Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VIII           Band Oktober VIII           Anhang Oktober VIII

20. Oktober


DIES VIGESIMUS.

SANCTI, QUI XIII KAL. NOVEMBRIS COLUNTUR.

S. Caprasius, martyr Agenni in Gallia.
S. Primus, martyr Agenni in Gallia.
S. Felicianus, martyr Agenni in Gallia.
S. Datius, martyr Puteolis in Campania;
S. Zosimus, martyr Puteolis in Campania;
S. Januarius, martyr Puteolis in Campania;
S. Dorothea, martyr Puteolis in Campania;
S. Zosimus, martyr Puteolis in Campania;
S. Januaria, martyr Puteolis in Campania;
S. Eutychius, martyr Nicomediæ.
S. Promachus, martyr Nicomediæ.
S. Lucius, martyr Nicomediæ.
S. Marcellinus, martyr Nicomediæ.
S. Bermiacus, martyr Nicomediæ.
S. Zosimus martyr Nicomediæ.
S. Januarius martyr Nicomediæ.
S. Joannes, martyr in Civitate Castellana in Italia.
S. Marcianus, martyr in Civitate Castellana in Italia.
S. Barsabias, martyr in Perside.
SS. Socii decem, martyres in Perside.
S. Artemius, martyr Antiochiæ.
S. Agricola, presb. et conf. Suessione in Gallia.
S. Bradanus, in insula Mannia.
S. Orora, in insula Mannia.
S. Sindulphus, presb. et conf. in pago Remensi.
S. Fintanus Corach, conf. in Hibernia.
S. Fintanus Moeldubh, conf. in Hibernia.
B. Sonnatius, episc. et conf. Remis in Gallia.
S. Joannes III, episc. et conf. Comi in Italia.
S. Irene, virgo et martyr in Lusitania.
S. Vitalis, episc. et conf. Salisburgi in Germania.
S. Acca, episc. et conf. Augulstadiæ in Anglia.
S. Aderaldus, archidiac. et conf. Trecis in Gallia.
B. Humbaldus, episc. et conf. Autissiodori in Gallia.
B. Gaufridus, abbas, Saviniaci in Normannia.
B. Serlo, abbas, Saviniaci in Normannia.
B. Guilielmus, novitius, Saviniaci in Normannia.
S. Adelina, abbatissa, Saviniaci in Normannia.
S. Joannes Cantius, presb. et conf. Cracoviæ.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES RELATI.

S. Severinus, Noricorum apostolus, colitur Neapoli et in tota diocesi officio duplici hoc die, quo ejus reliquiæ, anno 910, e Lucullano Castello translatæ sunt. Ita Bollandus in adversariis. De hac translatione dictum est in Actis ad VIII Januarii.
Apud Mindam natalis S. Feliciani episcopi et Martyris memoriam facit Martyrologium Romanum ex Auctario Molani ad Usuardum. Plura alia Usuardina auctaria, hac die S. Feliciani nomen exhibentia, videre licet apud Sollerium. Jam conjectarat Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum hunc S. Felicianum Fulginatem esse. Et quidem, licet Hispani nonnulli, somniis fabulosi Flavii Lucii Dextri [Flavii Lucii dextri Chronic. ad an. 308, p. 365, edit. Bivarii 1627.] decepti, crediderint esse episcopum Malacitanum, Baronii tamen conjecturam cum veritate omnino esse consonam liquet ex his quæ decessores nostri exhibent ad diem XXIV Januarii; quod vero præsenti die colatur Mindæ in Westphalia causa est translatio reliquiarum, quas anno 965 in has partes ex Italia asportavit Otho Magnus imp.: quæ omnia enucleatius explicita vide ad diem [Act. SS, t. II Januar., p. 581.] , qua hic Sanctus Fulginii colitur, XXIV Januarii.
S. Valerii translationem signat ad hanc diem Marietta propter translationem ossis brachii hujus Cæsaraugustani episcopi, anno 1121 factam, ut docent decessores nostri in ejus Actis ad XXVIII Januarii.
S. Cornelii Centurionis, episcopi Scamandri elogium ad hanc diem texitur in Menologio Basilii; de cultu, gestis et episcopatu hujus viri, in Actis Apost. celeberrimi, in opere nostro jam disputavit Bollandus ad diem II Februarii.
S. Austrebertæ V. translationem refert Usuardi Altempsianum auctarium et Bruxellense S. Gudulæ, utrumque apud sollerium, ad hanc diem; atque eam tempore suo in ecclesia Audomarensi festo duplici hac die celebratam fuisse ab Henschenio annotatum reperio. Hanc translationem signavit jam Bollandus [Ibid., t. II Februar.. p. 418.] in Commentario de S. Austreberta, abbatissa Pauliacensi, ad diem, qua colitur, X Februarii.
S. Marciani episcopi et Martyris Dertonensis inventionem celebrat hodie, et quidem recte, Ferrarius; eam illustratam vide in opere nostro ad diem VI Martii.
S. Pancratii translationem signat hodie Florarium Ms. decessorum nostrorum. Æstimavit Bollandus agi de S. Pancratio, Martyre Romano, de quo in opere nostro dictum est ad XII Martii.
S. Quirini presbyteri et Martyris meminit hodie editio Lubeco-Coloniensis Usuardi; quem Quirinum sibi ignotum subjicit Sollerius. Sed presbyteri titulus tenebras creavit hagiographo; nam dubium esse non potest quin hic agatur de S. Quirino Martyre Romano. Scilicet in Missalibus et Breviariis Trajectensibus ad Mosam ineuntis sæculi XVI, quæ plura numero habemus, S. Quirinus ad hanc etiam signatur diem. Hunc autem Quirinum reapse Martyrem et Tribunum Romanum esse manifestum facit vel ipse hujus S. Quirini cultus in his partibus, ex quo tempore ejus reliquiæ Roma Novesium ad Rhenum delatæ fuerunt anno 1050, atque hinc in varia Belgii loca dispersæ. Vide itaque ejus Acta in opere nostro ad XXX Martii.
S. Dionysii memoria ad præsentem diem recolitur in duobus Kalendariis arabicis coptitarum, quorum editionem Em. Card. Maio debemus. In altero [Scriptt. vett. nov. Collectio, t. IV, part. II, p. 18.] vocatur Astronomus, in altero recentiori [Ibid., p. 98.] episcopus Corinthi, Martyr sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus; in Kalendario vero Æthiopico, quod edidit Ludolfus [Hist. Aethiopica, p. 395.] , nude episcopus dicitur. Nullus venit ad Diocletiani tempora Dionysius in ordine Corinthiorum præsulum [Cfr Lequien, Oriens Christ. t. II, col. 158.] ; agitur forte de S. Dionysio, ex Historia ecclesiastica Eusebii celeberrimo, qui M. Aurelio Antonino et L. Ælio Vero floruit, et in Martyrologio Romano celebratur die, ad quam de eo dixerunt decessores nostri, VIII Aprilis.
Gnesnæ in Polonia, translatio S. Adalberti episcopi et Martyris ex cœnobio Tremesnensi ad eam civitatem annuntiatur hodie a Menardo et Ferrario. Hanc translationem illustravit Henschenius in opere nostre ad diem natalem S. Adalberti XXIII Aprilis.
S. Zenobii episcopi Florentini Vitam dedit ad hanc diem hagiographus Butler, monens tamen ejus festum agi Florentiæ, ad diem, ad quam fuse in opere nostro de eo dictum est, XXV Maji.
S. Joelem prophetam reperio ad hanc diem in aliquot Kalendariis Coptitarum [Cfr Mai, Scriptt. vett. nov. Collect., t. IV, part. II, p. 18 et 98.] ; de eo in opere nostro actum fuit ad diem XIII Julii.
SS. Avelsi et Valeriani discipulorum Christi memoriam facit ad hanc diem Grevenus et Florarium Ms., quod penes decessores erat. Verum flocci esse omnino facienda hæc Christi discipulorum nomina ostenderunt jam decessores [Act. SS., t. IV Jul., p. 17.] . Si quis Commentarium velit, multa cura elaboratum, de Christi et Apostolorum discipulis, adeat opusculum Ludewigii de Christi Apostolis [Die Apostel Jesu Christi, p. 90 et seqq. Quedlinburg, 1841.] ; si vero de eorum cultu, legat Cuperi nostri scriptionem ad diem, quo eorum memoria vulgo fastis sacris inscribitur, XV Julii.
Memoria SS. Apostolorum Tertii seu Terentii episcopi Iconii, Marci episcopi Apolloriadis seu inculpati Barnabæ, et Jesu dicti Justi episcopi Eleutheropolis, et Artemii episcopi Lystrensis celebratur hodie in Menologio (ut id vocabant decessores nostri) Sirmundiano et in Synaxario Ruthenorum Ms. Recensentur hi autem a Græcis inter septuaginta duos Jesu Christi discipulos, de quibus, ut modo dicebamus, in opere nostro tractatum est ad XV Julii.
Natale Simplicii, cujus castitas et vita miraculis probata multorum salutis causa fuit, ita ut trium millium hominum multitudo gremio genitricis ecclesiæ exciperentur ac vitalis lavacri fonte diluerentur. Ita Rhabanus in Martyrologio [Ap. Canisium, vet. Lect., t. II, p. 344.] . Similiter Notkerus: Item Simplicii, cujus vita probabilis fuit multis causa salutis, ita ut tria millia hominum baptizatorum gremio matris ecclesiæ susciperentur [Ibid., p. 182.] . Placuit hæc recitare imprimis ut appareat Notkeri dicta desumpta fuisse ex Rhabano et proin huic soli hanc commemorationem deberi. Porro quam turbatum sit Rhabani Martyrologium satis in præsenti volumine ostensum fuit in Commentario de S. Florentio Trevirensi [Vide supra, p. 30.] . Ex solius itaque Rhabani auctoritate nequaquam impedimur quin hunc S. Simplicium eumdem habeamus ac Augustodunensem, licet ipse Rhabanus de eo mentionem fecerit ad diem XXIV Junii [Ap. Canisium, p. 332.] . Quod autem idem sit confici posse videtur his argumentis: primo omisit Notkerus ad diem XXIV Junii depositionem S. Simplicii Augustodunensis, licet eam legeret apud Rhabanum; quæ omissio alii sane causæ tribuenda non videtur, quam quod geminare nollet S. Simplicii in suo Martyrologio nomen; secundo videntur Rhabano præluxisse gesta quædam S. Simplicii, adeoque hic ævo suo illuster fuisse; quid ergo (si diversus sit) latuit alios subsequentes Martyrologos? Tertio quæ in hoc Rhabani encomio de S. Simplicio traduntur satis facile aptantur S. Simplicio Augustodunensi. Asseritur enim castitatem et vitam ejus miraculis probatam fuisse. Porro in Vita ejus, quam ex Gloria confessorum S. Gregorii Turonensis edidit Henschenius [Act. SS., t. IV Junii, p. 813.] reperimus omnino hanc potissimam S. Simplicii Augustodunensis esse laudem; in castitatis enim suæ testimonium ipse cum conjuge sua prunas ardentes veste intacta susceperunt. Hoc miraculo populus, sic pergit S. Gregorius, qui erat tunc incredulus, credidit Deo; et inter septem dies amplius quam mille homines sacri innovatione lavacri sunt renati. Quos suscipiens ecclesia gaudens cœlesti regno per hos milites copulavit. Tria millia habent Rhabanus et Notkerus: verum numerorum facilior est immutatio, quam ut hinc solida exsurgat difficultas. Vide ergo hujus S. Simplicii Acta ad XXIV Junii.
SS. MM. Mauri pontificis, Pantaleonis et Sergii secundam inventionem celebrari die XX Octobris Vigiliis in Apulia testantur officia hujus ecclesiæ. De qua re vide Commentarium de his SS. MM. ad diem, quo Martyrologio Romano inscribuntur, XVII Julii.
Exceptionis SS. Georgii diaconi et Aurelii Martyrum commemorationem faciunt ad hanc diem Usuardus, Martyrologium Romanum, Galesinius, Saussayus aliique. Nitidius loquitur Menardus in Martyrologio Benedictino ad hanc diem, male tamen Parisiis in monasterio S. Germani hanc exceptionem collocans: Parisiis, inquit, in monasterio S. Germani, translatio reliquiarum S. Georgii monachi, S. Aurelii et capitis S. Nataliæ, alias Sabigothonis, uxoris S. Aurelii. Sunt scilicet hi Martyres Cordubenses, anno 852 a Sarracenis occisi; quorum partim reliquias anno 858 in villam Acmantam detulit Usuardus: de qua re dictum fuit in Commentariis de S. Vincentio, præsenti insertis tomo [Vide supra, p. 85.] . Cæterum vide historiam eorum passionis et translationis in opere nostro, ad diem [T. VI Julii, p. 450 et seqq.] quo eorum natalis agitur XXVII Julii.
S. Neoti presbyteri et confessoris meminit hodie Altempsianus Usuardi codex, quem in Anglia auctum sese adeoque ad usum fuisse ecclesiæ Wintoniensis ostendit Sollerius [Præf. ad Usuardum, p. LXIII, n. 253.] . Unde colligere est Sanctum hunc Neotum esse Anglum; et quum unum tantum hujus nominis Sanctum Angli celebrent, esse Neotum, monachum prius et presbyterum Glastoniensem, dein eremitam, post vero fundatorem monasterii, suo insigniti nomine. Præterea Adelwoldum Wintoniensem partem aliquam habuisse videri in transferendis S. Neoti reliquiis ex Cornubia in Huntingdoniam perhibuit jam Mabillonius et post eum Cuperus [Act. SS., t. VII Jul., p. 318, n. 27.] . Dubium itaque nullum superesse potest, quin hic agatur de S. Neoto, cujus Vitam nuperius ediderunt quidam Anglicani [Lives of the English Saints, Hermit Saints, p. 73 et seqq. London, 1844.] , decessores vero nostri ad diem XXXI Julii.
B. Leo Bembus, episcopus Methonensis, et Venetiis maxime cultus, prodit hodie propter translationem, anno 1643 factam, in Hagiologio Italico; de eo dictum fuit in opere nostro ad IX Augusti
Coloniæ Agrippinæ, in ecclesia sanctarum undecim millium Virginum commemoratio S. Hippolyti Martyris et sociorum ejus, cujus Hippolyti corpus ibidem per translationem requiescit. Martyrium et translationem hanc illustravit Pinius noster, ad diem, qua celeberrimi hi Romani Martyres Martyrologio Romano inscripti sunt, XIII Augusti.
Commemoratio Sanctorum patrum et confessorum Hypatii episcopi et Andreæ presbyteri habetur hac die in Menologio Græco, quod ex interpretatione cardinalis Sirleti edidit Henricus Canisius. Egimus de illis cum Martyrologio Romano ad diem XXIV Augusti.
S. Fidis translationem annuntiat hodie Florarium Ms. quod penes decessores erat. De hac translatione vide in præsenti tomo acta S. Caprasii et ipsius S. Fidei acta ad VI Octobris.
S. Demetrii M. Sirmii in Pannonia commemorationem ad hanc diem habet Ferrarius. Verum Demetrium Sirmiensem ad hanc diem ignorat Farlatus in Martyrologio Illyrico et in historia ecclesiæ Sirmiensis [Cfr Illyricum Sacrum, t. VII, p. 449 et seqq., t. VIII, p. 291 et seqq.] . Dubium itaque nullum est quin hic agatur de S. Demetrio Thessalonicensi, quum Farlatus, de Sirmii nominibus scribens, hæc habeat [Ibid., t. VII, p. 449.] : Commune vocabulum, quo ab historicis nonnullis sequiori ævo et ab incolis ad usque hanc ætatem solet hæc urbis vocari nativa eorum lingua Mitrovitrium est; urbis scilicet vel oppidum Demetrii, ab celeberrimo templo, quod Leontius Illyrici præfectus exstruxerat sæc. VI S. Demetrio Martyri Thessalonicensi. Hæc fusius exposita vide in opere nostro ad diem, qua Sanctus hic Martyrologio Romano inscriptus est, VIII Octobris.
S. Andronici M. festum indicatur ad hanc diem in Menogio Ms. Mazariniano; videtur socius SS. Probi et Tharachi, de quibus egerunt decessores nostri ad XI Octobris.
S. Andreæ in Crisi commemorationem ad hanc diem fieri in antiquioribus fastis sacris, notatum fuit in ejus actis ad XVII Octobris.
SS. Feliciæ Martyris et Justi pueri meminit hodie Grevenus. Hæc Felicia mater est hujus S. Justi pueri; de utroque dictum fuit ad diem, quo S. Justus colitur, XVIII Octobris.
SS. Felix et Augebertus MM. coluntur hac die aliquot in locis; de iis actum in præsenti volumine ad XVIII Octobris.
Antiochiæ Beroræ Pelagiæ et aliorum quadraginta novem mentio hodie fit in Divionensi auctario Bedæ [Act. SS., t. II Martii, p. XXXV.] . Est mera transpositio ex die præcedenti, ad quam de iis dictum est, XIX Octobris.
S. Cleopatræ sanctimonialis in Moscovia memoria prodit hodie apud Castellanum ex Ephemeridibus Ruthenicis editis a Papebrochio; apparet item inter Sanctos Ruthenos apud Culcinium. Laborarunt Papebrochius, Culcinius et Assemanus [Cfr ejus Kalend. eccl. univ., t. V, p. 310.] ut quæ esset indagarent. Solutam hanc quæstionem reperiet lector in Commentario de S. Varo ad XIX Octobris.
SS. Sadoth et sociorum CXX MM. in Perside meminit hodie Ferrarius; vide ad XIX Octobris.
De S. Verano dictum ad XIX Octobris.
Romæ natale Asterii Presbyterii exhibet ad hanc diem auctarium Barberinianum Bedæ [Act. SS., t. II Mart., p. XXXV.] . Est transpositio ex die præcedenti XIX Octobris.
Apud Alexandrinam S. Pelagiæ, quæ peccatrix appellatur, longum texitur ad hanc diem in Hagenoyensi Usuardi auctario encomium; est confusio cum S. Pelagia Antiochena, de qua dictum fuit ad diem præcedentem XIX Octobris.
In diœcesi Autissiodorensi dedicatio basilicæ Pontigniacensis; eodem die consecrata est ecclesia Caroli loci Sylvanectensis; de Misericordia Pictaviensis; Porigniaci in Aquitania; et de Valloliis apud Morinenses. Ex Kalendario Cisterciensi.
Mediolanensis metropolitanæ ecclesiæ consecrationem, a S. Carolo Borromæo peractam, celebrat hodie martyrologium Mediolanense.
S. Ammonius Victor M., anno 1642 ex Catacumbis Lucam in S. Joannis illatus, hac die defunctus in tumulo passim obvio legitur.
Ambiani S. Maximi diaconi et martyris memoriam consignant ad hanc diem Saussayus et alii. Verum in Kalendario præfixo Breviario Ambianensi anni 1554 et similiter in libris liturgicis recentioribus S. Maximi nomen omnino non apparet. Omisit eum itaque Castellanus, satis intelligens esse merum Saussayi errorem. Procudit scilicet hic martyrologus S. Maximum Ambianensem ex S. Maximo diacono et martyre Aviensi, qui hoc tempore die XIX Octobris maxime colitur (ad quam diem ejus Acta dedimus), olim vero ut et nunc in Martyrologio Romano die XX Octobris; plura de hoc sphalmate omittimus.
S. Neonis M. nomen legitur ad hanc diem in codicibus Hieronymianis Gellonensi, Augustano, Labbeano et Laureshamensi; in auctariis Usuardinis Cluniacensi, Altempsiano, Belini et Molani; in Martyrologio quem dicunt Canisii et in Catalogo Ferrarii. Scripsit de hoc Sancto Sollerius in suo Usuardo: Novi septem Neones, quis hic signetur nescio. In collectaneis Mss., conjecit Henschenius eumdem esse ac S. Neonem, qui ad XVII Januarii in Usuardo genuino laudatur. Nil habemus unde eum discriminemus ab aliis ejusve palæstram indicemus. Sæculo X colebatur in abbatia S. Maximini Trevirensi, ut constat ex Calendario hujus ævi, edito ab Hontheimio [Prodromus Hist. Trev., t. I, p. 378.] , et apud nos Ms. conservato; verum licet abundemus scriptis de rebus et de Sanctis Trevirensibus et maxime S. Maximini, nulla hinc nobis lux affulget,
Walaferum archiepiscopum Duffelensem, alias Dunelmiensem, vel Dumblanensem in Scotia, seu etiam Dublinensem in Hibernia, qui Rumoldum instruxit in scientiis, sæpius jam inter prætermissos ablegarunt decessores nostri, eumque demum examini subjiciendum signarunt ad præsentem diem, qua laudatur a Camerario. Verum ego imprimis animadvertam Duffelenses numquam fuisse archiepiscopos; Dunelmensem episcopalem sedem creatam tantum anno 995 post derelictam Lindisfarnensem [Monast. Anglic. nov., t. I, p. 221.] ; Dublinensem tenebris involutam jacere nemo non novit. Licet enim d'Alton [The memoirs of the archbishops of Dublin, p. 16 et seqq.] seriem aliquam episcoporum seu archiepiscoporum proponat, quæ a S. Livino initium ducat; Lanigan [Eccles. Hist. of Ireland, cap. XX, § V, t. III, p. 288.] tamen, acutissimus rerum Hibernicarum indagator, non dubitat ita scribere: S. Sedulius, inquit, abbas et secundum quosdam episcopus in Ath-Cliath, nunc Dublino dicto, mortuus traditur anno 786. Si reapse episcopus fuit, solus erit de quo sibi adscribendo contendere possit Dublinum ante sæculum XI. Unde omnino ignorat Walaferum seu Gualaferum, quem ipse d' Alton [The memoirs, etc., p. 21.] sibi ex solo Molani auctario cognitum fatetur. Sedes autem Dumblanensis seu Dunblanensis fundata tantum fuit a rege Davide II circa annum 1152, ut tradit Carlisle [Topographical Diction. of Scotland, v° Dunblane.] ; neque inter antiquiores Scotiæ sedes eam numerat Pinkerton [An inquiry into the History of Scotland, t. II, p. 259 et seqq.] . Sublata ita Gualaferi sede, quæstio superest quid valeat ipsum id nomen, quod demum medio sæculo XVI in Domynsii S. Rumoldi Vita in lucem venisse videtur; quam alii solvant. Mihi vero satis sit ea hic annotasse, quibus Walaferus ex opere nostro excludendus videatur.
S. Colmani memoria celebratur hac die in Martyrologio Hibernico Tamlactensi, et dein quasi de alio Colmano, videlicet Drom-grenensi, mentio injicitur. Martyrologia Dungallense et Mariani Gormani unum hac die Colmanum Tuam-grenensem recensent; quocirca arbitramur duplicem Martyrologii Tamlactensis Colmanum mendum esse. Cæterum in eodem Martyrologio ad hanc eamdem diem in duos finditur S. Fintanus Moeldubh et similiter S. Ædanus Ingeldi de Mag-eo. Drom-greine seu potius Tuam-greine monasterium erat in Tuamonia, anno 1084 combustum [Colganus, Trias Thaumaturga, p. 634, col. 2.] , cui olim præfuerat S. Manchinus anno 735 defuuctus [Idem. Act. SS. Hiberniæ, p. 322, n. 2.] . Plura de hoc S. Colmano nos latent.
S. Ædanus seu Aidanus Ingeldi de Mag-eo, anno Domini 650 vita functus, prodit hac die in Martyrologio Dungallensi, et (ut in præcedenti memoria dictum est, in duos fissus) in Martyrologio Tamlactensi. Colganus bis ejus meminit, prius ubi ex Martyrologiis viginti duos Aidos seu Aidanos memorat [Acta SS. Hiberniæ, p. 221, col. 1.] , dein ubi texit Mageonensis ecclesiæ, in Occidentali Connacia sitæ, historiam [Ibid., p. 605. col. 2.] ; sed et ipse merum hujus sancti abbatis nomen novisse videtur.
S. Moeleonius episcopus et anachoreta laudatur ad hanc diem in Martyrologiis Dungallensi et Mariani Gormani: plura de eo non reperio.
Jusab, seu Jucab, alias Joseph, patriarchæ Alexandrini, festum signatur in Martyrologio Coptico Ms., in duobus aliis Mss. ejus obitus, in quarto Ms. et in Kalendario Æthiophico, edito Ludolfi [Hist. Aethiopiæ, p. 395.] curis, nudum ejus nomen; verum quum Jacobita hæreticus fuerit, die XVII Novembris anni 831 ordinatus, et die XX Octobris anni 859 vita functus [Lequien, Oriens Christ., t. II, col. 466 et seq.] , eum plane prætermittimus.
Scieb Tho. nomen occurrit mihi hodie in versione Ms. Kalendarii Chaldaici seu Syriaci, anno 1624 Romæ impressi: plura de eo non reperio.
Theodardum abbatem S. Heliæ consignatur ad hanc diem in Kalendario Ms. domus S. Salvatoris Antverpiensis. Monasterium S. Eliæ Basilianum exstare in Sicilia videre est in Actis S. Eliæ ad XX Julii [T. IV Julii, pag. 8.] ; verum inter SS. Basilianos, qui post Martyrologium Romanum veniunt, nullus est Theodardus. Annotatum reperio eum esse Benedictinum et Cisterciensem; verum inter SS. Benedictinos aut Cistercienses nullus etiam locus Theodardo abbati.
Caprasium priorem Carmeli ad hanc diem memorat antiquum Mechliniense Carmelitarum Kalendarium; verum adi prætermissos nostros ad diem XV Octobris, ubi cernes eum Sanctis non accensendum videri annalistæ Carmelitano Lezanæ.
Anonymum Martyrem beati titulo ad hanc diem exornat Arturus in Menologio Francisco, ejusque palæstram Anconæ collocat. Scripsere ad Bollandum Minoritæ Anconitani hunc sibi plane incognitum.
Prisci Confessoris memoriam hodie facit Grevenus. Verum quum ipse solus sit, nec ulla alia reperiamus vel Martyrologiorum auctaria vel Kalendaria, in quibus hodie S. Priscus prodeat, et aliunde Grevenus toties Sanctos in alios transferat dies, habendus videtur ille Priscus Confessor ex numero eorum, quorum vita ad varios illustrata fuit dies et qui numero plures sunt quam ut hic indicentur.
B. Catharinam Columbinam, consobrinam S. Joannis Columbini, et Jesuatissarum fundatricem, anno 1307 die XX Octobris mortuam, Fasti Senenses et bene multi alii scriptores titulo beatæ compellant, sed, inquit Cuperus [Act. SS., t. VII Julii, p. 353,] , Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ aliique martyrologi de illa non meminerunt. Unde suspicor publicam venerationem huic Catharinæ non exhiberi, eamque die XX Octobris inter prætermissos more nostro collocandam esse. Idcirco hac occasione (scilicet S. Joannis Columbini institutoris Jesuatarum) volui præcipua ipsius gesta hic transcribere, cum forte numquam alias in opere nostro de illis mentio sit facienda. Hæc ille. Neque feliciores fuimus in reperiendis cultus signis, licet plura jam sæcula vix ejus efferatur nomen absque beatæ titulo. Videat itaque lector Commentarium de S. Joanne Columbino, numm. 142 et seqq. et Helyot in Historia ordinum Religiosorum.
Jacobus, archiepiscopus Leopolitanus, Alexander Alensis, doctor Parisinus, Franciscus a Codonia, apud S. Severini, Melchior a Benevento, Angelopoli, Seraphina, Virgo Romæ, titulo Beati ornantur ad hanc diem ab Arturo in martyrologio Franciscano; verum hæc appellatio non plus valet quam bonæ memoriæ.
Marchio Garzias, Hispanus de Zamora, Franciscus de Joiosa, in terra civitatensi, Agnes et Isabella, filiæ Henrici II, reg. Cast., Joanna Merzenichia, Aquisgrani, memorantur hodie cum laude ab Hubero in Menologio Franciscano, ubi et plerosque ab Arturo recensitos habes.
Irmendardis, Ludovici regis filiæ, in monasterio insulæ Chiemensis, iterum memoria prodit apud Bucelinum. Vide quæ de ea dicta sunt inter prætermissos ad diem XVI Julii.
Diorchildis, V. Benedictina, in agro Meldensi, Seraphina, V. Abbatissa Clarissa, Romæ, et Elisabeth a Deo, V. Cist. in Arouca Portugalliæ titulo beatarum donantur ad hanc diem in Gynecæo Arturi.
B. Gasparis Arnoldi, Dinslacensis Menapii, passi ab hæreticis anno 1572, memoriam hodie recolit Gelenius lib. 4 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine.
Ven. Ursulam Benincasa, Teatinarum monialium fundatricem, in odore sanctitatis anno 1618 Neapoli mortuam, jubet Castellanus in supplemento [Pag. 717.] adscribi ad hanc diem in suo Martyrologio; verumtamen nos eam præterire cogimur, quod nulla cultus ecclesiastici signa deprehendimus: cæterum plures circumferuntur vitæ et fuse de ea agitur in Teatinorum Historia.
S. Malchi festum annuntiatur hodie in Kalendario Ms. Coptico; verum in universo synaxario seu martyrologio ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum, quod circa annum 1425 Michael episcopus Atribæ et Meligæ edidit [Mai, Scriptt. vett. nov. collect., t. IV, part. II, p. 93.] , nomen cujusvis S. Malchi non occurrit. Unde non videtur sanctus natione coptus esse. Vix itaque dubito quin idem sit ac S. Malchus, monachus Maroniæ prope Antiochiam in Syria, de quo cum Martyrologio Romano dicemus ad XXI Octobris.
Coloniæ passio Sanctarum Virginum Marthæ et Saulæ cum aliis pluribus: verba sunt Martyrologii Romani ad hanc diem, subjiciente in Annotatis Baronio de his Usuardum hac die adstipularique vetera Mss. Quod omnino verum esse deprehendet lector ex Usuardi editione Solleriana. Præsenti etiam die eas celebrant Galesinius, Arturus in Gynecæo et Ferrarius in nova topographia ad Martyrologium Romanum V° Coloniæ. Verumtamen observandum est hæc nomina venire ad diem sequentem in Kalendario ecclesiæ Germanicæ Coloniensis sæculi noni, editum ab erudito viro Antonio Josepho Binterim, in quo ad XXI Octobris legimus: S. Hilarionis et scarum XI virg. Ursule Sencie Gregorie Pinose Marthe Saule Britule Satnine Rabacie Saturie Palladie; unde patere SS. Martham et Saulam de Ursulano manipulo esse; de quo Usuardus non meminit die, ad quam de eo agemus cum ipso etiam Romano Martyrologio, XXI Octobris.
In monasterio Toleiensi depositio S. Vandelini seu Wendelini abbatis, quondam regis Scotorum filii: ita Menardus ad hanc diem, comites habens Wionem in Ligno vitæ, Molanum in auctario ad Usuardum, Ferrarium, Saussayum, Kalendaria Hibernicum et Farfense, quæ penes decessores erant. Dicemus de eo ad diem, quo illustrior ejus cultus est, XXI Octobris.
B. Bertholdum, Livonum episcopum, signat ad hanc diem Gelenius in sacris et piis fastis Coloniæ [De Coloniæ Agripp. Magnit., lib. IV, p. 733.] . Licet ego vix dubitem quin olim hic secundus Livonum episcopus initia quædam cultus ecclesiastici habuerit, quum vetus chronicum agens de martyribus Ykeskolensibus, hæc quæ singularem in martyres et episcopus observantiam ostendunt tradat [Gruber, Origines Livoniæ, p. 37.] : Horum corpora in Ykeskolensi quiescunt ecclesia, atque apposita sunt tumbæ episcoporum Meinhardi et Bertholdi; quorum primus confessor; secundus martyr, ut supra dictum est, ab eisdem Livonibus occisus occubuit; licet, inquam, valde probabile videatur aliqua cultus initia exstitisse, ut imagines et statuas cum titulo Sancti, reliquiarum elevationem supra terram, anathemata et alia similia, quum tamen de his nobis non constet, nondum licet nobis de B. Bertholdo agere; sed siquis nos hæc doceat, libenter et de B. Bertholdo et B. Meinardo et de Livoniensibus martyribus, adeoque de ecclesiæ hujus originibus dicemus ad diem, quo Bucelinus B. Bertholdi nomen profert, XXI Octobris.
S. Hilarion, S. Asterius et S. Viator veniunt hodie apud Notkerum errore unius diei; de eis dicemus XXI Octobris.
SS. MM. Stephani, Pauli, Petri et Andreæ, episcopi, qui pro defensione SS. Imaginum sub Constantino Copronymo passi sunt, memoriam hodie recolunt Menæa Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ, siglis F. N. 178 notatæ; de iisdem agemus ad diem, qua alii Fasti sacri græci et latini eorum laudes celebrant, XXVIII Novembris.
Romæ martyrium S. Eusebii presbyteri et S. Marcelli diaconi, sub imperatore Valeriano et præfecto Nummio Albino decollatorum, celebrat in supplemento suo Castellanus. Nos de iis et eorum sociis dicemus cum Martyrologio Romano ad II Decembris.
Augustoduni Æduorum relevatio corporis S. Lazari Christo dilecti episcopi et martyris, facta temporibus Ludovici VII, annuntiatur hodie a Saussayo; monumenta ad hanc rem pertinentia congessit R. D. Faillon [Monuments sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine, etc., t. I, col. 72l et seqq.] : quæ vide, donec in opere nostro dicatur de S. Lazaro secundum Mrlgm Romanum ad XVII Decembris.
S. Walfredi seu Wilfredi, primi abbatis Duellii (Hohen-Dwiel) in Germania, memoriam ad hanc diem consignatam reperimus in adversariis decessorum nostrorum; de eo cum Bucelino dicemus ad XX Decembris.

DE S. CAPRASIO EJUSQUE PROBABILITER SOCIIS SS. PRIMO ET FELICIANO MARTYRIBUS AGENNIS, IN AQUITANIA.

ANNO VERISIMILITER 303.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Caprasius, martyr Agenni in Gallia (S.)
Primus, martyr Agenni in Gallia (S.)
Felicianus, martyr Agenni in Gallia (S.)

§ I. Sanctorum memoria in fastis, Actorum variorum fides, et passionis synopsis.

J. V. H.

[S. Caprasii memoria in omnibus Martyrologiis,] S. Caprasii passionem et gloriam sub hac die XX Octobris omnia Martyrologia classica enuntiant. Usuardus imprimis hæc habet: In Galliis civitate Agenno, S. Caprasii Martyris, qui, quum rabiem persecutionis declinans lateret in spelunca, tandem animatus ad tolerantiam passionis, ad aream certaminis properavit, et palmam martyrii fortiter dimicando promeruit. Præiverat Usuardo, elogium amplius texens, Ado: In Galliis, civitate Agenno, S. Caprasii Martyris. Qui quum rabiem persecutionis declinans, lateret in spelunca, audiens B. Fidem Virginem pro Christo fortiter agonizare, animatus ad tolerantiam passionum, oravit ad Dominum, ut si pro certo eum dignum gloria martyrii judicaret, ex lapide speluncæ illius aqua limpidissima emanaret. Quod quum Dominus continuo præstitisset, ille securus ad aream certaminis properavit, et palmam martyrii fortiter dimicando promeruit. Eadem fere habet Martyrologium Romanum hodiernum, omissis tamen vocibus pro certo, additis autem aliis, sub Maximiano. At vero ex Hieronymianis eliminatum vult Florentinius S. Caprasii nomen, quocirca illud italicis, ut vulgo dicitur, formis exprimit: sed Caprasium, inquit Sollerius in suo Usuardo ad hunc diem, (quocum conferendus est etiam Ado, a Dominico Georgio editus) certo memorant Hieronymiana, nec est cur adjectitium reputet Florentinius, nisi quod forte in codice Lucensi abfuerit.

[2] [vario tamen habetur die.] Licet vero pro sanctitate et cultu S. Caprasii unanime habeamus Martyrologiorum testimonium, dissentiunt tamen aliqua in assignanda die, qua ejus celebranda est memoria. Sic Kalendarium Vaticanum, initio sæculi undecimi exaratum [Martyrol. Adonis editum, a Dom. Georgio, p. 701.] , S. Caprasium cum S. Fide conjungit sub die VI Octobris his verbis: Prid. non Oct. SS. Caprasi et Fidei mar. Idem habent aliqua Usuardi Auctaria, quæ videre licet apud Sollerium sub ista die. Verum longe majores et numero et auctoritate sunt sacri fasti, qui utriusque Sancti martyrium quindecim dierum spatio separant. Conjunctionem autem manasse crediderim ex eo, quod, ut in Usuardo et Adone legi potest, in elogio S. Fidis Agennensis dicatur S. Caprasius Virginis exemplo ad agonem animatus; quam quidem annuntiationem aliqui imprudentius contrahentes, utrique Martyri communem passionis diem fecerunt. Et vero Josephus Ghesquiere in commentario prævio Actis S. Fidis ad diem VI Octobris [Act. SS., t. III Octobris, p. 269, n. 21.] recte animadvertit: Si, ut Actis Surianis insistamus, sub ejusdem diei VI articulo, id est, ut ego exponendum arbitror, si sub vesperam S. Caprasius e sua rupe, ubi latitabat, eminus vidit generosum Virginis nostræ pro Christo certamen, eoque ad agonem animatus fuerit, haud facile tantum temporis eo die reperies, ut is iteratas preces fundens cœlestibus visis recreari, fontem e rupe elicere, in urbem se conferre, judici se sistere, ab eo rite interrogari, blanditiis ab eo ad idolatriam allici, minis terreri, a tortoribus laniari, Christi nomen populis prædicare, ex sententia judicis ad delubrum adduci, ad sacrificandum rursus impelli, et litare renuens capiti truncari potuerit. Hæc videlicet nimium multiplicata sunt, ut una diei particula superstes omnia complectatur. Sed si quindecim dierum intervallum inter utrumque martyrium ponamus, omnia commode et ex ordine fieri possunt. Quocirca natalis S. Caprasii die XX Octobris reponenda est, cui opinioni favet martyrologorum numerus et auctoritas. Wandelbertus quidem, quum sub sexta die seu pridie nonas Octobris cecinisset de S. Fide [D'Achery Spicil., t. II, p. 53, edit. Paris 1723.] :
Virgo Fides pridie (nonas Octobris) hinc felici morte triumphat,
sub die XX Oct. S. Caprasium memorat hoc versiculo:
Ternum cum deno (Kalendas Novembris), Caprasi martyr, honoras.

[3] [Acta præsidialia] Duo porro sunt Actorum genera, quæ S. Caprasii gesta referunt; nempe ea, quæ de solo Sancto Martyre, nulla de S. Fide mentione facta, agunt, qualia Ghesquierus de S. Fide exhibuit, in quibus S. Caprasii nomen nuspiam occurrit. Horum autem tria exemplaria habemus, nempe unum typis excusum in Appendice ad Novam Bibliothecam Mss. Philippi Labbe, et duo alia manu exarata apographa ex codicibus S. Laurentii Scurialensi et Ecclesiæ Toletanæ, et hæc quidem Labbeano exemplari uberiora. Prima statim fronte sincera videntur, imo Actis præsidialibus, adeoque fide dignissimis, accensenda apparent: verum accurate inspicienti spuria omnino sunt, quoniam, mutato Martyris nomine et loco, S. Symphoriani Augustodunensis Acta non solum in omnibus passionis adjunctis, sed et in verbis ad literam referunt. Cæterum hæc eadem S. Symphoriani Acta jam circumstantiis historiæ et martyrii S. Silvani substrata fuisse olim demonstratum ad diem XVI Octobris fuit [Act. SS., t. VII Octob., p. 823 et seq.] .

[4] [perperam a S. Symphoriano derivata sunt;] Nunc autem quod sint una eademque Acta S. Symphoriani et Caprasii paucis verbis est ostendendum. Imprimis utriusque martyrium sub Aureliano ponitur in codicibus Scurialensi et Toletano; Labbeanum tamen exemplar S. Caprasium passum refert sub Maximiano, et hoc quidem, ut infra videbimus recte. Dein initio sunt prorsus eadem, nempe: Sub Aureliano principe, quum adversus Christianum nomen persecutionis diræ procella detonaret et ad delendam religionem catholicæ legis imperii sui decreta converteret, erat tum in Augustodunensi urbe (in urbe Agennensi) Fausti nobilis viri (nobilissimi) filius, nomine Symphorianus (Caprasius) christianæ familiæ, litteris bene instructus et nomine [Ruinart. Act. sinc. Mart., p. 79.] . Quæ uncis inclusimus ex Actis S. Caprasii deprompta sunt. Jam mirabile est Symphorianum et Caprasium habuisse patres homonymos, sed mirabilius homonymum fuisse tyrannum, Heraclium; tandem portentosum est in utriusque martyrio intervenisse matrem, iisdem plane verbis filium ad mortem fortiter subeundam animantem, ut cæterum nihil dicamus de responsionibus utriusque athletæ pariter iisdem. Quod porro a S. Caprasio ad S. Symphorianum traducta non sint hæc Acta, sed e contrario, facile intelligitur; quoniam a S. Gregorio Turonensi Acta S. Symphoriano tribuuntur lib. I de Glor. Mart. cap. LII [Cfr. Act. SS., t. VII Octob., p.824, n.7] et longe celebrior est Sancti Augustodunensis quam Agennensis fama et cultus.

[5] [alia S. Fidis passioni immixta,] Abjudicanda idcirco sunt Acta Sancto nostro Agennensi perperam attributa; et investigandum nobis est in alterum Actorum genus, quæ frequenter sub die VI Octobris, quo S. Fides colitur, apud hagiologos reperiuntur; quamvis autem in Passionis historia referenda hi scriptores de rebus gestis accurate satis concordent, stylo tamen et additamentis quibusdam quam plurimum discrepant. Nam istius generis Acta octona (de metrica Vita latius postea disseremus) coram habemus: quod si Acta e Grimbergensi codice deprompta et a nobis cum opportunis additionibus edenda, tamquam normam reliquorum adhibeamus, septena, quæ penes nos sunt, huc fere rediguntur. Est enim nobis præter Surium, imprimis Legendarium manu exaratum in pergameno, olim Grimbergensis abbatiæ in Brabantia, quod nullum Sanctum B. Lamberto, an. 708 defuncto, juniorem complectitur, ex quo quidem conjectari licet, præluxisse librario exemplar longe antiquissimum. Istud itaque Legendarium simillimum est, quoad Sanctum nostrum spectat, Suriano; ita tamen, ut habeat Prologum, qui deest in Surio, qui vicissim refert historiam translationis, in Grimbergensi codice omissam. Codices Ultrajectinus S. Salvatoris, Rubeæ Vallis, qui citatum prologum et translationem recitat, Trevirensis S. Maximini et Conchensis, pariter translationem exhibent, a Grimbergensi codice distant styli varietate; est tamen facile videre ex locutionum contextu, qui frequenter in unum concurrit, unam communemque omnibus historiam facem prætulisse.

[6] [quorum varia exemplaria habemus, et ex Mombritio] Sextum, quod coram habemus, Actorum exemplar reperitur in Legendario, typis Coloniensibus anno 1483 excuso, majoribus nostris incognito, quamvis biennio post Lovaniensibus formis recuso, de cujus prætio annotata ad diem XVI in Commentario prævio S. Eliphii num. 4 videre est [Act. SS., t. VII Octob., p. 800.] . Porro et istud Legendarium eadem facta, mutata phrasi, refert, simulque locutionibus quibusdam suam cum reliquis affinitatem, ut diximus, demonstrat. Septimum ex Bonini Mombritii Sanctuario desumimus: est autem hæc passio reliquis contractior, quin tamen omittat aliqua quibus res gestæ Sanctorum illustrantur. Quapropter, ut lector quampiam sibi martyrii formet historiam, hic subjicimus [Sanctuarium, t. I. fol. 291.] . Passio sanctorum Fidis virginis et Caprasii Martyris. Passa est etiam sub Daciano sancta Fidis virgo, genere moribusque nobilis in urbe Agenno, ætate adhuc tenera passionis tempore: senex tamen sensu et opere. Nam ab ipsis cunabulis Dominum Jesum dilexit: et a Daciano requisita, se esse Christianam constanter ostendit. Cumque Deos gentium dæmonia esse asserens, nec blandimentis nec minis induci posset, ut eis immolaret, jussu præsidis super cratem æneam divaricatis membris extensa et substratis carbonibus adipeque flammis injecto, dum sic coqueretur, multos ad Christum exemplo suo convertit.

[7] [synopsin damus.] Tunc quoque S. Caprasius, qui præ timore præsidis juxta urbem sub rupis cujusdam foramine jacebat, et cuncta quæ intra murorum ambitus gerebantur, aperte videbat; dum virginem sic torqueri cerneret, oravit Deum, ut eam victricem in certamine faceret. Et rursus prostratus a Domino petiit, ut ei præmium martyrii illius demonstraret. Et vidit protinus, quod columba nivea de cœlo descendit, quæ coronam, auro gemmisque lucentem, super caput Virginis, ornatæ splendidis vestibus, collocavit, et ut circa Virginem Dei virtus clarior appareret, ipsa columba volitatu alarum et rore cœlesti sic ignem extinxit, ut nihil de incendio remaneret. Hoc ergo spiritualibus oculis cernens Caprasius, jam de victoria præsumens, rupem, sub qua manserat, dextera percussit et fons protinus erumpens, meritis sancti Caprasii omnibus infirmis usque nunc remedium salutis impendit. Exsiliens igitur Caprasius ad locum certaminis properavit, et Daciano Christianum se offerens, dum nec blanditiis nec minis flecteretur, tanta jubentis crudelitate laniatus est, ut inter alios circumflentes Primus et Felicianus fratres propter ejus patientiam conversi, cum ipso Caprasio et Fide Virgine plecterentur. Horum passio celebratur pridie nonas Octobres. Hactenus Sanctuarium Mombritii.

[8] [Eadem Acta metrice dedit Hildebertus:] Actis adhuc citatis affine est carmen de SS. Fide et Caprasio, in schedis Bollandianis bibliothecæ regiæ sub num. 8915 asservatum, et ex codice quodam Bremensi transsumptum. Rosweydi nostri manu adjiciuntur hæc verba: Videntur esse carmina Hildeberti Cenomanensis episcopi. Vide similia IX (imo II) Aprilis de Maria Ægyptiaca. Neque ullum aliud mihi occurrit testimonium, quo carmen istud Hildebertianum fœtum pronuntiem. Si auctores Historiæ litterariæ Franciæ [Hist. litt. de la Fr., t. XI, p. 403.] , sectemur, poëma Hildeberto abjudicabimus, quoniam versibus, ut vulgo dicitur, leoninis constat, quod genus carminum Cenomanensem non probari ipsi dicunt. Verum esto non probaverit Hildebertus, (neque enim id indagare cogor) certe carminis genere frequentissime ipse usus est, ut liquet ex Vita S. Mariæ Ægyptiacæ, quam primus ex manuscripto codice Anglicano edidit Papebrochius ad diem II Aprilis [Act. SS., t. I April., p. 83.] , et ex Historia Inventionis S. Crucis, quæ simul cum aliis operibus Hildeberti edidit Antonius Beaugendre, Benedictinus monachus, anno 1708 [Hildeb. Oper., col. 1253.] . Utrumque poëma versibus fere quadringentis constat: ex hoc igitur capite opinioni Rosweydi præjudicium creari non potest. Quod autem inter opera Hildeberti, cura Ant. Beaugendre edita, non reperiatur, non debet nos magnopere torquere: in confesso enim est, non omnia Hildeberti opera hactenus lucem publicam aspexisse; sic Casimirus Oudin in opere de Scriptoribus Ecclesiasticis [Ondin. D. Script. Eccl., t. II, p. 995.] varias indicat in Anglia bibliothecas, in quibus frequens Hildebertinorum scriptorum mentio occurrit, quasque ad hunc usque diem inexploratas crediderim [Cfr Biogr. univ., t. XX, p. 379.] . Gratam igitur curioso lectori futuram spero poëmatis editionem.

[9] [quorum omnium] Hisce expositis, liberanda venit fides decessoris nostri Josephi Ghesquiere, qui in Commentario suo de S. Fide ad diem VI Octobris num. 7 [Act. SS., t. III Oct., p. 265.] , promisit hujusmodi Acta severius trutinatum iri ad hanc diem, ubi de S. Caprasio agendum occurrit. Animadvertendum imprimis est, scriptorem niti magis traditione orali majorum, quam scriptis monumentis; etenim in Prologo, quem ex codice Trevirensi, excerpo, hæc leguntur: Unde ergo pro honore gestorum, ut copia permiserit, pauca de plurimis verba carpam, illa utique fide et devotione, qua ad nos martyrii ordo devenit. Nam per succedentium relationem rei gestæ memoriam nondum intercepit oblivio. Quibus verbis manifestum meo judicio fit, digerendam historiam non tam scriptis coævisque monumentis, quam hominum sibi succedentium testimonio, fultum iri: ex quo et illud consequitur, passionis quasi particulæ seu singularia facta, ut sunt visiones, portenta et his similia, non tanta niti auctoritate, quanta fruerentur, si ab auctore oculato litteris consignata fuissent: consuevit enim non raro historia, per os vulgi traducta et conservata, factis quibusdam prodigiosis ditescere et illustrari. Et certe in eo errabat Agennensis traditio, quod uno eodemque die SS. Fidem et Caprasium martyrii palmam consecutos affirmaret; nam Martyrologia num. 1 et 2 citata intervallum inter utriusque passionem ponunt, et ipsa narrationis series id omnino exigere videtur.

[10] [sinceritas ostenditur;] Quæ hactenus dixi, nolim tamen ut quis sic interpretetur, quasi rejiciendas censerem omnes has martyriorum narrationes, quoties in iisdem visiones et portenta referuntur; ex hac quidem ratione Acta nostra suspecta habent scriptores Historiæ litterariæ Franciæ [Hist. litt. de la Fr., t. III, p.379.] . Sed ut Ghesquierus recte animadvertit in Actis Martyrum, omnium judicio sinceris [Act. SS., t. III Oct., p. 265., n. 7.] , istiusmodi prodigia frequenter occurrunt, ut liquet ex Actis SS. Ignatii, Polycarpi, Perpetuæ, Felicitati et Cypriani, apud Ruinartium [Act. sinc. Mart., p. 22, 40, 94, 211.] quæ nemo propter istiusmodi facta prodigiosa sibi rejicienda esse censuit [Cfr. Honoré de Sainte Marie. De l'Usage de la Crit., t. II. p. 24] . Et quidem merito: aut enim deneganda est Deo omnipotenti potestas faciendi miracula, aut si eadem occurrant, pensanda est testium auctoritas et sinceritas, quin propter miraculi narrationem, scriptum sine ulteriori investigatione rejiciatur. Non est porro quod longius excurram in discutiendis difficultatibus, quas scriptores Historiæ litterariæ Franciæ accumularunt, eadem enim absolute et solide Ghesquierus l. c. resolvit. Ita ut, si certior nobis constaret traditio, non dubitaremus similia portenta admittere.

[11] [simulque in tempus passionis,] Quoad tempus martyrii S. Caprasii spectat, jam diximus num. 2 non videri eumdem una cum S. Fide eodem die passum fuisse: quoniam tamen juxta certissima classicorum Martyrologorum testimonia Sancti nostri Acta rebus gestis Beatæ Virginis Agennensis implicata sunt, id omnino tenendum est utrumque Sanctum subiisse eodem anno martyrium. S. Fidis porro passionem signat Ghesquierus in ejusdem Virginis Commentario circa annum Christi 287 [Act. SS., t. III Oct., p. 270, n. 24.] . Ast Baronius in suis Annalibus ecclesiasticis sub annum 303, § CXXIX certamen S. Virgigis et S. Caprasii reposuit, et quidem insinuat illos id subiisse præside Rictio Varo. Verum in omnibus exemplaribus, quæ supra enumeravimus et coram habemus, Rictii Vari nomen nuspiam apparet; sed, si rejecta a nobis supra num. 3 Acta, in quibus Heraclius aut Eraclius occurrit, excipias, constanter Dacianus aut Datianus (varie enim scribitur) tamquam præses et incentor tormentorum et mortis signatur. Crediderim facile, quoniam de Martyribus Gallis agebatur, e sua penu Baronium, virum cætera eruditissimum et accuratissimum, deprompsisse Rictium Varum, nisi quis dicere malit Daciani nomen imprudenter excidisse.

[12] [quod ad annum Christi 303] Est autem altera opinio multo magis recepta, qua S. Fides, adeoque S. Caprasius passi dicuntur potius in finem vergente tertio, quam ineunte quarto sæculo. Ad hanc enim firmandam sententiam invocatur auctoritas Lactantii coævi dicentis lib. de Mortibus persecutorum cap. XV [Lactant. Oper., t. II, p. 202. Edit. Paris. 1748.] . Constantius (Chlorus), ne dissentire a majorum præceptis videretur, conventicula, id est parietes, qui restitui poterant, dirui passus est; verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit. Et paulo infra cap. XVI: Vastabatur, inquit, universa terra, et præter Gallias, ab oriente usque ad occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant. Non itaque probanda videtur martyrii epocha, initio sæculi quarti illigata; quoniam Constantius anno Christi 292 cæsar factus, Galliarum provincias sortitus est, adeoque, nisi adsint rationes historiæ innixæ, ante istum annum 292 passio SS. Fidis et Caprasii ponenda est. Et sane stringeret argumentum validissime, si, Constantio Chloro sive cæsare sive augusto, nulla fuissent in Galliis martyria. Verum nemo constanter id asseruerit: nam Eusebius, longius progressus quam Lactantius supra citatus, quum dixisset [Lib. VIII, cap. XIII. Edit. Cantabr., p. 396.] , Constantium nec ecclesiarum ædes subvertisse, nec quidquam adversus christianos esse molitum, fatetur tamen duobus prioribus persecutionis annis aliquid funesti christianis accidisse.

[13] [potest,] En Eusebii verba ex Actis Martyrum Palæstinæ deprompta [Ibid., p. 437.] : Nam quæ ulterius sitæ sunt regiones, Italia videlicet tota et Sicilia, Gallia quoque et quæcumque ad occasum solis porriguntur, Hispania, Mauritania et Africa, quum vix duobus primis persecutionis annis integris furorem belli (adversus christianos) expertæ essent, divini numinis præsentissimum auxilium et pacem brevi sunt consecutæ; Dei scilicet providentia simplicitati illoram hominum et fidei prospiciente. Incepit autem ista annorum series ab anno decimo nono imperii Diocletiani, cujus edictum mense Xanthico seu Aprili, quum salutariis passionis dies, cum XVI Aprilis hoc anno concurrens, immineret in Palæstina promulgatum fuit: eodem circiter mense et in Gallias imperatorum decretum pervenire debuit, adeoque reliquo anno 303 et 304 fere integro perduravit persecutio. Quocirca omnino probandum censeo Baronium ad an. 304 § XXIII dicentem: Constantio occidentale imperium moderante, haud statim nec penitus persecutio indicta cessavit, sed paulo remissior fuit: non enim ipse videri voluit edictis imperatorum adhuc viventium adversari. At licet pro christianis a Constantio nullum datum rescriptum esset (si quid enim ab eo in gratiam ipsorum statutum fuisset, Eusebius minime tacuisset) cœpta tamen semel persecutio paulatim penitus conquievit. Limitanda igitur sunt Eusebii, Lactantii, aliorumque dicta, neque absolute sunt accipienda: nam plusculum etiam laudis et adulationis miscebatur, cum de satore imperatoriæ familiæ sermo incideret.

[14] [imo si S. Adoni standum est] Hactenus monstravimus S. Caprasii passionem sine læsione historicæ veritatis prorogari posse in annum Christi 303: sed reipsa an proroganda sit, definiendo non sumus. Attamen prætereundum non est S. Adonis in suo Breviario Chronicorum testimonium [Biblioth. Max. Patt., t. XVI, p. 792.] : Decimo octavo, inquit, anno Diocletiani, ipse in Oriente, Maximinianus Herculis in Occidente vastari ecclesias, affligi interficique christianos præcipiunt, adustis divinis libris. Hac tempestate martyrium sanctorum Thebæorum, Mauritii sociorumque ejus sexies mille sexcentorum sexaginta sex impletur. Passio quoque Victoris et Ursi apud Castrum Solodorum, passio quoque beatæ Fidis et sociorum ejus apud urbem Agennum, quæ postea Conchis translata est: Martyrum etiam Gereonis sociorumque ejus trecentorum viginti octo apud Agrippinam Coloniam; hæc persecutio ita crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem decies et octies millia Martyrum pro Christo passi inveniantur. Nam et Oceani limbum transgressa, Albanum, Aaron et Julium Britanniæ cum aliis pluribus viris ac fœminis felici cruore damnavit. Tunc temporis passus est et Pamphilus presbyter, cujus vitam Eusebius, Cæsariensis episcopus, tribus libris comprehendit. Secundo autem persecutionis anno, Diocletianus Nicomediæ, Maximianus Herculius Mediolani purpuram deposuerunt. Attamen cœpta semel persecutio usque ad septimum Constantini * imperatoris annum fervere non cessavit. Constantinus decimo sexto imperii anno, vir summæ mansuetudinis et civilitatis, Eboraci in Britannia diem obiit. Tertio anno persecutionis, quo et Constantius obiit, Maximinus et Severus a Valerio Maximiano cæsares facti sunt. E quibus Maximianus maleficia et stupra sua christianorum persecutionibus accumulat. Passus est ea tempestate Petrus Alexandriæ episcopus, a quo Arius presbyter primo damnatus est: passi sunt cum eo plures Ægypti episcopi.

[15] [debet revocari,] Totam narrationis Adonianæ seriem exponere oportuit, ut rite constet Adonem voluisse rerum gestarum chronotaxin adornare. Quin autem operose indagemus in diversitate epochæ, quam Eusebius, ut supra nam 13 vidimus, cum anno XIX, Ado cum XVIII Diocletiani conjungit, id certum monstrat Pagius Crit. in Baronium ad an. 302 § V persecutionem incepisse VII Kal. Martii (XXIII Februaru) anni 303, quo Diocletianus octavum, Maximianus septimum consulatum gessere, ut diserte scribit Lactantius cap. XII et XIII de Mortibus persecutorum [Oper., t. II, p. 198 et seq.] . Habemus itaque in Adone testem, qui sine ambagibus reponit martyrium S. Fidis Agenni, adeoque S. Caprasii in annum primum persecutionis, proindeque in annum Christi 303. Fateor equidem Adonem esse sæculi noni scriptorem, nec ejus auctoritatem esse in factis adeo remotis omni exceptione majorem; sed verisimiliter habuerit coram Ado documenta, quæ nos latent, et certiorem epocham variis Martyribus assignant. Quapropter probabilis mihi est sententia Baronii, passionem Sanctorum nostrorum anno 303 illigantis: quia tamen non undequæque certa est, idcirco in capite hujus Commentarii scripsi verisimiliter anno 303 passos esse Sanctos Martyres.

[16] [inquiritur.] Nam extra omnem errorem non sunt Adonis verba. Monstrat imprimis Pagius ex Lactantio ad an. 304 § VI Kalendis Maji 305 Diocletianum et Maximianum purpuram deposuisse; sed veniale est erratum, quum Ado Eusebium sectatus fuerit dicentem [Mai. Scripit. Vet. Nov. Collect., t. VIII, p. 397.] : Secundo anno persecutionis Diocletianus Nicomediæ, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt: ita ut Ado Eusebium hic pure exscripserit. Sed alterum est sphalma minus sanabile. Etenim videtur ad annum persecutionis primum, Christi 303 referre martyrium S. Pamphili presbyteri, quod Eusebius lib. de Martyribus Palæstinæ cap. VII et seqq. [P. 419 et seqq. Edit. Valesii Cantabrig. 1720.] anno persecutionis septimo, Christi 309 adscribit. Similiter passio S. Petri, Alexandrini episcopi ex Eusebii Chronico [Mai. Nov., Coll. 398.] ad annum 311 pertinet, quoniam nono, ait, persecutionis anno gloriose martyrium perpetravit: ast Ado certamen S. Petri sub anno tertio persecutionis ordinat. Hæc quidem aliquatenus infringunt Adonianam martyriorum chronotaxin; proindeque ejus auctoritatem aliquousque concutiunt; sed est, quod respondeatur, scilicet tum Pamphili tum Petri martyria, in remotioribus orbis partibus consummata, potuisse (quantum ad tempus attinet) ignorari, non vero passiones Sanctorum indigetum, quorum notitiam et ampliorem et accuratiorem habere coram Ado potuit. Hæc faciunt, ut donec meliora edocti fuerimus, S. Caprasii passionis tempus ad annum Christi 303 verisimiliter reponamus.

[Annotatum]

* id est: Constantii

§ II. De sociis S. Caprasii Primo et Feliciano, de ejus episcopatu et monumentis variis in ejus honorem.

[S. Caprasii socii fuisse videntur] Promiserant nostri decessores ad diem VI Octobris in Commentario prævio Actorum S. Fidis num. 23 [Act. SS., t. III Octob., p. 270.] , ad diem hodiernam rursus discutiendam esse quæstionem, utrum SS. Primus et Felicianus, qui socii passionis SS. Fidis et Caprasii feruntur, iidem non sint, quos die IX Junii colit Romana Ecclesia tamquam Martyres sibi proprios. Verumtamen unam legem promissioni apposuit Ghesquierus, nempe ut ante hunc diem (XX Octobris) suppeditarentur documenta, quibus et de natali die S. Caprasii, deque Primo et Feliciano Aginnensibus, ut quidam volunt, Martyribus, undequaque tandem se veritas manifestet. Verum documentum nullum nacti sumus, quo rem magis dilucidemus. Jam porro supra egimus de natali die S. Caprasii, ut id hic repetere non debeamus. Quod vero attinet Aginnensem palæstram SS. Primi et Feliciani, primus hanc quæstionem movisse videtur Papebrochius noster, agens de homonymis Romanis ad diem IX Junii num. 6 [Ibid., t. II Junii, p. 150.] . Suam autem conjecturam fundat in eo, quod id etiam in aliis Martyribus acciderit; sed nemo non videt quam labile sit istiusmodi argumentum, quod aliud adminiculum non habet, quam meram possibilitatem. Fortius stringit silentium Martyrologorum classicorum, quibus Ado sat prolixe martyrium Caprasii nostri describit, quin ullum verbum de sociis ejus proferat. Sed fatentibus omnibus, Acta edenda antiquiora sunt Martyrologiis prolixis, adeoque horum silentium abunde elogio, Actis inserto, compensatur.

[18] [SS. Primus et Felicianus.] Distinctionem inter Martyres homonymos apertiorem faciunt, quæ adfert Ghesquierus loco jam citato: nempe sub annum 648 primum revelata fuere corpora Sanctorum Martyrum Romanorum, ut Anastasius bibliothecarius in Vita Theodori Papæ manifeste, innuit [Anastas. Bibl. Vitæ Pont., t. IV. p. 43. Edit. Blanchin.] : atque ex adverso in Actis a nobis edendis, judicio scriptorum Franciæ litterariæ post medium sæcul. VI conscriptis [Hist. de la Fr. lit., t. III, p. 293.] , de Primo et Feliciano, ut Agenni aliquando passis sepultisque, expressa mentio fit, unde satis probabile est Aginnenses Martyres diversos esse a Romanis homonymis. Huic diversitati etiam favet, quod Martyrum Romanorum corpora anno 846 adhuc Romæ exsisterent [Act. SS., t. II Jun., p. 150, n. 4.] quando certo certius jam conscripta erat Aginnensium passio, cujus exemplar vidisse se 900 annis antiquius testatur Ruinartius [Acta Sinc. Mart. Præf., p. LXVII.] . Hæc omnia faciunt tum ut SS. Primum et Felicianum palæstræ Aginnensi adscribam, tum ut eosdem S. Caprasio socios adjungam magis quam S. Fidi, quia exemplo nostri athletæ animati leguntur ad certamen subeundum, quod cum S. Caprasio consummarunt. Quam in rem etiam facit lectio ex Ms. Rubeæ Vallis deprompta, in qua omisso S. Fidis nomine, Primus et Felicianus exemplo unius S. Caprasii animati et cum eo martyrii coronam adepti dicuntur. Sic enim habet codex Rubeæ Vallis: Cujus constantiam nulla injuria vituperandam nulloque excogitatorum argumento cruciatuum reprimendam duo fratres nomine et merito Primus et Felicianus admirantes tam fide quam et opere continuo se huic operi associavere et agonis mortisque periculo se alacriter injecerunt, quos omnes ad jugulum mortis una conspiratione consertos … quum nulla vi possent compelli ad sacrificandum una cum S. Caprasio cæsi ferro unius diei hora cum triumpho martyrii ad coronam gloriæ simul feliciter pervenire meruerunt. Animadvertendum quoque est diem proprium martyrii S. Fidis nempe II nonas Octobris, omnino eliminatum esse.

[10] [Negarunt neocritici episcopatum S. Caprasii] Nunc autem attingenda nobis est quæstio momentosior, non sine acrimonia olim ventilata, utrum nempe S. Caprasius Aginnensis fuerit episcopus. Benedictini auctores Galliæ Christianæ [Gall. Christ., t. II, col. 892 et seq.] dum S. Caprasium primum Aginnensem episcopum recensent, profitentur se morem gerere traditioni hodiernæ, quam (Aginnenses) contendunt esse perpetuam inter populares. Principium impugnandæ traditionis, certe antiquissimæ, dedit controversia exorta inter episcopum capitulumque cathedrale et collegiatæ ecclesiæ S. Caprasii canonicos circa initium sæculi XVII: istis enim sæculis, propter inferiorum ecclesiarum jurisdictionem, exemptionem et privilegia crebræ erant lites, quæ magnis animorum motibus quandoque agitabantur: quod et Agenni accidit. Nam canonicus theologalis scriptum in lucem dedit, quo episcopalem dignitatem S. Capratii denegabat. Istiusmodi opinio, subito confutata, collegiales canonicos pupugit et scandalum in populo generavit; nihilominus Aginnensis episcopus Claudius de Galas (qui sedem tenuit ab an. 1609 ad 1630) [Ibid., col. 932.] expuncto episcopi titulo jusserat, ut deinceps S. Caprasius simpliciter ut Martyr coleretur. Sed antiquæ traditionis propugnatores per viam appellationis mandatum episcopale ad archiepiscopum Burdegalensem detulerunt. Erat is Franciscus d' Escoubleau, cardinalis de Sourdis, vir pius et animi imperterriti. Consules quoque Aginnensis civitatis quæstioni intercesserunt, quoniam, ajebant, nisi mandatum episcopale reformaretur, rem ad seditionem spectare.

[20] [ex argumentis mere negativis,] Igitur Cardinalis de Sourdis die XXXI Julii 1623 mandavit S. Caprasii festum more antiquo tamquam de Martyre Pontifice esse celebrandum, quod deinceps sancte custoditum fuit usque in hodiernam diem. Quamquam autem liturgica, si ita loqui fas est, tali rationi composita fuerit controversia: sententiæ latæ non acquievere eruditi, apud quos ventilatur anceps quæstio. Enimvero Tillemontius [Mém. pour servir a l'hist. eccl., t. IV, p. 753.] , scriptores Historiæ Litterariæ Franciæ [Hist. de la litt. Fr., t. III, p. 293.] eamdem denuo moverunt, quam tamen Adrian. Baillet ad VI Octobris dedignari se professus est: imo circa finem sæc. XVIII canonicus ipsius collegiatæ ecclesiæ S. Caprasii novis curis repetiit argumenta jam ab aliis prolata: quorum hæc est summa ex manuscripto adhucdum Aginni conservato, a R. D. A. David canonico ejusdem ecclesiæ fideliter deprompta. Imprimis Acta S. Fidis, quibus martyrium S. Caprasii intextum est, dignitatis episcopalis nullam faciunt mentionem, quinimo aperte enunciant illum juvenem fuisse, video, ait Dacianus, te decorum juvenem, quæ verba neutiquam quadrant cum ætate ad episcopatum requisita. Dein S. Gregorius agens de basilica Aginni ædificata, Sanctum, omisso episcopi titulo, simpliciter Martyrem appellat. Tandem antiquum Breviarium Ms. ecclesiæ cathedralis et Martyrologium ipsius collegiatæ Sancto nostro solum Martyris titulum adscribunt et episcopi nomen sæculo XIV primum obtinuit.

[21] [nempe silentio Actorum,] Hæc quidem argumenta, si verba Daciani excipias, plane negativa sunt: quanti autem valeat negativum argumentum, quo frequentissime usi et abusi sunt neocritici, monstrat Honoratus a S. Maria in suo libro de regulis et usu critices Dissert. III art. II [Réflex. sur les règles et l'usage de la crit., t. I, p. 255.] : nempe istiusmodi argumentum plerumque esse labile, præsertim quando traditioni perpetuæ contradicit. Enimvero unum ex auctorum silentio elicere est, videlicet factum historicum non esse tam certum, quasi directis coævisque monumentis niteretur, adeoque aliqua obscuritate obnubilari: ast constantem ecclesiæ aut gentis alicujus traditionem argumento negativo convelli posse plane negamus. Nihilominus nativum allegatarum rationum pretium accuratius trutinemur. In Actis scilicet S. Fidis altum est silentium de episcopatu S. Caprasii. Equidem censerem aliquid ponderis habere istam rationem, si distincta nobis essent Acta Sancti nostri, qualia feruntur illa, quæ in Appendice ad tomum II. Bibliothecæ Philippi Labbe leguntur; in iis enim pronum est indicare qualitatem et conditionem ejus, de quo narratio texenda est, quamquam et id suas patiatur exceptiones, ut infra monstrabimus. Verum neque ista defensione in præsenti causa indigemus, quoniam supra num. 3 monstravimus ista Acta S. Caprasio tributa derivata esse ex Actis S. Symphoriani.

[22] [quod refutatur;] Et vero Actorum silentium non nocere opinioni de episcopatu S. Caprasii, manifeste liquet ex similibus omissionibus in Actis Martyrum, omnium confessione sinceris. Exempla sunto ex libro Theodorici Ruinart deprompta. Primus nobis occurrit S. Achatius Martyr, in cujus Actis [Act. Sinc. Mart., p. 152.] nulla episcopalis dignitatis aut cujusvis ecclesiastici Ordinis ab eo suscepti mentio fit. Attamen Bollandus ad diem XXXI Martii eum vocat episcopum Mitylenum in Armenia [Act. SS., t. III Mart., p. 903.] ; episcopi titulum, licet diversi aut incerti loci, pariter tribuunt Tillemont De Persecut. Decii art. XXIV [Mém. pour servir à l'hist. ecclés., t. III, p. 357 et seq.] , Fleury Historiæ eccles. lib. VI [Hist. Eccles., t. II, p. 181.] , Ceillier cap. XXIV [Aut. eccles., t. II, p. 560.] , sic et in passione S. Eupli [Act. Sinc., p. 406.] in tota quæstione neque judex aliquid interrogat de ejus in Ecclesia conditione, aut Martyr quidpiam de suo diaconatu insinuat, contentus se repetitis vicibus Christianum profiteri. Verum quidem est in præfatione Actorum scribi diaconum S. Euplum, proptereaque dixi num. præc. silentium in Actis distinctis aliquantulum ponderis habiturum, quamquam et id martyrio S. Achatii elidatur; sed in passione S. Caprasii, agebatur primario de S. Fide neque dignitas socii erat exprimenda. Tertium tandem exemplum pono S. Patricium, quem Mazochius Prusæ in Bithynia episcopum et anno Christi 101 passum ponit. Nullum omnino in ejus Actis de episcopatu verbum fit, propterea tamen nec ipse Ruinart [Ibid., p. 554.] S. Patricio episcopi titulum denegavit. Cæterum S. Patricii Prusensis Acta sat præpropere ad diem XXVII Aprilis exhibita [Act. SS., t. III Apr., p. 576.] , accuratissime et eruditissime illustravit laudatus Mazochius in Kalendario veteri Neapolitano [Comment. in Vet. marmor. Neap. eccl. Kalend., t. II, p. 354 et seq.] ad diem XIX maji. Quæ adhuc diximus, sufficere videntur ad ostendendum nihil detrimenti accipere episcopatum S. Caprasii ex silentio Actorum.

[23] [allatis variis exemplis] Objicitur præterea episcopatui S. Caprasii silentium Martyrologiorum, quæ eumdem simpliciter Martyrem dicunt. Et id quidem argumentum est negativum, quod nihil, ut habet adagium, probat, quia nimis probat. Etenim vetus Martyrologium Romanum, quod passim parvum audit, in S. Hilario Pictaviensi idibus Januarii episcopi titulum omittit: numquid ex istiusmodi omissione arguere licet, ignoratam per aliquot sæcula mansisse S. Hilarii qualitatem? aut Adonem, qui sua plerumque ex Romano Parvo mutuatus est, suo marte cathedram S. Hilario construxisse? Nemo certe tam absurdus fuerit: ast simul fateatur necesse est, silentium ex sese nihil præjudicare. Alterum exemplum nobis suppeditat S. Lucianus, Bellovacensis Martyr, sexto idus Januarii; cujus elogium paucis complectitur Ado his verbis: Belvaci, SS. Luciani et Messiani. Ast Usuardus et alterum socium addit Julianum, et Lucianum presbyterum vocat, qua in re Usuardum presse sequitur Martyrologium Romanum hodiernum. Licet porro S. Lucianus et hinc martyr et inde presbyter appellatur, nihilominus ecclesia Bellovacensis Lucianum suum colit, ut primum suæ sedis episcopum, quam opinionem, donec certiora ex monumentis doceatur, amplectitur Gallia Christiana [Gall. Christ., t. IX, col. 694.] . Addit Alb. Butler in synopsi historica de S. Martyre, pleraque Kalendaria, sæculo XVI antiquiora, sola Martyris appellatione eumdem signare, unde, ait, verisimile est fuisse presbyterum, non vero episcopum. Non vacat nobis prolixius hanc consecutionem impugnare; sed certe mirum videbitur istis sæculis presbyterum ad fundandam ecclesiam deputari.

[24] [aliorum Sanctorum;] Neque magis morari nos debet allegatum a quibusdam Gregorii Turonensis testimonium, qui lib. VI Hist. cap. XII [D. Bouquet. Rec., t. II, p. 294.] dicit Regnovaldi ducis uxorem basilicam sancti Martyris Caprasii expetiisse. Nam paulo infra legitur eadem in basilica sancti Saturnini Tholosæ ingressa resedisse, quin propterea ex Gregorii auctoritate S. Antistiti Tholosano et Martyris et episcopi dignitas deneganda sit. Consuevimus autem ecclesias uno nudoque Sancti, cujus titulum gerit, nomine designare. Sed, aiunt, ipsi Agennenses olim sanctum suum Caprasium simpliciter pretiosum martyrem vocant in antiquo Breviario. Id fatemur; sed dum hoc encomio ornant Aginnenses patronum suum, simul eumdem exhibent diaconatus ordinem S. Vincentio conferentem. Non est hujus loci curiosius inquirere, utrum vere S. Vincentius a S. Caprasio ordinatus fuerit; sufficit enim factum ordinationis, ut locutionem pretiosus martyr quam commodissime explicemus [Cfr quæ habet Henschen, ad diem IX Junii. Act. SS., t. II Jun., p. 164.] . Canonicus Sancaprasianus Labenazie, dum patroni sui episcopatum vindicat, aliam removet difficultatem, nempe Caprasium episcopum non fuisse, quia persecutionem fugit. Sed hæc copiose et rationum pondere et suo exemplo ante nos refutarunt S. Cyprianus epist. II, LVI et libro de Lapsis [Cypr. Oper., p. 26, 195 et 375. Edit. Steph. Baluz. Venet. 1728.] ac Athanasius Magnus in Apologia pro fuga sua [Athan. Oper., t. I, p. 320. Edit. Paris. 1698.] : habemus quoque, ut videre est in Breviario Romano ad III Februarii, S. Blasium, Sebastenum episcopum, qui fugiens a satellitibus deprehenditur et mortem fortiter subit; S. Maximum, Nolanum episcopum, qui in solitudine erravit fame pene consumptus, pluresque alios. Itaque neque ex hoc capite fides aliqua adversariis conciliari potest.

[25] [et ex juvenili ætate.] Quæ porro circa ætatem movetur difficultas, quasi S. Caprasii juventus impedierit, quominus episcopatum adipisci potuerit, commode tollitur. Nam primis ecclesiæ sæculis, furente persecutione, valere debebat regula a S. Gelasio episcopis Lucaniæ posita [Labbe, t. IV Conc., col. 1188.] : Rigorem canonum in ordinationibus clericorum temperari necessitate. Igitur etiamsi monstrari posset sanctum Martyrem fuisse admodum juvenem, nihil contra ejus episcopatum concludi posset. Constitutiones quidem Apostolorum quinquagenariam ætatem in episcopis ordinandis requirunt, sed patiuntur etiam secundum necessitatem temporum et locorum exceptiones [Ibid., t. I, col. 223.] . Nostra autem non refert operosius inquirere ad quem usque annorum numerum juventus prorogari possit, quam Aulus Gellius lib. X cap. XXVIII [Cfr Forcellini Lexic. V° Ætas] usque ad annum ætatis quadragesimum extendit: adversariis sententiæ nostræ satis esto ostendisse, similes locutiones obvias esse in iis Martyrum Actis, quæ omnium judicio sincera sunt. Exstat apud Ruinartium passio S. Irenæi, Sirmiensis episcopi [Act. Sinc., p. 402.] quam Bollandus juxta Romanum Martyrologium ad diem XXV Martii refert [Act. SS., t. III Martii, p.556] ; hic Probo, præsidi Pannoniæ oblatus, constanter respondit se sacrificaturum per bonam confessionem Deo suo, cui semper sacrificaverat. Cum vero torqueretur, parentum omnium luctus erat super eum, domesticorum gemitus, vicinorum ululatus et lamentatio amicorum, qui omnes clamantes ad eum dicebant: Teneræ adolescentiæ tuæ miserere. Quas familiarium obtestationes et Probus præses inculcabat, quid dicis? inquiens, flectere horum lacrymis ab insania tua, et consulens adolescentiæ tuæ, sacrifica: quapropter S. Irenæum iterum paulo infra compellat dicens: Consule tibi, juvenis. Itaque verba Daciani blanda, quibus S. Caprasium ad idolorum cultum allicere satagit, nihil habent, quo opinio de ejus episcopatu infringatur; et episcopo dicere poterat: Video te decorum juvenem: numquid et uxor Irenæi episcopi vultum et ætatem ejus precabatur?

[26] [Traditionem Aginnensem] Videmus hactenus ex accumulato documentorum silentio nihil certi ad tollendam S. Caprasio episcopalem in Aginnensi civitate dignitatem definire posse. Restat, ut Aginnensium traditionem utcumque firmemus: nemo sane a nobis exiget, ut continuata per remotiora sæcula testimonia in medium afferamus: tunc enim non solum elumbe, sed etiam ridiculum esset quorumdam scriptorum aut documentorum silentium opponere directis coævorum assertionibus. Habemus imprimis perpetuam et constantem ipsius Ecclesiæ Aginnensis traditionem, quam nemo ante sæculum, ut vidimus num. 19, decimum septimum in dubium revocaverat. Valet in similibus quæstionibus regula, a Mabillonio posita dissertat. de Azymo et Ferment. c. VIII [Ouvr. posthumes de Mabill., t. I, p. 154.] : sufficit, ait, ad probandam usitatæ rei antiquitatem refutare argumenta, quæ proponuntur in contrarium. Et S. Augustinus epist. LV (al. CXIX) ad Januarium cap. XVIII [Oper., t. II, col. 141. Edit. Paris. 1679.] agens de traditionibus ecclesiasticis dicit. Saluberrima regula retinenda est, ut quæ non sunt contra fidem neque contra bonos mores et habent aliquid ad exhortationem vitæ melioris, ubicumque institui videmus vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Quocirca in epistola quoque præcedenti ad eumdem Januarium scripserat [Ibid., col. 124.] cap. II: Sensi sæpe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri per quorumdam fratrum contentiosam obstinationem vel superstitiosam timiditatem, qui in rebus hujusmodi, quæ neque Scripturæ Sanctæ auctoritate, neque universalis Ecclesiæ traditione, neque vitæ corrigendæ utilitate, ad certum possunt terminum pervenire (tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis, aut quia in sua patria sic ipse consuevit, aut quia ibi vidit, ubi peregrinationem suam, quo remotiorem a suis, eo doctiorem factam, putat) tam litigiosas excitant quæstiones, ut nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment. Hactenus S. Augustinus, qui quamvis ibidem agat potius de consuetudinibus, per traditionem peculiarium Ecclesiarum receptis, quam de factis historicis, tamen accurate ad rem nostram facere videtur.

[27] [probant, tum Sancaprasianæ basilicæ privilegium,] Quamquam igitur Aginnensibus sufficere possit constans traditio, cujus initium recentius assignare non est; sunt nihilominus vestigia varia, quæ eamdem adminiculant. Imprimis apud Aginnenses a tempore immemoriali, quod ad sæculum usque XIII ascendit, in more positum fuit, ut episcopus sedem suam adiens, prius in collegiata ecclesia S. Caprasii, ab ejusdem priore aliove canonico ornamenta pontificalia accipiat. Id constat, inquit canonicus Sancaprasianus Labenazie [Episcopatus S. Caprasii Vindiciæ, p. 6.] , antiquo titulo illius ecclesiæ scripto ab anno 1246 in quadam membrana, quæ sic incipit: ab antiquis temporibus ita fuit observatum, quod cum reverendus Pater dominus episcopus ingreditur civitatem Aginni in novitate sua debet apud ecclesiam S. Caprasii primo declinare et insignia debet recipere de manu prioris vel alicujus canonici etc. Annotat porro laudatus canonicus Labenazie, fideles consuevisse primis episcopis cujusque civitatis episcopalis, ecclesias collegiatas Deo sub titulo primi episcopi illarum sedium dedicare. In exemplum autem adducit Narbonam, ubi S. Paulus primus fuit episcopus, Lemovicas, ubi S. Martialis; Tolosam, ubi S. Saturninus. Quibus adjici possunt variæ ecclesiæ in Galliis: sic Ambianensis in memoriam primi sui episcopi habebat collegiatam S. Firmini, Bellovacensis, insigne monasterium S. Luciani, cujus abbas secundus ab episcopo est in omnibus consessibus, imo, ait Gallia Christiana [T. IX, col. 779.] , episcopatum adire nusquam præsumebant electi Bellovacensium antistites, ni prius noctem ante S. Luciani tumbam in excubiis egissent. Inde rapti a clericis cathedræ pontificali imponebantur, ad sacri Martyris pedes sepulturam accepturi. Bituricis est basilica S. Symphoriani, quœ illatis a S. Germano Parisiensi S. Ursini Reliquiis, primi hujus Biturigum episcopi nomen assumpsit et retinuit [Ibid., col. 5.] . Eadem ratione Petrocorienses [Ibid., col. 1488.] et Pictavienses [Ibid., col. 1141.] suis collegiatis ecclesiis hinc S. Hilarii, inde S. Frontonis gloriantur, quemadmodum, ne longior sermo excurrat, et Santonenses Eutropio, Apostolo suo [Gall. Christ., t. II, col. 1093.] , et Metenses suo Clementi [Ibid., t. XIII, col. 866.] , et Tullenses S. Mansueto primo episcopo [Ibid., col. 1085.] ecclesias ædificarunt. Quæ quum ita sint, nemo facile negabit et collegiatam ecclesiam et ritus recipiendi pontificalia de manu prioris capituli, aliquod pondus addere receptæ Aginnensium traditioni de episcopatu S. Caprasii.

[28] [tum imagines Agenni] Aliud ad eamdem opinionem firmandam monumentum profert laudatus canonicus Labenazie. Erat nempe in Alvernia monasterium Ordinis S. Benedicti, Mauzacum seu Mauziacum sub invocatione SS. Petri et Caprasii ædificatum. Caprasium hunc Lirinensem martyrem, non vero Agennensem suspicantur Mabillonius in suis Annalibus lib. XVII § XVIII [Ann. Bened., t. I, p. 518.] et Gallia Christiana [Gall. Christ., t. II, col. 352.] . Sed perperam; nam laudatus canonicus, profert legendam Mauzacensem [Vindic., p. 10.] in qua habetur, accersitum Caprasium a Daciano et de nomine, genere et patria requisitum; et ille se religione christianum, ordine sacerdotem, nomine Caprasium respondet. Quin prolixius in legendam, qua cæterum caremus, inquiramus, satis ex citatis verbis liquet, Mauzacenses existimasse se habere patronum Aginnensem Martyrem, non vero Lerinensem abbatem, qui sæculo tardius vixit et in pace Confessor diem suum obiit. Opinionem autem suam de episcopatu S. Caprasii ab Aginnensi traditione mutuatos fuisse Mauzacenses, nemo non videt. Huc etiam tabulæ pictæ et statuæ, quæ Sanctum vestibus pontificalibus indutum exhibent, præsertim si vera narret Labenazie de tribus capitellis ecclesiæ S. Caprasii, in quibus historia ministerii et passionis ejusdem exsculpitur [Ibid., p. 3.] . Etenim in una columna sculptus videtur sermonem habens ad populum, quapropter et in antiquis Breviariis dicitur S. Caprasius antiqui dogmatis præco; in altera ordinationem faciens depingitur; in tertia ipsum martyrium exhibetur, ubi conspicitur S. Caprasius, indutus linea talari, capite minutus, cujus corpus sustinetur a ministro, pariter induto linea fimbriata ex auro ad brachia, carpum, inferiusque ante et pone. Eodem fere modo capitis abscissionem passus refertur S. Cyprianus in Actis proconsularibus ad diem XIV Septembris [Act. SS., t. IV Septemb., p. 333, n. 7.] .

[29] [et aliis in locis positæ,] Porro can. Labenazie antiquitatem basilicæ Sancaprasianæ usque ad tempora S. Dulcidii, Aginensis episcopi, seu saltem usque ad sæculum VI retroducit [Vindic., p. 4.] . Quæ si vera essent, cessaret omnis controversia, quoniam haberemus coram monumentum episcopatus S. Caprasii, quod sine ambagibus traditionem ab antiquo confirmaret. Verum ex nuperis ad me datis litteris canonici Aginnensis R. D. David intelligo dictæ basilicæ ultimam manum impositam fuisse anno 1508 et in ejusdem tholi fibula insculptam esse imaginem Sancti nostri, ritu pontificali induti. Quamvis autem hodiernus canonicus nullam columnarum faciat mentionem, relata tamen a canonico Labenazie nullo modo in dubium revocari possunt; erant enim notoria et omnium aspectibus objecta, quæ si non exstitissent, fervente præsertim lite, optimam etiam causam pessum dedissent. Quoad vero ætatem basilicæ attinet, id definitu mihi difficile est: occurrit autem mihi imago quædam, frontem ædificii Sancaprasiani exhibens [Mosaïque du Midi. Quatr. Année, p. 136.] : cujus architectura ad sæculum XII aut XIII pertinere videtur: hæc quasi divinans dixero, quoniam nihil mihi prælucet, quam imago, forsan minus accurata. Quidquid sit, habendæ tamen sunt hæ sculptæ columnæ tamquam monumenta traditionis antiquæ, quemadmodum et reliquæ imagines sive sculptæ sive pictæ, quæ frequenter reperiuntur in ecclesiis Sancti titulo insignitæ; multa enim sunt templa in diœcesibus Aginnensi et Burdegalensi, ubi S. Caprasius est patronus et indutus vestibus pontificalibus repræsentatur [Vindic., p. 5.] . Similiter in monasterio Longa Villa, (Longueville-la-Gillant) diœcesis Rotomagensis, congregationis Cluniacensis, cujus ecclesia S. Fidem Agennensem habebat patronam [Cfr Descript. Géogr. de la Normandie, t. I, p. 560 et Labbe. Bibl. nov., t. I, p. 326.] : istic videbatur lapis quinque pedum longitudinis et duorum altitudinis; in quo visitur passio S. Fidis in crate ardenti extensæ, pone tortores cernuntur in ore cavernæ tres viri, spectaculum demirantes, quorum medius mitram episcopalem gerit capiti impositam, atqui tres illos viros SS. Caprasium, Primum et Felicianum interpretor, unde Aginnensis traditio confirmatur [Labenazie Vindic. ad calcem.] .

[30] [ac tandem, præcipuus ejus cultus;] Tandem Aginnensium traditionem confirmare mihi videtur ipsa constructio basilicæ S. Caprasii Agennis, non solum propter analogiam cum reliquis Galliarum Ecclesiis num. 27 citatis, sed etiam quia, licet latius diffusus esset S. Fidis cultus, tamen Aginnenses basilicam suam titulo S. Caprasii dedicatam voluerunt. Verum quidem est varios codices referre, S. Dulcidium basilicam consecrasse sub nomine Sanctæ Virginis, quam Surius S. Mariam interpretatur, ut constat ex Nota marginali, Passioni S. Fidis apposita. Crediderim certo hic ipsam S. Fidem designari, quæ frequenter in narrationis serie tali aut simili appellatione designatur. Verum non omnes codices S. Fidem designant: etenim Ultrajectinus S. Salvatoris dicit, S. Dulcidium, episcopatum Aginnensium vix adeptum, se dedisse ut basilicam pulchram ad recondendum sanctorum Martyrum corpora fabricaret, nullius specialis Martyris nomine adjecto. Quidquid autem sit, si aliquando S. Fides nomen suum dedit basilicæ, a S. Dulcidio dedicatæ, istum titulum brevi elapso tempore delevit communis Aginnensis populi opinio, quoniam ut supra diximus num. 24 jam anno 581 sub solius Caprasii nomine nota erat basilica [Bouquet, t. II, p. 274.] . Quæ quum ita sint, qui fit, ut Aginnenses, omissa S. Fide, ejusque cultu longe celebriori et latiori, qui et in hodierno pseudo-ecclesiæ Anglicanæ Kalendario notatur [Book of Common prayer.] , S. Caprasium prætutulerint? nisi quia jam ab antiquissimis temporibus persuasum habebant, hunc Sanctum civitatem suam non solum martyrio sed et pontificatu illustrasse. Quam cultus ac venerationis præeminentiam ostendit etiam usus Aginnensis, in codice Ultrajectino indicatus, ut, licet passio S. Caprasii annotetur cum passione S. Fidis pridie non. Octobris, quando solius S. Fides celebritas agitur, in translatione tamen utriusque, unius tantum, id est, S. Caprasii memoria festum præstat omnibus fidelibus diem. Atque hæc sunt, quæ nobis Aginnensis ecclesiæ traditionem probabilem et venerabilem faciunt, a qua nobis recedendum non censemus, donec monumenta certiora contrarium nos doceant.

[31] [qui etiam hodie in ejus basitica, facta cathedrali,] Hæc porro S. Caprasii ecclesia, titulo S. Stephani Protomartyris insignita, episcopali gaudet cathedra, antiqua matrice probabiliter circa finem sæculi præterlapsi destructa. Istic asservatur adhuc caput S. Martyris, olim capsæ argenteæ inclusum, quam suam fecere libertatis et fraternitatis, ut sese jactabant, fautores. Ante tamen quam ecclesia sua spoliaretur pretiosa supellectili, parochus, uti vocabatur, constitutionalis, seu schismati Gallicano adhærens (habebat enim ejusdem furfuris episcopum Aginnum, expulso legitimo pastore, Joanne Ludovico de Bonnac, Andream Constant nomine [Richard. Biblioth. sacré, t. XXIX, p. 347.] ) extraxerat sacras Reliquias e suis thecis, easdemque interposito juramento et cum testimonio aurifabri et duorum civium, anno 1804 restituit episcopo Aginnensi, Joanni Jacoupy: sinceritatem istarum Reliquiarum suo quoque calculo et authentico instrumento probarunt tum qui fuerat olim collegiatæ ecclesiæ parochus, tum duo canonici Sancaprasiani: antiquiora istis desunt tamen documenta: quamvis, Calvinistis Gallias sæculo XVI agitantibus, S. Caprasii Reliquias impietati rebellium subtraxerit canonicus aliquis, quæ occupata a Blasio de Montluc Agenni civitate [Cfr Comment. de Blaise de Montluc. Mém. pour servir à l'hist. de Fr. Prem. Série, t. VII, p. 239.] , pristinæ venerationi magna cum celebritate restitutæ fuerunt.

[32] [et in fonte, quem elicuit,] Prope dictam ecclesiam, olim S. Caprasii, hodie S. Stephani, est in fundo Xenodochii S. Jacobi sacellum, neque antiquitate sua neque artificio notabile, sed vulgari traditione venerandum, si quidem superpositum est cryptæ, ubi puteus olim erat, cujus orificii vestigia adhuc visuntur: eo loco jacuerunt olim Martyrum corpora, quapropter in antiquis instrumentis Martyrium, vulgari lingua le Martrou appellatur. Quia tamen quibusdam superstitiosis usibus ansam præbebat apud populares iste puteus, Claudius Joly, Aginnensis episcopus ab an. 1664 ad 1678, eumdem compleri jussit. Imminet insuper Agenno septemtrionem versus collis, continuata rupe superne coronata, in quo est monasterium, vulgo eremitorium S. Vincentii dictum. Istic olim, ut habent Acta, delituit et palæstram S. Fidis spectavit S. Caprasius: spelunca, ubi sancti Martyris latibulum fuit, nunc est ecclesia S. Vincentii, qui fertur S. Caprasii fuisse diaconus et postmodum ejus in episcopatu successor. Quoniam vero, ut habet traditio, in memoriam sui antecessoris eamdem rupem incoluit S. Vincentius, nomen suum rupi, in formam oratorii excavatæ, reliquit.

[33] [perseverat.] Juxta præfatum sacellum est fons, quem S. Caprasius suis precibus elicuit, ut habent Acta edenda num. 7, et qui indeficienter currens salutis remedium virtute Dei cunctis advenientibus præstare non desinit. Permanet adhuc salutaris aquæ usus, et febricitantibus præsertim medelam præbere dicitur. Asceterium illud ab eremitis quibusdam sæculo præterlapso incolebatur: post cessit, fortunis ecclesiasticis universis fisco addictis, privatis quibusdam: donec obvenit minori seminario Agennensi, et mansio quorumdam operariorum evangelicorum aliquamdiu facta est. Hodie vero domum et ecclesiam occupant Carmelitæ excalceati, ex Hispania profugi, qui istic studium theologicum pro alumnis Ordinis instituerunt. Colitur etiam hac die S. Caprasius in hodierna ecclesia cathedrali Leodiensi S. Pauli, ritu, ut vulgo dicitur, duplicis majoris. Cultus vero istiusmodi rationem nobis exhibet hodiernum Proprium Sanctorum Leodiense hisce verbis: Hujus præclarissimi Martyris veneratio Caprimontanis (Chevremont) apud Eburones olim celeberrima fuit, fano in illius honorem ibidem dedicato: verum arce solotenus per Notgerum antistitem eradicata, is cultum, tanto martyri debitum, ad basilicam sancti Pauli Leodii tum recens erectam, religiose transferendum curavit: cujus rei gestæ memoriam, majorum traditione acceptam, solemni officio et posteri servare nituntur. Utrum loci nomen, Caprimons, Caprasio nostro debeatur, archeologis disquirendum relinquimus. Nihil præter hactenus dicta, de S. Caprasio tractandum occurrit: subnectimus S. Martyris Acta duplicia, nempe prosaica, quæ in variis Legendis reperiuntur, quæque cum exemplaribus Labbeano, Ultrajectensi, Trevirensi, Rubeæ Vallis et Coloniensi typis excuso contulimus; et metrica, Hildeberto Cenomanensi, ut num. 8 hujus Commentarii diximus, tributa.

PASSIO SS. FIDIS, CAPRASII, PRIMI ET FELICIANI
Ex codice Ms. Grimbergensi collato cum exemplaribus Labbeano, Trevirensi, Ultrajectino et Rubeæ-Vallis.

Caprasius, martyr Agenni in Gallia (S.)
Primus, martyr Agenni in Gallia (S.)
Felicianus, martyr Agenni in Gallia (S.)

BHL Number: 2930
a

AUCTORE ANONYMO.

[Prologus] Magnorum atque inclytorum martyrum Caprasii et Fidis Virginis, dum insignia passionum merita conamur evolvere, inclinat potius sermo, quam ut dignis possit laudibus expediri. De quorum itaque gestis atque virtutibus æmula scilicet christianis cultibus antiqua gentilitas * magis scelerum otiis, quam ullis titulorum monumentis volet ad notitiam hominum aliqua exinde memoria commendari. Ego autem pauca de pluribus, quæ relatione gestorum inveni, stylo titubante, perstrinxi. Nam unde primitus ejus assumam dictionis exordium, quum tantæ beatissimorum Martyrum dignæ memoriæ laudes exsistant? Ut non solum mihi, sed etsi doctorum suppeditaret auctoritas aut prima poetarum pompa succederet, tantæ laudis tramitem nec explere quivissem, imo nec conari *. Nam merita Beati Martyris Caprasii et Sanctæ Virginis Fidei Martyris facilius possunt virtutibus agnosci, quam sagaciter laudibus elici. Sed quia aridioris * ingenii minime facundia præcellimus, excussæ nos mentis devotio saltem cordis intima animet ad imitationis sacræ incitamentum, exemplique ostensionem, hoc enim si. a laudibus Sanctorum, linguæ officio minime famulante, cessamus, voluntate tamen fidei devotionem servemus *. Hanc igitur beatæ passionis causam aggressi, pro onere gestorum, ut copia muneris deitatis permisit, pauca de pluribus quæ carptim in paginis calamo insignita tenentur, ponere curabimus, illa utique fide et devotione, qua ad nos usque martyrii series pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestæ memoriam nondum intercepit oblivio b. Propterea pro martyribus singulis loca singula, quæ possident, vel singulæ civitates insignes habentur; nec immerito, quia pro domino Jesu Christo animas suas tradiderunt c.

[2] Sancta igitur Fides d Aginnensium civitate oriunda fuit et ex parentibus clarissimis splendidissima proles procreata, [S. Fides, nobilis Virgo Aginnensis,] alumna loci illius in ortu, facta est patrona in passionis obitu *. Nobilis * veterum et generosa stirpe parentum, * facta est Christi munere nobilior, quia stola virginitatis candida induta, fulgens fide * in domino Jesu Christo odorem bonæ suavitatis protulit. Hæc namque prima in civitate Agennio * e decus et exemplum * martyrii cunctis Christi fidelibus fuit *; vitam namque temporalem perdere non timuit, ut possideret æternam, quia ab ipsis infantiæ cunabulis Dominum Jesum Christum dilexit et suum dixit esse auctorem *. Juvenis quidem tempore passionis erat ætate * sed sensu et opere senex manebat *. Pulchra erat facie *, sed pulchrior fide, virginitatis quoque candore formosissima, vultusque hilaritate serena. Igitur quum eodem tempore præses sceleratissimus *, nomine Dacianus a prosanis Diocletiano seu Maximiano imperatoribus f, qui tunc Romanæ arcis primatum regere videbantur, Agennum * urbem ingrederetur, dolo instigatus diaboli, quatenus sacrilegos * remuneraret, atque Christianis metu ipsius latentibus atrocissimas pœnas inferret, continuo beatissimam Virginem Fidem accersiri jussit et suis aspectibus adduci præcepit.

[3] [ad tribunal Daciani sistitur,] At illa se sponte ministris offerens, corpusque suum undique * signo sanctæ Crucis muniens, ad Dominum * orabat dicens: Domine Jesu Christe qui tuos in omnibus tueris * et adjuvas, adesto mihi famulæ tuæ, et præbe ori meo sermonem acceptabilem, quem * in conspectu tyranni hujus respondeam *. Et armata sanctæ Crucis vexillo *, fronte, ore, pectoreque Sancto roborata Spiritu, hilari animo perrexit. Quum autem adstaret coram præside, blando sermone ait ad eam: Quod est vocabulum nominis tuæ? Cui consequenter S. Fides, nullo metu perterrita, respondit: Fides nomine et opere vocor *. Præses dixit: Quis cultus, inquit, religionis ac fidei tuæ? Ad hæc Virgo sancta respondit: Ab exordio juventutis christiana sum, Domino Jesu Christo tota mentis devotione * deservio, illiusque nomen confiteor et illi me tota intentione * committo. Præses vero, callidissima simulata tranquillitate, paulo indulgentius respondit: Accipe, inquit, o juvenis puella *, consilium, pulchritudini et juventuti tuæ necessarium, et cessa ab hac confessione, et sacratissimæ Dianæ sacrifica, quia ipsa est sexui vestro * g consimilis, et te muneribus multis faciam ditiorem *. Quam promissionem Christi Virgo quasi nihilum deputans, ita respondit: A patrum traditionibus cognovi, quia omnes dii gentium dæmonia sunt h * et tu mihi blanditiis persuadere vis, ut ego eis sacrificare debeam?

[4] [a quo crudeliter torquetur;] Præses vero ira commotus, ait ad eam: Ut quid deos nostros dæmonia esse dicere præsumpsisti? Aut prostrato, inquit *, corpore, sacrifica; aut diversis te faciam interire tormentis Tunc sancta Fides secura de præmio *, exemplis magnorum Martyrum roborata, has audiens minas, desideransque a terrena vita ad supremam migrare gloriam, in hac vociferatione prorupit dicens. Ego enim pro nomine Dei * mei Jesu Christi non solum pati diversa sum parata tormenta. sed et mortem in ejus confessione subire desidero. Tunc præses magis furore succensus, jussit satellitibus suis, ut sanctam Virginem inferrent in lectum æreum, et superpositam per quatuor partes extendi, ignemque supponi præcepit, ut ejus tam * tenera membra tam crudeli disrumperentur supplicio.

[5] Itaque candentem craticulam sanctissima Virgo ultro conscendens, arctatis * membris, per quatuor partes extenditur, [posita in craticula ignita:] lorisque ferreis coarctata per flammeam cratem provolvitur *. Cui impii ministri ferreis batillis * ardentes prunas subjiciunt, adipeque flammis injecto, ad latera usque torrida incendia subvolare cogunt. Quod videntes qui aderant, una voce clamaverunt dicentes: O impietas et injusta judicia! Innocens et veri Dei cultrix et primæ dignitatis honore præfulgens, cur absque ullo facinore gravissimis suppliciis mancipatur? Multi etiam sunt, quorum ignoramus nomina, qui ea die videntes Sanctæ Fidis constantiam, a sacrilego dæmoniorum jugo pia solventes colla *, crediderunt in Dominum Jesum Christum et gloriosam sunt coronam martyrii consecuti i.

[6] [S. Caprasius, ejus exemplo] Eo itaque * tempore, dum hæc agerentur, a Deo electus Martyrque futurus *, Sanctus videlicet Caprasius cum cæteris Christicolis persecutionem sacrilegi præsidis declinans, ad septemtrionalem urbis plagam * sub foramine cujusdam rupis positus latebat k, et cuncta, quæ intra murorum ambitum gerebantur, clara oculorum acie prospiciebat. Sub ejusdem quippe diei articulo ab ipso speluncæ foramine ad urbis propugnacula aspectu dirigens, vidit sanctam Martyrem super carbonum incendia impiorum immanitate torreri. Elevatis igitur oculis intuens in cœlum, orationem Domino profusis lacrymis * effundebat, ut famulam suam in præsenti certamine faceret esse victricem. Rursumque athleta Christi elevatis oculis cœlum * tota mentis aviditate perspexit, et iterum humo prostratus petebat Dominum, ut ei cœlestem ostenderet virtutem. Sicque petitionis suæ desideratus assecutus affectum, vidit de nubibus columbam, ut nivem candidam descendere, et coronam interlucentibus gemmis, supra solis splendorem rutilantem, cœlestibusque margaritis refulgentem, super caput Virginis ponere, denique ipsam Dei famulam, niveo splendidoque habita indutam prospiciens, agnovit ipsam Dei Martyrem perpetuæ salutis bravium esse assecuturam *, quam tanto munere cœlitus videbat esse ditatam.

[7] [et prodigiis roboratus,] Columba igitur e cœlo veniens, ut divina potentia in reliquum tempus circa Martyrem sacram mirabilior fuisse prædicaretur, blanda alarum volitatu, dulcique alarum applausu, cum imbrifero rore totam vim flammarum exstinxit, fervoremque * torridi incendii, quasi irriguis fontibus tali volatu omnino repressit. Vidit etiam vir sanctus beatissimam Fidem veluti non * ictibus læsam, non igne exustam, neque sauciatam corpore; sed cœlestibus ornamentis stare redimitam *. Quam virtutem tam præclaram, tam mirabilem, mox ut Dei famulus, prædictus Caprasius, spiritualibus oculis * conspexit, supernis gaudiis dignam eam futuram intellexit l. Tunc securus *, nec imparibus meritis eamdem gloriam subiturus, rupem, sub qua habitabat, dextera sua percussit, et continuo inde fons jugis aquæ emanavit, quæ usque in hodiernum diem indeficienter currens, salutis remedium virtute Dei cunctis advenientibus præstare non desinit. Quocumque enim tædio languoris quilibet detentus fuerit, mox ut de ipsius rupis fluento gustavit haustum *, optatam salutem recipit * meritis sancti Martyris m.

[8] Hoc miraculo vir sanctus de gratia Dei se martyrio dignum sperans, [sistit se tyranno] vultu hilaris, spiritu alacer, corde intrepidus, cæteris ignorantibus, ad locum, ubi gloriosissima Virgo et Martyr Fidis flammarum patibula * sustinebat, improvisus advenit, Christum publica voce prædicans. Quem statim audiendum impius tyrannus suis aspectibus statui jussit. Ille vero intrepidus coram eo stetit: et præses ejus nomen, patriam, genusque requirit. Ad quem sanctus Caprasius *: Imprimis quod prælatum * est christianum me confiteor, in cujus regenerationis * lavacro a sacerdote nuncupor Caprasius n. Hoc audito, præses blandis eum cœpit lenire sermonibus. Video, inquit, te decorum juvenem o, qui si forte sermonibus meis acquieveris, poteris in palatio summorum principum amicitia perfrui et multa prædia * consequi. Tunc Sanctus Caprasius cœlestibus virtutibus admonitus * Sanctæ * Martyris Fidis exemplo, ad supernam coronam spem totam configens, ita respondit: In illius desidero habitare palatio, quem a baptismo dilexi, et redemptorem omnium in se credentium semper agnovi. Præses dixit: Vellem te, o juvenis, ab hac male sana pertinacia revocare et prædiorum amplis possessionibus * ditescere. Sanctus Caprasius respondit: Ab illo credo consequi indeficientia prædia, qui est fidelis in verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. Præses autem ut vidit immutabilem mentem ejus et ineluctabilem sermonem, ait suis *: Vereor cum homine isto diutius, sermonibus * certari, ne ab * jurgiis fatigatus vincar. Tunc jubet ministris eum assumere et sine ulla pietate p carnes ejus laniare: quumque hoc factum fuisset, fortiter pœnas toleravit, atque alacri vultu constanter Christi nomen populis præsentibus prædicare non destitit.

[9] [cujus minas blanditiasque contemnit] Qui pietatis affectu super eum lacrymantes et magno ejulatu frementes, una voce clamabant dicentes: O impietas et inaudita judicia! Cur sanctum Dei, omni bonitate ornatum, tanta crudelitate itis perditum? Erat enim beatus Martyr amabilis omnibus et inter tormentorum examinationem speciali decore vir angelicus. Cujus constantiam nulla injuriarum vi superandam *, nulloque excogitatorum argumento cruciatuum reprimendam, duo fratres nomine et meritis Primus et Felicianus admirantes, tam fide quam opere continuo huic se * sociarunt *, mortisque periculis se alacriter injecerunt q. Quos omnes ad jugulum mortis, una conspiratione consertos *, mox ut vidit ferus ille carnifex, blandimentis demulcere, minisque terrere eos cœpit. Sed nec sic eos ullomodo flectere potuit. Sicque in ira gravi motus, ut se adversus eos nullatenus prævalere sensit, ad ultimum data sententia, omnes simul cum beata Virgine et gloriosa Christi Martyre Fide duci ad delubra præcepit; ubi aut diis immolare, aut capitibus plexis omnibus certum stat * vitam finire.

[10] [et capite plectitur cum SS. Primo et Feliciano.] Ducti sunt ergo * milites una cum Beata Fide ad prædictum locum, ubi nulla vi compelli potuerunt ad sacrificandum. Qui capitibus cæsis unius diei hora cum triumpho martyrii ad coronam gloriæ feliciter simul pervenire meruerunt; ut quibus pulchra et venerabilis exstitit in fidei constantia societas, esset pulchrior atque excellentior in martyrii societate felicitas. Dignum namque atque felicem Agennensis urbis deputamus locum, qui origine martyrum floruit, atque per eorum gloriosa certamina fidem Christi promeruit et post agones tumulanda corpore eorum recepit *. Quos Christus cum summa * cœlestium virtutum intra beatorum spirituum consortia ovantes ascivit, cum quibus stola immortalitatis decorati et corona gloriæ immarcescibilis laureati, inenarrabili præmio perfruuntur; atque cum Deo et Agno sine fine regnaturi, divinæ visionis jucunditate perfruuntur *. De quorum passione pridie nonas Octobris nos gaudere et illustrare voluit, qui gloriatur in Sanctis, Dominus noster Jesus Christus, cui est cum * Patre et Spiritu Sancto honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[11] [Reddita Ecclesiæ pace, a S. Dulcidio honorifice tumulantur.] Horum ergo corpora, tormentis miserabilibus laniata, cæsisque capitibus obtruncata, infidelis gentilitas in plateas, tamquam neglecta * reliquit, quæ devota Christi plebecula latenter cum summa veneratione colligens et sacri effusionem cruoris mundissimis pannis extergens, indigno * tantæ sanctitatis in loco r sepulturæ commendarunt, ubi non tam sepelisse, quam recondidisse viderentur s. Gravi enim percussa pavore verebatur, ne Sanctorum corpora malignorum invidia alias transferrentur, aut, quod nefarium est, tetris vicini gurgitis fluminibus mergerentur, et sic sanctæ Christianitati malitiose abnegarentur *. Sed Dei providentia a fidelibus * actum est, ut urbs, quæ eos habuit inquilinos, tripartito, ortus videlicet, passionis et sepulturæ honore ditata, eosdem ad promerendam omnipotentis Dei gratiam habere mereretur et patronos. Quo in loco multis annorum recursibus sancta jacuerunt corpora, donec, ablata omnis gentilitatis profanitate, S. Dulcidius * t episcopatum susciperet et pastoralem curam gerens pro omnium salute vigilaret *. Cui præsuli ante omnia placuit, ut Sanctorum Reliquias ab indecenti elevans loco, in eorum veneratione nova constructa basilica, in lucem efferret, ecclesia ipsa sanctæ Virginis titulo dedicata. Qui, quum tantum thesaurum aperiret, non tamen incredulus, sed metu et reverentia territus diutius dubitaret, ad ultimum per noctis quietem admonitus, ne negligenter dimitteret, quod fideliter cœperat, convocatis monachorum turbis ac cæteri ordinis prælatis *, secretum suum omnibus detegit. Quorum consilio adjutus ad effectum usque perduxit. Eorum autem votis cætera plebs concordans Sanctorum Reliquias de loco ignobili honorifice erigunt et in locum sacrum statuunt. Quorum meritis ad salutem omnium innumera cœlitus patrantur miracula, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Habemus, ut præfati sumus Commentarii præviinum. 5, varia hujus passionis exemplaria, e quibus solum eas lectiones variantes excerpsimus, quæ sensum primariæ passionis aut declarabant aut immutabant. Ut autem suum cuique staret, variantes lectiones depromptas ex Philippi Labbe Biblioth. Nov. Mss signavimus littera L, e Trevirensi lit. T, ex Ultrajectino S. Salvatoris lit. U et ex Rubeæ vallis codicibus lit. R.

b Quæ hic habentur phrases satis intricatæ sunt, et vix sensum aliquem præbent; ne itaque rem magis implicarem ex variis exemplaribus ea selegi, quæ sensum qualemcumque complerent. Fateor tamen difficile conciliari hac duo nempe aliqua calamo insignita teneri, et tamen per succedentium relationem rei gestæ memoriam non intercepisse oblivionem. Etenim si narratio scriptis documentis nitatur, ut quid succedentium relatio? Quod si hæc materiem historiæ præbuit, non clare percipitur, quid scripta monumenta sibi velint. Nisi tamen hæc ita interpretetur quis, quasi pauca scripto consignata fuerint, plurima vero e traditione manaverint. Verum istiusmodi interpretationem non facile quis ex textu nostro eliciet.

c Codex Ultrajectinus S. Salvatoris, cujus apographum in collectione hagiographica bibliothecæ regiæ asservatur, alio prorsus modo prologum texit his verbis: Passio Sanctorum magnorum atque inclytorum Martyrum Caprasii et Fidei magnam nobis hodie celebritatem præstat; dum enim passionem eorum recolimus, inclinatur potius sermo, quam dignis laudibus possit expediri, de quorum gestis atque virtutibus æmula scilicet christianis cultibus antiquitas voluit ipsa silere potius, quam ullis titulorum monumentis notitiæ hominum aliqua exinde memoriæ mandare. Ergo pauca quæ relatione gestorum invenimus, dicere non tardemus, styloque titubante perstringamus. Nam unde primitus assumam dictionis exordium, quum tanta mihi in Beatorum Martyrum memoria laus existat, et non mea solum, sed etiam doctorum suppeditaret auctoritas. Nam in illa antiqua poetarum pompa succederet tantum laudis tramitem, nec explere poteram nec rimari. (Luxatus est omnimode sensus, qui ex aliis lectionibus redintegrandus est.) Nam merita sancti Caprasii et Fidei facilius possunt virtutibus cognosci, quam sermonibus expediri. Sed quia in ardentioris ingenii infœcunditate percellimur, excessit nos mentis devotio, et si a laudibus Sanctorum, linguæ officio minime famulante, cessamus, voluntate tamen fidei devotioni servimus. Unde pro honore gestorum, ut copia permiserit, pauca de plurimis carptim in paginis calamo insignita tenentur, ea utique fide et devotione, qua ad nos martyrii ordo pervenit (ponere curabimus). Nam per succedentium relationem rei gestæ nondum intercepit oblivio; nam pro Martyribus singulis loca singula vel singulæ urbes, quæ eos possident, insignes habentur; nec immerito, etc.

d De sancta Fide, Virgine et martyre Aginnensi, late egit Josephus Ghesquiere ad diem, quo colitur, VI Octobris [Act. SS., t. III Octob., p. 263 et seqq.] .

e Aginnum Nitiobrigum erat olim in provincia Aquitaniæ (la Guyenne), hodie est caput præfecturæ Olti et Garumnæ (Departement de Lot-et-Garonne). Sedes episcopalis, vi concordati anni 1801, sub metropoli Tolosana recensebatur; ast postmodum restituta fuit Burdegalensi metropoli, cui antiquitus subjiciebatur.

f Explicat Jos. Ghesquiere in suo Commentarioprævio Actis S. Fidis ad VI Octobris num. 11 [Ibid., p. 266.] , quo pacto Dacianus, licet Hispaniæ præses, tamen jus dicere potuerit in Aquitania; erat enim tunc ordinaria administratio provinciarum inversa, ut facile provinciarum præfecti in alias provincias suam sibi jurisdictionem prorogarent. Quod quidem tanto probabilius est, quod Constantino, anno adhuc 303 Cæsaris titulo Gallias gubernante et christianis favente, Galerius, cui Hispania, Aquitaniæ contermina, obtigisse videtur [Cfr Walch. Christ. in Hisp. persecutio, p. 153.] , jusserit Dacianum, notorium christiani nominis hostem, ad Aquitaniam persecutionem extendere.

g Ut ex variantibus lectionibus videre est, aliqua exemplaria pro vestro scribunt tuo. Verum tamen quum hæc Acta ex succedentium relatione compilarentur, jam in usu erat pluralis numerus pro singulari, maxime erga personas, quas quis eximia reverentia tractare volebat [Nouv. tr. de Diplom., t. V, p. 374.] Hic autem Dacianus indulgenter cum S. Fide ad eam alliciendam agebat.

h Ps. XCV. 5.

i Ex hac nominum ignorantia Jos. Ghesquiere in suo Commentario S. Fidis num 21 [Act. SS., t. III Octob., p. 269.] deducendum dicit SS. Caprasium, Primum et Felicianum una die cum S. Fidi passos non fuisse, quia, inquit, eorum, qui cum S. Fide martyrium consecuti sunt, ignorari nomina eadem Acta (nempe quæ hic edimus) tradunt. Verum hæc consequentia minime valet: nam in textu agitur de idololatris, quoniam propter S. Fidis constantiam crediderunt in dominum Jesum Christum; codices Ultrajectinus et Trevirensis omittunt, ut annotavimus, verba: a sacrilego dæmoniorum jugo colla solventes, quæ rem evolvunt, sed necessaria non sunt, quoniam locutio credere in Christum apud scriptores ecclesiasticos idem sonat ac transire ab idololatria ad christianismum. Porro Caprasius jam christianus erat, siquidem latebras sectabatur; Primus autem et Felicianus nullo verbo indicantur adhuc idololatræ fuisse in hoc textu; quod vero in poemate edendo id insinuetur, non est tanti momenti, quum scriptor, probabiliter sæc. XI, id e sua penu deprompserit.

k Hunc locum alio modo profert codex Trevirensis: Eo tempore cum hæc agerentur, a Domino electus S. Caprasius, persecutionis atrocitate sæviente, cuncta per loca profugus oberrabat, quæ universa egregius Dei cultor sublata investigatione perquirens, sub rupe quadam non longe a civitate septemtrionis posita festinus advenit, ibique dum stupefactus cuncta atque universa secreta cogitatione diligenter rimatur, vidit S. Fidem impiorum pœnarum immensitate torqueri etc.

l Et hic differt Trevirensis codex a textu nostro habet enim: Ubi de oratione surrexit, vidit super S. Fidem coronam universis lucentibus et coruscantibus gemmis, atque cœlestibus et inenarrabilibus margaritis ornatam, et columbam de nubibus descendentem super caput S. Fidei se intulisse atque ipsam beatam Martyrem niveo et splendissimo habitu decoratam, immenso luminis splendore fulgentem, jam securam palmæ, triumphum et bravium salutis fuisse cum victoria consecutam. At ubi jam mirabilem Dei virtutem suis aspectibus manifestam vidisset, gaudiis æternitatis exultans, tunc S. Caprasius securus non imparis meriti gloriam subiturus, rupem etc.

m Egimus de isto fonte Commentarii prævii num. 33, et diximus eumdem adhuc a fideli populo frequentari.

n Etiam hoc loco aliis utitur verbis Trevirensis codex: Beatus, inquit, Caprasius respondit dicens: Imprimis enim, quod præclarum est, christianus sum et regeneratus in baptismo a sacerdote, confirmato nomine Caprasius nuncupor. Ex hoc loco contendit Tillemontius in suis Commentariis de historia ecclesiastica [Mém. pour servir à l'hist. ecclés., t. IV, p. 752.] elicere recentioris manus esse Acta, quoniam tunc moris non erat baptizando nomen imponere, sed jam impositum sacerdoti baptizaturo exhibere. Ast unicum proferam exemplum coævum, quo monstretur nominis impositio saltem aliquatenus ad baptismi ritum pertinuisse, nempe in S. Petro Balsamo seu Abselamo, anno 311 in Palæstina passo [Ruinart. Act. Sinc. Mart., p. 502. Act. SS., t. I Januar., p. 129.] : quum enim oblatus fuisset Severo præsidi, Severus dixit ad eum: Quis diceris? Petrus respondit: Nomine paterno Balsamus dicor; spirituali vero nomine, quod in baptismo accepi, Petrus dicor [Binterim Denkwürd, t. I, part. I, p. 39. Augusti. Handb. der Christ. Archaal., t. II, p. 467.] .

o Monstravimus num. 25 Commentarii prævii ex juvenili sancti Martyris ætate nullum adversus opinionem de episcopatu S. Caprasii præjudicium creari.

p Pietas apud scriptores aureæ ætatis amorem erga parentes et patriam passim significat: quandoque tamen, saltem paulo serius, pro misericordia,sicut et in textu nostro, sumitur, ut patet ex Suetonio in Domitiano cap. XI.

q Vide circa SS. Primum et Felicianum, socios S. Caprasii, Commentarii prævii num. 17 et 18.

r

Nostra lectio habet SS. Martyres sepultos fuisse in loco indigno, dum quædam exemplaria habent, eosdem digno loco conditos: nostram præferendam censeo, maxime quia infra dicitur S. Dulcidius corpora Sanctorum ab indecenti levasse loco, et Passio metrica, infra edenda, eumdem sensum refert canendo:

Dum … ipse videret,
Æde minus culta sacra membra jacere sepulta.

s Multis exemplis monstrari potest, ethnicos sæpissime conatos esse Reliquias Martyrum dispergere, ne scilicet debitam Sanctis venerationem obtinerent: sic Eusebius lib. VIII cap. VI dicit: Imperatores, jam terræ mandatos Martyres, rursum de integro effodiendos, in mareque præcipitandos sententiis decreverunt, ne, ut ipsi quidem opinabantur, quidam eos in sepulcris et monumentis conditos, deos reputantes, divina veneratione prosequerentur. Ex dictis liquet, cur christiani Aginnenses timerent, ne suorum Martyrum corpora in proximamGarumnam projicerentur.

t De S. Dulcidio, Aginnensi episcopo, actum jam est in Commentario S. Fidis ad diem VI Octobris num. 26 et seqq. [Act. SS., t. III Octob., p. 270.] et latius præsenti tomo ad diem XVII.

* T. antiquitas

* T. rimari

* T. ardentioris ingenii infœcunditate procellimur,

* T. devotioni servimus

* U. alumna loci jure moriendi T. jure oriendi

* R. addit denique C. T. quoque

* R. addit sed

* L. fidei

* R. Agenno

* R. add. magni U. magnum

* Deest tota phrasis in L., R. omittit ultimum membrum.

* T. fuisse dicitur

* R. matura

* T. senilis apparuit

* L. R. mente

* Deest in L. sceleratissimus

* L. add. directus

* R. beneficiis dotaret

* Deest in R. undique

* add. R. Deum

* Deest in L. R. T. tueris

* T. quo

* R. proferam

* T. scuto inexpugnabili

* T. Fides vocor, præses

* L. intentione

* L. devotione

* L. juvencula

* R. tuo

* L. et multis se ditabo muneribus

* Deest in L. sunt

* Deest in L. S. inquit

* R. de Deo et

* R. L. Domini

* Deest in L. R. tam

* L. R. divaricatis

* R. pervolvitur

* R. hastilibus

* In T. U. deest pericope.

* L. namque

* T. omittit Martyrque futurus

* R. partem

* L. T. precibus

* R. T. in cœlum

* L. R. assecutam

* L. R. pyramque

* R. nec tormentorum

* Deest in L. redimitam

* Deest in R. spiritualibus oculis

* Add. R. et ipse

* Deest in L. R. haustum

* L. R. recipiet

* R. pabula

* R. infit

* L. R. T. præclarum

* R. generationis

* R. præmia

* L. attonitus

* L. R. sanctæque

* R. ambitu

* R. add. servis T. ad socios

* Deest in L. sermonibus

* Add. L. R. eo

* R. nulla injuria vituperandam

* L. add. agoni R. operi

* R. et agonis

* L. confertos

* L. foret

* L. add. Christi

* Deest in L. tota phrasis

* L. R. add. veneratione

* Deest in L. pariodus integra, R. potiuntur.

* L. addit Deo

* R. omittit tamquam neglecta

* R. in digno

* R. derogaretur

* R. omittit a fidelibus

* U Dulcitius

* R. omittit posremam pericopen

* R. prælatis et monachis

PASSIO METRICA SS. FIDIS ET CAPRASII,
Auctore, ut videtur, Hildeberto Cenomanensi,
Ex codice Bremensi.

Caprasius, martyr Agenni in Gallia (S.)
Primus, martyr Agenni in Gallia (S.)
Felicianus, martyr Agenni in Gallia (S.)

BHL Number: 2938
a

AUCTORE VERISIM. HILDEBERTO.

Cap. I.

Cum rex insanus regnaret Maximianus, [Fides virgo nobilis Aginnensis,]
Non minus insano comitante Diocletiano,
Per varias mortes sacras damnare cohortes
Semper tractabant, sathanæ qui sacrificabant:
Nam dicti reges Christi subvertere leges
Non desistebant, dum passim præcipiebant
Plecti credentes, sua numina despicientes.
Virgo placens Christo sub tempore floruit isto,
Fides ei nomen, cui verum contulit omen;
Quæ facie pollens, quasi stella crepuscula tollens
Inter Agennenses fuit orta, nec horruit enses
Tortoris sævi, quoniam spe perpetis aevi
Sustinuit pœnas, flagra, flammas atque catenas,
Ut lucis veræ sic præmia posset habere.
Hæc excellentes habuit generosa parentes,
Sed res mundanas ducens ut stercora vanas,
Christum quæsivit, quem tota mente cupivit.
Dux igitur vanus, ratione carens Dacianus
Venit in has partes, exercens dæmonis artes,
Missus ab Augustis, inferret ut aspera justis;
Qui satanæ præco sæviebat pectore cæco,
Huc illuc vadens, et morti plurima tradens
Corpora Sanctorum, studiis cruciata malorum;
Asper et exosus, mendax, homicida, dolosus,
Pravis dona dabat, sed Christicolas lacerabat:
Hos demulcebat, illos torquendo premebat

Cap. II.

Ergo sibi Fidem (fama quam noverat) idem [ducitur ad Dacianum præsidem,]
Præcipit assisti: sed felix hostia Christi
Continuo servis se tradens sponte protervis
Quem veneratur, amat, sic sponsum sponsa reclamat:
Qui cœlo vernas (bone rex) et cuncta gubernas,
Rex bone, qui dicis, b præstans * solamen amicis,
Dum coram statis ducibus, minime timeatis,
Spiritus ipse sacer vobis dabit, hostis ut acer
Per vos vincatur, qui vincere vos meditatur,
Auxilium dona mihi, meque probando corona,
Da pugnaturæ galeam, mentemque perure
Igne salutari, cum judice debeo fari
Duræ cervicis, tormenta minante pudicis.
At nunc aspires mihi rector ad aspera vires
Meque fide muni contra tormenta tribuni.

Cap. III.

Huc * prece completa, stat coram judice læta
Christi signa ferens. Quam dux sibi jungere quærens, [cui intrepide respondet]
Voce refit * blanda: Virgo mihi dic veneranda,
Nomen cum cultu, dic protinus absque tumultu.
Fides dicta quidem, virgo respondit eidem,
Quem devota colo, Christum postponere nolo,
Cui soli vere cupio studeoque placere.
Mentem tranquillam simulans, dux inquit ad illam:
Virgo vel ætati vel consule nobilitati,
Quæso mihi credas, et ab ista lege recedas,
Legem tam vanam contemne colendo Dianam;
Et tibi præbebo (si te mactare videbo)
Servos, ancillas, thesauros, prædia, villas.
Virgo res istas conculcans sicut aristas,
Christus, respondit, longe meliora spopondit,
Illi si credam, si non tibi, perfide, cedam;
Tu mihi insanis, præbens libamina vanis,
Insanis plane, qui das incensa Dianæ,
Nam sic testatur, sic vates vociferatur:
Dii paganorum sunt pleni dæmoniorum,
Ipsa deos tales dedignor habere sodales;
Et quas tu curas, non curo res perituras.
Ad quam præfectus, condens damnabile pectus,
Cur, ait, absentes blasphemas omnipotentes?
Multum deliras; incurres cæsaris iras.
Porro manu fausta vel porrige diis holocausta,
Vel mox lege data morieris dedecorata.
Martyr confidens, et verba superflua ridens;
Has, ait, ipsa minas contemno gravesque ruinas,
Quas mihi proponis pro cultu religionis:
Cur agis ergo moras? In vanum, stulte, laboras;
Vel flammis vasta vel me cruciato catasta:
Dum plus torquebor, plus et plus vera fatebor;
Restatenim munus mihi grande per hoc breve funus.
Tunc sensum mutans, et cæco pectore nutans,
Palluit insanus dixitque suis Dacianus:
Ecce, ministrorum collegia fida meorum,
Cratem ferratam mox huc deferte paratam,
Subter quam lignis ac sulphure ferveat ignis;
Moxque super cratem stultam deponite vatem,
Desuper ut pellis jaceat distenta rebellis;
Et sic uratur, multumque diuque prematur
Fustibus et loris, ut vi cogente doloris,
Æternum vivos cesset contemnere divos,
Nec laudet regem, cujus tenet inscia legem.

Cap. IV.

Protinus implentur, fieri quæcumque jubentur:
Jam succendentes prunas, furcasque tenentes, [et a quo dire torquetur:]
Adstant indigni: crates apponitur igni.
Postquam tormentum videt hoc adeo violentum,
Ultro conscendit cratem, gratesque rependit
Virgo creatori, minime parcendo cruori
Cui vim tormenti devota * mente ferenti
Diri tortores nimios augendo dolores,
Pectus cum mammis, accensis undique flammis,
Torquentes torrent, nec pœnas criminis horrent,
Visceribus tostis, ut jusserat impius hostis,
Girantes assam, salis intra vulnera massam
Projiciunt servi crudeles atque protervi.
Hoc scelus astantes tortoribus improperantes,
Iras inflammant et flentes talia clamant:
Cur, miseri, gratis sic membra puella crematis?
Hæc quæ peccavit? Nil dignum morte patravit
Virgo regalis, pia, prudens ac specialis,
Causa non justa flammis cruciatur adusta,
Quæ dum torquetur, gaudet, Christumque fatetur:
Ergo, captivi, cœli jam parcite civi,
Atque relinquatis scelus istud, ne pereatis.
De reliquo tuti sic plures plura locuti,
Idola abjiciunt et palmam promeruerunt,
Nam pariter tenti, pariter sunt ense perempti.

Cap. V.

Credentes turbæ dum compaterentur in urbe,
Aras vitabat Caprasius et latitabat [S. Caprasius ejus exemplo animatus]
Montis rupe cava: quem regis jussio prava
Non deterrebat: sed tentis subveniebat.
Ignibus assatam qui forte videndo beatam
De rupis cavea, nudamque jacere platea,
Terræ prostratus flevit, supplexque precatus,
Ut rex altitonans, pœnas vel præmia donans,
Hanc confortaret, palmaque sacra decoraret.
Exorat rursum, directo lumine sursum,
Ut sibi pandatur, qua Virgo luce fruatur.
Vix ita completis precibus, de sede quietis
Ecce columba venit, quæ Fidis vulnera lenit,
Vires flammarum complectens appositarum
Plausibus alarum circumvolitando suarum,
Sicque caput Sanctæ serto decorat rutilante;
Hoc admirando Caprasius ac venerando
Est contemplatus, multoque magis hilaratus
Fidem sanatam cognovit, non laceratam,
Vestem vestitam gemmis auroque politam,
Victricem factam, cœlique palatia nactam.
His ergo signis animatus Virgine dignis,
Fortior est factus mortisque cupidine tactus,
Prorumpens extra sociis quia nemine dextra c
Rupem percussit, quam fontem fundere jussit:
Qui fons mox uber fit, dulcis, fitque saluber,
Quo qui potatur, mox convalet et recreatur
Martyris adjutus meritis et fomite tutus.
Tradens ergo lupis sese de vertice rupis
Illico descendit, ad certamenque tetendit,
Christum clamando, quo Martyr erat d superando.

Cap. VI.

Quem sic testantem simulacraque vituperantem
Servi vesano præsentant mox Daciano. [Christum coram præside confitetur]
Quo præsentato, judex ait ista beato:
Forma splendescens nomen dic, o adolescens:
Et de cultura verum mihi dicere cura.
Dixit securus Martyr mox ille futurus e:
Dicor ego sane Caprasius, o Daciane,
Divos ignoro, solum devotus adoro
Cœlos implentem mare, terras, omnipotentem.
Post hæc tranquille sic infert impius ille:
Erras in cultu, juvenis pulcherrime vultu,
Qui credens Christo, frustra confidis in isto,
Quem pro peccato captum Judæa Pilato
Obtulit, afflixit pœnis, demum crucifixit:
Hunc ideo spernas leges mutando paternas,
Atque deos noscas et eorum numina poscas,
Qui vivunt vere, nec mortem sustinuere.
Si mihi consentis, non spernas verba monentis;
Inter concives poteris procedere dives,
Et congaudebis, dum mœnia lata videbis
Gratus Romanis: igitur lex cessat f inanis.
Martyr devotus nequaquam munere motus,
Exemplo Sanctæ monitus, quam viderat ante
Vivos carbones superasse, volasse ad agones.
Sic ait: O prætor, spernens tua convivia lætor.
Regnat in arce poli Christus, cui servio soli,
Qui nos plasmavit, lapsosque etiam reparavit,
In cruce dignatus nostros delere reatus,
Hæc tu vana putas, his credere, stulte, refutas,
Spe captus vana, falsa fallente Diana,
Quam ceu viventem vita colis, ecce carentem.
Sed non sensuris cur, insensate, figuris
Porrigis incensum? Miser erras, corrige sensum.
Mente vigens sana, cole Christum, despice fana:
Sis Christo credens et ab hoc errore recedens;
Præcaveas pœnam, sedemque lucreris amœnam.
Ille refert: Juvenis, vellem sibi parcere lenis:
Ecce tibi vellem dare multa, sed ecce rebellem
Te video multum: jam nunc tandem ejice cultum,
Quem temere jactas, per quem te vincere speras.
Et mea majestas (si diis libamina præstas,
Et mutas mores) magnos præbebit honores:
At venerandorum, si sacra quod absit, eorum
Spernis et infamas et adhuc quæ nescio, clamas,
Pro re tam stulta, tibi restant aspera multa.
Pœnas nonne vides, patitur quas improba Fides
Fastu pro simili, pro lege per omnia vili?
Sic tu plecteris, pœnamque gravem patieris,
Cede tremens tanta, mei places numina sancta.
Martyr dixit ei: Felicis spe requiei
Malo cruentatus perferre tuos cruciatus,
Quam pro factura vel qualicumque figura
Christum despiciam: cujus si victima fiam,
Sic (securus) ero, si utar lumine vero, g
Quare tantarum non terreor igne minarum,
Nec promissorum foveor candore tuorum.
Quod volo, quod spero, quod toto pectore quæro,
Et manet et mansit: sed mundi gloria transit:
Si modo torquetur Fides, mercede fruetur
Justis jure data: tu pravis morte parata
Semper flens flebis, grandique dolore dolebis.
Hujus ad exemplum, Christi me dedico templum,
Tendens quo tendit, reprehendens quod reprehendit.
Ergo me macta servans mihi munera pacta
Me citius puni, quia Christo (servio) h uni.

Cap. VII.

Hoc ubi dux novit, dolor ejus viscera movit;
Unde suspirans et verba fidelia mirans, [et una cum fratribus Primo et Feliciano]
Luget decretum regale per omnia spretum.
Nequiter ergo furit, sanctumque flagellat et urit,
Torquet, dilaniat, sed frustra vincere sperat.
Quippe fide fretus, fert ille tot aspera lætus;
Tortus agit grates et ei placet ærea crates.
Tunc assistebant multi graviterque ferebant
Talia cernentes et sancto compatientes,
Jussaque prætoris damnantes plena furoris.
Inter quos flentes et sanctum ferre dolentes,
Accensa cratis tormenta ferocia gratis,
Vanus adhuc vano Primus cum Feliciano i
Hæc mirans cernit compunctus, delubraque spernit,
Mox ambo sanctis se conjunxere, Tonantis
Legem complexi, divino fœdere nexi.
Ergo Deo grati jam quatuor hi sociati
Vicerunt fortes Dacianum, sive cohortes
Vere vicerunt, qui pœnas sustinuerunt,
Terrea calcantes et regna superna lucrantes.

Cap. VIII.

Quos exhortando multum, multumque minando,
Quum dux vidisset, quod flectere non potuisset, [capite plectitur:]
Hos, ait, insanos, lictor, vereque profanos
Hostes nostrorum produc ad templa deorum.
D(uc illos) chare, (et) si nolunt sacrificare
Illos exempto gladio punire memento.
Athletæ Christi præfati quatuor isti
Christi psallentes jamjamque mori cupientes.
Ducti falsorum veniunt ad templa deorum,
Ut diis libarent, aut colla secanda pararent.
Tunc congaudentes, nec diis libare volentes,
Mox prosternuntur, gladioque simul feriuntur:
Sicque coronati cum sancta Fide beati
Cœlo suscepti vitæ sunt limina adepti.
Denique pagani crudeles atque profani
Factam Sanctorum post mortem quatuor horum
Inde recesserunt et corpora deseruerunt.
Noctu credentes nonnulli tunc venientes
Hæc collegerunt, venerantes, ut potuerunt;
Queis impendissent decus ingens, si valuissent;
Sed pravam gentem timuerunt fana colentem:
Hujus enim gentis rabies infesta furentis
Cædens cædebat passim, quoscumque videbat
Christo credentes aut illis compatientes.
Quippe venenosi gentiles ac furiosi
In mare jactabant lacerata vel igne cremabant
Corpora Sanctorum, ne laus caneretur eorum.
Hoc quum novissent credentes ac timuissent
Noctu venerunt, ut duximus, et rapuerunt,
Æde parum grata tumulantes membra beata
Sic tumulaverunt (isticque) k diu jacuerunt,
Donec iniquorum cultu cessante Deorum
Jus fidei crevit (populo) k delubraque sprevit.

Cap. IX.

Tunc sublimavit plebs pontificemque creavit [quorum corpora S. Dulcidius honorifice componit.]
Dulcidium, donis ornatum religionis,
Vere devoto qui præsul pectore toto
Christum dilexit, sibi commissos bene rexit.
Qui dum se gereret (solerter), k et ipse videret,
Æde minus culta sacra membra jacere sepulta
Indignum duxit, templum venerabile struxit,
Illud præfatæ sacrans in honore beatæ,
Atque beatorum sanctissima corpora quorum
Vir sapiens idem locitare pararat ibidem.
Sed l […] ne sacros tangeret artus
Abstinuit reverens veniamque sibi ipsi quærens;
Mox castigatus, cœlesti voce vocatus
Et monitus somnis pater almus ubi ipse vel omnis
Plebs sublimaret sacra corpora nec dubitaret.
Sic confortatus pandit, nil vota moratus,
Cleri clamato cœtu, populoque vocato.
Tunc omnis clerus, monachilis et ordo severus,
Virgineis turbis junctis, cum civibus urbis,
Christum laudantes et Reliquias venerantes,
Has erexerunt et in æde sacra posuerunt,
Quam prius ornavit præsul, pariterque sacravit.
Multæ virtutes hic fiunt atque salutes
Cunctis præstantur, sacra corpora qui venerantur,
Palmam præbentis ad laudem omnipotentis,
Cujus majestas, cujus miranda potestas
Vivit ab æterno, regit omnia jure superno.

ANNOTATA.

a Diximus num. 8 Commentarii quæ faciunt, ut Hildeberto Cenomanensi, post archiepiscopo Turonensi, hoc carmen tribui possit. Cæterum nihil hic nobis annotandum fere occurret, nisi quod stylum attinet, quoniam notas historicas præcedenti Passioni subjunximus.

b Prout jacet versus, scribendum fuisset diceris, sed impediebat maxime consonantia: legendum puto præsto pro præstans, nempe Christi verba in directo recitantur, quod consequens est cum versibus, in quibus dicitur statis, vobis etc.

c Hunc versum plane non intelligo, et qui ex Ms. Bremensi carmen excepit, apposito signo, suam ignorantiam fatetur.

d Textus habere videtur orat, nempe prosodia accuratius servatur: quamvis sensus non valde limpidus sit, quem sic interpretor quo (per quem) Martyr erat (fit) superando (tormenta). Utinam varia alia tam commode interpretari liceret!

e Textus repetit vocem securis, in qua jam cespitat prosodia et consonantia deficit: si autem legamus futurus utrumque retinemus et in Passione prosaice conscripto, Martyr futurus num. 6 legitur.

f Malim cesset, quasi vox esset hortantis et imperantis.

g Textus habet: sic … ero, sic urar lumine vero, censeo igitur commode potuisse et compleri et mutari.

h In complementum versus supplevi vocem servio.

i Jam indicavimus annotato i ad antiquiorem Passionem, scriptorem, traducentem SS. Primum et Felicianum, tamquam vanos, id est, idololatras, ide sua deprompsisse penu; nimis enim presse sequitur vestigia antiquioris textus, quam ut suspicari liceat, eumdem alia habuisse documenta.

k Quæ uncinis inclusa sunt, complent utcumque versum.

l Non video, qua ratione et versus et consonantia compleri possint.

* præsto?

* Hac?

* refert?

* senella?

DE SS. DASIO SEU DATIO, ZOSIMO, JANUARIO, DOROTHEA SEU DOROTHEO, ZOSIMO SEU SUSIMO, JANUARIA SEU JANUARIANA, MARTYRIBUS PUTEOLIS IN CAMPANIA; DE SS. EUTYCHIO, PROMACHO, LUCIO, MARCELLINO ET BERMIACO, ET FORTE SS. ZOSIMO SEU SUSIMO ET JANUARIO SEU JANUARIA, MARTYRIBUS NICOMEDIÆ.

INEUNTE FORTE SÆCULO IV.

SYLLOGE EX MARTYROLOGIIS.

Datius, martyr Puteolis in Campania (S.)
Zosimus, martyr Puteolis in Campania (S.)
Januarius, martyr Puteolis in Campania (S.)
Dorothea, martyr Puteolis in Campania (S.)
Zosimus, martyr Puteolis in Campania (S.)
Januaria, martyr Puteolis in Campania (S.)
Eutychius, martyr Nicomediæ (S.)
Promachus, martyr Nicomediæ (S.)
Lucius, martyr Nicomediæ (S.)
Marcellinus, martyr Nicomediæ (S.)
Bermiacus, martyr Nicomediæ (S.)
Zosimus martyr Nicomediæ (S.)
Januarius martyr Nicomediæ (S.)

V. D. B.

[Unius turmæ Puteolanæ et duarum Nicomediensium memoria hodie fit in Hieronymianis laterculis;] Codices Hieronymiani tam diversum hodie servant ordinem, ut ad investigandos SS. Martyres, ad hanc diem spectantes, non alia videatur posse iniri via, quam integra eorumdem recensio. Codex Florentinii ita sonat [Martyr. Hier. Florentinii, ad XX Oct.] : In Ponteolis civitate Dasi, Zosimi, Januarii, Dorothei, Sussimi, Januarianæ. In Nicomedia Euticis [Ibid., cfr corrigenda.] , Promaci, Luci, Marcellini, Bermiaci. Item Sussimi, Januarii; Antverpiensis [Ap. Florentinium, ad XX Oct.] : Eutici, Promaci, Luci, Marcellini. Puteolis Zosimi, Dorotheæ, Januariæ, Bermiaci, Sisinni. Item Januariæ; Corbejensis [Ibid., l. c.] : In Puteolis civitate Dasii, Anosinimi, Januarii, Dorothei, Susimi, Januariæ. In Nicomedia Eusticii, Promachi, Lucii, Marcellini, Berniaci. Item Susimi, Januarii, Julii; Martyrologium Richenoviense [Edit. Sollerii ante part. II Martyr. Usuardi, p. 13.] : In Nicomedia Euticii, Promaci, Lucii, Marcellini. Puteolis, Zosimi, Dorotheæ, Januarii, Zosimi; Augustanum [Ibid., p. 22.] : Clasi, Zosimi, Promasi, Januarii, Euticis, Marcellinæ; Labbeanum [Ibid., p. 29.] : Dasi, Zosimi, Primaci, Januarii, Eutycis, Luci, Marcellinæ; Ottobonianum [Ap. Georgium, Martyrol. Adon., p. 686.] : Puteolis civitate, natale sancti Zosimi episcopi. In Nicomedia, Primacii, Susimi; codex Usuardinus Bruxellensis [Ap. Sollerium, Mart. Usuardi, p. 614.] : In Puteolis civitate, natale sanctorum Martyrum Zosimi, Januarii et Dorotheæ; auctarium Greveni ad Usuardum [Ibid., p. 615.] : Nichomediæ, Sanctorum Eutici, Promasii, Lucii et Marcellini; civitate Puteolis, sanctorum Zosimi, Januarii, Dorochæ; et demum codex Hieronymianus canonicorum Lucensium [Ap. Florentinium, ad XX Oct.] : Dasii, Zosimi, Luci. Omisi SS. Caprasii et Neonis nomina, quæ in multis fastis illa subsequuntur. Atque illa omnia jam discriminanda sunt.

[2] [nomina Martyrum] Dasus seu Dasius, quin imo corrupte Clasus, seu, ut Galesinius scribit, Datius omittitur in codicibus pluribus, maxime in Antverpiensi et Richenoviensi, forte quod idem nomen in capite sequentis diei recurreret; verum in his nulla expungendi ratio. Venit dein S. Zosimus, quem codex Corbesensis Anosinimum vocat et de quo in vetusto Martyrologio Ms. Bibliothecæ SS. Apostolorum legit Caracciolus [Ap. Florentinium, p. 928.] : XIII Kal. Novembris Puteolis civitate natalis Zosimi episcopi, qui translatus est in monasterio de Monte Petroso, et de quo, ut scribunt Ughellus [Ital. Sac., t. VI. col. 275.] et ex eo Franciscus Orlendius [Orbis Sacer et Profan., t. IV, p. 1657.] , mentio fit in vetusto Martyrologio Monialium S. Joannis de Capua. Et quidem Michaël Monachus reperit in hoc asceterio duo Kalendaria antiquissima in quorum altero ad XIX (lege XX Octobris [Sanctuarium Capuanum, p. 401.] legitur: Depositio erit S. Zosimi episcopi, in altero ad diem XX [Ibid., p. 410.] : S. Zosimi episcopi. Edidit Michaël Monachus tertium antiquum Kalendarium, in thesauro Capuano repertum, cui secunda manus plura apposuerat nomina, quæ inter ad XX Octobris [Ibid., p. 420.] : S. Sosimi confessoris episcopi; et quartum juxta consuetudinem majoris ecclesiæ Capuanæ, in quo item ad XX Octobris secunda manus adscripsit [Ibid., p. 433.] : Zosimi episcopi confessoris; et demum quintum ex breviario impresso, in quo item ad XX Octobris habes [Ibid., p. 547.] : Maximi levitæ et Martyris. Zosimi episcopi et confessoris; ad quæ Monachus de Zosimo notat: De Zosimo episcopo Puteolano Martyrologium nostrum… In officio nihil. Contra codex Usuardinus Vaticanus, num. 5949 signatus [Ap. Sollerium, p. 614.] , non Puteolis, sed Benevento S. Zosimum attribuit his verbis: Beneventi S. Zosimi episcopi. Et quidem die XVII Octobris, ad quam de eo diximus, colitur Beneventi S. Zosimus, alias S. Zenon. Verum quum hic confessor habeatur non Martyr et proin Martyrologio Hieronymiano non inscribendus fuisse videatur (qua de causa quoque arbitramur abundare in Kalendariis Capuanis Confessoris nomen datum Zosimo nostro), quumque insuper S. Zosimi Beneventani reliquiæ in templo S. Sophiæ Beneventano requiescant, diversus a nostro habendus est, et Puteolis suus S. Zosimus servandus. Verum an episcopus dicendus sit propter auctoritatem Martyrologii Ottoboniani, secundi laudati abs Caracciolo et Calendariorum Capuanorum, aliis monumentis silentibus, malo dubitare quam definire; certe non ausim cum Ughello S. Zosimum episcopum Puteolanum, cujus nomen Hieronymianis laterculis inscriptus sit, ad sæculum VI referre: ibi enim vix aliis quam Martyribus locus est. Dorotheus, qui in codicibus Florentinii et Corbejensi prodit, Dorothea dicitur in Antverpiensi, in Richenoviensi et in Usuardino Bruxellensi, Dorocha autem a Greveno: Dorothea præplacere videtur Florentinio.

[3] [Puteolis passorum;] Ille idem, animadvertens S. Januarium sui codicis in codice Antverpiensi Januariam dici, testatur hoc sibi magis arridere, quoniam inferius venit: Item Januaria. Verum hæc ratio minus firma est; non tantum quia reliqui codices omnes Januarium habent; sed quia in codice Antverpiensi potius omissio deprehenditur, quam diversa lectio. Alii enim habent Januarium et Januariam seu Januarianam et infra item Januariam; dum Antverpiensis duas solum habet Januarias, omisso Januario. Sussimus codicis Florentinii, seu, ut alii habent, Susimus, in Antverpiensi dicitur Sisinnus, in Richenoviensi Zosimus; unde, quum jam unus Zosimus adesset, omissus fuit in pluribus aliis. Crederem verum nomen fuisse Zosimum, tum quod in codice Richenoviensi ita scriptum sit, licet jam semel in eadem annuntiatione adesset, tum quod Susimus nomen alias inauditum sit. Lucus seu Lucius, qui in codice Lucensi obvius est, ex agmine Nicomediensi in Puteolanum prolapsus est. Galesinius, usus libris, ubi Sanctorum palæstra non adscribebatur, hos pro more Romæ adscripsit. Error in propatulo est. Arbitratus est Stiltingus noster [Act. SS,, t. VI Sept., p. 764, cd.] aliquot ex his Martyribus pertinere ad turman S. Januarii, celeberrimi patroni Neapolitani, et errore amanuensium ex præcedentibus diebus huc irrepsisse. Verum unum S. Januarii nomen homonymum occurrit, reliqua omnia alia sunt, nempe Sosius, Festus, Proculus, Desiderius, Eutyches et Acutius; deinde ubi tanta inter diversissimos codices concordia est, quis amanuensibus incusandis locus? Porro quod ad martyrii tempus attinet, sacram Puteolanam turmam eo fere tempore, quo celeberrimi SS. Januarius et Socii, passos esse, nempe circa annum 305, probabile dicerem, si ulla de eis in Actis illorum fieret mentio; verum prætereuntur ibidem omnino; neque solent eos Puteolani cum thaumaturgo Neapolitano sociare; quin immo eos ignoravit Ferrarius, ut Florentinius animadvertit; nec ulla de eis, si S. Zosimum excipias, mentio apud Ughellum et Orlendium. Præcedunt præterea in fastis Nicomedienses martyres, verisimilius ad annum 303 referendi, non secus ac alii martyres Nicomedienses, de quibus ad diem XVII hujus mensis [Vide supra, p. 37.] . Cæterum præter nomina et palæstram, et propter Christi promissiones certam in cœlo gloriam, reliqua incerta omnia.

[4] [duplex turma Martyrum Nicomediensium distinguenda videtur;] In martyres Nicomedienses ita commentatur Florentinius: Non nisi quatuor martyres Nicomedienses, suppresso venerationis sive agonis loco profert Ms. Antverpiense: septem codices nostri; octo Ms. Corbejense, in quo postremus secundi ordinis Julius additur non sine suspicione, ut candide fatear, vanæ additionis. Julius enim pariter Axiopolitanis martyribus additur die præcedenti, et de aliis alias monuimus. Plane consentiendum est Julium intrusum esse, reliquis martyrologis ad hanc diem ignotum. Pergit vero Florentinius: In duos ordines dividuntur sacri Nicomedienses athletæ; quatuor in primo choro sub Euticio duce, sive Eusticio, ut legit Ms. Corbejense, recensentur, Promachius nempe, Lucius, Berniacus sive Bermiacus. In secundo ordine Sussimus et Januarius sunt alii a Sussimo et Januario Campaniæ, nisi hic mendose illi repetantur, ut suspicionem injicit Martyrologii Antverpiensis silentium. Facilius id darem, si minus luxatus esset ad hanc diem Antverpiensis codex, et si non adderetur in codicibus Florentinii et Corbejensi particula item; quæ non oscitantis, sed attenti animi indicium est: nil tamen definire ausim.

[5] [dubium est an aliqui ex eis Tolosæ culti fuerint;] Saussayus ad hanc diem in supplemento ad Martyrologium Gallicanum [Pag. 1183.] meminit trium ex his Sanctis: Ipso die natalis sanctorum Eutici, Lucii et Marcelliani, in antiquis Tolosanæ ecclesiæ diptychis conscriptorum. Sed jam pridem periisse videtur apud Tolosates horum Sanctorum cultus, si tamen umquam vere exstiterit, atque hic non potius obvium habeamus aliquem codicem Hieronymianum, quales jam plures citavimus.

[6] [eorum nomina.] Nomina non ubique eodem conscribi modo in omnium incurrit oculos: qui Euticius, Eusticius, Euticis dicitur, videtur nomen habuisse Eutychium, ad quam formam magis accedit Martyrologium Labbeanum; secundus, dictus Promacus, Promasus, Promasius, Primasius, melius in codice Corbejensi scriptus videtur Promachus; de Lucio nulla fieri potest controversia, cum in gignendi casu Luci pro Lucl seu Lucii scribi in confesso sit. Marcellinus in codicibus Augustano et Labbeano Marcellina dicitur; verum cum potiori standum parte. Bermiacus, omissus a pluribus, in Corbejensi codice Berniacus appellatur, in Epternacensi (ut ex nota Ms. Henschenii intelligo) Vermacus; Bermiacum retinuimus. De secunda turma Nicomediensi nil est quod ultra addamus.

DE SS. MARCIANO ET JOANNE MM. IN STATIBUS PONTIFICIIS.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes, martyr in Civitate Castellana in Italia (S.)
Marcianus, martyr in Civitate Castellana in Italia (S.)

V. D. B.

§ unica. Triplex Sanctorum Martyrum translatio; auctoritas et utilitas historiæ tertiæ translationis.

[SS. Marcianus et Joannes, qui die 16 Septembris coluntur,] Ad diem XVI Septembris scripsit decessor noster Urbanus Stickerus de SS. Abundio presbytero, Abundantio diacono, Marciano et Joanne, martyribus Romæ sub Diocletiano passis. Ex his Marcianus et Joannes iidem sunt, quos hic iterum producimus quoniam ad præsentem diem refertur secunda seu tertia eorum translatio seu potius inventio, de qua illic nullum verbum dictum est; sive quod hagiographus, morte præpeditus, ultimam manum suo Commentario apponere non potuit; sive quod historia hujus translationis eum præterierit, utpote inter collectanea Mss. ad diem 20 Octobris reposita. Quacumque demum id factum sit de causa, nullus dubito quin omissionem hanc supplessent hic loci decessores, quum sane nullus aptior occurrere queat quam anniversaria hujus translationis dies.

[2] [primo Roma translati sunt Arinianum, dein in Civitatem Castellanam,] Ut habet Passio eorum, bona satis, licet non coæva, SS. Martyres quaterni Romæ decollati sunt quinta Calendarium Septembris [Act. SS., t. V Sept., p. 301.] , seu ut alia habet Passio [Ibid., p. 302.] , decima sexta Kalendas Octobris. Eadem vero nocte venit Theodora matrona cum pueris suis, et posuit eos in cubiculo (imo vehiculo) suo et asportavit eos in prædiolum suum milliario ab urbe Romæ vigesimo octavo [Ibid., p. 301.] , scilicet via Flaminia juxta montem Soractem eo potissimum loco, ubi nunc Regnani seu Arinianum oppidum est, et ubi tempore S. Gregorii M. ecclesia jam erecta erat [Ibid., p. 298.] . Quum autem imperator Otto III basilicam sub patrocinio S. Adalberti, Pragensis episcopi, in insula Tiberina erexisset [Ibid., p. 303.] ibique hujus Sancti recondidisset reliquias [Ibid., p. 306.] , cœpit inquirere corpora sanctorum Martyrum, et præcepit ut, ubicumque inventa fuissent, ad ecclesiam B. Adalberti deportarentur [Ibid., p. 305.] . Tunc inventa sunt in uno tumulo corpora SS. Abundii et Abundantii, et in alio S. Theodoræ [Ibid., loc. cit.] ; et pro imperatoris jussu fuere Romam delata anno 1000 [Ibid., p. 303 et seqq.] . His auditis Crescentianus, Civitatis Castellanæ episcopus, jussit iterum fodi et reperta fuere SS. Marciani ejusque filii Joannis corpora; quæ in ecclesia S. Mariæ virginis Civitatis Castellanæ pius præsul multa solemnitate recondidit idibus seu XIII Januarii anni 1001, quæ simul octava erat Epiphaniæ Domini et dies Dominica [Ibid., p. 305 et seq.] .

[3] [ubi conduntur sub altari anno 1001, et anno 1230 iterum inveniuntur et transferuntur;] Ut autem nonnulla facilius intelligantur quæ in Historia secundæ inventionis seu tertiæ translationis occurunt, juverit et hæc pauca ex Narratione secundæ translationis annotasse [Ibid., p. 306.] : Inventæ fuerant in tumulis sanctorum Martyrum marmoreæ tabulæ, niveo candore decoratæ, tanti ponderis et magnitudinis, ut nec a quatuor paribus boum trahi potuissent… Crescentianus episcopus, collecto clero, altare B. Genitricis a novo ex his tabulis marmoreis construi fecit: et illam, quam super corpus beati Abundii et Abundantii invenit, in superiori parte altaris posuit; et aliam, quam supra corpus beatæ Theodoræ adinvenit, ex ea parte, qua consistit presbyter celebrans, constituit. Alias etiam aliis partibus ipsius altaris annexuit; et ita per quatuor angulos altare a fundamento ædificavit. Inventæ fuerunt etiam in tumulis eorum structuræ ferri, quæ continebant eorum sepulcra; ex quarum ferro idem D. episcopus quamdam capsulam ligneam noviter fabricatam circumdari et adstringi fecit: et ibidem sanctas reliquias condidit, ipsamque in idem altare intromisit. Abierunt autem paulatim apud Castellanenses in oblivionem hæc tanta cura marmori inclusa sacra pignora; donec anno 1230 inventa fuere. Atque hæc est inventio, et dein secuta translatio, cujus modo exhibemus historiam.

[4] [cujus translationis historia, a teste oculato conscripta,] Hanc Romæ, dum ibidem versaretur, describendam curavit Papebrochius ex Ms. codice, quem reperit in collectione Cardinalis (Lucii, ni fallor) San-Severini; ipseque exemplar cum codice Ms. contulit, ut ex adjectis ejus manu correctionibus videre est. Auctor hujus historiæ se ipsum prodit num. 5 scribens: Me quoque, qui hæc scripsi, Indie Placentino præsente. Verum nomen istud Indie seu Indies tam inusitatum videtur, ut sphalma hic cubare videatur. Patria, ut liquet, Placentinus erat; quamquam nulla de eo mentio mihi occurrit in Historia ecclesiastica Placentina Petri Mariæ Campi [Histoire Eccles. di Piacenza.] . Civis tamen Castellanus factus erat, quum ubique nostram civitatem, nostrum oppidum vocet. Juris consultum fuisse ex proœmio satis evidens est, et forte vox corrupta Indies loco vocabuli Judex significatione Advocati seu Juris periti aut etiam Notarii [Cfr Glossarium Cangii, V° Judex.] scripta fuit. Porro de translationis solemnitate condidit et alteram scriptionem seu secundum diadema metrice conscriptum; quod sæpius hic appellat et quod proin, licet secundum ei sit, tempore debet esse anterius. Verum id nobis deest, forsan quod Papebrochius operæ pretium non esse duxerit hæc carmina describi. Post diadema primum venit appendicula aliqua, ex aliquot constans miraculis et ab ipso auctore post absolutum opusculum adjecta. Sed quum trunca omnino sit, operæ pretium non est eam excudere.

[5] [hic in plurium utilitatem primo editur.] Prolixum sane est diadema istud et panegyricam potuis quam historicam rationem habet. Ast quamcumque demum formam habeat, non spernendi tamen momenti est. Habent enim hinc Castellanenses unde episcoporum suorum catalogum novo nomine augeant; habent et Sutrini unde et suum exornent; decus etiam hinc aliquod accedet FF. Minoribus, et plures hauriri poterunt notitiæ ad historiam Civitatis Castellanæ et rem antiquariam et ecclesiasticam pertinentes. Quum autem tituli præmissi essent capitibus hujus historiæ et decessores nostri in more posuerint hos in antecessum edere, id et hic factum est; cæterum in apponendis inferius numeris eamdem divisionem secuti sumus, quod nil magnopere suaderet ab ea recedere.


I Incipit primum diadema in festo eductionis sive revelationis reliquiarum sanctorum Joannis et Marciani.
II Quod fuit inquisitum pro reliquiis mandato episcopi et inventæ sunt.
III Inventis reliquiis, ecclesia repleta est ex odore ipsarum.
IV Quando reliquiæ Sanctorum Joannis et Marciani inventæ sunt.
V Quando et coram quibus fuerunt extractæ reliquiæ prædictæ.
VI Dum foderetur pro reliquiis sub palmento, inventa sunt genera omnia nata hordei et frumenti.
VII Inventis reliquiis, episcopus inclinans se cum astantibus reverenter suscepit cassulam.
VIII Quod in operculo cassulæ comparuere quasi gemmæ.
IX Quod cassula tradita fuit ad custodiendum et quot et quibus.
X Quod cassula collocata est ante altare quasi in faldistoriis.
XI Exhortatio ad populum ut veniant videre et honorare reliquias.
XII Quod audita fama reliquiarum quidam infirmus convaluit.
XIII Quod quidam medicus habens manum fractam et quasi aridam liberatus est.
XIV Nunciatur publice quod omnes conveniant ad festum vigesima die Octobris.
XV Quod Fratres celebravere officia.
XVI Ornatur ecclesia palliis et aliis rebus.
XVII Quod post occasum solis clerici convenere ad vigilias.
XVIII Quod quidam sacerdos liberatus est a febre quartana.
XIX Quod in die festi dedit Dominus serenitatem super faciem terræ.
XX De fertilitate anni quando reliquiæ sunt inventæ.
XXI Quod Dominus ad festum omnia contulit opportuna et fecit adesse Fratres Minores.
XXII Quod in die festivitatis monstratæ sunt reliquiæ populo.
XXIII Quod in die festi Petrus Sutrinus episcopus celebravit.
XXIV Quod in die festo interfuere Missæ bene ducenti Fratres Minores.
XXV Quod in Missa quodammodo Martyres allocuti sunt populum.
XXVI Quod, finitis officiis et indulgentia concessa, populi sunt reversi.
XXVII Quod divisæ sunt reliquiæ et quibus locis reconditæ.
XXVIII Quod cereus pluribus diebus ardens ante fenestram modico se consumpsit.
XXIX Quod idem cereus extinctus fuit accensus lumine cœlitus misso.
XXX De sphera extincta et post mirabiliter accensa.
XXXI De Juvene cadente de arbore et sanato.
XXXII Epilogus.

INVENTIO CORPORUM SS. JOANNIS ET MARCIANI MARTYRUM SEU DIADEMA IN FESTO EDUCTIONIS SIVE REVELATIONIS RELIQUIARUM SANCTORUM JOANNIS ET MARCIANI.
Auctore Indie Placentino: ex collectione Cardinalis S. Severinæ.

Joannes, martyr in Civitate Castellana in Italia (S.)
Marcianus, martyr in Civitate Castellana in Italia (S.)

BHL Number: 4432

AUCTORE INDIE PLACENTINO.

[Quum in obtivione jacerent SS. Marciani et Joannis corpora, et ex multis tamen indiciis de loco constaret,] Omnipotens Dominus, de cujus pectore sanctorum vultus minime dilabuntur, utpote quum sint ipsius manibus Domini Jesu Christi coram suis oculis in æterna memoria jam conscripti, nam et sicut mater pia filiorum, sic sanctorum Dominus recordatur: quos enim in aula cœlesti suis fecit aspectibus gloriosos, in terris interdum non patitur ingloriosos permanere; ipse ergo non sinit devotione hominum defraudari, ut exinde tribuatur honor debitus ipsis regnantibus in ecclesia triumphanti et ipsorum precibus in ecclesia militanti fidelibus misericorditer crimina relaxentur; incitate quoque deducantur de virtutibus ad virtutes, donec perveniatur ad consortia Beatorum. Itaque cum sanctorum Joannis et Martiani requiescant in Civitate Castellana a corpora gloriosa et apud urbis ejusdem cives universos esset ipsorum memoria quasi jam sepulta, tantæ oblivionis dispendium noluit Dominus ulterius sustinere. In mentibus tamen dictæ urbis nitescebant scintillulæ veritatis. Etiam apud eos certo certius habebatur quod in ecclesia cathedrali sub altari majori requiescebant reliquiæ memoratæ; quia testabantur se a prædecessoribus audivisse quod reconditæ ibidem, se videntibus, extiterunt. Libellus b etiam in eadem ecclesia penitus indicabat, quod tempore Crescentiani c episcopi delata fuerunt in civitatem præfatam dictorum Martyrum corpora veneranda, et quod in sui delatione miraculis plurimis effulserunt. Sed licet per hæc esset satis rei veritas manifesta, ipsa tamen populi universitas ignorabat, sicque per ignorantiam patronis suis obsequium debitum subtrahebat. Propter hoc populus non modico tempore peccaverunt, nec potuerunt ignorantia excusari, quin pœna deberent affici competenti. Nam si patronis carnalibus est a libertis obsequium debitum impendendum secundum instituta juris civilis d, quod in hac parte a naturali non discrepat ratione, ipsos a pœnis nulla hactenus ignorantia subtrahente, cum in ea re rusticitati venia non donetur, cum naturali satione honor personis hujusmodi debeatur; multo fortius patroni spirituales, qui jam cœlestibus in sedibus honorantur, sunt in terris a suis libertis totis juribus honorandi; et sic multo minus libertis ignorantia patrocinium largietur, si patronos tales debitis obsequiis non honorent. Error enim et ignorantia, circa quæ tenetur scientia naturaliter, non excusat; nam juxta verbum Apostoli, recte ignorabitur qui ignorat; debent namque homines circa sui salutem, circa sanctorum obsequium et suorum præcipue patronorum desides non esse aliquatenus negligenter; sed eos esse admodum convenit curiosos; recogitare debent sæpius et in mente revolvere diligenter, si suæ patriæ locus alicujus sit sanctorum patrocinio deputatus: Dominus enim orbem terrarum Sanctis distribuit universum et Sanctorum singulis in præclaris funiculis ceciderunt: sicut namque Apostolorum principi Roma caput obvenit in partem, sic Sanctorum plurimi orbis in orbe vecti sunt portionem, sic oportet ut paucis agamus quod Castellanam numerati Martyres nacti sunt Civitatem. Ne igitur sicut prædiximus ulterius obligatio (oblivio?) Sanctorum damnorum dispendia parturiret, videlicet quod honorem Sanctis subtraheret et occasione peccandi præbita dictis civibus pœnam criminis irrogaret, et ne latitaret ultra thesaurus admodum pretiosus, in mente Petri e, Castellanæ tunc ecclesiæ præsidentis, in corde quoque canonicorum et aliorum quam plurimorum fidelium Dominus inspiravit tam clericorum quam et laïcorum ut pro inveniendis eorumdem Martyrum corporibus inquisitio diligenter haberetur. Hoc idem et prædecessores et plures patres in eadem civitate facere diutius optavere, sed nullus ad effectum ducere ausus fuit; videbatur namque cunctis prudentibus circa istud negotium labor nimius imminere, et non posse aliquatenus effectui mancipari sine altaris pretiosi et sui ciborii f læsione, nisi forte cum difficultate maxima et maxima tarditate; unde propter hoc ab hoc opere se plurimi retraxerunt.

[2] [jussit Petrus, Civitatis Castellanæ episcopus, fodi; post hebdomadam reperiuntur,] Mandavit itaque memoratus præsul fodi et inquiri pro inveniendis reliquiis memoratis; unde tamen fossura competentius fieret, etiam docti fabri cœmentarii dubitabant. Verum quod est auditu mirabile, is, cui hoc opus est injunctum, licet etiam per totam hebdomadem laborando nulla spes inveniendi eos in cordibus resideret, post altare majus fodiens, brevi horula, faciente Domino, adinvenit. Itaque merito potest dici, voluntas Dei fuit ut tam cito sibi occurreret quod volebat; propter hoc etiam nos in secundo diademate g mente piguimus referendo:

Hos procul esse diu sperastis, sed cito vobis
      Tamquam præsentes fecit adesse Deus.

Inquirentibus sua corpora quasi se Martyres obtulerunt, ne diffidentiam labor pareret inquirendi.

[3] [gratissimum spirantia odorem,] Invento reliquiarum scriniolo et quasi per rimulam inspecto, et inquisitore in fodiendo interim subsistente, quousque postea in multorum præsentia solemniter et humiliter est educta, ecclesia tota statim ex odore sanctorum corporum mirabili mirabiliter est repleta h. Cui comparetur tam pretiosus odor ignorabatur; nam muscum vincebat, nardum et aromata pretiosissima superabat. Narro quod audivi, recito quod persensi, nam plus odoris sentiebant in ecclesia dicta procul ab aromatibus commorantes, quam qui propius assistebant. Clausa est rimula studio diligenti, fossuraque repleta est cœmentis et ad revelationis vel abductionis sanctarum reliquiarum festum celebre celebrandum dies quæsitus est opportunus. Quod autem Sanctorum reliquiis odor tam suavissimus emanaret, clausura rimulæ indicavit; nam post ipsam odor evanuit gratiosus.

[4] [anno 1230, die 18 Septembris;] Anno vero nativitatis Domini Jesu Christi millesimi ducentesimi tricesimi, mensisque Septembris dies octavus decimus tunc currebat, quando facta est inventio supradicta, pontificatu Domini Gregorii papæ noni, regnante Federico Romanorum imperatore indictione quarta i.

[5] [extrahuntur die 18 Octobris, præsentibus Joanne Parente O. FF. MM. Generali, Potestate civitatis, auctore, multisque aliis;] Post hæc autem anno eodem mensis Octobris die octava decima episcopus Petrus, natione quidem Tudertinus, qui dudum fuerat abbas Faleritanus k, una cum suis canonicis convocatus ad hoc, et astante fratre Joanne parente l Ordinis Minorum fratrum ecclesiæ generali ministro et alio suo fratre monachisque duobus, et Joanne Sfortia archipresbytero sanctæ Mariæ de Arcu m et civitatis pluribus capellanis, necnon Matthæo vicecomite civitatis per dominum Matthæum Rubeum potestatem n, consiliariisque pluribus hujus urbis, me quoque qui hæc scripsi Indie Placentino o, in præsentia quoque aliorum multorum Christi fidelium, tam clericorum quam etiam laïcorum, jejuna saliva, ex illa parte altaris, qua pridem extiterat inquisitum, latius fodi fecit, sicut ad extractionem cassulæ necessarium videbatur.

[6] [apparent in sepulcro germinantia grana;] Cum sic foderetur, dum hæc cum celebratione divini officii, cum crucibus et incensariis devote et humiliter agerentur, divinum quod miraculum, prout opinati sunt plurimi, comparuit in oculis singulorum: sub structura enim palmenti prope cassulam p sæpe dictam intra cœmenta siccissima frumenti et hordei grana visa sunt pullulasse, sicut consueverunt in agris pinguibus et cultis studiosius pullulare. Ob hoc tunc præsul memor alterius miraculi, quod Dominus fecerat, cum in nostram civitatem dictorum martyrum corpora sunt translata, propter similitudinem miraculi retuli[t] sapientius: Ecce jam florent, quæ diu dudum in Sanctorum adventu lilia floruerunt q.

[7] [episcopus in omnium conspectum profert capsulam,] Quid plura? quid ulterius cupientes animos in suspendio detinemus? Jam visi sunt reges, jam visa corpora pretiosa, inclinat se præsul, et omnis astans turba humiliter se prosternit. Te Deum dicitur alta voce et Kyrie eleison r resonat in gutture clericorum. Accesserunt tunc populi, nostris proceribus occurrentibus desub altari, nostris regibus et patronis suam plebem visitare volentibus obviantes: occurrerunt devotissime parentibus nostris venientibus cum virtute, cum miraculis, cum triumpho. Vident eos vestibus roseis circumcinctos, cernunt eos velut florem roseum rubicundos; suscipit præsul cassulam reverentur, et de altaris camerula producens in templi aulam, deducit omnibus intuendam. Hæc quidem vetustatis nullum senserat detrimentum, nisi quod ferrei vectes, quibus sic operculum jungebatur, fuerunt fere rubigine jam consumpti s.

[8] [in cujus operculo apparent gemmæ,] In operculo cassulæ prælibato impressæ quædam gemmulæ videbantur, quæ miro modo suo decore, suæ spissitudinis adornatu operculum decorabant. Has cum virorum plurimi conspexissent, et cujusmodi forent gemmæ discernere niterentur, nullus agnoscere potuit hujusmodi mirabiles margaritas; sed cum postmodum digitis palparentur et ad tactus evanescerent, sine mora fuit omnibus manifestum pariter quod in honorem Sanctorum tales ampullulas ut gemmulas miraculose fecit Dominus comparere.

[9] [et quæ, a sex custodita viris,] In palam fit Sanctorum reliquiarum cassula; jam deducta, custodienda sex custodibus est commissa, quorum tres canonici, reliqui vero laici vitæ commendabilis extiterunt. Ii juramento astricti fuere Sanctorum corpora et reliquias diligentius custodire et quod ex eis nihil minuerent nihilque diminui paterentur.

[10] [in throno exponitur.] Ecce jam throni positi sunt, jam faldistoria collocata, quibus reges martyres sedeant; per ostensiones reliquiarum suarum cunctis sui copiam præbuere.

[11] [Invitatio ad populum.] Igitur egredimini, siliæ civitatis, et occurrite festinanter videre patronos vestros, patres cernere piissimos et reges sublimes, advertite coronatos diademate lapidis pretiosi, quo eos die sui martyrii Deus coronavit; tantis Dominis agite diem festum, et quod per ignorantiam seu negligentiam diutius peccavistis, ipsis jam solemnia celebrantes emendare totis viribus laboretis, pro tantorum memoria et honore diem solemnem nobis anniversarium statuatis, et omnibus venturis generationibus filiorum: nam quodammodo facie ad faciem, sicut nobis, sic generationi omni quæ ventura est præfati comparebunt. Ecce ad invicem viri conferant et matronæ colloquantur, quod reges martyres in aulam Summæ Virginis t advenerunt, id est quod reliquiarum cassula jam sit omnibus manifesta.

[12] [Infirmus convalescit;] Interea dum talia referuntur ad infirmum quemdam, qui renes modo angustiis torquebatur, fama reliquiarum nostrorum martyrum convaluit; qui protinus mente tota inter angustiarum pressuras eorumdem martyrum patrocinio se subjecit devote postulans ipsorum meritis adjuvari. Post hæc dum phantastici soporis requie modicum uteretur, astitit sibi vultu placido, reverenter dicens: Surge, quia sospitatis munera recepisti. Unde protenus evigilans et astantibus referens, se jam sanitatis dona gratissima recepisse, quia bonum sibi bonus nuntius nuntiavit, cuncta quæ sic viderat per ordinem patefecit, sicque post verba tam salutifera viri venerabilis infirmum in somnio alloquentis, rei secutus est pariter effectus.

[13] [medici manus et oculi cujusdam feminæ curantur.] Fuit et tunc vir quidam medicæ artis, cui dici potuit: Medice, cura teipsum, qui ob casum fractam manum tempore non modico brachio pondus inutile deferebat, utpote manu quasi arida, vel officio potius, deputato manibus, penitus destituta. Hic ut devote ad sanctorum reliquias festinavit, non præsumptionis audacia, sed devotione cordis intima suggerente, brachium cum manu inutili sub altare unde reliquiæ fuerant eductæ immisit, quemdam calorem cœpit protinus præsentire velut aquæ calidæ brachio superfusæ, quem usque ad manum sibi visum est descendisse, sicque cœpit manus articulos commovere, vires manus calore hujuscemodi ministrante; ex hujusmodi calore per brachium manumque sudoris guttulæ manaverunt, sicque viri dicti manus sanitati pristinæ restituta. Unde factum est ut seipsum medicus non curaret, sed Sanctorum meritis curaretur cum misericordia redemptoris. Anus quædam, quæ non erat lumine penitus viduata, sed a carentibus lumine modicum differebat, nam et sicut ipsius relatu didicimus, astra quæcumque nitentia cernere non valebat, et sine præduce incedere non poterat, sole maxime occubante; et ad plura vitæ suæ necessaria conspicienda vires sibi caligantes oculi denegabant; moxque coram Sanctorum reliquiis humiliter se prostravit, moxque cassulam reliquiarum oculis attigit, factoque venerabili signo crucis, recepit luminis claritatem, ita ut cuncta cerneret opportuna et ut umbra sua (referamus) etiam videndo filum in acum mittere potens esset; et cuncta, quæ prius videre non poterat, jam videt.

[14] [Festum translationis indicitur in 20 Octobris;] His ita gestis, inculcatur in auribus singulorum et præco in capite viarum clamitat quod ad obsequium patrum nostrorum præparentur omnes ad ipsorum sacra solemnia celebranda Octobris mense die vigesima; in cytharis et organis, in tympanis et choris, in canticis et hymnis populus conveniat universus. Petrus Sutrinus episcopus u huc compellatus occurrit et Fratrum Minorum bene ducentorum x numero venerabilis et beata caterva, cui frater Joannes Parens præfuit, huc reverenter accessit, et innumerabilis populus confluxit undique catervatim.

[15] [cui pridie initium datur] Anticipatur dies solemnis et lucescente sabbato vespertinis horis ab ecclesia sanctæ Mariæ de Communi Fratres Minores, quos prædiximus, ad templum Summæ Virginis Sanctorum reliquias, olivarum ramos manibus deferentes venerunt, ordine litterato. Ii astante populi multitudine juxta pulpita, vespertina officia coram Sanctorum reliquiis celebrarunt, tribus cereis (inter quos unus eminentior extitit, quos idem frater Joannes confici fecerat) in honorem martyrum gratiose splendentibus. Finitis officiis vespertinis, relinquuntur cerei memorati coram nostris martyribus et patronis, et fratres dicti ad ecclesiam unde processerunt sunt reversi.

[16] [in templo quam maxime ornato;] Cathedralis templi dotes, satis suo speculo renitentis, adaugentur palliis late splendentibus, et purpura et non paucis crucibus argenteis deauratis, pluribusque argenteis thuribulis circumpositis ad ornatum, serpillum cum lauro spargitur, et ornatus templi quæritur studiose: præclara domus est, qua meruerunt dictorum martyrum corpora collocari, de cujus specie, quia versifice dicimus, prosaice in præsentiarum dicere conticemus.

[17] [post solis occasum celebrantur vigiliæ,] Occumbente sole, devotus totius civitatis clerus convenit in ecclesia sæpe dicta aliorumque clericorum advena multitudo, et in vigiliarum celebrandis officiis vigilaverunt gutture mellifluo melos dulcisonum resonando.

[18] [intra quas sacerdos quartana liberatur;] Intererat tunc quidam sacerdos, quem quartana febris diutius fatigarat, et ad quartanam deduxerat seu quartanam texerat quasi falcidiam desulcando. Hic quia in accessionis febrilis hora tamquam advenientis hostis satellites sua spiracula (spicula?) jacientes secum pugnaturos, sicut diu persenserat, sentiebat, proponebat infirmitatis lectum repetere, officiis derelictis; et qui paulo ante sonoros modos in honorem martyrum resonarat, ipsos modos flebiles convertere cogebatur, planctumque procantu ducere jam peracto et miserabiles elegos miserabiliter resonare. Sed exhortatus a quodam ut ad officia celebranda in honorem Sanctorum remaneret, dicente sibi quia Dominus pro sanctis suis sibi sospitatis munera largiretur, devote remansit, et divina cum clericis aliis officia celebravit. Mira refero, quia mira Dominus est pro sanctis suis operatus et consolationem tribuit post mœrorem: præfatus presbyter in honorem Sanctorum de manu Domini recepit continuo sospitatem, hostilis febris satellitibus procul pulsis; et, sic Sanctorum meritis Domino faciente, quartanæ febris ulterius discrasiam non persensit.

[19] [per noctem vigitatur in templo; tempus fit serenum;] Totius noctis tempore tam clerus quam populi multitudo expendit in Sanctorum obsequiis vigilando; nocteque fugata, mensis Octobris vigesimum diem sol reduxit, diem nobis desideratum, diem jucundum, diem splendidum et festivum; illum diem fecit Dominus; illum diem Sanctorum suorum festivitatibus deputavit obtentu Martyrum beatorum; tunc dies, ceu si currerent veris jucundi tempore, subriserunt; tunc hyems transiit, imber abiit et recessit, elementa ipsa tunc Sanctis obsequiorum debita persolverunt, pluviosis imbribus propulsis; fuerat enim diebus præcedentibus tanta inundantia pluviarum, quod tantum festum videbatur sapientibus in posterum differendum, quia humano sensu non poterat cogitari, ut (sicut decebat) dies agi posset solemniter tam festivus. Sed omnipotens Dominus, qui noctis tenebras convertere potest in diei lucidæ claritatem, quique potest pruinæ tempora in æstivos calores commutare, ne sibi tantum, ne secundum sapientes ex hoc pigritarentur, seu ex hoc sumerent occasionem diem festum in posterum protrahendi, et ut omnes cognoscerent manifeste quia pro sanctis suis Dominus curam habet et quod apud mortales non vult illos inglorios permanere, induxit serenitatem super faciem orbis terræ, solem suum faciens floride innitere, sicut parte anni floridi consuevit.

[20] [annus hujus solemnitatis fuit uberrimus;] Annus ille, qui diem peperit memoratum, cunctisque in futurum temporibus memorandum, sic fertilis exstitit in omnibus et fœcundus quod parem non habuit in temporibus tunc inventum. Fuit enim abundantia panis, vino torcularia redundarunt, superabundavit oleum non deficiens in lechyto y, virgulta etiam sterilia et arbusculæ quælibet fructus gratissimos produxerunt. Unde potuit recte dici quod retulit eximius poeta,

Nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbor.
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.

[21] [ingens multido celebritati interest,] Ad diem tantæ festivitatis dives Dominus effudit copiam pleno cornu, et omnia contulit opportuna, largitus est divitias, et benigna tempora condonavit; Fratres Minores non paucos fecit in terra nostra comparere flosculos; sic igitur omnibus concurrentibus opportune, ut populus non modicus concurreret in honorem Sanctorum vota solemnia deferentes.

[22] [cui ostenduntur Martyrum reliquiæ;] Tunc Sanctorum reliquiæ, in cassula collocatæ, venerabiliter demonstratæ sunt populo circumstanti; tunc propter hoc nostri principes et patroni, quasi suis soliis seu faldistoriis consistentes, hanc plebem jucunda facie reviderunt; tunc etiam devote, ut decuit, suus eos populus inenarrabili desiderio adiverunt poplitibus flexis et capitibus inclinatis; quale fessis in gramine sopor, quale sitim restinguere sitibundis in æstivo calore dulcis aquæ rivo saliente, qualesque sunt boni nuntii venientes de longinguo, tales nostri martyres suis civibus exstiterunt; juvenes et virgines, senes cum junioribus plaudentes manibus in honorem martyrum, Dominum laudaverunt frontes frondibus coronati; jubilum Sanctis resonavit organum clericorum, et ex infantium et ex ore lactentium laudem Sanctorum suorum Dominus tunc perfecit.

[23] [Petrus, episcopus Sutrinus, celebrat Missum;] In tam solemni cura, in tam conventu populi glorioso, in tam festivo cœtu, quo quasi concionatores esse nostros martyres condecebat, missarum (ut decuit) fuere solemnia, per Petrum Sutrinum præsulem celebrata.

[24] [ducenti adsunt FF. Minores cum cereis;] Licet autem in tam celebri festo cuncta concurrerent exquisite, tamen Minorum Fratrum ducentorum chorus venerabilis, quem prædiximus, dum * Sanctorum præcipue festinavit; quorum singuli, quousque missarum officia sunt finita, candelas tenuerunt lumine renitentes. Ii convenerunt in unum, et locum qui est ad altaris majoris dexteram in ingressu templi ante altare sancti Andreæ soli, viris aliis exclusis, implerunt. Quam vero mirabiliter quamque gloriosus ipsorum chorus omnibus compareret, magis sensu potest percipi quam locutionibus exprimi vel relatu. Videbatur namque tamquam chorus candidus Angelorum et sicut Sanctorum exercitus candidatus, velutque viri inhabitantes Domini paradisum.

[25] [Sutrinus episcopus concionem habet, et duo anni indulgentiæ conceduntur;] Inter sacra missarum solemnia cœtum per ostensionem suorum corporum quasi quodam locutionis genere sunt martyres allocuti, et vice ipsorum tamquam proprius logotheta vel etiam drugumanus z, Sutrinus episcopus sæpe dictus prædicans convocando populum est affatus. In eloquii sui fine jactavit spiritualia missilia, sicut jactare in vulgus reges et principes consuerunt. Largitus est munera populis, qui ad natalem Sanctorum convenerant reverenter, et dona largiflua condonavit. Ex Dei enim omnipotentis parte et beatæ Mariæ semper Virginis, sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli in honorem Martyrum prædictorum tam ipse quam præfatus præsul civitatis nostræ omnibus qui venerant et ad octo dies venturis duos annos aa de injucta eis pœnitentia relaxarunt, et exinde semper in anniversario venturis duplicatorum quadraginta dierum remissionis peccatorum munera sunt largiti.

[26] [per octavam accurrere pergit populus pro indulgentia;] Finitis officiis et tam solemnitatis insignis obsequiis devotione debita celebratis, donati non modico munere, recepto a martyribus comeatu, populi cum gaudio ad propria sunt reversi, actiones gratiarum referentes. Post hæc etiam quousque dies octavus laberetur ad remissionis munera obtinenda concurrit hominum non modica multitudo, et ipse dies octavus Sanctis celebris et festivus extitit.

[27] [pars reliquiarum iterum conditur sub altari, alia pars reservatur pro annua ostensione;] Omnibus rite peractis, sicut devotionis honor debitus exigebat, major pars reliquiarnm sub altari (unde prius eductæ fuerant) fuit in scriniolo venerabiliter collocata, omnibus tabulis primæ cassulæ reliquiarum pariter intromissis, et in fissura, quæ facta fuerat gratia educendarum reliquiarum, structura priori firmior est inducta, injectis molario lapide saxisque vivis ab his quæ sunt silicibus duriora. Quædam vero particula in scriniolo fuit ad manus clausa fideliter reservata; capitis autem ossa et alia quædam de majoribus, ut per annuam ostentionem ipsorum foret semper Sanctorum memoria rediviva, fideli clausa scriniolo, in fenestra de novo facta inter duas tribunas fuerunt humiliter et devotissime collocata.

[28] [cereus ardet et parum consumitur,] Tunc autem ante ipsam fenestram, sera firmatam, cereus eminentior, quem prædiximus, est delatus; ibique ardens pariter est derelictus; comburens ibi continue diebus pluribus, quod mirum est, modice se consumpsit; sed quod est mirabilius jam describam.

[29] [et extinctus cœlitus accenditur;] Dum post multos dies ventus validus flaret valide super terram, et suis flatibus, quos ore rubeo fundebat, nedum arborum cacumina, sed ipsas arbores reverberans commoveret, licet hora non parva se tuentem, licet etiam satis contra ipsius spiramina reluctantem, demum tamen extinxit cereum memoratum. Sic mœrens et dolens obscura fronte coram Sanctorum reliquiis existebat; continuo autem de cœlo miraculum est exortum: nam manus mirabilis, manus admodum speciosa, manus cœlesti prodigio decorata, clausa prodiit de fenestra, et accensam candelam producens accendensque cereum memoratum, cœlesti lumine illustravit et reddidit Sanctorum obsequio renitentem.

[30] [lampas extincta mire item accenditur,] Sed quid moror referre miraculum, quod plurimi conspexere, quod manifestum fuit in oculis plurimorum? Dominico quodam die, cum missarum celebrarentur divina mysteria, ædituus spheram bb, quæ in honorem martyrum coram dicta fenestra consuevit assidue relucere, fune laxato, quo pendens nunc in altam trahitur, nunc (ut condecet) in infima relaxatur, accendit; et dum pluribus intentus ad alia festinaret, funem traxit superius impetu violento, sicque quasi media parte recursus spheræ superius faciendi extinxit jam renitens luminare; et tamen inscius hujus rei, non destitit spheram licet extinctam ad altiora trahere ad locum, quo sibi meta erat more solito dependenti; et ligato fune properans alio, spheram dimiserat sic extinctam. Quod factum cum tam canonicorum quam laicorum plurimi conspexissent, sed eidem non modicum objurgati post ipsum unanimiter conclamarent ut ad lampadem accendendam rediret, aliis prætermissis; sed cum hoc ille negligeret, parum clamantium vocibus exauditis, ad hoc agendum bis alius præcucurrit; quo ad inferiora spheram deducere perstudente, loco quasi eodem, quo extincta fuerat, a cunctis visa est cœlesti miraculo igne misso cœlitus renitere.

[31] [juvenis lapsus ex arbore sanatur.] Ante hoc autem extitit quidam juvenis, qui cum sociis et comparibus juveniliter evagatur, non ascendit in palmam ut colligeret fructus ejus, sed ascendit in arborem ruiturus. Hic dum ad poma noxia manus extenderet, ascendendo quanto plus in altum, extrema quæque poma capere visus fuit, tanto ad infima dilabendo ruinæ majoris sustinuit detrimentum: istum, dum rueret, arboris sudes et stipites graviter vulnerarunt, sic tam vulneribus quam casu gravissimo semivivus humotenus jacuit consternatus et mente penitus alienus. Post hæc autem dum modicum palpitaret et in ipso mentis scintillula modicissime reniteret, cœpit aliquantulum nostrorum martyrum recordari, quos totis se cordis nisibus recommendans devotissime flagitabat ut sibi succurrere dignarentur. Hoc intra mentis arcana precibus postulato, in verba prorumpere non valebat, vires ad redeundum sibi sunt protinus restitutæ sicque qui plurimorum manibus vix poterat bajulari, suis innitens pedibus, Sanctorum meritis ad propria repedavit, et post hæc recepit mentis et corporis sospitatem.

[32] [Epilogus.] Hæc quæ fideli stylo conscripsimus et alia plurima miracula, quæ scimus et nescimus, in loco, quem Deus eis tradidit ut in eo mirabilia faciant, nostri sunt martyres operati et in honore ipsorum Deus quotidie operatur: sed hæc paucissima scripsimus ut credatis, et nostrorum martyrum patrocinia opportuno tempore piis mentibus postuletis. Verum quid mirum, si pro talibus talia Dominus operetur, cum in ipsius oculis gratiam et benevolentiam invenerunt singularem? Quis unquam Sanctorum talia obtinuit in oculis Creatoris, ut potitus vita corporis ipsam resumeret requiescens, et resumptam momentaneam et caducam temporis in momento ad æternam pro fide Christi moriens commutaret? Quis unquam exstinctum filium vivere peroptavit, ut eumdem continuoque pro Christi nomine traderet moriturum? Hæc duo specularia in nostris floribus legimus et in ictu oculi eos in suum cubiculum Dominus introduxit et ipsos in cœlestem regiam deportavit, æternaliter secum in gloria regnaturos. Gaudeamus igitur, in Domino gaudeamus quod procerum nostrorum gloriæ detulerimus et honori. Vos quoque, sancte pater et præsul reverende, una cum canonicorum cœtu venerabili gaudeatis, digni tanto honore tantaque reperti felicitate ut sanctorum Martyrum corpora tractaretis utque vestris temporibus festa vetera et quasi consumpta tempore novarentur et nobis agentibus indeficienti memoria fiant cunctis venturis generationibus rediviva. Nec minus et tu, Civitatis Castellanæ popule, collæteris, quoniam parentes gloriosi, qui quodammodo usque nunc tibi mortui fuerant, revixere, perierant et nunc sunt gloriosius adinventi; jam fortes, jam gloriosos, jam revidisti patronos, potentia sublimatos, quorum devotioni et obsequiis lapsu temporis introducta damnosa oblivio te subtraxit. His itaque redimentes transacti temporis negligentiam, impendamus grata obsequia vigilanter; hic cum floribus et palmis occurramus coronis tempora redimiti, hos in choreis festivis, hos semper in canticis et hymnis, hos in tympano et choro laudibus prosequamur, istorum semper flagitemus patrociniis adjuvari, istorum semper sub præsidium concurramus, ad eos confugiamus opportunis temporibus confidenter velut ad viros nostræ navis gubernacula possidentes; de ipsorum tutela præ cunctis transitoriis confidamus et ipsa respectu muniminis ipsorum et virium quasi stercora reputemus. Nam licet urbs nostra suo satis munimine sit famosa, licet riparum munimine fere quaslibet antecellat, et sua sede satis sedeat speciosa cc, licet quoque multarum commoditatum dotibus edotetur; istorum tamen martyrum potentia plenius munitur; istorum splendoribus illustrata, nitida plus refulget, et ipsorum copia commoditatum quarumlibet dotibus plus abundat. His ego viris occurrens, humiliter hæc quæ potui duo diademata velut duo minitta dd offero prosaicis metricisque floribus internexa et miraculorum gemmata pretiosissimis margaritis. Hæc, pater sancte et venerabilis, Petre præsul, in honorem Sanctorum et gloriam sunt connexa; de manu servuli Sanctorum vestraeque pietatis benigne suscipite, repræsentate martyribus, eaque diebus festis ipsorum in eorum decorem et gloriam perenniter conservate; me quoque insuper cum tota plebe, vobis commissa, vestris meritis et precibus sub eorumdem beatorum martyrum præsidio collocetis; ut ipsorum patrociniis adjuti, liberemur ab instantibus periculis in præsenti, et in futuro ad æternam vitam pariter perducamur, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat benedictus Deus in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Civitas Castellana probe distinguenda est a Tiferno, quæ vulgo Città di Castello dicitur et cujus historiam ecclesiasticam et civilem [Memorie ecclesiastiche e civile di Città di Castello.] Muzi anno 1842 edidit. Porro Civitas Castellana, vulgo Cività Castellana, urbs est Tusciæ supino in colle posita, quem rursus circumadjectæ rupes exasperant, nec accedere hostes permittunt. Parum a via Flaminia distat, quin et collis, ubi illa sedet, ipsi imminet [Franc. Orlendius, Orbis et sacer et profanus, part. II. vol. I. p. 628.] . De ejus origine, fatis et unitione cum sedibus episcopalibusPolymartiana, Faleritana, Gallesiana et Hortana disputent alii. Tifernum vero seu Citta di Castello jacet in finibus occidentalibus provinciæ Umbriæ ad plagas septentrionales Apennini, ejusque territorium nascentis Tiberis undis secatur [Muzi, Memorie, t. I, p. 1.] . Utraque vero ad status pontificios pertinet, illa in delegatione Viterbiensi, hæc in Perusina.

b Hunc libellum editum habes in Actis SS. ad diem 16 Septembris [T. V Sept., p. 305.] .

c Hic Crescentianus ex libello de Translatione SS. Martyrum tantum innotescere videtur, et nullus ante eum Castellanensis episcopus in historia apparere dicitur [Ughelli, Ital. sacr., t. I, col. 596, edit. Colei.] . Hunc expungere voluit Coletus [Episcop. antiquati, in Ughellii append., t. X. col. 91.] et inter Faleritanos referre; sed minus feliciter, quum historia tum secundæ tum tertiæ translationis eum aperte Castellanensem episcopum faciat. Translatio autem de qua hic sermo, celebrata fuit die XII Januarii anni 1001. Vide supra Commentarium prævium, num. 2.

d Hinc liquet scriptorem juris peritum fuisse. De ingratis libertis multæ gravesque leges latæ fuerunt; quos operæ pretium non est hic recensere. Adeat lector, si lubet Petiscum [Lexic. Antiq. Rom., t. II, p. 80, V° Libertus.] , Gothofredum [Codex Theodosianus, ad II, 22, 1, t. I, p. 216, Lipsiæ, 1736.] aliosve.

e Ughellius ad annum 1015 refert Petrum primum Castellanæ Civitatis episcopum, ad annum 1059 alium Petrum, ad annum 1126 tertium et ad annum 1179 quartum. Quum vero ad tempora translationi nostræ proxima devenit, hæc habet [Ital. sac., t. I, col. 598.] : N. civitatis Castellanæ episcopus consecratus ab Honorio III, an. 1217, Pontificatus IV; ex Reg. Vatic. Et dein: Nicolaus ille est, qui a Gregorio IX ad Viterbiensem ecclesiam translatus est an. 1233 ex bulla ejusdem pontificis, ut in ejusdem regesto cernere est. Huic idem pontifex scribit … anno V sui pontificatus, qui a die 21 Martii anni 1227 initia ducebat [Cfr Papebrochius Conat. Chron. ad Catalog. Pontificum, p. 36*.] ; adeoque anno 1232 seu principio sequentis Nicolaus Civitate Castellana sedebat. Manifestum est itaque inter N. et Nicolaum inserendum esse Petrum V, eumque non diu post translatas SS. Martyrum reliquias vita functum.

f Altaris constructio ex tabulis sepulcrorum SS. Martyrum intelligi potest ex num. 3 Commentarii prævii. Ciborium vero est umbraculum altaris, quatuor columnis sustentatum [Cfr Cangius. V° Ciborium.] ; iisdem verisimiliter, quæ in ecclesia Arinianensi repertæ fuerant [Cfr Comm. præv., n. 3, et Acta SS. Abundii, etc., t. V Sept., p. 306, n. 19.] .

g Cfr. Comment. præv. num. 4.

h Negare nolim miraculum id fuisse; verumtamen quum olim aromatibus sæpius condirentur sacræ reliquiæ, uti et nunc in dedicatione ecclesiarum eis thus apponitur, quumque clausa omnino mansisset capsula, fieri posset ut hæc fragrantia naturali causæ adscribenda foret.

i Intelligit indictionem Constantinopolitanam, quæ exordium habebat a die 1 Septembris, et proin quatuor mensibus ante communem.

k Erat olim episcopatus; cujus historiam exhibet Coletus [App. ad Ugbellium, t. X, col. 90.] . Ab anno saltem 1033 unitus fuit cum episcopatu Civitatis Castellanæ [Ibid., loc. cit. et Act. SS., t., I Junii, p. 98.] . Post hanc unitionem pristinum capitulum procul dubio remansit; cui Petrus præesse potuit cum titulo abbatis: quem titulum æque ad canonicos ac ad monachos pertinuisse ex Cangio certum, et ex professo demonstratur a Le Large [De canonic. Ordine disquisit., p. 158 et seqq.] aliisque. Verum tamen erat etiam tunc temporis Faleræ in diœcesi Castellanensi seu Faleriæ monasterium Cisterciense, de quo sat pauca habet Manrique in tribus primis Annalium Cisterciensium tomis et post eum Lubinus in brevi Notitia abbatiarum Italiæ.

l Joannes Parens, antea Minister Hispaniæ, nationeFlorentinus, vir sanctus et justus, paulo ante et quidem æstate anni 1230 substitutus fuerat celeberrimo F. Eliæ exauctorato [Cfr Waddingus, Annal. Minor. ad an. 1230, n. 1, 3, 11, 13.] .

m In Italia et Sicilia plures reperio ecclesias, quibus S. Mariæ de Arcu nomen erat, quod prope arcus triumphales aliosve constructæ essent; sed quum ille Joannes Sfortia alibi mihi non occurrat, nescio de quo loco hic sit sermo.

n Habes hic regimen civile civitatis. Potestas vox antiqua est pro magistratu civili; sed sæculo maxime XII et deinceps invaluit ut hoc vocabulo nova magistratus forma designaretur. Ut enim vitarentur jurgia ex electione civium in consules oriri solita, boni consultum est, ut viro probo et prudenti, adeoque extero ne ullo studio partium moveretur, magistratus partes in annum concrederentur, atque hic dictus est potestas. De ea re multa disseruit Muratorius [Sopra le antichita Italiane dissert. 46, t. III, p. 55 et seqq. Monœci, 1766.] .

o Cfr. Comment. præv, num. 4.

p Cassula et palmentum sæpius in hoc scripto occurrunt. Cassula idem est ac capsula, ut ex opere nostro notatum est in supplemento Cangii. Sed quid palmentum? Apud Cangium et in ejus supplemento venit pro torculari, ab italico palmento. Verum torcular hic ad rem non facit. Ast Grævius plures [Antiquit. Rom., t. XI, præf., p. IV et seqq.] collegit inscriptiones veteres, in quibus palmentum pro pavimento venit; adeo ut grana frumenti et hordei jacuerint oportet infra pavimentum altaris, et germinaverint per rimas ita ut culmi circum cassulam apparerent. Cfr. Commentarius prævius, num 3.

q Prodigium, ad quod hic alluditur, refertur in historia prioris translationis [Act. SS., t. V Sept., p. 306.] . Quum scilicet in ecclesia S. Hippolyti reliquiæ quiescerent, lilia arida, quæ ibidem servabantur, hiemali tempore refloruisse traduntur.

r Similis ritus observatur in Dedicatione ecclesiarum; in qua solemnitate Kyrie eleison a clero et populo clamatur, quamdiu reliquiæ sanctorum circum ecclesiam deferuntur. Cæterum pleraque alia ex ritu, in deferendis ad consecrandum templum relequiis observato, desumpta fuerunt.

s Cfr. Comment. præv., num. 3.

t Ecclesia cathedralis Castellana dicata erat B. M. V.; dicebatur Summa Virgo, quia altera ecclesia vocabatur S. Maria de Communi; Cfr. num. 15.

u Sutrini poterunt et hoc testimonio episcoporum suorum ornare catalogum, ad hæc tempora incertum satis. En quæ pauca noscuntur: imprimis res indubitata est anno 1200 aut sequenti depositum fuisse Sutrinum præsulem, quod legationem in Germania male obivisset [Cfr Ughelli, Ital. Sacra, t. I, col. 1275; Raynaldus Annal. eccles. ad an 1198, n. 63 et seqq.; Hurter, Hist. d'Innocent III, liv. II, t. I, p. 162 et seqq. Bruxellis, 1839.] . In corpore Juris Canonici [Lib. II, tit. XII, cap. III de Causa poss.] refertur Innocentii III ad Sutrinos epistola de controversia super electione episcopi, recenter electi; cui epistolæ quum annus 1206 inscribatur, oportet dilatam fuisse electionem usque ad mortem depositi antistitis. Unde ego non intelligo quomodo Ughellus [Ital. Sacra, t. I, col. 1275.] ad annum 1202 referre potuerit initia episcopatus Petri Hismael, Innocentii III familiaris. Jam vero an hic Petrus adhuc viveret anno 1230, quum translatio SS. Martyrum peracta est, dicendo non sum. Nam nil aliud de ejus gestis tradit Ughellus quam quod altare in ecclesia S. Cæsarii prope Hortam consecravit; cui rei nullam addit notam chronicam, sive hic, sive inter episcopos Hortanos [Ibid., col. 737.] ; et Fontanini [Cfr lib. II, cap. VII. Antiquit. Hortæ, t. VIII, part. III Thesauri Antiq. Italiæ Burmanni, col. 108 et seq.] quidem, plures alias consecrationes memorans, hanc omnino ignoravit. Post Petrum nemo alius apud Ughellum aut Coletum prodit ante annum 1253, quo sedebat Mencus de Hispello, ex Vita B. Andreæ Hispellatis [Act. SS., t. I Junii, t. 365.] notus.

x Assisium non ita longe distat a Civitate Castellana; adeo ut ducenti hi Fratres, qui eodem anno corpus beatissimi sui Patris Francisci transtulerant et capitulum celebrarant generale, hinc forsan advenerint. Apud Waddingum notas chronicas de initio et fine hujus capituli non reperio; verum sat diu durasse videtur ex tractatis negotiis, ut medio mense Octobri capitulares adhuc in his partibus versari potuerint.

y Lechytus, seu potius Lecythus occurrit III Reg. 17, 12, pro vasculo olei. Vide commentatores sacros in hunc locum.

z Logotheta, drugumanus, dragumanus, pro interprete. Vide de hac voce græcanica Cangium V° Dragumanus.

aa Indulgentia valde magna pro illo ævo: de qua re vide Papebrochium [Propyl. Maji, p. *49 et *173.] ; et quidem canone LVII concilii Lateranensis IV [Labbe, Conc., t. XI, part. I, col.115] licebat tantum 40 dies in similibus adjunctis concedere.

bb Sphera seu spera pro lampade pendula, ita a rotunda forma appellata.

cc Cfr. annotatum a.

dd Ex contextu apparet minittum hic loci significare sertum floridum. Illa vox abest a Cangio ejusque supplemento.

* pro dum an ad laudem?

DE S. BARSABIA COENOBIARCHA ET SOCIIS MARTYRIBUS IN PERSIDE,

ANNO 342.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Barsabias, martyr in Perside (S.)
Socii decem, martyres in Perside (SS.)

J. V. H.

§ I. Silentium fastorum ecclesiasticorum; Acta martyrii, a S. Marutha conscripta; annus et dies passionis.

[S. Barsabias, hactenus] Acta S. Barsabiæ et Sociorum, a Stephano Assemano e chaldaico in latinum versa [Acta SS. Mart. Orient. et Occident., t. I. p. 96.] , dicunt eorum passionem incidisse in diem decimum lunæ mensis Junii, qui anno 342 in solarem ejusdem mensis diem III competit. Ad istum itaque diem ponenda fuissent Acta SS. Martyrum nostrorum. Sed anno 1695, quando editus fuit tomus primus Junii Bollandiani, omnes latebat non solum eorum passio, sed etiam vel levissima memoria, quæ demum emerserunt, quando an. 1748 publici juris fecit Acta Martyrum Orientalium et Occidentalium Stephanus Evodius Assemanus, archiepiscopus Apamensis. Ast Albanus Butler in suo Hagiologio universali, licet probabilius, quando opus suum auspicabatur, Assemaniana Acta excussisset, Sanctorum tamen nostrorum martyrium enarrat sub hac die XX Octobris; quin aliquam hujus suæ ordinationis rationem alleget. Ex Butlero porro defluxit elogium S. Barsabiæ in Martyrologium universale, quod eques de St Allais secundis curis ex Castellano gallice edidit anno 1823. Certe si res nobis esset integra, non dubitaremus Sanctorum nostrorum Acta in diem III Junii pro more nostro consignare. Verum eo jam provecti sumus in anni cursu, ut aut omittenda S. Barsabiæ memoria, aut in supplementum, numquam forsan edendum, sit referenda. Malumus igitur hic explere lacunam, quam seræ incertæque posteritati opus fors numquam perficiendum legare. Quapropter ad Acta SS. Barsabiæ et Sociorum commententandum accedimus.

[2] [omnibus martyrologis incognitus,] Nullum autem, quod sciam, Martyrologium Ecclesiæ seu latinæ seu græcæ est, quod S. Barsabiæ ejusque Sociorum memoriam recenseat. Albanus quidem Butler dicit in suo Hagiologio, anglice conscripto, Martyrum nostrorum memoriam celebrari die XI Decembris tum in Martyrologio Romano tum in Græcorum Menologiis: nempe Barsabiam nostrum cum Martyre Barsaba, qui reipsa ad diem XI Decembris tamquam Martyr in Perside exhibetur, unum eumdemque censebat. Verum, inquit, Assemanus [Ibid., p. 92.] , ex quo pleraque nostra in hoc Commentario deprompsimus, Sancti Barsabiæ et Sociorum Acta martyrii irrito quis conatu cum in latinis, tum in græcis scriptoribus perscrutaretur, a nostris enim chaldaicis codicibus primævam hic hauriunt lucem. Equidem in Martyrologio Romano “sancti Barsabæ in Perside Martyris” ad diem XI Decembris occurrit commemoratio: at hunc a cœnobiarcha nostro alium omnino esse, ex ipsis notis, eidem Martyrologio affixis, plane dignoscitur. Monet enim ibidem Baronius, Barsabæ Martyris eodem die a græcis memoriam recoli. Verum is, cujus martyrium eo die Menologium Basilianum et Menæa concelebrant, Apsæus nomine, diaconus dicitur, numquam vero cœnobiarcha; nec ei socii adjunguntur. Adeoque non cum nostro Barsabia, sed potius cum Barhadbeschiada diacono martyre, cujus Acta infra dabimus, aliquam connexionem habere videtur. Hæc Assemanus, in cujus textu aliqua observanda veniunt.

[3] [a Butlero cum S. Barsaba perperam confusus fuit:] Imprimis quum laudatus scriptor inclinasset, ut Barsabam cum Barhadbeschiada in unam conflaret personam, hanc postmodum opinationem in Admonitione prævia ad martyrium S. Barhadbeschiadæ [Ibid., p. 128] retractavit, pronuntiavitque duos diversos esse Martyres Persicos. Dein quæ ab Assemano exprimitur sententia, quad Barsabas martyr idem sit ac Apsæus seu Acepsimas (varie enim scribitur), hujus loci non est curiosius investigare, quum hæc quæstio sponte sua ad diem XI Decembris, quo celebratur in Martyrologiis, occurret. Id tamen animadvertamus, in Menæis græcis distinctam recoli memoriam et Apsæi cum Aithala et Barsaba [Menæa. Mens. Decemb., t. XI, p. 97. Edit. Venet. 1843.] , atque hunc Apseum seu Acepsimam confundendum non esse cum ejus homonymo pariter Martyre in Perside, sed episcopo, de quo nostri egerunt sub die XXII Aprilis [Act. SS., t. III Apr., p. 19.] et Assemanus in Actis Martyrum [T. I. p. 168.] . Demum in elogio S. Barsabæ nihil indicatur, ex quo conjicere licet, eumdem unum pluresve socios habuisse, ita ut magis passus solus videatur. Sic Martyrologium Romanum, quando dicit: In Perside sancti Barsabæ martyris, martyrium solitarium enuntiat. Sic quoque Menæa, quibus Menologium Basilianum consonat, unius athletæ meminit hisce verbis [Dec., t. XI, p. 97]

Θυσας, Βαρσαβᾶ, ζῆθι, λυτρωθεὶς ξίφους;
Ἄνω ποθῶ ζῆν, θᾶττον ἡκέτω ξίφος.

Sacrificans, Barsaba, vive, liberatus gladio:
In cœlis vivere cupio, potius veniat gladius.

Menologium quoque Sirleti sub eodem die habet [Canis. Thes. Monum., t. III, part. I, p. 495. Edit. Basnag.] : Certamen S. Martyris Barsabæ, qui quum libere Christum verum Deum confiteretur, a præside Persiæ obtruncatus est. Eadem ad verbum referunt Menæa l. c. Ex his omnibus liquet, hunc Martyrem nemini associatum fuisse, adeoque omnino distinguendum esse a nostro S. Barsabia cœnobiarcha, qui certamen iniit et consummavit cum undecim commilitonibus.

[4] [ejus Acta e syriaco latina fecit Assemanus,] Quoad Acta attinet, quæ infra edemus, ejus sunt antiquitatis, auctoritatis et sinceritatis, ut omnem sibi fidem merito vindicent. Cujus rei luculentissimum nobis testimonium præbet ipsa Actorum martyrum Orientalium series, ita ordinata, ut singulorum fere initia ad præcedentes passiones referantur. Etenim variorum martyrum Acta frequenter ordiuntur ab istiusmodi locutionibus: Hoc eodem die [Assem. Act. Mart., t. I, p. 45.] ; eodem ferme tempore [Ibid., p. 93, 118, 123, 165.] ; exacto post B. Milis martyrium biennio [Ibid., p. 103.] ; accidit importune, ut per idem tempus [Ibid., p. 54] ; Simeoni interea in episcopatu Seleuciæ et Ctesiphontis sufficitur Sciahdustes [Ibid., p. 88.] . Quæ igitur hic citamus Actorum initia clare ostendunt, et ab uno auctore et tenore uno compositam fuisse continuatam narrationem, quandoquidem inter multiplices passiones connexio perpetua exsistat, adeoque varia Acta in unum opus coalescant. Porro istius operis scriptor in Actis S. Acepsimæ anno Christi 376 passi, quibus narrationem suam de Martyribus Persicis absolvit, demonstrat fontes, unde sua hauserit, ætatemque suam indicat hisce verbis [Ibid., p. 208.] : At forte dices, vix credibile esse, quod in prioribus orationibus (nempe Actis Martyrum, de quibus supra egerat) a nobis proditum est de immani crudelitate, qua in Dei Martyres usos fuisse tyrannos memoravimus, nec fieri potuisse, ut in eos atrocissima illa decernerent, iisque mortis generibus eosdem necarent.

[5] [auctoremque habent] Verumtamen, respondet auctor, quicumque hæc nobis opponit, penitus persuasum sibi habeat, nos de multis pauca quædam promere potuisse. Cæterum omnes Martyres, qui in palatio regis causam dicebant, gladio feriebantur; qui vero a præfectis interficiebantur, illorum nec nomina, nec numerus, nec martyrii locus hactenus innotuere: divexati autem ac discruciati fuerunt sicut a nobis proditum est. Quas porro exscripsimus quæstiones, sicut certis documentis nobis compertum est, per quæ etiam tyrannorum notitia ad nos pervenit, adversus Dei servos exercuere crudelissimi locorum præsides, illæque in Persidis plerumque urbibus habitæ fuerunt. Quod ad istos postremos Martyres attinet, quorum martyrium et acta judicialia copiose retulimus, quidam nobis coætanei fuerunt, nostrisque temporibus martyrium subierunt, nobisque illos videre licuit. Qui vero antiquiores fuerunt, eorum nos gesta diligenter conscripsimus, secundum notitiam, nobis traditam a senioribus episcopis ac presbyteris, testibus fide dignissimis, qui res, suam sub ætatem atque oculos suos gestas, narrabant. Hæc Actorum scriptor, qui totius narrationis suæ seriem inter martyrium S. Simeonis Bar-Saböe episcopi, anno XXXI regni Saporis consummatum [Ibid., p. 10.] et necem S. Acepsimæ annis post XXXIX perpetratam [Ibid., p. 181 et 190.] conclusit. Proinde quoniam ex supradictis testem se posteriorum certaminum scriptor profiteatur, priorum vero notitiam ex testibus fide dignissimis hauserit, non est, quod ejus auctoritatem labefactare possit.

[6] Quæ hactenus diximus extra omnem controversiam posita sunt: [S. Marutham] sed est alia quæstio paulo intricatior, quis nempe horum Actorum, scriptor habendus sit. Joseph et Stephanus Assemani, ille in sua Bibliotheca Orientali, hic in Actis SS. Martyrum censent S. Marutham, cujus res gestæ IV Decembris elucidabuntur, esse Actorum auctorem. In confirmationem asserti sui afferunt imprimis testimonium Hebedjesu, auctoris sæculi XIII scribentis [Biblioth. Orient., t. I, p. 181. Act. SS. Mart. Orient., t. I, præf., p. XLVII.] Marutham episcopum Maiphercat (Martyropolis) et medicum peritissimum, composuisse librum martyriorum et hymnos et odas in Martyres. Hæc quidem præberent validum argumentum in favorem S. Maruthæ, si solus cognosceretur hagiographus Persicorum martyriorum: sed, fatente Stephano Assemano [Act. Mart., t. I, præf., p. LXIV.] , præter Marutham, fuerunt alii, inter quos Achæus Seleuciæ et Ctesiphontis episcopus et alius pariter episcopus Adanensis, qui eodem tempore Martyrum Persicorum historiam adornarunt. Sozomenus quoque lib. II, cap. XIV [P. 63. Edit. Cantabr., 1720.] dicit, Persas, Syros atque Edessenos in hac re (id est in numero et nominibus martyriorum recensendis) plurimum studii atque operæ posuisse. Ex hoc igitur capite incertum fit, utrum S. Maruthas, licet tamquam indubitatum admittatur hagiologium Martyrum Persicorum scripsisse, tamen auctor sit eorum Actorum, quæ Steph. Assemanus e chaldaico latina facta edidit.

[7] [ut pluribus ostenditur:] Dubium istud solvit laudatus Assemanus sequenti ratiocinatione [Act. Mart., t, I, præf., p. LXV.] : Quod evidentissimæ plane demonstrationis nostræ negotium conficit, illud hic succurrit argumentum, quod et robustissimum apud criticos omnes existimatur et certe nobis suppetit luculentissimum. Ea enim criticorum lex est, communi firmata consensu, ut, si anonymum scriptum temporis, loci atque orationis nota cum auctoris cujusdam instituto, ætate, loco, elocutione consentire deprehendatur, ipsi potissimum scriptum illud adjudicandum sit. Nos autem præter ea, quæ hactenus recensuimus et temporum et locorum indicia, quæque omnia Marutham significare ac plane indigitare jam vidimus, quid tandem habemus desiderandum, si quidem et hoc ipsum accedat quam simillimæ hujus orientalium Martyrum Historiæ cum aliis Maruthæ scriptis, quæ supersunt, orationis argumentum? Adsint profecto nobiscum quotquot hominum sunt, qui chaldaicum seu syriacum penitius calleant, rem mecum visuri adsint ac plane intuituri; videant ut hæc Historia, aliaque, quæ certissima sunt, Maruthæ scripta eadem scateant eloquentia, eodem consonent vocum atque verborum circuitu, eadem polleant dictionum castitate, iisdem elegantiis, iisdem phrasibus, iisdem sensuum intervallis luculentissime internitescant. Admitto equidem lubenter totam hanc argumentandi rationem, quoniam ad diem IV Decembris, ubi dedita opera in Commentario retractari poterit et debebit. Nihilominus, quantum ad locum et tempus attinet, id commune habet cum aliis coævis supra citatis, adeoque distinctionem aliquam producere non potest. Quoad vero spectat stylum, id vero, quatenus ignarus linguæ syriacæ dijudicare non valeo: unum tamen animadvertam, labilem non raro esse istiusmodi probationem, quando agitatur quæstio, cui potissimum inter varios ejusdem regionis, ætatis ac conditionis homines liber aliquis adscribendus est.

[8] [tempus martyrii] Egimus hactenus de Actorum edendorum auctoritate et scriptore, jam gradum facimus ad inquirendum quo anno S. Barsabias et socii martyrium suum consummarunt. Passio S. Barsabiæ hisce verbis orditur: Eodem ferme tempore, quo B. Miles martyrii laurea redimitus est…, accusatus est sanctissimus Barsabias: unde datur intelligere e tempore passionis S. Milis pendere annum martyrii Sanctorum nostrorum. Verum in Actis S. Milis nulla præter diem martyrii occurrit temporis nota: quapropter annus passionis S. Milis, adeoque et S. Barsabiæ aliis subsidiis inveniendus est. Porro, ut supra num. 4 animadvertimus, omnia Acta ita inter se connexa sunt, ut unum opus efficiant, ordine chronologico procedens: ex hoc id habemus consequentiæ, ut tempus martyrii S. Barsabiæ, qui sexto loco venit, pendeat ex passione præcedenti, nempe S. Sciahdustis seu Sadoth, Seleuciæ et Ctesiphontis episcopi, qui quinto loco occurrit. Sadoth autem martyrium obiit uno anno post antecessorem suum, S. Simeonem Bar-Saboë, Persicorum sub Sapore Martyrum antesignanum. Ipse enim Sadoth narrat se in somno vidisse S. Simeonem sibi dicentem [Act. Mart., t. I, p. 88.] : Macte Siahdustes … heri ego, tu hodie hunc in locum es subiturus… Quod autem, ait S. Sadoth, mihi subdidit, heri ego, tu hodie, significat, illum quidem anno præterito, me autem præsenti interfectum iri. Porro S. Simeon passus est anno centesimo decimo septimo regni Persarum qui fuit trigesimus primus Saporis [Ibid., p. 15.] : quapropter annus martyrii S. Sadoth constituendus erit trigesimus secundus Saporis.

[9] [cum an. XXXII Saporis,] Quæ autem adhuc diximus de tempore martyrii S. Sadoth, apprime conveniunt ad definiendum annum passionis S. Milis. Nam quando S. Miles certamen consummabat suum, accidit S. Sadoth episcopo somnium, de quo supra locuti sumus: id scilicet indicant verba, quibus historiam S. Sadoth auspicatur [Ibid., p. 88.] : Simeoni interea (nempe S. Mile certante et agonem obeunte) in episcopatu Seleuciæ et Ctesiphonsis sufficitur Sciahdustes. Medius itaque inter SS. Simeonem et Sadoth habemus S. Milem: Simeon autem Martyr occubuit in Parasceve anni trigesimi primi Saporis [Ibid., p. 31.] ; Miles luna tertia decima Novembris, id est die quinta ejusdem mensis [Ibid., p. 79 et 83.] ; Sadoth denique luna vigesima Februarii anni sequentis [Ibid., p. 91 et 92.] : unde tandem consequitur S. Barsabiæ ejusque sociorum passionem, consummatam fuisse die decima septima lunæ Junii, seu ejusdem mensis die solari tertia [Ibid., p. 95 et seq.] et ad annum trigesimum secundum Saporis regis pertinere: etenim hanc consecutionem clare demonstrat initium Actorum S. Barsabiæ [Ibid., p. 93.] : Eodem ferme tempore, quo S. Miles martyrii laurea redimitus est … ab hominibus nefariis et scelestis accusatus est sanctissimus Barsabias et post accusationem brevi intervallo capitali sententia una cum sociis damnatus est. Quocirca tempus martyrii ab anno Saporis trigesimo secundo dimoveri non potest.

[10] [qui, nonobstante Sozomeni,] Consulto hactenus abstinuimus ab indicanda alia epocha, quam Saporis regis, quia in hac omnes conveniunt. Superest vero ut annos Saporis ad æram vulgarem nostram redigamus. Joseph Assemanus in sua Bibliotheca Orientali [Ibid., p. 5 et seq.] censet trigesimum primum annum Saporis concurrere cum anno Christi 330, adeoque Barsabiam anno ejusdem regis XXXII functum martyrio fuisse, id est anno vulgari 331. Præter recentiorum opinationes Baronii et Pagii, de quibus infra agemus, duo sunt, quæ præcipue virum doctum moverunt ad istiusmodi amplectendam sententiam; nempe auctoritas Sozomeni lib. II, cap. XV [P. 63. Edit. Cantabr., 1720.] et Theodoreti lib. I, Hist. Eccl. cap. XXIV [T. III, part. II, p. 808. Edit. Halens., 1771.] dicentium Constantinum Magnum ad Saporem scripsisse, ut ab effundendo christianorum sanguine abstineret. Quum autem Constantinus anno vulgari 337 obierit, quærendus est aunus, in quo Parasceve diei XVII Aprilis illigetur, cum et Syriaca Acta S. Simeonem in Parasceve et græca Menologia die XVII Aprilis passum referant: talis autem annus ante Constantini mortem alius non invenitur quam sæculi quarti trigesimus.

[11] [quæ refutatur,] Imprimis defendimus indubitatam esse sinceritatem epistolæ Constantini Magni ad Saporem Persarum regem, utpote quam referat Eusebius Cæsariensis, auctor coævus in Vita Constantini imperatoris lib. IV, cap. IX [Euseb., p. 631. Edit. Cantabr., 1720.] . In ea autem imperator hortatur Saporem, ut propagandæ religioni Christianæ faveat, quam sibi populoque suo maxime salutarem expertus est. Quoad vero spectat persecutionem in Christianos jamjam grassantem, nihil est in epistola, quod in eo sensu interpretari debeamus. Verum quidem est, Sozomenum aperte dixisse, quod occasio scribendæ epistolæ fuerit persecutio in Christianos jam inchoata; quod quidem ex verbis imperatoris necessario non consequitur, ut jam censuerunt majores nostri ad diem IV Augusti in sylloge de S. Ia et sociis martyribus in Perside [Act. SS., t. I Aug., p. 329, n. 4.] . Quantum porro ad ipsam sententiam Sozomeni spectat, ea, obstantibus argumentis infra evolvendis, prævalere non debet, quia circumstantias Persicæ vexationis valde confuse, nullo servato ordine, enarrat: unde facile accidere potuit, ut Constantinianæ epistolæ occasionem perperam interpretatus fuerit. [sententia,] Sic postquam retulisset lib. II, cap. X [P. 58.] martyrium S. Simeonis, quem supra num. 9 anno primo persecutionis obiisse diximus, subjungit cap. XIII [P. 61.] sub idem tempus ὑπὸ δὲ τοῦτον τὸν χρόνον, Acepsimam martyrium capessivisse: dein Milem pariter Martyrem introducit cap. XIV [P. 61.] quamvis et hic anno primo persecutionis passus fuerit, ut supra num. 9 monstravimus. Atqui hæc omnia confusa sunt: quum SS. Simeonis Milisque et Acepsimæ martyria intervallum aunorum quadraginta disjungat, ut Acta Chaldaica testantur [Asseman. Act. SS. Mart. Orient., t. I, p. 206.] Verum quidem est, verba Sozomeni sub idem tempus interpretari nos posse quasi diceret in eadem persecutione: perstat tamen confusio, quia scriptori defuit accurata chronotaxis rerum Persicarum; adeoque incerta evadit sententia, quatenus occasione persecutionis Persicæ jam motæ suam ad Saporem epistolam dedisset Constantinus imperator.

[12] [et Theodoreti auctoritate,] Qui deinde objicitur Theodoretus, nobis non solum minorem facessit difficultatem, sed eamdem potius solvit. Etenim ejus verba non tam apertam persecutionem, quam machinationes occultas indicant. Cum enim, ait Theodoretus lib. I, cap. XXIII [T. III, part. II, p. 808.] , certior factus esset illos (Christianos) ab impiis divexari, regemque errori deditum occultis eos insidiis circumvenire, παντοδαπὰς αὐτοῖς καττύειν ἐπιβολὰς, litteras ad eum scripsit, quibus et ad pietatem amplectendam hortabatur et ut ejus cultoribus honorem haberet, postulabat. Prævidebat nempe Constantinus ex occultis machinamentis, adversus Christianos structis, erupturam aliquando apertam persecutionem, quam sua epistola prævertere satagebat. Id clare indicant verba, Saporem voluisse Christianos occultis insidiis circumvenire, αὐτοῖς καττύειν ἐπιβολὰς: id est fraude et dolo aliquid obtinere, quin in manifestam violentiam regia mandata prorumperent. Theodoretus autem, hoc sensu intellectus, quam optime quadrat cum iis, quæ in Actis Chaldaicis leguntur, ubi S. Simeon, episcopus et Martyrum antesignanus, Sapori exprobrat, quod jugum imponere meditetur intolerabile, quod aurum insuper petat, quibus nec aurum nec opes suppetunt [Assem. Act. SS. Mart., t. I, p. 17 et seq.] . Ista epistola indignatus rex, edixit, ut in sacerdotes et levitas sine cunctatione animadverteretur, ædes sacræ funditus exscinderentur, sanctissima religionis monimenta conspurcarentur, direptaque sacri ministerii instrumenta in profanos usus abjicerentur [Ibid., p. 20.] . En edictum, quo rex jam non occultis insidiis Christianos circumvenit, sed manifestum et internecinum indicit bellum: proinde epistola Constantini edictum præcessit. Et quidem præferenda est hæc Theodereti interpretatio sententiæ Sozomeni, quia episcopus Cyrensis, Syris finitimus, accuratiorem rerum Persicarum notitiam haurire potuit. Quod si labefactata est hac in parte auctoritas Sozomeni et explicatus sensus Theodoreti, ruit illatio Josephi Assemani, quasi S. Simeon passus fuisset anno Christi 330 [Biblioth. Orient., t. I, p. 6.] , quoniam et isto anno feria VI Parasceves cum die XVII Aprilis concurrit [Cfr Assem. Act. SS. Mart., t I, præf., p. LXXXI et seq.] .

[13] [ad annum Persarum CXVII] Restat nunc monstrandum edictum Saporis, mox allatum, promulgatum fuisse anno Christi 340, adeoque quando Constantius, Constantini filius, romani imperii gubernacula tenebat. Jam vero Acta S. Simeonis initium persecutionis Saporis conjiciunt in annum centesimum decimum septimum regni Persarum, qui fuit trigesimus primus Saporis regis [Ibid., p. 15.] . Si itaque ab anno vulgari 340 subtrahamus 117, devenimus ad annum 223, qui facile cum anno tertio Alexandri Severi componi potest; prout eum composuit Abulpharagius, aliis Gregorius Bar-Hebræus dictus. Hæc enim habet in suo Chronico Tripartito, quod ex Stephano Assemano exscribo [Act. Mart., t I. præf., p. LXXXVI. Cfr Biblioth. Orient., t. II, p. 118.] : Anno hujus Alexandri Cæsaris tertio, qui annus fuit Alexandri Græcorum 542, incœpit dynastia Persarum ultima, quæ Saxanitarum audit, duravitque quadringentos et octodecim annos, nimirum usque ad ortum et regnum Moslemanorum. Atque hæc chronologica momenta satis conveniunt, ut initium persecutionis Saporianæ cum anno vulgari 340 conjungamus. Etenim si æræ vulgari 340 demamus annos 117, devenimus ad annum 223, qui tertius Alexandri Severi computari potest, quoniam anno 221 Cæsar creatus, anno sequenti, Heliogabalo occiso, imperium Romanum obtinuit [Tillemont. Hist. des Emp., t. III, p. 72 et 254. Edit. Brux., 1732.] . Minus tamen feliciter expressisse Abulpharagius videtur annum Græcorum 542; quandoquidem juxta æram vulgatiorem Græcorum seu Seleucidarum, annus 535 concurrit cum anno Christi 223: unde habemus differentiam septem annorum.

[14] [et vulgarem Christi 342 pertinet:] Id tamen animadvertendum est, duplicem esse æram Græcorum, quarum una vulgatior, æram nostram vulgarem trecentis undecim annis præcedit et proprie Seleucidarum seu Syro-Macedonica appellatur, quatenus Seleucus Nicator incœpit sibi Syriam acquirere [L'Art de vérif. les dates. t. I, p. XVII.] . Altera vero æra orditur a morte Alexandri Magni Macedonis, atque annis trecentis viginti quatuor aera nostra vulgari anterior est [Ibid.] . Quod si anno vulgari 223 addamus aut 324 aut 311, habemus æræ Græcorum annum 547 aut 534; uterlibet igitur si accipiatur, semper erit aliquod sphalma in chronotaxi Abulfaragii. Cæterum, ut recte notat Stephanus Assemanus [Act. Mart., t. I, præf., p. LXXIV.] , omnes, si patruum ejus Josephum excipias, statuunt Saporem anno Christi 380 obiisse diem suum: quum autem tot annis, quot vixit, regnavit, nempe 70 [Biograph. univ. V° Chapour II.] (nam qui ei 72 tribuunt, annos lunares pro solaribus usurparunt [Notices des mss. de la Biblioth. roy., t. II, p. 333. Paris, 1789.] ); consequitur Saporem anno vulgari 310 natum et coronatum, anno dein 340 trigesimum primum annum regni sui attigisse. Hanc chronotaxim confirmat etiam alia notitia, ab Abulpharagio exhibita; nempe dynastiam Saxanitarum durasse annis quadringentis octodecim, qui si addantur initio dynastiæ, scilicet anno Christi 223, incidimus in annum vulgarem 641, XII Hegiræ, quo, juxta Historiam Saracenicam, quam ex arabico latinam fecit Thomas Erpenius [P. 25. Edit. Lugd. Batav., 1625] , ad Nuhawendum civitatem decretorio prælio potestate Persarum fracta et eorum rege Isdegerde III e regno exturbato [Cfr l'Art de vérif. les dates, t. I, p. 410.] , Persia deinceps Mahumedanis seu Moslemanis subjecta fuit: quapropter Abulpharagius dynastiam Saxanitarum seu Sassanidum Persarum ultimam vocat. Pagius quidem Sassanidum finem cum morte Isdegerdis conjungit, ac proin utrumque anno nostro vulgari 651, § X illigat. Et Isdegerdem anno isto vitam amisisse facile concedemus, sed post Nahuwendensem cladem, præcipuis provinciis spoliatum, et frustra dein molitum paternam recuperare hereditatem. Ex hactenus dictis consequitur persecutionem Saporis anno Christi 340 incœpisse, et quoniam S. Simeon Protomartyr anno sequenti passus est, martyrium S. Barsabiæ ad annum vulgarem 342 constituendum est, uti ex dictis, num. 8 et seqq. deducere licet.

[15] [dies quoque solaris variorum martyriorum] Quoad porro diem spectat, quo una cum sociis suis passus est S. Barsabias, jam supra diximus id die III Junii accidisse. Etenim hæc referunt Acta nostra, num 3: Istorum Sanctorum Martyrium incidit in diem decimum septimum lunæ mensis Junii. Hunc diem lunarem breviter traducit Steph. Assemani [Act. Mart., t. I, p. 96.] ad solarem diem III ejusdem mensis. Jam actum fuit de lunarium ad solares dies redactione ad diem XIX hujus mensis, occasione S. Sciahdustis seu Sadoth inter Prætermissos [Supra, p. 380 a.] . Nempe ex Tabulis chronologicis ordinariis sumitur epacta anni sequentis, quæ litteram Martyrologii per singulos annos indicat ex qua deinceps lunæ pro singulis diebus totius anni habentur. Quoniam vero, ut supra diximus, S. Barsabias martyrium subiit anno Christi 342, epacta anni sequentis seu 343 est XI, cui convenit littera Martyrologiil: sub qua ad diem III Junii habemus lunam XVII. Etenim in veteri Kalendario epacta uno anno præcedit epactam Kalendarii, a Gregorio XIII an. 1582 reformati [Cfr Petav. Doctr. temp., lib. VI, cap. XXI, t. I, p. 339. Edit. Venet., 1757 et Harris Nicolas. The Chronology of History, p. 55.] . Quoad vero spectat mensem, is desumendus est a Numero Aureo, qui hoc anno 342 erat I; adeoque Luna Januarii a nonis (V) Decembris incipiebat [Petav. Doctr. Ibid., cap. XXII, pag. 337.] . Unde mirandum non est majorem partem lunationis Junii mense Majo occupari. Ut autem clare constet, non temere hæc a nobis prolata fuisse, subjicimus hic tabellam eorum Martyrum Persicorum, quorum dies passionis in Actis indicatur, simulque elucescet, quod supra num. 5 diximus, scriptorem continuata serie martyria Sanctorum exhibuisse.

ORDO ET TEMPUS MARTYRIORUM IN PERSIDE SUB SAPORE REGE.

[16] [per epactas anni sequentis] In tabella supra posita omnes dies solares apte quadrant tum in Assemaniano computu, tum in Tabulis chronologicis [L'Art de vérif. les dates.] , uno excepto die, nempe in Barbascemino; Assemanus diem solarem ponit decimam quartam Januarii, quando Tabulæ diem ejusdem mensis vigesimam quintam referunt. Sed id vitio typothetæ accidisse crediderim, qui numeris romanis utens, XIV pro XXV. mutato X in I, posuerit. Diximus supra ad componendum diem lunarem cum solari assumendam est Epactam anni sequentis. Eadem ratione invenitur Terminus paschalis seu dies XIV lunæ paschalis seu martii, post quem, dominica immediate occurrente, solemnitas paschalis celebratur. Id tamen animadvertendum est, si epactæ anni sequentis ope, terminum paschalem indagemus, in Martyrologiis hodiernis, post reformatum Kalendarium anno 1582, constanter nos reperturos diem lunæ XVII, quando luna XIV occurrere deberet. Quod ex eo profluere arbitror, quia, ut dicit Petavius [Doct. temp., t. I, p. 230. Edit. Antverp. 1703.] , paschales termini paulatim a tempore Nicænæ synodi processerant, quam anticipationem seu προήγησιν lunarem, detractis tribus diebus Gregoriana correctio emendaverat: adeoque luna XVII in hodiernis Martyrologiis notata, detractis tribus diebus, vere erat luna XIV, proindeque terminus paschalis.

[17] [eruitur.] Confirmari mihi videtur hæc epactarum explicatio per exemplum nobis traditum a Papebrochio nostro in Paralipomenis ad Conatum in Catalogos Romanorum Pontificum [P.60.] , in quo leguntur hæ notæ chronologicæ: A Nativitate Domini usque ad præsentem annum, in quo Theudericus, rex Francorum, defunctus est, DCCXXXVII. In quo anno indictione quinta, epacta XV, concurrente I, lunæ circulum XIII, XIV; XII Kal. Aprilis luna XVII, XXIV de annorum DXXXII secundum Græcos cyclo. Suspicatur porro Godefridus Wandelinus, a Papebrochio citatus, errorem in epacta subesse, et denarii unius notam per incuriam scribentis excidisse vel vetustate extritam fuisse, adeoque legendam esse epactam XXV pro XV. Hujuscemodi emendationis causam dat, quia novilunium paschale in VI Martii incidebat, ac proin ea epacta cum novilunio isto componi non potest. Sed cespitat Wendelinus; nam novilunio in VI Martii incidente, plenilunium XIX Martii occurrisset, quod contrarium est decreto Nicæno, vetanti ne plenilunium paschale ante diem XXI Martii æquinoctialem censeatur. Si autem nostra methodus adhibeatur, nempe epacta sequentis anni assumatur, epactæ legitimæ anni 737, XV substituemus sequentem XXVI, quæ nobis dabit litteram Martyrologii G, adeoque propter προήγησιν lunam XVII, quæ erat olim XIV luna, in diem XXI Martii seu in terminum paschalem. Cæterum epactæ currentis anni, prout hic, adhibebantur quandoque cum aliis notis chronologicis, ut variis exemplis monstrat Joannes Mabillon in suo opere de Re Diplomatica lib. II, cap. XXIV. Animadvertunt tamen Benedictini auctores operis chronologici, epactam sequentis anni tunc exprimi non raro in chartis et diplomatibus, quando data erant post finem Augusti, quia juxta aliquos veteres epacta quatuor mensibus seu a Septembri annum civilem antecedebat [L'art de vérif. les dates, t. I. p. XXXV.] .

§ II. De initiis monastici instituti in Syria et Perside.

[Censet Assemanus, recentiorum opinionem secutus,] In hisce tricis chronologicis utcumque expediendis, finem commentandi facere possemus, nisi alia nos sollicitaret quæstio, a S. Barsabia non aliena, quam Assemanus per transennam quidem, iteratis tamen vicibus, perstringit, quæque illustratione aliqua digna nobis videtur. In Præmonitione ad Passionem Sanctorum nostrorum hæc scribit Steph. Assemanus [Act. Mart., t. I, p. 92.] : Monasticum institutum temporibus Saporis II, Persarum regis, per Mesopotamiam, Assyriam et Persidem late jam fuisse propagatum, luculentissime ostendunt Acta S. Barsabiæ cœnobiarchæ, aliorumque monachorum Martyrum, quæ in hoc opere exhibentur. Id vitæ genus a S. Antonio Magno, circa annum Christi 305 in Ægypto institutum, mox in Palæstina ab Hilarione disseminatum, eodem ferme tempore in Mesopotamiam et Assyriam, inde et in Persidem invexerat Aones sive Eugenius, ejusdem Antonii discipulus, qui, teste Sozomeno Hist. Eccles. lib. VI, cap. XXXIII [P. 267. Edit. Cantabr. 1720.] , in Phadana domicilium habuit, primusque apud Syros, perinde ac Antonius apud Ægyptios, auctor fuit solitariæ et arctioris philosophiæ. Hunc vero. quem Syri per excellentiam “Abun” sive “Avun,” unde Sozomeno “Aones,” hoc est “Patrem nostrum” appellant, primum in monte Izlensi apud Nisibim, Mesopotamiæ urbem, monasterium condidisse, et septuaginta monachis præfuisse, a quibus cætera, quæ a Marde ad inferiorem Persidem sæculo Christi quarto exstitere, cœnobia exstructa fuisse ex Bar-Ebræo aliisque rerum orientalium scriptoribus tradit Assemanus Bibl. Orient. t. III, part. II [P. DCCCLX.] , ubi de monachorum apud Chaldæos et Persas origine, progressu, monasteriis scholis et regulis eruditissime agit. Hactenus Steph. Assemanus.

[19] [a S. Antonio monachorum institutum occepisse;] Hujus opinionis, quam præcipue fovit et promovit Thomassinus, part. III de Discipl. Eccles., lib. III, cap. XII, confirmarunt Jul. Selvaggi antiq. Eccles., lib. I, part. II, cap. XIII [T. II, p. 244. Edit. Magunt. 1787.] . Alexius Pelliccia Christ. Eccl. Politia, lib. I, sect. III, cap. I [T. I, p. 119. Edit. Bassan. 1782.] aliique recentiores, fundamentum nullum reperio. Quæstionem jam attigit meus collega supra in commentario prævio S. Vari Martyris ad diem XIX Octobris [P. 426, n. 8.] . Totius opiniationis fundamentum aliud non videtur, quam textus S. Hieronymi, perperam intellectus. Hic enim Vitam S. Pauli Eremitæ sequentibus verbis orditur [Hieron. Opera, t. IV, part. II, col. 68. Edit. Paris. 1706.] : Inter multos sæpe dubitatum est, a quo potissimum monachorum eremus habitari cœpta sit. Quidam enim altius repetentes, a beato Elia et Joanne sumpsere principium. Quorum et Elias plus nobis videtur fuisse quam monachus, et Joannes ante prophetare cœpisse, quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem vulgus omne consentit, asserunt Antonium hujus propositi caput, quod ex parte verum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amathas vero et Macarius discipuli Antonii, e quibus superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant Paulum quemdam Thebæum principem istius rei fuisse, non nominis, quam opinionem nos quoque probamus. Huic textui præmiserat Thomassinus hanc animadversionem, nempe ante pacem Ecclesiæ sub Constantino, non potuisse coalescere monasteria, sæpius a persecutoribus evertenda. Quasi idem argumentum non valeret ad demonstrandum nulla fuisse ante Constantinum christianorum templa, quia et ista, grassante persecutione, destructioni frequenti erant obnoxia. Ostendemus autem ante S. Antonium fuisse monachos, quo facto istiusmodi ratiocinationes eliduntur.

[20] [ed perperam; nam S. Athanasius,] S. Athanasius imprimis luculenter monstrat et ante et præter S. Antonium fuisse monachos. Nam in S. Antonii Vita agens de ejus initiis dicit [Athan. Oper., t. I, part. II, p. 796. Edit. Paris. 1698.] : Nondum enim tam frequentia erant in Ægypto monasteria, neque ullus norat monachus vastam eremum; sed quisquis sibi ipsi vacare cuperet, is hand procul suo pago sese exercebat solus. Quo demum cumque modo intelligatur vox “monasterium” sive pro unius sive pro plurium monachorum domicilio, manifestum tamen est, fuisse ante S. Antonium monasteria, licet rara, adeoque et monachos. Quid quod paulo ante aperte monasterium puellare, παρθενῶνα, designet biographus, dum dicit: Sorore virginibus notis sibi atque fidelibus commendata atque ad Parthenonem tradita, ipse ante domum suam asceticæ vitæ, τῇ ἀσκήσει, operam dedit: dein vitæ suæ asceticæ seu monasticæ (quod unum idemque Athanasio sonat) initiator fuit senex homo, qui a jeventute monasticam egerat vitam [Ibid., p. 797.] , ἐκ νεότητος τὸν μονήρη βίον ἀσκήσας; et si quem audiret alicubi degere ad virtutem strenuum, tunc prudentis apis more perquirebat, neque ante ad sedes suas remigrabat, quam hominem vidisset atque hinc, accepto ceu viatico ad virtutis iter instituendum, revertebatur [Ibid., l. c.] . Ex quibus clarum fit ante Antonii tempora monasticæ vitæ professores exstitisse, acceptamque a majoribus vivendi normam fideliter posteris transmisisse.

[21] [in ipsa S. Antonii: Vita] Enimvero præter S. Antonium monachos exstitisse testis est S. Athanasius, qui Antonianam Vitam inscribit fratribus peregrinis seu in peregrina regione versantibus [Ibid., p. 793.] , πρὸς τοὺς ἐν τῇ ξένῃ μοναχοὺς, hi autem de vitæ instituto S. Antonii Athanasium rogaverant, cupientes ediscere quanam ratione hoc exercitationis genus aggressus ille sit, quis antea exstiterit, quis fuerit vitæ exitus, verane sint, quæ de illo dicuntur, ut ad eum imitandum vos conferatis. Ex hisce verbis clarissime nostra sententia evincitur, alios fuisse monachos præter Antonianos seu qui ab Antonio non traxerint originem. In præsenti quæstione nostra non interest scire, an peregrini monachi intra Ægyptum, an in aliena regione vixerint [Cfr Carattini. Vita Claustralis, p. 28 et seq.] : id certum est, eosdem Antonium ex sola fama novisse, et cæterum ignorasse non solum quomodo inceperit ac finiverit, sed etiam quanam ratione hoc exercitationis genus agressus ille fuerit. Quod si fuissent Antoniani instituti sectatores, plane, in iis quæ ad exercitationis genus pertinent, instruendi non fuissent ejus discipuli, dein non adderet biographus [S. Athan. Oper. Ibid., p. 793 et seq.] : Ut postquam, his auditis, hominem admirati fueritis, ejus propositum imitari peroptetis: apta quippe forma ad excertationem, ἄκησιν, monachis est Antonii vita.

[22] [Eusebius in Historia ecclesiastica,] Quæ sententia potentissime confirmatur ex iis, quæ Eusebius refert de Therapeutis lib. III Hist. Eccles. cap. XVII [P. 66 et seqq. Edit. Cantabr. 1720.] . Eorum institutum, ex personis utriusque sexus coagmentatum, accuratam exhibet vitæ monasticæ imaginem: etenim Philo dicit, simulatque ad hoc philosphandi genus se contulerint, omnibus eos bonis, ad proquinquos suos transmissis, ultro cedere, dein abjecta omni rerum humanarum cura, extra urbem progressos, in hortis agellisque deviis degere, quippe qui intelligant, dissimilis propositi hominum contubernia et commercia plurimum obesse philosophiæ. Postquam temperantiam, ἐγκράτειαν, tamquam fundamentum aliquod in animis suis jecerunt, reliquas deinceps virtutes superstruunt. Cibum enim potumque nemo illorum ante solis occasum umquam sumpserit. Addit quoque, cum his viris versari etiam fœminas quasdam, quarum plurimæ ad extremam usque senectutem virgines manent; quæ quidem non coactæ, ut pleræque apud gentiles sacerdotes, sed sua sponte castitatem corporis custodierunt. Porro in singulis domiciliis est quoddam sacellum, quod semneum et monasterium appellatur, in quo soli, remotis arbitris, sanctioris vitæ mysteria peragunt. Tandem id genus hominum in variis orbis regionibus sparsum reperitur: græcos enim et barbaros tanti boni participes fieri decebat. Floret tamen præcipue in Ægypto per singulas ejus præfecturas diffusum, maxime vero circa Alexandriam.

[23] [etiamsi si male, disciplinam therapeutarum] Summa hæc vitæ therapeuticæ lineamenta ex Eusebio excerpsimus, ut lectori constet, quod sit instituti genus, a Philone, sæculi primi scriptore, adumbratum. Cæterum, inquit Eusebius, quin, dum ista scriberet Philo, primos illos euangelicæ doctrinæ prædicatores et ab Apostolis primum traditam disciplinam in mente habuerit, nemini dubium arbitror. Quam sententiam apertissime sequuntur SS. Hieronymus de Script. Eccl. cap VIII et XI [Oper., t. IV, part. II, col. 105 et 106. Edit. Paris. 1706.] , et Epiphanius hæresi XXIX [Oper., t. I, p. 120. Edit. Colon. 1682.] . Quapropter Cassianus de cœnobior. Institutis lib. II cap V [Oper., p. 22 Edit. Atrebat. 1628.] dicit: Quum in primordiis fidei pauci quidem, sed probatissimi, monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatæ memoriæ Euangelista Marco, qui primus Alexandrinæ urbi pontifex præfuit, normam suscepere vivendi, non solum illa magnifica retinebant, quæ primitus ecclesiam vel credentium turbas in Actibus Apostolorum legimus celebrasse: (et recitatis verbis Act. IV, 32 – 35) verum etiam his multo sublimiora cumulaverant. Equidem non ignoro quosdam etiam inter catholicos fuisse eruditos, qui negarunt Therapeutas fuisse christianos, sed magis judæos, nomina pro utraque sententia pugilum reperire est in libro collegarum meorum, Examine historico et canonico de regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis [P. 42.] . Non est hujus loci intricatam controversiam componere: unum sufficit ad præsentem nostram quæstionem, nempe secundum Eusebium, Hieronymum, Epiphanium et Cassianum supra citatos statum monasticum coævum ipsis christianismi cunabulis fuisse.

[24] Ast occurrit Pagius cum aliis quibusdam dicens in sua critica ad an. 62 (Barouio 64) § IV: [a judæis ad christianos traduxisset,] Neque is (Eusebius) monachos a Marco institutos esse dicit Alexandriæ, sed ascetas. Hi autem multum distant a monachis, ut genus distat a specie. Atque exinde adolevit opinio, quasi aliud hominum genus ascetarum quam monachorum esset. Hanc opinionem erudite et subtiliter evolvit Nicolaus Antonellus in sua dissertatione de Ascetis, quam in editione Operum S. Jacobi Nisibeni inseruit. Verum monstrarunt nostri in supra laudato Examine canonico et historico [Exam. Hist. et Can., p. 54.] plus subtilitatis quam veritatis exsistere in distinctione ascetas inter et monachos. Nam in ipsa, quam de ascetico instituto adumbrat, Antonellus, imagine, omnia elementa vitæ monasticæ reperire est, videlicet vestis peculiaris, locus in ecclesia separatus, domicilium segrex, multiplices preces, victus austerior, voluntaria paupertas, castitas perpetua: quod si hisce omnibus obedientiam adjungamus, nemo diffitebitur in ascesi adesse omnia elementa vitæ monasticæ. In antiquis autem monumentis invenimus plurima, quæ obedientiam designant. Sic Socrates lib. I Hist. cap. II [P. 39. Edit. Cantabr. 1720.] commemorat S. Paphnutium episcopum, qui concilio Nicæno grandævus interfuit, a pueritia, adeoque tertio ecclesiæ sæcula in asceterio educatum; item Auxanonem, presbyterum Novatianum, quondam ab Eutychiano eruditum in disciplina ascetica. S. Basilius in sermone ascetico II (uno enim censu, quemadmodum et S. Athanasius, ascetam et monachum habet) clare ostendit præsidem ascetarum seu monachorum fuisse. Is, inquit [Oper., t. II, p. 324. Edit. Paris. 1722.] , qui ex publico testimonio cunctis prudentia, constantia ac vitæ integritate præstiterit, aliis regendis præficiendus est… Itaque uno aliquo jam delecto et prælato, cessabunt omnes privatæ voluntates, seque ad id quod præstantius est, conformabunt omnes. Neque elidere potest S. Basilii auctoritatem objectio, quod S. Doctor agat de monachis; nam ipse eosdem monachos dicit, quos ascetas; dein ubi erant publica professio, habitus specialis, domicilium separatum, subsellia in ecclesiis distincta, non videtur, qua ratione hæc absque aliqua regiminis forma, adeoque absque præside constitui poterant et constituta conservari.

[25] [testes sunt, ante S. Antonium monachos exstitisse,] Quæ hactenus diximus, abunde ostendunt, a S. Antonio perperam derivari monastici instituti originem. Enimvero si accurate perpendimus S. Hieronymi verba, supra num. 18 allata, clare elucescit, S. Doctorem non agere de primis professoribus vitæ monasticæ, sed de primis incolis eremi monachorum, quatenus olim monachi suburbia aut pagos frequentarent. Atque in hunc sensum conspirat quoque S. Athanasius in Vita S. Antonii num. 14 [Oper., t. I, part. II, p. 807. Edit. Paris. 1698.] ; nam derelicto castello, quod viginti prope annis inhabitaverat, multis persuasit, monasticam ut eligerent vitam; atque ita demum in montibus quoque excitata sunt monasteria eremusque a monachis habitata est. Hæc postrema verba Evagrius ita vertit: et habitandæ eremi istud exordium fuit: nam sic habetur: Καὶ οὕτω λοίπον γέγονε καὶ ἐν τοῖς ὄρεσι μοναστήρια, καὶ ἔρημος ἐπολίσθη. Cæterum ut quæ sentio, proferam, vehementer dubito, utrum ille primatus, Sancto cuidam attributus, semper in sensu stricto assumendus sit, an potius eumdem ita interpretari non oporteat, quatenus fundator post se reliquerit instituti sui heredes et propagatores. Qui vero professionis suæ successores non habuerunt, eorum oblitterata est apud plerosque memoria.

[26] Rem exemplo illustremus. Auctor Vitæ S. Pachomii ad diem XIV Maji editæ, [quod etiam monstratur] refert num. 77 [Act. SS., t. III Maji, p. 326.] verba S. Antonii dicentis: Quo ego primum tempore monachum cœpi agere, nullum uspiam extabat cœnobium, in quo de aliorum salute cura aut metus cuiquam erat: sed quisque antiquorum monachorum, persecutione jam finita, privatim in vita sese monastica exercebat. Postea vero pater vester (monachos Pachomianos alloquitur Antonius) tantum bonum, Deo adjuvante, effecit. Quis ex hisce verbis non deducat, S. Pachomium auctorum fuisse instituti cœnobitici, adeoque ante illum contubernia monastica non exstitisse? Attamen in eadem Vita num. 35 [Ibid., p. 310.] hæc leguntur: Senex quidam asceta, qui et ipse monasterio antiquiorum monachorum cum potestate præerat, et Eponymus vocabatur, ad Pachomium venit, utque monasterii ad id usque tempus a se administrati curam suscipere vellet, plurimum rogabat: nomen autem monasterii erat Chenobosciorum. Hujus itaque administratione suscepta, alios etiam fratres eo deduxit, iisque, ipso in loco bene precatus, divinæ eos providentiæ commisit: statuens ut cum fratribus, qui jam ante istic fuerant commorati, ipsi quoque habitarent, eademque uterentur vitæ regula. Ibidem similiter œconomum et qui secundum abeo locum teneret, necnon contuberniorum præfectos et subordinatos designavit. Alterum quoque monasterium, Monchosin nomine, accepit S. Pachomius, rogatus, inquit biographus, a præcipuis asceterii illius moderatoribus … inter quos erat etiam senex quidam, Joannes nomine, in vita spirituali admodum exercitatus.

[27] [ex Vita S. Pachomii:] Tillemontius, nota VII in Vitam S. Pachomii [Mémoires pour serv. à l'hist. ecclés., t. VII. p. 679.] , ut primatum vitæ cœnobiticæ huic Sancto vindicet, eludere nititur argumentum, desumptum Chenoboscio et Monchosi, dicendo (verba ejus latine reddo): Erant hæc duo monasteria procul dubio habitucula octo vel decem monachorum, non tam cœnobitarum, quam eremitarum. Sed id quidem commodius quam verius dicitur. Notum est adagium, plus vel minus non diversificat speciem. Esto numerus monachorum octo vel decem: habemus tamen justi cœnobii formam, nempe monachos aliquot, quibus unus cum potestate præest: decupletur, aut, si lubet, centuplicetur iste numerus, non facile videtur, quid intersit; in utroque enim casu cœtus monachorum sub obedientia prælati sui viventium exsistit. Cæterum pro lubitu suo fingit sibi Chenobesciensem vel Monchosiensem cœtum fuisse octonarium aut denarium: quandoquidem si adeo exiguus erat fratrum numerus, cur S. Pachomius œconomum et qui secundum ab eo locum teneret, necnon contuberniorum præfectos et subordinatos designavit? Quis putet opus fuisse tot monachos a Tabenna mittere pro regendo tam pusillo grege? Facile igitur nobis persuademus, utrumque cœtum numerosum satis fuisse, utpote qui plures haberet moderatores. Quod si res ita se habet, jam videmus utrumque monasterium ante et præter Pachomianos exstitisse, adeoque ante S. Pachomium fuisse cœnobia antiquiorum monachorum, neque magnopere interest, utrum eremitæ an cœnobitæ dicendi sint: Camaldulenses, et Carthusiani qui distinctas domunculas aut casas incolunt, sunt tamen veri nominis monachi, et quæ est inter hos et alios regulares diversitas, adscititia est, quæ ipsam substantiam relinquit immutatam. Quia igitur hæc duo monasteria cum Pachomianis coaluere, primariæ institutionis paulatim oblitterari potuit memoria, quod et de aliis monachorum cœtibus suspicari licet, ut tunc incœpisse censeantur, quando cum majori congregatione coagmentata sunt. Sic ut exemplum recentius afferamus, Saviniacum, anno 1112 a B. Vitali fundatum, postquam cum Ordine Cisterciensi coaluisset, initium suum censuit annum 1118, ut habet Index Chronologicus Jungelini, et tamquam tum natum obtinet suæ dignitatis gradum. Quæ omnia late accurateque explicabit collega meus in Commentario historico BB. Gaufridi et Serlonis hac ipsa die dando. Ex quibus omnibus consequitur, necessarium non esse, ut, qui primus quandoque dicitur, etiam vere antiquissimus habendus sit.

[28] [in specie idem monstratur pro Syria] Et vero, ut unde digressi sumus, revertamur, status monasticus in Perside diu ante S. Antonii tempora incepisse videtur. Etenim Sozomenus lib. VI Historiæ ecclesiasticæ capite XXVIII ad XXXIV præcipuos variarum provinciarum monachos laudat et extollit: de Aone seu Eugenio, patre, ut vult Assemanus, et initiatore monachatus in Syria et id solum dicit cap. XXXIII [P. 268. Edit. Cantabr. 1720.] : Hunc porro Aonem primum apud Syros, perinde ac Antonium apud Ægyptios, auctorem fuisse ferunt solitariæ ac arctioris philosophiæ. Eadem igitur ratione primus in Syria fuit Aon, qua S. Antonius in Ægypto, adeoque quemadmodum ante Antonium fuisse in Ægypto monachos monstravimus, sic et suos Syriam monachos habuisse conjicere licet. Certe Sozomenus l. c. antequam ad Aonem deveniat, alios enumerat undecim, qui eo tempore præcipue claruerunt. Quin etiam idem Sozomenus lib. I, cap. XII [P. 25.] principium vitæ monasticæ ad therapeutas refert, dum dicit: Et Philo quidem quum ista ad hunc modum narrat, indicare videtur Christianos sui temporis, qui ex judæis conversi, adhuc judaico more vivebant, eorumque ritus custodiebant. Apud alios enim hoc vitæ genus reperire non est. Unde conjicio hanc philosophiam apud Ægyptios ex eo tempore floruisse. Dein capite sequenti addit, Antonium monachum moribus atque exercitationibus utilissimis hoc vitæ genus ad summam diligentiam et perfectionem perduxisse. Sed hæc ipsa verba clare demonstrant, S. Antonium, judice Sozomeno, addidisse perfectionis incrementum rei, jam ante ejus tempora exsistenti, adeoque primum non fuisse. Eodem igitur modo interpretari nobis licet, quæ de Aone Syro refert laudatus scriptor.

[29] [ex Actis S. Febroniæ] Verum antiquitatem monastici instituti directius demonstrant Acta S. Febroniæ, quæ Sibapoli seu Nisibi passa est sub Diocletiano circa annum Christi 304. Educabatur autem hæc puella in monasterio fœminarum, habens quinquaginta ascetrias [Act. SS., t. V Junii, p. 18 et 19.] ; his præerat quædam nomine Bryene, discipula olim Platonidis, ante eam diaconatu functæ, cujus traditionem et canonem ad finem usque præclare servavit. Talis porro erat regula Platonidis. Feria sexta nulli sororum erat laborandum, sed in oratorio congregabantur; ac postquam psalmodiæ canonem absolverant, Platonis accipiens librum sororibus legebat divinitus inspiratas Scripturas ad horam usque tertiam: post tertiam vero horam tradebat librum in manus Bryenæ, jubens eam legere sororibus usque ad vesperam. Similiter igitur Bryene faciebat, suscepto diaconatu. En profecto certissima elementa monasterii, quibus addi debent, teste Thomaide, S. Febroniæ educatrice, ut monstrant nostri ad diem XXV Junii num. I [Ibid., p. 14.] , præter vitæ communionem, quod a Bryenes, quæ Magna Domina appellabatur, voluntate penderent reliquæ, ita quidem ut sine ejus assensu e cœnobio, ubi arctissimam clausuram servabant, etiam urgente gravissimo periculo, pedem efferre non præsumerent. Porro in fine eorumdem Actorum referuntur præsentes sepulturæ S. Febroniæ monachi et clerici et paulo infra citatur Marcellus archimandrita [Ibid., p. 21. 22 et 32.] .

[30] [quorum auctoritas vindicatur] Papebrochius noster S. Febroniæ Acta habet tamquam omnium sincerissima [Ibid., p. 14.] : Cujus, inquit, gloriosa pro Christo certamina, tanto ubique per orientales Ecclesias celebratiora fuerunt, quanto luculentiori testimonio scripta ea habebantur, fide scilicet oculata Thomaidis sanctimonialis, locum secundum tenentis in eo monasterio, ubi Febronia ab infantia fuerat educata sub disciplina amitæ suæ Bryenes. Verum Josephus Assemanius, sententiam Tillemontii secutus [Mém. pour serv. à l'hist. eccl., t. V, p. 654.] , Acta S. Febroniæ velut fabulosa rejicit [Biblioth. Orient., t. III, part. II, p. 884.] : præcipuam vero rationem adducit, quia nempe ante pacem Ecclesiæ a Constantino redditam nulli fuerunt monachi, nullæ moniales. Jam ostendimus, quam labile sit id argumenti genus, quum monastici ordinis initiator non fuerit S. Antonius, adeoque ante Constantini tempora monachi et moniales exstiterint. Imo ex Actis S. Febroniæ legitimum putamus nos deducere posse argumentum antiquitatis monastici instituti. Sed ea est opinionis, temere præconceptæ, vis, ut facta historica, cæterum sincera, aut ad assumptam sententiam quocumque modo detorqueantur, aut si ineluctabilia sint, rejiciantur intrepide. Hoc est demum historiam scribere velle non, ut decet, ex factis, sed ex opinionibus undecumque susceptis; quod quam alienum sit ab officio et candore historici nemo non videt.

[31] [adversus Tillemontium.] Verum quidem est, Tillemontium sphalmata quædam indicare, quæ spurium fœtum proderent: nempe quod Diocletianus velit Lysimachum præfectum constituere, quum non haberet legitimam ætatem, utpote vicenarius; dein quod confundat Palmyrenam regionem cum Mesopotamia; ac tandem quod S. Febroniæ palæstram Acta ponant Sebapoli civitate episcopali, geographis plane ignota [Tillemont. Mém., t. V, p. 654.] . Singula discutiamus: quoad ætatem Lysimachi pertinet, fateor equidem ætatem legitimam ad magistratus capessendos esse annum vigesimum quintum aut etiam septimum ut habet Petiscus [Lexic. antiq. Romanar. V° Ætas.] , sed simul admittendum est, hanc legem multiplices passam esse exceptiones, ut ab eodem Petisco monstratur. Quoniam igitur Diocletianus ob memoriam Anthimi patris filio Lysimacho, ajunt Acta [Acta SS., t. V Junii, p. 17, num. 1.] , favere voluerit, facile dispensatio in ætate intervenire potuit, si tamen necessaria fuerit; nam verba Actorum interpretari nobis licet, quasi iste numerus viginti annorum satis late pateret, ut ad trigesimum pertingeret: etenim textus latinus a Papebrochio exhibitus minus accurate reddit græcum, qui habet [Ibid., p. 18, num. 2.] , ἦν γὰρ νέος τῇ ἡλικίᾳ, ὡς ἐτῶν εἴκοσι, erat juvenis ætate, QUASI annorum viginti, dum Papebrochius habet: erat juvenis admodum, atque annorum DUMTAXAT viginti: cæterum prior nostra interpretatio magis convenit Thomaidi, virgini in solitudine austera viventi, quæ probabiliter non inquisivit curiosius in ætatem juvenis Lysimachi, sed ex specie externa eamdem conjectando divinavit. Tandem Joseph Simonius Assemani in suis Kalendariis ecclesiæ universæ [T. V, p. 444.] dicit, ex Actis græcis et syriacis pro Lysimacho legendum Selenum, patruum videlicet Lysimachi, quasi ipse magistratum gessisset. Ex quibus omnibus liquet istiusmodi errorem, si quis est, nihil detrimenti inferre sinceritati Actorum S. Febroniæ. Veniunt secundo loco quæstiones topographicæ: confusio provinciarum Palmyrenæ et Mesopotamiæ, et incognita geographis civitas episcopalis Sebapolis. Posterius levi manu removet Assemanus citatus ex græco et syriaco legendam esse Nisibim pro Sebapoli, quam in rem vide Commentarium prævium Papebrochii nostri ad Acta S. Febroniæ [Act. SS., t. V Junii, p. 15, n. 5.] . Quam porro odoratur Tillemontius confusionem provinciarum, equidem non perspicio: etenim si textum græcum consulamus, videntur Acta ordinatim procedere, hæc habent [Ibid., p. 18, n. 3.] : Παραγενόμενοι τοίνυν ἐν τῇ ἀνατολῇ καὶ ἐπιβάντες τῇ χώρᾳ τῆς Παλμύρης, καὶ ἐν τῇ Μεσοποταμίᾳ, τοὺς δὲ ξίφει ἀπέτεμνον κ. τ. λ. Quæ ad verbum latine reddita, fere ita sonant: Venientes in Oriente et ingressi in regionem Palmyræ et in Mesopotamia hos (christianos) gladio necarunt etc. Habemus locum parallelum Act. XXV, I Ἐπιβὰς οὖν Φῆστος τῇ ἐπαγχίᾳ, Festus ergo cum venisset in provinciam: ex textu igitur græco habemus distincte nominari et Palmyrenem et Mesopotamiam. Cæterum quamvis Tillemontii opera decem saltem annis præcesserint editionem Actorum nostrorum, istiusmodi tamen rationes nullatenus Papebrochium impedierunt, quominus Acta S. Febroniæ tamquam sincerissima et haberet et palam diceret. Hæc dicta sunto, ut initia monastici instituti coæva primis christianismi sæculis vindicemus. Subjungimus Acta S. Barsabiæ ex syriaco latina reddita, interprete Stephano Evodio Assemano.

MARTYRIUM
SS. Barsabiæ cœnobiarchæ et decem ejus, sociorum nec non cujusdam Magi.
Ex Actis SS. Martyrum Orientalium et Occidentalium, auctore Steph. Evodio Assemano, part. I.

Barsabias, martyr in Perside (S.)
Socii decem, martyres in Perside (SS.)

[S. Barsabiæ et sociis coronandis] Eodem ferme tempore, quo B. Miles martyrii laurea redimitus est a, apud Astaharæ urbis b prætorem ab hominibus nefariis et scelestis accusatus est sanctissimus Barsabias, qui cuidam in Perside cœnobio præerat, decemque disciplinæ suæ alumnos obtinebat. “Plurimorum, oblatrabant delatores, hic hominum mores currupit; veneficam præterea artem docet, atque instituta magorum c, sua paulatim inducturus, convellere studet.” Quamobrem prætor, missis satellitibus, Barsabiam et ejus alumnos comprehendi, vinculisque constrictos ad prætorium perduci jubet. Hic vero omnes suppliciorum acerbitates experti sunt. Comminuta imprimis clavarum ictibus genua, fustibus contrita crura, brachia et costæ, nares insuper, aures dilaceratæ, et contusi oculi. Quum autem immanis judex Martyres in ea membrorum laniena sævissimos inter cruciatos non modo non succubuisse, ut Deum suum ejurarent, aut a vera religione desciscerent, sed nec vultum nec oris habitum mutasse, cerneret, edixit, ut confestim extra urbem deducti necarentur. Martyres vero ad supplicii locum rapti, inter circumfusam populi multitudinem, inter lictorum manus hymnis et psalmis Deum jugiter collaudabant.

[2] [associatur magus,] Accidit interea, ut inchoata jam Sanctorum cæde, magus quidam d et ejus uxor, jumento insidens, cum duobus filius aliisque familiaribus per id temporis ab urbe profecti, propter eum locum transirent. Magus confertam illuc hominum turbam conspicatus, ut tantisper procederent sociis edixit, donec ipse, quidnam sibi vellet ille populi concursus, exploraret. Quum itaque equo vectus, servo præeunte, per frequentem multitudinem eo irrupisset, proprior Martyribus factus, constitit. Interim præclarus ille cœnobiarcha suavi et jucundo concentu psalmos modulabatur, suosque alumnos non modo ad necem accendebat; sed ut quisque ad supplicium destinabatur, ipsum manu apprehensum, carnificibus jugulandum tradebat. Hoc spectanti stupentique mago objecta insuper, Deo oculos ejus aperiente, admirabilis visio: cernere namque sibi videbatur ignem quemdam in crucis figuram conformatum, mira luce micantem, cæsorum Martyrum corporibus insidere. Ea specie vehementer perculsus atque conterritus, ex equo protinus desiliit, mutatisque cum servo vestibus, in medium progressus, visum a se portentum monachorum præfecto in aurem exponit, mox subdit: “Alia hæc atque plane diversa ab his, quæ fiunt, species mihi videbatur, per quam arbitror, me a Deo vestro delectum fuisse, ut ejusdem fidei testis vobiscum occumbam; quoniam unum jam Deum hunc vestrum ego prædico e, et intimis quidem animi mei sensibus profiteor. Quandoquidem autem nemo scit, me vestrum non esse sodalem tuique instituti alumnum, agedum, severum ac immitem in me animum indue, meque sicut cæteros, apprehensa manu, lictoribus necandum dedito, utpote qui voluntariam vobiscum mortem subire etiam atque etiam percupiam, vobiscum, inquam, qui estis populus sanctus, verus et fidelis.”

[3] [omnesque simul martyrium consummant.] Dicenti annuit Barsabias, admirabili relatæ visionis specie maxime permotus, magumque, uti cæteros, apprehensa manu, post monachorum suorum nonum carnificinum, rem plane ignorantibus jujulandum porrexit. Huic ad necem successit undecimus. Postremus demum, reliquis peremptis, et ipse cœnobiarcha carnifici cervicem præbuit. Sic duodenario Martyrum numero cumulum finemque imposuit magus. Cæsorum capita, in urbem delata, in delubro Nahitidis deæ Persarum f ad populi terrorem pependerunt: cadavera vero feris alitibusque relicta sunt. Non multo post præclarum magi facinus resciri cœpit, quod mox per universam provinciam quam citissime pervagatum, summa cum omnium admiratione exceptum est, plurimosque ut Christo nomen darent et veram religionem susciperent, permovit; in quibus ipsius magi uxor, filii atque familiares, qui Christianis se ritibus imbuendos tradiderunt, tum sacris aquis expiati, per totam late vitam summo Dei timore religionem constantissime coluerunt. Istorum porro Sanctorum martyrium incidit in diem decimum septimum lunæ mensis Junii g.

ANNOTATA.

a Monstravimus in Commentario prævio num. 8 et seqq. martyrium S. Milis, cujus nostri ad diem XXII Aprilis meminere [Ibid., t. III April. p. 19.] , accidisse die V Novembris anni 341; adeoque sanctum Barsabian anno sequenti, die III Junii passum fuisse.

b Pro Astahara, inquit Steph. Assemani [Act. Mart., t. I, p. 95.] , puto legendum Astachara, quæ est urbs Persiæ alias maxima juxta fluvium Bendemir, prope ruinas antiquæ Persepolis, de qua hæc Abulfeda tab. geogr. num. 323: “Astachara est urbium Persiæ antiquissima. Ibi olim sedes regis fuit: ibidemque hodie cernuntur magnifica ædificiorum vestigia: distat a Sirapha duodecim parasangis.”

c Magi, de quibus hic mentio fit, utrolibet sensu intelligi possunt; sive ii, qui magismum aut Zoroastris religionem sectantur, sive soli sacerdotes, cultui divino præpositi [Cfr d'Herbelot. Biblioth. Orient. v° Mages.] . Cæterum quæ hic prætenduntur causæ persecutionis, vulgares sunt et objici solitæ. Sic Arnobius lib. I advers. Gentes [Biblioth. Max. Patt., t. III. p. 433.] : Quin imo, ait, ut verius proloquar haruspices has fabulas, conjectores, arioli, vates et numquam non vani concinnavere fanatici, qui ne suæ artes intereant, ac ne stipes exiguas consultoribus jam raris si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, negliguntur dii, clamitant, atque in templis jam raritas summa est: jacent antiquæ derisui cæremoniæ, et sacrorum quondam veterrimi ritus religionum novarum superstitionibus occiderunt; et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur ærumnis. Sed in Persica vexatione suo non defuerunt odio judæi (quod pro aliis regionibus annotavimus supra [Act. SS., t. VIII., p.23, n. 31] ); nam quum regina morbo correpta fuisset, homines, ajunt Acta S. Tharbæ, sororis S. Simeonis [Asseman. Act. Martt., t. I, p. 54] , nefarii et crucis hostes, ex insita sibi nequitia, ipsi (reginæ) a B. Simeonis sororibus (Tharba et Germana) acceptam, nempe ob fratris necem, injuriam persequentibus morbum veneficio immissum fuisse, facile persuaserunt reginæ; quapropter capitali sententia damnatæ fuerunt. Similiter Simeon Ctesiphontis et Seleuciæ episcopus, Saporicæ persecutionis Protomartyr, de quo nostri ad diem XXI Aprilis [Act. SS., t. II April., p. 845.] , opera præsertim judæorum odium regis incurrit. Isthæc, habent Acta apud Assemanum [Act. Martt., t. I, p. 20.] , temere effutiebant: Si tu, o rex, litteras Cæsari dederis et sapienter et magnifice scriptas, vel munera eximia, et perhonorifica miseris, ea minimi fient, ac nullo fere in pretio habebuntur; at si contra Cæsari obtingat, a Simeone minutam epistolam, atque adeo fortasse et levissimum epistolæ frustulum accipere, protinus adsurgit, viles schedas adorat, et dextra lævaque complexus, negotia in iis exposita strenue expediri mandat. Ad querelas gentilium et judæorum fraudes accesserunt probabilius rationes politicæ, nempe timores, ne Romani eorumque Cæsares, Christiani facti, ad suum imperium allicerent Persas ejusdem religionis, et ex frequenti episcoporum cum reliquo orbe christiano commercio, populi a suis regibus paulatim deficerent.

d Ex famulitio illum circumdante conjicere licet magum aut sacerdotem aut optimatem fuisse. Quoniam autem mutatis cum servo vestibus quasi monachus aliquis et judici oblatus a S. Barsabia et interemptus fuerit, concludere nobis licet horum monachorum indumenta magnopere diversa non fuisse a vestibus servilibus sive plebejis.

e Notum est magorum capitale dogma in eo esse; ut admittant duplex rerum omnium principium, bonum scilicet et malum [D'Herbelot. Biblioth. Orient. v° Mages] : adeoque quum unum Deum prædicare se dicit, abjurat errores sectæ suæ, et christianum sese profitetur.

f De hac dea refert sequentia Assemanus [Act. Martt., t. I, p. 95] : Nahitidis id est Veneris. Quamquam enim Diana Nahitis sive Anahitis Lydis, teste Plinio lib. XXXIII cap. IV dicta fuerit, attamen Persis nonnisi Venerem eo nomine cultam fuisse, tradit Agathias Scholasticus lib. II, ex Beroso Babylonio et Athenocle et Symmacho, qui antiquissimas Assyriorum, Medorumque res adcurate conscripseruut. Obscenissima erant festa, quæ in hujus deæ honorem peragebantur. Neque id mirandum; Persarum enim idololatria id cum reliquis populorum superstitionibus habebat commune, ut triplici nota distingueretur, nempe fraude, luxuria et crudelitate, uti docte monstravit comes Fridericus de Stolberg in sua Historia Religionis Christi [Geschicht der Relig. Jesu, t. II, p. 402. Edit. Hamburg. 1811.] .

g In codice, ait Assemanus [Act. Martt., t. I, p. 96.] , Nitriensi II coronati dicuntur “Luna septima mensis Junii.” Suam lectionem prætulit Assemanus, melioris notæ codice nixus: res facilius componi posset, si aliqua apud Martyrologos S. Barsabiæ memoria occurrisset, hac enim ratione diem haberemus, qui diversitatem dirimeret. Luna septima mensis Junii cum die XXIV Maji, luna vero decima septima cum III Junii concurrit.

DE S. ARTEMIO, MARTYRE, ANTIOCHIÆ, IN SYRIA,

ANNO 363.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Artemius, martyr Antiochiæ (S.)

J. V. H.

§ I. Adversus argumenta Tillemontii vindicatur sanctitas S. Artemii ex Martyrologiis et variis scriptoribus.

[Tillemontius propter arianismi accusationem.] In ipso hujus Commentarii limine obicem nobis injicit Tillemontius, qui in suis Monmentis Historiæ ecclesiasticæ dubia exponit circa sanctitatem B. Artemii, utpote qui non solum Ariana lue infectus fuerit, sed etiam S. Athanasium præfectus Ægypti fuerit persecutus. Verba ejus a Gallico in latinum idioma transferimus, ut lector facilius capiat universam controversiam. Non leve, inquit [Tillemont. Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. VII, p. 731. Edit. 1706.] , negotium facessit historia persecutionis Julianææ, dum judicandas proponit varias personas, quæ et aliquem pro Christo zelum monstrarunt et mortem passæ sunt. Etenim est humana quædam fortitudo animi, quæ flammas non metuit, et tamen coram Deo inanis est, quatenus in charitate, quæ sine vera fide et extra catholicam Ecclesiam non invenitur, fundata non est. Tunc vero temporis adeo diffusus undique erat Arianismus, ut difficile valde sit discernere orthodoxos ab iis, qui istiusmodi hæresi inquinati erant, adeoque, negata Christi divinitate, ipsum fidei fundamentum convellebant. Qua in quæstione pietas omni suspicione liberare suadet illos, qui, in Ecclesia culti, nullam sui iniquiorem opinionem reliquerunt. Verum quoad illos attinet, qui certo hæresi adhæserunt, principia catholica prohibent, ne eos tamquam Martyres habeamus: quocirca Maris Chalcedonensis, Arianorum antesignani, virtus gratiæ divinæ adscribi non potest, meritoque Baronius, Marco Arethusano, licet ab S. Gregorio Nazianzeno et Theodoreto laudato et ab Ecclesia græca culto, locum in suo Martyrologio dare noluit.

[2] [S. Artemium, adductis exemptis,] Forsan eodem egisset modo cum Artemio, Ægypti duce, si praluxissent illi, quæ modo cognoscimus. Exhibebimus itaque opinionem nostram, quam judicio lectorum, seu magis Ecclesiæ subjicimus, quin velimus quidpiam propterea definire in tam gravi quæstione. Præcipua damnati a Juliano Artemii culpa fuit, quod in idola sæviisset, ut exprobrat Juliano Theodoretus: de eodem honorifice tractat Chronicum Alexandrinum, eumdem, tamquam Martyrem, imo Magnum Martyrem, Μεγαλομάρτυρα, colit Ecclesia græca, sub die XX Octobris, habetque ejus Officium, in quo leguntur plura miracula, ejus debita intercessioni, corpus ejus dicitur in templo cognomini quiescere. Ad hæc ejus Acta scripta referuntur a Metaphraste. Cultus tandem ad ecclesiam latinam propagatus fuit, et Baronius, Græcorum auctoritate nixus, eum in Sanctorum Catalogum intulit. Ast alia ex parte videmus eum adhæsisse Georgio, sedis Alexandrinæ adversus S. Athanasium usurpatori, adeoque cum Arianis habuisse communionem. Nam quadam die quum Tabennam advenisset, rogati monachi ut cum illo orarent, recusarunt id officii præstare, cum Arianis; Arianum enim, speciem episcopi exhibentem, in suo comitatu habebat.

[3] [e Catalogo Sanctorum] Huc accedit gravius, quod Ammon, episcopus Ægyptius, qui tempore Theophili floruit et coram res, in Ægypto sub Constantio gestas, vidit, aperte testatur Sebastiano in persecutione episcoporum, monachorum, virginum et aliorum catholicorum successisse Artemium: eadem de utroque refert, scitur porro quis fuerit Sebastianus. Ex Vita S. Pachomii habemus, Artemium ducem omnia scrutatum, ut Athanasium inveniret: quapropter in Tabennicam solitudinem cum militibus processit, et istic non tantum damnum attulit, quantum timebatur. Quum vero, quia monachi cum illo orare nolebant, solus in ecclesia constitisset e somno obrepente excitatus, stupefactus et sanguinem e naribus emittens apparuit, dixitque se ægre vitam salvam ex visione habuisse. Nescio qua ratione Benedictini in hac narratione fundare valeant ejus sanctitatem: nihil enim afferunt, quo ostendant illum pœnituisse malorum, catholicis illatorum, et segregasse se ab Arianis. Nam hæretici isti non tantum orationem cum catholicis, quantum catholici cum eis refugiebant: et qui in hoc mundo puniuntur, non continuo in misericordia puniuntur. Bollandus quidem Artemium aperte Arianum pronuntiat. Ejus Vita, præsertim ex Philostorglo, Ariano historico, excerpta est a Joanne monacho, ex qua dein prodiit quam habemus hodie Vitam, in qua multa sunt consona cum fragmentis Philostorgii, quæ supersunt.

[4] [eliminandum edicit:] Animadvertendum quoque Theodoretum, forsan ad ostendendum non tantam fuisse Juliano mansuetudinem, quanta deprædicabatur, de Artemio locutum fuisse sine ullo elogio; dum alio omnino modo sermocinatur de Marco Arethusano, quem S. Gregorius Nazianzenus etiam laudat, et tamen illum præteriit Baronius. Neque major est chronici Alexandrini auctoritas, utpote quod fragmentis Arianis infertum fuerit. Ignoratur quoque quanti valeant a Græcis relata miracula, quorum materia et circumstantiæ sunt minus decora. Quis porro nobis spondebit Græcos C. P. non habuisse Artemium quemdam, ex quo sibi ducem Ægypti confinxere? Neque valide urget Ecclesiæ latinæ cultus, quatenus ad Baronium et pauculos recentiores, græcorum imitatores, coarctatur; quibus quidem nihil contrarium, epistola Ammonis adhuc incognita, innotuerat. Omnis itaque difficultas in græcæ Ecclesiæ cultu consistit, cujus principium et antiquitas ignoratur. Forsan ab antiquo assuetis cultum exhibere cuidam Artemio, Joannes monachus, reperiens Sanctum hujus nominis decollatum, historiam quamdam ex Philostorgio et vulgari fama conflaverit, uti habet Allatius, unde et prodierunt quæ hodie in officio Ecclesiæ græcæ leguntur. Fieri quoque potest, traditionem quamdam in Oriente viguisse de duce Artemio, sed ab Arianis paulatim ad catholicos derivatam; quemadmodum diu in Martyrologiis latinis perstitit nomen Priscilliani et adhucdum Dictinii Asturicensis elogium, a Priscillianistis profectum, perseverat. Juxta Ammonem et Vitam S. Pachomii habebatur in Ægypto tamquam orthodoxorum hostis; quocirca difficile persuademus nobis, Artemium tamquam Martyrem in Syria et C. P. cultum fuisse. Aliis relinquimus definitionem istiusmodi difficultatis; venia tamen nobis dabitur, si impetrare a nobis non possumus, ut tamquam Sanctum et Martyrem honoremus illum, qui secundum authentica documenta fuit orthodoxorum et divinitatis Christi hostis infensissimus: ut talem, habuit illum Ecclesia catholica Ægypti, illo quidem sæculo, quo mortuus est. Hactenus Tillemontius.

[5] [refutatur ejus opinio ex Martyrologiis] Quamvis hæc rationum momenta suo non careant pondere, quoniam tamen ineluctabilia non sunt, non credimus recedendum esse a præconio Martyrologii Romani, cui concinunt græcorum Menologia et Liturgia. Imprimis certum est S. Artemium, Ægypti ducem, passum esse pro Christi nomine sub Juliano imperatore: etenim hoc testantur monumenta et multiplicia et antiqua; adeoque non est, ut cum Tillemontio fingamus alium quemdam Artemium a duce Ægypti diversum, quocum iste confusus fuerit et quasi in unum coaluerit corpus. Certe Theodoretus, circa annum 466 vita functus, adeoque ævo Julianæo æqualis, dicit, lib. III, cap. XVIII [Hist. Eccles., p. 137. Edit. Cantabr. 1720.] : Artemium quoque, qui dux militum fuerat per Ægyptum, eo quod temporihus Constantii, quum magistratum illum gereret, plurima deorum simulacra coufregerat, non solum bonis exuit, verum etiam et capite truncavit. Hæc et hujusmodi alia commissa sunt ab illo, quem gentiles mansuetissimum et ab iracundia alienissimum prædicant. Animadvertit quidem Tillemontius Artemii martyrium non probari, tum quia solum accusatus fuit confractorum simulacrorum, tum quia ideo solum spoliationem et interfectionem ejus attulit, ut famam mansuetudinis, Juliano a Gentilibus tributam, eliminaret Theodoretus. Verum neutra ratio consistit: non prior; nam hoc loco agit scriptor de Martyribus, propter pietatem passis, ut liquet ex præcedentibus et consequentibus, quocirca non otiose apponitur particula quoque, καὶ, indicans se Artemium quoque nostrum in Martyrum catalogum inferre. Altera porro ratio validior non videtur: nam gentiles mansuetudinem, non qualemcumque, sed erga christianos exercitam, magnificabant: si igitur Theodoretus exemplo Artemii hanc laudem retundebat, profecto id innuit, Artemium, tamquam christianum, bonorum spoliationem et capitalem sententiam subiisse.

[6] [ex Ammiano Marcellino,] S. Artemii interfectionem, capitali tamen crimine velatam, refert Juliani historicus, Ammianus Marcellinus: qui libro XXII, cap. XI [Amm. p. 251. Edit. Lugd. Batav. 1693.] : Tunc, inquit, et Artemius ex duce Ægypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole, supplicio capitali multatus est. Exstat et ipsius Juliani epistola ad Alexandrinos, ordine X [Oper., t. II, p. 123. Edit. Petav. Paris. 1630.] , a Socrate etiam Hist. lib. III, cap. III [P. 174. Edit. Cantabr. 1720.] , relata, in qua illis exprobrat cædem Georgii, pseudoepiscopi Alexandrini: in eadem autem epistola agit imperator de duce exercitus, qui rex Ægypti, βασιλεῦς τῆς Αἵγυπτου dicitur, et plerisque Artemium nostrum significat. Ast suspicionem mihi movet aliquam, quod Julianus, dum tumultuariam Georgii cædem, adeoque, ut ipse dixit, judicum sententiis non subjectam, Alexandrinis objicit, non opposuerit, siquidem Sanctum nostrum indigitaret, Artemii pœnam capitalem, quam ipse, ut Acta habent, pro tribunali sedens, pronuntiavit. Etenim claris verbis affirmat Ammianus l. c. Alexandrinos Artemii comperto interitu, quem verebantur ne cum potestate reversus (id enim minatus est) multos læderet ut offensus, iram in Georgium vertisse episcopum. Fateor esse argumentum negativum, sed istiusmodi, ut, siquidem de Artemio in epistola egerit, sponte quasi sua mentio aliqua istius pœnæ injicienda videretur. Ast pergamus in testimoniis colligendis de S. Artemii passione.

[7] [et scriptoribus Christianis:] Chronicum Paschale, quod etiam Alexandrinum et Siculum vocatur, tempore Heraclii imperatoris, an. 610 – 641, completum, de Sancto nostro habet [Hist. Byzant. Chron. Pasch., t. I, p. 549. Edit. Bonn. 1832.] : Artemius vero quum esset dux provinciæ Ægypti, quod beatæ memoriæ Constantii (alii legunt Constantini) Augusti temporibus, dum ea dignitate fungeretur, in ecclesias studium singulare professus esset, bonis in fiscum relatis, Alexandriæ capite plexus est, immenso Juliani in illum odio. Tillemontius dicit in Chronico Paschali fragmenta Ariana interpolata fuisse, cui opinioni non repugnabo, si de Constantii, non vero Constantini temporibus intelligendum sit singulare in ecclesias studium, nam sub Constantio certum est Artemium Arianis favisse et persecutorem S. Athanasii fuisse: ast simul verum est, quod unice hic contendo, Artemium, Ægypti ducem, ex odio christianæ religionis passum fuisse. Cum Chronico Paschali conveniunt Theophanes, sæculi IX [Ibid. Theophan., t. I, p. 79.] et Cedrenus XII [Ibid. Cedren., t. I, p. 537.] scriptores, qui necem Artemii referentes, dicunt illum supplicium capitale subiisse propter aversum in idola animum. Pluribus testibus adducendis supersedemus, quoniam allata sufficiunt ad monstrandum S. Artemium, ducem Ægypti, pro religione christiana sub Juliano Apostata capitalem sententiam accepisse.

[8] [concedimus quidem S. Artemium Arianis favisse,] Nullatenus tamen, ut jam præfati sumus, negamus S. Artemium partibus Arianis adhæsisse, aut saltem Constantio imperatori ministrum fuisse in persequendo catholicos. Instar omnium est nobis Ammonius testis et coævus et conterraneus, qui in Ægypto monachus tempore S. Athanasii, historiam coram inspexit [Act. SS., t. III Maji, p. 288, n. 2.] . Hic vero in Vita S. Pachomii ad diem XIV Maji hæc refert [Ibid., p. 356, n. 21.] : Cum beatus pontifex Athanasius id temporis sub Constantio ab Arianis investigaretur, sanctique per Ægyptum et in urbe Alexandrina monachi ac virgines et laici religiosiores multa sustinerent incommoda, et verberibus vulneribusque conficerentur, universa quoque Ægypto abire juberentur episcopi, ducis titulo tunc gaudente Sebastiano, successore Syriani, cujus jussu complures Deo per castitatem devotæ virgines in ipsa S. Theonæ episcopi ecclesia telis sceleratorum fuerant interemptæ: cumque sancti episcopi sub Artemio, quem Sebastianus deinde habuit successorem, multi inter tormenta exspirassent, sanctique occidentales episcopi acti essent in exsilium et mala inenarrabilia, Arianis duce crudelissimo Georgio prævalentibus, omnia pervaderent, etc. Alter autem S. Pachomii biographus coævus, utpote qui iis convixerit, qui sanctum cognorant [Ibid., p. 320, n. 62.] , narrat [Ibid., p. 330, n. 88.] , quomodo dux Artemius apud Tabennesiotas omnia perscrutatus, ut S. Athanasium reperiret, solus, monachis recusantibus, oraverit: quumque, pergit biographus, ad plures dies in eodem loco (monasterio Pabau) esset moratus (Artemius), e somno aliquando exsurgens, repertus est sanguinem e naribus mittere et conturbatus. Quid homini acciderit certo haud sciebamus, sed magno apparuit terrore perculsus. Auditus quoque est, quum diceret: Ea sane mihi oblata est visio, in qua mortem divina miseratione vix effugi.

[9] [sed simul aliqua signa] Ad hunc locum observat commentator noster [Ibid., p. 331, not. e.] : Artemium, quamvis communicantem cum Arianis, et Georgii crudelitates non impedientem, haud tamen omnino impium fuisse apparet ex religioso illo modo, quo monachos tractavit, orari pro se petiit, solus oravit, fortassis et in visu præsagium accepit sanguinis pro christiana religione fundendi. Imo ex modo, quo hæc visio narratur et ex verbis ab ipso Artemio prolatis, omnino mihi videtur agi de Arianis eorumque persecutionibus, adeoque aut tunc hæresi renuntiasse, aut saltem initium aliquod factum fuisse conversionis. Quocirca apparet ratio, cur Benedictini in Vita S. Athanasii in hac visione conversionem S. Artemii augurati sint [Oper., t. I, part. I, p. LXXIV. Edit. Paris. 1698.] . Et reipsa in Actis, infra edendis, dicit Martyr num. 65: Ecce altaria tua diruta, sanctuarium tuum igne consumptum, decor domus tuæ evanuit et sanguis testamenti pro nihilo est habitus, propter peccata nostra et blasphemias, ab Ario effusas adversum te, unigenitum et Spiritum sanctum, quando te expertem fecit consubstantialitatis (ὁμοουσιότητος) Patris tui, ejusque naturæ (φύσεως) extraneum te, creatorem omnium creaturam appellans, et in tempore factum, qui creavit sæcula. Dicebat enim: Erat tempus, quando non erat filius, et scelestus ille te vocabat filium consilii et voluntatis. Sed impius subiit pœnas sui oris et linguæ sceleratæ; et quando quidem ejus blasphemiæ perseverant, subit supplicium æternum, numquam finiturum. Hæc si cognovisset Tillemontius, mitigasset probabilius sententiam suam: unde et de illo, quæ ille de aliis, dicere licet: Forsan S. Artemium, tamquam vere Martyrem habuisset, si præluxissent illi, quæ cognoscimus: nam supra citata verba absunt a textu, quo Surius usus est.

[10] [resipiscentiæ dedisse asserimus:] Inconcusse igitur adhæremus canoni III de Hæret (V. 7) dicenti: Omni homini, qui ecclesiæ catholicæ non tenet unitatem, neque baptismus, neque eleemosyna quantum libet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta, potest ad salutem: attamen nisi ante finem vitæ catholicæ fuerit incorporatus et redintegratus ecclesiæ [Cfr Hermant. Vie de S. Athan., t. II, p. 363.] . Sed Artemii nostri redintegrationem testantur antiquorum patrum dicta, quibus illum martyribus accensent, universæ ecclesiæ Græcæ ab antiquo liturgia, quam Latina Ecclesia recipiendo approbavit et aperta Actorum verba, mox allata, quæ candidissimam Nicenæ fidei professionem testantur. Quæ vero affert Tillemontius exempla, quibus Martyrologorum errores ostenduntur, solum monstrant, non undecumque ab errore immunem esse istiusmodi annuntiationem, præsertim quando privata ex auctoritate prodit. Verum ex tali possibilitate non recte ad factum concluditur. Imprimis probare non possum exemplum Priscilliani hæresiarchæ, cujus nomen, secundum Tillemontium, diu in Martyrologiis perstitit. Equidem nullum mihi Martyrologium occurrit, in quo Priscilliani nomen reperiatur, nullum auctarium sive Hieronymianum, sive Adonianum aut Usuardinum. Sed illud verum est, a suis, ut ait Sulpitius Severus lib. II Hist. [Cfr Bened. XIV. De serv. Dei beatif. et can., lib. III, cap. XX.] , ut martyrem cultum fuisse, quem prius ut Sanctum honoraverant, unde et explicatur, qua ratione Priscilliani nomen in quædam Martyrologia, ab ejus asseclis corrupta, irrepserit, ut ex Vasæo asserit Sigonius in suis ad Sulpitium Severum Notis [Sculp. sev. Oper., t. II, p. 268. Edit. Veron. 1754.] .

[11] [Tillemontii opinioni minime favent exempla Priscilliani] Sed ex dictis unusquisque facile perspicit, quanta intercedat differentia inter clandestinam quamdam sectariorum interpolationem et elogium publica authoritate libris liturgicis insertum, qualis est annuntiatio S. Artemii, Martyris in fastos utriusque Ecclesiæ illata. Nihilominus fatendum est aliquos catholicos Priscilliani nomen in veneratione habuisse: sic Petrus de Natalibus, allegans S. Hieronymum, in suo Sanctorum Catalogo nomen Priscilliani reposuit [Sigon. Oper., t. IV, p. 184.] . Sed larvatus aut interpolatus quispiam Hieronymus Petro præluxerit, oportet, quoniam in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis in dubio hæret Hieronymus, utrum Priscillianus catholicus esset, quum scribit cap. CXXI [Cat. SS., lib. XI, cap. LXXXIX et CXXV.] : Priscillianus, Abilæ episcopus, qui factione Hydatii et Ithacii, Treviris a Maximo tyranno cæsus est, edidit multa opuscula, de quibus ad nos aliqua pervenerunt. Hic usque hodie a nonnullis Gnosticæ, id est, Basilidis et Marcionis, de quibus Irenæus scripsit, hæreseos accusatur, defendentibus aliis, non ita eum scripsisse. Sed quod Hieronymus, anno 392 dubius scribebat, quodammodo recantavit anno circiter 415, probabiliter omnia Priscilliani et conciliorum decreta scrutatus, in epistola ad Ctesiphontem adversus Pelagianos, ord. XLIII [Oper., t. IV, part. II, p. 127. Edit. Paris. 1706.] , quando Priscillianum partem Manichæi vocat, utpote qui partem haberet gnosticæ hæreseos, de Basilidis impietate venientem; unde et sæculi gladio et totius orbis auctoritate damnatus fuit. Quocirca manifeste apparet, Petrum de Natalibus turpiter quidem hallucininatum fuisse, sed errorem suum, ecclesiæ judicio obnitente, minime fuisse propagatum.

[12] [aut Marci Arethusani;] Dilabimus nunc ad alia duo exempla, a Tillemontio allata: nempe Marci Arethusani et Dictinii Asturicensis. Et quoad quidem Marcum attinet, ejus fidem et sanctitatem vindicant nostri ad diem XXIX Martii [Ibid., p. 487] , Baroniumque suam sub eadem die duriorem prolatam sententiam in Annotatis ad Martyrologium Romanum, emolliisse censent, quando in suis annalibus sub anno 362 § CLIII: Cæterum, ait quod omnes historici, cum ejus egregiam in patiendo constantiam narrant, hominum pietate insignem prædicant; sed et (quod pluris æstimari debet) ipse Gregorius Nazianzenus eum appellet virum eximium ac sacro sanctum senem; par est credere, illum post tantam dogmatum conflictationem sese ad castra fidelium orthodoxorum, ab hæreticis deficientem transtulisse. Neque id prætereundum est S. Marcum Arethusanum duobus diebus in Menologio Basilii imperatoris celebrari; nempe die XXVIII Martii his verbis: Καὶ Μαρτίνου ἐπισκόπου Ἀρεθουσίων καὶ Κυρίλλου διακόνου, Et memoria Martini (Marci) episcopi Arethusiorum et Cyrilli diaconi. Ubi evidenter vel ex socio diacono, pro Martino Marcus legi debet. Idem dein Menologium sub die XXX Martii luculentius utriusque Martyris texit elogium.

[13] [aut miraculorum genus insolens.] De S. Dictinio Asturicensi amplior sermo occurrit, quem § sequenti exponemus. Quoad vero miracula, S. Artemio tributa, attinet, illa Tillemontio, sive materia sive circumstantiæ spectentur, minus videntur decora, ut supra num. 4 exposuimus. Et re quidem vera mirabiles sanationes, a Sancto Martyre patratæ, ad unum morbi genus, nempe testiculorum infirmitatem, referuntur, passimque fit miraculum in visione, nudataque et attacta pars convalescit. Quoniam vero in istiusmodi membris; quemadmodum et in aliis, gravis infirmitas exsistere potest, equidem plane non video, cur ab ope Sanctorum excludi debeat. Neque minus decoræ ejusmodi sanationes, quam herniarum et fluxus sanguinei in mulieribus apparent. Quod vero Sanctus partis infirmæ denudationem et tactum in visione perfecerit, non major est indecentia, quam si medicus quispiam recognitione et palpatione eadem membra curet [Act. SS., t. III Mart., p. 777, p. 18.] . Præterea si quid indecori, si quid ficti habent miracula relata, non officit Artemii nostri sanctitati et cultui, quum in Kalendario Ms. bibliothecæ regiæ Parisiensis, sæculo decimo jam celebretur ejus memoria sub hac die istis verbis: Τοῦ ἁγίου μεγάλου μαρτυρος Ἀρτεμίου: Sancti et magni martyris Artemii [Cfr Muzzarelli, Nombre et qualité des Miracles. Opera, t. V. p. 1. Edit. Avenion. 1826.] .

§ II. Acta S. Dictinii, præcipue ejus sinceritas in redeundo ad unitatem Ecclesiæ et cultus ecclesiasticus elucidantur.

[Causa latius scribendi de S. Dictino,] Quoniam sub die XXIV Julii [Scholz. De Menol. Græc., p. 8. Bonnæ 1823.] jejune admodum a majoribus nostris de S. Dictino seu Dictinio, Asturicensi episcopo, actum fuit, occasionem ejus sanctitatis vindicandæ nacti, paulo latius res ejus gestas exponendas censemus; ac tali ratione desideratis sub die XXIV Julii supplebimus. S. Dictinii nomen et sanctitatem ne suspicabantur quidem nostri, quando ejus cultum in directorio Asturicensi, casu, ajunt, ad illos transmisso, celebratum reperere. Sancti elogium texit etiam Tamayus sub die XXIV Julii: Sed illud secundis curis ex auctore, quem fallacem appellant, reddere neglexerunt. Nobis autem, quibus certiora documenta prælucent, maxima ex parte sincera videntur Acta, a Tamayo edita, quapropter illa subnectimus, et allegatis etiam antiquorum et eruditorum testimoniis confirmabimus. S. Dictinii Acta, ait Tamayus, confusa et diminuta habentur in Breviario et Legendario antiquis Asturicensibus, illa dabimus ampliora ex nostrorum Chronicis et Conciliis.

[15] [cujus Vitæ synopsis ex Tamayo] Dictinus, origine Græcus, natalibus simul et eruditione famosus, Priscilliani hæresim ebibens, Symposii magistri perspicacitate deceptus, aliquot volumina errorum aspersione referta, publicæ luci legenda conscripsit. Dubium, an tunc presbyter, sed quod certius agnoscitur, eum a Symposio fuisse episcopalibus infulis insignitum; quo munere majora et impia aggressus dogmata, unam Dei et hominis esse naturam publicis scriptis affirmare et popularibus sermonibus prædicare non erubuit. Hujus, magistri, et aliorum errores quum passim catholica Hispaniæ experiretur Ecclesia, et de opportunis meditaretur remediis, ut pestilentem hanc epidemiam aut confunderet, aut sanaret, ad Romanam, omnium Matrem et Magistram, confugere decrevit, ut illi regulam pro medicandis hæreticorum ulceribus consuetæ pietatis soliditate præfigeret. Hinc indici concilia cœptum, quibus Priscillianistarum hæresis damnata, et ejus sectatores anathematis mucrone feriti, subterfugia in montibus et speluncis, odiosa, licet justa, animadversione lacessiti quærebant.

[16] [et perfecta ad unitatem] Hinc aliqui Priscillianistici erroris antesignani et magistri, perspectis catholicorum rationibus, et ruminatis SS. Patrum assertionibus, præcognitisque D. Ambrosii, Mediolanensis Ecclesiæ episcopi, virtutibus et doctrina, Italiam pergere destinarunt, et cum eo de eorum dogmatibus disputare, sic, ut si veritatis confunderentur acumine, protinus ad Ecclesiam confugientes, suorum errorum veniam publica confessione perciperent. Horum præcipuus ad Ambrosium Dictinus accessit, qui a sancto Doctore veridica cognoscens eloquia, veritatis fulmine transfixus, lacrymarum imbre perfusus, extemplo impii Priscilliani abjuravit errores. Tum beatissimus Ambrosius Dictini et aliorum sodalium resipiscentiæ voluntate pensata, illos ad futuram synodum, cum litteris commendatitiis ad præsules Hispaniæ, quibus formas et conditiones adimplendas, ut Ecclesiæ restituerentur gremio, præscripserat, felicibus dimisit auspiciis. Qui Hispanias repedantes et ad urbem Toletum, qua synodum congregatam agnoverant, accedentes, datis Ambrosii epistolis, eorum conversionem indicantibus, locum in concilii angulo humili submissione petiere.

[17] [catholicam conversio] Igitur per concilii Toletani patres, lectitatis epistolis et Dictini sociorumque intellecta emendatione, et restitutionis instantia, intra Synodi cœtum protractus, et coram patribus positus, habita dicendi licentia, in hæc verba viscerum contritione prorupit: “Audite me, optimi sacerdotes, corrigite omnia, quia vobis correctio est. Scriptum est enim: Vobis datæ sunt claves regni cœlorum. Sed peto a vobis, ut claves nobis regni, non portæ aperiantur inferni. Hæc si dignamini, omnia ante oculos pono: hoc enim in me reprehendo, quod dixerim unam Dei et hominis esse naturam. Ego non solum correctionem vestram rogo, sed omnem præsumptionem meam de scriptis meis arguo atque condemno. Sic sensi, testis est Deus, si erravi, corrigite. Et paulo ante dixi et nunc iterum repeto, in priori comprehensione mea et in principiis conversionis meæ, quæcumque scripsi, omnia me toto corde respuere: excepto nomine Domini, omnia anathematizo: omnia, quæ inveniuntur contra fidem, cum ipso auctore condemno.” Post hæc Symposius suam confessionem emisit, qua peracta, prosequitur Dictinus: “Sequor sententiam domini mei et patris mei et genitoris et doctoris mei, Symposii: quæcumque locutus est, loquor; nam scriptum legimus: Si quis aliter euangelizavit, præterquam euangelisatum est vobis anathema sit. Et idcirco omnia quæ Priscillianus aut male docuit, aut male scripsit, cum ipso auctore, condemno.”

[18] [exhibetur:] His coram concilio Dictinus peractis et hæresibus toto corde damnatis, per patres ad pœnitentiam admissus, Ecclesiæ gremio restitutus, certis conditionibus præmissis et audita sententia, a concilio benignitatis apicibus fulminata, eaque suscepta, e synodi cœtu humilis et emendatus discessit. Hinc fidelis veritatis per Hispanias prædicator exsistens, catholicis maculam et religiosis operibus antiquam abstergere conabatur labem erroris. Hinc suorum operum, quæ ante conversionem scripserat, dogmaticus strenuus erat, et veridicus propugnator (impugnator?) et hostis. Cujus exinde reductionis status ita populis, erroribus lapsis, utilis exstitit et suavis, sacerdotibus et clero delectabilis et decorus, pontificibus admirabilis et honestus, quod procul dubio toti Ecclesiæ dies ille alacritatis fuerit et solemnitatis exemplar. Quid ergo? Virum eruditissimum, inter Hispaniæ præsules omnibus clausulis absolutum, a fide devium, fidei restitutum, qui divinæ gratiæ nutu illustratus, velut alter Augustinus, si ante conversionem primus et efficacior adversus Ecclesiam impugnator exstiterat, post conversionem specialis et unicus Hispaniæ doctor apparuit, Priscillianum et sectarios verbis et scriptis, fidem catholicam affirmantibus, mucrone veritatis confundens, agnovit.

[19] Tantis siquidem virtutum cumulis postmodum decoratus effulsit, et tantis bonorum operum sarcinis exornatus effloruit, ut pontificalibus, quibus erat suspensus, functionibus restitutis, Asturicensis sedis regimine fungeretur. In hujus ergo muneris administratione, sic vitam texuit, quod totius Ordinis pontificalis splendor in uno Dictinio inveniretur compactus. Nam in eo tanta perfectionis gratia cœpit conversari, ut jam tunc in ipsis initiis perfectorum posset numero deputari. Inerat denique ei tanta abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis, assiduitas in sermonibus, ut infirmato corpore vix consistere posset. Inter hæc demum activæ vitæ pœnalia, ut B. Vir aliquid recreatus remitteret, manus ad constructionem templi proprias apposuit, quod feliciter consummavit, et B. V. Mariæ, Dei Genitricis nomini venerando, dicavit. Denique instante vitæ termino, sacramentis vallatus, et fidei professione peracta, omnibus valedicens, et super cilicium positus beatum spiritum obtulit redemptori, nono Kalend. Augusti, anno 420. Cujus corpus in eadem ecclesia B. Mariæ, quam ipse propriis manibus exstruxerat, sepultum, innumeris coruscavit miraculis, præstante D. N. Jesu Christo, qui de peccatoribus fideles sibi servos constituit. Hactenus Tamayus.

[20] Licet quæ varia affert Tamayus de S. Dictinii virtutibus et die obitus, [Certa est S. Dictinii conversio ex S. Leone,] antiquitatis monumentis certa non sint, tamen duo usquequaque indubitata nobis esse debent, videlicet sincera Dictinii a Priscilliani secta ad catholicam fidem conversio et cultus ejusdem in Ecclesia Asturicensi antiquitas. Quoad porro conversionem attinet, testem habemus, omni exceptione majorem, S. Leonem Magnum in epistola ord. XV, ad S. Turribium, Asturicensem episcopum, Dictinii successorem, licet forsan non immediatum [Florez Epan. Sagr, t. XVI, p. 89 et seq.] ; etenim pontifex cap. XVI [Opera, t. I, p. 707. Edit. Ballerin. Venet. 1753.] dicit: Postremo autem capitulo hoc prodidit justa querimonia, quod Dictinii tractatus, quos secundum Priscilliani dogma conscripsit, a multis cum veneratione legerentur: cum, si aliquid memoriæ Dictinii tribuendum putant, reparationem ejus magis debeant amare quam lapsum. Non ergo Dictinium, sed Priscillianum legunt, et illud probant, quod errans docuit, non quod correctus elegit. Et vero suæ conversionis testimonium luculentissimum dedit S. Dictinius in Concilio Toletano anni 400, quando Patribus dixit [Aguirre. Conc. Hisp., t. III, p. 26. Edit. Rom. 1753.] : Audite me, optimi sacerdotes, corrigite omnia, quia vobis correctio data est. Scriptum est enim: “Vobis datæ sunt claves regni cœlorum.” Sed peto a vobis, ut claves nobis regni, non portæ aperiantur inferni. Hæc si dignamini omnia ante oculos pono. Hoc enim in me reprehendo, quod dixerim, unam Dei et hominis esse naturam. Item dixit: Sic sensi testis est Deus: si erravi, corrigite. Item dixit: Et paulo ante dixi et nunc iterum repeto: in priori comprehensione mea et in principiis conversionis meæ, quæcumque conscripsi, omnia me toto corde respuere. Item dixit: Excepto nomine Dei, omnia anathematizo. Item dixit: Omnia, quæ inveniuntur contra fidem, cum ipso auctore condemno.

[21] [et ex Concilio Toletano,] Tum, interjectis Symphosii episcopi et Comasii presbyteri professionibus, prosequitur S. Dictinius: Sequor sententiam domini mei et patris mei et genitoris et doctoris Symphosii. Quæcumque locutus est, loquor. Nam scriptum legimus: “Si quis vobis aliter euangelizaverit, præter quam quod euangelizatum est vobis, anathema sit,” Et idcirco omnia, quæ Priscillianus aut male docuit, aut male scripsit cum ipso auctore condemno. Quesnellus quidem in suis ad supracitatam epistolam S. Leonis Notis, tamquam confictas traducit has fidei professiones [S. Leonis Opera, t. II, p. 1382] , sed earumdem authentiam vindicant tum fratres Ballerinii [Ibid., p. 1376.] , tum Henricus Florez in Hispania sacra [Espan. Sagr., t. VI, p. 96.] et Ambrosins Moralez in Chronico generali Hispaniæ lib. XI, cap. IV [Coron. Gener. de Espan., t. V, p. 322. Edit. Matrit. 1791. Cfr D'Aguirre. Conc. Hisp., t. III, p. 26.] . Objicit tamen Quesnellus locum Idatii, quem ipse dein perperam citatum fatetur, nempe. Dictinius, Asturicensis episcopus, cui ob Priscilliani hæresim, quam profitebatur, ejecto, cum aliis ejusdem sectæ episcopis, successit Turribius. Cæterum sancte asseverat Quesnellus sibi istiusmodi textum occurrisse, speratque aliquando detectum iri [Leon. Oper., t. II, p. 1381.] : ast spes usque hodie eum fefellit, et nemo, quem sciam, simile quid invenit: quamvis Maurini, S. Augustini editores, eumdem textum, nullo fonte propius assignato, referant in S. Augustini libro contra Mendacium cap. III [August. Oper., t. VI, col. 451 in nota.] . Cæterum si obscuri cujusdam scriptoris fragmentum quoddam reperiretur, ejus dicta nullatenus prævalere deberent auctoritati Idatii, scriptoris subæqualis et rerum Hispanicarum scientissimi, qui retractationem Dictinii concilio Toletano anni 400 illigat hisce verbis [Idatii Chron., p. 57. Edit. Bruxell. 1845.] : In provincia Carthaginensi, in civitate Toleto, synodus episcoporum contrahitur, in quo, quod gestis continetur, Symposius et Dictinius et alii Gallæciæ provinciæ episcopi, Priscilliani sectatores, hæresim ejus blasphemissimam cum adsertore eodem professionis suæ subscriptione condemnant.

[22] [quod confirmatur ex Chronico Idatii:] Ex citatis Idatii verbis liquet, professiones episcoporum, qui Priscilliani erroribus adhæserant, quamvis desint in plerisque exemplaribus concilii Toletani, et ad calcem Actorum rejiciantur, tamen ad hoc concilium pertinere; adeoque neque cum Quesnello ab hac synodo abjudicandas esse, aut cum Nic. Antonio in Bibliotheca Hispana veteri lib. II cap. V, num. 132, ut cinnum esse traducendas [Biblioth. Hisp. Vet., t. I, p. 171.] , quasi ex variis canonibus et sententiis id concilium consarcinatum hodie haberemus. Nam laudatus Idatius post supra citata verba addit: Statuuntur quædam etiam observanda de Ecclesiæ disciplina. Unde datur intelligere canones quosdam disciplinares conditos fuisse, nempe, ut arguit Joannes Garzonius, Idatii commentator, hos ipsos canones XX vulgatos, quorum authenticitatem adversus Quesnellum vindicare promiserat Garzonius in peculiari dissertatione de Priscillianistis, quæ tamem, quia in codice Bruxellensi non reperiebatur, deest in laudata editione Chronici Idatiani. Ex hactenus dictis manifestum fit, et sinceram fuisse S. Dictinii conversionem et eamdem concilio Toletano anni 400 illigandam esse; adeoque cultum Sancto exhibitum et usque in hodiernum perseverantem nulla ratione potuisse manare a Priscillianistis, utpote qui Dictinium, tamquam transfugam, exosum, ut semper fit, habere debuerunt.

[23] [Certus quoque Sancti cultus] Devolvimur igitur ad alteram, quam examinandam suscepimus, quæstionem, nempe de cultu, sancto episcopo ab antiquitate impenso. Cujus rei testimonium habemus jam sæculo decimo, quando Fortis, Asturicensis episcopus ab anno 920 ad 929 varia obtulit S. Dictinio ejusque ecclesiæ his verbis [Espan. Sagr., t. XVI, p. 430.] , quæ cultum omnino demonstrant: Sanctissimo, gloriosissimo et post Deum mihi fortissimo patrono meo, domino Dictinio, episcopo et confessori sacro, cujus ecclesia vetusto fundamine sita est juxta Asturicensem mœnium, ego pusillus famulus tuus Fortis, nutu divino pontificali gratia comitatus, qui hanc tuam ecclesiam studui restaurare, inhabitare et ditare in tui amore ac tua perpetuali gloriæ dignitate. Varia igitur donat episcopus Fortis abbati venerabili Vimara … pro stipendio Virginum ac continentium vel confessorum ibidem deservientium: ex quibus verbis elicere est, duplex ibidem constitutum fuisse monasterium, alterum nempe Virginum; virorum, qui sub abbate Vimara res spirituales et temporales procurabant, alterum. Demum post consuetas iræ divinæ in violatores donationis interminationes, concludit: Factum textum dotis vel donationis XVIII Kalendas madii era 963, id est die XIV Aprilis anni vulgaris 925, et sequuntur multorum presbyterorum, diaconorum, aliorumque subscriptiones. Simili diplomate Ximenus II, Asturicensis episcopus 1003 – 1025, duas hereditates in honorem S. Dictini episcopi eidem monasterio donat [Ibid., p. 447.] .

[24] [probatur ex inscriptione;] Constat porro hanc eamdem ecclesiam ædificatam fuisse a S. Dictinio, ut docet nos antiquum monumentum, videlicet grandis tabula marmorea, parieti affixa cum hac inscriptione [Ibid., p. 83. Moralez Chron. gen. de Espan., l. XI, c. V, t. V, p. 331.] : IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI INTRO HOC TUMULUM REQUEIESCIT FAMULUS DEI NONNUS EPISCOPUS. REQUIEVIT IN PACE SUB DIE.

Si quis episcopus r(ex) præcessor vel actor cujusque vasum istum in quo jacemus aut corpuscolum nostrum ab hinc tollere aut commovere vo luerit anathema sit et ante tribunal Christi sancto dictinio episcopo et confessore suo cujus nos parietibus manu sua factis vel umbraculis tegi mur juditio contendat et datan et abiron quos terra vivos absorbuit partem recipiat et cum juda tradi tore sortiatur et tendat * ac tre mendo juditii die non evadat et stridore dentium.

Luculentum istud de sanctitate Dictinii testimonium id habet incommodi, quod nulla nota chronologica despici possit, qua ætate positum fuerit.

[25] [in cujus ætatem inquiritur] Nam ubi notari debuisset dies et annus emortuali Nonni episcopi, spatium non deletum, sed numquam impletum, in sua levitate perstat; quocirca conjicere licet, lapidem, vivente adhuc antistite, erectum fuisse. Jam vero in Catalogo episcoporum Asturicensium nullus quidem occurrit Nonnus, sed duo sunt, qui Nunnius seu Nunno appellati, sæculo XIII et XIV cathedram Asturicensem occuparunt [Espan. Sagr., t. XVI, p. 231 et 259.] . Quapropter Ambrosius Moralez in suo Chronico generali Hispaniæ lib. XI cap. V [Coron. gen. de Espau, t. V, p. 332.] tabulam adscribit Nunnio I, qui obiit anno 1241. Verum Henricus Florez [Espan. Sagr., t. XVI, p. 84.] inter Nonni et Nunnii nomen magnam invenit diversitatem, quam tamen laudatus Moralez suspicatus non est. Licet passim, non magnopere curanda sit, litteris consonantibus perstantibus, vocalium discrepantia, ut in præsenti quæstione occurrit, tamen quoniam hæc controversia penitiorem, quæ mihi deest, linguæ Hispanicæ cognitionem requirit, eamdem intactam relinquo. Ast nihilominus mihi Florezii sententia præplacet, statuentis hunc episcopum Nonnum ad illos pertinere, quorum nomina desiderantur initio sæculi noni. Id mihi suadent præsertim locutiones vitiosæ, quæ in tabula occurrunt, quatenus sæculo XIII minime reperiuntur; legantur enim chartæ Asturicenses, a Floresio exhibitæ, inter alias instrumenta annorum 1195 [Ibid., p. 495.] , 1228 [Ibid., p. 503.] , et 1246 [Ibid., p. 505.] , atque istic textus, non quidem elegans, sed tamen correctus deprehendetur.

[26] [ratione styli tunc vigentis,] Et contrario sæculo nono latinitas inscriptionum et chartarum nequaquam correcta erat. Sic in Ovetensi templo, cujus diœcesis Asturicensibus contermina erat, legitur inscriptio sub Alphonso III seu Magno, qui anno 866 regnavit, in hæc verba desinit [Masdeu. Hist. crit. de Esp, t. IX, p. 60.] : HOC OPUS (munimentum ecclesiæ) A NOBIS OFFERTUM EIDEM ECCLESIÆ PERENNE SIT JURE CONCESSUM. Deterioris etiam phraseos erant scripturæ chartarum ejusdem ætatis: nam instrumentum, anno Christi 878 exaratum, inter alia hæc habet [Espan. Sagr., t. XVI. p. 425.] : Post hæc ordinaverit supradicti judices per Sajonum Datnum, filium Arboni, placitum conscribere, roborare et firmare Matlini et Argimirum, de quo supra scriptum est, de quod asseruerit dum domnus noster in Legione venisset, ex utrasque partes testimonia præsentarent, ut petitio et responsio firmata fuisse etc. similes phrases ejusmodi sunt, ut facile persuadeant stylum inscriptionis Asturicensis et inscriptionis Ovetensis et chartæ mox citatæ, eamdem sapere ætatem; dum hæc a modo loquendi sæculi XIII, quando litteræ humaniores reflorescere cœperunt, omnino aliena videatur. Quæ loquendi discrepantia me in sententiam Florezii facile inclinat.

[27] [et interminationum, quibus clauditur,] Animadvertendum quoque est, inscriptionem Asturicensem minis divinæ vindictæ terminari; quod quidem alterum videri posset argumentum, ut Nonnum episcopum ad sæculum IX ablegemus, nisi quædam chartæ sæculi XIII similibus interminatiotionibus clauderentur. Nam in historia critica Hispaniæ Joannes Franciscus Masdeu [Masdeu. Hist. crit., t. IX.] multas variorum sæculorum inscriptiones lapidarias collegit: ex quibus, quæ sunt sæculi XIII, nullas omnino minas continent, sed magis precationes, ut bene sit aut defuncto aut fautori operis, quod ædificatum est. Contra vero anterioribus sæculis istiusmodi interminationes non raro occurrunt. Sic sæculum octavum finiens nobis sequentem inscriptionem legavit [Ibid., p. 47.] : Quisquis hic positus degis jure sacerdos, per Christum te obtestor, ut sis mei Adefonsi memor, quatenus sepe aut saltem una die per singulas hebdomadas semper Christo pro me offeras sacrificium, ut ipse tibi sit perenne auxilium: Quod si forte neglexeris ista vivens sacerdotium amittas. In eadem civitate Ovetensi, ubi prior inscriptio reperiebatur, habebatur et altera, cruci aureæ insculpta [Ibid., p. 49.] : Susceptum placide maneat hoc in honore Dei: offert Adefonsus, humilis servus Christi. Hoc signo tuetur pius, hoc signo vincitur inimicus. Quisquis auferre presumpserit mihi, nisi libens ubi voluntas dederit mea, fulmine divina intereat ipse. Hoc opus perfectum est era DCCCXXVI.

[28] [probatur quoque sanctitas] Verumtamen, ut supra notavimus, chartæ sæculi XIII similes interminationes continent [Nouv. Tr. diplom., t. V, p. 576.] : adeoque, quoniam ex chartis ad inscriptiones traduci potuerint, argumentum peremptorium proferre non possumus. Sic in charta Alphonsi IX anni 1195, qua variæ gratiæ conceduntur hospitali, in honorem S. Thomæ Cantuariensis erecto juxta civitatem Asturicensem, leguntur interminationes [Espan. Sagr., t. XVI, p. 496.] : Si quis igitur istud factum meum spontaneum infringere temptaverit, sit maledictus et excommunicatus, et cum Juda proditore Domini, Satan et Abiron, quos vivos terra obsorbuit, poenas sustineat perpetuas et regiæ parti et hospitali duo millia aureorum persolvat. In aliis chartis ejusdem regis pro eadem ecclesia annorum 1205 [Ibid., p. 497.] 1206 [Ibid., p. 498.] , et 1209 [Ibid., p. 500.] eædem interminationis formulæ recurrunt. Neque dissimulandum est, easdem interminationes, similique forma prolatas e tabula Asturicensi occurrere: quocirca satis anceps esset est quæstio, nisi vitiosa latinitas, nobis suaderet inscriptionem sæculum IX magis, quam XIII spirare. Quidquid sit, est tamen monumentum antiquum, cujus ope antiquitatem et perseverantiam cultus, S. Dictinii comprobatur. Ambrosius Moralez in suo Chronico generali Hispaniæ [Coron. de Esp., t. V, p. 332.] refert vulgus ex dicta tabula opinionem collegisse sanctitatis ipsius Nonni episcopi, ejusque patrocinium implorare in dolore dentium; quocirca sepulchro imponunt anathemata cerea et terram tumuli colligunt, remedium mali. Utinam, ait Moraleb, superstitioni medeatur.

[29] [ex festo annuo.] Festum S. Dictinii celebratur hodie II Junii sub ritu duplicis majoris: lectiones tamen secundi nocturni, quæ historiam Sancti referre consueverunt, sunt de communi Confessorum pontificum, uti notatur in antiquo Breviario Ms. Asturicensi: habet tamen specialem orationem: Omnipotens et misericors Deus, qui hodiernam festivitatem in honore beati Dictini, Confessoris tui atque pontificis nobis celebrare concedis, præsta quæsumus, ut ejus gloriosis meritis, assiduisque intercessionibus ad æternæ vitæ gaudia, te ducente, pervenire mereamur. Per Dominum etc. Hactenus dicta sufficiunt, tum ut hiatum quemdam, a majoribus relictum, suppleamus, tum ut manifestum fiat, minus feliciter Tillemontium usum fuisse exemplo S. Dictinii, ut Martyris Artemii legitimum cultum impugnaret. Esto, Artemius dux Ægypti deceptus fuerit tum favore imperatoris tum subtilitate dogmatizantium, qui militarem simplicitatem captivaverant, id tamen negari non potest, illum in confessione Christi, veri Dei, mortem oppetiisse, adeoque in candidato martyrum exercitu esse recensendum.

[Annotatum]

* teneat?

§ III. Acta S. Artemii edenda videntur esse S. Joannis Damascemi cujus auctoritas et sinceritas adversus Casaubonum vindicantur.

[Acta S. Artemii edenda] Acta S. Artemii e græco fonte latine ediderunt Aloysius Lippomanus, Veronensis episcopus et Laurentius Surius Carthusianus, eademque in compendium redegit Agapius monachus in suo libro Venetiis anno 1683 excuso, cui titulus Paradisus. Acta autem, prout a Lippomano et Surio nobis tradita sunt, non undecumque inter se conveniunt; nam Lippomaniana, si paucula excipias ampliora, plerumque rejiciunt prolixiores Sancti sermones, et ea, quæ ad generalem imperii Romani historiam pertinent, quæ quidem omnia a Surio exhibentur. Ast id certum est græcum textum, plus minus amplificatum, utriusque Actis latinis, substratum fuisse. Uterque porro sine ulla dubitatione græcum textum Simeoni Metaphrasti adscribit; dum, noster textus edendus in fronte nomen Joannis monachi præfert, qui narrationem suam collegit ex ecclesiastica historia Philostorgii et nonnullorum aliorum: quapropter fidem suæ narrationi conciliat, quum palam hisce verbis profiteatur, se non e penu propria, sed ex antiquorum relatione deprompsisse, quæ profert. Non tamen repugno si quis censeat sermones longiores, sive dialogos sive monologos, quibus Acta frequentissime insperguntur, rhetorum more adornatos fuisse. Quoniam vero Acta græca, alibi typis jam excusa, secundis curis edere non consuevimus, hæsisimus aliquamdiu utrum recudenda forent; sed quoniam Spicilegium Romanum, ab Emin. Cardinali Angelo Majio in lucem prolatum, paucis in hisce partibus hactenus innotuit, Acta græca damus, lectori, uti confidimus jucunda et grata.

[31] [S. Joanni Damasceno] Sed occurrit quæstio investiganda, quis nempe ille sit Joannes monachus cujus nomen in fronte Vitæ edendæ inscribitur. Tam enim nomen quam professio communia sunt, ut parum ab anonymo auctore quodam differre videantur. Eminentissimus Cardinales Angelus Mai, cui multa jam debet, et, ut sperare licet, plura etiam debebit sacra profanaque eruditio, in suo Spicilegio Romano [Mai. Spicil. rom., t. V, præf., p. XIV et 340.] censet Sancti nostri Vitam esse genuinum fœtum S. Joannis Damasceni, tum quia Joannis monachi nomine in codicibus Damascenus appellari solet, tum quia ejus esse hoc opusculum Allatius putavit, idque, ait laudatus cardinalis, cum aliis sancti Patris scriptis editurus aliquando erat; id quod ego ex Vallicellanis ipsius Allatii Schedis cognovi. S. Artemii passionem æque attribuunt S. Joanni Damasceno auctori Labbæus in Prospectu Operum Damasceni, et rursus idem Allatius in Symmictis, ubi tradit notitiam eorumdem operum p. 452 n. XLVII. Sed nemo tamen eximium hoc et curiosissimum scriptum typis græcis ante me vulgaverat. Curiosissimum scriptum appellat Eminent. Cardinalis, non solum quia Vitam exhibebat hactenus ineditam, sed quia Joannes narrationem suam ex Philostorgio sumens, fragmentum hujus historici, non spernendum conservavit. Certe, ait [Joan. Damascen. Oper., t. II, p. 895. Edit. Venet, 1748.] in hac Artemii passione elucent historiæ Romanæ veritas, elocutionis gravitas, copia rerum et instar libri prolixitas. Jam ad hujus fontem Philostorgium quod attinet, nemo est qui nesciat, ex duodecim ejus operis libris nonnisi illa excerpta manere, quæ Photius olim confecit, in quibus Artemii, nulla neque passionis ejus mentio, fit, quia partem hanc cum innumeris aliis Photius omisit. Eorum tamen, quæ Philostorgius in Artemii Actis dixerat, plura nunc et evidentia vestigia visuntur in nostro libro cum Philostorgii excerptis collato. Et indicatis variis exemplis, quæ in Vita edenda adnotabimus, pergit: Sic ergo nobilis historiæ ecclesiasticæ auctor partem sui recuperat, quod magis interest græci fasti non pœnitendum ab hoc invento incrementum accipiunt. Postremo inclytus Christi Martyr Artemius, dum p. 392 (nobis num. 65) Arii hæresi nominatim maledicit, seque apprime catholicum profitetur, injustam illam Arianismi suspicionem depellit, quam de eo Tillemontius sine idoneis indiciis contraxerat, sibique et aliis fortasse persuaserat.

[33] [adscribenda videntur,] Pondus aliquod huic opinioni addit mea sententia convenientia styli, quæ intercedit inter Vitam S. Artemii edendam et laudationem S. Barbaræ, Martyris, quæ publici juris græce et latine fecit Michael Le Quien, Ordinis S. Dominici [Joan. Damascen. Oper., t. II, p. 895. Edit. Venet, 1748] . In utroque enim tractatu eadem occurrit verborum copia, vocabulorum synonimorum frequens usus, epithetorum accumulatio, totiusque sermonis æquabilis decursus. In eo tamen uterque panegyricus distat, quod laudatio S. Barbaræ passionem Sanctæ unice complectatur, nec ad historiam illorum temporum excurrat; dum e contrario S. Artemii Vita Constantinianæ familiæ fata late describat, referatque plurima ex imperii Romani annalibus detorta. Cujus diversitatis idonea ratio esse potest, quod S. Barbaræ Vita et Passio intra domesticos parietes, adeoque extra omnem cum rebus publicis connexionem, absoluta fuerit: ast in S. Artemio aliter se res habet; hic enim plerisque negotiis imperatoriæ domus implicitus erat, adeoque ejus historia frequentiores latioresque excursus in res gestas Cæsarum exigebat aut saltem patiebatur.

[33] [quamvis editores Operum hactenus situerint.] Nihilominus opinioni, qua S. Joanni Damasceno Vita edenda adscribitur, præjudicium creari putare quis posset ex eo, quod S. Artemii Vitam nullo verbo attigerit citatus supra Operum Damasceni editor, Michael Le Quien. Verum id nimium probaret: probaret enim vel inter dubia et suppositititia esse annumerandam Vitam nostram, quod certe nemo, qui allatos supra auctoritates consideraverit, facile admittit. Restat itaque, ut dicamus, Michaelem Le Quien hunc fœtum Damasceni titulotenus solum cognovisse, neque ullum ex istiusmodi omissione detrimentum exsurgere potuisse. Ipse quidem in sua Præfatione [Joan. Damasc. Oper., t. I. præf., p. v. n. 15] dicit, numerum librorum aut opusculorum omnis generis, quæ Joannes noster reliquit, ex nullo certo ejus æquali aut suppari auctore accipi posse: quapropter subnectit: quum multa genuina ac sincera collegerim, multa tamen interiisse aut in bibliothecis orbis latere pro certo habeo.

[34] [et reddita silentii ratione,] Et in specie quidem, quoad Vitam nostram attinet in Schedis Allatianis [Allat. Symmict. t. II, p. 448.] , texit Leo Allatius catalogum in duas partes dispertitum, quarum prior continebat Damasceni opera Joanni Auberto Lutetiam missa, altera vero, in qua Διήγησις περὶ τοῦ μεγάλου Ἀρτεμίου ἐκ τοῦ Φιλοστοργίου, adhuc mittenda exstabat. Utrum vero posterior pars aliquando missa fuerit, ad Aubertum, qui relicto edendi Damasceni consilio, Ephrem Syrum publicare proposuerat, ignoratur. Ast quidquid sit, Michael Le Quien testatur [Damasc. Oper., præf., p. III.] Labbæum nostrum, qui Conspectum novæ editionis omnium Operum S. Joannis Damasceni monachi et presbyteri publici juris fecerat, sperasse fore ut ea opuscula, quæ Leo Allatius Auberto miserat, aliquando nancisceretur, sed spe sua cecidisse; frustraque ac perperam, ait Le Quien, Goarius noster suspicatus est omnia ad ejus manus devenisse; Auberto siquidem vita functo omnes ejus chartæ in totum interiere. Tali igitur ratione explicatur, cur Michael editor, quamvis Vitam nostram titulotenus cognoverit, quoniam exemplar aliquod nancisci non potuit, tractatum de S. Artemio tacens omiserit.

[35] [vindicalur adversus Casaubonum] Sed porro adjudicata S. Damasceno B. Artemii Vita, altera occurrit quæstio, de fide scilicet ejus dictis adhibenda. Certe Casaubonus in sua Exercitatione XIII ad Annales Baronii num. 38 [De reb. sacris et eccles. exercit., p. 270. Edit. Genev. 1655.] magnam conditori Annalium impendit laudem, quia pronuntiavit in multis ejus (Damasceni) scriptis fidem vacillare et compluribus ipsum scatere mendaciis. Casauboni sententiam amplexi sunt Joan. Ger. Vossius et Gulielm. Cave protestantes et quidam levioris armaturæ catholici. Verum quam sublestum sit istiusmodi judicium ex eo liquet, quod Baronius hasce notas vacillantis fidei et mendacii non in Damascenum sed in Joannem Malalam impingit. En rei totius series. Postquam retulisset ad annum Christi 31 § LXXV Baronius ex Eusebio historiam statuæ, ab hæmorhoissa Paneade erectæ, subdit: Hactenus de his Eusebius. Porro recenset Joannes Damascenus [Joan. Damasc. Oper., t. I, p. 368.] ex chronico Joannis, Antiochiæ episcopi cognomento Malalæ, supplicem libellum, oblatum, Philippo, tetrarchæ Trachonitidis regionis, ut de beneficio, quod acceperat, liceret in perpetuum ejus monumentum erigere statuas. Sed quum in multis ejus scriptis fides vacillet et compluribus scatere mendaciis cognoscatur, indignum putavimus his nostris chartis intexere.

[35] [S. Damasceni sinceritas,] Verum utri horum vacillantis fidei et mendaciorum accusationem impingit Baronius? Joannine Damasceno an Malalæ? Certe dum alio loco nempe ad annum Christi 604 § XXXIX, auctoritatem Damasceni, asserentis animam Trajani ab inferno precibus S. Gregorii Magni liberatam fuisse, declinat; non recurrit ad vacillantem ejus fidem aut mendacia, quibus verbis difficultatem commode solvere poterat: ast alio prorsus modo rem pertractat; nam primum ab omni imposturæ suspicione virum sanctissimum immunem reddit, nihilque ab ipso commentitium esse factum vel excogitatum, constanter asserit: sed quod ipse (Damascenus) vere factum accepit ac credidit, hoc ipsum quomodo audivit, scriptis suis bona fide mandavit. At in his, quæ ad rerum gestarum veritatem spectant, quam frequenter accidat falli etiam prudentissimos, non in antiquis tantummodo, sed et in his, quæ facta dicuntur in eodem loco, quo ipsi sunt et quo vivunt tempore, quum usus doceat, pluribus demonstrare supervacaneum putamus. Et quibusdam interjectis, in exemplum adducit Baronius S. Gregorium Nazianzenum, qui in oratione de S. Cypriano, duos homonymos Nicomediensem magum et Carthaginensem episcopum in unum confudit [Greg. Naz. Op., t. I, p. 437. Edit. Paris. 1778.] . Hæc sufficiunt ad monstrandum, quam longe a Baronii mente abfuerit in Damascenum tantam intorquere calumniam. Cæterum Allatius, Combefisius et Le Quien, hanc orationem, in qua de Trajano agitur, Damasceno adjudicant et inter libros supposititios reponunt [Joan. Damasc. Oper., t. I, p. 583.] .

[36] [et arguitur Malalæ nugacitas.] Quod si Baronii verba sæpius citata Joanni Malalæ applicemus, eadem omni ex parte conformia reperiemus cum iis quæ saniores critici de eodem Joanne pronuntiant. Sic Fabricius in Bibliotheca græca [T. VII, p. 446. Edit. Hamburg. 1801.] Joannes, inquit, Antiochenus, cognomento Malalas, diversus ab altero Joanne monacho Antiocheno, itidem chronographo atque similia passim tradente et similibus delectato fabulis. Gulielmus Cave, licet Malalam excusare nitatur, dum antiquiorem illum facit, quam alii, fatetur tamen [Cave. Hist. lit., p. 372. Edit. Genev. 1720.] eum fabulosum esse et nugarum plenum. Pagius in Critica Baronii ad annum 107, § III habet Joannem Fellum, episcopum Oxoniensem, consilium suscepisse Malalæ chronici edendi, sed, inquit, posteaquam comperit, auctorem fuisse nullius judicii et librum fabulis scatere, noluit eum edendo, tum prælo tum opera sua abuti. Ex hactenus dictis manifestum fit, non Joanni Damasceno, sed Joanni Malalæ impactam a Baronio notam vacillantis fidei et mendaciorum, imo Damascenum sincera fide semper retulisse, quæ ab aliis didicerat; ita ut nihil occurrat, quod ejus auctoritatem labefactare possit [Cfr Prolegom. in Joan. Malalam, p. XLV. Edit. Bonn. 1831.] : quin eumdem propterea a nota nimiæ quandoque credulitatis vindicare velimus

ΥΠΟΜΝΗΜΑ ΗΓΟΥΝ ΕΞΕΓΗΣΙΣ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΚΑΙ ΕΝΔΟΞΟΥ ΜΕΓΑΛΟΜΑΡΤΥΡΟΣ ΚΑΙ ΘΑΥΜΑΤΟΥΡΓΟΥ ΑΡΤΕΜΙΟΥ, ΣΥΛΛΕΓΕΝ ΑΠΟ ΤΗΣ ΕΚΚΛΗΣΑΣΤΤΙΚΗΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΦΙΛΟΣΤΟΥΓΙΟΥ ΚΑΙ ΑΛΛΩΝ ΤΙΝΩΝ, ΠΑΡΑ ΙΩΑΝΝΟΥ ΜΟΝΑΧΟΥ.

Artemius, martyr Antiochiæ (S.)

AUCTORE JOANNE MONACHO.

Caput I. Fontes historiæ S. Artemii, status imperii sub Constantino Magno.

Τὰ τοῦ μεγάλου καὶ ἐνδόξου μάρτυρος Ἀρτεμίου διηγεῖσθαι μέλλων ἀνδραγαθήματα, καὶ τὴν ἄθλησιν, τὴν τε ἄνωθεν αὐτοῦ καὶ ἐκ προγόνων οὐσαν εὐγένειαν, ἱερᾶ πανήγυρις καὶ θεοσύλλεκτον σύστημα, αὐτὸν ἐκεῖνον ἐπικαλοῦμαι τὸν μάρτυρα, καὶ τὴν ἐπισκιάζουσαν αὐτῷ χάριν τοῦ πνεύματος, συλλήπτορα μοι γενέσθαι τοῦ λόγου καὶ συνεπίκουρον· καὶ αὐτοὺς ὑμᾶς ἐν παρακλήσει ποιοῦμαι τῶν ὑμετερων εὐχῶν προσδεόμενος, ἵν᾽ εὐοδόν μοι καὶ άπρόσκοπον γένηται τουτὶ τὸ ἐγχείρημα, καὶ κατευθύνον πρὸς ἥν περ᾽ ἐξώρμησα τοῦ μαρτυρίου αὐτοῦ καὶ τῆς ὁμολογίας διήγησιν καὶ μήτις μοι ταῦτα ἐγχειροῦντι ἐπιμεμφέσθω, ἀφορῶν εἰς τὸ πρῶτον καὶ ἀρχαῖον τοῦ θαυμασίου τούτου καὶ ἀοιδίμου ἀνδρὸς ὑπόμνημα· γὰρ ἐκεῖνο συντάξας, ὡς τοτε καιρὸς ἀπῄτει, καὶ ὡς εἶχε δυνάμεως ἔγραψε, πολλῷ θορύβῳ καὶ ταραχῇ τῶν τοτε πραγμάτων συνεχομένων: οὐ μὲν οὖν οὐδὲ αὐτὸς τὶς ἦν τῶν περιεσκεμμένων τε καὶ περὶ λογους ἐσπουδακότων, ἀλλ᾽ ἁπλοῦς τὶς καὶ ἀπέριττος μόνης τῆς ἀληθείας πεφροντικὼς, καὶ τὸ λέγεῖν ὅπως οὖν στοχαζόμενος· καὶ κατὰ τὴν παροιμίαν ἄκρω δακτύλω, τῆς ἱερᾶς τῶν λόγων παιδείας ἁψάμενος.

[2] Ὥσπερ οὖν οὐδὲ αὐτὸς ἐγὼ ἀκρόυντως ἔχω καὶ ἱκανῶς πρὸς τὴν τοῦ λόγου διήγησιν, κᾂν πόθος τοῦ μάρτυρος καθέλκῃ καὶ τυραννεῖ μοῦ τὸν λογισμὸν καὶ πρὸς τὸ λέγειν βιάζεται, ἐπαινετὸς μὲντοι τῆς προθυμίας καὶ τῆς περὶ τὸν μάρτυρα πίστεως, ὅτι κᾷν ὁποσοῦν ἐτόλμησεν ἅψασθαι τῆς περὶ τὸ μαρτύριον αὐτοῦ δίηγήσεως, μάλιστα τοῦ ἀποστάτου καὶ ἀσεβοῦς Ἰουλιανοῦ παραγγείλαντος τοῖς ἀλισκομένοις ἐπὶ τὸ τοῦ Χριστοῦ μαρτύριον μήτε ὑπόμνημα, μήτε ἄλλην τὴν ὁιανοῦν ποιεῖσθαι ἀναγραφὴν, καθὼς οἱ πρότερον βασιλεῖς ἐνομοθέτησαν, ἀλλὰ τοὺς πλείονας αὐτῶν ἀναπολογήτους ἀπόλλυσθαι· τούτου τοῦ παραγγέλματος πανταχοσε καταφοιτήσαντος, ἐκολαζόντο μὲν οἱ τὸν Χριστὸν ὁμολογοῦντες· κατὰ δὲ τὸ κρατοῦν ἔθος, οὐδεὶς τῶν ἐκ τοῦ δήμου κομενταρισίων, τῶν λεγομένων ταχυγράφων, προνοιαν ἐποιεῖτο τοῦδε τοῦ παραγγελματος· ἐσπούδαζε γὰρ παράνομος, καὶ αὐτὴν τῶν μαρτύρων ἐξαφανίσαι τὴν εὐκλεῖαν· μόλις οὖν τινὲς ἐν ζοφεροῖς τισὶ καὶ ἀλαμπέσι τοποις κατακρυπτόμενοι, τοιούτων ἐφάπτεσθαι ἐτόλμων ὑπομνημάτων, τὴν τοῦ κρατοῦντος δεδιττόμενοι ἀγριότητα· πολλαὶ μὲν οὖν μυριάδες ἀνὰ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην τῶν χριστιανῶν κατεφθείροντο, μηδὲ μιᾶς τινὸς κατὰ τὸ κρατοῦν ἔθος ἀξιούμενοι ἐρωτήσεως· ἀλλὰ τοῦτο μὲν οὐδὲν παρέβλαψε τοὺς ἀθλητὰς τοῦ Χριστοῦ, τοῦ μὴ τυχεῖν ὑπομνήματος· ὧν γὰρ τὰ ὀνόματα ἐν οὐρανοῖς Θεὸς ἀπεγράφετο, οὐδεμία τὶς ἦν χρεία τῶν παρ᾽ ἀνθρώποις ὑπομνημάτων· ἀλλὰ περὶ μὲν τούτων ἄλις.

[3] Ἐγὼ δὲ, ἱερὰ πανήγυρις, καὶ Χριστοῦ λαὸς θεοσύλλεκτα, ἔθνος ἅγιον καὶ βασίλειον ἱεράτευμα, πολλοῖς ἐντυχὼν συγγραάμμασι, καὶ μάλιστα τῶν τὰς ἱστορίας καὶ πράξεις τῶν βασιλέων συνταξαμένων, ἔπειτα δὲ καὶ τῶν περὶ τὴν ἐκκλησιαστικην ἱστορίαν σπουδασάντων, καὶ τὸ τοῦ μάρτυρος εὑρὼν ὄνομα ὧδε κἀκεῖσε διαθαρυλλούμενον τε καὶ περιφερόμενον, καὶ ἄνδρα περιφανῆ τε καὶ διαβόητον πάντων αὐτὸν ὁμολογούντων, οὐκ ᾠήθην ταῦτα τῆς λήθης ἐνθάψαι βυθοῖς, ἀλλ᾽ εἰς τὸ φανερὸν ἀγαγεῖν, καὶ ὑμῶν προυθῆναι ταῖς ἀκοαῖς, ὡς πιλόχριστοις τε οὖσι καὶ φιλομάρτυσι ἵνα μὴ ἐν ὀλίγαις τισὶ συλλαβαῖς τὰ τηλικαῦτα ἐπηλυγάζωνται τοῦ θείου μάρτυρος πλεονεκτήματα· ἅμα τὲ καὶ ὑμῶν κατευφράναι σπεύδων τὰς ἀκοὰς, ἐκ τὲ τῶν τῆς ἱστορίας διηγημάτων, καὶ τῶν ἀρτίως ἀναφανέντων τοῦ μάρτυρος ἀνδραγαθημάτων.

[4] Πολλοῖ μὲν οὖν τῶν τὰς ἱστορίας γραψάντων τοῦ ἀοιδίμου τούτου ἀνδρὸς ἐμνημόνευσαν, Εὐσέβιος τε Παμφίλου ὀνομαζόμενος, καὶ Σωκράτης τῆς Ναυάτου αἱρέσεως, καὶ Φιλοστόργιος τῆς Εὐνομίου καὶ αὐτὸς ὑπάρχων αἰρέσεως, Θεοδώρητος τε καὶ ἄλλοι πλείονες· ὧν μὲν Εὐσέβιος ἐν τοῖς χρόνοις τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου ὤν τε καὶ γνωριζόμενος, καὶ τότε ἐπισκόπων ὑπάρχων λογιώτατος, παρεισάγει τὸν μάρτυρα τῆς συγκλήτου βουλῆς ἕνα τυγχάνοντα καὶ γνώριμον εἰς τὰ βασιλέως ὑπαρχόντα, καὶ τῆς περὶ τὸν Κωνστάντιον τὸν αὐτοῦ ὑιὸν ἑταιρίας, εἰτ᾽ οὖν φιλίας, σπουδαστὴν ἀκριβέστατον· φαίνεται γὰρ μακάριος μηδὲ πώποτε τῆς πρὸς τὸν Κωνστάντιον φιλίας ἀποσπασάμενος, τὸ ἔνδοξον αὐτοῦ καὶ μεγαλουργὸν ὑποφαίνων τῆς φύσεως. δὲ γε Φιλοστόργιος, εἰ καὶ διάπυρος ἐραστὴς τῆς Εὐνομίου ὑπάρχει αἱρέσεως, ἀλλ᾽ ὅμως ὑπὲρ πάντας ἐκθειάζει τὸν μάρτυρα, πολλὴν τινα τὴν ἔνστασιν καὶ ἀκρίβειαν τῶν αὐτοῦ πράξεων ποιησάμενος, ἐκ τῶν ἄνωθεν χρόνων τὴν τῷ μάρτυρι προσοῦσαν εὐγένειαν ὑποσημῃνάμενος, καὶ πρὶν τῶν τοῦ μαρτυρίου ἀγώνων ἐφάψασθαι. Ἄρξομαι τοίνυν κᾳγὼ τῆς κατ᾽ αὐτοῦ ἱστορίας, ὡς αἵ τῶν παλαιῶν διαγορεύοσιν δέλτοι.

[5] Τῆς εἰδωλολατρείας ἄρτι καταπαυθείσης, καὶ τῆς τῶν δαιμόνων ἀπάτης κατασβεσθείσης, ἐκ τῆς γενομένης φιλανθρωφίας παρὰ τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ περὶ τὸν μακαρίον καὶ ἀοίδιμον Κωνσταντῖνον, τὸν ὑπέρλαμπρον καὶ εὐσεβῆ βασιλέα, τὸν τοῦ Κώνσταντος ὑιὸν καὶ τῆς μακαρίας Ἑλένης, ὅπως τὲ αὐτὸν ἐκ τῆς ματαίας τῶν εἰδώλων πλάνης ἀπεκαλέσατο, καὶ τῆς τοῦ ζωοποιοῦ σταυροῦ έν οὐρανῷ ἐπιδείξεως, πῶς τὲ τῶν ἐχθρῶν καὶ παρανόμων βασιλέων περιεγένετο διὰ τῆς τοῦ τιμίου σταυροῦ ἐνεργείας τὲ καὶ δυνάμεως, καὶ πῶς τὸ χριστιανῶν θεοφιλὲς ὑψώθη κέρας, ὑπὸ τῆς αὐτοῦ προθυμίας καὶ πίστεως, συγκρουτόμενον τὲ καὶ συναυξανόμενον, ὥστε τὸ τοῦ Χριστοῦ κήρυγμα πᾶσαν πληρῶσαι τὴν οἰκουμένην, καθαιρεθῆναι δὲ πάντας τοὺς βωμοὺς τῶν εἰδώλων καὶ ξόανα καὶ ναοὺς ἅπαντας ὅποι ποτὲ γῆς ἐτύγχανον, ἀνοικοδομεῖσθαι δὲ τὰς τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας, ἃς οἱ μισόχριστοι καὶ δυσσεβεῖς βασιλεῖς κατηνάλωσαν.

[6] Τούτων οὖν γινομένων, οὐκ ἤνεγκεν τὴν τοσαύτην μεταβόλην τοῖς καλοῖς βασκαίνων διάβολος, ἀλλ᾽ ἤγειρε ζάλην καὶ τάραχον διὰ τῶν αὐτοῦ οἰκείων ὑπασπιστῶν. Ἄρειος γὰρ τῆς μανίας ἐπώνυμος, τῆς ἐν Ἀλεξανδρείᾳ ἐκκλησίας ὑπάρχων πρεσβύτερος, δεινῶς τε ταύτην ἐτάραξε· δόγμα κινήσας παράνομον καὶ πάσης βλασφημίας ἀνάμεστον· ἔφασκε γὰρ τὸν ὑιὸν τοῦ Θεοῦ τὸν μονογενῆ, τὸν προαιωνίον, κτίσμα εἶναι, καὶ τῆς τοῦ Θεοῦ καὶ πατρὸς οὐσίας ἀλλότριον· διὰ τοῖ ταῦτα ἐν Νικάιᾳ τῶν ἁγίων τριακοσίων δεκαοκτὼ πατέρων ἀθροίζεται σύνοδος, καὶ τὸν Ἄρειον καθελούσα, τὸν ὑιὸν τοῦ Θεοῦ καὶ κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν κηρύττει τοῦ πατρὸς ὁμοούσιον· ἀλλὰ ταῦτα μὲν, αἵ τε τῶν ἔξωθεν ἱστορίαι διαγορεύουσιν, οὐκ ὀλίγοι δὲ τῶν ἡμετέρων διηκρίβωσαν τὲ καὶ κατετράνωσαν· ἑμοὶ δὲ περὶ ταῦτα διατρίβειν νῦν οὐχ ἁρμόσει καιρὸς, ἄλλης περὶ τούτων δεομένης ἀκριβεστέρας σχολῆς τὲ καὶ διασκέψεως· τὰ δὲ νῦν, τὸ φθάσαν αὐτὸν τοῦ βίου τέλος διηγήσομαι.

[7] γοῦν φιλόχριστος βασιλεὺς Κωνσταντῖνος εἰς τὸ πρῶτον καὶ τριακοστὸν ἔτος προελθὼν τῆς αὐτοῦ βασιλείας, καὶ τοῦ δευτέρου ἐπιβᾶς, ἐπειδὴ ἐπύθετο τοὺς Πέρσας εἰς πόλεμον ἐπ᾽ αὐτὸν παρασκευαζομένους, ἄρας ἐκ τῆς ἑαυτοῦ πόλεως, ἄχρι Νικομηδείας ὤφθη τῶν Βιθυνῶν· ἐνθὰ καὶ τελευτᾷ τὸν βίον ἐξ ἐπιβουλῆς τῶν ἑαυτοῦ ἀδελφῶν, φάρμακον αὐτῷ δηλητήριον ἐκχεαμένων, ἀστήρος ὡς φασὶ κομήτου τὸν θάνατον αὐτοῦ προμηνύσαντος· ἦσαν δὲ τῷ Κωνσταντίνῳ ἀδελφοὶ πρὸς πατρὸς, οἵδε Δαλμάτιος, Ἀναβαλλιανὸς καὶ Κωνστάντιος· αὐτὸς γὰρ ἐξ Ἑλένης μόνος ἦν τῷ πατρὶ Κώνσταντι ἔτι ἰδιοτεύοντι· ἐκ δὲ τῆς θυγατρὸς Μαξιμιανοῦ, τοῦ Ἑρκυλλίου ἐπονομαζομένου Θεοδώρας ἕτεροι γεγόνασιν αὐτῷ παῖδες· τε προῤῥηθεὶς Δαλμάτιος καὶ Ἀναβαλλιανὸς καὶ Κωνστάντιος· οὓς καὶ καίσαρας Κωνσταντῖνος καὶ νοβελλησίμους ἐτίμησε. Τούτων Κωνστάντιος ἐκ τῆς συναφθείσης αὐτῷ γαμετῆς, γεννᾷ Γάλλον τε καὶ Ἰουλιανὸν, τὸν παραβάτην ἐπικληθέντα, διὰ τὸ τὸν Χριστὸν ἐξομόσασθαι, καὶ πρὸς τὴν ἑλληνικὴν ἀποκλίναι θρησκείαν· ὃς καὶ τὸν μέγαν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα καὶ πολύαθλον Ἀρτέμιον ἐν τῷ βασιλεύειν αὐτὸν ἐκόλασε, διὰ τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν καὶ τὸν ζῆλον τὸν ἔνθεον· ἀλλὰ ταῦτα μὲν ὕστερον καὶ μετὰ χρόνου γενόνασιν.

[8] Ἐγὼ δὲ τὰ πεπράγμενα τοῖς ἄνω χρόνοις διηγησάμενος, ἐπὶ τὰ συμβάντα τῷ μάρτυρι πάλιν τρέψω τὸν λόγον· πῶς τε παράνομος καὶ παραβάτης Ἰουλιανὸς καὶ τινι τρόπῳ ἐπὶ τὸ τῆς βασιλείας ἦλθεν ἀξίωμα· καὶ πῶς τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Ἀρτέμιος εἰς τὸ τῆς Χριστοῦ ὁμολογίας πανίερον ἔδραμε στάδιον. Ἀρτὶ τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου τελευτήσαντος, τῶν Ρωμαίων ἀρχὴ εἰς τρεῖς διῃρέθη ἀρχὰς, τῶν ὑιῶν αὐτοῦ, Κωνσταντίνου, Κωνσταντίου τε, καὶ Κώνσταντος, ταῦτας μερισαμένων· καὶ τῷ μὲν πρώτῳ Κωνσταντίνῳ αἱ ἄνω Γαλλίαι καὶ τὰ ἐπέκεινα Ἄλπεων, αἱ τε Βρεταννικαὶ νῆσοι, καὶ ἕως τοῦ ἑσπερίου ὠκεανοῦ κλῆρος ἐδόθησαν· τῷ δὲ γὲ Κώνσταντι, ὡς ὑστάτῳ, αἱ κάτω Γαλλίαι, ἤγουν Ἰταλία καὶ αὐτὴ Ῥώμη· δὲ Κωνστάντιος, δεύτερος τῶν Κωνσταντίνου ὑιῶν, ἦν ἐπὶ τῶν τῆς ἑώας τότε πραγμάτων πρὸς τοὺς Πέρσας ἀγωνιζόμενος, τὸ τῆς ἑώας ἀσπάζεται μέρος· καὶ τοτε Βυζάντιον μετονομασθὲν εἰς Κωνσταντινούπολιν καὶ νέαν Ρώμην, ποιεῖται βασίλειον, καὶ ἀπὸ τοῦ Ἰλλυρικοῦ μέχρι τῆς Προποντίδος, ὁπόσα ὑπήκοα Ῥωμαίοις, τὴν τε Συρίαν καὶ Παλαιστίνην καὶ Μεσοποταμίαν καὶ Αἴγυπτον, και τὰς νήσους ἁπασας, τῇ αὐτοῦ βασιλείᾳ καὶ πολιτείᾳ ὑποτελῆ καθίστησιν.

[Proœmium.] Egregia facinora et certamina haustamque a majoribus generositatem magni et gloriosi Martyris Artemii enarraturus, invoco, sacra et a Deo collecta congregatio, hunc ipsum Martyrem, eumque obumbrantem spiritus gratiam, mei sermonis fieri adjutorem ac conciliatorem. Vos etiam appello vestrarum precum indigens, ut facile et sine offendiculo sit hoc meum consilium, strataque via, quam inivi, confessionis et martyrii historiam decurram, tum etiam nequis ista tentantem reprehendat, dum respicit prima et antiqua documenta viri admirandi et celebrandi a. Qui enim hæc composuit, pro exigentia istius temporis, rebus tunc terrore et trepidatione confusis, id conscripsit. Neque vero iste versutus aut verborum captator erat, sed rectus et simplex, solius veritatis curiosus, contentus dicere candide, et juxta proverbium summo digito sacram eruditionem attingere.

[2] [Acta Martyrum, sub Juliano suppressa,] Quemadmodum igitur neque ego sufficiens sum ad historiam digne texendam, licet me meus in Martyrem amor alliciat et trahat atque ad dicendum cogat. Laudandus tamen est propter ejus dilectionem et fidem, qui ausus fuerit aliquid de martyrii historia attingere, præsertim quia apostata et impius Julianus sanciverat secundum legem priorum imperatorum, ne conscriberetur historia aut qualiscumque memoria eorum, qui martyrium fecerant, sed voluerat plerosque inglorios perire: qua quidem lege puniebantur Christi confessores. Unde effectum est, ut nullus publicus commentariensis aut exceptor horum historiæ curam habuerit. Studebat enim vir rebellis Martyrum gloriam eliminare. Ægre itaque aliqui in obscuris locis delitescentes, talia argumenta attingere ausi sunt, reliquis ferocitatem principis timentibus. Multa igitur Christianorum millia per universum orbem periere, nulla propter vigentem legem memoria dignati b. Sed istiusmodi gloriæ obliteratio nullatenus nocuit Christi athletis; quorum enim nomina scripta erant in cœlis, ii non indigebant ullius memoria apud homines. Sed de his jam satis.

[3] [eruenda ex historiis,] Equidem, sacra congregatio, popule Dei electe, gens sancta et regale sacerdotium, multa nactus documenta, maxime eorum qui tum historias et gesta imperatorum, tum ecclesiasticam historiam ordinarunt et digesserunt, et nomen Martyris istic celebratum inveniens, atque eumdem illustrem, cunctisque acclamantibus clarissimum, judicavi hæc oblivionis tenebris non esse sepelienda, sed in apertam lucem producenda, vobisque Christi martyrisque amantibus proponenda, tum ne in brevibus litteris tanta divini Martyris gloriæ delitescat, tum ut studiose vestras aures exhilarem per narrationem historiæ et fortia gesta Martyris, integre revelata.

[4] [quæ hic citantur] Multi igitur historici clarissimum virum memorant, Eusebius, Pamphili cognominatus c, Socrates ex Novati d et Philostorgius ex Eunomii hæresi e, Theodoretus f et alii plures. E quibus Eusebius, temporibus Constantini Magni clarus et omnium tunc episcoporum doctissimus, dicit, Martyrem unum e senatoribus et in domo imperatoria clarum fuisse et studiose coluisse non solum amicitiam sed et familiaritatem Constantii ejus filii: numquam enim a familiaritate Constantii avulsus fuit, indicia præbens nobilis et magnanimis indolis. Philostorgium quod attinet, licet ardens Eunomii propugnator, Martyrem tamen super omnes extollit, et cum magna arte atque accuratione res gestas ejus enarrat, et ab antiquis temporibus nobilitatem Martyris repetit, priusquam certamina martyrii describere incipiat. Incipiam itaque sequens ejus historiam, secundum ea, quæ tradunt libri antiqui.

[5] [Ecclesia, a Constantino exaltata,] Jamjam declinabat idolatria et dæmonum fraudes extinguebantur per misericordiam, quam magnus Deus et salvator noster Jesus Christus impendit beato et venerabili Constantino, illustri et pio imperatori, filio Constantis et beatæ Helenæ, quatenus eum ab inani idolorum errore revocavit, et per vivificæ crucis cœlestem apparitionem, ejusque opem et virtutem reges inimicos et scelestos superavit, ac cornu christianorum exaltavit, quod ejus ope et fide ita confortatum et auctum fuit, ut Christi prædicatione totus impleretur orbis, idolorum altaria, simulacra et templa ubicumque terrarum destruerentur, et instaurarentur Dei ecclesiæ, quas impii et Christum exosi imperatores everterant.

[6] [ab Ario impetitur.] Dum hæc fierent, tantam rerum vicissitudinem non ferens dæmon, bonis invidens, suorum fautorum ope procellam et turbinem excitavit. Etenim Arius, Alexandrinæ ecclesiæ presbyter, a quo error nomen mutuavit, horrendam tempestatem commovit, falsam et blasphemiis plenam doctrinam emittens: dicebat enim unigenitum Dei Filium, ante sæcula natum, creaturam esse et alienum a substantia Dei et Patris. Quapropter convenere Nicæam trecenti et octodecim patres, qui Arium damnarunt et declaraverunt filium Dei Jesum Christum Dominum Patri esse consubstantialem. Verum hæc aliæ historiæ commemorant, et non pauci e nostris accuratius tradiderunt et descripserunt: mihi autem de his, quæ accuratioris et otii et studii indigent, in præsens disserere non vacat: quoad nunc attinet passionem Martyris narrare festino.

[7] [Constantinus Magnus inter filios] Igitur Constantinus, piissimus imperator annum regni trigesimum primum prætergressus, et incipiente secundo, audivit Persas adversus illum moliri bellum. Profectus ex propria urbe, usque Nicomediam Bithyniæ venit, et istic ex conjuratione fratrum suorum, illi venenum propinantium, cometa quoque ejus mortem præsagiente, obiit g. Habebat autem ex patre fratres, Dalmatium, Anabalianum et Constantium. Ipse enim unicus filius erat Helenæ ex patre adhuc privato. Ex Theodora vero, Maximiani Herculii filia, reliqui liberi prodierant, nempe Dalmatius, Anabalianus et Constantius. Hos vero Constantinus cæsares et nobilissimos h fecerat; Constantius autem ex legitima conjuge procreavit Gallum et Julianum, Apostatam cognominatum, quia renuntiavit Christo et ad cultum gentilium declinavit. Hic imperium adeptus insignem et multorum certaminum pugilem Artemium, supplicio affecit propter fidem in Christum et cœlestem ejus ardorem. Sed hæc infra et secundum ordinem temporum.

[8] [partitur imperium] Posteaquam vero superioribus temporibus acta attigero, ad ea, quæ Martyri contigere, sermonem convertam: exponam igitur, quomodo impius et apostata Julianus ad imperatoriam pervenerit dignitatem, et Christi Martyr Artemius beatum cursum compleverit. Defuncto magno Constantino, Romanum imperium in tres divisum est partes inter tres ejus filios, Constantinum, Constantium et Constantem. Primogenito Constantino Galliæ Transalpinæ, insulæ Britannicæ et regiones usque ad Oceanum Occidentalem hereditate obtigere. Constanti vero, tamquam natu minimo Galliæ Cisalpinæ, Italia et ipsa Roma. Constantius demum, secundo genitus filius Constantini, tunc Orienti et bello Persico præpositus, Orientem accepit, qui Byzantii nomine in Constantinopolim et Novam Romam commutato, eam principem regni fecit urbem, et ab Illyrico usque ad Propontidem, ubicumque Romanum imperium extendebatur, Syriam quoque et Palæstinam, Mesopotamiam et Ægyptum sub suo imperio et potestate constituit.

ANNOTATA.

a Ex his verbis liquido deducitur, scriptori nostro, præter Philostorgium, documenta, fide digna, imo et coæva præluxisse, quoniam tunc scribebantur, quando tempora erant adhuc terrore et trepidatione confusa.

b Scriptor noster dicit, quod in persecutione Juliani πολλαι μυριάδες, quod verti in multa millia, occubuerint: est nempe numerus certus pro incerto, ita ut his verbis indicentur plurimi christiani martyrium passi. Non itaque audiendus est Dodwellus, qui in Dissert. Cyprianica XI § XCI de Paucitate Martyrum dicit, Julianum Christianis martyria invidisse et sævitiæ notam fugisse, quam viderat incurrisse persecutores. Si quos Martyres fecit, eos tamen alio quovis, præsertim majestatis, quem captabat avidissime, prætextu, interfecit. Et certe apertam persecutionem vitandam variisque artibus, specietenus innocuis, ad abolitionem christiani nominis viam sibi sternendam existimavit Cæsar. Quapropter ad hunc persecutionis modum, longe periculosissimum, referenda sunt verba Prosperi Aquitani in suo Chronico [Canis. Monum., t. I, p. 292. Edit. Amsteld. 1725.] : Juliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis, quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt. Sed vehementer a veroaberraret ille, qui ex istiusmodi locutionibus, apud scriptores hujus ætatis frequentibus, sibi nullos aut paucissimos fuisse sub Juliano Martyres fingeret. Martyrologium Romanum triginta quinque martyria distinctis diebus recenset: et S. Gregorius Nazianzenus nos edocet, qua industria et sitim christiani sanguinis restinxerit et effugerit imperator violentiæ crudelitatisque notam; sic enim loquitur Oratione IV in Julianum, num. 61 [Greg. Naz. Oper., t. I, p. 105. Edit. Paris. 1778.] : Quum potentia in persuasionem et coactionem divisa sit, ita se comparavit, ut quod inhumanius erat, hoc est, vim et tyranidem populari turbæ civitatibusque permitteret, utpote quarum vesana audacia propter temerarios animorum motus, præciptesque ad omnia impetus effrenatior esse videretur: idque haud publico edicto, verum ex eo quod impetum audaciamque minime reprimebat, velut proposita quadam lege non scripta, id se velle promulgans. Quod autem lenius atque humanius erat, magisque imperatorem decebat, id sibi videlicet assumit, nempe suadendi atque illiciendi partes. Nec tamen id quidem usquequaque retinuit. Atque hac ratione conciliari possunt quæ habent scriptores antiqui et de artibus Juliani, adversus christianos citra sanguinis effusionem instructis et de multiplici martyrio occisorum in commotionibus popularibus.

c Eusebius Pamphili seu Cæsareensis, anno 339 defunctus, non potuit agere de martyrio S. Artemii, sub Juliano anno 363 passi: proindeque ex hoc scriptore haurire solum possumus, quæ refert auctor noster, nempe fuisse senatorem et Constantio imperatori familiarem. Atque hæc ipsa inter Eusebii opera, quæ exstant, non reperiuntur: scimus multa ejus scripta interiisse [Ceillier. Auteurs ecclésiast., t. IV, p. 213.] .

d Socrates historicus nullo verbo Artemium nostrum ejusve passionem attingit: ideo forsan hic citatur, quatenus facta quædam, a scriptore nostro relata, auctoritate Socratis confirmentur.

e Philostorgii historia non superest; ejus vero compendium a Photio concinnatum, nullam S. Artemii facit mentionem.

f Theodoretus, lib. III, cap. XVIII, dicit: Artemium quoque, qui dux militum fuerat per Ægyptum, eo quod temporibus Constantii, quum magistratum illum gereret, plurima deorum simulacra confregerat, non solum bonis exuit, verum etiam capite truncavit. Hæc et hujusmodi alia commissa sunt ab illo, quem gentiles mansuetissimum et ab iracundia alienissimum prædicant. Martyris nostri mortem commemorat Ammianus Marcellinus, gentilis, his verbis, lib. XXII, c. II: Tunc et Artemius ex duce Ægypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole, supplicio capitali mulctatus est.

g Inter omnes auctores coævos aut subæquales solus Philostorgius memorat venenum propinatum, causam mortis Constantini Magni; quum dicit, lib. II, cap. XVI: Constantinum, cum tricesimum ac secundum annum imperii sui ingressus esset, veneno a fratribus suis necatum esse Nicomediæ. Cumque exitus vitæ jam instaret, compertis insidiis, testamentum scripsisse, quo mandabat, ut in auctores cædis animadverteretur; jussisseque, ut ex liberis suis is qui primus advenisset, pœnas de illis sumeret, ne forte ipsi quoque simili fraude ab illis exstinguerentur. Porro testamenti tabulas a Constantino traditas esse Eusebio, Nicomediensi episcopo. Hunc vero metuentem ne imperatoris fratres eas requirerent, et quid in illis scriptum esset, cognoscere cuperent, tabulas in mortui manu reposuisse, et in vestibus ejus occultasse. Cum itaque illi, sicut suspicatus fuerat Eusebius, testamenti tabulas requisiissent, Eusebium respondisse: se quidem eas accepisse, sed statim eas in manus Constantini ipsius reddidisse. Postea vero eumdem Eusebium, cum testamenti tabulas rursus abstulisset, eas tradidisse Constantio, Constantini filio, qui fratrum suorum adventum præverterat. Hunc vero non multo post, ea quæ pater testamento mandaverat, exsecutum esse. Ast venenum et hujusmodi testamentum tamquam fabulas habet Tillemontius in Historia imperatorum, nota 76, in Constantinum.

h Nobilissimus, ait Du Cange hoc verbo, erat epitheton honorarium, tributum imperatorum filiis; derivatum quandoque ad collaterales imperatoriæ familiæ. Cfr. Zozimus Hist. lib. II, cap. XXXIX, Cod. Theodos, l. un. de Privil. dom. Augustæ (x, 25), l. XXI de Lustrali conlat. (XIII, 1).

Cap. II. Constantius, vita functis fratribus, solus imperator, consortem imperii post Gallum assumit Julianum.

Ὁδὲ μέγας Ἀρτέμιος συνῆν τῷ Κωνσταντίῳ ἐν παντὶ καιρῷ τε καὶ πράγματι, ὡς τε φίλος ἄριστος, καὶ τῶν ἐπ᾽ ἀρετῇ καὶ παιδείᾳ λαμπρυνομένων, καὶ τῆς χριστιανῶν πίστεως διάπυρος ἐραστὴς· πατρίδος καὶ γένους αὐτοῦ ἀνάγραπτον μνήμην οὐδεὶς ἡμῖν παρεδέδωκεν, πλὴν ὅτι τῶν εὐπατριδῶν καὶ μεγάλων ὑπῆρχεν τρισμακάριστος· ἐξ ὧν καὶ ταδὲ τὰ περὶ αὐτοῦ ἀναγέγραπται, ὁτι τὰ πανάγια λείψανα τῶν τοῦ Χριστοῦ ἀποστόλου Ἀνδρέου καὶ Λουκᾶ καὶ Τιμοθέου, αὐτὸς ἐστιν τὴν ἀνακομιδὴν αὐτῶν ὑπὸ Κωνσταντίου ποιήσασθαι κελευσθεὶς, ὡς προἳὼν λόγος διδάξει· ἐγὼ δὲ ἅπαντα ταυτᾶ καθεξῆς διηγήσομαι ἐπὶ τοὺς χρόνους διαβαίνων καὶ ἐκτιθέμενος κατὰ τὴν δεούσαν τῶν πραγμάτων ἀκρίβειαν· ὡς οὖν εἴρηται, τῶν βασιλέων τριῶν τυγχανόντων, καὶ τῆς αὐτοῦ μοίρας ἑκάστου οὐτῶν βασιλεύοντος, πρῶτος αὐτῶν Κωνσταντῖνος τῆς οἰκείας μερίδος ἀπαναστὰς, καὶ πρὸς τὴν τοῦ ἐσχάτου ἀδελφοῦ κληροδοσίαν ἐπανελθὼν, ἐκείνου πρὸς τὴν Ρὥμην ἀποδημήσαντος, ἐπεχείρει τὶ τῶν ἀδίκων κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ διαπράξασθαι· καὶ αὐτὸν μὴ πάροντα διέβαλλεν, ὡς οὐ καλῶς τῶν πραγμάτων διανεμηθέντων, καὶ ὅτι πλεῖστον μέρος τῆς αὐτῷ προσηκούσης ἀρχῆς ἐσφετερίσατο· οἱ δὲ τῆς χώρας στρατηγοὶ τε καὶ φύλακες, οὓς Κώνστας ἐχειροτόνησεν, οὐκ ἔφασαν χωρὶς τῆς ἐκείνου γνώμης τε καὶ βουλῆς δύνασθαι τὶ μικρὸν μέγα μετακινεῖν· ἀνόσιον γὰρ· δὲ πρὸς πόλεμον ἀποδύεται, καὶ ὅπλα κινεῖ κατὰ τοῦ μηδὲν ἀδικήσαντος· πίπτει τοίνυν Κωνσταντῖνος ἐν τῷ πολέμῳ μαχόμενος· καὶ τῆς μερίδος τῶν ἀλλοτρίων ἐπιθυμῶν, καὶ ἅπερ ἐδόκει βεβαίως κρατεῖν προσαπώλεσεν.

[10] τοίνυν τούτου λαὸς ἀποκλίνει πρὸς Κώνσταντα, καὶ γίνεται πάσα τῆς ἑσπέρας ἀρχὴ ὑπ᾽ ἐκείνῳ μηδὲν περὶ ταύτης σπουδάσαντι· τοῦ Θεοῦ ταῦτα δικάσαντος, μὴ κίνει ὅρια πατέρων σου, μὴ δὲ τοῦ πλησίον καθάπτου τῆς αὔλακος· γὰρ κατὰ τοῦ πλησίον πονηρευόμενος, αὐτὸς ἑαυτῷ συνάγει τὸν ὄλεθρον, τὴν τοῦ Θεοῦ δίκην ἐφ᾽ ἑαυτὸν ἐπισπώμενος. Βασιλεύι τοίνυν Κώνστας εφ᾽ ὅλης τῆς ἑσπερίου ἀρχῆς, τὰς δυὸ κληροδοσίας εἰς ἓν συναψας, καὶ μίαν ἀρχὴν ἀμφότερα τὰ μέρη στησάμενος· οὐ πολὺς ἐν μέσῳ καιρὸς, καὶ Κώνστας εἰς κώμους καὶ μέθας ἐναποκλίνας, καὶ ἀλλόκοτους ἐρώτων διαγωγὰς, ῥᾳθύμως τὴν ὅλην ἀρχὴν διεπέττευε, τὸ τῆς βασιλείας μεγέθος ἐξερχόμενος· ἐπιβουλεύεται τοιγαροῦν καὶ αὐτὸς παρὰ τινος τῶν στατηγῶν Μαγνεντίου, καὶ μετὰ τῆς βασιλείας προσαπόλλυσι καὶ τὸ ζῇν· τούτου πεσόντος, κρατεῖ τῆς αρχῆς Μαγνέντιος, μεθ᾽ οὑ τῆς τυραννίδος συναπελάβοντο Νεποτιανὸς καὶ Βρεττανίων.

[11] Ταῦτα μαθὼν Κωνστάντιος ἐκ τῶν τῆς ἀδελφῆς γραμμάτων, ἀπάρας ἐκ τῆς ἀνατολῆς, καὶ πρὸς τὴν ἑσπέραν γενόμενος, συνάπτει πρὸς ἀμφοτέρους πόλεμον, καὶ κατὰ κράτος νικᾷ, τοῦ Βρεττανίωνος πρὸς αὐτὸν ἀποκλίναντος· ὅτε καὶ τὸ τοῦ σταυροῦ σημεῖον μεγίστον τε καὶ δεινῶς ἐκφανὲν ἅπαν, ὥς ὑπεραστράπτειν τῷ πληκτικῷ τῆς αἴγλης τῆς ἡμέρας τὸ φῶς, ἐπὶ τῶν Ἱεροσολύμων ὤφθη περὶ τρίτην ὥραν μάλιστα τῆς ἡμέρας, τῆς ἑορτῆς τῆς λεγομένης πεντεκοστῆς ἐνεστηκυΐας, διῆκον ἀπὸ τοῦ κρανίου λεγομένου τόπου, ἀχρὶ τοῦ ἐλεῶνος ὄρους, ὅθεν ὑπῆρχεν σωτὴρ τὴν ἀνάλεψιν ποιησάμενος· κρατεῖ τοίνυν τῆς βασιλείας ἁπάσης Κωνστάντιος τῶν τοῦ μεγάλου Κωνστατίνου ὑιῶν μόνος ὑπολειφθεὶς.

[12] Ἀτενίσας οὖν πρὸς τὸ τῆς αρχῆς μέγεθος, καὶ εἰλιγγιάσας, ὡς ἅτε δὴ ἄνθρωπος ὤν, καὶ μὴ ἔχων τὸν ἐκ τοῦ γένους αὐτοῦ συνασπίζοντα, οὐτε γὰρ αὐτῷ παῖς ἐγεγόνει, οὔτε τίς τῶν ἀδελφῶν κατελέλειπτο, καὶ δείσας μὴ τὶς αὐτῷ πάλιν ἐπανασταίη τύραννος κατὰ τῆς αὐτοῦ βασιλείας ἐξανιστάμενος, σκέπτεται τῶν συγγενῶν τινὰ λαβεῖν σύγκληρον, καὶ τῆς βασιλείας ὑπασπιστὴν. δὴ καὶ πεποίηκε, Γάλλον τὸν Ἰουλιανοῦ ἀδελφὸν καίσαρα προστησάμενος· ἀνεψιὸς δὲ πρὸς πατρὸς Γάλλος ἤν αὐτῷ· Κωνσταντῖνος γὰρ Γάλλου καὶ Ἰουλιανοῦ πατὴρ, ἀδελφὸς ἦν Κωνσταντίνου τοῦ μεγάλου. Τοῦτον οὖν ἐν τῷ Σιρμίῳ προχειρισάμενος, γυναῖκα τε αὐτῷ ζεύγνυσι τὴν ἑαυτοῦ ἀδελφὴν Κωνστάντιος, πίστεως καὶ βεβαιότητος χάριν· καὶ ἄρχοντας αὐτῷ δίδωσιν αὐτὸς καταστήσας· οὐ γὰρ ἐκείνῳ γὲ ἐφεῖτο καισαρὶ γὲ ὄντι. Θαλάσσιον μὲν ἀποστείλας ἔπαρχον πραιτωρίων· Μόντιον δὲ, ἐπὶ τῶν βασιλικῶν πραγμάτων, ὅυς κοιαίστωρας αὐτοῖς ὀνομάζειν φίλον, ἅμα καὶ πατρίκιον αὐτὸν ποιησάμενος. δὲ Γάλλος ὡς τότε παρὰ τοῦ Κωνσταντίου πεμφθεὶς ἐπὶ τῆς ἑώας, εἴχετο τῶν πραγμάτων· ὃν αὐτίκα μαθόντες οἱ Πέρσαι κατωῤῥόδησαν, νέον τὲ αὐτὸν καὶ θερμουργὸν εἰς τὰ ἔργα πυθόμενοι, οὐκέτι ἐποιήσαντο τὴν ἐπὶ τοὺς Ρωμαίους ἐξέλασιν· καὶ μὲν ἐν τῇ Ἀντιοχείᾳ τῆς Συρίας ἠν· Κωνστάντιος δὲ ἐν τῇ ἑσπέρᾳ καθίστη τὰ πράγματα· καὶ τότε δὴ μαλίστα καθαρῶς ἡσύχασεν Ρωμαίων ἀρχὴ, πρὸς αμφότερων φυλλαττομένη· καὶ ταῦτα μὲν τοῦτον ἔσχε τὸν τρόπον.

[13] δὲ Γάλλος τοῦ καίσαρος ἀμοφιασάμενος ἀλουργίδα, καὶ ἤδη τῶν πρώτων τῆς βασιλείας ἀρξάμενος ἐπιβαίνειν ἀναβαθμῶν, οὐκ ἔμενεν ἐπὶ τῆς αὐτῆς γνώμης καὶ πίστεως, ἧς πρὸς τὸν Κωνστάντιον ἐποιήσατο, ἀλλὰ βαρὺς τὶς ἦν καὶ ἀκάθεκτος καὶ τὴν ὀργὴν ἀπαραίτητος· φρονήματος γὰρ ἀκαίρου καὶ βουλῆς ἀνωμάλου δραξάμενος, ὑπερεβὴ τοὺς ὅρους καὶ τὰς συνθήκας ἐφαύλισεν ἃς πρὸς τὸν Κωνστάντιον ἐποιήσατο, βασιλικότερον τῶν πραγμάτων ἁπτόμενος, καὶ μετὰ πολλοῦ τοῦ θράσους καὶ τῆς ἀλαζονείας διαταττόμενος· τοὺς γὰρ ἄρχοντας οὓς σὺν αὐτῷ ἐπεπόμφει Κωνστάντιος, τῶν βασιλικῶν τε καὶ πολιτικῶν πραγμάτων ὄντας διαιτητὰς, τῶν τε πραιτωρίων ἔπαρχον Δομετιανὸν, γὰρ Θαλάσσιος ἐτεθνήκει, καὶ τὸν ἐπὶ τοῦ κοιαίστωρος Μόντιον, διὰ τὸ μὴ πειθαρχεῖν αὐτοὺς καὶ ὑπουργεῖν ταῖς παραλόγοις αὐτοῦ καὶ ἀκαθέκτοις ὁρμαῖς, σχοίνους τοῖς στρατιώταις τῶν ποδῶν αὐτῶν ἐξάψασθαι παρακελευσάμενος, ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς συρῆναῖ προσέταξεν, καὶ ἀμφοτέρους ἀπέκτεινεν, ἄνδρας ἐν ἀξιώμασι διαπρέψαντας, καὶ παντὸς κέρδους καὶ λήμματος εὑρεθέντας ὑψηλοτέρους· οὕς τῆς πόλεως περιστείλας ἐπίσκοπος ἔθαψεν, αἰδεσθεὶς τὸ τῆς ἀρετῆς αὐτῶν ἀνυπέρβλητον.

[14] δὲ Κωνστάντιος ἐπειδὴ τάχιστα ἐπύθετο τὸ συμβὰν, μεταπεμπτον ὡς ἑαυτὸν ἐποιεῖτο Γάλλον· δὲ εἰδὼς μὲν ὡς οὐκ ἐπ᾽ ἀγαθῷ τυγχάνει καλούμενος, ἐννοῶν δὲ πάλιν ὡς εἰ μὴ βούλοιτο ὑπακούειν, πόλεμον ἀνάγκη ποιεῖν, ὅπλα πρὸς Κωνστάντιον ἐκ τοῦ εὐθεώς ἀράμενος, αἱρεῖται μᾶλλον τὰ τῆς εἰρήνης, καὶ τὴν γυναῖκα προσαποστείλας ὡς τὸν Κωνστάντιον ἐκμελίξασθαι, καὶ αὐτὸς ἀπῄει αὐτόμολος ἐπὶ τὸν κίνδυνον· μὲν οὖν Κωνσταντίνα προτέρα ἐξώρμησε προεντυχεῖν τῷ ἀδελφῷ, καὶ αἰδέσασθαι αὐτὸν ὑπὲρ τοῦ ἀνδρὸς προθυμουμένη, τοῦ μὴ τὶ εἰς αὐτὸν βουλεύσασθαι ἀνήκεστον· πολλῇ δὲ προθυμίᾳ περὶ τὴν ὁδοιπορίαν χρωμένη εἰς νοσόν τε ἔπεσε μεταξὺ πορευομένῃ καὶ Βιθυνίας ἐπιβασα ἐν σταθμῷ τινὶ ταύτης Γαλλικάνῳ λεγομένῳ ἀπέθανεν. δὲ Γάλλος καὶ τοῦτο παράδοξον αὐτῷ συμβᾶν μεγάλην συμφορὰν ποιησάμενος, ὅμως τοῖς πρόσω τῶν δεδογμένων οὐκ ἐξιστάμενος· ἐπει δὲ εἰς Νωρίκους ἀφίκετο πόλιν αὐτῶν Πυταβιῶνα καλουμένην, ἐνταῦθα δὴ ἀπὸ Μεδιολάνου καταπέμπεται στρατηγὸς Βαρβατίων, ἐκεῖ τοῦ Κωνσταντίου τὸ τηνικαῦτα τυγχάνοντος· ὃς τὸν Γάλλον ἀφαρεῖται τῆς ἀλουργίδος, καὶ εἰς ἰδιώτην μετασκευάσας, ἐξόριστον αὐτὸν εἰς τινα νῆσον τῆς Δαλματίας κατέστησε.

[15] Τοῦ δὲ Γάλλου εἰς τὴν νῆσον ἀπηγμένου, οἱ τὸ πὰν ἐπ᾽ αὐτῷ συστήσαντες, Εὐσεβίος δὲ μάλιστα ἦν εὐνοῦχος τὴν τοῦ πραιποσίτου τιμὴν ἔχων, καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, πείθουσι Κωνστάντιον ὡς ταχίστα τὸν Γάλλον ποιήσασθαι ἐκ ποδῶν· καὶ ἤδη τούτων ἀφικουμένων, πάλιν Κωνστάντιος εἰς ἔλεον μεθεκλίθη, καὶ πέμτει διὰ ταχέων ἑτέρων γραμμάτων τὸν Γάλλον τοῦ πάθους ἀνακαλούμενος. δὲ Εὐσεβίος καὶ οἱ σὺν αὐτῷ πείθουσι τὸν πεμφθέντα Μαγιστριανὸν μὴ πρότερον ἐπιστῆναι δεικνύντα τὸ γράμμα, πρὶν ἄν πύθοιτο τὸν Γάλλον ἀνῃρημένον· ἐγένετο ταῦτα, καὶ Γάλλος ἐτεθνήκει· δὲ Κωνστάντιος περὶ τοῖς πραγμάσι δείσας, μὴ οὐχ᾽ οἷος τε ᾗ μόνος ἁπάσης εἶναι τῆς ἀρχῆς ἐγκρατὴς, ἄλλως τὲ καὶ τῶν Γαλατῶν ὀξύτατα δὴ καὶ ὡπότε προθυμηθείεν εἰς τὰς τυραννίδας ἐγειρομένων, διὰ τε σώματος ἰσχὺν καὶ κουφότητα φρονημάτων, μετέμελε τότε τὸν Γάλλὸν ὑπεξελὼν; καὶ λογισάμενος ὡς τὸ συγγενὲς τοῦ ὀθνείου καὶ ἀλλογενοῦς ασφαλέστερον εἶναι μακρῷ πρὸς κοινωνίαν τῆς βασιλείας, Ἰουλιανὸν, τὸν ἀδελφὸν τοῦ Γάλλου ἐκ τῆς Ἰωνίας μεταπεμψάμενος ἐν τῇ Μεδιολάνῳ, καίσαρα ἀνέδειξεν, καὶ τὴν ἀδελφὴν αὐτῷ τὴν ἑαυτοῦ Ἑλένην εἰς γάμον ἐκδοὺς, καὶ τὰ πίστα πρὸς αὐτὸν ποιησάμενος, τοῦτον μὲν ἐξέπεμψεν εἰς τὰς Γαλλίας φύλακα τῆς ἐκεῖσε βασιλείας ἐσομενον· αὐτὸς δὲ εἰς Ιλλυριοὺς ἀφικόμενος, ἐν τῷ Σιρμίῳ διῆγεν.

[16] Ἀκούσας δὲ ταῦτα ὅτι οἱ πέραντοι Ἴστρου βάρβαροι μέλλουσιν ἐπιστρατεύειν τῇ τῶν Ρωμαίων ἀρχῇ, ἀπάρας ἀπὸ τοῦ Σιρμίου πρὸς τὸν Ἴστρον διέβη, καὶ πρὸς αὐτῇ τῇ ὄχθῃ χρόνον οὐκ ὀλίγον ποιήσας, ἐπεὶ τὰ τῶν βαρβάρων ἡρέμει συστήματα, πάλιν ἐπὶ τὴν Θράκην ἤλαυνεν· ἐπεὶ δὲ ἐν Ὁδρυσσοῖς ἐτύγχανε γεγονὼς, ἔνθα πόλιν κτίσας Ἀδριανὸς βασιλεὺς τὴν ἑαυτοῦ κατελέλοιπε τῷ τόπῳ προσηγορίαν, ἐπύθετο πρὸς τινος τῶν ἐπισκόπων, ὡς τὰ σώματα τῶν τοῦ Χριστοῦ ἀποστόλων Ἀνδρέου καὶ Λουκᾶ ἐν Ἀχαία τεθάμμενα τυγχάνουσιν, Ἀνδρέου μὲν ἐν Πάτραις, Λουκᾶ δὲ ἐν Θήβαις τῆς Βοιωτίας· ὡς οὖν ἤκουσεν βασιλεὺς ταῦτα Κωνστάντιος, ἤσθη τὰ τῷ λόγῳ καὶ ἐπὶ μέγα ἐβόησε, καὶ πρὸς τοὺς παρόντας φησὶ· καλέσατε μοι Ἀρτέμιον· τοῦ δὲ τάχος παραγενομένου, συγχαίρω σοὶ ἀνδρῶν ἁπάντων θεοφιλέστατε· δὲ πρὸς αὐτὸν, καὶ εἴης μοὶ κεχάρμενος, βασιλεῦ, δια παντὸς, μήποτὲ σε τῶν ὀχληρῶν τὶ καταλήψεται· καὶ βασιλεὺς· ζητεῖς δὲ τι χαριωδέστερον, φιλων αριστε, τῆς τῶν τοῦ Χριστοῦ ἀποστόλων εὐρέσεως; Καὶ μέγας Ἀρτέμιος· τὶς καὶ πόθεν, δεσποτα, τοῦτον ἡμῖν τὸν θεσαυρὸν φανερώσας τὸ τήμερον; Καὶ Κωνστάντιος, τῆς Ἀχαίας ἐπίσκοπος, νῦν ἐφορεύων ἐν Πάτραις· ἀλλ᾽ ἄπιθι, ἀνδρῶν ἄριστε, καὶ τὸ τάχος ἐν Κωνσταντινούπολει τὴν τούτων ἄνοδον ποίησον.

[17] Ταῦτα παρὰ τοῦ βασιλέως ἀκούσας μέγας Ἀρτέμιος, ἐπορεύετο τὴν ἐπὶ τοὺς ἀποστόλους ὁδὸν, ἀνακομίσων τὰ τούτων πανάγια λείψανα ἐπὶ τὴν Κωνσταντινουπολιν· δὲ τὴν ἱστορίαν γράφων, τοιαῦτα περὶ Κωνσταντίου καὶ τοῦ μάρτυρος φάσκει· λέγεται δὴ περ Κωνσταντίου ὅτι οὐ μόνον τὰ πρὸς Θεὸν σπουδαῖος τε καὶ ἐράσμιος ὑπῆρχεν, εἰ καὶ πρὸς τὴν ἀρειανικὴν ἀπέκλινεν αἵρεσιν ὑπὸ τοῦ δυσσεβοῦς τε καὶ ἀθεωτάτου Εὐσεβίου, τοῦ τῆς Νικομηδείας ἐπισκόπου συνελασθεὶς, ἐπεὶ τὰ γε ἀλλὰ μέτριος, καὶ εὐσχημοσύνης ἐς τὰ μάλιστα ἐπιμελούμενος, καὶ σωφροσύνης ἄκρος ἐπειλημμένος, περὶ τε τὴν δίαιταν καὶ τὸν ἄλλον τρόπον· καὶ πλείστην γε τὴν εἰς τὰς ἐκκλησίας ἐποιεῖτο σπουδὴν, μακρῷ τὸν ἑαυτοῦ πατέρα ταῖς περὶ ταῦτα προθυμίαις ὑπερβαλέσθαι φιλοτιμούμενος· καὶ τὴν τὲ ἐκκλησίαν ἐδείματο τὴν μεγίστην ἐν τῇ πόλει τοῦ πατρὸς, πλησίον τῆς γερουσίας, κάτωθεν τοῦ ἔργου καὶ ἐκ κρεπίδιον ἀρξάμενος· καὶ τὸν τοῦ πατρὸς τάφον τιμῶν, νεὼν ἐξῳκοδομήσατο μέγιστον ἐκεῖ θρησκευτήριον· καὶ Ἀνδρέαν τὸν ἀπόστολον ἐκ τῆς Ἀχαΐας μετενεγκὼν, ὡς προέφην, ἐκεῖ μετέθηκεν· καὶ μῆν καὶ Λουκᾶν τὸν εὐαγγελιστὴν ἐκ τῆς αὐτῆς μετέθηκεν Ἀχαΐας, καὶ Τιμόθεον ἐξ Ἐφέσου τῆς Ἰωνίας.

[18] δὲ ἦν τῶν γε δὴ βελτίστων ἀνθρώπων τὴν διακομιδὴν τούτων ποιήσασθαι προσταχθεὶς· καὶ γέρας γε αὐτῷ τῆς λειτουργίας βασιλεὺς, δεηθέντων τῶν ἐπισκόπων, τὴν τῆς Αἴγυπτου παρέσχεν ἀρχὴν· Καὶ ταῦτα μὲν τὴν ἱστορίαν συνάγων περὶ τοῦ μάρτυρος, συμμαρτυρῶν αὐτῷ, ὅτι καὶ πρὸ τῶν τῆς μαρτυρίας ἀγώνων, πᾶσιν ὑπῆρχεν αἰδέσιμος διὰ τὴν ἀπαστράπτουσαν τοῦ βίου αὐτοῦ ἀρετὴν· περὶ δὲ τοῦ Λουκᾶ, καὶ τοῖονδε τι διηγήσατο Ἀνατόλιος εὐνοῦχος τῶν ἐκ τοῦ βασιλικοῦ κοιτῶνος, αὐτὸς ἐφ᾽ ἑαυτοῦ τὴν τῆς ἁγιστείας πεῖραν δεξάμενος· ἔφασκεν οὖν οὗτος Ανατόλιος φαυλῶς διακεῖσθαι, καὶ μείζον ἤδη τὸ πάθος, κατὰ τὴν τῶν ἰατρῶν εἶναι τέχνην· τῆς οὖν λάρνακος ἐν ᾗ κατακείμενος ἦν Λουκᾶς ἐπειδὴ προσεπεπλεύκεσαν οἱ ἄγοντες αὐτὴν, ἀρτὶ ἐκ τῆς θαλάσσης ἐπὶ τὸ νεὼν κομιζομένης, αὐτὸς ὑπὸ προθυμίας ὑπελθεῖν καὶ συνδιαβαστάσαι τοῖς φέρουσιν αὐτὴν ἐφ᾽ ὅσον αὐτῷ τὰ τῆς δυνάμεως εἶχε, καὶ τότε παραυτίκα ἀπαλλαγῆναι τῆς νόσου, καὶ εἰς τὸν ἔπειτα τῆς ζωῆς αὐτοῦ χρόνον παρελκυσθέντα ἐπ᾽ οὐκ ὀλίγων ἐτῶν ἀριθμὸν. Τὸν γοῦν τῶν ἀποστόλων νεὼν Κωνστάντιος ᾠκοδόμησε πρότερον, κἄν ὕστερον Ἰουστινιανὸς ἐπὶ τό μεγαλειότερον κατεσκεύασε, καὶ κρείττοσιν ὕλαις ἐπὶ τὸ κοσμιώτερον κατεφαίδρυνε· καὶ ἔστιν νῦν νεὼς ἔνθα κεῖται τῶν ἀποστόλων τὰ σώματα, κοινῷ ὀνόματι τῶν ἀποστόλων ἐπικαλούμενος.

[Constante,] Magnus Artemius, Augusti amicus charissimus, virtute et doctrina clarus, fideique christianæ ferventer deditus, Constantio in omni tempore et negotio familiaris erat. De patria et genere ejus nihil scriptum quispiam tradidit, nisi quod beatus ex nobili ac illustri familia ortus fuerit. Id vero scripto traditum habemus, illum jussum fuisse a Constantio procurare translationem Reliquiarum Andreæ, Christi Apostoli, Lucæ et Timothei, uti infra exponemus. Ast ex ordine hæc omnia narrabo, per seriem temporis transcurrens et secundum rerum exigentiam exponens. Ex tribus, ut dictum est, imperatoribus, singulisque suam imperii partem administrantibus, primogenitus Constantinus, proprium relinquens, hereditatem fratris sui natu minimi, tunc Romam profecti, adiit, et injustitiam adversus fratrem molitus est. Volebat nempe absentem e solio deturbare sub prætextu quod iniqua imperii facta fuisset partitio, usurpataque maxima pars hereditatis ad illum pertineret. Sed duces et custodes regionis, a Constante instituti, responderunt præter ejus sententiam et consensum nihil, sive magnum sive parvum posse mutari, quoniam id nefarium fuisset. Constantinus autem bellum aggressus est, armaque movit adversus fratrem innocentem. Cecidit igitur prælio victus Constantinus, et aliorum hereditatem invadens, eam ipsam, quam securus obtinebat, amisit.

[10] [et Constantino defunctis, totum imperium] Universus igitur populus ad Constantem declinat, et nihil tale cogitanti imperium totius Occidentis obvenit; Deo scilicet denuntiante non movendos terminos patrum et sulcum proximi non esse attingendum. Qui enim erga proximum improbus est, perditionem in se trahit. Obtinet ergo Constans imperium universi Occidentis, duas hereditates in unum conjungens et ex ambabus unum constituens imperium. Brevi post tempore et Constans ad commessationes et ebrietates declinans et in alienis amoribus oberrans, segniter et temere rem publicam administrabat majestatem imperii dedignatus. Ei itaque parantur insidiæ a quodam duce exercitus, Magnentio nomine, et cum imperio vitam quoque amittit. Quum hic cecidisset, imperium occupat Magnentius, cum quo simul invaserunt tyrannidem Nepotianus et Brittanion a.

[11] [ad Constantium obvenit:] Hæc quum accepisset Constantius ex litteris sororis et ex Oriente in Occidentem venisset, illos armis adoritur, et, ad ejus partes deficiente Brittanione, devicit. Quo tempore signum crucis ingens, mirifice emicans, adeo ut admirabili splendore superaret lucem diei, visum est Hierosolymis, circa tertiam horam diei, quum esset dies festus, qui dicitur Pentecoste, pertingens a loco, qui dicitur Calvariæ usque ad montem Oliveti, unde ascensionem suam fecit Salvator b. Imperium ergo tenet Constantius, solus e Magni Constantini filiis superstes.

[12] [qui cognatum suum, Gallum, cæsarem creat,] Considerans igitur magnitudinem imperii et incertus pro imbecillitate humani ingenii quid ageret, nullumque habens ex suo genere, qui illum defenderet (nec enim ipse filium, nec quisquam ex fratribus habebat) timuit ne rursus insurgeret tyrannus, qui ruinam imperii moliretur. Attente igitur inquisivit quem ex cognatis acciperet coheredem et imperii defensorem; quod fecit constituendo Gallum, Juliani fratrem, cæsarem. Erat porro Gallus ei patruelis, quum Constantinus, Galli et Juliani pater esset frater Constantini Magni. Gallo igitur Sirmii cæsari creato uxorem dedit sororem suam Constantius, ut res securior et firmior esset. Adjunxit quoque eidem magistratus, quos ipse constituerat (non enim Gallo licebat id sibi assumere, quum esset cæsar) Thalassium nempe præfectum prætorii, Montium rationibus imperatoriis præpositum, quem etiam quæstorem appellare solemus, quem et patricium fecit. Gallus, in Orientem a Constantio missus, rebus ordinandis intentus erat. Persæ autem, quum accepissent illum juvenem et ad res gerendas acrem, timuerunt, neque amplius incursionem in Romanos fecerunt. Gallus itaque Antiochiæ Syriæ residebat, Constantius autem in Occidente rem publicam administrabat: et tunc erat maxime quietum Romanorum imperium, utpote quod ab ambobus custodiretur. Et hæc quidem hoc modo se habebant.

[13] [brevi rebellem,] Gallus autem quum purpuram cæsaream induisset, supremum imperii gradum conscendere parans, non permansit in sententia et fide, quam Constantio dederat. Ferox erat, sui impotens et iræ implacabilis: mente enim ineptus et voluntate inconstans, terminos præteribat positos, conditionesque, a Constantio factas, contemnebat, et nimiam circa negotia potentiam affectabat, cum magna audacia et arrogantia omnia disponens. Quos enim cum ipso magistratus miserat Constantius, quique imperialium ac civilium rerum arbitri erant, prætorii præfectum, Domitianum, nam Thalassius obierat, et quæstorem Montium quia non parebant neque inserviebant insensatis et effrenibus ejus appetitionibus, alligatis per milites pedibus, jussit per forum trahi et ambos occidi, viros in gerendis magistratibus egregios et quovis lucro et emolumento superiores. Quos quum composuisset civitatis episcopus, sepeliit, insignem eorum virtutem reveritus.

[14] [et ad dicendam causam evocatum,] Constantius autem quum audiisset id, quod acciderat, Gallum ad se accersit. Ille vero, quum sciret quidem se non vocari ad bonum aliquod, rursus autem recogitans, quod si nollet parere, oporteret bellum facere, redditis protinus armis, elegit potius pacem; et præmissa conjuge ad mitigandum Constantium, ipse quoque sponte sua adibat periculum. Igitur Constantina statim profecta est, ut fratrem conveniret, studeretque propter reverentiam sanguinus prævenire, ne quid funesti in maritum statueret. Quum vero prompto et alacri animo iter iniisset, in morbum incidit, et in Bithynia perveniens in statione quadam, Gallicana dicta c, obiit. Gallus autem, licet eventum hunc improvisum magnam sibi calamitatem reputaret, perseveravit in iis, quæ antea statuerat: et quum in Noricorum civitatem, Pytabionem d vocatam, pervenisset, huc Mediolano, ubi tunc Constantius agebat, mittitur Barbation, dux exercitus, qui Gallum purpura spoliat, et ad conditionem privatam redactum in insulam quamdam Dalmatiæ relegat e.

[15] [morte afficit, eique Julianus subrogatur.] Gallo in insulam abacto, illi qui omne crimen in eum congerebant, maxime Eusebius eunuchus, præpositi dignitatem nactus f, ejusque asseclæ, persuadent Constantio, ut Gallum de medio quamprimum tolleret. Persuasus ille mittit, qui eum interficerent: sed illis jam profectis, Constantius rursus in misericordiam inclinatus, mittit ocyssime alteras litteras, quibus Gallus supplicio liberetur. Sed Eusebius, ejusque asseclæ persuadent Magistriano, qui mittebatur, ne prius adventaret cum litteris, quam Gallum fuisse interfectum audiret. Atque ita factum est, ut Gallus interimeretur. Constantius de rebus publicis sollicitus, quod non posset solus totum imperium regere, præsertim quum Galatæ g, quando vellent, promptissime incitarentur ad seditionem, tum propter corporis vires, tum propter animi levitatem, jam ducebatur pœnitentia, quod Gallum interfecisset. Et quum reputasset, sanguine conjunctos esse externis et alienis longe securiores ad imperii societatem, Julianum, Galli fratrem ex Ionia accersitum Mediolanum, creat cæsarem h; dataque conjuge, sorore sua Helena, fidem ejus accepit, et in Gallias misit, futurum illic custodem imperii. Ipse autem in Illyricum veniens, degebat Sirmii.

[16] [S. Artemius jussu Constantii] Quum autem intellexisset, barbaros, ultra Istrum accolas, ducturos esse exercitum adversus Romanum imperium, Sirmio profectus, transiit Istrum, atque ad fluminis ripam diutius commoratus, barbaris nihil tunc moventibus, in Thraciam properavit. Postquam ad Odrusos, ubi Adrianus e suo nomine civitatem ædificavit i, didicit ex aliquo episcopo corpora Sanctorum Christi Apostolorum Andreæ et Lucæ in Achaja sepulta jacere, Andreæ quidem Patris, Lucæ vero Thebis Bœotiæ k. Quæ ut audivit imperator Constantius lætatus est nuntio, et magna voce exclamavit et adstantibus dixit: Vocate Artemium. Cui, statim præsenti, gratulor, inquit, tibi, vir omnium piissime. Cui reposuit: Utinam, imperator, semper læteris, neque tibi umquam aliquid molesti accidat. At imperator, noscisne aliquid, amicorum optime, gratius inventione corporum Christi Apostolorum? Magnus Artemius quæsivit: Quis et unde istum hodie thesaurum revelavit? Constantius respondit: Achajæ episcopus, qui nunc Patris præsidet l. Sed abi, virorum optime, et ea corpora quamprimum exporta Constantinopolim.

[17] [Reliquias SS. Andreæ et Lucæ C. Polim transfert] Quum hæc ex imperatore audiisset magnus Artemius, ivit ad Apostolos, eorum Reliquias sacratissimas Constantinopolim allaturus. Hæc autem tradit historia de Constantio et Martyre: licet ab Eusebio, impio Nicomediæ episcopo, impulsus, ad arianismum declinasset, erat Constantius non solum divini cultus studiosus et amans, sed etiam modestus, decentiæ retinens et magnæ sobrietatis in victu et reliquo vivendi modo. Maximam certe curam impendebat ecclesiis, quoniam patris circa ista studium longe superare ambiebat, ecclesiam quidem maximam in urbe paterna ædificavit, et licet jam in senectutem inclinatus a fundamentis ad fastigium perduxit: utque patris sepulturam honoraret, templum erexit, maximum sanctuarium, ubi, ut dictum est, reposuit Andream Apostolum et Evangelistam Lucam ex Achaja, Timotheum autem ex Epheso Ioniæ translatos.

[18] [et dein Ægypto præficitur.] Atque hic inter viros optimos electus fuit ad horum Sanctorum translationem curandam. In præmium vero suæ pietatis, petentibus episcopis, præfecturam Ægypti accepit. Hæc quidem habet historia de Martyre, testificans illum ante martyrium omnibus propter eminentem virtutem fuisse venerandum. Circa Lucam id narravit Anatolius eunuchus, unus ex cubiculariis, qui ipse in se pietatis effectum sensit. Refert igitur Anatolius ipse, se tam graviter ægrotum decubuisse, ut morbus omnem medicorum artem superaret. Loculum in quo tempore navigationis S. Lucas jacuerat, a mari ad templum ferendum, ipse subire et, quantum vires permittebant, cum bajulis portare concupivit, et subito, repulso morbo, vita ejus prorogata fuit ad non parvum numerum annorum. Primus itaque Apostolorum ecclesiam ædificavit Constantius, licet eamdem postmodum Justinianus in ampliorem formam et materia pretiosori ornatam restituerit. Est nunc templum, in quo requiescunt Apostolorum corpora, et communi nomine Apostolorum ecclesia appellatur m.

ANNOTATA.

a Magnentius collegam imperii assumpserat Decentium consanguineum suum cæsareosque honores tribuerat fratri suo Desiderio. Nepotianus vero, ex sorore Constantini Magni, Eutropia, imperium adversus Magnentium affectans, purpuram cum vita post dies XXVIII deposuit. Bretannio autem seu Veteranio, in Pannonia præfectus, Sirmii imperator salutatus fuit artibus Constantinæ, sororis Constantii secundum Philostorgium, lib. III, cap. XXII. Constantina, inquit, quæ vidua erat Hannibaliani, timens ne Magnentius tyrannus universum imperium sub potestatem suam redigeret, Veteranionem, unum ex magistris militiæ, cæsarem renuntiavit. Videbatur autem illa suo jure facere, propterea quod communis eorum pater, dum viveret, diademate eam coronaverat et Augustam nuncupaverat. Constantius vero, his cognitis, statim diadema misit ad Veteranionem, imperatoriam ei dignitatem suffragio suo confirmans: postea vero adversus Magnentium in Occidentis partes cum exercitu profectus, sub obtentu colloquii, quod cum Veteranione amice inire volebat, eo quid is defectionis suspicionem præbuisset, eum comprehendit et imperatoria veste exuit. Nullo tamen alio affectum incommodo, immo vero mensæ adhibitum, Prusam Bithyniæ amandavit, amplos ac magnificos sumptus ei constituens, providensque ne quidquam eorum, quibus privatorum hominum vita beate transigitur, ei deesset. Hactenus Philostorgius, qui aut secretiora aulæ prodit, aut fabulis libenter indulget.

b Eamdem apparitionem crucis refert Philostorgius, lib. III, cap. XXVI, his verbis: Signum visum est, ad longissimum spatium protensum, et diurnam lucem splendidissimis ad stuporem usque radiis longe superans. Apparuit autem Hierosolymis, circa horam tertiam ejus diei, quæ vulgo dicitur Pentecoste. Porro hoc signum, divinitus pictum, a Calvariæ monte usque ad montem Olivarum pertingere videbatur, magna iride, instar coronæ, illud undique ambiente. Et iris quidem Christi crucifixi et in cœlum assumpti clementiam designabat; corona vero imperatoris victoriam. Porro splendidum istud ac venerandum signum, ne militum quidem oculos effugit. Sed ab utroque exercitu clare conspectum, Magnentium quidem et eos, qui a partibus illius stabant, utpote dæmonum cultui addictos, supra modum terruit: Constantio vero et iis, qui cum illo erant, invictam quamdam fiduciam addidit. Magnentius Constantio occurrit in Pannonia, Italia et Gallia, sed nequaquam in Palæstina; quocirca fabulam sapit, quod signum ab utroque exercitu clare conspectum fuerit. Nam Socrates, lib. II, cap. XXVIII et Sozomenus, lib. IV, cap. V, eamdem apparitionem celebrantes, nihil dicunt de exercitibus Constantii et Magnentii.

c Ammianus Marcellinus, lib. XIV, cap. II, dicit Constantinam, Galli conjugem et Constantii sororem, quod eum lenire poterat ut germanum, profectam, cum Bithyniam introisset, in statione, quæ Cænos Gallicanos appellatur, absumptam esse vi febrium repentina. Quibus verbis habemus eamdem stationem et Cænos Gallicanos et simpliciter Gallicanam a biographo nostro appellari. Eumdem locum, juxta Cellarium Geogr. Ant. lib. III, cap. VIII, sect. I, num. 41 [Cellar. Geogr. Ant., t. II, n. 260. Edit. Lips. 1773.] , Ptolomæus vocat Gallicam Καλλίκην, mediam inter Dablim et Dadastanam, Bithyniæ stationes.

d Quam civitatem Noricorum biographus noster Pytabionem Πυταβιῶνα vocat, hæc eadem est Ammiano l. c. Petobio ad Dravum, hodie Pettau in Styria. Cellarius, lib. II, cap. VII, num. 55 [Ibid., t. I, p. 436.] eam civitatem Pannoniæ magis quam Noricis accenset, ductus nempe auctoritate Ptolomæi.

e Ammianus l. c. habet: Gallum, ablatis regiis indumentis, paludamento communi indutum, inopinum carpento privato impositum ad Istriam duxit (Barbatio) prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum. Est vero Pola in peninsula ad mare Adriaticum sita.

f Eusebium dicit Ammianus, l. c. cubiculi imperatoris tunc præpositum fuisse, et post sub Juliano, lib. XXII, cap. III, pœnæ lethali addictum.

g Galatarum nomine hic Galli transalpini veniunt, quod satis frequenter apud antiquos occurrere, jam observavimus in Commentario S. Florentii ad diem XVII Octobris. num. 51 et seqq.

h Julianus creatus fuit Cæsar a Constantio Augusto die VIII iduum (VI) Novembris, Arbetione seu Arcetione et Lolliano consulibus seu anno vulgari 355; paucisque post diebus uxorem accepit Helenam, Constantii sororem. Cfr, Ammianum, lib. XV, cap. VIII et Philostorgium, lib. IV, cap. II.

i Adrianopolis, Thraciæ urbs etiamnum principalis, olim, teste Ammiano Marcellino, lib. XXVII, cap. IV, Uscudama vocata. Europæis vulgo Andrinopolis dicitur, Turcis vero Edreneh. Capta ab Amurate I, Turcarum imperatore, anno 1361, sedes imperii Turcici fuit, donec anno 1453 capta a Mahomete II Constantinopolis caput Mahumeticæ potestatis effecta est.

k De S. Lucæ translatione actum fuit ad diem XVIII Octobris in Commentario prævio, num. 80 et seqq. Actorum; de S. Andrea tractabitur die, quo ejus festum recurrit, XXX Novembris.

l Catalogum episcoporum Patrensium valde mutilum texit Michael Le Quien [Orient. Christ., t. II, p. 179.] ; si quidem usque ad sæculum IX jam inclinatum seu ad Photiana tempora tres tantum recenseat episcopos, quorum primus, Stratocles, a S. Andrea Apostolo constitutus fuerit, alter Plutarchus synodo Sardicensi anno 347 interfuerit, tertius Alexander sub Leone I imperatore circa annum 450 floruerit. Quoniam vero corpora Sanctorum, secundum Idatii Fastos consulares [D'Aquirre. Conc. Hisp., t. III, p. 70. Edit. Rom. 1753.] et Chronicum Paschale [Hist. Byz., t. I, p. 542. Edit. Bonn. 1832.] , anno 357 C. P. invecta fuere, fieri potuit, ut Plutarchus, seu, ut alibi dicitur, Prostarcius [Labbe, t. II. Conc., p. 659 et 665.] , adhucdum sedem Patrensem occuparit.

m Quæ de ecclesia Apostolorum, cujus descriptionem vide apud Cangium [C. P. Christ., part. II, p. 106.] , refert biographus noster, excerpta sunt ex Philostorgio, lib. III, num. 2 [Edit. Valesii, Cantab., p. 486] . De S. Timothei translatione, quæ secundum Idatii Fastos Kal. Junii 356 facta est, late agunt nostri ad diem, quo colitur, XXIV Januarii, num. 13 [Act. SS., t. II Januar., p. 564.] .

Cap. III. Julianus, adeptus imperium, Christianos variis artibus aggreditur, et pro tribunali cum Eusebio et Macario, presbyteris Antiochenis, disputat.

μὲν οὖν μέγας Ἀρτέμιος ἐπὶ τὴν Αἴγυπτον ἐπορεύετο, τὴν του δουκὸς ἀξίαν ἀμφιασάμενος᾽ δὲ Κωνστάντιος ἄρας ἀπὸ τῆς Κωνσταντινουπόλεως, τὴν ἐπὶ τῆς Συρίας ἐποιεῖτο ὁδὸν καὶ φθάσας τὴν μεγαλόπολιν Ἀντιόχειαν, αὐτοῦ κατασκηνοῖ, τὸν πρὸς τοὺς Πέρσας ἑτοιμαζόμενος πόλεμον· αὐτοῦ δὲ χρονοτριβήσαντος ἐν τῇ πόλει καὶ τὸν στρατὸν ἐξαρτύοντος, ἀφίκετο γράμματα πρὸς αὐτὸν δῆλουντα τὴν τοῦ Ἰουλιανοῦ ἐπανάστασιν· γὰρ Ἰουλιανὸς, ὡς δεδηλωταὶ μοι καὶ πρόσθεν, ἡνίκα τῶν περὶ τούτων ἐποιούμεν λόγον, ἐπὶ φυλακῇ τῶν ἑσπερίων εἰς τᾶς Γαλλίας ὑπὸ τοῦ Κωνσταντίου καῖσαρ ἀποδειχθεὶς, αὐτὸς ἐπὶ πλεῖον ἐν τῷ τοῦ καίσαρος σχήμακι εἶναι μὴ ανασχόμενος, τὸ τε διάδημα περιτίθεται, καὶ τῆς μείζονος ἀνθαπτεται βασιλείας· ἐπεὶ δὲ ἀντελάβετο τῶν πραγμάτων, οὐκέτι μικρὸν οὐδὲν ἐνενόει, οὐδὲ διαμελλεῖν ἐγίγνωσκε δεῖν· ἀλλὰ τὴν Εὐρώπην τέως ὑφ᾽ ἑαυτῷ ποιήσασθαι πᾶσαν ἐθέλων ὁπόση Ρωμαίοις ὑπακούει, τῷ στρατῷ συνταξάμενος διὰ Γερμανῶν ἐπὶ τὸν Ἴστρον ἐχώρει, καὶ τῆς πέραν ὄχθης λαβόμενος, διὰ τῶν ἐκείνης χωρίων ἤλαυνεν· ἀμφοτέρους τοὺς ὑπάρχους διαλαθὼν, τὸν τε τῶν Ἰταλιῶν Ταῦρον οὕτω καλούμενον καὶ τῶν Ἰλλυριῶν Φλορέντιον· ἐπεὶ δὲ κατὰ Παίονας ἐγένετο, διαβας ἐπὶ θάτερα τὸν ποταμὸν, αὐτίκα τὴν τε Ἰλλυρίδα πᾶσαν ὑπ᾽ ἑαυτῷ γῆν εἶχε, καὶ τὰς Ἰταλίας, καὶ τὰ μέχρὶ τοῦ ἑσπερίου ὠκεανοῦ σύμπαντα ἔθνη ὁπόσα τῆς Ρωμαίων ἐπικρατήσεως ἦν.

[20] δὲ Κωνστάντιος ταῦτα διὰ τῶν γραμμάτων μαθὼν, ἐταράχθη τε ὥσπερ καὶ εἰκὸς ἦν, καὶ περὶ τῆς Κωνσταντινουπόλεως μάλιστα δείσας μὴ ὅπερ κᾀκεῖνος διενοεῖτο φθάσειεν αὐτὴν ὑφ᾽ ἑαυτὸν ποιήσαμενος, ἠπείγετο οὖν κατὰ τὸ δυνατὸν προκαταλαβεῖν· ἐν ὄσῳ δὲ στρατὸς αὐτῷ συνελέγετο κατὰ τὰς πόλεις τῆς ἑώας εσκεδασμένος, καὶ ἔμελλεν ἐξαρτύεσθαι ὡς πρὸς τοσαύτην ὁδὸν, σημαίνει τοῖς ἐπισκόποις εἰς τὴν Νίκαιαν αὐτὸν ὡς ὅτι τάχιστα φθῆναι προαφικομενους· ἐμελέτα γὰρ δευτέραν ἐν αὐτῇ συγκροτῆσαι σύνοδον, παρὰ τῶν δυσσεβῶν ἀρειανῶν κατὰ τοῦ ὁμοουσίου παρατρυνόμενος· ἐπεὶ δὲ τὴν Κιλικίαν διεξελθὼν εἰς τὰς Μόψου καλουμένας κρήνας ἀφίκετο, ἀσθενεία τὶς αὐτῷ ἐξαπιναίως προσέπεσε, καὶ οὐκ οἷος τε ἦν ἔτι τὸ πρόσω χωρεῖν. Ὡς δὲ ᾔσθετο φαύλως ἔχων ἤδη καὶ οὖκ ἄν βιωσόμενος, τὴν ταχίστην τὸν Ἀντιοχείας ἐπίσκοπον μεταπέμπεται Ἐυζώἳον καὶ αὐτῷ βαπτίσαι αὐτὸν ἐπιτρέπει· βαπτισάμενος δὲ καὶ μικρὸν ἐπιβιοὺς, αὐτόθι προλείπει τό ζῆν, βασιλεύσας τὰ σύμπαντα ἔτη τεσσαράκοντα, τὰ μὲν ἡμίσεα μετὰ τοῦ πατρὸς, καὶ τὰ ἐπιλοίπα μόνος. Ἀυτὸν δὲ στρατεία ὀλοφυραμένη, καὶ τὰ νομιζόμενα ἐπ᾽ αὐτῷ τελεσάσα, λαρνακι τοῦτον ἐνέθεσαν, τοῖς εἰωθόσιν εἰς τὸ διαρκέσαι σκευάσαντες τὸν νεκρὸν, καὶ εἰς ἁρμαμάξαν ενθέμενοι, ἐκόμιζον ἐπὶ τὴν Κωνσταντινούπολιν, σὺν τοῖς οἰκείοις ἕκαστοι ὅπλοις αὐτῷ ἐφεπομένοι, καὶ κατὰ τὸν αὐτὸν κόσμον ὁν περ καὶ ζῶντος ὑπὸ τοῖς ἡγεμόσι τετάγμενοι ἐτύγχανον.

[21] Οὗτοι μὲν διὰ Κωνσταντινούπολιν εἶχον, ἄγοντες τὸν νεκρὸν, καὶ Ἰουλιανὸς συνομάρτησεν ἐκ τῶν Ἰλλυριῶν ἀφικόμενος, καὶ ἤδη βεβαίως ἔχων τὴν πᾶσαν βασιλείαν, οὖδενὸς αὐτὸν μετὰ τὸν Κωνσταντίου θάνατον ἐναντιωθῆναι τολμήσαντος· κομιζομένου δὲ τοῦ νεκροῦ ἐπὶ τῷ νεῷ τῶν ἀποστόλων ἵνα πὲρ᾽ αὐτὸν καταθήσειν πλησίον τοῦ πατρὸς ἔμελλον, αὐτὸν ἡγεῖτο τῆς κλίνης τὸ διάδημα τῆς κεφαλῆς περιελὼν· ἐπεὶ δὲ ἔθαψαν αὐτὸν, ἐπὶ τὰ βασίλεια ἤδη ἀπαλλαττόμενος, τὸ δὲ διάδημα ἐπέθετο αὖθις, καὶ τῶν πραγμάτων ἐγκρατὴς ἦν, μόνος ἤδη τὴν ὅλην τῶν Ρωμαίων βασιλείαν ὑποζωσάμενος. Ἐπεὶ οὖν Κωνστάντιος ἐκ ποδῶν ἦν, εἰς τοὺς ὑπολειπομένους καὶ μαλίστα τῷ φθόνῳ τὴν αἰτίαν παρασχομένους τῆς ἀναιρέσεως Γάλλου, ανέψυχε τὸ ζέον τῆς ὀργῆς· καὶ Ευσέβιον μὲν τὸν πραιπόσιτον, τῆς κεφαλῆς ἀφαιρεῖται· διὸ τι τὴν ἀρχὴν τε ἐφαίνετο ἐκ τῶν ἑαυτοῦ διαβολῶν τὸν ἅπαντα τῷ Γάλλῳ φόνον συγκερασάμενος. Παῦλον δὲ τὸν Σπανὸν, εἰς τοὺς ὑπογραφέας τοῦ βασιλέως τελοῦντα, πυρὶ παραδίδωσιν, ὡς πολλὰ δὲ μάλα τῷ Γάλλῳ ἐπικραναμένον· τούτους μὲν ἀμφοτέρους εἰς τὴν Χαλκηδόνα διαπέμψας, ἐκεῖ τῇ οἰκείᾳ δίκῃ ὑπάγει ἑκάτερον· ἀνεῖλεν δὲ καὶ Γαυδέντιον στατηγὸν τῆς Ἀφρικῆς, καὶ ἄλλους τινὰς ὁπόσοι τὶ εἰς αὐτὸν πεπαρωνήκεσαν.

[22] Ἀλλὰ τούτους μὲν διὰ γραμμάτων ἐκόλασεν· τὸν δὲ τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα καὶ γενναῖον αθλητὴν Ἀρτέμιον αὐτὸς δι᾽ ἑαυτοῦ ἐν Ἀντιωχείᾳ παρὼν καὶ παροντα, διὰ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν ἀπανθρώπως ἐκόλασεν, καὶ τῆς παρούσης αὐτὸν ἀπεγύμνωσεν ἐξουσίας, μὴ φέρων τὴν αὐτοῦ παῤῥησιαν καὶ ἐνστασιν. γὰρ Ἰουλιανὸς, ὡς δεδήλωται τὴν τῶν Ρωμαίων βασιλείαν ὑποζωσάμενος, ἐσπούδαζε μάλιστα τὸν ἑλληνισμὸν ἐπανορθοῦν· πανταχοῦ τοίνυν γράμματα διαπεμπόμενος, ἐκέλευε τὰ τούτων τεμένη καὶ τοὺς βωμοὺς ἐνιστᾷν μετὰ πολλῆς σπουδῆς τε καὶ προθυμίας καὶ ὅσας μέγας Κωνσταντῖνος ταῖς ἐκκλησίαις προσόδους ἀπένειμε καὶ τούτου ὑιὸς Κωνστάντιος, ταυτας ἀφελὼν, τοῖς τῶν δαιμόνων ναοῖς ἀφιέρωσεν· αντ᾽ ἐπισκόπων καὶ πρεσβύτερων καὶ διακόνων, καταστήσας τζακόρους, καὶ νεωκόρους, καὶ ῥάντας, καὶ θύτας, καὶ κανηφόρους, καὶ ὅσας ἑλληνικὸς ὕθλος ἐπιφημίζει προσωνυμίας· ταῦτα μὲν οὖν καὶ ἕτερα διεπράττετο κατὰ τὴν Κωνσταντινούπολιν.

[23] Μετὰ δὲ ταῦτα μητρὸς αὐτοῦ ἀδελφὸν ἔχων Ἰουλιανὸν τοὔνομα, τὴν, τοῦ χριςιανισμοῦ θρησκείαν ἀπαρνησάμενον διὰ τὴν ἐκείνου χάριν, καὶ πολλὴν ὑπὲρ τοῦ ἑλληνισμοῦ προθυμίαν ἐπιδεικνύμενον, ἄρχοντα τῆς ἑώας ὅν καλοῦσι κόμητα ἐξεπέμψεν, ἐντειλάμενος τὰ μὲν τῶν ἐκκλησιῶν πράγματα κακοῦν τε καὶ διαφθείρειν, πανταχοῦ δὲ καὶ διὰ πᾶσης ἰδέας τὸν ἑλληνισμὸν αὐξειν τε καὶ ἐπαίρειν· δὲ ἀφικόμενος ἐν Ἀντιωχείᾳ, ἐπειρᾶτο μείζω τῶν ἐντεταλμένων τοῖς ἔργοις φαινέσθαι, καὶ δὴ προσαφαιρεῖται μὲν πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν ἅπαντα τὰ κειμήλια ὅσα ἐν ἀργύρῳ τε καὶ χρυσῶ καὶ σηρικοῖς ὑφάσμασι διετέλει, ἀποκλείει δὲ καὶ τὰς ἐκκλησίας τοῦ μὴ τινὰ εισφοιτᾷν ἐν αὐταῖς εὐχῆς ἕνικα, κλεῖθρα καὶ μοχλοὺς τοῖς πυλῶσιν ἐπιβαλὼν· καὶ ταῦτα μὲν κατὰ τὴν Ἀντιόχου πόλιν τῆς ἀνατολῆς ἄρχων εἰργάζετο.

[24] δὲ βασιλεὺς Ἰουλιανὸς ἔτι κατὰ τὴν Κωνσταντινούπολιν διεῖλκε τινὰ χρόνον, τὰ ἐν ταύτῃ κρατύνας εἰς ὅπερ ἐνομίζετο μάλιστα τῇ βασιλείᾳ συμφέρειν, καὶ ὅπως ἑλληνισμὸς αὐτῷ πρὸς τὸ μεγαλειότερον ἐξαρθῇ σκοπῶν τε καὶ πραγματευόμενος· ἄρας οὖν ἐκ τῆς Κωνσταντινουπόλεως συν παντὶ τῷ στρατῷ, τὴν ἐπὶ τῆς Συρίας ἐποιεῖτο ὁδὸν· διελθὼν τοινύν ἅπασαν τὴν Φρυγίαν, καὶ πρὸς τὴν ἐσχάτην αὐτῆς πόλιν τὸ καλούμενον Ἰκόνιον καταντήσας, ἐξέκλινει τὴν Ἰσαυρίαν καταλιπὼν, καὶ τὸν γενόμενον Ταύρον ὑπεραναβὰς, ἦλθεν ἐπὶ τὰς πόλεις τῆς Κιλικίας, καὶ τῷ σταθμῷ προσκελάσας τῷ ἐν Ἰσσῷ, αὐτοῦ κατασκηνοῖ, τὸν ἐκ Μακεδονίας Ἀλέξανδρον μιμησάμενος· αὐτόθι γὰρ κᾀκεῖνος ἐν Ἰσσῷ τὸν πρὸς Δαρεῖον τῶν Περσῶν βασιλέα συνεκρότησε πολεμον, καὶ τούτον νικήσας, ἐπίσημον τὸν τόπον εἰργάσατο· ἐκεῖθεν τὸν Ἰσσικὸν κόλπον διαπεράσας, ἦλθεν ἐν Ταρσοῖ τῇ πόλει· κακεῖθεν εἰς Ἀντιωχείαν, θυμομαχὼν κατὰ τῶν χριστιανῶν καὶ επαπειλούμενος τὸ τούτων εἰς ἅπαν ἐξαλείφειν ὄνομα.

[25] Ελθόντι τοιγαροῦν τῷ τυράννῳ ἐν Ἀντιοχείᾳ τῇ πόλει καὶ πρὸς τοῖς βασιλείοις οἴκοις κατασκηνώσαντι, καὶ οὐδὲ πρὸς ἡμέραν μίαν ἡσυχάσαντι, προσήχθησαν αὐτῷ ὥσπερ ἀπὸ τινος παραγγέλματος διαβληθέντες, Εὐγένιος καὶ Μακάριος πρεσβύτεροι τῆς ἐν Ἀντιοχείᾳ ἐκκλησίας ὑπάρχοντες· οὕς προκαθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσε παραστῆναι ἀλιτήριος, καὶ φησὶ πρὸς αὐτοὺς· τίνες ἐστὲ ἄνθρωποι, καὶ ποίου βίου καὶ τύχης τυγχάνοντες, ἐπὶ τοῦ ἡμετέρου προσήχθητε βήματος; Ευγένιος ἔφη· χριστιανοὶ ἐσμὲν, καὶ τῆς Χριστοῦ ποίμνης ἀγελάρχαι τυγχάνομεν· τοῦτο βίος ἡμῖν καὶ τύχη καὶ ἐπιτήδευμα· καὶ βασιλεὺς· οὗ τοίνυν ἐστὶν τοῦ Χριστοῦ ποίμνη ἧς ὑμεῖς ἀγελάρχαι τυγχάνετε; Καὶ Εὐγένιος· πᾶσα οἰκουμένη ὅσην ἥλιος ἐφορᾷ, καὶ ὅσοι ἐπὶ ταύτης εἰσὶν ἄνθρωποι. Καὶ Ἱουλιανὸς· ἡμεῖς δὲ τίνων ἄρχομεν καὶ τίνων σήμερον βασιλεύομεν, ταλαιπώρον καὶ δυστυχέστατον ἀνθρωπάριον, εἰ ὅσην ἥλιος ἐφορᾷ γῆν Χριστὸς ποίμνην κέκτηται; Καὶ μάρτυς· τῆς αὐτῆς, βασιλεῦ, καὶ ποίμνης καὶ ἀγέλης ἐπιστατεῖς, ἧς πὲρ καὶ ἡμεῖς ἀγελάρχαι τυγχάνομεν· δι᾽ αὐτοῦ γὰρ βασιλεῖς βασιλεύουσιν, καὶ τύραννοι κρατοῦσι γῆς, καὶ αὐτὸς σοι τὸ βασίλειον σήμερον δέδωκε. κᾂν αὐτὸς ἀχάριστος περὶ τὸν εὐεργέτην ἐφάνης, αὔριον δὲ πάλιν ἄλλῳ τινὶ δώσει· ἐφήμερος γὰρ εἶ, καὶ ἐφημέρων νῦν βασιλεύεις· αὐτὸς δὲ τὴν βασιλείαν αἰώνιον κέκτηται, καὶ περὰς οὐδέπω λαμβάνουσα.

[26] Καὶ παράβατης· ἀνόσιε καὶ τῆς τῶν θεῶν εὐμενείας ἀλλότριε, χθιζὸς ὢν Χριστὸς καὶ ἐφήμερος, κᾀκ τῶν τοῦ καίσαρος Ἀυγούστου χρόνων ἀρξάμενος, αἰώνιος βασιλεὺς ὑπὸ σοῦ κεχειροτόνηται σήμερον; Καὶ μάρτυς· ναὶ κατὰ τὸ ἀνθρώπινον καὶ τὸ τῆς ἀφράστου καὶ ἀρρήτου οἰκονομίας αὐτοῦ μυστήριον, εἶτ᾽ οὖν σαρκώσεως, οὕτως ἐχει, βασιλεῦ, ἐπεὶ κατὰ τὴν θείαν αὐτοῦ καὶ προαιώνιον γεννήσιν οὐδεὶς εὐρεθήσεται χρόνος ταύτης ὑπέρτερος· καὶ παραβάτης νομίζας ἀπαίδευτον εἶναι τινὰ τὸν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα, καὶ τῆς ἑλληνικῆς σοφίας ἀμέτοχον, διαχλευάζων ἔφη πρὸς αὐτὸν· οὐκοῦν, ταλαίπωρε, Χριστὸς σου δὶς ἄρα γεγένηται; καὶ εἰ ἐπὶ τούτῳ κομπάζεις, εἰσὶ και παρ᾽ ἕλλησι ἄνδρες σοφώτατοι οὐ μόνον δὶς γεννηθέντες, ἀλλὰ καὶ τρὶς· γὰρ Ἑρμῆς, τρισμέγιστος ἐπικαλούμενος, τρίτον ἦλθεν ἐν κόσμῳ, ἑαυτὸν ἐπιγνοὺς, καθὼς αἱ ἱεραὶ αὐτοῦ καὶ θαυμάσιοι βίβλοι διαγορεύουσι, καὶ τοῦτο τρισμέγιστος ὀνομάζεται· ὁμοίως δὲ καὶ Πυθαγόρας τούτου μεταγενέστερος, καὶ αὐτὸς τρίτον ἦλθεν ἐν βίῳ· πρότερον μὲν Ἀιγύπτιος γεγονὼς ναύκληρος, ἔπειτα δ᾽ Εὐφορβος ὑφ᾽ Ὁμήρου μνημονευόμενος, ἔσχατον δὲ Πυθαγόρας, Μνησάρχου ὑιὸς Σάμιος.

[27] Καὶ μάρτυς καταγέλασας τῶν ληρημάτων, μᾶλλον δὲ κομψευμάτων τοῦ σοφοῦ βασιλέως, καὶ τῆς τῶν ἀσεβῶν ἑλλήνων μωρολογίας, ὑπονοήσας δὲ τὸν τύραννον τὴν τοῦ Χριστοῦ γέννησιν διὰ τουτωνὶ τῶν ῥημάτων χλευάζειν πειρώμενον, ἔφη πρὸς αὐτὸν μετὰ πολλῆς αὐστηρίας καὶ γενναιότητος· ἔδει τὴν ἀρχὴν μὴ δὲ ἀποκρίνασθαι σοι, παρανομώτατε· μὴ δὲ τῆς οἱασοῦν ἀπολογίας καταξιώσαι σε· ἀλλὰ διὰ τὸν παρεστῶτα ὄχλον, ὅτι τῆς τοῦ Χριστοῦ ποίμνης οἱ πλείονες αὐτῶν τυγχάνουσι, εἶπον ὅσα πὲρ εἶπον, καὶ νῦν ἐπ᾽ ὀλίγον ἐρῶ τῆς αὐτῶν κηδόμενος σωτηρίας· ὅτι Χριστὸς ἄνωθεν καὶ πρὸ πολλῶν γενεῶν οἱ προφῆται προκατήγγειλαν, καὶ πολλὰ τῆς παρουσίας αὐτοῦ τὰ μαρτύρια κᾀκ τῶν παρ᾽ ὑμῖν χρησμῶν καὶ συβυλλείων γραμμάτων· καὶ τῆς ἐνανθρωπήσεως αὐτοῦ αἰτία ἐπὶ σωτηρίᾳ καὶ ἀνακλήσει τῆς τῶν ἀνθρώπων ἐκπτώσεως γέγονεν· ἐλθὼν γὰρ ἐπὶ τῆς γῆς, πᾶσαν νόσον ἀπήλασε καὶ τὸ παραδοξότερον καὶ ῥήματι νεκροὺς ἤγειρεν ὀδωδότας, καὶ τὸ δε πάντων θαυμασιώτερον, ὑπὲρ της τοῦ κόσμου σωτηρίας παθὼν τὸ διὰ σταυροῦ πάθος, ἀνέστη τριήμερος ἐκ τῶν νεκρῶν ὑπὸ μάρτυσι πεντακοσίοις, καὶ στρατιωτῶν φρουρούντων αὐτοῦ συκοφαντῆσαι βουλόμενος· καὶ ἀναστὰς ἐκ τῶν νεκρῶν, ὤφθη τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ ἐφ᾽ ὅλαις τεσσαράκοντα ἡμέραις, μετ᾽ αὐτῶν συναναστρεφόμενος, καὶ ὠρώντων αὐτὸν καὶ βλεπόντων ἀνελήφθη εἰς τοὺς οὐρανοὺς, ἐξαποστείλας αὐτοῖς τὴν τοῦ ἁγίου πνεύματος δωρεὰν τε καὶ δύναμιν· ὥστε καὶ γλώσσαις ἀλλογενῶν ἀποφθέγγεσθαι, καὶ μὴ ἔχειν χρείαν τοῦ ἑρμηνεύοντος, ἐλάλει γὰρ ἐν αὐτοῖς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, ὥστε καὶ τὰ πόρρω προβλέπειν καὶ προφητεύειν τὰ μέλλοντα· οἵ τινες ἐξελθόντες, ἐκήρυξαν αὐτὸν πανταχοῦ, μηδὲν ἐπιφερόμενοι μόνην τὴν αὐτοῦ ἀόρατον δύναμιν, οὐκ ἀσπίδα καὶ δόρυ καὶ ξίφος κατέχοντες, ἀλλὰ γυμνοὶ καὶ ἄοπλοι καὶ πένητες, πάντα τὸ κόσμον ἐζώγρησαν, νεκροὺς ἐγείροντες, λέπρους καθαρίζοντες, δαιμόνια ἐκβάλλοντες· καὶ ταῦτα τίνες; Ἁλιεῖς καὶ ἀγράμματοι καὶ τῆς τοῦ κόσμου σοφίας ἀμέτοχοι.

[28] Οὓς δὲ αὐτὸς παρεισήγαγες ἐπικερτομῶν τὴν τοῦ Χριστοῦ γέννησιν ἄνδρας σοφούς τε καὶ θεολόγους, ὡς νῦν εἴρηκας, εἰ καὶ δοίημεν ἀληθὲς γενέσθαι τοῦτο τὸ παραλήρημα, τὶ γεννηθέντες δὶς τε καὶ τρὶς καὶ τετράκις τὸν κόσμον ὠφέλησαν, μέρος τὶ τῶν τοῦ κόσμου μικρὸν ἐλάχιστον; τὶς ἐκ τῶν βίβλων Ἑρμοῦ τε καὶ Πυθαγόρου, νεκροὺς ἐξανέστησεν, λεπροὺς ἐκαθαρίσεν, δαίμονας απήλασεν, οὕς ὑμεῖς θεραπεύετε; ἀλλ᾽ Ερμῆς μὲν τρισμέγιστος ὑφ᾽ ὑμῶν προσαγορευόμενος, Αἰγύπτιος γέγονεν ἄνθρωπος, καὶ τοῖς Αἰγυπτίων νόμοις τραφεὶς γυναῖκα τε γήμας, παῖδας ἐτέκνωσεν, ὧν τὸν πρεσβύτερον Τὰτ ὀνομάζουσι, πρὸς ὃν αὐτὸς διαλέγεται καὶ τοὺς ἑαυτοῦ λόγους ἀφοσιοῖ, πρὸς τε τὸν ἐξ Ἐπιδαύρον Ἀσκλήπιον προκατάρξαντα καθ᾽ ὑμᾶς τῆς ἰατρικῆς ἐπιστήμης, ὁς καὶ τὴν ἑαυτοῦ θεολογίαν διασαφεῖ ἔχουσαν οὕτως· Θεὸν νοῆσαι μὲν χαλεπὸν, φράσαι δὲ ἀδύνατον· ἔστι γὰρ τρισυπόστατος, ἀνερμήνευτος οὐσία καὶ φύσις, οὐκ ἔχουσα παρὰ βροτοῖς ἐξομοίωσιν· οὕς δὲ θεοὺς ὀνομάζουσιν ἄνθρωποι, πολὺ τὸ μυθῶδες καὶ σφαλερὸν ἐφ᾽ ἑαυτοὺς ἐπεσπάσαντο· καὶ περὶ τῆς τοῦ Χριστοῦ ἐλεύσεως, καὶ αὐτὸς ἀμυδρὰν τινὰ προφητείαν διαγορεύει, οὖκ ἐξ ἑαυτοῦ, ἀλλ᾽ ἐκ τῆς Ἑβραίων θεολογίας ταύτην ἀπαῤῥυσάμενος· ἀλλὰ τί μοι τῶν σαπρῶν τε καὶ ὀδωδότων Ἑρμοῦ ῥημάτων τῶν παρ᾽ ὑμῖν τιμωμένων, ἤδη πρὸ πολλοῦ σεσηπότων καὶ ἀπεῤῥυνηκότων; οὐδὲ γὰρ ὅσιον περὶ τῶν ζώντων ἐρωτᾷν τοὺς νεκροὺς, ἔχων ἐκ τῶν θεοσόφων λογίων τοὺς ἀληθεῖς μάρτυρας, ὁὶ τὴν Χριστοῦ παρουσίαν τὲ καὶ θεότητα προκατήγγειλαν.

[29] Πυθαγόρας δὲ τῆς ἰταλικῆς κατάρξας αἱρέσεως, τὶ μέγα καὶ θαυμαστὸν ἐν τῷ βίῳ τρὶς παραχθεὶς ἀπειργάσατο; ὅτι ἐν Ὀλυμπίᾳ γενόμενος, ὡς ὑμεῖς φασκετε, χρυσοῦν τὸν ἑαυτοῦ μηρὸν ἑλλανοδίκαις ὑπέδειξε· καὶ βοῦν θύεσθαι μέλλοντα μυκησάμενον, ἀνδρὸς ἔφὴ ψυχὴν ἐμοὶ φιλτάτου κέκτηται, καὶ διὰ τοῦ μυκήματος προσαγορεύει μὲ ταλαίπωρος· καὶ ἀετὸν ἐν ὕψει πετόμενον, δι᾽ σποδῆς καταπεσεῖν ἐπὶ γῆς πεποίηκε· ταῦτα τρὶς γεννηθεὶς ἐθαυματούργει ἐν Ὀλυμπίᾳ γενόμενος, δοξαμανῶν καὶ φαντασιούμενος τρισάθλιος· τὴν τετρακτὺν ὅρκον τιθέμενος, καὶ ταύτην φάσκων πηγὴν ἀεννάου φύσεως· τοὺς κυάμους σεβόμενος, δι᾽ οὓς καὶ ἀπώλετο μετὰ τῶν αὐτοῦ ἑταίρων ὑπὸ τῶν Ταραντίνων συνελαυνόμενος· μὴ βουλόμενος γὰρ τὸν τόπον πατῆσαι ἐν ᾧ οἱ κύαμοι ἐσπαρμένοι ἐτύγχανον, αὐτὸς μετὰ τῶν ἑταίρων καὶ μαθητῶν κατασφάττεται, καὶ τῶν ἐχθρῶν γίνεται παρανάλωμα· Θεανῶ δὲ τούτου γαμετὴ καὶ μαθήτρια μὴ θέλουσα τὴν αἰτίαν κατειπεῖν, δι᾽ ἣν τὸν κύαμον οὐκ ἐσθίουσι, τὴν γλῶσσαν ἐκτμηθεῖσα πρότερον, καὶ αὐτὴ προσαπόλλυται.

[30] Ταῦτα τῶν σῶν φιλοσόφων τὰ προτερήματα τῶν δὶς καὶ τρὶς γεννηθέντων, ὡς αὐτὸς ἐρητόρευσας· κᾳκεῖνα τοῦ ἐμοῦ Χριστοῦ ἐπὶ σωτηρίᾳ καὶ ἀνακλήσει τοῦ τῶν ἀνθρώπων γένους τὰ τερατουργήματα· καὶ Πυθαγόρας μὲν καὶ Ἑρμῆς τὰς τῶν ἀνθρώπων ψυχὰς εἰς τὸν ᾅδου πυθμένα κατάγουσι, μετεμψυχώσεις τινὰς καὶ μεταγγισμοὺς παρεισάγοντες· ποτὲ μὲν εἰς ἄλογα ζῶα καὶ θηρία, ταῦτας μὲν μετεμβιβάζοντες, ποτὲ δὲ εἰς ἰχθύας καὶ φυτὰ καὶ ἄλλας τινὰς ἐπανακυκλήσεις καὶ περιόδους κατασπῶντες αὐτὰς καὶ ἀποῤῥαπίζοντες· δὲ Χριστὸς καθὸ Θεοῦ ὑπάρχων ἀληθὴς καὶ αἰώνιος, ἀθάνατον ψυχὴν καὶ ἀγήρω κατασκεύασας τῷ ἀπ᾽ ἀρχῆς πνεύματι θείῳ καὶ ἐμφυσήματι, ὅτε τὸν πρῶτον ἐδημιούργησεν ἄνθρωπον, ὡς αἱ θεαῖ καὶ ἀδιάβλητοι τοῦ Μωϋσεῶς διαγορεύουσι βίβλοι· καὶ πεσοῦσαν μετὰ τοῦ σώματος διὰ τῆς παρακοῆς καὶ τῆς ἀπάτης τοῦ ψυχοφθόρου δράκοντος, ἐλθὼν ἐπὶ γῆς καὶ πολιτευσάμενος, καὶ ὑποδείξας ἡμῖν ὁδὸν σωτηρίας διὰ τοῦ βαπτίσματος καὶ τῆς ἐκ νεκρῶν αὐτοῦ ἀναστάσεως, ἐκ τῶν τοῦ ᾅδου πυθμένων εἰς οὐρανοὺς ταύτην ἐπενήγαγεν· καὶ πάλιν ἐρχόμενος κρίναι ζῶντας καὶ νεκροὺς, ἐξαναστήσει τὰ σώματα, καὶ συνάψει ταῖς ἑαυτῶν ψυχαῖς, καὶ ἀποδώσει ἑκάστῳ κατὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ.

[31] Ταῦτα τοῦ μάρτυρος φιλοσοφήσαντος, παράνομος καὶ ἀπόστατης ἔφη Ἰουλιανὸς· ὁρᾶτε, ἄνδρες Ρωμαῖοι καὶ Ἕλληνες, τουτονὶ τὸν παλαμναῖον καὶ ἀλιτήριον, πόσον ἐκ τῶν ἑλληνικῶν μαθημάτων κατὰ τῆς ἡμετέρας ἐσχεδίασεν ὕθλον; μὰ τὸν ἑμοὶ προσφιλέστατον ἥλιον τὸν χρυσαυγῆ καὶ παγκόσμιον, οὐκέτι ἀνέξομαι τοῖς ἐλλήνων μαθἠμασι τὸν χριστιανῶν ἀθεώτατον ἐκπαιδευέσθαι γένος· ἰδού γὰρ τῆς ἱερᾶς τῶν λόγων παιδεὶας καὶ οὗτος κύων μεταλαβὼν, κᾂν οὐκ ἐπ᾽ εὐθείας καὶ ὁμαλοῦ, ἀλλ᾽ ὅμως πολλὴν τινὰ καὶ ἀτερπῆ περὶ τὴν ἱστορίαν μωρολογίαν κατέχεεν τῶν ἱερῶν ἐκείνων καὶ φιλοσόφων ἀνδρών. Ταῦτα εἰπὼν κελεύει τὸν μάρτυρα τοῖς δημίοις παροδοθῆναι, καὶ μαστιγοῦν ἄχρι πεντακοσίων πληγῶν· οἱ δὲ λαβόντες ᾔκιζον ἀπανθρώπως ταῖς μάστιξι· καὶ κήρυξ ἐβόα, ποίησον τὸ τοῦ βασιλέως θέλημα, παῦσαι τῶν μωρολογιῶν, καὶ ἀπαλλαγήσῃ τῶν κολαζόντων σε· δέ μάρτυς ἐκαρτέρει τυπτόμενος, σιωπῶν καὶ μηδὲν ὅλως φθεγγόμενος.

[32] Ἀτενίσας δὲ πρὸς τὸν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα Μακάριον, ἔφη πρὸς αὐτὸν· σὺ τὶ λέγεις περὶ σεαυτοῦ ταλαίπωρον ἀνθρωπάριον; Μακάριος ἔφη· σὺ εἶ ταλαίπωρος καὶ παντῶν ἀνθρώπων ἀθλιώτερος, κύων ρυπαρὲ καὶ ἀκάθαρτε, ἐγὼ δὲ τῷ ὄντι μακάριος εἰμι καὶ τρισμακάριστος, κατὰ τὴν προσωνυμίαν μοῦ, ὅτι τὸν Χριστὸν ὁμολογῶν προσκυνῶ τὸν Θεοῦ ὑιὸν τὸν ζῶντα καὶ προαιώνιον· αὐτὸς δὲ τοῦτον ἀπηρνήσω προσκολληθεὶς τῷ διαβόλῳ καὶ τοῖς ἀγγέλοις αὐτοῦ τοῖς ὀλεθρίοις καὶ ἀκαθάρτοις δαίμοσιν, οἵ σε καὶ οὐκ ἐθέλοντα τῷ αἰωνίῳ πυρὶ παραπέμψουσιν. Καὶ παραβάτης· οἶδα ὅτι θανατᾷς, καὶ πρὸς ὀργὴν κινῆσαι με σπεύδεις, ἵνα τάχειον ἐξαναλώσω σε· ἀλλ᾽ οὐχ ὡς αὐτὸς ἤλπισας, οὕτως ἔσται σοὶ ἀσεβέστατε· τοῦτο δέ πρῶτον ἀποκρίνου καὶ δίδασκε, τὶ τὸ δόξαν ὑμῖν, παμμίαροι, ὅτι μὴ δὲ μιᾶς τινὸς ἐξουσίας παρὰ βασιλέως παρὰ τινὸς τῶν ἀρχόντων μετειληφότες, παντὶ τε καὶ πανταχοῦ διατρέχοντες, τὰς τῶν μεγάλων θεῶν σπονδὰς τὲ καὶ θυσίας ἀνατρέπειν σπουδάζετε; διδάσκοντες ἂν τοὺς ἀνθρώπους, τούτους μὴ εἶναι θεοὺς, μὴ δὲ σωτῆρας τῆς οἰκουμένης, καὶ τοῦ ἀνθρωπείου γένους προνοητὰς τε καὶ κηδεμόνας τυγχάνοντας, οὓς ἀπ᾽ αἰῶνος καὶ ἄνωθεν πατροπαράδοτος τῶν ἀνθρώπων συνήθεια, σέβειν τὲ καὶ προσκυνεῖν παραδέδωκεν; τὸν δὲ Χριστὸν χθὲς τὸ εἶναι ἀρξάμενον, καὶ οὐ πρὸ πολλοῦ τῆς ἡμετέρας γενεᾶς, Θεὸν προαιώνιον καὶ βασιλέα τῶν ὅλων ἀνακηρύττετε.

[33] Καὶ Μακάριος· οὐκ ἠρκέσθης ταῖς Εὐγενίου σοφαῖς ἀποδείξεσιν, παρανομώτατε, ὅτι τὰ αὐτὰ καὶ περὶ τῶν αὐτῶν ἀεὶ ἐρωτᾶς; πλὴν ἐγὼ σοὶ τὰ αὐτὰ καὶ περὶ τῶν αὐτῶν ὁμοτρόπως ἀποκριθήσομαι, ὃτι Χριστὸς ὃν σὺ χλυάζεις καὶ διασύρεις ἐπιγελῶν, οὕτως παρακελεύεται· εἶπεν γὰρ πρὸς τοὺς ἱεροὺς αὐτοῦ μαθητὰς, πορευθέντες εἰς τὸν κόσμον ἅπαντα, μαθητεύσατε πάντα τὰ ἔθνη, βαπτίζοντες αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, διδάσκοντες αὐτοῦς τηρεῖν πάντα ὅσα ἐνετειλάμην ὑμῖν, φεύγειν δὲ ἀπὸ τῶν ματαίων εἰδώλων, καὶ ἐπιστρέφειν ἐπὶ τὸν Θεὸν ζῶντα, ὃς ἔκτισε τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν· οἱ γὰρ θεοὶ σου, οὓς αὐτὸς προσκυνεῖς, δαιμόνων εἰσὶ πλάσματα, καὶ μύθων εὑρέματα, καὶ διαβολικῆς ἐνεργείας κυοφορήματα· λέγει γὰρ περὶ αὐτῶν ἡμετέρα γραφὴ· θεοὶ ὁὶ τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν οὐκ ἐποιήσαν, ἀπωλέσθωσαν· ἀλλὰ καὶ νόμος αὐτοὺς ἕτερος βασιλικὸς παρὰ Κωνσταντίνου τοῦ σοῦ συγγενοῦς ἐκτεθεὶς, ἐκβάλλει τῆς προσκυνήσεως, καὶ καταλύει αὐτῶν τὰ σεβάσματα· ὃς εἰς Χριστὸν πιστεύσας, τὰ τῶν εἰδώλων τεμένη κατέστρεψε, καὶ τὰς προσαγομένας αὐτοῖς θυσίας διαῤῥήδην ἀπέπαυσε· τὶ τοίνυν ἀδικοῦμεν, βασιλεῦ, Θεὸς προσέταξε, καὶ βασιλεῦς μέγας νενομοθέτηκε, κρατύνοντες καὶ διαυθεντίζοντες; δὲ τῶν παλαιῶν, ὡς ἔφης, ἀνδρῶν ἄνοια ἐκ τῆς τῶν δαιμόνων ἐφεῦρε μηχανουργίας, ἐξαφανίζοντες καὶ διακωλύοντες.

[34] Καὶ παραβάτης· ἀλλὰ Κωνσταντῖνος, οἰκτρότατοι, νεωτερίσας διὰ τὰς προσπεσούσας αὐτῷ ἀνοσιουργίας, ἀπέστη τῶν θεῶν, ὑφ᾽ ὑμῶν τῶν γαλιλαίων ἐξαπαθεὶς, ἅτε δὴ παιδείας ἀμετόχος, καὶ μήτε τοῖς Ρωμαἳκοῖς νόμοις, μητε τοῖς Ἑλληνικοῖς ἔθεσιν ἐμπεδωθεὶς· ἐγὼ δὲ, ἀνόσιε, τῆς Ἑλληνικῆς τε καὶ Ρωμαικῆς παιδείας ἄκρον ἐπειλημμένος, καὶ ταῖς τῶν παλαιῶν ἀνδρῶν θεολογίαις Ἑρμοῦ τε φημὶ καὶ Ὀρφέως καὶ Πλάτωνος ἐξησκημένος, οὐχ ἥκιστα δὲ καὶ ταῖς Ἰουδαἳκαῖς γραφαῖς ἐξωμιληκῶς, καὶ τὴν τούτων τερθρείαν πεπατηκὼς, πάλιν ἐπὶ τὸ πατροπαράδοτον καὶ ἀρχαιότατον καὶ θεοφιλὲς τοὺς ἀνθρώπους ἔθος τε καὶ σέβας μένειν διακελεύομαι, ταῖς τῶν ἀπαιδεύτων καὶ νεωτεριζόντων ἀνοίαις ἀκολουθεῖν. Ἀλλὰ ἀπογυμνούσθω καὶ οὗτος τῆς ἀμπεχόνης, καὶ τῆς τῶν μαστίγων πείρας ἐν μεθέξει γενέσθω· ὡς ἂν ἐκ τούτου σωφρονέστερος γεγονὼς, τοῖς ἡμετέροις νόμοις, καὶ μὴ βουλόμενος ὑποκύψειεν.

[Constantius, audita Juliani] Profectus est igitur magnus Artemius in Ægyptum, dignitate ducis investitus a. Constantius autem Constantinopoli iter in Syriam instituit, et quum ad magnam civitatem Antiochiam pervenisset, ibidem commoratus est, bellum paraturus adversus Persas. Quum autem ibidem resideret et exercitum instrueret, advenere litteræ, quæ Julianum rebellem docebant. Julianus enim, ut jam antea a me declaratum est, quando de eo sermonem institui, ad custodiam Occidentis in Galliis a Constantio cæsar declaratus, non ferens diutius in gradu cæsaris perseverare, diadema sibi imposuit et summum imperii fastigium capessivit b. Ut vero imperium usurpavit, nihil jam parvum cogitabat, neque cunctandum sibi existimabat: sed in suam volens redigere potestatem totam, quæ Romanis obedit, Europam, instructo exercitu, per Germanos ad Istrum perrexit, et quum ulteriorem ripam attigisset, per loca illa ducebat exercitum. Clam vero præfectis, Italiæ quidem Tauro et Illyrici Florentino, ad Pæonas venit c, trajectoque flumine, statim universam Illyriam et Italiam atque omnes gentes, que erant imperii Romani, usque ad Oceanum sub sua accepit potestate.

[20] [rebellione, C. Polim revertens obit:] Constantius, quum hæc per litteras didicisset, ut par erat, conturbatus est, et de Constantinopoli sollicitus, ne, quod ille animo cogitabat, eam prior in suam redigeret potestatem, eam totis viribus festinabat præoccupare. Interea dum colligitur exercitus, per civitates Orientis dispersus, et ipse se ad tantam viam parat, significat episcopis, uti Nicæam quam citissime eum præveniant: intendebat enim, ab Arianis excitatus, istic secundam celebrare adversus Consubstantialitatem synodum. Quumque, transmissa Cilicia, ad Mopsi, ut vocantur, fontes venisset, subita illum infirmitas invasit, nec poterat ulterius progredi. Ut autem se sensit male habere et forsan moriturum, Antiochiæ episcopo Euzoio quam citissime advocato, petiit, ut baptizaretur. Suscepto baptismo parum supervixit, illic defunctus, postquam regnasset annis omnino quadraginta, viginti nempe cum patre, reliquis solus d. Postquam eum deflevisset et justa ei persolvisset exercitus, loculo incluserunt mortui cadaver, consuetis aromatibus conditum, imponentesque currui secuti sunt Constantinopolim, unoquoque militum propria arma, ornatumque qualem ipso vivente sub ductoribus habebant, ferente.

[21] [Julianus amimadvertit in occisores Galli;] Atque ii quidem Constantinopolim venerunt, ferentes corpus. Venit et Julianus ex Illyria, jam firmiter tenens imperium universum, nemine post mortem Constantii auso ei repugnare. Quum ferretur defuncti corpus ad ecclesiam Apostolorum, ut juxta patrem tumularetur, Julianus, deposito diademate, lectum præcedebat. Postquam sepelierunt eum, Julianus, in palatium redux, diadema rursus sibi imposuit, et rerum potitus, universum Romanum imperium gubernavit. Mortuo igitur Constantio, in superstites, qui causam præbuerant Galli occidendi, iræ suæ furorem ostendit. Eusebium quidem præpositum capite plectit, quia suis calumniis videbatur præcipue immixtus Galli occisioni: Paulum vero Hispanum, unum ex scribis imperatoris, igni tradidit, utpote qui multa acerba in Gallum protulisset: ambos Chalcedonem misit, suo quemque supplicio afficiendum. Sustulit et Gaudentium, ducem exercitus Africæ, et alios quosdam, qui ipsi insultaverant e.

[22] [et occasione arrepta, in Christianos] Et illos quidem per litteras absens puniri jussit: Martyrem vero Christi et generosum athletam, Artemium, ipse per se, præsens præsentem, Anthiochiæ pro christiana confessione inhumane puniit. Ac primo, non ferens ejus dicendi libertatem et constantiam, ipsum, qua indutus erat potestate, spoliavit. Julianus enim, ut jam dictum est, manum clavo imperii admovens, restituere gentilismum maxime studebat. Missis igitur ubique litteris, jubebat templa et altaria deorum prompto et alacri animi studio redintegrari, tollens, quos Constantinus Magnus ejusque filius ecclesiis redditus attribuerat, templis idolorum donavit; et episcopis, presbyteris ac diaconis substituit ædituos, custodes, aspersores, sacrificos, canephoros, et id genus nomina quæ nugacitas gentilis excogitat. Hæc et alia fiebant Constantinopoli.

[23] [sævit;] Post hæc quum matris suæ fratrem haberet. Julianum nomine, qui, ut imperatori gratificaretur, christianum cultum abjuraverat, et magnam pro gentilisimo monstrabat alacritatem, illum præfectum Orientis, sub comitis nomine constituit: jussitque, ut res ecclesiasticas vexaret et disperderet; ubique autem et omni ratione gentilismum augeret et extolleret. Ille profectus, conabatur Antiochiæ plura exsequi, quam quæ fuerant imperata: ecclesiis quidem cunctis abstulit omnia pretiosa in argento, auro et sericis vestimentis, clausit quoque ipsas ecclesias, ne quis orationis causa intraret, claustris et vectibus impositis. Atque hæc faciebat Antiochiæ Orientis præfectus.

[24] [in Syria] Interea Julianus imperator Constantinopoli morabatur, in ea corroborans, quæ videbantur maxime conserre ad bonum imperii, et studiose omnia disponens, ut gentilismus magnifice extolleretur. Dein cum exercitu profectus Constantinopoli, in Syriam iter instituit: et per Phrygiam transiens, quum attigisset extremam ejus civitatem Iconium, omissa Isauria, Taurum montem superavit, et accessit ad civitates Ciliciæ ac ad stationem ad Issum, ubi castrametatus est, exemplum Alexandri Macedonis sequi affectans. Nam iste cum Dario, Persarum rege, illic prælium commisit, et, parta victoria, locum celebrem reddidit. Istinc Issicum sinum trajiciens, Tarsum civitatem venit, hinc Antiochiam, plenus irarum in Christianos eorumque nomen se deleterum minans.

[25] [Eusebius et Macarius,] Quum ergo Antiochiæ venisset tyrannus et in palatium divertisset, ne una quidem die quiescere potuit. Adducti igitur sunt, quasi ex condicto accusati, Eusebius et Macarius, presbyteri Antiochenæ Ecclesiæ. Hos impius, pro tribunali sedens, jussit adduci, et dixit: Quinam estis vos? Quæ vestra conditio et sors, ut ad nostrum tribunal adducamini? Eugenius respondit: Christiani sumus et Christi gregis ductores: hæc est conditio et sors nostra. Imperator, ubi, inquit, est Christi grex, cujus estis ductores? Eugenius: universus orbis terræ, quem sol aspicit, et qui in eo sunt omnes homines. Julianus: Quibusnam igitur præsumus et in quos hodie obtinemus imperium, infelix et miser homuncio, si Christi grex possidet omnem terram, quam sol aspicit. Martyr: Eidem gregi, imperator, præes, cujus nos ductores sumus; per Christum enim reges regnant, et potentes in terra dominantur, ipse dedit tibi hodie imperium, si autem ingratus benefactori fueris, cras rursus imperium alteri dabit: es enim unius diei homo, et imperas iis, qui sunt unius diei: ipsius autem regnum est sempiternum, neque umquam finem accipiet.

[26] [presbyteri, confutatis] Apostata: Impie, inquit, et deorum benevolentiæ exsors, hesternus et unius diei homo est Christus, natus tempore Cæsaris Augusti, numquid hodie a te rex æternus creatus est? Martyr: Secundum ejus humanitatem et ineffabilis inenarrabilisque dispensationis ejus mysterium, id est incarnationem, ita se habet: quoad autem divinam et æternam generationem attinet, nullum invenietur tempus, cui ipse anterior non sit. Apostata, ratus Martyrem agrestem quempiam esse et græcanicæ eruditionis expertem, irridens dixit: Ergo Christus tuus, infelix, bis generatus fuit? Et in hoc inaniter gloriaris; sunt et apud Græcos viri sapientissimi non solum bis, sed etiam ter geniti. Etenim Mercurius, cognomine Trismegistus, tertio venit in mundum, seipse producens, ut referunt sacri et mirabiles ejus libri, proptereaque Trismegistus (ter maximus) appellatus fuit: similiter et Pythagoras, ætate posterior, tertio venit ad vitam, primo nauclerus in Ægygto, secundo Euphorbus, cujus meminit Homerus, et tertio tandem Pythagoras, Mnesarchi filius, Samius.

[27] [multiplicibus] Martyr irridens nugas seu magis facetias eruditi imperatoris et impiorum gentilium deliria, suspicatus est tyrannum hisce sermonibus Christi generationem ludificare voluisse, et severe fortiterque respondit: Non oportuisset, scelestissime, vel ab initio quidpiam respondere, aut qualicumque defensione te dignari, sed propter circumstantem turbam, quia plerique ad Christi gregem pertinent, dixi quæcumque dixi; paucula igitur adhuc proferam de illorum salute sollicitus. Christum ab alto repetentes multis ante sæculis prophetæ prænuntiarunt, multaque sunt de ejus adventu oracula apud vos et in libris Sibyllinis f. Incarnationis autem ejus causa fuit salus et reparatio lapsi humani generis: in terram enim delapsus, omnem morbum expulit, et, quod mirabilius, uno verbo mortuos jam fœtentes ad vitam revocavit: quod vero omnia prodigia superat, passus propter mundi salutem in cruce mortem, resurrexit tertia die a mortuis secundum testimonium quingentorum hominum et eorum militum, qui ejus sepulcrum custodiebant, ut nullum relinqueretur effugium illi, qui vellet ejus resurrectionem calumniari. Et post resurrectionem ex mortuis, visus est a discipulis suis per dies quadraginta, cum illis conversatus et videntibus atque aspicientibus elevatus est in cœlos, mittens in eos Spiritus Sancti donum et potentiam. Ita ut alienigenarum linguis loquerentur, neque interprete indigerent, loquebatur nempe in eis Spiritus Sanctus, ita ut futura præviderent et prædicerent. Egressi prædicaverunt eum ubique gentium, nihilque secum ferentes, præter invisibilem ejus potentiam, non clypeum, non lanceam, non gladium, sed nudi, inermes, pauperes mundum cœperunt universum, mortuos resuscitantes, leprosos mundantes, dæmones ejicientes. Quinam autem tanta fecerunt? Piscatores, illiterati, a mundi sapientia alieni.

[28] [Juliani sophismatis,] Quos vero Christi generationem deridens, inducis viros, quos sapientes et divinos appellas, etiamsi has nugas, ut veras haberemus, quid profuit orbi aut parti ejus vel minimæ, bis, ter aut quater illos fuisse generatos? Quis in Mercurii et Pytagoræ libris, illos mortuos suscitasse, leprosos mundasse, dæmones, a vobis cultos, ejecisse legerit? Mercurius quidem, Trismegistus cognomine, a vobis in medium prolatum, vir erat Ægyptius, et Ægyptiorum legibus institutus; ex duxta uxore liberos suscepit, quorum primogenitus Tat vocatur: ad hunc loquitur, sermonesque suos dirigit, simulque ad Esculapium ex Epidauro, quem patrem artis medicæ vos dicitis, cui et theologiam suam explicat, cujus hæc est summa: Deum mente concipere difficile, eloqui impossibile. Est enim in trina hypostasi consistens, ineffabilis in sua substantia et natura, nullam habens cum mortalibus similitudinem. Quos autem deos nominant homines, hos multis fabulis erroribusque infarserunt. Insuper de adventu Christi obscuram quamdam prophetiam refert, non ex se ipso, sed ex Hebræorum theologia depromptam. Sed quid mihi cum istis corruptis et putridis Mercurii verbis, jam diu vitiatis et antiquatis? Fas enim non est mortuos interrogare circa vivos, quoniam habemus veridicos testes divinorum eloquiorum, qui Christi præsentiam et divinitatem prænuntiarunt.

[29] [et irrisa gentilium superstitione,] Quoad Pythagoram attinet, sectæ Italicæ auctorem, quid grande et mirabile, ter in vitam prodiens, operatus est? Num quia Olympiæ in ludis femur, ut dicitis, suum aureum ostendit? Vel de bove jamjam immolando, quum mugiret, dixit: animam habet viri mihi charissimi, qui mugitu me salutat infelix? Vel quum aquilam æthera petentem, jactu cineris in terram dejecit? Hæc quidem Olympiæ miracula fecit ter genitus, gloriosus et mentis ludibriis agitatus: ille qui quaternionis jurandi formulam constituit, dicens illam esse inexhaustæ naturæ fontem g, qui fabas colebat, proptereaque a Tarentinis simul cum amicis in exsilium actus fuit, et periit; nam nolens pedibus terere campum, in quo fabæ sparsæ erant, cum amicis et discipulis suis occisus, præda fuit inimicorum suorum. Theano autem, ejus conjux et discipula, quum nollet causam proferre cur fabis non vescerentur, ipsa quoque, lingua prius præcisa, periit h.

[30] [fidem Christianam] Hæ sunt tuorum, qui bis terve, ut ipse oratorie exposuisti, geniti fuerunt, philosophorum prærogativæ: illa autem sunt Christi mei miracula pro salute et reparatione generis humani. Pythagoras et Mercurius hominum animas in inferni abyssum ducunt per transmigrationes quasdam et transfusiones: nunc animas istas in bruta et feras transmittentes, nunc in pisces, plantas et alia id genus easdem quasi quibusdam circulis et periodis trahentes et includentes. Ast Christus, secundum Deum verus et æternus, quando creavit ab initio primum hominum, indidit animam illi immortalem et senii expertem, spiritu divino et insufflatione vivificatam, ut divinæ et intemeratæ tradunt scripturæ Mosaicæ: postmodum autem lapsa cum corpore anima per inobedientiam et deceptionem mortiferi draconis, venit in terram, et in ea conversatus, monstravit viam salutis per baptismum et resurrectionem suam ex mortuis, et sic ex inferni abyssis in cœlos animam reduxit. Iterum venturus judicare vivos et mortuos, resuscitabit carnem illique animas conjunget, et retribuet unicuique secundum opera sua.

[31] [exponunt:] Quum hæc philosophatus fuisset Martyr, iniquus et apostata Julianus dixit: Videte, viri Romani et Græci, quantus scelestus iste et exsecrandus in nostram religionem effutiit nugas. Sed per charissimum mihi solem hunc splendidissimum omniaque ornantem, non patiar deinceps, ut impiissimum christianorum genus græcorum doctrina erudiatur. Ecce enim canis hic sacræ eruditionis particeps effectus, licet non recte et plane, multas tamen ineptias effutiit circa historiam istorum sacrorum et sapientium virorum. His dictis, jubet Martyrem lictoribus tradi plagis quingentis flagellandum; qui crudeliter illum flagris dilacerunt. Præco autem clamabat: Fac, quod vult imperator, dimitte ineptias, et liberaberis a persecutoribus tuis. Martyr autem fortiter tolerabat flagella, tacens et nullum edens verbum.

[32] [memoriamque Constantini] Post oculos in Christi Martyrem, Macarium, intendens, quid, ait, de te ipse dicis, miser homuncio? Respondet Macarius: Tu ipse miser es et omnium hominum infelicissimus, canis squalide et immunde, ego vero reipsa beatus (macarius) sum, imo ter beatissimus secundum nomen meum, quia Christum confitens, adoro Dei Filium viventem et sempiternum: tu vero ipsum abjurasti, diabolum et angelos ejus, spiritus homicidas et impuros sectatus, qui te, etiam invitum, mittent in ignem æternum. Cui apostata: Scio te mortem tuam cupere et movere me velle ad iram, ut cito te destruam: sed non erit tibi, impiissime, ut sperasti: sed hoc mihi responde et monstra, qua præsumptione, maledicti, nulla muniti licentia sive imperatoris sive magistratuum, ubique discurritis, ut magnorum deorum ritus et sacrificia destruatis? docentes homines hos non esse deos neque servatores orbis aut humani generis providentiam et curam gerere; quos tamen ab ævo paterna traditio et consuetudo honorare et colere instituit? Christum autem, qui heri et non multo ante nostram ætatem esse cœpit, prædicatis, quasi esset Deus ante sæcula et universi orbis.

[33] [primi imperatoris Christiani,] Macarius, non suffecerunt, inquit, tibi, vir nequissime, Eugenii sapientes demonstrationes, quoniam semper eadem de iisdem rebus interrogas? Equidem tibi eadem iisdemque de rebus respondebo, quia Christus, quem contumeliis et irrisionibus laceras, sic mandavit. Nam sanctis discipulis suis dixit: Euntes in mundum universum, docete omnes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quæ mandavi vobis: fugere vana simulacra et converti ad Deum vivum, qui cœlum et terram creavit. Quod autem deos colis, figmenta sunt dæmonum, fabularum fictiones, et diabolicæ operationis fœtus: dicit enim scriptura nostra: Dii, qui cœlum et terram non fecere, pereant. Sed et lex imperialis, a Constantino consanguineo tuo lata, eorum cultum supprimit, eorumque destruit ritus. In Christum enim credendo, idolorum templa subvertit et oblata illis sacrificia aperte cessare fecit. Quid igitur, imperator, mali agimus, quando quæ Deus mandavit et magnus imperator lege sancivit confirmamus et certa monstramus? Eliminamus autem et prohibemus, quæ veterum, ut dixisti, virorum insipientia dæmonum machinamentis excogitavit?

[34] [vindicant] Apostata: Sed Constantinus, inquit, miserrimi, novitates sectari cœpit, impietate aliorum irretitus, et deceptus a vobis Galilæis, cultum deseruit deorum, nulla doctrina præditus neque Romanorum et Græcorum legibus informatus. Ego autem, impie, qui ad summum fastigium Græcæ et Romanæ eruditionis perveni et in antiquorum, Mercurii nempe, Orphei et Platonis doctrinis exercitatus, non parum quoque in judaicis scripturis versatus sum, horum nugas conculcavi, et jubeo magis homines ad morem et cultum, a patribus traditum, antiquissimum et diis gratissimum redire, quam sequi inanes indoctorum novatorum opiniones. Sed et ipse veste exuatur sua, experimentoque flagrorum participet, ut vel sic modestior factus, etiam invitus se legibus nostris submittat.

ANNOTATA.

a Ex documentis historicis, num. 8 Comment. prævii allatis, monstravimus S. Artemium, dum Ægypto præesset, a partibus Constantii Cæsaris contra S. Athanasium stetisse.

b Assumpti Augusti tituli impositique diadematis causam Ammianus Marcellinus, lib. XX, cap. IV, non tam Juliano, quam militibus, ad Persicum bellum evocatis et jamjam in extremum Orientem traducendis, adscribit. Etenim quum seditionem militarem sedaturus Julianus promississet se apud Constantium acturum, ut quos dulcedo patriæ retinebat, quique peregrina metuebant loca, ii ad transalpinum iter non cogerentur, acquiescere sermonibus et promissis noluerunt milites. Conclamabatur post hæc ex omni parte nihilominus, uno parique ardore nitentibus universis: maximoque contentionis fragore, probro et convitiis mixto, cæsar assentire coactus est. Impositusque scuto pedestri et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, jubebatur diadema proferre, etc. Deinceps vero Julianus aperte a Constantio descivit, et arma in patruelem paravit. Hæc Ammianus, ex cujus narratione mihi elucescere videtur, Julianum non tam rebellionis suæ scelus, quam periculum reformidasse, quocirca si incertus initio et timidus agebat, talique ratione, si ambitiosa frangerentur consilia, salva sibi fore sperabat vitam et dignitatem.

c Situm Pæonum seu Pæoniæ incertum dicit Cluverius, Geogr. antiq., lib. II, cap. XIII, sect. II, num. 26 [Cluver. Geogr.. t. I. p. 830. Edit. Lips. 1773.] . Baudrandus vero Pæonas dicit populos Macedoniæ in Mysiæ superioris confinio ad Strymonem fluvium, seu ad Rhodopen montem, seu ad ortum Haliacmonis fluvii, ut varii varia scribunt. Est hodie Pæonia pars provincia Scutarensis, olim Chrysopolitanæ seu Chalcedonensis dictæ, et ad mare Adriaticum adjacentis.

d Quæ de morte Constantii referuntur, eadem habes apud Philostorgium, lib. VI, num. 5 [Edit. Valesii Catabrig., p. 512.] . Mopsi fontes, locus Constantii emortualis, etiam Mopsucrenæ vocati, viculus est, quem alii Ciliciæ, alii Cappadociæ adscribunt, quam litem implicat S. Hieronymus, in continuato Eusebii Chronico [Ang. Mai Script. vet. Collect. t. VIII, p. 403.] dicens, Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur. Hodie ad provinciam Caramaniæ in Asia Minori pertinere videtur.

e Ammianus, lib. XXII, cap. III et XI eosdem viros, hic nominatos, pluresque alios occisos refert, sed causam necis ad Gallum cæsarem spectasse non dicit: de Gaudentio autem narrat, lib. XVII, c. IX illum ad explorandos Juliani actus diu moratum per Gallias jussu Constantii Augusti.

f Antiquissima est argumentandi ratio ex gentilium oraculis et Libris Sibyllinis, utpote quam adhibitam videmus a S. Justino Martyre in Cohortatione seu Admonitione ad Græcos [Just. oper. p. 12. Edit. Sylbargii. 1593.] . Carmina tamen Sibyllina post Christum natum conficta fuisse censent plerique eruditi. Consule, si lubet, Remigium Ceillier, Script. Eccles., lib. III, cap. III, [Ceillier. Aut ecclés. t. I, p. 528.] , Honoratum a S. Maria, Dissert., lib. II, dissert. II [De l'usage de la crit. t. II, p. 181.] , Zaccaria, Dissert. in Hist. Eccles. sæc. X, dissert. [Raccolta di dissert., di Stor. eccles., t. II, p. 186.] , Cave, in Hist. Litteraria, sæculum Gnosticum [P 35. Edit. Genev. 1720.] .

g Varii varia scripserunt de quaternione Pythagorico. Huetius in Demonstratione evangelica prop. IV, cap. II, § VIII [Huet. Dem. Euang., p. 54. Edit. Paris. 1690.] , secutus, quos citat, Seldenum et Wendelinum, dicit mirificam illam τετραχτὺν (quaternionem) ipsum esse Dei nomen tetragrammaton, atque ejus notitiam a Daniele jam sene Pythagoram, quum in Babylonia degeret, accepisse. Verum aliam sententiam amplectuntur Acta eruditorum Lipsiensia [Act. erud. Lips. an. 1685, p. 204.] , quia nempe quaternarium numerum, quo tamen tetractyos vox maxime collimet, a judæis nuspiam pro sacro aut mystico reputatum deprehenderunt, sed potius septenarium, respectu nempe habito ad eum, qui sex diebus mundum condidit et septimo quievit. Aliam proinde viam demonstrat auctor (Joannes Turner Anglus) tetractyn istam explicandi, desumptam puta a methodo Pythagoreorum mystica, qua dogmata sua fere per numeros certos indicare et explanare fuerint soliti. Et certe, si fides habenda sit Plutarcho de Iside, num. 75, tetractys non simplicem quaternionem, sed compositionem seu harmoniam numerorum exprimit, quæ a tetragrammato nomine Dei longissime deviat. En ejus verba: Quæ vocatur tetractys constat triginta sex unitatibus, eratque loco jurisjurandi maximi et mundus κόσμος appellabatur: conficitur autem primis quatuor paribus et primis quatuor imparibus, in unam summam collectis: id est, 2+4+6+8+1+3+5+7=36. Eadem fere habet in Placitis Philosophorum, lib. I, § II, adjungitque animam humanam quaternione constare, mente, scientia, opinione, sensu; unde, ait, omnes artes et scientiæ profectæ sunt, ipsique ratione præditi propterea sumus. Cfr. Jamblichi Vita Pythagoræ, n. 150 [P. 126. Edit. Amstelod. 1707.] , Prophyrii eadem Vita n. 20 [P. 28. Ibid.] , Marsham canon chronicus sæc. XI [P. 277. Edit. Franeq. 1696.] .

h Quod hic de Theano refertur, ab aliis tribuitur alteri pythagoreæ, Timichæ, conjugi Milliæ Crotoniatis. Cfr. Bayle, Dict. crit. art. Pythagoras, not. I.

Cap. IV. S. Artemius Juliano crudelitatem exprobat, vanitatem idolorum demonstrat, et torqueri jubetur.

Τούτων τοίνυν ἀπανθρώπως τιμωρουμένων, αἰκισμοῖς δὲ βαρυτάτοις ἀλγυνομένων, μακάριοις καὶ εὐσεβὴς Ἀρτέμιος, ὡς προδεδήλωται, δοὺξ καὶ αὐγουστάλιος ὑπὸ Κωνσταντίου τῆς Αἴγυπτου πάσης κατασταθεὶς, καὶ διὰ τὴν ὀρθὴν αὐτοῦ καί ἀμίμητον πρᾶξιν ἐπιτροπην ἔσχε καὶ τῶν τῆς Συρίας ἐπιμελεῖσθαι πραγμάτων· ὡς ὑπάρχων οὖν καθοσιωμένος τῇ τῶν Ρωμαίων βασιλείᾳ, καὶ ἀκούσας ὅτι Ἰουλιανὸς βεβασίλευκε, καὶ πρὸς τὸν Περσικὸν κατεπείγεται πόλεμον, γράμματα τε δεξάμενος τὰ παρακελευόμενα μετὰ παντὸς τοῦ στρατεύματος εἰς Ἀντιόχειαν ἥκειν, κατὰ τὸ κελευσθὲν αὐτῷ παραγένετο Ἀντιοχείᾳ, καὶ μετὰ τῆς προσηκούσης αὐτῷ τιμῆς τε καὶ δορυφορίας παρειστήκει τῷ βασιλεῖ ἐπὶ τοῦ βήματος, ὅτε τὴν τῶν ἅγιων μάρτυρων παράνομος ἐποιεῖτο ἐξέτασιν· καὶ φησὶν πρὸς αὐτὸν· βασιλεῦ, διὰ τί οὕτως ἀπανθρώπως ἄνδρας ἅγιους καὶ τῷ Θεῷ ἀφιερωμένους αἰκίζῃ, καὶ ἀναγκάζεις ἐξάρνους γινέσθαι τῆς ἑαυτῶν πίστεως; γίνωσκε τοίνυν ὅτι καὶ αὐτὸς ἀνθρώπος εἶ ὡμοιοπαθὴς, καὶ τῆς αὐτῆς φύσεως τῶν παθημάτων μετεσχηκὼς· καὶ εἰ Θεὸς σε βασιλέα κατέστησεν, εἰ ἄρα γε ἐκ Θεοῦ τὸ βασίλειον ἔχεις, καὶ μὴ ἀρχέκακος καὶ πονηρὸς διάβολος, ὥσπερ τὸν Ἰὼβ ἐξητήσατο καὶ ἔλαβεν, οὕτως καὶ σὲ καθ᾽ ἡμῶν ἐξαιτησάμενος εἴληφεν παμπόνηρος, ἵνα σινιάσῃ τὸν τοῦ Χριστοῦ σῖτον, καὶ ἐπισπείρῃ ζιζάνια· ἀλλ᾽ εἰς μάτην αὐτοῦ τὸ ἐγχείρημα· οὐκέτι γὰρ αὐτῷ ἰσχὺς ὡς καὶ πρότερον· ἀφ᾽ οὗ γὰρ ἦλθε Χριστὸς καὶ κατεπάγη σταυρὸς καὶ ὑψώθη Χριστὸς ἐν αὐτῷ, πέπτωκεν τῶν δαιμόνων ὀφρὺς, καὶ καταπεπάτηται τούτων ἰσχὺς, καὶ καταπεφρόνηται τὰ τούτων τεχνάσματα· μὴ οὖν ἀπατῶ, βασιλεῦ, μὴ δε τοῖς δαίμοσι χαριζόμενος, τὸ τῶν χριστιανῶν θεοφρούρητον δίωκε γένος· γίνωσκε τοίνυν, ὡς τοῦ Χριστοῦ ἀνίκητος καὶ ἀήττητος ὑπάρχει ἰσχὺς τε καὶ δύναμις· πάντως δὲ καὶ αὐτὸς τούτο πεπληροφόρησαι, ἐξ ὧν σοι χρησμῶν Ὀριβάσιος ἰατρὸς καὶ κοιαίστωρ παρὰ τοῦ ἐν Δελφοῖς Ἀπόλλωνος κεκομικέν· ἐγὼ δὲ σοι καὶ τὸν χρησμὸν, κᾂν μὴ βούλῃ, ἐπαναγνώσομαι· ἔχει γὰρ οὕτως·

εἴπατε τῷ βασιλεῖ, χαμαὶ πέσε δαίδαλος αὐλὰ·
οὐκέτι φοῖβος ἔχει καλύβαν, οὐ μάντιδα δάφνην,
οὐ παγὰν λαλεούσαν, ἀπέσβετο καὶ λάλον ὕδωρ.

[36] Ταῦτα ἀκούσας Ἰουλιανὸς παρὰ τοῦ μαρτύρος, ἔκθαμβος ὅλως ἐγένετο, καὶ τὸν θυμὸν μᾶλλον ἐγείρας ὡσεῖ φλόγα πυρὸς ἀναρριπιζομένης καὶ κάτωθεν ὕλης τινὸς ὑποστρεφούσης αὐτὴν, μέγα τε καὶ διαπρύσιον ἀνεβόησεν· τὶς πόθεν οὗτος ἀλιτήριος, τοσαύτην ἡμῖν ἐπὶ τοῦ βήματος καταβομβήσας δημηγορίαν; τάξις ἔφη· δούξ ἐστὶν Ἀλεξανδρείας, δέσποτα· καὶ βασιλεὺς· Ἀρτέμιος, εἶπεν, ἀλιτήριος τῷ ἐμῷ ἀδελφῷ θάνατον πικρὸν κερασάμενος; ναὶ φησὶ, κράτιστε βασιλέων, αὐτὸς ἔστι· καὶ Ἰουλιανὸς· χάριν ἐποφείλω τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς καὶ τῷ δαφναίῳ Ἀπόλλωνι, ὅτι μοι τὸν ἀλάστορα αὐτόμολον καὶ αὐτεπάγγελτον ἐφανέρωσαν· καὶ φησὶν· ἀποζωσθήτω τοῦ ἀξιώματος παμμίαρος, καὶ τὴν ζώνην ἀφαιρεθήτω, δίκην τῶν ἀρτίως αὐτῷ τολμηθέντων· ὑπὲρ δὲ τῆς σφαγῆς τοῦ ἐμοῦ ἀδελφοῦ καὶ τοῦ αἵματος, αὐρίον αὐτῷ θεῶν βουλομένων προσοίσω τὴν δίκην· οὐ γὰρ ἑνὶ γε αὐτὸν ἐξαναλώσω θανάτῳ, ἀλλὰ μυρίοις καὶ ὅσοις οἱ ἀνδροφόνοι ὑπόχρεοι καθεστήκασιν· οὐ γὰρ κοινοῦ γε ἀνδρὸς, ἀλλὰ βασιλέως αἷμα ἐξέχεεν, καὶ ταῦτα μηδὲν πρὸς αὐτὸν πεπονθὼς ἄδικον.

[37] Ταῦτα δὲ τοῦ βασιλέως Ἰουλιανοῦ δημηγορήσαντος, ἀνάρπαστος ὑπὸ τῶν δορυφόρων ἅγιος γίνεται, καὶ τῆς ζώνης μετὰ ἀξιώματος ἀφαιρεθεὶς, γυμνὸς ἐπὶ τοῦ βήματος ἵστατο καὶ τῶν δημίων ταῖς χερσὶ παρεδίδοτο· οἱ δὲ σχοίνους τῶν χειρῶν αὐτοῦ καὶ ποδῶν ἐξαψάμενοι, διατείνουσιν ἐκ τεσσάρων, καὶ τὴν τε γαστέρα καὶ τὸν νῶτον τοῦ μάρτυρος τοῖς βουνεύροις ἔτυπτον ἐπὶ τοσοῦτον, ὥστε ἀλλάξαι αὐτὸν ζυγὰς τέσσαρας· καὶ ἦν ἰδεῖν ξένην τινὰ καὶ οὐκ ἀνθρωπίνην ὑπομονὴν· οὐ γὰρ στεναγμὸς, οὐ φωνὴ, οὐ σκυλμὸς, οὐκ ἄλλο τί τῶν ὅσα πάσχουσι ἄνθρώποι βασάνοις ἐξεταζόμενοι, παρ᾽ αὐτοῦ ἀνεπέμπετο· ἀλλ᾽ ἀτρεπτός τις καὶ ἀναλλοίωτος τῷ προσώπῳ κατεφαίνετο· γῆ δὲ τοῦ αἵματος πεπλήρωτο, καὶ μάρτυς ὡς ἄλλου πάσχοντος ἐγνωρίζετο· ὣστε θαυμάσαι πάντας τοὺς παρεστῶτας· καὶ αὐτὸν τὸν ἀλάστορα Ἰουλιανὸν ἐκπλαγῆναι ἐπὶ τῷ ξένῳ θεάματι· καὶ κελεύει αὐτὸν ἀνεθέντα ἐπὶ τὴν φυλακὴν ἀπαχθῆναι μετὰ τῶν λοιπῶν ἅγιων, σκεψόμενος πῶς καὶ τίνι τρόπῳ καὶ ποίῳ θανάτῳ τῆς παρούσης ζωῆς ἐξαφανίσει τοὺς μάρτυρας.

[38] Οἱ μὲν οὖν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες ἐπὶ τὴν φυλακὴν ἀπαγόμενοι ἔψαλλον· ἐδοκίμασας Θεὸς, ἐπύρωσας ἡμᾶς, ὡς πυροῦται τὸ ἀργύριον· εἰσήγαγες ἡμας εἰς τὴν παγίδα, ἔθου θλίψεις ἐπὶ τὸν νῶτον ἡμῶν, ἐπεβίβασας ἀνθρώπους ἐπὶ κεφαλὰς ἡμῶν· λείπει οὖν τὸ διελθεῖν ἡμᾶς διὰ πυρός τε καὶ ὕδατος, ὅπως εἰς ἀναψυχὴν ἀγάγῃς ἡμᾶς· καὶ τῆς εὐχῆς πληρωθείσης, ἔλεγε πρὸς ἑαυτὸν μέγας Ἀρτέμιος· ἰδοὺ γὰρ τὰ στίγματα τοῦ Χριστοῦ ἐν τῷ σώματι σου κεκάρακται· λείπει οὖν ἵνα καὶ αὐτὴν τὴν ψυχὴν προσαποδῷς μετὰ τοῦ ἐπιλοίπου σου αἵματος· καὶ τὸ προφητικὸν ἐκεῖνο λόγιον ἐνθυμούμενος ἔλεγεν· ἰδοὺ δέδωκα τὸν νῶτον μου εἰς μάστιγας καὶ τὰς σιαγόνας μου εἰς ῥαπίσματα· ἀλλὰ τι περισσότερον τοῦ ἐμοῦ δεσπότου ὑπήνεγκας ἀνάξιος; κᾀκεῖνος κατεξάνθη ταῖς μάστιξι· κᾴκείνου τὸ πρόσωπον ῥαπίσματα κατεδέξατο καὶ κολαφίσματα, καὶ πυγμὰς ὑπέστη δι᾽ ὅλου τοῦ σώματος, ἀκάνθινον ἐφόρεσε στέφανον, καὶ τὰς χεῖρας ὀπίσω δεθεὶς, γυμνὸς ἐπὶ τὸν σταυρὸν προσεπάγη διὰ τὴν ἐμὴν ἁμαρτίαν τε καὶ παράβασιν, μὴ γνοὺς ἁμαρτίαν μη δε δόλον ἐν στόματι ἐργασάμενος· πολλὰ τοιγαροῦν τὰ τοῦ ἐμοῦ δεσπότου παθήματα, μάκρὰν εἰμὶ τῆς ἐκεῖνου μακροθυμίας καὶ ἀνοχῆς ταλαίπωρος· χαίρω τοίνυν καὶ ἀγαλλιῶ τοῖς τοῦ δεσπότου μου παθήμασι λαμπρυνόμενος· κουφίζει μου τὸν πόνον μίμησις τοῦ πάθους, ἐλαφρυνει μου τὴν ἀλγηδόνα ὁμοτιμία τῶν κρειττόνων· κᾀγὼ γὰρ δι᾽ αὐτὸν ὑιὸς Θεοῦ ἐγενόμην διὰ τοῦ βαπτίσματος καὶ τῆς δωρεᾶς τοῦ ἁγίου πνεύματος, καὶ ἔτι μᾶλλον γενήσομαι διὰ τῆς ἐκ νεκρῶν ἀναστάσεως· εὐχαριστῶ σοι, δέσποτα, ὅτι τοῖς σοῖς με πάθεσιν ἐστεφάνωσας· ἀλλὰ φιλάνθρωπε καὶ φιλοικτίρμων καὶ τῶν σῶν δούλων προνοητὰ, τελείωσον μου τὸν δρόμον ἐν τῇ ὁμολογίᾳ σου, καὶ μὴ με ἀνάξιον κρίνῃς τοῦδε τοῦ ἐγχειρήματος, διὰ τὰς ἐν τῷδε τῷ βίῳ προσγενομένας μοι ἁμαρτίας· ἐγὼ γὰρ, δέσποτα, εἰς τοὺς σοὺς ἐμαυτὸν ἀπέρριψα οἰκτιρμοὺς.

[39] Καὶ ταῦτα πρὸς ἑαυτὸν εὐξάμενος, ἔφθασεν ἐν τῃ φυλακῇ μετὰ τῶν ἁγίων μαρτύρων Εὐγενίου καὶ Μακαρίου, καὶ παρεδόθησαν τῷ δεσμοφύλακι· καὶ τοῦ Χριστοῦ μάρτυς μετὰ τῶν ἁγίων ἀθλοφόρων Εὐγενίου καὶ Μακαρίου, δοξολογῶν καὶ εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ. Πρωΐας δὲ γενομένης, κελεύει πάλιν παραβάτης τοὺς μάρτυρας στῆναι ἐπὶ τὸ δικαστήριον, καὶ μὴ δὲ μιᾶς καταξιώσας αὐτοὺς ἐρωτήσεως, μόνον τὸν μέγαν Ἀρτέμιον διαχωρισθῆναι τῆς αὐτῶν συζυγίας παρακελευσάμενος, ἐξορίαν κατ᾽ αὐτῶν ψηφίζεται, καὶ πέμπει αὐτοὺς ἐν Ὀάσει τῆς Ἀραβίας· δύο δὲ εἰσὶ χωρία οὕτω καλούμενα, Ὀάσις μικρὰ καὶ μεγάλη· φθοροποιὰ δὲ τὰ χωρία, καὶ ὑπὸ φθοροποιῶν ἀέρων καταπνεόμενα, καὶ οὐδεὶς τῶν ἐκεῖσε ἀπερχομένων, ἐνιαυτὸν ἕνα καὶ μόνον διήρκησεν, ἀλλ᾽ αὐτόθι ὑπὸ χαλεπῶν ἀλισκόμενοι νοσημάτων ἐναποθνήσκουσιν· ἐκεῖ τοίνυν τοὺς ἁγίους περιορίσας Εὐγένιον καὶ Μακάριον, ἐν αὐτῇ τὰς κεφαλὰς τῶν ἁγίων ἀποτμηθῆναι ἐκέλευσεν· οἱ καὶ ἐτελειώθησαν μετὰ τεσσαράκοντα ἡμέρας, τῇ εἰκάδι τοῦ δεκεμβρίου μηνὸς. Ἐν δὲ τῷ τόπῳ τῆς αὐτῶν τελειώσεως, θαῦμα γέγονε μέγα· μὴ ἔχοντος γὰρ τοῦ τόπου ὕδωρ τὸ σύνολον, πηγὴ ἀνέβλυσεν ὕδατος, πᾶσαν ἀποδιώκουσα νόσον, καὶ μέχρι τῆς σήμερον μένει, τῶν ἁγίων σώζουσα τὴν ἐπωνυμίαν.

[40] Τὸν δὲ ἅγιον Ἀρτέμιον προσκαλεσάμενος ἔφη πρὸς αὐτὸν· διὰ τὴν προπέτειαν σου κατηνάγκασας με ἀτιμάσαι τὸ γένος σου, καὶ τὴν προσοῦσαν σοι περιφάνειαν ἐνυβρίσαι, καὶ αὐτῶν ἐράψασθαι τῶν σαρκῶν σοῦ· πεισθήτι οὖν μοι, Ἀρτέμιε, καὶ προσελθὼν θύσον τοῖς θεοῖς, μάλιστα τῷ δαφναίῳ Ἀπόλλωνι τῷ ἐμοὶ τριποθήτῳ καὶ παναγάστῳ Θεῷ, καὶ τῆς αἰτίας τοῦ αἵματος τοῦ ἐμοῦ ἀδελφοῦ ἀπολύω σε, τὴν τε ἀξίαν μείζονα καὶ ἐνδοξοτέραν ἐπαναθήσω σοι· ἔπαρχον γὰρ πραιτωρίων σε καταστήσας καὶ ἀρχιερέα τῶν μεγάλων θεῶν, πατέρα ἐμὸν ονομάσω, καὶ τῆς ἐμῆς βασιλείας τὰ δεύτερα φέροντα, καὶ ἔση μεθ᾽ ἡμῶν πάντα τὸν χρόνον τῆς ἡμετέρας ζωῆς τὲ καὶ διαγωγῆς· οἶδας γὰρ καὶ αὐτὸς, Αρτέμιε, ὡς ἐμὸς ἀδελφὸς μάτην παρὰ Κωνσταντίου πεφόνευται, καὶ ὡς φθόνος αὐτὸν κατειργράσατο, καὶ πάντων ἀνθρώπων ἀνοσιώτατος εὐνοῦχος Εὐσέβιος, τὴν τοῦ πραιπωσίτου ἀξίαν κακῶς ἐνδυσάμενος, κᾂν οὐκ ἀρκοῦσαν δέδωκε τὴν δίκην τοῦ ἀνοσιουργήματος παμπόνηρος.

[41] Καὶ ὅτι τῆς ἡμετέρας γενεᾶς ἐστὶ μᾶλλον βασιλεία ἁρμόδιος· γὰρ ἐμὸς πατὴρ Κωνσταντίος ἐκ τῆς Μαξιμιανοῦ θυγατρὸς Θεοδὼρας γεγένηται τῷ ἐμῷ πάππῳ Κώνσταντι· δὲ Κωνσταντῖνος ἐξ Ἑλένης αὐτῷ γέγονε φαύλης τινὸς γυναικὸς καὶ τῶν χαμαιτύπων οὐδὲν διαφερούσης· καὶ ταῦτα μήπω γεγονότι καίσαρι, ἀλλ᾽ ἐν ἰδιώτου τυγχάνοντι σχήματι· τοίνυν Κωνσταντῖνος θρασύτητι γνώμης τὴν βασιλείαν ἀφήρπασε, καὶ τὸν ἐμὸν πατέρα καὶ τοὺς τοῦτου ἀδελφοὺς ἀμφοτέρους ἀδίκως ἀπέκτεινε· καὶ τούτου ὑιὸς Κωνστάντιος τὸν αὐτοῦ πατέρα μιμησάμενος τὸν ἐμὸν ἀδελφὸν πεφόνευκε, καὶ ταῦτα ὅρκοις πρὸς αὐτὸν φρικωδεστάτοις χρησάμενον· ἡμᾶς τε αὐτοὺς, εἰ μὴ θεῶν προνοίᾳ περιεσώθημεν, τὸ αὐτὸ ἠβούλετο δρᾶσαι· ἀλλ᾽ οἱ θεοὶ διεκώλυσαν, αὐτοψεὶ μοι τὴν σωτηρίαν μηνυσαντες, εἰς οὓς ἐγὼ τεθαῤῥηκὼς τὸν χριστιανισμὸν ἐξωμοσάμην, καὶ πρὸς τὸν ἕλληνα βίον ἀπέκλινα· εὖ εἰδὼς, ὡς τῶν ἑλλήνων καὶ ρωμαίων αρχαιότατος βίος καλοῖς ἔθεσι καὶ νόμοις χρησάμενος, θεοὺς προσαγορεύει τοὺς τὸ πιστὸν ἐκ τῶν πραγμάτων ἔχοντας.

[42] Τὶς γὰρ τὴν γνώμην ἀμφίβολος, ἥλιον βλέπων ἐν οὐρανῷ διιππεύοντα καὶ σελήνην ἐφ᾽ ἅρματος χρυσαντύγου ταυροπολοῦσαν; μὲν γὰρ τὴν ἡμέραν φαεινὴν ἀπεργάζεται, καὶ τοὺς ἀνθρώπους ἐπ᾽ ἔργον ἐγείρει· δὲ τὴν νύκτα λαμπαδουχεῖ, καὶ τοὺς ἀστέρας καταφαιδρύνει, καὶ ταῖς ἀγρύπνοις φωτοβολίαις ὑπνοῦν τοὺς ἀνθρώπους παρακελεύεται· ταῦτα θεολογοῦσιν ἕλληνες καὶ ρωμαῖοι, Ἀρτέμιε, καὶ οὐκ ἀδίκως ἀλλὰ πρεπόντως καὶ μετὰ δικαίου τοῦ κρίματος· τὶ γὰρ ἡλίου τηλαυγέστερον; τὶ σελήνης αὐγοειδέστερον; τὶ τοῦ χοροῦ τῶν ἀστέρων ἡδύτερον τε καὶ εὐπρεπέστερον; ταῦτα τοίνυν ἕλληνες καὶ ρωμαῖοι θειάζουσιν τε καὶ σέβουσιν, καὶ πρὸς αὐτὰ τὰς ἑαυτῶν ἐλπίδας ἐναπεκρέμασαν· καὶ τὸν μὲν ἥλιον Ἀπόλλωνα προσαγορεύουσιν, τὴν δὲ σελήνην Ἄρτεμιν, καὶ τοὺς μεγίστους τῶν ἀστέρων οὓς προσαγορεύουσιν πλανήτας τοὺς τὰ ἑπτὰ ζώνας τὰς οὐρανίους ἐπεχόντας, ὃν μὲν Κρόνον, ὃν δὲ Δία, ὃν δὲ Ἑρμῆν, ὃν δὲ Ἄρεα, ὃν δὲ Ἀφροδίτην κατονομάζουσιν· οὗτοι γὰρ τὸν τε κόσμον ἅπαντα διοικοῦσι, καὶ ταῖς αὐτῶν δυνάμεσι πᾶσα ὑπ᾽ οὐρανὸν διεξάγεται· τούτων τοίνυν εἰκόνας στήσαντες, σέβουσιν ἄνθρωποι καὶ τιμῶσιν· ἅμα δὲ καὶ μύθους τινὰς πρὸς ἡδονὴν ἀναπλάσαντες, οὐχ ὡς θεοὺς δὲ τιμῶσι τὰς εἰκόνας αὐτῶν, ἄπαγε· τοῦτο γὰρ τὸ ἁπλούστερον καὶ ἀγροικικὸν τῶν ἀνθρώπων διαλαμβάνεται γένος· ἐπεὶ οἱ τὴν φιλοσοφίαν ἀσπαζόμενοι, καὶ τὰ των θεῶν ἀκριβῶς ἐξετάζοντες, οἴδασι τίνι τὴν τιμὴν ἀπονέμουσι, καὶ πρὸς τινα διαβαίνει τῶν θείων ἀγαλμάτων προσκύνησις.

[43] Παραινῶ τοίνυν τὴν σὴν γενναιοτήτα μεθ᾽ ἡμῶν τε εἶναι καὶ τὰ ἡμῖν ἀρεσκοντα διαπράττεσθαι, τὴν τε θρησκείαν ἑλληνίζειν ὀρθῶς, καὶ τῶν ἀρχαίων ἐθῶν τε καὶ πραγμάτων ἀντέχεσται· γὰρ Κωνσταντῖνος, ὡς καὶ αὐτὸς ἐπίστασαι, εὐεξαπάτητος ἀνδρῶν ἀμαθὴς τε καὶ ἀνοήτος εὐρεθεὶς, περὶ τὴν θρησκείαν ἐνεωτέρισεν, καὶ τοὺς ρωμαίων νόμους ἐξαθετήσας, ἐπὶ τὸν χριστιανισμὸν ἐξέκλινε, τὰς ἀνοσίους αὐτοῦ πράξεις δεδιττόμενος, καὶ ὅτι οἱ θεοὶ αὐτὸν ἀπεβουκόλησαν ὡς ἐξαγίστον, καὶ τῆς αὐτῶν θρησκείας ἀνάξιον, αἵματος ὁμογνίου γενόμενον ἔμπλεον· τοὺς τε γὰρ ἀδελφοὺς ἀπέκτεινε μηδὲν πράξαντας ἄτοπον, καὶ τὴν γυναῖκα Φαύσταν, καὶ τὸν αὐτοῦ ὑιὸν Πρίσκον τὸν χρηστὸν τὲ καὶ ἀγαθὸν ἄνδρα τυγχάνοντα· ταῦτα τοίνυν ἀνοσιουργήματα μυσαχθέντες οἱ θεοὶ, τοῦτον ἀπεβουκόλησαν, καὶ τῆς ἱερᾶς αὐτῶν καὶ παναγεστάτης θρησκείας πόρρω ποῦ καὶ μακρὰν ἀπεπλάνησαν, καὶ σπέρμα τὸ ἐναγὲς αὐτοῦ καὶ παμμίαρον καὶ γένος ὅλον ἐξ ἀνθρώπων ἠφάνισαν· διὰ τοῦτο, θαυμάσιε, ὁρῶν σου τὸ κατὰ πάντα εὐσταθὲς τε καὶ βέβαιον, βούλομαι σε τῆς ἡμετέρας μερίδος καὶ ἑταιρίας γενέσθαι φίλον καὶ σύγκληρον, καὶ κοινωνὸν κατὰ πάντα τῶν τῆς βασιλείας πραγμάτων· δεῦρο τοίνυν, Ἀρτέμιε, στῆθι μεθ᾽ ἡμῶν τῶν ἀνθρώπων, καὶ τοῦ Χριστοῦ ἔξαρνος γενόμενος, ἐπὶ τὴν πάτριον καὶ ἀρχαιοτάτην καὶ πολυχρόνιον ρωμαίων τε καὶ ἑλλήνων θρησκείαν μετάβηθι, καὶ τῶν παρὰ θεῶν δεδωρημένων ἡμῖν ἀγαθῶν συναπόλαυε, τιμῶν μεγίστων τε καὶ ἀξιωμάτων ἐν μετοχῇ γεγονὼς.

[44] Πρὸς ταῦτα τοῦ Χριστοῦ μάρτυς μικρὸν ἐπισχὼν καὶ ἐπιλογισάμενος, καὶ ὅλον ἐπισυνάξας τὸν ἑαυτοῦ νοῦν τε καὶ λογισμὸν, ἀπεκρίνατο· ἐγὼ μὲν, βασιλεῦ, περὶ τῆς ἡμῆς θρησκείας καὶ πίστεως οὐδεμίαν τινὰ σοι ἀπολογίαν ποιήσομαι τὸ παρὸν, ἔχων ἐν ετοίμῳ (Cod. τιμῇ) τὰς ὑπὲρ αὐτῆς ἀποδείξεις· πρὸς δὲ τὸν τοῦ σοῦ ἀδελφοῦ θάνατον, ἐκεῖνο σοι ἀπολογήσομαι, ὡς οὐ μὴ φανήσομαι τὴν ἐκείνου ψυχὴν ἠδικηκὼς πώποτε, οὐκ ἔργῳ, οὐ λόγῳ, οὐτε τινι διανοίας ἐπινοήματι· οὐδ᾽ εἰ μυρία κάμοις περὶ τούτου ἀνερευνῶν· ἀλήθεια γὰρ ἀμετάβλητος· ἠπιστάμην γὰρ αὐτὸν χριστιανὸν τε ὄντα, θεοφιλῆ τε καὶ δίκαιον, καὶ περὶ τοὺς τοῦ Χριστοῦ νόμους πρόθυμον τε καὶ σπουδαῖον ὑπάρχοντα· ἴστω τοίνυν οὐρανὸς τε γῇ καὶ πᾶς τῶν ἁγίων ἀγγέλων χορὸς, καὶ Χριστὸς τοῦ Θεοῦ ὑιὸς, ᾧ ἐγώ λατρεύω ἐν τῷ ἐμῷ πνεύματι, ὡς καθαρὸς ἐγὼ τῆς ἐκείνου σφαγῆς τε καὶ τελευτῆς, καὶ μηδὲν συνεισενεγκὼν εἰς τὸν ἐκείνου φόνον τὸν ἄδικον τοῖς τοῦτον κατεργασαμένοις ἀνοσίοις ἀνδράσιν· οὐδὲ γὰρ παρὼν ἥμην τότε σὺν Κωνσταντίῳ, ἀλλὰ τὴν Αἴγυπτον εἴχον οἴκησιν τε καὶ δίαιταν μέχρι τοῦ παρόντος ἐνιαυτοῦ· καὶ τούτην μὲν ἀπολογίαν ποιοῦμαι περὶ τοῦ σοῦ ἀδελφοῦ.

[45] Περὶ δὲ τοῦ τὸν Χριστὸν έξομώσασθαι καὶ τὸν ἑλληνικὸν ἀσπάσασθαι βίον, τοῦτο σοι ἀποκριθήσομαι, τῶν τριῶν παίδων τῶν ἐπὶ Ναβουχοδονόσορ τὴν φωνὴν δανεισάμενος, ὡς γνωστὸν ἔστω σοι, βασιλεῦ, ὅτι τοῖς θεοῖς σου οὐ λατρεύω, καὶ τῇ εἰκόνι τῇ χρυσῇ τοῦ σοῦ φιλτάτου Ἀπόλλωνος οὐ πότε προσκυνήσω. Ὅτι δὲ τὸν μακάριον Κωνσταντῖνον τὸν πάντων βασιλέων ὑπέρτερον, καὶ τὸ γένος ἐξεμυκτήρισας, ἐχθρὸν τοῖς σοῖς ἀποκαλέσας θεοῖς, καὶ μανιώδη, καὶ φόνου μεστὸν, τοῦ τε ὁμογνίου ἀνάπλεων αἵματος, ταῦτα σοι ὑπὲρ ἐκείνου ἀπολογήσομαι· ὅτι μᾶλλον σὸς πατὴρ Κωνστάντιος καὶ ὁι τούτου ἀδελφοὶ προκατῆρξαν τοῦ ἀδικήματος, φάρμακον αὐτῷ δηλητήριον κερασάμενοι, καὶ θάνατον ὀλέθριον προξενήσαντες, μηδὲν πρὸς αὐτοῦ πεπονθότες ἄδικον· ἐκεῖνος δὲ τὴν γυναῖκα Φαύσταν, καὶ πάνυ δικαίως ἀπέκτεινεν ὡς μιμησαμένην τὴν πάλαι Φαιδρὰν, καὶ διαβαλοῦσαν τὸν τούτου ὑιὸν Πρίσκον ὡς ἐρωτικῶς αὐτῇ διακείμενον καὶ τι πρὸς βίαν ἐπιχειροῦντα, καθάπερ κᾀκείνη τὸν τοῦ Θησεώς Ἱππόλυτον· καὶ δὴ κατὰ τοὺς τῆς φύσεως νόμους ὡς πατὴρ τὸν ὑιὸν ἠμύνατο· ὕστερον μὲν τοι μαθὼν τὴν ἀληθείαν, καὶ αὐτὴν προσαπέκτεινε, δίκην ἐπ᾽ αὐτῇ δικάσας πασῶν δικαιωτάτην. Ἀπέκλινε δὲ πρὸς τὸν Χριστὸν, οὐρανόθεν ἐκείνου καλεσάντος, ὅτε τὴν πρὸς Μαξέντιον δριμείαν τε καὶ βαρυτάτην διηγωνίσατο μάχην, δείξας αὐτῷ τὸ τοῦ σταυροῦ σημεῖον μεσούσης ἡμέρας, ὑπὲρ τὸν ἥλιον ταῖς αὐγαῖς ἐξαστράπτον, καὶ γράμμασιν ἀστροτύπως ρωμαἳκοῖς διασημῄνας αὐτοῦ τὴν τοῦ πολέμου νίκην ἡμεῖς τε γὰρ αὐτοὶ τὸ σημεῖον ἐθεασάμεθα τῷ πολέμῳ παρόντες, καὶ τὰ γράμματα ὑπανέγνωμεν· ἀλλὰ καὶ τὸ στρατόπεδον ἅπαν τεθέατο, καὶ πολλοὶ τούτου μάρτυρες ἐν τῷ σῷ στρατοπέδῳ τυγχάνουσιν, εἴ γε ἄρα ἐρωτῆσαι θελήσειας.

[46] Καὶ τι δὴ ταῦτα λέγω; τὸ Χριστὸν ἄνωθεν οἱ προφῆται προκατήγγειλαν, ὡς καὶ αὐτὀς κρεῖττον ἐπίστασαι· καὶ πολλαὶ τῆς αὐτοῦ παρουσίας αἱ μαρτυρίαι κᾀκ τῶν παρ᾽ ὑμῖν σεβομένων θεῶν, καὶ τῶν χρησμῶν αἱ προαγορεύσεις· τὰ δὲ σιβύλλεια γράμματα, καὶ τοῦ Βιργιλίου τοῦ ρωμαίου ποίησιν, ἥν ὑμεῖς βουκολικὴν ὀνομάζετε, καὶ αὐτὸς παρ᾽ ὑμῖν θαυμαζόμενος Ἀπολλων μαντικός τοίονδε τινὰ περὶ Χριστοῦ ἐξεφώνησε λόγον· ἐρωτηθεὶς γὰρ παρὰ τῶν ἑαυτοῦ προπόλων ἀπακρίνεται ὧδε·

μὴ ὄφελες πυματὸν με καὶ ὕστατον ἐξερέεσθαι,
δύσμορ ἐμῶν προπόλων, περι θεσπεσίοιο θεοῖο,
και πνοιῆς τῆς πάντα πέριξ βοτρυηδὸν ἐχούσης,
τείρεα, φῶς, ποταμοὺς καὶ τάρταρον ἤερα καὶ πῦρ,
με καὶ οὐκ ἐθέλοντα δόμον ἀπὸ τῶνδὲ διώκει
δὲ ἐμοὶ τριπόδων ἔτι λείπετο ἠριγένεια,
αἲ αἲ με τρίποδες στοναχήσατε, οἴχετ᾽ Ἀπόλλων,
οἴχετ᾽, ἐπεὶ βροτὸς με βιάζεται οὐράνιος φῶς᾽
καὶ παθὼν Θεὸς ἐστι, καὶ οὐ θεότης πάθεν αὐτὴ.

[47] Ὑπολαβὼν δὲ παραβάτης ἔφη· δοκῶ σε, Ἀρτέμιε, οὐ στρατηγὸν ἐν Αἰγύπτῳ παραγένεσθαι, ἀλλὰ χρησμολόγον τινὰ, μᾶλλον δὲ βωμολόχον μὴν ἀγύρτην, καὶ γραῶν κωθωνιζομένων λογύδρια καὶ μύθους παλαίους καὶ γεγηρακότας ἐπισυνάγοντα. Καὶ μάρτυς· οὐ καλῶς ὑπείληφας, βασιλεῦ, οὐδὲ τῆς σῆς σοφίας καί ἀρέτης ἱσοστάσια· ἐκ τῶν σῶν δὲ θεῶν καὶ τῶν σοὶ προσφιλῶν μαθημάτων ποιοῦμαι ἀποδείξεις, ἵν᾽ ἐκ τῶν σοὶ γνωρίμων τὸ τῆς ἀληθείας μάθοις μυστήριον, καὶ μὴ με δόξῃς τοῖς τῶν ἑλλήνων ἐγκαλλωπίζεσθαι ρήμασι· μὴ δὲ γὰρ ἔλαιον ἁμαρτολοῦ τὴν ἐμὴν λιπανάτω κεφαλὴν, ἀλλὰ τῆς σῆς κηδόμενος ψυχικῆς σωτηρίας, κινῶ πάντα λίθον, ὥστε πεισθῆναι σε· ὑπολαμβάνω δὲ ὅτι ὥσπερ σατανᾶς τὸν παλαιὸν Ἀδὰμ καὶ πρωτόπλαστον ἀπετυφλωσε διὰ τῆς τοῦ φυτοῦ βρώσεως, οὕτω καὶ σε, βασιλεῦ, φθονῶν τῆς σῆς σωτηρίας, τῆς τοῦ Χριστοῦ ἀπεγύμνωσε πίστεως· ὃτι δὲ τὸν ἥλιον καὶ σελήνην καὶ τοὺς ἀρτέρας θεοὺς ἀποκαλεῖς, αἰσχύνομαι τὸ τῆς ἀμαθίας, μᾶλλον δὲ κακουβουλίας ἐπάγγελμα· οὐχὶ Ἀναξαγόρας Κλαζομένιος σὸς δηλαδὴ διδάσκαλος, μύδρον ἔφη τὸν ἥλιον, καὶ τοὺς ἀστέρας κισσηροειδῆ σώματα, καὶ παντελῶς ἄψυχα καὶ ἀναίσθητα; πῶς οῦν αὐτὸς, βασιλέων ἄριστε καὶ φιλοσοφώτατε, τὰ ὑπὸ τῶν σῶν διδασκάλων ἀθετούμενα καὶ διαβαλλόμενα, θεοὺς προσαγορεύεις; οἶδα γὰρ ὅτι τῆς πλατωνικῆς ὑπάρχεις αἱρέσεως, καὶ Πλάτων μὲν Σωκράτους διήκουσε, Σωκράτης δὲ Ἀρχέλαου, Ἀρχέλαος δὲ καὶ Περικλῆς Ἀναξαγόρου διήκουσαν· πῶς οὖν, θαυμάσιε, ταῦτα προσαγορεύεις θεοὺς, ὑπὲρ δὲ πάντας ἀσπάζεις τὸ ἥλιον, καὶ ὅρκον αὐτὸν βασίλειον τίθεσαι; ἄνω τὲ καὶ κάτω κᾀν ταῖς ἐπιστολαῖς, κᾀν τοῖς λόγοις, κᾀν ταῖς προσαγορεύσεσι πολὺ τὸ μὰ τὸν ἥλιον; ἀλλὰ τὶ δεῖ ταῦτα μακρηγορεῖν; οὐκ ἐξαρνοῦμαι τὸν Χριστὸν μου, μὴ γένοιτο, οὐκ ἀσπάζομαι τὴν μυσαρὰν ἑλλήνων ἀσέβειαν· ἀλλὰ μενῶ ἐν οἷς ἐδιδάχθην, καὶ καρτερῶ ἐπὶ ταῖς πατριαῖς παραδόσεσιν, ἃς οὐδεὶς καταβαλεῖ χρόνος, κἀν εἰ δι᾽ ἄκρων τὸ σοφὸν ἐφεύρηται φρενῶν, ἵν᾽ εἴπω τὶ κατ᾽ Εὐριπίδην τὸν ὑμέτερον ποιητὴν.

[48] Πρὸς ταῦτα Ἰουλιανὸς εἰλιγγιάσας καὶ ἐξαπορηθεὶς, οὐκ εἶχεν ὅτι καὶ γένηται, τοῦ μάρτυρος θαυμάσας τὸ πολυμαθὲς τε καὶ εὔστομον καὶ πρὸς παν οὖν ἕτοιμον καὶ εὐαπολόγητον· καὶ πρὸς αὐτὸν τοῦ Χριστοῦ μάρτυς· ἄφες, βἅσιλεῦ, τὴν νεκρὰν καὶ ἐξωδηκυῖαν τῶν ἑλλήνων θρησκείαν· ἤδη γὰρ καὶ πρὸς πολλοῦ σέσηπεν· καὶ πρόσελθε τῷ Χριστῷ· μακρόθυμος γὰρ ἐστίν καὶ φιλάνθρωπος καὶ δέχεται σοῦ τὸ μεταμελές (Cod. πλημμελές). Ἀλλ᾽ οὐκ ἦν ἄρα γνώμης ἐθελοκακούσης ἀντισχεῖν ὁρμαῖς, οὐδὲ ἀνακαλέσασθαι ψυχὴν αὐτομόλῳ διανοίᾳ πρὸς ἀπώλειαν ἐρχομένην καὶ ἐπισπεύδουσαν· γὰρ Ἰουλιανὸς πάλαι τὸν ἑλληνισμὸν κάτὰ ψυχὴν ὠδίνων, ἐκ τῶν ἐν Ἰωνίᾳ γενομένων αὐτῷ τὸν ἀμφὶ τὸν Μάξιμον φιλοσόφον συνουσιῶν, ἐφ᾽ ὅσον μὲν τε ἀδελφὸς αὐτῷ περιῆν, καὶ μετ᾽ αὐτὸν Κωνστάντιος, δὲ οὐδὲν παραγυμνοῦν ἐθάρρει, διὰ τὸ ἐξ ἐκείνων δέος· ἐπεὶ δὲ οὗτοι ἐξ ἀνθρώπων ἦσαν, αὐτὸς δὲ τῶν πραγμάτων κύριος ἦν, τότε δὲ εἰς τὸ φανερὸν ἀπαμφιασάμενος, πάσαις ἀθρόον εἰς τὸν ἑλληνισμὸν ἐξερράγη προθυμίαις.

[49] Ἀπεκρίνατο τοιγαροῦν πρὸς τὸν μάρτυρα· ἐπεὶ τοὺς ἐμοὺς ἐξοφαύλισας λόγους, κακὴ κεφαλή, ἐτόλμησας δὲ καὶ πρὸς τὴν τῶν χριστιανῶν με πίστιν μεταγαγεῖν, ταῦτα σοι αντὶ τῶν δωρεῶν ὧν ὑπεσχόμην χαρίζομαι. Κελεύει οὖν ἀπογυμνοῦσθαι τὸν μάρτυρα, καὶ σούβλαις σιδηραῖς πεπυρακτωμέναις τὰς πλευρὰς αὐτοῦ διαπερονᾶσθαι, καὶ τὸν νῶτον αὐτοῦ τριβόλοις ὀξέσι κατακεντᾶσθαι καὶ διαῤῥήγνυσθαι συρόμενον ὕπτιον· τούτων δὲ μετὰ πολλοῦ τοῦ τάχους προσενεχθέντων τῷ μάρτυρι, αὐτὴ καρτερία ἦν αὐτῷ καθὼς πὲρ καὶ πρότερον, καὶ ὥσπερ ἀλλοτρίου πασχόντος σώματος αὐτὸς θεατὴς, ἀλλ᾽ οὐ πάσχειν τι τῶν δεινῶν κατεφαίνετο· καὶ ἐπὶ πολλαῖς ταῖς ὥραις τοῦ ἁγίου βασανιζομένου, καὶ μὴ δὲ μίαν φωνὴν στεναγμὸν ἀφίεντος, αὐτὸς τῷ χεῖρε κροτήσας ὥσπερ ἡττήμενος ἀνέστη τοῦ βήματος, καὶ κελεύει τὸν μάρτυρα πάλιν ἐπὶ τὴν εἰρκτὴν ἀπαχθῆναι, καὶ μήτε ἄρτον μήτε ὕδωρ αὐτῷ παρασχεθῆναι, μὴ δ᾽ ὅσα πρὸς τὸ ζῇν μεταλαμβάνουσιν ἀνθρώποι· αὐτὸς δὲ ἐπὶ τὴν Δάφνην ὥρμησε, τὸ τῆς Ἀντιοχείας κάλλιστον ἐνδιάτημα.

[Quæstioni Martyrum intervenit S. Artemius] Quum hi tam ferociter cruciarentur et torquerentur verberibus gravissimis, beatus et pius Artemius, dux, ut supra ostensum est, et augustalis universi Ægypti a a Constantio constitutus, propter rectam et integram agendi rationem procurationem Syriæ et rerum illic gerendarum administrationem acceperat. Quum imperatoriæ Romanorum familiæ esset devotissimus, audita Juliani assumptione, ejusque ad bellum Persicum profectione, litteras accepit, quibus jubebatur, ut cum toto exercitu Antiochiam properaret. Antiochiæ, ut jussus erat, præsens cum eo, quo par erat, honore et satellitio adstitit imperatori, pro tribunali sedenti, quando de Martyribus impius habebat quæstionem. Dixit autem Artemius: Cur, imperator, viros sanctos et Deo sacros tam inhumane torques et cogis fidem abnegare suam? Scias igitur et te hominem esse, iisdem doloribus obnoxium et natura participem esse earumdum affectionum; etiamsi te Deus imperatorem constituit: si tamen ex Deo tua potestas, et non potius ex malo et mali principe dæmone, qui sicut olim Job tentandum acceperat, ita et nos tentandos accepit sceleratus, ut cribret sicut triticum et superseminet zizania. Sed vana est istiusmodi molitio; non enim eadem, quæ olim, est potentia. Nam ex quo venit Christus et in cruce erecta Christus exaltatus est, depressum est dæmonum supercilium, conculcata eorum potentia, spreta machinamenta. Ne igitur fallaris, imperator, et dæmonibus gratificans ne persequaris christianum populum, quem Deus custodit: disce itaque Christi virtutem et potentiam esse invictam atque insuperabilem: quam cæterum omni ex parte perspectam habuisti, vel ex oraculis, quæ ab Apolline Delphico ad te attulit Oribasius, medicus et quæstor b. Ego vero ea, te etiam invito, recitabo, quæ sic habent:

Dicite vos regi: pulcherrima corruit aula;
Non domus est Phœbo, non laurus vatibus apta,
Fatidicusve latex, aut præscia fluminis unda.

[36] [quapropter ab imperatore] Hæc audiens Julianus stupore correptus est et ira, sicut flammam ignis, quando nova materia subjicitur, excitat, erumpente, magna et horribili voce exclamavit: Quis et unde est scelestus ille, qui nobis, pro tribunali sedentibus, tam temerariam denuntiationem alta et sonora voce protulit? Milites responderunt: Dux est Alexandriæ, imperator. Imperator, Artemius, inquit, scelestus ille, injustæ neci fratris mei implicatus? Ille est, responderunt milites, imperator optime. Gratias debeo diis immortalibus et præsertim Apollini Delphico, quod sceleratum istum, sponte sua et confessione se manifestantem mihi ostenderint: spolietur execrabilis dignitate sua, exuaturque cingulo et det pœnas omnium, quæ hactenus ausus est committere. Pro cæde et sanguine fratris mei cras, si dii voluerint, sententiam proferam: non una enim morte, sed millibus, quotquot homicidis infligi possunt, consumam. Etenim non vulgaris cujusdam hominis, sed sanguinem fudit principis, a quo nihil iniqui passus fuerat.

[37] [in carceren conjicitur,] Quum hæc imperator Julianus pronuntiasset, in sanctum manus injiciunt satellites, cingulum c et ornamenta dignitatis detrahunt, et spoliatum pro tribunali statuunt tradendum lictoribus. Post funibus manus pedesque constringunt et a quatuor partibus distrahnnt, ventrem quoque et tergum tam crudeliter dilaniant boum nervis, ut carnifices d quater e alternare debuerint. Tunc videre erat miram quamdam et humana patientia superiorem constantiam: non enim gemitus, non vox, singultus, aut aliud quid audiebatur, ut solent audiri ab hominibus, qui crudelia patiuntur; sed vultu immoto et constanti cernebatur. Terra interim sanguine opplebatur et quasi alius quispiam pateretur, serenus apparebat Martyr, ita ut mirarentur circumstantes et ipse scelestus Julianus prodigio consternaretur. Jubet igitur relaxari Sanctum et duci in custodiam cum reliquis Martyribus, consideraturus quomodo et quo mortis genere illos interficeret.

[38] [sociosque ad martyrium hortatur:] Dum autem Christi Martyres in carcerem deducebantur, psallebant: Probasti nos, Deus, et igne examinasti, sicut examinatur argentum: induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra: restat igitur ut, postquam transiverimus per ignem et aquam, educas nos in refrigerium. [Ps. LXV. 10.] Completa oratione, dicebat sibi magnus Artemius: Ecce stigmata Christi impressa sunt in corpore tuo; restat igitur, ut animam quoque cum reliquo sanguine tuo profundas. Et plenus spiritu dicebat propheticum illud verbum f: Ecce dedi dorsum meum in flagella, et genas meas ad alapas. Sed quid amplius pateris, homuncio, quam quæ Dominus meus? Ipse enim contritus fuit verberibus, ipsius facies alapis et colaphis fœdata fuit, et in toto corpore ictus sustinuit, spineam portavit coronam, manusque a tergo revinctus, nudus in crucem actus fuit propter peccatum et prævaricationem meam ille, qui peccatum non cognovit et in cujus ore dolus inventus non fuit. Magnæ igitur sunt Domini mei passiones, et miser multum disto a tanta longanimitate et patientia. Gratias igitur ago et exsulto, confortatus Domini mei passionibus: demulcet enim dolorem imitatio patientis: cruciatus allevatur, quando eumdem cum optimatibus participamus, jam filius Dei per Christum, in baptismate et donatione Spiritus sancti factus, adhuc magis fiam in resurrectione mortuorum. Gratias tibi ago, Domine, quod passionibus tuis me coronasti; sed, benigne et misericors Domine, servorum tuorum providus gubernator, perfice cursum meum in tui nominis confessione et hujus gloriæ ne me propter peccata, in vita mea commissa, indignum judices, ego enim, Domine, me totum projicio in manus misericordiæ tuæ.

[39] [hi in Arabiam relegantur:] Postquam hæc secreto precatus fuisset, properavit ad carcerem cum sanctis Martyribus, Eugenio et Macario, et traditus est custodi carceris. Christi autem Martyr cum Sanctis suis commilitonibus Eugenio et Macario glorificabat et laudabat Deum. Mane facto, jubet impius Martyres reduci ad tribunal, nullaque interrogatione illos dignatus, jubet magnum Artemium separari a sociis, in quos pœnam exsilii pronuntiat, mittendos in Oasim Arabiæ. Hujus vero nominis bina sunt loca; scilicet Oasis Parva et Magna g: ambo pestifera et ventis pestiseris pervia, quoniam nullus illuc adveniens vix uno anno perstare potest, quin, gravibus morbis correptus, moriatur. Istuc itaque relegatos Eugenium et Macarium, jussit decollari. Obierunt quadraginta post dies, vigesima Decembris h. In loco porro illorum passionis magnum prodigium accidit: etenim loco aquam nullam habente, fons scaturiit, omnem languorem tollens, qui nomen a Sanctis sortitus est.

[40] [Artemius vero necis Galli] Imperator autem sancto Artemio accersito dixit: Procacitate tua me coegisti probro afficere familiam tuam, dignitati tuæ ignominiam inurere, pœnisque corporalibus in te sævire. Mihi igitur crede, Artemi, et veni diisque sacrifica, præsertim Apollini Delphico, deo meo amantissimo et sanctissimo, et ecce condonabo tibi causam in sanguine fratris mei, restituamque majorem et gloriosiorem dignitatem, præfectum enim prætorii et pontificem deorum te constituam, patremque te meum appellabo, erisque secundus in imperio, mecum futurus omnibus diebus vitæ nostræ. Novisti enim, Artemi, quia frater meus injuste a Constantio occisus fuit, nempe invidia circumventus, et machinamentis nequissimi eunuchi Eusebii, perperam præpositi dignitatem adepti, qui tamen vir facinorosismus non sat pœnarum luit.

[41] [cæsaris accusatus,] Ad genus autem nostrum magis pertinebat imperium: nam pater meus Constantius natus est Constanti, avo meo, ex Theodora, Maximiani filia, Constantinus vero ex Helena, infimæ notæ muliere et vix non scorto, et tunc quidem quando nondum cæsar factus, privatus agebat. Constantinus itaque consiliorum suorum audacia imperium usurpavit, atque patrem meum ejusque duos fratres injustæ neci tradidit. Nunc vero Constantini filius, Constantius, patrem imitatus, fratrem meum interfecit, licet sanctissimis juramentis vitam ei promisisset: in nos quoque idem meditabatur, nisi dii vitam protexissent. Sed dii prohibuerunt scelus, manifesto signo meam mihi servantes vitam: quapropter iis fretus, Christianismum abjuravi et moribus gentilium inhæsi, intime persuasus, quod Græcorum et Romanorum antiquissimi ritus, bonis moribus et legibus fundati, deos appellant illos, qui ex veritate fidem sibi faciunt.

[42] [a Juliano ad defectionem] Quis enim dubius hærere potest, quando videt solem in cœlo equitantem et lunam taurorum jugo in curru aureo vectam? Ille splendorem dat diei, hominesque ad laborem excitat, hæc lucem nocti aspergit, astra splendore superat, et æquabili lumine somnum hominibus conciliat. Hæc, Artemi, Græci et Romani commentantur; non stupide, sed convenienter et recto judicio. Quid enim sole splendidius aut jucundius luna? Quid amœnius et pulchrius astrorum choro? Hæc igitur Græci et Romani inter deos referunt et colunt, et in eos spes suas reponunt. Solem Apollinem, Dianam lunam appellant, et majora astra, planetæ dicta, septem * zonas cœlestes continentia, vocant Saturnum, Jovem, Mercurium, Martem, Venerem. Hæc astra orbem universum administrant, eorumque potentia regitur quidquid sub cœlo est. Statuas igitur istis diis ponunt homines, easque colunt et venerantur, et simul ad voluptatem fabulas de iis fingunt. Non tamen ut Deos colunt statuas, absit; is error est hominum simpliciorum et agrestium: qui autem philosophiam sectati sunt et res divinas accurate scrutati, cognoscunt, cui cultum deferunt, et ad quem dirigitur divinarum imaginum adoratio.

[43] [sollicitatur:] Tuam ergo exhortor nobilitatem nobiscum sentire, quæ nobis placent, perficere, rectam gentilismi religionem colere et penitus inhærere antiquorum moribus et ritibus. Constantinus enim, ut ipse scis, hominum deceptu facillimus et insanissimus, primus novitatibus favit, et, antiquis legibus abrogatis, ad Christianismum declinavit, quippe quem puderet impietatis suæ, quemque dii repulerant, ut desertorem sui cultus indignum et cognatorum sanguine inquinatum. Etenim fratres suos, nihil iniqui operatos, occidit, quemadmodum et Faustam uxorem et filium Priscum i, virum frugi et bonum. Tanta scelera dii exsecrati, reprobarunt illum, et a sacratissimo suo cultu quam longissime aberrare fecerunt, insuper et semen ejus exsecrabile omnemque posteritatem eliminarunt. Quocirca, vir admirande, quoniam tibi per omnia rectum firmumque judicium video, volo te nostræ dignitatis et amicitiæ participem fieri ac consortem et intimum esse in omnibus imperii rebus gerendis. Veni itaque, Artemi, conjungere nobis, viris sapientibus, et Christum abjurans, transi ad avitam, antiquissimam et numquam interituram Romanorum et Græcorum religionem, et fruere bonis, a diis collatis, auctus honoribus atque dignitatum nostrarum particeps.

[44] [sed Martyr] Postquam totam hanc orationem paululum recogitasset et considerasset Christi Martyr, et totam mentem et rationem suam recollegisset, respondit: Equidem, imperator, meæ religionis et fidei nullam hic reddam rationem, licet in promptu habeam ejus demonstrationem. Sed de fratris tui cæde respondebo, ne videar, ejus vitæ aut opere, aut verbo, immo aut cogitatione, insidiatus fuisse. Licet autem millenis artibus quæstionem hanc scruteris, immutabilis est veritas. Novi illum christianum fuisse, pium, justum, Christi leges studiose sectantem. Sciat ergo cœlum et terra, universus Angelorum sanctorum chorus et Christus, filius Dei, quam adoro in spiritu, quod mundus sum ab ejus nece et morte, nec me quidquam viris impiis, qui illam commiserunt, contulisse auxilii. Sed et tunc Constantio non aderam, præfectus administrationi Ægypti usque ad præsentem annum. Atque hæc est circa fratrem tuum mea defensio.

[45] [se ab omni crimine liberat,] Quoad vero attinet, ut Christum abnegem et gentilismum amplectar, respondebo tibi, verbis trium puerorum ad Nabuchodonosor utens: Notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colo, neque imaginem auream dilecti tui Apollinis adoro. Quod porro Constantinum, omnium imperatorum maximum ejusque familiam despectui habes, illum tamquam deorum inimicum, insensatum, crudelissimum et cognatorum cæde inquinatum traducens, hoc tibi respondebo, patrem tuum Constantium ejusque fratres iniquitatis auctores fuisse, quum venenum mortiferum miscentes ei necem propinaverunt tunc, quando nulla injuria provocati fuerant. Uxorem suam Faustam jure occidit, utpote quæ Phædram imitata, calumniata est filium Priscum, quasi amore ejus captum, conatumque vim ei inferre, sicut illa quondam Hippolytum, Thesei filium. Constantinus quidem juxta naturæ leges, ut pater, in filium sæviit: postmodum veritatem edoctus, Faustam interfecit sententia justissima. Ad Christum autem transiit, cœlesti signo vocatus, quando difficillimum et gravissimum commisit prælium adversus Maxentium, crucis signo, media die apparente cum splendore, qui lucem solis superabat, verbisque latinis, siderea nota conscriptis, quæ victoriam in prælio præsignarent. Nos ipsi, prælio præsentes, signum vidimus, verbaque legimus, imo totus exercitus idem vidit, et multi adhuc supersunt in exercitu testes, si vis illos interrogare.

[46] [Christi fidem a ludibriis] Ad quid autem hæc dico? A sæculis enim, ut optime nosti, prophetæ adventum Christi prænuntiarunt: ac multa sunt testimonia, a diis vestris profecta, et oraculorum effata de Christo: adsunt libri sibyllini k et Virgilii carmina, quæ bucolica appellatis, quin et admirandus ille vobis Apollo, vates divinus, qui talem de Christo protulit sermonem; interrogatus enim a ministris suis sic respondit:

Extremum cur me vanis, miserande, lacessis
Quæsitis, quinam ille Deus, quis spiritus ille,
Instar qui botri complectitur omnia circum,
Lucem, astra et fluvios et tartara et aëra et ignem,
Invitum qui me propellit ab ædibus istis,
Sola mihi tripodum fabulæ mansere seniles:
Hec hei me, tripodes, deflete; exstinctus Apollo est.
Exstinctus: Vir me cœlestis lumine perdit.
Et passus Deus est; deitas non passa, sed ipse est.

[47] [Juliani vindicat:] Respondens autem Apostata: Videris, inquit, mihi, Artemi, in Ægypto non dux fuisse, sed vates quidam, vel magis scurra et circulator circumforaneus, aniles ineptias et antiquatas fabulas divenditans. Cui Martyr: Non recte, imperator, neque ut tuam decet sapientiam ac virtutem, existimasti: ex diis enim tuis et venerandis tibi documentis profero testimonia, quatenus ex doctrinis notis assurgas ad veritatis mysterium, neque enim putes me demulceri gentilium verborum blanditiis, quoniam oleum peccatorum non impinguet caput meum, sed de tua salute spirituali sollicitus, omnem moveo lapidem, ut persuadearis. Quemadmodum autem Satan veterem Adam, primum parentem, inobedientia et comestione fructus prohibiti obcæcavit, sic credo eumdem, tuæ salutis invidum, Christi te fide spoliasse. Quod porro solem, lumam, astra deos appellas, pudet me tuæ ignorantiæ, seu magis perversitatis. Numquid Anaxagoras, Clazomenius, tuus videlicet magister, solem massam quamdam igneam, astra vero corpora pumicosa, et omnimode vita et sensibus destituta docuit? Quomodo igitur, regum optime et sapientissime, deos dicis, quæ a magistris tuis contumeliose et contemptim tractantur? Scio te Platonicæ philosophiæ sectatorem: et Plato quidem Socratis discipulus fuit, Socrates Archelai, Archelaus et Pericles Anaxagoræ. Quomodo igitur, imperator, ista deos proclamas, et præsertim solem veneraris, perque illum jusjurandum imperatorium concipis? Et quidem omni occasione, sive in epistolis, sive in colloquiis et orationibus formulam per solem repetis? Sed quid plura? Christum non renegabo, absit, neque detestabilem gentilium impietatem amplectar. Maneo in iis, quæ doctus sum et persevero in paternis traditionibus meis, quas nulla dejiciet ætas, etiamsi sublime quid summa detegerint ingenia, ut aliquid ex vestro poeta Euripide proferam.

[48] [sed imperator iratus] Ad hæc verba Julianus stupefactus et incertus, quid diceret, admirabatur Martyris eruditionem et eloquentiam, atque in respondendo et defendendo facilitatem. Christi igitur Martyr: dimitte, ait imperator, emortuum et jam fœtidum gentilium cultum (jam enim diu putruit) et accede ad Christum, longanimis est enim et misericors, ac pœnitentiam tuam suscipiet. Sed nihil erat, quod retardare poterat ruentem, malo deditam, aut revocare hominem, sua sponte in perditionem currentem et ruentem. Nam Julianus, quum dudum gentilismum mente fovisset, conceptum ex suis in Ionia cum Maximo philosopho colloquiis, dissimulavit quidem ex timore quamdiu frater suus et post hunc Constantius superfuere: ast post illorum mortem, rerum potitus, sua consilia manifestans toto animi studio in universam gentilium religionem abreptus est.

[49] [Martyrem torqueri jubet.] Respondit itaque Martyri: Quoniam quidem, sceleratum caput verba mea contemnis, imo me ad Christianam fidem traducere satagis, ego pro donis, quæ promiseram, hæc tibi gratifico. Igitur jubet Martyrem vestibus spoliari, ejus latera subulis ferreis ignitis transfigi, ejus dorsum verubus acutis perforari, et disrumpi supinum jacentem. Hisce suppliciis celeriter illatis eadem erat Martyri constantia, quæ prius, spectatorque alieni doloris magis, quam patiens aliquid grave videbatur. Multis autem horis Sancto tormenta sustinente, neque ullam vocem aut gemitum edente, signum finiendi manibus dedit, et quasi victus a tribunali surrexit, jubens Martyrem ad carcerem reduci, ubi nec panis nec aqua aut quidquam quo hominum vita sustinetur, illi propinaretur. Ipse vero in Daphnem perrexit, Antiochiæ locum jucundissimum.

ANNOTATA.

a Titulum ducis angustalis tribuit S. Artemio etiam Martyrologium Romanum hodiernum. Erat porro hæc dignitas a Cæsare Augusto instituta, qui, ait Tacitus Annal., lib. II, 59, inter alia dominationis arcana, vetitis, nisi permissu, ingredi senatoribus aut equitibus Romanis illustribus, seposuit Ægyptum, quasi proprium imperatorum patrimonium: videlicet ne fame urgeret Italiam, quisquis eam provinciam claustraque terræ ac maris, quamvis levi præsidio adversum ingentes exercitus, insedisset. Quapropter Augustus apud equestres, inquit idem Tacitus ibid, lib. XII, 60, qui Ægypto præsiderent, legi agi, decretaque eorum perinde haberi jusserat, ac si magistratus Romani constituissent. Merito itaque Tacitus Hist., lib. I, II dicit Ægyptum copiasque, quibus coerceretur, jam inde a D. Augusto, equites romanos obtinuisse loco regum. Antiquam vero esse hanc Augustalis nuncupationem facit Digestum, quod eo nomine jam indicat Ægypti præfectum (ff. 1, 17). De Augustali Ægypti præfecto agit etiam Dio, lib LI.

b Erat Oribasius Pergamenus Juliano Cæsari imprimis charus, non solum propter eminentem, quam profitebatur, medecinæ artem, sed etiam quia, inquit Eunapius in Vitis Philosoph. a Baronio citatus ad an. 361, § XV, tantum in cæteris quoque excelluit virtutibus, ut ad imperium Julianum evexerit. Sub Valente proscriptus atque ad barbaros relegatus, quum medicæ artis studio summam sibi conciliasset gratiam, ab imperatore postliminio restitutus fuit, ita Baronius, ad an. 364, § XVIII. Cfr. Biographie Univ. v° Oribase.

c Signum exauctorati militis erat, depositio cinguli, quod insigne erat militiæ et quandoque pro ipsa militia usurpabatur. Hinc Marcianus imperator in eos, qui sacra catholicæ fidei dogmata impugnabant varias pœnas sancit, l. IV, C. de summ. Trinit. (I, 1), si, ait, militia præditus sit, cingulo spoliabitur. Quod igitur Julianus detrahi jusserit cingulum, tantum est, quantum S. Artemium omni honore ac dignitate spoliasse.

d Graphice describitur hic flagellationis modus aliquis: divaricabantur scilicet rei brachia et crura, funibus extenta, ac boum nervis antrorsum et retrorsum dilaniabatur.

e Latinus textus Surii ter alternasse satellites, græcus vero textus noster id quater contigisse refert, dum dicit quatuor paria ζυγὰς τέσσαρας adhibita fuisse.

f Hisce et sequentibus verbis alludit S. Martyr ad textum Isaiæ L, 6: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus.

g Duplex Oasis, quæ etiam Ovasis et Avasis a quibusdam scribitur, major et minor, nomen duplicis oppidi clare designat: cujus situs difficile hodie definitur. La Martiniere, Dict. Geogr. v° Oasis, dicit hodiedum nomen perseverare, parce detortum El-Ouah: quod etiam probat Geographus Adrianus Balbi [Abrégé de Géogr., t. II. p. 53. Edit. Brux. 1840.] . In Atlante Antiquo Danvillano notatur Oasis Magna, sita lat. 27° 35', long. 47° 5', Parva autem lat. 29°, long. 47° 50. In Oasin superiorem relegatos dicit S. Athanasius, in Apolog. ad Constantium [Oper. Ceillier Aut. Eccles., t. I, p. 528.] ab Arianis varios episcopos catholicos. Penes prasidum provinciæ erat, ut habet l. VII. D. de interdictis, et relegatis et deportatis (XLVIII, 22), relegare in insulam, quæ provinciæ subesset: additur vero ibidem § 5: Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in provinciam Ægypto, in Ovasin relegare. Oasis porro quasi insula vocatur, quia licet ipse locus fertilis esset, ad eum tamen perveniri non poterat nisi per vastam et siticulosam eremum, Ægyptii, ait Strabo, lib. XVII, Oases vocant illas regiones excultas, quæ magnis solitudinibus circumdantur, sicut insulæ mari. Atque hac ratione commode inter sese auctores varii conciliantur, alii fertilitatem laudantes, alii horrorem vituperantes.

h Ad hanc XX diem Decembris agit de SS. Martyribus Romanum Martyrologium.

i Vitio librarii Priscus pro Crispo ponitur. Hic Constantini Augusti ex priore conjuge filius natu maximus, calumniis Faustæ novercæ oppressus, jussu patris necatus fuit. Ast brevi tantum scelus indignatus Constantinus, uxorem suam Faustam pœna talionis sustulit.

k De libris Sibyllinis, eorum antiquitate et valore vid. Remig. Ceillier in Historia scriptorum ecclesiasticorum [Ceillier Aut. Ecclés., t. I, p. 528.] et B. J. Schmitt in Demonstratione Evangelica per traditiones populorum [Rédemption annoncée par les traditions. Démonst, Evangéliques, t. XIII, p. 1143. Edit. Minge 1843.] .

* quinque Surius.

Cap. V. Julianus tacentibus propter præsens Martyris Babylæ corpus oraculis, magis irascitur in Christianos.

Περὶ δὲ τὸ μεσονύκτιον εὐχομένω τῷ μάρτυρι ἐπὶ τῆς φυλακῆς, φαίνεται αὐτῷ Χριστὸς, καὶ φησὶ πρὸς αὐτὸν· Ἀρτέμιε, ἀνδρίζου καὶ ἴσχυε καὶ μὴ φοβοῦ, μὴ δὲ δειλία τὸν τύραννον· ἐγὼ γὰρ εἰμὶ μετὰ σοῦ, ἐξαιρούμενος σε ἀπὸ παντὸς πειρασμοῦ καὶ πάσης τῶν κολαστηρίων ὀδύνης, καὶ ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν στεφανώσω σε, καὶ ὥσπερ αὐτὸς ὡμολογήσας με ἐνώπιον τῶν ἀνθρώπων ἐπὶ τῆς γῆς, ὁμολογήσω κᾴγὼ σε ἐνώπιον τοῦ πατρὸς μου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς· θάρσει οὖν καὶ ἀγαλλία· μετ᾽ ἐμοῦ γὰρ ἔσῃ ἐν τῷ παραδείσῳ. Ταῦτα μάρτυς ἀκούσας παρὰ τοῦ κυρίου, εὐθαρσὴς ἐγένετο, καὶ δι᾽ ὅλης τῆς νυκτὸς ἦν δοξολογῶν καὶ εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ· ἀνέθη γὰρ ἐκ τῶν πληγῶν καὶ τῶν τραυμάτων αὐτοῦ, ὥστε μήτε μώλωπα φαίνεσθαι ἐν τῷ ἁγίῳ αὐτοῦ σώματι· ἐποίησε δὲ πέντε καὶ δέκα ἡμέρας, μηδενὸς τὸ σύνολον γευσάμενος· ἐτρέφετο γὰρ τῇ τοῦ ἁγίου πνεύματος χάριτι.

[51] δὲ Ἰουλιανὸς ἐπὶ τὴν Δάφνην ὥρμησε τὸ προάστειον, ὡς προέφημεν, θυσίας ἑτοιμαζόμενος τῷ Ἀπόλλωνι, καὶ χρησμοῦς παρ᾽ αὐτοῦ δέξασθαι προσδοκῶν· δὲ Δάφνη προάστειον ἐστι τῆς Ἀντιοχείας, ἐπὶ τῶν ὑψηλοτέρων αὐτῆς χωρίων κείμενον, ἄλσεσι παντοίοις συνηρεφὲς· πολυπρεμνότατον γὰρ καὶ πολυκαρπότατον ἔστι τὸ χωρίον, ἐνθὰ τῶν τε ἄλλων παντοίων δένδρων καὶ δὴ καὶ κυπαρίττων ἐξαίσιον πεφύτεται χρῆμα, πρὸς τε κάλλος καὶ ὕψωμα καὶ μεγέθος οὐ συμβλητὸν· νάματα τε πανταχῆ διαθέει ποτίμων ὑδάτων, μεγίστων αὐτόθι πηγῶν ἀναδιδομένων, ἀφ᾽ ὧν καὶ πόλις ἐν ὀλίγαις δὲ πόλεων ἐνυδροτάτη τυγχάνειν δοκεῖ, καὶ μὴν καὶ οἰκοδομαῖς λαμπραῖς καταλύσεων καὶ λουτρῶν καὶ τῶν ἄλλων κατασκευῶν, εἰς τε χρείαν καὶ κόσμον εὖ μάλα πολυτελῶς ἐξήσκηται τὸ χωρίον· ἐνταῦθα καὶ ἄλλων μὲν δαιμόνων ναοὶ τε καὶ ἀγάλματα ἦν, διαφερόντως γε μὴν τὸ τοῦ Ἀπόλλωνος ἐξ ἀρχαίων τῶν χρόνων ἐνυπῆρχε θεραπευόμενον· αὐτόθι γὰρ τὸ περὶ τὴν Δάφνην τὴν παρθένον συνβῆναι πάθος ἑλληνικὸς ἔπλασε μύθος· ἧς δὴ μάλιστα φέρειν ἔτι δοκεῖ τὴν ἐπωνυμίαν τόπος.

[52] Τὸ δὲ ἀγάλμα τοῦ Ἀπόλλωνος, τοίονδε τὴν κατασκευὴν ἦν· ἐξ ἀμπέλου μὲν αὐτῷ συνεπεπήγει τὸ σῶμα· πανθαυμάστη δὴ τέχνη πρὸς μιᾶς συμφυΐας ἰδέαν συναρμοσθὲν, χρυσῷ δὲ πᾶς περικείμενος πέπλος ἀμφιεννύμενος, τοῖς παραγεγυμνωμένοις καὶ ἀχρύσοις τοῦ σώματος, εἰς ἀφραστὸν τι συνεφθέγγετο κάλλος· ἐστῶτι τε μετὰ χεῖρας ἦν κιθάρα, μουσηγετοῦντα τινὰ ἐκμιμουμένω· αἱ τε κόμαι καὶ τῆς δαφνης στέφανος τὸν χρυσὸν ἀναμὶξ ἐπήνθουν· ὡς ἤμελλε χάρις ἐξαστράψειν πολλὴ τοῖς θεασαμένοις· ὑάκινθοι τε αὐτῷ δύο λίθοι μεγάλοι, τὸν τῶν ὀφθαλμῶν ἐξεπλήρουν τύπον, κατὰ μνήμην τοῦ Ἀμυκλαίου παιδὸς Ὑακίνθου, καὶ ἀεὶ τὸ τῶν λίθων κάλλος καὶ μεγέθος τὸν μέγιστον προσετέλει τῷ ἀγάλματι κόσμον, ἐνταθέντων περιττῶς πρὸς ἀξιοῤῥέπειαν αὐτοῦ τῶν ἐργασαμένων· ἵνα πλείστους ἀπατᾶσθαι περὶ αὐτοῦ συμβαίνῃ, τῷ περικαλλεῖ τῆς προφαινομένης μορφῆς εἰς τὸ προσκυνεῖν αὐτοῖς δελεαζομένους· ὅπερ οὖν καὶ αὐτὸς Ἰουλιανὸς πεπονθὼς ἦν· πλείονα γ᾽ οὖν σύμπασι τοῖς ἀγάλμασι προσῆγε τὴν θεραπείαν, χιλιόμβας ὅλας ἐξ ἑκάστου γένους αὐτῷ θυόμενος.

[53] Ἐπεὶ δὲ αὐτῷ πάντα ποιοῦντι καὶ πραγματευομένῳ ὅπως χρώη τὸ ἄγαλμα, πλέον ἦν οὐδὲν, ἀλλὰ τοῦτο τε καὶ τὰ λοιπὰ αὐτόθι σύμπαντα ἀγάλματα βαθεῖα σιωπὴ κατεῖχεν, ἐνταῦθα νομίσας τὰ ἀπὸ τῆς γοητείας ἐνδεῖν, ἣν ἱερουργίαν καλοῦσιν ἕλληνες, Εὐσέβιον τινὰ μέγιστον ἐπὶ τὸ ταῦτα δύνασθαι κεκτημένον ἐν ἕλλησι κλέος, μεταπεμψάμενος, τούτῳ προσέταττεν ἐπίπνουν ὅτι μάλιστα καὶ ἐνεργὸν ἀποφαίνειν, μηδενὸς ὧν εἰς τοῦτο προσδεῖν αὐτῷ νομίζοι φεισάμενον· τῷ δ᾽ ἐπειδὴ πάσας ἑαυτοῦ κεκινηκότι τὰς μηχανὰς, καὶ μηδὲν τι πλέον ἄν ἐπινοήσειεν ὑπολειπομένῳ, τὸν ὅμοιον ἐσεσιωπήκει καὶ κατὰ φύσιν τρόπον, οὐδὲν τι μᾶλλον καὶ προσθε φθεγγόμενον, ενταῦθα ἤδη πρὸς τοῦ Ἰουλιανοῦ ἐρωτώμενος καὶ καθ᾽ ὅτι μάλιστα σιωπώη, καὶ ταῦτα πάντων τελεσθέντων ἐπ᾽ αὐτῷ τῶν νομιζομένων παρ᾽ αὐτοῖς, Βαβύλαν ἔφη τῆς σιωπῆς τοῦτου τε καὶ τῶν λοιπῶν ἀγαλματων αἰτιώτατον εἶναι, αὐτοῦ ἐν τῇ Δάφνῃ κειμένου, ὡς τῶν θεῶν τὸν νεκρὸν αὐτοῦ βδελλυττομένων, καὶ διὰ τοῦτο τοῖς ἔδεσι σφῶν ἐπιφοιτᾷν οὐκ ἀνεχομένων· οὐ γὰρ ἠβούλετο τὴν ἀληθεστάτην αἰτίαν εἰπεῖν, οὐ παντάπασι γε αὐτῆς ἀνεπαίσθητος γεγονὼς, ὅτι δὴ κρείττων δυναμις ἦν, τὰς τῶν δαιμόνων ἐνεργείας πεδησαμένη· ἄλλως τε καὶ τοῦ δαίμονος αὐτῷ τοῦ τὸν Ἀπόλλωνα ὑποκριμένου σαφῶς καὶ διαῤῥήδεν ὡς λέγεται εἰρηκότος, μὴ δύνασθαι ἀποκρίνασθαι διὰ Βαβύλαν.

[54] γὰρ Βαβύλας οὗτος λέγεται ἐπίσκοπος μὲν γενέσθαι τῆς Ἀντιοχείας, Νουμεριανῷ δὲ τῷ βασιλεῖ εἰσελθεῖν βουλομένῳ ἐν τῇ τῶν χριστιανῶν ἐκκλησίᾳ κατὰ δὴ τινὰ ἑορτὴν, στὰς πρὸ τῶν θυρῶν διεκώλυσεν εἰσελθεῖν, φάσκων εἰς δύναμιν μὴ περιόψεσθαι λύκον τῷ ποιμνίῳ ἐπεισερχόμενον· τὸν δὲ παραυτίκα μὲν ἀποκρουσθῆναι τῆς εἰσόδου, εἴτε δὴ στάσιν τινὰ πρὸς τοῦ ὄχλου ἔσεσθαι ὑπειδόμενον, εἴτε καὶ ἄλλως αὐτῶν μεταβουλευθὲν· ἐν χαλεπῷ μὲν τοι τὴν ἀντίστασιν τοῦ ἐπισκόπου ποιησάμενου, ἐπειδὴ ὡς ἑαυτὸν ἐπὶ τὰ βασίλεια ἀπηλλάγη, παραστήσασθαι τε αὐτὸν ἐπὶ τοῦ βήματος ἀπολογησόμενον ἐκέλευσε· καὶ δὴ παραστάντος αὐτοῦ, πρῶτα μὲν τὴν τόλμαν τῆς κωλύσεως ἐνεκάλει, ἔπειτα μὲν τοι κελεύει αὐτὸν τοῖς δαίμοσι θύειν, εἰ βούλοιτο γε τὴν ἐπὶ τῷ ἐγκλήματι δίκην διαφυγεῖν· τὸν δὲ πρὸς τὴν ἔγκλησιν ἀπολογήσασθαι καὶ τὴν πρόκλησιν διακρούσασθαι, τὴν μὲν φήσαντα ποιμένι ἑαυτῷ πάντα προσήκειν ὐπὲρ τοῦ ποιμνίου προθυμεῖσθαι, τὴν δὲ μὴ ἀνελέσθαι τοῦ ὄντως ὄντος ἀποστάντα Θεοῦ, ψευδωνύμοις ὀλεστῆρσι δαίμοσι θύειν· εἶθ᾽ μὲν ὡς ἑωρα μὴ πειθόμενον, προσέταξεν αὐτὸν ἀλύσεσι καὶ πέδαις ἐνδησαμένους, τὴν ἐπὶ θανάτῳ ἄγειν τῆς κεφαλῆς ἀφαιρήσοντας· δὲ ἐπειδὴ ἤγετο τεθνηξάμενος, ταύτας ἀναλαβὼν ᾔδε τοῦ ψαλμοῦ τὰς ρήσεις, ἐπίστρεψον ψυχὴ μου εἰς τὴν ἀνάπαυσιν σου, ὅτι Κύριος εὐηργέτησε σε.

[55] Φασὶ δὲ καὶ τρεῖς παῖδας ἀδελφοὺς τὸ γένος κομιδὴ νέους ὑπ᾽ αὐτῷ ἀνατρεφουμένους, ἁρπαγῆναι τε καὶ αὐτοὺς ὑπὸ τοῦ βασιλέως· καὶ ὡς οὐδ᾽ αὐτοὶ θύειν ἤθελον, καὶ τοι παντοίας ἀνάγκης αὐτοῖς προσαγομένης, καὶ αὐτοὺς κελεῦσαι τὸν βασίλεα τῶν κεφαλῶν ἀφαιρεῖν· οὓς ἐπειδὴ ἧκον εἰς τὸ προκείμενον χωρίον, Βαβύλας ἑαυτω προστησάμενος, προτέρους προσῆγε τῷ ξίφει· τοῦ μὴ τινὰ τερέσαντα αὐτὸν ἀναδῦναι τὸν θάνατον, καὶ ἀποτεμνομένων ταύτην ἄν εἰπὼν τὴν φωνὴν, ἰδοὺ ἐγὼ καὶ τὰ παιδία μοι ἔδωκεν Θεὸς· ἔπειτα καὶ αὐτὸς προύτεινε τὸν οἰκεῖον αὐτοῦ αὐχένα τῷ ξίφει· ἐντειλάμενος τοῖς τὸ σῶμα αὐτοῦ ἀναλεξαμένοις, τὰς ἀλύσεις καὶ τὰς πέδας αὐτῷ συνθάψαι, ἱν᾽ ᾖ μοι ταῦτα, φησὶ, κειμένῳ κόσμος· καὶ οὖν καὶ μετ᾽ αὐτῶν ἔτι τυγχάνει κείμενος, ὡς φασὶ. Τούτον τὸν Βαβύλαν Ἰουλιανὸς, ἐπειδὴ πρὸς τοῦ Εὐσεβίου ἤκουσε κώλυμα τοῖς ἀγάλμασιν εἶναι τοῦ μὴ χρᾷν, αὐτίκα προσέταξεν αὐτῇ θήκῃ, λίθου δ᾽ ἐστὶ μεγάλου πεποιημένη, μετάγειν ἐκ τῆς Δάφνης, οἷς τι τοῦτο διαφέρει πόρρῳ ποῦ αὐτὸν ἀλλαχόσε, ἵνα ᾗ καὶ βούλωνται μεταστησαμένους. Εὐθὺς οὖν τῆς πόλεως ὄχλος προχυθέντες ὡς ἐπὶ μεγάλῃ αὐτίᾳ, καὶ περιβαλλόμενοι εἷλκον τὴν θήκην· δὲ ὡς ουχ᾽ ὑπ᾽ ἄνθρωπων ἑλκομένη μᾶλλον κρείττονος αὐτὴν κινούσης δυνάμεως, ἔφθανε προθυμίαν ἐφεπομένη· αὐθήμερον γε τοί αὐτὴν σταδίους πλέον πεντήκοντα κομισάμενοι, ἐν τῷ καλουμένῳ κοιμητηρίῳ κατέθεσαν. Ἔστι δὲ ἐν τῇ πόλει οἶκος σωμάτων παλαιῶν ἀνδρῶν καὶ ἑνίων γε ἐπ᾽ εὐσεβείᾳ μαρτυρούμενων, πολλὰ δεδεγμένος· τότε μὲν οὖν τὴν θήκην ἐνταῦθα εἰσεκόμισαν.

[56] δὲ Ἰουλιανὸς παρασκευάζετο πλήθος ἱερείων τε καὶ ἀναθημάτων, ὡς τῇ ὑστεραία σὺν αὐτοῖς εἰς τὴν Δάφνην ἀναβησόμενος, νῦν γε δὴ πάντως ἐλπίζων εἰ μὴ τῶν ἄλλων, ἀλλὰ τοῦ γε Ἀπόλλωνος τεύξεσθαι ἀποκριθησομένου· ἐπὶ τοῦτον γὰρ αὐτῷ πᾶσα τῆς προθυμίας ἐλπὶς ἦν, καὶ τόνος, ὡς αὐτῷ μᾶλλον ἑτέρῳ τὸ τοιοῦτον διαφέρον κατὰ τε τὴν μαντικὴν τέχνην, καὶ αὐτῷ τὸ χωρίον ἀνεῖτο Δάφνη, νομίζοντι αὐτῷ ἐν τε τῷ οἰκείῳ τόπῳ εἰκότως, τῶν ἄλλων δαιμόνων ἐσχύειν. δὲ Εὐσέβιος καὶ οἱ λεγόμενοι ἱερεῖς καὶ τῶν νεοκόρων τὸ πλῆθος προσδεχόμενοι τὸν βασιλέα, ἀγῶνι μεγάλῳ ἔστασαν, και διηγρύπνουν περὶ τὸ ἄγαλμα, πάντα πραγματευόμενοι, ὅπως ἐπειδ᾽ ἂν ἀφίκηται, τύχοι αὐτοῦ φθεγξαμένου· ὡς ἄλλης γε αὐτῷ ἔτι προφάσεως εἰς ἀναβολὴν μὴ ὑπολειπομένης· ἐπειδὴ δε πόρρω τῶν νυκτῶν ἦν, ἐκ τοῦ οὐρανοῦ πῦρ ἀθρόως κατενεχθὲν, ἐνέσκηψε τῷ νεῷ καὶ ἅμα πανταχόθεν αὐτὸν δραξάμενον, ἐμπιπρᾶ αὐτῷ ἀγάλματι καὶ αὐτοῖς ἀναθήμασιν· πάντων δὲ ὁμοῦ καταφλεγομένων, καὶ τοῦ πυρὸς ἐπὶ μέγα ἐξαιρουμένου, βοὴ μὲν αὐτίκα μεγάλη περὶ τὸν νεὼν ἦν, καὶ θόρυβος οὐδενὶ ἐοικὼς, καὶ δὴ πολλῶν ἐπαμύναι προθυμουμένων, οὐδεὶς ἦν πρὸς τὸ πῦρ ἀντισχεῖν δυνησόμενος· ἀλλ᾽ οἱ μὲν ἔθεον τῷ ἄρχοντι τῆς ἑωας Ἰουλιανῷ μηνύσοντες, δὲ λοιπὸς ὄχλος ἔστασαν ὑπ᾽ ἐκπλήξεως θεαταὶ τοῦ παραδόξου τῆς καταλαβούσης αὐτοὺς συμφορᾶς γενόμενοι· τὸ δὲ πῦρ οὐδενὸς ἦν τῶν ἄλλων ἁπτόμενον, τοσαύτης γε καὶ οὗτος ἀμφιλαφοῦς ὕλης ἐκεὶ πεφυκυΐας, ὅτι μὴ μονώτατον ἐμπεσόν κατέφλεγε σὺν τοῖς ἐνοῦσι τῷ νεῷ, ὡς τὸ μὲν ἄγαλμα καὶ πᾶν τι ἐν ἀναθήμασιν ἦν, καθάπαξ ἀφανισθῆναι· βραχεα δὲ λειφθῆναι τῶν οἰκοδομημάτων ἐδάφη, μνημεῖα τοῦ πάθους, καὶ νῦν ἔτι δείκνυται, σαφέστερον τὸ δεῖγμα τοῦ θεηλάτου πυρὸς.

[57] δὲ Ἰουλιανὸς τὰ συμβάντα ἀκουσας ὀργῆς τε πιμπλᾶται, καὶ δεινὸν ποιησάμενος εἰ χριστιανοὶ τοῖς συμβεβηκόσιν ἐπιτωθάσειν μέλλοιειν; αὐτίκα προστάττει τῆς μεγάλης αὐτοὺς ἐξωθεῖν ἐκκλησίας, καὶ ταύτην μὲν ἄβατον αὐτοῖς παντελῶς ἀποφαίνειν, ὡς ὅτι ἀσφαλέστατα αὐτὴν ἀποκλεισαμένους, καὶ τὰ κειμήλια πάντα δημοσιοῦν· δέδωκε δὲ τοῖς ἕλλησιν ἄδειαν, ὥστε εἰσέργεσθαι αὐτοὺς εἰς τὰς τῶν χριστιανῶν ἐκκλησίας, καὶ ποιεῖν ὅσα βούλονται. Τούτων οὖν παρὰ τοῦ τυράννου καὶ ἀσέβοῦς Ἰουλιανοῦ κελευσθέντων, τι τῶν μεγίστων κακῶν οὐκ ἐτελέστη; τι δὲ ἀπηχεστάτων οὐκ ἐλέχθη, τῶν ἀφέτῳ γλώσσῃ λαλούντων τὰ ἄρρητα κατὰ τῆς τῶν χριστιανῶν πίστεως, καὶ βλασφημούντων εἰς τὸν Κύριον καὶ Θεὸν ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἐν πάσαις ταῖς πολέσιν; ἐν μὲν γὰρ Σεβαστῇ, τῇ πάλαι μὲν Σαμαρείᾳ, νῦν δὲ παρὰ Ἡρώδου κτισθείσῃ καὶ Σεβαστῇ ἐπικληθείσῃ, τὰ ὀστὰ τοῦ προφήτου Ἐλυσσαίου καὶ τοῦ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου ἐκ τῶν θηκῶν ἐξαγοντες, καὶ ἀλόγων ἀκαθάρτων ὀστέοις προμίξαντες κατέκαυσαν, καὶ κόνιν εἰς τὸν ἀέρα ἐλίκμησαν. Τὸν δὲ τοῦ σωτῆρος ἀνδριάντα ἐν Πανέαδι τῇ πόλει πρὸς τῆς αἱμοῤῥοησάσης γυναικὸς κατασκευασθέντα μεγαλοπρεπῶς, ἣν Χριστὸς ἰάσατο, καὶ ἱδρυνθέντα ἐν ἐπισήμῳ τῆς πόλεως τόπῳ, ὃν μετὰ χρόνον γνωσθέντα, ἐκ τῆς αὐτόθι φυομένης βοτάνης τοῦ θαύματος, οἱ χριστιανοὶ ἀράμενοι, ἐν τῷ τῆς ἐκκλησίας διακονικῷ ἔστησαν, τοῦτον οἱ ἕλληνες κατασπάσαντες, κᾷκ τῶν ποδῶν σχοίνους ἐξάψαντες, ἐσύραν ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς· ἕως οὗ κατὰ μικρὸν ἀποθραυόμενος ἠφανίσθη, μόνης τῆς κεφαλῆς καταλειφθείσης καὶ ἁρπαγείσης ὑπὸ τινὸς ἐν τῷ θορυβεῖσθαι τοὺς ἑλλήνας, λαλούντων αὐτῶν βλάσφημα καὶ ἀπηχέστατα ρήματα εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, μὴ τις ἀνθρώπων ἠκούσε πώποτε.

[58] Αὐτὸς δὲ ἀσεβέστατος καὶ πάντων παρανομώτατος Ἰουλιανὸς ἠγαλλιᾶτο καὶ ἔχαιρεν, καὶ γαυριῶν ἐπὶ τούτοις, ἐκελεύσε καὶ ἐν Ἱεροσολύμοις ναὸν τῶν Ἰουδαίων ἀνιστᾶν· καὶ τοὺς χριστιανοὺς τῆς πόλεως ἐκβαλὼν, τοῖς Ἰουδαίοις ἔδωκε κατοικεῖν, ἀποστείλας Ἀλύπιον τινὰ τοῦ μετὰ σπουδῆς τὸν ναὸν ἀνοικοδομήσασθαι. Αὐτὸς δὲ προκαθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος ἐν τῇ καλουμένῃ βασιλικῇ ἐκέλευσε προσαχθῆναι τὸν μάρτυρα· προσαχθέντος δὲ τοῦ ἁγίου, ἔφη πρὸς αὐτὸν· πάντως ἤκουσας καὶ αὐτὸς, ἀσεβέστατε Ἀρτέμιε, τὸ τόλμημα τῶν ἀσεβῶν κατὰ σε χριστιανῶν, ὅπερ ἐποίησαν ἐν Δάφνῃ ἐν τῷ ναῷ τοῦ σωτῆρος Ἀπόλλωνος, καὶ ὡς ἐνέπρησαν αὐτοῦ τὸν ναὸν σὺν τοῖς ἀναθήμασιν, καὶ τὸ πάντιμον καὶ θαυμαστὸν ἄγαλμα ἐξηφάνισαν· ἀλλ᾽ οὐ χαρήσονται ἐπιτωθάζοντες καὶ χλευάζοντες τὰ ἡμέτερα, ἐγὼ γὰρ ἀποτίσω τὴν ὑπὲρ τούτου ποινὴν ἑβδομηκοντάκις ἑπτὰ, καθὼς φασὶ τὰ ὑμέτερα λόγια.

[59] Καὶ μάρτυς· ἤκουσα ὡς θεήλατος ὀργὴ καὶ πῦρ οὐρανόθεν κατελθὼν κατέφαγε τὸν θεὸν σου, καὶ αὐτοῦ τὸν ναὸν ἐνέπρησεν πάντα καὶ κατηδάφισεν, εἰ οὖν θεὸς ἦν, τί μὴ ἑαυτὸν ἐκ τοῦ πυρὸς ἐρρύσατο; Καὶ παραβάτης· τάχα καὶ αὐτὸς ἔοικας μοὶ, ἀνοσιωτατε, κερτομεῖν ἐπὶ τοῖσδε καὶ κατακακχάζειν, ὡς ἅτε παρὰ τοῦ θεοῦ σου ἐκδίκησιν τινὰ προσδεξάμενος. Καὶ μάρτυς· ἐγὼ πάντοτε, δυσσεβέστατε, ἐπὶ τῇ τῶν δαιμόνων πτώσει τῶν παρὰ σου τιμωμένων κομπάζω καὶ χαίρω καὶ ἀγγαλλιῶ, καὶ ἐπὶ πάσιν ὁὶς Χριστὸς μου τερατουργεῖ, τερπόμενος γέγηθα· ἐκδίκησιν δὲ τῶν εἰς ἐμὲ πραττόμενων παρὰ σοῦ, ἐκεῖ δέξομαι, ὅποτ᾽ ἀν τὸ πῦρ ἐκεῖνο τὸ ἀκοίμητον σε καταλήψεται καὶ διαιωνίζουσα κόλασις· κᾀνταῦθα δὲ οὐ πολὺς παρελεύσεται χρόνος, καὶ τὸ μνημόσυνον σοῦ μετ᾽ ἤχου ἀφανισθήσεται. Καὶ παραβάτης· εἰ οὖν ἀγαλλιᾷς ἐπὶ τούτοις καὶ ἐπευφραίνεις, ἀνοσιώτατε, προσθήκην ἐγὼ σοι ποιήσομαι τοῦ ποθουμένου ἀγαλλιάματος· ἀλλὰ, δυσμενέστατε, φείδομαι σοῦ δι᾽ οἰκείαν χρηστότητα, καὶ βούλομαι σε τῆς ἀνοίας παυσάμενον, σώφρονι λογισμῷ χρήσασθαι, καὶ, προσελθεῖν θύσοντα τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς· καὶ ἀξιώματι γὰρ μέγιστῳ κεκόσμησαι, καὶ πλοῦτος ἱκανὸς ἀνωθὲν σοι καὶ ἐκ προγόνων σεσώρευται, καὶ πολλὰ σοι τὰ τῆς ἀρετῆς πλεονεκτήματα οἱ θεοὶ παρασκεύασαν, κᾴν αὐτὸς ἀχάριστος ὤφθης περὶ αὐτοὺς.

[60] Καὶ μάρτυς· τί μαίνῃ, παρανομώτατε, καὶ ασχολῇ ἐπὶ τοῖς ὀλεθρίοις ῥήμασιν; ἐάσας τὰς βαρβαρικὰς ἐπανάστησεις καὶ τὸν Περσικὸν ἀνεβάλου πόλεμον, δι᾽ ὁν τὴν οἰκομένην πᾶσαν ἐσάλευσας, καὶ εἰς ἐμὲ τὸν τοῦ Θεοῦ δοῦλον ἀσχολῇ; δίδου ἀπόφασιν κατ᾽ ἐμοῦ οἷαν ἐθέλεις· ἐγὼ γὰρ τοῖς θεοῖς σοῦ οὐ λατρεύω, οὐτε τοῖς σοῖς προστάγμασιν ὑποκύπτω, ἀλλὰ τῷ Θεῷ μου καθ᾽ ἑκάστην προσφέρω θυσίαν αἰνέσεως καὶ ἐξομολογήσεως· ποίει οὖν θέλεις, παρανομώτατε. Ταῦτα παραβάτης ἀκούσας καὶ πλήρης θυμοῦ γενόμενος, λατόμους καὶ λιθοξόους ἐκέλευσεν εἰσελθεῖν, καὶ φησὶ πρὸς αὐτοὺς· ὁρᾶτε τὴν ἀπότομον πέτραν τὴν ἀπέναντι τοῦ θεάτρου πρὸς τοὺς κάταντες τῆς πόλεως ρέπουσαν; ταυτὴν οὖν διχάσαντες, καὶ τὸ ἕτερον μέρος αὐτῆς ἀνωφερέστερον στήσαντες, τουτονὶ τὸν ἀλιτήριον ἐμβιβάσατε μέσον· καὶ τοὺς δεσμοὺς τῆς πέτρας εὐαποῤῥήξαντες ἄφετε μετὰ ρύμης καὶ βάρους ἐναπελθεῖν πρὸς τὸ μέρος ὅθεν διδίχασται· καὶ τούτου μέσον ἐρισκομένου ἅπας κατὰ μικρὸν συνθλασθήσεται, καὶ τὰ ἐντὸς αὐτοῦ πάντα διαρραγήσονται· ἵν᾽ εἴδῃ τίνι ἀνθίσταται, καὶ τίνι πρὸς μάχην ἐξώπλισται, καὶ τί παρὰ τοῦ Θεοῦ αὐτοῦ ὠφεληθήσεται, ἐι ἄρα δυνήσεται αὐτὸν ἐξελέσθαι ἐκ τῶν χειρῶν μου· τοῦ ἔργου δὲ θάττον λόγου περαιωθέντος, ἀφῆκαν οἱ λαξευταὶ τὴν πέτραν, ὡς τύραννος ἔφησεν· δὲ σὺν βάρει πολλῷ ἐπὶ τοῦ πρανοῦς ἐλεχθεῖσα, ὅλον ἐκάλυψε τὸ σῶμα τοῦ μάρτυρος, καὶ τοσοῦτον αὐτὸν ἐξεπίεσεν, ὥστε τῶν ὀστέων αὐτῶν καταθραυσμένων ἦχον τινὰ κροτηθῆναι φοβερὸν τε καὶ βίαιον καὶ ξένον ἀνθρώπινῃ ἀκοῇ.

[61] Καὶ ἦν ἁγίος μέσον τῶν πετρῶν στενοχωρούμενος καὶ ἐκπιεζόμενος, ἐπικαλούμενος τὸν Χριστὸν καὶ λέγων· ἐν πέτρᾳ ὕψωσας με, ὡδήγησας με, ὅτι ἐγενήθης ἐλπὶς μου· πύργος ἰσχυὸς ἀπὸ προσώπου ἐχθροῦ· ἔστησας ἐπὶ πέτραν τοὺς πόδας μου, καὶ κατεύθυνας τὰ διαβήματα μου· δέξαι τοίνυν, μονογενὲς, τὸ πνεῦμα μου, εἰδὼς τὴν στενοχωρίαν μου, καὶ μὴ συγκλείσῃς με εἰς χεῖρας ἐχθρῶν. Ἦσαν γὰρ πάντα τὰ ἐντὸς αὐτοῦ διεῤῥωγότα, καὶ τῶν ὀστῶν ἁρμονία πᾶσα συντεθλασμένη, καὶ οἱ βολβοὶ τῶν ὀφθαλμῶν ἔκπεπηδηκότες ἐκ τῶν θυρίδων αὐτῶν· ἀλλὰ καὶ οὕτως ἦν ἐγκαρτερῶν τοῦ Χριστοῦ γενναῖος ἀθλητὴς, ὥσπερ ἄκμων ἀνήλατος, λίθος ατέραμνος καὶ παντὸς ἀδάμαντος ἰσχυρότερος. Ποιήσαντος οὖν τοῦ ἁγίου ἐν μέσῳ τῶν πετρῶν ἡμερονύχθιον, ἐκέλευσεν παράνομος Ἰουλιανὸς διαζευχθῆναι τὰς πέτρας, προσδοκῶν αὐτὸν διεῤῥωγότα καὶ συντεθραυσμένον καὶ νεκρὸν εὐρεθήσεσθαι· ἀνεῳχθεισῶν δὲ τῶν πετρῶν, ἐξῆλθεν ἅγιος περιπατῶν, τοὺς ὀφθαλμοὺς ἔχων ἐκπεπηδηκότας, καὶ ἰδίας ἕδρας καταλιπόντας, θέαμα φρικτὸν καὶ διήγημα ξένον τῆς ἀνθρωπίνης ὑπάρχων φύσεως, ἄνθρωπος γυμνὸς κατεθλασμένων αὐτοῦ τῶν ὀστῶν καὶ τῶν ἁρμονιῶν συντεθραυσμένων, τὴν οἰκονομίαν τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως ἐκ τοῦ περιέχοντος σώματος ἐξελθοῦσαν παραδεικνὺς, περιεπάτει καὶ διελέγετο καὶ πρὸς τύραννον ἀντεφθέγγετο.

[62] Ὃν ἰδὼν παμμίαρος Ἰουλιανὸς, ἔκθαμβος ὅλος ἐγένετο, καὶ πρὸς παρόντας ἐφθέγξατο· ὁρᾶτε, ἔφη, θέαμα ξενὸν καὶ διήγημα τῆς ἀνθρωπίνης ἀλλότριον φύσεως; ἆρ᾽ οὐκ ἐπῳδὸς καὶ γόης πέφυκ᾽ ὅδε; ἆρα μὴ τι φάντασμα καὶ δαιμόνων ἀπατηλῶν τοῦτο τεκμήριον; νῦν πείθομαι τὸν Εὐριπίδην σοφὸν εἶναι καὶ πολλῶν πραγμάτων ἐν ἐπιστήμῃ τυχάνοντα, ἐν Ὀρέστῃ τάδε φιλοσοφήσαντα·

Οὐκ ἐστι οὐδὲν δεινὸν ὧδ᾽ εἰπεῖν ἔπος,
Οὐδὲ πάθος οὐδὲ ξυμφορὰν θεήλατον,
Ἧς οὐκ ἂν ἄρετ᾽ ἄχθος ἀνθρώπου φύσις.

Μὰ τοὺς ἀθανάτους καὶ ἀηττήτους θεοὺς, οὐκ ἤλπιζον, ἄνδρες, ἔτι τοῦτον τὸν παλαμναῖον καὶ ἀλιτήριον ἐν τοῖς ζῶσι τετάχθαι· νῦν δὲ καὶ ἐνδοσθίων αὐτοῦ ἐκραγέντων, καὶ τῆς ἁρμονίας ἁπάσης διαλυθείσης, κινεῖται καὶ φθέγγεται· ἀλλ᾽ οἱ θεοὶ τοῦτον ἐταμιεύσαντο εἰς πολλῶν ἀνθρώπων σωφρονισμὸν, ἵν᾽ ᾖ μορμολύκιον τοῖς τὸ κράτος αὐτῶν μὴ προσκυνοῦσι τὸ ὑπερκόσμιον· καὶ φησὶ πρὸς τὸν μάρτυρα· ἰδοὺ, ταλαίπωρε, καὶ ὀφθαλμῶν ἐστερήθης, καὶ τῶν μελῶν ἁπάντων ἠχρείωσαι· ποία οὖν ἔτι λείπεται σοὶ ἐλπὶς πρὸς ὃν μάτην ἤλπισας; ἀλλὰ τὴν εὐμένειαν τῶν θεῶν ἐπικάλεσαι· ἵσως ἵλεοι σοι γενήσονται καὶ μὴ σε ταῖς ἐν ᾅδου κολάσεσι παραδώσουσιν.

[63] δὲ τοῦ Χριστοῦ μάρτυς κόλασιν ἀκούσας, ἐμειδιασε, καὶ φησὶ πρὸς τὸν ἀσυμπαθῆ καὶ ἀμείλικτον τύραννον· οἱ σοὶ θεοὶ με ταῖς κολάσεσιν παραδώσουσιν; καὶ πῶς ἐκεῖνοι, παμμίαρε, τὴν ἰδίαν κόλασιν μὴ ἐκφυγόντες, ἄλλοις βοηθῆσαι δυνήσονται; ἐκείνοις ἡτοίμασται τὸ πῦρ τὸ αἰώνιον, ἐκείνοις τάρταρος καὶ οἱ σκώληκες, καὶ βρυγμὸς τῶν ὀδόντων μηδέπω παυόμενος· μεθ᾽ ὧν καὶ αὐτὸς παραδοθήσῃ τῷ αἰωνίῳ καὶ ἀτελευτήτῳ πυρὶ, εἰς αἰῶνα κολασθησόμενος· ὅτι τὸν σταυρὸν τοῦ Θεοῦ κατεπάτησας, καὶ τὸ αἵμα τὸ τίμιον ὑπερ ἡμῶν ἐξέχεεν κοινὸν ἡγήσω, ἐνυβρίσας τὸ πνεῦμα τῆς χάριτος ἐν ᾧ ἡγιάσθης, δαίμοσιν ὀλεθρίοις πειθόμενος· ἐμοὶ δὲ ὑπὲρ τούτου τοῦ μικροῦ καμάτου καὶ τῆς εὐτελοῦς τιμωρίας ἧς μοι προσήνεγκας, πολλὰ ἀνταποδοθήσεται ἔπαθλα καὶ στέφανοι νικητήριοι, οὓς ἀναδήσομαι εἰς τὸν ἀκήρατον νυμφῶνα μετὰ Χριστοῦ ἀνακλιθησόμενος, καὶ ταινιώσει μου τὴν κεφαλὴν δεσπότης Χριστὸς ὑπὲρ τὸ ἐφήμερον στέφος, ὅπερ συ περιδέδεσαι· ἀλλὰ τί μοι ταῦτα προς σε τὸν ἀσεβῆ καὶ ἀλάστορα τύραννον; ἀπόστηθι ἀπ᾽ ἐμοῦ, παρανομώτατε καὶ πάντων ἀνθρώπων ἀνοσιώτατε· δίδου ἀπόφασιν κατ᾽ ἐμοῦ ὁποῖαν ἐθέλεις, καὶ οἷαν σατανᾶς κατοικῶν ἐν τῇ ψυχῇ σου ἐμβάλῃ σοι· ἐγὼ γὰρ τῷ σῷ θελήματι ἀντιτάσσομαι, καὶ προστάγμασι σου οὐχ᾽ ὑποκύπτω· ποίει οὖν θέλεις, παρανομώτατε.

[Martyr a Deo sanatur] Circa mediam noctem Martyri oranti in custodia Christus apparuit, et dixit: Artemi, viriliter age, confortare et noli timere, neque tyrannum reformida: ego enim tecum sum, ut te ex omni tentatione omnique cruciatuum dolore eruam: in cœlesti autem regno te coronabo, et sicut me confessus es coram hominibus super terram, et ego confitebor te coram patre meo, qui est in cœlis: [Matth. X. 32.] confide et exsulta, quia mecum eris in paradiso. Quum hæc a Domino audiisset Martyr, fiducia repletus est, et totam noctem in laudibus et gratiarum actionibus impendit. Convaluit porro ex plagis et vulneribus, ita ut neque cicatrix in sacro corpore maneret: et diebus quindecim nihil gustans permansit, nutritus scilicet Spiritus sancti gratia.

[51] [Julianus in Daphne,] Julianus, ut diximus, ad suburbium, Daphnem venerat, ut sacrificia Apollini pararet, a quo oracula edenda sperabat. Est autem Daphne, Antiochiæ suburbium, in edito loco situm omnique plantarum varietate ornatum, frondosum, fructiferum ubi arborum, præsertim vero cypressorum, est maxima multitudo, pulchritudine, altitudine et magnitudine incomparabilis; fluenta quoque aquarum poculentarum, scaturientibus inde maximis fontibus, reperiuntur, unde omnium civitatum maxime aquis Antiochia abundat: et locus ipse constructionibus habitaculorum et lavacrorum atque id genus commoditatum ad usum et splendorem mirifice exornatus est. Istic plurimorum deorum templa et imagines, sed præ cæteris colebatur ab antiquo Apollinis delubrum; quoniam istic accidisse fertur, quod gentilium fabulæ narrant de virgine Daphne, cujus maxime nomen locus ferre videtur a.

[52] [celeberrimo fano,] Apollinis autem statua istiusmodi erat. Totum corpus ex vitis ligno efformatum erat, arte tam mirabili, ut materia perpetua effictum videretur: auro illitus erat totus, quo induebatur, amictus, nudatæ vero et non auratæ corporis partes inenarrabilem ostendebant pulchritudinem: stanti erat præ manibus cithara, quam pulsare videbatur, cæsariesque ac corona laurea auro permixto efflorescebant, ita ut spectatores in magnam admirationem raperentur; duo magni hyacinthi vicem oculorum explebant in memoriam Hyacinthi, pueri Amyclæi: gemmarum quoque pulchritudo et magnitudo maximum addebant imagini ornatum, opifices omnia cum decore maximo ita disposuerant, ut plurimos decipi contingeret, formæ pulchritudine ad adorationem inclinante. Quod ipsi quoque Juliano evenerat; majorem enim quam cæteris imaginibus impendebat venerationem, millia ex singulis generibus ei sacrificans animalia.

[53] [Apollinem consulit frustra] Quum omnia faceret et moliretur, ut oraculum ederet imago, nihil proficiebat, sed hæc et reliquæ statuæ altum tenebant silentium: existimavit itaque ad magicas artes, quas hierurgiam appellant, recurrendum esse. Eusebium quemdam, qui istiusmodi artis peritissimus inter gentiles celebrabatur, accersiri jubet; cui mandat, ut omnem industriam et efficaciam suam recolligat, neque ulli rei opportune adhibendæ parcat. Quum autem nihil non machinatus fuisset, industriæque suæ nihil reliquum fecisset, statua tamen nihilo minus quam antea tacebat; interrogatus itaque a Juliano causam istiusmodi silentii, postquam omnia completa sunt, quæ regulæ artis requirunt, respondit, Babylam b, in Daphne tumulatum, præcipuam esse causam silentii tum hujus tum reliquarum imaginum, diis nempe hunc mortuum exsecrantibus, ac propterea statuis suis vim divinam infundere renuentibus. Nolebat enim veram silentii causam, ipsi tamen non omnino incognitam, proferre, scilicet Sancti majorem esse potentiam, quæ dæmonum efficaciam alligabat, maxime quum ipse dæmon ex persona Apollinis clare et aperte dixisset, se non posse respondere propter Babylam.

[54] [tacente idolo. propter S. Babylam,] Dicitur porro Babylas fuisse Antiochenus episcopus, et Numeriano imperatori c die quadam festiva ecclesiam christianorum ingredi volente, stetisse præ foribus, eidemque prohibuisse, dicens, se pro viribus impediturum ne videret lupum oves invadentem. Hisce verbis ab ingressu statim repulsus fuit, sive quia seditionem turbæ extimesceret sive aliud quidquam mente revolveret. Ægre autem tulit prohibitionem episcopi, quocirca ad regiam reversus, episcopum, causam suam defensurum, ad tribunal venire jussit. Quum autem in judicium productus esset, primo quidem audaciam prohibitionis accusavit, et dein, si vim accusationis effugere vellet, jussit illum dæmonibus sacrificare. Episcopus ad criminationem respondit; sed exhortationem rejecit, quum diceret et pastorem se velle omnia pro grege suo impendere, et nolle se, Deum verum abnegantem, diis falsis et perniciosis sacrificare. Videns porro illum non obedire, jussit illum, catenis et compedibus ligatum, capitis amputatione interfici; Martyr autem, ad supplicium ductus, canebat hæc psalmi verba [Ps. CXIV, 7.]: Convertere anima in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit tibi.

[55] [Antiochenum episcopum et Martyrem:] Referuntur quoque tres fratres germani, admodum juvenes, a S. Babyla nutriti, capti fuisse ab imperatore; et quoniam et ipsi sacrificare recusabant, licet ad id undecumque cogerentur, eos decollari jussit imperator. Qui quum ad locum propositum venissent, Babylas eosdem ante se statuens, priores gladio exhibuit, ne videlicet quis eorum ex timore supplicium fugeret d. Illis decollatis, recitatisque verbis [Is. VIII, 18,]: ecce ego et pueri, quos dedit mihi Deus, et ipse collum protendit gladio. Jusserat autem eos, qui corpus ejus erant curaturi, sepelire illum cum catenis et compedibus, ut, inquiebat, hæc sint mihi ad ornatum, ferturque cum his adhuc sepultus jacere. Julianus igitur, audito per Eusebium hoc corpus impedimento esse, ne statuæ oracula ederent, mandavit capsam istam, ex lapide magno excavatam, Daphne amoveri, et transferri aliorsum procul, ubicumque voluissent. e Statim autem populi turba effusa, quasi de re magna ageretur, trahebant capsam: quæ non tam ab hominibus trahi, quam potentiore quadam, vi, illam movente, progredi videbatur, utpote quæ alacritatem trahentium præoccuparet: nam una die quinquaginta stadiis f processit ad locum, qui cœmeterium appellatur. Est nempe in civitate locus, ubi multa antiquorum virorum, inter quos sunt aliqui propter religionem passi, corpora jacent: istuc igitur capsam intulerunt g.

[56] [Apollinis fano igne consumpto,] Julianus interim parabat multitudinem victimarum et donariorum, ut qui esset postera die in Daphnen ascensurus, sperans nempe, si non omnium, at certe Apollinis, oracula excepturum. Nam in hoc intendebat spes omnes ardentis ingenii, quia locus ei magis quam alius aptus divinationi videbatur, Daphne nempe ei consecrata, ubi major, tamquam in propria sede, ei quam aliis dæmonibus erat potentia. Eusebius porro cum sacerdotibus et ædituis, qui imperatorem præstolabantur, valde solliciti erant et vigilias intendebant circa imaginem, omnia machinantes, ut, quando venisset Julianus, responsa dare contingeret: etenim nullus deinceps dilationi relinquebatur prætextus. Quum vero nox multum processisset, ignis vehemens, cœlitus missus, in ædem decidit, eamque omni ex parte implevit, atque imaginem et donaria incendit. Quum omnia simul conflagrarent, flammæque in altum erumperent, clamor ingens circa templum intonuit et tumultus maximus omnia turbavit: multi autem in auxilium concurrebant, sed nemo impedire poterat. Et dum alii præfecto Orientis, Juliano, rem indicaturi currerent, stabat reliqua turba stupens et spectans prodigiosam calamitatem. Nam ignis nihil aliud attingebat, licet illic plurima esset materia combustionis, nisi quæ solum inerant templo, nempe imaginem et donaria, quæ omnino deleta fuerunt. Remanserunt pauca templi vestigia, indicia calamitatis, quæ adhuc ostenduntur, tamquam monumentum ignis, divinitus immissi h.

[57] [plectuntur Christiani quasi auctores incendii.] Julianus, audiens, quæ acciderant, ira repletus est, timensque ne christiani ex hoc casu illum irriderent, jubet eos expelli e majori ecclesia, omni aditu, foribus strictissime clausis, prohiberi, et omnem supellectilem divendi: liberum quoque fecit gentilibus ingressum christianarum ecclesiarum, in quibus pro libitu agebant. His ita ab impio tyranno, Juliano, constitutis, quid malorum ausi non sunt? Quid horrendarum absurditatum lingua acerba non effuderunt, loquentes nefanda per omnes civitates in dominum Deum nostrum Jesum Christum? Nam Sebaste, olim Samariæ, ab Herode ædificatæ, et Sebaste i appellatæ, ossa Elisæi et Joannis Baptista k, suis e loculis rapta, et immundis brutorum ossibus permixta, igni tradidere, et cineres in aerem projecerunt. Erat Paneade Salvatoris statua a muliere sanguinis fluxum passa et a Christo sanata magnifice erecta, et in celebri civitatis loco posita; quæ, postquam ex herba prodigiosa inclaruisset, a christianis in diaconicum translata fuit l. Hanc igitur imaginem gentiles dejecerunt, et funibus ad pedes alligatis, traxerunt per forum; ex quo contrita paulatim interiit, solo capite illæso, quod a quodam, gentilibus tumultuantibus, secreto sublatum fuit: interim gentiles multa blasphema et abominanda adversus Dominum nostrum Jesum Christum dicteria effuderunt, qualia nemo umquam homo audivit.

[58] [Instaurationem templi Hierosolymitani decernit Julianus,] Impiissimus et sceleratissimus Julianus, hæc audiens, exultavit vehementer, et arrogantior factus imperavit, templum Judæorum Jerosolymis reædificari, ejectisque ex civitate christianis, eamdem Judæis incolendam dedit: simulque misit Alypium quemdam ad urgendam templi ædificationem m. Ipse vero, pro tribunali sedens in basilica, jussit Martyrem coram adduci. Cui adducto dixit: Certe audivisti, Artemi impiissime, audax facinus tui similium, impiorum christianorum, quod patrarunt in templo Apollinis servatoris, in Daphne, incendentes templum cum donariis, et sic destruentes venerandum et mirabile simulacrum. Sed istiusmodi vituperiis et irrisionibus non gaudebunt: ego enim pœnam septuagies septies, ut vestri libri loquuntur, majorem rependam.

[59] [et controversiam cum Martyre repetit;] Audivi, inquit Martyr, divinam iram et ignem cœlestem destruxisse deum tuum, ac ejus templum incendisse et reduxisse in cineres: si porro deus est, quomodo se ipse igne non liberavit? Cui transgressor: Videris et tu mihi, sceleratissime, insultare calamitati isti et risum movere, quasi a deo tuo vindictam consecutus fuisses? Martyr: Equidem, impiissime, de dæmonum ruina, quos colis, glorior, gaudeo et exsulto: et solatium est mihi in omnibus, quæ Christus meus prodigia operatur. Vindicabor autem de malis in me patratis, quando et tu experieris ignem inextinguibilem et supplicia sempiterna; atque hic brevi peribit memoria tua cum sonitu. Transgressor: Quoniam igitur gaudes et exsultas de iis, quæ tibi accidunt, accessionem gaudii tibi procurabo; verum, infelicissime, tibi parco ex benignitate et volo te ponere errorem, sobria mente uti et procedere diis immortalibus sacrificaturum; nam summa dignitate ornatus es, tibi multæ divitiæ a majoribus accumulatæ, et dii, licet erga illos ingratus exstiteris, plurimis virtutum dotibus honestarunt.

[60] Martyr: Quid insanis, scelestissime, et vanis sermonibus moraris? [inter duas petras S. Artemius contritus,] Parvi facis barbaricas rebelliones et Persicum bellum, quo orbem universum agitas, negligis, ut tempus mihi, Dei servo impendas? Dic in me, qualem vis sententiam: etenim deos tuos non adoro, neque decretis tuis obedio, sed Deo meo omni die profero sacrificium laudis et confessionis; fac igitur, sceleratissime, quod vis. Audiens hæc transgressor et ira incensus, muratores et lapicidas ingredi jussit, quibus dixit: Cognoscitisne petram excisam, e regione theatri, quæ civitate imminet ruinosa? Hanc igitur secate, et altera ejus parte in altum elevata, scelestum hunc medium statuite, ruptisque vinculis, quæ petram retinent, celeriter omnique vi dejicite illam in partem ex qua secta est: sic medius constitutus in minutissimas partes conteretur et viscera ejus omnia disrumpentur, ut sciatur, quis contradicat aut eum protegat, et quid auxilii ei Deus ejus afferat, ut de manibus meis eum eripiat. Mandatum lapicidæ dicto citius exsecuti, petram, ut tyrannus jusserat, demiserunt; quæ cum multo pondere in præceps ruens corpus Martyris totum cooperuit, et quidem tam gravi lapsu, ut confracta ossa sonitum quemdam ederent tremendum, horribilem et humanis auribus insuetum.

[61] [mirabiliter sanatur,] Quum Sanctus in media petra premeretur et contereretur, invocabat Christum dicens: In petra exaltasti me, deduxisti me et factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici: Statuisti supra petram pedes meos et direxisti gressus meos [Ps. LX. 3 et Ps. XXXIX. 3.]: accipe igitur, unigenite, spiritum meum, videns oppressionem meam et ne concludas me in manibus inimicorum. Erant porro omnia ejus viscera disrupta, ossium compago labefactata, et pupillæ oculorum ex orbitis pendebant: sic autem erat confortatus athleta Christi, quasi incus infracta, lapis durissimus et omni adamante fortior. Postquam vero integra die et nocte Sanctus iu petra perseverasset, jussit impius Julianus petras disjungi: exspectabat autem eum videre totum contritum et diffractum et mortuum; sed, petris apertis, processit Sanctus ambulans, oculis quidem ex orbita pendentibus, spectaculum triste, et horrendum compendium naturæ humanæ: homo nudus, ossibus contritis et convulsis ex juncturis, cujus corpus exhibebat speciem quamdam humanæ imagini imparem: attamen incedebat, loquebatur et ipsum tyrannum suis sermonibus aggrediebatur.

[62] [quod miraculum magiæ adscribit imperator,] Quem videns nefandissimus Julianus, stupore correptus fuit, et adstantibus dixit: Videtisne triste spectaculum, horrendum compendium, quod ad humanam naturam pertinere non videtur? Nonne magus et incantator quidam est? aut spectrum et fallacium dæmonum indicium? Nunc video Euripidem, sapientem et multorum rerum scientissimum fuisse, quando in Oreste hæc philosophatur n:

Non est ulla adeo terribilis dictu res,
Neque afflictio, neque divinitus missa calamitas,
Cujus pondus hominis natura non sustineat.

Etenim, per deos immortales et invictos, non prævidebam scelestum illum et undique sauciatum supervicturum: nunc vero visceribus effusis et ossium compage disrupta, incedit et loquitur: sed dii id permiserunt ad multorum hominum correctionem, ut esset terriculamentum iis, qui supereminentem illorum potentiam non adorant. Martyri autem dixit: En, miser, et oculos amisisti et omnibus membris privatus es; quæ itaque spes tibi superest, in qua frustra confidebas? Verum deorum benignitatem invoca, fient forsan tibi propitii et non tradent te suppliciis inferni.

[63] [Martyr vero Christi virtuti.] Christi Martyr, audiens tyrannum immitem et implacabilem supplicia loquentem, subrisit et dixit: Diine tui suppliciis me tradent? Quomodo igitur, maledicte, illi qui proprium supplicium effugere non possunt, aliis auxilio esse poterunt? Illis paratus est ignis æternus, illis tartarum et vermes et stridor dentium numquam interiturus. Et tu cum illis traderis igni æterno et inextinguibili, in æternum pœnas daturus; quia crucem Dei conculcasti, commune duxisti pretiosum sanguinem, pro nobis effusum, et contumelia affecisti spiritum, in quo sanctificatus es, ut malos dæmones sectareris. Mihi vero pro levi hoc labore et brevi cruciatu, quem intulisti, reposita sunt præmia et corona victoriæ, qua cingar, quando intemeratis nuptiis cum Christo accumbam; atque hæc, qua me cinget Christus corona, excellentior erit infulis, quibus ad diem nites. Sed quid hæc ad te, impie et scelerate tyranne? Apage, perverse et omnium nefandissime, profer contra me, quam volueris, quamque habitans in te satan suggesserit, sententiam: ego enim voluntati tuæ contradico, neque cedo jussionibus tuis: fac ergo, nefandissime, quod vis.

ANNOTATA.

a Eamdem fere Daphnes descriptionem exhibet Sozomemus, lib. V, Hist. Eccl. c. XIX [P. 208. Edit. Cantabr.] .

b De S. Babyla ac de sacri corporis translatione actum est a majoribus ad diem XXIV Januarii [Act. SS., t. II Januar., p. 569.] .

c Cespitare videtur biographus noster, Numeriano adscribens, quod proprium est Philippi imperatoris Certe de Philippo hæc refert Eusebius, lib. VI, c. XXXIV: Interea quum Gordianus sex totis annis Romanum imperium administrasset, Philippus una cum Philippo filio n ejus locum successit. Hunc, utpote christianum, fama est in postrema paschæ vigilia precationum in ecclesia participem simul cum reliquo populo fieri voluisse: sed episcopum, qui tunc ecclesiæ præerat, non prius illi aditum permisisse, quam confessionem scelerum fecisset, iisque, qui humanitus lapsi fuerant et in pœnitentium ordine stabant, sese adjunxisset. Quippe ob multa, quæ commiserat crimina, numquam ab episcopo fuisset admissus, nisi prius id fecisset. Et imperator quidem libenter obtemperasse dicitur, sincerumque ac religiosum affectum timoris Dei, operibus ipsis declarasse. Unde biographus noster errasse dicendus est non solum in nomine, sed in modo, quo is pœnitentiam, ab episcopo impositam, excepit. Verum Pagius in Crit. Baronii ad an. 244, § V. Eusebio contradicit, negatque Philippum christiana sacra accepisse. Cfr. Tillemont, Hist. imperat. nota I in Philippum [Hist. des Emp., t. III, p. 267. Edit. Brux. 1732.] . Quidquid sit, certe error est in Numeriano, qui anno Christi 286 regnavit, martyrium jam passo S. Babyla anno 254. Confer Stiltingum nostrum in Commentario historico de S. Joanne Chrysostomo, § XI, ad diem XIV Septembris [Act. SS., t. IV Septemb., p. 328.] , qui censet imperatorem, quem S. Babylas ab ingressu ecclesiæ prohibuit, fuisse Decium.

d Tres illi Germani fratres in Actis S. Babylæ, ad diem XXIV Januarii editis [Act. SS., t. II Januar., p. 569.] , vocantur Urbanus,Prilidianus et Epolonius.

e S. Babylæ exhumationem insinuat etiam Ammianus Marcellinus, lib. XXII, cap. 12, dum dicit Julianum, volentem recludere fontes Castalios, in Daphne constitutos, circumhumata corpora statuisse exinde transferri eo ritu, quo Athenienses insulam purgaverant Delon. Verum S. Babylam apertius indigitat ipse Julianus in Misopogo; nam postquam dixisset [Julian. imp. Opera, t. II, p. 95. Edit. Petav. 1630.] sepulchra atheorum (Christianos intelligit) omnia, signo a se dato eversa fuisse, addit tamen mortuum Daphne amotum fuisse, ἀπεπεμψάμεθα τὸν νεκρὸν τῆς Δάφνης, atque hunc porro mortuum non alium crediderim, quam S. Babylam.

f Spatium quinquaginta stadiorum æquivalet in mensura hodierna decem chilometris: Sozomenus tamen solum quadraginta stadia indicat.

g Translationem S. Babylæ late descripsit Sozomenus, lib. V, c. XIX et Bollandus edidit ad diem XXIV Januarii post S. Martyris Acta.

h Quod prodigio cœlesti adscribit biographus, id odio et sceleri christianorum tribuit Julianus Cæsar: mediam vero viam init Ammianus, lib. XXII, § XIII et imprudentiam Asclepiadis philosophi incusat. Quo, inquit, tam atroci casu consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quæstiones agitari juberet solito acriores, et majorem ecclesiam Antiochiæ claudi. Suspicabatur enim, id christianos egisse, stimulatos invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio. Ferebatur autem, licet rumore levissimo, hac ex causa conslagrasse delubrum: quod Asclepiades philosophus, cujus in actibus Magentii meminimus, quum visendi gratia Juliani peregre ad id suburbanum venisset, Deæ cœlestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat, secum solitus effert, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit: unde medietate noctis emensa, quum nec adesse quisquam potuit nec juvare, volitantes scintillæ adhæsere materiis vetustissimis, ignesque aridis nutrimentis erecti, omne quidquid contigi potuit, licet ardua discretum celsitudine concremarunt. Ex quibus verbis videmus, Ammianum, quum nec cœleste christianorum prodigium admittere vellet, neque injustæ Cæsaris calumniæ favere posset, conjecturæ indulsisse, sparsæ quidem rumore, ut ipse inquit, levissimo, cui nullum adminiculum præbet testis qualiscumque.

i De Samaria, postmodum ab Herode, Antipatri filio instaurata, ideoque in honorem Cæsaris Augusti Sebaste (Augusta) appellata vide Le Quien [Oriens. Christian., t. III, col. 649 et 1289.] . Urbs erat episcopalis sub metropoli Cæsarea.

k Confer de hac dispersione ossium S. Joannis Baptistæ Danielem Papebrochium in Commentario historico S. Præcursoris. cap. V, § 1, ad diem XXIV Junii [Act. SS., t. IV Junii, p. 767.] : simulque Rufinum consule, lib. XI, cap. XXVIII, explicantem, qua ratione plurimæ Sancti Reliquiæ in hunc usque diem servari potuerint.

l De statua, Paneade seu Cæsareæ Philippi ab hæmorhoissa erecta agit Eusebius, lib. VII, Hist. eccles., cap. XVIII, eamque se vidisse testatur. Diaconicum, in quo reposita erat hæc Christi Salvatoris imago, idem est ac quod nos hodie sacristiam vocamus, variisque nominibus apud veteres veniebat, Vestiarium, Metatorium, Mutatorium Secretarium, Decanicum [Binterim. Denkwürdigk, t. IV, part. I, p. 143. Augusti Handbuch der Christ. Archäol., t. I, p. 389.] . Concilium Agathense anni 506 sancit can. LXVI [Labbe, t. IV Conc. col. 1394.] : Non oportet insacratos ministros licentiam habere in secretarium, quod Græci diaconicon appellant, ingredi et contingere vasa dominica.

m Calamitatem Hierosolymitanam, quæ spes omnes Juliani elusit, describit etiam Ammianus, lib. XXIII, § I, hisce verbis: Diligentiam ubique dividens (Julianus), imperiique sui memoriam magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina, obsidente Vespasiano posteaque Tito, ægre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis; negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi, qui olim Britannias curaverat pro præfectis. Quum itaque rei idem fortiter instaret Alypius, juvaretque provinciæ rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris assultibus erumpentes, fecere locum, exustis aliquoties operantibus, inaccessum: hocque modo elemento destinatius repellente, cessavit inceptum. Rem narrat accurate satis Ammianus, homo idololatra, sed quod tribuit consilio exornandi imperii, Sanctis Patribus coævis aliud nihil est, quam studium impugnandi Evangelii, in quo destructio templi Hierosolymitani prædicta erat. Cfr. textus Patrum apud Baronium ad ann. 363, § X, seqq.Cæterum Hierosolymitanam calamitatem exponit biographus noster infra num. 68.

n Hi versiculi desumpti sunt ex initio fabulæ Euripidis, Orestes, proferunturque ab Electra.

Cap. VI. S. Artemius a Juliano damnatus, capite plectitur. ejusque corpus C. P. transfertur: vanus Juliani conatus ad Hierosolymitanum templum instaurandum, ejusque cædes a Persis.

Ταῦτα παραβάτης καὶ τοῦ Θεοῦ ἀλλότριος Ἰουλιανὸς ἀκούσας παρὰ τοῦ μάρτυρος, ἀπεφῄνατο κατ᾽ αὐτοῦ ταυτηνὶ τὴν ἀπόφασιν· Ἀρτέμιον τὸν τοὺς θεοὺς ἐνυβρίσαντα, καὶ τοὺς ρωμαἳκοὺς καὶ ἡμετέρους καταπατήσαντα νόμους, χριστιανὸν δε αὐτὸν ἀντὶ ρωμαίου καὶ ἕλληνος καθομολογήσαντα, καὶ ἀντὶ δουκὸς καὶ αὐγουσταλίου γαλιλαῖον ἑαυτὸν ὀνομάσαντα, τῇ τελευταίᾳ τοῦ θανάτου παραδεδώκαμεν ψήφῳ, τὴν μιαρὰν αὐτοῦ κεφαλὴν ξίφει ἐκκοπῆναι κελεύσαντες. ταύτην οὖν τὴν ἀπόφασιν τοῦ Χριστοῦ μάρτυς δεξάμενος, ἐξελήλυθε τοῦ βήματος μετὰ τῶν ἀπαγόντων αὐτὸν στρατιωτῶν, χαίρων καὶ ἀγαλλιώμενος, ὑμνολογῶν καὶ δοξάζων τὸν βασιλέα Χριστὸν· φθασάντες δὲ τὸν τόπον εἰς ὃν ἔμελλεν τοῦ Χριστοῦ στρατιώτης καὶ μάρτυς τὴν τελείωσιν δέξασθαι, ἔφη πρὸς τοὺς ἀπαγόντας αὐτὸν στρατιώτας· ἀδελφοὶ, παρακαλῶ ὑμᾶς, ἐνδοτὲ μοι μικρὸν τοῦ προσεύξασθαι· οἱ δὲ πρὸς αὐτὸν εἶπον· ὡς ἐστὶ σοι καταθύμιον, ποίησον· καὶ στραφείς ἅγιος κατὰ ἀνατολὰς, καὶ τὰς χεῖρας εἰς οὐρανους ἐφαπλώσας, ἤυξατο οὕτως.

[65] Εὐχαριστῶ σοι, δεσποτα σῶτερ τῶν ἐν ἀληθείᾳ ἐπικαλουμένων τὸ ὄνομα σου, ὅτι ἐνίσχυσας με τὸν ἀνάξιον δοῦλον σου καταπατῆσαι τὰ κέντρα τοῦ διαβόλου, καὶ συντρίψαι τὰς αὐτοῦ παγίδας ἃς ἔθετο ὑποκάτωθεν τῶν ποδῶν μου, καὶ καταισχῦναι τὸν ἀποστάτην Ἰουλιανὸν τὸν ἀποσκιρτήσαντα τῆς σῆς δεσποτείας, καὶ προσκολληθέντα τῷ διαβόλῳ καὶ τοῖς μισοῦσι σε· τὸν καταπατήσαντα τοὺς νόμους τοὺς ἁγίους σου, καὶ βεβηλώσαντα τὰ ἐνθεὰ σου προστάγματα· εὐχαριστῶ σοι, φιλανθρωπε, ὅτι ἐπεῖδες ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν μου, καὶ οὐ συνέκλεισας με εἰς χεῖρας ἐχθρῶν, ἀλλ᾽ ἔστησας ἐν εὐρυχώρῳ τοὺς πόδας μου, καὶ κατεύθυνας τὰ διαβήματα μου· εὐχαριστῶ σοι, μονογενὲς λόγε τοῦ πατρὸς, ὅτι ἠξίωσας με τοῦ βραβείου τῆς ἄνω κλήσεως, καὶ τοῦ χοροῦ τῶν ἁγίων σου, καὶ ἐτελείωσας με ἐν τῇ ὁμολογίᾳ σου, καὶ κατῄσχυνας τοὺς επανισταμένους ἐπ᾽ ἐμὲ· καὶ νῦν ἐπικαλοῦμαι σε, δεσποτὰ, ἔπιδε ἐπ᾽ ἐμὲ καὶ ἐπὶ τοῖς ρήμασι μου τοῖς ταπεινοῖς, καὶ δὸς αναψυχὴν τῇ κληρονομίᾳ σου, ὅτι ἠσθένησεν καὶ οὐ κατηρτήσω αὐτὴν· ἰδοὺ γὰρ οἱ ἐχθροῖ σου ἤχησαν, καὶ οἱ μισοῦντες σε ᾖραν κεφαλὴν· ἐπὶ τὸν λαὸν σου κατεπανουργήσαντο γνώμην, καὶ ἐβουλεύσαντο κατὰ τῶν ἁγίων σου· εἶπον γὰρ· δεῦτε καὶ ἐξολοθρεύσωμεν αὐτοὺς, καὶ οὐ μὴ μνησθῇ τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ ἔτι· ταῦτα κομπάζει Ἰουλιανὸς, ταῦτα θρασύνεται, ταῦτα ἀπειλᾷ τοῦ λαοῦ σου καὶ τῇ κληρονομίᾳ σου ὑπὲρ ἧς τὸ σὸν αἵμα ἐξέχεας· ἰδοὺ γὰρ τὰ θυσιαστήρια σου κατεσκάφησαν καὶ τὸ ἁγίασμα σου ἐμπέπρησται, καὶ εὐπρέπεια τοῦ οἴκου σου ἐξηφάνισται, καὶ τὸ αἷμα τῆς διαθήκης σου ἐξουδένωται, διὰ τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν καὶ τὰς βλασφημίας ἁς ἐξέχεεν Ἄρειος κατὰ σοῦ τοῦ μονογενοῦς καί τοῦ ἁγίου σοῦ πνεύματος, ἀλλοτριῶν σε τῆς τοῦ πατρὸς ὁμοουσιότητος καὶ ἀποξενῶν σε τῆς αὐτοῦ φύσεως, κτίσμα σε ἀποκαλῶν τὸν δημιουργὸν πάσης τῆς κτίσεως, καὶ ὑπὸ χρόνον τιθεὶς τὸν τοὺς αἰῶνας δημιουργήσαντα· φάσκων οὑτωσὶ· ἦν ποτὲ ὅτε οὐκ ἦν ὑιὸς· βουλήσεως καὶ θελήσεως ὑιὸν σε ἀποκαλῶν παρανομώτατος· άλλ᾽ ἐκεῖνος μὲν δυσσεβὴς εὗρεν τοῦ ἰδίου στόματος καὶ ἀδίκου γλώττης τὰς ἀμοιβὰς, εἰ καὶ αἱ βλασφημίαι αὐτοῦ μένουσι, καρποφοροῦσαι αὐτῷ τὴν αιώνιον καὶ ἀτελεύτητον κόλασιν· σὺ δὲ, μακρόθυμε, στῆσον τὴν καθ᾽ ἡμῶν τυραννίδα, καὶ σβέσον τὸν θύμον σου τὸν δίκαιον καὶ τὴν ὀργὴν ἣν ἡμεῖς ἐξεκαύσαμεν, ἐν τῷ παραροργίζειν σε κύριε· θραῦσον τῆς εἰδωλολατρείας τὰ ὀχυρώματα, σβέσον τοὺς βωμοὺς τῶν εἰδώλων καὶ τὴν κνίσσαν τῶν ἀκαθάρτων αἱμάτων κατάπαυσον· ἵνα σοι θυσία καθαρὰ καὶ ἀναίματος προσάγηται ἐν παντὶ τόπῳ τῆς δεσποτείας σου· ἵνα σου δοξάζηται τὸ πανάγιον ὄνομα, τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, νῦν τε καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς ἅπαντας αἰῶνας τῶν αἰῶνων· ἀμὴν.

[66] Καὶ κλίνας τὰ γόνατα τρίτον, καὶ προσκυνήσας κατὰ ἀνατολὰς, προσηύξατο πάλιν λέγων· Θεὲ ἐν Θεοῦ, μόνε ἐκ μόνου, βασιλεῦ ἐκ βασιλέως, ἐν οὐρανοῖς ὢν καὶ καθεξόμενος ἐκ δεξιῶν τοῦ σε γεννήσαντος Θεοῦ καὶ πατρὸς, ἐπὶ γῆς πολιτευσάμενος διὰ τὴν πάντων ἡμῶν σωτηρίαν, στέφανος τῶν ὑπὲρ σου εὐσεβῶς ἀθλούντων, ἐπακούσον μοῦ τοῦ ταπεινοῦ καὶ ἀναξίου δούλου σου· καὶ μετ᾽ εἰρήνης δέξαι μου τὴν ψυχὴν· καὶ ἀνάπαυσον αὐτὴν μετὰ τῶν ἁγίων τῶν ἀπ᾽ αἰῶνος σοι εὐαρεστησάντων καὶ δοξασάντων τὸ ὄνομα σου τὸ ἁγίον, τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, νῦν δὲ καὶ εἰς τοὺς ἅπαντας αἰῶνας τῶν αἰώνων· ἀμὴν· Καὶ ἐγένετο αὐτῷ ἐξ οὐρανοῦ φωνὴ λέγουσα· Ἀρτέμιε, εἰσηκούσθη δέησις σοῦ, καὶ χάρις τῶν ἰαματων σοι δεδώρηται· σπεύδε τοίνυν τὸν δρόμον σου, καὶ τὸν ἀγῶνα τελείωσον· εἴσελθε μετὰ τῶν ἁγίων, καὶ ἀπολάμβανε τὸ βραβεῖον τὸ ἡτοιμάσμενον τοῖς ἁγίοις, καὶ πᾶσι τοῖς ἠγαπηκόσι τὴν ἐπιφανείαν τοῦ Χριστοῦ. δὲ παρανόμος βασιλεὺς πεσεῖται ἐν Περσίδε, σφάγιον γενησόμενον τοῖς ἀκαθάρτοις δαίμοσιν, οὕς ἐθεράπευεν καὶ οὓς ἐτίμα, τοιαύτην ἀντιμισθίαν παρ᾽ αὐτῶν κομισάμενος, καὶ βασιλεύσει ἕτερος ἀντ᾽ αὐτοῦ χριστιανικώτατος καὶ θεοφιλέστατος, καταθραύων καὶ κατασπῶν πάντα τὰ τῶν εἰδώλων σεβάσματα· δε λάος τοῦ Θεοῦ εὐφρανθήσεται, καὶ πᾶσαι ἐκκλησίαι ἐλευθερωθήσονται τῆς εἰδωλομανίας, καὶ βαθεῖα εἰρήνη τὴν οἰκουμένην ἅπασαν καταλήψεται, καὶ τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ ὑψωθήσεται καὶ μεγαλυνθήσεται ἀπὸ περάτων ἕως περάτων τῆς οἰκουμένης. Οὐ γὰρ ἔτι ἀρει κεφαλὴν εἰδωλολατρεία, οὐδ᾽ οὐ μὴ σχῇ χώραν σατανᾶς, τοῦ τὸν θεμελίον τῆς ἐκκλησίας ἀναμοχλεῦσαι· πύλαι γὰρ ᾅδου οὐ κατισχύσουσιν αὐτῆς.

[67] Ταῦτα παρα τῆς θείας φωνῆς ἐνωτισθεὶς μακάριος, καὶ πληροφορίαν λαβὼν τῶν μελλόντων πραγμάτων γενήσεσθαι, εὐχαρίστησε τε τῷ Θεῷ, ναὶ χαρᾶς καὶ εὐφροσύνης γενόμενος ἔμπλεως, ἔκλινε τὸν αὐχένα· καὶ προσελθὼν εἷς τῶν στρατιωτῶν, ἀπέτεμεν τὴν ἁγίαν αὐτοῦ κεφαλὴν, εἰκάδα ἐπεχόντος τοῦ οκτοβρίου μηνὸς, ἐν ἡμέρᾳ ἔκτη τῇ καλουμένῃ παρασκευῇ. Οὗ τὸ μακάριον καὶ ἁγίον σῶμα ἐξῃτήσατο παρὰ τοῦ βασιλέως Ἰουλιανοῦ γυνὴ τὶς πιστὴ ὀνόματι Ἀρίστη, διάκονος ὑπάρχουσα τῆς ἐν Ἀντιοχείᾳ ἐκκλησίας· καὶ ἐπέτρεψε δοθῆναι αὐτῇ· καὶ ποιήσασα γλωσσόκομον καὶ σμυρνίσασα τὸ ἁγίον αὐτοῦ καὶ μακάριον σῶμα, καὶ πολυτίμοις αρώμασι καὶ μύροις εὐωδιάσασα, κατέθετο ἐν τῷ γλωσσοκόμῳ, καὶ ἀνέπεμψεν ἐν τῇ πανευδαίμῳ Κωνσταντίνου πόλει, ἐν τόπῳ ἐπισήμῳ καταθεμένη, ὡς βουλομένη οἶκον ἄξιον τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Ἀρτεμίου πρὸς τὸ σύναξιν ἐπιτελεῖσθαι εἰς μνημόσυνον τῆς ἀοιδίμου μαρτυρίας αὐτοῦ. Ταῦτα ἐπράχθη ἐν Ἀντιοχείᾳ τῇ μεγίστῃ πόλει Ξυριας, ἐπὶ Ἰουλιανοῦ καίσαρος, τοῦ ἐπικληθέντος παραβάτου, ἀνθυπατευόντος Δουλικίτιου, καὶ τὴν ὕπαρχον διεπόντος ἀρχὴν Σαλουστίου· ἐν τόπῳ καλουμένῳ Δάφνῃ, βασιλευόντος ἐφ᾽ ἡμᾶς τοῦ κυρίου καὶ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ.

[68] Ἐπεὶ δὲ ἀνωτέρω εἰρήκαμεν ὡς παραβάτης Ἰουλιανὸς ἀπέστειλεν εἰς Ἱεροσόλυμα τοῦ τὸν ναὸν τῶν ἰουδαίων ἀνοικοδομήσασθαι, ὃν Οὐεσπασιανὸς καὶ Τίτος τούτου ὑιὸς μετὰ τῆς πολεως καὶ τοῦτον κατεῖλον καὶ ἐνεπύρισαν, καθὼς προείρηκεν δεσπότης Χριστὸς περὶ αὐτοῦ πρὸς τοὺς θεηγόρους αὐτοῦ μαθητὰς, ὅτι οὐ μὴ μείνῃ λίθος ἐπάνω λίθου ὃς οὐ μὴ καταλυθῇ. Θέλων οὖν παράνομος τὰς τοῦ Χριστοῦ φωνὰς ψευδεὶς αποδεῖξαι, ἐσπούδαζε μάλιστα τὸν ναὸν οἰκοδομεῖν, προστάξας ἐκ τῶν δημοσίων πραγμάτων τε καὶ χρημάτων ποιεῖσθαι πᾶσαν τὴν τῆς οἰκοδομῆς ἔξοδον. Συνδραμόντων οὖν τῶν ἰουδαίων καὶ μετὰ πολλῆς τῆς χαρᾶς τοῦ ἔργου ἐναρξαμένων, καὶ τὴν τῶν θεμελίων τάφρον ἐξορυττόντων ἀργυραῖς ἅμμαις καὶ σκάφαις, καὶ τοὺς θεμελίους μέλλον καταβάλλεσθαι, σφοδροτάτη καταιγὶς ἐπελθοῦσα, τὸ κενωθὲν ἀντεχώννυ· ἀστραπῶν δὲ καὶ βροντῶν καθ᾽ ὅλην ἐκείνην τὴν νύκτα συνεχῶς καταπεμπομένων, σεισμὸς ἐγγιζούσης λοιπὸν τῆς ἡμέρας ἐγένετο, ὥστε πολλοὺς καὶ ὑπαίθρους μενόντας ἐναποψύξαι· καὶ πῦρ ἐκ τῶν ὀρυσσομένων θεμελίων ἐξενεχθὲν, πάντας τοὺς εὑρεθέντας ἐκεῖσε κατέφλεξεν· καταπεσεῖν δε καὶ πόλεις συνέβη τὰς περὶ Νικόπολιν καὶ Νεάπολιν, Ἐλευθερόπολιν τε καὶ Γάζαν, καὶ ἑτέρας πλείους· στοὰ τε τῆς Αἰλίας ἤγουν Ἱερουσαλὴμ, παρὰ τὴν συναγωγὴν τῶν ἰουδαίων πολλοὺς τῶν εἰρημένων κατενεχθεῖσα ἀνεῖλεν· πῦρ τε ἐκραγὲν ἀδήλως, πλείστους ἰουδαίων κατέκαυσεν· ἐγένετο δὲ καὶ σκότος κατὰ τοὺς τόπους ἐκείνους καὶ σεισμοὶ συνεχεῖς, πολλὰς φθορὰς ἐν πολλαῖς ἐργασάμενοι πόλεσιν.

[69] δὲ Ἰουλιανὸς ἀπάρας ἀπὸ τῆς Ἀντιοχείας σὺν παντὶ τῷ στρατεύματι, ἐπὶ τὴν Περσίδα γῆν ἐπορεύετο· καὶ τὴν Κτησιφῶντα πόλιν καταλαβὼν, ἐδόκει τὶ μέγα διαπραξάμενος ἔργον, ἐφ᾽ ἕτερα μεταβαίνειν κρείττονα· ἔλαθεν δὲ αὐτὸν ἐξαπατηθεὶς παμμίαρος· ἔρωτα γὰρ διαβολικὸν τῆς εἰδωλομανίας ἐνκτησάμενος, καὶ ἐλπίσας διὰ μέν τῶν ἀθέων θεῶν αὐτοῦ πολυχρόνιον βασιλείαν ἕξειν, καὶ νέον γενέσθαι Ἀλέξανδρον, περιγινέσθαι δὲ καὶ τῶν Περσῶν, καὶ τὸ τῶν χριστιανῶν ἐξαλείφειν εἰς ἅπαν γένος καὶ ὄνομα, ἐξέπεσε τῆς ὑπερηφάνου διάνοιας. Γέροντι γὰρ ἐντυχὼν Πέρσῃ καὶ παρ᾽ αὐτοῦ ἀπατηθεὶς, ὥστε τὰ βασίλεια τῶν Περσῶν καὶ πάντα τὸν πλοῦτον ἀμογητὶ παραλήψεσθαι, ἐνέβαλεν αὐτὸν ἐπὶ τὴν Καρμανίτην ἔρημον εἰς ἀνοδίας καὶ βάραθρα καὶ εἰς ἐρήμους καὶ ἀνύδρους τόπους μετὰ παντὸς τοῦ στρατεύματος, καὶ δίψῃ καὶ λιμῷ πιέσας αὐτοὺς, καὶ πάσαν τὴν ἵππον ἐναποκτείνας, ὡμολόγησεν Πέρσης ἑκουσίως αὐτοὺς πεπλανηκέναι, ὡς ἂν διαφθαρεῖεν ὑπ᾽ αὐτοῦ, καὶ μὴ τὴν ἑαυτοῦ πατρίδα πορθουμένην ὑπὸ τῶν ἐχθίστων θεάσοιτο· τοῦτον μὲν οὖν παραυτίκα μεληδὸν κατακόψαντες, τῷ θανάτῳ παρέπεμψαν· εὐθέως δὲ καὶ μετὰ τῆς τηλικαύτης ταλαπωρίας, πίπτοντες ἀκοντες τῷ τῶν Περσῶν στρατεύματι, καὶ συμβολῆς γεναμένης, αὐτὸς Ἰουλιανὸς τῇδε κᾀκεῖ διατρέχων καὶ διαταττόμενος, περιπίπτει δόρατι, ὡς μὲν τινὲς φασκουσι, στρατιώτου· ὡς δὲ ἄλλοι, σαρακηνοῦ τῶν Περσῶν· ὡς δ᾽ χριστιανῶν ἀληθὴς καὶ ἡμέτερος (λόγος), τοῦ δεσπότου Χριστοῦ ἀντιταξαμένου αὐτῷ· τόξον γὰρ ἀθρόως ἀπὸ τοῦ ἀέρος ἐνταθὲν καὶ βέλος ἐπ᾽ αὐτὸν, ὡς ἐπὶ σκοπὸν ἀφιὲν, καὶ διὰ τῶν λαγόνων ὁρμῆσαν, διαμπερὲς ἔτρωσεν αὐτὸν εἰς τὰ ὑποχόνδρια· καὶ ἀνοιμόξας βαρὺ τε καὶ δυσηχὲς, ἔδοξε τὸυ Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἐνώπιον αὐτοῦ ἔστᾶναι καὶ ἐπεγγελᾷν αὐτῷ· δε σκότους καὶ μανίας πλησθεὶς, δεξάμενος τῇ χειρὶ τὸ ἴδιον αἷμα καὶ εἰς τὸν ἀέρα ράνας, πρὸς τῇ ἐκπνοῃ γενόμενος, ἀνέκραξε λέγων· νενίκηκας Χριστὲ, χορτάσθητι Γαλιλαῖε· καὶ οὕτως τὸν ἔχθιστον θάνατον καταλαβὼν, κατέστρεψε τὸν βίον, τοὺς αὐτοῦ θεοὺς πολλὰ λοιδορησάμενος.

[70] Τοῦ δε παραβάτου πεσόντος ἐν τῷ μεταιχμίῳ τοῦ στρατοπέδου, Ἰοβιανὸς ἀναγορεύεται βασιλεὺς ὑπὸ τοῦ στρατοπέδου· καὶ σπονδὰς πρὸς τὸν Πέρσην εἰρηνικὰς ποιησάμενος, τὴν Νίσιβιν παραδοὺς τοῖς Πέρσαις ἄνευ τῶν οἰκητόρων, ἐξῆλθεν ἐκεῖθεν· γὰρ στρατὸς λιμῷ καὶ λοιμῷ διεφθείρετο· ἐλθὼν δε αὐτὸς ἐπὶ τῆς τῶν ρωμαίων γῆς, τῇ τῶν ἀνομοιητῶν αἱρέσει προσετέθη, ἤγουν Εὐνομιανῶν· Φθάσαντος δὲ αὐτοῦ τὴν Γαλατικὴν ἐπαρχίαν, αὐτόθι ἐν Δαδαστάνοις ἐν τινὶ χωρίῳ οὕτω καλουμένῳ, ἄφνω καταστρέφει τὸν βίον· καὶ μένει λαὸς ἀβασίλευτος ἡμέρας τεσσαράκοντα, ἄχρις οὖ ἐλθόντες ἐν Νικαίᾳ, Οὐαλεντινιανὸν ἀνηγόρευσαν. δὲ Οὐαλεντινιανὸς τὸν ἰδίον ἀδελφὸν ἀναγορεύει βασιλέα τῇ πρὸ πέντε καλανδῶν μαρτίων, μετὰ τριάκοντα καὶ δύο ἡμέρας τῆς αὐτοῦ βασιλείας Οὐαλεντινιανῷ τοίνυν ἐντυχόντες οἱ ἐπίσκοποι τῆς καθαρᾶς καὶ ὀρθῆς πίστεως, ᾐτήσαντο γένεσθαι σύνοδον· καὶ ἀπεκρίθη αὐτοῖς· ὅτι ἐμοὶ μὲν Θεὸς ἔδωκεν ἄρχειν τῶν τοῦ κόσμου πραγμάτων, ὑμῖν δὲ τῶν ἐκκλησίων· ἐγὼ τοίνυν εἰς τοῦτο τὸ πρᾶγμα οὐδὲν ἔχω· ὅπου οὖν δοκεῖ ὑμῖν συνελθόντες, τὴν σύνοδον ποιήσατε· ταῦτα οὖν ἔτι ὀρθὃν ἔχων τὸ φρόνημα καὶ μήπω διαφθαρὲν ἔφη. Συναχθέντες οὖν οἱ ἐπίσκοποι ἐν Λαμψάκῳ, πόλις δὲ ἔτι τοῦ Ἑλλησπόντου, ἀνακεφαλαιοῦνται