Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

19. August


DIES DECIMA NONA AUGUSTI.

SANCTI QUI XIV KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Julius senator M. Romæ.
S. Magnus episc. & mart. in Ital.
S. Magnus mart. in Cappadocia.
S. Andreas Tribunus martyr in Cilicia.
Socii martyres in Cilicia.
S. Timotheus, M. Palæstinæ.
S. Thecla, M. Palæstinæ.
S. Agapius, M. Palæstinæ.
S. Crescentia virgo Parisiis.
S. Filion, M. Amaseæ in Ponto.
S. Rufinus, M. Amaseæ in Ponto.
S. Leontius, M. Amaseæ in Ponto.
S. Theodolus, M. Amaseæ in Ponto.
S. Cyrillus, M. Amaseæ in Ponto.
S. Zelatus, M. Amaseæ in Ponto.
S. Timotheus, M. Amaseæ in Ponto.
S. Gadda, M. Amaseæ in Ponto.
S. Romolus, M. Amaseæ in Ponto.
S. Sylvius, M. Amaseæ in Ponto.
S. Rufinus conf. apud Mantuam in Italia.
S. Eutychianus miles, Martyr.
S. Strategius, Martyr.
S. Marinus ep. conf. in diœcesi Gerundensi in Catalonia.
S. Satyrus ep. mart. Aretii in Tuscia Italiæ.
Socii Aretii in Tuscia Italiæ.
S. Badulphus conf. abbas Athanacensis in Gallia.
S. Clintancus rex martyr in Anglia.
S. Marianus conf. in Biturigibus Galliæ.
S. Donatus presb. conf. in pago Sigisterico Provinciæ in Gallia.
S. Mocteus vel Mochteus episc. Ludmagensis in Hibernia.
S. Elaphius ep. conf. Catalauni in Campania Galliæ.
S. Mandrianus, M. Telone in Provincia Gall.
S. Flavianus, M. Telone in Provincia Gall.
S. Bertulfus abbas Bobii in Liguria Italiæ.
S. Magnus conf. ep. Avenionensis in Gallia.
S. Calmineus conf. Dux Aquitaniæ, Mosaci in Arvernia.
S. Sebaldus eremita Norimbergæ in Germania.
S. Ludovicus ep. Tolosanus ex Ordine FF. Minorum, Brincolæ in Provincia Galliæ.
B. Petrus Gualdensis eremita in Marchia Anconitana Italiæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sancti Macarii hegumeni monasterii Pelecetes meminit nostrum Græcum Ms. Taurinense. Vide diem I Aprilis.
S. Cumianus episcopus Scotus seu Hibernus, Fastis sacris plane incognitus, Bobii in Liguria Italiæ, S. Columbani celebri monasterio, hoc die depositus dicitur in ipsius Sancti epitaphio metrico; de quo vix alia superest notitia. Nescio cur Majores nostri alium diem elegerint, ut videre est tomo 2 Junii, ad diem, quo ibi de eo pridem breviter ab Henschenio actum est, IX Junii.
Petri Berlandi, archiepiscopi Burdegalensis electio indicatur apud Claudium Robertum in Gallia Christiana. Consuli possunt, quæ de hoc præsule dicta sunt in Prætermissis ad diem XXVI Januarii, & XII Junii.
Donatus episcopus, Hilarianus mon., Alterus, Lucillus, Charissimus, Meritianus, Fortunatus, Halbo, Anastasius, Leo, Albinus, Bacilius, Andreas, & alii 2597 Aretii assignantur in nostro Ms. de Sanctis hujus mensis e variis Fastis sacris collecto. De S. Donato episcopo martyre, & de S. Hilariano etiam martyre egimus die VII Augusti. De aliis non mihi in promptu est, plura ac certa edocere lectorem. Adeat itaque diem VII Augusti.
S. Samuelis presbyteri ecclesiæ Edessenæ, sanctitate & doctrina illustris, memoria annuntiatur hac die apud Ghinium in Sanctorum canonicorum Natalibus. Actum de illo fuit ad diem IX Augusti.
Corpora sanctorum Cassiani, & Calixti martyrum, & Fortunati conf., episcoporum Tudertinorum; ac sanctarum Dignæ & Romanæ, virginum ejusdem civitatis, a Nicolao Armato, episc. Tud., anno sal. MCCCI, die XIX Augusti translata & recondita &c. memorantur apud Joannem Baptistam Possevinum in Vitis Sanctorum ac Beatorum Tudertinorum, editis Perusiæ anno 1597, pag. 147. De S. Cassiano isto egimus die XIII hujus mensis; de S. Callisto ad diem XIV ejusdem mensis; de S. Fortunato tractat Martyrologium Romanum die XIV Octobris. S. Dignam cum eodem dedimus die XI Augusti, uti & Romanam die XXIII Februarii. Porro de eorum translatione, hac die facta, hæc satis. Apud Possevinum plura inveniet lector de alia horum sacrorum corporum translatione; apud nos vero ad diem XXIII Febr. & XIII Augusti.
S. Maximi confessoris, & sancti martyris Diomedis memoria habetur in nostro Supplemento ad Menæa excusa Sirmondo Chiffletiano; eorumque solennitas ibidem dicitur celebrari in templo venerabili sanctæ Deiparæ, quæ cognominatur Hierusalem, & ad album fluvium. Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4 pag. 157 meminit Hierusalem monasterii, cujus fortasse templum supra designatur. Si vero iidem sint Sancti isti, de quibus egimus, nimirum de S. Maximo confessore alias martyre ad diem XIII Augusti; de Sancto autem Diomede martyre die XVI ejusdem mensis; consuli de iis possunt XIII & XVI Augusti.
S. Guenninus episcopus Venetensis in Gallia irrepsit per errorem inter Sanctos, quos dedimus die XVIII hujus mensis; sed spectat ad hunc diem.
In Marria Solonii presbyteri, qui sanctum Palladium apostolum sepelivit, annuntiatio ponitur apud Demsterum. A Ferrario signatur cum titulo sancti. Plura ac certiora de ejus gestis ac cultu cupimus edoceri.
S. Theodorus, martyr Quarentensis ultimus annuntiatur a P. Philippo a Visitatione in Acie bene ordinata Sanctorum ac Beatorum Ordinis Carmelitarum. Desideramus probationes publici ac legitimi cultus.
Agnus ac Magnus MM. signantur in nostris collectaneis, quæ ex variis sacris Fastis eruta sunt.
Cemianum aliquem monachum in Scotia signat hoc die Ferrarius in Catalogo generali; at multum fallor, nisi eumdem Cumianum alicubi male scriptum & male collocatum legerit: certe de eo alibi nihil inventum est.
Eo ipso die (XIX Augusti) celebramus memoriam sanctissimæ Deiparæ, & fit universalis processio cum honoratis crucibus & sanctis iconibus in templo Deiparæ dictæ Dovensis, inquit Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum.
Jerosolymis apparitio seu reversio sanctæ Crucis sub his aut similibus terminis signatur hoc die in codicibus Hieronymianis, cujus occasione Florentinius in annotatione alia hujusmodi festa etiam apud Græcos variis diebus memorata adjungit. Verum hæc longioris disquisitionis sunt, & eo differenda, quo cetera Christi Domini & beatissimæ Virginis Mariæ festa jam toties diximus remittenda. Æque ambigua sunt quæ XIV hujus de reversione crucis in Prætermissis notata invenies.
Treviris S. Sabinæ, & pedissequæ ejus annuntiatio est hoc die solius nostri Florarii Sanctorum Ms.; quam ubi invenerit, frustra quæsivi hactenus. Sabinam non unam in Actis retulerunt Majores nostri; at nullam aut Treviris aut cum pedissequa: neque nos eas admittere hoc loco audemus, nisi lucis plusculum aliunde affulgeat.
Leo abbas Cavensis in Fastis Benedictinis Wionis, Menardi & Bucelini magnis elogiis exornatur, poniturque inter cœnobii abbates Sanctos ordine duodecimus. Vellem, probassent, ipsum legitimo cultu ab Ecclesia honoratum; id enim nisi liqueat, in hoc Opere locum ipsi dare integrum nobis non est.
Messanæ, S. Bartholomæi abbatis, Ordinis S. Basilii, fundatoris magni monasterii sanctissimi Salvatoris, in isthmo portus. Annuntiatio est nostri Octavii Caietani in Idea operis de Vitis Siculorum Sanctorum, ad hanc diem XIX Augusti, ex Vita Græce scripta, quæ habetur tomo 2 dictarum Vitarum pag. 136 & sequentibus. Eumdem Bartholomæum cum titulo Sancti Ferrarius suo Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, intexuit e laudato Caietano. Scimus quidem abbatem hunc in Vita apud Caietanum vocitari virum sanctum, sanctissimum Bartholomæum; ad hæc, virtutes ac mira, quæ ibidem de ipso vivente referuntur, suspicimus ac veneramur: sed quia nullum publici cultus, quo post mortem ab hominibus honoratus fuerit, vestigium vel ibi, vel alibi hactenus reperire nobis licuit; cogimur exspectare ea documenta, quibus certo nobis constet, eum vulgo umquam pro tali habitum fuisse: quæ si subministrentur, poterit illi locus dari in Supplemento Operis nostri.
Appiani confessoris, annuntiatio ultima in Maurolyci textu, videtur abundare, nisi fortasse Appianus iste confundendus sit cum Apiano monacho in Italia, qui in Actis nostris relatus est IV Martii: certe neque hoc die, neque alio, in sacris Fastis repertus est.
Guerricus seu Guarricus, abbas Igniacensis, a Chrysostomo Henriquez impense laudatus, & ex eo a Raissio acceptus, a Chalemoto neglectus est, neque a Wione aliter, quam ab eruditione commendatus, ut facile conjicias, necdum inter Sanctos Ordinis proprie dictos computari.
Glorioso excessu e cœtu mortalium ad beatorum immortalem felicitatem properavit beatæ memoriæ Burchardus episcopus Viennensis, vir episcopalibus dotibus ad cumulum ornatus, miraculisque tam ante quam post obitum admodum insignis. Hoc elogio Burchardum exornat Saussayus in additionibus ad Martyrologium suum Gallicanum XX hujus, non visus ipsum Sanctis annumerare, ut patet, dum solum addit bonæ memoriæ titulum. Chiffletium nostrum, ejus perstudiosum fuisse, ex eo patet, quod plura illustria miracula describi, & ad Majores nostros mitti curarit: ut mirum prorsus sit, Virum tot prodigiis celebrem, Sanctorum honores necdum consecutum. Certe Castellanus in suo Martyrologio universali, hac die XIX non aliter ipsum annuntiat, quam cum appellatione venerabilis his paucis verbis: Viennæ in Delphinatu, venerabilis Burchardi archiepiscopi.
Joannes Burgensis conf. Lugduni in Gallia, Gasparus confessor, Zamorræ, Joanna & Margarita sorores virgines, apud Longumcampum in territorio Parisiensi. cum titulo beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & duæ ultimæ etiam in Gynæceo.
Quibus additur in Gynæceo Benedicta abbatissa cum titulo sanctæ, in Hispania, & Aleydis vidua, cum titulo beatæ, in Lotharingia.
Ab Heubero autem in Menologio signantur
Antonius Heringius, Wetslarii in Weteravia,
Joannes de Beiari, Populæ de Angelis in India occidentali,
Conradus Mögler, & Matthias Sigler, in provincia Tyrolensi,
Theodorus & Hogerus de Saxonia, Andernaci ad Rhenum.
Joannes Siverinus, Theodorus Rheinfeldius, & Otto Volmarus, Moguntiæ ad Mœnum.
Bonaventura Daumius, Græcii in Stiria,
Alphonsus Requisens, Toleti in Castella,
Corpus magnæ Dei famulæ Baptistæ incorruptum, Placentiæ in Italia,
Comitissa Angelina de Civitatella, tertii Ordinis S. Francisci, Civitatellæ in Apulia.
Alexium Strozza Ordinis FF. Prædicatorum, sacræ theologiæ doctorem clarissimum, anno 1383 hoc die vita functum, mirifice laudatum invenit Papebrochius per F. Joannem Carolum Florentinum apud Ambrosium Taëgium De insigniis Ord. Prædicat. tomo 1 f. 358. Nihil prætermisit, quod de egregiis ejus dotibus ac virtutibus prædicatum reperit. Quod autem hic nobis primum & præcipuum est, neglectum invenit, nempe de Alexii publica veneratione. Innuit quidem paucis, inventum corpus incorruptum & translatum anno 1662; verum non inde secutum fuisse cultum vere religiosum, suspicari nos merito cogit Marchesius, qui in suo grandi Diario sacro Dominicano anni 1676 de Alexio nec verbo quidem meminit, neque alibi quidquam eo spectans reperire hactenus licuit, quod utinam alicunde ab aliquo suggereretur!
Jordanus, a patria dictus Pisanus, Ord. FF. Prædicatorum, insigni elogio ornatus est a Marchesio in Diario suo Dominicano, graviter conquerente de Majorum suorum negligentia in prosequendo tanti Viri cultu, hoc tempore penitus exoleto.
Balduinus confessor ita hoc die signatur in Additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum; at quem, aut qualem indicare velint, necdum intelligo.
B. Angelus de Aqua pagana, conversus Camaldulensis notatur a Jacobillo in tomo 3 de Vitis Sanctorum ac Beatorum Umbriæ pag. 359, & laudatur a sancta morte, quæ acciderit die XIX Augusti. Plura ei præconia tribuit Bucelinus in suo Menologio ad hanc diem, addens magno eum concursu vicinorum coli, & citans Sylvani Razzi Hist. Camald. Verum antequam inter alios hujus diei cælites illi locum demus, aliunde edoceri cupimus ac certiores fieri, an & qualis sit concursus ille; & an sit talis, ut ex eo formari possit sufficiens argumentum pro legitima, publica ac religiosa veneratione, quam requirimus in aliis, quos tamquam Sanctos vel Beatos Operi nostro inteximus; præsertim quia inter Vitas, quas sub titulo Sanctorum ac Beatorum Ordinis Camaldulensis vulgavit Razzius, nullam hujus Angeli invenio.
Prophetæ Samuelis meminit hac die Calendarium nostrum Syriacum seu Chaldaïcum. De eo agemus proxime sequenti die cum Martyrologio Romano XX Augusti.
Oswinus rex inscribitur nostris collectaneis Mss., quæ de Sanctis apud nos asservantur, & ex variis sacris Fastis excerpta sunt. De eo tractabitur die proxime sequenti XX Augusti.
S. Donortius episcopus Aberdonensis notatur hac die in nostro catalogo Ms. Sanctorum Hiberniæ. Vide de eo inter Prætermissos die proximo XX Augusti.
SS. Gregorius, Theodorus & Leo signantur hac die in ecgrapho nostro, quod desumptum notatur ex Petri Calo parte secunda. Alibi de iis agitur die, ad quem nos quoque illos differimus XXIV Augusti.
Cantuariæ in Anglia beati Breginni (al. Bregwini) ep. & conf. memoria consignatur in nostro Florario Ms. Alibi eum lego die XXIV, & XXVI hujus mensis. Nos autem de eo agemus XXVI Augusti.
Firmini, episcopi Ambianensis, confessoris ordinationem notatam lego hac die: sed præsulem hunc sanctum spectare alio, indicavimus heri in Prætermissis, videlicet ad diem I Sept.
S. Nonnosus abbas seu præpositus monasterii in monte Soracte annuntiatur a Castellano, & in chartis nostris, ut qui Bambergæ ob notabiles reliquias XIX Augusti solenniter colatur. Verum cum in Martyrologiis diserte notetur 2 Septembris, quo etiam in Romano, quod sequimur, signatus est, differendum censuimus ad eum diem II Septembris.
S. Richardis virginis annuntiatio est solius Greveni hoc die: at nisi de S. Richarda augusta agatur, non video pro quo supponat, hæc vero remittitur ad XVIII Septembris.
S. Henanum, seu Enanum, eremitam invenio apud Colganum in Actis Sanctorum Hiberniæ ad diem XXVIII Februarii, pag. 423, in nota 27: cujus festum secundum Ængussium & Marianum celebrari ibidem dicitur die XIX Augusti in ecclesia Dromrathensi, quæ ex monasterio olim celebri, ut hic indicatur, & parochialis diœcesis Medensis, sita in occidentali regione Mediæ. Sed idem S. Ængussius, uti & Martyrologium Tamlactense, dicit ejus natalem servari XVIII Sep. Hæc ibi. Si interea temporis plura de eo documenta ad notitiam nostram perveniant, poterunt esse usui ad dictum diem XVIII Septembris.
De S. Mariano eremita, ut a S. Gregorio Turonensi laudatus est, agitur hoc die suo loco ex Usuardo, & Martyrologio Romano. Synonymum ex vetustissimo Breviario Bituricensi laudat Labbeus in Bibliotheca Mss. tomo 2 pag. 432, eumque diserte asserit coli ibidem XIX Septembris. Idem, an diversus sit ab hodierno, necdum definire audemus, priusquam ab ipsis Bituricensibus de duorum, an unius solius cultu plenius edoceamur; atque adeo rem examinandam remittimus ad dictam diem XIX Septembris.
Ermelinæ virginis est annuntiatio Greveni, qua, ni fallor, indicatam voluit Hermelindem seu Ermelindem Meldariensem, de qua agit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii; non hoc die, sed XXIX Octobris.
Panormi in Sicilia translatio sanctæ Nymphæ virginis & martyris. Annuntiatio est Ferrarii in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt. De ea agi poterit ad diem X Novembris.
Secundum martyrium sancti Thomæ Cantuariensis, quando ejus sacra ossa publico & iniquo edicto, sub Henrico apostata Anglorum rege, hujus nominis octavo, combusta fuerunt. Annuntiatio est Chrysostomi Henriquez in Menologio Cisterciensi. Spectat hic Sanctus ad diem XXIX Decembris.

DE S. JULIO SENATORE MARTYRE
ROMÆ.

An. CXCII.

Sylloge de cultu, Actis & reliquiis.

Julius senator M. Romæ (S.)

BHL Number: 4559

AUCTORE J. B. S.

[Sancti elogia] De sancto hoc Julio Romano senatore vetustissima ea memoria in Fastis est, quam Adoni suggessit Romanum parvum, ita brevissime eum hoc die annuntians: Romæ, Julii senatoris & martyris. Ado, ut jam in Usuardo nostro monuimus, plura ex Actis deduxit, quæ ferme eadem habet Beda Plantinianus. En Adonis ipsius elogium: Romæ, natale beati Julii senatoris & martyris sub Commodo imperatore, judice Vitellio. Hunc docuerunt beati martyres Eusebius, Vincentius, Peregrinus, & Pontianus; per quorum manus etiam facultates suas pauperibus distribuens, a B. Rufino presbytero Baptismi gratiam percepit. Quod audiens Commodus, iratus jussit eum teneri, & cuidam Vitellio magistro peditum tradi, ut omnes facultates ejus requireret, & ad sacrificandum impelleret. Qui conjecit eum in carcerem, & post triduum catenis vinctum fecit sibi præsentari: & auditum jussit tam diu fustibus cædi, donec emitteret spiritum. Cujus corpus collegerunt noctu beatus Eusebius, Pontianus, Peregrinus atque Innocentius, & sepelierunt in cœmeterio Calepodii sub die XIV Kal. Sept.

[2] Multo brevior est Usuardi annuntiatio hujusmodi: Romæ, [ex quorum Actis sint accepta:] sancti Julii senatoris & martyris, qui, jubente Commodo imperatore, tamdiu fustibus est cæsus, donec emitteret spiritum; ut satis pateat, non inde, sed ex Adone aut potius ex ipsis Actis desumptum Romani hodierni textum: Romæ, sancti Julii senatoris & martyris, qui Vitellio judici traditus, & ab eo in carcerem trusus, jubente Commodo imperatore tamdiu fustibus cæsus est, donec emitteret spiritum: cujus corpus in cœmeterio Calepodii via Aurelia sepultum fuit. Videri potest Baronii ipsius annotatio de dignitate senatoria; nempe impossibile esse, ut senator cum in Christum credidisset, in senatu ulterius permaneret, ob sacrificia toties quoties diis offerenda. Sed hæc alio potius spectant, quam ad sanctum nostrum Julium.

[3] Jam data elogia omnia ex eodem fonte procedunt, ex Actis nimirum, [quæ inde sejunxit.] quæ apud alios cum S. Eusebii & sociorum gestis commixta, a Vincentio Bellovacensi tantillum distincta sunt, non libro 11 cap. 119, ut vult Baronius, sed libro 10 cap. 120: ubi quamvis nonnihil contracta, tamen nec ita satis sincera censentur, ut contendit Tillemontius tomo 3 pag. 59, mox conveniendus. Eumdem Sanctum Hispanis suis annumeravit Tamayus elogio ex Ferrario accepto, cui labori supersedere poterat; at notissima est ejus audacia in Sanctis omnibus Hispaniæ vindicandis, quorum reliquias in eas partes translatas supposuit. Sic igitur hoc die annuntiat: Placentiæ in Vertonia Hispaniæ, depositio S. Julii senatoris Romani, qui sub Vitellio præfecto, imperante Commodo, per fustium iterata supplicia martyrio coronatus occubuit. Cujus sacra lipsana Roma, Urbano VIII Pont. Max. concedente, translata, ibidem in sacrario custodiuntur. Hæc retulisse satis sit ex hujus martyrologi fide. Ad Acta redimus quæ hic ex Bellovacensi prius producenda sunt:

[4] [Legenda] Itaque quidam senator Julius audiens monita hujusmodi salutaria, introduxit eos (nempe Eusebium & supra nominatos) in domum suam, & audiens solicite prædicationem, credidit, & facultates suas varias per manus eorum distribuit. Accersito igitur quodam presbytero Rufino, Baptismum cum omni domo sua suscepit: cœpitque ipse publice confiteri Christum, & pro eo mortem concupiscenti animo desiderare. Quod cum audisset Cæsar, amaritudinis felle exagitatus, jussit eum ad se reduci, & eum sic cœpit affari: Juli, qualiter amens effectus es, ut deserens Jovem & Herculem, sequaris nescio quam amentiam vanam? Cui viriliter respondit Julius dicens: Tu simul peribis cum diis tuis, quos vano errore deos esse temerario ore mentiris. Confusus itaque Cæsar & his & aliis verbis, accersivit quemdam virum, nomine Vitellium magistrum peditum animo ferum, opere crudelem, omnibusque vitiis obsessum, præcepitque ei dicens: Exquire diligenter facultates hujus sacrilegi, & compelle eum ad sacrificandum invictissimo Herculi, qui nisi acquieverit, non protrahas ipsum diutius vivere.

[5] [Vincentii Bellovacensis.] Suscipiens Vitellius vicarius, fecit eum coarctari in custodia. Post triduum jussit sibi tribunal præparari in Tellude, & S. Julium catenis astrictum exhiberi ante se. Erat autem corpore nudus, sed ex integro fide munitus; quem sic alloquitur Vitellius: Audisti quid jussit princeps? Depone jam pertinaciam & adora deos, per quos universus substitit orbis Romanus. Nam si non feceris, diversis afflictus pœnis punieris. Cui Sanctus constanter respondit: O miser & miserande, simul cum tuo principe perfido peribis. Ad hæc Vitellius dixit: O Juli, in quo confidis, cum jam damnatus sis? Julius respondit: Fiducia mea vita æterna est, spes mea Christus est, qui te cum principe tuo damnabit in æternum interitum. Hæc audiens Vitellius, iracundiæ stimulis instigatus, jussit eum fustibus cædi. Qui dum cæderetur, emittens spiritum cælestia petiit. Cujus corpus præcepit Vitellius ante amphitheatrum jactari. Quod audiens Eusebius, Vincentius, Peregrinus atque Potentianus, collegerunt corpus sanctissimi Christi Martyris & sepelierunt illud in cœmeterio Calepodii XIV Kal. Septembris.

[6] Hæc ex Vincentio, in quo fateor, præter mutationem nominis Pontiani in Potentiani, [Tillemontius hæc Acta carpens,] nonnulla alia occurrere, quæ severioribus criticis displicere possint. Sed non video, quid tantopere sæviat Tillemontius in illa, quæ de S. Julii martyrio memorantur, quasi senatoribus Christianis varia supplicia inferri non potuerint æque ac ceteris, præsertim sub insano imperatore Commodo. Verum equidem esse admitto, non usque adeo sævitum fuisse in virum senatorem Apollonium, de quo pridem a Majoribus actum est ad XVIII Aprilis; ast hic præfectus describitur, Commodi insania dignissimus, nempe animo ferus, opere crudelis, omnibusque vitiis obsessus, ut facile concedi possit, immanem illum Vitellium in exosum sibi senatorem S. Julium fustibus sæviisse.

[7] Certe Tillemontius meminisse poterat, ignominiosa tormenta nobilibus Christianis interdum illata fuisse. [testimonio Eusebii,] Procul dubio legerat aliquando ea, quæ Eusebius Cæsariensis apud Valesium lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ cap. 6 de persecutione Diocletiani expressit his verbis: Gloriosos atque illustres Dei martyres ea tempestas tulit, Dorotheum scilicet & reliquos cubicularios pueros; qui tametsi summi honoris prærogativa ab imperatoribus ornati essent, nec minus ab iisdem diligerentur quam filii, probra tamen pro pietate tolerata, & ærumnas ac diversa mortis genera adversus ipsos excogitata, majoris revera pretii esse duxerunt, quam gloriam ac delicias hujus seculi. Horum igitur unius dumtaxat hic exitum referam, ut ex illo lectores conjicere possint, quid reliquis contigerit.

[8] Productus est in medium quidam illorum in urbe superius memorata coram iis, [& uno alterove exemplo] quos dixi, imperatoribus; jussusque diis sacrificare, cum id pertinaciter recusaret, nudato corpore sublimis tolli præcipitur, & verberibus concidi, quoad tandem vel invitus jussis obtemperaret. Sed cum ille hujusmodi tormentis excarnificatus, in eadem sententia firmus permaneret, ipsis jam ossibus denudatis, commixtum sale acetum tabescentibus corporis membris infuderunt. Quos dolores cum ille etiam toleraret, craticula deinceps & ignis in medium affertur. Et reliquiæ corporis ipsius, instar carnium, quæ ad cibum parantur, igne assatæ sunt; idque non simul ac semel, sed paulatim, ne scilicet celeri exitu defungeretur. Nec carnifices, qui eum rogo imposuerant, dimittere illum sinebantur, nisi prius jussis post tot cruciatus acquievisset. Verum ille in eadem semper sententia perseverans, victor ipsis in tormentis animam exhalavit.

[9] [refellitur,] Hujusmodi fuit martyrium unius ex imperatoris cubiculariis, digni profecto suo nomine: Petrus enim ille vocabatur. Reliquorum vero martyria nihilo inferiora, tamen brevitatis studio hic omittemus. Id tantum retulisse sufficiet, quod Dorotheus & Gorgonius una cum aliis pluribus, qui in palatio ministrabant, post hujuscemodi certamina elisis laqueo faucibus, divinæ victoriæ præmium adepti sunt. An Tillemontius etiam istud Eusebii testimonium rejiciet, quia ex illa narratione constat, nobiles aulicos ignominiosis suppliciis affectos fuisse? His adde, quod interdum sævi præsides vel imperatores nullam dignitatis rationem haberent, ut patet ex testimonio Julii Capitolini, qui apud Ruinartium in Præfatione ad Acta martyrum sincera pag. XLIX asserit, sub imperatore Maximino fuisse alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris objectos, alios fustibus occisos sine delectu dignitatis. Hæc pluribus exemplis confirmari possent, si scrupulus Tillemontii tantum operæ mereretur. Jam de reliquiis hujus sancti Martyris breviter aliquid dicendum superest.

[10] [& de reliquiis Sancti breviter agitur.] De sacro Sancti ipsius deposito nonnulla certo dubia occurrunt. Id imprimis quod de corpore in Hispaniam translato jam Tamayum asserentem, vel potius divinantem audivimus. Nam etsi ultro admittamus, sacras reliquias alicujus S. Julii veri aut nominati in eas partes absportatas, inde omnino non sequitur, hodiernum S. Julium intelligendum esse. Haud dubie & locis aliis synonymi Sancti reperientur, quos modo quærere nil opus est Videor meminisse, dum Romæ studiis theologicis vacarem, sub Innocentio XII repertum corpus alicujus S. Julii cum inscriptione, ex qua judicabatur, ipsum esse S. Julii senatoris: illud vero depositum fuisse in sacrario templi PP. Franciscanorum vulgo Ara cæli, ubi adhuc honorari suppono, quidquid in suo Hemerologio scripserit Piazza, creditum Romæ anno 1690, corpus quiescere ad S. Pancratii, reliquias vero, opinor aliquas, asservari in SS. Nerei & Achillei. Plura propediem suggeret eruditissimus Marangonus Canonicus Anagninus Proton. Apostolicus &c. in eo, quod parat, opere de sacris Romanis reliquiis, ubi forte exponetur, cujus S. Julii fuerint ea, quæ inventa sunt XXX Aprilis anni 1697.

DE S. MAGNO EPISC. ET MART.
IN ITALIA,

Sub Decio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Magnus episc. & mart. in Ital. (S.)

BHL Number: 5173, 5175

AUCTORE G. C.

§ I. Proponuntur intricatæ difficultates circa distinctionem variorum Sanctorum, qui hac die sub eodem nomine coluntur.

Illustraturus Acta quorumdam Sanctorum, qui nomine Magni appellantur, [Proponuntur intricatæ difficultates,] & hac eadem die coluntur, labyrinthum ingredior adeo inextricabilem, ut ex eo felicem exitum sperare non ausim. Attamen, ut munere meo fungar, erudito lectori proponam plerasque difficultates, quas ipse dissolvere non possum, ut hic liberum de iis judicium ferat, & hujus rei peritior forsan ex illo labyrintho facilius egrediatur. Primo quidem in variis Martyrologiis tanta occurrit discrepantia, ut certo statuere non possis, utrum unus idemque Sanctus, an autem diversi martyres annuntientur, quemadmodum ex ipsis Martyrologiorum verbis aliisque monumentis ecclesiasticis mox patebit.

[2] Vetera nonnulla Martyrologia, quæ Edmundus Martene tomo 3 Thesauri Anecdotorum Col. & sequentibus edidit, [ortæ ex diversis Martyrologiis,] die XIV Calendas Septembris annuam Magni martyris memoriam sine ullis aliis circumstantiis simpliciter celebrant, nisi quod ibidem Col. antiquum Calendarium Corbeiense multos ei socios addat in hunc modum: Sancti Magni cum sociis suis duorum millia D & XCVII. Alia Martyrologiorum exemplaria adjungunt bis mille quingentos nonaginta tres, vel bis mille sexcentos septemdecim sodales cuidam S. Magno & S. Andreæ tribuno militum, qui in Oriente martyrium subierunt, ut ex infra dicendis apparebit.

[3] Porro Codices Sacramentorum nongentis annis vetustiores, [& aliis antiquis] quos Thomasius anno 1680 Romæ vulgavit, de solo S. Magno meminerunt, & pag. 169 festivitatem ejus die XIV Kalendas Septembris ita recolunt: Adesto, Domine, supplicationibus nostris, & intercedente beato martyre tuo Magno, ab hostium nos defende propitiatus incursu. Per &c. SECRETA. Grata tibi sint munera nostra, Domine; quæ & tuis sint instituta præceptis, & beati Magni festivitas gloriosa commendet. Per &c. Post-communio. Tua sancta sumentes, quæsumus Domine, ut beati Magni nos foveant continuata præsidia. Per &c.

[4] Hactenus hæc omnia venerandæ antiquitatis monumenta de solo S. Magno agunt. [monumentis,] Sed difficile dictu est, quis aut qualis ille fuerit: nam auctor veteris Martyrologii Romani, quod a Rosweydo nostro editum est, & Usuardus rem satis implicatam magis intricant, dum hic Adonem secutus eodem die Martyrem illum annuntiat his verbis: Natalis sancti Magni seu sancti Andreæ martyris cum sociis suis duobus millibus quingentis nonaginta & septem. Hic loquendi modus innuit, S. Magnum binominem fuisse ac eumdem esse cum S. Andrea tribuno militum, qui post relatam de Persis victoriam cum magno sodalium numero propter fidei Christianæ professionem in Cilicia interfectus est, ut hac die in Actis ejus narrabitur. Unde Menardus in Notis ad Librum Sacramentorum S. Gregorii Papæ pag. 175, & Florentinius in Observationibus ad Martyrologium Hieronymianum pag. 762 existimant, S. Magnum etiam nomine Andreæ appellatum fuisse, vel S. Andream more apud Græcos usitato cognomen μεγαλομάρτυρος id est, magni martyris habuisse.

[5] Hæc Menardi ac Florentinii sententia confirmari potest ex Calendario libri Sacramentorum Ratoldi abbatis, [quæ Sanctum ejusdem nominis] in quo solus S. Magnus cum bis mille quingentis nonaginta septem sodalibus ita annuntiatur: Sancti Magni cum sociis suis duorum mille D & XCVII. Adde, quod in manuscripto infra citando martyrium S. Magni cum S. Andrea & sociis in Cilicia collocetur. Sed additiones ad Martyrologium Bedæ, quod ante tomum secundum Martii edidimus, pag. XXIX aliam martyrii palæstram assignant, & S. Magnum ab Andrea videntur distinguere per particulam copulativam hoc modo: In Alexandria natale S. Magni & S. Andreæ martyrum. Deinde ibi sequitur annuntiatio, quæ verosimiliter ab amanuensi corrupta est, in hunc modum: Eodem die natale S. Mariani (aliunde constat, hunc fuisse confessorem & in Gallia obiisse). cum duobus millibus quingentis nonaginta septem. Arbitror, illum sociorum numerum vitiose transpositum esse, & ad priorem annuntiationem pertinere. Hæc opinio mea roboratur ex manuscripto, quod Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum pag. 98 citat, & in quo S. Magnus & S. Andreas cum sociis etiam copulative alio loco sic memorantur: In Cilicia natalis Magni & S. Andreæ, & sociorum militum duum millium DCXVII. Suspicor, in hunc numerum etiam sphalma amanuensis irrepsisse, ac in fine DCXVII vitiose pro DXCVII scriptum esse, quemadmodum facile sola unius litteræ transpositione fieri potuit.

[6] [variis modis & locis] Ceterum laudatæ additiones ad Martyrologium Bedæ videntur ibidem supradictum S. Magnum Alexandrinum distinguere ab alio ejusdem nominis martyre, quem eodem die alibi assignant his verbis: Romæ natale sancti Magni martyris. Verum Florentinius hac die in observationibus allegat vetustissimum Martyrologii Hieronymiani exemplar, in quo sic legitur: In Fabriteria Magni &c. Etiam Ms. codex reginæ Sueciæ, qui ab Holstenio ibidem in Animadversis ad Martyrologium Romanum citatur, eumdem venerationis aut martyrii locum exprimit, & S. Magnum die XIX Augusti Fabriteriæ collocat. Est autem Fabriteria vel Fabrateria, teste Baudrando, colonia & oppidum Volscorum in Latio Straboni & Antonino, nunc Falvaterra, castrum Campaniæ Romanæ in ditione Ecclesiæ prope Lirim fluvium in ipso confinio regni Neapolitani, octo milliaribus distans ab Aquino in occasum.

[7] [hac die annuntiant.] At ex his annuntiationibus nondum scio, utrum S. Magnus Fabriteriæ martyrium subierit, an ibi dumtaxat ob translatas sacras reliquias singulari cultu honoratus fuerit. Florentinius putat, Fabriteriam fuisse palæstram martyrii, dum in observationibus suis ad Martyrologium Hieronymianum pag. 762 sic scribit: Auctarium autem esse, quod in libris nostris deficit, & in Martyrologio Corbeiensi signatur ad calcem, memoria nempe seu Natalis S. Magni martyris, vix crederem, cum in vetustissimo, ut diximus, non modo adnotetur, sed locus passionis exprimatur In Fabriteria; quam vocem non ita facile librarii vitio irrepsisse putarem. Fabrateriæ tamen potius esse scribendum existimarem, quod hoc nomine Paterculo indigitetur Italiæ colonia, & ad fluvium Tretum (forsan hic amnis miscetur cum fluvio, qui supra Liris vocatur) via Latina memoretur apud Strabonem; in Antonini vero Itinerario inter Aquinum & Fregellas reponitur, uti revera nunc pagus est eodem loco in Latio. Ex his Florentinii verbis haud difficulter colligo, ipsum credidisse, quod Fabrateria fuerit locus passionis, in quo S. Magnus palmam martyrii obtinuit. Sed utinam eruditus ille vir id antiquis testimoniis evidenter ostendisset!

[8] [Refertur opinio præsulis Hydruntini,] Hanc rem aliunde satis obscuram non magis dilucidat illustrissimus D. Franciscus Maria de Aste, archiepiscopus Hydruntinus, dum in notis ad Martyrologium Romanum hac die quæstionem topographicam instituit hoc modo: Martyrologium vetustissimum sancti Willibrordi apud Florentinium, & Ms. Reginæ Sueciæ penes Holstenium: In Fabriteria Magni. Verum apud topographos Fabriteria non reperitur; unde in prælibatis codicibus luxate: In Fabriteria. Nihilominus vitium tantummodo in librario scribente Fabriteriæ pro Fabrateriæ; non autem in loco, quo nomine Paterculo indigitatur Italiæ colonia ad fluvium Tretum; via Latina apud Strabonem memoratur; & in Antonini Itinerario inter Aquinum & Fregellas; nunc pagus in Latio.

[9] Si quis vero subderet, ex Fabrateria transferri Anagniam potuisse, [qui eumdem vult cognominari Fabrateriensem] adstipulantibus Actis apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die, quæ ferunt Anagniæ in Latio sanctum Magnum episcopum & martyrem; hoc erit divinare: apographa enim laudata non Anagniæ, sed Fabriteriæ seu Fabrateriæ signant; aliunde cum & hic pagus & Anagnia in Latio sistant, facile ea Acta ex uno ad alium locum percurrissent. Ceterum ne Anagnini irascantur ob suum raptum martyrem & episcopum Magnum; & aliunde non exstant Fabraterii, qui possint de hoc dolere; cumque hæc tantum exhibuerimus pro hujus nutationis scitu, idcirco ipsi Anagnini Martyrologii Romani lectionem retineant sapientiorum judicio, ita proferendo: Anagniæ sancti Magni Fabrateriensis episcopi et martyris, qui &c.

[10] Nescio, quid epitheton Fabrateriensis sibi velit in hac annuntiatione, [cujus cognominis ratio æque obscura est,] quam illustrissimus præsul Anagninis recitandam proponit. An Sanctus ille forsan a patria Fabrateriensis appellabitur? Sed Acta quædam & nonnulli auctores tradunt, illum Trani in Apulia natum esse. Quapropter hoc sancto cive suo etiamnum gloriatur urbs Tranensis, quæ vel hodie natale domicilium ejus ex seniorum traditione ostendit; ut infra laudandus D. Thomas Angelus Bay in præfatione ad Acta hujus S. Magni scribit. Quidquid sit de hac natalis domicilii ostensione seu potius populari traditione, quæ post tot elapsa secula propter magnam rerum vicissitudinem aliasque circumstantias nobis non adeo certa est, saltem omnia Acta consentiunt, illum Sanctum ex Apulia oriundum esse. Nec etiam Fabrateriensis dici potest a sede episcopali, cum nullus umquam episcopatus Fabrateriensis in Italia fuisse videatur. An forte Fabrateriensis appellari poterit, quia Fabrateriæ martyrio coronatus est? At martyres communiter non ita cognominantur ab urbibus, in quibus lauream martyrii consequuntur: nam tunc palæstra martyrii aliter exprimi solet, nimirum in Fabriteria vel Fabriteriæ, ut superius ex antiquis Martyrologiis retulimus. Dum autem S. Magnus annuntiatur Anagniæ, locum præcipuum venerationis aut reliquiarum designari arbitror, ut infra denuo dicetur. Itaque non satis clare capio, cur illustrissimus archiepiscopus Hydruntinus S. Magnum cognomine Fabrateriensis appellari voluerit.

[11] Neque magis intelligo, quid sibi velit Martyrologium Aquisgranense, [quam duplex Martyrologii Aquisgranensis annuntiatio.] quod apud Florentinium de variis ejusdem diei Sanctis confuse ita meminit: Natalis sancti Magni seu Andreæ cum duobus… militibus * DC & VII. In Amasæ natalis Silionis, Rufini, Leontii, Magni, Arionis. Vides, hic duplicem S. Magnum, aut certe eumdem Martyrem bis eodem die memorari. Sed merito dubitari posset, an hæc diversa ejusdem vel duplicis Sancti commemoratio ex luxatis aut confusis Hieronymiani Martyrologii laterculis non oriatur. Quare Florentinius pag. 761 post has annuntiationes ex collatione diversorum codicum sic concludit: Ex tot igitur codicibus jam apertum videtur, Leontium ac socios non Fabretariæ cum Magno, sed Amaseæ in Ponto cum Filione & Rufino reponendos esse.

[12] Sed inter tam multas variasque annuntiationes, quas hactenus retuli, [Quidam hunc perperam vocant episcopum Anagninum,] nulla huic Sancto titulum episcopi tribuit. Attamen hodiernum Martyrologium Romanum die XIX Augusti annuam S. Magni memoriam annuntiat his verbis: Anagniæ sancti Magni episcopi & martyris, qui in persecutione Decii necatus est. Opinor, hunc Sanctum dumtaxat Anagniæ collocari a Martyrologio Romano, quia notabiles ipsius reliquiæ ad illam urbem translatæ sunt, ut postea dicetur. Baronius tamen indicat, illum in civitate Anagnina passum esse, quando in Annalibus ecclesiasticis ad annum 254 num. 29 eumdem Martyrem cum aliis ita recenset: Leguntur sub Decio pariter passi Formiis Albina; Anagniæ Magnus episcopus & secundina virgo. Quinimo videtur eminentissimus vir hunc S. Magnum inter episcopos Anagninos numerare, cum in Indice Sanctorum ad Martyrologium Romanum Magnus episcopus Anagninus, martyr sub Decio, XIX Augusti ab ipso assignetur. Certe Ferrarius hac die eumdem Martyrem diserte episcopum Anagninum appellat in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi etiam breviter præcipua ejus Acta enarrat.

[13] [quos Ughellus refellit,] Ferdinandus Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 306 hanc utriusque scriptoris opinionem rejicit, ubi de urbe & martyribus Anagninis hæc habet: Longe illustrior hæc civitas evasit post acceptum jam inde ab Apostolorum temporibus lumen Euangelii ob illustrissimos clarissimosque martyres, qui in ea, ut semel recepta fides Christiana confirmaretur, per sævissima tormenta numquam desituram tulere palmam martyrii; in quibus enituere Secundina virgo & martyr, Aurelia, Neomistiaque *, aliique quamplures, quorum apud Martyrologium Romanum exstant invictæ coronæ. In cathedrali ecclesia Deiparæ Virgini Annuntiatæ consecrata sanctus Magnus episcopus Tranensis quiescit, quem Ferrarius Baroniusque volunt Anagninum fuisse episcopum; quos plane errare suo loco postea demonstrabimus. Deinde tomo 7 ejusdem editionis agens de præsulibus Tranensibus, & gesta S. Magni referens, col. 889 ex variis Mss. codicibus ostendit, illum episcopis Tranensibus accensendum esse. Etiam diversa Actorum apographa, quæ postmodum enumerabimus, S. Magnum eodem episcopi Tranensis titulo exornant; sed ignoramus, quantam hæc omnia vetustatem vel auctoritatem habeant, ut de tam remotis Decii temporibus certam fidem mereantur. Cum igitur hic ubique intricati nodi sese offerant, ut eruditus lector videt, experiamur, utrum eos feliciter dissolverint illi auctores, qui de variis hujus nominis Sanctis operose scripserunt.

[14] [& alii eum confundunt cum Magno vel Andrea,] Hugo Menardus Benedictinus in notis & observationibus ad Librum Sacramentorum pag. 175 de Sanctis hodiernis, qui nomine Magni appellantur, notat sequentia: Porro in codicibus Remensi & Ratoldi sequitur: XIV Kal. Septemb. Natale S. Magni. Eodem die in Martyrologio Romano: Anagniæ S. Magni episcopi et martyris, qui in persecutione Decii necatus est. Fuit & alius Magnus tantum martyr, non episcopus, de quo eodem die agit Petrus in Catalogo lib. 7 cap. 76; & Martyrologium Ms. sancti Hieronymi: Et natale S. Magni martyris. Hic & Andreas appellatur, cumque multis aliis passus est, ut videre est in Martyrologio Usuardi: Natale S. Magni seu S. Andreæ martyris cum sociis suis duobus millibus quingentis nonaginta septem. Et in Martyrologio Ms. bibliothecæ Corbeiensis: Natale S. Magni seu Andreæ martyrum (lege MARTYRIBUS) CUM SOCIIS SUIS DUOBUS MILLIBUS QUINGENTIS NONAGINTA SEPTEM. In Calendario libri Sacramentorum Ratoldi abbatis mentio sit etiam ejusdem S. Magni martyris, sed Andreæ nomine suppresso: SANCTI Magni CUM SOCIIS SUIS DUORUM MILLE D ET XCVII. Qui quamvis hic martyr non appelletur, id tamen internosei potest ex circumstantiis. In parvulo Martyrologio codici Remensi assuto mentio fit S. Magni sine adjuncto in hunc modum: Et Natale S. Magni. De hoc autem ultimo puto nostra Sacramentaria esse capienda, cum in eorum Collectis MARTYR dumtaxat appelletur, EPISCOPUS neutiquam. Collectæ utriusque codicis similes sunt & communes. Ex his quidem sequitur, S. Magnum martyrem verosimiliter ab episcopo ejusdem nominis distinguendum esse. Sed propterea necdum admitto, S. Magnum martyrem esse eumdem cum Andrea, quandoquidem Acta eorum multum inter se differunt, & unus sub Aureliano imperatore, alter autem sub Maximiano passus fuisse dicatur, ut infra ex Actis utriusque manifestum fiet.

[15] Interim videamus, an his obscuris annuntiationibus aliquid lucis afferat Florentinius, [qui fuit dux exercitus,] qui in notis ad Martyrologium Hieronymianum hac die sic disserit: Anagniæ pariter in Latio S. Magnum illius urbis episcopum & martyrem exhibet hac die Martyrologium Romanum, & ejus Acta percurrit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. An ex Fabretaria Anagniam potuit transferri? Equidem non Anagniæ, sed Fabriteriæ assignat etiam alter ex manuscriptis reginæ Sueciæ: Fabriteriæ Magni. Alium etiam S. Magnum martyrem Cæsariensem Cappadocem cum paganis duobus millibus quingentis nonaginta octo refert ad hanc diem Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 76. Parum distat ab hoc numero Maurolycius, qui Magni & Andreæ socios numerat MDXCII; (Maurolycus in duabus Martyrologii sui editionibus bis mille quingentos nonaginta septem socios clare exprimit) sed Magnum fuisse binomium docent Usuardus & Rabanus, dum natalem S. Magni seu S. Andreæ martyris cum sociis eodem cum Maurolycio numero signatis, recolunt, quemadmodum totidem verbis Ado. De S. Magno martyre, qui & Andreas vocabatur,… sub nomine Andreæ tantum ducis exercitus & sociorum duorum millium quingentorum nonaginta trium, sub Maximiano imperatore & Antiocho duce gladio percussorum, hac ipsa die meminit Græcorum Menologium. Fusius ejus Acta prosequitur Metaphrastes apud Surium tomo 8, cursumque docet fortissimum ducem cum sociis militibus complevisse in regione Androcala in Tauri montis angustiis die Dominico. Facile autem existimarem Magni nomen itidem fuisse adjectivum more Græcorum, qui insignes martyres MAGNOS dicunt, ut de Andrea patet in Actis illis cap. 9.

[16] Equidem lubens fateor, illustres pro fide Christiana pugiles a Græcis μεγαλομάρτυρας, [& alibi cum plurimis sociis martyrium subiit,] id est, magnos martyres appellari; at quomodo S. Magnus, qui Cæsareæ in Cappadocia martyrium subiit, & de quo Petrus Equilinus meminit, idem esse potest cum Andrea duce exercitus, qui in angustiis montis Tauri ab Antiocho interemptus est? Certe ætas utriusque athletæ, palæstra martyrii, genus mortis, & alia Actorum adjuncta prorsus inter se diversa sunt, ut postea ex Actis eorum liquebit. Quare non video, quomodo Florentinius & Menardus hos duos Martyres confundere potuerint, nisi contendant, Acta alterutrius a capite ad calcem conficta fuisse, quod sine solida ratione non est asserendum, vel ambo auctores illi decepti fuerint a Maurolyco, qui Acta utriusque Martyris ad diem XIX Augusti in Martyrologio suo sic commiscuit: In Cæsarea Cappadociæ, Aureliano imperante, sanctorum martyrum Magni & Andreæ cum sociis suis duobus millibus quingentis nonaginta septem, qui cum vidissent ferocissimum leonem in paganos sævientem, ad pedes autem Magni prostratum ac mansuetum, ad Christum conversi, jussu præsidis Alexandri decollati sunt; Magnus autem lapidibus oppressus. Simili modo Galesinius ad hanc diem in Martyrologio suo Acta illa confudit.

[17] [a quo tamen ipsum distinguendum putamus,] Hæc quidem ex aliqua parte spectant ad S. Magnum Cappadocem, cui tamen in Mss. Actis nostris postea edendis nulli sodales adjunguntur, & qui post varia tormenta, quibus eum gentiles frustra interimere tentaverant, in oratione spiritum ultro emisit. Sed mansuetus ille leo, & Aurelianus imperator, præsesque Alexander nullo modo pertinent ad S. Andream tribunum, qui cum plurimis militibus Christianis ab Antiocho duce exercitus in angustiis montis Tauri occisus est, & de quo Græcum Martyrologium Cardinalis Sirleti ad eamdem diem tradit sequentia: Natalis sanctorum martyrum Andreæ ducis exercitus & sociorum duorum millium quingentorum nonaginta trium, qui Maximiani persecutoris temporibus delati apud Antiochum ducem exercitus, quod essent Christiani, perseverantes in Christi confessione ense percussi sunt. Consule postmodum fusiora S. Andreæ Acta, quæ meus collega Pinius hac die illustrabit.

[18] [& recensemus varios ejusdem nominis Sanctos,] Omnibus itaque mature expensis, primo S. Magnum Cappadocem ab Andrea tribuno distinguendum existimamus. Præterea arbitramur, S. Magnum episcopum in Italia ab utroque hoc martyre diversum esse. Certissime ab his omnibus differt S. Magnus episcopus Avenionensis & confessor, cujus memoria etiam hac die celebratur, ut Castellanus in Martyrologio suo universali affirmat. Singulos illos Sanctos hodiernos, eodem Magni nomine appellatos, collocabimus secundum seriem temporis, quo passi sunt aut floruerunt. Nunc igitur primo loco discutiemus Acta S. Magni præsulis Itali, qui sub imperatore Decio vixisse dicitur, & quem diversis locis in Italia annuntiari opinamur, quia in iis quieverunt vel adhuc conservantur sacræ illius reliquiæ, de quibus postea agemus.

[19] [qui hac die in Martyrologiis occurrunt.] Nihil hic diximus de venerabili Magno rege Norvegiæ, quamvis hac ipsa die XIX Augusti in Auctariis Usuardi nostri illustrati apud Grevenum celebretur annua memoria Magni, regis Noreganorum & martyris. Majores nostri hunc eumdem regem, ni fallor, die prima Maii inter prætermissos collocarunt his verbis: Magnus, Norwegiæ rex, ut Sanctus refertur in Martyrologio Richardi Witfordi, Londini anno 1506 excuso. Omittitur a Joanne Vastovio in Vite Aquilonia, & a Missali Aquilonari ante ducentos circiter annos excuso. Neque alibi de ejus cultu aliquid reperimus. Ego quidem in Historia Norvegica, quam Thormodus Torfæus heterodoxus anno 1711 Hafniæ edidit, parte 3 lib. 4 cap. 16 invenio venerabilem Magnum Norvegiæ regem & sancti Olavi filium, qui propter pietatem singulari elogio ornatur; sed nusquam apparent aliqua publici & antiqui cultus vestigia, etiamsi Torfæus ibidem ex veteri libro, Morkinskinna dicto, narret, intercessione ejus quædam miracula fuisse patrata. Quare certiorem notitiam requirimus de immemorabili ipsius cultu, quam si nobis quispiam subministraverit, de Magno illo agi poterit ad diem XXV Octobris, quo Torfæus & alii scriptores eum mortuum esse perhibent. Interim paragrapho sequente discutiemus Acta vetustioris S. Magni episcopi & martyris, ac postmodum de sacris ejusdem vel alterius Sancti homonymi reliquiis opiniones conjecturasque nonnullas proponemus.

[Annotata]

* Forte millibus

* al. Neomisia

§ II. Publicus hujus Sancti cultus, varia Acta, eorumque compendium, & nonnullæ circa illud difficultates.

[1] [Probatur publicus hujus Sancti cultus ex Officio proprio,] Habemus solenne Officium, ab Olivetana Congregatione in ecclesia propria S. Magni quotannis celebratum, quod D. Cyprianus Salernitanus, ejusdem Congregationis monachus, jussu amplissimi D. Lactantii Neapolitani abbatis ex antiquis monumentis concinnavit. In primis Vesperis hujus Officii proprii canitur sequens hymnus:

Pangat mater Ecclesia
      Summi Regis præconia,
      Magna Dei magnalia,
      Magna Magni solemnia.
Hic primo pastor ovium
      Forma factus humilium,
      Conscendit votis omnium
      Pastorale fastigium.
Vita, doctrina splenduit,
      Insignis signis claruit,
      Plus fecit, vita docuit,
      Sic præfuit, qui profuit.
In corporis exilio
      Ex quodam privilegio
      Utens in ministerio
      Angelorum consortio.
Post ab apparitoribus,
      Tentus & carnificibus,
      Piis profusis precibus,
      Jungitur cæli civibus.
Ergo martyr egregie,
      Lux & decus Ecclesiæ,
      Tuæ plaudentes gloriæ
      Redde cælesti gratiæ.
Pro tanti Patris merito
      Laus sit tibi Ingenito,
      Lausque Unigenito,
      Laus tibi Paraclito. Amen.

Philippus Ciammariconus in Sanctuario Anagnino, quod anno 1704 Italice edidit, pag. 187 magnam hujus hymni partem exhibet, & pagina præcedente testatur, hunc aliosque hymnos in veteribus codicibus manuscriptis inveniri, & ab immemorabili tempore in ecclesia Anagnina usitatos fuisse.

[21] Insuper hic Sanctuarii auctor pagina sequente asserit, [& immemorabili sacrarum reliquiarum veneratione] Anagniæ sacrum S. Magni corpus in medio altari inferioris ecclesiæ, quod ex albo marmore constructum est, hodiedum honorifice conservari, ibique exprimi sequentem inscriptionem: Hic jacet corpus B. Magni episcopi & martyris. In parte autem versus Orientem, ubi est vetus altare, teste eodem scriptore, legitur sequens carmen hexametrum: Hic corpus Magni requiescit præsulis almi. Deinde ibidem addit, in visitatione anni 1701 venerationem erga hunc Sanctum ab episcopo Anagnino auctam fuisse, ac ibi ad majorem S. Magni cultum fieri hanc commemorationem. Antiphona: Almis beate precibus Magne tuere populum, qui tibi præstet munia laudis semper mirifica. ℣: Ora pro nobis beate Magne. ℞: Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oratio: Adesto, Domine, supplicationibus nostris, & intercedente B. Magno martyre tuo atque pontifice, ab hostium nos defende propitius incursu. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Quamvis hæc collecta admodum similis sit orationi, quam superius num. 3 ex Sacramentario Thomasii transcripsimus, tamen adhuc ignoramus, utrum in illis vetustissimis codicibus fiat annua memoria hujus S. Magni episcopi & martyris, cum ibi titulus pontificis ei non addatur, & solummodo martyr appelletur, ut ibidem num. 4 breviter observavimus. Cum autem aliunde de immemorabili ac licito istius sancti Præsulis cultu satis constet, hunc operosius non probamus, & ad enumeranda diversa Actorum exemplaria progredimur.

[22] [qui confirmatur ex antiquis ejus Actis,] In Antiphonis, Lectionibus, aliisque partibus supradicti Officii proprii narrantur præcipua S. Magni gesta, quæ laudatus D. Cyprianus Olivetanæ Congregationis ex veteribus codicibus excerpsit, & elegantiore clarioreque stylo exposuit. Quamvis hæc claritas & elegantia in divinis Officiis laudem mereantur, tamen propter auctoritatem magis placet nobis obscura & barbara narratio, qua Acta illa antiquitus conscripta fuerunt. Unde pluris facimus R. D. Thomam Angelum Bay, patria Coratensem & Vicarium generalem archiepiscopi Tranensis, qui anno 1626 Acta S. Magni fideliter edidit, sicut ea in veteri codice Tranensis ecclesiæ invenerat, quemadmodum in præfatione ad populares suos Coratenses testatur. Tamen non recudemus illam editionem, quæ plurimis mendis scatet, cum nobis ad manum sint duo veteres musei nostri codices, & varia eorumdem Actorum apographa, quæ ex diversis regionibus olim accepimus, & de quibus jam notitiam aliquam subministrabimus.

[23] [quorum varia assignamus exemplaria,] Primo membraneus codex antiqui characteris, qui in museo nostro signatur ✠ Ms. 74, folio 177 & sequentibus continet Vitam S. Magni, cujus hoc est exordium: Quicumque confessus fuerit nomen Filii Dei, & omnia, quæ a sancto Magno episcopo atque martyre gesta vel scripta sunt, voluerit studiose prosequi, & sibi & plurimis ædificationem exhibet & fructum &c. Ex hoc codice Acta Sancti post Commentarium prævium vulgabimus. Secundo habemus codicem papyraceum recentioris ætatis, signatum O Ms. 17, qui sine prologo sic absolute incipit: Beatissimus athleta Christi Magnus cum fuisset unicus parentibus suis in partibus Apuliæ, & hujus parentes cum essent pagani & pauperes, nec haberent unius diei substantiam, crevit filius eorum Magnus &c. Tertium Actorum exemplar, quod ex Ms. Augustano desumptum est, P. Christophorus Steborius in Bibliotheca Societatis Jesu notus, misit olim Dilinga ad majores nostros, qui etiam anno 1641 ab admodum reverendo ac prænobili D. Stephano Schenckinck Osnabrugensi Scholastico & Canonico Mindensi acceperunt aliud eorumdem Actorum apographum, quod ex codice Mindensi transcriptum fuerat.

[24] [quæ tum ex Germania,] Ex his duobus exemplaribus Germanicis Mindense cum membraneo musei nostri codice plerumque convenit; sed apographum Augustanum verbosius est, eique immiscentur nonnulla, quæ ad alterum S. Magnum martyrem Cæsariensem in Cappadocia pertinent, ut colligimus ex sequenti narratione: Tunc ira commoti milites, ursos & leones miræ magnitudinis parantes, & fame eos feroces facientes, ante conspectum eorum Servum Christi projecerunt. Ille autem, signaculo sanctæ crucis econtra facto, orabat dicens: Ne tradas, Domine, bestiis animam confidentem tibi, & animam pauperis tui non obliviscaris in finem. Sicque belluæ in mansuetudinem conversæ sancti Viri pedes osculantes fugerunt, & nusquam comparuerunt. Tunc fornacem ferventem parantes, eique imperantes, ut agnosceret, si Deus ejus eum posset de igne ferventis fornacis redimere. Beatus itaque Magnus signo se muniens sanctæ crucis orabat dicens: Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant, qui me oderunt, & confundantur, quoniam tu Domine adjuvisti me & consolatus es me. Sicque ros salvificus cælitus, videntibus militibus, venit, & omnem impetum ferventis fornacis exstinxit, & salvum de fornace procedentem Christi famulum ostendit. Forte propter similem interpolationem aliqui scriptores S. Magnum Italum cum Cappadoce ejusdem nominis martyre confuderunt: nam ursus, leo, & fornax aliaque tormenta sancto Martyri nequidquam intentata spectant ad sanctum Magnum Cæsariensem, ut postmodum ex Actis ejus apparebit.

[25] His addimus quædam apographa ex bibliothecis Italiæ excerpta, [tum ex Italia,] inter quæ primum est illud, quod Antonius Beatillus noster Neapoli Antverpiam transmisit sine nota codicis, ex quo desumptum fuit. Huic præmittitur prologus, ab aliis longe diversus, quem auctor ignotus exorditur his verbis: Pretiosum ac mirabile, Fratres carissimi, est annualiter festivam Sanctorum celebrari memoriam, ut quemadmodum nos illorum in terris commemoramus certamina Deum laudando, ita speremus, imo certum habeamus, illos quotidie apud Jesum Christum Dominum nostrum habere intercessores &c. Acta autem incipiunt hoc modo: Beatissimus igitur athleta Christi Magnus cum fuisset unicus parentibus suis, natus est in partibus Apuliæ in civitate. Tranensi &c. Etsi præcedentia exemplaria Apuliam huic Sancto patriam assignent, tamen civitatem Tranensem non exprimunt. Ceterum ex illo prologo conjicimus, in annua S. Magni festivitate habitam fuisse concionem, in qua forsan gesta ejus & miracula populo exponebantur. Alterum ex Ms. codice bibliothecæ Cassinensis descriptum est, cujus præfatio sic sonat: Ad gloriam & laudem Domini nostri Jesu Christi pertinet Sanctorum merita virtutesque fideli assertione proferre, quia juxta Domini vocem: Secretum regis celare bonum est; opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est &c. Sed istud exemplar multis dialogis ac digressionibus rhetorice amplificatur, & multis verbis exponit eadem, quæ alii paucioribus narrarunt.

[26] Etiam Neapoli ex Collectaneis PP. Teatinorum accepimus aliud Actorum apographum, [olim accepimus.] quod sine ullo proœmio sic habet diversum initium: Apud civitatem Tranensem Magnus e parentibus ethnicis ortus, velut rosa ex spinis, in pueritia senilem vitam duxit, & parentum inopiæ compatiens, patriarcharum imitator, factus est custos ovium. Cum proprias non haberet, ad Deum confugit. Præterea Petrus Possinus noster anno 1679 ad Papebrochium ex Italia misit Mss. Acta S. Magni, ex Officio proprio cujusdam ecclesiæ desumpta, in quo præter hymnum, gesta ejus & miracula canuntur his versibus hexametris:

Ut mercetur oves, massam fert angelus auri;
Quas Puer ut pascit, fructus concedit egenis.
Baptismo abluitur: patrem post fonte levavit.
Dat bona pauperibus: Tranus fit denique pastor.
Os signans muto rediit formata loquela.
Sternitur idolum precibus, patuereque valvæ.
Se socium dæmon præbens prece versus in anguem.
Jam pede calcat aquas, lumen post cæca recepit.
Orans exspirat, cervix præciditur ense.
Extrahitur Verulis, acquiris Anagnia nummis.

Hæc metrica Actorum ac miraculorum synopsis ex Actis fusioribus post hunc Commentarium prævium edendis clarius intelligetur.

[27] [Præter biographos vernaculos Ughellus] Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 7 col. 888 contexuit satis accuratam & elegantem Actorum synopsim ex monumentis ecclesiæ Anagninæ, tum ex vetusto Ms. brevi, ut appellat, cujus hoc assignat principium: Magnus episcopus Tranensis, cujus famam audientes imperator & præfectus miserunt milites, qui eum caperent &c. Nihil hic dicimus de scriptoribus vernaculis, inter quos Franciscus Maria Torriggius Romæ anno 1629 Vitam S. Magni ex variis manuscriptis breviter Italice vulgavit. Libentius præterimus Philippum Ciammariconum, qui in Sanctuario Anagnino potius concionatorem, quam historicum egit, & Vitam ejusdem sancti Episcopi & martyris ad viginti capita vernacule extendit. Si quid tamen in iis notatu dignum occurrat, illud per decursum Commentarii nostri prævii vel in Annotatis observabimus.

[28] [ex manuscripto codice] Quamvis exemplaria huc usque enumerata stylo & verbis inter se differant, tamen circa substantiam rei plerumque conveniunt, ut mox patebit ex ampliore Actorum compendio, quod Ughellus ex veteri codice papyraceo bibliothecæ Vallicellanæ profert, apud quem tomo 7 Italiæ sacræ col. 889 allegatur hoc tenore: Temporibus Decii Cæsaris erat quidam pauper & paganus ex civitate Trana, nomine Apollo, qui habebat unicum filium nomine Magnum, quem concedere disponebat suis vicinis pro pascendis ovibus, ut posset inde vivere. Statim postquam hæc cognovit Puer, tristis a facie patris valde discessit. Deus autem, qui consolatur pauperes suos, misit illi Puero per angelum suum decem talenta, quæ omnia festinanter detulit patri suo dicens: Gratias Domino cæli referamus, qui misit mihi hoc, ut inde vivamus, & semper illi, retribuendo pauperibus, serviamus. Et quia noluit Deus, ut essem mercenarius alterius; eme ergo decem & octo oves, quas custodire volo, ut de fructu earum vivere valeamus. Crevit grex dictarum ovium usque ad mille, de quarum fructu quotidie pauperibus conferebat.

[29] [profert Latinum] Postquam beatus Magnus a sancto Redempto episcopo fuit baptizatus, patrem suum Apollinem convertit ad Dominum; quem & ipse beatus Redemptus baptizavit, & filius ejus de sacro fonte levavit. Mortuo vero patre, omnem substantiam suam beatus Magnus dedit pauperibus. Universus Tranensis populus cum cognovisset, beatum Magnum ita esse perfectum, quamvis ipse se clamaret indignum tanti sacerdotii, elegerunt eum, ut esset episcopus & pastor animarum suarum: quorum desiderium Deus sanctum & justum complevit, & operatus est per eum plurima miracula. Quodam autem die venit ad eum quidam Castorius, mutus effectus præ nimia ægritudine, quæ illi ante sex annos evenerat; cui cum signo sanctæ crucis loquelam restituit. Alia vero vice oculos militum, qui eum ad adorandum in templum paganorum violenter miserant, obumbravit; ubi per noctem omnia idola confregit: de quo cum angelus Dei eum abstraxisset, & mulier quædam paupercula, sicut poterat, eumdem refocillasset, benedixit domum ejus, & sic ab illo die mulier cum filio suo habuit victualia competenter. Dum vero ingressus fuisset Neapolim, susceptus est a sancto Januario, qui & ipse Christi victoriam obtinuit. Deinde angelo comitante & præcipiente, pervenit ad quamdam ecclesiam, in qua sanctus Paternus per præceptum angelicum sibi sociatus est, ibique mulierem per viginti quinque annos sterilem, ut filios conciperet, suis magnis orationibus adjuvit, & sic in anno illo filium parturivit. Tres filios præfecti cum oleo sancto, quod ad eorum parentes misit, a gravi infirmitate sanavit. Quamdam per triginta annos cæcam cum suo sancto sputo illuminavit. Alium vero de partibus Piceni a diabolo percussum in equo sua oratione curavit. Juvenem Mesiam de Surano a dæmonio liberavit. Primarium civitatis Aquinatiæ cum uxore & filio a dæmonio captos sua virtute exsolvit. Septem latronibus putantibus, illum infinitam pecuniam habere, divina ultione cæcatis manus imponendo, & eisdem indulgendo restituit lumen.

[30] Postquam imperator & præfectus audierunt famam beatissimi Magni, [& accuratum gestorum compendium,] & de beata Secundina per ejus prædicationem Christiana effecta, miserunt triginta milites, qui eos comprehenderent, &, si idola adorare noluissent, variis cruciatibus affligerent; qui dum circuirent pro eis, diabolus in specie hominis suasit, ut nullo modo parceretur Magno episcopo, quia ipse est, qui detrahit omnes a sacrificio idolorum. Inventa autem in Anagnia beata virgo Secundina & inquisita, si præceptum imperatoris & præfecti observare voluisset, quod penitus renuntiavit, & Christum publice prædicavit. Venientes autem ad ecclesiam ejus, omnia illius supellectilia igni tradiderunt, & beatum Magnum episcopum fortiter laniare voluerunt. Quibus militibus supplicans beatus Magnus dixit: Modicum me sustinete; & sic accepta licentia, ingressus est cubiculum, & plorans oravit ad Dominum, ut illorum tormento transiret de hoc seculo, & sic migravit ad regna cælorum. Milites autem postquam illum per magnam horam exspectaverunt, intraverunt cubiculum, & caput ejus absciderunt: cujus corpus beatus Paternus occulte sepelivit quarto decimo Kalendas Decembris (lege Septembris, ut plura exemplaria habent;) milites vero per totam noctem dormientes defecerunt: corpora a canibus & lupis comesta sunt. Cum autem media nocte beatus Paternus orando ploraret, apparens ei beatus Magnus confortavit eum, & diem mortis suæ futurum, sicut optabat, annuntiavit.

[31] In hoc Actorum compendio duplex sese nobis offert difficultas, [in quo circa congressum ipsius cum S. Januario,] quam ab eruditis dissolvi cupimus. Primo non satis intelligimus, quomodo S. Magnus Neapolim veniens a sancto Januario excipi potuerit, cum S. Magnus dicatur martyrium subiisse sub imperatore Decio, qui circa annum Christi 251 in prælio occisus est, & S. Januarius primum in persecutione Diocletiani sive anno Christi 305 passus fuerit, ut Baronius aliique chronologi passim tradunt. Si forte dicas, S. Januarium tunc adhuc juvenem Neapoli in patria sua habitasse, litigabis cum Beneventanis, qui contra Neapolitanos contendunt, S. Januarium civem suum fuisse. Hanc rem magis incredibilem facit Cassinense Actorum apographum, quod de S. Magno sic habet: Perveniens Neapolim hospitatus est apud ecclesiam beati Januarii Christi martyris. Quænam tunc Neapoli erat ecclesia S. Januarii martyris, cum hic tantummodo post quinquaginta & plures annos ab illo S. Magni itinere martyrium subierit? Suspicamur, Ughellum in elogio S. Magni, Torriggium in Italicis ejus Actis, & Cyprianum Salernitanum in supradicto Officio proprio propter has difficultates de illo utriusque Sancti congressu tacuisse.

[32] [& circa genus mortis,] Altera difficultas occurrit circa genus mortis, quo S. Magnus e vivis excessit. Membraneus codex noster & apographum Mindense coronam martyrii ei tribuunt his verbis: Euntes vero milites comprehenderunt eum, & variis suppliciis interfecerunt. Exemplar Augustanum truculentam S. Magni cædem ita describit: Audientes hæc profani milites, timore perterriti, evaginatis spatis, gloriosum Christi Martyrem membratim dividentes in platea dimiserunt, sicque cum abscissione membrorum migravit ad summum caput Ecclesiæ Christum, cum quo gaudet & regnat in secula seculorum. Sed codex Tranensis ecclesiæ, ex quo R. D. Thomas Angelus Bay Acta S. Magni edidit, de violenta ejus morte nullum verbum facit, & pag. 46 placidum hujus Sancti obitum exprimit his verbis: Tunc dixit ad milites: Modicum me sustinete. Et ingressus in cubiculum plorans amarissime oravit ad Dominum. Dominus autem per suam virtutem venit cum exercitu magno angelorum ad suscipiendam animam beati Magni episcopi, & abiit ad regna cælorum. Obitus autem ejus talis fuit, ut per triduum nullum ad se introire permitteret. Post triduum autem, ubi ingressi sunt milites, videntes corpus beati Magni sic sine anima jacere, pavore correpti sunt, & recesserunt. Apographum Cassinense cum hac placidæ mortis descriptione concordat.

[33] [quo Sanctus e vita discessit,] Alia quidem manuscripta Actorum exemplaria & Officia propria etiam affirmant, S. Magnum in oratione spiritum Creatori suo reddidisse; sed addunt, milites ei jam defuncto caput amputasse. Inter alia istud mortis genus in Neapolitanis PP. Teatinorum Collectaneis legitur, eique bis mille quingenti nonaginta septem sodales adjunguntur hoc modo: Magnus, accepta dilatione temporis, ait: Sustinete modicum, ut liceat mihi orationem ad Deum cæli dirigere. Ingressus cubiculum suum oravit ad Dominum, &, finita oratione, ad regna cælestia gloriose ascendit. Interea illi per triduum exspectantes egressum illius, observantes abitum, postmodum, inito inter eos consilio, intraverunt locum, corpus exanime invenientes, dolentesque vehementer, quod sine tormentis obiisset, eo quod diversis pœnis volebant ipsum interimere. Ostendunt itaque in defuncto, quod de vivente facere disponebant: nam capite amputato, martyrem fecerunt, qui jam martyrium non senserat. Mortuus est autem cum duobus millibus & quingentis nonaginta septem martyribus apud civitatem Fundanam in loco, qui dicitur Campus Mitrianus. Hæc postrema clausula de bis mille quingentis nonaginta septem S. Magni sociis verosimiliter ex martyrio S. Andreæ tribuni, vel ex interpolatis alterius S. Magni Actis desumpta est, ut postea videbimus.

[34] Denique laudatus R. D. Cyprianus Salernitanus in Officio proprio suæ Congregationis Olivetanæ eumdem mortis modum explicat hac phrasi: His itaque armis victus antiquus hostis maligna ira in Christi Athletam furit; [aliquæ difficultates occurrunt.] Decii satellites adiens in Sanctum pontificem concitat: qui præcipites ad beatum Virum venientes, in eum post nefariam monasterii sacrarumque rerum combustionem, sacrilegas manus injiciunt, diisque immolare compellunt. Quibus ille: Sinite me ad Deum meum prius preces effundere; & ingressus cubiculum, in oratione purissimum spiritum Deo reddidit. Milites vero præ foribus astantes, & diutinam moram moleste ferentes, facto impetu, cubiculum ingressi beatissimum sancti Viri corpus exanimum invenerunt. Non cessat inde eorum furor; sed magis magisque effervet. Cum eum sine cruciatibus vivum dimiserint, tormentis lacerare certant; ideoque capite obtruncatum duplici martyrio coronant, qui sine corporali martyrio cessit e vita. Etiamsi R. D. Cyprianus hic S. Magnum exornet duplici martyrio, tamen Ughellus in hujus Sancti elogio tantum asserit, eum pene martyrium consummasse. Quidquid sit de hac re, nos illum ex communi traditione martyrem appellavimus, & hunc titulum Commentario nostro præfiximus. Hic circa discrepantiam Actorum observari possent alia, quæ potius in Annotatis indicabimus. Nunc de translatione sacri corporis & reliquiis S. Magni prius quædam proferemus.

§ III. Translatio reliquiarum hujus Sancti ex urbe Fundana ad civitatem Verulanam ac deinde ad Anagninam.

[Corpus S. Magni ex urbe Fundana] De translatione corporis S. Magni præ manibus habeo proprium Officium satis eleganter compositum, quod Petrus Possinus noster, in Bibliotheca scriptorum Societatis Jesu notus, anno 1679 ad Papebrochium misit. Sed propter hanc ipsam styli elegantiam suspicor, istud officium recentius esse, quamvis ex antiquis monumentis verosimiliter collectum fuerit. Quare malui vetustiorem & magis barbaram translationis illius historiam transcribere ex apographo, quod olim ex Collectione Gallonii sive ex bibliotheca Oratorii Romani accepimus, & quod ita sonat: Postquam ecclesia Fundana, ut in gestis beati Magni continetur, a Saracenis funditus est depopulata, erat in Campania quidam de primoribus, non philosophus, sed tribunus officio, nomine Plato, qui divino instinctus amore, cum pretiosissimum sacri corporis thesaurum in [loco] prænominato oblivione & negligentia jam diu positum esse cognosceret, cum suis communi consilio locum adiit, sepulcrum non sine maxima formidine aperuit, & in sarcophago marmoreo sancta reperiens ossa, inde ea transtulit, secumque omni qua poterat religiosa honorificentia Verulam apportavit.

[36] Cumque ibi nimium optatas in ecclesiam beati Andreæ Apostoli inferret reliquias, [ad Verulanam transfertur;] Avito ejusdem urbis episcopo, nec non cleri populique coadunata concione, quo congruo loco, quo competenti honore sanctissimus Christi Martyr posset humari, rogat omnes in communi consiliari. Ipsi vero in tanti adventu hospitis admodum lætificati, magnas Deo gratias egerunt, locumque sepulturæ dignum solerti indagatione perscrutantes, tandem omnium vocibus in unum concurrentibus, venerabile corpus in crypta ejusdem ecclesiæ Dominum hymnizantes deportaverunt. Plato autem, postquam pro suo desiderio sibi satisfactum esse cognovit, saluti animæ suæ prospiciens, [partem] sui fundi eidem ecclesiæ contradidit, seque Deo & sancto Magno commendans, ad propria remeavit. Sed hæc de Platone & beati Viri ad Verulam translatione interim sufficiant: qualiter autem Anagniam devenisset, dehinc prosequemur.

[37] [sed dux Saracenorum,] Multis adhuc curriculis annorum transvolutis, cum, peccatis exigentibus, Ecclesiam suam Dominus noster Jesus Christus flagello inimici percutere decrevisset, glomerata myriade multa, efferus Mura rex Saracenorum inspiratus irruperat, totamque ferro teter prædo devastavit Apuliam & Campaniam; qui cum multas hinc inde munitissimas urbes terræ coæquaret, multa castella natura nimium fortia superando protereret, quadam die veniens Anagniam obsedit, sibique satis pro imperio tributa dari protervus imperavit; cives vero infra muros civitatis conglobati tum tela jaciendo, tum saxa certatim obvolvendo, tyranno, in quantum poterant, resistere contendebant. Mura vero torvus tales Anagninorum præsumptus inspiciens, ira sævissima stimulatus cœpit inflari, castrisque sub muro propius admotis, rebelles majori terrore concussit, sibique non solum tributa, verum & se ipsos cum omni, quam possederant, substantia, si vivere vellent, tradere jussit.

[38] [capta civitate Verulana,] Quidam acriori pugna Saracenos insistere, seque majoribus, ut semper in bellico solet fieri eventu, [cum] vidissent cedere debere, tandem degeneri coacti turbine timoris, pacem & inducias petunt, & omnia, quæ sibi a rege vel a suis juberentur, se facturos esse promittunt. Ille vero, quamvis omnium, quos tunc temporis terra sustinuit, esset ferocissimus, audita pactione, quievit, & accepta non modica cum sequenti tributo pecunia, Anagninos quasi suo munere vivere permisit, relictaque urbe, Verulam hostiliter invadens sibi vendicavit, antea primoribus ferro miserabiliter sine audientia trucidatis: cujus nefarii milites cum circumquaque dispoliando, nec non castra metando discurrerent, quidam eorum ecclesiam beati Andreæ Apostoli temerariis ausis ingredientes, altaria destruxerunt, cruces, calices, candelabra, thuribula, codices, & omnia divino cultui destinata sibi mancipantes, ibi mansiones, in quibus manerent, paraverunt, & in crypta, in qua gloriosi episcopi martyris Magni corpus humatum fuerat, equos suos quasi in stabulo stare fecerunt.

[39] [ibi inventum istud corpus vendit civibus Anagninis,] Altera vero die, sole jam terris accedente, Saraceni de stratu suo surgentes, equos, quos in contumeliam sancti Magni circa sepulcrum & altare ejus stabulaverunt, pavimento prostratos mortuos invenerunt: merito enim in equis & in aliis suis rebus passi sunt detrimenta, qui iniqua & exsecranda temeritate polluere non veriti sunt loca Deo consecrata. Quid tamen agerent, cum tam latam equorum stragem solo ubique diffusam cernerent? Vesaniæ suæ se bene consulere arbitrantes, pollutores infestos, abjecto marmore, ad tumbam accedere, quidque virtutis lateret, sedulo jubent explorare: qui effosso, prout sibi imperatum fuerat, sepulcro, gloriosissimum beati Magni corpus invenerunt, inventumque non, ut oportuit, honorifice tractavere, & in damnum sibimetipsis extra ecclesiam projecerunt. Hoc avarus audiens Mura, legationem suam Anagninis destinavit, illisque unum emptitium de diis Christianorum se habere demandavit, quem si vel vili pretio emere voluissent, statim ut proprium possidere potuissent. Cumque tam jocosam tyranni legationem accepissent Anagnini, Dominum in toto corde suo lætificantes, cito convenerunt in unum, nihilque morati, sed de nocte surgentes, Verulam festinanter cucurrerunt, imitantes illum dominicum negotiatorem, qui pro inventa una pretiosa margarita dederat omnia sua, & comparaverat eam.

[40] Acceptis igitur charissimi sancti episcopi Magni reliquiis, [quod hi ad urbem suam honorifice deferunt,] regeque salutato, [eas] Verulam dimiserunt, & non sine ingenti strepitu tripudii, futuri adhuc quidem eventus ignari, contra suam Anagniam gressus ovantes duxerunt mira dicturi. Cumque non multum spatii a Verula jam progrederentur, inopinato rotatu sanctissimum corpus subito revolvitur, & quod videtur & est mirabile dictu, juxta vires suas omnium manibus terræ prolabitur; quod miraculum memoria dignum dum cerneretur, undique concurrentes, primo magna super eos irruente formidine, deinde non modica terrente dubitatione, misere obticuerunt, &, quid facto opus esset, ignari, plurima secum conferentes steterunt: multoties enim dum corpus immobile ab humo vel elevare, vel aliquorsum returnare, seque in cœpto conamine vidissent incassum deficere, tandem divina cordibus eorum instillante clementia, votum Deo & sancto Magno fecerunt, ut si ab eo loco pateretur deportari, & sepulcrum ejus a Saracenis [destructum] Verulæ honorifice pro modulo suæ possibilitatis restaurarent, & juxta sibi congruam dignitatem, aliam altari superimpositam tumbam Anagniæ construerent, eamque omni, quo possent, tam spirituali quam seculari decore tunc & semper & in secula seculorum investirent. Hoc itaque voto constricti, corpus, quod antea non potuerant, sine difficultatis labore sustulerunt, & eidem loco, pro eo quod jam sæpe dictus Magnus revolvebatur, lingua sua nomen EVOLUTA imponentes, Anagniam cum gaudio reversi sunt, & in ecclesia Dei genitricis & virginis Mariæ promissa vota reddentes, sanctissima ossa cum hymnis & psalmodiis decentissime collocarunt. Nunc aliqua circa hanc narrationem observanda occurrunt.

[41] Primo in illa translationis historia memoratur Avitus episcopus, [licet tota hæc narratio difficultatibus suis non careat,] qui cum clero & populo corpus S. Magni in urbem Verulanam honorifice receperit. Sed inter præsules Verulanos, quos Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 a Col. recenset, nullum hujus nominis antistitem reperio. Præterea in hac narratione dux Saracenorum nominatur Mura; sed in aliis instrumentis Muça & Manuca appellatur, ita ut ex hoc diverso ducis nomine non constet, quo præcise tempore civitates Fundana, Anagnina, & Verulana ab istis barbaris devastatæ fuerint: nam Saraceni variis annis in Italiam irruperunt. Ciammariconus tamen in Actis S. Magni cap. 18, sive in Sanctuario Anagnino pag. 177 & sequentibus putat, ea tempore Joannis X Pontificis, sive post annum Christi 914 accidisse. Porro ex hac chronologia oritur quædam difficultas circa Romanam S. Magni translationem, ut ex infra dicendis apparebit.

[42] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 846 num. 3 ex Leone Ostiensi narrat, Fundanam civitatem a Saracenis destructam fuisse; sed tunc de translatione S. Magni nullum verbum facit. [cum Baronius de Romana S. Magni translatione tantum meminerit.] Verum postea ad annum Christi 851 num. 1 de translatione S. Magni ad urbem Romanam sic meminit: Quo tempore a Francis corpus S. Magni Fundis civitate in Campania sublatum, Sutrium usque delatum, divino monitu Romam reportatur, & in ecclesia sancti Michaëlis apud vicum Saxonum collocatur. At alii id sub Carolo factum asserunt ex veteri inscriptione. Sed de his alias. Nusquam reperire potui, quo loco Cardinalis Baronius de hac veteri inscriptione mentionem fecerit, nisi forsan hic indicare voluerit notas suas ad Martyrologium Romanum, in quibus ad diem octavam Maii de memorata S. Michaëlis ecclesia agens opinatur, vitio scriptoris Carolum pro Ludovico in veteri illa inscriptione marmori incisa positum esse. Porro hanc Romanam S. Magni translationem paragrapho sequente referemus, & videbimus, an hæc cum Anagnina conciliari possit.

[43] [Lectiones propriæ in Octava festivitatis narrant,] Interim audiamus Officium proprium Congregationis Olivetanæ, quod de Romana S. Magni translatione silens, cum apographo superius relato ferme consentit, & in Octava festivitatis S. Magni in secundo Nocturno recitat sequentia: Audistis, Fratres charissimi, in beatissimi pontificis ac martyris Magni solenni die mirabilia, quæ Deus per eum adhuc in terris positum manifestare dignatus est. Nunc ea, quæ post ejus obitum patrata sunt, debito honore prosequentes attendatis, Creatoris nostri Dei omnipotentiam humili obsequio deprecantes, ut nos imitari non pigeat, quod celebrare delectat. Capite igitur truncatum sacrum beati Pontificis corpus a beato Paterno eo in loco, in quo passus fuerat, sepelitur; ibique ecclesia, pace restituta, a Christianis ad Dei ac Martyris honorem, templum ac monasterium permagnifice constructum, & Cassinensibus primum post multos elapsos annos, Olivetanis deinde monachis, Alexandro VI summo Pontifice, serenissimi regis Alphonsi postulationibus, traditum est.

[44] [corpus S. Magni, ex urbe Fundana ad Verulanam,] Cum autem beatus Paternus ab eisdem militibus catenis vinctus ad tormenta duceretur, noctis silentio apparuit illi Magnus, ipsumque blande consolatus, post triduum temporalem mortem & æternam vitam nuntiavit. Milites vero inde abeuntes, cum flumen Legulam trajecissent, hora vesperi inter se diabolico spiritu concitati contendentes, vicissim sese propriis armis interfecerunt; quorum corpora a lupis dilaniata Deo ultore devorata sunt. Verum Joanne VIII summo Pontifice, monasterio sancti Martyris funditus a Saracenis devastato, corpus ejus a Platone quodam plebis tribuno Berulam asportatum in ecclesia sancti Andreæ collocatum est. Deinde Berula a Manuca Saracenorum duce obsessa & vi capta, civitatem non solum depopulati sunt, sed & ipsum S. Andreæ sacrum polluentes, in crypta, in qua Magni corpus requiescebat, equos ludibrio, quasi in stabulo, reposuerunt. Ceterum impii sacrilegii pœnas dederunt: nam repente equi omnes mortui sunt; quod dux admirans, circa sepulcrum effodi jubet, repertumque beati Magni corpus Anagninis civibus pretio vendidit.

[45] [ac denique ad Anagninam translatum fuisse,] Cum autem sanctum corpus Berula Anagniam asportaretur, mira res accidit: non longe enim a Berula ita fixum humi detinebatur, ut nulla vi loco dimoveri posset. Recurrunt igitur cives ad preces & vota, Deo beatoque Magno promittunt, ut si Anagniam transferri permitteret, non solum ibi tumulum exstructuros, sed & Berulæ etiam illius sepulcrum restauraturos esse. Annuit beatus Pontifex, & hymnis & canticis Anagniam defertur, & honorifice sepulcro conditur; in quo etiam miraculis effulgere non destitit. Quidam enim Anagniæ episcopus, nomine Petrus, ambigens, num vere eo in sepulcro corpus beati Magni requiesceret, hoc miraculo certitudinem assequitur. Mulieri namque paralyticæ consuluit, ut, si sanitatem consequi cuperet, sancti Martyris tumulum veneraretur. Paret illa, assiduasque preces ad Beatum fundit; sed cum voti compos minime efficeretur, domum mœsta revertitur. Verum nocte illi beatus Pontifex pontificiis indutus insignibus apparuit, ejusque manu apprehensa, sanitatem impertiendo præcepit, ne amplius de ipsius sepulcri loco dubitet, episcopum diligenter admoneat.

[46] Alius præterea, cum aridam & mutilatam manum haberet, [ubi præsentia reliquiarum ejus antiquis] ad Sancti tumulum orans, repente sanatus est. Hæc cum audisset Andreas quidam, cum prope a teneris annis claudus exstitisset, ad beati Viri sepulcrum sublimis delatus, dum diu noctuque profusis lacrymis orando ante Pontificis tumulum institisset, pedum sanitatem impetravit. Post hæc mulierem, nomine Benedictam, dæmone miserabiliter vexatam, ejus parentes post multorum locorum sacram venerationem eam ad beati Martyris sepulcrum adducunt, ibique mirabiliter liberata est; quæ tamen iterum acrius ab eodem dæmone cruciata, iterum sancti Viri patrocinio ab ejus potestate eripitur. Demum puellam manuum officio omnino destitutam, cum medicorum arte curari nequisset, lacrymabunda mater ad sanctum medicum Magnum sanandam adducit: orationibus, fletibus, gemitibus sanitati restituitur. Quod hic numero præcedente narratur de apparitione S. Magni, cuidam mulieri facta, ut Petrum episcopum de loco tumuli sui certiorem redderet, confirmari potest ex Actis S. Petri Anagnini, ad diem tertiam Augusti illustratis, ubi tomo 1 istius mensis pag. 234 distinctius res illa exponitur, & ubi pag. 237 etiam refertur, quomodo S. Magnus eidem Petro Anagnino episcopo apparuerit.

[47] Philippus Ciammariconus in Actis Italicis S. Magni cap. 20, sive in Sanctuario Anagnino pag. 183 & sequentibus similia narrat, [& recentioribus miraculis probatur.] & ex veteri inscriptione ibidem refert, mense Aprili anni 1231 corpus S. Magni, prius populo publice ostensum, sub novo altari marmoreo tunc erecto honorificentius collocatum fuisse. Deinde affirmat, pietatem civium Anagninorum erga hunc sanctum suum Protectorem ab illo tempore usque ad nostram ætatem semper viguisse, & confirmationis gratia addit recentius miraculum, quod hic ex Italica ipsius narratione sic contraho: Mense Junio anni 1677 tanta locustarum multitudo quosdam Italiæ tractus invasit, ut paratam messem perderent, & agros omni frumento nudarent. Cum nullum esset huic malo remedium, Anagnini damno vicinorum territi, confidenter ad patrocinium S. Magni confugerunt, ac piis orationibus opem ejus implorarunt. Res mira! Cum regio circumcirca ab animalibus illis devastata esset, soli agri Anagninorum a vicina & communi illa clade immunes permanserunt. Quamvis hæc & alia satis probent, sacras S. Magni reliquias in ecclesia Anagnina conservari, tamen Romana translatio ejusdem sancti Martyris, ut dicitur, nobis aliquod negotium facessit. Quomodo enim, inquiet nonnemo, corpus ejusdem S. Magni ex urbe Verulana, quæ hoc Fundis acceperat, Anagniam transferri potuit, cum illud antea ex civitate Fundana Romam translatum fuerit, ut supra ex eminentissimo Baronio retulimus? Hæc difficultas jam discutienda est.

§ IV. Inquiritur, ad quem Sanctum hujus nominis spectent reliquiæ, quæ Romam & ad alias longinquas regiones translatæ sunt.

[Narratur in veteri tabula Romana,] Accepimus ex archivo basilicæ sancti Petri apographum, in quo narratur translatio reliquiarum S. Magni ad urbem Romanam sequentibus verbis: Corpus sancti Magni ex civitate Fundana, apud quam sub Decio & Valeriano sævissimis imperatoribus martyrium passus fuerat, ut ejus Vita docet in bibliotheca dictæ basilicæ asservata, in pergameno libro manuscripta, a quibusdam militibus Frisiis Romam delatum, in ecclesia sancti Michaëlis secus viam sancti Spiritus, tempore Leonis tertii & Caroli Magni collocatur, cujus rei exstat marmorea tabula, ineptis litteris incisa, ipsa in ecclesiæ ingressus dextera, hujusmodi tenore. Tum sequitur ipsa inscriptio, quam Ferdinandus Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 7 col. 891, Cornelius Kempius in Opere de Rebus Frisicis lib. 3 cap. 19, & Martinus Hamconius in fine suæ Frisiæ aliique scriptores historiæ Frisicæ passim typis ediderunt.

[49] [cujus aliquot characteres exhibemus,] Quamvis Franciscus Maria Torriggius in opusculo Italico de Origine ecclesiæ sancti Michaëlis, quod anno 1629 Romæ impressum est, pag. 32 eamdem inscriptionem Latine integris verbis expresserit, tamen ibidem monet, illam in ipsa tabula Romana exprimi compendiariis litteris, quas vulgo abbreviationes appellamus. Bernardus Gerbrandus Furmerius Leovardiensis curavit, ut hæc inscriptio Romana fideliter æri incideretur, eamque integram eodem charactere vulgavit, & Apologiæ Suffridi Petri pro antiquitate & origine Frisiorum contra Ubbonem Emmium subjunxit. Nos speciminis gratia hic exhibemus aliquot lineas hujus characteris, quem cælatorem nostrum exacte imitari jussimus.

Ex his paucis lineis eruditus lector facile colliget reliquam hujus tabulæ Romanæ scripturam, & curiosius indagare poterit, an hic character ad tempora Caroli Magni pertineat.

[50] [quod Frisii ex urbe Fundana] Interea nos illam tabulam integris vocibus transcribimus ex apographo nostro, in quo sic sonat: In nomine Domini. Tempore Leonis quarti Papæ, imperante Carulo Magno imperatore, eo tempore, quo Petrea basilica a Saracenis capta fuerat, tunc denique pro totius mundi capite turbato totus mundus turbatus, omnisque Gallia cum rege Carulo ad tuendam illam venerunt. Unde contra inimicos Domini decertando quidam mortui sunt, & in crypta juxta Neronis palatium sepulti; eodemque tempore a Leone Papa & rege Carulo ad honorem Michaëlis archangeli super illos facta est ecclesia. His itaque peractis, rex Apuliam adiit, eamque beato Petro & Romæ subjugavit. Per idem tempus, exercitu in Gallia revertente, tres illorum milites de Frisia Ilderado de Groninga, & Leomot de Stavera, & Jaro, & Celdui ancilla Dei de Slinga; hi beati Magni corpus in loco, qui dicitur Fundi, invenerunt: quo invento, in illorum provinciam portare & condire decreverunt; sed divina gratia cooperante, postquam ad Sutrinas partes ventum est, amplius deferre non post valuerunt. Quare bis & ter territi & per somnium moniti, Romam revertentes sanctum corpus secum tulerunt.

[51] Unde factum est, quod illorum devotionis causa partem brachii a se segregari ab illis permisit; [corpus S. Magni Romam detulerint.] partes autem ceteræ in crypta præfata remanserunt, super quam, sicut dictum est, ecclesia jam fuerat facta. Deinde omni anno simul beneficium optimum dari ibi decreverunt, scilicet trecentas marcas argenti pro illorum & ubique requiescentium redemptione, & in perpetuum seu divites seu pauperes in eadem supradicta archangeli basilica & beati Magni ecclesia juxta eam ab iisdem constructa hospitalia, quando suis partibus venirent, agerent. Idcirco nostrorum aliorumque omnibus pateat, si ipsi vel quicumque hoc decretum rumpere tentaverit, sciant, se perpetuo damnatos & maledictos & prædicti Pontificis anathematis vinculis in inferno, nisi resipuerint, cum diabolo colligatos, in hac autem vita miseros, pauperes & dispersos, iterum de libro vitæ cælestis deletos, & de regno Christi dejectos. Confirmatoribus, fautoribus hujus decreti & gratia sit benedicti Christi, & fruantur utriusque vitæ gaudiis. Amen. Hæc inscriptio fere ubique cum editis exemplaribus convenit, si subinde luxatas voces & quasdam minoris momenti mutationes excipias. Nunc referendum est judicium, quod eruditi quidam de hac inscriptione tulerunt.

[52] Ferdinandus Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 7 col. 890 de illa sic disserit: [Ferdinandus Ughellus,] Hujusce inscriptionis initium falsum videtur, cum Leo IV post trigesimum tertium annum a Caroli Magni obitu summus Ecclesiæ Pontifex declaratus fuerit, nempe anno DCCCXLVII. Carolus Magnus mortem obiit DCCCXIV. Tamen nec vitio, neque inscitiæ scriptoris attribuendum, nec falsitatem continere videtur, cum sæpe Leo III quartus etiam dicatur. Accidisse hoc plerique ecclesiastici scriptores scribunt, cum Leo quidam Romanus post Sergii primi Papæ decessum in Romanam se intrusisset Ecclesiam anno DCXCVIII, & Leo tertius dictus est, qui in catalogo Romanorum Pontificum non ponitur. Hinc Leo, qui Caroli temporibus cathedram Petri rexit, revera ejus nominis tertius fuit, quamvis non semel & quartus denominetur apud scriptores. Torriggius cap. 15 Opusculi supra laudati pluribus auctorum testimoniis hanc Ughelli rationem confirmat. Eminentissimus Baronius existimat, in hac tabula Carolum pro Ludovico vitiose positum fuisse, ut paragrapho præcedente vidimus.

[53] Quidquid sit de his opinionibus, Ubbo Emmius scriptor heterodoxus hanc inscriptionem popularibus suis honorificam pro vera habet, & in Historia Rerum Frisicarum circa finem libri quarti de Carolo Magno scribit sequentia: [& Ubbo Emmius heterodoxus] Itaque in proximum annum, qui octingentesimus a Christo nato fuit, sese parans, maturo jam autumno, Alpes cum filio Pipino Italiæ rege trajecit. In hac vero expeditione, quæ omnium ipsi honoratissima fuit (imperator quippe & Augustus ab universa civitate Romana, cum feriæ Natalis Domini agerentur, acclamatus, ac corona chlamydeque a Pontifice Leone solenni ceremonia cinctus est, postquam controversiam Pontificis cum populo jam terminasset) validam Frisiorum cohortem, quod satis constat, secum habuit: quæ cum Pipino, cui tum contra Grimoaldum Beneventanum grave bellum erat, in Italia relicta, egregiis facinoribus editis, præclarum nomen sibi suisque peperit, atque illis etiam gentibus, qua virtute Frisii essent, declaravit. Argumento est tabula ingens antiqui marmoris in rei illius memoriam posita, litterisque exarata, quam sua ætate ad Michaëlis ædem apud Vaticanum incolumem fuisse Raphaël Volaterranus optimus auctor tradit. Sic enim in inscriptione ejus est, tempore Leonis Pontificis, imperante Carolo Magno, Frisios in Italiam venisse, Pontificique contra Saracenos, qui & Italiæ oras & ipsa Romæ suburbana vastabant, auxilio fuisse; atque in hujus rei gestæ cæsorumque memoriam, ædem illam Michaëlis tum esse erectam; deinde cum ex Apulia forte Frisii Romam repeterent, quosdam eorum viros nobiles somno monitos corpus sancti Magni Fundis repertum ad Urbem secum tulisse, idque eadem in æde Michaëlis posuisse; quin etiam exstructo, eodem in loco, xenodocheo, annuoque vectigali assignato, suæ nationis pauperibus confugium statuisse.

[54] [de inscriptione illa Romana disserunt.] Tum Emmius convicium quoddam in Romanos conjicit, ut hæreticorum mos est, & nonnullas difficultates, quæ huic tabulæ opponi possunt, explicat his verbis: Nec tamen nescius sum, ad Caroli Calvi Galliæ regis & Leonis IV Pontificis tempora a Volaterrano ista trahi; cui ut accedere non possim, hæ me rationes potissimum movent: quod Calvus cum Leone Pontifice imperium non tenuerit, quodque idem, ne postea quidem, cum imperare cœpisset, Magni nomen, ita ut hic præscriptum in tabula est, umquam usurparit; quod nec ipse in Italiam venerit cum exercitu, quamdiu Leo Pontifex in vivis fuit, nec rebus etiam Italicis se ullo modo miscuerit; postremo, quod nihil ei umquam cum Frisiis fuerit commune, quos Lotharius frater ejusque filii imperio tenebant. Omnia vero ista si ad Carolum Magnum referas, aptissime ejus rebus convenient, modo pro quarto Leone tertium ejus nominis accipias. Quæ sane unius apicis aberratio in signando legendove nomine facile potest accidere. Nec Saraceni quidem isthoc eodem tempore, quo Carolus Magnus, Pontifice Leone, imperium habuit, Italiæ littora infestantes deerunt, quos Frisii armis persecuti sint, si quis ejus temporis annales volet revolvere. Quæ sane rationes etiamsi me forte fallant, nec sic quidem majorum nostrorum gloriæ, cui marmor illud certissimum testimonium perhibet, quocumque etiam imperante positum sit, quidquam decedet. Emmius hic in margine notat, sese hac in re sententiam mutasse, & hujus mutationis causas ostendisse in alio libro typis excuso, qui nobis ad manum non est. Quamvis curæ secundæ soleant esse meliores, ut Græcorum parœmia habet, tamen hoc loco facile pejores esse potuerunt: nam forsan huic hæretico scriptori vel ejus gregalibus postea displicuerunt ea, quæ de cura majorum suorum pro defunctis, veneratione sacrarum reliquiarum, obsequio erga Romanum Pontificem in hac inscriptione memorantur, & ideo priorem opinionem, avitæ religioni nimis faventem, coactus est retractare. Mihi non lubet de veritate aut falsitate hujus tabulæ, quam ipse Emmius certissimum testimonium vocaverat, operosius disputare; sed potius inquirendum est, quis fuerit ille S. Magnus, cujus corpus Frisii, vel Franci, ut censet eminentissimus Baronius, ex civitate Fundana Romam detulerunt.

[55] Imprimis mihi prorsus improbabilis videtur opinio Cornelii Kempii Doccomiensis, [Quidam scriptores Frisii tradunt, illum S. Magnum,] qui lib. 3 Historiæ suæ Frisicæ cap. 18 confidenter asserit, Frisios post supradictam expeditionem adversus Saracenos, ex Italia in patriam rediisse, amissis non paucis strenuis viris, qui in ea expeditione occubuerunt, & in primis primario duce eorum sancto Magno, ut ibidem addit, qui pro defensione fidei Christianæ & Sedis Apostolicæ in Italia fortiter occubuit, prout Romæ in ecclesia Michaëlis archangeli, quæ est in Janiculo ad Occidentem Hospitalis sancti Spiritus eleganti elogio invenitur, temporibus Caroli Magni parieti templi insculptum, cujus copiam hic ad fidem antiquitatis de verbo ad verbum inserere non inconveniens esse duxi. Tum capite sequente exhibet illam inscriptionem Romanam, quam nos supra ex apographo nostro dedimus, & apud varios auctores assignavimus.

[56] Torriggius in Opusculo superius citato cap. 8 & 12 Kempium arguit erroris, [cujus corpus Fundis Romam translatum est,] eo quod hanc Romanam S. Michaëlis ecclesiam in monte Janiculo perperam collocarit, & S. Magno, qui Romæ colitur, propter solam nominis similitudinem gratis substituerit homonymum Frisiorum ducem, qui forte numquam in Italia contra Saracenos pugnavit, vel quem certe Kempius nullis Martyrologiis adscriptum invenit. Sane marmorea tabula Romana, quam Kempius testem assertionis suæ allegat, nullo verbo aut signo indicat, S. Magnum, cujus corpus a Frisiis ex Fundana civitate Romam translatum est, ductorem militum fuisse, aut in prælio adversus Saracenos occubuisse. Adde, quod Christianus Schotanus in vernacula Frisiæ Historia lib. 2 pag. 64 rotunde affirmet, gestis memorati ducis Frisii multas fabulas immixtas esse.

[57] Attamen Martinus Hamconius in Opere de viris rebusque Frisiæ illustribus fol. 36 hanc Kempii sententiam quibusdam novis episodiis exornat, [ducem seu Potestatem fuisse suæ gentis,] & non tantummodo hunc Magnum Frisiorum ducem titulo sancti liberaliter donat, sed etiam illum recentiori more Frisico Fortema cognominat, compositis in ejus honorem sequentibus versiculis hexametris:

Magnus ubi subigens cum Saxone, Fortema, Romam,
De Papa meruit, meruit de Cæsare primus
Per clarum, fieri Frisiæ, diploma Potestas,
Benthemique Comes cum libertate; decora
Arma reportavit patriæ laudemque perennem.
At Latii rursus Christique profectus in hostem,
Lethale accepit Saraceno a milite vulnus:
Unde obiens Fundis, Romæ est humatus, & istic
Adscriptus Superis, sacra ut Michaëlis in æde
Marmor & hospitium testatur in Urbe vetustum.

[58] Deinde Hamconius ad probandam Magni Fortema sanctitatem citat Martyrologium Baronii ad diem IV Septembris, [& Hamconius hoc fine citat Martyrologium Romanum,] & soluta oratione post alias bellicas hujus primi ducis Frisii sive Potestatis expeditiones, ibidem in rem nostram de illo sic scribit: Secundo cum exercitu Italiam petiit, ac ibi contra Saracenos tam in Latio quam Apulia & Calabria fortissime dimicans, a Christi tandem hostibus in pugna (ut videtur) læsus, Fundis in Campania obiit, corpus autem ejus a tribus militibus Frisiis Ilderardo, Leomotho & Hiaro Romam delatum est, & in basilica sancti Michaëlis archangeli in Vaticano sepultum, constructoque ibi insigni xenodocheo, annuoque vectigali pro Frisiis, Urbem pietatis gratia petentibus, assignato, ipse inter Divos relatus est; ut præter Martyrologium Baronii testatur insigne marmor eadem in basilica erectum, cujus inscriptio ad calcem libri secundi exhibetur. Hæc satis speciose excogitata sunt, si modo vera essent. Porro non est nostri instituti operose illam Hamconii narrationem impugnare ex modo, & tempore, aliisque adjunctis, quibus olim duces seu Potestates Frisiæ constituebantur, & de quibus Frisii scriptores inter se & cum aliis historicis acriter disceptant. Quapropter Hamconium dumtaxat deducemus ad Martyrologium Baronii, ad quod appellavit.

[59] [ex quo pro illa improbabili opinione nihil erui potest.] Die IV Septembris in Martyrologio Romano legimus sequentem annuntiationem: Eodem die sanctorum martyrum Magni, Casti & Maximi. Baronius autem in notis ad hanc Martyrologii Romani annuntiationem sic scribit: Usuardus hac die de Magno & Casto tantum; de Maximo in antiquo Romano Martyrologio, & aliis manuscriptis. De translatione corporis sancti Magni martyris deque ejus reliquiis reconditis in ecclesia sancti Michaëlis archangeli prope Vaticanum tempore Leonis quarti Romani Pontificis docet vetus inscriptio marmori incisa, in eadem collocata. Quis ex istis Martyrologii Romani verbis vel eminentissimi Baronii annotationibus Magnum Fortema ducem aut Potestatem Frisiorum extundat? Denique quis credat, die IV Septembris in Martyrologio Romano memorari illum Frisiorum ducem, qui post annum Christi octingentesimum in pugna adversus Saracenos læsus esse ac Fundis obiisse dicitur, cum S. Magnus & socii martyres eadem die IV Septembris annuntientur in antiquis Martyrologiis, quæ ante annum octingentesimum exarata sunt, ut apud Florentinium illa die, & in admonitionibus præviis ad Martyrologium Hieronymianum videre est?

[60] [Plerique contra notas Baronii putant,] Ceterum ex illa eminentissimi Baronii annotatione inferri posset, istum S. Magnum martyrem, cujus reliquiæ in ecclesia sancti Michaëlis reconditæ sunt, diversum esse ab episcopo & martyre ejusdem nominis, qui die XIX hujus in Martyrologio Romano memoratur, & cujus corpus Anagniam translatum est: nam Baronius die XIX Augusti in notis ad annuntiationem S. Magni episcopi & martyris, tantum meminit de monumentis Anagninis, & interim de ecclesia Romana sancti Michaëlis nullum verbum facit. Attamen Bartholomæus Piazza in Hemerologio suo Romano, & Octavius Pancirolus in Thesauris Romæ absconditis existimant, reliquias hodierni S. Magni episcopi & martyris in ecclesia sancti Michaëlis hactenus conservari. His non pauci suffragantur, inter quos Ughellus in Italia sacra editionis jam sæpius citatæ tomo 7 col. 890 censet, S. Magnum, cujus reliquiæ Romæ & Anagniæ honorantur, eumdem esse, & hæc omnia facile conciliari, si Anagninis partem Magni corporis ex Verulana æde a Saraceno rege venditam dicimus (verbis ejus utor partem vel maximam Fundi remansisse, quam inde Frisii milites abstulerunt. Nos hic iterum in labyrintho incerti vagamur, & dirimere non possumus hanc litem, quæ ex oculata utrarumque reliquiarum inspectione, & quantitate ac qualitate earum decidenda esset. Quare jam breviter agamus de sacris cujuscumque S. Magni reliquis, quæ ad alias ecclesias delatæ dicuntur.

[61] In apographo nostro, quod ex archivo basilicæ sancti Petri superius citavi, [ad S. Magnum episcopum & martyrem] leguntur sequentia: In capite cum pectore argenteo impensis bonæ memoriæ Bernardini Paulini, felicis recordationis Clementis Papæ octavi datarii, Vaticanæ basilicæ Canonici, asservatur caput S. Magni archiepiscopi Tranensis (melius episcopi, ut Ughellus loco proxime citato notat) martyris, ad figuram episcopi mitram argenteam lapidibus non pretiosis ornatam vertice gestantis, cum pluviali ejusdem materiæ, in cujus fimbriis cernuntur imagines sanctorum Clementis & Sebastiani, quos piæ memoriæ Clemens VIII devotissime venerabatur; in capitio autem sancti Spiritus & beatissimæ Virginis. Tota machina argentea magni ponderis & magnificentiæ stat supra argenteam basem artificiose cælatam, in qua sunt stemmata Clementis Papæ VIII, quibus subjecta hæc legitur inscriptio: Sacrum gloriosi martyris Magni episcopi caput. Infra sunt gentilitia signa Bernardini Paulini Canonici & datarii supradicti. In ima fascia stereobatæ hæc leguntur argento incisa: Bernardinus Paulinus Florentinus, Clementis Papæ octavi datarius, hujus sacrosanctæ basilicæ Canonicus religione atque pietate theca hac argenta ornavit anno MDCII. In utroque latere imæ fasciæ supradictæ: Caput sancti Magni martyris archiepiscopi Tranensis … Anno MDCII in festo S. Jacobi Majoris XXV Julii in palatio montis Quirinalis post Vesperas sanctissimus Dominus Clemens octavus benedixit supradictam argenteam imaginem, ut in benedictione capsarum pro recondendis reliquiis, magni ponderis & valoris octingentorum aureorum, & die XIX Augusti festo sancti Magni sacra calvaria in ea includitur, & processio solennis habita in ambitu basilicæ, ac in Gregoriano sacello fuit cantata Missa a prædicto Bernardino Paulino Canonico, basilicanis omnibus præsentibus.

[62] Deinde ibidem de brachio S. Magni hæc sequuntur: [pertinere ossa Romæ conservata,] In capsula lignea longa cum vitro in fronte, holoserico gausapino rubro cooperta, asservatur brachium sancti Magni archiepiscopi Tranensis martyris, & de femore sanctæ Petronillæ virginis. Post illa ex decreto Capituli dictæ basilicæ, quod anno 1602 die 2 Novembris habitum est, ibi referuntur sequentia: Decreverunt, quod domini Aloysius Cittadinus & Octavius Estensis Taxonus Canonici & majores sacristæ deferant ab ecclesia sancti Michaëlis secus viam sancti Spiritus in Saxia ad basilicam nostram brachium sancti Magni archiepiscopi Tranensis martyris, inter ceteras Sanctorum reliquias tutius & religiosius asservandum; decernentes tamen id annis singulis in beati Archangeli dedicatione & diebus octo dumtaxat sequentibus ejus in ecclesia confluenti populo sub altare venerandum exhiberi. Euangelista Carbonesius Canonicus secretarius. Denique ipsa sacri brachii translatio paucis verbis ibidem sic narratur: Anno MDCIII die prima Januarii supradicti domini Canonici prædictum brachium in duo longa frusta divisum ad memoratam Vaticanam basilicam private detulerunt, & in tabernaculo sacrarum reliquiarum posuerunt, publico instrumento per me Jacobum Grimaldum edito. Ex his adversus eminentissimum Baronium sequitur, omnes S. Magni reliquias in ecclesia sancti Michaëlis olim vel adhuc conservatas, ex communi Romanorum opinione spectare ad sanctum episcopum Tranensem & martyrem, cujus festum die XIX Augusti celebratur.

[63] [& in Belgium, Bohemiam ac Germaniam translata.] Etiam notabiles ejusdem Sancti reliquiæ translatæ dicuntur ad regiones ad Italia non parum remotas: nam ecclesia Anderlacensis, in Belgio non procul Bruxellis sita, veneratur brachium sancti Magni episcopi Anagnini (potius Tranensis, ut § 1 monuimus) qui in persecutione Decii necatus est, quarto decimo Kalendas Septembreis, quemadmodum Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 53 notavit. Præterea illustrissimus Thomas Joannes Pessina de Czechorod in Phosphoro septicorni ecclesiæ metropolitanæ Pragensis edidit Diarium sive indicem menstruum sacrarum reliquiarum, quæ in ista ecclesia pie asservantur, ubi pag. 516 ad diem XIX Augusti assignatur sancti Magni martyris pars de crure notabilis, ut ipsis Diarii verbis utar. Denique in Mindensi Actorum apographo, cujus supra § 2 mentionem feci, post narratam S. Magni Vitam de cultu ejus notitia quædam adjecta est his verbis: Servatur hujus Sancti festum supradicta die (nimirum XIX Augusti, quæ in fine Actorum expressa est) semidupliciter in cathedrali Mindensi ob magnam partem corporis S. Magni, quam Mindenses possident. Nescio, qualis aut quanta sit illa pars corporis; sed suspicor eam notabilem esse, cum in Mindensi Breviario anni 1516 de S. Magno recitentur Lectiones propriæ, in quibus fere narrantur eadem gesta, quæ jam ex promisso nostro codice manuscripto edemus.

ACTA
auctore anonymo.
Ex membranaceo Musei nostri codice, signato ✠ Ms. 74 folio 177 & sequentibus.

Magnus episc. & mart. in Ital. (S.)

BHL Number: 5169

EX MSS.

PROLOGUS.

[Scriptor Actorum pauca præfatus narrat,] Quicumque confessus fuerit nomen filii Dei, & omnia, quæ a sancto Magno episcopo atque martyre gesta vel scripta sunt a, voluerit studiose prosequi, & sibi & plurimis ædificationem exhibet & fructum, sicut dicit in Euangelio Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Fructus autem incomparabilis fructus justitiæ est b.

ANNOTATA.

a Non videtur S. Magnus aliqua scripta posteritati reliquisse, quamvis hic fiat mentio de omnibus, quæ a sancto Magno episcopo atque martyre gesta vel scripta sunt. Quapropter hæc ita intelligo, acsi legerem hoc modo: Omnia, quæ a sancto Magno gesta vel de ipso scripta sunt &c.

b Aliis Actorum exemplaribus alii prologi præfiguntur, ut § 2 Commentarii prævii num. 25 indicavimus.

CAPUT I.
Sancti patria, conditio, conversio ad Christum, episcopatus, comprehensio pro Christiana fide, liberatio e carcere, peregrinatio & miraculum.

[quomodo S. Magnus in paupertate sua] Beatissimus athleta Christi Magnus cum fuisset unicus parentibus ejus in partibus Apuliæ a; hujus parentes cum essent pagani & pauperes, nec haberent unius diei substantiam, crevit filius eorum Magnus. Cœperunt autem ejus parentes monere eum dicentes: Vade fili, fac opus mercenarii, & pasce alienorum oves, ut vel sic habeamus hujusmodi substantiam. Tunc cœpit beatissimus Magnus contristari de molestia parentum suorum. Domini igitur misericordia ita fuit, ut ad Puerum in illa hora mitteret sanctum angelum suum. Eunte autem eo per viam, apparuit ei angelus Dei, & dixit ei: Ut quid te video sic plorare: nam me, quem conspicis loquentem tecum, misit Deus, ut consolationem tibi præbeam. Nunc ergo tolle, quod tibi Dominus noster transmisit; & dedit ei auri pondera * decem. Et dum accepisset, reversus est ad domum patris sui gaudens. Tunc cœpit referre patri suo, qualiter ei Dominus apparuisset, quem nondum sciebat, quis esset. Tunc cœpit puer Magnus rogare patrem suum dicens: Pater, hæc donavit nobis Dominus per suam virtutem, ut & nobis exinde benefaciamus & pauperibus.

[3] Tunc Adolescens dixit patri suo: Vade, & mihi oves compara ad pascendum; [ab angelo consolationem acceperit,] & dum adimpletum fuisset desiderium ejus, cœpit oves pascere. Crescebant autem greges valde, ita ut ex decem & octo ovibus fierent mille. Tunc beatissimus Magnus, dum adhuc paganus esset, de tonsura ovium suarum saccos implevit, & per noctes deportabat ad civitatem, & pauperibus Christianis vel viduis erogabat; quibus etiam præcepit dicens: Videte, ut nemini dixeritis; sed dicite: Dominus donavit nobis. De me autem nemo sentiat. Tunc descendente eo ad civitatem, dum ageretur dies festus Domini, hæc erat lectio in ecclesia: Quærite & invenietis; pulsate & aperietur vobis. His auditis, beatissimus Magnus figens intentionis suæ cor, intra semetipsum ait: Ecce Magne, jam diu te Dominus tuus dimisit, & nunc per Euangelium se tibi manifestavit, ut ad lumen pertingas veritatis, a tenebris redeas ad lucem; quia perdidisti, quod laborasti, si fructum laboris non tenebis, hoc est Salvatorem. Ergo teneam, quod tenendum est animo, & omnia, quæ respuenda sunt, relinquam. Ideo quæsivi, ut invenirem; ideo inveni, ut teneam. Hæc secum revolvebat animo & meditabatur, & quotidie requirebat, quomodo viam veritatis inveniret.

[4] [se ad fidem Christianam converterit,] Hæc eo meditante, apparuit ei angelus Domini in similitudine hominis, & dixit ei: Nos sequamur justum & sanctum venerabilemque virum, nomine Redemptum b, per omnia eruditum. Audiens hæc beatissimus Magnus, statim misit se ad pedes angeli & rogabat cum lacrymis, ut eum perduceret ad sanctum virum. Fit, providente angelo, quod ex fide desiderii implorabatur; &, perducente angelo, venit ad sanctum Redemptum. Et dum ingressus fuisset domum sacerdotis simul cum angelo, statim beatissimus Magnus prosternebat se ante pedes ejus plorans & dicens: Ostende nobis iter, quo ituri sumus, ut mereamur ingredi januam Domini Salvatoris. Tunc sanctus sacerdos cum omni diligentia erudivit eum, & sacrum baptisma percepit. Et in ipsa hora pater ejus emisit spiritum; quem beatissimus filius ejus Magnus cum omni diligentia sepelivit in pace c.

[5] [episcopus electus fuerit,] Tunc beatissimus Magnus, data sibi licentia, omnia paupertatis suæ prædia vendidit & pauperibus atque orphanis & viduis erogavit. Et dum hæc ageret beatissimus Magnus, fama ejus percurrebat totam Apuliam. Tunc nutu Dei, quia volebat sibi eum sacerdotem eligere, universus populus clamabat ad beatum Magnum, ut ipse eis ageret sanctum episcopatum. Ad quos respondit beatus Magnus: Nisi Dominus ædificaverit domum; in vanum laborant, qui ædificant eam. Et nisi Dominus mihi peccatori revelaverit, & vos omnes oraveritis ad Dominum, & sic fiat voluntas Domini in me. Tunc omnes Christiani per triduum jejunaverunt, & lacrymas suas fuderunt in conspectu Domini, ut eis revelaret de justo & sancto Magno. Ipse autem beatissimus Magnus per septem dies & noctes oravit ad Dominum. Media autem nocte angelus Domini apparuit ei, & consolatus est eum dicens: Magne, exaudita est oratio tua, & lacrymæ populorum ad Dominum ascenderunt. Acquiesce petitionibus populi, quia per te multa turba liberabitur. Tunc beatissimus Magnus surgens ab oratione alloquitur populum dicens: Fiat voluntas Domini mei & vestra. Et dum accepisset episcopatum, omnes de salute ejus deprecabantur. Erat igitur sanctus & verus episcopus Christi Magnus, simplex, & multa mirabilia per eum Dominus ostendebat. In tempore illo erat vir quidam, nomine Castorius, in partibus Apuliæ. Iste autem per sex annos ægritudinis nimietate fatigatus, factus est mutus; scientiam tamen audiendi & intelligend? habebat; quem beatissimus Magnus sua visitatione sanavit. Tunc beati Magni opinio crescebat, quia per omnes regiones laudabatur.

[6] [& ex captivitate gentilium ab angelo eductus,] Illo tempore dum per omnes Christianos gravis gentilium terror urgeretur, & aliquantos jam pœnarum diversarum cruciatibus punisset in partibus Galatiæ, Cappadociæ & Armeniæ, sub consule d Severino beatus Magnus ad palatium ejus perductus est; & dum traheretur a militibus, ita dicebat: De ventre matris meæ exivi, Deus meus es tu, ne discedas a me. Tunc pagani dederunt intra se consilium, ut, ubi idolis immolabant, ibi beatum Magnum includerent. Tunc introëunte eo in templum, omnia sculptilia idolorum ante pedes ejus ceciderunt. Milites autem, qui cum eo erant, statim cæcati sunt. Tunc beatus Magnus per totam noctem laborans, omnia simulacra confregit; ipsum vero auctorem Jovem, qui totus aureus erat, comminuit; & dum comminutus fuisset, oravit sanctus Magnus ad Dominum, ut mitteret ei sanctum angelum suum, qui eum de carcere educeret.

[7] Adhuc eo orante, ecce venit angelus Domini, & aperuit januas templi, [in itinere miraculum patraverit.] & dixit ad beatum Magnum: Collige totum aurum in pallium tuum, & ubicumque potueris invenire pauperes viduas vel orphanos, eis distribue. Et dum hoc factum fuisset, beatus Magnus dixit ad angelum: Ecce omnia, quæ præcepisti mihi, impleta sunt, domine. Deprecor te angele Michaël, ne me permittas faciem impiorum videre, quia tu scis fragilitatem corporis mei. Statim exaudita est oratio ejus, & angelus, qui comitabatur cum eo, ostendit ei viam, per quam iturus esset. Beatus autem Magnus, quasi pauper ambulabat per viam. Veniens ergo ad quamdam mulierem, petivit ab ea aquam, quæ & ipsa paupercula erat. Hæc habebat unicum filium, qui quotidie ad eleemosynam sedebat. At ubi beatus Magnus petivit aquam, dixit ei mulier: Ingredere in cellulam meam, & benedic illam. Habebat ergo mulier quartam partem panis, quam accepit filius ejus, & posuit ante eum. Et dum manducasset beatus Magnus, benedixit totam cellulam ejus: & exeunte beato Magno, mulier invenit totum cubiculum suum plenum omni bono, nec ab illo die aliquid defuit mulieri.

ANNOTATA.

a Hæc est ampla Italiæ regio, quam omnes Actorum scriptores huic Sancto patriam assignant. Sed aliqui recentiores distinctius tradunt, eum Trani in Apulia natum esse, quæ traditio non adeo certa est, ut in Commentario prævio num. 10 monuimus.

b Ille apud Ughellum inter præsules Tranenses primus statuitur, & hic nomine sancti ornatur. Cum iste Redemptus aliunde nobis ignotus sit, ex Tranensibus discere cupimus, an, & quo die colatur, si eum Operi nostro inseri velint.

c Quamvis hoc loco nihil distincte narreturde patre S. Magni, tamen in aliis Actorum exemplaribus fuse exponitur, quomodo ille cum filio ad fidem Christianam conversus fuerit, & non diu post baptismum obierit.

d Hic Severinus in aliis Actorum exemplaribus proconsul Apuliæ appellatur.

* al. talenta

CAPUT II.
Quædam sancti hujus episcopi itinera, varia miracula & martyrium.

[Sancto iter facienti apparet dæmon,] Sanctus Magnus dum ingressus fuisset civitatem Neapolitanam, susceptus est a sancto Januario a, qui & ipse pro Christo victoriam obtinuit, & cervicem suam ad decollandum posuit, quem Dominus sibi martyrem consecravit. Voluit autem beatus Magnus Romam ire ad confessionem Apostolorum Petri & Pauli. Et dum requievit per triduum cum sancto Januario, veniens ad eum ea nocte angelus Domini, tetigit latus ejus dicens: Magne, famule Dei, sequere me. Et dum egressi fuissent de civitate, venerunt in vicesimo quinto milliario a civitate, & occurrit invidus diabolus transfiguratus in similitudinem hominis, & dixit ad beatum Magnum: Ego sum homo viator; venio tecum. Angelus autem Domini ut agnovit, quod diabolus esset, statim recessit a sancto Magno, ut probaret, qualiter cum diabolo pugnaret. Sancti Magni animus fragilis erat, & plorabat amarissime. Diabolus autem quærebat locum abditum, ubi pugnaret cum eo. Beatus autem Magnus sensit in Spiritu sancto, quod diabolus esset. Tunc prosternens se in orationem, ad Dominum cum fletu dixit: Tu, Domine, dixisti: Quidquid credentes per orationem petieritis, dabitur vobis. Tu dixisti: Ubi est mors, quæ regnabat; ubi est mors aculeus tuus? Victa est mors, devictus est diabolus. Tu autem, Domine, resurrexisti a mortuis, & apparuisti Apostolis tuis; qui sedes ad dexteram Patris, & venturus es judicare vivos & mortuos; & nisi te verum Deum agnovissem, non credidissem. Libera me de manu diaboli, qui quærit animam meam in malis operibus suis, ut eam perdat. Dereliquisti me, Domine, sicut agnum in ore lupi.

[9] [cujus fallacias ei aperit angelus,] At ubi oravit, statim apparuit ei angelus Domini, & dixit ei: Quid ploras, Magne? Ecce modicum non potuisti sustinere: nam multum quomodo habuisti sustinere? Angelus autem Domini exsufflavit in faciem diaboli, & statim fugit, & nusquam comparuit b. Tunc beatus Magnus dixit ad eum: Angele Domini mei, non sciebam adhuc opera diaboli. Cui respondit angelus: Acceptabilis fuit oratio tua ante Dominum, ut sine aliqua persecutione inter apostolos & martyres atque confessores eligeret te Dominus: jam enim in cælo corona tibi paratur, quia ille, qui tecum voluit pugnare, ipse facit, ut homo perdat pudicitiam. Ipse seminat litem inter patrem & filium, & ipse facit, ut germanus occidat fratrem suum. Ipse surripit iracundiam, ut homicidium faciat. Ipse inter conjuges divortia seminat, inter amicos discordiam, inter pacificos lites, inter justos injustitiam. Hæc omnia facit, ut perdat animas hominum.

[10] [qui commorationi ipsius assignat quemdam locum,] His auditis, beatus Magnus oravit cum lacrymis ad Dominum propter genus humanum. Et cum venisset ad locum, ubi habitaturus erat, fuit illic fluvius, & nullus ad transmeandum erat locus, nec repertum navigium. Tunc angelus Domini præcepit sancto Magno, ut intraret cum eo pedibus fluvium; erat autem in illo loco profunda altitudo. Et dum transissent, ita evenit, ut aquæ eis usque ad latera pervenirent. At ubi pervenerunt ad locum, media nocte facta est vox de cælo ad angelum dicens: Dilectus meus Magnus ipsum inhabitet locum, in quo sancta & venerabilis ecclesia est constituta. Tunc ad sanctum Magnum ait angelus Domini: Beate Magne, præcepit mihi Dominus rex omnium Christus, ut in isto loco c habites, quia multa mirabilia per te in isto loco facturus est Dominus usque in finem. Tunc dans ei pacem angelus, dixit ei: Pax tibi, famule Dei; statimque angelus receptus est in cælum.

[11] [in quo Sanctus consistens] Tunc beatissimus Magnus cœpit quasi pauper sedere ante januas ecclesiæ, quia dies festus erat. Tunc infiniti populi se collegerunt ad eum interrogantes: De qua regione huc advenisti? At ille penitus nihil respondebat. Multitudo vero populi, quia Christiani erant, & videbant eum quod sanctus esset, dicebant: Iste homo justus est. Alii vero increduli dicebant, quia destructor * est. Hæc eis dicentibus, erat ibi quidam puer, nomine Paternus d; hic cum vidisset sanctum Magnum, recordatus est, quod illi per visum Dominus revelaverat dicens: Mittam ad te hominem sanctum & verum sacerdotem de terra longinqua; per eum venies inter choros Sanctorum meorum. Tunc beatus Paternus alloquitur beatum Magnum episcopum, & dixit ei: De qua regione te habemus? nam ego, quem vides, Christianus sum. Forte de te mihi Dominus per somnium revelavit dicens: Mittam ad te Sanctum meum. Ad quem respondens sanctus Magnus ait: Tu dixisti. Et duxit eum in domum suam. Statim ut ingressus est domum, a fundamentis commota est. Et dum omnes in facies suas cecidissent, a sancto Magno confortabantur. Beatus vero Paternus cum omni domo sua in Christi amore perdurabat.

[12] Sanctus autem Magnus dum permaneret in loco, [mulieri sterili fœcunditatem impetrat,] ubi eum angelus Domini constituit, fama ejus per totam provinciam percurrebat. Erat autem quædam mulier, quæ jam ab annis quindecim non poterat filios habere. Audiens illa famam beati Magni, venit ad eum, & provoluta pedibus ejus deprecabatur dicens: Respice in me peccatricem; ignosce malis meis, & miserere mei. Qui avertit faciem suam ab illa. Cui mulier dixit: Quid rogantem te fugis? Noli me mulierem despicere miseram, quia non habet opus medicis sanus homo, sed qui male habet. Tunc beatus Magnus non sustinuit lacrymas ejus; sed interrogavit mulierem, quid causæ haberet. Et postquam didicit, levavit oculos suos ad cælum orans cum lacrymis. Tunc prostratus in orationem, benedixit mulieri, quæ alio anno cum filio venit ad beatum Magnum benedicens Dominum.

[13] Aliud quoque ostendit miraculum: nam cujusdam præfecti prætorii uxor valde nobilis inter suos, [tres ægrotos sanat,] & inter Christianos erat reverentissima. Hæc cum marito suo venit ante faciem beati Magni propter infirmitatem trium filiorum suorum, qui jam desperati fuerant. Nam & mater eorum nesciebat, quem primum plangeret. Cumque pervenisset ad beatum Magnum, provoluta pedibus ejus cœpit cum lacrymis dicere: Beate Magne per clementissimum Deum te deprecor, ut reddas mihi tres filios meos. Statim misericordia motus est beatus Magnus. At ubi oravit, benedixit oleum, & dedit matri eorum, ut singulorum corpora ungeret, quia vidit fidem in matre eorum. Cum tetigisset eos mater, statim sani facti sunt filii ejus, & divulgatum est hoc per universam terram.

[14] Erat autem mulier quædam, quæ jam triginta annos cæca permansit; [feminam cæcam illuminat,] quæ adducta est a fratribus suis ad beatum Magnum, & narraverunt ei flentes, se jam omnem substantiam suam in medicos expendisse. Ad quos respondit beatus Magnus: Ea, quæ in medicos expendistis, si dedissetis pauperibus, curasset eam verus medicus, qui est Christus Jesus. Tunc mulier magis clamabat, & deprecabatur eum dicens: Respice cæcitatem meam, & salva oculos meos, serve Christi. Tunc sanctus Magnus exspuit in faciem ejus, statimque per exemplum Salvatoris & virtutem Domini illuminata est mulier.

[15] Alius quidam in partibus Picini e dum sederet in equo percussus a diabolo repente obriguit, [a dæmone percussum] ita ut nec manus nec pedes agitaret, nec cervicem flectere potuisset. Ad beatum Magnum cum lectulo portatus est; qui solam linguam movebat ad deprecandum. Tunc dixit beatus Magnus, non posse hominem sanum fieri, nisi crederet in Christum, & sponderet se diabolo abrenuntiare. Qui statim credidit Christo, & per orationem sancti Magni toto corpore salvatus est, & cœpit exultare in Domino simul cum beato Magno.

[16] [aliumque energumenum liberat,] Nam quidam fortissimus juvenis, nomine Messias, de prætorio Surano f habuit dæmonium pessimum, ita ut nec catenis nec compedibus ulla ratione posset teneri: & multorum nasos vel aures morsibus amputaverat. Iste dum fuisset catenis & funibus constrictus, ductus [est] ad beatum Magnum. Et cum vidisset eum, statim jussit illum solvi. Cumque solvissent eum, inclinavit caput suum, & venit tremens & cervicem flectens; nec aspiciebat in faciem ejus, sed provolutus in terram, cœpit pedes sancti Magni lingere. Tunc a beato Magno adjuratus per nomen Domini Jesu Christi, exivit dæmon, qui juvenem possederat. Tunc juvenis cœpit omnipotenti Deo gratias agere, qui eum per famulum suum Magnum dignatus est curare. Nam & multa alia mirabilia per eum dignatus est facere.

[17] [ac denique martyrium subit.] Tempore illo dum persecutio ageretur sub Decio & Valeriano persecutoribus, eo tempore, quo Cornelius Romam ingressus est g, fama beati Magni ad imperatorem pervenit, & armatus a diabolo misit triginta milites, qui beatum Magnum interficerent. Euntes vero milites comprehenderunt eum, & variis suppliciis interfecerunt h. Audiens hæc beatus Paternus, servus Domini nostri Jesu Christi, tulit corpus beati episcopi & martyris Magni, & sepelivit eum. Passus est autem beatissimus martyr Christi Magnus XIV Kalendas Septembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Difficultatem, quæ in hoc utriusque Sancti congressu videtur esse, in Commentario prævio num. 30 proposui.

b Neapolitanum PP. Teatinorum apographum de diabolo illo sic habet: Dæmon confusus præcipitavit seipsum in flumen. Huic Cassinense Actorum exemplar fere consonat.

c Locus ille, cujus nomen hic tacetur, in duobus proxime memoratis Actorum apographis indicatur. Neapolitanum PP. Teatinorum de loco illo hæc habet: Cum itaque pervenisset ad civitatem Fundanam, non procul a civitate ad campum Demetrianum se contulerunt, siccoque pede flumen transierunt, & ad ecclesiam quam citius, quæ ibi erat, advenerunt &c. Cassinense autem exemplar situm hujus loci distinctius ita describit: Angelus autem Domini cum S. Magno, itinere confecto, venerunt in prædium, quod subjacet civitati Fundanæ vocabulo Mitriano, haud longe a Terracinensi urbe, ubi erat fluvius &c.

d Arbitror, hunc esse eumdem S. Paternum, qui in Martyrologio Romano ad diem 21 Augusti annuntiatur, cum ibi Fundis in Latio martyrium subiisse dicatur. Gesta hujus Sancti ab hagiophilis accipere desideramus.

e Suspicor, hic pro Picino legendum esse Picenum, quæ est ampla Italiæ regio, ut apud geographos obvios videre est.

f Forte intelligendum est de prætorio Sorano, cum Sora sit urbs Italiæ in Latio.

g Tempus martyrii in apographo nostro Neapolitano & Cassinensi exprimitur hoc modo: Elapsis quibusdam annis, eo tempore, quo Cornelius Romæ & Cyprianus Carthagine sub Decio & Valeriano martyrio coronati sunt &c. At, ut hic alia omittam, S. Cyprianus Carthaginensis post mortem Decii imperatoris martyrio coronatusest. Facilius expressio nostri codicis cum chronologia conciliari potest: nam Cornelius Papa sub imperatore Decio Romanam cathedram ascendit.

h Circa genus mortis, quod in variis Actorum exemplaribus diversimode narratur, § 2 Commentarii prævii num. 31 & sequente sat multa retulimus.

* al. exactor

DE SANCTO MAGNO MARTYRE
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA,

Sub Aureliano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Distinctio hujus sancti Martyris ab altero, Acta, & immemorabilis cultus.

Magnus mart. in Cappadocia (S.)

BHL Number: 5155

AUCTORE G. C.

Hac die in Commentario prævio ad Acta S. Magni episcopi & martyris, [Quamvis hic S. Magnus in Actis] qui in Italia sub imperatore Decio martyrium subiisse traditur, hunc S. Magnum propter diversas loci, temporis, & Actorum circumstantias ab illo sancto Præsule distinxi. Sed magis ambiguum est, an hic S. Magnus distinguendus sit ab altero S. Magno vel Andrea duce militum, qui cum 2597 sodalibus in angustiis montis Tauri ab Antiocho propter fidem Christianam interfectus est, & cujus memoria in antiquissimis Martyrologiis etiam hac die celebratur, ut liquet ex paragrapho primo Commentarii prævii ad Acta S. Magni episcopi, & clarius patebit ex Actis S. Magni vel Andreæ ducis, quæ hodie a collega meo dabuntur. Dubitationem auget silentium omnium Martyrologiorum, quæ hac die de S. Magno Cappadoce non meminerunt.

[2] Si præterea attendamus numerum sodalium, quibuscum S. Magnus vel Andreas dux martyrium subiit, [quæ Petrus Equilinus vulgavit,] videtur aliqua confusio facta esse cum nostro S. Magno, quandoquidem hic etiam cum tanta sociorum multitudine passus fuisse dicitur saltem in Actis, quæ Petrus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 76 vulgavit in hunc modum: Magnus martyr passus est in Cæsarea Cappadociæ tempore Aureliani imperatoris sub præside Alexandro; qui ex ipsa civitate ortus, defunctis parentibus Christianis, ipse in fide Christi constantissimus dum oraret ad Dominum, voce sibi de cælo lapsa, ad martyrium confortatur: quam vocem cum audissent pagani, eum tenuerunt, & in carcerem concluserunt, & post dies quatuor præsidi eum obtulerunt; quem sacrificare diis recusantem tradidit præses Alexandro & Zozimo sacerdotibus idolorum, ut eum igne consumerent: qui miserunt eum in caminum ignis; statimque flamma extinguitur, & post dies tres martyr Christi inde illæsus educitur. Hoc præses audiens, caminum amplius accendi fecit, & ipsum iterum intromisit, ubi quinque diebus inclusus stetit. Flamma quoque in duas partes divisa, ipse intactus omnino permansit. Post dies quinque accedentes milites, ut vel ossa ejus invenirent, audientes eum psallentem, respexerunt, & quasi millia angelorum cum eo viderunt, in quorum medio Magnus inustus Deum laudabat.

[3] [dicatur martyrium subiisse cum 2597 sociis,] Cum autem jussu præsidis eductus esset, & Christi virtutem præses magiæ deputaret, jussit eum in amphitheatrum duci, & feras ei laxari. Et primo quidem ursa pessima ad eum dimissa in terram prostrata pedes illius lingebat. Deinde leopardus exsiliens collum ejus amplexus lingua sudorem vultus ejus extergebat. Tertio leo ferocissimus & ingens, a venatoribus captus, intromissus est. Et cum multitudo paganorum esset intra amphitheatrum, antequam abirent, leo de manibus venatorum prosilivit, & in gentiles irruit. Angelus vero arenarium conclusit, ut nemo aufugere posset. Et laniante leone multitudinem paganorum, ad mandatum Sancti solus præses cum officio suo illæsus permansit, & leo ad caveam mansuetus rediit. Tunc exiens præses omnes exire mandavit, & solum Magnum ibidem dimisit, leonemque dimitti fecit, qui ad pedes ejus procidit, & osculabatur eum. Quo viso, bis mille quingenti nonaginta septem pagani in Domino crediderunt; omnes jussu Alexandri præsidis decollati sunt. Deinde eo mandante, gentiles populi sanctum Martyrem tulerunt, & extra civitatem ejectum lapidaverunt. Cumque super eum acervum lapidum jactassent, eumque jam mortuum existimassent, subito Martyr Christi, cunctis audientibus, Dominum oravit, ut susciperet animam ejus in pace; & statim emisit spiritum: cujus corpus a Christianis in ipsa civitate sepultum est in sarcophago novo, XIV Calendas Septembris. Martyrum vero aliorum corpora juxta muros urbis in cœmeterio sunt tumulata.

[4] [tamen aliis Actis de hoc sodalium numero silentibus,] Hoc Actorum compendium nihil commune habet cum Actis S. Magni vel Andreæ ducis, ut manifestum fiet hæc percurrere volenti: nam locus, tempus, imperator, præses sive martyrii exsecutor, & verbo uno omnia narrationis adjuncta in utrisque Actis differunt, si nomen & similem sociorum numerum excipias. Quinimo nulla fit mentio de quibusdam S. Magni nostri sodalibus in alio Actorum exemplari, quod Petrus Calo Dominicanus ante Petrum Equilinum collectioni suæ de Vitis Sanctorum inseruit. Floruit autem Petrus Calo circa initium seculi XIV, ut inter Scriptores Ordinis Prædicatorum recensitos testatur Echardus, ubi tomo 1 pag. 511 de illo habet sequentia: Frater Petrus Calo alias Calotius Venetus Fossæ Clodiæ vernacule Chiozza vel Chioggia natus, ibidem in domo sancti Petri martyris Ordini ascitus, a Leandro fol. 152 laudatur, ceu qui ad annum MCCC claruerit. Deinde ibidem enumerat ejus scripta, inter quæ ab ipso recensentur Vitæ Sanctorum ex antiquis monumentis collectæ & duobus voluminibus ingentis molis comprehensæ, quod Opus adhuc manuscriptum in variis bibliothecis exstare dicitur. Porro ob supradictas aliasque rationes judicavi, S. Magnum Cappadocem ab Andrea duce atque aliis ejusdem nominis martyribus distinguendum esse.

[5] Quamvis in apographo, quod jam edituri sumus, [videtur distingendus ab alio, qui cum tot sociis hac die passus est.] martyrium ejus collocetur Calendis Septembris, tamen secutus Acta breviora Petri Equilini, qui eumdem S. Magnum hac die XIX Augusti martyrio coronatum memorant, hodie de illo agere malui, tum ut variæ difficultates, quæ in his Sanctis homonymis occurrunt, eadem opera simul exponerentur, tum ut Acta hujus S. Magni Cappadocis & Acta S. Magni vel Andreæ ducis in eodem Operis nostri tomo facilius inter se conferri possent. Cum autem neque hac die, neque Calendis Septembris ullam distinctam hujus sancti Martyris memoriam in Fastis ecclesiasticis invenerim, immemorabilem ejus cultum collegi ex ipsis Actis, quæ certe ducentis & pluribus annis ante notissimum Urbani VIII Pontificis decretum conscripta sunt, & in quibus Petrus Calo Dominicanus & Petrus de Natalibus episcopus Equilinus de martyrio & honorifica illius Martyris sepultura testimonium reddunt. Nunc tantum superest, ut ipsa Acta prælo subjiciamus & consuetis annotationibus illustremus.

ACTA
Collectore Petro Calo Dominicano.
Ex Ms. Codice de Vitis Sanctorum part. 2 fol. 87.

Magnus mart. in Cappadocia (S.)

BHL Number: 5154

EX MS.

[Sanctus a paganis comprehensus] Magnus a parentibus Christianis doctus legem & fidem Christianam, vita decedentibus parentibus ejus, crescebat in fide Christi, ambulans in præceptis & justificationibus Domini sine querela, & intendens in cælum orabat Dominum. Tunc venit vox de cælo dicens: Serve meus Magne, noli timere, quia ego tecum sum. Tunc multi de populo Christiano audientes hanc vocem gavisi sunt vehementer. Pagani vero apprehendentes miserunt cum in carcerem. Nam diebus Aureliani Imperatoris persecutionem Christianis facientis, decretum exiit in universo orbe a, ut Christiani idolis sacrificarent, & qui contempsissent diversis suppliciis punirentur. Fuit autem B. Magnus in carcere diebus quatuor. Tunc flectens genua oravit Dominum dicens: Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, exaudi me servum tuum, & ne derelinquas me, Domine Deus meus.

[2] Post hæc jussit præses educi eum de carcere & stare ante tribunal suum. Et cum adductus fuisset, [sistitur præsidi,] ait illi præses: sacrifica Diis. Sanctus Magnus respondit: Jam semel tibi dixi, & iterum dico tibi, quia Christianus sum, & non sacrificabo dæmoniis. Præses dixit: Forsitan in hoc confidis, ut magiæ tuæ ita prævaleant, quod ignis te non possit superare. Immola diis. Sanctus Magnus dixit: Quibus diis me vis immolare? Præses dixit: Soli Mercurio & Apollini. Magnus respondit: Justum tibi videtur, ut sacrificem Apollini, quoniam qui illi sacrificant perdent animam; Apollo enim perditio interpretatur b.

[3] [qui eum damnat ad flammas,] Audiens hoc præses jussit eum mitti in caminum ignis ardentis. Tunc præses præcepit Alexandro & Cosimo sacerdotibus idolorum: Tollite eum ante faciem meam, & ponite eum in camino, ut consumat eum ignis. Et accipientes eum perduxerunt in locum, ubi caminus ignis paratus erat ardens. Respiciens B. Magnus in cælum ait: Domine Deus meus exaudi me servum tuum, qui propter nomen tuum hæc patior, & tu mihi præsta, ut integre permaneam in fide confessionis tuæ: tu me libera de isto igne, quoniam isti malitiosi tentaverunt mihi, ut cognoscant omnes, qui te non noverunt, & credant, quia tu es Deus solus & gloriosus in universo mundo. Completa vero oratione; consignavit se in nomine Christi. Tunc apprehendentes eum miserunt in caminum ignis, statimque flamma extincta est. Beatus vero Magnus glorificabat Dominum dicens: Gratias ago tibi Domine, quia sicut visitare dignatus es tres pueros in camino ignis, & liberasti eos ab incendio ignis, ita & me servum tuum liberare dignatus es. Fuit autem in camino tres dies. Post diem tertium jussit præses aperiri caminum, & invenerunt eum illæsum.

[4] [quas bis illæsus evadit.] Tunc præses furore repletus, jussit iterum caminum succendi multo amplius, quam ante succensus fuerat. Statim autem Spiritus sanctus in columbæ specie descendit de cælo & pressit ignem. Erat autem flamma divisa in duas partes, & non contingebat eum, nec contristabat, nec. quidquam molestiæ inferebat. Post quinque vero dies jussit præses iterum aperiri caminum, ut vel ossa ejus invenirent. Venit illuc multitudo militum, ut videret, quod de eo factum fuisset: audieruntque S. Magnum psallentem & Deo laudes dicentem. Stupefacti vero reversi ad præsidem dixerunt ei: Domine præses, hic homo non est magus; sed est Deus ejus magnus. Audiens hoc præses miratus est quod tanta flamma ignis non læsisset eum, & ait: Forsitan magiæ ejus prævaluerunt; & ait ad ministros suos: Adducite eum ad me. Aperientes autem milites caminum, viderunt quasi millia multitudinem Angelorum cum multa gloria, quos Christiani fratres viderunt. Erat autem S. Magnus sedens in medio fornacis, & glorificabat Deum. Dixerunt autem ad eum milites: Magne, egredere foras; vocat te præses. Egrediente autem eo recesserunt inde angeli. Cum autem stetisset Magnus ante præsidem, dixit ad eum. Quid est, Magne, quod sic prævaluerunt magiæ tuæ, ut non te læderet ignis: quomodo autem extinctus est, dic mihi, & nihil te noceo, sed jubeo te dimitti. Sanctus Magnus respondit: Ego feci per virtutem Domini mei Jesu Christi signum Crucis, & ignis extinctus est a latere meo. Tunc præses ait ei iterum: Vere die mihi; quomodo maleficia tua extinxerunt tantum ignem. Sanctus Magnus respondit: Gratias ago Deo meo, quia non sum maleficus, sed Christianus.

[5] [Deinde etiam bestiis ferocibus] Tunc Alexander præses dixit ad præpositos venatorum: Adducite mihi feras diversas, quæ eum consumant. Tunc venatores fecerunt, ut dixerat, & introduxerunt B. Magnum in amphitheatrum, & dimiserunt ei ursam pessimam; quæ currens stravit se in terram, & lingebat pedes ejus. Postea dimiserunt ei leopardum, qui currens exilivit ad collum ejus, & amplexus est eum, & lingua sua extergebat sudores de facie ejus. Videns hæc præses, quia nihil læderent corpus ejus, præcepit venatoribus, ut per dies multos caperent leonem ferocissimum, ut vel sic consumeret Martyrem Christi. Mox eo jubente comprehensus est a venatoribus leo miræ magnitudinis, & productus ad civitatem; & nuntiatum est præsidi, quod valde immanissimus leo aleretur in cavea. Præses autem nimia lætitia est gavisus, & præcepit leonem illum sancto Martyri dimitti; quem cum non statim ministri dimitterent præ timore, venit ille leo & descendit in civitatem rugiens & fremens, & nullum hominum læsit, sed festinans amphitheatrum patentibus seris ingressus est. Et respiciens eum sanctus Magnus dixit: O creatura Dei, ecce nunc propter te moras patior. Hæc eo loquente, amphitheatri ostia ab angelis clausa sunt, & nullus potuit inde effugere, & impleto amphitheatro ascendit leo in populum, & laniavit multitudinem paganorum. Solus autem præses cum officio suo c remansit illæsus. Hoc autem fecit Deus per orationem servi sui Magni, ut illius passio compleretur. De populo vero laceratione facta est effusio sanguinis magna, & nec sic conversus est crudelissimus judex: Deus enim induraverat cor ejus. Post hæc præcepit B. Magnus leoni, ut ad proprium reverteretur locum.

[6] Vocavit autem præses S. Magnum & ait ei: Audi me & sacrifica diis, [bis frustra objicitur,] sicut ab imperatore præceptum est, ne deficias variis cruciatibus. Sanctus Magnus dixit: Hypocrita & communicator dæmoniorum, non tentabis servum Dei, quia Deo vivo, qui regnat in cælis, servio, & numquam me derelinquet Dominus Deus meus. Hæc dum diceret ad præsidem beatus Magnus, iratus præses nimium dixit ei: Audi Magne, leonem habeo ferocissimum; ad te laniandum dimitti jubeo, & si non sacrificaveris diis, ab eo confringentur ossa tua. Sanctus Magnus respondit: Ego non sacrifico dæmoniis, qui habitant in te: scriptum est enim, qui sacrificant dæmoniis, & non Deo, eradicabuntur. Tunc indignatus præses surrexit & abiit ad stadium, & præcepit venatoribus, ut leonem dimitterent super eum; & ita fecerunt. Beatus vero Magnus deambulabat in medio amphitheatri, & respiciens in cælum glorificabat Deum; & cum juxta eum venisset leo, projecit se ad pedes ejus, & osculabatur eos.

[7] Videntes autem populi, quia non læderetur a leone, cœperunt sibilis, & vocibus suis [ac] injuriis vexare præsidem, clamantes & dicentes: Tolle magum & maleficum istum de medio nostri: & colligentes lapides lapidabant eum, [ac tandem in oratione spiritum emittit.] quousque facerent montem super eum, & statim putaverunt, eum jam mortuum esse, & unusquisque ad suum reversus est locum. Post modicum facto silentio, surgens B. Magnus illæsus benedicebat Dominum. Et statim vox de cælo facta est dicens: Veni, Magne, ut congaudeas cum fratribus tuis sanctis in paradiso, devictis omnibus colluctationibus inimici, & suscipiet te Spiritus sanctus, deducetque te in requiem sanctam. Tunc B. Magnus benedicens Deum & gratias agens dixit: Domine Deus, ne statuas illis peccatum secundum ea, quæ intulerunt mihi; sed suscipe animam meam in pace. Et cum hæc dixisset [spiritum] emisit. Christiani autem rapuerunt corpus ejus, & posuerunt in sarcophago novo. Passus est autem in Cæsarea Cappadociæ sub Aureliano imperatore, & Alexandro præside I Kalendas d Septembris.

ANNOTATA.

a Hæc decreti promulgatio, quæ per universum orbem hic facta dicitur, pugnat cum testimonio Lactantii vel Lucii Cæcilii, qui in libro de Mortibus persecutorum cap. 6 de eodem imperatore sic scribit: Aurelianus cum esset natura vesanus & præceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset, tamen oblitus sceleris ejus & pœnæ, iram Dei crudelibus factis lacessivit. Verum illi ne perficere quidem, quæ cogitaverat, licuit; sed protinus inter initia sui furoris exstinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta ejus scripta pervenerant, & jam Cœnofrurio, qui locus est Thraciæ, cruentus ipse humi jacebat, falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus. Potuit tamen S. Magnus sub imperio Aureliani martyrium subire, quamvis hoc generale imperatoris edictum nondum in Cappadociam pervenisset: nam facile fieri potuit, ut ad mortem damnaretur ab aliquo præside vel proconsule, quia pagani religionem Christianam in imperio Romano vetitam sciebant.

b Alludit auctor ad verbum Græcum ἀπόλλυμι vel ἀπολλύω, quod perdo significat, ut clarum est.

c Officium hic sumitur pro ministris, ut ex sensu patet, & sæpe alias diximus.

d Primo Kalendas, id est ipsis Kalendis Septembris, ut hunc loquendi modum alibi explicuimus. Sed ob rationem in Commentario prævio allatam secuti sumus Petrum Equilinum, qui martyrium hujus S. Magni Cappadocis hac die collocavit.

DE S. ANDREA TRIBUNO AC SOCIIS MARTYRIBUS,
IN CILICIA,

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Andreas Tribunus martyr in Cilicia (S.)
Socii martyres in Cilicia

AUCTORE J. P.

§ I. Publica eorum veneratio, nomen S. Andreæ confusum, Acta, Martyrum numerus.

[1] Nomen hujus celeberrimi Martyris ac sociorum quam sit memorabile, quantaque apud posteros manserit in benedictione, [Memoria, versiculi,] testantur affatim monumenta antiqua, quæ ad nos usque de illis sunt transmissa. Incipiamus a Fastis Græcis. Typicum, quod sub S. Sabbæ nomine citatur, meminit hoc die Sancti martyris Andreæ, ducis militaris, ac sociorum bis mille quingentorum & nonaginta trium. Menologium Sirleti sic habet: Natalis sanctorum martyrum Andreæ, ducis exercitus, & sociorum duorum millium quingentorum nonaginta trium, qui Maximiani persecutoris temporibus delati apud Antiochum ducem exercitus quod essent Christiani, perseverantes in Christi confessione, ense percussi sunt. Eumdem cum honorifico nomine megalomartyris, nec non eosdem numero socios signant Menæa magna impressa, ac sequentes illis accinunt versiculos:

Ἔστησε τμηθεὶς αιμάτων λίμνας ὄχλος
Σοὶ τῷ παραστήσαντι λίμνας ὑδάτων.
Ἐννέα καὶ δεκάτῳ τάμον Ἀνδρέου αὐχένα λαμπρόν.

Truncata rivos sanguinis pro te dedit
Turba hæc, aquarum, Christe, cui rivos dabas.
Nona post decimam collum Andreæ abscidit ensis.

Censeo alludere poëtam ad genus martyrii, & ad salutarem fontem: de quo vide Acta num. 11, 12 & 13. Dicta Menæa peculiarem ac solennem faciunt de S. Andrea memoriam in Officio sacro hujus diei, condito etiam Canone in honorem Sancti, cujus hæc est acrostichis:

Ὕμνοις κροτῶ σε, Ἀνδρέα, Στρατηλάτα.


Laudes tuas, o Ductor Andrea, cano.

[2] Porro hodierni nostri Pugiles in variis aliis Fastis sacris memorantur: [elogium.] etenim in Kalendario Ruthenorum apud Possevinum fit mentio S. Mart. Andreæ: in Menæo Chiffletii, Ἀνδρέου Στρατηλάτου, Andreæ militaris Ducis. Martyrologium Arabico-Ægyptium ac Ms. Taurinense cum ipsius tum sociorum in genere meminere; quorum numerum determinat Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum eodem modo, quo Typicum ac Menologium Sirleti. Synaxarium e Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, post hunc titulum, Certamen sancti megalomartyris Andreæ militiæ Ducis, ac sociorum ejus, ponit Actorum compendium, cujus textus Græcus excusus datur ad calcem tomi 1 mensis Augusti, Latine autem sic sonat: Erat hic, imperante Maximiano, Dux militum in orientali regione sub Antiocho, qui universo militum agmini præerat. A quo postquam una cum aliis militiæ ducibus missus esset adversus Persas, & Christum invocasset, in fugam egit Persas, & post insperatam victoriam socios suos ad Christi fidem pertraxit. Accusati vero apud Antiochum, tamquam rei judicio, coram ipso adstitere: & ipse quidem in lecto ferreo ignito fuit extensus; sociorum autem ejus e quadratis lignis manus transfixi sunt clavis. Deinde autem ex aliis mille, jubente Antiocho, e regionis finibus exacti: quos ubi instruxisset Sanctus, ad Christi fidem adduxit. Rem ubi comperisset Antiochus, eosque simul cum his, quibus præerat, esset insecutus, omnes ense interemit, omniumque postremum Andream, illustrem Christi martyrem, & inter athletas fama celebrem.

[3] [Celebre etiam S. Andreæ ac Socc. nomen] Quam memorabile hujus nostri Megalomartyris seu magni Martyris nomen est apud Græcos, tam celebre etiam est apud Latinos, antiquissimis utique ac primæ notæ Martyrologiis inscriptum. Nam Usuardus hac die ita eum refert: Natalis sancti Magni, seu sancti Andreæ martyris, cum Sociis suis duobus milibus quingentis nonaginta & septem. Ad quam annuntiationem ista jam pridem in Usuardo a nobis edito & illustrato observata sunt: Andream apud Græcos inclytissimum MEGALOMARTYREM Martyrologi nostri Latini verosimillime ex Græca appellatione binomium fecerint Magnum seu Andream. Sic etenim Beda, prout apud nos editus est, & ex eo Rabanus, Romanum parvum, Ado, &, cujus jam verba dedimus, Usuardus. Melius fortasse legissent, magni Andreæ: neque enim verosimile puto, Martyrologos nostros Andream tribunum militum cum Magno episcopo Anagnino confundere voluisse. Hanc observationem de duplici nomine eidem nostro Martyri perperam indito, inferius confirmare conabimur. Habemus interim ex dictis (nihil quippe cogit omnes illas annuntiationes huc integras transcribere) magni nominis martyrem fuisse S. Andream in Ecclesia Latina. De Wandelberto postea agemus. Martyrologium Romanum modernum ita de illo legit ac sociis, quorum tamen numerum non determinat: In Cilicia natalis sancti Andreæ tribuni, & Sociorum militum, qui victoria de Persis divinitus adepta, ad fidem Christi conversi, & hoc nomine accusati, sub Maximiano imperatore in angustiis Tauri montis ab exercitu Seleuci præsidis trucidati sunt.

[4] [apud Latinos.] Quia vero circa annuntiationem apud Galesinium nonnulla mox erunt notanda, illam quoque hic præmittere visum est. Sic igitur sonat: Cæsareæ, sanctorum martyrum Magni, Andreæ, & Sociorum, qui bis mille quingenti & nonaginta septem, cum leonem conspexissent in homines a fide alienos sævientem, ad beati martyris Magni pedes mansuetum & prostratum jacere; rei admirabilitate commoti, ad Christi fidem se contulerunt. Quamobrem Alexandri præsidis jussu capite plectuntur. Magnus vero lapidibus obruitur. Annuntiatio hæc convenit S. Magno, cujus martyrium pluribus describit Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 76; in quo tamen cum nullum de S. Andrea inveniam vestigium, mirum mihi accidit, ipsius nomen intrusum legi in dicta annuntiatione. Sed res hæc pluribus tractatur apud nos hac die, qua de sancto Magno Cappadoce agitur pag. 717. Nunc de hallucinatione Martyrologorum superius indicata & hic pluribus refellenda tractabimus; e qua videtur originem traxisse Galesiniana.

[5] Et ea quidem est duplex; altera in eo versatur, quod S. Andreæ addiderint nomen non suum, [Hallucinatio corrigitur.] Magni videlicet; altera incertior priore, quod alicubi forte S. Magnus aliter annuntietur, quam debeat, uti mox referam. Ad priorem quod attinet, præter illa, quæ paullo ante præmisimus, hæc addo ad majorem illorum confirmationem. Baronius in notationibus hac die XIX Augusti ad annuntiationem Martyrologii Romani Andreæ Tribuni & Soc., De his, ait, hac die Usuard. & Ado; licet Andream cum S. Magno confundant. Hunc errorem etiam castigat Lambecius Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8 pag. 202, ubi occasione versionis Latinæ & exordii Actorum S. Andreæ ac sociorum apud Surium hac die, Martyrium S. Andreæ, Ducis exercitus, & sociorum, autore Symeone Metaphraste. Vocatur autem hic Andreas etiam Magnus &c., sic scribit: Hoc non est intelligendum de nomine proprio Magni; quippe quod S. Andreas Stratelates non habuit; sed tantum de titulo Μεγαλομάρτυρος, sive MAGNI MARTYRIS, qui illi in hujus narrationis inscriptione Græca honoris causa tribuitur. Perperam igitur & absurde in Adonis archiepiscopi Viennensis Martyrologio die XIX Augusti legitur: Natalis sancti Magni seu sancti Andreæ &c. Merito itaque ista, Vocatur autem hic Andreas etiam Magnus, omissa sunt in editione Surii, anno 1618 Coloniæ edita. Hæc de errore isto. In alium forte lapsus est Wandelbertus, dum eidem Martyrum manipulo videtur adjunxisse S. Magnum Cappadocem, cui aliam martyrii palæstram supra assignavimus. Sic enim canit:

Magnus & Andreas quarta denaque coruscant:
Septem nonaginta & quingenti comitantur,
Quos pariter Sancti simul his bis mille sequuntur.

[6] Varia sunt Actorum exemplaria. Lambecius loco citato pag. 201 & 202 unum affert hoc titulo ac principio: [Acta] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ. Ἄθλησις τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου μεγαλομάρτυρος Ἀνδρέου τοῦ Σρατηλάτου, καὶ τῶν σὺν αὐτῳ τελειωθέντων δισχιλίων πεντακοσίων ἐννενήκοντα τριῶν. Ἐν τοῖς χρόνοις τῆσ τοῦ ἀσεβεστάτου Μαξιμιανοῦ βασιλείας διωγμὸς κατὰ Χριστιανῶν ἐγένετο μέγας, καὶ μάλιστα ἐν τοῖς μέρεσι τῆς Συρίασ· εἶχεν δὲ τότε τῆς ἐκεῖσε στρατηγικῆς τάξεως τὴν ἀρχὴν Ἀντίοχός τις, δεισιδαίμων ἄνθρωπος ὠν &c. Id est: Eadem die (XIX Augusti) certamen sancti & gloriosi magni-martyris Andreæ, ducis exercitus, & bis mille quingentorum nonaginta trium cum eo peremptorum. Temporibus impiissimi Maximiani imperatoris magna adversus Christianos mota est persecutio, maxime in partibus Syriæ. Quidam autem Antiochus, superstitioni deorum addictus homo, ibidem tunc ordinis militaris imperium tenebat &c. Observat Lambecius hanc narrationem Latine exstare apud Laurentium Surium, ac Symeoni Metaphrastæ ibidem tribui, ut modo indicatum est. Sed nullum ejusdem vestigium invenio apud Allatium in Diatriba de Symeonum scriptis a pag. 124, ubi Vitas enumerat, quas tamquam Metaphrastæ proprias signat. Consule quæ dicta sunt tomo 11 hujus mensis pag. 719 de Actis S. Eupli martyris. Habemus etiam exemplar Græcum in nostro codice ✠ Ms. 194, cujus exemplaris titulo prænotantur Eadem in Ms. Cæsar. 45 pag. 221 exstare. Aliud Græcum apographum asservamus hoc titulo: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος τοῦ Σρατηλάτου, ex cod. Ambros. N. f. n. 152, sicut additur in eodem apographo. Incipit: Τὸν θαυμαστὸν Ἀνδρέαν τὴν στατηλάτην. Mirabilem Andream exercitus ducem &c.

[7] [& eorum] Baronius anno Christi 301 collectionem historicam Actorum intexuit: quæ quidem, ait ibidem num. 5, germana noscuntur. At, bona Eminentissimi Cardinalis venia, non paucæ occurrunt difficultates, quæ illis incommodant. Nam primo, ea non esse exarata a scriptore contemporaneo, illud est indicio, quod in principio illorum dicantur ista: Persecutio quædam magna contra Christianos commota est .. Erat tempore illo Antiochus quidam .. Et inferius, Celeberrimus Martyr vocatur Sanctus. Postea vero sequitur: Statim autem, quemadmodum sanctus Martyr precibus suis postulaverat, locus in quem venerandus sanguis ille Martyrum defluxerat, fons quidam effectus est, omnigenarum ægrotationum sanitatem afferens, qui fons AD HODIERNUM USQUE DIEM gratiis redundat. An illa auctori synchrono conveniunt? Secundo, oratio S. Andreæ, in qua dicit, Domine Deus .. accipe mei peccatoris .. preces, eorumque omnium, qui mecum sunt .. omnibusque his qui necessitatis tempore nostra, qui sumus indigni, nomina invocaverint, præsta petitiones illas, quæ ad salutem pertinent; quique ad locum hunc confugerint, eos protege .. & quo loco humilis sanguis noster effusus fuerit, fiat illic curationum fons &c. Oratio, inquam, illa merum est episodium, cum a nemine potuerit audiri nisi a solis ipsis Martyribus, quibus per tempus non licuit eam aliis referre. Accedit eo, quod non satis videatur consentanea humilitati Christianæ, quæ in Martyribus elucere debet.

[8] [examen;] Tertio, mirum etiam videri potest, S. Andream, Christi fidem amplexum, prælio uni, quin immo pluribus, prout apparet, sese exposuisse, antequam petiisset atque obtinuisset baptismum. Audiantur Acta: Inter idolorum cultores velut rosa florebat inter spinas .. fidelissimus Dei servus & martyr Andreas .. Hic .. Jesu Christi opem assecutus adversantium bellorum hostes superabat, & multis egregiis ac strenuis facinoribus excellebat. Bello autem contra Persas ipsi commisso, eos solos, quos manifeste cælestis gratia ei designavit, secum habens, oppositis hostibus prælium intulit. Jam vero cum esset congressurus cum hostibus, eorum ingentem multitudinem divinæ cognitionis argumentum suis militibus proposuit: nondum enim Christi Dei nostri fide donati fuerant: qui illustrem de hostibus ipsis victoriam deportarunt. Sequitur postea S. Andreæ confessio, cruciatus in ignito lecto æneo, sociorum militum supplicium &c., quibus tandem cum ipsius tum militum subditur baptismus, quem dicuntur suscepisse a Petro urbis Tarsensis episcopo, postquam eo clam discessissent. Nos interim ex dictis concludimus, in hujusmodi Actorum historia non tam relucere sinceram narrationem, quam Græculi scribillatoris, quisquis demum ille fuerit, compositionem: id quod confirmabitur ex aliis quibusdam incommodis, quæ inferius proponentur. Vide Annotata.

[9] Numerus sanctorum Martyrum non ponitur eodem modo apud Græcos ac Latinos. [Martyrum] Hi quippe exstitisse illos memorant bis mille quingentos nonaginta septem, ex præmissis supra num. 3; Martyrologium Romanum non signat numerum: in cujus determinatione Fasti Græci num. 1 citati fere cum Latinis antiquis consentiunt. Acta nullum quidem etiam numerum determinant; sed magnus fuerit necesse est, cum ingentem Persarum multitudinem debellarit, & Andreas cum tota sua forti & a Deo electa phalange, uti loquuntur Acta, martyrium sit consecutus; quamvis illum milites quidam ex iis, qui cum ipso fuerant .. apud Antiochum detulerunt, quod Deum .. confiteretur & celebraret, qui in cruce suffixus fuerat. Verum quo pacto tantus cohæret numerus cum Eusebio, qui Ecclesiasticæ historiæ a Valesio editæ lib. 8 cap. 4 pag. 296 hæc refert: Postquam .. dux Romani exercitus nescio quis (intelligo Maximianum Galerium) Christianos milites persequi aggressus, eos, qui in exercitu merebant, lustrare cœpisset ac recensere, & Christianis liberam eligendi potestatem fecisset, ut vel imperatorum jussis obtemperantes honoris sui gradum retinerent; vel si parere nollent, honore militiæ nudarentur: complures regni Jesu Christi milites, nominis illius confessionem seculari gloriæ ac felicitati, qua fruebantur, absque ulla cunctatione prætulerunt. Ex quibus pauci admodum (in Græco est εἷς που καὶ δεύτερος, id est, unus & alter) non modo dignitatem, verum etiam vitam amittere pro defensione pietatis sustinuerunt: cum is qui religioni nostræ struebat insidias, parce adhuc & raro sanguinem quorumdam fundere auderet. Verum ubi apertius se ad bellum accinxit, dici non potest, quot & quantos Christi Martyres in omnibus locis atque urbibus passim cernere licuerit, post famosum videlicet edictum contra ecclesias propositum Nicomediæ, de quo cap. 5 meminit idem Eusebius.

[10] Si itaque Pugilum nostrorum martyrium differre liceret usque ad illam crudelissimam persecutionem, [numerus.] qua in omne genus hominum a tyrannis sævitum est, textus Eusebii non crearet difficultatem; sed cum eo usque non videatur differendum, saltem secundum Acta, prout videlicet ea nunc exstant; non videmus, quo pacto satis commode ad verba Eusebii responderi queat. Diximus, saltem secundum Acta &c., quæ S. Andreæ ac sociorum militum cædem narrant accidisse post bellum Persicum: circumstantia vero illa fortasse adjecta fuit a non satis cauto exornatore Actorum, quæ aliunde non sunt magnæ admodum auctoritatis. Quidquid sit, nos ingentem illum sociorum Martyrum numerum, in Græcis pariter ac Latinis Fastis consignatum, relinquimus in antiqua sua possessione, ita tamen ut, Martyrologium Romanum secuti, eum in titulo ante hunc Commentarium nostrum non determinaverimus. Nunc a numero Martyrum pergamus ad tempus martyrii.

§ II. Tempus martyrii expensum.

[Notationi temporis] Cursum, inquiunt Acta, martyrii sui beatissimus Andreas cum tota sua forti & a Deo electa phalange perfecit decimo nono die mensis Augusti, die Dominico. Littera G, quæ hic est littera diei XIX Augusti, non invenitur tamquam littera Dominicalis signata ad nostrum propositum, nisi anno 294 & 305; unde consequens est, ut secundum Acta innecti debeat martyrium illud anno alterutri. Si autem anno 305 id affigas, satagendum est, ut dictus annus componatur cum modo, quo Maximianus Martyres tractari jussisse fertur in Actis, & cum reliqua eorumdem Actorum serie, rebus ibidem ita expositis, ut dictu difficile videatur, eas accidisse tempore persecutionis generalis Diocletianeæ. Adde, quod memorent accidisse palmam martyrii quando erat bellum illud contra Persas, quo a S. Andrea ejusque sociis insignis victoria relata de ipsis fuit: unde fit, ut tempus martyrii pendeat a tempore istius belli secundum Acta. Baronius ad annum Christi 301 num. 1 Diocletianum imperatorem cum suo collega Maximiano tunc triumphasse de Persis affirmat: & ibidem num. 2. Porro, ait, enituit in bello Persico eximia virtus Andreæ tribuni militum &c.

[11] [in Actis signatæ] Sed Pagius ad dictum annum num. 2 illum triumphum celebratum affirmat anno CCCIII, quo Lactantius lib. De mortibus persecutorum cap. 17 Diocletianum Romæ Vicennalia celebrasse tradit. Nam cum triumphus ille Romæ exhibitus fuerit, ut Eusebius in Chronico, Eutropius & Cassiodorus testantur, & ante annum CCCIII post victoriam Persicam Diocletianus Romæ non fuerit, liquet eo anno triumphum hunc actum esse. Præterea triumphos cum Vicennalibus & id genus festis de more exhibitos fuisse, sæpeque dilatos, non semel insinuavi. Quare licet pax inter Romanos & Persas jam ab anno CCXCVII sancita fuisset, tamen triumphus de Persis anno tantum CCCIII actus. Et, nonnullis interjectis, ad anni 301 numerum 2, quos e Baronio citabam, & seqq. observat ista: Diocletianus .. nullum hoc anno de persecutione Christianorum promulgavit edictum, sed tantum in milites sævitum. Quare Martyres, de quibus Baronius, ante annum CCCIII passi non sunt. Alii Martyres isti huc non spectant, sed S. Andreas cum suis militibus, quorum martyrium ex jam dictis apud Baronium, ac criticum ejus, consummatum sit anno 301.

[12] [opponuntur] Sed quo minus eorum adstipulemur sententiæ, obstat 10. Pax inter Romanos & Persas jam ab anno CCXCVII sancita fuerat, uti modo fatebatur Pagius, Persis videlicet a Galerio cæsare tunc victis, ex eodem auctore ad istum annum num. 6 & 7. Cur ergo sanctorum nostrorum Militum martyrium differri debeat ad annum Christi 301? Cur Pagius secundum sua principia illud non ponit citius, cum anno 298 militum persecutionem affigat, dicens ad eumdem annum num. 2: Persecutio adversus milites hoc anno inchoata, ut recte Prosper in Chronico. Sicut igitur persecutio generalis in ipsis utriusque Augusti (sermo est de Diocletiano & Maximiano Herculio) Vicennalibus cœpit; sic & ejus quædam velitatio in utriusque Quindecennalibus. 2o. Cum dicant Acta num. 2: Tempore illo accidit, ut Persicarum copiarum pars quædam fines transiliret, & bellum adversus Antiochum suscitaret: cumque bellum illud S. Andreæ ab Antiocho demandatum fuerit, non utique ex dictis post annum 297, quo pax inter Romanos & Persas sancita; quidnam cogit illius ac sociorum martyrium procrastinare usque ad annum Christi 301? 3o. Cum denique hic annus componi non possit cum ratione temporis, quo martyrium accidisse memorant Acta, nimirum decimo nono die mensis Augusti, die Dominico, sicut supra observatum est; melius quidem nobis videretur, Acta in hoc defendere, & erroris non condemnare, si probabili aliquo argumento eo non compelleremur. Est autem illud:

[13] Theodericus Ruinartius inter Acta sincera & selecta a se vulgata pag. 309 & seqq. editionis primæ, [difficultates,] exhibet Acta S. Maximiliani martyris, in quibus præter alia, anno Christi 295 quarto Idus Martii eum impellentia ut militiæ nomen daret, dicuntur ista: Maximilianus respondit: Militia mea ad Dominum meum est. Non possum sæculo militare. Jam dixi, Christianus sum. Dixit Dion proconsul: In sacro comitatu dominorum nostrorum Diocletiani & Maximiani, Constantii & Maximi, milites Christiani sunt & militant. Quomodo igitur, si anno 295 milites Christiani fuerint inter turmas Maximiani & in aula ejus, quomodo, inquam, in Milites nostros Christianos anno Christi 294 sub Maximiano sævitum est? Accedit eo, quod non satis verosimile videatur, tyrannidem persequendi Christianos a solo Maximiano esse exsecutioni mandatam, nisi post victoriam, quæ anno 297 de Persis relata fuerit, quæque animum ejus inflarit, cristasque ejus erexerit ad audendum quidlibet. Et vero contextus Actorum S. Andreæ non obscure insinuat, Maximianum tunc temporis rem gessisse in Oriente: & extra tempus belli Persici videtur semper egisse suas partes Illyricum versus, cum apud Lactantium lib. De mortibus persecutorum cap. 18 dicat, Jam fluxisse annos quindecim in Illyrico vel ad ripam Danuvii, quibus relegatus cum gentibus barbaris luctaret, cum alii intra laxiores & quietiores terras delicate imperarent.

[14] Atque hæ sunt difficultates, quæ in figendo tempore martyrii sese offerunt. [propter quas martyrium ponimus sub Maximiano.] Quandoquidem vero non est mihi promptum solvere hunc nodum saltem inhærendo Actis, satius esse duxi eumdem scindere, & nostrorum Pugilum martyrium ponere cum Actis sub Maximiano, sub quo etiam illud signat Martyrologium Romanum, non determinato ejusdem martyrii anno. Dixi saltem inhærendo Actis: nam si eorumdem scriptor habuerit ante se documenta melioris notæ, illaque ita transformarit ornatu ac interpolatione, ut incommoda superius expensa ad istam causam sint referenda; tunc non video, cur tempus martyrii innecti non possit persecutioni Diocletianeæ; cur non item diei Dominico, atque adeo anno æræ vulgaris 305, post imperatoria videlicet illa edicta (Vide Acta num. 5 & num. 8) quæ abinde anno 303 adversus Christianos prodiere; cur denique cum Actis dici nequeat illud accidisse imperatore Maximiano, nempe veri ac proprii nominis imperatorem intelligendo, qui ante dictum annum 305 cæsar dumtaxat fuerat; quamquam cum adjecto jam tum ab anno 292 etiam titulo imperatoris, uti legitur apud auctorem neotericum Gallum Historiæ imperatorum tom. 4 in Diocletiano art. 9 pag. 21. Quia vero plane supervacaneum judico, alterutrum e duobus, quæ apud me sunt, Græcis exemplaribus supra indicatis in Latinum convertere, exhibeo

ACTA
Metaphrastæ adscripta & apud Surium edita.

Andreas Tribunus martyr in Cilicia (S.)
Socii martyres in Cilicia

EX Surio.

Caput I.

Imperatore Maximiano, homine valde impio, persecutio quædam magna contra Christianos commota est, præcipue autem in regionibus Syriæ. [S. Andreas multis factis bellicis clarus] Erat tempore illo Antiochus quidam, superstitioni plurimum deditus, militares ordines sub imperio suo regens: qui propter idolorum insaniam, contra pios homines furorem acrem spirabat. Sub eo viro, quem Antiochum nominatum diximus, multi tribuni militares ejusdem erroris participes numerabantur. Inter quos velut rosa florebat inter spinas, & inter graveolentes odores fragrans aliquis vapor, fidelissimus Dei servus & martyr Andreas: qui latuerat quidem antea, sed postea manifeste apparuit. Hic propter ardentem zelum atque pietatem, magni Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi opem assecutus, adversantium bellorum hostes superabat, & multis egregiis ac strenuis facinoribus excellebat.

II.

[2] Tempore illo accidit, ut Persicarum copiarum pars quædam fines transiliret, [bellum gerit contra Persas,] & bellum adversus Antiochum suscitaret. Quoniam igitur repentina hostium incursio, & eorum multitudo non mediocriter ipsum perturbavit, Andreæ tunc tribuni a militarem peritiam & strenuitatem recordatus, illum ad consuetos ordines accersiri jussit, hortans eum, ut forti animo esset, utens autem his sermonibus: Tuæ, inquit, fortitudinis facinora quæque adversus hostes, & mihi & ei, qui sceptra imperii tenet, maxime nota sunt, & admodum manifesta: quapropter & dignitatis istius gradum sortitus es. Itaque magnum hoc & repentinum bellum b fortitudini tuæ committo, ut per præsentis certaminis occasionem, ad gloriam tuam superiorem major cumulus accedat. Hos cum audisset sermones optimus Christi miles Andreas, non copiis, non armis aut curribus, sed solo præpotente Deo fretus, magnum illum Gedeonem æmulatus est, & paucos quosdam milites ad ejusmodi aciem assumpsit. Eos enim solos, quos manifeste cælestis gratia ei designavit, secum habens, oppositis hostibus prælium intulit c.

III.

[3] Jam vero cum esset congressurus cum hostibus, eorum ingentem multitudinem divinæ cognitionis argumentum suis militibus proposuit: [& illustrem de illis victoriam reportat.] nondum enim Christi Dei nostri fide donati fuerant. Hæc igitur illis enarrabat: Præsens opportunitas, cælestis & divinæ cognitionis conciliatrix nobis erit: statim enim cognoscetis, quod dii gentium vere dæmonia sunt, quodque verus Deus ille est, quem ego colo, qui cælum & terram effecit. Ipse igitur cum omnia possit, opem affert iis, qui eum invocant, eosque fortes in bello efficit, & hostium cohortes facit terga vertere. En igitur, ut videtis, hostes ipsi e regione nobis sunt oppositi, copiis innumerabiles & nobis validiores; sed, agite, errorem idolorum omittentes, mecum una Deum, qui vere Deus est, invocate, ac statim videbitis hostes ipsos, velut fumum quemdam aut pulverem, coram vobis deficientes. Hæc ille dicebat. Cui milites credentes, & cum multa fiducia irruentes, oppositas phalanges in fugam converterunt, & illustrem de hostibus ipsis victoriam deportarunt. Milites autem illos ejus prælii victores, reique admirabilis supra omnium opinionem testes, sanctus vir Dei Andreas, ut electos Christi viros, perfecte, quantum in illo erat, confirmavit, & ad Dei cognitionem adduxit.

IV.

[4] Ea re putatisne parum adversarium diabolum conturbatum, [Accusatur apud Antiochum, quod esset Christianus,] qui victoriam illam contra se trophæum quoddam erectum cogitavit, neque aliquid aliud eam rem fuisse, nisi propriæ potestatis casum, existimavit? Cæterum maximus Dei Athleta, ad stadium progredi paratus, quasi pignora quædam cælestia, præstantia dona ab ipso Deo percipiebat, cum & ejiciendorum dæmonum miraculis abundaret. Multos igitur in singulos dies impuris spiritibus perturbatos liberabat, sicque lethale vulnus diabolo infligebat, & invidum & superbum hostem maxime subjiciebat. Cum vero quæ ad bellum pertinebant, Viro sancto ex sententia processissent, & adversus Persas trophæum statuisset, venit cum suis militibus in urbem Antiochiam. Statim autem illum milites quidam ex iis, qui cum ipso fuerant, invidia & livore incitati, cum bonum illud non voluntarie d delegissent, apud Antiochum detulerunt, quod Deum Dux confiteretur & celebraret, qui in cruce suffixus fuerat. Ea res maximam iram Antiocho attulit, & misit quosdam ex ordine militari, qui ab eo discerent, quod verum erat, & planum facerent. Cumque per eos, qui missi fuerant, rem ita se habere certo audivisset, apud eum per internuntios partim assentationibus, partim minis, partim admonitionibus usus est: commemoransque suum in Christianos odium & acerbitatem, per ipsos internuntios ei dicebat: Cum noveris, quemadmodum & qualibus tormentis sustulerim Eutychium Polyeucti filium e, & multos eorum, qui una cum illo Christi fidem secuti sunt, ac quemadmodum neminem ipsorum misericordia prosecutus fuerim, tu quo nunc consilio, aut qua spe hominis in cruce suffixi mentionem proponis?

V.

[5] Ad hæc Andreas respondit: Maxime istis verbis, quæ dicit, constantiam meam Antiochus corroborat. [ac præclaram coram eo edit confessionem fidei,] Nam si omnes, quos nominatim protulit, gravibus tormentis ab illo subjecti, victores ipsius extiterunt, & Christo Deo coronati athletæ adstiterunt, quare non & ego studere debeo amicus, vel potius Domini mei Jesu Christi servus, omni tempore permanere, ut eadem, quæ illi, consequar præmia? Has voces per eos, qui celeriter, quæ dicebantur, excipiebant, & literis mandabant, a sancto Viro prolatas accepit Antiochus ille arrogans, & a Dei pietate abhorrens, eumque vinctum ad se duci jussit, & omnibus audientibus interrogari, & aperte fateri, num imperatoris edicto, an suo Deo, parere vellet. Ille autem præsentibus hominibus, angelis, & tota spectabili & creata natura, distincte, aperte & confidenter Christum confessus est. Itaque superbissimus præses acerbissimum supplicium adversus illum excogitabat, & ironia quadam utens, Quoniam, inquit, multum laboris Andreas in bellis perpessus est, & victoriis non paucis coronatus fuit, remissionis & requiei viam ac rationem ipsi excogitavimus.

[6] Jussit igitur æreum lectum componi: qui cum valde accensus fuisset, sanctum virum Andream supra illum poni jussit. [igne etiam probatam.] At ille præsenti & alacri animo in lectum illum, tamquam in molle aliquod stratum insilivit, & in illo decubuit, statimque vehementem cruciatum sensit, cum totum ejus corpus combureretur, & undique ignis ardore fervesceret. Mox vero propter eximium fidei suæ fervorem, requiem & recreationem habuit, cum ignis ipse relaxatus esset. Duxit etiam nefarius ille judex quosdam ex eorum militum numero, qui una cum ipso strenue in bello se gesserant, & vere in Deum crediderant, ipsorumque manus in lignis, quadratam figuram habentibus, suffigi jussit, ridensque ab eis quæsivit, num ea res esset illis voluptati. Repente illi animo valde prompto sibi eam rem jucundissimam esse affirmarunt, hæc addentes: Utinam Christi simus imitatores, qui propter nos in ligno crucis suffixus fuit! Deinceps ad divinum Andream tyrannus interrogationes suas convertens, periculum faciebat, num talem cruciatum expertus, sententiam mutasset, & a Christianorum fide animum avertisset. Sed cum is respondisset, se coronam illam, quam, qui ad finem usque patientiam retinent, adipiscuntur, a Deo expectare, neque umquam ab iis, quæ recte & firmiter statuta sunt, se decessurum, jussit tyrannus Andream e loco illo eductum, in carcere diligenter custodiri, verbo quidem, quod martyri tempus dare vellet, ut rem suam melius consideraret, & sententiam mutare posset: re autem vera hoc faciebat, ut ipse interea scire posset, quænam esset super Andrea, cæterisque Militibus Christianis, imperatoris sententia.

VI.

[7] Statim igitur ad Maximianum literas misit, & rem illam significavit. [Deinde tantisper liber dimittitur cum sociis suis;] Maximianus cum de Andrea & iis, qui cum illo erant, certior factus est per eas literas, quas supra diximus, existimans non parum perturbationis & tumultus ad eum perventurum, si tam insignem & clarum Ducem exercitus, totque & tantos viros, qui cum ipso erant, milites optimos gladio percuti juberet, rescripsit ad Antiochum, ut artificio aliquo aut versutia viros latenter ad id, quod vellet, perficiendum alliceret, neque rerum novandarum, aut seditionis occasionem toti exercitui præberet. Hæc scripsit imperator, illud considerans, quod si, cum aliquibus obscuris hominibus, quorum crimina sint incerta, pœnam judex inferre vult, ad illorum causam defendendam plerique propensi sunt, eo magis in hoc Viro id fieret, qui & dignitatis gradum tenebat, & non vulgares labores, multorum virorum testimoniis comprobatos, pertulerat, ac ordini militum non contemnendo præerat. Quamobrem in suis ad Antiochum literis adjunxit: Placet mihi, hujusmodi Viros a carcere liberari, quasi anteactarum rerum venia iis concessa: paulo autem postea, nisi resipuerint, tamquam ob aliud crimen delatos, illos ipsos graviter puniri.

VII.

[8] Antiochus igitur cum has literas a Maximiano accepisset, fecit quod imperator jusserat, [sed fraudulenter: it Tarsum, & inquiritur,] & insignem Dei servum Andream, & omnes, qui cum ipso erant, ex vinculis eduxit, & libero ac securo animo vitam degere permisit. At sanctus Dei minister Andreas, ejusmodi fallaciæ inventum divinitus sibi patefactum cognovit, & eos, qui cum ipso laboraverant, ejusque admonitionibus ad divinam cognitionem perducti fuerant, secum habens, in Ciliciam ad Tarsum metropolim se contulit: jam dudum enim propositum habuerat, per Petrum, qui tempore illo religiose & sancte præsidebat jam dictæ metropoli, & multis egregie factis præstabat, Deoque ipsi gratus erat, ad salutarem baptismum perduci. Nam etsi fuerat ab initio, ut supra dictum est, fidelissimus Dei minister, & ejus donis refertus, nondum tamen divini baptismatis particeps factus erat. Antiochus cum Andreæ, & eorum qui cum ipso erant, discessionem f cognovisset, furore accensus, consiliarios suos, &, quibus uti consueverat, accersivit, quæque Andreas fecerat, cum illis communicavit, & literas misit ad Seleucum, qui in Ciliciæ administratione, quod ad militare opus pertinebat, ejus vicarius erat. Literæ autem illæ ita se habebant: Puto te audivisse de Andrea, qui olim dux fuit in exercitu maximorum imperatorum, quod nunc non solum seipsum amentiæ tradidit, sed plurimos etiam militum, quos secum habebat, concitatos, ad eam sententiam impulit, ut regalibus & divinis edictis adversarentur. Quoniam vero cognovimus clam hinc ipsum discessisse, & in Cilicum provincia nunc existere, æquitati tuæ placeat, regiæ voluntati obtemperanti, & Andream, & eos, qui cum ipso sunt, persequi, ac detentos & vinctos nostris manibus tradere. Quod si adversati fuerint, aut fugere jam cœperint, militaribus gladiis confice.

VIII.

[9] Seleucus cum ejusmodi literas accepisset, expeditos & probatissimos milites, [baptizatur uti & milites ejus, quibuscum fugit] quos Romani ordinarios g appellant, quamplurimos secum habens, (erat enim & ipse contra Christi servos nimio furore percitus) ad Tarsensium urbem properavit, cum sanctorum Hominum catervam illic esse didicisset. Andreas vero sanctus vir, cum id præcognovisset, petiit a beato Petro episcopo sanctissimum baptisma. Quod multo cum desiderio & certandi ardore suscepit una cum fidelissimis militibus, quos secum habebat h. Erat autem cum Petro episcopo & Nonnus episcopus Berœæ. Post hæc Andreas celeritate usus, exiit in locum, qui dicitur Taxanite, non metu id faciens, sed ut præceptum Domini servaret, quod ita definit: Cum persecuti vos fuerint, ex una civitate fugite in aliam. Seleucus vero cum audivisset divinum illum Virum ex ea urbe migravisse, solicitudine & confusione quadam affectus, & præ tristitia vultum mutatum habens, intento cursu & ipsum, & ejus socios insequebatur. Porro Andreas, cum & e loco Taxanite discessisset, totum montem Taurum peragravit usque ad fines ejus regionis, quæ Tamalme i dicitur. Cum venisset autem ad castellum, quod dicitur Orchesum, in Armeniorum provincia situm prope Melitinensium illustrem metropolim, pervenit inde ad Chausorii & Charavatinensium regiones. Id cum nesciret Seleucus, neque rationem aliquam inire posset, qua sciret, per quam viam sanctus ille Vir iter fecisset, venit accurrens ad eum homo quidam, Martinus nomine, qui significavit, Andream ad Taurum montem pervenisse, & per cum ad alia loca transiisse.

IX.

[10] Tum persecutor ille, cum id didicisset, celeriter venit ad locum, [ad Tauri montis angustias:] qui dicitur Capsurius. Celeberrimus autem martyr una cum fidelissimis illis militibus secum versantibus, properavit ad eam regionem, quæ dicitur Androcaloni, & in Tauri montis angustias k se dejecit. Causam vero quare angustiæ vocentur, ejus loci figura declarat. Duo enim montis juga vicissim sibi opposita, ac paulatim coëuntia, fere inter se copulantur: sed flumine l præterfluente distincta, angustias quasdam efficiunt, quæ fere inviæ sunt: hiatum vero præcipitem inter se habent, magnum illum quidem, & vel iis, qui ipsum adspiciunt, terribilem. Hac de causa ejus loci situs talem appellationem accepit. Magnus m ergo & celeberrimus martyr, cum ex divina prædictione loca illa suo & eorum omnium, qui cum ipso erant, martyrio præfinita esse cognovisset (Oportebat enim eum, qui divinum cursum conficiebat, & per angustam & arctam viam ambulabat, ad cæleste Dei regnum ingredi) ulterius progredi destitit. Tunc Seleucus venit, & vidit loca, in quibus Viri illi a Deo ducti constiterant: in eos autem exercitum, quem secum habebat, immisit. Id cum sensisset Dei minister, & se & socios suos ad preces excitans, ait: O amici & commilitones, ac filii mei, nunc est tempus acceptabile, nunc dies salutis: perstemus in Dei amore, resistamus animo æquo & forti, quemadmodum præcepit nobis Deus: manus nostras non ad ulciscendos persecutores; sed ad Deum precandum, eique gratias agendum erigamus, quod nobis concesserit, ut ad horam hanc venire potuerimus, quo partem & sortem cum omnibus iis, qui sanctitate præditi sunt, assequamur. Supplices ab illo postulemus, quod martyrum primus celeberrimus Stephanus, cum lapidibus obrueretur, a Deo petivit, dicentes & nos: Domine Jesu Christe, accipe spiritus servorum tuorum, quos in manus tuas commendamus.

X.

[11] Cum vero in medio ipsorum constitisset, manibus atque oculis in cælum erectis, [ubi postquam orasset,] Deum oravit, hæc dicens: Domine Deus, qui magnus es & omnipotens, accipe mei peccatoris & indigni servi tui preces, eorumque omnium, qui mecum sunt, & fidem tuam immobilem servaverunt: omnibusque his, qui necessitatis tempore nostra, qui sumus indigni, nomina invocaverint, præsta petitiones illas, quæ ad salutem pertinent: quique ad locum hunc confugerint, eos protege, & a malo ac necessitate libera, largiens ipsis sanitatem animæ & corporis: & quo loco humilis sanguis noster effusus fuerit, fiat illic curationum fons, & spirituum impurorum redargutio ac liberatio, ut terribilis & sancti, benedictique nominis tui, unigeniti etiam Filii tui Christi Dei nostri sanctissimi, & vitam dantis Spiritus sancti gloria celebretur in secula seculorum, Amen n. Completis his precibus, adstiterunt statim persecutores, feris immitibus crudeliores. Ipsi vero, tamquam agni simplices ad immolandum ducti, mansuete & leniter seipsos illorum manibus tradiderunt, communem omnium Dominum imitantes.

XI.

[12] Profani igitur illi & nefarii persecutores, ferociter, [interficitur cum sociis MM., ubi fons miraculosus.] & cum quodam (ut ita dicam) dentium stridore ac fremitu irruentes, strictis gladiis beatissimos Viros interfecerunt, & illorum multo sanguine præterlabentem fluvium impleverunt. Statim autem, quemadmodum sanctus Martyr precibus suis postulaverat, locus, in quem venerandus sanguis ille defluxerat, fons quidam effectus est, omnigenarum ægrotationum sanitatem afferens: qui fons ad hodiernum usque diem gratiis redundat, & curationem singulis accommodatam largitur. Quamobrem non ad eos solum, qui prope, & in eo loco ac finitima regione sunt; sed ad ipsos etiam, qui longe absunt, & ab illis locis multum distant, hujus Viri sancti fama celeriter pervenit: quæ facit, ut omnes tam parvi, quam mediocres & summi viri, concursu magno illuc proficiscantur, & miracula, quæ illic fiunt, gloriose celebrent. Cursum igitur martyrii sui beatissimus Andreas cum tota sua forti & a Deo electa phalange perfecit decimonono die mensis Augusti, die Dominico o, hora secunda.

XII.

[13] Petrus vero, Tarsensis urbis episcopus, qui divino baptismatis lavacro eum purgavit, [Martyrum sepultura.] Nonnus episcopus Berœensium, Theodulus & Synesius diaconi, Marinus & Nicolaus, Eusebius & Lamyrion lectores, cum Andreas ipse, & ii, qui cum eo erant, certamen perpessuri essent, e longinquo sequebantur, cupientes eorum finem cognoscere p, quem & cognoverunt, communem, inquam, illorum omnium in Domino consummationem: quorum & venerandas reliquias reposuerunt, congruentem venerationem adhibentes. Viderunt & fontem illum venerandum, & multorum miraculorum effectorem, ex justi & magni Martyris defluente sanguine scaturientem: qui fons cum primum scaturiit, repente curationum gratiam emisit: statim enim unum ex lectoribus, quos diximus, Lamyrionem, a spiritu quodam pravo & impuro perturbatum, neque ad illum usque diem liberatum, imprimis curavit, qui cum aliis lectoribus sanus rediit. Idcirco illi Deum hymnis celebrarunt, qui vere in Sanctis suis gloriosus efficitur. Cæterum in Ciliciam amplius redire noluerunt, quoniam Petrum Tarsensis urbis episcopum, qui martyrem Andream cum sociis, ut dictum est, baptismate purgaverat, Seleucus capere studebat. Abierunt igitur, divina providentia ducti, in Isauriam q, laudantes simul & benedicentes Domino Jesu Christo: cum quo Patri simul & sancto Spiritui sit gloria nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Tribunus militaris præerat militum legioni seu parti exercitus. Apud Græcos vocatur στρατηλάτης, quod ducem exercitus etiam interpretari possis, etsi subesset Antiocho totius exercitus duci: nam dicebatur & ille etiam dux exercitus, qui vel uni tantum ab imperatore legioni præfectus erat, ut Ulpianus declarat apud Baronium ad annum Christi 301 num. 2. De tribunis autem varia observat Vossius in Etymologico linguæLatinæ ad vocem tribus.

b De bello ac pace cum Persis agit Commentarius prævius § 2.

c Mirum, quod jam amplexus Christi fidem, nondum tamen baptizatus, mortis se periculo exposuerit (Vide Commentarium § 1) nisi recurras ad miraculum, quo victoriam præsciverit, quodque hic videtur insinuari.

d Ecquis igitur illos ad hoc coëgit?

e S. Polyeucti, celeberrimi martyris, Melitenæ in Armenia passi, Acta jam pridem sunt illustrata apud nos die 13 Februarii; in quibus ibidem pag. 654 meminit idem Sanctus uxoris ac filiorum; quorum forte unus fuerit Eutychius ille, de quo hic fit mentio. Synonymus in crucem actus notatur in Menæis magnis excusis die 2 Septembris.

f Non satis equidem concipio, quomodo discessio illa fieri a Sancto potuerit invito Antiocho, cui suberat secundum Acta. Estne hujusmodi factum disciplinæ militari ac legibus civilibus consonum? Utramque certe transgressionem semper obnixe cavebant Sancti. Ad hæc, cum Sanctus ac socii ejus voluerint fugere persecutionem, secundum Acta num. 9; cur manserunt simul, ac separati non sunt? Separatio certe illa ex natura rei erat maxime conducens, si non necessaria, ut persecutoribus sese subducerent. De his itaque viderit Actorum auctor.

g Ordinarios; in nostro exemplari Græco, quod habetur in codice ✠ Ms. 194, ταξάτους lego. Cangio in Glossario Græco barbaro sunt ταξάτοι milites quivis, a voce τάξις, nisi, inquit, quis malit sic appellatos, quod iis taxetur certa in stipendium pecuniæ summa. Deinde observat voce ταξάτοι maxime dici milites præsidiarios, seu qui in castrorum præsidia inducuntur.

h Tandem aliquando ponitur hic S. Andreas cum suis baptismum suscepisse. Vide Commentariumprævium § 1.

i Tamalme, Androcalon, Chausorium, Charavatinium (in textu nostro Suriano est Charavatinensium) regiones, & Taxanite atque Capsurium notantur apud Ortelium; sed quod nihil vel parum aliunde de illis didicerit, inde colligo, quod addat: Loca ista habet circa Armeniam minorem vel Ciliciam Metaphrastes in S. Andreæ ducis exercitus Vita.

k Angustias. In nostro dicto Græco exemplari τὰ στενὰ: qua voce etiam usus est Strabo lib. 1 pag. 53 editionis Parisiensis anni 1620, e quo dictarum augustiarum situm subdo. Postquam enim egisset de Pyramo fluvio Ciliciæ, Navigabilis, ait, ille ex mediis Cataoniæ campis effunditur, ac delatus per Tauri angustias in Ciliciam, in fretum, quod inter hanc & Cyprum est, exit.

l Pyramo videlicet, ex mox dictis.

m Magnus. Nomen hoc, uti vides, est appellativum, suffragante nostro apographo Græco, δὲ μέγας καὶ περιώνυμος μάρτυς, non proprium S. Andreæ; ac proin cave, ne ex hac voce vel binominem facias Sanctum, vel non recte annunties. Consule Commentarium § 1.

n Orationem hanc castigavimus ibidem num. 7.

o De hac temporis nota disputat Commentarius § 2.

p Magis mihi placeret auctor, si diceret, Sequebantur ac comitabantur Sanctum ejusque socios, ut illos in fide confirmarent, & ad martyrium compararent, quam ut eorum finem cognoscerent. Cui enim bono subserviebat, e longinquo illos sequi ea de causa?

q Esto Petrus aliquam rationem habuerit, quia nempe Seleucus eum capere studebat, si Actis credimus, abeundi in Isauriam: verum cur idem fecerunt Nonnus episcopus Berœensis, aliique ecclesiastici, & cur potius non rediere ad propria?

DE SS. MARTYRIBUS PALÆSTINÆ
TIMOTHEO, THECLA ET AGAPIO

An. CCCIV ET CCCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus e Fastis Græcis ac Martyrologio Romano; palæstra ac tempus martyrii; ædes sacra S. Timothei.

Timotheus, M. Palæstinæ (S.)
Thecla, M. Palæstinæ (S.)
Agapius, M. Palæstinæ (S.)

AUCTORE J. P.

Egregia horum Martyrum trias in Græcis pariter ac Latinis tabulis signatur annuis colenda honoribus. [Memoria apud Græcos] Nomina enim eorum referunt hac die Menologium Sirleti, Menæum Chiffletii, apographum nostrum Taurinense, Menologium Sparwenfeldianum Slavo-Russicum; adde Menæa magna impressa, in quibus habentur sequentes versiculi, modice a nobis correcti, ac sic Latine versi:

Πυρεῖον κάμινος ἐν μέσῳ φέρων
Βρώματι Τιμόθεον εὔοσμος μάλα.
Ἀγάπιος τὸ δῆγμα τοῦ θηρὸς φέρει
Καὶ ψυχοδήκτην δάκνεται θὴρ καρδίαν.
Ἔμοιγε κλῆσις Θέκλα, πατρὶς Βυζίη,
Γάζης τόπος θέατρον, ἆθλος θὴρ διῴκων.

Medios per ignes flamma Timotheum vorans
Quasi thymiama odore redolenti fragrat.
Agapius avidæ sustinens morsum feræ
Animas vorantem lancinat morsu feram.
Thecla mihi nomen, Byzie patria, locus
Gaza est palæstræ, prælium fera persequens.

Alluditur ad Sanctorum martyrium, de quo mox dicetur.

[2] Martyrologium Romanum sic illos annuntiat: In Palæstina sancti Timothei martyris, [ac Latinos] qui in persecutione Diocletiani sub Urbano præside, post multa superata supplicia, lento igne combustus est. Passi sunt etiam ibidem Thecla & Agapius: illa feris exposita, eorum dentibus laniata transivit ad Sponsum: Agapius vero plurima tormenta perpessus, ad majora certamina fuit dilatus. Pluscula memorat Galesinius: In Palæstina sanctorum martyrum Timothei, Agapii & Theclæ. Fuit Timotheus genere nobilis, & vitæ religione dicendique laude usque adeo præstans, ut magnus pietatis doctor magisterque extiterit. Quamobrem comprehensus judicio sistitur apud Urbanum præsidem: a quo rogatus de fidei nostræ mysteriis, divine respondit. Itaque primo horrendum in modum cæsus, post variis excruciatus suppliciis, postremo in ignem positus insigniter coronatur. Agapius item ac Thecla tormentis ambo graviter affecti, pro Christi fide viriliter pugnando, feris exponuntur: quarum ictibus confecti, martyrii palmam tulerunt. Quæ in hoc elogio dicuntur, & apud Eusebium in nostrorum Martyrum Actis, quæ recudemus inferius, non habentur, relinquimus fidei Galesinii, qui ea forte accepit e Menæis magnis excusis, in quibus similia exstant. Ex his tamen, quæ habent eadem Menæa de Timotheo εἷλκε τὸ γένος ἐκ Παλαιστίνης, id est, genus seu originem traxit e Palæstina, non sequitur, eum fuisse nobili genere natum.

[3] In annuntiatione Martyrologii Romani aliquid etiam desidero secundum eadem Acta. [celebratur.] Etenim Agapius quidem in illis narratur ab ursa laniatus, sed tunc non interemptus, postero autem die in mari submersus, Thecla vero ad bestias damnata; sed an & quo loco illud ipsius supplicium exsecutioni mandatum fuerit; alione an isto, obierit, expreße non memorant Acta: e quibus Agapii palæstram Cæsareæ tribuo, Timothei vero Gazæ. Hinc collige, falsa referre annuntiationem Menologii Sirletiani, quando locum ac genus martyrii confundens, deque omnibus & singulis eadem referens, hæc tradit: Eodem die (XIX Augusti) commemoratio sanctorum martyrum Timothei, Agapii, Theclæ: qui apud Gazam sub Urbano præside Christianam fidem professi, verberibus & aliis tormentorum generibus, ferarum dentibus expositi, martyrii palmam acceperunt. Menæa magna SS. Agapium ac Theclam feris projectos martyrii lauream consecutos Gazæ memorant; non recte: nam hujus quidem locus palæstræ ac mortis genus non sunt satis certa; illius vero Cæsaream jam posuimus. Quo autem fundamento in eisdem Menæis dicatur S. Thecla Βυζιῆτις, vel, ut supra occurrebat in versiculo πατρὶς Βυζίη, patria nimirum Byziensis exstitisse, fugio quærere. Locus iste est in Thracia; de quo videri possunt ea, quæ diximus die XIII hujus mensis in Annotatis ad caput 5 Vitæ S. Maximi lit. b.

[4] [Tempus martyrii:] Ne autem e supradictis annuntiationibus tam Græcis quam Latinis, quia tres istos Martyres simul referunt, detur ansa confundendi tempora, quibus passi sunt, juvat notare sequentia ex Eusebio Martyrii auctore. 10. S. Timothei mortem innectit secundo anno persecutionis Diocletiani, quæ inchoata est anno æræ vulgaris 303, atque adeo illa mors accidit anno 304, quo etiam duo alii Sancti nostri ad bestias damnati sunt, non tamen tunc interempti. 20. Anno quarto persecutionis ejusdem S. Agapius feræ se devorandum obtulit die vicesima mensis Dii, quod est ante duodecimum Calandas Decembres, seu die XX Novembris, feria sexta, ac sequenti die .. medio mari submersus est. Obiit itaque tunc anno 306. De S. Thecla supra actum. Hinc reducendus in viam est Eminentissimus Baronius, qui in suis Annalibus S. Timothei martyrium inserit anno 303; sanctorum vero Agapii & Theclæ anno 305.

[5] [Ædes sacra S. Timothei apud Gazenses.] Verbulo hic indicamus, martyrium seu locum sacrum S. Timothei (hujusne an alterius synonymi, qui Martyrologio Romano inscribitur die XIX Decembris?) honoratum fuisse apud Gazenses in Palæstina seculo exeunte quarto, sicut habemus ex auctore Vitæ S. Porphyrii episcopi Gazensis, quæ apud nos exstat tom. III Februarii pag. 648. Dixi, hujusne an alterius synonymi. Nam ibidem pag. 649 in Annotatis visus est hic indicari Timotheus diaconus in Mauritania ob fidem Christi post diros cruciatus in ignem injectus, cui ad dictum diem XIX Decembris adjunguntur in Martyrologio Romano SS. Meuris & Thea, Gazæ passæ: quod contextus (sicut ibidem, at re nondum tunc satis matura, dicere placuit) hujus loci confirmat. At Timotheus ille, qui tunc temporis colebatur apud Gazenses, non videtur e Mauritania accersendus, quando nostrum hodiernum habemus, qui apud eosdem Gazenses martyrio insigni coronatus est. Cur enim hic apud eosdem, magno utique sui, sicut est verosimile, post mortem relicto desiderio, publica veneratione non honoratus sit, sed alius potius? Consuli etiam potest notatio, quam Castellanus die XIX Decembris ad annuntiationem S. Timothei apponit in suo Martyrologio universali. Acta, quæ subjicimus, suam brevitatem compensant fideli narratione.

MARTYRIUM
Ex Eusebio de Martyribus Palæstinæ cap. 3 & 6 pag. 321 & 326 editionis Valesianæ.

Timotheus, M. Palæstinæ (S.)
Thecla, M. Palæstinæ (S.)
Agapius, M. Palæstinæ (S.)

[S. Timotheus igne consumptus; alii duo Martyres ad bestias damnati.] Secundo dehinc anno a, cum persecutionis adversus nos furor vehementius incaluisset, Urbano tunc provinciam regente, primum imperatoris missæ sunt litteræ, quibus generali præcepto jubebatur, ut omnes ubique locorum ac gentium publice idolis sacrificia ac libationes offerrent. Quo tempore Timotheus apud Gazam, urbem Palæstinæ, innumera perpessus tormenta, tandem tenui ac lento igne consumptus; cum sinceræ erga Deum pietatis luculentissimum specimen edidisset, constanti in omnibus tolerantia coronam martyrii reportavit. Agapius quoque & Thecla, priscæ illi cognominis b, cum una cum supradicto Timotheo ingentem animi constantiam ostendissent, damnati sunt ad bestias c. Ea vero quæ postea subsecuta sunt, quis tandem non admiratus est, cum videret, aut stupore non perculsus est, cum auditu acciperet? Nam cum gentiles publicam solemnitatem & consueta spectacula celebrarent, ingens omnium rumor erat, præter cæteros, quos illi maximo favore prosequebantur, etiam Christianos illos, qui nuper damnati fuerant, cum bestiis pugnaturos. Hæc ibi. De Agapio autem ac Thecla sequuntur ista cap. 6.

[2] Anno autem quarto persecutionis d adversus nos concitatæ, [S. Agapius occasione spectaculorum] die vicesimo mensis Dii, quod est ante diem duodecimum Calandas Decembris, feria sexta, apud .. urbem Cæsaream martyrium prorsus memorabile perpetratum est, præsente tyranno ipso Maximino, & ob natalem suum spectacula populis exhibente. Cum esset vetus consuetudo, ut præsentibus imperatoribus magnifica, si umquam alias, spectacula majorem solito voluptatem spectantibus præberent, novis undique & inusitatis conquisitis miraculis, partim ferarum, quæ ex India aut Æthiopia aut aliunde advectæ in amphitheatrum introducebantur; partim hominum, qui exercitatis ante corporibus stupenda exhibentes artis suæ specimina, spectatores mirabili voluptate oblectabant: tunc quoque, imperatore ipso spectacula præbente, magnificentius aliquid & admirabilius solito, in apparatu ludorum inesse omnino oportebat. Quid vero illud fuit? Nostræ religionis Martyr in medium adductus est, pro vera & sola pietate pugnaturus, nomine Agapius, quem una cum Thecla ad bestias damnatum fuisse secundo persecutionis anno retulimus.

[3] [latroni postponitur,] Hic igitur cum ter jam antea ex carcere eductus, & sæpius cum maleficis solemni pompa traductus esset in stadio; judice post varias comminationes ad alia subinde certamina ipsum differente, sive quod miseratione ejus caperetur, sive quod a proposito eum abduci posse sperabat; tunc tandem præsente imperatore productus est, tamquam de industria ad id tempus reservatus, ut in ipso verbum illud compleretur, quod Servator noster per divinam præscientiam discipulis suis prædixerat, fore, ut coram regibus adducerentur propter nominis ipsius confessionem. Trahitur ergo in medium stadium una cum noxio quodam, qui dominum peremisse ferebatur. Post hæc is quidem, qui dominum suum interfecerat, bestiis objectus veniam & clementiam imperatoris promeruit, eodem pene modo, quo ille, qui temporibus Servatoris nostri fuit Barabbas. Quam ob causam totum repente amphitheatrum acclamationibus & laudibus personare cœpit, quia scilicet imperator cruentum homicidam benignissime servaverat, & honore ac libertate donaverat.

[4] [& ab ursa laniatur.] Ille vero divinæ religionis Athleta primum quidem ab imperatore aceitus est: deinde cum ab eo postularetur, ut fidei suæ propositum abjuraret, promissa ipsi, si id faceret, libertate; contenta voce professus est, se non ob aliquod crimen, sed pro pietate in Deum omnium conditorem, quæcumque sibi inferrentur supplicia, non modo alacri ac forti animo, sed etiam cum voluptate esse subiturum. Hæc locutus, simul cum dictis facta conjungens, ursæ, quæ adversus ipsum dimissa fuerat, concito cursu obviam occurrit, seque ipsum bestiæ devorandum libentissime obtulit. Post cujus laniatus adhuc spirans in carcerem reportatur: ubi cum diei spatio supervixisset, sequenti die appensis ad pedes ejus lapidibus, medio mari submersus est. Hujusmodi fuit Agapii martyrium.

ANNOTATA.

a Anno secundo .. persecutionis, Diocletiani videlicet, æræ vulgaris 304. Vide Commentarium num. 4.

b Prisci temporis ac celeberrimi nominis Thecla notatur in Martyrologio Romano ad 23 Septembris.

c Non tamen tunc interempti. Vide Commentarium.

d Anno videlicet 306, sicut ibidem dictum est.

DE S. CRESCENTIA VIRGINE
PARISIIS.

Cultus, & miracula.

Crescentia virgo Parisiis (S.)

J. P.

De hujus Sanctæ virginis Actis, ætate, ac reliquis omnibus, quæ viventem decorarint, virtutum ornamentis, frustra quæstionem moveris, [Res hujus Sanctæ sunt omnino obscuræ;] cum illa omnia nobis inviderit obliviosa vetustas; ita tamen, ut fama sanctitatis, & miracula hanc subsecuta, certum præbeant fundamentum, ut honorifico Sanctorum aliorum contubernio a nobis accenseatur. Arturus a Monasterio illam annuntiat in suo Gynæceo hac die XIX Augusti, non indicans, cur illa potius, quam alia die ipsam referat. Castellanus in indice nominum Sanctorum, qui habetur ad calcem Martyrologii universalis ab ipso editi, solo Crescentiæ Parisiensis, virginis titulo eam ponit; sed plura apud ipsum de hac S. Crescentia invenio inter Sanctos ahemeros, sive eos, qui non habent certum diem: nam affert ibidem locum S. Gregorii Turonensis, cujus testimonio verus, solidus ac legitimus hujus Virginis cultus stabilitur. Audiamus itaque hunc sanctum Præsulem libro de Gloria Confessorum cap. 105, col. 984 editionis Ruinartianæ ita loquentem:

[2] Tumulus erat in vico Parisiorum haud procul a loco, [de ejus tamen cultu publico, & miraculis] in quo senior, ut aiunt, ecclesia nuncupatur, nullo opertus tegmine: ibique in lapide habebatur scriptum: Hic requiescit Crescentia sacrata Deo puella. Sed nulla ætas recolere poterat, quale ei fuerat meritum, vel quid egisset in seculo. Nuper autem a quodam clerico hoc epitaphium legitur. Instigante vero fide, suspecti sunt habiti homines, quod aliquid cum divina majestate Virgo potuerit obtinere. Dum vero in hac suspicione penderent, quidam, quem ardor tertianæ febris cum gravi tremore vexabat, erasi a tumulo parum pulveris haurit, moxque sedato tremore convaluit. Vulgatumque verbum plerumque profuit multis in hac infirmitate detentis.

[3] Succedente deinde tempore, monetarius urbis graviter ægrotare cœpit: [constat ex S. Gregorio Turonensi.] cui in visione Puella adparuit dicens: Vade, ait, quantocius, & tumulum Crescentiæ virginis tege. Erit tibi hoc adjutorium, ne a morbo, quo captus es, diutius fatigeris. At ille confisus calces inquirit, oratorium desuper construit, protinusque ab infirmitate laxatur. Sed ut virtus * Virginis in majoribus efferretur honoribus, cuidam ex urbe dens indoluerat, ita ut, intumescente maxilla, vix vel tenuis cibi parumper capere posset. Pergit fide plenus ad tumulum, factaque hastula una de parte acuta, ut in humanis usibus ad purgandos dentes fieri solet; super sepulchrum Puellæ ponit. Statimque ut exinde dentem, qui dolebat, attigit, omnis dolor obstupuit. Ex hoc autem accepto experimento, quos hic dolor vexat, hujus Virginis ut expetunt præsidia, mox sanantur. Hæc Gregorius Turonensis, certo posteris relicto testimonio de publica veneratione hujus sanctæ Virginis, etiamsi alia, quæ ad ipsam pertinent, plane tunc fuerint incognita atque obscura.

[4] [Observationes Castellani] Nec vero alibi quidquam de ea detexit Ruinartius, in notationibus ad præsentem Gregorii narrationem candide professus, ita oblitteratam esse hujus Crescentiæ memoriam, ut nihil de ea prorsus sciatur, nec notum sit, ubi fuerit ejus sepulcrum. Fuere tamen nonnulli novissimis hisce temporibus, qui illud designare voluerint, sed loco non suo, sicut perhibet Castellanus in Ahemeris pag. 771. Sed illos ibidem convenit ac refutat his rationibus, quas e textu ejus Gallico acceptas sic reddo Latine. Affirmat igitur, memoriam hujus Sanctæ omnino evanuisse Parisiis jam a multis seculis, nec apparere ullum sepulchri ac sacelli ejus antiqui vestigium: neque enim illud esse potuisse versus fornicem illum meridionalem sancti Marcelli, cui nonnullos hujus loci canonicos a brevi admodum tempore tentasse refert Sanctæ istius nomen imponere, cum illud exstiterit versus ecclesiam principem seu primariam, quæ a tempore Gregorii Turonensis non poterat esse alia, quam illa, quæ eodem erat loco, ubi etiamnum hodie est ecclesia Deiparæ: quia plus quam centum ante annis S. Marcellus, qui ibi subdiaconi officio fungens ministrabat Prudentio episcopo die quadam epiphaniæ, ad Sequanam descendit, ut quæreret aquam, qua statim erat opus, sicut expressis terminis exponit S. Fortunatus Vernotensis (vulgo de Vernou, quem annuntiat laudatus Castellanus in suo Martyrologio universali ad diem XVIII Junii, quo & nos de illo egimus) in Vita hujus Sancti.

[5] [de loco ipsius sepulcri.] Quærit item Castellanus, quo pacto ecclesia S. Marcelli potuerit esse ecclesia princeps, cum a sua origine dumtaxat fuerit sacellum, cœmeterio episcoporum adjunctum, cum titulo S. Clementis, propter reliquias hujus Sancti obtentas ad celebrandam sacelli dedicationem. Addit, cœmeterium hoc certissime fuisse situm extra urbem, sicut alia omnia, rem exemplis probans, quæ argumento sint, loca illa, quæ ibi nominat, remota fuisse ab antiqua urbe, quæ erat civitas (la cite) ubi e contrario non poterat non esse ecclesia princeps, in qua, uti etiam in reliqua urbis parte, nemo primitus sepeliebatur, nisi isti vel istæ personæ, qui evidens aliquod sanctitatis signum dederant. His addi possunt quæ habentur in Dictionario Trivortiano Gallico-Latino, quod anno 1704 in lucem prodiit, ad vocem Cite.

[Annotata]

* al. tumulus

DE SANCTIS MARTYRIBUS
FILIONE, RUFINO, LEONTIO, THEODOLO, CYRILLO, ZELATO, TIMOTHEO, GADDA, ROMOLO ET SYLVIO,
AMASEÆ IN PONTO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Filion, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Rufinus, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Leontius, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Theodolus, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Cyrillus, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Zelatus, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Timotheus, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Gadda, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Romolus, M. Amaseæ in Ponto (S.)
Sylvius, M. Amaseæ in Ponto (S.)

J. B. S.

Horum decem SS. Martyrum classem integram hoc die solus enumerat codex Corbeiensis, aliis omnibus aut mutilis, aut alias etiam positiones consignantibus, quas merito respuendas censet Florentinius in hodiernis suis observationibus, adductum textum ceteris nobiscum præferens, tametsi in laterculo suo desint ultimi duo Romolus & Sylvius. Neque laborandum putamus in corrigendo principio, ubi codices aliqui legunt, Ponto seu Ponti in Amacia civitate; satis patet quid indicare velint dicti codices, in quibus passim occurrunt hujusmodi barbarismi. Qui ab iisdem hic repetitur Orion cum sociis, jam supra a nobis relatus est ad diem hujus mensis XVI.

DE SANCTO RUFINO CONFESSORE
APUD MANTUAM IN ITALIA.

Notitia de cultu.

Rufinus conf. apud Mantuam in Italia (S.)

J. B. S.

Inter Usuardi editores primus Belinus de Padua hunc S. Rufinum seu Ruffinum adjunxit his verbis: Apud Mantuanam civitatem sancti Ruffini confessoris, quem secuti sunt Molanus, Maurolycus, Galesinius & Ferrarius. Quod vero hic omnium instar est, signatum ipsum habemus in Martyrologio Romano, ut de ejus recepto cultu dubium nullum superesse possit. At quam is indubitatus est, tam sunt ignota omnia quæ ad ipsum spectant, ut vel ipse Ferrarius usque adeo diligens Sanctorum Italiæ eruderator, ingenue fateri coactus sit, Acta nulla se reperire potuisse, & licet, inquit, in Romano Martyrologio & aliis sit descriptus, non tamen in Tabulis ecclesiæ Mantuanæ, in quibus nimirum, editis anno 1626, solæ enumerantur tres festivitates, nempe Inventionis Sanguinis Christi, S. Anselmi & S. Cælestini Papæ.

Frustra igitur quæsieris, cujas, aut cujus conditionis aut ætatis fuerit, nisi Ferrario fides habeatur in brevissimo, quod de eo concinnavit elogio, ex quo saltem sacerdotem fuisse intelliges, & in propria, opinor, ecclesia, Mantuæ vicina sepultum & ab immemorabili tempore honoratum. En paucula: Rufinus confessor apud Mantuam in propria colitur ecclesia: qui Ferrariæ quoque, ubi ejus reliquiæ habentur, venerationem habent. Ferunt, ejus imaginem in ecclesia sibi dicata prope Mantuam in pariete depictam habitu sacerdotali indutam conspici. Ex quo illum presbyterum fuisse intelligitur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
EUTYCHIANO MILITE ET STRATEGIO.

Memoria in Fastis Græcis.

Eutychianus miles, Martyr (S.)
Strategius, Martyr (S.)

AUCTORE J. P.

Ecgraphum nostrum e Menæo Chiffletii hac die signat nomina Εὐτυχιανοῦ καὶ Σρατηγίου, Eutychiani & Strategii. Menologium vero Sirleti sic habet: Eodem die, commemoratio sanctorum martyrum Eutychiani militis & Strategii, qui pro Christianæ fidei confessione ignem pertulerunt. Menæa magna typis vulgata post similem annuntiationem subdunt hos de S. Strategio versiculos, quibus alluditur ad ipsius nomen Græcum, ac martyrium:

Σρατήγιος Χριστὸν ὡς ὅπλον φέρων
Κατεστρατήγει καὶ πυρᾶς διῃρμένης.

Versus istos sic interpretor idiomate Latino:

Strategium armatura dum Christi obtegit,
Ipsos vel ignes superat erecti rogi.

Acta, tempus vitæ ac martyrii nos latent.

DE S. MARINO EPISCOPO CONF.
IN MONASTERIO S. PETRI BESALVENSI
Diœcesis Gerundensis in Catalonia.

[Commentarius]

Marinus ep. conf. in diœcesi Gerundensi in Catalonia (S.)

J. P.

Reverendus Pater Fr. Antonius Domenec, Ordinis FF. Prædicatorum, in Historia generali Sanctorum, [Locus] ac virorum sanctitate illustrium, in Cataloniæ principatu, Hispanico sermone conscripta, a fol. 54 verso agens de S. Evidio martyre, S. Marino episcopo & confessore, ac S. Patrono; quorum sacra corpora magna cum veneratione habet monasterium S. Petri Besaluensis Ordinis S. Benedicti in episcopatu Gerundensi, pluribus describit fundationem ejusdem monasterii, anno Domini 977 factam, nec non donationes ac favores, quæ illi concessa fuere. De origine hujus cœnobii consuli etiam potest Yepezius in Chronico generali Ordinis S. Benedicti tom. 5 ad annum Christi 977: ubi etiam agitur de sanctis corporibus istis. In appendice autem ad eumdem tomum, in qua dantur instrumenta in eodem designata, scriptura, uti vocatur, vigesima prima, quæ ibidem exstat de fundatione hujus monasterii confirmata per Benedictum PP. VII, vocatur illud de Bisulduno. Nos tamen supra nomen Besaluensis eidem dedimus conformiter ad efformationem apud nos tomo II mensis Junii, die XIII ejusdem mensis, pag. 680; ubi actum est de S. Evidio martyre jamjam laudato.

[2] Ea vero, quæ ibidem apud nos habentur de cultu hujus martyris, [ac modus publicæ venerationis;] eadem occasione etiam comprobant publicam venerationem S. Marini; cum agatur nominatim de sex Sanctorum corporibus in ecclesia memorati monasterii quiescentibus, inter quos est noster, de quo hic tractamus. Domeneccus affirmat, festum S. Marini incidere in diem XIX Augusti; deque ipso legi in dicto monasterio, tamquam de episcopo ac confessore; ad hæc, die ei sacro atque in Octavis dici Missam & Officium divinum eodem modo, quo fit de S. Evidio. Collectam, sanctorum martyrum Primi & Feliciani, Concordii atque Evidii, Marini ac Patroni nomina exprimentem, habes tomo citato: in quo etiam actum est de eorumdem sacrorum pignorum asservatione, visitatione seu inspectione, indulgentiis. Adde ex Domenecco, omnia S. Marini ossa fuisse reperta; pauciora S. Patroni: item Sanctos, de quibus supra, in ara principe depictos exhiberi, & Sanctum quidem nostrum cum insignibus episcopalibus. Quæ res ansam fortasse præbuit cœnobitis Besaluensibus illum tamquam episcopum venerandi; nos tamen superius hunc ipsi titulum etiam tribuimus, tametsi in tanta rerum ejus obscuritate ignoremus, an tribui ei debeat, aliorum exemplo, qui illum pro tali habent.

[3] [hallucinatio Ferrarii.] Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum, seu eorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, hac die XIX Augusti sic ipsum annuntiat: Besuli apud Gerundam S. Marini episcopi, & loci illius patroni. Hallucinatur manifeste Ferrarius, quia nomen proprium Patroni accipit pro appellativo seu titulari, sicut ex dictis constat; atque adeo merito castigatur a Tamayo in notis ad hunc diem. Domeneccus de sanctorum Evidii, Marini, & Patroni corporibus, ad Besaluense cœnobium allatis, affirmat, Deum sine dubio, ibidem per illorum intercessionem magna in eos conferre beneficia, qui pie illos invocant. Pauca hæc de S. Marino, lector, æqui bonique consule.

DE S. SATYRO EP. M. CUM SOCIIS
ARETII IN TUSCIA ITALIÆ.

CIRCA MEDIUM SEC. IV.

[Commentarius]

Satyrus ep. mart. Aretii in Tuscia Italiæ (S.)
Socii Aretii in Tuscia Italiæ

J. B. S.

In Catalogo Sanctorum Italiæ nec hodiernum S. Satyrum, nec socios martyres signavit Ferrarius, ast in Catalogo suo altero nempe generali, hoc die primo loco ita annuntiat: Aretii in Tuscia S. Satyri primi episcopi & martyris cum aliis plurimis. Non opinor, plurimos illos alios fuisse martyrii socios; sed potius cum S. Satyro ibidem coli, sicque referri in iis, quæ sola citat, monumentis ecclesiæ Aretinæ: ubi addit, hujus nempe S. Satyri, & aliorum reliquias in ecclesia Cathedrali inventas servari haud dubie cum aliis Sanctorum martyrum diverso tempore passorum. Nec satis constare videtur S. Satyrum hunc nostrum vera martyrii laurea donatum fuisse.

[2] Certe Ughellus, monumentorum Aretinorum non indiligens & ipse scrutator, in Catalogo ejus urbis Episcoporum de Satyro, quem ibi Saturum dicit, simpliciter ita pronuntiat: S. Saturus primus Aretinorum Præsulum est qui occurrat scribenti. Hic ille est qui sanctum Donatum, tyrannorum persecutionem fugientem, excepit inauguravitque in sacerdotem, ut in Vita ejusdem Sancti narratur: floruit autem Saturus magni Constantini temporibus: ut obitum ejus ad seculi quarti medium ferme perducat, ut certe ad Juliani tempora non pervenerit, ut de ejus martyrio nil satis certi ab Aretinis tradi possit. De ejus successore S. Donato alia jam dedimus ad diem VII Augusti.

DE S. BADULPHO CONF.
ABBATE ATHANACENSI IN GALLIA.

Locus, cultus, abbatialis præfectura &c.

Badulphus conf. abbas Athanacensis in Gallia (S.)

J. P.

Primum, quod in Sanctis obscuri nominis, qualis est hic, inquiri debet, [Athenacensis cœnobii notitia.] in eo situm est, ut de publica illorum veneratione constet. Hæc autem obtinet in S. Badulpho, ac legitime probatur ex testimoniis, quæ proferemus. Sed prius tractabimus de loco, cui præfuisse scribitur. In Gallia Christiana novissimæ editionis tomo 4 a col. 223 de Athanaco (vulgo Aisnay) hæc memorantur: Cœnobium Athanacense, sive Athanatense, vel Atheneum ad confluentes Araris & Rhodani, ob id etiam Interamne appellatum, olim juxta Lugduni muros, nunc ipsis inclusum, jam florebat, quando Burgundiæ regnum anno DXXXIV in potestatem Francorum devenit Eo in loco martyrium passi sunt Martyres illi Lugdunenses, exinde apud Gregorium Turon. lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 49 dicti Athanacenses: quorum exustis corporibus, sacros cineres in profluentem Rhodanum tyrannus spargi præcepit: sed a fidelibus collecti, miræ magnitudinis basilica in eorum honorem ædificata, sub altari collocati sunt. Basilicæ postea nobile Ordinis sancti Benedicti monasterium sub patrocinio S. Martini adjunctum est, quod a barbaris male actum Salonius episcopus, Eucherii Lugdunensis filius, & post eum Brunechildis regina instaurasse perhibentur. Hæc ibi, & alia nonnulla. Verum ista, quæ dedimus, sufficiunt in rem nostram, & confirmantur in Annalibus Benedictinis tomo 1, lib. 1, num. 27.

[2] Notitia loci præmissa, quæritur, an S. Badulphus eidem tamquam abbas præfuerit. [An eidem præfuerit S Badulphus.] Affirmat noster Theophilus Raynaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium his verbis: S. Badulphus abbas Athanac. floruit Lugduni, sanctitate & religiosa exercitatione, ad quam multos Dei servos informavit. Idem titulus ipsi datur in Martyrologio novo Parisino ad diem XIX Augusti; plusculum tamen de illa dignitate dicitur in Gallia Christiana, quam allegabam: nam hæc ibi exstant. S. Badulphus vulgo censetur primus abbas Athanacensis, quamquam non constat, quo vixerit tempore. Castellanus autem in Supplemento ad suum Martyrologium universale ad dictum mox diem, ab abbatis titulo abstinens, monachum dumtaxat Athanacensem appellat. Nos vero aliorum, quos diximus, exemplum secuti, Virum sanctum in possessione abbatialis præfecturæ relinquendum censuimus, tametsi eam ex antiquis documentis confirmare, non sit nobis in promptu, uti etiam determinare tempus, quo vixit.

[3] Nam de eo non constare, modo vidimus e Gallia Christiana. Si tamen vera sunt, quæ de secundo Athanacensi abbate ibi sequuntur, [Incerta ætas, qua vixit:] Sabinus præerat seculo quinto, uti colligitur ex Vita S. Romani Jurensis abbatis, cujus Vitæ verba ibidem dantur; consequens est, ut S. Badulphus, qui vulgo censetur primus abbas Athanacensis, quamquam non constat, quo vixerit tempore, non vixerit tamen in sua præfectura post seculum quintum. Multo remotius illum differt Castellanus, versus annum videlicet 900. Martyrologium Parisinum seculo sexto vel septimo illum adscribit. Quia itaque tempus, quo vixit, non videtur omnino definiri posse sufficiente cum veritate historica, ideo, omisso vitæ tempore, supra ipsi apposuimus diem XIX Augusti, quo publicus ei cultus exhibetur, sicut indicant Castellanus, & Martyrologium novum Parisinum, cum illum tunc referant. Ejus memoria celebratur in Fastis ecclesiæ Lugdun. XIX Augusti, uti est in Gallia Christiana citata. Raynaudus tamen istum præcise diem non definit; e quo delibo sequentia de publica S. Badulphi veneratione.

[4] [certior ipsius cultus:] Vulgo dicitur S. Badoul (apud Castellanum S. Badour) in cujus honorem prioratus (ecclesiam vocat Castellanus in suo Supplemento) ad oppidum S. Symphoriani haud procul Vienna constitutus est, nexus abbatiæ Athanacensi. Sacrum ejus corpus sub illo ipso altari fuisse conditum, quo sacri cineres B. Pothini, S. Blandinæ & quadraginta octo Martyrum, sub Antonino passorum, conditi erant, priusquam furore Calviniano anno MDLXII de asylo sepulturæ amoverentur, habet Indiculus reliquiarum ejusdem abbatiæ, qui ad finem Missalis legitur.. Sanctus autem Badulphus Athanacensis religiose colitur infra Octavam Assumptionis B. Mariæ, eique Officium novem lectionum cum Octava adjicitur in Breviario Athanacensi. In Supplemento ad Martyrologium universale apud laudatum Castellanum, & in Martyrologio novo Parisino annuntiatur Lugduni cum titulo sancti.

[5] [Non satis constat, cœnobium Athanacense ab eo esse fundatum: hic cum alio non confundendus.] Præter ea, quæ de ejus abbatiali dignitate præmisimus, quæri etiam potest, an cœnobium Athanacense, & aliud fundarit. Respondet autem Raynaudus in hæc verba: Est, qui ex mera sua conjectura tribuat S. Badulpho Athanacensis instituti fundationem, nec non Auxillæ monasterii ex ejusdem S. Badulphi instituto haud procul Lugduno erectionem, & fructificationem quoque, postea anno DXLVI factam, interventu S. Anselmi, item Athanacensis abbatis ad collem Lemensem in Allobrogibus. Supponit enim conjector, hunc Anselmum inhæsisse institutis S. Badulphi, Athanacensis instituti autoris: quorum omnium firmiorem probationem desidero. Illud certius, quod idem scriptor observat, S. Badulphum Athanacensem alium plane esse a S. Badulpho Robiensi monacho; cujus memoria in Martyrologio Benedictino Arnoldi Wionii consignatur 2 Januarii.

DE S. CLINTANCO REGE MART.
IN ANGLIA.

Forte SEC. V.

[Commentarius]

Clintancus rex martyr in Anglia (S.)

BHL Number: 1865

J. B. S.

Sancti Clintanci sub Clintanei nomine primam nobis notitiam suggessit Ferrarius in Catalogo suo Sanctorum generali, [De hoc sancto meminerunt Ferrarius,] ita annuntians, In Anglia, S. Clintanei regis & martyris, citansque Martyrologium Anglicanum, opinor Wilsoni, & Capgravium in Catalogo Sanctorum Britanniæ, unde etiam paucula sua desumpsit Witfordus ad diem III Novembris. Atque hæc sola suppetunt monumenta, ex quibus de ejus cultu apud Anglos docemur: adde Acta ut ut brevia apud Capgravium, mira certe memorantia: neque aliunde illustrari possunt quæ ad ipsius Vitam aut gesta pertinent, quandoquidem inde sua acceperint, qui de ipso locuti sunt. Meminit quidem ipsius in Annalibus Britanniæ Alfordus noster; sed paucissima etiam de eo referens ad annum Christi CDXCII num. 8, cujus hæc sunt verba:

[2] Placet ad hæc tempora referre martyrium sancti Clitanci, [Alfordus noster,] qui inter Silures vir princeps & regis titulo clarus, sanctitatis justitiæque laude magis claruit. Ejus Vitam habet Capgravius quæ sic incipit: “Rex Clitanius cum esset in regno suo in Southwallia, tenens pacem & justitiæ rigorem, factus est martyr virtute & meritis & corona cælestis gloriæ, cum palma carnalis castimoniæ decoratus”. Narrat inde pessimi sicarii facinus regem obtruncantis, & ecclesiam in sancti Principis honorem erectam: ubi Deus potentiæ suæ & sanctitatis illius plura dedit argumenta. Unde Clitancus inter Sanctos habitus, locum in nostro Martyrologio meruit ad XIX Augusti, ubi Brechiniæ rex scribitur & Clintancus. Recte hac XIX Augusti, quidquid Witfordus diem III Novembris notaverit, nescio unde acceptam. Audiatur modo Martyrologium Wilsoni hac die:

[3] In Wallia australi, commemoratio sancti Clintanci regis Brechiniæ & martyris, [Wilsonus,] qui cum zelotes & pius princeps esset, quodam die inter venandum a milite pagano occisus est, partim in odium religionis Christianæ, partim etiam quod nobilis quædam virgo dixerit, nulli se velle nubere nisi dicto Regi tam zelotæ Christiano. Postmodum insignis ecclesia erecta fuit in ejus honorem prope flumen in Wallia australi, ubi occisus fuit, & ubi cum magna veneratione sacrum corpus fuit tumulatum, & ubi placuit Deo in signum innocentiæ multa patrare miracula. Hisce modo præmissis, superest ut fontem ipsum assignemus unde accepta sunt, nempe ex laudato Capgravio, quem scimus sua collegisse, dicamus expilasse, ex Legenda vetustiori Ms., auctore Joanne dicto Anglico, vicario de Tinmouth, qui vixit seculo XIV. Ita habet noster:

[4] [qui ex Capgravio vel Joanne Anglico] Rex autem Clitancus cum esset in regno suo in Soutwallia tenens pacem & justitiæ rigorem, factus est martyr virtute & meritis & corona cælestis gloriæ cum palma carnalis castimoniæ decoratus. Virgo enim quædam, potentis cujusdam filia, adamavit illum dicens requirentibus se, nulli nupturam nisi Clitanco inclito & ab omnibus dilecto. Audito vero puellæ responso, quidam de sodalibus Regis maligno spiritu inflatus & ardore libidinis accensus, fundamentum accipiens a face temeritatis & livore luxuriæ, quadam die in venatu regem Clitancum innocentem juxta fluvium quemdam, venatorum catervam exspectantem, & verba sacri eloquii & orationis cum summa devotione proferentem, gladio nequiter jugulavit. Quo mortuo, familiares sui & nobiles propinqui, junctis bobus corpus auferentes, vadum fluvii, juxta quem occisus fuerat, transire tentabant. Sed cum juga boum disrumpi & boves stare cœpissent, de loco illo præ nimia corporis gravitate se movere non poterant.

[5] [sua hauserunt.] Cumque multis modis corpus sanctum de loco transferre niterentur & nihil omnino perficerent, in loco sibi divinitus præparato Martyris corpus dimiserunt. Visa est autem columna ignis insequenti nocte post sepulturam ejus de tumulo ad cælum mirabiliter elevata, ubi in honore sancti Clitanci ecclesia constructa est. Potens quidam die Dominico cum uxore sua ad audiendum Dei servitium in ecclesia sancti Clitanci veniens, super ripam fluminis, non longe ab ecclesia positam, cum uxore sua concubuit, & peccato commisso, ab illa separari non potuit, imo junctus uxori inseparabilis remansit: & exclamans sodalibus voce magna dixit: Ite ad sepulcrum martyris Clitanci, & pratum istud, a me vi & injuste ablatum, sibi restitui permittite, & pro me suppliciter, quæso, intercedite: quo facto ab horribili ligamine statim liberatus est.

Viri duo inter se multo tempore irati & infesti dixerunt intra se: Concordemur & tendamus ad ecclesiam sancti Clitanci, & simul juremus super altare illius; & oblito invidiæ livore & juncto fœdere, unus in reditu, rupta pace & violata fide, occidit alterum fraude: & facto homicidio, seipsum sua lancea propria statim perforavit, & sic miserabiliter vitam finivit.

DE S. MARIANO CONFESSORE
IN BITURIGIBUS GALLIÆ,

DXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, & distinctio a synonymis.

Marianus conf. in Biturigibus Galliæ (S.)

J. B. S.

De sancto hoc Mariano (apud populares Margeau) agendum nobis fuit in observationibus ad Martyrologium Usuardi hoc ipso die, [Cultus ex Usuardo probatus.] quo nempe apud ipsum & totam ejus progeniem certatim annuntiatur, ut de veri cultus vetustate dubitandum omnino non sit. Id miratus sum, abbatis titulo insigniri a Wione, Menardo & Bucelino, cum non ut monachus, multo minus ut abbas, sed ut eremita laudetur a S. Gregorio Turonensi, cujus elogium id omne complectitur, quod cum aliqua auctoritate de Sancto memoriæ proditum reperitur. Et certe Mabillonius eum merito inter Prætermissos collocavit, paucula de ipso memorans, quæ ex ipso fonte infra recitabuntur. Nescio cur Menardus hunc nostrum Marianum hoc die tam operose distinxerit a synonymo monacho aut abbate Autissiodorensi, de quo in hoc Opere actum est die XX Aprilis; ubi de confusione laborandum omnino non putarunt Majores nostri, tametsi Marianus uterque Bituricensis sit, uterque ferme synchronus.

[2] Non tam obvia est distinctio inter hunc eumdem hodiernum Gregorianum, [An distinguendus a syn. Labbeano,] & illum de quo meminit Labbeus inter Sanctos Bituricenses tomo 2 Bibliothecæ Mss. pag. 432, qui ambo, licet & ipsi Bituricenses & ferme etiam æquales, iis coloribus depinguntur, ut diversos duos hoc ipso die statuerit Saussayus in suo Martyrologio Gallicano; primum illum quidem, quem ex Gregorio Turonensi, post Usuardum & Martyrologium Romanum hic referimus ut apud vicum Evahonensem sepultum, ubi hodie præpositura est Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, unde bina Vitæ Compendia Mss. ad Henschenium olim misit R. P. Franciscus Boulart Canonicus ad S. Genovevæ Parisiis. Alterum collocat apud Spinolaium vicum, videturque illum indicare, cujus Vitam, nonnullis suspectam, edidit Labbeus loco jam citato. Hic vero a nobis inter Prætermissos hodie dilatus est ad XIX Septembris, quo die refertur in vetustissimo Bituricensi Breviario.

[3] Non desunt scriptores qui utrumque in unum eumdemque confundunt, [an potius confundendus?] idque observo potissimum in Cointio tomo 1 Annalium suorum pag. 253 & 294, atque etiam in notis Ruinartianis ad S. Gregorii elogium; quæ utrum satis tuto admittenda sint, necdum equidem ausim determinare, donec a Bituricensibus ipsis plenius edoctus fuero. Certe ab eis Labbeanus ille colitur XIX Septembris; Gregorianus vero expressissime ab Usuardo signatus est hac XIX Augusti, quem certe supponimus non ignorasse, quo die apud Bituricenses vel Lemovicenses coleretur S. Marianus Evahonensis, quidquid dies obitus nec a S. Gregorio, nec ab alio, quod sciam, determinate expressus sit. Usuardum ejusque progeniem secutus est Bernardus Guidonis ex Ordine PP. Dominicanorum seculi XIV notissimus scriptor, cujus breve elogium, ubi agit de Sanctis Lemovicensibus, apud Labbeum tom. 1 pag. 635 hic describere operæ pretium censui:

[4] [Elogium ex Bernardo Guidonis.] S. Marianus Reclusus multos usque hodie vocat ad reclusorium suum in territorio Bituricensi. Corpus tamen ipsius apud Euvahonium in diœcesi Lemovicensi est sepultum. Anno Domini MCCC Dominica prima Augusti fuit corpus B. Mariani apud Euvahonium de pariete ecclesiæ, ubi diu steterat, elevatum ad sublimiorem locum, & in capsa argentea pretiosa honorifice & solemniter collocatum per D. Reginaldum le Portu episcopum Lemovicensem, adstante copiosa multitudine Cleri & populi ac Religiosorum virorum. Festum ejus recolitur XIV Kalend. Septembris.

[5] [Datur hic solum S. Gregorii elogium.] Quod dixi supra de confusione vel identitate utriusque Sancti synonymi, recurrit etiam in ordine ad aliquem Aminium seu Animium, quem S. Mariani nepotem volunt, & quidem Sanctum, ut diserte notat Labbeana historia, quamvis in sacris tabulis nostris nusquam expressum. Sitne porro hodierni nostri Evahonensis nepos, ut ferunt chartæ ad nos inde transmissæ, necdum satis liquet; rem explorare conabimur, ubi ad XIX Septembris pervenerimus. Cetera inde per P. Boulart accepta, sunt merum compendium S. Gregorii, & aliquod elogium, nescio a quo aut quando compositum, quod Sanctis eremitis omnibus facile aptari possit: nos ipsis verbis S. Gregorii inhærebimus, cujus proinde solum elogium hic subjicimus, in quo nec minima occurrit nepotis Aminii memoria. En ipsum textum:

ELOGIUM
e S. Gregorio Turonensi
De gloria Confessorum cap. 81.

Marianus conf. in Biturigibus Galliæ (S.)

BHL Number: 5525

Ex Gregorio Turon.

[Ardua vitæ ratio & mors.] Fuit autem in ipso termino a Marianus quidam eremita, cui non erat alter cibus nisi poma agrestia: & si ei aliquoties a quibusdam mel delatum fuisset, aut si ipse reperire potuisset in silvis, hoc ei erat cibus. Qui cum plerumque visitaretur a plurimis, quodam tempore a quærentibus non poterat inveniri. Investigantes denique eum viri, qui venerant, deprehenso vestigio invenerunt locum, in quo flexo genu aquam hausit a fluvio: & exinde progressi reperiunt eum sub una arbore malo jacentem mortuum. Unde celebre ferebatur in populo, eum elisum ex arbore spiritum exhalasse: sed evidenter non est cognitum, quoniam a nullo refertur visum. Tunc viri, qui advenerant, elevantes, adtulerunt ad vicum Evaunensem: quem ablutum, dignisque indutum vestibus, sepelierunt in ecclesia, festa obitus ejus per singulos celebrantes annos: ad quæ convenientes populi, crebro ab infirmitatibus sanabantur.

[2] Quidam autem de vicinis annonas diu infectas aqua ac germine producto conflatas, [contemptor Sancti punitus.] facto igne super vimina contexta torrere parat ad pocula facienda. Accedens autem unus vicinorum ejus, ait: Quid tu, o homo, hoc detineris in opere? An ignoras quod sollennitas est beati Mariani? Qui cum furore respondit: Putasne, o tu, qui hæc loqueris, quod homo elisus ex arbore propter compendia gulæ, angelorum sit relatus consortio, ut Sanctus debeat adorari? Melius est enim opus necessarium in domo exercere, quam talem Sanctum excolere. Quod ille audiens discessit & cum reliquis ad basilicam Sancti abiit, relicto domi vicino in opere laborante. Nec mora, flante vento adprehenditur domus, incendio exuritur omnis, nec quidquam de substantia restat hominis. Exinde elevati globi flammarum super hospitiola aliorum, quæ circumlocata erant, transsilientes, hujus hominis aream, sepes, tuguriola vel porcorum vel animalium, reliquaque, quæ ad eum pertinebant, flamma perussit; nec quidquam remansit huic misero, quod non fuisset igni succensum. Quod si evenisse quis fortuito putat, admiretur quod nulli vicinorum circummanentium nocuit. Quid nunc agis, o cruda rusticitas, quæ semper in Deum & ejus amicos murmuras, ut tibi exinde damnum adquiras?

[3] Alterius igitur hominis malitia furis boves abstulerat, qui adprehenso vestigio, & inter infusos aqua viarum tramites, [Alterius a Sancto beneficium.] ac profundas luti voragines perdito, ad Sancti recurrit sepulcrum, fusaque oratione dum de basilica fuisset egressus, advertit hominem per aggerem publicum venientem, qui boves illos ante se cum caballo ex itinere lassum prosequens adducebat. Turbatus enim fuerat a via, & quasi amens factus in illam partem, de qua egressus fuerat, mente turbata redibat. Cognoscitque vir ille boves quos perdiderat: hos recipiens, hominem absque calumnia redire permisit, quia cognovit hoc sibi per virtutem sancti Mariani præstitum, cum in illa hora reperit perditum, qua ejus adivit plenus fide sepulcrum; quæ postquam gesta sunt, diligentiore cura Confessorem Dei plebs cœpit excolere Bituriga.

ANNOTATIO.

a Notat Ruinartius in Colbertino codice pro termino, legi tempore: at nobis magis placettextus ut jacet, ubi nempe indicare vult Gregorius, Sanctum in regione Bituricensi, vel in vicinia vitam eremiticam duxisse, in qua S. Ursinus, de quo jam egerat, vitam finierat, non eodem certe tempore, cum is ad seculum II referatur; noster vero ad initium sec. VI pertineat, ut etiam observat Ruinartius.

DE S. DONATO PRESB. CONFES.
EREMITA IN PAGO SIGISTERICO PROVINCIÆ IN GALLIA.

Circa ANNUM DXXXV.

[Commentarius]

Donatus presb. conf. in pago Sigisterico Provinciæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De hodierno S. Donato ab aliis synonymis jam satis distincto agere cœpimus in nostris ad Usuardum observationibus, [De hoc Sancto, qui ab aliis ejusdem nominis distinctus est,] ubi diserte notavimus, ejus eremitorium fuisse non in monte Jura Burgundiæ, sed in monte Lura Provinciæ, in pago, ut loquuntur Martyrologi, seu in diœcesi Sigisterica, cui non male substitues Secusteronensi cum Castellano, seu Sistaricensi cum aliis (Gall. Sisteron.) Martyrologos hic indicatos volo, solos primum & præcipuum Adonem ejusque contractorem Usuardum, ut reliquorum longiorem seriem omittam. Sic loquitur Ado, paucisque notabiliora & certiora complectitur:

[2] In Galliis, pago Sigisterico, in monte qui dicitur Jura (lege Lura) natale sancti Donati presbyteri; [meminerunt Ado] qui ab ipsis infantiæ rudimentis mira Dei gratia præditus, ex urbe Aurelianensi ad præfatum locum, ut soli Christo vacaret, adveniens, anachoreticam vitam multis annis exegit, tanta miraculorum gloria clarus, ut inter cetera gesta magnifica, etiam draconem immanem atque terribilem, suis exinde orationibus effugatum extingueret. Cumque dies vocationis ejus instaret, adveniente sancto abbate Mario, cui ita fuerat revelatum, inter verba orationis migravit ad Christum, sepultusque est ab eodem patre in loco suo. Ex his & ex longiori Vita restituenda sunt, quæ in S. Mario sub finem paulo aliter referuntur, tum in Actis nostris XXVII Januarii pag. 775 num. 11; tum apud Mabillonium sec. 1 pag. 106.

[3] [& Usuardus in suis Martyrologiis,] Atque hic habes brevem & rectam, opinor, substantiam Vitæ prolixioris huc olim Lugduno missæ a nostro P. Carolo Fabro, quam licet ipse probasse videatur, rectius tamen plura episodia, quibus a nescio quo respersa est, ab Adone & aliis præterita sunt, utpote absque nota auctoritate non tam facile admittenda, ut proinde merito existimaverimus, brevioribus elogiis insistendum, quale inter alios nobis suggessit Benedictus Gononus ex Breviario ecclesiæ Gratianopolitanæ, & Petro Equilino acceptum; quodque hic recudendum censuimus, præmissa Usuardi annuntiatione, quam adoptavit Romanum hodiernum, ut de cultu securi esse possimus. Sic Adonem contrahit Usuardus: In pago Sigisterico, beati Donati presbyteri, qui ab ipsis infantiæ rudimentis, mira Dei gratia præditus, anachoreticam vitam multis annis exegit, & miraculorum gloria clarus migravit ad Christum. En modo Gononi textum:

[4] [quibus Gononus] Fuit vir quidam Donatus nomine, a Neustriæ regionibus, Aurelianensi urbe oriundus, qui a rudimentis infantiæ suæ electus est a Domino. Cumque trium esset annorum, traditus est a genitoribus suis magistro, ut eum litteris erudiret. Tantam autem gratiam Dominus elargiri dignatus est, ut omnia beati David sciret cantica. Cum vero esset annorum decem, omnia volumina tam veteris quam novi Testamenti peragravit. Tunc placuit Aurelianensis urbis episcopo, ut eum clericaret. Sed cum pervenisset ad ætatis duodecimum annum, complacuit episcopo, ut eum ad onus diaconatus benediceret. Tanta vero erat in eo boni animi tranquillitas, ut omnes dicerent, illum esse a Deo electum.

[5] In quo honore constitutus, conversus ad semetipsum ait: [ex Breviario Gratianopolitano] Quid mihi cum beato Abraham? Illi enim dixit Dominus: Exi de terra tua & de cognatione tua, & vade in locum, quem monstravero tibi, & ibi eris mihi acceptabilis. Dum autem hæc in animo volveret, relicta urbe Aurelianensi, recto tramite petiit urbem Turonicam, ubi corpus S. Martini requiescit, ut ejus patrocinia accipere mereretur. Cumque ibidem paucis diebus commoratus esset, accepto patrocinio a S. Martino, sic eremum petiit, & postquam peragrasset omnes provincias & omnes montes excelsos, pervenit tandem ad montem, qui dicitur Jura (Lura.) Contemplatus autem eum, descendit ad radicem ejusdem montis, & in convallem, quæ dicitur Ragion, arida & ruinosa nimis, ubi accessus hominum non erat, sed serpentes & dæmones ibi habitabant. Eo adveniens beatus Donatus, draconem miræ magnitudinis invenit, de cujus flatu omnia arbusta erant combusta, & ibi semper tonitrua & fulgura personabant.

[6] Cum autem vidisset draco ille sanctum Donatum venientem ad se, [adjungit Acta,] statim caput suum quasi cubitis duodecim elevavit, vociferans & exsibilans nimis: ad cujus vocem omnia serpentia accurrerunt, quasi Virum sanctum devoratura. Sed Vir sanctus, in fide fundatus, sese ad orationem prosternens, draconem ceteraque animalia venenosa fugavit & sua oratione exstinxit. Cœpit autem ibi habitare, anachoreticam ducens vitam, & corpus jejuniis nimis excrucians. Cibus ejus erant fructus agrestes, radices & cortices arborum: lectus ejus terra dura. Cum igitur multos annos in solitudine vixisset, & instaret vocationis ejus dies, adveniente abbate Mario, divinitus admonito, ut ad eum accederet; inter verba orationis migravit ad Christum: ab eodem patre ibidem sepultus XIII Kalend. Septembris. Postmodum corpus ejus ad pagum Sigistericum Galliarum translatum est.

[7] [& de cultu reliquiisque ejus agit.] Contra communem hic loquitur Gononus, dum Sanctum migrasse ait XIII Kalend. Septembris pro XIV. Pejus vero fallitur, dum corpus ex Lotharingiæ monte Jura translatum comminiscitur. Commodius certe ex Lura monte, S. Marii eremitorio longe propinquius Sigistericum pervenire potuit, unde pars potior Avenionem translata sit, ubi festum ejus celebratur & fit Officium duplex (ut in notatione observat ipse Gononus) de communi Confessoris, & de eodem fit mentio in antiquo Missali ejusdem ecclesiæ descripto anno Domini MCCLX cum oratione propria; & magna pars corporis istius Sancti continetur in sacculo serico intra capsam argenteam, quæ exstat super altare majus, cum alio, ubi sunt reliquiæ S. Maximi &c. Sancti nostri Donati ætatem paucis etiam notasse juverit: is enim cum S. Mario synchronus fuerit, hic autem a Vitæ scriptoribus tum in Actis nostris tum apud Mabillonium medio seculo sexto consignetur, haud dubium quin ad eadem tempora S. Donatus referendus sit, ut satis apposite signarit Castellanus annum DXXXV.

DE S. MOCTEO VEL MOCHTEO
EPISCOPO LUGMADENSI IN HIBERNIA,

Anno CIRCITER DXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Mocteus vel Mochteus episc. Ludmagensis in Hibernia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti nomen, discipuli, monasteria; an fuerit præsul Ardmachanus.

Quando sanctum hunc Episcopum hoc die damus, promissi fidem solvimus: ad diem quippe XXIV Martii hæc jam pridem inter Prætermissos apud nos dicta sunt tomo III ejusdem mensis pag. 474, [Sancti hujus, a die 24 Martii huc remissi, nomen] quorum hic juvat meminisse: S. Mochteus sive Mochta Ludmagensis episcopus nomen hoc die habet in Hibernicis Martyrologiis, ideoque Colganus ejus hic Acta dedit ex codice nostro Salmanticensi descripta: quæ quoniam non adeo aut plena aut sincera sunt, ut ea optamus nancisci, & Augusti quoque die XIX in Hibernicis Hagiologiis recolitur; eumque diem Usserius, Waræus ac Quatuor-magistri ejus natalem nominant, teste Colgano; differimus de eo agere usque in dictam XIX Augusti. Nunc itaque Sancti illius gesta illustranda & examinanda a nobis sunt, pleraque desumpturis e laudati Colgani notationibus, quas Vitæ ejus subtexit a pag. 731, atque ex Appendice post dictas notationes pag. 732 & sequentibus. Ordiamur itaque a varia nominis efformatione, de qua auctor ille satis operose hæc scribit:

[2] [variis modis exprimitur.] Varie a variis hujus sanctissimi Antistitis nomen exprimitur. Moccheum vocat Joscelinus in Vita Patricii cap. 134 & 135; Maccæum Pitseus, Possevinus, Baleus, Gesnerus, & alii infra in Appendice cap. 2 citandi; Bachiarium Gennadius; Bachianum Honorius Augustodunensis; Maueteum sanctus Adamnanus in Vita S. Columbæ, prout edita est a Canisio; sed Mauctaneum in Ms. Biburgensi, & in editione prima Antverpiensi Mocteum vocat. Ab Hibernis passim, uti & ab authore hujus Vitæ Mochteus, & aliquando Macteus vocatur, & rectius. Nam Hibernice passim Mochta, & aliquando Machta appellatur. Quod autem tradunt Pitseus, Gesnerus, Baleus, & alii, proprium ejus nomen fuisse Bacchiarium, & cognomento Macceum appellatum, nobis non approbatur. Mendis enim librariorum tot & tam varias ejusdem nominis expressiones exortas arbitramur. Hæc Colganus, qui affert illico alias pro aliis litterarum positiones Verum de istiusmodi minutiis dictum jam satis. Moneo tamen, me supra expressisse nomen Moctei, sicut in codice nostro Ms. Salmanticensi passim illud lego, tametsi Colganus in sua Vita impressa identidem habeat Macteus. Nec mihi displicet Mochteus, prout alibi illud reperio exaratum, sicut liquebit ex dicendis.

[3] De nostri Sancti discipulis varia observat laudatus Colganus. [Ejusdem discipulus] Nam quod attinet ad numerum eorum duodenarium, de quo in Vita apud nos cap. 1 num. 3, Ecce, inquit, morem hunc Apostolicum duodenarii numeri discipulorum, nostris patribus vere Apostolicis ante omnes mundi Sanctos maxime familiarem, & ab ipsa Apostolica Sede primo acceptum: quæ non solum cum S. Mocteo, sed & cum S. Palladio totidem socios ad nostræ gentis conversionem legitur misisse, ut in actis in Vita S. Suithberti, ejusque notis ad I Martii ostendi: ubi & plurimas alias duodecim collegarum sub uno duce catervas a nostris Sanctis missas ad gentium conversionem commemoravi, ibi videndas. At quisnam Edanus ille, de quo Vita Sancti nostri mox citata agit, & magnum ei miraculum attribuit, quod sancti Moctei jussu ita factum memorat: Cumque Sanctus ad Hibernicum veniret mare, oblitus cujusdam Edani, causa de quadam a fratribus segregati, navem ascendit; cui deinde navigium clamanti, abscisso arboris ramo, vice navis uti præcepit. Obtemperat Magistri jussis .., ramo supersedet, æquora permeat; sed & navim prævenit, atque in portu Magistrum excipit. Quisnam, inquam, discipulus ille Edanus, seu, ut notat Colganus in hunc locum, rectius Ædanus vel Aidanus?

[4] Laborare se in eo determinando inter tot alios synonymos, [quis fuerit:] non dissimulat idem auctor, ita loquens: Quis autem hic fuerit ex viginti quatuor ejusdem nominis Sanctis, quorum natales observantur in nostris Martyrologiis & Fastis, haud promptum definire; nisi sit, ut esse existimo, S. Aidanus, filius Ængussii, quem Marianus Gormanus martyrologus Dungallensis, & alii memorant coli in ecclesia de Kill-mor Aedhain in regione de Huadmeth, sive Martheorum die 2 Novembris. In hac enim regione S. Mocteus extruxit primam ecclesiam in Hibernia, Kill-mor appellatam, ut habetur in hac Vita cap. 4 (apud nos vero cap. 1 num. 4.) Unde S. Ædanus ille, quem Martyrologia observant in ea coli, non videtur esse alius a prædicto S. Moctei fundatoris discipulo.

[5] Alia, quæ occurrit in Vita, difficultas, in eo posita est, [alii item] ut vix videatur credibile, tot & tam insignes ad Sanctum ventitasse discipulos, quot quantosque commemorat auctor Vitæ apud nos cap. 1 num. 7. Nam ut cæteræ, ait, cujus non erat numerus, progeniei taceam multitudinem; centum episcopos, trecentosque presbyteros dicitur habuisse discipulos. Sed huic difficultati occurrit Colganus, eamque his argumentis satis probabilibus solvit. Nonnullis forte nimis excessivus hic numerus centum episcoporum, & trecentorum presbyterorum, ex una schola prodeuntium, videri posset: sed si rem penitius considerent, non est hic ambigendi locus. Ex vetustissimi dierum Magistri discipulis, successive ejus celeberrimam scholam frequentantibus, facile tantus numerus exurgere posset: nec si simul tot habuisset discipulos, postea episcopos & presbyteros ordinatos, ei quidquam admirationis movere debet, qui legerit tria millia monachorum eodem, vel proxime sequenti ævo fuisse sub S. Brendano: totidem vel plures sub S. Comgello; item & tria millia sanctorum discipulorum frequentasse scholam S. Finniani de Cluain-eraird, ut constat ex his, quæ diximus ad XXIII Februarii, agendo de S. Finniano; & dicturi sumus in Actis S. Comgelli, & S. Brendani ad X & XVI Maii, (si Acta videlicet Sanctorum Hiberniæ eo usque perducta fuissent.)

[6] [pene supra fidem numerosi:] Sed ubi, inquis, tot sedes episcopales in angusto regno; in quo nec quadraginta hodie reperiuntur? Respondeo, regnum illud eo ævo longe florentius extitisse, longe pluribus civitatibus, oppidis, vicis & divitiis abundasse, & singula pene oppida monasteria celebriora, & aliquando vicos proprios habuisse episcopos, ut liquido constat legenti Acta nostrorum Sanctorum, & præsertim S. Patricii, in quibus Joscelinus cap. 185, & S. Euinus parte 3 cap. 95 tradunt S. Patricium ordinasse propria manu episcopos trecentos quinquaginta, & presbyterorum quinque millia, & septingentas ecclesias fundasse. Sanctum vero Mochteeum habuisse tot discipulos, referunt S. Columba, & alii graves auctores in Appendice infra cap. 1 & 3 citandi. Porro sicut tot ac tanti discipuli magnum in Hibernia Episcopo nostro peperere nomen; sic non vulgarem ei laudem fundationes monasteriorum, de quibus nunc loquar, materiem attulere.

[7] [monasteria] Noster biographus cap. 1 num. 4, Mocteus, inquit, in Metheorum nemoribus cœpit construere monasterium, quod Cella magna dicitur. Locum hunc exponit Colganus, hæc scribens: Regio Metheorum, vulgo Hua-Meth dicta, est diœcesis Ardmachanæ in Ultonia; & in ea, uti addit, hodie (Edebat Colganus Acta Sanctorum Hiberniæ anno Christi 1645) visitur prædicta ecclesia Kill-mor, id est Cella magna dicta, S. Ædano sacra; a quo & distinctionis causa Kill-mor-Aedain appellatur. Ne vero, quæ recte cœperat, collaberentur; tametsi ipse rector, ipse regula fratrum esset, teste biographo allegato, ne quid tamen hujus religionis aliqua posset oblivione negligi, & non solum apud præsentes, sed etiam futuros sine defectu persisteret, sanctæ institutionis regulam scripsit. Cujusmodi autem regula ista fuerit, compertum nobis non est; nec Colgano fuit, qui hæc dumtaxat de ea tradit: Hic observa, S. Mocteum fuisse peculiaris regulæ conditorem, uti & extitisse leguntur sancti Patricius, Brigida, Brendanus, Ailbeus, Columba Kille, Comgellus, Kieranus, Adamnanus, & alii plures nostræ sacræ insulæ.

[8] [ab eo constructa.] Vir sanctus aliud item construxit monasterium, prout testatur Vitæ ejus scriptor, qui cap. 1, num. 5 & 6 tradit ista: Ipse gressum direxit ad locum nomine Lughmud *. Hunc siquidem locum a Deo sibi datum ab olim præscivit .. Mocteus vero cœpit ædificare, & nobilissimum construxit monasterium: cujus etymon ac situm ita exhibet Colganus: Hoc monasterium, quod rectius videtur Lugh magh, id est, Lugi campus; nisi & verius Lubh magh, id est, Herbidus campus; & nunc .. Luthia vocatur; jacet in amœna & spatiosa illa australis Ultoniæ planitie, quæ priscis Conaille, hodie vulgo Machaire-Oirgiall, id est planities Oirgielliorum appellatur: estque ibi nobile monasterium Ordinis Canonicorum Regularium, & olim fuit sedes episcopalis juxta dicenda in Appendice; ab eoque circumjacens regio nunc Comitatus Luthensis denominatur.

[9] [Non fuit proprie præsul Ardmachanus,] Quæri hic potest, an S. Mocteus accenseri debeat Præsulibus Ardmachanis. Quæstioni ansam præbet Vitæ scriptor, qui postquam retulisset cap. 1 num. 8, S. Patricium pontificem cœpisse aliquando habitare prope monasterium nostri Sancti; sed angeli monitu discessisse ab eo, subjungit ista: Rexitque post ipsum sedem Mocteus aliquot diebus, & Benignum illius discipulum inthronizavit. Propositæ autem quæstioni hoc reddit responsum Colganus: Non reperitur nomen S. Mochtei in catalogo primatum sive archiepiscoporum Ardmachanorum. Nec mirum; cum non præfuerit nisi paucis diebus, & forte donec de successore provideretur. In Vita tripartita S. Patricii parte 2 cap. 97 legitur S. Mochteus fuisse S. Patricii ARCHIPRESBYTER, ET S. Secundinus VICARIUS IN SPIRITUALIBUS, ET SUFFRAGANEUS. Et licet S. Benignus S. Patricio successerit, & forte immediate; in catalogo tamen primatum ponitur tertius post Patricium, post sanctum nempe Secundinum, & S. Patricium cognomento seniorem. Quod factum arbitror, quia singuli successive erant suffraganei sancti Patritii, & duo priores leguntur obiisse ante ipsum Patricium apostolum; cui mortuo, ut hic indicatur, immediate successit S. Benignus, postquam aliquot diebus vacantem sedem administraverat episcopus Mochteus, donec communibus suffragiis de successore provideretur. Hinc sequitur, ut noster sanctus Præsul non sit annumerandus primatibus Ardmachanæ sedis.

[10] Fuit tamen episcopus Lugmadensis, seu quacumque alia litterarum forma locum hunc expresseris. [sed Lugmadensis.] Dignitatem hanc ei vere convenire, non lego quidem diserte expressum a biographo, præterquam in ejusdem Vitæ titulo, qui sic habet: Incipit Vita S. Moctei Lubgunensis episcopi. Sed episcopalis tamen ista præfectura aliunde postea confirmabitur tum e Fastis sacris, quos producemus, tum ex aliis documentis, de quibus occurret inferius dicendi locus, ita ut plurimorum scriptorum assensu stabilita in dubium vocari non debeat. Superest, ut hinc progrediamur ad alia quædam puncta, ad S. Moctei vitam & sanctitatem spectantia.

[Annotata.]

* al. Lughmadh.

§ II. Cultus variis diebus affixus; sancti synonymi a nostro diversi; tempus vitæ.

[Duo Sancti Mochtei festa die 24 Martii & 19 Augusti] Camerarius ad diem VII Octobris satis liberaliter more suo ita Sanctum annuntiat: Sanctus Macceus cum S. Patricio Scotia egressus. De eo varii. Vide ipsius Vitam. Colganus in Appendice ad Vitam S. Mochtei pag. 732 dictum hagiologum his verbis convenit: Sed quia hic author nec Vitam ipsius, nec eum die illo coli, nec cum Patricio e Scotia egressum uspiam legerit, nec in ea Vita, quam supra dedimus, nec apud ullum alium authorem quidquam de his memoratum reperiam, ad aliorum veterum scriptorum testimonia de S. Mochteo, ejusque festis, transeo. Mox itaque ad duos potissimum annuæ venerationis dies digreditur, ac de iis in hæc verba disserit: Duo ut minus S. Mochtei festa olim in Hibernia solere celebrari, tradunt nostra communiter, etiam perantiqua, Festilogia. Primum XXIV Martii, quo de ipso sic scribit Martyrologium Tamlactense, ante annum DCCLXXXV compilatum: “S. Mocteus Lugmagensis: Cumain nomen matris ejus”. S. Ængussius: “Mocteus fidelis & devotus” Marianus Gormanus: “Mocteus Lugmadensis, pater egregiæ familiæ”. Calendarium Casselense: “Mocteus episcopus Lugmagensis”. De eo etiam similia habent Maguir, & Martyrologium Dungallense eodem die. Hæc affert de primo Sancti festo; de alio autem ista, ita pergens:

[12] [celebrari solita: an synonymi,] Secundum festum celebratur XIX Augusti; quo de eo agit Marianus Gormanus dicens: “Mochteius episcopus lucerna Lugmadensium”. Martyrologium Tamlactense: “Mocteus episcopus Lugmugensis”. S. Ængussius in Festilogio: “Mocteus, magnus, egregius, & longævus”. Addit Maguir “Dicitur longævus propter magnam vitæ ejus longitudinem”. Subdit etiam quosdam versus .., quibus significatur S. Mocteus annis trecentis vixisse. Item Martyrologium Dungallense: “S. Mocteus episcopus Lugmagensis: vixit annis trecentis, & migravit ad Dominum anno DXXXIV”. Citat etiam ibidem memoratos versus. Verum de tanta, & supra fidem extensa Sancti ætate disseretur pluribus infra, ubi dederimus reliqua, quæ de sacris diebus aliis enarrare pergit Colganus, quos tamen non huic S. Mocteo, sed aliis synonymis convenire censet, sic statuens: Duobus etiam aliis diebus reperio memoriam S. Moctei a domesticis Festilogiis observari, die nempe XXVI Martii, quo festum S. Moctei de Inismochta, id est, de insula Moctei celebrari tradunt Marianus Gormanus, Cathaldus Maguir, & Martyrologium Dungallense. Cum autem hæc insula sit in Comitatu Luthensi, non procul ab ipso monasterio Luthensi, videri posset idem esse S. Mocteus, qui in utroque loco habitavit, & colitur. Præterea festum S. Moctei filii Dergani, celebrari IX Septembris, tradunt auctores proxime citati, & Martyrologium Tamlactense.

[13] [qui aliis diebus assignantur,] Rationes vero, quibus inducitur Colganus, ut duos hosce Sanctos synonymos ab hodierno secernat, sunt istæ: Verius tamen existimo, inquit, duos alios Mocteos esse, qui his diebus coluntur. Eum enim qui XXVI Martii colitur, existimo esse S. Mocteum presbyterum Ardmachanum: de cujus obitu Quatuor magistri in Annalibus sic scribunt: “Anno CMXXII Mocteus de Insula, filius Kernachani, presbyter Ardmachanus, obiit”. Hæc enim insula non videtur esse alia, quam illa, quam supra citata Martyrologia Insulam Moctei appellant. Item ille, qui IX Septembris colitur, videtur esse S. Mochteus episcopus & doctor Ardmachanus, de quo ad annum DCCCLXXVI hæc in iisdem Annalibus leguntur: “Mocteus magister, sive supremus præfectus scholarum Ardmachæ, capitur a Northmannis sive Danis”: obitumque ejus referunt in annum DCCCLXXXIX, dicentes eodem anno: “Mocteus discipulus S. Fethgnæ, episcopus, anachoreta, & scriba Ardmachanus decessit” ubi per scribam intelligit scriptorem præsertim chronographum. In monasteriis enim plerisque saltem præcipuis, & sedibus episcopalibus Hiberniæ erat quidam olim in magno honore habitus, qui vulgo aliquando FERLEGINN, id est, prælector, sive magister, vel doctor; aliquando SCRIBHNIDH, id est, scriba, scriptor, vel chronographus dicebatur.

[14] [ab hodierno diversi.] Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, hæc scribit ad diem XI Aprilis in notis: Eadem die in insula Bura S. Maccæi vatis S. Patricii episcopi Hiberniæ discipuli. Et in notis item ad diem V Octobris: Eodem die S. Maccæi in castro Caledonio S. Patricii discipuli. Vidit hæc Colganus; sed quia mendose, quæ habet, impressa apud ipsum sunt, malui ea emendatius hic exhibere ex ipso Ferrario. Hæc autem sic castigat idem Colganus pag. 733: Sed quia hæc videtur sumpsisse ex commentis Dempsteri, qui loca cultus, & festa ad libitum solet affingere Sanctis, suspectæ mihi sunt fidei. Consuli potest Dempsterus in Menologio Scotico ad diem XI Aprilis, & ad V Octobris. Cæterum, sicut mox observat laudatus jam sæpe hagiographus Hibernus, an natale festum, an aliud S. Moctei sit, quod Martyrologia citata ad diem XXIV Martii tradunt celebrari, mihi, ait, incompertum est. Quatuor-magistri, Usserus, & Vareus infra citandi indicant natalem ejus celebrari die XIX Augusti, quatenus asserunt, ipsum anno DXXXIV, die XIX Augusti obiisse, juxta dicenda cap. 3.

[15] Sed non exigua nunc sese nobis offert controversia de S. Mochtei ætate, [Ætas annorum trecentorum,] quæ communiter apud scriptores de illa tractantes protenditur ad annos trecentos; qua veri specie, haud equidem satis assequor. Hagiographus Hibernus in Appendice allegata cap. 3 pag. 734 opinationis istius fundamenta congerit his verbis: S. Mochteum annis trecentis in vita hac mortali vixisse, tradit author Vitæ ipsius supra cap. 19; in nostra vero editione cap. 2 num. 17, ubi hæc sunt: Trecentis .. annis, nec ullum protulisse verbum otiosum, nec quidquam gustasse pingue fertur. Præter auctorem Vitæ adducuntur etiam a Colgano Joscelinus in Vita S. Patricii cap. 35 .. Maguir ad XXIV Martii, & XIX Augusti; Martyrologium Dungallense ad XVI Augusti; Quatuor-magistri in Annalibus ad annum DXXXIV, juxta mox dicenda, & Ketennus de Regibus Hiber. lib. 2 agendo de Tuathalio rege; & (quod præcipuum est hujus assertionis fundamentum) quidam prisci nostri idiomatis versiculi, quos citant Maguir, Martyrol. Dungallense, & Quatuor-magistri in Annalibus, imo & S. Ængussius, ejusve vetus scholiastes, asserens insuper, S. Columbam Kille esse eorum auctorem .. Qui versus Latine redditi hunc exhibent sensum: Dentes Moctei … spatio trecentorum annorum .. nec verbum otiosum extra emisere, nec quidquam obsonii intra admisere &c. In istius præterea opinionis confirmationem producit sequentia: Incredibilis multis videri posset hæc prodigiosa humanæ vitæ protractio, nisi ejus excessivam longitudinem minus incredibilem redderet, quod non naturæ viribus, sed miraculo attribuatur, ut refert Joscelinus, inferius alia occasione citandus. Hæc ille pro tuenda trecentorum annorum ætate S. Mochtei.

[16] Verum auctor idem, qui tam in colligendis Sanctorum Hiberniæ Actis, [quibus Sanctus noster dicitur vixisse,] quam in eisdem illustrandis, minime suspectus haberi debet, quod veris Cælitum istorum laudibus quidquam detractum velit, non tantum non approbat tamquam historice veram adeo longævæ ætatis sententiam, quæ passim circumfertur, ut vidimus; sed hisce etiam prodigiosam illam annorum longitudinem convellit argumentis: Tria sane, ait, mihi argumenta eam suspectam reddunt. Primum, quod Quatuor-magistri in Annalibus referant, S. Mochteum obiisse anno DXXXIV, ad eumdem annum dicentes “S. Mochteus episcopus Lugmagensis Patricii discipulus, die XIX Augusti emisit spiritum”. Subjiciunt postea versiculos jam citatos. Idem etiam tradit Vareus de scriptoribus Hiberniæ lib. 2, cap. 1. “Illam, inquit, sedem gubernavit usque ad annum DXXXV, vel DXXXIV, quo hanc vitam reliquit XIII Cal. Septembris.” Item addit Usserium, qui de Britannicarum ecclesiarum Primordiis pag. 855 hæc refert, a me ex ipso Usserio huc transcripta, quia mendose apud Colganum impressa: Meminerunt, inquit, illius Annales Ultonienses: in quibus ad annum Domini DXXXIV, vel DXXXVI secundum alios (hoc est usitatæ nostræ æræ DXXXV vel DXXXVII) “Dormitatio S. Muchti, vel Mochta, discipuli Patricii, XIII Kal. Septembr.” refertur. Et mox de ejus ætate hic controversa subdit ista: Nam quod Jocelinus cap. 135 narrat, S. Patricii sententia, vitam illi, in pœnam incredulitatis, ad trecentos annos protensam; dignum certe est, quod inter alia prodigia, INAUDITA SUA NOVITATE STUPENDA, in Guilielmi Thyræi Discursibus panegyricis de S. Patricio pag. 124, 125 locum habeat, quos, si lubet, consule. Ex his interim ita possumus argumentari cum Colgano: Si ergo hic Sanctus fuerit DXXXIV vel DXXXV mortuus, & nusquam legatur floruisse seculo tertio, vel etiam quarto, quomodo trecentos ei vitæ annos concedemus? Hæc ille.

[17] [impugnatur] Deinde autem adversus versiculos, qui præcipuum assertæ hujusmodi ætatis sunt fundamentum, alterum promit argumentum, quo probat, mendum temporis in eosdem irrepsisse. Secundum est, ait, quod S. Cumineus Conderensis in suo Opusculo singularibus virtutibus & elogiis aliquot præcipuorum Hiberniæ Sanctorum recensens annos, quibus S. Mocteus vixit, saltem post Religionis vel monastici instituti amplexum, solum tribuat ipsi centum annos, ut vetus hic versiculus ab eo compositus testatur; & Latine apud Colganum redditus, sic sonat: In more habuit Mochteus Lugmagensis, ex vitæ rigore & austeritate, quod nihil obsonii degustaverit spatio CENTUM annorum. Quibus recitatis, hæc inde concludit editor Actorum Hiberniæ Sanctorum: Habemus ergo ex fideli & vetusto scriptore, qui ante nongentos, nisi & mille annos floruit, quod solum centum annis S. Mochteus vixerit in tanta vitæ austeritate: quod autem antea vixerit in seculo annis ducentis, nec ullus author tradit, nec ullam præ se fert verisimilitudinem. Quid ergo dicemus ad priscos versiculos supra citatos, S. Columbæ attributos, aliosque auctores, qui trecentis eum vixisse scribunt? Respondeo in primis conjectura, si non omnino certa, certe verosimili, videri mendum in prædictos versiculos irrepsisse: & mox exhibens duas varias lectiones, charactere nobis peregrino vel Hibernico exaratas, Prima namque, inquit, lectio significat SPATIO TRECENTORUM; secunda vero, SPATIO CENTUM ANNORUM. Primam ergo mendosam lectionem videntur secuti authores supra citati, putantes illam sententiam fuisse S. Columbæ; secundam vero S. Cumineus, qui vixit tempore S. Columbæ, vel seculo proxime sequenti, & Annales citati supra.

[18] [a Colgano] Non negaverim tamen, S. Mochteum vixisse plus quam centum annis, præsertim cum S. Ængussius cap. 1 supra citatus vocet ipsum LONGÆVUM: & alii ipsum vocantes Bacchiarium vel Bacchianum, tradunt ipsum floruisse tempore S. Augustini ante annum CDXXX; sed solum assero, ipsum videri solum spatio centum annorum vixisse in tanta vitæ austeritate, de qua supra, postquam institutum monasticum fuerit amplexus. Demus ergo ipsum fuisse triginta vel amplius annis natum, antequam arctam illam vivendi rationem inchoaverit, & postea centum annis vixisse: & sic pleraque, quæ cum fundamento de ipso asserunt, poterunt bene cohærere. Tertium hæc confirmans argumentum est, quod nullius Sancti Vita, ex innumeris, qui seculo sexto & septimo in vicinis Hiberniæ regionibus floruerunt, nullusque omnino historicus tradat ipsum post tempus ab Annalibus supra citatis vixisse. Adde, quod Vita S. Dagei, verbis cap. præcedenti citatis tradat, S. Dageum, qui anno DLXXXVI longævus obiit, ministrasse ipsi morienti viaticum; & Ketennus supra tradat, ipsum obiisse tempore Tuathalii regis, anno DXXXVIII mortui. Atque hæc quidem sunt, quæ ex collectione ac fide Colgani transcribere huc visum est: super his autem, quænam mihi observanda occurrant, nunc paucis eloquar.

[19] Placet sententia ejus, qua chronologicum illud trium seculorum paradoxum rejicit. [qui tamen illam satis liberaliter extendit.] In eo tamen ipsi non assentior, quod satis liberaliter ætatem illam extendat ad centum ac triginta, vel etiam ad plures insuper annos. Nam cur longævus vere vocari non possit noster Sanctus, etiamsi dumtaxat supervixisset ad annum vitæ suæ vigesimum supra centesimum? Cur item alia, quæ proferebat, argumenta Colganus, non hoc pacto subsistant, videlicet, quod S. Dagæus dederit ipsi viaticum; quod obierit tempore Tuathalii regis, atque adeo, secundum dicta, ante annum Christi 538? Si tamen constaret, ipsum floruisse tempore S. Augustini ante annum CDXXX; tunc, fateor, auctarium annorum triginta, vel etiam plurium supra centum cum Colgano ipsi concedendum esset, quia anno Christi 534 e vita excessisse perhibetur, referente Catalogo chronologico, ex Annalibus Quatuor-magistrorum excerpto, & apud laudatum Colganum edito in Appendice, de qua supra, cap. 5, ubi leguntur ista: DXXXIV anno Mochteus Lugmagensis episcopus S. Patricii discipulus obiit die XIX Augusti. Alii vero, ut antea notavimus, signant annum alium, modice tamen a jam dicto discrepantes. Sed dubium esse, an tempore S. Augustini claruerit noster S. Mochteus, videbimus, quando de scriptis ipsius agemus. Interea temporis discutiamus famosam prophetiam, quæ a S. Patricio de eo edita dicitur, hujus incredulitate ab isto punita longævo senio.

§. III. Vaticinium, quod a S. Patricio de nostro editum fertur, videtur probabilius sublestæ fidei; Sancti nostri prophetiæ.

[Vaticinium, quo prædixisse fertur S. Patricius] In Vita S. Patricii, auctore Joscelino, apud nos vulgata tomo II Martii, die XVII, cap. 14 pag. 567 res his verbis narratur: Evolutis aliquantis diebus, cum liber Genesis legeretur coram S. Mochteo, audiens quod sancti Patres ante diluvium nongentorum annorum spatio vel eo amplius, & post cataclysmum plures trecentis annis vixerunt, non facile fidem sacræ Historiæ dabat, quia luteum tabernaculum humani corporis, carne tam fragili pelleque vestitum, ossibus nervisque compactum, tanto tempore nullatenus posse durare asserebat. Quod cum innotuisset S. Patricio, accessit ad Virum, ut veris rationum assertionibus ab animo illius omnem tolleret hujusmodi scrupulum. Dicebat enim S. Patricius totam Canonicam Scripturam dictatam & scriptitatam esse digito Dei, & idcirco in nullo derogandum aut discredendum ei. Asseruit etiam, non difficilius esse Factori omnium, vitam hominis mille annorum spatio protelare, quam diei unius, si voluerit; quoniam, teste Psalmista, Mille anni ante oculos ejus tamquam dies hesterna, quæ præteriit.

[21] [Sanctum nostrum annis victurum trecentis,] Adhuc autem super his, quæ dicta sunt a S. Patricio, Viro vacillante, fertur sanctus Pontifex sententiando, vel potius prophetando, pronuntiasse: Quoniam, inquit, incredulus fuisti sacræ Scripturæ, quæ in illa continentur, experimento proprio disces vera esse: trecentis enim annis prolongantur super terram anni tui, nec ante temporis tantum spatium consummatum intrabis in gaudium Domini Dei tui. Servus vero Domini super dubietatis errore postea pœnituit; sed sententia ore Patricii, dictante Spiritu sancto, prolata, irrevocabilis extitit: trecentis enim annis S. Mochteus vixit, sicque naturæ debitum solvens, virtutibus & signis effulgens, ad Christum e mundo transivit. Hæc sunt inter duos istos Sanctos facta, si illa prophetia plenam fidem historicam mereatur; quod addo, quia nonnulla sunt, quæ eidem videntur incommodare. Singula tantisper expendamus.

[22] [expenditur] Primo. Floruit S. Patricius seculo quinto; Joscelinus autem post annum demum 1180 aggressus est Vitam illius colligere, ex dictis apud nos in Commentario ad ejusdem Sancti Acta prævio pag. 521; adeo ut tanta temporis distantia collectoris istius auctoritatem in facto præsertim adeo ex circumstantiis paradoxo non multum commendet. Vita porro, quæ sub nomine Joscelini circumfertur, alibi interpolatam, ac fabulis respersam esse, alibi suspectam, jam pridem indicavimus in notationibus ad illam tomo citato pag. 556, & 576, quem vide in Appendice item post Vitam a nobis editam pag. 584. Secundo. De ætate S. Mochtei, in pœnam incredulitatis a S. Patricio ad trecentos annos prorogata, in allegatis notationibus pag. 569 in cautelam lectorum indicavimus his verbis: Quam fallaces sint Hiberni numeri jam vidimus, (Adisis Commentarium prævium § 6 & 7) & porro in Appendice videbimus. Sed non est opus de portentosa illa ætate plura addere hoc loco, cum satis superque superius jam convulsa sit. Tertio. Sicut vaticinium illud valde est honorificum S. Patritio, & fortasse hunc in finem ab homine nescio quo excogitatum, atque ejusdem Sancti Actis infartum est, sic parum videtur probabile, ne dicam indecorum, ex parte S. Mochtei. Nam major crassiorque ignorantia, a quadam etiam voluntatis incredulæ obstinatione non immunis, per illud imputari videtur eidem Sancto, quam quæ in virum, vita & moribus adeo spectabilem, & in sacris Litteris apprime versatum cadat.

[23] [ac rejititur.] Quarto. Scimus quidem, prædictionem istam non posse a nobis convinci certæ falsitatis in substantia, cum revera potuerit accidere: sed novimus etiam, aliud omnino esse, si quis quærat, an accidere potuerit; aliud, an reipsa acciderit. Atque hoc postremum nobis apparet minus probabile ob rationes jam productas. Quinto. Quid, quod ipse etiam Colganus, non morosus alioqui portentorum Hibernicorum censor, cap. 2 Appendicis ad Vitam S. Mochtei, postquam inter alia recitasset ex Joscelino textum superioris prophetiæ, advertat, hanc a solo Joscelino memorari, ingenue fassus, se nihil reperire apud S. Evinum, aliosque priscos scriptores Actorum S. Patricii. Hactenus de prophetia ista, & plus quam satis. En tibi jam aliquot S. Mochtei elogia e variis scriptoribus extracta.

[24] Apud Colganum in Triade thaumaturga in Vita septima seu tripartita S. Patricii, [S. Mochtei laudes,] quæ tribuitur S. Evino, parte 3, pag. 162 laudatur noster sanctus Præsul in hæc verba: S. Patricio in prædicto Ardensi monasterio manente S. Mocteus, domo Britannus, sedem fixit, & monasterium extruxit in loco vicino vulgo Lugmhang appellato: inter quem, & S. Patricium frequentia colloquia, mutuæ visitationes, aliaque multa spiritualis amicitiæ officia intercessere. Solebant enim sæpius juxta petram quamdam vulgo Leach-Mochta, id est, petram Mocthei vocatam, convenire, & de his, quæ ad Deum spectant, inter se conferre. Quodam autem die cum illo loco consederent, angelus Domini apparens epistolam utrique legendam porrexit: quam legens Patricius invenit in ea commonitorium, seu verius præceptum Domini, quo sibi mandabatur, ut locum, quem ædificaverat, cum omnibus ejus pertinentiis S. Moctheo relinqueret, & ipse Machan, seu, ut hodie loquimur, Ardmacham se conferret, cathedralem ecclesiam, regnique metropolim ibi constructurus. Fecit autem servus Dei, quod mandatum erat, & duodecim leprosos, quibus pro Christo in illo loco devote ministrabat, S. Mochtheo sustentandos reliquit & commendavit. Consuli etiam potest Joscelinus in Vita S. Patricii apud nos, loco superius citato.

[25] In Vita secunda S. Columbæ seu Columbani abbatis, [ac vaticinia.] quæ in memorata ante Triade thaumaturga, auctore, ut putatur, S. Cumineo, datur a pag. 325, dicitur sub ejusdem Vitæ initium, Sanctissimus quoque Moctæus Lugmadensis episcopus eumdem Columbam ante sexaginta annorum curricula, Spiritu sancto revelante, prævaticinatus est. In Præfatione 2 ad Vitam quartam ejusdem sancti Columbæ pag. 336 ejusdem prophetiæ meminit S. Adamnanus, ejusdem Vitæ auctor, his verbis: Quidam proselytus Brito, homo sanctus, sancti Patricii episcopi discipulus, Mauctaneus nomine, ita de nostro prophetavit patrono, sicut nobis ab antiquis traditum, expertis compertum habetur: “In novissimis, ait, seculi temporibus filius nasciturus est, cujus nomen. Columba, per omnes insularum oceani provincias divulgabitur notum, novissimaque orbis tempora clare illustrabit. Mei & ipsius duorum monasteriorum agelluli unius sepisculæ intervallo disterminabuntur. Homo valde Deo charus, & grandis coram ipso meriti”. Variæ aliæ hujus nostri Sancti prophetiæ notantur in Vita S. Dagæi, ad diem XVIII hujus mensis a pag. 656 a nobis edita, quas ibidem legere datur cap. 1 ejusdem Vitæ, num. 2. Hinc perspicuum est, titulum vatis, quo a scriptoribus nostrum Præsulem honorari supra vidimus, jure merito inditum ipsi fuisse. Nec vero rara & parca ab hoc Viro Dei edita esse vaticinia, indicat mox allegata Vita S. Dagæi num. 4, quia plenum prophetico spiritu eum dicit.

§ IV. Examinantur Sancti scripta, & Vita.

[De lucubrationibus,] Si certo constaret, varias nominis efformationes, quæ huic nostro sancto tribuuntur, vere ipsi soli, & non alteri convenire, majore cum fundamento de scriptis ejus agi posset. Sed quia hoc non certo constat, ideo opuscula quædam seu lucubrationes tamquam dubiæ ipsi adscribuntur a Colgano in Appendice superius assignata cap. 4, in qua catalogum earumdem ex variis bibliographis contexit. Juvat itaque eum de argumento hoc disserentem audire: Supra, inquit, in notis num. 1 (apud nos vero superius § 1 num. 2) monuimus, nomen S. Mochtei varie a scriptoribus exprimi: hunc enim Mocteum, Macteum; nunc Bachiarium, Baitharium, Batchianum, Batchanum; & aliquando Mauctanum, Maucteum, Mochtam appellant; adduntque Pitseus de scriptoribus Angl. num. 37, Balæus centuria 1, num. 46, Gesnerus in Bibliotheca, & alii, Bacchiarum Macceum appellari. Sed nomina illa sic paullo aliter lego expressa apud dictos auctores: apud Pitseum enim vocatur Bacharius Maccæus; apud Balæum Bachiarius Macceus; apud Gesnerum autem Barchiarius Macceus, quem, ut addit, alii Bacciarium; alii Bacchianum vocant. Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis cap. 17 Macceum vatem, atque adeo, ex dictis supra, Sanctum nostrum, a Johanne Balæo (eumque hic secutis Nicolao Harpsfeldio, & Johanne Pitseo) cum Bachiario perperam confundi affirmat; cujus ad Januarium de recipiendis lapsis extat epistola, & cujus De fide libellum alium Gennadius se legisse scribit. Confusionem hanc etiam tenet Waræus de Scriptoribus Hiberniæ lib. 2, cap. 1: sed nec hic, nec ille eamdem ibi probant.

[27] [quæ huic Sancto,] Et vero Non video, ait Colganus, quare citati authores præsumerent, S. Macteum utroque nomine insignire, nisi sic apud aliquos veteres scriptores, vel in ejus Operum titulis legissent, vel saltem opus aliquod idem nunc sub nomine Bacchiarii, nunc sub nomine Maccei, sive Mactei intitulari advertissent. Quibus & suffragatur Nicolaus Harpsfeldius in Historia ecclesiastica Anglicana seculo 1 (immo inter ea, quæ memorat seculo 6) cap. 22, ubi tradit Bacciarium fuisse genere Britannum, & S. Patricii discipulum, ac scripsisse “librum quemdam, quo Leoni Romano Pontifici adversus peregrinationis suæ calumnias rationem reddit, aliaque quædam ad theologiam pertinentia”. Unde placuit sub dubio inter ejus opera connumerare, quæ Bacchiario, sive Macceo Mocteo, vel uni sub utroque nomine attribuuntur.

[28] [sub diversis] Sed nec ab Usserio, nec a Waræo, qui modo dictam confusionem asserebant, video moveri dubium circa epistolam a nostro S. Mochteo exaratam. Rem intellige ex amborum jam allegatorum verbis. Usserius enim hæc refert: Habebatur vero & Mocthei nostri epistola, hanc inscriptionem præferens: “Mauchteus (al. Mocthæus) peccator, presbyter, sancti Patricii discipulus, in Domino salutem”. Meminerunt illius Annales Ultonienses &c. Waræus autem Annales Ultonienses ad annum 534 assignans, & eadem tradens, Scripsit epistolam, ait, cujus hæc fuit inscriptio “Maucteus peccator, presbyter, S. Patricii discipulus, in Domino salutem”. Et mox hæc addit: Videtur etiam alia composuisse: nam is fuit (opinor) quem in Annalibus Ultoniensibus ita citatum invenio: “Anno CDLXXI præda prima Saxonum, de Hibernia, ut alii dicunt, in isto anno deducta est, ut Macteus dicit. Sic in libro Cuanach inveni”. Quem Annalium locum ita exponit Colganus: Mocteum vero, qui hic indicatur, scripsisse aliquod Chronicum, ne quisquam existimet non fuisse nostrum Lugmagensem, sed illum scribam, & magistrum Ardmachanum, qui obiit anno DCCCLXXXIX juxta dicta supra cap. 1 (Vide quæ antea dixi § 2 num. 13) advertat Cuanum illum, qui ipsius opus citat, fuisse scribam & episcopum Lugmagensem anno DCCCXXIII mortuum, ut patebit ex dicendis cap. sequenti. (Ibi enim affertur Chronicon de Lugmagensi, sive Luthensi ecclesia, ejusque Prælatis, in quo hæc notantur: DCCCXXIII Cuana, sive Cuanus, sapiens, & episcopus Lugmagensis, quievit in Domino.) Et ita mox concludit Colganus: Unde cum obierit multis annis ante Mocteum Ardmachanum; non illius, nec alterius, quam sui patroni & prædecessoris Chronicon citare videtur.

[29] Alia autem Opera, quæ vel sub uno vel sub duobus diversis nominibus memorantur, [nominis] e bibliographis recenseo. Gennadius Massiliensis, qui floruit seculo quinto, apud Miræum in Bibliotheca ecclesiastica cap. 24, pag. 50 sic scribit: Bachiarius, vir Christianæ philosophiæ, nudus * & expeditus vacare Deo disponens, etiam peregrinationem pro conservanda vitæ integritate elegit. Edidisse dicitur grata opuscula: sed ego ex illis unum tantum de fide libellum legi: in quo satisfacit Pontifici Urbis, adversus querulos & infamatores peregrinationis suæ, & indicat, se non timore hominum, sed Dei, eam peregrinationem suscepisse, ut exiens de terra sua, & cognatione sua, cohæres fieret Abrahæ patriarchæ.

[30] Honorius Augustodunensis, qui floruit seculo XII, [expressionibus] apud eumdem Miræum, libello secundo ex Gennadio sublecto, cap. 24, pag. 117, Bachiarius, ait, vir Christianæ philosophiæ nitidus & expeditus, edidit grata opuscula de fide. Observa obiter, nihil ab his duobus scriptoribus dici de Macceo: unde ergo illud hausere recentiores? Unde tot alia scripta? de quibus jam dicam. Recentiores autem ista memoriæ prodidere. In supplemento epitomes bibliothecæ Gesnerianæ hæc habentur: Barchiarius Macceus, D. Patricii discipulus, natione Britannus, scripsit ad Januarium de reparatione lapsi, sive de fructu pœnitentiæ lib. 1. De fide perseverante lib. 1. Prognostica nativitatum lib. 1. Hunc juvenis edidit, dum incumberet mathesi. Claruit anno salutis CDLX. Hunc alii Bacciarium, alii Bacchianum vocant .. Liber de recipiendis lapsis impressus est in tomo 1 Orthodoxographorum Basileæ. Pitseus num. 37 sic loquitur: Bacharius Maccæus, natione Britannus, S. Patricii discipulus, bonis litteris in academia Legionensi operam dedit, vates insignis, mathematicus peritissimus: cujus deinde scripta enumerat. Per idiotismos, quos addit, videtur indicare S. Mochteum hodiernum; sed quando eum bonis litteris in academia Legionensi operam dedisse affirmat, quod forsitan hausit e Balæo, non videtur loqui satis convenienter ad Vitam ejus, quæ sic dicit: Angelus Domini .. eum litterarum docuit elementa; præcepitque ei dicens: Romam pete, & sacram ibidem disce Scripturam .. Abiitque, & feliciter illuc perveniens, divinis incubuit studiis.

[31] Possevinus in Apparatu sacro Bacciarium a Maccæo distinguit: [intellecto] illius enim scripta nominat; hunc autem sibi dicit esse incognitum, his verbis usus: Maccæus, qui dicitur fuisse D. Patricii discipulus, & natione Britannus, ac vates, cum ad manus meas haud pervenerit, non debeo de illo ferre judicium. Quod autem asserant, ipsum edidisse librum de fide perseverante: alterum vero de judiciis nativitatum; illam si recte probaverit, hæc autem si improbaverit, potuit scribere commode atque orthodoxe; sed in auctore ignoto nihil præscribo. Vixisse ferunt an. CDLX. Muratorius tomo 2 Anecdotorum, quæ ex Ambrosianæ bibliothecæ codicibus eruit, notisque ac disquisitionibus illustravit, pag. 1 & sequentibus præmittit Prolegomena in Bachiarium, cujus deinde Opusculum de fide seu Apologiam typis edi curavit ex antiquissimo, ut monet pag. 8, Ambrosianæ bibliothecæ codice, quem ante annos minimum mille conscriptum, characterum formam non dubitanter testari affirmat. In dictis itaque Prolegomenis de patria Bachiarii disputans, post varia, quæ affert, argumenta concludit, eum patria non fuisse Britannum; cujas autem fuerit, aliis definiendum relinquit. Deinde disserit de tempore, quo Bachiarius vixit, allatisque Balæi, Pitsei, Possevini, & Oudini sententiis, significat nimium eos indulsisse conjecturis, illorumque placito non posse se suffragari, quod videlicet auctor ille scripserit ad Leonem magnum. Rationes, quas proponit, huc non transcribo; e quibus sic concludit: Igitur circiter annum Christi CCCXC, & quod excurrit, Bachiarium hanc sibi parasse Apologiam crediderim.

[32] [non satis fundate] Tum ad alia, quæ a variis ei scripta tribuuntur, pergens, Porro, inquit, quæ de Bachiario præter Gennadii auctoritatem refert Baleus, omnino commentitia, & sine tabulis affirmata mihi videntur. “Bachiarius (inquit ille) D. Patricii discipulus natione Britannus (alii Macceum vatem appellant) post varia bonarum artium in Legionensi gymnasio studia, mathematicis disciplinis ætate juvenili se totum impendit. Perveniens demum ad annos provectiores, per philosophiam Christianam nudus & expeditus Deo vacare disponens, longam peregrinationem pro concepta integritate conservanda suscepit. Inaudita enim illis diebus tyrannide (ut in historiis docent Gildo, Gualfridus & Beda) Hunni, Picti & Scoti Britannos per Maximum regem attenuatos opprimebant, & ob id aufugisse Bachiarium ex patria suspicabantur quidam &c. Composuit vir eloquentissimus ad Januarium de reparatione lapsi, alias de fructu pœnitentiæ librum 1. De fide perseverante lib. 1. Prognostica nativitatum lib. 1 &c. Hunc alii Bacciarium, alii Bachianum vocant”. Hæc Balæus heterodoxus, & a suo Ordine & a religione Catholica apostata, cuique magis fuit curæ, virulentam ac pestiferam bilem evomere in orthodoxos, quam inquirere veritatem.

[33] [attribuuntur] Hujus verba, seu malis somnia, uti observat Muratorius, ferme exscripserunt Pitseus de reb. Anglic. ad an. Christi CDLX, ætate 5, Oudinus de script. eccl., Nicolaus Harpsf., Guilielmus Cave in Hist. literar. de script. eccles. & alii. Sed, ut modo præfabar, cum hæc sine ullo teste proferantur, fidem nullam impetrabunt. De duobus autem epistolæ ad Januarium de reparatione lapsi exemplaribus a se simul collatis loquens Muratorius, fatetur unum eumdemque auctorem in iis se continuo agnovisse, cum prius diversa unius exemplaris inscriptio dubitationem ei injecissit, an idem utriusque exemplaris auctor esset Bachiarius. Addit etiam, epistolam illam in Bibliotheca Patrum ult. edit. extare, & ab omnibus scriptoribus Bachiario isti, de quo agit, tribui; sed an satis vere, secundum præmissa ex Muratorio, cum præter Gennadii auctoritatem scriptores hoc referant? Quæ disserit idem auctor de ipsius dignitate, non refero. Hæc namque pro re nostra satis superque sint dicta de Bachiario, occasione S. Mochtei nostri, cujus nomen recentiores, sub notione Maccei, cum Bachiarii vel Bacchiani sine antiquis tabulis, ac præter auctoritatem Gennadii simul copularunt.

[34] Ex his igitur, quæ hactenus a nobis sunt præmissa, [discerniculum proponitur.] deducimus consectaria duo. Primum quidem, scripta illa, num. 28 sub nomine Mocthei, Mauchtæi, vel Mauchtei apud nos indicata, non sine probabilitate videri attribui Sancto nostro hodierno. Alterum autem: scripta illa, quæ veniunt sub nomine Bachiarii &c., nobis appare omnino incerta, obscura & apocrypha, præter libellum de fide, quem unum a se lectum scribit Gennadius; edidisse quidem, uti addit, dicitur grata alia opuscula; sed cum nullum ex his determinet Gennadius; immo ne ipse quidem Honorius Augustodunensis seculo demum duodecimo aliud signet, quam ejus grata Opuscula de fide; non videmur recurrere debere ad Balæum, aliosque neotericos bibliographos, ut discamus alia Opuscula, quæ ipsi adscribunt, quamdiu de iis tacet antiquitas. Idem esto judicium de istis idiotismis Bachiarius Macceus, S. Patricii discipulus, Britannus, vates, quos simul conjungi, ac de S. Mochteo intelligi supra vidimus ex recentioribus; ubi tamen nihil de his habet Gennadius.

[35] Nec prætermittendæ sunt observationes quædam de Vita nostri Sancti. [Vitæ characteres.] In hac majorem aut plenitudinem aut sinceritatem jam pridem apud nos desideratam fuisse, indicio sunt verba, in principio nostri Commentarii eidem prævii relata. Et vero non disjunctive dumtaxat, sed copulative plenitudinem majorem & sinceritatem in ea requirere posse videmur. Et plenitudinem quidem, quia auctor fere totus est in coacervandis prodigiosis Sancti gestis; in recensendis autem singillatim ipsius virtutibus valde parcus ac jejunus. Sinceritatem autem; partim quia annis trecentis vixisse scribitur, quæ supra fidem ætas superius a nobis rejecta est; partim quia tot ac tantæ res mirabiles in illa Vita conglomeratæ; qui scriptionis character Hibernorum genio biographorum familiaris est, & de quo conquesti sumus ad diem XVIII hujus mensis in Commentario prævio ad Vitam S. Degæ Maccayrill, quem tu consule in hoc tomo pag. 658. Adisis etiam Annotata ad caput 2 hujus nostri S. Mochtei lit. d. Enimvero majorem de nostro biographo æstimationem conciperemus, si S. Dagæo fuisset synchronus, prout indicat quidem, sed non probat Colganus infra in dictis Annotatis lit. l. Alia deinde, etiamsi tunc vixisset, difficultas est, an Vita ista ab aliis deinde non sit corrupta vel interpolata. Hanc interim qualemcumque accipe ex nostro codice mox designando, & in bina capita a nobis divisam.

[Annotata]

* f. nitidus

VITA
auctore anonymo.
Ex nostro codice Salmanticensi antiquo Ms. membraneo, qui signatur P. Ms. II.

Mocteus vel Mochteus episc. Ludmagensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 5976

AUCTORE ANONYMO.

CAPUT I.
Liberatur a naufragio, discit ab angelo litteras, studet ac docet Romæ; fit episcopus; condit monasteria; discipulorum ad eum concursus; S. Patritii discessus.

[Natales Sancti, qui a naufragio liberatur:] Apostolicus pontifex Mocteus a ortus de Britannia, præcedentibus futuræ indiciis sanctitatis ibi natus est. Horis etenim regularibus materno exultabat in utero. Verum magnus ille provisor universorum ab ipsis infantiæ rudimentis [eum] præparavit ad sedentium in tenebris illuminationem Hibernorum: præparavit autem sic: Magus vocabulo Hoam magni in Britannia nominis, & honoris, divino consilio ad Hiberniam habitatum ire proposuit. Itaque cum Moctei parentibus, (ejus namque erant de familia), cæterisque suis intrat mare: & ecce venti sæviunt, æquora fervent, fluctus montescunt, nautas timor occupat & tremor, de interitu certos. Tunc magus ad matrem Moctei, Infantem, inquit, tuum mari quantocius mitte: quoniam nos omnes devorabit, si unum ei ad devorandum non tribuamus. Surrexit illa ut jussa patraret; suo enim resistere non poterat domino. Sed spiritu inspirata consilii (magni quippe puerum novit esse muniminis) manum ejus undæ immersit: illic ventorum cessat rabies, fluctuum defervet æstus, ac totum in planitiem sternitur æquor: secundisque illi flatibus ad Hiberniam pervenerunt, & in Conalleorum campo cœperunt habitare. Mocteus vero in ipsius magi domo nutriebatur.

[2] [angelus eum docet litteras: studet ac docet Romæ.] Factum est una dierum, cum in agro ipse sederet, allato angelus Domini ceraculo b, eum litterarum docuit elementa, præcepitque ei, dicens; Romam pete, & sacram ibidem addisce Scripturam: per te namque plurimi instruentur, & multis futurus es ad imitandum. Abiitque, & feliciter illuc perveniens, divinis incubuit studiis, Deo & hominibus gratiosus, fiebatque in dies se ipso sapientior ac sanctior, vita & sermone alios ædificans: confluebantque ad ipsum discipuli, qui de sacro ejus pectore sapientiæ aquas salutaris bibentes, facti sunt fide, verbo, & opere perfecti.

[3] [Ibidem consecratus episcopus redit in Hiberniam cum 12 sociis:] Cumque litterarum plenitudinem omni morum honestate perornaret, a summo Pontifice c in episcopum sublimatus est. Postmodum Apostolica fultus benedictione, & authoritate, angelico ceraculo Papæ oblato, duodecim d comitatus discipulis reversus est. Cumque ad Hibernicum veniret mare, oblitus cujusdam Edani e, causa de quadam a fratribus segregati, navem ascendit; cui deinde navigium clamanti, abscisso arboris ramo, vice navis uti præcepit. Obtemperat Magistri jussis, non diffidens in ejus meritis, ramo supersedet, æquora permeat; sed & navem prævenit, atque in portu Magistrum excipit.

[4] Denique Mocteus in Metheorum f nemoribus cœpit construere monasterium, [condit monasterium, & præscribit fratribus regulam.] quod Cella magna g dicitur. Ipse rector, ipse regula fratrum: legebant enim in vita ejus, quomodo conversarentur, & ipse ante illos præibat in justitia & sanctitate coram Deo; præter instituta communia, multa singulariter faciens, in quibus potius præibat omnes; & aliorum nemo illum poterat ad tam ardua sequi. At ne quid hujus religionis aliqua posset oblivione negligi, & non solum apud præsentes, sed etiam futuros sine defectu persisteret, sanctæ institutionis regulam h scripsit, unde suæ merito sanctitatis prænomen habens, Religiosus ab universis jure prædicatur.

[5] Porro parvo illic tempore, terræ incolis eum discedere compellentibus, [Venit in Lugmud, fonticulo eum illuc sequente;] mansit, & discessurus misit ad fundandum loca, quo Deus ductat sanctos viros, quos gregum Christi pastores fore prævidit, dividensque illis res monasterii, ait; Mea pars erit loci hujus fonticulus, ipse me sequetur profuturus fratribus, & iis qui futuri sunt post me. Et ipse gressum direxit ad locum nomine Lugmud i, magorum tunc possessionem. Hunc siquidem locum a Deo sibi datum ab olim præscivit; & dictus jam fonticulus per occultos terræ meatus lapsus ibidem erupit.

[6] Imprimis beatus Pater cœmiterium designat; tunc memoratum superius ceraculum angelico redditur ipsi ministerio. [ubi monasterium construit.] Deinde ignem accendit, quem magi videntes dicunt; Nisi, inquiunt, ignis hic confestim extinguatur, noster deficiet, & ipse in æternum durabit. Aquam itaque festinant infundere, sed quanto plus infundebant, tanto ille inardebat. Nutrimentum quippe dabat ei aqua, non detrimentum. Illi vero convicti diffugiunt: Mocteus vero cœpit ædificare, & nobilissimum construxit monasterium.

[7] Ex insignis vitæ fama discurrente in universis Hiberniæ finibus, [Ingens discipulorum ad eum concursus:] claruit, tamquam lucis ortum sidus effulgens. Convolant itaque ad eum de diveris partibus plurimi, velut ad hortum apes florigerum; quos in cælestis vitæ exercitiis, irremisso disciplinæ instruens rigore sui exemplo ad superiora semper provocabat. Tantam enim ipse perfectionis ascendit gratiam; ut omni plenus virtute, rebus omnibus quæ volvuntur emineret, nulla nisi cælestia cogitaret. Crescens igitur magis, factus est in gentem magnam, & numero & meritis multam. Nam ut cæteræ, cujus non erat numerus, progeniei taceam multitudinem, centum episcopos, trecentosque presbyteros dicitur habuisse discipulos k. Unde emissis Sanctorum velut apum examinibus, multorum genitor extitit cœnobiorum. Ibat, & exibat opus exercere euangelistæ, ritus extirpabat gentiles, seminabat Christianos, & gens idololatra sacro fonte sanctificata fit Christicola: qualis hic, & quantorum sit meritorum, signa attestantur meritorum *.

[8] Summus pontifex Patricius cœpit aliquando prope monasterium ejus habitare: [S. Patricius monitu angeli ab ipso discedit.] colloquentibus vero die quadam ambobus, missus est ad eos angelus epistolam adferens: qua Patricius perlecta Mocteo ait: Hic ego non habitabo: per te enim hujus terræ incolas Deus visitavit, in tui fonte luminis videbunt lumen, & vitam consequentur æternam. Apte namque ex eorum persona tibi loquitur David: Quoniam apud te est fons vitæ, & in lumine tuo videbimus lumen. Mocteus ait: Si hoc Deo placet, ut ab invicem separati serviamus ei, ego discedam. Patricius respondit; Verbum Domini non potest mutari. Tunc Mocteus ait; Si ante te de hac luce emigravero, familiam meam tibi committo. At Patricius ait: Et ego tibi meam commendo, si te ad Dominum præcessero, & factum est ita: rexitque post ipsum sedem Mocteus aliquot diebus l, & Benignum illius discipulum pro se inthronizavit.

ANNOTATA.

a Multiplex est nominis hujus Sancti formatio; ut videre licet in Commentario prævio § 1.

b Per CERACULUM videtur intelligere biographus tabulas cereas, in quo veteres solebant characteres formare, testamenta, & publica instrumenta condere, prout hic observat Colganus, rem exemplis confirmans. Consuli possunt, quæ dicta sunt ad diem 13 hujus mensis in Annotatis ad vocem ceras pag. 23 lit. b.

c Cum non designet auctor rei gestæ tempus; non est promptum determinare Pontificis istius nomen.

d De hoc numero Commentarius citatus, quem adi § 1 num. 3.

e De Edano ibidem num. 4.

f Locus hic determinatur ibidem num. 7.

g Vide Commentarium eodem num. 7.

h Qualis fuerit ista regula, non habeo in promptu, unde determinem, secundum dicta ibidem.

i De nomine ac situ hujus monasterii actum est num. 8.

k Tanta episcoporum ac presbyterorum discipulorum multitudo pene excedit fidem. Sed quænam ad hanc difficultatem sint respondenda, habesibid. num. 5 & 6.

l Non fuit itaque proprie Ardmachanæ sedis episcopus, uti observatum est in Commentario num. 9.

* f. miraculorum.

CAPUT II.
Miracula a Sancto patrata; vaticinia; felix ipsius obitus.

[Virginem a morte suscitatam Deo consecrat:] Repetamus ordinem narrationis. Hoam, de quo diximus ante, filiam habuit virginem, quam B. Mocteus fecit Christianam, & tradidit ei zonam suam: qua cum se præcinxit, carnis in ipsa extincta est voluptas. Hæc a parentibus cuidam nobili nolens desponsata est: virginem enim se castam voluit exhibere Christo, cujus votum virginitatis Deus volens integre custodire, nocte nuptiarum, antequam convenirent, inventa est mortua. Peractis vero, ut moris erat gentilium, diebus septem exequiarum, cum eam essent sepulturi, aiunt; Si hanc, inquiunt, Mocteus posset resuscitare, eam sibi ac Deo suo traderemus: quo ipse audito, perrexit ad mortuam, orat, & orationem subsequitur defunctæ vita; quæ protinus se suaque omnia illi obtulit ac Deo, annisque postea vixit triginta, monachis vestimenta parans.

[10] Inter hæc atque hujusmodi B. Mocteus prophetiæ quoque spiritu fuit clarus, [Hoæ mago converso prædicit mortem, ejusque uxori locum habitationis.] quod ex supra etiam memoratis est manifestum. Dicto sæpe Hoam, magi cujusdam virgo, nomine Brigita * est a desponsata, cum qua antequam dormiret, gravi prostratus infirmitate anno decubit integro. Porro illa, velut uxor legitima ministrabat ei, ac fidem suscipere instanter persuadebat, atque dicebat; Si credideris, & baptizatus fueris; vives & salvus eris. Annuit tandem: vocatur Mocteus, docet illum, credit & salutari abluitur unda. Deinde subdit; Crede, inquit, ei, quia post hæc salutem consequeris, non tamen temporalem, sed æternam. Hæc est enim vita & salus, quam tibi sponsa tua virgo promisit Brigita: septima namque die hac de vita migrabis. Interea ille pœnitentiam devotissime egit, ac termino obiit præfato. Brigita vero se suumque dotalem Viro Dei tradidit agrum, voluitque penes eum habitare. Cui ait, In tua, inquit, patria, tua futura est resurrectio; ibi juxta domum parentum tuorum cellam fundabis, in loco densis circumdato sentibus, & arbor in medio ejus est, cujus ad radices aper quidam hactenus ferocissimus mitis jacet, qui cellam tibi construentibus in escam parabitur. Nec jota unum præteriit.

[11] Latronem quemdam infamem pro suis parentibus, ob ipsius vinctis malitiam se tradentem, [latro in undis ab eo conservatur per triduum;] a rege Ailello afflictorum Pater quæsivit. Sed ille minime ei acquiescens, hominem, suspenso in collo ejus ingenti lapide, vivum in mare projici jussit. Res mira! læto vultu in profundo videtur, ministris mortem ejus expectantibus, & cernentibus quod nihil molestiæ aqua ipsi intulit plus quam pisci. Nec tamen impius rex quærenti eum dedit. Quid plura? Tribus diebus noctibusque fuit sic in profundo; sed adhuc negatur. Mocteus igitur permisit eum mori, ut corpus ejus ad sepeliendum deferret: anima quippe, quam in corpore retinuit, sine ipsius egredi imperio non potuit. Denique portatum a fratribus, in via jubet deponi; orat, & ille resurrexit, Mocteum sequitur, & factus est monachus perfectus.

[12] Alio quoque tempore, cum B. Patricio in monte Cruachan, [Fintanus discipulus in partes concisus vitæ redonatur.] diabolicas debellans acies, & quadragesimale celebrans jejunium, Fintanum b discipulum suum, ab adversariis per rupes in profundæ vallis ima detrusum, & in multa frusta divisum, membris recollectis vivificavit ita integrum, ut nulla etiam cicatrix in eo appareret. Hic elapso dehinc tempore factus est abbas monasterii *, quod latine Cella orientis sonat.

[13] S. Presbyter Corbanus c nocte sacra Dominicæ Nativitatis ad B. Mocteum venit, & lætos de adventu suo fratres invenit. Ipsis autem nocturnas celebrantibus laudes, puer quidam claræ vocis in uno erat choro; in altero vero, quo Mocteus erat, nullus fuit puer. Quamobrem ait Corbano; Si puer tuus claram, ut ille, habet vocem? Nec, inquit, etiam alphabetum legit. Huc tamen, ait, veniat. Qui ut venit, os ejus signans dixit ei clara voce: Canta, sicut puer ille, psalmos. Nec mora; cœpit statim cantare ita clare, ut totam vox ejus impleret ecclesiam: ipse est episcopus Ibar d.

[14] Advenientibus quibusdam fratribus, cum panis non haberetur, [alia,] vitulum ad opus eorum occidi fecit: sed mane facto invenitur cum matre vitulus. Item in terra Metheorum, secus hospitalis cujusdam hominis domum, homicidas quosdam gentiles occisorum capita portantes, ad monasticam conversationem convertit. Denique ab illo rogatus, hospitium ipsius cum suis discipulis cæterisque eum comitantibus intrat. Quibus exultanter susceptis, ministrat ille cum uxore sua, & de vase, quod habebant, butyrum abundanter apponunt. Quorum Mocteus liberalitatem videns, & charitatem; butyri aliquid benedicens, ait mulieri; Pone hoc exiguum in vase tuo, sed præter te nemo sciat vel videat, & distribue largiter Christi pauperibus, cunctisque indigentibus. Quanto enim amplius distribuetur, tanto magis augmentabitur. Dixit, & dictum subsequitur effectus. Butyrum namque illud annis quatuor, copiose distributum duravit. Tunc aliis vana curiositate videntibus, tanta cessavit gratia.

[15] [conversio furum, ac prophetiæ] Aliquando iter agens, fatigatus sub divo e cum suis pernoctavit. Porro fures supervenientes, equos eorum abstulerunt, qui nocte tota equitando longe se ire putantes, die reddito, prope fuerunt: quod videntes, equos dimittere voluerunt, sed minime descendere valuerunt. Tunc absentium conscius, fratribus ait; In illam ite terræ partem, vetrosque inutili fatigatos labore equos reducite, & quos dorsis eorum adhærentes invenietis, miseros solvite. Illi ergo ad Virum Dei venientes pœnitentiam egerunt, conversique sub jugo ejus, reliquum Deo servierunt.

Alio tempore offerente ei rege scilicet filio Colcan f Edo agrum, accipere renuit, dicens; Nascetur in aquilonali Hiberniæ plaga Sanctus nomine Columba g electus Dei ac dilectus, cui a Deo ager iste datus est; cui non tantum Hibernia, sed & Britannia serviet.

[16] [ab eo editæ angelorum ministerio alio ducitur, ac reducitur.] Quodam die in itinere ex obliquo prospiciens, ait: Ite, inquit, fratribus, & infantem, quem in illa domuncula solum invenietis, adducite huc ad me. Eunt, & inveniunt, &, ut voluit, adducunt. Quem vir Dei propter pulchritudinem Luchar h vocavit. Procedente autem tempore, scientia & sanctitate valde informatum, in episcopum promovit, & mittens eum ad locum sibi aptum quærendum, ait; Ubi, inquit, inter montem & mare lupus, deposita feritate lenis, tibi obviaverit, illic cellam tibi construe. Iis ac talibus ad cumulum meritorum, ministerium accedit angelorum, qui, ubi humana minus sufficiebat facultas, protinus non differebant adesse: ad cujus rei testimonium, unum exempli gratia ponam.

Die sacro Paschæ cœmeterium cum fratribus mane orando perlustrans, parvulum quemdam ibi ludentem vituperavit. Qui ait: Potius, inquit, quod S. Treanano i promisisti, implere deberes, Pascha videlicet apud ipsum celebrare. Tunc Homo Dei ab angelis elevatus trans longa terrarum spatia, ad Treananum ducitur, peractoque Missarum officio redditur suis; qui interea a quo elevatus est, loco parum discesserunt. Postmodum Missarum celebravit solemnia. Sic & sic ardens ac lucens, omne suum tempus in contemplativæ vitæ otio, & activæ exercitiis transegit.

[17] [Sancti ætas, & obitus.] Inter cæteras vero virtutes, quarum singulis, totis insudabat diebus ac noctibus, admirandæ admodum continentiæ fuit, trecentis etenim k annis, nec ullum protulisse verbum otiosum, nec quidquam gustasse pingue, fertur. Quis referre posset, quæ in Dilecto suo Deus operabatur, & hodie operatur? Quis per omnia singulariter potest ipsum describere? De discipulis enim ejus tale testimonium beatus pontifex perhibet Daygeus l, Benchorensibus prædicans fratribus; Gratias, ait, ago Deo meo, quod S. Moctei postremo similes conventui vos video. Tria quippe monachorum genera sibi succedentia habuit; primum puritate angelicum; secundum actibus apostolicum; tertium, ut sancti Martyres, sanguinem pro Christo effundere fuit promptum. Hæc Daygeus. Beatus itaque Mocteus, imminente die, quem pervigil expectabat, salutare a S. Daygeo sumpsit viaticum, & dierum plenus ac meritorum, feliciter obdormivit cum cæteris sanctæ Ecclesiæ pastoribus, resurrecturus in gloria Christi: cui cum Patre, & Spiritu sancto, est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Locum hunc expendens in notis Colganus scribit ista: Floruerunt tempore S. Patricii, & S. Mochtei tres hujus nominis virgines in Hibernia. Prima & præcipua Brigida Kill-dariensis; de qua non est hic sermo, cum nec magi ullius filia, nec ulli desponsata legatur extitisse. Secunda S. Brigida filia Dary, filii Fergussii, filii Endei, Niedh, de regio sanguine Lageniensium: de qua Sanctilogium geneal. cap. 20, Marianus & alii ad tredecim, XXIV Maii. Tertia S. Brigida filia Aidi, filii Eochadii, filii Collæ, filii Coëlbadii, de Dal-aradiorum familia: de qua Sanctilogium idem cap. 23. De hac tertia videri posset hic esse sermo, & Martyrologia agere ad XXX Septembris.. Nam ejus parentes tunc agebant in vicina Lugmagensi monasterio regione Dal-aradiæ, tempore S. Mochtei. Dubito tamen, an non potius de secunda sit sermo; cum habuerit Patricius discipulum, virum sanctum, nomine Fintanum, prædicti Fergussii filium, qui videtur fuisse discipulis S. Mochtei juxta mox dicenda.

b Quisnam hic fuerit inter plurimos alios synonymos, diebus variis notatos in Martyrologiis Hibernicis, non facile discerni posse fatetur Colganus in notis, hanc tamen de hoc addens conjecturam: Sed cum hic dicatur floruisse dum S. Patricius jejunabat in monte Cruachan-aigle; ratio temporis argumento esse potest, ut conjiciatur esse S. Fintanus, filius Fergussii, filii Endii Niath: de quo Sanctilogium geneal. cap. 20. Hic enim floruit tempore S. Patricii, ut colligitur ex ejus genealogia, & catalogo regum Lageniæ: ex quo colligimus, Endeum Niad ejus avum vixisse circa annum CDXXX, & Illandum, Dunlangi filium, ejus patruelem, Lageniæ regem, interiisse anno DVI. De quo videntur Martyrologia citata agere ad XIX Septembris vel 1 Octobris.

c Hic dubio procul est, quem Quatuor-magistri in Annalibus Cerbanum vocant, & de cujus morte sic scribunt anno CDXCIX “S. Cerbanus episcopus de Fert-Cerbaiu prope Temmoriam obiit.” De quo etiam ad XX Julii agere videntur S. Ængussius, Martyrol. Taml., ubi Curhinum vocat. Exstat ecclesia in Comitatu Galviensi ei dicata, & ex ejus nomine Kill-Cerbain dicta. Ita Colganus hic.

d Non videtur hic esse, sicut notat Colganus, S. Hibarus episcopus, filius Lugnei, qui prædicavit fidem in Hibernia ante adventum Patricii, ut constat ex Vitis S. Ailbei, & S. Declani, & ex aliis dicendis de eo ad XXIII Aprilis. Forte est, de quo agit Camerarius XXII Martii. Juvat hisce attexere, quæ ad dictum diem XXIII Aprilis apud nos pag. 174 jam pridem observavit Henschenius his verbis: Ut omnia uni Ibaro tribuantur, tribus seculis vixisse traditur. Fuit S. Abbanus nepos ejus Romam ad Gregorium I Pontificem profectus, ut vel hinc possimus colligere seculo Christi sexto S. Ibarum floruisse. Consuli possunt, quæ XVII Martii in Appendice ad Vitam S. Patricii § 1 dicta sunt: unde apparebit, de supra citatis S. Abbani Actis, quibus S. Ibarus fingitur ante S. Patricium prædicasse in Hibernia, quam exiguam fidem mereantur, quæ proinde ad hoc solum allegata a nobis sunt, ut vel ex illis constaret notissima S. Ibari apud Hibernos sanctitas; licet ab ipsis obscurata multis fabulis, & portentosæ nativitatis ac pueritiæ miraculis: a quibus utinam puræ essent Vitæ ipsorum SS. Patricii & Brigidæ! Sed & Chronologiam omnem Sanctorum conturbaverunt istarum Vitarum collectores, dum nullum ex celebrioribus dimiserunt, cujus nomen iisdem Vitis non inseruerint, quasi prædictis Sanctis coævorum ac familiarium, vel certe ab iisdem præcognitorum, tamquam si intra annum determinate signatorum numerum essent in hanc lucem venturi.

e Sive sub dio, id est, sub aëre.

f De morte hujus Aidi, Origielliæ principis, sic scribunt Quatuor-magistri in Annalibus ad annum DCIX: “Aidus filius Colgan, princeps Origielliæ & Artheriorum” (id est orientalium Ultoniorum) “in sua peregrinatione Cluainmuenosiæ decessit.” Subduntur ibidem quidam versus patrio metro a quodam synchrono scripti, quibus indicatur, hunc Aidum abdicato regimine monasticum institutum amplexum esse, & virum eximiæ sanctitatis fuisse. Hujus pii principis nomen posteritati celebratius reliquit, ejusque familiam haud mediocriter nobilitavit, & fratrum & filiorum ipsius eximia, Fastisque celebrata sanctitas. Habuit enim germanos fratres duos, Baitanum alias Boëtanum & Furadhranum, filiosque quatuor, Magnendum scilicet, Tuanum, Cobhrhachum, & Librenum, Sanctorum syllabo insertos, ut testantur Sanctilogium genealogicum cap. 13, & Seluacius de Sanctorum Hiberniæ genealogia cap. 11. Notatio est Colgani.

g De hoc & aliis Sancti vaticiniis egimus in Commentario prævia § 3.

h Videtur hic esse, ait Colganus, vel S. Lucharius, quem Marianus Gormanus, & alii referunt coli die XXIII (cujus mensis, non reperio ibidem additum) in ecclesia de Kill Elgraidhe; vel S. Lugarius cognomento Lobbar, id est ulcerosus, quem referunt coli XI Maii (vide Prætermissos apud nos ad istum diem) & de quo Vita S. Moduennæ cap. 2.

i Consuli possunt, quæ de S. Trieno, sive Trienano breviter habet Colganus ad diem 22 Martii pag. 720; & ad diem 23 ejusdem mensis de Trenano pag. 726; nec non Prætermissos apud nos istis diebus.

k De portentosa hac ætate disputatur in nostro Commentario prævio § 2.

l Subindicat S. Dagæum vel scripsisse aliquos sermones, in quibus citata ab eo verba habentur; vel suo tempore illa, quæ refert, coram Benchorensibus dixisse. Sed cum nemo tradat S. Dagæum quidquam scripsisse; verosimilius est, ipsum tempore hujus scriptoris illa dixisse. Hæc Colganus. Sed liceat mihi requirere probationem, quod hic Vitæ scriptor tam sit antiquus, ut cum S. Dagæo vixerit, quem mortuum diximus anno 586 in Commentario nostro prævio ad diem hujus mensis pag. 657.

* f. Brigida

* Additur apud Colganum Kill-Oirthir. Prodigia

DE S. ELAPHIO EPISC. CONFESS.
CATALAUNI IN CAMPANIA GALLIÆ.

Anno DLXXX.

Sancti ætas, cultus & gestorum compendium.

Elaphius ep. conf. Catalauni in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 2442

J. B. S.

De urbe Catalaunica (Chalons sur Marne) ita in hoc Opere actum est novissime, [Stabilitur Sancti ætas] ubi de S. Memmio V Augusti, ut ad ejus civitatis notitiam nihil desiderari posse videatur. Porro istius urbis episcopus, ordine septimus decimus, fuisse legitur Sanctus, quo de hoc die agimus, Elaphius nomine, patria Lemovicensis, qui Sigeberti regis si non jussu, saltem suasu ad cathedram illam promotus dicitur anno 578, eamque tenuisse ad annum usque 587, alii ad 600. Ita passim scriptores cum Rapinio in Historia episcoporum Catalaunensium. At si Longuevallio credimus in Historia Ecclesiæ Gallicanæ tom. 3 pag. 127, mortuus est in Hispania an. 580, cœpitque adeo episcopatus ejus multo citius, certe ante annum 578 quandoquidem ipse cum fratre S. Leudomiro, tunc diacono, ecclesiam illam ditaverit multis suis paternis villis & prædiis, quorum donatio facta fuerit die IX Junii anno 565, Sigeberti IV.

[2] Citat Rapinius jam dictæ donationis instrumentum, quod reperiri ait in Legendario cœnobii Sanctorum omnium, [adversus Rapinium & alios:] at studiose se prætermittere asserit, forte ne chronologici ejus errores paterent ad oculum. Nos laudati Longuevallii calculis inhærendum censemus, figimusque proinde sanctum ejus obitum ad dictum annum 580, ut sedisse dici possit annis circiter sedecim, cum donatio illa facta fuerit sub ipso episcopatus ejus principio, assentiente & subscribente etiam germano fratre S. Leudomiro, ejus postmodum successore, & teste Ægidio Remensi archiepiscopo. De reliquis ejus gestis nihil magnopere superest præter breve compendium mox subjiciendum.

[3] Id modo præmittimus, quod primo loco stabiliendum erat, [nec de cultu dubitandum.] nempe, constare de ipsius vetusto ac legitimo cultu, tametsi in antiquis nostris Martyrologiis, quod sane miror, notus non sit: certe a Catalaunensibus ab omni memoria pro Sancto habitum, satis testatur Rapinius, cui alii passim assentiuntur. Exstat ejus annuntiatio in Molani Usuardo, his verbis: Eodem die, sancti Elaphii Catalaunis episcopi & confessoris. Eadem ferme phrasi ex Demochare eum memorant Galesinius atque item Ferrarius. Saussayus vero longiori ornat elogio. Accedat etiam Castellani testimonium in ea re omnino admittendum. Ejus etiam meminit Gregorius Turon. lib. 5 cap. 41. Post hæc Elafius Catalaunensis episcopus, propter causas Brunechildis reginæ in Hispanias in legationem directus, correptus a febre nimia, spiritum exhalavit, & exinde delatus mortuus ad civitatem suam, sepultus est. Videri potest annotatio editoris Ruinartii ad hunc locum, ubi Sancti cultus extra omnem controversiam ponitur.

[4] Jam ad sancti nostri Elaphii Acta quod attinet, merito conqueritur Catalaunensis Historicus pag. 83, tempus, quod omnia consumit, [Acta non supersunt,] & devorat, ea monumenta nobis eripuisse, ex quibus ad nostram ædificationem præclarissimi hujus Pontificis sanctiora quæque gesta discere potuissemus. Citat nihilominus nescio quam Vitæ seriem; opinor compositionem aliquam, sed & ipsam nobis ignotam, ut ad nos aliud nihil pervenerit præter manuscriptum aliquod compendium, ex quo elogium suum formasse videtur Martyrologus Gallicus, quemadmodum facile patebit, si editio nostra cum ipsius textu conferatur. Habe igitur jam dictum compendium, nescio unde aut a quo ad Majores nostros transmissum, absque ulla ulteriori notitia. Sic habet:

[5] [Præter ea quæ paucis hic dantur.] Elaphius in urbe Lemovica claro genere natus, patre Leone, fratrem habuit Leudomirum, qui & ipse postea Cathalaunensem plebem sanctissime rexit. Hic a parentibus divinis obsequiis a puero destinatus, exspectationem omnium indolis magnitudine vicit. Sacras enim litteras cupide didicit, pietati studuit, tam abfuit ab omni levitate, ut in ipsius sermone & moribus nihil puerile appareret. Cum itaque Cathalaunensis ecclesia pastore orbata foret, Sigebertus Chlotarii filius, magni Clodovæi nepos, Elaphium, Lemovicibus evocatum, in eam sedem evehendum curavit. Ægre tandem suscepto episcopali munere, totum se convertit Elaphius ad Dominum; largas eleemosynas faciens, orationibus instans, nihil prætermittens, quod ad boni pastoris officium pertineret. Tanti fratris amore & desiderio ductus Leudomirus, relicta patria, Cathalaunum perrexit. Multum autem eorum fraterna concordia Cathalaunensi ecclesiæ profuit, cui etiam hereditaria prædia sua, urbi Lemovicæ vicina donarunt. Elaphius autem pro ecclesiarum necessitatibus frequenter ad Sigebertum regem legatus, hortabatur eum, ut justitiam, regni sui columen & firmamentum esse crederet. Neque sane ludebat operam: nam rex eo audito, multa faciebat. Contigit tandem ut princeps ille, pia devotione affectus erga sanctam martyrem Eulaliam, quæ apud Emeritam Hispaniæ oppidum passa fuerat, aliquid de venerandis ejus reliquiis exoptaret. Itaque destinata legatione amplissime cum muneribus ad Leuvichildum, tunc Hispanias obtinentem, ei præfecit Elaphium: qui cum bona venia regis Hispani & Cleri Emeritensis, sacra pignora deportaret. Elaphius, licet ætate confecta, longinquam profectionem suscipit, legationem obit strenue & ex sententia. Dum autem reverteretur, valida febre correptus migravit ad Dominum. Ejus autem corpus relatum Cathalaunum, ubi nunc in Principis Apostolorum basilica quiescit.

DE SS. MANDRIANO ET FLAVIANO MARTYRIBUS
TELONE IN PROVINCIA GALLIÆ,

Forsan SEC. VI.

SYLLOGE CRITICA.
Publicus horum Sanctorum cultus, notitia prioris ex veteri chronico, & traditio quædam de gestis eorum.

Mandrianus, M. Telone in Provincia Gall. (S.)
Flavianus, M. Telone in Provincia Gall. (S.)

AUCTORE G. C.

Utrumque hunc Sanctum simul hodie coli, patet ex ordine recitandi Officium in urbibus Provinciæ, [Hi duo Sancti] quem habemus anno 1676 Massiliæ & Aquis-Sextiis impressum, in quo utrobique assignatur die XIX Augusti annua istorum Martyrum memoria his verbis: Toloni officium sanctorum Mendriæ & Flaviani martyrum duplex. Honoratus Bouche in Chorographia & historia chronologica Provinciæ tomo 1 pag. 337 ambos etiam conjungit, & eorum corpora in ecclesia cathedrali Telonensi hactenus conservari affirmat. Claudius Castellanus in corollario suo mensis Augusti pag. 718 Martyrologii sui universalis etiam duos hos Sanctos, aliis Martyrologis ac ipsi Saussayo ignotos, annuntiat hoc modo: Telone sanctorum martyrum Mendriæ & Flaviani. At pag. 817 ejusdem Martyrologii universalis priorem Latine S. Mandrarium appellans inter ahemeros refert, eumque honorari asserit prope Telonem, eo nimirum loco, quem ex veteri documento jam indicabimus.

[2] Chronicon Emonis abbatis Werumensis in Frisia, [quorum prior ex veteri chronico notus est,] quod amplissimus D. Carolus Ludovicus Hugo, Ordinis Præmonstratensis abbas, inter Monumenta sacræ antiquitatis anno 1725 Stivagii recudi curavit, tomo 1 hujus operis pag. 449 describens iter anno Christi 1217 a Frisonibus institutum, ad rem nostram habet sequentia: Marsiliam properavimus; sed duris Boreæ flatibus a terra repulsos portus sancti Mandriani martyris nos suo collegit in gremio, una dieta distans a Marsilia, qui inter montes altissimos complicitus Toloniam civitatem habet a dextris. Capella vero sancti Martyris in latere sinistro vili scemate constructa, sed multa sanctitate famosa monstratur. Ex hoc testimonio vides, sanctitatem Mandriani vel Mendriæ martyris, a quo portus ille haud dubie nomen accepit, seculo decimo tertio ineunte tam celebrem fuisse, ut ea ad aures peregrinorum Frisonum pervenerit.

[3] Quamvis autem portus ille (forsan idem est de memorato sacello) a solo S. Mandriano cognomen traxerit, [Telone simul coluntur,] & hic nulla fiat mentio de S. Flaviano, tamen inde non sequitur, hunc Sanctum tunc temporis ibi ignotum fuisse vel sine cultu quievisse: nam sæpe monasteria, sacella vel ecclesiæ ab uno Sancto brevitatis causa cognomen accipiunt, licet ibidem plures ejusdem temporis & dignitatis Sancti colantur, quemadmodum Castellanus, ea de re pridem interrogatus: recte respondit hoc fere modo: Tametsi in prædicto sacello simul colantur SS. Mandrianus & Flavianus, nihilominus recte expressum est in illo Frisonum Itinerario solum nomen Mandriani, sicut aliæ ecclesiæ duobus aut pluribus dicata Sanctis, puta SS. Cosmæ & Damiano, Gervasio & Protasio, Dionysio, Rustico & Eleutherio, passim in Gallia appellantur in numero singulari S. Cosme, S. Gervais, S. Denys. Plura hujus rei exempla afferri possent; sed ex his abunde liquet, monasteria & ecclesias, in quibus plures Sancti honorantur, sæpe dumtaxat ab uno & frequentius a priore denominari. Quapropter, in titulo S. Flavianum addidi S. Mandriano, cum nemo probabiliter suspicari possit, ecclesiam Telonensem in suo Officio ecclesiastico temere hos duos Sanctos conjunxisse. Nunc breviter dicemus, qualis traditio de gestis & ætate illorum circumferatur.

[4] [& eorum gesta ab Honorato Bouche,] Honoratus Bouche in Chorographia & Historia Provinciæ tomo 1 pag. 645 ex traditione refert, hos duos Sanctos sub Alarico Visigothorum rege prius militasse, & consequenter Ariana hæresi infectos fuisse; sed concione S. Cypriani episcopi Telonensis ad fidem Catholicam conversos esse, relictaque militia, solitariam ac austeram vitam duxisse non procul Telone ad littus maris in loco, qui adhuc hodiedum ab accolis vernacule saint Mandriz appellatur. Deinde ibidem addit, hos duos eremitas post diuturnam vitæ austeritatem festo Deiparæ in cælum assumptæ Telonem anno circiter 566 venisse, ut e manu S. Cypriani eucharistiam perciperent, & ibi simul cum S. Cypriano interfectos fuisse ab infidelibus in ecclesiam irrumpentibus, qui multos alios cives in Italiam captivos abduxerunt. Hæc est vulgaris Telonensium traditio, quæ non exiguas difficultates patitur, ita ut ipse Honoratus Bouche illam infidelium irruptionem de fictione suspectam habeat.

[5] [& apud Guesnayum nostrum narrantur] Joannes Baptista Guesnayus noster in Annalibus Massiliensibus pag. 198 distinctius eamdem traditionem refert ex quodam instrumento, quod antiquum dicitur, sed non probatur, & in quo saltem ad rem nostram leguntur sequentia: Mortuo Alarico, Cæsarius Arelatum reversus, invenit ibi Cyprianum, qui propter suam doctrinam miracula faciebat, & multos convertebat ad veram Ecclesiam. Duo autem milites erant classis Alarici regis Mendrianus & Flavianus, qui ex parte Saxoniæ prognati erant; sed cum audissent doctrinam, in qua Cyprianus eruditus erat, verbum Dei prædicans, & infusus Spiritus sancti gratia, omnia bene agens, erga Cyprianum venerunt, & ab eo baptismum petierunt, seque de falsa religione ac de armis in manibus B. Cypriani dimiserunt. Sed cum B. Cæsarius Arelatum venisset, post benedictionem ab eo receptam, Cyprianus cum iis Tolonum reversus fuit, & sequebantur eum sicut pastorem ovium, ordinem anachoretarum & vitam solivagam duxerunt ultra portum Toloni…

[6] Post mortem S. Cæsarii Cyprianus in episcopatu suo remansit in pace, [ex traditione Telonensium,] qui Vitam ejusdem Cæsarii fideliter scripsit. Sed paulo post Alboïnus Longobardorum rex cum magno exercitu ex parte Galliæ venit, armis & igne fere omnes urbes Galliæ Narbonensis invasit, ejusque milites magnam partem populi multosque episcopos necaverunt, effusione sanguinis Christianorum gaudentes; & una eorum turba juxta Tolonum venit, irruens in urbem, sicut leones in prædam, dictique milites in templum Dei ambulaverunt, & B. Cyprianum invenerunt cum sociis Mandriano & Flaviano, ejecerunt eos de templo, & in agro necaverunt eos, sicut oves Christi, anno Domini DLVI quinto Idus mensis Augusti. Cur hic die nona Augusti martyrium subiisse dicantur, ignoramus, cum in Officiis ecclesiasticis Provinciæ S. Cyprianus die tertia Octobris, & duo martyres hodierni die decima nona Augusti celebrentur. Porro circa traditionem istam nobis occurrunt nonnulli scrupuli, quos eruditis viris jam proponemus.

[7] Primo nobis in hac traditione non placet, quod SS. Mandrianus & Flavianus anno 556 vel 566 dicantur ab infidelibus interfecti fuisse simul cum S. Cypriano episcopo Telonensi, [cui ætatem S. Cypriani Telonensis episcopi] cum nullus antiquus scriptor fide dignus de martyrio hujus præsulis meminerit, & novissimi editores Galliæ Christianæ tomo 1 col. 741 post diligens examen de ætate ipsius ita scribant: Sanctus Cyprianus Telonensis ecclesiæ alter patronus, sancti Cæsarii Arelatensis episcopi discipulus & vitæ scriptor, sub tanto magistro artem artium regimen animarum didicit, & ad Telonensem assumptus est sedem. Concilio adfuit Arelatensi IV, anno DXXIV; Carpentoratensi anni DXXVII subscripsit ac epistolæ synodicæ ad Agræcium Antipolitanum episcopum. Convenit ad synodum Vasensem III anno DXXIX; Arausicanæ anni ejusdem interfuit… Post devictos Gothos Arianos, sub quorum jugo diu gemuerant ecclesiæ Galliarum ultra Ligerim, Cyprianus senex perrexit ad synodum Aurelianensem IV anno DXLI. Obierat anno DXLIX, quo Palladium Telonensem episcopum fuisse constat. Hic audis, S. Cyprianum ante annum 549 obiisse, & nullam de martyrio ejus mentionem fieri. Qua igitur verisimilitudinis specie circa annum Christi 556 vel 566 cum SS. Mandriano & Flaviano ab infidelibus aut Longobardis occisus esse traditur?

[8] Præterea nulla veritatis specie tunc in Provinciam irrupisse dicitur rex Longobardorum Alboïnus, [& alias difficultates opponimus.] de quo eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 568 num. 1 habet sequentia: Quingentesimus sexagesimus octavus Domini annus adest, Indictionis primæ, qui & consulatu secundo Justini imperatoris in aliquibus (ut dicetur) monumentis notatus habetur; quo Alboïnus rex Longobardorum e Pannonia, quam occuparat, & ad quadraginta duorum annorum spatia illic manserat, cum suis ex Scandavia insula jam ante progressis, in Italiam magnis potens viribus ingreditur. Deinde eminentissimus scriptor ex Paulo Diacono & Gregorio Magno probat, Alboïnum illo anno Christi 568 Italiam occupasse. Si Alboïnus isto anno primum ex Pannonia in Italiam venerit, quomodo dici potest anno 556 vel 566, ut fert Telonensium traditio, in Provinciam Galliæ irruisse?

[9] Forte Saussayus hunc anachronismum vidit, & propterea Longobardos in Saracenos commutavit, dum in Supplemento Martyrologii sui Gallicani tomo 2 pag. 1176 tres ejusdem nominis Sanctos ad diem tertiam Octobris in eadem urbe Telonensi annuntiat his verbis: [Etsi Saussayus distinguat tres sanctos Cyprianos,] Telone Martio in ora Provinciæ sancti Cypriani abbatis; qui patria Massiliensis, religiosæ vitæ magisterium apud Telonenses exhibuit, omnis Euangelicæ perfectionis factus tam verbo quam opere didascalus. Quo munere ad cumulum adimpleto, multorum pater ascetarum religiosissimorum, hac palæstra excessit, & ad præmium perrexit sibi a Domino in cælis repositum, relinquens memoriam in Telonensi matrice ecclesia, abhinc sacris fastis celebratam; in qua viget etiam perenni cultu percolenda recordatio beati Cypriani martyris, a Saracenis Gallias invadentibus illic ad altare perempti: necnon & sancti Cypriani ecclesiæ ipsius Telonensis episcopi, qui Vitam sancti Cæsarii Arelatensis conscripsit, inque conciliis aliquot magnus & clarus doctrina & moribus sanctis emicuit. Hæc Saussayus nullum annuntiationis suæ testem allegans, nec ullam triplicis hujus sancti Cypriani ætatem assignans.

[10] [quibus Guesnayus diversa secula assignat,] Laudatus Guesnayus noster in Annalibus Massiliensibus etiam tres sanctos Cyprianos distinguit, & singulis diversum vitæ tempus assignat. Primum pag. 179 memorat, tamquam prius abbatem Massiliæ in monasterio sancti Victoris, qui inde Telonem missus fuerit, ibique anno circiter 470 nobile monasterium condiderit. Temporis ordine alterum S. Cyprianum Telonensem episcopum pag. 198 refert, & episcopalem hujus ordinationem anno Christi 511 circiter affigit. Demum pag. 238 meminit de tertio S. Cypriano, quem vocat abbatem Telonensem patria Massiliensem, & quem a Saracenis circa annum 730 acerbissima morte affectum fuisse asserit. Hinc suspicari quispiam posset, Telonensem traditionem S. Cyprianum episcopum seculi sexti cum S. Cypriano martyre seculi octavi confudisse, & Sanctos nostros in illa Saracenorum irruptione cum hoc ultimo S. Cypriano lauream martyrii consecutos esse.

[11] [tamen ob silentium veterum ac recenorum quorumdam] Verum huic suspicioni varia obstant, quæ jam breviter indicabimus, & ad diem tertiam Octobris accuratius examinanda remittemus. Primo Guesnayus pro priore & ultimo S. Cypriano nullum testem citat, nisi Saussayum, qui in Martyrologio suo Gallicano non semel Sanctos perperam confundit aut multiplicat. Secundo tota antiquitas de duobus istis sanctis Cyprianis silet, ni fallimur. Tertio Directoria & Officia propria Provinciæ die tertia Octobris assignant festum S. Cypriani episcopi & confessoris, ac de aliis duobus, qui eodem die in Gallicano Saussayi Martyrologio referuntur, nullam commemorationem præscribunt. Quarto Castellanus, diligens ac cautus Sanctorum investigator, in suo Martyrologio universali solum Telone S. Cyprianum ejusdem urbis episcopum annuntiat. His addi possent alia, quæ ad diem tertiam Octobris discutienda relinquimus.

[12] [de distinctione illa dubitamus,] Propter hæc aliaque argumenta dubitamus, an Saussayus ex unico S. Cypriano non fecerit triplicem, ac ita Guesnayum nostrum in errorem induxerit. Cum igitur hactenus Telone non noverimus, nisi S. Cyprianum istius urbis episcopum, & in supra memorato instrumento, quod saltem anno 1374 inventum est, SS. Mandrianus ac Flavianus tempore hujus præsulis pro fide dicantur interfecti, martyrium eorum timide alligavimus seculo sexto, quo S. Cyprianus ecclesiam Telonensem gubernavit. Si quis autem velit, Martyres nostros a Saracenis occisos fuisse seculo octavo, quo Guesnayus martyrium synonymi abbatis Telonensis collocat, is meminerit ex antiquis documentis evidentem hujus distinctionem ab homonymo episcopo ostendere. Interim Telonenses traditionem suam corrigant, aut solvant intricatos nodos, quibus eam supra constrinximus.

[13] Jam breviter aliquid dicendum superest de quadam conjectura seu potius dubitatione, quam sæpe laudatus Honoratus Bouche tomo 1 Historiæ Provincialis citata superius pagina 645 Gallice proponit in hunc fere modum: [& aliam conjecturam Honorati Bouche rejicimus.] Quod ad nomen Mandriani attinet, non certo scitur, utrum illud sit proprium uni ex his Sanctis, an vero dumtaxat solitariam vitæ professionem designet, cum vox Græca μανδρὸς eremitam significet. Forsan hæc duo nomina tantummodo uni personæ conveniunt, ita ut Mandrianus Flavianus idem sit, ac eremita Flavianus. At imprimis eremita Græce non appellatur μανδρὸς; sed nomen Græcum μάνδρα proprie stabulum significat, & metaphorice pro monasterio accipitur. Hinc superior vel præfectus monasterii apud Græcos ἀρχιμανδρίτης a voce μάνδρα nominatur. Solitariam vero vitam ducens a Græcis communiter ἀναχωρητὴς vel ἐρημίτης vocatur. Insuper duo illa Sanctorum nomina per particulam ET satis clare diversis personis tribuuntur in directoriis Provinciæ & instrumentis supra citatis, quorum auctoritatem huic novæ & improbabili conjecturæ præferendam censemus. Hæc de Sanctis illis tantum reperire potuimus, & hac occasione Telonenses monemus, ut ante diem tertiam Octobris, quo tres sancti Cypriani in Gallicano Saussayi Martyrologio annuntiantur, nos edocere non graventur, si in hac sylloge critica alicubi a veritate historica, vel ab ordine chronologico inscienter aberraverimus.

DE SANCTO BERTULFO ABBATE,
BOBII IN LIGURIA ITALIÆ,

Anno DCXXXIX AUT DCXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Legitimus Sancti cultus, distinctio ab altero homonymo, Acta, eorumque scriptor, & annus mortis.

Bertulfus abbas Bobii in Liguria Italiæ (S.)

AUCTORE G. C.

Henschenius noster ad diem X Martii occasione S. Attalæ, quem hodiernus S. Bertulfus in officio abbatiali decessorem habuit, [Sanctus in Auctariis Usuardinis,] situm monasterii Bobiensis ita descripsit, ut hic operosius iterum de illo agere supervacaneum existimemus. In hoc celebri monasterio duæ hinc inde aræ continent reliquias sanctorum Attalæ & Bertulfi abbatum, quemadmodum Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 1 pag. 308 testatur. Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 4 col. 943 & sequentibus refert juridicum instrumentum de translatione SS. Columbani, Attalæ, Bertulfi, aliorumque Sanctorum Bobiensium, quod anno 1482 confectum est. Annua vero hujus posterioris sancti Abbatis memoria occurrit in Auctariis Usuardinis, & a Greveno hodie signatur festum Bertulphi abbatis & confessoris. Molanus autem distinctius eumdem Sanctum annuntiat his verbis: In Bobio sancti Bertulphi abbatis. Denique codex Heriniensis Usuardinus de illo expreße hæc habet: In monasterio Bobio depositio sancti Bertulphi abbatis.

[2] Signatur etiam in Ms. nostro Florario Sanctorum, & in Martyrologio venerabilis Canisii. [aliisque Martyrologiis memoratur;] Adde Fastos monasticos Wionis, Menardi ac Bucelini. Neque a Ferrario neglectus est, insigni ornatus elogio; sed ex quo satis apparet, ipsum præ oculis non habuisse genuina hujus Sancti Acta, in quibus id omne tollitur, quod Ferrarius annotatione explicandum putavit: neque enim in Vita per Jonam scripta de fictitio Cleronensi episcopatu, qui apud Baronium ad annum Christi DCXXVI etiam nominatur, sed de Dertonensi sermo est, ut evidenter docebunt antiqua S. Bertulfi Acta, quæ huic Commentario prævio subnectemus.

[3] [sed in Martyrologio Gallicano] Porro ex his abunde probari videtur antiquus S. Bertulfi Bobiensis abbatis cultus, quem Saussayus etiam in Martyrologio suo Gallicano indicat; sed hujus Abbatis Acta cum gestis alterius Sancti homonymi perperam confundit, multa inepte commiscens, ut facile intelliges ex subjuncta hic ejus annuntiatione, quam die XIX Augusti exponit his verbis: Ipso die in Bobiensi cœnobio, sancti Bertulphi abbatis, qui puer ex Alemannia, divino instinctu relictis parentibus ethnicis, in Artesiam veniens, apud Rentiacum Morinensis diœcesis vicum gratiam baptismatis recepit, donisque Spiritus sancti insignitus, clericali ordini adscriptus est, atque in famulitium assumptus a Wamberto, jugalique ejus Homburga, œconomiam totius domus accipiens, opes sibi a dominis creditas (quamquam in pauperes profusior) non solum in cælo, sed domi forisque multiplicavit.

[4] [inepte confunditur] Hinc cum iisdem piissimis dynastis Romam perrexit ad Apostolorum visenda osculandaque limina; tantamque apud illos benevolentiam, ob probitatem spectatam & pietatem singularem, acquisivit, ut jam deinceps non famulus, sed filius ab iis censeretur: a quibus & heres constitutus, postquam ad superna præmia migraverunt, Rentiaci prædium Deo consecravit in usum pauperum & Fratrum multorum, quos in Christi obsequium accersivit; sicque postquam gratam Domino servitutem exegisset, fidelis famulus repositam accepit meritorum remunerationem. Quiescit post varias jactationes in Blandinio apud Gandavenses congruenti sanctitatis cultu celebris. Pars tamen ejus reliquiarum Arelate extat recondita in majori basilica, ad quam e propria ædicula solotenus eversa, demum delata est pignorum ejus arcula ad tutiorem situm & insigniorem cultum.

[5] Verum hæc omnia spectant ad alterum S. Bertulfum, [cum alio ejusdem nominis Sancto,] olim in Artesia celebrem, cujus corpus post varias depositiones tandem ad montem Blandinium apud Gandavenses translatum est, ut Majores nostri ad diem V Februarii fuse retulerunt. Quinimo ipse Saussayus die V Februarii in suo Martyrologio Gallicano hunc S. Bertulfum, corporis translatione Blandiniensem, sic annuntiat: Gandavi in Blandinio monasterio, sancti Bertulfi abbatis & confessoris, qui commissam sibi congregationem cum vitæ exemplo, religionis zelo & cælesti doctrina plene informasset, incredibili micans radiorum sanctitatis fulgore, supernos ad montes evolavit. Nescio, quid Saussayum moverit, ut gesta hujus Bertulfi hodierno nostro applicaret. Vix operæ pretium est observare, quod Trithemius in opere de viris illustribus cap. 308 Lobiense cœnobium Belgicum pro Bobiensi Italico appellaverit: nam forsan hæc unius litteræ mutatio potius typographo quam ipsi scriptori imputanda est.

[6] Sed hoc modo non potest excusari crassus Saussayi error, [ut patet ex Vitæ synopsi,] quem ut facilius unico oculorum intuitu videas, accipe compendiosa S. Bertulfi Bobiensis Acta ex Mabillonio, qui in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 628 cap. 7 sic ea contraxit: Hoc, quem præ manibus habemus, anno Bertulfus abbas, quem in regimine Bobiensis monasterii Attalæ successisse diximus, ab episcopo Dertonensi exagitatus, Romam adiit, ut privilegium libertatis ab Honorio Pontifice obtineret. Rem narrat Jonas monachus ejus itineris comes, a quo itineris ac vitæ ejus seriem accepimus. Bertulfus ortu quidem gentilis, sed genere nobilis, utpote Arnulfi Mettensis episcopi consanguineus, cum eum post aulicos honores pompasque seculi, etiam ad religionis & solitudinis studia præ pontificalibus infulis anhelantem cerneret, ejus exemplo patriam parentesque deserere, & relictis omnibus, nudus Christum nudum sequi constituit. Itaque cum Arnulfo adhuc episcopo tantisper commoratus, deinde Luxovium ad venerabilem Eustasium abbatem se contulit, ab eo in rebus monasticis informandus. Cum vero Attala Bobiensis abbas ex Italia, incertum qua de causa, istuc accessisset, eumdem Bobium revertentem, Eustasio annuente, comitatus est, & sub ejusdem disciplina & obedientia vivere institit.

[7] Eo mortuo, Bobiensium vota in Bertulfum conspirarunt, [quam Mabillonius in Annalibus Benedictinis] atque unanimi & consona voce omnes Bertulfum abbatem pronuntiarunt. Ipsius regiminis initio Provus Dertonensis antistes, aliis Procus & Proculus, in cujus parochia Bobiense monasterium censebatur, Bertulfum abbatem cum tota ejus congregatione sibi subjicere molitus est, & vicinis sollicitatis episcopis, etiam regem ipsum Ariovaldum, licet Arianum, pertentavit, ut ad suas partes eum adjungeret. Verum is jam in Bobienses æquior ac mitior respondit, videndum esse, an monasteria, procul ab urbibus sita, episcopis subjecta esse deberent. Hoc intellecto, Bertulfus ad regem ipsum nuntios experiundi causa direxit, quibus ipse: Non est meum, inquit, sacerdotum causas definire, quæ synodali judicio discutiendæ sunt. Quærentibus vero nuntiis, num episcopo, ejusque fautoribus suffragaturus esset? Minime vero, ait, favebo eis, qui famulis Dei negotium facessunt.

[8] Tum Bertulfus miratus, regem tam benigne de se esse locutum, petiit, ut supplemento & commeatu publico sibi proficisci Romam liceret; eoque impetrato, Honorium Pontificem adiit, comitante ac ministrante Jona monacho, ac causam suam edocuit. Honorius, causa cognita, [ex coævo Actorum scriptore] & disciplina Bobiensium percepta & probata, collaudatis eis concessit, ut in pristina manerent libertate, atque Arianam perfidiam acriter insectari perseverarent, jusque indulsit, ne quando Bobiense monasterium episcopali potestati esset obnoxium. Extat ejus rei diploma Pontificium in Italiæ sacræ tomo quarto (nimirum veteris editionis Romanæ Col. & sequente) datum III Idus Januarii (legendum Junii) Heraclii Augusti anno octavo, Indictione prima: quæ notæ anno præsenti conveniunt. Hinc intelligimus, Bobienses hoc tempore a ritibus Scotticis jam recessisse, quandoquidem Honorius, qui de eorum regulari disciplina & institutis Bertulfum accurate interrogavit, eorum normam ac ritus probavit, non probaturus, si Pascha secus, quam Romana ecclesia, tum celebrassent.

[9] [excerpsit.] In reditu Bertulfus, ubi, Tuscia peragrata, Apenninas Alpes attigit, gravissima febre pulsatus, pæne ad extrema redactus est. Cum vero aspero in loco sub tentorio subsistere ac pernoctare præ morbi violentia coactus esset, in ipsa vigilia Passionis beatorum Petri & Pauli apostolorum, qua ex die mensem concessi privilegii emendavi, inter ardentes febris æstus, intempesta nocte, omnibus alto sopore depressis, Petrus Apostolorum princeps ei adstare visus est, præcipiens, confestim ut surgeret, & ad sodales suos pergeret sospes; sicque cœptum iter sanus Bobium usque prosecutus est. Hæc prorsus aliena sunt ab Actis alterius S. Bertulfi, quæ Majores nostri die V Februarii illustrarunt, sicut in Opere nostro ad istum diem videre est. Ex his omnibus evidenter apparet, diligentem, sed non satis cautum Martyrologii Gallicani collectorem in hodierno S. Bertulfi Bobiensis elogio concinnando dormitasse, quod alias ei nonnumquam contingit.

[10] [Mabillonius vulgavit etiam longiorem ipsius vitam,] Laudatus Mabillonius istud Vitæ compendium, quod Actis infra edendis aliquam lucem afferet, excerpsit ex lucubratione Jonæ monachi, quam inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 2 pag. 160 vulgavit, & cui sequentes observationes præmisit: Vitam S. Bertulfi Bobiensis abbatis tertii, venerabili Bedæ falso adscriptam, a Surio expolitam, restituere tentavimus. Eam reperimus, at mutilam, in quodam monasterii nostri Compendiensis apographo, in quo Jonæ lucubrationes, excepta S. Eustasii abbatis vita, hoc modo dispositæ sunt, ut Vita S. Columbani unum librum, Vita S. Attalæ abbatis alterum, narratio de rebus mirificis in Burgundoforæ monasterio Eboriacensi patratis tertium constituat, distinctum in octodecim capitula, quorum tertium decimum S. Bertulfi abbatis Bobiensis Acta, qualia hic subjiciuntur, comprehendit; alia quinque (quæ quidem in Ms. codice lacero desiderata ex Surio supplevimus) quorumdam monachorum Bobiensium præclara facta mortemque egregiam perstringit. Jonas auctor rebus pæne omnibus testis adfuit. Jonæ adjecimus Frodoardi carmen de S. Bertulfo ex codice manuscripto RR. PP. Carmelitarum excalceatorum Parisiensium acceptum, sicut & nonnulla alia de SS. Columbano & Attala, quæ suis locis jam supra repræsentavimus.

[11] [quam nos in alio Ms. codice repertam,] Nos similem Jonæ lucubrationem habemus in antiquo Musei codice, qui ✠ Ms. 86 signatur, & quem olim ex collegio nostro Molsheimensi accepimus, commutatione cum aliis libris facta, sicut Henschenius initio ejusdem codicis notavit. In illo codice nostro leguntur septem capita de præclaris gestis quorumdam monachorum Bobiensium, quæ in mutilo Mabillonii codice desiderabantur. Cum vero S. Bertulfus Bobiensis nobis solus hodie illustrandus sit, ad propria loca remittimus monachos istos, de quibus in Opere nostro jam actum est, vel suo tempore agetur. Ingenue fateor, ab imperito amanuensi voces quasdam in memorato Ms. codice nostro luxatas aut corruptas esse. Quapropter ea sphalmata ex editione Mabilloniana corrigemus, & lectorem in margine vel Annotatis more nostro monebimus, si quod discrimen observatu dignum occurrerit. Huic Vitæ subjungemus Carmen Frodoardi, quod ex præmissis Actis lucem accipiet, & notis marginalibus adhuc illustrabitur.

[12] Certe mirum est, quod Jonas tam pauca S. Bertulfi gesta posteris reliquerit, [prius indicato mortis anno, hic rursus edimus.] ut infra annotabimus, & de tempore mortis ejus non meminerit. Attamen inter chronologos de anno obitus illius ferme convenit: nam Carolus Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 640 num. 24 operose probat, S. Bertulfum eo ipso anno 640 ad Superos migrasse. Cointio consentit Mabillonius, dum in Annalibus Benedictinis ad eumdem annum Christi 640 cap. 2 de morte sancti istius Abbatis hæc pauca scribit: Tertio ab Arnulfi obitus die pariter e vivis excessit ejus consanguineus Bertulfus abbas Bobiensis, post annos regiminis tredecim a morte sancti Attalæ sui decessoris. Dixi, inter chronologos de anno mortis ejus ferme convenire, quia Pagius in Critica Baronii ad annum 640 num. 12 dubitat, utrum obitus illius huic anno an præcedenti alligandus sit, quando ibidem profert sequentia: Jonas monachus Bobiensis, discipulus sancti Bertulfi abbatis Bobiensis tertii, in Vita hujus sancti Abbatis, quæ exstat Seculo secundo Benedictino, num. 3 de eo scribit: “Qui per tredecim annos omni diligentiæ studio plebem docere ac imbuere salutaribus monitis non omisit.” Quare cum anno sexcentesimo vicesimo septimo S. Attalæ in Bobiensis monasterii regimine successerit, ut eo anno ostendi, hoc vel præcedenti anno ad Deum migravit. Nos illam Pagii dubitationem secuti, in principio hujus Commentarii prævii obitum S. Bertulfi anno 639 vel 640 affiximus, & jam Vitam ipsius ex promisso codice nostro exhibemus.

VITA
Auctore Jona monacho Bobiensi, teste synchrono & in multis oculato.
Ex antiquo Musei nostri codice, qui signatur ✠ Ms. 86, & quem cum editione Mabilloniana contulimus.

Bertulfus abbas Bobii in Liguria Italiæ (S.)

BHL Number: 1311

A. Jona MONACHO.

[Prologus auctoris.] Quam præclara sint monimenta Justorum, doctorum ordo per temporum vicissitudines studuit posteris declarare. Quæ ergo nunc nostris noscuntur patrata temporibus, nequaquam silendo, negligentiæ somno torpentes, prætermittere debemus; ut sicut nobis præcedentium exempla uberius religionis studia generant, ita postmodum posteritati nostrorum temporum augmenta pariant: dumque aliis imitanda propagamus, nobis sæpius memoranda opponimus. Venerabilis etenim Bertulfus Bobiensis cœnobii præsul, cujus superius fecimus mentionem, quis quantusque fuerit, a nobis non est omittendum tradere memoriæ: sed prius qualis conversatio in seculo fuerit memorandum est.

[2] [Bertulfus S. Arnulfi consanguineus Luxovium petit.] Fuit enim genere nobilis, licet gentilis, consanguineus beati Arnulfi Mettensis urbis pontificis a. Qui cum præfatum pontificem Arnulfum ad cultum Religionis post aulicos honores, infulas, pompasque seculi, ad Religionis studia anhelare perspexit, nisus est & ipse calcando terrena, cælestia desiderare. Postposuit patrem, nataleque solum, pompas urbis juxta Euangelii vocem: post rerum amissionem nudus tollendo crucem ac semetipsum abnegando, secutus est Christum. Junctus supradicto pontifici Arnulfo, cum ipso tantisper moratus est b. Deinde ad venerabilem virum Eustasium c Luxovio d perrexit, quo diu subjectus sanctæ regulæ, religionique gratus omnibus mansit.

[3] [Bobium cum Attala profectus] Exin adventante beato Attala e ex Ausoniæ f partibus, cum voluntate & pacis vinculo venerabilis viri Eustasii *, ejus societati subjunctus est: quia erat illis cor unum & anima una, nec quidquam discordiæ manebat, si mutuo ac vicissim subjectos sibi commutarent. Abiit ergo post vestigia venerabilis Attalæ, Ausoniæque finibus receptus, in Bobiensi cœnobio sub obedientia beati Attalæ permansit. Cumque repertor rerum sæpefatum patrem Attalam ad cælestia regna post ærumnas seculi evexit, omnis concio monachorum voce animoque unito, in paterno honore Bertulfum sublimat g. Qui per tredecim annos omni diligentia, studio plebem docere ac imbuere salubribus monitis non omisit. Sed quid in his temporibus gesserit, memoriæ tradendum est.

[4] Cum jam egregiis moribus, bonitate & disciplina, scientiaque moderante, [ab episcopo Dertonensi de immunitate] plebem regeret, cœpit antiquus anguis quietam mentem adversitatis ictu quatere. Excitavit quemdam Procum h nomine, Dertonensis i urbis pontificem, qui, ut subjectum sibi præfatum abbatem cum cœnobii supplemento k faceret, omni nisu intendebat; aggressus primum aulicos vel pontifices vicinos muneribus tentare. Cumque sibi junctos gauderet, regi per eos suadere adiit. Regnabat enim eodem tempore Ariowaldus Longobardus. Sed cum nihil aliud a rege in responsis recepissent, nisi ut ecclesiastico more * probarent, utrum cœnobia procul ab urbibus, ita episcopali debeant ministrare dominio, ille omnes quos potuit, suo intentui jungit.

[5] [frustra exagitatur.] Cumque hæc agerentur, unus ex aulicis clam præfato Bertulfo quod rei fomenta gestirent mandavit. Ille missos experiendi causa ad regem direxit, quibus Ariowaldus: Non, inquit, meum est Sacerdotum causas discernere, quas synodalis examinatio ad purum debet adducere. Sciscitantur, an ille illorum sit fautor consilii. Nequaquam ait se eis favere, qui adversum Dei famulum molestias vellent generare. Cumque illi quamvis barbarum Arrianæ sectæ credulum talia fari cernerent, poscunt, ut supplemento publico, qualiter Romæ ad sedem Apostolicam venire queant, fulciantur.

[6] Largito beneficio, Romam usque supradictus abba, [Honorium Papam adit, Jona comite] in cujus obsequio ego fui, ad Honorium l Papam accessit. Cui cum rei causam patefecisset, ille de industria quærit, quæ sit consuetudo regularis disciplinæ. Cumque cuncta alacri animo in aures Præsulis digessisset, placuit beato Honorio regularis series, religionis cultus, ac humilitatis indicia. Tenuit ergo eum tantisper, & quotidiano affamine Bertulfum roborare nisus, ut cœpti itineris laborem non relinqueret, & Arrianæ pestis perfidiam Euangelico mucrone ferire non abnueret. Erat enim venerabilis præsul Honorius sagax animo, vigens consilio, doctrina clarens, dulcedine & humilitate pollens. Lætabatur e gentibus socium reperisse, cui dulcia promeret affamina; nec prorsus delectabatur, ut cito ab ejus consortio segregaretur.

[7] Sed cum vehemens æstus quiescendi * longum prohiberet spatium, præbuit optatum munus, [a quo privilegia immunitatis impetrat.] privilegia m Sedis Apostolicæ largitus est, quatenus nullus Episcoporum in præfato cœnobio quolibet jure dominari conaretur. Perceptum ergo optatum munus *, ad patriam remeare nisi sumus.

[8] Cumque peracto itineris spatio, Tuscana arva postposita *, Apennina attigimus rura, & [cum] prope castrum, cui Bismantum n nomen est, venissemus; tanta vis febrium Bertulfum oppressit, ut omnino morte præveniri crederetur. [Ægrotus res sacras curat.] Æger enim ab urbe progressus fuerat. Oppresserat omnes mœstitia tam longævi itineris, quam labor ægri Patris: nec prorsus ejus de sospitate spem habentes, tenso tentorio, aspero in loco undique vallati mœstitia, nec omnino de sospitate paterna fidentes metati sumus. Erat enim vigilia passionis beatorum Petri & Pauli Apostolorum. Cumque jam atra nox irrueret, ille inter ignes febrium me accersivit, ac curis mens dedita de nocturna vigilia suscitavit. Cumque ego dicerem, omnia jam esse deposita, ille ait: Tu meum ante stratum totam per noctis metam, quo usque diei prorumpat crespusculum, excuba. Cum ergo excubassem quousque intempesta nox rueret, tantus me sopor oppressit, ut sursum caput attollere non valerem: omnesque qui erga tentorium, sarcinas vel equos excubabant, simili sunt sopore depressi.

[9] Cumque ergo cuncta silentia operissent, beatus Apostolorum Princeps Petrus advenit, [A. B. Petro sanatur.] ac super stratum ægri Patris adstitit; Surge, inquit, & sospes tuos ad sodales perge. Cumque ille inquireret, quis esset, ille ait: Petrus. Mea hodie clara in toto orbe celebrantur solemnia. Cumque hæc dixisset, abiit. Ille timore perculsus, anxio & trepido corde me sciscitari curat, quid rei causa inesset. Putabat enim me & audisse vocem & adspectum vidisse. Cumque ego aierem, me nihil vidisse vel audisse: Non cernis, inquit fulvam lucem, quo Petrus Apostolus pergit. Cumque aierem, me nequaquam videre, silere cœpit. Cumque ego cognovissem, quid rei causæ gestiret, vix tandem precibus obtinere merui, ut mihi rei panderet veritatem: quod ille omnino siluisset, si me & audisse & vidisse non putasset.

[10] Cum quodam in tempore, expleto psallendi officio, [Dæmoniacos duos liberat.] una cum fratribus secunda diei hora de ecclesia B. Petri egrederetur, obvium habuit hominem in via, Turinum o nomine, dæmonis rabie plenum. Quem intuens cælos inspexit, Conditoremque postulavit, ut suæ voci favens adesset, sauciumque dæmonis peste suis consulendo precibus curaret. Deinde imperavit, ut vis rabida dæmonis ab homine exiret, nec prorsus præsumeret Dei imaginem maculare. Mirabiliter discerpendo iniqua pestis fugit ab homine, protinusque salus secuta est, sospesque ab ecclesia una cum fratribus egressus atque incolumis permanens, gratias Creatori rependit, qui sic Famulo suo cito favendo, ejusque orationibus obtemperando, suo cruciatui subvenit. Deinde interposito temporum circulo, alius sæva dæmonis peste infantulus oppressus, nomine Dominicus, filius cujusdam nomine Urbani, ad eum curandi gratia properavit. Quem diu increpans curavit, & sævam pestem ab homine exire fecit. Deinde alia virtus subsecuta est.

[11] [Leprosum mundat.] Quidam leprosus valida lepra perfusus ad sospitatem recipiendam a medicis fiduciam gerens, ad venerabilem virum Bertulfum venit, suisque orationibus, ut opem misericordiæ mereretur, postulavit. Quem cum vir fiducia plenus adspexisset, gravissimæ ultioni hominem subjacere suspiravit, imperatque ut secum, quoadusque sospes redderetur, maneret. Dedit operam; & mens virtutum conscia cælos penetrans ad suas preces rerum Conditorem excitavit, peractoque biduano jejunio, oleum supra membra ulceribus plena effudit: moxque dedicere membra post viscerum putredinem sanitatem recipere, & ad pristinum decorem denuo reverti; & ita sanus æger effectus est, ut nec vestigium lepræ in ejus corpore appareret. Sicque Creator omnium suis famulis favendo subvenit, ut uberius vigore virtutum roborati, calcando perfunctoria, cælestia semper studeant adimplere præconia p.

ANNOTATA.

a Acta S. Arnulfi præsulis Metensis a Boschio nostro piæ memoriæ diligenter illustrata sunt ad diem XVIII Julii, quamvis Sanctus die XVI ejusdem mensis obierit, ut ibidem tomo IV Julii pag. 423 dictum est.

b Mabillonius ad hanc periodum Actorum notat sequentia: Arnulfus nondum in solitudinem secesserat, cum ipsi junctus est Bertulfus; sed adhuc in episcopatu degebat. Eustasius siquidem, ad quem postea Bertulfus, relicto Arnulfo, se recepit, decessit anno DCXXV, quo anno S. Arnulfus Mettensium, inquit Frodoardus in lib. 1 Historiæ Remensis, synodo Remensi sub Sonnatio celebratæ invenitur interfuisse.

c Majores nostri ad diem XXIX Martii Acta S. Eustasii Luxoviensis abbatis illustrarunt, ut tomo III istius mensis pag. 784 & sequentibus videre est.

d Nomen hujus monasterii in editione Mabilloniana non exprimitur.

e De S. Attala abbate Bobiensi ad Diem X Martii tomo II istius mensis a pag. 42 egit Henschenius noster, ut initio Commentarii prævii monuimus.

f Ausonia interdum generaliter pro Italia accipitur, in qua significatione forsan hic usurpatur.

g In editione Mabillonii hic sensus legitur mutatus hoc modo: Omnis concio monachorum voce animoque unito; In paterno honore, aiunt, Bertulfum sublimamus.

h Teste Mabillonio, episcopus iste Dertonensis in codice Compendiensi vocatur Provus. In novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo IV col. 627 hic inter Dertonenses episcopos Penus sive Pinus seu Proculus appellatur. At in codice nostro Molsheimensi diserte Procus nominatur.

i Hinc liquet, errasse eos omnes, qui pro Dertonensi episcopo fictitium Cleronensem substituerunt, ut obiter in Commentario prævio diximus. Est autem Dertona vel Tortona urbs Liguriæ episcopalis sub metropoli Mediolanensi media inter Genuam & Placentiam, ut etiam Mabillonius notavit.

k Supplementum aliquando accipitur pro subsidio vel proventu ad vitam necessario, ut exemplis quibusdam in auctiore Glossarii Cangiani editione probatur. Eadem vox interdum significat viaticum, quod ad iter faciendum datur, in qua significatione mox infra supplementum recurret.

l Hic Pontifex anno 626 cathedram S. Petri ascendit, eamque anno 638 moriens reliquit.

m Privilegium istud Honorii Pontificis in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 4 col. 955 legi potest.

n Baudrandus de hoc loco, quem in Vita Sancti nostri invenit, tomo 1 Geographiæ suæ pag. 168 pronuntiat, quod sit mons excelsus Longobardiæ cum pago, in territorio Regii Lepidi. Ferrarius in sua Topographia eumdem hujus loci situm assignat.

o Hic energumenus a Frodoardo inferius in Carmine Victorinus appellabitur.

p Sane mirum est, cetera S. Bertulfi gesta Jonam silentio pressisse, nec ea quidem pauca: nam illa, quæ in itinere Romano facta hactenus descripsit, initio prælaturæ sancti Abbatis contigisse, ex memorato Honorii Papæ privilegio colligitur. Tamen Jonas post ipsius S. Bertulfi obitum hæc scribebat, cum ei annos regiminis tredecim supra num. 3 tribuat, & lucubrationes has Boboleno S. Bertulfi successori in prologo Vitæ sancti Columbani præmisso inscribat, quemadmodum Mabillonius in fine Actorum notavit.

* al. vir Eustasius

* al. jure

* al. quærendi

* potius percepto munere

* pro Tuscanis arvis postpositis,

CARMEN DE GESTIS S. BERTULFI ABBATIS BOBIENSIS,
Auctore Frodoardo Canonico Remensi, qui seculo decimo floruit.
Ex editione Mabillonii seculo 2 Benedictino, pagina 166 & sequente.

Bertulfus abbas Bobii in Liguria Italiæ (S.)

BHL Number: 1313


Hunc * sequitur fervens sub Relligionis amore,
Francica progenies altum quem sanguinis edit,
Arnulfo celebri Bertulfus stirpe cohærens
Pontifici, quem celsa videns fastigia mente
Spernere cælesti, sectatur, & ardua sæcli
Culmina contemnens, Crucis arripit alta tropæa,
Eustasiumque petens Lussovia lege colentem
Castra Columbani, monitis attollitur almis,
Omnibus & gratus virtuti degit & aptus
Attala, sed Gallos * Lussovium & ut petit agmen,
Utriusque Patris * socia pietate favente,
Huic quoque se dedens Italos sortitur agones,
Permanet ac fidus. Postquam at Pater * emigrat astris,
Communi allegitur Fratrum fervore * magister,
Perfovet atque regit divo moderamine sumptos.
Atra venena coquens impellit ad improba serpens
Corda propinquorum, vicino subdere suadens
Hunc * sibi Pontifici, sata nec sibi quærere * cessa.
Hinc proceres adit, hinc regem, nec vota facessit,
Nec cœptis resilit. Qua vi cogente beatus
Romulidam Pater aggreditur composcere Papam.
Quæsitus normam recitat, præcepta resignat.
Antistes monitis adgaudet Honorius aptis,
Amplexusque virum, refovet, veneratur, honorat,
Juraque concedit, leges & regmina munit,
Invitusque redire sinit. Tuscana terebat
Marcenti arva gradu: languor Patrem, angor alumnos
Presserat hærentes, nec spem redeuntis habentes.
Roboris excubias nox fert columis …
Juris Apostolici cultum Pater ordinat æger,
Ac solito disponit agi solemnia ritu.
Qui sibi qui sociis statuens insomnia servent.
Nox curas subigit, cunctos sopor obruit altus,
Custodes etiam lethæa oblivio sternit.
Asseculis lictus *, Christo custode levatur,
Solaturque Petro * dum Principe visitur Abbas.
Surgere præcipitur, sospesque redire jubetur,
Accipit * & Petrum sese petiisse patronum.
Attonitus rogat excitum dare visa ministrum:
Ille negans illustratum se luce petita,
Hanc retegi poscit, precibusque extorquet anhelis,
Atque reperta notat, testisque accedit adacter *.
It Pater ipse valens, aliosque dat ire valentes,
Dæmonicas pellit pestes, purgat prece mentes.
Victorinus id expertus, datus obvius almo,
Nec mora curatus, grates studet edere sanus.
Sic puer oppressus sævoque latrone voratus,
Abbatis nutu redit atra fauce receptus.
Tabem etiam lepræ supero depellit honore.
Et medicis desperatum, sacro unguine salvum
Post pia vota facit, postquam jejunia ducit.
Atque ita labe cutem, sanie sic viscera mundat,
Ut morbi post nulla decus * vestigia linquat.

[Annotata]

* Attalam

* Galliam

* Eustasii & Attalæ

* Attala

* Desiderio

* Bertulfum

* concessa

* a discipulis relictus

* a Petro

* audit

* Forte legendum ad acta

* scil. sanitas

DE S. MAGNO CONFESSORE,
EPISCOPO AVENIONENSI IN GALLIA,

Anno DCLX.

SYLLOGE HISTORICA.
Publicus Sancti cultus, annua festivitatis memoria, & brevis gestorum notitia.

Magnus conf. ep. Avenionensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. C.

[1] Saussayus immemorabilem hujus sancti Præsulis cultum satis indicat, dum parte 2 Martyrologii sui Gallicani pag. 1239 in Catalogo Sanctorum sic de ipso scribit: [Quamvis de cultu hujus Sancti satis constet,] Sanctus Magnus episcopus Avenionensis, pater decessorque sancti Agricoli, quocum sacris honoribus celebratur, utriusque ossibus pretiosis in argenteis urnis sub majori ara reconditis, & cum omni veneratione observatis in basilica sanctæ Mariæ. Franciscus Noguierius in Historia ecclesiæ Avenionensis, quam anno 1659 Gallice edidit, ad annum Christi 646, sive pag. 23 tradit, corpus S. Magni statim post obitum honorifice sepultum esse in ecclesia cathedrali, ibidemque sacras ejus reliquias usque ad annum 1321 quievisse, quando Joannes XXII Pontifex eas una cum reliquiis S. Agricoli, filii & successoris ejus, transferri jussit ad ecclesiam S. Agricoli, & simul sub altari majore collocari, ubi ad latus legebantur sequentes versiculi, qui sanctitatem utriusque antistitis abunde demonstrant:

Vir pius & sanctus, re magnus, nomine Magnus
      Insignem genuit relligione virum.
Agricolum sanctum genuit pietate nitentem:
      Sunt ergo sancti filius atque pater.
Vos igitur sancti fili, genitorque beati
      Pro nobis miseris ambo rogate Deum.

Sebastianus Fantonus Castruccius Carmelita de hac reliquiarum translatione & inscriptione metrica similia refert in Historia civitatis Avenionensis tomo 2 pag. 300, quam Venetiis anno 1678 Italice imprimi curavit.

[2] Quamvis hæc sufficiant ad immemorabilem S. Magni cultum probandum, [tamen nobis incerta est venerationis dies,] tamen mihi adhuc dubium manet, quo die colatur: nam Noguierius, Castruccius, & Sammarthani testantur annuam ejus memoriam die XVIII Augusti celebrari. Ferrarius autem in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad diem sequentem de sancto Præsule illo sic meminit: Avenione S. Magni episcopi. Castellanus in suo Martyrologio Gallico pag. 936 eumdem S. Magnum inter ahemeros collocat; sed ibidem asserit, illum ab Avenionensibus coli die XIX Augusti, quo alius S. Magnus in antiquo Martyrologio occurrit, eo quod certum obitus diem non novissent.

[3] At distinctus mortis ejus dies exprimitur in Actis S. Agricoli, [& ideo elegimus diem XIX Augusti,] quorum fragmentum a Cointio in Annalibus Francorum ad annum Christi 660 num. 3 refertur his verbis: Hoc anno Domini sexcentesimo sexagesimo, sancto Patri sanctus filius, beato Magno beatus Agricolus in episcopali sede Avenionensi successor communi omnium calculo declaratur. Vidit beatus Magnus suam sponsam filio desponsatam, vidit & suam vivam imaginem in sua sede collocatam, vidit gregem suum mutasse hominem, nec tamen mutasse Pastorem: quidquid enim Senex in se optasset, hoc in Agricolo filio emicare videbat. Quare statuit eidem ecclesiæ sua omnia elargiri, cui se filiumque devoverat: prædia, possessiones & feuda, quæ illi supererant in seculo, templo beatissimæ Virginis Deiparæ liberali donatione, testamento concepto, consecravit. Quibus peractis, non multo interjecto tempore, matura Deo & mundo beata illa anima miseræ istius vitæ vinculis exsoluta, relictisque Avenionensibus tum suarum virtutum, tum bonorum omnium, tum suæ sanctissimæ prolis heredibus, ad cæleste præmium decimo quarto Calendas Septembris evolavit.

[4] Licet in hoc Actorum fragmento diserte dicatur S. Magnus ad Superos migrasse decimo quarto Calendas Septembris, sive die XIX Augusti, [qua ad Superos migravit.] tamen Cointius innuit, annuam ejus memoriam die secunda Septembris simul cum S. Agricolo celebrari, dum relatis Actorum verbis hæc subjungit: Sanctus Magnus episcopus Avenionensis una cum filio ac successore Agricolo colitur, ut observat Saussayus in encomio sancti Agricoli quarto Nonas Septembris, & in Catalogo Sanctorum, Beatorum ac piorum, qui proprias historias vel natales non habent. Deinde Cointius ibidem biographum S. Agricoli accusat de quodam parachronismo, qui huc non spectat, & examinari poterit ad diem secundam Septembris, quando Acta S. Agricoli discutienda erunt. Cum interim nobis propter diversas opiniones incerta sit dies, qua S. Magnus Avenione colitur, vel illa forsan ob aliud festum lapsu temporis mutata fuerit, elegimus diem mortis ipsius, & propterea sanctum istum Præsulem hac die XIX Augusti in Opere nostro collocavimus. Jam tantummodo superest, ut pauca ipsius gesta ex aliis colligamus.

[5] Sammarthani in priori editione Galliæ sacræ tomo primo, [Ex paucis S. Magni gestis] in quo archiepiscopales cathedræ referuntur, pag. 75 inter antistites Avenionenses de S. Magno sic breviter meminerunt: Sanctus Magnus Avenionensis, illustri prosapia oriundus, monachus Lerinensis abbatiæ, vixit circa DCXL, ex veteri ejus Officio & Libro gestorum S. Agricoli; festus dies agitur XVIII Augusti. Hodierni vero Sammarthani tomo 1 Galliæ Sacræ col. 800 hoc breve S. Magni elogium nonnihil augent, & sese de quibusdam decessorum suorum assertionibus dubitare indicant in hunc modum: Magnus præsertim notus ex filio Agricolo, quem præcessit in episcopatu. Utrum vero in professione vitæ monasticæ ejus præcursor fuerit aut socius, uti asserunt nostri Sammarthani, non audemus affirmare. Aiunt ipsum patria fuisse Avenionensem, & quidem ex illustri familia. In synodo Cabilonensi sub Clodoveo II, anno DCXLIV subscripsit Magnus episcopus, quem Cointius autumat esse Magnum episcopum Avenionensem, sedisseque docet usque ad annum DCLX, secutus scriptorem Vitæ S. Agricoli, cujus mox verba ipsa referemus. Et quidem in codice Cartusiæ Portarum legi in subscriptionibus, Magnus episcopus ecclesiæ Avennicensis, asseverat D. Polycarpus de la Riviere. Festus dies ejus celebratur XVIII Augusti. Sequentia carmina olim legebantur in muro prope ecclesiam S. Agricoli. Tum subdunt eosdem versiculos, quos superius exhibuimus. Atque hæc sunt omnia, quæ nobis invenire licuit de gestis S. Magni, quæ jam breviter examinabimus, ac ordine chronologico disponemus.

[6] Primo circa patriam Sancti, quem Sammarthani veteres Avenionensem appellant, [aliqua discutienda proponimus,] quædam difficultas occurrit: Noguierius enim in Historia Gallica præsulum Avenionensium pag. 22 affirmat, S. Magnum in Provincia ex illustri Albiensium stemmate ortum esse, & Albinum, cognomento Magnum, patrem habuisse. Nos hunc locum natalem, quem propter inopiam veterum monumentorum asserere non possumus, eruditis Gallis accuratius inquirendum relinquimus. Secundo quædam diversitas apparet circa nomen uxoris ejus, quam Noguierius & Castruccius Guandaltrudem vocant. Sed huic alterum nomen additur in Actis S. Agricoli, quæ apud Vincentium Barralem in Chronologia monasterii Lerinensis pag. 321 sic incipiunt: Divus Agricolus circa annum Dominicæ Incarnationis sexcentesimum supra trigesimum, Honorio summo Pontifice, & Clotario in Gallia regnante, ex illustri Albiensium familia Avenione natus est patre beato Magno, qui hujus civitatis episcopatum postea sortitus est; matre Gandaltruda sive Austadiala, avo vero Albino magnate. Ignoramus, an hæc mulier binominis fuerit, vel alterutrum ex his nominibus gesserit, cum Acta S. Agricoli non videantur antiqua, ut Cointius existimat, & postmodum in Opere nostro indagabitur.

[7] [& tempus episcopatus ejus assignamus.] Inter auctores disputatur, quo anno S. Magnus cathedram Avenionensem ascenderit: nam Noguierius loco supra citato initium episcopatus ejus anno Christi 646 affigit. At Castruccius in Historia Avenionensi tomo 2 pag. 300 contendit, Noguierium in hac epocha signanda errasse, quia S. Magnus subscripsit synodo Cabilonensi, quæ anno Christi 644 celebrata est. Cointius vero in Annalibus Francorum 644 num. 42 de hac subscriptione sic disserit: In collectione Biniana Magnus, qui concilio Cabilonensi subscripsit, dicitur episcopus Atrebatensis; in codice Bellovacensi, quem Sirmondus publicavit, nomen ecclesiæ non exprimitur. Atrebates cum Cameracensibus Autberto episcopo tunc subjacebant, nec ullus præter Avenionensem, cujus ante triennium jam meminimus, in Galliis erat episcopus, qui Magnus appellaretur. Hæc Cointii sententia confirmatur ex testimonio D. Polycarpi de la Riviere, qui asserit, quod in codice Cartusiæ Portarum subscriptus legatur Magnus episcopus ecclesiæ Avennicensis, ut superius ex hodiernis Sammarthanis retulimus. Cum facile Avennicensis pro Avenionensis scribi potuerit, contra Noguierium probabilissime putamus, S. Magnum ante annum Christi 646, ac forsan etiam 644 ecclesiæ Avenionensi præfuisse. Cum denique scriptores unanimi consensu affirment, hunc sanctum Antistitem anno Christi 660 ex hac vita migrasse, nos initio hujus sylloges eumdem annum in margine expressimus.

DE S. CALMINIO CONFESSORE DUCE AQUITANIÆ,
MOSACI IN ARVERNIA

Sec. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Calmineus conf. Dux Aquitaniæ, Mosaci in Arvernia (S.)

BHL Number: 1527

AUCTORE G. C.

§ I. Cultus, & Acta.

Hunc S. Calminium (aliis Calmelium) receptis Martyrologiis nostris Mss. omnibus plane incognitum, [Memoria hujus Sancti recolitur] acceptum referimus R. P. Thomæ Aquinati a S. Joseph, Carmelitæ Discalceato, in ipsius Vitæ historia Gallica, Tutelæ in Velaunis edita anno 1646, ubi & Latinum autographum refert acceptum ex monasterio Mosacensi seu Mausiacensi in Arvernia, quod nempe fundavit & ubi præclarissimam vitam finivit Sanctus, ibidemque sepultus & cultus est, multis signis ac miraculis clarissimus; quem a Mabillonio neglectum satis mirari nequeo, dum agens de ejus beneficiis Ordini suo collatis, tum in Actis tum in Annalibus, ubique sanctitatis titulo abstinet: ast æquior Menardus ipsum cum S. Eudone in Martyrologio suo Benedictino celebrat pag. 754, utrumque donans merito sanctitatis titulo, ut ipsum etiam honorat Saussayus, quidquid in plures perperam distrahat. Distinctius Castellanus in suo Martyrologio universali ita ipsum annuntiat: In Arvernia, S. Calminii (Gallice Carmery) ducis Aquitaniæ, abbatiarum Mosacensis in Arvernia & S. Theofredi in Velaunis fundatoris, cujus corpus honoratur Mosaci cum corpore sancti Austremonii.

[2] [in Martyrologiis Gallicano Saussayi,] Audiamus modo Saussayi elogium ad XXII Novembris sub nomine Calmelii relatum: Ipso die in Arvernia, sancti Calmelii confessoris, qui nobilitate clarus, opibus potens, ac pietate insignis, cingulo militiæ posito, seculi repudium & Christi, cui se devoverat, obsequium a peregrinatione, quam fecit ad limina SS. Apostolorum Petri & Pauli, inchoavit. In quorum honorem in regione Vellaunorum ad radices montis Monsencii, agri Aniciensis, monasterium ædificavit, ubi adjunctis sibi sociis aliquot, districtam vitæ rationem secutus est, sub ductu S. Eudonis, quem a S. Maximo Lirinensi petierat atque susceperat, sui & asseclarum rectorem: qui monasterium summa religione gubernans, alumnos ad perfectæ vitæ observantiam perduxit. Ceterum Calmelius sanctum ut institutum, quo a tam excellenti pædagogo imbutus erat, dilataret, interiori in Arvernia novum monasterium construxit, ubi vita sanctissime peracta, sui zeli ac indefessi laboris, pro Christi honore & animarum acquisitione suscepti, emeritam obtinuit a justo Domino mercedem.

[3] Neque vero negligendum, quod apud Menardum loco citato exstare diximus, [Benedictinoque Menardi,] e quo ea dumtaxat describentur, quæ ad S. Calminium spectant. Ibi de S. Eudone agens hæc habet: Circa annum sexcentesimum & ultra S. Calminius seu Calmelius Dux Arvernorum, cingulo militiæ posito, in memoriam sanctorum Apostolorum Petri & Pauli monasterium ædificavit in regione Velaunorum, quod est territonum Aniciense, ad radices præcelsi montis Mosencii, ex quo fluvius Ligeris effunditur, quod de Calmelii nomine Calmeliacense, & de monte Mosencii vernacule Monestier dicitur. Ibi aliquot annos S. Calmelius, adjunctis sibi sociis aliquot, districtam vitæ rationem secutus est: deinde Romam ad limina Apostolorum venit. Ipso in itinere diversatus est ad monasterium Lerinense & ab ipso Lerinensi abbate monachos poposcit: cujus votis abbas obsecundans, ei certum numerum monachorum tradidit, quibus S. Eudonem eximiæ pietatis monachum præfecit abbatem. S. Calmelius perfecta peregrinatione, & rite solutis votis, in Arverniam revertitur, deducens sanctam illam monachorum Lerinensium coloniam cum Eudone abbate in monasterium a se conditum. Ipse vero se in Arverniam interiorem recepit, ibique novo constructo monasterio, vita sanctissime peracta, felicem mortem obiit.

[4] Quod vero supra ex Castellano jam diximus, S. Calminii corpus Mosaci honorari, [ubi cum alio non confunditur] id eo sensu intelligendum est, quod ibi primitus depositum seculis aliquot remanserit, donec ad piam instantiam dictorum monachorum Calmeliacensium pro media circiter parte concessum fuit summis etiam illis S. Calminii cultoribus ad S. Theofredi apud Aquinam in Velaunis, utpote quod, ut jam audisti, istius etiam loci conditor fuerit; non alius ab eo diversus, sub Calmelii nomine, unde & Calmeliaci appellationem derivatam quidem ultro agnoscimus; at non eo titulo duplicandum Sanctum, quod quidam contendunt, ut ex jam datis elogiis manifestum est, atque aliunde multis argumentis ostendit & evincit laudatus Aquinas Vitæ suæ Gallicæ cap. 1; cetera etiam, quæ ex variis capitibus obscuriora videri poterant, eadem opera & solita sua diligentia, accurate eruderans etiam in annotatis suis Latinis, quemadmodum locis suis indicare non negligemus.

[5] Interea ad immemorabilem hujus Sancti cultum confirmandum transcribemus elogium metricum & hymnum cum oratione, [& ex veteri elogio metrico,] quæ omnia præfatus Actorum editor ex Ms. Sanctorali, cujus ætas infra indicabitur, vulgavit in hunc modum:

O decus egregium Sanctorum Christe tuorum,
A quo sunt facti, per quem sunt glorificati,
Hac die Calminium cælum das scandere sanctum.
Accipe nunc per eum voces & vota tuorum;
Dona quæ prosunt, & tolle quod officit omne.
Immensi Regis Miles fortissimus, armis
Dum fidei valuit, gemino splendore refulsit.
Calminius sanctus claris natalibus ortus,
In rebus mundi quæsivit præmia Christi,
Dum dispersit eas, servavit multiplicandas.
Is requies fessis fuit, & portus peregrinis,
Assiduis precibus intendens denique Sanctus
Nec non & multis operam dans rebus honestis,
Hoc mundo fruebatur, sic ut non frueretur.
Ad summum verus Christi dum quærit amicus
De servo fieri, procedens omnia mundi
Deserit, & sibimet intendit, sicut oportet.
Gloria despicitur mundi, cælestis amatur;
Horrent & quantum pereuntia, sic quoque tantum
Dulcescunt æterna, placent & gaudia vera.
Vir prudenter agens, Dominoque fideliter hærens
Calminius studio præsenti rite peracto,
Ad bravium tandem pervenit jure perenne,
Quo jam securus felix per secla potitur:
Per quem fasce gravi nos credimus exonerari,
Regno cælesti faciat nos ipse beari.
Calmini, summus Christi jam factus amicus,
Nos quamvis miseros proprios tamen inspice servos,
Confer quidquid abest, & tolle superflua quæque,
Et post hæc patriam fac nos intrare supernam.

[6] [hymnoque cum oratione cultus ejus probatur.] Huic elogio ibidem subnectitur sequens hymnus cum collecta vel oratione:

      Sol Christe veri luminis,
Dux atque veri tramitis,
Hunc qui diem Calminii
Sancti sacrasti transitu.
      Per hunc huic familiæ
Nunc dona præbe gratiæ,
Tibi bonis ut moribus
Hærere possit firmius.
      Hic nam tua permaxima
Juvante sese gratia,
Exempla vitæ plurimis
Dedit quibusque proximis.
      Terrena quæque commoda
Contempsit, ut vilissima,
Lucratus inde præmia
Regni perennis maxima.
      Hujus diei tempore,
Terræ relicto corpore
Migravit ad cælestia,
Vera potitus gloria.
      Jam jam manum clementiæ
Nobis per hunc tu porrige,
Peccata nostra dilue,
Lumenque confer gratiæ.
      Sit laus Patri cum Filio
Sancto simul Paraclito
Qui Trinitas simplex sua
Nosmet revisat gratia. Amen.

Denique sequitur hæc oratio: Ecclesiam tuam, Domine, beati Calminii confessoris tui votiva solemnitas lætificet, ut spiritualibus semper muniatur auxiliis, & gaudiis perfrui mereatur æternis. Per Dominum &c. His pro publico cultu allatis, ad Acta progrediamur.

[7] [Præter Acta longiora] Vita ipsa Latina, unde Gallica profluxit, accepta est ex veteri manuscripto, quod erat in cœnobio Mosacensi, ubi & hodie procul dubio exstat, in capita sedecim diviso, quod mox inde descriptum exhibebimus, præmisso breviori compendio, de quo ita observat laudatus Aquinas: Gesta Calminii, quæ Bernardus Guidonis episcopus Lotevensis, in opere hactenus inedito inferius citando commemorat, non alia fuere, nostro judicio, ab ea Vita, quam ex Sanctorali Ms. ecclesiæ oppidi Aquinæ exhibemus; scribit enim Bernardus, ea gesta partim haberi; & ea Vita in illo Sanctorali integra non est, ut videbis, adeoque partim dumtaxat habetur. Ea porro Calminium Mosacensem & Aquinensem, unum & eumdem certissime confirmat ex Sanctorali Ms. ecclesiæ oppidi Aquinæ in diœcesi Tutellensi, quod Sanctorale, ut est in fine illius, patratum fuit per manum Domini Michaëlis de Somnis loci Aquinæ die ultima mensis Novembris anno Domini MCDLXIV.

[8] En ipsum compendium; Cap. 1. Sanctus igitur Calminius nobilitate præclaris ortus natalibus, [exstat mutilum Vitæ compendium,] generositatem suam quodammodo duplicavit, dum ad amorem sui Conditoris ab ipsis pene infantiæ suæ rudimentis, sicut postmodo satis declaravit, omnimodis exarsit. Cap. II: Denique tempore Justiniani imperatoris, ex totius senatus consulto septuaginta (ut fertur) electi atque dispositi sunt præfecti, qui & singulis quibusque præessent provinciis, & gravem nimis atque importabilem relevando unius sarcinam hominis, principalibus strenue responderent imperatis. Cap. III: Ex quibus videlicet principibus unus fuit is, de quo loqui pergimus, beatus Calminius, qui regendam proprio moderamine provinciam suscepit Aquitaniam, in cujus principatus moderamine ea se Vir sanctus moderatus est discretione, ut ita uteretur hoc mundo, quatenus non displiceret Deo.

[9] Cap. IV: Actio ejus semper pauperibus & peregrinis satagebat, [quod hic exhibemus.] officium temporale, quod administrandum, tamquam fidelis servus, susceperat in terris, bonis operibus exercendo, lucrando scilicet, ut spirituales delicias reperiret in cælis. Cap. V. Clericis quoque & Deo devote servientibus universis relevandis, nec non etiam ecclesiis ita instabat antiquis reædificandis, ut novis quibusque ecclesiis scilicet atque monasteriis idem ipse sollicitus insistere non omitteret construendis. Cap. VI. Inter quæ insignia pietatis ac misericordiæ studia, nec non etiam bonæ operationis exercitia, in loco cujusdam sui fundi ex propriis sumptibus ædificare decrevit monasterium quoddam sancti Theophredi. Porro longiora Sancti nostri Acta post hunc Commentarium prævium recudemus, ubi prius ætatem tum illius, tum biographi ejus indagaverimus.

§ II. Investigata Sancti & biographi ejus ætas.

[Contra alios] Cointius in Annalibus Francorum ad annum 681 num. 71 & sequentibus de ætate & gestis S. Calminii fuse disserit. Tempus istud colligendum videtur ex origine monasterii Tutelensis, quod Sanctus noster fundasse dicitur, & de cujus exordio Stephanus Baluzius in Historia Tutelensi lib. 1 pag. 3 varias opiniones recenset his verbis: Difficile tamen est certo constituere tempus, quo primum monastice in hunc locum introducta est. Neque enim probare possum recentiorum quorumdam scriptorum, ac non ita pridem vita functorum inventum, qui absque ullis veterum testimoniis, sine ulla auctoritate aut verisimili conjectura nuper scripserunt, initia monasterii Tutelensis referenda esse ad divinum Hilarium Pictaviensem episcopum, quem ea de causa juxta concilii cujusdam decretum Tutelam venisse volunt, illicque constituisse duodecim monachos regulæ sancti Martini addictos. Addunt, postea missum ab Hilario fuisse ipsum quoque Martinum; a quo cum Tutelenses monachi sat imbuti fuissent monasticis disciplinis, abbatemque ab eo accepissent, is ad suos remeavit, & deinde factus est episcopus Turonensis. Contra Odolricus abbas sancti Martialis in concilio Lemovicensi, habito anno MXXXI, dixit, monasterium Tutelense fuisse fundatum temporibus Karoli Augusti, id est, ut ego interpretor, ejus Karoli, cui propter rerum gestarum magnitudinem Magni cognomen hæsit. Prioris opinionis auctores nimis antiquam originem huic loco tribuunt, Odolricus novam nimis. Mediam ego viam arbitror esse tenendam.

[11] [cum Baluzio] Deinde eruditissimus Baluzius ibidem pag. 4 sententiam suam proponit & probat hoc modo: Ademarus, vicecomes Scalarum & abbas laïcus istius abbatiæ Tutelensis, in testamento suo, quod condidit circa annum Christi nongentesimum trigesimum, testatur eam in sua gente hereditariam fuisse, ac successionis jure sibi obvenisse jam inde a temporibus abavi sui. “In primis ergo, inquit, relinquo & reddo sancto Martino & monachis in antedicto monasterio sibi servientibus abbatiam veterem, quæ sicut jam dictum est, a proavo patris mei mihi successerat”. At enim si bene tempora numeremus, cum Ademarum constet seculo nono exeunte potestatem in hoc loco habuisse, ætas abavi ejus referenda videtur ad eam tempestatem, qua istiusmodi beneficia tributa sunt magnatibus ad sumptus belli faciendos, id est, ad ætatem Karoli cognomento Martelli Francorum principis. Dedit autem ille haud dubie abbatias divites & opulentas. Alioqui dona illa, utpote inutilia, repudiata fuissent ab iis, quibus tribuebantur. Jam tum ergo monasterium Tutelense habebat bona, quæ invidiam facerent. Ex quo colligi non absurde potest, illud jam tum fuisse antiquum, & seculo saltem septimo Christi fuisse fundatum.

[12] [& Mabillonio putamus, hunc Sanctum seculo VII floruisse,] Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 681 num. 16 & sequentibus hanc probabilem Baluzii chronologiam timide sequitur; sed eam tomo 4 eorumdem Annalium pag. 858 inter addenda & corrigenda prorsus approbat, ut ipse Baluzius ibidem refert, superiorem discursum suum ita continuans: Hanc opinionem meam, quæ mera conjectura fuit, assertam postea vidi ab optimo & eruditissimo amico meo summo Joanne Mabillonio, qui in calce tomi quarti Annalium Ordinis sancti Benedicti pag. 852 notat, huic meæ sententiæ favere veterem inscriptionem cupreæ sancti Calminii reliquiarum thecæ appositam in monasterio Mauziacensi, in qua sanctus Calminius trium cœnobiorum conditor dicitur, Mauziacensis videlicet, Calmeliacensis, & Tutelensis. Calminium quippe, inquit Mabillonius, seculo septimo floruisse constat. Illud interim adnotandum est in hoc loco, abbates illos laïcos fuisse viros in republica primarios, quibus secundum usum seu potius abusum illorum temporum in beneficium dabantur, id est, ut hoc vocabulo etiam nos utamur, infeodabantur locupletiores abbatiæ, tenebanturque illi propterea ad præstanda principibus servitia, quæ illis debebantur ex usu beneficiorum sive feudorum, & vocabantur Abbacomites, & eorum dignitas Abbacomitatus. Nos eamdem Baluzii sententiam amplexi sumus, & propterea ætatem S. Calminii seculo septimo affiximus.

[13] At nescimus, quo seculo Acta ejus primum conscripta sint, [etsi certo non sciamus,] cum R. P. Thomas Aquinas antiquiorem biographum recentiori suo præluxisse, colligat ex sequentibus prologi verbis: Prosequemur relatu perspicuo & fideli, quod nobis de illo tractavit veritas antiquorum. Inde laudatus P. Thomas in notis ad caput primum Vitæ posterioris a se editæ num. 3 hæc observat: Hinc apparet, exstitisse olim Vitam beati Calminii ista vetustiorem, ex qua auctor noster pollicetur, se prosecuturum perspicue & fideliter res gestas Calminii; quod eum præstitisse, non est cur dubitemus, quamquam neque ambigamus, eum nonnulla ex suo sensu addidisse, ac nominatim potestatem illam, quam tribuit Justiniano imperatori in Gallias, cujus occasione scribit, illum Aquitanis postulantibus Calminium Ducem concessisse; quod ex historiæ illorum temporum ignoratione profectum est, de quo videri possunt, quæ a nobis scripta sunt præcedentis historiæ capite quarto.

[14] Cum autem posterior Vitæ scriptor in eodem prologo dicat, [quo tempore] quod hanc suam de S. Calminio lucubrationem exigat & corporis ejus felix præsentia & virtus patrocinii probata nobis sæpius & experta, & capite ultimo narret ea, quæ sub Ludovico Crasso Francorum rege contigerunt, jam sæpe memoratus Actorum editor Carmelita in notis ad caput primum num. 2 de professione & ætate illius biographi probabilem conjecturam ita proponit: Ex iis verbis non immerito videmur colligere, auctorem hujus historiæ, cujus nomen ignotum nobis est, fuisse monasterii Mosiacensis ascetam, & in eo monasterio mansisse; vixque dubitamus vixisse, quo tempore contigerunt, quæ capite decimo sexto & ultimo narrantur de loculo, quo corpus beati Calminii continebatur, ab Ludovici sexti Francorum regis militibus effracto, de quo in Vita Gallice a nobis scripta sedulo disquisitum est. Ceterum dum præsentiæ corporis ac reliquiarum sacrosanctarum meminit, inde colligendum est, non totum Calminii corpus in ecclesiam oppidi Aquinæ asportatum fuisse, sed bonam illius partem, quam pro toto corpore in hujusmodi possessionibus capi consuesse eruditis notissimum est; unde & non insolens est, ut duæ ecclesiæ unius sancti corporis possessione glorientur.

[15] Postea tamen R. P. Thomas Aquinas a sancto Joseph hanc secundam conjecturæ suæ partem in dubium revocat, [Vita ejus litteris mandata fuerit.] & ad caput ultimum Vitæ mox recudendæ notat sequentia: An caput istud, sive lectio ista ultima, pars Vitæ Calminii, quam edimus, an vero appendix illi a posteriore aliquo scriptore adjecta sit, incertum est, quamquam in hoc postremum, quam in illud magis propendeamus, vixque dubitemus Vitæ auctorem Ludovici regis, de quo hic agitur, & quem in Vita Gallice scripta Ludovicum VI, cognomento Crassum, Philippi I filium esse demonstravimus, ætate fuisse anteriorem, cui aut æqualis aut certe suppar fuit ille, a quo ea, quæ in decima sexta lectione recitantur, sunt litteris mandata. Ceterum geminam expeditionem bellicam, quam Ludovicus VI in Comitem Arvernicum Guillelmum IV ab Stephano Arvernensi episcopo exoratus suscepit, Suggerius abbas sancti Dionysii descripsit in Vita illius regis, ac summatim Sammarthani fratres Historiæ genealogicæ lib. VI in elogio Ludovici VI, a quibus anno MCXXVI consignatur; quod de prima expeditione accipiendum est, in qua, quæ hic narrantur, contigisse non dubitamus. Nunc nobis tantum restant edenda S. Calminii Acta, quæ solitis annotationibus illustrare conabimur.

VITA
Auctore anonymo,
Quam R. P. Thomas Aquinas a sancto Joseph Carmelita Discalceatus ex veteri Ms. codice Mosiacensi edidit.

Calmineus conf. Dux Aquitaniæ, Mosaci in Arvernia (S.)

BHL Number: 1526

A. Anonymo.

[Satis præclaro exordio] Præclara Sanctorum confessio, per quam & in præsenti vita justitiam & post mortem adepti sunt felicitatem perpetuam, & amplectenda est familiariter fide non ficta, & prædicanda fideliter narratione sincera; fidelis relatio attollit mirabiliter divinorum titulos operum, pia circa Sanctos devotio parit ædificationem & format sanctimoniam animorum. Debemus generaliter Sanctis omnibus ista duo, ut videlicet exhibeamus circa eorum merita devotionis affectum, & erga actiones ipsorum tam referendi studium quam sanctæ imitationis affectum, quod totum beatissimo confessori Calminio nos debere specialiter exigit & corporis ejus felix præsentia & virtus patrocinii probata nobis sæpius & experta a: explicabimus plena fide seriem conversationis illius, quam etsi non ita aperte irradiant signa virtutum, efficaciter tamen illustrat divinarum pietas actionum: prosequemur relatu perspicuo & fideli, quod nobis de illo tractavit veritas antiquorum b, ut & reliquiis sacrosanctis in earum veneratione non desit venerationis obsequium, & omnibus, qui audierint, sobrietatis & gratiæ proponatur exemplum.

[2] [sancti nobilitas extollitur,] Venerabilis Domini confessor Calminius futurus universo orbi sanctitatis speculum, & virtutis quasi splendidum & justitiæ sidus processit ex Romanæ luce claritatis Romanis c, & claris parentibus oriundus, & natalium sinceritate resplenduit, ut ex senatorio ordine trahens nobilitatis originem, sanctis moribus sequeretur & exprimeret in seipso senatoriam dignitatem, a primis annis Christianæ traditur disciplinæ. Sicut moris fuerat nobilium puerorum, liberalium scientia litterarum apprime eruditus est, & satis efficaciter informatus, ac non accidentaliter parentum voto, sed veraciter nutu divino Calminii nomen accepit, ut ex vocabuli sui præsagio manifeste elucesceret, quantum eum postmodum ad exercenda opera pietatis calor d spiritalis muneris animaret.

[3] [atque item educatio;] Futurus Calminius Spiritus sancti vas & templum, & significatione nominis & operis veritate, cælestis gratiæ, cujus jam particeps fuerat, indolem proferebat; ornabat in eo elegantiam morum eruditio litterarum, quibus structuram operum viriliter supponas * devoti pectoris mansionem sancto Spiritui præparabat. Adoleverat prudentia pariter & ætate, ac felicis pueritiæ metus * evadens in amplissimum juventutis robur gratia procedente succreverat. Patronæ nobilitatis & fidei puritatem hæreditariam successione percipiens, temporaliumque bonorum affluentiam processu crescentis ætatis obtinuit; numerositatem familiæ, divitiarum copiam, amplitudinem prædiorum & cætera, quæ sibi ex jure patronæ successionis obvenerant, divinis potius quam suis usibus honestus juvenis liberaliter dispensabat.

[4] Justinianus e imperator eo tempore latitudinem Romani imperii regebat, [tum adepta dignitas,] vir præclarus quidem fide, sed non mediocriter & facundia potens & armis, ministrum se esse justitiæ recognoscens, ad habendam juris scientiam vel doctrinam, imperatorias leges expediens, & servandas subjectorum utilitati proponens, rectitudinis tramitem inconcusso pede operis incedebat; sedit illius animo, placuit potestati, ut septuaginta viros electos ex omnibus, publicæ rei Romanæ præficeret, qui Senatorum cum officio nomen habentes, negotia totius orbis & tractarent fideliter & amico justitiæ fine concluderent, electus est Calminius inter eos & ordini senatorio providentia prius Dei, sed industria prudentis imperatoris insertus est. In quo gradu dignitatis ita digne & prudenter se habuit, ut honestus & sine invidia laudem inveniens, & favorem populi & principis gratiam peculiarius obtineret.

[5] Vir Domini Calminius imperatoris benevolentia senator factus, [seu Ducatus Aquitaniæ] remp. urbis Romæ juvabat consilio, tuebatur auctoritate, diligentius studiis augmentabat; inerat eidem viro inflexibilis rigor justitiæ, prudentiæ integra vivacitas, & virtus eloquentiæ sic redundans, ut ad persuadendum quod vellet, potens & efficax haberetur: generali cunctorum judicio dignus erat, qui summas quoque provincias & finitimarum latitudines regionum principali solertia gubernaret. Contigit Aquitaniam privari Duce, quæ inter alias Cisalpinas regiones Romanæ fuerat magis obnoxia ditioni. Ducti Romam Aquitanorum internuntii voce supplici deprecantur, Ducem sibi idoneum designari, qui amplitudinem terræ illius, & consilio regere & virtutis prudentia tueri posset. Imperatoris f sententia & totius conclamatione plebis Calminius jam senator eligitur ad ducatum, & in principem designatus, ad regimen totius Aquitaniæ Romani auctoritate imperii designatur.

[6] Sumptis fascibus potestatis acceptæ vir insignis Calminius Aquitaniam veniens, [quem sanctissime administrat.] subjectæ provinciæ Ducis providentiam exigebat: misericors simul & justus rigorem justitiæ, suæ remissione clementiæ temperabat: afflictis compatiebatur ex animo & laborantibus totus assistens, calamitatem miserorum suis consolationibus sublevabat; pupillorum clementissimus pater, viduarum benignissimus consolator religionem mundam & immaculatam juxta præceptum apostolicum sequebatur: divitiis pereuntibus nullatenus cor apponens, non superbe sapiebat ut dives, sed pauperem se esse reputans & egenum, consentiebat humilibus, & humiliter se agebat, nec sperabat in incerto divitiarum, sed paraverat cor suum ut speraret in Domino, qui dat omnibus affluenter, & non improperat: non servabat divitias sicut servus earum, sed sicut dominus liberaliter dispensabat, dispergensque pauperibus quod habebat, laudem cælestis justitiæ meruit adipisci.

[7] Cum in ducatus officio vir insignis Calminius honeste se ageret, [S. Theophredi exstructo cœnobio] & pauperibus erogans quod suum erat, misericorditer se haberet, subiit divina cogitatio mentem ejus, ut thesauri suum residuum liberaliter expenderet in opere Dei: disposuit secum in animo ut ecclesias dedicandas suo sumptu construeret, ubi Deo servientibus quotidiani victus stipendia ex propriis reditibus ministraret; animatus divino Spiritu beatus Calminius in episcopatu Aniciensi locum, qui dicitur sancti Theophredi g ædificavit a fundo, & effectu operis mirabiliter consummavit, quem locum rebus & reditibus vir Domino devotus adornans, ecclesiam illam & habitationem ejus sufficientibus eorum victui stipendiis cumulavit; instauravit locum, reditus ampliavit, & ornamenta monasterio congrua vera liberalitate dilargiens, supradictum locum consummatum reddidit & perfectum. Ut autem hic locus operis sui memoriam & vocabuli quoque consortium obtineret, monasterium illud Calminiacum vocavit h, ut quod fundaverat sua industria, suo labore perfecerat, sui nominis memoriale posteritati sequentium offerret.

[8] [aliud Mosaci condit,] Adjecit vir Domini Calminius bono operis majus quoddam, ut qui in re minori magnus claruerat, in majori gloriosior appareret, ea mentis pietate, qua primum illud cœnobium sancti Theophredi ædificaverat, in loco, qui dicitur Mosiacus i monasterium regale construxit, in quo servientium Deo fratrum componens & aggregans unitatem, providit eis necessaria, victualia ministravit ex ea copia, qua vir Dei Calminius affluebat, prædicti cœnobii claritatem instaurans, ditavit ornamentis, & rebus ad sufficientiam locum illum villis etiam ac prædiis celebrem reddidit, atque declaratum ita Vir sanctus, decorem diligens domus Dei, locum habitationis gloriæ ejus suis fecit largitionibus gloriosum: non abiit post aurum, nec speravit in thesauris pecuniæ, sed acceptas Deo bonorum omnium largitore divitias dispertiens in bonos usus, in ornatum Ecclesiæ & sustentamenta Sanctorum, saluti suæ providens expendebat pari devotione, & affectu consimili & curabat ecclesias, & egentium providentiam exhibebat, ut in altero charitatem Dei, in altero dilectionem proximi patenter ostendens, plenitudinem divinæ legis, quæ in charitate est, generaliter possideret.

[9] [cui prospicit de sacris reliquiis] Ædificaverat a fundamento Mosiacense cœnobium & universa, quæ ad cultum ecclesiæ pertinebant, mirabili effectu operis fuerat prosecutus, piam mentem illius solicitudo pulsabat ut constructum ædificiis locum, ac reditibus instauratum, Sanctorum reliquiis undecumque collectis locupletaret interius & magnificentius insigniret; consilium ejus fuit ut expeteret Romam urbem, adiret præsentiam Romani Pontificis, atque ab eo humiliter Sanctorum patrocinia deposcens & impetrans, locum jam consummatum extrinsecus, donis cælestibus informaret.

[10] [quas ipse Romam pergens] Juxta desiderium animi sui deliberatum Calminius aggressus iter Romam petiit, & conspectui felicis memoriæ Papæ Joannis k, qui eo tempore universali Ecclesiæ præerat Pastor, exhibuit se præsentem. Sciscitanti Præsuli sui itineris causam insinuat, sui desiderii exponit affectum, & se propter adipiscendas memorias Martyrum advenisse vir totius activitatis & gratiæ confitetur; ecclesiam quamdam se fundasse commemorat, quam in honore Principis Apostolorum faceret consecrari, si indulgentia Romani Papæ sibi aliquid de pignoribus Apostolicis liberaliter conferretur; hunc esse desiderii sui finem, si ædificata illius studio Moisiacensis ecclesia, beati Petri, cujus in nomine præferebat honorem, ad suffragii veritatem reliquiarum insignia possideret.

[11] [a summo Pontifice impetrat] Honesta Viri Dei postulatione compulsus Romanus Pontifex pignora Sanctorum, quæ petierat, beato Calminio benigne largitus est. Dedit illi primo loco reliquias sancti Petri, de maxilla videlicet ejus, cum ceterorum patrociniis Martyrum, quorum devotione pariter & amore tantum laboris insumpserat & confecerat tantum iter. Acceptis reliquiis Sanctorum, Vir Domini, & Apostolica benedictione percepta, cum alacritate & gaudio Roma egrediens, ad suos reditum maturabat. Transmeaverat Alpium juga viator egregius, & cum cælesti suo thesauro, quem secum vehebat, iter suum Domino prosperante, Agennensem attigerat civitatem: audit ab incolis loci illius beatum Caprasium l martyrem in eadem urbe & emeruisse palmam martyrii, & sepulturæ titulum accepisse.

[12] Eo fervore cælestis desiderii, quo medullitus calescebat, [uti & alias in reditu;] toto spiritu concupiscit & ardentius orat Deum, ut sibi adipiscendi reliquias Martyris supradicti optatam tribuat facultatem. Accedit ad eos humiliter, sub quorum custodia vel tutela corpus beati Caprasii tenebatur; exponit eis desiderii sui modum, & ut de sacra corporis præfati gleba memoriale sibi aliquid largiantur, reverenter efflagitat & precatur. Victi auctoritate petentis & precibus, satisfaciunt illius animo, & sacrosancti Martyris integrum brachium poscenti Calminio conferentes, de suis eum finibus hilarem penitus & omnimodis gratulabundum emittunt.

[13] Ingressus Arverniæ terminos Domini confessor Calminius Mosiacensi cœnobio suum notificavit adventum. [unde cum gaudio exceptus,] Fit commune gaudium Dei, fit exultatio generalis in populo, & tam pro reditu Patroni, quam pro cælestis deportatione thesauri, universorum corda specialiter hilarescunt; excipitur Vir desideratus ambitione solemni: processio publica tam Calminio redeunti quam sacris pignoribus exhibetur.

[14] Invitatus episcopus Claromontensium instauratæ ecclesiæ manum consecrationi apponit, [ipsis ecclesiam ditat] dedicat altare majus in honore Principis Apostolorum Petri & beati Caprasii martyris, quorum sacratas reliquias in eo condens, & solemnem titulum loco Mosiacensi contulit, & supplicantibus populis cæleste patrocinium instauravit. Consecratione peracta, & optato desiderii sui fine divina miseratione completo, beatus Calminius in Deo gaudens, & prosperanti se Domino gratias agens, residuum vitæ suæ apud Mosiacum cælestibus studiis occupabat; sciens sibi nihil aliud superesse, nisi coronam justitiæ, & ut bono fine concluderet præsentem vitam, suspensis affectibus implorabat.

[15] Compleverat devotus Domini confessor Calminius dies suos, [& sancte vita fungitur,] & optabile tempus advenerat, in quo sui laboris præmium consequi & æternæ vitæ donativo deberet a Domino præmiari. Tactus infirmitate decubuit, atque ad extremum perveniens, sumpto cælestis viatici Sacramento, spiritum, sacris diu sudoribus fatigatum, in manus Redemptoris emisit. Sepultum est venerabile corpus illius retro altare majus in capsula lignea, in qua per annos plurimos requiescens, sese petentibus, divina beneficia precibus obtinebat.

[16] Latuit in illo humili loculo Vir beatus usque ad tempora Ludovici regis Francorum, [ejusque corpus honoratur.] qui filius Philippi regis m insolentiam Galliarum fræno imperii temperabat. Qui cum in virtute animi & potentia militari hostes circa se positos domuisset, Arvernicam gentem, consueta perfidia contra se rebellantem, in manu potenti violenter invadens, prima fronte Mosiacensem ecclesiam, quam adversus eum Arvernicus comes munierat, fortissimus expugnator obtinuit. Satellites regii captam ecclesiam cupidis perlustrantes oculis, retro altare beati Petri, scrinium sancti Calminii colore nimio rubricatum inveniunt. Arbitrati plurimum terrenæ pecuniæ in eodem loculo contineri, aggrediuntur audacter scrinium sacrosanctum, sacrilego ausu diripiunt & effringunt. Non deficit cælestis ultio, quæ tam immane sacrilegium vindicaret. Eodem momento arrepti a dæmone sacrilegi pervasores, ita cælesti ultione perculsi sunt, ut duo ex ipsis, coram sancto corpore cadentes in terram vexati diutius spiritum exhalarint, & reliqui facie humanitatis incursa, vix diebus quatuor supervixisse dicantur. Sic divina dignatio & meritum Confessoris sui evidenter aperuit, & insolentem improborum audaciam mirabiliter, & sicut dignum fuerat, vindicavit. Transiit autem beatus Calminius confessor Christi decimo quarto Kal. Septembris, regnante Domino Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ex hac periodo editor Actorum colligit, hunc biographum forsan fuisse monachum Mosiacensem, ut § 2 Commentarii prævii num. 14 monuimus.

b Ex his verbis laudatus editor conjicit, aliam Vitam ab antiquiori auctore prius conscriptam fuisse, ut ibidem num. 13 retulimus.

c Thomas Aquinas a sancto Joseph in Vita Gallica cap. 3 fusius explicat, quomodo hic Sanctus in Arvernia natus, possit dici ex Romanis oriundus.

d Frigida allusio biographi ex nomine Calminii ad vocem calor. Adde, quod Sanctus alibi Calmelius vel Calmilius, & vulgo Gallice Carmery appelletur.

e Jam sæpe laudatus horum Actorum editor in notis ad caput IV vult, hic indicari Justinianum istius nominis primum, qui anno Christi 566 ex hac vita migravit. Sed si Sanctus noster seculo septimo jam provecto floruerit, ut Cointius & Mabillonius innuunt, hoc loco intelligendus erit Justinianus Junior, qui anno 685 imperare cœpit.

f Biographus hic & alibi perperam tribuit Justiniano imperatori, quod regi Francorum adscribendum est, ut editor in notis ad caput V Vitæ etiam observavit.

g Hic sanctus abbas & martyr ad diem 18 Novembris in veteri Martyrologio Aniciensis ecclesiæ annuntiatur.

h Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 681 num. 16 de nomine & situ hujus cœnobii sic scribit: Monasterium sancti Theotfredi ita dictum a sancto Theotfredo secundo ejus abbate, primitus Calmeliense appellatum nonnullis creditur a Calmelio conditore, aliis a Calmilio vico ejus loci. Positum est in diœcesi Aniciensi apud Velaunos ad Ansam amnem, ad radices montis Mesentii, ex quo Ligeris fluvius oritur.

i Nomen hujus monasterii diversimode exprimitur: nam Masiacus, & interdum Musiacus vel Mauziacus scribitur.

k Nonnulli putant, hic Joannem secundum vel tertium istius nominis Pontificem designari. Sed ex chronologia in Commentario prævio stabilita probabilius putamus, hoc loco intelligendum esse Joannem quartum vel quintum Pontificem, quorum prior anno Christi 642, alter anno 686 e vivis excessit.

l Hic martyr in Martyrologio Romano memoratur ad diem 20 Octobris, quo Acta ejus illustranda erunt.

m Hic Ludovicus, Philippi regis Francorum filius, cognomento Crassus, obiit anno Christi 1137, ad quæ tempora R. P. Thomas Aquinas ætatem biographi sub dubio refert, ut in fine Commentarii prævii dictum est.

* forte supponens

* forte metas

DE SANCTO SEBALDO EREMITA
NORIMBERGÆ IN GERMANIA,

Sec. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Sebaldus eremita Norimbergæ in Germania (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus hujus Sancti cultus ex variis monumentis probatus, & ab ipso Pontifice Romano confirmatus.

Norimberga, amplissimum notissimumque Franconiæ emporium in Germania, [Ex Auctariis Usuardinis,] ante exortam Lutheri hæresim maxima veneratione prosequebatur S. Sebaldum, ut per decursum hujus Commentarii videbimus. Annua ejus festivitas ibi olim colebatur ad diem XIX Augusti, quo etiam in Auctariis Usuardi nostri illustrati ex editione Martyrologii Lubeco-Coloniensi ita memoratur: Civitate Nurenberga sancti Sebaldi peregrini & confessoris, filii regis Daciæ. Grevenus ibidem pluribus verbis eum sic annuntiat: Sebaldi confessoris, filii regis Daciæ. Hic sponsam nobilissimam sortitus, exemplo beati Alexii, ipsam, parentes, omniaque sua reliquit. In vita solitaria Deo purissimum servitium exhibens, multis miraculis coruscabat, inter quæ comitibus itineris oratione panem subcinericium impetravit, cilicio super aquas posito flumen transiit. Tandem plenus bonis actibus apud Nurenbergense oppidum quievit.

[2] Brevitatis causa hic omittimus Galesinium, venerabilem Canisium nostrum, [historiographo seculi undecimi,] Wionum, Menardum, Bucelinum, aliosque recentiores Martyrologos, etiamsi postmodum alia occasione quosdam Menologos Benedictinos prolaturi simus, ut de verosimiliore hujus sancti Confessoris instituto disseramus. Interim nobis sufficit nosse immemorabilem sancti istius Viri cultum, de quo Lambertus Schafnaburgensis in Chronico suo ad annum Christi 1072 (is eo tempore florebat) sequens testimonium reddidit: Clara & celebris valde his temporibus per Gallias erat memoria sancti Sebaldi in Nurnberg, & sancti Hemerad in Hasengou, & magno populorum concursu quotidie frequentabantur propter opitulationes, quæ divinitus illic languentibus sæpenumero conferebantur. Igitur hic habemus testem seculi undecimi, qui nos de publica S. Sebaldi veneratione & crebris miraculis certiores reddit.

[3] Nescio, quandonam aut ubi recitari cœperit Missa propria de S. Sebaldo, [& Missa propria] quam inter schedas nostras collectaneas inveni, cum ibi nihil de tempore aut loco annotatum fuerit. Attamen suspicor, illam antiquitus in ecclesia Norimbergensi usitatam fuisse. Hoc dubium nostrum dissolvere poterunt ii, quibus ad manum est vetus istius ecclesiæ Missale, quo nos caremus. Quapropter eruditis similium rerum investigatoribus examinandam offerimus hanc Missam, cujus ordo ita præscribitur: Introitus. Os justi &c. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui vitam B. Sebaldi confessoris tui per hujus seculi ærumnas laudabilem transire fecisti, quæsumus, ut ejus intercessione plebem clementiæ tuæ supplicantem in præsenti solennitate foveas, & post hujus vitæ cursum ad cælestia regna perducas. Per Dominum &c. Lectio libri sapientiæ. Justus cor suum &c. Graduale. Os justi &c. Versiculi. O Sebalde Christi verna, duc nos ad gaudia æterna, ut nos ibi mixti choris, perpetuis vivamus horis, & lætemur in perenni gloria.

SEQUENTIA.

      Concinamus pariter,
Et Deum laudemus
Sebaldum alacriter
Votis provocemus.
      Hic de Francis genitus
Propinquos postergat *;
Quamvis natus inclytus,
Ne in nefas vergat.
      Merito Vincentiam
Eremum elegit,
Vincat ut malitiam
Se Deo subegit.
      Paucos contubernio
Eremo assumit,
Vivit soli Domino
Abs quo nil præsumit.
      Visitat miraculis
Hunc Deus frequenter
Notum fecit patulis
Factis pertinenter.
      Famem patientibus
Fert refectionem,
Sitim sustinentibus
Miram potionem.
      Aquam vertit in vinum
Diu duraturum,
Panem opus alivinum *
Præstat opportunum.
      Mortuus deducitur
Rudibus jumentis
Nurnberg perducitur
Divinis fomentis.
      Stant in loco humili
Nec abinde cedunt,
Donec loci populi
Locum sacrum edunt.
      Transferri se cœperat,
Nil per hoc secutum,
A Scotis redierat
Corpus revolutum.
      Ad locum divinitus
Primum vehebatur;
Factum illud cælitus
Cunctis propalatur.
      Illudentis facies
In plaga notatur
Mulieris species
Passa commutatur.
      O Sebalde propera
Tuos hic tueri,
Et devotos munera
Vultu Dei veri.
      Tibi laudes agimus
Triplex in Personis,
Cujus ESSE dicimus
Meræ actionis.

[4] Euangelium. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: [ostenditur antiquus hujus Sancti cultus,] Nemo lucernam &c. Credo. Offertorium. Desiderium animæ &c. Secreta. Propitiare, quæsumus Domine, nobis famulis tuis per sancti confessoris tui Sebaldi merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum &c. Communio. Posuisti Domine &c. Postcommunio. Exaudi, Domine, preces nostras, ut sancti Sebaldi confessoris tui, cujus hodie festa celebramus, meritis & precibus æternitatis gloriam consequamur. Per Dominum &c. Obscura ista Sequentia, vel semi barbarus rhythmus lucem aliquam accipiet ex fusioribus hujus Sancti Actis, quæ post Commentarium prævium prælo subjiciemus.

[5] Ceterum sive hæc Missa sit antiqua sive recentior, parum ad rem nostram facit, [quem Martinus V Papa Romanus,] cum ex aliis vetustis instrumentis de immemorabili S. Sebaldi cultu satis constet, eumque Martinus V Papa approbatione sua confirmaverit. Christianus Erdtmannus in libello, quem edidit anno Christi 1629 de Norimberga in flore avitæ Romano-Catholicæ religionis ex antiquissimis variorum monasteriorum bibliothecis veteribusque monumentis graphice delineata & expicta, nobis subministrat ipsum Pontificis hujus diploma, quod ita sonat: Martinus episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Sedis Apostolicæ circumspecta benignitas devotorum consuevit justis annuere votis, & illis, per quæ divini cultus ac status ecclesiarum omnium aliorumque piorum locorum, ad divini nominis propagationem erectorum, adaugeri valeant, ut ipsis etiam fervor Christianæ religionis accrescat, sui vices officii libenter intromittit, & ea, quæ devotionis causa Romanorum aliorumque Pontificum auctoritate & ordinatione rite processisse comperit, ut illibata persistant, libenter Apostolici muniminis constringit firmitate.

[6] Sane pro parte dilectorum filiorum consulum ac proconsulum ac communitatis oppidi Nurnbergensis, [a Norimbergensibus rogatus,] Bambergensis diœcesis, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod beatus Sebaldus, qui de regum Daciæ prosapia progenitus fuit, in ipso oppido, quod imperiale & inter alia aliarum partium oppida solenne multum & insigne famosumque existit, multis & innumeris in illo & ejus circumvicinio coruscat miraculis, adeo quod pro Sancto & patrono oppidi ejusdem per quingentos annos & ultra, palam ab omnibus fuit reputatus, prout & in illo ejusque circumvicinio dietim reputatur, præfatique Beati corpus gloriosum in quodam solenni sarcophago, auro & argento decorato, in ecclesia, quæ dicti oppidi, quæ ecclesia parochialis principalis est, clausura honorifice, ac ipsa & nonnullæ aliæ ecclesiæ, capellæ, & altaria in præfato oppido & locis aliis ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, ejusque Genitricis & gloriosæ Mariæ Virginis ac omnium supernorum civium sub vocabulo ipsius beati Sebaldi sumptuose & magnifice fundata & erecta venerabiliter conspiciuntur, quæ etiam multiplicibus dotata fructibus, aliisque indulgentiarum & gratiarum muneribus, auctoritate diversorum Romanorum aliorumque Pontificum prædecessorum nostrorum, Sedisque Apostolicæ Legatorum, nec non locorum Ordinariorum pro visitantibus ecclesias, capellas & altaria prædicta, ac eorumdem conservatione ac constructione manus inibi adjutrices porrigentibus, existant adornata, quodque ecclesia dicti B. Sebaldi in oppido eodem, anno quolibet in die, qua illum post devictum triumphatumque mundum in perpetuas æternitates præsens vita parturiit, videlicet XIV Calendas Septembris, die decima nona Augusti festum ipsius, Officium proprium & speciale una cum Legenda seu historia etiam speciali, sicut pro uno confessore non pontifice, diversorum Ordinariorum loci auctoritate celebrari annis singulis extitit institutum, prout etiam de illo illarum partium Christicolis devote & solenniter celebratur: ita quod propterea nomen ejus gloriosum plerisque Breviariis, ac aliis orationum libris, inter alia Sanctorum nomina adscriptum reperitur.

[7] [auctoritate Sedis Apostolicæ] Quare pro parte consulum, proconsulum, & communitatis prædictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut pro divini nominis propagatione, & ad dictum Beatum Fidelium illarum partium ferventiori devotione, ac ecclesiarum, capellarum, & aliorum prædictorum statu, nec non visitatione, conservatione, constructione & erectione eorumdem, præmissis omnibus & singulis pro eorum subsistentia firmiori robur Apostolicæ confirmationis adjicere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui divini nominis propagationem, statum, & communitates ecclesiarum, capellarum, altarium & locorum ecclesiasticorum quorumlibet nostris temporibus potissime adaugeri intimis optamus affectibus, & de præmissis fama publica ac fide dignorum relatibus certiorati, ipsa veritate fulciti, præfatum beatum Sebaldum, sanctum esse, & ut talem haberi & reputari, ejusdemque festum in dicto die, videlicet XIV Calendas Septembris ab omnibus Christi Fidelibus per universum orbem annis singulis celebrandum & recolendum, ac ejus nomen catalogo aliorum Sanctorum patrum adscribendum fore declaravimus, necnon omnia & singula præmissa, ac concessiones, indulgentias, privilegia & indulta parochiali ac aliis ecclesiis, capellis & altaribus prædictis, sub vocabulo dicti sancti Sebaldi erectis, per quoscumque Romanos ac alios Pontifices concessa ante obitum felicis recordationis Gregorii Papæ X prædecessoris nostri, ac inde secuta, rata habentes ac grata, auctoritate Apostolica ex certa scientia confirmamus & approbamus, ac præsentis scripti patrocinio communivimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem: & ut ad venerabile sepulcrum ipsius Sancti ardentius & affluentius Christi Fidelium confluat multitudo, & ejusdem Sancti celebrius colatur festivitas, & ejus nomen celebrius recolatur, auctoritate prædicta omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui sepulcrum ejus apud dictam ecclesiam in ejusdem festi die devote visitaverint, annuatim septem annos & totidem quadragenas de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus.

[8] Et insuper omnia & singula bona mobilia ad incertas causas ac ad ea, [postmodum benigne confirmavit.] ad quæ veri heredes non supersint, nec pro tempore legitimi reperiuntur successores, in parochia aut apud rectorem & parochianos ejusdem ecclesiæ quomodolibet reperta, deposita vel relicta, nec non etiam illa, quæ ad similes causas in prædicta parochia dicto præcedente tempore, modo præmisso, relinqui, deponi ac deputari aut reperiri contigerit, pro fabrica ecclesiæ sancti Sebaldi prædictæ deputamus, ac volumus & ordinamus, quod rector ac alii in ecclesia ac parochia prædictis pro tempore in divinis ministrantes omnibus utriusque sexus, apud quos præmissa bona consistunt repertave fuerint, ut illa ad fabricam ecclesiæ prædictæ tradant & assignent, in remissionem suorum peccaminum in foro pœnitentiæ auctoritate Apostolica concedimus tenore præsentium de speciali dono gratiæ facultatem, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ac aliis contrariis quibuscumque; proviso tamen, quod bona tradenda & assignanda hujusmodi ad fabricam ecclesiæ prædictæ integre convertantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis, confirmationis, approbationis, communitionis, suppletionis, relaxationis, deputationis, voluntatis ac concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hæc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud sanctos Apostolos VII Calendas Aprilis, Pontificatus nostri anno octavo. Cum hæc omnia legitimum Sancti nostri cultum abunde demonstrent, ad indicanda Actorum exemplaria progrediamur.

[Annotata]

* Id est fugit vel post tergum relinquit.

* Id est quod alit, ni fallor.

§ II. Manuscriptum Actorum exemplar, & metricum eorumdem compendium, quæ ab heterodoxorum calumniis vindicantur.

[Datur notitia de longioribus Mss. Actis,] Joannes Gamansius officiosissimus Societatis nostræ sacerdos, & propter obsequia præstita jure merito sæpius a nobis laudatus, anno 1638 ad hagiographos Antverpienses misit Acta & miracula S. Sebaldi, excerpta ex Ms. codice Cartusiæ Gemnicensis, quod Ordinis Cartusiani monasterium in Austria situm est. Scriptor horum Actorum est anonymus & incertæ ætatis, ita ut ne conjectura quidem assequi possim, cujus fuerit instituti, & quo loco aut tempore ea collegerit. Videtur tamen diu post tempora S. Sebaldi vixisse, cum in chronologia craße hallucinetur, ac sibi ipsi non constet, ut inferius alia occasione demonstrabitur. Ceterum in ipso manuscripto Gemnicensi occurrunt quædam lacunæ & obscuriores ac forsan corruptæ phrases, ut Gamansius in margine apographi nostri monuit, quas supplere vel in annotatis explicare conabimur.

[10] Forsan Hartmannus Schedelius, qui anno 1493 Norimbergæ Librum Chronicorum edidit, [ex quibus Schedelius] hoc ipsum aut saltem simile Actorum exemplar præ oculis habuit, dum ibi in sexta ætate mundi apud nos folio CLXII verso contexuit sequentem Vitæ synopsin: Sebaldus, confessor dignissimus ac sanctissimus, hac tempestate (ut quidam ferunt) doctrina ac sanctitate in Germania floruit. Is ex nobilissimis ortus parentibus regis Daciæ filius ac reginæ castissimæ; qui votis ac precibus a Deo hanc sobolem impetrarunt. Ab ineunte ætate disciplinis & litteris traditus, pro adipiscendis liberalibus artibus in adolescentia Parisios petiit. Cum eruditissimus evasisset, virgo pulcherrima de familia regum Francorum matrimonio ei juncta fuit. Verum spretis mundialibus pompis, relicto regno, sponsam elegantissimam nocte deseruit, in longinquas regiones ac eremum secessit: ubi cum annis quindecim sanctissime vixisset, inde devotionis gratia Romam perveniens a Gregorio secundo summo Pontifice ad Germanos prædicationis gratia directus, Willibaldum & Wunibaldum fratres itineris comites habuit. Et primo apud Longobardos, deinde Ratisbonæ doctrina, virtutibus, ac miraculis claruit. Postremo apud Nurenbergam in solitudine nemorum religiosissimam ac perfectissimam vitam usque in finem exegit; ubi præter doctrinam populo exhibitam, miraculorum gloria nominatissimus evasit.

[11] [exstraxit compendium,] Tandem plenus dierum ad oratorium Fratrum sancto Martino dicatum Nurembergæ (ubi modo cœnobium Ordinis divi Benedicti ad sanctum Ægidium nuncupatum) pervenit, infirmitate ac senio correptus sanctissime migravit ad Dominum: cujus sanctum corpus ab indomitis bobus ad locum sepulturæ ductum, ubi insignis basilica in ejus nomine exstructa est. Quem postmodum summi Pontifices propter crebra miracula in sanctorum confessorum numerum aggregaverunt; præcipue Martinus quintus Papa ejus festum per universum orbem XIV Kalendas Septembris celebrari jussit. Quamobrem apud Nurembergenses summo honore quotannis colitur, cum Nuremberga præclara urbs meritis hujus dignissimi Patroni augmentum in omni honore & gloria ubertim sensit.

[12] [quod Centuriatores Magdeburgenses corruperunt.] Centuriatores Magdeburgenses Centuria 8 cap. 10 ex Hartmanno Schedelio Acta S. Sebaldi breviter referunt; sed ea more suo contaminarunt impiis dicteriis ac convitiis. Ego hic sacrilegos istos Sanctorum rerumque sacrarum contemptores pro meritis exciperem, nisi Jacobus Gretserus noster lib. 2 Observationum cap. 9 ad Opus de Divis tutelaribus ecclesiæ Eystettensis id ante centum & plures annos abunde præstitisset, ac nominatim S. Sebaldum ab eorum ludibriis egregie vindicasset. Præterea impudentes illi Centuriarum sarcinatores caute dissimularunt ac siluerunt antiquam civium Norimbergensium pietatem erga hunc sanctum suum Patronum, quæ ab immemorabili tempore constanter perseveravit, donec eorum civitas hæresi Lutherana inficeretur, quemadmodum Matthæus Raderus noster tomo 2 Bavariæ sanctæ pag. 61 exponit his verbis: In summa semper veneratione cultuque divus Sebaldus fuit apud Noribergenses, quoad hostis cæli & omnium Sanctorum Lutherus urbem Noribergensem & magnam Germaniæ partem invasit. Condiderant cives paulo antequam illa pestis civitatem nobilissimam occuparet (in margine annum Christi 1519 assignat) divo Sebaldo inclytum mausoleum, quod, ut ex rationibus manuscripti codicis Noribergensis constat, ex orichalco singulari opere factum septuaginta octo millibus sexcentis quadraginta quinque aureis æstimatur. De pretioso illo Sancti sepulcro, quod postea destructum est, fusius infra agemus.

[13] Interim audiamus Conradum Celtem Protucium, primum Germaniæ poëtam laureatum, qui ante contagiosam Lutheri sectam floruit, [Poëta Germanus in honorem S. Sebaldi] & gesta ac miracula S. Sebaldi non ineleganti carmine Sapphico descripsit. Etiamsi Christianus Erdtmannus in sua Norimberga, aliique Catholici Germaniæ scriptores hoc elogium metricum typis ediderint, tamen ad majorem ejusdem Sancti gloriam non gravabor illud hoc loco fideliter transcribere ac iterum prælo subjicere, ut a curioso lectore alibi quærendum non sit istud avitæ religionis testimonium, quod ita sonat:

Regiæ stirpis soboles, Sebalde,
Norica multum veneratus urbe,
Da tuam nobis memorare sanctam
      Carmine Vitam.
Te sacris votis generant parentes,
Cum diu lecto sterili vacassent;
Teque suscepto, statuere castam
      Ducere vitam.
Natus his sanctis Puer ergo votis,
Galliæ claram properas ad urbem,
Artibus sacris animumque cultis
      Moribus ornans.
Hauseras sanctas ubi mente leges,
Patriam Doctor rediens in aulam;
Regiam quærunt tibi mox venustam
      Jungere sponsam.
14 Ut dies lætis fuerat peracta
Nuptiis, virgo verecunda vultu [composuit carmen Sapphicum,]
Ducitur celso tibi copulanda
      Candida lecto.
Cumque jam clausum fuerat cubile,
Et quies cunctis foret alta rebus,
Tu tuæ sponsæ loqueris pudicæ
      Talia verba:
Nata de magno, mea sponsa, rege;
Non tuum castum violabo corpus,
Si placet mecum pia vota castæ
      Jungere vitæ.
Annuit virgo tenero pudore,
Et Deo magnas dedit ore grates,
Integram servans generosa castam
      Corpore vitam.
Ipse mox celsam genitoris aulam,
Spiritu sancto monitus, relinquens,
Horridas sylvas heremumque * vastis
      Saltibus intras.
Et per exesæ cava saxa rupis
Stratus orabas manibus supinis,
Fervidum solem, Boream, nivesque
      Passus & imbres.
Et feras inter medius quiescens,
Sæpe montanis satiatus herbis,
Hauseras puram liquidis fluentem
      Fontibus undam.
15 His ubi corpus dapibus foveres,
Mentis in puram tenuatus auram,
Sæpe divinos nitido videbas [in quo summatim narrat]
      Pectore vultus.
Sic tribus lustris tacito peractis,
Inde Romanam properas ad urbem,
Qua Dei verbum monuit per orbem
      Spargere Pastor.
Ipse mandatum recipis paternum,
Et vagus terras varias pererras,
Donec immensum peregre venires
      Lætus ad Istrum.
Hic ubi cymbis tumidus careret,
Præbuit tutam, Pater alme, navem
Pallium, quo tunc fueras pudico
      Corpore tectus.
Moxque per vastas nemoris latebras
Noricam lætus veniens ad urbem,
Hanc doces sacro monitu profanos
      Linquere cultus.
Et Deum celso residere cælo
Prædicas; pœnas vitiis daturum,
Quique virtuti tribuat beatæ
      Præmia vitæ.
Ille de casta Genitrice natus,
Corporis mortem tulerat cruentam,
Tertio Phœbo rediens sepultus
      Victor ab oris,
16 Approbas multis tua verba signis, [gesta ejus & miracula,]
Scripta quæ libro reperi fideli,
Nec minus claris hodie coruscas,
      Inclyte, signis.
Cumque jam longo fueras labore
Fessus, & sedes meritus beatas,
Te senem nostras Deus imperabat
      Linquere terras.
Spiritus sanctos ubi liquit artus,
Mox boves corpus tulerant agrestes,
Qua tuas sanctas modo personamus
      Carmine laudes.
Ergo jam cælo merito locatus
Hanc velis urbem *, mediis arenis
Conditam, sanctis precibus juvare
      Sedulus orans.
Terra fecundo madeat liquore,
Et salutares habeat calores,
Spiceam gestans Cereris coronam
      Fœnore multo.
Spumet & plenis rubicundus uvis
Bacchus, & frontes tetricas relaxet,
Et pecus lætis numerosa carpat
      Pascua pratis.
Prosperos servent radiosa cursus
Astra, nec morbos subitos minentur,
Paxque per nostras maneat perenni
      Tempore terras.
Fata Germanis faveant triumphis,
Dum petet Turcus * gladiis cruentis
Principis nostri juvenile robur
      Maxmiliani.
Hinc ubi nostras animas, solutis
Corporum vinclis, Deus evocabit,
Confer, ut tecum capiamus alti
      Gaudia cæli.
Hæc ubi nobis, Pater, impetrabis,
Ante supremi faciem Tonantis,
Hic tuas semper cumulemus aras
      Thure benigno.

[17] [quæ ridentur ab impiis Centuriatoribus Magdeburgensibus,] Ex illo carmine colligo, hunc poëtam laureatum verosimiliter præ manibus habuisse longiora S. Sebaldi Acta, qualia post hunc Commentarium prævium ex nostro Ms. apographo vulgabimus. Insuper ex hoc metrico Vitæ compendio patet, ante perniciosum Lutheri dogma apud Norimbergenses aliosque Germanos publicam fuisse famam de crebris S. Sebaldi miraculis, ita ut ipsi hæretici Centuriatores ea fateri cogantur, quantumvis huic confessioni suæ malignam ac futilem contumeliam addiderint, dum cap. 10 Centuriæ octavæ de Sancto nostro sic petulanter scribunt: Ad Longobardos ergo accessit, & postea Ratisbonam, ac postremo prope Norimbergam in solitudine vixit; doctrina & miraculis claruit, quibus in eremo forte arboribus & feris profuit: ad homines enim solitarius raro venit. Sic nempe procaces isti scribillatores insignem patriæ suæ benefactorem irrident, tamquam hominem inutilem, quamvis sanctus ille Vir majores ipsorum fide Catholica imbuerit, & salutarem suam doctrinam miraculis confirmaverit, ut etiam inviti non audent negare.

[18] Verum, ut alia omittam, his turbulentis monasticæ vel solitariæ vitæ osoribus jam dudum Gretserus noster cap. 9 supradicti Operis solide respondit in hunc modum: [quorum audacia retunditur.] At alii ad solitarios accurrebant, & quidem turmatim, quibus exemplo sanctæ & asperæ suæ vitæ, miraculisque & salutaribus hortamentis plurimum proderat. Exempla hujusmodi accursus ad eremicolas, si petis, ea tibi Philotheus seu Historia Religiosa Theodoreti suppeditabit; ut & alia monumenta, quæ libro, quem Vitas Patrum appellamus, inserta sunt. Illi vero anachoretæ, qui a consortio mortalium penitus sese removerunt, haudquaquam pro inutilibus terræ ponderibus reputandi sunt, quia humano generi orationibus suis ad Deum jugiter profusis multo maxima emolumenta adferunt, ut ipse etiam S. Augustinus in libro de Ecclesiæ Catholicæ moribus agnovit, palamque prædicavit. Utinam heterodoxi monachorum contemptores hæc attento animo expendant, & Catholicam atavorum suorum pietatem imitentur! Nunc aliqua S. Sebaldi gesta severe discutiamus, ut illi avitæ religionis desertores intelligant, nos non cæco modo admittere omnia Sanctorum Acta, quæ vulgo circumferuntur, quamvis hos Dei amicos propter auctoritatem Ecclesiæ & evidentia miracula invocemus, & sacras eorum reliquias antiquo more veneremur.

[Annotata]

* al. Herciniumque

* Id est Norimbergam

* Al. petit Turcos

§ III. Examen Actorum, pretiosus Sancti tumulus jam destructus, præsens reliquiarum ejus status, & salutaris monitio ad Norimbergenses.

[Ætas Sancti,] Antiquior biographus initio Actorum asserit, Sanctum nostrum tempore Pipini gloriosi & Caroli filii sui regum Francorum ex Christianissimis Daciæ vel Daniæ regibus natum fuisse. In hac brevi assertione occurrunt nonnulla, quæ improbabilia videntur, & quæ postmodum examinabimus. Interim hoc loco discutiemus solam chronologiam, in qua scriptor ille sibi non constat: nam deinde num. 7 & 8 affirmat, quod præsul egregius Gregorius Secundus, Papali dignitate fultus, Sanctum nostrum ad prædicandam Euangelicam veritatem miserit, & hic in itinere tunc sanctos fratres Willibaldum ac Wunibaldum repererit. At Pipinus tantum anno Christi 752 in Gallia regnare cœpit, cum Gregorius II Pontifex jam ante viginti annos ex hac vita migrasset. Si igitur S. Sebaldus primum natus fuerit tempore Pipini gloriosi & Caroli filii sui regum Francorum, quomodo a Gregorio II Pontifice ad Euangelium prædicandum mitti potuit?

[20] Si operæ pretium foret, possemus hunc nodum arctius stringere ex antiquis Actis S. Willibaldi, [de qua auctores dubitant,] quæ in Opere nostro ad diem VII Julii illustrata sunt. Verum ex dictis abunde liquet, nativitatem S. Sebaldi multis annis prævertendam, vel Euangelicam ejus prædicationem diutius differendam esse. Forsan hanc difficultatem chronologicam vidit Conradus Celtes Protucius, ideoque in Descriptione urbis Norimbergensis cap. 8 agens de præcipuis istius civitatis ecclesiis, Germanicam S. Sebaldi commorationem post tempora Caroli Magni, qui fuit Pipini filius, distulit his verbis: Prima & honoratior (nimirum ecclesia Norimbergæ) Petro Apostolo dicata, & divi Sebaldi corpore & sepultura sua celebris. Is dum paulo post Caroli Magni tempora, ut Britanni, Galli, & Hybernici Christianam religionem in Germaniam invexerant, cum aliis influens, primus ejus collis & nemoris incolas ad religionem Christianam vita & morum sanctitate invitavit, ejectis veteribus diis, quos priscorum hominum simplicitas suorum agrorum & locorum præsides & tutores putabat.

[21] [ac inter se dissentiunt,] Non parum ab hac Conradi Celtis opinione discrepat Petrus Cratepolius Minorita, dum in Opusculo de Sanctis Germaniæ apud nos pag. 133 sic scribit: Sebaldus confessor sanctissimus anno Domini DCCXVII doctrina & vitæ sanctitate in superiori Germania floruit. Alii tradunt, eumdem Sanctum floruisse sub Carolo Martello & Pipino hujus principis filio, ut Raderus noster tomo 2 Bavariæ sanctæ pag. 55 testatur in hunc modum: De annis non satis constat; Martello Franciæ principe & Pipino rege, patre Caroli Magni, vixisse autumant. Etiamsi ignoremus, quodnam systema chronologicum ex his præferendum sit, quia tamen plerique scriptores consentiunt, S. Sebaldum jussu Gregorii II Pontificis Euangelium prædicasse, initio Commentarii prævii notavimus seculum octavum, tum quod eo seculo verosimillime obierit in hac hypothesi, tum quod certe plura istius Sancti gesta ad illud seculum spectent.

[22] [natale solum] Sed quæcumque chronologia erudito lectori magis placuerit, nemo nobis facile persuadebit, S. Sebaldum eo tempore in Dacia vel Dania (apud scriptores medii ævi Dacia pro Dania passim accipitur) ex Christianissimis parentibus originem duxisse: nam eo seculo Dania nondum fidem Christianam susceperat. Insuper Dacia stricte dicta, quæ circa Tibiscum Danubiumque notissimos Europæ fluvios sita est, illo tempore non habebat reges proprios, ex quibus tamen S. Sebaldus oriundus dicitur. Vides hic ubique spinas ac salebras, quas si quis amoliri potuerit, magnam nobis gratiam præstabit. Unde scriptores quidam his difficultatibus intricati putarunt, Sanctum illum ex Britannia, Scotia vel Hibernia ortum esse, ut iterum Raderus noster loco proxime citato indicat his verbis: Sebaldum alii Dacum natione, alii Danum, alii vel Britannum vel Hibernum vel Scotum faciunt; adeo plerique scriptorum divinant potius, quam narrant. Regio satu editum omnes fere consensu tradunt; nec interim quisquam parentes exprimit vel ejus majores, quod simplicitas ævi minus ad hæc attenderet, aut vetustas temporum, quæ omnia consumit, etiam nomina delerit. Danum non fuisse, ratio temporum ostendit, cum longe post Dania sub leges Christi concesserit. His superaddo, quod idem Sanctus in rhythmo vel Sequentia Missæ propriæ, quam § 1 hujus Commentarii exhibuimus, de Francis genitus dicatur. Dubitamus, quænam ex diversis istis regionibus nativitati S. Sebaldi probabilius adscribenda sit, si excipias Daniam, quæ ob rationem supra allatam nulla verisimilitudine ei patria assignari potest.

[23] [ac Parisiensis studiorum palæstra examinantur,] Acta nostra num. 3 narrant, S. Sebaldum in adolescentia Parisios missum fuisse, ut ibidem litteris operam daret. Laudatus Raderus noster loco mox citato circa hanc studiorum palæstram observat sequentia: Institutum aiunt primis pueritiæ annis optimis litterarum disciplinis Lutetiæ Parisiorum, quod ante academiam conditam fieri oportuit: nam anno demum DCCXCI Lutetiana academia a Carolo Magno instituta est, ut ex variis scriptoribus Jacobus Middendorpius ostendit. Deinde ibi ex Middendorpio refert, Parisiis etiam antea litteras a doctoribus publicis traditas fuisse. Cæsar Egassius Bulæus in Historia universitatis Parisiensis id ipsum probat plurimis argumentis, & tomo 1 istius Operis pag. 88 ex iis ita concludit: Ex dictis igitur intelligimus a primis Christi seculis, maxime vero ab instituta monarchia Francorum ad annum circiter DC perpetuum fuisse Lutetiæ litterarum exercitium, non eo quidem splendore, quo post Carolum Magnum fuit; sed aliquo certe & laudabili; atque adeo non ita fuisse barbaros Parisienses, ut Angli prædicant: quandoquidem, ut testantur eorum Annales, Lutetiam commigrare solebant ad primariam regni Francici sedem, ut suavioribus disciplinis, civilitate morum, sana doctrina, divinarumque Scripturarum intelligentia imbuerentur. Igitur hæc studiorum palæstra nequaquam fidei Actorum repugnat, etsi de illa nihil certi affirmare possimus.

[24] Dorganius, Menardus, aliique Martyrologi Benedictini sanctum illum Eremitam passim Ordini suo accensent, [Professioni ejus Benedictinæ, quam aliqui adstruunt,] ac inter eos Arnoldus Wionus in Ligno vitæ part. 2 lib. 4 cap. 24 pag. 504 sic scribit: Sanctus Sebaldus, Daciæ regis filius, sponsa relicta, mundique pompis abdicatis, in eremo primum quindecim annis, radicibus herbarum contentus, vixit. Deinde Ratisbonæ, postremo Nurenbergæ in cœnobio sancti Martini monasticam vitam eligens, tamquam securiorem, eamdem ad finem usque vitæ, quæ accidit XIV Calendas Septembris tenuit. Floruit sub annum Domini DCCXVI. Verum Benedictus Gononus in Vitis Patrum Occidentis lib. 4 pag. 224 post compendiosam S. Sebaldi Vitam propterea ibidem in Notis Wionum sic refellit: Errare convincitur, cum dicit, eum vitam monasticam in cœnobio S. Martini duxisse, cum ex ejus Vita fideliter descripta reperiatur, eum senio & infirmitate correptum, & de morte divinitus certiorem redditum, in dictum monasterium advenisse, ut sepulturæ corpus suum mandaretur. Gononus ibidem Schedelium & Cratepolium, quos supra laudavimus, testes hujus rei allegat.

[25] Equidem fateor, ab ambobus istis scriptoribus similia referri; [vetustiora Acta nostra,] sed antiquiora Acta nostra de adventu S. Sebaldi viventis ad illud monasterium Benedictinum non meminerunt. Quinimo potius innuunt, tantum reliquias ejusdem Sancti ex alia ecclesia ad istud monasterium translatas esse, ac ibi tantisper quievisse, quemadmodum num. 16 narratur his verbis: Sed accidit, ut supra sanctum exstinctum corpus ecclesiuncula ad modum pandochii fieret, quæ cum fulmine consumpta esset, sanctum corpus ad ecclesiam S. Ægidii (hæc prius ecclesia S. Martini appellabatur) Ordinis S. Benedicti ab hominibus delatum est, quo usque fabrica alia fieret solennis. Etiam Raderus noster hanc narrationis discrepantiam observavit, dum tomo supra citato Bavariæ sanctæ pag. 57 sic scribit: Sylvæ cultoribus & viciniæ cum legem cælestem exposuisset, reliquias idolorum abolevisset, annis & senio laboribusque fractus ad divi Martini sodales Noribergam confugit, ultimumque ibi diem clausit. Quamquam alii sunt auctores, qui tradant eum in ipsa sylva decessisse, corpusque jumentis jugi insuetis impositum ad locum, quem destinarat quieti, deportatum conditumque, crebris beneficiorum miraculis inclaruisse. Sed sive in ipsa commorationis suæ sylva obierit, sive in fine vitæ ad cœnobium S. Martini venerit, æquo lectori sequentia argumenta propono: Si S. Sebaldus ad Ordinem S. Benedicti pertinuisset, & in cœnobio S. Martini mortuus esset, cur monachi Benedictini sacrum ipsius corpus alio loco sepeliri permisissent? Cur longiora Acta nostra de Benedictina S. Sebaldi professione, ac commoratione ipsius in cœnobio S. Martini, nullum verbum faciunt?

[26] [& Mabillonius videntur repugnare.] Haud dubie Mabillonius has aliasque difficultates expendit, & propterea forsan in Opere de Sanctis Ordinis Benedictini sec. 3 part. 2 S. Sebaldum in Indice prævio inter Prætermissos collocavit. Jam vero eruditissimus ille scriptor Benedictinus Præfationi seculi primi num. 10 inseruit hoc monitum: Quia vero contingit nonnumquam, ut quorumdam Sanctorum Vitæ, sive scriptorum defectu, seu temporum injuria, reperiri non possint; eas vel ex veterum auctorum dictis sparsim exceptis conteximus, quas ELOGIA HISTORICA appellamus; vel ex recentioribus, qui de iis scripserunt, rarius quidem, exprimimus. Sicubi vero nihil sani aut explorati potuimus assequi, incertis relationibus prætermissis, silentii nostri rationem post primum Indicem in Operis fronte reddimus. Dein ante Indicem Prætermissorum ejusdem seculi monet, se Acta quorumdam sanctorum monachorum, qui in Kalendario Benedictino reponi solent, consulto prætermisisse, sive quod monachi non fuerint, inquit, aut certe Ordinis nostri supposititii, parumque ad res nostras illustrandas eorum gesta conferant; sive quod Vitæ eorum erroribus & fabulis respersæ sint, seu quod penitus exciderint. Nulla autem hujus omissionis ratio videtur probabilior, quam prudens opinio sincerissimi Mabillonii, qui verosimiliter judicavit, S. Sebaldum ad Ordinem suum non spectare: nam saltem aliqua hujus Sancti gesta invenire poterat apud Schedelium, Cratepolium, ac sodalem suum Gabrielem Bucelinum, qui hac die in Menologio Benedictino S. Sebaldum Ordini suo accenset, eumque longiore elogio exornat. Nunc ad posthumam Sancti nostri gloriam & præsentem hujus statum transeamus.

[27] [Patet ex veteri sepulcro, quod hic describitur,] Quanto in honore S. Sebaldus olim apud Norimbergenses fuerit, indicat magnificus tumulus, quem cives adhuc Catholici magnis impensis ei construxerunt. Eobanus Hessus, licet jam tum fuligine Lutheranæ hæresis aspersus, in sua Norimberga istud illustre pietatis & munificentiæ monumentum descripsit sequenti carmine hexametro:

Exstat in hoc templo monumentum insigne Sebaldi,
Quem Divum pars magna vocant; hic primus ab orbe
Externo veniens, fertur loca nostra colentes
Christicolam docuisse fidem, pro cujus honore
Officii meritisque piis his cultibus illum
Affecit pia cura patrum, testata salutem,
Hoc primum doctore, sibique suisque paratam:
Atque ideo hoc illi posuere insigne sepulcrum
Officii memores, quo non præstantius ullum,
Sive manu, sive ingenio, sive arte magistra
Contendisse libet; totum est ex ære nitenti
Artificis cælata manu, pulcherrima moles
Naturæ variis operum, forma omnis ab imo
Surgit epistyliis fracta excrescentibus inter
Serpentum species operosa toreumata florum.
In summa coit, & pulchri fastigia tecti
Contrahit, ipsa etiam variis cælata figuris.
Non angusta tamen, ne vertex summus acutam
Pyramidem faciat, quamquam tres pyramidales
Adsimilet conos; circum capitella columnis
Addita sunt, spiræque breves, torulique rotundi,
Atque abaci teretes, quibus aut simulacra deorum
Aut hominum insistunt; videas colludere fictas
Arte puellarum effigies, semperque novatos
Formarum vultus, colubros adrepere, nudas
Stare puellarum species tenus ilia, donec
In caudas abeant media plus parte draconum.
Quid statuas alias memorem matrumque virorumque,
Has nudas, illas armis & vestibus aptas?
Quid tot quadrupedum formas, tot sculpta leonum
Corpora, nudorum infantum quid mille figuras?
Musa nec ulla queat tanto satis esse labori,
Nec verbis æquare opus immortale futurum;
Quod neque Praxiteles, nec Myron, nec Polycletus,
Nemo Cares, nemo Scopas reprehendere posset:
Quamquam fama illos sculpendi nobilis æris
Commendat, nostros melior pervenit in annos
Gloria: sicut enim fuit ignorantior ætas,
Et rudis illa prior, sic nos, crescentibus annis,
Crescere, & inventis meliores addere rebus
Par fuit, & veterum vinci feliciter artes.

[28] Saltem gratias debemus huic poëtæ Lutherano, quia ingenue fatetur, [quanto in honore S. Sebaldus, olim fuerit apud Norimbergenses,] quod Norimbergenses officii memores istud insigne sepulcrum benefactori suo erexerint, & hoc monumentum fuerit pia cura patrum, testata salutem, hoc primum doctore, sibique suisque paratam. Sed ab hac pia patrum cura Norimbergenses paulatim desciverunt, dum in urbem eorum irrepsit hæretica Lutheri secta, quæ sensim religioni Romano-Catholicæ successit, & de qua luctuosa mutatione laudatus Erdtmannus pag. 36 suæ Norimbergæ sic scribit: Catastrophe religionis Catholicæ causata ab impio quodam monacho Augustiniano Wolffgango Volprecht, Lutheri discipulo, qui cum duos sancti Sebaldi & sancti Laurentii præpositos & parochos clanculum seduxisset, & Lutherana luc infecisset, una cum illis a Wigando episcopo Bambergensi, tamquam ordinario Norimbergensium, citatus est. Hi examinati & incorrigibiles hæretici sunt inventi. Quamobrem, quidquid per procuratorem suum Andream Osiandrum frustra protestarentur, & ad divinum tribunal provocarent, excommunicationis sententia, quæ sequitur ab impresso exemplari descripta, sunt condemnati. Post hæc refert Latinam episcopi Bambergensis sententiam, & huic deinde subdit Germanicum instrumentum anni 1524, quo tres isti pertinaces hæretici a legitimo suo judice ad purum Dei verbum sive solam sacram Scripturam appellarunt.

[29] Verum hæresi indies accrescente, Norimbergenses non solum ab avita patrum suorum pietate defecerunt, [qui postea hæresim amplexi, illud argento spoliarunt,] sed etiam contra articulos fœderis Passaviensis spoliarunt Catholicas ecclesias aureis argenteisque donis, quæ pii ipsorum majores Deo & Sanctis obtulerant. Porro fœdus Passaviense, quod ineunte mense Augusto anni 1552 inter Catholicos & heterodoxos conclusum est, in nuper edito Corpore diplomatico Juris gentium tom. 4 part. 3 pag. 42 & sequentibus legi potest, & propter illud memoratus Erdtmannus in sua Norimberga pag. 45 notari jubet, spoliationem illam reliquiarum, argenti quoque pariter & auri, quibus inclusæ asservabantur, conflationem post Passaviensia concordata factam fuisse: nam Passaviensis transactio finem accepit postridie Calendas Augusti anno MDLII; at reliquiarum istarum alienatio, distractio, & venditio facta est primum ejusdem anni partim mense Octobri sub finem, partim mense Novembri, ut ipsa manus destructoris & venditoris N. N. attestatur. Hinc ibidem ita concludit: Ergo ecclesia beatissimæ Virginis, alias Capella regalis, in foro dominorum, & ecclesiæ collegiatæ sancti Laurentii & sancti Sebaldi, Catholicis violenter ademptæ, de jure per Cæsaream Majestatem aliosque Catholicos principes repeti possunt.

[30] [etsi corpus ipsius adhuc putetur conservari in eadem urbe,] Erdtmannus his subjungit ipsum computum venditoris, qui Germanice exactas dati acceptique rationes subduxit. Deinde scriptor ille Catholicus post exhibitam pecuniæ summam, quæ ex sacrilega harum trium ecclesiarum spoliatione provenit, idiomate Germanico disserit in hunc fere modum: Ex tanto triplicis ecclesiæ thesauro facile conjectari potest, quantum pecuniæ Norimbergenses heterodoxi hauserint ex variis utriusque sexus monasteriis aliisque templis, quæ postmodum spoliarunt. Denique ibidem indicat, se nescire, quid de corpore S. Sebaldi actum fuerit. Verum Raderus tomo 2 Bavariæ sanctæ pag. 57 innuit, adhuc Norimbergæ reliquias ejusdem Sancti sua ætate superfuisse, dum ibi sic scribit: Sacrum ejus pignus Noribergæ in æde principe Petri & Pauli olim religiosissime cultum, hodie, ut omnes Divum cineres (quod impiæ Lutheri sectæ acceptum feras) neglectum jacet, donec propitium magis cælum Germanicas terras respiciat. Præterea Papebrochius noster in Ms. suo Itinerario testatur, sese Norimbergæ anno Christi 1660, quo una cum Henschenio per Germaniam in Italiam profectus est, vidisse templum S. Sebaldi jam a Lutheranis occupatum, sibique in eo ostensum fuisse æreum Gothici operis umbraculum, in formam tecti assurgens, sub quo corpus ejusdem Sancti adhuc quiescere dicebatur.

[31] [exceptis quibusdam reliquiis antea alio translatis,] Etiamsi propter illa Raderi ac Papebrochii testimonia nihil certi de qualitate ac præsenti statu harum reliquiarum pronuntiare possimus, tamen ex Phosphoro metropolitanæ ecclesiæ Pragensis novimus, costam & duas alias partes S. Sebaldi confessoris anno 1361 Norimberga Pragam allatas fuisse ab imperatore Carolo IV, ut ibidem notatur in Diario reliquiarum ad diem XIX Augusti, sive pagina 516 istius Operis, quod illustrissimus Thomas Joannes Pessina de Czechorod anno 1673 Pragæ edidit. Præterea ex Theatro vitæ humanæ, quod Laurentius Beyerlinck operose collegit, pag. 284 litteræ R, ad vocem reliquiæ, etiam discimus, aliquas S. Sebaldi exuvias in Andecensi Bavariæ monasterio conservari. An autem alia quædam hujus Sancti lipsana ante exortam Lutheri hæresim translata fuerint, & in vicinis ecclesiis Catholicorum quiescant, hactenus ignoramus.

[32] Quare hunc Commentarium prævium concludimus pathetica parænesi, quam laudatus Erdtmannus inter benefica Pontificum Romanorum ac præsulum Bambergensium diplomata dirigit ad Norimbergenses, [quam Erdtmannus ad avitam fidem resumendam hortatur.] ubi pag. 72 sui opusculi eos alloquitur his verbis: Hic iterum, o Norimberga, signum cape luculentissimum, quanto favore te olim prosecuta fuerit sancta Romana Ecclesia, & divi Petri successores atque Christi visibiles in terris Vicarii, ovilis Dominici supremi Pastores. Ah quid fecisti, tam piam ac dulcem tamque benignam matrem [deserendo, &] ad instantiam & persuasionem unius lascivientis monachi Wolffgangi Volprechti, hæreseos Lutheranæ fermento corrupti, tam turpiter a veteri & majorum tuorum & avita religione deficiendo? An non in eadem ipsa Catholica fide, dum nihil amplius esses, quam nudum castrum & exiguus pagus, ac demum successu temporis parvum oppidum, patrocinante tibi sanctissimo Noricorum apostolo divo Sebaldo, in tantam amplitudinem excrevisti, ut tibi vix similis in toto imperio Romano inveniatur? Revertere, obsecro, ad ovile Christi; dulcissimam matrem tuam sanctam Romanam Ecclesiam, abstracto glaucomate, a quo excæcaris, agnosce & amplectere, nisi velis pessum ire. Hæc Norimbergensibus forsitan auditu injucunda, sed tamen salubria, suo loco hac vice transmittemus, & aliquot etiam episcoporum Bambergensium diplomata in medium producemus. Cum diplomata illa hic ad rem nostram non spectent, nos jam gesta & miracula S. Sebaldi primum typis excudemus, ac eadem solitis annotationibus illustrare conabimur.

ACTA
Auctore anonymo incertæ ætatis.
Ex Ms. Carthusiæ Gemnicensis in Austria, cujus apographum Joannes Gamans noster anno 1638 ad nos misit.

Sebaldus eremita Norimbergæ in Germania (S.)

BHL Number: 7535

A. Anonymo.

PROLOGUS.

[Auctor pauca obscure præfatus,] Si Dominum in Sanctis ejus ore Prophetico laudare jubemur, tunc certe nobis pluris laudis excrescit occasio, pro quanto vobis de sanctitate alicujus evidentior constat ratio: generosa enim mens plus illic afficitur, ubi cognoscit honestum, scilicet Deo acceptum, quantumcumque minime sibi cognitum, quam ad absconditum, & ad usquequaque occultum. Quia ibi saltem habet, ad quod refugiat; sed ad ex omni parte latitans nullum habet præsidium. Sed in omnipotentis Dei beneplacitis, quis cognoscit vel cognovit sensum Domini? Aut ut nobis insinuaret, in quo eum laudare deberemus, quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, ut retribueretur illi? Itaque ex alto æternoque Deitatis emanat consilio, ut nobis & cunctis fidelibus daret Deus notam facere viam suam, & voluntatem suam in glorioso confessore suo Sebaldo, & ipsum veris filiis Abrahæ turrem inexpugnabilem prærogavit. Et ipse certe turris est fortissima. Quare ad ipsam confugere debent omnes gentes; quia ex hoc procul dubio datur honor, gratia & virtus & fortitudo Deo nostro in secula seculorum. Amen.

CAPUT I.
Mira Sancti nativitas, pia educatio, nuptiæ solutæ, vita eremitica, prædicatio Euangelii in Longobardia cum variis miraculis.

[narrat miram Sancti nativitatem,] Tempore Pipini gloriosi a, & Caroli filii sui Regum Francorum b, tunc thronus regius & respublica per Christianissimum regem gubernabatur in Dacia c, qui generosam moribus & religione Christianam habuit uxorem, sed tamen infœcundam; de quo illustris rex non modicum tristabatur, hæredem desiderans paternæ successioni, & regiæ dignitati. Imo etiam regina pondus suspiriorum & quamplurium anxietatum exinde non fuit inexperta: qui tandem mutuo consensu Deo spoponderunt, & indissolubili voto voverunt vitam illibatæ castitatis, dummodo divina clementia desideratam eis dignaretur tribuere sobolem, quam etiam præceptis altissimi Regis & ad ejus laudem promiserunt instruendam. Quorum devotionem Deus benigne influens *, & eorum pias preces exaudiens, desideratam eis largitus est sobolem, unicum filium, nomine Sebaldum, de quo munere Deo omnipotenti gratias retulerunt, & deinceps votum castitatis pariter tenuerunt. Nascitur ergo infans Sebaldus ornamentum generis, parentum gloria, propinquorum lætitia, familiæ decus, hæreditatis spes desideratæ prolis testimonium. In hujus nativitate gaudent omnes, cuncti lætantur, pensata salubriter: nam fit ex femina sterili mater fœcunda in filio, & quasi marcens ætas reparatur juventute, ac tenente debita ætate, juvenilia geruntur a matre.

[3] [piam adolescentiam,] Nutritur itaque dulciter puer Sebaldus, & in ipsa tenera ætate virtutum plantantur insignia. Deo timorem [exhibet] pariter & amorem, parentibus obedientiam, ad ipsos & reverentiam, clementiam ad omnes, sicque fuga proficit vitiorum amabilis infantulus. Et sicut Deus mirabilis est in Sanctis suis, ita mirabiliter operatur in electis suis. Nihil mirum. Sicut puer crescebat ætate, ita crementum capiebat virtutum soliditate. Cumque quintum decimum annum attigisset, laudabili more principum Parisios mittitur ad ornandum se sacris scientiis: in quibus quasi supra humanum modum cœpit juvenis proficere, ut omnes coætaneos, & multos prolixioris ætatis superaret: ita ut cunctis ibidem morantibus spectaculum, & res mira haberetur exinde. Tandem gloriosus adolescens Sebaldus sic multiplicabat virtutes, ut non discipulus, sed magister haberetur probatus. Igitur optatis adeptis virtutibus, feliciter revertitur ad patriam, non modica illustribus parentibus exinde orta lætitia; quem conspiciunt moribus gravem, loquela sagacem, in agendis providum, in actis bonum, in devitando vitia cautum, sicque per omnia prudentia locupletem.

[4] [nuptias,] Sed cum pius rex & sua conthoralis regina, pater & mater gloriosi adolescentis Sebaldi, voto se continentiæ astrinxissent, suam generosam genealogiam numerosius augmentare, non in se ipsis, sed honeste & laudabiliter viribus ex totis conabantur in Filio. Perlustrantur igitur principatus & regna, patris ex imperio visitantur climata mundi, si quæ nobilis reperiatur virgo, quæ filio regio societur in matrimonio. Post itaque prolixas inquisitiones, magnifica ambasatia d dirigitur patri Christianissimo regi Daciæ filia cujusdam Comitis in regno Franciæ, quæ etiam de illustrissima prosapia domus Franciæ descenderat, virgo multam speciosa, & bonis moribus ornata, quæ regi placuit; & eam honorifice filio suo Sebaldo in matrimonio sociavit, dote præscripta, & sponsalibus laudabiliter præmissis.

[5] In prima igitur nuptiarum nocte ante medium noctis virgo speciosa non virum maritum, [earumque solutionem,] sed suæ virginitatis pudicissimum persentit custodem. Post medium noctis pudicus Sponsus sponsam more sagacis doctoris honeste alloquitur dicens: Virgo generosa, mihi matrimonialiter es sociata; leges & jura matrimonii Euangelici te ignorare non decet. Bona res in matrimonio est fœcunditas corporum, quia inde proles nascitur: sed multo, imo inexplicabili excessu, melior in matrimonio Euangelico fœcunditas mentium, sine pollutione corporum, seu contactu quovis modo membrorum. Nam in matrimonio Euangelico virginibus consulitur, virginitas probatur, virginitas perficitur, stipendia colligit meritorum. Quare, dilectissima sponsa mea, certare & militare Deo debemus, & summo studio in nostra virginitate servare Apostolicum dictum: Virgo cogitat, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore & spiritu in Christo Jesu.

[6] Hac doctrina sponsæ virgini pro Valete e data, [relicta sponsa.] ei imperavit silentium, & more beati Alexii, a virgine recessit. Itaque in nocturno tempore quidquid divitiarum, quidquid delitiarum ac honorum hujus mundi, a se abdicavit, & arctam vitam elegit eremiticam. Nam silvam densam, & ab hominibus remotam in suæ habitationis exercitium elegit, in qua diurnis pariter & nocturnis prolixis ac devotis insistebat orationibus; divina & quotidiana persolvebat jejunia, & multas noctes perduxit insomnes. Interea dum quasi funereum ex arcta vita corpus suum gestaret præ pondere, nullo tamen modo destitit malignus spiritus lividas carnis scintillas instaurare; ita ut & in nemore non modicum minus certaret spinoso, quam tyro secularis fecisset in lætitia mundiali. Sed amplior excrescit victoria, ubi excellentior devincitur in pugna: nam quoties carnis (sed ut raro aut ut sæpe de hoste [triumpharet] perverso) stimuli, legi mentis repugnare nitebantur, toties vepres electas intime perlustravit, in easdem acerbe volutatus, extinxit per vulnera corporis, quidquid delectationis undecumque venientis insurrexerat carnis.

[7] Tum autem illi toties cumulabatur præmium, quoties ex ipsius bono opere plures captabant emendam vitæ. [Post vitam aliquot annis in eremo transactam] Proinde cum lustris tribus f monachus Regi summo militasset in eremo, flagrabat eremita Sebaldus conversationem in populo, ut granum scholasticum g in agro seminaret Dominico, & ut ex effectu operis sequeretur sui laudabilis convenientia nominis h, propulsa tamen inani gloria, quia sic in eo Euangelicus spiritus operabatur, cujus perenni dono fuerat illustratus. Jam pia silvarum ligna deserens, limina Sanctorum amplectens, ima ex devotione sarcophaga Apostolorum Romæ visitabat, ubi tunc Præsul egregius Gregorius Secundus i Papali erat dignitate fultus. Cui cum de tanto viro bona fama & laudabili vita auditæ virtuti testimonium perhibuisset, ei officium indixit prædicandi veritatem Euangelicam, & debiles confortandi, bonosque solidandi; & doctrina malos corripiendi in eo stabilivit audaciam. Munus confessor Sebaldus amplectitur imperatum, &, ut decuit, debuit & valuit, exequi festinavit.

[8] [Sanctus jussu Pontificis Romani] Sed cum ad euangelizandum pauperes missus incederet, comites reperit sui itineris sanctæ vitæ peregrinos, & morum honestate probatos Wilibaldum, & Wunibaldum k, cum quibus colles asperos lapidesque duros, tramite recto, animoque læto Dei ad laudem tempus exponit volubile. Sed nihil ponitur indebite, ubi recursus fit ad actionem naturæ. Idcirco cum ex itinere fatigati, turbinoso vento lassi, fameque reptarent exanimes, desiderium vescendi sancto Sebaldo expresserunt. Quos cum sanctus Confessor verbo doctrinæ hilares fecisset, ab eis paulisper discessit, orationeque facta, spiritus angelicus a supercælesti hierarchia missus subcinericium panem detulit. Quem capiens, Deo gratias retulit, & sic lætus ad socios est reversus, & ipsis panem, quem acceperat, legaliter distribuit. Rivulo prope potati, inde Eliam esse prædicant, laudant Salvatorem, quod feliciter invenerant, cui sanctitatis deferrent honorem.

[9] [prædicat verbum Dei in Longobardia,] Festinavit itaque Vir Dei professor Longobardis l spiritualem tribuere alimoniam, quorum paraphrasin m in paterna domo didicerat, more principum laudabili. Et cum prope Vincentinam n civitatem parvum silvaticum reperisset locum, utique tactus divinitus, ulterius progredi distulit. Cujus fama gloriosa, cum vicina loca personasset, etiam ad distantes civitates evolavit, in tantum ut Mediolanenses & Papienses o, ceterarumque civitatum utriusque sexus homines ad ipsum Virum Dei audiendi gratia confluerent; quos benigno amore suscepit, & in fide Catholica diligenter instruxit. Sed illico quadam vice cum post suam prædicationem encenium p charitatis secum facerent, discipulo suo, nomine Dionysio, Bacchi potum ipsis præcepit ministrare. Sed cum non haberet, quia nocte præcedenti, cum siti laboraret, ebiberat, & aliis, unde ministraret non dimiserat, mandato sancti Sebaldi non tam ob erubescentiam, quam ob difficultatem, non parebat. Sed cum bis aut pluries fuisset admonitus, per improbitatem q sancti Patris, ac obedientiam præcepti ad vas accessit, & quod vacuum ex toto reliquerat, ex toto plenum invenit. Ad quod incaute accedens, vinum cum impetu saliente in gremium totum perfudit. Unde invitati sunt sobrie refecti, quibus clare patuit miraculum, quod, Deo faciente, per sanctum Sebaldum fuerat operatum. Cujus exinde approbant doctrinam, & eum heroicum fatentur, sicque benedictionem ab ipso acceperunt, & magna cum lætitia unusquisque remeavit ad propria.

[10] [illudque miraculis confirmat.] Alia etiam vice, cum multis hominibus etiam verbum Dei prædicaret, & mente devota Christianæ fidei astrueret veritatem, e medio audientium quidam surrexit hæreticus, qui omnia esse falsa, quæ S. Sebaldus prædicaverat, pertinaci animo asserebat, & sic in publico nefanda verba atque scelerata promebat. Quod cernens Sebaldus Deum exoravit, ut evidenti signo patefaceret hominibus, quod fides Catholica solum sit scala illa, cui innixus est Dominus. Statim usque ad collum in aspectu omnium, qui aderant, eum deglutivit tellus, sed cum ad os ulterius vorago ipsum mergeret, alta voce S. Sebaldum invocavit, ut pro eodem intercederet, omnem se falsitatem hæreticam abnegare, & soli Christianæ fidei sincera mente inhærere spopondit. Sicque ad orationem S. Sebaldi factum est, ut qui prius tendebat corpore ad ima, jam clarus fide elevaretur ad alta. Ad stuporem hujus miraculi multi tunc infidelium ad fidem sunt conversi.

ANNOTATA.

a Pipinus iste primum anno Christi 751 vel 752 coronatus est rex Franciæ, ut chronologi passim testantur.

b Carolus Magnus Pipini filius natus est anno Christi 747, & tantum anno 768 cum fratre suo regnare cœpit. Sed nativitas S. Sebaldi sub his Francorum regibus non facile cum Actis ejus conciliari potest, ut § 2 Commentarii prævii breviter ostendimus.

c Dacia plerumque accipitur pro Dania, ut in Commentario prævio monuimus. Sed eo tempore Dania nondum conversa erat ad fidem Christianam, & Dacia proprie dicta tunc Christianos regesnon habebat.

d Ambasiata, Ambassata, Ambassiata, & plures vicinæ voces significant legationem, Gallice ambassade, ut in Glossario Cangii videre est.

e Id est pro valedictione vel ultimo verbo, quo ab amicis discedere solemus, ut ex sensu patet.

f Lustrum apud Latinos significat spatium quinque annorum. Unde pleraque Actorum compendia vel eorum explicatores quindecim annos per tria lustra intelligunt. Sed forte venerabilis Canisius noster sensum auctoris melius interpretatus est, dum in Martyrologio suo Germanico ad diem 19 Augusti in elogio S. Sebaldi scribit, eum tribus annis in solitudine vixisse, priusquam in Italiam proficisceretur: nam apud scriptores medii ævi, qualis hic noster est, lustrum pro spatio unius anni accipitur, ut quibusdam exemplis ad hanc vocem in auctiore Cangii Glossario demonstratur.

g Scholasticum granum hic pro grano euangelico seu semine doctrinæ euangelicæ ponitur, ut facile ex sensu colligimus.

h Hoc loco biographus verosimiliter alludit ad Germanicam nominis Sebaldiani etymologiam, quam Justus Georgius Schotelius in Opere suo de Lingua Germanica lib. 5 tract. 2 pag. 1083 exponit his verbis: Sebaldus, Sewaldus est relative contrarium Hegbaldo, Hegwaldo; ut Seebaldus, Seewalt, sit ille œconomus, qui foras exportat, seminat, plantat, arat, colit terram, rus, hortos; Hegwaldus, Hegwalt, qui collecta, demensa, decerpta recipiat, domum vehat, condat ac custodiat, quod dicit Sebaldum agricolam, Hegbaldum promum condum. Hinc præterpropter intelligimus, quid scriptor Vitæ hic obscura sua ad nomen S. Sebaldi allusione velit.

i Tempora Gregorii II Pontificis cum regno Pipini & Caroli Magni componi non possunt, ut initio § 3 in Commentario prævio ostendimus.

k Amanuensis noster hic monet, in margine autographi Gemnicensis diversa manu cujusdam antiquarii post nomina Willibaldi & Wunibaldi hæc addi: Qui fuerunt filii regis Angliæ. Ceterum de S. Willibaldo ad diem 7 Julii in Opere nostro egimus, & Acta S. Wunibaldi postmodum illustranda erunt.

l Longobardi sunt populi septemtrionales, qui sedes fixerunt in ampla Italiæ provincia, cui nomensuum indiderunt, & quæ adhuc hodiedum vulgo Lombardia appellatur.

m Hoc loco paraphrasis accipitur pro idiomate, ni fallor; & auctor Vitæ hac voce innuit, S. Sebaldum in domo paterna didicisse idioma Longobardorum, quod tunc forsan ad linguam Italicam deflexerat.

n Vicentia passim nota Italiæ urbs in Longobardia, quæ ab incolis vernacule Vicenza appellatur.

o Mediolanum & Papia, quæ posterior etiam Latine Ticinum vocatur, sunt notissimæ civitates in Longobardia, ita ut ulteriorem de iis notitiam hic suggerere non oporteat. Sic etiam deinceps ad inclytas Germaniæ urbes, puta Ratisbonam & Norimbergam, nihil annotabo.

p Encenium vel excenium sæpius accipitur pro dono sive munere. At hoc loco videtur convivium significare.

q Per improbitatem, id est, importunitatem vel imperantis perseverantiam eo sensu, quo S. Lucas de illo, qui importune media nocte tres panes sibi amico commodari postulat, in Euangelio suo cap. XI ℣ 8 scribit: Si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter IMPROBITATEM tamen ejus surget, & dabit illi, quotquot habet necessarios.

* forte intuens

CAPUT II.
Prædicatio & miracula ejus in Germania, obitus, & locus sepulturæ mirabiliter assignatus.

[Sanctus miro modo venit Ratisbonam,] Relictis itaque Italiæ partibus, in Bavariam peregre proficiscitur, ubi civitas Ratisbonensis obtinet primatum, ad cujus latus ingens fluvius & invadabilis decurrit, ubi tunc instabile elementum obsequiose se obtulit sancto Sebaldo, labilitate ac ferocitate deposita, suo cervicem supposuit imperio: nam cum illa aqua ponte careret, & ad prædictam civitatem venire non posset, aliquo navigio mediante, idcirco forte, quia pauper temporalibus bonis erat, & naulum solvere non habebat; aut ideo, ut suæ doctrinæ illi homines colla jugo subjicerent, quem in stupendo miraculo & humilem viderent; exutus proinde melote a, per quam operiebatur cilicium, quod continue gestabat, posuit super aquam, & stetit super eam; mox ita factum est, ut nulla suo corpori inesse gravitas videretur; sed quasi dote subtilitatis fulcitus, more periti pyratis b feliciter adeptus est portum, & aqua quasi naturæ lapideæ facta, sic gressus solidos, ac iter præbuit se calcanti. Quod videns quidam incola civitatis, ipsum ad suum hospitium conduxit. Sed cum hospitaliter illum tractare vellet, & vas lucidum, in quo potus cernitur, non haberet, a vicino quodam vitrum solenne c excredidit *, quod cum impleto vino porrigeret S. Sebaldo, incaute tenens in terram cecidit, & fractum est. Sed ut luctus verteretur in gaudium, S. Sebaldus particulas legit, atque adeo sic fracta reunivit fragmenta, ut absque læsionis signo vas creditum post usum necessarium restitueret integrum.

[12] Expleto igitur modico tempore, quod in illa civitate devote perfecerat, oppidum Nurnbergense, cui adjacet silva magna, studuit decorare ejus ex præsentia, [ac deinde Norimbergam,] & plebem illam, quæ in beneplacitis tartaricorum spirituum cæcis mentibus perfidiam explebat, ne sic miserabiliter periret, luce veræ fidei manuduxit, & normam militandi summo Regi verbo eis ac facto præscripsit. Nam vitam turbaticam d activam benigne perfecit in oppido; sed vita quieta & contemplativa fungebatur in silva; in qua accidit, quod quidam boves amitteret, eo quod propter pascua eos minaverat, sed cum quærendo huc illuc per totam diem mœsto corde, longis suspiriis & ejulatu magno incessisset, hora crepusculi S. Sebaldum obviam habuit; ab eo accersitus dulciter, dixit: Quære diligentius, & quod perdidisti invenies. Cui villanus e: Statim apprehendet me nox, & cum amiserim lucem, quo ire debeam, ignoro. Sicque fletu modo verba promebat anxietatis. Perstrictus igitur fraterna compassione Sebaldus pro damno villani, se in orationem dedit. Et quam sincere Deo pro eo preces effuderit, penset unusquisque ex opere & ex actu, stupenda rei magnitudine: nam finita oratione, qua interim specificatus f sulcanus g breve tempus æstimavit, annuate h dixit S. Sebaldus: Erige manus conjunctas. Quo facto, digiti manuum sine arsura lucem radiabant fulgidam, ita ut non noctis videretur tenebra, sed ut haberetur lux meridiana. Ad quem S. Sebaldus ait: Deum lauda Salvatorem, & vide cito, quod am sisti in tristitia, reduces in lætitia. Qui impigre ivit, & boves perditos celeriter reduxit inventos.

[13] Cum autem Nurnbergensibus salutaris doctrinæ beneficium impenderet liberaliter, [ubi populum docens,] accidit, ut ex illis quidam pauper mechanicus, machinarumque factor ipsum colligeret hospitio. Hyems autem erat, & charitatis signa non multum lucebant in hospite. Tunc S. Sebaldus dixit hospitæ, ut ligna portaret, & ignem faceret, ut gelidum corpus posset renovare ad ignem. Quæ ob tenacitatem sui mariti ipsam prohibentem, pluries a S. Sebaldo jussa non fecit. Tandem mente tranquilla, impetuosis tamen verbis, dixit: Si ligna afferre non vis vel vales, apporta glaciem de platea. Quæ ut se ab immanitate expurgaret, certe glaciem & stillas portavit oppido: quibus insimul conjunctis, se in orationem dedit S. Sebaldus; qua finita, ex glacie ignis copiosus factus est, ita ut si aridorum lignorum strues fuisset incensa. Ad visionem hujus stupendi negotii, frigidus hospes ad ipsum factus est liberalis.

[14] Sed sequitur miraculum miraculo, ut solerter pensetur, [ac doctrinam suam miraculis confirmans,] quam dira pœna plectatur immisericordia, & quam dulciter remuneretur charitas viscerosa. Nam hospes ad forum cucurrit, & ibi ultro pisces, sub orbatione oculorum anathematizatos emit, qui deprehensus, oculos amisit. Ad quem S. Sebaldus ait: Justum est, ut quælibet culpa suam luat pœnam: nam ligna, unde ignem & lumen habuissem, uxorem tuam ministrare mihi prohibuisti, ideo a lumine corporis jam es seclusus. Sed quoniam ex pietate ad id malum corporis devolutus [es], beneficium accipies curationis; & collectis de terra oculis, [desideratum lumen oculorum redditurus, illos oratione i] quoque præmissa, debitis eorum locis imposuit. Sed supra naturam fecit S. Sebaldus, ut qui de amissione oculorum dolebat, jam de restitutione visus Deum & S. Sebaldum glorificaret. Ad factionem hujus miraculi, tunc omnibus Nurenbergensibus vita & fama S. Sebaldi celebris facta est; quia considerabant, & juste, quod talis, qui per facta opera illuminabat hominem in corpore, per sanctam doctrinam illos illuminaret in mente.

[15] [pie moritur, & mirabiliter sepultus,] In progressu igitur bonorum operum evenit, ut XIV Kalendas Septembris debitum lethale solveret conditionis humanæ, quod & ipse multis devotis hominibus certitudinaliter ante prædixerat, & humi partem, ubi mortuum corpus sepulturæ quietem acciperet, patenti miraculo indicavit. Nam cum horam clausisset extremam, feretrum in curru ab indomitis jumentis, ubi nunc quiescit, deductum. Et cum stimulis multis jumenta impeterentur ad progrediendum ulterius, recalcitrando indicarunt, solum illum esse locum, ubi sarcophagum elegisset inclytum. Sed cum devote ejus celebrarentur exsequiæ, incenso redolente & [candelis k,] accidit casualiter, ut una candelarum non solide posita de basi caderet, quod cernens devota mulier, quæ pœnitentium jam vitam agebat, quia circulum ferreum in lamentum l gestabat ad brachium, cum precibus & humili mente levavit, & firmiter in debito ordine collocavit. Tunc circulus ferreus fractus, de brachio cum strepitu in medium prosiliit. Jam devota mens consideret, quam magnum meritum participet, qui religiose funereis corporibus astat.

[16] [& miraculis clarus honoratur.] Sed accidit, ut supra sanctum extinctum corpus ecclesiuncula ad modum pandochii m fieret, quæ cum fulmine consumpta esset, sanctum corpus ad ecclesiam S. Ægidii Ordinis S. Benedicti ab hominibus delatum est, quousque fabrica alia fieret solennis n. Ubi unus ex hominibus ad caput feretri barbam mortui corporis tetigit, & impudicis verbis, procaci mente, in nefandam blasphemiam prorupit dicens: Inveterate dierum malorum, quamplurimos seduxisti. Mox sanctum corpus, ut ab improperio se immunem ostenderet, manum dexteram levavit, & impetuose percutiens, improperanti unum eruit oculum. Qui statim conscius suæ culpæ, in castigatione multorum dierum & devotarum precum misericordiam consecutus, rehabuit ab ipso oculum excussum. Hac forsitan ex causa corpus illud mortuum in illo noluit habere quietis locum; sed ab angelicis spiritibus in locum suæ sepulturæ, quem elegerat, portatum est. Imo cum pluries reverenter illuc delatum esset, semper statim in suo loco inventum est, ubi tunc basilica solennis inchoata est, & modo honorifice completa, & in ejus honorem dedicata est. Ob quorum miraculorum & fide dignarum personarum audientiam, Cephas o & Monarcha supremus militantis Ecclesiæ ipsum instituit revereri mente devota, & superduliæ p cultum, ut decet Sanctum, præcepit exhiberi. Sicque a Nurnbergensibus, ut patronus colitur, & ab ipsis dies ejus, velut suprema festiva, celebratur.

ANNOTATA.

a Melote est species vestis monachis Ægyptiis & eremitis usitata, de qua consule Cangium in Glossario suo fusius disserentem.

b Quamvis pirata proprie significet prædonem maritimum, tamen ex sensu patet, eam vocem hic pro nauta usurpari .

c Solenne hic pro raro vel pretioso accipi videtur.

d Auctor hoc loco per vitam turbaticam intelligit conversationem, quæ in urbibus & in turba populi habetur.

e Villani dicuntur a villa, eo quod in villis commorentur, qui & rustici a rure, quod excolunt, ut Cangius in Glossario suo explicat.

f Nescio, an adjectivum specificatus hoc loco significet simpliciter supra memoratum vel in specie assignatum rusticum; an vero auctor ea phrasi velit, quod iste rusticus tempore orationis S. Sebaldi fuerit specificatus id est specie immutatus vel in ecstasin raptus eo sensu, quo propheta Daniel cap. 10 ℣ 8 de se ipso scribit: Species mea immutata est in me.

g Etiam ignoro, utrum hic vox sulcanus sit nomen proprium istius rustici, an autem vocetur sulcanus forsan a sulcis in agro ducendis, quemadmodum superius a villa appellatur villanus. Interim ingenue fateor, me in hac & præcedente annotatione tantummodo divinare, & utramque explicationem esse meram conjecturam, cui nihil certitudinis tribui volo.

h Annuate id est affirmanter vel quasi annuens, ut hic etiam ex sensu & mera conjectura suspicor.

i Amanuensis in margine monet, hic in exemplari Gemnicensi occurrere lacunam, quam exconjectura implevi istis verbis, quæ uncis inclusa sunt.

k Hic in apographo nostro ponitur vox corrupta duplers, quæ nihil significat, in cujus locum substitui vocem candelis, eamque uncis inclusi.

l Mulier illa circulum ferreum in lamentum, id est in signum pœnitentiæ vel doloris de suis peccatis gestabat.

m Pandochium apud Græcos πανδοχεῖον, proprie significat publicum hospitium, ad quod unusquisque libere divertit, ut in Hierolexico Macri explicatur. Hic metaphorice videtur accipi pro publico sacello, ad quod multi ex Catholicis concurrebant.

n In Commentario prævio ex illa Actorum narratione eruimus, S. Sebaldum Ordini Benedictino non fuisse adscriptum.

o Pontifex Romanus ab auctore vocatur Cephas, quia est successor S. Petri, qui ab ipso Christo Cephas, seu petra Ecclesiæ, appellatus est.

p Biographus hanc vocem ex præpositione Latina & substantivo Græco perperam composuit, cum cultus ille etiam apud Latinos integro nomine Græco hyperdulia passim vocari consueverit. Præterea ille scriptor utens voce superduliæ, non satis accurate distinguit inter venerationem, quam Catholici Deiparæ & Sanctis exhibent: nam cultu latriæ Deum, hyperduliæ beatissimam Virginem, & duliæ Sanctos venerantur. Hic autem postremus cultus tantum S. Sebaldo convenit.

* Id est mutuavit.

CAPUT III.
Miracula, quæ post obitum ipsius contigerunt.

[Cum S. Sebaldus jam mortuus blasphemiam mulieris,] Sed modernis temporibus factum est, quod quædam advena mulier in die solennitatis suæ, fuso & gargillo a intenderet. Tunc a suis œconomis prohibita est: quæ garrulose excusando se, incusavit Sanctum dicens: Ad quinque milliaria nescitur, quis sit sanctus Sebaldus; unde laborem inchoatum perficiam. Ipsa enim a tanto spatio accola fuerat. Tunc Deus manu justitiæ sanctitatem S. Sebaldi in ea ostendit: nam eadem hora factum est, ut etiam non parvo dolore visum amitteret. Sicque fecit Deus, ut quæ ad honorem S. Sebaldi spiritualiter gaudere debuerat, de mechanico opere corporaliter tristaretur in ejus die. Quæ monita [est], ut ejus festum deinceps solenni voto præmisso studeret venerari cum offertorio singulari; & tunc S. Sebaldus suam clementiam ostenderet, ita quod incredula cœca, fieret videns fidelis. Quod & factum est: nam pœnitentia salutari purgata, & voto amoris facto, ad intercessionem S. Sebaldi visum amissum lucidius accepit.

[18] [& avaritiam cujusdam viri puniverit,] Sed simplici animo famulemur: sicut [enim] duplex cor & malum machinans, cum viator esset, semper redarguit, ita jam comprehensor existens prodit: nam quædam rustica forte ex voto, saltem ex devotione, pro offertorio in honorem S. Sebaldi caseum unum notabilis quantitatis studuit impendere. Sed infirmitate præpedita cum in persona propria honestum desiderium non posset perficere, maluit hoc in persona aliena. Nam cuidam rustico suo vicino caseum suum dedit, ut ad sepulchrum S. Sebaldi pro ea offerret: qui, accepto caseo, cupido amore quantitatem ejus considerans, illius loco malo cambio b substituit minorem & alteratum. Itaque rusticus Nurenbergam perrexit, & obliquum offertorium probæ mulieris vicinæ suæ supra tumbam S. Sebaldi obtulit, etiam more distorto. Tunc statim mentita est iniquitas sibi; quia caseus ille adhuc cernentibus, versus est in lapidem. Sicque duplicitas cordis in homine patefacta [est] a S. Sebaldo ex casei in lapidem mutatione.

[19] [pios peregrinos] Sed devotis precibus gementium, & in tribulatione positorum, benigne accommodat aurem, & opem ferre præsto est indigenti constanter. Nam non longo tempore accidit, quod peregrini, qui Romam peregre proficiscebantur, in Nurenbergam venirent; qui, auditis vita & fama, & quomodo stupendis miraculis coruscaret, mutuo consensu & deliberato animo S. Sebaldo promiserunt, ut si ipsorum bonus conductor & in itinere pius protector esset, in reversione eorum ad unam diëtam c nudis pedibus ad ipsum redire vellent. Sicque recesserunt de Nurenberga. Qui nihil incommodi in itinere passi sunt, nisi quod prope Romam invaserunt eos latrones, bona eorum cupientes ab ipsis aufferre. Ubi tunc S. Sebaldum peregrini invocare cœperunt, & viriliter resistendo cum baculis peregrinalibus, latronibus prævaluerunt, sicque latrones vinctos cum ipsis coëgerunt ire, donec ad cum locum [perducti essent], ubi ulterius secum Romam venerunt.

[20] [bis e manibus latronum eripuerit,] Boni Peregrini alacriter revertuntur & prospere usque ad hunc locum, ubi ipsorum votum debebant perficere; quod cum inchoassent devote, & ad unam parvam silvam venissent nudis pedibus, duo raptores equestres, unus cum balista d, alter cum gladio bicipiti eos invaserunt. Qui priori modo se defendentes & raptoribus ita infesti extiterunt, ut & uni balista caderet, & alteri de manu gladius bis acutus. Quibus de terra levatis, pro offertorio ad S. Sebaldum portaverunt, & rerum ordinem plebano, qui & eos invitaverat, præsentibus pluribus fide dignis personis narraverunt; sicque sanctum Sebaldum venerantes, redierunt ad propria.

[21] [periclitantibus in mari succurrerit,] Non solum autem in terrenis periculis positi ejus senserunt auxilium; verum etiam in aquis naufragium patientes: nam accidit, ut quidam peregrinus sancto Sebaldo devotus ultramarinas partes peteret, & classem ascenderet in æquore magno. Et cum jam maximam maris partem prospero cursu transierat, subito densis surgentibus ubique ventis, horrida tempestas cælum commovit & undas. Fatigatis igitur proretis e ultra reverti cupientibus, fracta arbore, velo lacerato, funibus ruptis, spes salutis amittitur. Nihil enim nisi submersionis indicium miserabiliter expectabatur. In tanto periculo peregrinus devotus, quoad potuit, cum nimia anxietate sanctum Sebaldum invocavit, & ut ceteri ejus implorarent auxilium, hortabatur instanter; qui cum omnes se sancto Sebaldo committerent, postulando auxilium, spondendo singulis annis singularem sibi exhiberi reverentiam, statim S. Sebaldus in forma peregrini eis apparuit, & suo baculo hinc inde ventum percussit, sicque tranquillum factum est mare, & continuo disparuit. Mox & peregrinus reversus est ad partes [suas, & f] quibus potuit, quid in mari egerat S. Sebaldus, enarravit.

[22] Excitatur animus, & tanto avidius ad ipsum recursum habemus, [famulum periculo mortis,] pro quanto nos minus ab eo repulsam pati cognoscimus. Nam ex gestis de præterito, spe armamur de futuro. Sic namque factum est, quod quidam adultus famulus pelliciarum artifex pelles consueret, & acum ore teneret. Cum supra genu pelles volveret, ut in labore ulterius procederet, fortuito evenit, ut mersa est attractiva virtute acus in gutture, & glutiendi horridam minabatur mortem. Cui statim consultum est, ut ad tumbam S. Sebaldi curreret, & ibi auxilium devote postularet; qui consulte bene adhæsit consilio & cito festinavit ad sepulchrum S. Sebaldi, ibique prostratus, devote, quamvis cum magno dolore lacrymas ac preces ad S. Sebaldum misit, ut a dolore & imminente morte eum dignaretur eripere, spondens sibi omni anno obsequium singulare. Finita oratione, mox ut domum rediit, fortiter vomendo ferrum extra guttur venit, & statim salvatus est. Qui non ingratus ad S. Sebaldum rediit, & quod prius facere voluerat, firmius tenere publice promisit. Hujus rei testes & multi existunt etiam viventes g cum eo, qui curam recepit a sancto Sebaldo.

[23] Sed in deificis beneficiis nullus secernitur hominum sexus. [& virginem diuturna paralysi liberaverit,] Idcirco sicut apud virilem sexum a periculis liberandum S. Sebaldus liberalem ostendit potentiam, ita & in sexu muliebri mirifica virtute claruit sanandi: nam quædam virgo in hospitali sex annos paralytica consumpsit; cui inspiravit Deus, auditis tum generosis miraculis S. Sebaldi, ut ejus sepulchrum personaliter visitaret. Sed cum in potestate membra gradiendi non haberet, de grabato paralytica auxilio sanorum hominum posita, humiliter reptabat in terra, donec ad locum sancti corporis pervenit: ubi tunc fusis lacrymis precibusque devotis, largam obtinuit sanitatem. Quæ post gratiarum actionem surgens, Deum & S. Sebaldum omni populo glorificabat, pandens, quod in ea acciderat, ex quo prius paralytica extiterat.

[24] Sed virtuosi ad plenum parum putant liberalitatem, nisi transeat in magnificentiam. [matronæ cujusdam nepotem morti proximum] Ideo & hoc factum est: quia quædam honesta matrona, cum unicum dilectum nepotem haberet orphanum ægrotantem, sicque infirmitate laborantem, ut aut * vivus, aut * mortuus [esset,] non cognosceretur; quæ cum sancto Sebaldo longis temporibus devote servivisset, pro nepote suo ejus imploravit auxilium, spondens tantam quantitatem ceræ in pondere ad ejus sepulchrum una cum nepote offerre. Sed devota & honesta petitio ab ipso non patitur repulsam. Idcirco devotas preces cum voto bonæ matronæ exaudivit, & subito ejus nepotem in firma sanitate stabilivit. Quæ votum S. Sebaldo persolvit, & pro quo factum fuit, cunctis indicavit.

[25] [& alterius filiam paralyticam sanaverit,] Ad audientiam hujus miraculi alia etiam matrona dilectam filiam habuit infirmam, quæ jam paralytica fieri incepit. Hæc etiam in orationem se dedit pro filia sua, & sancti Sebaldi devote cum rivulo lachrymarum imploravit auxilium, singulare sibi promittens offerre donum. Quam benigne exaudivit sanctus Sebaldus, & mox filiam ejus ab infirmitate curavit, quæ subito votum persolvit, & alta voce præsens factum publicavit.

EPILOGUS.

[biographus omnes ad venerationem hujus Sancti hortatur.] Ubi igitur nunc torpescit viator pondere peccatorum prægravatus? Cur non, a sarcina exonerari [cupiens,] S. Sebaldi implorat auxilium? Nam si cæcus es, cur non a S. Sebaldo petis illuminari? Si frigidus, cur non foveri? Si aridus, cur non rigari? Si infirmus, cur non sanari? Si reus, cur non tueri? Si insons, cur non salvari a S. Sebaldo cupis? Normam vivendi tibi præscripsit in vita, quam si imitari non vales, scito, quod cupienti præsto est porrigere manum adjutricem; cujus si contempseris auxilium, aut vaga mente leve verbum de ipso lingua protuleris, procul dubio flagellum senties ultionis: nam sic factum est. Cum aliqui devoti homines de vita & miraculis S. Sebaldi in longum texissent sermonem, quidam sacerdos subsannando subrisit; qui magna infirmitate percussus fuit, & tamdiu pondus infirmitatis sustinuit, donec gravitatem delicti sui cognovit, & a sancto Sebaldo veniam promeruit. Idcirco singulari præconio & speciali devotione ipsum venerare, & tunc in tuis agendis semper finem senties gloriosum. Veneramur igitur te, sancte Patrone, & supini mente precamur, ut rorem cælestis gratiæ nobis impetrare digneris, ut mundis mentibus in hoc seculo Deo gratam degamus vitam, & ut post hoc exilium ante Dei & Virginis Filium stemus sine rubore, atque ad vitam beatam tecum intremus cum gloria & honore; quod nobis præstare dignetur Sanctus Sanctorum; cui laus sit & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Arbitror, pro gargillo, ut in apographo nostro exprimitur, scribendum esse girgillo: nam istud nentium instrumentum in Lexico Etymologico apud Martinium ex veteri Dictionario sic describitur: Girgillus dicitur instrumentum feminarum, quod alio nomine dicitur VOLUTORIUM; & dicitur a GYRUS, quod vertendo in gyrum inde fila devolvantur: filum enim de colo ducitur in fusum, a fuso in alabrum vel traductorium, ab alabro in girgillum vel devolutorium, a girgillo in glomicellum, a glomicello in pannum, a panno in telam. Etiam auctior Glossarii Cangiani editio ad vocem girgillus consuli potest.

b Cambium est permutatio ab Italica voce cambio, ut passim notum est.

c Dieta præter alia significat iter, quod uno die conficitur, quæ significatio hic ex sensu satis colligitur.

d Balista est machina bellica, qua saxa vel sagittæ emittuntur, ut Cangius in recuso suo Glossario fusius exponit.

e Proreta apud Plautum est is, qui in prora navim regit. Videtur ea vox hic generatim pro nautis accipi.

f Iterum amanuensis in margine monet, hoc loco aliquid deesse. Quapropter hic sensum supplevimus duabus vocibus, quæ indicant, istum peregrinum ad patriam suam rediisse.

g Hæc & similia miracula testimonio multorum tunc adhuc viventium satis confirmantur; sed utinam biographus vel uno verbo indicasset tempus, quo miracula hujusmodi contigerunt!

* Id est an

DE S. LUDOVICO EP. TOLOSANO, ORDINIS FRATRUM MINORUM,
BRINCOLÆ IN PROVINCIA GALLIÆ,

Anno MCCXCVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ludovicus ep. Tolosanus ex Ordine FF. Minorum, Brincolæ in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 5054

AUCTORE J. P.

§ I. Regium Sancti genus; fratres ac sorores; primogenitura; nomen; tempus ac locus natalis, captivitas in Hispania.

Vita S. Ludovici nostri ab Anonymo conscripta, & a Fratre Henrico Sedulio edita, [Regia Sancti stirps ex parte patris;] regium ipsius genus paucis admodum hisce verbis perstringit cap. 1: Ludovicus patre Carolo II, rege Siciliæ, e Francorum regali stemmate; matre Maria, Hungariæ regis filia, natus est. Guilielmus Catellus in Monumentis historiæ Occitaniæ lib. 5 a pag. 910 hoc argumentum & repetit altius & fusius deducit, hæc scribens, quæ ex Gallico sic sonant: S. Ludovicus episcopus Tolosanus fuit oriundus stirpe regia cum ex parte patris, tum matris: nam Ludovicus VIII Galliarum rex plurimam e Blanca conjuge sua, Alfonsi Castellæ regis filia, prolem habuit, quam inter exstitit S. Ludovicus, & Carolus Comes Andegavensis, & causa uxoris Comes Provinciæ, ac deinde Siciliæ nec non Neapolis rex: qui Carolus uxorem duxit Beatricem Comitissam Provinciæ, peperitque ei filium nomine Carolum, in principio nuncupatum principem Salernitanum, qui patri suo successit in regno Siciliæ, aliaque dominia ejus. Carolus ille, hujus nominis secundus Siciliæ rex & Comes Provinciæ, conjugem habuit Mariam, regis Hungariæ filiam, quæ in patris sui regno successit.

[2] Hoc conjugium Caroli II regis Siciliæ ac Mariæ Hungariæ adeo bene fortunavit Deus, [fratres ac sorores;] ut ex eodem nati fuerint liberi quatuordecim; masculi novem, ac filiæ quinque. Primus e liberis ejus fuit Carolus Martellus, princeps Salernitanus, qui, superstite patre suo ac matre, rex Hungariæ coronatus fuit. Secundus exstitit S. Ludovicus Massiliensis, episcopus noster Tolosanus. Tertius Robertus Siciliæ rex *. Quartus, Philippus princeps Tarentinus. Quintus, Raimundus Berengarius; sextus, Joannes; septimus, Tristandus *; octavus, Joannes dux Moreæ, qui postmodum dictus est dux Dyrrachinus; nonus, Petrus comes Gravinæ nominati fuere. Primogenita e filiabus dicta est Clementia (immo Margarita secundum Sammarthanos, quos citabo in Annotatis ad cap. 1 Vitæ Sancti lit. a) quæ Carolo Valesiensi nupsit; secunda Blanca, quæ Jacobo Aragoniæ regi uxor obtigit; tertia Eleonora, Frederici Siciliæ regis conjux; quarta Maria, conjux regis Majoricæ; quinta Beatrix, quæ primis nuptiis marchioni Ferrariensi; secundis autem Bertrando comiti de Montestayoux * (ut vocat) juncta est; prout observavit Antonius Lasale, quem laudatus Catellus citat; & ita pergit: Ex hac deductione discimus, quomodo S. Ludovicus episcopus noster fuerit filius regis Siciliæ; quodque S. Ludovicus Galliæ rex exstiterit propatruus ipsius, aliunde conjuncti affinitate cum summis reipublicæ Christianæ regibus. Consuli etiam potest Sedulius mox citandus pag. 98.

[3] [Materno etiam regio genere ortus Sanctus,] Stirpis maternæ S. Ludovici nostri seriem contexit Sedulius, supra nominatus, in Commentario ad Vitam ejusdem Sancti a se editam pag. 99 & sequente, ubi hæc scribit: Hic mihi face opus est in propemodum inextricabilibus tenebris, quas offundunt (a me tamen non nominandi) qui S. Ludovici episcopi seriem materni generis explicare sunt conati: quam ego secutus P. Æmilium, & Antonium Bonfinium, hac de re ex professo scribentes, in hunc modum recenseo: Andreas II Ungariæ rex (inquit Æmil. in Philippo IV) ex uxore Gertrude Sueva genuit Belam, Colomanum, Andream, & quasdam præterea filias, in quibus divam Elizabetham &c. Cum Andreas excessisset humanis (auctore Bonfinio Rer. Ungar. Dec. II lib. VIII) Bela filius natu major ab Ungaris omnibus rex consalutatur. Extincto Bela, Stephanus ejus filius hæreditario jure regnum accepit. Stephano V Belæ IV filio (idem lib. IX) Maria gnata fuit, aviæ sortita nomen, quæ imperatoris Græcorum quondam filia fuerat. Hanc pater Stephanus Carolo Claudo, Caroli filio, qui auctoritate beneficentiaque Senatus Apostolici Siciliæ regnum sibi vendicaverat, legitimo vinculo conjugavit. Huic ex uxore Maria, regis Ungariæ filia, filii quatuordecim fuere, mares novem, feminæ vero quinque; de quibus paullo ante e Catello agebam, variis lectionibus, quas notavi ibidem ad marginem, e textu, qui hic datur, desumptis.

[4] [qui non fuit primogenitus.] Et nonnullis interjectis, ita pergit Sedulius: Posui fere eadem verba, licet non eisdem locis, A. Bonfinii. Primum, ut intelligas, quoto consanguinitatis gradu S. Ludovicus episcopus attigerit S. Elizabetham: cum illa fuerit matri S. Ludovici Mariæ proamita. Deinde, ut videas S. Ludovicum non fuisse primogenitum patri, sed Carolum Martellum natu majorem. Errant igitur quot Ludovicum primogenitum scribunt, ut liber Conformitatum (Bartholomæi Pisani) fructu 8, atque illum secutus Robertus a Licio serm. de S. Ludovico, qui est 40; Pelbertus a Themeswair serm. de S. Ludovico; Petrus Rodolphius lib. 1 Histor. Seraphicæ religion.; Vinea S. Francisci Teutonum lingua conscripta. Item Hieronymus Platus lib. 2 de Bono status religiosi cap. 26 &c. Robertus pro se bullam canonizationis adducit, quæ tamen nusquam S. Ludovicum appellat primogenitum; sed dicit eum “jure primogenituræ renunciasse & regno, quod (historia, sicut interserit sedulius, narrante) sibi hæreditaria successione debebatur”. Debebatur illi regnum, non quia primogenitus; sed quia primogenitus ejus frater Carolus Martellus abierat e vivis: cui ille legibus & jure succedere posset, cum secundogenitus esset.

[5] Non abs re fuerit, nonnulla hisce annectere de Sancti nomine & cognomine. [Nomen ejus & cognomen.] Et de nomine quidem hæc memorat Lucas Waddingus in Annalibus Minorum tomo 2 ad annum Christi 1275 num. 4: Inditum ei Ludovici nomen in baptismate, intuitu sanctitatis beati Ludovici regis Gallorum, ut referret mores, cujus nomen exprimeret, præeunte biographo Anonymo cap. 1. Est, qui dicit S. Ludovicum Galliæ regem nostri Sancti synonymi fuisse patrinum; ut videsis inferius § 15. At quid de cognomine? Apud Catellum, sicut modo vidimus, vocatur Massiliensis: adde Sammarthanos tomo 1 Galliæ Christianæ in episcopis Tolosanis pag. 689, qui cognomento de Marseille eum nuncupant. Neotericus biographus Gallus affirmat in Vita Sancti, quam edidit ad diem XIX Augusti, eum a pluribus vocatum esse S. Ludovicum Massiliensem potius quam Tolosanum, quando voluerunt ipsum distinguere a sancto Rege synonymo; eaque de causa id factum ait, quia corpus ejus ad Minoritas Massilienses delatum fuit, ubi sepeliri voluit. Sed cognomentum illud non est extendendum eo usque, ut natales sancti Episcopi attribuantur Massiliensibus, prout jam dicemus.

[6] Petrus Rodulphius Tossinianensis in Historia Seraphicæ Religionis lib. 1 fol. 120 verso, [Non Nuceriæ,] Ortus est, inquit, B. Ludovicus (ut ferunt) in castro Nuceriæ Paganorum, ubi sacellum erectum in honorem ejus. Waddingus proxime citatus magis affirmate Sancti patriam determinat, dicens: Nuceriæ Sarracenorum nascitur hoc anno (1275) vel superiori, mense Februario S. Ludovicus. Idem auctor tomo 4 ad annum Christi 1400 num. 37 hæc scribit: In custodia Massiliensi cœnobium oppidi Brincolæ, in quo Pisanus perperam ait S Ludovicum natum, & donatum *: verius secundum, quam primum: alibi enim diximus ortum in regno Neapolitano. Judicio itaque Waddingi, quod tamen alibi ab ipso videre me probatum non memini, consequens est, ut hallucinatus sit Saussayus, quando in suo Martyrologio Gallicano ad diem XIX Augusti de sancto nostro Præsule sic loquitur: Pari loco & die quo natus Brignolæ &c. Adde Catellum, quem antea designabam, pag. 912 ubi dicit, Sanctum in loco isto natum fuisse.

[7] Judicio, inquam, Waddingi; quod quia longe probabilius falsi convincitur, [sed Brincolæ in Provincia natus est.] falsa etiam sint oportet consectaria proxime ex eodem deducta. Nam apud Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum tomo 4 in Joanne Papa XXII num. 14 recte ostenditur, S. Ludovicum in provincia Provinciæ, non vero in regno Neapolitano, ut volunt aliqui, inter quos Waddingus anno MCCLXXV, num. 4, natum esse, quod diserte asserit Franciscus de Mayronis, Ordinis Minorum, dictus doctor illuminatus, tempore Joannis XXII vivens, in sermone, quem habuit de hoc Sancto, qui anno MCDXCIII impressus est Venetiis cum aliis pluribus de Sanctis, ejusdem Mayronis; in quo loquens de privilegiis nativitatis ejus, ait: “Quartum fuit de loco nativitatis in terra, quam Dominus sanctificavit præ cæteris mundi locis illis Sanctis, qui viderunt faciem Christi corporalibus oculis. In regione siquidem suæ nativitatis inveniuntur septem, de quibus fit mentio in sacra Scriptura, vidisse Christum, scilicet Lazarus cum duabus sororibus: & duæ sorores Matris Domini: & Theophilus (legendum Maximinus) & cæcus natus”. Quos omnes in Provinciam advenisse, ibique mortuos fuisse, jam erat traditio ineunte seculo octavo .. Quod attinet ad locum ejus nativitatis in Provincia, non potest alius assignari, quam Brincolæ: cum enim in confesso sit apud omnes, eum obiisse die XIX Augusti anno MCCXCVII Brincolæ, ubi eodem die condidit testamentum, quod editum est ab Antonio Pagio in calce sermonum S. Antonii Paduani, & ex eodem Francisci Mayronii sermone habeamus, eum natum in eadem domo, in qua defunctus est, manifeste sequitur, eum natum Brincolæ. “Sexta contemplatio (inquit paulo post Mayronius) est quantum ad statum suæ consummationis, quia in eodem loco penitus, & quantum ad domum, ubi fuit natus, ibi fuit defunctus ad modum circuli, qui terminatur ubi incipit”. Certa itaque est Brincolensium traditio, scilicet S. Ludovicum Brincolæ & natum & mortuum; non vero Nuceriæ in Italia editum. Quod autem de anno ejus natali asserebat modo Pagius, in confesso esse apud omnes, eum obiisse anno MCCXCVII, verum non est: nam Waddingus totus est pro anno proxime sequente; alii alium signant, sicut planum fiet infra § 5 a num. 49.

[8] [Elucidantur ea,] Quæ narrat biographus Anonymus cap. 1 de puræ vitæ S. Episcopi nostri a tenera ætate primordiis, commentario non indigent; quamobrem, misso illuc lectore, ad ejusdem captivitatem progredior. Annis igitur puerilibus, exemplo sancti patriarchæ Jacob, domi simpliciter actis; dispositione Dei flagellantis omnem filium, quem recipit, cum attigisset annum ætatis quartum decimum, missus est in Cathaloniam pro liberando patre, filius Ludovicus obses, cum duobus germanis fratribus: ubi toto septennio constantiam ejus tum ipsa captivitas, tum adhibiti custodes mirum in modum exercuerunt, plures ut confirmaret piis exemplis, & salutaribus monitis ad patientiæ virtutem animaret, inquit Vita cap. 1 num. 3. Locum ego hunc, quo magis reddatur perspicuus, sequentibus elucidationibus exponendum censeo. Henricus Sedulius in Commentario ad caput 1 Vitæ Anonymi, de causa hujus captivitatis observat ista ex Paulo Æmilio, quem citat in S. Ludovico IX, nec non in Philippo III, Galliarum regibus: Carolo II, ait, pater fuit Carolus I S. Ludovici IX Galliarum regis frater .. Postmodum a Clemente IV Pont. Max. contra Manfredum, Frederici II imperatoris ex concubina matre filium, Siciliæ regni usurpatorem, Siciliæ rex creatus.

[9] [quæ spectant] Romam siquidem evocatus “ipse uxorque in æde Lateranensi (auctore Æmilio) a purpurato legato, jussu Pontificis, reges Siciliæ, Hierosolymorumque designantur”. Quamobrem Carolus hic dictus est primus Siciliæ rex: cujus filius regni hæres, & patri successor, Carolus II pater fuit S. Ludovici, de quo nunc agitur, episcopi Tolosani. Hujus avus Carolus I occupatum non sine sanguine Siciliæ regnum, anno salutis nostræ MCCLXXXI tota Sicilia cæsis omnibus Francis, perdidit in Vesperis Siculis, Petro Tarraconensi rege Siciliam invadente; quod illi Constantia, filia Manfredi uxor esset, cujus jure regnum petebat. Carolus I dum bellum reparat, filius ejus Carolus II capitur ab Hispanis, & captivus in Hispaniam abductus est. Cum (teste Æmilio) ejus “pater ætate gravi, laboribus, luctu, tædio adversarum rerum sic quoque non cedere, non succumbere animo statuens; sed experiendum agendumque ratus, dum Calabrorum, Apulorum, Lucanorum, Picentinorum, Brutiorum urbes, ad confirmandos animos circumit, morbo correptus decessit: rex indole animi summus vir; sed peccato suorum (ut auctores tradunt) miser; maximis victoriis perdiu clarus; sed senior vim fortunæ malis expertus”.

[10] Carolus ejus filius dum in custodia haberetur Barcinone, [ad captivitatem S. Ludovici] transactum est, ut illi, ad componenda regni negotia dimisso, filii obsides substituerentur: quorum unus fuit hic S. Ludovicus episcopus Tolosanus .. Hæc ex Paulo Æmilio, libro Conformitatum, aliisque diligenter collecta, plusculis verbis adscribenda fuerunt ad historiæ lucem. Hæc Sedulius de causa captivitatis Sancti nostri: qui dein in suis Commentariis ad hæc, quæ supra ex eodem allegabam, filius Ludovicus obses cum duobus fratribus, de numero obsidum sic disserit ex Paulo Æmilio in Philippo IV, Blondo apud Æneam Silvium, Platina in Nicolao IV PP., ad marginem ab eo designatis. Carolum II patrem Ludovici in bello captum ab Hispanis, dictum est ad initium capitis præcedentis: sed dimissum paulo post ad componenda regni negotia certis conditionibus, atque filiis datis obsidibus, & (quod P. Æmil. narrat) “quadraginta præterea e provincia Phocensi (sive Narbonensi; nunc ditionem illam Provinciam vocant, uti observarat Sedulius ad caput 1) nobilibus viris”. Dein sic notat Sedulius ad cap. 2:

[11] S. Ludovicum datum obsidem omnes scribunt: in numero tamen obsidum plerique variant. [spectant.] Æmilius duos tantum obsides scribit, Robertum et Ludovicum. Blondi Epitome “Carolum Primogenitum, cui postea Martello regi Hungariæ fuit cognomentum, & Loysium”. Similiter Platina. At vero noster auctor, S. Ludovico familiaris, Ludovicum obsidem pro patre datum testatur, cum duobus germanis fratribus. Quod ipsum attestatur Joannes PP. XXII in bulla canonizationis § 3, historiæ vitæ S. Ludovici a nobis addita. Primus obses S. Ludovicus; alter Robertus frater ejus, cujus mentio fit initio cap. 4 Vitæ S. Ludovici. Tertius Raymundus, cujus meminit sub finem capitis 5. Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 77 de solo Ludovico meminit obside, dicens: Pro illustri domino Carolo patre suo in Catalonia obses fuit. In Libro Conformitatum ponitur S. Ludovicus cum duobus fratribus. Numerus iste confirmatur apud Waddingum ad annum 1288, cui res gesta ab eo innectitur, & hoc modo ibidem exponitur num. 26: At vero tres fuisse, rejecta opinantium varietate, probat Surita exactissimus scriptor; & certe de Carolo Martello dando pactum ait; non tamen hunc, sed Raymundum Berengarium quartogenitum postea in potestatem Aragonii venisse; Ludovicum vero & Robertum pro patre liberando traditos a principio. Adisis Suritæ Annales Aragoniæ tomo 1, lib. 4, cap. 104. Quibus autem conditionibus res illæ transactæ fuerint, pluribus ibidem exponit dictus Annalium conditor; ubi tamen non reperio plures nominari liberos Caroli, quam filios septem & quinque filias, contra quam superius aliunde præmissum fuit. Vide nostra Annotata ad caput 1 Vitæ litt. a.

[Annotata]

* al. dux Calabriæ

* al. Christianus

* f. Montescayoux al. Montescagioso

* l. denatum

§ II. Captivitas virtutibus illustrata; liberatio; prima tonsura clericalis, & minores Ordines singulari cum privilegio obtenta; Sancti confessarius.

[Sanctus in captivitate indefessum exercuit] Anonymus Vitæ auctor apud Sedulium egregias Sancti virtutes commemorat, quas longo juxta ac permolesto suæ captivitatis tempore exercuit, durissimum videlicet illud exsilii jugum cum suavi Domini jugo ac levi onere gnaviter placideque conjungens, nec non heroico animo utrumque portans ab adolescentia sua. Quamquam vero in Vita ejus sat multis tractatur de hoc argumento, aliquamdiu tamen lectorem hic detinebo, & nonnulla dabo ad rerum ibidem narratarum complementum. Ut autem de loco captivitatis nihil dicam, qui fuit Barcino urbs in Catalonia, & ibidem arx Surana * (Vide apud nos Vitam capp. 1, 2 & 3) indefesso ipsius precandi studio, de quo Vita cap. 1, possunt adjungi ista ex Bartholomæi Pisani libro Conformitatum antea citato: Sanctæ orationis studium hic Sanctus nondum factus F. Minor specialiter habuit in amicum. Nam ut de hoc attestabatur rex Robertus, & ejus frater, ac domicelli sui nobilissimi, qui in sua jacebant camera, cum esset parvulus & tenellus, omni tempore postquam servitores sui recesserant, surgebat de lecto, & in oratione & lacrymis usque ad mediam noctem persistebat, & a Fratribus, qui eum in confessione audiebant, fuit multotiens reprehensus de hoc propter ejus delicationem.

[13] [orandi studium, ac de dæmone triumphat.] Unde in illis diebus cum semel ad orationem surrexisset, & staret usque ad mediam noctem pervigil in oratione, essetque lumen ardens in camera, sicut mos est nobilium; & dominus rex Robertus, & frater ejus dominus Raimundus in lecto ejus essent, cum omnes simul dormirent, & actualiter vigilarent; viderunt S. Ludovicum ad orationem surrexisse. Cumque inspicerent, conspexerunt unum gattum * nigerrimum & magnum, sicut esset unus canis, saltantem super eum, & præliantem cum eo: quem ipse sacer juvenis Ludovicus signo crucis facto a se abigebat: & cum pluribus vicibus sic super eum saltasset; exclamaverunt pueri, scilicet Robertus & frater; statim disparuit gattus ille. Quod advertens S. Ludovicus, ab oratione surgens venit ad eos, & juramento eos astrinxit, ut, quamdiu viveret, nulli, quod viderant, reserarent. His confirmantur & illustrantur ea, quæ narrantur ab Anonymo Seduliano num. 10. Factus autem (Liceat mihi & illud hisce annectere ex Pisano loco citato) Frater Minor, dormientibus sociis surgens ad orationem, devote orabat, & interdum in terra cubitabat.

[14] Verum præclara supersunt alia referenda, quæ adeo juvenis & heros quasi veteranus jam tum, [Inter præstita pauperibus ac leprosis ministeria,] reliquit virtutum exempla tempore captivitatis suæ. Anonymus a Sedulio vulgatus apud nos cap. 3 commemorat submissum S. Ludovici erga pauperes ministerium, leprosum osculo ipsius dignatum, ejusque merita miraculis a Deo comprobata: quo pertinent maxime Pisani dicta his verbis: Hic Sanctus tam ex gratia quam dono naturæ hoc habebat præcipuum, ut ad pauperes & specialiter leprosos manus suas libenter extenderet, & ipsos personaliter visitaret. Barchinonæ dum esset obses, nec ipse adhuc erat 18 annorum, visitabat leprosos, suis manibus eburneis & pulcherrimis, quibus omnes alios excedebat, eorum lavabat membra, tangebat ulcera, educebat saniem, & in oscula devotissime proruebat: & hoc specialiter in hebdomada sancta, & singulariter in Domini cœna faciebat. Nam, ut testis fuit rex Robertus, & alii, qui præsentes fuerunt; cum semel in cœna Domini vocari fecisset omnes leprosos de civitate Barchinonæ ad suum hospitium, ut eorum pedes lavaret, & cibaria ministraret, memor Domini, cujus aspectus apparuit leprosus, percussus & humiliatus illis diebus:

[15] Cumque omnes leprosi convenissent ad ejus hospitium, [videtur de Christo vel angelo optime meritus fuisse.] affuit unus statura permaximus, & in illa infirmitate horribilissimus, ita quod dominus rex Robertus, & dominus Raimundus, ejus frater, hoc videntes summe timuerunt; ad quem accedens vir Dei Ludovicus, hunc diligentius lavit, & devotius quam alios, ac studiosius sibi servivit in mensa, necessaria ministrando. Sed cum in crastino in die Parasceues in memoriam passionis Christi, qui apparuit leprosus in cruce, præfatum leprosum in suo habere voluisset hospitio, in tota civitate non est inventus, diligentissime requisitus. Et cum fuissent cæteri leprosi interrogati, responderunt, quod numquam aliquis talis affuit inter eos, nec umquam illum viderunt. Unde pie credendum est, ipsum fuisse Dominum Jesum Christum, vel ejus angelum, qui in specie leprosi horribilissimi se voluit exhibere beato Viro, ut ejus humilitatem probaret ac virtutem.

[16] Divina providentia diuturnum illud custodiæ exsilium convertit non solum in omnigenarum virtutum scholam Adolescenti piissimo; [Tempore ejusdem captivitatis] verum etiam in raræ eruditionis ac scientiarum variarum gymnasium. Nam consuetudine cum probatissimis viris, quorum instructus consilio se suaque dirigebat, ibidem contracta, ut videre est in Anonymi Seduliani Vita cap. 2; de ipsius eruditione hæc ibidem exstant: Docuit itaque illum Deus, scientiarum dominus, bonitatem & disciplinam & scientiam, brevi spatio temporis. Nam illo dumtaxat septennio suæ captivitatis, quo perpetua consuetudine Fratrum Minorum utebatur, qui illum in disciplinam acceperant, tantos fecit progressus nedum in literis humanioribus, verum etiam sacris, ut in corona etiam doctissimorum virorum prudenter respondere posset (uti ipse vidi Barcinone) & argute disputare. Nec hoc solum, verum etiam, tamquam Vir apostolicus, ad omnes paratus conciones promptusque, Clero & populo concionabatur magna gratia & fructu &c.

[17] Bartholomæum Pisanum audiamus, qui argumentum præsens magis distincte explicat: Studio scientiarum cum fratribus suis tali in tempore, captivitatis videlicet, sic se dedit, [egregium sibi comparavit eruditionis thesaurum.] habendo magistros in scientiis Fratres Minores, scilicet Fratrem Pontium Carbonelli, hominem sufficientem & sanctum, & alios Fratres Minores, quod infra septennium, quo ibi fuit, in grammatica, logica, scientia naturali, metaphysica & morali, & sacra theologia, a Deo * fuit sufficienter instructus, quod & disputare de prædictis sciret, docere & prædicare Clero & populo, & Dei verbum proponere; ut scientia putaretur magis sibi infusa divinitus, quam humanitus acquisita. P. F. Benignus Fremaut, ex Ordine FF. Minorum Recollectorum provinciæ S. Josephi in Comitatu Flandriæ, in sua Legenda generali Sanctorum ac Beatorum &c. Ordinis S. Francisci, Flandrico idiomate edita, lib. 8, qui complectitur Vitas mensis Augusti, pag. 374, meminit de P. Pontio Carbonelli, sanctitate ac doctrina, nec minus miraculis post mortem patrocinio ejus patratis celebri. De eodem egerat idem auctor lib. 3 ad diem VI Martii pag. 189. Apud Waddingum inter scriptores Ordinis Minorum hæc de ipso exstant: Pontius Carbonellus, Catalanus, S. Ludovici episcopi Tolosatis ex Ordine Min. (non sancti Ludovici regis Galliarum, uti scribunt Possevinus, Willotus, & Bibliothecæ Hispanicæ auctor) magister & rector, vir sanctissimus & doctissimus; scripsit Commentaria in universa Biblia, ad singula loca collectis abunde sanctorum Patrum sententiis .. Jacet in templo Minorum Barcinone. Rodulphius fol. 121 memoratis modo S. Ludovici magistris accenset alium his verbis: Annum agens septimum habuit institutorem & ducem D. Gulielmum de Manerio, militem strenuum, sed virum probum.

[18] [Excellit castitate & vitæ integritate,] Illibatam quoque Juvenis castissimus virginitatem, dum Barcinone detentus degeret, ita sibi cordi esse comprobavit, ut vel umbram solam, quæ isti virtuti angelicæ officere posset, studiosissime declinaret. Exemplo sit relatio Bartholomæi Pisani. A pueritia, inquit, amor castitatis sic ejus affecit mentem, ut non solum mulierum aspectus, colloquia & consortia vitaverit: sed & verba carnalia, vel ad talia pertinentia, nullus eum loquentem audivit. Unde Barchinonæ dum esset obses, & homines nobiles illius regni, qui eum visitabant, verba dissoluta aliquando loquerentur, ut ad malum eum incitarent, adducendo ad eum virgines, puellas & nobiles; ipse Vir angelicus & purissimus, quasi ribaldos * a se abjiciebat, fratresque suos acutissime reprehendebat, cum se dabant aspectibus mulierum; nec audebant propter ipsius reverentiam & timorem aliquid agere inhonestum. Suæ virginitatis testes fuerunt fratres, qui ipsum nutrierunt; qui in sua jacebant camera, & sibi a pueritia adstiterunt, & ipsum angelicæ puritatis fuisse, testimonium reddiderunt. Unde ejus conversatio inter homines quoad hoc potius angelica fuit quam humana. Perhibuerunt etiam testimonium nobiles viri cum fratribus prædictis, quod numquam, ex quo natus est, usque ad vigesimum quartum annum, in quo decessit, ab ejus ore exivit verbum, nec jocose nec seriose, unum lascivum, aut declarans seu importans aliquam inhonestatem; sed semper verba ejus castissima fuerunt, & honesta; &, quod magis est, tam secularis quam Frater & episcopus omnem aspectum & omnem contuitum mulierum perpetuo vitavit. At de hac virtute etiam dicetur inferius. Rodulphius pag. 121, Testantur, ait, F. Franciscus Scarerius episcopus Segetanus, F. Petrus episcopus Epulanus, & F. Fortius, ejus comites individui, qui eum ante familiariter noverant, se in eo nihil uspiam audivisse vel vidisse, quod saperet peccatum mortale.

[19] Quo tempore apud Barcinonenses captivus detinebatur, [vovet ingredi Ordinem FF. Minorum, & votum urget.] inflammari se sensit desiderio vitæ perfectioris. Etenim In arce Surana, uti narrat Vita cap. 1, gravissimo morbo correptus .. vovet Deo pro salute .. vitam & institutum Fratrum Minorum, seque in eo, quoad viveret, perseveraturum. Nec oblitus beneficii fuit; sed proxima Pentecoste Spiritu sancto adflatus, summo mane in æde arcis ad memoriam B. Dei Genitricis exstructa, quod secum tacite promiserat, ad altare Domini aperte renovans, manifeste seipsum obtulit Domino. Hæc confirmantur, & sequentibus vestiuntur rerum adjunctis apud Bartholomæum Pisanum: Cernens Vir Deo devotus mundum transire velut umbram, ac amicum mundi, Dei effici inimicum; dum adhuc Barchinonæ in obsidione esset positus, obses videlicet patris sui; mundum abdicare proponens, ibidem voluit effici Frater Minor: sed hoc non valens perficere, quia Fratres de provincia Aragoniæ præ timore eum non recepissent; tunc votum solemniter emisit de intrando Ordinem Fratrum Minorum. Nec vero quod fervide voverat, segniter ibidem exsequi voluit. Nam, uti est apud Anonymum cap. 3, In Cathaloniæ cum esset custodia, aperuit suæ mentis arcanum Religioso patri, Deo se vota fecisse perpetuæ castitatis, & capiendi institutum divi Francisci Deo me obligavi, inquit, nec licet fidem frangere. Rem autem quo pacto urserit, ibidem invenies; uti etiam, quomodo libertati redditus sponsionem voti rursus iterarit. Sed quandoquidem de restituta Sancto libertate mentio incidit, quædam de ista re observabimus, postquam stabiliverimus captivitatis durationem.

[20] Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 77 eam videtur extendere ad annos quatuor. [Post annos septem in captivitate exactos] Cum esset, ait, annorum duodecim .. in Catalonia obses fuit: cui astiterunt Fratres Minores; a quibus legem vitæ & disciplinæ percepit, votumque Domino vovit, quod, si de custodia dimitteretur, Minorum Fratrum Ordinem ingrederetur: virginitatem quoque suam Domino perpetuo dedicavit; sed post quadriennium dimissus &c. Dixi videtur extendere; nam cum τὸ dimissus possit afficere votum virginitatis, & tempus captivitatis, æquivocatio quædam temporis, quo demissio accidit, relicta videtur apud Petrum de Natalibus. Si enim demissum velit post quadriennium, incipiendo illud ab initio captivitatis, non autem ab emisso voto, (quod quoto captivitatis anno nuncuparit, nos latet) hallucinatus est in ratione temporis, quo illa duravit, toto septennio videlicet, teste biographo nostro cap. 1, ac bulla canonizationis, quæ de illo Infra septennium, ait, quo .. ibi obses fuit, .. sic profecit. Adde Bartholomæum Pisanum ita loquentem: Carolus, datis tribus filiis suis obsidibus .., ipse .. ad suum regnum est reversus: & cum pax per septennium non fuerit reformata, S. Ludovicus cum duobus fratribus suis per tantum tempus Barchinonæ obses fuit, occasione matrimonii sororis suæ cum Jacobo Aragoniæ rege, patri restitutus, sicut mox dicam.

[21] Waddingus ad annum Christi 1295 num. 3 & 4 rem exponit: [tandem ex ea liberatur,] Jacobus .., Frederici Frater, dum summe desiderat pacem, & sui regni quietem, fœderis leges præscriptas diligenter adimplet, & Caroli filiam Blancham sibi despondet, celebratis nuptiis ad villam Beltranam primo die Novembris, Guilielmo Ferrario tituli S. Clementis Cardinale legato, qui una cum Carolo rege reginam deducebat, prius mortuo Perpiniani, atque apud Minores sepulto .. Reddidit etiam Jacobus rex Carolo ultimo die Octobris, quo ab eo Blancham filiam in sponsam suscepit, filios tres, Ludovicum, Robertum & Raymundum, proceresque omnes Provinciæ, quos diximus obsides accepisse Alfonsum regem, hujus Jacobi fratrem, & in regno prædecessorem. Verum priusquam pergamus ad illustrandas S. Ludovici ex ista custodia liberati res gestas, placet referre singulare aliquod privilegium, quod ejusdem tempore a Sede Apostolica impetravit.

[22] [obtento ante privilegio singulari accipiendi tonsuram primam & Ordines minores a suo confessario.] Factum constat ex litteris Cælestini PP. V, hoc titulo: Dilecto filio Ludovico, nato charissimi in Christo filii nostri Caroli Siciliæ regis illustris. “Cum desideres in Clericali habitu Domino famulari, nuper ad tuæ supplicationis instantiam dilecto filio fratri Francisco de Apta, Ordinis Fratrum Minorum, quod tibi, qui apud hostes Ecclesiæ detineris ut obses, primam tonsuram, & omnes minores Ordines conferre valeat, per alias literas nostras concessimus facultatem”. Epistola data est Sulmone VII Idus Octobris, Pontificatus ejusdem Papæ anno 1. Exstant istæ litteræ apud Raynaldum in Annalibus ecclesiasticis ad calcem tomi 15 inter prætermissa & suis locis reddenda. At quisnam ille Franciscus de Apta? Franciscus Pagius in Breviario gestorum Pontificum Romanorum in Cælestino PP. V num. 15, Pronum est, ait, existimare, .. esse Franciscum Brun sive Bruni, socium & familiarem ejusdem S. Ludovici (De quo vide ipsius testamentum infra § 7 num. 61.) Nullus enim alius Franciscus Minorita hoc tempore reperitur, qui S. Ludovico minores Ordines conferre potuerit, præter istum Franciscum Brun vel Bruni, qui adeo Aptensis fuit. Laudatus Pagius ibidem num. 16 ex Haroldi Epitome Annalium Waddingi ad annum 1295 num. 1 refert, Sancto tum temporis confessarium fuisse Fr. Franciscum de Apea *, Caroli genitoris sacellanum, docere regia scrinia Neapolitana. Et addit: Quare non dubitavi, quin iste Franciscus de Apta fuerit ipsius confessarius, & quin Haroldus male legerit de Apea, cum legere debuisset de Apta .. Nulla enim civitas, nullum oppidum reperitur Apeæ nomine indigitatum. Deinde præplacet Pagio conjectura, Franciscum illum fuisse de Apta dictum, non quod Aptensis fuerit; sed quod ejus cognomen fuerit de Apta. Quomodo autem hanc conjecturam fulciat, legi apud ipsum potest. Ceterum, inquit, facultatis minores Ordines ministrandi, alicui simplici sacerdoti, non abbati ab aliquo Romano Pontifice concessæ, aliud exemplum non inveni. Poterat hic a nobis conveniri Waddingus, qui in definiendo tempore Ordinum minorum a Sancto acceptorum hallucinatus est; sed cum nostra adversus ipsum sententia confirmetur ex aliis documentis, quæ statim producemus, eo rem remittimus. Vide itaque inferius dicenda num. 25.

[Annotata]

* al. Sciurana

* i. e. felem

* f. adeo

* i. e. homines vilissimos vel scortatores

* Ab Apea scribit Haroldus

§ III. Sanctus ad cathedram Lugdunensem nominatus; tempus primæ tonsuræ ac minorum Ordinum; item de majoribus ei collatis.

[Promotio Sancti ad sedem Lugdunensem] Cælestinus Papa hujus nominis quintus litteris suis confirmat S. Ludovico administrationem ecclesiæ Lugdunensis tam in spiritualibus quam in temporalibus, postquam jam antea ad ejusdem cathedræ gubernacula ipsum promovisset. Etenim in litteris supra num. 22 a me citatis dicuntur ista: Eapropter licet ob locorum distantiam, qua separaris a nobis [& ob] brevitatem temporis, quo prædicta concessimus, adhuc nequieris Ordines prædictos assumere: tamen quia in esse videntur quodammodo, quæ fieri sperantur in brevi, tuum honestum & salubre propositum gratiosius prosequentes, procurationem Lugdunensis ecclesiæ vacantis tunc * per promotionem venerabilis fratris nostri Remundi episcopi Albanensis, nuper ad apicem cardinalatus assumpti, olim ipsius ecclesiæ archiepiscopi (quamquam tonsuram & Ordines ipsos nondum receperis) ac administrationem ipsius in spiritualibus, & ut * temporalibus, tibi fiducialiter duximus committendam, & recipere & habere valeas juxta formam aliarum literarum nostrarum tibi proinde concessarum, auctoritate præsentium de certa scientia & speciali gratia indulgemus. Dat. Sulmone VII Idus Octobris, Pontificatus nostri anno 1, Christianæ autem æræ 1294.

[24] Quot vero & quam graves causæ S. Cælestinum moverint, [a Cælestino PP. V facta,] ut ad ecclesiæ Lugdunensis regimen promoveret S. Ludovicum, conficitur ex aliis ejusdem sancti Pontificis litteris apud Raynaldum loco citato, in quibus, Attendentes, inquit, claritatem excellentis generis, eminentiam luminosæ scientiæ, venustatem morum, & multiplicia dona virtutum, quibus clarere dignosceris: depressum quoque ac laceratum statum majoris ecclesiæ Lugdunensis, quæ per vicinorum potentum injurias ac pressuras gravem diminutionem suorum jurium, & facultatum amaris fletibus ingemiscit; quodque per tui tuorumque favoris auxilium ecclesia ipsa (concedente Domino) reparabit prætacta diminutionis incommoda, & votiva recipiet restitutionis augmenta &c. Datum in monasterio S. Spiritus prope Sulmonam Non. Octobris Pontific. nostri anno 1. Verum hæc Sancti nostri ad prædictam cathedram assumptio executioni mandata non est. Nam, prout ibidem subnectit Raynaldus, rescidit hæc postea Bonifacius VIII; ademptamque Lugdunensis archiepiscopatus dignitatem æquo animo tulit S. Ludovicus: & quamquam in Siculi & Jerosolymitani regnorum spes educabatur, subdiaconum & sacellanum Bonifacii VIII singulari demissione egit, ex epistola Bonifacii 107 in eodem Ms. archivi Vaticani, e quo duas alias ad S. Ludovicum datas epistolas protulerat Raynaldus, sicut apud ipsum licet videre.

[25] In nova editione Galliæ Christianæ tomo 4 col. 157 agitur ex Raynaldo de Lugdunensis archiepiscopatus administratione jam memorata, [sed a Bonifacio VIII rescissa: minores Ordines] ac rescissa postmodum; sed primo eadem ibidem perperam dicitur a Cælestino collata S. Ludovico nostro, quasi in Fratrum Minorum Ordine Religiosam vitam professus fuerat jam tum, quod falsum est, sicut demonstrabitur postea, quando de anno Religiosæ ejus professionis tractabimus. 20. Scrupulum tamen hic movere posset, prout ibidem sequitur, quod de his altum sit apud Waddingum, eruditum alias ac diligentem scriptorem, silentium. Sed scrupulum illum non recte fundatum atque adeo deponendum esse, probatur ex eo, quod prædictæ litteræ opera Raynaldi in lucem prodierint anno tantum 1652, quo Annalium ecclesiasticorum tomus 15, cujus appendici illæ sunt intextæ, excusus prænotatur. Quomodo igitur ipsas videre potuit Waddingus, dum res gestas S. Ludovici pertexeret? Nam tomus ejus Annalium secundus anno 1628 impressus est. Quamvis autem tomus octavus istius Operis ab ipso sit in lucem datus anno 1654, ac proin post litteras illas a Raynaldo vulgatas, una cum additionibus ad præcedentes tomos, nihil tamen in rem nostram in illis invenio. Franciscus Pagius in Breviario gestorum Romanorum Pontificum in Cælestino PP. V num. 18 ita concludit contra Waddingum: Ex his porro omnibus (egerat antea de privilegio conferendi minores Sancto nostro Ordines, ac denominatione ad Lugdunensis cathedræ administrationem, de quibus modo egimus etiam nos) constat, deceptum esse Waddingum, cum scripsit ad annum MCCXCV num. 5 (immo num. 4) S. Ludovicum minoribus Ordinibus eo anno initiatum, præsente Jacobo Aragonio, & Carolo rege genitore, qui tamen anno MCCXCV Romæ erat, ut infra videbitur.

[26] [quo anno] Waddingi verba accipe: Itaque jam initiandus, cum pro Ecclesiæ more primam tonsuram coram utroque rege Aragonio, & patre suo, legatisque Apostolicis, qui ibi tunc aderant, acciperet, magna omnium admiratione, & fletu circumstantium; flexis genibus, profusis lacrymis, illud regii Prophetæ regius Adolescens ex animo pronuntiabat: Dominus pars hæreditatis meæ, & calicis mei; tu es qui restitues hæreditatem meam mihi .. Et quo se gratum Deo offerret holocaustum, rursus Deo votum nuncupavit perpetuæ castitatis, & capiendi instituti Fratrum Minorum. Hæc itaque non videntur posse combinari cum iis, quæ antea de singulari privilegio primæ tonsuræ & minorum Ordinum e litteris Cælestini, ad S. Ludovicum, tunc in captivitate degentem Barcinone, scriptis, recitata a nobis sunt, multo minus cum denominatione ad archiepiscopalem sedem Lugdunensem, in eisdem contenta. Hinc etiam neutiquam placent nobis, quæ memorat Haroldus ad annum Christi 1295 num. 1. Ludovicus, ait, in concepto proposito Minorum institutum suscipiendi perstitit; &, accepta Clericatus prima tonsura, votum, quo secreto se obligaverat, solemniter multis præsentibus & audientibus renovavit: quamquam Carolus rex ejus genitor obtulisset, se regnum statim illi cessurum, si ducere vellet uxorem. Nam si hoc verum esset, sequeretur, eum prima tonsura insignitum fuisse tunc, quando post Caroli primogeniti sui fratris obitum jus primogenituræ ad se esset devolutum: obiit autem Carolus anno 1295 ante 111 Kalendas Septembris, & pridem quidem, ut videsis infra § 5.

[27] [susceperit. De subdiaconatu,] Tonsuram itaque primam ac Ordines minores innecti debere censemus anno Christi 1294, quo litteræ superiores Apostolicæ datæ fuere. Annus autem ille cohæret cum Anonymo Seduliano, qui apud nos num. 26 ad præsens propositum hæc narrat: Vigesimum ætatis annum cum exegisset, initiatus est Ordinibus ecclesiasticis. Etenim lucem primam Sanctus vidit anno 1274, sicut probabimus § 6, atque adeo dicto jam ætatis suæ tempore recte intelligitur illis insignitus. Quanta vero cum animi demissione eosdem exercuerit, memoriæ proditum legitur apud citatum Anonymum his verbis: Nec vero majorum Ordinum, qui sacri vocantur, dumtaxat, sed minorum etiam singulorum officiis voluit perfungi. Romæ in Natali Domini se inter pueros constituens, non est dedignatus cereum gestare, acoluti officium diligentissime administrans. Quamvis autem Romæ illud officium obierit S. Ludovicus, teste biographo, inde tamen concludi non potest, illum ibidem minoribus Ordinibus initiatum fuisse, propter rationes supra allegatas. Ex dictis etiam deducitur, errasse Fremautum cap. 3, ubi dum præmisisset, Sanctum anno 1296 cum suo patre ac fratribus e Gallia in Italiam profectum, eique matrem ac fratrem suum primogenitum Carolum Martellum, tunc denuntiatum Hungariæ regem, una cum magno insignis nobilitatis comitatu, obviam factos Florentiæ extra portas; postea subdit, ibidem loci S. Ludovicum accepisse ante festum Natalis Domini minores Ordines, ac etiam subdiaconatum: quem ubi & quando susceperit; non est mihi promptum certo definire. Virtutes autem, quas occasione illius exercuit, refert Petrus Calo seu Calotius, quem indicabo infra: Subdiaconus ordinatus, vasis aureis & argenteis uti noluit, vel pellibus variis griseisque; sed nec alio animali quam mulo vehi sustinuit .. Chordam semper portavit ad carnem .. Factus subdiaconus stamineam asperam addidit, nec rogatus usque ad mortem dimisit.

[28] Anonymus Sedulianus de diaconatu ac sacerdotio hæc docet loco citato: [diaconatu ac sacerdotio ejus.] Consecrandus diaconus & sacerdos Neapoli in æde S. Laurentii, ubi Fratrum Minorum est monasterium, (quod a Carolo secundo post Carolum primum fuit absolutum, teste Rodulphio fol. 120 verso) nullo modo permisit sibi quidquam honoris præ cæteris haberi, ita se gerens, quasi omnium minimus & postremus. Id quod etiam præ se tulit in vestibus: nam, uti lego in nostro Ms. Calotiano, Post etiam susceptos Ordines sacros, portando vestes de camelino bigino, aut panno nigro, humillime incedebat. Quo autem loco ac modo sese ad sacerdotium comparaverit, exstat apud Waddingum ad annum 1296 num. 4, ubi hæc scribit: Porro ut [de] disciplinæ ecclesiasticæ legibus, & sacerdotii rite subeundi ceremoniis perfectius edoceretur, extra Neapolim quodam in loco Fratrum Minorum habitationi se adjunxit, eorumque disciplinis sane sanctissimum animum egregie informavit.

[Annotata]

* f. nunc

* f. in

§ IV. Mira rerum caducarum despicientia; professio instituti FF. Minorum; episcopatus duplex.

[Rebus omnibus caducis despectis,] Apud Anonymum Vitæ scriptorem vivis coloribus depingitur summa rerum caducarum despicientia, qua S. Ludovicus intime flagrabat, splendida regni terreni vincula, ac fucatam vere servitutem contemnens, aspiransque ad genuinam libertatem filiorum Dei, prout videre datur cap. 3. Custodia itaque solutus venit cum patre Romam, sicut idem Anonymus narrat; ibi Bonifacius ejus nominis Papa VIII voluit eum facere episcopum Tolosanum. Ille vero secum statuit non prius assentiri, quam voto, quo tenebatur, se liberasset. Summo autem Pontifice devotioni ejus annuente, professus est institutum B. Francisci Romæ in conventu Aræ cæli in vigilia Nativitatis Dominicæ. Et ne pater offendi posset, indulget Pontifex, ut occultata monastica veste, uteretur vulgari Clericorum, qua etiam aliquanto tempore usus fuit. Sed non ita diu post instinctu Spiritus sancti, & amore Christi. . illum cultum honoratiorem posuit, ipsaque die S. Agathæ sacra, duobus Cardinalibus præsentibus, indutus vili tunica, & fune præcinctus, ad præscriptum regulæ S. Francisci, a Capitolio ad usque palatium S. Petri, per luta illa Romana nudis pedibus conspectus est incessisse. Bulla canonizationis Miranda, inquit, res, & alias insueta! Vir namque virtutum positus in sublimi, juri primogenituræ renuntiavit & regno, regalis solii spreta pompa, pro regno corruptibili æternum ac plenum delitiis regnum mercans.

[30] [institutum profitetur] Bartholomæus Pisanus heroicum mundi contemptum merito sic extollit: O qualis fuit iste mundi contemptus sanctissimi Juvenis; qui regnum Siciliæ & Jerusalem, quod sibi debebatur ex patre ut primogenito (post mortem videlicet primogeniti fratris) ac regnum Ungariæ, quod sibi debebatur ex matre, Comitatum Provinciæ & Floquarqueri *, pro Christi amore reliquit, nihil omnino sibi de mundialibus reservans. Nec Ordinem aliquem habentium saltem in communi voluit intrare; sed Ordinem beati Francisci pauperrimum, qui nihil dat suis Fratribus nec in proprio, nec in communi, nec in senectute nec in juventute, ætate videlicet annorum XIX, vel ad plus viginti.

[31] [Fratrum Minorum:] Qua vero de causa Ordinem hunc prætulerit aliis, refert apographum Vitæ, quod habemus, quodque notatur desumptum ex P. Calo p. 2 f. 89, ex cod. 929 (de quo auctore ac codice consule quæ dixi tom. III Augusti, die XIII, pag. 14.) Auctor autem ille cum S. Ludovico synchronus fuerit, qui videlicet claruerit sub finem seculi XIII, prout ibidem invenies, libenter ex illo excerpimus sequentia in rem nostram: Volebat autem intrare Ordinem illum, ut postea retulit, ut penitus esset ignotus; ubi cum contemplativa vita exercere posset humilitatis obsequia, scopare domos, lavare paropsides, & similia. Frequenter dixit post suam liberationem, quod bene & quiete sibi fuerat in castro de Siurana, & quod numquam fastiditus fuit in castro illo, licet inibi fuisset quinque (immo septem) annis detentus, percipiens illud Psalmi: Cum ipso sum: in tribulatione dilatasti mihi. Nec vero insignem hunc profundissimæ demissionis animi spiritum postea prætermisit vel intermisit umquam, clericus, sacerdos, episcopus: nam Omnia sua facta decorabat humilitate, uti dicitur in Vita cap. 4 num. 27. Ita S. Ludovicus semper & ubique sui similis, & in tenues se colligens solidissimæ humilitatis umbras, publico actu renuntiavit regno terreno, de quo dicebam; & eodem quidem anno & die, quo ad sacras infulas promotus est, sicut videbitur paullo post.

[32] [creatur episcopus a Bonifacio PP. VIII,] Laudatus Waddingus ad annum 1296 num. 5 de Sancti episcopatu ista memoriæ prodidit: Vacavit sub hoc ipso anno, die VI Decembris, per mortem Guidonis Mascarii ecclesia Tolosana, in Gallia illustris, tunc episcopalis; sed per Joannem XXII anno MCCCXVII, ut commemoratur in Jure canonico (quod ibidem citat) archiepiscopalis facta. Quare Bonifacius longe antea Ludovici pietate perspecta, pariterque prudentia ac eruditione singulari cognita, eum ad sedem illam administrandam evocavit. Recusavit constanter Ludovicus, negavitque, se aliquod muneris ecclesiastici officium suscepturum, nisi prius in verba regulamque D. Francisci solemni professione jurasset, seseque totum sanctissimo illi instituto consecrasset (quod, annuente Pontifice, exsecutioni mandavit, sicut superius in antecessum diximus,) .. Susceptus a Fr. Joanne de Muro, hoc anno, ut mox dicemus, creato Ministro Generali: in cujus manibus eodem isto die authoritate Pontificia solemnem emisit professionem: & mox sub vespere illius diei declaratus est episcopus Tolosanus. His subdit idem auctor, usum aliquamdiu ipsum esse monastica veste sub habitu clericali occultata ex consensu Pontificis, propter patrem suum; sed non ita diu post Romæ palam vili Franciscanorum tunica indutum ac pedibus nudis incessisse; de quibus rebus paullo ante per anticipationem alia occasione ex Biographo actum a nobis est.

[33] Elogia, quibus novum Præsulem condecorat Pontifex, [& laudatur ab eo.] habentur in hujus litteris, quibus illum assumit ad infulas, ac super defectu ipsius ætatis dispensat (numerabat enim Princeps noster regius tunc annos dumtaxat viginti tres, secundum computationem nostram postea dandam.) Elogia, inquam, illa ac dispensatio hisce litteris contenta exstant apud Raynaldum in Annalibus ecclesiasticis ad annum 1296, ubi hæ signantur dat. Laterani IV Kal. Januarii, Pontificatus Bonifacii VIII anno 11. Sic itaque S. Ludovicum ibidem affatur Pontifex ille: Ad personam tuam sublimibus natalibus productam, ex claris utriusque parentis tui progeniebus regalibus præfulgentem, eminenti literarum scientia præditam, vitæ munditia redolentem, gravitate morum & consilii maturitate conspicuam, aliarumque donis virtutum ab Altissimo multipliciter decoratam, convertimus aciem nostræ mentis; & tecum super ætatis defectu, quem pateris; maxime cum defectum ipsum supplere prædictis virtutum donis, & aliis eximiis & laudabilibus meritis, quæ tibi suffragari novimus, dignoscaris, auctoritate Apostolica dispensavimus &c. Errat itaque Joannes Antonius Summonte tomo 2 Historiæ Neapolitanæ, anno 1675 Neapoli recusæ, pag. 336, ubi scribit, quod summus Pontifex eum vocatum ad se die S. Agathæ anni 1296 elegerit episcopum. Sed quo ætatis anno creatus est antistes?

[34] Spondanus in Annalium Baronii Continuatione ad annum 1296 num. 6 ait, fuisse cum eo dispensatum, [Quo ætatis anno, quo item die susceperit episcopatum:] quod non vigesimum primum excederet annum. Bartholomæus Pisanus hæc scribit: Factus est Frater Minor .. ætate videlicet annorum 19, vel ad plus viginti. Habitu igitur induto .. fecit professionem; quæ, uti ante dictum, accidit eodem die, quo declaratus est episcopus Tolosanus, atque adeo eadem Sancti nostri ætate, quam designat Pisanus, si veram designaret. Sed illum refutat Waddingus ad annum prædictum num. 6 hoc ratiocinio: Bartholomæus Pisanus undeviginti annos dumtaxat ei tribuit, quando habitum Minorum assumpsit; quod minime cohæret anno & mensi nativitatis a nobis superius statutis; videlicet ducentesimo septuagesimo quinto supra millesimum, & mensi Februarii: a quo si ad finem usque hujus anni (1296) scilicet ad vigiliam Nativitatis enumeraveris, computabis annum unum ultra viginti ferme expletum. Atque hæc magis concordant cum authore Vitæ ejusdem apud Sedulium, quem coævum, & sancto Viro familiarem diximus alias; qui scribit, quartum decimum jam annum agere cœpisse, cum obses mitteretur in Hispaniam; deinde ibi hæsisse annis circiter septem; quibus si addas integrum nunc annum decursum a reddita libertate, sane hic numerabitur annus vigesimus primus ætatis ejusdem; a quo non inaniter ita stabilito clarius inferetur annus mortis, circa quem explicandum densæ etiam se offerunt tenebræ, & variæ scriptorum opiniones. Nos dispiciemus postea, an illas dissipare utcumque possimus; & ipsum Waddingum conveniemus. Ex iis vero, quæ notabimus, temporis punctis, ad annum ætatis tertium supra vigesimum erit removendus S. Ludovici episcopatus.

Nostrum exemplar Ms. Calotianum Vitæ S. Ludovici memorat diem, quo episcopus consecratus fuit. En tibi verba: Factus autem Frater Minor in Vigilia Nativitatis Domini .. ipsa die pronuntiatus est episcopus Tholosanus, & sequenti Dominica consecratus. Cum autem annus Christi 1296 fuerit intercalaris sub litteris Dominicalibus A G; inde colligo, vigiliam Nativitatis incidisse in diem lunæ; Dominicam vero sequentem in diem XXX Decembris. Voluit autem ipsemet Bonifacius Papa VIII episcopalis consecrationis dignitatem Sancto impertire; sicut diserte referunt ejusdem Pontificis litteræ, superius num. 33 a me designatæ, his terminis: Tibique subsequenter consecrationis munus propriis manibus duximus impendendum.

[35] [qui licet sit præmaturus, approbari tamen debet.] Si quis vero (verbis utor Sedulii in Commentario ad caput 19 Vitæ ab ipso vulgatæ, pag. mihi 110) adolescentiam illius sugillare non vereatur, etiam D. Paulum sugillet, quod Timotheum episcopum creaverit adolescentem; atque adeo adolescentem, ut ejus rei gratia contemni periculum fuerit; &, ne fieret, scribit 1 Tim. 4. 12. “Nemo adolescentiam tuam contemnat”. In quem locum D. Chrysostomus Hom. 13: “Si ætatis defectum indolis magnitudine, morumque gravitate suppleveris; nullus jam te adolescentiæ causa contemnet, verum admirabitur magis”. Contingit aliquando adolescentes cordatos esse, qui, si ad illud episcopale munus evehantur, non derogatur muneri; quia non vita respicitur, sed virtus desideratur. Talis S. Remigius episcopus Remensis, quem Baronius (vide notas ad Martyrologium Romanum die 1 Octobris) ex Fortunato & aliis scriptoribus adfirmat, episcopum creatum ætatis annum agentem vigesimum secundum. Quot autem quantisque meritorum parasangis Præsul noster immaturam ad munus episcopale ætatem suppleverit; liquet abunde tam ex elogio Bonifacii Papæ, de quo superius num. 33, quam e Vita Anonymi, aliisque auctoribus. En tibi jam, lector, alia quædam de Sancti infulis.

[36] [Sanctus etiam præfuit] Quæri etenim potest, an soli ac uni Tolosanæ cathedræ præfuerit. Respondeo, ipsum etiam præfuisse Appamiensi in Gallia Narbonensi; quamquam eodem anno, quo Tolosana, ei non collatæ, sicut vult Spondanus Appamiarum episcopus, ad annum 1296 num. 8, cujus verba refero: Sed quod rursum episcopatum Ludovici attinet .. legimus in Chronico Nangii, & apud Walsinghamum Anglum, eum etiam simul reunitum (ut Anglus loquitur) tenuisse episcopatum Appamiensem recens erectum a Papa Bonifacio, & a Tolosano separatum, sive, ut Nangius ait, utrumque episcopatum integraliter a Bonifacio esse consecutum. Ex quibus & intelligimus quod Bernardus Guidonis in Hist. Pontif., Almaricus Augerii, Chronicon Monfortianum, aliique chronographi scribunt, Bonifacium erexisse hoc ipso anno MCCXCVI, Pontificatus sui secundo, villam Appamiam diœcesis Tolosanæ in novam civitatem, magis referri debere ad annum superiorem. Quomodo enim Ludovicus episcopatum Appamiensem distinctum a Tolosano una cum isto tenere potuit, si nondum, quando ipse Tolosanum accepit, erectus erat? Denique diserte ipsa bulla seu constitutio ipsius erectionis, quam vidimus, data ponitur XVI Cal. Octobr., Pontif. anno primo: ubi etiam dicitur, erectionem episcopatus jam destinatam fuisse a Clemente IV, quem pariter anno superiori vidimus curam monasterii suscepisse, ac regi Ludovico sancto commisisse.

[37] Verum quoniam eadem bulla institutionis episcopatus per Bonifacium factæ, [cathedræ Appamiensi:] non nisi præsenti anno publicata fuit per Ægidium Narbonensem archiepiscopum, cujus metropoli novus episcopatus suppositus fuit æque ac Tolosanus, a quo divulsus est (quam publicationem etiam vidimus factam sabbato post Dominicam Lætare præsentis anni MCCXCVI) inde Bernardus & alii, quos diximus, chronographi, non nisi eidem præsenti anno prædictam erectionem assignarunt. Constituit autem ibi Bonifacius primum episcopum Bernardum Saysseti, abbatem monasterii S. Antonini Canonicorum Regularium ejusdem civitatis, de quo dictum est anno superiori; & ipsam abbatialem ecclesiam erigens in cathedralem, pluribus redditibus optime dotavit & limitavit. Quod tamen, ut scribunt alii, ejusmodi erectio & personæ electio ingratæ fuere regi Philippo; ideoque utramque diœcesim regere habuit Ludovicus. Unde & reperimus inter epistolas Bonifacii unam ad Philippum regem scriptam Idibus Augusti anno tertio, qua eum rogabat, ut executionem ab ipso Pontifice commissam archiepiscopo Narbonensi pro eodem episcopo Appamiarum, non permitteret per regios ministros indebite impediri. Quo factum est, ut, defuncto post biennium Ludovico, tum demum Bernardus Appamiensem susceperit, nempe anno MCCXCVIII .. Ut sic gloriari liceat ecclesiæ Appamiensi, fundatorem primum habuisse principem martyrem Antoninum, de quo anno superiori, & protopræsulem principem Ludovicum, magnum, pium, doctum, sanctum confessorem: & admirari divinam in se providentiam, quæ non permisit, Bernardum, rixarum & dissensionum virum, primo sedem ibi figere, ut tantum haberet vitæ & morum exemplum, quod intueri & imitari deberet.

[38] Ita Spondanus: cujus ratiocinium nobis displicet, [rei gestæ annus inquiritur.] quia ita illud ordinat, ut Sanctum velit suscepisse infulas Appamienses anno demum Christi 1298, quando videlicet non vivebat amplius, anno utique 1297 mortuus, sicut infra conabimur probare. Interim rectius rem gestam anno 1297 affigunt Sammarthani tomo 2 Galliæ Christianæ pag. 163, quia tunc saltem S. Ludovicus etiamnum vivebat; ipso autem, prout ibidem habent, non multo post defuncto, ut videre est in Tolosana metropoli, tunc demum Bernardus Saisseti anno MCCXCVIII episcopatum gerere permissus est a rege, ut ex Nangio, & aliis intelligitur: ideo secundus dicendus episcopus ratione administrationis, quamquam primus ratione erectionis. Si vero constaret, Sancto collatos fuisse simul episcopatum Tolosanum & Appamiensem, tunc innectendus esset uterque anno Christi 1296, quo exeunte, ad IV Kal. Januarii signatur bulla Bonifacii VIII, qua eum assumit ad infulas Tolosanas, quemadmodum patet e præmissis antea num. 33: quo etiam die & anno accidit professio ejus Religiosa, ex num. ibidem 32, atque adeo solennis ille actus heroicus, quo renuntiavit paterno regno. Quoniam vero de istius rei tempore acturum me dixi supra, fidem nunc liberabo.

[Annotata]

* l. Forqualquerii vel Forcalquerii

§ V. Tempus, quo Sanctus renuntiavit terreno regno.

[Refertur] Juri primogenituræ Sanctum renuntiasse & regno, habes in initio § quarti e bulla canonizationis. Adde Anonymum nostrum biographum cap. 3. De facto itaque constat; de tempore autem, quo id actum sit, scribit Spondanus ad annum 1296 num. 7 his verbis: Antequam porro votum Religionis emitteret, omnem suam in regnum Siciliæ actionem in fratrem Robertum ætate minorem transtulisse dicitur, extatque hactenus in ecclesia S. Laurentii Ordinis Minorum Neapoli imago ipsius ad vivum depicta, diadema regni procumbenti coram se Roberto imponentis. Verum eam potius existimamus factam, postquam Robertus natu minor regnum adeptus est; quod debitum fuisset Ludovico majori natu, si non mundo renuntiasset, quam quod revera nunc Ludovicus tali actione regnum in eum transtulerit, cum adhuc viverent pater ejus ac frater primogenitus Carolus Martellus Hungariæ rex. Cum alioqui, quod abiisset hoc tempore prædictus Martellus in Hungariam sibi jure debitam (ubi tamen ob partem Andreanam, de qua re Spondanus egerat ad an. 1290 num. 8, haud pacifice rerum potiri potuit) nec videretur sufficere aliquando posse ipse unus duobus regnis adeo dissitis administrandis; ad Robertum post Ludovici renuntiationem, regni Siculi successio spectare videretur.

[40] [a nobis] Quam etiam ut Pontifex Bonifacius in exclusionem Aragoniorum stabiliret, dato anno sequenti sexto Calendas Martii rescripto, omnem dubitationem de futuro post Carolum patrem in regno Siciliæ successore tollens, illud nulli Aragoniorum, sed prædicto Roberto omnino deberi declaravit. Hactenus Spondanus. Sed illustrissimus ille Baronii continuator ponit systema juris ad regnum paternum a S. Ludovico in fratrem Robertum translati, quod nec cohæret cum natura rei gestæ, nec cum vera chronologia. Non cohæret cum natura rei. Nam cum expressis terminis asserat bulla canonizationis: Juri primogenituræ renuntiavit; & Anonymus apud Sedulium, Potentissimum regnum, quod sibi hæreditaria successione debebatur &c.; quomodo in sententia Spondani jus illud ac debitum intelligi queant vere ac proprie ad S. Ludovicum pertinuisse?

[41] [ac merito] Quomodo, inquam, jus regni vel ante hunc annum vel postea umquam pertinere potuit tamquam hereditarium jure primogenituræ ad S. Ludovicum, qui in Spondani sententia ante patrem ac fratrem primogenitum e vita excessit, anno videlicet 1297 mortuus? Carolus enim Martellus, frater ejus primogenitus, anno 1301 apud Spondanum ad annum 1300 num. 7 obiisse scribitur, quo Romam primum ad consequendam indulgentiam jubilæi, Neapolim inde ad patrem accessit, ut ei post mortem succederet tamquam primogenitus, translato jam in filium Hungariæ regno sibi materna hereditate debito, sicut ibidem narratur.

[42] Carolus vero Claudus, pater ejus, diem suum obiisse ad annum 1309 refertur apud eumdem Baronii continuatorem num. 3, [rejicitur] ubi & de Roberto ejus filio, eorum qui tunc supererant, natu maximo, ac patris in regno ac in Comitatu Provinciæ, & aliis universis bonis, ejusdem patris ac Pontificis voluntate, successore agitur, nec non de coronatione ejus, magna cum celebritate per Clementem PP. V Avenione facta. Hæc cum ita referat Spondanus, quisnam concipere satis queat, qui fieri potuerit, ut S. Ludovicus regno paterno, tamquam jure hereditatis sibi debito, nuntium vere ac proprie remiserit umquam, patri ac fratri primogenito, ad quem post patris mortem jus illud spectabat, præmortuus etiam in sententia Spondani? Nam ad annum 1298 num. 5, Hoc, ait, anno (ut recentiores Annales Minorum apud Waddingum, quem citat, contendunt; cum nonnulli auctores præcedente, alii etiam sequente ponant) S. Ludovicus episcopus Tolosanus, & primus Appamiensis .. diem extremum .. obiit.

[43] Dicimus itaque, Spondanum tam in iis, quæ proxime ex ipso retulimus, [sententia Spondani,] quam in ratiocinio, quod paullo ante etiam ex ipso recitavimus, hallucinari, sicut modo probabimus, simul ostensuri, quo pacto & ipse aliorum corrector corrigi, & præsentis controversiæ difficultas extricari possit. Sciendum itaque est, Carolum Martellum, germanum Sancti primogenitum, ante III Kal. Septembris, & pridem quidem, anno Christi 1295, Bonifacii PP. VIII primo, vivere desiisse. Raynaldus quippe ad eumdem Christi annum, postquam num. 18 protulisset Bonifacii litteras ad Landulfum S. Angeli diaconum Cardinalem, in regno Siciliæ Apostolicæ Sedis legatum, datas Laterani VIII Id. Aprilis anno 1, in rem nostram ita ibidem memorat num. 19: Cum vero postea Carolus Martellus, jure materno Ungariæ rex, a patre Carolo, qui in Gallias abierat, relictus regni Siculi vicarius Neapoli, in ipso ætatis flore, cum jam ad magnas spes adolesceret, obiisset; Bonifacius administrando regno Landulphum Cardinalem, & Philippum Caroli II regis filium principem Tarentinum præfecit. At paulo post & Cardinalis legati, & Philippi principis consiliis adductus, cum spes affulgeret melius publicæ rei consultum iri, si Mariæ reginæ procuratio regni deferretur, illam eo munere exornavit, prout constat e litteris ad illam datis Anagniæ III Kal. Septembris anno 1, quæ apud laudatum Rainaldum subjiciuntur hoc principio: Pridem, non absque gravi nostræ mentis amaricatione, percepto, quod claræ memoriæ Carolus rex Ungariæ, charissimi in Christo filii nostri Caroli regis Siciliæ illustris, ac tuus primogenitus, ipsiusque regis in regno Siciliæ vicarius generalis, mortem .. apud Neapolim subierat temporalem &c.

[44] Ex his itaque deducimus 10. S. Ludovicum jam tum ab anno Christi 1295, [ac nostra stabilitur.] quo Carolus Martellus, rex Hungariæ, ac primogenitus regis Siciliæ Caroli II, atque adeo regni istius juri hereditario proximus, successerit ejus loco in illud jus; cui actu solenni admodum ac publico renuntiavit, quando Romæ anno 1296 in Conventu Aræ cæli solemnem emisit professionem Ordinis FF. Minorum (Vide biographum apud nos cap. 3, num. 21;) ita tantisper tamen se gerens occulte, ut patrem non offenderet; sed die S. Agathæ suam professionem atque adeo primogenituræ suæ juri renuntiationem publice declaravit, ex § 4. Dixi actu solenni admodum ac publico. Dubium quippe mihi non est, quin jam tum ab anno 1295, quo obiit frater ejus primogenitus, juri suo nuntium remiserit vel actu aliquo minus solenni quam fuerit professio Religiosa, vel privatim sive apud se, tam ob innatam rerum caducarum despicientiam, quam ob votum, quo in ipsa sua custodia Barcinonensi se obstrinxerat, quodque deinde renovarat, ingrediendi Ordinem S. Francisci, sanctissimi istius decreti semper tenacissimus. Quæ cum ita sint, consequens est, ut Sanctus noster nec publice nec privatim jus primogenituræ transtulerit in Robertum ante annum Christi 1295, cum tunc dumtaxat habere illud cœperit; nec post annum 1296, quo dictam Ordinis Seraphici professionem edidit.

[45] [Aliorum parachronismi.] Ex ante dictis deducimus 20. Varios quidem annos emortuales Caroli prædicti referri apud Sammarthanos tom. 2 Historiæ genealogicæ domus Franciæ lib. 30 cap. 4, videlicet annum 1297, 1301, 1302; sed nullum verum esse; atque adeo potiore jure illos auctores rejiciendos, qui loco citato vitæ Sancti finem extendunt ulterius. Hac itaque temporis ratione ita superius a nobis stabilita, Antistitem nostrum ad dilectam sibi sponsam iter instituentem comitemur.

§ VI. Discessus & adventus ad urbem Tolosanam; virtutum exempla; vigilantia pastoralis; locus & annus mortis.

[Roma discedens egregia dispicientiæ sui edit specimina:] Waddingus ad annum Christi 1297 num. 1 exhibens Sanctum, Roma ad sedem suam Tolosanam proficiscentem, ita scribit: Consecratus episcopus dilabente anno præterito S. Ludovicus, uti suo loco retulimus, (Consule annum 1296 num. 5 & 6) sub initio hujus decrevit collatam sibi sponsam invisere, & oves sibi commissas solicito studio, & sub oculis positas præsens gubernare. Bona itaque Pontificis venia Roma discedens pervenit Senas, apud Fratres Minores exceptus hospitio, voluitque inter illos esse unus ex illis, atque omnia subire humilitatis officia; ita ut a prandio cum eisdem omnia abluerit culinæ utensilia. Hinc abiens Florentiam, a civibus magno exceptus honore, ad Fratres etiam monasterii sanctæ crucis nuper constructi divertit; qui cum eum deducerent in cubiculum, pro personæ dignitate nobilibus aulæis adornatum, deaurato lecto resplendens, & regum Galliæ atque Siciliæ stemmatibus variis condecoratum; pedem retraxit dicens: Non est hæc cella Fratris Minoris; sed aula principis mundani: ego jam seculi pompis publica professione renuntiavi, & summæ me paupertati devovi. Quare si juxta animum meum & statum a vobis recipiar, apud vos manebo: sin autem, illuc occulte pergam, ubi non oporteat firmiter a me propositam vitam adulterare. Non sunt ausi Fratres pii Principis resistere voluntati, quin statim omnia removerent, relicto lecto dumtaxat. Neque in hoc etiam ille voluit dormire; sed, strato in pavimento pallio, humi tota nocte decubuit. Devota & celebris fuit deinceps in illo loco hujus Sancti memoria: & statim ut Sanctis adnumeratus est, egregium ei consecratum sacellum, & præ ecclesiæ foribus æneum ejusdem simulacrum.

[47] Hæc edidit demississimæ & innatæ sibi modestiæ, omnis humani fastus contemptricis exempla noster Præsul, [Tolosam ingressus omnium animos & oculos] quando iter dirigebat ad ecclesiam Tolosanam, charissimam sibi sponsam. Quantam vero, ubi eo pervenit, in animis atque oculis omnium concitarit æstimationem de se atque exspectationem, perspicuum fit ex Waddingo, dum ita prosequitur num. 2: Ut pervenit Tolosam, turmatim per vicos & plateas suo occurrebant cives pastori, indefesse eum collaudantes a pietate, a nobilitate, & ab angelico aspectu. Neque eis sufficiebat semel aspexisse; sed prætereuntem sequebantur, ad alia accurrentes diverticula, ut iterum & sæpius occurrentem pro suo desiderio respicerent. Secreta quædam virtus ex placidissimo & grato prodibat aspectu, qui intuentes, quantumvis a virtute devios, flectebat, & ad nobiliores excitabat cogitatus. Inter hos unum carnis operibus addictum refert Alvarus Pelagius de Planctu Eccles. lib. 2 cap. 22, hujus ferme temporis author, qui vehementer compunctus interius, coram omnibus proclamavit:

[48] Hic noster Præsul vere sanctus est: quod & alii affirmabant, [in se convertit.] læti asserentes & jactantes, se omnium totius mundi prælatorum habere sanctissimum, nobilissimum, & aspectu gratissimum; sed conceptum de tanto obtento Viro gaudium timore misceri, ne aliquando, ut in aliis visum est, a pietatis gradu decideret, & a via virtutis, quam magno aggressus est fervore, vellet declinare. Expletis publicis functionibus, dum a turba declinanti hoc posterius ei quidam ex familiaribus referret; protinus subjunxit: Prius vellem hanc vitam quam viam deserere, & tam vitæ quam viæ hujus authorem obnixe obsecro, ut prius ab illa me abstrahat, quam ab hac me separari permittat.

[49] Dictis respondit eventus. Audiatur Bartholomæus Pisanus: [Austeritas vitæ, & misericordia erga pauperes,] Factus igitur episcopus Tolosanus, de perfecto tendens ad perfectius, & de bono pertingens ad melius, quæ ante virtutum acquisierat, positus super candelabrum suum lumen cœpit plenissime refulgere, exemplar se ostendens tam subditis quam prælatis; tam secularibus, quam aliis, vitæ & perfectionis: cœpit enim carnem suam crucifigere cum vitiis, disciplinis ferreis aliquando per seipsum, quandoque per socios se fortiter disciplinans, deferendo pro camisia rudem stamineam, & chordam grossam ad carnem; multotiens lectum declinando dormiebat in terra, & sic carnem spiritui servire coëgit. Et licet in ejus mensa de duplici ferculo daretur; de uno solo, & parum comedebat: & quia nihil quærebat mundi, hinc est, ut dictum est, quod, de suis redditibus quarta parte retenta, tres alias partes erogabat pauperibus & egenis. Hæc liberalis erga pauperes misericordia confirmatur e bulla canonizationis ejus, ubi ita refertur: Mira vero compassione ad pauperes ferebatur, quibus largas tam privatas quam publicas eleemosynas faciebat. Unde jam factus episcopus Tolosanus per unum suum familiarem secretarium mandavit inquiri de suorum quantitate reddituum, quantumque sibi sufficeret pro moderatis expensis faciendis & rationalibus; volens quod totum residuum in sustentandis pauperibus poneretur, quamquam prælatus tam magnus esset, & filius tanti regis. Verum Dum istos redditus, teste Waddingo ad annum 1297 num. 3, ad quadraginta millia librarum ascendisse cognovit, .. triginta millia in pauperes & pios quosque usus jussit distribui. At de Præsulis nostri virtutibus loquemur alias pluribus, seorsim easdem in unum quasi fasciculum collecturi.

[50] [nec non mirifica] Observare interim juvat, dignissimum Virum ita incubuisse toto pectore in studia virtutum, ut ea, quæ officio episcopali propria sunt, neutiquam neglexerit. Nam, uti habetur in bulla canonizationis, Pontificatus etiam officium exercebat cum diligentia Servus hic Christi fidelis & prudens, Missas dicendo assidue, devotissime Ordines celebrando, Clericos, quibus de beneficiis providere volebat, examinando de virtutibus & vitiis, & articulis fidei, vita & moribus diligenter. Judæos & gentiles zelo fervens Dei inducebat sedulo ad baptismum, ac quosdam eorumdem sacro de fonte levavit. At pastoralis ejus solicitudo distinctius ac prolixius recensetur in nostro apographo Vitæ ipsius e Petro Calotio, de quo antea dixi, desumptæ. Textum accipe: Miro modo erat sollicitus episcopalia officia exercere. Confirmabat pueros, reconciliabat & consecrabat ecclesias, benedicebat virgines: ecclesiastica vero beneficia nisi matura deliberatione nolebat conferre. Ipse enim beneficiandum examinare volebat, & faciebat eum construere, ut intelligeret, quæ legebat.

[51] [vigilantia episcopalis in eo elucent:] Volebat quod beneficiandi essent in cantu convenienter instructi: examinabat eos de decem præceptis, de articulis fidei, & de capitalibus vitiis, & repellebat eos, qui bene & ordinate nesciebant respondere de hujusmodi. Accidit per tres septimanas ante mortem ipsius, ut Clericum quemdam repelleret, qui impetraverat [beneficium] in forma pauperum in episcopatu suo, licet examinatum se diceret in Romana curia, quia insufficiens pro adipiscendo beneficio videretur. Propter hoc Clerici in suo episcopatu ad hæc discenda diligenti studio se parabant. Comptulos sacerdotes sanctus Præsul nolebat. Rem narrat Waddingus ad dictum annum num. 17 post biographum Sedulianum cap. 5, ubi agit etiam de ejus vigilantia pastorali, moribus initiandorum serio exploratis, ac de solerte circumspectaque prudentia ejus. Breve sed nervosum exstat illud apud eumdem biographum ibidem effatum: Necdum initiatus, probissime; factus Clericus, religiosissime; creatus episcopus, sanctissime vixit. Ex auctore Vitæ apud Surium habemus ista: Nec .. pati voluit aliis se vestibus indui, quam suscepti Ordinis vili habitu & cingulo nodoso. Jam enim oblitus erat se regis filium, nesciebat se episcopum: solum cogitabat, se Fratrem esse instituti Minorum. Canes venaticos, rapaces volucres, histriones & levitates omnes a suis ædibus arcebat, ut personis ecclesiasticis ipsi assistentibus posset tanto expeditius divina promere eloquia, & sanctæ vitæ de se exempla præbere.

[52] [Sacrum suum ministerium] Quemadmodum S. Ludovicus in omni sua vita mirificæ animi sui despicientiæ creberrima præbuit ac præclarissima exempla, ita hac virtute, aliarum omnium fundamento, pontificium suum munus egregie illustravit. Inter omnia, uti legere est apud Surium, divina charismata præcipue in eo relucebat eximia humilitas, haud aliter atque carbunculus in aureo ornamento. Annis singulis die cœnæ Dominicæ duodecim pauperum abluebat manus, cibum potumque illis apponebat, ac deinde in genua se submittens, eorum itidem lavabat pedes: in quibus officiis tametsi præ se ferre videretur servilem personam; at nihilominus honorificans ministerium suum pontificiam servabat authoritatem. Observa, τὸ annis singulis non potuisse habere locum in S. Ludovico qua episcopo, morte utique nimium matura e vita erepto. Aliud est in ratione temporis apud auctorem Surianum, sed falsa; cum ibi dicatur annos natus triginta tres .. migravisse ad Dominum; quod erroneum esse probabitur, quando de anno mortis agemus. Quamquam vero adeo esset meritis ac ornamentis gratiarum cælestium dives, ut propria virtute sibi a Deo indita egregie se sustentaret, ita tamen erat simul modestus, ut alienis præsidiis juvari cuperet. Etenim petebat sollicite, sicut legitur in Ms. Calotiano, & devote orationum suffragia; maxime episcopus consecratus pro se orationem illam dici volebat: “Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo &c.”.

[53] Quanta autem cum auctoritate suæ personæ, tametsi ad infima, [condecorat virtutibus & exemplis: ecclesiam consecrat Barcinone.] ut modo dicebam, sese abjicientis officia, quanto cum fructu auditorum ac mira frequentia, pasceret gregem suum pabulo salutis ac verbi Dei, memoriæ proditum legitur apud eumdem Surium his verbis: Ad ejus conciones audiendas tanta aviditate accurrebant homines, ut, propter turbas sese invicem comprimentes, quidam in mortis discrimen adducerentur. Quod de fructu dicebam, confirmatur ex Anonymo apud Sedulum cap. 5: Augebantur ejus exemplo omnes tam pura vita, tanta modestia & humilitate .. igneis concionibus. Nec vero illud sanctum munus alibi omisit extremo tempore vitæ, sed hac & illo simul fere perfunctus est. Nam, uti est apud Anonymum ibidem, Imminente transitu ejus ad Patrem cælestem, post multas peregrinationes in aliorum bonum, revertens ad Tolosanos suos e Cathalonia, ubi sororem reginam inviserat, Tarascum venit, ubi corpus S. Marthæ, hospitalitate in Christum illustris, quiescit. (Consule tomum VII Julii pag. 6) Illic Vir sanctus, jam nunc cælesti accipiendus hospitio, in laudem hospitæ Christi insignem habuit concionem. Atque inde quidem profectus, & arcem petens, quæ Brincola dicta, febre corripitur, qua consumptus est. Et divinitus certior vitæ finis, studiose parat se ad mortem; prout idem narrat Anonymus apud Sedulium. Prævia ad eam præparatio describitur ibidem. Supremo autem vitæ tempore, antequam e Catalonia veniret Tarascum, præsente F. Bernardo Peregrino episcopo Barchinonensi Minorita consecravit ecclesiam Minorum S. Nicolao dicatam Barchinone, ut diximus alias anno MCCXIV num. 30, inquit Waddingus ad annum 1298 num. 8; licet error irrepserit in notis, & pro MCCXLVII scribendum fuerit tum apud Gonzagam, tum illo loco citato, MCCXCVII vel potius MCCXCVIII; imo vero secundum nostram temporis computationem potius 1297, de qua paullo post. Hanc consecrationem etiam refert Franciscus Diago in Historia Comitum Barcinonensium lib. 3 cap. 16; dumque eamdem innectit diei XV Julii anno 1297 ex inscriptione lapidis, qua id probat; nostram rationem temporis, quo & hoc factum accidit, ac quo non diu post Sanctus obiit, egregie confirmat.

[54] [Locus mortis, ac dies;] Locus, in quo ex hac ærumnosa vita ad meliorem migravit, est Brincola; seu Brinolium & Brinonia (vulgo Brignoles) urbecula Galliæ in Provincia, prunis suis celebris, ad amnem Caranne; 6 leucis distat a Telone, & 2 a fano D. Maximini; estque inter montes sita, olimque Brincola castrum dicta fuit, uti videre est apud Baudrandum: quamquam etiam olim Brinoniæ nomen habuerit, ut illico apparebit. Locus porro ille Sancto emortualis fuisse diserte apud biographum dicitur, non autem natalis. Sunt, qui utrumque in eodem isto loco accidisse velint; eaque sententia nobis placet præ Waddingiana. Vide quæ præmisi de loco natali superius § 1 num. 6 & 7. Locus autem mortis confirmatur e testamento Sancti, quod postea producemus, facto apud Brinoniam. Hæc de loco emortuali; de anno autem inter omnes non ita convenit; quod mirum videri possit, cum tam is quam dies mensis distinctissime signetur ab Anonymo seduliano cap. 5; ubi hæc sunt: Obdormivit in Domino .. anno salutis nostræ millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, quarto decimo Kalendas Septembris, feria secunda in Octavis Assumptionis B. Mariæ. Annus idem notatur distincte in præfato testamento his calculis chronologicis: In nomine Domini. Amen. Anno Nativitatis ejusdem millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, Indictione decima .. mense Augusti, die nono decimo ejusdem decimæ Indictionis; e quibus ultimis notis discimus, mortem S. Ludovici ac testamentum concurrisse simul in eumdem diem.

[55] [de anno autem mortis] Illud si vidisset Waddingus, aliam inivisset sine dubio viam, vel certe inire debuisset, in ejus genuino obitus anno figendo. Nam ad annum 1297 num. 18, Sunt, inquit, qui scribant, hoc anno fatis concessisse; sed verius id accidisse probabimus anno sequenti. Ad annum itaque Christi 1298 num. 6 ita loquitur: Non alio, quam hoc anno obiisse S. Ludovicum episcopum Tolosatem mox uno atque altero efficaci probabo argumento, si prius diversas aliorum de hac re sententias præfigam. Anno MCCXCV decessisse, scribit Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 77; anno MCCXCVII mortuum aiunt author vitæ ejusdem apud Sedulium Anonymus cap. 19, Bartholomæus Pisanus citatus, & Baronius ad XIX Augusti; anno vero MCCXCIX Firmamentum Trium Ordinum, 1 par. in memor. Ord. sub XV gener., Marcus Ulissipponen. lib. 6 cap. 12, & Breviarium Minorum in die octava lect. 5. Demum anno altero longe posteriori obiisse necesse est, ut affirment, qui ætatis suæ anno 33 fatis concessisse dixerunt, quos statim referemus.

[56] [pluribus disserens Waddingus] At non nisi hoc ipso anno defunctum credere, duo præ cæteris me movent. Primum, omnes ferme (præter Surium ad XIX Augusti, & Petrum de Natalibus citatum; quibus accedere videtur Claudius Roberti de Episc. Tolosæ, qui ad trigesimum tertium pervenisse conscribunt) viginti trium annorum & sex mensium fuisse dicunt, quando extremum diem obierat. At si ex anno MCCLXXV, & mense Februarii ejusdem anni, quo natum scribunt meliores authores, connumeraveris, in hunc annum mortis tempus incidisse deprehendes. Secundum, quod author ille coævus & familiaris, quem supra anno MCCLXXV num. 4 diximus ejus Vitam scripsisse, asserat duobus dumtaxat annis, & decem mensibus vixisse postquam e custodia liberatus est. Ostendimus vero anno MCCXCV num. 4 secundum melioris notæ & bonæ fidei authores in mense Octobris anni MCCXCV libertate donatum, a quo tempore usque ad mensem Augusti hujus anni illud tempus interlabitur. Quare firmiter dixerim, non nisi hoc anno defunctum.

[57] Sed ego firmiter mihi persuadeo, Waddingum hallucinari, [a nobis hic convenitur, ac rejicitur.] & aberrare a vero mortis anno. Primo enim consectatur rivulos, & fontem relinquit, quando ex aliis auctoribus, nescio quibus, annum 1275 natali S. Ludovici, ut ait, affigentibus, reformat auctorem synchronum in anno mortis ejus 1297, quem tamen auctor idem, adjectis etiam diei mensis ac feriæ notis tam diserte definit. Si ergo expungendus annus iste, expungenda erit etiam feria ista. Secundo, annus idem invicte probatur e testamento, uti vidimus, & Indictione decima ibidem addita, quacum concurrit. Tertio, an propter alios auctores meliores, sicut vult Waddingus, sed quos ne quidem supra nominabat, Sancti natalem affigentes anno 1275, reformari debebat auctor synchronus in anno 1297 ejusdem emortuali; an contra potius hi ex illo in anno natali, quem, referente Waddingo, ponunt? Quarto, cum itaque duo habeamus irrefragabilia documenta pro anno mortis 1297, Vitam videlicet synchroni, & testamentum eodem, quo obiit Sanctus, die conditum; ego plane censeo, isti anno, tamquam puncto firmissime fixo, accommodandum esse tam annum S. Ludovici natalem, quam alias notas chronologicas, ratiocinio superiori intextas a Waddingo, ei aptandas ita, ut cum dicto puncto conveniant. Convenient autem concinne, si natalem ejus affigas anno 1274, prout planum fiet annorum calculos computanti, ac mensi, si vis cum Waddingo, Februarii. Sic enim Sanctus, quando obiit, habebit annos viginti tres cum mensibus sex. Sic item duobus dumtaxat annis & decem mensibus, uti referebat Waddingus e biographo synchrono, vixerit, postquam e custodia liberatus est, a mense nimirum Octobris anni 1295, prout ponebat Waddingus, usque ad mensem Augusti anni 1297. Sic cohærebit Religiosa professio cum anno 1296. Sic denique apparebit, Waddingum, quando ad annum 1275 num. 4 scribebat, Nascitur hoc vel superiori, mense Februario S. Ludovicus, tametsi nullum pro hac re citari ibidem ab illo auctorem inveniam, minus tamen tunc ab anno natali disjunctive utique posito aberrasse, quam superius, ubi annum 1275 ponit simpliciter & absolute.

[58] Atque hæc affatim sufficere arbitror, ut de anno emortuali sancti Præsulis nullum superesse dubium possit; [Alia nonnulla consectaria observantur.] quem recte quidem signat Bzovius in suis Annalibus ecclesiasticis ad annum 1297 num. 1; sed erravit in anno, quem ponit, ætatis ejus trigesimo tertio, atque adeo in eo cum aliis antea a Waddingo designatis corrigi debet; uti & apographum Vitæ Calotianæ, de quo supra, ubi dicitur expirasse anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto .., cum esset annorum viginti trium; (qui cum notato ibidem anno 1295 neutiquam cohærent.) Adde Bouchium in Historia Provinciæ tom. 2 lib. 9 sect. 3, cap. 2, § 6, ubi obitum ejus affigit anno 1299. Ex subducta etiam superius num. 57 ratione temporis concludimus, nostrum regium Principem nuncupasse professionem Ordinis Fratrum Minorum, & antistitem Tolosanum esse declaratum anno ætatis tertio supra vigesimum; id quod obiter innuebamus in hoc nostro Commentario num. 34 contra Waddingum; anno autem Christi 1296, ex præmissis § 4. Nec proin Sedulius audiendus, quando inter alia, quæ observat in suo Commentario ad annum Sancti emortualem 1297 ab Anonymo signatum ita scribit: Ceterum & hic densæ tenebræ; forsan a numeris, quibus scribendis vitium facile irrepit. Firmamentum trium Ordinum S. Francisci (sic liber inscribitur) tradit S. Ludovicum regulam S. Francisci professum anno supra millesimum ducentesimum nonagesimo sexto. Ad hoc, auctor noster disertis verbis docet ipsum, posteaquam custodia liberatus esset, DUOBUS ANNIS ET DECEM MENSIBUS VIXISSE. Quod si verum est, sequitur, aut prius fuisse professum, aut non nonagesimo septimo, sed nonagesimo nono anno discessisse .. aut certe alicubi in numeris scribendis erratum esse. Quod in aliis nonnullis contigisse, mihi equidem persuasum est.

§ VII. Testamentum, sepultura, elogia, forma corporis, effigies.

[Testamentum hoc] De testamento, quod eodem, quo e vita migravit, die condidit sanctissimus Antistes noster, mentio fit apud biographum Anonymum cap. 5 occasione sepulturæ ejus. Edidit illud Antonius Pagius post Opus, anno 1684 a se vulgatum hoc titulo: Divi Antonii Paduani, Ordinis Minorum, Sermones hactenus inediti, de Sanctis & de diversis &c. Ibidem itaque pag. 485 notatur hic titulus: Testamentum sancti Ludovici, Ordinis Minorum, episcopi Tolosani. His autem terminis contextum ibidem subditur: In nomine Domini. Amen. Anno Nativitatis ejusdem millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, Indictione decima, regnante inclyto principe Carolo secundo, Dei gratia Jerusalem & Siciliæ rege illustri, Ducatus Apuliæ, & principatus Capuæ, Provinciæ & Forcalquerii Comite, regnorum ejus anno decimo tertio, feliciter. Amen.

[60] [a Pagio] Mense Augusti die nono decimo ejusdem decimæ Indictionis, apud Brinoniam in præsentia Thomæ de sancto Georgio, ubique per regnum Siciliæ & per Comitatus Provinciæ & Forcalquerii, publici regia autoritate notarii, & testium subscriptorum, ad hoc specialiter vocatorum & rogatorum; videlicet venerabilis viri Durandi Mauritii Prioris Conventualis Cærasii, Fratribus Bercerandi Prioris sancti Genit, Fratrum Guillelmi de Corneliano, Francisci Brun, Petri Scarrerii, Bartholomei Vitalis Ordinis Minorum, & magistri Hugonis Fabri physici, ego Frater Lodoycus, permissione divina episcopus Tolosanus, memor conditionis humanæ, quam semper comitatur innata fragilitas, cui ab ipso vitæ principio mortis imperium dominatur; dum essem æger corpore, sanus tamen mente, ac composita loquela, directa discretio & sana memoria in me integriter vigerent, volens peregrinationis meæ diem extremam dispositione testamentaria prævenire, auctoritate Sedis Apostolicæ in hac parte mihi concessa, de bonis meis, sive ad meam administrationem spectantibus, in hunc modum ordino & dispono.

[61] [antea] In primis in domo Fratrum Minorum Massiliæ meam eligo sepulturam. Deinde de bonis meis, & primum quidem de capellis, quas habebam tempore, quo professus sum beati Francisci regulam, & habitum ejus assumpsi, ordino in hunc modum: quod scilicet capellæ ipsæ, & ea, quæ ad easdem capellas pertinent, sint Conventuum Fratrum Minorum Tolosæ, Massiliæ & Aquarum, prout viri Religiosi Fratres Raymundus Goffridi magister in theologia & minister in Provincia, & Guardianus Tolosæ ordinaverint, & eas inter eosdem Conventus duxerint dividendas. De libris nostris lego Religioso viro Fratri Guilhelmo de Corneliano socio & familiari meo Bibliam in uno volumine, quam præfatus dominus rex, dominus & genitor meus dedit mihi; & etiam Summam Thomæ. Item Fratri Berengario de Bosco familiari meo Bibliam, quam dedit mihi Conventus Tolosæ. Item Fratri Petro Cocardi, familiari meo, Bibliam & Flores Sanctorum pulchriores, qui fuerunt prædecessoris mei. Omnes autem alios libros meos lego Fratribus Petro Scarrerii, & Francisco Bruni sociis & familiaribus meis, inter ipsos æqualiter dividendos, propter plura grata servitia, quæ ab ipsis longo tempore recolo suscepisse.

[62] Capellas siquidem, quas habui prius quam professionem feci, [cusum,] lego ecclesiæ Tolosanæ: annulos quoque meos omnes lego & relinquo prædicto domino regi, ac dominæ reginæ, parentibus meis, in hunc videlicet modum, quod retentis ex eis per eumdem dominum regem illis, quos voluerit, reliqui sint prædictæ dominæ matris meæ. De aliis autem omnibus bonis meis, utpote vasis argenteis, equitaturis, & quibuslibet aliis, ac etiam iis, quæ debentur mihi ex quacumque causa, solutis inde debitis, ad quæ quibuscumque personis teneri [possim] ac emendæ *, si quæ apparuerint faciendæ, volo quod infra nominati executores mei, familiares ac servitores meos remunerent, prout attentis eorum conditionibus & impensis per eosdem mihi servitiis viderint faciendum: & residium ipsorum omnium distribuant inter Conventus Religiosorum civitatis Tolosæ, & Conventus Fratrum Minorum Massiliæ & Aquarum, ac Conventus Fratrum Prædicatorum sancti Maximini, & Conventus sanctæ Claræ Assisii, ad construendam unam capellam ad servitium domus episcopalis Tolosæ, in honorem beati Laurentii martyris, prout eis videbitur faciendum. Item volo, quod Officiarium & Responsorarium, quæ dedit mihi Conventus Draguiniani, reddantur illi. Item lego Conventui Brinoniæ indumentum unum sacerdotale completum de meis communibus, quibus familiares mei uti sunt consueti.

[63] Executores autem hujus meæ ordinationis facio & ordino reverendos in Christo patres dominos archiepiscopum Arelatensem, [hic a nobis] & episcopum Carcassonensem, dominum episcopum, & G. abbatem Massilienses, & Religiosum virum præfatum Fratrem Raymundum Goffridi, ac virum venerabilem magistrum Petrum de Ferreriis decanum Aniciensem, regni Siciliæ cancellarium, & nobilem virum dominum Hugonem de Vicinis, Provinciæ & Forcalquerii senescallum; ita scilicet quod omnes simul, vel quicumque ipsorum cum prædicto Fratre Raymundo ordinandum & faciendum duxerit in præmissis & quolibet præmissorum, roboris firmitatem habeat; dans eis omnibus executoribus, & eidem Fratri Raymundo cum quocumque alio ex ipsis, plenariam potestatem bona & credita mea recipiendi, ubicumque fuerint, & a quibuscumque mihi debeantur; ac petendi, & exigendi ea tam in judicio quam extra judicium; & omnia alia circa hæc faciendi, quæ ego ipse facere possem, si præsens adessem. Et hanc meam ordinationem valere volo jure testamenti, vel jure codicillorum, vel donationis causa mortis inter vivos, vel alterius cujuslibet ultimæ voluntatis, secundum quod melius de jure valere potest; rogans suppliciter præfatum dominum & genitorem meum, ut circa efficacem & celerem executionem ordinationis ejusdem dignetur & velit prædictis executoribus meis, ac dicto Fratri Raymundo, & alii ex eis, quem cum ipso ad executionem eamdem vocare contigerit, assistere & favere, ac opportunum consilium, protectionem & auxilium impartiri.

[64] [recusum proferimus.] In quorum omnium præmissorum fidem & cautelam, factum est per manus mei prædicti notarii præsens publicum instrumentum, quod scripsi ego idem notarius, qui prædictis omnibus interfui, & meo solito signo signavi rogatus. Quæ ordinata & acta per prædictum dominum Episcopum supra continentur, de præfato scilicet episcopo Carcassonensi, quod sit unus dictorum executorum ejus, & de annulis suis legatis & relictis prædictis domino regi, ac dominæ reginæ, ut dictum est, ordinata & acta sunt prædicto nono decimo die dicti mensis Augusti. Cætera vero præmissa, prout superius exprimuntur, ordinata & acta sunt per eumdem prædicto die nono decimo mensis ejusdem. Ita testamentum.

[65] [Decoratur Sancti sepultura.] Defuncti vero sepulturam præclare decoravit Dominus: nam non tantum magnifice peractis exsequiis, conspectus est paullo post a fide dignissimis viris, qui se eum vidisse testati sunt in ecclesiæ FF. Minorum Massiliensium choro supra summum altare .. facie admodum læta & serena, felicitatem beatitudinis æternæ significante; uti narrat Biographus Sedulianus cap. 5; verum etiam ante illas, Dum de Brincola corpus ejus Marsiliam duceretur, apparebant nobilibus, qui comitabantur sanctum corpus, quasi lanceæ radiosæ super ipsum corpus de cælo descendentes. Cum autem pervenissent ad quamdam planitiem prope Marsiliam, cerei, qui erant extincti, subito cælesti lumine sunt accensi, teste Bartholomæo Pisano supra allegato, cujus verba recitavi. Waddingus ad annum 1298 num. 9 e Roberti a Licio sermone de S. Ludovico, ac Breviario Minorum, antea apud eumdem Waddingum citato, rei isti mirabili, quam statim e Pisano dedi, aliam hanc addit: Deinde visus est ipse B. Ludovicus a quodam Religioso Fratre a multitudine magna angelorum in paradisum deferri, voce magna clamantium: “Sic fit servienti Deo in munditia & puritate”. Sepulcro Sancti glorioso superaddimus laudationum decora.

[66] [Laudatur Sanctus a Joanne PP. XXII in bulla canonizationis,] Elogia, quibus Sanctum laudari invenio, sunt multa ac varia. Joannes PP. XXII in suis litteris, quibus illum adscribit numero Sanctorum, hæc memorat: Sol oriens mundo in altissimis Dei, Deus Dei Filius … nunc hora instante novissima .. opus produxit mirabile, claritate gloriæ suæ plenum, bonitatem suam monstrans magnifice .. Nam qui facit mirabilia magna solus, dilectum suum confessorem eximium, beatum videlicet Ludovicum, puritate candidum, caritate fervida rubicundum, electum ex millibus, produxit noviter, ut exemplar præfulgidum cunctis Fidelibus imitandum; ejus vitæ singularis excellentiam signis probans, & prodigiis coruscantibus, crebris miraculis manifestans. Sic in principio dictarum laudatur litterarum; sub finem vero hæc sunt: Laudetur igitur magnifice Deus noster, cujus dextera huic Episcopo confert stelliferum regni diadema. Applaudant & isti pariter cæli cives, quorum cœtibus Sanctus hic sole splendidior est insertus. Canant quoque altissime Franciæ, Siciliæ ac Hungariæ regna felicia, de quorum horto candoris nivei flos erupit .. Lætetur insuper civitas Tolosana, tanto ditata Præsule .. Vere felix es o tu, Massilia, facta divinorum oramatum tam sancti corporis apotheca. Sed & Fratrum Minorum Ordo conspicuus novæ laudis canticum promere non desistat, in aula cælesti tam præclarum Alumnum divinis festive conspectibus repræsentans.

[67] Robertus a Licio Ordinis Minorum, episcopus Aquinatensis, [& ab aliis:] in sua Concione de S. Ludovico cap. 1 citatus apud Sedulium inter elogia Vitæ a se in lucem editæ præfixa, Quis, ait, non magnifaciat sanctum Ludovicum? qui regis & reginæ filius, formosus corpore, divitiis affluens, ætate florens, ingenio acutus, ac quibuslibet temporalibus bonis abundans, vitia sprevit, terrena calcavit, & Christum Jesum bene beateque vivendo quæsivit. Sedulius ipse ibidem satis prolixum Sancti texit elogium; quem, ut paucula hæc inde delibem, miraculis coruscum infinitis Joannes XXII inscripsit catalogo Divorum; in sanctitatis eximiæ fidem, capitis ejus cerebro, an. a morte XVIII, integro reperto. Inter alia, quæ in laudem Sancti ibi afferunter e nostro Hieronymo Plato lib. 2 de Bono status Religiosi cap. 26, breve illud transcribo: Ludovicus Caroli II Gallorum (immo Siculorum) regis filius primogenitus (fuit secundogenitus dumtaxat) omnibus certe animi & corporis bonis ornatus. Hæc de præclarissimis animi præsertim divinorum charismatum abundantia cumulatissimi, ac de insigni vitæ integritate delibasse sufficiat. Addamus his præconia quædam de formæ ejus elegantia, ac concinna corporis compositione, propter quas merito etiam laudatur, cum sit gratior virtus pulcro e corpore veniens, uti est in proverbio.

[68] Et sane, tametsi vultus, frons, oculi, totiusque corporis externa conformatio cum interna mentis pulcritudine quasi certatim, [laudatur etiam ob formam, mores,] ut ita dicam, de præmio viderentur concertare; mira tamen simul consensione singulares nostro Sancto honores ac venustatem afflaverunt natura & gratia Dei. Utramque laudans biographus Sedulianus cap. 5, Omnes, inquit, ipsum videre desiderabant, vultu angelico decoratum, factis mirificum, conspicuum honestate. Mira inerat amœnitas faciei & pulchritudo. In fronte, in oculis, in toto corpore habitare videbatur humanitas: mel in lingua, in pectore candor & simplicitas. Formæ gratia & honestatis omnium oculos in se convertebat, angelum potius arbitrantium quam hominem. Pulcherrimo erat corpore, & aptissima compositione membrorum; sed longe pulchrior moribus & sanctitate &c. Rodulphius Historiarum Seraphicæ Religionis lib. 1 fol. 120 verso rem ita exprimit, (Vera, uti affirmarat fol. 120, B. Ludovici Tolosani, effigie præmissa;) Fuit autem B. Ludovicus facie pulchra & tam venusta, ut omnes eum conspicientes honesta voluptate afficerentur, incessu, aspectu & gestu gravi, membris omnibus aptis, & corpori bene cohærentibus, decore totius corporis eximio, voce humanissima, mansuetudinisque plena, egregio oculorum nitore, quibus ita dominabatur, ut numquam in faciem alicujus mulieris converteret. Effigiem vero ipsius, de qua agebam, e laudato Rodulphio ita noster chalcographus imitari conatus est, quemadmodum hic illam repræsento:

[69] [ac oris venustatem.] Bartholomæus Pisanus, sæpius antea designatus, præsens argumentum diu ante Rodulphium confirmavit, sic enim scribit: Hic Sanctus, etsi pulcherrimus esset corpore, adeo, ut audivi a Fratre, qui vidit eum, quando primo episcopus Tholosam intravit, ut concorditer mulieres omnes dicerent, & homines sive viri, se pulchriorem faciem numquam vidisse. Nec de videndo ejus faciem poterant satiari; & de vico in vicum ibant cuncti ad eum videndum: ac in mundi deliciis enutritus, post carnis concupiscentias nullatenus abiit. Hinc confirmantur ea, quæ narravit Waddingus supra num. 47. Sed virtutem hanc atque alias, longe utique ac unice præstantissima hominis ornamenta, cum in illis vera, solida ac sola ejusdem venustas sit posita, seorsim jam illustrabimus.

[Annotata]

* i. e. compensationes aut mulctæ, vel quid simile

§ VIII. Quædam de præcipuis Sancti virtutibus additamenta.

[Mirabilem ejus humilitatem] Animi demissio seu humilitas, uti vocari solet, virtutum omnium fundamentum, in gradu mirifico & prorsus heroïco Sanctum nostrum ad altissimum perfectionis culmen evexit. Variis, quæ apud Anonymum Sedulianum cap. 3 & 4, nec non apud nos superius in Commentario prævio, edita ab ipso referuntur, exemplis visum est adjungere hæc, quibus ista illustrentur ac stabiliantur. Bulla canonizationis ejus sic fatur: In hoc etiam Christi imitatore … humilitas vera fulsit. Attendit namque quod Deus .. ponit humiles in sublime. Vita Calotiana narrat, quam ab arrogantia & fastu fuerit alienus: Cum primum incurrit Tolosam, rogatus a magnis viris, ut deambulatorem vel palafredum * aut magnum mulum ascenderet, obstinate renuit, asserens id nil prætendere nisi fastum & arrogantiam prælatorum. Ad hæc, Frater Minor esse voluit, ait Bartholomæus Pisanus, & nil aliud optabat, nisi episcopatui renuntiare, ut Frater Minor & simplex remaneret. Semel dormitorium Fratrum Tholosæ dum intrasset; Heu! inquit, quando videbo me esse sine episcopatu, ut sim in uno loco dormitorii, sicut unus pauper Frater & simplex. In capitulo dum semel esset, & quidam Frater sibi diceret, quod multum Ordinem honoraverat de sua persona insigni; respondit impatiens ex humilitate, & quodammodo indigne ferens, Male dicitis, Frater, male dicitis: immo Ordo multum me honoravit, quando dedit mihi habitum suum.

[71] Singularem hanc animi modestiam ac paupertatis amorem eidem affinem, [compensat Deus insigni miraculo.] miro cæli favore ostendit Deus sibi gratissima fuisse. Rem gestam narrat Fremautius in Vita Sancti superius allegata, cap. 4 pag. 386 in hanc sententiam, e lingua nostra Flandrica ita Latine sonantem: Dum interdum abjicere se, prout genuinum Minoritam decet, haberet fixum, emendicando panem ostiatim, pater ejus rex ægerrime id ferebat. Quodam itaque tempore Sanctum filium suum conspicatus manticam humeris suis gestantem incedere, nobili cuidam in mandatis dedit, ei ut denuntiaret, regna Gallicum ac Neapolitanum hujusmodi honorem ab ipso non exspectasse, ut aurea ornamenta commutaret in emendicatum panem. Ludovicus blande subridens ac manticam aperiens, Ecce, ait, verum non est, quod mihi exprobras: panem quippe in aurum converti. Nobilis summo cum stupore videbat, frusta panis commutata in frusta auri, stellarum adinstar rutilantia: in genua concidit, a Sancto veniam petiit, Deoque vovit, se, consentiente conjuge sua, Fratrum Minorum instituto nomen daturum. Rex autem, miro hoc prodigio magna cum lætitia audito, numquam ostendit amplius, sibi displicere opera humilia tam sancti Filii. Præclarissimum enimvero ac summo stupore dignissimum miraculum, quo Deus humilitatem Servi sui ad infima se abjicientis comprobasse fertur. Ego quidem tam non nego factum, quam desidero illud videre stabilitum ex antiquis auctoribus. De eo certe nihil ab Anonymo Vitæ scriptore, a Pisano nihil, nihil denique ab alio apud Waddingum memoriæ novi proditum; quod mihi apparet mirum, eo præsertim quod ille Anonymus infra apud nos in Vita num. 21 & 22 alia recenset singillatim perfectissimæ humilitatis seu paupertatis euangelicæ (hæc enim illius esse comes individua solet) exempla, quæ de more instituti Franciscani edere haud erubuit Princeps noster regius; & hæc quidem displicentia amicis & familiaribus, multo aliter sentientibus; patri vero maxime.

[72] Quandoquidem vero Sanctus adeo erat parvus in oculis suis, [Nemo ei vilis;] mirum non est, neminem adeo vilis fuisse conditionis, ut ei vilesceret. Exemplo sit illud Pisani: Semel eundo Parisios pauperi, quem reperit, propriam cappam dedit. Nullum quantumque pauperem & despectum dedignabatur. Quadam vice accidit quod, ipso transeunte cum tota familia sua, quædam mulier paupercula & antiqua in quodam tugurio humili & despecto jacens clamaret confessionem humiliter petendo. Et cum aliqui de sacerdotibus vellent de equis descendere, ut eam audirent, dixit S. Ludovicus, Nequaquam; sed ego descendam, & audiam eam, quoniam ad me spectat. Descendit, tugurium intravit, eam audivit ad confessionem, consolatus est eam, & eleemosynam impendit. Egressus autem inde, plenus fuit pediculis, & immunditia: quod Vir sanctus cum magna consolatione conspexit gaudenter, & cum risu portavit pediculos, & hujusmodi gemmas pauperum vocabat.

[73] [quantumvis miser ac despectus;] Simile factum Anonymus commemorat apud nos num. 37; quod tamen rerum adjunctis discrepat nonnihil a superiore: id quod in causa est, cur censeam, idem fere humilitatis specimen bis accidisse, semel quidem in Pirenæis montibus secundum Anonymum, ac iterum eundo Parisios ex Pisano, si videlicet locus ab eo recte sit notatus. Adde, quod dicat Anonymus: Quam pauperculam serio hortabatur Sanctus peccata confiteri socio Fratri, aut sibi; nam & ego inquiens Frater Minor sum. Sed illa noluit. In superiore autem exemplo longe aliter res illa narratur. Adjungi his velim exemplum aliud, quo egregie ostendit, neminem quantumvis miserum & abjectum, sibi vilem fuisse. Nam, uti refert Frater Marcus Ulyssipponensis in Chronicis FF. Minorum tom. 2 lib. 6 cap. 6, quadam vice Sanctus Sacro intererat, & ille, qui offerebat pacem, pauperi leproso illam dare prætermisit: quo viso, sine mora surrexit, ad leprosum se contulit, &, positis humi genibus, faciem ejus devotissime osculatus est.

[74] [sed pauperes ac egeni erant ipsi in amoribus] Nec vera dumtaxat paupertate spiritus ac corporis egregie præditus fuit S. Ludovicus, ut videre datur in ejus Vita; sed etiam tenerrimo misericordiæ erga pauperes & egenos affectu, impensisque eorum usui obsequiis mirabilem omnino se ostendit, & ita quidem, ut Deus præclarissima ejus in hoc genere officia miraculis compensare voluerit, secundum ea, quæ in Vita apud nos num. 25 narrantur: quibus addi potest aliud exemplum, quod exstat apud Waddingum ad annum Christi 1297 num. 6, & quod, uti addit, ex vetusta Legenda exscribit Marianus; eum adhuc puerulum pie suffurari solitum vel ex culina, vel ex triclinio, vel ex alia quacumque officina cibos, ut in pauperes distribueret. Conquestus aliquando de his præfectus coquorum apud Carolum patrem, comprehendit eum actu clam auferentem caponem regiæ mensæ præparatum: & obvio patri dixit, Ludovicum pro more suo quidquam sibi * sub pallio præripere. Jussit pater, ut furtum detegeret: ille, elato pallio, ostendit manu pendenti egregium florum fasciculum: qua miraculosa metamorphosi impunis dimissus, conversis floribus in pristinam substantiam alitis, eum inter quatuor pauperes distribuit. Dum omnia postea pater rescivit, laudavit Dominum in operibus suis, largissimasque erogabat eleemosynas pio filio pauperibus distribuendas.

[75] [vel ab ipsa pueritia.] Miraculum hoc confirmatur inter illa, quæ in nostro apographo notantur ex collect. P. Aroldi desumpta, & sic illud exponitur, forte e processu ad canonizationem extractum: Audivi recitari, quod cum esset puer parvus, ibat sæpe ad locum culinæ, & petebat ab eo carnes, quas absconse portabat in sinu suo. Quod cum semel rex videret, vocavit eum ad se, & dixit. Quid est quod portas? Quo audito, verecunde aperuit sinum, & erat plenum rosis: & hoc fuit in Januario, & fuit cum admiratione magna omnibus notum.

[76] [Angelicam castitatem] Viri sancti abstinentiam, severum vivendi rigorem, nec non integerrimam ipsius pudicitiam describit Anonymus Sedulianus apud nos a num. 29. Quanta autem & quam circumspecta cum accuratione ac diligentia operam daret quam poterat maximam, ut nitidissimum hunc virginitatis florem conservaret ab omni vel levissimæ etiam maculæ umbra; indicat idem biographus num. 30. Confirmatur illibata ejus virginitas e bulla canonizationis, ubi leguntur ista: Castitatis autem amor a puero affecerat ejus mentem adeo, quod ob ipsius fidam custodiam, mulierum consortia fugiebat omnino; in tantum, quod, nisi forsan in matre & sororibus, solus cum sola nullo umquam tempore loquebatur. Bartholomæus Pisanus Quo ad hoc referam, ait, quid hic Sanctus circa sororem suam reginam egit in Aragonia. Cum enim venisset ad eum visitandum, nullo modo potuit obtinere precibus quibuscumque, ut eam in faciem aspiceret; sed respondit, quod erat fatua hoc petens. Dominæ reginæ Franciæ cognatæ suæ, utpote filii duorum fratrum, roganti ut in suo adventu more nobilium de Francia eam reciperet ad amplexum & osculum, nullatenus acquievit, etsi summa devotione ferretur ad ipsum .. Tholosæ quædam domina, cum audisset eum ab oculorum custodia commendari, respondit: Ego probabo. Cumque ad eum ivisset, & ipsum, dum esset in ecclesia, diligentissime considerasset, reversa ad domum dixit vicinis: Vere iste Dominus sanctus est. Numquam enim vidi aliquem, qui suis dominaretur oculis, nisi istum.

[77] Mirabilem quoque ejus in conservando angelicæ virginitatis nitore cautelam illustrat hoc factum, [mirifica cautela conservabat, ad eamque alios inducebat:] quod refert Waddingus ad annum 1296 num. 4: Voluit sane ille apud Montis pessulani Patres, iterati voti, de subeunda nimirum vita Minorum, testes, remanere, & eorum vestem assumere; sed hi petenti dare non sunt ausi, timentes regis, patris Adolescentis, tunc in urbe præsentis indignationem. Illinc cum patre recedens venit in Italiam, & Florentiæ obviam habuit matrem suam Mariam Hungaricam, & Carolum Martellum fratrem primogenitum, jam renuntiatum ex jure materno regem Hungariæ: qui magno comitatu & apparatu, adjuncto sibi itineris comite marchione Montis-ferrati, illuc venerunt, regem & filios excepturi. Regina in omnium amplexus & oscula gratulabunda irruit; sed verecundus & pudicus juvenis Ludovicus faciem a genitricis labiis avertit, nec se osculari permisit. Cui dum mater, se matrem esse recordaretur, neque in casto materno osculo esse Numinis offensam; demisso & reverenti vultu respondit: Scio, mater, te matrem esse; sed nec ignoro, te mulierem esse, quam non licet servo Dei osculari. Hujus facti substantia confirmatur ex S. Antonino Historiarum parte 3, titulo 24, capitulo 4, § 1. E Fratre Marco Ulyssipponensi parte 2 Chronicorum Ordinis Fratrum Minorum lib. 6 cap. 4 etiam discimus, hanc peculiarem gratiam S. Ludovico fuisse donatam, ut, qui eum aspicerent, ad amorem castitatis illos induceret: in cujus rei testimonium ibidem indicatur, multos, qui in obitu ejus aderant præsentes, florem vidisse adinstar pulcræ rosæ e sanctissimo ipsius ore prodeuntem.

[78] Remedia etiam adhibebat prorsus singularia, ut corpus suum castigaret, ac in servitutem redigeret; [rigidissima observat jejunia.] de quibus agit Anonymus Sedulianus num. 29. Verum quæ ibi summatim narrat de ejus jejuniis, nostrum Ms. Calotianum magis singillatim memorat his verbis: Vigilias omnes beatissimæ Virginis jejunabat in pane & aqua: aliorum Sanctorum vigilias & Adventum Domini tam stricto observabat jejunio, ut etiam in itinere & corporis anxietate positus, illa nequaquam solveret. Semel dum equitaret per Franciam, B. Marci vigiliam, licet debilis, & contradicentibus sociis, omnino voluit jejunare. In vigilia quoque B. Joannis multo labore afflictus propter laboriosum transitum montis Pyrenæi, nec medici jussu, nec Fratrum inductionibus, ad capiendum vespertinum cibum potuit suaderi. In cibo & potu tantum erat parcus, ut familiares sui abstinentiæ ejus paverent excessum.

[Annotata]

* i. e. equum

* f. cibi

§ IX. Mortui per S. Ludovici merita ad vitam revocati.

[Varios a Sancto ad vitam revocatos] Deus, qui est mirabilis in Sanctis suis, Famulum hunc suum, ad vilissima quæque ac pauperrima sese, dum viveret, abjicientem, illustrissimo miraculorum splendore, ac singularibus gloriæ suæ divitiis jam vita functum insignivit. Quæ apud Sedulium exstant, dabuntur in Vita inferius; hic vero ea aliunde supplebimus appositione plurium aliorum. Incipiamus a mortuis ad vitam revocatis. Bulla canonizationis sex memorat de hoc genere. Recitemus verba: Quædam namque duorum annorum puella, quæ vi febris, quam passa fuit duobus mensibus, exspiravit; facto voto per patrem Sancto isti, qui ipsi imaginem de cera offerret, si vitam a Deo filiæ suæ impetraret, resuscitata, ubera matris suxit. Forte hoc miraculum est idem cum eo, quod habetur apud Anonymum Sedulianum num. 50, vel cum eo, quod Rodulphius fol. 122 verso, brevissime sic narrat: Gulielmam filiam Adami Parisiensis a mortuis suscitavit. Pergamus cum prædicta Bulla:

Quidam etiam quinque annorum puer vehementia febris continuæ vita functus, facto voto per patrem, est vitæ pristinæ restitutus, nec dictæ febris in eo apparuit ullum signum.

Quædam puella annorum septem, quæ per septimanas tres febrem passa continuam exspiravit, facto ad dictum Sanctum voto per suos, spiritum recuperavit & revixit.

[80] [testatur bulla canonizationis ejus:] Quædam denique mulier, quæ duas conceperat filias, una illarum in ventre mortua ex casu dictæ matris de asino, & in ejus ventre ex mora diutina putrefacta, cœpit puerperio laborare. Cumque dictus partus jam putridus per frusta fuisset extractus, & alia filia mortua jam educta esset obstetricum ministerio violenter, & projecta in stabulo super fimum; emisso ad ipsum Sanctum voto, quod si partus ille resurgeret, unam sibi ceræ imaginem præsentaret; puella palpitare cœpit, & baptizata septem mensibus supervixit.

Quidam etiam puer, ætatis annorum septem, dum sub lecto, in quo cum suis jacebat parentibus, repertus mortuus, rigidus & frigidus aliquo tempore permansisset, facto per parentes ad hunc Sanctum voto, fuit divinitus suscitatus.

Mulieri cuidam, quæ propter vehementem infirmitatem diem extremum clauserat, emisso per suos ad Sanctum istum voto, ejus meritis reddita fuit vita.

[81] [quibus] Sed mirabile omnino est prodigium, quod brevissime refertur apud Pisanum his verbis: Marsiliæ duo erant fratres carnales; quorum unus alium occidendo, captus fuit ex hoc & decapitatus. Sed cum amborum corpora in ecclesia S. Ludovici essent, invocatione ejusdem sancti Ludovici facta a matre, a mortuis & omni læsione ipse curavit. S. Antoninus superius assignatus narrat § 2 eventum plane stupendum in hac materia: Cum bellum esset inter nobiles & Burgenses in Apulia in diversis partibus; una parte contra aliam prævalente, plures ex adversariis fuere captivati. Sed inter illos unus nobilis, qui propter damna multa illata ab eo, victoribus erat multum odiosus, ut non redemptionem illius sicut cæterorum, sed mortem decernerent ei inferendam. Intelligens autem nobilis ille se ad suspendium judicatum; cum lacrymis & intenso cordis affectu S. Ludovico se commendavit, votum emittens de quibusdam implendis ad hononorem Sancti, si mortem evaderet. Nempe ad suspendium ductus cum elevatur in patibulo, & fune in collo immisso in aëre suspenditur: frangitur funis, & ille ad terram cadit illæsus. Additur aliud vinculum fortius, quo constrictus suffocetur; & illud quoque similiter rumpitur. Apponitur & tertium, quod eodem modo confringitur. Stupentibus cunctis ait nobilis ille suspendio adjudicatus: In vanum laboratis, quod S. Ludovicus, cui me devovi, me defendit. Quod videntes adversarii destiterunt a pœna illi inferenda, & liberum abire permiserunt. Qui implevit vota sua ex integro, visitans ecclesiæ illius limina, & narrans omnibus casum ad gloriam Dei & sui Sancti.

[82] Waddingus ad annum 1298 num. 16, Eques quidam, inquit, Marianum & Marcum citans, [adjungitur] laxatis habenis obvium fortuito puerum prostravit, ungulisque equi conculcavit, ita ut omnino exanimem reddiderit. Viso miserabili eventu in terram prosiliit eques, puerulumque collisum, & collo confractum ulnis exceptum S. Ludovico flens & orans commendavit; statimque puer revixit, & ab omni malo liber evasit.

Nobiles quidam conjuges prope Massiliam, longo tempore infœcundi, magna efficacia petierunt a S. Ludovico prolem sibi concedi. Concepto mox fœtu, novem decursis mensibus, mulier massam carneam edidit informem. A parientis oculis absconditam obstetrix sepeliri curavit. Volente tamen matre partum suum conspicere, & ad importunas ejus preces re omni relata; adhuc illa in suo desiderio persistente, exhumatus fuit fœtus informis, quem cum manu recepisset, S. Ludovico pie cum lacrymis obtulit, objecitque, Dei opera esse perfecta, atque ejus meritis concessam sibi illam prolem, quam tamen expectabat potius ad solatium & gaudium, quam ad horrorem & luctum; nihilque proinde se dubitare, quin beneficium compleret, formam hominis obducens, & animam inducens massæ illi a se conceptæ. Non prius dixit marito, & undecim matronis præsentibus, quam caro illa converteretur in puerulum pulchrum, primos emittentem vagitus. Alia simili præmissa prece concepit; sed post novem menses transversus in utero fœtus mortuus frustratim educitur. Reassumptis aliquantum viribus & animo puerpera suas preces ad S. Ludovicum primi beneficii authorem cum lacrymis effudit; factumque ut statim inter se partes coirent, efformarentque formosum & animatum infantulum. Duo ultima hæc miracula habentur etiam apud S. Antoninum, de quo ante; ubi & aliud adjungit:

[83] Quidam nobilis in Massilia ex voto emisso in honorem S. Ludovici, [plurium aliorum] cum uxore obtinuerunt a Domino prolem optatam; & quia, quod voverant, non reddebant, ostendit Dominus, quod displicet ei non solum stulta, sed etiam infidelis promissio, cum non solvitur, quod Deo promittitur. Nam cum esset puer jam septennis, cœpit gravissime infirmari. Tunc parentes pueri clamaverunt precibus ad Sanctum, implorantes auxilium, se ingratos & infidelissimos accusantes, & quam primum, quod promiserant, Domino reddituros iterum voventes, ac etiam alia plura se facturos in honorem Sancti, si vitam filio conservaret. Sed beatus Ludovicus vota eorum contempsit, ut eorum ingratitudinem utcumque puniret, & potentiam suam majori miraculo monstraret. Quid plura? Solvit puer debitum universæ carnis, & parentes ejus præ tristitia quasi in furiam versi, cum lacrymis & ejulatu pro resuscitatione filii invocare non cessant continue. Et cum sui ad sepulchrum funus ferre disponerent parentes; ipsi nullo modo acquiescunt, confidentes meritis Sancti gratiam obtinere optatam. Sed quia diu expectantibus ex compassione parentum non inerat puero vox neque sensus aliquis vel motus, tædio victi ad ecclesiam sepeliendum ferunt. Sequuntur eos parentes cum clamoribus multis Sanctum invocando. Peracto officio, cum jam in sepulchrum vellent inferre, sanus & incolumis puer surrexit, parentes arguens de negligentia voti non impleti. Quo facto, puer ad sepulchrum Sancti deportatur a parentibus in integrum vota sua solventibus, & gratias pro tanto munere agentibus.

[84] [resuscitatorum] Exemplar nostrum Ms. Calotianum non illeberalem de mortuis a S. Ludovico ad vitam revocatis materiem nobis suppeditat, prout planum fit e sequentibus, quæ narramus ex fide ipsius, factis. Nam quindecim, ait, mortui per ejus merita redierunt ad vitam. Ego e dicto exemplari excerpo sequentes: Puer septem annorum de Marsilia, Petrus Duranti nomine, novem diebus præcedente continua febre mortuus, factis tribus tractibus veræ mortis. Quadam nocte, hora primi somni, fuit dimissus in lecto, cruce posita super pectus, ut moris est, & medicus & quidam alii consolati sunt patrem de morte pueri, & abierunt. Post quorum recessum, pater cum tota familia sua remansit plorans & gemens, custodiens corpus pueri usque ad horam matutinam. Qua hora cum magna fide planctus & luctus suos convertit ad Dominum, & S. Ludovicum, cui pro vita filii votum fecerat, & ejus meritis & sanctitate sub spe certa suspirans, ita loquebatur: Male exaudistis, Pater, preces, quas vobis porrexi prima vice. His verbis & similibus iteratis, respiciens puerum, vidit eum suscitatum; vocatisque medico & aliis, qui recesserant, magnum gaudium fecerunt de mortuo suscitato per merita Sancti hujus. Si miraculum hoc sit idem, quod biographus Sedulianus brevissimis verbis perstringit cap. 6 num. 49; meretur tamen hic referri, ut ex narratione hujus exemplaris compensetur brevitas alterius. Pergamus cum Ms. Calotiano:

Rostagnus Albua de Narbona, & Joannes Bissani asseruerunt juramento, se firmiter audivisse a matre, & a quampluribus aliis, qui viderunt, quod G. Columbina de Narbona habebat quamdam filiam quasi annorum duodecim, quæ fuerat infirma, & tandem vere mortua stetit fere per diem. Facto igitur voto per dictam matrem ad S. Ludovicum, quod visitaret ejus sepulchrum una cum filia, & cum sudario, si ipsam a mortuis suscitaret; statim Deus Sancti ipsius meritis puellam revocavit ad vitam.

[85] Ramnosa de Manuasca, civis Massiliæ, habebat filium, [numerus,] qui infirmatus est ad mortem, ita ut omnibus mortuus videretur. Pater pueri fecit votum, quod, si per merita B. Ludovici filius sibi restitueretur, ipsum cum sudario ad sepulchrum ejus faceret præsentari. Confestim facto voto puer aperuit oculos, & patrem ad se vocavit, ut potuit, restitutus plenariæ sanitati.

Jacobus Macellarius de civitate Arelatensi habebat filium, qui fere per annum in infirmitate laborans ad mortem usque pervenit; ita quod per horam fere completam nec consensum nec motum habuit, nec signum aliquod nisi mortis. Facto voto per suos ad S. Ludovicum, revixit puer quasi subridens, & oblatam sibi mamillam de matre ipsa suxit avide & gaudenter.

[86] Jacoba Rascabona filiam cum labore magno peperit mortuam, [quem] ut sibi & aliis videbatur, quia sine flatu, sine motu, sine calore, & cum nigredine corporis erat: quæ & modo consimili fœtus semper pepererat mortuos, sic quod de cætero non vivebant. Facto autem per eam voto ad S. Ludovicum, cœpit infantula palpitare & vagitum emittere, & baptizata tandem diebus pluribus supervixit.

Jacoba Ariola obstetrix præsens fuit, quando Bertranda Massequa peperit filium vere mortuum: & fecit votum cum viro suo & amita pueri ad S. Ludovicum cum magnis clamoribus & devotione: confestim puer aperuit oculos, perfecte Sancti meritis suscitatus.

Adalisia Reclandi habens infantulum ex gravi infirmitate mortuum, facto voto cum clamoribus & devotione ad S. Ludovicum, recepit eum mirabiliter suscitatum. Miraculum, quod e dicto exemplari modo subdam, multum adeo habet convenientiæ cum eo, quod exstat apud biographum Anonymum Sedulianum infra recudendum, cap. 6 num. 47, ut hoc videatur esse idem cum illo: quia tamen Calotianum variat circumstantias, illud etiam nunc subjungimus. Alterum autem ex altero, si sit idem, sic confirmabitur. Est vero hoc:

[87] Adalasia Lombarda de Rocha … habebat filiam parvulam, [e variis] quæ in nigredinem conversa penitus expiravit, sic mortua diutissime permanens. Facto autem voto, meritis Sancti fuit suscitata. Ipsa etiam propter infirmitatem incurrerat surditatem, ita quod per tres menses nihil penitus audierat. Facto autem voto, in crastino recuperavit auditum. Ipsa etiam lacte in mamillis carens ex præcedenti infirmitate; ita quod unus puer ex fame periit, eo quod lactare non posset, emisso voto, formosas mamillas recuperavit. Hæc tria miracula credit Deum fecisse eo quod esset incredula de miraculis Sancti prius.

Puer unius anni in parentum absentia cadens de quadam fenestra, ubi erant gradus duodecim lapidum, vere mortuus erat, & totaliter conquassatus & niger factus, ita quod sibi os non poterat aperiri. Facto autem voto ad S. Ludovicum fuit illico suscitatus.

Dominus N. de Narbona habens filium de febre continua vere mortuum, facto voto, quod eum duceret ad sepulchrum S. Ludovici, ejus meritis eum suscitatum recepit.

[88] Quidam habens runcinum infirmum mortuum tandem jacentem, [documentis] baculum unius palmi posuit in naribus ejus, auriculam perforavit, fune traxit: non erat motus neque sensus. Facto autem voto ad S. Ludovicum, statim surrexit, & ille super eum ascendit. Sed, ne quempiam moretur vox runcinus, illa significatur equus minor, gregarius, Gallis roncin, uti habet Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ latinitatis, apud quem plura de hac voce.

De alio animali ad invocationem S. Ludovici vitæ reddito ita scribit Waddingus num. 18: Accipitrarius cujusdam regis Lusitani falconem nutriebat, quem rex summo in pretio habebat. In cujusdam diei diluculo invenit per fasciolas tibiales pendentem, & semi-mortuum: duxitque ad Conventum Fratrum Minorum Bejæ sive Pacis Juliæ, ubi coram altari S. Ludovici dum oraret pro vita volucris, illa inter manus expiravit. Ira & indignatione commotus super altare projecit mortuam, & regi per duas leucas Hispanicas inde distanti non sine metu omnem narravit eventum. Sed dum rex animo in hominem commovetur, ecce, per fenestram falco advolat, & accipitrarii brachio requievit. Miraculum hoc pluribus verbis narratur e Chronicis antiquis apud Marcum Olyssipponensem cap. 19.

[89] [collegimus.] De hominibus autem a morte resuscitatis præmiserat idem Waddingus num. 17 istos eventus: Aretii in Tuscia enixa quædam filium mortuum, S. Ludovico commendavit & consecravit, modo revivisceret. Ad vitam regressus, vocatus est a Sancti nomine, & Minorum amplexus est institutum. Confirmatur hoc miraculum ex Pisano, qui adiri potest.

Vir quidam nobilis dum equum conscenderet, territum animal & in furorem actum equitem uno implicitum pede in stapia vel subice pedaneo per abrupta & saxea traxit, ungulisque collisit. Inventus mortuus a parentibus & servis, dum tertio efferretur die ad sepulchrum, revixit, neque ullum tot cicatricum & vulnerum, quæ accepit, in eo remansit vestigium. Hæc Waddingus. Ex dictis itaque conficitur, S. Ludovicum magni nominis thaumaturgum exstitisse, ac omnino mirabilem propter tot præsertim mortuos, quos meritis suis ad vitam reduxit.

§ X. Contracti, febricitantes, podagrici, surdi, muti, cæci, amentes, naufragi sospitantur.

[Plurimorum] Anonymus a Sedulio vulgatus postquam egisset de mortuis, patrocinio S. Ludovici ad vitam revocatis, claudos ac corpore impeditos exhibet, ejusdem Sancti meritis sanitati restitutos; de quibus in Vita apud nos a num. 51. Adde sequentia. Ecgraphum nostrum Calotianum hæc ponit: Constantinus Mercery impotens de brachio sinistro sic inepte, quod manus erat post tergum per 15 annos, facto voto juxta sepulchrum Sancti, audientibus cunctis fragorem, fuit curatus.

Puer quinque annorum plantas pedis tenens supra, & quod debebat esse supra, habens infra a sua nativitate; cum mater sua fecisset votum in die commemorationis S. Ludovici, fuit plene satisfactus.

Nixidio de Podio Ricardi, tribus annis impotens de manu & digitis, supra sepulchrum Sancti, quod visitabat, fuit plene curatus.

Galterus Anglicus impotens existens tribus mensibus de manu, facto voto, fuit plene sanatus.

Alegreta, ætatis duorum annorum, sic erat membris omnibus deformata, quod manus & brachia tenens retro pedes, & tibias versus caput, adeo rigida & siccata, quod parentes omnino desperarent de vita, facto voto visitandi sepulchrum cum imagine, statim fuit curata.

[91] Domina Maria Guillelma de Massilia cadens, fracturam tantam habuit in inguine, [corpore impeditorum] quod intestina in grossitudine unius allæ inferius descendebant cum dolore intolerabili. Quæ nullum humanum remedium inveniens, facto voto quod cum imagine cerea Sanctum visitaret [convaluit.] Statim enim visum est, quod cum manu ejus intestina ad locum debitum restituerentur; & sic fuit plene sanata. De voce alla Cangius in Glossario paullo ante designato, Allo, inquit, in Breviloquio dicitur “Instrumentum acuendi cultellos, & est lapis rotundus, cum quo vel in quo faber purgat instrumenta, ut sint acuta. Dicitur etiam alla”. Redeamus ad priora.

Domina Aycarda in festo S. Agnetis gravem dolorem incurrit, & impotentiam dextri brachii, sic quod per triduum stetit mente capta, ita quod sibi videbatur, quod scintillæ igneæ de brachio & manu egrederentur, emisso voto ad S. Ludovicum de manu cerea deferenda, fuit continuo liberata.

[92] E collectione P. Aroldi superaddo illud: Quædam mulier, [& ope S. Ludovici sanatorum] nomine Beatrix, de castro Alanconi, passa fuit morbum caducum per annos duos, & ab eo in hebdomade bis vel ter acerrime vexabatur: quæ quidem mulier Sanctis pluribus se devoverat, nec a quoquam adjuta, & quasi desperata, vovere se nemini amplius disponebat. Contigit, Deo volente, per locum, ubi dicta mulier erat, Fratres transire Minores, quam audientes tali morbo gravari, ad devotionem S. Ludovici incipiunt animare: quæ audiens vir mulieris præfatæ, ipsam Sancto prædicto devovit: quo emisso voto, ex tunc a dicto morbo extitit liberata: quod ipsa & vir ejus prædictus juramento firmaverunt, nec non & testes sunt plures. Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum Alentio, ait, vulgo Alençon, oppidum est positum ad flumen Sartam, Ducatus titulo insigne, in Normannia. Varias ibidem ejusdem nominis efformationes invenies; inter quas Alenconium corrupte scribi observat dictus auctor.

[93] Sequens miraculum narratur in bulla canonizationis, idemne an diversum ab eo, [exempla.] quod habetur in biographo Seduliano apud nos num. 65? En illud: Quædam etiam mulier dum ex partu quodam violento de puero mortuo, & in ejus utero transversato, contracta in manibus & pedibus & femoribus, biennio permansisset, facto voto ad Sanctum præfatum, quod, si curaretur, scoparet in tota vita ecclesiam, in qua jacet; dormire cœpit, & expergefacta a morbo prædicto penitus est curata. In eadem bulla legitur illud: Mulier quædam, quæ subito muta, & impotens de uno brachio facta fuit, hac infirmitate sibi per mensem durante, emisso voto per matrem, statim ad sanitatem pristinam est reducta. Hisce adjunge podagra & chiragra laborantes & sanatos, de quibus tractat biographus Sedulianus apud nos num. 53; de febricitantibus autem a num. 54; quibus nos adjungimus sequens supplementum.

[94] Apographum nostrum e collectione Aroldiana, Quidam, inquit, Ordinis Minorum de Conventu Alisbroniæ passus febrem continuam per tredecim dies, in tantum, [De febricitantibus] quod medicus de eo quam plurimum desperabat, in tantum, quod dixit de mane, quod horam Completorii non videret. Dictus infirmus se sentiens taliter prægravari, devotionem fervidam habens in S. Ludovico, qui tunc vivus erat, & in dicto conventu existens, propter vitæ sanctitatem, quam ipsum sciebat habere, dixit: O si haberem aliquid de residuo cibi Fratris Ludovici, essem statim curatus! Audiens hoc infirmarius Conventus, illico ivit ad Fratrem Guilielmum de Corlinione socium suum, & ab ipso solicite petiit aliquid de cibo ab ipso relicto. Statim dictus socius portavit sibi paropsidem, ubi erat aliquantulum de pane, quem S. Ludovicus diviserat: quem dum gustasset, statim fuit a febre curatus, & eadem die ambulavit per mediam leucam. At medicus veniens, putans eum in extremis agere, vel mortuum citius invenire, eum audiens recessisse, admirans petiit, quid hoc esset: & audiens facti seriem, dixit: Potens est Deus etiam mortuos suscitare, & sic reputo illum vere.

[95] [curatis ac podagricis:] Ms. Calotianum pauca etiam hæc memorat: Frater de Ordine B. Mariæ, Prior Massiliensis, semel sanatus est a S. Ludovico a gutta, & semel a febre. Frater N. custos Massiliensis laborans febre fortissima, recurrens ad S. Ludovicum statim fuit curatus. Hæc de febricitantibus.

Podagricos accipe e bulla canonizationis: Vir quidam passus annis sex guttam in manu & brachio, ventre ac humero, facto voto, quod ejus limina visitaret; statim fuit sanitatis beneficium consecutus.

Quidam denique presbyter passus guttam in latere, quæ ipsum afflixit graviter diebus septem, facto voto ad memoratum Sanctum, diligentius ejus tumulum visitando, recepit continuo sanitatem.

[96] [item de surdis mutis ac cæcis &c.] De surdis, Sancto patrocinante, curatis Anonymus noster duo dumtaxat exempla narrat apud nos infra num. 56; nos aliunde unicum his superaddimus. Apographum nostrum Calotianum Dominus Jacobus, ait, Marconii passus multis diebus surditatem & dolorem in aure sinistra, ita quod sibi videbatur, quod omnes cives canerent in auribus ejus, facto voto de imagine deferenda, statim sanatus est. Mutis loquelam restitutam, probant facta, quæ apud dictum Anonymum narrantur. Vide Vitam apud nos num. 57. Sed miraculum, quod ibidem incipit, Alazatia a Campis, vel quod proxime sequitur, hoc initio, Similiter alia quædam, etsi forte alterutrum sit idem in substantia cum eo, quod exstat in exemplari Aroldiano, aliter tamen, & sic in eo exprimitur: Quædam mulier, nomine Alazatia Amiga, de castro de Rampnis subito loquelam amisit, ac per totam hebdomadam stetit muta, nec aliquod verbum valebat exprimere. Dicta vero mulier considerans multa, quæ de beato Ludovico audierat, quamquam nequiret se movere, devovit se tamen corde pariter & affectu: & subito cœpit loqui, linguæ vinculo dissoluto. Quod quidem firmavit proprio juramento; testes autem plures scripti.

Hisce unicum in hoc genere mali subjungo exemplum in nostra regione factum. Neque enim divina bonitas Belgium nostrum a mirabili Sancti sui in ope miseris ferenda patrocinio excludi penitus voluit. Rem accipe e Commentario Sedulii in caput 20 Vitæ S. Ludovici a se vulgatæ, quam rem e manuscripto exemplari Lovaniensi, & quidem pene iisdem verbis exscripsisse se indicat: Accidit, inquit, Lovanii anno Domini MCDXXVI, postquam vitam S. Ludovici & miracula prædicasset F. Henricus de Zichem in platea dicta Groefstrate, quædam mulier ejusdem plateæ retulit, cuidam viro, dicto Henrico Iseren, & Catharinæ uxori filium puerum fuisse toto sexennio mutum. Parentes, auditis miraculis S. Ludovici, pro salute & voce pueri duos cereos Sancto voverunt, si præscripto tempore vocem & loquelam reciperet. Facto voto, mox puer vocalis auditus est, & perfecte loquens. De cæcis autem sospitatis agitur in Vita a num. 58; quibus adjicio breve exemplum illud e Ms. Calotiano: Procius de Foro Julii per quatuor annos cæcus, nullo potuit medicorum remedio liberari. Voto emisso visitandi Sanctum cum duobus oculis de cera, fuit plane sanatus. De loco mox dicto observa; Forum Julii, incolis Frejus, esse urbem Galliæ in Provincia ad mare mediterraneum. Mirabilem quoque sese exhibuit Sanctus noster in amentibus & insanis ad meliorem mentem reducendis, sicut probatur e variis eventibus apud nos in Vita a num. 60. En tibi sequens factum (unumne inter ea, quæ ibidem leguntur, an diversum?) e nostro Ms. Aroldiano: Quidam de Massilia nomine Joannes quamdam habebat filiam annorum undecim vel circa, quæ totaliter erat amens effecta, &, quod plus est, patris judicio dæmoniaca videbatur: nam dicebat errores, & horribilia faciebat, in tantum, quod frequenter oportebat eam ligare. Propter quod pater prædictus eam devovit sancto Ludovico: quo voto emisso, puella ab omnibus prædictis vexationibus est liberata. Quæ deinde in eadem Vita subduntur num. 62 & sequentibus de auxilio per Sancti favorem naufragis impenso, duobus dumtaxat comprobantur exemplis. En tibi prolixius ad illa supplementum.

[97] Apographum nostrum Aroldianum suppeditat casus varios juxta ac mirabiles in rem nostram, [Naufragi] quos inde transcribo: Cum semel essent in quadam navi multi mercatores divites, qui veniebant a civitate Marsilia; & cum essent in pelago maris, mare in tantum vexatur propter fortunam, quod navis cœpit periclitari. Nautæ vero & mercatores volentes navem alleviare, cœperunt merces projicere in mare, & ex magno metu mortis, propter conquassationes & tempestates procellarum seu maris, omnes clamare cœperunt, sancte Ludovice, sancte Ludovice, succurre nobis in hoc periculo mortis, voventes ac promittentes semper ejus vigiliam jejunare, & corpus suum visitare, vel ad ecclesiam ejus, ibidemque accedere, oblationes ad honorem & laudem ejus facere, si a tali periculo liberarentur. Prædictus vero mercator videns sibi imminere periculum & rebus suis, fecit votum S. Ludovico, quod, si liberaret eum de tanto periculo, ac etiam res suas in mare projectas, & etiam pecuniam suam totam in capsa reservatam haberet, quæ etiam in mare projecta erat, ad ecclesiam suam ad visitandum sepulchrum ejus, ubi corpus suum gloriosum erat, accederet, & donaret ecclesiæ suæ constructæ in honorem ejus, medietatem omnium rerum, & medietatem pecuniæ in capsa conservatæ & perditæ, quæ sibi remanerent, propinaret; statim, emisso voto, tranquillitas facta est in mari & tota tempestas sedata est.

[98] Tempestate autem invalescente, fuit coactus una cum aliis projicere res suas in mare: unam tantum fungam cum pecunia ad dorsum suum portabat, quæ fuit dissoluta; de qua cecidit pars pecuniæ in mare. [miris modis] Cum autem ad portum seu ad terram venirent, omnes res suas, quas perdiderant in mari, ad littus invenientes *, quæ a mari projectæ erant: omnes ergo res suas invenientes præter pecuniam & marsupium, quod a quodam pisce magno deglutitum fuerat. Videns vero se liberatum, determinavit dare Fratribus Marsiliæ medietatem pecuniæ, quæ sibi remanserat. Accedunt igitur ad ecclesiam S. Ludovici ad votum adimplendum. Tamen mercator perdens pecuniam male consolatus erat, quod ad plenum non poterat votum suum adimplere, scilicet tradere medietatem pecuniæ perditæ ecclesiæ S. Ludovici. Cum autem per plateam prædictus mercator pertransiret cum sociis, videns piscatores pisces vendentes & noviter captos, inter quos vidit ibi unum magnum piscem, quem emit, & ad Fratres Minores mittens ad locum, ut cum eis comedere posset causa devotionis.

[99] [a præsentissimo mortis periculo liberati:] Et fecit ad se Guardianum conventus vocari; cui narravit omnia, quæ sibi acciderant, & quomodo perdiderat merces suas & partem pecuniæ, & quomodo emiserat votum, & ideo de pecunia, quæ sibi remanserat, Fratribus volebat dare medietatem: ac etiam dixit, quod piscem emerat, ut manducaret cum Fratribus. Guardianus autem fecit piscem ad coquinam portari. Cum vero Fratres talem piscem aptari fecissent, & cum coquinarius dictum piscem exventraret * seu separaret, reperit in pisce multam pecuniam: & advocans Guardianum, ostendit sibi pecuniam, quam invenerat in pisce; & valde de hoc mirati sunt omnes Fratres. Guardianus autem exploravit a mercatore, quantam pecuniam, & quam monetam perdiderat. Qui respondit: Perdidi tot florenos, tot solidos grossorum denarios, & omnem monetam, quam perdiderat, assignavit: quæ, sicut ipse assignavit, sic inventa est in pisce, & sic sibi resignaverunt totam pecuniam, quam ipse perdiderat. Videntes autem Fratres cum præfato mercatore miraculum, facti sunt in admiratione maxima, considerantes, hæc esse virtute S. Ludovici; & gavisi sunt, statimque reddiderunt gratias, & laudem & gloriam beato Ludovico de omnibus beneficiis receptis. Et tunc mercator de pecunia, quæ sibi remanserat, & de illa, quæ inventa est in pisce, medietatem super altare B. Ludovici posuit, Fratribusque dedit, & alia multa fecit, ne ingratus efficeretur. Paulo post subditur hoc factum:

[100] [aliis naufragis succurrit.] Quædam coca * de Marsilia veniens juxta Corsicam, tanta fuerunt scilicet, qui astabant, maris tempestate perculsi, quod tribus diebus & noctibus fuerunt inter duas aquas, quia procellæ continuæ navem cooperiebant, & tantum erant ob dictam tempestatem nautæ lassati, quod nulla spes alicujus adjutorii temporalis eis esse poterat quoquo modo: etiam regimen navis diviserunt * usquequaque, cum nihil restaret nisi divinum auxilium implorandum. At tunc se taliter videntes arctari, promiserunt S. Ludovico, quod, si eos a tali & tanto periculo liberaret, suum tumulum nudatis capitibus, pedibus & corporibus præter femoralia, cum fune ad collum, & candela accensa quam citius visitarent. Et statim emisso voto, ecce (sicut frequenter in periculis maris Sancti apparent in specie ignis eos invocantibus, quo apparente securos se statim tenent) apparuit eis in latere arboris juxta cacumen in specie ignis subobscuri; quo viso, cognoscentes, quod ipse esset, qui ad eos liberandos venisset; redditi securi, & quadam lætitia mentali exhilarati, statim cessavit omnis illa tempestas, & ad portum Marsiliæ pervenientes cum salute, illico descendentes, primo, ut promiserunt, sicut superius est expressum, sua vota persolverunt.

[101] Voces superiores quasdam non obvias ita exponimus. [Voces quædam explicantur.] Fortuna significat hic maris tempestatem; idque exemplis confirmatur in novissima editione Glossarii Cangiani tom. 3 col. 650. Fungare (lego in nostro apographo fungam vitiose fortassis) est doliolum, cadus, e dicto Glossario col. 743 & 750. Hic autem funga vel fungare accipitur pro capsa, sicut e textu patet. Galea est genus navigii velocissimi &c. Adi Cangium. Cocca, navigium, notatur in novissima, de qua dicebam, Cangii editione tom. 2 col. 712. Observa denique in τὸ Quædam coca &c. supra poni nominativum pro ablativo absoluto, ut vocant. Superiora, quæ dedimus, agunt de ope a S. Ludovico lata periclitantibus in mari; quibus non incongrue subjicientur illico, quænam mira in terris præstiterit in favorem eorum, qui versabantur in discrimine vitæ.

[Annotata]

* invenerunt

* f. exenteraret

* f. cocca

* f. dimiserunt

§ XI. Depulsa mortis pericula, aliæque calamitates; nonnullæ ad illa observationes.

[Capite plectendus e carcere transfertur; alius in lapsu sospitatur:] Quandoquidem in hoc miraculorum genere non habemus Vitæ, quam daturi sumus, auctorem præeuntem; quæ huc spectant, aliunde eruemus. Bartholomæus Pisanus audiatur: Multis etiam fecit & facit gratias speciales Nam quemdam de Ciboctolo Comitatus Perusii, qui erat injuste de homicidio inculpatus, & eculei pœna confessus, cum decapitari deberet de mane, & suam innocentiam S. Ludovico commendasset, de nocte S. Ludovicus accepit eum dormientem cum compedibus & catenis de carceribus, salvo ostio carceris, & per 12 miliaria in loco Fratrum de Ciboctolo ad pedes altaris sic dormientem posuit. Et cum sic repertus esset a Fratribus, recitata visione S. Ludovici, ad se sic compeditum & liberatum Potestatem * Perusii & alios cives attraxit: qui hoc videntes, Deum in suo S. Ludovico laudaverunt. Miraculo huic (quod alibi, ut num. 111 dicam, S. Ludovico Francorum regi attribuitur) auctor idem mox aliud subdit: Frater Franciscus Forinca de Senis in Monte Politiano dum staret, & quoddam lignum, super quod aliquando fuerat horologium, de muro vi vellet extrahere; subito cum dicto ligno, & capite reflexo ad inferius super gradus cecidit, qui sunt ante capellas, & dictis gradibus caput allidens cum renibus, cum debuisset statim vel mori vel comminui, invocatione beati Ludovici pro suo auxilio, dum caderet, nihil mali est passus.

[103] Suus quoque hic locus detur alteri prodigio, quod Waddingus refert accidisse juxta Bejam seu Pacis Juliæ urbem, [Dionysius Lusitaniæ rex ab urso liberatur,] & ita commemorat ad annum Christi 1298 num. 19: Ad ipsam illam Pacis Juliæ urbem magnum recepit hujus Viri sancti meritis beneficium Dionysius etiam Lusitaniæ rex, cui conjugem datam diximus anno MCCLXXXII num. 13 Elizabetham Aragoniam S. Ludovici consanguineam & affinem, quæ semper in ore ferebat miracula ab eo patrata, & regi fidem minime adhibenti sæpius suggerebat. In silvam Juliæ Paci vicinam rex venaturus contendit; cum in media solitudine stipatoribus destitutus in ursum incurrit, qui ingenita feritate in regem insilit, medium complectitur, totum impedit & equo deturbat: strato manu altera dirus insultat; altera equi habenas torquet. Rex se aperto vitæ discrimini objectum perpendens, Ludovici, quamvis sero, recordatus, suppetias ardenter implorat. Ille monachi habitu, & pontificia tiara insignis subito affulsit, & turbato regi, Quid hic, inquit, tibi est negotii? Pugionem educito, & ursum contrucidato. Dionysius, animo redintegrato, dextera, quam expeditam mox sensit, expeditum ferrum extrahit, & in sinistro ursi armo defigit, &, monstro profligato, equoque conscenso, ad suos impiger erumpit.. In prodigii monumentum visitur hodie in Pacensi urbe in Minorum cœnobio, a rege sacellum Divo Ludovico servatori dicatum. Miraculum hoc Waddingus Latine transcripsit e nostro Antonio Vasconcellio, qui illud narrat in appendice ad Anacephalæosim Dionysii, Lusitaniæ regis; quod etiam confirmatur ex Fratre Marco Ulyssipponensi parte 2, lib. 6 cap. 20.

[104] [miles quidam in hostium manibus incolumis; uti heros quidam sospes in vulnere sagittæ.] Miles quidam Lemovicensis, sicut pergit laudatus Waddingus, dum in calamitosa & exitiali discordia Guelforum & Gibellinorum sub una parte mereretur in Italia, & armenta boum deprædaretur, ex insidiis insilierunt in eum quinquaginta milites adversæ partis, quibus circumdatus in certo vitæ discrimine rogavit S. Ludovicum, ut suo sibi vellet adesse patrocinio. Apparuit ei statim Vir sanctus, & illæsum per hostium medium ad suorum phalanges deduxit incolumem.

In eodem bello potens quidam heros baro de Bautio sagitta a Gibellino sub oculo ad occiput usque transfixus, & a medicis audiens certo moriturum, si extraheretur sagitta, preces efficaces ad sanctum Virum effudit; qui misericordia motus, sagittam a parte posteriori, seu ab occipite leniter extraxit, nullo relicto vulneris vestigio.

[105] [Obsessi liberati,] Oppidani castri Seravallis diœcesis Pistoriensis in Tuscia, ab hostibus obsessi, cum jam nulla superesset spes evadendi, irrumpentibus in castrum inimicis die XIX Augusti, convocatis presbyteris & Clero, ad illorum exhortationem voverunt, se S. Ludovici natale, quod in illum incidit diem, celebraturos, si ab hostium liberarentur oppressione. Mira res! Statim Vir sanctus apparuit super mœnia, tantamque indidit obsessis virtutem, & obsessoribus formidinem, ut his profligatis, illi victores evaserint. Quo devincti miraculo, quod promiserunt, in hodiernum usque diem feliciter observant.

[106] [locustæ abactæ,] In illa Hispaniæ regione, quæ Castella vetus nominatur, per campos Villalpandi, & Villæ novæ adeo grassabantur in segetem perniciosæ locustæ, ut vere pestis vel flagellum a Deo immissum videretur. Unanimiter oppidani voverunt S. Ludovico, cujus paullo antea defuncti tunc recens & celebris erat memoria, ut, si ab immundis & noxiis his animalibus suos agros liberaret, quotannis ad Conventum Fratrum Minorum Villalpandi cereum offerrent 25 librarum in ejus honorem. Sequenti die Vir sanctus plurimis conspicientibus apparuit, pontificalibus indutus, campos benedicens, & baculo locustas & bruchos abigens, donec omnes effugavit. Hoc beneficio astricti per viginti annos continuos cereum promissi ponderis obtulerunt. Deinde ex consilio & assensu Fratrum votum commutarunt, sancto Viro sacellum ædificantes, & illius diem festum perpetuo celebrantes. Ita laudatus Waddingus.

[107] Mirabilis etiam est hic eventus, quem invenio in Ms. nostro Aroldiano: [sagitta e corpore mulieris extracta,] Accidit semel Bresciæ, quam experientia civitatem in partibus Lombardiæ sitam esse demonstrat, quod cum ballistarii plures ipsorum protensis balistis sagittas vellent ad determinatum locum vel signum dirigere, mulier quædam almi confessoris Ludovici devotissima intertransiens, unius illorum sagitta fuit adeo in corpore atrociter vulnerata, ut illico sanitatem amitteret & loquelam: quod sentiens, toto cordis affectu beato Ludovico se recommendans, quasi extra se velut a sensibus alienata sine morosa dilatione seu longo temporis intervallo mente roborata vidit Fratrem quemdam, mitram in capite gerentem episcopalem, ad ipsam accedentem; & dum ipsam signaret signo crucis, mox sagittam extraxit de corpore, & reddita est pristinæ sanitati, ut nec signum seu vestigium appareret in ea. Et statim post hæc, quia vicina erat partui, peperit quemdam filium valde pulcherrimum: & sic dicta mulier multa in honore dicti Sancti fecit.

[108] Anonymum Sedulianum, quem tantisper reliquimus, [Alia incommoda] ducem denuo sequamur, & suppleamus argumentum ejus de sanatis a variis morbis & incommodis. Ecgraphum Calotianum Dominus, inquit, abbas de Lura circa auroram subito incurrit dolorem viscerum cum frigido sudore, omnibus membris destitutus, sic quod extremitates jam mortuæ videbantur: & caput tremore continuo vacillabat; facto voto de offerendo unam imaginem dicto Sancto, dolor statim cessavit, & fuit plenarie liberatus. In dicto ecgrapho præcesserant sequentia:

[109] Dominus Pontius Romanus canonicus Aurasicensis * pro certo negotio missus de mandato sui episcopi ad Arelatensem archiepiscopum, [S. Ludovici patrocinio curata.] in via incurrit dolorem viscerum cum frigidissimo sudore in renibus tantum, quod non poterat stare, ire vel jacere; sed erat quasi in mortis periculo constitutus, nullum valens humanum remedium invenire. Facto autem voto, quod, si posset in die constituti negotii interesse, Sancti hujus sepulchrum cum oblationibus visitaret; sanitatem obtinuit, emittens per membrum lapidem satis grossum. Hæc sunt, e quibus visum nobis fuit contexere præsens supplementum ad miracula, quæ habentur apud Sedulium. Quantopere autem Deo displicuerint detractores, qui dentem malignum infigere in Sancti thaumaturgi prodigia sunt ausi, liquet e suppliciis in maledicos istos intortis, prout licet videre in Vita apud nos num. 66 & sequente. De mente autem visitantium ejus sepulcrum mutata in melius num. 68.

[110] En tibi nunc, lector, quasdam animadversiones ad dicta in hoc paragrapho. [Nonnullis observationibus] In ejusdem exordio facta est mentio de Ciboctolo ex Pisano; de quo dicam infra num. 111. Guelfi & Gibellini, quorum fiebat mentio superius num. 104, notissima apud historicos factio, seculo Christi XIII per Italiam grassata. De Villalpando, cujus mentio incidit paullo ante num. 106, adiri potest Rodericus Mendez Silva in libro Hispanice edito sub titulo Poblacion general de España fol. 49, ubi singillatim locum illum describens, abesse eum affirmat Tauro (vulgo Toro) leucis quinque. Taurum vero, sicut observat Baudrandus, urbs Hispaniæ in regno Legionis, ad Durium fluvium .. Media est inter Septimancas ad ortum & Senticam ad occasum &c. Supra etiam num. 107 occurrebat Brescia, ita vocata nunc incolis; Brixia Latinis. Urbs est Longobardiæ in ditione Reipublicæ Venetæ, episcopalis sub archiepiscopo Mediolanensi: caput est agri Brixiani, estque ampla & munita, cum arce validissima in colle adjacenti, ut ego pluries vidi, inquit Baudrandus; ubi plura. Superest Arausio (Orange) quæ est urbs Galliæ in Provincia episcopalis sub archiepiscopo Arelatensi satis nota.

[111] [prædicta elucidamus.] Dicebam in initio hujus paragraphi, miraculum e Bartholomæo Pisano relatum de nostro sancto Ludovico, alibi adscribi Sancto synonymo Francorum regi. Hoc fit a Francisco Gonzaga De origine Seraphicæ religionis Franciscanæ parte 2 in provincia S. Francisci Conventu 44, qui vocatur ibi S. Bartholomæi prope Cibottolam. Ne vero dubium sit, quin coincidat hoc miraculum cum eo, quod dedimus ex Pisano, sufficit breviter dumtaxat quædam excerpsisse e narratione Gonzagæ: Cum .. Cibottolanus quidam juvenis de homicidio, quod nullatenus perpetraverat, tormentorum vi convictus, in crastinum .. decapitandus veniret, se beato Ludovico Francorum regi, qui nuper e vivis excesserat, miraculisque coruscabat, ex intimis præcordiis commendavit. Et, ecce, dum circa medium noctis lectulo decumbens .. obdormit, compedibus catenaque vinctus ad hunc locum prope summum altare transfertur; quem cum Fratres Matutinis horis interfuturi, ex insperato vidissent &c. Sed quomodo constructio istius conventus circa annum Dominicæ Incarnationis MCDLXXX, ut notatur apud Gonzagam, cohæret cum eo, quod dicit de S. Ludovico Francorum rege, qui NUPER e vivis excesserat, cum jam inde ab anno 1270 obiisset? Nos interim miraculum supradictum, quod a Pisano, qui vixit seculo Christi quartodecimo, eodem videlicet, quo sanctus Antistes Ludovicus Cælitum albo inscriptus est, ad sanctum regem Francorum Ludovicum hactenus non referimus ob auctoritatem Gonzagæ; donec certiora nobis affulgeant e Vita vel miraculis ejusdem Ludovici regis; de quo ad XXV hujus mensis tractabitur. Quod vero ad constructionem dicti loci pertinet; consuli de ea potest Waddingus ad annum Christi 1291, num. 58.

[Annotata]

* i. e. supremum magistratum

* f. Arausonensis

§ XII. Ludovicus Sanctorum catalogo adscriptus; epistolæ ad reges ac principes, nec non ad ipsam Sancti matrem super hac re datæ; translatio corporis.

[Causa canonizationis antea inchoata,] Fragrantissimo virtutum odore, ac miraculorum gloria, nec non frequentissimo Fidelium ad S. Ludovici corpus concursu per orbem vulgatis, Tolosani & eorum vicini, sicut narratur in Vita Seduliana apud nos num. 69, missis legatis ad D. Bonifacium Papam VIII, mirabilia ejus prædicant .. postulantes, ut .. Divorum catalogo eum adscriberet. Quænam deinde in hac causa, quantaque cum diligentia fuerint actitata, exponitur in eadem Vita. Sacrum itaque hoc negotium sub laudato Bonifacio, Benedicto XI ac Clemente V, ejusdem successoribus, absolutum non fuit, sed a Joanne XXII, qui olim socius & magister S. Ludovici, etiam illi adfuit morienti. Nec dubium quin divinæ providentiæ nutu hoc pietatis officium huic servatum sit, cui omnis vita, mores, pietas, mors & omnia acta beati Viri probe cognita & perspecta essent, prout ibidem legere datur. Addi potest illud Martini Fuldensis, inferius § 15 pluribus citandi, ad annum Domini 1316, ubi hæc refert de Joanne PP. XXII: Item eodem anno (immo sequenti) canonizavit sanctum Ludovicum scilicet filium regis Siciliæ .. quia ejus magister primum fuit, & ejus sanctitatem, cum adhuc puer esset, oculis vidit, & manibus tractavit vel contrectavit. Præcipitantia item vitata est in re tam gravi, ac rursus omnibus & singulis actis ejus a Cardinalibus accurate examinatis & approbatis; tandem eorumdem .. Cardinalium, omniumque Prælatorum præsentium (Avinione ..) consilio & adsensu, magna pompa & solemnitate anno salutis reparatæ millesimo ter centesimo, sexto decimo, septimo Idus Aprilis idem Pontifex B. Ludovicum in Sanctorum numerum retulit, Pontificatus sui anno primo, uti est in citato num. 69.

[113] Audiantur hæc e bulla canonizationis ab eodem Christi Vicario ibidem tunc data: [a Joanne PP. XXII] Ceterum quia convenit, ut, quem Dominus in cælo magnificat, mundus colat; nos de sanctitate vitæ, ac veritate miraculorum ipsius inquiri fecimus diligenter. Et quia post inquisitionem solertem, & studiosam examinationem, & discussionem solemnem, supplicatione devota & humili Prælatorum omnium tunc apud Sedem Apostolicam existentium cum instantia requisiti .. ipsum septimo die Aprilis sanctorum Confessorum catalogo duximus adscribendum. Ideoque universitatem vestram monemus .. præcipiendo mandantes, quatenus quarto decimo Calendarum Septembrium, festum ejusdem Episcopi & Confessoris devote celebretis, solemniter .. Et ut ad mirabile ejus sepulchrum ardentius & affluentius Christiani populi confluat multitudo, & celebrius ejusdem Confessoris colatur festivitas, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui cum reverentia illuc in eodem festo annuatim accesserint, ipsius suffragia petituri .. duos annos & duas quadragenas; accedentibus vero ad prædictum sepulchrum annis singulis infra ejusdem festi Octavam, unum annum & quadraginta dies, de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus .. Datum Avinione septimo Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

[114] Error itaque est apud Anonymum Sedulianum in anno. Waddingus tomo 3 ad annum Christi 1317 num. 47, [anno 1317 absoluta est.] Auctor, ait, vitæ apud Surium (immo apud Sedulium, nam apud Surium id, de quo hic agitur, non invenio) & Breviarium Minorum in festo translat. lect. 5, factum hoc refert in annum antecedentem; at ipsa bulla, quam hic, inquit, subjicio, non nisi hoc anno contigisse probat. Etenim septimus Idus Aprilis, quem bulla præfert, anni primi Joannis, electi VII Idus Augusti, anni MCCCXVI, non nisi in hunc annum recurrit. Videri potest de ejus electione Breviarium historico-chronologico-criticum Pontificum Romanorum apud Franciscum Pagium in dicto Pontifice num. 6. Erravit etiam in die canonizationis Saussayus, quando in suo Martyrologio Gallico ad tertium Idus, seu diem XI Aprilis illam ita adjecit: Avenione canonizatio sancti Ludovici episcopi Tolosani … facta solemniter per Joannem XXII Pontificem Maximum anno MCCCXVII. Erravit, inquam, vel saltem eamdem ibi retulit die non suo, quo accidit, & quo apud nos inter Prætermissos ad diem VII Aprilis, tomo primo ejusdem mensis, pag. 656 ex Auctario Cartusianorum Bruxellensium refertur S. Ludovici nostri festum canonizationis. Erravit etiam Rodulphius, apud quem fol. 122 verso lego: Die XV Decembris Joannes XXII eum canonizavit .. & in sanctorum Confessorum numerum retulit. S. Antoninus parte 3 Historiarum titulo 21 capitulo 3 putavit hoc accidisse in concilio Viennensi, anno Domini 1311 a Clemente Papa V celebrato. Sic enim scribit: In ipso concilio fuit Sanctorum catalogo adscriptus S. Ludovicus filius secundi Caroli &c. Errarunt denique auctores illi apud Sammarthanos tomo 1 Galliæ Christianæ pag. 690, quorum alii aliis Pontificibus perperam eamdem adscripserunt, Bonifacio videlicet VIII ac Clementi V: confundunt enim illum, inquiunt, cum Ludovico immortalis memoriæ Francorum rege, magno ejus patruo, quem idem Bonifacius in Beatorum numerum adscripsit. Ceterum si quis bullam canonizationis sancti Præsulis nostri, quam toties jam allegavimus, integram legere voluerit; exstat ea tomo 1 Bullarii apud Laërtium Cherubinum pag. 153 & sequentibus, Sedulium post Sancti Vitam, Surium ad diem XIX Augusti, ac Waddingum ad annum 1317 a num. 48. Eamdem non ita pridem recudi accuravit illustrissimus D. Justus Fontaninus, archiepiscopus Ancyranus, in suo Codice constitutionum, quas summi Pontifices ediderunt in solemni canonizatione Sanctorum, edito Romæ anno 1729.

[115] [Epistolæ ad reges & principes] Porro laudatus Papa Joannes XXII sacrorum Ecclesiæ Fastorum, quibus S. Ludovicum intexuit, solennitatem non modice condecoravit suis litteris ad illustres personas super isto argumento scriptis. Audiamus Waddingum anno 1317 num. 49 ita loquentem: Addidit etiam Joannes XXII litteras encyclicas ad universos Christi Fideles, quibus denuntiatum voluit, sanctum Virum Cælitum numero adscriptum fuisse, eique solemnes ferias præscriptas. Subjunxit etiam plurimas litteras ad universos reges, reginas & principes consanguineos, quos tanti beneficii & gaudii voluit esse participes. Scripsit Mariæ, Siciliæ reginæ, sancti Viri genitrici, Roberto regi germano fratri, Sanciæ Roberti conjugi, Philippo principi Tarentino Caroli Siciliæ regis filio, & Ludovici fratri; Philippo regi Franciæ & Navarræ, Sancio regi Majoricarum, Clementiæ reginæ Franciæ Philippi uxori, & Mariæ reginæ Majoricarum, Viri sancti sororibus; Candidæ seu Blancæ Ducissæ Burgundiæ ejusdem consanguineæ; Joannæ reginæ Armeniæ ejus ex fratre nepti. Do ex omnibus his tres epistolas; encyclicam (ad universos Christi Fideles datam, quæ habetur apud Waddingum ad annum 1317 num. 50) item eam, quæ ad matrem; & tertiam, quæ ad regem Galliæ data est. Reliquæ ejusdem ferme sunt tenoris, mutatis mutandis.

[116] [& ad Sancti matrem] Sed quandoquidem epistola ad S. Ludovici matrem data, rara avis in terris, ut ita loquar, nigroque simillima cygno est; qua videlicet ipsa etiamnum degens inter mortales, de amantissimi Filii sui immortali inter Sanctos gloria oraculo Apostolico facta est certior, exemplo utique vel certe rarissimo, vel ad hoc forte tempus numquam hactenus viso; facere non possumus, quin huc eam transcribamus e Waddingo ad annum Christi 1317 num. 51, Carissimæ in Christo filiæ Mariæ reginæ Siciliæ illustri inscriptam. His itaque terminis concinnata est: Epulare, filia, in sinceritatis & veritatis azymis, & in Domino gaudere te convenit, quia Filius tuus ab olim mundo moriens, Deo feliciter vivere, factusque compatriota cælestium, ac syderearum incola mansionum, in Domini tabernaculo meruit habitare. Exultare, ac pium prorumpere debes in jubilum, de utero tuo processisse Virum angelicum, meditans consortem esse gloriæ angelorum. Profusis decet te plaudere gaudiis, quod talem in terris genueris Filium, cujus in cælis patrocinio, cujusve favore apud homines communiris, ut intercessionibus apud Deum.

[117] Hic est ille Natus tuus venerandæ memoriæ Ludovicus episcopus Tolosanus, [a Joanne PP. eodem] quem Deus ipse gloriosus in Sanctis suis, & in majestate mirabilis, sua immensa bonitate virtutum operatione mirificans, & gratia sanitatum sic immensis illustravit miraculis, quod in diversitate graduum sui status in gratia & gloria gradatim ascendit. Hic est, quem, ut pie creditur, Rex ipse cælestis sic honorari decrevit in patria, ut sedi supernæ quietis insideat, æternæ claritatis lumine quasi regiis vestimentis amictus, & sempiternæ gloriæ diademate coronatus. Hic est denique, quem & nos propter sua merita gloriosa nostro ministerio per omnem Christiani cultus ambitum vehiculo debitæ venerationis incedere, ac profusis per orbem gaudiis, & effusis undique laudibus coli cupientes in terris, nuper die Jovis post festum Resurrectionis Dominicæ, septimo videlicet Idus Aprilis, de Fratrum nostrorum & Prælatorum omnium, tunc apud Sedem Apostolicam existentium, unanimi consilio & concordi consensu, Sanctorum catalogo duximus adscribendum.

[118] Nec sine causa Paschale tempus ad id faciendum elegimus, ut dies ipsa, nova festivitate jucunda, [datæ.] ex temporis gaudiosa celebritate Paschali fieret ampliori jucunditate festiva. Digne itaque, filia, cor tuum delectari debet in Domino, & in salutari suo tuus animus dilatari, & digne gratias agere teneris Altissimo, qui tibi fœcunditatem sobolis tam sanctissimæ tribuit, & qui in tanta sublimitate illius in benedictionibus immensæ dulcedinis te prævenit. Propera igitur, quæsumus, & in odore unguentorum beatissimi Filii currere, tuas corrigendo vias, & bonis operibus vacando, festina, ut illum sequi merearis ad regnum; quem, si mundo viveret, affectu cogente materno, in exilium sequereris. Datum Avinione V Idus Aprilis. Epistola, ab eodem Pontifice, nec non iisdem loco ac die Charissimo in Christo filio Philippo regi Franciæ & Navarræ illustri inscripta, habetur apud Waddingum ad supradictum annum num. 52. Hanc etiam, uti & duas, de quibus supra memini, ex Waddingo inseruit suo Codici constitutionum antea citato illustrissimus D. Fontaninus a pag. 131.

[119] De S. Ludovici corpore, quod in medio chori apud Fratres Minores Massilienses hactenus sepultum fuerat, [Translatio corporis e choro apud Minores Massilienses ad summum altare:] ad summum altare translato, thecæque argenteæ incluso, anno Christi 1317 sexto Idus Novembris, tractat Anonymus noster biographus apud nos num. 71; ubi etiam de Roberto rege Siciliæ, germano Sancti fratre, aliisque illustrissimis personis, ac innumera populi multitudine, actionem hanc sacram sua præsentia honorantibus: de qua quænam memoriæ prodiderit Waddingus tomo allegato ad annum Christi 1319 num. 2 non gravate lector intelliget. Factum itaque sic describit: Hoc anno, sexto Idus Novembris facta est translatio corporis sancti Ludovici episcopi in ecclesia Fratrum Minorum Massiliensi, a loco in quo jacuerat in medio chori, ad sepulchrum argenteum supra altare majus affabre elaboratum, justis magnifice factis more regio, & quæ deceant Sanctum tanto rege progenitum. Author Vitæ S. Ludovici apud Sedulium, & Firmamentum trium Ordinum in Memoriali Ord. sub XVIII Generali, factum hoc referunt anno millesimo ter centesimo decimo septimo; sed Breviarium Minorum in festo Translationis lect. 5, Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 77, Marianus lib. 4 cap. 5, & codices Mss. hunc ipsum annum præscribunt. Habemus hic scriptores scriptoribus oppositos in rei gestæ anno; sed quamdiu annus 1317, a dicto Vitæ auctore notatus pro hac re, non convincitur esse manifeste falsus, alio insuper documento, quod citabat modo Waddingus, eidem adstipulante, licitum mihi censeo, ut magis propendeam in favorem dicti biographi, quam ut cum Waddingo ex aliis, quos citat, ipsum corrigam.

[120] [ejusdemque rei adjuncta.] Verum audiri merentur alia, quæ hoc factum circumstant, & a Waddingo referuntur: Noctu autem res tota peracta est ad evitandum populi tumultum, & promiscuam plebis multitudinem. Præsentes aderant huic sacro ministerio quatuor Cardinales, inter quos Vitalis de Furno Minorita &c. (Vide biographum.) Dum sacræ exhumarentur reliquiæ, suavissimum emittebant odorem, & licet per annos ferme viginti jacuissent sub terra, inventum est in capite cerebrum ita recens ac integrum, acsi Sanctus ipse adhuc viveret, stupefactis omnibus ac Deum laudantibus ad singulare prodigium. Robertus rex caput suscepit, sibi donari expostulavit, Neapolim detulit, pulchra inclusit statua argentea auro gemmisque adornata, quam in S. Fratris sui honorem opere mirifico fecit fabricari. In hac translatione quinque mortuos revixisse, & multos a diversis infirmitatibus liberatos ad merita S. Ludovici magnificanda, scribunt Petrus de Natalibus citatus, & Rodulphus fol. 122; licet hic confundat annum hunc translationis cum anno MCDXVII, quo Alfonsus rex Aragonum ejus corpus transtulit in citeriorem Hispaniam. Ex his, quæ de superiore translatione producta sunt, corrigi poterunt lectiones de eadem re. Consule dicenda inferius § 14; de posteriore autem translatione modo indicata tractandum § proxime sequente.

§ XIII. Corpus Massilia translatum Valentiam; publica Sancti veneratio per varias Europæ regiones propagata.

[Alfonsus Lusitaniæ rex,] Waddingus in suis Annalibus tomo 5 ad annum Christi 1423 num. 6 avectionem corporis S. Ludovici e Massiliensi urbe in Hispaniam ita litteris consignavit: Hoc anno, Octobris mense dimidiato, cum Alphonsus rex Aragonius post acceptas illatasque clades in regno Neapolitano, quod sibi adoptionis jure per Joannam II reginam collato deberi contendebat, Neapoli relicto Petro fratre urbis præfecto, solvisset, coortis tempestatibus disjectæ in varia loca naves, correcto tandem cursu Massiliam, urbem in ora Phocensis provinciæ nobilem, celebrem portu, & Ludovici Andegavensis (quem Alphonso rejecto Joanna sui regni voluerat successorem) imperio parentem tenuerunt. Magno impetu diu noctuque certatum est, atque inter tenebras noctis die XIX Novembris obtinuit Alphonsus. Ne vero inter rapiendi scelerumque licentiam, feminæ, quæ ad Divorum templa confugerant, aut res, quas detulerant, violarentur, pio cavit edicto. Ex prædæ spoliis nihil sibi usurpavit; solum B. Ludovici episcopi Tolosani, Minoritæ, Carolo II rege Neapolitano geniti corpus, in privata quadam domo absconditum, & incendio deprehensum, summa reverentia & debito honore Valentiam in Edetanis transportavit.

[122] Oborta inter navigandum procella, nautæ, uti sunt superstitiosi, [corpus S. Ludovici Massilia abduxit Valentiam.] vel reddendum Massiliensibus, vel tradendum fluctibus cadaver contendebant; quod commoti videbantur exposcere, eam esse causantes maris naturam, ut mortuorum corpora nec continere velit, nec efferre. Rex vero nobili dives trophæo, atque vel hoc uno pignore suum celebraturus triumphum “Me, inquit, vel sanctus Præsul ducet incolumem, vel secum rapiet in profundum. A me non projiciam, quem opimis spoliis chariorem duxi, & tutelarem eduxi.” Compositis statim fluctibus, magno triumpho sacrum corpus urbi Valentiæ invexit, & in æde præcipua anno MCDXXV, concessa facultate a Petro Cardinale Fuxo, Legato Apostolico, nobili donarunt mausoleo. Cives mox suum acclamarunt Patronum & protectorem. Petrus Rodulphus fol. 122 translationem hanc supputat anno MCDXVII septimo Idus Aprilis, ejusdemque anni die XIII * Novembris factam aliam affirmat per quatuor Cardinales, præsente fratre germano rege Roberto, a chori medio ad aram majorem. Sed valde errat in utriusque translationis tempore. Quam posteriorem facit, longe prior fuit, sub annum, uti retulimus, MCCCXIX, in civitate Massiliensi, & quam dixit priorem, nonnisi hoc anno transacta est. Adeo charum habuerunt hoc pignus reges Aragonii, ut, paciscente Ferdinando, cognomento Catholico, cum Carolo VIII rege Gallorum (pronepote Ludovici Andegavensis, cum quo Alphonsus hic certabat) circa restituendos Comitatus Rossellonii & Cerdaniæ, quos Ludovicus Caroli pater sub mortem restitui jussit Aragoniis, noluerit Carolus reddere, nisi prius receptis sacris Ludovici exuviis. Maluit tamen Ferdinandus ampla illa dominia periclitari, quam gentem suam tanto Patrono spoliare.

[123] Jam vero tot ac tanta, superioribus aliquot paragraphis a nobis collecta miracula, [Per varios] satis manifesto sunt argumento, S. Ludovici venerationem per varias Europæ provincias fuisse propagatam; Hispaniam videlicet, Lusitaniam, Galliam, Italiam, non excluso etiam alicubi nostro Belgio. Benignus Fremautus supra laudatus varia in hanc rem scribit in Vita Sancti cap. 8 a pag. 400; unde sequentia depromere visum est. Philippus VI, Francorum rex, ac Ludovici e sorore nepos, anno 1331 sanxit diplomate suo, ut in Conventu Cenomanensi hebdomadibus singulis in honorem sancti Avunculi sui sacrum solenne cantaretur; id quod etiamnum ibidem servari addit dictus auctor. Quando Delphinus Franciæ, istius Philippi filius, ad vitæ terminum erat deductus e febribus ardentibus, rex confugit ad sanctum suum Avunculum, vovens ejus visere sepulchrum, illudque condecorare argentea imagine, ejusdem, cujus erat infirmus princeps, ponderis. In illo pietatis officio ante se conspicit Sanctum stantem; qui consolans illum dicebat, filium suum illa etiam nocte sanatum iri, qua mors ejus exspectabatur. Dum eodem tempore Joanna regina una cum dominis multis aliis ac dominabus apud moribundum principem esset, sanctus Episcopus ante ejus lectum apparebat, & imponens manus capiti ejus, Benedicaris, inquiebat, a Deo, & de tua sanitate gratias ei agas. Dictis respondit eventus. Rex autem de miraculo certior factus respondit, illud se probe nosse: ac brevi post tempore cum parvo comitatu Massiliam se contulit ad Sancti sepulchrum, gratias ei acturus. Sed dum imaginem, quam promiserat, eo deferret argenteam, multis lapidibus pretiosis adornatam, comitabantur aula, regina, rex Navarræ ac Majoricæ, & præter imaginem offerebat multa alia pretiosa munera, suamque familiam Avunculi sui sancti tutelæ committebat. Sunt, referente Fremauto, qui miraculum hoc accidisse referant filio Philippi IV, qui S. Ludovici etiam consanguineus erat. His adjungit idem auctor, Carolum II, Hungariæ regem, filium Caroli Martelli, Sancti Ludovici fratris, anno 1327 in honorem patrui sui condidisse insignem conventum FF. Minorum Lippæ, urbe, ut notat Baudrandus, Transylvaniæ .. in confinio Hungariæ &c. Porro de prædicta sanatione consuli potest auctor Fremauto antiquior Frater Marcus Ulyssipponensis cap. 18.

[124] Mercatores duo divites sese cum mercibus multis navi committentes, [Europæ tractus] antea apud Sancti sepulcrum patrocinio ejus se commendarant. Vi tempestatis expositi præsentissimo mortis periculo vovent, se pedibus nudis, si mortem evaderent, invisuros S. Ludovici sepulcrum. Et mox visu erat mirabile, quam cito cymba, in quam, navi aquis pervia, insilierant, fluctus perrumpens spumantes, ad portum appelleret. Mercatores vero duo, qui pecuniam suam omnem, ac nonnulla pretiosa penes se habebant, non terra minus quam mari periclitabantur, omnibus spoliati a latronibus, ipsam quoque vitam eis adimere volentibus. Multis lacrymis aliquid temporis, ut animas suas Deo commendarent, impetrabant, ac denuo sancti Episcopi patrocinium implorabant. Et, ecce, tanto horrore perculsi sunt latrones, ut omnia illis redderent, ac celeriter aufugerent, viso aliquo, sicut est verosimile, adeo perterrefacti. Mercatores itaque ad littus proximum se conferentes, ut domum redirent nave vecti, eamdem ibidem navim invenere, qua discesserant Massilia, etiamsi ex tempestate admodum fractam. Ad hæc, in eadem navi repererunt merces suas omnes una cum nautis ac viatoribus paucis, qui in eadem remanserant: quibuscum Massiliæ pedibus nudis sepulcrum Sancti inviserunt; prout videri potest apud laudatum Fremautum, e quo hanc historiam desumpsi: cujus fidei non exiguum accedit pondus ex Fratre Marco Ulyssipponensi cap. 21. Sequentem de Sancti cultu apud Venetos propagato narrationem profero ex eodem Fremauto.

[125] [S. Thaumaturgi gloria] Anno 1388 vivebat Venetiis Antonia Vinieria, nobilis admodum vidua, quæ in ipso etiam conjugio mundi fastum non fuerat sectata, Deoque valde perfecte serviens multis cæli favoribus ac apparitionibus variis in oratione donabatur. Nocte festam S. Hieronymi lucem antecedente in magno urbis campo S. Ludovicus ei apparuit, dicens, Deum velle, ut, sicut in variis regionibus & urbibus honorabatur, ita etiam Venetiis in veneratione esset. Dubitabat illa, an visioni illi nihil subesset diabolicæ fallaciæ, timebatque ut perficere monasterium posset tam ob divitiarum defectum, quam ob alias rationes, quæ apud Fremautum memorantur. At Sanctus rediit, ei commendans, ut voluntatem Dei adimpleret, demonstransque locum, in quo monasterium ac ædes sacra ædificari ab illa deberent. Projiciebat item lapidem, dicens, illum templi primum esse debere. Interea S. Ludovicus ipsi iterum apparet: obtentum iri facultatem ædificandi promittit: obtinetur. Nec mora; emitur fundus: in effodiendis fundamentis invenitur lapis omnino similis ei, quem Sanctus præmonstraverat, quique ab episcopo consecratus primusque in fundamentis collocatus est cum magno populi concursu. Ex eorumdem fossa apparet lux permagna, repræsentans formam hominis splendentibus radiis circumdati; quæ diu ibi dum luxisset, paulatim evanuit. Ab initio ibidem in honorem S. Ludovici sacellum ligneum construitur simul cum lignea domuncula, quo Antonia Vinieria cum sociabus paucis se recepit. Dolenti autem, quod non augeretur numerus earum, & ædificium non perficeretur, rursum ei videndum se præbet sanctus Episcopus, eamque confirmat, dicens, post ipsius mortem venturas esse moniales e propinquis montibus, illasque bono suæ vitæ odore effecturas, ut brevi perficeretur monasterium, & personis Religiosis sanctis impleretur.

[126] Anno itaque 1411 inter Hungariæ regem ac Rempublicam Venetam exorto bello, [miris] ac monialibus Serravallis Venetias confugere compulsis datur inceptum S. Ludovici monasterium; ubi tot ab eisdem inveniebantur cellulæ, quot erant moniales. Uni ex illis, dum in monasterio Serravallensi etiamnum esset, Deumque oraret, ut ab incommodis, quæ patiebantur, ipsas liberaret, apparuerat S. Augustinus, cujus regulam profitebantur; qui S. Ludovicum episcopum illi demonstrans consolabatur eam, quod sine periculo Venetias esset cum suis sororibus profectura ad istius Sancti monasterium. Addit laudatus auctor, eidem Venetias digressæ obtigisse eamdem cellulam, quam Sanctus illi præmonstraverat; Religiosarum numerum auctum, nec non monasterium ac templum perfectum fuisse sub titulo sancti episcopi Ludovici. Mira multa conglobata hic memorat biographus iste; sed eorum fides penes ipsum esto. Seravallis, de quo loco mentio facta, ita elucidatur apud Leandrum Albertum in Descriptione Italiæ inter loca Marchiæ Tarvisinæ circa finem: Inter colles nobilissimum oppidum Seravallis, armorum bellicorum celebris officina, pannorumque & vim & frumenti negotiatione inclytum. Est velut emporium gentibus Teutonicis, ædificatum optime, lautoque populo confertum. Percurritur Imesulo amne, aquis nitente. Plurimæ castellum ipsum officinæ cingunt. Equidem & hoc quoque oppidum, sive pulchritudinem & divitias, seu lautissimi populi frequentiam spectes, cum multis civitatibus Italiæ certat. Agrum perjucundum habet &c. Hic Seravallis adscribitur Marchiæ Tarvisinæ; superius § 11 num. 105 mentio fit castri Seravallis diœcesis Pistoriensis in Tuscia; quod ut verum sit, oportet esse locum duplicem synonymum. Et vero in mappa Blaviana dominii Florentini invenio Seravolo in territorio Pistoriensi.

[127] [eventibus] Sed mirabile prorsus est atque ad publicam sanctissimi nostri Præsulis venerationem singulari modo accommodatum prodigium illud, quod narrat probatque Waddingus ad annum 1298 num. 23 in hæc verba: Atque illud mihi videtur singulare & digne celebrandum perpetuum prodigium, quotannis patulum & manifestum, quod in monte quodam in principatu Asturiæ sub ditione oppidi Cangas diœcesis Ovetensis in Hispania, in oratorio seu ecclesiuncula in honorem S. Ludovici exædificata, ipso die, quo ejus festum celebratur, concurrente ex vicinis oppidulis, & per illum montem constitutis domiciliis, frequente populo, dum Missa celebratur, statim germinant circumcirca parietes, & in ipso ostio, & vectibus ferreis & clavis quidam admirandi flores, quibus similes nullibi conspiciuntur, aspectu jucundi: qui tamen expleto Sacrificio marcescunt. Decerpuntur, dum virent, a devoto populo, & pie servantur ad morbos varios depellendos. Frequentem habui in Hispania hac de re cum testibus oculatis sermonem; in qua enarranda constanter convenerunt, atque a viro gravi & docto, qui quatuor dierum itinere illuc abiit hujus rei dumtaxat conspiciendæ gratia, historiam notarii publici manu scriptam, acceptæ ab aliis relationi omnino conformem, accepi.

[128] [diffusa.] Ægidius Gonsalvus Davila in suo Theatro ecclesiastico Hispaniæ tomo 3, qui agit de ecclesiis metropolitanis & cathedralibus utriusque Castellæ, videlicet Burgensi, Ovetana &c. eventum illum ita exponit ac roborat pag. 120, affirmans, casum mirabilem accidere (caño est in textu Hispano; per quam vocem sive recte, sive vitiose positam, intelligo cada año, id est) quotannis die XX Augusti in eremitorio S. Ludovici episcopi Tolosani, quem refert D. Sancius Davila, episcopus Giennensis (vulgo de Jaen) in libro quem edidit de Veneratione reliquiarum lib. 3 c. 11 dicens: “In nostra Hispania, in episcopatu Ovetensi, in tractu Gallæciæ finitimo, in altis quibusdam montibus exstat quoddam eremitorium S. Ludovici episcopi Tolosani, filii Caroli Siciliæ regis, Religiosi S. Francisci, cujus festum celebratur die XX Augusti cum magno populi concursu, qui venit ad visendum ejus lipsanum sacrum: & in Missa, quæ ibidem celebratur isto die, incipiunt statim prodire per altare, & circum illud, multa lilia cærulea, quibus totus locus ille vestitur”. De hoc miraculo, inquit idem Ægidius Davila pag. 121, ad sanctissimum Papam Clementem VIII testimonium fuit conductum; & Ego, ait episcopus, illud habeo a Fr. Francisco de Sosa, Canariensi episcopo, qui, dum Generalis esset (Ordinis) S. Francisci, illius veritatem probavit. Pro die XX Augusti, qui supra signatur, non dico legendum esse XIX Augusti, quo alibi communiter, & in ipsa Hispania S. Ludovici annua recurrit memoria, signaturque tunc a Tamayo in Martyrologio Hispano: nam fieri potest, ut isto, quem antea dicebam, loco peculiari dies etiam peculiaris cultui ejus adhibitus sit. Mirari interim satis non possumus, nihil vel de hoc cultu, vel de superiore prodigio inveniri a nobis apud eumdem Tamayum dicto die XIX, quo Sanctum annuntiat.

[129] E variis porro in S. Ludovici memoriam constructis sacellis, de quibus mentio facta est in Commentario prævio num. 6, 46, 103 & 106, conficitur, ipsius venerationem publicam per diversos Europæ tractus extensam fuisse; [Sacellum Massiliæ condi jussum, ac Officium extendi per Provinciam] sed præter illa, quæ ibi sunt præmissa, omittere tacitus aliud non possum, quod Robertus Siciliæ rex condi jussit in honorem germani Fratris sui Massiliæ apud PP. Prædicatores, præsertim quia ea de re in promptu est instrumentum publicum, apud Bouchium tomo 2 Historiæ chronologicæ Provinciæ lib. 9, sectione 3, cap. 3, pag. 364, his verbis expressum: Robertus Dei gratia rex Jerusal., Siciliæ, Ducatus Apuliæ, principatus Capuæ, Provinciæ ac Forcalq. ac Pedemontis Comes, Prioribus loci S. Maximini de Provincia præsentibus & futuris: nec non Conventui ejusdem loci dilectis & devotis gratiam, salutem, & dilectionem sinceram. Ut B. Ludovici, confessoris mirifici, reverendi & venerabilis carissimi fratris nostri, celebris habeatur reverentia, & veneretur festivitas, in regali nostro monasterio S. Maximini, ubi B. M. Magdalenæ est pretiosum corpus reconditum per claræ memoriæ dominum patrem nostrum, mirifica revelatione repertum, vobis imponimus & mandamus, quod prima capella, quæ in eodem loco ædificabitur, sub ejusdem Confessoris vocabulo adstruatur; ut ejus Officium proprium suarum solemnitatum diebus inibi valeat celebrari:

[130] Et ecce, super hoc scribimus magistris & doctoribus Capituli, [a rege Roberto Sancti fratre.] quod prædictis assentiant, & ea servari per Conventus alios Provinciæ, & executioni mandari injungant, ut fuit ordinatum per nostras literas, super hoc Provinciali Priori ejusdem Ordinis, ut per eadem loca simile fieri faciat: & in Calendario Conventus prima die conscribi, ad memoriam futurorum. Datum Neapoli per Joannem Grillum de Salerno Juris civilis præsentis protonotarii regni Siciliæ anno Dom. milles. trecent. triges. sept., die VII Decemb., VI Indict., regnorum nostrorum XXVIII. Cum anno 1337 concurrit Indictio quinta Pontificia seu Romanorum Pontificum, quæ incipit a Kalendis Januarii; si autem hic accipias vel Constantinopolitanam seu Græcam imperatorum Orientis, quæ a Kalendis Septembris; vel Constantinianam, a Constantini Magni principatu aut consulatu sic dictam, seu Cæsaream Germaniæ imperatorum, quæ ab VIII Kal. Octobris; Indictio VI superius signata recte concordabit cum anno Christi 1337. Vide Mabillonium De re diplomatica lib. 2 cap. 24.

Denique gratissima tot titulis apud homines S. Ludovici memoria non modicum accepit in eorumdem animis incrementum ex eo, quod ubicumque noscitur & invocatur, singulari ostendat se valere prærogativa in concedendo filios magnatibus, qui devote, ac recta cum intentione ipsum invocant, teste Marco Ulyssipponensi cap. 22 partis 2 Chronicorum; de quo infra § 14, num. 138.

[Annotata]

* imo VIII

§ XIV. Sanctus urbis Malacitanæ patronus; item in provincia Provinciæ; reliquiæ; memoria in Fastis sacris.

Noster P. Martinus de Roa libro de Fundatione, antiquitate ecclesiastica ac seculari, nec non Patronis sanctis urbis Malacitanæ, qui ibidem typis editus notatur 1622, capp. 15 & 16 tractat de S. Ludovico Tolosano ejusdem urbis Patrono. Quæ ad hunc titulum pertinent, [Cur patronus urbis Malacitanæ adlectus;] e textu ipsius auctoris Hispanico hæc deprompsit Tamayus in notis ad diem XIX hujus mensis, ac Latine reddidit, videlicet, S. Ludovicum episcopum Tolosanum esse ab expugnatione urbis Malacæ in Bætica Hispaniæ, illius urbis tutelarem Patronum, eo quod ejus festivitatis die civitas illa Catholicis regibus cessit: & licet tunc temporis dubitaretur, an Agapito martyri die XVIII Augusti, an Ludovico episcopo, die XIX ejusdem, titulus & jus patronatus daretur, eo quod illo civitas tradita; isto triumphalis regum ingressus evenit; tandem convenit, tutelam esse conferendam Ludovico, quia ex regum Catholicorum origine oriundus sanctus Præsul extitit & procedens, ex Roa, quem citat cap. 15 fol. 48.

[132] [publicum de ea re decretum] Ejusdem Sancti cultus in eadem urbe diligenter fuit promotus auctoritate publica: nam D. Petrus a Toleto, sicut deinde subdit Tamayus, qui fuit episcopus Malacitanus primus post recuperationem urbis, inter alia statuta, quæ pro gubernatione ecclesiastici ordinis tam in ecclesia cathedrali, quam in cæteris urbis & diœcesis, sequens adjecit, quod latine versum ita recitat ex Roa fol. 49: Item ordinamus & mandamus, quod in posterum perenniter in hac urbe Malacitana, & in suæ diœcesis populis fiat festum solemne in die S. Ludovici episcopi, Siciliæ regis filii, quod XIV Kalendas Septembris ab Ecclesia repetitur in Octavis Assumptionis Deiparæ: quo die anno Domini MCDLXXXVII castrum, quod Alcazava dicitur, hujus urbis, catholicis *, excelsis & potentissimis Ferdinando & Elisabethæ regibus Hispaniæ dominis nostris tradidit Ali-dordux, & in eorum nomine D. Gabrieli de Cardenas, magno Legionis commendatario, & regum prædictorum maximo calculatori.

[133] [profertur:] Qui decretum illud integrum vult legere, consulat Roam a fol. 49 verso; ubi illud, quod post τὸ regum prædictorum (in textu Hispanico est sus Altezas) mox additur, que Dios perdone, id est, quibus Deus ignoscat, videtur indicare, quod tunc essent vita functi; cum tamen constet e libris ecclesiæ, & eorum testamento, illos supervixisse multis annis post mortem episcopi Petri Toletani, prout observat Roa fol. 50. Scrupulum vero hunc ita eximit deinde idem auctor dicens, D. Bernardum Manrique, qui quartus a Petro successit, erectionem suæ ecclesiæ a Cardinale Hispaniæ factam recognovisse una cum statutis, quæ eidem dedere D. episcopus Petrus, & D. Jacobus Ramirez de Villaescusa, qui in sede ipsi immediate successit, quique illa auxit, & ordine disposuit, antiquitate tamen eisdem sua nec non primi sui conditoris titulo relictis: tempore autem illo, quo id factum est, sicut Ferdinandus & Elisabeth mortem obierant, sic D. Bernardum episcopum eos nominantem adjunxisse titulum sanctæ memoriæ. Principes autem illi obierunt, hæc quidem anno 1504; ille vero 1516, sicut notum est. Annum statuti affirmat Roa fol. 50 verso se non invenire; sed addit, videri certum, quod factum fuerit post annum 1489, cum in illo nominetur ecclesia S. Jacobi, quæ fundata necdum erat usque ad annum sequentem 1490, secundum ea, quæ ibi profert.

[134] Huc spectat locus castri, publica S. Ludovici veneratione honoratus, sicut licet videre apud eumdem auctorem, qui affirmat, invenisse in aliqua traditione antiqua, festum ejus consuevisse celebrari in ipsius ecclesia in Gibralfaro, [annua memoria in castro. In provincia Provinciæ est patronus.] ac fieri potuisse, ut biennio ante quam ædificata fuerit parœcia S. Jacobi, supplicatio (egerat paullo ante de supplicatione in festo Corporis Christi) ingressa fuerit eremitorium istius castri Gibralfarensis, vel sine illa fuerit ibidem cantata Missa, & dictum ad concionem; additque, nunc (editus autem est ipsius liber anno 1622, ut supra dixi) liberum per portam castri isto die ingressum concedi Hispanis, magnumque esse concursum ac devotionem, quibus Sancti eremitorium visitatur; nec sine piis affectibus spectari, quod in suis Sanctis honoretur Deus in eodem loco, ubi adoratus erat diabolus per tot secula in monstro inferno Mahomete; cujus memoriam adhuc, ait, obliterari non sinunt Maurica eremitorii fabrica, & literæ Arabicæ, quæ in illo monstrantur.

Nomen etiam S. Ludovici mansit in benedictione in provincia Provinciæ, tamquam tutelaris in ea patroni, teste Francisco Gonzaga de Origine Seraphicæ Religionis &c. parte 3 a pag. 817: In Gallia Narbonensi sita est provincia S. Ludovici .. Hæc S. Ludovici provincia crebro dicitur provincia Provinciæ, saltem ante tempora Clementis VII, & Francisci I regis Franciæ, qui in honorem S. Ludovici nomen imposuerunt, ut a cætero provincia Provinciæ S. Ludovici provincia diceretur.. Nunc vero paucis perstringemus, quibus potissime viris fuerit illustris. Primo igitur se offert divus Ludovicus tamquam titularis patronus, quondam archiepiscopus Tolosanus .. Ejus .. iconem huic provinciæ præponendam volui, quod in celebri Massiliensi Minorum Conventu sepultus sit, quodque ejus totius peculiaris patronus, tutelarisque habeatur.

[135] Non minimam etiam in Præsulis nostri propagato cultu partem habent sacræ ipsius reliquiæ. [Sancti reliquiæ,] Præmisimus antea § 12, corpus ejus e medio chori Fratrum Minorum Massiliensium, in quo jacuerat, ad altare majus solenni ritu fuisse translatum; ubi & de cerebro mirifice integro actum, ac de capite, germano ipsius fratri Roberto donato, Neapolim delato, decoreque ornato. Sed nihil a citatis ibidem auctoribus memoriæ proditum de aliarum partium corporis separatione seu reliquiis, quæ magno numero cum aliis communicatæ referuntur in sequenti documento, quod ita prænotatur: Lectiones ex Officio S. Ludovici impresso Neap. MDXXVI ad usum PP. Minorum. Incipit: Architector æternus, cujus sapientiæ non est finis &c. Quæ itaque superius de ista translatione sunt narrata, in hisce lectionibus magis singillatim recensentur. Apographum itaque nostrum rem gestam describens, Adveniente, inquit, a festo omnium Sanctorum die octava, anno Domini millesimo trecentesimo quinto decimo, Indictione prima, nocte sequente præsentibus prænominatis Regalibus, & ex * Cardinalibus, [attamen] solo Cardinali episcopo Albanensi singulariter convocato, in ecclesia Minorum Massiliæ, domesticis paucis dumtaxat admissis, illa undique clausa, & janitoribus statutis vix januas valentibus custodire, [ab] ipso Cardinali Albanensi accepto sarculo, primitus tellus, ut fieri debuit, aperitur, & a nonnullorum astantium quolibet postea ligone arrepto, terra tam operiens quam circumstans cum devotione & reverentia effoditur, quousque ad vas ligneum, in quo erat sacrum corpus repositum, pervenitur. Quo aperto, invenientes sepulcrum, velut qui thesaurum effodiunt, indicibiliter sunt gavisi.

[136] [occasione translationis corporis,] Nominatus Cardinalis mixto metu gaudio accedens, aperuit Sancti corpus insigniis episcopalibus adhuc tectum, quæ discerni poterant tam tenui superficie quam colore. Quo Cardinali Sancti corpus fortius contrectante, & compage dissoluta, secundum proprietatem artuum, ossa articulatim cœperunt ab invicem segregari: sicque per Cardinalem præfatum ossa ipsa prius alienis & propriis pulveribus, terra ac sacris suis cineribus .. excussis mundata, vino optimo devotissime colluuntur, pigmentariis pulveribus diligentissime consperguntur, novis sindonibus officiosissime involvuntur, & appensis subscriptis scedulis distinctissime disponuntur, & deinde in pretiosissima arca seu vase, quam Januæ dictus rex (Robertus) cum consorte accuratissime, ut præfertur, construi fecerat, per dictum Cardinalem, astantibus & assistentibus prænominatis Regalibus, reverendissime reponuntur..

[137] [in varios Europæ tractus delatæ dicuntur] Post hæc, licet suaderetur a multis, ut separatæ sancti corporis reliquiæ pretioso vase jam dicto insimul servarentur, prænominatus rex Robertus, quamvis hoc locale super alia unipariter sibi carius reputaret, cognoscens bonum sui communicativum, inter prænominatum Papam (Joannem nempe XXII) vice Ecclesiæ, ecclesiam Tholosanam, in qua præfuit præsulatu, diversos reges mundi & principes tam de domo Franciæ quam Siciliæ & alios, competentes ipsarum partes distribui ordinavit, quatenus memorati Sancti devotio per diversos mundi angulos distantius diffunderetur; qui cunctis mundi præfectis & perfectis informationis exemplar, speculum & spectaculum proponitur in exemplum. Demum res nova & mira accidit, ideo ad Dei & Sancti gloriam non tacenda. Nam dum sancti corporis reliquiæ, ut prædicitur, tractarentur, subito a capite sacrum cerebrum cum strepitu inferius in vas suppositum est delapsum, compactum siquidem & solidum; cum tamen ejus substantia propter humiditatem plurimam & [viscositatem] annexam, ut tradunt physici, alienæ corrosioni vel suæ corruptioni obnoxia reputetur. Quod prænominata regina a dicto rege ipsius viro in portionem suam instanter petiit singulari munere advenire. Quo concesso, illud, ut conveniebat, reponens, fecit sedulo custodiri, quousque cum rege eodem Neapolim adveniens, vas in modum capitis mitrati speciosum atque pretiosum valde, & non modice sumptuosum, construi fecit; ibique ipsum collocavit, & in monasterio regio & suo civitatis ejusdem corporis Christi monialium S. Claræ insigni, inter cetera mundi deputavit perpetuo conservandum; statutumque est, illud annuatim in vigilia translationis festi per civitatem ipsam processionaliter circumferri.

[138] [in documento, quod corrigitur in nonnullis.] Nota 10. Annum Domini millesimum trecentesimum quintum decimum, & Indictionem primam perperam superius signari. Et annus quidem peccat, quia translatio ista corporis diserte a biographo Seduliano apud nos num. 71 signatur anno tercentesimo supra millesimum & decimo septimo. Ad hæc, prædictarum lectionum apographum aliunde etiam erroris convincitur: nam in eo præmittuntur ista: Igitur postquam a tempore mortis usque ad diem translationis, corpus Sancti humili loco jacuerat .. jam tamen per Dominum Joannem Papam vicesimum secundum ipso canonizato, & aliorum Sanctorum catalogo adscripto &c. Hoc quippe non accidit ante annum 1317, uti liquet ex præmissis § 12; atque adeo translatio Sancti, tamquam jam in album Cælitum relati, ante annum 1317 fieri non potuit. Peccat etiam Indictio: nam si res accidisset anno 1315, ponenda erat Indictio 13 vel 14, quarum mense Novembri alterutra cum eodem anno concurrebat, secundum diversam temporis rationem, qua inchoantur Indictiones, sicut supra invenies § 13 num. 130. Nota 20. Si talis distributio reliquiarum sancti nostri Præsulis, qualem paullo ante asserit hoc apographum translationis, umquam sit facta; debet ita limitari, ut corpus Sancti vel saltem magna corporis pars Massiliæ relicta sit; cum postea illud transvectum inde fuerit Valentiam; quemadmodum paragrapho 13 narratum est. Si, inquam, talis distributio reliquiarum Sancti umquam contigerit: nihil enim de ea apud nos num. 71 in Vita; nihil apud Waddingum § 12 num. 120 a nobis citatum. Unde vero & qua fide illam hauserit auctor prædictarum lectionum, non est mihi exploratum. Nota 30. Apographi, quod protuli, menda corrigere conatus sum.

[139] Martinus Roa fol. 64 caput Sancti argento deaurato inclusum ostendi asserit in ecclesia majore Valentina; [Aliæ exuviæ sacræ apud Massilienses:] in alia vero theca argentea corpus; in Conventu autem Massiliensi FF. Minorum nonnullas vestes pauperes, ac brachium unum ejusdem Sancti remansisse addit, post avectum inde ab Aragonensibus corpus, in solatium istius urbis. Verum quod de capite apud Valentinos dicebat Roa; cum illud jam diu ante Massilia Neapolim detulerit Robertus rex Siciliæ ac S. Ludovici frater germanus, ibidemque illud statuæ inclusum honorifice adornarit, secundum relata nuper § 12 in fine; componi hæc duo nequeunt, nisi vel Neapoli Valentiam dictum caput pervenerit; vel Robertus partem dumtaxat illius acceperit, reliqua Massiliæ apud corpus relicta, ac deinde ad Valentinos simul cum eodem transvecta, quod tamen mihi videtur minus probabile. Quidquid tamen sit; Marcus Ulyssipponensis cap. 22 etiam affirmat, caput illud ostendi in prædicta ecclesia; brachium vero ac vestes ejus pauperes in S. Ludovici Massiliensis apud Fratres de Observantia (Vide Annotata ad Vitam Anonymi Seduliani cap. 5 lit. g.) exhiberi. Rodulphius in Historia Seraphicæ Religionis lib. 1 fol. 121 verso hæc de Sancto scribit: Cum Roma rediens, ad ecclesiam Tholosanam proficisceretur, reliquit Senis in Conventu S. Fran. Bibliam manu sua egregie conscriptam, & minio eleganter exornatam, insigne amoris sui monumentum. Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & gentilis ad diem XIX Augusti refert, in Aracæli exponi chordam & Breviarium dicti Sancti.

[140] Nomen S. Ludovici evasit etiam ad memoriam posteritatis illustre e Fastis sacris, [annua memoria S. Ludovici in Martyrologiis.] quibus inscriptum legitur hac die: Florarium nostrum Ms. hæc habet: Apud Massiliam natale sancti Ludovici Tholosani archiepiscopi & confessoris, de Ordine Fratrum Minorum, vita & miraculis gloriosi. Hic ex regali prosapia ortus, de Karolidarumque stirpe progenitus, patre videlicet claræ memoriæ Carolo rege Siciliæ &c. Saussayus. In Phocensi provincia castro Brincola depositio S. Ludovici episcopi Tolosani & confessoris, qui .. jam ab incunabulis virtutis & sanctitatis eximiæ, quibus postmodum provecta ætate lumen terræ factus orbem illustraturus erat, splendentes radios emisit &c. Sanctum etiam annuntiant Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano, & Hueberus in suo Menologio. Præcesserat diu ante illos tres Molanus in Additionibus ad Usuardum a se editum. Adi etiam, si vis, Auctaria ad Usuardum a nobis illustratum. Martyrologium Romanum hæc quotannis de eo legenda præscribit: In provincia apud castrum Brincolam depositio sancti Ludovici episcopi Tolosani, vitæ sanctitate & miraculis clari: cujus corpus inde Massiliam translatum, in ecclesia Fratrum Minorum honorifice conditum est. Signatur etiam apud Caietanum nostrum in Idea Operis de vitis Siculorum Sanctorum &c. In Sicilia, Commemoratio ejus cum parvo elogio. Dabat ei Florarium, uti modo vidimus, Tolosani archiepiscopi titulum; sed perperam ac nimis præmature: nam sedes episcopalis Tolosana ad archiepiscopalem non est evecta nisi post obitum S. Ludovici, anno videlicet Christi 1317, sicut constat e bulla institutionis archiepiscopatus istius, quæ habetur apud Sammarthanos in Gallia Christiana tom. 1 a pag. 693. signaturque VII Kalend. Julii, Pontificatus Joannis Papæ XXII anno primo, quo idem sanctus Episcopus Catalogo Cælitum adscriptus est. Singularis in eo est Galesinius, quod illum annuntiet Tolosæ.

[Annotata]

* In Hispanico est a los Cristianissimos, i. e. Christianissimis

* f. sex

§ XV. Hymnus, Officia, scriptores Vitæ.

[Hymnus proprius apud Sedulium;] Sedulius inter elogia, Vitæ S. Ludovici Tolosani a se vulgatæ prævia, producit hunc hymnum ex Officio Breviarii, sicut asserit, antiqui ad primas Vesperas, in hæc verba:

      Vergente mundi vespere, sol mundo misit hesperum,
Qui micans ut in æthere, lucem monstravit operum.
      Ludovicus per omnia ductu divinæ gratiæ
Vectus est, ab infantia solem sequens justitiæ.
      Regali stirpe genitus contempsit primogenita:
Regno terreno penitus mente carens gratuita.
      Detentus in Hesperia claret per patientiam.
Nam passus nimis gravia, præfert semper lætitiam:
      Dum patitur exilium, datur solerti studio.
Christus ejus ingenium suo perfudit radio,
      Quo repletus deifice, profert cunctis salvivica,
Ubique fans authentice præco Dei mirifica,
      Factus Francisci filius, virgo candens ut lilium.
Fit & præsul eximius collega nunc cælestium.

[142] [Officia apud Massilienses ac Valentinos &c.] In Officiis propriis Sanctorum Massiliensis ecclesiæ anno 1662 excusis habet hanc orationem: Deus, qui dispositione mirabili Ecclesiam tuam novis semper splendoribus illustras; tribue, quæsumus, ut qui beati Ludovici confessoris tui atque pontificis solemnia celebramus, ejus quoque consortes effici mereamur. Per Dominum &c. Colitur autem ritu duplici cum tribus lectionibus propriis, compendium vitæ continentibus. Metropolitana ecclesia Valentina, ejusque diœcesis eum honorat ritu duplici majore, ita tamen ut omnia dicantur de communi unius confessoris pontificis, sicut lego in dictæ ecclesiæ ac diœcesis directorio, quod impressum fuit Valentiæ anno 1720. Ordo sancti Francisci in Hispania Sancto tribuit venerationem ritus duplicis secundæ classis cum Octava, sicut testatur Ordo recitandi Officium divinum, Matriti excusus anno 1718. Tamayus in notis ad diem XIX Augusti, in pluribus Hispaniarum ecclesiarum Breviariis antiquis, inquit, maxime Bæticarum, Officium S. Ludovico episcopo decantatum invenimus. Bouchius in Historia chronologica Provinciæ tom. 2 lib. 9, sectione 3, cap. 3, § 2 affirmat, Robertum Sancti fratrem composuisse Officium in honorem ejus, a Sixto Papa IV approbatum; illudque Officium in usu fuisse apud Religiosos Franciscanos usque ad tempus concilii Tridentini, quod multa Officia particularia abrogarit, ut ritui generali Ecclesiæ se conformaret. Officia propria Sanctorum Ordinis Minorum Antverpiæ impressa anno 1648 annuam ejus memoriam recolunt ritu duplici. Oratio consonat cum illa, quam ex Officiis propriis Massiliensibus modo proferebam, iisdem utpote vocibus fere constans. Adduntur tres lectiones propriæ.

[143] Extremum nunc huic Commentario superaddamus laborem, [Recensentur] qui erit de scriptoribus Vitarum sancti nostri Antistitis. Waddingus ad annum 1298 num. 23 de hac materia agit in hæc verba: Scripserunt ejus vitam Fr. Franciscus Scarerius episcopus Segetanus, Fr. Petrus episcopus Epulanus, & Fr. Fortius, comites ejus individui, Laurentius Surius, Anonymus S. Ludovico æqualis; cujus opusculum cultius & auctius reddidit Henricus Sedulius; Fr. Guilielmus de S. Marcello & alii. Conciones de eo scripserunt Pelbartus Themesvarius, & Robertus de Licio. In Chronico Martini Fuldensis, quod edidit Eccardus in suo Corpore historico medii ævi, tomo 1 col. 1724 dicitur Joannes Papa XXII ejus Vitam scripsisse, & per modum epistolæ omnibus Ecclesiæ Prælatis direxisse. De Calotio, Bartholomæo Pisano, & Rodulphio superius mentio facta est. Galesinius in notationibus ad suum Martyrologium die XIX Augusti, De hoc, ait, sermo extat Petri Cardinalis Aliacensis. Auctorum, qui de S. Ludovico egerint, longum catalogum texit Arturus in notis ad hanc diem XIX Augusti, quem non transcribo. Natales autem ipsius anno 1266; captivitatem, in qua fuit pro patre suo obses, anno 1288; liberationem anno 1294; obitum anno 1299, ætatis 33 innectit; quæ non cohærent cum vera temporis ratione, secundum præmissa in hoc Commentario prævio. Item patrinum ejus vocat S. Ludovicum Galliarum regem, nescio qua auctoritate.

[144] Noster Martinus de Roa supra allegatus vulgavit Vitam Hispanice a fol. 51 verso; [varii,] Joannes Antonius Summonte tom. 2 Historiæ Neapolitanæ, anno 1675 Neapoli idiomate Italico recusæ, tractat de Sancti gestis pag. 336 & pag. 343. Oldoinus noster in Athenæo Ligustico pag. 443 agens de Paschalio Codretto Cespitellensi, Ordinis Minorum, inter ejus lucubrationes memorat Vitam ac miracula S. Ludovici archiepiscopi (immo episcopi dumtaxat, ut monui num. 140) Tolosani, in Monteregali MDCLI edita. Acta ejus e variis collegit Tamayus hoc exordio: Ludovicus ex regali prosapia Francorum, Hispanorum, & Ungarorum regum oriundus fuit. Nam illi pater extitit Carolus II, filius Caroli I Siciliæ regis, qui fuerat filius Ludovici VIII, & Blanchæ conjugis, filiæ Alphonsi IX Castellæ regis, & frater S. Ludovici IX Galliæ regis, ita ut ex hac linea Ludovicus noster fuerit abnepos Blanchæ, & trinepos Alphonsi IX cognomento nobilis. Deinde de hac Hispana origine etiam agit in notis; ubi licet, inquit, Joannes Marieta in Historia Sanctorum Hispaniæ lib. 5 cap. 82 asserat, S. Præsulem non fuisse Hispanum; nativitate concedimus; sed origine negamus. Nos certe gloriam illam Hispanis non invidemus. Hisce auctoribus adde Fremautum supra laudatum, qui Vitam Sancti & miracula collegisse se ex Waddingo, Pisano, Cornegio, Mazzara, Rudolphio &c. significat.

[145] [qui S. Ludovici gesta] Sed quid ego tam diu differo loqui de Fratre Marco Ulyssipponensi, provinciæ Portugalliæ, qui locum meretur inter biographos non postremum. Nam, uti est apud Waddingum in Scriptoribus Minorum, cum jussu Ministri Generalis Andreæ Insulani potiores urbes & præcipua cœnobia Italiæ, Hispaniæ & Galliæ lustrasset, multa collegit monumenta, ex quibus, & Chronicis Mss. Mariani Florentini scripsit idiomate Lusitanico Chronica Ordinis Minorum, tribus partibus distincta, diminuta satis, sed veridica; eorumdemque Chronicorum parti secundæ lib. 6 laudatus auctor Vitam & miracula &c. S. Ludovici episcopi intexit. Hinc fit, ut, quæ ibi vel solus ipse narrat, vel alius biographus alibi ex illo, non careant pondere auctoritatis. Waddingus citatus obiisse eum memorat anno circiter 1580, nec non ad infulas Portuenses seu Portugallenses promotum fuisse. Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana mortem ejus differt ulterius. De aliis scriptoribus, qui in rebus S. Ludovici illustrandis usui nobis fuere, mentio fit in hoc nostro Commentario. Collectio P. Aroldi ibidem allegata, ad quem virum sit referenda, non habeo exploratum; forte scribendum fuerit Haroldi, ut idem fortasse sit collector ille, qui Epitomen annalium Ordinis Minorum in lucem edidit. Reliquum est, ut de Vita, quam prælo subjiciendam censuimus, paucis lectorem præmoneamus.

[146] [litteris commendarunt; e quibus] Waddingus tres, ut modo vidimus; nominabat Vitæ scriptores, & comites quidem Sancti individuos; cur ergo nullo ex his utitur in Annalibus suis, dum ipsius gesta & miracula eisdem intexit? Cur utitur Anonymo Seduliano? An ideo, quia illos vel non habuit, vel hunc illis meliorem esse censuit? Quidquid sit, nos etiam hunc typis committemus, quando ullum ex aliis istis tribus non vidimus hactenus. Prior Anonymi editio prodiit Antverpiæ ex officina Plantiniana anno 1602 apud Joannem Moretum. Dedicat illam Sedulius editor illustrissimo Domino, reverendissimo patri, Francisco Gonzaga, episcopo Mantuano, FF. Minorum Ministro Generali, qui ingens opus edidit de Origine Seraphicæ Religionis Franciscanæ, ejusque progressibus.

[147] [illa a nobis prælo datur,] Unde vero Vitam eruerit; quidnam in ejusdem stylo, dispositione, capitum divisione, monitorum salutarium & sententiarum ornatu præstiterit, secutus tamen, uti testatur, historiæ fidem, invenies in ipsius præfatione ad lectorem, quam Anonymi ab ipso vulgati Vitæ præmittimus; ubi etiam istius auctoris, Sancto videlicet synchroni ac familiaris, fidem commendat. Tametsi autem Vitam Sedulius satis tersa latinitate donarit, erunt tamen fortasse palæophili, qui maluissent videre hanc Vitam ab illo non mutatam etiam in accidentibus, ut vocant, genuinam, inquam, ac primigeniam; quibus utpote antiqua simplicitas in majore est pretio, quam ornamenta aliunde accersita. Ceterum Vitæ prænotantur elogia quædam in S. Ludovicum nostrum, a Sedulio adjecta; de quibus egimus in nostro Commentario; post Vitam autem sequitur Joannis Papæ XXII diploma, quo Episcopus noster Sanctis adscribitur, ac deinde Commentarius, quo Vitam & miracula Sedulius illustrat, ac supplet.

[148] Quid vero circa miracula fecerit, ibidem sic edocet: [quæ ab Henrico Sedulio vulgata est.] Vetus exemplar Lovaniense manuscriptum cap. 7 historiæ Vitæ S. Ludovici multa recenset miracula, quibus permotus Pontifex eum retulit in numerum Divorum. Post historiam Vitæ ejus, plura alia sunt adscripta, quorum quædam in vita ejus, nonnulla post ejus mortem sunt facta; & quidem omnia ista mixtim sine ullo ordine, ut forte contigerant, aut certe ut venerant ad notitiam scriptoris sive collectoris: nec enim unus auctor esse videtur. Visum mihi omnia fere ista in ordinem redigere, & ad exemplum S. Bonaventuræ, miracula S. Francisci conscribentis, quæ ejusdem erant argumenti, paragraphis propriis comprehendere. Insigne Sedulii elogium, & scripta commemorat Waddingus in Scriptoribus Ordinis Minorum. Summas enimvero & Ordo ille & hagiophili debent ei gratias propterea quod Vitam tanti Sancti e tenebris produxerit ac notis illustrarit. Illam nos divisione nova partimur, qua etiam per superioris Commentarii decursum utimur; ita tamen, ut editionis prioris capita adscripta sint ad marginem in nostra. Lectori etiam subsidio esse poterunt nostra Annotata. Superest ut repræsentetur regii nostri Principis

VITA
Auctore anonymo synchrono, qui Sancto familiaris fuit,
A Fratre Henrico Sedulio Ordinis FF. Minorum edita.

Ludovicus ep. Tolosanus ex Ordine FF. Minorum, Brincolæ in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 5055

A. Anonymo.

PRÆFATIO EDITORIS.

[Editor vitam hanc] Superiori tempore, benigne lector, cum nonnihil operæ ponerem in edenda, illustrandaque meo Commentario historia Vitæ S. patris Francisci; varia exemplaria conquirebantur, ad quæ illa corrigenda esset. Cum aliis e bibliotheca Fratrum nostrorum Lovaniensi allatus fuit vetus admodum liber membraneus manuscriptus, in quo præter Vitam S. Francisci, alia pleraque; & evolvens inveni sub finem adscriptam Vitam S. Ludovici ex Ordine Minorum episcopi Tolosani.

[2] Subsultabat mihi animus præter spem invento publico thesauro hactenus absconso. [e bibliotheca Lovaniensi FF. Minorum erutam] Nam quamvis Joannes XXII Pont. Max. suo diplomate, quo cælestes illi decrevit honores, sat multa conscripserit, quæ insignem ejus testantur sanctitatem; tamen curiosum hoc ævum plura desiderat, quam ejus brevi & abscissa scriptione narrantur. Plura & uberiora liber ille præbebat. Subiit igitur mihi hanc ipsam historiam a tenebris & oblivionis injuria luci asserere: sed absterrebat primum tacitus auctor; tum etiam stilus illius sane quam incultus; denique prorsus inordinata & confusa dispositio. Quid agerem?

[3] Licet incursurus tam sæva & infesta virtutibus tempora, [quomodo ediderit, significat,] judicia etiam hujus ævi fatua aut iniqua, hæc ausus sum. Capita, quæ ille septem tantummodo posuit, ordinis gratia aptioris, & vitandi ex nimia longitudine fastidii, disparavi in viginti duo. Denique secutus historiæ fidem, aptius (meo quidem judicio) singula disposui, monitis salutaribus & sententiis ornans, paulo meliorem feci latinioremque: atque id exemplo bonorum auctorum, qui facta, dictaque adstrictius, spatiosius & uberius explicare solent.

[4] [& auctorem anonymum,] Juvit equidem, eoque libentius subire laborem, quod ipsa historia a S. Ludovici æquali conscripta sit, &, quod plus est, familiari. Tacet nomen suum, quæ ejus modestia; nec mihi quidquam de ejus nomine compertum: tamen aperit aliquando se familiarem S. Ludovico fuisse. Sic enim inter alia præloquitur: “Ipsius gesta non quidem omnia, quia nec omnia ego didici aut scire potui; sed aliqua, quæ partim in ejus domo & societate existens, oculata fide perspexi: partim a quibusdam viris fide dignis auditu percepi, ad Dei & Sancti gloriam exponere decrevi”.

[5] [synchronum & Sancto familiarem] Et initio historiæ scribit se nonnulla accepisse a matre S. Ludovici, quæ litteris mandavit. Alibi quoque, vidisse se illum Barcinone publice disputantem.

[6] [laudat,] Si historia proprie est rerum, quibus interfuit, qui scripsit; jure tibi, mihi, atque adeo cuique benevolo gratulandum erit de scriptore, qui, quæ vidit, quæ certo cognovit, perscripsit. Ex quo etiam ambigua quædam & dubia definiri possunt. Etenim nonnulla sunt, de quibus in Commentario meo ad Vitam ejus, si modo vacabit inspicere, certior fies. Itaque superior ætas, incuriosa suorum cum historiam Vitæ sanctissimi Episcopi pæne amiserit, amicis quoque eam valde exigentibus, ipsam posteris tradam; & in hac tenebricosa vitiorum nocte, summarum virtutum lucidissimam faculam accendam, bonis, malis, omnibus, solatio, medicamento, exemplo futuram.

[7] [datque rationem, cur Vitam hanc in lucem proferat.] In quo, ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed æternum a Deo præmium exspectemus. Quia etsi ipsi non ita viximus, ut aliis exemplo esse possimus: dedimus tamen operam, ne is lateret, qui esset imitandus. Cujus gratia præmitto nonnulla elogia. Hæc editoris Sedulii præfatio est.

DIVISIO CAPITUM IN EDITIONE SEDULII.

Caput primum. De S. Ludovici regia stirpe, & puræ vitæ a tenera ætate primordiis.
II. Cum duobus fratribus obses datur pro patre. De constantia ejus in captivitate.
III. De morbo ejus & voto, quo se instituto D. Francisci adstrinxit.
IV. In periculo mortis prodigiose a morte servatus, mundo nuntium remittit.
V. Assiduus fuit & attentissimus in precibus die noctuque, a quibus eum diabolus deterrere conatur.
VI. Sacris Missæ mysteriis nisi peccata confessus non voluit interesse, sæpe sumens corpus Dominicum. Sacerdos fere quotidie sacrificabat. De pietate ejus in lignum & signum S. Crucis, & sanctas reliquias.
VII. Otium vitat, semper fructuose occupatus. Vanorum consuetudinem fugiens delectatur solitudine.
VIII. De consuetudine cum probatissimis viris, quorum stabilitus consilio se suaque regebat.
IX. De ejus eruditione & indefesso labore in concionando.
X. Amore paupertatis Euangelicæ regnum paternum spernit. Factus clericus iterat votum capiendi instituti Franciscani.
XI. De voto solvendo cogitans fit Minorita, paupertatem Ordinis illius lætissime complectens.
XII. Ludovicus pauperibus humiliter ministrat, leprosum osculatur; cujus merita Deus miraculis comprobavit.
XIII. Ut se gesserit Ordinibus ecclesiasticis initiandus. Sacerdotii dignitas. Ab humilibus Fratrum exercitiis noluit abstinere ipse episcopus.
XIV. De abstinentia ejus & continentia.
XV. De moderatione, qua fuit in reprehensione, quam amabat. Detractionem & discordiam execratur. Pacem reparat, & caritatem inter dissidentes conciliat.
XVI. Cunctis prodesse laborans, etiam Judæos & ethnicos Christo lucrari conatur. Egenis & ægris largas eleemosynas dilargiens, pauperes visitat & captivos, quos liberavit.
XVII. Probatos tantum admittit in sortem Domini; quos non vestibus ornari cupit, sed virtutibus. De prudentia vitæ totius directrice.
XVIII. Ludovicus omnibus corporis & animi dotibus cohonestatus, febriens ad mortem se parat.
XIX. Sacramentis ecclesiasticis pro more Christiano munitus, in precibus ad Deum, ad B. Mariam, moritur; ætate juvenis, mature senex, Massiliæ sepultus.
XX. Recensentur miracula & prodigiosa beneficia, quæ in pios contulit vivus, mortuus, in tredecim paragraphos disparata.
XXI. Refertur in numerum Sanctorum.
XXII. De translatione illius corporis sacri.

CAPUT I.
Regii natales, pia educatio, captivitas; morbus post votum sanatus; periculum mortis sine damno; mundi contemptus; preces, diaboli machinæ.

Caput I PRIORIS EDITIONIS.

Ludovicus patre Carolo II, rege Siciliæ, e Francorum regali stemmate; matre Maria, Hungariæ regis filia, natus est a: quo initio florentis ætatis aucti parentes, aspectu sanctitatis B. Ludovici b regis Galliarum, [Ludovici parentes, nomen, pietas,] filium Ludovicum nominarunt: ut referret mores, cujus nomen exprimeret. Nec fefellit eos votum. Nam puer minime indulgebat puerilitati, ut pueri solent: sed pietate & gravitate morum mature senex, ætatem probitate, spem parentum incredibili virtute superabat. Animum necquidquam voluptati relaxavit; sed conformans ad divinum cultum, Deo studebat magno opere placere. Quasi alter Salomon optavit, & datus est illi sensus: invocavit & venit in eum spiritus sapientiæ: qua præditus coætaneos, quibuscum educabatur, deliciis, jocis, lusibus puerilibus more principalium liberorum occupatos, nonnunquam subterfugiebat, ipsis sensu major, non annis; stimulosque præsentiens divini amoris, totum jam se tunc consecrabat precibus & pietati.

[2] [vitæ asperitas, probi mores.] Mirum sane, quod a serenissima ejus matre regina Maria accepi, & quibus erat illum cura educandi c; nempe septennem, cum adhuc delicate ac molliter veluti regis filius haberetur, inventum esse sæpius spreto lecto humi cubuisse in tapetibus. Itaque sicut Joannes Baptista pœnitentiam agens in pueritia, molles ac delicatas voluptates cœpit ineunte ætate abhorrere, mature ad eam se vitæ normam componens, quam semper teneret: quasi jam tum intelligens quod nondum legerat, Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Tenero animo totius probitatis gravitatem percepit, quam, quoad vixit, perseveranter servavit. Frequentabat assidue scholas Spiritus sancti, templa & monasteria, tempestive cogitans, quod postea devotus implevit. Mansuetudine, lenitate, patientia, elegantia morum, & maturitate erat incredibili, & supra, quam dici potest, tractabili ingenio. Hæc probitatis initia in tenello puero, tamquam in herbis, significabant, quæ, quantæque fruges essent futuræ virtutis & sanctitatis.

II.

[3] At enim cum esset dilectus Dei filius, necesse fuit eum tentatione, quasi aurum in fornace probari. Annis igitur puerilibus, [Pro patre in Cataloniam obses missus] exemplo sancti Patriarchæ Jacob, domi simpliciter actis; dispositione Dei flagellantis omnem filium, quem recipit, cum attigisset annum ætatis quartum decimum, missus est in Cathaloniam pro liberando patre, filius Ludovicus obses, cum duobus germanis fratribus; ubi toto septennio constantiam ejus tum ipsa captivitas d, tum adhibiti custodes mirum in modum exercuerunt, plures ut confirmaret piis exemplis, & salutaribus monitis ad patientiæ virtutem animaret.

[4] [virum se probat.] Aliquando rogatus, qui posset illi in tot adversis tanta esse æquabilitas, idem vultus, eadem frons; tum ille, Adversa, inquit, amicis Dei plus conducunt, quam prospera. Tunc Deo subditi sumus, quando adversis urgemur. Secundæ res mentem extollunt, atque efficiunt, ut Deum non cogites, non verearis. Fortuna etenim ut ignarus medicus, cæcos eos plerumque efficit, quos complectitur; & quem nimium fovet, stultum facit. Atque ideo infelix ille, in quem nihil triste incurrit: hic aut sibi ignotus, ut qui numquam sui periculum fecerit; aut Deo invisus, quem præterit velut ignavum ad conflictum. Adversi aliquid eveniat oportet, quod probet virum. Sed magni animi proprium est, placidum esse, & tranquillum: tristia quæque superne despicere, humanosque casus virtute inferiores putare; calamitates mortalium sub jugum mittere, proprium est magni viri. Itaque in arena illa tam salutariter exercitatus, in tantum promovit, ut, postquam esset custodia liberatus, adfirmaverit numquam se rogasse Dominum Deum, carcere liberari, præter semel: hac tamen cautione, si esset salutare. Et quod magis mireris, noluisse opibus totius mundi carcerem illum commutatum: potius iterum repetere, in cujus gymnasio tantum profecisset. Citabat huic fini illud Prophetæ: Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. Vix enim sapimus nisi experti.

III.

[5] Licet vero in ipsa captivitate, tamquam alter Tobias, viam veritatis non desereret; [Morbo corripitur; sed edito voto sanatur.] decrevit tamen divina providentia, quæ ipsum ad majora servabat, amplius probare & gravioribus molestiis exercere, ut variis tunsionibus perpolitus, formaretur in vas pretiosum & electum. Quamobrem in arce Surana gravissimo morbo correptus, purulentum & tinctum fœdo cruore phlegma cœpit ejicere, ut medici læsum pulmonem suspicati sint. Ingravescebat morbus in dies magis magisque; sed maxime pridie Purificationis B. Mariæ virginis; adeo ut catarrhi gravedine propemodum suffocaretur. Tunc ad se rediens, vovet Deo pro salute, B. Mariæ virgini matri, S. Patri Francisco, vitam & institutum Fratrum Minorum, seque in eo, quoad viveret, perseveraturum. Voto revaluit, & patrocinio Sanctorum. Nec oblitus beneficii fuit; sed proxima Pentecoste, Spiritu sancto adflatus, summo mane in æde arcis, ad memoriam B. Dei Genitricis exstructa, quod secum tacite promiserat, ad altare Domini, aperte renovans, manifeste seipsum obtulit Domino gratissimam oblationem & holocaustum; consultius esse ratus Deo dari, quam sibi relinqui.

IV.

[6] Animi remittendi gratia, cum ei copia facta fuisset, & Roberto fratri e, postea Siciliæ regi, [Ab equo tantum non obtritus] equis, armis, cursu & congressu exercitari; assensus est vel in fratris gratiam; quem oblectabat ejusmodi lusio. Spectantibus omnibus, subito equus Ludovici magnus & fortis labitur, atque in ipsum resupinum, tertio se supinus equus rotans circumagit, magno & quasi præsenti vitæ Ludovici discrimine. Territis cunctis & consternatis, nec nisi mortem illius cogitantibus, surgit Ludovicus præter omnium expectationem illæsus, & pulverem extergens, periculo fuit liberatus. Mirabantur omnes magnum hoc miraculum, Deo facti supplices; qui novit suos, cum expedierit, in periculis conservare.

[7] Ipse vero, ut se recepit, secum altius considerabat rerum humanarum imbecillitatem, & summam Dei clementiam in nostra tutela, [rerum humanarum imbecillitatem cogniscit ac spernit.] ruminans illud regii Prophetæ, Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur; &, Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, & in eis, qui sperant super misericordia ejus. Toto igitur corde ad Deum conversus, militiam relinquere cogitans, spernere incepit pompam mundi; Christo Domino, qui solus habet, & dat immortalitatem, obsequi firmius proponens, statuit ex illa hora, nullo post tempore equitare in equo, nec arma gestare: quod ipsum, quoad vixit, diligenter observavit. Nam etiam episcopus, semper memor humilis pontificis, & pauperis regis Domini nostri Jesu Christi, asello olim vecti in urbem Jerusalem, numquam in equo, sed vulgari mulo equitare voluit. Præclara res & amabilis, modestia & humilitas: in paupere grata, in potente merito gloriosa prædicatur.

V.

[8] Hæc initia puerilis libasse pietatis sat est: sequitur ut ad ceteras virtutes ejus, sed prius ad orandi studium, [Orationum ejus frequentia, fervor,] quod Christiani hominis sempiternum opus esse debet, transeamus. Igitur lumine Spiritus sancti animo illustrato, didicit mentem piam cælesti sponso assiduo precandi studio conjungi. Quapropter vehementer desiderans, salutari frui complexu Jesu Christi dilecti sui, magno opere conatus est illi se totum orandi perpetuitate tum publice tum privatim consecrare. Etenim adhuc laïcus pensum divini Officii diurnum pariterque nocturnum ex more sanctæ Romanæ Ecclesiæ, studiosissime Domino quotidie persolvebat, moleste ferens & severe arguens, si quos in precando videbat properare nimium, aut quovis modo divinum illud opus interturbare. Psalmos legebat miro fervore, animo adeo intento, tamquam ipsum Deum præsentem intueretur, ut exemplo suo torpidos & segniores ad affectum pietatis vehementer excitaret, serena facie, & vultu placido semper interiorem significans lætitiam spiritus & jucunditatem.

[9] [ac varietas;] Quia vero est, quod vulgo dicitur, ubi cor, ibi oculus; tantisper dum orabat, in ecclesiis præsertim, oculos in Crucifixi imaginem defigebat, ut flamma sibi in pectore cresceret rerum gestarum. Ad horarias preces addebat quotidie psalmos, qui Pœnitentiales appellantur, cum Litaniis; & plerosque alios gustui suo, & inflammandæ pietati opportunos: quos singulos pia illa oratione ad B. Virginem, Salve regina, mater misericordiæ, claudere solebat. Item laudes de S. Cruce Domino recitabat quotidie una cum socio, fratre ex Ordine Minorum, clauso conclavi ab aliis sejunctus; ubi cupiens sentire quod & in Christo Jesu, quamdiu cruciariæ illæ preces durabant, permanebat immotus, brachia extendens in formam crucis. Post Completorium nonnullas orationes de gaudiis B. Mariæ, quam pie colebat, fundere consuevit, & aliquot alias preces, ita jugiter Deo reddens vitulos labiorum suorum, & hostiam laudis. Dulce Jesu nomen calido venerabatur adfectu: quoties illud audiebat, jubilo quodam videbatur repleri, & caput reverenter inclinans, osculansque terram, illi admirabili nomini debitum exhibebat honorem. Sub noctem cum ad cœnam vocaretur, adeo multus esse solet in orando, ut moleste id ferrent ejus familiares: numquam tamen accumbere voluit, nisi oratione præmissa conatus esset pabuli cælestis dulcedinem prægustare: cum etiam, quod amicis Dei familiare est, metu & diffidentia sui, ab omnibus flagitabat subsidia orationum, indignum se arbitratus & ineptum, qui Deum posset exorare.

[10] [quas pia lectione condiebat; dæmonem fugat signo crucis.] Denique fessa membra quieti concedens, cum rege Davide lavabat per singulas noctes lectum suum, lacrymis suis stratum suum rigabat, multo consultius arbitratus, fonte purgari quam igne. Ad hæc, assiduus in libris sacris, & avidissimus sermonis divini, mensam etiam, antequam esset episcopus, sacra lectione condiebat, omni ratione ac modo hauriens aquas e fontibus Salvatoris, quas orationis tempore libans Domino, uberius terram cordis irrigabat. Ad orationem videbatur a Deo accepisse spiritum precum: ad lectionem, in lege Domini voluntatem. Itaque erat illi perpetua talis exercitatio; oratio excipiebat lectionem, lectio orationem: censens omne tempus, cujus erat custos parcissimus, sibi periisse, quod in divinis cogitationibus, sive orationibus non consumsisset. Hic mos ejus interdiu orandi; sed ne quidem internoctu volebat umquam a longis precibus vacare. Quod ægerrime ferens humani generis hostis, conatus est nonnumquam eum ab orandi studio deterrere. Nam obsidi in Cathalonia visus est cacodæmon nocte intempesta oranti, in forma horribilis felis, ut injecto timore absterreret ab oratione. At impavidus adolescens, potentia Domini fretus, munivit se vivificæ signo crucis: atque ita timor menti decessit, virtute illius tropæi statim hoste maligno profligato. Ubi vero rescivit hoc fratrem suum Raymundum animadvertisse, qui in eodem cubiculo una dormiebat, illius fidem jurejurando adstrinxit, ne hoc cuiquam ante mortem suam indicaret. Ille conservandi quidem jurisjurandi causa tenuit fidem: sed post decessum fratris, rem compluribus enarravit.

ANNOTATA.

a Præter ea, quæ § 1 Commentarii prævii dicta sunt, inveniet plura, qui volet, de S. Ludovici parentibus, ejusque fratribus novem, ac sororibus quinque, apud Sammarthanos in Historia genealogica Domus Franciæ tom. 2, lib. 30.

b Propatrui videlicet ipsius, non ausim dicere patrini, ut quidam voluit. Vide Commentarium citatum.

c Scriptor itaque primigenius Vitæ hujus Anonymus magnæ est auctoritatis; de qua re Præfatio Sedulii huic Vitæ præmissa consuli potest. Vide etiam Vitam ipsam per ejusdem decursum.

d Captivitas Sancti elucidatur in Commentario nostro a num. 8.

e Plura de illo memorat idem Commentarius: cujus illustrissima gesta & elogia recensent seorsim Sammarthani supra citati lib. 31 cap. 1; ubi mortuus Neapoli signatur die 6 Januarii (Vignierio ibidem nominato, die 19) anni 1343.

CAPUT II.
Reverentia erga sacrificium Missæ; usus SS. Eucharistiæ; veneratio crucis ac reliquiarum; fuga otii ac vanorum colloquiorum; exercitia mentis & corporis; consuetudo cum probatis viris; eruditio; conciones.

VI.

De pietate ejus in sacrosancta mysteria Christianorum, & sanctas reliquias, [Mira in Sacrificium Missæ reverentia, communio frequens, pietas in S. crucem.] etiam nonnulla promenda nunc veniunt. Ad Missarum mysteria diligentissime se præparabat, quibus numquam voluit interesse, quod singulis diebus consueverat, nisi peccata confessus, maxime vero quoties esset S. Eucharistiam sumpturus: ut expurgatus virtute salutaris pœnitentiæ, Agnum illum sine macula, puro corde & corpore manducaret. In more erat illi antequam sacerdos esset, principalibus solemnitatibus corpus sumere Dominicum tanta reverentia & affectu, ut spectantes exemplo suo vehementissime inflammaret. Factus sacerdos & episcopus a, tametsi pro officii ratione maximis distineretur occupationibus, fere quotidie, confessione præmissa, operari divinis non intermittebat; ne quidem cum magnum iter fecisset, cælo etiam valde pluvio. Factum aliquando, ut longo itinere confecto, sacrificare volens, non inveniret sacerdotales vestes, nisi viles & sordidas: tamen, ut erat augustissimo illi Sacramento devotissimus, & modestissimus, sacrificavit, probe sciens supremum Numen placari & delectari potius affectu puræ mentis, quam externis ornamentis. Et ut erat fidus amicus Christi, partem ligni sanctæ crucis, cum aliis multis Sanctorum reliquiis veneranter gestabat. Sed & signum crucis ad expeditionem transmarinam b contra nominis Christiani hostes dari consuetum, donec S. Francisco nomen dedisset c, propalam ex more gerebat in vestibus.

VII.

[12] Humanum ingenium ita uni alicui rei nequit alligari, ut illi perpetuum inhæreat: sed alternis opus est, quo mentis acies, animus, [Fuga olii, temporis parcitas, colloquia fructuosa:] & intentio reparata firmetur; maxime vero pietatis & litterarum studioso, qui sentinam omnium vitiorum ignavum otium vitare cupit. In quo præclare excelluit Ludovicus, vices orandi, legendi, alternans, faciendique aliquid operis boni. Fructuosissime occupabat singula temporis momenta, ne pectoris ager, cessante manu, malarum cogitationum sentibus premeretur. Nam subterfugiens etiam jam tum obses vanorum hominum consuetudinem, jungebat se fratribus Minoribus, claros viros & sapientes sequens; sciens malignos comites quamvis candido & simplici rubiginem suam adfricare. Illi, inquit, mecum semper volunt garrire de rebus frivolis & futilibus: inutiles mihi ejusmodi sermones; divina & salutaria audire juvat, unde mihi haurienda sapientia: non vulgi istius & levium hominum; sed piorum, quamvis eos mundus iste spernat, grata est familiaritas: quia ab illis eruditio & pietas, ut ab aromatibus bonus odor. Talibus & cum Deo est usus, de quo scriptum, Et cum simplicibus sermocinatio illius. Porro autem, ne suo aliorumve multiloquio sibi peccata colligaret, restringebat sermonem, & suis ripis coërcebat, ne cito lutum colligeret amnis exundans.

[13] [solitudo occupationes, horti cultura,] Hinc sacerdos factus, secessu & sejunctione ab aliis secretus, secum vivens in arce quadam, quæ a Neapoli prope aberat, vitæ genus cælestis agebat in terris. Quotidie cum sacrificasset, usque ad prandium, totum se dabat lectioni: a prandio non vanos miscere sermones, quod vulgus solet; sed cum viris doctis & religiosis communicare, conferre, disputare de seriis & fructuosis: deinde cantum addiscere ecclesiasticum: postea brevem in cella aliqua capere somnum: demum a conspectu hominum prorsus secedere; in secessu studiosissime perlegere sacram Scripturam, & monumenta Patrum, maxime vero Meditationes D. Bernardi, cujus librum de Consideratione equitans quoque in sinu gerebat, cum Epistolis, & aliis aliquot ejus opusculis. Fatigatus autem multa lectione, corporis exercendi gratia, hortum colebat d, solum invertens, lolia extirpans, & jaciens bonam sementem, externo cultu submonens se, qui animum coleret. Semper aliquid faciebat boni, semper inveniebatur occupatus. Itaque duæ res, quæ languorem adferunt ceteris, illum acuebant, otium & solitudo. Numquam minus otiosus aut solus, quam cum solus esset aut otiosus.

VIII.

[14] Ad eruditionem & pietatem assequendam plurimum facit consuetudo cum bonis & doctis viris. Itaque talis Ludovicus evasit, [Probatissimorum virorum consilio se suaque dirigit.] quod viris gravibus, eruditis, religiosisque semper uteretur: ex quibus deligebat optimos quosque & probatissimos, quorum consilio & auctoritate niteretur. Neque enim sua solertia fretus, facile quidquam secum solet decernere; sed ætatis suæ imbecillitatem & inscitiam, senum constituebat regebatque prudentia. Adhibebat in consilium familiariter Jacobum ab Osa, juris civilis clarissimum professorem: qui postquam adlectus esset in numerum episcoporum, ac deinceps in primum ordinem purpuratorum Patrum S. R. E. Cardinalium, nunc e gerit sanctissimum & summum Pontificatum, dictus Joannes XXII. Magna quoque illi consuetudo cum venerabilibus patribus, F. Guilielmo a Fulgaria, & F. Richardo a Media villa f, Ordinis Minorum S. theologiæ doctoribus & eximiis professoribus; & plerisque aliis spectata pietate & eruditione g clarissimis viris. Et quidem hac ratione nedum juvenes, sed in universum omnes, plurimum laudis sibi adplicant; quoties de rebus arduis ambigentes, ad peritorum consilia recurrunt. Sed paucos profecto invenias, qui se suaque sic disponunt: negligentiores consilii plures, & in rebus præcipites. Hi tales cadunt sæpius, & more eorum, qui innatant fluminibus, feruntur, fluctuant, pereunt. Contra vero, non minuunt auctoritatem, qui consilia sua ad probos consultores rejiciunt; sed tuentur potius & confirmant, meliorum judicia consequentes.

IX.

[15] Hactenus de ejus labore, studio & industria, post quam, Salomone docente, sequetur sapientia: [Eruditioni insigni sub disciplina FF. Minorum] quam via & ratione consecutus, in salutaribus concionibus maximo fructu manifestavit. Cum in animum suum demisisset salubre monitum Hebræi Sapientis, In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccato; sed, Facile videtur ab his, qui diligunt eam, & invenitur ab his, qui quærunt eam; tamquam alter Daniel vir desideriorum, proposuit in corde suo non pollui de mensa regis Babylonis, neque de vino potus ejus; cogitans abstrahere a vino carnem suam, ut animam transferret ad sapientiam; cujus ardebat vehementi desiderio. Docuit itaque illum Deus, scientiarum Dominus, bonitatem & disciplinam & scientiam brevi spatio temporis. Nam illo dumtaxat septennio suæ captivitatis, quo perpetua consuetudine fratrum Minorum utebatur, qui illum in disciplinam acceperant, tantos fecit progressus h, nedum in litteris humanioribus, verum etiam sacris; ut in corona etiam doctissimorum virorum prudenter respondere posset (uti ipse vidi Barcinone) & argute disputare. Nec hoc solum, verum etiam tamquam vir apostolicus, ad omnes paratus conciones promptusque, Clero & populo concionabatur magna gratia & fructu. Quin etiam in Conventibus Religiosorum, episcoporum præsentia, totius quoque Cardinalium collegii consistorio, imo & regum principumque consessu, aliquoties orationem habuit luculentam & utilem, tanto ardore & efficaciæ nervis, ut non tam ipse, quam secundum promissum Christi, cælestis Patris Spiritus in ipso loqui videretur.

[16] In concionibus igitur ipse, etsi corpore debilior, [adjungit ardentes ac facundas conciones, alicubi cum miraculo.] tamen assiduus erat, quod nosset servum pigrum & malum a Domino reprobari, qui talentum acceptum fodit in terram, abscondens pecuniam Domini sui: &, quod alibi scriptum, Qui abscondit frumenta, maledicetur in populo: benedictio super caput vendentium. Itaque dicendi facundia pollens, ipsius naturæ habitu, tum etiam munere divino summæ eruditioni conjuncta, jam episcopus non raro ad alias diœceses concionaturus acciebatur. Parisiis cum diceret in concione, quæ constabat ex viris doctis, & universitate studiosorum, admirationi fuit: atque eo magis, quod non ornatu episcopi, sed (ut erat summa modestia) fratrum Minorum vestitu, suggestum ascenderit. Tolosæ quoque, ubi episcopus præfuit, & plerisque aliis locis, etiam bis in die, magno auditorum fructu, sæpe concionatus est. Sed quam gratæ fuerint Deo conciones ejus i, sub uno capiamus exemplo. Mulier apud Montem Pessulanum k nomine Rosa, uxor Petri a Villars, jurata adfirmavit, a concione beati Viri, quam supradicto loco habuit feria sexta, filiolum suum unius anni, strumis gravissime laborantem, ab ipso in hunc modum sanatum fuisse. Jam Ludovicus finita concione mulum insederat abiturus, cum mater puelli frænum tenens Sanctum orat, ut eum tangat sacratis manibus: spes enim illi, manuum ejus contactu, parvulum sanatum iri. Signat Vir sanctus infantem signo vivificæ crucis, collum benigne contrectat: & continuo puer nulla interposita mora revaluit. Caræ Deo ejus conciones: quia in illo os, mens, manus concordabant, sermo cum vita.

ANNOTATA.

a De Ordinibus & episcopatu consule nostrum Commentarium § 2 & 3.

b Sedulius in suo Commentario ad Vitam S. Ludovici hic notat sequentia: Urbanus Papa II ad sacrum bellum pro recuperatione Hierosolymorum, in concilio Claromontensi, quos exhortatus induxerat, signo crucis signavit in humero dextro: quem ritum alii episcopi secuti, milites in expeditionem contra Saracenos proficiscentes etiam signo sanctæ crucis signare solebant. Multi historiam scribunt. Satisfecerit Jacobus a Vitriaco Historiæ Orientalis ecclesiæ cap. 16; Paulus Æmilius in Philippo I Francorum rege. Hinc istæ bullæ Cruciatæ, quæ etiam postmodum contra hæreticos solent denuntiari.

c Professio instituti FF. Minorum a Sancto facta elucidatur in meo Commentario prævio § 4.

d Sedulius ait in hunc locum: Sapienter Seneca epist. 87, Interdum quies inquieta est, & ideo ad rerum actus excitandi, ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quoties nos male habet inertia sui impatiens. Magni imperatores cum male parere militem vident, aliquo labore compescunt & expeditionibus detinent. Numquam vacat lascivire districtis, nihilque tam certum est, quam otii vitia negotio discuti.

e Hinc itaque colligere licet, Anonymum Vitæ S. Ludovici auctorem non admovisse ultimameidem Vitæ manum ante annum Christi 1316; tunc enim electus est Joannes PP. XXII mensis Augusti die 7, uti videre licet apud Franciscum Pagium in Breviario gestorum Romanorum Pontificum tomo 4 in dicto Pontifice num. 6. Mirum est, a Labbeo in Chronologia historica & in Compendio chronologico signari die 17 ejusdem mensis, nisi vitio typothetæ id acciderit, electionem ejus.

f Elogia ejus ac scripta habentur apud Waddingum inter scriptores Ordinis Minorum.

g Consule nostrum Commentarium num. 17.

h His, quæ ab Anonymo Seduliano de eruditione regii nostri Principis dicuntur, adde nostrum Commentarium prævium num. 17, 24, 33.

i Sedulius in suo Commentario hic, Alia, ait, miracula refert liber Conformitatum fruc. 11. Aliquando in Montepessulano a concione ejus, mulier tactu ejus a fluxu sanguinis est liberata. Alia impositione manuum ejus a dolore capitis curata.

k Mons Pessulanus, vulgo Montpellier, urbs est Galliæ in Occitania, ut notum est. Alia loca, quæ occurrunt in hac Vita, nimirum Catalonia, Neapolis, Barcino, Tolosa &c. notissima etiam sunt apud geographos.

CAPUT III.
Contemptus regni ex amore paupertatis euangelicæ; clericatus; iteratum votum de amplectendo instituto Fratrum Minorum; illius professio; mirus amor paupertatis; demississima obsequia pauperibus præstita ac miraculis compensata.

X.

Astudiis literariis & assiduis concionibus ejus pergo ad amorem euangelicæ paupertatis, [Contempto regno paterno, fit clericus,] quæ adeo beati Viri mentem occupaverat, ut præ Christo, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, quem velut fasciculum myrrhæ dilectum inter ubera commorantem gestabat perpetuo; omnem gloriam, divitias omnes, & potentissimum regnum, quod sibi hæreditaria successione debebatur a, prorsus sperneret, & putaret pro nihilo. Pater suadebat uxorem ducere; promittebatque, si morem gereret, mox ei regnum cessurum. At ille nihil magis habuit in votis, quam istis temporalibus semel liberari, ut admissus in Domini sortem, soli Deo posset vacare. Itaque jam initiandus, cum pro Ecclesiæ more primam tonsuram b acciperet, magna omnium admiratione, & fletu circumstantium; flexis genibus, profusis lacrymis, illud regii Prophetæ, regius adolescens ex animo pronuntiabat, Dominus pars hæreditatis meæ, & calicis mei; tu es qui restitues hæreditatem meam mihi: reipsa declarans illum vere Clericum, cujus pars & hæreditas Dominus est.

[18] Et quo se gratius Deo offerret holocaustum, rursus Deo votum nuncupavit perpetuæ castitatis, [& reiterato voto castitatis, promittit ingredi in Ordinem FF. Minorum.] & capiendi instituti fratrum Minorum: cujus desiderio solvendi, quotidie magis magisque tenebatur; sed amici aliqui id dissuadere, & quidem animo candido. Nam & si facilior, (inquiebat familiaris quispiam) & tutior, & minus aliis gravis aut molesta est vita otiosorum, tamen fructuosior hominum generi, & ad claritatem amplitudinemque aptior vita illorum, qui se ad rempublicam, & ad magnas res gerendas accommodaverunt. Regno neglecto, quæ incommoda non sequi? recte administrato, augeri merita: ut in ipsam tuendam omnes curæ cogitationesque conferri debeant; negligendam nulla ratione. Non adsensit Vir sanctus, doctus ab Apostolo, Non currendum in incertum: Nec facienda mala ut veniant bona. Intelligebat Vir prudens, regnum splendidam esse servitutem: principem non minus servire populo, quam principi populum debere. Ibi multa dissimulanda, & in multis sæpe connivendum: & difficillimum, res alienas curare, nec offendere. Igitur mihi, inquit Ludovicus, prius pereat, non dico regnum hoc caducum & temporarium; sed orbis totus, quam in Deum meum semel peccem, cujus honorem & amicitiam omnibus anteponendam novi; simul hanc ipsam vitam contemnendam, quæ sine frequenti noxa & peccato non transigitur. Domum & regnum paternum contemplor: parvum ut est, ita mihi quidem videtur spectanti ingentia spatia, quæ supra sunt: in quorum possessionem animus admittitur, si se homo erexerit supra se: divitiæ meæ Christus: desint cetera, se mihi det: solus mihi sufficit. Omnis copia, quæ Deus meus non est, mihi inopia est. Qua animi magnitudine, nescias, utrum majore cum laude regnum rejecerit an meruerit.

XI.

[19] In Cathaloniæ cum esset custodia, aperuit suæ mentis arcanum religioso patri, [vult hoc exsequi in Alemannia, ut lateat;] Deo se vota fecisse perpetuæ castitatis, & capiendi institutum divi Francisci. Deo me obligavi, inquit, nec licet fidem frangere. Detrahunt quidem illi de isto sancto Ordine: sed hoc magis mihi animus accenditur, cum, quod vovi, præstandum esse sciam. Juste exigitur ad solvendum, qui ad vovendum non cogitur. Sed & sancti honestique propositi dilatio habet periculum, sæpe etiam ruinam. Itaque ut mature votum præstem, sententia est. Ceterum hic hæreo, & animi dubius sum, ne hic inter meos notus, an alibi ignotus rem adgrediar. Si in mea patria initior, non licebit illam humilitatem pro voto colere, quod timeam fratres nimio plus me honoraturos esse. Quare mecum statui in Alemanniam secedere, vel aliam procul quamlibet provinciam, ubi incognito licebit abluere catillos, coquinari, domos verrere, & cetera humilia facere. Scio etenim nihil esse tam gratum Deo, quam si vitæ merito magni, tamen non magni, sed humilitate infimi videamur: cum tanto quis pretiosior Deo sit, quanto quis propter eum vilior sibi.

[20] [sed viro Religioso id ipsi dissuadente,] Laudat pius pater Ludovici candorem: Sed, inquit, ut patrem lateas, fieri non potest. Habent Generalis Minister, & Provinciales universa fratrum suorum nomina: pater facile poterit rescire, in quemcumque te angulum abdideris, si inquirat. At vero res erit memorabilis exempli, si, quod tecum tacite statuisti, aperte & manifeste facias. Nam quod tu feceris, tu, inquam, id plures sibi imitandum putabunt. Qui in occulto bene vivit, sed alieno non studet profectui, carbo est: qui vero lumen rectitudinis ex se multis demonstrat, lampas est; sibi ardet, aliis lucet. Honesta bonis viris non occulta quæruntur. Cogita, inquit, quantum exempla bona prosunt, & magnorum virorum non minus memoriam, quam præsentiam utilem esse. Dixerat bonus pater, cum Ludovicus serio preces ejus efflagitat, ut quod esset salutare, divino munere consequi posset. Itaque animo versans quod scriptum est, Vovete & reddite Domino Deo vestro; libertate reddita, apud montem Pessulanum adivit patrem Ministrum provinciæ instituti Franciscani, obnixe supplicans, ut in Ordinem se & sodalitium susciperet suorum fratrum: sed non est ille ausus, nec reliqui fratres, regis patris deterriti offensione. At ille cum aliud non posset, quo libentius & securius ab illis admitteretur, sponsionem voti, qua jam tunc in illa captivitate, instituto Minoritarum se obligaverat, aperte, solemniter, manifeste renovavit multis circum audientibus.

[21] [publice profitetur Romæ regulam S. Francisci.] Venit cum patre Romam: ibi Bonifacius ejus nominis Papa VIII voluit eum capere episcopatum Tolosanum c. Ille vero secum statuit non prius assentiri, quam voto, quo tenebatur, se liberasset. Summo autem Pontifice devotioni ejus annuente, professus est institutum B. Francisci, Romæ in conventu Aræ cæli d, susceptus a R. patre Joanne a Murro e, Generali Ministro, in Ordinem Minorum. Et, ne pater offendi posset, indulget Pontifex, ut occultata monastica veste, uteretur vulgari Clericorum, qua etiam aliquanto tempore usus fuit. Sed non ita diu post, instinctu Spiritus sancti, & amore Christi, ad cujus exemplum & voluntatem se modis omnibus conformare satagebat; illum cultum honoratiorem posuit; ipsaque die S. Agathæ sacra, duobus Cardinalibus præsentibus, indutus vili tunica, & fune præcinctus, ad præscriptum regulæ S. Francisci, a Capitolio ad usque palatium S. Petri, per luta illa Romana nudis pedibus conspectus est incessisse. Nec pudebat eum illius voluntariæ paupertatis & vilitatis sui, aut verecundabatur: quia (quod regula S. Francisci præformat) Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo.

[22] Paupertatem Christi exemplo adeo complexus est, [Summus est amator paupertatis vel in ipso episcopatu,] ut etiam episcopus cum esset, una veste monastica, una tunica, nequidquam pretiosa, & fune ad cinctum contentus fuerit, & solis ad pedes soleis: non raro tamen nudus pedes visus est ambulasse. Tota supellex paupertatem testabatur: lectus, cortinæ, sellæ, colores Ordini Franciscano convenientes, cetera omnia. Nihil possidere voluit elegans aut pretiosum, cum & vestem suam paullo cultiorem aliquando egentiori dedit episcopo. Detrita tunica alicujus fratris indui malebat, quam nova. Tanta ei abjectio sui, & contemtus omnium, quæ sola opinione cara, pretio suo vilia sunt. Et hæc quidem displicere amicis & familiaribus, multo aliter sentientibus, patri vero maxime: sed firmabat illum B. Gregorii sententia: Quasi per odium diligitur, qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Itaque euangelicæ paupertatis amore, nihil tam sublime in mundo, quod non putaret pro nihilo: nec quidquam tam humile, cui non libenter se submitteret.

[23] Clericus omnia aurea & argentea patri reddidit, tantummodo in usum ligneis & fictilibus contentus. [quo defungi voluit.] Factum, ut aliquando tonsor barbam illi demturus, ad crines rigandos adtulerit argenteam pelvem; sed is aspernatus fastum hunc, pro illa usus est concha, qua equis annona admensurabatur. Episcopus, tandem persuasione bonorum virorum non sui pretio, sed aliorum respectu, paucis argenteis uti permisit; quæ tamen sub mortem jussit distribui pauperibus. Aliquando adiit secreto summum Pontificem, & adductis multis rationibus obnixe rogavit, ut episcopatu sibi liceret defungi f: sed non potuit impetrare. Et cum nonnulli id ejus consilium imprudentiam interpretarentur, Non laboro, inquit, habeant me fatuum, modo onere isto & labore ego semel explicer. Sane in supremo hoc ordine multi quidem sunt qui salvi fiunt, sed & multi qui pereunt; adeoque longe gloriosius fuerit, episcopatus sarcinam propter pericula deponere, quam propter periculosissimam gubernationem suscepisse.

XII.

[24] Virtus humilitatis, euangelicæ paupertatis individua comes, [Profundissima humilitas in vilissimis erga pauperes obsequiis,] non philosophis, sed solis Christianis cognita, mirandum in modum se in illo declaravit: cujus hactenus licet nonnulla exempla præluxerint, nunc tamen de ea summatim non contemnenda proponam. Doctus igitur humilitatem certam tutamque in cælum viam moliri, solet quotidie alere viginti quinque pauperes, quorum manibus lavandis aquam ipse fundebat, flexis genibus præscindebat panem: quoque sabbatho tribus illorum miserrimis lavabat pedes, extergebatque. Hoc officio nihil illi fuit antiquius. Nam cum Barcinone adhuc esset captus, Cœnæ Dominicæ die, invitavit ad prandium suum viginti quinque mendicos, quibus ipse ministrabat, fundens aquam, cibum potumque adferens: qui manu capere cibum non poterant præ valetudine, ipsemet ori eorum ingerebat: denique omnibus pedes abluit, & exemplo Christi abstersit. Sequenti die Parasceues, facta copia eundi ad vicinam ecclesiam Templariorum g, obvium habuit miserum hominem, horribili lepra infectum: quem publice osculatus fuisset, nisi fratris sui Roberti (qui postea fuit rex Siciliæ) timuisset offensam. Sed non potuit committere, quin sequente die in Jesu Christi dilecti sui memoriam, qui putatus est quasi leprosus, & percussus a Deo, & humiliatus; accitum leprosum, admirando fervore, pallio posito, complexus amicissime exoscularetur. Quod videns Robertus frater pene obstupuit, & adeo fuit commotus hoc ejus exemplo, ut ipse quoque, quem ante valde inhorruerat, ulnis comprehensum, osculo suo benignissime acciperet.

[25] [prodigiis a Deo compensata.] Verum hæc ejus obsequia, & benignitatem in illos misellos, quantis prodigiis Dominus Deus compensaverit, uno atque altero dignum est ut exemplo commonstremus. Petrus a Romas, aliquando petiit a B. Ludovico non sibi, sed cuidam pauperi eleemosynam, molestissima scabie laboranti, sive potius lepra. Ludovicus quamdam suam vestem dedit; quam cum miser ille induisset, statim convaluit. Item F. Petrus Scarassonus instituti fratrum Minorum, tredecim diebus acutissima febre correptus, revalere ut posset, omnino medici desperaverant. Aderat id temporis B. Ludovicus in cœnobio Brinoniæ h, ubi æger frater decumbebat. Hic spe concepta in merita Sancti, rogavit residuum ciborum ejus ad se perferri. Allata est scutella cum aliquanto obsonii & panis, de quo ipse comederat. Febriens ille frater simul atque Viri sancti gustavit reliquias, sanatus est. Major itaque & felicior Ludovicus evasit tali ministerio, quam regali imperio.

ANNOTATA.

a Res ista discussa ac confirmata est in Commentario prævio § 5.

b Ibidem § 2 & 3 actum est de singulari privilegio, quod Sanctus accepit, circa primam tonsuram.

c De episcopatu ejus Tolosano consule, quæ ibidem memorantur § 4; ubi etiam invenies, Appamiensem ei collatum fuisse; ad Lugdunensem vero denominatum diximus § 3.

d Ara cæli, domicilium est Fratrum Minorum Romæ, in Capitolii Romani vertice erectum, non nisi hoc anno (verbis utor Waddingi ad an. 1297 num. 52) a Bonifacio Pontifice eisdem concessum scribunt, ex plano tamen errore, Bzovius anno MCCXCVII num. 8, & Ciacconus in Bonifacio VIII; cum in hujus tomi limine, anno MCCLI num. 37, ab Innocentio IV ante quadraginta & plures annos datum, productis concessionis instrumentis, largius probatum sit, & per annos sequentes sæpius occurrat memoria Fratrum Minorum in æde Aracæli commorantium.

e Sedulius in suo Commentario ad Vitam a se editam, in hunc locum ista loquitur: Hunc Joannes PP. XXII in bulla canonizationis § 7 vocat episcopum Portuensem. Is erat Generalis Ordinis Minorum; postea Cardinalis, & Ordinis protector, ut tradit liber Conform. fruc. 8; quo loco etiam scribit S. Ludovicum anno ætatis decimo nono, aut vigesimo Ordinem ingressum esse; & quidem (auctore Petro de Natalibus) in vigilia Dominicæ Nativitatis, cum “de licentia Summi Pontificis statim professus, eadem die per Summum Pontificem pronuntiatus est episcopus Tolosanus.” Ceterum si dicatur professus anno ætatis vigesimo primo, videbitur constare computatio ætatis S. Ludovici positæ ab auctore cap. 19. Sed nos professionem illam Religiosam extendimus ad annum ejus vigesimum tertium. Vide nostrum Commentarium prævium num. 34 & 58.

f Rodulphius Historiarum Seraphicæ Religionis lib. 1 fol. 121 verso hac de re audiatur: Testatur F. Guilielmus de S. Marcello, quod multoties tentavit episcopatum cedere, cum animo decrevisset in sua, Religionisque simplicitate vitam ducere: sed veniens Romam, ut Summo Pontifici ecclesiam resignaret, Brinoniæ apud regem in die S. Dominici solenniter Missæ sacrificium obtulit, ibique in morbum incidit, ut inferius suo loco dicemus.

g Templariorum ortum & interitum invenies apud Hippolytum Helyot tomo 6 Historiæ Ordinum monasticorum &c. cap. 3.

h De hac urbecula agit Commentarius prævius num. 54.

CAPUT IV.
Ordines; sacerdotium; episcopalis dignitas cum abjectis Fratrum muniis conjuncta; severitas vitæ; virginitas; amor reprehensionis & pacis; odium detractionis, dissidentium reconciliatio.

XIII.

Tenerioris ætatis virtutibus incrementa majora procedentis adjiciam. [Sacrorum Ordinum officiis functus, summa cum pietate consecratur sacerdos;] Vigesimum ætatis annum cum exegisset, initiatus est Ordinibus ecclesiasticis. Nec vero majorum, qui sacri vocantur, dumtaxat, sed minorum etiam singulorum officiis voluit perfungi. Romæ in Natali Domini, se inter pueros constituens, non est dedignatus cæreum a gestare, acoluti officium diligentissime administrans. Consecrandus diaconus & sacerdos Neapoli in æde S. Laurentii, ubi fratrum Minorum est monasterium, nullo modo permisit sibi quidquam honoris præ ceteris haberi, ita se gerens quasi omnium minimus & postremus. Summus Pontifex consecraturum illum sacerdotem pollicebatur, modo accederet: noluit venire, & honorem hunc humilitate declinavit. Sed quis eximiam illius pietatem explicet? Durante Sacrificio, quo ipse in sacerdotem consecrabatur, e liquido canali pectoris sui copiosas lacrymas profundebat, contemplans Ordinis illius ac status sublimem dignitatem. Agitur in terra; sed officium cælestibus negotiis tractatur. Non enim homo, non angelus, non alia creatura; sed Deus officium hoc instituit: ipse facit, mutat, sanctificat, hominibus dumtaxat ministerium suum exhibentibus, ut omni jure sobriam a turbis gravitatem, severam vitam, singulare pondus, dignitas sibi vindicet sacerdotalis.

[27] [demissa Fratrum munia obit etiam episcopus,] Quamobrem socio fratri lubens ministrabat in sacris mysteriis Missæ, idque cum omni alacritate, nimirum & se contemplans, & contra se ponens illum, in cujus honorem locus altari vicinus angelorum choris plenus est. Parisiis aliquando cum esset apud fratres, voluit ex præscripto officium sibi quodlibet demandari etiam tum episcopo, quemadmodum ceteris fratribus officia singula injungi solent. Frequenter etiam ex itinere divertit ad fratres, cum quibus abluebat utensilia culinæ. Factum aliquando, ut Parisiis die Cœnæ Dominicæ, cum vestivisset centum pauperes, fratribus pedes abluerit, & pro more instituti acceperit corporis castigationem, atque ipso die Paschæ (quod fieri solet) cum S. theologiæ magistris orbes, scutras, conchas & cetera, e quibus fratres cibum sumserant, una laverit. Omnia sua facta decorabat humilitate b. Nimirum in toto pontificis ornatu, nulla gemma splendidior est: citra quam omnis virtutum congregatio, si qua est, velut absque calce arena est.

[28] [omnia opera ornans humilitate, quæ laudatur.] Sed jam tu mihi hic adverte, Christianæ humilitatis amore regia Proles quo se abjecit? Ad pauperum obsequia, ad vulnera leprosorum, ad quæque abjectissima; ut vere de eo dicas, Posuit in pulvere os suum. Quis non obstupeat ad hanc, quid dicam? humilitatem, an vilitatem, & sui contemtum? Rege in hoc mundo quid sublimius? Quid inter homines majus? paupere mendico, morbido, quid abjectius? sed despexit ille prosapia sua generosior labentis regni fastigium, Christi servitutem regalibus sceptris præferens, humilitatemque Christianam regum opibus & superbiæ præponens. Salubre illud monitum in animum admiserat, & factis adæquabat, Quanto magnus es, humilia te in omnibus, & coram Deo invenies gratiam: quoniam magna potentia Dei solius, & ab humilibus honoratur. Quamvis ipsa humilitate nihil sit excelsius, nescit extolli, quasi semper superior, nemo id facile affectat, quod infra se positum despicit, nihil supra eum est, qui supra omnem fortunam est.

XIV.

[29] Patrimonia quidem & regni splendorem, fortunæ ludibria, [De severissima corporis castigatione] & maximarum ærumnarum materiam sic contemsit. Neque tamen hic sistere voluit gradum, sed semper ad majora conari. Quemadmodum cæmentarii lapides struunt super lapides, ut muros & domos exædificent; ita ille virtutes virtutibus aggerebat ad consummandum cumulum absolutæ sanctitatis. Auxit enim continentiam, gulam temperavit, coërcuit luxuriam: corpus suum jam inde a teneris annis, jejuniis, vigiliis, laboribus detritum, majoribus quotidie molestiis & castigationibus macerabat. Pridie sollemnitatum Domini, beatæque Virginis Matris, in cibum, aquam tantum sumebat & panem, vix necessitati naturæ satisfaciens, ut thesaurum virginitatis in fictili vase integerrime conservaret. Antequam esset receptus ad Ordinem, aspera utebatur interula, cingebat lumbos duro fune & nodis exasperato: semper vestitus cubabat: noctu semper, nec raro interdiu, ferreis catenis fragilem & rebellem carnem sua manu, aut socii fratris castigans, motus illius & cupidinem summo rigore cohibuit.

[30] [ac illibata ejus pudicitia] Nulla ei umquam cum fæminis consuetudo suspecta aut familiaritas, quod sciret paradisi colonum e possessione sua mulierem ejecisse. Colloquia fæminarum prorsus abhorrebat, præcipue secreta: aversabatur adspectus, quibus & fortissimi effæminari possunt: absque probo teste & arbitro solus non loquebatur ulli mulieri, nisi forsan matri aut sororibus. In testimonium illibatæ pudicitiæ, una in illius cubiculo cum eo dormiebant duo fratres Minores, interdum plures. Cavebat omnes suspiciones, quidquid probabiliter fingi poterat, ante, ne fingeretur, devitans. Ex multis mirabilibus exemplis prætereundum non est unicum illud factum sapientia imbuti animi abstinens. Cum ageret in Cathaloniæ carcere, suggesserunt illi custodes consilium prorsus improbum & noxium. Domine, inquiunt, homo es, neque enim caro tua ænea est, sed compactus natusque ut ceteri; utere ætate; solare miseriam hanc consuetudine pulcherrimarum mulierum: curas istas & languorem cur non levas aliqua voluptate?

[31] At ille gravissime ferens, pro monstro eam vocem accepit. [varia afferuntur specimina.] Et nonne satis est, inquit, corpus meum a vobis captum haberi; an & animum quoque vinctum vultis? Malum est carcer hic, fateor; sed estne malum ullum turpitudine majus? Et hæc si in deformitate corporis habeat aliquid offensionis: quanta illa depravatio & fœditas turpificati animi debet existimari? Absit, absit, ut hoc meum corpus Deo dicatum, velociter abeunte adulterem voluptate. Captum est corpus? vel animus liber sit: avertat Deus, ut corpus & animam projiciat in gehennam. Et, summoto improbo homine, aversissimum animum ab omni venere declaravit. Sed quid de factis commemoro? quando & turpem sermonem a se suisque proscriptum voluit? In illa sua custodia legem sancivit, ut, quicumque inhonestum quid, turpe, petulans, scurrile effutisset leviter, cibum capere deberet nuda mensa: qua agens, nedum in familiares, & suos custodes, verum etiam in germanos fratres, qua neminem solvendum decrevit, adeo ut ipsemet alioquin innocens, tamen quia offendisse alii interpretabantur, statutam a se pœnam persolverit. Exemplum addebat imperio. Quod principes faciunt, præcipere videntur. Volebat suos esse castos; ipse erat. Legem tulit, legi paruit. Recte facere princeps suos faciendo docet.

XV.

[32] Erat profecto severus castigator improbitatis, primum suæ, [Volebat corripi, ut corrigi posset] tum etiam alienæ. Vitia ut a se penitus exstirparet, contemni desiderabat, non laudari: nec extolli, sed reprehendi, quod rarum in magnatibus. Hinc, probe cum nosset illud Sapientis, Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus; &, Argue sapientem & diliget te; reprehensiones sive justas, sive injustas, æquo ferebat animo, imo etiam amabat, volens & peccanti sibi vitia ostendi; corripi, ut posset corrigi. Socio fratri amicissimo jussit peccata sua serio observare, & admonere liberrime: nec quidquam commovebatur, etiamsi ille levissima quæque argueret. Idem ille frater aliquando liberius submonuit B. Ludovicum multis coram astantibus: qui factum indigne ferentes, ejus rei gratia objurgatorem illum graviter objurgarunt, quos Ludovicus benigne mitigans, Hoc in rem meam est, inquit, & sic statui.

[33] Nam & amici monendi sunt & objurgandi; & hæc accipienda amice, [libera admonitione; qua etiam ipse erga alios usus est.] cum fiunt, quandoquidem vera amicitia, quod sentit, dissimulare non debet. At cujus aures sunt clausæ veritati, ut ab amico vera audire nequeat, hujus salus est desperata. An nescitis multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam amicos, qui dulces videntur? Illi verum sæpe dicunt, hi numquam. Adulatoris est jucunda dumtaxat adferre, amici vero etiam tristia, ut te videas, & emendes. Profecto æquo animo audiendæ reprehensiones, imo convitia imperitorum, & ad honesta vadenti contemnendus est iste contemtus. Oportet delicto dolere, objurgatione gaudere; minime vero objurgari moleste ferre, & peccasse non angi. Porro autem ipse ab omni vitio liber, etiam alios, qua poterat, conatus est liberare. Itaque qui suam improbitatem jam superaverat, jure alienam castigare poterat. Nullo modo ferebat quemquam detrahere de alterius existimatione, hominum aures cupiens optimo sermone compleri, diffamatione non pollui.

[34] [Detractores execratur, ac dissidentes conciliat.] Linguam illam sanguinariam, quæ fraternæ detractionis venena diffundit, prorsus execrabatur. Scribit Salomon, Si mordeat serpens in silentio; nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Nihil tam noxium atque ad omnem tollendam amicitiam efficax, quam audire obtrectatores, & temerario sensu mentis sequi. Hinc crebræ dissensiones, hinc odia injusta nascuntur: diabolica lingua de amicissimis facit inimicissimos, concordesque dissocians gravissimis facit odiis dissidere. Ille vero offensarum acerbitatem deponens, consociationem & omnis boni fontem caritatem & concordiam colens in primis, cunctis suadebat. Quando igitur dissensio ab aliis, ab ipso incipiebat reconciliatio, benignissime inter alios deponente inimicitias, secumque dissentientium injuriis ignoscente. Et si quos se offendisse vereretur, non distulit benevolentia & humilitate, imo & osculo pacare. Dilectioni studebat & caritati, ex animo dimittens peccantibus, sæpe etiam veniam petens ab eis, qui læserant. Qualem erga se Deum optabat, talem se exhibuit his, qui in se deliquerant: nam frustra quærit sibi Deum propitium fieri, qui cito proximo negligit reconciliari.

ANNOTATA.

a Scribere malim cereus sine diphthongo cum Manutio in Epitome orthographiæ in voce cera, & cum aliis. Cera enim a κηρὸς, uti notat Vossius in Etymologico linguæ Latinæ.

b De S. Ludovici virtutibus, ut semel hoc dicam, adisis Commentarium prævium.

CAPUT V.
Zelus animarum; misericordia erga pauperes & captivos; cura episcopalis, prudentia; corporis & animi dotes; mors & sepultura.

XVI.

Liberalitati ejus nunc vacandum est: cujus probabiles fontes, [Omnium ac præsertim pauperum saluti consulit,] verum judicium & honesta benevolentia, quibus eum decoratum fuisse in parte dictum est, & nunc paulo uberius dicetur. Christi amore omnes miseros diligebat ad salutem. Ut mater omnibus filiis consultum cupit, sic ille desolatis omnibus, qua poterat & egenis. Neque enim se intuebatur solum, aut omnia convertebat ad utilitates suas; sed aliis quoque volebat vivere, cum viveret sibi. Prima illi cura cunctos ad Deum adducere, a quo omnia, ad quem omnes. Et ideo se præbebat exemplum morum, simulacrum virtutum. Variæ ac molestæ peregrinationes ejus; frequentes ac diuturnæ preces; fervidæ conciones, quibus multos lucrifaciebat Judæos & ethnicos, quibuscum sæpissime congrediebatur, errores eorum fortissimis argumentis & rationibus convincens. Hos de fonte levabat; illos ipse baptizabat alacri animo, & ad ducendam vitam necessaria sufficiebat liberaliter. Indidit ei quoque natura, sive potius Deus auctor naturæ, singularem adfectum in pauperes & ægrotos, quibus etiam proprias vestes nonnumquam largiebatur. Omnes cupiebat juvare, quia membra illius magni corporis omnes. Magnates illi suas vestes detritas cum donare soleant aliis, ipse puer etiamnum solis pauperibus dare consuevit.

[36] Aliquando cum patre iter habens ex Francia jam episcopus obvium habuit miserum eleemosynam petentem. [vestem exuit ut nudum vestiat, parcitate contentus pro se.] Ille memor verborum Domini, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; monasticam novam vestem paullo cultiorem exuens, illi dedit. Re intellecta, pater jussit quæri pauperem, per omnes vias & loca vicina, ut redemta pretio, non ille veniret in suspicionem furti; sed nusquam invento, creditum est Christum, qui propter nos pauper & nudus de cruce pependit, in nudi forma pauperis comparuisse. Episcopus jussit inquiri in annuos proventus; de quibus tantum usurpavit, quantum sat esset moderate alendæ familiæ; reliqua universa in ecclesiæ & ministrorum usum, & pauperum, miserorumque necessitatem distribuens. Malebat ipse egere quam pauperes, cui persuasum erat, valde fœcundum esse agrum pauperum, citiusque reddere, & quidem cum fœnore magno, donantibus fructum. Non mimos aut ludiones, non canes venaticos, non aluit rapaces aves, ordinis illius primi dedecora, non honestamenta; sed quidquid supererat, in pauperibus Christo, a quo acceperat omnia, a quo omnia exspectabat, largiebatur hilariter. Dabat alacri animo, quod non poterat retinere, ut acciperet, quod non posset amittere.

[37] Familiare illi fuit pantochæa a frequentare, & hospitia pauperum obire; [Hospitia pauperum visitat, uti & captivos, quos liberat.] infirmorum exhomologesin & confessionem excipere; quos dulci sermone & beneficiis eleemosynarum confirmabat & solabatur. Præcipua illi cura peccatorum convertendorum, quibus oratione studebat Deum facere propitium, & prospectum de idoneis sacerdotibus, ipse paratus, qua potuit, omnium audire confessiones, Christi exemplo, qui tollit peccata mundi, qui vult omnes homines fieri salvos. Contigit eum eadem æstate, qua ex hac vita migravit ad cælum, cum proficisceretur in Cathaloniam, longo diei illius confecto itinere, in Pyrenæis montibus, vesperi invisere infirmam pauperculam, quam serio hortabatur peccata confiteri socio fratri, aut sibi, Nam & ego, inquiens, frater Minor sum; sed illa noluit. Itaque demulcens eam dulcibus verbis, interrogavit, ne luberet aliquid comedere. Petenti cibi allati sunt, quos Ludovicos propius accedens, & lecto ejus residens, ori ejus ingessit, atque ita ex ejus attactu multis fuit pediculis opertus. Constanter id tulit Vir sanctus, & sine motu b. Nam blanda est & officiosa semper humilitas. Et cum nihil sit tam regium ac liberale, quam opem ferre miseris, juvit eum sæpe invisere captivos, nonnumquam eximere, & morti addictos servare a morte. Centum & quinquaginta patris hostes damnatos capitis, sua deprecatione liberavit, sibi gratiam concilians, patri gloriam. Hæc regi, non ex sæva animadversione sed clementia. Neque enim minus turpia sunt principi multa supplicia, quam medico multa funera. Igitur quo nihil magis secundum naturam, juvabat consortes naturæ. Homines enim hominum causa generati sunt, ut ipsi inter se alii aliis prodesse possint.

XVII.

[38] Tempus est tandem, præcipua justitiæ facta paucis perscribere, [Cura justitiæ, ac ministrorum ad altare initiandorum:] in qua semper versatus fuit religiosa cum observatione: quia rationi cupiditatem cum ceteris affectionibus cedere jubens, nihil utile existimavit, quod æquum videri non posset. Ex uno atque altero illius de ecclesiastici status cura exemplo, quid de aliis censendum sit, facile recognosces. Itaque Ludovicus a Christo inductus in cellam vinariam, ordinatam in se habuit charitatem, qua instructus noverat digna deligere, reprobanda submovere, recte judicare, &, quæ omnia conservat, colere justitiam, quæ tribuit cuique suum. Summo amore complectebatur viros pios, doctos præsertim; quos etsi mundus contemneret, tamen efferebat. Contra vero potentes, divites, sed improbos, indignos putabat Dominica sorte. Amore & reverentia illius augustissimi Sacramenti, quo nihil pretiosius est in cælo aut in terra, magnum habebat delectum ministrorum altaris, in deligendis idoneis sacerdotibus judicium adhibens & diligentiam summam. Nam initiandorum genus, personam, ætatem, institutionem, vitam, doctrinam, fidem accurate investigabat, examinabatque, canonum præscripta severe exsequens. Probis moribus cum honestæ vitæ testimonio conspicuos, dignos censebat Dominico mysterio.

[39] [considerabat in eis merita, non personas.] Ecclesiastica sacerdotia antequam cuiquam conferret, merita singulorum librabat, personas non respiciens: mores sequebatur, non fortunam: & ut recte beneficia collocaret, non spargeret, dabat judicio & habito delectu, ut perveniret ad dignos. Decet enim actuum, operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui videt ministrum altaris congruis ornatum virtutibus, auctorem prædicet & Dominum veneretur, qui tales habeat servos. Laus Domini, ubi munda possessio, & innocens familiæ disciplina. Igitur primum studebat Clericos mundari, deinde mundare; lucem fieri, post alios illuminare; sanctificari, tum sanctificare; adpropinquare Deo, & ita demum alios adducere. Magnam agebat curam ministrorum Christi, arbitratus longe melius esse, Domini sacerdotium paucos habere idoneos, quam multos inutiles, qui addant onus, non honorem.

[40] [Prohibet in Clericis superfluum corporis cultum; elucet in eo prudentia.] Porro autem nimium corporis cultum, nitidas & pretiosas vestes Clero suo prohibuit: etenim cui cultus nimia cura, magna est virtutis incuria; cum plerumque sordidæ vestes candidæ mentis indicia sunt, & contemtum seculi probant. Ordini tamen cujusque veste conveniente volebat ornatos; at vero multo pulchrius animum præferre compositum, quam corpus ornatum. Proprius ornatus ministri Christi, mores boni. Erat in eo solers & circumspecta prudentia, sine qua nulla virtus; & hæc aucta Dei beneficio, ars illi fuit & norma vivendi. Ita enim moribus erat compositis & aptis in omni vitæ statu, nusquam ut a recto exorbitaret & decoro. Necdum initiatus, probissime, factus Clericus, religiosissime, creatus episcopus, sanctissime vixit. Omnem vitam optime instituit, quasi singulis officiis assuetus, & in omni functione detritus: quia ad omnia adhibebat ductorem bonum, Dei timorem, & rectæ rationis sanum judicium.

XVIII.

[41] Postquam Deus Optimus Maximus ad sui honorem, [Singularibus corporis & animæ dotibus ornatus fuit:] & Christianorum bonum, lucernam illam positam super candelabrum omnibus lucere, qui in Ecclesiæ domo, per varias regiones circumduxisset, quasi quamdam Israëliticam arcam, ad fidelium confirmationem; visum tandem est illi, Ludovicum admodum adolescentem traducere ad optimam vitam, in quo emicuit semper singularis gratia Dei. Omnes ipsum videre desiderabant, vultu angelico decoratum, factis mirificum, conspicuum honestate. Mira inerat amœnitas faciei & pulchritudo: in fronte, in oculis, in toto corpore habitare videbatur humanitas; mel in lingua, in pectore candor & simplicitas. Formæ gratia c & honestatis omnium oculos in se convertebat, angelum arbitrantium potius quam hominem. Pulcherrimo erat corpore, & aptissima compositione membrorum; sed longe pulchrior moribus & sanctitate. Augebantur ejus exemplis omnes, tam pura vita, tanta modestia & humilitate, maxima pietate in re divina, fervido dulcique sermone apud omnes gratioso, igneis concionibus. Simulacrum jure dixerim omnis virtutis, Adolescentem talem, genere tam sublimem, filium regis, cujus ætatem non opes, robur, pompa seculi; sed pietas, patientia, contemtus seculi, calidæ preces, diligens industria, abstinentia, & continentia, disertæ & salubres conciones, euangelica paupertas, humilitas Christiana, gravitas, caritas in proximos, justitia, & omnes coronæ omnium virtutum ornabant, ut se per omnes numeros hominibus in illo ostenderent.

[42] Itaque luce sua orbem cum illustrasset, imminente transitu ejus ad Patrem cælestem; [febri corripitur, & mortis præscius, ad eam se parat.] post multas peregrinationes in aliorum bonum; revertens ad Tolosanos suos e Cathalonia, ubi sororem reginam inviserat, Tarascum d venit, ubi corpus S. Marthæ, hospitalitate in Christum illustris, quiescit e. Illic Vir sanctus jam nunc cælesti accipiendus hospitio, in laudem hospitæ Christi insignem habuit concionem. Inde arcem petens, quæ Brincola dicta, febre corripitur, qua consumtus est. Et divinitus certior vitæ finis, studiose parat se ad mortem. Totus itaque erat in prece, assiduus in contemplatione rerum divinarum. Admonitiones sacras & pias libentissime audiebat, & quotidie juxtim se faciebat sacrificari. Quod aliquando futuri sumus, præmeditabatur, nec, velimus nolimus, abesse longius potest. Ita venientem mortem hilaris excepit, quod se recte ad illam composuit. Ego, inquit fratri socio, morior, & gaudeo quasi terram videns, venturusque in portum ex longa navigatione hujus vasti & undosi maris, quod mihi diu in votis fuit, & optatum mihi exposituro hoc grave onus, quod humeri mei ferre recusant. Occupationes illæ me nimium distinent, & deripiunt, ut mecum esse nequeam, nec pro meo arbitrio, Deo, & mihi vacare. Vero verius est, episcopalem dignitatem, non tam grandis esse nomen honoris quam oneris. In portum cum appulero, onus exponam.

XIX.

[43] Pro Christiano & Catholico ritu, Sacramenta ecclesiastica sibi jussit administrari ipso die festo Assumtionis B. Mariæ Virginis. Etsi vero languore gravissimo adeo extenuatus esset, [Sumpto sacro viatico piissime exspirat hac die, an. 1297.] ut præter cutem & vix ossa hærentia nil haberet; tamen Dominico Christi corpori, quod prisco Christiano more adportabatur, honorem debitum voluit exhibere, cum mox e lecto surgens ivit obviam Christo: tum genua flectens ad altare, sumsit devotione maxima Christianæ salutis certum fidumque viaticum. Quintadecima valetudinis die, cum ex hac vita abiit, post longas orationes in lecto paullulum residens oculos figebat in cælum; & precabatur assidue in hæc verba: Adoramus te Christe & benedicimus tibi: quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum. Item illud Psalmi, Delicta juventutis meæ, & ignorantias meas me memineris, Domine. Salutationem quoque ad beatissimam Virginem Matrem continenter frequentabat. Rogatus, cur toties repeteret; Cito moriar, inquit, & B. Maria juvabit me: atque ita obdormivit in Domino, integra mente, certis sensibus, anno salutis nostræ millesimo, ducentesimo, nonagesimo septimo f, quarto decimo Kalendas Septembris, feria secunda in octavis Assumtionis B. Mariæ, cujus fuit semper cultor studiosissimus.

[44] [Sepelitur Massiliæ: conspicitur gloriosus.] Facies illius solito videbatur pulchrior; nec mortuus, sed dormire. Sepultus est Massiliæ apud fratres Minores, prout testamento g suo ipse instituerat, in medio chori, magnifice peractis exsequiis. Conspectus est autem paullo post a fide dignissimis viris, qui se eum vidisse testati sunt in ecclesiæ choro, supra summum altare, forma, qua notus erat, pontificio ornatu, eoque splendidissimo; facie admodum læta & serena, felicitatem beatitudinis æternæ significante h: quæ omnium piorum desideratissima est alba meta. Admodum juvenis obiit B. Ludovicus ætate; sed probitate morum mature senex, numerum annorum, operum multitudine superavit, canus non crinibus, sed sensibus: senex meritis non annis. Ætas senectutis (scribit Hæbræus Sapiens) vita immaculata.

[45] [Obiit anno ætatis vigesimo quarto.] Totius vitæ decursus fuit viginti trium annorum & sex mensium i. Quartum decimum annum jam agere cœperat, cum obses mitteretur in Hispaniam pro patre; ibi hæsit annis circiter septem k; a liberatione vixit plus minus duobus annis, mensibus decem l. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Et vero quam diu vixeris non refert, si recte: cum breve tempus ætatis, sat est longum ad bene honesteque vivendum. Ante mortem ille curavit sancte vivere, ut bene moreretur; in vere juvenili fecit sementem, jam messem immortalitatis. Igitur quamquam initio florentis ætatis ereptus; quantum ad gloriam, longissimum ævum peregit, cujus memoriam excipient omnes anni consequentes.

ANNOTATA.

a Pantochæa, imo pandochia, id est, diversoria, vel tabernas, quæ hospites quosvis recipiant. Etymon petitur a πᾶν, omne, & δέχομαι, recipio. Hinc πανδοχεῖον numeri singularis.

b An factum hoc accidit semel an bis? Consule Commentarium prævium num. 72 & 73.

c De Sancti forma agit idem Commentarius num. 68; ubi effigiem ejus etiam dedimus.

d Tarasco .. nunc Tarascon, oppidum Galliæ in Provincia .. ad Rhodanum fluvium ..; amplum est & cultum cum castro satis munito, 4 leucis ab Avenione in meridiem; ex Baudrando.

e In Commentario num. 53 lectorem misimus ad tomum VII Julii pag. 6.

f Annum hunc ibidem a num. 55 demonstravimus esse retinendum contra Waddingum; ubi etiam aliorum parachronismos videre licet.

g Dedimus illud in Commentario § 7. Ecclesiam vero illam Fratrum Minorum Massiliæ, ubi voluit Sanctus sepeliri, tunc eodem non fuisse apud Massilienses loco, quo postea fuit, colligitur ex Gonzaga de Origine Seraphicæ Religionis &c. parte 3 Conventu 2 pag. 821: Fuit, inquit, conventus S. Francisci extra muros prope portam regiam miræ structuræ, in quo fuit sepultus beatus Ludovicus episcopus Tolosanus, Ordinis beati Patris Francisci. Verum post bellum Borbonicum, ne præfatus Conventus hostibus esset a cætero refugio (arx enim potius quam Conventus videbatur) cives illum demoliti sunt funditus, rege id jubente, & sub anno Domini MDXXXIII, Clemente VII Papa, & regnante Francisco I rege Christianissimo, decretum fuit ab eodem rege, assentiente Pontifice præfato, ambobus tamen Massiliæ existentibus, ne a cætero in toto agro Massiliensi alius esset Conventus S. Francisci Patrum Conventualium: immo omnia indulta, immunitates ac privilegia concessa destructo Conventui, ad Conventum de Observantia exstructum intra civitatem, expensis piissimi viri domini de Romesano, tempore beati Bernardini, cui nomen beati Francisci impositum est, antiquiori interim nomine S. Bernardini abolito, transferenda curarunt. Huic Conventui summus Pontifex, assentiente rege, quædam mobilia concessit, in cujus sacrario brachium S. Ludovici, indumenta pontificalium ejusdem Sancti, & testamentum honorifice servantur.

h His adde e dicto Commentario num. 65 visa alia ante sepulturam.

i Errores aliorum in signando ætatis anno habes ibidem num. 56 & 58. Nec vero sugillandam esse ejus ætatem, dictum est num. 35.

k Cap. 1 num. 3 hujus Vitæ indicatur toto septennio captivitatem illam durasse. Consule Commentarium prævium num. 20.

l Ab anni videlicet Christi 1295 die, uti notat Waddingus, ultimo Octobris, usque ad 19 Augusti anni 1297. Videsis quæ ibidem sunt præmissa num. 21 & 54, ac sequentibus.

CAPUT VI.
Mortui resuscitati; claudi & impediti restituti; podagrici & chiragrici sanati.

[Puer septennis,] Quem locum B. Ludovicus obtinuerit apud Deum, non obscure declarant frequentia prodigia & miracula a, quibus eum mox a morte tum ad sepulchrum ejus, tum alibi gloriose voluit illustrare: & operæ pretium est, de bene multis nonnulla promere, & deducere per partes.

Perottus puer septennis continuata febre ad nonum usque diem, mortuus est. Pater ad flebile funus cari filii ejulans, quem prece a S. Ludovico, cui fuerat studiosissimus, impetraverat, rursus ab eo cum voto repetere incepit his verbis: S. Ludovice, carum meum pignus, filius meus mortuus est; tu mihi eum donasti cum rogarem: sed nunc quorsum? Redde mihi, redde eum. Cum ille miserabiliter hujusmodi verba profunderet, puer revixit.

[47] [puella una, ac aliæ plures] Domina Sanctia a Tribula enixa est femellam mortuam: illa dolens potissimum animæ damnationem, votum suscepit in Sanctum, orans ut vel tantisper vitæ reddatur, dum posset baptizari. Reviviscit puella, & baptizata duodecim diebus nihil accepit alimenti. Rursus orante matre, ut si ei vivendum esset, aliquantulum acciperet lactis; comprehendit statim mamillas, & ad mensem supervixit.

Alazatia Lombarda dum gestaret filiolam in ulnis, casu gravissimo puella collisa moritur. Mater freta auxilio S. Ludovici, precata est pro vita cari pignoris. Sanctus Ludovicus sibi devotam exaudiens, mortuam filiolam resuscitavit: non solum, sed & ipsam matrem a surditate, quam morbo contraxerat, liberavit. Denique abunde subministravit ei lac, quo caruerat duobus puerperiis.

Margareta uxor Cicardi Massiliensis reperit filiolam suam Bertrandetam infantulam mensis unius, mortuam in lecto: cujus os & nasus repletus cum esset sanguine, opinabantur oppressione vel ictu, quod plerumque fit, extinctam. Mater, vocatis amicis, flebiliter lamentabatur, invocans pro filiæ vita potentiam S. Ludovici, cunctis similiter supplicantibus. Puella caput cœpit movere, aperire oculos, consecuta vitam & sanitatem.

[48] [a morte ad vitam revocantur; quod etiam accidit] Rixendis uxor Domini Comparati e civitate Carpentina b, testata est, suam filiam Raimundam conculcatam, fracto collo defunctam, judicio multorum. Mater facto voto, quod nudis pedibus sepulchrum inviseret S. Ludovici, si filia reviveret; filia mortua flere cœpit ac loqui, ab omni collisione sanata.

Bellioda Aquensis c uxor Hugonis Lamberti juravit filium suum octo annorum, quem juxtim se in lecto posuerat, post primum somnum e lecto sublatum humi jacuisse mortuum. Parentes, facta promissione S. Ludovico, ex voto filium vivum receperunt: puer autem retulit parentibus visum sibi virum, sancto Ludovico similem, asperis vestibus indutum, dixisse: Si hic puer etiam talibus vestiretur, posset venire ad sanctitatem, qua fuit sanctus Ludovicus.

Massilieta Massiliensis peperit filium mortuum: mater magna devotione implorat virtutem S. Ludovici pro filii vita. Portatur, ipsa volente, ad ecclesiam, ut baptizaretur. Et licet sacerdote ipso judice videretur mortuus, tamen baptizatur, id multis petentibus. Baptizatus oculos aperit, & ad matrem reportatus, quasi jam in partu editus, primam vocem similem omnibus emisit plorans.

[49] [aliis,] Pontius Durandus habitans juxta ædem S. Mariæ ab Aquis, filium habuit diuturna febre consumtum ac mortuum. Pater, invocato S. Ludovico, ex voto, quem plorabat mortuum, recepit viventem.

Margareta Viella Massiliensis nutrierat puerum, qui mortuus est. Illa recolens miracula S. Ludovici, vovet sepulchrum visitare, candelam cæream offerre cum frumento, pro pueri salute. Puer, qui obierat mortem nocte media, revixit in aurora.

Beatrix Portamira ab Aquis, filiam habuit Alazatiam nomine, quæ prægnans, de asino, cui insederat, cecidit, & graviter læsa abortivit, mortuum enixa masculum: deinde etiam mortuam femellam, livido corpore, &, ut videbatur, brachiis confractis. Abortivo puellæ projecto in angulum stabuli, mater hujusmodi verbis, poplitibus flexis, & magno fletu, precabatur: S. Ludovice, te rogo, ut quemadmodum me capitis dolore liberasti, ita me nunc exaudias, & sicut te vidi viventem, sic puellæ huic vitam dones. Promisit etiam sepulchrum ejus invisere, & offerre cæreum. Sic illa puella abjecta in stabulum, revixit, & baptizata supervixit ad quatuor circiter menses.

Filia Raimundi Vitalis vehementissima vi febris abiit e vita. Amita ejus Catharina Besteria, magna pietate puellam commendavit patrocinio S. Ludovici; cujus beneficio ad vitam rediit.

[50] Adam Avinionensis bimulam filiam habuit, quæ post gravem infirmitatem mortua est. [qui hic recensentur.] Pater cum voto opem postulans S. Ludovici pro vita filiolæ, sic rogabat: S. Ludovice, redde mihi filiolam meam vivam & incolumem, quam a te precibus obtinui: te oro ut vitæ redditam rursus accipiam. Quod si mihi præstiteris, tumulum tuum adibo oblatum cæream imagunculam. Patris voto filiola aperiens oculos, vitæ restituitur, & valetudini.

Joannis Imberti a Tarasco d, Avinionensis diœcesis, filius Poretus gravissima febre & copia vermium vitam cum morte commutavit. Pater domum veniens, certior factus mortis filii, cum voto eum commendavit S. Ludovico, atque mox rediit ad vitam.

Raimunda Massiliensis dum brachiis gestaret in solario filiolam, contigit prius cadere parvulam, & deinde matrem super filiam. Parvula læsa est valde; cervicem fregisse videbatur, jam jam moritura; cum pater ejus Petrus Raimundi, suscepto voto in Sanctum, nulla mora interposita vitam impetravit filiæ & incolumitatem.

[51] Paupercula quædam enixa mortuum fœtum, atque in utero actum transversum, [Claudi] toto biennio vitiatis femoribus, manuum quoque officiis privata, ambulare non poterat, nec operari. Votum pro salute nuncupat Viro sancto, & promittit qualibet septimana templum ejus versuram. Obdormivit paulisper: expergefacta sanata est.

Sanctiæ Massiliensis coxas miserandum in modum sacer ignis e (ut vocant) adeo depastus est, ut nequiret incedere. Senex mater filiæ miseria commota, voto implorat auxilium S. Ludovici, & integræ restituitur incolumitati.

In oppido Sistaricensi f, puer Joannes inventus est a matre pannis infantilibus illigatus tanto perfusus sanguine, ut nihil in ejus corpore mansisse videri posset. Mater ut diligenter inspexit, deprehendit filiolo inter tibias & genua ossa deesse, ipsasque tibias præpostere collocatas, gibbum etiam in dorso e miserabili spinæ flexu, & in occipite inter aures nil osseum esse, sed carneum dumtaxat. Filius, qui parenti gaudio esset, tristitiæ fuit & dolori. Mater desperata spe remedii humani, secundum Deum in S. Ludovicum spem concepit: vovet magno fletu, si filium sanaverit, repræsentaturam se eum ad ejus sepulchrum cum aliquot cæreolis. Mira res. Facto voto, filiolus cœpit melius habere, & paulo post totus convaluit.

[52] Massiliæ puer quidam, Jacobus nomine, claudus natus est, [& corpore impediti sanantur;] misere retortis tibiis & pedibus; cujus mater, conspectis miraculis S. Ludovici, profusis lachrymis implorat opem Viri sancti pro filiolo, vovens, si curetur, se oblaturam ad ejus tumulum cæreas tibias cum pedibus. Tam prodigiose statim sanatus est, ut etiam calcei ad pedes informes facti, pedibus ad naturalem formam redditis, recte convenirent.

Guilielmi Raimundi a Tolosa uxor filium peperit contortis tibiis, quasi cancellatis & connexis. Vovet B. Ludovico: quo facto, infans incolumis effectus est.

Anselmæ Massiliensi filia fuit octennis, admodum clauda & debilis; nec poterat ire sine fulcris, sive crucibus humeris subjectis. Votum facit sancto Viro, si filiam liberet, duas cruces ex cæra ad ejus sepulchrum oblaturam. Nulla mora post votum, filia crucem alteram abjicit: & paulo post mater filiam altera cruce utentem ducit ad ejus sepulchrum. Votum illa solvit Sancto, qui filiæ integram sanitatem reddidit.

[53] [uti etiam podagra & chiragra,] Joannes civis Massiliensis graviter laborabat podagra ex altero pede, ut gradi non posset, perpetuumque torquebatur summo dolore. At ille gratiam implorans S. Viri, vovet illi tibiam cæream cum pede pro salute. Dicto citius curatus est. Sed negligens votum solvere, eodem afficitur tormento: votum autem repetens & reddens, mox liberatus fuit.

In oppido Carpatacensi g, vir aliquis totis octo annis adeo fuit debilis pedibus & tibiis ex gravi podagra, ut foramina efficeret, per quæ ossa conspiciebantur, & vermibus scaterent. Omnia consumserat frustra in medicinam. Tunc uxor voto se obstrinxit, visitaturam, si viro sanitas optata redderetur, una cum ipso sepulchrum sancti Ludovici, in ejusque honorem tibias cæreas daturam. Maritus cum ire non posset, adportatus fuit. Facta oratione, & voto soluto, qui ambulare non potuit, domum revertit pedes, ac paucis elapsis diebus curantur tibiæ cum vulneribus.

ANNOTATA.

a Quid miraculorum editor præstiterit circa eorum ordinem, habes in Commentario prævio num. 148. Eorum supplementum in eodem dedimus: id quod semel hic præmonuisse sit satis.

b Carpentina. Si alia hic civitas indicetur quam Carpentoractensis, sive, quæ infra num. 61 nominatur, Carpentracensis (vulgo Carpentras) estque urbs Galliæ in Provincia; eam eruditis Gallis designandam relinquo, frustra hactenus a me quæsitam.

c Id est Aquisextiensis, quantum colligo e situ loci: nam Aquæ Sextiæ .. nunc Aix incolis, urbs est Galliæ archiepiscolis, Provinciæ caput .. quæ quinque leucis distat a Massilia &c. Ex Baudrando.

d De hoc loco dixi supra in Annotatis ad cap. 5 lit. d.

e Apud Gorræum in Definitionibus medicis ad vocem ζόνη, lego ista: Est & ζωνη ignis sacer, sive herpetis species, sic dicti quod medium quodammodo cingat & complectatur hominem, ut author est Scribonius Largus cap. 62, scribens medicamentum Andronis facere ad carbunculos, & ad ignem sacrum, & ad zonam, quam Græci ἕρπητα dicunt. Sed magis usitato nomine ζωστὴς appellatur. C. Plinius secundus in lib. 3, quem scripsit de medicina, ait τὴν ζώνην a quibusdam circinum appellari, fierique hunc in modum: vesicæ tamquam combustæ exeunt & crepant, primum paucæ, deinde cito multiplicantur: quæ si hominem cinxerint, occidunt.

f Vulgo Sisteron; Latine vero est Segesterorum urbs, Galliæ Narbonensis, in libro provinciarum, quæ Segustero Antonino, Mimemorum caput .., urbs Galliæ in Provincia ad Druentiam fluvium; prout observat Baudrandus: apud quem in indice, qui habetur ad calcem tomi secundi, ad nomen Sisteron, etiam vocatur Sistarica.

g In oppido Carpatacensi, forte Carpentracensi. Vide quæ dixi paullo ante lit. b.

CAPUT VII.
Laborantes febri; surdi; muti; cæci, amentes sospitati.

[nec non febribus laborantes] Raimundus miles cum tribus continuis septimanis febre laborans, etiam periculoso gravaretur apostemate, atque adeo salus ejus, medicorum judicio, desperaretur; de morte ejus & exsequiis cogitari cœptum est. At Raimundus ex toto animo invocat B. Ludovicum, eique se totum devovit. Adest Vir sanctus sine mora in schemate fratris Minoris: quo sacra manu affectum locum tangente, rumpitur apostema, &, ejecta sanie, ab imminente morte servatus convaluit.

Massiliæ mulier quædam Maria, continua febre adeo infirmabatur, ut omnes de salute medici desperarent. Vidit nocte vigilans, ad se Episcopum introire ornatu pontificio, magno lumine micantem, qui his verbis affatus est decumbentem: Mulier, pro te multi mihi supplicant, ut committere non possem, quin te adjuvem. Scito te multa passuram brevi, sed tertia die ab hinc sanaberis. Quo disparente, Maria perterrita famulas inclamat, &, quæ viderat, eis exponit.

[55] Illæ vero S. Ludovicum fuisse interpretatæ, bono jubent esse animo. [sanantur.] Visum vero tale narrabat se vidisse: Animam suam sisti tribunali superni judicis, & librari omnia facta ad judicii divini lancem. Deinde horribilem dæmonem devorare velle miseram animam. Illa ad terrorem tetri & hiantis diaboli adeo exclamavit, ut omnes stuperent. Tunc sanctus Episcopus prius sibi visus adfuit, & in illo discrimine defensam, suo corpori reddidit, & (quod ille prædixerat) optime habuit die tertia. Votum ipsa, maritus, filii in Sanctum, cui erant devotissimi, susceperunt, & exsolvere quod voverant.

Alia matrona Alazatia dicta filium habuit bimulum, qui toto anno amplius febriens decubuit, habensque in dorso septem magna vulnera, nihil cibi accipiebat. Parvulo constituto in periculo mortis, pia mater vota facit S. Ludovico, statimque puer liberatur febre, eademque hebdomade vulnera illa sanantur.

[56] Nobilis quædam puellula, gerulæ brachiis excidens, [Surdis auditus,] sic conquassabatur, ut multo sanguine per os & nares effluente, sensu audiendi destitueretur toto octennio a. Pater filiolam miserans S. Ludovico promittit, si sanat, sepulchrum ejus aditurum, oblaturumque imaginem cæream. Ut fecit, sanam recepit filiam.

Antonius hieme in montibus iter habens, nimii frigoris algore, triennio obsurduit. Cum vero nutibus & signis intellexisset, quam mirifica Dominus ad S. Viri sepulchrum efficeret, cum magna fiducia in Sanctum, vovet, si reddat auditum, invisurum sepulchrum ejus, & cæreas aures oblaturum. Mirum dictu! Voto, quo tam diu caruit, auditum recuperavit.

[57] Quidam Petrus nomine, longæ febris molestia loquelam amisit, & prorsus factus est mutus. Ducitur a suis ad sepulchrum Sancti, &, [mutis loquela,] voti sponsione facta, illius curæ serio commendatur. Dum summum inciperetur Sacrum, miser Deum & S. Ludovicum ex corde supplex invocabat: & mox, quod animo conceperat, depromsit voce, Sancte Ludovice, inquiens, adjuva me. Completo Sacro, prompte loqui cœpit, cunctis admirantibus.

Alazatia a Campis, Aquensis diœcesis, vehementi quadam affectione muta effecta, etiam brachii alterius orbatur officio. Voto a matre pro filia facto, redditur ei loquela & brachii sanitas.

Similiter alia quædam muta manens ad octiduum, corde vovens, quod non poterat verbis, subito fandi recepit beneficium.

[58] [cæcis visus] Hugo Gregorius orbatus oculis spatio trimestri, summa devotione factus est supplex B. Ludovico. Nocte quadam videbatur sibi videre B. Antistitem, templum ingressum, tanta luce splenduisse, ut oculorum acies non ferrent. Expergefactus pollicetur sepulchrum ejus adire, si lumen recipiat. Mox ut vovit, visum recepit, clare vidit: quod promisit, præstitit.

Stephanus ex oculis laborans ambobus, dextrum perdidit, sinistro periclitante ducebatur ut cæcus. Anxia uxor pro incolumitate viri, freta. Dei potentia & Sancti meritis, vovit B. Viro, & mox oculi incipiunt curari, & paucis elapsis diebus, detersis maculis, quibus adspersi erant, perfecte sanari.

Sanctia jurejurando firmavit se habuisse filium quinquennio toto cæcum: vovisse S. Ludovico, tumulum ejus invisuram, & cæream imaginem. Sequenti die cum venisset cum filio, qui cæcus fuerat, factus est videns.

[59] [restituuntur.] Petrus Medicus quatuor annis cæcus, audiens S. Ludovici frequentia prodigia, vovet, si lumina recipiat, se quarta quaque feria, quoad viveret, jejunaturum, duosque oculos cæreos adportaturum ad ejus sepulchrum. Veniens Massiliam, ad tumulum Sancti hæret biduo. Tertia die cum eleemosynas peteret cum cæteris mendicis, (omnia enim erogaverat in medicos & peregrinationes ad loca Sanctorum pro recuperanda salute) Cur, inquit uxor, hic stas? Cur non hæres & dormis ad sepulchrum Beati, ubi omnes redduntur incolumes? Ille vero, Nescis, inquit, mulier, Sanctum, me & hic posse juvare, & insomnem, & quocumque loco? Hæc mihi in eum fiducia, quam tu mihi habere non videris. Equidem spero B. Ludovicum me exauditurum esse. Et quomodo? inquit mulier. Mox ille, Video, ait, unam columnam in templo; video duas, video hanc domum tectam scandulis: discerno colores vestium, quibus homines induti. Sic meritis B. Antistitis diu optatum visum tandem recuperavit.

[60] [Furiosi] Bartholomæus in villa Salome b adeo fuit alienatus a mente, ut instar rabidi canis sine discrimine quosvis dentibus peteret. Ligna quoque & lapides, & quæcumque contingere poterat, rodebat, ut homo furiosus. Parentes filii miseria commoti, factis precibus & voto, miser ille potentiam sensit B. Viri; & gratias agens Deo, furore curato, redditur pristinæ sanitati.

Apud Niciam c civitatem, quædam Beatrix nomine, sic omnem rationis sensum usumque perdidit, ut non solum in homines, sed in ipsum quoque Deum, & in Divos blasphema admodum profunderet. Cetera bona mulier erat, sed hoc affectu superata, non se moderari poterat. Huc illucque cursitans, lapides, ligna, gladiosque arripiens, cunctos petebat acerbis verbis, imo & verberibus. Vinculis constringi oportuit. Maritus condolens de uxoris calamitate, voto invocat B. Ludovicum, atque eadem ipsa die optata valetudine potitur.

Gulielma Massiliensis puella admodum ratione & judicio privata, possessa timebatur a dæmone. Turpia verba citra omnem effutiens verecundiam, faciem unguibus laniabat, lacerabatque vestes. Quamobrem vinculis ligari debuit. Parens ejus, regis cælestis filium B. Ludovicum orat sui misereri, quia filia sua male a dæmonio vexaretur. Ducit filiam ad Sancti sepulchrum, cæreum illi vovens, atque post preces filiam recte valentem reduxit.

[61] Raimundus Oliverius Clericus civitatis Carpentracensis d, [ad sanam mentem reducti:] mentis alienatione adfectus, ne quem læderet, cippo terræ affixo alligari debuit, & catenis multis, idque non paucis mensibus. Parentes statim ut voverunt B. Ludovico, rediit ille ad sanam mentem.

Marinetus * ab Aquis, rationis orbatus usu, noctu, interdiu cantillabat: stulta evomens proprios non agnoscebat parentes, cum nullum ei in re aliqua judicium. Cibos etiam spargebat in humum, nihil cibi penitus sumens. Cæcilia cognata ejus supplex facta S. Ludovico, vovet pro ejus sospitate. Mox cibum petens, edit, bibit, ad mentem rediit.

Raimundus textor juratus dixit, filiolum suum furialiter correptum insania, dixisse turpia, se patrem momordisse, & alia pleraque nefanda patrasse. Vovisse se, & orasse S. Ludovicum pro sanitate filii: qui illico intelligens votum paternum, vovet etiam ipse, sic mentis sanitatem consecutus.

Joanni Olerio filia erat undecennis prorsus sine mente, ut a dæmone possessa crederetur. Voto facto S. viro a patre pro illius salute, mox sanam mentem recepit.

Bertranda Moreta biennio & mensibus duobus amens, a voto socrus suscepto in S. Ludovicum, sensum & intellectum recuperavit.

ANNOTATA.

a Toto octennio; sed in bulla canonizationis a Sedulio edita post Vitam § 20, per octo menses. Neque videtur mihi dubium, quin idem utroque loco miraculum narretur: nam in dicta bulla sic exstat: Quædam puella nobilis, quæ ex casu ad terram de nutricis brachiis, per octo menses passa fuerat surditatem, facto voto ad prædictum Sanctum per patrem, a dicta surditate ad plenum extitit liberata.

b Immo vero Salona, vulgo Salon, oppidum Provinciæ in Gallia juxta Campos lapideos; patria est Michaelis Nostradami, astrologi peritissimi, qui in ea obiit anno MDLXVI, & castrum habet antiquum, inter Aquas-Sextias ad ortum 5 leucis, & Arelate 7 distans, fere 2 a Druentia fluvio, Astromelam stagnum versus totidem, 8 leucis a Massilia Avenionem versus, & Salum dicitur a quibusdam, ut Baudrandus computat.

c Nicia seu Nicæa, vulgo Nice, urbs est Provinciæ, Comitatus cognominis caput.

d Carpentoracte.. hodie vulgo Carpentras dicta, urbs est Galliæ in Provincia.. quatuor leucis distans ab Avenione. Hæc & plura Baudrandus.

* al. Martinetus

CAPUT VIII.
Adjuti naufragi; epileptici ac aliis morbis detenti; Sancti obtrectatores puniti &c.; canonizatio; translatio corporis.

[Adjuti naufragi,] Gulielmus Viellus, civis Massiliensis, dum navigaret, tanta est exorta tempestas, ut fluctus navem pene submergerent. Ille factus B. Ludovico supplex, vovet, si discrimen evadat, statim aditurum ejus sepulchrum, funibus sibi de collo suspensis. Hoc voto pericula cessarunt; &, quod valde mireris, mari procellis agitato, & fluctuum impulsu, cadente grandine cum magna pluvia, ne gutta quidem navem contigit, nec tempestas iter rectum tutumque præpedire potuit.

Gulielmus Maurella, nauta Petri domini Majoricarum, adfirmavit, exorta tempestate & procella, e navi tria vela excussa, & incidisse in arenarum insulas: quare moriendum certo certius videbatur. Promittunt universi, si evadant naufragium, S. Ludovici sepulchrum adituros, fune a collo pendente: atque hoc voto vivi evaserunt tempestatem, & periculum naufragii.

[63] [epileptici, aliisque morbis] Beatrix quindecim annis laboravit morbo caduco, sæpius bis terve in die morbo correpta. Voto emisso, optata valetudine potita est.

Alia quædam toto octiduo fere comitiali hoc morbo vexata, audiens, quanta Dominus Deus ad sepulchrum S. Ludovici efficeret, vovit pro salute quotannis invisere sepulchrum ejus, & sine mora sanitatem recepit.

In Thelonensi a diœcesi, Guilielmus juvenis admodum, toto decennio hernia vehementissime laboravit. Contigit eum aliquando gravius pondus levare quam ferre posset, quo ruptura facta majore, ineptus fit ad labores, quibus victitabat. Et propemodum ipse desperans, tamen sursum mentem levans, votum concepit in sanctum Ludovicum, ut se adjuvaret. Mirum certe! eodem momento integre revaluit.

Filia Guilielmi a Tolone infantula, in nasi extremitate tuber habebat, quod illa crescente etiam augebatur. Pater cum devotione invocat B. virum, filiæque impetrat naturalem formam, tumore sublato.

Petrus Maletus habitans Massiliæ juxta cœnobium fratrum Minorum, filium habuit Brandotum dictum, quem misere torquebat in pedibus sacer ignis, quem vocant S. Antonii b, cujus nec poterat fœtorem ipsa nutrix perferre. Portatur puer ad templum S. Antonii, ubi manet decem continuis diebus & noctibus, vel eo maxime, quod affirmarent talem esse morbum: at nihil curationis accepit. Tunc parentes vovent S. Ludovico pro salute filioli pedes cæreos ad ejus sepulchrum; cujus ope sanatus est.

[64] [ac incommodis afflicti] Gaufridus a Maseto miles juravit, ex tibiis se laborasse circiter viginti quinque annis; quæ pustulis plenæ quotidie fundebant ingentem copiam saniei. Is concepto voto ad S. Ludovicum, intra triduum melius cœpit habere, nec ita multo post perfecte curari. Eminardæ Viliæ a Turbana c, Vapiensis d diœcesis, filius calculum habuit in vesica, qui cruciatum gignebat asperrimum, urinæ meatum prohibens. Mater, cum sic toto anno cruciaretur filius, post multa vota, variaque medicorum frustra tentata consilia, fit supplex S. Ludovico pro incolumitate filii: sepulchrum ejus visitaturam se pollicetur, daturamque ibi donum cæreæ imaginis. Filius nocte sequenti calculum ejecit bene cruentatum & magnum, citra dolorem.

Joannes Galeotus Massiliensis per mare navigans, captus fuit a Saracenis, cum aliis octodecim e. Voto facto ad S. Ludovicum, jussu regis Tunetis, eadem die, capta triremis, cum omnibus libera dimittitur.

[65] Matrona quædam jurejurando firmavit, se ex matrice laborasse septem annis: [sospitantur.] adeoque infirmam, ut per os plurimo ejecto cruore ad mediam diem mortua videretur; &, quod in morte fieri solet, animam Deo sæpius commendasse. Tandem ægrota mulier, invocato S. Ludovico, vovet visitaturam se ejus sepulchrum, si sanaretur, & convaluit.

Dulceta uxor Michaëlis Bermondi, fœtum mortuum tribus diebus noctibusque in utero gestans, non potuit eniti, sed extrahi abortivum oportuit arte medica. In ipsa extractione os ei fractum in corpore, ut toto biennio infelix mulier ne quidem sedere posset, sed decumbere tantum in lecto, omnium usu membrorum sublato. Illa mori malens quam sic vivere, vocat chirurgum, postulans cauterio, incisione, quovis modo sibi mederi. Antequam chirurgus adesset ad diem dictam, votum in S. Ludovicum concepit pro sua valetudine, se jejunaturam semel; visitaturam etiam ejus sepulchrum; quoque sabbatho templum ejus scopis versuram, si fratres permitterent: & sequenti die perfecte curata est.

[66] Gunfrida * Massiliensis cum aliquando videret, S. Ludovici monumentum magna fidelium devotione frequentari, [Pœnæ] & honorari multis donariis; nec raro a sua consanguinea Richarda, ejusque matre Beatrice visitari; quod ipsa Richarda ad ejus sepulchrum a tibiarum infirmitate liberata fuisset; prorupit in hujusmodi verba blasphema: Cito fratres Minores hunc ut Sanctum colere cœperunt, ut rem augeant candelarum & donariorum oblationibus: & vos quidem eum Sanctum asseritis, & facere isthæc miracula: ego vero non credo; neque illi aut ejus miraculis quidquam defero: absit ut illi quidquam donem, aut aliquem exhibeam honorem. Talibus verbis, levata manu adversus ejus sepulchrum, sanctum Virum despexit. Impia mulier a piis cognatis graviter objurgatur: nec tamen desiit maledicta talia in Sanctum evomere.

[67] At vero paullo post, ut se recepit, cogitat S. Ludovicum, si beatus & sanctus esset, [Sancti detractoribus inflictæ ac sublatæ.] pœnam a se posse reposcere. Si, inquit, intra triduum oculis privatæ & aspectu, tantum etiam dolorem meo capiti immittat, ne queam dormire, credam Ludovicum esse sanctum. Tertiæ diei summo mane, horribiliter incipit laborare ex oculis, qui prominebant e cavernis suis, nec poterat quidquam videre; atque ipse vultus, cervix, & totum caput sic transversum actum est, ut monstrum videretur admodum deforme: & quidem triduo sic acerbissime cruciabatur. Vexatione igitur intellectum dante, peccatum confitetur, &, voto facto S. Ludovico, liberatur ab omni dolore & deformitate, præterquam quod dextro oculo cæca permansit.

Guilielmus a Mosato similiter aliquando subsannans miracula B. Viri, Amodo, inquit, pro nihilo putabuntur Sancti reliqui: iste enim omnia facit. Mox ultio divinitus blasphemum consequitur. Nam illud os ejus impium statim torquetur in partem posteram, ne amplius loqui posset. Sed & dexter oculus liquore fluente & dolore afficiebatur. Novem diebus in hac pœna exactis, tandem miser culpam fatetur, & Sancti potentiam, quam irriserat, suppliciter incipit invocare, ex animo vovens ad sepulchrum ejus daturum caput e cæra, quo etiam peregrinaturus esset. Quod voverat fecit; &, antequam templum egrederetur, pristina redditur compositio capitis, omni pœna sublata.

Domina Beatrix ab Aureolo videns multa ad reliquias S. Viri offerri donaria, candelas, imagines; audiensque quotidie fieri stupenda miracula, nihilominus incredula permanens, omnia contempsit & sannavit. Domum rediens, & assidens mensæ panem scissura, pollicem vehementer vulnerat per medium unguem, ex quo gravissime affligebatur. Cum autem sæpius oculos mentis pœna aperit, quos culpa clausit; cognovit hanc esse pœnam suæ temeritatis in Sanctum. Itaque suppliciter orat B. Ludovicum, vovens ei in rei memoriam cæreum pollicem pro sospitate. Mox pollex curatur a vulnere & dolore, beneficio S. Ludovici.

[68] [Mens sanior reddita visitantibus sepulcrum ejus.] Cum plura talia prodigia & miracula fecisse legitur, & varia contulisse in male affectos beneficia, quæ brevitatis gratia omittimus: sed non prætereundum, quod multorum est confirmatum testimonio, nimirum visitantibus sepulchrum sacri illius corporis, mentem sæpe mutatam in melius, mirabili affectione, cum admiratione multorum. Nec dubium sacris illis reliquiis divinitus talem efficaciam concessam esse.

XXI.

[69] Miraculorum itaque gloria, & fama eximiæ sanctitatis per orbem currentibus, [Adscribitur catalogo Sanctorum] & ad sacras ejus reliquias pro sua salute fidelibus undequaque advolantibus, Tolosani & vicini, missis legatis ad D. Bonifacium Papam VIII, mirabilia illius prædicant, extollentes magnis laudibus: postulantes, ut quem Christus Sanctorum collegio sociaverat in cælis, hunc quoque ipse Vicarius Christi Divorum catalogo adscriberet in terris. Etsi vero Summo Pontifici vita B. Ludovici & sanctitas probe cognita esset (viderat etenim partim, & alia a fide dignis acceperat) distulit tamen vir prudens negotium, ne quis calumniari posset, præpropere rem attentatam, adspectu magis generis & fortunæ, quam meritorum. Interim migrat e vita Bonifacius f, cum rem esset aggressus, & infectam reliquit successori Benedicto g, qui citius & ipse defunctus h facere non potuit. Clemens V, in ejus locum suffectus sollicitatur a variis nuntiis ecclesiarum Galliæ Narbonensis, quæ nunc Provincia dicitur, ad rem aggrediendam.

[70] [a Joanne PP. XXII.] Qui Cardinalium consilio commisit duobus episcopis, ut serio & diligenter in vitam & miracula B. Ludovici inquirerent. Veniunt Massiliam cum mandatis, & studiose exsequuti, omnia Sanctitati illius perscribunt. Deinde res datur Cardinalibus multo diligentissime examinanda. Interim etiam moriente i Pontifice hoc, cum in demortui Clementis locum succedit k Joannes XXII, olim socius & magister S. Ludovici, qui etiam illi adfuit morienti. Nec dubium quin divinæ providentiæ nutu hoc pietatis officium huic servatum sit, cui omnis vita, mores, pietas, mors, & omnia acta B. Viri probe cognita & perspecta essent. Sed ne præcipitanter agere videri posset, rursus omnibus & singulis actis ejus a Cardinalibus accurate examinatis & adprobatis, eorumdem fratrum suorum Cardinalium, omniumque Prælatorum præsentium (Avinione, ubi Apostolica Sedes id temporis erat) consilio & adsensu, magna pompa & solemnitate, anno salutis reparatæ millesimo, tercentesimo, sexto decimo l, septimo Idus Aprilis B. Ludovicum in Sanctorum numerum retulit m, Pontificatus sui anno primo.

XXII.

[71] Anno vero tercentesimo supra millesimum & decimo septimo, [Translatio corporis anno 1317.] sexto Idus Novembris, missis a Pontifice Summo Cardinalibus, & aliquot episcopis, præsente germano S. Ludovici fratre, Roberto Siciliæ & Jerusalem rege, ejusque uxore regina, cum regina Franciæ consanguinea S. Ludovici, cum multis aliis principibus & nobilibus viris; innumera quoque populi inundante multitudine, qui ad S. Ludovicum interpellandum cum muneribus, & ad celebrandum translationem sacri corporis confluxerant; thesaurus ille sacri corporis B. Ludovici, in medio chori hactenus sepulti, transfertur n ad summum altare, theca argentea inclusus, justis magnifice factis more regio, & quæ deceant Sanctum. Ibi hactenus ipsum devote invocantibus ingentia beneficia conferuntur ejus meritis, & gratia Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in æternum. Amen.

ANNOTATA.

a Telo, cognomento Martius .. nunc Toulon incolis .., urbs Galliæ in Provincia episcopalis, sub archiepiscopo Arelatensi, probe munita & culta, cum portu capacissimo & valde tuto, in ora maris Mediterranei .. armentarium habens instructissimum; & ubi regia classis præparatur; 10 leucis distat a Massilia &c. Ita Baudrandus.

b Ignem illum, Gallice le feu saint Antoine, nomen esse, quod vulgo datur erysipelati, notat Dictionarium Gallico-Latinum, anno 1704 Trevoltii editum, ad nomen feu. Erysipelas autem est tumor præter naturam in cute a sanguine & flava bile calidioribus, vel a sanguine fervente tenuique proveniens, uti videre datur apud Gorræum in definitionibus medicis; ubi plura diffuse de isto morbo observat.

c Forte Curbana: nam in mappa Blaviana Provinciæ invenio Curban ad fluvium Durancium, & in territorio Vapincensi.

d Immo Vapincensis, vulgo Gap; quam diœcesim subesse archiepiscopo Aquensi, sitamque in Delphinatu ac confinio Provinciæ, & vix 2 leucis ab Isara fluvio, & septem a Sugesterone in septemtrionem distare, notat sæpe dictus Baudrandus.

e In Ms. nostro Aroldiano numerus ille refertur ad tempus hoc modo: Captus fuit .. & eductus de portu quodam regis Tunici Sarraceni cum hominibus quam cum rebus; decem & octo diebus capti steterunt.

f Electus est die 24 Decembris anno 1294, obiit 1303, die 11 mensis Octobris: de cujus gestis videri potest Franciscus Pagius in BreviarioPontificum Romanorum tomo 3 pag. 502 & sequentibus.

g Bonifacio PP. VIII successit Benedictus XI anno mox dicto 1303, die 22 Octobris (cujus collectio historica habetur apud eumdem Pagium a pag. 550.) Excessit autem e Vita die 6 Julii anno 1304.

h Anno 1305, Nonis Junii, in vigilia Pentecostes electus; ut signatur apud Pagium tomo 4 Breviarii Pontificum in Clemente V pag. 3.

i Anno 1314, die 20 Aprilis.

k Videri possunt, quæ dixi antea in Annotatis ad cap. 2 lit. e.

l Immo septimo decimo, e Commentario prævio, quem adeat lector a num. 113.

m Quæ ad istam solennitatem attinent, præmissa sunt in eodem Commentario § 12.

n De hac translatione dantur plura ibidem num. 119 & 120. Qua autem occasione corpus deinde Valentiam avectum sit, narratur § 13. Hic rerum a S. Ludovico gestarum finis.

* al. Gaufrida

DE BEATO PETRO GUALDENSI TERTII ORDINIS S. FRANCISCI,
EREMITA IN MARCHIA ANCONITANA ITALIÆ.

Anno MCCCLXVII.

Locus, cultus, aliæ notitiæ, discipulus.

Petrus Gualdensis eremita in Marchia Anconitana Italiæ (B.)

AUCTORE J. P.

Gualdum (Gualdo) castrum Italiæ in Marchia Anconitana ad radices Apennini montis, [Describitur locus, in quo vitam solitariam exercuit:] & in ipso limite Umbriæ (ita illud describit Baudrandus) sub dominio summi Pontificis, excitatumque fuit anno MCLXXX ex Tadini ruinis, teste Jacobillo. Leander Albertus anno 1566 Coloniæ Agrippinæ idiomate Latino in lucem editus, inter ea, quæ scribit de Umbria, hæc de loci situ distinctius memorat pag. 134 in rem nostram: Dein via Flaminea primum a Sigello oppidum Fossatum in Apennini præcelso colle apparet, juxtaque quarto lapide propter Apenninum, in eodem tamen colle, Gualdum, quod Blondus a Longobardis conditum scripsit, Vallido urbe loco finitimo diruta. Rivus hic modicus Asio influit non procul a Gualdo descendens, quem transire solent Ancona vel e Piceno ad Fossatum & Gualdum, indeque Perusiam euntes, emenso nimirum prius Apennino .. Post Gualdum Apennini oppida paulatim elongari incipiunt. Dein civitas est Nuceria lateri item Apennini inhærens. Hic itaque locus beato nostro Petro cognomentum Gualdensis indidit, sive quia ibi natus dicitur, sive quia vitam solitariam in ejusdem territorio excoluit. Loci conspectu ita exhibito, procedimus ad stabiliendum legitimum Viri cultum.

[2] Censuimus ipsi locum deberi inter alios hujus diei Cælites, [probatur cultus] qui nostro Operi tamquam Sancti vel Beati inseruntur, propterea quod, tametsi nullibi hactenus auctorem reperimus, qui ante Jacobillum de illius nomine aut de cultu meminerit; hic tamen ab ipso asseratur exstitisse a tempore immemorabili ante famosum decretum Urbani PP. VIII; cumque idem cultus postea perseveraverit; visum nobis est, eum tamquam Beatum hic dare, salvo atque illæso, uti putamus, eodem decreto. Accipe igitur varia de publica ac religiosa ipsius veneratione testimonia, quæ ex relatione ac fide laudati Jacobilli producimus. Tomo 2 de Vitis Sanctorum ac Beatorum Umbriæ, ad diem XIX Augusti, pag. 148 narrat, B. Thomam, eremicolæ nostri discipulum, honorifice sepelivisse corpus sui chari magistri beati F. Petri; idque accidisse in oratorio, quod erat contiguum eremo Gualdensi: oratorio autem illo amplificato, devotam ibidem ecclesiam fuisse conditam non eremitorii amplius, sed tamquam ecclesiam parœcialem sub titulo S. Petri de Rigolo; eaque postmodum diruta, aliam a Rigolensibus ædificatam majorem anno 1633 jussu Virgilii Florentii, episcopi Nucerini, in qua celebratur festivitas S. Petri Apostoli die XXIX Junii, in honorem etiam hujus beati F. Petri.

[3] Præter ista, quæ in fide Jacobilli recitavimus, auctor idem ad anteriora tempora digrediens, [a tempore immemorabili:] subdit, hujus beati corpus delatum fuisse ad quamdam ecclesiam Fratrum Minorum in territorio Eugubino, quod Gualdensi territorio contiguum est; deinde vero die XIX Augusti anno 1450 translatum ad ecclesiam S. Francisci intra Eugubium, sub altari familiæ Conventinorum dictæ civitatis, ibidemque depositum cum hac inscriptione: Corpus B. F. Petri Gualdensis. Addit denique, in conventu supra dicto Eugubino inveniri antiquam memoriam hisce verbis notatam: B. F. Petrus Gualdensis tertii Ord. S. Francisci obiit XIX Augusti MCCCLXVII in eremo S. Petri montis Gualdi; & traslatatus in hac ecclesia Eugubj die XIX Augusti MCDL: ubi hac die ejus memoria recolitur. Fuit magnæ perfectionis & virtutum. His satis superque stabilita nobis videtur hujus Beati publica ac legitima apud mortales veneratio. Nunc juvat protulisse hagiologos alios, qui post Jacobillum de illo meminere.

[4] Arturus a Monasterio ad diem XXIX Junii ita illum annuntiat: [laudatur in Fastis,] Apud Gualdum, Umbriæ oppidum, beati Petri tertiarii confessoris. Hueberus in suo Menelogio Franciscano ad diem XXV Junii his verbis illum refert & laudat: In eremo Montis regalis prope Gualdum Umbriæ oppidum circa annum MCCCLXVII Petrus quidam eremita tertium Ordinem S. Francisci excolere desiit: qui antequam transiret de vasta solitudine ad paradisi delicias, valde austeram vitam protraxit, & 24 annis beato Thomasuccio sanctæ conversationis tirocinia dedit. Denique hoc ipso in monte usque in hodiernam diem sancta Christiani populi frequentatione celebratur.

[5] Waddingus in additionibus ad tomum 4 Annalium Minorum pag. 478 citans Jacobillum, [& in Annalibus FF. Minorum.] ista ex eo in compendium contraxit, atque ad annum 1367 addenda monet: Ejusdem tertii instituti Vir sanctissimus F. Petrus eremita Gualdensis, B. Thomasuccii viginti quatuor annorum, uti alias diximus an. MCCCXXXIII num. 21, magister, hoc anno (1367) die XXIX Junii decessit in eremo Montis Rigoli (vici scilicet territorii Gualdensis) ibidem sepultus a prædicto suo discipulo. Eremitorium seu eremi sacellum postea in amplam excrevit ecclesiam parochialem sub invocatione B. Petri de Rigolo. Sed nuper anno MDCXXXV diruta hac ecclesia, per Rigolanos ædificata est altera major inter Rigoli vicum, in eaque celebratur Petri anniversarium; cujus corpus translatum est ad territorium Eugubinum, ibique prope territorium Gualdense reverenter asservatur in lapideo sepulchro, insculptis ad latus his pauculis verbis: F. Petrus Gualdensis. Sed nunc quædam a nobis sunt observanda circa diem, quo annua ejus memoria refertur, & quo e vita migrasse scribitur.

[6] [Non convenit inter scriptores de die mortis.] Jacobillus die XXIX Junii obiisse eum memorat; sed in documento Eugubiensi, quod antea ex ipso protulimus, signatur mortuus XIX Augusti: quæ neutiquam possunt cohærere; ut consequens sit, vel mendosum esse illud instrumentum, vel Jacobillum, qui hac die XIX Augusti de Beato nostro agit, a vero aberrare, quando affirmat incidisse ejus mortem in diem XXIX Junii. Utro autem die ea evenerit, non habeo in promptu unde determinem. Singularis est Hueberus in eo, quod neutro isto die B. Petrum memoret; sed XXV ejusdem mensis Junii. Jacobillus autem ideo fortasse illum intexuit Operi suo ad diem XIX Augusti, quia tunc supra dicitur facta esse translatio corporis ad ecclesiam Eugubiensem, ubi & hac die ejus memoria recoli dicebatur. In anno ipsius emortuali signando inter auctores convenit, præeunte Jacobillo, quem & nos superius secuti sumus. En tibi, lector, alias quasdam notitias ex sæpe laudato Jacobillo pag. 147.

[7] [Dantur aliæ de Beato notitiæ; & laudatur] Narrat igitur hunc beatum fratrem Petrum fuisse Gualdensem Nucerinum: habitum tertii Ordinis S. Francisci ab eo susceptum, ut impense Deo serviret: vitam solitariam ab eodem institutam in monte supra Rigolum, pagum Gualdensem, & ab hoc territorio distantem uno circiter milliari: eremum ibi ab ipso conditam, cui sese inclusit, ut remotus ab hominibus, propinquior esset Deo, in assidua ac ferventi oratione & contemplatione se exercens, nec non satagens insistere vestigiis magnorum adeo Dei servorum, qui præteritis temporibus servierant Deo in regione ac monte, ubi ipse habitabat: vixisse in austera admodum paupertate, & pœnitentia continua; atque eam ob causam in toto territorio Gualdensi celebrem evasisse. Deinde citatus Jacobillus nostrum Tertiarium laudat tamquam insignem magistrum & cælitus assignatum egregio in paucis ac piissimæ vitæ discipulo: de qua re excerpo ista ex Waddingo ad annum Christi 1333, num. 21: Hoc anno institutum tertii Ordinis amplexus est B. Thomas, ex humilitate vel contemptu dictus Thomasuccius, divite ortus progenie in villa Valmacinaiæ, ditionis Nucerinæ in Umbria. Mater .. dum infantulum gravida gestaret in alvo, ab angelo felicis partus, futuræ sanctitatis, & nominis Thomæ, quo deberet insigniri, præmonita, sacrum hoc germen edidit anno MCCCIX. Thomas duodecim factus annorum Deo obtulit suam virginitatem, & anno ætatis vigesimo quarto, longa præmissa oratione, & parentum obtenta vel potius extorta licentia, mundo valedixit, & in solitudinem recessit.

[8] [ab illustri discipulo suo.] Hic hærens & plangens magistrum deesse virtutis, ab angelo salutatur, jubeturque, ut in Gualdi montem ascendat, ubi Dominus præparaverat optimum præceptorem Fr. Petrum eremitam, virum piissimum, admirandæ pœnitentiæ: cujus disciplinam jussit ut perpetuo ad amussim sectaretur. Ab hoc viam salutis æternæ edoctus, & tertii Ordinis S. Francisci habitu suscepto, annis viginti quatuor convixit. Post tanti autem magistri mortem non obscure probavit optimus ille discipulus, quam egregie profecerit in vitæ austeritate, ac solitudine arctissima; quas post Petri obitum sibi præscripsit; ut videre datur apud Waddingum antea designatum: qui longe plura de Thomasucio deducit ad annum Christi 1377, quo eum refert obiisse, num. 4 & sequentibus: ubi agitur de apparitionibus ei factis, prædictionibus, miraculis, dono linguarum, perspicientia cordium, pia morte, sepultura, integritate corporis, cultu publico apud Fulginates ac Nucerinos, nec non de vitæ scriptoribus. Porro hujus viri mirabilis Acta ac cultus publicus alias poterunt examinari. Hic in rem nostram sit satis indicasse, non mediocrem e tam longo Thomasucii sub disciplina B. Petri nostri contubernio honorem derivari in magistrum. Hæc sunt, quæ de beato Tertiario colligere nobis licuit, & quibus hunc tomum tertium mensis Augusti concludimus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang August III




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 19. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 19. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 19.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.