ad testificandam Christi gloriam: esto constans & fortis & præpara animam tuam ad supplicia, quæ tibi meditatur inferre tyrannus. Attamen si eius obtemperaueris dictis, prudenti ratione illum præuales nominare & superare. Fac ergo quod moneo, & cum vocata fueris, specie tenus sacrifica diis, & da locum iræ, quo & mundi valeas perfrui deliciis, & non tam crudeliter per vana incendia crucieris. Nam & ego Angelus Domini sum, qui misit me te confortare, & talia monita dare.

[17] Dum beata Virgo negandi verba audisset, attonita nimis, [territa Deū orat:] & salutari vexillo se muniens, conuersa ad Dominum orauit, & dixit: Domine Deus creator cæli & terræ, qui conceptus es de Spiritu sancto & ex sacra Virgine natus; qui me vocare ad tuæ fidei credulitatem ideo dignatus es, vt relictis erroribus idolorum, te verum Deum cognoscerem, quia tu es verus Deus, qui in hunc mundum venisti, te obsecro & flagito, vt ostendas mihi, quis est iste , qui me Deum abnegare commonet propter timorem tyranni. Hæc illa orante, vox facta est ad eam dicens: Constanti animo esto Iuliana, nec dictis crede nefandis: [cælitus admonita,] nam fallax est nuntius & dicta mortifera monet. Detine namque illum, & mox tibi cuncta profabitur. Refecta autem cælestibus dictis, comprehendit dæmonem, & dixit:

Tune cruente, procax, peruerse, nefande, maligne,
Angelus es lucis, & nuntia vera profaris?
Dicta maligna tua, dæmon, sunt somnia falsa,

Dum Christum Dominum, vitam, lucem, atque salutem callide fallendo suades me denegare. Sed quia Rex Christus fallentes conteret, te noueris esse meis manibus valide ligatum. [num ligat,] Vnde per illius te adiuro numen amandum, omnia mihi pandas, nec differas vera dicere verba. Tunc dæmon se religatum Dei virtute conspiciens , quasi impudens mancipium cœpit satisfacere dicens: Non meo debito ad te, Sancta, perueni. Rex meus misit me , & talia dicere iussit. Cui Christi famula, Quod, inquit, nomen eius, & quod opus eius, si nosti? Respondit dæmon: Nomina eius mille, milleque nocendi artes, sed vt breuiter concludantur plura, [& quædā de tentatione hominum fatari cogit,] ex quo Angelus lucis esse desiuit, & de cælesti sede per superbiam deiectus est, quidquid malitiæ in mundo patratum est, ab illo exortum est: & hoc in illis qui suis iniquitatibus a Domino Iesu Christo recedunt. nam qui ei adhærent, eiusque dicta sequuntur, lædere illos minime possumus: insuper etiam iudicamur ab illis, sicut ego miser retineri & iudicari a te, Sancta, videor. Sed miserere mei per Regem tuum Christum, qui te talem possidet famulam, quoniam deinceps tentare te numquam præsumam. Hæc & talia cum dixisset, [ium signo Crucis abigit.] signo sanctæ Crucis in eum a Virgine expresso, statim velut fumus euanuit. Nemo itaque miretur, quare Virgo Domini dæmonem posset ligare, cum sit ille spiritus, illa autem carne grauata. Memineris in terra olim Iacob cum Angelo luctasse, & neruum femoris eius ab eo esse debilitatum. Iterum recordemur Abachuc Prophetæ de Iudæa in Chaldæā ab Angelo cum prandio esse delatum, & Danielem esse refectum, & ab ipso reductum. Accipiunt enim Angeli (sic sancti edocent Patres) ex aere corpus, & quasi carnales verissime carnalia patrant.

[18] Hisque peractis, satellites missi a Iudice Iulianam illi detulerunt. Cui Iudex: Longanimitas clementiæ nostræ, tuæ obstinationi profuitne aliquid? Et Sancta respondit: Ita plane; nam Deus meus Iesus Christus, qui me hactenus confortauit, ipse me docuit in carcere tuam sæuitiam sustinere, tuasque repellere pœnas, dicens: Ego enim dabo tibi os & sapientiam, cui non poterunt resistere & contradicere omnes adüersarij tui, sed in patientia tua possidebis animam tuam. Præfectus dixit: Cum omnis homo viuere cupiat in seculo, si possit, quare Christicolæ quadam infecti vesania gaudent in pœnis vitam finire, & gaudent perdere vitam? Nonne magna est ista dementia? S. Iuliana dixit: Recte peragunt, nec illa est dementia, sed sancta & salubris sapientia; [Præfecto reddit orationem cur tormenta, nō timeat:] quandoquidem ista vita caduca & fragilis est, & suis blanditiis amantes circumuenit, quasi semper viuere possint: sicque illæsi ducunt in bonis dies suos, & in puncto ad tartara demerguntur, vbi nulla indulgentia pœnæ. Qui autem credunt in Domino, & pro eius nomine hic mortui fuerint, in cælesti regno cum illo sine fine exultant. Ipse enim hoc promittere dignatus est, dicens: [Matth. 10. 39] Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam in vitam æternam. Præfectus dixit: Non mihi sit fautor ille Deus, qui talia mandat, qui suos in præsenti non liberat, sed post mortem gaudia spondet: te protegat ille, non mihi commoda præstet. Attamen si plus cruciatus, quam gaudia cupis,

Ecce tuis votis præbemus commoda digna.

Hæc dicens iussit afferri rotam constratam ferreis instrumentis, & insuper illam alligari, vt dum a trahentibus reuoluta fuisset, Dei Martyr discinderetur in frusta. Hoc cum factum fuisset, [rotæ alligata discinditur, post iliæsa:] & Virgo Domini exoraret Diuinam potentiam, viscera sua quassata sunt, & illæsa permanens glorificabat Dominum Christum.

[19] Cernentes autem qui adstabant tale miraculum, compuncti sunt corde, clamantes ad inuicem & dicentes: Quid vltra possumus ad ista opponere, quo tam tremendi Dei non adoretur maiestas? [conuertūtur multi ex adstantibus,] Quis similis illi, qui suis tanta ministrat? Hæc dicentes, conuersi ad Præsidem talia dicta promebant: Hactenus errore illecti in tenebris ambulauimus, & plures erroneos colentes deos, ad illum qui verus est Deus peruenire nequiuimus. Amodo itaque nulla illectio, nulla nos ab eius cultura separabit suasio.

[20] Tremefactus ad ista Iudex distulit auditionem illorum, & præfato Cæsari talibus scriptis intimare curauit: Totius orbis Rectori & Conseruatori clementissimo Maximiano Cæsari Eleusius ciuitatis Nicomediæ Præfectus. [quos consultus a Præfecto per epistolam Imperator,] Triumphalia iussa vestræ Magnificentiæ exequentes, prudenti studio de iniquis Christicolis inquisitione facta, totam nostræ districtionis prouinciam ex nefaria illorum religione purgare curauimus. Vna solummodo reperta impudens & formosissima puella, nomine Iuliana, quæ obstinata mente superbire contendit. Quam cum arguere studeremus instrumentis pœnarum, illa maleficiis infecta penitus omnia quassauit, & ignea supplicia pro nihilo duxit. Quod videntes ex nostra inclyta nobilitate pollētes commoti sunt, & toto conamine profitentes se prius velle mori, quam sacris diis libamina amplius ministrare. Vnde quod commodius vestræ complacet gloriæ, sacris iussionibus intimare curauimus.

[21] His lectis Cæsar apicibus talia scripta remisit: Cæsar Maximianus Eleusio Præfecto Nicomediæ vrbis. Relectis vestræ prudentiæ litteris, [iubet, decollari,] qualiter erga nostrum famulatum curiosius vigilas, clarius in eis animaduertimus. Sed quia de proteruia insolentium nos inquirere voluisti, præcipimus vt illam maleficam Iulianam, per cuius iniquitatem aliqui ex nostris commoti sunt, flammarum incendiis concremare festines, [Iulianam comburi:] ne illius doctrinam ceteri sequentes existant. Illos autem, qui per maleficia ipsius seducti apostatare ausi sunt, nisi citius conuersi fuerint, gladio necare curato. Hac iussione Præfectus iniquus præfatos viros, qui Christianam fidem relinquere noluerunt, gladio necari præcepit: fuitque numerus eorum centum viginti. Sic in suo sanguine sine dubio baptizati, sidere. [decollantur 120.] regna percipientes cum Christo in perpetuum regnant, pro cuius amore suas animas tradiderunt.

[22] Beatam vero Iulianam ignis incendiis concremari præcepit. Quam nefariam iussionem satellites perficere cupientes, copiosum ignem succendentes, illam in medio posuere flammarum. Cumque incendiis vndique circumdata fuisset, expansis manibus oculisque ad cælum erectis, his verbis cœpit orare Tonantem: Domine Rex cæli & terræ Creator, respice in agonem famulæ tuæ: [igne per Angelum extincto,] esto mihi adiutor & libera me de isto incendio sicut liberare dignatus es sanctos tuos tres pueros de camino ignis ardentis. Hæc illa orante, Angelus Domini e cælo missus ignem continuo extinxit, [illæsa exit Iuliana:] & Christi Virginem illȩsam per omnia conseruauit. Quod miraculum Præfectus videns, vnde resipiscere debuit, inde inflammatus aliud patrauit incendium. Nam iussit liquefieri plumbum, & crudeliter super eam effundi præcepit. [oleo liquēti perfunditur:] Sed illa, vt prius, Deum exorando, illæsa perseuerauit. De quo tyrannus valde succensus, eo quod in omnibus superatum se conspiceret, iussit eam gladio percuti. Audiens Christi Martyr quod per gladium vitam finiret, gratias Deo retulit, dicens: Benedictum sit nomen tuum, Domine Deus, qui non dedisti nos in captionem & opprobrium inimicorum nostrorum. Et ecce nunc quod te iubente inchoaui, te adiuuante perficio, dum pro amore nominis tui sancti effundo sanguinem meum. Tu autem Saluator meus in pace, obsecro, suspice spiritum meum. Finita vero oratione, percussa est gladio: [decollatur:] & sic in pace cum triumpho Martyr migrauit ad Dominum Iesum Christum, cum quo perenniter gaudet in secula seculorū, Amen.

[23] Post hæc autem quædam Senatrix, nomine Sophronia, cum sanctæ Ecclesiæ pax esset reddita, & Romam properaret, & per ciuitatem Nicomediam transiens, [corpus trāsfertur Puteolos:] B. Iulianæ gloriosa miracula cognosceret, abstulit corpus eius, & condieus aromatibus secum ferebat cum gaudio. Nauigante autem illa, tempestas magna exorta est, quæ ipsam nauem perduxit in confinibus Campaniæ iuxta ciuitatem Puteolanam, quæ distat ab vrbe Parthenope fere milliaribus nouem. Cumque prudenti animo cognouisset Dei Martyrem illic velle habere oraculum, spontanee illius patrociniis continuo basilicam in eius nomine construxit: corpusque illius ibidem cum hymnis & laudibus nobiliter collocatum est.

[24] Postea vero imminente a Ethnica feritate, ne talis tantusque thesaurus dehonestaretur, translatum est corpus eius in ciuitatem Cumanam, [inde Cumas.] b ibique in ipsius & in B. Maximi basilica cum gloria collocatur: vbi plurima petentibus beneficia ad laudem Domini præstare non desinit vsque in hodiernum diem. Passa est autem beata Martyr Iuliana quartodecimo Kalendas Martias, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Quando id contigisse videatur, supra diximus.

b MS. exemplar, quo vsus Caracciolus, habebat: in ipsum Episcopum: & in beati Martyris Maximi basilica cum gloria collocatum.

TRANSLATIO III S. IVLIANÆ
a teste oculato descripta,
ex actis Ecclesiæ Neapolit.

Iuliana, Virgo Nicomediensis et Martyr, Bruxellae in Belgio (S.)

BHL Number: 4527

Avctore teste ocvlato, Ex MSS.

CAPVT I
Cumæ a Neapolitanis euersæ an. ⅭⅠƆCCVII.

[1] Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimo, quinto Kalend. Martij, a X Indict. cum ciuitas Cumana, quæ propter inhabitantium malitiam ciuitatis nomen amiserat, & latrocinantium locus, & malorum omnium sentina effecta, [Cumæ an. 1207 ob diuturna scelera exscisæ,] tam ciuitati Neapoli quam Auersæ, & omnibus tenimentis earum nimis esset infesta, transeuntibus quoque tam per mare quam per terram damna plurima & pericula ministraret; omnipotēs Deus, qui per aquas diluuij propter mala, quæ multiplicata erant in terra, totum genus humanum deleuit, & Sodomitas & Gomorræos propter immanitatem scelerum suorum in igne & sulphure iudicauit; ipse vtique prædictæ vrbis excidium, quod mirabiliter comminatus erat, compleuit. Nam cum tanto tempore expectasset, vt pœnitentiam agerent, & a tantis se iniquitatibus coërcerent, nullum in ea fructum inuenit. Nam ad deteriora & nequiora semper totis nisibus labebantur. Indignum itaque visum fuit maiestati Diuinæ, [iusto Des iudicio.] vt locus ipse diu subsisteret, & impietatis ac iniustitiæ potestas diutius grassaretur, quȩ omnē pietatem omnemque iustitiam abdicarat. Cogor ad ea quæ dicturus sum, profunditatem & magnitudinem mysteriorum Dei vehementissime admirari, & dicere cum Apostolo: O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ eius, & iudicia eius abyssus multa! [Rom. II. 33] Et, Quis cognouit sensum Domini , aut quis consiliarius eius fuit? Ipse enim ordinat, & disponit omnia prout vult, & quando vult. Ipse prædicti loci exterminium mirabili atque inæstimabili modo dignatus est operari: ne quis forte suis viribus & meritis attribueret, quod Diuinæ erat pietati & misericordiæ attribuendum. Licet autem arcana Diuini mysterij ignoremus, tamen nec factum largitionis suæ clementiæ conuincere possumus quomodo id factum fuerit, & ex quanta Dei dispensatione mirabiliter sit patratum.

[2] Cum itaque tam milites, quam vniuersus populus inclytæ ciuitatis Neapolis interse quærerent & conferrent, [Militum stationes tunc extræ vrbes.] qualiter contra Theotonicos, qui totam Terram Laboris, imo totum regnum Siciliæ deuastabant, agere possent, & ad confusionem & destructionem. eorum quotidie niterentur, statuerunt vt milites sui extra ciuitates existerent præparati, vt inimicis resisterent, & casalia & tenimenta ciuitatis ab eorum incursibus defensarēt. Quo audito viri Comites & Barones in tam laudabili facto eos plurimum commendantes, se & vires suas vnusquisque ad ciuitatis auxilium inuitabat.

[3] Ergo Dei gratia vir strenuus Gotfridus de Montefusculo Cumas aduenit, & a venerabili Episcopo Auersano, qui locum tenebat, [Gotfride noctu Cismas ingresso.] honorifice satis susceptus est, & cœpit ibi aliquantisper morari. Verum quia illuc fuerat de nocte ingressus, & tam Neapolitanis quā Auersanis nescientibus locum ipsum intrauerat, graue tulerunt admodum & molestum, nescientes qua de caussa venisset, & quid facere vellet. Verebantur enim ne ab eo molestationes & pericula sustinerent, quæ ab aliis, qui locum tenuerunt, grauiter fuerant iam perpessi. Auersani autem tanto factum ipsum pro malo habere cœperunt, [Auersans turrim occupants.] quanto Episcopus eorum, eis ignorantibus, eumdem nobilem virum in castrum receperat: & quia, vt diximus, illuc idem fuerat de nocte ingressus. Vnde aduentum eius suspectum habentes, Episcopum facti huius conscium, contra ciuitatem suam fecisse, vnanimiter clamabant. Sed quia omnino certi non erant, sed dubitationis scrupulo mouebantur, miserunt Cumas quosdam ex ciuibus suis, qui castrum, ne ab eo occupari posset, sollicite custodirent. Qui aduenientes, ab Episcopo sunt recepti, & turrim protinus ascendentes, eam cœperunt magna cum diligentia castodire.

[4] Prædictus autem nobilis hoc cernens, ab Episcopo se credidit esse præuentum, & ideo Auersanos, vt ipsum caperent, venire fecisse. Vnde se cum sociis suis diligenter vnitis, ne ab illis incommodum aliquod pateretur, se cum suis in locum armauit, & in domum accepit. Auersari quoque se & turribus & armis & quibuscumque necessariis munierunt. Et sic vtrique suspicionis in scrupulo morantes, [& muniunt:] in alterutrum pericula verebantur. Dictus autem Gotfridus in tanto se vidēs periculo constitutum, & præcauens Auersanos suis in adintorium aduenturos, misit statim Neapolim, & Neapolitanos in suum auxilium accersiuit, rogans vt se de aduersariorum manibus liberarent, [ipse Neapolitanos ad auxiliū euocat,] & de castro facerent quidquid vellent. Quod audiens Comes Petrus de Lin… cum esset affinis eius, statim equitauit, & iuit ad locum, vbi erant milites a ciuitate statuti, & exhortans eos diligenter super hoc verbo, cum ipsis pariter Cumas aduenit. De quorum idem nobilis vir plurimum lætificatus aduentu, sacramentum prius ab eis securitatis accepit. Quod etiam firmatum est ei, vt si turris caperetur, tam homines quam mobilia in eius manibus traderentur. [in vrbēq; admittit.] Quod cum factum fuisset, transuadato muro ingressi sunt communiter ciuitatē. Post hæc etiam tam de militibus quam de populo ciuitatis Neapolitanæ multitudo illuc copiosa accessit.

[5] Tali igitur modo præfato nobili viro de tanto periculo liberato, [de ea euertenda deliberant:] habito Neapolitano concilio decreuerunt, vt antequam inde recederent, vt locum ipsum b dirui penitus facerent & euerti. Et quia idem multoties cum Auersanis conuenerant, & etiam sacramento firmauerant, & nondum id fuerat effectum, accesserunt ad turrim, vbi se Episcopus cum Auersanis receperat, & eos super hoc diligentius allocuti rogabant, vt de turri descenderent, & locum ipsum, sicut inter eos sacramento firmatum fuerat, destrui communiter facerent, & ad solum vsque perduci. Et illi responderunt, se nec de turri velle descendere, nec locum ipsum aliquatenus destrui. [resistentibus Auersanis, turrim expugnant:] Cumque eos super hoc iterum iterumque monerent, nec illi vellent eorum verbis salutaribus acquiescere; verentes Neapolitani, ne mora ad se traheret periculum, & quia nocuit differre paratis, animati cum præfato nobili viro accesserunt ad turris murum, & cœperunt eam acriter obsidere: nec multo post cum fundis baleariis, & sagittis, igneque supposisito omnes qui erant in turribus ceperunt, & Episcopum, & eos qui cum ipso erant, vix ab ignis incendio subtraxerunt. Statutis autem ibi aliquibus militibus, & aliquantis de populo, [dein vrbē totam euertunt.] qui ciuitatem diruerent, inde cum gaudio & pompa laudabili feliciter ad propria sunt reuersi. Et sic locus ipse, qui tanto tempore scandali materia fuerat, & malitiæ caussa, dirutus & per Dei gratiam penitus est euersus, dignam suæ iniquitatis recipiens vltionem.

[Annotata]

a Hinc patet anni initium non a Paschate duci, vt esse debeat 1206, sed a Ianuario, quando Indictio 10 fuit: anno 1208 11.

b Apographum nostrum habebat, dirimi.

CAPVT II
Translatæ Cumis Neapolim reliquiæ S. Iulianæ, & aliæ.

[6] Postea vero ne loco destructo, reliquiæ a præfatorum sanctorum Martyrum ab extraneis tollerentur, consilio inito Archipræsul cum viris religiosis ad locum ipsum, qui eisdem sanctis reliquiis diues erat, consilio etiam Dominæ b Abbatissæ S. Mariæ de Donna Aromata, quæ ad obtinendas reliquias sanctæ Virginis & Martyris Iulianæ maximam deuotionem habebat, [Missi ad reliquias asportādas viri venerabiles,] missi sunt de voluntate & mandato viri religiosi, Leo Cumanus Episcopus, Domnus Ioannes Abbas S. Mariæ in Pede-cryptæ, & Domnus Petrus Fictarolus Subdiaconus Ecclesiȩ Neapolitanæ. Cum quibus etiam adeuntes venerabiles Abbates S. Petri ad Aram, & S. Mariæ ad Cappellam, cum quibusdam militibus & probis viris ad ecclesiam c B. Maximi Martyris, [S. Maximi M. ac pueruli M.] intrauerunt mausoleum ex marmore factum, in quo erant ossa B. Maximi Martyris, ita ordinata & composita ac si eodem die illuc collocata fuissent. Subtus quoque puluerem ipsarum sanctarum reliquiarum non modicum inuenerunt. Et ecce subito tantus odor efflauit, vt omnium circumstantium nares & corda refecerit, acsi balsamum ibi & omnia odoramenta fragrarent. Subleuatisque sanctis pignoribus foderunt inferius, & inuenerunt aliud mausoleum, in quo sancti d pueri erant reliquiæ, quem tres menses tantum habentem loqui fecerat B. Maximus coram Fabiano Præfecto. Quibus peractis, [tum S. Iulianæ V. M. reliquias reperiunt, erumpente ex omnibus suauissimo odore:] subter cauantes inuenerunt loculum ex marmore compositum, in quo erant reliquiæ eiusdem Virginis: ex quibus etiam tantus odor ascendit, vt omnium nares suauiter & corda repleret. Quibus inde leuatis, cum honore maximo & iubilatione ad ecclesiam beatæ Dei genitricis & Virginis Mariæ de Pede-cryptæ eas perducere studuerunt.

[7] Audiens autem Abbatissa S. Mariæ Donnæ Aromatæ venisse illuc sanctas reliquias, pergit illuc cum sodalibus Virginibus. Secutæ sunt eas multæ nobiles nuptæ & viduæ, & ibi preces fundunt cum lacrymis, [occurrit Abbatissa S. Mariæ Donnæ-Romatæ cum aliis,] laudantes Dei magnalia, dicentes: Sit nomen tuum benedictum in secula, qui dedisti Sanctis tuis victoriam pugnando contra spiritales nequitias, ad liberandas multas animas, quas ipsi dæmones captiuauerant. Ecce, inquit, ipsi dæmones merguntur ad tartara, & sancti scandunt ad cælestia. Luge, luge hostis nequitiæ, luge pro tua superbia, quæ te de cælesti regno expulerat: & qui dicebas, Ero similis Altissimo, nunc nullus es, victus a sexu fragili fæmineo: desine pugnare contra Christicolas, quos suo sancto redemit Dominus sanguine. Tibi, Christe, sit gloria nunc & semper per immensa secula. Tunc surgentes ab oratione, perrexerunt ad locum vbi erant reliquiæ sanctæ Virginis. Et videns Abbatissa loculum, currens, amplexans, stringens, orans cum lacrymis, dixit: Obsecro te, [S. Iuliana orat vt ad suum cœnobium veniat.] Virgo sanctissima, rogo te per eum, pro quo tuum fudisti sanguinem, ne despicias tuam ancillam. Pro te veni anxians, quærens tuas sanctas reliquias: ad nostram mansiunculam cupimus transferre, vt per te fiat amplissima. Te nobis ergo concedere digneris. Deinde tota nocte vigilantes, cum psalmis & hymnis, laudes Deo cantauerunt.

[8] Mane vero surgens prædictus Leo Cumanus Episcopus simul cum aliis, quos tu misisti, Pater sanctissime, deduxerunt eas honorifice. Et obuiantes eis Sacerdotes & Milites de regione e Nidi, simul cū magna plebe, portabant ramos oliuæ in manibus, cantantes & dicentes: [ad mœnia] Benedictus, qui venit in nomine Domini, Osanna in altissimis. Deinde adorantes sanctas reliquias præibant cantantes, & dicentes: Benedictus, qui venit &c. Et sic canendo peruenerunt ad ecclesiam B. Nicolai, Christi Confessoris de castro Lucullano, sitam prope mœnia ciuitatis. Quo audito, veniens tu, Pater beatissime, [occurrit Archiepiscopus cum Clero, ipsasq; reliquias gestat:] cum processione magna totius Cleri & populi ciuitatis, mulierum quoque & infantium turba non modica ad locum vbi sanctæ erant reliquiæ, deuote satisque humiliter accessisti. Quibus cum maxima reuerentia & deuotione susceptis, humerisque impositis tuis & Episcopi Cumani: aliaque capsula, in qua erant reliquiæ sanctæ Virginis & Martyris Iulianæ, a duobus Presbyteris Cardinalibus suscepta, quam præcedebat icona ipsius sanctȩ Virginis pulchra nimis, cum hymnis & laudibus cereisque accensis, cum maximo iubilo & exultatione, Te Deum laudamus, canora voce cantando ciuitatem intrasti, & cum honore & lætitia maxima ad ecclesiam beatæ Genitricis & Virginis Mariæ de Domna Romata properasti: [S. Iulianæ reponit in S. Mariæ Donnæ-Romatæ,] vbi reliquias sanctæ Virginis & Martyris Iulianæ, quas propriis manibus baiulabant, satis honorifice reponere studuisti, oratione ibi in Dei laudibus celebrata. Deinde alias sanctas reliquias Martyris & Leuitæ Maximi, & ipsius Christi Martyris discipuli, quæ cum eo repositæ fuerant, [alias in Cathedrali.] cum honore ac lætitia maxima ad maiorem ecclesiam veniens, satis deuote & honorifice collocasti. Vbi data nihilominus oratione & benedictione, Clerum & populum vniuersum totamque multitudinem illam in Dei laudem congregatam, ad propria cum gaudio remisisti.

[9] Fateor me numquam tantum odorem tantamque fragrantiam percepisse, [Scriptor adfuit, odoremq; illum percepit 3] quantam ex odore ipsarum sanctarum reliquiarum ego peccator & indignus percepi. Et reuera pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius: & Dominus custodit omnia ossa eorum, vnum ex eis non conteretur. Gaude igitur & exulta, Pater sanctissime, tanto ditatus thesauro, tanto priuilegio decoratus. Gaude & lætare Parthenope, ciuitas gloriosa, tantis suffulta Patronis, per quos & hostes Deo annuente procul fugabis, & in pace securissima in æuum permanebis. Et gaudeat nihilominus chorus sanctarum Virginum ditatus cælestibus donis. Hinc & inde laudes resonent, & vocibus organa concrepent: quia exultandum est in hac die, lætandum est in hoc festo; eo quod tantum thesaurum habere meruimus, & amicos Dei sanctos Martyres obtinere patronos. Tua hæc, Domine, dona sunt, tua sunt munera, qui sic nosti glorificare Sanctos tuos, sic & mirificis laudum præconiis coronare. Guberna, Domine, Abbatissam f nostram: salua & auge hanc congregationem: quin in te, [ipse dictæ Abbatissæ subditus:] Domine, speramus, in te confidimus. Tibi honos & gloria in seculorum secula. Te quoque, beatissima Virgo Iuliana, humiliter imploramus, vt nostris semper inuocationibus assidua precatrix assistas, [S. Iulianā inuocat.] ciuitatem protegas, petitiones nostras ad Deum porrigas, vt tuis sanctissimis meritis & nostra nobis peccata relaxet, & in futuro seculo nos faciat in æternum manere. Vltimo loco peto ego & supplico, gloriosissima Martyr, vt qui ob amorem tuum, ad laudem & gloriam Christi tantum opus subire tentaui, mei misereri digneris; vt tuo suffultus auxilio & vitia superare valeam, & ad virtutum culmina peruenire, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a De iis ante non egit: vnde suspicio est, omissum Prologum, in quo eorum meminerit.

b Ea Bienna appellatur in Lectionibus De nomine monasterij breuiter egimus § 2 nu. 15.

c De S. Maximo agemus 30 Octobr.

d De eodem in Actis S. Maximi.

e Ea vna est de regionibus ac sedilibus vrbis Neapolitanæ.

f Hinc coniecturam superius duximus, scriptorem videri fuisse vnum ex iis Presbyteris, qui sacra eius cœnobij sanctimonialibus adminsitrabant.

DE EADEM TRANSLATIONE LECTIONES.

Iuliana, Virgo Nicomediensis et Martyr, Bruxellae in Belgio (S.)
a

Lect. 1

Anno ab Incarnatione ⅭⅠƆCCVII, V Cal. Martij, cum ciuitas Cumana propter malitiā inhabitantium destrueretur, venerabilis Pater Anselmus Neapolitanus Pontifex, a religiosa Domina b Bienna Ecclesiæ S. Mariæ Donnaromata Abbatissa, quæ huius Virginis reliquias flagitabat habere, sedulo requisitus, pro deferendis eisdem Leonem Episcopum Cumanū cum pluribus Abbatibus & militibus de Neapoli Cumas sollicite destinauit. [S. Iulianæ reliquiæ Cumis elatæ,] Qui de Cahedrali Ecclesia B. Maximi gloriosum corpus effodiētes (vnde odor nimius exhalauit) cum hymnis, & canticis ad Ecclesiam Dei Genitricis B. Mariæ de Pede-criptæ detulerunt.

Lect. 2.

Quo audito venerabilis Abbatissa cum sodalibus Virginibus suis & multitudine nobilium Dominarum, [occurrente Abbatissa Bienna,] illuc concita properauit. Et cum omnes in terram prostratæ benedixissent Dominum, surgens ab oratione religiosa Abbatissa, locellum sanctarum reliquiarum amplectens stringensque, cum lacrymis dixit: Obsecro te, Virgo sanctissima, per eumdem, pro quo sanguinem tuum fudisti, ne despicias tuam ancillulam. Pro te veni anxia: diu est quod te optaueram. Supplico ne despicias nostram mansiunculam. Credimus, sanctissima, vt per te fiat amplissima, te nobis concedente diuina potentia. Deinde tota nocte vigilantes cum psalmis & hymnis Deo seruientes.

Lect. 3

Mane vero surgens prædictus Leo Cumanus Episcopus, simul cum his, quos tu misisti, Pater sanctissime, [Neapolim versus feruntur:] deducentes eas, honorifice, obuiantes ei Sacerdotes, & milites de regione Nidi, simul cum magna plebe, portantes ramos oliuæ in manibus, cantantes, Osanna in altissimis Deo: deinde adorantes cunctas Reliquias, præibant canentes, & dicentes: Benedicta, quæ venit in nomine Domini. Et sic canendo peruenerunt ad Ecclesiam B. Nicolai Christi Confessoris de castro Lucullano, sitam prope mænia ciuitatis.

Lect. 4

Quo adueniens, tu Pater beatissime, cum processione magna totius Cleri, & populi ciuitatis, mulierum quoque, & infantum turba, [suscipiuntur ab Episcopo.] ad locum vbi sanctæ Reliquiæ erant, satis deuote atque humiliter accessisti. Quibus cum maxima reuerentia & deuotione susceptis, humerisque impositis tuis, & Episcopi Cumani; aliaque capsula, in qua erant Reliquiæ sanctæ Virginis & Martyris Iulianȩ a duobus Presbyteris Cardinalibus suscepta, quam prȩcedebat icona ipsius sanctȩ Virginis pulcra nimis, cum hymnis, & laudibus cereisque incensis, cum maximo iubilo & exultatione, Te Deum laudamus, canora voce cantando, ciuitatem intrasti, & cum honore & lætitia maxima ad Ecclesiæ beatæ Dei Genitricis & Virginis Mariæ de Donnaromata properasti.

Lect. 5

Vbi Reliquias sanctæ Virginis & Martyris Iulianæ, quas propriis manibus baiulabas, satis honorifice reponere studuisti, oratione ibi in Dei laudibus celebrata.

Lect. 6

[6] Deinde alias sanctas Reliquias, Martyris videlicet, & Leuitȩ, idest Maximi, quæ cum eo repositæ fuerant, cum honore & lætitia maxima ad maiorem ecclesiā c B. Ianuarij Martyris satis honorifice collocasti.

[Annotata]

a Misit has nobis Capuā Siluester Aiossa V. CL. ex veteri Officio sua manu descriptas. Sumptæ præcipue sunt ex præcedenti historia Translationis.

b Huius nomen non erat in historia expressum, nisi forte in prologo, quem adhuc nacti non sumus.

c Hic celeberrimus Patronus est vrbis Neapolitanæ, de quo agemus 19 Septemb.

DE SANCTIS MARTYRIB. NICOMEDIEN. ⅠƆ VIRIS, FÆMINIS CXXX.

svb Maximiano

[Commentarius]

D viri, Martyres Nicomediae (SS.)
CXXX faeminae, Martyres Nicomediae (SS.)

Avctore I. B.

[1] Ex S. Iulianæ Virginis ac Martyris actis constat, complures illius constantiæ miraculo motos, fidem Christi suscepisse, eamq; generose profitentes laurea martyrij donatos. Græci eorum memoriam recolunt die XXI Decembris, quo ipsam Iulianam agonem autumant consummasse, [Hi cum S. Iuliana hoc die passi,] vti & quidam Latinorum cum Baronio. Nos, cum antea ostenderimus, ex antiquißimis Actis Latinis, probabilius videri, hoc die eam martyrium finisse, illos quoque hoc die ponemus.

[2] De eorum numero non eadem tradunt scriptores. Acta Latina antiquiora ita habent nu. 16. Decollati autem sunt viri cum mulieribus centum triginta. [eoq; numero ex sententia Latinorum] Posteriora Acta a Petro scripta: centum viginti. Videtur in vtrisque actis virorum numerus excidisse, ac legendum: Decollati autem sunt viri ⅠƆ, cum mulieribus CXXX. Atque ita habet codex vnus noster, & Legenda Louanij an. ⅭⅠƆCCCCLXXXV excusa. Bellouacensis lib. 12 cap. 36 solum ait: Et diuisi sunt quingenti homines vna voce clamantes… Hæc Præfectus renuntiauit Imperatori, qui iussit illos omnes captos gladio puniri. Ita & S. Antoninus par. 1 tit. 8 cap. 1 § 8, Conuersique sunt ad hoc spectaculum quingenti homines &c. Vterque, dum breuiter rem comprehendit, videtur CXXX fæminas omisisse. Petrus Canisius noster in Martyrologio diserte expreßit viros ⅠƆ, CXXX fæminas.

[3] Metaphrastes ita scribit: Maximo itaque sunt obstupefacti miraculo totus populus Nicomediensium, [& Græcorum.] & viri numero circiter quingenti vna voce & mente exclamauerunt… Atque eos quidem statim accepit ensis, cum sic iussisset Præfectus, nullo relicto qui non fuerit in Christo consummatus. Eiusdem quoque exitus fuere sociæ centum & triginta mulieres: neque enim viris visæ sunt inferiores, quod attinet ad pietatem. Duas quoque conficiunt turmas Græci in Menæis, vnam ⅠƆ virorum, alteram fæminarum CXXX. Itæ & Maximus Cytheræus: Τῆ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὁι ἅγιοι. πεντακόσιοι μάρτυρες ὁι ἐν Νικομηδείᾳ, ξίφει τελειοῦνται. Eodem die sancti quingenti Martyres Nicomedienses gladio finiuntur. Ac dein: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἁι ἁγεαι ἑκατον τριάκοντα γυναῖκες ἁι ἐν Νικομηδείᾳ, ξίφει τελειοῦνται. Eodem die sanctæ centum triginta mulieres Nicomedienses, gladio finiuntur. Horum conuersio ac martyrium in prioribus Actis memoratur cap. 3 num. 16. ac fusius in posterioribus cap. 3 nu. 20.

DE S. IVLIANA VIRG. MART. VERONÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Iuliana Virgo Martyr, Veronae in Italia (S.)

I. B.

[1] Verona, Venetæ ditionis in Italia vrbs, tum aliis Diuorum exuuiis, tum S. Iulianæ Virg. Mart. corpore gloriatur. Allatum eo corpus illud ex partibus vltramarinis dicitur anno ⅭⅠƆCLXXIV. [S. Iulianæ V. M. corpus,] Vnde consequens est, diuersam esse ab Nicomediensi: licet eamdem esse Augustinus Valerius Episcopus Veronensis, ac deinde S. R. E. Cardinalis, scribat fol. 53 libri, cui titulus, SS. Episcoporum Veron. antiqua monumenta & aliorum Sanctorum, quorum corpora habentur Veronæ. At Nicomediensis Iuliana tunc Cumis erat ab sexcentis minimum annis, [sed nō Nicomediensis,] estque Neapolim anno ⅭⅠƆCCVII translata, vt antea narratum. Non igitur afferri tunc Veronam ex vltramarinis partibus potuit. Verum aliæ reperiuntur in Martyrologiis Iulianæ, in vltramarinis partibus adeptæ coronam martyrij: vna Amisi in Paphlagonia cum sex aliis mulieribus, XX Martij; alia cum germano suo Paulo Ptolemaide in Palæstina XVII Augusti; alia XVIII Aug. Myræ in Lycia cum Leone; denique I Nouembris alia Tarsi in Cilicia, aut verius Rhoßi cum Cyrenia, vel Cyriāna, vt est in Menæis: denique alia etiam Nicomediæ cum S. Barbara IV Decembris. Potuit harum aliqua Veronam eo anno aduehi, vel alia quæpiam. Quæcumque vero sit, nihil de illa nobis exploratum, præter ea quæ idem tradit Valerius, his verbis:

[2] S. Blasij Episcopi, & Martyrum duorum discipulorum eius, & S. Iulianæ Virg. & Martyris, corpora requiescunt in ecclesia S. Nazarij, [Veronam allatum an. 1174] translata ex vltramarinis partibus Veronā anno Domini ⅭⅠƆCLXXIV. De qua translatione late patet in tabula vetusta ex mēbranis, quæ est in ecclesia S. Nazarij appensa parieti in capella S. Blasij versus Orientem. Idem asserit Franciscus Corna in libro de quo supra: & in dicta ecclesia est epitaphium in lapide his versibus incisum, quod erat apud arcam in capella maiori, antequam ædificaretur capella S. Blasij.

Hic Martyr Blasius requiescit Episcopus almus,
Eius & almorum duo corpora discipulorum, [cum corpore S. Blasij & socior.]
Et corpus sane iacet hic Sanctæ Iulianæ:
Romanæ Sedi præsidebat tunc Alexander,
Et tunc Augustus regnabat Rex Federicus,
Bonum & Veronæ tunc erat Episcopus omne,
Et tunc patrono gaudet Clerus Omnibono,
Cœnobij canam Abbatem tunc fore Adam.
Hæc dum locantur, anni Domini numerantur
Mille, semel centum, septies decem, quatuorque.

In tabula marmorea in pariete a latere sinistro maioris altaris dictæ ecclesiæ versus montē sunt hæc carmina.

I C

Mille quadringentis sex sexaginta Decembres
Errabant, Martemque dies quindena trahebat, [iterum translatū an. 1466.]
Cum sacer hic Blasius Martyr Præsulque verendus,
Et Iuliana, simul pueri duo, marmore clausi,
Hoc habuere nouum diuino munere templum.
Tum Regina potens æternæque gloria mundi
Pontifici Paulo applaudebat Roma secundo:
Tertius Imperij sceptrum Federicus habebat:
Hermoleosque decus Venetum, sidusque refulgens,
Veronam Præsul decorabat Barbarus vrbem:
Clarus erat templi Pastor Gulielmus & auctor,
Cuius honos nomenque diu laudesque manebunt.

D. Divis Martyribvs D.

[3] In eadem ecclesia S. Nazarij, in quadam tabula apud societatem S. Blasij, transcripta est bulla Apostolica, siue Breue, Innocentij Papæ VIII, [Eius meminit Bonifacius 8 Papa,] datum sub die XXIII Decembris ⅭⅠƆCCCCLXXXIX, quo inter cetera hæc continentur: Nuper autem nobis exponi fecistis, quod vos quamdam capellam in honorem S. Blasij, in ecclesia SS. Nazarij & Celsi Veron. construi cœpistis, in qua corpora ipsius Sancti, ac duorum eius discipulorum, & S. Iulianæ Martyris, quæ in quadam arca lapidea in dicta ecclesia conseruantur, decenter & cum honore reponere & collocare intenditis &c. Hactenus Valerius.

[4] Duplex hic S. Iulianæ translatio memoratur: prima ex Oriente Veronam, ad SS. Nazarij & Celsi ecclesiam, quæ est monachorum Caßinensium. Ea facta ab Omnibono Episcopo Veronensi, anno Christi 1174, Alexandri III Papæ 15, Frederici Ænobarbi Imp. 22, qui nominantur in priori inscriptione, ab Vghello quoque tomo 5 Italiæ sacræ relata: qui & diserte fatetur in abbatia S. Nazarij iacere corpora S. Blasij Ep. & Mart. & duorum discipulorum eius, [& Vghellus.] S. Iulianæ Virg. & Mart. aliasque venerandas sine nomine reliquias. Altera translatio contigit sub Hermolao Barbaro Veron. Ep. Pauli II Papæ anno 2, Frederici III Imp. 27.

[5] In aliis quoque eiusdem vrbis ecclesiis aliquas S. Iulianæ asseruari reliquias (a corpore nimirum, [aliæ eius in aliis ecclesiis reliquiæ.] quod in S. Nazarij æde est, auulsas) testatur idem Augustinus Valerius: In consecratione, inquit, altaris S. Iacobi & S. Helenæ ecclesiæ SS. Apostolorum, repositæ fuerunt reliquiæ S. Iulianæ. In altari maiori ecclesiæ S. Mariæ in Organis asseruantur reliquiæ S. Iulianæ. Asseruantur item aliquæ, vt scribit Vghellus, in abbatia S. Zenonis maioris, & caput in abbatia SS. Firmi & Rustici minoris in Brayda.

DE S. IVLIANA ROMANA VIRGINE MARTYRE BONONIÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Iuliana Virgo Martyr Romana, Bononiae in Italia (S.)

G. H.

[1] Ecclesia est quædam Bononiæ parochialis, SS. Nabori & Felici dicata, vulgo Abbatia appellata, quam monachi Benedictini possederunt ab anno ⅭⅠƆCCC ad ⅭⅠƆⅠƆX. Donata tunc sanctimonialibus S. Claræ, vt tradit Masinus in Bononia perlustrata ad XII Iulij. In hac ecclesia XVI Februarij solenni cultu peragitur officium de S. Iuliana Romana Virgine & Martyre, cuius isthic sacrum corpus adseruatur, a Gregorio XV, ortu Bononiensi, illi ecclesiæ donatum. De ea donatione & cultu agit idem Masinus ad hunc eumdem diem, quo alia Iuliana Nicomediensis colitur.

DE S. FAVSTINO EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA

CIRCA AN. CCCLXX.

[Commentarius]

Faustinus, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

G. H.

[1] Celebrauimus XV Februarij Diuos ecclesiæ Brixiensis Tutelares, sanctos fratres Faustinū & Iouitam Martyres: quibus in MS. Adonis Martyrologio, nunc Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, olim Ecclesiæ Telonensis in Prouincia, [S. Faustinus Ep. colitur 15 Febr.] adiungitur eodem XV Februarij Episcopus Faustinus, vtq;, a Faustino Martyre distinguatur, Confessor appellatur. Ita autem legitur: Item S. Faustini Confessoris Brixiensis, qui corpora SS. Faustini & Iouitæ collegit. Verum eo die ob solennitatem Martyrum impedito colitur postridie: quo in antiquo S. Maximini Martyrol. MS. hæc habentur: In Bri… Faustini. Clare adstipulatur Martyrologium Romanum, [& 16 Feb.] in quo ad XVI Februarij hæc leguntur: Brixiæ S. Faustini Episcopi & Confessoris. Hic, addit Galesinius, in beatorum Martyrum Faustini & Iouitæ familia natus, [e familia SS. Faustini & Iouitæ ortus,] vir singulari pietate, Vrsicino illius vrbis Episcopo succedens, & sacris concionibus & vitæ exemplo in Brixiensium animis ardentes amores excitauit Christianarum virtutum. Hæc Galesinius, & quidem, vt annotat, ex monumentis Ecclesiæ Brixiensis. Eumdem ex illorum familia Martyrum fuisse aiunt Elias Capreolus lib. 2 Historiæ Brixien. Ascanius Martinengus in Vita huius S. Faustini Italice edit a cum Actis aliorum Sanctorum vrbis Brixiensis, & Ioannes Franciscus Florentinius in Indice Chronologico Antistitum Brixianorum.

[2] S. Vrsicinus decessor interfuit Sardicensi Synodo anno CCCXLVII habitæ, [habuit decessorem S. Vrsicinum an. 347,] vbi tamen pro Vrsicino Vrsatius legitur. Ei S. Faustinum succeßisse anno CCCL, asserunt Florentinius & Vghellus in Episcopis Brixiensibus. Successorem habuit S. Philastrium, qui interfuit Concilio Aquileiensi Siagrio & Eucherio Consulibus, anno CCCLXXXI Nonis Septembris celebrato, [successorē S. Philastrium an. 381.] vt ante illud tempus necesse sit S. Faustinum e vita migrasse. Coluntur S. Vrsicinus I Decemb. S. Philastrius XVIII Iulij.

[3] Acta SS. Faustini & Iouitæ Martyrum ab hoc S. Faustino litteris consignata fuisse tradunt Galesinius, [scripsit Vitam SS. Faustini & Iouitæ,] Vghellus, Martinengus, alij. Septem fuisse epistolas asserit Martinengus, easq; periisse, quibus non solum vltima certamina, sed res aliæ tota vita ab iis præclare gestæ, expositæ fuerint, vt diximus ante horum Acta num. 5. Addit Vghellus ab eodem Faustino conscripta fuisse Acta S. Apollinaris, [& S. Apollinaris vel potius Apollonij:] de quibus inquirendum ad huius natalem XXIII Iulij. Fuit porro Brixiæ templum S. Apollinaris, cuius etiam meminit Vghellus in Vrsicino. At Florentinius non S. Apollinaris sed S. Apollonij Episcopi, Brixiensis ait Acta conscripsisse. Colitur hic VII Iulij.

[4] Sacra ossa S. Faustini reperta sunt in basilica SS. Faustini & Iouitæ anno ⅭⅠƆCVII. Seculo sequenti ab Alberto Episcopo comprobata eius Sancti esse, addita hac inscriptione: [eius corpus inuentum an. 1107] Hic iacet corpus B. Faustini Confessoris & Episcopi Brixiensis. Instrumentum repositionis reliquiarum SS. Faustini & Iouitæ Martyrum, & huius Faustini Confessoris dedimus XV Februarij, cuius partem hic repetimus; est autem eiusmodi. Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo vigesimo tertio, Indictione vndecima, [iterum eleuatum an. 1223,] octauo die intrante Augusto, aperta est arca sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ, & reposita est in loco isto cum corporibus eorumdem Martyrum & B. Faustini Confessoris, præsente Archidiacono & Archipresbytero, vna cum Clero suo Brixiano, & Fratre Iordano Magistro Ordinis Prædicatorū & Fratre Gualla Priore eiusdem loci cum Fratribus suis: & hoc factum cum solenni processione. Et tunc reposita sunt corpora eorum Sanctorum Faustini & Iouitæ in hac arca lignea, & corpus S. Faustini Confessoris in hac alia, a venerabili Patre nostro Alberto Brixiensi Episcopo. De Alberto eiusq; successore Gualla aliqua adiunximus ad XV Februarij: Vitam B. Iordani dedimus XIII eiusdem mensis.

[5] Eadem sacra ossa mirifico pietatis studio ex veteri altari in nouum transtulit anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVIII Hieronymus Vselenus, aliis Vascherius, [ad nouum altare translatū an. 1538.] Guardiensis Episcopus ac Suffraganeus Andreæe Cornelij Episcopi Brixiensis. Quæ referunt Martinengus, Florentinius & Vghellus. Huic tamen non assentimur scribenti nonum Episcopum Brixiensium, quem melius alij paßim septimum appellant. De intruso in Catalogum S. Antigio egimus ante Vitam SS. Faustini & Iouitæ num. 15, vbi diximus eius corpus e Gallia Brixiam allatum.

[6] Aliquas S. Faustini Episcopi reliquias adseruari Bononiæ in ecclesia S. Iacobi Maioris, quæ est Eremitarum S. Augustini, [Reliquia Bononia.] tradit in Bononia perlustrata ad hunc diem Masinus.

DE S. FLAVIANO ANACHORETA IN ORIENTE.

[Commentarius]

Flauianus anachoreta in Oriente (S.)

Avctore G. H.

[1] Dvos Græci in magnis Menæis & Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων XVI Februarij celebrant Flauianos, [S. Flauianus anachoreta] alterum, de quo iam agimus, anachoretam, alterum Episcopum Constantinopolitanū: cuius Acta damus XVIII Februarij, quo eum Martyrologio Romano inscriptum colunt Latini. De priore hoc recitant Græci distichon:

Σωῆς ματαὶας ἐκπεραιώσας χρόνον,
Σῆ Φλαβιανὸς εἰς τὸν αἰῶνα χρόνον.

Vitæ caducæ traducto tempore,
Viuit Flauianus æternum duraturo tempore.

Vitæ epitome hæc additur:

[2] Sanctus hic Pater noster, occupato montis cuiusdam vertice, ædiculaque parua excitata, semet inclusit, annosque se intra illam sexaginta continuit, ita vt neminem videret, [callulæ inclusus fuit 60 annis:] cum nemine loqueretur: sed in seipsum conuersus, Deum sibi præsentem sistebat, eiusque contemplatione animam saginabat, secundum Prophetæ verbum: Delectare in Domino, & dabit tibi petitiones cordis tui. [Psal. 36. 4] Porrigebat autem, dum allatum cibum acciperet, per angustum foramen manum: & ne casu in desiderantium cum videre oculos incurreret, obliquam & insinuosam fecerat fenestram. [semel in hebdomade comedit:] Cibus illi legumina aqua macerata: eaque semel dumtaxat per hebdomadem sumebat. Hanc viuendi legem sexaginta integris annis tenuit, nihil omnino immutando, neque in cibo, neque in sublimi hac exercitatione. Magna ergo a Deo faciendorum miraculorum gratia donatus, [clarus miraculis:] precibus draconem ingentem occidit, aspidem interfecit, locustarum regionem illam depasci solitarum multitudinem abegit, ab adolescente quodam dæmonem expulit: fæminæ illustris papillam cancro depastam solo Crucis signo sanauit: & quemdam a ceraste (id serpentis genus est) ictum, & iam expirantem precibus quasi a morte resuscitauit. Sanctus ergo cum in hunc modum vixisset, vitam vita permutauit & pro laboriosa molestaque æternam senio & tristitia carentem, omnibusque bonis abundantem accepit.

[3] Hactenus Menæa, absque vllo temporis lociue indicio. Raderus noster in Annotationibus ad Menæa necdum editis cōiicit oculos in tempora Valentis Imperatoris, quando S. Aphraades (vt dicitur VII Aprilis in Martyrologio Romano) in Syria anachoreta Catholicam fidem virtute miraculorum aduersus Arianos defendit. [an sub Valente Imper vixerit cum S. Aphraate?] Theodoretus lib. 4 Histor. Eccl. cap. 24 de S. Aphraate agit, & cap. 25 meminit Flauian. his verbis: Eodem tempore Iulianus ille celebris, cuius supra memini, & relinquere solitudinem, & Antiochiam venire coactus est. Nam cum Ariani educati mendaciis, & ad calumnias contexendas valde parati,magnum illum virum suæ sectæ fauere constanter affirmarent, tria veritatis luminaria Flauianus, Diodorus & Aphraates Acacium strenuum virtutis athletam, qui postea Ecclesiam Berœensem valde sapienter gubernauit, mittunt ad Iulianum virum omni laudis genere præstantem, oratum, vti in infinitam hominum multitudinem misericordem se præbeat, aduersariorum de se confictum mendacium coarguat, doctrinam denique veritatis confirmet. Hæc ibi, quæ etiam refert Nicephorus lib. 11 cap. 25. De S. Aphraate agit idem Theodoretus in Philotheo siue lib. 9 de Vitis Patrum cap. 8, vbi iteratis vicibus mentio fit Flauiani. Verum hic tunc Presbyter Antiochenus erat, post S. Meletium (de quo XII Februarij egimus)s Episcopus eiusdem Ecclesiæ factus: vnde diuturni schismati origo, de quo alibi.

DE S. TIGRIDIO PRESBYTERO CLAROMONTE IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCXC.

[Commentarius]

Tigridius Presbyter, Claromonte in Gallia (S.)

I. B.

[1] Inter numerosas Sanctorum turmas, quibus Aruernorum in Gallia vrbs est nobilitata, Tigridius quoque censetur, qui, vt lib. 1 de Sanctis, ecclesiis & monast. Clarom. a Sauarone edito, cap. 34 dicitur, in ecclesia S. Andreæ requiescit. [S. Tigridij natalis,] Cuius fit commemoratio XVI Kal. Martij, quod ad illud caput notat idem Sauaro ex MSS. Breuiariis: additq;, in Martyrol. Claromontano hæc de eo legi: Ipso die in suburbio vrbis Aruernæ, depositio S. Tigridij Confessoris.

[2] De illius rebus gestis ista solum ex MS. suo, & MS. rituali S. Illidij, [ardo,] recitat idem Sauaro: Vrbis Aruernæ ciuis, ordine Sacerdos, officio Archidiaconus S. Illidij Claromontensis Episcopi, in pietatis officiis totus consenuit, plenusque dierum septuagesimo ætatis anno, [ætas, sepultura.] XIV Kalend. Martij mundo mortuus, Christo natus est. Et infra: Cuius tumulus ad sinistram ingressus Andreani chori. Saussaius in Martyrol. Gallicano Præsulem indigetat, & S. Illidij Coantistitem. At Sauaro in Originib. Clarom. pag. 39 S. Illadij fratrem fuisse ait; Sanctum autem illidium (qui Gallice Allyre appellatur) pag. 122 scribit, anno CCCLXXXV admodum senem obiisse. In huius Vita, quæ extat apud Surium ex S. Gregorio Turonensi VII Iulij, nulla fit S. Tigridij mentio.

DE S. TETRADIO EPISCOPO

[Commentarius]

Tetradius Episcopus (S.)

I. B.

[1] Ignotum S. Tetradij nomen vulgatis Martyrologiis ac Fastis. Memoratur XIV Kal. Martias in veteri MS. Martyrol. Romano, siue S. Hieronymi, his verbis: [S. Tetradius Martyrologiis adscriptus:] Et alibi depositio Tetradij Episcopi. Atque in perantiquo Lætiensi MS. Et depositio Tetradi Episcopi. Fuit in Gallia illustre Tetradiorum nomen. Nam & Episcopi complures Tetradij in Conciliis Gallicanis leguntur. Nulli tamen horum Sancti tribui titulum memini, præterquam Bituricensi apud Ioannem Chenu, & ipsum Biturigem, gnarum proinde indigenarum Sanctorum. Fallitur is tamen cum obiisse S. Tetradium scribit anno CCCCXCVI, cum Concilio Agathensi, habito Messala v. CL. Cos.siue anno Æræ vulgaris ⅠƆVI, subscripserit, atque Aurelianensi I, anno ⅠƆIX.

[2] Vix dubitem hunc esse, qui citatis Martyrologiis inscriptus est. [an Bituricensis] Prius illud Martyrologium, si est a S. Hieronymo, vt quidam volunt, collectum, auctum certe postea, vt sæpe monuimus, cum S. Auiti Viennensis Ep. S. Brigidæ Virg. S. Seueri Presbyteri, qui omnes Tetradij fuere æquales, nomina exhibeat. Bituricensem porro Tetradium S. Gregorius Turonensis gloriosæ memoriæ appellat, li. 2 Mirac. ca. 14 ita scribens: Tūc Sigiualdus cum Rege (Theoderico Austrasio, Clodouæi I filio) præpotens, [hic in sacra loca liberalis,] cum omni familia sua Aruernam regionem ex Regis iussu migrauit: vbi dum multorum res iniuste competeret, villam quamdam, quam gloriosæ memoriæ Tetradius Episcopus Biturigensis basilicæ S. Iuliani reliquerat, sub specie obumbratæ commutationis auidus peruasit.

[3] Hunc ipsum esse Tetradium censet Chenu, cui nondum Episcopo Sidonius Apollinaris scripsit, epistolam 10 libri 3, [vir doctus,] vbi illius doctrinam, præsertim iuris, ita deprædicat, vt meracissimum scientiæ fontem appellet. De eodem fortaßis Tetradio agit idem Sidonius car. 24 ita scribens:

Hinc te iam Fidulus, decus bonorum,
Et nec Tetradio satis secundus,
Morum dotibus aut tenore recti,
Sancta suscipit hospitalitate.

Nescio cur putet Claudius Robertus, [a Sidonio laudatus.] parum conuenire temporis rationem, vt prior illa epistola censeri poßit ad Tetradium hunc scripta a Sidonio: cum Sidonium tradat ipsemet circa annum CCCCLXXXVI obiisse, viginti dumtaxat ante priorem illam synodum annis.

DE S. EVLALIO EPISCOPO SYRACVSANO IN SICILIA.

Post an. chr. ⅠƆIII

[Commentarius]

Eulalius, Episcopus Syracusanus in Sicilia (S.)

G. H.

[1] Octauius Caietanus in Idea operis de Sanctis Siculis sæpius S. Eulalij meminit. Nam primo in Indice Alphabetico ex antiquis Actis Factisq; memoratur Eulalius Episcopus XVI Februarij. [S. Eulalius Ep. Syracusanus,] In Indice topico Syracusis adscribitur Eulalius Episcopus. In Indice chronico ad annū ⅠƆ collocatur S. Eulalius Episcopus. Denique in Martyrologio Siculo hæc leguntur: [colitur 16 Februarij,] XVI Februarij, Syracusis S. Eulalij Episcopi & Confessoris. Citantur ad marginem Tabulæ Syracusanæ, & Vita S. Fulgentij. Ferrarius in Catalogo generali, citatis eisdem tabulis & Martyrologio Siculo hæc scribit: Syracusis S. Eulalij eiusdem ciuitatis Episcopi. [& 14 Iun.] Ghinius in SS. Canonic. Natal. refert eum XIV Iunij: Ibidē (Syracusis) S. Eulalij Episcopi qui S. Fulgentium Episcopum Ruspensem hospitio recepit, & ipse in cælo receptus est. Roccus Pirrus in Notitia Ecclesiarum Siciliæ statuit Eulalium Syracusanum Episcopum XXI: sed huius nominis 11, sanctitate, prudentia, doctrinaque insignem fuisse ait, ac S. Fulgentium Episcopum Ruspensem hospitio suscepisse. Kalendis Ianuarij S. Fulgentij Vitam dedimus, per quemdam eius discipulum scriptam, in qua capite XII hæc de S. Eulalio traduntur:

[2] Ventis flatu prospero consequentibus, Syracusanum contigit Fulgentius feliciter portum, Deique summi prouidentia gubernante, ductus est ad hanc ciuitatem, vbi tunc Ecclesiam Catholicam beatus Papa Eulalius gubernabat, [vir eximiæ sanctitatis,] vir eximiæ sanctitatis, admirabilis hospitalitatis, perfectissimæ caritatis: in cuius corde thesaurus sapientiæ spiritalis absconditus multos talentorum Dominicorum negotiatione ditabat. Virtute enim discretionis super omnia decoratus, monachorum professionem singulariter diligebat, habens etiam ipse monasterium proprium, cui semper adhærebat, quoties ab Ecclesiasticis actibus vacabat. [excipit hospitio S. Fulgentiū, dein Ep. Ruspēsem:] Ad hunc ergo B. Fulgentius veniens,inter alios peregrinos hospitalitatis officio libenter excipitur,neque tamen diu latere permittitur. Mox enim, sicut moris est, in conuiuio Sacerdotum, dum de diuinis rebus ortus est sermo, virum singularis scientiæ locutio sua continuo prodidit. Intellexit Episcopus ex ornatu sermonis, & responsionum moderatione, sub monachico habitu magnum latere Doctorem: distulit tamen eumdem vel quis esset, curue aduenisset, conuiuis præsentibus inter epulas quærere.

[3] Post prandium vero cum meridianis horis in domo sua deambularet Episcopus, per fenestram respiciens, obseruantem sibi sicut ceteros, B. Fulgentium vidit: [inquirit de PP. Collationibus,] quem continuo peculiariter vocans, de Institutionibus, ait, & Collationibus loqui cœperas, dum pranderemus. Affer, obsecro, mihi codicem si portas. Ille sine mora iussis obediens, codicem detulit, in quo quid contineretur, verbis propriis iussus exponit. Admiratur S. Eulalius scientiam iuuenis, & tali hospite delectatus, cur ex Africa venerit, diligenter inquirit. Ille metuens arrogantiæ notam, si desiderium suum fateretur, incurrere: [ex socio eius rationem viæ intelligit:] Parentes, inquit, meos requiro, quos in illis partibus viuere peregrinos audiui. Vere enim parentes suos requirebat, quorum suauissimos mores imitari cupiebat. Intellexit Episcopus responsum non manifestum, totiusque itineris eius per alterum Fratrem (fuit enim simplex) inuestigat caussas.

[4] Ibi tunc B. Fulgentius salubriter proditus veritatem simpliciter confitetur: iturum se ad vltimam Thebaidæ regionis eremum dicit, vt illic, sicut lectio monebat, mundo mortuus viueret: vbi maior abstinentium numerus assumptioni suæ nullum gigneret impedimentum, sed forte potius præberet exemplum. Recte facis, respondit Episcopus, cupiens meliora sectari: [dissuadet iter in Thebaidē,] sed scis, quoniam Deo sine fide impossibile est placere, Terras, ad quas pergere concupiscis, a communione B. Petri perfida dissensio separauit. Omnes illi monachi, quorum prædicatur mirabilis abstinentia, [ob monachos a fidē aberrātes,] non habebunt tecum altaris Sacramenta communia. Quid ergo proderit affligere ieiuniis corpus, vbi solatiis spiritalibus indigebit anima, quæ multo melior est corpore? Reuertere fili, ne vitæ melioris intuitu periculum rectæ fidei patiaris. Ego etiam quondam iuuenis antequam me Pontificalis honoris gratia præueniret indignum, diu cogitaui sanctissimæ huius professionis in ipsius prouinciæ monasteriis adimplere propositum, sed hæc caussa me prohibuit assumpta perficere.

[5] Consentit B. Fulgentius monentis Patris consilio salutari, suæque intentionis feruore deposito, [detinet aliquot mensibus;] suadetur ibi apud Syracusam paucis mensibus degere, S. Eulalio præbente victum & hospitium congruum. Sed quia bonæ mentis indoles numquam vacat, caritatis opera semper exercens, in ipso paruissimi hospitij quod acceperat habitaculo, cœpit hospitalitatem multis superuenientibus exhibere, peregrinus & alterius indigens solatio, consolandos suscipere peregrinos. Miratur S. Eulalius affluentem sancti animi libertatem, [miratur hospitalitatem,] magnoque gaudio saginatur, dum per manum B. Fulgentij, cui victum quotidianum nihil habenti ministrabat, alimenta ministrari non habentibus videret. Et si fas est dicere, comparatione minorum crescere solere maiores, quamuis esset S. Eulalius in pauperibus gubernandis omnino perfectus, opera tamen B. Fulgentij considerans, [eius exemplo proficit in virtute:] de die in diem plus misericors efficiebatur & largus.

[6] Interfuit S. Eulalius Synodo Romanæ IV sub Symmacho Papa, [interest Romæ Synodo Palmari an. 502.] quæ est dicta, in qua eiusdem Symmachi electio est confirmata, & lex Odoacris Regis, quia libertati Ecclesiasticæ & Pontificis electioni repugnabat, sublata. Subscripsit quarto loco hac formula: Eulalius Episcopus Ecclesiæ Syracusanæ, huic constituto, a venerabili Papa Symmacho facto, subscripsi. Constitutum Symmachi ita incipit: Flauiano Auieno viro clarissimo iuniore Consule (is est annus Christi ⅠƆII) sub die VIII Iduum Nouembrium in basilica B. Petri Apostoli, residente venerabili viro Papa Symmacho &c. Pro defensione huius quartæ Synodi Romanæ & Papæ Symmachi, scripsit libellum apologeticum Ennodius Diaconus: quem anno sequenti post Consulatum Auieni; in quinta Synodo Romana omnes Patres, [& alteri an. 503.] qui ad CCXVIII erant congregati, in suo consessu recitatum, vnanimi plausu approbarunt. Inter hos S. Eulalius ita quarto loco suam notauit sententiam: Eulalius Episcopus Ecclesiæ Syracusanæ huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Quamdiu post hanc Synodum vixerit non liquet.

DE S. TANCONE EPISC. VERDENSI IN SAXONIA INFERIORE.

circa An. Chr. ⅠƆCCC.

[Commentarius]

Tanco Episcopus Verdensis in Saxonia inferiore (S.)

G. H.

[1] Saxoniam inferiorem intersecat Visurgis flumen: olim pars occidentalis, VVestphalia, orientalis, Ostphalia dicebatur. In hac vltra Visurgim erectus est a Carolo Magno Episcopatus Verdensis, [Verdenses Episcopi primi SS. Sui bertus, & Patto,] cuius primi Antistites fuerunt SS. Suibertus & Patto, quorum ille Kalendis Martij, alter III Kalend. Aprilis colitur. Agit de his Albertus Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 6 & 21, & hæc capite sequenti de proximo successore scribit:

[2] [dein S. Tanco,] Tanco tertius eius Ecclesiæ Pontifex, cum prædecessor eius III Kalendas Aprilis ad Superos cōcessisset (hoc enim solum ex omnibus inuenimus annotatum) successit in Ecclesia ministerio pontificali, Scotus & ipse natione, & eiusdem in prouincia monasterij Abbas Amarbaricensis, vtroque loco Pattoni succedens. [ante Abbas Scotus:] Qui & ipse pro diuina religione peregrinatus, inuenit se dignum locum, in quo Christo militaret, exoptans in feroci gente coronam capere martyrij, quod non multis ante annis in Frisia D. Bonifacio Moguntinensi Archiepiscopo, natione Anglico, audierat eam gloriam prouenisse. Poterat & iste per similem occasionem ad brauium supernæ vocationis peruenisse, sed inuida sors (ne dicam socordia scriptorum) nobis subduxit, [quo mortis genere obierit, nescitur,] quo sit exitu in Superos trāslatus. Quanto tempore suæ præfuerit Ecclesiæ, martyrio sanguinis, quod temporibus eius grauissimi in Saxonia rebellionis motus extitissent, an spiritus solo cruciatu, quod cerneret Dei gloriam non ita vt cuperet succedere, finierit, habemus incompertum. Nortila quartus hunc excepit successione: cuius vita & acta soli Deo sunt cognita. Hoc solum in Annalibus commemoratur. Nam cuius fuerit nationis, quantum præfuerit Ecclesiæ, quid rerum gesserit, quomodo finierit, omnino nihil scribitur: sed cum prædecessor eius Tanco XVII Kalend. Martij hinc ad meliora regna concessisset, [& quoto die Februarij.] iste in Episcopum sit sublimatus. Hæc ibi. Verum quia dies XVII Kalendarum in Februario non occurrit, videntur alij XIIII Kalend. Martij legisse, & huic diei eius obitum aßignasse.

[3] Subsecutis temporibus, vt idem Krantzius tradit cap. 29, Episcopus Verdensis octauus fuit Harruch, vir omnium plenus virtutum, cuius neque tempora. neque acta signantur. Hoc tantum est annotatum, quia obierit Idibus Iulij. Erat & hic natione Scotus, vti & ante eum duo & ipse Amarbaricensis… Deuotio singularis & sitis ipsa martyrij traxit viros egregios, vt se mitterent in laborē ad brauium supernæ vocationis. Hoc vero annotauit Annalis. [Dalmatica S. Tanconis cū reliquiis aliorum Episcoporum adseruata,] Reliquias huius Episcopi, & Domini Pattonis secūdi ex hoc ordine Episcopi, relatas esse cum Dalmatica Tanconis ad ecclesiam Verdensem, & in medio monasterio, non in vno loco, sed segregatim positas, ad quarum tumbas virtutes multæ visæ sunt de infirmis. Res, inquit, antiqua est & quasi abolita, & ideo anni Incarnationis Dominicæ nō sunt adscripti. Verba posui Annalis ad fidem. Quod dicitur allatas Reliquias in ecclesiam, ostendit alibi vixisse & esse mortuos, quam in ecclesia Verdensi, forte in Konende, qui primus erat locus institutæ Ecclesiæ episcopalis. Longe enim ea diœcesis procurrit in Orientem per terram ditionis Luneburgensis vsque in Marchiam Brandenburgensem. Hæc Krantzius, e quo alij auxerunt.

[3] Quemadmodum sola Dalmatica S. Tanconis, quod corpus non reperiretur, [Adscriptus ipse Martyrologiis 16 Februarij,] pro Reliquiis sacris maiori veneratione adseruatæ olim videtur apud Verdenses fuisse, ita nomen eius Tabulis Sanctorum a variis est adscriptum. Gelenius in Coloniensibus Fastis hunc diem ita auspicatur: S. Tanconis Scoti, quem Imperator noster Carolus Magnus Verdensi Ecclesiæ tertium Antistitem dedit. Omittit martyrij titulum, apud Krantzium non expressum: quem etiam Gaspar Bruschius in Episcopis Verdensibus non apponit, cuius hæc verba sunt: Tanco tertius Episcopus successit S. Pattoni, [traditurq; canonizatus:] & ipse Scotus. & postea de Harrucho: Sub hoc Episcopo canonizati & in Diuorum numerum a Pontifice Maximo relati sunt S. Patto & S. Tanco Episcopi Verdenses, miraculis clari. Eadem de Canonizatione leguntur apud Bucelinum pari. Germaniæ sacræ.

[4] Martyrem obiisse scripsit VVion in Martyrol. Benedict. In ciuitate Verdensi, inquit, S. Tanchonis Episcopi & Martyris. [ab aliis Martyr habetur.] Hic primum monachus, deinde Abbas monasterij Amarbaricensis in Scotia, vnde originem trahebat, martyrij consequendi desiderio inflammatus, in Saxoniam contendit: vbi S. Pattoni in episcopatum Verdensis Ecclesiæ successit, & tandem populi furore, cuius vitia reprehendebat, crudelissime trucidatus per martyrij palmam ad Christum migrauit. VVionem describunt Menardus, Dorganius, Bucelinus, & ipsi Benedictini, imo & Ferrarius in Catalogo generali, VVilsonus in Martyrol. Anglicano, aliique, & Martyrem appellant, quod in silentio antiquorum non continuo probatur. Certe incompertum genus mortis esse ait Krantzius.

[5] Altera controuersia de patria & monasterio Amarbaricensi est. Fitzimon Catalogo Sanctorum Hiberniæ adscripsit. [Hibernusne] Hunc secutus Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ, duabus motus rationibus; prima, quod omnes Scoti, qui temporibus istis & superioribus in Gallia & Germania pietate aut doctrina claruerunt, fuerint Hiberni. Secunda, quod Amarbaricense monasterium arbitretur Armachanense apud Hibernos legi debere. Sed neutræ nobis ratio probatur. Eumdem Menologio Scotorum inscripserunt, Camerarius ad hunc diem & Dempsterus XIII Februarij & iterum hoc XVI, quo festum canonizationis asserit celebrari. Idem lib. 18 hist. Eccles. gentis Scotorum, addit eum scripsisse in omnia Euangelia librum vnum. Sed quo id auctore probat? Silet Lesleus, qui lib. 5. de Rebus gestis Scotorum in Conuallo LXVI Rege eidem martyrij lauream tribuit primus Scriptorum, quos hactenus legimus. Hunc alij sunt absque vlteriore inquisitione secuti.

[6] De tempore Sedis hoc tantum colligimus octo priores Episcopos non diu illā Ecclesiam administrasse, [Quo tempore floruerit?] quod Heligandus IX Episcopus Verdensium anno ⅠƆCCCXXXI Drogoni Metensi S. Anscharium Archiepiscopum Hamburgensem consecrāti cum aliis Episcopis adstiterit, vt dicitur in S. Anscharij Vita 3. Febr. cap. 5. num. 19. Hinc circa an. ⅠƆCCC aut etiam citius arbitramur obiisse.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang Februar II




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 16. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 16. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.