Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

21. April


XXI. APRILIS.

SANCTI QVI XI KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sancta Alexandra, Augusta, Martyr, Vxor Diocletiani Imperatoris.
S. Apollo illius famulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Isacius illius famulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Crotates illius famulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Arator Presb. Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Fortunatus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Silvius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Vitalis, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Apelicus sive Amphelicus Martyr in Sicilia.
S. Simeon Episcopus Seleuciæ & Ctesiphōtis, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
Sancti centum Episcopi, Presbyteri aut Clerici Martyres in Perside sub Sapore Rege.
S. Vsthazanes Eunuchus Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Abedechalas, Presb. Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Ananias, Presb. Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Pusicius, Præfectus artificum, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
Filia hujus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Maximianus, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Cyprianus, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Anastasius Presbyter, monachus Sinaita, in Arabia.
S. Anastasius, Patriarcha Antiochenus, in Syria.
B. Wolbodo, Episcopus Leodiensis, in Belgio.
S. Anselmus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia.
B. Ioannes seu Ioagnolus, Tertiarius Ordinis S. Francisci, Callii apud Vrbinates, in Italia.
B. Bartholomæus de Cerveriis, Martyr Ordinis Prædicatorum, Savigliani in Pedemontio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Micheæ Prophetæ Commemoratio refertur in Menologio Sirleti, qui in Menologio Basilii Imperatoris unus ex Prophetis minoribus statuitur; uti & sequenti die in Synaxario Ms. Parisiensi Collegii Claromontani. Nos de eo egimus. XV Januarii.
S. Liberæ Virg. festum Ecclesia Veronensis celebrat hoc die Officio simplici teste August. Valerio Ep. Veron. qui & Vitam ejus extare ait in monasterio S. Euphemiæ. Hanc requisivimus & tempore pestis amissam videri respondit R. P. Alexander Salvaticus Rector Collegii S. I. 1669. Itaque nihil habemus addendum ad dicta de S. Liberata. cum qua creditur esse eadem, & quæ cum Faustina Sorore, hoc etiam a quibusdam die relata colitur XVIII Ian.
S. Bobinus, Episcopus Trecensis, memoratur in Martyrologio Carmeli Colontensis & Menardi. De eo egimus XXXI Ianuarii.
SS. Macarii, Ruffini, Iusti, Theophili translatio corporum Roma Barium, facta an. 1613. Dominica 2 post Pascha 21 Aprilis. De ea egimus ad horum Sanctorum natalem XXVIII Februarii.
S. Oswaldi Episcopi Eboracensis translatio, notatur in Martyrologio Bellini, Molani, Canisii. Vitam dedimus XXVIII Februarii.
SS. Sulpitius & Servilianus, Martyres Romani, indicantur in Ms. Altempsiano: in aliis XX Martii.
S, Oedilualdi, sive Odilwaldi, aut Athewaldi Presbyteri depositio, memoratur in Ms. Epternacensi Martyrologio S. Hieronymi iuxta Anglicum scripto aliquod exemplar, item in Kalendario Ms. ante computum Bedæ in Mss. Trevirensi S. Maximini & Coloniensi Carmelitarum. Est S. Ædelwaldus Presbyter & anachoreta in Anglia, cujus Acta dedimus XXIII Mart.
SS. Valerianus, Maximus, Tiburtius, Martyres Romæ via Appia in cœmeterio Callisti, referuntur in Martyrologio S. Hieronymi & aliis plurimis: Acta dedimus XIV Aprilis.
S. Anthusa, filia Constantini Copronymi Imperatoris, memoratur hoc die in Mss. Menæis Cardinalis Mazarini & aliis conventus S. Ludovici PP. Prædicatorum Parisiis. De illa egimus XVII Aprilis.
Idesbaldus, Abbas Dunensis, indicatur in Auctario Razzii ad Natales Sanctorum Belgii per Molanum. Acta damus XVIII Aprilis.
SS. Victor, Papias, Felix memoratur in apographis Martyrologii Hieronymiani, forsan iidem sunt relati XX Aprilis.
S. Marcellini Episcopi Ebreduni, & SS. Domnini & Vincentii sociorum memoria celebrantur in Mss. Centulensi, & variis aliis. De iis egimus XX Apr.
S. Timotheus Martyr ex Romanis cœmeteriis Ravennam adductus ad ecclesiam S. Vitalis, ibidem hoc die colitur; uti nos per Epistolam docuit Hieronymus de Fabris, de historia Ravennati optime meritus, quod hic sufficit indicasse.
S. Georgii certamen in civitate Bargia indicatur in Martyrologio Arabo Ægyptiaco, a Gratia Simonio translato; & iterum XXIII Aprilis Certamen Megalomartyris Georgii; ut merito dubites an magnus Georgius hoc XXI Aprilis colatur in dicta civitate Bargia, an alius in eo passus fuerit. Forte etiam pro Bargia legendum Berythum, cui loco a quibusdam adscribitur fabulosa Georgii pugna cum dracone.
Drusiana, discipula S. Ioannis Euangelistæ, memoratur ab Arturo du Monstier, quasi esset Electa, in ejus Epistola 2 dicta: de qua ejusque cultu antiquiora testimonia requirimus.
Arator poëta, qui heroico carmine scripsit Acta Apostolorum, occasione S. Aratoris Presbyteri & Martyre, qui hodie colitur. adscriptus hic est a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum.
B. Demetrii Eremitæ imago S. P. Sic legitur sub effigie Eremitæ cujusdam, aureis radiis caput cincti; hoc anno 1671 deprehensa latere post aliam tabulam pictam in æde S. Pauli juxta Spoletum, quæ nunc Franciscanorum Observantium, primum monacharum Benedictinarum fuerat, sed circa an. 1239 Damianitis, id est, Clarißis concessa, anno 1460 habitabatur ab Observantibus. Vix dubitamus quin hic ille sit, de quo agit Marcus Vlißypon. part. 3 lib. 7 cap. 17. Sed neque videmus cur huic diei adscribatur ab Arturo, neque intelligimus cur idem judicetur cum altero ejusdem nominis in conventu Montis-luci, itidem prope Spoletum, sepulto, de quo Gonzaga part. 2 prov. S. Francisci Conv. 7 cum hic post B. Franciscum Papiensem, an. 1454 mortuum vixerit, utpote juxta eum tumulatus; iste toto forsan Franciscano Ordine fuerit antiquior, adeo ut iis qui templū poßident plane ignotus foret, nisi nuper mero casu retecta ejus esset imago. Cum de ejus antiquo cultu certiora sciemus, quod vix sperandum, libenter de illo agemus plenius. Qui modo istic loci Guardianus præest, a nostri collegii Rectore Michaele Massa requisitus, respondit non videri sibi quod Franciscanus fuerit: & hoc videbatur habitus ipse probare, valde diversus a Franciscano.
SS. Ianuarius & Theodorus notantur & pinguntur hoc die, una cum S. Anastasio Sinaita in Tabulis Kalendarii Moscovitici. De Anastasio hoc die agemus: Theodorus in habitu Episcopali, more Græco palliatur, dextera benedictionem impertiens, sinistra librum gestans exprimitur, ut alii ibidem Episcopi. Ianuarius nudus aßistis, nisi quantum tegit subucula stricta, ægre ad cubitos genuaque pertingens, manibus ante pectus decussatis. Qui sint hi libenter docebimur. Kalendario Rutherino apud Possevinum in Apparatu, inscribitur hodie nomen S. Mart. Varii: quod vereor ne pro Ianuario sit depravate transscriptum. Suspicamur in ipsis tabulis inversa esse nomina, & Episcopo adscribendum fuisse nomen Ianuarii Episc. Mart. de quo mox: alteri autem (qui non tam in subucula quam in cilicio hic pingatur) esse Trichinatem Theodorum, de quo egimus die præcedenti.
S. Severi festum, item Sisanii Martyris memoria refertur in Kalendariis Arabicis apud Seldenum de Synedriis veterum Hebræorum. De ipsis alibi nihil legimus.
B. Raymari Presb. Inventio, Duaci in ecclesia S. Amati, hac die contigit anno 1637, uti nobis constat ex epistola Duaco postridie data: narrat eam Martinus l'Hermite in Historia Sanctorum Insulens. Duacens. & & Orgiachensium pag. 485, meritoque appendit translationem corporis in tumbam marmoream elegantem, quodque ea tumba loco maxime conspicuo collocata fuerit atque soleret incensari a Sacerdote, quoties ascendebat ad sacellum superius, incensum daturus Corporibus Sanctorum ibidem quiescentium, quamvis nesciretur quis ibi conditus esset. Aperta autem tumba exhibuit integerrima ossa, sericeis pannis involuta, adeo adhuc integris post annos 415 ac si recenter venissent e textrino. Inventa est simul plumbea lamina cum hoc titulo. Hic jacent ossa B. Raymari Presbyteri & Præpositi, translata a Roberto Præposito de medio templi in hoc vase, in quo prius jacuit corpus S. Amati Episcopi Senonensis, Patroni nostri, anno D. N. Iesu Christi MCCXXII Idibus Iulii. Floruisse cum seculo XI ad finem vergente colligitur ex litteris Philippi I, datis anno regni ejus sedecimo, id est Christi MLXXVI, quibus acquiescit petitioni Rotberti, Flandrensium Comitis, & nepotis sui Balduini Comitis de Haynau, nec non & Richeldis matris ipsius Balduini, Canonicorum etiam S. Amati Duacensis, qui virum religiosum Raymarū ipsius ecclesiæ Præpositum, & Gualterum. Castellanū, de rebus prædictæ ecclesiæ augendis & conservandis multum solicitū; miserunt. Vbi etiam consequenter continentur privilegia, quæ postea Philippus III anno MCCLXXVIII confirma vit. Plura de vita, morte, sepultura, canonizatione cum non invenirentur, placuit deinceps incensationem omittere, usquedum plenior notitia humanitus divinitusve haberetur; quæ si forte aliquando obtingeret, voluimus hactenus cognitorum memoriam hoc loco extare.
Henricus I monachus Hemmerodensis, Ordinis Cisterciensis, laudatus a Cæsario lib. 7 cap. 38 ob visam Deiparam Virginem in quadam extasi: cum titulo Beati refertur a Bucelino, Chalemoto, Henriquez.
Sex Martyres Minoritæ, in Bosnia an. 1557, Guido a Bolsena, Columbani in Tuscia, Gerardus de Monte, in Piceno an. 1399, Ludovicus a Vincentia, IX Gen. Vicar. Ultram., Ioannes Ruiz, Aunonii in Hispania an. 1590, Andreas a Valconeta, in Castella an 1590, Magdalena Magalonia, Cæsaraugustæ an. 1530 cum aliqua opinione sanctitatis vixerunt aut obierunt: eis publicum aliquem cultum legitime tribui, non satis nobis constat ex Martyrologio Franciscano, cui cum titulo Beatitudinis inscribuntur.
S. Cajus Papa memoratur a Wandelberto & in nonnullis Mss. uti etiam observamus ad ejus Acta XXII Aprilis.
S. Sother Papa, refertur in Variis Mss. sub nomine Adonis. Item a Notkero, ab auctore Martyrologii sub nomine Bedæ, & a Molano. Vitam ejus damus. XXII Aprilis.
Iulianus, Episcopus Viennensis & Confessor, indicatur in Ms. Florario, & in Auctario Greveni ad Vsuardum; sed litteris fere translatis Lucianus, scribitur, cujus nominis non fuit istic Episcopus. Colitur S. Iulianus XXII Aprilis.
S. Epipodius Martyr Lugduni in Gallia, Ferrarius ex Renato Benedicto. Vitam damus XXII Aprilis
S. Aprunculi Episcopi depositio proponitur in 4 apographis Martyrologii Hieronymiani, & in Ms. Richenoviensi. Videtur esse Episcopus Trevirensis, qui colitur die XXII Aprilis.
S. Maximianus Decio & Optimo Proconsule, post alia tormenta lapidibus obrutus in Asia, celebratur apud Rabanum, Notkerum, auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, & alios. Est hic Martyr aliis Maximus dictus, cujus Vitam damus XXX Aprilis.
Fastradus Ab. Cisterciensis absque ullo Beati aut Sancti titulo relatus a Molano in natalibus Sanctorum Belgii mense Majo, ab Henriquez Chalemoto & Bucelino hodie cum titulo Beati ponitur: sed Bucelinus rursum de eodem agit prolixius mense sequenti. Eum hoc die obiisse arbitratur Manriquez ad an. 1163 cap, I num. 8 quem Lector consulat. Si tamen intelligamus aliquem publicum cultum Cistercii habere ei, libenter referemus XIX Maji.
Maria peregrina, conversa in Lorvan, profertur a Chalemoto & in Calendario sacri Ordinis Cisterciensis Divione excuso. In Menologio vero Henriquez & Bucelini III Iunii.
Valentinus, Episcopus Trevirensis, indicatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum; ab aliis refertur VII Iunii.
Domitius Abbas refertur in Menologio Scotico Camerarii & Dempsteri: ille citat Wionem, apud quem non reperimus; hic asserit discipulum S. Columbæ Abbatis fuisse, quod idem ex Dempstero descripsit Ferrarius. Poterit, si quid certi nanciscamur, de eo agi ad Vitam S. Columbæ IX Iunii
Pantaleon. monachus Nicomediæ, memoratur in Ms. Martyrologio Reginæ Sueciæ, etiam ab Holstenio in Animadversis ad Martyrol. Rom. & 23 hujus dicitur Pantaleemon & Pantalimon: & videtur esse S. Pantaleon seu Panteleemon medicus, qui hic monachus perperam scribitur, & qui colitur die XXVII Iulii.
S. Victor, Episcopus Uricensis, indicatur in Martyrologio Germanico Canisii ab aliis XXIII Augusti.
S. Zacchæus Apostolus, id est Apostolorum discipulus, memoratur in Mss. Synaxariis, Taurinensi Ducis Sabaudiæ, Parisiensi Claromontani collegii & aliis, nulla nota ulteriori addita, uti & die præcedenti XX Aprilis, quando eum rejecimus, ob rationes istic datas, ad XXIII Augusti.
Victor Papa tertius, & Confessor, & beatæ memoriæ, indicatur in Auctario Greveni ad Vsuardum, & Martyrologio Germanico Canisii. Ferrarius, ex tabulis Ecclesiæ Casinensis cum Martyrologiis monasticis, ad diem XVI Septembris.
S. Januarius, Episcopus, S. Proculus, S. Sosius, S. Faustus, Diaconi, S. Desiderius Lector, S. Acutio, Martyr sub Diocletiano & Timotheo Præside Campaniæ, memorantur a Græcis in Menæis & Menologio, a Latinis XIX Septemb.
S. Theodorus, Martyr in Perge, memoratur in Typico S. Sabæ, & Kalendario Græcorum apud Genebrardum, & Molano in Auctario Vsuardi, Iterum a Græcis & in Martyrologio Romano XX Septembris,
S. Hermelindis Virginis, translatio corporis hoc die memoratur a Molano Saussajo Ferrario Wione & aliis, Dies, ejus natalis est XXIX Octobris.
S. Cæsarius, Martyr Terracinæ in Campania, memoratur in Martyrologio S. Hieronymi & aliis. In Romano & aliis pluribus I Novembris.
S. Eugenii, Episcopi Toletani, translatio dexteri brachii Parisiis Toletum, indicatur a Saussajo: dies ejus natalis est, XV Novembris.
S. Eugenii Episcopi Toletani dexterum brachium a Ludovico VII Rege Christianissimo Parisiis missum ad Alphonsum Castellæ Regem perhonorifice hoc die susceptum est atque insigni pompa, Rege ipso cum duobus filiis pie subjectis humeris vectitante, Proceribus ac sacris Ordinibus solenni supplicatione procedentibus cum magna confluentis populi turba in Ecclesiam primatialem Toletanam invectam est. Ita Saussaius. Dies ejus natalis est. XV Novembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS, ALEXANDRA IMPERATRICE VXORE DIOCLETIANI, APOLLO, ISAACIO, ET CODRATO.

AN. CCCII

[Commentarius]

Alexandra, Augusta, Martyr, Vxor Diocletiani Imperatoris (S.)
Apollo illius famuli, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Isacius illius famuli, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Crotates illius famuli, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter opera Dei mirabilia videtur illud posse notari, quod in palatiis multorum Imperatorum, peßimæ ac profligatæ vitæ, fuerint plurimi & præclarißimi aulici, viri sanctißimi, qui fidem Christianam & sincere Catholicam sanguine etiam effuso confirmarunt. Imo adhuc mirabilius potest censeri, quod plurimæ fuerint similium Imperatorum, non solum filiæ aut sponsæ, sed ejusdem cum ipsis thori consortes & propriæ uxores, quæ præ omnibus hujusmodi regiæ domus deliciis amaverunt Christum ejusque fidem orthodoxam (quales plures hoc opere nostro proferimus) veluti complacente sibi in hoc ultionis genere divina justitia, [Duæ Diocletiani uxores Sanctæ,] & dolorem eis, qua parte sensibilior futurus erat cum ignominia, reponente. Dignus autem hac pœna præ ceteris fuit Diocletianus impurißimus, qui castißimas Virgines plurimas Deo sacratas imperavit ad scelestima prostibula duci & turpißimorum lenonum libidini exponi, ut qui Christi sponsas nitebatur contaminare, non una vice factum se viduum ingemisceret, ab suis ipsius uxoribus præ Christo contemptus. Fuerunt hæ Serena & Alexandra, [Serena & Alexandra.] quarum prior circa annum CCXCVI extincta, colitur XV Augusti; altera anno CCCIII evolavit gloriosa ad cælum. Hujus sacram memoriam celebrant Græci ad hunc diem XXI Aprilis, & tale ei encomium præbent in perantiquo Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, seculo Christi decimo ante annos jam septingentos concinnato: in quo ista leguntur.

[2] [Hujus encomium ex Menologio Basilii Imp.] Die vigesima prima mensis Aprilis, certamen sanctæ Martyris Alexandræ Imperatricis. Alexandra, Christi Martyr, fuit Diocletiani Imperatoris uxor: quæ cum S. Georgium videret excruciari, conto dire in ventre percussum, nec ullatenus propter hæc læsum; deinde pœnali rotæ ex acutis ferris compositæ alligatum, & auxilio desuper immisso vinculis exolutum: corpore insuper plurimum dissecto, denuo sospitem redditum, & coram Imperatore, qui idolis tunc sacrificabat, intrepide consistentem, ac tam mirabili spectaculo plures ad Christi fidem evocantem; quorum aliqui extra civitatem capite minuti sunt, alii vero in carceres detrusi fuerunt; cum hæc, inquam, vidisset, Imperii gloriam despiciens, etiam ipsa fidem Christi est amplexa, & coram Imperatore se Christianam est confessa. Jussu proinde Diocletiani in carcerem conjecta fuit. At posthæc edicto promulgato ut una Georgius & Alexandra capitibus abscissis interimerentur, cum id ad ipsius notitiam pervenisset, [Ms. Synaxario & Menæis.] quæ tunc in carcere Deo preces fundebat, animam emisit. Hæc in dicto Basilii Menologio: quæ eadem leguntur in per antiquo Ms. Synaxario quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis: paucis verbis, sed solum explicationis causa, adjunctis. Eadem habentur in magnis Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum, de generosa virtute. [nomen cur aliis scriptoribus ignotum:]

[3] De quorum veritate non est cur dubitet aliquis, propterea quod de hujusmodi Diocletiani uxore nihil legatur apud auctores profanos. Nam præterquam quod in nominandis Imperatorum, etiam clarißimorum uxoribus, admodum negligentes illi fuere; in Diocletiano duæ peculiares sunt causæ, cur minus notæ sint eæ quas diximus. Prima generaliter totam ipsius historiam concernit, videlicet decretum Senatus, quo Acta ejus fuerunt abolita; altera uxores ejus proprie spectat, ipsius nempe & ministrorum ejus odium adversus omne Christianum nomen; in quod cum uxores illius transirent, actum omni modo est, ne vel in statuis vel in nummis earum memoria publica superesset. Interim sicut certißimum est, ipsum habuisse legitimis nuptiis susceptam filiam Galeriam Valeriam, Galerio Maximiano desponsam: ita verosimile est hujus matrem fuisse Serenam prænominatam: de qua, quod fuerit Diocletiani uxor, indubitatam fidem faciunt sincerißima accuratißimaque Acta S. Susannæ, quæ fuit Diocletiani neptis. Serenæ autem de medio sublata, congruum fuit aliam uxorem assumi, quæ fuerit Alexandra, magnorum haud dubie natalium & pulchritudinis raræ prærogativis digna judicata Augustæ titulo. [laus apud S. Andream Cretensem.] Sed eam præcipue memorabilem nobis reddidit corona martyrii, quam ei, licet gladium reipsa non exceperit, incunctanter tamen tribuens S. Andreas Cretensis in Encomio S. Georgii, Missos, inquit, facio singulos, quos Christi miles ad ejusdem certaminis rationem adduxit, in quibus & Regina Alexandra Moysis virtutem in se ostendit, cum melius ac præstantius thesauris regiis Christi improperium esse duxit: quæ prompto animo mortem gladio inferendam, quantum ad ejus propositum pertinuit, Christi causa suscepit, & cæleste ac sempiternum regnum cum caduco & terrestri commutavit. [Encomium trium ejus famulorum & Martyrum:]

[4] Exemplo tam illustri permoti ejusdem Alexandræ famuli, pari etiam ipsi constantia tulere martyrium, quorum generosæ virtuti Menæa Græcorum & ex his Maximus Cytheræus sic attestantur.

[5] Apollo autem & Isaacius & Codratus, ministri antea Alexandræ Imperatricis, ubi viderunt Dominam suam, contempto mortali & perituro Imperio, Christi fidem amplexam fuisse, & propter eamdem mortem subjisse; ipsi quoque fidem Christi susceperunt, eamdemque apud Imperatorem libere professi, ejusdem impietatem coarguerunt, ipsum ferum & immanem appellitantes, quod uxoris propriæ & thori sui consortis misertus non esset. Concitatus ideo ira super hoc Imperator, mandavit eos in carcerem conjici. Quo facto per totam noctem deliberabat, quo mortis genere eos extingueret. Mane autem facto e carcere educi curavit, & Codratum capite plecti mandavit; Apollo vero & Isaacium in carcerem reduci: [item ex Menologio Sirleti.] in quo fame confecti post paucos dies animas suas Domino reddiderunt: Hactenus Menæa: in quibus subjungitur talis titulus: Eadem die XXI Aprilis sanctorum Martyrum Apollo, Isaacii & Codrati, qui fame & ferro vitam finiverunt. Et hæc quidem necdum Latine fuerant edita. Sirletus in suo Menologio ista transtulit: Eodem die XXI Aprilis, sanctæ Martyris Alexandræ Reginæ, uxoris Diocletiani, [& Martyrol. Rom.] quæ propter fidem Christi confessionem securi percussa est. Imo solum adjudicata ut capite plecteretur, in carcere inter preces animam Deo reddidit. In eodem Menologio, variis interpositis, de aliis, quasi ad S. Alexandræ familiam non spectantibus, ista referuntur: Certamen sanctorum Martyrum Apollo, Isacii & Codrati, fame & ense consummatorum, Diocletiano Imperatore, sub quo militarunt. Hæc in Sirleti Menologio: quo citato ista leguntur in Martyrologio hodierno Romano: Item Sanctorum Apollinis, [Non sunt hi tres passi in Isauria,] Isacii & Crotatis, qui sub Diocletiano passi sunt.

[5] Porro quia, in Sirleti Menologio non adjunguntur S. Alexandræ, neque ullus locus exprimitur, Baronius illos variis Martyribus adjunxit in suis Annalibus: ac primo ad annum 105 num. 16 ista scribit: Isauira Tationis martyrio illustratur, quem cum Græci tum etiam Latini celebrant, itemque Azæ & sociorum centum quinquaginta militum: sed & Cleonici, Eutropii & Basilisci, qui sub Præside Ascelepde pro Christi nomine certantes coronati sunt: quibus jungendi Apollo, Isacius, Crotates. Ex prædictis Martyribus coluntur Tatio XXIV Augusti, Azas cum sociis XIX Novembris. At de Cleonico, Eutropio & Basilisco, egimus III Martii, absque ulla mentione trium Martyrum, de quibus hic agimus. Rursus Baronius ad annum 310 num. 23 refert ex Eusebio S. Petrum Episcopum Alexandrinum & alios Alexandriæ passos, [neque in Ægypto,] additque Apollinem, Isacium & Crotatem: de quibus nulla fit apud Eusebium mentio. [neque in Hispania] Ne interim hi Sancti viderentur derelicti orphani, eos assumpserunt fabricatores Pseudo-Chronici Dextri, in quo ad annum 300 sic fabulantur: Albæ prope Accim, in Hispania Bætica, Sancti Christi Martyres Apollo, Isacius, Crotatonque, eorum socius gloriosus. Et subscribunt elucidatores Dextri Bivarius & Rudericus Carus, hos esse in Martyrologio Romano & Menologio Sirleti relatos: imo Tamajus-Salazar allegat aliqua horum Martyrum Acta ex Ms. Legendario Asturicensi, sed quod videtur hoc seculo conscriptum. Passos ergo dicimus Nicomediæ in Bithynia, [sed in Bithynia.] ubi tunc erat Diocletianus. Consule Acta S. Georgii & aliorum Martyrum XXIII Aprilis, imo varii alii tunc paßi referuntur XX & XXIV Aprilis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS
ARATORE PRESBYTERO, FORTVNATO, FELICE, SILVIO, VITALE.

[Commentarius]

Arator Presb. Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Fortunatus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Silvius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Vitalis, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)

G. H.

Qvatuor antiqua apographa Martyrologii Hieronymiani auspicantur hunc XXI Aprilis his verbis: XI Kalendas Maji, Alexandria civitate natalis SS. Fortunati, Aratoris Presbyteri, [Memoria in antiquis fastis,] Felicis, Silvii, Vitalis. Loco Fortunati legitur in duobus apographis Fortunatæ: ita loco Aratoris, in Lucensi est Oratoris; & loco Silvii, est in Corbejensi filii: & sub finem additur in carcere quiescentis, quasi de solo Vitale illud sumeretur: ast in Mss. Lucensi & Blumiano, legitur in carcere requiescentis. In antiquißimo codice Epternacensi habetur in cessar quiescentis. In Martyrologio Cardinalis Barberini ad supplementum genuini Bedæ ista notantur: In Alexandria natalis SS. Fortunatæ, Aratoris Presbyteri, Felicis, Silvii, Vitalis in carcere requiescentium. In Martyrologio Adonis ea ita exprimuntur: Apud Alexandriam SS. Fortunati, Aratoris Presbyteri. Felicis, Silvii, Vitalis: qui in carcere quieverunt, Eadem extant apud Notkerum, auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ exeusi, & iis variis Mss. Vsuardus ordine tali profert: Alexandriæ SS. Aratoris Presbyteri, Fortuni, Felicis, Silvii, Vitalis, qui in carcere quieverunt. Quo ordine etiam referuntur in hodierno Martyrologio Romano, sed Fortunato, in locum Fortuni ex aliis restituto. At palæstra non indicata in Martyrologio Casinensi valde antiquo ista traduntur: Natalis sanctorum Martyrum Aratoris, Felicis, Fortuni, Silvii, & Vitalis. Verum in antiquis Mss. Rhinoviensi, Ricbenoviensi & alio Corbejensi hæc verba sunt: Alexandriæ Fortunati & Aratoris Presbyteri: Loco Presbyteri additur Vitalis in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi.

[2] Vitalis Martyris memoria celebratur in Bononia perlustrata Masini, [an Vitalis hujus reliquiæ Bononiæ.] quod aliquæ reliquia S. Vitalis Martyris asserventur in ecclesia S. Francisci, & in ecclesia S. Iacobi Majoris in platea S. Donati; sed difficulter probaretur esse hujus Martyris Alexandrini. In codice Lucensi secundo loco ponitur nomen Johanis. Verum cum in omnibus aliis Martyrologiis desit, [an addendus Iohanes Martyr.] veremur ne nomen illud ex die præcedenti huc perperam fuerit translatum, & ideo in titulo omisimus, dum major aliunde lux affulgeat. Vitalis Martyr memoratur XIX Aprilis in citatis supra Martyrologiis Augustano & Labbæano, item in Aquisgranensi & Auctario Greveni.

DE S. APPELICO SIVE AMPHELICO
MARTYRE IN SICILIA.

[Commentarius]

Apelicus sive Amphelicus Martyr in Sicilia (S.)

G, H.

Hvnc sanctum Martyrem indicant Martyrologii Hieronymiani apographa quatuor, [Nomen varie scriptum.] cum aliqua scriptionis varietate. Antiquissimum Epternacense ita habet: In Sicilia Appelici. Lucense vero ita scribit, Et in Sicilia natalis S. Amfelici; pro quo in Blumïano codice est Amphelei. In Corbejensi Parisiis excuso est aliquis hiatus, [An addendus Iocundus] & sit videtur Terracinæ adscribi: sed huic loco ab aliis tiibuitur S. Cæsarius, de quo inter Prætermissos agimus. Eo ergo Cæsario cum subsecuto novo titulo ab amanuensibus omisso, sequitur natalis S. Amphelici, Jocundi. In Ms. Ricbenoviensi sive Augiæ-Divitis prope Constantiam ita traditur: Et in Sicilia S. Amphelici. Quia locus in Ms. Corbejensi est corruptus, Jocundum non audemus conjungere. Errorem apographi Corbejensis imbiberunt alii, ac inprimis auctor Appendicis Adonis apud Mosandrum & Rosweidum dum ista adjunxit: In Campania natalis S. Amphelicis. Secutus est Ferrarius: sed nomine mutato Amphisium scripsit, & de suo adjecit Confessoris. Hinc Saussaius in supplemento Martyrologii Gallicani ista scribit: Eodem die in Campania S. Amphisii Confessoris. Legebantur ista in antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani: Et in Terracina Campaniæ S. Cæsarii. In Sicilia Appelici sive Amphelici. In codice Corbeiensi omißis verbis S. Cæsarii & in Sicilia, reliqua male connexa præbuerunt aliis aberrandi occasionē. [An videatur S. Ampelus esse.]

[2] Incidit aliquis scrupulus, num forte hic Appelicus sive Amphelicus, sit Ampelus, qui cum Cajo martyrio coronatus Messanæ in Sicilia, colitur XX Novembris, inscriptus eisdem antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis: item Martyrologiis Adonis, Vsuardi, & hodierno Romano. Verum cum poßit esse alius, voluimus hunc modo propenere; ut si aliter Siculis visum fuerit, poßit ad dictum XX Nov, tota res clarius proponi; cum valde parum lucit conferatur ab Octavio Cajetano, qui de dictis SS. Ampelo & Cajo agit tom, I de Vitis Sanctorum Siculorū pag. 122.

DE SANCTIS MARTYRIVS PERSIS.
SIMEONE EPISC. SELEVCIÆ ET CTESIPHONTIS, ALIIS CENTVM EPISCOPIS, PRESBYTERIS AVT CLERICIS: VSTHAZANE, EVNVCHO NVTRITIO REGIS SAPORIS: ABEDECHALA ET ANANIA PRESBYTERIS: PASICIO PRÆFECTO ARTIFICVM ET FILIA EIVS.

ANNO CCCXLIX.

[Praefatio]

Simeon Episcopus Seleuciæ & Ctesiphōtis, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Centum Episcopi, Presbyteri aut Clerici Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Vsthazanes Eunuchus Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abedechalas, Presb. Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ananias, Presb. Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Pusicius, Præfectus artificum & filia hujus (S.)

AUCTORE G. H.

Cruentißima fuerunt bella Romanos inter & Persas, imperante apud illos Constantio filio Constantini Magni, & apud istos Sapore Christianæ religionis hoste infensißimo. Acrem hic movit adversus Christianos persecutionem, quam cœptam anno Imperii Constantii septimo tradit S. Hieronymus in Chronico, is est annus Christi CCCXLIII. Acerrima ea fuit duobus potißimum annis; ac priore horum paßi suam habent sacram venerationem hoc XXI Aprilis, reliqui ad diem sequentem, uti tunc dicemus. Dies priorum Martyrum fuit Feria sexta hebdomadæ sanctæ in Parasceve, excepto Vsthasane Eunucho, qui pridie in Cœna Domini fuerat obtruncatus. Si ergo componatur dies XXI Aprilis cum dicta Feria sexta in Parasceve, videtur necessario signandus annus CCCXLIX, [Tempus martyrii an. 349,21 Aprilis, feria 6 in Parasceve Domini,] quando cyclo Lunæ VIII Solis XXII, littera Dominicali A, Pascha fuit celebratum die XXIII Aprilis: quo anno, Vipio Limenio & Fabio Catulino Philoniano Consulibus, Constantius bello Persico in Mesopotamia illigatus, veteranorum filios ad militiam evocavit, & ipse mense Aprili Antiochiæ constitit, uti ex legibus Codicis Theodosiani erudite probat Iacobus Gothefredus. Anno vero sequente CCCL, quo Constans Imperator interiit, morabatur Constantius Edessæ in Mesopotamia ob bellum Persicum, uti testatur Philostorgius lib. 3 Historiæ cap. 22 & ex eo Nicephorus Callistus lib. 9 cap. 28. Tunc Sapores Rex iterum ipso die Parasceves edictum adversus Christianos crudelißimum misit per universam Persidem, ut sequenti die dicetur. Baronius retulit S. Simeonem cum suis passum anno CCCXLIII, sed tunc incidebat dies Parasceves in XXV Martii, quo die in nullis Fastis recoluntur hi Martyres, bene autem die XIV in Ms Strozziano. Item a Bellino, Maurolyco, Molano refertur S. Simeon Archiepiscopus apud Persidem, quem esse hunc Seleuciensem Simeonem, & ex superabundanti Archiepiscopum dici, quia inter Episcopos Martyrii socios primæ auctoritatis fuerit, existimamus cum prædicto Molano.

[2] Acta martyrii fusius olim descripta videtur habuisse auctor Menologii, quod sub nomine Basilii Imperatoris identidem citamus, [acta martyrii dantur ex Sozomeno] inde enim videntur accepta ipsius Simeonis & aliorum encomia ad diem XIV mensis. Ibi dicitur, quod alibi nusquam; S. Symeon non ferens impia Persarum opera, eorumque mandata, scripsit Regi: Quia nos, cum simus servi Jesu Christi Dei nostri, non sustinemus vobis esse subjecti: fac ergo quod vis. Nos dum primigenia Acta latent, cogimur iis esse contenti, quæ ex ipsis sumpsit antiquus auctor & qui proximo a Sanctorum paßione seculo floruit, Hermias Sozomenus, in sua Historia Ecclesiastica ad Theodosium Iuniorem Imperatorem lib. 2 cap. 8 & duobus sequentibus: & ex hoc ea sumpsit Cassiodorus l. 3 Historiæ tripartitæ cap. 2 cū omnibus ferme Martyrologis Latinis. Itaq; post Vsuardum, Adonem, Notkerum & alios referuntur in hodierno Martyrologio Romano: In Perfide natalis S. Simeonis, [memoria in Fastis sacris Latinis & Martyrol, Rom. 21 Aprilis,] Episcopi Seleuciæ & Ctesiphontis: qui jubente Sapore Persarum Rege comprehensus, ferroque onustus, iniquis tribunalibus exhibitus, cum solem ipsum adorare nollet, & de Jesu Christo voce libera & constantissima fateretur; primum carcerali ergastulo cum aliis centum (ex quibus alii Episcopi, alii erant Presbyteri, alii diversorum ordinum Clerici) longo tempore maceratus est: deinde cum Usthasanes Regis nutritius, qui ante jam lapsus a fide, sed per eum ad pœnitentiam fuerat revocatus, martyriū constanter subjisset; postridie, qui erat annuus Dominicæ passionis dies (omnibus ante Simeonis oculos, qui unumquemq; strenue exhortabatur, gladio jugulatis) novissime & ipse decollatus est. Passi sunt etiam clarissimi viri Abedechalas, & Ananias ejus Presbyteri, Pusicius quoq; Præfectus Regis artificum, eo quod Ananiam titubantem corroborasset, collo circa tendinem perforato, & lingua exinde extracta, crudeli morte occubuit; post quem & filia ejus, quæ erat sacra Virgo, necata est. Est Ctesiphon urbs Assyriæ, ad alteram Tigris ripam, tunc Episcopalis, in odium haud procul distantis Seleuciæ olim a Parthis extructa. De utraque latius legimus 20 Februarii, ad vitam S. Sadoth, qui S. Simeonis successor, ab hoc ad martyrium est per visionem invitatus.

[3] [In Menologio Basilii Imper. 14 Aprilis.] In Menologio, referuntur hi Martyres ad diem XIV Aprilis, forte quod secundum aliquorum tabulas, ut tunc sæpius fiebat, fuerit octo diebus Pascha citius celebratum. Et in priori encomio dicuntur cum S. Simeone occisi Presbyteri, Diaconi & alii centum & quinquaginta: qui apud Sozomenum & alios sunt solum centum, & dicuntur Episcopi, Presbyteri, & Clerici. In secundo dein encomio agitur de Pusicio, qui Phasic appellatur ejusque filia sanctimoniali seu Virgine sacra, de qua ista narrantur, a Sozomeno non indicata: Huic coram se adductæ jussit Rex, ut Christum denegaret, & soli atque igni sacrificaret. Cum vero ad id persuaderi non pateretur, primum quidem Rex eam denudari jussit, & crudeliter flagellis cædi, facibusque latera aduri; deinde eam suspendi ac ferreis ungulis dilaniari, sacramque demum ipsius cervicem ense abscindi mandavit. [Apud alios Græcos 17 Aprilis.] Hæc ibi.

[4] In Menæis excusis & Synaxariis Parisiensibus Mss. tā Collegii Claromontani Societatis Iesu quā Iulii Cardinalis Mazarini, Martyrum horum festiva memoria celebratur XVII Aprilis, sub hoc titulo: Certamen sacrosancti Martyris Simeonis Archiepiscopi Persidos; & sociorum ejus Abdela Presbytero Chustazat & Phusic, & aliorum simul centum quinquaginta. Eodem die de eisdem Sanctis Martyribus reliquum fit officium, cujus Canonem S. Ioseph Hymnographus huic Acrostichidi innexuit.

Στέφω μάκαρ σε Συμεὼν ὑμνοδίαις. ΙΩΣΗΦ.

Hymnis, beate Symeon, te corono, IOSEPH.

Ephemeris quoque metrica Symeonem, ut die XVII Aprilis gladio plexum, celebrat: quo aliud non probatur, quam hunc præcipue Græcis Constantinopoli, in honore Symeonis & sociorum ejus, festam fuisse: an occasione Reliquiarum istuc translatarum, an alia ex causa quis dicet? Satis est monuisse, Ephemeridis istius stylum esse, ut mortem laudet Sanctorum, velut eo obitam quo coluntur die.

[5] Galesinius, qui bonam sui Martyrologii partem ex Menæis hausit, diem eumdem retinuit; suoque exemplo facem prætulit sequenti se Canisio Martyrologii Germanici auctori. Apud hos Presbyter Abdella scribitur, & est is qui supra Abedechala dicitur, ac socium habuit Ananiam etiam Presbyterum hic omissum. [Nomina varie scripta.] Chusthazat, in Menæis Chusdazat, supra Vsthazanes appellatur; eunuchus scilicet & nutritius Regis Saporis, Phusio dein in textu Curopalates dicitur, supra Pusicius, Sozomeno Pusices Præfectus artificum Regis. Qui in Menologio Basilii Imperatoris & in Synaxario Parisiensi adduntur centum & quinquaginta Martyres, in Menæis dicuntur mille centum quinquaginta: & mille Martyribus, unum; centum autem quinquaginta, aliud distichon applicatur hoc modo:

Πίπτοντας ἀνδρῶν ἀμφὶ χιλίους ξίφει
Ἰδὼν, ἔφης ἂν, Παῦλε Μαρτύρων νέφος.

Si cadere gladio mille conspicias viros,
Nos, Paule, habere Testium nubem, inquies.

Τέμνουσιν ἀνδρῶν, τριπλοπεντηκοντάδα,
Τὴν Τρισπροσώπην προςκυνοῦσαν οὐσίαν

Perimunt virorum ter quinquaginta chorum,
Trium qui adorabant essentiam Personarum.

Sed isti mille, in Menologio Basilii Imperatoris prædictisque Parisiensibus Synaxariis duobus, transferuntur ad Martyres sequentes, XXII Aprilis celebrandos, ubi etiam sunt ducenti & quinquaginta Martyres: ut colligamus inde similes numeros eorumdem Martyrum in Perside coronatorum facile aliis & aliis adjunctos reperiri. Quid autem est quod elogium in Menæis & Synaxario Claromontano sic inchoëtur? Κτησιφὼν καὶ Σαλὴκ, ἡγεμονεύοντες ἐν ταῖς κατὰ Περσίδα πόλεσι, ἐπιςέλλουσι τῷ Βασιλεῖ, ὅτι Ἀρχιερεὺς τῶν Χριςιανῶν Συμεῶν καὶ ἕτεροι οὒκ ὀλίγοι. Ctesiphon & Salec, præsidentes civitatibus in Perside constitutis, detulerunt Imperatori quod Præsul Christianorum Simeon & alii non pauci nollent ipsi parere. An quia Ctesiphontis & Seleuciæ Archiepiscopus fuit S. Symeon, consequens esse putabit aliquis, ut ab harum civitatum Præfectis processerit accusatio: & alius deinde civitatum nomina transformarit in nomina propria Præfectorum? Quod Acta asserunt, hoc tenemus: Actorum abbreviatores errare non raro, didicimus experientia: nec opus est singulorum errorum originem indagare. In Menologio Sirleti ad eumdem XVII Aprilis ista leguntur: Sancti Martyris Symeonis apud Persidem Episcopi, & sociorum Abidellæ Presbyteri, & aliorum mille centum quinquaginta. In pervetusto Ms. Casinensi ad diem XX Aprilis, [& 20 Apr.] post alios istius diei Martyres recolitur memoria S. Simeonis Martyris, quem arbitramur esse ab aliis Latinus ad hunc diem relatum. Ast ecclesia Dolensis in Aremoricis Sanctum hunc Simeonem præsenti die colendum quoque suscepit cum officio trium Lectionum, quarum tertia propria in Breviario anni 1519 invenitur. Idem faciebat Turonensis ecclesia, juxta Breviarium anni 1611, sed in hujus posteriori recognitione facta anno 1635 abrogatus est usus talis officii. Franciscus Laherius in Menologio Virginum Pusicii filiam Pusicen appellat, quod ei nomen fuisse alibi non legimus.

ACTA MARTYRII.
Ex Historia Ecclesiastica Sozomeni lib. 2. cap. 8, 9 & 10.

Simeon Episcopus Seleuciæ & Ctesiphōtis, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Centum Episcopi, Presbyteri aut Clerici Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Vsthazanes Eunuchus Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abedechalas, Presb. Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ananias, Presb. Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Pusicius, Præfectus artificum & filia hujus (S.)

EX SOZOMENO.

[1] Cum tempore progrediente numerus Christianorum apud Persas vehementer cresceret, adeo ut conventus agere, [S. Simeon a Magis & Iudæis accusatus, apud Sapurem,] & Sacerdotes ac Diaconos habere cœperint; hæc res non mediocriter offendebat animos Magorum, qui velut tribus aliqua aut sacerdotalis stirps, successione quadam religionem Persarum inde fere ab initio administraverant: Judæos quoque permagna affecit molestia, qui præ invidia, naturaliter quodammodo ipsis insita, religioni Christianæ semper infensi esse solent. Et ob eam causam Simeonem, id temporis Seleuciæ & Ctesiphontis, urbis in Perside primariæ, Archiepiscopum, cœperunt apud Saporem, tunc Regem Persarum, accusare, quod Imperatori amicus esset, quodque ei res Persarum proderet. Quorum calumniis persuasus Sapores, [post Christianos vixatos aut occisos.] primo omnium tributis immoderatis eo affligit Christianos, quod ipsorum quamplurimos voluntariam egestatem excolere norat. Deinde viris difficilibus & inhumanis illorum tributorum exigendorum potestatem dat: quo & inopia pecuniæ & exactorum feritate coacti, suam religionem aspernari inciperent, de qua una re summopere ab eo laboratum est. Post hæc Sacerdotes & ministros Dei gladio trucidari, ecclesias dirui, earum thesauros ac monumenta in publicum proferri, & Simeonem, ut regni Persarum & religionis proditorem, adduci jubet.

[2] Itaque Magi ope Judæorum, qui in ea re eos alacri animo juvabant, ecclesias demoliuntur: Simeonem comprehensum, & catenis ferreis vinctum, ad Regem deducunt: qui se ibi & spectatum & strenuum virum præstitit. Nam cum Sapores eum, ut daretur in quæstionem, introduci jussisset; neque veritus est quidquam, neque Regem adoravit. Quare graviter commotus Rex sciscitatur quid sit causæ, cur jam neutiquam ipsum adoret, cum ante id fecisset. [adductus, Regem honorat,] Cui Simeones, Non ante, inquit, deductus eram ad verum Deum prodendum; & propterea non recusabam debitos honores Regi præstare: at jam idem ipsum facere fas non est: nam jam pro pietate & nostra religione decertaturus venio. Quæ cum dixisset, jubet Rex ut solem adoret: quod quidem si facere velit, pollicetur se ei multa daturum munera, & in magno honore habiturum. Sin autem detrectet, [solem negat adorare:] & illum, & universum Christianorum genus e medio sublaturum minatur. Ubi vero Simeonem neque minis terrere, neque promissis flectere posset, sed virili & constanti animo affirmantem, se numquam vel solem adoraturum, vel suam ipsius religionem proditurum audiret; jubet in vinculis aliquamdiu teneri, ratus, ut videtur, eum velle resipiscere.

[3] [obiurgat Vsthazanem apostatam,] Quem in carcerem deductum conspicatus Vsthazanes, senex eunuchus, educator Saporis, & in familia Regis principem locum obtinens, consurgens (sedebat forte pro foribus palatii) eum honorifice salutat. At Simeones verbis illum contumeliosis increpare, & bile incensus vociferari cœpit; atque adverso vultu ideo præteriit, quod cum esset Christianus, paulo ante vi coactus, solem adoraverat. Quare Vsthazanes eunuchus fundere lachrymas, [& convertit] ingemiscere, vestem splendidam, qua erat indutus, exuere, & tamquam homo in luctu constitutus, nigram circumjicere cœpit: pro portis regiæ sedet, lamentatur, plorat cum gemitu, sicque ait; Heu me miserum! qualem erga me Deum fore debeo expectare, quem jam dudum denegaverim? nam ob hanc causam Simeones, ne verbum mihi loqui dignatus, sic ore averso propere prætergressus est.

[4] Ubi ista rescivit Sapores, illum accersit, rogat causam luctus, & ecqua illi in ædibus obtigisset calamitas. Cui Vsthazanes: In hisce, inquit ædibus, o Rex, nihil mihi accidit infortunii, Utinam enim pro eo, quod mihi contigerit, in omnia alia calamitatum genera incidissem: quippe id quidem certe fuisset toleratu multo facilius. [Vsthazanes apud Saporem agnoscit se errasse: constans in fide Christiana adjudicatur morti,] Iam vero lugeo, quod maneam in vita, quodque cum dudum mori debuissem; adhuc tamen solem videam, quem, quo tibi gratificarer, non revera ex animo, sed specie solum simulata adoraverim: adeo ut utraque de causa mortem meritus sim: tum quod Christi proditorem, tum quod veteratorem erga te meipsum ostenderim. Quæ cum dixisset, cæli & terræ opificem Deum cum jurejurando testatur, se in posterum de ea sententia numquam destiturum. Sapores autem incredibilem eunuchi mutationem vehementer admiratus, graviore quidem iracundia in Christianos exarsit, perinde quasi illi præstigiis hanc rem confecissent: sed tamen misericordia erga senem commotus, modo mansuetum, modo ferum se in illum ostendit, atque omnibus viribus laboravit ut de sententia deduceret. Ubi nihil profecit, constanter asseverante Vsthazane, se numquam tam stultum fore, ut pro omnium conditore Deo res ab eo conditas colat; tum ira imflammatus, mandat caput ense cervicibus abscindi.

[5] Ad quod supplicium a lictoribus deductus Vsthazanes, orat eos, ut paulisper expectent: rem enim se animo tenere, quam Regi significare velit. Vocato igitur ad se eunucho sibi fidelissimo, jubet ista Sapori nuntiare: Quam tandem benevolentiam ab ineunte adolescentia ad hoc usque tempus, [rogat, & impetrat, ut por præconem proclametur, quia Christianus est] o Rex, erga tuam familiam præstiterim, & quanto studio tum patri tuo, tum tibi inservierim, nullis videor egere testibus, apud te præsertim, qui hæc satis explorate cognita habeas. Quare pro omnibus officiis, quæ in vos aliquando tam benevole contulerim, hoc mihi unum velut remunerationis loco concede, ut his, qui me ignorant, non videar tamquam infidus erga regnum tuum, aut in aliquo maleficii genere deprehensus, istud supplicium subire. Et quo hoc pateat omnibus, fac præco palam prædicet, caput Vsthazani amputatum esse, non quod improbitatis cujusquam in palatio ab ipso admissæ convictus sit, sed quod sit Christianus, & Deum suum, quo Regis voluntati morem gereret, negare noluerit. Atque ista quidem Regi nuntiavit eunuchus: Sapores autem eadem, sicut Vsthazanes postulaverat, præconem prædicare jubet. Nam ratus est alios prompto ac parato animo de religione Christiana descituros, si certiores fierent, [capite plecti.] nemini Christiano misericordiam tributam fore, quippe cum Vsthazanes senex, educator Regis, ei familiaris & benevolus, etiam esset interfectus. At Vsthazanes ad alium finem supplicii sui causam prædicari tam impense desideravit: si quidem cogitavit, quod sicut, quando timore perterritus solem adoravit, multis Christianis metum injecerat: sic jam non pauciores ad suam animi magnitudinem & constantiam imitandam incitaret, si modo intelligerent, eum pro religione Christiana trucidatum esse. Hoc modo Vsthazanes vitā, quam hic in maxima gloria traduxerat, deseruit.

[6] [Simeones cōfirmat 100, Episcopos, Presbyteros Clericos, dein capite plexos,] Simeones autem de ejus morte in carcere certior factus, Deo gratias pro illo egit. Postridie ejus diei, qui erat sextus dies hebdomadæ, in quo ante celebrem diem festum Resurrectionis, memoria salutaris Christi passionis quotannis recoli solet, decernit Rex, ut Simeones gladio feriatur. Nam ante denuo e carcere deductus ad Regem, forti & magno animo cum Sapore de fide Christiana disseruit, & neque illum, neque solem adorare voluit. Eodem die centum alios quoque, qui erant in carcere, Rex itidem obtruncari jubet: ad extremum Simeonem, cum ceterorum omnium mortem oculis adspexisset, trucidari. Horum pars Episcopi, pars Presbyteri, pars ex aliorum Clericorum ordine fuerunt. Cum omnes ad locum, in quo erant necis supplicium subituri, deducerentur; princeps Magorum percunctatur ab illis, utrum velint vivere, & eamdem cum Rege religionem colere, solemque venerari. At ubi nemo eorum his conditionibus vellet in vita manere recta ad locum, in quo erant securi feriendi, deducuntur. Dum autem lictores in opus incumbunt, & in cæde Martyrum occupantur, Simeones adstans illis, dum interficiuntur, jubet bono animo esse, verbaque apud eos facit de morte, de resurrectione, de pietate; & testimoniis ex sacris Litteris depromptis confirmat, ita mori, esse vere vivere; atque præ ignavia Deum prodere, esse vere mori: eos enim, etiamsi nemo ipsis necem afferret, brevi morituros, quandoquidem a nemine in hanc lucem edito hic finis vitari potest; post mortem vero ea, quæ sunt æterna, non eodem modo omnibus eventura; sed singulos velut trutina quadam examinatos, accuratam vitæ anteactæ rationem reddituros: & hos pro recte factis præmia percepturos immortalia, illos pro maleficiis pœnas sempiternas luituros: denique pro Deo velle mori, [ipse obtruncatur cum 55 Abedechalam & Anania Presbyteris:] esse in bonis summum & rem multo beatissimam: Dum ista Simeones dicendo percurreret, & tamquam magister gymnasii præciperet, quo modo in certaminibus se gererent, singuli aures attentas ei præbentes, ad necem cupide gradiebantur. Lictor autem, postquam centum illos interemit, postremo in loco Simeonem obtruncavit, atque Abedechalaam & Ananiam una, ambos senes, Presbyteros ecclesiæ, cujus Simeones erat Episcopus, pariter cum illo & comprehensos, & in vincula conjectos.

[7] Eodem temporis momento Pusices; Præfectus omnium Regis artificum, [S. Pusicius extracta lingua cum filia occiditur.] ibi forte stans, cum videret Ananiam, cui jam cædes parabatur, contremiscentem, Paulisper, inquit, o senex, oculos occludito, & bono animo esto: nam statim lumen Dei videbis. Vix est hæc locutus, cū comprehensus est, & ad Regem deductus. Atque cum esset se Christianum confessus, quoniam libero ore apud Regem pro religione Christiana, & pro Martyribus verba fecerat; idcirco quasi aliquid nefas dixisset, dabatur lictoribus mandatum, ut admodum peregrino & crudeli imprimis mortis genere afficeretur. Lictores igitur collo ejus circa cervicem perforato, illac linguam extrahunt. Porro autem ejus filia virgo, falso a quibusdam in crimen vocata, comprehenditur, eodemque temporis articulo occiditur.

DE SANCTO MAXIMIANO
PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO.

ANNO CCCCXXXIV.

[Commentarius]

Maximianus, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

AUCTORE G. H.

Celebris est S. Maximiani memoria apud Græcos, & quidem in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, ante annos prope septingentos conscripto, hoc de ejus patria & rebus gestis profertur elogium: Eodem die, [Romæ natus] XXI Aprilis, memoria S. Maximiani Patriarchæ Constantinopolitani. Maximianus magnus Christi Sacerdos, exortus fuerat ex antiqua Roma, divitum ac nobilium parentum filius. Oblata autem non levis negotii cura, [Constantinopoli Sacerdos initiatus,] Roma discessit, Constantinopolim profectus: ubi ob bonam indolem, & multiplicem doctrinam, ob vitæ etiam morumque sanctitatem, & vigilans æquitatis studium, sanctæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ Sacerdos initiatus fuit a Sisinnio spectatissimo ac laudatissimo Patriarcha: cujus integritatem ac documenta in omnibus plane virtutibus expressit, [& Nestorio expulso] constanter ita permanens, quousque damnatus fuit Nestorius hæreticus, qui sanctissimo Sisinnio successerat. Hoc ergo expulso, fuit Maximianus tamquā Christianæ fidei & orthodoxæ religionis propugnator, cōmuni omnium suffragio, Imperatoris, [Patriarcha creatur,] Cleri, ac populi, Patriarcha Constantinopolitanus ordinatus: ac tandem, cum sancte ac religiose Christi gregem gubernasset, & Ecclesiam a scandalis omnibus tutam servasset & defendisset, eique per annos duos & menses quinque præfuisset, in pace quievit. [an. 2 menses 5 præfuit.] Hactenus Menologium Basilii Imperatoris, cui congruunt qua in Ms. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani leguntur, in quo sub finem additur: Festiva ejus solennitas celebratur in Ecclesia Sanctorum Apostolorum, a Constantino Magno & matre ejus constructa. Appellatur autem in dicto Synaxario non Maximianus, [colitur in ecclesia Apostolorum] sed contracte Maximus, uti etiam in Menæis excusis & Menologio Sirleti in hac nimia brevitate memoratur S. P. N. Maximus Patriarcha Constantinopolitanus. Si patria & occasio dignitatis ob expulsum Nestorium & aliæ ejus virtutes fuissent indicatæ, scitum fuisset, de Maximiano agi patriæ Romano; & facilius memoria eius fuisset Martyrologio Romano inserta.

[2] Depositus fuit Nestorius in Concilio III Generali Ephesi, anno CCCCXXXI ab Episcopis plusquam ducentis sub finem Iunii cœpto haberi: cuius Acta extant duobus tomis e typographia regia Parisiis excusa, & in posteriore tomo, qui omnium Conciliorum sextus est, cap. 14 pag. 257 ista leguntur: Cum septem & septem ex utraque parte Episcopi Constantinopolim venissent, Imperator certo comperit, [ā 14 legatis Synodi Ephesinæ] sanctam & œcumenicam Synodum, canonico legitimoque ordine in omnibus servato, Nestorium deposuisse. Itaque Legatorum Synodi sententia approbata, Orientales quidem condemnat, Nestorium vero exilio multat. Iis præterea, qui ex sancta Synodo legati venerant, injungit: ut ad ecclesiam se conferant, ibidemque sanctæ Ecclesiæ Constantino. [creatus,] politanæ Episcopum creent. Illi in ecclesiam ingressi Maximianum Episcopum creant. Missa mox Constantinopoli Synodalis epistola cap. 16 relata, in qua asseritur, eos in hoc solicite incumbentes æquum judicavisse, simul atque sanctissimus Deoque per omnia dilectissimus Maximianus magnæ civitatis Episcopus institutus est, litteras submittere, iisque Synodicas litteras subjicere. Sequitur cap. 17 exemplum epistolæ scriptæ a Maximiano creato Episcopo ad Cyrillum Archiepiscopum Alexandrinum, ubi inter cetera scribit ista: Quia ad magnæ hujus civitatis Archiepiscopatum promoti sumus, [scribit ad S Cyrillum Alexandrinum & preces petit.] dignare, Deo dilectissime, & precibus nos fulcire, & consiliis informare, & omni denique benevolentiæ studio nos prosequi; ut hac ratione illud Scripturæ dictum in nobis adimpleatur: Frater qui adjuvatur a Fratre quasi civitas firma… [Prov. 18, 19] Cum itaque Christo Domino dignus evaseris, propterea quod crucem tuam sustulisti, & illum secutus es; Christum pro nobis deprecari ne omittas, fraternæ virtutis ornamenta proprias prærogativas esse ratus. Vale in Domino, & pro me, Deo dilectissime & sanctissime frater ac comminister, ora.

[3] Hæc ille, cui S. Cyrillus in responso cap. 18 inter alia sic rescribit: Opportune, ut arbitror, convenienterque hoc tempore, quo tua integritas exoptatum illud Sacerdotium sortita est, cum Propheta nobis dicere liceat, Lætentur desuper cæli & exultet universa terra, & clamet cum lætitia: Non enim os, quod magna loquebatur, contra Salvatoris nostri gloriam ultra se extollit: neque cornu amplius in altum subrigit, [laudatur a S. Cyrillo ob fidem rectam] qui hoc facere solebat: neque iniquitatem, Domino qui nos redemit negato, contra Deum amplius loquitur… [1 Par. 16, 31] Proinde congratulamur etiam vobis, rectam inculpatamque fidem habentibus. Surrexit enim sacrorum minister, quem satis, & diuturnum tempus vobis commendavit, & ipsa rerum experientia decoravit: quique in solicitudine pro vobis gerenda multum temporis insumpsit, venerandamque adeo canitiem emisit. Oportebat enim, oportebat selectis Salvatoris nostri gregibus sapientem peritumque Præsidem dari: cui animus esset pastorali industria refertus, [pastoralem industriam] quique pabulo bono & loco pascuo pascere sciret: qui denique rebus ipsis probatus foret tamquam fidelis sincerusque œconomus. Qui enim ita vivere instituerunt, eos Christus recipit, & quovis honore censet dignos… Hic ut speramus sanctitati tuæ opem feret, eamdemque opitulante manu cælestibus donis exhilarabit: [& qui sit a Christo adjuvandus.] quo verbum veritatis recte tractando, & sanctorum Patrum fidei, veluti quibusdam vestigiis, insistendo, laudabilis perseveres per misericordiam & benevolentiam Christi Salvatoris… Valere te nostri memorem precor a Domino, reverendissime Deoque dilectissime frater. Idem S. Cyrillus cap. 19 ad Iuvenalem Episcopum & ceteros Concilii Legatos Constantinopolim missos, a quibus fuerat S. Maximianus electus; Resplenduit veritatis dogmatum pulchritudo, ordinato Episcopo secundum decretum Dei atque Concilium per sanctitatem vestram, reverendissimo & Dei cultore Maximiano: quem etiam & longa ætas ornavit, non in desidiis & deliciis constitutum, sed in laboribus & virtute, & qui multa rerum decoratus est cura pro veritate & dogmatibus pietatis. Congaudens igitur universis Ecclesiis & populis ibidem constitutis, [decoratus longa ætate in laboribus peracta] merito proclamabo: Benedictus Dominus, quia visitavit & fecit redemptionem plebis suæ. [Luc. 1, 68] Sic bonus Pastor malignam quidem bestiam a sacra & divina aula repulit, sapientissimum autem & totius virtutis insignem præceptorem elegit: quem etiam credimus decorari in omni bono, & venerabili atque præcipua virtute pollentem, gubernare sua manu populum constitutum.

[4] Miserat Synodus Ephesinæ epistolam ad S. Cælestinum Papam de ejecto Nestorio, & in ejus locum electo S. Maximiano; misit & hic Patriarcha de sua electione epistolam ad eumdem Papam. [A S. Cælestino Papa] Sed hæ duæ non extant; extat vero responsum S. Cælestini ad utramque. Et in epistola quidem ad Synodum Ephesinam cap. 20 de S. Maximiano ista interserit: Legimus ejus a vestra fraternitate scripta præconia, nec quisquam nostrorum mirari potuit, quia nota dixistis. Bonorum hunc actuum palæstra semper exercuit: talem hunc didicimus, qualem Doctor noster esse præcepit Sacerdotem, [habetur verus Israelita,] ut convenienter omnium judicio mereatur audire: Ecce homo vere Israelita, in quo dolus non est. [Ioan. 1, 47] Nonne laudibus in eum vestris ista conveniunt? Talem successorem quærebat sanctæ memoriæ Sisinnii beata simplicitas, ut locum suum non nisi sui similis obtineret. Scimus quo itinere sanctus Frater & Coëpiscopus noster Maximianus, quibus gradatim stipendiis ad fastigium Sacerdotale pervenit. Non hunc divitiarum gloria, non velut in potentia cupidū, qui solet inesse ambientibus, honorum saltus evexit: suffragio pauperum, quibus fidelis servus & prudens cibum dabat in tempore, super omnia Domini sui constitutus est bona; [& fidelis servus & prudens:] & tamen, etiamsi desiderium fuit Episcopatus, non nisi propter opus bonum, sicut ait Apostolus concupivit. [1. Tim. 3. 1] Data Idibus Martiis Aëtio & Valerio Consulibus. Is est annus Christi CCCCXXXII. In epistola ad ipsum Maximianum cap. 22 ita scribit idem Cælestinus Papa: Vidimus & amplexi sumus fraternitatem tuam in litteris tuis, talemq; sanctitatem tuam, qualem noveramus, inspeximus, simplici scilicet puritate gloriosam, & mentis fulgore potius quam sermone perspicuam. Redit in se atque in statum suum illa, de cujus fide semper gloriabamur, Ecclesia, quæ nunc te Præsulem divino judicio accepit; postquam illum, qui eā obsidebat, ejecit… Sequere priorum, a quibus eruditus es & nutritus, [incitatur ad exempla decessorum, ut excolat suam Ecclesiam.] exempla Pontificum; beatissimi Joannis in prædicando scientiam, S. Attici in repurgandis hæresibus vigilantiam, decessoris tui Sisinnii, cujus te successorem credimus, simplicem puritatem; ut de illa, sicuti solebamus, gratulemur Ecclesia. Cōgrega sparsos, piumque animum, qualem te habere novimus, in eos, quos dissipaverat perturbator, exerce. Congrega populos tuos ad matris suæ ubera, revoca quos illito veneni sapore abstraxerat inimicus… Latus campus est, Frater carissime, in quo gloriam & vigilantis Pastoris & benigni Sacerdotis exerceas, & saporem Christianæ salubritatis infundas; ut plus in reparando potuisse te liqueat, quam ille potuit in lædēdo, qui imitator diaboli maluit esse quā Christi. Data Idibus Martiis, Aëtio & Valerio VV. CC. Coss. Reliqua ibi legi possunt, uti illa quæ cap. 21 idem Cælestinus Papa tunc scripsit Imperatori Theodosio Iuniori quem obsecrat, ut Maximiano, tanto pro suo merito illius Ecclesiæ Sacerdoti, electo taliter, & consensu sanctæ congregationis quæ interfuit ordinato, ad cōponendum Ecclesiæ statum, [petito auxilio Theodosii Imperat.] & omne vulnus pravæ hæresis radicitus evellendum, ne audeant quæ abscissa sunt pullulare arma præstet.

[5] Hæc S Cælestinus hoc eodem anno CCCCXXXII mortuus VI Aprilis, ad quem diem ejus Acta dedimus. Successit illi S. Sixtus III, cujus Acta illustravimus ad diem XXVIII Martii. Ad hunc scripsit Ioannes Patriarcha Antiochenus cap. 27 se assentiri ordinationi Maximiani, sanctissimi & religiosissimi sanctæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ Episcopi: [admittitur a Joanne Antiocheno,] & in libello ad S. Cyrillum Alexandrinum misso cap. 28 confitetur idem Ioannes, se Maximiani sāctissimi Episcopi ordinationē suscipere. Quātum autem laborem adhibuerit S. Cyrillus, ut omnes sanctissimi piissimique Episcopi Maximiani ordinationem approbarent, indicat cap. 35 in epistola ad Acacium Melitenæ Episcopum, & cap. 38 in epistola ad Donatum Nicopolis veteris Epiri Episcopum; sed & cap. 39 de pace Ecclesiis reddita ita scribit ad ipsum S. Maximianum: Dubium plane nullum erat, [S. Cyrillus pacem ecclesiæ redditam tribuit precibus S. Maximiani.] quin sāctitatis tuæ preces omnino efficaces essēt, quandoquidē Salvator omniū prompte alacriterq; eorum votis annuere solet, qui ipsum diligunt… Divulsa Ecclesiastici corporis membra inter se coadunata sunt, & iā nihil reliquum est, quod ministros Euangelii Christi per discordiam sejungat. Omnes autem una fide ornamur, cum Nestoriū impietatum inventorem e sacris septis expulimus, & falsum Pastorem a nobili grege seclusimus. Et hoc quoq; præclarum opus tuis precibus perfectum est… atq; ita sanctitate tua, reliquisq; omnibus, ex quibus perfectum sanctæ Synodi corpus constitutum est, ad hoc annuentibus & concurrentibus reducti sumus ad concordiam.. Benedictus Salvator noster, qui hanc tempestatem sedavit, concordiȩq; tranquillitatem restituit: idque per preces & intercessiones sanctitatis tuæ & aliorum omnium, qui rectam sinceramque fidem habentes, in spiritu & veritate adorationem ac servitutem ipsi deferunt. Demum se plures epistolas S. Maximiano scripsisse testatur S. Sixtus Papa cap. 41 in epistola ad S. Cyrillum Alexandrinum: [huic plures epistola missæ a S. Sixto Papa,] sed eas dolemus non extare. Idem Sixtus in epistola ad memoratum Ioannem Antiochenum, quæ est secunda inter ejus epistolas tom, 7 Conciliorum, sic ait: Dilucida & perspicua majorem credulitas, nulla cœni permixtione turbetur: habet probatum nobis virum, Fratrem & Coepiscopum nostrū Maximianum Constantinopolitanæ Ecclesiæ Sacerdotem, divino illic judicio consecratum: ut ægritudinis morbum, quem astutiæ venena sopitis infuderant superet simplicitatis dulcedo succedens: qui non illic aliud, quam credimus, poterit prædicare: [qui eā Romæ vixisse testatur.] nisi quod a decessoribus meis nobiscum positus frequenter audivit. Datum XV Kalendas Theodosio XIV & Maximo Consulibus. Is est annus CCCCXXXIII, ubi confirmantur quæ supra diximus, S. Maximianum Romæ natum & educatum in orthodoxa fide fuisse.

[6] Superfuit S. Maximianus usq; in annum CCCCXXXIV, quo eum mortuum esse asserit Socrates, lib. 7 Hist. Eccles. cap. 40, his verbis. Maximianus vero, cum biennium ac menses quinque Ecclesiæ pacate præfuisset, [mortuus est anno 434, 12 Aprilis in cœna Domini,] mortuus est, Consulibus Areobindo & Aspare, duodecima die Aprilis. Accidit autem ut hebdomada esset jejuniorum, Paschatis festo vicina; erat autē dies illa quinta vocata, scilicet in Cœna Domini. Fuit autem dicto anno CCCCXXXIV Pascha celebratum XV Aprilis, cyclo Lunæ XVII, Solis XXIII, littera G Dominicali. Eadem ex Socrate habet Nicephorus, lib. 14 cap. 37. At præter annos duos & menses quinque præfuisset Ecclesiæ suæ adhuc dies octodecim; si, ut scribit Socrates dicto lib. 7 cap. 36, [electus anno 431 25 Octobr.] Maximianus ad Episcopatum electus fuerit vicesima quinta Octobris, Basso & Antiocho Consulibus. Liberatus in Breviario de causa Nestoriana cap. 7 hæc de ordinatione ejus habet. Cum quatuor transissent menses post Nestorii damnationem, Maximianus ordinatur Episcopus, vita quidem monachus, ordine vero Presbyter, constans quidem in fide vera, idiota fere sermone, & sub quiete vivere potius eligebat. Socrates cap. 4 dicti libri 7 sic loquitur: Quadrimestri spatio post abdicationem Nestorii percurso, Maximianus Episcopus designatur, vir monasticum vitæ genus excolens, dignitatis genere Presbyter: opinionem pietatis jam pridem propterea consecutus, quod monumenta, [construxerat ante sepulchra.] in quibus pii viri ex hac vita migrantes sepelirentur, suis impensis construēda curaverat. Erat vero & sermone idiota, vitamq; quietam aliisque minime molestam sibi proposuit ad traducendum. Apud Christophorsonum, legitur in hujus loci translatione, Bimestri spatio percurso, cum Græce habeatur: τετραμηνιαίου διαδραμόντος χρόνου. Quos etiam, quatuor menses licet non plane integri hi fuerint, habet ante citatus Nicephorus, [quomodo idiota habitus,] qui etiam monumenta ab eo constructa tradit. Idiota videtur dici, aut quod ipse Romanus non adeo exacte Græce loqueretur, aut quod in controversiis fidei tunc agitatis non esset eminēter instructus. Ceterum eorum quæ ad statum Sacerdotalem & Episcopalem spectabant satis gnarum fuisse, ejus epistolæ & ipsa electio ostendunt. Porro Imperator Theodosius, ut Liberatus ait cap. 8, vocans ad se Maximianum Episcopum & alios plurimos Constantinopoli repertos Episcopos, quomodo tolleretur Ecclesiarū dissensio cogitabat. [prudens in consilio dando] At illi dixerunt: quia non aliter hoc fieret, nisi prius crearetur & præferretur unius fidei vinculum, & Joannes Antiochenus Episcopus anathematizaret Nestorium & improbata dogmata ejus. Et gaviso valde super hoc Imperatore, missus est hoc ipsum agere Aristolaus Tribunus &c. Ex quibus elucet, ejus in consilio dando industria & prudentia.

[7] Mortuo S. Maximiano, ut tradit Socrates cap 40, Theodosius Imperator, ne denuo in electione Episcopi disceptatio oriretur & Ecclesia perturbaretur, incunctanter, nondum humato Maximiani corpore, [corpus ejus a S. Proclo successore sepelitur,] præsentibus Episcopis præcepit, ut Proclum eligerent & in throno Episcopali collocarent. Ordinatus itaque Proclus, funus corporis Maximiani procuravit. In Menologio Basilii Imperatoris ad diem XXIV Octobris in elogio S. Procli, dicitur hic Episcopus Constantinopolitanus constitutus, cum adhuc corpus decessoris Maximiani defuncti in sanctissimæ ac magnæ Ecclesiæ Dei sacrario jaceret. [num. 21 Aprilis?] An ergo illud XXI Aprilis Sabbato post festum Paschale sepultum, dederit occasionem ut dies depositionis apud posteros celebris ritu Ecclesiastico celebraretur? Potuit & illo die postmodum translatum fuisse ad Ecclesiam sanctorum Apostolorum: [an eo die translatum.] in qua festivam solennitatem isto die celebrari solitam supra ostendimus.

DE SANCTO CYPRIANO
EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

CIRCA AN. DLII.

[Commentarius]

Cyprianus, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

D P.

Brixiensis Ecclesiæ Antistites triginta, a S. Philastrio usque ad seipsum, numerat Rambertus Episcopus, in ejusdem S. Philastrii Translatione apud Surium XVIII Iulii: horum multi sacris Brixiensium Fastis adscripti, ex quibus mense Martio tres produximus, quatuor hoc mense daturi sumus, [Olim festivius cultus,] ab antiquis monumentis melius quam tunc instructi, beneficio Clarißimi quondam Viri Bernardini Fayni. Martyrologium Brixiense Ms. ab annis circiter centum exaratum, quod nobis Ferdinandus Vghellus donavit; commemorationem unius eorum facit his verbis: XI Kal. Maji Brixiæ Natalis S. Cypriani ejusdem urbis Episcopi. Hic sanctus Episcopus quantæ sanctitatis & meriti extiterit [testatur] populus Brixiensis, [qui] diebus antiquis Transitus ejus solennitatem venerabatur. Corpus ejus habetur in ecclesia S. Petri in Oliveto sive ad septem candelabra aurea. [requiescit in ecclesia S. Petri de Oliveto] Quod hic de solennitate Transitus dicitur, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ sic explicat, Acta illius ita interciderunt, ut neq; patria sciri potuerit: eum tamen Ecclesiam sibi creditam sancte pieq; administrasse certum est: cum Brixiensis ecclesia semper, ab obitu ad hæc usque tempora, uti Sanctum habuerit colueritque. Faynus in annotationibus ad novum Martyrologium distinctius hoc modo: Tantæ olim in Brixiana Ecclesia devotionis extitit Cyprianus, ut ejus natalis dies veluti dies Dominica celebraretur.

[2] Sedit Cyprianus inter Paulinum & Herculanum ut paßim Historici Brixienses, Martinengus, Nazarius, Rossius, Capreolus, aliique, & cum iis Vghellus in Italia sacra, ab anno DXLVI ad DLII; & cum titulo Episcopi & Confessoris refertur a Galesinio ex tabulis ecclesiæ Brixianæ. [eo allatus Serlis.] Hujus corpus, inquit Franciscus Florentinius in Ms. Catalogo Episcoporum Brixiensium, contendunt Serlenses jacuisse quondam in æde S. Petri in monte. Eam ædem alias monachorum Caßinensium fuisse, junctumque habuisse eorumdem monasterium, nunc autem esse de jure Canonicorum S. Petri Olivetani monet Faynus in Catalogo 4 Cæli sui Brixiensis; describens Pedemontanæ regionis sub Episcopatu Brixiano ecclesias, in qua Meridionali diœcesis parte inter Navilium & Mellam fluvios procurrente est parochia Serlarum, Montem-Vrsinum suo ambitu complectens: Canonici autem qui ecclesiam S. Petri Olivetani tunc cum ista scriberemur tenebant, fuerunt Congregationis S. Georgii in Alga, recenti memoria extinctæ: apud quos cum anno MCCCCLIII inventæ fuissent Reliquiæ Sanctorum quatuor Brixiensium Episcoporum; [caput circumfertur in Processionibus:] de Capite S. Cypriani decretum legitur in libro Provisionum civitatis, sub die XIV Februarii, hoc modo: Caput S. Cypriani, inventum integrum, non relinquatur cum Reliquiis Sanctorum Episcoporum Pauli, Evasii, Deus-dedit, & ejusdem S. Cypriani: sed per Patres S. Petri Oliveti fiat dicto Capiti nobilissimum ornamentum ex auro: & ad omnem requisitionem civitatis illud deferri faciant in processionibus, quæ fiunt in civitate cum devotione & luminariis.

[3] De Corpore quoque ipsius S. Cypriani & aliorum trium constitutum est die XXVII Maji ejusdem anni: Corpus S. Evasii Episcopi & Martyris, [corpus sub ara majori locatur.] inventum in altari magno S. Petri Oliveti, in loco terraneo cum aliis sanctorum Episcoporum Brixiæ corporibus, videlicet Pauli, Cypriani, Deus dedit: quæ si non sunt diminuta, ut creditur, bene claudantur & implumbentur cum stangis ferreis, pro conservatione tanti thesauri, in arca marmorea. Coluntur die II Decembris Evasius, X ejusdem Deus dedit, at Paulus XXIX Aprilis. Notat autem Bernardinus Faynus, Corpora, quæ fuerant inventa sub ara spectante ad Septentrionem, translata fuisse ad altare majus ejusdem oratorii subterranei versus meridiem, & anno denique MDIII delata fuisse ad aram totius ecclesiæ principem: ubi quid iis factum sit anno MDXLII, videbimus ad diem S. Pauli prænominati.

DE S. ANASTASIO PRESBYTERO
MONACHO SINAITA IN ARABIA,
ET S. ANASTASIO PATRIARCHA
ANTIOCHIÆ IN SYRIA,

CIRCA AN. DC

[Commentarius]

Anastasius Presbyter, monachus Sinaita, in Arabia (S.)
Anastasius, Patriarcha Antiochenus, in Syria (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Cultus sacer & res, gestæ S. Anastasii Sinaitæ.

Floruit apud Orientales eximiæ doctrinæ & pietate illustris S. Anastasius Sinaita: cujus solennitatem celebrant Græci die XX & potißimum XXI Aprilis. Priore die secundum Menologium jussu Basilii Porphyrogeniti, [Elogium S. Anastasii monachi Sinaitæ ex Menologio Basilii Imp.] seculo Christi decimo concinnatum, istud recitatur elogium: Eadem die XX Aprilis memoria sancti Patris nostri Anastasii, qui in monte Sina vixit. Anastasius, religiosus Dei cultor ac Pater noster, mundum & omnia quæ in mundo sunt generose reliquit, & crucem suam tollens, juxta sacri Euangelii præceptum alacri animo secutus est Christum: & abiens ad quoddam monasterium, monachus ibidem factus est. Verum desiderans majora subire certamina, & perfectiorem adipisci virtutem, Hierosolymam petiit: & cum sacra illa ac veneranda loca adorasset; abiit in montem Sina: ubi cum plures invenisset viros religiosos & sanctos monasticam vitam exercentes, apud ipsos permansit, obediens eis & prompto animo serviens. Idcirco propter tantæ humilitatis virtutem accepit a Deo donum scientiæ ac sapientiæ multiplicis unde & sanctorum Patrum Vitas conscripsit, & multos ad animarum utilitatem ac profectum sermones composuit: quorum plures deinde reperti, ac discendi studiosis propositi sunt, atque in animarum salutem ac commodum promulgati. At post hæc, Deo in omnibus gratus & eximie carus, in pace decessit. Hæc in dicto Basilii Imperatoris Menologio ad diem XX Aprilis: [& aliis Græcorum Fastis.] quæ fere eadem ad hunc XVI, Aprilis leguntur in Ms. Synaxario antiquo Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis, in magnis Græcorum Menæis excusis & manuscriptis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum ἐν βίοις Ἁγὶων, in quibus omnibus dicitur in grandæva senectute decessisse. In Menæis excusis additur hoc distichon:

Ἀναστάςιος ἐν Σινἅ Μώςης νέος,
καὶ πρὶν τελευτῆς τὸν Θεὸν βλέπειν ἔχει.

Anastasius hic in Sina Moses novus,
Deum videre meritus est ante exitum.

In Menologio Sirleti hæc pauca continentur: Eodem die XXI Aprilis, sancti Patris nostri Anastasii montis Sinai. Græcos Moscovitæ de more imitantur, & in sui Kalendarii tabulis Sanctum hunc exprimunt, non ut Episcopum, quem errorem infra confutabimus; sed ut monachum, & quidem absque stola, qua fere Hegumeni sive Abbates ibidem solent designari. Mons Sinai, Moysis Prophetæ acceptarumque cælitus legum memoria toto orbe celeberrimus, postea monachorum Christianorum asceteriis circumquaque fuit obsitus. Ibi SS. Sabbas, Esaias, & alii triginta sex monachi sub Diocletiano martyrio affecti, a nobis relati sunt die XIV Ianuarii, [Post plures Sanctos monachos montis Sina] Quo etiam die memorantur SS. Theodulus Presbyter, Paulus, Ioannes, Proclus, Hypatius, Isaac, Macarius, Marcus, Benjamin, Elias & alii, seculo sequenti a Barbaris interfecti; quorum martyrium scripsit S. Nilus, tunc ibidem monachus, ad XII Novembris insertus sacris Fastis. S. Nili socius fuit S. Theodulus, ad eumdem XIV Ianuarii relatus. Non minus celebris fuit S. Ioannes Climacus, Abbas sancti Montis Sina, [vixit sub S. Ioanne Climaco,] ibidem sub finem seculi sexti vita functus: cujus a nobis Acta illustrata sunt XXX Martii, conscripta tum a Daniele monacho cœnobii vicini Raithuni, tum a monacho Sinaita qui eum asserit suū Præsidē & Abbatem fuisse, Hunc Sinaitā. Monachum arbitramur esse S. Anastasium, de quo agimus, [& Vitas Patrum sanctorum scripsit,] qui Vitas sanctorum Patrū conscripsit, Βίους Πατέρων συνεγράψετο ἁγίων. Quidni potißimum eorum, qui in monasteriis Montis-Sina ac vicinis locis vixerunt? Ex eo tractatu Appendicem ad Vitam S. Ioannis Climaci dedimus, in qua fit mentio alterius Anastasii, qui ibidem degebat monachus venerandus, cum attonderetur S. Ioannes Climacus circa annum DXX, & plane ab hoc S. Anastasio est diversus; adeoque quæ istic de eo annotavimus nunc sublata volumus. [mortuus sub Heraclio Imper.] Pervenit autem vivendo S. Anastasius (ut qui describit olim, sed sua adhuc ætate, sub Mauritio Imperatore facta) ad tempora Heraclii Imperatoris, qui regnavit ab anno DCX, usque ad annum DCXLI. Erat satis frequens & celebre nomen Anastasii isto ævo inter monachos: & tale assumpserat S. Anastasius Persa anno DCXXVIII occisus, [Varii monachi istis temporibus Anastasii dicti,] ante monachus factus in monasterio sancti Abbatis Anastasii quatuor milliaribus Hierosolymis distante. Vti ex Vita prædicti S. Anastasii Persæ XXII Ianuarii elucidata constat. S. Ioannes Eleemosynarius, anno DCXVI vita functus, inter alios misit Anastasium Præfectū magni montis Antonii, ad recipiendos eos, qui abducti fuerant in captivitatem, vim auri præbens prope innumerabilem. Vti in illius Vita traditur XXIII Ianuarii. De monte S. Antonii actum est ante hujus Vitam § 2. Ita etiam apud Ioannem Moschum, qui isto etiam tempore florebat, in Prato spirituali cap. 48 & 49 narravit varia Anastasius Presbyter, & ornamentorum sanctæ resurrectionis Dei & Domini nostri Jesu Christi custos; sicut & cap. 50 Anastasius Abbas Scythopoleos in secunda Palæstina metropolis. Inter hæc autem monasteria Palæstinæ & Ægypti interjacent illa, de quibus hic agimus, in monte Sina constituta.

[3] [S. Anastasius pie educatus,] Ipse S. Anastasius, in quadam sua Oratione in Novam Dominicam & in Apostolum Thomam, narrat, quam pure sancteque a teneris unguiculis puer & adolescentulus in orthodoxa fuerit educatus fide, & ita ad Euangelii verba auscultarit, ac si Christum loquentem audivisset: ita imaginem Christi aspexerit & veneratus fuerit, ac si Christum intuitus adorasset: tanta pietate sacram Eucharistiam sumpserit, ac si brachiis corporeis Christum gestasset. Verba ejus infra damus num. 13 Quantum idem pro ecclesia Dei usque ad senectutem laborarit, ostēdunt varia ejus scripta, quæ referemus; ubi de Patriarchatu Antiocheno, a duobus Anastasiis consequenter administrato, egerimus; quod hi a S. Anastasio Sinaita non satis apud nonnullos distinguantur. Maxime elucet zelus hujus Sinaitæ contra Acephalos, indicatus in libro ejus, qui Ὁδηγὸς seu Dux viæ inscribitur. S. Sophronius Archiepiscopus Hierosolymorum, qui hoc tempore floruit, [contra Acephalos Ecclesiam propugnavit.] in Oratione de Hypapante Domini a nobis edita 2 Februarii cap. 2 Acephalorum hæresin appellat miseram ac vere capite carentem gangrænam. Fuit ea in varias sectas divisa, quas Sinaita cap. 6 prædicti libri vocat Ecclesiæ hostes, Jacobi, Severi, Theodosii, Timothei, Dioscoriq; discipulos, & a primo deinceps potißimum Iacobitæ dicti, qui suæ sectæ Patriarchas habuerunt Concilii Chalcedonensis hostes. Contra hos S. Anastasius non tantum in suo monasterio scriptis certavit, sed Syriam, Arabiam, Ægyptum petendo ubique dictam hæresim oppugnavit, & pro viribussuis conatus est profligare: quæ omnia ex propria ejus confeßione sunt nota.

CAPUT II.
S. Anastasii Patriarchæ Antiocheni res gestæ & cultus, Nicephori Callisti menda detecta.

[4] Dicto seculo sexto & initio sequenti, fuerunt duo Antiocheni seu Theopolitani Patriarchæ, [Tempus Sedis S. Anastasii Patriarchæ,] Anastasii appellati. Horum primus ab aliquibus, sed perperam, Sinaita dictus, Sedem illam ab an. DLXI obtinuit sub extrema Iustiniani Imperatoris tempora; sed a Iustino Iuniore a Sede deturbatus est anno DLXXII, substituto Georgio, cujus post mortem imperante Mauricio pristinam dignitatē recuperavit, & in ea vixit usq; ad annum DXCVIII, aut sequentem; quando illi mortuo succeßit alter Anastasius, Martyr nuncupatus, quod a Iudæis excarnificatus sit circa annum DCVIII aut sequentem, Martyrologio Romano inscriptus ad diē XXV Decembris, uti prior ad hunc XXI Aprilis his verbis: Antiochiæ S. Anastasii Sinaitæ Episcopi, [cultus sacer:] & in Notis indicatur de eodem agere Græcos hac die in Menologio: qui sane Anastasii Sinaitæ meminerunt, sed nulla facta mentione Antiochiæ aut Episcopatus. Idem inter Sanctos Patres recensetur in Synodo Nicæna II, & paßim iu titulis præfixis ante ejus opera infra indicata. Hujus temporis scriptor fuit Euagrius Scholasticus, qui l. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 38 asserit, post Domninum Episcopum Theopolitarum, id est Antiochenorum, creatum Anastasium, & cap. 39 ejus studia & res gestas exponit his verbis.

[5] [excellens doctrina & bonis moribus,] Anastasius Vir erat cum in sacrarum litterarum cognitione apprime disertus, tum in moribus ac tota vitæ ratione adeo exquisitus, ut etiam rerum levicularum magnam curam haberet, neque in illis a constanti & stabili animi sui proposito decedere vellet, nedum in rebus maximi momenti & ponderis, & quæ ipsum Deum viderentur attingere. Quin etiam ita suum temperavit ingenium, ut neque propter lenitatem animi atq; comitatem, nimis facile his rebus quæ minus rationi consentientes erant, cederet; neq; propter severitatem & inclementiam, ægre his quæ recta ratio postulabat assentiretur. Rebus seriis audiendis ejus patebant aures, & ut sermone profluens, ita in quæstionibus dissolvendis acutus & perspicax fuit, rebus autē ineptis & nullius momenti occlusit aures: linguam vero sic quasi fræno cohibuit, ut & sermonem ratione moderaretur, & silentium loquela præstabilius efficeret. Istum tamquam turrem munitissimam oppugnare omni machinarum genere aggressus est Justinianus, illud scilicet complectens animo, [contra Iustinianum Imperæt. hæreses inducentem,] se si istum everteret, nullo labore civitatem totam occupaturum, recta fidei dogmata redacturum tamquam in servitutem, & oves Christi denique captivas ab Ecclesia abducturum. Verum Anastasius sic divina quadam animi celsitudine elatus fuit (nam supra firmam fidei petram constitit) ut Justiniano per litteras suas libere & aperte contradiceret, [ostendit corpus Christi passibile & mortale fuisse:] tum perspicue admodum tum diserte ostendens, divinos Apostolos & Sanctos Patres confessos esse atque adeo tradidisse, corpus Domini internecioni obnoxium fuisse, & affectionum quæ sunt natura in animis impressæ, quæque reprehensione carent, particeps. Eodem modo etiam monachis majoris & minoris Syriæ, ejus de hac re sciscitantibus sententiam, respondens, omnium confirmavit mentes, atque ad certamen ineundum præparavit: in ecclesia denique lectitavit quotidie illam Pauli vasis electionis sententiam: Si quis vobis euangelizaverit præter id quod accepistis, etiamsi Angelus de cælo sit, anathema esto. [Gal. 1, 19] Quibus omnes, paucis exceptis, assensi, simile studium erga fidei defensionem declararunt.

[6] Idem porro Anastasius cum accepisset, Justinianum velle ipsum in exilium mittere, scripsit ad Antiochenos orationem, [confirmat Antiochenos] qua eorum animos in fide confirmaret: quæ certe tum ob sermonis elegantem, tum ob crebritatem sententiarum, tum ob testimoniorum e sacris Litteris petitorum frequentiam, [a Iustiniano in exilium mittendas,] tum denique ob historiam, quæ tam commode in ea narrata est, optimo jure sane permagni facienda est. Verum Justiniani edictum divina providentia, qua melius nobis prospectum fuit, minime divulgatum est. Nam Justinianus, qui Anastasio & suis Sacerdotibus exilium indixerat, ex improviso perculsus, cum triginta octo annos integros & menses octo regnasset, ex luce migravit. Hæc ibi. Eustathius auctor coævus, in Vita S. Eutychii Patriarchæ Constantinopolitani, eadem de causa a Iustiniano in exilium acti, ista interponit num. 31 ad diem VI Aprilis. Nam omnes Patriarchæ multique Episcopi præcipueque Orientales recusarunt Imperatoriæ opinioni subscribere, eique tum Synodo tum scriptis restiterunt, ante omnes autem sanctissimus Theopolis Patriarcha Anastasius, qui easdem quas magnus Eutychius, ærumnasne dicam an coronas? pertulit. Hæc Eustathius. Mortuus est Iustinianus XIV Novembris anni DLXVI, cum regnasset annos XXXIX, menses VII dies XXIII. Successit Iustinus junior, illius ex sorore Vigilantia nepos. De eo & Anastasio idem Euagrius lib. 5 cap. 5 ista tradit: Justinus porro Anastasium, [a Iustino juniore sua Sede exturbatur.] his illi objectis criminibus, primum quod sacrum thesaurum extra modum & in nullum usum necessarium profuderat, deinde quod convitia in ipsum jecerat (Anastasium enim, cum rogaretur quid causæ esset cur thesaurum sacrum tam effuse absumpsisset, ingenue respondisse ferunt: Ne a Justino, communi totius orbis pernicie, diriperetur) Sede Antiochena exturbavit. Quin etiam dicitur Justinum Anastasio succensuisse, quod postulanti ei pecuniam, cum Episcopus esset designatus, Anastasius dare noluerit. Alia prætereo crimina, objecta a quibusdam, qui Imperatoris instituto, credo, inservire studebant. Post illum Gregorius ad sacrum Episcopatus gradum elatus est. Quo mortuo, inquit idem Euagrius cap. 23, [tempore Mauritii restituitur,] eo tempore, quo Gregorius Magnus Episcopatum antiquæ Romæ gessit, Anastasius post viginti tres annos Sedi suæ Antiochenæ restitutus est. Ac tum Euagrius finit suam historiam anno XII regni Mauritii Imperatoris, qui incepit XIII Augusti anno DXCIII.

[7] S. Gregorius Magnus inter Epistolas suas, scripsit aliquam, relatam lib. 1 Registri cap. 24, [ei sæpe scribit S. Gregorius Papa,] Joanni Episcopo C. P. Eulogio Alexandrino, Gregorio Antiocheno, Joanni Hierosolymitano, & Anastasio Patriarchæ Antiocheno, adhuc a Sede depulso: cui seorsim sequentem epistolam XXV misit, & in his agit de onere pastorali sibi imposito, & cap. 27 scribit Sebastiano Episcopo Risiniensi, indicans suggestionem se apud piissimos Dominos summis precibus plenam fecisse, [libenter excepisset Romæ,] ut virum beatissimum, Dominum Anastasium Patriarcham, concesso usu pallii, ad B. Petri Apostolorum Principis limina secum celebraturum solennia Missarum, transmittere debuissent, quatenus si ei ad Sedem suam minime reverti liceret, saltem secum in honore suo viveret. Ejusdem Domini Anastasii animum cognosci & quidquid ei de hac re placuerit, sibi indicari cupit. At libro 4 epistola 37, data Indictione XIII anno DXCIV, congratulatur eidem, quod Sedi suæ Antiochenæ sit restitutus, in qua sub finem ista habet: [gratulatur Sedem restitutam.] Benedictionem vestram qua debuimus, mente suscepimus, bene redolentem, bene sapientem: & omnipotenti Deo gratias agimus, quia & odora sunt & sapora, quæ agitis, quæ dicitis, quæ datis. De vita igitur vestra dicamus pariter, dicamus omnes, Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Eidem dein variis occasionibus scripsit S. Gregorius, ex quibus epistolæ 24 & 31 libri 6, datæ sunt anno DXCVII Indict. XV. & 3 libri 7 data anno DXCVIII Indict. I. qua consolatur eum inter adversitates hujus mundi. Ecce, inquit, in senectute sancta vestra beatitudo multitudo multis tribulationibus laborat. & postea: Indicat mihi suavissima sanctitas vestra, quod mecum, si potuisset fieri, sine charta & calamo loqui voluisset, & dolet quod nobis Orientis pene & Occidentis spatium interjacet. Sed hoc quod sentio verum dico: & in charta mihi mens vestra sine charta loquitur: [laudat caritatem,] quia in verba vestræ sanctitatis sola caritas sonat, & divisi locis non sumus, qui ex dono omnipotentis Domini dilectionis vinculo uniti sumus. Cur igitur accipere pennas columbæ deargentatæ quæritis, quas jam habetis? Pennæ quippe ejus sunt caritas Dei & proximi. Per ipsas enim sancta Ecclesia evolat, per ipsas terrena omnia transcendit: quas si vestra sanctitas non haberet, ad me cum tanta caritate per litteras non venisset. Rogo autem, ut pro mei cordis infirmitate enixius rogetis, [commendat se ejus orationibus:] quatenus omnipotens Deus mentem meam pro vestra intercessione tueatur, & citius me de tot procellis hujus tempestatis eripiat, atque in æterna quietis littora perducat. Benedictiones vero locupletissimas omnes quæ directæ sunt suscepi, quæ mihi vir Dei pauper Spiritu transmisisti, de quibus dicitis: Quid enim det pauper, nisi ea quæ pauperis sunt? Sed nisi vos per humilitatis spiritum pauperes essetis, [& bene precatur.] benedictiones vestræ locupletes non fuissent. Omnipotens Deus sua vos a malis omnibus protectione defendat: & quoniam, vita vestra bonis omnibus valde est necessaria, post longa adhuc tempora vos ad cælestis patriæ gaudia perducat. Hæc ibi ad Anastasium Episcopum scripta, qua videri possunt lib. 1 num. 49 lib. 2 num, 13 & 49 & lib. 4 num. 1 & 25.

[8] Nec diu vixit postmodum Anastasius Patriarcha, qui hoc forsan adhuc anno DXCVIII aut initio sequentis vita functus, suum Patriarchatum ceßit alteri Anastasio, a quo cum S, Gregorius Papa ex more profeßionem fidei accepisset, scripsit illi epistolam Indictione II, anno DXCIX, quæ est lib. 7 Registri cap. 47. Vtriusque Anastasit mentio est in Tabulis insertis Chronographiæ Theophanis, [Nicephorus Callistus necem a Iudæis successori illa am, illi attribuit,] & Catalogo Episcoporum Antiochenorum apud S. Nicephorum Patriarcham Constantinopolitanum, atque in Historia Ecclesiastica Nicephori Callisti, qui ex Euagrio, quæ supra dedimus, describit lib 17 cap. 29 sub finem, cap. 39 integro, de ejus depositione cap. 36, & de restitutione lib, 18 cap. 26. Verum destitutus dicto duce Euagrio, plane abertat, dum cap. 44 dicti libri 18 scribit, Anastasium vixisse ad tempora usque Phocæ Imperatoris; eumque interfectum a Iudæis: hoc enim ejus successori, etiam Anastasio dicto, contigit an. VII Imperii Phocæ, ad quem Theophanes ita scribit: Hoc anno seditione mota Hebræi Antiocheni tumultuati sunt, & Anastasio magno Antiochiæ Patriarcha occiso virilia in ejus os inseruerūt, & per medias urbis vias raptatū interfecerūt. Secundus iste Anastasius in tabulis Theophanis substituitur priori ad annum XIX Imperii Mauricii: Ceterū hic error, [& perperam Sinaitam appellat.] quo duos Anastasios in unum conflavit Nicephorus, potuit a multis facilius notari, quam alius ab eodem commissus in priore Anastasio, quando eum & S. Anastasiū monachum Sinaitam unum eumdemq; fecit. Id autem fecit, ut jam monuimus, dum describit ex Euagrii historia caput 39 libri 4, immutando titulum; & cum Euagrius hunc præponeret, Περὶ Ἀναστασίου Ἀρχιεπισκόπου Ἀντιοχείας, ipse istum lib, 17 cap. 29 collocat: Περὶ Ἀναστασίου τοῦ Θεουπόλεως τοῦ Σιναίτου. Eodem modo libro 18 cap. 16 hunc titulum habet: Quomodo post Gregorium Anastasius Sinaites Sedem suam receperit. Sed vel maxime hoc fecit cap. 44 ejusdem lib. 18, ubi utrumq; errorem suum combinando ait: Huic Anastasio, propterea quod in Sinæo monte philosophatus sit, & sensū ibi carnis domuerit, Sinaitæ cognomen inditum est. Atq; ille quidem in populi tumultu peremptus vitam finiit. Quæ ultima sunt successori ejus Anastasio attribuenda, & priora S. Anastasio monacho montis Sina, æque illustri scriptori, ut ex sequentibus manifestum fiet.

CAPUT III.
Libri a S. Anastasio Sinaita conscripti.

[9] Hanc controversiam vix ullus Latinorum attigit, quod a Nicephoro Callisto sint in eum errorem abducti, [scripta utriusq; Anastasii separāda:] ut unum eumdemque virum crediderint Sinaitam monachum & Antiochenum Patriarcham. Porro Nicephori historiam non sine delectu atque acri judicio legendam esse, monuisse viros eruditos, tradit Philippus Labbe in Dissertatione de scriptoribus Ecclesiasticis, ut quæ multas fabulas quisquiliasque contineat, ex incertis dubiæq; fidei scriptoribus conquisitas. Prudentis ergo concludit lectoris esse pretiosum separare a vili, & gemmas e sterquilinio colligere. Ablegatis ergo hisce quisquiliis Nicephori, cum Leone Allatio, homine Græco ex insula Chio oriundo, utrumque Anastasium separamus, uti hic fecit in sua de Simeonum scriptis diatriba.

[10] [S, Anastasii Sinaitæ libri in Hexæëmeron,] Michaël Glycas ducentis annis ante dictum Nicephorum scripsit Annales quadripartitos, in quibus præter Historiam, Physica ac Theologica continentur. In his citatur Anastasius viginti circiter vicibus; & numquam Episcopus aut Patriarcha Antiochenus appellatur, sed decies aut sæpius Anastasius Sinaites, vir divinus & vir eximius. Subinde, vir divinus Anastasius, aut divinus Anastasius, sed eisdem citatis libris, quorum primus est Commentarius de sex primorum dierum operibus. Sunt hi, libri undecim Anagogicarum contemplationum in Hexaemeron ad Theophilum, in Bibliothecis Patrum Latine editi ab ignoto interprete, qui Nicephori fabulis seductus, in titulo nuncupat S. P. N. Anastasium Sinaitam, Patriarcham Antiochenum. Sæpius etiam a Michaële Glyca citatur Anastasius Sinaites, [orationes de Resurrectione,] vir divinus in oratione sua de Resurrectione. Inter Orationes quin que a Francisco Turriano Societatis Iesu Theologo Latinitate donatas, & a Petro Stevartio editas, ac Bibliothecæ Coloniensi veterum Patrum insertas, [& passione Christi.] quarta est Anastasii Sinaitæ de Passione & Impassibilitate Christi; & quinta est Anastasii Sinaitæ de Resurrectione Christi: sed in ea non leguntur sententiæ, quæ a Michaële Glyca citantur, ut hæc a Turriano edita aut alia sit, aut saltem imperfecta.

[11] [ὁδηγός seu Dux viæ] Iacobus Gretserus ex bibliotheca Augustana edidit illustre opus, cui titulus, Ὁδηγός, hoc est Viæ dux, quod Nicephorus Callistus adscripsit Anastasio Patriarchæ Antiocheno. Verum titulus in codice Ms. hujusmodi est: Ἀρχὴ βιβλίου τοῦ ὁσίου Ἀναστασίου μοναχοῦ τοῦ Σινὰ ὄρους. Exordium libri S. Anastasii monachi Sinaitæ: & capite quarto hic titulus legitur: Anastasii minimi Presbyteri sancti montis Sina, opus de fide, œconomia Christi Dei filii, ad sanctam Catholicam Ecclesiam Babylone scriptum, Fratribus nostris in ea Christi studiosis & orthodoxis petentibus. Et cap. 6 exponit dogmata Severi hæresiarchæ, [contra Acephalos:] asseritq; se & in Syria & in Ægypto & Alexandriæ edoctum, eos qui unam naturam in Christo adstruunt, omnia dicta Scripturæ & Patrum ad Severi normam & præscriptionem exigere & interpretari, quod & in Babylone sibi objectum ait: & cap. 10 profert suam disputationem cum hæreticis Alexandriæ habitam, ubi etiam Anastasius monachus sancti montis Sina profeßionem fidei scripsit, & ita se alibi minimū monachum nominat. Alius liber, a Nicephoro Callisto adscriptus Anastasio Patriarchæ Antiocheno, est Commentarius in sextum Psalmum Davidis, qui Latine translatus a Philippo Suevenzelo Societatis Iesu extat Græce & Latine, [Commentarius in 6 Psalmum:] tomo 3 Antiquæ Lectionis ab Henrico Canisio editus sub hoc titulo. Τοῦ ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Ἀναστασίου μοναχοῦ τοῦ Σινὰ ὄρους, λόγος ἐις τὸν ἕκτον ψαλμόν. Oratio sancti Patris nostri Anastasii, monachi montis Sina, in sextum Psalmum. Edidit eumdem librum Franciscus Combefis bis in novo Auctario bibliothecæ Græcorum Patrum cum sua interpretatione, priorem ex editis a Canisio, posteriorem ex Græco codice Regis Christianißimi. In his apparet tempus, quo auctor saltem juvenis vixerit sub Mauritio Imperatore, ἐπὶ τῆς ἡμετέρας γενεὰς ἐπὶ Μαυρικίου τοῦ τῶν Χριστιανῶν Βασιλέως γεγονότος, nostra ætate, aut nobisgenitis, sub Mauricio Christianorum Imperatore constituto. Verum inposteriore exemplari absque mentione suæ ætatis dicitur temporibus Mauricii pii Imperatoris latro conversus, ut vel hinc liceat inferre hunc S. Anastasium adhuc monachum vixisse in monte Sina, cum alter jam pridem esset Patriarcha Antiochenus, aut etiam e vita deceßisset. Alia Oratio extat apud dictos Canisium & Combefis, [orationes de Synaxi sacra.] τοῦ μακαρίου Ἀναστασίου μοναχοῦ τοὖ Σινὰ ὄρους λόγος, περὶ τῆς ἁγίας συνάξεως, και περὶ τοῦ μὴ κρίνειν καὶ μνησηκακεῖν. Beati Anastasii monachi montis Sina oratio de sacra Synaxi, & de non judicando deque oblivione injuriarum. In ea illustre exemplum monachi morientis, qui neminem iudicarat, neque injuriarum memor fuerat, sub finem profertur. Extat Expositio materiaria eorum, quæ de Deo a Theologis dicuntur, in decem decades distributa, auctore Ioanne Sapiente, cognomento Cyparissiota, & Francisco Turriano Societatis Iesu interprete, Romæ anno MDLXXXI excusa, & dein in XI tomum Bibliothecæ Patrum editionis Coloniensis translata, in qua decade 6 cap. 4, 5, & 7 allegat auctor sententias Anastasii Sinaitæ, sive Anastasii qui in monte Sina habitavit, [Transfiguratione,] in Oratione de Transfiguratione. Videtur illa esse, quam Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis allegat pag. 116 hoc exordio: Ὡς φοβερὸς τόπος οὗτος συνεξιστάμενος κᾁγὼ τῷ Πατριαρχῇ Ἰακώβ. Alia ab eodem Allatio indicatur pag. 111 Oratio Anastasii Sinaitæ ἐις τοὺς κοιμηθέντας ἐν Κυρίω, [& in eos qui in Christo dormierunt.] in eos qui in Christo dormierunt, cum hoc exordio: Τί τοῦτο σήμερον ἀγαπητοί; σπουδαίων ὁμοῦ τε καὶ ὄξεος, Necdum scimus hosce libros typis mandatos.

[13] [Historia de S. Theodoro,] S. Ioannes Damascenus, qui circa annum DCCXL in Syria florebat, & adversus Iconoclastas hæreticos strenue decertabat, lib. 3 de Imaginibus refert ex historia S. Anastasii a sancto monte Sina, templum quatuor milliaribus Damasco dissitum ad honorem S. Theodori erectū, a Saracenis profanatum, imaginem læsam sanguine defluente, & sacrilegos punitos: ubi sub sinem addit: Multi eorum, qui rem viderunt & eo tempore fuerunt, adhuc vivunt. Et ego ejus imaginem vidi & quod vidi monumentis tradidi. Consule quæ diximus 7 Februarii ad Vitam S. Theodori Ducis § 4. Idem Damascenus in eadem oratione refert fragmentum Sancti Anastasii sancti montis Sina in novam Dominicam & in Apostolum Thomam, ubi suam S. Anastasius piam educationem ita describit: [& S Thoma Aposiolo.] Qui Christū in carne cernebant, Prophetam ipsum existimabant. Nos autem qui illum non vidimus, statim a teneris unguiculis pueri adolescentuliq; Deum ipsum, Dominum, & omnipotentem & seculorum effectorem, splendoremque Patris confitemur: sic enim ejus Euangelium cum fide auscultamus, ut si ipsum Christum loquentem videremus. Et immaculatam Corporis ejus margaritam suscipientes, gestare nos illum ipsum Christum arbitramur. Quin etiam si divinam ipsius effigiem pictura tantum expressam aspicimus, tamquam e cælo nos intuentem ducimus, adoramus, procidimus. Magna nunc est Christi fides. [Sermo de sancta Communione] Demum S. Anastasii Sinaitæ ex sermone de sancta Cōmunione fragmentum extat tomo 1 Bibliothecæ veterum Patrum ex editione secunda Parisiensi, quod ibidem columna 344 Lector reperiet. Aliqua etiam contra Ioannem Philoponum hæreticum videntur hujus esse, [& Philoponus refutatis,] de quibus agit Gretserus supra citato libro.

CAPUT IV.
Libri editi a S. Anastasio Patriarcha Antiocheno: alii eidem perperam attributi.

[14] [Epistolæ ad S. Gregoriū Magnum.] Non minori doctrina ob libros scriptos claruit S. Anastasius Patriarcha Antiochenus, cujus utinam epistolas ad S. Gregorium Magnum & alios viros illustres conscriptas haberemus. Nonnulla ex S. Gregorii responsis & epistolis ad illum supra collegimus. Quin in epistola XXII libri X ad Ioannem subdiaconum Romanum ista habet Gregorius: Dilectissimæ memoriæ Anatholius Diaconus, [hujus Regula Pastoralis Græce translata.] quærenti ac jubenti Romano Imperatori librum Regulæ Pastoralis, dedit; quem sanctissimus Frater & Coëpiscopus meus Anastasius Antiochenus in Græcam transtulit, scilicet linguæ etiam Latine gnarus. Meminerunt hujus translationis Ioannes Diaconus lib. 4 Vitæ S. Gregorii, Sigebertus & paßim recentiores. In Nicæna II Synodo Oecumenica, anno DCCLXXXVII habita, inter alios Sanctos Patres pro cultu & veneratione sacrarum imaginum prolatos, Ioannes Presbyter & Vicarius Apostolici throni Orientis obtulit librum, in quo B. Anastasius docet de diversa adoratione, ex quo jussu sanctæ Synodi Stephanus monachus ista legisse ibidem traditur: Τοῦ ἁγίου Ἀνασταςίου Ἐπισκόπου Θεούπολεως ἐπιστολὴ &c. Sancti Anastasii Episcopi Theopoleos epistola ad quemdam Scholasticum, [epistola ad Scholasticū] per quam respondit ei ad illatam sibi ab eo aporiam: cujus initium est: Si tantum interroganti sapientiam sapientia reputabitur. Et post pauca: Et nemo offendatur adorationis significatione. Adoramus enim homines & Angelos sanctos, non tamen servimus illis: Dominum enim, inquit Moyses, Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies &c. Constantinus etiam, Episcopus Constantiæ Cypri, librum tradidit S. Anastasii Episcopi Theopoleos, [sermo de Sabbato,] ex quo Stephanus Diaconus & Notarius ista legit: Sancti Patris nostri Anastasii ad Simeonem Episcopum Bostræ sermo de Sabbato, cujus initium est. Si Patres oportet, secundum quod dictum est & sicuti ipse fateris, interrogare, nec non & seniores. Et post pauca. Sicut enim, dum abest Imperator, imago ejus pro ipso adoratur: cum vero jam præsens fuerit, superfluum est deserto primitivo adorare imaginem &c. Quæ eadem, citato Anastasio Episcopo Antiochiæ ad Simeonem Bostrorum Episcopum, leguntur apud S. Ioannem Damascenum in oratione tertia de Imaginibus, ex qua supra duo testimonia S. Anastasii Sinaitæ produximus; unde intelligas in eadem oratione clarißime distingui a Damasceno Anastasios duos.

[15] Leo Allatius, in supra memorata Diatriba de Simeonum scriptis, [orationes in Annuntiationem.] duas Orationes habet in Annuntiationem Deiparæ Virginis: prioris initium indicatur pag. 109 his verbis: Σήμερον ὑμῖν, ἄριςοι παῖδες, λόγον ἐρῶ. Alterius hoc traditur pag. 111 exordium: Τί πάλιν ἐπὶ γῆς μέγας βούλεται Γαβριὴλ ἡμῖν. Vtramque orationem typis Elsevirianis edidit Græcæ Lugduni Batavorum Ioannes Meursius in libro Variorum divinorum, cum hoc a Græcis præposito titulo: Τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Ἀναστασίου Ἀρχιεπισκόπου Ἀντιοχείας ἐις τὸν ἐυαγγελισμὸν τῆς παναχράντου καὶ Θεοτόκου Μᾳρίας λόγοι β. Vtramque a dicto Meursio editam, Latine reddidit Franciscus Combefis, inseruitque Auctario Græco-Latino bibliothecæ Patrum & tomo 6 Bibliothecæ Patrum concionatoriæ ad XXV Martii, addiditque ex codice Regio aliam sub hoc titulo: Sancti Patris nostri Anastasii, Archiepiscopi Antiocheni, [& Transfigurationē,] sermo in Transfigurationem Domini nostri Jesu Christi: Quam etiam eamdem edidit Latine tomo 7 Bibliothecæ Patrum concionatoriæ ad diem VI Augusti. Estque ea plane diversa ab ea, quam a S. Anastasio Sinaita conscriptam fuisse supra diximus. Aliæ tres orationes ejus extant a Francisco Turriano e Græco translatæ Ingolstadii, & a Petro Stevartio tomo singulari insignum auctorum insertæ, ac postea recusæ Coloniæ tomo 6 Bibliothecæ veterum Patrum, quæ ante ex interpretatione Godefridi Tilmanni extabant in Bibliotheca Patrum Parisiis excusa: [de SS. Trinitate, Dei essentia, Incarnatione] omnium autem titulus generalis est, S. Anastasii Patriarchæ Antiocheni, de rectis dogmatibus verissimæ fidei nostræ; & dein, Oratio prima, de Sancta Trinitate, secunda, de Incircumscripta Dei essentia; tertia, de Divina œconomia id est Incarnatione. Ante memoratus Leo Allatius aliam Anastasii Archiepiscopi Theopolitani orationem indicat pag. 104 de Hypapante sive Occursu Domini hoc exordio: [Hypapante,] Πάλαι Συμεὼν ἐν ἀγκάλαις βαστάζει τὸν Δεσπότην. Nicephorus Callistus citato cap 44 libri 18 asserit se orationem quandam Anastasii legisse ad Antiochenos in introitu suo scriptam: & pacificatoriam aliam, quam vigesimo tertio anno in thronum suum postliminio reversus composuit, Mauricio Imperium obtinente, quem etiam in eo scripto, quod ab exilio revocatus sit, laudibus effert. Quæ sine dubio, si extiterint aliquando, fuerunt S. Anastasii Antiocheni: quem cum Synodo II œcumenica Nicæna & aliis antiquis scriptoribus Sanctum compellamus. Euagrius supra laudat orationem ejus scriptam, cum sub Iustiniano Imperatore erat ei exilium demandatum.

[16] Inter alias hujus Anastasii lucubrationes censet Leo Allatius pag. 83 relationem de rebus in Perside gestis cum hoc exordi: [Historia de rebus in Perside gestis] Βασιλεύοντος Ἀρηνάτου τῆς Περσικῆς χώρας, γέγονε φιλονεικία. Asserit Gretserus in Præfatione ad Anastasium Sinaitm de Viæ Duce, se eam sub Anastasii Episcopi Theopolitani nomine reperisse in codice Ms. Augustano, in eaque agi de disceptatione Christianorum Præsulum cum Ethnicis, Græcis & Judæis, judice Aphrodisiano Regis Persarum Archimagiro, cui etiam se Anastasius interfuisse dicit, & quidem solum ex Romani Imperii Episcopis. Sed oratio illa, uti addit, olet nescio quid fabularum, ut difficile creditu sit ex Anastasii officina prodiisse. [fabulis referta non videtur illius esse.] Cœperat ipse eam in linguam Latinam vertere: sed multitudine mendorum & fabularum pedem retraxit neque ulli putat hanc διήγησιν fore perviam, nisi emendatiorem aut plures manuscriptos codices acquirat. Quale nactus fuerit apographum Allatius nescimus. Saltem vivo Anastasio Antiocheno nullus fuit Rex Persarum supra indicatus Arenatus, sed annis XLVIII Chosroes, & dein Hormisdas annis XV, uti eos exhibet Theophanes.

[17] Extat Responsio Anastasii Episcopi ad orthodoxorum aliquorum Christianorum interrogationes de diversis capitibus Ecclesiasticis: [Responsio ad interrogationes sub nomine Anastasii Episcopi Nicæni,] quam Gentianus Hervetus Latinam fecit, tribuitque cuidam Episcopo Niceno, Anastasio dicto, in Bibliotheca Patrum secundæ editionis Parisiensis tomo primo excusam. Contra hunc tractatum, ejusque textum plurimas cautiones præscripsit Ioannes Maria Brasichellensis, [censurata,] sacri palatii Apostolici Magister tomo primo Indicis librorum prohibitorum; aliquas etiam adjecit Nicolaus Alamannus, olim bibliothecæ Vaticanæ Præfectus: quas omnes simul edidit Iacobus Gretserus: qui dictas Quæstiones & Responsiones multo auctiores edidit Græco-Latinas; sed fallaci titulo suffultas, his verbis: Liber qui vocatur Ὁδηγὸς, [perperam tributa Patriarchæ Antiocheno:] hoc est, Dux Viæ. Sancti Patris nostri Anastasii Sinaitæ, Episcopi Antiocheni, Interrogationes & Responsiones de diversis capitibus a diversis propositæ. Solutiones non ex seipso, sed ab experientia & ex sacris litteris desumpsit. Ita aliquis Græcus, forsan Nicephorus Callistus, aut alius eum secutus, nisi aberrandi occasionem præbuerit aliquanto senior, Græcorum errores infarsit. Nempe quia Anastasius Sinaita, illustrem tractatum composuerat, qui Ὁδηγὸς hoc est Dux viæ vocatus fuit, eumdem titulum operi huic furfureo auctor adoptavit: qui quia Nicephorus Callistus eumdem Anastasium Sinaitam perperam vocarat Episcopum Antiochenum, unus idemque & Sinaita & Antiochenus videri voluit, ex Constitutionibus Apostolorum, quæ sub nomine Clementis Romani a posteris protrusæ sunt, multa excerpens, [a posteris Græcis scripta:] seque hoc ipso demonstrans esse impostorem. In illis etiam Quæstionibus citantur Canones Synodi Quinisextæ sive Trullanæ, Constantinopoli anno DCCVII conditi, integro scilicet seculo post utriusq; Anastasii mortem: citatur etiam S. Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus, quem mortuum esse anno DCCCXXVIII ostendimus ad ejus Vitam XIII Martii: citantur denique Olympiodorus; qui ad decimum seculum spectat; S. Maximus monachus & Martyr, Moschus & alii, juniores omnes. Demum ad quæstionem 117 respondetur sub finem, tunc septingentesimum annum agi, quod Ariani sint expulsi ex locis Sanctis, eaque a a Barbaris esse occupata, ut mirum non sit si tot errores posterorum Græcorum sint infarti his Quæstionibus & Responsionibus, quas eliminandas omnino judicamus e catalogo Tractatuum, tam eorum quos S. Anastasius Sinaita, quam quos Anastasius Antiochenus composuit.

[18] [Compendiaria fidei explicatio ex SS Cyrilli & Anastasii operibus.] Anastasii Patriarchæ Theopolitani & Cyrilli Alexandrini compendiaria fidei orthodoxæ explicatio extat tomo 4 Bibliothecæ Patrum in editione 2 Parisiensi, quæ in editione Coloniensi parte 2 tomi 6 tribuitur juniori Anastasio Patriarchæ Antiocheno, a Iudæis interfecto: quod idem fecit Autbertus Miræus de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. 213. Sed qua de causa ita censuerint, prorsus tacent. Videtur illa compendiaria fidei explicatio potius ex libris SS. Cyrilli & Anastasii ab aliquo tertio extracta. Margarinus de la Bigne aliqua Anastasiana opera inedita commemorat, videlicet, Ad interrogata monasteriorum primæ & secundæ Syriæ responsiones; sed hæ forsan sunt de quibus jam ante egimus. Ad Antiochenos ςυντακτήριον sive de coordinatione aut disciplina. [Aliqua inedite citata.] De constructione hominis libri duo. Contemplatio mystica passionum Christi. Encomium Ægypti. Quæstio adversus eos, qui dicunt tres essentias in divinis. Contra Judæos libri duo. Hi ultimi Latine redditi a Francisco Turriano, [liber contra Iudæos est Anastasii Abbatis] editi sunt tomo 3 Antiquæ Lectionis Henrici Canisii, sed auctor citatur Anastasius Abbas contra Judæos, qui ætatem suam exprimit, dum ait, jam octingentesimum annum & amplius agi, ex quo Judæos Deus disperit & Titum atque Vespasianum ad vastandam urbem vocavit. [sub finem seculi 9 scriptus.] Floruit ergo hic Abbas Anastasius sub finem seculi IX. Quæ citata est Contemplatio mystica passionum Christi videtur esse Anastasii Sinaitæ de Passione & Impassibilitate Christi. & sic alii libri sub aliis forsan titulis latent.

[29] Occasione oblata misi synopsin hujus Commentarii Romam ad R. P. Petrum Poßinum, qui postridie Kalendas Maji anni MDCLXXI ita respondit: Ad ea quæ de Anastasiis & eorum scriptis disquirit annotatque erudite R. V. ut aliquid reponerem, [Possini judiocum,] consului Vaticanos indices & plura longe, quam vobis nota sunt in iis reperi. Solius Synaitæ catalogus istic servatorum operum quatuor implet magnas paginas. Omnino posset lucubrationum ejus Patris uti & aliorum plurium præclara utiliter editio vulgari: sed ubi reperietur qui possit & velit eam operam præstare? ubi qui sumptum in editionem conferat? Hæc Poßinus Verum quia ex dubiis operibus multa non vidimus, & non fuit otium inter sese conferendi alia, si hinc inde a vero defleximus, meminerit criticus lector, id solum nos agere voluisse, quo demonstraremus distinguenda esse Sinaitæ & Antiocheni opera; quibus examinandis illustrandisque alius quivis plus otii nactus laudem posset mereri. Videbatur olim in hunc laborem Lucas Holstenius propendere: sed dum libris parandis edendisque morosius incumbit, e vita sublatus est anno MDCLXI, quando eidem moribundo extremam eam operam impendimus, quam in eiusmodi articulo possunt & solent amicis impendere religiosi Sacerdotes.

DE BEATO VVOLBODONE
EPISCOPO LEODIENSI IN BELGIO.

AN. MXXI.

[Praefatio]

Wolbodo, Episcopus Leodiensis, in Belgio (B.)

G. H.

Ioannes Molanus, in Natalibus Sanctorum Belgii, agens die vigesima prima Aprilis de obitu B. Wolbodonis, Episcopi Leodiensis, ex monumentis ad Divum Laurentium, ista habet: Leodii, ad S. Laurentium in monte publico, Dominus Wolbodo, Leodiensis piissimus Episcopus, [Elogium Molani,] a seculo migravit anno millesimo vigesimo primo: qui huic loco res sacras dedit, & in eo humari elegit. Vitæ historiam scripsit loci monachus Reinerus, cujus initium est: Claræ nobilitatis Wolbodo genus ex Flandria duxit: sed claritatem generis clariore illustravit vita, eruditione & Pontificali prærogativa. Debet autem majoribus nostris multum fuisse celebris, quia plusquam in triginta manuscriptis Ecclesiarum Martyrologiis depositionem ejus annotatam observavi, in quibus tamen non facile alium Sanctum reperias, cujus natalis alibi non celebretur.

[2] Hæc Molanus, & quam ille citat Vitam, ex autographo Laurentino hic damus. Auctor illius Reinerus monachus S. Laurentii, [Vita ex Mss. datur, scripta a Reinero circa ann. 1130] teste Valerio Andrea in Bibliotheca Belgica, claruit circa annum Domini MCXXX. Scripsit idem Vitam S. Lamberti Episcopi Trajectensis, editam tomo primo de Gestis Pontificum Tungrensium Trajectensium & Leodiensium a Iacobo Chapeavillæo, qui etiam observat hunc auctorem floruisse circa annum jam indicatum MCXXX. Huic præponimus aliam antiquiorem Vitam, [præponitur antiquius elogium ex Ms. Martyr, S. Laurentii,] seu Vitæ illustre elogium, quod arbitramur intra paucos post Beati obitum annos fuisse scriptum: desinit enim cum obitu Durandi in Episcopatu successoris. Sumpsimus illud ex antiquissimo Ms. Martyrologio ipsius monasterii S. Laurentii, in quo ponitur etiam ante elogium S. Simeonis, Episcopi Seleuciæ & Ctesiphontis, & sub Sapore Rege Persarum Martyris, de quo jam supra egimus. Videtur Reinerus hoc elogium illustrasse & auxisse. Aliam B. Wolbodonis Vitam Leodii ipsi reperimus in bibliotheca Laurentina & descripsimus, [additur Appendix ex alia Vita Ms.] quam, ut placido sermone deductam, statueramus dare, & aliam a Reinero scriptam, omittere. Verum cum hujus ultimæ Vitæ auctor asserat, se floruisse anno MCCCCL, solum quæ de miraculis accuratius referuntur, in Appendice ad priorem Vitam addimus. Varia etiam de eodem scripserunt Anselmus Canonicus Leodiensis, in Gestis Pontificum Trajectensium & Leodiensium; & Ægidius monachus Aureæ-Vallis, in suis ad Anselmum additionibus: quæ omnia apud citatum Chapeavillæum Legi possunt. Ex Martyrologiis Mss, quæ plusquam triginta vidit Molanus, nos varia habemus. Primum censeri debet Ms. Laurentinum, [Cultus sacer in Mss. Martyrologiis, 21 Aprilis,] unde infra ut diximus, elogium damus. In pluribus aliis Martyrologiis ista leguntur: Leodii, in Ecclesia B. Laurentii, depositio Wolbodonis, ejusdem Ecclesiæ Episcopi & Confessoris. Ita Ms. Albergense Canonicorum Regularium. Cum titulo Beati præposito, memoratur in Ms. Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ, Ms. Leidensi S. Cæciliæ, & in aliquo Ms. Reginæ Sueciæ. Cum titulo Sancti præfixo, refertur in Mss. Vltrajectino domus S. Hieronymi, Lovaniensi Societatis Iesu, Antverpiensi nostro alioque Teutonico; item in excuso Lubecæ & Coloniæ anno 1490, In Ms. Florario ista leguntur: Juxta Leodium, in ecclesia S. Laurentii, dormitio S. Wolbodonis Episcopi & Confessoris, de stirpe Carolidarum. Hic singulis diebus psalterium legere consuevit ante quam celebraret. Cui etiam S. Laurentius diem transitus sui revelavit anno Salutis MXX. [quo corpus depositum est in ecclesia S. Laurentii,] Hæc ibi, sed non absque mendis. Ac primo cum fuerit mortuus aliquamdiu post Pascha, & feria quinta, non potuit id contigisse anno MXX bissextili, quo litteris Dominicalibus C B, Pascha celebratum est die XVII Aprilis. Deinde die XXI Aprilis non celebratur dormitio ejus seu dies obitus, sed depositio corporis ejus in ecclesia S. Laurentii, uti reliqua antiqua Martyrologia habent. [mortuus est anno 1021 die 20 Aprilis,] Mortuus autem est die XX Aprilis, feria quinta post Dominicam secundam a Paschate & anno MXXI, quando cyclo Lunæ XV, Solis XXII littera Dominicali A Pascha incidit in diem secundum Aprilis: ac postridie corpus ejus delatum est & depositum in ecclesia S. Laurentii. Martyrologia recentiora Greveni, Molani, Canisii, Saussaji & aliorum non est necesse recensere. Celebrant ejusdem memoriam Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus aliique Benedictini: & bene, quia plurima beneficia præstitit monasteriis eorum Leodiensibus SS. Iacobi & Laurentii, ac Trudonopolitano, [non fuit monachus Benedictinus.] quibus privilegia ante concessa a decessore probavit. Non tamen admittimus eum in monasterio Stabulensi monachum fuisse, qui a puero Canonicus fuit Ecclesiæ Vltrajectinæ, dein. Scholasticus ac postea Præpositus. Extat etiamnum ibidem claustrum Canonicorum, in publicam Academiam ab heterodoxis conversum, de quo Acta ejus agunt.

VITÆ ELOGIVM.
Ex antiquo Ms. Martyrologio Ecclesiæ S. Laurentii.

Wolbodo, Episcopus Leodiensis, in Belgio (B.)

BHL Number: 8983

EX MS.

[1] Leodii in ecclesia B. Laurentii depositio Wolbodonis, urbis Episcopi: qui quantum se ad exercendam sanctæ justitiæ & religionis lineam laxavit, & quantum se ad reprimendam fluxæ vanitatis ventosam gloriam restrinxit, [Vltrajecti educatus, Scholasticus & Præpositus] apud sepulcrum ejus evidens est experimentum, & apud diversos infirmos sanitatis receptæ memorabile testimonium. Qui ante Episcopatum apud ulterius Trajectum, sub religiosis admodum Patribus, in Ecclesiasticis claustralis vitæ adolevit disciplinis: quibus postea ex bono discipulo optimus Magister effectus, subditorum vitam exercere studuit. [habet curam disciplinæ,] Et licet Præpositus factus exteriorum curam suscepisset; apprime tamen regendis interioribus constanter invigilabat. Et seipsum quidem ante omnia suavissimo Christi jugo subjiciendo, alios secum intra angustas illius viæ oras, quæ ad vitam ducit, tam exemplis quam documentis cohibebat. Senioribus filium, junioribus fratrem, adolescentibus se patrem exhibebat: quorum lascivam ætatem hinc arctiori disciplina reprimebat, hinc ipse per se sacræ Scripturæ lectionibus erudiebat: nullusque alicui evagandi aut a sanctæ religionis tramite exorbitandi sub eo locus erat.

[2] [a S. Henrico Imp. amatur:] Hunc ob eximiæ vitæ meritum Imperator Henricus miro caritatis affectu amplectebatur: qui & eumdem invitum ab claustri quiete abduxit, & secum in capella aliquamdiu commorari voluit. Leodiensis ergo Episcopii Sede Pastore viduata, [assumitur in Episcopum Leodiensem.] inspirante, ut credimus, Deo, hunc beato viro nec opinanti, imo amarissime flenti, ejusdem regendi securus curam committit. In cujus nimirum gradus culmine, nihil de prioris vitæ statu remittere, imo rigore interiore corpus institit edomare: ne, ut ait Apostolus, aliis prædicans, ipse reprobus efficeretur. [1 Cor. 9. 27] Nam præter arctissimam, qua sub oculis superni Inspectoris afflicto corpori imperitabat, disciplinam; jejuniorum & vigiliarum impiger executor extitit. Nihil illi dulcius erat, quam si cui idem cordi esset, [amat pios homines,] explorare; quorum aliquos si quando aut in angulis, aut circum altaria invenisset, hos magni pendere & donis honorare consueverat: nullum a quo Dominum timeri sciebat, negligere: a quo autem Dei servitus negligeretur, nullius momenti ducere.

[3] Eidem statura procera, non ex carne sed ex ossium mole, venerabilis inerat corpulentia: cui dupla quam cuilibet exili corpore refectio esset necessaria, ut videmus in hominibus ejusmodi. Quod tamen corpus suum, tali magnitudine vastum, cibario pane aut aliis cibis communioribus longe citra saturitatem reficiebat: [deditus abstinentia,] & lautiora quidem & exquisita quæ sibi apponerentur, manibus, ac si in momento esset voraturus, contrectando, nihil de his sibi indulgere volebat: sed omnia pauperibus distribuebat, se gulosum, se edacem esse accusans, qui necdum multorum secularium parcitatem assequi posset: licet ut dictum est, longe minus quam immenso corpori sufficeret, [eleemosynis,] victus acciperet. Enimvero cum in mensa sibi parcissimus, pauperibus esset humanissimus, tum alias nihilominus cujuscumquemodi egenis largitor erat tam profluus, ut quæcumque posset sibi fideli furto subtrahere, nihil pene sibi retinens, per manus pauperum Christo reddere non cessaret. Unde plerumque pallia, tapetia vel quælibet Episcopii ornamenta contra pauperes, qui ea nocturnis horis a Domino Præsule accepissent, [vigiliis & orationibus,] pretio quo possent a camerariis redimi opus erat. Quid dicam de vigiliis & orationibus, quibus exequendis adeo studiosus erat, ut multas hibernas noctes insomnes continuaret, Sanctorum limina circumeundo, & pauperum manus, qui sese per nota viarum diverticula divisissent, largiter replendo. Attestari solet quidam de his, qui familiarius sibi adhærebant, quod inter lavandum pedes ejus, frigore & glaciali viarum asperitate adustos viderit, ut ex usu ejusmodi deambulationis sanguinem ab interioribus elicitum in utroque pede constaret occalluisse.

[4] Iratum contra se Imperatoris Henrici animum placaturus, [S. Henricum sibi infensū,] consilio suorum aliquantum pecuniæ contraxerat: quam ut eidem pro gratia ejus offerret, Coloniæ occurrere deliberaverat. Sed subinde retractus animo, cur non potius daretur Largitori omnium, in cujus manu sunt corda Regum; offenso cælorum Dominatore, frustra terrenum Principem placari, [pecunia omni, qua placandus videbatur, in pauperes erogata,] itemque Creatore placato, quantumlibet sublimati hominis minas debere contemni; cœpit ipsa, qua in crastinum profecturus erat, nocte, quæ collegerat, fideliter dispergere, & inter dandum adeo omnia expendere, ut ne unam quidem ex memoratæ pecuniæ summa ad placandum Principem sibi retineret siliquam. Jamque fama quibusdam deferentibus ad aures Imperatoris præcurrerat, Wolbodonem, ob conciliandam sibi gratiam ipsius, non parvam auri argentique copiam coëgisse; cum ecce expectans, quando hæc ad cameram suam deferretur, iterum audit deputatam sibi, ut crediderat, pecuniam pauperibus esse distributam. Et licet, in aliis sane perfectum, aliqui contendant hunc orthodoxum virum contra avaritiam minus consuluisse; [magis sibi benevolum reddit:] in hoc tamen facto venerabilis Episcopi, æquitatis contra seipsum censuram tenuit: & qui si carnales sequeretur affectus, succensere habebat ex splendido illo suo contemptu, unde eum amplius amaret invenit, suamque vanam potentiam in hac parte a bono Sacerdote derisam esse oppido gavisus est. Sicque magis celebre hujus nomen Episcopi nihil largiendo in aula regia est effectum, quam aliorum quorumque Præsulum, qui creditas sibi spoliantes ecclesias, mimos ceterosque palatinos canes ditare contendunt, ipsique scurrilibus vaniloquiis & turpissimis circa Reges adulationibus inservire non erubescunt.

[5] Hujus veteris novique morbi Antistes hic noster omnino immunis, male blandientis seculi lenocinia fortiter calcabat, [spreto mundi fastis,] ad cælestia toto desiderio suspirabat. Per duos & semis annos, quibus in Episcopatu vixit, præter spontaneam, qua corpus servituti subjicere non cessabat, affectionem, continua stomachi infirmitate laboravit, eoque magis animæ vires roborans, erga subditos tam monitis quam exemplis, ecclesiasticis rigorem auxit disciplinis: multique a levitate, quam retro fuerant sectati, [suo exemplo emendat alios.] ad gravitatem morum conversi, inniti vestigiis sanctitatis ejus sunt conati.

[6] Celebratis, ut solebat, in spirituali jucunditate diebus Paschæ; [in ultimo morbo] sentit se vocante Deo ad perennis Paschæ gaudia invitari. Tum ingravescente morbo, præmortua non valens ulterius sustentare membra, spiritum cælo intentum psalmodia & divinæ legis meditatione roborabat; [pœnitentia & pietati intentus,] vilibus stramentis & superjecto nudus incumbens cilicio; Fratresque, qui sibi assistebant, saluberrima exhortatione contestans, ut eam, quam sibi instare cernerent horam, præsenti exemplo reformidare discerent. Cumque idem sæpius iterasset, conversus ad Joannem Archidiaconum, postea Præpositum, ipsi identidem inculcabat, neminem a foribus domus, in qua jacebat, arceri volens, omnibus admissis sui morientis præberet spectaculum; ut tanto cuique sua caro in pulverem redigenda vilesceret, quanto abjectius hanc in Episcopo emori viderent. [insidias dæmonis oratione & aqua benedicta pellit:] Nec defuere interim illius draconis insidiæ, qui more suo explorare volens, si quid suum in egrediente sancta anima inveniret, prope vestigia jacentis adstitit. Quem ille ut visum agnovit, mox orando cum aspersione aquæ benedictæ repulit. Nequaquam, inquiens, o sceleratissime tenebrarum accola, donante Deo, tibi præda ero: nullam partem habiturus cum sinistris, [in amplexu Crucifixi moritur.] lucis mansione fruiturum me confido cum dexteris. Orat deinde circumstantes, sine intermissione psallere pro sui exitus expectatione: ipse incipiendis psalmis Antiphonas, itemque finiendis Collectas imponens: & ut hoc efficacius posset, os & linguam, vicina jam morte siccatam, aqua infusa madefieri jubebat. Tandem oblata Crucifixi imagine, caput suum ejusdem petit admoveri vestigiis, & inter salutandum & inexplebili dulcedine deosculandum, [claret miraculis,] Crucifixo Domino, cujus imaginem amplectebatur, reddidit spiritum. Ad cujus corpus in B. Laurentii Martyris monasterio tumulatum, quicumque ex fide petunt, diversi generis languorum medicinam inveniunt: ejusque meritorum apud Dominum efficaciam, tum ex nobis ipsis, qui beneficiis ejus perfruimur, tum ex aliis sumus experti.

[7] [Durandus successor,] Huic venerabili Antistiti subrogatus est Durandus, natus quidem ex humili genere servorum Godescalci majoris Ecclesiæ Præpositi, qui S. Bartholomæi ecclesiam construxerat, quamque dedicatam ex allodiis suis, unde duodecim Canonicis fratribus victus & vestitus sufficiens foret, dotaverat. Natus quidem, ut diximus, Durandus de genere humili, sed admodum pollens nobilitate ingenii; [vir vere humilis.] de quo fertur, quod cum idem Dominus suus manus sibi jam Episcopo facto dare vellet, ut mos est, & sacramentum facere; cum magna reverentia de sede Episcopali ei assurrexerit, & hoc fieri humiliter recusaverit; asserens se potius servum Domino suo debitam servitutem exhibiturum. Hic vita excessurus, triennio & paullo plus Sacerdotio Pontificali functus, amore & (ut dicunt, per visionem) admonitione prædecessoris sui, [apud ipsum cupit sepeliri.] in prædicta Ecclesia B. Laurentii se præcepit tumulari; accipiens locum sepulturæ, brevissimo intervallo disparatum a Domini Wolbodonis sepulcro. Est autem dies transitus ejus nono Kalendas Februarii.

ALIA VITA
Auctore Reinero monacho Leodiensi S. Laurentii.
Ex Ms. codice ejusdem monasterii.

Wolbodo, Episcopus Leodiensis, in Belgio (B.)

BHL Number: 8984

EX MS.

PROLOGUS.

Mala, inquit Salomon, aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. [Prov. 25. 11] Nam spectantium sicut quodammodo pascit oculos, si argentea cujuslibet lecti fabrefactura malis adornetur aureis, ut, quas parit natura species, ars docte assimilet, metallumque arborea videatur germina quasi parturire; sic, imo verius, studentium alit animos, vel de auro intelligentiæ spiritualis, vel de argento experientiæ moralis, apte formata, & opportune prolata eruditio. De qua, licet vix quippiam assecutus sim, tamen benevola, quorumdam Fratrum æstimatio per aliquantum temporis me urgebat, [Hæc vita ex variis selecta.] quatenus de Domino Wolbodone Episcopo, qui penes nos quiescit, aliqua memorarem; scilicet, ut ea quæ apud diversos sparsim Scriptores de illo habentur, mutuata tantum ab eisdem materia, proprio dictatu congererem, & unum ex pluribus formarem scriptum. Sed minus idonee capit effectū, quod supra vires fuerit attentatum: quin potius juxta Poëtam, metiri se quemque suo modulo ac pede, verum est. Proinde & ego illud sedulo mihi proponebam Euangelicum: Quis ex vobis volens turrim ædificare, nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? [Luc. 14. 28.] atque metiens meipsum, penitus refugiebam incipere, quod commode non possem consummare. Attamen non refriguit fervens petentium piaque exactio. Igitur recepi tandem, quod spiritus pietatis, fraterno quidem ore, sed suo instinctu injungebat, ne culpa offenderem indevoti, nisi parerem aliquatenus devotioni. Et quia defixeram apud reverendum Confessorem propriæ sponsionis manum, præsentis opusculi exsolvi verbum; quod utinam sim locutus in tempore suo, id est, quod fructuosum sit vel legentibus vel audientibus: quod si cui tamen displicuerit, attendat quam magnopere exactus sum, patientiusque feret imperitiam, qui non verba cogitabit, sed materiam. Nec enim usquequaque curat de verborum apparatibus, qui proficere quærit de Sanctorum virtutibus.

CAPUT I.
VVolbodonis ortus, studia: vita in Canonicatu Vltrajectino, Aula S. Henrici Imperatoris & Episcopatu Leodiensi.

[2] Claræ nobilitatis Wolbodo genus ex a Flandria duxit, [Genere nobilis,] sed claritatem generis clariore illustravit vita, eruditione, & Pontificali prærogativa. Hic a pueritia primitivo flore, quasi lilium candens, bonæ indolis spirare cœpit odorem; dum traditus scholis, [cum litteris bonos mores imbibit:] etiam ultro ad omne bonum aspiraret documentum: docibilisque sensu ac ingenio mansuetus, ex suis jam tunc studiis faceret intelligi, quod munda & recta essent opera ejus. Igitur ut ætate, ita litterariis proficiebat incrementis; poëticumque exercebat illud non segnis:

— — — Nunc adbibe puro
Pectore verba, puer: nunc te melioribus offer:
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu.

Nec vero defuit piorum cura parentum; qui præ cunctis opibus suis hunc habentes pretiosum, modestis atque illustribus pædagogis commiserunt & magistris; quatenus claro institutionum auro tam carum sibi adornarent saphyrum, qui & mentis & faciei sereno, cœlestis quodammodo æmularetur firmamenti serenum. Nam boni parentes hanc suis debent filiis diligentiam, ut bene instituantur. Philippus Macedonum Rex, tam litteris quam militaribus gestis egregie potens, dum Aristoreli Philosopho scriberet, natum sibi esse Alexandrum; Equidem Diis habeo, inquit, gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci eum contigit temporibus vitæ tuæ: spero enim fore, ut educatus & eruditus abs te, dignus existat & nobis & rerum susceptione Regalium. Sed humanæ insitum est naturæ, quod libentius docendi labor assumitur, si beneficia labori compensentur. Scribitur autem, dignum esse operarium mercede sua; Nec infrænandum os bovi trituranti; bonasque artes stimulo præmiorum felicius incitari. [Luc. 10. 7, 1 Cor. 9. 9.] Itaque bonis habenda est gratitudo Magistris, quo non litteris solum; sed quod probabilius est, ad bonos etiam mores suos informent scholares. Unde & Symmachus vir Clarissimus, Romanæ Vrbis Præfectus, Theodosio scripsit Augusto, Inter præcipua negotiorum sæpe curatum est, ut erudiendis Nobilibus Philosophi præceptores ex Attica poscerentur. Itaque nonnullos jus & auctoritas publica in usum nostræ Vrbis accepit, Domine Imperator: nunc vestri seculi bonitas ultro optimatem sapientiæ Romanis gymnasiis arrogavit. Siquidem Celsus, ortus Arthemio patre, quem memoria litterarum Aristoteli supparem fuisse consentit, juventuti nostræ magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quæstum professionis affectans: atque ideo dignus in amplissimum Ordinem coaptari, ut animum vitiis avaritiæ liberum, dignitatis præmio muneremur. Sidereum ergo est æternitati Numinis vestri, hunc genere, eruditione, voluntate laudabilem, adjudicare Nobilibus pignore dignitatis, cum prærogativa scilicet Consulari; ne sumptum ejus magis quam magisterium quæsisse videamur, non sine avaritiæ nota, si ab eo munia publica postulemus, qui spondet gratuita præcepta.

[3] Igitur Wolbodo, pudoratus adolescens, bene institutus, ac semper in anteriora se extendens, ibat de virtute in virtutem; & summopere sobrietati studens ac pudicitiæ, sicut Samuel in tabernaculo Domini, sic penes ecclesiam vel claustrum erat assiduus, & ne lenociniis fœteret secularibus, foras evagari omnimodo refugiebat Christi Nazaræus. Quippe, ut scriptum est, qui tetigerit picem inquinabitur ab ea; sic non erit alienus a contagio, qui curiosa sectans non se subtraxerit a seculo. [Ecli. 13, 1.] Dehinc juventute spectabili ut palma florens (nam & procero corpore, & membris erat directis) omnes in Clero præcellebat Ecclesiæ Vltrajectensis; in qua etiam fuerat b Canonicus a puero; quæ tunc temporis religione, [Ecclesiæ Vltrajectinæ Canonicus.] pariterque divinis & humanis vigebat disciplinis. Magister denique scholarum factus, erudiebat multos; quoniam instar Sancti Job, [Scholasticus,] lucerna Domini splendebat super eum. [Iob. 20. 3] Et Domini appropinquans pedibus, accipiebat de doctrina illius. Itaq; pro gradu, pro ætate, pro capacitate singulorum, affabilis & benignus, [dein Præpositus] secundum Apostolū erat, omnibus omnia factus. Ad Præposituram deinde majoris ecclesiȩ promotus, satagebat tamquā fidelis dispensator & prudens, qualē in Euangelio commendat Dominus, dare in tempore tritici mensuram confratribus suis: [Luc. 12. 42.] [habet curam disciplina:] ut solertior non fuerit quondam filius accrescens Joseph horrea dispensare Pharaonis. Nec tamen pro cura exteriorū curam negligebat interiorū, sed pie severus, discrete districtus, omnem cohibebat indisciplinationē; Practicæ quidē ut Martha, Theoricæ insistens ut Maria. Quoniam ergo Canonicus, Regularis interpretatur: opportune, importune arguebat subditos, & obsecrabat, tam moribus quam habitu esse regulares, illud attendens Salomonis: Tene, fili, disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est via tua. [Prov. 4, 13.]

[4] Imperator Henricus, qui propter insignia virtutum generisque claritudinem agnominatus est Gloriosus, [ab Henrico Imperatore amatur:] Wolbodonem magni habebat, præcipuoque censebat loco inter amicos; & interdum detenti secum in Palatio fruebatur familiaritate, consiliis, ac religiositate. Qui scilicet orthodoxus Princeps, unice S. Laurentio devotus, Babenbergensem Ecclesiam, ad illius c Titulum constructam & dedicatam, possessionum atque opum munificentissima liberalitate donavit & honore extulit, quatenus Sedes ibi Pontificalis haberetur. Proprii namque Corporis heredem non habens, Christum & ejus Martyrem rerum devovit suarum nec non patrimonii heredes habere, ut puta qui ante Regnum vel Imperium, Dux fuisset præpotens Baioariorum.

[5] Interea Baldrico, ut genere, sic vita & memoria illustri Episcopo diem d obeunte, qui suæ Diœcesis Ecclesias multimodis quaquaversum rebus provexit, ad postremum vero in insula hujus urbis S. Iacobi Fratris Domini fundavit cœnobium: directa est ad Imperatorē legatio Ecclesiæ Leodiensis, alium sibi Pastorem substitui per litteras virosq; industrios expetentis. Erat quippe tunc Regiæ e potestatis sive juris, Episcopos ad suum electos arbitratum, per annulum & baculum pastoralem investire, nec non destinare Ecclesiis cum sua commendatione: sed attente curabant religiosi Principes, [assumitur in Episcopum Leodiensem:] in hunc honorem tales assumere, qui regno, subjectisque possent prodesse; ut profuerunt plerique diversis temporibus per diversa loca. Gloriosus itaque Imperator, qui gloriam Christi quæreret, tractabat, quem daret Leodiensibus Pastorem: quibus & Wolbodonem assignavit, quo digniorem nullum attenderet. Hic indignum se profitens, [consecratur a S. Heriberto:] precibus & lacrymis contra nitebatur: acquievit tamen postremo, ne diligentem se admodum Principem contristaret, immo ne jacturā obedientiæ aut notam pertinaciæ incurreret. Missus itaque cum auctoritate Augustali, exceptus est magno assensu & gaudio Cleri ac populi; nec enim per ambitum sumebat sibi honorem, sed vocatus a Domino, tamquam Aaron. Proinde quia faciebat illum Dominus crescere in plebem suam, benedictionem accepit a Domino; atque ut Sacerdotio illo fungeretur, vestitus secundum Aaron vestem sanctam in gloriam & decorem, f sacratus est in Episcopum a S. g Heriberto Coloniorum Archiepiscopo.

[6] Quia igitur hic Pastor intravit per ostium in ovile ovium, [Præit suis exemplar virtutum:] illi ostiario aperiente, id est, Christo, ad instar David pascebat Israël Christianum, pascebat, inquam, hereditatem Christi in innocentia cordis sui, & in intellectibus manuum suarum deducebat eam. Et quidem faciebat prius, quæ postea doceret; ideoq; ut monet Timotheum Apostolus, attendebat lectioni, exhortationi, doctrinæ, exercens quam maxime seipsum ad pietatem; quæ, sicut idem definit Magister Gentium, ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est & futuræ. [1. Tim. 48.] Erat itaque erga pauperes tam liberalissimæ pietatis, [addictus eleemosynis,] ut si de esset interdum quod largiretur, tapetia, urceolos, pallia, seu alia quævis Episcopii ornamenta clam sibiipsi sublegeret, atque nocturnis maxime horis distribueret egentibus, quæ scilicet a camerariis ac ministerialibus erat redimi necessarium. Quid nempe memore illius in orationibus seu vigiliis instantiam; [vigiliis,] dum plerumq; noctes etiam hibernas transegerit insomnes, aut Sanctorū oratoria circumeundo, aut misericordiæ operam infirmis & pauperibus impendendo, qui secretius, ipsomet dictante, per nota eum diverticula viarum observabant? Filius quidem lucis ambulabat per noctem, quoniam ad verum tendebat diem: videlicet ambulabat in tenebris, quoniam nitorem oderat vanæ ostentationis, juxta Dominicum illud: Te faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in absconso; & pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. [Matth. 6. 3.] Attestari, denique solebat quidam illi familiarior, quod, cum pedes ejus lavaret, frigore & glaciali viarum deprehenderit asperitate adustos, sanguinemq; ab interioribus elicitum, in superficie cutis occalluisse. Adeo ut Christi luminosum fratrem Jacobum imitatus sit, qui orando ad Patrem luminum, pro assidua genuflexione callos in modum cameli scribitur contraxisse in genibus.

[7] Ignis, ait Dominus ad Moysem, in altari semper ardebit, quem nutriet Sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, & imposito holocausto desuper, adolebit adipes pacificorum. [Lev. 6. 12.] Ignis est iste perpetuus, [ardet caritate Dei & proximi:] qui numquam deficiet in altari. Ardens sane Wolbodo igne caritatis in Deum & proximum, nutriebat illum veluti Sacerdos officiosus in altari sanctæ meditationis; operumque subjiciens ligna bonorum, holocaustum desuper eleemosynarum, quasi adipes adolebat pacificorum. Nec enim vacabat mensalis illius refectio, a ferculis dilatata largitionis; dum lautiora quæque & delicatiora sibi apposita Christo dispertiret, hac vel illac infirmis & indigentibus mittendo; se vero pane cibario atq; escis communibus, quamquam longe citra saturitatem, reficiendo. Iure igitur ad illum Sancti Iob derivatū sit præconiale: Si negavi, quod volebant, pauperibus; si oculos viduæ expectare feci; si comedi buccellam meam solus, & non comedit pupillus ex ea. [Iob. 31. 16] Potissimum tamen quos Deum timere & mandata ejus observare nosset, commendabat verbis, honorabat donis, quamlibet a nullo miserationis subtraheret manum, dicens cum Apostolo: Sapientibus & insipientibus debitor sum. [Rom. 1. 14.] Nec fore insipidum prorsus æstimo, si rem hic inseram Græco sale conditam. Herodem Atticum Consularem virum & amœno civilem ingenio, adiit palliatus quispiam, & crinitus, barbaque pubetenus porrecta, petiitque sibi æs donari. Tum Herodes interrogat quisnam esset; Ille vultu vocisque sonitu objurgatorio Philosophum sese profitetur, demirari autem cur quærendum putaverit, quod videbat: Video, inquit Herodes, barbam & pallium, Philosophum necdum video: sed cum bona te venia quæso, dicas mihi, quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te Philosophum experiamur? Stomachante illo, tum vero qui aderant erraticum esse hominem & nullius rei dicere, quin immo incolam sordentium esse ganearum, ac nisi accipiat quod petit, convitio turpi solitum incessere: Demus, inquit Herodes, huic aliquid æris, cujuscumque modi est; demus, tamquam homines, tamquam non homini; jussitque dari pretium panis triginta dierum.

ANNOTATA.

a Meyerus ad an. 1020. de Wolbodone ista scribit: Maternum traxit genus, ut tradunt, ex domo clarissimorum Principum Flandriæ. Nam Gothofredi Ducis Montani erat filius, ex Ioanna filia Comitis Flandriæ Balduini Iunioris. Vtinam Mejerus indicasset, quinam id tradant, cum apud alios probatos auctores, non reperiatur mentio hujus Ioannæ. Dein quis hic Gothofredus Dux Montanus? Fuerunt consequenter Ragineri quatuor Comites Montani seu Montenses in Hainou sive Hannonia: Vidua Balduini Iunioris, secundo nupsit Godefrido Virdunensi & Ethamensi Comiti. An hinc capta occasio ista scribendi? quis dicet? Ergo hoc solum admittatur, quod claræ nobilitatis genus ex Flandria traxerit.

b Iterum Meyerus asserit ante fuisse monachum Stabulaunicum, quod etiam minus probatur. Anselmus Caroniciu Leodiensis ait, quod Apud Ultrajectum, sub religiosis admodum Patribus, in Ecclesiasticis claustralis vitæ adoleverat disciplinis.

c Imo Apostolis Petro & Paulo & S. Georgio dicatam habent Acta S. Henrici ad 15 Iulii elucidanda. Alibi tamen legitur etiam S. Laurentio valde devotum fuisse Henricum.

d Referuntur a Sigeberto in Chronico ad an. 1018 mors Baldrici, & succeßio S. Wolbodonis: quod autem statuatur a Meyero Walbodus tunc fuisse Cancellarius regni, mallemus apud antiquos legere. Capellanum suum ob Imperatore factum scribit Ægidius Aureæ-vallis monachus, in Additionibus ad Chronicon Leodiense Anselmi.

e De hoc jure investitutæ, perperam usurpato, late agimus infra in Vita S. Anselmi Archiepiscopi Cantuariensis: nonnulla diximus 4 Februarii ad Vitam S. Remberii Archiepiscopi Bremensis § 4.

f Mense Novembri anni 1018.

g S. Heribertus præfuit Ecclesiæ Coloniensi ab anno 999 usque ad annum 1021, quando mortuus est 16 Martii, quo die Vitam ejus edidimus.

CAPUT II.
S. Henricus Imperator SS. VVolbodoni & Heriberto reconciliatur. Frisonum pax procuratur.

[8] Enimvero ut ad nostrum redeam Wolbodonem, maledici quidam averterunt ab eo pristinam Augusti benevolentiam, detractionum serentes zizania, de quibus est dictum: Susurro & bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. [Eccli. 28. 15] [S. Henricum sibi infensum,] Verumtamen pacis sectator, qui fideliter Cæsari redderet, quæ essent Cæsaris, & quæ Dei Deo, suorum consultu fidelium paravit xenium Cæsare dignum, quo illius contra se tranquillaret animum, non ignorans illud de Proverbiis: Time Dominum & Regem: sicut enim rugitus Leonis; ita & terror Regis. [Prov. 10. 2.] Itemque illud Petri Apostoli: Deum timete, Regem honorificate: hæc est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitiam, patiens injuste. [1. Petr. 2. 17] Præterea retractans & illud: Cor Regis in manu Dei, quocunque voluerit, inclinabit illud: Cœlesti Rege placato, terreni facilius Regis posse indignationem sustineri; ut excuteret manus suas sicut ab omni, sic etiam ab isto munere; quicquid congessisset pecuniæ, [pecunia omni in pauperes erogata,] dispersit & dedit pauperibus, perinde, ut ne unam inde quidem siliquam retineret. [Prov. 21. 1] Coloniam deinde profectus, ubi tunc idem Imperator agebat Natale Dominicum, se illius præsentiæ exhibuit, grandia expectantis a Wolbodone auri & argenti talenta. Interrogatus, superno Imperatori, quæcumque attulerat, se per manus pauperum attribuisse, [placacum & magis benevolum reddit.] submisso & gratanti ore respondit, quatenus illum Summus Imperator illiusque tueretur semper Imperium. Augustæ civilitatis Cæsar, quod S. Laurentium esset imitatus, cui erat & ipse devotissimus, sereno accepit animo & vultu, dum terso protinus omnis offensæ vel scandali nubilo, sibi congratulans & amplexans fecit considere. Majore igitur est habitus gratia Wolbodo nihil dando, quam ceteri qui multa dederant Episcopi, palatinorum frivulos favores aut mimorum plausus & facetias appetendo.

[9] Quoniam quidem scriptum est: Qui conscientiæ servat munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum Regem. [Prov. 22, 11] Idem nihilominus Imperator, Archiepiscopo Heriberto a graviter erat diuque intensus; [Post mortem Ottonii 3 in Italia] & dicere causam opportunum est. Otto hujus nominis Imperator III, Crescentem, Romanorum Patritium contra se rebellantem, bello Romæ aggressum vicit: fugientem, sed retractum ex fuga, cepit: abjudicatum, & vili jumento averse impositum, circumduci per Urbem fecit; paulatimque truncatum membris, ante muros ad ultimum suspendi jussit. Hujus uxor, spe imperandi, Imperatorem ad suum illexerat amorem: sed cum doleret repatriantem, & nuptiis se frustrari, misso clam veneno illum infecit. Roboam Salomonis minutus prudentia legitur; sed non minus Imperatorem istum dixerim minoratum sensu, qui mulierculæ insolenti & lascivæ, cujus tam dedecorose tractasset maritum, cujus parentes Romanamque rempublicam damnis admodum profligasset ac mortibus, se crediderit, se acclinaverit. Fugit Ottonem, quod in libro Sapientiæ scribitur: Non est caput nequius super caput colubri; & non est ira super iram mulieris. [Eccli. 25. 22 23 24] Commorari leoni & draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. Nequitia mulieris immutat faciem ejus, & obcæcabit vultum suum quasi ursus. Per hanc itaque ursam actus est Otto in mortem; & agens in extremis, Heriberto Coloniensi Archiepiscopo, [ob insignia Imperii commendata S. Heriberto,] qui tum aderat, & cui potissimum confidebat, insignia Imperii commendavit; ut ea scilicet illi assignaret, quem communis electio & assensus Principum in Regnum substituisset: nam carebat filiis. Dum milites autem Transalpini corpus ejusdem defuncti transportarent ad Galliam, pluribus Italorum insidiis atque incursibus lacessiti sunt; [incomcitias fovente S. Henrico,] sed viam sibi haud segniter armis paravere. Verumtamen cum in tuto jam esse res putaretur, Henricus, de quo nunc mentio est, Imperator, Dux Bajoariæ tunc existens, in Archiepiscopum, ad quem spectabant, & cui parebant omnes, insurrexit, atque ab illo insolentius injuriato, eadem insignia per vim extorsit; dicens, hereditario sibi jure illa competere. Suum etenim fuisse avum, fratrem Primi Ottonis Imperatoris Henricum. Hoc seminarium simultatis & discordiæ apud Cæsarem contra Archiepiscopum fuit; quem & molestius æquo aliquoties insectatus est. Porro ad pœnitentiam divino tandem timore compunctus, [eos reconciliæt:] mediante & elaborante ad bonum concordiæ acceptissimo ambobus Wolbodone; nunc uti præmissum est Coloniæ degens, humillima satisfactione Archipræsuli est eidem reconciliatus.

[10] Qui Dominicum b Pascha dum Leodii postmodum celebraret, interpellatus est a fratribus Baldrici Episcopi, de quo prælibatum est, eidem Augusto pro sua nobilitate & industria gratissimis, quatenus pietate prospiceret Imperiali cœnobio S. Jacobi, quod idem frater eorum fundaverat quidem. sed præventus morte, reliquerat imperfectum, [cœnobii S. Iacobi curam,] ac sine providentia tutoris alicujus desolatum. Itaque cum magna Nobilium plebisq; frequentia Imperator venit ad locum; cryptam intravit, ad nomen S. Andreæ Apostoli extructam, & reliquiis consecratam: quas ipse scilicet Augustus, Venerabili Baldrico, tamquam mutuæ affectionis pretiosum pignus, dono dederat. Cujus & tumulum illic corpore quiescentis adveneratus, tibi O Episcope, inquit, [S. Henrico exigente, suscipit:] Wolbodo (nam aderat præsens) tibi, O dilecte nobis, hunc pauperem locum, hanc vice nostra committo Ecclesiam, tu pupillæ Pater ac sedulus sis Tutor; & de bonis, quibus eam tuus subarrhavit antecessor, opus perficias imperfectum. Dehinc munificam fecit super altare oblationem. Episcopus ergo, quamquam multis aliis curis detentus, loco tamen illi paterne superintendebat; cui & præfecit Olbertum, c Gemblacensis Ecclesiæ Abbatem, virum virtutibus, religione, sapientia summe spectabilem: [præficit Olbertum Abbatem Gemblacensem] qui etiam studio vigilanti, Episcopo cooperante, ut idem cœnobium perficeretur, institit; in quo & post felicem a seculo decessum, jam d senex emeritus, accepit sepulturam.

[11] Ceterum ad idem tempus e Fresones debellabat Gandavensis Comes f Theodoricus, eo, quod illius occiderint Patrem Arnulphum. Ad quem inhibendum Imperator g Godefridum Lotharingiæ Ducem cum exercitu misit: & cum succedere pax non potuisset; condicto die in pugnam h pars utraque processit. [In gravi Frisonum bello,] Jam in sese acies concurrebant; dum novo repente monstro pertonuit vox terrifica, nescitur unde emissa. Fugite, fugite. Hinc attonitus cum suis Dux, ac terroris quadam vertigine actus, diffugium fecit. Perstitere vero Fresones, paucique plurimos cecidere adversariorum, ipso insuper Duce capto, quoniam reputarent doli ac proditionis causa prælio illum excessisse. Permotus est Imperator cum audisset, atque Wolbodonem cum Legatis Fresoniam misit, quod genere & sanctitate clarus eo locorum haberetur. Qui etiam, (ut ait Salomon, Legatus fidelis sanitas, &, sicut frigus nivis in die messis, ita Legatus fidelis ei, qui misit illum, animum ejus requiescere facit) sua effecit industria, ut & captivitate Dux solveretur, [pacem componit.] & illata Duci & Regno injuria Fresonibus ab Imperatore donaretur. [Prov. 13. 17 25. 13]

ANNOTATA.

a De hisce inimicitiis, per invidos suscitatis, late agitur in utraque Vita S. Heriberti 16 Martii, uti etiam in Vita S. Henrici.

b Anno 1019, quando Pascha est celebratum 29 Martii.

c Gemblacum, Benedictini Ordinis in Brabantia monasterium, de cujus fundatione agemus 23 Maji ad Vitam S. Guiberti. Ejus monasterii Chronicon extat tomo 6 Spicilegii Acheriani, ubi inter alia hæc leguntur: successor Baldrici Wolbodo, quia omnino deditus erat religionis studio, Olbertum Abbatem religiosius ceteris vivere libenti accipiebat animo, & eum dignatus suo latere & auricula, eum contendere sua provocabat gratia. In privilegio vero quod subditur, testatur Episcopus, quod Abbas prædictus, instructu suo, ecclesiam novam Gemblaci ædificavit, juxta quam (antiqua relicta, quia erat parvula & cito lapsura) claustrum & omnia transmutare curavit. Hujus ergo, quem prudentißimum cognoverat, manibus deliberavit novum hunc S. Iacobi locum etiam committere, qui diu multumque reluctatus, vix tandem anno MXXI suscepit obedienter, eaque geßit ad loci & disciplinæ instructionem quæ ibi describuntur, solitus continua regendi instantia alternatim habitationem suam mutare, &c. usque ad extremum vitæ tempus utrique monasterio sub tali vicißitudine præfuit.

d

Fuse describitur in prædicto Chronico, quomodo imminentem sibi mortem præsentiens, Gemblacensibus in festo SS. Petri & Pauli valedixerit, & Leodium profectus extrema Sacramenta contulerit Watoni Episcopo, ipseque septimo post eum die, ut optarat, quod est II Idus Julias, felicem spiritum cælo reddiderit, anno Domini MXLVIII, postquam Gemblacensi per annos XXXVII, Leodicensi vero cœnobio circiter XXIX regnasset. Tum exponitur luctus Gemblacensium, quod ejus corpore privarentur, & laudatur sepultura sub hoc Epitaphio:

Hic jacet Abbatum speculum, decus & monachorū,
      Abbas Olbertus, flos, Paradise, tuus.
Præfuit ecclesiis normali tramite binis:
      Legia corpus habes, Gembla carendo doles.

e Sigebertus in Chronico ad annum 1018. In Fresonia Deoderico Comite, filio Arnulphi Gandavensis, debellante Fresones, in vindicta patris sui ab eis occisi; Godefridus Dux, ad eum debellandum, ab Imperatore mittitur; & conserto prælio repente, voce, nescitur unde, emissa; Fugite, fugite, cunctis fugientibus; multi a paucis Fresonibus perimuntur: Dux vero capitur; & anno 1019 Godefridus Dux, impetrata Fresonibus totius injustitiæ impunitate, a captivitate solvitur: quod misso tunc S. Wolbodone est peractum.

f De familia antiquorum Comitum Gandensium præ reliquos accurate agit Andreas du Chesne, in Historiæ Genealogica familiarum Gisnensium, Ardrensium & Gandensium in Præfatione ad librum 2.

g Hic est Godefridus Improlis, Dux Lotharingiæ inferioris, nullis relictis liberis mortuus anno 1023, paulo ante obitum S. Henrici Imperatoris; cui tum ejus frater Gothilo Magnus, ante Marchio Antverpiensis, succeßit. Consule Chronicon Belgicum Miræi.

h Locus colligitur ex Baldrici Chronico lib. 3 cap. 19, ubi dicitur Theodericus participium monarchiæ Frisonum tenuisse, & fecisse municipium in Mereweda, ubi Mosa & Wala fluvii pariter corrivantur. Exinde defluit Gorcomio versus Dordracum; ubi, nominibus Mosæ & Walæ abolitis, fluvius Merwe dicitur.

CAPUT III.
Extremus morbus & pius obitus: virtutes viventis & miracula mortui.

[12] Leodium inde regressus, Dominicum Pascha, a devotione solita & spirituali gaudio, celebravit, utpote, cujus esset mos, [Post Pascha incidit in ultimum morbum:] Paschalia quot diebus in Sancto altari celebrare mysteria, veriq; Agni carnes igne Passionis assas edere: quas profecto veluti cum azymis panibus & lactucis agrestibus, valde scilicet amaris, edebat, cui erant lacrymæ suæ panes die ac nocte; qui loquens Deo in amaritudine animæ suæ (Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est) fermento careret malitiæ & nequitiæ. Igitur ad verum & perpetuum Pascha evocandus ab Ægypto seculi hujus, evocandus, inquam, a tenebris in admirabile lumen Dei, dolore stomachi ex nimia contracto abstinentia, urgeri ad mortem cœpit; superjectoque vilibus stramentis cilicio, & cineribus aspersis, decumbebat: precibus, psalmodiæ, lectioni divinæ, quam sibi faciebat legi, desideranter intentus, [pietati intentus,] suspirabat quando veniret & appareret ante faciem Dei. Denique assidentes sibi, ut sua semper memorarent novissima, & dum dies salutis essent, suæ saluti providerent, paterne admonens; [permittit omnibus accessum.] præcipiebat, ne quis ad se prohiberetur ingredi: videlicet, ut in ipso mortis angustiam, mortis considerarent in Episcopo amaritudinem, quæ comparata sit dulcedine pomi illius, quod temeraverunt in horto deliciarum tam austeri, tam acidi suo in posterum generi, parentes primi.

[13] Nec antiqui defuere serpentis insidiæ, explorantis, si quid in illo suum inveniret: [signo Crucis dæmonem pellit] quem signo Crucis, & aquæ benedictæ repulit aspersione infirmus, assistentem propter illius vestigia. Nam omnis sermo Dei, secundum Scripturam, ignitus clypeus est sperantibus in se. [Prov. 30. 5,] Quo scilicet Wolbodo munitus, Absiste, inquit, funeste tenebrarum accola, pars mihi nulla tecum, sed portio mea Christus in terra viventium. Beata spes, felix expectatio infirmi hujus, dolentis hujus, qui confidenter Deo dicere potuerit, Secundum multitudinen dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Beatus namque Laurentius, cum inæstimabili suavitate & gloria, illi e vestigio apparuit, [cum obitus ei S. Laurentius intelligit] & consolans, quinta, inquit feria mecum eris. Qua consolatione super mel & favum dulciore, qua promissione ut nectare divino refectus æger, Majoribus Ecclesiæ, Clericorumque nonnullis plus justo lætabundus eam exposuit; & illis congratulantibus sibi Unctione sancta, & viatico Christi Sacramentorum sese communivit. [extremis Sacramentis munitur,]

[14] Denique b Popponi Ecclesiæ Stabulensis opinatissimo tunc Abbati, hujus loci commisit providentiam, quia nulli adhuc fuerant ad serviendum Deo instituti vel Abbas vel Monachi. Cœperat quidem Ecclesia hæc construi ab Episcopo gloriosæ commendationis Euraclo c, [S. Popponi comittis monasterium S. Laurentii,] qui jam in urbe ista SS. Pauli & Martini Basilicas egregia liberalitate construxerat; sed paucis post diebus eo decedente, relicta est imperfecta: utcumque dotata quidem; sed miserabili facie, quia nec saltem cooperta, nisi quod d Nothgerus, qui successerat Episcopus (insigne tuum diadema o Leodium) perfectis tandem & æquatis parietibus, superponi tectum fecit. Itaque ut venit dies qui promissus erat, qui desiderabatur, vir ille desideriorum suo est frustratus desiderio: fuit siquidem culpæ, visionem dignitatis tantæ, indignis æque ut dignis innotuisse. [vult loris astringi:] Quapropter admodum mœstificatus, cor suum ipse discussit, & culpam in se deprehendens, Wielandum bonæ conversationis Clericum familiarem sibi obtestatus est, per tremendam Divinitatis majestatem, quatenus se astrictum loris, verberibus subjiceret districtis. Vinctum igitur suum Dominus non despexit, quem velut sanctum Job dixisse advertas, Ipse me reprehendo, & ago pœnitentiam in verbere, in favilla & cinere. [Job 42, 6] Unde pœnitentis oratio Wolbodonis directa est sicut incensum in conspectu Domini; elevatio, inquam, manuum illius in mortem vesperascentis, quasi sacrificium vespertinum apud Patrem misericordiarum & Deum totius consolationis. Siquidem sensit per Spiritum, [orat indefinenter,] carnis se vinculis jamjam absolvendum, & humillime circumstantes admonebat instantius orare; psalmis Antiphonas incipiendis ipse imponens, finitis Collectas ipse subjungens. Atque ut hoc efficacius posset, linguam, vicina jam morte siccatam, madidari aqua interdum faciebat.

[15] e Quinta igitur subsequentis hebdomadæ feria mox migraturus, crucem Dominicam accepit in manibus, & mira dulcedine, affectu inexplebili diu complectens, pedesq; Crucifixi, manus, & latus exosculans, Christo spiritum Crucifixo reddidit. [in amplexu Crucis moritur:] Cui ut suorum reddatur merces laborum, deductus est in via mirabili, quia Laurentio duce transivit in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Corpus autem venerabile ad hunc locum, ad hanc domum Martyris, quem sibi specialem fecerat Patronum, magna Cleri & populi frequentia & honore delatum, [sepelitur in æde S. Laurentii cū hoc epitaphio,] operoso atque spectabili, quemadmodum spectari potest, sepulcro est reconditum, circa quod auratis hoc litteris habetur exaratum:

Ingens carnis honor, sed morum gratia major;
      Præsulis officio te locat & solio.
Sensit dives, egens, ut eras ad singula præsens,
      Istis unde salus; his fluit unde cibus.
Hinc eadem cunctis assunt, & viscera nobis;
      Hincque salutiferum excolimus tumulum.

Migravit anno Dominicæ Incarnationis MXXI, undecimo f Kalendas Maias, præsidente Sedi Apostolicæ Benedicto a Beato Petro Apostolo CXLIV, Gloriosi vero Henrici tam Regni quam Imperii anno XX; [relicta eidem sua herediditate,] sui autem Præsulatus Mense XXX. Qui procul dubio terræ viventium heres, de sua re mancipi S. Laurentium hereditavit munifice; trecentes insuper argenti marchas in opus perficiendæ dimittens Ecclesiæ, mirabili affectione, o Martyr Sancte, tibi thesaurizatas. Nam si advixisset diu, quantum erga te suam extendisset devotionem, cum Deo, qui metitur hominum corda, plenius nosti. Septem denique matrices ecclesias contulit, & in Flandria sibi a progenitoribus dimissa multorum prædia redituum; quibus nos violenti homines, alienorumque cupidi pervasores, adversante sathan exheredavere, contra diei malitiam, contra seculi huius hujus injustitiam, nobis frustra reclamantibus.

[16] [stationes instituit:]g Nec vero prætermiserim, quod diligens ipse decorem domus Domini, Stationes instituit seu Processiones, quæ ab universo communiter Clero civitatis, ad majorem ecclesiam, certis per annum solennitatibus fiunt; quatenus per hujusmodi conventus, in Choro Leodiensi jugiter caritatis maneat, ut ita dixerim, concentus: hoc est, ut majori ecclesiæ a minoribus, tamquam matri a filiabus, privilegium servetur, competensque subjectio; ab eo modificata, qui habitare facit unius moris in domo; monente Apostolo solicite servari unitatem spiritus in pacis vinculo. [Ephes. 4. 3] Labri denique illius ænei (quod fecit Moyses, ut lavarent in eo Aaron & filii ejus manus suas ac pedes, quando ingressuri erant Testimonii tabernaculum, & quando accessuri ad altare; ut offerrent in eo thymiama Domino) recordari nos facit liber ille Psalmorum conspicuus, [Psalterium scribit cum orationibus interpositis,] quem propria manu scripsit, & in quo unicuique Psalmo, compositam ex eodem, & a se dictatam subjecit orationem; de bono thesauro cordis sui proferens bona. Hic a nobis hactenus diligenter asservatur; in quo videlicet manus ac pedes nostros, id est, actuum sive intentionum motus, compunctione lacrymosa, velut ænea ad Deum sonoritate psallendo, [id ante Missam perlegit.] lavare possimus, introituri ad Sancta Sanctorum. Inter cetera enim etiam istud piissimi amplectimur Wolbodonis memoriale; cui diebus singulis mos erat, antequam Divina celebraret mysteria, de integro perorare Psalterium, thymiama utique Christo acceptabile in odorem suavitatis.

[17] h In Episcopatum est subrogatus ei Durandus, nostræ satis Ecclesiæ durus; quoniam bona, quæ plurima nobis dederat antecessor ejus, abstulit, [ejus consilio ecclesia S. Bartholomæi construitur & 12 Canonici instituuntur.] & partim ad mensam Episcopalem retinuit, partim militibus beneficiavit. Ipse ignobilis quidem genere, utpote ex familia Godescalci, majoris Ecclesiæ Præpositi, fuit; sed ingenii atque literarum clara viguit nobilitate. Qui, videlicet Godescalcus, S. Bartholomæi construxit ecclesiam; ex suis sufficienter allodiis duodecim Canonicos instituit, liberalissimo illum Wolbodone consiliis & beneficiis animante. Sed Durandus, quamquam natus serviliter, tamen in hoc etiam se commendavit nobiliter, quod eumdem Godescalcum, nec fidelitatem sibi Episcopo, ut mos est, jurare, nec hominium facere passus fuerit. Ingenue morigeratus, qui non attenderet, quid tunc esset, sed antea quid fuisset: nec jam servus, tamen quasi servum sese obsequiis Godescalco exhiberet. Fuit ergo in theatro mundi quasi fabula, quod suis dominaretur dominis homo ex tam paupere & humili familia, cum Dominus pauperem faciat & ditet, humiliet & sublimet.

[18] Hunc, propter vitæ modestiam & scientiæ prærogativam. Wolbodo benignus habebat gratissimum; [ejus commendatione Durandus gratus S. Henrico,] atque ideo Imperatori Henrico Clericum quærenti scientem litterarum, assignaverat eum, & summopere commendaverat. Quam Augustus commendationem adeo habuit non irritam, ut ipso decedente, illum Cathedra sublimaret Leodiensi. [constituitur successor.] Idem etenim Babenbergensem Ecclesiam, ab eodem destinatus Augusto, doctrinarum jam pridem & religionis claro sidere illustrarat. Sed plerique acceptorum obliviscuntur beneficiorum; & bonas etiam mentes depravant aliquando curæ seculares. Unde & Durandus, misericordis erga se Wolbodonis oblitus, [propter oblata S. Laurentio æd, direpta,] misericordiam eleëmosynæ defraudavit, ut præmissam est, quam Laurentio in hoc ejus loco delegaverat; leve æstimans, si eam nemine i sibi contradicente tolleret.

[19] Quapropter visione durissima semel ac secundo redargutus est, eodem apparente sibi Sancto, & suam acriter eleëmosynam repetente. [a S. Wolbodone apparente monetur,] Quod ille cum suis non modice concussus denarraret, aiebant (maxime hi, quibus rapta fuisset elargitus) non debere illum somniis attendere; multas sequi curas somnia; eum dormientem videre, quod vigilans versaret mente; sapientis esse, ut quasi fumum reputet somniorum phantasias. Canum hujusmodi, ut ita dictum sit, adulantium linguæ, conceptum timoris stillicidium illius facile ex animo elambuere. Venerat quidem Wolbodo semel ac secundo in spiritu lenitatis; [& reprehensus in extremum morbū incidit:] sed jam tertio in virga furoris aderat, comminansque terribiliter, quod auditus non fuisset; quod culpam ille non correxisset; ad radices arboris jam securim esse positam dixit. Gravissime ergo illum cecidit, eumque continuo mortis prȩvia corripuit ægritudo. Cujus angore nimio & clamore, turbata est familia: evocati celerius sunt Archidiaconi, nec non civitatis Majores. Quæ viderat, quæ audierat, innotuit: Et ecce, inquit, jam morior; ad misericordiam Domini mei, Wolbodonis me perferetis, atque illius ex opposito, [legat S. Laurentio prædium,] extra Ecclesiam scilicet S. Laurentii, secus parietem, me sepelietis. Tradit deinde S. Laurentio prædium in Wasegga, quod nuper a Roberto emerat Archidiacono, & quatuor auri marchas sibi tantum residuas, k spondens viscerabiliter, quod si spatium sibi daretur, cuncta quæ abstulerat ex integro restitueret. Juxta Zachæi votum forsitan reddidisset ablata in quadruplum; [ibidem sepultus:] sed non expectatus obiit; atque hic, sicut petierat, extra Ecclesiam sepultus est. Ibi sub dio tam diu jacuit, quousque nova ædificaretur Ecclesia, & tunc inclusus muro atque admissus sub tectum est; lapidemque sepulchralem, qui nunc usque cernitur, Abbas Stephanus, pro Episcopii veneratione, super illum componi, atque hoc fecit epitaphium inscribi.

Durandus jacet hic; qui paulo plus tribus annis
      Tungrensem rexit nobiliter cathedram. [cum hoc epitaphio.]
Pauperis in nido patrimonii natus & altus;
      Ingenio summos evolat ad Proceres.
Quos tulerat Dominos, isdem famulantibus usus;
      In theatro mundi fabula quanta fuit?
Septima lux urnam fundentis in orbe fluebat,
      Cum faceret rebus, triste vale, Senior.

[20] [S. Wolbodo claret miraculis.] Denique ad corpus dilecti Deo Wolbodonis quicumque petierint ex fide, diversorum remediis languorum sospitantur; meritorumque illius efficaciam, tum ex nobis ipsis, qui ejus beneficiis fruimur; tum ex aliis nonnumquam sumus experti. Ut de innumeris, duo saltem perstringam breviter. Adelardus in Ecclesia S. Trudonis, hujus nominis Abbas secundus, acerbissima phrenesi a se alienatus, dum ad sepulchrum nostri Wolbodonis pertractus fuisset, [curatur phrenisis,] ibique jacuisset aliquamdiu, suffragio Sancti plenam recepit sensus sobrietatem. Item alius e Fratribus nostris gravissime infirmatus, atque ad Sancti misericordiam deportatus est; quo sibi dignanter apparente, ac tertio super illum sanctæ Crucis signaculum faciente, [gravis infirmitas.] tamquam ab ipsis retractus mortis faucibus, sine mora convaluit.

[21] Sed corporum sanitates, pariunt nonnunquam animarum, infirmitates, dum miracula quæ debeant excitare ad devotionem, sibi materiam indisciplinati vendicent ad dissolutionem; præsertim cum monachico non expediant instituto vel quieti frequentiæ seculares. Quocirca improbandum non fuerit, quod, uti ferebant Seniores nostri, primus loci hujus piæ recordationis Abbas Stephanus, hunc aliquando Sanctum per Divinum nomen contestatus sit, quo temperaret a miraculis; tantæ Fratribus fiebant per occasionem infirmorum noctu & interdiu molestiæ. [contestante Stephano Abbate cessant miracula:] Verum quamlibet rarescere ex tunc miracula cœperint, tamen per præsentiam meritorum Wolbodo semper nobiscum est: dum & aliquotiens a Religiosis quibusdam visus fuerit ad tuum altare, O sancte Laurenti, pro statu Ecclesiæ istius, præsente mirabiliter sanctissima Trinitate, [visus est S. Wolbodo celebrare.] arcanis Divinorum fungi mysteriorum, Sacerdos exaudibilis secundum ordinem Melchisedech, cujus hostias, tuarumque odorifera precum libamenta acceptaverit, ac sempiterne acceptet idem trinus & unus Deus, cui gloria nunc & in diem æternitatis. Amen.

ANNOTATA.

a Die 2 Aprilis littera Dominicali anno 1021.

b Vitam S. Popponis illustravimus ad diem 25 Ianuarii.

c Euraclus, aliis Everacear, Eraclius, & Everaclus præfuit ab anno 959 usque ad an. 970.

d Nothgerus successor vixit usque ad annum. 1007.

e Quinta feria incidebat in diem 20 Aprilis, post Dominicam 2 a Paschate.

f Imo migravit 20 Aprilis, sed videtur depositus 21 Aprilis, in æde S. Laurentii; & sic coli annua depositio, ut in pluribus aliis.

g Præfuit ab anno 1026, mortuus anno 1059. de eo plura in Appendice.

h Adelardus hic secundus præfuit ab anno circiter 1055 usque ad annum 1082.

i Quia necdum positi fuerant, qui in hoc loco Deo militarent, inquit auctor Vitæ postrema, ex qua datur Appendix.

k Unde factus est postea optimus calix, ut idem addit.

APPENDIX I
De Miraculis post obitum.
Ex alia vita Ms.

Wolbodo, Episcopus Leodiensis, in Belgio (B.)

BHL Number: 8986

EX MS.

[22] Interea quidam ecclesiæ mansionarius, homo pauper & exiguus, sed forte apud Deum meritis magnus, mira quædam per visiones nocturnas audire & videre perhibebat: vadensque per civitatem festis diebus simplicitate rustica, & quadam, quæ virorum pauperum est, licentia, palam omnibus proclamabat, Laurentium Sanctumque Wolbodonem in publico monte commune habere hospitium, [SS. Laurentius & Wolbodo modum novæ Fabrica ostendunt:] eos totis noctibus suum metiri habitaculum: & quia parum eis videretur conduxisse, vetus debere dirui, novumque fabricari. Cumque multis ostenderet dicens, Hucusque in longum, sic in latum, tantoque in altum suas lineas ipsi tetenderunt; tamdiu stolidum & insaniæ proximum cuncti crediderunt, donec universa quæ dixit effectus vera probavit.

[23] Post Durandum Dominus Reginardus Leodiensium fit Episcopus: ad cujus manus Abbas Poppo curam hujus loci, quam a sancto Pontifice Wolbodone susceperat, quia jam de illo desperare cœperat, se absolvens remisit. Tunc agente obnixius apud Episcopum Comite a Hezelone, & dicente, se scire Virduni quemdam probatæ vitæ monachum, nomine Stephanum, quem rogaret præfici in hoc loco in Abbatem; Episcopus respondit, se facturum, si ille adesset. Quo audito Comes celeriter dedit operam ut ille adesset: quem Episcopus sibi præsentatum, [Stephanus Abbas,] sex monachos vitæ probabilis secum habentem, benedixit, & huic loco præfecit. Sed hic in initio dolores habuit ut parturientis, eo quod & Episcopus locum penitus negligeret, & ipse cum his qui secum venerant sex Fratribus, necessariis egeret. Cum igitur humilis servus Christi vere exulem se & egenum conspiceret, [tristis ad sepulcrum S Wolbodonis orans,] & pro hoc loco circa sepulcrum sancti Pontificis totis noctibus fleret & oraret; quadam vice post uberes lacrymas, cum residens deflexo inter manus capite paululum obdormisset, hoc modo divina illum gratia ibidem consolata est. Vidit assistere sibi juvenem speciosum ac splendidū, qui a pio Patre Wolbodone se esse missum assereret: & consolans eum, [divinitus recreatur,] Tu, inquit, nunc quidem tristitiam habes, sed in proximo est ut hæc tristitia tua convertatur in gaudium. Etenim SS. Laurentius & Wolbodo locū hunc pariter ante Deum assumpserunt, & fundamenta ejus in illis sanctis montibus sunt: & quamdiu fuerint hic inquisitores regni Dei, omnia quæ necessaria corporis sunt adjicientur illis. Et hoc tibi erit signum. [addicto Episcopi adjutorio,] In proximo Episcopus, flante Spiritu Dei; huc animum suum applicabit: & de grandi periculo in quo nunc est enatans, hoc in loco suæ spei figet achoram. Ecce & is Frater, quem hodie mittis, ut ad vestimenta comparanda mutuum aliquid accipiat, cum venerit ad forum rerum venalium, præparatum a S. Wolbodone virum inveniet, qui quantum necesse est gratis tribuat. His ille acceptis evigilans, confestim Fratrem Renardum, quem ad Vizeri b forum ire præceperat, [Monachus vestimenta empturus divinitus accipit 60 aureos:] jam egressum citius revocari imperat: expositaq; visione cunctisque gaudentibus eumdem Fratrem abire præcipiens, ex ejus eventu firmius didicit quid de ceteris oraculi deberet sperare promissis. Ille vero Frater vadens ad forum, stabat in foro attonitus, expectans divinum promissum. Et ecce venit ad eum quidam sibi ignotus, & interrogavit ab illo, quid quæreret. Cui cum respondisset se a S. Wolbodone missum, ut Fratribus deferret aliquid vestimentorum, nec tamen se habere pretium; sexaginta probatæ monetæ aureos solidos ab ipso, satis hilariter tribuente, lætabundus accepit. Regressusq; ad monasteriū, Abbatem & Fratres in Domino multum lætificavit; & in divino auxilio, sibi in proximo sperando affuturo, plurimum confortavit.

[24] Non longo post tempore Episcopus tactus Spiritu Dei c, die quadam summo diluculo ascendens ad orationem, visitavit locum, & consolatus humilem Abbatē Stephanū, omnia visioni supra scriptæ convenientia repromisit: & transacta hieme repente, tertia Februarii summo diluculo, requiescente adhuc Abbate cum Fratribus, [novum ædificium erigitur:] operarii Episcopi cœperunt tectum ecclesiæ dissipare, murumq; diruere cum ingenti alacritate & clamore. Diruto itaq; veteri ædificio, locus in quo steterat, positis fundamentis, per medium divisus est. Fundamenta quippe novæ ecclesiæ a medio ejus foris in occidentalem plagā deducta sunt: reliquum ejus ab orientali plaga, cedens inhabitationē sancto Episcopo Wolbodoni, fundamenta cryptæ accepit, in honorem B. Mariæ semper Virginis. Nec prætereundū est quod mansionarius suprascriptus, arbusculam quamdam, quam vulgo d salangrā vocant, dixerat infra longitudinem ecclesiæ includendam. [dilatata ecclesia ab Episcopi fratre:] Et iam parietes ecclesiæ non modice surrexerant. Et ille nihilominus ita futurum esse confidenter asserebat. Mira res! Venit ad locū Domini Episcopi frater e, & inspecto opere vituperare cœpit & detestari: & potenter ac fiducialiter imperat operariis, quadraginta pedes in longum augere parietes; asserens, si Episcopo nostro non placeret, propriis ipse sumptibus augmentum illud suppleret. Sic inclusa est arbuscula, & pauper ille, his a quibus irrisus fuerat arridens, in dominos insultabat, & sanctitatem Wolbodonis ubiq; prædicabat.

[25] Deniq; ad corpus Deo dilecti S. Wolbodonis quicumq; petierunt, ex fide, [ægri sanantur ad sepulcrum S. Wolbodonis] diversorum languorū & infirmitatum curationem recipere meruerunt. Sed corporum sanitates pariunt nonnunquam animarum infirmitates, dum miracula quæ debent excitare ad devotionem, aliqui indisciplinati sibi materiam vindicent ad dissolutionem: [sed ne quies iurbaretur,] præsertim cum monachorū proposito vel instituto & quieti non expediant frequentiæ seculares. Quocirca improbandum non fuit, quod, ut referebant seniores nostri, Dominus Stephanus, [precibus Abbatis cessarunt miracula.] loci hujus Abbas primus, Sanctū hunc aliquando per divinum nomen contestatus sit, quo temperaret a miraculis; tantæ Fratribus fiebant, per occasionem infirmorū, nocte dieq; molestiæ. Simile legitur in libro de illustribus Viris Cisterciensis Ordinis, cum ad exequias B. Bernardi Dominus Cisterciensis cū pluribus aliis Abbatibus sui Ordinis venisset, & propter miracula quæ fiebant importunitatem tumultuantis populi vidisset; timere cœpit, ne crebrescentibus signis, intolerabilis populorum turba concurreret, eorumq; improbitate disciplina Ordinis periret, & ordinis ac sanctæ religionis fervor in eodem loco tepesceret. Quapropter, habita super hoc deliberatione, reverenter accedens, per virtutem obedientiæ, ne signa ulterius faceret, inhibuit: & sic deinceps publica miracula cessaverunt ibi fieri. Eodem modo, quamvis publica miracula per B. Wolbodonem in hoc loco rarescere cæperint, tamen per præsentiam meritorum semper nobiscum est, & interpolatis vicibus ipsum invocantibus auxiliari non desinit.

[26] Tempore Adelardi f, secundi hujus nominis Abbatis S. Trudonis, sepulcrum S. Trudonis tantis coruscabat miraculis, [Adelardus 2, Abbas S. Trudonis,] ut multitudinem peregrinorum non solum templi ambitus, sed etiam totius oppidi locus ferre non posset: oratorium, claustrum nocte & die fuit plenum: quod magnæ molestiæ fuit senioribus, in silentio & quiete Deo servire cupientibus. Sed juniores, quibus tædio fuit religio, ex tali occasione cœperunt omnia agere ex libito. Oblationes tantæ erant quasi per totum tempus prædicti Abbatis, scilicet ultra viginti sex annos, quod in hebdomada centum marchis æstimabantur, & plurimos in custodiendo fatigabant. De quibus prædictus Abbas ædificavit magnam ecclesiam S. Trudonis, & ecclesiam S. Mariæ in foro, & duodecim alias in diversis villis proprietatis ecclesiæ suæ. Igitur ipso occupato in ecclesiis materialibus construendis, & de templis Dei vivis, id est; [post constructas ex oblationibus plures ecclesias,] de salute animarum sibi commissarum remisse & negligenter agente; percussit eum Dominus, & sensu alienatus, phreneticus est effectus: [in phrenesin lapsus,] & cum tanta miracula Dominus per S. Trudonem quotidie operaretur; ipse tamen ibidem non potuit curari. Quapropter ductus ad Leodium, & factis non paucis diebus in crypta B. Mariæ more phrenetico, tandem ad sepulcrum S. Wolbodonis meruit curari, & in sobrietate sensus usque ad finem vitæ suæ permansit. [ad sepulcrum S. Wolbodonis sanatur.] Obiit anno Domini millesimo octogesimo secundo: & in tertio sequenti g, occulto Dei judicio, igne consumptum est nobile & sumptuosum opus ecclesiæ S. Trudonis, columnæque cum monasterio corruerunt; illudque completum, quod terribilis Deus in consiliis super filios hominum.

[27] Unus ex Fratribus nostris gravissime infirmatus, atque ad S. Wolbodonis sepulcrum deportatus est: qui sibi apparuit, & tertio signaculo sanctæ Crucis eum signavit: & statim, tamquam ab ipsis retractus mortis faucibus, sine mora convaluit. Tempore Radulphi h Episcopi quidam dæmoniacus de Leodio ad sepulcrum ejus curatus fuit. Item & quædam mulier in die anniversarii ejus a quartana febre liberata. Temporibus nostris, an. Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto, Dominus Arnoldus Snaeck, Canonicus sanctæ Crucis, [alii ægre,] testatus est coram Fratribus, se quinquies tam a febribus quam ab aliis incommoditatibus ad tumbam ejus liberatum. Hic duxit secum quemdam Presbyterum infirmum: cumque orationem fecisset, sanum secum reduxit. Item Joannes Adencat, qui fecit aquilas in S. Jacobo & in S. Paulo, cum haberet filiam ægrotam quæ subito loquelam amiserat, ad exhortationem uxoris ejus vovit eam S. Wolbodoni, & misit ad sepulcrum ejus lampadem metallinam cum candela; & statim convalescere cœpit, & aperuit oculos, sicut parentes ejus retulerunt nobis: unde Dominus Abbas, i Henricus Dellecoranx, emit ab eodem aliam lampadem consimilem anno quinquagesimo secundo vel circiter. k

ANNOTATA.

a Hezelo, sive Henzelo, aliis Hermannus aut Herimannus, Comes Dagisburgensis, Frater Godefridi Improlis, de quo supra actum, postea Virduni ad S. Vitonum monachus cum fratre Frederico. Est autem ComitatusDagisburgensis seu de Dasborch, haud procul Salma & monasterio Senoniensis, de quo agitur in hujus monasterii Chronico lib. 4 cap. 21 tomo 3 Spicilegii Acheriani.

b Vizetum, Oppidulum munitum ad alteram Mosæ ripam, pari fere intervallo a Leodio & Trajecto.

c Secunda die Novembris, inquit Ægidius Aureævallis in Vita Reginardi.

d Ignotum nomen. Quid si legeretur Saulgiam? nam vulgo Saulge est, quæ Latine Salvia, & in humile arbustum culta assurgit.

e Huneco dictus a prænominato Ægidio.

f Adelardus II succeßit Guntranno, anno 1055.

g Anno 1085 VII Idus Martii, ut est in Chronico Trudonensi.

h Præfuit Radulphus, non optima rerum gestarum fama, ab anno 1167; mortuus post reditum ex Syria anno 1191.

i Henricus de Cherat ab aliis scribitur, mortuus anno 1461.

k Sequebatur rythmus de B. Wolbodone, qui extat apud Chapavillæum post ejus Vitam excusus.

APPENDIX II.
De novissima corporis elevatione.
Ex relatu testium oculatorum.

Wolbodo, Episcopus Leodiensis, in Belgio (B.)

[28] Anno Domini MDCLVI, Leodii residente, cum extraordinaria Clerum ac monasteria visitandi facultate, [Iussu Nuntii Pontificii.] Josepho Sanfelicio, Archiepiscopo Consentino, Alexandri Papæ VII Nuntio ad tractum Rheni cum potestate Legati; de mandato ejusdem Nuntii, indicto prius jejunio, cœptum est in monasterio S. Laurentii die XXVI Octobris per Henricum Borghet cœmentarium fabrum, sub horam post meridiem quintam, laborari in aperiendo monumento B. Wolbodonis Episcopi Leodiensis: quod ex marmore fabricatum, & in magna antiquitus veneratione habitum, clausum hactenus steterat in media crypta inter columnas quatuor. Sequenti autem die XXVII, quæ cum Feria hebdomadæ VI concurrebat, [ex veteri monumento elevata ossa,] facta est sacrorum ossium elevatio, coram sacræ Theologiæ ac Medicinæ Doctoribus & Religiosis monasterii, pluribusque ipsius Illustrissimi Nuntii familiaribus. Cœpit omnes admiratio & animi lætitia ingens, cum in conspectum venere universa corporis sancti ossa, ab uno Religiosorum induto stola sacerdotali suo extracta loculo, & grata odoris cujusdam suavitate fragrantia: quæ inventa in situ suo naturali (licet ferreæ catenæ quibus sustentabantur ærugine essent exesæ) rursum eodem ordine per chirurgum peritum collocata fuere, [proponuntur honoranda,] intra sandapilam sericis nobilioribus eleganter ornatam, unumquodque ad juncturam suam: itaque steterunt in eadem crypta, vigilias circum servantibus Religiosis per noctem totam, & preces continuantibus.

[29] Die XXVIII adfuit Illustrissimus ipse, & sacrum pignus reverenter inspexit atque adoravit: tum majorum omnium campanarum pulsu signum dari jussit ad publicam processionem, Dominica sequenti instituendam. Adfuit igitur die XXIX Octobris omnium ordinum frequentia, [& 29 Oct. 1656 solenniter circumlata,] cum populi multitudine maxima: cantataque solenni Missa facta est Processio, in qua sacrum corpus, pretiosissimis ex serico palliis opertum, suis humeris successive detulere Illustrissimus Nuntius, & Episcopus Dionysiensis Serenissimi Principis Leodiensis Suffraganeus, nec non Decani ecclesiarum Collegiatarum SS. Petri & Martini. Studium autem pietatemque erga sanctum Episcopum suum palam fecere primarii quique Leodiensium civium, prælatis facibus illustrando viam qua pompa ducebatur; dum interim aer resonaret festivo campanarum omnium sono ac tormentorum æneorum boatu, per totum diem continuato.

[30] Finita processione & cantato Te Deum, Illustrissimus Nuntius populo benedicens, indulgentias ex data sibi facultate impertiit, sanctumque corpus reliquit publicæ venerationi expositum die reliquo: ac rursum cum esset digressurus ab urbe, [collocantur in nova mausolao.] rediit, ipsum intra majorem sacristiam adoraturus; ubi coram omnibus Religiosis professus est, quod hujus Sancti meritis acceptum referret solatium grande, quo fuerat relevatus in sua quadam gravi infirmitate. Mandavit autem postmodum idem Illustrissimus Reverendissimo Domino Guilielmo Natalis, Abbati nostro, corpus prædictum ut curaret loco quam decentissimo magnifice reponi. Extructum est ergo mausolæum splendidum, in latere majoris sacristiæ dextero altius elevatum, cui insidet ipsius Sancti affabre celata effigies: uni autem Religiosorum demandata est cura, ut ipsa sacra ossa cupientibus aperto tumulo venerari, eadem per vitrum spectabilia faciat: prout fit sæpius, cum pietatis publicæ privatæque incremento. Sic testantur, qui aderant & etiamnunc vivunt, Religiosi prædicti monasterii anno MDCLXXIV die XXIV Junii; & hæc per unum e suis scribi fecerunt, rogatu Rev. P. Antonii Terilli Rectoris Collegii Anglicani Societatis Jesu in eadem urbe Leodiensi.

DE SANCTO ANSELMO
ARCHIEPISCOPO CANTVARIENSI IN ANGLIA,

AN. MCIX.

[Praefatio]

Anselmus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Habuit S. Anselmus illustrem rerum suarum Scriptorem, monachum Cantuariensem, Eadmerum sive Edmerum nomine, qui illi toto tempore Archiepiscopatus adfuit, laboris & itineris, [Eadmerus sive Edmerus scripsit] dum is viveret, continuus comes. Edidit autem Eadmerus, primo omnium anno MCXXII Historiam Novorum in Angliæ sex libris, quos Ioanne Seldenus, [Historiam Novorum in Anglia,] typis Londinensibus anno MDCXXIII, vulgavit, præfatus se id facere ob singularem operis præstantiam, quam cerni asserit tum in reipsa, tum in eximio auctoris narrandi judicio, pari fide, & non contemnendo sermonis nitore. Quæ singula latius explicata apud Seldenum videri possunt. Ipse Eadmerus infra lib. 2. num. 37 occasione Concilii Barensis ita de se testatur: Inter hæc ego Patri Anselmo per omnia præsens aderam, paratus videlicet ad servitium ejus. [magna diligentia,] Et quia mihi ab infantia hic mos erat, semper nova, quæ forte, sed maxime in Ecclesiasticis, occurrebant, diligenti intentione considerare, ac memoriæ commendare; dispositum Concilium, loca & ordines personarum, modos & examinationes causarum, curiosa fortasse magis quam sagaci mente & oculo hinc inde, utpote qui prius talia non videram, modesto intuitu consideravi. Quæ ejus diligentia in toto opere elucet. Ex dictis autem sex libris, ex amore S. Anselmi se quatur priores libros, [ex amore S. Anselmi.] causa Historiæ ipsius describendæ, composuisse testatur sub initium libri quinti, uti infra ex Appendice inde decerpta liquet. Hos ergo quatuor libros hic damus, excepta priore libri primi parte, quæ ad B. Lanfrancum, [quæ ad hunc spectant inde damus,] S. Anselmi in Archiepiscopatu decessorem spectat, ad hujus Vitam elucidanda.

[2] Idem Eadmerus sive Edmerus scripsit præterea duobus libris Vitam S. Anselmi: ac priore quidem res gestas ante Episcopatum assumptum comprehendit, posteriore illustriora facinora in ipso Episcopatu usque ad obitum patrata describit; [dem scripsit ipsius Vitā,] at qua ea omnia diversitate in Historia Novorum & in hac Vita tradat, plenius ipse in hujus Prologo explicat: scilicet in Historia ea, quæ inter Reges Anglorum & Anselmum Archiepiscopum facta sunt, inconcussa veritate designari: in Vita vero contineri quæ ad privatam conversationem, vel ad morum ipsius qualitatem aut ad miraculorum exhibitionem pertinere videntur: ac tandem pronuntiat, plene actus ejus scire volentibus nec illud sine isto, nec istud sine illo sufficere posse. Nos ergo Eadmeri monitum secuti, [quam primo loco edimus.] utrumque damus, ac primo loco Vitam, quod omnia in ipsa ab ejus nativitate usque ad obitum designentur: deinde subjungimus, quæ in Historia Novorum reperiuntur ad S. Anselmum spectantia, in iisque quamplurima, quæ hactenus latent, sive ea sint Concilia habita, aut in iis tractata, sive etiam epistolæ ejus ad Summos Pontifices, aut horum ad ipsum responsa. Quantus autem Vrbano II & quali apud S. Anselmum in æstimatione fuerit Eadmerus, colligere possumus ex Willielmo Malmesburiensi, qui lib. I. de Gestis Pontificum, agens de S. Anselmo ista scribit: Obedientiæ pertinax custos, cum Archiepiscopus liberæ potestatis esset, [Fuerat ab Vrbano 2 Papa datus Sancto director,] rogavit Papam Urbanum, ut sibi aliquem proponeret, cujus jussis vitam disponeret. Is Eadmerum exhibuit: cujus Anselmus jussa tanti faciebat, ut cum eum cubili locasset, non solum sine præcepto ejus non surgeret, sed nec latus inverteret. Hæc Malmesburiensis, hanc Historiarum suarum partem Eadmero debens. Qui primus Vitam S. Anselmi Antuerpiæ suis typis vulgavit anno MDLI Ioannes Gravius: quique postea eamdem ante opera ejus ediderunt, & cum illis Laurentius Surius, aliique illos secuti, [perperam ab aliquibus Edinerus dictus.] auctorem appellant Edinerum, ex solo amanuensium errore, qui litteram m diviserunt, ejus loco positis litteris i & n. Idem autem est Eadmerus & Edmerus, sicut etiam Eadgarus & Edgarus, Eadmundus & Edmundus, Eadwardus & Edwardus, Ealredus & Elredus: in quibus Ea priscis Anglis diphthongus erat.

[3] Natus est S. Anselmus Augustæ Prætoriæ circa annum Christi trigesimum tertium supra millesimum: [S. Anselmus natus anno 1033] qui anno ætatis suæ vigesimo septimo, ut infra dicitur lib. I. Vitæ num. 8. Becci monachus factus est: annum vero Christi MLX tunc fuisse indicatur in Chronico Beccensi, [fit monachus an. 1060.] edito cum operibus B. Lanfranci, qui tum ibidem Prior erat: sed ut in eodem Chronico traditur, cum anno Domini MLXII Lanfrancus regimen accepisset S. Stephani Cadomi, Anselmus factus est Prior Beccensis, cum tribus annis fuerat sine Prælatione, [Prior an. 1063] ergo hujus electio ad Prioratum, reserenda est ad annum sequentem MLXIII. At defuncto Herluino, primo Abbate Beccensi, XXVI Augusti anno MLXXVIII, paucis interpositis diebus, [Abbas 1078] electus est Abbas ejusdem loci Anselmus, qui Prior quindecim annis fuerat. Sequenti vero anno in festivitate S. Petri, quæ dicitur Cathedra, benedictus est Abbas in ecclesia Becci, ab Ebroicensi Episcopo Gisleberto. Ita Chronicon Beccense: in quo iterum indicantur anni quindecim ejus regiminis, postquam Abbas fuerat constitutus ac dein designatus & acclamatus Archiepiscopus Cantuariensis anno MXCIII, [Archiepiscopus 1093] pridie Nonas Martii, prima Dominica Quadragesimæ, consecratus pridie Nonas Decembris. Vt ea leguntur lib. I. Historiæ Novorum infra num. 9 & 13. Excusabat se Sanctus, quod grandævus esset & omnis terreni laboris impatiens, annos scilicet sexaginta natus. Demum defunctus est S. Anselmus XI Kalendas Maji, [mortuus an. 1109,] & die sequenti, quæ fuit Cœna Domini, sepultus, anno Incarnati Verbi mellesimo centesimo nono, regni Henrici Regis Anglorum nono, Pontificatus ipsius Anselmi decimo sexto, ætatis septuagesimo sexto. Vti Eadmerus scribit infra lib. 4 Historiæ num. 57 & lib. 2 Vitæ num. 73, ubi tamen in prioribus editionibus irrepserat error typographicus, quem correximus, [feria 4 hebdomadæ sanctæ.] cum annus Pontificatus notaretur XIII, qui erat XVI. Dicto autem anno MCIX, cyclo Lunæ VIII, Solis XXVI, littera Dominicali C, Pascha fuit celebratum XXV Aprilis, & sic feria quarta hebdomadæ sanctæ incidit in diem XXI ejusdem mensis, quo ex hac Vita deceßit S. Anselmus.

[4] Ad dictum XXI Aprilis sacræ memoria S. Anselmi est inscripta hodierno Martyrologio Romano his verbis. [memoria in sacris Fastis 21 Aprilis.] Cantuariæ S. Anselmi Episcopi, sanctitate & doctrina conspicui. Similia aut etiam multo plura leguntur in Ms. Florario Sanctorum, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in additionibus Greveni & Molani ad Vsuardum, in Martyrologio Anglicano & Gallicano, item apud Galesinium, Canisium, Wionem, Dorganium, Menardum & Bucelinum in Martyrologiis monasticis, & Ghinium in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Coloniæ Agrippinæ inter quamplurima monasteria etiam sanctimonialium est aliquod Carmeliticarum Virginum in platea Butgassea; apud quas colitur hoc die S. Anselmus, [Reliquiæ Colonia,] eo quod pars superior capitis illius ibidem asseruetur. De illo monasterio ejusque sacris Reliquiis agit Ægidius Gelenita de Magnitudine Coloniæ Agrippina lib. 3, Syntagmate 76, item ad hunc diem in Fastis Agrippinensibus & Saussaius in supplemento Martyrologii Gallicani. Pars de scapula, per Carolum IV Imperatorem allata ex inferiori Germania anno MCCCLXXII, [Pragæ,] Servatur Pragæ in Metropolitana S. Viti ecclesia, uti testatur Diarium Reliquiarum ab ejusdem ecclesiæ Decano nuperrime vulgatum. [Bononiæ,] Masinus in Bononia perlustrata tradit aliquas Reliquias S. Anselmi esse in ecclesia S. Stephani & S. Nicolai in platea S. Felicis.

[5] Franciscus Maurolycus in suo Martyrologio, non meminit S. Anselmi ad hunc XXI Aprilis, [A Iuliis enebratur 5 Iulii,] sed ad diem V Iulii ista habet: Eodem die Anselmi Cantuariensis Episcopi ac Doctoris in Ecclesia celebris. Cum Maurolyco eumdem referunt iterum Galesinius, Canisius, Wion, & alii. Præivit Petrus de Natalibus lib. 6 Catalogi cap. 56, [& is perperam dies mortis habetur,] ubi post longum elogium ista habet: Clarus virtutibus quievit in pace III Nonas Julii. Hinc per errorem ad dictum diem arbitramur ab aliis ejus natalem relatum. Arrepta tamen hac occasione auctor Martyrologii Anglicani in prima editione, appellat translationem corporis S. Anselmi in eminentiorem locum in ipso choro Cantuarensi, [an translationis 5 aut 3 Iulii?] citatis in margine prædictis Martyrologiis; sed in his nulla est mentio ullius translationis. In posteriore editione ejusdem Martyrologii Anglicani refertur eadem translatio ad diem tertium Iulii, citatis iterum præfatis auctoribus, qui ad diem quintum retulerant simplicem memoriam. In Ms. Florario Sanctorum ad diem XVIII Decembris ista habentur: [alia memoria 18 Dec.] In Anglia apud Cantuariam S. Anselmi Episcopi & Confessoris anno salutis MCIX. At quæ ratio fuerit istius memoriæ non liquet, cum depositio in dicto Florario recte celebretur ad hunc XXI Aprilis. Nihilo magis intelligimus cur in Kalendario antiquo Missalis Mediolanensis & Breviarii Meldensis festum S. Anselmi notetur XVIII Martii. [& 18 Martii.]

[6] Pars ex spina dorsi & pars costæ sancti hujus Episcopi, Roma in Lusitaniam ad sacelli Regii ornatum missa fuit, [Reliquia Antverpiæ.] uti §. 4. ante Vitam S. Mariæ Ægyptiacæ dictum est die II Aprilis: quæ quomodo per annos aliquot ibi honorata sit approbato trium Lectionum officio a Sacellanis Regiis, ac deinde cum aliis Sanctorum triginta quatuor Reliquiis Antuerpiam delata ad Cisterciense S. Salvatoris monasterium, fuse ibidem exposuimus. In solennißima Translatione anni MDCLXXII, sub nono ejusnem pompæ labaro, quod Apostolicorum virorum erat, ab ipsius Abbatis officiantis Aßistentibus monachis deportatæ illæ sunt cum hoc lemmate, annum tam festivi actus notante, AnseLMVs fIDVs CantVarlæ tVtor. Institutum etiam est ut simile quale in Lusitania officium, de eodem quotannis ex Communi Pontificum ab iisdem Religiosis decantaretur; & proponerentur XL dierum Indulgentiæ iis, qui hoc die accederent sacras Reliquias veneraturi.

[7] Opera S. Anselmi collegit, & quæ potuit habere, etiam multa inedita, simul typis Lugdunensibus in lucem vulgavit an. MDCXXX Theophilus Raynaudus, quæq; aperte notha eidē perperam adscribuntur, [Libri scripti,] in partem quartam seposuit, & de eisdem postea egit in Criticis sacris tomo XI operum, erotemate 10 de libris supposititiis configendis pag. 270 & sequenti. Præclare etiam de eisdem agit Labbæus in Dissertatione historica de Scriptoribus Ecclesiasticis: quæ indicasse sufficit, cum teste Rainaudo pleraque scripserit suo digna ingenio. [& Epistolæ:] Aliquorum meminit in Vita ejus Eadmerus, & ipse vix ulli scriptorum istius seculi secundus. Habere nos aliquas ejusdem Epistolas necdum editas, jam diximus ad II Aprilis occasione S. Mariæ Ægyptiacæ, cujus Vita metrice reddita ex nostro illo Ms. Codice proferebatur. Lucas Acherius Spicilegii sui tomo 9 octo alias, a Petro Francisco Chiffletio nostro sibi communicatas, inseruit; tomo autem 3 pag. 121 protulerat unam similiter ineditam, scriptam cum adhuc Abbas esset, atque B. Landfranco Cantuariensi directam una cum Monologio, quod per eam offert examinandum, dubitans, utrum illud non solum legere sed & transcribere volentibus Fratribus, denegare debeat aut concedere. Eidem tomo inseritur tractatus Asceticus, in Ms. Cœnobii S. Ebrulfi inter varia S. Doctoris opuscula repertus: sed in eo nec stylum nec genium Anselmi agnoscens ipse spicilegus, [quadam eidem male tributa.] merito dubitat poßitne sub ejus nomine vulgari. Si Anselmus vocabatur auctor, crediderim hoc Sancto juniorem fuisse, qui ejus opera quædam legerit; quia asserit Acherius se in Anselmo nonnulla legisse, quæ in dicto Tractatu reperiuntur, præcipue cap. 2 molarum similitudinem eidem. Patri familiarissimam. Nos quoque Paßionem S. Fingaris seu Guignerii & Sociorum, a nobis XXIII Martii editam, licet auctor se Anselmum vocet, non fuimus ausi Cantuariensi huic Archiepiscopo tribuere, quamvis id alii ante nos fecissent, nullam idoneam ejus opinionis rationem invenientes: quæ nec nunc quidem ulla nobis occurrit, ideoque in priori munemus sententia.

VITA
Auctore Eadmero sive Edmero, monacho Cantuariensi, ejus in Archiepiscopatu individuo comite.

Anselmus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 0526

AUCTORE EADMERO

PROLOGUS.

Quoniam multas insolitas rerum mutationes, & antecessorum nostrorum temporibus & nostris diebus, [Auctor scribit hanc Vitam post historiam Novorum.] in Anglia accidisse & coaluisse conspeximus, ne mutationes ipsæ posterorum scientiam penitus laterent, quædam ex illis succincte excepta, litterarum memoriæ tradidimus. Sed quoniam opus ipsum in hoc maxime versatur, ut ea, quæ inter Reges Anglorum & Anselmum Archiepiscopum Cantuariorum facta sunt, inconcussa veritate designet, quæque omnibus puram illorum historiam scire volentibus, tunc temporis innotescere potuerunt, licet inculto, plano tamen sermone describat: nec adeo quidquam in se contineat, quod ad privatam conversationem, vel ad morum ipsius Anselmi qualitatem, aut ad miraculorum exhibitionem pertinere videatur: placuit quibusdam familiaribus meis, me ad hoc sua prece perducere; ut sicut descriptione notarum rerum posteris, ita designatione ignotarum satageremus tam futuris quam & præsentibus aliquod officii mei munus impendere: quos eo quod offendere summopere cavebam, dedi operam voluntati eorum pro posse morem gerere. Opus igitur ipsum, de vita & conversatione Anselmi Archiepiscopi Cantuariensis titulatum, taliter Deo adjuvante curavi disponere, ut quamvis aliud opus, quod præsignavimus, ex majori parte de ejusdem viri conversatione subsistat; ita tamen in sua materia integræ narrationis formam prætendat, ut nec illud istius, nec istud illius, pro mutua sui cognitione, multum videatur indigere: plene tamen actus ejus scire volentibus, nec illud sine isto, nec istud sine illo sufficere posse pronuntio.

LIBER I.
Acta S. Anselmi ante Episcopatum.

CAPUT I.
S. Anselmi ortus, studia, discessus in Gallias, deliberatio de statu vitæ amplectendo.

[1] [Augustæ nobiliter natus,] Instituta vitæ & conversationis Anselmi Cantuariensis Archiepiscopi litterarum memoriæ traditurus, primo omniū vocata in auxiliū meum summa Dei clementia & majestate, quædam breviter dicam de ortu & moribus parentum ejus, ut hinc lector advertat, de qua radice prodierit, quod in studiis nascituræ prolis postmodum fulsit. Pater igitur ejus Gundulsus mater Ermerberga vocabatur. Vtrique juxta seculi dignitatem nobiliter nati, nobiliter sunt in a Augusta civitate conversati. Quæ civitas confinis Burgundiæ & Longobardiæ, Ermet bergam in se edidit: Gundulfum, in Longobardia natum, civem sui ex advena fecit. Conjuncti sunt lege conjugali, ambo divitiis non ignobiles, [patre prodiga, matre frugali,] sed moribus ex quadam parte dissimiles: Gundulfus enim seculari deditus vitæ, non adeo curam suis rebus impendere, sed habita frequenter abs re distribuere, intantum, ut non modo largus atque beneficus, verum etiam prodigus atque vastator a nonnullis æstimaretur: Ermerberga vero, bonis studiis serviens, domus curam bene gerens, sua cum discretione dispensans atque conservans, bonæ matris familias officio fungebatur. Mores erant probi & irreprehensibiles, ac juxta rectam considerationem ratione subnixi. Hæc fuit vita ejus: in hac, dum vixit, permansit, in hac finem vitæ sortiri promeruit. Gundulfus vero circa diem obitus sui, spreto seculo monachus factus, monachus defunctus est.

[2] At Anselmus, filius horum, cum puer parvulus esset; [ex puerili de cælis cōceptu] maternis, prout ætas sua patiebatur, colloquiis, libenter animum intendebat: & audito unum Deum sursum in cælo esse, omnia regentem, omnia continentem, suspicatus est, utpote puer inter b montes nutritus, cælum montibus incumbere, in quo & aulam Dei esse, eamque per montes adiri posse. Cumque hoc sæpius animo volveret, contigit ut quadam nocte per visum videret, se debere montis cacumen ascendere, & ad aulam magni Regis Dei properare. Verum priusquam montem cœpisset ascendere, vidit in planitie, qua pergebat, ad pedem montis mulieres, quæ Regis erant ancillæ, segetes metere: sed hoc nimis negligenter faciebant & desidiose. Quarum puer desidiam dolens ac redarguens, proposuit animo, se apud Dominum Regem ipsas accusaturum. Dehinc monte transcenso, Regiam aulam subit, Dominum cum solo suo dapifero invenit: [somniat se ad Dei mensam in monte admitti.] nam familiam suam, ut sibi videbatur, quoniam autumnus erat, ad colligendas messes miserat. Ingrediens itaque puer, a Domino vocatur. Accedit, atque ad pedes ejus sedet. Interrogatur jucunda affabilitate, quis sit, vel unde, quidve velit. Respondit ille ad interrogata, juxta quod rem esse sciebat. Tunc ad imperium Domini panis ei nitidissimus per dapiferum affertur, eoque coram ipso reficitur. Mane igitur cum quid viderit, ante oculos mentis reduceret, sicut puer simplex & innocens, se veraciter in cælo ex pane Domini refectum fuisse credebat, hocque coram aliis ita publice asserebat.

[3] Crevit ergo puer, & ab omnibus diligebatur: mores etenim probi in eo erant, qui magnopere eum diligi faciebant. [Vitæ monasticæ desiderio,] Traditur litteris, discit, & in brevi plurimum proficit. Necdum attigerat ætatis annum quintum decimum, & jam qualiter secundum Deum vitam melius instituere posset, mente tractabat: idque concepit apud se, nihil in hominum conversatione monachorum vita præstantius esse. Quam assequi cupiens, venit ad quemdam sibi notum Abbatem, rogans illum, ut se monachum faceret. Sed Abbas, voluntate illius agnita, quod petebat, inscio patre illius, ne offenderet animum ejus, facere recusavit. At ille in suo proposito perstans, oravit Deum, quatenus infirmari mereretur, ut vel sic ad monachicum, quem desiderabat, ordinem susciperetur. Mira res! [impetrat sibi morbum:] Vt enim Deus declararet, quantum etiam in aliis desuæ pietatis auditu confidere posset, preces illius exaudivit, ac illi protinus validam corporis debilitatem immisit. Acriter igitur infirmatus ad Abbatem mittit, mortem se timere pronuntiat, orat ut monachus fiat. Præfato timore obstante non sit quod postulabat. Et hoc quidem ad humanum tantum spectabat examen: ceterum Deus, quem futura non fallunt, servum suum ipsius loci conversatione noluit implicari, propterea quod alios quosdam in sinu misericordiæ suæ reconditos habebat, quos, ut postmodum claruit, magis per illum ad suam voluntatem in posterum disponebat informari. Post hæc sanitas redit juveni: quodque tunc nequibat, in futuro se per gratiam Dei facturum mente proponit.

[4] Exinde cum corporis sanitas, juvenilis ætas, seculi prosperitas ei arriderent; [mortua matre patrem infestum habens,] cœpit paulatim fervor animi ejus a religioso proposito tepescere, intantum, ut seculi vias magis ingredi, quam relictis eis monachus fieri cuperet. Studium quoque litterarū, in quo se magnopere solebat exercere, sensim postponere ac juvenilibus ludis cœpit operam dare. Verumtamen pia dilectio & diligens pietas, quas in matrem suam habebat, nonnihil eum ab istis restringebant. Defuncta vero illa illico navis cordis ejus, quasi ancora perdita, in fluctus seculi pene tota dilapsa est. Sed omnipotens Deus, prævidens quid de illo facturus erat, ne animam suam, pace transitoria potitus, perderet, infestum ei & intestinū bellum generavit: hoc est, animum patris ejus acerbo contra illum odio inflammavit intantum, ut æque, aut certe magis, ea quæ bene, sicut quæ perperam faciebat, insequeretur. Nec aliqua poterat patrem humilitate lenire: [fugit trans Alpes:] sed quanto illi se exhibebat humiliorem, tanto illum sibi sentiebat asperiorem. Quod nimis intolerabile cernens, & ne deterius quid inde contingeret timens, elegit potius paternis rebus & patriæ renuntiare, quam patri suo vel sibi quamlibet infamiam ex sua cohabitatione procreare. Paratis itaque his quæ necessaria erant in viam ituris, patria egreditur, uno, qui sibi ministraret, Clerico comitatus. Cumque dehinc in transcensu montis c Senisii fatigaretur, & laboris impatiens corpore deficeret, vires suas nivem mandendo reparere tentabat: nec enim aliud, quo vesceretur, præsto fuit. Quod minister iliius advertens, doluit; & ne forte quid edendum haberetur in sacculo, qui asino illorum vehebatur, diligenter investigare cœpit; & mox contra spem panem in eo nitidissimum reperit: quo ille refectus, recreatus est, & viæ, incolumis restitutus.

[5] Exactis dehinc partim in Burgundia, partim in Francia ferme tribus annis, Nortmanniam adit; [fit discipulus: S. Lanfranci] ibi quemdam nomine d Lantfrancum, virū videlicet valde bonum, præstanti religione ac sapientia vere nobilem, videre alloqui & cohabitare volens. Excellens siquidem fama illius circumquaq; percrebuerat, & nobilissimos quosque Clericorum ad eum de cunctis mundi partibus agebat. Anselmus igitur viro adito, eumque singulari quadam sapientia pollere agnito, ejus se magisterio subdit, eique post modicum familiaris præ ceteris discipulis fit. Occupatur diu noctuque in litterarum studio, non solum quæ volebat a Lanfranco legendo, sed & alios, quæ rogabatur studiose docendo. Propter quæ studia, cum corpus vigiliis, frigore & inedia fatigaretur, venit ei in mentē, quia si aliquando monachus, ut olim proposuerat, [redeunte priori desiderio] esset, acriora, quam patiebatur, eum pati nō oporteret: nec tunc sui laboris meritū perderet, quod nunc, utrum sibi maneret, non perspiciebat. Hoc ergo mente concepto, totā intentionem suam ad placendum Deo dirigere cœpit, & spernendo mundum cū oblectationibus suis, revera cupit fieri monachus.

[6] [deliberat de loco,] Quid plura? Cogitat ubi melius perficere queat, quod facere desiderat, & ita secum tractat: Ecce, inquit, monachus fiam. Sed ubi? Si Cluniaci vel Becci, e totum tempus, quod in discendis literis posui, perdidi: nam & Cluniaci districtio ordinis, & Becci supereminens prudentia Lanfranci, qui illic monachus est, mihi aut nulli prodesse, aut nihil valere comprobavit: itaque in tali loco perficiam, quod dispono, in quo & scire meum possum ostendere, & multis prodesse. Hæc, ut lubens ipsemet referre solebat, secū meditabatur; addebatq; Necdum eram edomitus, necdum in me vigebat mundi contemptus. Unde quod ego, ut putabam, fretus aliorum caritate dicebam, quam damnosum esset, non advertebam. Postmodum autem in se reversus: Quid, inquit, Essene monachum, hoc est, velle scilicet aliis præponi, præ aliis honorari, ante alios magnificari? Non. Illic ergo deposita contumacia, monachus deveni, ubi, sicut æquum est, cunctis, propter Deum postponaris, cunctis abjectior habearis, præ cunctis parvipendaris. Et ubi hoc esse poterit? [ac Beccum eligit,] Equidem Becci. Ibi siquidem nullius ponderis ero, quandoquidem ille ibi est, qui præeminentis scientiæ luce conspicuus, cunctis sufficiens, cunctis honorabilis & acceptus est. Illic ergo requies mea, illic solus Deus intentio mea, illic solus amor ejus erit contēplatio mea, illic beata & assidua memoria ejus, felix solamen & satietas mea. Hæc cogitabat, hæc desiderabat, hæc sibi provenire sperabat.

[7] Raptabatur quoque mens ejus per id temporis in alias sectandæ semitas viæ, sed vis desiderii ejus in hanc, quam maxime declinaverat. Sciens itaque scriptum esse, Omnia sac cum consilio, & post factum non pœnitebis: nolebat se alicui uni vitæ earum, quas mente volvebat, inconsulte credere, ne in aliquo videretur Scripturæ præceptis non obedire. [Ecli. 32.] Amicos insuper multos habens, sed cui se totum in istis committeret, consiliarium unum de mille, videlicet præfatum Lanfrancum eligens, venit ad eum, indicans voluntatem suam ad tria pendere: sed per consilium ejus ad unum, quod potissimum judicaret, duobus relictis, se velle tenere. [consulto Lanfranco] Quæ tria sic ei exposuit. Aut enim, inquit monachus fieri volo, aut eremi cultor esse desidero, aut ex proprio patrimonio vivens, quibuslibet indigentibus propter Deum pro meo posse exinde ministrare, si consulitis, cupio (Jam enim pater ejus objerat, & tota hereditas ad illum respiciebat) in his, inquam, tribus voluntatem meam, Domine Lanfrance, fluctuare sciatis: sed precor, ut me horum potissimo stabiliatis. Differt Lanfrancus sententiam ferre, suadetque negotium ad venerabilis f Maurilii Rotomagensis Episcopi audientiam magis referre: [& maurilio Ep. Rotomag.] acquiescit Anselmus consilio, & comitatus Lanfranco Pontificem petit. Tanta autem vis devotionis pectus Anselmi tunc possidebat, tantumque veri consilii Lanfranco inesse credebat, ut cum Rotomagum petentes, per magnam, quæ super Beccum est, silvam pergerent, si Lanfrancus ei diceret, in hac silva mane, & ne, dum vixeris, hinc exeas cave, proculdubio, ut fatebatur imperata servaret. Pervenientes ergo ad Episcopum, adventus sui causas ei exponunt; quid inde sentiat, quærunt. Nec mora, monachicus ordo præ ceteris laudatur, ejusque propositum omnibus aliis antefertur.

ANNOTATA.

a Est hæc non Augusta Taurinorum, ut intellexisse arguitur Thomas Vnionatus; sed Augusta Prætoria, metropolis olim Salaßiorum facta ab Augusto conditore, vulgo Aoste, ac Ducatus caput sub hodierno Pedeaontio: limes Italiæ dicitur a Solino & Capella, uti hic Burgundiæ & Longobardiæ; Est autem Episcopalis, in provincia Alpium Grajarum, sub metropoli Tarentasiensi; hæc vero una ex sex metropolibus Burgundiæ apud Gervasium Tisleberiensem in descriptione Galliarum editæ apud Andream du Chesne tomo I Scriptorum historiæ Francorum pag. 22. & hac ratione Italus habetur Anselmus apud Ordericum Vitalem lib. 4. hist. Eccles. ad an. 1072, ibi natus circa ann. 1033

b Scilicet Augusta undiquaque montibus cingitur.

c Est notißimus mons Senisius, ejusque difficilis ascensusper quem transitur ex Italiæin Galliam, uti hic factum; aut etiam vice versa ex Galliæ in Italiam.

d Erat B. Lanfrancus origine Papiensis ex Italiæ, postea Archiepiscopus Cantuariensis.

e Notißima monasteria: de Cluniaco sæpe egimus, potißimum 13 Ianuarij ad Vitam B. Bernonu primi Abbatis. Est Beccum in dioecesi Rotomagensi trans Sequanam ad rivum Beccam prope amnem Rillam, dotatum a Guilielmo Duce Normanniæ an. 1034. In utroque monasterio anno 1662 singularem caritatem experti sumus, eo profecti ob monumenta de Vitis & veneratione Sanctorum.

f Maurilius præfuit Ecclesiæ, Rotomagensi ab anno 1055 ad 1067.

CAPUT II.
Vita monastica: Prioratus administratus. Adolescens in vita & a morte adiutus.

[8] Anselmus hæc audiens & approbans, omissis aliis seculo relicto, Becci monachus factus est, anno ætatis suæ vicesimo septimo a. Regebat eo tēpore cœnobium ipsum Dominus Abbas, Herluinus nomine vir grandævus. & magna probitate conspicuus; [Monachus Becci factus,] qui primus ipsius loci Abbas monasterium ipsum a fundamentis de suo patrimonio fecerat: sæpedictus autem Lanfrancus gradum Prioris obtinebat. Anselmus vero novus monachus factus, studiose vitā aliorum religiosius viventium æmulabatur. Immo ipse sic religioni per omnia serviebat, ut quisquis religiose in tota ipsa congregatione vivere volebat, in ejus vita satis inveniret quod imitaretur, & ita per triennium de die in diem semper in melius proficiens, magnus & honorandus habebatur.

[9] Venerabili autem Lanfranco in b Cadomensis c cœnobii regimen d assumpto, Prioris officio functis est, [& Prior constitutus,] sicque Deo serviendi ampliorem libertatem potitus, totum se, totum tempus suum, in illius obsequio expendere, seculum & cuncta negotia ejus ab intentione sua funditus cœpit amovere. Factumque est, ut soli Deo cælestibusque disciplinis jugiter occupatus, in tantum speculationis divinæ culmen adscenderit, ut obscurissimas & ante tempus suum insolitas de divinitate Dei & nostra fide quæstiones, Deo reserante, perspiceret ac perspectas enodaret: apertisque rationibus, quæ dicebat, [totum se studiis divinis tradit,] rata & catholica esse probaret. Divinis namque Scripturis tantam fidem adhibebat, ut indissolubili firmitate cordis crederet, nihil in eis esse, quod solidæ veritatis tramitem ullo modo exiret. Quapropter summo studio animum ad hoc iutenderat, quatenus juxta fidem suam mentis ratione mereretur percipere, quæ in ipsis sensit multa caligine tecta latere. Contigit ergo quadam nocte, ut ipse in hujusmodi mente detentus, ante nocturnas vigilias vigilans in lecto jaceret; [& quod fuerit prophetiæ donum visu docetur,] & meditando secum rimari conaretur, quonam modo Prophetæ præterita simul & futura, quasi præsentia, olim agnoverint, & indubitanter ea dicto vel scripto protulerint. Et ecce cum in his totus esset, & ea intelligere magnopere desideraret; defixis oculorum suorum radiis, vidit per medias maceries oratorii ac dormitorii, monachos, quorum hoc officium erat, pro apparatu matutinarum altare & alia loca ecclesiæ circumeuntes, luminaria accendentes, & ad ultimum unum eorum, sumpta in manibus chorda, pro excitandis Fratribus scillam e pulsantem: ad cujus sonitum conventu Fratrum de lecto surgente, miratus est de re, quæ acciderat. Concepit ergo apud se, Deo levissimum esse, Prophetis in spiritu ventura monstrare; cum sibi concesserit, quæ fiebant, per tot obstacula corporeis oculis posse videre.

[10] [ipseque spiritu consilii impletur.] Hinc perspicaciori interius sapientiæ luce perfusus, mores omnis sexus & ætatis ita discretionis ratione mōstrante penetravit, ut eū palā inde tractantē, adverteres cuiq; sui cordis arcana revelare. Origines insuper, & ipsa, ut ita dicam, semina atq; radices, nec non processus omnium virtutū ac vitiorū detegebat, & quemadmodum vel hæc adipisci, vel hæc devitari atq; devinci possent, luce clarius edocebat. Tantā autē omnis boni, consilii vim in eo elucere cerneres, ut pectori ejus spiritū consilii præsidere non ambigeres. Quam promptus vero atq; assiduus in sanctis exhortationibus fuerit, supervacuum est dicere, cum illum semper in ipsis infatigabilem, omnes serme audientes constat fatigasse: quodq; dicitur de sancto Martino, Ejus ori numquam defuit Christus, sive justitia, vel quidquid ad veram vitam pertinet; incunctanter cōfirmamus sine mendacio posse dici de illo. In his leve est lectorem advertere, eum de mensa Domini, non sine quodam præsagio, per visum jam olim nitido refectum pane fuisse.

[11] De corporalibus ejus exercitiis, jejuniis dico, orationibus atque vigiliis, [abstinentiæ,] melius æstimo silere, quā loqui. Quid namq; de illius jejunio dicerem, cum ab initio f Prioratus sui tanta corpus suum inedia maceraverit, ut non solum omnis illecebra gulæ penitus in eo postmodum extincta sit, sed nec famem sive delectationem comedendi pro quavis abstinentia, ut ipse dicere consueverat, aliquando pateretur? Comedebat tamen, ut alii homines, sed omnino parce: sciens corpus suum sine cibo non posse subsistere. [orationi,] In orationibus autem, quas ipse juxta desiderium & petitionem amicorum suorum scriptas g edidit, qua solicitudine, quo timore, qua spe, quo amore Deum & Sanctos ejus interpellaverit, nec non interpellandos docuerit, satis est & me tacente videre: sit modo, qui eis pie intendat, [vigiliis intendit:] & spero, quia cordis ejus affectum, suumq; profectum in illis & per illas gaudens percipiet. Quid de vigiliis? Totus dies in dandis consiliis sæpissime non sufficiebat: addebatur adhuc pars maxima noctis. Præterea libros, qui ante id temporis nimis corrupti ubique terrarum erant, nocte corrigebat, sanctis meditationibus insistebat, ex contemplatione summæ beatitudinis & desiderio vitæ perennis immensos lacrymarum imbres effundebat; hujus vitæ miserias, suaque, si quæ erant, peccata & aliorum amarissime flebat, & vix parum ante vigilias nocturnas, sæpeque nihil somni capiebat. Talibus studiis vita ejus ornabatur.

[12] Qualiter autem erga subditos se habebat, det Deus, [æmulos sibi caritate devincit,] ad æmulationem Prælatorum, posse vel quid modicum dici. Cum primum igitur Prior factus fuisset, quidam Fratres ipsius cœnobii facti sunt æmuli ejus, videntes & videndo invidentes illum præponi, quem juxta conversionis ordinem judicabant eis debere supponi. Itaque turbati aliosque turbantes, scandala movent, dissensiones pariunt, sectas nutriunt, odia fovent: at ipse cum his, qui oderant pacem, erat pacificus, & detractionibus eorum reddebat officia fraternæ caritatis, malens vincere malitiam in bono, quam a malitia eorum vinci in malo. Quod miserante Deo factum est: siquidem illi animadvertentes eum omnimodis pure ac simpliciter in cunctis actionibus suis incedere, neque quod jure blasphemari posset, in illo residere; mala voluntate in bonā mutata, dicta ejus & facta in bono æmulari cœpere. Verum ut clareat, quo pacto id provenerit, unum ex ipsis exempli gratia ponam, quatenus agnito, quo dolo Anselmi a sua pravitate sit mutatus, qualiter & alii per eum correcti sint, perpendatur.

[13] Osbernus quidam nomine, ætate adolescentulus, ipsius monasterii monachus, [in quibus Osbernus, ex rebolli,] ingenio quidem sagax, & artificiosis ad diversa opera pollens manibus, bonam in se bonæ spei materiam præferebat: sed mores, qui in eo valde perversi erant, ista multum decolorabant, & insuper odium, quod omnino more canino contra Anselmum exercebat. Quod odium, quantum ad se, Anselmus non magnipendebat: sed tamē mores illius convenire sagacitati ingenii ejus magnopere cupiens; cœpit quadam sancta calliditate puerum piis blandimentis delinire, puerilia facta ejus benigne tolerare, multa illi, quæ sine ordinis detrimento tolerari poterant, concedere, in quibus & ætas ejus delectaretur, & effrænis animus in mansuetudinem curvaretur. Gaudet puer in talibus, & sensim a sua feritate ipsius dimittitur animus. Incipit Anselmum diligere, ejus monita suscipere, mores suos componere. Quod ille intuens, præ ceteris eum familiariter amplectitur, nutrit, fovet & ut semper in melius proficiat, [factus, Anselmi observantissimus,] omnibus modis hortatur & instruit: dehinc paulatim ei, quæ concesserat, puerilia subtrahit, eumque ad honestam morum maturitatem provehere satagit. Non frustratur pia solicitudo ejus, proficiunt in juvene ac roborantur sacra monita ejus. Ergo ubi de firmitate boni studii adolescentis se posse confidere animadverrit, mox omnes pueriles actus in eo resecat, & si quid reprehensionis eum admittere comperit, non modo verbis, sed & verberibus in eo acriter vindicat. Quid ille? Æquanimiter cuncta sustinet, confirmatur in proposito omnis religionis, fervet in exercitio discendæ omnis sanctæ actionis; suffert patienter aliorum contumelias, opprobria, detractiones, servans erga omnes affectum sinceræ dilectionis. Lætatur Pater in his, ultra quam dici possit, & diligit filium sancto caritatis igne, plusquam credi posset.

[14] Sed cum ipse (ut flens referebat) eum ad magnum Ecclesiæ fructum proficere speraret, [obsequiis ejus ager fruitur,] ecce gravi corporis infirmitate præripitur, lectoque recipitur. Videres tum bonum Patrem, felicis juvenis amicum, lecto jacentis diu noctuque assidere, cibum & potum ministrare, omnium ministrorum super se ministeria suscipere, veri amici morem in omnibus gerere. Ipse corpus, ipse animam ejus studiosissime refovebat. Appropinquanti autem ad exitum, familiari præcepit alloquio, quatenus post obitum suum, si possibile esset, suum esse sibi revelaret. Spopondit, & trāsiit. Corpus defuncti ex more lotum, vestitum, in feretro impositum, in ecclesiam delatum est. Circumsederunt Fratres, psalmos pro ejus anima decantantes: Anselmus vero, quo liberius pro eo preces funderet, in secretiorem ecclesiæ locum secessit. Qui cum inter ipsas lacrymas ex gravi cordis mœstitudine corpore deficeret, [eique post mortem apparens,] & paululum oculos in somnū deprimeret, vidit in spiritu mentis suæ quasdam reverendi vultus personas, candidissimis vestibus ornatas domum, in qua idem Osbernus vitam finierat, introisse, & ad judicandum circum consedisse. Verum cum judicii sententiam ignoraret, eamque solicitus nosse desideraret: ecce Osbernus adest, similis homini, ad se, cum aut ex languore aut ex nimia sanguinis minutione fuerit exanimatus, redeunti. Ad quem Pater: Quid est, fili? Quomodo es? Cui ille hæc verba respondit: Ille antiquus serpens ter insurrexit in me, & ter cecidit in semetipsum, & Ursarius Domini Dei liberavit me. Quo dicto Anselmus oculos a somno levavit, & Osbernus non comparuit. En obedientiam mortuus vivo exhibebat, quam vivens viventi exhibere solebat.

[15] [declarat, deletis peccatis suis,] Quod si quispiam audire velit, qualiter hæc obedientis verba defuncti, ipse Anselmus fuerit interpretatus, brevi accommodet aures. Ter, inquit, antiquus serpens insurrexit in eum, quia de peccatis, quæ post baptismum admiserat, priusquam a parentibus ad servitium Dei in monasterium offerretur, illum diabolus accusavit: de peccatis etiam, quæ post oblationem parentum ante suam professionem fecerat, illum accusavit: [nihil in se dæmonem potuisse.] de peccatis nihilominus quæ post professionem ante obitum suum egerat, illum accusavit. Sed ter cecidit in semetipsum, quia peccata, quæ in seculo constitutus admiserat, per fidem parentum, quando eum Deo obtulerunt, deleta invenit: & peccata, quæ postmodum in monasterio degens ante suam professionem fecerat, in ipsa professione deleta invenit: peccata etiam, quæ post professionem ante obitum suum egerat, per veram confessionem & pœnitentiam deleta atque dimissa in ipso ejus obitu confusus invenit: sicque malignas versutias suas, quibus eum ad peccandum illexerat, justo Dei judicio in se ad cumulum suæ damnationis retorqueri ingemuit. Et Ursarius Domini Dei liberavit eum. Ursarii Dei, boni Angeli sunt: sicut enim ursarii ursos, ita Angeli malignos dæmones a sua sævitia coërcent & reprimunt, ne nobis tantum noceant, quantum volunt.

[16] Post hæc Anselmus, ut sanctæ dilectionis munus, [Anselmus toto anno missas pro eo offert,] quod vivo impenderat, mortuo non negaret, per integrum annum Missam pro anima ejus omni die celebravit. Quod si aliquando a celebratione ipsius Sacramenti impediebatur, eos qui Missas familiares debebant, suam pro anima Fratris Missam dicere faciebat, & ipse Missas eorum, dum opportunum erat, ante Missam sui defuncti alia Missa persolvebat. Itaque per singulos dies totius anni aut ipse pro illo Missam celebravit, aut ab alio celebratam alia Missa mutuatus est: super hæc missis circumquaque epistolis, pro anima sui Osberni orationes fieri petiit & obtinuit. Hæc Fratres videntes, & socordiam sui cordis redarguentes, [cum magno exempli fructu.] se miseros ac infelices, Osbernum beatum prædicant ac felicem, qui talem amorem, talem meruit invenisse subventionem. Ex hoc ergo singuli quique corpore & animo se subdunt Anselmo, cupientes in amicitiam ejus hereditario jure succedere Osberno. At ille, in conversione ipsorum Deo gratias agens, omnibus omnia factus est, ut omnes salvos faceret.

[17] Verumtamen adolescentibus atque juvenibus præcipua cura intendebat, & inquirentibus de hoc rationem, [formandæ iuventuti præcipue intendit,] sub exemplo reddebat. Comparabat ceræ juvenis ætatem, quæ ad formandum sigillum apte est temperata. Nam si cera, inquit, nimis dura vel mollis fuerit, sigillo impresso, ejus figuram in se nequaquam ad plenum recipit: si vero, inquit, ex utrisque, duritia scilicet atque mollitie, discrete habens, sigillo imprimitur, tunc forma sigilli omnino perspicua & integra redditur. Sic est in ætatibus hominum. Videas hominem in vanitate hujus seculi ab infantia usque ad profundam senectutem conversatum, sola terrena sapientem, & in his penitus obduratum: cum hoc age de spiritualibus, huic de subtilitate contemplationis divinæ loquere, hunc secreta cælestia doce rimari, & perspicies eum nec quid velis quidem posse videre. Nec mirum: indurata cera est: in istis ætatem non trivit, aliena ab istis sequi didicit. Econtrario consideres puerum, ætate ac scientia tenerum, nec bonum nec malum discernere valentem, nec te quidem intelligere de hujusmodi disserentem: nimirum mollis cera est & quasi liquens, nec imaginem sigilli quoquo modo recipiens. Medius horum adolescens & juvenis est, ex teneritudine atque duritia congrue temperatus: si hunc instruxeris, ad quæ voles, informare valebis. Quod ipse animadvertens, juvenibus majori solicitudine invigilo, procurans cuncta in eis vitiorum germina extirpare, ut in sanctarum exercitiis virtutum postea competenter edocti, spiritualis in se transforment imaginem viri.

[18] Sed cum inter hæc eum diversa diversorum negotia fatigarent, [Absolvi a Prioratu petens,] & nonnumquam illius mentem a sua quiete turbarent, consilium super his a supradicto venerandæ memoriæ Archiepiscopo Rotomagensi Maurilio postulaturus, Rotomagum venit. Cumque sui adventus causam Pontifici exponeret, ac inter verba pro amissa status sui tranquillitate vehementissime fleret; ab onere Prælationis, quod sibi fatebatur importabile, ut relevari mereretur, magnopere cœpit rogare. At ille, sicuti vir magnæ sanctitatis, Noli, inquit, mi fili carissime, quod quæris quærere, nec te a subvectione aliorum, tui solius curam gerens, velis retrahere: vere etenim dico tibi, me de multis audisse, multosque vidisse, qui quoniam causa suæ quietis proximorum utilitati per pastoralem curam invigilare noluerunt, per desidiam ambulantes, semper de malo in pejus profecerunt. [jubetur in eo & in majori postea grada perseverare.] Quapropter ne tibi (quod absit) hoc idem contingat, per sanctam obedientiam præcipio, quatenus Prælationem, quam nunc habes, retineas; nec eam, nisi tuo jubente Abbate, quomodolibet deseras: & si quando fueris ad majorem vocatus, eam suscipere nullatenus abnuas. Scio enim, quod in hac, quam tenes, non diu manebis, verum ad altiorem Prælationis gradum post non multum proveheris. Quibus auditis, Væ, inquit, misero mihi. In eo quod porto, deficio: & si gravius imponitur onus, rejicere non audeo? Repetit Præsul edictum, & ut prius, jubet ne transgrediatur.

ANNOTATA.

a Anno Christi 1060.

b Cadomus urbs præcipua inferioris Normanniæ adOrnam fluvium, cum celebri academia & variis monasteriis.

c Cœnobium S. Stephano Protomartyri dicatum, a Guillelmo Conquestore Rege Angliæ & Duce Normanniæ fundatum, sed a sceleratißimis Calvinistis eversum: chartas fundationis edidit Lucas Acherius, in Notis ad vitam B. Lanfranci editam ante ejus opera.

d Assumptus est Abbas Primus B. Lanfrancus anno 1062 uti supra ex Chronico Beccensi retulimus.

e Scilla alias Squilla & Skella ex Teutonica lingua significat nolam: auctores vide 12 Febr. ad Vitam S. Benedicti Anianensis, num. 38.

f Ab anno Christi 1063 usque ad annum 1078 per annos quindecim

g Forsan sunt Alloquia cælestia seu Faculæ piorum affectuum erga Deum, Christum Dominū, Deiparā, Cælites complures, a Rainaudo editæ a pag. 197.

CAPUT III.
Benignitas erga omnes: Libri nonnulli & epistolæ scriptæ.

[19] Dehinc Anselmus ad monasterium reversus, talem se cunctis exhibuit, ut ab omnibus loco carissimi patris diligeretur. [Sanis atque ægris patrem & matrem se exhibens.] Ipse enim mores omnium & infirmitates æquanimiter sufferebat, & unicuique, sicut expedire sciebat, necessaria suggerebat. O quot in sua jam infirmitate desperati, per piam solicitudinem ejus sunt ad pristinam sanitatem revocati. Quod tu, Herewalde decrepite senex, in te ipso percepisti, quando gravatus non solum ætate, sed & valida infirmitate, ita ut nihil tui corporis, præter linguam, haberes in tua potestate; per manus illius pastus, & vino, de racemis per unam in aliam ejus manum expresso, de ejus ipsa manu bibens es refocillatus, ac pristinæ sanitati redonatus. Neque enim alium aut aliunde potum sumere poteras, qui tibi cordi esset, ut referebas. Ipse quippe Anselmus in usu habebat, infirmorum domum frequentare, singulorum Fratrum infirmitates diligenter investigare, & quod infirmitas cujusque expetebat, singulis absque mora seu tædio subministrare. Sicque sanis pater, & infirmis erat mater, immo sanis & infirmis pater & mater in commune. Unde & quidquid secreti apud se quivis illorum habebat, non secus quam dulcissimæ matri, illi revelare satagebat. Verumtamen solers diligentia juvenum hoc præcipue exercebat.

[20] De quorum numero quidam in ipso conventu hoc apud se proposuerat, quatenus nulla occasione umquam suam manum suis genitalibus membris admoveret. Cui proposito invidens diabolus, tantum dolorem & angustiam in eisdem membris fecit eum sentire, ut se juvenis nullo modo ferre valeret: sentiebatur etenim caro ipsa tanti ponderis esse, ac si quædam plumbi gravissima moles ad ima eum detrahens, in illa sui corporis parte penderet. Cumque in habitu suo anxietatis magnitudinem dissimulare non posset, requisitus ab Anselmo quid haberet, rem celare non potuit. Admonitus itaque, ut modum ægritudinis, admota manu probaret, verecundatus recusavit, timens ne propositum violaret. Tunc Anselmus, assumpto secum quodam grandævo fratre & religioso, juvenem languidum in secretiorem locum ducit, utpote modum infirmitatis illius agniturus, & auxilium pro possibilitate laturus. Quid amplius? Caro sanissima reperitur, & admodum mirati sunt. E vestigio quippe omnis illa diabolica vexatio cadit: nec in hujusmodi fatigat ulterius juvenem, quem simplex Anselmi adspectus a tanta clade fecit immunem.

[21] Præterea quidam ex antiquioribus ipsius cœnobii Fratribus, [item senem moribundum] qui veteri odio plurimum erat infestus Anselmo, nec ullatenus poterat super eum respicere simplici oculo, infirmitate pressus, ad extrema perductus est. Cum itaq; Fratres meridiana hora in lectis ex more quiescerent; ipse in domo infirmorum, in qua jacebat, cœpit miserandas voces edere, & quasi quorumdam horridos aspectus subterfugere gestiret, pallens & anxie tremens, vultum suum delitescendo hinc inde commutare. Territi Fratres qui aderant, quid haberet, percunctantur. At ille: Geminos immanes lupos me inter brachia sua compressum tenere, & guttur meum impressis dentibus jam jam suffocare videtis; & quid mihi sit quæritis? Quo audito, unus ex monachis, Riculphus nomine, ad Anselmum, qui tunc in claustro emendandis libris intendebat, concitus perrexit, & eo extra claustrum educto, quid circa infirmum Fratrem ageretur, patefecit. Jussus ergo Riculphus ad ægrum rediit, & Anselmus in secretiorem locum solus secessit. Post modicum, domum, in qua frater qui patiebatur erat, ingrediens, levata manu, [ab horrificis spectris.] signum sanctæ Crucis edidit, dicens: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Ad quod factum statim æger conquievit, exhilarato vultu, intimo cordis affectu Deo gratias agere cœpit: dicebat enim, quod Anselmo ostium ingrediente, & extensa manu signum sanctæ Crucis edente, viderit ex ore illius flammam ignis in modum lanceæ procedentem, quæ in lupos jaculata eos deterruit, & celeri fuga delapsos procul abegit. Tunc Anselmus ad Fratrem accedens, atque cum eo de salute animæ suæ secretius loquens, ad pœnitudinem & confessionem omnium, in quibus se Deum offendisse recordari valebat, cor ejus inclinavit. Paterna dehinc auctoritate a cunctis absolutum, dixit eum hora qua Fratres ad Nonam surgerent, præsenti vita decessurum, Quod & factum est: nam monachis a lecto surgentibus, ipse ad terram depositus est; & illis circa ipsum in unum collectis, defunctus est.

[22] Præfatus Riculphus secretarii, id est custodis, officio in ipso cœnobio fungebatur. [super orantis caput globus igueus conspicitur.] Hic quadam nocte, dum tempus & horam, qua Fratres ad vigilias excitaret, per claustrum iens, observaret, forte ante ostium Capituli pertransivit: introspiciens vero, vidit Anselmum in oratione stantem, ingenti splendentis flammæ globo circumcinctum. Miratur, & quod videbat, quid novi prætenderet, ignorabat. Existimabat enim Auselmum ea hora sopori potius, quā orationi occupatum. Ocius itaq; dormitorium ascendit, ad lectum Anselmi vadit, sed eum ibi nequaquam invenit. Regressus igitur hominem in Capitulo reperit, sed globum ignis, quem reliquerat, non invenit.

[23] Alio quodam tempore eidem Anselmo mandatū ab uno de Principibus Normanniæ est, [De hospite & tractando solicitis,] quatenus ad se in Angliam [navigaturum] transire vellet, cū propter alia negotia, tū ut sua prece iter illius per maritima pericula tueretur. Ascendit, abiit, jam dies mutui colloquii in vesperā declinabat, & Principem de hospitando Anselmo nulla cura detinebat: quod ubi Anselmo innotuit, nihil super se cuiquā locutus, accepta licentia, loco decessit. Eunti autem, & quo diverteret incertum habenti (Beccus enim longe aberat) occurrit unus de monachis Becci, volens illuc ire, quo eū sciebat Principis colloquio detineri. Interrogat ergo eum Anselmus, quo tendat, ac deinde quid consilii de suo hospitio ferat. Respondit: Et quidem, Pater, hospitium qualecumque non longe habemus: sed quid vobis & Fratribus præter panem & caseum apponatur, nō habemus. At ille subridens: Bone vir, [truttam capiendam] ait, ne timeas: immo citus procede, & misso reti in vicinum amnem, statim invenies piscem, qui sufficiet omnibus nobis. Ille accepto mandato prævolat, accitoque piscatore, quid Anselmus jusserit, intimat: ac ut velocius rete in fluvium jactet, jubet, hortatur & obsecrat. Admiratus ille parere petenti moratur, ridendum potius quam attentandum, quod dicebat, fore pronuntians. Tandem tamen a Fratre coactus. contra spem rete jecit, & illico trutam insolitæ magnitudinis cum alio quodam pisciculo cœpit. Territus piscator ad factum & obstupefactus, asseruit se jam per viginti annos recessus aquæ illius rimasse, & numquam hujusmodi trutam in ea reperire potuisse. Parata igitur & viro apposita, juxta verbum ejus, sibi & suis copiose suffecit, & superabundavit.

[24] Alia vice vir quidam, Walterus nomine, cognomine Tirellus, [& sturium adferendnm prædicit.] eumdem hominem per terram suā transeuntem detinuit, nolens eum a se impransum dimittere. Verum cum ipse de penuria piscium conquereretur, & quod tanto viro ac monachis ejus, nisi vilia quædam, non haberet quæ apponeret, alludens dixit ei Anselmus: Sturio unus en tibi defertur, & animus tuus de deliciarum inopia quæritur? Ridet ille, fidem his quæ audiebat præbere nullatenus valens. E vestigio autem verborum Anselmi, duo ex hominibus viri attulerunt sturionem unum prægrandem, quem in ripa fluminis Altejæ a dixerunt a pastoribus suis inventum, sibique transmissum. Si spiritum Prophetiæ in his viro affuisse quis dubitat, gestæ rei veritas, quid sit tenendum, declarat.

[25] His temporibus scripsit tractatus b tres, scilicet de Veritate, de Libertate arbitrii, & de Casu diaboli. [varios libellos conscribit] In quibus satis patet, ubi animum fixerit, quamvis ab eis, quæ aliorum cura expetebat, talium rerum consideratione nullo se modo subtraxerit. Scripsit & quartum, quem intitulavit, de Grammatico: in quo cum discipulo, quem secum disputantem introducit, disputans, cum multas quæstiones dialecticas proponit & solvit, tum qualitates & qualia, quomodo sint discrete accipienda, exponit & instruit. Fecit quoque libellum unum, quem Monologion c appellavit: solus enim in eo secum loquitur, ac tacita omni auctoritate divinæ Scripturæ, quid Deus sit, nec aliter esse posse, probat & adstruit.

[26] [scripturus de atributis divinis cælitus illustratur,] Post hæc incidit sibi in mentem investigare, utrum uno solo & brevi argumento probari posset id, quod de Deo creditur & prædicatur: videlicet, quod sit æternus, incommutabilis, omnipotens, ubique totus, incomprehensibilis, justus, pius, misericors, verax, veritas, bonitas, justitia, & nonnulla alia; & quomodo hæc omnia in ipso unum sunt. Quæ res, sicut ipse referebat, magnam sibi peperit difficultatem: nam hæc cogitatio partim illi cibum, potum, & somnum tollebat: partim, & quod magis eum gravabat, intentionem ejus, qua Matutinis & alii servitio Dei intendere debebat, perturbabat. Quod ipse animadvertens, nec adhuc, quod quærebat, ad plenum capere valens, ratus est hujusmodi cogitationem, diaboli esse tentationem, nisusq; est eam procul repellerea sua intentione. Verum quanto plus in hoc desudabat, tanto illum cogitatio ipsa magis ac magis infestabat. Et ecce quadam nocte, inter nocturnas vigilias, Dei gratia illuxit in corde ejus, & res patuit intellectui, immensoque gaudio & jubilatione replevit omnia intima ejus. [& ægre recuperatum scriptum,] Reputans ergo apud se, hoc ipsum & aliis, si sciretur, posse placere; livore carens, rem illico scripsit in tabulis, easque solicitius custodiendas uni ex monasterii Fratribus tradidit. Post dies aliquot tabulas repetit, a custode: quæruntur in loco, ubi repositæ fuerant, nec inveniuntur. Requiruntur a Fratribus, ne forte aliquis eas acceperit: sed nequaquam: nec enim hucusq; inventus est, qui recognoverit se quidquā inde scivisse. Reparat Anselmus aliud de eadem materia dictamen in aliis tabulis, & illas sub cautiori custodia tradit custodiendas. Ille in secretiore parte lectuli sui tabulas reponit, & sequenti die nil sinistri suspicatus, easdem in pavimento sparsas ante lectum reperit, cera, quæ in ipsis erat, hac illac frustratim dispersa. Levantur tabulæ, cera colligitur, & pariter Anselmo reportantur: adunat ipse ceram, &, licet vix, scripturam recuperat. Veritus autem, ne qua incuria penitus perditum eat, eam in nomine Domini pergameno jubet tradi. Composuit ergo inde volumen parvulum, sed sententiarum ac subtilissimæ contemplationis pondere magnum, quod Prosologion d nominatur: alloquitur etenim in eo opere, [Prosologion nominat,] aut seipsum, aut Deum. Quod opus cum in manus cujusdam venisset, & is in quadam ipsius operis argumentatione non parum offendisset; ratus est eamdem argumentationem ratam non esse: quam refellere gestiens, quoddam contra illam e scriptum composuit, & illud fini ejusdem operis scriptum apposuit. Quod cum sibi a quodam amico suo transmissum Anselmus considerasset, [eique Apologeticon addit.] gavisus est, & reprehensori suo gratias agens, suam ad hoc responsionem edidit, eamque libello sibi directo subscriptam sub uno, ei qui miserat amico remisit: hoc ab eo & ab aliis qui libellum illum habere dignantur, petitum iri desiderans, quatenus in fine ipsius suæ argumentationis reprehensio, & reprehensioni sua responsio subscribatur.

[27] Inter hæc scripsit etiam quamplures epistolas; f per eas nonnullis ea, [Inter alias epistolas] quæ secundum diversitatem causarum sua intererant, procurare mandans; & nonnullis consilium de negotio suo quærentibus, pro ratione respondens. Et quidē de his, quæ diversæ causæ scribere cogebant, mentionem facere supersedemus. Quid autem consilii cuidam Lanzoni, noviter apud Cluniacum facto monacho, per unam mandaverit, huic operi inserere curavi, quatenus in hac una cognoscatur, quid de aliis perpendatur g. Scripsit itaque inter alia sic: [unum scribit Lanzoni Cluniac.] Ingressus es, carissime, professusq; Christi militiam: in qua non solum aperte obsistentis hostis violentia est propellenda, sed & quasi consulentis astutia cavenda. Sæpe namque, dum tyronem Christi vulnere malæ voluntatis aperte malevolus non valet perimere, sitientem tamen poculo venenosæ rationis malevole callidus tentat extinguere. Nam cum monachum nequit obruere, vitæ, quam professus est, odio; nititur eum cōversationis, in qua est, subruere fastidio. Et licet illi monachicum propositum tenendum quasi concedat; tamen quia hoc sub talibus, aut inter tales, aut in eo loco incepit, illum stultum nimis imprudentemque multimodis versutiis arguere non cessat: ut dum illi persuadet incepto Dei beneficio ingratum existere, justo judicio nec ad meliora proficiat, nec quod accepit, teneat, aut in eo utiliter persistat. Quippe dum incessanter laboriosis cogitationibus de mutando, aut si mutari non valet, saltem de improbando initio meditatur, numquam ad finem perfectionis tendere conatur. Nam quoniam illi fundamentum, quod posuit, displicet; nullatenus illi structuram bonæ vitæ superædificare libet. Unde fit, [docens a diabolo esse cogitationem de loco mutando,] ut quemadmodum arbuscula, si sæpe transplantetur, aut nuper plantata, in eodem loco crebra convulsione inquietetur, nequaquam radicare valens, ariditatem cito attrahit, nec ad aliquam fructus fertilitatem pervenit; sic infelix monachus, si sæpius de loco ad locum proprio appetitu mutatur, aut in uno permanens, frequenter ejus odio concutitur; nusquam amoris stabilitus radicibus, ad omne utile exercitium languescat, & nulla bonorum operum ubertate ditescat: cumque se nequaquam ad bonum, sed in malum proficere (si forte hoc recogitat) perpendat, omnem suæ miseriæ causam non suis, sed aliorum moribus injustus intendat, atq; inde se magis ad odium eorum, inter quos conversatur, infeliciter accendat. Quapropter quicumque cœnobitarum forte propositum aggreditur, expedit ei, ut in quocumque monasterio professus fuerit (nisi tale fuerit, ut ibi malum facere invitus cogatur) tota mentis intentione amoris radicibus ibi radicare studeat, atque aliorum mores aut loci consuetudines, si contra divina præcepta non sunt, etiamsi inutiles videantur, dijudicare refugiat. Gaudeat se jam tandem invenisse, ubi se non invitum, sed voluntarium tota vita mansurum, omni transmigrandi solicitudine propulsa deliberet, ut quietus ad sola piæ vitæ exercitia exquirenda sedulo vacet.

[28] [& qualiter quis gerere contra eam se debeat.] Quod si sibi videtur majora quædam ac utiliora spirituali fervore appetere, quam illi præsentis monasterii institutionibus liceat, æstimet aut se falli, sive præferendo paria paribus, vel minora majoribus; sive præsumendo se posse, quod non possit, aut certe credat se non meruisse, quod desiderat. Quod si fallitur, agat gratias divinæ misericordiæ, qua ab errore suo defenditur, ne sine emolumento aut etiam cum jactura locum vel vitæ ordinem mutando, inconstantiæ levitatisque frustra crimen subeat, aut majora suis viribus experiendo fatigatus, deterius in priora aut etiam in pejora prioribus deficiat. Si autem vere meliora illis, quæ in promptu sunt, nondum meritus optat, patienter toleret divinum judicium, quod ulli aliquid injuste non denegat; neque murmurando aut obloquendo Deum offendat, sed æquanimiter omnia sufferat, omnia ad meliora conetur deducere ferendo; ne per impatientiā judicem justum exasperans, mereatur quod non habet non accipere, & quod accepit amittere, aut quod non amat, inutiliter tenere. Si vero misericordiam seu judicium erga se in illis, quæ non habet & optat, persentiat, lætus ex his quæ accepit, largitati supernæ gratias dignas persolvat: & quia ad qualemcunque portum de procellosis mundi turbinibus potuit pertingere, caveat in portus tranquillitatem, ventum levitatis & impatientiæ turbinem inducere; quatenus mens, constantia & mansuetudine tutantibus quieta, divini timoris solicitudini & amoris delectationi sit intenta. Nam timor per solicitudinem custodit, amor vero per delectationem perficit. Scio, quia hæc majorem aut scribendi, aut colloquendi exigunt amplitudinem, ut plenius intelligatur, quibus scilicet dolis antiquus serpens ignarum monachum in hoc genere tentationis illaqueet, & e cōtra quibus rationibus prudens monachus ejus callidas persuasiones dissolvat & annihilet: sed quoniam jam brevitatem, quam exigit epistola, excessi; & totum, quod hinc dixi, aut dicendum fuit ad custodiendam mentis quietem pertiner, hujus rei brevis exhortatio epistolam nostram terminet. Nec putes, carissime, hæc me idcirco dicere, quod suspicer te aliqua mentis inquietudine laborare: sed quoniam dominus Ursio cogit me aliquam admonitionem tibi scribere, nescio quid potius moneam, quam cavere hoc sub specie rectæ voluntatis, quod scio novitiis quibusdam solere subrepere. [quietique studere.] Quapropter, amice mi & frater dilectissime, consulit, monet, precatur te tuus dilectus dilector, totis cordis visceribus, ut totis viribus quieti mentis studeas, sine qua nulli licet callidi hostis insidias circumspicere, vel semitas virtutum angustissimas prospicere. Ad hanc vero monachus, qui in monasterio conversatur, pertingere nullatenus valet sine constantia & mansuetudine, quæ mansuetudo indissolubilis comes est patientiæ: nisi monasterii sui instituta, quæ divinis non prohibentur mandatis, etiamsi rationem eorum non perviderit, ut religiosa studuerit observare, Vale, & omnipotens Dominus perficiat gressus tuos in semitis suis, ut non moveantur vestigia tua, ut in justitia appareas in conspectu Domini, & satieris cum apparuerit gloria ejus.

ANNOTATA.

a Althea Rivulus Picardiæ, prope oppidum Dourlens, de quo in Actis S. Fursei 16 Ianuarii.

b Quatuor hi priores libri per modum Dialogi inter Magistrum & discipulum scripti continentur, parte prima inter opuscula Didactica apud Raynaudum a pag. 37, uti in prioribus editionibus.

c Hoc Menologium in capita 77 distinctum, extat inter dicta Didactica opuscula apud Raynaudum primo loco.

d Hoc Prosologion substituitur dicto Menologio, in 26 capita distinctum.

e Substituitur sub hoc titulo Liber pro insipiente, ad B. Anselmi in Prosologio ratiocinationem, auctore incerto: & additur, Liber B. Anselmi apologeticus contra insipientem, capitibus 10 comprehensus.

f Continentur lib. 1 epistolæ quas necdum Abbas scripsit, & sunt 77, simul cum paucis ad eum epistolis aliorum.

g Est hæc epistola 29 ubi plura sub initium hic omissa continentur.

CAPUT IV.
Oblatæ divinitus visiones, consilium circa regimen puerorum, amor vitæ communis & discretio.

[29] [Æger in extasi videt quam sordida mundanorum] Inter hæc cum jam, ut dictis & scriptis suis mores sui in nullo discordarent, totam suæ mentis intentionem in contemptum mundi composuisset; & his solis, quæ Dei erant, totum studium suum infixisset; contigit, ut infirmitate correptus, graviter affligeretur. Sed ipse in Deo semper existens, languore paulisper sedato, extra se per mentis excessum raptus, videt fluvium unum rapidum atq; præcipitem, in quem confluebant omnium fluxuum purgaturæ, & quarumque rerum terræ lavaturæ. Videbatur itaque aqua ipsa nimis turbida & immunda & omni spurcitiarum sorde horrida. Rapiebat igitur in se, quidquid attingere poterat, & devolvebat tam viros quam mulieres divites & inopes simul. Quod cum Anselmus vidisset, & tam obscœnam revolutionem illorum miseratus, unde viverent, aut unde sitim suam refocillarent qui sic ferebantur, inquireret; accepissetque responsum, eos ea, qua trahebantur, aqua vivere delectarique, indignantis voce inquit: Quomodo? Taline aliquis cœno potatus, vel pro ipso hominum pudore se ferret? Ad hæc ille, qui comitabatur eum, Ne miretis, ait. Torrens mundi est, quod vides, quo rapiuntur & involvuntur homines mundi: & adjecit, Visne videre, quidsit verus monachatus? [quam pulcra & amœna religiosorum vita sit.] Respondit: Volo. Duxit ergo illum quasi in conseptum cujusdam magni & ampli claustri, & dixit ei: Circumspice. Adspexit, & ecce parietes claustri illius obducti erant argento purissimo: herba quoque mediæ planitiei virens erat & ipsa argentea, mollis quidem & ultra humanam opinionem delectabilis. Hæc more alterius herbæ sub his, qui in ea pausabant, leniter flectebatur; & surgentibus ipsis, & ipsa erigebatur. Itaque locus ille totus erat amœnus, & præcipua jucunditate repletus: hunc ergo ad inhabitandum elegit sibi Anselmus. Tunc ductor ejus dixit ei: Eia, vis videre, quid fit patientia vera? Ad quod cum ille magno cordis affectu gestiret, & se id quam maxime velle responderet, ad se subito reversus, & visionem & visionis demonstratorem dolens ac gemebundus pariter amisit. Duas autem, quas viderat, visiones intelligens, secumque revolvens, eo magis unius horrorem fugere, quo alterius amœnitate studuit delectari. Totum ergo deinceps sese dedit in hoc, ut verus monachus esset, & ut vitam monachicam firma ratione comprehenderet, aliisque proponeret. Nec est privatus desiderio suo: quod quidem, ut æstimo, aliquantum percipi poterit ex verbis ejus, quæ per vices huic opusculo indere rati sumus, juxta quod series gestæ rei, quam suscepimus enarrare, postulabit. Nec enim mihi videtur, pleniter posse pertingi ad notitiam institutionis vitæ illius, si descriptis actibus ejus, quis vel qualis fuerit in sermone, taceatur.

[30] [Abbatem de pueris, querulum] Quodam igitur tempore cum quidam Abbas, qui admodū religiosus habebatur secum de his, quæ monasticæ religionis erant, loqueretur; ac inter alia de pueris in claustro nutritis verba conferret, adjecit: Quid obsecro, fiet de istis? Perversi sunt & incorrigibiles, die ac nocte non cessamus eos verberantes, & semper fiunt sibiipsis deteriores. Ad quæ miratus Anselmus: Non cessatis, inquit, eos verberare? Et cum adulti sunt, quales sunt? Hebetes, inquit, & bestiales. At ille: Quam bene omne nutrimentum vestrum expenditis, qui de hominibus bestias nutrivistis? Et nos, ait, quid possumus inde? Modis omnibus constringimus eos ut proficiant, & nihil proficimus. Constringitis? dic mihi, quæso, Domine Abba, si plantam arboris in horto tuo plantares, & mox illam omni ex parte concluderes, ut ramos suos nullatenus extendere posset, cum eam post annum excluderes, qualis arbor inde prodiret? Profecto inutilis, incurvis ramis & perplexis: & hoc ex cujus culpa procederet, nisi tua, qui eam immoderate conclusisti? Certe hoc facitis de pueris vestris. Plantati sunt per oblationem in horto Ecclesiæ, ut crescant & fructisicent Deo. Vos autem intantum terroribus, [docet, eos neque nimium coarctari debere,] minis & verberibus undiq; illos coarctatis, ut nulla sibi penitus liceat libertate potiri. Itaque indiscrete oppressi, pravas & spinarum more perplexas intra se cogitationes congerunt, fovent, nutriunt, tantaque eas nutriendo vi suffulciunt, ut omnia, quæ illorum correctioni possent adminiculari, obstinata mente subterfugiant: unde fit, ut quia nihil amoris, nihil pietatis, nihil benevolentiæ sive dulcedinis circa se in vobis sentiunt, nec illi alicujus in vobis boni postea fidem habeant, sed omnia vestra ex odio & invidia contra se procedere credant: contingitque modo miserabili, ut sicut deinceps corpore crescunt, sic in eis odium & suspicio omnis mali crescat, semper pronis & incurvis ad vitia. Cumque apud nullum fuerint in vera caritate nutriti, nullum nisi depressis superciliis oculove obliquo valent intueri.

[31] Sed propter Deum vellem diceretis mihi, quid causæ sit, [neque solis flagris posse formari,] quod eis tantum infesti estis? Nonne homines, nonne ejusdem naturæ sunt, cujus vos estis? Velletisne vobis fieri, quod illis facitis, si quidem, quod sunt, vos essetis? Sed esto: solis eos percussionibus & flagellis, ad mores bonos vultis informare. Vidistis unquam aurificem ex lamina auri vel argenti, solis percussionibus imaginem speciosam formasse? Non puto, Quid tunc? Quatenus aptam formam ex lamina aptet, nunc eam suo instrumento leniter premit & percutit, nunc discreto levamine lenius lævat & format, sic & vos, si pueros vestros cupitis ornatis moribus esse, necesse est, ut cum depressionibus verberum, impendatis eis paternæ pietatis & mansuetudinis levamen atque subsidium. Ad hæc Abbas: Quod levamen? quod subsidium? Ad graves & maturos mores illos constringere laboramus. Cui ille: Bene quidem. Et panis & quisque solidus cibus, [neque sicut monachos perfectos iractari.] utilis & bonus est, eo uti valenti: verum subtracto lacte, ciba inde lactentem infantem, & videbis eum magis ex hoc strangulari, quam recreari. Cur hoc? Dicere nolo, quoniam claret. Attamen hoc tenete, quia sicut fragile & forte corpus pro sua qualitate habet cibum suum, ita fragilis & fortis anima habet pro sui mensura victum suum. Fortis anima delectatur & pascitur solido cibo, patientia scilicet in tribulationibus, non concupiscere aliena, percutienti unam maxillam præbere alteram, orare pro inimicis, odientes diligere, & multa in hunc modum: fragilis autem adhuc in Dei servitio, tenero lacte indiget, mansuetudine videlicet aliorum, benignitate, misericordia, hilari advocatione, caritativa supportatione, & pluribus hujusmodi. Si taliter vestris & fortibus & infirmis vos coaptatis, per Dei gratiam omnes, quantum vestra refert, Deo acquiretis. His Abbas auditis, ingemuit, dicens: Vere erravimus a veritate, & lux discretionis non luxit nobis: & cadens in terram ante pedes ejus, se peccasse, se reum esse confessus est; veniamq; de præteritis petiit, & emendationem de futuris repromisit. Hæc idcirco diximus, quatenus per hæc, quam piæ discretionis & discretæ pietatis in omnes fuerit, agnoscamus.

[32] Talibus studiis intendebat, in istis Deo serviebat, per hæc bonis omnibus valde placebat. [Augetur numerus sub Anselmo:] Unde bona fama ejus non modo Normannia tota est respersa, verum etiam Francia tota, Flandria tota, contiguaque his terra omni; quin & mare transiit, Angliamque replevit. Exciti sunt quaqua gentium multi Nobiles, prudentes Clerici, strenui Milites, atque ad eum confluxere, seque & sua in ipsum monasterium servitio Dei tradidere. Crescit cœnobium illud intus & extra: intus in sancta religione, extra multimoda possessione.

[33] Cum vero Abbas Herluinus, cujus supra meminimus, jam decrepitus, [Iter facturus pro Abbate nihil sibi uni servari permittit,] monasterii causis intendere, & opem ferre non valeret; quidquid agi oportebat, sub Anselmi, utpote Prioris, dispositione fiebat. Exigentibus igitur multiplicibus causis, eum foras monasterium ire sæpe necesse fuit. Cui dum nonnumquam equi & alia, quæ sunt equitaturis necessaria, deessent; præcepit Abbas ei omnia, quæ opus erāt, parari; & illi soli, sicut propria, ministrari. At ille ad nomen proprietatis inhorruit, & reversus de itinere, quæque specialiter fuerant præparata in viam ituris, communiter exponi jussit: nec propter secuturam, quam forsan erat passurus, penuriam, unquam se retraxit, quin ex sua copia ceterorum suppleret inopiam. Nec mirandum, cum jam mundo illuxerat, eū se Fratribus suis talem exhibuisse; [omnia volens incommune referri.] cum, sicut ipsemet referre solitus erat, etiam quando adhuc in seculari vita degebat, eo circa alios amore fervebar, ut quemcumque sui ordinis minus se habentem videret, ejus inopiam de abundantia sua libens pro posse suppleret. Jam tunc enim ratio illum docebat, omnes divitias mundi pro communi hominum utilitate ab uno omnium Patre creatas, & secundum naturalem legem nihil rerum magis ad hunc quam ad istum pertinere. Taceo, quod illi sæpe plura auri & argenti pondera a nonnullis sunt oblata, quatenus ea in suos suorumq; usus susciperet, servaret, dispenderet; quæ ipse nulla patiebatur ratione suscipere, nisi forte cōmuni Fratrum utilitati profutura, Abbati præsentarentur. Sed cum is, qui sua offerebat, e contra diceret, se nullam tunc voluntatem habere, ut Abbati vel monachis aliquid daret, nisi ei soli; referebat ille, se talium opus non habere, nec aliter a quoquam velle quidquam accipere.

[34] [inventus annulus episcopatum ei præsagisse creditur,] Illud autem breviter dico, quod inter hujuscemodi studia, die quadā dum ad lectum suum in dormitorio diverteret, annulum aureum in eo insperatus invenit, & admodum miratus est. Reputans ergo apud se, ne forte aliquis eorum, qui res monasterii procurabant, quovis eventu eumdem annulum ibi reliquerit, levavit eum & singulis ostendit. Mirantur illi, & se rei conscios omnino negant. Ostenditur aliis atque aliis, sed hucusque nullus fuit, qui recognoverit, unde vel a quo illuc delatus sit. Et tunc quidem annulus idem in opus Ecclesiæ expensus est, & res ita remansit: postmodum vero, cum ipse Anselmus ad Pontificatum sumptus est, fuerunt qui hoc ipsum per annulum illum jam tunc quodam præsagio præsignatum fuisse assererent. Nos autem quæ gesta sunt, simplici tantum stylo digerimus.

[35] [Dæmon Caduli militis orationem turbare,] Invitabatur præterea a diversis Abbatiis, quatenus ibi & publice in Capitulo Fratribus, & secum privatim loqui volentibus, verba vitæ ministraret: namque solenne extiterat omnibus ut quidquid ab ore illius foret auditum, sic haberetur quasi plane divinum responsum; unde requirendi consilii gratia, ex diversis ad eum locis festinabatur: quæ res invidia gravi diabolum vulnerabat. Nonnullos ergo, quos ab ea intentione secreta fraude non poterat, manifesta increpatione avertere machinabatur. Exempli causa. Miles quidam erat, Cadulus nomine: hic quadam vice vigiliis & orationibus Deo intentus, audivit diabolum sub voce scutarii sui extra ecclesiam, in qua erat, vociferantem, & turbato murmure, equos & omnia sua fracto hospitio a latronibus jam tunc direpta esse atque abducta conquerentem, nec aliquid eorum ulterius recuperandum, ni citius accurreret. Ad quæ cum ille nequaquam moveretur, majus videlicet damnum deputans orationi cedere, quam sua perdere, dolens diabolus se despectum, in speciem ursi demutatus est, & ecclesiæ per tectum dilapsus, ante ipsum præceps corruit, ut horrore saltem & fragore sui casus, virum a cœpto perturbaret. Sed Miles immobilis permanet, & monstrum securus irridet. Post quæ statum vitæ suæ proposito sanctiori fundare desiderans, Anselmum adiit, consilium ejus super hoc addiscere cupiens. Verum dum ad ipsum vadens, iter acceleraret, ecce malignus hostis humanam vocem ex adverso edens, in hæc verba prorupit: Cadule, Cadule, [& ne Anselmum adeat impedire, frustra conatur.] quo tendis? Igitur cum ille ad vocem hanc subsisteret, scire volens, quis esset qui talia diceret, repetivit dæmon & ait: Quo tendis, Cadule? Quid te tantopere Priorem illum hypocritam cogit adire: opinio siquidem ejus omnino alia est a conversatione vitæ illius. Quapropter suadeo, consulo, ut celerius redeas; ne seductus ab ea stultitia, qua modo traheris, illaqueeris: hypocrisi namque sua jam multos decepit, & spe vana delibutos, suis vacuos & immunes effecit. Hæc ille audiens, & dæmonem esse, qui loquebatur recognoscens, signo se Crucis munivit: & spreto hoste, quo proposuerat ire, perrexit. Quid plura? Audito Anselmo, abnegato seipso & seculo, religiosæ vitæ se tradidit, & apud Majus-monasterium monachus factus est. Hunc etenim usum Anselmus habebat, ut numquam alicujus commodi causa suaderet alicui seculo renuntiare volenti, quatenus in suo monasterio potius, quam in alieno, id faceret. Quod nimirum eo intuitu, ea consideratione faciebat, ne ullus postmodum loco, quem propria deliberatione non intraverat, aliqua, ut fit pulsatus molestia detraheret; & scandali sui ac impatientiæ murmur persuasioni illius imputaret; itaque se aliis, & alios sibi, ad multa divisus, graves efficeret.

CAPUT V.
Abbatis electi benignitas erga hospites & domesticos. Iter in Angliam. Colloquium cum B. Lantfranco de cultu S. Elphegi.

[36] Defuncto sæpe superius nominato Abbate a Herluino, uno omnino Fratrum Beccensium consensu in Abbatem eligitur. [Abbæs electus, post irritas preces, tandem cedit,] Quod ipse omni studio subterfugere gestiens, multas & diversas rationes, ne id fieret, obtendebat. Sed illis nec auditum quidem rationibus ejus patienter accommodare volentibus, anxiatus est in eo spiritus ejus, & quid ageret ignorabat. Transierunt in istis dies quidam: verum ubi Anselmus vidit se monachorum unanimem constantiam non posse verbis mutare, tentavit si quo modo eam valeret vel precibus inclinare. Eis itaque pro re sub uno constitutis, ac ei, ut omissis objectionibus solitis, Abbas fieri acquiesceret, insistentibus; ille flens & miserandos singultus edens, prosternitur in faciem coram omnibus, orans & obtestans eos per nomen Dei omnipotentis, per si qua in eis erant pietatis viscera, quatenus respectu misericordiæ Dei super eum intendant, & ab incepto desistentes, se a tanto onere quietum manere permittant. At illi omnes e contra in terram prostrati, orant ut ipse potius loci illius & eorum misereatur, ne postposita utilitate communi, se solum præ ceteris singulariter amare convincatur. Acta sunt de his utrimque plurima in hunc modum: sed jam nunc eis istum ponimus dicendi modum. Vicit tandem dicendi importunitas & importuna diligentia Fratrum, jugum Domini sub ejus regimine ferre volentium: vicit quoque, & multo maxime vicit præceptum, quod, ut supra retulimus, ei fuerat ab Archiepiscopo Maurilio per obedientiam injunctum, videlicet ut si major Prælatio, [memor mandati ab Episcopo accepti] quam illius Prioratus extiterat, ipsi aliquando injungeretur, nullatenus eam suscipere recusaret: nam sicut ipse testabatur, numquam se Abbatem fieri consensisset, nisi eum hoc, quod dicimus, imperium ad hoc constrinxisset. Tali ergo violentia est Abbas effectus, ac Becci debito cum honore b sacratus. Qualem vero se deinceps in cunctis sanctarum exercitiis virtutum exhibuerit, inde colligi potest, quod numquam de retroacta sanctitatis suæ conversione causa Abbatiæ aliquid minuit, sed semper de virtute in virtutem, ut Deum deorum in Sion mereretur videre, conscendere studuit.

[37] [a lucri cupiditate alienus justitiā cuique simpliciter facit] Delegatis itaque monasterii causis curæ ac solicitudini Fratrum, de quorum vita & strenuitate certus erat; ipse Dei contemplationi, monachorum eruditioni, admonitioni, correctioni jugiter insistebat: quando autem aliquid magni in negotiis ecclesiæ erat agendum, quod in ejus absentia non æstimabatur oportere definiri; tunc pro tempore & ratione negotium, quod imminebat, mediante justitia disponebat. Abominabile quippe judicabat, si quidvis lucri assequeretur, ex eo, quod alius contra moderamina juris quavis astutia perdere posset: unde neminem in placitis patiebatur a suis aliqua fraude circumveniri, observans ne cui faceret, quod sibi fieri nollet. Hinc procedebat, quod inter placitantes residens, cum adversarii ejus per sua consilia disquirerent, quo ingenio, quave calliditate suæ causæ adminiculari, & illius valerent fraudulenter insidiari; ipse talia nullatenus curans, eis, qui sibi volebant intendere, aut de Euangelio, aut de aliqua alia divina Scriptura, aut certe aliquid de informatione morum bonorum disserebat. Sæpe etiam, cum hujusce auditores deerant, suaviter in sui cordis puritate quiescens, corpore dormiebat. Eveniebatque nonnumquam, ut fraudes subtili machinatione compositæ, mox ubi sunt in audientiam illius delatæ, non quasi a dormiente, qui tunc erat, sed sicut a perspicaciter vigilante & intendente, sint detectæ atque dissectæ. Caritas enim, quæ non æmulatur, quæ non agit perperam, quæ non quærit quæ sua sunt, in eo vigebat: per quam, quæ videnda erant, veritate monstrante, extemplo perspiciebat.

[38] [erga hospites etiam in penuria liberalis,] Quam vigil autem atque solicitus fuerit circa hospitum susceptionem, eorumque in omni humanitatis officio relevationem, ex eo probatur, quod illum pio studio in hoc & se & sua novimus expendisse; se in omni hilaritate, sua in omni largitate. Quod si aliquando ad refectionem corporum victus omnino pro voto suo non sufficiebat, hoc, quod deerat, ejus bona voluntas & vultus alacritas apud hospites gratiose supplebat. Præterea nonnumquam cibus Fratrum suo jussu de refectorio sublatus, & hospitibus est allatus atque appositus: neque enim tunc in promptu aliud erat, quod eis apte posset apponi. Victus autem monachorum ita Deo providente dispensabatur, ut nihil eorum, quæ necessitas expetebat, illis deesset, licet sæpissime in hoc essent, ut timeretur ne in crastinum eis cuncta deessent: sicque nonnumquam inter aliquid & quasi nihil ferebantur, ut aliquid eis non superflueret, & quod erat quasi nihil eos nequaquam per inopiam fatigaret.

[39] Quod penitus illis contingebat secundum verba sui Patris, qui ea prædicebat, [in hac numquā frustra Deo confidit.] dum ministri ecclesiæ apud eum querebantur de formidine imminentis necessitatis. Frequenter namque a cellariis, a secretariis adjutus est, & quid consilii contra penuriam, quæ cujusque obedientiam pessumdabat, daret, inquisitus: quibus cum responderet, Sperate in Domino, & spero, quia ipse necessaria quæque vobis ministrabit; mirabili modo non secus eveniebat in re, quam ipse dicebat se habere in spe. Videres enim post hæc verba statim ipsa die, vel certe sequenti mane, sive, quod falli non poterat, priusquam penuria aliqua illum affligeret, aut naves de Anglia oneratas omni copia in usum illorum juxta appelli, aut quemlibet de divitibus terræ fraternitatem Ecclesiæ quærentem, cum magna pecunia adventare; aut aliquem, relinquere mundum volentem, se & sua in monasterium offerre; aut denique aliunde aliquid apportari, unde per plurimos dies necessaria quæque poterant ministrari.

[40] [Transgressus in Angliam] Habebat præterea ipsum cœnobium plures possessiones in Anglia, quas pro communi Fratrum utilitate necesse erat per Abbatis præsentiam nonnumquam visitari. Ipso itaque suæ ordinationis anno. Anselmus in Angliam profectus est. Ad quod licet hæc, quam dixi, satis firma causa existeret, alia tamen erat non infirmior ista, videlicet ut reverendum dum Lanfrancum, cujus supra meminimus, videret & cum eo de his, quæ corde gerebat, familiari affatu ageret. Ipse siquidem venerabilis vir jam de Abbate Cadomensi factus fuerat c Archiepiscopus Cantuariensis, omnibus valde honorabilis, & sublimi probitate conspicuus.

[41] [apud monachos de caritate disserit,] Cum igitur Anselmus, transito mari, Cantuariam veniret; pro sua reverentia & omnibus nota sanctitate, honorifice a conventu ecclesiæ d Christi, in ipsa civitate sua, susceptus est, Pro quo honore nolens ingratus existere, postmodum ipsi monachorum conventui, a gratiarum actione inchoans, procedente in hoc verborum serie, de caritate locutus est, rationabiliter ostendens eum, qui caritatem habet, majus aliquid habere quam illū, ad quē caritas ipsa habetur. Ipse enim inter alia inquit: Qui caritatē habet, hoc unde Deus ei scit gratias, habet: ille vero, ad quem tantummodo habetur, minime. Quas etenim gratias mihi debet Deus, si tu me vel quilibet alius diligit? Quod si majus est habere hoc, unde Deus scit homini grates, quam hoc, undenullas; cum pro habita caritate gratias sciat, pro suscepta non adeo; [quantoque præstet eam impendere quam accipere.] colligitur, eum qui caritatem erga alium habet, majus quid habere, quam ipsum, cui impenditur. Amplius. Is, cui dilectio alterius servit, solius commodi munus perfunctorie suscipit; verbi gratia, honorem unum, beneficium unum, prandium unum, vel quodlibet officii genus in hunc modum: alius vero caritatem, quæ commodi munus exhibuit, sibi retinuit. Quod in vobis & in me, sanctissimi fratres, libet in præsenti considerare. Ecce unum caritatis officium mihi impendistis: impendistis, inquam, mihi caritatis officium unum, & a me jam ipsum officium transiit; caritas vero ipsa, quæ Deo est grata, vobis remansit. Nonne melius judicatis bonum permanens bono transeunti? Adhæc, si ex ipso officio circa vos aliquid caritatis in me crevit, & hoc ipsum vobis ad cumulum retributionis erit, qui fecistis unde mihi tantum bonum provenit: si non, vobis tantum caritas vestra remansit; a me officium quod exhibuistis, penitus transiit. Hæc igitur si recta consideratione attendimus, profecto perspiciemus, magis nobis esse gaudendum, si alios diligimus, quam si diligimur ab aliis: quod quia non omnes faciunt, multi potius ab aliis amari, quam amare alios cupiunt. Hæc & hujusmodi multa locutus est, [inter eosdem familiariter degit.] & accepta fraternitate monachorum, factus est inter eos unus ex eis; degens per dies aliquot inter eos, & quotidie aut in capitulo, aut in claustro, mira quadam; & illis adhuc temporibus insolita, de vita & moribus monachorum coram eis rationabili facundia disserens. Privatim quoque aliis horis agebat cum his, qui profundioris ingenii erant, profundas eis de divinis nec non secularibus libris quæstiones proponens, propositasque exponens. Quo tempore & ego ad sanctitatis ejus notitiam pervenire merui, ac pro modulo parvitatis meæ, beata illius familiaritate, utpote adolescens qui tunc eram, non parum potiri.

[42] Inter reverendum autem Pontificem Lanfrancum, & hunc Abbatem Anselmum, [B. Lanfranco ritus Anglicanos innovanti.] quid in illis diebus actum dictumve sit planum est intelligere his, qui vitam & mores noverunt utrorumque. Qui vero non noverunt, ex eo intelligant, quod, inquantum nostra & multorum fert opinio, non erat illo tempore ullus, qui aut Lanfranco in auctoritate vel multiplici rerum scientia, aut Anselmo præstaret in sanctitate vel Dei sapientia. Erat præterea Lanfrancus adhuc quasi rudis Anglus, necdumque sederant animo ejus quædam institutiones, quas repererat in Anglia: quapropter complures de illis, magna fretus ratione, mutavit, sola auctoritatis suæ deliberatione. Itaque dum illarum mutationi intenderet, & Anselmum, unanimem scilicet amicum & fratrem, secum haberet, quadam die familiarius cum eo loquens, dixit ei: Angli isti, inter quos degimus, instituerunt sibi quosdam, quos colerent, Sanctos : de quibus cum aliquando, qui fuerint, secundum quod ipsimet referunt mente revolvo, de sanctitatis eorum merito animum a dubietate flectere nequeo.

[43] [dubitantique an S. Elphegus posset coli ut Martyr,] Et ecce unus illorum est in sancta, cui nunc Deo auctore præsidemus, Sede quiescens, e Elphegus nomine, vir bonus quidem; & suo tempore gradu Archiepiscopatus præsidens ibidem: hunc non modo inter Sanctos, verum inter Martyres numerant, sicut eum non pro confessione nominis Christi, sed quia se pecunia redimere non voluit, occisum non negent. Nam cum illum, ut verbis utar Anglorum, æmuli ejus & inimici Dei Pagani cepissent, & tamen pro reverentia illius ei potestatem se redimendi concessissent, immensam pro hoc ab eo pecuniam expetiverunt: quam quia nullo pacto poterat habere, nifi homines suos eorum pecunia spoliaret, & nonnullos forsitan invisæ mendicitati subjugaret, elegit vitam perdere, quam eam tali modo custodire. Quid hinc igitur tua Fraternitas sentiat, audire desiderio. Et quidem ille, sicuti novus Angliæ civis, hæc summatim perstringens, Anselmo proposuit: attamen causam necis Beati Elphegi historialiter intuentes, videmus non illam solam, sed aliam fuisse ista antiquiorem. Denique non ideo tantum, quia se pecunia redimere noluit, sed etiam quia paganis persecutoribus suis civitatem Cantuariam & Ecclesiam Christi in ea sitam concremantibus, civesque innocuos atroci morte necantibus, Christiana libertate obsistere, eosque a sua infidelitate convertere nisus est, ab eis captus, & crudeli examinatione est occisus.

[44] Sed Anselmus, ut vir prudens, [ratione & exemplo I. Baptista] viro prudenti juxta interrogationem sibi propositam simpliciter ita respondit, dicens: Palam est, quod is, qui, ne leve quidem contra Deum peccatum admittat, mori non dubitat; multo maxime mori non dubitaret, priusquam aliquo gravi peccato Deum exacerbaret. Et revera gravius peccatum videtur esse, Christum negare, quam quemlibet terrenum dominum, pro redemptioue vitæ suæ homines suos per ablationem pecuniæ illorum ad modicum gravare: sed hoc, quod minus est, Elphegus noluit facere: multo igitur minus Christum negaret, si vesana manus eum ad hoc mortem intendendo constringeret. Unde datur intelligi, miram pectus ejus justitiam possedisse, quando vitam suam maluit dare, quam spreta caritate proximos suos scandandalizare: quamobrem longe fuit ab eo illud Væ, quod Dominus minatur ei, per quem scandalum venit. Nec immerito, ut reor, inter Martyres computatur, qui pro tanta justitia mortem sponte sustinuisse veraciter prædicatur: nam & B. Joannes Baptista, qui præcipuus Martyr & veneratur & creditur a tota Dei Ecclesia, non quia Christum negare, sed quia veritatem tacere noluit, occisus est. Et quid distat inter mori pro justitia, & mori pro veritate? Amplius. Cum testante sacro eloquio, ut vestra paternitas optime novit, Christus veritas & justitia sit, qui pro justitia & veritate moritur, pro Christo moritur, Ecclesia teste, [plene satis facit.] Martyr habetur. Beatus vero Elphegus æque pro justitia, ut B. Joannes passus est pro veritate: cur ergo magis de unius, quam de alterius vero sanctoque martyrio quisquam ambigat, cum par causa in mortis perpessione utrumque detineat? Hæc me quidem, reverende Pater, in quantum perspicere possum, rata esse ipsa ratio docet: attamen vestræ prudentiæ est, & me, si aliter sentit, ab hoc corrigendo revocare, & quid potissimum in tanta re sentiendum sit, Ecclesiæ Dei docendo monstrare. Ad quod Lanfrancus: Fateor, inquit, subtilem perspicaciam, & perspicacem subtilitatem ingenii tui vehementer approbo & veneror, firmaque ratione tua edoctus, B. Elphegum, ut vere magnum & gloriosum Martyrem Christi deinceps me colere & venerari ex corde, gratia Dei juvante, confido. Quod ipse postmodum devote executus est: quin & historiam vitæ ac passionis ejus diligenti studio fieri præcepit. Quam quidem historiam, non solum plano dictamine ad legendum, verum etiam musico modulamine ad canendum a jucundæ memoriæ Osberno Cantuariensis Ecclesiæ monacho, ad præceptum illius nobiliter editam, ipse sua prudentia, pro amore illius Martyris, celsius insignivit, insignitā auctorizavit, auctorizatam in Ecclesia Dei legi cantariq, instituit, nomenque Martyris hac in parte non parum glorificavit.

ANNOTATA.

a Defunctus est B. Herluinus anno 1078, 26 Augusti: quando poterit ejus Vita illustrari.

b Sacratus est Anselmus in festo S. Petri ad Cathedramanno 1079, ab Ebroicensi Episcopo Gisleberto.

c Anno 1070.

d Est ecclesia Cathedralis, a S. Augustino primo Episcopo dedicata in honorem Salvatoris Iesu Christi, cui adjunctus fuit conventus monachorum. De ejus antiquitate & posseßionibus agitur tomo I Monastici Anglicani pag. 18 & seqq.

e Colitur S. Elphegus 19 Aprilis, ad quem diem nonnulla de cultu proponuntur.

CAPUT VI.
Monitorum suavitas & efficacia: miracula.

[45] [Agens in Anglia cum variis] Post hæc Anselmus ad agenda, propter quæ venerat, terras ecclesiæ Beccensis per Angliam adiit, utilitati monachorum suorum per omnia studiose secundum Deum inserviens. Vadens autem & ad diversa monasteria monachorum, Canonicorum, sanctimonialium, necnon ad curias quorumque nobilium, prout eorum ratio ducebat, perveniens, lætissime suscipiebatur, & suscepto quæque caritatis obsequia gratissime ministrabantur. Quid ille? Solito more cunctis se jucundū & affabilem exhibebat, [aptat se omnibus,] moresq; singulorum in quantū sine peccato poterat, in se suscipiebat: nam, juxta Apostolum, his, qui sine lege erant, tanquam sine lege esset, cum sine lege Dei non esset, sed in lege Christi esset, se coaptabat; ut lucrifaceret eos, qui non modo sine lege, ut putabatur B. Benedicti; sed & eos, qui seculari vitæ dediti, in multis vivebant sine lege Christi. Unde corda omnium miro modo in amorem ejus vertebantur, & ad eum audiendum famelica aviditate rapiebantur. [2 Cor. 9, 21]

[46] Dicta etiam sua sic unicuique hominum ordini conformabat, [congrua dat monita] ut auditores sui nihil moribus suis concordius dici posse faterentur. Ille monachis, ille clericis, ille laicis, ad cujusque propositum, sua verba dispensabat. Monachos, ut ne minima quidem sui ordinis contemnerent, admonebat, contestans, quia per contemptum minimorum, ruerēt in destructionem & despectum omnium bonorum. Quod dictum sub exemplo vivarii proponebat, dicens clausuram illius districtioni ordinis monastici assimilari: Quandoquidem, inquit, sicut pisces decurrente aqua vivarii moriuntur, si clausuræ ipsius minutatim ac sæpe crepant, nec reficiuntur: ita omnis religio monastici ordinis funditus perit, si custodia ejus per modicarum contemptum culparum, paulatim a fervore sui tepescit, attestante scriptura, quæ ait: Qui modica despicit, paulatim decidit. Clericos quoque, [monachis, Clericis,] qualiter se in sorte Dei custodire deberent, instruebat, eisque magnopere esse cavendum, ne si a sorte Dei caderent, in sortem diaboli per neglectum conversationis & ordinis sui deciderent. [conjugatis:] Conjugatos etiam, qua fide, qua dilectione, qua familiaritate, tam secundum Deum, quam secundum seculum sibi copulari deberens, edocebat: virum quidem, ut suam uxorem sicut seipsum diligeret, nec præter illam, aliam nosset; ejusque, sicut sui corporis, absque omni sinistra suspicione curam haberet: mulierem vero, quatenus viro suo cum omni subjectione & amore obtemperaret, eumque ad bene agendum sedula incitaret, necnon animum ejus, si forte contra æquum in quemquam tumeret, sua affabilitate mitigaret.

[47] [eoque ab omnibus expetitur,] Hæc autem, quæ eum vel admonuisse,vel instruxisse, vel edocuisse dicimus, non eo, ut aliis mos est, docendi modo exercebat, sed longe aliter, singula quæque sub vulgaribus & notis exemplis proponens, solidæque rationis testimonio fulciens, ac remota omni ambiguitate, in mentibus auditorum deponens. Lætabatur ergo quisquis illius colloquio uti poterat, quoniam in eo, quodcumque petebatur, divinum consilium in promptu erat. Hinc eum omnis sexus & ætas mirabatur, & mirando amplectebatur: quo quis potentior aliis erat atque præstantior, eo magis erat administrandum ei devotior atque proclivior. Non fuit Comes in Anglia seu Comitissa, vel ulla persona potens, quæ non judicaret se sua coram Deo merita perdidisse, si contingeret se Anselmo Abbati Beccensi gratiam cujusvis officii tunc temporis non exhibuisse. [etiam a Rege] Rex ipse a Wilhelmus, qui armis Angliam ceperat, & ea tempestate regnabat; quamvis ob magnitudinem sui cunctis fere videretur rigidus ac formidabilis; Anselmo tamen ita erat inclinatus & affabilis, ut ipso præsente, omnino, quam esse solebat, stupentibus aliis fieret alius.

[48] [reversus Beccum illustratur miraculis.] Pro sua igitur excellenti fama, Anselmus toti Angliæ notus, ac pro reverenda sanctitate carus cunctis effectus, iter repetendi Normanniam ingreditur, ditatus multiplici dono, quod honori ac utilitati ecclesiæ suæ usque hodie servire dignoscitur. Familiaris ergo ei dehinc Anglia facta est, & prout diversitas causarum referebat, ab eo frequentata. Ut autem omnipotens Deus demonstraret, se gratiæ ipsius, quam invenerat apud homines, esse auctorem; & illum apud se, quam apud homines, gratiam invenisse potiorem; quosdam viros per visum dignatus est visitare, & qualiter per eum ab infirmitate, qua nimis graviter vexabantur, convalescerent, edocere. Horum, quæ dico, duos, qui inter suos non ignobilis famæ erant, exempli causa proponam: qui sicut a veridicis ipsius monasterii, cujus Abbas diu extiterat, monachis accepi, in eodem ipso monasterio, illis præsentibus; per eum curati sunt.

[49] [nobilis leprosus mandatur,] Quidam igitur vir nobilis & strenuus, in confinio Pontivi b ac Flandriæ præpotens habebatur. Hic in corpore lepra percussus, eo majori mœrore afflictus est, quo se & a suis, contra dignitatem natalium suorum, pro obscœnitate tanti mali; despici deserique videbat. Conversus itaque ad Deum est, & crebris orationibus, cum eleemosynarum largitionibus, opem ab eo precabatur. Una igitur noctium ei per visum quidam apparuit, monens, [epota qua manus laverat aqua:] ut si pristinæ sanitati restitui vellet, Beccum iret; & apud Abbatem Anselmum efficeret quatenus aquam, unde manus inter Missam suam lavaret, in potum illi conferret. Qui visioni credulus, quo monebatur, impiger tendit, atque Anselmo, cur adveniret, secreto innotuit. Stupet ille ad verba, & hominem ut a talibus desistat, multis modis adjurat. At ipse in precibus perstat, & multo magis, ut sibi misereatur exorat, nec patiatur ut ea medicina fraudeturi, unde sibi cælestem salutem affuturam pro divino promisso credebat. Quid plura? Vicit pietas pectus humilitatis, & pro homine Deum postulaturus, matutino tempore Missam secretius celebrat. Admittitur æger, & quam petebat aquam, de manu viri accepit. Quæ in potum illico sumpta, & hominem morbidum integerrimæ sanitati restituit, & in laudem Dei multorum ora dissolvit. Clam itaque virum, qui venerat, a se Anselmus emisit, denuntians ei in nomine Domini, ne unquam hoc factum sibi adscriberet, sed sola divina miseratione perfectum esse certissime sciret, & hoc ita esse, tacita funditus mentione suæ personæ sciscitantibus responderet.

[50] Quo etiam tempore quidam Frater de congregatione, valida corporis infirmitate percussus, [moribundus sanatur:] ad extrema deductus est. Huic in somno quidam adstitit, & quod vitam atque salutem recuperaret, si aqua ab Anselmo sanctificata adspergeretur, ipsi promisit: æger vero Anselmum se visitantem solita visitatione, de aqua precatus est; & voluntatis compos effectus, e vestigio sanitati restitutus est.

[51] [ipse docet quanto præstet aliena voluntati aptare se] Hæc pro ostendenda gratia viri paucis dicta sunt. Attamen de gratia, quam meruerat apud homines, non multum his, qui mores illius novere, mirandum video; propterea quod quædam appetibilis suavitas, ubicumque erat, ex conversatione ejus emergebat, quæ in amicitiam illius ac familiaritatem cunctos agebat: ipsius etenim studii semper erga omnes extiterat, ut ea potissimum ageret, quæ aliis magis commoda esse posse intelligebat. c Unde cum interrogaretur, quid emolumenti acquirerent, qui servata æquitate, aliorum voluntati, in quibuscumque possent concordare, satagerent; quidve detrimenti incurrerent, qui suam potius, quam aliorum voluntatem implere studerent, hoc modo respondebat: Qui aliorum voluntati concordare per omnia in bono nititur, hoc apud justum Judicem Deum meretur, ut quemadmodum ipse aliorum voluntati in hac vita, [quam facere suam,] ita Deus & omnia secum, suæ voluntati concordent in alia vita: qui vero aliorum voluntate contempta, suam implere contendit, id ejusdem Judicis sententia damni subibit, ut quoniam ipse in vita præsenti voluntati nullius, nullus quoque in futura velit aut debeat concors esse voluntati illius: eadem quippe mensura, qua quisque aliis mensus fuerit, remetietur ei. Hujus igitur rationis Anselmus consideratione subnixus, nulli gravis, nulli volebat onerosus existere, etiamsi a monachicæ institutionis austeritate hac de causa deberet aliquantulum temperare. Et quidem, ut eum discretionis ordo docebat, nonnumquam ab ipsa severitate aliis condescendendo temperabat. In quo quid hi sensuri sint, qui post nos ista fortassis lecturi vel audituri sunt, præscire non possumus: nos tamen, qui vitæ illius modum scire meruimus, magis in eo laudandum æstimamus, quod a rigore sui propositi aliquando pro ratione descendebat, quam si continue in ipso rigidus indiscrete persisteret. Ratione siquidem agi, virtutis est: vitii vero, contra.

[52] [Bosonem, alloquio conversum,] Inter hæc quidam Clericus, ætate juvenis, Boso nomine, Beccum venit, Abbatis colloquium expetens: erat enim idem acer ingenio, & quibusdam perplexis quæstionibus involverat animum, nec reperire quemquam poterat, qui eas sibi ad votum evolveret. Loquens igitur cum Anselmo, ac nodos ei sui cordis depromens, omnia quæ desiderabat ab eo sine scrupulo deceptionis accedit. Miratus ergo hominē est, & nimio illius amore devinctus. De hinc ergo cum ejus allocutione familiariter potiretur, [gravi tentatione liberat:] illectus ad contemptum seculi, emenso brevi spatio, Becci monachus factus est. Cujus conversio ni simul & conversationi diabolus graviter invidens, in tantam illum tentationis procellam demersit, ut succedentibus sibi variis cogitationum tumultibus, vix mentis suæ compos existeret. Transierunt in hoc quidam dies, & se ipsa semper fiebat immanior tentatio eadem. Turbatus ergo & mente confusus, Anselmum adiit, animique sui fluctus illi exposuit. At ipse, cum singula intellexisset, hoc solum pio affectu, scilicet, Consulat tibi Deus, ei respondit; illicoque fratrem a se dimisit. E vestigio autem tanta tranquillitas mentis illum secuta est, ut, sicut ipsemet mihi referebat, ultra quam dictu credibile sit, subito alius fieret ab eo, qui fuit: itaque omnis illa tentatio penitus evanuit, nec quidquam hujusmodi in se ulterius sensit.

[53] Fiebant præterea ab Anselmo plurima in hunc modum, quæ nos brevitati studentes, [multa alia miracula facit.] ex industria præterimus. Silentio quoque præterire placuit innumeros homines, tam per lavaturas manuum ejus, quam per reliquias ciborum ejus, ante illum clam eo subtractas, a diversis languoribus, sed maxime febribus curatos, dispensante Deo sua dona juxta meritum fidei uniuscujusque. Nam si cuncta, quæ inde a veracissimis viris accepimus, describere vellemus, loquacitati potius, quam rerum gestarum simplici narrationi nos operam dare (ut reor) judicari possemus. Quapropter ne nimis longum faciamus hujuscemodi immorando, istis omissis, tendamus ad alia. Verum ne inculta oratio prolixa sui continuatione legentes seu audientes fastidio gravet, hic primum cœpto operi terminum ponamus: quatenus illis, quæ magis delectant, recreati, aliud exordium, sequentia nosse volentes, expediti reperiant.

ANNOTATA.

a Wilhelmus Conquestor occupavit Angliam anno 1066, & regnavit usque ad annum 1087.

b De Pontivo regione ad dexteram ripam agendum erit ad Vitam S. Richarii 16 Aprilis. Ei contigua est Arthesia, tunc pars Flandriæ habita, inde avulsa anno 1192, & sic Flandria hic late sumitur.

c Hactenus Annotata ad primum librum: ad secundum pauciora dabimus: cetera servantes ad Historiam novorum: quam, licet prius scripta sit, post Vitam tamen visum est ponere.

LIBER II.
Gesta in Archiepiscopatu Cantuariensi.

CAPUT I.
Archiepiscopatus assumptus: quies monastica delata: aliqua cum Rege dissensio.

[1] Defuncto memorato Rege Anglorum Wilhelmo, Wilhelmus filius ejus regnum obtinuit. [In Angliam trangressus] Hic sublato de hac vtta venerabili Patre Lanfranco, ecclesias ac monasteria totius Angliæ gravi nimium oppressione afflixit. Cujus oppressionis anno quarto Anselmus invitatus, immo districta interpellatione adjuratus ab Hugone Cestrensi Comite, multisque aliis Anglorum regni Principibus, aqui eum animarum suarum medicum & advocatum elegerant, & insuper Ecclesiæ suæ prece atque præcepto pro communi utilitate coactus, Angliam ingressus est. Pridie igitur Nativitatis beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, Cantuariam venit. Ubi, cum quasi ex præsagio futurorum multi & monachi & laici conclamarent, illum Archiepiscopum fore; summo mane a loco discessit, nec ullo pacto acquiescere petentibus, ut ibi festum celebraret, voluit. Venienti autem ei ad curiam Regis, Optimates quique alacres occurrerunt, magnoque ipsum eum honore susceperunt: Rex ipse solio exilit, & ad ostium domus viro gaudens occurrit, ac in oscula ruens, per dexteram eum ad sedem suam perduxit. Consident, & læta interim quædam inter se verba permiscent. Deinde Anselmus, secretius cum Rege acturus, [Regem fidenter arguit:] ceteros secedere monet. Omissis igitur monasterii sui causis, pro quibus maxime illuc venisse putabatur, Regem de his, quæ fama de eo ferebat, Anselmus arguere cœpit, nec quidquam eorum quæ illi dicenda esse sciebat, silentio pressit: pene etenim totius regni homines omnes talia quotidie, nunc clam nunc palam, de eo dicebant, qualia regiam dignitatem nequaquam decebant. Finito colloquio, divisi ab invicem sunt, & de Ecclesiæ suæ negotiis ea vice ab Anselmo nihil actum est.

[2] Deinde Cestram ad Comitem abiit, ac in partibus illis degere per plures dies ex necessitate compulsus est. [Designatus Archiepiscopus Cantuar] Interea Rex Wilhelmus gravi languore corripitur, & pene ad extrema perducitur. Suadetur ei inter alia a Principibus, ut de Matre totius regni, Ecclesia videlicet Cantuariensi, cogitet, & eam a pristina viduitate & calamitate per institutionem Pontificis relevet. Acquiescit ille consilio, & Anselmum in hoc opus fore dignissimum pronuntiat. Acclamatur ab universis, edictum Regis laudat Clerus & populus omnis, nec resonat ibi ulla contradictio cujuslibet hominis. Audit hoc ille, & fere usque ad exanimationem sui contradicit, reluctatur & obsistit: prævalet tamen Ecclesiæ Dei conventus. Rapitur ergo, & violenter in vicinam Ecclesiam cum hymnis & laudibus portatur magis, quam ducitur. Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesimo tertio, pridie Nonas Martii, prima Dominica Quadragesimæ.

[3] [Wintoniæ incendium cruce restinguit,] In subsequenti autem festo Paschæ Wintoniam Anselmus advenit, & in suburbio civitatis hospitatus est. Una igitur nocte in tecta suburbii per incuriam ignis dilabitur: quo crescente, ædificia quæque passim consumebantur. Et jam ignis idem hospitium Anselmi consumpturus, duabus tantum domibus interpositis, aderat. Quibusdam igitur ea quæ in domo erant asportantibus, interdixit domina domus, affirmans se nullo modo sibi vel suis aliquid damni timere, quæ tantum hospitem, hoc est Anselmum Archiepiscopum, meruisset secum habere. Pro quibus verbis Balduinus, vir strenuus & monachus, mulieri compassus, suasit Anselmo, ut hospiti suæ subveniret. At ille: Ego? in qua re? Egredere, inquit, & signum Crucis igni oppone: arcebit illum forte Deus. Respondit: Pro me? Nihil est, quod dicis. Egressus tamen domum est, timore incendii ductus, & visis flammantibus globis, a venerabili Gundulfo Episcopo & ab eodem Balduino, contra ignem signum sanctæ Crucis, erecta in altum dextera edere coactus est. Mirabile dictu. Non prius manum extenderat, quam in se incendium retorqueri, flammas deficere cerneres, ita ut domum etiam, quam vorare cœperant, semiustam relinquerent.

[4] [Consecratur 4 Decembr.] Igitur Anselmus propter multas rationes, quæ intervenerant, nondum consenserat electioni, quæ de se facta fuerat, ut Pontifex fieret: sed tamen detinente illum Rege, morabatur in Anglia, conversante cum eo ex jussu Regis præfato Gundulfo Roffensi Episcopo, & ei quæ opus erant, ministrante. Ablatis autem de medio rationibus illis, tandem post longum temporis spatium, obedientia simul ac necessitate constrictus, consensit; & pridie Nonas Decembris debito cum honore ab omnibus Episcopis Angliæ, Cantuariæ consecratus est. In qua consecratione Euangelica illa sententia super eum reperta est: Vocavit multos, & misit servum suum hora cœnæ, dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia; & cœperunt simul omnes excusare, Dehinc cum se Regali curiæ in Nativitate Domini Jesu præsentasset, & honorifice a Rege susceptus, primos dies festivitatis circa Regem lætus transegisset; post instinctu diaboli hominumque malorum mutatus est animus Regis contra eum, eo quod ipse, spoliatis hominibus suis, mille libras denariorum ei pro agendis munificentiæ suæ gratiis dare noluit: & ita Principe turbato, a curia discessit.

[5] Veniens autem in villam suam, [in dedicatione ecclesiæ subreptum Chrismatorium] quæ Hergvocatur, dedicavit ibi ecclesiam ad parochiam pertinentem: quam quidem antecessor ejus Lanfrancus construxerat, sed obitu præventus, dedicare nequiverat. Ad quam dedicationem quidam Clericus inter alios de Londino veniens, seque inter Clericos viri quasi ad comministrandum mittens, chrismatorium Pontificis clam subripuit, & in turbam mersus, fugam arripuit. Dum igitur iter, quod Londoniam ducit ingressus cum furto fuisset; reflexit gressum, non autumans se ad locum, quem fugiebat, festinare. Sed cum rediens adunatæ plebis multitudinem reperisset, animadvertit se cupitum iter permutasse, & qua venerat, viam repetit. Aliquantum processerat, [miraculo recipit.] & iterum visum est sibi eo tendere, quo fugiebat. Factum est hoc frequentius, & nunc hac nunc illac, nesciens quo iret, erroneus ferebatur. Populus autem, qui eum sic se habentem intuebatur, quidnam haberet mirabatur. At ubi ministri Pontificis vas chrismatis perditum esse cognoverunt, confusi & tumultuantes discurrunt; quod perditum erat hinc inde quærunt, ignorantes a quo vel ubi id certo quærere debeant. Rumor damni fertur in populum, & opinio multorum cadit erroneum in Clericum. Capitur, & sub cappa illius vas abreptum invenitur. Refertur Antistiti, quod actum erat: at ipse modesto vultu menteque tranquilla statim jussit culpam ignosci, & Clericum ad sua liberum dimitti. Tunc ilse iter, quod furto gravatus nullatenus tenere sciebat, liber, illico & nihil hæsitans, ingressus agebat.

[6] [Rege ad correptionem indignante,] Post hæc paucis diebus interpositis, mandatur ad curiam ire Anselmus, Regem mare transiturum sua benedictione prosecuturus. Qui transitus dum vento obstante differtur, Anselmus opportunum se tempus nactum existimans, Regem pro ecclesiarum, quæ de die in diem destruebantur, relevatione; pro Christianæ legis, quæ in multis violabatur, renovatione; pro diversorum morum, qui in omni ordine hominum quotidie nimis corrumpebantur, correctione, cœpit interpellare. Quæ ipse omnia cum magna indignatione suscipiens, nec se causa illius quiquam de omnibus acturum fore protestans, hominem discedere, nec se transfretaturū diutius ibi expectare iratus præcepit.

[7] [dolet se a monastica quiete abstractum.] Considerans Anselmus post hæc, quid quietis perdiderit, quid laboris invenerit; anxiatus est spiritu, & vehementi dolore attritus: ducebat enim ante oculos suæ mentis, qualem in Prioratu & Abbatia positus, vitam agere solebat; quam scilicet jucunde in Dei & proximi caritate quiescebat ac delectabatur; quam devote verba vitæ loquens, ab omnibus audiebatur; quam devotius ad suæ, ut sperabat, cumulum retributionis, quæ dicebat, opere exercebantur: & nunc e converso, cum in melius per Episcopatum proficere debuerit, ecce die ac nocte in secularibus laborans, videbat se nec Deo, nec proximo secundum Deum, juxta pristinum morem intendere posse; nec quemquam ex ore suo verbum vitæ, quod facto impleret, ad suæ, ut reputabat, detrimentum mercedis audire velle. Accesserant istis in augmentum mali sui, crebræ suorum hominum oppressiones, quotidie auribus suis insonantes, & minæ malignantium, deteriora in postorum pollicentium, circumquaque detonantes. Sciebatur enim, regiam mentem contra eum in furorem concitatam esse: & ob hoc quisque malus beatum se fore credebat, si quod illum exasperaret, ullo ingenio facere posset. Multis itaq; ac diversis injuriarum procellis fatigabatur, & nulla terreni honoris vel commodi suavitate, unde consolationē haberet, fovebatur.

[8] [& inter monachos solatium quærii:] Verum salva in omnibus & ad omnes innocentia suæ conscientiæ, modicum respirabat ab his, & magnopere consolabatur, si quando se monachorum claustro inferre, & quæ institutio vitæ ipsorum expetebat, coram eis effari valebat. Quod ipse quadam vice Capitulo eorum præsidens, & ex more de hujusmodi liberius agens, dicendi fine completo, jucunda hilaritate alludens, jocosa comparatione innotuit, dicens: Sicut bubo, dum in caverna cum pullis suis est, lætatur, & suo sibi modo bene est: dum, vero inter corvos aut corniculas seu alias aves est, incursatur ac dilaniatur, omninoque sibi male est; ita & mihi: quando enim vobiscum sum, bene mihi est, ac grata & singularis vitæ meæ consolatio; quando vero remotus a vobis, inter seculares conversor, hinc inde variarum me causarum incursus dilacerant, & quæ non amo, secularia negotia vexant. Male igitur mihi est, quando sic sum: ac tremens pertimesco, ne meum hujusmodi esse procreet immane dispendium animæ meæ. Ad quod verbum, licet alludens, ut dixi, cœpit amarissime flens subinferre, & ait: Sed, quæso, miseremini mei, miseremini mei, vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quia ergo in tali conversatione magnopere respirabat, ea sibi deficiente, graviter suspirabat. Deum testor, me sæpe illum sub veritatis testimonio audisse protestantem, quod libentius vellet in congregatione monachorum pueri loco inter pueros sub virga magistri pavere, quam per pastoralem curam toti Britanniæ prælatus, in conventu populorum, Cathedræ Pontificali præsidere.

[9] Forte dicit aliquis: Si tam bonum, tam jucundum erat illi habitare cum monachis, [quod tamen, perpetuum ei esse non poterat,] cur non continue habitabat Cantuariæ cum suis? Ad quod ego: Si hoc solum sibi possibile esset, magno se consolatum putaret: sed & hoc partim remotio villarum suarum, partim usus & institutio antecessorum suorum, partim numerositas hominum, sine quibus eum esse Pontificalis honor non sinebat, illi adimebat, eumque per villas suas ire ac inibi degere compellebat. Præterea si Cantuariam assidue incoleret, homines sui ex advectione victualium oppido gravarentur, & insuper a præpositis, ut sæpe contingebat, multis ex causis oppressi, si quem interpellarent, numquam præsentem haberent, magis ac magis oppressi in destructionem funditus irent. Nullo tamen loco vel tempore sine suis monachis & Clericis erat: his dumtaxat exceptis, qui ad eum ex diversis locis confluentes, raro deerant. Omnes etenim ad se venientes, dulci alacritate suscipiebat, & cuique pro sui negotii qualitate efficaciter respondebat. Videres siquidem istos scripturarum sententiis ac quæstionibus involutos, mox ratione proposita, ab eo evolvi; istos in morum discretione nutantes, non segnius informari; illos necessariarum rerum tenuitate laborantes, datis, quibus opus habebant, ab inopia relevari. Nec ista largitas solummodo monachorum seu Clericorum penuriam sublevabat, sed in quosque laicos ea indigentes, ea sibi subveniri petentes, pro posse & nonnumquam ultra posse pii patris, redundabat.

[10] Quoties autem opportunitas sese præbebat, in remotiorem cameræ suæ locum secedere, [scribit de Verbi incarnatione.] solis cælestibus studiis consuevit inhærere. Unde fidei Christianæ zelo commotus, egregium & pro illius temporis statu pernecessarium opus de Incarnatione Verbi composuit: quod opus epistolari stylo conscriptum, venerabili sanctæ memoriæ Urbano Romanæ Ecclesiæ Summo Pontifici dicavit, destinavit. Quod ille gratiose suscipiens, ac invincibili veritatis ratione subnixum intelligens, in tanta auctoritate habuit, ut postmodum contra Græcos in concilio Barensi, cujus suo loco mentio fiet, disputans, inde robur suæ disputationis assumeret, & quam damnabilis fuerit error eorum in hoc, quod Spiritum sanctum a Filio procedere negabant, adstrueret.

[11] Sed nos ista prætermittentes, [Assuetus piu super mensam colloquiis,] & certæ narrationi operam dantes, dicamus quod ipse Anselmus ad refectionem corporis sedens, modo de sacra, quæ coram eo legebatur, lectione materia loquendi sumpta, convescentes ædificabat; modo ex sua parte sacra verba edisserens loco sacræ lectionis, præsentium mentes instruebat; modo de aliqua re utili vel necessaria requisitus, requirentem pariter & coaudientes mira suavitate reficiebat. Hujus rei cognoscendæ gratia, quod levius occurrit, exempli causa unum subjiciam: non quo ulla doctrinæ ejus efficacia per Hoc designetur, sed ut in quibus lingua ejus inter carnales epulas versari solita fuerit, paulisper intimetur.

[12] [monachum querentem se occupari externis, solatur,] Venit ad eum quadam vice quidam ex seculari vita monachus factus, consilium de vita sua flagitans. Hic cum alias familiarius ei locutus fuisset, inter prandendum opportunitate potitus, dixit: quia cum se in seculari vita teneret, intellexit non rectum fuisse iter suum pergendi ad vitam; quamobrem, inquit, relicto seculo, veni ad ordinem monachorum, sperans me ibi posse penitus intendere vitæ perenni & Deo. Ecce autem ex præcepto Abbatis mei secularibus negotiis intendo, & dum res Ecclesiæ contra seculares defendere tuerique desidero, placito, litigo, nec mihi forsan magnæ curæ est, si alii perdunt in meo lucro: quapropter fere cogor desperare, dum ea, quæ reliqui cum tot peccatis videor administrare. Ad hæc Anselmus tali sub exemplo respondit. Tota vita hominum comparari potest molendino, super præcipitem fluvium constituto: sit igitur in hoc molendino ad manum hominis molens mola; qua qui molunt, alii sic suam farinam negligunt, ut tota in fluvium labatur ac defluat; alii parte retenta, partem in præceps ire sinant; alii totam colligant, atque in sua custodia condant. Horum scilicet, qui nihil sibi de farina servavit, quod in vespere comedat, non habebit: quiparum retinuit, pro portione sua parum inveniet: qui totam collegit, large se pascere poterit.

[13] Itaque molendino assimiletur, ut dixi, [humanam vitam molendino comparando] vita hominum; molæ, actus illorum. Nam sicut mola, dum aliquid molit, in circuitu ducitur, & circumducta simili cursu sæpe reducitur: sic & actus humani quibusque temporibus in se revertuntur. Verbi gratia: arant homines, seminant, metunt, molunt, panificant, comedunt. En circuitum suum mola peregit. Ultrane quiescit? Nequaquam. Repetitur enim id ipsum. Aratur, seminatur, metitur, molitur, fit panis, & comeditur. Hæc fiunt omni anno, & more molæ recurrunt in idipsum. Videas ergo hominem, cuncta opera sua pro terreno commodo facientem, nihil in eis nisi transitorium quid desiderantem: iste quidem molit, quia operatur; sed tota farina sua, qui fructus est operis, a fluvio, id est, a fluxu secularis desiderii rapitur ac præcipitur: hic cum in fine vitæ suæ molendinum egressus, atque in domum suam reversus, operum suorum fructus manducare voluerit, nihil inveniet, eo quod fluvius torrens totum absorbuit: jejunabit ergo, væ misero! in æternum. Est alius, qui suam non omnimodis farinam perdit, quoniam nunc aliquam pro Deo eleemosynam facit, nunc ad ecclesiam pro Dei servitio vadit, nunc infirmum visitat, nunc mortuum sepelit, & aliis in hunc modum bonis intendit: verum cum is ipse voluptatibus carnis inservit, pro illata injuria per odium sævit, humanis laudibus pascitur, crapula & ebrietate sopitur, horumque similibus enervatur, ne farinæ pars maxima pereat, nequaquam cautus invigilat. Quid de isto erit in futuro? nisi quia recipiet, prout gessit.

[14] [& fructum ejus demonstrando qui omnia ex obedientia agit;] Jam tertium genus in ordine monachorum attende. Est igitur monachus sub Abbatis sui imperio positus, obedientiam in omnibus, quæ sibi secundum Deum injunguntur, professus, sua, quantum in se est, voluntate numquam claustra monasterii pro quovis seculari negotio egredi volens: huic forte præcipitur, ut extra claustrum ad custodiendam aliquam ecclesiæ villam eat: excusat se, & ne fiat, obsecrat: perstat Abbas in sententia sua, & per obedientiam jubet peragi imperata: non audens ille recusare, paret: ecce venit ad molam, necessario illum molere oportet. Insurgunt hinc inde querelæ, placita, lites. Custodiat ergo sapiens monachus farinam suam, eamque in vas suum diligenter recipiat, ne in fluvium defluat. Quo, inquis, pacto? Nihil per inanem jactantiam agat, nihil quod Deus pro hibet, cujuslibet lucri gratia faciat: obedientiæ, quæ sibi injuncta est, ita studeat, ut & res ecclesiæ contra omnes viriliter justeque tueatur & protegat, & de alieno per injustitiam sub dominium ecclesiæ nil redigere satagat. Si in hujusmodi conversatur & vivit, quamvis aliquando pro talibus Missas perdat, nonnumquam loquatur cum Fratres in claustro tacent, & quædam similia horum faciat vel dimittat quæ ipsi nec faciunt nec dimittunt; obedientiæ virtus, quam exercet, hæc cuncta consumit; & vas suum integrum servans, farinam de sua mola fluentem, quæ illum æternaliter pascat, totam ac puram colligit atque recondit: non enim secundum carnem, sed secundum obedientiam incedit, ac per hoc, ut Apostolus ait, nihil damnationis illi erit. [Rom. 8, 1]

[15] Et quid de illo sentiendum est, [quæ bene distinguenda a licentia.] inquit, qui se ultro ad dispositionem villarum offert, atque ut id quod cupit, ad effectum perveniat, clam sibi adjutores advocat, munera pollicetur, gratiam spondet? Refert: Nihil hoc ad propositum monachi pertinet. Ait, Quare? Nonne hic talis, licet hoc, quod dixi, cupiat, tamen sine licentia Prælati sui nil facere tentat? Respondit: Licentia multos decepit. Obedientia enim & inobedientia contraria sunt: harum media, licentia est. Is igitur, quem obedientia non constringit claustra monasterii egredi, vult tamen exire, regulæque districtionem licenter declinare, quamvis nolit sine licentia id præsumere, & idcirco actum suum licentia, qua nititur, possit defendere; peccatum tamen habet ex illicita voluntate. Nec enim postquam mortuus mundo claustrum subiit, ad mundi negotia vel voluntate ullatenus redire debuit. Quia tamen ipsum velle suum non, nisi permissus, facto implere voluit, obedientia, quam in hoc amplexus est, ipsum factum excusabit: sed velle, quod contra obedientiam habuit, periculosum, nisi pœnituerit. Quod nonnulli minus attendentes, licentia quam pro implenda voluntate sua expetunt, sæpe falluntur.

[16] Hæc, ut dixi, non pro ostendenda doctrinæ suæ qualitate proposui, [Ipse cibi parcissimus,] sed quibus inter epulas occupari solitus erat, levi exemplo monstravi. Nam si de humilitate, de patientia, de mansuetudine, & de hac, quam nunc paululum tetigi obedientia, necnon de aliis innumeris ac profundis sententiis eum, ut singulis fere diebus audiebamus, disserentem introducerem; aliud opus cudendum, & quod in manu habemus, esset intermittendum. Quando ergo, ait aliquis manducabat? Manducabat plane inter loquendum, parce quidem, & ut mirareris unde viveret. Verumtamen fatebatur, & verum esse cognovimus, quia dum alicui longæ disputationi occupatus erat, magis solito nescienter edebat, nobis, qui propinquiores sedebamus clanculo panem ei nonnumquam subministrantibus. Cum vero absentibus hospitibus privatim cum suis ederet, & nulla quæstio spiritualis cujusvis ex parte prodiret; prælibato potius quam sumpto cibo, mox cessabat, lectionique intendens, manducantes expectabat. Quod si aliquem cerneret aut pro sui expectatione celerius comedentem, aut forte cibum relinquentem, utrumque redarguebat; [indulgens erga alios erat.] & quo suo commodo, nihil hæsitantes, operam darent, affectuose admonebat. Ubi autem alios libenter edentes advertebat, affabili vultus jucunditate super eos adspiciebat & adgaudens levata modicum dextera, benedicebat eis, dicens: Bene faciat vobis.

CAPUT VI.
Variarum virtutum exercitatio.

[17] Exposito igitur, quibus modulis Anselmus inter suas epulas delectari consueverat, [Doctrinæ suæ vita conformis,] ut paucis exponatur, quibus etiam aliis horis intenderit, repetam, quod de eo me superius dixisse recordor, videlicet: Ejus ori numquam Christus defuit, sive justitia, vel quidquid ad veram vitam pertinet; omneque tempus perditum iri asserebat, quod bonis studiis aut necessariæ utilitati non serviebat. Opinari autem illum secus vixisse, quam docebat, profiteor nefas esse. Nam cum illum, ex quo religionis habitum sumpsit usque ad susceptam Pontificatus dignitatem, omnium virtutum ornamentis ratum sit studuisse; ipsasque virtutes, in quorumcumque mentibus poterat, verbo & exemplo inseruisse; ita nihilominus ratum esse confirmamus, eum totius Britanniæ Primatem factum, [discretio, mansuetudine excellit:] omnimodis in hac parte claruisse. Unde etiam pro ipsarum indiscreta (ceu nonnullis & mihi quoque aliquando visum est) virtutum custodia sæpe reprehensus, & quod monachus claustralis, quam Primas tantæ gentis esse deberet, præjudicatus est. Hoc pro excellenti humilitate ejus, hoc pro immensa patientia ejus, hoc pro nimia abstinentia ejus dicebatur: dictum accusabatur, accusatum damnabatur. Præcipue tamen, in servando mansuetudinem, indiscretionis arguebatur: quoniam, sicut a pluribus putatum est, multi, quos ecclesiastica disciplina corrigere debuerat, intellecta lenitate ejus, in suis pravitatibus quasi licite quiescebant. Verum audita super his excusatione sua, (nam nemini spernebat, nemini rationem ad inquisita reddere contemnebat) mox liquido cognoscebatur, ipsum aliter quam faciebat, minime in talibus facere debere vel posse, dum se in regula veræ discretionis vellet absque errore tenere.

[18] Secularia vero negotia æquanimiter ferre nequibat, [abhorret a negotiis secularibus:] sed pro suo posse modis omnibus suam eis præsentiam subtrahebat. Si quando autem talis causa emergebat, ut ei necessario interesse oporteret; soli veritati studere, nulli fraudem, nulli quodlibet præjudicium, quantum sua intererat, patiebatur inferri. Si vani clamores, si contentiones, si jurgia, ut fit, oriebantur, aut ea sedare, aut citius sese absentare curabat: nisi enim ita faceret, tædio affectus, statim animo deficiebat, & insuper gravem corporis ægritudinem incurrebat. Quam consuetudinem ejus edocti, sæpe illum, re ipsa cogente, de medio multitudinis eduximus; proponentesque aliquam ex divina Pagina quæstionem, illico corpus & animam ejus, quasi salubri antidoto medicatum, in consuetum statum reduximus. Requisitus autem, quamobrem sic imbecillis ad seculares causas aut pusillanimis existeret, respondebat: Qui omnium secularium rerum amorem ac concupiscentiam ab animo meo jam dudum pepuli, qualiter in causis earum fortis & diligens existam? Imo veritatem dico, non mentior, quia quando ipsæ mihi sese importune & ex necessitate ingerunt, ita mens mea illarum horrore concutitur, sicut infans, cum aliqua terribilis imago vultui ejus ingeritur. Nec in earum dispositione magis delector, quam puer in uberibus matris delectatur, dum illis, acerba amaritudine superlitis, ablactatur. His necessitatibus actus, totam domus suæ curam & dispositionem Domino Balduino monacho, cujus supra meminimus, imposuit, quatenus ad nutum illius cuncta penderent, & statuta extra ordinationem ejus irrita fierent. Ita igitur securitate potitus, spiritualibus disciplinis & contemplationi operam dabat.

[19] Verumtamen diversæ tribulationes & anxietates, quas tum propter terras Ecclesiæ, [immunitatem ecclesiasticam multipliciter carpentes] quas quidem maligni injuria, Rege non prohibente, invadebant; tum pro pecuniarum exactionibus, quæ totum regnum, sed maxime suos homines in immensum devastabant; tum pro monasteriorum oppressionibus, quas sedare non poterat, & quotidie ad eum referebantur; tum pro multis aliis, in hunc modum sæpe patiebatur; hanc ejus quietem interrumpebant, & aliena quædam meditari compellebant. Præterea hi, qui ante Episcopatum viro submissi, eum diligebant, diligendo favebant, favendo quæque electa de suis alacres conferebant; nunc terras Ecclesiæ petere, nunc equos rogare, nunc pecuniam, nunc hoc vel illud, ad quod scilicet sua quemq; voluptas trahebat, ab eo precari. Adverteres itaq; petita obtinentes, in præsentia ejus ficta pace adgaudere, retributiones & obsequia polliceri: alios in cōtraria lapsos, honori ejus detrahere, homines ejus pro posse impugnare, in immensum minari.

[20] [patienter sustinet:] Ille autem in patientia sua sciens possidere animam suam, cum his, qui oderunt pacem, erat pacificus, verba mansuetudinis & pacis semper reddens impugnatoribus suis, cupiens malum illorum in bono vincere. Attamen ea, quæ poterant in sequenti tempore Ecclesiæ suæ damno esse, nequaquam æquo animo tolerare, aut sub negligentiam cadere patiebatur. Sed quid dicam? Tanta cupiditas ea tempestate dominabatur in mentibus quorumdam, ut nec patientia ipsius deliniti, monitis acquiescerent; nec terroribus pulsati, cæcitatem sui cordis exirent. Verum de extraneis non multum forte mirandum: ipsi sui proprii ac domestici homines, mentiti sunt ei & infideles facti. Animadvertentes quippe mansuetum, lene, simplexque cor ejus, in pluribus causis fraudulenta calliditate compositisque sermonibus eum multoties circumvenire, & [a familiaribus fraudari mavult quam male de iis suspicari,] quæ illius juris esse debebant diminuentes, ac exinde sua non jure augentes, qua ei fuerant alligati, fidem perdidere. Qua de re cum a Balduino aliisque fidelibus suis nimiæ simplicitatis minorisque prudentiæ familiariter reprehenderetur, simplici admiratione respondebat, dicens: Quid est hoc? Nonne Christiani sunt? Et si Christiani, num alicujus commodi causa vellent contra fidem suam scienter mentiri? Nihil est. Tanto nempe studio mihi loquentes sua verba componunt; & ea, fide sua interposita, vera esse jurant; ut incredulitati putetur posse ascribi, nolle credere eos ipsa veritatis firmitudine niti. Dicebat hæc ille, æstimans ipsos sibi nolle, quod sciebat se nemini facere velle. Cumque responderetur, sui moris illos non esse, ajebat: Fateor, malo decipi, bona de illis credendo, etiamsi me nesciente mali sunt; quam decipere meipsum, credendo mala de ipsis, quos nondum vere probavi, quod boni non sint.

[21] Hæc tamen in principio Pontificatus sui dicta meminerim. [deceptum se videns] Postmodum enim rei veritas viro innotuit, & quæ vere a suis dicta fuerant, nimis vera fuisse cognovit. Quamvis igitur solitam fidem non ex toto verbis eorum deinceps præbuerit, tamen suis rebus in posterum non parum obfuit, quod ipsis in principio tam credulus fuit. Siquidem illi certo scientes, eum pro malis sibi illatis ad mala reddenda cor non habere, a timore suspensi, sibique ipsis deteriores effecti, in pejus profecere. Quod Pater tractans apud se, magis illorum, quam subsequi prævidebat, perditioni, quam suæ indoluit transitoriæ deceptioni. [ipsorum causa magis dolet,] Pro qua tamen deceptione & fidei non servatæ corruptione, sæpe Anselmus dicere solitus erat, eos quandoque aut in se, aut in liberis suis, de rebus Ecclesiæ, quibus nunc in sublime raptabantur, exheredandos, & antiquæ paupertati, in qua nati fuerant & nutriti, subjugandos, aut certe aliqua gravi & contumeliosa vindicta, ante mortem vel in morte, quod deterius esset, puniendos. Quod dictum ejus jam in quibusdam completum videmus: & ex hoc, quid aliis etiam timendum sit, conjectamus. Ideo autem eos corrigere nequibat, quoniam ipsi more densarum spinarum perplexi, argutis verborum assertionibus se tales non esse, qui hujusmodi correctione opus haberent, affirmabant.

[22] At ille contentioni servire devitans, dimittebat eos sibi, timens ne mensuram discretionis excederet, [quia peccatum horrebat præ ipsa inferno.] si in rimandis actibus illorum nimis studiosus existeret: nil enim in mundo magis, quam peccare, timebat. Conscientia mea teste non mentior, quia sæpe illum sub veritatis testimonio profitentem audivimus; quoniam si hinc peccati horrorem, hinc inferni dolorem corporaliter cerneret, & necessario uni eorum immergi deberet; prius infernum, quam peccatum, appeteret. Aliud quoque, non minus forsan aliquibus mirum, dicere solebat, videlicet, malle se purum a peccato & innocentem, gehennam habere, quam peccati sorde pollutum, cælorum regna tenere. Quod dictum cum aliquibus extraneum videretur, reddita ratione temperabat, dicens: Cum constet solos malos in inferno torqueri, & solos bonos in cælesti regno foveri; patet, nec bonos in inferno, si illuc intrarent, posse teneri debita pœna malorum; nec malos in cælo, si forte accederent, frui valere felicitate bonorum. Propter hæc magno studio semper nitebatur peccatorum contagia devitare, & quidquid eis aliquam nascendi occasionem poterat ministrare, ab intentione sua omni solicitudine propulsare. Nec in his momentaneus erat: in his versabatur quotidiana institutio morum ejus, in his stabat assidua conversatio vitæ ejus, in his vigebat indeficiens executio propositi ejus, in istis Deo serviebat, pro his quibusque bonis acceptus erat, per hæc vitam æternam adipisci satagebat.

CAPUT III.
Ægre tandem impetrata ab irato Rege adeundi Romam facultate, valedicit suis.

[23] Regem autem de transmarinis locis regressum Anselmus adiit, [Vrbani Papæ obedientiam profitens,] & ut sibi Romam ad Papam Urbanum pro stola sui Archiepiscopatus eūdi licentiam daret, humiliter petiit. At ille ad nomen Urbani turbatus, dixit se illum pro Papa non tenere, nec suæ consuetudinis esse, ut absque sua electione alicui liceret in regno suo Papam nominare. Hinc igitur orta quædam dissensio gravis est, sed in aliud tempus discutienda est dilata. Jubetur ergo, ut totius Angliæ Episcopi, Abbates & Principes, ad discussionem dissidii hujus apud castrum, quod Rothingeham dicitur, veniant. Factum est, & tertia septimana Quadragesimæ juxta edictum convenerunt. Causa in medium ducitur, & Anselmus diversis querelis hinc inde concutitur. Siquidem multi, & maxime Episcopi, regiæ voluntati favere volentes, spreto æquitatis judicio, id probare nitebantur, quod Anselmus, salva fide, quam Regi debebat, nullatenus posset in regno Urbanum Sedis Apostolicæ Præsulem pro Papa tenere. [culpatur a Rege & Episcopis,] Quibus cum plura, quæ ratio tulerat, objecta fuissent, & Anselmus eos ex verbis Domini, Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo, aliisque nonnullis, quæ ratio nulla refellere poterat, penitus infrænasset; illi e contra, quid dicerent non habentes, eum in Regem blasphemare uno strepitu conclamavere, quandoquidem ausus erat in regno ejus, nisi eo concedente, quidquam vel Deo adscribere.

[24] [obedientiam ideo sibi negantibus:] Igitur ad unam Regiæ indignationis vocem, quidam ex Episcopis Archiepiscopo suo atque Primati omnem subjectionem, professamq; obedientiā uno impetu abnegant, eique unitatem fraternæ societatis pari voto miserandi abjurant: quidam vero, in eis tantum quæ ex parte Urbani Papæ præciperet, illi se obedituros negant. Episcopi itaque omnes, qui affuerant, Roffensi solo excepto, aut uno aut alio modo debitam illi subjectionem & obedientiam abnegant. Rex etiam ipse cunctam ei confidentiam & securitatem suis in omnibus adimit, nec se illum pro Archiepiscopo vel Patre amplius habiturum jurat, nisi ipse Vicario beati Petri se ulterius obediturum statim deneget. Tres dies in isto negotio, clamoribus in Anselmum & contumeliis gravidi, expensi sunt; & tandem in hoc, quem dixi, fine conclusi sunt.

[25] Tunc Anselmus in suo proposito constans, per internuntium conductum a Rege postulat, [non tamen aut ex Anglia discedere,] quo tutus regno decedat. Quod Principes multi damnosum fore dignoscentes, pro restituenda pace, inducias utrimque usque ad Pentecosten dari precantur & obtinent: ac sic eum, ne regno decedat, impediunt. Spondet igitur Rex, se rebus ejus, usq; ad præfixum tempus induciarum, plenā pacem & tranquillitatem indulturum, & tunc voluntati illius pro sua religione multum in negotio, quod emerserat, condescensurum. Verum omnino in contraria lapsus est, & Anselmus, Domino Balduino extra regnum depulso, hominibusq; suis captis & expoliatis terrisque vastatis, in immensum afflictus est.

[26] At tamen posthæc & Urbanum per Walterum Albanensem Episcopum, qui pallium Anselmo a Roma Cantuariam detulit, [aut Romam adire permittitur.] pro Papa suscepit, & Principum suorum consilio actus, in amicitiam suā virum recepit. Verum post aliquantum tempus idem Rex, a Gualis victor regressus, renovata ira propter milites, quos (sicut falso a malignis dicebatur,) male instructos in expeditionem Anselmus direxerat, contra ipsum turbatus est. Tunc Anselmus considerans apud se, omni tempore talia pro nihilo posse oriri, & se eis occupatum, semper ab officio Pontificali posse impediri; tractavit secum sibi Romam eundum, & consilium a Sede B. Petri super his petendum. Cum igitur in solennitate Pentecostes ad curiam apud Windelhoram venisset, per familiares suos Regi mandavit, sibi pernecessarium esse Romam ire, & hoc, si ei placeret, se per licentiam eius facere velle. At ille, Nequaquam, inquit: nec enim eum aut in his, quæ agenda sunt, cujusvis consilii inscium, aut alicui gravi peccato obnoxium esse scimus, unde vel Papam consulere, vel illius absolutionem necesse sit illi implorare. Et res igitur ita tunc quidem remansit.

[27] Discedente autem Anselmo a curia, & ad villam suam, nomine Heysem, properante, pueri, quos nutriebat, leporem sibi occursantem in via canibus insecuti sunt. & fugitantem infra pedes equi, [occasione leporis supter equum fugieneis] quem Pater ipse insidebat, subsidentem consecuti sunt. Ille sciens, miseram bestiam sibi sub se refugio consuluisse, retentis habenis, equum loco fixit, nec cupitum bestiæ voluit præsidium denegare: quam canes circumdantes, & haud grato obsequio hinc inde lingentes, nec de sub equo poterant ejicere, nec in aliquo lædere. Quod videntes, admirati sumus. At Anselmus, ubi quosdam ex equitibus adspexit ridere, & quasi pro capta bestia lætitiæ fræna laxare, solutus in lacrymas ait: Ridetis? Et utique infelici huic nullus risus, lætitia nulla est. Hostes ejus circa eam sunt, & ipsa de vita solicita, confugit ad nos, præsidium flagitans. Hoc plane est & animæ: nam cum de corpore exit, mox inimici sui, scilicet maligni spiritus, qui eam in corpore degentem per anfractus vitiorum multis modis persecuti sunt, creduliter adsiliunt, parati eam rapere, & in mortem æternam præcipitare. At ipsa nimis anxia, huc illucque circumspicit, [explicat anxietatem animæ a dæmonibus cinctæ:] & qua tueatur, defensionis & auxilii manum sibi porrigi ineffabili desiderio concupiscit. Dæmones autem e contrario rident, & magno gaudio gaudent, si illā nullo fultam adminiculo inveniunt. Quibus dictis, laxato fræno, in iter rediit, bestiam ultra persequi clara voce canibus interdicens. Tunc illa ab omni læsione immunis, exultans præpeti cursu, campos silvasque revisit: nos vero depositis jocis, sed non modice alacres effecti de tam pia liberatione pavidi animalis, cœpto itinere viam detrivimus.

[28] Alia vice conspexit puerum cum avicula in via ludentem. [alias ex consideratione aviculæ ligatæ] Quæ avis pedem filo annexum habens, sæpe, cum laxius ire permittebatur, fuga sibi consulere cupiens, avolare nitebatur. At puer filum manu tenens, retractam usque ad se dejiciebat: & hoc ingens gaudium illi erat. Factum est id frequentius. Quod Pater aspiciens, miser condoluit avi, ac ut rupto filo libertati redderetur, optavit. Et ecce filum rumpitur, avis avolat, puer plorat, Pater exultat. Et vocatis nobis: Considerastis, inquit, [exponit pravæ consuetudinis vim.] jocum pueri? Et confessis considerasse, ait: Simili consideratione jocatur diabolus cum multis hominibus, quos suis laqueis irretitos pro sua voluntate in diversa vitia pertrahit. Sunt enim quidam, ut verbi gratia dicam, aut avaritiæ & similium flammis succensi, & ex magna consuetudine illis addicti. His contingit aliquando, ut sua facta considerent, defleant, seque amodo a talibus cessaturos sibi promittant. En moreavis se volare liberos autumant. Sed quia pravo usu irretiti ab hoste tenentur, volantes in eadem vitia dejiciuntur. Fitque hoc sæpius: nec omnimodis liberantur, nisi magno conatu per respectum gratiæ Dei, filum pravæ consuetudinis dirumpatur.

[29] [importune instans pro licentia cundi,] Hinc iterum Anselmus ad curiam veniens, jam bis petitam licentiam Romam eundi a Rege petivit: sed eam nō obtinuit. Postquein mense Octobri invitatus a Rege, Wintoniam vadit, & quod jam bis rogaverat, attentius per internuntios tertio rogat. Turbatur ille, & nimium se vexari ab eo anxie queritur Ad quod Anselmus: Et quidem, quod Romam ire dispono, causa sanctæ Christianitatis, quam in hac terra regere suscepi causaque salutis animæ meæ, causa etiam sui honoris & utilitatis, si credere velit, id ago: si ergo mihi bono animo licentiam dederit eundi, gratiosius accipiam: si non, ego utique, quod Deus præcepit, postponere non debeo, quia scriptum est: Obedire magis Deo oportet, quam hominibus. [Act. 5, 29] Quod ille audiens, turbato animo jubet, ut aut cœpto desistar, & insuper se numquam B. Petrum vel Sedem ejus pro quolibet negotio appellaturum jurejurando promittat, aut sine mora, omni spe remeandi sublata, suo regno decedat. [ideoque exulare a regno jussus,] Et subdens, ait: Si vero territus istis, cœpto desistere & remanere quam ire, delegerit, tunc volo, quatenus mihi, prout judicabit curia mea, emendet, quoniam illud sibi concedi a me tertio petiit, in quo se perseveraturum certus non fuit. Respondit: Dominus est: quod vult, dicit ego tamen sciens ad quid assumptus sim, & quid in Anglia gerendum susceperim, non mihi esse honestum pronuntio, cujusvis transitorii commodi causa illud omittere, quod in ope misericordiæ Dei spero futuris temporibus Ecclesiæ ejus utile fore. Acta sunt hinc his multo plura: quæ quoniam alias scripsimus, [benedicit Regi:] hic paucis perstringimus. Rege igitur & curialibus contra virum in iram permotis, ipse ad eum placido vultu ingreditur, & ad dexteram ejus ex more assidens, ait: Ego Domine, ut deposui, vado, sed primo meam vobis benedictionem, sinon abjicitis dabo. Quam cum ille se nolle abjicere responderet; conquiescentem Regem ad hoc levata dextera benedixit: sicq; relicta curia, Cantuariam venit.

[30] Postera die adunatos monachos, in ipsa sede Domino Jesu Christo famulantes, [monachos suos ad patientiam in adversis hortatur,] his verbis allocutus est: Fratres & filii mei dilectissimi, sicut audistis & scitis, ego ex regno proxime sum dicessurus. Causa quippe, quæ inter Dominum nostrum Regem & me jam diu de Christianæ religionis correctione versata est, ad hoc est tandem perducta, ut aut ea quæ contra Deum & honestatem meam sunt me oporteat agere; aut e regno sine mora decedere. Et ego quidem libens vado, & spero in respectum misericordis Dei, iter meum libertati Ecclesiæ futuris temporibus nonnihil profuturum. Super vos tamen, quos ad præsens relinquo, non modica pietate moveor, utpote quos tribulationes & angustias, oppressiones & contumelias acerbius solito, me absente, passuros intueor. Licet enim constet, illas nec me præsente ex toto fuisse remotas; tamen quando emergebant, contra eas vobis quoddam quasi umbraculum extiti; & ne in immensum vos ferirent, scutum me vestræ protectioni medium objeci. Et quidem majori pace ac securitate vos usos existimo, postquam inter vos veni, quam a decessu venerandæ memoriæ Lanfranci Patris nostri usi fueritis, usque ad introitum meum: unde etiam videor mihi videre, eo magis ipsos, qui vos infestare solebant, adversum vos, me abeunte, sæuituros, quo a dominatu, quo vos opprimebant, vident se in præsentia mei dejectos. Sed vos non estis rudes aut hebetes in schola Domini, ut qualiter in hujusmodi, si ingruerint, debeatis vos habere, opus habeatis doceri: paucis tamen suggero, ut quia Deo militaturi in conseptum hujus monasterii convenistis, præ oculis semper habeatis, quemadmodum militetis. Non enim omnes uno modo militant: quod etiam in terrenorum curiis Principum videre planum est. Est etenim Princeps, diversi ordinis in sua curia milites habens: habet namque, qui pro terris, quas de se tenent, servitio suo invigilant; habet, qui pro stipendiis in militaribus armis sibi desudant; habet etiam, qui pro recuperanda hereditate, quam in culpa parentum suorum se perdidisse deplorent, invicta mentis virtute voluntati suæ parere laborant. Hi ergo, qui pro terris, quas possident, serviunt, [ut qui cælesti Regi servire profiteantur,] jam radicati sunt & fundati, nec evelli formidant, dum se in domini sui voluntate conservant: at hi, qui pro stipendiis in militiam sese dederunt, nonnumquam fatigati laboribus, a militia, quam aggressi sunt, segniter cadunt, dum forte magnitudini exercitii atque laboris, magnitudo, sicut ipsi existimant, non æquatur stipendii ac retributionis: qui vero recuperandæ causæ hereditatis serviendi conditionem arripuere, quamvis nunc istis vel illis laborum generibus opprimantur, nunc his vel illis contumeliis afficiantur, æquanimiter omnia sustinent, si firmum recuperandæ hereditatis suæ amorem certæ spei gratia tenent.

[31] Hæc fieri inter homines liquet, & hinc, quid in curia Principis omnium fiat, [non pro temporalium bonorum stipendio] re ipsa monstrante, advertere libet. Deus enim cujus sunt omnia quæ sunt, in his tribus generibus distinctam ad sui obsequium curiam habet. Habet quippe Angelos, qui æterna beatitudine stabiliti sibi ministrant habet etiam homines, sibi pro terrenis commodis, quasi milites stipendiarii servientes: habet quoque nonnullos, qui diu noctuque suæ voluntati inhærentes, ad regnum cœlorum, quod in patris sui Adæ culpa perdiderunt, hereditario jure pervenire contendunt. Sed nobis ad beatorum Spirituum societatem magis est suspirandum, quam de eorum procinctu, quo Deo perenniter adstant, in præsenti disputandum. Ad solidarios Dei milites verba vertamus. Videatis quamplurimos, in seculari vita degentes, Deum in his, quæ possident, specietenus diligentes, & ejus per quædam bona opera, quæ faciunt, famulatui insistentes: supervenit his Dei judicio tentatio aliqua, perdunt sua Quid dicam? Mutata protinus mente, volant ab amore Dei, deserunt bona quæ faciebant, murmurant, injustitiæ Deum accusant. Quid de istis dicendum? Solidarii sunt, & impletur in illis, quod dicit Psalmus: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. [Psal. 48, 19] Hoc de secularibus dictum. Sed nos monachi utinam tales essemus, ut horum similes non essemus. Nam qui in propositi sui norma, quam professi sunt, stare recusant, nisi cuncta quæ sibi ad votum sunt copiosius habeant, nec hinc propter Deum cujuslibet rei penuriam, nec hinc regulæ disciplinam pati volunt; quibus (obsecro) rationibus juvabuntur, ne horum similes habeantur? In omni quippe opere suo prius mercedem exigunt, quam cui merces debetur ministerii munus exolvant. Et hi tales, regni cælestis heredes erunt? Fidenter dico, Nequaquam, si non pœnituerint, se tales fuisse,

[32] [sed solius cælestis here. ditatis spe:] Qui vero ad recuperandæ vitæ regnum, obsequii sui dirigit intentionem, Deo per omnia inherere: & totam fiduciam suam inflexibili mentis statu in eum defigere nititur. Nulla hunc adversitas Dei servitio detrahit, nulla transeuntis vitæ voluptas ab ejus amore compescit: per dura & aspera viam mandatorum illius incedit, & ex spe retributionis futuræ, cor suum indeficienti caritatis ardore succendit: ac sic in cunctis vera patientia fretus, cum Psalmista lætus canit; Magna est gloria Domini: quam gloriam sic in hac peregrinatione positus gustat, gustando ruminat, ruminando desiderat, desiderando a longe salutat, ut ad illam spe perveniendi subnixus, ea se intra mundana pericula consoletur, & alacriter cantet, Magna est gloria Domini. Et sciatis, quod hic ipsa gloria Domini nullo modo defraudabitur; quoniam totum, quod in eo viget, voluntati Domini famulatur, atque ad hanc obtinendam dirigitur. Sed o jam ab istis inter vos mihi cessandum video. Fratres mei, obsecro vos, si hic dolentes nunc ab invicem separamur; tendite, ut in futuro ante Deum læti ad invicem conjungamur. Estote illi, qui veraciter velitis effici heredes Christi.

[33] [ac denique mœstis valedicit.] His dictis, erumpentes ab ejus oculis lacrymæ, eum plura loqui prohibuere. Gemitum Fratrum, qui subsecutus est, quis enarrabit? Ita fletus implevit omnia, ut vox nulli superesset ad verba. Tandem Pater medios rumpens singultus, ait: Carissimi mei, scitis quid vos esse, & quo vos tendere cupiam. Sed hora hæc plura loqui vetat. Deo omnipotenti & beatissimo Apostolorum principi Petro vos commendo, ut & ipse Deus inter suas oves vos cognoscat, & beatus Petrus in sui tuitionem, sicut oves Dei sibi commendatas, vos suscipiat. Ego vestra licentia & benedictione vado, ac ut Deus pacis ac dilectionis vobiscum maneat, oro. Post hæc surrexit, & dato pacis osculo cunctis, in oratorium ivit; populo, sanctū ejus alloquium præstolanti, pro instantis qualitate negotii verbum consolationis & exhortationis ministraturus. Quod ubi excellenter peregit, adstante monachorum, Clericorum ac numerosa populorum multitudine, peram & baculum peregrinantium more coram altari suscepit, commendatisque omnibus Christo, ingenti fletu & ejulatu prosecutus, egressus est.

CAPUT IV.
Discessus in Galliam, inde Romam & in Samnium.

[34] Ipso die ad portum Dofras ivimus, ibique Clericum quemdam, Wilhelmum nomine, a Rege ad Anselmum directum reperimus. [Abituri supellectile injuriose expulsa,] Detenti autem ibi quindecim diebus sumus, vento nobis transitum prohibente. In qua mora idem Wilhelmus cum Patre intrans & exiens, & in mensa illius quotidie comedens, nulli, propter quam rem missus fuerat, denudare volebat: die vero quintodecimo, cum nos nautæ urgerent naves petere, & nos transire avidi ad hoc fatigaremur, ecce videres rem miserandam: Patrem patriæ, Primatem totius Britanniæ, Wilhelmus ille, quasi fugitivum & alicujus criminis reum, in littore detinet; ac ne mare transeat, ex parte Domini sui jubet, donec omnia, quæ secum ferebat, sigillatim sibi revelet. Allatæ igitur ante illum bulgæ & manticæ reseratæ sunt: tota supellex illius, spe pecuniæ reperiendæ, subversa atque exquisita est; ingenti plebis multitudine circumstante, ac nefarium opus pro sui novitate admirando spectante, & spectando execrante. Rebus ergo eversis, sed nihil horum, quorum causa eversæ sunt, in eis reperto; delusa solicitudo perscrutantis est, & Anselmus cum suis abire permissus.

[31] Itaque navem ingreditur, ventis vela panduntur, & aliquanto maris spatio promovemur: cum subito nautæ, primum inter se submurmurantes, ac deinde murmur ipsum depromentes, [& vento adverso in prosperum mactato] manifesta voce affirmant, nullo penitus conatu, nullo numerosorum remorum impulsu, eo quo ferebamur vento, Witsandis pertingendum; imo si marinis fluctibus pariter involvi nollemus, sine mora remeandum. Ingemuit Anselmus ad ista, & ait; Si omnipotentis Dei judicio placet, me magis redire ad pristinas miserias, quam liberatum ab illis, tendere ad id quod ipse novit me animo proposuisse; ipse videat, ipse dispenset: ego voluntati ejus obsequi paratus sum: nec enim meus, sed ipsius sum. Dixit, & suffusis in lacrymas oculis ejus, illico ventus ex alio latere surgens, velum percussit: & nautas jam, velo reflexo, terram petentes, ad priorem cursum reverti coēgit. Nos igitur non modicum exhilarati, & in brevi prosperrime marinis fluctibus evecti, Witsandis pro voto appulimus.

[36] [defensusque miraculo ne mergeretur,] Egredientibus autem nobis de navi, hi, quorum navis erat, retinentes Dominum Balduinum, quem provisorem & ordinatorem rerum Anselmi supra diximus, ostenderunt ei mirabile quiddam, quod acciderat. In fundo etenim navis, quæ virum per undas transvexerat, fractura unius tabulæ foramen unum, ferme duorum spatio pedum magnitudinis habens, effecerat, quod fluitanti elemento locum demonstrabat, sed nullum omnino, quamdiu Anselmus in eo fuerat, reserabat introitum: quæ res si admirationem sese tuentibus intulit, non puto mirandum. Tunc Balduinus summo studio cunctis rem celare præcepit, & ea res per id temporis non multis innotuit. Ego autem cum inde quædam persensissem, ac post longum tempus dum istis, quæ in manu habemus, scribendis animum applicuissem, nihilque unde mihi vel levis dubitatio inesse poterat, describere voluissem; interrogavi eumdem virum de negotio, & veritatem magnopere sciscitatus sum: qui interposita veritatis assertione, qua servus Dei ac verus monachus inniti debet, confessus est rem ex toto, sicut eam retuli, factam, nec quidquam in ea confictum.

[37] [appellit in Flandriam:] Anselmus itaque extra Angliam positus, magnifice lætatus est, & multiplices Deo gratias egit, quod se quasi immanem Babylonis fornacem evasisse, & culmen quodammodo placidæ quietis contigisse videbat. Wilhelmus autem, audito Anselmum transfretasse, confestim præcepit cuncta, quæ illius jura fuerant, in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia, quæ per ipsum statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in Archiepiscopatum. Quas itaque tribulationes Ecclesia Christi passa est intus & extra, cogitatu, nedum dictu, percipere difficile esse pronuntio,

[38] [Audomaropoli plurimos confirmat.] Igitur Anselmus a Witsandis mane discedens, & post dies ad S. Bertinum veniens, magna plebis, Clericorum ac monachorum alacritate susceptus est, & per quinque dies ibi detentus. Interea rogatu amicorum & Canonicorum, altare unum apud S. Audomarum consecravit. Quo facto, venerunt ad eum honorati quidam de indigenis viri, flexis genibus obsecrantes, quatenus filios eorum per impositionem manus suæ sacri chrismatis unctione signaret. Ad quod mox ita respondit: Et hos, pro quibus petitis, libens in hac causa suscipiam, & alios hoc Sacramento egentes, si præsto fuerint, non abjiciam. Qua illi facilitate responsi benignitatem viri admirantes, magnifice lætati sunt, & gratias egerunt: confirmatisque pueris suis, illico totam urbem his, quæ ab ejus ore acceperant, impleverunt. Videres ergo viros ac mulieres, magnos ac parvos, e domibus ruere, certatimque currendo, ad nostrum hospitium prædicti gratia Sacramenti properare: plures siquidem anni apud eos transierant, in quibus nullus Episcoporum illic fuerat tali officio passus occupari.

[39] Sexto demum die, cum jam innumeram multitudinem confirmasset, [quod in recessu uni negatum diu dolet,] & nos a loco discessuros longum iter ipsius diei, quod instabat, festinare compelleret; ecce puella quædam domum, de qua equos ascensuri egrediebamur, introiit, flebili pietatis affectu se confirmari deposcens. Quod quidam ex sociis nostris audientes, nimis moleste tulerunt: & verba illius, utpote, qui jam talium erant rædio affecti, contradicendo depresserunt. Quid plura? Virum precibus puellæ assensum tribuere volentem, ipsi objecta longitudine diurnæ viæ, objectis periculis, quæ nocturnos viatores, in peregrina quam maxime patria, comprehendere solent, detinuerunt; & ne voci ipsius auditum præberet, obtinuerunt. Sed ubi aliquantum processimus, venit Patri in mentem, quibus acquieverit, quid egerit: illico nimis impietatis seipsum arguens, tantum exinde concepit cordis dolorem, ut quamdiu vitæ præsenti superfuit, pœnitudo ipsius facti, ut sæpe fatebatur, ab animo ejus non recesserit.

[40] Nobis dehinc cœptum iter de die in diem accelerantibus, fama viri multo celerius præcurrebat, [Post aliquam Lugduni moram,] & multiplici populos voce replebat: unde turbarum concursus, Clericorum cœtus, monachorum exercitus ei, quocumque veniebat, occurrunt; isti gaudio & exultatione concrepantes; illi vexillis & sonoris concentibus Deo pro illius adventu conjubilantes. Cum autem Lugdunum venisset, & ab Archiepiscopo civitatis ipsius gloriose susceptus fuisset, post dies paucos, missis litteris, consilium a Domino Papa de negotio suo quæsivit: & quia partim imbecillitate sui corporis, partim aliis pluribus causis præpeditus, ultra Lugdunum progredi nequaquam posset, ei suggessit. Ita ergo Lugduni resedit, reditum nuntiorum suorum ibi expectans. Post tempus Roma nuntii redeuntes, quoniam omni sublata excusatione, eum ad se Papa properare præceperit, referunt. Ille nescius moræ, Pontificalibus jussis obaudit; viæ se periculis, mortem pro Deo non veritus, tradit.

[41] Hinc Secusiam a venimus, & nos Abbati loci illius præsentavimus. Eramus quippe monachi tres, Dominus videlicet & Pater Anselmus, [Ignotus Secusia transit,] Dominus Balduinus, & ego qui hæc scribo Frater Edmerus: qui ita ibamus, quasi pares essemus, nullo indicio, quis cui præstaret, coram aliis ostendentes. Ab Abbate igitur, qui vel unde essemus, interrogati, paucis respondimus. Et audito, quosdam ex nobis Beccensis cœnobii monachos esse, sciscitatus est: Fratres obsecro vos, vivit ille adhuc, ille Dei & omnium bonorum amicus Anselmus, scilicet cœnobii ipsius Abbas, vir in omni religione probatus & acceptus? Balduinus ad hæc: Ille, ait, in Archiepiscopatum in aliud regnum raptus est. At ille: Audivi. Sed nunc, quæso, [& velut absens ibidē laudatur;] qualiter est? valet? Equidem ex eo tempore, ait, quo functus est Pontificatu, non vidi eum Becci: dicitur tamen bene valere ubi est. Tunc Abbas. Et ut valeat, oro. Hæc de se Anselmus dici audiens, confestim tecto cucullæ suæ caputio capite, demisso vultu sedebat. Nolebamus enim agnosci, ne forte præcurrente fama de adventu tanti viri, cuivis periculo nostra incuria fieremus obnoxii. Celebratis dehinc in b cœnobio S. Michaëlis Archangeli, quod in mōte situm, Clusa vocatur, passionis ac resurrectionis Dominicæ solenniis, in iter reversi, Romam festinavimus. Mirum dictu! Pauci atque ignoti per loca peregrina ibamus, neminem agnoscentes, nemini, qui vel unde essemus, innotescentes: & ecce solus Anselmi adspectus in admirationem sui populos excitabat, eumque esse virum vitæ designabat. Unde cum jam hospitati etiam inter eos, quorum insidias metuebamus, fuissemus; nonnumquam viri cum mulieribus hospitium intravere, & ut hominem videre, ejusque mererentur benedictione potiri, obnixe precabantur.

[42] [quod etiam Clusæ accidit.] Tali ergo vulgi favore Romam usque prosecutus, Lateranis, ubi tunc temporis Summus Pontifex morabatur, advenit. Nuntiatur Pontifici Patris adventus, & ovans jubet illum in parte ipsius sui palatii hospitari, & die illo indulgere quieti. Mane confluit ad Papam Romana nobilitas, & de novi hospitis adventu sermo conseritur: adducitur cum reverentia vir in medium, & in qua coram Papa decenter sedeat, sella profertur. Ingressus, humiliat se pro more ad pedes Summi Pontificis: sed statim ab ipso erigitur ad osculum ejus. Sedet, ac pro adventu illius lætari se Apostolicus cum Romana curia dicit. Acclamat curia dicto. Postea silentio facto, [& valde laudatus ab humilitate,] multa in laudem hominis Papa locutus est; virum illum virtutis ac totius religionis esse contestans. Et quidem inquit, ita est: cumque illum, utpote hominem cunctis liberalium artium disciplinis innutritum, pro magistro teneamus; & quasi comparem, velut alterius orbis Apostolicum & Patriarchā, jure venerandum censeamus; ita tamen excellens menti ejus humilitatis constantia præsidet, ut nec marinis periculis, nec longissimis peregrinæ terræ spatiis terreri potuerit, quin vestigiis B. Petri nostræ parvitatis ministerio se præsentare, nosque magis illius quam illum nostro egentem consilio, super causis suis consulendos adire studuerit: quapropter considerate, quo amore, quo honore suscipiendus sit & amplectendus. Hæc cum Anselmus de se, [causa sua adventus exposita,] & multo his plura, pro sui laude dici audiret, sicut ipsemet sæpe fateri solebat, non parum erubuit; quoniam se talem apud se, qualis a tanto viro prædicabatur, minime cognovit. Verumtamen erat inter verba tacens, decentius fore perpendens, ad hujusmodi silere quam loqui. Post hæc de sui adventus causa percunctatus a Papa, eo sibi modo narravit eam, quo veritatis ac discretionis ratio poposcit. Ille ad audita miratur, & subventionem plenam pollicetur: præcepit itaque, ut subventionis ipsius effectum circa se Anselmus præstolaretur.

[43] Verum quia calor æstatis in partibus illis cuncta urebat, & habitatio Urbis nimium insalubris, [divertit in Campaniā,] sed præcipue peregrinis hominibus erat; Joannes quidam nomine, olim monachus Becci, tunc autem Abbas cœnobii sancti Salvatoris Telessini; annuente Papa, suscepit eum ut proprium Patrem amice, & duxit in suam villam, Sclaviam nomine, quæ in montis vertice sita, sano iugiter aëre atque tepenti, conversantibus illic habilis extat. Igitur habitatio nostra in montis erat summitate locata, a turbarum tumultu instar solitudinis vacua: quod Anselmus advertens, ex spe futuræ quietis exhilaratus ait: Hæc requies mea; hic habitabo. [& scribit librum, cur Deus homo.] Ad primum igitur conversationis ordinem (quem antequam Abbas esset habebat, quemq; se in Pontificatu positum maxime perdidisse deflebat) vitā instituit, sanctis operibus, divinæ contemplationi, mysticarū rerū enodationi diu noctuq; mentem intendens: unde Christianæ fidei amore permotus, insigne volumen edidit, quod, Cur Deus homo, titulavit: quod opus, sicut in prologo ejus ipse testatur, in Anglia cœpit; sed hic, in Capuana videlicet provincia, cōstitutus, absolvit. Inter hæc omnia sese omnibus faciens, cunctis pro posse subveniens, cunctos, qui se audire volebant, non considerata alicujus persona, ad suum colloquium admisit; singulis pro qualitate motæ quæstionis benigna affabilitate atque affabili benignitate satisfaciens. Quapropter fama illius in brevi circumcirca percrebuit, & in dilectionem atque venerationem ejus cunctorum corda convertit. Quicumque igitur eum videre, ejusque potuit benedictionem habere, beatum se proprii censura judicii æstimavit.

[44] Monachus etiam, qui villæ ipsius pro Abbatis imperio custos erat, [Loco inaquose rogatus benedicere] quique nobis more boni hospitis in nonnullis ministrabat, considerans vitam & actus Patris, concepit apud se spem magni boni, & gratiam Dei in eo vigere; crediditque quod Deus multa libens faceret ob merita ejus. Homines autem villæ, multas incommoditates quotidie patiebantur pro penuria aquæ: in devexo tamen latere montis puteus unus nimiæ profunditatis habebatur, sed ita singulis diebus exhauriebatur, [& puteo fodiendo initium dare,] ut ab hora diei nona nulla, quæ extrahi posset, in illo aqua usque mane reperiretur. Cui incommodo Frater ille subventum iri desiderans, rem Anselmo conquerentis more innotuit, & suæ voluntati inesse subjunxit, puteum in ipso, quo habitabamus, loco facere, si forte Deus sua pietate dignaretur hoc incommodum propulsare. Laudat Anselmus piam Fratris voluntatem, & rem tentare suadet. Lætatur ille ad hæc, & rogat quatenus ipse locum inspiciat, ac præmissa prece, cum benedictione sua, primus terram aperiat. Acquiescit ille precanti, nolens offendere voluntatem hospitis sui. Quid dicam? Cernebatur miræ celsitudinis rupes, [facit cito fontem inveniri,] & quasi dementia videbatur, in tali loco fontem velle aquæ investigare. Vadit tamen Anselmus nobis comitatus ad locum, & supplici prece præmissa, hoc est, ut abundantiam jugis atque salubris aquæ Deus ei largiretur, tertio feriens terram aperuit, & reliquo operi dare operam jussit. Perpauci dies cœpti operis transierunt, & ecce fons vivus e duritia rupis erumpens, ingenti cunctos stupore percussit. Nec mirum: aqua enim, quam se magister operis nec in plurimis diebus reperturum putabat, non mirum, si stuporem incusserit brevi reperta. Perfectus itaque puteus est, modicæ quidem profunditatis extans, sed limpidissimæ atque salubris aquæ jugi fonte redundans. Quæ res illico divulgata, non parvæ admirationis fuit, & eam viri meritis omnis, qui audivit, asscripsit. Itaque puteus ille, puteus Cantuariensis Episcopi usque hodie ab incolis ipsius terræ vocatur. Ferunt autem hi, [qui adhuc in eius nomine salutifer est.] qui ad nos inde sæpe venerunt, quia multi diversis languoribus ac febribus tenti, sumpta in potu eadem aqua, pristinæ sanitati mox restituuntur. c

ANNOTATA.

a Secusia vulgo Susa, haud procul Seniso monte, in Pedemontana ditione. Est ibi Abbatia S. Justi, erecta anno 1029, cujus erectionis instrumentum cum Chronologia Abbatum exhibet Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Historia Chronologica Pedemontanæ regionis, pag. 237 & sequentibus.

b Celeberrimum illud tunc erat cœnobium S. Michaëlis, anno 966 consecratum, cui variæ erant subjectæ Abbatiæ: nunc est Ecclesia Collegiata Canonicorum Secularium, uti legitur in citata Chronologia pag. 209 & seqq.

c Hujus rei testes litteras habemus a Cl. viro D. Silvestro Ayossa, Presbytero Capuano; qui anno 1640 devotionis caussa ad puteum illum profectus, eum invenit profundum 50, latum 6 palmos; haustaque inde aqua implevit vasculum & Capuam detulit; deinde mulieri frebrienti potandam dedit, & cum ea subitam sanitatem: ex eadem rogatus communicare aliquid juveni Notario,Leonardo Pizzo, de vita desperanti, similis effectus experientiam habuit; vivebatque adhuc juvenis ille anno 1660, quando scripta epistola factum in se miraculum prædicans. Duravit aqua illa, modicis portiunculis dispensata, annis omnino tribus absque corruptione: postea vero ejusdem Silvestri hortatu, Doctor medicus cuidam deposito ægro ex ipso puteo aquam cum fide obtulit anno 1650, & sanum subito fecit, cum sua magna admiratione. Hæc Ayossa, significans castrum Sclavorum esse in districtu Cælatinæ seu Caiacensis civitatis, distantis a Capua circiter 9. P. M. versus Orientem.

CAPUT V.
Excursio in Campaniam. Reditus in Galliam. Varia miracula.

[54] [Accedens ad Rogerium in obsidione Capuæ,] His diebus Rogerus Dux Apuliæ civitatem Capuam obsidebat: qui fama viri permotus, mittens rogavit eum venire ad se. Ascendimus, ivimus, & plures in obsidione dies exegimus, remoti in tentoriis a frequentia & tumultu perstrepentis exercitus. Erat autem, ubi eramus, quædam ecclesiola penitus deserta, & juxta ostium cisterna desuper dirupta, magnæ profunditatis hiatum sua diruptione prætendens. In qua ecclesia, velut in camera, pro velle conversabamur, tam quieti quam operi in ea indulgentes, & Ducem ipsum cum suis nobiscum singulis diebus, ut volebamus, in promptu habentes. Quadam vero nocte, cum in ea dormiremus, contigit Anselmum sui corporis necessitate silentio surgere, & ne inquietaremur, suo more lento pede ad ostium tendere. Quod cum exisset, [illæsus evadit e præcipitio:] & immemor foveæ, per tenebras in partem divertisset, in profundum cecidit, clamosa voce cadendo dicens: Sancta Maria. Ad quem sonitum nos ac socii nostri, qui in tentoriis quiescebant, expergefacti, lectis prosilivimus, accurrentes hominem in profundo vidimus, & præ timore simul & angustia cordis exanimati fere sumus. Quod ipse percipiens, mox levato capite, vultu jucundo, intuitu nobis innuit, nil læsionis sese perpessum. Descendentes igitur quidam ex nostris ex altera parte ipsius præcipitii, qua via erat descendendi, eduxerunt eum a loco sanum omnino atque incolumem.

[46] [juxta Papam, huc quoque venientem, hospitatus] Cum post hæc Sedis Apostolicæ Pontifex Urbanus illo adventaret, & ei ab Anselmo & Principibus totius exercitus obviam itum esset, ingenti mundialis gloriæ pompa prosecutus, ductus est in tentorium, quod juxta nos sibi ceteris excellentius constitutum erat. Sicque, donec civitas in deditionē transiit, obsidio illius Dominum Papam & Anselmum vicinos habuit, ita ut familia utrorumque magis videretur una, quam duæ: nec facile quivis declinaret ad Papam, qui non diverteret ad Anselmum. Papa namque colebatur a cunctis, quemadmodum Pater & Pastor communis; Anselmus vero diligebatur ab omnibus, sicut homo mansuetus & mitis, & cui suo judicio nihil debebatur a quovis. In Papa denique supereminens vigebat cum dignitatis auctoritate potestas: in Anselmo mira, [frequentatur ab omnibus, etiam a Sarracenis.] & quæ cunctos demulcebat, pura cum simplicitate humilitas. Multi ergo, quos timor prohibebat ad Papam accedere, festinabant ad Anselmum venire, amore ducti, qui nescit timere: majestas etenim Papæ solos admittebat divites, humanitas Anselmi sine personarum acceptione suscipiebat omnes. Et quos omnes? Paganos etiam, ut de Christianis taceam. Siquidem nonnulli talium, (nam eorum multa millia in ipsam expeditionem adduxerat homo Ducis, Rogerus Comes de Sicilia) nonnulli, inquam, talium, fama bonitatis ejus inter suos exciti, mansionem nostram frequentabant, & sumptis ab Anselmo corporalibus cibis, gratiosi revertebantur, admirandam viri benignitatem suis prædicantes, quam experiebantur. Unde in tanta deinceps veneratione apud eos habitus est, ut cum per castra illorum, quæ in unum locata erant, transiremus; ingens multitudo eorum, elevatis ad cælum manibus, ei prospera imprecarentur, & osculatis pro ritu suo manibus, propriis etiam coram eo genibus flexis, pro sua benigna largitate grates agendo, venerarentur. Quorum etiam plurimi, velut comperimus, se libenter ejus doctrinæ instruendos submisissent, ac Christianæ fidei jugo sua per eum colla injecissent, si crudelitatem Comitis sui, per hoc in se sævituram, non formidassent. Nam revera nullum eorum pati volebat Christianum impune fieri: quod qua industria, ut ita dicam, faciebat, nihil mea interest, viderit Deus & ipse.

[47] Dehinc soluta obsidione, Anselmus multa prece Papam ad hoc flectere conatus est, [In Synodo Barensi Græcos confutat:] quatenus ab onere Pontificali eum absolveret, & quieti liberum vacare concederet. Verum cum, quantum quidem ad effectum spectabat, in nihilum laborasset; fretus benedictione ejus, Sclaviam reversus est, operiens ibi tempus Concilii, quod idem Papa apud Barum Kalendis Octobris erat celebraturus. Cui concilio dum Anselmus se præsentasset; & persuasus a Papa, Græcos in processione Spiritus sancti, utpote quem a Patre, non a Filio procedere adstruebant, errantes, rationabili atque catholica disputatione confutasset; magni apud omnes habitus est, & veneratione dignissimus comptobatus.

[48] Finito concilio, Romam cum Apostolico profecti sumus. [Romæ moratus honoratur a Papa,] Transactis autem aliquantis diebus, venit Romam Wilhelmus ille, cujus in exitu Angliæ mentionem fecimus. Is inter alia hoc effecit apud Apostolicum, ut inducias Regi Angliæ daret de causa Anselmi, usque ad festum Michaelis Archangeli. Quod Anselmus agnoscens illico Lugdunum redire volebat, sed prohibitus a Papa est propter Concilium, quod se tertia hebdomada Paschæ Romæ habiturum statuerat. Morati itaque Romæ sumus ferme per dimidium annum, continue circa Papam degentes, & quasi in commune viventes: unde & ipse Papa nonnumquam ad Anselmum veniebat, læte cum eo sese agendo, & curiam ei faciendo. Dedit ei quoque hospitium, in quo conversabamur eo jure, ut si aliquando Romam rediret, contra omnes homines illud sibi vendicaret. Ipse in conventu nobilium, in processionibus, in stationibus, semper & ubique a Papa secundus erat, præ cunctis honoratus, cunctis acceptus, & ipse omnibus simplici humilitate summissus. [a suis Anglis,] Præterea Angli, illis temporibus Romam venientes, pedes ejus, adinstar pedum Romani Pontificis sua oblatione honorare desiderabant: quibus ille nequaquam acquiescens, in secretiorem domus partem fugiebat, & eos pro tali re nullo patiebatur ad se pacto accedere. Quod ubi Papæ relatum est, admiratus in homine humilitatem mundique contemptum, jussit sese in se tenere, & nullum benefacere ultra volentem prohibere, sed omnes pro tali causa adventantes patienter admittere. At ille modesta quadam verecundia actus, jussa profecto postponeret, si non inobedientiæ nævo corrumpi timeret.

[49] Quid referam nonnullos cives Vrbis, quorum ingens multitudo, [imo & a rebellibus Romanis.] propter fidelitatem Imperatoris, ipsi Papæ erat infesta, nonnumquam in unum conglobatos, Anselmum, a Lateranis ad S. Petrum euntem cum suis, propter odium Papæ capere volentes, sed mox viso vultu ejus territos, projectis armis, terra procumbere, & se illius benedictione deposcere insigniri? Hi honores, & horum similes vulgi favores ubique illum comitabantur, quia mores sui in cunctis Deo famulabantur. Hinc etiam erat, quod non facile a quoquam Romæ simpliciter homo vel Archiepiscopus, [Finita Synodo Romana] sed quasi a proprio nomine, sanctus homo vocabatur, Quicumque igitur ei serviebamus, amori & honori cunctis eramus. Cum vero ad præfatum Concilium ventum esset, & jam quæ recidenda, recisa; & quæ statuenda videbantur, statuta fuissent; excommunicationis sententiam tam in laicos, qui Investituras ecclesiarum dant, quam in eos, qui de manibus eorum illas suscipiunt, cum toto Concilio Papa intorsit. Eadem sententia quoque damnavit & eos, qui in officium sic adepti honoris aliquem sacrant.

[50] Soluto conventu, accepta licentia, Roma digredimur. Via vero redeundi multis erat periculis obnoxia: sed protegente nos Domino, [Lugdunum revertitur,] pericula cuncta evasimus, ac Lugdunum illæsi pervenimus. Vbi summo cum honore gaudioque suscepti, & a Pontifice civitatis, venerabili scilicet Hugone detenti, mansionem nostram illic firmavimus, amissa omni fiducia, vivente Rege Wilhelmo, Angliam remeandi. Habitus est ergo ibi Anselmus, non sicut hospes aut peregrinus, sed vere sicut indigena & loci dominus: unde nusquam ipse ipsius urbis Antistes, eo præsente, suo volebat loco præsidere; sed præsidente ubique Anselmo, ille mira humilitate & honestate præditus, [ubi multis Confirmationem impertit.] inferioris & quasi Suffraganei loco simul & officio fungebatur. Super hæc ut Episcopale officium per totam parochiam suam pro velle exerceret, in voluntate ejus ac deliberatione constituit. Quod ubi per loca vicina innotuit, illico frequens populorum concursus factus est, unctionem sacri chrismatis per impositionem manus illius poscentium sibi conferri. At ille omnes ad gratiam ipsius sacramenti admittebat, ita ut sæpissime in hoc totus dies expenderetur; & nos, qui ei ministrabamus, gravi tædio afficeremur; ipso semper jucundo & hilari vultu existente. Crevit autem ex hoc in eum mira quædam & incredibilis dilectio omnium, & bonitas ejus divulgabatur per circuitum.

[51] Igitur qui illis diebus saltem reliquias de mensa illius poterat habere, [Viennæ ægri duo,] contra omnia pericula & infirmitates se salutifera credebat medicina ditatum. Nec ista fides fallebat eos. Nam revera nonnullos febribus tentos, & quibusdam aliis infirmitatibus pressos, mox sumptis ciborum ejus reliquiis, novimus integræ sanitati restitutos. Exempli gratia: a Festivitas B. Mauricii celebris habetur Viennæ. Rogatus itaque Anselmus b a Guidone, ipsius urbis Archiepiscopo, in ipsa festivitate venit eo: & celebrato solenni Missæ ac prædicationis officio, cum ad refectionem corporis sedisset, venerunt ante illum milites duo, voce & vultu ægrotationis molestiam, qua premebantur, præferentes, rogantes quatenus de micis sui panis eis dare dignaretur. At ille, Nequaquam, inquit: nec enim pane integro, nedum micis, vos indigere conspicio. Sed si comedere vobis placet, amplus locus est: sedete, & cum benedictione Dei, quæ vobis apponentur, comedite. Responderunt se pro hoc non venisse. Nec ego, ait, vobis aliud faciam: intellexerat enim, quo intenderent. Vnus ergo ex his, qui in ejus dextera sedebant, intelligens illos salutis propriæ curam habere, & virum in hoc nihil, quod miraculo posset asscribi, velle facere; quasi eorum importunitatis pertæsus, arrepta desuper mensa fragmenta præbuit eis, & ne hominem fatigarent, secedere monuit. Qui statim ut exinde modicum gustaverunt, cum benedictione viri egressi sunt. Post mensam in secretiorem locum me tulerunt, magnopere postulantes, quatenus adjuti mea ope, ad Missam Patris mererentur de manu ejus Dominicum Corpus & Sanguinem sumere. Quos cum libenter audissem, & quando, & quove in loco id fieret, edocuissem, gratiosa voce responderunt: Et nos quidem, omni excusatione semota, sicut dicis, [accepto de ejus mensa pane,] veniemus; si hac medicina, quam nunc de mensa ipsius suscepimus, a quartanis, & mortiferis febribus, ac intestinorum tortionibus, quibus intolerabili cruciatu concutimur, liberati non fuerimus. Et hoc erit signum inter nos & te: quoniam si convaluimus, non veniemus: si non venimus, convaluimus. Quibus dictis, ab invicem divisi sumus. Non venerunt, quia, sicut accepi ab eis, qui utrumque noverunt, eo quod de mensa acceperant, ad plenum Dei gratia convaluerunt. [convalescunt:] Quod quidem si ita non fuisset, quemadmodum illos infirmitate gravatos, sanitati voluisse restitui, credibile est: ita eos requisitione istius posterioris medicinæ supersedere noluisse, dubium non est.

[52] Nempe tenebant ista, se quin convalescerent, falli non posse; [uti alius antea, audita ejus Missa.] scientes quemdam non ignoti nominis virum, eo solo quod spe recuperandæ sanitatis Missæ illius interfuit, a pari tunc invalitudine convaluisse. Siquidem unus e Principibus terræ illius diu, eadem qua ipsi, languoris molestia vexatus fuerat. Hic agnito Anselmum in ecclesia B. Stephani c Missam ex more celebraturum, festinavit illo, arbitrans sibi ad recuperandam sanitatem utile fore; si Missa tanti viri ac benedictione meruisset potiri. Fateor, vidimus hominem suorum manibus innixum, ecclesiam introëuntem, mortuo quam viventi similiorem. Sedit, & finita Missa, egressus est. Nobis vero, nec quis vel unde aut cur advenerit, scientibus atque curantibus; idem vir, evolutis paucis diebus, ad Patrem venit, flexis genibus ei pro adepta sanitate gratias agens. Ad quod cum ille obstupesceret, indicavit ei ordinem gestæ rei; confirmans quod ab ea hora, qua se Missæ illius præsentavit, omni doloris vexatione depulsa, sanitati restitutus sit. At ille nihil ad se hoc pertinere, sed ipsius fidei ac meritis beati Martyris, ad quem divertit, adscribendum asserens; quæ saluti animæ illius competerent, eum instruxit; & familiarem sibi effectum, correctiori vitæ, ut post multorum testimonio comperimus, reddidit.

[53] His fere temporibus Cluniacum euntibus nobis occurrit quidam sacri ordinis homo, [Cluniacum tendens Anselmus] lacrymosis precibus virum deprecans, quatenus & se oculo misericordiæ & sororem suam, nuper amentem effectam, dextera suæ benedictionis dignaretur respicere. Et subdens: Ecce, ait, in via, qua transituri estis, inter multos tenetur, sperantes, quia si tu Domine, ei manum imposueris, continuo, favente gratia Dei, suæ menti restituetur. At hæc ille muta voce & quasi surda pertransiit aure. Presbyterum eo magis instantem ac preces multiplicantem repulit a se, omnibus modis asserens tam extraneum factum nulla sibi ratione tentandum. Inter hæc procedimus, & illam in medio adunatæ multitudinis cominus teneri conspicimus, [furiosæ mulieri sanam mentem reddit,] furibundos motus & inhumanos nutus vultu, ore, oculis, corporis gestu edentem. Populus itaque virum advenientem circumdat, retentis habenis preces ingeminat, ut miseræ mulieri manum imponat, orat, obsecrat. Obsistit ille, dicens, quod postulant, nequaquam Anselmi esse. Obiiciunt illi vulgi more, quæ occurrebant, saltem improbitate vincere gestientes. Tunc vix aliter se non posse evadere sentiens, hoc solo eis morem gessit: videlicet, quod nulli negare solebat, signo eam sanctæ Crucis levata dextera signavit. Quo facto, laxatis habenis ocior abit, impositoque cucullæ suæ capitio capiti, remotis sociis, singularis vadit, infelicis feminæ ærumnas pietatis affectu perfusus lacrymis renerrime deflens. Hac nos contritione afflicti Cluniacum, illa vulgi manibus acta domum tetendit. Necdum pes ejus limen suæ domus attrivit, & integerrimæ sanitati donata, in laudem viri linguas omnium solvit. Quam rem sic factam, dum certa relatione Cluniaci accepissemus, gavisi sumus, ac pro sua misericordia Deo gratiam & gloriam dedimus.

[54] Actis deinde, propter quæ Cluniacum advenimus, [Matiscone pluviam in transitu impetrat.] reversuri Lugdunum, iter per civitatem Matisconensem arripuimus. Ubi Anselmus, rogatu Episcopi d & Canonicorum, Missam publice apud S. Vincentium celebravit: & inter sermonem, quem ad populum habuit, ut omnes Dominum pro siccitate, qua in immensum terra aruerat, communiter precarentur, admonuit. Dicunt se jam id sæpius fecisse, sed nil effecisse, & ea re ut preces eorum ipse sua prece coram Deo efficaces efficiat, magnopere orant & obsecrant. Quid dicam? Necdum pransi eramus, & ecce subito stupentibus cunctis, serenitas cæli in nubilum vertitur, ipsaque die, priusquam civitatem egrederemur, pluvia dulcis & copiosa terris illabitur. Plebs igitur, viso hoc facto, benedixit Dominum, & ejus post Deum auctorem magnis laudibus prædicavit Anselmum. Itaque in habitaculum nostrum Lugdunum reversi, [libros aliquos Lugduni scribit.] quietam vitam ab omni tumultu negotii secularis agebamus. Anselmus vero veram vitam servi Dei, in sanctis meditationibus, in omnis sexus, ætatis & ordinis hominum ad se venientium ædificationibus, ac in ceterarum virtutum exhibitionibus exercebat. Per id etiam temporis scripsit librum unum. De conceptu virginali & peccato originali, & aliud quoddam opusculum, multis gratum & delectabile, cui titulum indidit; Meditatio redemptionis humanæ.

ANNOTATA.

a S. Mauritius Agaunensis colitur ibidem bis solenni officio, scilicet 22 Septembris die natali, & iterum 26 Octobris, & dicitur festum Revelationis S. Mauritii & Sociorum, quando sacra eorum corpora eo fuerunt delata, & hæc Festivitas hic videtur indicari: estque illi Ecclesia Cathedralis dedicatæ.

b Guido Viennensis Archiepiscopus, creatus an. 1083, factus est Pontifex 1119, Calixtus II.

c Oppidum S. Stephani de Furennis, intra nonam a Vienna leucam, fortasse intelligitur: si tamen extra civitatem ipsam Viennensem, Lugdunensem, aut similē aliam quærendumhoc templum est.

d Bernardus is fuit, anno 1097 factus Episcopus Matisconensis.

CAPUT VI.
Mors VVillielmi Regis, & nova cum successore Henrico difficultas ob Investituras: Romana legatio, reditus interdictus.

[55] Inter hæc Urbanus, Sedis Apostolicæ Pontifex, huic vitæ decedit, & ad inducias, quas de causa Anselmi Regi dederat, non pervenit. [Pro Regis Willelmi salute orat:] Quo tempore multa etiam de Regis interitu a multis prædicebantur; & tam ex signis, quæ nova & inusitata per Angliam monstrabantur, quam ex visionibus, quæ pluribus religiosis personis revelabantur, quia ultio divina in proximo eum pro persecutione Anselmi oppressura esset, ferebatur. Sed Anselmus in nihil horum animum ponens, quotidie pro conversione & salute ejus Deum precabatur. Hinc exilii nostri anno tertio, qui, quo a Roma Lugdunum venimus, erat secundus, ivit Anselmus a Marciniacū, loqui Domino Abbati Cluniacensi Hugoni, & sanctimonialibus. Ubi cum ante ipsum Abbatem consedissemus, & de his, quæ inter Anselmum & Regem eousque versabantur, verba, [mortuum & damnatum ex Hugone Cluniac. intelligit:] ut fit, nonnulla hinc inde proferrentur; intulit idem venerabilis Abbas, sub testimonio veritatis, proxime præterita nocte eumdem Regem ante thronum Dei accusatum, judicatum, sententiamque damnationis in eum promulgatam. Ex quibus verbis admirati non modice sumus: sed perpendentes eminentiam sanctitatis ac reverentiæ ejus, fidē his, quæ dicebat, nullatenus habere nequivimus.

[56] Postera die, cum inde digressi, Lugdunum venissemus, & in instanti festo B. Petri b, quod colitur Kalendas Augusti, [quod aliis duobus modis divinitus indicatur.] dictis Matutinis, nos, qui circa Anselmum assidue eramus, quieti indulgere cuperemus: ecce quidam juvenis, ornatu ac vultu non vilis, Clerico nostro, qui prope ostium cameræ jacebat, & necdum dormiens, oculos tamen ad somnum clausos tenebat, adstitit, vocans eum nomine suo: Adam, inquit, dormis? Cui dum ille responderet. Non; dixit ei: Vis audire nova? Et libens, inquit. At ille: Pro certo, ait, noveris, quia totum dissidium, quod est inter Archiepiscopum Anselmum & Wilhelmum Regem, determinatum est atque sedatum. Ad quod ille alacrior factus, illico caput levavit, & apertis oculis circumspectans, neminem vidit. Sequenti autem nocte inter Matutinas unus nostrum clausis oculis stabat & psallebat. Et ecce illi quidam chartulam, admodum parvam, legendam exhibuit. Adspexit, & in ea, Obiit Rex Wilhelmus, scriptum invenit. Confestim aperuit oculos, & nullum vidit præter socios.

[57] [incendium in monasterio] Post triduum abhinc ad Abbatiam, quæ vocatur Casa Dei, multis precibus invitatus, Anselmus perrexit. Ubi cum honorifice susceptus & hospitatus fuisset, una dierum, Fratribus loci illius post mensam in lectis suis pausantibus, subito fragore cælum intonuit, & vibrantibus coruscis, crebra per montem fulgura volitant. Crescit tempestas illa, & multiplicata, non modicum fulminis super domum, qua fœnum monasterii servabatur, præcipitat. Unde protinus horridus ignis accensus, teterrimum atque fœtentem ex se fumum per aëra spargit. Qui cumque igitur cum Anselmo in hospitio erant, timore concussi, dissiliunt. Remansi itaque solus cum solo. At ille lecto volens decumbere, interrogavit me, utrumnam ignis, qui eruperat, sopitus esset. Cui cum responderem, auctum potius quam sopitum esse, erexit se, ac vultu placido atque modesto dixit: Melius est, ut nobis provideamus, quia tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet. Quo dicto, ad ignem concitus venit, [signo crucis extinguit.] eoque viso, mox illi sanctæ Crucis signum levata dextera objecit. Videres e vestigio flammā se ita demittentem, acsi pro suscipienda benedictione illius conquiesceret. Ignis ergo statim in semet rediens, totus elanguit, nec aliquid absumpturus usquam processit. Quodque fortassis non minus stupeas, voratis quibusdam ædibus quæ circum erant, nil læsionis intulit fœno monachorum, qui Anselmum hospitem habebant: quo scilicet fœno domus ferme plena erat, super quam fulgur ipsum primo corruerat.

[58] Exinde duo sui monachi ad Anselmum venerunt, nuntiantes ei decessum præfati Regis. [luget infaustam Regis mortem:] Siquidem secundo die mensis Augusti, qui post primam visionem, quam Lugduni factam noviter retuli, secundus, & post secundam primus illuxit, idem Rex mane in silvam venatum ivit, ibique illum sagitta in corde percussit, & nulla interveniente mora extinxit. Quo Anselmus vehementi stupore percussus, mox est in acerbissimum fletum concussus. Quod videntes, admirati admodum sumus. At ille, singultu verba ejus interrumpente, asseruit, quod si hoc efficere posset, multo magis eligeret seipsum corpore, quam illum sic ut erat, mortuum esse. Nobis post hæc Lugdunum reversis, ecce nuntii unus post unum Anselmo occurrunt, [ab Henrico revocatur;] litteras ei cum precibus ex parte Matris Ecclesiæ Anglorum, & ex parte novi Regis Henrici, qui fratri successerat, nec non ex parte Principum regni, deferunt, summopere postulantes eum festinato gressu redire, & asserentes totam terram in adventum illius attonitam, omniaque negotia regni ad nutum ejus pendere dilata.

[59] Verum ubi Serberiam ad Regem venit, & ei, quid de Ecclesiarum Investituris in Romano Concilio acceperit, [In causa investituræ dissentiens ab eo,] plano sermone innotuit; turbatus est Rex ac vehementer indoluit, nec nutū ejus in aliquo, sicut nuntii dixerant, expectare voluit. Quæ igitur inter eos per duos semis annos pro isto negotio acta sint, [multa patitur;] & quot quantasve minas ac tribulationes Anselmus passus sit, vel quomodo nuntii semel ac iterum Romam pro mutatione ipsorum decretorum missi sint, quidque effecerint, qui nosse voluerit, opus illud, cujus in prologo opusculi mentionem fecimus, legat, & ibi singula plane, ut puro, digesta reperiet. Post quæ omnia rogavit Anselmum Rex, quatenus ipsemet Romam iret, & cum nuntio, quem eo directurus erat, causæ, quæ emerserat, pro suo honore opem ferret. In quo cum omnes totius Angliæ Episcopi, Abbates & Principes acquiescerent, & eum pro tanta re, quin iret, nullatenus supersedere debere conclamarent: se quidem iturum respondit, sed nil, quod vel Ecclesiarum libertati, [& Romam mittitur:] vel suæ posset obviare honestati, suo vel rogatu aut consilio unquam Papam acturum, viva voce respondit. Itaque cum Romam venisset, a domino Papa Paschali, qui Urbano successerat, totaque Vrbis nobilitate honorifice susceptus est. Die dehinc constituto, Wilhelmus ille, cujus supra meminimus, a Rege directus, causam Regis in medium tulit: ac inter alia, quod Rex ipse, nec pro regni amissione, investituras Ecclesiarum pateretur amittere, minacibus verbis asseruit. Ad quæ Papa: Si, quemadmodum dicis, Rex tuus nec pro regni amissione patietur Ecclesiarum donationes amittere: scias (ecce coram Deo dico) quia nec pro sui capitis redemptione, eas illi aliquando Paschalis Papa impune permittet habere.

[60] [lectus in quo Florentiæ dormierat;] In his negotium Regis ita finem tunc temporis sumpsit, & Anselmus aliis atque aliis cum Papa de Ecclesiasticarum rerum institutionibus actis, in iter reversus, civitatem Florentiam usque pervenit, & nocte una in ea quievit. Lecto igitur, in quo sopori Antistes indulserat, dominus domus, eo discedente, pro amore decubuit. Cui obdormienti adstitit quidam ignoti vultus homo, monens ut lecto ocius decederet: nec enim decet, inquit, te tua præsentia loco præripere, quod ex præsentia tanti viri meruit obtinere. Qui mane consurgens, & visum mente revolvens, phantasmati deputat, ac nocte sequenti in eodem se lecto nihil hæsitans collocat. Dormit, & ecce, qui venerat, secundo jam vultu paululum minaci adstitit, repetens dicta, quæ primo protulerat. At ille expergefactus, ac visione ut primum posthabita, nocte tertia in solito loco somno se tradit. Cui obdormienti, idem, qui secundo apparuerat, jam tertio apparuit, irati mentem vultu ac voce prætendens. Quare, ait, facis, quod jam semel tibi & iterum, ne faceres, dixi? Nunc igitur vel tertio admonitus surge, & te a lecto Pontificis amodo cohibe: [triplici visione jubetur reverenter servari.] nam dico tibi, quia si ultra in eo repertus fueris, experieris nihil phantasmatis esse in istis, quæ audis. Tunc ille vehementer exterritus, lecto desilit, Episcopum c civitatis super negotio consulturus celerius adit, eique ordinem rei in præsentia multorum exponit. Episcopus autem jam dudum viri sanctitatem fama discurrente edoctus, ac nuperrime ex collocutione illius eam nonnihil expertus, hominis audaciam durius increpavit: & quia stulte & insipientium more egerit, quod lecto, ubi vir tantus quieverat, cubare præsumpsisset, asseveravit. Eumdem itaque lectum reverenter deinceps servatum iri præcepit, & ne aliquis in eo ulterius jacere præsumeret, jussit. Quod usque hodie, uti accepimus, servatum est.

[61] Anselmus autem cum emenso itinere Lugduno appropinquasset, [Prohibitus in Angliam regredi,] præfatus Wilhelmus, comitatum illius deserere volens, interdixit ei ex parte Domini sui Regis redire in Angliam, nisi ipse omnes patris & fratris illius consuetudines, postposita Sedis Apostolicæ subjectione & obedientia, se ei servaturum certo promitteret. Quod ille audiens, admiratus est, [Lugduni moratur:] sciens se alia conditione Angliam exisse. Perveniens ergo Lugdunum, resedit ibi ex more antiquo in pace & quiete, propriam præfati reverendi Hugonis, ejusdem urbis Archiepiscopi, domum inhabitans; & ne ad horam quidem ab his, quæ Dei sunt, verbo se vel actu elongans.

[62] [cæcum illuminat:] Accidit autem una dierum, dum ipse Pater, celebrato solenni Missæ officio, solus, prout ei consuetudinis erat, in oratorio per fletum Deo sese mactaret; ut quidam homo, pedes suos baculo regente, adveniret, oratorium ipsum irrumpere gestiens. Quem Frater & socius noster Alexander, monachus scilicet Ecclesiæ Cantuariensis, qui pro foribus egressum Patris forte præstolabatur, intuens ecclesiam subire volentem, detinuit, sciscitans quidnam vellet. At ille clamosa voce se oculorum lumen amisisse respondit, ac velle, ut servus Dei sibi manum imponeret, sciens, quod sancta merita ejus sibi subvenirent. Pater igitur clamorem audiens, sed verba minime discernens, innuit præfato Fratri venire ad se, & causam clamoris ipsius intimare. Tunc ille: Domine Pater, ait, pauper quidam venit, conquerens se in oculis graviter affligi, precaturque per vos ei signum sanctæ Crucis imponi. At ille pio vultu, Ipse veniat, dixit. Itaque tertio super oculos ejus, quod petebat, signum Crucis cum pollice pingens, oravit sic: Virtus Crucis Christi illuminet oculos istos, & ab eis omnem infirmitatem depellat, integræque sanitati restituat; & adspergens eos aqua sanctificata, hominem præcepit abire. Alexander vero mox illum reducens, monuit ut si factum viri Dei non usquequaque illi hac vice prima profuit, mane rediret, pollicens quod hoc ipsum illi repetita vice fieri impetraret. Ad quæ ille: Ego quidem, bone Domine, hac de causa non redibo, quia gratia Dei & fidelis ejus famuli, omni cæcitate fugata, clarissime video. Hæc ita scripsi, sicut ab ore ipsius Alexandri, qui præsentem se fuisse testatur, accepi.

[63] Rex autem Henricus, ut comperit Papam in sua sententia stare, [spoliatur a Rege.] mox Archiepiscopatum in suum dominium redegit, & Anselmum suis omnibus spoliavit. Acta sunt hinc inter eos multa, & anno uno ac semis indignatio Regis non est lopita.

[64] [Ex Gualone Ep. intelligit quomodo inventum sit corpus S. Priscæ;] Inter hæc venit ad nos Gualo, Episcopus Parisiensis, vir bene religiosus, & Ecclesiasticarum consuetudinum institutionibus ab ineunte ætate imbutus. Hic Romæ notus & Apostolicæ legationis ministerio functus, familiaritate Patris Anselmi potiebatur. Igitur iste a Roma ad nos veniens, quorumdam Sanctorum reliquias secum ferebat, quas, ut certo comperimus, sibi Romæ datas habebat Itaque cum Anselmo me præsente loquens, innotuit ei, quid reliquiarum a Roma secum detulerit. Ad quod cum ille Deo gratias ageret, Episcopus unum os, quod de capite sanctæ Martyris Dei Priscæ esse asserebat, e pyxide protulit, & id qualiter adeptus fuerit illico subinferens, ait: Romæ eram, & oratorium nominatæ Martyris, in quo beatissimus Apostolorum Princeps Petrus altare sacravit, vetustate consumptum, dirutum est, & corpus Martyris in nova recondendum ecclesia, me adstante, levatum est. Igitur cum loci ipsius Cardinalis reliquias in suo jure haberet, & ipse idem mihi familiaris existeret; os istud, quod videtis, de sacro corpore sumptum, mihi pro signo mutui amoris dedit. Finierat Præsul in istis. Ast ego earumdem reliquiarum liabendarum amore illectus, ut ex ipso osse mihi partem daret, deprecari Episcopum cœpi. Et ille: Accipe, inquit, & quantum inde primo conatu frangere poteris, tuum sit. Accepi, & ei, extra quam sperabam, in principio mei conatus, una mihi particula in dextra manu remansit. [& particulam, licet minimam, maximi astimandam docet.] Cumque de parvitate ipsius mœrorem animi dissimulare nequirem, & ut semel adhuc frangere inde mihi liceret, magnopere gestirem; rupit desiderium meum Anselmus, & ait: Noli, noli: quod habet, sufficiat tibi: in veritate quippe dico tibi, quia pro toto auro, quod Constantinopoli & ultra citrave habetur, non omitteret Domina ipsa, cujus est, quin illud sibi vindicaret in die resurrectionis cunctorum: quamobrem si debitam illi reverentiam exhibueris, æque suscipiet, ac si toti corpori ejus exhiberes. Quod ego audiens, acquievi, & quam decentius potui, ipsum ex hoc hucusque servavi. De quo osse post plures dies Petrus quidam, monachus Cluniacensis, vir suo d tempore magnæ autoritatis, qui Camerarius erat Domini Papæ Urbani atque Paschalis, ad nos veniens, a me percunctatus est quid sentiret. At ille, ubi me referente accepit, qualiter id adeptus fuerim, vera omnino esse confessus est, quæ Episcopus inde dixerat; seque præsentem fuisse asseruit, quando idem os a corpore Martyris sublatum, a Cardinali susceperat.

ANNOTATA.

a Marciniacum, monasterium Sanctimonialium in diœcesi Augustodunensi a S. Hugone constructum, uti ad hujus Vitam late deducimus 29 Aprilis.

b Est id festum Vinculorum S. Petri.

c Rainerius hic fuit, qui Florentinam sedem 42 annis tenuit, a 1071 ad 1113.

d Si de subsequenti tempore agitur, deque illa auctoritate qua Petrus sub Paschali floruit usque ad annum 1118; suspicari quis posset, hunc eumdem esse famosum illum gestis, scriptis, ac sanctitate Petrum, anno 1122 factum Abbatem Cluniacensem: sed conjecturam moratur non tam annus mortis, qui fuit Christi 1157 (quidni enim octogesimum vitæ annum attigerit aut transcenderit?) quam quod nihil de rebus a Petro ante Prælaturam gestis inveniatur quod istam fulciat: & quod Eadmerus scribens post istius Petri qui Abbas fuit electionem, quæ haud dubie Cantuariæ cito innotuit, non expresse addiderit, eum de quo agit Petrum, haud ita pridem fuisse factum Abbatem.

CAPUT VII.
Reconciliatio cum Rege: reditus in Angliam: morbus, obitus, miracula.

[65] Post hæc, tum pro exercendo Ecclesiasticæ disciplinæ rigore, [Reconciliatus cum Rege Becci ægrotat.] tum pro Ecclesiarum in Anglia constitutarum relevatione, relicta Burgundia, Anselmus ad Franciam ivit. Quod ubi Regi Anglorum Henrico innotuit, rogatus ad eum in Normanniam venit: ibique Rex, ex timore simul & amore Dei correptus, revestivit illum de suis, & in amicitiam ejus receptus est. Conversante dehinc Anselmo in Normannia, reversisque Balduino & Wilhelmo, qui ex jussu Regis atque Pontificis Romam pro expletione negotii, quod de investituris Ecclesiarum inter eos eousque versabatur, directi fuerant; Wilhelmus in Angliam ad Regem vadit, ac in brevi Beccum ad Anselmum regressus, rogat eum ex parte ipsius Regis, ut jam sopitis retroactis querelis, ocius Angliam visitaret. Cui cum ille promptus acquiesceret, & iter aggressus, Gemmeticum veniret, infirmitate, ne iter expleret, inibi detentus est. Qua sopita, Beccum revertitur, Regem Angliæ transfretaturum illic præstolaturus. Ubi cum pro reditu omnes exultatio mira teneret, ecce infirmitas Anselmi renovata, & ipsum lecto, & subversa exultatione, gravi cunctos mœrore prostravit. Igitur ipse nec manducare, [perdicem appetenti] nec aliquid, unde salutem ejus sperare possemus, facere poterat, & de morte illius tantum nos formido immensa tenebat. Inter hæc ut in cibum aliquid sumeret, diligenti cura petebatur; sed ille nihil sibi animo esse, quomodo poterat, anhelo spiritu fatebatur. Nobis tamen preces multiplicantibus, tandem ne penitus negando, nos magis magisque gravaret, Forte, ait, de perdice comederem, si haberem. Quid plura? Per campos & silvas dispersi sunt quique suorum, & dies unus in requirenda perdice casso labore consumptus. Contigit autem, [una mirabiliter offertur,] ut unus ex monasterii servientibus ipsa die per vicinam silvam iter forte caperet, negotio quo alii occupabantur nihil intendens: & ecce in via, qua gradiebatur, bestiola, quam a martiram vocant, perdicem in ore ferebat: quæ bestiola, viso homine, suam ei prædam reliquit, sibique fuga consuluit. At ille perdicem assumens, ad nos detulit. Ex qua æger noster refectus, statim meliorari ab ægritudine cœpit, ac demum indies melius meliusque habendo, pristinam est sanitatem adeptus.

[66] Post hæc Episcopis & Abbatibus, qui exequiarum illius causa convenerant, [Abstinentiæ illius detrahens famulus,] in sua remeantibus, remeavit etiam Radolphus b Abbas S. Martini Sagiensis, qui unus erat ex eis. Unus igitur ex omnibus hominibus ejus per viam cœpit Anselmo detrahere, & quod merito nullus infirmitati ejus compati deberet, præsertim, inquiens, cum ipse cibo & potu saluti suæ, si remota jactantia vellet, facile succurrere posset, maledica voce adstruere. Quod Abbas audiens, hominem monuit ut sileret, nec de tanto viro quid sinistri ultra proferret. Quæ ille subsannando despiciens, [de equo exentitur.] & in his, quæ cœperat, furore quodam exagitatus persistens, equo calcaribus institit, ut ab Abbate elongatus, liberius ederet, quod suæ mentis amaritudo sibi proponeret. Verum cum ipse præpeti cursu ferri gestiret, ac remissis habenis ocius ire inciperet, quem sedebat, quadrupes corruit, eumque magno cum dedecore tergo suo excussit, ac per devexum montem longo rotatu præcipitatum, a viri blasphemia linguam compescere docuit.

[67] Dehinc in Assumptione beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, [Anselmus Becci cum Rege agit,] Rex Henricus Beccum adveniens, omnia, quæ inter se & Anselmum de sæpedicto negotio resederant, moderante Sedis Apostolicæ sanctione, delevit; atque de singulis, ad quæ tendebat, suæ illum voluntatis compotem fecit. Cum igitur Angliam repetendi iter Anselmi certis ex causis aliquantisper demoraretur, [capellam dedicat,] rogatus ab Abbate Beccensi, dedicavit Capellam unam, infra curiam ipfius cœnobii sitam. In qua dedicatione quidam Clericus, [phreneticum sanat,] phrenesis valetudine tunc noviter captus, a suis est ante Pontificem ductus, illicoque ad benedictionem ejus a suæ mentis alienatione sanatus.

[68] Cum post hoc prospero cursu in Angliam venisset, magno sanctæ Ecclesiæ gaudio & honore susceptus est. Inde evolutis diebus nonnullis, vir quidam Anglus, nobilis quidem & dives, valida corporis infirmitate gravatus, [item nobilem ægrotum in Anglia.] ab Anselmo sibi panem a se benedictum transmitti per nuntium petiit, & accepit: unde paululum gustans, juxta fidem suam statim convalescere cœpit, integræque sanitati donatus, Deo & Dei viro ex corde gratias egit.

[69] [ubi de Normannia subacta litteras accipit a Rege.] Inter hæc Rex in Normannia positus, valde lætabatur, sicut ferebant hi, qui ad nos veniebant, quod fuerat Anselmi pace potitus. Unde etiam firma sibi spe applaudebat, suo se dominio totam Normanniam subjugaturum, Quod & factum est: nam conserto gravi prælio, fratrem suum Robertum, Normanniæ Comitem, & alios Principes, qui contra illum in bellum venerunt, cepit, innumerisque peremptis, totam terram victor obtinuit, idque per literas Anselmo gaudenter & gratiosus mox intimavit. Omnes vero qui hæc gesta tunc temporis audiere, ea meritis concordiæ, quam Rex cum Anselmo fecerat, asscripsere.

[70] [ægrotat in monasterio S. Edmundi.] Ipso anno Anselmus, celebrata Paschali solennitate in curia Regis apud Londinum, abiit ad Abbatiam S. Edmundi, electum inibi c Abbatem sua autoritate roboraturus, & alia quædam officia Pontificalia pro suo jure celebraturus. Quæ ubi solenniter cuncta peregit, gravissima febre correptus, per plures dies pene usque ad emissionem ultimi flatus vexatus est. Pro quo illic octavas Pentecostes usque detentus est, & Concilium, quod se viduatis Ecclesiis Rex proposuerat collaturum, propter ejus absentiam in Calendas Augusti dilatum est. Eo igitur tempore, [ecclesiarum libertatem stabilit,] adunatis in palatio Regis Londini cunctis Primoribus Angliæ, victoriam de libertate Ecclesiæ, pro qua diu laboraverat, Anselmus adeptus est. Rex enim antecessorum suorum usu relicto, nec personas, quæ in regimen Ecclesiarum sumebantur, per se elegit; nec eas per dationem virgæ pastoralis ecclesiis, quibus præficiebantur, investivit.

[71] Scripsit inter hæc Anselmus libellum unum de Concordia præscientiæ & prædestinationis, [scribit de concordia libertatis & gratia:] & gratiæ Dei, cum libero arbitrio. In quo opere contra morem, moram in scribendo passus est: quoniam ex quo apud S. Edmundum fuerat infirmatus, donec præsenti vitæ superfuit, solito imbecillior corpore fuit. Quapropter de loco ad locum migrans, lectica deinceps, non equo sedens, vehebatur. Vexabatur præterea frequentibus & acerbis infirmitatibus, ita ut vix illi vitam promittere auderemus. Ipse tamen numquam pristinæ conversationis obliviscebatur, sed semper aut meditationibus bonis, aut exercitationibus sanctis, aut aliis piis operibus occupabatur.

[72] Tertio igitur anno, postquam a secundo exilio per Regem Henricum revocatus est, [Stomacho cibos fastidiente dabilior,] omnes cibi, quibus humana natura vegetatur & alitur, in fastidium ei versi sunt. Manducabat tamen, naturæ suæ vim faciendo, sciens se vivere non posse sine cibo. Qua vi per dimidium circiter annum vitam quoquo modo transigens, sensim corpore deficiebat, animi virtute semper idem, qui esse solebat, existens. Spiritu itaque fortis, sed carne nimium fragilis, pedes oratorium adire nequibat: attamen consecrationi Dominici Corporis, quod speciali quodam devotionis affectu venerabatur, interesse desiderans, singulis diebus illuc se in sella faciebat deferri. A quo dum nos, qui ei serviebamus, eum, quia multum exinde fatigabatur, declinare niteremur, vix quinto ante sui exitus diem evincere potuimus. Exin ergo assidue lecto decubans, anhela voce omnes, qui ad eum accedere merebantur, in suo quemque ordine Deo vivere hortabatur. Illuxerat Dominica dies Palmarum, & nos pro more circa eum sedebamus. Dixit itaque unus nostrum: Domine Pater, ut nobis intelligi datur, ad Paschalem Domini tui curiam, relicto seculo, vadis. Respondit: Et quidem, si voluntas ejus in hoc est, voluntati ejus non contradico: verum si mallet me adhuc inter vos saltem tamdiu manere, [optat absolvere librum de origine animæ.] donec quæstionem, quam de Animæ origine mente revolvo, absolvere possem, gratiosus acciperem, eo quod nescio, utrum aliquis eam, me defuncto, sit absoluturus. Ego quippe, si comedere possem, spero convalescere: nam nihil doloris in aliqua parte sentio, nisi quod lassescente stomacho, ob cibum, quem capere nequit, totus deficio.

[73] Vesperascente dehinc tertia feria, cum ipse verba, [Regi ac regno benedicit,] quæ intelligi possent, edere jam nulla valeret, rogatus a Rodulpho d Roffensi Episcopo, ut nobis, qui aderamus & aliis filiis suis, Regi quoque & Reginæ cum liberis eorum, ac populo terræ, qui in ejus obedientia se sub Deo tenuerant, suam absolutionem ac benedictionem largiretur; dexteram, quasi nil mali pateretur, erexit, & signo sanctæ Crucis edito, demisso capite sedit. Jam Fratrum conventus in majori ecclesia matutinas laudes decantabat, & unus eorum, qui circa Patrem excubabant, sumpto textu Euangeliorum, legit Passionem coram eo, quæ ipsa die ad Missam e legi debebat. Ubi autem venit ad verba Domini, Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, [& dum Passio legeretur expirat,] & ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis & bibatis super mensam in regno meo; lentius solito spiritum trahere cœpit. Sensimus igitur eum jamiam obiturum, & de lecto super cilicium & cineres positus est. Adunatoque circa eum universo filiorum suorum agmine, ultimum spiritum in manus Creatoris emittens, dormivit in pace. Transiit autem illucescente aurora quartæ feriæ, præcedentis Cœnam Domini, quæ erat XI Kalend. Maji, anno videlicet Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo nono, qui fuit annus Pontificatus ejus decimus sextus, vitæ vero septuagesimus sextus.

[74] Loto igitur ex more corpore ejus, petiit supra sæpe memoratus, [Balsami vasculum fere vacuum] rerum Anselmi provisor ac dispensator, Balduinus, quatenus facies Patris balsamo, quod admodum parum in parvulo vase sibi, majori ejus parte perdita, remanserat, inungeretur; sperans atque præoptans eo modo illam vel modice amplius servatum iri, ne corrumperetur. Acquievimus, viri industriam amplectentes. Vas ergo ipsius liquoris in manum Episcopus sumpsit, & uncturus vultum defuncti, digitum fundo vasis immersit. Quem illico extrahens, sed vix summitatem ejus madefactam reperiens, ratus est balsamum ipsum ungendæ faciei haud quaquam posse sufficere. Quapropter rogat balsamum, [toto corpori inungendo mirabiliter abundat.] quod conficiendo chrismati in majori ecclesia servabatur, afferri; cupiens videlicet una cum capite, dexteram ejus, per quæ multa bona atque divina dixerat & scripserat, tali unctura honorari. In his cum Episcopo eram, & eum in ministerio illo juvabam. Impressi post eum in vas balsami digitum meum, & æque aut certe minus digito ejus madentem extraxi. Itaque rogatus Episcopus mihi vas in palmam versare, si forte inde aliqua gutta deflueret, acquievit: & illico, stupentibus cunctis, liquor desiliens, copia sui manum meam complevit, & supereffluxit. Hoc ipsum secundo & tertio ac sæpius factum est. Et quid dicam? Tantam abundantiam balsami vas ferme vacuum ministravit, ut intacto vase ecclesiæ, non solum caput & manus, sed brachia, pectus, pedes quoque & totum corpus, non una, sed sæpius repetita vice, omni ex parte inungeremus. Dehinc more summi Pontificis vestibus est sacris indutus, & in oratorium debita cum veneratione delatus.

[75] In crastino autem, cum sepulturæ traderetur, sarcophagus, qui illi fuerat pluribus retroactis diebus præparatus, [& sarcophagus incongruus corpori,] longitudine quidem & latitudine aptus, sed profunditate magna ex parte minus habens inventus est. Quod considerantes, animo deficiebamus, nulla scilicet ratione pati valentes, ut superiori lapide pressus, sua integritate aliquatenus læsus privaretur. Cum itaque in hoc plurimi fluctuarent, & alii sic, alii vero sic rem posse componi dictitarent: quidam ex conferta multitudine Fratrum, acceptum baculum episcopi Roffensis, qui funeris officium præsens agebat, per transuersum sarcophagi super corpus Patris ducere cœpit, [eidem se aptat.] & jam illud omni ex parte corpori jacentis præminere, magna nobis exinde admiratione permotis invenit. Ita ergo venerabile corpus Patris Anselmi, Cantuariensis Archiepiscopi ac Primatis totius Britanniæ, sepulcro inclusum, quid conditio sortis humanæ habeat in se, omnes, qui pertranseunt, sui exemplo monet attendere. Sane in obitu & post obitum ejus multa a multis visa narrantur, quæ gloriam ejus, quam pro meritis suis eum recepisse a Deo non dubitamus, [Variis varia visiones afferuntur.] attestantur. Quibus tamen scribendis laborem intrare noluimus, magis videlicet eligentes silentio nostro omnes, qui dormiendo ea viderunt, pares facere, quam ista scribendo, illa non scribendo, unum alii, quasi potiora viderit, anteferre: ut enim cuncta scribantur, infiniti negotii est. Aperta denique facta, quæ Deus per eum facere dignatus est, & nos talium nudi pro posse digessimus, puto sufficare ad notitiam retributionis & conversationis vitæ ejus. Sit itaque Deo omnipotenti & Filio & sancto Spiritui laus & gratiarum actio, nunc & per omnia seculorum secula, Amen.

ANNOTATA.

a Martira, vulgo Martre, alias Fouine, latine Martes dicitur; ovis pullisque infestum animalculum, quasvis facile perreptans angustias.

b Paulo post, scilicet anno 1108 Roffensis Episcopus, & anno 1114 Cantuariensis Archiepiscopus creatus: in Sagiensi autem Abbatia (quæ a Rogerio Montis-gomerii Vicecomite & uxore Mabilia restaurata fuerat anno 1060) successerat ipse anno 1089 primo ejus Abbati Roberto.

c In monastico Anglicano pag. 295 dicitur post mortem Roberti Abbatis, anno 1107 defuncti, vacasse AbbatiaS. Edmundi annis septem; ac demum anno 1115 Abboldum esse consirmatum, qui fuerat Prior S. Nicasii de Melent: an autem electus vivente S. Anselmo, an postea cassata priori electione substitutus, quis dicet?

d Qui scilicet ex Abbate Sagiensi, jam ante assumptus erat, ut dictum est.

e Eæ est Paßio secundam Lucam, præscripta pro Feria IV Majoris hebdomadæ, quæ illa noctæ erat inchoata.

ALIA VITA
Ex Historia Novorum in Anglia ejusdem Eadmeri sive Edmeri.

Anselmus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 0525

AUCTORE EADMERO

LIBRI I PARS II.

CAPUT I.
Acta S. Anselmi in morbo Guillielmi I & II Regum Angliæ, & apud Comitem Cestriæ.

[1] Per idem tempus erat quidam Abbas Becci, nomine Anselmus, vit equidem bonus, & scientia litterarum magnifice pollens: contemplativæ vitæ totus intendebat. Hic toti Normanniæ atq; Franciȩ, pro suæ excellentis sanctitatis merito, notus; carus & acceptus, magnæ famæ quoque in Anglia habebatur, ac Regi præfato necnon Lanfranco Archiepiscopo sanctissima familiaritate copulabatur, Huic, cum nonnum quam pro diversis Ecclesiæ & aliorum negotiis ad curiam Regis veniret, [Willelmus, familiaris SS. Anselmo & Lanfranco,] Rex ipse, deposita feritate, qua multis videbatur sævus & formidabilis, ita fiebat inclinus & affabilis ut, ipso præsente, omnino quam esse solebat, stupentibus cunctis, fieret alius. Hunc itaque & Lanfrancum, videlicet viros divina simul & humana prudentia fultos, præ se magni semper habebat; & eos in omnibus, quæ sibi, quantum officii eorum referebat, agenda erant, dulciori præ ceteris studio audiebat. Unde & consilio eorum ab animi sui severitate in quosdam plurimum & sæpe descendebat; & quatenus in sua dominatione ad observantiam religionis monasteria surgerent, studiose operam dabat. Quæ religio ne nata deficeret, [eorum consilio utitur:] procurabat Ecclesiarum pacem undiquaque tueri, & eis, quæ in usus servientium Deo proficerent, in terris, in decimis, in aliis redditibus, ex suo largiri. Hac tamen benevolentia super Ecclesias Normanniæ propensius respiciebat.

[2] Hic ergo Willielmus cum a vicesimo primo regni sui anno infirmitate, qua & mortuus est, detentus apud Rotomagum fuisset; [illum ad se vocat Rotomagi æger,] & se meritis, ac intercessionibus Anselmi omnimodis commendare disposuisset; eum ad se de Becco venire, & non longe a se fecit hospitari. Verum cum ei de salute animæ suæ loqui differret, eo quod infirmitatem suam paulum levigari sentiret; contigit ipsius Principis corpus tanta invalitudine deprimi, ut curiæ inquietudines nullo sustinere pacto valeret. Transito igitur Sequana, decubuit lecto in Ermentrudis-villa, b quæ est contra Rotomagum in altera fluminis parte. [sed eo æque ægro uti nequiens moritur,] Quidquid tum deliciarum Regi infirmo deferebatur, ab eo illarum medietas Anselmo infirmanti mittebatur. Verumtamen nec eum amplius in hac vita videre, nec ei ut proposuerat quidquam de anima sua loqui promeruit: tanta enim infirmitas occupavit utrumque, ut nec Anselmus ad Regē Willielmū, nec Willielmus posset pervenire ad Abbatem Anselmum. Et quidem Willielmus ita mortuus est: non tamen, ut dicitur c inconfessus: atque Anselmus e vestigio est ab infirmitate relevatus, pristinæque saluti post modicum redonatus. Qui autem Regio funeri interfuerint, quave pompa corpus ejus Cadomum delatum sit, quamque libera imo quam servili calumnia in ecclesia B. Stephani sepultum sit, & dictu lugendum & auditu fatemur esse miserendum Quem enim conditio sortis humanæ non moveat ad pietatem, [nec sine quæ velasepelitur.] cum auditum fuerit, Regem istum, qui tantæ potentiæ in vita sua extitit, ut in tota Anglia, in tota Normannia, in tota Cenomanensi patria nemo contra imperium ejus manum movere auderet; mox ut in terram spiritum exhalaturus positus est, ab omni homine, sicut accepimus, uno solo dumtaxat serviente excepto, derelictum cadaver ejus sine omni pompa per Sequanam naucella delatum, &, cum sepeliri deberet, ipsam terram sepulturæ illius a quodam rustico calumniatam, qui eam, hereditario jure reclamans, conquestus est illam sibi jam olim ab eodem injuria fuisse ablatam d. Quantus autem mœror Lanfrancum ex morte ejus perculerit, quis dicere possit; quando nos, qui circa illum nuntiata morte illius eramus, statim eum, præ cordis angustia, mori timeremus?

[3] Defuncto itaque Rege Willielmo, [Willielmus II. ut Rex fiat,] successit ei in regnum Willielmus filius ejus, qui cum Regni fastigia fratri suo Roberto e præripere gestiret, & Lanfrancum, sine cujus assensu in regnum ascisci nullatenus poterat, sibi in hoc ad expletionem desiderii sui non omnino consentaneum inveniret; verens ne dilatio suæ consecrationis inferret ei dispendium cupiti honoris, cœpit tam per se, quam per omnes quos poterat; fide sacramentoque Lanfranco promitteret, justitiam, æquitatem, & misericordiam se per totum regnum, si Rex foret, in omni negotio servaturum; pacem, libertatem, securitatem Ecclesiarum contra omnes defensurum, [Lanfranco de se promittit optima quæque:] necnon præceptis atque consiliis ejus per omnia & in omnibus obtemperaturum. Sed cum posthac in regno fuisset confirmatus, postposita pollicitatione sua, in contraria dilapsus est. Super quo cum a Lanfranco modeste redargueretur, [sed brevi fidem fallit:] & ei sponsio fidei non servatæ opponeretur, furore succensus, Quis, ait, est, qui cuncta quæ promittit implere possit? Ex hoc igitur non rectis oculis super Pontificem intendere valebat, licet a nonnullis, ad quæ illum voluntas sua trahebat, ipsius respectu, eo superstite, temperaverit. Erat enim Lanfrancus idem, vir divinæ simul & humanæ legis peritissimus, atque ad nutum illius, totius regni spectabat intuitus. Qui, cum de hac f vita translatus fuisset, quam gravis calamitas ex, obitu illius Ecclesias Angliæ devastaverit, [mortuo autem Lanfranco,] multa prætermittendo paucis ostendere placuit. Confestim enim Rex foras expressit, quod in suo pectore, illo vivente confotum habuit. Nam mox, ut alia quæ perperam gessit omittam, ipsam totius Angliæ, Scotiæ, & Hiberniæ, nec non adjacentium insularum matrem, Ecclesiam scilicet Cantuariensem, invasit; cuncta quæ juris illius erant, intus & extra per clientes suos describi præcepit; [tum alias omnes regni ecclesias,] taxatoque victu monachorum inibi Deo servientium, reliqua sub censu atque in suum dominium redigi jussit. Fecit ergo Ecclesiam Christi venalem: jus in ea dominandi præ ceteris illi tribuens, qui ad detrimentum ejus in dando pretium, alium superabat: Unde misera successione singulis annis pretium renovabatur. Nullam siquidem conventionem Rex stabilem esse sinebat, sed qui plura promittebat excludebat minus dantem; nisi forte ad id quod posterior offerebat, prima conventione vacuara, prior assurgeret. Videres insuper quotidie, spreta servorum Dei religione, quosque nefandissimos hominum regias pecunias exigentes, per claustra monasterii torvo & minaci vultu procedere, hinc inde præcipere, minas intentare, [tum maxime Cantuariensem] dominationem potentiamque suam in immensum ostentare. Qua de re quæ vel quot scandala, dissensiones, inordinationes ortæ sint, reminisci piget. Super hæc, quidam ipsius Ecclesiæ monachi, malis ingruentibus dispersi ac missi sunt ad alia monasteria; & qui relicti, multas passi tribulationes & improperia. Quid de hominibus Ecclesiæ dicam? quitam vasta miseria, miseraque vastatione sunt attriti; ut dubitarem, si sequentia mala non essent, an salva vita illorum possent miserius atteri. Nec ista quæ dicimus in sola Ecclesia Cantuariensi facta sunt. Desævit immanitas ista etiam in cunctis per Angliam constitutis filiabus ejus, quæ viris suis, Episcopis scilicet seu Abbatibus decedentibus, in viduitatem ea tempestate cadebant. Et quidem ipse primus hanc luctuosam oppressionem Ecclesiis Dei indixit, nullatenus eam ex paterna traditione excipiens. Destitutas ergo Ecclesias solus in dominio suo tenebat: nam alium neminem præter se substituere volebat, quamdiu per suos ministros aliquid, [& monachos in ea affligit,] quod cujusvis pretii duceret, ab eis extrahere poterat. Itaque planum erat ubique miseriam videre. Duravit autem fere per quinq; annos (ut de aliis taceam) super Ecclesia Cantuariensi hæc ipsa miseria, [per quinque fere annos.] semper in pejus proficiens, sibique ipsi miserior deteriorque succrescens.

[4] g Quarto inter hæc anno, h Hugo Comes Cestrensis, volens in sua quadam Ecclesia monachorum Abbatiam instituere, missis Beccum nuntiis, rogavit Abbatem Anselmum Angliam venire, locum inspicere, [S. Anselmus a Comite cestrensi rogatus in Angliam venire,] eumque per monachos suos regulari conversatione informare. Renuit ipse, nec venire voluit: jam enim quodam quasi præsagio mentes quorumdam tangebantur; &, licet clanculo, nonnulli ad invicem loquebantur, eum, si Angliam iret, Archiepiscopum Cantuariensem fore. Quod quamvis omnino remotum esset a voluntate ejus; & firmitas propositi sui, se numquam hoc onus subiturum, certitudinem promitteret animo ejus; tamen quia hoc non omnes intelligebant (providendo bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus) Angliam intrare noluit, ne se hujus rei gratia intrasse quisquam suspicaretur. Contigit interea Comitem ipsum acri languore gravari: quod mox Anselmo mandans, magnopere precatus est, quatenus antiqua familiaritate considerata, ad consulendum animæ suæ sine mora veniret. Et, si timor, inquit, suscipiendi Archiepiscopatus, ne veniat, eum detinet; fateor, inquit; in fide mea, quoniam id, quod rumor inde jactat, nihil est; ac per hoc indecens ejus sanctitati esse sciat, si nihilo tentus magnæ meæ necessitati subvenire detrectat. Perstat ille in non veniendo, & Comes æque permanet in requirendo. Tertio itaque mandat illi hæc, [tandem importunius instanti cedens,] Si non veneris, revera noveris, quia numquam in vita æterna in tanta requie eris, quin perpetuo doleas te ad me non venisse. Quod ille audiens, Angustiæ, ait, mihi sunt undique: si Angliam ivero, vereor ne cui per hoc prava suspicio surrepat, & me causa consequendi Achiepiscopatus illuc ire existimet: si non ivero, fraternæ caritatis violator ero, quam quidem non solum amico, verum exhibere jubemur & inimico: quæ denique, si erga inimicum violata peccatum est, erga amicum quid est? Et certe amicus meus familiaris ab antiquo Comes Cestrensis Hugo fuit, qui mei nunc, ut dicit, indiget. In necessitate probatur amicus. Si ergo propter obliquam, quam in me forsan homines habere possunt opinionem, amico meo in sua necessitate non succurro, meum certum, pro dubio aliorum, peccatum incurro. Commendans igitur me, atque meam conscientiam, ab omni terreni honoris ambitione vacuam, Deo, pergam, respectu sancti amoris ejus, morem gerere amico meo: cetera ipse Deus agat, & me salua gratia sua ab omni secularis negotii impedimento, [ex suorum Beccensium imperio,] pro sua misericordia, immunem custodiat. Exigebant etiam tum temporis ecclesiæ suæ quædam valde necessariæ causæ, ut Angliam pergeret, sed præfato illum cohibente pavore, nullo pro eis pacto volebat iter arripere. Contigit interea ut Comitissæ Idæ i locuturus Bononiam iret; ubi cum per dies aliquot necessario detentus moraretur, mandatum est illi a Beccensibus, [illuc trajicit, & ibi detinetur mensibus 5.] ne, si peccato inobedientiæ notari nollet, ultra monasterium repeteret, donec transito mari, suis in Anglia rebus subveniret. Profectus igitur, mare transiit, & Dofris appulsus est. Inde citato gressu, ad Comitem venit, ipsumque ab infirmitate jam convaluisse invenit. Detentus est tamen in Anglia fere mensibus quinque, detinente eum non solum Abbatia quam disponere venerat, sed & multiplicium ratione causarum, quæ illius adventus causa non inferior, sicut diximus, erat. Sicque hujus temporis spatium, transit, ut de Pontificatu Cantuariensi nihil ad eum vel de eo dictum actumve sit; ipseque sui periculi, & antiqui timoris securus effectus fuerit. Post hæc in Normanniam regredi volens, negata a Rege licentia, copiam id agendi habere non potuit.

[5] Inter hæc cum gratia Dominicæ nativitatis, omnes regni Primores ad Curiam Regis, pro more, venissent; contigit, ut eorum optimi quique uno consensu inter se de communi Matre regni quererentur, quod viduata suo Pastore, [Pro restitutione Cantuariensis Ecclesia,] tam diu & tam inaudita vexatione opprimeretur. Hujusmodi ergo de hoc ab eis consilium sumptum est, ut supplici prece Dominum suum Regem convenirent, quatenus orationes, quod posteris mirum dictu fortasse videbitur, per Ecclesias Angliæ fieri ad Dominum permitteret, ut ipse sua pietate Regi inspiraret, quatenus instituto illi digno Pastore, a tanta eam clade, & alias per eam relevaret. Quod cum illi una suggessissent, ipse licet nonnihil exinde indignatus, tamen fieri, quod petebatur permisit; dicens, quod quidquid Ecclesia peteret, ipse sine dubio pro nullo dimitteret, quin faceret omne quod vellet. Hoc ira responso accepto, Episcopi, [preces indicendas rogatus ordinat] ad quos ista maxime pertinebant, Anselmum super reipsa consuluerunt; & quod ipse orationis agendæ modum & summam ordinaret, vix obtinere suis precibus ab eo potuerunt: Episcopis enim præferri in tali statuto, ipse Abbas fugiebat. Coactus itaque, juxta quod magis Ecclesiæ Dei expedire sciebatur, modum orandi cunctis audientibus edidit: & laudato sensu ac perspicacia animi ejus, tota quæ convenerat Nobilitas regni, soluta curia in sua discessit. Institutæ igitur preces fiunt per Anglorum Ecclesias omnes.

[6] Hæc inter evenit, ut die quadam unus de Principibus terræ, cum Rege familiariter agens, promeantibus verbis in hoc, ut fit, sic ei inter alia diceret; Hominem tantæ sanctitatis nullum novimus, quantæ est, ut vere probamus, Abbas Beccensis Anselmus. Nil etenim amat præter Deum, [Rex pertinax in proposito contrario, morbo corripitur,] nil (ut in omni studio ejus claret) cupit transitorium. Ad quod Rex subsannans, Non, inquit, nec Archiepiscopatum Cantuariensem? Cui cum alter referret, nec illum quidem maxime, sicut mea multorumque fert opinio. Obtestatus est Rex, quod manibus ac pedibus plaudens, in amplexum ejus accurreret, si ullam fiduciam haberet, se ad illum posse ullatenus aspirare. Et adjecit, sed per sanctum Vultum k de Luca, (sic enim jurare consueverat) nec ipse hoc tempore nec alius quis Archiepiscopus erit, me excepto. Hæc illum dicentem a vestigio valida, infirmitas corripuit, & lecto deposuit, atque indies crescendo ferme usque ad exhalationem spiritus egit. Quid plura? Omnes totius regni Principes coeunt, Episcopi, Abbates, & quique Nobiles, nihil præter mortem ejus præstolantes. Suggeritur ægro, de salute animæ suæ cogitare, carceres aperire, [& animæ suæ consulturus, Anselmum advocans,] captivos dimittere, vinculatos solvere; repetendarum pecuniarum debita perdonare; Ecclesias, suo eatenus dominio & servituti subactas, locatis Pastoribus, libertati restituere, præcipueque Ecclesiam Cantuariensem; cujus oppressione, inquiunt, totius in Anglia Christianitatis constat esse detestandam dejectionem. Hac tempestate Anselmus inscius horum morabatur in quadem villa non longe a Glocestria, ubi Rex infirmabatur. Mandatum ergo illi est, quatenus sub omni festinatione ad Regem veniat, & ejus obitum sua præsentia tueatur & muniat. Accelerat ipse venire, audito tali nuncio, & venit. Ingreditur ad Regem, rogatur quid consilii salubrius morientis animæ judicet. Exponi sibi primo postulat, quid se absente ab assistentibus, ægro consultum sit. Audit, probat, & addit, Scriptum est, Incipite domino in Confessione: unde videtur mihi ut primo de omnibus, quæ se contra Deum fecisse cognoscit, puram confessionem faciat, & se omnia, si convaluerit emendaturum sine fictione promittat, ac deinde quæ consuluistis, absque dilatione fieri jubeat. Laudatur hæc consilii summa, sibique hujus confessionis suscipiendi injungitur cura. Refertur ad notitiam Regis, quid saluti animæ illius magis expedire Anselmus dixerit. Nec mora, acquiescit ipse, & corde compunctus, cuncta, quæ viri sententia tulit, se facturum, necnon totam vitam suam in mansuetudine, & justitia amplius servaturum pollicetur. [confessioni correctionem malorum præmittit.] Spondet in hoc fidem suam, & vades inter se & Deum facit Episcopos suos, mittens qui hoc votum suum Deo super altare, sua vice promittant. Scribitur Edictum, regioque sigillo firmatur, quatenus captivi quicumque sunt in omni dominatione sua relaxentur, omnia debita irrevocabiliter remittantur; omnes offensiones antehac perpetratæ, indulta remissione, perpetuæ oblivioni tradantur. Promittuntur insuper omni populo bonæ & sanctæ leges, inviolabilis observatio juris, injuriarum gravis, & quæ terreat ceteros, examinatio. Gaudetur a cunctis, benedicitur Deus in istis, obnixe oratur pro salute talis ac tanti Regis.

ANNOTATA.

a Willielmus obtenta de Haroldo victoria coronatus est Londini ad finem anni 1066 & mortuus anno 1087.

b Ea nunc Sotte-ville nuncupatur, quasi villa inferior.

c Simeon Dunelmensis ait, quod Wilhelmus I, Rex Angliæ, cælesti Viatico munitus excesserit: interim tam ipse quam ceteri Regem punitum insinuant, quod, oppido quodam in Francia occupato, omnes ecclesias in ea sitas, & cum his duos sanctos Reclusos combußisset.

d Ioannes Bromton in Chronico, satis patbetice rem describit, additque, quod illa querela adeo omnes movit, ut prius viro conquerenti pro voto satisfacerent ut ac deinde exequias mortuo adimplerent.

e Ex dispositione paterna id factum scribunt ceteri; eo quod Robertus primogenitus, ob non relictam sibi libere Normanniam rebellans patri, apud Philippum Franciæ Regem ageret.

f Mortuus est Lanfrancus anno 1089, Guilielmi II anno 2, Quinto, aliis Nono Kalendas Maji.

g Anno Christi 1082.

h Hugo Comes Cestrensis nepos Willielmi I ex Sorore, vixit usque ad annum 1106 teste Knyghtono lib. 2 cap. 8 de Eventibus Angliæ.

i Est hæc B. Ida, mater Godefridi Bullonii, dein Regis Hierosolymitani: illius Vitam illustravimus ad diem 13 Aprilis. Plures ei epistolas S. Anselmus Scripsit.

k Vultus sanctus de Luca est imago Domini Crucifixi, quæ creditur a Nicodemo sculpta; & circa annum 702 e Syria in Hetruriam translata, Lucæ colitur miraculis celeberrima: de qua videndi historici Lucensei, & post alios Franciottus de Sanctis Lucensibus pag. 155

CAPUT II.
Electio in Archiepiscopatum Cantuariensem; & post varias tergiversationes consecratio.

[7] Interea Regi a bonis quibusque suadetur, quatenus, communem totius regni Matrem, [Designatus Archiepiscopus Cantuariensis,] instituendo illi Pastorem, solvat a pristina viduitate. Consentit libens, & in hoc animum suum versari fatetur. Quæritur itaque quis hoc honore fungi dignius possit. Sed cunctis ad nutum Regis pendentibus, prænuntiavit ipse, & concordi voce subsequitur acclamatio omnium, Abbatem Anselmum tali honore dignissimum. Expavit Anselmus ad hanc vocem, & expalluit: cumque raperetur ad Regem, ut per virgam pastoralem investituras Archiepiscopatus de manu ejus susciperet; toto conamine restitit, idque multis obsistentibus causis nullatenus fieri posse asseruit. Accipiunt igitur eum Episcopu & ducunt seorsum de multitudine, hæc ei verba dicentes: Quid agis? quid intendis? quid contraire Deo niteris? Vides omnem Christianitatem in Anglia fere periisse, omnia in confusio nem venisse, omnes abominationes emersisse quaquaversum; nos ipsos & quas regere deberemus Ecclesias Dei, in periculum mortis æternæ per tyrannidem istius hominis decidisse, & tu, cum possis subvenire, contemnis? Quid, o mirabilis homo, cogitas? Quo fugit sensus tuus? Ecclesia Cantuariensis, in cujus oppressione omnes oppressi sumus & destructi, te vocat, te sublevatorem sui & nostri anxia quæritat; & tu postposita libertate ejus, postposita nihilominus relevatione nostra, fratrum laboris participium abiicis? tui solus otiosam quietem appetis? Ad hæc ille, Sustinete, inquit, quæso, sustinete, & intendite: fateor, verum est, tribulationes multæ sunt, & ope indigent: sed considerate obsecro, Ego jam a grandævus sum, & omnis terreni laboris impatiens: [multis se excusat apud Episcopos,] qui ergo pro me ipso laborare nequeo, qualiter laborem totius Ecclesiæ per Angliam constitutæ suscipere queo? Ad hæc, sicut mea mihi conscientia testis est, ex quo monachus fui, secularia negotia fugi, nec unquam eis ex voto intendere potui; quia nihil in eis esse constat, quod me in amorem aut delectationem sui flectere queat. Quare sinite me pacem habere, & negotio, quod numquam amavi, ne non expediat, implicare nolite. Tu tamen, inquiunt, primatum Ecclesiæ nihil hæsitans suscipe, & i præ in via Dei, dicendo & præcipiendo quod faciamus; & ecce tibi manus dabimus, quod sequendo & obtemperando quæ jusseris non deficiemus. Tu Deo pro nobis intende, & nos secularia tua disponemus pro te. Impossibile est, ait, quod dicitis: Abbas sum monasterii regni alterius, Archiepiscopum habens cui obedientiam, terrenum b Principem cui subjectionem, monachos quibus debeo consilii atque auxilii subministrationem. His omnibus ita sum astrictus ut nec monachos deserere possim, sine illorum concessione, nec me a dominatu Principis mei valeam exuere sine ejus permisione, nec obedientiam Pontificis mei subterfugere queam cum salute animæ meæ absque ipsius absolutione. De his omnibus, aiunt, leve consilium, & facilis erit assensus omnium. Ait ille, Nihil est omnino; non erit quod intenditis.

[8] Rapiunt igitur hominem ad Regem ægrotum, & pervicaciam ejus exponunt. Contristatus est Rex, pene ad suffusionem oculorum, & dixit ad eum: O Anselme quid agis? Cur me pœnis æternis cruciandum tradis? [urgetur a Rege,] Recordare quæso fidelis amicitiæ, quam Pater meus & mater mea erga te & tu semper erga eos habuisti, & per ipsam obsecro, ne patiaris filium eorum me in corpore & anima simul perire. Certus sum enim quod peribo, si Archiepiscopatum in meo dominio tenens, vitam finiero. Succurre igitur mihi, succurre Domine Pater, & suscipe Pontificatum; pro cujus retentione nimis confundar, & vereor ne in æternum plus confundar. Compuncti sunt ex his verbis quique assistentium, & Anselmum se excusantem, & tantum onus nec tunc quidem subire volentem, invadunt, talia cum quadam indignatione, & conturbatione ipsi ingerentes: Quæ dementia occupavit mentem tuam? Regem turbas, turbatum penitus necas, quandoquidem illum jam morientem obstinatia tua exacerbare non formidas. Nunc igitur scias, quia omnes perturbationes, [incitatur a socio Baldewino,] omnes oppressiones, omnia crimina, quæ deinceps Angliam prement, tibi imputabuntur; si tu hodie, per susceptionem curæ pastoralis, eis non obviaveris. Inter has angustias positus Anselmus, vertit se ad duos monachos, qui secum erant, Baldwinum videlicet & Eustachium, dixitque illis: Ah Fratres mei, cur mihi non subvenitis? Dixit hoc (ecce coram Deo, quia non mentior) in tanta, sicut affirmare solebat, anxietate constitutus, ut si ei tunc optio daretur, multo lætius salva reverentia voluntatis Dei mori eligeret, quam Archiepiscopatus dignitate sublimari. Respondit itaque Baldwinus: Si voluntas Dei est ut ita fiat, nos qui sumus qui voluntati Dei contradicamus? Quæ verba lacrymæ, & lacrymas sanguis ubertim mox e naribus illius profluens secutus est, palam cunctis ostendens, ex qua cordis contritione cum lacrymis verba prodierint. Audito hujuscemodi responso, Anselmus; Væ, quam cito, inquit, baculus tuus confractus est. Sentiens ergo Rex, quod incassum labor omnium expendebatur, præcepit ut omnes ei ad pedes caderent, si forte vel ita ad consentiendum illici posset. [vicogitur;] Sed quid? Cadentibus illis, cecidit ipse coram eis, nec a prima sententia sua cadere voluit. At illi, animati in eum seque ipsos, pro mora quam objectionibus ipsius intendendo passi sunt, ignaviæ redarguentes, Virgam huc pastoralem, Virgam, clamitant, pastoralem. Et arrepto brachio ejus dextro, alii renitentem trahere, alii impellere, lectoque jacentis cœperunt applicare. Rege autem ei baculum porrigente, manum contra clausit & eum suscipere nequaquam consensit Episcopi vero digitos ejus strictim volæ infixos erigere conati sunt, quo vel sic manui ejus baculus ingereretur. [acclamatur & consecratur;] Verum cum in hoc conatum suum aliquam diu frustra expenderent, & ipse pro sua, quam patiebatur, læsione verba dolentis ederet; tandem, indice levato, sed protinus ab eo reflexo, clausæ manui ejus baculus appositus est, & Episcoporum manibus cum eadem manu compressus atque retentus. Acclamante autem multitudine, Vivat Episcopus, vivat; Episcopi cum Clero, sublimi voce hymnum Te Deum laudamus decantare cœpere, electumque portaverunt Pontificem potius quam duxerunt in vicinam ecclesiam; ipso modis, quibus poterat, resistente, atque dicente; Nihil est quod facitis, Nihil est quod facitis. Gestis vero quæ in tali causa geri in ecclesia mos est, revertitur Anselmus ad Regem, dicens illi, Dico tibi, Domine Rex, quia ex hac tua infirmitate non morieris, ac pro hoc volo noveris, quam bene corrigere poteris, quod de me nunc actum est; quia nec concessi, nec concedo ut ratum sit. His dictis, reflexo gressu discessit ab eo.

[9] Deducentibus autem eum Episcopis cum tota regni Nobilitate, cubiculo excessit: conversusque ad eos, in hæc verba sciscitatus est: intelligitis quid molimini? Indomitum taurum, & vetulam ac debilem ovem; in aratro conjungere, sub uno jugo disponitis. Et quid inde proveniet? Indomabilis utique feritas tauri sic ovem, lanæ & lactis & agnorum fertilem, per spinas & tribulos hac & illac raptam, si jugo se non excusserit, dilacerabit, ut nec ipsa sibi, nec alicui, dum nihil horum ministrare valebit, utilis existat. Quid ita inconsiderate ovem tauro copulastis? Aratrum Ecclesiam perpendite, juxta Apostolum dicentem, Dei agricultura, Dei ædificatio estis. [1 Cor. 3, 9] Hoc aratrum in Anglia duo boves ceteris precellentes regendo trahunt, & trahendo regunt, Rex videlicet & Archiepiscopus Cantuariensis: iste seculari justitia & imperio, ille divina Doctrina & magisterio. Horum boum unus, scilicet Lanfrancus Archiepiscopus, mortuus est; & alius, ferocitatem indomabilis tauri obtinens, jam invenitur aratro prælatus: [prædicit calamitates subsecuturas] & vos loco mortui bovis, me, vetulam ac debilem ovem, cum indomito tauro conjungere vultis? Quæ dico, satis intelligitis; & ea re, quid cui velitis associare, vellem consideraretis considerantes ab incepto desisteretis. Quod si non desistitis, en prædico vobis, quia me, de quo lanam & lac verbi Dei & agnos in servitium ejus nonnulli possent habere (extra quam modo putetis) regia feritas diversis a se fatigatum injuriis opprimet; & gaudium, quod nunc de me quasi pro relevationis vestræ spe vos tenet, multos (cum nil consueti consilii aut sperati auxilii per me habere potueritis) versum in mœstitiam dolentes efficiet: eoque proficietis, [suamque expu sionem:] ut Ecclesiam, quam relevare a viduitate, tantopere satagitis; relabi in viduitatem, etiam vivente Pastore suo, quod peius est, quandoque cernatis. Et hæc mala, quibus imputabuntur, nisi vobis, qui tam inconsiderate Regis feritatem & meam imbecillitatem conjunxistis? Cum igitur me oppresso, nullus ex vobis fuerit, qui ei in aliquo audeat obviare; vos quoque proculdubio pro libitu suo non dubitabit undique conculcare. Hæc dicens, ac, erumpentibus lacrymis dolorem cordis simulare non valens, ad hospitium suum, dimissa curia vadit. Acta sunt hæc anno Incarnationis Dominicæ millesimo nonagesimo tertio, Pridie nonas Martii, prima Dominica c Quadragesimæ. Præcepit itaque Rex, [recipit jura Archiepiscopalia.] ut sine dilatione ac diminutione investiretur de omnibus ad Archiepiscopatum pertinentibus intus & extra, atque ut civitas Cantuaria, quam Lanfrancus suo tempore in beneficio a Rege tenebat, & d Abbatia S. Albani, quam non solum Lanfrancus sed & antecessores ejus habuisse noscuntur, in alodium e Ecclesiæ Christi Cantuariensis, pro redemptione animæ suæ perpetuo jure transirent.

[10] Anselmus autem post hæc in villis ad Archiepiscopatum pertinentibus ex præcepto Regis morabatur, conversante secum ac victui suo exinde necessaria quæque procurante venerabili Gundulpho f Roffensi Episcopo. Interea missi sunt a Rege nuntii cum litteris in Normanniam ad Comitem, ad Pontificem Rotomagensem, ad monachos Beccenses, quatenus iis, quæ in Anglia de Abbate Beccensi gesta fuerant, singuli quantum sua intererat assensum præberent. Sed quid? Plurima in hunc modum acta nihil apud eos profecerunt: tandem tamen importuna ratione ac rationabili importunitate, Deo disponente, devicti, quæ de Anselmo cœpta erant, perfici concesserunt; & ne onus impositum subterfugeret, ei, per obedientiam, injunxerunt. Unde & litteræ a singulis singulæ scriptæ sunt, quæ in uno eodemque concordantes, [per litteras, ab Archiepiscopo Rot. & duce Norm. scriptas, jubetur ac quiescere suæ electioni.] per nuntios Anselmo & Regi sunt transmissæ, de quibus omnibus unas huic opusculo inseram, quatenus in ipsis & aliarum sensus eluceat. Sint igitur hæ: Frater Guilielmus g Archiepiscopus suo Domino & amico Anselmo, Dei benedictionem & nostram. De his quæ de vobis a me Rex quæsivit, & de quibus ipse mihi scripsistis, sicuti de tanta re decuit huc usque diu multumque pertractavi, & amicorum meorum ac vestros super hoc consilium quæsivi. Qui utrimque voluissent, si possibile fuisset, & vestram semper, ut olim, habere præsentiam, & non facere unde offenderent divinam voluntatem. Sed quia ad hoc res venit ut utrumque impleri nequeat: sicut dignum est, divinam voluntatem nostræ præponimus, & nostram voluntatem divinæ subjicimus, atque ex parte Dei & S. Petri, omniumque amicorum meorum ac vestrorum, qui secundum Deum vos diligunt, jubeo, ut pastoralem curam Cantuariensis Ecclesiæ & Ecclesiastico more benedictionem Episcopalem suscipiatis, oviumque vestrarum, vobis, ut credimus, divinitus commissarum saluti deinceps invigiletis. Valete, Viscera mea.

[11] Istæ literæ, cum aliis Anselmo directis, prius ipsi quam Regi suæ sunt allatæ. [a Rege Sanitati restituto,] Inter hæc, juxta quod Anselmus prædixerat, Rex ab infirmitate convaluit. Mox igitur cuncta quæ infirmus statuerat bona dissolvit, [sed in pejus dilapso,] & irrita esse præcepit. Captivi nempe, qui nondum fuerant dimissi, jussit ut arctius solito custodirentur; dimissi, si capi possent, recluderentur; antiqua jamque donata debita in integrum exigerentur; placita & offensiones in pristinum statum revocarentur; illorumque judicio, qui justitiam subvertere magis quam tueri defendereve curabant, tractarentur & examinarentur; ad miserorum utique oppressionem & pecuniæ direptionem potius quam ad alicujus peccati correctionem. Orta est ergo tam vasta miseria miseraque vastatio per totum regnum, ut qui illius recordatur, parem se ei ante hanc vidisse in Anglia, sicut æstimo, non recordetur. Siquidem omne malum quod Rex fecerat, priusquam fuerat infirmatus, bonum visum est, comparatione malorum quæ fecit, ubi est sanitati redonatus. Quæ si qui scire velint de quo fonte manaverint, ex eo perpendere possunt, quod ipse prædicto Roffensi Episcopo, cum illum, recuperata sanitate, familiari affatu moneret, ut se amplius circumspecte secundum Deum in omnibus haberet respondit: [exigit restitutionem omnium ad Ecclesiam Cantuariensem pertinentium] Scias, o Episcope, quod per sanctum Vultum de Luca, numquam me Deus bonum habebit pro malo quod mihi intulerit. Hæc de Rege ad præsens succincte memorasse sufficiat, jamque ad destinatum narrandi ordinem sermo recurrat. Cum igitur Anselmus, secundum quod prælibavimus, litteras a Normannia destinatas suscepisset & Rex de Dofris a colloquio Roberti Comitis Flandriæ Rovecestram, ubi tunc ipse Anselmus erat, venisset; in secretum locum Anselmus Regem tulit, eumque taliter allocutus est: in utroque dubius pendet adhuc, Domine mi Rex, animus meus, utrum videlicet acquiescam Pontificatum suscipere, an non. Verum si me ad susceptionem illius ratio perduxerit, volo brevi prænoscas, quid velim mihi facias. Volo equidem ut omnes terras, quas ecclesia Cantuariensis, ad quam regendam electus sum, tempore beatæ memoriæ Lanfranci Archiepiscopi tenebat, sine omni placito & controversia ipsi Ecclesiæ restituas; & de aliis terris, quas eadem Ecclesia ante suum tempus habebat, sed perditas nondum recuperavit, mihi rectitudinem judiciumque consentias. Ad hæc volo, ut in iis quæ ad Deum & Christianitatem pertinent, te meo præ ceteris consilio credas, ac sicut ego te volo terrenum habere dominum & defensorem, [& debitam Vrbano Romano Pontifici obedientiam.] ita & tu me spiritualem habeas patrem & animæ tuæ provisorem. De Romano quoque Pontifice Urbano, quem pro Apostolico hucusque non recepisti, & ego jam recepi atque recipio, eique debitam obedientiam & subjectionem exhibere volo, cautum te facio ne quod scandalum inde oriatur in futuro. De his quæso tuæ voluntatis sententiam edicito, ut ea cognita certior fiam quo me vertam. Rex itaque, vocato ad se Willielmo h Dunelmensi Episcopo, & Roberto Comite de Mellento, jussit ut eis præsentibus, quæ dixerat, iteraret. Fecit imperata, & Rex sibi per consilium ita respondit: Terras de quibus Ecclesia i saisita quidem fuerat sub Lanfranco omnes, eo, quo tunc erant, tibi modo restituam, sed de illis quas sub ipso non habebat, in præsenti nullam tecum conventionem instituo: verumtamen, de his & aliis, credam tibi sicut debebo. Finierat Rex in istis & ab invicem discesserunt.

[12] Deinde, paucis diebus interpositis, Rex ipse consensum, quem a Normannis super Anselmo, juxta quod præfati sumus, expetierat, per epistolas accepit. Et veniens iu villam suam, quæ k Windlesora vocatur, [Rege id ægrius faciente,] Anselmum per se suosque convenit; quatenus & secundum totius regni de eo factam electionem Pontifex fieri ultra non negaret, & terras Ecclesiæ, quas ipse Rex, defuncto Lanfranco, suis dederat pro statuto servitio, illis ipsis hereditario jure tenendas, causa sui amoris condonaret. Sed Anselmus nolens Ecclesiam, quam necdum re aliqua investierat, expoliare; terras, ut petebatur, nullo voluit pacto concedere: & ob hoc, orto inter eum & Regem dissidio, quod primum quoque de Pontificatu ejus agebatur, indefinitum remansit. Unde Anselmus oppido lætatus est, sperans se hac occasione a Prælationis onere per Dei gratiam exonerandum. Jam enim cum Virga pastorali curam, quam super Beccum Abbas susceperat, [absolvendum se sperat:] pro descripta superius absolutione, ipsi Becco restituerat: & nunc, eo quod terras Ecclesiæ injuria dare nolebat, Episcopalis officii onus sese lætus evasisse videbat. Verum cum decurso non exiguo tempore, clamorem omnium, de Ecclesiarum destructione conquerentium, Rex amplius ferre nequiret; virum ad se Wintoniæ, adunato ibi conventu Nobilium, venire fecit: ac multis bonis & Ecclesiæ Dei profuturis promissionibus illectum, [sed frustra.] Primatum Ecclesiæ Anglorum suscipere suasit atque persuasit. Ille igitur more & exemplo prædecessoris sui inductus, pro usu terræ, Homo Regis factus est; & sicut Lanfrancus suo tempore fuerat, de toto Archiepiscopatu, saisiri jussus est.

[13] Venit posthæc Cantuariam VII Kalendas Octobris; [excipitur magno gaudio Cātuoriæ 25 Septemb.] atque immensa monachorum, Clericorum, totiusque plebis alacritate susceptus, ad regendam Ecclesiam Dei, locum Pontificis, magno deductus honore, conscendit. Eodem die venit Cantuariam a Rege missus quidam, nomine l Ranulphus, regiæ voluntatis maximus executor: qui, spreta consideratione pietatis ac modestiæ, placitum contra eum ipsa die instituit; & ferus ac tumens tantum Ecclesiæ gaudium conturbare non timuit. Quæ res cunctorum animos graviter vulneravit, conquerentium ac nimis indigne ferentium tanto viro tantam injuriam fieri, ut nec primum quidem suæ dignitatis diem permitteretur in pace transigere. Quorum indignationi hoc quoque non parum doloris adjiciebat, quod negotium unde agebatur ad jura Ecclesiæ pertinebat; nec in aliquo regalis judicii definitionem respiciebat. [sed mox a ministro Regis perturbatur,] Igitur eo tempore nimis atroci plaga percussi sunt homines ipsius Ecclesiæ. Unde Anselmus vehementissime dolens, sed Regi contraire non valens, ex præsentibus futura conjecit; &, quia multas in Pontificatu angustias foret passurus, intellexit atque prædixit. Accedens itaque ad novum sibique insolitum genus serviendi Deo, juxta Salomonem, stabat in timore, & præparabat animam suam ad tentationem, sciens omnes pie volentes in Christo vivere tribulationem necessario pati oportere.[Eccli. 2, 1.]

[14] Instante vero tempore suæ consecrationis, venit ex more Thomas m Archiepiscopus Eboracensis, & omnes Episcopi Angliæ, Cantuariam; eumque debita veneratione ibi Pontificem consecravere pridie nonas Decembris. Duo tamen Episcopi, Wigornensis n videlicet & Exoniensis o, infirmitate detenti, [consecratur 4 Decembris,] huic consecrationi interesse non valuerunt. Sed nuntiis apicibusque directis, absentiam suam Coëpiscoporum suorum præsentiæ hac in causa præsentem & consentaneam fore denuntiaverunt. Verum cum ante ordinandi Pontificis examinationem, Walchelinus p Wentanus Episcopus, rogatu Mauritii q Episcopi Lundoniensis, cujus hoc officium est, Ecclesiastico more electionem scriptam legeret; mox in primo versu Thomas Eboracensis graviter offensus, eam non jure factam conquestus est. Nam cum diceretur, Fratres & Coëpiscopi mei, vestræ fraternitati est cognitum, quantum temporis est ex quo, accidentibus variis eventibus, hæc Dorobernensis Ecclesia totius Britanniæ Metropolitana suo sit viduata pastore, [ut Primas non ut Metropolita Britanaiæ.] subintulit, dicens, Totius Britanniæ Metropolitana? Si totius Britanniæ Metropolitana; Ecclesia Eboracensis, quæ metropolitana esse scitur, Metropolitana non est. Et quidem Ecclesiam Cantuariensem Primatem totius Britanniæ esse scimus, non Metropolitanam. Quod auditum, ratione subnixum esse, quod dicebat intellectum est. Tunc statim scriptura ipsa mutata est, & pro Totius Britanniæ Metropolitana, Totius Britanniæ Primas scriptum est, & omnis controversia conquievit. Itaq; sacravit eum ut totius Britanniæ Primatem Cum igitur inter sacrandum pro ritu Ecclesiæ, textus Euangelii super eum ab Episcopis apertus, tentus, &, peracta consecratione, fuisset inspectus; hæc in summitate paginæ sententia reperta est. Vocavit multos, & misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia; & cœperunt simul omnes excusare. Deinde jam consummato ordinationis suæ die octavo, Cantuariam egrediens, ad curiam Regis pro imminente Nativitate Domini vadit. Quo perveniens, hilariter a Rege totaque regni Nobilitate suscipitur.

ANNOTATA.

a Grandævus erat annorum sexaginta.

b Robertus hic Dux Normanniæ erat, Guillelmi Conquestoris,ut dictum, primogenitus: cui Normanniam moriens pater dimiserat, utpote hereditario jure ad eum spectantem: de aliis, quæ acquisierat armis, credidit se, eo propter rebellionem excluso, posse pro arbitratu disponere. Sed neque Normanniam in pace possedit, omnia agente Guillelmo ut ea quoque parte fratrem excluderet, uti & fecit: quæ fuse Normanni & Angli tractant.

c Fuit eo anno cyclo Lunæ II, Solis 10, littera Dominicali B, Pascha celebratum 17 Aprilis, dies Cinerum sive initium Quadragesimæ 2 Martii.

d Abbatia S. Albani, in agro Hertfordensi, constructa ab Offa Rege Merciorum, & a Lanfranco Archiepiscopo instaurata & posseßionibus aucta. Colitur S. Albanus 22 Iunii, quo die sub Diocletiano est martyrio coronatus.

e Allodium est prædium liberum, nulli servituti obnoxium, sive ex solido concessum sine onere, quod ipsum indicat vocis etymon Al-od, quod est, plane vacuum. Consule Seldenum & Glossarium Spelmanni.

f Gundulfus Roffensis ex cœnobio Beccensi assumptus fuerat, adnitente B. Lantfanco anno 1077; & Episcopatum magna cum laude tenuit usque ad 7 Martii anni 1108.

g Maurilio Rotomagensi Archiepiscopo supra memorato (qui mandatum Anselmo dederat non recusandi, quantumcumque magnam Prælaturam, ut dictum, in Vita) Joannes succeßit anno 1067, Ioanni Guillelmus hic anno 1079, & sedit usque ad 1110.

h Hunc Guilielmum Dunelmensem Malmesburiensis depingit, ut fœdum Regis assentatorem, omniumque turbarum S. Anselmo suscitatarum signiferum, alias suo Episcopatui utilem, quem tenuit varia fortuna usque ad an. 1097.

i Saisire in posseßionem mittere, alias investire, cujus composita Dissaisire posseßione exuere, & Resaisire in posseßionem restituere. Vox origine Gallicæ, & apud Gallos nunc violentam occupationem significans.

k De Windlesora villa pluribus agetur 23 Aprilis, in Analectis post Acta S. Georgii. Cap. 11, tamquam de Garteriani Ordinis natali loco.

l Ranulfum Dunelmensem coloribus suis describit Malmesburiensis, tamquam consultorem & executoremomnium de rebus sacris nundinationum per Angliam, qui Dunelmensem Episcopatum oblato pretio emerit an. 1099, ac tenuerit annis 29.

m Thomas, hujus nominis primus Archiepiscopus Eboracensis, institutus anno 1070, mortuus 1100, valde laudatur a scriptoribus.

n Wigorniensis Episcopus erat S. Wulstanus, an. 1062 consecratus, mortuus an. 1095, 19 Ianuarii, quando ejus Acta illustravimus.

o Osbernus Exoniensis Episcopus, sedit ab anno 1074 ad 1103: ad quem est Epistola infræ lib. 3 num. 15.

p Creatus est Wintoniensis Episcopus Walkelinus an. 1070 ad 1097, laudatus Præsul, nisi quod erga monachos iniquior fuerit: alibi Walchelmus scribitur & forsitan melius.

q Mauritius Londiniensis institutus an. 1087, viginti annis sedem tenuit, & ecclesiam S. Pauli exustam restaurans, fecit opus tota Angliæ famosißimum, nupero incendio Londiniensi consumptum.

CAPUT III.
Acta cum Rege in Normannia abituro, Ecclesia dicata. Episcopus Lincolniensis consecratus. Concilium petitum.

[15] Ea tempestate. Rex Normanniam fratri suo Roberto, toto conamine, auferre laborans, [Regi profecturo in Normanniā offert 500 argenti libras;] multam & immensam undecumque collectam pecuniam in hoc expendebat; adeo ut nonnullas etiam difficultates pateretur, quas regiam pati Excellentiam indecens videbatur. Suasus igitur ab amicis suis novus Pontifex, quingentas argenti libras Regi obtulit; sperans & pollicentibus credens, sese pro hoc ejus deinceps gratiam firmiter adepturum; & quæ Dei sunt intendere volentem, fautorem in cunctis habiturum; necnon rebus Ecclesiasticis intus & extra pacem tuitionemque illius contra omnes æmulos acquisiturum. Rex ergo tali oblatione audita, bene rem quidem laudando respondit: sed quidam malignæ mentis homines Regem, ut fieri solet, ad hoc perduxerunt, quatenus oblatam pecuniam spernendo recipere non acquiesceret.

[16] Tu, inquiunt, eum præ ceteris Angliæ Principibus honorasti, ditasti, exaltasti; & nunc, cum tua necessitate considerata duo millia, vel certe, ut levissime dicatur, mille libras pro agendis munificentiæ tuæ gratiis tibi dare deberet; quingentas (proh pudor!) offert. Sed paululum sustine, faciemque tuam super eo commuta, & videbis quod consueto aliorum ductus terrore, ovans ad tuam benignitatem recuperandam, quingentis quas offert totidem libras adjiciet. [sed his a sperante duplum non acceptatis,] Siquidem hunc ipse Rex morem, erga cunctos quibus dominabatur, habebat, ut cum quis eorum aliquid ei pecuniarum, etiam solius gratiæ obtentu, offerebat, oblatum, nisi quantitas rei voto illius concurreret, sperneret: nec offerentem in suam ulterius amicitiam admittebat, si ad determinationem suam oblatum munus non augeret. Opinati sunt ergo illi maligni Anselmum quoque hoc more terrendum, atque ad explendam Regis voluntatem aucta pecunia illico permovendum. Verum mentira est iniquitas sibi. Itaque mandatur illi, Regem oblatam pecuniam refutare; & miratus est. Aditoque Rege, sciscitatus est, utrum ab eo tale mandatum processerit, an non? Audit vere processisse: & statim postulans ait, Ne mi Domine, precor hoc facias, ut quod in præsentiarum offero suscipere abnuas. Licet enim primum sit, non tamen extremum Archiepiscopi tui donum erit. Et fateor, utilius tibi est & honestius, a me pauca cum amica libertate & sæpe suscipere, quam violenta exactione mihi multa simul sub servili conditione auferre. Amica nempe libertate me & omnia mea ad utilitatem tuam habere poteris, [gaudet se periculo infamiæ liberatum,] servil autem conditione nec me nec mea habebis. Ad quæ, iratus Rex, Sint, inquit, cum jurgio tua tibi, sufficient mea mihi. Vade. Surrexit ergo & exiit, reputans apud se, forte non sine sui præmonitione, primo ad Sedem suam introitus die, Euangelium lectum fuisse, Nemo potest duobus Dominis servire. Et alacrior in seipsum reversus. Benedictus sit, ait, omnipotens Deus, qui me sua misericordia immunem servavit ab omni infamia. Si enim hæc quæ obtuli, Rex gratiose suscepisset; profecto a malignis hominibus, qui exundant, jam ante pro Episcopatu promissa, & nunc sub callida oblatione reddita, fuisset putatum. Sed modo quid agam? Præsignatum utique munus pro redemptione animæ suæ pauperibus Christi dabo, non illi: & quo ei suam gratiam infundat meque ab omni malo defendat, devotus orabo. Quæsita dehinc per internuntios, sed quia pecuniam duplicare noluit, [& eas in pauperes distribuit:] minime acquisita gratia ejus, a curia, festivitate finita, recessit, solicitius agens, oblato munere, ut proposuerat, Christi pauperes recreare.

[17] Veniens autem in villam suam, quæ Herga vocatur, [dedicat ecclesiam in villa sua, frustra reclamante Episcopo Londinensi:] dedicavit illic ecclesiam quam Lanfrancus quidem fabricaverat sed morte præventus sacrare nequiverat. Inter quam dedicationem, venerunt illuc duo Canonici de S. Paulo, ab Episcopo Lundoniæ missi, litteras ex parte Episcopi deferentes, in quibus ut ipsam dedicationem, donec simul inde loquerentur, differret, deprecatus est. Dicebat enim ipsam ecclesiam in sua Parochia esse, & ob hoc licet in terra Archiepiscopi fuerit, dedicationem illius ad se pertinere. Audiens hoc Anselmus, & antecessorum suorum antiquam consuetudinem sciens; ratus est ab ipso ministerio pro hominum precibus non cessandum, nec fecit. Si quidem mos & consuetudo Archiepiscoporum Cantuariensium ab antiquo fuit & est, ut in terris suis ubicumque per Angliam sint, nullus Episcoporum præter se jus aliquod habeat: sed humana simul & divina omnia, velut in propria Diœcesi, in sua dispositione consistant. Anselmus tamen nulli quidquam injuriarum, quasi libera utens potestate, facere volens; diligenti postmodum inquisitione consuetudinis hujus certitudinem studuit investigare; quatenus si eam ratam non fuisse constaret, amodo ab ea temperaret. Supererat adhuc beatæ memoriæ Wolstanus Episcopus, unus & solus de antiquis Anglorum Patribus, vir in omni religione conspicuus, [postea super ea re exquirit judicium S. Wolstani Episcopi,] & antiquarum Angliæ consuetudinem scientia apprime eruditus. Hunc Anselmus de negotio consuluit, & quo simplicem sibi veritatem innotesceret, postulavit. Quo ille suscepto, scripsit illi hæc.

[18] Reverendissimo ac Beatissimo vitæ sanctitate & summæ Sedis dignitate Prælato, Anselmo Archiepiscopo, Wolstanus servorum Dei minimus Wigorniensis Ecclesiæ Episcopus merito indignus, orationum obsequia fideliaque ex caritate servitia. Novit prudentia vestra quotidianos labores & oppressiones sanctæ Ecclesiæ, malignis eam opprimentibus, & ipsis, quos oportuerat eam tueri, auctoribus existentibus. Ad hos repellendos, & contra tales sanctam Ecclesiam defendere, Sanctitas vestra locata est in summa arce. Ne igitur dubitet, non eam secularis potentiæ timor humiliet, non favor inclinet; sed fortiter incipiat, incepta cum Dei adjutorio perficiat, insurgentibus obsistat, opprimentes reprimat, sanctamque Matrem nostram contra tales defendat. De his autem unde nobis dignitas vestra scribere & nostræ parvitatis consilium est dignata quærere, quantum recordari possumus, dicere non omittimus. Hanc denique unde consuluit causam ventilari numquam audivimus: quia nullus aliquando extitit, qui hanc Cantuariensi Archiepiscopo potestatem adimere vellet, & ne dedicationem propriarum dumtaxat ecclesiarum publice faceret, defenderet. [quo ejus factum alio simili confirmante,] Extant quippe & in nostra Diœcesi altaria, & quædam etiam Ecclesiæ in iis scilicet villis, quas a Stigandus vestræ Excellentiæ Prædecessor, haud tamen jure Ecclesiasticæ hereditatis, sed ex dono possederat secularis potestatis, ab ipso dedicata nostris & antecessoris nostri temporibus, nobis inconsultis, nec antea nec postea inde calumniantibus, utpote hanc spiritualem potestatem ejusdem Metropolitani Episcopi esse scientibus. Judicium tamen hinc agitatum, aut hoc ex jure sibi judicatum aliquando, minime audivimus; sed quod in nostra Diœcesi eum fecisse libere agnovimus, in aliorum etiam facere posse credimus. Ecce quantum inde reminisci aut scire potuimus, prudentiæ vestræ intimavimus; jam quid faciendum sit, ipsa consideret. Valeat Paternitas vestra & oret pro nobis. Roboratur igitur Anselmus ex istis, atque ex multis aliorum, quos longum est enumerare, testimoniis; [progreditur jus suum exercere.] secure deinceps suorum morem antecessorum æmulabatur, non solum ecclesias inconsultis Episcopis sacrans, sed & quæquæ divina officia in cunctis terris suis per se suosve dispensans.

[19] Evolutis dehinc aliquantis diebus; ex præcepto Regis, omnes fere Episcopi, una cum Principibus Angliæ ad Hastinges b convenerunt, ipsum Regem in Normanniam transfretaturum sua benedictione & concursu prosecuti. Venit & Pater Anselmus, suis quam maxime orationibus per marina pericula Regem protegendo ducturus. Morati vero sunt ibi Rex & Principes plus uno mense, vento transitum Regi prohibente. In qua mora Anselmus sacravit in ecclesia sanctæ Dei genitricis Mariæ, quæ est in ipso castello, [consecrat Episcopum Lincolniensem,] Robertum c ad regimen Ecclesiæ Lincolniensis, ministrantibus sibi in hoc officio septem d de suffraganeis Episcopis suis. De qua tamen consecratione quidam de Episcopis atque Principibus conati sunt contra Anselmum scandalum movere, intendentes ad hoc ut eumdem Episcopum absolute absque debita professione consecraret. Quod nullo jure fulti, ea solummodo re sunt aggressi, quia putabant se animo Regis aliquid ex conturbatione Anselmi, unde lætaretur, inferre, scientes eum pro suprascripta causa adversus ipsum non parum esse turbatum. [suscepta professione subjectionis & obedientia.] Sed Anselmus ex his nil rancoris mente concipiens, placido vultu nulla ratione assensum eis præbere, nec Episcopum, nisi primo suscepta professione ab eo de subjectione & obedientia sua, sacrare voluit. Rex quoque, ubi quid Episcopi moliebantur audivit, asseruit se nullo pacto consensurum, ut pro inimicitia quam contra Archiepiscopum habebat, Matri suæ Ecclesiæ Cantuariensi de sua dignitate quid quivis detraheret.

[20] [in capite jejunii luxuriose comatis sacros cineres negat.] Eo tempore Curialis juventus ferme tota crines suos juvencularum more nutriebat; & quotidie pexa ac irreligiosis nutibus circumspectans, delicatis vestigiis, tenero incessu, obambulare solita erat. De quibus cum in capite Jejunii sermonem in populo, ad Missam suam & ad Cineres confluente, idem Pater habuisset; copiosam turbam ex illis in pœnitentiam egit, &, attonsis crinibus, in virilem formam redegit. Illos autem quos ab hac ignominia revocare nequivit, a Cinerum susceptione & a suæ absolutionis benedictione suspendit. Erat autem in iis & hujusmodi prudenter ac libere agens; nec non solius justitiæ respectum præ oculis in omnibus habens, qualiter ad Dei servitium justitiamque colendam Regem provocaret studiosius intendit.

[21] Die igitur quadam ad eum ex more ivit, & juxta illum sedens, eum his verbis alloqui cœpit. Mare te, Domine mi Rex, transiturum, & Normanniam tuæ ditioni subjugaturum disposuisti. Verum, quo hæc & alia quæ desideras tibi prospere cedant; obsecro primum, fer opem & consilium, qualiter in hoc regno tuo Christianitas, quæ jam fere tota in multis periit, in statum suum redigi possit. Respondit: Quam opem? quod consilium? Jube, ait, si placet Concilia ex antiquo usu renovari, quæ perperam acta sunt in medium revocari; [exigit a Rege, ut Concilium congregetur,] revocata examinari, examinata redargui, redarguta sedari. Generale nempe Concilium Episcoporum, ex quo Rex factus fuisti, non fuit in Anglia celebratum; nec retroactis pluribus e annis. Quapropter multa crimina eruperunt, & nullo qui ea recideret existente, in nimium robur per pravam consuetudinem excreverunt. At ille: Cum, inquit, mihi visum fuerit de his agam, non ad tuam sed ad meam voluntatem: sed in hoc aliud tempus expendetur. Et adjecit subsannans: Tu vero in Concilio unde loquereris? Tunc ille: Nefandissimum Sodomæ scelus (ut illicita consanguineorum connubia. [contra vitia carnis:] & alia multa rerum detestandarum facinorosa negotia taceam) scelus inquam Sodomæ, noviter in hac terra divulgatum, jam plurimum pullulavit, multosque sua immanitate fœdavit: cui fateor nisi districtius a te prodiens sententia judicii, & Ecclesiasticæ vigor disciplinæ celerius obviet, tota terra non multo post Sodoma fiet. Sed conemur una quæso, tu regia potestate & ego Pontificali auctoritate, quatenus tale quid inde statuatur, quod cum per totum fuerit regnum divulgatum, solo etiam auditu quicumque illius fautor est, paveat & deprimatur. Non sederunt hæc animo Principis, & paucis ita respondit: Et in hac re quid fieret pro te? Si non, inquit Anselmus, pro me, spero fieret pro Deo & te. Sufficit, dixit, nolo inde ultra loquaris. Tacuit ille, sed mox verba sua vertit ad alia dicens. Est & aliud cui tuam industriam intendere vellem, & intendendo consilii tui manum extendere. Abbatiæ quamplures sunt in hac terra suis Pastoribus destitutæ: quamobrem monachi, [petit Abbates constitui in monasteriis,] relicto ordine suo, per luxus seculi vadunt, & sine confessione de hac vita exeunt. Unde consulo, precor, moneo, quatenus tanta re diligenter inspecta, secundum voluntatem Dei, Abbates illis instituas, ne in destructione monasteriorum & perditione monachorum tibi, quod absit, damnationem acquiras. Non potuit amplius spiritum suum Rex cohibere, sed oppido turbatus, cum iracundia dixit: Quid ad te? Numquid Abbatiæ non sunt meæ? Hem, tu quod vis agis de villis tuis: & ego non agam quod volo de Abbatiis meis? Ait: Tuæ quidem sunt, ut illas quasi Advocatus defendas atque custodias, non tuæ autem ut invadas aut devastes; Dei scimus eas esse, ut sui ministri inde vivant, non quo expeditiones & bella tua inde fiant. Denique villas & quamplures redditus habes, unde pleniter administrare tua potes: ecclesiis si placet sua dimitte. Pro certo, inquit, noveris mihi valde contraria esse quæ dicis. Nec enim antecessor tuus auderet ullatenus Patri meo talia dicere; & nihil faciam pro te. Intellexit ergo Anselmus se verba in ventum proferre, & surgens abiit.

[22] Reputans autem in hujusmodi responsis, non nihil pristinam iram operari, & considerans offenso Principis animo nequaquam posse pacem rebus dari; quo & rebus consuleret, & liberius, favente sibi regali providentia, Deo fructificaret, humili per Episcopos prece Regem deprecatus est, [Vt gratiam Regis ideo offensi recipiat non vult pecunias expendere;] ut in amicitiam sui sese gratis admitteret. Quod si (ait) facere non vult, cur nolit edicat; & si offendi, satisfacere paratus sum. Relata sunt ista ad Regem, & respondit: De nulla re illum inculpo, nec tamen ei gratiam meam, quia non audio quare, indulgere volo. Quod cum Episcopi viro retulissent, percunctatus est quidnam illud esset, quod quia non audiebat, preces suas exaudire nolebat. Mysterium hoc, inquiunt, planum est: nam si pacem ejus vis habere, necessario te oportet ei de pecunia tua copiose præbere. Jam nuper obtulisti ei quingentas libras, sed quoniam parum sibi visum est, noluit illas recipere. Nunc si vis nostro consilio credere, &, quod in simili negotio facimus, tu quoque facere; suademus, ipsas ei quingentas libras ad præsens da, & tantumdem pecuniæ quam ab hominibus tuis accipies illi promitte, & confidimus quod & tibi amicitiam suam restituet, & tuam ut voles pacem habere permittat. Aliam, qua exeas, viam non videmus, nec nos pari angustia clausi aliam exeundi habemus. At ille, continuo intelligens quid consilii hujus effectus prætenderet, ait; Absit hic exitus a me. Nam cum ipse mihi juxta quod dicitis, nullam alicujus offensæ calumniam imponat, [excusam pessimam sequelam,] & tamen tantum iratus est mihi, ut non nisi mille libris argenti pacari queat; forte si nunc novus Episcopus hac eum donatione pacarem, ex ipso usu alia vice similiter irasceretur, ut pari voto pacaretur. Amplius: Homines mei, post obitum venerabilis memoriæ Lanfranci antecessoris mei, [suorum paupertatem,] deprædati sunt & spoliati; & ego cum hucusque nil eis unde revestiri possint contulerim, jam eos nudos spoliarem, immo spoliatos excoriarem? Absit. Nihilo quoque minus hoc absit a me, amorem Domini mei facto ostendere venalem esse. Fidem ei debeo & honorem; & ego illi hoc dedecus facerem, scilicet gratiam suam quasi equum vel asinum vilibus nummulis emerem? Emptum denique amorem ejus utique tanti penderem postea, quantum pretium pro eo datum æstimarem. [& Regis proventurum dedecus.] Sed longe sit a me sublimitatem tantæ rei humili pretio comparare. Magis autem satagite quo gratis & honeste me, sicut Archiepiscopum Cantuariensem & Patrem suum spiritualem, diligat, & ego ex mea parte dabo operam, ut me & mea ad servitium & voluntatem ejus, juxta quod debebo, exhibeam. Dixerunt, Scimus quod saltem oblatas ei quingentas libras non negabis. Respondit: Nec ipsas utique illi amplius dabo, quia cum eas sibi offerrem suscipere noluit, & jam plurimam partem earum, ut promisi, pauperibus dedi. Nuntiata sunt ista Regi, & jussit hæc ei contra referri. Heri magno, & hodie illum majori odio habeo; & sciat revera, quod cras & deinceps acriori & acerbiori odio semper habebo. Pro Patre vero vel Archiepiscopo nequaquam illum ultra tenebo, sed benedictiones & orationes ejus execrans, penitus respuo. Eat quo vult, nec me transfretaturum pro danda benedictione diutius expectet. Festinantius igitur a Curia discessimus, & ipsum voluntati suæ reliquimus. Et ipse quidem in Normanniam transiit, expensaque immensa pecunia eam sibi nullatenus subigere potuit.

ANNOTATA.

a Stigandus Sedem Cantuariensem invasit anno 1052, & ab ea depositus, mortuus est sub finem anni 1070.

b Ferrarius ex Cambdeno putat, haud longe Camæloduno fuisse Harlinges, in Essexia, ubi Idumani fluvii amplißimum æstuarium commodam quantævis claßi præbet stationem.

c Tenuit Robertus Episcopatum Lincolniensem ad an. 1122.

d Cantuariensis Ecclesiæ suffraganeæ Sedes numerantur universim 21.

e Spellmannus in Catalogo Conciliorum, ultimum Generale Concilium statuit Enhamense, quod hortatu Ælfeagi Dorobernensis & Wulstani Eboracensis ab Ethelredo Rege indictum fuit, anno 1009: sub novo autem Normannorum dominatu mire collapsæ res ecclesiasticæ, reformatione magna egebant. Infra tamen libro 3 num. 6. videtur indicari aliquod Generale Concilium sub Landfranco.

CAPVT IV.
Controversia Regem inter & S. Anselmum ob Vrbanum II Papam ab hoc admissum, contra nitente Rege.

[23] Infecto itaque negotio in Angliam reversus est. Quem consistentem in quadam villa, quæ tribus milliariis a Sceftesberia distans, Ilingheham vocatur, Anselmus adiit, eique suam voluntatem in hoc esse innotuit, [Petit a Rege facultatem, accipiendi pallium ab Vrbano II,] ut Romanum Pontificem pro Pallii sui petitione adiret. Ad quod Rex, A quo, inquit, Papa illud requirere cupis? Erant quippe, illo tempore, a duo, ut in Anglia ferebatur, qui dicebantur Romani Pontifices, a se invicem discordantes, & Ecclesiam Dei inter se divisam post se trahentes. Urbanus videlicet, qui primo vocatus Odo, fuerat Episcopus Ostiensis; & Clemens, qui Wibertus appellatus fuerat, Archiepiscopus Ravennas. Quæ res, ut de aliis mundi partibus sileam, per plures annos Ecclesiam Angliæ in tantum occupavit, ut ex quo venerandæ memoriæ Gregorius, qui antea vocabatur Hildebrandus, defunctus fuit; nulli, loco Papæ, usque ad hoc tempus subdi vel obedire voluerit. Sed Urbano jamdudum pro Vicario B. Petri ab Italia Galliaque recepto; Anselmus etiam, utpote Abbas de Normannia, eum pro Papa receperat; & sicut vir nominatissimus nec non auctoritate plenus, ejus litteras susceperat, eique velut summo sanctæ Ecclesiæ Pastori suas direxerat. Requisitus ergo a Rege, a quo Papa usum Pallii petere voluisset, respondit: Ab Urbano. Quo Rex audito, dixit illum pro Apostolico se nondum accepisse, nec suæ vel paternæ consuetudinis eatenus extitisse, [ideoque in majus odiū illius incurrit:] ut præter suam licentiam aut electionem aliquis in regno Angliæ Papam nominaret; & quicumque sibi hujus dignitate potestatem vellet præripere, unum foret ac si Coronam suam sibi conaretur auferre. Ad quæ Anselmus admirans, in medium protulit, quod supra retulimus, se videlicet antequam Episcopus fieri consentiret, ei apud Rovecestram dixisse, quod ipse Abbas Beccensis existens Urbanum pro Papa susceperit, nec ab illius obedientia & subjectione quoquo modo discedere voluerit. Quibus ille auditis, iræ stimulis exagitatus, protestatus est illum nequaquam fidem, quam sibi debebat simul & Apostolicæ sedis obedientiam, contra suam voluntatem, posse servare. Anselmus igitur, salva ratione sua, quam de subjectione & obedientia Romanæ Ecclesiæ in medium tulerat, petivit inducias ad istius rei examinationem; quatenus Episcopis, Abbatibus, cunctisque regni Principibus una coëuntibus, communi assensu definiretur, utrum salva reverentia & obedientia sedis Apostolicæ posset fidem terreno Regi servare, annon. Quod si probatum, inquit, fuerit, utrumque fieri minime posse; fateor malo terram tuam, donec Apostolicum suscipias, exeundo devitare, quam B. Petri ejusque Vicarii obedientiam vel ad horam abnegare. Dantur ergo induciæ, atque ex regia sanctione ferme totius Regni Nobilitas quinto Id. Martii pro ventilatione istius causæ in unum apud Rochingheam coit.

[24] Fit itaque Conventus omnium, b Dominico die, in Ecclesia, quæ est in ipso castro sita, ab hora prima, Rege & suis secretius in Anselmum consilia sua studiose texentibus. Anselmus autem Episcopis, Abbatibus & Principibus, ad se a regio secreto vocatis, eos & assistentem monachorum, Clericorum, laicorum numerosam multitudinem, hac voce alloquitur: Fratres mei, filii Ecclesiæ Dei, omnes dico qui hic congregati estis in nomine Domini, precor intendite, & causæ, propter quam ventilandam adunati estis, pro viribus opem vestri consilii ferte. [In conventu Episcoporum exponit] Quæ autem ipsa causa sit brevi, qui nondum pleniter audistis, si placet, audite. Verba quædam orta sunt inter Dominum nostrum Regem & me, quæ quamdam videntur dissensionem generare. Nam cum nuper licentiam adeundi Urbanum, Sedis Apostolicæ Præsulem, juxta morem antecessorum meorum pro Pallii mei adeptione ab eo postulassem, dixit se Urbanum ipsum pro Papa necdum suscepisse, & ideo nolle me ad eum illius rei gratia properare. Quin etiam ait, si eumdem Urbanum aut quemlibet alium sine mea electione & auctoritate in regno meo pro Papa suscipis, aut susceptum tenes; contra fidem quam mihi debes facis, nec in hoc me minus offendis, quam si Coronam meam mihi tollere conareris. Unde scias in regno meo nullum te participium habiturum, si non apertis assertionibus probavero te omnis obedientiæ subjectionem Urbano, [se Abbatem sub obedientia Vrbani,] de quo agitur, pro voto meo negaturum. Quod ego audiens, admiratus sum. Siquidem, Abbas eram, ut nostis, in alio regno, per misericordiam Dei conversatus ad omnes sine querela: nulla vero spe vel desiderio Pontificatus, sed quibusdam rationabilibus causis, quas nullatenus omittere poteram, in hanc terram sum venire coactus. Ipso autem Rege infirmato, omnes qui tunc aderatis ei, ut Matri suæ & vestræ scilicet Ecclesiæ Cantuariensi per institutionem Pontificis ante mortem suam consuleret, pro voto consuluistis. Quid dicam? Suscepto consilio, placuit illi & vobis in hoc opus eligere me. Objeci plurima, subducere me Præsulatui gestiens, nec acquievistis. Professus sum inter alia me hunc, de quo nunc querela ista conseritur, [& ab ea nolle disci dere protestantem, raptum esse ad Episcopatum] Urbanum pro Apostolico suscepisse, meque ab ejus subjectione quoad viveret vel ad horam discedere nolle; & qui ad hoc tunc temporis mihi contradiceret, nemo fuit. Sed quid? Rapuistis me & coëgistis onus omnium suscipere, qui corporis imbecillitate defessus meipsum vix poteram ferre. In quo facto putabatis forsan mihi ad votum servire: sed quantum illud desideraverim, quam gratum habuerim, quantum illo delectatus sim, dicere in præsenti quidem, cum nihil prosit, supervacuum æstimo. Verum ne quis in hac re conscientiam meam nesciens, scandalizetur in me: fateor, verum dico, quia salva reverentia voluntatis Dei, maluissem illa die, si optio mihi daretur, in ardentem rogum comburendus præcipitari, quam Archiepiscopatus dignitate sublimari. Attamen videns importunam voluntatem vestram, credidi me vobis, & suscepi onus quod imposuistis; confisus spe auxilii vestri, quod polliciti estis. Nunc ergo, ecce tempus adest, quo sese causa obtulit, ut onus meum consilii vestri manu levetis. Pro cujus consilii adeptione petivi inducias ab eo die, [& quærit quomodo ea salva possit obedire Regi,] quo mihi præfata verba dicta sunt, in hunc diem; quatenus in unum convenientes, communi consilio investigaretis, utrumnam possim salva fidelitate Regis, servare obedientiam Apostolicæ Sedis. Petivi, inquam, inducias, & accepi: & ecce gratia Dei adestis. Omnes itaque, sed vos præcipue Fratres & Coëpiscopi mei, precor & moneo, quatenus istis diligenter inspectis, studiosius, sicut vos decet, quo inniti queam, mihi consilium detis: ita ut, & contra obedientiam Papæ nihil agam, & fidem quam Domino Regi debeo non offendam. Grave siquidem mihi est Vicarium B. Petri contemnendo abnegare: grave, fidem, quam Regi me secundum Deum servaturum promisi, violare: grave nihilominus quod dicitur, impossibile mihi fore unum horum, non violato altero, custodire.

[25] Ad hæc Episcopi responderunt: Consilium quod a nobis petis, [suadentibus ut voluntati Regiæ cedat,] penes te est; quem prudentem in Deo ac bonitatis amatorem esse cognoscimus, & ob hoc in tam profunda re consilio nostro non eges. Verum si, remota omni alia conditione, simpliciter ad voluntatem Domini nostri Regis consilii tui summam transferre velles, prompta tibi voluntate, ut nobis ipsis, consuleremus. Attamen, si jubes, verba tua ipsi Domino nostro referemus, & cum audierimus quid inde sentiat, dicemus tibi. Annuit ipse, & fecerunt ut dixerant. Præcepit itaque Rex, ut omnia in crastinum, quia dies Dominica erat, differrentur; & Anselmus ad hospitium suum, Curiam mane repetiturus, reverteretur. Factum est ita. Et mane, juxta condictum, reversi sumus. Itaque Anselmus, in medio Procerum & conglobatæ multitudinis sedens, ita orsus est. Si juxta quod a vobis, Domini Fratres, hesterno die consilium de præsenti causa petivi, vel nunc dare velletis, acciperem. At illi: Quod heri respondimus, modo respondemus: scilicet, si pure ad voluntatem Domini Regis consilii tui summam transferre volueris, promptum, & quod in nobis ipsis utile didicimus, a nobis consilium certum habebis. Si autem secundum Deum, quod ullatenus voluntati Regis obviare possit, consilium a nobis expectas, frustra niteris; quia in hujusmodi numquam tibi nos adminiculari videbis. Quibus dictis, conticuerunt, & capita sua, [opponit se in his quæ Dei sunt, velle sequi consilium Vicarii S. Petri,] quasi ad ea quæ ipse illaturus erat, demiserunt. Tunc Pater Anselmus, erectis in altum luminibus, vivido vultu, reverenda voce ista locutus est. Cum vos, qui Christianæ plebis Pastores, & vos, qui populorum Principes vocamini, consilium mihi Principi vestro non nisi ad unius hominis voluntatem dare vultis; ego ad Summum Pastorem, & Principem omnium, ego ad magni consilii Angelum curram; & in meo, imo in suo & Ecclesiæ suæ negotio, consilium quod sequar ab eo accipiam. Dicitur beatissimo Apostolorum Petro, Tu es Petrus, & super hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam, & portæ Inferni non prævalebunt adversus eam: & tibi dabo claves regni cælorum, & quodcumque ligaveris super terram erit & in cælis ligatum, & quodcumque solveris super terram erit solutum & in cælis. [Matth. 16 18] Communiter etiam Apostolis omnibus. Qui vos audit, me audit; & qui vos spernit, me spernit, & qui tangit vos, sicut qui tangit pupilla oculi mei. [Luc. 10. 8, Zach. 2. 8] Hæc sicut principaliter B. Petro, & in ipso ceteris Apostolis dicta accipimus, ita principaliter Vicario B. Petri, & per ipsum ceteris Episcopis, qui vices agunt Apostolorum, eadem dicta tenemus; non cuilibet Imperatori, non alicui Regi, non Duci, non Comiti. In quo tamen terrenis Principibus subdi ac ministrare debeamus, docet & instituit idem ipse magni consilii Angelus, dicens, Reddite quȩ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo. [Matth. 22, 21] Hæc verba, hæc consilia Dei sunt. Hæc approbo, hæc suscipio, hæc nulla ratione exibo. Quare cuncti noveritis in communi, quod in his quæ Dei sunt, Vicario B. Petri obedientiam: & in his quæ terrenæ Domini mei Regis dignitati jure competunt, & fidele consilium, & auxilium pro sensus mei capacitate impendam. Finierat Pater in istis. Omnes igitur assidentes oppido turbati, cum festinatione & magno tumultu surrexerunt, turbationem suam confusis vocibus exprimentes, ut eos illum esse reum mortis una clamare putares. Conversique ad illum cum jurgio, Scies, inquiunt, nos hæc verba tua minime Domino nostro tua vice portaturos. Quibus dictis ad Regem reversi sunt.

[26] Quia ergo nemo, cui verba sua Regi deferenda tuto committeret, cum Anselmo remansit; [idemque Regi per se dicit.] ipsemet ad Regem ingrediens, quæ dixerat, viva voce innotuit, illicoque reversus est. Ad quæ Rex vehementer iratus, cum Episcopis atque Principibus intentissime quærere cœpit, quid dictis ejus objicere posset, nec invenit. Scandalizati ergo inter se, ab invicē sunt in partes divisi, & hic duo, ibi tres, illic quatuor in unum consiliabantur, studiosissime disquirentes, si quo modo possent aliquod responsum contra hæc componere, quod & regiam animositatem deliniret, & prælibatas sententias Dei adversa fronte non impugnaret. Solus inter hæc Anselmus sedebat, tantum in innocentia cordis sui & in misericordia Domini Dei fiduciam habens. Adversariis vero ejus conciliabula sua in longum protelantibus, ipse ad parietem se reclinans, leni somno quiescebat. Facta itaque longa mora, [Iterum ab Episcopis urgetur, ad Vrbanum abjiciendum] redeunt Episcopi cum nonnullis Principibus a Rege, hæc viro dicentes: Vult Dominus noster Rex, omissis aliis verbis, a te sub celeritate sententiam audire, de his videlicet quæ inter illum & te dicta fuerunt apud lingheham, unde petisti inducias in hunc diem respondendi. Res nota est, & expositione non indiget. Verumtamen noveris totum regnum conqueri adversum te, quod nostro communi Domino conaris decus Imperii sui, Coronam auferre. Quicumque enim Regiæ dignitatis ei cōsuetudines tollit, Coronā simul & Regnum tollit: unum quippe sine alio decenter haberi non posse probamus, Sed re cognita, rogamus te, & Urbani illius qui offenso Domino Rege nil tibi prodesse, nec ipso pacato tibi quidquam valet obesse, obedientiam abjice, subjectionis jugum excute; & liber, ut Archiepiscopum Cantuariensem decet, in cunctis actibus tuis voluntatem Domini Regis, & jussionem expecta: necnon, quod secus egisti, culpam agnosce; ac ut tibi ignoscat, voto illius in omni quod a te inde petierit sapientis more concurre: quatenus inimici tui, qui casibus tuis nunc insultant, visa dignitatis tuæ sublevatione, erubescant. Hæc, inquam, hæc rogamus, hæc consulimus, hæc tibi tuisque necessaria esse dicimus & confirmamus. Respondit: Quæ dicitis audio, sed, ut ad alia taceam, abnegare obedientiam Domini Papæ nullatenus volo. Jam dies declinat in vesperam; differatur si placet, in crastinum causa ista, quo tractans mecum, respondeam quod Deus inspirare dignabitur. [inducias respondendi negante Episcopo Dunelmen.] Suspicati ergo illum, aut quid diceret ultra nescire, aut inetu addictum jam statim cœpto desistere, reversi ad Regem persuaserunt inducias nulla ratione dandas; sed causa recenti examinatione discussa, supremam, si suis acquiescere consiliis nollet, in eum mox judicii sententiam invehi juberet. Erat autem quasi Primus & Prolocutor Regis in hoc negotio Willelmus supra nominatus, Dunelmēsis Episcopus, homo [magis] linguæ volubilitate facetus, quam pura sapientia præditus; hujus quoque dissidii, quod inter Regem & Anselmum versabatur, erat auctor gravis, & incentor; Regiq; spoponderat se facturū, ut Anselmus aut Romani Pontificis funditus obedientiam abnegaret, aut Archiepiscopatui, reddito baculo & annulo, abrenuntiaret. Qua sponsione fretus Rex applaudebat sibi; sperans illum, vel abjurato Apostolico, infamem remanere in regno suo; vel eodem retento, rationabiliter extorrem fieri a regno suo. Et ista quidē volebat propterea, quod omnē auctoritatem exercēdæ Christianitatis illi adimere cupiebat: nec enim regia dignitate integre se potitū suspicabatur, quamdiu aliquis in tota terra, vel etiam secundum Deum, nisi per eum quidquam habere (nota dico) vel posse dicebatur. Quam cordis illius voluntatē Dunelmensis intelligens, omni ingenio satagebat, si quo modo Anselmum calumniosis objectionibus fatigatum regno eliminaret, ratus, ut dicebatur, ipso discedente, se Archiepiscopatus solio sublimandum.

[27] Cum igitur Regi persuasisset, quæsitas inducias Anselmo non esse dandas, comitatus quam pluribus, qui verba sua suo fulcirent testimonio, ad virum ingrediens, ait: Audi querimoniam Regis contra te. Dicit quod, quantum tua interest, eum sua dignitate spoliasti, [& ad acerba hujus verba,] dum Odonem Episcopum Ostiensem sine sui auctoritate præcepti Papam in sua Anglia facis, & sic spoliatum petis tibi inducias dare, quo possis eamdem spoliationem tuis adinventionibus justam esse demonstrare. Revesti eum primo si placet debita Imperii sui dignitate, & tunc demum de induciis age: alioquin noveris illum sibi ipsi odium Dei omnipotentis imprecari, nosque fideles ejus imprecationi ipsius conniventes acclamare, si vel ad horam inducias dederit, quas tibi in crastinum dari precaris. Quare jam nunc e vestigio ad Domini nostri dicta responde; aut sententiam tuæ vindicem præsumptionis dubio procul in præsenti experiere. Nec jocum existimes esse quod agitur, imo in istis magni doloris stimulis urgemur. Nec mirum: quod enim Dominus tuus & noster in omni dominatione sua præcipuum habebat, & quod eum cunctis Regibus præstare certum erat, hoc ei quantum in te est, inique tollis, tollens fidem; cum sacramentum quod ei feceras polluis, & omnes amicos ejus magna in hoc confusione involvis. Audiens hæc Anselmus patienter sustinuit, [modeste respondens,] moxque ad tantæ calumniæ nefas ita brevi respondit: Qui propterea quod venerabilis sanctæ Romanæ Ecclesiæ summi Pontificis obedientiam abnegare nolo, vult probare me fidem & sacramentum violare quod terteno Regi debeo, absit, & in nomine Domini me paratum inveniet ei sicut debeo & ubi debeo respondere. Quibus auditis, aspicientes sese ad invicem, nec invenientes quid ad ista referrent, ad Dominum suum reversi sunt. Protinus enim intellexerunt, quod prius non animadverterunt, nec ipsum advertere posse putaverunt, videlicet Archiepiscopum Cantuariensem a nullo hominum, nisi a solo Papa, judicari posse vel damnari; nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia cuiquam, eo excepto, contra suum velle respondere. Ortum interea murmur est totius multitudinis, pro injuria tanti viri summissa inter se voce quærentis. Nemo quippe palam pro eo loqui audebat ob metum Tyranni. Verumtamen Miles unus de multitudine prodiens, [animatur a Milito.] viro astitit flexis coram eo genibus, dicens: Domine Pater, rogant te per me supplices filii tui, ne turbetur cor tuum ex iis quæ audisti: sed memor esto beati Job vincentis diabolum in sterquilinio, & vindicantis Adam, quem ipse vicerat in Paradiso. Quæ verba dum Pater comi vultu accepisset, intellex animum populi in sua secum sententia esse. Gavisi ergo exinde sumus, & animæquiores effecti, confidentes juxta scripturam vocem populi, vocem esse Dei. Quid agam? Si minas, si opprobria, si contumelias, si mendacia viro objecta singulatim describere voluero, [Hinc paratus quælibet pro Sede Apostolicopati,] timeo nimius judicari. Quæ tamen omnia pro fidelitate Apostolicæ Sedis æquanimiter sustinebat, & juvante Deo, invicta quæque ratione destruebat, ostendens potius in veritate sese consistere; atque in cunctis quæ negotii summa respiciebat, Deum auctorem habere.

[28] Cum hæc omnia Rex agnovisset, usque ad divisionem spiritus sui exacerbatus, Episcopis dixit; Quid est hoc? Nonne mihi polliciti estis, quod eum omnino ad velle meum tractaretis, judicareretis, damnaretis? Cui Dunelmensis ita inprimis tepide & silenter per singula loquebatur, ut omnis humanæ prudentiæ inscius & expers putaretur: & adjecit, Nox est: jubeatur ad hospitium ire: & nos, jam plene agnita ratione sua, cogitabimus pro te, usque mane. Hinc ad Regis præceptum repetivimus hospitium nostrum. Mane autem reversi, sedimus in solito loco, expectantes mandatum Regis. At ille cum suis omnimodo perquirebat, quid in damnationem Anselmi componere posset, nec inveniebat. Requisitus Wilhelmus Dunelmensis, quid ipse, ex condicto, noctu egerit apud se; respondit nil rationis posse afferri ad enervationem rationis Anselmi, præsertim com omnis, inquit, ratio ejus innitatur verbis Dei & auctoritati B. Petri. [post inquisitiones varias] Verum mihi violentia videtur opprimendus, & si Regiæ voluntati non vult acquiescere, ablato baculo & annulo, de Regno pellendus. Non placuerunt hæc verba Principibus. Et ait Rex: Quid placet, si hæc non placent? Dum vivo parem mihi in regno meo utique sustinere nolo. Et si sciebatis eum tanto in causa sua robore fultum, quare permisistis me incipere placitum istud contra eum? Ite, consiliamini, quia per vultum Dei, si vos illum ad voluntatem meam non damnaveritis, ego damnabo vos. Ad quæ Robertus quidam, ipsi Regi valde familiaris, ita respondit: De consiliis nostris quid dicam, fateor, nescio. Nam cum omni studio per totum diem inter nos illa conferimus, & quatenus aliquo modo sibi cohæreant conferendo conserimus, ipse nihil mali econtra cogitans, dormit; & prolata coram eo, statim vno labiorum suorum pulsu quasi telas araneæ rumpit. Et vos, Episcopi mei, quid dicitis? Dixerunt, Dolemus quod animo tuo, Domine, satisfacere non valemus. Primas est non modo istius Regni, [Episcopi jubente Rege illius obedientiæ & amicitiæ renunciant] sed & Scotiæ & Hiberniæ, necnon adjacentium Insularum, nosque Suffraganei ejus. Unde patet nos rationabiliter eum judicare vel damnare nullatenus posse; etiamsi aliqua culpa in eo, quæ modo non valet, posset ostendi. Ait: Quid igitur restat? Si eum judicare non potestis, nonne saltem omnis obedientiæ fidem ac fraternæ societatis amicitiam ei abnegare potestis? Hoc quidem, inquiunt, quoniam jubes, facere possumus. Properate igitur, & quod dicitis citius facite; ut cum viderit se a cunctis despectum & desolatum, verecundetur, & ingemiscat, se Urbanum, me Domino suo contempto, secutum. Et quo ista securius faciatis, En ego primum in imperio meo penitus ei omnem securitatem & fiduciam mei tollo, ac deinceps in illo vel de illo nulla in causa confidere, vel eum pro Archiepiscopo aut Patre spirituali tenere volo. Actis ex hinc pluribus ac diversis contra virum machinationibus, quæ ab incepta sui propositi norma eum avellerent, nec in aliquo proficientibus; tandem, sociatis sibi Abbatibus, Episcopi retulerunt Patri quod dixerat Rex, suam pro voto illius abnegationem, quam prælibavimus, ingerentes. Quibus ille respondens, ait: Quæ dicitis audio. Sed cum propterea quod me ad B. Petri Principis Apostolorum subjectionem & fidelitatem teneo, mihi omnem subjectionem, fidem & amicitiam, quam Primati vestro & Patri spirituali debetis, abnegatis, non recte proceditis. Absit tamen a me, similem vobis vicem rependere. Verum fraternam paternamque vobis caritatem exhibens, nitar, si pati non refugitis, vos ut fratres ac filios sanctæ Matris Ecclesiæ Cantuariensis, ab hoc in quo lapsi estis trepido errore convertere, & per potestatem mihi a Domino datam ad viam rectitudinis revocare. Regi autem, qui mihi omnem in regno suo securitatem adimit, meque pro Archiepiscopo vel Patre spirituali habere se amodo nolle dicit, omnem cum fideli servitio securitatem, quantum mea interest, spondeo; & paterno more diligentem animæ illius curam, si ferre dignabitur, habebo; retenta semper apud me in Dei servitio potestate, nomine & officio Pontificatus Cantuariensis, qualicumque oppressione vexari contingat res exteriores.

[29] Ad hæc ille respondit: Omnino adversatur animo meo quod dicit, nec meus erit quisquis ipsius esse delegerit. [quod idem facere Principes recusant,] Quapropter vos, qui regni mei Principes estis, omnem fidem & amicitiam, sicut Episcopi fecerunt, ei denegate, quatenus appareat quid lucretur in ea fide, quam offensa voluntate mea servat Apostolicæ Sedi. Dixerunt: Nos numquam fuimus homines ejus, nec fidelitatem quam ei non fecimus abjurare valemus, Archiepiscopus noster est: Christianitatem in hac terra gubernare habet, & ea re nos qui Christiani sumus, ejus magisterium, dum hic vivimus declinare non possumus; præsertim cum nullius offensæ macula illum respiciat, quæ vos secus de illo agere compellat. Quod ipse repressa sustinuit ira, rationi eorum palam ne nimis offenderentur, contraire præcavens. Igitur Episcopi hæc videntes confusione vultus sui operti sunt; intelligentes omnium oculos in se converti, & apostasiam suam non injuste a cunctis detestari. Audires enim si adesses, nunc ab isto, nunc ab illo, istum vel illum Episcopum aliquo cognomine cum interjectione indignantis denotari; videlicet, [ad Episcoporum verecundiam.] Judæ proditoris, Pilati, vel Herodis horumque similium. Qui paulo post singulatim requisiti a Rege, utrum omnem subjectionem & obedientiam, nulla conditione interposita, an illam solam subjectionem & obedientiam, quam prætenderet ex auctoritate Romani Pontificis, Anselmo denegassent; cum quidam uno, quidam alio modo se hoc fecisse responderent; hos quidem qui, nulla conditione interposita, funditus ei quidquid Prælato suo debebant se abjurasse professi sunt, juxta se sicut fideles & amicos suos honorifice sedere præcepit; illos vero qui, in hoc solo quod præciperet ex parte Apostolici, se subjectionem & obedientiam illi abnegasse, dicere ausi sunt, ut perfidos ac suæ voluntatis inimicos, procul in angulo domus, sententiam suæ damnationis ira permotus jussit præstolari. Territi ergo & confusione super confusionem induti, in angulum domus successerunt: sed reperto statim salubri & quo niti solebant domestico consilio, hoc est, data copiosa pecunia, in amicitiam Regis recepti sunt. Anselmus autem sciens omnem sibi in Anglia securitatem a Rege sublatam, [iidem discedendi facultatem petenti] mandavit ei dare sibi conductum, quo cum suis portum maris tuto petens, regno decederet, donec Deus tantæ perturbationi modum dignanter imponeret. Quo ipse audito gravi cordis molestia elanguit: nam licet discessum ejus summopere desideraret, nolebat tamen eum Pontificatus dignitate saisitum discedere; ne novissimum scandalum, quod inde poterat oriri, pejus fieret priore. Ut vero Pontificatu illum dissaisiret, impossibile sibi videbatur.

[30] Turbatus itaque, & Episcoporum consilio, per quod in has angustias se devolutum querebatur, omisso, cum Principibus consilium iniit; quid facto opus esset inquisivit. Rogant illi quatenus vir cum summa pace moneatur ad hospitium suum redire; responsum Regis super petitione sua mane recepturus. Fit juxta verbum illorum, & perturbatis etiā Curialibus plurimis. ad hospitium repedavimus. Rati sunt quippe hominē a terra discedere, & ingemuerunt. At ille lætus & alacer sperabat se perturbationes & onera seculi, quod semper optabat, [inducias cum Rege habendas persuadent.] transito mari, evadere. Cum igitur inter spem a regno discedendi, & metum in regno remanendi animus ipsius fluctuaret; ecce Principes a latere Regis mane directi, Rogat, aiunt, Dominus noster Rex te venire ad se. Adscendimus, ivimus, & supremam de negotio nostro sententiam avidi audire, in quo soliti eramus loco consedimus. Nec mora, veniunt ad Patrem nostrum Proceres regni, nonnullis Episcopis comitati, hæc ei dicentes. Antiqua tui amicitia moti dolemus, discordiam istam inter Dominum Regem & Te esse exortam. Quare cupientes in pristinam concordiam vos revocare, prævidimus in præsenti utile fore, inducias utrimque de negotio dari, quatenus hinc usque ad definitum aliquod tempus inter vos pace statuta, nec a te illi vel suis, nec ab eo tibi vel tuis quidquam fiat, quod concordiæ metas erumpat, Hoc inquam utile fore prævidimus, & volumus dicas, an velis in hoc adquiescere nobis. Respondit: Pacem atque concordiam non abjicio: verumtamen videor mihi videre, quid ista, quam offertis, pax habeat in se. [eas ipse honesta conditione admittens,] Ne tamen ab aliquo judicer magis velle meo sensui quam aliorum in istis credere; concedo suscipere, quod Domino Regi & vobis placet pro pacis custodia secundum Deum statuere, salva semper apud me debita reverentia & obedientia Domini Vrbani Sedis Apostolicæ Præsulis. Probant dictum, & referunt ad Regis auditum. Dantur ergo induciæ usque ad octavas Pentecostes c: ac Regia fide sancitur quatenus ex utraque parte interim omnia, ut dictum erat, essent in pace. Et Rex, Si integritas, inquit, perfectæ pacis, istam quæ inter nos est controversiam, ante hunc terminum non sedaverit; omnino qualis hac die est, talis in præfinito termino induciarum definienda in medium revocetur.

[31] His ita gestis, accepta a Rege licentia, ad suam Anselmus revertit Sedem, præsciens apud se pacem & inducias illas inane & momentaneum velamen esse odii & oppressionis mox futuræ. [& egressus Cantuariam interim suos affligi videt,] Quod in brevi postmodum patuit. Siquidem evolutis paucis diebus, Balduinum Monachum, in quo pars major consiliorum Anselmi pendebat, & duos Clericos ejus Rex ipse, præscripti dissidii causa, ab Anglia pepulit, & Anselmum in hoc facto atroci mœroris verbere perculit. Quid referam Camerarium ejus, in sua camera, ante suos oculos captum? alios homines ejus injusto judicio condemnatos, deprædatos, innumeris malis afflictos? Et hæc omnia, infra dies induciarum & præfixæ pacis, regalis constantia fidei contra virum exercebat. Passa est igitur ea tempestate Ecclesia Cantuariensis in omnibus hominibus suis tam sævam tempestatem, ut fere universi conclamarent, melius sibi absque Pastore jam olim fuisse, quam nunc sub hujusmodi Pastore esse. A cujus tempestatis descriptione temperantes, modum præsenti volumini imponemus, caventes, ne prolixa fatuitas & fatua prolixitas orationis legentes vel audientes, si forte aliqui fuerint, nimio tædio afficiat.

ANNOTATA.

a Cœperat illud Schisma sub S. Gregorio VII, uti dicetur ad ejus diem Natalem 25 Maji, contra quem erat Wibertus Archiepiscopus Ravennas, agente Henrico Imperatore anno 1083 creatus, & Clemens dictus. At mortuo S. Gregorio succeßit ei Desiderius Abbas Casinensis, an. 1086 & Victor III dictus: cui succeßit anno 1088 Odo Episcopus Ostiensis, Vrbanus II appellatus.

b Dominica 5 Quadragesimæ, quæ vulgo Dominica Paßionis dicitur, incidit anno 1095 in diem V Idus Martii citatum, id est mensis prædicti diem XI ac dein Pachæ fuit celebratam 25 ejusdem Martii, littera Dominicali G.

c Festum Pentecostes, eodem anno, in diem 3 Maji cadebat.

LIBER II.

CAPUT I.
Pallium Roma delatum & assumptum. Pax coalita cum Rege. Episcopi Angli & Hiberni Ordinati.

Cum datarum dies induciarum præstolaretur, & hinc inde fides utrorumque, Willielmi videlicet Regis & Anselmi Archiepiscopi, certis indiciis panderetur; Regis scilicet, omnia quæ spoponderat in contrarium pervertendo; & Pontificis, sua sponsione servata patienter irrogatas injurias perpetiendo; a Albanensis Episcopus b Walterus nomine, ab Urbano Sedis Apostolicæ Præsule Roma missus, [Episcopus Albanensis ab Vrbano Papa missus in Angliam] Angliam venit, adducentibus eum duobus Clericis Girardo scilicet & Willielmo, qui de capella Regis erant. Siquidem ipse Rex, ubi sensit Anselmum suæ voluntati in præscripto negotio nolle obtemperare; clam & Anselmo ignorante, eosdem Clericos Romam miserat, Romanæ statum Ecclesiæ per eos volens certo dignoscere. Erant namque Romæ in illis diebus, sicut prædiximus, duo Pontifices, qui a diversis Apostolici nuncupabantur, sed quis eorum canonice, quis secus fuerit institutus, ab Anglis usque id temporis ignorabatur. Scire itaque veritatem hujus rei Romam missi sunt hi duo Clerici, eaque cognita, jussi sunt sacris promissionibus illectum ad hoc, si possent, Papam per lucere, ut ipsi Regi ad opus Archiepiscopi Cantuariensis pallium, tacita persona Anselmi, destinaret: quod ipse Rex, Anselmo a Pontificatu simul & regno dejecto, cui vellet cum Pontificatu vice Apostolici postmodum daret. Hoc quippe disposuerat apud se: hoc suspicatus est, non injuria sibi concedi posse: hoc indubitato fieri promittebat opinioni suæ.

[2] Præfatus ergo Episcopus Angliam veniens, secum Archiepiscopatus stolam, Papa mittente, [neglecto S. Anselmo defert pallium ad Regem,] clanculo detulit; & silenter Cantuaria civitate pertransita, Anselmoq; devitato, ad Regem properabat; nulli de pallio quod ferebat quidquam dicens, nullum in absentia ductorum suorum familiariter alloquens. Rex deniq; præceperat ita fieri, nolens mysterium consilii sui publicari. Ille igitur cum nonnullis diebus Pentecostes ad Regem venisset, & ei ad singula quæ suæ voluntati accepta fore didicerat, bonæ spei fiducia respondisset; nil penitus ipsi pro Anselmo locutus est, quod pacem inter eos conciliaret, quod tribulationes in quibus pro fidelitate Sedis Apostolicæ desudabat mitigaret, quod eum ad sublevandum in Anglia Christianæ Religionis cultum roboraret. Super quo multi, qui prius, ex adventu ipsius, magni spe boni tenebantur, oppido admirati, Papæ! inquiunt, quid dicemus? Si aurum & argentum Roma præponit justitiæ, quid subventionis, quid consilii, quid solaminis ibi deinceps in sua oppressione reperient, qui pro adipiscenda suæ causæ rectitudine non habent quod dent?

[3] [qui declarat Vrbanum verum Papam,] Sentiens itaque Rex Episcopum ex parte Urbani cuncta suæ voluntati convenientia nuntiare, & ea, si ipsum Vrbanum pro Papa in suo regno susciperet, velle Apostolica auctoritate sibi dum viveret in privilegium promulgare: acquievit placito, præcipiens Vrbanum in omni imperio suo pro Apostolico haberi, eique vice B. Petri in Christiana religione obediri. Egit post hæc quibus modis poterat ipse Rex cum Episcopo, quatenus Romani Pontificis auctoritate Anselmum ab Episcopatu, regali potentia fultus, deponeret; spondens immensum pecuniæ pondus ei & Ecclesiæ Romanæ singulis annis daturum, si in hoc suo desiderio satisfaceret. [sed non impetrat depositionem S. Anselmi:] Verum cum id nulla ratione fieri posse, docente Episcopo, didicisset; deficiebat animo, reputans a pud se nihil in requisitione vel susceptione Romani Antistitis se profecisse. Attamen immutabile considerans quod factum fuerat; consilio cum suis inito quærebat, qualiter, servata singulari celsitudinis suæ dignitate, viro saltem specietenus amorem suum redderet, cui crudeliter iratus nihil poterat cupitæ damnationis pro voto inferre.

[4] c Instante igitur die, in quem induciæ datæ sunt inter ipsos, mandatum est Anselmo, [Hic vero, nolens pecuniam Regi pro reconciliatione dare,] tunc in villa sua quæ Murtelac dicitur consistenti, & ibi solennitatem Pentecostes celebranti, quatenus ad aliam villam suam, quæ Heisa vocatur, accederet; ubi Nūtii Regis, curiam suam in ipsa festivitate apud Windlesoram tenentis, ad eum venire, & verba Regis illi, & illius possent Regi deferre. Ivimus ergo illuc: & sequenti die veniunt ad illum pene omnes Episcopi Angliæ, qui præmissa pace sui, pedetentim explorare aggressi sunt, utrum aliquo modo illum ad hoc illicere possent, ut ipse jam tot ac tantis adversitatibus actus, vel tunc, data pecunia, Regis amicitiam sibi conciliaret. Ad quod cum illum more solito inflexibilem reperissent, tandem hujuscemodi quæstibus eum interpellare destiterunt, subjungentes hæc: Si ergo pro adipiscenda amicitia ipsius nil de tuis dare vis, dic, rogamus te, compendioso ac simplici verbo, quid velis? Ait: Dixi vobis jam, quod numquam Domino meo hanc contumeliam faciam, ut facto probem amicitiam ejus esse venalem. Sed si me, sicut debet, Patrem suum vult gratis diligere, & ut, more Archiepiscopi Cantuariensis sub obedientia Domini Papæ Urbani in Anglia vivam, permittere, gratiose suscipiam; eique pace ac securitate potitus, sicut Domino & Regi meo fideliter & opportune deserviam. Si hoc non vult, scitis quod in hunc diem convenit inter nos. Det scilicet mihi conductum, donec ad mare perveniam, & postmodum quod intelligam me facere debere, faciam. Nihilne nobis, inquiunt, aliud dices? [ac ne pro Pallio quidem Roma allato,] Refert: Hinc, nihil. Dominus Papa Urbanus, aiunt, rogatu Domini nostri Regis, stolam illi Archiepiscopatus per Episcopum, qui de Roma venit, direxit. Tuum igitur erit considerare, quid tanto beneficio dignum Regi rependas: quod enim, sine multis periculis magnoque labore atque constamine, obtinere non posses; ecce nullo interveniente gravamine, si in te non remanserit, habes. Sensit in his Anselmus nimis implicitum negotium actitatum contra se, & anxiatus spiritu dixit: O beneficium! cujus æstimatio quænam sit apud me, novit Dominus, inspector conscientiæ meæ. Dixerunt; Quomodocumque facti hujus executio sedeat animo tuo, laudamus & consulimus, ut saltem quod in via expenderes, si pro hoc Romam ires, Regi des; ne, si nihil feceris, injurius judiceris. Nec hoc quidem, ait, nec omnino hujus rei gratia quidquam illi dabo vel faciam. Ad nihilum tenditur, Sinite. Præterea quæ quantave super istis facta sunt, enarrare piget.

[5] [tandemque gratis admissus,] Post quæ omnia Rex, ut diximus, Principum suorum consilio usus, posthabita omnis præteriti dissidii causa, Anselmo gratiam suam gratis reddidit; &, quemadmodum Patrem regni spiritualem & Episcopum Cantuariensem, quod sui officii foret, illum quaque per Angliam exercere concessit. Quod cum Pater gratiosus accepisset, & donatis hinc inde retroactis querelis, curiæ illius apud Windlesoram se præsentasset, ac familiari alloquio in conspectu Procerum & coadunatæ multitudinis ipsum detinuisset, ecce Walterus ille Romanus advenit: ingressusque, En, inquit, alludens, quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum. Et sedens, de pace quædam ex Dominicis verbis protulit, laudans eam inter illos revixisse, quam verecundabatur sua industria satam in eis non fuisse.

[6] Cum autem de Pallii susceptione ageretur, & quidam pro captanda Regis gratia virum ad hoc ducere molirentur, [palliam de manu Regis suscipere renuit:] ut, pro regiæ Majestatis honorificentia, illud per manum Regis susciperet, non acquievit; rationabiliter ostendens hoc donum, non ad regiam dignitatem, sed ad singularem B. Petri pertinere auctoritatem. Unde cum omnes silentio pressi conticuissent, statutum est, ut a quo Pallium in Angliam delatum est, ab eodem Cantuariam super Altare Salvatoris deferretur, & inde ab Anselmo, quasi de manu B. Petri, pro summi, quo fungebatur, Pontificatus honore, sumeretur. Acquievit istis multitudo omnis: & in quo ita fieret, præfixus est dies.

[7] [Episcopos quosdam reos absolvit.] Post hæc, Anselmum a Curia discedentem secuti sunt Episcopi duo Robertus d Herefordiensis, & Osmundus e Serberiensis, pœnitentiam apud illum agentes, pro culpa suæ abnegationis, quam cum aliis Coëpiscopis suis fecerant apud Rochingheham. Qui misertus eorum, absolvit eos in quadam ecclesiola, quæ se nobis obtulit ambulantibus proposita via. Ibi etiam Wilfrido f, Episcopo Sancti David de Gualis, qui vulgo Dewi vocatur, ipsa hora reddidit Episcopale officium; a quo, exigente culpa ejus, jam antea ipsemet illum suspenderat.

[8] Deinde Doroberniam properavimus, illuc adventum Romani Episcopi præstolaturi. Qui Episcopus, juxta condictum, die dominica, g quæ erat quarto Idus Junii, venit, pallium in argentea capsula decentissime deferens. Itumque est obviam a monachis, in ipsa metropoli Sede Domino Christo famulantibus, associato sibi Fratrum Conventu, vicinæ beatorum Apostolorum Petri & Pauli Abbatiæ, cum numerosa Clericorum necnon immensa laicorum diversi sexus ætatisque multitudine. Pater etiam ipse, Episcopis, qui ob hoc Cantuariam venerant, dextera levaque stipatus ac sustentatus, sacro beati Apostolorum Principis muneri nudis pedibus, sed indutus sacris vestibus, devotus occurrit. Tali devotionis cultu, [Pallium altari impositū accipit;] pallium super altare delatum, ab Anselmo assumptum est, atque ab omnibus pro reverentia S. Petri suppliciter deosculatum. Indutus eo Pontifex dehinc summus, ad celebranda Missarum solennia, magno cum honore adductus, altario præsentatur: ad quam Missam recitata est pro officio ipsius diei illa Euangelii lectio, quam in consecratione ejusdem Pontificis diximus super verticem ejus inventam, hoc est, Homo quidam fecit cœnam magnam, & vocavit multos; & misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Et cœperunt simul omnes excusare, &c. Quod sic evenisse nonnullis admirationi fuit, præsertim cum hoc, nullo præmeditante, nullo præordinante constiterit actum. Attamen quid quidam inde dixerint, quid h præconati fuerint dicere supersedemus. Verum ex his quæ pro rerum gestarum veritate suo loco, adjuvante Deo, dicemus, palam erit videre, ipsa verba Domini, nec primo in consecratione ejus super eo, casu occurrisse; nec secundo in confirmatione ipsius consecrationis coram populo, incassum lecta fuisse.

[9] [consecrat Episcopum Dublinensem:] Revocato post hæc prædicto Balduino in Angliam, & rebus aliquanta pace sopitis, venit ad Anselmum quidam monachus cœnobii S. Albani, natione Hibernensis, nomine Samuel. Hic defuncto bonæ memoriæ Donato i Dublinæ Civitatis Episcopo, a Rege Hiberniæ k Murierdach nomine, necnon a Clero & populo in Episcopatum ipsius civitatis electus est, atque ad Anselmum, juxta morem antiquum, sacrandus cum communi decreto directus. Quorum electioni & petitioni Anselmus annuens, hominem aliquamdiu secum honorifice detentum, necnon qualiter in domo Dei conversare deberet diligenter instructum, sumpta ab eo de Canonica subjectione sua ex antiquo more professione, promovit in Episcopatus officium Wintoniæ, octava die subsequentis Paschæ l, ministrantibus sibi in hoc officio quatuor Episcopis suffraganeis suis. Qui novus Pontifex, tanti Principis benedictione ac literarum, præfato Regi, Clero quoque ac plebi Hiberniæ pro testimonio suæ consecrationis scriptarum, astipulatione roboratus; in patriam suam cum gaudio revertitur, atque in Sedem suam cum honore pro usu suscipitur terræ.

[10] [item 3 anno Pontificatus Episcopos Wigorniensē & Herefordensem,] Eodem, hoc est tertio, anno Pontificatus Anselmi, electus est Samson ad Episcopatum Ecclesiæ Wigornensis, & Girardus m, ad regimen Ecclesiæ Herefordensis. Qui cum ad summum promovendi Sacerdotium ad Anselmum pro more venissent, necdumque omnes inferiores Ordines habuissent; ordinavit eos pro instanti necessitate, ad Diaconatum & Presbyteratum unum, & alium ad Presbyteratum, in Sabbato jejunii quarti mensis, in Villa S. Andreæ de Rovecestra, quæ prope Lundoniam sita, n Lambeta vocatur. In crastino autem sacravit eos Lundoniæ in Sede Episcopali ad Pontificatus honorem, ministrantibus sibi in hoc quatuor Suffraganeis suis, Thoma videlicet Archiepiscopo Eboracensi, Mauricio Episcopo Lundoniensi, Roberto Tydfordensi seu Norwicensi, & Gundulpho Roffensi.

[11] Eo tempore Robertus Comes Normanniæ in expeditionem Hierosolymitanam proficisci disponens, [Regi discessuro in Normanniam,] Fratri suo Willielmo Regi Angliæ, Normanniam spatio trium annorum pecuniæ gratia in dominium tradidit: quæ pecunia per Angliam partim data, partim exacta, totum regnum in immensum vastavit. Nihil Ecclesiarum ornamentis in hac parte indulsit dominandi cupiditas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum capsis, nihil Euangeliorum libris auro vel argento paratis. Conventus est & Anselmus per id temporis; & ut ipse quoque manum auxilii sui in tam rationabili causa Regi extenderet, a quibusdam suis est amicis admonitus. Intellexit ille & rationis esse & honestatis hoc facere, sed propriarum rerum tenuitate constrictus, unde expleret, quod faciendum fore videbat, non habebat. Usus igitur consilio magnorum virorum, Walchelini videlicet Wentani Pontificis, & Gundulphi Roffensis, [de thesauro Ecclesiæ, obtulit aliquā summam:] necnon aliorum, quorum in hujusce negotiis consilio par credi judicabatur; de thesauro Ecclesiæ Cantuariensis, partim in auro partim in argento, valens ducentas [libras] argenti, connivente majori parte conventus, accepit, quod præfato Regi, cum illis quæ de suis habere poterat, pro instanti necessitate, ut rebus consuleret, pariter contulit. Verum in hoc facto nullum successoribus suis, quod imitarentur exemplum relinquere volens, mox Dominicam villam suam quæ Peccheham vocatur, spatio septem annorum ejusdem Ecclesiæ juri concessit, quatenus ex redditibus ipsius villæ, qui circiter triginta libræ denariorum illis diebus erant, illatum Ecclesiæ damnum restitueretur. Et quidem eodem spatio ipsa Ecclesia eadem villa potita est; & silva, & villæ, & toti redditus ejus in novo opere, quod a majori turre in orientem tenditur, quodque ipse Pater Anselmus inchoasse dignoscitur, [donans vicissim ecclesiæ villam suam cum nonnullis aliis:] consumpta sunt. Hæc ex gestæ rei veritate proponimus, ut ora obloquentium qui usque hodie Anselmo deprædatæ Ecclesiæ crimen intentant, si fieri potest, obtueremus; optantes quatenus tanto viro detrahere desinant, ne quo se, quod sibi non prosit, peccati vulnere lædant. Ipso quoque tempore, eamdem Ecclesiam res suas, in majori quam solebat libertate, sua sanctione deinceps possidere constituit; & alia quædam, quæ antecessores ejus in dominio suo tenebant ipsi Ecclesiæ perpetuo jure possidenda concessit. His brevi per excessum, sed, ut reor, non superflue dictis, ad quod cœpimus revertamur. Igitur pacto inter Fratres, Regem videlicet Willielmum & Comitem Robertum, de præfato negotio facto, Willielmus mare transiit, & traditam sibi a Roberto Normanniam suæ ditioni subegit.

[12] Quo cum demoraretur, Rex Hiberniæ, Murchertachus nomine; [Rogatus Episcopum Waterfordiæ statuere,] & o Dofnaldus Episcopus cum ceteris Episcopis, & quique Nobiles cum Clero & populo ipsius Insulæ, miserunt nuntios ac litteras ad Anselmum, innotescentes ei civitatem quamdam, p Watafordiam nomine, in una suarum Provinciarum esse, cui ob numerosam civium multitudinem expediret Episcopum institui; simulque petentes, quatenus ipse, Primatus quem super eos gerebat potestate, & qua fungebatur vicis Apostolicæ auctoritate, sanctæ Christianitati ac necessariæ plebium utilitati instituendo eis Pontificem subveniret. Jam enim secula multa transierant, in quibus eadem civitas absque providentia & cura Pontificali consistens, per diversa tentationum pericula jactabatur. Elegerant autem idem ipsi in hoc officium quemdam suæ gentis virum, vocabulo Malchum, eumque sacrandum cum communi Decreto ad Anselmum transmiserunt. Decretum autem hoc est.

[13] [per epistolam ab Hibernia Rege & Episcopo missam,] Anselmo Dei gratia Anglorum Archiepiscopo, Clerus & populus oppidi Watafordiæ, cum Rege Muchertacho & Episcopo Dofnaldo, salutem in Domino. Pater sancte, cæcitas ignorantiæ nos diu detrimenta salutis nostræ sustinere coëgit, quod magis elegimus serviliter Dominico jugo colla subtrahere, quam liberaliter Pastorali obedientiæ subesse. Nunc autem quantum proficiat Pastorum causa agnovimus, cum aliarum rerum similitudines ad mentem revocamus, quia sine regimine, nec exercitus bellum, nec navis marinum audet attentare periculum. Navicula ergo nostra, mundanis dedita fluctibus, sine Pastore contra callidum hostem qua ratione pugnabit? Propterea nos Rex noster Murchertachus, & Episcopus Dofnaldus, & Dermeth Dux noster frater Regis, eligimus hunc Presbyterum Malchum, [cum Malcho Presbytero:] Walkelini Wintonensis Episcopi monachum, nobis sufficientissime cognitum, natalibus & moribus nobilem, Apostolica & Ecclesiastica disciplina imbutum, fide Catholica prudentem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, litteratum, hospitalem, suæ domui bene præpositum, non neophytum, habentem testimonium bonum in gradibus singulis. Hunc nobis petimus a vestra Paternitate ordinari Pontificem, quatenus regulariter nobis præesse valeat & prodesse, & nos sub ejus regimine salubriter Domino militare possimus. Ut autem omnium nostrorum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic Decreto Canonico promptissima voluntate singuli manibus propriis roborantes subscripsimus. Ego Murchertachus Rex Hiberniæ subscripsi. Ego Dermeth Dux, frater Regis subscripsi. Ego Dofnaldus Episcopus SS. Ego Idunan Episcopus Midiæ SS. Ego Samuel Dublienensis Episcopus SS. Ego Ferdomnachus Laginiensium Episcopus SS. Subscripserunt his multo plures, quos nos brevitati studentes, [umdem ordinat.] notare non necessarium duximus.

[14] Igitur Anselmus, considerans & intelligens eos justa & utilia petere, petitioni eorum libens annuit. Electum ergo Pontificem, diligenter in his quæ sacra iubet auctoritas examinatum, ac multorum cum vitæ suæ testimonio, dignum Episcopatu comprobatum, sumpta ab eo ex more de subjectionis suæ obedientia professione, sacravit eum Cantuariæ quinto Kal. Januarii, assistentibus & cooperantibus sibi in hoc ministerio suo, duobus Episcopis suis, Radulfo scilicet Cicestrensi, & Gundulpho Roffensi.

ANNOTATA.

a Albanensis Ecclesiæ Episcopus unus ex septem collateralibus, Summo Pontifici propriori dignitatis gradu subservit.

b Waltero huic Legato Cardinali, tunc in Anglia existenti, binas scripsit S. Anselmus apud Raynaudum lib. 3, epistola 25 & 26.

c Teutonice Kosten, Gallis Couster; barbare Constare dicitur: hinc Constamen, expensæ & sumptus faciendi.

d S. Wulstano carißmus fuit hic Robertus Herifordiensis, ab eoque, anno 1097 mortuo, etiam ipse admonitus de propinquæ morte sua, hoc suo lapsu declaravit quam sit difficile, non aliquando lædi eum, qui pendet ab aula.

e Alias Sarisburiensis sive Sherbornensis: colitur autem Osmundus ut Sanctus 3 Decembris. Ceteri autem novemdecim, qui sui Archiepiscopi obedientiæ renuntiaverant, ubi sunt? Hi scilicet duo viri sancti, primum emendandæ noxæ occasionem cupide amplexi sunt; ceteri quam parum curarent censuram commeritam, ipso absolutionis petendæ neglectu palam fecere.

f Hunc Wilfridum Menevensem in Wallorum Annalibus Griffri appellatum scribit Godwinus de Episcopis Angliæ: obiit anno 1115: de ejus absolutione quid censuerit Paschalis 2 indicatur infra lib. 3 num. 17.

g Anno supra indicato 1095, littera Dominicali G.

h Præconare, pro prædicare seu præconia voce edicere, dixere labenti Latinitate Hieronymus aliique: postea Præconari invaluit in eadem significatione: ac tandem hic eam vocem usurpatam invenis pro, præsagire.

i Donato Dublinensi Episcopo constituto postmodum scripsit epistolam 72, eumque reprehendit, quod libros & vestimenta & alia ornamenta ecclesiæ (quæ Dominus Lanfrancus Archiepiscopus dedit avunculo ejus, Domino Douato Episcopo, ad opus Ecclesiæ, cui tua fraternitas præsidet) tu pro voluntate tua exponis, & ea extraneis das. Traditur Donatus anno 1085 a Lanfranco ordinatus, obiisse anno 1095. Neposautem ejus Samuel obiit, juxta Waræum an. 1121.

k Huic Regi Murierdach aliquot epistolas scripsit S. Anselmus; & inscribit Muriardacho, glorioso Regi Hiberniæ.

l Anno scilicet 1096, die 20 Aprilis.

m Additur in excuso, cujus supra meminimus: sed nulla uspiam mentio Giraldi tota historia procedenti: ergo sic corrige, & Giraldus [nepos Walkelini Wentani Episcopi] cujus supra meminimus. num. 14. Hic ananno 1101 promotus est ad Archiepiscopatum Eboracensem.

n Lamberta Notum adhuc nomen trans Tamesin, in Surreja sive Australi ripa, secundo ab urbe milliario. Aliaæ plura dominia, ut Rochingeham, Ilingheham, Sæftesberia, quæ jam ante occurrerunt, & plura secutura, potuissent designato locorum situ explicari; si operæ pretium visum esset eorum causæ totas Anglici Regni tabulas perlustare; & esset qui exoleta jam nomina, ubi requirendæ sint, indicaret. Poterit postea curiosior aliquis hunc defectum supplere.

o Imo Domnaldus, Episcopus Ardmachanus & Hiberniæ Primas, ab anno 1091 ad an. 1105, quo obiit juxta Colganum in indice Chronolog. ad Triadē Sanctorū.

p Rectius Waterfordia, sub Casseliensi Archiepiscopo urbs Episcopalis in Momonia, propter portus commoditatemhodie post Dublinium fere prima Hiberniæ, ad Siurii fluminis ostium.

CAPUT II.
Novum odium Regis. Discessus in Gallias.

[15] Post hos dies Rex, Normannia sibi ad votum sabacta atque disposita, [Novum odiū Regis incurrit, quasi milites non aptos sucmisisset:] Angliam redit, ac interposito parvi temporis spatio, super Walenses, qui contra eum surrexerant, exercitum ducit, eosq; post modicum in deditionem suscipit, & pace undiq; potitus est. Sed quid? Cum jam multi sperarent, quod hæc pax servitio Dei deberet militare, & attenti exspectarent aliquid magni pro emendatione Christianitatis, ex Regis aslensu Archiepiscopum promulgare; ecce spei hujus & expectationis turbatorias litteras Rex, a Gualis reversus, Archiepiscopo destinat, mandans in illis se pro militibus, quos in expeditionem suam miserat, nullas ei nisi malas gratias habere; eo quod nec convenienter, sicut aiebat, instructi, nec ad bella fuerant pro negotii qualitate idonei: præcepitq; ut paratus esset de his, juxta judicium Curiæ suæ, sibimet rectitudinem facere, quandocumq; sibi placeret inde eum appellare. Ad quæ Anselmus, Exspectavimus, inquit, pacem & non est bonum; tempus curationis & ecce turbatio. Licet enim jam olim sciverit se, eodem Rege superstite, in Anglia Christo non adeo fructificaturum; tamen quod rogatus de subventione Christianitatis nonnumquam solebat respondere, se propter hostes, quos infestos circumquaque habebat, eo intendere non valere; jam tunc illum pace potitum cogitaverat super hac re convenire, & saltem ad consensum alicujus boni fructus exequendi, quibus modis posset attrahendo, delinire. [& videns officiales curiæ corruptos, tacet:] Sed ne cordis ejus affectus perveniret ad effectum, orta est instinctu maligni, quam dixi, causa dissidii, utique non ex rei veritate producta, sed ad omnem pro Deo loquendi aditum Anselmo intercludendum malitiose composita. Quod ille dignoscens, & insuper cuncta regalis Curiæ judicia pendere ad nutum Regis, nilque in ipsis nisi solum velle illius considerari certissime sciens; indecens æstimavit pro verbi calumnia placitantium more contendere, & veritatis suæ causam Curiali judicio, quod nulla lex, nulla æquitas, nulla ratio muniebat, examinandam introducere. Tacuit ergo, nec quidquam nuntio respondit; reputans hoc genus mandati ad ea perturbationum genera pertinere, quæ jam olim sæpe sibi recordabatur illata, & ideo hoc solum ut Deus talia sedaret, supplici corde precabatur. Præterea videns ecclesias & monasteria solito intus & extra suis rebus spoliari, omnem in eis religionem exterminari, quosq; secularium tam majores quam minores corruptæ vitæ semitas tenere, multa mala ubique fieri, & ista de die in diem cessante disciplina multiplicari roborarique; verebatur ne hæc Dei judicio sibi damno fierent, [decernit Roma remedium quærere:] si quibus modis posset eis obviare non intenderet. Sed obviare sibi impossibile videbat, quod totius regni Principem, aut ea facere aut eis favere, perspicuum erat. Visum itaque sibi est auctoritatem & sententiam Apostolicæ Sedis super his oportere inquiri.

[16] Cum igitur in a Pentecoste, festivitatis gratia, Regiæ Curiæ se præsentasset; & modo inter prandendum, modo alias, quemadmodum oportunitas se offerebat, statum animi regalis, quis erga colendam æquitatem esset, studiose perquisisset; eumq; qui olim fuerat omnimodo reperisset; nibil spei de futura ipsius emendatione in eo ultra remansit. Peractis igitur festivioribus diebus, diversorum negotiorum causæ in medium duci ex more cœperunt. Quærebatur etiam quo ingenio prælibata causa contra Anselmum sic ageretur, ut culpæ addictus, aut ingentem Regi pecuniam penderet, aut ad implorandam misericordiam ejus caput amplius non levaturus, se totum impenderet. Interea Anselmus, accersitis ad se quos volebat de Principibus Regis, mandavit per eos Regi, se summa necessitate constrictum velle, per licentiam ipsius, Romam ire. Ad quod ille stupefactus, [sed facultatē ei eundi non impetrat:] Nequaquam, ait. Nec enim illum alicui tali peccato obnoxium credimus, ut necesse habeat inde singularem Apostolici absolutionem petere; nec ita cujuslibet consilii expertem, ut non magis illum sciamus Apostolico, quam Apostolicum sibi, in dando consilio posse succurrere. Relata sunt Anselmo hæc, & respondit: Potestas in manu sua est, dicit quod sibi placet. At si modo non vult concedere, concedet forsitan alia vice: ego preces multiplicabo. His pro licentia dictis, statim omnis commentatio implacitandi Anselmum compressa, omissa est, & nos immunes ab illa querela Curia discessimus.

[17] [idem petem iterum,] In sequenti autem mense Augusto, cum de statu Regni acturus Rex, Episcopos, Abbates, & quosque Regni Proceres in unum præcepti sui sanctione egisset; & dispositis his quæ adunationis illorum causæ fuerant, dum quisque in sua repedare sategisset, Anselmus cœptæ petitionis suæ non immemor, [iterumque patitur repulsam,] rogavit Regem, quatenus quæsitam jam olim licentiam, vel tunc, repetitis precibus, non negaret. Sed secundo negat, sicut primo negarat. Postea conventu soluto, in Mense Octobri, Wintoniæ ad Regem ex condicto venimus. Instantius itaque tam per se quam per alios, Regem Pontifex orat, quatenus bono animo sibi concedat, quod se jam tertio postulare necessitas sua cogebat. Hinc ille tædio affectus iraque permotus, ait: Conturbat me, & intelligentem non concedendum fore quod postulat, sua graviter importunitate fatigat. Quapropter jubeo ut amplius ab hujusmodi precibus cesset: & qui me jam sæpe vexavit, prout judicabitur, mihi emendet. Ad hæc ille: Paratum me potius sciat ratione ostendere quod justa peto, & quod ipse mihi in his non debeat juste contradicere. Respondit: Rationes suas non admitto; sed si iverit, pro certo noverit, quod totum Archiepiscopatum in dominium meum redigam, nec illum pro Archiepiscopo ultra recipiam. [cum minis amittendi Episcopatus ni desistat:] Orta est igitur ex his quædam magna tempestas, diversis diversæ parti acclamantibus. Quamobrem quidam permoti, suaserunt in crastinum rem differri, sperantes eam alio modo sedari. Assensum est utrimque in istis, & divisi hospitium ivimus. Mane autem regressi, cum in loco apto sedissemus; ecce quidam Episcopi, cum nonnullis Principibus, ad Anselmum venientes, sciscitati sunt, quid secum ab heri de causa tractaverit. Dixit: Non ea re concessi causam, de qua agitis, hesterno induciari, quasi ignoraverim quid hodie inde responsurus fuerim; sed ne viderer tantum meo sensui credere, ut nec una nocte ad sui discussionem dignarer aliorum consilio cedere. [certus nihilominus ire,] Nunc ergo sciatur, quod in sententia qua fui, sum; & ideo precor Dominum meum, quatenus bona mente & alacri vultu, ut eum decet, mihi licentiam quam postulo det; indubitanter sciens, quod causa meæ salutis, causa sanctæ Christianitatis, & vere causa sui honoris ac profectus, si credere velit, ire dispono. Dixerunt: Si alia quæ dicas habes, profer. De licentia nempe supervacue loqueris. Non dabit. Si dare, ait, non vult, ego utiq; illam super me accipiam; eo quod scriptum est, Obedire oportet Deo magis quam hominibus. [Act. 5, 29] Ad hæc Walchelinus Wentanus Episcopus, aspiciens in eum, dixit; Et quidem Dominus meus Rex & Proceres sui credunt te esse hujusmodi moris, ut non facile ab iis quæ certo inceperis movearis. Verum in hoc, scilicet ut spreto tanti Pontificatus honore simul & utilitate, Romam petas, non leve est credere quod stabilis maneas. At ille sciens animum viri, vivido vultu, intentis in eum oculis, respondit: Vere stabilis. Quo dicto, ad Regem reversi, quæ audierant retulerunt. Rege igitur consilia sua protelante, & summo Pontifice cum suis sedente, occurrit animo, Episcopos æquius esse debere in suo, quod erat Dei; quam in consilio Regis terreni. [requirit auxilium Episcoporum:] Mittens ergo præcepit eos venire ad se. Erant autem hi, Walchelinus Episcopus Wintoniensis, Robertus Lincolniensis, Osmundus Serberiensis, Joannes b Bathoniensis. Qui cum dextera lævaque illius jussu cōsedissent, ait illis: Fratres, ideo feci vos venire ad me, quod vestri officii est ea quæ Dei sunt præ ceteris tractare, disponere, servare: Episcopi enim estis, Prælati in Ecclesia Dei estis. Si ergo ita fideliter & districte vultis in mea parte considerare atque tueri rectitudinem & justitiam Dei, sicut in parte alterius perpenditis atque tuemini jura & usus mortalis hominis, hocque mihi promittitis; exponam vobis, sicut fidelibus & filiis Dei, quo tendat hæc mei præsentis consilii summa, [qui negant ei se posse adesse,] & audiam sequarque consilium quod mihi inde vestra fida Deo industria dabit. Dixere: Loquemur, si placet, ad invicem; & communem consensum referemus ad te. Surgentes itaque in partem sese tulerunt, & habitis inter se nonnullis verbis, miserunt Wentanum Pontificem & Episcopum Lincolinum ad Regem, percunctari de negotio voluntatem ac jussum illius. Edocti ergo propter quæ missi erant, ad socios reversi, docuerunt eos quæ didicerant. Quid plura? Placuit eis in commune sequi voluntatem hominis terreni, illicoque reversi una ad Anselmum, dixerunt ei: Domine Pater, scimus te virum religiosum esse ac sanctum, & in cælis conversationem tuam: nos autem impediti consanguineis nostris quos sustentamus, & multiplicibus seculi rebus quas amamus; fatemur ad sublimitatem vitæ tuæ surgere nequimus, nec huic mundo tecum illudere. Sed si volueris, ad nos usque descendere, & qua incedimus via nobiscum pergere; nos tibi sicut nobis ipsis consulemus, & negotiis tuis quæcumque fuerint, ubi opus fuerit, sicut nostris, opem feremus. Si vero te ad Deum solummodo, quemadmodum cœpisti, tenere delegeris; solus, quantum nostra interest, in hoc, ut hactenus fuisti, & amodo eris; nos fidelitatem quam Regi debemus non excedemus. At ille ait: Bene dixistis. Ite ergo ad Dominum vestrum; ego me tenebo ad Deum. Fecerunt ut dixerat, & remansit Anselmus quasi solus.

[18] [siquidem intendat pure sequi Deum:] Facta deinde aliquantula mora, & unoquoque nostrum, qui admodum pauci cum eo remansimus, ad imperium illius singulatim sedente, & Deum pro digestione ipsius negotii interpellante; veniunt prædicti Episcopi cum aliquibus Baronibus Regni, inferentes viro hæc: Mandat Tibi Rex, quod sæpe diversis eum querelis exagitasti, exacerbasti, cruciasti. Verum cum tandem post placitum quod totius Regni adunatione contra Te apud Rochingeham habitum est, eum tibi sicut Dominum tuum reconciliari sapienter peteres; & adjutus meritis & precibus plurimorum, pro te studiose intervenientium, petitioni tuæ effectum obtineres; pollicitus es ipsi, te usus ac leges suas usquequaque deinceps servaturum, & eas sibi contra omnes homines fideliter defensurum: quibus quidem credulus factus, sperabat se de cetero quietum fore. Sed hanc pollicitationem, hanc fidem, en tu patenter egrederis, dum Romam non, expectata licentia ejus, [ipse econtra negat se Regi promisisse fidem] te iturum minaris. Inauditum quippe in regno suo est, & usibus ejus omnino contrarium, quemlibet de suis Principibus, & præcipue te, quid tale præsumere. Ne igitur in hujuscemodi re ultra, vel a te vel a quo vis alio, te forsan, cum in aliquo læsus fuerit, imitari volente, fatigetur; vult & jubet, quatenus aut jurejurando promittas, quod numquam amplius Sedem S. Petri vel ejus Vicarium pro quavis, quæ tibi queat ingeri, causa appelles; aut sub omni celeritate de terra sua recedas. Et si mavis, interposito hoc sacramento, remanere quam recedere; tunc te ad judicium Curiæ suæ præcepit sibi emendare, quod de re, in qua non eras certus te perseveraturum, ausus fuisti eum totiens inquietare. Dixerunt, & ad Regem protinus reversi sunt. Tunc Anselmus, cum suis pauca locutus, surrexit: atque ad Regem, nobis eum prosequentibus, ingressus, dexteram illius ex more assedit. Deinde mandatis quæ a nuntiis acceperat, in audientia ejus singulatim recapitulatis, percunctatus est, utrumnam a facie ipsius, eo quo sibi dicta fuerant modo, [nisi secundis Deum & rectitudinē.] vere processerint. Et auditu re vera processisse, illico quid inde sentiret tali subintulit voce, dicens: Quod dicis, me tibi promisisse usus & consuetudines tuas servaturum, & eas contra omnes homines tecum fideliter defensurum; fateor, verum esse cognoscerem, si eo illas pacto distinguendo proferres, quo tunc temporis, quando promissio ipsa, de qua agis facta est, eas fuisse distinctas indubitanter recordor. Scio quippe me spopondisse consuetudines tuas, ipsas videlicet quas per rectitudinem & secundum Deum in regno tuo possides, me secundum Deum servaturum, & eas per justitiam contra omnes homines pro meo posse defensurum. In his verbis cum Rex & Principes sui cæca mente objicerent, ac jurisjurandi interjectione firmarent, nec Dei nec rectitudinis in ipsa sponsione ullam mentionem factam fuisse; rupit voces eorum Anselmus, & ait: Papæ! Si nec Dei nec rectitudinis mentio, ut dicitis, facta fuit; cujus tunc? Absit ab omni Christiano, absit, leges vel consuetudines tenere aut tueri, quæ Deo & rectitudini contraria esse noscuntur. Cum ad hæc illi summurmurantes, contra virum capita moverent, nec tamen quid certi viva voce proferrent; ad ea quæ cœperat subinferens Pater ait; Sed quod asseris consuetudinis tuæ non esse, ut ego, causa salutis animæ meæ, causa regiminis Ecclesiæ Dei quod suscepi, B. Petrum requiram & ejus Vicarium; pronuntio hanc consuetudinem Deo & rectitudini contraire, & idcirco ob omni servo Dei spernendam profiteor ac refutandam. Quod si per ista quæ dico, [quia non aliter fides homini promittitur:] quisquam probaturum se dixerit, me fidem quam tibi debeo non servare; paratum me, sicut & ubi debeo, ad demonstrandum inveniet, magis in hoc me tibi esse fidelem, quam si secus agerem. At nunc ad hoc ostendendum non intendo. Scitur tamen quod omnis fides, quæ cuivis homini legaliter promittitur, ex fide Dei roboratur: sic enim spondet homo homini: Per fidem quam debeo Deo, fidelis tibi ero. Cum ergo fides, quæ fit homini, per fidem Dei roboretur; liquet quod eadem fides, si quando contraria fidei Dei admittit, enervetur. Sed disputatio rei hujus non est temporis hujus. Itaque fides, quam debeo Deo, & servitium ejus cogunt me ad caput Christianitatis Papam accedere, [itaque ait impediri non posse quo minus eat,] & ab eo pernecessarium Ecclesiæ Dei & mihi consilium petere: nec videtur quod aliquis, Deum offendere timens, hoc debeat prohibere. Nec enim, tu Rex, æquanimiter ferres, si quilibet de hominibus tuis potens ac dives ullum suorum, fidelitati servitioque tuo intendentem, præpediret, ac præpeditum minis & terroribus ab exequenda utilitate tua prohiberet; verum debita in eum ultione violatæ, quam tibi debebat, fidei reatum punires. Tunc Rex & Comes de Mellento, Robertus nomine, interrumpentes verba ejus, O! o! dixerunt, prædicatio est quod dicit, prædicatio est; non rei de qua agitur ulla quæ recipienda sit a prudentibus ratio. Quibus cum quique Procerum acclamarent, & os Patris suis vocibus oppilare laborarent, ipse inter ora perstrepentium, demisso vultu mitis sedebat, & clamores eorum quasi surda aure despiciebat. Fatigatis autem eis a proprio strepitu, sedatoque tumultu, Anselmus ad verba sua remeat dicens: Ad ea quæ jubes, [neque debere exigi ut Papam abiuret.] ut, quo securus de me possis amodo esse, jurem tibi quod numquam amplius pro qualibet causa B. Petrum vel ejus Vicarium in Anglia appellem: dico hujusmodi jussionem tuam, qui Christianus es, omnimodis esse non debere: hoc enim jurare, B. Petrum est abjurare. Qui autem B. Petrum abjurat, Christum qui eum super Ecclesiam suam Principem fecit, indubitanter abjurat. Cum igitur propter te (o Rex) Christum negavero; fateor, peccatum, quod in requirenda licentia admisi, judicio Curiæ tuæ non segnis emendabo. His verbis præfatus Comes indignando subjungens, ait, Eia, eia, Petro & Papæ se præsentabit, & nos equidem non transibit, quod scimus. Cui Pater respondit: Deus quidem novit quid vobis manebit; & mihi ad Apostolorum suorum limina properanti, si sibi placet auxiliari valebit.

[19] [Tandem impetrat facultatem petitam,] Post hæc surrexit, atque ad locum unde exieramus reversos, e vestigio nuntii Regis subsecuti intulerunt viro hæc: Ecce ibis. Verumtamen scias Dominum nostrum pati nolle te exeuntem quidquam de suis tecum ferre. At ille; Equitaturas habeo, vestes quoque & suppellectilem, quæ fortassis dicet aliquis esse de suo. Hæc si non permittit ut mecum habeam, noverit quod potius pedes ac nudus abibo, quam cœpto desistam. In istis Princeps pudore suffusus, dictum suum non ita intellexisse se respondit: Nec enim dixi, ait, ut nudus aut pedes abiret: attamen die, qui erit undecimus ab isto, jubeo ut mare transiturus ad portum sit, & ibi nuntius meus ipsi obvius erit, qui dictabit ei, quid ex permissu meo ille vel sui discedentes secum ferant. His tali modo digestis, statim volebamus ad hospitium secedere. Sed Anselmus doctus in patientia possidere animam suam, jucundo & hilari vultu ad Regem revertitur, dicens ei, Domine, ego vado: quod si bono animo vestro fieri vobis placeret, utique & vos magis deceret, & omni bono homini acceptius esset. [& abiturus Regi benedicit.] At nunc rem in contrarium lapsam, licet moleste, quantum ad vos, quod tamen mea refert, æquanimiter pro posse feram; nec ob hoc me ab amore animæ. vestræ salutis, miserante Domino, auferam. Nunc igitur ignorans quando vos iterum visurus sim, Deo vos commendo, & sicut spiritualis Pater dilecto filio, sicut Archiepiscopus Cantuariensis Regi Angliæ, vobis Dei & meam benedictionem, antequam abeam, si eam non abjicitis, tribuere volo. Tunc Rex, Benedictionem, ait, tuam non abjicio. Mox ille surgens, levata dextra signum sanctæ Crucis super Regem, ad hoc caput humiliantem, edidit, & abscessit; viri alacritatem Rege cum suis admirante. Anno ab incarnatione Filii Dei millesimo nonagesimo septimo acta sunt hæc, feria quinta, quæ fuit Idus Octobris. c

[20] [Valedictio suis Cantuariæ] Venit dehinc Cantuariam Anselmus, ubi sedes Pontificalis, ubi totius regni caput est, atque Primatus. Postera die allocutis, & pro instanti negotio magnopere consolatis filiis suis, astante monachorum, clericorum, ac numerosa populorum multitudine, peram & baculum peregrinantium more coram altari suscepit, [discedit Dubras,] commendatisque omnibus Christo, ingenti fletu & ejulatu prosecutus, egressus est. Ipso die ad portum Dofris ivimus, ibique Clericum quemdam, Willielmum nomine, a Rege ex condicto, ut diximus, directum reperimus. Detenti autem ibi sumus quindecim diebus, vento nobis transitum prohibente. In qua mora idem Willielmus, cum Patre intrans & exiens, & in mensa illius quotidie comedens, nihil de causa pro qua missus fuerat agere volebat. Die vero quintodecimo, cum nos nautæ urgerent naves petere, & nos transire avidi ad hoc fatigaremur, ecce videres rem miserandam, Patrem patriæ, Primatem totius Britanniæ, Willielmus ille, quasi fugitivum, vel alicujus immanis sceleris reum, in littore detinuit; ac ne mare transeat ex parte Domini sui jubet, donec omnia quæ secum ferebat sibi singulatim revelet. [& a submisso Clerico excussis sarcinis:] Allatæ igitur ante illum bulgæ & manticæ reseratæ sunt, & tota suppellex illius spe pecuniæ reperiendæ subversa & exquisita est, ingenti plebis multitudine circumstante, ac nefarium opus, pro sui novitate admirando spectante, & spectando execrante. Rebus ergo eversis, sed nihil eorum quorum causa eversæ sunt, in eis reperto; delusa solicitudo perscrutantis est, [navigat Witsandum:] & Anselmus cum suis abire permissus. Itaque navem ingredimur, ventis vela panduntur, & post modicum orta aliquanta difficultate, sed ea respectu clementiæ Dei in brevi sedata, prosperrime marinos fluctus evecti, d Witsandis pro voto appulimus. Rex autem Willielmus, [res ejus in Anglia confiscantur.] ubi audivit Anselmum transfretasse, confestim præcepit cuncta quæ illius juris fuerant in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia, quæ per ipsum mutata vel statuta fuisse probari poterant, ex quo primo venerat in Archiepiscopatum. Desævit igitur quandoque per Episcopatum tam sæva tempestas, ut tribulationes, quæ facta sunt in illo post mortem venerandæ memoriæ Lanfranci, ante introitum Patris Anselmi, parvipensæ sint, comparatione tribulationum quæ factæ sunt his diebus.e

[21] [Audomaropoli altare consecrat:] Nos igitur mane a Witsandis discedentes, & post dies ad S. Bertinum venientes, magna plebis alacritate ac monachorum veneratione suscepti, quinque inibi dies morati sumus. Interea rogatus Anselmus a Canonicis S. Audomari ecclesiam suam visitare, ibique altare, quod in honorem S. Laurentii Martyris fecerant, dedicare; acquievit ille precibus eorum; ministerioque decenter expleto pransus, Abbatiam repetiit; objiciens Clericis, secum illum remorari petentibus, Domini dictum, quo discipulos suos jubet, de domo in domum non transire. [Luc. 10, 7]

[22] [magnifice in Francia excipitur,] Post hæc nobis cœptum iter accelerantibus, fama viri multo celerius præcurrebat, & multiplici populos voce replebat. Unde turbarum concursus, Clericorum cœtus, monachorum exercitus, ei quocumque veniebat, occurrunt; isti gaudio & exultatione concrepantes, illi vexillis & sonoris concentibus Deo pro illius adventu conjubilantes. Verum sicut quidam ad venerationem & ministerium ejus omni studio parabantur, ita quidam e diverso alio spiritu acti, eum capere, eum suis rebus spoliare moliebantur. Sed ubi adest Divina protectio, quid valet humana molitio? Transita Francia, Burgundiam intravimus. Percussæ autem fuerant aures. Ducis illius terræ f diviti fama Archiepiscopi Cantuariensis, per terram suam transire volentis. [uti etiam a Duce Burgundiæ,] Unde succensus amore pecuniæ, quam copiosam illum ferre rumor disperserat; proponit animo eam ipsi auferre. Quadam igitur die cum in itinere essemus, & refrigerandi gratia a via paulisper declinassemus; ecce Dux idem armata militum manu stipatus, in equis ocior advolat, & clamore valido, quis vel ubi esset Archiepiscopus, interrogat. Quem cum sibi designatum mox, equo sedentem, torvo fuisset aspectu intuitus; subito pudore percussus, demisso vultu erubuit, & quid diceret non invenit. Cui Pater: Domine, ait, Dux, si placet osculabor te. Et ille: Osculari & servire tibi Domine paratus sum, ac de adventu tuo in Deo gratiosus exulto. Dato igitur osculo pacis, dicit ad illum Pater: Causa Religionis Christianæ, vir venerande, Angliam exivi, & miserante Deo Romam ire disposui. Nunc autem videns te lætor & gaudeo, tum quia cognitionem & amicitiam tuam, tum quia securitatem & pacem in terra tua me & meos deinceps per te habere desidero. [execrante eos qui in ipsum se concitarant.] Respondit: Et quidem quod dicis multum amo & volo, meque tuis orationibus benedictionique committo. Quibus dictis præcepit cuidam, qui de suis ibi potentior aderat, quatenus virum per terram suam conduceret, eique ubi opus haberet non secus quam sibi ipsi ministraret. Discedens itaq; odium Dei omnipotentis omnibus imprecatus est, qui se ad insequendum hominem Dei concitaverant. Nec enim hominis, sed vultus, ait, Angeli Dei fulget in eo. Unde sciant omnes qui ei scienter infesti sunt, quod maledicti a Deo sunt. Nos, hinc Deo pro sua misericordia debitas ex corde gratias agentes, itinere cœpto perreximus.

[23] [Cluniaco] Venimus vero Cluniacum tertio die ante Nativitatem Domini, ibiq; a toto illius monasterii monachorum agmine, summa cum veneratione Pater suscipitur, & cuncta loci ipsius gaudio lætitiaq; replentur. Quid deinde? Donec ibi fuit, ut paucis dica, singulari, præ omnibus id loci venientibus, reverentia habitus est. Mittit interea nuntium, qui suum venerabili g Hugoni Archiepiscopo Lugdunensi notificet adventum. [præmittit nuntium ad Archiepisc. Lugdunensem:] Erat quippe idem vir Anselmo jam ex multis præcedentibus annis notus; & sanctæ dilectionis illius igne succensus, magno videndi eum desiderio fatigabatur: quem etiam Anselmus in tantum diligebat, ejusque prudentiam atque consilii auctoritatem tanti pendebat, ut statuerit apud se summam negotii sui considerationi & dispositioni ejus, necnon reverendi Hugonis h Cluniacensis Abbatis, ex integro commendare. Hic itaque Pontifex, audito Anselmum suis finibus accessisse, oppido lætatus est. Et dirigens ad eum quos familiariores ac digniores circa se habebat, quatenus Ecclesiam suam seque ipsum sine mora dignaretur invisere, obnixe deprecatus est. Mandavit insuper Episcopo i Matisconensi, ut viro decenti honore occurreret, & officiosissime deserviret: quod ipse diligenter executus est. Ubi vero Lugdunum venimus; [tum Matisconem & Lugdunum abit,] qua veneratione ab ipso summo Pontifice & suis omnibus suscepti simus, & enarrare difficile, & dictu fortassis est incredibile. Quo cum demoratemur, didicit Anselmus ex iis quæ fama ferebat non multum suæ causæ profuturum, si ipse in ulteriora procederet. Imbecillitas quoque sui corporis residuæ viæ laborem perhorrebat; & insidiæ, quæ ab indigenis illarum regionum ea tempestate commeantibus, & maxime religiosi ordinis viris struebantur, eum nonnihil retardabant. Itaque Lugduni resedit, cunctis valde acceptus & honorabilis.

ANNOTATA.

a Anno 1097, ut infra indicatur.

b Joannes Bathoniensis ab anno 1088 ad 1122 sedit, & Sedem Episcopalem, ex Wellensi civitate, Bathoniam transtulit.

c Scilicet littera tunc Dominicali D.

d Witsandis, celebris olim portus, nunc humilis vicus, inter Bononiam & Caletum, vulgo Visan.

e Sithuense S. Bertini cœnobium, nunc iisdem cum castroS. Audomari mœnibus inclusum & munitißimum Artesiæ oppidum, a prænominato portu distat leucis Gallicanis circiter decem; ut forte legi debeat, post diem, aut, post duos dies, ut summum.

f Hic Dux fuit Eudes primus, a quo fundatum Cistercium anno sequente 1098, ut dicitur 29 Aprilis in Vita S. Roberti Abbatis Molismensis. Fuit autem Eudes natus patre Henrico, avo Roberto, Ducibus Burgundiæ, proavo Roberto Rege Francorum.

g Extant plures epistolæ S. Anselmi ad Hugonem Archiepiscopum & hujus ad S. Anselmum. Mortuus est anno 1106.

h Vitam S. Hugonis illustramus ad diem 29 Aprilis, cum illustri mentione S. Anselmi.

i Distat Cluniacum Matiscone leucis circiter quinque quinque; & hinc secundo Rhodano die uno descenditur Lugdunum. Matisconensis autem Episcopus tunc erat Raynaldus, intra biennium vita functus.

CAPUT III.
Post litteras præmissas, iter Romam, Telesam, Capuam, Acta cum Papa & Duce Apuliæ.

[24] Scriptam dehinc epistolam unam Sedis Apostolicæ Præsuli destinavit, [Lugduno scribit Vrbano Papæ:] in qua quid illi de iis quæ acciderant suggesserit, quoque animi sui desiderium intenderit, tenor ipsius epistolæ, quam subscribimus, designabit. Domino & Patri, cum amore reverendo, & cum reverentia amando, summo Pontifici Urbano, frater Anselmus, servus Ecclesiæ Cantuariæ, debitam subjectionem & orationum devotionem. Novimus, Domine reverende & Pater diligende, quod Dominus noster Jesus Christus sublimavit Sanctitatem vestram in Ecclesia sua, ad consulendum & subveniendum his, qui ad supernæ patriæ requiem anhelantes, in hujus seculi exilio diversis fatigantur tribulationibus. Hac igitur spe & consideratione, [& excusans quod venire non possit,] ego humilis servus vester, in angustiis cordis mei, ad sinum Paternæ & Apostolicæ pietatis vestræ, per exhibitionem præsentiæ meæ, confugere disposui; sed hoc utique facere non possum, sicut desidero: cur autem non possim, per præsentium latorem cognoscetis. Quoniam ergo per memetipsum præsentiam vestram secundum desiderium meum adire nequeo, per litteras ut possum clementiæ vestræ angustias meas insinuo; quatenus ejus consolatione eædem angustiæ mitigentur; & anima mea desideratam tranquillitatem, per affectum vestræ compassionis, se adipisci gratuletur. Tanta enim est cordis mei tribulatio, ut nec verbis nec litteris sufficiam illam exprimere; sed oro Deum, qui novit occulta, ut eam vos intelligere faciat; & per viscera misericordiæ suæ, viscera vestra, ad ejus miserationem, secundum desiderium & necessitatem meam, commoveat. De hac tamen mea necessitate & meo desiderio aliqua aperio; per quæ vestram prudentiam posse intelligere quid mihi expediat, non dubito. Notum est multis, mi Pater pie, [indicat se invitum fuisse factum Archiepiscopum,] qua violentia & quam invitus & quam contradicens, captus sim & detentus ad Episcopatum in Anglia; & quomodo obtenderim repugnantiam ad hujusmodi officium, naturæ, ætatis, imbecillitatis, & ignorantiæ meæ: quæ omnino omnes seculi actiones fugiunt, & inconsolabiliter execrantur, ut nullatenus illas tolerare possim cum salute animæ meæ. In quo Archiepiscopatu jam per quatuor annos manens, nullum fructum feci; sed in immensis & execrabilibus tribulationibus animæ meæ, inutiliter vixi, ut quotidie magis desiderem mori extra Angliam, quam ibi vivere. Nam si ita vitam præsentem, [& toto quadriennio fructum nullum fecisse:] sicuti eram, ibi finirem; plus videbam animæ meæ damnationem quam salutem. Videbam enim multa mala in terra illa, quæ nec tolerare debebam, nec Episcopali libertate corrigere poteram. Ipse quoque Rex faciebat quædam, quæ facienda non videbantur de Ecclesiis, quas post obitum Prælatorum aliter quam oporteret tractabat: me etiam, & Ecclesiam Cantuariensem multis modis gravabat. Terras namque ipsius Ecclesiæ, quas post mortem Archiepiscopi Lanfranci, cum in manu sua Archiepiscopatum teneret, militibus suis dederat, mihi sicut eas idem Archiepiscopus tenuerat non reddebat, sed insuper alias secundum libitum suum me nolente dabat. Servitia gravia & antecessoribus meis inusitata, ultra quam ferre possem aut pati deberem, a me exigebat. Legem autem Dei & Canonicas & Apostolicas auctoritates voluntariis consuetudinibus obrui videbam. De his omnibus cum loquebar, [proinde timere animæ suæ,] nihil efficiebam; & non tam simplex rectitudo, quam voluntariæ consuetudines obtendebantur. Sciens igitur quod si hæc ita usque in finem tolerarem, in damnationem animæ meæ, suscessoribus meis tam pravam consuetudinem confirmarem; nec de his a placitare poteram (nullus enim aut consilium aut auxilium mihi ad hæc audebat dare) petii a Rege licentiam adeundi vestram Paternitatem; quatenus illi & cordis mei angustias ostenderem, & deinde ejus consilio & auxilio, quod salubrius esset animæ meæ agerem. Qua de re iratus petiit, ut de hujus licentiæ petitione, quasi de gravi offensa, illi satisfacerem; & securum illum facerem, me deinceps nullo modo requisiturum pro aliqua necessitate Apostolicum, nec saltem inde locuturum, aut si unquam hoc facturus eram, in præsenti hoc facerem. Sic itaque mare transii causa ad vos veniendi: quod, sicut dixi, facere non possum. [ideoq; petere ut absolvatur ab officio.] Quoniam autem impossibile est me hujusmodi vitæ concordare, aut animam meam in tali Episcopatu salvari, tum propter rerum quas dixi qualitates, tum propter meas multimodas, & sensus, & morum, & naturæ, & ætatis imbecillitates; hæc est summa supplicationis meæ, propter quam ad vos ire volebam; ut, sicut Deum animæ meæ, & animam meam Deo desideratis; per Paternam & Apostolicam pietatem, quæ cor vestrum inhabitat, animam meam de vinculo tantæ servitutis absolvatis, eique libertatem serviendi Deo in tranquillitate reddatis; ne abundantiore tristitia, sicut jam nimis passa est, absorbeatur, & de dolore temporali ad æternum pertrahatur; deinde ut Ecclesiæ Anglorum, secundum prudentiam & auctoritatem Apostolatus vestri, consulatis. Omnipotens Dominus vestram Sanctitatem nobis in suæ gratiæ prosperitate diu servet incolumem, & conterat sathanam, & portas inferi sub pedibus vestris. Amen.

[25] Inter hæc Romam usque divulgatum est, Archiepiscopum Cantuariæ, Primatem Britanniæ, multo auri & argenti pondere onustum, mare transiisse, Romam pergere. Accensi ergo nonnulli cupiditare non bona, viam observant; exploratores ponunt, laqueos parant, ut eum capiant. His tamen quam maxime homines b Alamannici Regis intendebant, ob dissensionem quæ fuerat illis diebus inter Papam & ipsum. Supererat quoque ea tempestate Wibertus Archiepiscopus Ravennas, qui de Apostolatu, quem contra jus invaserat, pulsus, omni Religiosæ personæ Romam petenti per se suosque, modis qualibus poterat, struebat insidias. Unde quidam Episcopi, [Lugduni subsistendo irritas reddit structas sibi insidias:] monachi, & religiosi Clerici, ea sæviente persecutione capti, spoliati, multisque contumeliis affecti, necati sunt. Spe igitur maxima manus iniqua sibi confisa est, simili pœnarum genere sese Anselmum damnaturam. Sed ille, ut diximus, Lugduni remansit, reditum nuntiorum suorum ibi operiens. Cum vero malignantes illi moram, ex adventu ejus, extra spem paterentur; didicerunt a peregrinis eum valida corporis infirmitate tentum, a Lugduno amplius non promovendum. Quod dictum peregrinorum non fuit ex toto veritati contrarium: infirmatus nempe fuerat, ut de sanitatis illius recuperatone desperatio nos non parva teneret. Quo illi audito, consternati sunt animo, & quam de Anselmi disturbatione spem habebant, perdiderunt. Verum languore magna ex parte sopito, & rumore, qui populos de processu ipsius repleverat, circumquaque extincto; ecce quos Romam miserat nuntii veniunt, [recepta sanitate resumit iter;] & quod omni excusatione sublata eum ad se Papa properare præcepit, referunt. Quid moror: Nescius moræ, Apostolicis jussis obaudit: viæ se periculis, mortem pro Deo non veritus, tradit.

[26] c Discedentes igitur a Lugduno tertia feria, quæ ante Dominicam diem Palmarum erat, [& in quodā monasterio pernoctans,] venimus in subsequenti Sabbatho ad villam quamdam quæ Aspera dicitur: in qua cum hospitati atque refecti fuissemus, visum Patri est decentius inter monachos, qui in eadem villa cohabitabant, quam inter villanos, nocte illa, nos conversari, tum propter religionem monachici ordinis, tum propter Officium imminentis noctis atq; diei. De re itaque mandatum monachis est; & alacres assenserunt. Eramus quippe tres monachi, qui hoc quærebamus, Dominus videlicet & Pater Anselmus, præfatus Balduinus, & ego qui hæc scribo Frater Eadmerus. Qui ita ibamus quasi pares essemus, nullo Patrem nostrum coram aliis dominandi jure sequente. Cum igitur monachi illi nobiscum, sicut peregrinis, vespertina hora loquerentur, & unde venissemus percunctarentur; respondimus, de Franciæ partibus nos adventasse, & Romam usque, si Deus concederet, ire velle. At illi: [audit de se dici quod periculo territus Lugduni substiterit] In nihili tenditis, inquiunt: nam viam istam, quam aggredimini, nullus in habitu religioso peragere potest, quin capiatur, multisque injuriis afficiatur: quod Archiepiscopus Cantuariensis intelligens, sapienti consilio usus est: proposuit namque idem vir se pro sua, ut fertur, causa nuper Romam iturum; & venit usque Placentiam: verum cum illic sequentis viæ periculum didicisset, reversus est, & nunc Lugduni moratur. Ad hæc Balduinus ait: Et ille bene quidem fecit: & nos, quia servitio Dei & obedientia spiritualis Patris ire compellimur, quantum nobis licuerit ducente Domino progrediemur. Quando ultra non potuerimus, salva obedientia nostra revertemur. Ducat vos, aiunt, benignus Deus. Celebrato igitur inter eos noctis officio atque diei, nos viæ reddidimus.

[27] [a Papa benigne excipitur:] Ex hinc cum Romam prospero itinere pervenissemus, & Anselmus a Papa decentissime susceptus, de sui adventus causa requisitus fuisset; eo illam ordine retulit, quo in Epistola sua quam a Lugduno, ut diximus, ei direxit, ipsam digessit. Audit ille quæ feruntur & subventionem pollicetur. Scribit litteras Willielmo Regi Angliæ, in quibus ut res Anselmi liberas in regno suo faceret, ac de suis omnibus illum revestiret, [& eum eo scribit ad Regem] monet, hortatur, imperat. Scribit quoque Anselmus sub eadem materia litteras; & eas una cum litteris Papæ ipsi Regi destinat. Mansimus ergo Romæ decem diebus, in palatio Lateranensi cum Papa degentes.

[28] [invitatus a Ioanne Abbate, suo olim monacho,] Præerat eo tempore Abbas quidam, Joannes nomine, cœnobio Salvatoris, quod prope d Telesinam Urbem situm est. Qui Joannes, Romanus genere, discendarum studio litterarum, jam olim Franciam venerat; ibique fama permotus Anselmi, qui tunc Becci Abbas erat, eum religionis proposito fervens adiit; eoque audito, Becci monachus factus est. Quod ubi, post aliquot annos, ad aures summi Pontificis Urbani pervenit; Joannem ipsum, ad se accersitum, præfati cœnobii Abbatem fecit. Hic itaque agnito Patrem suum Anselmum Romam venisse, missis nuntiis omni studio deprecatus est, quatenus ad se veniret; atque in sua quadam mansione, cui salubris aura favebat, ad evitandas Romanæ Urbis ægritudines, instanti dignaretur æstate conversari. Quibus ille auditis, supernæ pietati ac fraternæ solicitudini gratias egit, summoque Pontifici relatas preces innotuit. At ille, O, inquit Divinæ miserationis prædestinatio! [& approbante Papa,] Vere etenim præmisit Deus Joseph in Ægyptum ante Jacob patrem suū. Quapropter, licet omnia, quæ habeo, tuis, utpote viri propter justitiam necnon B. Petri fidelitatem exulantis, proposuerim necessitatibus servitura; tamen quia urbis istius aër multis, & maxime peregrinæ regionis hominibus, nimis est insalubris; laudo, ut eas quo vocaris ne quod superna dignatio tibi providit, negligere videaris. Acquiescit Anselmus dicto Pontisicis, & expectaturus quid Rex Angliæ respondeat litteris Papæ ac suis, partes ad quas invitabatur petiit. Occurritur ei cum lætitia & honore in omni loco ad quem ingreditur; & certatim ad ministrandum illi, quique parantur. [sanitatis causa migrat in viliam Sclaviam.] Ubi vero loco ad quem ibat appropinquavit; adjuncta secum Patrum caterva, Joannes obviam vadit: & Patrem suum, more boni filii magna cum reverentia & exultatione susceptum, monasterio introducit. Exinde quoniam calor ibi cuncta torrebat, ducit eum in villam suam, Sclaviam nomine, quæ in montis altitudine sita, sano jugiter aëre conversantibus illic habilis extat.

[29] His ferme diebus e Rogerius Dux Apuliæ, adunato grandi exercitu, Capuanam f civitatem, a sua ditione resilientem, obsidebat: & audita fama Anselmi, directis nuntiis, [Rogerio Duci Apuliæ in obsidione Capuæ adest.] rogavit eum venire ad se; cupiens illum videre & alloqui, atque per eum, his quæ saluti suæ adminiculari poterant, informari. Ivit ergo Pater ad eum. Adhuc longe eramus; & ecce Dux ipse, copiosa militum multitudine septus, Patri occurrit; ac in oscula ruens, ei pro suo adventu, gratias egit. Plures exhinc dies in obsidione fecimus, remoti in tentoriis a frequentia & tumultu perstrepentis exercitus. Cum autem inter hæc Sedis Apostolicæ Pontifex Urbanus illo adventaret, [excipit cum aliis Vrbanum Papam:] & ei ab Anselmo ac Principibus totius exercitus obviam itum esset, ingenti secularis gloriæ pompa prosecutus, ductus est in tentorium, quod ei prope nos erat ceceris excellentius constitutum, Sicque donec civitas in deditionem transiit, obsidio illius Dominum Papam & Anselmum vicinos habuit, ita ut familia illorum magis videretur una quam duæ; nec facile quivis declinaret ad Papam, qui non diverteret ad Anselmum.

[30] [eximie diligitur & honoratur] Sed quid faciam? Si dilectioni, si reverentiæ, si honori, qui Anselmo ab universis, inter quos habitabat eo tempore & veniebat, exhibebatur, scribendo singulatim immorari voluero, non immerito indiscretionis argui potero. [frustra obnitente Rege Angliæ:] Tantum dico, quod licet Rex Angliæ (qui illum, ut prædictum est, de regno suo pepulit) tam litteris quam largis muneribus omnes quos ratus erat ei posse detrimento existere, conatus fuerit adversus eum commovere; tamen nihil profecit: quin potius ex his perspicaciter intellectum est, virum simplicis justitiæ viam tenere, & omnino contra æquum fatigari. Nam cum litteræ quæ directæ fuerant, nullam ipsi qua jure argui posset culpam referendo inveherent, nec latores earum a litteris ipsis pejora dicendo dissentirent; factum est ut & viri justitiæ firmius crederetur, & injustitia hominis, eum non æquo judicio fatigantis, magis ac magis publicata detestaretur. Quiq; igitur ex hoc illius cœperunt causæ favere, illius commodo, illius honori se suaque pro voto certatim impendere. Dux ipse, ad quem ipsa mandata præ ceteris lata fuerunt, non consideratis eis, Patrem multis precibus ad hoc flectere nisus est, quatenus secum dignaretur remanere; & optimas terrarum suarum, tam in villis quam in castellis seu civitatibus, juxta electionem suam dono accipere; easque in usus suos suorumque, dum viveret, proprio jure vindicare. Aliter igitur molimina Regis in Anselmum processerunt ac ipse ratus fuerat. Obsidione dehinc soluta, Anselmus, cum Papa, ad g Adversanam civitatem vadit. Papa civitatem, Anselmus, multa prece invitatus, Abbatiam S. Laurentii, hospitandi gratia, petit. Igitur Anselmo ab ipsius Cœnobii Fratribus perfectæ caritatis obsequium exhibetur; & loquenti solito more quæ Dei sunt, auditus studiose præbetur.

[31] Considerans itaque Anselmus apud se, quantam mentis inquietudinem & perturbationem fuerit passus in Anglia; & quomodo nullus, exceptis aliquibus monachis, eum, gratia fructificandi Deo, audire voluerit; quantaque mentis tranquillitate potitus, [confirmatur in proposito dimitiendi Episcopatus,] & quam fructuoso studio sit a cunctis auditus, postquam exivit de Anglia; omni desiderio fervebat, curam Angliæ cum Pontificatu deserere, & eis perpetim abrenunciare. Huic quoque desiderio non parum roboris impendebat, quod omnium dubietate sublata, videbat impossibile fore, suos & Willielmi Regis mores in unum amplius concordare. Ad ea nempe quæ illum in Anglia positi facere solere cognoveramus, nova quædam quotidie, ab his qui inde veniebant, publice referebantur in quibus, ita contra Dei justitiam obfirmatus intelligebatur, ut multi regionum illarum viri simul ac mulieres aliam de eo æstimationem haberent, quam de Christiano Christianos lex Christiana docet habere: de quibus pauca brevi perstringere placuit, ne solummodo nudis verbis quæ dicuntur dici putentur: [ob varia de Rege nuntiata] quæ tamen sicut illa accepimus simpliciter ponam, non astruens vera an secus extiterint, an non. Ferebant igitur hi qui veniebant, quod eodem fere tempore, cum idem Rex Rotomagi moraretur, Judæi qui in civitate ipsa degebant, ad eum convenirent, conquerentes, nonnullos ex suis, spreto Judaismo, Christianos tunc noviter factos fuisse; atque rogantes, ut sumpto pretio, illos, rejecto Christianismo, ad Judaismum redire compelleret. Acquiescit ille, & suscepto pretio apostasiæ, jubet ex Judæis ipsis adduci ad se. Quid plura? [tamquam Iudæis favente;] Plures ex illis minis & terroribus fractos, abnegato Christo pristinum errorem suscipere fecit.

[32] Erat præterea illis diebus adolescens quidam Judæus, cui uno dierum per viam forte eunti apparuit alter juvenis, vultu ac veste decorus: qui interrogatus; unde vel quis esset, dixit se jam olim ex Judæo Christianum effectum, Stephanum Protomartyrem esse. [& qui juvenem ex eis conversum,] Sed ea, inquit, causa nunc de cælo ad terras descendi, ut tu, abjecta superstitione Judaica, Christianus efficiaris & meo nomine, baptizatus in Christo, appelleris. Dixit, & ab oculis ejus elapsus, non comparuit. Adolescens autem timore correptus, illico Presbyterum adiit, quid viderit, quidve audierit, clara voce innotuit; seque in Christum credere confessus, baptismi gratiam statim adeptus est. Quod factum cum pater ejus agnovisset, acri cordis dolore afficitur: & æstuans quonam modo suis sacris filium posset restituere, didicit quemadmodum Willielmus Rex Anglorum nonnullos hujusmodi, pecuniæ gratia, nuper Judaismo reddiderit. Ivit ergo ad illum, & qualiter perdidit filium suum, querula voce deprompsit. Orat sibi misereri, & unici more a se dilectum, paternis rogat legibus imperiali sanctione restitui. [pecunia corruptus a patre,] Tacet ille ad rogata, nondum audiens quamobrem tali negotio sese deberet medium facere. Advertit Judæus mysterium cur suis precibus non responderet, & e vestigio sexaginta marcas agenti se illi daturum, si Judaismo restitueret filium suum, pollicetur. Jubente igitur Rege, juvenis ipse in conspectum suum adducitur; & Rex illum hac voce alloquitur: Quæritur pater tuus de te, quod præter licentiam suam Christianus effectus es: hoc si ita est, præcipio tibi quatenus voluntati ejus satisfaciens, omni ambage seclusa, Judaismo te sine mora restituas. Cui juvenis respondens: Domine Rex, ait, ut puto jocaris. At ille indignatus, Tecum inquit, jocarer, stercoris fili? Recede potius, & præceptum meum velocius imple alioquin, per vultum de Luca, faciam tibi oculos erui. Tunc adolescens animæquior factus, voce constanti ita respondit: [conatus sit ad illos reducere:] Utique non faciam. Verum noveris, quia si bonus Christianus esses, numquam de ore tuo talia protulisses. Christiani etenim est, eos qui a Christo per incredulitatem separati sunt, ei conjungere; non autem eos qui illi per fidem juncti sunt, ab eo separare. Confusus Princeps in istis, contumeliis affectum juvenem, cum dedecore jussit suis conspectibus eliminari. Qui expulsus, patrem suum, eventu rei pro foribus præstolantem, invenit: in quem animatus, Fili, ait, mortis, & pabulum æternæ perditionis; non sufficit tibi damnatio tua, nisi & me tecum præcipites in eam? Ego vero, cui jam Christus patefactus est, absit ut te unquam pro patre agnoscam, quia pater tuus diabolus est. Dum ista ita dicuntur, ad jussum Regis, introducitur ante eum Judæus, & ait illi Rex: Ecce feci quod rogasti, redde quod promisisti. At ille: Filius meus jam nunc & in Christi confessione constantior, & mihi est solito factus infestior: & dicis, feci quod petisti, redde quod promisisti? Immo quod cœpisti, primo perfice, & tunc demum de pollicitis age. Sic enim convenit inter nos. Feci, dixit, quantum potui: verum quamvis non perfecerim, minime tamen feramme sine fructu laborasse. Angustiatusq; Judæus ex his, vix obtinuit, ut, data medietate promissæ pecuniæ, alia sibi medietas laxaretur.

[33] Præter hæc quoque, per id temporis ferebatur, eum in tantam mentis elationem corruisse, [nec vellet audire, si Deo placet,] ut nequaquam patienter audire valeret, si quivis ullum negotium, quod vel a se, vel ex suo præcepto foret agendum, poneret sub conditione voluntatis Dei fieri: sed quæque acta simul & agenda suæ soli industriæ ac fortitudini volebat ascribi. Quæ mentis elatio ita excrevit in eo ut, quemadmodum dicebatur, crederet & publica voce assereret, nullum Sanctorum cuiquam apud Deum posse prodesse: & ideo nec se velle, nec aliquem sapientem debere B. Petrum, seu quemlibet alium, quo se juvaret interpellare. Hac fide in ipso proficiente, ad hoc quoque lapsus est, ut Dei judicio incredulus fieret: injustitiæque illud arguens, Deum aut facta hominum ignorare, aut æquitatis ea lance nolle pensare astrueret. [Sanctosque & ipsum blasphemaret.] Exempli causa, quinquaginta circiter viri, quibus adhuc illis diebus, ex antiqua Anglorum ingenuitate, divitiarum quædam vestigia arridere videbantur, capti sunt, & calumniati, quod cervos h Regis ceperint, mactaverint, manducaverint. Negant illi. Unde statim ad judicium rapti, judicantur, injectam calumniam i examine igniti serri a se propulsare debere. Statuto itaque die, præfixi pœnæ judicii pariter subacti sunt, remota pietate & misericordia. Erat ergo, miseriam videre. Verum omnipotens Deus, cui misericordiam & judicium canit Davidicus Psalmus, innocentiam eorum, servatis misericorditer ab exustione manibus omnium, cunctis ostendit; & mālitiam hominum, eos impie destruere cupientium, quam injusta fuerit, justo judicio declaravit. Igitur cum Principi esset relatum, condemnatos illos tertio judicii die simul omnes inustis manibus apparuisse, stomachatus taliter fertur respondisse. Quid est hoc? Deus est justus Judex? Pereat, qui deinceps hoc crediderit. Quare, per hoc k & hoc, meo judicio amodo respondebitur; non Dei; quod pro voto cujusque hinc inde plicatur. Hæc & hujusmodi plura his atrociora, quæ a diversis, non ignobilis famæ hominibus, de Willielmo illo tunc temporis nuntiabantur, magno, ut diximus, Anselmum desiderio accendebant Pontificatui Angliæ abrenuntiare; scientem videlicet mores suos moribus ipsius nulla posse ratione amplius concordare.

[34] Postulaturus igitur a summo Pontifice ipsius vinculi, [desiderium suum Papæ exponit,] quo se nimis astringi gemebat, relaxationem, eum adiit; ei sui cordis anxietatem innotuit, misereri sibi poposcit, id est ut ab onere curæ Pastoralis, quod importabile sibi quia infructuosum videbat, se relevaret, obnixe rogavit. Audit Papa quod ille postulat, & illico miratus, exclamat: O Episcopum! O Pastorem! Nondum cædes, nondum vulnera perpessus es; & jam Dominici curam ovilis subterfugere quæris? Christus in cura ovium suarum probat Petri amorem erga se; & Anselmus, Anselmus, inquam, ille sanctus, ille talis ac tantus vir, solummodo quiescere volens, oves Christi, & ante pugnam, luporum morsibus dilaniandas non veretur exponere? Ah quid dicam? Quo amore sperat Domino copulari, qui hoc fugit, quo ipse Dominus se teste probatur amari? Absint hæc a te, absint a tua religione, dilectissime frater Anselme. Potius ne me in istis ulterius inquietes; scias quod non solum non concedo tibi facere quod petis, immo ex parte Dei omnipotentis vice beatissimi Petri Apostolorum Principis tibi per sanctam obedientiam præcipio, [sed hic abdicationem prohibet,] quatenus curam Anglici regni tibi commendatam, quamdiu retinere, ut hactenus, poteris, non abjicias. Quod si propter tyrannidem Principis, qui nunc ibi dominatur, in terram illam redire non permitteris; jure tamen Christianitatis semper illius Archiepiscopus esto, potestatem ligandi atque solvendi super eam dum vixeris obtinens; & insignibus Pontificalibus, more summi Pontificis, utens ubicumque fueris. Ad hæc ille, Obedientiam, Pater, non abjicio; sed si non displicet, quid animo geram, paucis suggeram. Credat, si placet, excellentia vestra, quoniam si cædes, si vulnera, si mors ipsa, mihi pro tutela & defensione ovium Christi intenderetur, spero non aufugerem; si me conscientia mea non fallit. At nunc (ut de Rege ipso, qui me, sicut notum est, de regno suo expulit, taceam) ipsi quos oves, & Episcopi quos adjutores habere debebam, & qui mihi obedientiam professi sunt, omnes in commune ad hoc me ducere conabantur, quatenus sub obtentu justitiæ contra justitiam facerem, id est, obedientiæ B. Petri abrenuntiarem, ne fidem quam debebam Regi terreno violarem. Quibus dum niterer persuadere, me utrumque horum, altero inviolato, posse servare, (quandoquidem Dominus jubeat, quæ Cæsaris Cæsari, & quæ Dei sunt Deo reddi) objiciebant hoc apud se in usu non haberi, nec velle de Domino suo hanc injuriam sustinere, ut aliquis in regno ejus cuilibet intenderet, nisi ei vel per eum. Et ego, Pater, inter tales quid facerem? [eique justitiam de Rege promittit.] Respondit, Ratione duceris. Ego quoque ne de his atque aliis tibi non jure illatis videar non curare, eaque gladio S. Petri nolle vindicare, moneo quatenus Concilio quod apud Barum, ante corpus beati Nicolai, Kalendis Octobris celebrare constitui, præsentiam tuam exhibeas: ut quod de ipso Rege Anglico suisque ac sui similibus, qui contra libertatem Ecclesiæ Dei se erexerunt, mediante æquitatis censura, me facturum disposui, auditu visuque percipias. Dehinc ad habitaculum suum Sclaviam Anselmus revertitur, quietem & paupertatem, oblatis divitiis anteponens.

ANNOTATA.

a Placitare est, judicio experiri: & placitum, iudicium: implacitare, in litem adducere.

b Henricus is fuit hoc nomine Rex Germaniæ quartus, Imperator tertius: contra quem anno 1094 in consilio Augustodunensi renovata excommunicatio fuerat, atque contra ceteros schismatis Guibertini fautores.

c Anno 1098. At quæ hic villa Aspera dicitur, in priori Vita dicitur Secusia vulgo Susa, ubi erat monasterium S. lusti, ut ibidem annotavimus.

d Telesia urbs Samnii Episcopalis, sub Beneventano Archiepiscopatu, haud procul a confluentia Vulsutii & Sabari fluminum, in hodierna Terra-Laboris olim celebris, nunc fere deserta.

e Rogerius, filius Roberti Normanni, Ducis Apuliæ, succeßit illi anno 1086.

f Anno 1098 comprehensa est Capua a Rogerio mense Martio. Ita Lupus Ptorospata in Chronico. Sed videtur legendum esse mense Majo: alias enim non potuisset adesse Anselmus, qui mense Martio exeunte Romam solumattigerat.

g Aversa urbs inter Capuam & Neapolim.

h Venationes, inquit Malmesburiensis, quas primo indulserat, adeo prohibuit, ut capitale esset supplicium, prendidisse cervum: quam insaniam, perdentis hominem pro bestiola, egregie perstringit Ioannes Sarisburiensis lib. 1 de nugis Curialium cap. 4.

i Similis examinis exemplum jam vidimus die præcedenti in vita B. Hildegundis. Seldenus autem in Spicilegio ad hunc locum notat hujus ac similis omnis iudicii, quod Ordallum veteres Saxones dicebant (Alemanni Urtheil, Belgæ Ordeel nominant) exolevisse usum tempore Henrici III, atque hujus mandatum anno 1219 promulgatum exhibet, pro quo isto anno mandat Iustitiariis quibusdæm suis quomodo agere debeant in iis criminibus, quibus competeret Judicium ignis vel aquæ, si non esset prohibitum.

k Per hoc & hoc, formula jurandi est, qua idem Rex infra etiam num. 43 utitur.

CAPUT IV.
Consilia Barense & Romanum. Reditus in Gallias. Obitus Vrbani II & Wilhelmi Regis.

[35] Instante autem termino Concilii, ad Apostolicum reversus est; & cum eo, [Ad Barense Concilium a Papa ductus] Barum usque profectus. In ipso vero a Concilio, dum plurima de fide Catholica summus Pontifex, facunda ratione, rationabilique facundia disseruisset; mota est quædam quæstio ex parte Græcorum, Euangelica auctoritate probare volentium, Spiritum sanctū processionem non habere nisi tantum a Patre. Huic errori tum multis argumentis, tum plurimis rationibus Papa contraire nisus, inter alia quiddam de Epistola b sibi olim ab Anselmo, de Incarnatione Verbi, edita & directa, exempli gratia, intulit, quod suæ disputationi non parum claritatis ac firmitudinis attulit. Verum, cum nonnulla objicerentur; & redditæ rationes, quemadmodum instabilibus mos est, disquisitæ enucleatius exponi peterentur; imperatum silentium primus ipse Pontifex rupit, alta voce dicens; Pater & Magister Anselme, Anglorum Archiepiscope, ubi es? Sedebat enim idem Pater in ordine ceterorum inter primos Concilii Patres, & ego ad pedes ejus. Ubi ergo se requiri audivit, surrexit continuo, & respondit, Domine Pater, quid præcipitis? Ecce me. At ille: Quid quæso facis? Cur in aliorum silentio degis? Veni, veni, obsecro: ascende usque ad nos, & adjuva nos, pugnans pro Matre tua & nostra, :cui suam integritatem vides Græcos istos conari adimere, & nos in id ipsum nēfas, si facultas eis tribuitur, præcipitare. Succurre igitur, quasi vere pro hoc a Deo missus huc. Videres itaque circa solium Papæ quosque perstrepere, sedes mutare, locum sedendi viro parare, & sic demum honorifice levatum ad se prope Papam collocare; Concilio stupente ad hæc, & percunctante, quis esset aut unde. Tum compresso tumultu, omnibus in commune viri sanctitatem atque industriam Papa exposuit; & quia propter justitiā multas persecutiones passus, atq; injuria de sua sit terra expulsus reverēda voce innotuit. Cum igitur ad imperium ejus Anselmus præsto esset, [præclare disserit cōtra Græcos, de Spiritus S. a Patre & Filio processione] motæ quætioni mox respondere; visum nonnullis est melius fore, in crastinum rem differri, quo liberioribus animis dicenda expeditius proponerentur. In crastino itaque maturius conventu disposito, Anselmus ex condicto debitum solvere postulatus est. Surrexit ergo & coram universis in edito stans, sic de negotio, regente cor & linguam eius Spiritu sancto, tractavit, disseruit, absolvit, ut in ipso conventu nemo existeret, qui non inde sibi satisfactum consentiret. Sed quibus hoc argumentis, quibus rationibus, quibusve divinæ Scripturæ auctoritatibus & exemplis egerit, scribere supersedemus, eo quod ipsemet Anselmus postmodum inde diligentius atque subtilius tractans, egregium c opus scripsit: idque per multa terrarum loca, ubi ejusdem erroris fama pervenit, ab amicis suis rogatus, direxit. Ergo ubi finem dicendi fecit, intendens in eum summus Pontifex, ait, Benedictum sit cor & sensus tuus, & os & sermo oris tui sit benedictus. Hinc in laude viri demoratum est, & fides ejus atque prudentia divulgata ac magnificata; nec non eorum perfidia, si qui forent, qui ea quæ de proposita quæstione docuit, suscipere & credere nollent, exprobrata ac perpetuo anathemate percussa atque prostrata.

[36] Procedente deinceps oratione, de Rege Anglorum sermo conseritur, & sinistra quædam de ipso publice prædicantur; Anselmo, inter illa, demisso vultu sedente, & loquentes nullo favore prosequente. Tandem de venditione & oppressione Ecclesiarum, de quibus inter alia vituperabatur, necnon de injuriis Anselmo illatis, Apostolicus acriter questus est. [deprecatur anathema in Regem Angliæ] Quem propterea, inquit, etiam Regni sui fecit extorrem, quoniam a B. Petri fidelitate & obedientia nequivit separare. Et adjecit: Ecce vita illius tyranni, qualis ad Apostolicam Sedem sæpe delata est. Cui pro correctione sui plura multotiens cohortatoria simul & castigatoria suasione verba mandavimus: sed afflictio atque depulsio tanti viri, quem coram videtis, satis innuit quantum profecimus. Ad hæc, fratres, quid sentitis? Quid decernitis? Dixerunt: Sententia plana est & judicium evidens. Si enim semel, si secundo, si tertio vocasti, & renuit audire, renuit disciplinam accipere; restat ut gladio S. Petri sub anathematis ictu percussus, quod meruit, sentiat, donec a sua pravitate discedat. Respondit: Ita est. Audiens hæc Anselmus illico surrexit, & flexis genibus coram Papa, præfatum Regem jam tunc excommunicare parato, vix obtinuit ne in Regem faceret, quod communis omnium sententia promulgavit. Qui ergo bonitatem viri solo prius fuerant auditu edocti, nunc eam facto se experiri gavisi sunt; dum illum & pro malo bonum reddere, & pro persequente se non ficta vident prece intercedere. Admirabilis itaque universis factus est.

[37] Inter hæc ego Patri per omnia præsens aderam, paratus videlicet ad servitium ejus. Et quia mihi ab infantia hic mos erat, semper nova quæ forte, sed maxime in Ecclesiasticis, occurrebant, diligenti intentione considerare, ac memoriæ commendare, dispositum Concilium, loca & ordines personarum, modos & examinationes causarum, curiosa fortasse magis quam sagaci mente & oculo hinc inde, [Eadmerus Scriptor, videns Archiepisc, Beneventanū præsidere Concilio cum pretiosiore cappa,] utpote qui numquam prius talia videram, modesto intuitu consideravi. Ecce autem, cum illis intenderem, occurrit, quem antea bene noveram, d Archiepiscopus Beneventanus, cappa præ omnibus qui conventui ipsi intererant, pretiosiori decoratus: Papa enim non cappa, sed casula & pallio desuper redimitus, Concilio præsidebat. Ego igitur, intuens cappam Antistitis Beneventani, & eam, ut dixi, ceteris præstare perspiciens; recordatus sum verborum, quæ puer a senioribus Ecclesiæ nostræ, Edwio scilicet magnifico viro, Blachemanno atque Farmanno aliisque nonnullis olim audieram. Solebant etenim iidem memorabiles viri sæpe narrare, quod, ipsis adolescentiæ primordia agentibus, e Imma Regina, cujus in capite hujus operis habita mentio est, inter multa bona, quæ Ecclesiæ Christi Cantuariensi contulit, Brachio beati Apostoli Bartholomæi, ipsam Ecclesiam, disponente Domino suo Cnud Rege Anglorum, sublimaverit. Quæ res, qualiter acta fuerit, hoc modo (quod per excessum cœptæ narrationis dici patienter quæso accipiatur) uno sensu, pari ordine referebant. Tempore ajunt, quo ipsa Domina, sicut Regina, in regno Anglorum magna & præpotens habebatur, Pontifex Ecclesiæ Beneventanæ venit in Angliam; quem, sicut ipse ferebat immanis fames, certis præsagiis totam Apuliā afflictura, illo deduxerat; cupiens aliquo modo, si non posset toti Provinciæ, saltem suis civibus tantum malum propulsare. Is iter ingressus brachium B. Bartholomæi Apostoli secum tulerat, spe sibi certa promittens, [interserit, qua occasione brachium S. Bartholomæi sit delatum Cantuariam] se per illud multa lucraturum. Idem quippe brachium, ob hujusmodi necessitudinum contrahenda subsidia, in ipsa Ecclesia Beneventi a reliquo corpore servabatur remotum. Episcopus itaque, transita Italia, venit in Galliam, quæ sibi dabantur, gratanter ubique bona suscipiens. Audita vero diviti fama regni Anglorum, ratus est sibi eo progrediendum, ex aliorum eventibus sperans se illic amplius ceteris regionibus acquisiturum. Præfata quoque Regina magni nominis & divulgatæ famæ habebatur: quam bonitas sua, & qua super Ecclesias respiciebat largitas, ei pepererat. Pontifex igitur Angliam veniens, ipsam Reginam adiit; & illius allocutione potitus, quid detulerit, quam ob causam tam remotas orbis adierit partes, insinuavit. At illa hominibus caritativo labore ad misericordiā flexa, de suis ei copiosa largita est: & illum patriam remeare, nec non eis, quibus imminens famis periculum formidabat, subvenire hortata est. Sed ipse intelligens non sufficere sibi ad suum negotium quæ habebat, eos quos magis familiares in curia ipsi Dominæ esse acceperat, percunctatus est, utrum Os quod attulerat, dato pretio, Reginæ in jus proprium transferre curæ esset Quid multa? Investigatur de re animus Dominȩ & invenitur promptissimus esse; certam se tantummodo Episcopus faceret, ipsum Os nominati Apostoli revera fuisse, & taliter, ut ipsamet testaretur, sibi, sublata omni ambiguitate, satisfactum. Ad quod ille: Quo, inquit, modo. Super corpus, ait, Dominicum & super Sanctorum reliquias, quas ei proponam, jusjurandum, reliquias de quibus agitur, veraciter esse de corpore beati Apostoli Bartholomæi, & id remota omni æquivocatione atque sophismate faciat. Hæc, inquit Episcopus, secure me facturum polliceor. Veniens itaque Cantuariam cum brachio ipso, prout illi Rex & Regina dictaverant, decenter susceptus est. Astante igitur ipsa, monachorū quoque ac Clericorum immenso agmine eam vallante, inter quos etiam supra memorati viri, a quibus hæc accepimus, se præsentes fuisse testati sunt, numerosaque utriusque sexus & ætatis multitudine ob hoc convolante & audiente, jurando super altare & Corpus Christi, necnon Sanctorum reliquias (quas B. Gregorium S. Augustino, aliosque Romanos Pontifices aliis Archiepiscopis destinasse fertur) asseveravit, ipsum Os, de quo sermo habebatur, B. Bartholomæi Apostoli proprium fuisse, nec ipsi assertioni suæ aliquid omnino sophismatis aut æquivocationis inesse. Quo facto, memorabilis Domina quamplures argenti libras Antistiti contulit, & Osse potita illud Ecclesiæ Christi Cantuariensi solenni donatione, ex parte Regis Cnudi suaque, concessit. Illis quippe diebus hic mos Anglis erat, patrocinia Sanctorum, omnibus seculi rebus anteferre. Pontifex quippe Sedis ipsius, Ægelnothus nomine, [& dicta cappa donata Beneventanæ Ecclesiæ] inter reliqua quæ homini dedit cappam illi valde pretiosam, aurifrigio ex omni parte ornatam, dedit; quæ & illius Ecclesiæ decori, & Ecclesiæ Cantuariensis futuris temporibus tantæ rei existeret testimonio & probationi. Ego igitur cum, ut dixi, Concilio præsens Antistitem Beneventanum, cappa reliquis præstante ornatum viderem, & eam ex his quæ olim audieram optime nossem, non modice lætatus, & cappam & verba, mihi puero exinde dicta, Patri Anselmo ostendi. Mox celebrato Concilio, ubi Beneventanum ipsum adii, & inter alia mutuæ dilectionis colloquia cœpi de eadem cappa loqui, & unde illam haberet quasi nescius interrogavi; summam rei exposuit; & eam, ordine quo descripsi, suam Ecclesiam ab Ecclesia Cantuariensi adeptam esse declaravit. Qua de re certior effectus, putavi aliquibus gratum hoc ipsum huic opusculo indere, licet propositum narrationis tramitem me hoc agendo, non nescirem excedere. Quo peracto, ad cœptum redeamus iter. [Abit cum Papa Romam]

[38] Finito Concilio a Baro discessimus, comitatum Papæ Romam usque non deserentes. Interea revertit nuntius, quem a Roma ad Regem Angliæ destinatum supra diximus, referens ipsum Regem, susceptis quidem quoquo modo litteris Papæ, litteras Anselmi nullo voluisse pacto suscipere; imo cognito illum esse hominem ejus, jurasse per vultum Dei, quia si festine terram suam non exiret, sine retractatione oculos ei erui faceret. [ubi nuntius Regi Angliæ, causam spoliati Anselmi reddens,] Verum post dies aliquot, ex quo Romam reversi fuimus, venit missus a Rege Willielmus, cujus in exitu Angliæ mentionem fecimus, Domino Papæ ad litteras, quas pro Anselmo miserat, responsurus. Dicebat ergo Pontifici: Mandat tibi Dominus meus Rex, sibi non parvæ admirationi esse, quod vel in mentem tibi cadere potuit, ut eum pro restitutione rerum Anselmi, interpellares. Et subdidit: Si causam quæris, hæc est. Quando de terra sua discedere voluit, aperte minatus est, se illo discedente totum Archiepiscopatum in dominium suum accepturum. Quoniam igitur nec his minis constrictus, quin exiret omittere noluit; juste se putat fecisse quod fecit, & injuria reprehendi. Ad hæc Papa; Accusat eum, inquit, aliunde? Respondit: Non. Papæ! ait, Quis unquam audivit talia? Pro hoc solo, Primatem Regni suis omnibus spoliavit, quia ne sanctam omnium Matrem Ecclesiam Romanam visitaret, [nec eam probare Papæ valens,] omittere noluit? Vere & sine omni ambiguitate dicere possumus, a seculo tale quid non esse auditum. Et pro tali responso mirabilis homo huc te fatigasti? Redi, quantocius, redi; & præcipe illi ex parte B. Petri, quatenus muta omni contradictione illum suis omnibus integre revestiat, si excommunicari recusat. Itaque fac, ut quid hinc velit, scire me faciat ante Concilium, quod tertia hebdommada Paschæ f in hac urbe sum celebraturus: alioqui certissime noverit, se in eodem Concilio damnationis sententia puniri, quam promeruit. At ille: Priusquam abeam, tecum secretius agam. Mansit ergo ibi per dies plurimos idem Willielmus, [inducias Domino suo impetrat,] prudenter operam dando hos & illos suæ causæ fautores efficere: ac, ut Domini sui voluntati satisfaceret, munera, quibus ea cordi esse animadvertebat dispertiendo, & pollicendo, parvi habere. Deductus ergo a sententia Romanus Pontifex est: ac pro voto Willielmi, inducias usque ad festum S. Michaelis dedit Regi. g Acta sunt hæc in ipsis solenniis Nativitatis Christi,

[39] Quod videntes, vane nos ibi Consilium, nihil allaturum, auxilii operiri intelleximus; [Anselmus, negata abeundi licentia,] peritaque licentia Lugdunum remeare decrevimus: quam licentiam cum nullatenus impetrare potuissemus, remansimus Romæ usque ad præfinitum tempus Concilii, continue circa Papam degentes, & quasi in commune viventes: nec enim duæ, sed una videbatur amborum curia esse: unde & ipse Papa frequenter ad Anselmum veniebat, læte cum eo sese agendo, & curiam faciendo ei. Dedit quoque illi hospitium, in quo conversabamur, eo jure ut si aliquando Romam rediret, contra omnes homines illud sibi vendicaret. Ipse in conventu Nobilium, in processionibus, in stationibus, semper & ubique a Papa secundus erat, præ cunctis honoratus, cunctis acceptus, & ipse cunctis simplici humilitate submissus.

[40] [interest Concilio Romano] Cum vero ad Concilium ventum esset; & Episcopis, qui de Italia & Gallia venerant, suas Sedes ex consuetudine vendicantibus, nemo existeret qui se vel audisse vel vidisse Archiepiscopum Cantuariensem Romano Concilio ante hæc interfuisse diceret, vel scire quo tunc in loco sedere deberet, ex præcepto Papæ, in h Corona sedes illi posita est, qui locus non obscuri honoris in tali conventu solet haberi. Igitur dum in ipso Concilio multa tractarentur, multa disponerentur, multa observari decernerētur, nec tamen ab omnibus partim propter conventus immensitatem, partim propter intrantium & exeuntium a corpore B. Petri strepitum & concrepationem, clare intelligerentur; præcepit ipse Pontificum summus Lucensi Episcopo Reingero nomine, quatenus in medio ceteris eminentior stans, sonora qua pollebat voce, quæ statuta erant, cunctorum auribus expresse deponeret. Paret ipse præsidentis Imperio. Verum nonnullis ab eo capitulis in audientia omnium diserte expositis, subito admirantibus cunctis, vultu, voce, ac gestu corporis in alium habitum demutatus est: unde suorum luminum acie in circumsedentes directa, vulneratæ mentis dolorem ultra dissimulare non potuit. Rupta igitur decretorum serie, quæ exponenda susceperat, intulit dicens; Sed videlicet quid faciamus? Præceptis subditos oneramus, & iniquis tyrannorum sævitiis non obviamus. Oppressiones namque, quas ipsi sua tyrannide Ecclesiis inferunt, & expoliationes personarum, quæ tuendis illis institutæ sunt, quotidie ad hanc Sedem referuntur; [in quo pro eo perorat Episcopo Lucensis:] consilia & auxilia, sicut a Capite omnium, requiruntur: sed quo terminentur effectu, heu! totus mundus novit & inde conqueritur. De hujus mundi remotissimis partibus unus ecce inter nos, modesta taciturnitate quiescens, mitis residet; cujus silentium clamor magnus est, cujus humilitas & patientia quo declivior atq; māsuetior, eo sublimior est ante Deum & in nos ferventior; iste unus, unus inquam iste, quā crudelissime afflictus, quam injustissime suis omnibus expoliatus, venit huc, judicium & æquitatē Apostolicæ Sedis de negotio suo efflagitans. Jam annus secundus est i quo huc venit; sed numquid hucusque subventionis invenit? Si de quo dico non omnes agnoscitis, ipse est Anselmus Archiepiscopus Anglicæ regionis. His dictis, virgam Pastoralem quam manu tenebat, tertio pavimento illisit, indignationem spiritus sui, compressis exploso murmure labiis & dentibus, palam cunctis ostendens. Ad hæc Papa ei innuens ait, Frater Reingere, Sufficit, sufficit: de hac re bonum consilium erit. At ille, producto in eum spiritu, inquit, Et equidem expedit: nam aliter eum qui justa judicat non transibit. Deinde ad perdicenda Concilii Decreta monitus, verba resumpsit; ac in fine dicendi, ne parvi penderetur injuria Anselmo illata, repetiit, monuit, & sessum ivit. Hæc omnia, cum Pater Anselmus audisset, & tandem circa finem verborum de se dicta intellexisset, oppido miratus est; sciens se nec homini de re locutum fuisse, nec a se vel ullo suorum, ut talia diceret, processisse. Sedebat ergo uti solebat, silenter auscultans.

[41] k Inter ultima vero Synodi, jam recisis quæ recidenda, & statutis quæ visa fuerant constituenda; in adversarios sanctæ Ecclesiæ, excommunicationis sententiam cum toto Concilio, Papa intorsit; qua sententia omnes quoque laicos, [& sub excommunicatione prohibentur Investituræ,] investituras Ecclesiarum dantes, & omnes easdem investituras de manibus illorum accipientes, necnon omnes in officium sic dati honoris hujusmodi consecrantes, pari modo involvit. Eos nihilominus sub ipsius anathematis vinculo colligavit, qui pro Ecclesiasticis honoribus laicorum hominum homines fiunt, dicens nimis execrabile videri, manus, quæ in tantam eminentiam excreverint, ut, quod nulli Angelorum concessum est, Deum cuncta creantem suo ministerio creent, & eumdem ipsum pro redemptione & salute totius mundi summi Dei Patris obtutibus offerant; in hanc ignominiam detrudi, ut ancillæ fiant earum manuum, quæ die ac nocte obscœnis contagiis inquinantur, rapinis ac injustæ sanguinum effusioni addictæ commaculantur. His præsentes fuimus; hæc conspeximus; his, ab universis, Fiat, Fiat, acclamari audivimus; & in his consummatum Concilium scimus.

[42] Postera die, accepta licentia, Roma digredimur, nil judicii vel subventionis, præterquam quod diximus, per Romanum Præsulem nacti. [S. Anselmus redit Lugdunum:] Via vero redeundi tunc temporis multis erat periculis obnoxia; sed, protegente nos Domino, pericula cuncta evasimus, ac Lugdunum illæsi pervenimus: ubi cum summa veneratione gaudioque suscepti, & a Pontifice civitatis detenti, mansionem nostram illic firmavimus, amissa omni fiducia ulterius, tempore Willielmi Regis, Angliam remeandi. Habitus est ergo ibi Anselmus, non sicut hospes aut peregrinus, sed sicut indigena & vere loci Dominus; unde nusquam ipse ipsius urbis Antistes, [eximie ab Archiepiscopo honoralus] eo præsente, suo volebat loco præsidere; sed, præsidente ubique Anselmo, inferioris & Suffraganei loco simul & officio, mira ductus humilitate, fungebatur. Anselmus festivitates, sacros Ordines, Ecclesiarum dedicationes celebrabat, & Pontificalia quæque officia administrabat. Sed cum multi agnita benevolentiæ ejus amplitudine, ad eum concurrerent; & Sacramentum impositionis manus Episcopi ab illa sibi ac suis conferri deposcerent; ipse, qui in Episcopalium officiorum administrationibus semper nutum Pontificis expectabat, [rogatur Pontificalia in ejus diocesi exercere.] leni affabilitate respondebat, suum non esse tale quid in Parochia alterius Episcopi, eo inconsulto, præsumere. In quo eum ratione agi intelligentes, mox ad suum Episcopum nuntios dirigunt: &, qua benignitate vir ad suas preces responderit, innotescentes, orant illum rogari pro se. De re ergo a Pontifice appellatus, immo per totam Parochiam suam hoc & aliis Pontificalibus officiis in illius voluntatis deliberatione positis, omnes admittere, neminem ab ipsius gratia Sacramenti patiebatur immunem discedere. Fiebat itaque frequens populorum concursus, & nonnumquam in hoc solo expendebatur dies totus, ita ut nos, qui ei ministrabamus, gravi tædio sæpe fatigaremur, ipso semper jucundo vultu & hilari existente. Crevit autem in eum mira quædam ex his & inaudita dilectio omnium, & bonitas ejus divulgabatur per circuitum.

[43] Inter hæc, per populos fama dispersit Urbanum sedis Apostolicæ, Præsulem, præsenti vitæ modum fecisse. Siquidem prius obiit, [interim moriuntur Vrbanus Papa] quam quæ a Rege Anglorum pro causis Anselmi expectabat responsa susciperet. Qui decessus vitæ, ubi ejusdem Regis auribus insonuit, respondit: Dei odium habeat, qui inde curat. Adjecitque, Ille vero qui modo Papa l est, cujusmodi est? Cui cum in aliquibus Anselmo Archiepiscopo similis diceretur, ait, Per vultum Dei, si talis est, non valet. Verumtamen sit modo ipse per se, quia per hoc & hoc, Papatus suus non ascendit hac vice super me: ego interim libertate potitus, agam quod libet: nec enim putabat Apostolicum orbis posse in regno suo esse cujuslibet juris, nisi permissus a se. Qualiter ergo deinceps sese habuerit ad alia festinanti, [& Guilielmus Rex Angliæ] scribere opportunum non est. Attamen libertate qua se potitum gloriatus est, non diu frui permissus est: prius enim quam annus transiit, insperata & subita morte percussus, eam perdidit. October namque audivit eum gloriantem; secunda dies sequentis Augusti vidit eum expirantē. Siquidem illa die mane pransus in silvam m venatum ivit, ibique sagitta in corde percussus, impœnitens & inconfessus e vestigio mortuus est, & ab omni homine mox derelictus. Quæ sagitta utrum, sicut quidam aiunt, jacta ipsum percusserit; an, quod plures affirmant, illum pedibus offendentem superque ruentem occiderit, disquirere otiosum putamus, cum scire sufficiat eum justo judicio Dei prostratum atque necatum n. Hic occurrit animo quid Rex iste quondam, ut supra retulimus, Roffensi Episcopo dixerit: videlicet quod Deus numquam eum bonum habiturus esset pro malo quod sibi inferret; & perpendo, quid postmodum Deus erga illum egerit, donec vitæ præsenti superfuit. Scitur enim quia ex quo illa verba, depulso languore, quo notum est, illum fuisse gravatum, protulit; tantum in deprimendo & subjugando inimicos, in acquirendo terras, in excercendo voluptates suas prosperatus est, ut omnia sibi arridere putares. Ventus insuper, & ipsum mare videbantur ei obtemperare. Verum dico, non mentior; quia cum de Anglia in Normanniam transire, vel inde rursum, prout ipsum voluntas sua ferebat, redire volebat; mox, illo adveniente & mari appropinquante, omnis tempestas, quæ nonnumquam immane sæviebat, sedabatur, & transeunti mira tranquillitate famulabatur. Quid amplius? Ita fateor in cunctis erat fortunatus, ac si verbis ejus hoc modo respondisset Deus: Si te pro malo, ut dicis, numquam bonum habebo; probabo an saltem pro bono possim te bonum habere; & ideo in omni, quod tu bonum æstimas, velle tuum adimplebo. Sed quid? In tantum ex successibus suis profecit, ut (sicut hi, qui factis ejus die noctuque præsentes extiterunt, attestantur) numquam vel de lecto surgeret, vel in lecto se collocaret, quin seipsum aut collocante aut surgente semper deterior esset. Quapropter dum nec malo corrigi voluit, nec bono ad bene agendum attrahi potuit, ne in perniciem bonorum diutino furore sæviret; compendiosa illum & momentanea cæde æquus Arbiter huic vitæ subtraxit.

ANNOTATA.

a Mense Octobri Papa Urbanus universam Synodum congregavit in civitate Bari, in qua fuerunt 183 Episcopi. Ita Lupus Protospata, sed perperam notato anno 1099, nisi more Græcorum annum auspicetur a Septembri.

b Hoc est opusculum, cujus est mentio in Vita num. 10. lib. 2. tamquam in Barensi concilio laudati.

c An illud cui titulus, Cur Deus homo? cujus in Campania elaborati mentio fit præcitato libro 2. num. 43.

d Hic erat Roffridus, ex Principibus Longobardorum, qui sedit ab anno 1076, usque ad annum 1107.

e Imma mater S. Edwardi, ad cujus Vitam 5. Ianuarii plurima, de eo & Rege Cnud dicta, legi possunt. Ceterum Badmerus principio libri I eum nominat dumtaxat.

f Anno ergo 1099, quando Pascha fuit celebratum 10 Aprilis: & littera Dominali B Dominica 3 in 24 ejusdem mensis cadebat.

g Male ergo hic inducitur a quibusdam Concilium aliquod Romanum anno 1098 celebratum, in quoinduciæ hæ concessæ fuerint: neque post Concilium Barense aliud Concilium videtur habitum coram Vrbano fuisse, quam id in quo, post Pascha sequentis anni 1099 celebrando, sententiam excommunicationis se laturum minabatur Pontifex; ultra quod nihilominus inducias conceßit usque ad festum S. Michaelis; an primum, 8 Maj recurrens? an vero solennius alterum, 29 Septembris? Existimo secundum: quia licet prior terminus sufficiebat ut nihil a Concilio timeri deberet: infra tamen de morte Vrbani agens auctor, eamque dicens prius obitam quam responsum ex Anglia expectatum veniret; satis indicat, se his posteriorem ierminum intelligere: quandoquidem ille obierit duobus mensibus post primum, scilicet 29 Iulii.

h Quæ picturæ Tridentinam aut similes Synodos exhibent, representant sedilia sic disposita, ut in capite sedeat Pontifex cum suis aut Legati Pontificii: ex utroque autem latere producta scamna demum in hemicyclum coeant: qui hemicyclus videtur hic Corona appellari, atque adeo plane ex opposito Papæ sedisse Anselmus: de quo scribit Gervasius Dorobernensis in Ms. apud Seldenum, Alterius orbis Papam vocatum ab Vrbano.

i Reingerus, aliis Ringerius & Rangerius vixitusque ad annum 1112. Extant Mathildis Reginæ ad eum epistolæ.

k Secundus annus ab adventu S. Anselmi Romam, non finitus, sed inchoatus dumtaxat, hic intelligi debet; uti ex dictis apparet.

l Pascbalis 11, creatus 12 Augusti.

m Novam forestam auctores vocant.

n Pluribus rem describit Odoricus Vitalis lib. 10. Abbas autem Sugerius coævus, excusat operose Gualterum Tyrellum, nobilem Francum, cui ictum imputabant aliqui; suo juramento asserentem, quod illa die nec in illam silvæ partem venerit, nec Regem viderit.

LIBER III.

CAPUT I.
Henrico Rege facto reditus ad Archiepiscopatum: nuptiæ Regis celebratæ: regnum contra Robertum fratrem stabilitum.

Secundo a itaque anno, ex quo a Roma Lugdunum venimus, qui erat nostri exilii annus tertius, venerunt ad Anselmum, jam tertium diem in cœnobio quod b Casa Dei dicitur agentem, duo monachi, unus Cantuariensis & alter Beccensis, [S. Anselmus de fletiobitum Regis:] nuntiantes ei jam sæpe memorati Willielmi Regis vitæ excessum. Quo ille vehementi stupore perculsus, mox est in acerbissimum fletum concussus. Quod videntes admirati admodum sumus: at ille, singultu verba ejus interrumpente, asseruit in ipsa veritate, quam servum Dei transgredi non decet; quia, si hoc efficere posset, multo magis eligeret seipsū corpore, quam illum sicut erat, mortuum esse.

[2] Nobis post hæc Lugdunum reversis, ecce alius e Fratribus Ecclesiæ Cantuariensis advenit, litteras deferens, preces offerens, [a Cantuariensibus revocatus,] quibus obnixe ab Anglorum Matre Ecclesia interpellatur, quatenus, extincto tyranno, filios suos, rupta mora revisere consolarique dignetur. Audito igitur de re consilio memorati reverendi Hugonis, ipsius urbis Episcopi, iter Angliam remeandi ingressus est; ipso Pontifice, & toto populo terræ super hoc dolente, & nisi rationi contrairet, modis omnibus, ne fieret, prohibere volente: magno namque solatio se in discessu ejus destitui videbant. Prosecuti autem illum sunt de villa in villam, per plures dies tam viri quam mulieres, singuli certatim currentes, & pro sua desolatione gemebundas voces edentes. [& litteris Regis Henrici invitatus] Necdum pervenimus Cluniacum, & nihilominus alter nuntius, ex parte novi Regis Anglorum & Procerum regni, Patri occurrens, moras ejus in veniendo redarguit; totam terram in adventu ejus attonitam, & omnia negotia regni ad audientiam & dispositionem ipsius referens pendere dilata. Cujus verba litteræ Regis, quas attulerat, attestantes, & dicta plenius explanantes, preces & vota ipsius Regis, virum festinato venire magnopere postulantis, & seipsum regnumque suum ejus consilio ac moderamini se subjecturum pollicentis; continebant. Hæc, & hujusmodi plura quam dicere velim, nos ad, patriam properare coëgerunt.

[3] Prosperrimo itaque cursu marina pericula trasvecti, nono Kal. Octobris Dofris appulimus, & ingenti gaudio totam terram in adventu Anselmi exultantem reperimus. [Dubies venit 23 Sept. magno omnium gaudio.] Quædam etenim quasi novæ resurrectionis spes singulorum mentibus oriebatur, qua & ab oppressione calentis adhuc calamitatis se quisque liberandum, & in statum optatæ prosperitatis aditum sibi pollicebatur. Quæ spes inde maxime procedebat, quod Henricus, qui tunc noviter Fratri defuncto in regnum successerat, in ipso suæ consecrationis die, bonas & sanctas omni populo leges se servaturum; & omnes oppressiones & iniquitates, quæ sub fratre suo emerserant, in omni sua dominatione, tam in Ecclesiis quam in secularibus negotiis, prohibiturum & subversurum spoponderat; & hæc omnia jurisjurādi interjectione firmata, sub monumento litterarū, sigilli sui testimonio roboratarū, per totum regnū divulgatū iri præceperat. Præsentia nihilominus cōmunis omnium Patris jam ipsi spei non parum roboris apud hominum mentes adjiciebat, constantem illius probitatem agnoscentium, & sancta quædam ad reformandum Christianæ Religionis statum, qui opst obitum venerandæ memoriæ Lanfranci Archiepiscopi in multis deciderat, proxime ab eo prodire & statui arrectis sensibus expectantium.

[4] Sed cum post paucos sui reditus dies Serberiam ad Regem venisset, & ab eo gaudenter susceptus, rationi illius c qua se excusavit, [dissentit a Rege ob investituram:] cur in suscipienda Regiæ dignitatis benedictione, illum, cujus juris eam esse sciebat, non expectaverit, acquievisset; postulatus est pro consuetudine antecessorum suorum Regi hominium facere, & Archiepiscopatum de manu ejus recipere. Quibus cum ille nequaquam se aut velle aut posse assensum præbere responderet; interrogantibus, Quare? statim quid super his & quibusdam aliis in Romano Concilio acceperit, manifesta relatione innotuit; itaque subinferens ait, Si Dominus Rex ista suscipere, & suscepta servare voluerit, bene inter nos & firma pax erit: sin autem, non video remanere meum in Anglia utile fore vel honestum, præsertim cum, si Episcopatus aut Abbatias dederit, privari me penitus tam a sui quam & eorum qui susceperint communione necesse sit. Nec enim ea de causa Angliam redii, ut si ipse Romano Pontifici obedire nolit in ea resideam. Unde quid velit, precor, edicat; ut sciam, quo me vertam. [inducias admittit dum Roma responsum petatur.] His Rex auditis graviter conturbatus est. Grave quippe sibi visum est Investituras Ecclesiarum & hominia Prælatorum perdere; grave nihilominus Anselmum a regno, ipso nondum in regno plene confirmato, pati discedere. In uno siquidem videbatur, sibi quasi dimidium regni perderet; in alio verebatur, ne fratrem suum Robertum, qui tunc de Jerusalem Normanniam redierat, Anselmus adiret, & eum in Apostolicæ Sedis subjectionem deductum, quod facillimum factu sciebat, Regem Angliæ faceret. De verbis igitar altrinsecus motis induciæ usque Pascha petitæ sunt; quatenus utrimque Romam mitterentur, qui Decreta Apostolica in pristinum regni usum mutarent; &, interim, Ecclesiis Angliæ in quo erant statu manentibus, Anselmus redditis terris, quas Rex mortuus Ecclesiæ Cantuariensi abstulerat, suis omnibus revestiretur; sicque fieret, ut si a sententia flecti Papa nequiret, totius negotii summa in eum quo tunc erant statum rediret. Hæc Anselmus, quamvis frivola esse, & in nihil utile tendere sciret, atque prædiceret; tamen ne novo Regi seu Principibus ullam contra se suspicionem de Regni translatione aut aliunde incuteret, precibus illorum passus est vinci; & quod volebant, annuit; dimissaq; curia in pace ad sua secessit.

[5] d Hinc paucis diebus interpositis, Mathildis, filia Malcholmi nobilissimi Regis Scotorum, [In controversia conjugii regii prudenter progreditur,] & Margaretæ, quæ scitur exorta de semine Regum Anglorum, nupsit præfato Henrico Regi Anglorum. Ipsa quippe Margareta filia fuit Edwardi, filii Regis Edmundi, qui fuit filius Regis Ethelredi, filii gloriosissimi Regis Eadgari, cujus mox in capite hujus operis mentio facta est. Negotium itaque ipsius copulæ, licet propositi operis intentionem, ut quibusdam forte videtur, haudquaquam respiciat, tamen quia per Anselmum administratum est (nam & eos in conjugium benedixit, & illam pariter in Reginam consecravit) brevi autumo describendum qualiter actum sit. Hoc autem ea re nobis maxime in voluntatem cecidit, quoniam Anselmum in hoc a rectitudine deviasse nonnulla pars hominum, ut ipsi audivimus, blasphemavit. Siquidem eadem Mathildis, inter sanctimoniales in monasterio ab infantia nutrita & adulta, credebatur a multis in servitium Dei a parentibus oblata, eo quod publice visa fuerat earum inter quas vivebat more velata. Quæ res, dum illa jam olim, dimisso velo, a Rege amaretur, cum plurimorum ora laxaret, & eos a cupitis amplexibus retardaret; ipsa Anselmum, cujus in hoc nutum omnes expectabant adiit, consilium de negotio & auxilium summissa prece quæsivit. [Sponsa erat Mathildis, filia Regis Stotia.] Cui ille famam quæ ferebatur injiciens, affirmabat nulla se unquam ratione in hoc declinandum, ut suam Deo sponsam tollat, & eam terreno homini in matrimonium jungat. Refert illa, & penitus se negat oblatam; negat etiam se vel semel aliquando sua voluntate fuisse velatam, & hæc si credere aliter nolit, offert se judicio totius Anglorum Ecclesiæ probaturam. Attamen, inquit, me velum portasse non abnego. Nam cum adolescentula essem, & sub amitæ meæ Christianæ, quam tu bene nosti, virga paverem; illa servandi corporis mei causa, contra furentem & cujusque pudori ea tempestate insidiantem Normannorum libidinem, nigrum panniculum capiti meo superponere, & me illum abjicientē acribus verberibus & nimium obscœnis verborum convitiis sæpe cruciare simul & dehonestare solebat. [in monasterio olim coacta velū capiti imponere:] Quem pannum in ipsius quidem præsentia gemens ac tremebunda ferebam: sed mox, ut me conspectui ejus subtrahere poteram, arreptum in humum jacere, pedibus proterere, & ita quo in id odio fervebam, quamvis insipienter, consueveram desævire. Isto, non alio modo, teste conscientia mea, velata fui. Ac si me oblatam quisque dicet; & hoc quale sit ex eo colligi potest, quod, sicut plurimi qui adhuc super sunt noverunt, Pater meus cum me, quemadmodum dixi, velatam forte vidisset; furore succensus, injecta manu velum arripuit, & dissipans illud, odium Dei imprecatus est ei qui mihi illud imposuit; contestans se Comiti Alano e me potius in uxorem, quam in contubernium sanctimonialium prædestinasse. Hæc est unde calumnior ratio mea: quam quæso perpendat prudentia tua, & agat pro me sicut novit agendum paternitas tua. Quid plura? Differt Anselmus sententiam ferre, & causam judicio religiosarum personarum regni determinandam pronuntiat. Statuto itaque die coëunt ad nutum illius, Episcopi, Abbates, Nobiles quique, ac religiosi ordinis viri in villa S. Andreæ de Rovecestra, quæ Lambeta vocatur, quo & ipsum præsentis negotii tunc tenor adduxerat. Causa igitur juxta præscriptam seriem in medium deducta est. Prodeunt hinc inde idonei testes, verba puellæ, puræ vetitati subnixa, protestantes. Accedunt istis Archidiaconi duo, Willielmus videlicet Cantuariensis, & Humbaldus Serberiensis, quos Pater Anselmus f Wiltuniam, ubi illa fuerat educata, pro hujus rei certitudine rimanda direxerat: [quam conventus Episcoporum,] qui publica voce testati sunt, se & rem a Sororibus diligentissime perquisisse, & nil quod relatæ rationi obsisteret, ab eis capere potuisse. Monet ergo Anselmus & per Christianam obedientiam omnibus imperat, ut nullum a veritate favor aut timor deflectat: sed sicut revera causæ Dei, quo juste determinetur, unusquisque pro viribus opem ferat: ne, quod absit, aiens, talis judicii sententia prodeat, cujus exemplo in superventuris temporibus, vel sua quilibet libertate non jure privetur; vel Deus his, quæ sui juris esse debent, injuria defraudetur. Acclamant omnes, ita faciendum, & se non aliter facturos spondent. Remoto itaque a Conventu solo Patre, Ecclesia Angliæ quæ convenerat in unum de proferenda sententia tractat. Deinde illo in medium reverenter adducto, expositum est quid de negotio communis omniū consensus invenerit. Ratum aiunt perspecta re sibi videri, & ad hoc comprobandum paratos se asserunt, nulla sententia posse puellam pro causa sua jure constringi, quin libertate corporis sui, quocumque modo legaliter velit, valeat uti. Quod licet, inquiunt, levi argumento probare possemus, eo tamen cum opus non sit, supersedemus, nostris argumentis firmiorem tenentes parem judicii hujus sententiam a venerandæ memoriæ Prædecessore vestro, & Patre & Magistro nostro Lanfranco, simili de causa, promulgatam. Nam quando ille magnus Willielmus hanc terram primo devicit, multi suorum sibi pro tanta victoria applaudentes, omniaque suis voluntatibus atque luxuriis obedire ac subdi debere autumantes, non solum in possessiones victorum, sed & in ipsas matronas & virgines, ubi eis facultas aspirabat, nefanda libidine cœperunt insanire. Quod nonnullæ prævidentes, & suo pudori metuentes, monasteria virginum petivere, acceptoque velo sese inter ipsas a tanta infamia protexere. Quæ clades, cum postmodum sedata & pro temporis qualitate pax rebus data fuisset, quæsitum ab eodem Patre Lanfranco est, quid de his, quæ tali refugio suam pudicitiam servaverunt, ipse sentiret; essentne videlicet constringendæ in monasterio velum tenere quod acceperant, necne. At ipse quæstionem ipsam consilio generalis Concilii taliter solvit, [exemplo Lanfranci,] ut eis pro castitate, quam se tam manifestæ rei ostensione amare testatæ fuerant, debitam magis reverentiam judicaret exhibendam; quam ullam servandæ religionis continentiam, nisi propria illam voluntate appeterent, violenter ingerendam. Et adjunxerunt. His interfuimus, hæc approbari a sapientibus viris audivimus, & hæc in præsenti negotio valere volumus ac roborari postulamus. Licet enim sciamus causam illarum istius esse leviorem, dum illæ sponte, ista coacta pari de causa velum portaverit; tamen ne quis nos favore cujusvis duci existimet, non ultra progredi in judicio volumus, hoc solo contenti, ut quod valuit in majori valeat in minori. Tunc Anselmus ad hæc: Scitis quid monuerim, quid præceperim, quidque polliciti sitis. Cum igitur secundum quod vobis visum est justius in commune judicaveritis, [declarat liberam:] sicut asseritis, ego judicium vestrum non abjicio, sed eo securius illud suscipio, quo tanti Patris autoritate suffultum audio. Illa dehinc in medium ducitur, gesta comi vultu audit & amplectitur, auditum sibi præstari paucis precatur. Loquens ergo obtulit se vel sacramento vel alia quam magis eligerent ecclesiastica lege, probaturam, solidæ veritati subnixam esse jam definitam rationem suam. Quod non propterea facturam fatetur, quasi sibi non creditum esse putet; sed ut malevolis hominibus omnem deinceps blasphemandi occasionem amputet. Respondetur, nihil horum opus esse, quoniam si malus homo de malo thesauro cordis sui protulerit mala, dicto citius opprimetur ipsa veritate, jam tantarum personarum astipulatione probata & roborata. Allocutione posthæc & benedictione Anselmi potita abiit, & pauculis diebus evolutis fit, ut dixi, Regina & conjunx. Verum cum ipsa conjunctio juxta ritum Ecclesiæ fieri firmarique deberet, Pater ipse totam regni Nobilitatem populumque minorem, pro hoc ipso circumfluentem, necnon pro foribus Ecclesiæ Regem & illam circumvallantem, [& Anselmus post iteratū bannum Regi conjungit.] sublimius ceteris stans in commune edocuit, quo ordine causa virginis, quam fama vulgarat, per Episcopos & Religiosas personas ventilata fuit & determinata. Quo facto, monendo, autoritate Dei præcepit, quatenus si quis aliter de negotio illo sentiret, ac sententia tulerat (unde scilicet ipsam copulam, secundum legem Christianam, fieri non debere posset ostendi) nihil hæsitans, salva pace omnium, coram proferret. Ad quæ, cunctis una clamantibus, rem juste definitam, nec in ea quid residere, unde quis, nisi forte malitia ductus, jure aliquam posset movere calumniam; legitime conjuncti sunt, honore quo decuit Regem & Reginam. En ordinem gestæ rei, teste conscientiæ meæ veritate; sicut eam præsens audivi & vidi in nullam partem declinando descripsi, verba puellæ ita dumtaxat in medio ponens, ut non asseram vera extiterint necne. Si ergo quis in istis Anselmum contra æquum aliquid egisse dicere ultra voluerit, ipse viderit. Nos vero, qui cor ejus in hoc & in multis agnovimus, testimonium ei perhibemus, quia sicut ipse fateri solebat, nec scire nec posse illo tempore habuit, quomodo in hac re melius aut æquius faceret quam fecit. g

[6] Eodem anno venit in Angliam Guido Archiepiscopus Viennensis, functurus, ut dicebat, Legatione totius Britanniæ, [Legatus Apostolicus re infecta revertitur.] ex præcepto & auctoritate Apostolicæ Sedis. Quod, per Angliam auditum, in admirationem omnibus venit: inauditum scilicet in Britannia cuncti scientes, quemlibet hominum super se vices Apostolicas gerere nisi solum Archiepiscopum Cantuariæ. Quapropter sicut venit ita reversus est, a nemine pro Legato susceptus, nec in aliquo Legati officio functus. Exinde, cum ad tempus induciarum h Pascha ventum esset, & qui Romam missi fuerant Nuntii nec dum redissent, usque ad adventum illorum induciæ dilatæ sunt.

[7] In subsequenti autem solennitate Pentecostes, adventus Comitis Roberti, fratris Regis, [Ne ad Robertum fratrem Regit] in Angliam prævia fama totam Regalem Curiam commovit, & quorumdam animos, ut postmodum patuit, in diversa permovit. Rex igitur Principes, & Principes Regem suspectum habentes; ille scilicet istos, ne a se instabili, ut fit, fide dissilirent; & isti illum formidando, ne undique pace potitus, in se legibus efferatis desæviret; actum ex consulto est ut certitudo talis hinc inde fieret, quæ utrimque quod verebatur excluderet. Sed ubi ad sponsionem fidei Regis ventum est, tota regni nobilitas cum populi numerositate Anselmum inter se & Regem medium fecerunt, quatenus ei vice sui, manu in manum porrecta, promitteret, justis & sanctis legibus se totum regnum quoad viveret in cunctis administraturum. [declinent Principes] Hoc facto sibi quisque quasi de securitate applaudebat. Postquam autem certitudo de adventu fratris sui Regi innotuit, mox ille, coacto exercitu totius terræ, ipsi bello occurrendum impiger statuit. Exercitus vero grandis erat atque robustus, & circa Regem fideliter cum suis in expeditione excubabat Pater Anselmus. At ubi Robertum ipsum cum sociis transfretasse insonuit, statim majores regni, quasi suæ sponsionis immemores, ad illum relicto Rege, semet transferre parabant. Quod sic esse Anselmus certo relatu agnoscens, doluit; eoque magis, ne quid adversi Regi accideret, intendere cœpit. Sed talis vir, quid de talibus ageret, ignorabat: nullum enim de tali crimine publice poterat calumniari, dun nulli testes adessent; & crimen ipsum non audebat reticēdo nutrire, ne perjuri effecti Regem seducerent. Rex ipse, non modo de Regni amissione, sed & de vita sua suspectus, nulli credere, in nullo, excepto Anselmo, [unius S. Anselmi auctoritate continentur,] fidere valebat: unde sæpe ad illum venire, Principes quos magis a se labi timebat illi adducere; quatenus audito verbo illius, & ipse a formidine relevaretur, & illis metus, si a fide quam sibi spoponderant aliquatenus caderent, incuteretur. Ipse igitur Anselmo jura totius Christianitatis in Anglia exercendæ se relicturum, atque decretis & jussionibus Apostolicæ Sedis se perpetuo obediturum summopere promittebat. Quibus ita se habentibus. Anselmus adunatis Principibus cunctis, omnem circumfusi exercitus multitudinem simul & eos, i silita omni calumnia, quam execrabiles Deo & omni bono homini forent, qui fidem quam Principi suo debebant quoquo modo violarent, ita indissolubili verborum ratione edocuit; ut cuncti, perspecto ipsum via virtutis incedere, illico spreta vita non sequius eligerent morte procumbere, quam violata fide sua Regem seducere. Quapropter indubia licet assertione fateri, quoniam si post gratiam Dei fidelitas & industria non intercessisset Anselmi, Henricus Rex ea tempestate perdidisset jus Anglici regni. Robertus igitur amissa fiducia, quam in Principum traditione habebat, & non levem deputans excommunicationem Anselmi, quam sibi ut invasori (nisi cœpto desisteret (invehi certo sciebat; paci acquievit, & in fraternum amorem reversus est, exercitusque in sua dimissus.

ANNOTATA.

a Anno Christi 1100.

b De Casa-Dei, monasterio in Arvernis, infra agetur24 Aprilis, ad Vitam S. Roberti, Abbatis primi & fundatoris.

c Causa rationabilis esse potuit metus a Roberto fratre primogenito, haud dubie aliquid molituro pro regni paterni recuperatione: Regem ergo benedixit Archiepiscopus Eboracensis Thomas, anno 1100, 5 Augusti, post obitum Guilielmi die tertia, qui & ipse sequenti mox Novembri obiit.

d Colitur S. Margareta Regina 10 Iunii, etiam Martyrol. Rom. inscripta.

e Celebris apud Historicos est Alanus, Comes Britonum Armoricorum, inter principia Normannici Dominatus in Francia, matre Normannica procreatus: videtur autem conjectura probabilis fundari in communi Anglorum scotorumque odio adversus Britones, quod hic vel Alanus Comes dicatur proverbialiter, pro magno Scotici nominis hoste; vel aliquis primi illius fortasse nepos, & Scotis æque abominatus, significetur.

f Wiltonia Episcoporum sedes, antequam ea Sarisburiam sub Regibus Normannis transferretur. Hic Eadgarus Rex prænominatus monasterium Virginum magno studio condiderat, uti scribit Ethelredus Abbas Rievallensis in Genealogia Regum Anglorum, edita cum X scriptoribus.

g Herimannus, Abbas tertius S. Martini in civitate Tornacensi, in tractatu Ms. de sui monasterii restauratione, [Hermannus Abbas oculata fide] testatur adolescentem se adfuisse, audivisseque ea quæ ad hoc matrimonium dissuadendum dixit S. Anselmus, & quamveraciter prophetaverit minime felix futurum. Verba ejus integre hic juvat attexere, quia aliquas circumstantias ab Eadmero diversas continent, & rem totam ad Anselmi laudem magis illustrant: sic ergo habet: De quo Henrico quia mentionem feci & alius referendi locus non erit, licet multum a cœpta narratione digredi videar, quiddam tamen dignum memoria dicam. [narrat quomodo Anselmus] Hic ergo confirmatus in regno, voluit conjugem habere puellam quamdam, filiam Regis Scotiæ: dixitque D. Anselmo, tunc temporis Cantuariensis urbis venerabili Archiepiscopo, ut eam sibi benediceret, & solennibus nuptiis benedictam in conjugium sociaret. Respondit Archiepiscopus se nolle eam benedicere, nec suo consilio Regem in conjugium eam sibi sociaturum, cum velum sanctimonialium, sicut ipse pro vero audiverat, gestasset super caput suum, quo se cælestis potius quam terreni Regis monstrasset fore sponsam. Rex econtra dixit se promisisse ac etiam jurejurando confirmasse patri ejus, quod eam conjugem duceret; ideoque pro conservando juramento suo se eam non dimissurum, nisi canonico judicio fuisset determinatum: præcepitque ut ascito Eboracensi Archiepiscopo congregaretur concilium Episcoporum, Abbatum & ecclesiasticarum personarum totius Angliæ, ad definiendum ecclesiastica censura tantum negotium. In generali ergo concilio requisita est Abbatissa illa, [audita Abbatissa Wintoniensi,] in cujus monasterio puella illa fuerat nutrita, utrumne revera more sanctimonialium, velo capiti imposito, benedictione Episcopali fuisset consecrata. Respondit Abbatissa publice coram omnibus: Revera pater ejus mihi eam commendavit, non ut sanctimonialis fieret, sed solummodo ut in ecclesia nostra propter cautelam, cum ceteris puellis nostris extraneis, nutriretur & litteris erudiretur. Cum autem adolevisset, nuntiatum est mihi quodam die, Regem Guilielmum, Domini mei Henrici germanum, qui tunc vivebat, propter eam videndam venisse; jamque cum militibus suis ante januam ecclesiæ nostræ descendisse, utque januæ sibi orandi gratia aperirentur præcepisse. Hæc audiens nimiumque perterrita, ne forte illa, ut juvenis, [Regi placeret]; & Rex indomitus, qui omne quod sibi occurrisset illico facere volebat, visa pulchritudine puellæ aliquam ei illicitam violentiam faceret, [occasionem impositi veli enarrante,] qui tam improvisus & insperatus propter eam videndam advenisset; in secretius cubiculum eam introduxi: rem sicut erat ei aperui, eaque volente velum unum capiti ejus imposui, quatenus eo viso Rex ab illicito complexu revocaretur. Nec me fefellit spes mea. Rex siquidem, propter inspiciendas rosas & alias florentes herbas, claustrum nostrum ingressus; mox ut eam vidit, cum ceteris puellis nostris velum capite gestantem, exivit, & ab ecclesia recessit; aperte ostendens, se non nisi propter eam venisse. Cum autem pater puellæ infra eamdem hebdomadam ad ecclesiam nostram venisset, velumque super caput filiæ suæ vidisset; iratus velum conscidit, & ad terram projectum pedibus suis conculcavit; filiamque suam secum reduxit. Inquisita deinde Abbatissa, quot annorum tunc fuisset puella; respondit, duodenum esse potuisse. Tunc Rege monente Archiepiscopum, ut juberet juxta hoc judicium fieri; Episcopi & Abbates, consilio accepto lectisque diversis capitulis Canonum, in commune judicaverunt, [ex sententia Concilii] pro hujusmodi facto non esse prohibendum conjugium; cum quamdiu infra legitimam ætatem sub tutela patris fuerat, nil ei sine assensu ejus facere licuerat. Finito judicio Rex interrogavit Archiepiscopum, si quid in eo vellet calumniari. Respondit D. Anselmus, se non illud calumniatarum, cum revera secundum canonum decreta judicassent. Tunc Rex, Quandoquidem, inquit, judicium laudatis, volo ut mihi puellam desponsetis. Sed D. Anselmus; Judicium, Judicium, inquit, non reprehendo; [liberam puellam pronuntiarit, conjugium tamen dissuaserit;] sed si Majestas vestra mihi credere vellet, ut eam non duceretis consulerem: cum quomodocumque contigit, tamen velum super caput portavit; & sufficienter de filiabus Regum aut Comitum vobis invenire possetis. Rege vero in eo quod conceperat perseverante, subjunxit ille vir sanctissimus: Vos quidem, Domine Rex, consilio meo prætermisso, facietis quod vobis placuerit: sed qui diutius vixerit, puto quod videbit Angliam non diu gavisuram de prole, quæ de ea nata erit. Hæc ego adolescens eum dixisse audivi, nunc vero magna ex parte video jam contigisse. Rex itaque de ea duos filios & unam filiam genuit, e quibus filii jam adolescentes, [de suscipienda prole vaticinatus ex vere,] dum ex Normannia in Angliam redirent, fracta nave cum aliis multis in mari perierunt; filiam vero cum multis opibus sibi a patre transmissam Henricus Imperator conjugem duxit, nuptiasque Leodii cum magna gloria celebravit: sed uno filio ex ea genito, celeri morte præventus eam viduam reliquit, quæ viduata rursus Comsiti Andegavensi nupsit. Cum subito patre ejus in urbe Rotomagensi defuncto, Anglorum proceres Stephanum Comitem Boloniensem, Theobaldi Comitis Campaniensis germanum, super se Regem constituunt. Unde Robertus, Henrici Regis ex concubina filius, graviter indignatus, contra eum palam rebellavit; eumque prælio captum in quodam castello, quod sibi pater suus dederat, vinctum reclusit; & sorori suæ, ut cum filio suo citius in Angliam transiret & regnum paternum susciperet, [non diu ea gavisuram Angliam.] mandavit. Illa putans se cuncta prospera reperturam, celeriter pertransivit: sed secus quam crediderat, invenit: nam conjux Stephani, Principibus sibi junctis, fortiter ei restitit. Ipse quoque Stephanus, post paucos dies quibusdam pactionibus Roberto reconciliatus & de vinculis eductus, rursus Anglorum regnum obtinuit. Sicque filia Regis Henrici, vana spe se delusam fore; ingemuit. Et futurorum quidem incerti sumus: hoc vero unum aperte videmus, secundum Prophetiam D. Anselmi, non diu gavisam esse Angliam de prole illius Reginæ, quæ post velum portatum Henrico nupserat: imo diutina seditione vastatam ac oppressam, de pristinis divitiis ad magnam paupertatem devenisse. Non ergo contemnenda, sed potius reverenda & timenda sunt verba sapientium & Ecclesiæ Prælatorum; cum & supradictam prophetiam Leonis Papæ de Balduino Comite Flandrensi, qui consanguineam suam duxit; & sequentem D. Anselmi de Rege Anglorum, veras fuisse manifestum est. Hactenus Hermannus, utique ante annum 1153 quo Stephanus Rex obiit: cujus verbis illustrandis immorari non vacat; unum dicimus ea habuisse nos transcripta ex originali a Iosepho Ignatio de S. Antonio Carmelita Discalceato, in iisque corrigendum fuisse errorem, quo identidem pater puellæ vocabatur Rex David, qui frater fuit; nec nisi anno ab obitu patris 24, ab hisce nuptiis 20, Christi vero 1121 regnum obtinuit, omnium filiorum Malcolmi natu minimus.

h Anno 1101 Pascha celebratum fuit 21 Aprilis.

i Silitus, participium paßivum a Sileo, priscæ Latinitati ignotum, etiam S. Augustinus usurpavit de Civit. lib. 16; Deinceps usque ad Abraham de justorum aliquorum commemoratione, qui pie Deum colerent, silitum est per annos amplius quam mille.

CAPUT II.
Orta dissensio apud Regem ob Investituram. Vtrimque mißi nuntii Romam.

[8] Itaque posthac, dum omnes intenti expectarent aliquid tanto beneficio dignum in Anselmum a Rege processurum; [Roma allato responso Paschalis Papæ] ecce ad Curiam Regis venire mandatur, responsurus de negotio, quo de induciæ dilatæ fuerunt. Nuntii quippe jam Roma reversi, litteras a Paschale Papa, qui Urbano successerat, Regi destinatas attulerunt: quæ quid in se continuerint, textus earum subterannexus declarabit.

[9] Paschalis Episcopus, Servus Servorum Dei, Dilecto filio Henrico Regi Anglorum, salutem & Apostolicam benedictionem. [improbantis investituras regias,] Legationis tuæ verba, fili charissime, gratanter excepimus; sed vellemus obedientiam promittentis. In quibus nimirum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ illa in tuo regno pollicebaris, quæ tempore tui patris habuerat; eos requirens honores, quos antecessorum nostrorum tempore pater tuus habuerat. Quæ profecto omnia grata in superficie viderentur: interius requisita, & Legati tui vocibus exposita, gravia & vehementissima paruerunt. Quærebas enim, ut tibi Episcoporum Abbatumque per investituram constituendorum jus & facultas a Romana indulgeretur Ecclesia, & quod per se solum fieri omnipotens Dominus perhibet, hoc Regiæ potestatis fieret: Ait enim Dominus, Ego sum ostium; per me si quis introierit salvabitur. [Joan. 10. 9] Cum autem Ecclesiæ ostium Reges esse arrogant, sit profecto, ut qui per eos Ecclesiam ingrediuntur, non pastores, sed fures & latrones habeantur; eodem Domino dicente, Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, fur est & latro. [ibid.] Et quidem si a nobis magnum aliquid tua dilectio postularet, quod cum Deo, cum justitia, cum nostri Ordinis salute concedi posset, gnaviter utique concederemus: hoc vero tam grave, [tamquam scripturis] tam indignum est, ut nulla ratione Catholica id admittat Ecclesia. Facilius ad extrema quælibet B. Ambrosius cogi potuit, quam Imperatori Ecclesiæ permittere potestatem. Respondit enim: Noli gravare te, Imperator, ut putes in ea quæ divina sunt Imperiale aliquod jus habere: noli te extollere; sed si vis diutius imperare, esto Dei subditus. Scriptum est, Quæ Dei Deo, quæ Cæsaris Cæsari. [Matt. 12. 21] Ad Imperatorem palatia pertinent, ad Sacerdotem Ecclesiæ; publicorum tibi mœnium jus commissum est, non sacrorum. Quid tibi cum adultera? adultera est enim quæ non est legitimo conjugio copulata. Audis, o Rex, adulteram Ecclesiam nuncupari quæ non legitime nupserit: Ecclesiæ siquidem sponsus unusquisque æstimatur Episcopus, juxta Scripturam illam, qua ex fratris uxore frater non sui nominis filios suscitare præcipitur, & sponsæ contemptor a futuro sponso discalceari mandatur. [Deut. 25. 5] Vides igitur, o Rex, quam ignominiosum, quam periculosum sit per filios suos matrem adulterio pollui! Si ergo Ecclesiæ filius es, quod utique omnis Catholicus Christianus est, permitte matri tuæ legitimum sortiri conjugium; ut non per hominem, sed per Deum & hominem Christum, legitimo sponso copuletur Ecclesia. Per Deum enim Episcopos eligi, cum canonice eliguntur, testatur Apostolus Paulus dicens, Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. [Hebr. 5. 4] Et beatus Ambrosius, Merito, inquit, creditur quod divino esset electus judicio, quem omnes postulavissent. Et post pauca, Ubi universorum postulatio congruit, dubitare nos non oportet, ibi Dominum Jesum & voluntatis auctorem, & petitionis arbitrum fore, & ordinationis præsulem & largitorem gratiæ. Præterea Propheta David ad Ecclesiam loquens ait. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos Principes super omnem terram. [Psal. 44, 17] Ecclesia filios genuit, Ecclesia Principes statuit. Possemus alia de Scripturis sacris testimonia & exempla proponere, quibus constaret Ecclesiæ sponsos ac pastores Episcopos, non secularium potestatum nutu, [Legibus,] sed Christi dispositione & Ecclesiæ judicio præponendos. Unde etiam Imperator Justinianus sanxit in legibus sic: Debet enim prius disceptari de vita Episcopi utrum bona sit, an reprehensibilis, & utrum bonis testimoniis muniatur, an non. Et infra: Fiat, inquit, facultas unicuique si velit contradicere: & siquidem ante consecrationem fuerit contradictio facta, non prius consecretur Episcopus, nisi disceptatio de contradictione sit facta, & undique appareat innoxius is qui ad Episcopatum vocatur. Ecce, quod populi totius esse, pronuntiat Imperator; hoc sui solius esse, Regia potestas incessit. Ipsius etiam Imperatoris lege cautum est, ut nec profectio, nec ingressus ad Imperatorem, sine Metropolitani litteris, pateret Episcopo. [ac rationi contrarias,] Quem ergo in Curia tua sine Metropolitani litteris admittere non debes, eum vis, o Rex, in Ecclesia Principem constituere? Monstruosum profecto est, ut patrem filius generare, homo Deum creare debeat: Sacerdotes namque in Scripturis sanctis Deos vocari, tanquam Dei Vicarios, manifestum est. Unde sanctæ memoriæ Constantinus Imperator, de Episcoporum causis disceptare ausus non fuisse describitur. Propter hoc sancta Romana Ecclesia & Apostolica, per prædecessores nostros, Regiæ usurpationi & investituræ abominabili vivaciter obviare curavit, & gravissimis persecutionibus per tyrannos affecta, usque ad tempora nostra non destitit. Confidimus autem in Domino, quoniam nec in Nobis confidentiæ suæ virtutem, Ecclesiæ Princeps Petrus & Episcoporum primus amittet. Porro secularium Potestatum & Regum in Ecclesia quod sit officium, exponit Apostolus Paulus dicens: Dei enim minister est tibi in bonum. Non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in ira ei qui male agit. [Rom. 13, 4] Et Petrus Apostolus in eadem verba consentiens, sive Regi, ait, quasi præcellenti, sive Ducibus, tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. [1 Pet. 2. 14] Inter ista, Rex, nullius tibi persuasio profana surrepat, quasi aut potestati tuæ aliquid diminuere, aut nos in Episcoporum promotione aliquid nobis velimus amplius vendicare. [& in aliis rebus honestis omnem favorem pollicentis;] Imo si ab hoc propter Deum desistas, quod contra Deum esse manifestum est, quod cum Deo, nec tu exercere, nec nos concedere aut cum nostra seu tua salute possumus; quidquid deinceps postulaveris, quod cum Deo possumus, libentius indulgebimus, & honori tuo & sublimationi propensius insistemus. Nec existimes quod potestatis tuæ columen infirmetur, si ab hac profana usurpatione desistas: imo tunc validius, tunc robustius, tunc honorabilius regnabis, cum in regno tuo divina regnabit auctoritas. Tunc amicitiam & familiaritatem nostram firmius obtinebis, & regni tutores beatos Apostolos habere gaudebis. Nec tibi tunc in petitionibus tuis abesse poterimus, cui petitionum nostrarum fautorem Dominum adesse senserimus. Ipse omnipotens Deus, in cujus manu corda sunt Regum, adsit hortatui nostro, adsit auditui tuo; ut dum juxta præcepta ejus tuas disposueris actiones, ipse regnum tuum pacis & honoris sui stabilitate ac sublimatione disponat. Amen.

[10] [offensus Rex, jubet ut Anselmus aut investituram accipiat, aut regno exeat:] Cum igitur ad curiam venissemus, Rex usus consilio fratris sui & amicorum illius, qui acerbo contra Anselmum, pro regni amissione, odio erant inflammati; exegit ab eo ut aut homo suus fieret; & eos quibus Episcopatus vel Abbatias se daturum dicebat, pro more antecessorum suorum consecraret; aut terram suam sine retractatione & festinanter exiret. Cui ille respondit: Dixi quemadmodum Romano Concilio interfuerim, quidque ibi a Sede B. Petri acceperim. [Negat hic alterutrum se facturum,] Si ergo excommunicationi, cujus in hoc regno relator extiti, memet alicujus rei causa subjicio: cui quæso deinceps adhærere potero, meo judicio excommunicatus. Nuntii hæc ipsa mutare directi, infecto negotio reversi sunt. Horum igitur quæ cum salute & honestate mea nequeo transgredi, me transgressorem fieri, non videtur sani consilii. Refert: Quid ad me? usus antecessorum meorum nolo perdere, nec in regno meo, qui meus non sit, quemquam sustinere. Dixit: Audio quo tendant ista quæ dicuntur: exercitatus in ejusmodi sum. Attamen interim non extra terram, ut ipse jubet; sed ad Ecclesiam meam ibo, & faciendo quæ me debere facere intelligam, quisnam mihi vel meis aliquam velit violentiam inferre, considerabo. Acta sunt in hunc modum de his multa, sed eorum omnium hæc extitit summa. Episcopis regnique Proceribus, [& Cantuariam abit.] ut sub alio Rege solebant, verba hinc inde ferentibus, & in singulis Regiæ voluntati parere certantibus, immo ne Romani Pontificis obedientiæ subderentur summopere insistentibus; Reversus est Anselmus ad sua, Deo in cunctis placere studens, & oppressionibus Ecclesiarum Angliæ gravi contritione cordis ingemiscens.

[11] Non multum temporis fluxerat, & ecce cum Pater suarum securus injuriarum, Ecclesiæ damnis nonnihil metueret, litteræ sibi amicabiles a Rege transmissæ deferuntur: in quibus primo salutationis alloquio, cum perfectæ pacis oblatione soluto, rogatur venire ad Regem, gesti negotii sententiam alio consilio moderari volentem. Auditurus itaque, [novis litteris evocatus,] num forte Deus sua gratia cor ejus tetigerit; quo mandatur, Wintoniam vadit, ubi Episcopis terræque Principibus sub uno coactis, communi assensu apud Anselmum actum est; quatenus sub aliis induciis, alii nuntii prioribus excellentiores ex utraque parte Romam mitterentur, Romano Pontifici viva voce exposituri, illum aut a sententia necessario discessurum; aut, Anselmo cum suis extra Angliam pulso, totius regni subjectionem & commodum, quod inde singulis annis habere solebat, perditurum. Ab Archiepiscopo igitur missi sunt monachi duo, præfatus scilicet Balduinus Beccensis, & Alexander Cantuariensis; non quidem ut eorum instinctu Romanus Pontifex rigorem justitiæ causa Anselmi ullo modo exiret, sed partim ut Curialibus minis testimonium, [Romam destinat duos monachos, Rex tres Episcopos:] cui Papa incunctanter crederet, ferrent; partim ut de negotio certam Apostolicæ Sedis sententiam Anselmo referrent. Ad ipsum vero negotium conficiendum directi a Rege sunt tres Episcopi, Girardus videlicet, de Herefordensi nuper factus Archiepiscopus Eboracensis, Herbertus a Theodfordensis, Robertus b Cestrensis. Sed horum Episcoporum duos sua quoque causa Romam agebat, Girardum scilicet adeptio pallii, & Heribertum intentio recuperandi ablatam Ecclesiæ suæ curam Christianitatis super Abbatiam S. c Eadmundi. Ante paucos siquidem annos Balduinus ipsius Cœnobii Abbas Romam adierat, & apud Alexandrum d Papam privilegium ipsi Abbatiæ acquisierat, per quod eam a subjectione omnium Episcoporum, salva Primatis obedientia, liberam effecerat. Quod factum Lanfrancus Archiepiscopus moleste accipiens, ipsum privilegium Abbati abstulit, nec illud ei, nisi circa finem vitæ suæ, multorum precibus motus, reddere voluit. Præfatus ergo Episcopus Episcopatū Theodfordensem seu Norwicensem, in cujus parochia eadem Abbatia esse scitur, suo jure non jure privatum esse ægre ferens, ut diximus, Romam ire; & si forte posset, in antiquam dignitatem Ecclesiam cui præsidebat restituere, adminiculante æquitate cogitabat. Hic itaque Herbertus, cum relictis sociis Burgundiam cum suis venisset, & partes Lugdunensis Provinciæ impiger attigisset; comprehensus a quodam Guidone viro præpotente ac fero est, & quod de Anglia Episcopus esset, quodque pro damno Domini sui Anselmi Cantuariorum Archiepiscopi Romam iret, ab eodem calumniatus. Negat ille; nec ei creditur. Instat negando & dejerando: sed nequidquam. Tandem prolatis Sanctorum reliquiis, super eas jurare cogitur & asseverare, se nulla omnino ratione Romæ scienter quid acturum, quod aut honori aut voluntati Patris Anselmi videri posset obnoxium. Post quæ, ut pace ac securitate viri comitatus viæ reddi mereretur, ferme quadraginta, sicut fertur, Marcas argenti non grata ei largitate reliquit, quas suo negotio super Ecclesiam S. Edmundi Romæ adminiculaturas, Angliam egrediens, mage putavit.

[12] Emensa dehinc longitudine viæ, Nuntii Romam una veniunt; sui adventus causam, pro eo quem præferebat tenore, Apostolicis auribus suggerunt; tanti mali dirimendi consilium proni deposcunt. Audit ille quæ feruntur, & non invenit verba quibus exprimat quantum inde miretur. Cum tamen ab Episcopis magnopere precaretur suis rebus præcavere, ac definitæ prædecessoris sui sententiæ rigorem, ut undique pax esset, temperare; asseruit se nec pro capitis sui redemptione hoc facturum, Decreta, dicens indignando, & Institutiones sanctorum Patrum, [caussam adventus indicant Papæ, qui rescribens] minis actus unius hominis, dissiparem? Finierat in istis. Super hæc scriptas Epistolas Regi & Anselmo, cuique suam, destinavit: Regi inter alia Ecclesiarum investituras judicio sancti Spiritus interdicens; & Anselmum, ut quæ agebat ageret & quæ loquebatur loqueretur, affectuose deprecans; firmata & Apostolicæ sedis auctoritate roborata in omnibus sui Primatus dignitate. Quæ ut melius paterant, Epistolas ipsas legentiū oculis ecce præfigimus.

[13] Paschalis Episcopus Servus servorum Dei, carissimo filio Henrico Regi Anglorum, salutem & Apostolicam benedictionem. Regi Regum Domino gratias agimus, qui te in regnum beneplacito suæ voluntatis evexit, & tamquam Christianum Regem in beneplacito suæ voluntatis ineffabili misericordia custodivit. Rogamus ergo ut bona regni tui exordia in melius augeat, & usque in finem sua in te dona custodiat. Deseruisti enim fratris tui Regis impietatem, quam divino conspicis judicio terribiliter vindicatam. Ecclesias libertati restituisti, Clerum honorare cœpisti, & Cleri Principes Episcopos, immo in his Christum Dominum venerari. Confidimus itaque quoniam usque in finem eadem sapies, [Regem monet ut investituras sibi non arroget:] & in eadem probitate persistes; nisi sunt aliqui perversæ mentis homines, qui cor Regum, per Episcoporum & Abbatum investituras, divinæ indignationi aptare conantur. Quorum in hac parte consilia, tamquam virus, tibi sunt evitanda; ne illum offendas, per quem Reges regnant, & potentes justa decernunt. Quem profecto si propitium habueris, feliciter regnabis, potestatemque integram & divitias obtinebis. Quem si, quod absit, offendis; non Procerum consilia, non militum subsidia, non arma, non divitiæ, ubi te subvertere cœperit, poterunt subvenire. Porro in honore Domini, in Ecclesiæ libertate, nos familiares, nos adjutores habebis. Nec opineris quia quisquam nos a tua divellet amicitia, si ab investituris abstinueris, si honorem debitum & libertatem a Domino institutam Ecclesiæ conservaveris. Ecclesiarum siquidem investituras nos, sancti Spiritus judicio, Regibus & Principibus, immo laicis omnibus, interdicimus: nec enim decet ut a filio mater in servitutem addicatur, ut sponsum quem non optavit accipiat. Habet sponsum suum Regem ac Dominum nostrū, qui te misericordia sua in potentia & probitate custodiat, & a terreno regno ad cæleste perducat. Amen.

[14] Paschalis Episcopus Servus servorum Dei, venerabili Fratri & Coepiscopo Anselmo, salutem & Apostolicam benedictionem. [S. Anselmi laudat constantiam,] Non ignoras divinæ voluntatis esse consilium, quod religio tua in Anglici regni regione præsideat. Cum enim perversi Regis odia declinans secessum elegisses, & procul ab Anglicis tumultibus tecum habitans Deo viveres, de perverso Rege sua omnipotens Dominus judicia terribiliter perpetravit. Te autem totius populi postulatione vehementi, & nova Regis devotione mirabili, ad Cathedram, quam dimiseras pro Deo, revocavit. Deo autem gratias quia in te semper Episcopalis auctoritas perseverat, & inter barbaros positus, non tyrannorum violentia, non potentum gratia, non incensione ignis, non effusione manus a veritatis annuntiatione desistis. Rogamus itaque, ut quod agis, agas; quod loqueris, perloquaris. Non enim deficiet sermonum nostrorum operumque principium, qui in principio erat Verbum: neque nos in ipso deficiemus, qui est Dei virtus, & Dei sapientia. Eumdem enim cum Patribus nostris spiritum habentes, credimus, propter quod & loquimur. Et verbum quidem Dei non est alligatum; nos autem humiliamur nimis. [& nuper in Synodo Lateran. rursum damnatas investituras indicat;] Ceterum in hac humiliatione, cum Deo mente excedimus; in ejus veritate hominum mendacia intuemur. Qua de re in Synodo, nuper ad Lateranense e consistorium celebrata, Patrum nostrorum Decreta renovavimus; sancientes & interdicentes ne quisquam omnino Clericus de manu laici Ecclesias vel Ecclesiastica dona suspiciat. Hæc est enim Simoniacæ pravitatis radix, dum ad percipiendos honores Ecclesiæ secularibus personis insipientes homines placere desiderant. Idcirco Sanctorum Conciliorum veneranda majestas, secularium Principum potestatem ab Ecclesiasticis electionibus decrevit arcendam; ut sicut per solum Christum prima in baptismo Ecclesiæ janua, ultima in morte vitæ aperitur æternæ; ita per solum Christum ovilis Christi ostiarius statuatur, per quem Christi ovibus, non pro mercedibus ovium, sed pro Christo, ingressus & egressus ad vitam perducatur æternam. Hæc, frater carissime, prolixiori possent oratione & ratione tractari: sed sapientiæ tuæ pauca suggessisse satis est, quæ & orationibus divinis abundat, & ecclesiasticis est rationibus assueta. Hæc ita doceas, sicut scis tuo Primatui expedire: quem profecto ita fraternitati tuæ pleniter & integrum confirmamus, sicut a tuis constat prædecessoribus fuisse possessum. Hoc personaliter adjicientes, ut quamdiu regno illi religionem tuam divina misericordia conservaverit, nullius unquam f Legati, sed nostro tantum subesse debeas judicio.

[15] Scripsit quoque per idem tempus Epistolam unam Episcopo & Clericis Ecclesiæ g Excestrensis, quam huic opusculo indere non omnino alienum putamus, quandoquidem illam futuris temporibus alicujus negotio forte profuturam speremus. Est autem hæc. Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, Venerabili Fratri Osberno Episcopo & Clericis Excestrensis Ecclesiæ salutem & Apostolicam Benedictionem. Et Patrum sanxit auctoritas, [eique committit executionem quamdam Exoniæ curandam.] & Ecclesiæ consuetudinis stabilitas exigit, ut sicut in claustris suis viventes religiosi monachi conversantur, ita & defunctorum corpora infra monasteriorum suorum ambitum requiescant, ut illud ex divino munere cum cordis valeant exultatione cantare: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. [Psal. 131. 14] Vos autem, ut audivimus, monachos S. Martini de Bello, in vestra civitate conversantes, sepeliri infra monasterii sui ambitum prohibetis: & grave est, ut in eo loco quisquam cum devotionis gratia conversetur, unde cadaver suum prævidet omnimodis propellendum. Qua de re dilectioni vestræ præsentia scripta mandamus, præcipientes & prohibentes ne ulterius supradictis monachis cœmeterium ad sepeliendos suos interdicatis: sed sicut vobis per antecessoris nostri bonæ memoriæ Domini Urbani litteras præceptum est, concedatis. Tua autem, Frater Episcope Osberne, interest, eisdem Fratribus cœmiterium benedicere, & eorum Religionem ad omnipotentis Dei servitium confovere. Si quis autem huic institutioni contraire tentaverit, Venerabili Fratri & Coepiscopo Anselmo injunximus, ut in eum, tamquam Sedis Apostolicæ contemptorem, Apostolici rigoris ultionem exerceat.

[16] Reversis Episcopis & aliis qui Romam, ut diximus directi fuerant; Rex adunatis Londoniæ Principibus Regni, Anselmum per internuntios ex more convenit, quatenus sibi aut consuetudines paternas ultra non negaret, aut regni sui cultor esse desineret. Respondit, Inspiciantur si placet litteræ quæ allatæ sunt, & salva honestate mea, salva Sedis Apostolicæ obedientia, quantum potero voluntati ejus morem gerere prætentabo. [Non obstantibus litteris Apostolicis,] Si vult, ait, suæ videantur; meæ, sciat, hac vice non videbuntur. Refert, Cum igitur, inquiens, alia vice sibi eas ostendere placuerit, tunc & me ad eas quas modo habet, promptum habebit. Respondit: Nequaquam de litteris ago vel agam; sed an meæ voluntati, omni ambage dimissa, in cunctis concurrere velit, edicat ut audiam. Quod auditum multis magnæ admirationi fuit, dicentibus inter se, quia si litteræ voto ipsius concordarent, eas, etiam nolente Anselmo, ultroneus publicaret. Non ergo nobis eo tempore innotuerunt. Attamen quo tum solicitius sunt celatæ, eo latius post aliquot dies sunt divulgatæ. Verum lectis atque relictis coram omnibus, auditum præbere volentibus, litteris Anselmo directis; subjunxerunt Episcopi, qui Roma venerant, se alia Romæ ab Apostolico verbis accepisse, quam litteræ ipsæ vel etiam illæ quas Regi detulerant continerent in se. [tres Episcopi testantur, a Papa investituras Regi permitti:] Requisitique contestati sunt in Episcopali veritate, Papam ipsum Regi verbis puris mandasse per se, quoniam, quamdiu in aliis vitam boni Principis ageret, de Ecclesiarum investituris æquanimiter illum toleraret; nec eum ullo excommunicationis vinculo necteret, si religiosas personas per dationem virgæ Pastoralis eis investiret; cur autem hanc tanti doni dignitatem ei per chartæ inscriptionem noluerit delegare, eam ferebant causam esse; videlicet, ne in aliorum notitiam Principum prolata, ipsi eam sibi usurparent, Romani Pontificis auctoritate contempta. Ad hæc cum hi, qui ex parte Anselmi missi fuerant, viva voce testarentur, Papam nil cuilibet verbis mandasse, quod litteris aliquatenus adversaretur; objecerunt Episcopi, se clam illis alia egisse, palam alia. Quod Baldwinus audiens, & infamem Apostolicæ Sedis inconstantiam, [frustra reclamante Baldwino monacho,] quæ notabatur, sustinere non valens; eos, sicut erat spiritu fervens, & boni amans, nonnihil etiam in istiusmodi dictis contra fidem & sacramenta, quæ se coram Romæ fecerant Apostolico, agere calumniatus est. Orta igitur dissensio non modica inter Proceres est. Hi etenim adstruere nitebantur, semoto verborum incerto, scriptis sigillo Papæ signatis, verbisque monachicis omnino credendum: illi econtra trium potius Episcoporum assertionibus, quam vervecum pellibus atramento denigratis, plumbique massula oneratis, fore credendum, abjecto monachellorum testimonio, qui ubi seculo se abrenuntiare professi sunt, omne, inquiunt, secularis negotii testimonium perdiderunt. Ast hoc, ait Baldwinus, negotium seculare non est. Aiunt: Et quidem te virum prudentem, & strenuum scimus, sed ipse ordo expostulat, ut Archiepiscopum unum Pontificesque duos majoris testimonii quam te esse judicemus. Et de litterarum, inquit, testimonio quid? Responderunt: Testimonium monachorū contra Episcopos non recipimus, & ovinæ pellis reciperemus? Væ, væ, aiunt, ad ista quilibet religiosi, nonne & Euangelia pellibus ovinis inscribuntur? O hinc simultatis detecta confusio! Quid in his Anselmus ageret, quo se verteret, aliquamdiu dubitavit. Grave quippe judicavit quomodocumque ostendere, fidem se litteris Apostolicis non habere; & fomitem gravis scandali vidit esse, verba tantarum personarum, in Episcopali veritate illa vera esse contestantium, adversa fronte refellere. Textus autem litterarum hic est.

[17] Paschalis Episcopus Servus servorum Dei, venerabili Fratri Anselmo, [& epistolam Papæ protendente.] Cantuariensi Archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Adversus illam venenosam Simoniacæ pravitatis radicem, Ecclesiarum videlicet investituram, quam valide, quam robuste, quam severe Patres nostri, præteritis temporibus obviaverint, Sapientiæ tuæ satis est manifestum. Reverendæ in Christo memoriæ prædecessoris nostris Domini Urbani tempore, apud Barum collecto venerabilium Episcoporum & Abbatum ex diversis partibus Concilio, in quo tua Religio & nos ipsi h interfuimus, sicut qui nobiscum aderant reminiscuntur, in eamdem pestem, excommunicationis est prolata sententia. Et nos eumdem cum Patribus nostris spiritum habentes, idem sapimus, & eadem testamur. De Sacerdotum & Levitarum filiis dudum nos tibi scripsisse reminisceris. Porro si promoti fuerint inventi, & spe promotionis adempta in eo quo reperti sunt ordine manere voluerint, quia illa eis macula non ex proprii culpa reatus inhæsit, non videtur, si alias digni fuerint, in eos depositionis sententiam dari, ut se iterum negotiis implicent secularibus, cum in eis ordinationis tempore propriæ voluntatis arbitrium nō remanserit. Gualensis i Episcopi causam sacris omnino canonibus obviare non nescis. Ceterum quia inter barbaros barbarice & stolide promotus est, in tuæ fraternitatis arbitrio ponimus: sic tamen ut de cetero in ea regione hujusmodi non præsumatur adversio. Quod super ejusdem Episcopi negotio & aliis rebus per fideles nuntios dirigimus, tamquam ex nostro ore audias. Munera, quæ B. Petro misisti, recepimus cum gratiarum actione; unde ab illo qui omnium bonorum est retributor mercedem recipias. Datæ Beneventi II Id. Decembris.

[18] Rex itaq; ex his, quæ Episcopi dicebant, in sua sententia animosior factus, constanter insistere cœpir, [Anselmus iterum destinat Romam nuntios,] faventibus simul & incitantibus eum Episcopis regniq, Proceribus, quatenus sine retractatione sibi Anselmus hominium faceret; & eos quibus se daturum protinus Episcopatus dicebat, consecraturum sponderet, servata in omnibus antecessorum suorum consuetudine. Tunc ille, Si suorum, dixit, verbis Episcoporum litteræ concordarent, intellecta ratione, forsan quod exigit facerem. Nunc autem ne in ullo decipiar, electius videtur Romanum super his Pontificem consulere, quam in re tam ambigua sententiam præcipitare. Ad quæ, qui Roma venerant Episcopi, respondere: Quæ diximus, dicimus; quæ testati sumus, confirmamus; inque his omnibus Apostolicæ Sedis testimonium, si nobis non credis, appellamus. Super hæc quoque tibi, ex parte Domini Papæ, qui hoc jussit, denuntiamus, quatenus consilio nostro tu nihil hæsitans credas; quia, dum voles, nos paratos habebis reipsa probare, his quæ dicimus nihil duplicitatis inesse. At ille: Adversus ea quæ asseritis lites conserere nolo. Verum quia sentio ex illis quæ auditu secretius didici, voluntatem Procerum in hoc unam factam esse, scilicet ut, si Rex investituras Ecclesiarum, sicut se facturum minatur, dederit (licet id me nec approbante nec concedente faciet) ego causa vestri nec danti nec accipienti meam quasi excommunicatis communionem subtraham, donec nuntiis, quos pro negotii hujus discussione Romam destinabo, reversis, pro certo sciam quid agam; [interim circa investituras nihil per se facturus.] solus ab eis discrepare nolo. Hoc interim observato penes me, ut nulla penitus ratione quemquam in officium sic suscepti honoris consecrem, aut cuivis alii consecrare præcipiam vel concedam. Soluta in istis controversia est, & utrimque res sopita. Tunc Rex, tamquam cupitæ potestati donatus, exultans & hilaris, per dationem virgæ Pastoralis illico duos de Clericis suis duobus Episcopatibus investivit, Rogerium videlicet k Cancellarium Episcopatu Serberiensi, & alium Rogerium, l Larderarium suum, Pontificatu Herefordensi.

ANNOTATA.

a Herberti Norwicensis Simoniacum ingressum, vera pœnitentia & meliori progressu emendatum, describit Malmesburiensis; mox infra Norwicensis appellatur, quia Sedem, quæ primo in Helmham steterat (quam ante non multos annos Therfordiam transtulerat Herfastus) ipse Norwici locavit, & obiit anno 1119.

b Robertus Cestrensis quoque Sedem, quam Lichfeldiæ Cestriam transtulerat suus decessor Petrus, jam an. 1095 transtulerat Coventriam; perrexit tamen, ut hinc apparet, uti titulo Cestrensi; qui deinceps extinctus, demum ab Henrico VIII in schismate renovatus est: & qui sub Cantuariensi fuerat, Eboracensi est subjectus.

c Abbatia hæc S. Edmundi Regis & Martyris est in agro Suffolciensi a Rege Canuto constructa, de qua vide monastici Anglicani tomum I pag. 284. Colitur dictus Edmundus 20 Novembris.

d Hoc privilegium datum anno Alexandri Papæ XI Christi 1071 exhibet hic in Notis Seldenus pag. 206.

e Celebrata est hæc Synodus Lateran. anno 1102, post mediam Quadragesimam, potißimum contra Henricum Imperatorem schismaticum.

f Hoc adjecisse supplici suo libello videtur Anselmus, propter perturbationem nuper a Guidone Viennensi suscitatam, de qua supra num. 6.

g Excestria est Ecclesia & Episcopatus Exoniensis: urbs ea in Devonia ad Iscam fluvium, Anglis Excester dicta, supra lib. 1 num. 13 & hic infra num. 19 vocatur Episcopus Exoniensis.

h Paschalis II, tunc adhuc Raynerius, ex monasterio Cluniacensi assumptus a Gregorio VII ad regimen monasterii S. Laurentii extra muros, & Cardinalis tit. S. Clementis creatus.

i Wilfridus hic fuit: supra lib. 2 num. 7, dicitur Episcopus S. David de Gualis alias Menevensis; in quo, ut ibi dicitur absolvendo a suspensione, magis ex epikiæ indulgentia quam Canonum severitate processerat Anselmus.

k Rogeri Sarisburiensis pater Rogerus, ex paupere Presbytero ad Iustitiarii summi evectus potentiam sub hoc Henrico, cujus gratiam indignis artibus meruerat; Cancellarii quoque dignitatem notho suo obtinuit: qui nunc Episcopatu donatus, postea extremæ Henrici voluntati infidelis, auctor fuit, exclusa Mathilde filia, Stephanum Regem eligendi.

l Larderarius dicitur, Penu-præfectus, a Larderio, quod est penu, sic dictum quia in eo lardum conservatur. Non poterat a dignioribus inchoare tam indignus promotor,

CAPUT III.
Concilium Londini anno MII habitum.

[19] [Concilium Londinense celebrat:] Per idem tempus, celebratum est generale Concilium Episcoporum & Abbatum totius regni, in Ecclesia B. Petri Apostolorum Principis, quæ in occidentali parte Lundoniæ sita est. Cui Concilio præsedit Anselmus Archiepiscopus Dorobernensis, considentibus secum Archiepiscopo Eboracensi, Girardo; Mauritio, Episcopo Lundoniensi; Willielmo, electo Episcopo Wintoniensi; Roberto, Episcopo Lincolniensi; Samsone, Wigorniensi; Roberto, Cestrensi; Joanne, Bathoniensi; Herberto, Norwicensi; Radulpho, Cicestrensi; Gundulpho, Roffensi; Herveo, Bangorensi; & duobus noviter investitis, Rogerio scilicet Serberiensi, & Rogerio Herefordensi. Osbernus autem Exoniensis, a infirmitate detentus, interesse non potuit. In hoc Concilio multa Ecclesiasticæ disciplinæ necessaria servari Anselmus instituit, quæ postmodum Sedis Apostolicæ Pontifex sua auctoritate confirmavit. Cujus Concilii seriem sicut ab eodem Patre Anselmo descripta est, huic operi inserere non incongruum existimavimus. Scribit itaq; sic. Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo secundo, [anno 1102,] quarto autem Præsulatus Paschalis summi Pontificis, tertio regni Henrici gloriosi Regis Anglorum, ipso annuente, celebratum est Concilium in Ecclesia B. Petri, in occidentali parte juxta Lundoniam sita, communi consensu Episcoporum, & Abbatum, & Principum totius Regni. In quo præsedit Anselmus, Archiepiscopus Dorobernensis & Primas totius Britanniæ; considentibus venerabilibus viris Gerardo, Eboracensi Archiepiscopo; Mauritio, Lundoniensi Episcopo; Willielmo, Wintoniæ electo Episcopo; aliisque, tam Episcopis quam Abbatibus. Huic conventui affuerunt, Anselmo Archiepiscopo petente a Rege, Primates regni; [ubi multa bene constituta,] quatenus quidquid ejusdem Concilii auctoritate decerneretur, utriusque Ordinis concordi cura & solicitudine ratum servaretur. Sic enim necesse erat: cum multis retro annis, Synodali cultura cessante, vitiorum vepribus succrescentibus, Christianæ Religionis fervor in Anglia nimis refrixerat.

[30] Primum itaque, ex auctoritate sanctorum Patrum, Simoniacæ hæresis surreptio in eodem Concilio damnata est. In qua culpa inventi, [contra Simoniacos,] depositi sunt Guido Abbas b de Perscore, & Wimundus de Tavestoch, & Ealduinus de Rameseja, & alii nondum sacrati, remoti ab Abbatiis; scilicet Godricus de Burgo, Haimo de Cernel, Egelricus de Mideltune; absque simonia vero remoti sunt ab Abbatiis, pro sua quisque causa, Ricardus de Heli, & Robertus de S. Edmundo, & qui erat apud Micelenei. Statutum quoque est, [de decenti statu Episcoporum & Clericorum] ne Episcopi secularium placitorum officium suscipiant; & ut non sicut laici, sed, ut religiosas personas decet, ordinatas vestes habeant; & ut semper & ubique honestas personas testes habeant suæ conversationis. Ut etiam Archidiaconatus non dentur ad c firmam. Ut Archidiaconi sint Diaconi. Ut nullus Archidiaconus, Presbyter, Diaconus, Canonicus uxorem ducat vel ductam retineat. Subdiaconus vero quilibet, qui Canonicus non est, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem regula constringatur. Ut Presbyter, quamdiu illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit legalis d, nec Missam celebret; nec si celebraverit, ejus Missa andiatur. Ut nullus ad Subdiaconatum aut supra ordinetur sine professione castitatis. Ut filii Presbyterorum non sint heredes Ecclesiarum Patrum suorum. Ne quilibet Clerici sint secularium præpositi, vel procuratores, aut Judices sanguinis. Ut Presbyteri non eant ad potationes, nec ad e pinnas bibant. Ut vestes Clericorum sint unius coloris, & calceamenta ordinata. Ut Monachi vel Clerici, qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant aut excommunicentur. Ut Clerici patentes coronas habeant. Ut Decimæ non nisi Ecclesiis dentur. [item circa decimas & ecclesias,] Ne Ecclesiæ aut Præbendæ emantur. Ne novæ Capellæ fiant sine consensu Episcopi. Ne Ecclesia sacretur donec provideantur necessaria & Presbytero & Ecclesiæ. Ne Abbates faciant f Milites; & ut in eadem domo cum monachis suis manducent & dormiant, nisi necessitate aliqua prohibente. Ne monachi pœnitentiam cuivis injungant sine permissu Abbatis sui; & quod Abbates eis licentiam de hoc dare non possunt, nisi de eis quorum animarum curam gerunt. Ne monachi compatres, vel monachæ commatres fiant. Ne monachi teneant villas ad firmam. Ne monachi Ecclesias nisi per Episcopos accipiant; neque sibi datas ita expolient suis redditibus, ut Presbyteri ibi servientes, in iis quæ sibi & Ecclesiis necessaria sunt, penuriam patiantur. Ut fides inter virum & mulierem, occulte & sine testibus de conjugio data, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur. Ut criniti sic tondeantur, ut pars aurium appareat, [& circa gradus impedientes matrimonium,] & oculi non tegantur. Ne cognati usq; ad septimam generationem ad conjugium non copulentur, vel copulati simul permaneant; & si quis hujus incestus conscius fuerit, & non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat. Ne corpora defunctorum extra parochiam suam sepelienda portentur. Ut Presbyter parochiæ perdat quod inde illi juste debetur. Ne quis temeraria novitate corporibus mortuorum, aut fontibus, aut aliis rebus (quod contigisse cognovimus,) sine Episcopali auctoritate, reverentiam sanctitatis exhibeat. Ne quis illud nefarium negotium, quo hactenus homines in Anglia solebant velut bruta animalia venumdari, deinceps ullatenus facere præsumat. Sodomiticum flagitium facientes, & eos in hoc voluntarie juvantes, [pæna deniq, Sodomitis statuta.] in hoc eodem consilio gravi anathemate damnati sunt, donec pœnitentia & confessione absolutionem mereantur. Qui vero hoc crimine publicatus fuerit, statutum est, siquidem fuerit persona religiosi Ordinis, ut ad nullum amplius gradum promoveatur; & si quem habet, ab illo deponatur: si autem laicus, ut in toto regno Angliæ, legali suæ conditionis dignitate privetur. Et ne hujus criminis absolutionem iis, qui se sub regula vivere non noverunt, aliquis nisi Episcopus facere præsumat. Statum quoque est ut per totam Angliam in omnibus Dominicis diebus excommunicatio præfata renovetur. Et hic quidem Lundoniensis Concilii textus est: qui post non multos institutionis suæ dies multos sui transgressores in omni hominum genere fecit. Sane quod ultimum de renovanda excommunicatione Dominicis diebus statutum fuit, ipsemet Anselmus rationabili dispensatione usus, postponi concessit. Finito Concilio Anselmus Lundonia discessit.

ANNOTATA.

a Osbernus, non paucis annis lumine captus, vixit ad annum 4 Regis Henrici. Ita Malmesburiensis. Ex quo supra statuimus an. 1403 obiisse.

b Erant Abbatiæ, de Pershore in agro Wigorniensi, de Tavestoch in Devonia, de Rameseja in Huntindonensi Comitatu, de Burgo seu Petroburgensis in Northamtonia, de Cernel in agro Somersetensi, de Middeltune in agro Dorsetensi. De fundatione & aliis horum cœnobiorum rebus consulendum Monasticum Anglicanum.

c Multa eruditißime colligit Spelmannus in Glossario, ut ostendat, ad firmam dari fundum aut beneficium, cum traduntur sub obligatione præbendi annue convivii seu epuli, ad certam pecuniæ summam certumque dierum numerum taxati: & hinc nomen Firmæ, non tantum pro villa seu prædio, sub annua pensione elocato, sed etiam pro convivio sumi apud auctores Anglo-saxonicos. Tale quid hic videretur prohiberi utpote honestatem ecclesiasticam valde lædens, nisi mox infra simili phrasi & plane in sensu obvio prohiberetur monachis tenere villas ad firmam, id est sub annuo pretio conductas.

d Legalis dicitur, qui nullum habet impedimentum quo minus in curia poßit ex lege postulare & postulari, quales non sunt excommunicati aut infames: hoc sensu in formulis judiciariis dicuntur probi & legales homines: & hinc ducitur legalitas, ad hujusmodi honestam qualitatem designandam.

e Pinn Anglis, significat aciculam aut etiam clavum ligneum: sed quid ea vox ad compotationem? Vereor nelibrariorum vitio, truncata vox popina in pinnas, abierit. Certe Synodica Ratherii Episcopi Veronensis ad Presbyteros, Spicilegii Acheriani tomo 2 pag. 261, expresse hortatur Presbyteros dicens: Nolite in tabernis bibere.

f Quomodo illustriores Antistites jus sibi arrogarint cum solenni cerimonia cingendi Milites, sive in Ordinem equestrem adscribendi, late probat Seldenus ad hunc locum, docetque ex Malmesburiensi, Guilielmum Rufum, favore B. Landfranci usum, eo quod eum ipse Landfrancus nutrierat & Militem fecerat.

CAPUT IV.
Quæstio de Investitura recrudescens. Iter ideo S. Anselmi Romam, e mandato Regis.

[21] [Renuit Anselmus consecrare Episcopos a Rege investitos,] Præfatus ergo Rogerius, qui ut diximus, in Episcopatum Herefordensem assumptus erat, e vestigio in ipsa Civitate Lundoniæ gravi infirmitate percussus, ad extrema deductus est. Qui cum se proximum morti sentiret, misso nuntio cum epistola rogavit Anselmum, quatenus præciperet duobus Episcopis suis, Lundoniensi videlicet atq; Roffensi, ut eum, antequam moreretur, sub celeritate Episcopum consecrarent. Quod ipse audiens, insipientiam hominis admiratus, paululum subrisit; nihilq; respondens ad postulata, nuntium a se, sicut venit, vacuum emisit. Et ille quidem mox Lundoniæ mortuus est, & Cancellarius Reginæ Reinelmus nomine, loco illius pari investitura subrogatus. Mittens ergo Rex rogavit Anselmum, quatenus pro suo jure hos noviter electos, cum Willielmo jam dudum Wentanæ Civitatis Episcopo electo, consecraret. Respondit: Equidem Willielmum libens consecrabo; sed quod de nuper investitis inter me & illum convenit, non mutabo. At ille, nonnihil ab animi tranquillitate mutatus, unum sine aliis illum se vivente non sacraturum, interposito sacramento asseruit. [nec permittitur ordinare quem ipse investierat:] Erat quippe idem Willielmus in Episcopatum Wentanæ, ut prælibavimus, civitatis, Anselmo necdum ab exilio revocato, electus: sed ipse nec electioni consentire, nec baculum sibi a Rege porrectum suscipere, nec rebus vel causis Episcopalibus ullo volebat pacto intendere. Revocato autem Anselmo, clerus & populus ei insistere, ac ut Electum suum sibi præficeret, magno cœperunt opere postulare. Differt ipse, nec subitum præbet assensum: tandem tamen, & eorum assiduitate, & Ecclesiasticæ necessitatis consideratione promotus, connivente Rege, Willielmum in Ecclesiam, exultantibus cunctis & monachis ipsius Ecclesiæ festive procedentibus, adduxit, ac Wentani Pontificatus curam ei, sub præsentia totius multitudinis, dato baculo pastorali, delegavit. Hunc igitur ita electum, visum est Pontificali benedictione non esse jure defraudandum. Sed cum Rex illum sine aliis sacrari permittere nequaquam, [hic autem cum aliis missus ordinandus ab Eboracensi,] nec Anselmus eos cum illo sacrare ullatenus acquiescere vellet; præcepit Rex ut Girardus Eboracensis simul omnes sacraret. Quod ubi Præfatus Reinelmus advertit, retulit Regi baculum & annulum, quos se injuria suscepisse dolebat; sciens. quia maledictionem pro benedictione susciperet, si tali ordine benedicendus se manibus Girardi submitteret. Unde Rex nimis iratus eum gratia sua Curiaque privavit. Girardus itaque, sociatis sibi cunctis Episcopis Angliæ, residuos duos, id est, Willielmum atque Rogerium, spreta omni æquitate, statuto die Lundoniæ voluit consecrare, Anselmo in villa quæ non longe est, Murtclac nomine consistente, & eventum rei præstolante. Verum, Episcopis ad examinationem sacrandorū pro more paratis, atque dispositis; Willielmus, amore compunctus justitiæ, mox inhorruit; & suis omnibus spoliari, [mavuli spoliatus in exilium agi.] quam tam infando ministerio sub tanti mysterii administratione collum inclinare delegit: quapropter Episcopi, sua confusione percussi, infecto negotio, ab invicem sunt illico divisi. Ad hæc, totius multitudinis quæ rei exitum spectare convenerat, clamor insonuit, una voce, Willielmum recti amatorem; & Episcopos, non Episcopos, sed justitiæ præcipitatores esse, concrepantis. At illi, mentis suæ rancorem ex vultus immutatione pandentes, Regem adeunt, illatæ sibi contumeliæ querimoniam coram illo depromunt. Willielmus in medium deducitur, patrati delicti reus accusatur, minis non levibus hinc inde concutitur. Ille stat, nec avelli potest a recto, & ideo suis omnibus expoliatus eliminatur a regno. Quærit Anselmus super istis a Rege judicium & justitiam, nequidquam: iterum atque iterum preces & querelas, pro qualitate negotii suggerit: sed ille nec prece nec querimonia motus cœpto desistere voluit.

[22] [Rogatus denuo ut Regi permittat investituras.] Subsequenti dehinc media fere Quadragesima Rex Cantuariam venit, quædam, ut ferebatur, regni negotia Dofris cum Comite Flandriæ tractaturus. Moratus autem triduo Cantuariæ est, & quod de Comitis agebatur adventu, nihil fuisse agnitum est. Agnitum vero est quare venerit, & ipsius moræ occasio patuit. In illis quippe diebus per suos convenit Anselmum, quatenus sua jam diutina patientia delibutus, paternarum consuetudinum amplius sibi nil derogaret, ne irritatus cogeretur actu monstrare, qualiter ea quæ se contra faciebat sibi sederent in mente. Nam, sicut per eos qui secretorum illiut cōscii erant nonnullis innotuit, disposuerat apud se, illum aut aliquo gravi corporis damno læsurum, aut certe inhoneste trans mare pulsurum, ac demum omnia juri Ecclesiæ competentia direpturum, si eum ad executionem suæ voluntatis de nota querela non reperiret omnino paratum. Quibus agnitis ita Pater Anselmus respondit: Nuntii, quos pro verbis quæ detulerunt Episcopi Romam direxi, jam reversi sunt, & veritati attestantes, ut aiunt, litteras attulerunt. Ipsæ quæso litteræ inspiciantur, si forte in illis aliquid quod me voluntati suæ condescendere sinat, inveniatur. Nequaquam, ait: ambages hujusmodi ultra non feram; finalem causæ volo habere sententiam. Quid mihi de meis cum Papa? Quæ antecessores mei hoc in regno possederunt, [constanter renuit.] mea sunt: hæc si quis auferre mihi voluerit, quod inimicus meus sit, omnis qui me diligit certissime noverit. Tunc Præsul ad ista: Nihil eorum quæ ipsius esse scio ipsi tollo, aut tollere volo: verumtamen noverit, quod nec pro redemptione capitis mei consentiam ei de iis, quæ præsens audivi in Romano Concilio prohiberi, nisi ab eadem Sede interdictorum absolutionis sententia prodeat, a qua constitutionis ipsorum vinculum prodiit. Multiplicata sunt ergo verba istius dissidii, tantumque gravata, ut filii Ecclesiæ magno timerent, ne Patrem suum protinus perderent. Ipsos Principes, quorum consiliis Rex innitebatur, consideratione futurorum malorum ingemiscentes, lacrymis maduisse conspeximus. Fiunt preces & orationes ab Ecclesia ad Christum, & pio gemitu interpellatur quatenus suæ pietatis intuitu sedet instantia mala. Hæc inter, voce submissa Rex Antistiti mandat, & multis precibus obsecrat, quatenus ipse per se Romam ire; & quod alii nequiverant, sua sibi industria conetur acquirere; ne ipse perdendo suorum jura antecessorum, eis vilior fiat.

[23] Sensit Pater, quo hæc vergerent, & respondit: Differantur hæc, si placet, usque in Pascha, ut audito Episcoporum regniq; Primatum consilio, qui modo nō assunt, respondeam hinc. [Romā iturus prænuntiat solius inde veritatis, testimonium a se referendum:] Terminata in istis ea vice causa est, & ab invicem sunt in pace divisi. Igitur in a Pascha ad curiam venit, regni b Ingenuitatem de negotio præsens consuluit, communis consilii vocem unam accepit, æquum scilicet fore illum, tantæ rei gratia, viæ laborem debere non subterfugere. Refert: Dum in commune vultis ut eam, ego, corpore licet imbecillis, senioque confinis, iter aggrediar; iturus quo consulitis, prout vires concesserit Deus, omnium finis. Attamen, si ad Apostolicum pervenire potuero, noveritis, quod ipse nil, quod vel Ecclesiarum libertati, vel meæ possit obviare honestati, meo faciet vel rogatu vel consilio. Dixerunt: Legatum suum Dominus noster Rex, suas preces regniq; negotia Apostolicis auribus expositurum, tecum diriget: & tu solummodo iis quæ vera dixerit, attestare. Ait: Quod dixi, dico, nec vera dicenti, Deo miserante, contradictor existam,

[24] Finitis itaque Paschalibus Festis, a curia discessit Anselmus, iter Angliam exeundi quantocius accelerans: vulneraverat enim quodammodo mentē ejus, quod Rex nec per se nec per suos, ut dixi, audire volebat, quid litteræ Roma nuper allatæ continerent in se. Quod ideo illum facere quidam opinati sunt, [& sumpta secum epistola Paschalis Papæ adhuc clausa] quoniam materiam earumdem litterarum ei jā revelatam, per unum illorum quos Anselmus Romā direxerat, sensim intellexerunt. Formidabat ergo Anselmus, ne si verbis Episcoporum in litteris ipsis Papa non concordaret, pro investituris Ecclesiarum quæ factæ fuerant, & etiam consecrationibus quorumdam Abbatum, quos ea tempestate investitos Robertus Lincolinus Episcopus & Joannes Bathoniensis sacraverant, sæpe dicta excommunicationis sententia tales nonnullos involverit, a quorum communione se nequaquam sine gravi scandalo cohibere valeret. Litteras etenim nondum inspexerat; præcavens, ne si forte, mutato consilio, Rex eas inspiciendas requireret, sigillo que exclusas reperiret; aliquid haberet quod earum auctoritati objicere non injuria posset. Festinato igitur ratus est Anglia exeundum, ne illic, excommunicatis communicando, aliqua excommunicationis culpa involveretur. Venimus ergo Cantuariam, ubi non ultra quatuor dies demorati, accepta sacræ benedictionis licentia a monachis, dilectissimis filiis suis, necnon a civium circumfluentiumque populorum numerositate, ingenti pietatis affectu prosecuti, ad portum maris properavimus. Itaque naves ingressi Witsandis appulimus. Acta sūt hæc anno incarnati Verbi millesimo centesimo tertio, V Kalend. Maji. Regia igitur pace suisq; omnibus investitus, mare transiit: & libera via, [discedit ex Anglia.] per Bononiā iter Normanniam veniendi assumpsit, quorumdam Nobilium terræ non vili obsequio fretus. Cum autem Becci fuisset (ubi qua devotionis, qua dilectionis, qua gaudii & omnis boni jucunditate susceptus sit, taceo, dum id nulli possibile dictu existimem) litteras ibi prænominatas sigillo absolvit. Quid itaq; in eis invenerit, textus earum quē subscribimus declarabit.

[25] [tum litteras Pontificias aperit] Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, Anselmo Cantuariensi, venerabili Fratri & Coëpiscopo, salutem & benedictionem. Suavissimas dilectionis tuæ suscepimus litteras, caritatis calamo scriptas: neque enim aliud chartæ calamus indidit, quam quod de fonte caritatis intinxit, In his reverentiam devotionis tuæ complectimur; & perpendentes fidei tuæ robur, & pie solicitudinis instantiam, exultamus, quia gratia Dei tibi præstante auxilium, te nec minæ concutiunt, nec promissa sustollunt. Dolemus autem quia cum fratres nostros Episcopos, Legatos Regis Anglorum; benigne suscepissemus; quæ nec diximus eis nec cogitavimus, redeuntes ad propria, retulerunt. Audivimus enim eos dixisse, [quibus declarabatur Episcopos mentitos fuisse,] quod si Rex in aliis bene ageret, nos investituras Ecclesiarum nec prohibere, nec factas excommunicare, sed quod id nolebamus chartæ committere, ne sub occasione & ceteri Principes in nos inclamarent. Unde Jesum, qui renes & corda scrutatur in animam nostram testem inducimus, si ex quo hujus sanctæ Sedis curam cœpimus gerere, hoc immane scelus vel descendit in mentem. Ethoc Deus avertata nobis, ut [aliud dicamus quam] est; & subrependo non inficiat nos, ut aliud habeamus ore promptum, aliud corde reconditum: cum contra mendaces Propheta imprecetur, dicens; Disperdat Dominus universa labia dolosa. [Psal. 11, 4] Si vero nostro silentio pateremur Ecclesiam felle amaritudinis & impietatis radice pollui, qua ratione possemus apud internum Judicem excusari? cum Dominus sub specie Sacerdotum dicat Prophetæ, Speculatorem te dedi Domui Israel. [Ezech. 3. 17] Non bene custodit urbem, qui in specula positus, dum non obsistit, eam hostibus deripiendam exponit. Si ergo virgam, Pastoralitatis signum; si annulum, signaculum fidei tradit laica manus; [& numquā permittendum ut Episcopia laicis investiantur.] quid in Ecclesia Pontifices agunt? Ecclesiæ honor atteritur, solvitur disciplinæ vigor, & omnis religio Christiana conculcatur; si quod novimus Sacerdotibus solis deberi, laica patiamur temeritate præsumi. Non est laicorum Ecclesiam tradere, nec filiorum matrem adulterio maculare. Jure ergo privandus est patrimonio, qui matrem polluit adulterio; nec meretur Ecclesiasticæ benedictionis consortium, qui eam impia infestatione insequitur. Laicorum enim est Ecclesiam tueri, non tradere. Ozias quidem cum illicitum sibi Sacerdotium vendicaret, lepra percussus est: filii quoque Aaron, quia alienum ignem imposuerunt, igne divino consumpti sunt, Alienum est ab Ecclesia, & a sacris Canonibus est inhibitum, ne Principes & seculares viri investituras, non solum dare, sed nec electioni Episcoporum se audeant violenter inserere. In septima quippe c Synodo, ut nostis, scriptum est: Sancta & universalis Synodus definivit, neminem laicorum Principum, potentumve semet inserere electioni Episcoporum vel promotioni eorum. Si ergo filii Aaron, quia ignem alienum intulerunt, corporaliter puniti sunt, isti qui a laicis, [& si fiat utrosque pariter esse excommunicatos.] a quibus alienum est, Ecclesiam susceperunt, spirituali gladio feriuntur. Episcopos autem qui veritatem in mendacio invocarunt, ipsa veritate quæ Deus est in medium introducta, a B. Petri gratia, & a nostra societate excludimus; donec Romanæ Ecclesiæ satisfaciant, & reatus sui pondus agnoscant. Quicumque vero intra prædictas inducias investituram seu consecrationem acceperunt, a consortio fratrum & ordinatores & ordinatos alienos habemus; nec eis ad excusationem deceptio sufficit, quia & Propheta ab alio Propheta deceptus, nec ideo mortem evasit. Rogamus interea caritatem tuam, Nos tuis sanctis precibus commendari; ut quanto propius ad Deum passibus virtutum acceleras, nobis orationum tuarum manus extendas. Omnipotens Deus, qui te ad hujus stadii cursum invitavit: felici consummatione perducat ad præmium. Datæ II Id. Decembr. apud Beneventum.

[26] Cum autem de Becco Carnotum in festivitate Pentecostes, utpote propositum iter inde acturus, Anselmus venisset; accepit ab d Ivone civitatis Episcopo & a multis non spernendi consilii viris, [Becci aliquamdiu moratus propterea lores,] satius fore cœptum iter in aliud tempus differendum, quam Italicis ardoribus ea se tempestate cum suis tradere cruciandum. Nimis etenim fervor æstatis ita ubique, sed maxime ut ferebatur in Italia, tunc temporis quæque torrebat, ut incolis vix tolerabilis, peregrinis vero gravis & importabilis esset. Quod Pater intelligens, consilio credulus Beccum revertitur. Resedit ergo illic usque ad medium mensis Augusti, monachorum ædificationi indefessus invigilans. Deinde posthæc, in iter Carnotum reversus est. Quid agam? Si potentum occursus, si honores, si obsequia ei delata, & ultra quam recipere vellet oblata, singulatim describere manum imponerem, nimirum aliis occupatos tædio nimiæ prolixitatis afficerem. Quapropter paucis accipiatur dictum, [prospere Romam venit,] eum, vallante ubique divino præsidio, summa pace ac prosperitate iter peregisse, atque incolumem cum suis omnibus Romam pervenisse. Itaque veniente illo, Willielmus quidam, a Rege directus Anglorum, aliquantis diebus prævenerat, Romanos in causam, quam agitandam sciebat, sua solicitudine pro voto traducturus Regis, Qui Willielmus, simili modo contra eumdem virum ab alio Rege missus, [post Willielmum a Rege præmissum,] Romam venerat: & quemadmodum rei gestæ series supra designat, iis quæ tunc Ecclesiastica gerebantur, pro viribus opem impenderat.

[27] Ubi ergo adventus Anselmi summa: Sedis Antistiti est nuntiatus, illico mandans, illum deprecatus est, quatenus diem illum atque sequentem a fatigatione sui apud S. Petrum quietos duceret, ac demum se ipsius præsentiæ Lateranis exhiberet. Ille paternæ pietatis mandatum gratiose suscipiens, paret; quodque sibi a Papa Urbano, ceu supra meminimus, in Palatio Lateranensi datum fuerat, die tertia hospitium subit. Dein Papæ præsentatus, honorifice suscipitur, ac pro ejus adventu ipse, & quæ confluxerat Romana curia, vehementer se lætari fatetur. Die post hoc constituto, causa propter quam illo potissimum venerat, in medium duci jubetur. Adest & Willielmus, legationi qua fungebatur toto studio curam impendens, hoc est, ut Regi Henrico omnes patris & fratris sui consuetudines & usus, Apostolicæ Sedis auctoritate firmaret. Exponit etiam statum regni, Regiamque in Romanos munificentiam; unde ampliori quadam & digniori præ ceteris sublimitate, ex Apostolica largitione, Reges Anglorum probat antiquitus usos; [ad Romanos in ejus sententiam inclinandos:] eaque re nō solum molestum & indecens fore huic suorum antecessorum jura perdere; verum etiam, sicut se certo cognovisse ferebat, magno Romanis hoc ipsum damno futurum, si contingeret; & dum forte locum recuperandi inventuri non essent, ab eis sero lugendum. Quid plura? Ducti sunt iis atque aliis, necnon perducti in causam Regis, Romanorum nonnulli; admittendæ rationis esse conclamantes, quæ ferebantur, neque vota tanti viri ulla consideratione postponenda. Inter ista silet Anselmus, operiens in omnibus examen summi Pontificis: nec enim verba sua dare volebat, ut mortalis homo Ecclesiæ Dei ostium fieret; ne, postposito Christo (qui se ostium ovium esse pronuntiat; & per quem, si quis intrat salvatur, & ingreditur atque egreditur & pascua invenit) ovile intrare volentes aliunde ascenderent, ac sic non oviū pastores, sed fures fierent atq; latrones. Ipse nihilominus Pontificum Pastor cum ad cuncta sileret, & quid quisque diceret, prudenti consideratione, examinaret; æstimans Willielmus jamjam illum, [sed Pontifex in sententia firmus negatis investituris.] pro favore Romanorum in se, nihil eorum quæ quærebat sibi negaturum, erupit & ait: Quidquid hinc indeve dicatur, volo norint quicumque assistant, Dominum meum Regem Anglorum nec pro amissione regni sui passorum se perdere investituras Ecclesiarum Tunc vir Apostolicus paucis hæc verba locutus est. Si, quemadmodum dicis, Rex tuus, nec pro Regni amissione patietur Ecclesiarum donationes amittere; scias ecce, coram Deo dico, quia nec pro redemptione sui capitis eas illi aliquando Paschalis Papa impune permittit habere. Quod auditum oppido conturbavit Willielmum. Romanis autem dicto Pontificis acclamantibus, optatum in commune est, quatenus ista existimatio procul ab omnibus filiis Ecclesiæ fieret; Apostolicam videlicet Sedem unquam facturam ostium ovilis Dei laicum quemlibet. Quapropter aliud ajunt Regi respondeatur, quod & illum ad bene agendum paulatim demulceat & aliorum offensam Principum exinde Roma non incurrat. [solum leviora quædam Regi concedit.] Itaque, Romanorum consilio, Papa nonnullos paternos usus, interdictis omnino Ecclesiarum investituris, Regi concessit; eumque ab excommunicatione, quam antecessorem suum fecisse superius diximus, immunem ad tempus constituit; eis dumtaxat, qui a manu ipsius investituras susceperant, vel deinceps susciperent, usque ad dignam tanti reatus satisfactionem, pro servanda Ecclesiastici disciplina rigoris, sub excommunicationis catena retentis. Regia igitur causa, quæ agebatur, tali modo Romæ acta & determinata est. Satisfactionem sane investitorum, censuræ ac dispositioni Anselmi, Papa delegavit.

[28] Post hæc Anselmus, actis cum Pontifice suis & aliorum de Christianæ Religionis observantia multiplicibus causis, [Anselmus dimissus cum litteris,] quæ post principale negotium sui itineris non vilipendendæ causæ fuerunt, reditum suum Apostolica petiit benedictione tueri. Cui Papa: Benedictio, quam desideras, ita te comitetur ubique, sicut ipsemet optas. Et ne a liminibus Pastorum Ecclesiæ videaris immunis abscedere, en vice illorum tibi scripta, suæ auctoritatis sigillo roborata, manu nostra porrigimus; & ea quæ continent, sub illorum testimonio, tibi & successoribus tuis in perpetuum confirmamus. Datis ergo litteris, osculatus Patrem, & nos qui cum eo eramus, Deo commendavit, ac sic in pace dimisit. Litterarum autem series hæc est.

[29] Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, [ejus jura omnia confirmantibus,] Venerabili Fratri Anselmo, Cantuariensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Fraternitatis tuæ postulationibus nos annuere, tuæ sapientiæ & religionis persuadet auctoritas. Quondam enim in litteris, ab Apostolica tibi Sede directis, Cantuariensis Ecclesiæ Primatum, ita tibi plenum concessimus, sicut a tuis constat prædecessoribus fuisse possessum. Nunc autem petitionibus tuis annuentes, tam tibi quam legitimis successoribus tuis, eumdem Primatum, & quidquid dignitatis seu potestatis eidem sanctæ Cantuariensi seu Dorobernensi Ecclesiæ pertinere cognoscitur, litteris præsentibus confirmamus, sicut a tēporibus B. Augustini prædecessores tuos habuisse Apostolicæ Sedis auctoritate constiterit. Datæ Lateranis, XVI Kal. Decembris, indictione e XII.

[30] Nobis itaque Roma discedentibus, Willielmus remansit, asserens sese voto constrinxisse B. Nicolaum adire: re autem vera Romæ moraturus, & si posset, Anselmo absente, quod eo præsente nequiverat, Antistitem a data sententia traducturus. Quod quia nequaquam facere potuit, [Placentiæ reperit Willielmum Roma venientem,] persuasorias litteras Regi deferēdas, ne nil videretur egisse, a Papa obtinuit, sicque Romanos fines remeandi via mutavit. Quem nos, ductu gloriosæ Machtildis f Comitissæ per Alpes g euntes, cum apud Placentiam reperissemus, tam velocem hominis cursum a B. Nicolao admirati admodum sumus. Epistolæ, quam Regi detulit, textus hic est,

Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, Illustri & glorioso Regi Anglorum Henrico, salutem & Apostolicam benedictionem. In litteris quas nuper ad nos per familiarem tuum, nostræ dilectionis filium, Willielmum Clericum, transmisisti, & personæ tuæ sospitatem cognovimus, & successus prosperos, [cum litteris Papæ ad Regem, omni benevolentia plenis,] quos tibi superatis regni adversariis benignitas Dominica concessit. Audivimus præterea optatam virilem sobolem ex ingenua & religiosa te conjuge suscepisse: quod profecto cum nos lætificavit, opportunum rati sumus, nunc tibi præcepta & voluntatem Dei validius inculcare, cum amplioribus beneficiis Deo te plurimum perspicis debitorem. Nos quoque divinis beneficiis benignitatem nostram penes te sociare optamus; sed grave nobis est quia id a nobis videris expetere, quod præstare omnino non possumus. Si enim aut consentiamus aut patiamur investituras a tua Excellentia fieri & nostrum proculdubio & tuum erit immane periculum. Qua in re contemplari te volumus, quid aut non faciendo perdas, aut faciendo conquiras. Nos enim in prohibitione hac nihil amplius obedientiæ, nihil liberalitatis per Ecclesias nanciscimur, nec Tibi debitæ potestatis aut juris subtrahere quidquam nitimur, nisi ut erga te Dei indignatio minuatur, & sic tibi prospera cuncta contingant. Ait enim Dominus, Honorificantes me honorificabo: qui me autem contemnunt, erunt ignobiles. [1 Reg. 72, 30] Dices itaque; Mei hoc juris est. Non utique, non est Imperatorium, [exhortantibusq; ad dimittendas investituras] non est Regium, sed Divinum. Solius illius est qui dixit: Ego sum ostium. [Ioa. 10, 9] Unde pro ipso rogo te, cujus hoc munus est, ut ipsi hoc reddas, ipsi dimittas, cujus amori etiam quæ tua sunt debes. Nos autem cur tuæ obniteremur voluntati, cur obsisteremus gratiæ; nisi Dei, in hujus negotii consensu, sciremus voluntati obviare, gratiam amittere? Cur tibi quidquam negarem, quod cuiquā esset mortalium concedendum; cum beneficia de te ampliora sumpserimus? Perspice, fili carissime, utrum decus an dedecus tibi sit, quod sapientissimus ac religiosissimus Anglicanorum Episcoporum, Anselmus Cantuariensis Episcopus, propter hoc tuo lateri adhærere, tuo veretur in regno consistere. Qui tanta de te hactenus bona audierant, quid de te sentient, quid loquentur, cum hoc fuerit in regionibus divulgatum? Ipsi qui coram te tuos excessus extollunt, cum præsentia tua caruerint, hoc profecto validius infamabunt. Redi ergo, fili carissime, ad cor tuum Propter misericordiam Dei, & propter amorem Unigeniti, deprecamur, revoca Pastorem tuum, revoca Patrem tuum: & si quid, quod non opinamur, adversus te gravius gesserit (siquidem investituras aversatus fueris) nos juxta voluntatem, quantum cum Deo possumus, moderabimur: tu tantum talis repulsæ infamiam a persona tua & regno amoveas. Hæc si feceris, etsi gravia quælibet a nobis petieris, [& omnem possibilem favorem promittentibus.] quæ cum Deo præberi facultas sit, profecto consequeris; & pro te Dominum, ipso adjuvante, exorare curabimus; & de peccatis, tam tibi quam conjugi tuæ, sanctorum Apostolorum meritis absolutionem & indulgentiam faciemus. Filium etiam tuum, quem ex spectabili & gloriosa conjuge suscepisti, quem (ut audivimus) patris Willielmi vocabulo nominasti, tanta tecum imminentia confovebimus, ut qui vel te vel illum læserit, Romanam læsisse videatur Ecclesiam. Quid super his ad honorem Dei & Ecclesiæ gloriam exhibiturus sis, maturius nobis volumus responderi, interventu, videlicet, talium Legatorum, de quorum relationibus nec noster debeat nec vester auditus ambigere. Datæ Lateranis IX Kal. Decembris.

[31] Ac nos una cum Willielmo Placentinos fines deferentes, protecti gratia Dei, sani & incolumes Lugdunum usque pervenimus, acturi illic festum quod instabat Dominicæ Nativitatis. Sed cum Willielmus festinaret, nec nobiscum Lugdunum diverter vellet, [Lugduni celebrat festum Nativitatio Christi.] separando se a Patris comitatu, dixit ei: Putabam Romæ causam nostram alio eventu processuram, & idcirco distuli ea, quæ Rex Dominus meus tibi dicenda mandavit hucusque propalare. Nunc autem, quia citato gressu, ad eum redire dispono; quæ mandat, ulterius abscondere nolo. Dicit, quia si sic ad eum redieris, ut talem te illi per omnia facias, quales antecessoribus suis antecessores tui se fecisse noscuntur, [intellecta voluntate Regis,] tunc libenti animo tuum in Angliam reditum volet & amplectetur. Cui Pater: Ne amplius dicas. Prudenti loquor, ait, hac de re nil amplius dico. At ille: Scio quid dicas atque intelligo. Divisi ergo sunt in istis abinvicem; & Anselmus summo cum honore & gaudio a Venerabili Hugone Lugdunensi Archiepiscopo & toto Clero susceptus, in majorem Ecclesiam ductus est, ibique ut Pater & Dominus loci ab omnibus habitus. Directis interea nuntiis ac litteris ad Regem Angliæ, gesti negotii summam innotuit: & quid a Willielmo ex parte illius acceperit inter alia non celavit. Quæ litteræ sunt hæ.

[32] Suo reverendo domino, Henrico Regi Anglorum, Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus fidele servitium cum orationibus. [scribit eidem gestum Romæ quid sit,] Quamvis per Willielmum de Warelwast cognoscatis quid Romæ fecerimus, tamen quod ad me pertinet breviter ostendam. Romam veni; causam pro qua veneram Domino Papæ exposui. Respondit, se nequaquam velle dissentire a statutis antecessorum suorum, & insuper præcepit mihi ut nullam haberem communionem cum illis, qui de manu tua investituras acceperunt Ecclesiarum post hujus prohibitionis notitiam, nisi pœnitentiam agerent, & sine spe recuperationis quod acceperant desererent; neque cum Episcopis qui tales consecrarunt, nisi ad Apostolicæ Sedis judicium se præsentarent. Horum omnium testis esse potest prædictus Willielmus, si vult. Qui Willielmus, quando ab invicem discessimus, ex vestra parte commemorans amorem & benignitatem quam semper erga me habuistis; submonuit me, sicut Archiepiscopum vestrum, ut talem me facerem, quatenus sic intrarem in Angliam, ut sic esse possem vobiscum, sicut fuit antecessor meus cum patre vestro; & vos me eodem honore & libertate tractaretis, qua pater vester antecessorem meum tractavit. In quibus verbis intellexi, quia nisi me talem facerem, reditum meum in Angliam non velletis. De amore quidem, & benignitate gratias ago. [& quærit utrum se velit admittere, ut Papa jussit acturum.] Ut autem ita sim vobiscum, sicut antecessor meus fuit cum patre vestro, facere non possum: quia nec vobis homagium facere, nec accipientibus de manu vestra investituras Ecclesiarum, propter prædictam prohibitionem me audiente factam, audeo communicare. Unde precor ut mihi vestram, si placet, mandetis voluntatem; utrum sic, quemadmodum dixi, possim in pace vestra & officii mei potestate redire in Angliam. Paratus enim sum & vobis & populo, divina mihi dispositione commisso, officii mei servitium, pro viribus & scientia mea, servata regulari obedientia, fideliter exhibere. Quod si vobis non placuerit, puto quia si quod animarum detrimentum inde contigerit, mea culpa non erit. Omnipotens Deus sic regnet in corde vestro, ut vos per omnia regnetis in gratia ejus.

[33] His ita gestis, ipse, paucis de suis secum retentis, Lugduni resedit; [Lugduni expectat responsum.] in summa pace & quiete, propriam prædicti Pontificis domum inhabitando; Nuntios suos expectans, &, ne ad horam quidem ab iis quæ Dei sunt, verbo se vel actu elongans.

ANNOTATA.

a Annus ut mox dicetur, erat 1103, quando Paschæ cadebat in 29 Martii.

b Quomodo soli nobiles dicebantur, ingenni; ita hic, Nobilitas universa, vocatur Ingenuitas: plura huc reducta vide apud Spelmannum in Glossario.

c Synodus VII fuit Nicena II, habita sub Adriano Papa an. 787: indicatur autem ejusdem Synodi Canon 3.

d Hic est ille scriptis & virtutibus celeberrimus Ivo Carnotensis, anno 1092 ordinatus & 1115 vita functas, cujus laudes breviter collectas ex Martyrologio Carnotensi habes apud Sammarthanos,

e Scilicet a Septembri inchoata.

f Hæc est celebris Comitissa Mathildis, Sedi Apostolicæ fidelißima: cuius Vitam Italice edidit Franciscus Maria Florentinius: de qua nos sæpe egimus, & potißimum 18 Martii ad Vitam S. Anselmi Episcopi Lucensis.

g Per Alpes, ut sæpe alibi, mons Apenninus intelligitur.

LIBER IV.

CAPUT I.
Summa ira Regis, interveniente sorore ejus, in pacem vertitur: reditus tamen Anselmi in Angliam retardatur.

[1] Igitur ubi Willielmus Angliam pervenit, & gesti negotii seriem Henrico Regi exposuit; Rex illico omnes reditus Archiepiscopatus Cantuariensis in suos usus redigi præcepit. Cura tamen ipsorum reddituum colligendorum duobus hominibus Archiepiscopi ab ipso Rege delegata est, [Post reditus Archiepiscopales fisco addictos,] ea videlicet, ut abs re credere non est, consideratione, ea pietate, ut tanto diligentius aliis, hominibus & rebus ipsius Domini sui studium impenderent, ne vexarentur, ne oppimerentur, ne deriperentur, quanto majori fide ac sacramento eo illi astrictos fuisse cognoscebantur. Verum sive obtemperatum tam consideratæ pietati & piæ considerationi sit ab illis, sive non sit, dum non multum mea intersit, vane scribendi operam insumerem: veniet namque Dominus, tenebrarum abscondita illuminaturus, & singulorum meritis æqua lance sua præmia retributurus. Ego, ducente Deo, cœpto narrandi calle progrediar.

[2] [accipit litteras a Rege, ut non redeat in Angliam,] Evoluto igitur posthæc aliquanto tempore, venit ad nos unus ex monachis Cantuariensibus, nomine Everardus, deferens Anselmo litteras Regis, in quibus idem Rex plane testabatur, se eorum, quæ Willielmus dixerat discedens ab Anselmo, ut præfati sumus, auctorem esse; hoc est, ut Anselmus, Angliam non repedaret, nisi omnes patris ac fratris sui consuetudines se illi servaturum primo promitteret. Quod dum Anselmus facere noluit, suis spoliatus, Lugduni remansit; degens, circa sæpenominatum venerabilem Hugonem, [manet Lugduni 16 mensibus:] ipsius Civitatis Antistitem, anno integro & mensibus quatuor. Quæ autem mala ex hoc diutino exilio ejus per Angliam quaque emerserint, vel cujusmodi studio illius ipsum exilium, multi reditum illius desiderantes, eaque, minus rei veritatem considerantes, ipsi ascripserint, melius puto liquebit, si aliqua ex iis quæ illi a religiosis viris ac Deum amantibus scripto mandata sunt, huic operi paucis infigo. Scribit itaque ei quidam servus Dei sic.

[3] Domino venerabili & sancto Patri Anselmo, Cantuariensi Archiepiscopo, illius devotissimus & omnis familiæ Domini famulus, in Domino salutem, Considerata loci nostri & sensus inopia, merito decrevisse potuerim, Pater sancte, ne verbis simplicioris ingenii semel vel iterum impedirem studium sanctæ mentis tuæ, [e liteeris ad se ex Anglia missis,] in quo religionis insigne refulget, & quidam splendet virtutis comes, nitor sapientiæ. Attamen extollit me, etiam supra me, tranquilla & beata gratia opinionis tuæ, quatenus tibi, qualiscumq; est, dirigatur sermo noster; non ut te doceam, qui vix humana indiges doctrina; sed ut tecum nostrū & tuum reminiscar dolorem. In cujus nostri sermonis exordio ex pacto convenire postulo cum Reverentia tua, ut liceat mihi interim vindicare dulciores partes pie objurgantis, non amaras fraudes adulantis. Sanctitatem quippe tuam nosse velim, quod animos nostros, quorum in te affectus idem est, immoderatior tristitia absorbeat de absentia tua; qui, ni fallor, utilius nostro adesses periculo, ut saltem te consortem filiorum discriminis exhiberes; quam nostræ quodammodo & Ecclesiæ oblitus injuriæ, absens permittas nos turbari ab hostibus impuris & crudelibus, qui nec pudicitiæ parcant, nec saluti. Ego plane te, Pater sancte, eo ipso infelicem arbitror. [intelligit miserias Ecclesia Anglicanæ:] Nam qui eras sanctæ spei fiducia in tuos, si nunc urgeri Angliam tam inopinato hoste pigeret, quantum ingemisceres, quantū affectares succurrere, vel subire nobiscum nova acerbitatum genera? Sponte tua, nullo penitus cogente, ereptus es periculis nostris; fortasse ne sentires, quæ nos perpeti, &, quod gravius est, spectare cogimur: sublimari ad sacros Ordines quosdam de Curialibus, quibus nec Canonica electio, nec justitia consentit. Quoniā dubium nō est, si eosdem verus Ecclesiæ Ostiarius, qui Christus est, in sacra jura admitteret, neque posse perpetrari, quæ quotidie cernimus in provincia nostra, Principum injustam & immitem tyrannidem, rapinas pauperum, damna Ecclesiarum, adeo ut locus Corporis & Sanguinis Domini libertatem amittat; gemere viduas, flere senes incommoda sua, eo quod eripiatur eis satis angusta, quam vix merentur, victus sui portio; rapi virgines & illicito incestari concubitu; quodq; omnium primum malum est ad dedecus honestatis nostræ, Sacerdotes uxores ducere; & exceptis his, alia perplura flagitia, quæ nefas est vel impossibile meminisse aut retulisse. [& scandala ibidem pullulantia] Quod si dispensationis ecclesiasticæ regulam & antiquæ consuetudinis ordinem solicita studuisses consideratione pensare, nec tibi aliqua exulandi causa subreperet, nec alii occasione tuæ absentiæ tam grave discrimen incurrerent. Itane putas inimicorum Dei contumaciam inflectere, qui nec Deo credunt, nec veritati nisi inviti locum præbent? Qua vero ratione ad hoc Paternitas tua aspiret, ignoro: qui enim regendam navim suscepit, tanto amplius necesse est vigilet, quanto amplius procellas timet. Sed tunc fortassis pro sola voluntate invidentium fugisse pudebit, cum videris ante tribunal Christi ducentes choros animarum illos fortissimos divini gregis arietes, quibus nec lupus nocuit, nec alicujus terror in fugam vertit. Quam beata erit tunc memoria inter ceteros illius sanctissimi Patris nostri Ambrosii! qui, sicut narrat ecclesiastica historia, non erubuit Theodosio Imperatori in faciem restitisse, & pro reatu suo limina Ecclesiæ illi denegasse, Quid non impetraret talis affectus, & tanta constantia? [suumque decessum deplorari.] Etiam, Pater sancte, si quispiam incarceratum & afflictum evisceraret, hoc modo recessisse non debueras. Quanto magis cum nihil horum expertus fueris nec sedes tua tibi negata sit; sed pro uno verbo cujusdam Willielmi fugere decrevisti, & relicto hoste dilacerandas impiis oves tuas dimisisti. Pudet ergo quod evenit recolere, quoniam omnes illi, vel pene omnes, quos Ecclesiarum presens ærumna expectabat ad suæ necessitatis solatium, occasione timoris accepta, magis elegerunt tecū succumbere quam frustra sine te resistere. Quid enim facerent, quibus Pater deerat, & quibus caput non suppetebat. Proinde admonenda est. Sanctitas tua, non erudienda ut matures adventum, sanctæ Matris Ecclesiæ depellas opprobrium; & adversus hostes, nostris jā penetralibus insistentes, festinum prætēdas auxilium. Licet adhuc morbum ejicere, dum in superficie vulnus videtur apertum. Scio namque, si ad Sedem tuam redire velis, in promptu multos, ut ajunt, reperies, quitecum partes Dei viriliter defendāt, [& reditum optari,] nisi enervaverit eos tuæ Paternitatis defectus. Si Angliam, uti audivimus, suspendere vel excommunicare volueris, quid ego Fratresque nostri faciemus, qui semper tibi obedire præsto fuimus, remandare quæso digneris. Vale.

[4] Cum igitur hæc & nonnulla istis deteriora, exulante Anselmo, per Angliam fierent; & quidam malorum magnitudine afflicti Regi insisterent, ut ipsum, scilicet patriæ Patrem, qui ea corrigeret, revocaret; ipse tam religiositate viri inductus, quam & immanium malorum exuberatione animo consternatus, [Romam a Rege missi, spe vacui redeunt] fieri quidem de reditu viri quod petebatur se libenter velle fatebatur, sic tamen ut paternarum cōsuetudinum nihil sibi ab eo ulterius derogari ulla ratione pateretur. Unde nobis adhuc Lugduni degentibus, Nuntii Romam ab ipso Rege directi sunt, qui modis omnibus elaborarent Apostolicum ad hoc deducere, ut Anselmum Angliam redire & Regiæ voluntati juberet in cunctis subdi & obedire. Ad quod dum minime illum flectere possent, sicut venerunt, infecto negotio reversi sunt.

[5] In diebus illis a Gualo Episcopus Parisiacensis, de Roma veniens ad nos, reliquias corporis beatæ Martyris Priscæ sibi Romæ datas attulit, & inde mihi in præsentia Patris Anselmi partem aliquantulam dedit. Quæ pars dum admodum parva mihi visa fuisset, rogantem me ut donum Antistes augeret, Anselmus compescuit, dicens sufficere quod habebam. [particulam reliquiarum magni æstimat S. Anselmus,] Cum enim, inquiens, os ipsum de corpore illius sit, donec eo caruerit, integritatem sui non habebit, Quapropter si illud digne servaveris; & Dominæ, cujus est, qua potes devotione in illo servieris; tam gratanter officii tui munus accipiet, quam si toti corpori ejus deservires. Acquievi dicto, & quod acceperam diligenti custodia servo. In b secundo autem anno adventus nostri a Roma Lugdunum, ipse Papa coacto Lateranis generali Concilio, Comitem de Mellento, cujus sæpe superius habita est mentio, & complices ejus, qui Regem ad investituræ flagitium, sicut dicebatur, impellebant; necnon illos, qui ab eo investiti fuerant, a liminibus sanctæ Ecclesiæ judicio Spiritus sancti repulit: [accipit a Papa litteras] & hoc ipsum per Epistolam, quam ecce supponimus, Anselmo sub celeritate innotuit.

[6] Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, Venerabili Fratri Cantuariensi Archiepiscopo Anselmo, salutem & Apostolicam benedictionem. De illata tibi injuria membra Ecclesiæ non modicum patiuntur, quia, sicut dicit Apostolus, si patitur unum membrum compatiuntur & cetera membra. [1 Cor. 12, 26] Licet enim corporali separemur præsentia, unum tamen in capite sumus. Tuas namque injurias ac repulsas, æque ac nostras, portamus. Illud etiam nos vehementer affligit, quod tua Religio regno sublata est Anglico: quæ enim sunt sine Pastore oves, [de excommunicatione incentorum Regis & investitorum ab eo.] lupus rapit & dispergit. Idcirco de tua ad eas reversione modis quibus possumus laboramus. Unde in Concilio nuper habito, ex communi Fratrum & Coëpiscoporum sententia deliberatum est, & Regis Consiliarios, qui ad investituræ flagitium illum impellunt, & eos qui ab eo investiti sunt, ab Ecclesiæ liminibus repellendos, quia de libera facere conantur ancillam. Quam nimirum sententiam nos sancti Spiritus judicio in Comitem de Mellento & ejus complices promulgavimus, & eamdem ipsam in eos qui sunt investiti a Rege ejusdem sancti Spiritus judicio confirmamus. Regis vero sententia ea ex causa dilata est, quia suos ad nos nuntios in præteritæ Paschæ tempore debuit destinare. Datæ Lateranis VII Kal. c Aprilis.

[7] Hanc igitur Epistolam postquam Anselmus suscepit, inspexit; intellexit se amplius frustra Lugduni Romanam opem præstolari, [frustra etiā Regi scribit:] præsertim cum jam sæpenumero ipsi Romanæ Sedis Antistiti Legatos & litteras de sui negotii consummatione transmiserit, & eo usque nil nisi quamdam quasi consolatoriæ expectationis promissionem, de termino in terminum, ab eo meruerit. Tertio quoque litteras suas Regi Angliæ, pro suarum rerum resaisitione direxerat, nec aliquid ab eo, nisi quod blandientem sibi dilationem ingereret, responsi acceperat. Consulto itaque venerabili præfato Lugdunensis civitatis Episcopo, Lugduno Franciam petiturus decessit, mœrente super hoc Pontifice ipso & omni populo terræ.

[8] Cum ergo Cluniacum ad Caritatem d, quæ cella Cluniacensis cœnobii est, venissemus; didicit Anselmus Comitissam Bleisensem, majoris Willielmi Regis filiam, nomine e Adalam, apud castrum suum f Bleisum infirmari. Vertit itaque iter, quo se Remis ire (sicut a Manasse g ipsius urbis Antistite multis erat & obnixis precibus per internuntios interpellatus) disposuerat, [invisit, Adalam Comitissam Bleisensem, ejus sororem,] & Bleisum abiit ad Comitissam, omnem cujslibet vituperii notam pro suo more ubique devitans. Ipsa siquidem Comitissa in pluribus ei, tam in hoc quam & in alio exilio ejus, magnifica liberalitate ministraverat; eumque, sicut virum sanctum ac religiosum, vitæ suæ, post Deum, institutore elegerat atque tutorem. Si itaque illam, extrema, ut dicebatur, agentem, paterna præsentia non visitaret, notam justæ reprehensionis non evaderet. Igitur ubi ad illam venimus, eamque languore sopito ferme convaluisse invenimus, detenti ab ea in ipso castro per aliquot dies decentissime sumus. In quibus diebus, cum verba sæpe inter se consererent Antistes & illa; Antistes, illam pro suo officio studiose ad bene agendum instigando; illa, Antistitem pro vitæ suæ qualitatibus, ut Patrem, quæ inquirenda esse sciebat, interrogando; Anselmus Comitissæ causam reditus sui Franciam, ab ea inquisitus, innotuit; & quia fratrem ipsius, Henricum videlicet Regem Anglorum, pro injuria, quam Deo sibique jam per biennium & ultra fecerat, excommunicare veniebat, non celavit. Quod illa audiens, [cum illaque Carnotum vadit,] fraternæ damnationi vehementer indoluit, ac, ut illum potius Pontifici concordaret, operam dare disposuit. Egit ergo apud virum, ut Carnotum secum pergeret.

[9] Eo tempore ipse Rex in Normannia erat, ipsamque pene totam suæ ditioni subegerat. [& Rege tunc agente in Normannia,] Potestas nempe Roberti Normannorum Comitis, fratris scilicet ejusdem Regis, ita cunctis ea tempestate viluerat, ut vix ullus pro eo quidquam facere vellet, quod pro terræ Principe quaque gentium fieri solet. Pium etenim cor & terrenarum rerum minima cupido, quæ in eo juxta vigebant, hoc ei pepererant. Omnes igitur ferme Normannorum majores, illico ad Regis adventum, spreto Comite Domino suo, & fidem quā ei debebant postponentes, in aurum & argentum Regis cucurrerunt, eique civitates, castra, & urbes tradiderunt.

[10] Cum itaque Rex, per Legatos Comitissæ, Anselmi adventum, & quamobrem relicta Burgundia Franciam venerit, accepisset, qualiter animum viri a proposita intentione deflectere posset, perquisivit. Inito igitur cum suis consilio, per nuntios deprecatus est Comitissam, quatenus ad loquendum sibi virum Normanniam duceret; pollicens se in multis de querela pristina voluntati ejus, pacis gratia, condescensurū. [Aquilam ad ipsum abit:] Quid plura? Statuto termino Archiepiscopus & Comitissa in castrum, quod Aquila h vocatur, pro colloquio Regis, uti petiverat, una venerunt; & Regem vehementi gaudio pro adventu Anselmi exultare, ac non parum a pristina feritate descendisse, [cum eoque reconciliatus] repererunt. Deinde habito inter eos colloquio, Anselmum Rex de redditibus sui Pontificatus revestivit, & in pristinam amicitiam utrimque recepti sunt. Quibusdam igitur ad hoc solicite operam dantibus, ut Antistes statim Angliam remearet, Rex annuit, sic tamen ut nulli eorum, qui a se investituras Ecclesiarum susceperant vel eos consecraverant, suam in aliquo communionem subtraheret. Cui conditioni Anselmus minime acquiescens (obedientiam videlicet Papæ in nullo prætergredi volens) extra Angliam manere delegit, donec illi qui ad ipsum negotium, & quædam alia, de quibus inter eos illa vice convenire non poterat, determinanda ex condicto Romam mittendi erant, reversi fuissent. Hæc autem inter ipsos acta sunt anno tertio exitus nostri de Anglia XI Kal. Augusti.

[11] Pro magna itaque exultatione, quam ex hac reconciliatione Anselmi Rex concepit apud se, [sæpe ab eo visitatur] videres illum, quamdiu in præfato castro morabamur, non facile pati ad se venire Anselmum; sed quoties erat aliquid inter illos agendum, semper ipsum ire ad Anselmum. Jam enim multis in locis per Angliam, Franciam, atque Normanniam, fama vulgaverat, Regem ipsum ab Anselmo proxime excommunicandum; & idcirco ei, utpote potestati non adeo amatæ, multa mala struebantur, quæ illi a tanto viro excommunicato efficacius inferenda putabantur: quod ille sciens, versam a se viri sententiam magnifice lætabatur. Denique omne malum, quod eum expectabat averso Anselmo, ab eo versum est, reverso in amicitiam ejus Anselmo. [& in integrum restituitur:] Itaque ut homo citius in Episcopatum suum ad suorum exultationem ac totius Patriæ relevationem rediret, pollicitus est Rex ita se nuntios suos Romam destinaturum, ut in proxima Nativitate Christi curiæ suæ Anselmus in Anglia posset adesse. Misit super hæc in Angliam litteras, præcipiens, ut omnes res & homines Anselmi ubicumque essent, in pace essent & quiete, nec ullus eos gravaret aut implacitaret: sed ab omni debito liberi, quæ tenebant cum honore tenerent, ac in cunctis ad nutum Anselmi jussionemq; penderent. Hæc ergo dum hominibus ad Archiepiscopatū pertinentibus innotuissent, mox quoddam quasi insperatum jubar solis illis emicuit, quod illos a pristinæ oppressionis immanitate & tenebris non modicum ejecit.

[12] Cum posthac Anselmus Beccense Cœnobium, & Rex Angliam remeasset; ortis quibusdam occasiunculis, Legati qui Romam mitti debuerunt, [qui Becci commorans] diu ultra statutum terminum morati sunt. Unde vehemens admiratio multorum corda concussit, arbitrantium, tantam de reditu viri dilationem diaboli esse seductionem, & aperte videntium immanem totius Christianitatis in Anglia esse destructionem. Quod melius, ut puto, liquebit, si quædam scripta de iis, quæ ad nos in hac mora a quodam non contemnendæ auctoritatis viro transmissa sunt, brevi subinferam. Scribit itaque inter alia sic:

[13] Carissime Pater & Domine. Quamvis optime sciatis quid facere debeatis, & quid facere velitis; [accipit ex Anglia litteras,] videtur tamen omni fere homini, sano sensu sapienti, omnino nihil aliud esse id, quod inter vos & Regem sub tam morosa expectatione agitur, nisi diabolicæ fraudis illusio, & illudens dilatio, & ut manifestius dicam, totius Anglorum Ecclesiæ, ac religionis ac legis Christianæ quotidiana diminutio, & summa destructio. Ecclesiarum namque quæ tam diu manent Pastoralibus viduatæ, possessiones diripiuntur; ordo sanctæ religionis in eis neglectus, annihilatur; legis Christianæ Rectores, non jam Rectores sed præcipitatores, ac juxta Regiæ voluntatis arbitrium & suum libitum, pene omnis justitiæ sunt effecti subversores. De Clericis quid dicam, qui circiter omnes revoluti sunt ad iniquitatem pristinam? Quid de laicis? Ipsi quippe, sed Principes maxime, [de fœdis sceleribus ibi succrescentibus,] vix nisi ex propria parentela conjuges sibi accipiunt, clam desponsant, desponsatas contra legem Ecclesiasticam scienter tenent & sibi defendunt. De Sodomitis vero, quos ipse in magno concilio usque ad pœnitentiam & confessionem excommunicastis; ac de crinitis, quos in Paschali postmodum solemnitate Pontificali Stola redimitus, coram universo populo a liminibus sanctæ Ecclesiæ removistis, quid dicendum? cum, ut deberetis, non subvenitis, nec vel unus in toto regno existat, qui hæc & alia multa Deo & omni servo Dei contraria, vice vestra reprehendere audeat, aut emendare contendat. Et si veritatem vultis audire, fateor omnia hæc multo deterius fieri, quam possint scripto edici; in tantum, ut ipse etiam Rex testetur, numquam tantæ fortitudinis nequitiam in patria ista fuisse, sicut modo est. Hæc autem omnia procul dubio vos solum respiciunt, & vestræ Sanctitati imputantur. Videte igitur & intendite oneri quod suscepistis, [& incitatur ut cito veniat.] & cui curam ejus vestri loco disponendam commisistis; quando vos, qui talibus obviare constituti estis, pro nihilo, tam diu Regno, in quo exercentur, abestis. Considerate quoque, si vobis placet, si cor vestrum ita soli Deo vacat, & si in tanta securitate vestri jam conversamini, ut talibus animarum miseriis alia vigilantia condescendere non debeatis. Scio equidem, & bene scio, vos optime scire quid est quod facitis, sed ipsum scire vestrum perparum prodest nobis. Fructum etenim communis utilitatis, ex tam diuturno negotio vestro, nullum adhuc procedere videmus; mala autem, solius vestri occasione, in Ecclesia & populo Dei, undique succrescere, omni die conspicimus.

[14] [Remis honorifice exceptus, accipit litteras Regis:] Et hæc quidem ille vir, tot mala exosus, scripsit; autumans Anselmum, non nisi propria voluntate, ab ingressu Angliæ remorari. Sed revera Rex Henricus nullo eum pacto ingredi patiebatur; nisi, postposita, ut supra meminimus, obedientia Papæ, Episcopis & Abbatibus excommunicatis communicaret. Attamen Anselmo Remis consistente (illuc enim obnixis precibus Antistitis & Canonicorum ipsius loci devictus iverat; & majori quam litteris queat exponi honore, festivoque occursu omnium id loci degentium susceptus, circa Pontificem Manassen magna & officiosa caritate detentus, per plutes dies ibi morabatur) misit ei Epistolam unam idem Rex, quam ecce supponimus.

[15] Reverendissimo, & amantissimo Patri Anselmo, Cantuariensi Archiepiscopo, Henricus Dei gratia Rex Anglorum, salutem & totius bonæ voluntatis affectum. Venerabilis Pater, non tibi displiceat, quod eorum iter, quos Romam ad negotium meum peragendum dirigere decrevi, [de mittendis utrimque Romam legatis:] tamdiu detinui. Quod mox ut Willielmus de Warelwast ad te pervenerit, quem ad hoc negotium peragendum sicut decrevimus Romam dirigo, tibi expediet. Te supplex igitur deprecor & devotus exoro, uti cum eodem Willielmo, Baldwinum de Tornajo Romam dirigas, ad nostram rem tractandam, & Deo volente finiendam. Vale. Ad hanc scripsit Anselmus Epistolam hanc.

[16] Suo Carissimo Domino Henrico, glorioso Regi Anglorum, Anselmus Archiepiscopus Cantuariæ, fidele servitium cum orationibus. [respondet Regi,] Quod vestra Magnitudo me in suis litteris tam honorifice, tanto bonæ voluntatis affectu salutat, gratias magnas, ago sicut debeo. Quod autem tam suppliciter me rogatis, ut non mihi displiceat, quod Legatus vester Romam mittendus tantum moratur; utique vestram precem, quantum in me est, contemnere non debeo: sed causa magis Dei est quam mea, unde corde fideli & benigno animo vobis dico quod tacere non debeo. Mihi quidem aliquid displicere, nisi cum propter Deum displicet, non est magnum; sed displicere Deo aliquid, nullatenus est contemnendum. Utique non parum displicet Deo, Episcopum spoliari rebus suis, quod jam gratia Dei vobis inspirante correxistis; sed Episcopum segregari a suo officio, & Ecclesiam a suo Episcopo, sine causa quam Deus approbet, nimis grave judicat. [conquerens de mora injecta Legatis, & longa absentia a suo Episcopatu.] Expedit itaque animæ vestræ quatenus satagatis, ut ego, qualiscumque sim Episcopus, Ecclesiæ, quam Deus Regiæ vestræ potestati custodiendam commendavit, & Regno vestro in pace vestra celerius restituar; & mihi opportunitas utendi secundum possibilitatem meam officio, pro quo ibi positus sum, diutius non impediatur. Valde quoq; mihi timendum est ne Deo displiceat, & me Dominus Papa juste reprehendat, quia postquam vos & ego simul convenimus apud castrum quod vocatur Aquila, in tam longo tempore non illi misi Legatum nostrum; per quem quid de tanta re inter nos factum, & quid peragendum sit cognosceret, & ego ejus consilium & jussionem acciperem. Quapropter periculosum est mihi diu exspectare vestrum Legatum, quem ante proximā Nativitatem Domini, sicut in verbis vestris intellexi, Romam rediturum speravi; præsertim cum, nescio quo consilio quave ratione, nullum terminum modo mihi constituitis. Quoniam igitur plus mihi debet esse de hoc, quod ego Ecclesiæ mihi commissæ præsens esse nequeo, quam de ulla terrena possessione; precor ut mihi aliquem proximum terminum nominetis per litteras vestras, quando possim Legatum vestrum Romam iturum expectare; quia ego non audeo differe, ut multum dicam, ultra proximam Nativitatem Domini, quin meum Legatum mittam. Scripsit quoque sæpe memorato Roberto Comiti de Mellento tunc temporis in hunc modum, utpote illi, cujus consilio cuncta negotia sua Rex ipse disponebat.

[17] Anselmus Archiepiscopus Domino & amico Roberto, Comiti de Mellento, salutem. Vos scitis, quia quando Rex & ego convenimus apud castrum Aquilæ, dictum fuit, [idem negotiū aliis litteris commendat Roberto de Mellento:] quod Rex mitteret Legatum suum Romam, pro iis in quibus concordare non poteramus, nisi per Dominum Papam. Quod intellexi ut ita fieret, quatenus ante proximam Nativitatem Domini Legatus rediret. Videtis autem, quia Dominus meus Rex, hoc quod tunc dixit, facere moratur. Sed hoc solum mandat mihi, qui Legatum meum cum ejus Legato mittere volebam; ne mihi displiceat, quia suus tantum moratur, nullum mihi constituens terminum quando venturus est. Unde quidam opinantur & dicunt, quod Rex non multum curat festinare, ut ego redeam in Angliam; & Ecclesia Dei, quam Deus illi custodiendam commendavit, quæ jam fere per tres annos desolata est suo vivo Pastore, ejus reditu & præsentia consoletur; & pro consilio animæ suæ, quo diu privata est, in illis qui hoc amant & desiderant, lætificetur. Quapropter dico vobis, quia valde timeo, ne ipse super se provocet iram Dei, & super eos quorum consilio differt, tam necessariæ rei, tam rationabili succurrere; cum ad illum hoc pertineat & facere possit, ut nihil perdat de iis quæ secundum Deum ad Regiam pertinent potestatem. Sicut amicus & sicut Archiepiscopus, qualiscumque sim, consulo illi & iis qui circa illum sunt, ut non plus studeant satisfacere voluntati suæ quam voluntati Dei; quia Deus aliquando satisfaciet voluntati suæ, contra voluntatem illorum qui hoc faciunt. Consulite ergo illi & vobis, priusquam Deus ostendat iram suam, quam adhuc suspendit, expectans ut humiliemini ad voluntatem suam. Deus dirigat eum, & consiliarios ejus ad verum honorem & ad veram utilitatem ejus. Hæc idcirco ita describimus, ut quicumque ista legit vel audit, plane intelligat, cui mala, quæ in Angliam exulante Anselmo facta sunt, moramve exilii ejus potissimum ascribere debeat.

ANNOTATA.

a Gualo seu Galo, ex Bellovacensi Episcopo, factus Parisiensis anno 1105. Consule Sanmarthanos: Ceterum hæc supra late relata sum in Vita priore, & omnia simul deduximus 18 Ianuarii ad Vitam S. Priscæ.

b Fuit hic annus haud dubie 1105, quando nulla alibi ullius Concilii Lateranensis mentio, nisi apud auctoremChronici S. Petri vivi Senonensis, idque ad annum 1109 his verbis. Hoc anno in Lateran. ecclesia, præsidente D. Paschali II, Indictione tertia, Nonis Martii factum est Concilium: ubi si in numero Indictionis errorem irrepsisse credas, qui scriptori imposuerit ita ut pro tertia legatur decima tertia, hic annus 1105 habebitur: quo etiam anno Sabellicus & Antoninus scribunt coactum Concilium 340 Episcoporum, sed Florentiæ, quod non facile credimus; multo minus errorem de jam tum nato Antichristo, qui ibi damnatus dicitur, fuisse Fluentii Episcopi Florentini, qui nullus umquam Florentiæ fuit, vivente & præsidente tum adhuc Rainerio, cujus alibi facta mentio.

c Hoc anno 1105 Cyclo lunæ 4 Litt. Dominicali A, Paschæ celebratum fuit 9 Aprilis; quod cum hic præteritum nominetur, evidens fit, pro VII Kal. Aprilis legendum esse VII Kal. Maji. Vide autem hic eamdem technam, qua in priori Lateranensi Concilio usus fuerat Henrici decessor ac Frater Willielmus, ad evadendam excommunicationis sententiam, legatos promittendo, qui post Concilium habitum solum essent adventuri, quasi ex occasione Comitiorum regni in Paschate celebrandorum.

d In Bibliotheca Cluniac. col. 1711, nominatur Prioratus S. Mariæ caritatis ad Ligerim Antissiodorensis diœcesis, a Gaufrido Episcopo oblatus Hugoni Cluniacensi.

e Quanta jam pridem familiaritas inter Adalam & Anselmum intercesserit: ex hac ejus epistola disce, quæ est ultima libri I. Reverendæ Dominæ suæ Comitissæ Adalæ, Frater Anselmus Beccensis, vita peccator, habitu monachus, per præsentis vitæ diuturnam prosperitatem, transire ad futuræ æternam felicitatem. Quamvis me nihil apud vestram Celsitudinem meruisse, ut nostris precibus annuere debeat, cognoscam; nisi, quia ex quo parvitati meæ innotescere dignata est, semper eam coram Deo volui participem existere nostrarum orationum, qualescumq; sint; si tamen hoc dignum est vel memorari: tamen instat mihi Dominus Engelhardus de Castro, quod vulgo dicitur Lenis, amicus noster, ut illum apud vestram pietatem, ut ipse eam adjutricem habeat apud filiū vestrum. Iam enim grandævus & fractæ ætatis homo, vult dimittere militiam, imo malitiam; quam, hactenus dum potuit, efficaciter exercuit; & hoc tantillum vitæ quod superest sic transigere, ut si bona non potest efficere, saltem a malis possit desinere; ne peccans usque ad finem puniatur sine fine. Quapropter sperat, desiderat, obsecrat, ut per me & vestrum adjutorium quietem prædiorum suorum a filio vestro obtineat. Sed vestra prudentia bene novit, omnes homines esse debere adjutores bonorum studiorum; & cooperatores bonorum operum, esse consortes præmiorum. Quapropter, licet nihil meruerim a vobis, non tamen impudenter ego servus vester rogo Sanctitatem vestram, ut præfatum virum propter Deum ad adipiscendum quod vult adjuvetis, quia & vobis proderit, & hoc facere etiam non rogata debetis.

f Bleisum vulgo Blois, inter Aurelianum & Turonas, ad prædictum Ligerim.

g Manasses II is fuit, Remis electus anno 1096, & circa 1107 defunctus.

h Aquila, vulgo l'Aigle, oppidum Normanniæ ad Riellum fluv. inter Mortaniam & Sagium.

CAPUT II.
Ob nimias exactiones monita Regi submissa. Controversia de investitura apud Papam deposita. Capilli Deiparæ accepti.

[18] Itaque posthac missi sunt Romam, ex parte quidem Anselmi, Baldwinus monachus, vir utique sanctæ libertatis Ecclesiæ & omnis boni non fictus amator; & ex parte Regis, Willielmus, sæpe superius memoratus, pro libertate Ecclesiæ sicut solebat acturus. Quas vero quantasve oppressiones inter hæc tota Anglia perpessa sit, difficile dictu esse scio. Rex enim ipse a Normannia digressus, quia eam totam eo quo supradiximus modo sibi subjugare nequiverat, reversus in Angliam est, ut copiosiori pecunia fretus, rediens, quod residuum erat exheredato fratre suo, sibi subjiceret. In cujus pecuniæ collectione nullus in collectoribus pietatis aut misericordiæ respectus fuit, sed crudelis exactio super omnes (ut nobis qui inde veniebant testabantur) desæviit. Denique videres, sicut aiebant, eos quidem qui non habebant quid darent, aut a suis domunculis pelli, aut avulsis asportatisque ostiis a domorum penitus diripiendos exponi, [Inter summas & intolerabiles exactiones,] aut ablata vili supellectile in summam penuriam redigi, aut certe aliis atque aliis miserabilibus modis affligi & cruciari. In eos autem qui videbantur aliquid habere, nova & excogitata quædam b forisfacta objiciebantur, & sic cum adversus Regem terræ defendendi se placitum ingredi non audebant, ablatis rebus suis, in gravem ærumnam dejiciebantur. Sed hæc ab aliquibus levia dictu fortassis æstimabuntur, eo quod ista non solum sub Rege Henrico, sed & horum similia multa facta fuerunt sub fratre ejus, ut de patre taceam, Rege Willielmo. Attamen ista illis graviora & intolerabiliora visa sunt, quoniam multo minus solito, quod jam spoliatis & exhaustis auferretur, inveniebatur. Ad hæc in concilio Lundoniensi societas mulierum, ut in superioribus diximus, omnibus Presbyteris & Canonicis Angliæ interdicta erat; ipsumque interdictum, Anselmo exulante, retentis vel certe resumptis mulieribus, a pluribus eorum violatum fuerat. Hoc ergo peccatum Rex impunitum esse non sustinens, suos ministros eos implacitare, & pecunias eorum pro hujus peccati expiatione præcepit accipere. Sed ubi perplures eorum ab illa transgressione sunt immunes reperti, [etiam a Clero exortus,] pecunia quæ ad opus Principis quærebatur, minorem, quam exactores sperare poterant, copiam administrabat. Quapropter mutata, immo super innocentes cum nocentibus sententia versa, omnes Ecclesiæ quæ parochias habebant sub debito positæ sunt; & unaquæque, indicta pecuniæ quantitate, per personam quæ in ea Deo serviebat redimi jussa est. Erat ergo miseriam videre. Cum enim exactionis istius tempestas ferveret, & nonnulli quid vel darent non habentes, vel rem inauditam execrati, nil pro tali causa dare volentes, contumeliose raperentut, incarcerarentur, cruciarentur; contigit Regem ipsum Lundoniam venire. Adunati ergo, ut dicitur, ferme ducenti Presbyteri, induti albis & Sacerdotalibus stolis, Regi ad palatium suum eunti nudis pedibus, [post negatam Presbyteris audientiam,] occurrerunt, una voce misereri implorantes. At ille forte, ut sit, ad multa divisus, nulla ad preces eorum miseratione permotus est; vel saltem quavis eos, sicut homines omnis religionis expertes, responsi honestate dignatus, suis obtutibus festine abigi præcepit. Qui confusione super confusionem induti, Reginam adeunt, & interventricem flagitant. Illa, ut fertur, pietate mota, in lacrymas solvitur; sed timore constricta, ab interventione arcetur. Ferebantur eo tempore plura his, in hujusmodi per Angliam acta: sed nos brevitati studentes, pauca quæ dicta sunt pro intentione præsentis opusculi sufficere posse putamus.

[19] Attamen dicendum, quod eo usque mala super Angliam ipsis diebus inundaverunt, [accipit epistolam ab Episcopis,] ut ipsi Episcopi (qui semper libertatem Ecclesiæ & Anselmum eamdem libertatem sublevare tuerique nitentem, ut ex superioribus intelligi potest, cum Principe deprimere nisi sunt) tantorum malorum immensitate compulsi, mandata Anselmo cum epistola dirigerent, & opem subventionis ejus proni deposcerent, seque illum amodo secuturos in Dei rebus ut Patrem promitterent. Sed hæc, ut opinor, melius liquebunt, si epistola ipsa subscribatur quam ei miserunt. Est igitur hæc. Patri dilectissimo, Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo, Girardus Eboracensis Archiepiscopus, & Robertus Cestrensis, & Herbertus Norwicensis, & Radulphus Cicestrensis, & Samson Wigorniensis Episcopi, & Willielmus Wintoniensis Electus, salutem. Sustinuimus pacem, & ipsa longius recessit: quæsivimus bona, & invaluit turbatio. Viæ Sion lugent, quia eas conculcant incircumcisi: templum mœret, quia intra Sancta sanctorum & ad ipsam aram irruperunt laici. Exurge, ut olim senex ille Mathathias. [ejus implorantibus auxilium & præsentiam:] Habes in filiis tuis virtutem Judæ, strenuitatem Jonathæ, prudentiam Simonis. Hi tecum præliabuntur prælium Domini: & si ante nos appositus fueris ad Patres tuos, de manu tua suscipiemus hereditatem laboris tui. Sed jam non est tibi pigritandum. Ut quid enim peregrinaris, & oves tuæ sine pastore pereunt? Jam apud Deum nulla tibi remanet excusatio. Te enim non solum subsequi, sed & præire, si jusseris, parati sumus. Veni ergo ad nos, veni cito; vel nos aut ex nobis aliquos ad te venire jube: ne dum sejuncti a te sumus, in sinistram te partem inclinent eorum consilia qui sua quærunt. Nos enim jam in hac causa, non quæ nostra, sed quæ Dei sunt quærimus. Rescriptum Anselmi ad eos.

[20] Anselmus, Archiepiscopus Cantuariensis, Amicis suis & Coepiscopis, quorum litteras suscepit, salutem. Condoleo, & mente compatior tribulationibus, quas vos & Ecclesia Angliæ sustinetis: sed ad præsens, [respondet excusans, quod necdum possit venire:] secundum meam & vestram voluntatem, subvenire nequeo; quia nondum quid & quantum confidere possim sum certus, donec per Legatos nostros, quos in proximo Roma redituros expecto, quid apud Dominum Papam effecerint cognoscam. Bonum tamen est & gratum mihi, quia tandem cognoscitis, ad quid vos perduxit, ut mitius dicam, vestra patientia; & quia promittitis mihi auxilium vestrum, non in mea sed in Dei causa, & invitatis me non pigriter venire ad vos. Quamvis enim hoc modo facere non possim, quia Rex non vult me esse in Anglia adhuc, nisi discordem a jussione Papæ & ejus concordem voluntati; & ego nondum certus sim quid possim, sicut dixi: tamen gaudeo pro vestra bona voluntate & Episcopali constantia quam promittitis, & exhortatione quam mihi facitis. Ut autem aliquos ex vobis ad me venire faciam, sicut poscitis, ne, dum sejuncti sumus ab invicem, [laudat constantiam eorum, addicit suam:] pervertant consilium meum qui sua quærunt, ad præsens non opinor oportere. Spero enim in Deo, quia nullus cor meum a veritate, in quantum cognoscam, poterit avertere; & quia in proximo Deus mihi, quid facere queam, ostendet; & ego quam citius potero vobis notificabo. Quid autem vobis interim faciendum sit, prudentia vestra satis intelligit. Sed tamen dico, quia ego, in quantum sperando in Deo conscientiam meam sentio, pro redimenda vita mea non præberem assensum, neque ministrum aut executorem ejus mali me facerem, quod audio noviter super Ecclesias Angliæ promulgari. Valete.

[21] Inter hæc crebris de Anglia nuntiis Normaniā venientibus, id quod de Presbyteris Angliæ Rex faciebat nimis divulgabatur; [ut autem faciat quod in se est,] & non solum hos qui infamia ejus, verum & eos qui laude illius pascebantur, in odium & vituperium ejus adducebat. At Anselmus tam malam famam de Rege non ferens, eumque a tanta injuria revocare desiderans, scripsit ei de negotio semel & iterum, totiensque responsi ejus scripta recepit. Quæ scripta eo quo missa sunt ordine subter annotanda putavi, ratus ea futuris temporibus, exempli gratia, profutura, si altiori consilio Deus non sedaverit in regno Anglorum, quæ sub oculis ejus hodie fiunt maxima mala. In quo tamen ab iis qui ista legunt vel audiunt petitum iri optamus, ne nobis succenseant, quod scribendis Epistolis tantum occupamur. Negotii enim, quod manu versamus, quædam & magna pars est: nec totum alicujus rei, ignotis partibus ejus, sciri potest. Ipsarum igitur Epistolarum textus hic est.

[22] Henrico, suo carissimo Domino, gratia Dei Regi Anglorum, Anselmus Archiepiscopus Cantuariæ, fideles orationes cum fideli servitio. Ad me pertinet, si audio quod faciatis aliquid quod animæ vestræ non expediat, [monet Regem de potestate exercita circa Presbyteros, qua est Episcoporum, & Primatis,] ut hoc vobis non taceam; ne, quod Deus avertat, Deus irascatur, & vobis si facitis quod illi non placeat, & mihi pro taciturnitate mea. Audio quod vestra Excellentia vindictam exercet supra Presbyteros Angliæ, & forisfacturam exigit ab eis, qui non servaverunt præceptum Concilii, quod ego cum vestro favore tenui apud Lundoniam cum aliis Episcopis & Religiosis personis: quod hactenus inauditum & inusitatum est in Ecclesia Dei de ullo Rege & de aliquo Principe. Non enim pertinet secundum legem Dei hujusmodi culpam vindicare, nisi ad singulos Episcopos per suas parochias; aut si & ipsi Episcopi in hoc negligentes fuerint, ad Archiepiscopum & Primatem. Precor igitur vos, sicut carissimum Dominum, cujus animam diligo plus quam præsentem vitam corporis mei, & consulo sicut vere fidelis corpori & animæ vestræ, ne vos contra Ecclesiasticam consuetudinem in tam grave peccatum mittatis, & si jam incepistis, ut omnino desistatis. Dico enim vobis quod valde timere debetis, quod pecunia taliter accepta, (ut taceam quantum noceat animæ) non tantum cum expendetur, adjuvabit terrena negotia, quantum postea perturbabit. Deniq; vos scitis, quia me in Normannia in pacem vestram suscepistis, & de Archiepiscopatu meo me resaisistis, & quod cura & vindicta talis offensæ maxime pertinet ad Archiepiscopatum, quoniam plus sum Episcopus pro spirituali cura quam pro terrena possessione. Omnipotens Deus sic, & in hoc & in aliis actibus vestris, dirigat cor vestrum secundum voluntatem suam, ut post hanc vitam perducat vos ad gloriam suam. Amen.

[23] Henricus Dei gratia Rex Anglorum, Anselmo Archiepiscopo Cantuariæ, Salutem. In die Sancti Gregorii apud Tunebrigge mihi fuerunt delatæ litteræ, [qui excusat ejus causa fecisse quæ fecit:] repostæ in tuo sigillo. Et per eas mihi mandasti talia, unde multum miror; quia quod feci, credo me per te fecisse. Et in die Ascensionis Domini habebo omnes Barones meos mecum congregatos, & per consilium eorum ita convenienter tibi respondebo, quod cum tecum loquar non credo te me inde c blasphematurum. Et quidquid fiat alias, scito quod tui, quidquid ipsi fecerint, per omnes terras tuas in pace permanserint.

[24] Suo carissimo Domino Henrico, gratia Dei Regi Anglorum, Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis fidele servitium & fideles orationes. [idque non admittenti Anselmo] Gratias ago Deo & dignationi vestræ, quæ in litteris suis promisit se convenienter responsuram mihi, de hoc unde precatus eam fueram in litteris meis, de Sacerdotibus Angliæ; & oro Dominum, cujus consilium manet in æternum, ut ipse vobis consulat respondere & facere quod illi placeat, & unde fideles dilectores animæ vestræ gaudeant. De hoc autem quod legi in litteris vestris, quod creditis vos facere per me quod facitis; pro certo scitote, mi Domine, quod non est per me, quoniam contra Deum facerem, si per me esset. Quapropter adhuc precor magno & fideli affectu, quatenus in tali incepto, nullius consilio persistatis. Valete.

[25] Henricus Rex Anglorum, Anselmo Archiepiscopo Cantuariæ, [respondit se coram satisfacturum,] salutem & amicitiam. De hoc quod mihi mandasti de Sacerdotibus, scias quod ita decenter feci, ut opinor, secundum quod facere debui. Nec tibi sit incognitum brevi intervallo temporis me transfretaturum. Et ex quo tecum locutus fuero, si qua commisi in his, omnipotentis Dei, & tuo consilio corrigam. Teste Waldrico Cancellario apud Merlebergam.

[26] Dum hæc ita fiunt, ecce qui Romam missi fuerant redeunt. Suspensus autem fuerat ab officio Episcopali d jam olim Willielmus Archiepiscopus Rotomagensis, [Interim Anselmus abit Rotomagum ad Synodum] & per hos nuntios intercesserat pro eo apud Dominum Papam Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis. Mandavit itaque ei Dominus Papa, ut de causa ipsa quod faciendum intelligeret sua vice faceret, sciens eum a Justitiæ semitis nullius rei interventu scienter flecti posse. Ivit ergo Rotomagum, & in Synodo Clericorum, quæ tunc erat adunata, adventus sui causam exposuit. Profert litteras Willielmus Legatus Regis, quas, ex parte Apostolici, de re Roma detulerat, & coram omnibus recitantur sic. Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, [absoluturus Archiepiscopum ab officio suspensum:] Venerabili Fratri Willielmo Rotomagensi Episcopo salutem, & Apostolicam Benedictionem. Licet causæ tuæ qualitas patientiam nostram plurimum gravet, pro reverentia tamen Fratris nostri Cantuariensis Episcopi, & dilectione latoris præsentium filii nostri Willielmi, qui pro te apud nos vehementius intercesserunt, paterna penes te benignitate movemur. Causam itaque tuam eidem Fratri Cantuariensi Episcopo commisimus, ut quod ipse indulserit indulgeamus. Eo nimirum intuitu, ea conditione, ut malos consiliarios, quorum instinctu multas pravitates incurristi, a tua familiaritate repellas. Datæ Beneventi V Kal. Aprilis. Misit quoque Dominus Papa Epistolam hanc Anselmo.

[27] Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, Venerabili Fratri Anselmo, [Idem per breve Pontificium] Cantuariensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Quod Anglici Regis cor ad Apostolicæ Sedis obedientiam omnipotentis Dei dignatio inclinavit, eidem miserationum Domino gratias agimus, in cujus manu Regum corda versantur. Hoc nimirum tuæ caritatis gratia, tuarumque orationum instantia factum credimus, ut in hac parte populum illum, cui tua solicitudo præsidet, miseratio superna respiceret. Quod autem & Regi, & iis qui obnoxii videntur, adeo condescendimus; eo affectu & compassione factum noveris, ut eos qui jacebant erigere valeamus. Qui enim stans jacenti ad sublevandum manum porrigit, numquam jacentem eriget nisi & ipse curvetur: ceterum quamvis casui propinquare inclinatio videatur, statum tamen rectitudinis non amittit. Te autem, Frater in Christo venerabilis & carissime, ab illa prohibitione, sive, ut tu credis, excommunicatione absolvimus, quam ab antecessore nostro sanctæ memoriæ Urbano Papa adversus investituras aut hominia factam intelligis. [accipit facultatem absolvendi reos investituræ] Tu vero eos qui investituras acceperunt, aut investitos benedixerunt, aut hominia fecerunt, cum ea satisfactione, qua tibi per communes Legatos, Willielmum & Balduinum, viros fideles ac veridicos, significamus, Domino cooperante suscipito, & eos vice nostræ autoritatis absolvito; quos vel ipse benedicas, vel a quibus volueris benedici præcipias, nisi aliud in eis forte repereris, propter quod a sacris sint honoribus repellendi. Ceterum Eliensi e Abbati tuæ communionis consortium subtrahes, quamdiu Abbatiam retinere præsumpserit; quam, concepto nostri oris interdicto quod præsens audierat, per repetitam investituram præsumpsit invadere. Si qui vero deinceps præter investituras Ecclesiarum, Prælationes assumpserint; etiamsi Regi hominia fecerint; nequaquam ob hoc a benedictiones munere arceantur, donec per omnipotentis Domini gratiam, ad hoc omittendum, cor regium tuæ prædicationis imbribus molliatur. Præterea super epistolis, qui falsum ut nosti a nobis rumorem retulerunt, [tresque falsarios,] cor nostrum vehementius aggravatur: quia non solum nos læserunt sed multorum simplicium animas deceperunt, & Regem adversus caritatem Sedis Apostolicæ impulerunt: unde & multum eorum flagitium, Domino cooperante, non patimur. Verumtamen quia filij nostri Regis instantia pro eis nos pulsat attentius, etiam ipsis f communionis tuæ participium non negabis, donec veniendi ad nos præceptum accipiant. Sane Regem & ejus Conjugem ac Proceres illos, [ac Regem cum suis consiliariis.] qui pro hoc negotio circa Regem ex præcepto nostro laboraverunt & laborare nitentur, quorum nomina ex supradicti Willielmi suggestione cognosces, juxta sponsionem nostram a pœnitentiis suis & peccatis absolves. Igitur, quandoquidem omnipotens Dominus tantum nos in Angliæ regno, ad suum & Ecclesiæ suæ honorem, in hac præstitit correctione proficere; ea deinceps mansuetudine, dispensatione, sapientia, provisione circa Regem & Principes tua fraternitas satagat, ut quæ minus adhuc correcta sunt, auxiliante Domino Deo nostro per tuæ solicitudinis studium corrigantur. Qua in re ita dilectioni tuæ nostrum sentias adesse præsidium, ut quæ solveris absoluamus, quæ ligaveris alligemus Rotomagensis Episcopi causam & interdictum meum, justitia dictante prolatum, tuæ deliberationi commisimus. Quod ei indulseris indulgemus. Fraternitatem tuam superna dignatio per tempora longa conservet incolumen. Data X. Kal Aprilis.

[28] His diebus venit Rotomagum Boemundus g unus de nominatissimis Hierosolymitanæ viæ Principibus, habens in comitatu suo, quemdam Romanæ Ecclesiæ Cardinalem, nomine Brunonem h. Huic erat magister militum i Ilgyrus nomine, vir strenuus, & non ignobilis famæ inter suos. Hic ab adolescentia sua notus Anselmo, multa fuerat ejus beneficia consecutus. Familiariter itaque cum eo agens, inter plurima quæ ipsi de superatis bellis, de urbibus captis, de situ locorum, aliisque nonnullis, quæ in expeditione Hierosolymitana acceperat, delectabili allocutione disseruit: quod multas Sanctorum reliquias haberet, [agit cum Principe Boemundo aliisque Hierosolyma reversis:] quoque modo eas adeptus fuerit, aperuit. In quibus immo super omnibus quas habebat, præcipue gloriatus est de capillis beatæ Matris Dei Mariæ, quorum aliquos sibi datos ferebat a Patriarcha k Antiocheno, ubi magistratum militum ipse sub Boemundo agebat. Et ad hæc intulit; Hos capillos fateor suscipere ausus non fuissem, si me amor patriæ istius, in qua natus fui & educatus, ad hoc non animasset: sperabam enim me huc quandoque perventurum, & ipsis hanc meam patriam sublimaturum. l Quoniam igitur illa spe, protegente Domino, fraudatus non sum, duos ex ipsis huic Ecclesiæ, quæ totius Normanniæ principatum obtinet Christianitatis, dare disposui; duos Abbatiæ B. Petri & S. Audoeni, duos monasterio ejusdem Virginis Virginum, in quo sub tuo patrocinio ad ætatem hominis provectus sum, & duos tibi. Duodecim enim numero de illis mihi præfatus Episcopus dedit, contestans illos ab ipsa Domina sibimet avulsos, m cum juxta Crucem filii sui stans, gladius animam ejus pertransivit, secundum quod in antiquarum monumentis litterarum, quȩ magnæ auctoritatis apud illos habebantur, & in archivis Ecclesiæ cui præsidebat servabantur, [ex allatis capillis Deiparæ Virginis] sicut astruebat, scriptum reperit. Et hæc ille. Super quibus Anselmus admodum exhilaratus, actis cum Pontifice Rotomagensi & Boemundo ac Hierosolymitanis quæ videbantur agenda, Beccum revertitur. Ac crines de quibus prædictus miles locutus fuerat, quoniam Carnoti, (ubi familia & pene tota suppellex Boemundi reditum ejus præstolabatur) remanserant, missi ab Archiepiscopo Rotomagensi & Abbate n Beccensi religiosi Ordinis viri sunt, qui illos deferrent. Et factum est, appropinquantibus eis, qui, quos Rotomagus habere debebat, apportabant, ipsi civitati, adjunctis sibi Canonicis & omni Clero civitatis, cum monachis S. Audoeni, ac totius populi innumera multitudine, Pontifex longa processione devotus occurrit, & quanto potuit honore susceptos in Ecclesiam detulit, & sacratiori loco reposuit. Quatuor autem ex illis Beccum delati sunt, [duos accipit & magni æstimat,] quorum duos ipsi loco residuos Anselmus reverenter sibi excepit; mihique, utpote qui capellæ illius custos eram atque dispositor, custodiendos commendavit, quod usque hodie facio. Quid itaque de istis aliorum sensus habeat nescio: ego tamen certissime scio, Dominum & reverendum Patrem Anselmum eos in magna semper veneratione habuisse, & meipsum sacro & grandi experimento sensisse, magnum quid & mundo amplectendum insigne sanctitatis illis inesse. De his ita.

ANNOTATA.

a Simile quid olim in Belgio usurpatum testatur præsens adhuc usus in fœderatis Provinciis, ut qui indictam publicitus contributionem pecuniariam non statim exhibet, saltem monitus, ejus ostium a cardinibus revulsum apparitores auferant, nec nisi pecunia vel cautione præstita restituatur.

b Id est, crimina enormia, & quasi foris seu extra omnem justitiam aut excusationem facta. Gallis forfait: de qua voce & quibusdam hinc ductis multa Spelmannus in Glossario, & alii plures: sed etymi rationem nullus attingit. Mox infra num. 22 dicitur forisfactura, pecuniaria multa pro forisfacto exacta.

c Blasphemare pro increpare, reprehendere, detrahere sæpe dictum invenias æpud medii ævi Scriptores: hinc per contractionem, quæ vocem hanc, alias Deum Divosque spectantem, ad humanas contumelias significandas restringit,dicitur lingua Francica blame & blamer vituperium, vituperare; unde Normanni, ex Gallia in Angliam traducti, accepere.

d Ab anno 1094 vel 1095, quando primum in nationali Augustodunensi (Ostionense quidam monstroso nomine appellant) deinde in Claromontano generali sub Vrbano Papa excommunicatus fuit Philippus Rex, propter Bertradam incestis nuptiis assumptam: quibus celebrandis si non adstitit Guillielmus; certißimum est tamen commeruisse, præ aliis multis tunc mutis canibus, cur nominatim postea a Paschali Papa suspenderetur; alias moribus inculpatis & de ecclesia sua bene meritus Episcopus.

e Nominatur is supra num. 29 libri 3, Ricardus de Heli. De hoc monasterio sæpe alibi actum & potißimum 13 Febr. § 4 de S. Ermenilda.

f Tres it erant superiori libro num. 11 nominati, Girardus Eboracensis, Herbertus Theodfordensis seu Norwicensis, & Robertus Cestrensis, qui falsum de Pontificia voluntate & contrarium ipsius litteris testimonium dixerant num. 16.

g Boëmundus, Princeps Antiochiæ, duxit Carnoti anno 1106 post Pascha filiam Philippi Regis Francorum, Constantiam dictam, ante nuptam Hugoni Comiti Trecensi.

h Hic est S. Bruno Episcopus Signinus, colitur 18 Iulii, sed non videtur Cardinalis fuisse, vel ipse, vel alius eo tempore Bruno dictus.

i Nomen tamen hic Ilgyrus non habet, quod sciam, in Orientali historia.

k Capta anno 1098 Antiochia, relictus est in sua dignitate Ioannes Patriarcha, egregius sub Saracenis confessor: sed hoc intra biennium ultro cedente, quod se hominem Græcum videret non commode præesse Latinis, electus est Bernardus, Legati Apostolici Capellanus, Valentinas Francus, ut est apud Tyrium in fine lib. 6. Ab alterutro acceptæ Reliquiæ fuerunt.

l Beccense monasterium intelligit, ut infra liquet, in quo Priorem Abbatem Anselmus egerat.

m Licet hoc ut a rudi posteritate confictum, non credamus; ipsos tamen capillos cum reverentia honoramus.

n Willielmus de Monteforti hic fuit, Roberti Comitis de Mellenio sæpe nominati consobrinus, ab ipso Anselmo per litteras Beccensibus monachis commendatus, ut ei Prælationi aptißimus; quam tenuit usque ad annum 1124. Plura vide in Neustria pia Arturi du Monstier.

CAPUT III.
Post morbum reditus in Angliam. Præclara ibidem statuta. Varii Episcopi & Abbates ordinati.

[29] [Revocatus in Angliam] Itaque Willielmus, ubi ad Regem in Anglia venit, & ei quæ de negotio ejus ad Romanum Pontificem acta fuerant, enarravit; lætus ille ad audita, illico Anselmum ad Ecclesiam suam redire per eumdem Willielmum postulavit; qui Willielmus ad nos post paucos dies reversus, Anselmum infirmum invenit, & valde conturbatus est. Erat enim tunc jam ad libertatem Ecclesiæ Dei cor habens, & in quantum poterat solicite operam dans, ut Anselmus suæ Sedi in pace & honore restitueretur. Timens ergo ne virum loci ac fratrum amor, non minus quam ea qua gravabatur corporis invalitudo, ab itinere Angliæ præpediret; modis quibus poterat, tam per se quam & per nos qui secum eramus, agere cœpit, qualiter virum loco evelleret, & in iter quod desiderabat promoveret. Præmissis igitur precibus, quibus eum ex parte Domini sui Regis Anglorum interpellavit, quatenus Angliam, [non obstante morbo,] ejus absentia desolatam, citato reditu visitaret; affirmabat, & affirmando promittebat, Regem ipsum penitus ad voluntatem ipsius, in omne quod deinceps præciperet, promptissimam mentem habere; nec ulterius a Romana Ecclesia velle dissentire. Et subjungens, ait, Propterea obsecro, ut omnem moram rumpatis in veniendo, ne forte ex adverso aliqua secularis aura prorumpat, quæ eum ab istis subvertat. Hæc ille audiens, [Gemeticum abit,] Deo super admirabili dono ejus gratias egit; acceptaque licentia a Fratribus, inter quos jam diu magno cum amore & honore habiti fueramus, in Angliam iturus a Gemeticum venit. [sed illo ingravescente,] Ubi renovata infirmitate, qua ut memoravimus Becci gravatus fuerat, a loco progredi nequaquam potuit: quapropter missis in Angliam nuntiis, intimavit Regi quid sibi, ne rediret, obstabat. Turbatur ille ad audita & vehementer indoluit, jurans per Verbum Dei, omnia damna æquanimius toleraturum quam Anselmi decessum. Remissis ergo celerrime nuntiis, orat virum sibi ipsi parcere, ac omnimodis indulgere quieti. Præcepit quoque, ut deiis quæ sui juris in Normannia erant, pro voto acciperet; & sibi ac suis exinde ministrari sufficienter juberet, seque in proximo transfretaturum expectaret; quo ipse gratiose accepto, circiter mense uno ibi remansit. Mitigato deinde languore Beccum rediit, [redit Beccum] ratus sibi opportunius & honestius fore illic quam alias Regium præstolari adventum. Ubi omnibus mira alacritate de reditu ejus exultantibus, ecce lacrymabile malum concussit atque subvertit gaudium ipsum: nam tam gravis insirmitas iterum invasit Anselmum, ut de eo præter mortem nihil expectaremus. Confluunt Episcopi & Abbates terræ illius, ac de funere ejus quique pertractant: [& convalescit:] sed omnipotens Deus, sua pietate, ipsum contra omnium opinionem, sanitati restituit, & multos magno exinde gaudio lætificavit.

[30] Igitur in Assumptione B. Mariæ Rex Beccum venit, celebratoque ab Anselmo solenni Missæ officio, una Rex scilicet & ipse convenerunt, & tandem omnia quæ illos in diversa traxerant pacem & concordiam invenerunt. [rebusq; cum invisente se Rege compositis,] Siquidem Ecclesias Angliæ, quas Willielmus Rex, frater Regis Henrici, sub censum, ut longe superius retuli, primus redegerat, liberas ab eadem exactione Rex in manus Anselmi reddidit: & se de ipsis dum viveret nil accepturum, quamdiu essent sine Pastore, promisit. Pro pecunia autem, quam a Presbyteris ut præfati sumus acceperat, eam emendationem spopondit; ut ii, qui nondum inde quid dederant, nihil darent, & qui dederant tribus annis sua omnia in pace & quiete libera possiderent. Cuncta vero, quæ de Archiepiscopatu, exulante Anselmo, suo jussu accepta fuerant, se redditurum cum in Angliam esset reversus, dato vadimonio, pollicitus est.

[31] His & aliis, quæ res expetebat, inter viros compositis, Anselmus iter Angliam remeandi ingressus est; [redit in Angliam: cum magna lætitia excipitur,] &, divino turamine fretus, sanus & alacer cum suis omnibus Dofris est appulsus. Qua vero exultatione, qua jucunditate, qua spe boni, in Angliam veniens, susceptus sit; reor ex consideratione malorum, quæ paucis tetigimus illic ante reditum ejus provenisse, [potissimum a Regina:] aliquantulum subintelligi posse; unde, ut diversæ ætatis & ordinis hominum gaudia sileam, de ipsa Regina hoc breviter dixerim, quod nec terrena negotia, nec pompa sæcularis gloriæ ulla poterant eam detinere, quin virum loca diversa adeuntem præcederet; & monachis seu Canonicis ei pro more obviam procedentibus, ipsa præcederet, hospitiaque ejus sua providentia dignis apparatitibus adornaret.

[32] Itaque post hæc, ii qui Ecclesiis ac monasteriis, pro exigenda Regia pecunia, fuerant intromissi, ejecti sunt; [res Ecclesiasticas disponit:] & personis cujusque Ecclesiæ, res intus & extra, ad communem utilitatem commendatæ. Presbyterorum etiam causæ, sicut Regem Anselmo promisisse diximus, dispositæ sunt; atque id ipsum per totum Regnum divulgatum. Rex ipse inter hæc Normanniam sibi bello b subegit, & id Anselmo per Epistolam, quam ecce subscribimus, significavit.

[33] Henricus Rex Anglorum, Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo salutem & amicitiam. [intelligit ex litteris Regis eum obtinuisse totam Normanniam,] Paternitati & Sanctitati vestræ significamus, Robertum Comitem Normanniæ, cum omnibus copiis militum & peditum, quos prece & pretio adunare potuit, die nominata & determinata, mecum ante Tenerchebraium c acriter pugnasse: & tandem sub misericordia Dei vicimus, & sine multa cæde nostrorum. Quid plura? Divina misericordia Ducem Normanniæ, & Comitem Moritonii, & Willielmum Crispinum, & Willielmum de Ferreris, & Robertum de Stutevile senem, & alios usque ad quadringentos Milites, & decem millia peditum, in manus nostras, & Normanniam dedit. De illis autem quos gladius peremit, non est numerus. Hoc autem non elationi vel arrogantiæ, nec viribus meis tribuo, sed dono Divinæ dispositionis attribuo. Quo circa, Pater reverende, supplex & devotus genibus tuæ Sanctitatis advolutus, te deprecor, ut supernum Judicem, cujus arbitrio & voluntate triumphus iste tam gloriosus & utilis mihi contigit, depreceris; ut non sit mihi ad damnum & detrimentum, sed ad initium bonorum operum & servitii Dei, & sanctæ Dei Ecclesiæ statum tranquilla pace tenendum & corroborandum, ut amodo libera vivat, & nulla concutiatur tempestate bellorum. Igitur ob pacem, quam Rex fecerat cum Anselmo, hac victoria eum potitum multi testati sunt,

[34] Normannia ergo sub Regia pace disposita, & Duce Roberto cum Comite Moritonii in Angliam sub captione præmissis, [Dilata ordinatione Ecclesiarum, ob adventum Papæ ad Concilium Trecense,] Rex ipse in Regnum suum reversus est. Adunatis autem ad Curiam ejus in Pascha d terræ Principibus, dilata est Ecclesiarum ordinatio, quam Rex se facturum disposuerat, eo quod summus Sedis Apostolicæ Pontifex Paschalis Franciam venerat, & sibi ad Concilium e quod Trecis erat celebraturus, a Rege Henrico & ab Anselmo Archiepiscopo sæpe supra memoratos viros, Willielmum & Baldwinum, mitti mandaverat. Ratus itaque Rex aliquid novi se in reditu illorum accepturum, in subsequens festum Pentecostes omnia distulit, quatenus, eis reversis, securius quæque, agnita Pontificis voluntate, disponeret. Soluta igitur Curia, Anselmus ad Abbatiam S. Eadmundi vadit, crucem magnam ibi consecraturus, & alia quædam Episcopalia officia administraturus. Quibus expletis, cum jam rediturum se putaret, gravi corporis infirmitate corripitur, [& deinde ob morbum ipsius,] & ingravescente languore ad extrema fere perducitur. Detentus autem est ibi propter ipsam infirmitatem usque ad octavas Pentecostes, & Concilium, quod sicut diximus dilatum erat, causa infirmitatis ejus, inducias in Kalendas Augusti accepit. Inter hæc, ex parte Apostolici allata est Anselmo Epistola ista.

[35] Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, venerabili Fratri Anselmo, Cantuariensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. [accipit facultalem dispensandi circa filios Sacerdotum:] De Presbyterorum filiis, quid in Romana Ecclesia constitutum sit, Fraternitatem tuam nescire non credimus. Ceterum quia in Anglorum regno tanta hujusmodi plenitudo est, ut major pene & melior Clericorum pars in hac specie censeatur, nos dispensationem hanc solicitudini tuæ committimus. Eos enim quos scientia & vita commendat apud vos, ad sacra officia promoveri, pro necessitate temporis & utilitate Ecclesiæ concedimus, ut in posterum constitutionis Ecclesiasticæ præjudicium caveatur. De persona sona quoque Richardi Heliensis Abbatis, petentibus filiis nostris, Henrico Rege & Willielmo de Warelwast, [& Abbatem Eliensem.] permittimus ut eam in communionem tuam, præmissa satisfactione, suscipias; & si ad monasterii regimen utilis ejus persona conspicitur, tuæ dispensationi committimus; cetera etiam quæ in regno illo pro necessitate temporis dispensanda sunt, juxta gentis barbariem, juxta Ecclesiæ opportunitates, sapientiæ ac religionis tuæ solicitudo dispenset. Data III Kal. Junij.

[36] In Kalendis ergo Augusti, conventus Episcoporum, Abbatum, [Rege investituras dimittente,] Procerum Regni, Lundoniæ in Palatium Regis, factus est; & per tres continuos dies, absente Anselmo, inter Regem & Episcopos satis actum de Ecclesiarum investituris; quibusdam ad hoc nitentibus, ut Rex eas faceret more patris ac fratris sui, non juxta præceptum & obedientiam Apostolici. Nam Papa in sententia quæ exinde promulgata fuerat, firmus stans, concesserat hominia quæ Urbanus Papa æque ut investituras interdixerat, ac per hoc Regem sibi de investituris consentaneum fecerat, [concedit hominia,] ut ex epistola, quam supra descripsimus, colligi potest. Dehinc, præsente Anselmo, astante multitudine, annuit Rex & statuit, ut ab eo tempore in reliquum numquam per dationem baculi Pastoralis vel annuli quisquam Episcopatu vel Abbatia, per Regem vel quamlibet laicam manum, investiretur in Anglia; concedente quoque Anselmo, ut nullus in Prælationem electus, pro hominio, [& curat Prælatos ordinari.] quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris privaretur. Quibus ita dispositis, pene omnibus Ecclesiis Angliæ, quæ suis erant Pastoribus diu viduatæ, per consilium Anselmi ac Procerum Regni, sine omni virgæ Pastoralis aut annuli investitura, Patres a Rege sunt instituti. Instituti quoque sunt ibidem & eodem tempore ab ipso Rege quidam ad regimen quarumdam Ecclesiarum Normanniæ, quæ similiter suis erant Patribus destitutæ.

[37] Inter ista cœpit Anselmus, coram Rege regnique Episcopis atque Principibus, exigere a Gerardo Archiepiscopo Eboracensi, [exigit professionem obedientiæ ab Archiepiscopo Eboracensi.] professionem de sua obedientia & subjectione, quam non fecerat ex quo de Episcopatu Herefordensi in Archiepiscopatum Eboracensem, ut supra meminimus, translatus fuerat. Ad quæ cum Rex ipse diceret, sibi quidem non videri necesse esse, ut professioni, quam ordinationis suæ tempore Girardus secerat, aliam superadderet; præsertim cum, licet Ecclesiam mutaverit, idem tamen qui fuerat in persona permanserit, nec a prima professione absolutus extiterit, Anselmus, in præsenti quidem Regiis verbis acquievit, ea conditione, ut Girardus in manum sibi daret, se eamdem subjectionem in Archiepiscopatu ei servaturum quam in Episcopatu professus fuerat. Annuit Girardus, & sua manu imposita manui Anselmi, interposita fide sua, pollicitus est se eamdem subjectionem & obedientiam ipsi & successoribus suis in Archiepiscopatu exhibiturum, quam Herefordensi Ecclesiæ ab eo sacrandus Antistes promiserat.

[38] Exin statutum est, ut qui ad Episcopatum electi erant, [consecrat quinque Episcopos:] Cantuariam irent, & ibi dignitatis ipsius benedictionem ex more susciperent. Willielmus itaque Wintoniensis, & Rogerius Serberiensis, ac Reinelmus tunc nuper Ecclesiæ Herefordensi restitutus Episcopus, quorum supra meminimus, necnon Willielmus qui Legatione Regis fungi solebat, tunc autem Excestrensi Ecclesiæ electus Episcopus, Urbanus quoque Glamorgatensi f Ecclesiæ, quæ in Gualis, est similiter electus Episcopus, simul Cantuariam venerunt, & in Dominica die quæ fuit g tertio Idus Augusti pariter ab Anselmo consecrati sunt, ministrantibus & cooperantibus sibi in hoc officio luffraganeis ipsius Sedis, Girardo videlicet Archiepiscopo Eboracensi, Roberto Lincolniensi Episcopo, Joanni Bathoniensi, Herberto Norwicensi, Roberto Cestrensi, Radulfo Cicestrensi, Ranulfo Dunelmensi. Ipso die priusquam eorumdem Episcoporum consecrationem Anselmus faceret, præsentibus eis & Episcopis qui convenerant, juxta mandatum Domini Papæ (nam hoc ei per litteras olim mandaverat) reddidit Ealdwino virgam Pastoralem Abbatiæ de Ramesei, quam, ut supra meminimus, perdiderat in Concilio Lundoniensi. In subsequenti etiam quinta feria, sacravit in ipsa sede Robertum Monachum cœnobii Sancti Petri Westmonasterii, ad regimen Abbatiæ S. Eadmundi.

[39] Ordinatio autem Abbatis S. Augustini per id temporis ea causa, ut ita dixerim, dilata est, quod ipse qui in Abbatem, [& electum Abbatem S. Augustini,] scilicet Hugo Monachus Beccensis, electus erat, nondum sacros Ordines habebat. Ordinatus vero est ad Diaconatum ab Archiepiscopo in Capella sua Cantuariæ cum multis aliis, in jejunio septimi mensis, & item ad Presbyteratum a Willielmo Exoniensi Episcopo in eadem Capella, jejunio h decimi mensis. Anselmus enim infirmabatur, & partim ea re partim, propter imminens festum Nativitatis Christi, Cantuariam ad Anselmum idem Episcopus jussus venerat. Post hæc cum Anselmus ordinationem ipsius Abbatis accelerare vellet, eo quod res Ecclesiæ pessum ibant, [prætendentē quod ordinari deberet in sua ecclesia,] & quotidie in sui diminutionem intus & extra decidebant; voluit ut prædictus Episcopus eum in Abbatem ad altare Christi Cantuariæ solenniter se astante consecraret. Sed ubi monachis S. Augustini res innotuit, ad contradicendum animati sunt. Nam Ecclesiam suam privilegia habere commentati sunt, per quæ Abbatem suum non nisi in Sede sua ordinari debere, manifesta allegatione se probaturos asseruerunt. Duravit autem hæc fabula illorum diebus nonnullis; Anselmo nullatenus assertioni eorum cedere volente. Tandem in initio i Quadragesimæ, cum Anselmus juxta Lundoniam pro colloquio Regis venisset; quidam ex ipsis monachis, quos ad rem exercendam ii qui domi remanserant pari voto selectos eo direxerant, omissis privilegiis suis (quæ nulla vel non rata a Rege & Principibus comprobata sunt & damnata) per suos Advocatos Regi persuaserunt, ut Anselmo mandaret, Abbatem in Ecclesia S. Augustini, ex antiqua consuetudine consecrare. Hujus mandati Nuntii fuerunt Willielmus Episcopus Wintoniensis, & Rogerius Serberiensis, & Willielmus Exoniensis, cum Giesseberto Abbate Westmonasterii, a Rege ad Anselmum. Respondit ergo Anselmus, Si Rex me rogaret quatenus pro suo amore ipsum Abbatem in Ecclesia sua ordinarem, fortassis facerem, ea consideratione, eo intuitu, quod antecessorum meorum juris fuit & mei est, indifferenter per Angliam, ubicumque voluntas tulit, Episcopale officium administrare. Nunc autem quia mandat ut id faciam ex consuetudine, dico consuetudinis illud non esse. At illi: Si contra fidem non esse dignoscitur, omnino vult ut in sua Sede consecretr. Refert: Non omnia facienda sunt quæ fidei contraria non sunt; [audire renuit, etiam ad Regis intercessionem.] alioquin plura inconvenientia fierent: hoc quoque unde agitur, quamvis, si fieret, fidei contrarium non esset, fieri tamen ex consuetudine non debet; eo quod nimis inconveniens esset: ei quippe, qui canonice mihi & Ecclesiæ nostræ per omnia subjici debet, subditus in hoc contra ordinem fierem. Ad hæc, Archiepiscopus Cantuariensis Primas est totius Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, & adjacentium Insularum, nec pro alicujus personæ consecratione, [nolens suo juri regisq; honori præjudicare:] nisi solummodo Regis ac Reginæ, Sedem suam ex consuetudine egreditur. Si ergo Rex vult ut ego eumdem honorem exhibeam Abbati S. Augustini quem sibi, parem eum vult in regno suo facere sibi. Quod ne fiat consulo, sicut ei cui fidem debeo, quatenus se ab hac voluntate cohibeat. Re etenim vera dico, quia si unquam tanta inordinatio in Anglia facta fuerit, non modo Regi, sed Archiepiscopis, Episcopis, Principibus, & toti regno grande opprobrium erit. Dixerunt: Eja, si eum in Sede sua ordinare, istis rationibus actus, non vis; mandat ut in sua Capella se præsente, illum ordinari permittas ab aliquo Episcoporum cui ipse præceperit. Respondit: Cur illum ab alio Episcopo ordinari permitterem, quem ego gratia Dei, pro meo jure, uti debeo, ordinare potis sum? Et hoc quidem, ajunt, mallet, ut illic eum tu ipse consecrares. Dixit: Si hoc fecero nonnullam injuriam faciam ipsi Domino meo, meum quippe non est, in Capella ejus Missam celebrare, nisi quando ipse debet a me coronari. Itaque si hoc facio pro Abbatis consecratione, Regius honor vilescet, & deinceps mei exemplo exigetur pro consuetudine, quod hactenus fiebat statuto tempore pro solo Regis honore. Verum quia ipse vult ut proxime consecretur, eo quod nondum confirmato Abbate fluctuant res Abbatiæ, Si voluerit, hic in Capella hospitii mei eum ordinabo, quoniam quidem mihi facile non est, pro tam levi re, hac vice Cantuariam ire. Relata sunt ista Regi, & approbata ratione Anselmi, laudavit ut omissis cunctis objectionum ambagibus Abbas sacraretur, [& causa Regi probata ordinat eum in suo hospitio.] uti dixit, Anselmus. Ordinavit igitur illum IV Kal. Martii, quinta feria primæ septimanæ Quadragesimæ apud Lambetham in capella Roffensis Ecclesiæ, ubi tunc Anselmus erat hospitatus. Accepta ab eo professione ex more, qua se Ecclesiæ Dorobernensi & Archiepiscopis ejus canonice per omnia obediturum promisit. Ii ergo qui affuerunt multo honestius ipsum Cantuariæ potuisse sacrari dixerunt, & quod major honor esset Abbati, requirere Patrem patriæ pro benedictione sua in Metropoli Sede, quam in Capella Roffensis Ecclesiæ. Inter hæc Anselmus misit Domino Papæ Epistolam hanc.

[40] Paschali, Domino Patrique reverendo, summo Pontifici, Anselmus servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam obedientiam cum orationum assiduitate. [Papæ indicat Regis subjectionem quoad investituras] Non debeo tacere Excellentiæ vestræ, quod per eam Dei gratia operatur in Anglia & in Normannia. Rex qui dominatur Anglis & Normannis, obedienter suscipiens vestram jussionem, investituram Ecclesiarum, renitentibus multis, omnino deseruit; quod ut faceret, Robertus Comes de Mellento & Richardus de Redueris, ut fideles vestri & filii Ecclesiæ, veritatis attracti monitis, vehementer instituerunt. Rex ipse in personis eligendis nullatenus propria utitur voluntate, sed religiosorum se penitus committit consilio; de me autem quantas debeo gratias paternæ benignitati vestræ, scribendo non sufficio reddere, sed eas in charta cordis mei scriptas lego assidue. Cum enim, sicut servi vestri, dilecti Fratres nostri, Willielmus & Baldwinus, [& gratias agit de cura sui] retulerunt, vitæ meæ corruptibilis curam ne cito deficiat tam benigna solicitudine mihi gerere præcipitis, non modicum pietatis affectum magnitudinem vestram erga parvitatem meam habere monstratis. Omnipotens Deus vitam vestram vobis in omni prosperitate diu custodiat. [non sine commendatione Comitis de Mellento.] Hanc Epistolam idcirco placuit huic operi admiscere, ut ea teste monstraremus, quæ de investituris Ecclesiarum diximus rata esse. Ad quam etiam correctionem Mellentinus Comes pro litteris, quas ei, ut supra scripsimus, Papa direxerat, perductus fuerit, hujus testimonio designare, pari voto cordi fuit. Re etenim vera ab iis, in quibus olim versatus fuerat, quadam ex parte mutatus erat: siquidem justi amator, istis consilium, illis auxilium, aliquibus utrumque juxta quod ratio exigebat, sæpe exhibebat. Rex ipse Henricus, illius consilio in regni negotiis præstantius & efficacius ceteris credens, defuncti fratris sui Regis vestigia sequi, sicut fatebatur, derhorrebat. Attamen præfatus Comes nec Anglos diligere; necaliquem illorum ad Ecclesiasticam dignitatem provehi patiebatur.

[41] [procurat exequias Episcopi Roffensis.] Supra memorato Gundulpho Roffensi Episcopo de hac vita sublato, Anselmus ad eum sepeliendum Rofam ivit; qui, obsequio sub magna lugentium monachorum, clericorum ac laicorum multitudine decenter expleto, res ipsius Episcopii sicut expedire melius intelligebat, ad opus Ecclesiæ intus & extra, suas videlicet, ordinavit. Baculus autem Episcopalis Cantuariam ab Ernulfo monacho Roffensi, qui ejusdem Episcopi Capellanus extiterat, pro more delatus est, & in præsentia Fratrum super altare Domini Salvatoris præsentatus.

[42] Inter ista Rex Henricus, considerans totum pene Regnum in gravem ærumnam multis ex causis decidisse, per consilium Anselmi & Procerum regni, operam dare instituit, [Rex consulto Anselmo providet pauperum oppressione] qualiter aliquo modo mala, quæ pauperes maxime deprimebant, mitigarentur: cujus boni exordium gnarus a sua Curia cœpit. Tempore siquidem fratris sui Regis hunc morem multitudo eorum, qui Curiam ejus sequebatur, habebat; ut quæq; pessumdarent, diriperent; & nulla eos cohibente disciplina, totam terram, per quam Rex ibat, devastarent. Accedebat his aliud malum; plurimi namque eorum sua malitia k debriati, dum reperta in hospitiis quæ invadebant, penitus absumere non valebant; ea aut ad forum, per eosdem ipsos quorum erant, pro suo lucro ferre ac vendere; aut supposito igne cremare; aut si potus esset, lotis exinde equorum suorum pedibus, residuum illius per terram effundere; aut certe aliquo alio modo disperdere solebant. Quæ vero in patresfamilias crudelia, quæ in uxores ac filias eorum indecentia fecerint, reminisci pudet. Has ob causas quiqui præcognito Regis adventu, sua habitacula fugiebant: sibi suisque quantum valebant, in silvis vel aliis locis, in quibus se tutari posse sperabant, consulentes. Huic malo Rex Henricus mederi desiderans, indicto edicto, omnibus qui aliquid eorum quæ dixi, fecisse probari poterāt; aut oculos erui, aut manus vel pedes vel alia membra constanti justitia strenuus faciebat amputari. Quæ justitia in pluribus visa, ceteros integritatem sui amantes, ab aliorum læsione deterrebat. Item moneta corrupta & falsa multis modis multos affligebat: [& corroctioni Monetæ:] quam Rex sub tanta animadversione corrigi statuit, ut nullus qui posset deprehendi falsos denarios facere, aliqua redemptione, quin oculos & inferiores corporis partes perderet, juvari valeret. Et quam sæpissime dum denarii eligebantur, flectebantur, rumpebantur, respuebantur, statuit ut nullus denarius vel obolus integer esset. Ex quo facto magnum bonum ad tempus toti Regno creatum est. Hæc in secularibus, ad relevandas terræ ærumnas, interim Rex faciebat.

[43] Divina nihilominus officia quoniam indigne per quorumdā Sacerdotum manus eo usq; tractabantur, solicitus institit, ut ipsa suo ritu caste celebrarentur. Multi nempe Presbyterorum statuta Concilii Lundoniensis, necnō vindictā quā in eos Rex exercuerat, quorū superius mentionem fecimus, postponentes, suas feminas retinebant, aut certe duxerant quas prius non habebant. Quod incontinentiæ crimen Rex subvertere cupiens, adunatis ad curiam suā in solennitate Pentecostes apud Lundoniam cunctis majoribus Regni, [exponit in Concilio, Lundinensi] de negotio cum Anselmo Archiepiscopo & ceteris Episcopis Angliæ tractavit, eosque ad malum illud extirpandum, regali auctoritate atque potentia fultos, roboravit. Unde Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, [decreta cōdita pro extinguendo usu concubinarum inter viros sacros,] & Thomas electus Archiepiscopus Eboracensis (nam Girardus tunc nuper ad eamdem curiam tendens abierat) & omnes alii Angliæ Episcopi, statuerunt in præsentia ejusdem gloriosi Regis Henrici, assensu omnium Baronum suorum, ut Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, caste viverent, & feminas in domibus suis non haberent, præter proxima consanguinitate sibi junctas, secundum quod sancta Nicena Synodus definivit. Illi vero Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, qui post interdictum Lundoniensis Concilii feminas suas tenuerunt, vel alias duxerunt, si amplius Missam celebrare vellent, eas omnino a se facerent sic alienas, ut nec illæ in domos eorum, nec ipsi in domos earum intrarent; sed neque in aliqua domo scienter convenirent, neque hujusmodi feminæ in territorio ecclesiæ habitarent; si autem, propter aliquam honestam causam, eos colloqui oporteret; cum duobus ad minus legitimis testibus, extra domum colloquerentur. Si vero in duobus aut in tribus legitimis testibus, vel publica parochianorum fama, aliquis eorum accusatus esset, quod hoc statutum violasset; purgaret se adjunctis sibi secum ordinis sui idoneis testibus sex, [& in transgressores graves pœnas decerni;] si Presbyter; quinque, si Diaconus; quatuor, si Subdiaconus esset: cui autem hæc purgatio deficeret, ut transgressor sacri statuti judicaretur. Illi autem Presbyteri, qui divini altaris & sacrorum Ordinum contemptores præeligerent cum mulieribus habitare, a divino officio remoti, & omni ecclesiastico beneficio privati, extra chorum ponerentur, infames pronuntiati. Qui vero rebellis & contemptor feminam suam non relinqueret & Missam celebrare præsumeret, vocatus ad satisfactionem, si negligeret, octavo die excommunicaretur. Eadem sententia Archidiacones & Canonicos omnes complectebatur, tam de mulieribus relinquendis quam de vitanda earum conversatione, & de districtione censuræ, si statuta transgressi fuissent. Jurarent insuper Archidiaconi omnes, quod pecuniam non acciperent pro toleranda transgressione hujus statuti; nec tolerarent Presbyteros, quos scirent feminas habere, cantare vel vicarios habere; & si eos audirent calumniari, veritatem inde inquirerent. Similiter & Decani hæc eadem per omnia jurarent: qui vero Archidiaconus vel Decanus hoc jurare nollet, Archidiaconatum vel Decanatum irrecuperabiliter perderet. [nec non in Decanos aut Archidiaconos cum iis conniventes.] Presbyteri vero, qui relictis mulieribus, Deo & sacris altaribus servire eligerent, quadraginta dies pro transgressione præfati concilii ab officio cessantes, pro se interim vicarios haberent; injuncta eis pœnitentia, secundum quod Episcopis eorum visum esset. Omnia vero mobilia lapsorum post hac Presbyterorum, Diaconorum, Subdiaconorum & Canonicorum traderentur Episcopis, & concubinæ cum rebus suis velut adulteræ.

[44] His diebus sermo habitus est de Parochia Episcopi Lincolniensis, quæ in nimium tendebatur, eoque processit, ut, cum ratio Christianitatis id utile fore suadebat, Regi & Archiepiscopo ceterisque Principibus regni visum fuerit, de ipsa Parochia sumendum quo fieret alter Episcopatus, cujus Cathedræ principatus poneretur in Abbatia de Heli. Sed Anselmus, [ut novus Episcopatus erigatur in monasterio Heli] quem ipsius negotii summa respiciebat, sciens, præter consensum & Romani Pontificis auctoritatem, novum Episcopatum nusquam rite institui posse, scripsit ei sic: Domino & Patri reverendo Paschali, Summo Pontifici, Anselmus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam obedientiam cum fideli obsequio & orationibus. [Pontifici scribit Anselmus:] Quoniam robur dispositionum, quæ utiliter fiunt in Ecclesia Dei, de vestræ pendet auctoritate prudentiæ; quando fiunt, ad vestrum referendæ sunt notitiam & judicium: ut, cum Apostolico assensu fuerint confirmatæ, nulla præsumptione a posteris, quæ salubriter statuta sunt, queant violari, sed rata permaneant in perpetuum. In Anglia est quidam Episcopatus, scilicet Lincolniensis, cujus diœcesis tam ampla est, ut ad ea, quæ non nisi ab Episcopali persona fieri queunt, unus Episcopus plene sufficere non possit. Quod cum consideraret Rex & Episcopi & Principes, & alii rationabiles & religiosi viri regni Anglorum, ad utilitatem Ecclesiæ visum consilium est, Episcopatum præfatum in duos dividere; ita ut Sedes Episcopalis in quadam Abbatia, quæ sita est in Insula vocata Heli, & est intra præfatam diœcesim, constituatur, monachis ibidem permanentibus: sicut sunt multi Episcopatus, qui monachos in matre Ecclesia habent, non Canonicos. Quod libenter concedit ipse Episcopus Lincolniensis, Robertus nomine, quia pro iis quæ assumuntur de sua Ecclesia ad instaurandum novum Episcopatum in Heli, tantum Ecclesiæ Lincolniensi restauratur l, ut ipse sufficiens & gratum sibi esse fateatur. Cui rei mihi, tum propter prædictam necessitatem, tum propter multitudinem prædictorum qui in hoc consentiunt, visum est, ut, salva vestra auctoritate, assensum præberem. Precatur igitur suppliciter mea parvitas, quatenus hoc, quod pro utilitate Ecclesiæ sic dispositum est, vestra auctoritate in perpetuum roboretur, ne a posteris ulla præsumptione quod bene statutum fuerit violetur. Oramus Dominum omnipotentem ut Ecclesiæ suæ vos in diuturna prosperitate custodiat. m

[45] Soluta Curia, Anselmus ad villam suam, Murtelac nomine, ivit; ibique in subsequenti jejunio quarti mensis; multos ad sacros Ordines promovit. Inter quos Richardum quoque, in præcedenti proxima solennitate Pentecostes electum ad Pontificatum Ecclesiæ Lundoniensis, ad Presbyteratum ordinavit. Deinde ad festivitatem gloriosiorum Apostolorum Petri & Pauli Cantuariam veniens, [varia ex officio suo agit:] die ipsius festivitatis, in Capitulo, præsentibus Ecclesiæ Fratribus & multis aliis tam monachis quam clericis, necnon & laicis, dedit Radulpho Abbati n Sagii, viro equidem bono & religioso, & ipsi Ecclesiæ valde familiari, Episcopatum Roffensem, accepto prius ab ipso coram omnibus hominio ac fidelitate. Quam fidelitatem se illi & cunctis legitimis successoribus ejus Ecclesiæque Cantuariensi perpetuo servaturum promisit, & hoc super quatuor Euangelia jurando confirmavit. In crastino autem misit eum Rovecestram, & cum eo Willielmum Archidiaconum suum, ut illum ex sua parte ipso Episcopatu investiret. Ejusdem quoque negotii causa misit & Antonium monachum illuc, qui Subprioris officio in monasterio Cantuariensi fungebatur. Nam ex quo Arnulphus ipsius Ecclesiæ Prior apud Burgum o Abbas fuerat factus, usque id temporis nullus in Prioratum successerat.

[46] Eodem tempore Rex Normanniam ire parabat. Anselmus autem ad benedicendum illi, [jubetur pro abfuturo Rege habere curam regni:] portum maris ubi transire debebat, ab eo invitatus advenit. Sed nocte, cum sequenti mane brachiolum maris, quo Regis hospitium ab hospitio Anselmi dirimebatur, Regi locuturus transire deberet, adeo infirmatus est, ut ad Regem accedere nullo pacto valeret. Quod ubi nuntiatum est Regi, ei per Willielmum Episcopum Wintoniensem, & ejusdem nominis Episcopum Excestrensem præcipiendo mandavit, ne ad se ullatenus iret, sed plenæ indulgeret quieti. Per eosdem quoque semetipsum, quo pergebat, & filium suum quem in regno telinquebat cum toto regno commendavit tuitioni ejus, ut quidquid statueret, ratum esset; irritum, quod prohiberet. Rogavit etiam illum propter amorem sui, consecrare supra memoratum Richardum Lundoniensi Ecclesiæ electum Pontificem, apud Cicestram; quoniam prope erat, & Episcopi quos adjutores ac ministros in officio ipso haberet, præsto. Causa autem, propter quam hoc ita festinato fieri volebat, illa dicebatur esse, quia eumdem Richardum, in secularibus multum valentem, longe versus Occidentales Angliæ fines, ad sua negotia exercenda transmittere sub celeritate disponebat. At Anselmus, consideratis quibusdam rationabilibus causis, renuit; nec Episcopum sacrare in Cicestra, sicut petebatur, acquievit. Verumtamen, ne nihil pro Rege, qui cuncta, quæ tunc petebatur pro Anselmo faciebat, facere videretur, eumdem Episcopum pro amore illius in Capella sua apud Pagaham consecravit, [consecrat Londinensem] VII Kal. Augusti, ministrantibus ei in hoc officio Willielmo Episcopo Wintoniensi, Rogerio Serberiensi, Radulfo Cicestrensi, & Willielmo Excestrensi, accepta prius ab eo pro more, de obedientia & subjectione sua, professione. Posthæc venit Anselmus Cantuariam, & ibi cum magno honore sacravit præfatum Radulfum Roffensi Ecclesiæ electum Episcopum, [& Roffensem Episcopos.] quinto Idus Augusti, ministrantibus sibi in hoc Willielmo Episcopo Wintoniensi, Radulfo Cicestrensi, & Richardo Lundonensi. Qui Richardus, antecessorum suorum morem secutus, honesto munere honoravit ipso die Matrem suam Ecclesiam Cantuariensem, juxta quod statutum fuerat a Rege, quando impetravit ab Anselmo ut eum sacraret apud Pagaham, sicut diximus.

ANNOTATA.

a Gemmeticum vulgo Jumiege, infra Rotomagum monasterium amplum, ubi verosimiliter navim conscensurus erat in Angliam trajiciendus Anselmus.

b In autumno ejusdem anni 1106. Consule Ordericum Vitatem ad dictum annum ubi etiam captivos recenset, uti & Simon Dunelmensis aliique scriptores.

c Moritonii Comitis castrum hoc fuit: quod obsidentem Regem aggreßi hostes in Vigilia S. Michaelis, istam de se victoriam dedere, ut scribit jam citatus Simon Dunelmensis.

d Anno sequenti 1107, Pascha fuit 14 Aprilis.

e Celebratum id est Id. Maii, sine circa Ascensione Domini.

f Walliæ pars meridionalis Glamorgania est, ad Sabrinæ æstuarium. Sedes Episcopalis Landavia fuit (unde sub nomine Landavensium Episcoporum de his alii agunt) de qua actum 9 Februarii, ubi de S. Teliao ejus loci Episcopo.

g Scilicet littera Dominicali F.

h Nunc paßim Quatuor temporum nuncupantur ista jejunia, eo quod quater in anno habeantur: septimi autem & decimi mensis nominibus indicantur September & December: & infra nomine quarti mensis Iunius.

i Anno 1108 Bissextili, quando Pascha incidit in 5 Aprilis, & dies Cinerū in 19 Februarii litteris Dominicalibus ED.

k Debriare pro inebriare sæpius in Sanctorum Actis occurrit, vox utique apta licet aureo seculo ignota, siquidem Bria; ut volunt quidam, certam vini mensuram significabat; ut ebrius & debrius dicantur, quasi de vel extra mensuram potus; sobrius, sub mensura.

l Dato scilicet uno Eliensis Abbatiæ Manerio Spaldwich, de quo infra ad cap 5. Godwinus de Episcopis Angliæ duo alia addit Biccleswort & Bokden; asserens Abbatiam Eliensem tam divitem fuisse, ut suo Abbati plus redderet, quam Episcopis suis binæ ternæve nonnullarum sedium Anglicanarum.

m Postulationi Pontifex annuit: sed obierat Anselmus antequam negotium conficeretur.

n Abbatia Sagiensis in Normannia est, vulgo S. Martin de Seez, de cuius fundatione facta anno 1050 vide Neustriam piam Arturi. Radulfus autem anno 1114 ad Archiepiscopatum Cantuariensem translatus fuit.

o Petroburgense in agro Northamtoniensi monasteriū, de quo multis 6 Martii, ubi de SS. Kineburga & Kineswitha filiabus Pendæ, sororibus Peadæ, Regum Merciorum.

CAPUT IV.
Controversia de subjectione Ecclesiæ Eboracensis, post obitum S. Anselmi feliciter terminata.

[47] Inter hæc electus est ab Alexandro Rege Scotiæ & Clero & populo monachus quidam Dunelmensis, nomine a Turgodus, [Vt Episcopus S. Andreæ ab aliisquam Eboracensis aut a se ordinetur] ad Episcopatum S. Andreæ de Scotia. Cujus consecratio dum ultra quam expediret demoraretur, tum propterea quia Thomas Eboracensis Ecclesiæ Antistes electus necdum fuerat consecratus, tum propter quædam alia, quæ longum est enarrare; Ranulfus Dunelmensis Episcopus proposuit eumdem Electum, in præsentia ipsius Thomæ, apud Eboracam consecrare, associatis sibi Episcopis Scotiæ & Orcadarum insularum. Verum, quia id præter consensum & auctoritatem Cantuariensis Episcopi rite fieri non posse sciebat; mandavit ei de negotio per Militem quemdam, & ut ejus consilio & concessione sacraretur, deprecatus est. Ad quæ scripsit ei epistolam hanc: [non permittit:] Anselmus Archiepiscopus Cantuariæ, Ranulfo Episcopo Dunelmensi salutem. Mandastis mihi per quemdam Militem, Scollandum nomine, quod volebatis, ut electus Episcopus Ecclesiæ S. Andreæ de Scotia sacraretur, & hoc volebatis fieri meo consilio & mea concessione. Sed hoc nec debet nec potest canonice fieri ab eodem electo Archiepiscopo, nec ab alio per illum, priusquam ipse fiat Archiepiscopus Canonica consecratione. Quapropter nec consulo nec concedo, immo interdico, ne fiat ante consecrationem ejusdem electi Archiepiscopi, nisi a me, si forte hoc necessitas exegerit. Vale.

[48] Post hæc Anselmus, considerans Thomam Episcopalem suam benedictionem non ita expetere sicut debebat, scriptam hanc Epistolam ei direxit. Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, [monet Electum Eboracensem,] Amico suo Thomæ, electo Archiepiscopo Ecclesiæ Eboracensi, salutem. Canonica auctoritas præcipit, ut Ecclesia Episcopatus ultra tres menses non moneat sine Pastore. Quoniam autem Regi placuit, consilio Baronum suorum & nostra concessione, ut vestra persona eligeretur ad Archiepiscopatum Eboracæ; non debet per vos terminus salubriter constitutus diutius differri. Unde miror, quia post electionem vestram non requisistis ut consecraremini, ad quod electus estis. Mando itaq; vobis ut octavo Idus Septembris sitis apud Matrem vestram ecclesiam Cantuariensem, [ut se sistat Cantuaria consecrandū,] ad faciendum quod facere debetis, & ad suscipiendam consecrationem vestram. Quod si non feceritis, ad me pertinet ut ego curam habeam, & faciam quæ pertinent ad Episcopale officium in Eboracensi Archiepiscopatu. Præterea audivi, quod vos, priusquam consecremini, facere vultis, ut electus Episcopus S. Andreæ de Scotia apud Eboracam consecretur. Quod nec vos facere debetis, nec ego concedo, sed omnino interdico ne fiat, aut de illo aut de aliqua persona quæ in regimen animarum debet provehi ab Archiepiscopo Eboracensi; quia non pertinet ad vos dare, vel concedere alicui regimen aut curam animarum: quia nondum accepistis. Valete. Ad illam scripta est Epistola hæc,

[49] Dilectissimo Patri & Venerabili Domino Anselmo, sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ Archiepiscopo, Thomas Eboracæ Metropoli Electus, licet indignus, salutam & amicæ fidelitatis obsequium. Gratias ago vobis, Reverende Patet, quod me semper dilexistis & audivistis, & de proventu meo exultavit & lætatum est cor vestrum in Domino: Dominus Deus retribuat vobis pro me. Quod ad consecrationem meam venire distuli, [accipit responsum, quare non venerit:] causa fuit non una nec parva quæ me detenuit. Pecuniam, quam pro facultata mea magnam causa veniendi ad vos contraxeram, ultra spem meam & nimium diu moratus, totam dispendi Wintoniæ, a qua citius discedens ad vos venire disposueram. Placuit autem Domino nostro Regi, ut cum ille Legatos Romam pro causa sua mittebat, ego cum eis meum mitterem ad requirendum Ecclesiæ nostræ Pallium. Festinanter igitur consilio Regis ad propria reversus, ad hoc opus quæsivi, & adhuc quæro pecuniam; sed parum, nisi graviter mutuatam, invenio; quoniam Dominus Girardus Archipiscopus Ecclesias nostras & homines & ipsum dominium nostrum multum pauperavit. Et certe Rex promisit mihi, quod vobis colloqueretur, & dilationem meam apud vos excusaret. Termino a vobis constituto (Domino auxiliante) ero apud sanctam Cantuariensem Ecclesiam, si opportune potero, suscepturus & facturus quæ debeo. Quod si non potero, cum mihi Paternitas vestra mandavit ut quindecim diebus, ante vobis renuntiarem, b precor benignitatis vestræ sanctitatem, ut decē diebus ante vobis renūtiare possim, [& rogatus dare litteras testimoniales,] mihi cōcedatis. Litteras vero Paternitatis vestræ requiro in testimonium personæ & electionis nostræ quales debetis & scitis oportere. Hoc modo vestra Sanctitas meæ parvitati debet; hoc vestra Ecclesia nostræ denegare nō debet. De electo Episcopo S. Andreæ de Scotia, quod audistis, rumores sunt, quibus credere non oportet. Facile ergo est interdici, quod ut fieret non a me excogitatum est. Vivere vos sanum lætumque, diuque, Deoq; Domino nostro, nostra supplicat Ecclesia. Sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ congregationem saluto, & oro ut pro me oret. Valete. Rescriptum Anselmi ad eumdem Thomam.

[30] c Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, amico suo Thomæ, electo Archiepiscopo Eboracensi, salutem. Mandastis mihi in litteris vestris quod termino a me vobis constituto Deo auxiliante Cantuariæ eritis, si opportune poteritis, suscepturus & facturus quod debetis. Rogastis quoque, ut si id efficere non valetis, concederem quatenus id mihi decem diebus ante renuntiare possetis: sed & Willielmus Clericus nuntius vester precatus est me ex vestra parte, [terminum ampliat,] quatenus ego ipsum terminum adventus vestri aliquantum extenderem, ut ad nos opportunius possetis venire. Quod & ego, causa vestri amoris & opportunitatis, libenter facio. Ne itaque opus sit vos mihi quidquam ante, de vestro adventu renuntiare, summoneo vos, ut die Dominico qui erit quinto Kal. Octobris Cantuariæ sitis, ad faciendum quod facere debetis, & ad suscipiendam consecrationem vestram. Præterea quod dicitis in litteris vestris vos pecuniam quærere, [& monet ne ante consecrationem petat Palliū.] ut Romam mittatis pro Pallio Ecclesiæ vestræ, non concedo: & puto quod id frustra faceretis, quoniam nullus debet habere Pallium antequam sit consecratus. Litteras quas requiritis, in testimonium personæ & electionis vestræ, cum mihi locuti fueritis & ostēderitis cui eas dirigere debeo, libenter faciam pro vobis, sicut pro amico, quod facere debebo. Valete. Ratus ergo Anselmus non esse abs re præmunire Dominum Papam de negotio Pallii, quod sibi Thomas se mandaverat requisiturum, scripsit ei Epistolam hanc.

[31] Domino & Patri vere diligendo & reverendo Paschali, Summo Pontifici, Anselmus, Servus Ecclesiæ Cantuariensis debitam obedientiam cum fidelibus orationibus. Quoniam fortitudo & directio Ecclesiarum Dei maxime pendet ex auctoritate Paternitatis vestræ post Dominum, [monet etiam ea de re Pontificem,] quando ratio exigit ad ejus libenter recurrimus auxilium & consilium. Archiepiscopus Eboracensis, Girardus nomine, migravit de hac vita: & alius, Thomas nomine, loco ejus electus est: de quo rumor est quod quæritur ei Pallium, antequam sit consecratus, & mihi faciat professionem secundum antiquam consuetudinem antecessorum meorum & suorum, Hæc est igitur summa precum mearum in hac re: ut antequam consecretur & mihi debitam obedientiam (sicut dixi) profiteatur, & hoc factum esse litteris nostris cognoscatis, a vestra Excellentia Pallium non suscipiat. Quod non dico idcirco, quod illi Pallium invideam; sed quoniam quidam autumant, & etiam procurant, ut si hoc a vobis concessum fuerit, confidat se professionem debitam mihi posse denegare. Si enim hoc contingeret, scitote, [ne præjudicetur Cantuariensi Primatui,] quia Ecclesia Angliæ scinderetur, & secundum sententiam Domini dicentis, Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, desolaretur, & vigor Apostolicæ disciplinæ in ea non parum debilitaretur: ego quoque nullatenus remanerem in Anglia. [Luc. 11, 17] Non enim deberem aut possem pati, ut me in ea vivente Primatus Ecclesiæ nostræ destrueretur. Hoc ipsum & eodem affectu suggero, Reverentiæ vestræ de Lundonia, si ejus Episcopo Pallium petitur, quod numquam habuit: ut scilicet ad hoc nullatenus assensum præbeat. Quidam namque concinnant, sub hac specie boni, Primatus Cantuariæ dignitatem, quemadmodum non oportet, humiliare. Misi Sanctitati vestræ in hoc anno post Pentecosten litteras, per Bernardum servientem Domini Petri Camerarii vestri, quod Rex Angliæ conqueritur, [& indicat ægre ferri a suo Rege investituras permitti Regi Germaniæ.] quod sustinetis Regem Teutonicum dare investituras Ecclesiarum sine excommunicatione: & ideo minatur, sine dubio se resumpturum suas investituras, quoniam ille suas tenet in pace. Videat igitur Prudentia vestra sine dilatione quid inde agere debeatis; ne quod tam bene ædisicastis, irrecuperabiliter destruatur. Rex enim noster diligenter inquirit, quod de illo Rege facitis. Oramus Dominum Deum, ut nos lætificet de diuturna prosperitate vestra. Rescriptum Domini Papæ ad Anselmum.

[32] Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto Fratri Anselmo, Cantuariensi Archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Litteras tuæ Dilectionis recepimus, per quas affabilitatis tuæ, dulcedinem recognovimus. Bene autem & sapienter egistis, [accipit benevolum responsum.] quod nos de causa & honore Cantuariensis Ecclesiæ præmonitos & cautos reddidistis. Nos siquidem in te ipsins B. Augustini, Anglorum Apostoli, personam venerabilem intuemur; & ideo honori tuo vel Ecclesiæ tuæ aliquid detrahere omnino refugimus; unde quæ rogasti libenter suscepimus, &, ad servandum tuum & Ecclesiæ tuæ honorem, custodiam & solicitudinem adhibemus. Porro quod in eisdem litteris significasti scandalizari quosdam, quod Regem Teutonicum dare investituras Ecclesiarum toleramus; nec tolerasse nos aliquando, nec toleraturos scias. Expectavimus quidem ut ferocia gentis illius edomaretur: Rex vero si in paternæ nequitiæ tramite perseveraverit, B, Petri gladium, quem jam educere cœpimus, proculdubio experietur. d Datæ Beneventi IV Idus Octobris.

[33] Supra memotatus Thomas inter ista, mutato priori consilio Cantuariam statuto sibi termino, prohibitus a Canonicis suis, sicut per litteras Anselmo mandavit, venire non potuit, & ob hoc quid sibi inde foret agendum, [Ob moram a Canonicis Eborac injectam] consilium ab eo petivit. Ipsi quippe Canonici, scientes Anselmum ætate simul & debilitate fatigari, rati sunt eum citius huic vitæ subtrahendum, & ideo mota calumnia, Ecclesiam Eboracensem parem esse Cantuariensi, Anselmo scripserunt. In quo tamen electum Antistitem Ecclesiæ suæ Cantuariam ire debere pro benedictione sua cognoverunt, sed professionem de subjectione sua Pontifici Cantuariensi eum facere debere negaverunt; ac ne faceret, quantum in eis fuit, ex parte Dei & Romanæ Ecclesiæ prohibuerunt. Quod quali fama ipsos Canonicos apud multorum mentes notaverit, & me tacente conjicere possunt, qui quid juris ex antiquo Ecclesia Cantuariensis super Eboracensem semper habere consueverit, sciunt. Anselmus autem postponens Clericorum litteris respondere, ad litteras Thomæ scripsit hæc, Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, [eorum Electo ampliat iterum terminū] amico suo Thomæ, electo Archiepiscopo Eboracensi salutem. Mandavi vobis caritative plusquam semel, quatenus ad matrem vestram Ecclesiam Cantuariensem veniretis, ad suscipiendam benedictionem vestram, & ad faciendum quod debetis, & non venistis. Qua propter eadem dilectione vobis adhuc mando, quatenus apud ipsam Matrem vestram sexto Idus Novembris sitis, ut faciatis quod debitis, & suscipiatis benedictionem nostram. Præterea, quia consilium petitis, consulo vobis ut non incipiatis aliquid quod non debetis contra Cantuariensem. Nam pro certo sciatis, quia omnibus modis quibus possum ad hoc me impendam, ut de sua dignitate Ecclesia ipsa meo tempore nihil perdat. Valete. Non venit, sed directa Epistola hæc inter alia scripsit. Causam qua differtur sacratio mea, [seque etiam sic excusantem] quam nemo studiosius quam ego vellet accelerare, qui protulerunt non desistunt corroborare. Quamobrem quam periculosum, quam turpe sit contra consensum Ecclesiæ (cui præfici debeo) regimen ipsius invadere, vestra descretio noverit. Sed & quam formidabile, quam sit evitandum sub specie benedictionis maledictionem induere.

[54] [invitat ad controversiā ex judicio Episcopali componendā.] Ex his Anselmus advertens, Thomam Clericorum suorum magis quam suo, quod petiverat, consilio inhærere; fecit Episcopos venire ad se, & cum eis de negotio tractans, quid præcipue foret agendum, disquisivit. Probant illi duos adhuc Episcopos ad eum dirigi, qui illum ex parte Anselmi & omnium Episcoporum Angliæ moneant, cœptæ rebellioni renuntiare, & siquidem id facere nolit, suadeant ei Cantuariam pro benedictione sua, secundum quod se facere debere cognoverat, venire; ibique si possit, probet se a subjectione, quam Anselmus exigebat, debere liberum esse; & hoc si queat efficere, sacratus redeat in sua cum pace. Placuerunt ista Patri. Et hæc agere missi sunt Episcopi duo, Lundoniensis videlicet, qui Decanus Ecclesiæ Cantuariensis, & Roffensis qui ejusdem Ecclesiæ proprius atque domesticus esse dignoscitur. Hi ergo iter aggressi, mandaverunt Thomæ, & occurrit eis apud Suthwellam villam suam. Exponunt ei, pro quibus venerint: at ipse nuntium suum, quem Normanniam ad Regem miserat, & plures de suis, quos ad se longe inde pervenire mandaverat, se expectare respondit: qui cum venerint, inquit, audito eorum consilio, faciam quod potissimum mihi faciendum laudaverint. Reversi in istis Episcopi sunt. Post hæc, brevi temporis spatio interposito, Nuntius ex parte Thomæ ad Anselmum directus, [Pro eodem iuducias ad Pascha rogatus a Rege,] litteras, quas ecce scribimus, sigillo Regis inclusas ei porrexit. Henricus Dei gratia Rex Anglorum Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo, caro Patri suo salutem & amicitiam. Mando vobis ut exspectetis æquo animo & bona voluntate benedictionem Thomæ Eboracensis Archiepiscopi, usque ad Pascha; & quidquid inter vos inde actum est: ego enim, si infra prædictum terminum in Angliam rediero, consilio Episcoporum & Baronum meorum vos juste & honorifice inde concordabo. Quod si tam cito non rediero, taliter inde agam, quod fraterna pax & bona concordia inter vos erit.

[35] [easdem humaniter sed fortiter negat.] Ad hæc, Nuntio petenti quid Anselmus vellet dare responsi; dixit, Se Regi, qui sibi litteras misit, non Thomæ responsurum. Delegata igitur legatione hujus rei Odoni, Decano Ecclesiæ Cicestrensis; & Alboldo, monacho Cœnobii sanctæ Mariæ Beccensis, destinavit eos in Normanniam ad Regem, narrare illi totum, quod præsentis dissidii tenore inter se & Eboracenses actum extiterat. Rogarent etiam illum, quatenus suæ auctoritatis ingenuitate & provisione satageret, ne integritas Christianitatis in duo divisa scinderetur in Anglia; certus existens, quod scissionem juxta Domini dictum desolatio sequeretur. De induciis autem quas Thomæ Eboracensi Archiepiscopo dari mandaverat, pro certo sciret, quod prius pateretur totus membrabratim dissecari, quam de negotio, in quo illum contra antiquas Sanctorum Patrum sanctiones, se injuste & adversus Deum erexisse sciebat, vel ad horam illas aliquando daret. Reversi nuntii, referunt Regem æquo animo ac benigno verba Anselmi suscepisse, pollicitumque se per auxilium & misericordiam Dei re ipsa ostensurum, quod integritatem Christianitatis diligeret in Anglia, non scissuram.

[36] [& infirmatus eum a Sacerdotali officio suspendit] Inter hæc languor, qui corpus Patris Anselmi graviter affligebat, gravior sibi ipsi de die in diem fiebat. Notæ tamen rebellionis non immemor, Scripsit Thomæ Epistolam hanc. Anselmus, Minister Ecclesiæ Cantuariensis, Thomæ electo Archiepiscopo Eboracensi. Tibi Thoma, in conspectu Omnipotentis Dei, Ego Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis & totius Britanniæ Primas, loquor. Loquens ex parte ipsius Dei, Sacerdotale officium, quod meo e jussu in parochia mea per Suffraganeum meum suscepisti, tibi interdico: atque præcipio, ne te de aliqua cura Pastorali ullo modo præsumas intromittere, donec a rebellione quam contra Ecclesiam Cantuariensem incepisti, discedas; & ei subjectionem, quam antecessores tui, Thomas videlicet & Girardus Archiepiscopi, ex antiqua antecessorum consuetudine, professi sunt, profitearis. Quod si in iis, quæ cœpisti magis perseverare, quam ab eis desistere, delegeris; omnibus Episcopis totius Britanniæ sub perpetuo anathemate interdico, [ac nisi paruerit vetat ne a quoquā ordinetur.] ne tibi ullus eorum manus ad promotionem Pontificatus imponat, vel, si ab externis promotus fueris, pro Episcopo vel in aliqua Christiana communione te suscipiat. Tibi quoque Thoma, sub eodem anathemate ex parte Dei interdico, ut numquam benedictionem Episcopatus Eboracensis suscipias, nisi prius professionem, quam antecessores tui Thomas & Girardus Ecclesiæ Cantuariensi fecerunt, facias. Si autem Episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris, concedo, ut officio Sacerdotali, quod jam suscepistis, utaris. Hanc Epistolam omnibus Episcopis Angliæ, singulam singulis, cum suo sigillo direxit; unicuique mandans atque præcipiens per sanctam obedientiam, quam Ecclesiæ Cantuariensi debebant, ut secundum quod in illa scriptum erat, se erga ipsum Thomam deinceps tenerent.

[57] Post hæc XI Kal. Maji defunctus est Cantuariæ in Metropoli Sede Gloriosus Pater Anselmus, & die sequenti (quæ fuit Cœna Domini) in Majori ecclesia, ad caput venerandæ memoriæ Lanfranci prædecessoris sui, [& moritur 21 Aprilis, anno 1109.] honorifice sepultus, anno incarnati Verbi millesimo centesimo nono, regni vero Henrici gloriosi Regis Anglorum nono, Pontificatus autem ipsius Anselmi decimo sexto, ætatis vero septuagesimo sexto.

[38] Itaque post hæc, paucis diebus evolutis, venit Angliam, [Post advenrum, Legati pallium ferentis.] missus a venerando summo Pontifice Paschale, Clericus quidam, f Ulricus nomine, Cardinalis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Hic Pallium Eboracensi Ecclesiæ secum ferens, ubi didicit Anselmum vitam finisse (nam obitum ejus, quia tunc nuper acciderat, non longe extra Angliam famæ certitudo pertulerat) consternatus animo, quid potissimum sibi foret agendum, dubitabat. Pallium etenim ipsum Anselmo primitus deferendum a Romano Pontifice sumpserat; & ut demum juxta consilium ac dispositionem ipsius, inde ageret, ab eodem præceptum acceperat.

[39] In subsequenti festivitate Pentecostes, Rex Henricus Curiam suam Lundoniæ in magna mundi gloria, & diviti apparatu celebravit. Qui transactis coronæ suæ festivioribus diebus, cœpit agere cum Episcopis & regni Principibus, quid esset agendum de consecratione Electi Ecclesiæ Eboracensis. Ad quod recitata est coram eo epistola, [interpellati de causa Episcopi 12] quam proxime suprascripsimus, ipsi Electo ab Anselmo destinata, interdicendo videlicet illi benedictionem, si primo non faceret Ecclesiæ Cantuariensi professionem. Quam Robertus Comes de Mellento sibi expositam, ubi intellexit sciscitatus est, quisuam Episcoporum eamdem Epistolam suscipere ausus fuerit, præter assensum & imperium Domini Regis. In qua interrogatione Episcopi advertentes, Comitem velle calumniam movere, qua eos regiæ Majestati obnoxios faceret; remoti a multitudine, habito consilio, statuerunt apud se suis omnibus, si regia sententia hoc forte Comitis instinctu dictaret, se malle despoliari, quam iis quæ Anselmus de præsenti querela præceperat non obtemperare. Erant autem hi, Richardus Lundoniensis, Willielmus Wintoniensis, Robertus Lincolniensis, Herbertus Norwicensis, Rogerius Serberiensis, Radulfus Roffensis, Reinelmus Herefordensis, Robertus Cestrensis, Joannes Bathoniensis, Radulfus Cicestrensis, Willielmus Exoniensis. Istis ergo, firmato consilio, ut diximus, inter se, visum est Samsonem Wigornensem Episcopum accersendum, & quam de negotio sententiam ferret etiam ipse, [Samsonis Wigorniensis sententiam exquirunt:] perquirendum. Factum est, & respondit: Licet hunc, qui in Pontificatum Eboracensem electus est, olim ex conjuge filium susceperim; eique juxta seculum & carnis naturam, honoris ac dignitatis provectum jure æquissimo debeam; multo maxime tamen id Matri meæ Ecclesiæ Cantuariensi debeo, quæ me in eum, in quo sum, honorem provexit; & gratiæ, quam a Christo Domino meruit, me per Pontificale ministerium participem fecit. Quapropter notum omnibus esse volo, me & litteris Patris nostri Anselmi, de causa quæ nunc inter nos agitur factis, modis omnibus obediturum, nec unquam assensum præbiturum, ut is, qui electus est in Episcopatum Eboracensem aliquatenus consecretur, donec de subjectione sua Ecclesiæ Cantuariensi debitam & canonicam obedientiam profiteatur. Ipse enim præsens fui, quando frater meus Thomas Archiepiscopus Eboracensis, [& cum eo negant se recessuros ab Anselmi mandato:] tum antiquis consuetudinibus, tum invincibilibus allegationibus actus, eamdem professionem Lanfranco Archiepiscopo Cantuariensi & cunctis ejus successoribus fecit. His dictis, illico simul omnes Episcopi ad Regem reversi sunt, constanter, & litteras super quibus Comes sciscitatus fuerat, se suscepisse, & contra eas nulla ratione quidquam acturos, asserentes. Ad quæ, cum idem Comes caput agitaret, autumans jam in illos quasi de contemptu Regis crimen injiciendum, dixit Rex; Quidquid in iis aliorum sententia ferat, de me constat, quia cum Episcopis sentio, nec vel ad horam excommunicationi Anselmi subjacere aliquatenus volo. [quod cum etiam Rex probasset,] Quibus auditis, gavisi sunt omnes. Et agentes Domino grates pariter conclamaverunt, Anselmum adesse; & quam, non poterat in corpore degens, jam mundo absentem causam Ecclesiæ suæ determinasse. Deinde, in laudibus eximii Principis demoratum est, ac ut ipse dignitatem Primatus Ecclesiæ Cantuariensis humiliari a nullo permitteret postulatus; siquidem in hoc, dicunt, consuetudines antiquæ & earum confirmationes, astipulatione totius regni sub magno Rege Willielmo factæ, necnon privilegia quæ his priora existunt ab Apostolica Sede ipsi Ecclesiæ collata, corrumperentur, scinderentur, annihilarentur Acquievit istis Rex, & jussit ipsarum quoque scripta auctoritatum, quæ Ecclesia Cantuariensis habebat, sub celeritate afferri, allata recitari, Quod ubi factum est, intulit: Quid amplius quæritur? Auctoritates & privilegia Apostolicæ Sedis, [& Eboracensis ecclesiæ subjectio esset evidenter probata;] & quæ in præsentia patris & matris meæ, sub testimonio & confirmatione Episcoporum, Abbatum, & Procerum regni definita sunt (ut quasi de epistola Anselmi penitus taceatur) ego in quæstionem mitterem? ego novis ambagibus agitari permitterem? Immo sciat Thomas, se aut subjectionem & obedientiam Ecclesiæ Cantuariensi ejusque Primatibus, ut antecessores sui professi sunt, professurum, aut Archiepiscopatui Eboracensi ex toto cessurum. Eligat ergo, quod vult. Consideratis itaque Thomas auctoritatibus, quibus Ecclesiam Dorobernensem niti & circumvallari videbat, spretis Clericis suis (quorum se consilio credidisse sero dolebat) se contra ipsas auctoritates nolle stare, sed morem antecessorum suorum sequendo, & ipsis acquiescere, & Ecclesiam ipsam deinceps semper diligere velle dixit & honorare. Præcepit igitur Rex ut professio, quam Thomas erat facturus in sui præsentia dictaretur, scriberetur, sigilloque suo, nequid in ea quovis molimine, antequam eam profitendo Thomas legeret, mutaretur, servaretur inclusa. Quod & factum est.

[40] Dominica ergo die, quæ fuit v g Kal. Julii, convenerunt, jubente Rege, Richardus Lundoniensis, Willielmus Wintoniensis, [obedientiam Cantuariensi Ecclesiæ professus Thomas,] Radulphus Roffensis, Herbertus Norwicensis, Radulphus Cicestrensis, Ranulphus Dunelmensis, & Herveus Pangornensis Episcopi, in Ecclesia beati Pauli Lundoniæ, pro consecratione Thomæ. Inter solitam ergo examinationem, suo loco professionem, de subjectione & obedientia sanctæ Ecclesiæ Dorobernensi exhibenda, Richardus Lundoniensis Episcopus, qui Thomam erat sacraturus, ab illo exegit. Professio igitur, sicut erat sigillata, sibi coram omnibus oblata est, fractoque sigillo evoluta & lecta ab eo est ita. Ego Thomas, Eboracensis Ecclesiæ consecrandus Metropolitanus, profiteor subjectionem & Canonicam obedientiam sanctæ Dorobernensis Ecclesiæ Primati canonice lecto, & consecrato, & successoribus suis Canonice inthronizatis, salva fidelitate Domini mei Regis Henrici Anglorum, & salva obedientia ex parte mea tenenda, quam Thomas antecessor meus sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex parte sua professus est. Intererat huic officio Prior Ecclesiæ Dorobernensis, Conradus nomine, & ex monachis ejusdem loci quamplures, qui pro hoc ipso, quoniam res eos maxime respiciebat, illo convenerant. Lectam itaque professionem cum a Thoma sibi oblatam Richardus Antistes Lundoniensis accepisset, eam nominato Priori & Fratribus tradidit, dicens; Hanc, Fratres & Domini mei, in testimonium auctoritatis vestræ Ecclesiæ suscipite, & ipsam vobis factam in memoriam posteritatis servate. [a Lundonensi Episcopo consecratur] Deinde a Radulpho Cicestrensi Episcopo dictum in populo est, ipsam consecrationem ex recta & antiqua consuetudine debere fieri Cantuariæ. Et adjecit: Verum quia ipsa Civitas, defuncto Patre nostro Anselmo, nunc quidem Pontifice caret; visum Regi sacratisque ordinibus regni est atque Principibus, eam hic atque ab hujus Sedis Episcopo præ aliis potissimum celebrandam, eo intuitu, ea ratione, quod Episcopus Lundoniensis inter alios Episcopos est Decanus Ecclesiæ Cantuariensis, & ideo speciali quadam dignitate ceteris anteponendus. Ita ergo in Episcopatum Eboracensem Thomas consecratus est, suscipiens a ministro, quod suscipere detrectavit a magistro. Dum ergo vitæ præsenti h superfuit, pœnitudo hujus facti ab animo ejus non recessit; se infelicem, [& pallium accipit.] nec tanti Patris benedictione dignum fuisse pronuntians. Quibus peractis, præfatus Ecclesiæ Romanæ Cardinalis, audito Rege Curiæque Regis consilio, Pallium, quod detulerat, Eboracam detulit, ipsoque Pontificem ejus investivit, sicque Romam redeundi iter repetiit.

ANNOTATA.

a Hic est Turgotus, ante Prior Dunelmensis, cui Historiam Dunelmensem, sub nomine Simeonis Dunelmensis editam, vindicavimus 20 Martii ante Translationem corporis S. Cuthberti pag. 125.

b Id vel aliis litteris vel per nuntios verbotenus factum oportuit: quando hæc limitatio supra non exprimitur.

c In Concilio scilicet Guastallensi ad Padum, anno 1106 mense Octobris, ubi sic actum est de tollendo Germaniæ schismate, ut tamen investituræ fuerint omnino prohibitæ.

d Et expertus est, non quidem a Paschali, a quo captivo investituras ertorsit Henricus V, Rex Germaniæ anno IIII, eodem cum liber fuit nequidquam Sutrina Acta retractante: sed a Callisto II, cui eas ipse coactus est restituere, anno 1122 in Concilio VVormatiensi.

e Mallem legere injussu: alias non apparet cur potuerit ab exercitio Presbyterii canonite suscepti prohiberi: necdum enim pro contumaci damnabatur.

f Ulricus, sive Ulfricus, creatus Cardinalis dicitur anno 1105, & natione Anglus.

g Erat perperam excusum IV Kal. Julii, qui anno 1109 littera Dominicali C incidit in feriam secundam.

h Superfuit autem Thomas usque ad Februarium anni 1114, etiam hinc laudandus, quod cum letalem ejus morbum negarent medici posse sanari absque usu feminæ, castus maluerit mori, quam Episcopalem dignitatem tali macula contaminare.

CAPUT V.
Varia post obitum S. Anselmi acta.

[62] Inter hæc Erveus Episcopus Pangornensis (cujus supra meminimus) ab Ecclesia sua, [Statuitur primus Episcopus Heliensis.] quam olim dimiserat, penitus translatus est, & novo Episcopatu, quem Rex & Principes dudum in Heli statuendum, juxta mentionem inde superius factam, decreverant, inthronizatus. Quod quidem ut adipisci mereretur, multa prece, multis multarum rerum promissionibus, multorum quoque officiorum exhibitionibus, vix post obitum strenuissimi Patris Anselmi obtinere potis fuit. a Ipso anno apparuit stella, quam cometam quamplurimi nominabant. Visa est autem in mense Decembri, circa lacteum circulum, crinem in Australem cæli dirigens plagam.

[63] In subsequenti Nativitate Domini Christi, [Regi coronā imponit & Missam celebrat Episcop. Londinensis,] Regnum Angliæ ad Curiam Regis Lundoniæ pro more convenit, magna solennitas habita est atque sublimis. Ipsa die Archiepiscopus Eboracensis, se loco Primatis Cantuariensis Regem coronaturum, & Missam sperans celebraturum, ad id omnino paratum semet exhibuit. Cui Episcopus Lundoniensis non acquiescens, coronam capiti Regis imposuit, eumq; per dexteram induxit Ecclesiæ, & officium diei percelebravit. At cum ad mensam Regis ventum esset, & de loco sessionis inter eosdem Episcopos dissensio mota fuisset; noluit eos Rex audire, sed utrumque a prandio suo remotum, pransuris hospitia sua præcepit adire. Et quidem quod Episcopus Lundoniensis ita fecit, ut alia taceam, ea ratione usus est, quod & Decanus Ecclesiæ Cantuariensis, & item juxta institutionem B. Gregorii Anglorum Apostoli, tunc prior alterius extitit, quia prius eo fuerat ordinatus. Cujus nimirum prioratus gratia, se sub tanta festinatione, ut supra diximus, licet aliud in populo prædicaretur, in Pontificatum ordinari gnarus expetiit; quemadmodum nobis testati sunt qui animi ejus absque dubio secreta noverunt, & ipsemet a me percunctatus familiari affatu asseveravit. Sed de sessione prandii Regalis tunc inter Episcopos, res ita remansit, determinanda judicio futuri Pontificis Cantuariorum.

[64] Per id temporis acta est causa Presbyterorum Angliæ, [præclara a S. Anselmo constituta, jussu Regis post mortem illius executioni mandantur.] & districtius, quam tempore Patris Anselmi, a consortio mulierum coërciti sunt. Quamplurimi namque illorum, ex obitu Patris Anselmi non modicum exhilarati, promiserant sibi, eo de medio sublato licitum fore, quod ipso superstite, sibi illicitum fuisse condoluere. Sed in contrarium res lapsa est. Rex enim qui plus Deo a multis timebatur, sua lege eos constrinxit, quatenus, vellent nollent, Concilii Lundoniensis, quod supra notavimus, saltem oculis hominum fierent executores. At si ipsi Presbyteri deterius agere, quasi in damnationem & contumeliam Anselmi pro hoc elaboraverunt, ipsi viderint: onus suum quisque portabit. Scio quippe, quoniam, si fornicatores & adulteros judicabit Dominus; consanguinearum, ne dicam sororum vel filiarum, stupratores non effugient judicium ejus. Nec quod eos Anselmus ab illicitis amplexibus prohibuit, ulla suarum iniquitatum excusatio erit; sed nimirum unusquisque recipiet, prout gessit. Quod si aliquis dixerit, Anselmum melius fecisse si tacendo toleraret, quod prohibitum in pejus pullulaturum fortasse procederet; dicere poterit, divitem illum Euangelicum, qui ad cœnam quam præparavit multos vocavit, servum suum non debuisse ad convocandum invitatos destinare, eo quod contigit simul ne venirent omnes excusare. Et hanc ipsam Euangelii lectionem tam in consecratione ipsius Anselmi super eum repertam, quam & in Pallii ejus susceptione in populo lectam, ea forsitan præsignasse, non alienum a veritate est credere: quoniam pene omnibus, quæ prædicando docuit vel docendo prohibuit, excusatio objecta est, & in nullo verbis ejus efficaciter obtemperatum. Legat, qui vult, textum Concilii Lundoniensis, & inspectis statutis ejus atque præceptis, perpendat quis eis obediat, quis eorum executor existat, quis non ea quasi inania ducat. Ecce, ut plurima taceantur; Abbates quidam, qui in ipso Concilio pro simonia depositi fuerunt, aut illas quas perdiderunt aut alias Abbatias dato pretio per laicos adepti sunt. [sed mox in pejus dilabuntur, pleraque.] Item qui Presbyteri dicuntur sive Canonici, jam tepescente Regis edicto, apud Episcopos suos & Archidiaconos infami commercio id effecerunt, ut aut suas quas reliquerant, aut alias, quæ magis placeant, spretis prioribus, libere meretriculas ducant. Ad hæc criniti, quos a Patre Anselmo a sanctæ Ecclesiæ liminibus certissime novimus excommunicatos, intantum abundant tantumque se de crinium suorum feminea & ignominiosa longitudine jactitando magnificant, ut qui crinitus non est, rustici vel Presbyteri probroso vocabulo denotetur. Cetera horum indignitate non minus indigna, ne eorum amatores, cum mea nihil intersit, gratis offendam, silentio premam. Tantum dico, quia quid futura dies sit paritura nescio, in præsenti scio quam pauci (de secularibus dico) inveniuntur, qui via, quam illustris Pater Anselmus docendo monstravit, ad cœnam Domini puro ac simplici corde properare contendant. Exivit Angliam semel, exivit secundo, ad modum videlicet præcepti, quod Euangelico servo suo Dominus fecit: in quibus exitibus quod ingentem multitudinem prædicando, admonendo, castigando, cœnæ Dominicæ de alienigenis introduxerit, nos qui itineris ejus & laboris comites fuimus, omni remoto ambiguo scimus. Avertat igitur omnipotens Deus ab illis vocatis, ad quos adducendos primo missus est, sententiam quam idem Dominus intulit, Dico scilicet vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. [Luc. 14, 24]

[64] His ita digestis, præsens opus (cui quidem, ut operam darem, sincera dilectio, quam erga beatæ memoriæ Patrem Anselmum superna pietas mihi indigno concessit habere, maxima inter alias causa fuit) fini addicam: prius tamen, & ab iis qui modo sunt, & ab eis qui post nos, filii Ecclesiæ Cantuariensis, id est Dorobernensis, Deo donante futuri sunt, [auctor ostendit utiliter hanc a se scriptam historiam,] paucis petitum iri precamur; ne nobis, qui ista scripsimus, quasi in re nihili laboraverimus, ipsi succenseant; judicantes fortassis apud se, ea quæ gloriosum & magnificum Patrem Lanfrancum suo tempore constat fecisse, ad tuendam conservandamque nominatæ Ecclesiæ dignitatem, satis sufficere & superabundare. Et nobis utique de illis quæ ipse fecit (quantum quidem ad negotia spectat, quorum gratia illa fecit) nullum aliud quam illorum judicium est vel aliquando fuit. Unde ut tantum onus scribendi assumeremus, quasi nostro opere, opera ejus aliquatenus fulcire cogitaverimus, amentia esse videtur, in mentem alicui cadere; præsertim cum nostra, quæ illis continuantur, non nisi per illa robur unde subsistant, salva rerum quas descripsimus veritate, sortiantur. Attamen (quod pace omnium dictum est) quæso accipiatur, non parum ad exterminandum scandalum, quod Eboracenses super ipsam Ecclesiam moverunt & confirmare nisi sunt, ut de aliis taceam, ipsa Epistola profuit, quam piæ recordationis Paschalis Papa, Girardo Pontifici Eboracensi, [saltem adhoc ut intelligatur Eboracensis subjectio] de professione quam Episcopo Cantuariensi facere debebat pro Anselmo direxit. Siquidem, eadem Epistola Cantuariæ cum sigillo Papæ remansit, quam Girardus, ut vir in Ecclesiasticis disciplinis educatus, illius auctoritatis præcepto non egens, factam in Episcopatu professionem Anselmo (sicut mentio inde superius habita declaravit) interposita fide sua, firmaverat. Textum autem ipsius Epistolæ hic (ut omnibus, qui legere vel audire ista dignantur, innotescat) subscribemus, & eum in laudem nominis Dei terminum hujus operis constituemus.

[66] Paschalis Servus servorum Dei, [quam etiam Girardus Archiep. jussu Papæ cognovit.] Venerabili fratri Girardo, Eboracensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Quamquam prave adversus nos, immo contra Matrem tuam Sanctam Romanam Ecclesiam, te non ignoremus b egisse, præsentibus tamen litteris tibi mandamus, ut professionem tuam venerabili fratri nostro Anselmo Cantuariensi Episcopo facere non negligas. Audivimus enim Thomam c quondam prædecessorem tuum, ex hac eadem re contentionem movisse; & cum in præsentia Domini Alexandri secundi Papæ ventilata esset, ex præcepto ejus, diffinitione habita, post varias quæstiones Lanfranco prædecessori suo & successoribus suis eamdem professionem fecisse. Unde & nos quod tunc temporis definitum est, volumus auctore Deo firmum, illibatumque servari. Datæ Beneventi pridie Idus Decembris. d Hinc igitur & in omni opere suo laudetur ipse, & benedicatur, qui idem in se manens innovat omnia, transfert regna, & quem vult super illa constituit, vivens & regnans ante & ultra omnia secula Deus. Amen.

ANNOTATA.

a

Ne qua etiam hujus historiæ parte frauderis, lector, atque ut intelligas quantum Anselmi interceßioni tribuerit Pontifex; ex Seldeni Spicilegio accipe pleniorem rei narrationem, prout eam in duplici Eliensi Ms. ante annos trecentos exarato, ipse invenit: nam quæ hic de Ervei molitione dicuntur manifestißime explicat, & Godwinum refellit, qui Richardi Abbatis ambitioni hanc mutationem adscribit: ipsum tale est. Post mortem Richardi Abbatis (quæ anno 1208 videtur contigisse) mittitur a Rege ad Eliense Cœnobium Hervæus, Pangorensis Episcopus, [Hervæus Pangorensis Episcopus,] a suo Episcopatu per violentiam ejectus, ut ibi de rebus Ecclesiæ ad tempus sustineretur, donec plenius deliberasset quid de eo esset facturus. Est autem Pangor Monasterium in Walliis, tot habitationibus plenum, ut (sicut Beda refert) si in septem partes divideretur, non minus quæque portio quam trecentos homines haberet. Hic cum Episcopatu fungeretur Hervæus, gentem efferam nimia austeritate tractabat: videns enim tantam in moribus eorum perversitatem (quam nemo facile posset tolerare, [suorum violentiam fugiens,] undeque Episcopali timori nullam servabant reverentiam) gladium bis-acutum ad eos domandos exeruit, nunc crebro anathemate, nunc propinquorum & aliorum hominum eos coercens multitudine. Nec minor fuit eorum contra eum rebellio: tanto enim periculo ei insistebant, ut fratrem ejus perimerent, simili modo eum perempturi si possent in eum manus injicere. Expavit Episcopus ingruens infortunium; plurimisque suorum interfectis aut graviter vulneratis, videns quod anima sua quæreretur, nec congruos haberet defensores, ad Regis Angliæ confugit patrocinium, utile sibi consecutus exilium. Rex autem ejus adventum, ut famosi tunc temporis & religiosi Episcopi, benigne suscipiens, ad Eliensem Ecclesiam destinatum procurationem inde accipere eum constituit. [recipitur ab Eliensibus monachis,] Ipse vero illuc veniens; gratia, conversatione & mirabili prudentia, omnium pene monachorum sibi alligavit affectum, ut si fieri posset, eum sibi Episcopum adoptarent. Quam circa se affectionem aspiciens, cœpit paulatim quibusdam circumlocutionibus loci utilitatem eis proponere, Fratrum an imos attentare & multa jucunda promittere, si Abbatiam in Episcopatum promovere, & seipsum vellent in Episcopum suscipere; ad quod efficiendum, suum quoque eis promisit auxilium dum tamen illi suum præberent assensum. [eisque persuadet Abbatiam in Episcopatum convertere:] Ipsis autem facile ad eum conversis, ipse Regem adiit. Rex petita concessit, Robertem Lincolniensem Episcopum ad colloquium invitavit, ut (quod ille locus in ejus Episcopatu esse videbatur) sine ejus conniventia non fieret ista mutatio, ne diœcesis ejus pateretur injuriam, si inconsulto suo Episcopo, alius in eam induceretur Episcopatus. Præterea oportuit ut futurus Episcopatus aliquam haberet Parochiam, quam sibi impertiri de Lincolniensi Ecclesia, canonica justitia cum æqua compensatione postulabat. Datum est itaque manerium de Spaldewic Lincolniensi Ecclesiæ in jus perpetuum, pro commutatione Episcopalis curæ super pagum Grantebregensem: [quod cum Episcopi Lincolniensis assensit] & finito hoc inter Regem & Robertum Episcopum secreto negotio (monachis Ecclesiæ filiis omnino inconsultis & ignorantibus) Hervæus Episcopus, cum litteris Regis ad confirmandum hoc propositum, Romam destinatur. Quo veniens impetravit quæ petiit; ad Regem & Archiepiscopum & comprovinciales Episcopos, litteras Apostolicas super sua causa, quales optabat, reportans. Quarum textum hic subscribi, nec otiosum est nec onerosum. Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, [permittit Paschalis Papa, litteris scriptis ad Regem,] dilecto in Christo filio Henrico, glorioso Regi Anglorum, salutem & Apostolicam benedictionem. Omnipotenti Deo gratias agimus, qui talem te Regem nostris temporibus constituit, qui & terrenum regnum sapienter ad honorem Dei gubernas, & æterni Regis solicitudinem ante oculos mentis portas. Postulasti siquidem a nobis per litteras, ut in loco, qui Ely dicitur, novus ex Apostolica auctoritate Episcopatus constituatur; quia Lincolniensem Episcopatum tantæ magnitudinis esse dixisti, ut ad peragenda ea quæ Episcopalis sunt officii, unus Episcopus nullatenus sufficere possit. Pro quo & devotionem tuæ voluntatis laudamus, & dispositioni assensum præbemus, ita tamen ut in celebri loco constituatur; ne nomen Episcopi, quod absit, vilescat. Ad hoc enim Episcopus constituitur, ut populum Dei & verbo doceat & vita informet, & ad verum Pastorem Domini commissarum sibi animarum lucra reportet. In iis quoque de quibus rogasti, licet quædam ibi inordinata videantur, tuæ tamen voluntati refragari nequaquam valemus. Novit præterea gloria vestra, Domnum Hervæum Episcopum, quem vita & scientia commendat non modica, nimia barbarorum ferocia & persecutione de Sede sua expulsum, & multa fidelium fratrumque suorum cæde fuisse fugatum: cujus ut scientia fructum qui non perit afferre, & vita bonum valeat Dei populo exemplum præbere; volumus & rogamus, ut si qua eum apud vos vacans Ecclesia vocaverit, ibi auctoritate Apostolica constituatur; ne infructuoso diu silentio torpeat, qui vitæ cælestis documenta in scientia & moribus portat. Omnipotens Deus Apostolorum suorum precibus & vos & prolem vestram custodiat, & cæleste post terrenum vobis regnum concedat. Data XI Kal. Decembris.

Alias quoque litteras misit Papa eidem Regi, quarum hic textus est. Paschalis Episcopus, Servus servorum Dei, venerabili Fratri Anselmo, Cantuariensi Archiepiscopo & ceteris comprovincialibus Episcopis, [& ad Episcopos Angliæ] salutem & Apostolicam benedictionem. Inter cetera regna terrarum, ad Apostolicæ Sedis dilectionem atque obedientiā Anglorum regnum specialiter pertinere, Apostolicæ Sedis scripta & Anglicarum historiarum series manifestant. Quæ nimirum causa sollicitudinem nostram propensius impellit, illius regni Ecclesias familiarius confovere, & earum dispositionibus solicitius invigilare. Lincolniensem itaque Episcopatum, tam spatiosum ex filii nostri Regis vestrisque litteris agnovimus, ut ad ea quæ Episcopalis sunt officii peragenda, uniis nullatenus sufficere possit Episcopus. Quapropter ex voluntate Lincolniensis Episcopi, postulat a nobis idem carissimus filius noster & Christianissimus Rex Anglorum Henricus, quantenus in parte una Episcopatus ipsius, ex Apostolicæ Sedis permissione, novus Episcopatus constituatur, in loco videlicet qui Ely vocatur. Cujus nos petitionibus, quia religiosæ videbantur, assensum libenter præbuimus; & Episcopatum in loco præfato constituendi, ex Apostolica auctoritate, licentiam damus; statuentes, ut Sedes Episcopalis, in loco prædicto constituta, omni deinceps tempore perseveret: parochiam quoque, quam vestra fraternitas, cum prædicto Fratre Lincolniensi Episcopo & Regis providentia, eidem Episcopatui assignaverit, perpetuo possideat. Porro de monasterio, in quo Sedes Episcopalis constituitur, Anglicorum Monasterium, in quibus Episcopi constitui sunt, consuetudo servabitur. Hujus constitutionis conservatores Omnipotentis Dei & Apostolorum suorum benedictione perpetuo perfruantur. Amen.

His suæ Confirmationis Hervæus susceptis epistolis, Angliam cum Apostolica benedictione properavit; [Charta Regia super hac eadem re] Regem & Archiepiscopum adiit; litteras eis ostendit; assensum eorum obtinuit; & in sequenti anno totum negotium consummavit. Hactenus historia, ut credimus, antiqua: cui collector adjecit laciniam de anno gestæ rei, deceptus supposititio quodā Henrici Regis diplomate quod consequenter subnectitur hoc exordio: Anno ab Incarnatione Dom. MCVIII, Indictione… anno Pontificatus Domini Paschalis Papæ secundi decimo, Regni quoque mei similiter decimo, Ego Henricus, providente divina clementia, Rex Anglorum & Normannorum Dux, Willielmi Magni Regis filius, qui Edwardo Regi hereditario jure successit in regnum, &c. In quibus Seldenus observat insolitam verborum pompam, forensi istius ævi stylo nequaquam accomodatam: neque enim Pontificum Romanorū annos suis in diplomatis notabant Reges Angliæ. Deinde paternæ succeßionis commemoratio, non tantum imposturā arguit, quia insolens; sed etiam ignorantiam auctoris, quia falsa: nec enim Henricus filius fuit Willielmi Magni, id est Conquestoris, sed nepos & filius Willielmi II sive Rufi. [multiplicis imposturæ convicta.] Tertio vacillat fœde chronologia, quando annus 1108 componitur cum 10 anno Paschalis Papæ, & Henrici Regis: quorum hic regnare cœpit anno dumtæxat 1100, iste electus est 1099, 12 Augusti. Simile fortasse vitium in numero Indictionis obrepserat, quod deprehendens librarius non præsumpsit corrigere, sed omittere elegit, tamquam non satis legibilis character fuisset. Capitale porro est, quod charta, IX Kal. Novembri anno jam dicto signata, id est fere sex mensibus ante obitum S. Anselmi, de eo loquatur tamquam de mortuo Beatæ memoriæ. Sed nempe revera mortuus, licet non eo anno, erat Anselmus, cum res peracta fuit: levius igitur hoc, quam quod loquens de Roberto Lincolniensi, qui usque ad annum 1122 vivendo pervenit, tamquam de jam mortuo dicat, qui tunc Ecclesiæ prædictæ præsidebat. Quod negotium peractum dicatur in die Translationis B. Etheldredæ, Virginis sedis ejusdem Eliensis, IX Kal. Novembris, quo modo diem numquam signasset Notarius aliquis regius, arguit hujus figmenti auctorem fuisse monachum Eliensem: qui etiam ex usu seculi, non XII, sed XIV loquitur; quando expressurus Ordinum Anglicanorū gradus, quorum consensu res decreta fuit, nominat Duces, veluti nomen honorarium, idque a Comitibus plane distinctum, cum certissimum sit, inquit Seldenus, neminem, post Guillielmi I tempora usq; ad Edwardū tertium id est usque ad annum 1326, ejusmodi dignitatis vocabulo apud nos esse insignitum. Denique addit idem Seldenus, Nec in Archivis Regiis, ubi sæpius vetustorum, quæ Episcopio Eliensi, uti etiam quæ aliis indulgentur, privilegiorum instrumenta iterantur; hujusmodi quid, diligenter licet anquisiverim, reperio. Hæc autem ideo notare voluimus, ut magis confirmaretur quod in Tractatu ad hunc secundum tomum præliminari conati sumus persuadere, videlicet cum magna cautela & examine ad rem historicam adhibenda esse diplomata antiqua; & curioso oculo tam esse facile vera dignoscere a supposititiis, quam horum fabricatores fuerunt plerumque temerarii pariter & ingorantes. Ejusdem porro cum prædicta charta imposturæ est privilegium Edgari Regis, pro monasterio Eliensi & pro anno 970 fabricatum, quod pariter extat Tomo 1 Monastici Anglicani pag. 87.

b Quando scilicet, uti lib. 3. cap. 2. dictum, falso reculit indulgere Papam verbotenus Regi, id cujus contrarium continebant litteræ, velut solum in speciem scriptæ forent.

c De Thomæ hujus nominis primo Archiepiscopo Eboracensi pluribus agitur in libro hujus operis primo parte prima, quæ tota est de Landfranco, danda mense Majo: supra quoque lib. 1. parte 2 num. 14 facta est illius mentio.

d Anno 1106, ut liquet ex dictis hoc libro num. 37.

APPENDIX APOLOGETICA. Ex initio libri quinti.

[66] Terminus quarti Libri Historiæ, cui Novorum in Anglia notam indidimus, [Historia Novorum ex amore S. Anselmi est scripta.] plane indicat nos ibi deliberasse totius operis metam ponere, immo modis omnibus posuisse. Translato etenim eo de hac vita, cujus amor ipsius Historiæ describendæ causa præcipua fuit, videlicet Domino & gloriosissimo Patre Anselmo, Anglorum summo Pontifice, ratus sum, visa mora Pontificis substituendi, me si ultra procederem in scribendo, aut inania forte scripturum, aut in privato conversantem, non multa, quæ scribenda ratio expeteret, pleniter agniturum, tacita incertitudine vitæ meæ, quæ nunc quidem mihi non certior est quam tunc fuit. Verum inter hæc, ex his quæ scripseram, certo comperiens me multorum voluntati, [excusat eum quod nihil publici operis struxerit,] ac dilectioni morem gessisse; placuit seriem rerum describendo illis annectere, juxta quod Deus, omnium finis dignabitur inspirare: eo siquidem respectu, quo illa pluribus accepta esse deprehendi, sperabam & ista oneri non affutura. Prius tamen quam illa aggrediar, quibusdam, qui adhuc præfato Pontifici, vere Sancto, detrahere non verentur, eo scilicet quod nec secularium, nec Ecclesiasticarum rerum extructionibus, ipse (ut dicunt) in sua manu omnia tenens, ita studium impenderit, sicut antecessor illius venerandiæ memoriæ Pater Lanfrancus suo tempore fecit; paucis rationem ostendere in mentem venit, quatenus, inspecta negotii qualitate, ex ipsa veritate perpendant, an amodo sit eis silendum super hoc, an non.

[67] Utique cum idem Anselmus primo Pontificatum Cantuariensem regere suscepisset, [utpote qui ecclesiam spoliatam acceperit,] ita omnes terras ad ipsius honorem pertinentes, vastatas invenit, & omnes redditus a Willielmo, filio majoris Willielmi Regis, direptos, ut unde subsisteret (nota loquor) non haberet. Quamobrem fraudatus redditibus, quibus a festo sancti Michaelis (nam paulo ante hoc festum Cantuariam venerat) usque in Nativitatem Domini vivere debuit, summa necessitate coactus, de iis quibus ab ipsa solennitate usque in Pascha victurus erat, victum sibi ministrari faciebat: sicque subsequentium terminorum redditus, in præcedentibus terminis paulatim & discreto moderamine sumens, vix tertio sui introitus anno, ad statum a prædecessoribus suis statutum in his pertingere potuit. [graves persecutiones per quadriennium tulerit,] Quid autem angustiarum, præter has, a Rege Willielmo & suis passus sit, per illos tres & quarto qui subsecutus est anno, in primo & secundo nominatæ historiæ libro, utpote qui eis affuimus, nonnullis digessimus. Ita igitur in tribulatione & atroci persecutione quatuor annis in Anglia degens, quinto pulsus ab eodem Rege est, [triennio exulaverit,] & totus Archiepiscopatus invasus, ac per tres continuos annos (hoc est donec Rex idem sagitta interiit) usque in immensum vastatus. Anselmus vero inter hæc patria eliminatus, dum unde se suosque procuraret, de suis ab Anglia nil habere mereretur, ab externis necessaria mutuatus est; nolens quidem gravis esse his inter quos morabatur, nec gratis accipere omnia quæ sibi offerebantur. Deinde revocatus a Rege Henrico, qui in regnum fratri successerat; & res suas in supremam paupertatem redactas reperit; & exactores pecuniarum, quas mutuo acceperat, de trans mare quotidie venientes, vacuos a se dimittere, considerata æquitate, honestum esse non judicabat. Si in istis angustiabatur, nulli mirandum. Super hæc, pax inter illum & Regem diutina firmitate non duravit. Vexatus itaque gravi modo per biennium est, ac demum extra terram exire seductus. Exivit, [debita solvenda habuerit,] nec nisi quarto sui exitus anno pene peracto, redire (sicut descripsimus) potis fuit. Tandem reversus duobus annis supervixit, tertio transiit; debitis, quibus se in peregrina patria sustentaverat, vix solutis. His ita se habentibus, qua quæso ratione poterat terrenis operibus operam dare, quem tam assiduæ oppressiones & suarum rerum destructiones non cessabant fatigare?

[68] Ea tamen quæ per se ipsum non valebat, per fideles Ecclesiæ suæ filios, livore carens, & nihil usque secularis gloriæ quærens, exercebat. Nam res monachorum posuit in dispositione eorum, constituens eis in Priorem post Henricum, Ernulfum, [nec tamen parum profuerit ecclesiæ, etiam in temporalibus.] post Ernulfum, Conradum; ipsius loci monachos: ad quorum nutum negotia Ecclesiæ cuncta referrentur, & communi consilio Fratrum tractarentur, disponerentur, terminarentur. Ex libertate igitur, qua in res suas monachi per bonum Anselmum potiti sunt, multum per omnem modum Ecclesia aucta est: in recuperatione videlicet plurimarum terrarum, quas quidam laici tenentes, in hereditatem sibi vendicabant; in diversis ornamentis, inque omni decore domus Dei; ita ut pauca & indecora visa fuerint Ecclesiæ ornamenta, comparatione decoris & multitudinis illius, quo in his diebus perducta sunt. Super hæc, ipsum oratorium, quantum a majore turri in Orientem porrectum est, ipso Patre Anselmo providente, disponente, auctum est. Et hæc quidem omnia de rebus Ecclesiæ acta sunt, sicut & multa quæ per Lanfrancum facta fuerunt; Anselmo de suis præter illa plurimam pecuniæ quantitatem in augmentum domus Dei conferente. Ex his vero quæ in dominio suo possidebat, & ex offerenda majoris altaris medietatem (aliam medietatem enim Pater Lanfrancus contulerat) & quasdam terras ad subsidium monachorum antiquitus pertinentes, tunc autem in alios usus distractas, & pallia valde bona quamplurima, ac nonnulla alia decori domus Dei competentia, juri Ecclesiæ perpetuo possidenda concessit. Ad hæc, postquam de secundo exilio revocatus est, & quadam pace potitus; dedit in opera Ecclesiæ denarios, qui singulis annis de Parochianis ecclesiis, in Pascha Matri Ecclesiæ pendi solent. Æquius enim esse judicavit eos ab Ecclesia, cui pro signo debitæ subjectionis conferuntur, possideri; quam a seculari potestate, quasi suos, obeunte Episcopo, auferri; eo quod illos quoq; Pontifices, pro suo officio, antehac juri proprio vindicabant. Nec eo defuncto aliter ac ipse disposuerat, in his a Rege actum est; sed in eo statu quo Ecclesiam Pater ipse moriens reliquit, toto temporis spatio, quo Pastore carebat, ejus instituta mutare consilii esse non autumans, eam conservabat. Pax igitur, qua potita est, cui, post Deum, ascribenda sit, satis elucet. Detractores itaque tanti Viri, & tam magnifici benefactoris Ecclesiæ Christi, parcant obsecro linguæ suæ; parcant obsecro animæ suæ: nam si hos, qui secrete detrahunt proximo suo, persequitur Deus; timendū fateor, ne illos, qui publice & contra æquum pravis verbis corrodunt Patrem suum, destruat Deus.

DE. B. IOANNE SEV IOAGNOLO TERTIARIO ORDINIS S. FRANCISCI CALLII APVD VRBINATES IN ITALIA.

CIRCA AN. MCCCLXX

[Praefatio]

Ioannes seu Ioagnolus, Tertiarius Ordinis S. Francisci, Callii apud Vrbinates, in Italia (B.)

BHL Number: 0000

D. P.

[1] A Primis Christianismi efflorescentis temporibus, Episcopali dignitate ornata Callis, nunc Callium, Gratianum Episcopum misit ad Concilium Arminense, cujus immediati successores ignoti plerique, decessores omnes oblivioni sunt traditi. Mansit sua nomini dignitas, etiam postquam civitas ex priori loco translata in alium vicinum est, ex mandato Nicolai IV anno MCCLXXXIX; & ut ipsa S. Angelus-Papalis, quod idem Pontifex jusserat, deinceps nominaretur, non potuit in vulgo stabiliri. Cum civibus migrantibus migraverunt etiam Religiosi plerique, [Tempore Thomæ Sferrati Episcopi Calliensis] & in his sacer D. Francisci Ordo, postquam annos viginti sex esset donatus civitate: cui deinde nonnullos Episcopos dedit, ab optima muneris sui administratione & morum sanctitate commendatos. Horum unus fuit Fr. Thomas Sferratus, ex Civitatensi Episcopatu huc translatus an. MCCCLIII, & post absolutam insigni opere cathedralem defunctus anno MCCCLXXIX. Dum viveret, inquit Vghellus in Episcopis Calliensibus, evolavit ad superos B. Joannes de Satiatis, ex Ordine S. Francisci, miraculorum gloria insignis.

[2] Eum Arturus in suum Franciscanum Martyrologium retulit ad hunc XVI Aprilis, [mortuus cum magna sanctitatis opinione,] citatis ad annum MCCCLXXIX Lucæ Waddinghi Annalibus. Qui licet nusquam diei meminerit, ipsique Calliensis negent aut notum esse obitus diem, aut certum aliquem festivius in ejus honorem coli; ea tamen suggerunt, quæ perpetuum quemdam illius cultum inter Callienses probent; neque inter Callienses tantum, sed etiam inter vicinos populos. Nam singulis annis venit Confraternitas quædam Eugubio, ad sacra ejus ossa veneranda: quemadmodum anno MDCXLIX ad nos scripsit Henricus Lindanus noster, tunc Laureti Pœnitentiarius pro Belgis, postea Apostolicis laboribus & gloriosa inter milites Catholicos morte clarus in Dania, ipsique Regi, quamvis acatholico, [ut Beatus colitur,] caritatis indefessæ & sanctitatis eximiæ titulo carißimus. In hujus manus cum venissent Doctoris Francisci Bricchi, Episcopalis Theologi tunc viventis, Annales Callienses, ex eorum tomo I transcripsit, quæ ibi legerat ad annum MCCCLXXII, quasi eo mortuus Beatus fuerit, & eodem ipso anno corpus ejus sub altari compositum: quod nobis minus probabile videtur. Eumdem tamen annum notamus, quia nescimus quamdiu illum moriendo prævenerit. Verba Annalium ex Italico Latine reddita, & cum Waddinghi contextu valde conformia, hæc sunt.

[3] Hic ipse annus memorabilis fuit morte Joannini de Satiatis, [& miraculis claret:] cum opinione magnæ virtutis & perfectionis Christianæ defuncti: unde & procedente tempore pro Beato habitus publicam hodieque obtinet venerationem. Natus erat Callii in regione S. Augustini, cujus parentes si conditione ac genere fuerunt humiles, fuit ipse meritis moribusque sublimis, ac vitæ religiosæ æmulator, ut potuit, sub habitu tertii Ordinis S. Francisci. Per intercessionem demortui impetratæ divinitus sunt complures gratiæ & sanitates miraculosæ a variis, eum pie invocantibus; ac potissimum tempore pestilentiæ, Callii grassantis; quando plurimi spem recuperandæ valetudinis minime vanam in eo habuere, & preces suas exauditas sensere, æque ac varii alii in diversis necessitatibus suis ad eumdem recurrentes: quemadmodum patet ex processu authentico, qui anno MCCCLXXIV scriptus manu Bartholomæi Guidonis de Imola, conservatur in archivio conventus S. Francisci in civitate nostra.

[4] Corpus in ejusdem conventus ecclesia requiescit supra quoddam altare, [corpus in altari Caussidicorum] ubi hujusmodi inscriptio legitur, concepta versibus, ut ævi, sic styli rudioris.

Miraculis claret hic Sanctus, ut semper aparet:
Quem Deus Deorum vocavit ad regna polorum.

Hoc opus fecit Magister Antonius de Castro, ad honorem B. Joannini, tempore Guardianatus Semperini de Urbino MCCCLXXII. Magister Antonius de Castro, petrarum lapidumque excisor ac sculptor celeberrimus, ut hic supra de anno MCCCLXXII.

[5] Ipsum altare hoc anno MDCXLI auctius & ornatius evasit impensis Dominorum Caussidicorum, [nunc splendidius renovato.] qui capellam, a se dotatam jam olim, ut sibi propriam vendicant, in sinistro latere altaris majoris; estque prima secundum murum ecclesiæ, ducentem ab altari ad portam. Ibi, priusquam accessisset novus hic speciosusque ex marmore & picturis splendor, fenestella erat, intra quam sæpissime ardebat lampas, accensa in honorem B. Ioannini, vulgo dicti Ioannioli: cujus corpus requiescit ad pedem novæ iconis, supra altare prædictum, in capsa artificiose laborata. Ornatur autem ipsum altari pulchra & grandi marmorea machina, quæ basibus, columnis, epistyliis, coronide operis Corynthii, imaginem circumit, ex designatione Benedicti Genestræ Forosemproriensis, in ejusmodi operibus ad prospectus elegantiam formandis versatissimi.

[6] Hactenus Annalium Auctor, qui & gratias Beati interceßione obtentas clarius distinctiusque explicat, & aliquanto diffusius quam Waddinghus: sed more nostro ipsa originalia Acta Callio petiimus, & per nostros nunc Laureti Pœnitentiarios, Hectorem ab Albada & Christophorum Grinum, hunc pro Teutonica istum pro Anglica natione, effectum est, ut adm. R. D. Antonius Gucci, qui tum forte cum hæc quærebantur Laureti aderat, Callio devotionis causa advectus, seque ex cognatione & familiæ Beati esse dicebat, susciperet in se curam quærendorum istiusmodi documentorum: quæ tandem feliciter reperit, & ex eo quod unicum superest exemplari descripta dantur.

MIRACVLA SEX,
Publicis instrumentis consignata.

Ioannes seu Ioagnolus, Tertiarius Ordinis S. Francisci, Callii apud Vrbinates, in Italia (B.)

EX MS.

[1] In nomine Domini. [Anno 1373 coram Bartholomeo Guidonis Notario] Amen. Pateat cunctis præsentem publicam paginam inspecturis, quod anno a nativitate ejusdem Domini MCCCLXXIII, Indictione XI, die XXIII mensis Novembris, tempore sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Gregorii divina providentia Papæ XI, D. Clara, filia Matthæi Amadoris de Castro Honesti, & uxor Stephani Alexii de villa Mulionis, Comitatus civitatis S. Angeli papalis; una cum dictis ejus patre, viro, & D. Gilia uxore d. Matthei & matre d. D. Claræ, personaliter existens in ecclesia S. Francisci de dicta civitate, ante venerabile corpus B. Joagnoli de d. civitate, volens cognoscere gratiam, quam ab Omnipotente ob preces d. Beati receperat, ut ipsum miraculum ad perpetuam rei memoriam unicuique valeat propalari; suo juramento, in manibus mei Notarii infrascripti personaliter præstito, verbo dixit: Quod dum de mense Octobris proxime præterito, ex maxima febre & duobus anguinibus in corpore ipsius, ex epidimia tunc concurrente, in extremis laboraret; propter quæ visum oculorum & loquelam amiserat, [mulier quæ peste laboraverat,] credens pro certissimo tunc migrare; & dictis ejus patre & matre & viro ibidem adstantibus, in domo d. ejus viri in villa Mulionis prædicta, credentibus ipso instanti eamdem D. Claram vitalem spiritum amittere (prout ipsi pater, mater, & maritus eorum juramentis, in manibus mei Notarii infrascripti corporaliter & personaliter præstitis, in verbo veritatis dixerunt & affirmaverunt) ipsi D. Claræ in memoriam veniente de Beato prædicto, in corde ipsius preces cordialiter eidem Beato porrexit: videlicet quod supplicare dignaretur Jesu Christo, [voto ad Beatum facto liberata,] quod ipsam liberaret a morte & infirmitate prædictis: & quod, cum esset liberata, veniret ad ecclesiam prædictam, ad corpus ejusdem Beati visitandum: & eidem offerret tunicam & alios pannos existentes tunc circa corpus ipsius, quos mater ipsius & aliæ mulieres ipsam D. Claram vestiverant, ut cum ipsis sepeliretur. Et dictis precibus & voto factis, statim D. Clara prædicta incepit videre & loqui ac convalescere: & ab illa hora in antea de die in diem convaluit; & sana ac alacri facie ad tumulum d. Beati, [eodem se exolvit] cum maxima devotione & cordis contritione, obtulit & dimisit tunicam, interolam, pannicellum, frontale, calceamenta, quamdam pulchram bursam cum cincta, & unum duplerium ceræ novum: rogantes me D. Clara, ejus pater, mater, & vir, quod de prædictis ad futuram rei memoriam publicum conficerem documentum.

Et hæc acta fuerunt in ecclesia prælibata, in præsentia religiosorum virorum Fratrum, Stephani & Antonii vicarii loci d. ecclesiæ de d. civitate, & aliorum Fratrum d. loci, ac etiam Antonii Bernardi de villa Mulionis prædicta, & Vannis Cursii de Aqua-viva-montis comitatus d. civitatis, & aliorum plurium testium ibidem existentium, ad hæc vocatorum & rogatorum. Et sub hac forma attestantur exceptioni sequentis miraculi præter prædictos Fratres, Dominicus Angelucii & Sanctes Nannis, de Callio. Instrumento tertio Fr. Stephanus, Vannes Pelonghe, Nannes Justini de Fano, Marianus Vannis de quarterio S. Angeli, Dominicus Venturellæ de quarterio S. Francisci de d. civitate S. Angeli: qui iidem aut aliqui eorum etiam sub quarto, quinto, & sexto instrumento notati inveniuntur. Singula autem sigillatim concluduntur subsignatione Notariali hoc modo: Ego Bartholomeus Guidonis de Imola, Imperiali auctoritate Notarius (additur in ceteris, præterquam in primo, & nunc Cancellarius prædictæ civitatis Callii) prædictis omnibus & singulis, dum sic in d. ecclesia agerentur præsens fui, & rogatus scribere, scripsi & publicavi, & signum meum apposui consuetum, in testimonium veritatis. ✠

[2] In nomine Domini. Amen. Anno a nativitate ejusdem MCCCLXXIV, Indictione XII, die XI mensis Septembris … Pateat … quod veniens personaliter in ecclesiam S. Francisci de civitate Callii, Benedictus Jacomitti de castro Vallis, comitatus Spoleti, [anno 1374 idem testantur 11. Sept.] in præsentia honesti viri Fr. Jacobi de civitate S. Leonis, Guardiani loci d. ecclesiæ, Fr. Francischini Brocardi de Callio, & Fr. Pauli Vannis de S. Angelo in vado, Conventualium d. loci, ante tumulum & corpus B. Joagnoli de Callio, ejus sacramento præstito in manibus mei Notarii infrascripti, cum magna devotione, dixit: Quod cum, jam sunt octo anni vel circa, idem Benedictus tempore mortalitatis in dicto tunc ejus castro vigentis, [Benedictus quidam jam ad mortem inunctus,] pateretur anguinem in tibia seu coscia ex parte sinistra juxta corpus, & febrem magnam, & esset in extremis, ita quod jam loquelam amiserat, & eo adunatæ jam essent gentes, cum D. Jacobetta ejus matre, credentes ipsum tunc spiritum emittere; & Presbyter illuc venisset cum Unctione ad eum; & audiente ipso Benedicto dictam ejus matrem dicentem tunc quod ipse Benedictus mortuus, erat: idem Benedictus, reducens sibi ad memotiam de miraculis auditis jam per ipsum de d. Beato, vovit se tunc d. Beato, & in ejus corde cum devotione dixit supplicando, quod d. Beatus supplicare dignaretur Jesu Christo, quod ipsum Benedictum liberaret a dicto malo; & quod si liberaretur, ipse veniret ad d. civitatem Callii, ad visitandum corpus ejusdem Beati, & eidem offerret duas uncias ceræ. Et d. voto facto præd. Benedictus, sentivit se aliqualiter melius stare, & ab illa hora in antea convalescere: & inde ad paucos dies liberatus fuit, & cum magna devotione ad tumulum & corpus d. Beati obtulit tres candelas ponderis duarum unciarum ceræ & ultra; rogans me &c.

[3] XI Maji …pateat,… quod Dominicus Joannini, olim de Faventia & nunc habitator Fani, [II Maji quidam civis Fanensis] veniens in ecclesiam B. Francisci civitatis S. Angelipapalis, coram tumulo & corpore B. Joagnoli de d. civitate, & coram Fr. Stephano de d. civitate, de Ordine S. Francisci, conventuali loci d. ecclesiæ, ejus sacramento corporaliter præstito in manibus mei Notarii, dixit: Quod dum, jam sunt quatuor anni vel quasi, pateretur febrem immensam & dolorem capitis acutum in d. civitate Fani, ex devotione quam habebat in d. B. Joagnolo, vovit se d. B. Joagnolo quod dignaretur ipsum Dominicum liberare: & quod veniret ad d. civitatem S. Angeli ad d. ecclesiam, ad visitandum corpus ipsius Beati: & offerret ad tumulum ipsius Beati unum caput ceræ pulcrum. Et d. voto facto, d. Dominicus statim cœpit quiescere & dormire: & sic quiescendo visum fuit sibi, quod quidam auferret eidem capucium de capite: & statim se excitavit, & sentivit se liberatum a febre & dolore capitis. Et coram d. Fratre, quia idem Dominicus non potuit tunc habere aliquam imaginem capitis ceræ in d. civitate S. Angeli, dedit & obtulit ad dictum tumulum denarios, pro valore dicti capitis, ut dixerunt Fr. Stephanus & Dominicus prædictus, rogans &c.

[4] Die X mensis Decembris … pateat,… quod Antonius Ciccoli Rigusii de civitate S. Angeli-Papalis & quarterio S. Augustini, [10 Decemb. Angelopolitanus olim Calliensis de suo filiolo] veniens in ecclesiam S. Francisci de d. civitate, personaliter præsentavit Paulum ejus natum, ætatis quatuor annorum vel quasi, sanum & lætum: & ibidem in præsentia venerabiliū virorum FF. Stephani & Ascanii, Vicarii loci d. ecclesiæ de civitate præd. & multorum aliorum Fratrum & hominū de d. civitate ibidem congregatorum, spoliavit eumdem Paulum de omnibus pannis & calceamentis, quæ circa dorsum puer præd. habebat: ipsaq; ac quamdam candelam ceræ accensam longitudinis staturæ d. pueri obtulit, & dimisit, in honorem corporis d. Beati: & suo juramento corporaliter in manibus mei Notarii infrascripti præstito, tamquam publicæ personæ, verbo receptibili dixit: Quod dum ejus natus suprad. de mense Novembri proxime præterito pateretur morbo mortalis epidemiæ, [qui tres pestiferos anthraces habuerat,] tunc concurrentis in hujusmodi civitate, videlicet tribus anguinibus, uno videlicet ex utraque parte pectinis, & alio in corpore ipsius, ac etiam febre acutissima; & in extremis laboraret, taliter quod nullatenus sperabat ipsum ex hoc evadere; ex affectione maxima, qua Antonius prælibatus Beato præd. dum in humanis agebat, tamquam vicino ipsius Antonii & amico, ac propter ejusdem Beati bona ac sancta opera, & miracula post ejus migrationem, in reducentibus se cum devotione ad eumdem palam ostensa, se cordialiter & affectuose reduxit ad Beatum præd. & humiliter supplicando dixit hæc verba, videlicet, Beate Joannes, te deprecor, ut hunc natum meum a pestifero morbo præd. & ne ex ipso moriatur liberare digneris: quoniam promitto tibi quod ipso liberato, coram tuo corpore ad ecclesiam præd. ipsum personaliter præsentabo, & ibidem in tui reverentiam cunctis videre volentibus spoliabo, & ejus pannos, calceamenta & unam candelam ceræ longitudinis staturæ prædicti offeram & dimittam. Hisque dictis paululum stando, puer visibiliter cœpit convalescere, & febris cessare: & inde ad tres dies tunc sequentes dicti duo anguines pectinis a se ipsis aperuere, aliusque in corpore existens evanuit: & de die in diem convaluit taliter, quod ipsum ut supra præsentavit. Et ut de hujusmodi vero miraculo perpetualis mentio habeatur idem Antonius rogavit me Notarinm infrascriptum, quatenus publicum de præmissis conficerem documentum.

[5] Die XII mensis Augusti… Pateat… quod Fr. Guilielmus Joannis Tavernarii de terra Mondæ Ducatus Valentinensis, [12 Aug. Fr. Guilielmus a quartana liberatus.] veniens in ecclesiam S. Francisci de Callio, coram tumulo B. Joagnoli de Callio, ante præsentiam Fr. Joannis Massii, & Fr. Ascanii Batis de Callio, conventualium loci d. ecclesiæ, ejus juramento præstito in manibus mei Notarii infrascripti, sponte & cum magna reverentia dixit, quod dum pateretur febrem quartanam in ejus persona, per annum jam proxime elapsum; & de mense Julii proxime præteriti appulisset in d. civitate Callii, ipso tunc eunte Assisium ad B. Franciscum; audita fama B. Joagnoli prædicti, cum devotione maxima se vovit d. Beato, ipso Fr. Gulielmo tunc patiente febrem præd. & dixit quod rogavit d. Beatum, quod supplicaret Jesu Christo, quod dignaretur ipsum Fr. Gulielmum liberare a febre præd. & si hanc gratiam reciperet, quod de Assisio rediret Callium, ad corpus d. Beati visitandum, peregrinando in reverentiam ipsius Beati; & offerret sibi ad ejus tumulum unam candelam ceræ, & valoris sex denariorum. Et d. voto facto, tunc intravit d. ecclesiam, & orationes suas fecit ante tumulum & corpus d. Beati: & statim sentivit se convalescere, & ab illa hora in antea ipsam febrem idem Fr. Gulielmus passus non fuit. Et deinde discessit Assisium ad B. Franciscum: & exinde rediens venit in d. civitatem Callii in d. ecclesiam coram d. tumulo & corpore B. Joagnoli, ante præsentiam dictorum Fratrum: & cum maxima reverentia & devotione revelavit prædicta, & obtulit ante d. tumulum unam candelam ceræ valoris sex denariorum.

[6] [26 Aprilis alius a peste.] Die XXVI mensis Aprilis … Pateat … quod Christophorus Petri de castro Honesti, comitatus civitatis S. Angeli-Papalis, & D. Ceccha, uxor quondam Angeli de d. castro, venientes personaliter ad ecclesiam S. Francisci de d. civitate, coram tumulo & corpore B. Joagnoli de d. civitate, in d. ecclesia existente, se personaliter præsentaverunt, coram venerabilibus viris Fr. Antonio Baldachini de d. civitate Guardiano loci d. ecclesiæ, & Fr. Antonio Batis de d. civitate, conventuali d. loci: & eorum juramento corporaliter præstito dixerunt: Quod dum Christophorus pateretur febrem maximam & unum anguinem subtus sustellam dexteram & dolorem capitis, & esset in procinctu mortis, & diffisus esset a medico d. Domina venit ad d. Christophorus, & vovit ipsum Christophorum B. Joagnolo præd. quod dignaretur rogare D. N. Jesum Christum ut d. Christophorum liberaret a d. infirmitate. Et tunc d. Christophorus, intelligens verba præd. per d. Dominam prolata, se vovit ex corde puro d. Beato, & obtulit se oblaturum d. Beato unum brachium ceræ: & d. Domina obtulit se daturum unum pannicellum pulchrum. Et statim d. Christophorus facto d. voto sentivit se convalescere: & ab illa hora in antea d. Christophorus de die in diem convaluit & liberatus fuit inde ad paucos dies. Et pannicellum præd. quem d. Domina promiserat dedit & præsentavit ad tumulum & corpus Beati prælibati.

Hactenus Instrumenta eo quo collecta, non quo facta sunt, ordine; omnia præter primum spectantiæ ad annum MCCCLXXIV, in quibus anguines dici pro pestiferis anthracibus, sustellam pro axilla clarum est.

DE B. BARTHOLOMÆO DE CERVERIIS
MARTYRE ORD. PRÆDICATORVM
SAVIGLIANI IN PEDEMONTIO.

ANNO MCCCCLXVI

[Commentarius]

Bartholomæus de Cerveriis, Martyr Ordinis Prædicatorum, Savigliani in Pedemontio (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Fœdæ Subalpinorum hæreticorum colluviei reprimendæ, in Pedemontio, Liguria, Lombardia, atque Sabaudia, multam & fidelem operam navavit sacer Ordo Prædicatorum, destinatis ad loca varia, eorumdem veneno infecta, [Ex inquisitoribus fidei sanctitate claris.] fidei Inquisitoribus; quorum varii variis locis & annis martyrii lauream retulere, alii Confessorum gloriam meruere per multos in tam bona causa exantlatos labores. Hujusmodi tres Heroes Saviglianum veneratur, in ecclesia S. Dominici venerabiliter compositos, & miraculis claros; videlicet B. Antonium Pavum, B. Bartholomæum de Cerveriis, Martyres; & B. Aimum, ex clarißima Taparellorum familia genitum, Confessorem: quorum sepulcra istius ac vicinorum locorum incolæ devote visitant, propter miraculorum famam, quibus vivi mortuique feruntur claruisse. De his ut distinctius clariusque possemus agere, Augustam Taurinorum varias scripsimus litteras, Saviglianensis Conventus Priori tradendas; quibus ut responderetur, non tantum per Taurinensis Collegii Rectorem nostrum, [tres Savigliani quiescunt,] sed etiam per Taurinensem Inquisitorem Dominicanum, actum est studiose; impetratum nihil: tantus est quorumdam hominum, licet religiosorum, torpor in procuranda Sanctorum, etiam domesticorum, gloria. Viderit ipse, quomodo desidiam istam suam excuset Ordini; nos sicut IX Aprilis dedimus, historiam martyrii ab Antonio Pavo tolerati, qualem Mediolani reperimus in codicibus Mss Ambrosii Taëgii; ita nunc ex iisdem damus, quod solum possumus, paßionem B. Bartholomæi. Eamdem Italice habet Michael Pius ex prædicto Taegio, parte 1, l. 3, §, 38, & erroris redarguit Antonium Senensem in Chronico, qui circa annum MCCXXX; & alios apud eumdem, qui circa MCCL, passum Bartholomæum existimant: multo autem majoris exorbitantiæ accusat Castilionæum, qui paulo post mortem S. Dominici, obitam MCCXXI, coronatum Bartholomæum credidit, & capitis abscißione agonem suum finivisse: quæ omnia ex certiori relatu cornuunt: est autem talis.

[2] [quorum unus Bartholomæus] Frater Bartholomæus de Cerveriis, ex conventu Saviglianensi provinciæ Lombardiæ, ab hæreticis interemptus pro defensione fidei catholicæ, martyrium subiit anno Domini MCCCCLXVI, XI kal. Maji. Hic fuit Magister in Theologia, preclarus vita, sanctus fama, & opinione clarus: prædicator ferventissimus, hæreticæ pravitatis Inquisitor invictus, Catholicæ fidei defensor strenuus, & hæreticorum expugnator acerrimus. Hic Beatus mortem suam prævidit & prædixit. [suam ipse mortem prædixit,] Nam cum Cerverias pro exequenda inquisitione, sibi auctoritate Apostolica commissia contra hæreticos, pergere deberet, Fr. Christophoro Caramaniensi diligenter & devote confessus est, & post confessionem talia ei dixit verba: Ego vocor Fr. Bartholomeus de Cerveris, & tamen numquam Cerveriis fui: nunc vero illuc iturus sum pro Inquisitionis officio, & ibidem moriens vitam finiam: quod & factum est. Nam cum ex Brayda per dimidium fere milliare prope Cerverias cum duobus sociis, videlicet Fr. Joanne Boscato & Fr. Joanne Petro de Richardis veniret; quinque hæretici, diaboli membra, eos aggressi sunt: ex quibus duo beatum virum in ventre cum lanceis, in modum crucis, transfixerunt; ipso libenter & voluntarie pro fide Catholica martyrium suscipiente, nulloque modo se defendente. Fr. Joannes, socius ejus, fuit in spatula & coxa graviter vulneratur, tandemque evasit: Fr. vero Joannes Petrus in totum illæsus evasit. Ex corpore autem sancti Martyris in hora mortis sanguis non exivit, donec venirent Fratres sui Conventus in ecclesiam Cerveriarum, [in qua varia prodigia accidere:] ubi sacrum corpus ejus repositum fuerat: & tunc immediate ex ejus vulneribus maximi sanguinis emanaverunt rivuli. In hora etiam passionis ejus, cum sol pene occidisset, visus est a populo Saviglianensi alius sol versus Cerverias, ubi Beatus vir martyrium passus est. In loco etiam ubi exspiravit, nux postmodum orta est, quæ ramos omnes & solia in modum crucis, velut oliva produxit.

[3] Multa & prope infinita ex post, sua oratione fecit miracula: [eo invocato liberatur captivus.] ex quibus unum, satis manifestum, narrabimus. Decanus quidam de Savigliano, cum in castro Summarippæ de bosco incarceratus fuisset, & ferreis compedibus vinctus, in dicto carcere haud modico moratus fuisset tempore; memorque esset hujus sancti Martyris; votum vovit Deo & Beato Martyri Bartholomæo, quod si ejus meritis ex prædictis carceribus evaderet [cereum unum] ad ejus sepulcrum apponere curaret. Mira res! nocte sequenti, cum esset quodammodo sopitus, extra Sommarippam in finibus dicti oppidi cum ferreis compedibus se invenit: quas faciliter ex tibiis suis amovens, venit Saviglianum, & ipsas compedes cum ipso cereo promisso ad sancti Martyris tumulum apponi fecit: & tam stupendum miraculum publicari fecit, ad Dei laudem & sancti Martyris gloriam & honorem. Ipso namque die gaudium magnum in castro memorato Savigliani factum est, cum campanarum sonitu & canticis spiritualibus.

[4] [Passus est anno 1466] Est etiam in ejusdem Taegii codicibus unus, cum titulo Chronici scriptus, in quo fol. 289 inserta habetur originalis narratio. Anno Domini 1466, die 21 Aprilis, Reverendus quondam Magister Bartholomæus de Cerveriis, hæreticorum Inquisitor fuit interfectus prope Cerverias, videlicet a Joanne Baridon, Andrea Jayme, Francisco Conaza, Michaele Morella, & uno alio de Cerveriis, hæreticis. [prope Cerverias,] Cetera pene verbotenus sequuntur ut supra retulimus: ad quæ nihil aliud addendum occurrit, quam quod Cerveriarum locus, pagus sit Sturæ flumini adjacens, sexto septimove a Savigliano versus Orientem milliario, vulgo Cervire dictus: cui ad septentrionem colliculus adjacet & in eo pagus seu castrum, Bra dictum in topogographicis tabulis, hic autem Brayda. Summa ripa de Bosco, ubi miraculum contigit, Savigliano versus Astensem urbem eunti occurrit milliario circiter decimo; ac deinde alterius ejusdem nominis castrum, a vicino ipsi loco cognominatum de Perno. Sed memoratu & laude dignum imprimis est ipsum Saviglianum, inter Mairam & Maleam fluviolos, qui istic sese Pado miscent, ubi medium fere intervallum est Taurinum inter & Saviglianum, passuum millia vix plura quam viginti distantia. Est autem locus situ tam commodus, [& sepultus Savigliani,] ut illac transiens Carolus V cum exercitu versus Provinciam, dixerit, numquam se vidisse locum magis aptum ad quantumvis exercitum alendum; & Dux Emmanuel Philibertus aliquando in animum induxerit, sedem suam ibi figere, & urbem provinciæ metropolim facere, uti in novißima Pedemontii descriptione in Atlante Blaviano legitur.

[5] Corpus Savigliani jacet religiose conditum sub quodam altari: sub quo etiam honoratur corpus B. Aymi Tapparelli, incertum quo die aut anno defuncti: [sub altari sub quo & B. Aymus.] qui cum B. Antonii Pavi translationem curaverit, credibile est fuisse ipsius conventus Priorem, circa finem seculi XIV aut XV initium, Laudat eum Michael Pius a summa vitæ austeritate, & imaginem pluribus Pedemontii locis sic pingi ait, ut radiis caput cinctus, crucifixum dextera, sinistra librum teneat, eum scilicet quem, jacens in feretro, adeo arcte strinxit compressa manu, ut eum non dimiserit quantavis adhiberetur violentia. Inter miracula ejus nominatur, quod mulieri, cujus lacte ex medicorum imperio fuerat in decrepita ætate usus, exulceratam & omnino resecandam mamillam curaverit pie invocatus post mortem.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Amhang April II




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.