Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober IX           Band Oktober IX           Anhang Oktober IX

22. Oktober


DIES VIGESIMA SECUNDA.

SANCTI QUI COLUNTUR XI KALENDAS NOVEMBRIS.

S. Salome, mater filiorum Zebedæi.
S. Marcus, episcopus Hierosolymitanus.
S. Abercius, episcopus Hierapolitanus, in Phrygia.
S. Alexander, episcopus, martyr.
S. Heraclius, miles, martyr.
S. Anna, martyr.
S. Theodota, martyr.
S. Glyceria, martyr.
S. Elisabet, martyr.
S. Philippus, episcopus et martyr, Firmi in Piceno.
S. Valerius, archidiac. Lingonensis, martyr, in Gallia.
S. Leugatus vel Leogathus, martyr.
S. Julius, martyr, apud Coptos.
S. Philippus episc. Heracleæ, martyr, Hadrianopoli Thraciæ.
S. Severus, presb., martyr, Hadrianopoli Thraciæ.
S. Hermes diac., martyr, Hadrianopoli Thraciæ.
S. Mellonus seu Melanius, conf. episcopus Rothomagensis, in Gallia.
S. Abibus monachus in Ægypto.
S. Apollo monachus in Ægypto.
S. Candida vel Candia, virgo et martyr, Dertosæ in Hispania.
S. Cordula virgo et martyr Coloniæ Agrippinæ.
S. Verecundus, episc. Veronæ, in Italia.
S. Simplicius abbas in Monte Cassino.
S. Constantinus abbas in Monte Cassino.
S. Nunctus, abbas et martyr, prope Emeritam in Hispania.
S. Lupentius, abbas et martyr, Catalauni in Galliis.
S. Nepotianus, episc. Claromontanus, in Arvernia.
S. Merovæus, monachus Bobiensis, in Liguria.
S. Salarius, episcopus et martyr Lunæ, in Italia.
S. Moderamnus, episc. Rhedonensis in Gallia, deinde abbas Berceti in Italia.
S. Benedictus, abbas, ejusque soror S. Avenia, Maceraci in Britannia Minori.
S. Nunilo soror, virgo et martyr, Oscæ in Hispania.
S. Alodia soror, virgo et martyr, Oscæ in Hispania.
S. Donatus, episcopus, Fesulis in Italia.
S. Bertharius, abbas et martyr, in monasterio Cassinensi.
S. Joannes, monachus Rylensis et confessor, in Turcia Europæa.
S. OElbertus, martyr, in Brabantia.
B. Joannes Bonus, eremita ordinis S. Augustini, Mantuæ in Italia.
B. Hieronymus Garibus, confessor ord. FF. Minorum, Bononiæ et Niciæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Novariæ, Translatio sancti Gaudentii episcopi. Ita ex Tabulis ecclesiæ Novariensis Ferrarius in Catalogo generali. Vide ejus Acta a Bollando illustrata XXII Januarii.
S. Severus, episcopus Ravennatensis, occurrit hac die in quibusdam Usuardi Auctariis. Actum de S. Severo, episc. Raven., S. Vincentia, ejus conjuge, S. Innocentia, virgine eorum filia I Februarii.
Translatio sanctæ Vincentiæ, uxoris sancti Severi, Ravennatensis postea episcopi, et Innocentiæ virginis, ejus filiæ ad diœcesim Moguntinam. Ita Arturus in Gynecæo ad hunc diem. De hac Translatione vide Acta S. Severi I Februarii.
Translatio corporis S. Martini, archiepiscopi Bracarensis, in Lusitania; quod ad hanc civitatem translatum anno 1606 fuit ex monasterio Dumiensi. Celebratur festum in diœcesi Bracarensi [Calendarium Hispanicum Sainzii de Baranda. Clave de la España Sagrada, pag. 427; Acta SS. tom. III Martii, pag. 90.] . De S. Martino egimus XX Martii.
S. Mariæ Jacobi alias Cleophæ, una cum S. Salomæ, festum sub ritu duplici signatur in antiquo Breviario ad usum insignis ecclesie collegiate dive Gudile oppidi Bruxellensis, excuso Parisiis ineunte sæculo XVI. De S. Maria Jacobi egit Henschenius IX Aprilis.
Beati Ladislai Gielnovii, ordinis Fratrum Minorum de observantia, Varsoviæ in Polonia. Ita in Martyrologio Romano-Seraphico. Acta dedit circa annum 1680 Henschenius ad diem emortualem, nempe quartam Maji [Acta SS. tom. I Maji, pag. 560 – 616.] . Postea cultu ab immemorabili probato et confirmato, festum in hunc diem, 22 Octobris, relatum fuit. Audiamus Benedictum XIV [De Serv. Dei Beatificatione, etc., tom. VI, pag. 20. Venetiis 1788.] : Jam usque ab anno 1627 super fama sanctitatis et cultu, beato Ladislao præstito, constructus fuit auctoritate ordinaria processus; quo mature discusso in SS. Rituum congregatione anno 1629, signata fuit manu san. mem. Urbani PP. VIII commissio introductionis causæ; expeditisque subinde litteris remissorialibus et compulsorialibus, confectus fuit Varsaviæ ab anno 1632 usque ad annum 1637, processus auctoritate apostolica super sanctitate vitæ, virtutibus, e miraculis in specie, in quo de anno 1635, in actu judicialis visitationis ejus sepulcri, adnotatum fuit inter alia, quod conditiones et requisita, præscripta in decretis Urbani VIII, ad concludendum cultum immemorabilem, seu casum ab iisdem exceptum, in causa concurrebant. Hoc autem processu in actis sacræ congregationis exhibito, causa siluit usque ad annum 1730, quo fel. mem. Clemens XII commissionem reassumptionis ejusdem causæ in statu et terminis signavit, cum conditione de more apposita, ut in primis doceretur de paritione decretis præfati Urbani VIII, sive de casu ab illis excepto. Quare expeditæ fuerunt eodem anno 1730, litteræ remissoriales et compulsoriales cum termino triennii, ad construendum in civitate Varsaviæ processum apostolicum super cultu publico, ab immemorabili tempore prædicto Beato exhibito; quæ tamen, ob diuturnam episcopi tunc temporis Posnaniensis infirmitatem et obitum, debitæ executioni demandari non potuerunt. Relaxatum subinde fuit anno 1737 duplicatum earumdem litterarum, cum concessione termini sexennii; quo tamen expleto, quin memoratus processus, ob calamitates in Poloniæ regnum invectas, compleri potuerit, concessus iterum fuit anno 1745, in altero duplicato, novus terminus sexennii. In hoc itaque termino vicarius generalis Varsaviensis judex delegatus, dictum processum anno 1747 compilavit, ac lata sententia declaravit: “Constare de cultu publico, eidem beato Ladislao de Gielniow, a centum et ultra annis ante promulgationem dictorum decretorum san. mem. Urbani VIII, exhibito”. Hujusmodi cultus immemorabilis inter alias antiquissimæ venerationis species comprobatus fuit, tum ex titulo “Beati” et “Sancti,” quo absolute et super personam cadente, condecoratus semper fuit ven. Ladislaus in monumentis historicis, conscriptis per centum et ultra annos ante constitutionem Urbanam; tum ex tabellarum oblatione et concursu fidelium ad Beati sepulcrum, ut præ cæteris referunt… Andreas Critius, archiepiscopus Gnesnensis, et Joannes Komorrovus; tum præcipue ex assumptione et electione beati Ladislai in patronum civitatis Varsaviæ et regni Poloniæ, ex classicis auctoribus per Matthiam Voksewski collecto, et typis edito Cracoviæ anno 1607; verum etiam ex tabula quadam antiquissima, in qua conscripta erat oratio cum hac epigraphe: “Oratio ad beatum patrem Ladislaum, patronum Varsaviensem.” Et interpositis id genus aliis quibusdam: Celebris quoque est corporis præfati Beati ex humili in sublimiorem et honorificentiorem locum elevatio, solemni pompa anno 1572 peracta Varsaviæ, tempore generalium regni Poloniæ comitiorum per Stanislaum Karnkowski, episcopum Uladislaviensem, prævia permissione et consensu cardinalis Francisci Commendoni, legati a latere S. Pii V, et Vincentii Portici, apostolicæ Sedis nuntii apud Sigismundum Augustum, Poloniæ regem. His aliisque hujusmodi mature discussis, sacra congregatio supradictam sententiam vicarii generalis Varsaviensis confirmandam censuit, et judicium congregationis Benedictus XIV pontifex approbavit. Unde et sequens prodiit decretum: Cum post signatam anno 1730 manu san. mem. Clementis papa XII commissionem reassumptionis causæ canonizationis B. Ladislai, constructus fuerit in civitate Varsaviæ anno 1747, particularis auctoritate apostolica processus super cultu immemorabili ipsi Beato præstito, sive super casu excepto a decretis fel. mem. Urbani papæ VIII, in congregatione sanctissimæ Inquisitionis editis; cumque modo ad instantiam F. Dominici Elewski, ordinis Minorum Observantium S. Francisci, causæ postulatoris, per celsitudinem regiam eminentissimi et reverendissimi D. cardinalis, ducis Eboracensis propositum fuerit in sacra Rituum congregatione ordinaria, habita die 31 Januarii currentis anni, dubium: An sententia per reverendissimum vicarinm generalem Varsaviæ, judicem a sacra Rituum congregatione delegatum, lata super cultu publico, ab immemorabili tempore prædicto Beato exhibito, sive super casu excepto a decretis san. mem. Urbani papæ VIII, sit confirmanda in casu, ad effectum etc.; sacra eadem congregatio, præfato dubio mature discusso, auditoque prius voce et scripto R. P. D. Ludovico de Valentibus, fidei promotore, respondit affirmative, si sanctissimo Domino nostro visum fuerit. Die 31 Januarii 1750. Et facta deinde de prædictis eidem sanctissimo Domino nostro relatione, Sanctitas sua benigne annuit. Die 11 Februarii ejusdem anni 1750. In hodierno Breviario PP. Franciscanorum, B. Ladislai a Gielniow festum notatur hac die, 22 Octobris, sub ritu duplicis min., estque officium novem lectionum; sexta desinit hoc modo: migravit ad Dominum quarto nonas Maji anno millesimo quingentesimo quinto, et in ecclesia sui ordinis sepultus est. Ejus merita et sanctitatem statim post mortem miraculis Deus comprobavit, præsentemque in suis calamitatibus opem agnoscentes Poloni et Lithuani, inter suos primarios patronos beatum Ladislaum adlegerunt. Ipsius cultum summus pontifex Benedictus quartus decimus ratum habuit et apostolica auctoritate amplificavit. Et in Martyrologio Romano-Seraphico annuntiatur prædicto die et primo loco: Varsoviæ in Polonia, beati Ladislai confessoris, ordinis Minorum, sanctitate, eruditione et eloquentia celeberrimi, qui migravit ad Dominum quarto Nonas Maji, ante et post obitum miraculorum gloria refulgens. Acta vide in Opere nostro IV Maji.
SS. Septem puerorum Dormientium Ephesinorum memoria habetur hodie in magnis Menæis; in quibus illorum festivitas agitur die 4 Augusti, et aliqualis etiam Commemoratio, Kalendis Septembris [Menæa, Mense Octobri, pag. 128, nota *, edit. Venetiis 1843.] . In Menologio Græcorum Basilii imperatoris, die 23 Octobris fit Commemoratio manifestationis sanctorum septem Puerorum Ephesi. Consonant Ephemerides græco-moscæ Papebrochii, hac die 22 Octobris: Resuscitatio VII Puerorum in Epheso Dormientium CCCLXXII annis. Videsis ipsum Papebrochium [Acta SS. tom. I Maji, pag. LXIX.] . Similia habentur quoque in nostris synaxariis Ruthenicis mss. De illis actum est XXVII Julii.
S. Cassius. Beneventi natale S. Cassii, episcopi in S. Sophia. Sic auctaria Usuardi ex codice Vaticano apud Sollerium, qui subdit: Quis hic Cassius, postea quæretur. Equidem quæsivi, ast non inveni; nisi sit S. Cassianus, quartus a S. Januario Beneventanus episcopus, ut habet Ughelli [Italia sacra, tom. VIII, col. 15.] . Id certum, nulla Cassii (si diversus sit a S. Cassiano) in ejusdem Ughelli catalogo Beneventanæ sedis præsulum, apparere vestigia. Cæterum constat in templo S. Sophiæ locupletissimum prætiosissimumque sacrarum reliquiarum thesaurum fuisse [Thesaurus alter antiquitatum Beneventan. medii ævi, pag. 98. Romæ 1764.] : nam præter sanctorum martyrum XII Fratrum corpora …; pretiosi martyris Mercurii, nec non aliorum tam martyrum quam confessorum numero triginta et unum corpora, ex diversis Italiæ partibus per tempora diversa indeptus (adeptus) … attulit, et per diversa altaria in circuitu majoris altaris satis reverenter locavit, nempe Arichis seu Arigisus, Beneventanus princeps sub Carolo Magno [Ibid.] . Non utique repugnat, ut inter illas S. Cassius aliquis reperiretur, non tamen episcopus Beneventanus, ut dixi: nam si episcopus, putarem eumdem esse ac S. Cassianum, qui secundum Ughellum (ex conjectura tamen) floruit circa annum CCCXL. S. Cassiani Acta dedimus XII Augusti.
Passio S. Cosmæ et Damiani signatur hac die in Kalendario marmoreo sæculi IX, Neapoli anno 1742 in S. Joannis majoris invento. De quo ita scribit Angelus Maius [Veterum scriptorum nova Collectio, tom. V, pag. 58.] : Ego duplicem ejus monumenti tabulam exstare comperi; unam nempe sequiore artificio effectam, mendisque aliquot inquinatam; alteram elegantiorem, quodque pluris interest, emendatiorem. Prior, id est illa pejor, ad manus Marinio fuit: posterior extat in Mazochii volumine, quin tamen ipse Mazochius eadem usus fuerit, dum commentarium adornaret, quia scilicet nondum confecta fuisse videtur. Itaque Mazochius ad mendosum apographum meditatus est, id quod cognosco ex erroribus aliquot, qui eruditissimum commentarium commaculant. Ego in hac editione mea textum pono ex emendatiore tabula accurate expressum. Cæterum in utroque exemplari convenit de his sanctis. Notum porro est Mazochii commentarium in priores tantum sex anni menses, a Januario ad Junium, decurrere. De SS. Cosma et Damiano actum est XXVII Septembris.
S. Wenceslai, ducis Bohemorum et martyris, ex martyrologio Franciscano. Ejus Acta vide XXVIII Septembris.
S. Theodoræ martyris meminit, 22 Octobris, Sanderus. Uxor dicitur Flandberti, flandrorum reguli, et in societate undecim millium Virginum cæsa. Quæ quidem desumpta sunt ex Revelationibus B. Hermani Steinfeldiensis lib. II cap. 15, ut habes in hoc tomo pag. 199. Incerta omnia. Vide Prætermissos IV Octobris.
S. Hedwigis viduæ, ducissæ Poloniæ, fit hac die commemoratio in Martyrologio SS. Congregationis Vallisumbrosæ. De illa egimus XVII Octobris.
S. Irenem, virginem et martyrem, Sculabi in Lusitania annuntiat Ferrarius in Catalogo generali; item Arturus et Marietta. Acta dedimus XX Octobris.
S. Asterius, presbyter in civitate Ostia, S. Viator, minister S. Justi, Lugdunensis episcopi; uterque in auctariis Usuardi, et de utroque ipse Usuardus die præcedenti, ad quam de his agimus, XXI Octobris.
S. Cunera, virgo et martyr, ex eodem agmine Ursulano, apud Rhenanos, quod eo loci passa sit, valde celebris est in Territorio Trajectensi. Hæc Molanus in Natalibus. De eo egit Papebrochius ad 12 Junii et iterum actum in Commentario de S. Ursula ad XXI Octobris.
In Neapoli S. Festi et Modesti martyrum, et aliorum CCLXXI. Ita in auctariis Usuardi Sollerius, addditque: Vide Hieronymiana die præcedenti, et Acta nostra ad XXI Octobris.
S. Pirmerius, episcopus Cremonensis et martyr, de quo officium notatur ad hunc diem in Breviario ecclesiæ Osnabrugensis. Ast nec Ughellus, ubi de sede Cremonensi [Italiasacra, tom. IV, col. 576 et seqq.] , nec Sanclementius in Serie critico-chronologica [Series critico-chronologica episcoporum Cremonensium, etc. Cremonæ 1814.] , vel levissimam S. Pirmerii habent mentionem. Quæ vero ad hanc spectant quæstionem, plene et lucide reddita nuper fuere ab erudito doctore Antonio Dragoni, presbytero primicerio S. Ecclesiæ Cremonensis [Sulla Storia ecclesiastica Cremonese nei primi tre secoli del cristianesimo. Discorsi o disquisizioni critiche del dottore Antonio Dragoni. Cremonæ 1838.] , cujus hic adscribere juverit verba [Ibid. Discorso III, pag. 161 – 163.] : Clarissimus DD. episcopus Laudensis (Lodi), Alexander Maria Pagani in suo manuscripto, cui titulus “Animadversiones et Dubia” super seriem episcoporum nostrorum, editam a celebri P. ab. Sancteclemente, miratur nullam fieri menitonem SS. Permerii et Bassani martyrum. “Accedit,” inquit (Paganius), ubi tractat de primis præsulibus, “vel hoc loco vel alibi in hac Serie critico-chronologica dicendum fuisse de sanctis Permerio et Bassano martyribus, qui inter Cremonæ episcopos a nonnullis recensentur.” Tum monet Dragonius: Verissimum est, quosdam ex nostris scriptoribus S. Simpliciano successorem dare græcum natione S. Permerium alias Parmerium, (plerumque Pirmerium) quem prædicant verbis et operibus sanctis præluxisse Cremonæ populo christiano, sed paucis post mensibus ab inito episcopatu, discessisse, et quidem sponte juxta unos, juxta alios declinandæ persecutionis causa; resignasse vero titulum suum discipulo. S. Bassano, diacono Cremonensi; ipsum (Permerium) profectum ad prædicandum barbaris gentibus, quibus lux evangelica nondum affulserat. Addunt, S. Bassanum, eodem animatum zelo, sedem quoque suam reliquisse, ut magistro suo se conjungeret, eosque simul legem Christi annuntiasse Suevis, Frisiis et Normannis (hi utique illa tempestate hoc nomine non percrebuerant), ac tandem una martyrium passos Coloniæ Agrippinæ cum Ursulano agmine. Alia alii multa, eaque curiosa scripserunt de prætensis illis episcopis nostris; atque in tantum apud nonnullos hæc invaluerunt, ut Brescianus noster anno 1653 typis dederit opusculum, cui titulus: “Vita sancti Bassani, episcopi et martyris Cremonensis,” in quo quædam occurrunt de S. Permerio. Ast cum Rossius in sua “Tabula dyptica perfecta” sileat tum de S. Permerio, tum de S. Bassano; et eorum nomina non legantur in antiqua nostra liturgia, nec in canone, nec in sacris dypticis, nec in Menologio; nec ullam eorum mentionem faciant Aldo et Oddo; nobis optima suppetit ratio eos excludendi ex catalogis nostris. Quod si quis plura noscere voluerit, præter opusculum Bresciani, consulat seriem episcoporum nostrorum Zaccariæ, præsertim paginis 44 et 236, ubi discet quod, si erudite probatum sit ab Hermanno Crombachio, Permerium et Bassanum vere sanctos esse martyres, non ita probatur eos Veronenses, multo minus hujus sedis episcopos fuisse. Quos quamvis nonnulli ponant inter S. Creatum et S. Marinum, nempe ab anno 212 ad annum 220; id tamen constat, Permerium et Bassanum laboriosam ac sanctam suam vitam palma martyrio coronasse Coloniæ, simul cum SS. Virginibus Ursula, Sencia, Gregoria, Pinnosa etc., ac proinde Permerium et Bassanum floruisse duobus et ultra sæculis post nostros SS. Simplicianum et Creatum, cum juxta chronicum Sigeberti, triumphus SS. Ursulæ et Sociarum inciderit in annum 452 vel 453, (imo 451). Nec tamen prætermittendum, Chinellum Sommi et Joannem Franciscum Marianum, laudantes S. Permerium, ut episcopum Veronensem et firmissimum rectæ fidei adversus Arianos columen, ejus meminisse ad annum 446; addentes, martyrio coronatum Coloniæ an. 452. Ast præterquam quod non universim admittatur, virgines Ursulanas passas esse anno 452 vel 453, quoniam non desint qui sentiant id contigisse anno 235, vel juxta alios, nec sine bona ratione, anno 383; putem ego patrem historiæ ecclesiasticæ Cremonensis, hac vice in errorem inductum ex falsis relationibus, Osnabrugo profectis; in quibus mentio fit de antiquis chartis, ubi re quidem vera occurrit memoria cujusdam Permerii, viri adversus Arianos acerrimi, sed solum presbyter nostræ ecclesiæ prædicatur. Nihil dico de Mariano, quum hic auctoritate Chinelli nitatur. Unde equidem tractatum hunc de SS. Permerio et Bassano concludam verbis doctissimi Zaccariæ: “Quid ergo Bassano nostro fiet, quid etiam Permerio? Sanctos fuisse ac martyrio adfectos, non negavero; Cremonenses, multoque magis episcopos fuisse Cremonenses, id illud enim vero est, quod, universa silente antiquitate, nego pernegoque.” Loc. cit. Hactenus Antonius Dragoni. Vide Comm. prævium et Gloriam posthumam de S. Ursula et Sociabus, ubi ostenditur, hujusmodi SS. Episcopos, sicut et ipsum S. Cyriacum papam, non aliunde ortos quam ex falsis titulis. XXI Octobris.
S. Wendelini festivitas hac die celebratur in diœcesi Trevirensi, quod dies præcedens impedita sit propter festum SS. Ursulæ et Sociarum. S. Wendelini Acta vide XXI Octobris.
S. Adriani, episcopi Firmani et martyris fit memoria in Hagiologio Italico. Alibi nullam illius mentionem vidi hac die. Cæterum Sanctus ille probabilius numquam exstitit. Ughellus quidem ab eo auspicatur catalogum suum præsulum ecclesiæ Firmanæ: S. Adrianus, inquit [Italia sacra, tom. II, col. 682.] , episcopus Firmanus, nobilisque martyrio, cujus meminit Ottinellius in elogio Firmanæ ecclesiæ, dum apud Xystum V ejusdem prærogativas enarraret, quo plane dignior ostenderetur, quæ in Picentinam metropolim erigeretur. Ast Catalanus, ubi de episcopis ex Ughelliana serie expungendis tractat [De ecclesia Firmana ejusque episcopis et archiepiscopis commentarius, pag. 79, edit. Firmi, 1783.] : Nullo, ait, antiquitatis neque traditionis suffragio iste S. Adrianus commendatur. Ottinellii vero auctoritas recentior est, quam ut in re tam antiqua fidem facere possit. Neque immerito mihi suspicari videor, quin Ottinellius in eo erraverit, ut pro S. Alexandro, de quo nulla apud eum mentio, S. Adrianum e memoriæ lapsu in scribendo reponeret. Quod enim ait, S. Adriani corpus in æde cathedrali servari, falsissimum est; id vero de S. Alexandro jure meritoque prædicatur. Confer Acta S. Philippi episc. Firmani ad hunc ipsum diem.
SS. Cordubæ et Fortunatæ, martyrum mentionem facit in Catalogo generali Ferrarius ex Tabulis ecclesiæ Ariminensis, in qua, inquit, earum reliquiæ habentur. Addit videri Cordubam scriptum pro Cordula. Ex his forte non nemini in mentem veniet, illas ad S. Ursulæ agmen esse referendas. Aliud nihil reperi. Ipse Ferrarius eas in Sanctis Italiæ prætermittit.
S. Floræ meminere hac die Ferrarius et Saussaius. Socia fuit S. Ursulæ. Nonnulla de S. Flora attinguntur hodie in Actis S. Candidæ.
SS. Germana et Lucia virgines, item earum mater Theodora; omnes martyres, sociæ S. Ursulæ, hac die apud Molanum in Natalibus Sanctorum Belgii.
Gualteri a Romano, ordinis S. Dominici, obitus signatur apud Marchesium [Sagro Diario Domenicano. Neapoli 1679.] cum titulo Beati. Ejus laudantur virtutes et præsertim zelus, cum per Delphinatum discurreret, annuntians magna cum eloquentia et pari ardore verba salutis. Migravit ad Dominum in conventu Morensi (Moras esse [Expilly, Dictionn. Geograph. Verbis: Moras, Romans.] putem) hac die, inquit Marchesius ibidem, at non comperi quo anno. Est autem Romanum, gallice Romans, oppidum ejusdem Delphinatus, in diœcesi Viennensi.
Henrici a Bruxella, fratris conversi Cisterciensis, in Villariensi monasterio Brabantiæ, meminere ad hunc diem Henriquez [Menologium Cisterciense, 22 Oct.] et kalendarium Cisterciense, ast hoc ad calcem minoribusque literis [Kal. Cister. seu martyrologium ex Usuardo ad usum sacri ord. Cist. Paris. 1689.] ; item Martyrologium Ms., quod penes nos est, et probabilissime ad usum Villariensium monachorum exaratum, sæculo elapso, fuit. Item Bucelinus [Menologium Benedictinum.] et Raissius [Ad Natales SS. Belgii Joan. Molani, Auctarium.] . Apud hos omnes titulo Beati insignitur. Nulla cultus deprehendi vestigia. Omittitur quoque a diligentissimo Molano in Natalibus Sanctorum Belgii. Ejus vita habetur in historia monasterii Villariensis [Lib. III, cap. 6.] a Martenio et Durando edita [Anecdota, tom. III, col. 1366 et seq.] . Ex Bruxella originem ducens, primum sæculo totum se dedit. Parentes vero sui, insolentiam ejus refrænare conantes, matrimonium eum subire voluerunt. Cum autem dies nuptiarum adveniret, cognatos suos Domino servientes in præfato cœnobio (Villariensi) videre et alloqui optavit. Veniens vero et videns nostri conventus multitudinem, velut angelicam multitudinem, compunctus est vehementer, et insiliente in se Spiritu Domini, factus est unus ex nobis. Erat enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, mollis et delicatus nimis… Cum teneritudinem pristinæ conversationis ægre dedisceret, et asperitatem vigiliarum, jejuniorum etc., gravem valde sentiret, Ægyptum repetere volens, mortem in olla religionis esse clamabat. Quod audiens nonnus Gobertus de Aspero-Monte, eum per mensem unum in ordine permanere rogavit et ordinavit, et deinde rursus per alteram quindenam. In se reversus novitius instinctu Spiritus Sancti, mox elegit potius in domo Dei subjici, quam cum hoc sæculo inaniter gloriari. Et infra: cum autem quadam vice orationi insisteret, facta est vox ad eum dicens: Si vis esse socius meæ consolationis, oportet te mecum bibere calicem passionis… Et non multo post caro, mundus, dæmonia propinabant ei varia molestiarum pocula. Septem annis in ordine expletis, correptus infirmitate gravi, sacramentis ecclesiasticis munitus est [Ibid.] . Tempus quo vixit, habetur ex eo quod coævus fuerit B. Goberto de Aspero-Monte, cujus Acta dedimus 20 Augusti [Acta SS. tom. IV Augusti, pag. 370 et seqq.] , ubi illius obitus ponitur anno 1265. Notandum tamen est, nec apud Henriquezium, nec apud Raissium nec Bucelinum (qui dicunt se sua hausisse ex Chronico Villariensi ms.) nominari B. Gobertum. Martenius historiam monasterii Villariensis edidisse se asserit ex duobus Mss., uno monasterii Bonifontis, altero Dunensi [Ubi supra, col. 1267.] . Denique non est confundendus Henricus a Bruxella. cum altero fratre converso ejusdem nominis itidem Villariensi, de quo Martenius eodem lib. III, cap. 11 [Ibid col. 1271.] , et quem Bollandus 22 et iterum 23 Jan. inter Prætermissos retulit [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 338 et 611.] .
S. Henrici martyris, in templo Societatis Jesu, Montibus in Hannonia, agebatur festiva memoria dominica quarta Octobris, die proinde 22 vel sequentibus usque ad 28. Exstat apud nos apographum litterarum RR. DD. Francisci Van der Burch, archiepiscopi Cameracensis, ex quibus discimus, S. Henrici reliquias ex urbe Roma, beneficio R. P. Præpositi generalis S. J. acceptas. Addit deinde præsul: Et quia per testimoniales prædicti R. P. Præpositi generalis Societatis Jesu, ejus manu subscriptas ejusdemque sigillo signatas, et aliunde etiam nobis constitit et constat, eas esse veras gloriosi martyris Henrici reliquias, Romæ in cœmeterio Priscillæ inventas, ac inde de consensu sanctissimi domini nostri Pauli, divina providentia papæ quinti, elevatas et ad Montense collegium Societatis Jesu transmissas esse, ordinaria nostra auctoritate libenter concessimus, et harum serie concedimus, ut eædem reliquiæ ad Christi fidelium devotionem augendam, publicæ venerationi exponantur. Postulaverant etiam patres collegii Montensis, ut novum, quod ædificaverant, dignaretur episcopus templum consecrare. Nos igitur, inquit, piis supplicationibus inclinati, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo septimo, mensis Aprilis die tertia, Annuntiationi B. Mariæ virginis eo anno sacro, prædictum templum una cum altari suo summo … dedicavimus et consecravimus. Et rursus, nonnullis interjectis: Quo etiam die altare sacelli lateralis ejusdem ecclesiæ ad dexteram majoris, sive ad ejusdem cornu evangelii et plagam septemtrionalem, in capite minoris navis juxta campanile situm, ad invocationem prædicti gloriosi martyris Henrici, cum debitis ritibus et solemnitatibus benediximus et consecravimus. Et post pauca, iterum: Cæterum in ecclesia ista consecrata, in ejusque altari, prædicto S. Henrico martyri præparato et ad nomen ejus dedicato, ejusdem sacrum corpus, quod pridie consecrationis hujusmodi, videlicet dominica in Albis, die secunda mensis Aprilis anni prædicti, maximo cum honore ac religiosissimo cultu in prædictum oppidum Montense invectum, et a clero, Senatu populoque Hanno-Montensi, nobis in habitu pontificali assistentibus, cum solemni pompa et insigni supplicatione exceptum, atque in ecclesiam collegiatam S. Waldetrudis illatum fuerat; inde ad prædictam ecclesiam Deiparæ virginis Mariæ supradicti collegii Societatis Jesu transferendum duximus, et eo quo decuit ritu, honore et reverentia, cum festiva processione, et maxima comitantis cleri et senatus, populique Montensis devotione et lætitia, die quarta prædicti mensis Aprilis, transtulimus; inibique eodem die in memoriam ejusdem S. Henrici martyris, in habitu pontificali, Deo omnipotenti, Martyrum glorioso regi, Missarum solemnia decantavimus, celebravimus et exolvimus. Statuimus autem et decrevimus, prædictæ ecclesiæ dedicacationis et consecrationis universarium diem dominica secunda post Pascha singulis annis in perpetuum celebrandum esse et celebrari debere; prædicti vero S. Henrici martyris annuam solemnitatem Dominica quarta mensis Octobris esse quotannis recolendam. Adduntur indulgentiæ quadraginta dierum singulis annis in perpetuum, lucrandæ visitantibus præfatam ecclesiam in consecrationis anniversaria die, nec non in omnibus et singulis festivitatibus B. V. Mariæ, et supra nominatorum SS. Henrici, Laurentii, Blasii, et cæterorum, quorum reliquiæ in sepulcris depositæ fuerant. Datum Montibus Hannoniæ anno Domini millesimo sexcentesimo decimo septimo. Non indicatur dies. Perspicuum ex his fit, S. Henricum hunc illis accensendum esse Sanctis, quos e veteribus Romanis eductos cœmeteriis seu catacumbis, hodie baptizatos vocare solemus, quibus nempe, cum absque inscripto tumulis nomine inveniantur, nomen imponitur. Id autem hic obtinere, vel ipsa vox Henricus satis declarat: nec enim Græcis aut Romanis hujusmodi appellatio usitata erat.
S. Leodegali passio in Tracia civitate. Ita in additamentis Wandelberti apud Dacherium [Spicilegium, tom. II, pag. 54.] . Forte idem est ac S. Leogathus, variato nomine. Vide hujus syllogen ad hunc diem.
S. Leontii episcopi, de quo Saussaius in Supplemento primo martyrologii Gallicani sic habet: Loco sedis ignoti, at sanctimoniæ notitia conspicui, ob quam colendus hodie indicatur in antiquis ecclesiæ Tolosanæ tabulis.
Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, materterarum Domini nostri Jesu Christi, meminere auctaria Usuardi ex codice Bruxellensi apud Sollerium. Videsis Acta S. Salomæ ad hunc diem.
S. Orophrygiæ, virginis et martyris, meminit hodie Ferrarius in Catalogo generali ex Joanne Marieta, qui tradit eam fuisse sociam S. Ursulæ, ejusque corpus asservari in cœnobio S. Dominici de Calervega, atque ibidem ejus peragi officium post SS. Ursulæ et Sociarum festum. Vide supra kalendarium Ursulanum die præcedenti.
SS. Panefredis, Secundæ et Simiberiæ VV. et MM. ex societate S. Ursulæ, fit, testibus Saussaio et Arturo, memoria in cœnobio S. Dionysii;
Item SS. Florinæ et Valeriæ, ex eadem societate, Lingonis, testibus iisdem.
Beati Pauli confessoris ordinis Minorum, Arquatæ seu Arguatæ in Umbria. Obiit circa annum 1303, clarus, inquit Arturus, sanctitate et miraculis. Et Gonzaga [De origine Seraphicæ Religionis, part. I, pag. 98.] : B. Paulus, qui vivens miracula fecit, jacet Arquatæ diœcesis Nursinæ. Nihil de cultu.
Beati Petri Blancarti seu Blancardi martyris, ex ordine S. Francisci, meminit primo loco Arturus in Menologio. Ab hæreticis Calvinistis pro religione catholica gladiis transverberatus anno 1579 est Ixidolii. Hæretici, ait Gonzaga [De origine Seraphicæ Religiones Franciscanæ, pag. 1032. Romæ 1587.] , expilatum oppidum denudaverunt funditusque everterunt, (urbis Iciodurensis bina memoratur obsidio; altera anno 1577, altera anno 1590 [Expilly, Dictionnaire Géographique des Gaules. Paris. 1764. — Item La Martinière, Grand Dictionn. Géograph. Paris. 1768. Verbo, Issoire.] ) et Ven. P. Petrum Blancartum sacerdotem, ejusque accolam (duo ei dantur socii a Barezzo, nempe PP. Ismael Vinagrius, et Petrus Telatus [Quatriesme partie des chroniques des frères Mineurs, etc., traduite en françois, par R. P. F. I. Blancone relig. du grand couvent de Tolose et gardien de l'Observ. de Mirepoix, pag. 584. Paris. 1627.] ) iteratis gladiorum ictibus confoderunt; qui (P. Blancartus), cum esset vir tum corporis tum animi dotibus præditus, in certamine omnes labores et odia propter Christum et fidei romanæ confessionem alacri animo suscepit. Atque hæc ita Gonzaga, paucis post venerabilis Viri obitum annis. Ad locum passionis quod attinet, scilicet Ixidolium, non dubitem quin agatur de Icioduro seu Ixioduro in Arvernis et proinde in Aquitania I, cum vox illa in gallica interpretatione Chronicorum P. Barezzi reddatur verbo Issoire [Ibid. pag. 583.] . Est autem Iciodorum, Icciodorum, Issiodorum etc. vicus in Arvernis ad flumen Elaver (Allier), hodieque… Issoire nuncupatur. Ita Henricus Valesius [Notitia Galliarum, pag. 249.] , ubi et alterius meminit vici, pariter Iciodorum, nunc Iserre vel Iseure dicti, in Turonibus, confinis Biturigibus Cubis, ad Crosam flumen (Creuse) positi. Hinc forte est, quod Blanconeus in sua Barezzi versione, distinguendi causa, scribat Issoire-Mande. Dixi supra, Iciodorum spectasse ad Aquitaniam I. Quocirca in mentem revocandum est, primo quidem unam et simplicem fuisse Aquitaniam, inter Pyrenæum et Garumnam ac Oceanum, qualis a Julio Cæsare describitur [Ibid. Verbo Aquitania.] . Deinde etiam diu post prolatos ab Augusto ejus terminos usque ad Ligerim, una esse perseveravit… Postea Constantini Magni ordinatione, ut puto, ex una provincia duæ factæ, Aquitania altera, altera a Novempopulis Novempopulana dicta. Demum remanentibus Novempopulis, Aquitania bifariam divisa est, in Aquitaniam primam et Aquitaniam secundam: provinciæ Aquitanicæ primæ metropolis facta Biturigæ, secundæ Burdigala. Et in Notitia, quam edidit Sirmundus tom. I. Conciliorum Galliæ, et condita videtur Honorii Augusti temporibus [D. Bouquet, tom. I, pag. 122.] , provinciæ Aquitanicæ primæ numerantur: Metropolis, civitas Biturigum; civitates Arvernorum, Rutenorum, Albiensium, Cadurcorum, Lemovicum, Gabalum, Vellavorum; secundæ: Metropolis, civitas Burdigalensium; civitates Agennensium, Encolismensium, Santonum, Pictavorum, Petrocoriorum [Ibid. pag. 123. Conf. annexam Tabulam Geograph. — Item Walkenaer, Géographie univ. des Gaules, tom. II, pag. 362. Paris. 1839] . Proinde Iciodurum, in Arvernis, ad Aquitaniam I pertinebat. Ordo Seraphicus duplicem habebat provinciam Aquitaniæ; alteram Antiquioris [Gonzaga. pag. 721 – 733.] , alteram Recentioris [Ibid. pag. 1025 – 1033.] dictam. De hac notat Gonzaga [Ibid. pag. 1025.] : Hæc Aquitaniæ recentioris provincia antiquissima est, cum sub B. P. Francisco initium sumpserit. Et ubi de Antiquiori tractat [Ibid. pag. 721.] : Cum celebre seraphici P. Francisci ejusque sequacium nomen ad Aquitaniam … duorum ejusdem B. P. Francisci sociorum opera, anno Domini 1220 (proinde sexennio ante mortem sancti Viri) penetrasset, Mirapiscensis conventus, ut ibi hujus provinciæ, quam, ad alterius sibi contiguæ differentiam, Aquitaniæ antiquioris patres nostri appellandam voluerunt, fundamenta jacere possent, illis a pientissimis quibusdam Aquitanis oblatus exstitit. Cæterum pervolventi loc. citt. Gonzagam in oculos incurrit, ambas illas Minoriticas provincias nullo modo respondisse Aquitaniæ bifariam ut supra sectæ. Scholii loco addere liceat, non confundendum Iciodurum cum Exoliduno (alias legitur Exoldunum, Essoldunum, Issoldunum, Issildunum atque hinc gallice Issoudun) quod etiam vetus oppidum Biturigum Cuborum est [Valesius, Notitia Gall.] , octo leucis ab Avarico (Bourges) positum. Prætermittimus Petrum Blancartum, quia cultum non habet.
Ruandus, Ruaudus, Robaldus, Rodaldus, Rothaldus, ex monacho Cisterciensi episcopus Venetensis (Vannes), in Britannia Armorica. Virum, inquit Manrique [Annales Cistercienses, ad an. 1177, cap. 8, num. 7, tom. III, pag. 56. Lugdini 1642.] , Sanctis Cisterciensibus annumerant, quotquot de eis scripserunt; Wionius [Lignum Vitæ, lib. I, cap. 46.] , Rusca [Episcopi sancti Cistercienses.] aliique. Item ad 23 Martii signatur in Menologiis Henriquezii et Bucelini. Quia vero non constabat de cultu prætermissus a nobis tunc est. Ad hunc autem diem 22 Octobris recensetur, cum titulo Beati, ab Hugone Menardo et a Castellano. Cum tamen nihil ego nec amplius nec certius repererim de cultu, hoc quoque die prætermittendum censeo. Inter episcopos Venetenses ordine XLIII ponitur in primæva Gallia Christiana [Pag. 507. Paris. 1626.] , uno tomo edita a Roberto, atque ibi quidem Beatus nuncupatur, quæ vox expuncta fuit a Sammarthanis in altera Gallia Christiana, quatuor tomis comprehensa, ubi Ruandus venit ordine XLVIII [Tom. III, pag. 1175. Paris. 1656.] . Nec mirum variari successionis ordinem, cum catalogi ecclesiæ Venetensis sint valde defectuosi [Tresvaux, L'Église de Bretagne, pag. 151. Paris. 1839.] . In nova Gallia Christiana (cum hæc perducta tantum hactenus sit usque ad Metropolim Turonensem, cui suffraganea erat sedes Venetensis) nihil de Ruando occurrit. P. Richardus in sua Bibliotheca [Bibliothèque sacrée, tom. XXIX, pag. 290. Paris. 1827.] Sammarthanos sequitur, nec proinde Beatum dicit. Ita etiam R. D. Tresvaux [Ubi supra, pag. 157 et seq.] ; Beatum quidem ad diem emortualem 26 Junii inscribit R. D. Garaby [Vies des bienheureux et des saints de Bretagne, pag. 20. Briocis. 1839.] , at ne verbum quidem habet de cultu. Cæterum hi ambo compendiose et fere eodem modo exhibent Ruandi res gestas: Monachus erat Cisterciensis; quando autem cœpit anno 1138 abbatia de Levanciis fundata ab Alano, barone de Lambaux [Annales Cistercienses.] , præfectus illi fuit Ruandus; anno 1143 (ita uterque; ast perperam; cum sederit Ruandus annis viginti et obierit anno 1177 [Ibid. tom. II, pag. 295.] ; ponendum itaque anno 1157) factus episcopus Venetensis est; aliquot elapsis abhinc mensibus interfuit secundæ fundationi Busaii et dedicationi ecclesiæ S. Juliani Cenomanensis; anno 1158 absolvit Eudonem a Rocha-Bernardi, excommunicatum quod pecora et servitia abbatiæ Redonensis sibi usurpasset Obiit denique Ruandus 26 Junii anno 1177 et sepultus fuit in sanctuario Levanciensi. Dicitur apud Sammarthanos [Gall. Christ. tom. III, pag. 1157.] , canonicis ecclesiæ suæ medietatem S. Paterni ecclesiæ libere et absolute donasse. Tumulo ejus imposita anno 1740 est sequens inscriptio: Hic jacet beatus in Christo pater dominus Rotaldus, vir summæ sanctitatis et rigidæ justitiæ, hujus cœnobii primus abbas et rector, episcopus tum Venetensis, qui post multa virtutum monumenta laudabiliter edita, anno Domini 1177, die vero 26 Junii obdormivit in Domino, et in hac, quam condiderat, ecclesia sepeliri voluit [Tresvaux et Garaby, locc. citt.] . Monet Manrique in annalibus Cisterciensibus [Tom. II, pag. 295.] , Acta Viri (Ruandi) sibi adhuc ignota. Apud Menardum ejus depositio hac die 22 Octobris recolitur.
S. Severus, martyr in Thracia, separatim annuntiatur in Hieronymiano Florentinii et in Bedæ auctariis. Hunc, ait Florentinius, alibi signatum non comperi. Non dubitem, eumdem esse, qui passus est cum S. Philippo etc., de quibus hodie agimus.
S. Valerii martyris in Portu, mentio fit hac die in Hieronymiano Corbeiensi [Spicilegium, tom II, pag. 20.] , et ex hoc apud Florentinium. Alii legendum censent in Ponte. In quodam Usuardi auctario apud Sollerium habetur: Valerii episcopi et martyris. Aliud reperi nihil. Probabile mihi valde apparet, esse Valerium, archidiaconum Lingonensem, passum in Portu Bucino. Vide ejus Acta hac die.
Wigandus cum titulo Beati occurrit in Menologio Cisterciensi Henriquezii; item in Menologio Benedictino Bucelini. Omittendus a nobis quod de nullo constet cultu. Tradit de Wigando Gaspar Bruschius [Chronologia monasteriorum Germaniæ præcipuorum, pag. 245. Sulzbaci. 1682.] quod, fundato in Nariscis Westphaliæ a Gerwico cœnobio ordinis Cisterciensis, (quod centesimum dicit idem Bruschius in tota christianitate Cisterciensi recens inchoata, Manriquus tamen dubitat an vere centesimum fuerit [Annales Cistercienses, ad an. 1133, cap. 8, num. 3, tom. I, pag. 258. Lugdun. 1642.] ) in cœnobitarum collectorum Priorem electus, cœlesti oraculo per quietem oblato admonitus, D. Virgini matri ac B. Joanni Evangelistæ locum hunc sacrandum ac dedicandum censuerit. Et Manriquus [Ibid. num. 7, pag. 259.] : Illustrant Waldsassi initia conspicui sanctitate viri Gerwicus Wigardusque (ita ipse nominat), uterque, ut aiunt, consummatus felici obitu, sed cujus nec dies nec annus nobis constet, sicut nec reliqua acta utriusque Sancti. Menologium Cistercii memorat Wigardum vigesima secunda die mensis Octobris, Gervicum vero die quinta ejusdem mensis, qui apud nos pariter inter Prætermissos laudatur ad præfatum diem.
Ferdinandus a Leiva seu Liva, sicut et duo sequentes, in Martyrologio francisc. Arturi accensetur Beatis, id est viris pietate et virtute insignioribus. Erat Ferdinandus frater laicus, qui humilitate et obedientia, charitate et abstinentia admodum eluxit. Ex Provincia Burgensi transierat ad Indiam. Obiit anno 1574 et conditus est Quauhnaoaci, versus Mexicum, in conventu FF. Minorum Annuntiationis B. Virginis;
Franciscus a Valentia, sepultus est in conventu S. Francisci, Abulæ;
Item Franciscæ, tertii ordinis Franciscani olim alumnæ, honestissimæ pariterque religiosissimæ [De origine etc., pag. 425.] . Dæmonibus etiam summe formidabilis exstitit, teste Arturo. Requiescit in conventu Minorum Ripæ-Limosani in Apulia. Floruit sæculo XVI.
Translationes sanctarum Virginum et Martyrum e sodalitio beatæ Ursulæ et e cœtu undecim millium Virginum, diversis in locis celebres. Ita Arturus hodie in Gynecæo, ubi plures illarum Translationum recenset, quas vide si libeat.
Consecratio regalis Basilicæ Mafrensis in Lusitania, quo in regno illius fit hac die memoria [Calendarium Hispanicum, Clave, pag. 427.] .
Octava dedicationis ecclesiarum nostri sacri ordinis, in Martyrologio Sanctorum pro ordine discalceatorum SS. Trinitatis Redemptionis captivorum. Vide append. Martyrol. Romani.
De S. Gratiano, martyre in pago Ambianensi, ut habetur in Usuardi auctario, cujusque meminit Bedæ item auctarium, agendum crastina die XXIII Octobris.
S. Romani episcopi, de quo in Tractatu de divinis Siculorum officiis, (auctore Johanne de Johanne, canonico Panormitanæ ecclesiæ) hæc invenio [Pag. 387. Panormi, 1736.] : In uno Missali Nicosiensi, et duplici Breviario, nempe Messanensi et Gallo-Siculo, extat S. Romanus episcopus. Posset hic esse S. Romanus Autissiodorensis [Confer de divinis Siculorum offic. Ibid. pag. 87 et seqq.] , cujus Syllogen reperies 6 Octobris; vix tamen dubitem, quin sit S. Romanus, Rothomagensis episcopus, die 23 Octobris cultus, et cujus venerationem in utramque Siciliam invexere Normanni, quum ea sæculo XI et XII potiti sunt. Vide Michaelem Monachum [Sanctuarium Capuanum, pag. 747. Neapoli 1630.] , et apud nos XXIII Octobris.
S. Severini, episcopi Coloniensis memoria in quodam codice Hieronymiano notatur. Item ejus Vigilia annuntiatur ex Usuardo Lubeco-Coloniensi apud Sollerium. Vide ejus Acta die sequenti XXIII Octob.
S. Theodoritus, presbyter Antiochiæ, signatur in Bedæ auctario hac die; ast in Usuardo aliisque die sequenti XXIII Octobris.
B. Jacobi Vagarelli alias Ungarelli meminit hac die, nescio quam ob causam, Hagiologium Italicum. Teste Gonzaga [De origine Seraphicæ Religionis, pag. 270. Conf. Bernardin. Scardeonium de antiquitate Urbis Patavii et claris civibus Patavinis, pag. 115. Basileæ. 1560.] , ejus sepulcrum spectatur Forolivii, in sacello Immaculatæ Conceptionis, in ecclesia FF. Minorum, hac cum inscriptione: Hic jacet corpus beati Jacobi Vagarelli de Padua, ordinis regularis observantiæ. Obiit MDXVII. In menologiis Franciscanis annuntiatur II Novembris.
S. Authodi episcopi depositio, ex Bedæ auctariis. Putem eumdem esse ac S. Autbodum eremitam, non vero episcopum, qui, teste Castellano, colitur in Vallicurti in agro Atrebatensi XXI Novembris.
Edibii, episcopi Suessionensis, meminit hac die Ferrarius in Catalogo generali; item ejus mentio fit in aliquo Usuardi auctario apud Sollerium. Juxta Saussaium in Supplemento, hodie celebratur Inventio S. Edebii; festum vero agitur die depositionis, nempe IV idus id est 10 Decembris. Saussaium sequitur Castellanus; item Martyrologia Ebroicense, Autissiodorense etc. Habemus vitam quam dabimus. X Decembris

DE S. SALOME, MATRE FILIORUM ZEBEDÆI.

SÆCULO I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Salome, mater filiorum Zebedæi (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. S. Salome, uxor Zebedæi, Christi consanguinea, cui et morienti præsens fuit; testis quoque ejus resurrectionis, ac de cujus sepultura sollicita legitur in Evangelio. Ejus memoria in Martyrologiis, Breviariis et Missalibus.

Salome, Græce Σαλώμη, Syriace Scholoum, est, inquit Lucas Brugensis [In Marci Ev., cap. 15, v. 40, tom II, pag. 713. Antverp. 1606.] , [S. Salome, uxor Zebedæi,] nomen feminæ, derivatum a virili Salomon; et accuratius Schleuser [Lexicon græco-latinum in Nov. Testamentum.] : Salome nomen proprium mulieris hebraicum, significans pacificam a radice Schalam; denique S. Hieronymus de Nominibus Hebraicis [Migne, Patrologia latin. tom. XXIII, col. 843. Conf. Glossarium Thomassini, col. 997.] : Salomon pacificus sive pacatus erit; Salome pacifica. Constat autem ex ipso textu evangelico, S. Salomen matrem fuisse S. Jacobi majoris et S. Joannis, discipuli quem diligebat Jesus, quorum pater Zebedæus [Matth. cap. 4, v. 21.] ; unde et sæpius in sacris litteris nomine filiorum Zebedæi veniunt. Quod autem S. Salome eorum fuerit mater, evidenter efficitur ex Matthæi et Marci textibus collatis: quæ enim apud illum mater filiorum Zebedæi est [Ibid. cap. 27, v. 55.] , apud hunc diserte Salome vocatur [Marc. cap. 15, v. 40.] . Unde errare convincuntur, ut habet Baronius [Apparatus ad Annales ecclesiast., pag. 459. Lucæ. 1740.] , qui dixerunt, Salomen uxorem fuisse Joseph, et ex ea dictos suscepisse liberos. Confer Castrium [Viridarium Marianum, pag. 50. Coloniæ. 1649.] . Pauca sunt, quæ de illa referuntur. Accessit, inquit S. Matthæus [Cap. XX. 20 et seqq.] , ad eum (Jesum) mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo, qui dixit ei: Quid vis? Ait illa: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo. Atque hæc Dominum inter et Salomen. Reliqua ibidem inter omnes, ni malueris inter filios et Jesum: Nescitis quid petatis. Potestis hibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Notat in hunc locum S. Hieronymus [In cap. 20. Matthæi, Migne, tom. XXVI, col. 143.] : Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces ejus ex filiorum descendere voluntate. Animadvertendum quoque est, S. Marcum de filiis, non de matre facere mentionem [Cap. XV, V. 35.] : Et accedunt ad eum (Jesum) Jacobus et Joannes, filii Zebedæi, dicentes: Magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis etc. Quæ ut inter se componantur, responderi, ait Calmetus [Commentarius litteralis in Evang. S. Matth., cap. 20.] , solet, Marcum quidem de filiis dicere id, quod mater illorum causa fecerat; Christum vero filiis, non matri respondere, quod hæc non sibi, sed filiis postularet. Paulo ante dixerat idem Calmetus: Mulieri nomen erat Salome; eaque ad Christi clientelam accesserat, fortasse post viri obitum, scilicet Zebedæi. Cum hæc proxime ad Deiparam atque ad Jesum sanguinis conjunctione pertineret, jus sibi esse censuit, primas inter apostolos dignitates filiis postulare. Huc etiam faciunt, quæ habentur in Criticis sacris [Annotata ad Evangelia sive Sacrorum Criticorum, tom. VI, col. 615. Londini. 1660.] : Videtur Salome hanc fiduciam concepisse ex eo quod nulla aliorum apostolorum mater Christum ita perpetuo sectaretur, eique tam sedulo inserviret. Fovit spem materni ambitus, quod filios aliquoties intellexisset seorsim a Christo abductos sine aliorum apostolorum comitatu, ita ut Petrus solus contendere cum ipsis posse videretur. Alia quædam ejusdem S. Salomæ cum Servatore colloquia ferebantur apud Ægyptios, de quibus nonnullam mentionem invenies in libris Stromatum Clementis Alexandrini ex evangelio secundum Ægyptios, utique apocrypho, ut nemini non notum est. Aiunt (ita Clemens [Stromatum, lib. III, cap. 9. Migne, Patrologia græc, tom. VIII, col. 1166 et seqq., item, col. 1150. Confer Criticorum sacrorum tom. VI. Ubi supra.] ) ipsum dixisse Servatorem ad Salomen: Veni ad dissolvendum opera feminæ… Ait Salome: Quousque homines morientur? Respondet Dominus: Quoadusque peperint mulieres… Cum ea dixisset: Recte ergo feci, quæ non peperi ..; excipit Dominus dicens: Omni herba vescere, ea autem quæ habet amaritudinem, ne vescaris. Atque hæc fere sunt, quæ ad nos pervenerint ex isto Evangelio, omnium apocryphorum antiquissimo [Calmet, Commentaire litteral, tom. VII. Dissertation sur les Évangiles apocryphes, pag. XLVI et seq.] .

[2] [soror Domini] Quod spectat ad sanguinis conjunctionem S. Salomes cum Maria, matre Jesu, adeoque cum ipso Jesu servatore, quæstio est haud paucis parvisque implicata difficultatibus; ita quidem ut nihil, quod undequaque certum sit, statui potuerit. Totius rei cardo vertitur in textu illo evangelico: Et veniens (Jesus) in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent. Unde huic sapientia hæc et virtutes; nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria; et fratres ejus, Jacobus et Joseph, et Simon et Judas? Et sorores ejus, nonne omnes apud nos? [Matth. cap. 13, V. 54 et seqq.; Marc. cap. 6, V. 1 et seqq.] Jam vero id plurimum vexavit et adhuc vexat interpretes, qua scilicet ratione illi fratres Domini dicantur; item quæ sint sorores et quomodo. Respondebat, ait Cornelius a Lapide [Commentaria in Matth. cap. 12, V. 46.] , spurcus hæresiarcha Helvidius, fuisse eos qui ex eadem matre B. Virgine post Christum erant nati… Sed eum acriter et docte refellit S. Hieronymus lib. contra Helvidium. Græci passim cum Eusebio lib. II. hist. cap. 1, et e latinis S. Hilarius cum Ambrosio, quos citat Baronius in Apparatu annal. cap. 46, putant fuisse eos, qui nati sint ex priori matrimonio Joseph, antequam B. Mariam duceret in conjugem. Ast hæc manifeste perpetuæ S. Josephi adversantur virginitati, quam hodie absque temeritatis nota nemo impugnaverit. Imo S. Petrus Damianus Epist. II cap. 4 (citante Suarezio [In tertiam part. D. Thomæ, quæst. 28, art. 2 et 3, disput. 5, sect. 4. Tom. II, pag. 58. Moguntiæ. 1616.] ) dicit hanc (de S. Josephi virginitate) esse ecclesiæ fidem; id est, ut ibidem notat laudatus Suarezius, universalem et piam credulitatem. Hugo de S. Victore (ita prosequitur Cornelius noster [Ubi supra] ), et Glossa in cap. 1 ad Gal., Eckius Homil. de S. Anna, censent hos fuisse progenitos ex S. Anna, matre B. Virginis; S. Annam enim præter Joachimum, ex quo genuit B. Virginem, duos alios habuisse maritos, ex quibus geniti sunt hi, qui fratres Domini vocantur. Paucos hæc nostra ætate nanscicetur sententia patronos, utpote quæ secundum Suarezium [Tom. II, pag. 59.] nec verisimilis est neque ullo nititur probabili fundamento, ut loco cit. latius demonstratur. Denique concludit idem Suarezius [Ibid. pag. 60.] : Incertum esse, propter quem gradum consanguinitatis vel propinquitatis, hi fuerint dicti fratres Christi, imo neque an veri consanguinei fuerint vel tantum putati.

[3] [nuncupata,] Attamen recte, nostra opinione, notat Joan. Baptista Cancellottus S. J. [Annales Mariani, Romæ 1616, in-fol. pag. 82.] : Recepta est a sacris doctoribus et vulgata sententia, fratrem fuisse Josepho (Christi nutritio) germanum, nomine Cleopham (alii Cleopam vocant et Clopam)… Addunt præterea Cleophæ uxorem fuisse Mariam, quæ ideo dicitur Maria Cleophæ, vel etiam quandoque Maria Jacobi, respectu majoris natu aut certe notioris filii. (De hac egit Henschenius ad diem 9 Aprilis [Acta SS. tom. I Aprilis, p. 811 et seqq.] .) Qui vero ab Evangelistis fratres Domini nuncupantur, et quæ sorores, his parentibus tribuuntur, nempe Cleophæ et Mariæ; unde et nepotes ac neptes erant S. Josephi, sponsi B. Mariæ Virginis, ac proinde Salvatoris patrueles seu consobrini et consobrinæ; qui, ut habet Cornelius a Lapide [Ubi supra.] , phrasi Hebræis familiari fratres et sorores dicebantur. Consonat Christophorus de Castro S. J., in præclaro suo de B. V. Maria opere [Viridarium Marianum, sive virtutum ac vitæ Deiparæ vera historia. Coloniæ. 1649.] , probabilius censens, quatuor illos, in textu evangelico supra recitato, fratres Domini nuncupatos, ex iisdem parentibus Cleopha et Maria progenitos [Ibid. pag. 37 et 38.] ; hanc autem Jacobi et Jose seu Joseph tantum vocari matrem, duobus aliis, nempe Jacobo minori et Simone seu Simeone præteritis, quod hi essent primi ex fratribus et insigniores [Ibid. pag. 42.] . Quod vero ad sorores Domini attinet, constat, inquit Cancellottus [Annales Mariani, pag. 83.] , fuisse plures ex evangelica historia, ubi apud Mathæum Nazareni cives appellabant numero multitudinis (seu plurali) ejusdem Christi sorores, deque iis pariter ac fratribus dicebant: “Nonne omnes apud nos sunt”? Esse neutiquam potuerunt pauciores duabus, posito hoc testimonio. Et re quidem vera, S. Epiphanius [Hæresi 87, num. 8. Operum tom. I, pag. 1040. Paris. 1622, curante Petavio.] vocat illas Mariam et Salomen; quæ nomina, juxta Castrium [Ubi supra, pag. 49.] ex Evangelio non obscure colligi possunt. Attamen obscura omnino sunt, quæ ad priorem seu Mariam spectant; ita ut recte statuat Cancellottus [Annales Mariani, loc. cit.] , unicam tantum in sacris litteris nominatim reperiri expressam nempe S. Salomen, quæ fuit juxta veriorem, inquit Castrius [Pag. 50.] , quam secuti sumus, opinionem, filia Cleophæ et Mariæ ejus uxoris. Inquirit quoque ibidem Castrius, quo ordine fuerint nati hi fratres et sorores Domini, statuitque, verosimilius S. Salomen fratres suos ætate præcessisse. Salome, ait [Ibid. pag. 53.] , nata videtur ante Jacobum (majorem natu filiorum Cleophæ) et Simeonem, quia nupta jam fuisset Zebedæo, cum natus est Christus, ut minimum cum esset ipsa quindecim aut sexdecim annorum. Quæ tamen mera tantum conjectura est, quam diligentius excutere supervacaneum putem. Cæterum, ut videre apud ipsum Castrium est citato loco, alii aliud censuerunt. Sic Epiphanius, quem sequitur et Nyssenus, natas volunt sorores post fratres, teste eodem Castrio. S. Ambrosius S. Salomen, ubi cum filiis ad Jesum accessit, ætate longavam fuisse dicit [De Fide ad Gratianum lib. V, c. 5. Migne, tom. XVI, col. 661.] .

[4] [eique reipsa sanguine] Porro Cornelius noster subjicit tabulam, in qua, ait [Commentaria in Lucam, cap. 3, V. 23.] , genealogiæ totius Christi et cognatorum ejus seriem, gradumque ad oculum perspicies, ex patribus et neotericis, ac præsertim ex Christophoro a Castro cap. 1 de Deipara, probabiliter sed accurate concinnatam. Ex hac, quæ in rem nostram faciunt, excerpimus sequentia.


Hæc tabula si admittatur, cum Jacob (qui genuit Joseph, virum Mariæ) frater esset S. Annæ (hæc mater B. Mariæ V.), sequetur Mariam et Joseph consobrinos, in secundo consanguinitatis gradu, exstitisse. Proinde B. Virgo in eodem consanguinitatis gradu erat cum Cleopha (fratre S. Josephi); cum autem Salome filia sit Cleophæ, ulterius efficitur, B. Virginem illam in tertio attigisse gradu inæquali. Rursus in quantum respicitur Joseph, hic patruus, ac proinde ejus sponsa virgo Maria matertera (quod secundum efficit gradum inæqualem) S. Salomes, ex affinitate erat; Jesus autem in quantum filius Mariæ, S. Salomen attingebat in tertio consanguinitatis gradu sed inæquali; in quantum vero putabatur filius Joseph, in secundo æquali. Atque hæc quidem ita se habent admissa tabula genealogica Cornelii a Lapide.

[5] [satis propinque conjuncta,] Imo propinquior erit S. Salomes cum Jesu Christo et Maria agnatio, posita sententia, quam unam veram esse censet P. Franciscus Xaverius Patritius S. J. [De Evangeliis libri tres. Friburgi Brisgoviæ 1853, lib. III, pag. 101.] , vir sane diligentissimus et in rebus scripturicis apprime versatus; nempe Joakimum Mariæ parentem et Josephum, hujus virum, fratres fuisse, quamque ita ibidem paucis verbis cum Zaccaria exponit et probat: Uterque evangelista Christi prosapiam descripsit; at Christus nullam prosapiam habuit nisi maternam. Ergo utraque genealogia Mariæ prosapiam nobis exhibet. Verum utraque Josephi quoque prosapia est; neque enim secus credere ipsa eorum verba ullo modo sinunt. Omnes itaque aut fere omnes Josephi majores ab evangelistis enumerati, Mariæ quoque majores fuerunt. Quum autem ne suspicari quidem liceat eam esse Josephi sororem, ex ipsius Josephi fratre orta esse putanda est. Quid contra hæc dici queat non equidem dispicio. Ita P. Patritius, quæ deinde latius evolvit, referens [Ibid. pag. 102.] ex Julio Africano: Jacob … viduam ejus (τοῦ Heli) conjugem accipiens, TERTIUM ex ea Josephum genuit, atque concludens: Duos itaque fratres habuit Josephus, Jacobi ex alia uxore filios. Statuit dein, horum alterum esse Clopam, quod cum Alphæo est unum ac idem nomen: Addit denique: Quinam vero tertius, quot fuisse scripsit Julius Africanus, vix est, cur dubites. Joakim Mariæ virginis pater is fuit. Quod quidem sine ratione a me affirmari ne credas. Joannes hæc narrat: “Stabant autem juxta crucem Jesu Mater ejus et soror matris ejus Maria Cleophæ.” Hanc vero, quæ Maria Cleophæ vocatur, esse sororem germanam Mariæ virginis et Clopæ uxorem, non facile crediderim, sed potius Clopæ filiam, ipsius Virginis patruelem. Neque enim ἀδελφη sororem germanam necessario significat, quum neque οἱ ἀδελφοι Christi, quorum non semel mentio est in novo testamento, germani hujus fratres sint habendi. Tum græca locutio: Μαρια του Κλωπα, filiam non vero uxorem Clopæ sonat. Denique veri minus simile fortasse est, duas sorores germanas idem nomen Mariam sortitas esse. Fidenter igitur affirmare jam licet, esse Josephum Mariæ patruum [Ibidem, pag. 102 et 103.] .

[6] [teste præsertim] Magnum sane pondus hæc sententia, quam jam ex Possino laudavit Papebrochius [Acta Sanctorum 19 Martii. Commentario de S. Josepho, num. 23.] , mutuatur ab auctoritate Julii Africani, qui sæculo tertio ineunte floruit [Ceillier, tom. II, pag. 535.] , et plurimum ab Eusebio commendatur: Ejusdem Africani, inquit [Historia ecclesiastica, lib. VI, cap. 31, pag. 230 et seqq. Moguntiæ 1677.] , quinque de chronographia libri (hodie deperditi) accuratissime compositi ad nos etiam pervenerunt. Et paulo inferius: Altera quoque ejusdem Africani exstat epistola ad Aristidem de dissensione, quæ videtur esse inter Matthæum et Lucam in stirpe Christi referenda, in qua Evangelistarum consensum apertissime demonstrat ex narratione quadam, quam a majoribus acceperat. Clarius adhuc elucet, quanti Eusebius hanc scriptionem fecerit, quod illam operi suo magna ex parte inseruerit, scilicet ubi agit de dissensu qui creditur esse inter Evangelia in stirpe Christi [Ibid. lib. I, cap. 7. pag. 20 et seq.] , utpote ex qua meliori modo solveretur proposita quæstio. Quoniam, ait, Matthæus et Lucas … plurimum inter se dissentire vulgo existimantur, adeo ut singuli fidelium ob veritatis ignorationem varias eorum locorum explicationes certatim excogitaverint; de his traditionem, quæ ad nos usque deducta est, proponamus, quam… Africanus in epistola ad Aristidem… commemoravit. Spectata igitur scriptoris ætate, diligentia et accuratione, nemo certe non magni fecerit ejus explicationem. Subdubitare tamen nonnihil videtur Africanus ipse: Sive igitur, ait, ita res se habeat sive aliter, planiorem certe interpretationem, meo quidem judicio aliorumque, qui æqui rerum æstimatores esse volent, nemo facile repererit. Proinde hæc nobis sufficiat, tametsi nullo testimonio fulta, quando nec meliorem aliam nec veriorem præferre possumus. Ceterum quin vera sit Evangelii narratio dubitari non potest. In fine autem ejusdem epistolæ Africanus hæc addit: Matthan a Salomone. etc. Atque hæc ita apud Eusebium [Hist. eccl. lib. I, cap. 7, pag. 23.] . Notat vero Valesius in hunc locum [Ib. Annotationes in librum I, pag. 15.] : Quanti facienda sit hæc evangelici loci explicatio, patet ex his Africani verbis; quippe qui fateatur eam nullo testimonio fulciri veterum scriptorum. Admitti tamen eam vult a nobis, eo quod nulla melior afferri possit. Quæ cum ita sint, nollem Eusebium nostrum in vestibulo historiæ suæ mentionem hujus rei (dissonantiæ evangeliorum) fecisse. Quæ equidem acerbius et iniquius tam in Africanum quam in Eusebium prolata existimo. Quid enim veterum scriptorum testimonia hic invocentur? Quasi vero ipse Africanus ad primævam ecclesiæ ætatem non accedat, iisque vixerit in locis, ubi degebant propinqui Salvatoris secundum carnem, paucis tantum generationibus ab eo dissiti.

[7] [Julio Africano.] Certe ipse Africanus scribit [Eusebius, pag. 22.] : Cognati Servatoris nostri, sive ad ostendendam generis sui nobilitatem, sive ut simpliciter rem docerent, veraci utique sermone hæc nobis tradiderunt. Narrat deinde origines familiarum, quæ ad id usque temporis in tabulariis publicis descripta essent, ab Herode; Antipatri filio, ex invidia combustas fuisse atque subdit [Ibid. 23.] : Pauci tamen antiquitatis studiosi privatos stirpis suæ commentarios, vel quod nomina ipsa memoriter callerent, vel ex archivis descriptos penes se habentes, in primis gloriabantur, quod avitæ nobilitatis memoriam conservassent. Ex quorum numero erant hi, de quibus supra dixi, ob propinquitatem generis, qua Servatori nostro juncti erant, δεσπόσυνοιappellati. Qui e Nazaris et Cochaba, Judææ vicis, in varias regiones dispersi, supradictam generis seriem, ex ephemeridum libro quam poterant fidelissime exposuerunt. Sive igitur ita res se habeat sive, etc., ut supra. Optandum sane fuisset, quod etiam Africanus declarat, ut genealogiæ series publicis ex tabulariis probaretur; ast an ob hujusmodi defectum totam narrationem vel dicemus suspectam, vel rejiciemus ut mendacem et fictitiam? Cæterum id unum ex Africano Patritius hoc loco urget: Jacob viduam ejus (τοῦ Heli) conjugem accipiens, tertium ex ea Josephum genuit. An ergo quis negaverit hæc potuisse, et quidem in una eademque familia, per paucas generationes, ab una ad alteram, traditione (hoc verbo utitur Eusebius), etiam solum orali, transmitti? Nec tamen scripta omnino defuisse ex citato Africani loco manifestum est. Equidem assentior P. Patritii sententiæ, eamque cum Africano meliorem et veriorem habeo; nec culpandum existimo Eusebium, bene vero laudandum, quod narrationem suæ inseruerit historiæ; tanto magis quod aliter illam jam non haberemus, siquidem epistola ad Aristidem aliunde ad nos non pervenerit. Atque ex his confirmantur dicta a nobis de gradibus consanguinitatis S. Salomes cum Jesu Christo et B. V. Maria, eo sensu, quod, ut supra innuebam, propinquior etiam inter illos habeatur parentela seu agnatio, quam in priori sententia.

[8] [Recapitulatio.] Ex dictis hactenus sequitur S. Salomen natam ex Cleopha seu Clopa (fratre S. Josephi) et Maria (de qua vix occurrit quid asseramus; uxorem fuisse Zebedæi; matrem S. Jacobi majoris et S. Joannis evangelistæ, secutam esse Jesum, atque accessisse ut aliquid peteret ab eo, cui et sanguine satis arcte conjuncta fuisse apparet. Atque hæc quidem ex evangeliis et antiquis seu patribus seu scriptoribus ecclesiasticis. Addo quædam hoc loco (quoniam opportunior non occurret) ex legendis et officiis.

[9] [In legendis et officiis soror Mariæ V. dicitur.] Habemus, inquit Henschenius [Acta SS. tom. IX Aprilis, pag. 812.] , longa acta, descripta ex Ms. codice serenissimæ Christinæ, reginæ Sueciæ, numero 1131 signato, sub hoc titulo: “Vita seu legenda trium Sororum, Mariæ virginis, Mariæ Jacobi, Mariæ Salomæ”. Quid autem illa contineatur, edocet Prologus, ita exordiens: Sanctam et indubitatam, præcelsamque ac salutiferam beatissimarum Sororum, gloriosæ semper virginis Mariæ, christiferæ videlicet, Mariæ Jacobi et Mariæ Salomæ, ejusdem Domini nostri Jesu Christi materterarum, genealogiam, vitæ conversationem et corporum resolutionem in Domino, ac earum inventionem, cum translatione et earum miraculis, Deo adjuvante, licet sermone tenui et inculto, conabimur enarrare. Post hæc omnia fuse exposita et relata, sequitur: Sermo brevis de sanctis Sororibus in natali beatissimarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salomæ, sacratissimæ Virginis sororum, et materterarum Christi. Porro acta Mss. sæculo XV exarata non satis solida sunt, utpote a variis absque ullo examine coacervata, ita quidem, ut Henschenius nihil ex eis duxerit typis edendum, præter pauca miracula ex iis selecta, quæ referuntur in Galliis contigisse, et tamquam verosimiliora habet [Ibid.] . Et addit: falluntur præterea, scilicet corasores actorum illorum, qui, ut tres Marias reperiant, Salomen, matrem SS. Jacobi et Joannis evangelistæ, appellant Mariam Salomæ, quasi hæc Maria esset uxor Salomæ. Verum Salome est nomen mulieris non viri. Quod notavit quoque Colvenerius [Kalendarium SS. V. Mariæ novissimum, tom. II, pag. 302. Duaci, 1638.] : citatis enim Marci verbis: Erant mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris et Joseph mater et Salome, subjungit: ubi Salome esse nominativum, non autem genitivum, patet ex græco, et solide declarat Estius in Annotationibus ad cap. 15 Marci ℣. 41. Qua ratione Maria Cleophæ seu Jacobi dici queat soror B. V. Deiparæ ex dictis num. præcedenti colligi potest. Non vero item de S. Salome: nam, ut recte observat rursus Henschenius [Ubi supra.] , et liquido fluit ex allatis et discussis a nobis supra: quod hæc (Salome) fuerit ejusdem Deiparæ habita soror, neque apud Evangelistas, neque apud antiquos patres legitur. Denique subjungit: An fuerit Salome soror Mariæ Cleophæ, et inde data occasio dicendi, eam etiam fuisse sororem Deiparæ Mariæ, non habemus unde solide asseramus, aut id asserentes refellamus. Arbitramur tamen hanc esse rationem satis commodam (quæ utique mera tantum conjectura est) ad explicandum ea, quæ de ipsis, ut sororibus Deiparæ, in variis Missalibus et Breviariis leguntur, in quibus (ut videbitur infra) passim sorores inter se et nonnumquam materteræ Christi vocantur.

[10] [Præsens fuit Christo morienti,] Notat Tillemontius [Mémoires pour servir à l'histoire ecclés. tom. I. pag. 325. Paris, in 4°, 1701.] Originem, commentario in Matthæum, præter laudes, quas universim tribuit sanctis illis mulieribus, Jesum secutis, innuere speciatim, S. Salomen fide sua, vitæ sanctimonia atque constantia, qua Dominum, quocumque iret, comitabatur, meruisse gratiam, ut præsens foret morti ejus in Calvariæ monte, cum aliis, quæ ex Galilæa advenerant. Et re quidem vera, Marcus [Cap. 15, V. 39 et seqq.] , postquam retulit centurionem exclamasse: Vere hic homo filius Dei erat, subjungit: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria, Jacobi minoris et Joseph mater, et Salome. Consonat Matthæus [XXVII, 55 et 56.] : Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei; inter quas erat Maria Magdalena et Maria, Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi, nempe Salome, quæ a solo S. Marco nomine suo vocatur. Pariter alii duo evangelistæ [Luc. XXII, 49. Joan. XIX, 35.] testantur præsentes fuisse sanctas mulieres, quarum aliquas nominatim designant, non tamen S. Salomen. Memorant deinde Matthæus, Marcus et Lucas adventum Josephi ab Arimathæa, qui corpus sindone involutum posuit in monumento; adduntque duo priores: Erat ibi Maria Magdelene et altera Maria, sedentes contra sepulcrum [Matth. XXVII, 61.] et aspiciebant ubi poneretur [Marc. XV, 47.] . Ex quo effici videretur, solum duas illas ibi adfuisse, ac proinde recessisse S. Salomen; ast contrarium innuit Lucas [Luc. XXIII, 55.] : Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus ejus. Nisi quis dicat priores duas totius rei gestæ perpetuo remansisse testes; cæteras autem id solum venisse examinatum, ubi et quomodo positum corpus esset. Cæterum nemo est, qui ignoret, quantum evangelica narratio de gestis sanctarum mulierum sive in Calvariæ monte sive ad sepulcrum Domini, sacros exercuerit imo et vexaverit exegetas. Nostrum non est tantas componere imo nec exponere lites. Sufficit ad propositum nostrum demonstrasse ex evangeliis, S. Salomen non solum adfuisse, cum Christus cruci esset affixus, sed de ejus quoque sepultura fuisse sollicitam, et resurrectionis testem.

[11] [atque de ejus sepultura sollicita] Quod ut præstemus, operæ pretium ducimus hic adscribere egregium locum ex P. Patritio, ubi et res ipsa (quod unice nos, ut jam monui, spectamus) continetur et simul declaratur quomodo varii ex evangelistis textus inter se componi queant. Dum Christus, inquit ille [De Evangeliis, lib. III, dissert. LIII, pag. 543 et 544.] , sepeliebatur “erat … ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum [Matth. XXVII, 61.] ,” quæ altera Maria fuit Maria Joseph, et “aspiciebant, ubi poneretur [Marc. XV, 47.] ;” sed et aliæ cum his [Luc. XXIII, 55.] . “Et revertentes paraverunt aromata et unguenta.” Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum [Luc. ibid. 56.] . “Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati” id est, postridie mortis Christi circa solis occasum, “venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum [Matth. XXVIII, 1.] .” Continuo, illo ipso vespere “et cum transisset sabbatum, Maria Magdalena, et Maria Jacobi et Salome emerunt” alia “aromata, ut venientes ungerent Jesum [Marc. XVI, 1.] . Una autem sabbati [Luc. XXIV, 1; Joan. XX, 1.] ” eodem, inquam, die, si ad formam dierum Judaicam attendas (Judæis dies, non a media nocte aut ab ortu solis, sed ab occasu inchoabatur, ut, si ante occasum dies erat postrema mensis postremaque hebdomadæ, sabbatum post occasum jam esset prima hebdomadæ dies primaque mensis insequentis [Patritius, Ibid. pag. 540.] ,) postridie vero, si ad Romanam, ante lucem Christus revixit, eaque evenerunt, quæ narrat Matthæus [XXVIII, 2 – 4.] (terræ motus, angelus revolvens lapidem etc.). Mox πρωι σκοτιας ἐτι οὐσης [Joan. XX, 1.] et ὀρθου βαθεος [Luc. XXIV, 1.] . “Maria Magdalene venit ad monumentum [Joan. ibid.] ” sed et altera saltem [Ibid. 2.] (dicit enim etc.:“ Tulerunt Dominum … et nescimus ubi posuerunt eum” proinde saltem erant duæ) imo plures [Luc. Ibid.] , vel ante Magdalenen, vel cum ea venere, vel, quum ipsa esset ad sepulcrum, supervenerunt. Vident “lapidem revolutum [Luc. XXIV, 2.] ” et “sublatum a monumento [Joan. XX, 1.] . Cucurrit ergo” Maria Magdalene “et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Jesus [Ibid. 2.] ,” ceteræ vero, illic mansere, moxque “ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu [Luc. XXIV, 3.] ;” sed “duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti” easque docuerunt de iis quæ venerant [Ibid. 48.] . Interea Maria Magdalene, quum ad Petrum et Joannem adiisset, “dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum [Joan. XX, 2.] .”

[12] [et resurrectionis testis.] Mox cæteræ et ipsæ “regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia” quæ viderant atque audierant, “illis undecim et ceteris omnibus [Luc. ibid. 9.] ,” non quidem omnes omnibus simul, quod forte nec diei hora, quæ tunc erat, suspicari sinit, sed… deinceps atque aliæ aliis. Altero hoc nuntio accepto, Petrus et Joannes cucurrerunt “ad monumentum…” His redeuntibus Maria Magdalene, quæ, ut adparet, postquam iis rem nuntiaverat, ipsos currentes ad sepulcrum sequuta erat, “stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu [Joan. XX. 11 – 13.] ;” continuoque Jesus ipse ei “primum” se videndum præbuit, cumque ea colluquutus est [Ibid. 14 – 17; Marc. XVI, 9.] . “Illa vadens” rem totam “nuntiavit his, qui cum eo fuerant [Marc. ibid. 10; Joan. ibid. 18.] .” Tum demum aliæ mulieres [Matth. XXVIII, 5; Marc. XVI, 2.] . Maria Magdalene jam in urbem regressa, utpote quam obviam illas minime habuisse ex eo adparet, quod rei totius adhuc nesciæ essent [Marc. ibid. 3.] ; “venerunt ad monumentum orto jam sole [Marc. ibid. 2.] .” Utque illuc introire, angelus rem gestam eis narravit, jussitque ipsas nuntiare “discipulis et Petro [Matth. XXVIII, 5 – 7; Marc. ibid. 5 – 7.] ,” quo confirmaretur nuntius huic jam adlatus a Maria Magdalene, postquam hæc Christum redivivum conspexerat, cui nuntio, qui eum acceperant, nondum fidem adjungebant [Marc. ibid. 11.] . Illæ perterrefactæ “exierunt cito de monumento [Matth. ibid. 8.] ,” indeque aufugientes οὐδενι οὐδεν εἰπον “nemini quidquam dicebant [Marc. ibid. 8.] ,” nimirum in via, dum fugerent [Conf. Matth. ibid.] . “Et ecce Jesus occurrit illis,” salutat, ipsumque veneratas, adloquitur [Matth. ibid. 9 et 10.] . Hæc P. Patritius haud minus acute quam diligenter; quibus utique continetur quidquid ad S. Salomen (quæ diserte inter sanctas mulieres a Marco numeratur) in his rebus gestis ex evangeliis pertinet.

[13] [S. Salomes memoria in martyrologiis,] Nec alia habemus de S. Salome, quibus satis fidere liceat. Silent deinceps de ea sacræ paginæ, sicut et antiqua ecclesiasticæ historiæ monumenta. Attamen infra latius examinanda erit traditio ecclesiæ Verulanæ in Hernicis, et Arelatensis seu Camariensis; quod antequam præstemus sequenti paragrapho, hic subjicimus quæ in martyrologiis et liturgicis libris atque breviariis notatu digna occurrunt. Martyrologium Romanum habet ad hunc diem: Jerosolymis sanctæ Mariæ Salomæ, quæ in Evangelio legitur circa Domini sepulturam solicita. Ad verbum hausta hæc annuntiatio est ex Usuardo, demptis tamen positione seu loco Jerosolymis, et nomine Mariæ, quæ ille non habet. De hoc notat Sollerius [Martyrologium Usuardi, 22 Oct. pag. 619.] : Mariæ prænomen ei (Salomæ) alicubi tribuitur; at nuspiam, quod ego sciam, ita apud antiquos appellata legitur. In quibusdam codicibus auctariorum, scilicet Bruxellensi [Ibid.] , ultrajectino [Ibid. pag. 620.] , sicut et in editione Lubeco-Coloniensi (de qua vide ibidem eumdem Sollerium in Præfatione [Pag. XXXVI.] ) prænomen illud adscriptum est. Attamen recte notat Castellanus [Martyrologe universel, 22 Oct.] : Prænomen incognitum evangelistis ac martyrologis omnibus, qui ante correctores martyrologii Romani scripserunt. Nec Baronius in suis Annotationibus ullam reddit rationem introducti illius prænominis; imo in Annalibus non aliter eam designat quam Salomes nomine [Tillemont, Mémoires, tom. I, pag. 595.] . Suspicatur Tillemontius [Ibid.] , præposterum illud additamentum ex commentitiis trium Mariarum historiis ortum habuisse vel ex traditione ecclesiæ Verulanæ in Hernicis, ut conjicere licet ex Notis ad 25 Julii, ubi de Jacobo majore. Confer dicenda infra. In Romano parvo, quod Rosweydus noster in lucem dedit, annuntiatur ad 22 (manuscriptum quo usus Rosweidus, ferebat, sed, ut ipse notat, præpostere 21) Octobris: Jerosolymis, Marci, qui primus ex gentibus episcopus ibi factus est. Et Salomæ, quæ in evangelio legitur. Unde recte observat Sollerius [Usuardi, Martyrol. pag. 619.] : Salome, aliis martyrologis antiquis præterita, debetur auctori Romani parvi. Ex inde eam transtulit Ado: Beatæ Salomæ, quæ in evangelio legitur cum reliquis sanctis feminis circa Domini sepulturam sollicita. Usuardus illa solum expunxit, quæ ad eam proprie non pertinebant, nempe: cum reliquis sanctis feminis; cætera omnia plane Adoniana sunt. Usuardum ad verbum exscribit Romanum, nisi, quod addat positionem Jerosolymis et inserat prænomen Mariæ. Hac itaque die celebratur separatim memoria S. Salomes. Aliis diebus de eadem agitur, sed conjunctim cum aliis.

[14] [menologiis,] A Græcis ad diem 8 Aprilis memorantur, Matronæ evangelicæ, quæ venerunt Dominica mane, ut ungerent Jesum.

Χριστῷ φέρουσιν αἱ μαθήτριαι μύρα·
Ἐγὼ δὲ ταύταις ὕμνον, ως δῶρα, φέρω.

Unguenta Christo deferunt discupulæ;
Hymnos ego illis, munerum loco, fero.

Et observat Henschenius [Acta SS. ad diem 9 April, pag. 811.] : causa hujus solemnitatis videtur data Constantinopoli, ob corpora ad templum S. Jacobi, fratris Domini, translata; et refert ex Georgio Codino in originibus Constantinopolitanis pag. 50: Justinus … imperator ecclesiam S. Jacobi extruxit, ubi suis in conditoriis asservantur reliquiæ sanctorum Innocentium … et Jacobi τοῦ ἀδελφοθέου… Ceterum in dextera sacri conditorii posita sunt corpora sanctarum mulierum, quæ unguenta ad Christi sepulcrum tulerunt. His subjungit Henschenius: Ultima græce ita efferuntur: Ἐν δὲ τῷ δεξιῳ μέρει τῆς ἁγίας σοροῦ, εἰσι κείμενα τῶν ἁγίων μυροφόρων γυναικῶν τὰ σώματα. Videntur intelligi S. Mariæ Cleophæ, mater S. Jacobi fratris Domini, et Salome, mater filiorum Zebedæi. Saussaius [Martyrol. Gallic.] ad diem 11 Maii annuntiat: Remis festum beatarum Mariæ Jacobi (hæc enim promiscue Maria Cleophæ et Maria Jacobi dicebatur [Faillon, Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine, etc. Paris, 1848, tom. I, col. 1316. Ad marginem.] ) et Salome, et quidem sub ritu duplici [Acta SS. 11 Maji, pag. 612. Inter Prætermissos.] ; in Breviario Remensi anni 1759 notatur ritus semiduplex minus. Testatur idem Saussaius [Saussaius in Supplemento, pag. 1200.] easdem coli similiter ritu duplici a Burdegalensi ecclesia, die XXV præfati mensis. Item tertio Nonas, id est die tertia, Decembris celebratur Arelate, revelatio sanctarum Mariæ Jacobi et Salomæ [Ibid.] . De hac infra prolixe dicemus.

[15] [breviariis el missalibus.] Habemus, ait Henschenius noster [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 812.] , antiqua Breviaria ecclesiæ Antissiodorensis in Gallia, et Tornacensis in Belgica, in quibus ad diem 25 Maji solemni cultu celebratur festum SS. Mariæ Jacobi et Mariæ Salomæ sororum. Confer Colvenerium [Kalendarium Marrianum, 25 Maji. Duaci 1638.] . In Missali ad usum ecclesiæ Ebroicensis anni 1497 notatur: De beatissimis Maria Jacobi et Salome, Octobris probabiliter 22 [Faillon, Monuments inédits, tom. I, pag. 1315, not. a.] . Item in Missali ad consuetudinem ecclesiæ Redonensis, anni 1523: VIII kal. Junii (25 Maji) de Tribus Sororibus [Ibid.] . Sic etiam in Missali ecclesiæ Ultrajectinæ, anno 1514 excuso, post missas de communi Sanctorum, ponitur missa ad honorem SS. Mariæ Jacobi et Salomæ: ubi utraque soror Mariæ Deiparæ et matertera Christi vocatur [Acta SS. Ubi supra.] . Apud Waddingum [Annales Minorum, tom. VII, pag. 278.] in Kalendario festorum propriorum ecclesiæ hierosolymitanæ, celebranda indicitur 22 Octobris festivitas S. Marci episcopi et martyris duplex, et S. Mariæ Salome nec virginis nec martyris semiduplex. Confer, infra ad hunc ipsum diem, acta S. Marci numero finali. Nec prætermittendum quod habent decessores nostri ad diem 25 Maji [Pag. 2. Inter Prætermissos.] : Ordo Carmelitarum, pro speciali sua erga Deiparam devotione, etiam consanguineas ejus colendas sibi censuerat, et in antiquioribus missalibus ac breviariis suis notatum habebat “Octavo kal. Junii (25 Maji) Mariæ Jacobi et Salome. Duplex” cum officio proprio. Daniel a virgine Maria in Speculo indicare videtur, recentiori usu translatum festum esse ad XXII Maji. Sed neque isto neque alio ullo die invenimus quidquam in recentiori breviario ordinis anni 1672. Nec ego quidquam reperi in ejusdem ordinis Breviariis, quæ præ manibus habeo, annorum 1689, 1702, 1730 (Horæ diurnæ), 1778, nec denique in Propriis officiis Sanctorum fratribus et monialibus Carmelitis discalceatis in hanc diem concessis, Mechliniæ anno 1849 editis. In his porro omnibus notatur 22 Octobris officium Octavæ S. Teresiæ. Item celebratur utriusque S. Matronæ festum 25 Maji in breviariis antiquæ professionis Regularium beatissimæ Dei Genitricis semperque Virginis de Monte Carmelo ex usu et consuetudine approbata Hierosolymitanæ ecclesiæ et Dominici Sepulcri [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 812.] . Et F. Joannes de Venetto, ex Carmelo Parisiensi, scribebat anno 1357: Festum S. Mariæ Cleophæ agitur XXV Maji; festum S. Salomæ XXII Octobris. Quidam tamen de duabus Sororibus simul agunt mense Majo (XXV), quod communis sit illo die oratio [Monuments inédits, tom. I, pag. 1315.] . Tandem in Martyrologio Canonicorum regularium annuntiatur Jerosolymis S. Maria Salome, et id quidem ad diem 22 Octobris [Martyrologium romanum. Mechleniæ. 1846. Ad calcem.] ; in Proprio autem Canonicorum S. Hierosolymitanæ ecclesiæ et custodum sacro-sancti Dominici sepulcri notatur ad diem sequentem, 23 Octobris, festum S. Mariæ Salomæ Viduæ. Duplex. [Festa propria etc. Leodii 1674.] .

[16] [Item Propriis Bruxellensi] In antiquo Breviario collegiatæ S. Gudulæ Bruxellis, habetur officium proprium de sancta Maria Jacobi et Salome, et quidem, ut notatur in calendario, ritu duplici. Cujus Antiphona ad I vesperas hæc est: O felix prosapia regali ex germine David propagata: Beata Provincia, sub Marie nomine stellis illustrata, digne gaudes Villa Maris, que duabus filiabus Anne illustraris. Oratio: Propitiare, quesumus, Domine nobis famulis tuis, ut per beatarum gloriose virginis et matris tue Marie sororum, tuarumque materterarum, Marie Jacobi et Marie Salome merita gloriosa et earum piam intercessionem ab omnibus semper protegamur adversis. Qui vivis. Invitatorium: Jubilemus in hac die dignis Deo laudibus, qui claris virtutibus regnum dat Sororibus matris virginis Marie. Lectiones novem constant Legenda utriusque simul Sanctæ. Præcipua in prioribus sex contenta, breviter resumuntur in Antiphonis secundi Nocturni: Anna conjunx Joachim trinos sponsos habuit, et Mariam, Domini matrem, primo genuit — quo defuncto Cleopham maritum accepit, de quo matrem Jacobi Mariam concepit. — Demum sponso Salome tertio donatur, hinc Maria Salome dicta generatur. (Hic ergo Salome, nomen est viri. Confer num. 6). In septima et octava Lectione hæc notatu digna reperio: Per invidiam judaicam cum quibusdam Christi discipulis in quadam rate in mari sine gubernatore et remige sunt emisse. Sed Deus, qui universorum, et specialiter in se sperantium est gubernator, eas per semetipsum direxit et ad littus usque perduxit. Exeuntesque de navi, intraverunt terram, que antiquitus Stichados dicebatur, nunc autem Carimarchia nuncupatur, et ibidem attenderunt locum esse idoneum orationi et contemplationi amicum, quam partem elegerunt Sancte iste. Hymni ad Laudes et II Vesperas proprii sunt: prior nihil habet speciali mentione dignum, posterior est hujusmodi:

Exultet celi curia,
Resultet hec ecclesia;
Plaudat tellus Provincie,
Deum colamus hodie.
      Maritime confinio,
Villa gaude cum gaudio,
Que Sororum suffragiis
Dotaris et reliquiis.
      Arelatis Diocesis,
Totius expers heresis,
Intra tuos limites
Corporum sancti stipites
      Sororum Matris Virginis
Laudum stirpis et nominis:
Due Christi matertere
Secum gaudent in ethere.
      Matres et duo Jacobi
Captent ne simus reprobi,
Dies magna cum venerit
Et judex summus aderit.

Breviarium hoc nostris diebus rarissimum, etiam in Belgio nostro, est. Illud paucis ante annis Musæo comparare licuit. Qua vero de causa excusum fuerit, discinus ex proœmio, quod ad caput ponitur: Decanus canonicique ecclesie Dive Gudile Bruxcellensis clero suo S. Eccum diu desideratum et quotidianis ferme conviciis (sic) efflagitatum usus nostri, sacerdotes venerandi, Breviarum, diligenter ordinatum et non negligenter impressum, ad honorem optimi maximi Dei nostri, laudemque ejus sacrosancte genitricis perpetueque virginis ac domine nostre Marie, nec non et sponse ejus eximie nostre titularis (ut ita dicamus) Dei sanctissime Gudile, quin etiam totius in celo triumphantis curie; ad salutem vero fidelium in purgatorio degentium et nostram in hac lachrymarum valle militantium. Reliquum est ut Deo et hujus tanti operis procuratoribus sitis quam gratissimi. Valete. Ubi vero et quando, quorumve studio et diligentia editum typis sit, docet nos Rubrica his verbis: Finit pars hyemalis Breviarii ad usum insignis ecclesie collegiate sancte Gudile virginis in illustri Bruxellensi oppido, diocesis Cameracensis. Impressum Parisiis, opera solerti Desiderii Maheu et accuratione vigili Jodoci Badie ascensii, tertio calendas Novembris anno mil. quingentesimo decimo sexto. Deo gratias.

[17] [et Compostellano.] Si fides sit Tamayo, ecclesia Compostellana festum agit S. Salomes die 23 Octobris: Compostellæ in Gallæcia Hispaniæ anniversaria colitur festivitas S. Mariæ Salome, matris S. Jacobi Hispaniarum apostoli, quæ filium in Hispanias secuta, Vercellis glorioso fine quievit. Hæc Tamayus, ubi, nisi prorsus absurda voluerit proferre, pro Vercellis legendum procul dubio Verulis est, ut ex dicendis patebit. Notat autem Henschenius [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 817.] , Salomen inscriptam esse antiquis Hispaniæ martyrologiis ad diem 22 Octobris. Quod quidem et hodie obtinet, ut efficitur ex proprio Sanctorum Hispanorum, edito Mechliniæ anno 1841, juxta editionem Matritensem anni 1831, ubi die 22 Octobris legitur: S. Salomæ, viduæ. Pro civitate et diœcesi Compostellana, duplex 11 classis, et pro aliis omnibus dominiis, regi catholico subjectis, duplex majus. Proprii sunt hymni duo; alter pro utrisque Vesperis et Laudibus; alter ad Matutinum. Item propriæ Antiphonæ ad Magnificat et Benedictus. Lectiones I nocturni: Mulierem fortem; II nocturni, propriæ, historiam evangelicam exponentes; III nocturni homilia S. Fulgentii in Evangelium: accessit ad jesum mater filiorum Zebedæi.

§ II. Quid sit censendum de cultu de S. Salomes in Hispania, et quo fundamento nitatur traditio de illius obitu Verulis in Italia.

[Cultus S. Salomes in Hispania,] Quæ hactenus diximus (præter pauca illa num. 9) sive ex sacris desumpta sunt litteris, sive ex monumentis suo in genere certis, ut sunt Martyro logia, Liturgiæ, Breviaria, quatenus testantur agi memoriam vel celebrari festum alicujus Sancti. Nunc progrediendum ulterius, atque examinanda quarumdam regionum et ecclesiarum traditiones de origine et antiquitate cultus, quem S. Salomæ exhibent. Hand levis enim exstitit et adhuc existit disceptatio, ubi illa vitam clauserit, ubi sacræ ejus asserventur exuviæ. Hæc est, inquit Henschenius in Actis S. Mariæ Cleophæ [Acta SS 9 Aprilis, pag. 812] , gloriatio tum urbis Verulanæ in Hernicis, populo Latii apud Italos: tum agri Arelatensis in Provincia, Galliæ Narbonensis regione, imo et aliquatenus ecclesiæ Compostellanæ in Gallæcia Hispaniæ. Exordiamur ab hac, ut a levioribus ad graviora gressum faciamus. quam paucis expedire licebit, cum vix occurrat quod addam Henscheniano commentario. Omnis hac de re probatio desumitur ex Additionibus Braulionis et Halecæ ad Maximi chronicon annis XVI et XVII, ubi hæc leguntur: Fama est cum S. Jacobus venit in Hispaniam, Mariam Cleophæ et Salome matrem et Mariam quamdam Magdalenam eum fuisse comiter comitatas, et rediisse cum illo, venisseque cum corpore, et utrasque Cleophæ et Magdalene obiisse in civitatensi oppido (vernacule Ciudad-Rodrigo) in Lusitania, die Aprilis 10; Magdalenam vero, Lazari sororem, cum Lazaro, Maximino atque Chelidonio, Marcella, Josepho ab Arimathia venisse in Galliam Aquitanicam, ibique prædicasse Domini Jesu Christi sanctum Evangelium, ut docent luculenter Gallorum historiæ, et est traditio ubique satis recepta illius regionis. Maria Salome rediens cum ipso Jacobo filio, peragratis partibus Germaniæ, Angliæ et Italiæ, ubi prædicavit, cum Verulas pervenisset, ætate confecta ibi requievit 24 Maji. Hæc ibi sub nomine Helecæ, archiepiscopi Cæsaraugustani, qui floruit sæculo nono [Nicolaus Antonius, Bibliotheca Hispana vetus, tom. I, pag. 510. Matrit 1788.] .

[19] [quo tamen illa numquam pervenit.] Præter absurda varia, quæ hoc textu proferuntur, uti confusio Galliæ Aquitanicæ cum Narbonensi etc., ab Henschenio [Acta Sanctorum. Ubi supra.] jam suggillata; usu hic venit, quod habet Philippus Labbeus noster in dissertatione de scriptoribus ecclesiasticis [Apud Papebrochium, Responsio ad Exhibitionem errorum, art. 21, § 2, num. 10.] : Verum, ut dicam quod res est, quodque omnes per Europam eruditione ac judicio eximii censent; omnia illa Ludprandorum, Dextrorum, Maximorum, Helecarum, Julianorumque Hispano-Gotthica Chronica cum quisquiliis Joan. Viterbiensis, et fabulis anilibus aut Amadisiorum nugis, sunt in Utopiam Morboniamque insulam releganda. Concordat Nicolaus Antonius in Bibliotheca passim, atque in specie ubi, agens de Heleca, asserit [Bibliotheca Hispana vetus, pag. 510, num. 315.] , additiones ad Maximi Chronicon sive sub Braulionis, sive sub Helecæ nomine veniant, aliud non esse nisi canoras nugas. Non est ergo cur diutius his immoremur, cum spuria sint, nec aliunde quidquam adducatur in confirmationem. Id unum probatur, ex proprio Hispanico festum S. Salomæ Viduæ celebrari, et quidem ut apparet, quia mater S. Jacobi Hispaniarum apostoli, hac die 22 Octobris. Cæterum in lectionibus propriis II Nocturni nihil habetur de ejus gestis post Christi ascensionem. Narrata hujus, postquam resurrexisset, apparitione, ita concluditur lectio III: His cælestibus donis ditata, constans in fide, spe dives, charitate potens, persecutiones invicta superans, usque in finem perseverans ad cœlestia regna migravit. Notatur ejus festum die sequenti, 23 Octobris, in Martyrologio Hispanico Tamaji. confer. num. 17.

[20] [Traditio Verulana de adventu] Paulo Latius agendum est de cultu et traditione Verulanis, quæ argumentis, si non solidis, saltem pluribus nituntur, nec spernenda fulciuntur auctoritate. Legendum (de qua diximus num. 6) in hunc fere modum resumit Henschenius [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 812.] : dicuntur Maria Salome et Maria Jacobi, mortuis earum maritis, cohabitasse Deiparæ, eique adfuisse, cum Josephus illius sponsus moreretur, et Christus cruci affixus expiraret; post Christi resurrectionem et ascensionem permansisse cum eadem Deipara, donec eidem morienti extrema exhibuissent obsequia; postmodum vero, cum fama percrebuisset S. Joannem, filium S. Salomæ, in dotium ferventis olei missum atque exinde incolumen servatum, eas relicta Palæstina in Italiam navigasse, ac Romam usque progressas, egisse cum Clemente pontifice; pleniusque de omnibus instructas, ad Verulanam civitatem venisse; ibique ambas mortem obiise, positasque in eodem sepulcro quievisse, Mariam Jacobi 8 kal. Junii, Salomen 11 kal. Novembris. Eadem, teste rursus Henschenio [Ibid. pag. 813.] , narrantur in antiquo breviario Carmelitano ad festum S. Joannis ad portam latinam 6 Maji; sed de sola matre S. Joannis. Baronius in notis ad 25 Julii, agens de S. Jacobo, fratre Joannis evangelistæ, asserit ex monumentis ecclesiæ Verulanæ, horum matrem, uxorem Zebedæi, Mariam, in illa persecutione, quæ post necem S. Stephani secuta est, fugatam in Italiam adventasse, et apud Hernicos itinere fatigatam in pace quievisse, ibique ejus venerandum corpus religiose asservari, nulla ullius sociæ aut sororis facta mentione. Deneque apud Ughellum ex vetere ecclesiæ Verulanæ Menologio legitur [Italia sacra, tom. I, col. 1387. Venetiis 1717.] , Mariam Jacobi, matrem filiorum Zebedæi (ita nempe ipse scribit) dispersis post S. Stephani necem, Christi discipulis, apud Hernicos in Latio libentius divertisse, ut filium suum evangelistam Joannem, jussu Domitiani detentum inviseret (qui hæc sibi chronologice cohæreant, viderit Ughellus); sed dum Romam venisset, illumque in exilium relegatum audiisset, indeque rediret, secus Verulas permansisse, susceptamque hospitio fuisse a quodam Rusticano, quem ad fidem Christi cum convertisset Maurum appellavit; denique ætatis supra annum centesimum onere prægravata migravit ad Dominum 6 kal. Julii. Atque hæc sunt quæ ex Variis de S. Salomes adventu et mora Verulana colligere licuit.

[21] [S. Salomes] Imprimis quærii hic potest, ut quid Ughellus seu potius ejus Menologium ecclesiæ Verulanæ Mariam Jacobi vocet matrem filiorum Zebedæi. Ex communi usu Maria Jacobi eadem est ac Maria Cleophæ, mater Jacobi minoris; sed hæc nulla ratione dici potest mater filiorum Zebedæi, nempe Jacobi majoris et Joannis evangelistæ, qui diserte apud eumdem Ughellum filius ejusdem Mariæ Jacobi habetur. Addit quoque idem scriptor ibidem, ecclesiam cathedralem Verulanam divitem esse Sanctorum reliquiis, inter quas recenset corpus S. Mariæ Jacobi. Cum autem alibi tradat [Italia sacra, tom. V, col. 1181.] absque ullo asterisco asservari Venetiis caput Mariæ Cleophæ in æde Servorum; ni dicas Ughellum sibi non constare, concludendum videtur aliam ipsi fuisse Mariam Cleophæ a Maria Jacobi; hæc autem quæ sit aut rationabiliter esse possit præter matrem filiorum Zebedæi seu Salomen, equidem non video. Adde hanc nonnumquam, licet ut vidimus perperam, Mariam Salomen vocari; admisso autem nomine Maria, posset aliquo sensu Salome dici Maria Jacobi, quod mater sit Jacobi majoris. Itaque, mea opinione, agitur in monumentis Verulanis de S. Salome, labiturque Baronius, ubi in martyrologio Romano ad diem 25 Maji annuntiat: Verulis in Hernicis Translatio S. Mariæ Jacobi, imo S. Salomæ; præsertim cum ipse notet se ejus rei gestæ historiam accepisse editam ab ecclesia Verulana. Dubius nihilominus hæsit Henschenius [Acta SS. tom. I April. ad diem 9, pag. 814.] : Advertat, ait, lector hic appelari “Mariam Jacobi” et haberi “matrem filiorum Zebedæi,” quæ aliis est Salome; cum mater fratris Domini et episcopi Hierosolymorum appellari debuerit “Maria Jacobi;” ut dubium videatur cujus corpus ibidem (Verulis) asservari dicatur. Mihi non ita. Quid quod Henschenius ipse recitet [Ibid. pag. 813.] Relationem ad Innocentium III de corporis inventione (cujus mox incidet mentio), desumptam ex collectione Vallicellana Gallonii, in qua diserte et exclusive agitur de matre filiorum Zebedæi; de Maria, matre Joannis apostoli et Jacobi; at de Maria Jacobi ne verbum quidem?

[22] [non videtur satis fundata;] Traditio de adventu S. Salomes nititur itaque his duobus: Legenda et Monumentis ecclesiæ Verulanæ. Legenda exiguæ imo nullius est auctoritatis. Scripta primum sæculo XV fuit: testatur namque auctor [Acta SS. tom. I April. ad diem 9, pag. 812.] , a doloribus calculi miraculose curatum se anno 1425; ait præterea se sua e scriptis Gallicis latino eloquio deprompsisse; scilicet, ut habet Colvenerius [Kalendarium sacratissimæ V. Mariæ, 25 Maji, tom. I, pag. 564, Duaci 1638.] , ex Vita trium Mariarum, matris earum, prolium et maritorum, gallico rythmo et auctore Joanne de Venesse seu Vineta, ordinis Carmeli, defuncto, juxta Lezanam [Annales Carmelitanorum, tom. IV, pag. 662 et 663. Romæ 1656.] , versus annum 1367. Qui autem, inquit Henschenius [Tom. I April. pag. 812.] , omnia ista latine transtulit, latet auctor. Hoc unum de omnibus possumus enuntiare, eos absque ullo examine varias res coacervasse. Quis cordatus fidat istiusmodi farragini? Quod vero attinet ad Monumenta, quæ et qualia illa sint nuspiam reperio: solas video voces, per se satis vagas: ex Menologio, ex Monumentis ecclesiæ Verulanæ; ita Baronius, ita Ughelli [Loc. citt.] . Quæ utique parum sunt idonea probando facto historico, ad primævam spectanti annalium ecclesiasticorum ætatem, cujusque nec in proxime nec in remote coævis scriptoribus vel levissimum deprehendere est vestigium. Quod si hujusmodi argumentis fas esset stare, vix ulla erit per Italiam, Gallias, Hispanias, ne dicam per totum fere orbem olim notum ecclesia, aliquali donata antiquitate, quæ ad tempora apostolica non probetur ascendere. Norunt tamen eruditi, quam falso pleraque, imo vix non omnia id genus obtrudantur. Desunt itaque argumenta, ut dici solet, positiva quibus efficiatur, S. Salomen Verulas accessisse ibique vita functam atque primum tumulatam; nec clarius constat de tempore, quo postea ejus corpus eo fuisset allatum, nec unde, nec quo modo.

[23] [quid de ejus corporis inventione] Sed quid de Inventione, cujus ita meminit Ughellus [Ibid. tom. I. Ubi supra.] : Sacrum corpus ejusdem S. Mariæ Jacobi, 8 kal. Junii anno 1209, pontificatus vero Innocentii III an. XII, Oddonis autem Verulani episcopi an X, revelante tum ipsius filio B. Jacobo apostolo, tum sanctissimo Petro, cuidam Verulano Thoma nomine, in ecclesia ipsi apostolorum principi dicata frequenter oranti, summa omnium lætitia inventum fuit in quodam specu extra civitatem, olim a priscis illis Christi fidelibus absconditum… Quamplurima autem miracula in inventione sacri corporis Mariæ Jacobi a Domino patrata fuisse, innumerosque ibidem populos undique confluxisse, tantamque fuisse eleemosynarum copiam, ut ex iis primo parvam ecclesiam, deinde nobilissimam, quæ nunc exstat, in ejus gloriam et honorem exædificatam fuisse produnt vetera Verulanæ ecclesiæ monumenta. Testatur vero Baronius [Martyrol. ad 25 Maji.] , se alia insuper de his manuscripta accepisse ab ecclesia Pistoriensi, prædictis consentientia. Atque hæc quidem ita narrantur ibi; a quibus valde diversa occurrunt in superius citata Legenda: scilicet apparuisse B. Jacobum, S. Joannis evangelistæ fratrem, Verulanensi episcopo, et indicasse locum, ubi corpora matris suæ Mariæ Salomæ, et sororis ejus Mariæ Jacobi inveniret recondita; ac postmodum, splendore magnæ claritatis emicante et miri odoris fragrantia subsecuta, corpora ita candida et nivea fuisse reperta, ut nulla corruptionis vestigia apparerent; sed et pallium, quo fuissent involuta, inventum totum ex integro quasi novum. Imposita ergo novæ thecæ prope majus altare atque decenter condita dicuntur cum hoc titulo: Hic duæ sorores sunt materteræ Christi, quæ vita functæ sidera mente tenent. Ibidem sanitates ægrotantibus redditæ, leprosi mundati, cæci visum, auditum surdi, claudi gressum receperunt [Acta SS. tom. I April. pag. 813.] . In manuscripto Pistoriensi, quod teste Baronio, consonat manuscriptis Verulanis, referuntur in specie miracula quædam, sub hac epigraphe: de S. Maria matre S. Jacobi et Joannis evangelistæ, quæ vide, se lubet, apud Henschenium [Ibid. pag. 813 et seq.] .

[24] [sit censendum.] Putem factum ipsum vocari in dubium non posse, hoc scilicet sensu, quod sæculo XIII repertum sit corpus vel duo corpora, creditumque fuerit exuvias esse S. Salomes, vel etiam hujus et alterius Mariæ. Laudata a nobis supra tum Verulana tum Pistoriensia manuscripta aliud statuere, vix imo ne vix quidem sinunt. Ex quibus et ulterius colligitur, jam ab aliquot vel etiam pluribus annis, ni malueris dicere ab aliquot sæculis, invaluisse Verulis persuasionem de tumulata ibidem S. Salome sive sola, sive simul cum Maria Jacobi. Quinimo, antiquissima erit dicenda hæc persuasio, si authentica supponatur Relatio ad Innocentium III, quam cum Henschenio ex collectione Gallonii laudavimus num. 16. Traditur enim ibid. [Ibidem. pag. 813.] : cavatum est (in perquirendis reliquiis) fere ad staturam hominis; et inventus lapis, sub quo iterum lapis inventus est alius, ubi scriptum erat: MARIA MATER JOANNIS APOSTOLI ET JACOBI IN ISTA. Inventa est et CHARTULA, in qua id ipsum quod in lapide scriptum erat. Quæ chartula suta erat in panno, ubi ipsæ erant involutæ reliquiæ. Charta, pannus et ossa, omnia pura, integra et sincera, ac si de novo fuissent ibi reposita. De his recurret infra mentio. Id addam: ex sibi consentientibus Manuscriptis Verulanis et Pistoriensibus cum Relatione, unicum inventum fuisset corpus, et quidem S. Salomæ, matris filiorum Zebedæi, nempe S. Jacobi majoris et Joannis evangelistæ: nec enim illa (manuscripta) aliter, ut sibi constent, interpretari rationabiliter posse videntur de Maria Cleophæ, bene vero de S. Salome. Deinde tanti non est mihi Legenda ut duorum corporum inventionem reddat prohabilem. Magni facerem Relationem, si de hujus sinceritate constaret. Nolim tamen ego ejus vadem me præstare.

§ III. Exponitur traditio Camariensis de appulsu S. Salomes ad oram Provinciæ.

[Camariensis traditio] Insulam efficit Camariam Rhodanus, in tria ora dispersus, quæ vulgo la Camargue dicitur, littera i in gu conversa [Valesius, Notitia Galliarum, ad vocem Camaria.] . Scilicet haud procul ab Arelate ad Austrum, dividitur Rhodanus in duo fluenta inæqualia [Confer Faillon, Monuments inédits, tom. I, pag. 1271, ubi tabella topographica. Item Cassini, Carte générale de la France, tom. II, 19 K et 19 L] . Exit ibi ramus seu brachium (parvus sive minor Rhodanus nuncupatur) in occiduum vergens primum, ac dein flexu plus minus sinuoso in septemtrionem tendit, donec refundatur in mare Mediterraneum. Inter hunc (Rhodanum minorem) et ipsum fluvium qui rursus, ubi prorius accedit ad ostia, scinditur in Rhodanum magnum sive majorem et antiquum (Vieux Rhone) comprehenditur Camaria insula. Deltæ sue trianguli speciem exhibet, cujus basis, ad septemtrionem, mare est Mediterraneum; summitas, ad Austrum, haud longe ab Arelate; latus orientale alluitur a Rhodano majore et antiquo; occidentale, a parvo seu minore. Area in longitudine, ab Austro in Boream seu ab apice ad basim, leucas Gallicas habet omnino decem seu milliaria (Chiliometra) quadraginta; ubi vero maxime patet, septem cum dimidia seu milliaria (Chiliometra) triginta in latitudine, ab ortu in occasum. Regio est depressa valde, paludibus abundans et stagnis (quorum præcipuum Vacares appellatur); nihilominus, ubi minus depressa est, veluti versus fluvii ripas, fertilissima; interior pars hinc inde prata habet optima, in quibus gregatim atque ingenti numero pascuntur oves, boves, et equi eximii [Ad. Guibert, Dictionnaire géographique et statistique. Ad vocem Camargue. Paris 1850.] . Fertilitate soli (ita generatim Valesius [Notitia Gall. Ubi supra.] ,) salinis optimis, piscationibus maris et fluviorum, venationibus, cyrogryllis (Ducangius [Vide Glossarium.] scribit chirogryllus et genus est cuniculorum vel ericiorum) aucupiis et pascuis præstantissima. Porro ad ostium Rhodani minoris visitur urbecula seu oppidum Trimarianum sive Trium Mariarum (Saintes-Maries) [Guibert, Dictionn. vo Maries.] vel etiam S. Mariæ de Mari, (Notre-Dame de la Mer), incolas numerans solum quingentos quadraginta tres [Ibid.] . Atque ad hanc proprie refertur traditio longe celeberrima, quam hic nos oportet diligentius expendere. Dicuntur enim ibidem adhuc hodie asservari corpora SS. Mariæ Jacobi et Salomes, a quibus nomen suum urbecula mutuaverit.

[26] [de apulsu Mariæ Jacobi et Salomes,] Quæ autem traduntur, hæc sunt [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 815; Faillon, Monuments inedits, tom. I, col. 1266 et seq.] : SS. Matronas, Mariam Jacobi et Salomen, earumque ancillam Saram (de hac silet R. D. Faillon) ex Palæstina migrasse una cum SS. Martha, Maria Magdalene etc., et appulisse in Camariam, et quidem haud procul ab oppido, quod nunc visitur, S. Mariæ de Mari, ibique struxisse altare terreum; idque adeo placuisse Domino, ut illico ibidem eduxerit fontem aquæ dulcis, quæ in toto circuitu alibi non reperitur; gratas propterea SS. Matronas erexisse oratorium, B. V. Mariæ sacrum, imo Mariam Jacobi et Salomen (additur apud Henschenium Sara) eo loci aliis alio discedentibus, remansisse, ædificata juxta oratorium cellula, quam ad obitum suum usque incoluerunt; dictum oratorium cum adjacenti cellula principium fuisse ecclesiæ S. Mariæ; denique ambas, S. Mariam Jacobi et S. Salomen, tumulatas juxta fontem in oratorio ubi erat altare illud terreum; sepulturam longo tempore absconditam latuisse propter variorum barbarorum incursiones, Gothorum, Wandalorum, Saracenorum, postea autem detectam. Additur SS. Matronas secum Hierosolymis asportasse capita trium Innocentium infantum, et quartum aliud, quod perhibent esse caput S. Jacobi apostoli, quæ eodem ac SS. Maria et Salome tumulo fuere reposita. Putem hæc esse præcipua traditionis Camariensis capita, nec quidquam, quod alicujus sit momenti, prætermissum.

[27] [acerrime impugnata] Quicumque in rebus Hagiologis versantur, norunt quot et quantis disputationibus ansam præbuerit cultus in Galliis SS. Mariæ Magdalenæ, Lazari, Maximini et Marthæ, cum quo arcte conjunctus est cultus S. Salomes; acerrime propugnantibus aliis Sanctorum illorum adventum Massiliam vel ad ostia Rhodani; aliis non minus acriter contendeutibus ficta esse hæc omnia et mere commentitia. Hæc lucta, inquit Sollerius in Actis S. Mariæ Magdalenæ [Acta SS. 22 Julii, Comm. præv. § 16, pag. 213 et seqq.] , hæc pugna, quæ Provinciales totis viginti et amplius annis exercuit, obtrectantium duce et coryphæo Joanne Launoyo. Qui vero in aciem processerint, quæ pugnæ fuerint fata et vicissitudines videantur apud eumdem Sollerium [Ibid. num. 146 et seqq.] ; qui etiam addit, ex tot litigiosis scriptis vix ea extundi, quæ perspicuum quæstionis, certis suis limitibus coercendæ, sic statum explicent, ut lectores omnes de eo per se judicare facile queant [Ibid. num. 150.] . Imo profitetur, se Acta quæcumque sub Marcellæ, Syntychis aut alterius nomine, sive hebraice sive latine scripta, prorsus non admittere [Ibid. num. 151.] . Denique post enumerata varia Acta edita [Ibid. § 15, num. 166.] et plurima manuscripta [Ibid. num. 167.] concludit [Ibid. num. 168.] : Liceat asserere legendas istas omnes qualescumque momenti tam exigui videri, et pridem ab eruditis ita contemptas fuisse, ut iis Acta nostra inspergere scrupulo mihi et religioni pridem duxerim. Horum loco apposuit Sermonem Ven. Odonis Floriacensis et Cluniacensis abbatis de B. Maria Magdalena [Ibid. pag. 218 et seqq.] , sæculo proinde X conscriptum [Ibid. § 15, num. 169.] , in quo (sermone) ne verbum quidem de ejus in Gallias adventu.

[28] [et propugnata] Post hæc mirabitur non nemo Sollerio verosimillime constare [Acta SS. Ibid. § 14, num. 152.] , S. Mariam Magdalenam cum sociis in Provinciam quocumque demum tempore appulisse; ibi haud dubie vixisse, ibi vita functam, ibidemque depositam esse. Et infra [Ibid. num. 154.] : id ego propugnandum suscipio … nempe S. Mariæ Magdalenæ sacras exuvias in Provincia superesse; idque duplici argumento: altero negativo [Ibid, § 13, num. 139 et seqq.] , quod scilicet nec Ephesi nec Constantinopoli nec Hierosolymis nec in Bethania sint vel umquam fuerint; eodem loco habet Vezaliensem traditionem [Conf. Monuments inédits, tom. I, col. 694 et seqq.] de qua infra pluribus agetur; altero quod nempe in sacri Magdalenæ corporis inventione anni 1279 reperta schedula manifeste ostenderit, ipsum illud esse, quod anno 716 (imo anno 710 die sexta Decembris ut ex vera schedulæ lectione probat R. D. Faillon [Ibid. col. 695.] ) metu Saracenorum absconditum fuerat. Quæ quidem eruditus decessor operose evolvit, verbis repetitionibusque abundans; in varias se torquet partes, thesim nuspiam omnino clare circumscribit, aut sicubi id facere videatur, aliis in locis restringit, limitat, temperat, modificat; id unum rotunde edicit et repetit, concertationum istarum pelagus se nequaquam ingressurum [Acta SS. Ubi supra, num. 152.] . Unde nata suspicio est, Sollerium amore pacis et turbarum metu a severiore examine abstinuisse [Acta Bollandiana Vindicata, pag. 352.] . In actis S. Marthæ tomo sequenti ad diem 29 ejusdem mensis Julii: Eadem, inquit [Acta SS. 29 Jul. pag. 4, num. 1.] , ratio (quæ pro Magdalena) militat, prævalente Provincialium traditione circa sacrorum istorum corporum (Marthæ et sociorum) avitam possessionem. Sollerio itaque præcipuus rei cardo vertitur in præfata schedula, quam hic apposuisse juverit [Acta SS. tom. V Julii, pag. 215.] : Anno Nativitatis dominicæ DCCXVI, mense Decembri (imo DCCX, VI die mensis Decembris), in nocte, secretissime, regnante Odoino piissimo Francorum rege, tempore infestationis gentis persidæ Saracenorum, translatum fuit hoc corpus carissimæ et venerandæ Mariæ Magdalenæ de sepulcro suo alabastri in hoc marmoreum, ex metu dictæ gentis persidæ Saracenorum, quia securius est hic, amoto corpore Sidonii. Verum est schedam hanc seu cartallum, ex apposito præsertim anno et regis nomine (regnante Oidoino piissimo Francorum rege) ansam pluribus dedisse disputationibus, Provincialibus ipsis in diversa abeuntibus usque adeo ut etiam Natalis Alexander a vero sensu longissime recesserit. De hac porro schedula Pagius (qui illam, judice Sollerio [Acta SS. tom. V Julii, § 14, num. 156 et 157.] , a criticorum cavillis recte et solide vindicavit) ita scribit [Annales Baronii, in Critica ad annum 916.] : Superest adhuc ea schedula, quæ tamen propter vetustatem amplius legi non potest. Sed Bernardus Guido, sacræ fidei inquisitor et episcopus Lodevensis circa annum MCCCXX, in suo Speculo historiali, eamdem refert, aitque: Istum ego cartallum vetustissimum legi, qui hæc scribo, et vidi ibidem in sacrario (scilicet oppidi S. Maximini) asservari in testimonium veritatis… Eamdem etiam vidit Philippus Cabassolla episcopus Cavallicensis et cardinalis… Eadem verba leguntur in libro pergamineo, asservato in conventu PP. Prædicatorum sancti Maximini, et in omnibus fere scriptoribus, qui de hac inventione superioribus seculis locuti sunt. Negotium facessebat Odoinus Francorum rex, quem alii alium dicebant. Verum, prosequitur ibidem Pagius, is Odoinus Francorum rex, alius non est ab Eudone, Aquitaniæ duce, qui aliquando Odo, aliquando Otto, Odoicus vel Odoinus appellatus reperitur.

[29] [etiam a Sollerio,] Summota hac difficultate, longe præcipua, aliunde vim argumenti aggrediuntur. Et quidem primo, quod levioris sint auctoritatis præfati scriptores a Pagio aliisque laudati. Videant, ait Tillemontius [Mémoires, tom. II, pag. 481 etc. Paris 1701.] illi, qui noverunt Ptolomæum Lucensem et Bernardum Guidonis, an testes sint idonei ad probandum factum adeo insolitum. Philippus vero episcopus scribebat anno septuagesimo quinto post eventum. Sane Muratorius longe aliud tulit judicium [Monuments inédits, tom. II, col. 771. Muratorius Rerum Ital. scriptores, tom. XI, pag. 747 et seq.] : Quod autem attinet ad tempora Ptolomæo propiora, nullus, puto, erit, apud quem in pretio futurum non sit quidquid ille scriptum reliquit; tum quod scriptor fuerit judicii, diligentiæ ac eruditionis minime vulgaris… quod si in antiqua historia eumdem non magnifacio … id … tribuendum temporum conditioni. Et alibi [Ibid. col. 772. Muratori, tom. III, part. I. Prolegomen.] : Inter scriptores ecclesiasticos illustre est nomen Bernardi Guidonis, atque illius fama ita vulgata in eruditorum libris, ut etc. Unde etiam Bailletus [Vies de Saints, 20 Juillet, pag. 316.] alio ex capite suspectum vult testimonium trium laudatorum scriptorum, quod nempe ad familiam Dominicanam pertinerent, cujus intererat cartallum tueri, quo Vezeliacensis contraria traditio destrueretur. At enimvero nefas ego judico tribus præsulibus (episcopi enim erant) talem notam inurere [Conf. Monuments inédits, tom. II, col. 769.] quasi scientes et volentes commentitia edidissent, ideo solum ut, ordini, cui nomen dederant, faverent.

[30] [cujus argumentum] Secundo objiciunt Tillemontius et Baillet [Ubi supra.] pontificum Romanorum præcipue Martini IV diplomata, quæ ita breviter a Brietio laudantur apud Sollerium [Acta SS. tom. V Julii, pag. 207.] : Hic, Martinus, tum Senonas misit costam S. Mariæ Magdalenæ, quam seposuerat, dum interfuit anno 1267 ejus translationi Vezeliaci cum S. Ludovico rege, cujus etiam testimonium præstat, sicut et diploma hoc anno (1281) datum, quo asseveratur, corpus S. Mariæ Magdelenæ quiescere Vezeliaci, consonum diplomatis Lucii II, Urbani III, Clementis III, Innocentii III, de quibus inter Vezeliacenses monachos et Maximinenses Dominicanos ingens certamen. Unde sic Tillemontius: non capio, qui, integra stante narratione Sanmaximinensium, Martinus IV, amicissime utens principe Salernitauo seu Carolo II. Siciliæ rege, asserat die 24. Septembris 1281, tunc temporis corpus S. Mariæ Magdalenæ requiescere Vezeliaci; quod pariter declaraverat biennio ante anno 1279 (eodem scilicet quo facta sub præfato principe Salernitano Inventio est in Provincia) Nicolaus III. Nec prætermittendum Martinum IV, illum ipsum esse Symonem, cardinalem presbyterum tituli S. Cæciliæ, sedis apostolicæ in Francia legatum, et qua talem una cum S. Ludovico rege adfuisse anno 1267 solemni translationi corporis S. Mariæ Magdalenæ, duobus ante annis Vezeliaci inventi, ut efficitur ex instrumento inventionis secundæ, a Sollerio nostro primum in lucem dato ex Mss. bibliothecæ Vaticanæ [Ibid. pag. 209 et seqq.] . Instrumenti fidem non vocat in dubium Sollerius; ast Vezeliacensis traditionis de sancti corporis possessione originem, prout ex annalibus aliisque documentis redditur, perstringit ac rejicit ob parachronismos et asystata quibus inspersa narratio est. Sub finem tamen nonnihil hæsitat [Ibid. pag. 213.] : At enim, negare ausis, inquies, S. Mariæ Magdalenæ corpus Vezeliaci umquam exstitisse? Candide eloquar, id mihi neutiquam probari ex inconditis omnibus quæ hactenus producta sunt; utique illa intelligit quæ ad primam illarum reliquiarum asportationem spectant, quas Vezeliacum adductas alii, et quidem antiquiores inter quos Baldericus, dicunt ab Hierusalem [Ibid. pag. 212.] , alii ab urbe Aquensi, ut legitur in Chronico Sigeberti Gemblacensis, ubi additur: Quamquam aliqui scribant, quod hæc (S. Magdalena) apud Ephesum quiescat, nullum super se tegmen habens [Ibid.] , quæ postrema verba S. Gregorium Turonensem manifeste demonstrant [Greg. Tur. lib. I de Gloria Martyrum. Migne tom. LXXI, col. 731.] . Denique addit Sollerius [Ubi supra.] : Eccur alia sancta sub Magdalenæ nomine Vezeliaci coli non potuerit… Id si non placet, dic partem aliquam reliquiarum ex Provincia quoque modo acceptam.

[31] [præcipuum expenditur,] Tertio opponitur Cartallo Sammaximinensi cartallus Vezeliacensis. Quas quidem sanctas reliquias (ita in instrumento [Ibid. pag. 209.] ) esse corpus beatissimæ Mariæ Magdalenæ, manifestissime declaratur ex testimonio litterarum illustrissimi regis quandam Caroli, cum iisdem reliquiis inventarum. Sunt autem litteræ hujusmodi: In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Carolus gratia Dei Rex. Regalis celsitudinis moris est, ut nos justorum supplicationibus annuendo, ea, quæ futurorum commendanda sunt memoriæ, manus nostræ propriæ subscriptione firmemus et annuli nostri impressione signemus. Idcirco noverit experientia atque industria omnium fidelium, quod in hoc sacro loculo reconditum est sacrum corpus beatissimæ Mariæ Magdalenæ. Signum ✠ Caroli gloriosissimi regis. Quis ille Carolus sit non satis constat, forte Carolus Calvus [Conf. Monuments inédits, tom. I, col. 865, not. a.] . Notandum etiam probe est, in litteris nullam monasterii fieri mentionem: In hoc sacro loculo; ac proinde inhærendo stricte verbis ut jacent, ut ætas Caroli regis definiatur, non necesse est attendere, an Vezeliacense monasterium fundatum tunc esset necne. Habemus itaque hinc Litteras regias illinc Schedulam, vel si mavis utrimque Cartallum, paris (non repugnabo) fidei. Quid ergo? An uterque cartallus supposititius vel post primam sepulturam superadditus seu introductus? Ast ita rueret argumentum princeps imo unicum Sollerianæ sententiæ. An alteruter non satis fidus? Ast uter; an Sammaximinensis, an Vezeliacensis? Implexa et intricata quæstio: quod enim uni opposueris, alteri mox ab aliis et vix non pari jure objicietur. Denique si, quamvis adsit cartallus, nihilominus commentitia dici queat traditio Vezeliacensis, nonne eadem ratione poterit et altera? Simile quid occurrit supra num. 24, ubi de Verulana S. Salomes sepultura agimus: Cavatum est fere ad staturam hominis; et inventus lapis, sub quo iterum lapis inventus est alius, ubi scriptum erat: Maria mater joannis apostoli et jacobi in ista. Inventa est et CUARTULA, in qua id ipsum quod in lapide scriptum erat; quæ chartula suta erat in panno, ubi ipsæ erant involutæ reliquiæ. Charta, pannus, et ossa, omnia pura, integra et sincera. Cæterum haud infrequens est hujusmodi Schedulas seu Cartallos exhumari, ubi reliquiæ antiquiores elevantur vel transferuntur, quin tamen exinde argumentum decretorium deducant eruditi. Ut candide dicam quod sentio, videtur mihi Sollerius nimium tribuisse Cartallo [Conf. Monuments inédits, tom. I, col. 819 – 867.] .

[32] [ac nuper resuscitata quæstio a R. D. Faillon.] Et re quidem vera, si Provinciam excipias, vix non ubique, nominatim Parisiis, prævalebat etiam post edita S. Mariæ Magdelenæ Acta, opinio Launoii, quod ipse agnoscit R. D. Faillon [Ibid. col. 341 – 348.] . Pro dubiis (ita Gallia Christiana [Tom. I, col. 299, edit. 1715.] ) ne dicam falsis, nunc habenter inter eruditos fere omnes, quæ vulgo aiunt, Lazarum, Mariam Magdalenam… ad oram Provinciæ appulisse. Sequioribus autem sæculi XVIII annis, sicut et nostro sæculo XIX, non sciam aliquid speciali dignum attentione fuisse in hac quæstione sïve susceptum sive productum, donec anno 1835 laudatus D. Faillon typis edidit suum Tentamen de apostolatu S. Lazari et aliorum sanctorum, Provinciæ tutelarium [Essai sur Papostolat de S. Lazare et des autres saints tutélaires de Provence. Paris 1835.] , ita præludens majori operi. Contigit autem, ut, dum vir diligens undequaque conquirebat et colligebat documenta ad suam firmandam sententiam, compos tandem fieret Vitæ S. Mariæ Magdalenæ, quam audierat a Rabano Mauro compositam, atque ineditam latere Oxonii inter Mss. collegii Magdalenensis. Novo exinde zelo rem suam prosecutus, denique anno 1848 typis vulgavit Mignianis Monumenta inedita super apostolatu S. Mariæ Magdalenæ in Provincia, et aliorum, scilicet sanctorum Lazari, Maximini, Marthæ et Mariarum Jacobi et Salomæ. Duobus constat opus voluminibus in 4°, iisque haud parum densis. Prioris, præmisso longissimo de identitate Mariæ Magdalenæ cum Maria Bethaniæ et Peccatrice tractatu, scopus est omni argumentorum genere stabilire traditionem de appulsu Sanctorum illorum et Sanctarum ad ora Provinciæ; in posteriori continentur ipsa Monumenta hactenus inedita, plurimis inspersa annotatis, sane eruditis et nonnumquam valde curiosis. Natum erat ex hujusmodi scriptione vere præclara ut resuscitaretur, saltem aliquousque, controversia, a sæculo et amplius vix non sopita, quæ utique a nobis minime prætermittenda est, tum quod in hac plurima spectent ad S. Salemen, tum quod alia ex mente auctoris (R. D. Faillon Sansulpitiani præsbyteri) arctissime cum illius Actis connectantur. Et re quidem vera, probato adventu seu apostolatu aliorum, haud facile negari poterit appulsus alterius. Per se patet, quæ disputat eruditus scriptor de una vel tribus Mariis ad propositum nostrum non spectare. Cæterum omnino consentit Sollerio [Acta SS. ad 22 Julii, pag. 198 et seqq.; item. pag. 218, num. 169.] . Uterque unam eamdemque esse statuunt. Nec etiam propositum nobis, universam, sæculis XVII et XVIII tam acriter agitatam disceptationem denuo ad examen revocare; id unum quæremus quid argumenta, quæ diligens ac vere eruditus scriptor vel protulit nova vel clariori in luce posuit, conferant ad stabiliendam Provincialium traditionem. Sunt autem quatuor præcipue. Primum est Cartallus, anno 1279 repertus; secundum Vita S. Mariæ Magdalenæ recens Oxonii detecta et Rabano Mauro tributa; tertium, confirmatio præcedentium ex nonnullis documentis hactenus non satis attente consideratis; quartum denique desumitur ex sepulchris S. Maximini et S. Mariæ Magdalenæ aliisque id genus monumentis. De his (prætermisso Cartallo de quo supra num. 28 – 31 satis fuse dictum) sequens sit paragraphus.

§ IV. Num traditio Camariensis Provincialium probetur ex Monumentis nuper editis; præsertim ex Vita S. Mariæ Magdalenæ, Rabano Mauro tributa, et sepulchris aliisque similibus.

[Ex vita S. Mar. Magdalenæ,] Pervolventi duo volumina reverendi D. Faillon in oculos incurrit, hunc fuisse, ut dixi, auctoris opinionem, antiquiora monumenta vim haud parvam mutuare ex Rabani scriptione, ita ut quæ antea videbantur rejicienda, post ejus editionem admitti jam possint imo debeant. Atque hæc fuit ratio, quæ laudatum induxit editorem, ut Vitam primum ex hiberet gallice versam, commentario illustratam historico-critico [Monuments inédits, tom. II, col. 131 – 346.] ; deinde textum daret genuinum, nempe latinum, notis potissimum ex Rabano desumptis ornatum [Ibid. col. 454 – 558.] , ut ex convenientia hujus libri cum iis, quæ occurrunt in aliis Rabani operibus appareat vere illam ex eodem fonte manasse; quod cæteroquin in prævio Examine critico [Ibid. col. 7 – 130.] probandum ex professo suscipitur. Rabani libri authentiam vindicat auctor tum ex controversiis et statu ecclesiæ Gallicanæ IX sæculo, quæ in Vita describuntur, tum ex stylo et opinionibus propriis Rabani, ibidem ad amussim exhibitis. Equidem nullatenus dubito consentire plane in sententiam, qua statuitur sæculo nono editus liber; id enim apertissime indicant errores, qui incidenter impugnantur; et divisio provinciarum Galliæ, præsertim vero quod refertur de Burdigalis, “nunc” metropoli Aquitaniæ secundæ; nam antiquitus Burdigalæ ad metropolim Bituricensem pertinebant. Quum igitur de metropolitico jure, Burdigalis tributo, agatur, quasi de facto recenti, quod particula “nunc” significat, satis ostenditur antiquus esse scriptor Vitæ et sæculum IX vix posse excedere. Ita collega meus tomo præcedenti, in Actis S. Florentini episcopi Trevirensis [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 29.] . Confer Præterm. nostros pag. 433.

[34] [quam Rabani Mauri] An vero Rabanus habendus sit vitæ illius auctor, dubitare licet; quod jam observatum a nobis loco citato est. Subjicitur enim: Ne porro Rabanum admittam plane auctorem… aliqui me retinent scrupuli [Ibid. pag. 30.] . Præcipui oriuntur ex collatione Vitæ cum Martyrologio Rabani, in quibus de iisdem Sanctis v. g. Frontino aut Frontone, item Feronico aut Ferrutione adeo diversa traduntur, ut unus idemque utriusque libri auctor haud facile haberit possit [Ibid.] . Addo ego scrupulos maximopere augeri ex sequentibus duabus annuntiationibus Martyrologio inscriptis et jam alibi recitatis: 22 Julii Nativitas Mariæ Magdalenæ, absque Positione seu loci indicatione; et 19 Januarii: Hierosolymæ natale Marthæ et Mariæ sororum Lazari. Quis credat hæc prolata ab eodem viro, qui tam diserte in Vita tradit Martham et Mariam ad ostia Rhodani in Provinciam apulisse, ibidem defunctas et tumulatas, quin vel minima nec in una nec in altera addatur aut innuatur scriptione correctio? Adde Rabanum [Vitæ cap. 37. Mon. inédits, tom. II, col. 538.] SS. Mariæ Magdalenæ et Marthæ socios dare navigationis S. archipræsulem Maximinum et beatum Parmenam archidiaconum, episcopos quoque Trophimum, Eutropium nec non et reliquos duces christianæ militiæ; in Martyrologio autem, quamvis illud haud segniter plus semel pervolverim, quatuor istorum tam diserte nominatorum, nullam inveni mentionem.

[35] [opus esse] Scio, ut jam notatum habes a laudato collega [Tom. VIII Oct. Ib. 57 et 58] , martyrologium a quibusdam, paucis quidem numero, abjudicari Rabano; ast perperam, ut docet Jacobus Basnagius in Observatione de Rabano ejusque scriptis [Apud Canisium, Thesaurus monumentorum, tom. II, part. II, pag. 285.] : Est, inquit [Ibid. pag. 290.] , ejus (Rabani) geuuinus fœtus, ut patet ex ipsius Epistola ad Radleichum abbatem, et Versibus ad Grimaldum Archicapellanum, quos ad frontem Martyrologii reposuerat. Desunt ii in editione Canisii. Legebantur tamen in codicibus mss. monasterii S. Gallensis cum aliis scriptis, quæ inde eruit diligentissimus Mabillonius, in suis Analectis. Basnagio consonant Sollerius [Martyrol. Usuardi, præf. pag. XIX.] et Binterim [Denkwürdigkeiten, tom. V. part. I, pag. 63.] . Verum, ut recte animadvertit rursus Basnagius [Apud Canisium, Ubi supra, p. 292.] : Plurima forent observanda circa Martyrologium, si singula liceret expendere, obscura aperire, spuria rejicere; qualia sunt nomina regionum et urbium insulse notata; et quod gravius est, iidem producuntur Sancti diversis, et nonnumquam ab invicem parum dissitis, diebus, cum variato nec satis concordanti elogio: sic VII Idus (IX) Martii refertur Passio SS. XL Martyrum, fere ut in Martyrologio Romano, sed rursus V Idus (XI) ejusdem mensis de iisdem legitur annuntiatio a priori valde recedens nec sibi cohærens; simile quid habetur de Maria, ancilla Tortuli, diebus XVI kal. Aprilis (XVII Martii) et III Idus (XIII) Maji. Quæ latius explicata vide in Actis S. Florentii Trevirensis [Acta SS. tom. VIII Oct. pag. 30.] , ubi apposite notatur, credi vix posse Rabanum tam incuriosum fuisse, ut similes repetitiones absque ratione sibi indulgeret. Cum itaque ex una parte nulla satis solida inveniatur ratio abjudicandi Rabano Martyrologii, ex altera vero haud pauca castigandu imo et incohærentia reperiantur; reliquum est, ut cum Basnagio aliisque admittamus, illud sæpius fuisse adulteratum [Apud Canisium, ubi supra, pag. 292.] . Num igitur dicemus adulteratum iis in locis omnibus, quibus Vitæ adversetur, ac proinde discrepantiam inter utrumque librum apparentem tantum esse? Equidem hoc mihi non facile persuaserim.

[36] [non satis constat,] Sed an forte aliunde satis liquet Vitam Rabano esse adjudicandam, et, si ita, non fuisse corruptam? Teste ipso R. D. Faillon, Manuscriptum Oxoniense, unicum forte quod hodie habeatur, non est authographum, sed transumptum recentioris ævi, puta temporis Eduardi III Anglorum regis, qui solium conscendit anno 1327 [Mon. inéd., tom. II. col. 16.] ; et exaratum quidem ab amanuensi imperito latinique sermonis ignaro, qui proinde menda mendis accumulat, ut lectio reddatur obscura valde, imo nonnumquam præ se ferat sensum absurdum ridiculumque, v. g. ubi habetur centesimum pro trigesimum, ex quo efficeretur Christum baptizatum anno ætatis suæ centesimo [Ibid. col. 39.] . In hoc itaque exemplari reperitur Vita inscripta Rabano tamquam auctori; quod utique per se, in hujusmodi rerum adjunctis, haud magnæ est auctoritatis. Observat præterea sæpius dictus R. D. Faillon [Ibid. col. 14.] , Vitam hanc verosimillime eamdem esse, cujus meminit Sollerius [Acta S. Mariæ Magdalenæ, 17 Julii, pag. 217, num. 167.] his verbis: Binas vitas (S. Mariæ Magdalenæ) descripsit… Petrus Franciscus Chiffletius ex codice Ms. Vallis Lucentis atque item ex alio Carthusiæ Diviionensis, quæ postrema satis convenit cum ea quæ in nostro grandi codice Valcellensi exhibetur; at vero in Chiffletiano subsequitur Vita alia Sanctorum Mariæ, Lazari et Marthæ ad quinquaginta capita (quot omnino numerantur quoque in Oxoniensi) extensa, quorum non pauca omittenda censuit Chiffletius, suntque ea haud dubie famosa Acta Marcelliana, quæ satis est nominasse. Hic ergo nomen Rabani desiderabatur. Numquid forte codici Oxoniensi nomen istud inde irrepsit, quod multa repererentur a scriptis illius auctoris haud abludentia, imo et satis consona? Non ausim dijudicare. Dolendum sane est codicem Chiffletii nobis excedisse: lux enim affulgeret ex utriusque collatione. Interim id extra dubium manet, nomen Rabani defuisse, et neque Chiffletio neque Sollerio in mentem venisse Vitam illi tribuere. Imo uterque scriptionem illam pluris non fecit quam cæteras de eodem argumento quas vix ullius habebant pretii.

[37] [traditio Provincialium] Nutat ergo probatio exinde deducta: suppresso enim Rabani nomine, viri absque controversia docti et eruditi, jam Vita ista Mariæ Magdalenæ nihil ad historiam faciens habet præ cæteris, quæ a criticis vix non uno ore rejiciuntur. Quod si admitteretur a Rabano scripta, dispiciendum foret uter liber alteri præferendus, uter utri ætate prior, uter ex altero seu castigandus seu emendandus. Vitam existimat R. D. Faillon [Monum. inédits, tom. I, col. 399.] scriptam post Rabani in Oriente prætensam, ut videbitur, peregrinationem, proinde ante annum 822 [Vide Mabillon. Elogium B. Rab. Mauri, Migne, Patrol. tom. CVII, col. 17.] . Martyrologium Basmagius affigit [Apud Canisium, tom. II, part. II, pag. 292.] anno 855 (obiit Rabanus 856), sed pura, ut ait, putaque conjectura, quippe de tempore quo fuit scriptum nihil nobis constat. Autumare tamen licet, ex Basnagii mente non esse referendum ad viridem auctoris ætatem, quod ipse extremis vitæ illius innectit annis. Fabricius [Bib. latina, tom. VI, pag. 25. Patavii 1754.] , Scripta ejus (Rabani) ordine chronologico recensens postremo fere loco ponit Martyrologium, ut parum absit a conjectura Basnagiana. Consentit Mabillonius: Mortuus, inquit [Annal. Bened. ad an. 851, tom. II, pag. 15. Lucæ 1739.] , est sub idem tempus Ratleicus abbas, cui paullo ante obitum Rabanus Martyrologium suum nuncupavit. Sive agatur de obitu Ratleici sive Rabani defuncti anno 856 [Ibid. pag. 48.] parum refert. Diserte illud D. Ceillier [Autheurs ecclésiastiques, tom. XVIII, pag. 760. Paris 1752.] adscribit anno 845; quod et longe verisimilius videtur Sollerio [Martyrol. Usuardi, præf. pag. 19.] , improbanti Papebrochium suspicantem annum 830 [Acta SS. tom. II Martii, præf. ad Martyrologia Bedæ, etc. pag. VII, num. 11.] ; Sollerio consonant scriptores historiæ litt. Franciæ [Histoire littéraire de France, tom. V, pag. 174. Paris 1740.] . Ruit jam ex his proinde sequens editoris Monumentorum argumentatio: Si qua, inquit, fuisset orientales inter et occidentales controversia de BB. Mariæ Magdalenæ, Marthæ, Maximini sepulchro, hæc Rabanum, qui certo certius in suis peregrinationibus conversatus cum græcis est, non latuisset, atque illius procul dubio meminisset, eamque impugnasset; cum vero nuspiam tradat Rabanus, vel suo vel præteritis sæculis diversas hac de re obtinuisse sententias, concludere oportet græcos tam nono quam antecedentibus ævis consensisse cum latinis [Monum. inédits, tom. I, col. 399.] . Ast primo evidens est simili modo, sed in adversam partem, ratiocinari, negative, ut aiunt, posse ex Martyrologio; proinde perperam argui ex silentio Rabani in Vita de diversitate opinionum, græcos cum latinis consensisse in traditione Provincialium. Secundo de græcorum traditione, corpus S. Mariæ Magdalenæ Ephesi primum fuisse conditum, ita constat, ut nemo eam in dubium vocare serio susceperit. Utique, qui Provincialium partes tuentur, illam ut falsam vel non satis fundatam habent, vel suo quodam modo explicare conantur; ast quod reipsa existat traditio hæc, nemo unus jure negaverit.

[38] [non satis solide] Quinimo cum ab orientalibus et græcis non solum S. Maria Magdalena, sed etiam frater ejus Lazarus et soror Martha, aliique ejusdem quasi consortii seu familiæ, apud se defuncti, tumulati atque subinde aliqui saltem Constantinopolim vel alio translati celebrentur, idque ex testimoniis S. Epithanii [Lib. XI, Hæres. 66.] , Modesti [Apud Photiam, col. 275] , sæculo VII ineunte episcopi Hierosolymitani, et sæculo VIII ex Vita S. Willebaldi [Sæcul. III, Benedictinum, part. II.] , quibus diserte adstipulatur S. Gregorius Turonensis scribens [Lib. I, de Gloria Martyrum, cap. 30. Patrologia Mignan., tom. LXXI, col. 751.] : In ea urbe (Ephesiorum) Maria Magdalena quiescit, nullum super se tegmen habens; et tandem ex Menæis pluribusque Martyrologiis; inde fit ut hæc orientalis græcæque ecclesiæ traditio præcipuum sit, quod Provincialibus opponant, argumentum. Tertio denique nonne dicendum potius, ex mente R. D. Faillon, foret, commentitia esse quæ in Vita traduntur de appulsu in Provinciam, cum manifeste adversentur ejusdem Rabani Martyrologio ubi Maria Magdalene annuntiatur absque positione, Marthæ vero natalis Hierosolymis celebratur? Itaque si Vita scripta sit ante Martyrologium, ergo melius edoctus sententiam mutavit Rabanus; si post illud, in extremos auctoris incidimus annos, ac proinde contradictoria protulisse reputandus erit, idque sine ullo ad lectorem monito; unde universa ejus in historica quæstione rueret auctoritas. Maluerim ego Vitam illi abjudicasse, quam talem tanto viro incohærentiæ notam inussisse. Non putem etiam quempiam fore, qui facile admittat Martyrologium ita fuisse corruptum, ut quidquid ad apostolatum pertineat sive expunctum pronunciet sive adulteratum. Denique commentitia est Rabani in Orientem peregrinatio quæ solius nitebatur Mabillonii auctoritate. Hic scilicet in Elogio historico B. Rabani scripserat [Migne, Patrologia, tom. CVII, col. 17.] : Per eam Ratgarii tempestatem (quæ finem habuit anno 817 [Ibid.] ) accidisse arbitror, ut Rabanus loco cedere compulsus abierit in loca Sancta: cujus peregrinationis hactenus ignoratæ meminit ipse in mss. commentariis libri Josue cap. 11, versu 8, ubi de Sidone agit. “Ego quidem” inquit, “cum in locis Sidonis aliquoties demoratus sim, numquam comperi duas esse Sidonias, unam magnam et aliam parvam, quantum ad terrenum pertinet locum.” Neque enim iter revocari potest ad tempus intermissi regiminis abbatialis; siquidem hos commentarios nuncupavit Fridurico Trajecti ad Rhenum episcopo, qui anno 834 cæsus est, ante annos octo quam Rabanus regimen abdicaret. Atque hæc ita ibi Mabillonius. Ast lapsum se esse vir eruditus fassus candide in Annalibus est: Mihi, inquit [Annales Bened. ad an. 815, tom. II, pag. 388.] , aliquando visum fuit, Rabanum per eam tempestatem (Ratgarii) peregre abiisse in loca sancta, quod ex ejus commentario in Josue nondum edito colligendum putabam. Verum hunc locum ex Origine desumptum postea deprehendi. Acta B. Rabani dedit Henschenius [Die IV Feb. pag. 500 – 538.] , anno 1658, antequam Elogium Mabillonii prodiisset. Nulla peregrinationis in illis mentio fit.

[39] [probatur,] Præterea dato et non concesso Vitam Rabani partum esse, tamen ultra sæculum IX non ascenderet, proinde nimium ab eventu distaret, quam ut per se testimonium efficeret satis idoneum. Id solum declararet, illo vel etiam præcedenti sæculo hujusmodi opinionem plus minus obtinuisse. Nec ego id negavero. Verum quidem est auctorem sive Rabanum sive alium profiteri in Prologo [Mon. inédits, tom. II, col. 456.] : Operæ prætium se æstimare, quæ post Salvatoris ascensionem, circa ejus amicos (Mariam scilicet, Lazarum etc.) gesta sunt, nobis patres nostri tradiderunt et suis etiam reliquerunt scriptis, stylo veraci disserere; ast quæ sunt illa scripta? Ait R. D. Faillon, esse primum Vitam S. Mariæ Magdalenæ primævam, quam ipse reperit, atque ex tribus codicibus, sæculo X exaratis, omnino sincere editam voluit [Ibid. tom. I, col. 405; tom. II, col. 440.] , quam et omnium antiquissimam esse opinatur [Ibid. tom. I, col. 411.] , esseque fragmentum Actorum S. Maximini, et compositam sæculo V vel VI [Ibid. col. 413.] ; brevis admodum illa est, atque fere tota refertur ad appulsum, mortem et sepulturam SS. Magdalenæ et Maximini (de his enim duobus solum ibidem fit mentio) in Provincia. Deinde altera venit Vita ejusdem Sanctæ anonyma [Ibid. tom. II, col. 437 – 446.] , in se quidem haud prolixa, sed priori comparata non ita exigua. Ex hac hausisse Rabanum et Odonem Cluniacensem supponit R. D. Faillon [Ibid. col. 435.] potius quam probat; imo satis aperte declarat [Ibid. col. 437.] , non deesse qui existiment illam ex istis fuisse excerptam. Quid igitur? Duo illa Mss. sane e numero eorum sunt quæ ipse Sollerius, favens tamen apostolatui, haud digna judicavit quibus opus nostrum inspergeret. Deinde in utroque agitur de solis Maria Magdalene et Maximino, in Vita autem Rabano tributa de pluribus; ita ut si hæc authentica et omni ex parte digna fide habeatur, non solum concludendum sit in favorem apostolatus duorum illorum, sed et cæterorum. Cum itaque non constet an Rabanus præfati libri sit auctor, et aliunde ab eventu, qui narratur, longe sit dissitus, nec insuper antiquioribus, saltem satis probatis, innitatur documentis; non mihi legitima videtur conclusio, quasi jam extra omne dubium foret appulsus Sanctorum illorum in Provinciam, atque probationibus, quæ olim et nuper a longe plurimis rejiciebantur, tantam accessisse vim, ut lis dirempta declaretur; imo vero, mea opinione, subjudice hæret.

[33] [nec etiam actis S. Alexandri Brixiensis,] Innixus manuscripto suo Oxoniensi, placita sua existimat quoque confirmari tum ex actis S. Alexandri Brixiensis, tum ex antiquioribus martyrologiis. Et ad primum quod attinet, legitur quidem in præfatis actis [Acta SS. tom. V Aug. pag. 777. Ad diem 26. Item Monuments inédits, tom. I, col. 523; tom. II, col. 581.] : Alexander Brixiæ nobili genere natus … adolescens Massiliam apud B. Lazarum ejus urbis episcopum venit. Inde Aquas-Sextias ad B. Maximinum episcopum profectus, ab eodem in fide confirmatus etc. Testimonium sane clarissimum sed an et authenticum? Affirmat R. D. Faillon [Ubi supra, tom. I, col. 522 – 532.] , laudans diligentiam et eruditionem Ferrarii, actorum illorum primi editoris, ex quo in tomos Bollandianos transierunt; nec dici possunt fabricata in gratiam Provincialium, utpote ab extraneo conscripta; concordant præterea cum historia coæva, cum chronologia Massiliensi et Aquensi; proinde præbent acta illa argumentum irrefragabile apostolatus S. Lazari et Maximini; ita quidem ille. Ast longe aliter Pinius noster [Acta SS. ubi supra.] : Acta sequentia (S. Alexandri), quandoquidem certo approbare vel improbare ea aliunde non possumus defectu documentorum, damus in Ferrarii fide, etiamsi nonnulla sint iis immixta, quæ magnis difficultatibus non carent. Addit deinde: Ad XVII diem Decembris expendi poterunt difficultates circa tempus sedis ejus (Lazari), notatque Galliam Christianam in medio rem reliquisse; ad S. Maximinum quod attinet, tricis chronologicis admodum obnoxius est, ut licet videre apud nos die VIII Junii, tom. II p. 53, ubi signatur sæc. I, IV vel. VI. Nec fuere in hac re oculatiores dictæ Galliæ Christianæ editores. Hæc Pinius. Cæterum Ferrarius ita fontes suos indicat: Ex monum. ecclesiæ Brixiensis Ms. [Catal. Sanctorum Italiæ. 26 Aug., pag. 544.] . Et alibi [Catagus Sanctorum generalis, eodem die, pag. 377. Venetiis 1625.] : Ex tab. et martyrol. antiquo ecclesiæ Brixiensis. Extat Brixiæ insignis huic martyri ecclesia dicata, a fratribus Servorum possessa, in qua acta et passio ejusdem martyris, in pariete depicta leguntur. Confer hujus comm. num. 22, ubi diximus ex istiusmodi generali fontium indicatione nihil admodum certi posse concludi.

[34] [antiquioribusque martyrologiis,] Nec clarius video, quomodo in favorem ejusdem traditionis extundi aliquid possit ex Romano parvo, Adone, Usuardo [Confer Monuments inédits, tom. I col. 635 – 680.] . Romanum parvum, ex editione Rosweydi recenset 22 Julii [Vetus Romanum et Adonis martyrol. Antverpiæ, ex officina Plantiniana 1613.] : S. Mariæ Magdalenes; 17 Octobris: Marthæ, sororis Lazari; 17 Decembris: Lazari, quem Christus resuscitavit, et Marthæ sororis ejus in Bethania. Quis ex his inferat eos obiisse in Gallia Narbonensi? P. Natalis Alexander sibi objiciens [Historia ecclesiastica, sæc. I, dissert. XVII, tom. III, pag. 184. Venetiis 1778.] silentium antiquorum martyrologorum, præsertim Adonis Viennensis, ut qui Provinciæ finitimus esset; respondet, hujusmodi argumenta futilia esse, quia negantia; Bedam et Usuardum in regionibus a Provincia longe remotis floruisse, nec proinde scripsisse de rebus, quæ sola pene ecclesiarum Provinciæ traditione tunc notæ erant; Adonem vero ipsos domesticos ecclesiæ suæ (Viennensis) Sanctos silentio præteriisse. Esto. Attamen aliud est silentio præteriisse, aliud hanc posuisse annuntiationem: XVI kal. Januarii (17 Decembris) beati Lazari, quem Dominus Jesus in Evangelio legitur resuscitasse a mortuis; item beatæ Marthæ sororis ejus, quorum venerabilem memoriam exstructa ecclesia non longe a Bethania (ubi e vicino domus eorum fuit) conservat [Apud Rosweydum. ubi supra, pag. 199.] . Num cuipiam, hæc legenti, in mentem veniet Adonem seculo IX (sedit Viennæ ab anno Christi 859 ad annum 874 [Fabricius, Bibliotheca mediæ et intimæ latinitatis, tom. I, pag. 15. Patav. 1754.] ) sibi perspectam multo minus probatam habuisse vicinæ provinciæ traditionem? Non equidem id mihi facile persuaserim. Quid, quod in Libello de festivitatibus SS. Apostolorum et reliquorum, qui discipuli aut vicini successoresque ipsorum apostolorum fuerunt, quem edidit quoque Rosweydus [Ubi supra, pag. 31 – 45.] et est genuinum ejusdem Adonis opus, æque sileat auctor de Provincialium traditione, ubi tamen solet ampliores dare annuntiationes? XI kal., Augusti (22 Julii): Natalis sanctæ Mariæ Magdalenæ, de qua, ut evangelium refert, septem dæmonia ejecit Dominus. Quæ etiam inter alia dona insignia Christum a mortuis resurgentem, prima videre meruit. Conferantur hæc cum iis, quæ in eodem libello paulo superius leguntur [Ibid. pag. 39.] : IV kal. Januarii (29 Decembris): Natalis sancti Trophimi, de quo scribit Apostolus ad Timotheum, “Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.” Hic ab apostolis Romæ ordinatus episcopus, primus ad Arelatem, urbem Galliæ, ob Christi evangelium prædicandum directus est. Ex cujus fonte, ut beatus papa Zozimus scribit, totæ Galliæ fidei rivos acceperunt: qui apud eamdem urbem in pace quievit. Dicta tamen non ita accipi velim, quasi ego existimarem nullam sæculo IX fuisse traditionem de appulsu SS. Lazari, Magdalenæ ect., vel nimium pondus adderem argumento negativo, ex Adonis scriptis deducto; hoc solum probare intendo, sanctum nempe Viennensem martyrologum nedum faveat, obesse potius præfatæ traditioni; mallemque dicere eum illam ignorasse, quam cognitam et sibi probatam silentio præterire voluisse. Quid denique, quod ipse Rabanus, ut vidimus alibi in Martyrologio suo S. Mariæ Magdalenæ meminerit absque positione, et Hierosolymis celebret natale Marthæ et Mariæ sororum Lazari? Nec prætermittendum est Rabanum Adoni coævum fuisse, cum hic illi viginti tantum fere annis supervixerit.

[35] [imo nec ex duobus] Superest aliud argumenti genus, quod sæpius laudatus scriptor pluribus explicat atque evolvit, deductum scilicet ex sepulcris cæterisque hujusmodi monumentis antiquis [Monuments inédits, tom. I, col. 426 – 596.] . Ait in crypta a S. Maximino dicta, videre esse adhuc hodie varia sepulcra seu sarcophagos, nominatim SS. Mariæ Magdalenes et Maximini. Et hæc quidem duo diserte memorantur in Vita antiqua, quam R. D. Faillon scriptam tenet sæculo V vel quam tardissime VI. Transiit (S. Magdalene) XI kal. Augustarum, cujus santissimum corpus beatus antistes Maximinus assumens, diversis conditum aromatibus in honorifico collocavit mausoleo, construens super beata membra mirabilis architecturæ basilicam. Monstratur autem sepulcrum ejus ex candido marmore etc Ita nempe in Vita antiqua [Ibid. tom. II, col. 435.] . Et rursus paulo inferius [Ibid. col. 436.] : Imminente denique tempore, quo beatus Maximinus … cognovit mercedem laborum suorum a pio judice recepturus, infra prædictam basilicam jussit sepulturæ suæ locum præparari ac juxta beatæ Mariæ Magdalenæ sarcophagum suum collocari. In quo post sanctum ejus transitum a fidelibus honorifice est depositus … qui locus postea tantæ religionis est habitus etc. Posset quæri quid sibi velit mirabilis architecturæ basilica a B. Maximino constructa? Nec enim facile quis crediderit illa tempestate hujusmodi ædes a christianis erigi potuisse? Aliud esset post Constantini Magni tempora. Nihilominus maximi facit R. D. Faillon hoc testimonium, ex quo, ejus opinione, efficitur sæculo V constitisse tamquam de re notissima, conservatos ibidem binos sarcophagos; quæ deinceps traditio omnium et singulorum sæculorum monumentis firmatur [Monuments inédits, tom. I, col. 432 et seqq.] . Sed enim dubiæ saltem fidei est Vita illa antiqua, imo et ipsa Rabani scriptio. Confer num. 27 – 30 Aliunde ergo probanda est sepulcrorum illorum ætas, adeoque ex notis seu characteribus propriis. Et re quidem vera cernuntur in media facie sepulcri S. Maximini binæ effigies, altera Christi salvatoris, de qua non videtur ambigendi locus [Ibid. col. 443.] : alteram asserit R. D. Faillon esse B. Maximini, nec posse ad alium referri [Ibid. col. 445.] . Esto. Ex eo autem quod exhibeatur S. Præsul absque orario, pallio, pedo pastorali; absque corona capillitia, mitra; absque ullis denique sacerdotii insignibus, concludit vir eruditus, sarcophagum sæculo IV seu Constantino Magno antiquiorem esse: quia, ut ait, certum est, sæculo quarto præsules, saltem intra ecclesiarum septa, aliqualem ornatum, suæ dignitatis indicium, gestasse, quod negat tribus prioribus sæculis obtinuisse [Ibid. col. 450 et seq.] . Nec enim, subjungit, supponere licet, quod fideles; si sæculo IV aut V illud posuissent, S. Episcopum absque ullo ornatu exhibuissent, eo fine ut præcedentium sæculorum consuetudini morem gererent. Cur non? Nihil est quod repugnet, donec probata sit assertio contraria. Redit deinde ad testimonium ex antiqua Vita petitum, atque subjicit: Si sarcophagus exstructus fuisset sæculo IV vel V, quis ausus esset scripto mandare, nedum tentasset coætaneis suis persuadere, opus adeo recens, cujus artifices digito monstrare adhuc licuisset, ad ætatem pertinere apostolicam? Necesse itaque est inferre sarcophagum esse antiquissimum, atque certo certius sæculo IV vetustiorem [Ibid. col. 451.] . Hanc puto summam totius argumentationis. Omitto, quæ ex Vita desumitur, confirmationem; cum illa ipsa notæ sit non satis probatæ.

[36] [S. Maximini] Quod vero spectat ad ornatus, tribus prioribus ecclesiæ sæculis haud adhibitos ab episcopis, miror auctorem hac in re testem adducere Baronium, hujusque citare verba sequentia: Ex institutione, imo et usu apostolorum manasse certum est … ut episcopi christianæ ecclesiæ … mitra in sacris uterentur pretiosa [Ibid. col. 550 et 551, nota b.] . Certe Binghamus, ecclesiæ Anglicanæ minister, scribit [Origines seu antiquitates ecclesiasticæ, tom. V, pag. 247. Halæ. 1727.] : Ecclesiæ Romanensis scriptores Baronius, Saussayus et Bona, qui cæremoniam quamcumque esse volunt apostolicam, ipsos apostolos peculiari habitu in omnibus ministerii sui actibus usos esse dictitant. Nec tamen eorum sententiam omnino rejicit, sed incertam traditionem dicit [Ibid. pag. 248.] . Cardinalis autem Bona: Audacius, inquit [Rerum liturgicarum, lib. I, cap. 5, num. 11. Opera pag. 342. Antverpiæ 1677.] , quam par esset Nicolaus Alemannius … sacrarum vestium usum non solum apostolis, sed etiam apostolicis viris abnegat; idque ait explodendum esse tamquam ridiculum, et ab omnibus viris doctis improbari. Nimia prorsus audacia. Nemo enim negabit viros doctos fuisse Valdensem, Democharem, Baronium, Stapletonium, Saussayum et alios contrariæ sententiæ assertores. Quin etiam erudito sane viro Antonio Jos. Binterim verisimillimum est [Denkwürdigkeiten, tom. IV, part. I, pag. 188 et seqq.] apostolos, primosque episcopos et presbyteros peculiari vestitus genere usos inter celebranda sacra mysteria. Concordat Joannes Marangoni: quamvis, inquiens [Delle cose gentilesche e profane transportate ad uso e adornamento delle chiese, pag. 136. Romæ 1744.] , ex historia ecclesiastica trium primorum sæculorum certo constet sanctos Apostolos distinctum vestimenti genus præscripsisse in celebrandis divinis; quæ tamen illius fuerit forma particularis nuspiam in specie determinatur etc. Et addit ex actis S. Cypriani episcopi et martyris: cum se Dalmatica expoliasset et eam diaconibus tradidisset, in linea stetit et cœpit spiculatorem sustinere. Quinimo Joannes Augusti, licet reformatæ sit religionis, candide fatetur rem confici argumentis cardinalis Bona. Sic nempe scribit ille in erudito suo opere de Antiquitatibus ecclesiasticis [Denkwürdigkeiten aus der Christlichen Archæologie, tom. VIII, pag. 208. Lipsiæ 1826.] : Profecto tenet jure merito Bona, ex quo Cœna id est Eucharistia tamquam sacrificium oblata sit, fluere tum ex ipsa rei natura, tum ex analogia cum Judæorum et ethnicorum ministris sacris, ut in celebrando sacrificio distinctum a communi et quotidiano adhiberent sacerdotes vestimentum. Quod manifeste effici idem scriptor tradit [Ibid. pag. 207.] ex testimoniis claris Polycratis, SS. Hieronymi et Epiphanii; testem quoque adducit Tertullianum, et refutat Dallæum, quem dicit, præconcepta confessionis suæ ductum opinione, quando Tertulliani verba studuit in alium sensum trahere [Ibid. pag. 212.] . Hujus loci non est argumentum de ornatu primis sæculis inter litandum adhibito enucleatius tractare. Dicta sufficiunt, ut judicet eruditus lector quid hac in re sit sentiendum.

[37] [cum effigie,] Quid quod non nemini, attentius consideranti effigiem S. Maximini (si tamen illius sit) prout sistitur in Monumentis [Monuments inédits, tom. I, col. 441.] , fortasse videatur S. Episcopus gestare ornatum, haud multum abludentem ab antiquis quibusdam planetis seu casulis? Nolim tamen huic notationi insistere. Potior mihi dubitandi ratio est an hic S. Maximini effigies vere exhibeatur. Utique, si constaret, ut opinatur R. D. Faillon, sarcophum pertinere ad ætatem præfati S. Præsulis non viderem cur quis typum ad alterum sanctum pontificem referret; at multum abest ut tanta antiquitas monumento vindicari possit. Audi eximium virum Joannem Baptistam de Rossi, cui in archæologiæ christianæ peritia vix parem repereris [De christianis Monumentis ΙΧΘΥΝ exhibentibus. Vide Spicilegium Solesmense, tom. III, pag. 557.] : Sarcophagi, christiani argumenti anaglyphis (sculpturis) insignes, sæculo quarto anteriores vix ulli sunt; pauci, quibus hæc antiquitatis prærogativa vere competit, pastorum, ovium, aliarumque fere id genus imaginum ornatu unice gaudent. Atqui in magno sarcophagorum numero, quos sæculis quarto, quinto et sexto sculptos fuisse peritissimi quique consentiunt, et utriusque fœderis historias ac symbola exhibent, nullum adhuc me vidisse memini etc. Infra, postquam dixero de S. Magdalenæ sepulchro, inquiram in ætatem sarcophagi S. Maximini. At ex hactenus disputatis, putem demonstratum, assertum R. D. Faillon vacillare, tum quia Vita antiqua dubiæ fidei est, tum quia non solum variant eruditi, sed potius consentiunt hodie de ornatu primis sæculis inter sacrificandum adhibito, tum quia certe sarcophagus sancti antistitis sæculo quarto antiquior non est.

[38] [et S. Mariæ Magdalenæ] Simili modo ratiocinatur de sepulcro S. Mariæ Magdalenæ, quod ex marmore candido est juxta alios, juxta alios ex alabastro [Monuments inédits, tom. I, col. 456.] , sed indiscreto perigrinantium zelo valde truncatum [Ibid. col. 457 et 458.] ; plures tamen adhuc cernuntur sculptæ effigies, quas exhibet atque explicat R. D. Faillon. Dubito an quis facile admittat quæ ibidem tradit de Christo in elyseis campis, tamquam symbolo ejus post resurrectionem glorificationis [Ibid. col. 458 – 470.] . Equidem non video qui elyseum deprehendi possit in viro imberbi sedenti sub fornice seu porticu et conversanti cum duobus militibus coram adstantibus [Vide tabellam, ibid. col. 465.] , quin aliud sit adjunctum quodvis quo res significetur distinctius. Cæterum fatetur laudatus scriptor, neminem alium ante se tale quid proposuisse [Ibid. col. 465 – 469.] . Ipse autem in hanc mentem inductus fuit ex simili quodam emblemate, quod reperit apud D. Bernardum de Montfaucon [Ibid. col. 465 et 466.] . Concludit itaque [Ibid. col. 473 et 475.] , præfatas effigies sarcophago insculptas ante tempora Constantini Magni, motus præcipue symbolo ethnico, quo Christus in elyseo exhibetur, quod quidem, ut ait, satis indigitat, quo tempore factum hoc monumentum est, gentiles adhuc dominatum habuisse. Quid tali conjecturæ (aliter vocari non potest) superstrui queat, equidem non video. Primum utique probandum foret id, quod nunc ex conjectura tantum ponitur; dein demonstrandum, legitime ex apposito illo ethnico emblemate fluere, gentiles tunc temporis rerum potitos. Ast neutrum præstat laudatus scriptor. Quin, ipso fatente, in altera parte ejusdem sarcophagi cernitur crux, monilibus ornata, imo forte et impositum habens monogramma , et insuper vestigia apparent satis clara militis ante illam genuflexi [Ibid. col. 473.] . Hæc ne ad ætatem referantur Constantino recentiorem, multis præcavere satagit verbis; aliud tamen demonstrans nihil, nisi absolute non repugnare ut hujusmodi effigies ante pacem ecclesiæ datam sepulcris inciderentur.

[39] [anaglyphicis] Audiamus iterum J. B. Rossium: Unum tamen, ait [Spic. Solesm. ubi supra, pag. 552 et 553.] , utverum fatear, non adeo antiqui temporis argumentum in … his epitaphiis agnosco, Christi siclicet quod appellant monogramma . Quidquid enim plurimi, iique doctissimi viri, hac de re scripserint, ego certe nullum adhuc repperire potui christianum monumentum, quod vel mediocri mihi se fide probaverit, quodque monogramma ante Constantinum incisum a christianis pictumve fuisse demonstraverit. Attamen non is ego sum, qui hujuscemodi monogramma ante id tempus vel nondum a christianis excogitatum, vel ne eorum monumentis nec semel incideretur lege aut more cautum putem fuisse: quare nonnulla hoc Christi signo nobilitata monumenta ante annum 312, quo Constantinus ejus signi ductu auspicioque victoriam adeptus est, facta fuisse, nec negare profecto possum, et si paullo certiora suppeterent argumenta ultro ipse affirmarem. Interim, dum hæc argumenta desidero et conjecturis transigenda quæstio est, hoc unice statuo, quod monumenta ipsa aperte me docuerunt, ejus monogrammatis usum secundo et ineunte tertio ecclesiæ sæculo, vel nullum plane fuisse vel certe rarissimum; exeunte vero tertio et ineunte quarto facile aliquem, fortasse etiam non infrequentem, pervulgatissimum demum ac plane sollemnem inde ab anno Constantinianæ victoriæ 312. Itaque undecim illos titulos, in quorum gratiam hæc indicavi, ipso sæculo quarto antiquiores, vel ejus sæculi initiis æquales esse posse negare non ausim; cæterum dubitatio mea hoc tantum efficiet, ut qui cautissimi esse volent, ultra annum 312 illorum interim ætatem attollere non præsumant. Hactenus Rossius haud minus sapienter quam erudite. Unde sequeretur S. Mariæ Magdalenæ sepulchrum ætatis apostolicæ monumentis, ex mente Rossii non esse annumerandum. Adde etiam, quæ numero superiori de anaglyphis ex eodem auctore recitavimus. Id præterea haud parum R. D. Faillon adversatur sententiæ, quod ex argumentis omnino septem, sarcophago insculptis atque adhuc plus minus clare apparentibus, quinque manifeste ad Christi passionem spectent; aliud Crucem, ut supra, exhibet; denique septimum elyseos campos, imo ego, si quid conjicere luberet, dicerem Christum exeuntem sepulcro. Etenim in Montfalconii emblemate, non vir, ut in nostro, sed mulier sedet; nec sub fornice, sed sub aulæis; nec illa solum extendit manum, sed hanc jungit manui proxime adstantis viri: nam non duo exhibentur milites, ut in sepulchro S. Mariæ Magdalenæ, sed unus tantum; alter vir est præclaræ formæ et speciei, levi tunica eleganter indutus. Ita ut duo illa anaglypha haud parum dissimilia sint. Certe fornix mihi verosimillime sepulchrum est; idque tanto magis, quod sex alia anaglypha, Magdalenæ sarcophagum ornantia, ad Christi Domini passionem, ipso R. D. Faillon consentiente, referantur; unde satis pronum concludere est, septimum ad ejus resurrectionem spectare. Cæterum si ex uno illorum, et quidem valde obscuro, legitime putet ipse posse se concludere tum dominatos gentiles; ut quid non ego ex sex aliis adeo manifestis contrarium multo magis legitime inferam? Quæ in confirmationem adducuntur ex Vita antiqua, prætermitto. Vide supra n. 30

[40] [sarcophagis] Est mihi itaque certum, sarcophagos S. Maximini et S. Mariæ Magdalenæ non esse referendos ad ætatem Constantino priorem. Quo ergo sæculo erectos dicemus? Auctore Joanne Baptista Rossio (conf. supra n. 37), consentiunt harum rerum peritissimi quique, monumenta utriusque fœderis historias ac symbola anaglyphis exhibentia magno numero sæculis quarto, quinto et sexto condita fuisse. Nihil ergo obstat, quominus admittamus præfatos sarcophagos ad illa posse spectare tempora; ast cui sæculo; an quarto, an quinto, an sexto adscribendi? Quinimo numquid repugnat, simile quid præstitum uno vel altero ex sæculis sequentibus, ita ut jam propius accedamus ad Rabani ævum seu sæculum IX? Non nemo forte etiam quæsierit, an sarcophagi illi erecti revera fuerint primum SS. Maximino et Magdalenæ, idque tanto magis, quod deserendi sint scriptores, qui utrumque ab ipso sancto Maximino paratum existimarunt. Non desunt sane exempla, quibus probatur, Sanctorum corpora, eorum præsertim quibus magna in particularibus ecclesiis erat veneratio, reposita fuisse in sepulcris, quæ ab initio ad alterius sive ossa sive sacras reliquias asservandas, destinata fuerant. Certe corpus B. Magdalenæ, sæculo VIII, Sarracenorum metu, a Monachis Cassianitis, ex suo in alium fuisse translatum sarcophagum, probatur ex celebri cartallo seu schedula anno 1279 reperta. Confer dicta num. 28. Putem itaque ætatem utrique monumento certam hactenus dari non posse. Vir, architectonicæ artis et archæologiæ peritus, inspectis Junii Bassi, ex Vaticano cœmeterio [Arringhi Roma subterranea, lib. II, cap. 10, pag. 177.] , et S. Mariæ Magdalenæ sepulcris, prout exhibentur in opere R. D. Faillon [Monuments inédits, tom. I, col. 459 – 462.] existimavit, utrumque ejusdem esse a vi, nec sæculo quinto inferioris. Optandum sane fore ut clarior lux oriatur, quod quidem sperare licet præsertim ex præclaris laboribus diligentissimi ac eruditissimi J. B. Rossii; id interim ego lubens fateor laudatum Monumentorum editorem viam novis de traditione Provincialium investigationibus et apperuisse et stravisse, de qua proinde eum optime meritum nemo unus negaverit.

[41] [aliisque similibus,] Supervacaneum foret pluribus referre, quæ sæpius memoratus scriptor tradit de caverna Balmensi seu sancta Balma (la Sainte Baume) [Ibid. col. 477 – 500.] , de oratorio S. Salvatoris Aquensi [Ibid. col. 501 – 520.] , de Sepulcro S. Lazari [Ibid. col. 533 – 552.] , de Carcere ejusdem Massiliensi [Ibid. col. 553 – 572.] etc. Nihil enim admodum in his omnibus est, quod majoris sit ad probandum ponderis, quam quæ disputantur de Sarcophagis SS. Magdalenæ et Maximini. Sufficiat notasse generatim, ex communi eruditorum sententia valde difficile esse, certam antiquitatis monumentis assignare ex propriis suis characteribus ætatem, quando extrinseca, eaque authentica desiderantur documenta, ex annalibus manuscriptisque codicibus petita. Vix una est hujusmodi crypta, sepulcrum, oratorium antiquum, de quibus variorum concors reperiatur judicium; vix non ubique in diversa abeunt, ut plerumque non uno tantum vel altero, sed pluribus ab invicem discedant sæculis. Confer dicenda ad hunc diem de Crypta S. Gervasii in Actis S. Melloni episcopi Rothomagensis. Præterea, ubi certa alicujus sepulcri tenetur ætas, non raro disceptatur an ab origine fuerit illius, cui post aliquot sæcula vulgo legatur adscriptum.

[42] [non ergo certa fit Camariensis traditio ex Aquensi.] Ut paucis resumam, justo forte prolixiorem, disputationem: existimo ex sarcophagis aliisque id genus monumentis cultus summam antiquitatem stabilitam et confirmatam; ita ex Vita recens edita, etiamsi hæc Rabano abjudicetur, rite probari traditionem de apostolatu sæculo IX viguisse, ac proinde Launoyi asserta hac ex parte omnino deserenda. Quod vero spectat ad ipsam Sanctorum, dum viverent, in Provincia commorationem, non mihi videtur ex opere, utique præclaro et erudito, R. D. Faillon eam affulsisse lucem, qua evanescant scriptorum dissidia, quorum maxima pars appulsum habet commentium, ut notabat quidam circa annum quinquagesimum sæculi elapsi: Præclari, inquiens [Acta Bollandiana vindicata, Papebrochii Responsio ad Exhibitionem errorum, pag. 352, not. 1.] , quique ætatis nostræ critici Massiliensem hunc Mariæ Magdalenæ appulsum fabulis adnumerant, ut mirer (quod alibi monuimus) Sollerium nostrum tom. V Julii ejus patrocinium suscepisse. Alibi dixerat [Ibid. pag. 271 et 272, not. 1.] : Pacis … amor turbarumque metus bonum senem (Sollerium) videtur severiore examine dimovisse … in Actis S. Mariæ Magdalenæ. Sit, amore pacis inductum fuisse Sollerium; at adeo senex non erat, utpote nondum sexagenarius; siquidem natus anno 1669, editus vero tom. V Julii (ubi Acta S. Mariæ Magdalenæ) est anno 1727. Cæterum Sollerius rejicit quasvis Sanctæ illius Vitas sive manuscriptas sive typis editas; unico fere nititur argumento, quod desumitur ex Schedula, reperta anno 1279 in sacri Magdalenæ corporis Inventione; at certe, post Monumentorum editionem, aliis, nec spernendis, suam firmandam et firmatam existimasset sententiam. Confer supra num. 27 et 28, ubi Sollerii placita latius explicavimus.

§ V. Expenduntur argumenta quibus probatam velint traditionem de Adventu S. Salomes in Camariam. De ejus ibidem cultu et Reliquiis.

[Expensis quibusdam difficultatibus.] Secundum sæpius laudatum scriptorem [Monuments inédits, tom. I, col. 1268.] , traditio Camariensis iisdem nititur ecclesiarum Provinciæ monumentis, quibus appulsus S. Magdalenæ; quod assumptum, ejus opinione, evidens per se probatione non indiget. Proinde cum ex dictis nutet appulsus, nutat ex hac parte et traditio. Addit deinde R. D. Faillon, traditionem hanc nullis repugnare certis probatisque historiæ documentis. Atque hic duo sibi objicit: alterum ex antiquario Arelatensi, Petri Veran nomine, qui scripsit oram Camariæ, ubi nunc visitur vicus S. Mariæ de Mari, aquis immersam exstitisse, quo tempore S. Salome eo appulisse perhibetur; atque id quidem, mea opinione, sufficienter refellitur [Ibid. col. 1268 – 1272.] : alterum desumitur ex Martyrologio Romano, Baronii curis recognito, ubi 25 Maji celebratur Verulis Translatio S. Mariæ Jacobi, et 22 Octobris, Jerosolymis S. Maria Salome. Respondetur [Ibid. col. 1273 et seq.] : cum vicus S. Mariæ situs in extrema Camariæ ora sit, mirum non est, Baronium ignorasse coli ibidem S. Salomen; eruditum quoque cardinalem se profiteri erroribus obnoxium: homines; inquit, sumus omnes; nec nobis ipsis tantum tribuimus, ut nusquam putemus offendisse; Romanum Parvum prætermittere locum ubi colatur S. Salome, quam si Baronius Jerosolymis annuntiet, id ex eo ortum, quod ignorans ubi illa obiisset, urbem posuit in qua vixerat; denique Mariam Jacobi, Verulis memoratam, diversam esse ab illa quæ in Provincia colitur. Confer supra num. 21. Denique R. D. Faillon [Ibid. col. 1275 – 1277.] ut insulsum fabulatorem traducit, idque recte omnino, Joannem de Venetto (vide num. 22), narrantem corpora SS. Salomes et Mariæ Jacobi anno 1357 Verulis in Camariam translata. Atque hæc sunt, quibus existimat ille demonstratum, traditionem Camariensem haud repugnare factis historicis bene probatis. Ast nonne simili modo parique jure probarent Græci et Verulani nec suas traditiones eisdem repugnare? Ubi itaque ecclesiarum traditiones sibi invicem contradicunt, cardo vertitur in argumentis quæ singulæ adducunt, ut ex illis dijudicetur, quæ sit traditio aliis præferenda, vel an omnino sit quæ cæteris firmior probetur.

[44] [afferuntur duo testimonia] His præmissis, accedit vir eruditus ad argumenta, quibus speciatim firmari existimet Camariensem traditionem. Primo loco venit testimonium Gervasii Tilburiensis [Ibid. col. 1277 et seqq.] . Hic, ut habet Fabricius [Bibliotheca latina, tom. III, pag. 55.] , charus Othoni IV, ab anno 1202 ad 1218 imperatori … et Mareschalci dignitate auctus ei dedicavit “Otia imperialia,” sive ab origine rerum repetitum historico-geographicum opus et physicum. Scribit autem Gervasius, ecclesiam S. Mariæ de Mari esse primam omnium ecclesiarum citra marinarum… fundatam a discipulis a Judæa pulsis et in rate sine remigio dimissis per mare, Maximino Aquensi, Lazaro etc. Et additur: Sub hujus basilicæ altari, ab ipsis de terra pistato… tenet plena auctoritate vetustas… duas Marias sepultas [Monuments inédits, tom. II, col. 1267.] . Nemo non videt Gervasii ætatem obstare, quominus testis habeatur idoneus. Recte concludit R. D. Faillon, exinde ruere præfatum Joannis de Venetto commentum; ast aliud inferre non licet. Nec amplius valet Gervasiani testimonii confirmatio, petita ex Rationali divinorum officiorum Guilelmi Durandi, episcopi ab anno 1286 ad 1296 Mimatensis in Gallia Aquitanica [Fabricii Bibl. latina, tom. II, pag. 68.] , qui ait [Monuments inédits. tom. II, col. 1268.] : In comitatu Provinciæ in castro sanctæ Mariæ de Mari est altare terreum, quod ibi fecerunt Maria Magdalene et Martha, et Maria Jacobi et Maria Salome. Nihilominus altare istud R. D. Faillon ut monumentum habet summæ antiquitatis [Ibid. tom. I, col. 1281 et seqq.] , quod utique esset probandum. Nec enim probatio sunt, quæ sequuntur; nempe, teste eodem Gervasio, altari deinceps superpositam fuisse tabulam ex pario marmore, atque subtus, per modum sustentaculi, locatam parvam ex lapide columnam; hæc vero omnia simul sub choro terræ mandata, reperta fuisse medio sæculo XV; tabulam marmoream tulisse epigraphem latinam, a pluribus scriptoribus memoratam, atque annis 1774 et 1791 denuo recognitam, quam tamen nemo umquam explicare valuit; hodie vero jam non existit, utpote confracta et destructa, dum anno 1795 expoliata ecclesia S. Mariæ de Mari fuit [Ibid. col. 1282.] .

[45] [et tertium ex ædis sacræ structura desumptum;] Cæterum hæc parum vel nihil probare, satis fatetur Monumentorum editor: ait enim paulo post [Ibid. col. 1287.] : Deficientibus testimoniis scriptis, argumento habemus ecclesiam S. Mariæ de Mari ipsam, quæ citra controversiam inter antiquiores illius tractus est numeranda. Ast illico subjicit: qua tamen ætate sit extructa non est facile definire. Deinde varias variorum recenset opiniones [Ibid. col. 1288 et seq.] . Guesnæus et Petrus Veran ejus ædificationem affigunt medio sæculo XII, alii exeunti sæculo X. Certum esse, affirmat R. D. Faillon [Ibid. col. 1292 et seqq.] , ex sua structura ecclesiam referendam esse ad tempora regum Provinciæ (quos alibi [Ibid. col. 1308. Confer, Art. de vérifier les dates, pag. 661 et 662.] tradit regnasse sæculis IX et X); imo posse eam his antiquiorem existimari, quod ex notis quibusdam declarare conatur architectonicis, valde, ut mihi quidem videtur, dubiis, ut vel ipsa auctoris disserentis verba satis ostendunt. Sed quid de duobus leonibus sculptis, hinc inde ad antiquam ecclesiæ portam (nunc clausam) spectandis [Monum. inédits, tom. I, col. 1299 et seqq.] ? Scribunt auctores recentioris staticæ [Statistique des Bouches-du-Rhône, tom. II. pag. 1130. Item Monuments inédits, ibid. col. 1302 et 1303.] : Leones illi, sibi invicem e regione muro inhærentes, ex pario, eoque selecto, marmore sculpti sunt; alter subtus habet infantem, agnum alter; uterque detritus valde. Præclarum opus græci, ut videtur, artificis. Concludit R. D. Faillon ex infante et agno symbolum esse a christiana lege petitum [Monuments inédits, ibid. col. 1303.] (quod non improbavero) et sæculo IX antiquius [Ibid. col. 1304.] , quod nonnullis conjecturis quidem firmatur; quæ tamen hac altera facile eliderentur, scilicet num forte leones illi non fuerint aliunde huc allati, præsertim si (nec omnino id negatur) græcæ sint originis? Rursus proinde tenebræ. Prætermitto alterum lapidem sculptum, in extremo ecclesiæ ad occidentem tecto, exhibentem ratem seu navim fluctuantem, in qua duæ femineæ effigies, nunc capite truncatæ. Nihil enim amplius ex hoc quam ex aliis demonstratur [Ibid. col. 1305 et seq.] . Cæterum typus hic cum legenda navis in pelago, ab immemorabili tessera est oppidi sanctæ Mariæ de Mari [Ibid. col. 1308.] , olim vocati (utique a Rate) sancta Maria de Ratis (Notre-Dame de la Barque [Ibid. col. 1308 et 1309.] ,) quod nomen jam sæculo VI legitur in testamento S. Cæsarii Arelatensis: Reservamus … agellum silvanum in quo est sita ecclesia sanctæ Mariæ de Ratis [Ibidem col. 608; item Baronius, ad an. 508, num. 23; Acta SS. tom. VI, ubi de S. Cæsario, pag. 62.] ; nec dubitat R. D. Faillon [Monuments inédits, tom. I, col. 1309.] his designari præfatam urbeculam, addens [Ibid. col. 1312 et 1313.] : Certum esse hujusmodi nomen derivatum a Rate, qua Provinciæ apostoli appulerunt in has terras, ita verba Cæsarii in argumentum convertens suæ Traditionis. Forte alii contrarium arguerent ex silentio sancti episcopi. Demonstrandum utique foret nomen istud non venire ex ratibus, quæ eo loci appellere solebant.

[46] [at non satis probantia] Atque hæc dicta sunt de intricatissima quæstione, quæ ad primævum SS. Mariæ Magdalenæ, Lazari et sociorum, sicut et S. Salomes in Provinciam appulsu pertinent. Quamvis plura hactenus inedita publici juris fecerit R. D. Faillon, atque ut lubens agnosco et repeto, ex eo capite de re historica sit bene meritus, imo etiam quod multa de his docte et erudite disputaverit, ut ejus Monumenta in pretio apud posteros quoque futura sint; non putem tamen rem primariam confectam. Quapropter mea opinione, quisque in suo abundabit sensu; plures commentitium censebunt apostolatum, alii dubium, pauci certum. Mihi vero nec traditio Verulana, nec traditio Camariensis (licet qua tales minime dedignandæ, multo minus cum supercilio explodendæ) satis probatæ sunt. Concludo itaque ex et cum Henschenio [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 817 et 818.] in connexa quæstione de S. Maria Jacobi seu Cleophæ: Interim (dum clarior lux oriatur) cum martyrologio Romano mortem (S. Salomæ) Hierosolymis adscriptum relinquo… Cæterum si forsan et nos in hac molesta disquisitione non videamur aliquibus satisfecisse, libenter edocebimur certioris veritatis meliorem methodum.

[47] [Cultus S. Salomes in Camaria:] Aliud est de cultu, quem in Camaria et antiquum et celebrem esse nemo negaverit. Documenta certa habemus sæculi XII, quibus constat de veneratione, jam tunc ab immemorabili exhibita SS. Mariæ Jacobi et Salomæ in ecclesia S. Mariæ de Mari. Vide supra num. 44 testimonia Gervasii Tilburiensis et Durandi Mimatensis. Alia deinceps tribus sequentibus sæculis occurrunt plurima minimeque dubia, quæ prætermittimus, propterea quod attingantur in instrumento inventionis corporum SS. Mariæ Jacobi et Salomæ anno 1448, quod, quia prolixum nimis ut hic inseratur, ad calcem hujus Commentarii integrum cum annotatis reperies; ex quo discimus, ritu solemni elevata medio sæculo XV fuisse corpora (ut credebatur) sanctarum illarum Matronarum, auctoritate Nicolai papæ V, petente Renato, Hierusalem et Siciliæ rege, Provinciæ comite, qui solemnitati præsens aderat; in cujus memoriam instituta fuit festivitas Revelationis, die tertia Decembris deinceps celebranda [Monuments inédits, tom. I, col. 1333 et seq.] . Exinde aucta religio in sacra illa est lipsana. In specie memoratur, urbem Arelatensem circa finem sæculi XVI civili discordia in eo fuisse ut in ruinam ageretur; consules ad Sanctarum nostrarum præsidium confugisse. Atque brevi pacata civitas est. Grati ergo iidem consules conficiendum curarunt emblema argenteum, præfatam exhibens urbem, adstantibus utraque sancta Matrona, cum gallica inscriptione: Sanctæ Mariæ Jacobi et Salome, intercedite pro civibus urbis Arelati: quod deinde 15 Septembris 1596 magna pompa a consulibus, comitantibus capitulo metropolitano, viris primariis et innumera populi multitudine delatum est ad S. Mariæ de Mari [Monuments inédits, tom. I, col. 1333 et seq.] ; quo die reserata quoque fuit theca, in qua corpora asservantur [Ibid. col. 1334.] .

[45] [reliquiæ,] Atque hujusmodi reseratio semel et iterum, referente Honorato Bucheo [Histoire de Provence, par Honoré Bouche, lib. IV, cap. 4, tom. I, pag. 327; ita Monuments inédits, ubi supra, col. 1335.] , facta est sæculo sequenti, nempe XVII: primum versus annum 1627, requirente Alphonso Ludovico du Plessis de Richelieu (fratre Germano celeberrimi Armandi cardinalis Richelii) tum archiepiscopo Aquensi, postea cardinali et archiepiscopo Lugdunensi; rursus circa annum 1640, ad instantiam Joannis Joubert seu Jaubert de Barrault, archiepiscopi Arelatensis. Nec unius nec alterius facti mentio fit in Gallia christiana, ubi de Præsulibus illarum ecclesiarum [Tom. I, col. 337; item, col. 593.] . Addendæ sunt et aliæ eodem sæculo, sub Joanne Baptista de Grignan, Jacobo de Forbin-Janson, et Francisco de Mailly, archiepiscopis Arelatensibus [Monuments inédits, tom. I, col. 1335.] . Alia plurima eaque præclarissima sunt de cultu sacris illis pignoribus reddito testimonia, quæ longius foret hic recitare, tanto magis quod pleraque occurrent in laudato Instrumentis Inventionis.

[48] [servatæ exeunte sæc. XVIII] Ast prætermittenda nullo modo sunt, quæ acciderunt ad finem sæculi XVIII, cum omnia susdeque in Galliis verterentur. Spoliata tunc fuit ecclesia S. Mariæ de Mari ornatibus suis pretiosis, atque in specie duobus reliquiariis, in forma brachii ex argento, fragmenta ex ossibus SS. Matronarum continentibus [Ibid. col. 1336.] . (Alterum tamen postea redditum est). Erat quoque lapis muro ecclesiæ inhærens, Pulvinar Sanctarum, le coussin des Saintes dictus atque magna apud fideles in veneratione habitus: hunc avulserunt atque in fossam jecerunt, ante fores ejusdem templi paratam erigendæ arbori, ut aiunt, libertatis [Ibid.; item, tom. II, col. 1639.] . Sacra autem corpora, cum capsa lignea continerentur, a sacrilegis prætermissa sunt. Itaque Antonius Abril parochus clanculo accersivit civem, nomine Antonium Molinier, atque noctu 22 Octobris 1793 ambo ecclesiam ingressi capsa extraxerunt Reliquias, duobus fasciculis distinctis compositas, et, rudi involutas panno, terræ mandarunt in cella lignaria ejusdem Antonii Molinier [Ibid. tom. I, col. 1336 et seq.; item, tom. II, col. 1633 et seqq.] . Sedato turbine civili, restitutum anno 1797 fuit in manus Josephi Barrachin parochi (qui successerat Antonio Abril vita functo) alterum ex reliquiariis, in modum brachii efformatis, ast, ut videtur, ossium fragmento carens [Ibid. tom. II, col. 1630 et seq.] ; quod in ecclesia cum populo exhiberetur, unanimi voce incolæ exclamarunt illud ipsum esse, quod olim erant venerati [Ibid. tom. I, col. 1337 et seqq.] ; atque desuper factum est instrumentum authenticum manu notarii publici, quod videsis in Monumentis ineditis [Ibid, tom. II, col. 1629 – 1632.] . Similiter pulvinar Sanctarum, exultante populo, repositum pristino suo loco est [Ibid. tom. I, col. 1338, et tom. II, col. 1639.] .

[49] [atque restitutæ.] Denique 21 Maji 1797, præfatus Antonius Molinier cum declarasset se simul cum Antonio Abril, jam tunc defuncto, terræ mandasse, quatuor abhinc annis, exuvias SS. Mariæ et Salomes, appositis authentiæ litteris; decretum fuit, ut, præside parocho Josepho Barrachin, aliis comitibus multis, effoderetur locus a dicto Antonio Molinier indicandus. Quo facto, repertæ sunt reliquiæ, quas præsens recensuit medicus seu chirurgus nomine Gondran. Duobus fasciculis continebantur ossa separatis, violaceo legamine circumdatis. Alteri inscriptum legebatur: Franciscus de Mailly archiepiscopus Arelatensis attest. Ossa sanctæ Mariæ Salomæ. Et infra: De mandato illustrissimi et reverendissimi domini D. archiepiscopi et primatis. Morel secretarius [Ibid. tom. II, col. 1636.] . In altero fasciculo: Ludovicus episcopus et comes Tricastinensis, ossa sanctæ Mariæ Jacobi. Quæ ita recognita reposuit parochus in thecam, factumque est de toto processu instrumentum, quod in extenso videre iterum est apud R. D. Faillon [Ibid. tom. II, col. 1633 – 1640.] . Postea 20 Junii anno 1839, translatæ sunt reliquiæ in aliam thecam a R. D. Jacquemet, vicario generali ill. ac RR. DD. Bernet archiepiscopi Aquensis, Arelatensis ac Ebrodunensis, qui eo fine adierat S. Mariam de Mari. Cum vero rumor manasset agi de transferendis aliam in urbem sacris exuviis, tumultuari cœperunt incolæ, nec quieverunt, donec rite perspectam habuerunt veram causam, ob quam advenerat R. D. vicarius [Ibid. tom. I, col. 1340; et tom. II, col. 1639 – 1642.] .

[50] [Festiva celebritas] Post hæc mirabitur nemo festivitatem SS. Matronarum in oppido S. Mariæ de Mari solemniter et olim et hodie celebrari. Videre est in Monumentis ineditis fragmenta antiquorum liturgiæ et officii [Ibid. tom. II, col. 599 – 604.] . Ab immemorabili, inquit R. D. Faillon [Ibid. tom. I, col. 1315.] , confluebant peregrini ad hoc sanctuarium, nec ex vicinis solum sed et ex procul dissitis regionibus. Accurrunt, juxta recentioris staticæ scriptores [Statistique des Bouches-du-Rhône, tom. II, pag. 1131; ita Monum. inédits, tom. I, col. 1315.] , ex Occitania (Languedoc) Vindascino comitatu et universa Provincia, tanto numero, ut partim extra oppidi ambitum in tentoriis degere cogantur; festum in plures producitur dies continuos; toto tempore referta ecclesia precantium est. Ast cum viæ in Camaria post autumnales pluvias admodum difficiles sint, hæc videtur ratio [Monum. inédits, ibid.] , quæ fideles induxerit, ut potius 25 Maji (qui dies sacer est S. Mariæ Jacobi) turmatim accederent, quam 22 Octobris, festo S. Salomæ. Addi potest ex Joanne de Venetto (scriptore, ut vidimus, sæculi XIV): Festum S. Mariæ Cleophæ seu Jacobi agitur XXV Maji, festum S. Salomæ XXII Octobris. Quidam priori die colunt utramque, quod officium sit commune, quantum scilicet ad orationes spectat, in quibus unius et alterius fit mentio [Ibid. not. a.] , ut jam alicubi monui. Narrat R. D. Faillon se anno 1841, die S. Salomes sacro, 22 scilicet Octobris in S. Mariæ de Mari fuisse, testaturque universos incolas in ecclesia convenire, ut adsint dum theca SS. Matronarum ex turri, in qua per anni decursum reposita manet, dimittitur. Cereos gestant accensos, hymnosque in earum laudem decantant. Simul atque ex alto conspicitur sacra theca, acclamant omnes jubilantes, donec ope machinæ paulatim deorsum missa, perveniat ad locum in sanctuario debite paratum, ubi per reliquum diem, excepto tempore solemnis supplicationis, fidelium venerationi exponitur. Denique vespertino tempore rursus attollitur, eodem quo demissa fuit modo, dum interea canitur Magnificat.

[51] [speciatim Revelationis corporum.] Numero præcedenti dixi, occasione Inventionis corporum (ut tradebatur) SS. Mariæ Jacobi et Salomes, institutum fuisse festum Revelationis, die anniversaria illius Inventionis, tertia nempe Decembris celebrandum; cujus, ad calcem historiæ S. Mariæ Jacobi et S. Mariæ Salomæ, editæ anno 1750, a presbytero (ignoratur nomen) congregationis S. Sulpitii, exstat [Monum. inédits. tom. II, col. 1281.] officium, proprias, inter alia, habens lectiones II Nocturni et Hymnum ad Laudes, quæ partum esse suspicatur R. D. Faillon [Ibid. col. 1283.] ejusdem illius presbyteri, ad quem scripta reperitur epistola a RR. DD. de Jumilhac, archiepiscopo Arelatensi, die 20 Julii 1749, in qua leguntur sequentia: lubens annuo, ut typis mandes preces et officia, quæ composuisti in honorem sanctarum Mariarum. Quidquid autem de eo sit, adhibitum auctoritate ecclesiastica fuit dictum officium in ecclesia S. Mariæ de Mari [Ibid.] . Lectiones hic apponendas duxi, quod brevi compendio exhibeant præcipua capita Instrumenti infra edendi.

[52] [hujus Lectiones.] Lectio IV. Renatus, Siciliæ et Jerusalem rex, ac comes Provinciæ, cum audisset corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome in ditionis suæ angulo sub terra requiescere, nimirum in ecclesia beatæ Mariæ de Mari, diœceseos Arelatensis, ubi jam pridem a Christi discipulis Judæa pulsis tumulata fuerant, summo pietatis studio ardens, et ne tantus fidei splendor caliginediutius obrueretur, illa diligentissime inquirere animo statuit, ut detecta efferrentur, et fidelibus ad cultum religiose proponerentur. Quocirca Nicolaum V, summum Pontificem suppliciter oravit, ut perficiendi facultatem propositi sibi indulgeret. Lectio V. Piis votis annuens summus Pontifex postulatam a rege copiam concessit, per apostolicas litteras ad archiepiscopum Aquensem, ad Massiliensium antistitem, tum ad cardinalem de Fuxo in comitatu Avenionensi a latere legatum directas. Hi qua par erat reverentia munus demandatum acceperunt curaveruntque. Legatus vero episcopos, abbates, theologos perplures in utroque jure laurea doctorali insignitos, secum assumens, in locum præfatum se contulit: ibique ponderata inquisitione ab antistite Massiliensi acta, de opinione, fama, miraculisque voce publica disseminatis: insuper post lecta nonnulorum notæ sanctitatis virorum scripta, asserentium sacra pignora illic sepulta esse, et a Christi discipulis in mare * sine remigio ac velo huc appulsis, terræ mandata: habita denique diligenti ac matura deliberatione, et Dei nomine invocato, sequentem sententiam seu edictum coram pluribus testibus rite vocatis pronunciavit. Lectio VI. Videlicet corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome in prænotata jacere ecclesia, et ab humo, ubi ante majus altare fuerant reperta, educenda esse, eductaque in capsis condignis solemni ritu componenda, apostolica auctoritate curavit. Quin etiam legatus, cum serenissimi regis precibus permoveretur, cœptum opus prosequens, assistentibus clericis, abbatibus et episcopis pontificali veste decoratis, missam celebravit, ac tandem Sanctarum reliquias odore suavissimo fragrantes e terra magno apparatu et pompa extulit. Tum illas populorum undique confluentium et incolarum multitudini conspicuas in gemina capsa cupressina, pannis sericis auro intextis, regio munere exornata, honorifice collocavit, a Christi fidelibus deinceps venerandas. Id autem peractum est tertio Decembris anni reparatæ salutis millesimi quadringentesimi quadragesimi octavi, cujus anniversaria dies in eadem ecclesia quotannis celebratur.

[53] [Monitio ad instrumentum inventionis,] Reliquum est, ut paucis de sequenti inventionis instrumento agam, quo ejus sinceritas demonstrata habeatur, et vindicetur a quibusdam Launoii animadversionibus seu cavillis. Acta originalia ad hunc usque diem conservantur in archivo publico oppidi S. Mariæ de Mari, inclusa primæva sua capsa ex ferro [Ibid. col. 1219.] . Exstat et horum transsumptum authenticum in archivo prætorii seu præfecturæ Massiliensis, jussu Legati apostolici confectum datumque Renato regi, ut in Processu refertur. Cæterum quamvis in extenso primum editum a R. D. Faillon instrumentum fuerit, a pluribus tamen reperitur laudatum et partim recitatum; inter alios a P. Sebastiano Michaelis, priore conventus S. Maximini [Démonstrations évangéliques sur la vraie généalogie et l'histoire de Sainte Anne. Edit. 1692, fol. 16 verso.] , qui testem adducit Vincentium Philippon, anno 1523 prætorem (vulgo ballivium) illius oppidi [Monum. inédits, ubi supra.] ; item a Guesnæo et Bucheo; postremi hujus verba repetit Henschenius in actis S. Mariæ Cleophæ seu Jacobi [Acta SS. 9 Aprilis, pag. 816 et seq.] . Atque ita deinceps alii ex aliis. Non itaque ullum est dubium de Instrumenti omnimoda sinceritate. Nec vel ipse Launoyus quod solide opponeret invenit, ut apparet ex iis quæ objicit in sua Disquisitione disquisitionis de Magdalena Massiliensi advena [Cap. 7. Opera, tom. II, part. I, pag. 263. Coloniæ Allobrogum (Genève) 1731.] : Numerantur, inquit, inter antistites, qui Mariæ Jacobi et Mariæ Salomes corporum inventioni præsentes adfuerunt anno MCCCCXLVIII, “Joannes de Colliargis episcopus Trecensis,” qui non reperitur in catalogo Trecensium episcoporum, nec ullus ibi locus vacat; nullus quoque hoc nomine habetur in serie Tricastinensium episcoporum, nec ullus etiam ibi locus vacat; deinde “Tristandus de Aura episcopus Conseranensis” qui anno MCCCCXLVIII nondum erat Conseranensis episcopus, de quo in tomo II Galliæ Christianæ: “Tristandus de Aure ex nobili genere de Aura ann. MCCCCLVIII die XIX mensis Februarii.” Sic falsum est instrumentum, quo ad probandum sanctorum corporum inventionem utitur Guesnæus.

[54] [quod contra Launoyum.] Ast primum latius patet conclusio. Juxta sinceras rei diplomaticæ leges, non facile quis falsitatis arguerit instrumentum ob unum alterumve istiusmodi nævum, ut passim efficitur ex iis qui ex professo de hoc argumento tractarunt [Mabillon de Re diplomatica, Nouveau traité diplomatique, etc.] . Deinde Antiqua Gallia Christiana (qua nititur Launoyus) corrigenda est ex nova, ubi ita habetur [Gallia Christ. tom. I, col. 1139.] : Trisstando de Aura electo Conseranensi scripsit Eugenius papa IV, quinto calendas Februarii, pontificatus sui anno 14, Christi vero 1444, ut refert Reginaldus. Et additur: Numeratur … inter episcopos, quibus præsentibus, Petrus, Albanus episcopus, S. Sedis legatus, sanctarum Mariæ Jacobi, Mariæ Salome et Mariæ Cleophæ corpora decentiori loco collocavit. Hallucinatio est. In instrumento de duobus agitur corporibus inventis, nec ulla fit mentio Mariæ Cleophæ, nisi quatenus eadem censeretur cum Maria Jacobi. De Joanne de Colliargis, notat R. D. Faillon [Monuments inédits, tom. II, col. 1217.] eum in instrumento dici Trojanensem episcopum, non vero Trecensem aut Tricastinensem; atque exinde eliditur animadversio Launoyi, quin tamen soluta sit difficultas. Labitur enim ipse Monumentorum editor, asserens hic agi de Joanne Paulo, quem tradit Ughellus [Italia sacra, tom. I, col. 1347. Venetiis 1717.] , a sede Potentina translatum ad Trojanam ecclesiam kal. Augusti anno 1469, pro (post) obitum Jacobi (de Lombardis qui electus fuerat coadjutor anno 1438 et obierat procul dubio circa mox dictum annum 1469). Ast, inquit R. D. Faillon [Mon. inédits, tom. II, col. 1218, nota b.] , annus iste (1469) mendum est: verba enim sequentia pro obitum satis ostendunt quam negligenter procurata fuerit operis (Italia sacra) impressio. Si reverendus scriptor inspexisset ibidem seriem præsulum Potentinorum [Italia sacra, tom. VII. col. 141.] , comperisset mendum non irrepsisse, ut liquet ex sequentibus verbis: Joannes Paulus… Antonio prædefuncto successit anno 1463. Præfuit sex omnino annos Potentinæ ecclesiæ, et ad Trojanam ecclesiam translatus est. Hic ergo interesse non potuit anno 1448 corporum inventioni. Quis proinde sit Joannes ille de Colliargis hactenus non est satis compertum.

[55] [vindicatur,] Num forte agitur hic, non de Troja, urbecula in regno Neapolitano, sed de Troja in Asia minori [Moroni, Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica, verbo Troia, tom. LXXXI, pag. 83 et seqq.] ? Est enim hæc sedes episcopalis in partibus, quam summi pontifices conferre solent. Certe Leo XII in consistorio, die 23 Junii 1828, hoc titulo insignivit Joannem Nuschel, abbatem Guastallensem. Dicitur autem in propositione consistoriali: In provincia Asiæ Minoris in Phrygia sita est Trojan, ab Alexandro magno extructa, sed sub infidelium jugo etiam nunc misere oppressa gemit [Ibid. pag. 86.] . Qui plura de hac urbe, diversa ab illa cujus fata cecinit Homerus, scire voluerit, adeat Moronii dictionarium locis citatis. Notum porro est, titulos in partibus infidelium Orientis a sæculo XII et præcipue XIII datos fuisse [Pellicia, de Christianæ ecclesiæ politia, tom I, pag. 112. Bassani 1782.] , quales jam complures Hispania sæculo IX et X, cum a Mauris occuparetur, habuit [Ibid.] , ut inter alios etiam docet eruditus vir Antonius Jos. Binterim [Denkwürdigkeiten der Christ. Katolischen Kirche, tom. I, part. II, pag. 378 et seqq.] , cujus hac de re disputationem plurimum laudat Joannes Augustius [Handbuch der Chrislichen Archäologie, tom. I, pag. 212. Lipsiæ 1836.] . Nihil itaque impedit, quominus sæculo XV Trojanensis aliquis episcopus fuerit, isque in Elevationis instrumento referatur testis. Utique frequenter nostris diebus accidit, tales præsules id genus solemnitatibus interesse. Cæterum ex Annotatis constabit, Episcopos Galliæ omnino tredecim et Abbates quatuor, qui præsentes memorantur in instrumento, reipsa tunc temporis præfuisse. Post hæc fateor equidem absurdum mihi videri ob unius siveignotam sive præpostere notatam sedem, (quod tamen valde dubito an ita sit) falsitatis insimulare documentum de cætero optimæ notæ.

[Annotata]

* navi?

INSTRUMENTUM SEU PROCESSUS DE ELEVATIONE SS. MARIÆ JACOBI ET SALOMÆ ANNO CHRISTI MCDXLVIII.
Ex actis autographis et transsumpto authentico, in Monumentis ineditis R. D. Faillon. Tom. II, col. 1223 et seqq.

Salome, mater filiorum Zebedæi (S.)

BHL Number: 5436

EX R. D. FAILLON.

§ I. Cardinalis de Fuxo legatus a latere, una cum rege Renato Andegavensi, in Camariam se conferunt ad elevanda Sanctarum corpora.

[Petrus legatus a latere] Petrus, miseratione divina Albanensis episcopus, sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ cardinalis, de Fuxo a vulgariter nuncupatus, in civitate Avinionensi et comitatu Venayssini vicarius in temporalibus, pro domino nostro Papa, generalis, ac in eisdem civitate et comitatu, Arelatensique, Aquensi, Narbonensi, Tholosanensi, et Auxitanensi provinciis sanctæ Sedis apostolicæ a latere legatus, judexque et commissarius in hac parte; una cum certis aliis nostris in eadem parte collegis, cum clausula: “Quatenus tu, frater episcope Albanensis, si ad id commode intendere potueris ac volueris, per te vel alium, si super hoc requisitus fueris,” etc.; eadem auctoritate deputatus, universis et singulis Christi fidelibus præsentes nostras litteras, sive præsentem nostrum processum, visuris, lecturis ac etiam audituris, salutem in Domino sempiternam; ac ipsis nostris præsentibus litteris, seu processui fidem plenariam adhibere.

[2] [requisitus] Universitatibus vestris notum facimus per præsentes quod die sabbati, quæ fuit vicesima tertia Novembris, anno inferius latius expresso b, serenissimo principe et domino domino Renato Hierusalem et Siciliæ rege, Andegaviæ, Barri et Lotharingiæ duce, ac Provinciæ, Forcalquerii, Cenomaniæ ac Pedemontis comite, existente Avinione, causa et pro negotio de quo etiam inferius latius subjicietur, ac personaliter coram nobis constituto in ecclesia majori Avinionensi, ac ante majus altare ejusdem, associato pluribus episcopis, prælatis, militibus et aliis notabilibus viris ditionum suarum, nobis etiam pari forma associatis episcopis, prælatis nobilibusque, burgensibus, et aliis personis egregiis civitatis et comitatus supradictorum; postquam per venerandum et egregium in sacra pagina professorem, magistrum Adhemarium Comitis c, ordinis prædicatorum, ipsius domini regis confessorem, eleganter fecit eam quam erga gloriosas sanctas, Dei genitricis beatissimæ virginis Mariæ sorores, Mariam videlicet Jacobi et Mariam Salome, quarum venusta corpora in ipsius regis villa de Mari, Arelatensis diocesis, ac in ecclesia quæ in villa ipsa sub honore dictæ sanctæ Dei Genitricis est fundata, infra terram per sanctos apostolos Christi recondita et tumulata fuerunt, et a Christi fidelibus ibidem cum magna veneratione venerantur, dictus rex gerit devotionem et affectionem, ut ipsa gloriosa corpora pro firmiori devotione populi, et majori veneratione earumdem Sanctarum de dicto loco eleventur, et supra altare, vel alias infra eamdem ecclesiam in tabernaculo seu capsa honorifice reponantur et recondantur, proponi coram nobis, et nobiscum astantibus fecit sub his verbis:

[3] [nomine Renati regis] “Reverendissime in Christo pater, ea illa sincera devotio quæ regum animos pulsare solet, in omni religione et fide sicut scriptum est: Princeps ex fide vivit, quæ per dilectionem operatur; nihil etiam est quod lumine clariore præfulgeat quam recta fides in principe; regiam celsitudinem provocavit attentius, ut venusta corpora sanctarum sororum beatissimæ Mariæ Virginis, sanctæ Mariæ Jacobi et Mariæ Salome in ecclesia beatæ Mariæ de Mari, quæ ipsa prima est ecclesia citra montes (sicut Gervasius attestatur), sub humo jacentia et sepulta, miro tamen odore fragrantia, ne tantus videlicet fidei splendor sub caligine obumbretur, erigantur sursum in patulo et eminentiorem in locum, cum omni et debita honorificentia transferantur. Unde, pater reverendissime, secutum est pro expetente, et solerter prosequente serenissimo principe domino rege hic præsente, in cujus ditione sacra hujus * corpora constituta sunt, fervore in ea parte devotionis accenso, sanctissimus dominus noster papa, cujus providentia circumspecta, actibus intenta salubribus et operibus exposita pietatis, libenter exsequitur quæ sunt Dei, rem hanc exsequendam salubriter vobis suæ sanctitatis dignissimo vicario et legato de latere committendam duxit specialiter et mandavit, sicut constat sacris apicibus quorum ex parte regia fit humilis exhibitio de præsenti. Quocirca humilis et devota creatura regis precatur et rogat suppliciter, etiam postulat et requirit quatenus eadem vestra reverendissima Paternitas dignetur et velit injunctum onus hujusmodi a sede apostolica recipere et amplecti; et tandem statuenda die ad locum ministerii proficisci, et successive accersitis dominis coepiscopis et prælatis, servatisque solemnibus in actibus hujusmodi celebribus, debitis et consuetis, rem exsequi et finire in Domino, sicuti noverit expedire. Quod, pater reverendissime, profecto cedet ad laudem, gloriam et honorem omnipotentis Dei, fidelium animarum salutem, decus etiam et exaltationem ecclesiæ suæ sanctæ, perpetuo in futurum.”

[4] [et acceptis litteris] Ipse serenissimus rex et princeps, nobis, coram notario publico, et testibus, inferius nominatis, exhibuit et præsentavit litteras apostolicas, quas, super elevatione hujusmodi, sanctissimus dominus noster papa nobis ad postulationem ipsius domini regis dirigit atque mandat, quas de manibus ipsius domini regis cum ea, qua decet, reverentia recepimus, tenorem qui sequitur de verbo ad verbum continentes:

[5] [Nicolai Papæ V,] “Nicolaus, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Petro, episcopo Albanensi et archiepiscopo Aquensi ac episcopo Massiliensi, salutem et apostolicam benedictionem. Piam sanctorum et sanctarum memoriam recolendam, qui, Christi sequendo vestigia, æternæ beatitudinis præmia consecuti, cuncti Christi fideles eo debent libentius honorare, quo eorum merita gloriosa, uberior justis tribuitur gratia, et peccatoribus delictorum suorum venia, ipsorum intercessionibus, facilius indulgetur; propter quæ fideles ipsos ad eorum venerationem sanctorum et sanctarum tanto attentius invitamus, quanto id efficacius eis proficere novimus ad salutem. Sane, sicut ex serie petitionis, pro parte carissimi in Christo filii nostri Renati, Siciliæ regis illustris, nobis oblatæ, percepimus, licet corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome in ecclesia beatæ Mariæ villæ de Mari, Arelatensis diœcesis, infra terram, in loco honesto, per sanctos discipulos Christi recondita et tumulata fuerint, et a Christi fidelibus ibidem cum magna veneratione venerentur; tamen idem rex pro ferventiori devotione populi, et majori veneratione earumdem Sanctarum, affectat corpora et reliquias hujusmodi de dicto loco elevari, et supra altare vel alias infra eamdem ecclesiam, in tabernaculo seu capsa argentea, honorifice reponi et recondi, si desuper a sede apostolica, concedatur licentia. Quare pro parte dicti regis nobis fuit humiliter supplicatum, ut super his opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, effectionem dicti regis plenariam in Domino commendantes, ac cupientes ut corpora et reliquiæ Sanctarum hujusmodi a Christi fidelibus congrue venerentur ac decenter conserventur, hujusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestræ, per apostolica scripta, mandamus, quatenus tu, frater episcope Albanensis, si ad id commode intendere potueris ac volueris, per te vel alium, si super hoc requisitus fueris, alioquin vos fratres, archiepiscope et episcope Massiliensis, aut alter vestrum, si ita est, corpora et reliquias Sanctarum hujusmodi de dicto loco licite elevandi, et supra altare, vel alias infra ipsam ecclesiam, in tabernaculo honesto seu capsa argentea, reponendi et recondendi, cum solemnitatibus in talibus requisitis, auctoritate nostra licentiam concedatis. Datum Romæ, apud sanctam Potentianam d anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, tertio decimo calendas Novembris, pontificatus nostri anno secundo.”

[6] [ad elevanda SS. Matronarum] Quibus quidem apostolicis litteris, superius insertis, sicut supra dictum est, nobis præsentatis et per nos receptis, ipsarumque tenore de nostro mandato, ibidem in publica concione, alte et intelligibiliter, per dictum notarium publicum, lecto et publicato; nos Petrus, episcopus cardinalis, vicarius et legatus ac judex, et commissarius apostolicus supradictus, cupientes mandatis apostolicis obedire, piamque et devotam dicti domini regis, in hac parte, devotionem supra dictam, suum debitum consequi effectum, obtulimus ibidem nos fore dispositos et paratos, quam citius commode poterimus, ad exsecutionem dictarum litterarum apostolicarum, in propria intendere et propterea dictam Villam de Mari adire. De quibus omnibus et singulis præfatus dominus rex requisivit sibi, pro parte sua, nosque etiam pro parte nostra, requisimus nobis fieri publicum instrumentum, per notarium publicum infra scriptum.

[7] [corpora,] Quæ omnia sic gesta et acta fuerunt Avinione, ubi et die quibus supra, anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, indictione undecima cum eodem anno sumpta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Nicolai, divina providentia Papæ quinti anno secundo; præsentibus ibidem reverendissimo reverendisque in Christo patribus et spectabilibus viris, Dñis R. archiepiscopo e Aquensi; Rō. Tarbiensi f, G. Vapincensi g, N. Massiliensi h T. Conseranensi i, episcopis; Tanguido de Castro k, milite, senescallo; Joanne Martini, legum doctore, cancellario Provinciæ, et pluribus aliis astantibus ad præmissa.

[8] [die 2 Decembris.] Deindeque, adveniente die dominica immediate sequenti, quæ fuit dies vicesima quarta Novembris supradicti, concluso et concordato inter dictum dominum regem et nos, de die qua ipsius domini regis placentia intendebat nos debere convenire apud dictum locum de Mari, pro dictarum litterarum apostolicarum superius insertarum exsecutione per nos facienda; præfatus dominus rex unam missam solemnem de sancto Spiritu, in dicta ecclesia Avinionensi, solemniter per supra dictum dominum Conseranensem episcopum decantari fecit, in qua, una cum ipso domino rege nobisque, episcoporum, prælatorum, nobilium, et aliarum egregiarum personarum multitudo copiosa interfuit; et facta in ipsa missa prædicatione per venerandum sacræ paginæ professorem, magistrum Martialem Auribelli l, ordinis Prædicatorum, in generali studio Avinionensi in sacræ theologiæ facultate regentem, idem magister Martialis piam et devotam dicti domini regis, in hac parte, devotionem, eleganter in dicta prædicatione publicavit; et successive diem, qua ad exsecutionem dictarum litterarum apostolicarum et gloriosarum Sanctarum, supra dictarum, corporum elevationem dictus dominus rex nos procedere intendebat: quod erit, Altissimo permittente, die lunæ, quæ erit dies secunda instantis, et proxime futuri, mensis Decembris.

[9] [se confert in Villam S. Mariæ de Mari.] Qua die secunda Decembris adveniente, nobis apud dictam villam de Mari existentibus, præfatus dominus rex serenissimus, coram nobis, ut ad exsecutionem dictarum apostolicarum litterarum, superius insertarum, potestatem nostram in hac parte continentium, procedere deberemus, coram nobis, realiter et de facto exhibuit et produxit quemdam processum verbalem, per reverendum patrem dominum Nicolaum de Brancassiis, episcopum Massiliensem, quem ad hujusmodi negotium idem dominus noster papa, hæsitans ne forte nos ad elevationem supradictam personaliter vacare possemus, per antea, per ipsius domini nostri apostolicas litteras, commissarium deputaverat, factum super perquisitione et inventione corporum dictarum Sanctarum; certasque informationes, per eumdem dominum episcopum, receptas super voce et fama earum sepulturæ, et alia certa scripta, a magnæ sanctitatis viris, super tumulatione dictarum Sanctarum tradita, et aliis circumstantiis circa hæc requisitis; quorum tenores de verbo ad verbum sequuntur et sunt tales; et primo processus dictæ perquisitionis est talis.

ANNOTATA.

a Gallice: de Foix. Præclarissimi viri hujus, qui tantum addidit Franciscanæ familiæ decus, tam strenue certavit pro ecclesia Dei, brevem hic dare convenit notitiam ex Waddingi annalibus [Annales Minorum, tom. IX, pag. 331 et seqq.] : Ortus est Isabella Castelbona, quæ in principatu successit anno MCCCC Matthæo fratri comiti Fuxensi, et nupsit Archambaldo de Grayly capitaneo, seu capitali Bojorum vel Bojarum (vulgo Gallico cap. de Buch) in Aquitania. His quinque liberi, quorum quintus Petrus hic, ab utero matris beato Francisco dicatus. Habitum induit in conventu Morlanico in Bearnia, a suis majoribus constructo, et theologiæ cursum feliciter peregit. In ipsa adolescentia ad ecclesiam Lascarensem et cardinalatus dignitatem ab æmulis pontificibus (Alexandro V Romæ sedenti, et Benedicto XIII Avenione) assumptus, mox ad episcopatum transfertur Convenarum in Gallia, sub archiepiscopo Auscensi; iterumque perpetua ei confertur administratio ecclesiæ Lascarensis, quam anno MCCCCXXXIII retinebat. Archiepiscopum etiam Aquensem Claudius Roberti, et Tholosanum nuncupat Ciaconus; sed Arelatensem pro Tholosano oportebat dicere: in hac enim sede successit, jubente Nicolao V anno pontificatus IV, Ludovico Alamano (de quo dicam infra ad§ 11) sanctæ Cæciliæ Presbytero cardinali. Ex titulo etiam cardinalitio sancti Stephani in Cœlio monte, a Benedicto XIII collato et a Martino V confirmato, translatus est ab Eugenio IV ad episcopatum Albanensem. Benedicto derelicto, interfuit concilio Constantiensi; et in Sessione XXV legitur procurator Joannis comitis Fuxi (Germani fratris) et trium statuum vicecomitatus Bearnensis. Electo Martino V, Sardiniæ et Siciliæ legationibus fungitur; dein ad Hispanos missus, schisma diuturnum et idolum Peniscollæ penitus delevit. Clementem VIII, Benedicti XIII successorem, pseudo-pontificatu abdicare coegit; pœnitentes absolvit, contumaces et obstinatos carcere conclusit; pacem inter Martinum papam et Alphonsum regem Aragonum, mox inter hunc et Joannem Castellæ regem componit. Honore auctus et opimis spoliis ecclesiasticæ suppellectilis in Hispaniam abductæ, et præsertim tiara sancti Silvestri onustus, in Urbem gloriosus regreditur, et honorifice a Martino Vexcipitur. Defuncto Alphonso Carrillio, cardinale sancti Eustachii legato Avenionensi, ab Eugenio IV anno 1434 substituitur Petrus cum amplissima potestate. Id munus sub Nicolao V, Calixto III, Pio II et Paulo II invitus obtinuit: sæpe enim ob crebras ægrotationes et senescentem ætatem, missionem petitam non impetravit… Orto schismate Felicis Sabaudi, Eugenii partem inter potissimos hostes constantissime defendit. Avenione et alibi sacras ædes magnifice extruxit … III Idus Septembris, assumptionis ad cardinalatum [Ibid. tom. XIII, pag. 356.] anno LVI et legatione Avenionensi XXXIV [Ibid.] , Christi MCCCCLXIV Deo animam reddidit, die sanctæ Luciæ, ut legitur in calendario collegii Fuxensis, hora prima in ortu solis. Sepulturam ipse suam elegerat apud fratres Minores: ita enim habetur in testamento quod paulo ante mortem condiderat [Ibid. tom. IX, pag. 333.] : Eligimus corpori nostro sepulturam in ecclesia conventus fratrum Minorum præsentis civitatis Avenionensis, et in medio chori ipsius ecclesiæ, volentes et ordinantes fieri unum lapidem fortem ponendum super sepultura nostra, in quo sculpatur imago nostra cum armis et habitu nostris; ita quod dictus lapis non sit elevatus a terra, sed stet in plano. Additum sequens epitaphium, in qua mentio fit Elevationis: Sub hoc humili jacet loco frater P. de Fuxo, creatus cardinalis anno ætatis suæ XXI, qui in concilio Constantiensi cum RR. cardinalibus, et in Hispania legatus schisma delevit, et duos Hispaniæ Reges confœderavit: tiaram sancti Sylvestri Lateranensi ecclesiæ restituit: Avenionensem, ac diversas provincias, ut patriæ pater, annis XXXIV rexit; Jacobi et Salome Marias in alto locavit. Tandem anno MCCCCLXIV mense Decembri, animam cœlo reddidit, quam sancta suscepit de terris Lucia, Pauli pontificis maximi anno I.

b Scilicet 1448.

c Gallice: Adhémar de Comte.

d In authographo habetur: Pudentianam.

e Roberto. Robertus vulgo dictus Damiani cognominabatur Rogier, Bituricus patria; archiepiscopus Aquensis ab anno 1437 ad annum saltem 1457. Honoratus Bouche eum recenset in capite præsulum omnium qui convenerunt anno 1448 ad translationem trium (inepta vox: in toto instrumento de duabus agitur) sanctarum Mariarum [Gallia Christiana, tom. I, col. 327.] .

f Rogerius Fuxensis de Castro bono (Roger de Foix de Castel-Bon) ex episcopatu Adurensi traducitur ad Tarbensem, sedebatque anno 1441 … obiit anno 1661 [Ibid. col. 1237.] . Consanguineus erat cardinalis legati [Monuments inédits, tom. II, col. 1228. Ad marginem.] .

g Galcherius de Forcalquerio (Gaucher de Forcalquier) … episcopatu Vapincensi donatus est incertum quo anno … diu vixit et usque ad annum 1480 [Gallia Christiana, tom. I, col. 469.] .

h Nicolaus de Brancaciis seu Brancassiis (de Brancas) … delphinum Viennensem, Ludovicum postea regem Galliæ XI, Massiliæ excepit 1447, 7 Maji, cum pietatis causa S. Magdalenæ cryptam visitasset … elevavit corpora SS. Mariarum … obiit anno 1466 [Ibid. col. 664.] .

i Vide Comment. præv. numerum ultimum.

k Gallice: Taneguy Duchatel [Monuments inédits, tom. I, col. 1327.] .

l Gallice: d'Auribeau [Ibid. tom. II, col. 1228. Ad marginem.] .

* hæc

§ II. Exhibetur Legato Processus perquisitionis præviæ SS. corporum, factæ ab episcopo Massiliensi, commissario apostolico.

[Nicolaus, ep. Massiliensis] In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ad laudemque ejusdem ac gloriosissimæ et intemeratæ Dei genitricis Mariæ, suarumque gloriosissimarum sororum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, Christi materterarum. Amen. Universis Christi fidelibus Nicolaus de Brancassiis, miseratione divina Massiliensis episcopus, judex et commissarius apostolicus, in hac parte, una cum quibusdam nostris in eadem parte collegis, cum clausula: quatenus vos, vel alter vestrum etc., et apostolica auctoritate deputatus, salutem et præsentibus fidem indubiam adhibere.

[11] [parandæ Elevationis] Universitatibus vestris attestamur, ac notum facimus et manifestum, per præsentes: quod serenissimus princeps et dominus noster, dominus Renatus, Hierusalem et Siciliæ rex, Andegaviæ, Barri et Lotharingiæ dux, Provinciæ, Forcalquerii et Pedemontis comes, piam sanctorum et sanctarum memoriam qui, Christi sequendo vestigia, æternæ beatitudinis sunt præmia consecuti, recolens, et devota consideratione attendens, quod in villa sua de Mari, Arelatensis diocesis, in insulis quæ antiquitus Sicados, nunc vero, vulgo, de Camarguas, quasi charas Marchias a, Rhodano flumine per tria ostia diviso, clausis; terra fertili, salinis inexcelsæ bonitatis, piscationibus stagnorum marium, fluvialibus venationibus, cirogrillis aucupationibus, et pascuis incomparabilibus, decoratis, sita, et in ecclesia parochiali ejusdem villæ, sub honore beatissimæ Dei genitricis Mariæ constructa, quæ, multis attestantibus scripturis, prima omnium ecclesiarum citra marinarum, ac a discipulis a Judea pulsis, et in rate sine remigio dimissis per mare, beatis Maximino Aquensi, Lazaro Massiliensi evangelico, fratre beatarum Marthæ et Mariæ Magdalenæ, Eutropio Auraycensi, Georgio Vellaycensi, Saturnino Tholosanensi, Martiale Lemovicensi, Trophimo Arelatensi, ex septuaginta duobus discipulis, consecrata existit, requiescunt in terra, ut fidelium firma credulitas, ac etiam auctoritate plena vetustas attestantur et pie tenent, corpora gloriosa sanctarum Domini Nostri Jesu Christi materterarum, dictæ gloriosissimæ suæ Genitricis sororum, Mariæ Jacobi et Mariæ Salomæ, quæ mane prima sabbati cum aromatibus venerunt videre sepulcrum, pluriumque aliorum Sanctorum reliquiæ multæ: disposuit et affectat, divæ memoriæ progenitorum suorum vestigia insequens, corpora et reliquias hujusmodi, pro ferventiori populi devotione, et majori veneratione earumdem Sanctarum, facere, suis propriis sumptibus et expensis, postpositis, ob ingentem devotionem hujusmodi, omnibus aliis suis curis, de dicto loco elevari, et super altare vel alias infra eamdem ecclesiam, in tabernaculo, seu capsa argentea honorifice reponi et recondi: obtenta a sancta sede apostolica super hoc licentia condecenti; et in elevatione hujusmodi, personaliter, cum illustrissima domina nostra regina, consorte sua, interesse, ac facere, cum reverendissimo in Christo patre et domino, domino Petro episcopo Albanensi sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ cardinali, de Fuxo vulgariter nuncupato, partibus in istis dictæ sanctæ sedis apostolicæ legato, evocari et conveniri, in dicta villa diversos ditionum suarum, et aliarum circumvicinarum, et etiam remotarum partium, prælatos et viros tam ecclesiasticos quam temporales.

[12] [causa] Quapropter, postquam ut dictum est, ipse dominus noster rex, super hoc, a dicta sancta sede apostolica habuit licentiam condecentem, habuitque a domino nostro cardinali legato supradicto, verbum quod dictarum gloriosarum Sanctarum devotione, et ipsius serenissimi domini nostri regis contemplatione, in exsecutione hujusmodi elevationis libenter, disponente Domino, intererit: placuit majestati dicti domini nostri regis, etiam ad id interveniente beneplacito dicti domini nostri cardinalis legati, nos, ad disponendum negotium hujusmodi elevationis, et faciendum cætera, quæ perantea erant facienda, gratiose præligere et præeligit.

[13] [Arelatum venit;] Nosque Nicolaus, episcopus, judex et commissarius apostolicus præfatus, affectionem dicti domini nostri regis considerantes, cupientes illi totis viribus obsecundare; assumpto, pro notario et scriba nostro in hac parte, honesto et sapiente viro Humberto de Rota, cive Avinionensi, publico, auctoritatibus apostolica et imperiali, notario; anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, indictione undecima cum eodem anno sumpta, die vero jovis quæ fuit dies quarta decima Novembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Nicolai, divina providentia papæ quinti, anno secundo; pro mandato supradicti domini nostri papæ. proque dicti domini nostri regis voluntate et affectione devotis exsequendis, discessimus, cum dicto notario nostro de Avinione, ad civitatem Arelatensem, in quam venimus die veneris immediate sequenti. Et quia idem dominus noster rex nobis injunxerat quod in exsecutione dictarum suarum voluntatis et affectionis devotarum vocaremus nobilem et patentem virum dominum Joannem Arlatan, militem, dominum de Castronovo, dictæ diocesis, ipsius domini nostri regis cambellanum fidelem; et ipse dominus Joannes, pro tunc a dicta civitate pro hujusmodi negotio absens erat, nec rediit ad dictam civitatem Arelatem, donec die dominica immediate sequenti circa horam vesperorum ejusdem; ideo ab aliquid negotiando, in hujusmodi negotio, usque ad dictam diem dominicam supercessimus.

[14] [ubi a vicario generali] Adveniente vero die dominica, immediate sequenti, circa horam vesperorum, quæ fuit decima septima Novembris supradicti, reverso apud Arelatem domino Joanne Arlatan supradicto, venerandus pater et egregius decretorum professor, dominus Joannes Albaleti canonicus et præpositus ecclesiæ Arelatensis b vicarius in spiritualibus et temporalibus, ac officialis generalis archiepiscopatus Arelatensis c associatus pluribus et diversis canonicis dictæ ecclesiæ Arelatensis, ac officiariis tam spiritualibus quam temporalibus et nobilibus, burgensibus, et cæteris civibus dictæ civitatis, præsentiam nostram adiens, nobis in diversorio Mutonis d, in quo tunc eramus, cum familia nostra hospitati; reverenter, ex parte supradicti domini nostri regis, postquam de vita et conversatione dictarum Sanctarum gloriosarum, effectioneque et devotione ferventissimis in hac parte dicti domini nostri regis, aliqualem narrationem fecit eleganter, exhibuit et præsentavit coram notario nostro supradicto et aliis, propterea, ut supradictum est, ad invicem convocatis et congregatis, litteras apostolicas per sanctissimum dominum nostrum papam eidem domino nostro regi super elevatione hujusmodi concessas, sua ipsius domini nostri papæ vera bulla plumbea bullatas, potestatem nostram in hac parte continentes, sanas et integras, non viciatas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes; quas, cum ea qua decet reverentia humiliter recepimus, tenorem qui sequitur de verbo ad verbum continentes.

[15] [exhibetur commissionis bulla.] “Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Aquensi, et episcopo Massiliensi salutem et apostolicam benedictionem e. Piam sanctorum et sanctarum memoriam recolendam, qui Christi sequendo vestigia, æternæ beatitudinis præmia consecuti, cuncti Christi fideles eo debent libentius honorare, quo eorum merita gloriosa, uberior justis tribuitur gratia, et peccatoribus delictorum suorum venia, ipsorum intercessionibus, facilius indulgetur; propter quæ fideles ipsos ad eorum venerationem sanctorum et sanctarum tanto attentius invitamus, quanto id efficacius eis proficere novimus ad salutem. Sane, sicut ex serie petitionis, pro parte carissimi in Christo filii nostri Renati, Siciliæ regis illustris, nobis oblatæ percepimus, licet corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome in ecclesia beatæ Mariæ, villæ de Mari, Arelatensis diocesis, infra terram in loco honesto per sanctos discipulos Christi recondita et tumulata fuerint, et a Christi fidelibus ibidem, cum magna veneratione venerentur, tamen idem rex pro ferventiori devotione populi, et majori veneratione earumdem Sanctarum, affectat corpora et reliquias hujusmodi de dicto loco elevari, et supra altare vel alias infra eamdem ecclesiam in tabernaculo seu capsa argentea, honorifice reponi et recondi, si desuper a sede apostolica concedatur licentia. Quare, pro parte dicti regis, nobis fuit humiliter supplicatum ut super his opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur affectionem dicti regis plurimum in domino commendantes, ac cupientes ut corpora et reliquiæ Sanctarum hujusmodi a Christi fidelibus congrue venerentur ac decenter conserventur, hujusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestræ, per apostolica scripta mandamus, quatenus vos f, vel alter vestrum, si ita est, corpora et reliquias Sanctarum hujusmodi de dicto loco licite elevandi et supra altare, vel alias infra ipsam ecclesiam, in tabernaculo honesto seu capsa argentea, reponendi et recondendi, cum solemnitatibus in talibus requisitis, auctoritate nostra, licentiam concedatis. Datum Romæ, apud sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicæ millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, tertio nonas augusti, pontificatus nostri anno secundo coronatus.”

[16] [Citantur quoque] Et post hujusmodi præsentationem dictarum apostolicarum, nostræ in hac parte potestatis, litterarum, et illarum receptionem tenorisque illarum, ibidem in aperto ac publice, alta et intelligibili voce, de eis factam, nostro mandato per dictum nostrum notarium lecturam; dominus præpositus et vicarius præsentans, superius nominatus, nos instantissime, tam ex parte sanctissimi domini nostri papæ, quam etiam domini nostri regis supradicti, requisivit, quatenus ad exsecutionem ipsarum litterarum et contentorum in illis procedere curaremus. Nos igitur Nicolaus, episcopus, judex et commissarius apostolicus supradictus, cupientes in præsenti negotio, cujus qualitate attenta, mature procedere, voluimus, ante omnia, de legenda dictarum Sanctarum gloriosarum, et quæ, et qualia, voce et fama publicis in patria illa credebatur, tenebatur et reputabatur, aliisque circumstantiis, quæ nobis in et circa hoc negotium expedire videbantur, voluimus informari.

[17] [scripta] Quamobrem præfatus dominus præpositus et vicarius Arelatensis, pro nostra hujusmodi informatione in hac parte, facto et realiter, coram nobis, exhibuit et produxit extractam legendam, quæ annis singulis in ecclesia Arelatensi et aliis ecclesiis ejus diœcesis ac provinciis, ubi de dictis gloriosis Sanctis fit et colitur festum, legitur et declaratur, in quodam papyri quaterno a registris et libris dictæ Arelatensis ecclesiæ extracto. Produxit insuper et exhibuit, pro nostra supradicta informatione, extractum hujus, quod Gervasius in suo Tractatu seu Otio imperiali, lib. II, de Divisione orbis et provinciarum, in parcella de provincia Arelatensi incipiente, in § Narbonensis, etc., scribit et narrat, ubi expresse ponit dictarum gloriosarum Sanctarum corpora, ut supra in principio præsentium enarrata, quiescere et fuisse sepulta. Quod quidem scriptum corroboratur per ea quæ in Rationali divinorum officiorum, libro primo, de Dedicatione altarium, in § …; postea vero circa finem ipsius § incipientis Verumtamen; quorum omnium, sic productorum, tenores hic inserere et facere omittimus, brevitatis causa, atque cessamus.

[18] [et adducuntur testes,] Produxit insuper novem notabiles et egregias personas tam ecclesiasticas quam sæculares de antiquioribus personis dictæ Arelatensis civitatis, per quas et eorum depositiones dicebat nobis apparere debere, quomodo, voce et fama publicis referentibus, dictæ gloriosæ sanctæ Dei Materteræ, pro sanctis gloriosis palam, publice, communiter et notorie habentur et reputantur, habitæque et reputatæ fuerunt et exstiterunt; etiam id approbantibus diversis miraculis, ab omnibus indifferenter palamque, publice et manifeste, et sine hæsitatione seu dubitatione quacumque, ac a tantis temporibus citra et ultra, quod de initio seu contrario memoria hominum non habetur. Quodque earum corpora gloriosa in ecclesia nostræ Dominæ de Mari fuerunt per sanctos Dei discipulos, de Hierosolymis a Judæis in mari sine gubernaculo expulsos, fuerunt et sunt in eadem ecclesia sepulta, ut pie ab omnibus creditur, vociferatur et habetur, etiam sine hæsitatione et contradictione quibuscumque.

[19] [quibus declaratur antiqua traditio.] Quodque etiam de ipsis gloriosis Dominabus fit et celebratur, anno quolibet, in civitate et diœcesi Arelatensi, festum seu festivitas, cum duplici solemnique et proprio officio, tam in die quam per octavas, videlicet de sancta Maria Jacobi, die vicesima quinta Maji; et de sancta Maria Salomne, die vicesima secunda Octobris; et de aliis circumstantiis, circa hæc necessariis et opportunis. Quos novem testes, sic coram nobis productos, nos ad dicti producentis instantiam, in testes, duximus, ad perhibendum testimonium veritati in hac parte, admittendos et admisimus; eosque successive de et super voce et fama, credulitate, reputatione et aliis circumstantiis supradictis, diligenter, singulariter et secrete, recepto primitus ab ipsis et eorum quolibet corporali juramento ad sancta Dei Evangelia, tactis propterea in manibus nostris per eos et eorum quemlibet successive sacris divinis Scripturis, de deponendo et testificando nobis eam quam de et super his scirent veritatem, nullamque in suis testimoniis immiscere falsitatem, prece, pretio, timore, amore, odio et favore quibusilibet postpositis, totaliter semotis, audivimus et examinavimus diligenter; et ea, quæ super his tulerunt, testimonia in scriptis ad partem per dictum notarium nostrum, et in hac re coram nobis scribam superius nominatum, redigi mandavimus et fecimus.

[20] [Post hæc episcopus petit] Et illis redactis completisque per nos, eis quæ pro hujusmodi elevationis negotio visa nobis fuere facienda, disposuimus, pro ulteriori et latiori informatione nostra, nos in propria transferre usque ad dictam villam de Mari, locum dictæ ecclesiæ nostræ Dominæ de Mari oculis suspicere; et ducere nobiscum dominum Joannem Arlatan, qui fuit exsecutor cujusdam ordinationis, per reverendissimum in Christo Patrem dominum Robertum, modernum Aquensem archiepiscopum nostrum in hac parte collegam, in favorem hujusmodi elevationis factæ; per quam mandavit idem collega noster dictam ecclesiam nostræ Dominæ de Mari fodi, et fodiendo perquiri et sentiri quid de sepultura dictarum sanctarum Dominarum reperiri posset, ut ipse dominus Joannes, qui interfuit in perquisitione supradicta, nobis locum ostendere, et de sic circa hæc gestis et repertis informare et informari facere haberet. Hac igitur de causa, die Martis proxime tunc immediate sequenti et novissime lapsa, quæ fuit dies decima nona Novembris supradicti, discessimus, una nobiscum domino Joanne Arlatan, notarioque ac familia nostris supradictis, de Arelate, et iter arripuimus ad dictam villam de Mari; in qua applicuimus ipsa die, hora tertia post meridiem; et illico nobis ibidem applicatis accersiri mandavimus et fecimus, per dictum dominum Joannem Arlatan, bajulum regis g ac syndicos dictæ villæ, nec non eos qui ex ordinatione dicti domini collegæ nostri perquisitionem fodiendo dictam ecclesiam fecerant.

[21] [villam S. Mariæ de Mari;] Quibus omnibus sic accersitis, nos cum eis transtulimus ad dictam ecclesiam Nostræ Dominæ de Mari, quam clausam reperimus; et illam per honorabiles viros Poncium Comitis et magistrum Joannem Gondelim, notarium et syndicum dictæ villæ, custodes ex ordinatione dicti nostri collegæ clavium dictæ ecclesiæ, ac habentes ex mandato etiam pœnali, ne aliquem cujuscumque sexus, status, præheminentiæ seu condictionis esset, haberent seu sinerent introducere sive introduci infra dictam ecclesiam, sine ipsius domini collegæ nostri, aut præfati domini nostri regis, aut alterius, ab ipso domino nostro rege seu alio superiore mandatum habentis, præter horam qua missa in dicta ecclesia dicitur, licentia expressa; et quod tunc ipsa hora haberent interesse, introducendis tunc fortiores et præcavere, ne pars dictæ ecclesiæ in qua, ut dictum est, pro inquisitione supradicta est fossa, per quempiam ingredi haberet seu videri; aperiri nobis et nobiscum astantibus mandavimus et fecimus.

[22] [ingressus] Qua aperta, nobisque in illa et una nobiscum milite, custodibus, et notario nostro supradictis, ac honorabilibus viris dominis Giraldo Sampsonis, monacho monasterii Montis majoris, ordinis Sancti Benedicti, dictæ ecclesiæ priore, et Hugone Rollandi, presbytero vice curato ipsius ecclesiæ, et non pluribus introductis, dictam ecclesiam oculis subjecimus. Quam ecclesiam ab extra habere comperimus solum duas januas, unam majorem altera, videlicet a qualibet sui parte progrediendo in latum unam januam; et infra comperimus ipsam ecclesiam fore tripartitam videlicet in navim seu navem pro prima; et in unam capellam satis protensam, clausam ante uno cledassio h de ferro, et duobus lateribus, et retro muro de lapide quadrato, pro secunda; et in chorum, seu partem illam quæ psallentibus clericis tantummodo patere debet, pro reliqua et tertia partibus; et ad quam tertiam partem aditus de ipsa ecclesia haberi non poterat, neque potest, nisi per longum muri lateraliter in largum ductum dictæ capellæ facientis.

[23] [ecclesiam,] Et plus comperimus in dicta secunda parte, quæ capella Sanctarum prædictarum vulgo appellatur, quod ipsa secunda pars erat quasi hinc et inde ad longum et latera fossa, et habebat in medio unum canale aquæ dulcis, et hucusque in hodiernum diem a peregrinis, et aliis Christi fidelibus, dictam ecclesiam visitantibus, causa devotionis, et alias, credebatur pie et asserebatur corpora sancta dictarum Dominarum sanctarum fuisse et esse sepulta in pede principalis altaris ipsius capellæ; quod erat de uno lapide marmoreo, longitudinis circa septem palmorum, et latitudinis trium palmorum; pro eo, quia juxta ipsum altare existit forma unius putei dictæ aquæ dulcis, quæ aqua soluerat et solebat ab ipsam ecclesiam gubernantibus dari et tradi Christi fidelibus, illic causa peregrinationis et devotionis venientibus, et etiam patientibus morsu canum seu canis rabidi; et comperta dicta secunda parte seu capella et fossa, et aliis in dispositione superius enarratis, voluimus certiorari quare ipsa secunda pars seu capella sic erat, et fuerat fossa.

[24] [explorat terram] Pro qua nostra certificatione de re hac fuit nobis ibidem significatum, tam per militem et syndicos quam alios dictæ villæ, nobiscum tunc existentes, quod ipsa capella fuerat sic fossa ex ordinatione et de mandato supradicti domini Aquensis archiepiscopi collegæ nostri; et in ea fodiendo indegatum * et investigatum, si corpora sancta dictarum Sanctarum gloriosarum, una cum reliquiis aliis per eas a Hierosolymis apportatis, qui secundum antiquas scripturas dicebantur fuisse in dicta ecclesia sepulta, et, ut credebatur, in dicta capella; et finaliter indagato et fosso in dicta capella usque ad abyssum, id est usque ad inventionem dictæ aquæ dulcis, nihil fuerat in dicta capella inventum, nisi dicta aqua dulcis. Item etiam oculis subjiciendo dictam dictæ ecclesiæ tertiam partem, quæ chorus ipsius ecclesiæ existit, ac pro clericis psallentibus juxta sanctissimas canonicas sanctiones patet, vidimus et comperimus dictam tertiam partem, totaliter a principio usque ad finem, usque ad majus altare, quod est in capite seu fine ipsius tertiæ partis, fossam et indagatam.

[25] [antea efforsam,] Et interrogatis milite et aliis de dicta villa nobiscum ibi existentibus, qui foderant et præsentes fuerant in fossione et indagatione ipsius partis, comperimus, eorum testimoniis et relationibus, ipsam tertiam partem fuisse sic fossam et indagatam ex ordinatione et de mandato domini collegæ nostri supradicti. Comperimus etiam ex relationibus et testimoniis supradictis, quod quasi circa medium dictæ tertiæ partis prope murum a parte sinistra cavando et fodiendo fuerat reperta rupta quædam parva crota i rotunda subterranea, in medio dictæ capellæ, de lapidibus satis debiliter constructa, qui * extendebat se in latitudine ex traversio k totius dictæ capellæ; et habebat, in medio ipsius muri, murus ipse unam parvam portam: per quam habebatur accessus ab altari de terra pista, de quo infra latius dicetur, in tertia parte dictæ capellæ, ad dictam aquam dulcem; et subtus dictam votam l, certæ scutellæ de terra ad comedendum dispositæ, et certæ petiæ m plurium aliarum similium scutellarum de terra, etiam certa quantitas de cineribus et de carbonibus.

[26] [inspicitque unum] Et statim post repertionem seu inventionem scutellarum, et cinerum ac carbonum hujusmodi, plus fodiendo versus majus dictum altare, prope ipsum majus altare, et satis profunde fere per mediam canam n fodientes et indagantes hujusmodi, invenerunt fere per spatium unius canæ, progrediendo ab ipso majori altari, ad medium tertiæ partis in longo, unam magnam quantitatem terræ pistæ, diversam valde a terra alia cavata et fossa in ipsa ecclesia et tertia parte, et in ipsa terra sic pistata unum parvum pilare o rotundum de marmore, altitudinis unius cubiti; item unum parvum lapidem marmoreum ad modum unius altaris portatilis. Et statim postquam non reperierunt plus de dicta pista juxta illud, quo nihil plus reperierunt de dicta pista, et inter hoc et majus altare, reperierunt omnia ossa unius corporis defuncti, videlicet a capite usque ad plantam pedis, ibidem a parte sinistra sepulti, habentis caput juxta id quo cessatum fuit plus inveniri de dicta terra pista, et plantam pedis juxta dictum majus altare, videlicet subtus partem illam, in qua solet legi evangilium.

[27] [et alterum] Quibus hujusmodi sic inventis, indagatores seu fodientes supradicti, plus cavare seu fodere cessarunt; et quæ sic invenerunt, notificari mandarunt et fecerunt serenissimo domino nostro regi memorato. Qui dominus noster rex mandavit, hoc audito, magis et magis in dicta tertia parte fodi et perquiri, si aliquid ibi inveniri posset; et ad hoc exsequi faciendum, remisit apud dictam villam dominum militem supradictum. Qui dominus miles, visis cavatione et dispositione dicti corporis humani sic inventi, fecit ab alia parte dicti altaris, videlicet parte illa qua inchoatur et finitur missa, fodi et cavari. Et sic fodiendo et cavando, fuit in ipsa hujusmodi parte repertum unum caput corporis humani defuncti. Item plus ibi fodiendo, fuerunt inventa, statim post dicti secundi capitis inventionem, multa ossa, tam colli quam spatularum etiam unius corporis defuncti. Ob quod, fodientes et cavantes præfati, perterriti, disposuerunt cum cutellis, et non aliis fortioribus ingeniis p, simpliciter indagare, si plus aliquid reperirent.

[28] [corpus] Et sic simpliciter cum dictis cutellis indagando inveneruut reliquam partem dicti secundi corporis humani, videlicet ab umbilico, seu media parte ventris, usque ad plantam pedis. Et erat restans pars inventa extensa in terram, videlicet ad formam alterius corporis humani, primo loco inventi; videlicet tenendo caput versus partem illam qua fuerat reperta terra pista, et pedes seu plantam pedum subtus dictum majus altare; et inter hæc duo corpora non erat magna distantia, qua distarent duo corpora prœdicta, unum ab alio, plus de tribus palmis q. Comperimus etiam, dictis relationibus supradictis, quod in inventione hujusmodi et postquam dicta duo corpora fuerunt terra discoperta, quod maximus odor ex illis et in loco illo ubi sic sepulta quiescunt, exiit et prodiit, qui a circumstantibus sentitus fuit, et eos cordialiter confortavit.

[29] [jam discoopertum.] Et quia pro tunc dicta duo corpora erant desuper uno feretro, quod dictus dominus miles construi de postibus fecit, coperta, et super hujusmodi feretris et eorum quolibet, unus pannus ciriceus suppositus; mandavimus et fecimus, et pannum et feretra prædicta desuper levari, et quod sic repertum fuerat de dictis duobus corporibus humanis, nobis, et quos nobiscum introduxeramus, ostendi. Et levando feretra supradicta, postquam ipsa fuere levata, sentivimus ex utroque hujusmodi corporum seu ossorum eorumdem fragrantiam magnam progredi, et pariter sentiisse asseruerunt nobiscum, ut dictum est, ibi astantes; quod mirabile debet censeri, attenta humiditate terræ qua dicta ossa sepulta sunt, quæ humiditas potius sentitatem r, quam bonam fragantiam prodire s verisimiliter est censenda. Et illis discopertis omnino, comperimus et vidimus de puncto ad punctum, dicta duo corpora esse sepulta et in dispotione superius latius expressa, et similiter viderunt, quos nobiscum introduxeramus, qui ibidem una nobiscum existebant.

[30] [item quatuor] His vero sic compertis, redeuntes ad dictam capellam ab extra, a parte sinistra comperimus etiam ibidem fuisse fossum et cavatum; et inquirentes quare et propter quid ibi erat et fuerat cavatum, nobis, per militem et alios ex cavatoribus supradictis ibi adstantibus nobis, dictum et responsum exstitit, quod quando primo ex ordinatione dicti nostri collegæ fuit inchoatum cavare indagationem, de qua supra fit mentio, indagatio ipsa fuit inchoata a parte dextra dictæ capellæ, videlicet ab extra, et in parte illa qua de navi dictæ ecclesiæ per partem dextram habetur accessus ad dictum chorum, et in ipsa parte dextra cavando seu fodiendo circa finem dictæ partis dextræ, satis profunde in terra fuit repertum unum caput corporis humani, satis grossum, ligatum una lamina de plumbo; et postquam fuit cavatum, in dicta parte dextra, ad videndum, si aliqua ossa, aut aliud in dicta dextra parte posset inveniri: nihil plus, neque ossa, neque aliud, in dicta parte fuit inventum, præter caput supradictum.

[31] Et ideo fodientes seu cavantes hujusmodi concluserunt ad invicem, [alia] præsente dicto domino milite et non contradicente, ab alia parte dictæ capellæ, videlicet a parte sinistra fodere et cavare et indagare, si aliquid in ipsa parte posset reperiri; et postquam foderunt de dicta parte id quod possibiliter fodi poterat, invenerunt in summitate dictæ sinistræ partis, respiciendo ad majus altare, quod est in dicta tertia parte, et recte a directo illius partis dextræ partis dictæ capellæ, in qua caput plumbo ligatum, de quo supra fit mentio, fuit inventum, tria capita corpora * humanorum posita et sepulta ibidem ad modum unius triquadrati t, seu unius, quod gallico vulgari vocatur hersa, et quod, dispositive ad dictum primo loco repertum caput u habendo respectum, poterant ipsa quatuor capita sic reperta censeri facere unam crucem seu formam unius crucis, videlicet primo inventum caput faciebat seu formam pedis crucis, aliud vero, quod in summitate dicti triquadrati erat caput, constituebat seu faciebat summitatem crucis, et duo alia capita quæ erant in angulis dicti triquadrati, constituebant unum partem dextram, et aliud partem sinistram dictæ crucis; et cavato seu fosso, ut dictum est, in dicta sinistra parte tantum quantum fodi et cavari possibiliter potuit et valuit, nil aliud in ipsa parte potuit inveniri, nisi tria capita superius dicta.

[32] [capita.] Comperimus plus et postremo relationibus supradictis a memoria hominum citra nec ante fuisse visum neque auditum, aliquod funus cujuscumque defuncti fuisse in dicta ecclesia ob reverentiam hujus, quod in ea quiescunt corpora gloriosa dictarum Sanctarum cum reliquiis multis diversorum Sanctorum, sepultum, neque sepeliretur qualicumque de causa, sed sepeliuntur hujusmodi funera in cimeterio dictæ ecclesiæ circumquaque ipsam ecclesiam ab extra existenti.

[33] [Super his juridicta] Completa igitur dictæ ecclesiæ, in capella, et duabus partibus ejusdem ab extra, videlicet dextra et sinistra partibus, ac etiam choro ipsius ecclesiæ, oculata inspectione nostra supradicta; et in ipsa nostra oculari inspectione compertis omnibus et singulis quæ comperuisse superius diximus et narravimus, et nihil plus, discessimus ab ipsa ecclesia ad diversorium quo in dicta villa collocati eramus; et ad ipsum diversorium nobis præsentari et ad nos venire mandavimus et fecimus dictum militem, syndicosque et alios qui cavationes, fossiones et indagationes, de quibus supra fit mentio, fecerunt, usque ad septem personas, et ipsos et eorum quemlibet, singulariter, diligenterque et secrete examinavimus et interrogavimus, recepto primitus ab eis, et eorum quolibet, ad sancta Dei Evangelia corporali juramento, in manibus nostris tactis scripturis divinis et sacrosanctis, præstito de et super cavatione, fossione et indagatione supradictis, eorumque circumstantiis et aliis quæ nobis visa fuere inquirenda circa hæc.

[34] [quæstio habita] Et factis per eos super his eorum depositionibus et testimoniis coram nobis, ac illis in scriptis per notarium nostrum supradictum ad partem redactis, recedere a dicta villa in crastinum, quod fuit die Mercurii tunc crastina et proxime venienti, disposuimus, ab ulterius aliquid peragendo supercessimus, ac apud Avinionem reverti; hunc nostrum processum reverendissimo domino nostro cardinali et legato supradicto, cui exsecutionem supradictæ elevationis sanctissimus dominus noster papa supradictum post dictarum nostrarum potestatis litterarum apostolicarum, superius insertarum, concessionem, duxit committendam, humiliter præsentari, ut sua reverendissima Paternitas super ulterius agendis in hujusmodi elevationis negotio ordinare et dispouere posset ad suæ libitum voluntatis: et ipsa die recessimus, gressus nostros repetendo, apud Avinionem, unde perantea hac de causa, ut supradictum est, iter nostrum arripueramus, ubi in Avinione v die Jovis tunc crastina, et immediate sequenti, quæ fuit dies vicesima tertia Novembris supradicti.

[35] [et scriptum instrumentum] In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium præmissorum, de et super præmissis has patentes litteras, hunc nostrum processum in se continentes, confici, per dictum notarium nostrum, mandavimus et fecimus, et sigilli nostri appensione muniri. Quæ omnia modo et forma supradictis acta fuerunt locis et temporibus latius superius expressis et declaratis. Et ego Humbertus de Rota, de Matiscone civis Avinionensis, publicus apostolica imperiali, et regis Franciæ notarius, curiarumque episcopalis et temporalis Avinionensis in causis civilibus scriba, omnibus et singulis in processu suprascripto, dum, ut in eo scribuntur, per reverundum in Christo Patrem dominum Nicolaum de Brancassiis, episcopum Massiliensem coexsecutoremque supradictum, et coram eo fierent et agerentur, præsens fui, et de et super eis de ejusdem domini episcopi mandato præsentem processum per alium, me aliis occupato negotiis, mihi fidelem, scriptum confici x, quem propria manu subscripsi, et signo meo solito, una cum appensione sigilli ejusdem domini Massiliensis episcopi, signavi in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum in illo contentorum.

ANNOTATA.

a Id impugnat Valesius, citans [Notitia Gallicarum. Voce Camaria insula.] ex Gervasio Tisleberiensi, Narbonensem provinciam habere in fronte, qua Rhodanus fluvius exit in mare, Sticadas insulas, quas vulgo Camargas nominant, quasi Caras Marchias; in modum enim insulæ, Rhodano, per tria ostia diviso, claudi. Subjungit Valesius: Sed fallitur Gervasius. Nam Camariæ primum dictæ sunt, quæ postea Camargæ …, ut videtur a Caio Mario, non a Caris Marcis, aut limitibus (notum est vocem Marca idem sonare ac Limes); uti fossa Mariana, ejusdem Caii Marii opus, partem Rhodani navigabili alveo effundit. Stœchades autem sunt insulæ in mari Gallico contra Massiliam (quod quidem confirmatur ex Pomponio Mela: In Gallia, inquit [De Situ Orbis, lib. II, cap. 7, pag. 239. Lugduni Batav. 1782.] , quas referre conveniat (insulas), solæ sunt Stœchades, ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersæ. Sic ille); ita ut earum nomen insulæ amnicæ, qualis est Camaria aut Camariæ, convenire non possit. In tabulis plerisque vocatur Camaria la Camargo. Valesii sententiam sequitur Guibert [Dictionnaire de Géographie.] . Confer Comm. præv. num. 25.

b Johannes I, Albaletus alias Arbaleti, eodem præsule (Ludovico Alemando cardinali) præpositus Arelatensis 1447 [Gallia Christiana, tom. I, col. 598.] .

c Nemini mirum videbitur, nullam hic nec in sequentibus fieri mentionem de archiepiscopo Arelatensi Ludovico Alemando, qui in memoriam sibi revocarit acta conciliabuli Basileensis. In eo cœtu (quando agebatur de deponendo Eugenio IV [Histoire de l'Église Gallicane, tom. XX, pag. 370 et seqq. Paris 1827, in-12.] ) omnia gesta esse Ludovici nostri nutu, postquam dissidium patrum cum Eugenio IV erupit in apertum schisma, queritur Odericus Raynaldus… At si auctor fuit eligendi Amedeum Sabaudum, qui dictus est Felix V, eidem postea suasit, imo persuasit abdicare papatum. Interim ab Eugenio IV, contra quem sententiam exauctorationis pronuntiarat cardinalis Arelatensis die XX Junii anni 1439 [Ibid. pag. 387 et seq.] vicissim depulsus est a sede Arelatensi … Administrandæ vero Arelatensi ecclesiæ præfectus est Rogerius Aquensis ecclesiæ præpositus (id quidem ab initio; sed anno 1448 Præpositus erat Joannes Albaletus)… Absoluto concilio, Arelatem rediit (cardinalis post abdicationem nempe Felicis V antipapæ factam die 9 Aprilis [Art de vérifier les dates, pag. 309.] vel potius 7 Aprilis [Histoire de l'Église Gallicane, ubi supra, pag. 460.] anno 1449) … restituente ipsi honores pristinos Nicolao papa V (qui in locum Eugenii IV electus fuerat die 6 Martii, et die 18 coronatus anno 1447 [Art de vérifier les dates, pag. 309.] ) …, addita etiam apostolicæ sedis legatione in Germania inferiori. Inde reversus in diœcesim suam, Salonii emisit animam die XVI Septembris 1540 [Gallia Christ. tom. I, col. 583.] . Et infra additur [Ibid. pag. 584.] : Miraculis ad ejus ejus sepulcrum Arelate fieri solitis, ut Æneas Sylvius testatur, claruisse constat; et una cum Petro Luxemburgio… Clemens VII papa anno 1527, ob memoriam egregiarum utriusque virtutum ac piorum operum, nec non miraculorum coruscationem, debito Beatis cultu ac veneratione honorari concessit. Addo quædam ex Actis B. Lud. Alamandi, operi nostro a Stiltingo insertis die 16 Septembris [Acta SS. tom. V Septembris, pag. 436 et seqq.] . Officium ejus additum fuit veteri breviario Arelatensi sub Joanne Ferrerio archiepiscopo, defuncto anno 1621 [Ibid. pag. 436.] ; sed deinde prætermissum, ignorante Saxio qua de causa; resumptum tamen sæculo XVII, cum leviuscula forsan immutatione, fixumque die Dominico ante festum Dedicationis S. Michaelis archangeli, ut in perpetuum eo die dicatur ritu duplici [Ibid. pag. 437.] . Multis agit Stiltingus de gestis utique reprobandis et lugendis B. Alamandi in concilio Basileensi [Ibid. 442 – 455.] ; atque concludit [Ibid. pag. 452.] : Verum infelix exitus tantorum moliminum oculos aperire potuit viri alias minime mali. Vidit demum fædum schisma conflatum esse in ecclesia, et pontificem suum, quem forte æque ac Martinum V post Constantiense concilium, cito ab omnibus agnoscendum speraverat, a toto fere mundo improbari. Vidit non paucos ex iis, qui inter præcipuos fuerant in concilio, non Felici suo sed summo Pontifici subjectos, ac Felicis purpuram ab aliquibus etiam abjectam. Hinc videre potuit, gesta sua improbari; potuit serio ac tranquillo examine facta sua excutere, et eorum temeritatem tandem agnoscere et deflere. Neque dubitandum est quin id fecerit, ut ostendam contra aliquos id negantes, nempe Bailletum, Natalem Alexandrum aliosque, contendentes B. Ludovicum in ea defunctum opinione, quam secutus fuerat concilii Basileensis tempore [Ibid. pag. 452.] . Scilicet vellent inter Beatos invenire aliquem, qui Romanæ ecclesiæ decretis constanter se opposuit, nec mentem unquam, ne in morte quidem mutavit, ac si rebellibus ecclesiæ filiis nihil amplius timendum foret, postquam Beatum aliquem futilibus aliquot ratiunculis exhibere conati fuerint sibi in rebellione similem. Verum tam ineptæ et frivolæ sunt rationes, quibus Basileenses labe schismatis eximere, et quibus pœnitentiam Ludovii Alamandi negare contendit Alexander, ut mirer similia scribi potuisse ab homine alias erudito. Cætera vide apud Stiltingum.

d Il est, juxta R. D. Faillon, sub signo Vervecis, gallice mouton, unde barbara vox muto [Monuments inédits, tom. I, col. 1326.] .

e Sunt eædem, paucis immutatis, litteræ, quæ supra num. 5. Dies quoque diversa est.

f Hæc paulo aliter reddenda erant ac supra num. 5.

g Bajulum regis. Voces hæ referri non possunt, ut non nemo autumavit, ad Joannem Arlatan, quasi ipse fuisset bajulus regis. Textus perspicuus est: Accersiri mandavimus … per Joannem Arlatan, bajulum regis ac syndicos dictæ villæ. Videtur hic agi de Balivio [Ibid. tom. II, col. 1237 et seq. note b.] .

h Id est Crate seu Clathris.

i Probabiliter a voce italica grotta gallice grotte, quæ ut cryptæ species haberi potest. Cæterum indicatur structura lapidea eaque concamerata.

k Ex transversio id est per transversum.

l Votam id est fornicem gallice voute. Videtur indicari structura concamerata, quæ supra lit. i.

m Petiæ gallice pieces, id est frustra, fragmenta.

n Mediam canam, species mensuræ est, cujus longitudo diversa in diversis regionibus. In Provincia et Occitania inferiori habet pedes sex et lineas duas [Dictionnaire de Trevoux. Verbo Canne.] .

o Pilare gallice pilier, id est columna. Vide Comm. præv. num. 41.

p Ingeniis id est instrumentis. In Glossario Ducangii: Ingenium machina bellica, ingenio et arte adinventa et constructa. Hinc vox gallice engin.

q Tribus palmis. Recte observat R. D. Faillon [Monum. inédits, tom. I, col. 1328, note a.] , ex hac tam minuta episcopi Massiliensis descriptione, commentitium demonstrari, quod habet Joannes Bertaudus in Encomio trium Mariarum et ita refertur apud Colvenerium [Kalendarium SS. V. Mariæ, ad diem 9 April. tom. I, fol. 284, verso.] : Harum Mariæ Cleopha et Salome, sororum virginis Mariæ, beata corpora nunc in Gallia celtica recondita visuntur, in oppido quodam exiguo, Gallis et plerisque aliis ob ipsa sane quam (valde) religioso, e regione Massiliæ, civitatis provincialis comitatus. Unde cum Robertus olim Siciliæ rex et Provinciæ comes præfata corpora ex eorum cellula, in qua ad præsens celeberrime consistunt, ea quidem evelli imperasset, frustra nixus est: quæ admodum amplexu gemino divinitus palam adeo conjuncta sunt, ut quondam separata fuisse minus crederetur, Fratre Joanne Veneto perspicuo auctore in vitis ipsarum trium Mariarum. Nec mirum consortium ipsarum sanctarum Sororum post obitum, annuente Deo optimo, factum, quod, vita vegetante, apprime illibatum constiterat. Porro regnavit Robertus ab anno 1309 usque ad annum 1344 [Henschenius in Actis S. Mariæ Cleophæ, 9 April. pag. 815.] . Res itaque hæc gesta foret sæculo et aliquid amplius ante Inventionem seu Elevationem sub Renato anno 1448. Atqui evidens est in hac ne vel levissimum indissolubilis illius corporum nexus repertum vestigium fuisse, unde merito fabulis annumerandus est, sicut et alia pleraque a Joanne de Venetto consarcinata. Cæterum hujus narrationem, si lubet, vide apud Henschenium, qui illam in extenso recitat, additis uno et altero miraculo [Henschenius in Actis S. Mariæ Cleophæ, 9 Aprilis, pag, 815.] .

r Sentitatem. Vox deducta a Sentina, ac proinde pravum significans odorem.

s Prodire id est producere vel prodere.

t Triquadrati id est trianguli; hersa gallice herse, latine occa.

u Caput. In authographo per errorem fuit scripta vox locum pro caput.

v In Avinione. Probabiliter legendum est advenimus vel quid simile.

x Supple curavi.

* indagatum

* quæ

* corporum

§ III. Tenor informationum, de quibus in processu domini episcopi Massiliensis fit mentio.

[Testimonia Arelatensia:] Sequuntur dicta et depositiones ac testimonia certorum testium per nos Nicolaum de Brancaciis, episcopum Massiliensem, judicem et commissarium apostolicum in illa parte, apostolica auctoritate deputatum, auditorum et examinatorum tam in civitate Arelatensi quam in villa nostræ Dominæ de Mari Arelatensis diocesis, pro negotio et facto elevationis gloriosorum corporum sanctorum Dei materterarum et gloriosissimæ ejus Genitricis sororum, sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, quam elevationem fieri facere de proximo intendit serenissimus dominus noster rex Renatus.

[37] [Isnardi de Aqueria,] Anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, indictione undecima cum eodem anno sumpta et die decima octava Novembris; venerabilis, nobilis et religiosus vir dominus Isnardus de Aqueria a, canonicus et archipresbyter ecclesiæ Arelatensis, ætatis sexaginta annorum testis nobis Nicolao, episcopo Massiliensi, commissarioque apostolico supradicto ministratus, et per nos ad perhibendum in hujusmodi negotio receptus et admissus, atque juratus, dixit juramento suo: quod ipse, qui a multis annis citra fuit canonicus dictæ ecclesiæ, vidit, scivit et audivit, palam, publice et manifeste credi et reputari Arelate, et partibus circumvicinis, quod corpora dictarum Sanctarum requiescunt, fueruntque et sunt humata in loco de Mari et ecclesia illius; et propterea est accessus et peregrinatio magna Christi fidelibus ad ipsam ecclesiam atque locum, ab omnibus etiam de remotis partibus, ipseque loquens fuit peregrinus ad illa causa devotionis; quodque dictæ Sanctæ habent festum anno quolibet, videlicet una, vicesima quinta Maji, et alia vicesima secunda Octobris; et sunt hujusmodi festa descripta in calendario ecclesiæ Arelatensis; et ecclesia Arelatensis habet officium, ab antiquo proprium de illis, legendam, capitula, hymnum, et responsoria, et missam, et octavas, etc., etc.: alia dixit nescire diligenter interrogatus.

[38] [Olivarii,] Eadem die examinatio domini Joannis Olivarii b, præcentoris Arelatensis. Venerabilis et religiosus vir dominus Joannes Olivarii, canonicus et præcentor ecclesiæ Arelatensis, ætatis sexaginta annorum vel circa, testis administratus, juratus et receptus, juramento suo dixit et deposuit quod ipse, qui a viginti duobus annis citra fuit canonicus dictæ ecclesiæ, et perantea in illa et dicta civitate fuerat nutritus infans, vidit et scivit toto tempore suæ memoriæ, dici, reputari palam et publice, indubie et notorie, quod corpora dictarum Sanctarum fuerunt et sunt humata, et requiescunt in ecclesia villæ de Mari, ad quas ecclesiam et villam de Mari, propterea causa devotionis dictarum Sanctarum est et habetur, etiam de remotis partibus, peregrinatio et communis accessus; ipseque loquens fuit pluries peregrinus causa devotionis ad dictum locum, et de ipsis Sanctis colitur festum in dicta civitate et ecclesia Arelatensi, et etiam in villa dicta de Mari, videlicet, de una in Majo, et de alia in Octobri; habetque ecclesia Arelatensis propria officia de illis, videlicet, vesperos, matutinas, hymnos, legendam et responsoria, et missam pro diebus festorum et illarum octavis; et ipse, qui loquitur, ut præcentor dictæ ecclesiæ, in tabulis chori intitulat dicta festa duplicia cum c quando illa occurrunt. Plura dixit se nescire interrogatus, etc.

[39] [Antonii Pelam,] Eadem die examinatio Anthonii Pelam, mercatoris de Arelate. Honorabilis et sapiens vir Anthonius Pelam, mercator, oriundus de Arelate, ætatis septuaginta annorum, et bonæ memoriæ quinquaginta annorum et ultra, testis administratus, ut supra, et juratus, atque receptus, juramento suo dixit et deposuit, videlicet, quod a totis temporibus suæ memoriæ, ipse ab antiquis et aliis, in dicta civitate vidit et audivit dici, et teneri palam, et publice communiter, et notorie quod sacratissima corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome fuerunt sepulta, et sepulta requiescunt in loco villæ de Mari dictæ, Arelatensis diœcesis, et ipse sic tenuit, credidit, tenetque et credit; quodque in earum festivitatibus, quæ sunt videlicet Mariæ Jacobi in Maio, et Mariæ Salome, quæ est in Octobri, in quibus mensibus cujuslibet ipsarum Sanctarum solemnizatur festum, illarum est publicus et communis, causa devotionis et adorationis ipsarum Sanctarum, accessus et peregrinatio; et ipsemet, qui loquitur, in altera hujusmodi solemnitatum fuit, causa devotionis, et plures tunc, et etiam ante et post, venire peregrinos vidit et audivit; quodque de præmissis fuit et est in dicta civitate Arelatensi, et partibus circumvicinis publica vox, communis opinio, credulitas et fama.

[40] [Joannis Cabassole,] Eadem die examinatio Joannis Cabassole civis Arelatensis. Nobilis vir Joannes Cabassole, de Cavallione oriundus, civis et incola Arelatensis ab ephebis, ætatis sexaginta annorum, et bonæ memoriæ quinquaginta et ultra, ut dixit, testis, ut supra, ministratus, et receptus atque productus, dixit et deposuit verum esse quod ipse, qui loquitur, a temporibus suæ infantiæ usque nunc vidit, scivit et audivit ab omnibus etiam se antiquioribus dici, teneri, indubitanterque credi, et reputari palam, publice, communiter et manifeste in dicta civitate Arelatensi, et totis illis partibus illis circumvicinis, quod in villa de Mari dictæ diœcesis. et in ecclesia beatæ Mariæ ejusdem, fuerunt et sunt humata corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, sororum beatissimæ Dei Genitricis, et, causa devotionis quæ ad illas habetur, est ad eas et dictum locum peregrinatio notorie et manifeste ab omnibus patrialibus d, et etiam longinquis et remotis, ipseque loquens, qui ita pie et pro vero habet et credit, fuit pluribus vicibus, causa devotionis et peregrinationis, ad ipsum locum ad orandum et venerandum dictas Sanctas, scitque quod in civitate Arelatensi, et dicto loco, celebratur festivitas illarum, et cujuslibet earum, videlicet, ut credit, unius in Majo, et alterius in mense aut proxime præterito vel alio præcedenti. Plura, etc.

[41] [Honorati Raynaudi,] Eadem die examinatio Honorati Raynaudi de Arelate. Nobilis Honoratus Raynaudi burgensis et originarius civitatis Arelatensis, ætatis sexaginta annorum, et bonæ memoriæ quinquaginta, testis administratus, juratus et receptus, juramento suo dixit et deposuit esse verum quod ipse loquens a totis temporibus suæ memoriæ vidit, scivit et audivit dici et reputari indubitanter, palam, publice et notorie, etiam a majoribus annis se, quod corpora dictarum Sanctarum fuerunt et sunt humata in dicto loco et ecclesia de Mari, estque magna peregrinatio, causa devotionis illarum, ad ipsum locum, et de illis colitur festum annis singulis, videlicet unius in Madio et alterius in Octobri, ipseque qui loquitur, qui ita credidit et credit fuisse et esse verum, fuit ad dictum locum causa devotionis. Plura,etc.

[42] [Joannis Margoie,] Eadem die examinatio domini Joannis Margoie, militis de Arelate. Nobilis et potens vir dominus Joannes Margoie, miles ordinis sancti Joannis Hierosolymitani, oriundus civitatis Arelatensis, ac præceptor domus beatæ Mariæ de templo, ordinis et civitatis supra dictorum, ætatis septuaginta, et bonæ memoriæ sexaginta annorum, ut dixit, testis, ut supra, administratus, juratus et receptus, ejus medio juramento dixit et deposuit, quod ipse qui loquitur, ut prædicitur, originem traxit a civitate Arelate, et in illa alitus ut pro magna parte suæ vitæ moratus fuit, vidit, scivit et audivit ab omnibus indifferenter, etiam se majoribus annis seu antiquioribus, dici palam, publice, communiter et manifeste, quod in villa de Mari, et ecclesia beatæ Mariæ ejusdem, fuerunt et sunt humata ac quiescunt corpora sancta sanctarum Domini nostri materterarum et beatissimæ ejus Genitricis sororum, sanctarum Mariæ Jacobi et Salome, ibidemque venerantur a Christi fidelibus, et ad ipsum locum habetur incessanter, causa devotionis illarum, peregrinatio publica a patriotis et etiam a de longinquis et remotis partibus, ipseque loquens hoc credidit et credit indubitanter fuisse et esse verum, fuitque, causa devotionis, diversis vicibus, et in diversis etiam magnatum societatibus, ad ipsum locum de Mari; et ibidem oravit et orari vidit dictas Sanctas; quodque ipsæ Sanctæ habent festum quælibet, quod celebratur in dictis civitatibus et loco ab omnibus, videlicet, unum in Majo, et aliud in præsenti seu præterito mense, etc. Plura dixit.

[43] [Bernardi Pangoni,] Eadem die examinatio magistri Bernardi Pangonis de Arelate. Honorabilis vir magister Bernardus Pangonis, notarius, syndicus et civis Arelatensis, ætatis quinquaginta quinque annorum vel circa, testis administratus, juratus et receptus, dixit et juramento suo deposuit, quod a toto tempore suæ memoriæ ipse vidit et audivit in civitate Arelatensi dici, teneri et reputari palam, publice, communiter et notorie, quod corpora dictarum sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome fuerunt et sunt humata in ecclesia nostræ Dominæ de Mari Arelatensis diœcesis, et de eis colitur in ipsis locis festum omni anno, videlicet unius in Majo et alterius in Octobri; et tunc, et potissime in Majo, est magna peregrinatio, causa devotionis earumdem, in dicto loco; et multi undique tunc accedunt, ipseque, qui loquitur, pluries accessit dicta de causa, et fuit peregrinus, et vidit fieri processionem, et imagines illarum processionaliter portari, et vidit super earum sepultura vota plura, serta et alia, etc.

[44] [Petri Isnardi] Eadem die examinatio Petri Isnardi de Arelate. Nobilis vir Petrus Isnardi burgensis et originarius civitatis Arelatensis, ætatis quinquaginta annorum, et bonæ memoriæ quadraginta, testis juratus, etc., ejus juramento dixit verum esse, quod ipse qui loquitur, toto tempore ætatis suæ vidit, scivit et audivit dici et publice reputari in dicta civitate, et etiam ab antiquis ejusdem, quod corpora dictarum Sanctarum requiescunt et fuerunt et sunt humata in dicta villa de Mari, et ecclesia ejusdem, sub nomine nostræ Dominæ fundata, et causa devotionis illarum, est et habetur publica et communis peregrinatio ab omnibus indifferenter, etiam de remotis partibus, ipseque, qui loquitur, qui ita credidit et credit fuisse et esse verum, fuit pluribus vicibus ad ipsum locum et ecclesiam peregrinus, quodque omni anno colitur festum de eis in Arelate et dicto loco, videlicet unius in Majo, videlicet, vicesima quinta Maji; et alterius in Octobri; et ecclesia Arelatensis colit dicta festa; et in die eorum festorum portantur imagines earum processionaliter; et ipse, qui loquitur, fuit in processione, et pallium e portavit. Plura, etc.

[45] [et Jacobi Bastoneti.] Eadem die examinatio Jacobi Bastoneti de Arelate. Honorabilis vir Jacobus Bastoneti, originarius Arelatensis, ætatis septuaginta sex annorum, testis, etc., dixit quod a totis temporibus suæ ætatis ipse loquens audivit, vidit et scivit, etiam a se antiquioribus credi, dici et reputari palam, publice, communiter et notorie in Arelate et partibus circumvicinis, quod in dicta villa de Mari, et ecclesia nostræ Dominæ ejusdem, requiescunt fueruntque et sunt sepulta corpora dictarum sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, prope et in pede majoris altaris ejusdem; ibidemque a Christicolis venerantur, coluntur, adorantur, et causa devotionis et adorationis est continua communisque et publica peregrinatio a patriotis, etiam a remotis partibus; et ipse, qui loquitur, ad ipsum locum pluries dicta de causa peregrinus fuit; et ob illarum memoriam et honorem annis singulis in Arelate colitur earum festum, videlicet unius in Majo, et tunc magna populi multitudo etiam cum quadrigis illic ad festum accedere, et se vehi et portari facere consuevit, et etiam de partibus circumvicinis; et alterius ante festum omnium Sanctorum; ipseque loquens in festo Maji peregrinus pluries fuit, et imagines dictarum Sanctarum processionaliter portari vidit, et ipsas Sanctas venerari juxta dictum majus altare. Plura, etc.

[46] [Testes auditi in villa de Mari Joannes Arlatan de cultu immemorabili,] Deinde dictus dominus Massiliensis commissarius ad examinationem testium subscriptorum processit in villa de Mari, ut sequitur: et primo examinatio domini Joannis Arlatan, militis. Nobilis et potens vir dominus Joannes Arlatan, miles de Arelate, dominus de Castronovo, Arelatensis diœcesis, ætatis sexaginta annorum, et bonæ memoriæ quinquaginta, ut dixit, testis administratus et juratus, suo juramento medio dixit et deposuit, ut sequitur: videlicet verum esse quod a totis temporibus memoriæ suæ ipse indubitanter, publiceque, palam, communiter et notorie vidit, scivit et audivit credi, dici et reputari, quod gloriosa corpora sanctarum materterarum Domini nostri Jesu Christi, sororumque gloriosissimæ virginis Mariæ suæ matris, videlicet sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, fuerunt et sunt sepulta ac requiescunt in ecclesia nostræ Dominæ villæ de Mari, dictæ diœcesis; et in eadem die ab omnibus circumquaque patriotis, etiam a remotis partibus, venerantur, multique de dictis patriotis, et etiam de dictis partibus remotis, affluunt dietim ad dictam ecclesiam nostræ Dominæ, causa peregrinationis et devotionis, ad dictas Sanctas, ac etiam pluries hac de causa ipse loquens illic accessit et fuit; scitque et vidit quod in civitate et ecclesia majori et aliis civitatis et diœcesis Arelatensis, de quibus notitiam habet, colitur festum de ipsis Sanctis, videlicet de sancta Maria Jacobi in Majo circa finem, et de sancta Maria Salome in Octobri etiam circa finem.

[47] [de terra] Dixit ulterius, quod de anno præsenti et mense Julii ejusdem, quia serenissimus dominus noster rex Renatus disposuit procurare et facere toto suo posse, quod dictarum gloriosarum Sanctarum corpora de loco, ubi infra terram dictæ ecclesiæ de Mari requiescebant, elevarentur; et propterea certas super hoc a beatissimo domino nostro Papa impetraverat litteras, quæ reverendissimo domino Aquensi archiepiscopo moderno dirigebantur; dictus dominus noster rex pro executione hujusmodi litterarum destinavit ad dictam villam de Mari dictum dominum archiepiscopum. Qui dominus archiepiscopus, quando fuit applicatus ad ipsum locum, et infra dictam ecclesiam, sciscitatus est a diversis incolis, et aliis originariis et senioribus dicti loci, ubi credebantur dictarum Sanctarum corpora in dicta ecclesia requiescere; et responso sibi per sic inquisitos quod credebantur dicta corpora quiescere in capella quæ in centro dictæ ecclesiæ, videlicet inter navem et chorum ejusdem ecclesiæ, est contructa, ipse dominus archiepiscopus ordinavit in dicta capella fodi, et tantum cavari, quod dicta corpora possent reperiri seu possit haberi certitudo si ipsa sancta corpora in dicta capella requiescunt.

[48] [effossa] Qua de re dictus loquens, qui, ad requestam dicti domini nostri regis, fuit paulo post per dictum dominum archiepiscopum destinatus ad dictam villam de Mari pro faciendo exequi ordinationem ejusdem domini archiepiscopi, quod dicta ecclesia cavaretur, quam cito fuit applicatus in dicta villa de Mari, vocavit certos ex syndicis et aliis incolis dicti loci usque ad numerum quatuordecim; et illis ad faciendum cavationem hujusmodi auctoritate dicti domini archiepiscopi commisit et injunxit, primitus ab ipsis sic præsentatis præstito corporali juramento ad sancta Dei evangelia, quod bene, fideliter et diligenter dictam cavationem facerent, et quidquid cavando reperirent, veraciter et fideliter seu dicto domino nostro regi, aut nobis pro ipso domino nostro, revelarent, eisdem sic præsentatis cavationem supra dictamque f solis post introductis per dictum loquentem, ex ordinatione dicti domini archiepiscopi, infra dictam ecclesiam, illis quos, ut dictum est, ipse dominus archiepiscopus commiserat ad faciendam cavationem supra dictam, solum, et nullis aliis præter notarium dicti loci.

[49] [inventisque uno] Ipsi sic introducti dictam cavationem facere inchoarunt, et inchoaverunt illam secus dictam capellam a parte dextra; et postquam cavaverunt quasi usque ad finem dictæ partis dextræ, constituit clausuram dictæ capellæ; ibidem invenerunt unum caput corporis humani plumbo coopertum, seu bendatum g; et facta diligenti cavatione, si plus ibidem reperire possent, nihil aliud, neque unicum ossum ibidem in dicta parte invenerunt. Deinde continuando cavationem hujusmodi, cavaverunt partem in choro dictæ ecclesiæ, qui est retro dictam capellam; et cavando in dicto choro, reperierunt in illo quamdam crotam antiquam, quam fregerunt, et reperierunt certas scutellas, et petyas h scutellarum terræ, cineresque et carbones nigros, et unum murum ex transverso, in quo erat una parva porta, clausa uno lapide; et credit quod illa porta erat pro accedendo de dicta crota ad fontem seu puteum aquæ dulcis, qui est in capella dictarum Sanctarum in medio ecclesiæ sita, in qua capella fuit etiam cavatum, sed nihil in illa fuit repertum, nisi fons seu puteus dictæ aquæ dulcis; et ordinavit idem loquens quod cavatio continuaretur procedendo usque ad majus altare dicti chori.

[50] [et altero corpore,] Et hoc ordinato, accersitus per dictum dominum nostrum regem, ab hinc recessit ad ipsum dominum nostrum regem, qui eum sic accersitum, quam cito appulit ad ipsum, eum mandavit, non recordatur ubi pro præsenti. Dixit plus, quod ipso loquente regresso, dictus dominus noster rex sibi dixit quod illi de villa de Mari sibi fecerant notificari, quod cavando prout ipse loquens cavare injunxerat, invenerunt ossa unius corporis humani, et certa alia satis consonantia ad illud, quod Gervasius in suo Occio i imperiali scribit de sepultura dictarum Sanctarum. Quare voluit dictus dominus noster rex, et eidem loquenti injunxit, quod rediret ad dictam villam de Mari, et videret quid ibidem fuerat inventum, et faceret quæ sibi loquenti utiliora et expedientiora viderentur peragenda ad hanc rem. Et tunc ipse, qui loquitur, reversus fuit ad ipsam villam; et quam citius in illa appulit, ivit cum syndicis dicti loci, qui cessaverant et cessabant plus in dicta ecclesia cavare ad ipsam; et visitavit dictam cavationem, et reperit et vidit ossa dicti corporis humani; et hoc viso, ipse, qui loquitur, disposuit facere cavari a parte dextra dicti altaris majoris; et hac de causa fecit ipsum majus altare retineri de lignis, et illo retento fecit cavari a parte dextra ipsius altaris; et postquam fuit in dicta dextra cavatum ad æqualitatem plateæ qua jacebant ossa supra dicti corporis humani, fuerunt reperta unum caput et alia ossa de uno alio corpore humano usque ad quasi umbelicum; et deinde discooperta plus de dicta terra cum cutellis, et bene dulciter, fuerunt reperta alia ossa corporis humani a dicto umbelico usque ad plantam pedis extenta et jacentia in terra; videlicet a parte capitis tendebant ad partem illam qua terra pista fuerat inventa, et plantæ pedum erant subtus dictum majus altare ad formam alterius corporis primo inventi; nec erat distantia inter dicta duo corpora sic inventa, nisi circa tres aut quatuor pedes.

[51] [sicut et aliis tribus capitibus;] Quibus corporibus sic inventis, fuit cessatum plus in illa parte cavare, dubitando quod, si plus fuisset in illa cavatum, forsan potuissent destrui dicta ossa dictorum duorum corporum; sed ad hinc recedendo dictus loquens fecit cavari a parte sinistra supræ dictæ capellæ. Et postquam fuit in illa parte satis cavatum, fuerunt recte de directa parte partis dextræ dictæ capellæ, ubi fuit inventum dictum caput, de quo supra fit mentio, fuerunt reperta tria alia capita corporum humanorum parva et valde parviora primo reperto capite. Quæ tria capita solum fuerunt reperta sine aliquibus ossibus; et erant ipsa tria capita posita in triangulo, videlicet unum altius aliis duobus, et duo alia inferius, unum videlicet ad unum latus, aliud de directo ad aliud latus, ad modum trianguli unius crucis; et facta diligenti cavatione et indagatione in dicta sinistra parte, si aliquid plus inveniri posset, nihil plus potuit inveniri. Ideo a plus cavando et fodiendo in dicta tota ecclesia fuit omnino cessatum. Et fecit ipse, qui loquitur, dicta quatuor capita, et alia duo capita dictorum duorum corporum humanorum, sicut dictum est, repertorum, cum certa parte ossium corporis secundo loco reperti, recondi et reponi in sacristia dictæ ecclesiæ. Et id quod de ossibus ipsorum duorum corporum remansit, et est in terra, cooperiri quodlibet uno feretro ligneo, et desuper poni unum pannum ciriceum. Deposuit plus ulterius dictus loquens quod quando dicti secundi corporis humani ossa fuerunt reperta et discooperta, magna fragrantia et bonus odor exinde provenit; et ita provenisse, hii qui alia ossa dicti alterius corporis invenerunt, dicebant in discoopertura et inventione ejusdem. Plura alia, etc.

[52] [Joannes Sondelin,] Eisdem die et villa de Mari, honestus et vir discretus magister Joannes Sondelini, notarius apostolicus et syndicus dictæ villæ de Mari, ætatis viginti octo annorum, testis administratus, etc.; deposuit et dixit, juramento suo, quod ipse testis fuit auctoritate supra dicti domini Aquensis archiepiscopi, et de mandato regis sibi testi per supra dictum dominum militem facto, præsens, et unus ex eis qui auctoritate et mandato supra dicto cavaverunt dictam ecclesiam nostræ Dominæ de Mari, ad investigandum in illa locum in quo gloriosa corpora sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, ut certæ aliæ reliquiæ Sanctorum (quæ cum ipsis gloriosis corporibus in dicta ecclesia per nonnullos Domini nostri Jesu Christi discipulos, qui cum eisdem sanctis a Hierosolymis per perfidos Judæos in mari per ratem sine gubernaculo expulsi fuerunt ob fidem Domini nostri) k leguntur et quæ corpora gloriosa loquens ipse, a toto tempore quo moram traxit in dicta villa de Mari, audivit et vidit pie credi in ipsa ecclesia fuisse sepulta, ut dictum est, et illa ibidem venerari a patriotis et etiam de remotissimis partibus vidit; et in dicta ecclesia juvit ad cavandum, videlicet primo in capella, in qua nihil, post magnam cavationem et investigationem in illa usque ad abyssum factam nihil fuit repertum, nisi aqua dulcis, proveniens ex puteo, qui per antea in illa habebatur, et de cujus aqua dabatur peregrinis ad ipsam ecclesiam venientibus, et præcipue causa morsus a cane rabido.

[53] [investigationi præsens adfuit] Deinde juvit in parte dextra ad cavandum dictæ capellæ ab extra in qua parte circa finem respiciendo ad chorum dictæ ecclesiæ, et juxta ipsum chorum fuit repertum unum grossum caput corporis humani, de plumbo munitum, et nihil plus saltem de corpore humano vel alio. Insuper juvit ad cavandum in choro et chorum dictæ ecclesiæ, in quo circa medium fuit reperta una parva crota, habens, inter se et partem dicti chori respicientem et progredientem ad dictam capellam, unum murum ex transverso dicti chori, et in ipso muro unam portellam quæ fuit, et erat clausa de lapidibus, et per quam portam habebatur introitus ad ipsam crotam ex parte dictæ capellæ, et etiam ex parte ipsius crotæ ad ipsam capellam, et dictum puteum in illa existentem; et in ipsa crota nihil fuit repertum de corpore humano, sed solum certæ scutellæ de terra, et certæ partes similium scutellarum, et certa quantitas cinerum cum carbonibus nigris. Quibus visis, fuit continuatum cavari usque ad majus altare quod est in fine dictorum ecclesiarum et chori; et cavando repertum fuit prope dictum majus altare, quasi ad unam cannam, una quantitas magna de terra pista, diversa valde ab alia terra quæ reperiebatur cavando dictum chorum; et in ipsa terra pista fuit repertum unum parvum pilare de lapide albo valde corrosum et devastatum, et super dictum pilare unus parvus lapis marmoreus ad modum unius altaris portatilis, qui lapis cavando fuit ruptus et divisus in petiis pluribus. Deinde plus procedendo versus dictum majus altare a parte sinistra, videlicet illa qua dicitur evangelium, fuit repertum unum caput corporis humani, et deinde omnia ossa quæ ad corpus humanum et dicto capiti pertinere poterant, inhumata in terra valde per extensum, taliter, quod pedes ipsius corporis erant satis subtus lapidem dicti majoris altaris, et habebat dictum corpus manus super pectus plicatas ad modum crucis, et valde bonum odorem et fragrantiam producebat.

[54] [operamque præstitit;] Præterea juvit ad cavandum a parte dextra dicti chori, satis prope ipsum locum in quo dictum corpus fuerat et erat repertum; et post certam cavationem a parte dextra dicti altaris, videlicet parte illa qua inchoatur missa, reperierunt aliud corpus ibidem sepultum ad modum alterius, quod habebat partem anteriorem a parte dicti pilaris, et pedes duos subtus dictam partem dicti altaris majoris, et non distabant dicta duo corpora, unum ab alio, per mediam cannam ex transverso, et hoc secundum corpus erat inhumatum inter lapides parvos, qui vulgariter vocantur lausas l. Et dimisso plus cavare in dicta parte ob timorem, ne forte procederetur ad corruptionem fundamentorum in illa parte dictæ ecclesiæ, venerunt ad cavandum ad partem sinistram dictæ ecclesiæ, recte per directum illius partis in qua fuerat repertum dictum caput plumbo munitum; et post magnam cavationem reperierunt in dicta parte sinistra tria capita corporum humanorum, non longe sepulta unum ab alio, per modum unius trianguli, quia unum erat altius, et alia duo ad latera dextra et sinistra, et valde indirecte ad alium locum in quo dictum primum caput fuit inventum; taliter, quod videbantur disponi ad faciendum crucem dicta quatuor capita, videlicet, unum pedem, aliud caput, et alia duo brachia crucis. Plura alia non reperierunt in dicta ecclesia. Et hujusmodi cavationem fecerunt a principio Augusti proxime præteriti usque prope medium ejusdem. Alia dixit nescire de hoc negotio, diligenter interrogatus.

[55] [Poncius Comitis] Eisdem loco et die, discretus vir Poncius Comitis m, alias Philipot, fusterius n, dictæ villæ de Mari, alter ex supradictis cavatoribus deputatus, reauditus per dictum dominum Massiliensem, ut testis, etc., juramento suo dixit et deposuit, quod cum ipse sit ætatis quinquaginta quinque annorum, vel circa, semper continue, et publice, palam et notorie dici, et pie teneri atque credi audivit, et etiam tenuit atque credidit, quod corpora Sanctarum supradictarum in ecclesia nostræ Dominæ de Mari fuere per sanctos Christi discipulos humi tradita et sepulta; et maximam peregrinorum, tam patriotarum quam aliorum de longinquis partibus, confluentiam continue vidit, et signanter in festivitatibus ipsarum gloriosarum Sanctarum; et in concavatione et perquisitione corporum et reliquiarum dictarum Sanctarum et aliarum de Hierosolymis apportatarum, jussu, mandato et ordinatione dicti domini archiepiscopi, atque militis prælibati continue interfuit. Quæ quidem cavatio in capella illarum Sanctarum per ipsum et alios ad hæc deputatos fuit inchoata, in qua nisi solum puteum aquæ dulcis, qua pie creditur morsu canis rabidi laborantes, seu ab eis morsos, per ipsius aquæ haustionem seu potionem, ipsarum Sanctarum intercessionibus gloriosis, curari; qui videntes in in ipsa capella nihil aliud invenisse, extra ipsam, in parte dextra fodere et cavare cœperunt, in qua parte respiciente versus chorum dictæ ecclesiæ invenisse dixerunt unum caput satis grossum, plumbo involutum, corporis humani; nihil tamen in eodem loco plus dixit invenisse.

[56] [similiter manum] Et continuando cavationem hujusmodi in choro dictæ ecclesiæ circa medium, inventa exstitit quædam crota lapidea, habens murum ex transverso dicti chori respicientem et progredientem ad dictam capellam, et in ipso muro unam parvam portam, lapidibus clausam, per quam aditus habebatur ad ipsam crotam de capella prædicta, et puteo in eadem existente; in qua quidem crota inventæ exstiterunt certæ scutellæ de terra, et certæ similium scutellarum petyæ, ac quantitas cinerum cum carbonibus nigris. Et iis inventis, fuit cavari continuatum usque ad majus altare, quod finem tenet ecclesiæ atque chori, prope quod fuit reperta magna quantitas terræ pistæ, et terræ alteri concavatæ penitus dissimilis et diversa; in qua terra fuit etiam repertum unum pilare parvum de lapide, desuper quo erat unus lapis marmoreus, qui similis erat altari portatili, qui fractus fuit in concavatione prædicta. Procedentes vero versus dictum majus altare in illa videlicet parte, qua legitur Evangelium, quoddam caput corporis humani dixit fuisse inventum, et successive omnia ossa quæ ad corpus humanum pertinere dignoscuntur, inhumata, et extensa; manibus ipsius corporis in modum crucis supra positis, pedibusque subtus lapidem ipsius majoris altaris existentibus, a quo corpore terra discooperto odor suavissimus et fragrantia emanarunt, ideo o quod ipsi concavatores plurimum fuerunt admirati.

[57] [operi admovit;] Fodientes autem, et ulterius perquirentes in dextra parte dicti chori, qua missa inchoatur et finitur, satis prope dictum locum repererunt aliud corpus ejusdem formæ, habens partem anteriorem a parte dicti pilaris, et pedes duos subtus dictam partem dicti altaris majoris, quæ non distabant unum ab altero per mediam cannam; quod quidem secundo inventum corpus lapidibus tenuibus erat circumdatum; et tunc dubitantes ultra cavare ob timorem fundamentorum dictæ ecclesiæ, ibidem cessarunt, et in parte sinistra dictæ capellæ fodere continuarunt, ubi tria capita defunctorum, recte in directo illius partis in qua invenerant caput illud plumbo ligatum, eadem tamen minora, quæ in modum crucis, habendo respectum ad primo inventum, stare videbantur, compererunt. Alia in dicta ecclesia non repererunt, ut dixit, quamquam diligenter interrogatus.

[58] [Guillelmus Besselin] Eisdem loco et die discretus vir Guillelmus Besselini, alias Beaulaygue p, piscator dictæ villæ, etiam concavator et perquisitor, per dominum archiepiscopum præscriptum deputatus, ætatis viginti sex annorum vel circa, ut dixit, diligenter examinatus, juramento suo, ut testis administratus, dixit et deposuit quod semper et continue, palam et publice atque notorie, vidit pro vero teneri et pie credi, atque ipse loquens tenuit, ac semper credidit, quod corpora sacrosancta ipsarum dominarum Christi Materterarum fuerunt et sunt in ecclesia nostræ Dominæ de Mari sepulta et humi tradita cum certis aliis Sanctorum reliquiis de Hierosolymis per sanctos ejusdem Christi discipulos apportatis, ibique plures et magno numero peregrinos causa devotionis ipsarum Sanctarum concurrere, et tam in earum festivitatibus quam alio tempore, etiam de remotis partibus confluere; et quia per dictum dominum archiepiscopum commissarium ordinatum fuerat dictam ecclesiam nostræ Dominæ fodi, et corpora ipsa in eadem sepulta perquiri, in ipsa fossione deputatus per ipsum dominum commissarium, ut supra, continue personaliter interfuit. Quæ fossio et cavatio in capella ipsarum Sanctarum fuit per ipsum cum aliis deputatis ad hoc inchoata, in qua nil invenire potuerunt, nisi solum puteum unum aquæ dulcis, de qua bibebant illi, qui de cane rabido mordebantur, nec eis morsus ille ex post in aliquo nocebat.

[59] [eadem] Qui continuantes dictam cavationem, egrediendo ab extra ipsius capellæ, in parte dextra, quæ respicit versus chorum dictæ ecclesiæ, invenerunt unum grossum caput, laminibus plumbeis circumdatum cujusdam corporis humani, absque alio quocumque osso. Dicti vero deputati videntes aliud non invenire in dicto loco, fodendo in choro prædicto circa medium inventa fuit quædam crota, circumdata muro, qui murus respiciebat de directo ad dictam capellam, in quo erat una parva porta, lapidibus obturata, per quam solebat iri de dicta crota ad capellam prædictam et ipsum puteum aquæ dulcis, et in eadem certæ scutellæ terræ, et plures aliarum similium petyæ scutellarum, cum certa quantitate cinerum et carbonibus nigris etiam fuerunt repertæ. Et procedendo usque ad majus altare, finem dictæ ecclesiæ tenens et faciens, invenerunt perquirentes ipsi magnam quantitatem terræ pistæ, alteri terræ fossæ in nullo similis, sed omnino diversæ, in cujus medio erat unum parvum pilare, in quo erat superpositus unus lapis ad formam unius altaris portatilis, qui, inadvertenter cavando, fuit fractus. Et ulterius fodiendo versus majus altare prædictum, versus partem illam in qua evangelium cantatur, caput unius corporis humani invenerunt, et illico ossa omnia corporis humani et ad caput ipsum pertinentia, ex quibus odor redolens valde exivit, postquam fuit terra discoopertum.

[60] [testatur;] Quibus compertis, magis et magis foderunt, et cavaverunt, videlicet in parte dextra dicti chori, in qua solet missa inchoari, et illico, satis prope dictum locum, alia corporis humani ossa formæ similis repererunt, cujus pedes subtus partem prædictam dicti altaris posita erant; non distabant autem unum a reliquo spatio trium pedum: quod quidem corpus, ultimo inventum, erat lapidibus. qui lausas in vulgari dicuntur, circumquaque zonatum. Dubitantes vero de fundamentis dictæ ecclesiæ, ibidem amplius non foderunt, sed in altera parte, videlicet sinistra, extra dictam capellam, ibi prope, scilicet ubi primum caput invenerunt, tria capita alia repererunt, quæ in modum crucis, habito respectu ad dictum primo repertum, humata erant. Plura alia in dicta ecclesia non invenerunt, credentes habere quod petebant. Quamquam diligenter interrogatus, etc.

[61] [Monetus Robert] Eisdem die et loco discretus vir Monetus q Roberti, piscator, originarius dictæ villæ de Mari, triginta quinque annorum ætatis vel circa, testis. ut supra, administratus, juratus et receptus, qui juramento suo dixit et deposuit semper toto tempore vitæ suæ, de quo memoriam habet, vidit et audivit publice teneri, et semper dici, ac pie credi, corpora ipsarum Sanctarum gloriosarum in dicta ecclesia nostræ Dominæ de Mari fuisse et esse cum pluribus Sanctorum reliquiis de Hierosolymis per ipsas et sanctos discipulos a Judæa pulsos, humi tradita atque sepulta, et ad illam ecclesiam, ob ipsarum Sanctarum devotionem, populi multitudo omni tempore, tam patriotarum quam de longinquis partibus, confluit, et ad illas perquirendum et in eadem ecclesia cavandum per præfatum dominum archiepiscopum commissarium fuit cum aliis ordinatus, qui incipientes cavare et indagare in capella ipsarum Sanctarum nihil in ea repererunt, nisi solum puteum aquæ dulcis, quæ morsis a cane rabido datur ad bibendum.

[62] [præcedentium] Et ideo extra dictam capellam in parte dextra concavantes, in qua parte circa finem respiciendo ad chorum dictæ ecclesiæ et juxta ipsum chorum fuit repertum unum caput grossum, plumbo involutum, et nihil plus, saltem de corpore humano; sed fodiens ipse cum aliis et cavans in choro dictæ ecclesiæ circa medium, invenit unam crotam parvam, habens inter se et dictum chorum unum parietem respicientem ad dictam capellam ex transverso dicti chori, et in eodem muro unam portellam, per quam ibatur de dicta crota ad ipsam capellam et puteum aquæ dulcis, in qua crota in venerunt quasdam scutellas de terra, cum diversis petiis scutellarum similium, et certam quantitatem cinerum cum carbonibus nigris; sed in ea nihil aliud invenerunt. Visis autem iis, fuit per ipsum continuatum cavari cum aliis usque ad majus altare; et cavando reperta exstitit, prope dictum majus altare, magna quantitas terræ pistæ, in qua erat unum parvum pilare, et super eo unus lapis marmoreus, qui credebatur esse altare portatile, qui lapis cavando fractus fuit ex inadvertentia.

[63] [dicta confirmat.] Procedendo vero versus dictum altare majus, illam scilicet partem in qua cantatur Evangelium, invenit ipse loquens primo unum caput humani corporis, et deinde omnia ossa, quæ ad corpus humanum pertinere poterant inhumata, in terraque per extensum posita, et extensa taliter, quod pedes ipsius corporis erant subtus lapidem dicti majoris altaris, et habebat dictum corpus manus ligatas in modum crucis supra pectus, et valde bonum odorem et fragantiam producebat. Præterea ipse cum aliis suis sociis ulterius perquirens, et concavans versus videlicet illam partem qua inchoatur et finitur missa, invenit aliud corpus ibidem sepultum, ad formam alterius, quod habebat partem anteriorem versus dictum pilare, pedes vero subtus dictam partem dicti altaris majoris, quod erat circumdatum lapidibus tenuissimis dictis lausas, non autem distabat ab alio primo invento per dimidiam cannam; sed quia periculum erat ibi plus cavare propter fundamenta ecclesiæ, ab ulteriori cavatione et perquisitione in illo loco cessarunt. Venerunt autem ipsi perquirentes ad cavandum in parte sinistra dictæ capellæ recte per directum illius partis in qua fuerat primum caput, plumbo involutum, inventum; et inibi reperierunt tria capita, illo minora, quæ crucem facere videbantur, habito respectu ad dictum primum caput, quod pedem crucis faciebat. Plura alia dixit non invenisse, diligenter examinatus.

[64] [Notarii attestatio,] Ita deposuerunt testes supradicti coram reverendo patre domino Nicolao episcopo Massiliensi, et commissario apostolico supradicto, in præsentia mei, Humberti de Rota, publici notarii supradicti, teste signo meo manuali sequenti.

H. de Rota.

ANNOTATA.

a Gallice Isnard d'Aiguières.

b Jean d'Olivari.

c Adde Octava. Deest vox in manuscripto; at facile supplenda: non enim videtur dubium, quin præcentor intitularit dicta festa duplicia cum Octava.

d Patrialibus id est incolis illius patriæ seu regionis.

e Pallium portavit. Quid hæc sibi velint habes ex Glossario Novo Carpentarii: Pallium, inquit, Aulæum. Hinc nomen Poële mansit umbraculo, quatuor hastis sustentato, sub quo vel divina deferri solet Eucharistia, vel quod regibus in solemnibus ceremoniis prætenditur… corrupte Poësle (seu Poële) appellatur.

f Locus nonnihil confusus. At sensus clarus. Soli quatuordecim introducti fuerunt.

g Bendatum i. e. circumligatum; unde gallica vox bander, quæ ipsa ex Germanico binden.

h Petyas idem quod supra petiæ, frusta, fragmenta.

i Occio pro Otio. Vide infra.

k Domini nostri… leguntur. Supple: Domini nostri adportata sunt, sepulta leguntur, vel quid simile.

l Lausas, idiomate Provincialibus vulgari, lapides dicit tenues sed oblongos latosque.

m Poncius Comitis gallice Pons de Comte.

n Fusterius Provincialium lingua idem sonat ac faber lignarius, aut id genus opifices.

o Ideo potius adeo.

p Beaulaygue id est potator aquæ.

q Monetus. Videtur esse abbreviatio vocis Raymonetus, quæ diminutivum est Raymondi.

§ IV. Solemnis SS. Corporum Elevatio.

[Prælegitur Legato testimonium Gervasii] Produxit insuper præfatus serenissimus dominus rex Renatus quoddam extractum de libro quodam authentico, qui intitulatur liber De Otio imperiali, extractum a libro ipso, videlicet, libro secundo, rubrica de divisione orbis et provinciarum, in parcella de provincia Arelatensi, incipiente in paragrapho Narbonensi, tenorem, qui sequitur, de verbo ad verbum continente. “Narbonensis provincia, pars Galliarum habet ab oriente Alpes Tucias, inter quas et mare ac Rhodanum sunt hæ provinciæ: Arelatensis, quæ caput est regni Viennensis, quæ cancellaria regni gaudet; Tarentasiensis, Ebredunensis et Aquensis, et pro aliqua sui parte Lugdunensis ac Bisuntina. Habet Narbonensis provincia ab occidente Hispaniam, a circio Aquitaniam, a septentrione Lugdunensem, ab aquilone Galliam Belgicam, a meridie Gallicum mare, quod est inter Sardiniam et insulas Baleares, habens in fronte, qua Rhodanus fluvius exit in mare, Sticados insulas, quas vulgo Camargas nominant, quasi caras marchias a, in modum enim insulæ, Rhodano per tria ostia diviso, laudantur terra fertilli, salinis, in excelsæ bonitatis piscationibus stagnorum, marium, a fluvialibus venationibus, cirogrillis et aucupationibus et pascuis incomparabilibus. Illic ad littus maris est prima ecclesia omnium ecclesiarum citra marinarum, in honore beatissimæ genitricis Mariæ fundata, ac a discipulis a Judæa pulsis, et in rate sine remigio dimissis per mare, Maximino Aquense, Lazaro Massiliense, evangelico fratre Marthæ et Mariæ Magdalenæ, Eutropio Auraycensi, Georgio Velaicensi, Saturnino Tolosano, Martiale Lemovicensi, Trophimo Arelatensi, ex septuaginta duobus discipulis, consecrata, astantibus Martha et Maria Magdalena cum aliis multis. Sub hujus basilicæ altari, ab ipsis de terra pistata, lapide titulari de marmore, et pario modico super strato, tenet auctoritate plena vetustas, sex corporum Sanctorum capita, in quadrum disposita, reliqua corporum membra suis tumulis clausa, inter quæ duas asserunt Marias sepultas, quæ mane prima sabbati cum aromatibus venerunt videre sepulcrum.”

[66] [et Durandi Mimatensis.] Plus produxit idem serenissimus dominus rex Renatus quoddam aliud extractum de libro, qui Rationale divinorum officiorum intitulatur, videlicet libro primo, de dedicatione altaris, in paragrapho Postea vero, circa finem ipsius paragraphi incipientis Verumtamen, tenorem etiam qui sequitur continentis. (Vide in Rationali divinorum officiorum, libro primo, de dedicatione altaris, in § Postea vero, circa finem ipsius § incipientis Verumtamen.) “Verumtamen in Exodo legitur Dominum præcepisse fieri altaria de lignis setim, quæ sunt imputribilia, et altare Laterani ligneum est. Salomon quoque fecit altare aureum prout legitur in III Reg. VII, 48. Sed illa facta sunt in figura; et in comitatu Provinciæ in castro sanctæ Mariæ de Mari est altare terreum, quod ibi fecerunt Maria Magdalene et Martha, et Maria Jacobi, et Maria Salome.” Nobisque precatus fuit, nosque rogavit suppliciter, postulavitque et requisivit serenissimus dominus rex supradictus, quatinus ante omnia super Elevatione, et aliis per sanctam sedem apostolicam super hoc nobis commissis ordinationem nostram ferre, et lata, ad exsecutionem dictæ Elevationis procedere apostolica auctoritate supradicta curaremus.

[67] [Cardinalis de Fuxo legatus] NOS IGITUR PETRUS, episcopus, cardinalis, vicarius et legatus, judexque et commissarius supradictus, visis omnibus quæ pro hujusmodi Elevationis consequendo effectu idem dominus rex serenissimus coram nobis producere facere voluit, et super illis habitis deliberatione et consilio cum reverendis patribus dominis archiepiscopo, episcopis, abbatibus, prælatis, sacræ paginæ ac utriusque juris doctoribus, in cedula pronuntiationis nostræ inferius insertæ nominatis, propterea tam per ipsum dominum regem quam nos accersitis, de ipsorum dominorum archiepiscopi, episcoporum, prælatorum, abbatum, magistrorum et doctorum hujusmodi concordi consilio et consensu, ad nostram super hujusmodi facienda Elevatione sententiam seu ordinationem processimus, illamque per notarium, et coram nobis in præsenti causa scribam subscriptum, legi et publicari, in publica concione, altaque et intelligibili voce, coram nobis fecimus, in scriptis sub his verbis:

[68] [sententiam,] Christi nomine invocato: Nos Petrus episcopus, cardinalis, vicarius legatusque, ac judex et commissarius apostolicus supradictus, visis litteris apostolicis nostram potestatem in hac parte continentibus, superius insertis, per serenissimum dominum regem Renatum, etiam superius nominatum, super Elevatione corporum sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome facienda de humo, ubi, in ecclesia ad honorem beatissimæ virginis Mariæ, in præsenti villa de Mari, Arelatensis diocesis, constructa, ipsa corpora fuerunt per discipulos Christi, a Judæa per mare in rate sine remigio pulsos, sepulta, impetratis a sanctissimo domino nostro Papa, nobisque per ipsum serenissimum regem præsentatis, visis etiam processibus per reverendum Patrem dominum Nicolaum episcopum Massiliensem, ad dictam faciendam Elevationem eadem auctoritate et per alias apostolicas litteras ipsius domini nostri Papæ, præmissis nostræ potestatis litteris priores, deputatum, habitis, super investigatione, perquisitioneque et inventione dictorum corporum, et factis; visis etiam informationibus, per ipsum episcopum super firma credulitate, voceque et fama publicis, multis signis et prodigiis divina virtute confirmatis, præmissorumque notorietate verissima, quod dicta corpora in dicto loco sepulta existebant, et ibidem a Christi fidelibus devote venerabantur, sumptis; ac etiam nonnullis a magnæ sanctitatis viris traditis scripturis, id attestantibus; quæ omnia, pro nostri informatione in hac parte, coram nobis ex parte dicti serenissimi domini regis exstitere producta;

[69] [assentientibus episcopis, etc.] Et super eis habita deliberatione et consilio reverendorum in Christo patrum, dominorum: Roberti Damiani, archiepiscopi Aquensis; Anthonii Ferrerii, Auraicensis; Petri Nasondi, Aptensis; Joannis de Coliargis, Trojanensis; Gaucherii de Forcalquerio, Vapincensis; Guillermi Soyberti, Carpentoratensis; Nicolai de Brancassiis, Massiliensis; Tristandi de Aura, Conseranensis; Petri Turelure, Dignensis; Palamidis de Carreto, Cavallicensis; Guillermi Guezi, Grassensis; Petri Marini, Glandatensis; et Pontii de Sadone, Vasionensis, episcoporum; b Petri de Lacu Sancti Victoris, Massiliensis; Arnaudi de Sancto Felice, Psalmodiensis: Joannis Preverandi Sancti Ægidii, Nemausensis; et Joannis Eustacii Sanctæ Mariæ Nizellæ Cameracensis, diocesum, monasteriorum abbatum; Adhemarii Fidelis, et Joannis de Badoeria, prioris de Bedoino, Carpentoratensis diocesis: in sacra pagina: Joannis Arbaleti, præpositi ecclesiæ et vicarii, ac officialis Arelatensis; Ludovici de Frassengis, ecclesiæ collegiatæ Sancti Petri Avinionensis decani; Joannis Payerii archidiaconi Carpentoractensis; Arnaudi Guillermi de Sansaco, ecclesiæ Adurensis canonico: decretorum; Jacobi Guilhoti, de Aurelianis, legum professoribus; Nobis, una cum reverendis viris dominis Guillermo de Arencourt, Joanne Hueti et Marqueto de Riciis, sanctæ sedis apostolicæ protonotariis assistentibus;

[70] [dicit] Per hanc nostram sententiam, ordinationem, seu pronuntiationem, quam ad honorem Dei Patris omnipotentis, Filii, et Spiritus Sancti, et exaltationem fidei, ac Christianæ religionis augmentum, auctoritate apostolica, de dictorum dominorum archiepiscopi, episcoporum, abbatum, cæterorumque prælatorum, in theologia quoque ac utriusque facultatis doctorum egregiorum, nobiscum existentium, concordi consilio, ferimus, pro tribunali sedentes, in his scriptis pronuntiamus, et ordinamus dicta sancta corpora in prædicta jacere ecclesia, c ipsaque ab humo, et loco illo quo in dicta ecclesia reperta sunt et existunt recondita et tumulata, elevanda fore, et elevari debere, ipsaque de dicto loco elevandi, et elevata supra altare vel alias infra ipsam ecclesiam in tabernaculo honesto seu capsa argentea, reponendi et recondendi, cum solemnitatibus in talibus requisitis, licentiam dicta auctoritate apostolica concedimus per præsentes, ad quam quidem hujusmodi nostram sententiam, et Elevationem, de qua in illa fit mentio, faciendam, Altissimo disponente et permittente, diem crastinam captamus et assignamus. Lecta siquidem, et in scriptis, ut supra dictum est, promulgata fuit dicta sententia, seu pronuntiatio, per nos Petrum cardinalem, vicariumque et legatum ac commissarium apostolicum supradictum apud villam nostræ Dominæ de Mari, Arelatensis diocesis, videlicet in hospitio honorabilis viri Poncii Comitis, alias Philipot, fusterii, habitatoris dictæ villæ de Mari, in qua hospitati existebamus, videlicet in quadam magna aula nova ejusdem hospitii quam nobis pro actu præsenti faciendo nobis pro loco sufficienti et idoneo in hac parte elegimus et assumpsimus nobis, ibidem super quodam scanno fusteo d ibidem existenti pro tribunali sedentes, die supradicta secunda decembris, anno, quo supra, a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, indictione undecima, pontificatus supradicti domini nostri papæ Nicolai V anno secundo.

[71] [coram rege cæterisque primatibus;] Præsentibus ibidem una cum serenissimo domino rege supradicto reverendissimoque, ac reverendis in Christo patribus dominis archiepiscopo, episcopis et abbatibus, ac dilectis nobis in Christo magistris, doctoribus et aliis viris ecclesiasticis in cedulla in hac parte nostræ sententiæ seu pronuntiationis, superius insertæ nominatis; Joanneque Martini, legum doctore, cancellario regio comitatuum Provinciæ et Forcalquerii, supradicto, ac reverendis viris dominis Guillermo de Arencourt, Joanne Hueti et Marqueto de Riciis, sanctæ sedis apostolicæ protonotariis, meque Humberto de Rota, publico notario subscripto; illustri domino Frederico, ex illustri domo de Lotharingia, dicti serenissimi domini regis genero, strenuisque viris dominis Tanguido de Castro, senescallo regio comitatuum Provinciæ et Forcalquerii; Helia, domino de Montefalcone; Joanne Arlatan, Joanne Quiquerani, militibus; Ludovico, domino de Claramonte; Joanne Cosse, domino de Grimaudo, dicti domini regis consiliariis; dominis Giraldo de Monte Marino, camerario; Garcia de Mota, thesaurario; Romano Goy, secretario nostris; Joanne Malrosii, decano administrante; Joanne de Sevassio, decano non administrante, et canonicis ecclesiæ Avinionensis; Ernaudo Bagueti, archidiacono et canonico ecclesiæ Arelatensis; Joanne, domino de Sas; Joanne de Castro-Verduno, Stephano Gaufridi, Arnaudo de Cerasa, Arnautono de Monte Gaudio, Antonio de Reali, dicto Cabassola scutiferis, et familiaribus nostris magistris; Petro de Bleugeriis et Joanne Rastezini, publicis notariis; ac pluribus aliis numerum trecentorum hominum et ultra excedentibus, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

[72] [solemniter Missam celebrat,] Deinde vero adveniente die Martis, quæ fuit dies crastina diei pronuntiationis nostræ sententiæ supradictæ anno, indictione et pontificatu supradictis, nos Petrus, cardinalis vicariusque, et legatus, et commissarius apostolicus supradictus, considerantes quod parum prodesset sententias ferre, nisi exsecutioni debitæ demandarentur, sententiam nostram ad instantiam serenissimi domini regis supradicti exsecutioni demandantes, corpora sancta dictarum sanctarum Domini Nostri Jesu Christi materterarum, Mariæ videlicet Jacobi, et Mariæ Salome, quæ in dicta ecclesia præfatæ villæ de Mari recondita et humi secus et ante majus altare dictæ ecclesiæ sepulta invenimus et vidimus, postquam unam solemnem missam, ad honorem ipsarum Sanctarum ordinatam et celebrari, tam in diebus suarum solemnitatum quam alias, ob earum devotionem, solitam, celebravimus in habitu pontificali, altaque et intelligibili voce, assistentibus nobis, etiam suis habitibus pontificalibus decoratis, reverendissimo reverendisque patribus dominis archiepiscopo, episcopis, et abbatibus supradictis, et aliis viris ecclesiasticis etiam superius nominatis, in suis in divinis deferri solitis habitibus ecclesiasticis, præsentibusque serenissimo domino rege supradicto cum illustrissima domina Ysabelle ejus consorte, associatis multis, et quamplurimis claris viris et mulieribus, ac personis tam de dictis comitatibus Provinciæ quam partibus circumvicinis etiam remotis, celebravimus.

[73] Ab ipsis humo et loco, juxta potestatem dicta apostolica auctoritate nobis super hoc attributam, [SS. corpora bina includit theca] ad instantiam dicti domini regis directam et concessam, assistentibus nobis archiepiscopo, episcopis et abbatibus, in dicta nostra sententia nominatis, elevavimus, servatis solemnitatibus in talibus consuetis; et elevata, a terraque, qua humi jacuerant, emundata, et in vino albo mundata, in nostra præsentia et de nostri mandato per reverendos patres dominos Massiliensem et Conseranensem episcopos, superius nominatos, in quadam capsa gemini forma e de arbore cypresso confecta, pannisque sericeis miro opere auri munitis ab extra et infra decorata, per nos per antea juxta formam a sancta Dei Ecclesia traditam et ordinatam, consecrata hac de causa et benedicta, recondimus cum thuris immixtione, honorifice, et reposuimus, ab omnibus Christi fidelibus pie et devote veneranda successiveque. Sumpto per nos prandio, dicta sancta corpora et illorum capita, et ossa, clero et populo foris dictam ecclesiam in platea publica ibidem existenti, facto antea per supradictum reverendum magistrum Adhemarium Fidelis f sermone solemni in nostri dominique regis et dominæ reginæ supradictorum, magnaque nobilium, et aliarum personarum propterea congregatarum, etiam præsentibus dominis archiepiscopo, episcopis, abbatibus, prælatisque et aliis viris ecclesiasticis superius nominatis, publicari, exiberi et particulariter demonstrari reverenter, et solemniter, mandavimus et fecimus, ut est moris.

[74] [et deponit in sacello S. Michaelis,] Et tandem die Mercurii tunc immediate sequenti, quæ fuit dies quarta dicti Decembris, postquam capita et cæteras venerabiles reliquias, ut superius, in processu verbali reverendi domini episcopi Massiliensis superius nominati, in dicta ecclesia reperta et repertas, in quadam alia cassia * de ligno nucis etiam mirabili opere per dictum dominum regem hac de causa fieri construique g, de mandatoque nostro, et in nostri dominique regis supradicti præsentia, per reverendum patrem dominum episcopum Glandatensem benedicta, reposuimus et recondimus in sacristia dictæ ecclesiæ custodienda et servanda, donec aliud per nos aut superiorem nostrum fuerit de et super illis aliter ordinatum; capsiam, in qua, ut dictum est, dicta sancta corpora dictarum gloriosarum Dei sanctarum Materterarum reposita sunt et fuerunt, per nos quatuor clavis clausam et servatam, in altum, videlicet in quodam insigni loco supra ante dictum majus altare, videlicet in capella sancti Michaelis ejusdem ecclesiæ, per dictum dominum regem mirifice construi ordinato et constructo, elevari et custodiri etiam mandavimus, in præsentia dominorum, et personarum de quibus supra fit mentio, solemniter, et fecimus.

[75] [traditis clavibus regi et priori Montis Majoris;] Et claves ipsas quatuor, duas videlicet supra dicto domino regi in suis thesauris custodiendas et conservandas, et duas alias dilecto nobis in Christo religioso viro domino Jordano Guavarreti, priori claustrali monasterii sancti Petri Montis Majoris, ordinis sancti Benedicti, Arelatensis diocesis, a quo dicta ecclesia de Mari dependet, et per monachos ejusdem monasterii regi et obtineri est solita, apud thesaurum dicti monasterii deportandas, in illoque custodiendas, tradidimus et commisimus, supra dictumque dominum regem præsentem et consentientem in Domino caritative exhortati fuimus, ne dictas claves tradere seu communicare habeat aliquibus, sanctissimo domino nostro Papa aut nobis, seu successoribus ejusdem domini nostri, aut nostro in officio nostris supradictis inconsultis. Præfato vero priori claustrali similiter fieri, sub excommunicationis sententia, quam ipsum et secus facientes, in futurum quovis modo incurrere voluimus et volumus ipso facto, inhibuimus apostolica auctoritate supradicta; et quod hæc dictus dominus rex in suis thesauris, et præfatus prior claustralis in thesauris dicti monasterii (sic fuisse per nos exhortatum et inhibitum, describi authentice) habeant, eadem auctoritate injunximus, quod se facturos nobis liberaliter spoponderunt.

[77] [denique confectæ litteræ patentes.] In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium præmissorum, has nostras patentes litteras, processum et dictæ nostræ sententiæ pronuntiationem, et alia supradicta continentes, mandato nostro per dilectum nobis in Christo Humbertum de Rota de Matiscone, civem Avinionensem, publicum apostolica, imperiali et regia Franc. h notarium, et causæ hujusmodi coram nobis scribam subscriptum, confectas, subscriptas et signatas, sigillique nostri appensione roboratas, domino regi præfato præsenti, et per vocem et organum egregii juris civilis professoris domini Joannis Martini cancellarii sui in dictis comitatibus Provinciæ et Forcalquerii, instrumentum seu patentes litteras, sibi domino regi per nos decerni et concedi requirenti, duximus concedendas. Elevata siquidem fuere sancta corpora dictarum gloriosarum sanctarum Domini nostri Jesu Christi materterarum, sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, ac recondita et reposita, ac alia supradicta gesta et pacta fuere modo et forma, ac locis supradictis, anno quoque, indictione, diebus ac pontificatu supradictis; præsentibus ibidem una cum reverendissimo reverendisque ac venerandis in Christo patribus dominis archiepiscopo, episcopis et abbatibus ac prælatis aliis, militibusque, et aliis superius nominatis, dilectis nobis in Christo dominis Hectore, domino Petra, et Joanne de Jambes, domini Francorum regis magistro hospitii, et castellano suo Aquarum Mortuarum, ac pluribus aliis testibus ad præmissa vocatis et rogatis.

[78] [Attestationes Humberti de Rota, notarii,] Ego vero Humbertus de Rota de Matiscone, civis Avinionensis, Christianissimi domini regis Francorum secretarius, publicusque apostolica et imperiali, ac ipsius domini regis Francorum auctoritatibus, causaque hujusmodi Elevationis coram reverendissimo in Christo patre et domino, domino cardinali de Fuxo, vicario, legato et commissario apostolico superius nominato, notarius et scriba, quia omnibus et singulis, ut supra dictum est, per ipsum reverendissimum dominum nostrum cardinalem, et per eumdem factis et gestis, in et circa negotium Elevationis, de qua supra fit mentio, præsens, una cum dominis testibus superius nominatis, sui, ideo de mandato ejusdem domini nostri cardinalis de et super eis præsentem processum, per alium mihi fidelem, me aliis occupato negotiis, scriptum confeci. Ideo ipsi præsenti processui, me, propria manu, subscripsi, et signum meum solitum una cum appensione sigilli ejusdem reverendissimi domini cardinalis anteposui, in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum supradictorum, ex parte serenissimi domini regis Renati, superius nominati, requisitus et rogatus i.

[79] [Roberti Aquens, et Nicolai Massiliensis;] Nos Robertus Damiani, miseratione divina archiepiscopus Aquensis, et Nicolaus de Brancassiis, eadem miseratione episcopus Massiliensis supradicti, qui auctoritate apostolica nobis in hac parte, prout per littterarum apostolicarum superius insertarum tenorem constat, commissa, perquisitionem sanctorum corporum dictarum sanctarum Dei materterarum, sanctarum Mariæ Jacobi et Mariæ Salome, modo et forma latius in processu verbali nostri episcopi Massiliensis, in processu sententiæ reverendissimi domini cardinalis vicarii et legati, ac etiam apostolici commissarii in hac parte eadem apostolica auctoritate deputati, superius immediate scripto, et suo sigillo sigillato, fecimus; præsentesque in dictæ sententiæ prolatione, et in ipsius sententiæ exsecutione, in dictorum sanctorum corporum Elevatione, reconditione et repositione, ac aliis omnibus et singulis latius in dicto processu sententiæ descriptis, præsentes una cum reverendis dominis sanctæ sedis apostolicæ protonotariis episcopisque, abbatibus, magistris, doctoribus et aliis viris ecclesiasticis in dicta sententia nominatis, fuimus; et ea omnia, modo et forma k in ipso processu sententiæ, fieri vidimus. Nosque episcopus Massiliensis supra dictus, qui ad mandatum dicti reverendissimi domini cardinalis dicta corpora sancta ex humo, quo sepulta fuerunt inventa, extrahi, ex terraque qua ossa dictorum sanctorum corporum, cum fuerunt ex humo extracta, erant sordida, mundari et lavari propriis manibus coadjuvavimus cum reverendo patre domino Tristando, episcopo Conseranensi, subsigillato, præsentes nostras testimoniales litteras dicto processui subjungi fierique et signari per magistrum Humbertum de Rota, dicti præfatæ sententiæ processus, coram dicto domino cardinali, notarium et scribam supra signatum, mandavimus et fecimus, et sigillorum l nostrorum et nostrum cujuslibet appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum præmissorum.

H. de Rota.

[80] [protonotariorum,] Nos etiam Guillermus de Arencourt, Joannes Hueti et Marquetus de Riciis, sanctæ sedis apostolicæ protonotarii in processu sententiæ supradictæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione et exsecutione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, et aliis omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis, vicarii legatique, et commissarii apostolici supradicti, contentis, una cum reverendissimis reverendisque in Christo patribus dominis archiepiscopo, episcopis, abbatibus et aliis personis ecclesiasticis in superius descripta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes testimoniales litteras, per magistrum Humbertum de Rota, dicti processus notarium et scribam supra signatum, fieri mandavimus et fecimus, et sigillorum nostrorum et nostrum cujuslibet appensione muniri m anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum supradictorum.

Humbertus de Rota.

[81] [episcoporum Auraycensis. Aptensis et Trojanensis,] Nos etiam Anthonius Ferrerii Auraycensis n, Petrus Nasondi Aptensis o, et Joannes de Coliargis Trojanensis p, episcopi, in processu supradictæ sententiæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione, exsecutione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, et aliis omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis, vicarii legatique, et commissarii apostolici supradicti, contentis, una cum reverendissimis reverendisque in Christo patribus, et dominis archiepiscopo, episcopis, sanctæ sedis apostolicæ protonotariis, abbatibusque et aliis personis ecclesiasticis in superius descripta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes litteras testimoniales, per magistrum Humbertum de Rota, dicti processus notarium et scribam supra signatum, fieri mandavimus et fecimus, et sigillorum q nostrorum et nostrum cujuslibet appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum prædictorum.

II. de Rota.

[82] [item Vapincensis, Conseranensis et Carpentoractensis,] Nos etiam Gaucherius de Forcalquerio Vapincensis r, et Tristandus de Aura Conseranensis s ac Guillermus Soyberti Carpentoractensis t episcopi, in processu supradictæ sententiæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione et exsecutione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, et aliis omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis, vicarii legatique, et commissarii apostolici supradicti, contentis, una cum reverendissimis reverendisque in Christo patribus, dominis archiepiscopo, episcopis protonotariisque, et abbatibus, ac aliis omnibus et singulis personis ecclesiasticis in superius descripta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes testimoniales litteras, per magistrum Humbertum de Rota, dicti processus notarium et scribam supra signatum, fieri mandavimus et fecimus, et sigillorum nostrorum u, et nostrum cujuslibet appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum prænarratorum.

Humbertus de Rota.

[83] [Dignensis, Cavallicensis et Grassensis,] Nos etiam Petrus Turelure Dignensis v, et Palamides de Carreto Cavallicensis x, et Guillermus Guezi Grassensis y, episcopi, in processu sententiæ supradictæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione et exsecutione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, et aliis omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis vicarii legatique, et commissarii apostolici supradicti, contentis, una cum reverendissimis reverendisque in Christo patribus et dominis archiepiscopo, episcopis, protonotariisque, abbatibus et aliis personis ecclesiasticis in superius inserta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes testimoniales litteras, per magistrum Humbertum de Rota, dicti processus notarium et scribam supra signatum, fieri mandavimus et fecimus, et sigillorum nostrorum z et cujuslibet nostrum appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum prædictorum.

H. de Rota.

[84] [Glandalensis, Vasionensis et Petri abbatis,] Nos etiam Petrus Marini Glandatensis aa, et Poncius de Sadone Vasionensis bb, episcopi, ac Petrus de Lacu sacri monasterii sancti Victoris Massiliensis cc, ordinis sancti Benedicti, ecclesiæ Romanæ immediate subjecti, humilis abbas, in processu supradictæ sententiæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione et exsecutione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, aliisque omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis, vicarii legatique, et commissarii, contentis, una cum reverendissimis, reverendisque in Christo patribus, dominis archiepiscopo, episcopis, protonotariisque, abbatibus et aliis personis ecclesiasticis in superius descripta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes testimoniales litteras, per magistrum Humbertum de Rota, dicti processus notarium et scribam supra signatum, fieri mandavimus et fecimus, et sigillorum dd nostrorum, et nostrum cujuslibet jussimus appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum præmissorum.

H. de Rota.

[85] [item abb. Psalmodiensis, S. Ægidii et Nizellensis,] Nos etiam Arnaudus de Sancto Felice Psalmodiensis ee et Joannes Preverandi sancti Ægidii ff, sancti Benedicti, et Joannes Eustacii sanctæ Mariæ Nizellæ gg Cisterciensis ordinum monasteriorum, Nemausensis et Cameracensis diœcesum, humiles abbates, in processu sententiæ supra dictæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione et executione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, aliisque omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis, vicarii, legatique, et commissarii apostolici supra dicti contentis, una cum reverendissimis reverendisque in Christo patribus dominis archiepiscopo, episcopis, protonotariisque, magistris, doctoribus, ac aliis personis ecclesiasticis, in superius descripta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes testimoniales litteras per magistrum Humbertum de Rota dicti processus notarium et scribam, supra signatum fieri mandavimus et fecimus, sigillorumque nostrorum hh, et cujuslibet nostrum jussimus appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur, et testimonium veritatis omnium et singulorum supra dictorum.

H. de Rota.

[86] [denique præpositi Arelatensis, etc.] Nos etiam Joannes Arbaleti decretorum doctor, præpositus sanctæ Arelatensis ecclesiæ, et Vicarius in spiritualibus et temporalibus, ac officialis generalis ejusdem, et Ludovicus de Frassengis sæcularis, et collegiatæ sancti Petri Avinionensis decanus, Joannes Payer, Carpentoractensis archidiaconus, et Arnaudus Guillermus de Sansaco Adurensis, ecclesiarum canonici, et decretorum doctores in processu sententiæ supradictæ nominati, in ipsius sententiæ pronuntiatione et executione, ac dictorum sanctorum corporum Elevatione, aliisque omnibus et singulis latius in processu reverendissimi domini cardinalis vicarii, legatique, et commissarii apostolici supra dicti contentis, una cum reverendissimis reverendisque in Christo patribus et dominis archiepiscopo, episcopis protonotariisque, abbatibus ac alliis personis ecclesiasticis in superius descripta sententia nominatis, præsentes fuimus. Ideo ipsi processui præsentes, testimonialis litteras per magistrum Humbertum de Rota dicti processus notarium et scribam supra signatum fieri mandavimus et fecimus, et sigillorum nostrorum ii, et cujuslibet nostrum jussimus appensione muniri anno, indictione et pontificatu superius in dicto processu ultimo loco annotatis; in fidem, robur et testimonium veritatis omnium et singulorum supra dictorum.

H. de Rota.

ANNOTATA.

a Caras Marchias. Vide supra § 1. Annot. lit. a.

b De his episcopis, sicut et de sequentibus abbatibus etc., jam supra nonnulla annotavimus, et alia item reperientur infra.

c Atque ita quidem juxta traditionem, quæ tamen ex hac sententia non efficitur certa quod ad objectum suum spectat, historicam scilicet adventus et obitus in his locis veritatem. Haud minora militant momenta in favorem traditionis Vezeliacensis, de qua hæc habentur apud Papebrochium [Responsio ad Exhibitionem errorum, art. 11, § 3, num. 13. Acta Bollandiana Vindicata, pag. 352.] : Jam inde a Caroli Calvi ætate, i. e. sæculo Christi IX, in quodam historiæ Francicæ fragmento, ante annum 1031 conscripto, legebatur: “Ecclesia Vezeliacensis constructa, in qua requiescit venerabile corpus S. Mariæ Magdalenæ,” idque confirmant septem pontificum ex parte Vezeliacensium producta Brevia omnino undecim, a Paschali II ad Martinum IV. Nihilominus Sollerius (Confer. Comm. præv. num. 31) diserte edicit: Vezeliacensem traditionem jam proxime sic everti, ut, qui desperatam causam suscipiat, neminem repertum iri existimem. Eamdem ex professo impugnat quoque R. D. Faillon [Monuments inédits, tom. I, col. 821 – 868.] . Cæterum his non offendetur, nisi qui in rebus theologicis peregrinus. Imagines et reliquiæ … improprie tantum coli et adorari dicuntur, eo quod veneratio nostra minime in iis sistat, sed per eas transeat ad prototypum; quare totus hic cultus relativus est [Perrone, Prælectiones theologicæ, tom. IV, pag. 339. Lovanii 1839.] . Hinc etiam ipse Leibnitzius: Quoniam pii tantum affectus res est, nihil refert, etiamsi forte contingeret reliquias, quæ pro veris habentur, supposititias esse [Apud Perrone, ibid. pag. 394.] . Quærit autem Suaresius [In tertiam partem S. Thomæ, tom. I, pag. 829. Moguntiæ 1617.] , an hujusmodi reliquiæ absolute adorandæ sint vel tantum sub conditione. Et ratio dubii est, quia plurimum sunt incertæ, unde si absolute adorentur, periculum est ne falsæ pro veris adorentur; ad vitandum ergo periculum oportet conditionem apponere. Et respondet, ad publicam venerationem requiri, ut publica auctoritate reliquiæ proponantur ut veræ et ad talem personam pertinentes: hæc autem auctoritas est apud summum pontificem et episcopos, qui sufficientem diligentiam ante approbationem adhibere tenentur. Deinde addit Suaresius: Et quam vis harum reliquiarum non sit æqualis certitudo (aliæ enim sunt antiquiores aliis), tamen supposita dicta approbatione, absolute adorari possunt absque explicita conditione: tum quia in rebus humanis non est major certitudo requirenda, et periculum formalis erroris, ut ita dicam, nullum est, cum in ratione formali adorandi non possit esse error (veneratio enim refertur ad prototypum), in qua ratione virtute (id est virtualiter) continetur conditio errorem excludens: tum etiam, quia si interdum materialiter erretur nulla erit culpa, cum bona fide et prudenti modo procedatur. Denique subjungit: At vero, ut reliquiæ privatim coli possint, sufficit privatum etiam testimonium virorum fide dignorum, vel alia ratio aut conjectura ita probabilis, ut sufficiens sit ad prudens judicium ferendum. Porro quando de antiquis agitur reliquiis, solent prælati ecclesiastici procedere juxta traditionem ab immemorabili et bene probatam, nihil statuentes de originaria facti historici veritate.

d Fusteo id est ligneo, ut habet Ducangius in Glossario, ubi citat ex charta Geraldi abb. S. Johannis Angeriac. anno 1385: Sedente eodem Dom. abbate super quemdam bancum fusteum.

e Gemini forma. Videtur indicari capsa duobus loculis, utrique sacro corpori separatim capiendo distincta.

f Fidelis idem videtur qui supra Comitis dicitur. In sequenti pericope deest una vel altera vox: In mei … regis, supple præsentia; et infra: magnaque nobilium, supple adstante multitudine vel aliud simile.

g Fieri construique supple Jussa.

h Imperiali et regia Francica seu Franciæ, supple auctoritate vel quid simile. Conf. infra num. 78.

i Sigillum istud hodie non jam existit [Mon. inédits, tom. II, col. 1277.] .

k Modo et forma supple ut supra.

l Aquensis sigillum deest hodie, Massiliensis ex cera rubra adhuc habetur [Ibid. col. 1278.] .

m Priorum, nempe Harencurii et Hueti, hactenus servata sunt sigilla ex cera rubra; ex sigillo Marqueti nihil jam videre est præter ligamentum paginæ inhærens [Ibid.] .

n Aurayensis id est Arausicensis. Episcopus erat jam anno 1445. Anno 1448 interfuit translationi sanctarum Mariarum Jacobi et Salome, ubi cognominatur Ferrerii [Gallia Christ. tom. I, col. 781.] , quod cognomen alibi non reperitur.

o Petrus VI. Ex hoc unum eumdemque cum superiori episcopo (Petro V) Sammarthani fratres conflarunt; quamvis duo fuerint ejusdem tum nominis, tum cognominis. Alter vero, de quo hic agimus, prioris vicarius generalis fuerat, postea in sedi episcopali successor anno circiter 1448. Hoc anno adfuit elevationi sanctarum Mariarum apud Arelatem (imo in villa S. Mariæ de Mari); attamen hoc tribuit Petro V Nasondi, decessori ejus, Honoratus Bouche [Ibid. 368.] .

p Trojanensis. Vide Comm. præv. num. 50 et 51.

q Ferrerii et Nasondi sigilla, præter ligamentum periere; Trojanensis adhuc integrum manet estque cereum rubri coloris [Mon. inédits, tom. II, col. 1278.] .

r Vapincensis. Vide Annotata § 1 litt. g.

s Conseranensis. Confer Comm. præv. num. 51.

t Carpentoractensis. Ex episcopo Ucetiensi (Uzes) factus Carpentoractensis, Petro, Albanensi episcopo sedis apostolicæ legato, sanctarum mulierum Mariæ Jacobi, Mariæ Salomæ et Mariæ Cleophæ (inepte, ut et alibi jam dicendi locus fuit, tres nominantur, cum de duabus tantum agatur, et Maria Jacobi eadem sit cum Maria Cleophæ) corpora e terra educenti etc. [Gallia Christ. tom. I, col. 909.] .

u Servatum est sigillum Vapincensis ex cera rubra; duorum aliorum supersunt solum ligamina [Mon. inédits, ubi supra, col. 1279.] .

v Dignensis. Diversimode effertur ejus cognomen: Turtulerius, Turelure, Taurus, Turturelli [Gallia Christ. tom. III, col. 1129.] . De ordine prædicatorum… Dignensis episcopus ab anno 1445. Præsens adfuit translationi SS. Mariarum anno 1448, ubi et orationem elegantem habuit, ex tabulis Aquensibus [Ibid.] , quod sane in instrumento nostro non reperitur; imo una et altera vice Adhemarus pro concione dixisse notatur. Underecte suscipatur R. D. Faillon [Monum. inédits, tom. II, col. 1279, not. a.] , perperam tribui Dignensi, quod ab Adhemaro præstitum fuerat.

x Cavallicensis. Electus a capitulo anno 1437, promotus a summo pontifice tertio cal. Martii ejusdem anni. Anno 1448, 4 Decembris interfuit elevationi … sanctarum Mariarum [Gallia Christ. tom. I, col. 953.] . Non recte, imo præpostere asserit R. D. Faillon, promotum anno 1448 [Monum. inédits, tom. II, col. 1279, not. b.] . Error manaverit ex non satis attenta lectione citati mox ex Gallia Christiana textus.

y Grassensis. Guillelmus antea Grassensis ecclesiæ sacrista, episcopatum cum ambiret, Antonio (decessori suo) pollicitationibus assentationibusque suasit ut abdicaret, in quem tamen parum æquus fuit, denegata ipsi pensione conventa. Jam sedebat anno saltem 1448, uti liquet bulla Nicolai papæ V, qua ad pensionis hujusmodi solutionem compellitur. Statutum quoddam condidit anno eodem 9 Julii, et 4 Decembris insequentis interfuit elevationi corporum SS. Mariæ etc. [Gallia Christ. tom. III, col. 1171.] . Cognomen vario modo redditur: Guezi, Gueri, Guasqui [Ibid.] . Quod vero a Guillelmo Soiberti scriptus dicatur processus elevationis, in hujus textu non habetur. An aliunde id hauserunt Galliæ Christ. collectores? Non dicunt.

z Solum supersunt fragmenta quædam sigillorum Cavallicensis et Grassensis episcoporum [Mon. inédits, ubi supra, col. 1280.] .

aa Glandatensis, vel Glandavensis (Glandèves). Petrus cognomento Marini, ordinis Heremitarum S. Augustini, ex conventu Aquensi, vir doctus concionator percelebris, Renato Andegavensi duci, Siciliæ regi et comiti Provinciæ a confessionibus, Glandatensibus infulis decoratus est. Interfuit translationi reliquiarum SS. Mariæ etc. [Gal. Christ. tom. III, col. 1244.] . Oritur aliqualis difficultas chronologica ex Waddingi annalibus Minorum, quam explicant collectores Galliæ Christ. [Ibid.] .

bb Vasionensis. Poncius de Sadone (Pons de Sadon) in Academia Avenionensi professor, primiceriatus dignitate functus est in arduis concilii Basileensis temporibus, quibus Eugenii IV auctoritatem summa prudentia tueri visus est. Erat etiam præpositus ecclesiæ Avenionensis… Adfuit anno 1448 … elevationi… SS. Mariarum… Rexit ad annum 1469 [Ibid. tom. I, col. 933.] .

cc Petrus VI de Lacu (ex nobili genere apud Arvernos) rescripto Eugenii IV abbatiam suscepit per resignationem fratris (Guillelmi de Lacu) 1442. Comitia ordinis generalia ex more indixit 1446. Anno 1448… Adfuit elevationi SS. Mariarum [Ibid. col. 694.] .

dd Superest fragmentum sigilli abbatialis. Alia duo periere [Monum. inédits, tom. II, col. 1280.] .

ee Psalmodiensis. Arnaldus de S. Felice … occurrit abbas 1439 et 1448, quo anno fuit definitor capituli generalis apud Carcassonam celebrati. Interfuit eodem anno … elevationi corporum SS. Mariarum [Gallia Christ. tom. VII, col. 479.] .

ff Joannes Preverandi, decretorum professor, ac perpetuus administrator Ucetiensis archidiaconatus, anno 1448 adfuit una cum cardinali de Fuxo … elevationi etc. [Ibid. col. 502.] .

gg Nizella sesquimilliari ab oppido Nivella (Nivelles) fuit olim villa Molinensis abbatiæ (Molines) [Ibid. tom. III, col. 599.] . Johannes Eustachii vel Eustachius adolescens Montibus Hannoniæ in cœnobio Vallischolarium (Val-des-Ecoliers) S. Augustini complexus est institutum [Ibid. col. 595.] . Versus annum 1428, obtenta superiorum facultate, transiit ad Molinenses. Versus annum 1435 ab Alnensi abbate missus est ad hortulum B. Virginis, vulgo Jardinetum (Jardinet). Anno vero 1441 fit primus abbas Nizellensis … ad annos sex; quibus elapsis ad suum Jardinetum revertitur [Ibid. col. 596 et 599.] . Unde sequitur Eustachium anno 1448 abbatem Nizellensem non fuisse; et re quidem vera anno illo notant iidem scriptores [Ibid. col. 599.] : Johannes II Tristandi abbas erat S. Mariæ Nizellæ anno 1448; atque nihilominus alibi [Ibid. tom. VI, col. 502.] recitant initium præsentis attestationis: Nos etiam Arnaudus … et Johannes Preverandi … et Johannes Eustacii S. Mariæ Nizellæ etc. Quæ quidem omnia non admodum sibi cohærent, ut proinde vix quidquam ex illis inferre liceat, tanto magis quod catalogus abbatum Nizellensium haud parum sit imperfectus, ut vel ex titulo: Aliquot abbates [Ibid. tom. III, col. 599.] indicatur. Præterea, si detur etiam, Eustachium jam tunc reversum ad Jardinetum fuisse, certe recens id contigerat, atque adeo non absolute repugnat quod habet R. D. Faillon [Monum. inédits, tom. II, col. 1281, not. c.] , illum in subscribendo assumpsisse titulum, quo magis notus adhuc esset. Quidquid tamen de eo sit, videtur mihi potius standum instrumento Elevationis, atque transitum ad Jardinetum paulo tardius ponendum. Nec prætermittendum Eustachium historiam Inventionis Rythmice recitasse, ut alibi tradit Gallia Christiana [Tom. VI, col. 479.] . Asserit autem R. D. Faillon [Monum. inédits, tom. II, col. 1222 et 1223.] se illam undequaque quæsivisse; sed frustra.

hh Præter ligamina, nihil jam superest ex his sigillis [Ibid. col. 1231.] .

ii Subsistunt adhuc Ludovici de Frassengis et Arnaudi Guillermi sigilla ex cera rubra; duorum aliorum nihil jam habetur præter ligamina.

* capsa?

DE S. MARCO, EPISCOPO HIEROSOLYMITANO.

CIRCITER CL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Marcus, episcopus Hierosolymitanus (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. De sede Hierosolymitana ejusque episcopis ex circumcisione; primus ex gentilitate S. Marcus.

Sedem Hierosolymitanam, ipsis ecclesiæ Christi incunabilis coætaneam, [Sedis Hierosolymitanæ,] in patriarchatum erectam, nemo est qui ignoret; quamvis non conveniat inter eruditos, quo tempore id, saltem de jure, sit factum. Papebrochius [Historia chronologica Patriarcharum Hierosolymitanorum, pag. XIX, tom. III Maji.] Joannem, quem sedisse notat ab anno 389 ad annum 415, diserte primum patriarcham inscribit. Juxta P. Lequien [Oriens Christianus, tom. III, col. 109 et seq.] : Joannes nihil aliud tentavit adversus metropolitæ ecclesiæ Cæsariensis jura, nisi quod alienos clericos sibi niteretur usurpare, et quod ad Alexandriæ patriarcham, non vero ad Cæsariensem præsulem aut Antiochenum antistitem aliquando provocasset; Juvenalem vero (qui secundum chronotaxin Papebrochianam ab anno 418 ad annum 458 præfuit [Ubi supra, pag. XXII et seq.] ) Patriarchatus Hierosolymitani esse conditorem. Atque ita deinceps plerique statuunt [Conf. Moroni, Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica verbo Gerusalemme, tom. XXIX, pag. 76 et seq.] . An autem Juvenalis sedi suæ reapse jura patriarchalia adeptus sit, est dubium. Statuerat Nicenum I canone VII: Quia consuetudo obtinuit et antiqua traditio, ut Æliæ episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropoli propria dignitate. Perspicuum est agi tantum de prærogativa honoris, salva manente penes episcopum Cæsariensem Palæstinæ, utpote metropolitam, prærogativa jurisdictionis. Quare etiam Juvenalis altius evehere sedem suam in Ephesina synodo tentavit, conatus adscribere ditioni suæ partes aliquas patriarchatus Antiocheni. Frustra tamen; repugnantibus scilicet S. Cyrillo Alexandrino et sede apostolica, cui præerat Cœlestinus [Oriens Chritianus, tom. III, col. 112. Cabassutius, Notitia ecclesiastica, pag. 217. Lugdun. 1690.] . Paulo meliori cum exitu idem rursus suscepit in concilio Chalcedonensi. Audi Cabassutium [Ibid.] : Quod a Cyrillo et Synodo (Ephesina imo et a Cœlestino) nequivit obtinere Juvenalis, a Theodosio principe impetravit, qui divali decreto sex provincias, Antiocheno patriarchæ ademptas, in Juvenalem transtulit, ejusque Æliensem sedem nova patriarchæ Jerosolymitani dignitate sublimavit, idque, ut in notis apud Devotum asseritur sed perperam [Institutiones Canonicæ, tom. I, pag. 179, not. 2. Gandæ 1822.] , probante sede apostolica. Pergit Cabassutius: Hæ provinciæ fuere tres Palæstinæ, duæ Phœniciæ et Arabia. Sed quæ insecuta est Calchedonensis Synodus Actione 7, interveniente Marciano Augusto … litem istam in perpetuum diremit ex mutua partium conventione, ut tres Palæstinas Juvenalis ejusque successores cum Patriarchæ titulo retinerent, duæ vero Phœniciæ cum Arabia Maximo Antiocheno … restituerentur. Denique istud Calchedonense arbitrium de duabus patriarchiis, quinta Synodus novo decreto, Justiniano rogante et suadente, firmavit ac roboravit. At enimvero reticet Cabassutius, Leonem Magnum, illud pactum Chalcedonense, licet præsentibus initum legatis pontificiis Maximum inter et Juvenalem, irritum fecisse. Sic enim epistola CXIV juxta recensionem Balleriniorum, die 21 Martii 453, data sanctæ Synodo apud Calchedonem habitæ scribit [Opera S. Leonis Magni, tom. I, col. 1197. Venetiis 1753. Item Patrologia, Migne, tom. LIV, col. 1029 et seq.] : Observantiam vestræ sanctitatis admoneo, ut jura ecclesiarum, sicut ab illis CCCXVIII Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, permaneant; … infirmum atque irritum erit, quicquid a prædictorum Patrum canonibus discreparit. Et rursus epistola CXIX ad Maximum Antiochenum, 11 Junii ejusdem anni [Opera, col. 1217, Patrologia, col. 1045.] : Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam Synodum vice mea misi, præter id quod ad caussam fidei pertinebat, gestum esse perhibeatur, nullius erit penitus firmitatis, quod ad hoc tantum ab apostolica sunt sede directi, ut excisis hæresibus, catholicæ essent fidei defensores… Nam quod ab eorum (Patrum Nicænorum) regulis et constitutione discordat, apostolicæ sedis numquam poterit obtinere consensum. Iidem textus eumdemque ob finem recitantur apud Lequien [Oriens Christianus tom. III, col. 115.] , ast inverso ordine: ibi enim tempore prior censetur epistola ad Maximum, et scripta ante reditum Legatorum; altera vero ad Synodum post reditum. Utut est parvi refert ad rem nostram.

[2] [postmodum dignitate patriarchica auctæ,] Quod vero Synodum attinet quintam, in qua actum est de tribus Capitulis, meminerimus ex eodem Cabassutio, sed in altero opere [Notitia Conciliorum sanctæ ecclesiæ, pag. 354. Lovanii 1776.] , illam malis initiis et mala intentione auspicatam, nihil ecclesiæ contulisse præter innumeras dissensiones, clades, vexationes schismata etc. Et cum contra summi pontificis (Vigilii) mentem per sæcularem potestatem, … coactum habitumque fuerit istud concilium, nullo præsente apostolico legato, primusque subscripserit, qui eidem propria præsedit auctoritate, Eutychius Constantinopolis episcopus, fuisse manifeste illegitimum et schismaticum conciliabulum, nullo modo censendum inter ecclesiæ concilia, nisi ex solo tempore, quo robur eidem accessit ex approbatione apostolica, sive postquam Vigilius papa carcere et fama, suorumque miserabili clade diu mactatus, ut ad hoc approbandum adigeretur, tandem approbavit; … sive (quando jam ecclesia majori securitate et pace fruebatur) ex approbatione sancti papæ Gregorii, sive ex approbatione Nicolai I. Quibus omnibus adjungenda quoque approbatio synodorum œcumenicarum VI et VII [Confer. Art de vérifier les dates, pag. 184, et Cabassutii, Notitiam ecclesiasticam, pag. 267.] . Præterea (idque præcipue ad quæstionem nostram facit) Acta, ut iterum Cabassutius [Notit. Conciliorum, pag. 355.] decretaque Synodi V latine supersunt, in quibus etiam haud pauca supposititia agnoscit.. Ex quibus arguitur illius ætatis orientalium profusa ad contexendas imposturas licentia. Unde piæ memoriæ P. Antonius Tinnebroek, defunctus nuper in flore ætatis collega noster, in quodam tractatu Ms., ubi Primatum Romanii pontificis ex antiquis Patriarchatibus ecclesiasticis demonstrandum suscipit, sic pro more suo concinne et accurate: In Chalcedonensi concilio, approbantibus concilii judicibus, juvenalis pactum de dividenda patriarchica auctoritate iniit cum Maximo Antiocheno; at pactum rescidit S. Leo Magnus eadem potentia qua canonem de Patriarchatu Constantinopolitano irritum fecerat. Invasere tamen Jerosolymitani episcopi tres Palæstinas auxilio brachii sæcularis; indeque usque ad concilium Lateranense quartum ambiguo jure usi sunt. Et re quidem vera, in hoc concilio, anno 1215 sub Innocentio III pontifice celebrato, patriarchalibus ecclesiis sedes Hierosolymitana diserte annumeranda sancitur canone V: Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes … sancimus, ut post Romanam ecclesiam… Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Jerosolymitana quartum locum obtineant. Alia, quæ afferuntur, ut probetur dignitas patriarchica episcopis Hierosolymitanis asserta, vel dubiæ aut non satis firmæ videntur fidei seu auctoritatis, vel factum probant non vero jus [Conf. Cabassutium, Notit. ecclesiast. pag. 444.] . Id porro certum, sedis illius præsules primum episcopos, deinde saltem a Juvenali patriarchas nominatos [Historia chronologica, pag. 1.] .

[3] [primi episcopi Hebræi:] Episcoporum sedis Hierosolymitanæ duplex occurrit series. Primi, quindecim numero Judæi fuere; sequentes, incipiendo a S. Marco, ex gentibus assumpti sunt. De prioribus hæc tradit Eusebius [Historia ecclesiast. lib. IV, cap. 5. Valesius. Moguntiæ 1672.] : Eorum autem episcoporum tempora, qui Hierosolymis præfuerunt, nusquam reperire potui. Omnes quippe (exceptis sane SS. Jacobo et Symeone) brevi admodum tempore sedisse perhibentur. Illud tamen ex veterum scriptorum monumentis didici, ad illam usque obsessionem Judæorum, quæ imperante Hadriano contigit, quindecim episcopos continua successione illi ecclesiæ præfuisse: quos omnes origine Hebræos fuisse memorant, et fidem Christi sincere atque ex animo suscepisse; adeo ut ab illis, qui de hujusmodi rebus judicium ferre poterant, episcopali officio dignissimi censerentur. Quippe tunc temporis universa Hierosolymorum ecclesia conflata erat ex Hebræis fidelibus, qui jam inde ab apostolorum ætate ad illam usque obsidionem permanserant, qua Judæi iterum a Romanis deficientes, maximis præliis domiti atque expugnati sunt. Proinde cum episcopi, qui ex circumcisione erant, per id temporis defecerint, omnes a primo usque ad ultimum ordine suo recensere necessarium puto. Primus igitur fuit Jacobus, is qui Domini frater vocabatur. Secundus Symeon: tertius Justus (a S. Epiphanio dicitur Judas): quartus Zacchæus: quintus Tobias: sextus Benjamin: septimus Joannes: octavus Matthias: nonus Philippus: decimus subrogatus est Seneca, cui successit undecimus Justus. Post quem Levi duodecimus ordine fuit. Ephres (Epiphanio Vaphris) deinde secutus est, posthæc Joseph (apud Epiphanium Josis et in Chronico Joses), omnium postremus fuit Judas ordine quintusdecimus. Atqui hi omnino sunt Hierosolymorum episcopi, qui jam inde ab apostolis usque ad Judam et ad illa quæ designavimus tempora, omnes ex circumcisione ἐκ περιτομῆς fuerunt. Eodem ordine iisdemque nominibus pariter ab eodem Eusebio recensentur in Chronico [Hieronymus Vallarsii, Patrologia, tom. XXVII.] (de quo nonnulla infra dicam): nempe ad annum Christi 63: Jacobus frater Domini … a Judæis lapidibus opprimitur: in cujus thronum Simeon, qui et Simon secundus assumitur [Ibid. col. 585 et 586.] ; ad annum 109: Simon, filius Cleophæ, qui Jerosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur, cui succedit Justus [Ibid. col. 607 et 608.] ; reliqui nominantur ad annum 113 [Ibid. col. 609 et 610.] et ad annum 126 [Ibid. col. 615 et 616.] . Consentit S. Epiphanius [Hæresi 66, Opera S. Epiphanii tom. II, pag. 264 et 266. Paris, 1622.] , paucis omnino apicibus, quos supra notavi variatis. (Conf. infra, ubi de annis episcopatus S. Marci). Si itaque ponamus Justum anno 115. quo ejus successores aliquot in Chronico recensentur, obiisse, abhinc usque ad annum 126, quo eversæ ab Hadriano Jerusalem meminit ibidem Eusebius, habebitur intercapedo tredecim annorum, quibus episcopi omnino sederint duodecim, utique brevi admodum tempore. Imo, ut habet P. Marcellinus Molkenbuhr [Dissertatio de serie primorum episcoporum ex Eusebio Cæsariensi, pag. 17. Monasterii Westphaliæ 1794.] , si Simeon mortuus fuerit anno Æ. V. 116 (ut Pagius contendit) et destructio Jerosolymorum secunda, sub Adriano facta, inciderit in annum 134, ergo spatio 18 annorum, Jerosolymis sedissent 13 episcopi, omnesque circumcisi. Ex quo, sicut et ex aliis quibusdam levioris etiam momenti, concludit ille Eusebii historiam, hoc loco sicut et pluribus aliis, fuisse interpolatam. Quod equidem, quantum ad rem præsentem spectat, admittere non possum, præsertim cum ipse Eusebius præcaveat ab objecta difficultate, et omnimodus sit inter Historiam et Chronicum consensus. Quod etiam observat Binterim: An, inquit [Denkwürdigkeiten, tom. III, part. I, pag. 226.] , eruditi viri (Molkenbuhr) argumenta debitum pro sana critica habeant pondus, multum dubito. Nec enim adeo mihi absimile vero est, ut in tanta rerum Judaicarum, et præcipue Hierosolymitanarum, perturbatione, tot episcopi tam brevi temporis spatio sederint, qui probabiliter ætate jam provecti ad hanc dignitatem sublimati fuerint.

[4] [S. Marcus primus ex gentilitate.] His de sede Hierosolymitana hujusque primis episcopis in genere prælibatis, ad S. Marci, qui alteram præsulum seriem auspicatur, nempe ex gentilitate assumptorum, electionem accedimus. Quæ, quomodo facta sit plene tradit idem Eusebius [Historia eccl. lib. IV, cap. 6, pag. 118.] : Cum defectio Judæorum magis ac magis iterum (fuerat Hierosolyma excisa sub Vespasiano et Tito, sed paulatim ex cineribus renascebatur [Baillet, Vies des Saints, ad 22 Octob. pag. 341.] ) cresceret, Rufus, legatus Judææ, auxiliis sibi ab imperatore (Adriano) subimissis, amentiam ac desperationem hominum in occasionem sæviendi vertens, eos acerbissime ultus est, cæsa innumerabili hominum multitudine cum conjugibus ac liberis, agroque illorum jure belli in populi Romani ditionem redacto. Erat tunc temporis Judæorum ductor Barchochebas quidam, quod nomen stellam significat, vir alioqui cruentus et latrocinandi avidus, sed qui nomine suo auditoribus utpote vilissimis mancipiis fucum faciebat, quasi sidus e cælo delapsum esset, ut ipsis ærumnarum mole oppressis lucem afferret. Anno demum octavo decimo imperii Hadriani, cum totius belli vis circa Berthera, urbem munitissimam nec procul Hierosolymis dissitam, exarsisset, et protracta diutius a Romanis obsidione, rebelles fame ac siti oppressi essent, ipseque adeo seditionis auctor debitas pœnas dedisset, ex eo deinceps tempore universa Judæorum gens in regionem, circa Hierosolymam sitam, pedem inferre prohibita est lege et constitutione imperatoris Hadriani; adeo ut ne prospicere quidem e longinquo patrium solum ipsis liceret, ut scribit Aristo Pellæus. In hunc igitur modum cum civitas Judæorum gente nudata esset et veteribus incolis penitus vacuefacta, posthæc alienigenis eo confluentibus, urbs et colonia civium Romanorum effecta, in honorem Ælii Hadriani imperatoris Ælia nuncupata est. Et cum ecclesia ejusdem loci ex gentibus coaluisset, primus post episcopos ex circumcisione ἐκ περιτομῆς sacerdotium illius civitatis suscepit Marcus. Hactenus Eusebius. Notat autem Lequien [Oriens Christ. tom. III, col. 103.] vocem ἐκ περιτομῆς, qua etiam utitur S. Epiphanius, significare episcopos illos non solum genere hebræos fuisse, sed et vivendi ratione; quippe qui legum Mosaicarum quarumdam, et imprimis circumcisionis, tenaces se praberent observatores, juxta quod olim majoribus eorum permiserant apostoli, quamvis in synodo Hierosolymitana ab iisdem fere omnibus, præsertimque circumcisione, gentiles, qui in Christum credebant, declarassent immunes [Confer. Act. Apostolor. cap. XXI, V. 30 et seqq.] … Horum itaque nepotes, etiam post eversam Hierosolyman, a patriis ritibus ex toto non desciverunt, quos tamen necessarios, Ebionitarum instar, ad salutem æternam comparandam non asserebant. Scribit etiam Sulpicius Severus [Historia sacra, lib. II, num. 31. Migne, Patrologia latin., tom. XX, col. 147. Paris, 1845.] : Tum Hierosolymæ non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem. Et paulo post: tum pene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant; subjungitque: ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. Confer Tillemont [Mémoires, tom. II, pag. 391 et seq. Paris, 1701.] et Baillet [Vies des Saints, ubi supra.] .

§ II. De annis episcopatus S. Marci ex Eusebii Chronico, cujus recensentur editiones ante et post repertum codicem Haicanum. Perperam a nonnullis S. Marcus habetur martyr. Ejus officium et missa.

[Chronici Eusebiani notitia] De annis quibus præfuit S. Marcus, non convenit inter scriptores. Papebrochius in margine notat [Historia chronologica, pag. XI.] : ab anno 135 ad ann. 156, quod satis concordat cum Eusebii Chronico, ut paulo post explicatius reddam, postquam de ipso Chronico aliquid præfatus fuero. Quod ideo præstandum duxi, tum quia quædam, quod tunc mihi deesset Vallarsiana operum S. Hieronymi editio, minus distincte protuli superiori Actorum nostrorum volumine ad diem 19 Octobris in Commentario prævio de SS. Ptolemæo et Sociis n. 42 et seqq. tum quia hodie præ manibus habeo non solum hanc, sed omnino omnes Chronici præstantiores editiones, præcipue vero trinas illas, quæ adhibito textu Armeniaco, adornatæ hoc sæculo XIX currente fuerunt. Initium duco ab accurata operis Eusebiani descriptione, quam præteritis sæculis nec integram nec fidam satis dare licuerat, eo quod ante codicis Armeniaci nuperam inventionem, Chronici partem tantum haberemus, eamque non omnimode sinceram. Audiamus Aucherum, monachum Armenum et doctorem Mechitaristam, de cujus industria et diligentia erit pluribus infra agendum. Eusebius, inquit [Eusebii Chronicon bipartitum, nunc primum ex armeniaco textu in latinum conversum. Venetiis 1818, præfatio, pag. II et III.] , Chronicum opus, quod integrum ex Armeno codice nunc primum prodit, molitus, omnium gentium ac populorum res gestas parva veluti tabula complexus est: quas ita ille per temporum seriem digessit, ut qua mundi ætate gens quæque floruerit, quoto mundi anno imperia singula, urbes, respublicæ conditæ sint, quibus incrementis succreverint, qua tempestate desierint, quilibet vel uno intuitu videre possit. Temporum vero rationibus diligenter subductis, nihil Mosaicis originibus aut præstantius aut vetustius reperiri posse demonstrat, qui cum DCCC pœne et L annis Trojanum bellum præcesserit, non modo omnium scriptorum antiquissimus habendus est, sed ipsis fabulosis græcorum numinibus longe vetustior. Ac priori quidem libro (siquidem in duo volumina universum opus distribuit) ab ipso generis nostri parente Adam exorsus, uniuscujusque imperii aut gentis historiam ac tempora singillatim recensuit, eumque propterea παντοδαπὴν ἱστωρίαν, hoc est omnimodam historiam vocari licuit; altero vero, ducto ab Abrahami ætate supputandi initio, ac earumdem gentium fastis per columnas quasdam dispositis, ita columnas illas sive laterculos inter se composuit, ut singuli unius gentis anni quoto alterius gentis aut regni anno responderent primo obtutu pateret, atque hanc operis sui partem longe operosissimam χρονικοῦς κανόνας, sive simplici voce κανόνα nuncupavit. Deinde subjungit Aucherus [Ibid.] , chronographiam hanc, sæculo eodem labente, quo fuerat ab Eusebio conscripta, nempe Theodosio M. imperante, latinæ linguæ hominibus communicavit S. Hieronymus, qui tamen interpretis (imo alibi dicit, se vel interpretem esse vel novi operis conditorem [Præfatio ad lib. De situ et nominibus locorum Hebraicorum. Patrologia Migniana tom. XIII, col. 860.] ) et scriptoris ex parte officio usus, priorem quidem librum, ut nobis videtur, intactum prætermisit, solumque Canonem transtulit: nonnulla vero, quæ sibi intermissa videbantur, adjecit, in Romana maxime historia; eamdemque sæculo ab auctoris (Eusebii) obitu vix elapso, in Haicanam linguam conversam accepit Armenia; ita tamen conversam, ut græco archetypo Armenium exemplum ad amussim responderet [Præf. § 2, pag. VI et seqq.] . Infra ex professo probat Aucherus, versionem Armeniacam sæculo V adornatam [Ibid. pag. IX, num. 4.] , eamque diligenter atque operose elaboratam, ut non modo sententiæ sententiis, sed sæpissime etiam verba verbis apprime respondeant [Ibid. § 5, pag. XIV, num. 1.] ; denique rationes affert [Vallarsi, Opera S. Hieronymi, Migne, tom. XXVII, pag. 10.] quibus sibi persuasum est, a S. Hieronymo solum Canonem fuisse translatum, notatque secum sentire Hieronymum de Prato, imo et præcipuum ejus (Pratensis) Dissertationis argumentum in hac re demonstranda versari, nempe Duos de temporibus libros ab Eusebio editos fuisse atque hoc contra Vallarsium; S. Hieronymum autem ex illis alterum tantum fuisse interpretatum, quod contra Scaligerum compluresque alios est. Id porro certum partem Eusebiani Chronici priorem, si tamen umquam a S. Hieronymo versa fuit, jam diu periisse. Cum itaque deperditus esset Eusebii textus et lateret versio Armeniaca, sola eruditis nota erat Hieronymiana Canonis interpretatio, quæ, usque ad Vallarsium, deerat collectionibus operum sancti Doctoris. Id quidem se receperat Martianæus præstiturum; sed animum despondit, ubi quantum et quam impeditum negotium sibi daret, limine in ipso advertit [Id. Ibid. Conf. Fabricium, Bibliotheca Græca, tom. VII, pag. 338 et seqq. Harles.] .

[6] [et variæ editiones, ante] Seorsum tamen liber excusus pluries fuerat; at veteres editiones sunt omne genus vitiis deformatæ [Opera S. Hieronymi, ubi supra.] ; anno autem 1604 prodiit Burdigalæ sub titulo: Chronica trium illustrium virorum (Eusebii, SS. Hieronymi et Prosperi) ex 28 Mss., 8 editionibus etc. opera et cura Arnaldi Pontaci, Vasatensis in Aquitania episcopi; quæ editio Vallarsio diligentissime accurata dicitur [Ibid. pag 31.] , et Joanni Morino, omnium correctissima et jure merito cæteris (proinde Scaligerianæ) præferenda [Aucherus, præfat. pag. XV.] . Videbimus tamen non tantum ei tribuendum laudis. Biennio post Pontacum, Josephus Scaliger anno scilicet 1606 illud denuo edidit Lugduni Batavorum; quod deinde novis curis auctum atque adornatum recudere cogitavit; ast morte præventus rem ad exitum perducere non potuit; id vero præstitit Alexander Morus Amstelodami anno 1658. Porro opus universum sive ipse Scaliger sive qui illud edidit Morus Thesaurum temporum inscripsit, fuitque magno plausu ab eruditis illico exceptum ob ingentem præcipue delectum græcorum Eusebii fragmentorum, quæ undique Scaliger decerpserat, atque tanta copia subjecerat, ut integrum Eusebii textum jam diu exoptatum et frustra quæsitum restituisse videretur [Ibid. pag. XXII.] , imo et ipse, pro more suo jactantius, gloriaretur, se, si non ipsum corpus, non omnino tamen dissimile ei, quod ab auctore (Eusebio) institutum fuisset exhibuisse. Ast re penitius accuratiusque examinata, quantum Scaligerianæ industriæ ex collectis græcis fragmentis accessit laudis, tantum Scaligerianæ fidei ex ipsorum corruptione ac confusione detractum est [Ibid. pag. XVIII.] . Post Scaligerum, qui Eusebianæ chronographiæ illustrandæ memoria peculiari dignam operam dederit usque ad elapsi sæculi XVIII medium, nemo repertus est. Tum vero iterum Eusebianum Chronicon edendum illustrandumque suscepit Vallarsius operum S. Hieronymi tomo VIII, adnotationibus illustravit, addidit græca ex Syncello aliisque (pro Canone solo videlicet) fragmenta, nec ea tamen Scaligeriana licentia, temere ac carptim undecumque collecta, sed inde deducta, ubi ea canoni Hieronymo-Eusebiano quoquo modo respondere videbantur, indicatis etiam fideliter auctorum locis (quod prætermiserat Scaliger) unde illa deduxerat [Confer Præfationem ad Eusebii Chronicorum libros ex codice Haicano, editoribus Angelo Maio et Zohrabo. Mediolani 1818, pag. XVI.] . Rejecta itaque Scaligeriana, Pontacenam secutus est. Reprehendendus autem Vallarsius, tum quod Scaligeri lectionem perpetuo carpat, iisque ut plurimum utatur codicibus, qui ab Scaligero longius abscedunt, licet a vera lectione maxime absint [Aucherus, ubi supra.] ; tum præcipue quod priorem chronographici operis partem, ab ipso Eusebio identidem commemoratam, inter Scaligeriana commenta et somnia recenseat [Pag. XI, num. 1.] . Atque hæc quidem Vallarsii hallucinatio criticos non fugit. Vix enim ejus Chronicon prodierat, statim adversus singularem hominis sententiam dissertationem de chronicis Eusebii Cæsariensis conscripsit vulgavitque anno 1750 Hieronymus de Prato, oratorii Veronensis præpositus; in qua tam Scaligerianum quam Vallarsianum systema expendit ac utrumque simul fortissimis rationum momentis refutat, eaque adversus utrumque proponit, quæ nunc genuino Eusebii opere detecto, verissima esse atque certissima deprehensum est.

[7] [et post repertum codicem armeniacum.] Tantum igitur nactus ac tam singulare antiquitatis monumentum … de eodem in latinum transferendi consilium cœpit Aucherus, in id maxime incumbens, ut codex ille auro contra æstimandus, qualis ab antiquo amanuensi prodierat, talis in eruditorum hominum manus perveniret [Ibid. num. 11.] . Itaque cum anno MDCCLXXXVII Georgius quidam lector … vir inter Armenos eruditissimus pretiosissimi codicis nuper Constantinopolim advecti notitiam per litteras nobis communicasset, rescripsimus statim viro doctissimo, gratissimum nobis futurum, si codicis illius exemplar suamet ipsius manu quam emendatissime descriptum nobis Venetias transmitteret… Quod cum accepissem et cum Eusebiano Chronico a Scaligero edito contulissem, statim mihi quædam suspicio oborta est, exemplum nobis transmissum haud omnino antiquo illi codici respondere [Ibid. pag. XII.] . Qua de re monitus Georgius alteram exscriptionem suscepit, misitque Venetias Auchero una cum litteris, datis die 25 Julii 1795, in quibus ultro fatebatur, prius illud exemplum, quod triennio ante transmiserat, a se interpolatum fuisse; idque ut Gennadio cuidam græco Metropolitæ obsequeretur, qui illud ad Scaligerianam editionem exigendum esse ipsi persuaserat. Cæterum in novam hanc exscriptionem nihil se extraneum, alienum nihil aut adscititium induxisse; sed codicem ipsum antiquissimum bona fide et ad amussim repræsentasse, non solum quo ad verba, verum etiam secundum omnes conditiones diligenti cura, usque ad syllabas, apices et puncta. Sunt hæc ipsa verba Georgii. Subsecuti vero tumultus communesque Europæ universæ calamitates effecerunt [Pag. XIII.] ut, dilata operis editione, Aucherus ineunte sæculo XIX Constantinopolim profectus, ibique septennium moratus, Rhedestonium, qui codicem Hierosolymis advexerat, viderit sicut et Georgium Lectorem, cum ipsis multa contulerit de codice, quem adeo ipsum non semel tantum aut bis, sed pluries per otium lustrare ac diligentissime expendere potuit, et quæ vel incogitantia vel inscitia in secundum apographum irrepserant, emendare. Qua in re, addit Aucherus [Ibid.] , Georgii diligentiam numquam satis mirari poteram, qui paucis admodum exceptis, quæ aut incuria fudit aut humana parum cavit natura, ita codicem illum expresserat, ut ovum ovo, quod aiunt, tam simile esse minime possit. Denique concludit his verbis [Ibid.] : opus quod multis ante annis molitus fueram, anno MDCCCXV perfeceram, typis committere datum est anno MDCCCXVIII duplici forma in 4o et in fol. ut dicitur; quarum secunda (hanc nos adhibemus) magis expurgata fuit ab erroribus typographi, estque armeno-græco-latina, et prodiit typis cœnobii PP. Armenorum in insula S. Lazari Venetiis. Titulum lege infra [Eusebii Pamphili Cæsariensis episcopi Chronicon bipartitum, nunc primum ex Armeniaco textu in latinum conversum, adnotationibus auctum Græcisque fragmentis exornatum, opera P. Jo. Baptistæ Aucher Ancyrani, monachi Armeni et doctoris Mechitaristæ.] . Paucis ante mensibus prodierat Mediolani ex eodem codice versio latina, conjunctis curis Angeli Maii et Joannis Zohrabi, collegii Armeniaci Venetiarum alumni. Qui vero id factum sit, docebit Aucherus [Aucherus, pag. XIX.] : Esset autem hic locus etiam de recentissima quadam Mediolanensi ex Armeno-Latino-Græco hoc exemplo mutuata editione Latina dicendi: sed cum illam ad genuinam nostram lectionem studiosus lector exigere per se possit, supervacuum nobis videtur de re aperta laborare. Satis erit in præsentia admonere eam ex priori illo exemplo, quod a Georgio exscriptore interpolatum diximus clam nobis, me vero Venitiis absente, Mediolanum delato deductam esse, nonnullis interim ex altero saniore exemplo, quod deinde ab eodem Georgio accepimus, castigatis [Ibid. pag. XIX.] . Cætera ad hanc rem pertinentia accipe ab Angelo Maio in Præfatione ad alteram adeoque omnium postremam Chronici Eusebiani editionem [Scriptorum Veterum nova collectio, edita ab Angelo Maio, typis Vaticanis, 1836, tom. VIII, pag. V.] : Post inventum Eusebii Chronicorum librum priorem, quem latini veteres numquam habuerunt, græci jamdiu desiderabant, armeni denique orbi restituerunt, duæ tantummodo totius operis editiones curatæ sunt, Mediolanensis videlicet et Veneta: quæ separatis locis studiisque factæ, haud semel inter se dissident; neutra vero vel ad unguem elimata vel perfecta est: quamquam ego Venetæ editioni (Aucheri nempe) propter armeniaci textus doctorumque scholiorum comitatum, præcipuum honorem sponte defero. Quæ quum ita se habeant, numquam non optavi tertiam demum adornare editionem, quæ omnia superiorum bona conjungeret, mendis exclusis; id quod de priore præsertim libro dictum sit, qui unici codicis Armeniaci auctoritate et græcorum fragmentorum adminiculo nititur… Operæ igitur pretium duxi, si universum Eusebii Chronicon nova hac editione integrius, emendatius pleniusque facerem: priorem scilicet librum duarum collatione editionum, criticis aliquot animadversionibus, philologico studio ac sedulitate expolirem et reformarem; posteriorem, non solum prætermissis ab Armeniaco interprete (tum in Veneta tum in Mediolanensi desunt S. Hieronymi additamenta, et ipsemet Eusebii textus, ex solo Haicano codice desumptus, nec integer est nec purus; non pauca quippe Armenius interpres de genuinis Eusebii fragmentis prætermisit [Ibid.] ) Eusebianis fragmentis augerem, verum etiam doctis Hieronymi laboribus cumularem, et, quod apprime intererat, tot codicum Vaticanorum (plus viginti) auxilio fretus, nova prorsus lectione donarem. Atque ex his satis perspicitur cur altera hæc editio inserta sit novissimæ Græcorum patrologiæ Mignianæ [Tom. XIX. Paris, 1857.] ; in latinis, inter opera S. Hieronymi, recusa est Vallarsiana cum notis Pontaci [Patrologia lat. tom. XXVII. Paris, 1846.] . Jam ad S. Marcum redeamus, et quid de annis episcopatus ejus ex Eusebii Chronico statui possit videamus.

[8] [Ex Chronico non plane constat de annis S. Marci;] In Eusebio Vallarsii, ad annum Hadriani imperatoris XVIII, Christi CXXXVI, denique tertium Olympiadis CCXXVIII, notatur [Patrologia, Migne, Opera S. Hieronymi, tom. VIII, col. 619.] belli Judaici finis, additurque: Jerosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Judæis; anno autem Titi Antonini XVIII, Christi CLVII, tertio Olympiadis CCXXXIII [Ibid. col. 623.] : Cassianus XVII Jerosolymæ episcopatum post Marcum suscepit, post quem XVIII Publius, cui succedit XIX Maximus etc. Habetur itaque inter utrumque terminum, XXI annorum spatium; unde si ponatur Cassianus absque mora successisse S. Marco, consequens erit hunc per annos sedisse omnino XXI. Satis consonat Scaligeriana recensio, ubi belli Judaici finis adscribitur [Thesaurus temporum, pag. 167.] anno Hadriani XVIII, Christi CXXXV; Marcus anno illius XIX, hujus CXXXVI; Cassianus [Ibid. pag. 169.] anno Titi Antonini XIX, Christi CLVII. Proinde, quod ad Marcum spectat, omnimoda reperitur concordia. Aliud est in Maiano Eusebii chronico, ubi [Scriptorum Veterum nova collectio, tom. VIII. pag. 386.] ad annum Hadriani XX, Christi CXXXVII, primum Olympiadis CCXXIX legitur: Hierosolymæ primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus annis XVI (imo Marcus XVI et expungenda vox annis, ut paulo infra dicam), cessantibus his, qui ex circumcisione fuerant. Præcedenti anno annectitur Judaici belli finis. Ita quoque in Veneta Aucheri [Pag. 161.] ac Mediolanensi Maii et Zohrabi [Pag. 384.] editionibus, cum quibus concordat Samuel Aniensis [Temporum ratio, pag. 35.] . Deinde in Romana Maji, ad annum Titi Antonini XXIII, Christi CLXI, primum Olympiadis CCXXXV [Scriptorum Veterum, tom. VIII, pag. 387.] : Hierosolymæ episcopatum post Marcum septimus decimus suscipit Cassianus; et consonat rursus in Olympiadum et Antonini annis Veneta Aucheri [Pag. 161.] . Diversæ in his itaque a Vallarsio et Scaligero Olympiades, diversi anni imperatorum, discrepant anni etiam Christi. Præterea ab electione Marci ad electionem Cassiani (si tamen hæc revera contigerit illo anno quo ejus fit apud Eusebium mentio) non anni sexdecim, benevero viginti quatuor numerandi forent; quod nemo alius hactenus dixerat. Notandum tamen est, a Romana Maii editione discrepare Mediolanensem, item etiam Samuelem: illa [Pag. 385.] Cassianum refert ad Olympiadis 234 annum secundum. Titi Antonini annum 21; hic [Pag. 36.] ad Olympiadis 235 annum tertium, Christi 160, Titi Antonini 21: attamen ex utriusque computo, anni decurrunt viginti et unus a Marco ad Cassianum. Insuper textum ubi de S. Marco agitur, vitiatum esse, nullus equidem dubitem, quamvis eodem omnino reddatur modo in Romana, Veneta et Mediolanensi, ac proinde sic legatur in codice Haicano. Unde id tamen solum sequitur, lapsum nempe esse primævum Eusebii Armenium interpretem; vel apographum, quo usus sive Georgius sive Aucherus est, fuisse mendosum. Conf. supra num. 7. Itaque loco Marcus annis XVI, ponendum: Marcus XVI, quotus revera is venit inter episcopos Hierosolymitanos, et expungendum verbum annis. Secus nec pericope sibi recte cohæret, nec convenit cum aliis Eusebii locis, quibus recenset sacros antistites ejusdem urbis: perpetuo enim adscribitur ab illo numerus, ordinem successionis indicans, nuspiam vero adduntur anni, quot quisque sederit. Ut quid in solo Marco alia usus esset methodo Eusebius, idque ut manifeste pugnantia inter se proferret? Cum qui annos XVI præfuisse notaretur, is ex adscriptis Olympiadum et imperatorum numeris annos omnino viginti quatuor pontificatus haberet. Cæterum præplacent mihi anni a Pontaco, Scaligero et Vallarsio positi, quod magis videantur conformes canoni Eusebii Hieronymiano. Nec putem ad hujus codices Mss. Vaticanos, locum, de quo hic quæstio est, exactum vel emendatum in posteriori cardinalis Maii editione, cum iisdem prorsus verbis locus ille reddatur in triplici chronico, post repertam versionem Armeniacam excuso. Præterea, ut monui, in Mediolanensi, et in Ratione Samuelis, numerantur a Marco ad Cassianum anni etiam viginti et unus.

[9] [et incertum quo desierit,] Nec tamen ut certum assumo, S. Marcum annis præter propter viginti et uno præfuisse; præsertim, quod ex ipso Eusebii loquendi modo non constet, illum obiisse eo anno, quo mentio fit de Cassiano. Nam, ut jam animadvertit Tillemontius [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 237. In-folio. Bruxelles, 1732.] , exinde quidem efficitur Cassianum tum sedem Hierosolymitanam tenuisse, non eum illo præcise anno successisse S. Marco. Quinimo cum plures simul sub eodem anno notet episcopos: Cassianus XVII Jerosolymæ episcopatum post Marcum suscipit, post quem XVIII Publius, cui succedit XIX Maximus… XXV Capito [Vallarsi, tom. VIII, col. 623 et 624.] ; haud absurdum est concludere ignorasse Eusebium annos successionis; prout certo ignoravit (id enim ipse fatetur) quibus annis præfuerint præsules a Simeone vel Justo usque ad Marcum, quosque propterea quasi binas per turmas assignat, alteram ad annum 113 a Justo III ad Philippum IX [Ibid. col. 609 et 610.] ; alteram ad annum 126, a Philippo IX ad Judam XV, addens: hi omnes usque ad eversionem, quam ab Hadriano perpessa est Jerusalem, ex circumsione episcopi præfuerunt [Ibid. col. 615 et 616.] . Adde diserte affirmare Nicephorum Callistum horum episcoporum tempora litteris mandata non esse [Historia ecclesiast. lib. III, cap. 25. Edit. a Frotone Ducæo. Paris, 1630, tom. I, pag. 258.] . Quidni idem prædicetur de successoribus episcopis S. Marci, quos in Historia ecclesiast. [Lib. V, cap. 12, pag. 314.] plurimos quoque simul congerit Eusebius? Quod si admittatur, consequens erit ex Eusebio haud satis effici hunc in sede Hierosolymitana perdurasse usque ad annum centesimum quinquagesimum sextum vel septimum, cui Cassianus aliique plures, ut diximus, in chronico adscribuntur. Nihil itaque repugnat, quominus quis admittat obiisse S. Marcum ante annum, quo floruisse notatur Cassianus; ac proinde non tamquam prorsus absurdus est habendus annorum XVI episcopatus prout in Eusebio Maiano, ut supra vidimus, juxta codicem Armeniacum reperitur. Imo in textu Eusebii græco apud Scaligerum (quem hic sub titulo χρονικῶν λόγος edidit) Marco anni tantum octo dantur: πρώτος δ᾽ἐξ ἐθνῶν ἐπίσκοπος Ιεροσολύμων Μαρκος ἔτη η᾽ [Thesaurus temporum, pag. 81.] . Scio hanc Scaligeri farraginem non tanti fieri ab eruditis. Attamen concordant hic Georgius Syncellus [Chronographia, tom. I, pag. 662 et 663. Corpus scriptorum historiæ Byzantinæ Romæ, 1829.] et Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus [Chronog. compendiaria. Ibid. pag. 765.] : uterque S. Marci episcopatum similiter ad octennium reducit. Utique nec istorum tanta est auctoritas, ut rem dirimant. Certe de Nicephoro (nec pluris habendus est Syncellus) Petavius noster, ubi de illius catalogo cum singulorum antistitum annis, ita scribit [Opera S. Epiphanii, tom. II, pag. 264 et 266. Paris, 1622.] : Unde singulorum annos expiscatus sit Nicephorus, divinare non possum. Pessime tamen conceptos esse non dubium est. Imprimis Jacobo annos tribuit XXVI, Symeoni XXIII: quod utrumque falsum, ut multis probatur. Addit inferius Petavius juxta Eusebii chronicon S. Marcum sedisse annos XXII. Atque hæc ille, eadem opera, sicut ait, Nicephorum castigans et S. Epiphanium: notum enim est hunc editum a Petavio cum animadversionibus. Porro Epiphanius Hæres. LXVI [Ibid. tom. I, pag. 636.] , texit Elenchum episcoporum Hierosolymitanorum, minoris adhuc pretii quam Nicephori catalogum. Præterea, ut recte observat Tillemontius [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 237.] , paulo quidem distinctius quam Eusebius, tempora conatus Epiphanius est distinguere: at cum ejus textus scateat seu mendis seu erroribus, nulla exinde hauriri potest probatio. Quod si etiam correctior foret, nihil lucis in rem nostram affulgeret, cum per annos tantum quosdam imperatorum decurrat. Dubium itaque remanet, quo anno functus munere seu vita sit S. Marcus; atque ex eo jam capite incerti sunt anni pontificatus ejus.

[10] [quo cœperit eppatus ejus:] Sed et alia, minor quidem, attamen difficultas oritur de initio illius, quod innectitur postremæ sub Hadriano Jerosolymorum ruinæ; de hac vero rursus non una est eruditorum sententia. Imprimis Scaliger [Thesaurus temporum. Animadversiones, pag. 212.] excidium istud imaginarium asserit confidentius, ne dicam pro more suo audacius. Quæ enim ratio, ut recte reponit Tillemontius [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 236.] , nos inducere queat, ut rejiciamus testimonium Eusebii, S. Hieronymi, S. Chrysostomi et Appiani id diserte affirmantium? At si non possit excidium illud rationabiliter in dubium vocari, non ita facile tempus determinatur. Cœptam vult Tillemontius [Ibid. in tabula chronologica, pag. 258 et 259.] postremam Judæorum rebellionem anno Christi CXXXIV, quo et Jerusalem solo a quata iterum fuit; toto dein dein triennio arsisse bellum, ita ut anno Christi CXXXVI ad internecionem perfida gens fuerit cæsa; ac denique anno Christi CXXXVII reædificata urbs sit, quæ et Ælia Capitolina a suo conditore dicta; eodem autem anno (vel sequenti, ut alio loco dicit [Ibid. pag. 237.] ) electum fuisse S. Marcum, qui proinde annis sedisset viginti et uno. Ita Tillemontius, alibi scribens [Ibid. pag. 124] electionem S. Marci non esse differendam ultra annum Christi CXXXVIII, ejusque episcopatum octodecim vel viginti, juxta Eusebii chronicon, annorum fuisse, addens tamen nihil certi hac de re statui posse. Juxta Petavium nostrum [Rationarium temporum, pag. 188. Amstelodam. 1710.] belli Judaici exitus in annum Christi 135 incurrit, quo Hadrianus imperii vicesimum iniit. Et ita porro alii alios ponunt annos, fere triennio ab invicem discedentes.

[11] Est igitur dubium, tum quod ad initia, tum quod ad finem illius pontificatus spectat. Communius assumitur (nec enim probari potest) annorum fuisse viginti et unius, [plerique ei tribuunt annos XXI.] stando scilicet lectione Eusebiana, quæ videtur magis accurata. Sic Papebrochius [Hist. chronologica, pag. XI.] : Hadriani imperatoris anno XIX (potius XVIII juxta Lequien [Oriens Christianus, tom. III, col. 145.] ) Christi CXXXV, Pompeiano Luperco (lege ex correctione Norisii Pontiano [Epistola consularis. Apparatus Baronii, pag. 208. Art de vérifier les dates, pag. 528.] ) et Lucio junio Attico Aciliano (juxta Norisium [Ubi supra.] , absque ullo prænomine Atiliano seu Atelano) Cossulibus Hierosolymæ primus ex gentibus constituitur Marcus … et sedit usque ad consulatum Silvani et Augurini, id est usque ad annum Christi CLVI. (Addit tamen, a Nicephoro aliisque annos ut minimum VIII numerari.) Ita etiam Lequien loc. cit.; ita chronicon Eusebii, ut supra vidimus, Pontacenum, Scaligerianum, Vallarsianum et Mediolanense Maii et Zohrabi; item Samuel Aniensis et Benedictini [Art de vérifier les dates, pag. 240.] : Juxta Tillemontium ordinatus fuit anno Christi CXXXVIII: ignoratur quo anno sit mortuus.

[13] [Ejus memoria in solis fere martyrologiis;] De Marco Hierosolymitano, inquit Sollerius [Martyrologium Usuardi, pag. 619.] , primus inter Martyrologos loquitur auctor Romani parvi, ex solito suo fonte Rufino, his verbis: “Jerosolymis, Marci, qui primus ex gentibus episcopus ibi factus est.” Notat ad marginem Rosweydus noster, in suo Romano vetere quod Sollerio Romanum parvum), in Ms. Marcum et Salome annuntiari 21 Octobris, diem vero 22 vacare; Adonem tamen et omnes utrumque posuisse posteriori hoc die. Ita autem prosequitur Sollerius: Viennensis (Ado) primo loco, breve Marco elogium concinnat, quod ex citato loco (Rufini [Historia eccleiastica, lib. IV, cap. 7. Romæ 1740, part. I, pag. 185.] ) pro aliqua parte desumptum est. Ex Adone sua omnia desumpsit noster (Usuardus); quod etiam fecit Notkerus, sed die præcedenti. Porro Usuardus habet secundo loco: Item Beati Marci episcopi, clarissimi et doctissimi viri, qui primus ex gentibus ecclesiam Hierosolymorum suscepit regendam ac non multo post martyrii meruit palmam. Consonat Romanum, nisi quod hic primo loco occurrat Marcus, et passus asseratur sub Antonino imperatore. Cæterum verba clarissimi et doctissimi viri, ab Adone in alia martyrologia manasse videntur: nec enim in Eusebio, nec in Rufino, nec in Chronicis Eusebianis et Hieronymianis, supra a nobis laudatis, reperiuntur; imo nec in Nicephoro Callisto [Historia ecclesiastica, ut supra, pag. 259 et 314.] , qui sæculo XII et XIII floruit [Fabricius Bibliotheca græca, tom. VII. pag. 437.] . Papebrochius in sæpe dicta Historia chronologica [Pag. XI.] , addit ex Theodorico Pauli: Cæpit iste S. Marcus ecclesiam Hierosolymitanam, grandi terrore dispersam, fide et industria sua congregare et regere quia civitas Jerusalem, in Romanorum jus conversa, ritum penitus mutavit et nomen. Nihil dubito quin Theodoricus seu Theodericus Pauli sit Gorcomiensis ille scriptor sæculi XV, ut habet Fabricius [Bibliotheca mediæ et infimæ latinitatis. tom. VI. pag. 228. Patavii 1754.] cujus chronicon universale Ms. possident Jesuitæ Antverpienses (Bollandiani), prout ipsi testantur tom. II Martii, pag. 641. Non putem illud postea in lucem prodiisse; nec Ms. mihi jam præ manibus est. Denique, ut nihil omittam ex his quæ de S. Pontifice nostro apud probatos scriptores occurrunt, Binterim suspicatur S. Marcum ab episcopo Cæsariensi, quæ, post eversam Hierosolymam, urbs Palæstinæ erat præcipua, ordinatum …; forte etiam S. Marcus antea presbyter erat ecclesiæ Cæsariensis [Denkwürdigkeiten. tom. III, part. I. pag. 227.] .

[14] Paucissima itaque sunt quæ ad nos de S. Marco pervenerint. Imo vix mihi dubium est, quin perperam martyr nuncupetur. Imprimis errant, inquit Papebrochius [Ubi supra.] , [nec de martyrio] martyrologi, et alii post eos, dum scribunt, quod non multo post ordinationem suam martyrii meruit palmam: nam ab Hieronymo dantur anni XXI, qui a Nicephoro aliisque anni ut minimum VIII numerantur. Id utique certum, nihil esse ex quo concludere liceat, S. Marcum defunctum esse paulo post adeptam pontificiam dignitatem, nisi quis velit ita posse haud absurde interpretari octennium illud Nicephorianum; quod ipsum, ut vidimus, saltem valde est incertum, imo et mere supposititium. Deinde quod ad martyrium spectat, ut minimum saltem dubium est, ait Sollerius [Martyrol. Usuardi, pag. 619.] ; et juxta Papebrochium [Ubi supra.] difficilem fidem invenit præsertim ob silentium Eusebii, qui sollicitissime martyrum passiones requirens, Hieronymiano martyrologio conscribendo materiam suppeditavit. Nec solus Eusebius S. Marcum martyribus non annumerat, sed nec Rufinus nec alii omnes supra laudati scriptores, sicut et Romanum parvum; ita ut primus, qui martyrem illum dicat, sit Ado, quem secutus est Usuardus, ex quo hausit nostrum Romanum. Atque hinc aliquali notandus est asterisco Papebrochius, ubi asserit, omnes præter Eusebium de martyrio S. Marci dixisse. Fateor antiquiorum scriptorum silentium illud tanti apud me esse, ut plus quam dubium mihi reddatur recentioris ævi assertum. Quidni dicant, quibus ex fontibus talia hauserint? Qui si deficiant, non est cur asserenti nec probanti, fides ulla adhibeatur.

[15] [constat] Est et aliud argumenti genus, ita a Papebrochio nostro ibidem redditum: Jam ante annos aliquot, publico ipsius imperatoris edicto, cohibita fuerat persecutio Christianorum, et vix credibile est Hierosolymis pertinacius sevitum esse quam Romæ. Baronius edictum istud retulit ad annum CLV, eo quod S. Telesphorum papam et martyrem usque huc vixisse existimaret: sed ex antiquis pontificum Romanorum catalogis, per consules annuos optime digestis ante Aprilem nostrum, S. Telesphorus coronatus fuit anno Christi CXXXVIII, Cæsare et Balbino coss. Hic vero implicatissima movetur quæstio, ad chronologiam spectans Romanorum pontificum, cui retractandæ locus non est. Sufficiat ea recitasse, quæ faciant ad statuendum de valore argumenti Papebrochiani. In memoriam itaque revocandum est, tomo nostro Aprilis primo præmissam ab Henschenio fuisse Diatribam in catalogos veteres Romanorum pontificum, in qua successionem chronologicam ab ipso omnis pontificatus principio, Jesu Christo, usque ad S. Julium (anno 353) auctor stabiliendam suscepit, eamque, quod ad priores Christi vicarios attinet, a Baroniana chronotaxi haud parum diversam, ut videre est uno intuitu ex laterculo in hunc finem ibidem concinnato [Acta SS. tom. I Aprilis, pag. XXXVII.] . Henschenio consonat Papebrochius in conatu chronico-historico ad catalogum pontificum [Propylæum Maji.] . Jam vero uterque obitum S. Telesphori innectit anno Christi 138, post pontificatum undecim annorum; dum Baronius, inquit Henschemius [Diatriba, pag. 22.] , nescimus qua de causa, removit martyrium S. Telesphori usque ad annum CLIV: ejus vero electionem refert ad mensem Aprilem anni 142 [Annales. tom. II, pag. 158.] . Notat Pagius [Ibidem, pag. 193.] , Telesphorum ad hæc tempora non pervenisse, ejusque obitum adscribit anno 137, ac proinde parum abest ab Henschenio, cui et plerique alii scriptores consensere. Ast Josephus de Novaes, cujus Historia pontificum recenter edita [Elementi della storia de sommi Pontefici. Romæ, 1821.] haud mediocri cum plausu ab eruditis excepta fuit, Baronii chronologiam, jam vix non obsoletam, instauravit, atque in specie tenet S. Telesphorum sedisse ab anno 142 usque ad annum 154 [Ibidem, tom. I, pag. 43 et 45.] . Ex hac eruditorum dissensione consequens est, non ita firmum perstare argumentum Papebrochii. Fateor tamen hujus et Henschenii mihi magis probari chronotaxim; secus enim non esset verum, quod tamen passim affirmant scriptores [Confer Pagium, loc. cit.; item, Papebrochium in conatu chronico historico, pag. 21.] , Telesphorum sedisse tempore Hadriani imperatoris. Quod autem spectat ad edictum illud Imperatoris, a Baronio, ut asserit Papebrochius, relatum ad annum CLV, observat Pagius [Annales Baronii, tom. II, pag. 194 et 195.] , edictum pro cohibenda persecutione scriptores in duas partes distraxisse. Baronius, Halloixius et Papebrochius ad diem XIII Aprilis (in Vita S. Justini) illud ab Antonio Pio emissum fuisse contendunt; contra Valesius existimat errasse Eusebium, qui Antonino Pio illud edictum seu epistolam attribuit [Historia ecclesiastica lib. IV, cap. 12 et 13.] , cum sit M. Aurelii…, cujus (Valesii) opinio præferenda. Ex his satis liquet argumentum Papebrochii, ex imperatoris edicto haustum non satis stringere, cum tanta sit inter eruditos discrepantia. Cæterum facile, etiam absque ullo edicto, explicaretur martyrium, nempe ex inverato Judæorum in Christianos odio, de quo plura in præcedenti tomo vide [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 23.] . Quod quidem odium vehementius arsisse credere fas est in S. Marcum, qui primus ex gentilitate episcopus erat. Sed manet Eusebii et antiquiorum scriptorum silentium de S. Marci martyrio, quod mihi vix non decretorium videtur. Rem in medio relinquunt Baillet et Butlerus: hic ita habet [Vies des Saints, 22 Octob.] : Dicitur præfuisse annis viginti, vitamque martyrio finiisse; ille [Les Vies des Saints. Eodem mense et die.] : addunt (martyrologi) paulo post electionem martyrio fuisse coronatum.

[16] [apud probatos auctores.] Post hæc censebit utique eruditus lector auctorem dictionnarii Hagiologici in Encyclopædia Migniana, vel minus meditate, vel nimis confidenter ita scripsisse [Encyclopédie théologique, tom. XL. Dictionnarium Hagiographic., verbo Marc. Paris, 1850.] : S. Marcus, episcopus Hierosolymitanus et martyr, in hanc urbem venit cum aliis Christianis, versus annum 131, cum Hadrianus imperator illam reædificasset, remotis ab ea Judæis. Ob doctrinam et vitæ sanctitatem electus præsul, postquam annis viginti ecclesiam suam gubernasset, mortem pro Christo passus est anno 156, sub imperio Antonini. Colitur XXII Octobris.

[17] [Officium et Missa.] Nihilominus, certe quia ita passim in recentioribus martyrologiis annuntiatur, S. Marcus ut martyr colitur ab ecclesia Hierosolymitana; sic enim ad hunc diem habetur in kalendario festorum propriorum illius ecclesiæ: S. Marci episcopi et martyris. Duplex. Quod kalendarium reperies apud Waddingum ad annum 1342 [Annales Minorum, tom. VII, pag. 277 et seq.] , ubi addit: Officia propria typis edidit Venetiis anno MDCXXIII Melchior Antverpiensis minorita. Pariter in Missali secundum institutionem ordinis hospitalis sancti Joannis Jerosolymitani, quod editum sæculo XVI, habetur tum in ipso opere tum in præfixo kalendario: Hierusalem. Marci episcopi et martyris. Missa vero hoc singulare præfert, quod Introitus (Statuit ei Dominus), Epistola (Memor esto Dominum), Graduale (Ecce sacerdos Magnus), Evangelium (Homo quidam nobilis) Offertorium (Inveni David servum meum) et Communio (Domine quinque talenta) sint de Communi confessoris pontificis; oratio vero et complenda Martyrem dicant, Secreta Confessorem. Operæ pretium est illas hic adscribere.Oratio. Exaudi Domine preces nostras et interveniente beato Marco MARTYRE tuo atque pontifice, supplicationes nostras placatus intende. — Secreta. Sit tibi Domine Deus nostre devotionis oblatio acceptabilis: ut beato Marco CONFESSORE tuo atque pontifice intercedente, et tue placeat majestati et nostre proficiat saluti. — Complenda seu Postcommunio. Mysteriis divinis refecti Domine Deus; quesumus ut beati Marci MARTYRIS tui atque pontificis ubique intercessione protegamur, pro cujus veneratione hec tue obtulimus majestati.

DE S. ABERCIO EPISCOPO HIERAPOLITANO IN PHRYGIA.

VERSUS ANNUM CLXVII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Abercius, episcopus Hierapolitanus, in Phrygia (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. Acta S. Abercii ex Metaphraste justo severius reprehendit Tillemontius. Quibus annis sanctus Præsul vixerit et quibus præfuerit sedi Hierapolitanæ.

S. Abercii Acta, hucusque græce inedita, damus ex Symeone Metaphrasta; hujus enim genuinis scriptis sunt, [Acta tum a Metaphrasta] judice Leone Allatio [Diatriba de Symeonum scriptis, pag. 124 et 130. Paris, 1664.] , annumeranda. Latine tum a Lipomanno, tum a Surio typis excusa prodierunt. At cum verbum verbo reddiderint, haud multum de sermonis nitore solliciti, nostram versionem textui græco adscripsimus. Codices Mss. præ manibus habuimus omnino novem inter se vix non ad amussim ubique concordantes: nempe apographum ex Ms. num. 13 reginæ Sueciæ, quod exstat in Musæo nostro hagiographico; alterum ex Coistiniana collectione Parisiis in regia hodie imperatoria Bibliotheca, cod. 1480, fol. verso 171, qui judice Montfauconio, exaratus fuit sæculo X vel XI; reliqui codices reperiuntur in eadem bibliotheca Parisina inter Veteres græcos, scilicet codd. 1484, 1494, 1495, 1501; hi omnes ad sæculum XI spectant; item cod. 1503 fol. recto 140 et cod. 1543 fol. recto 172, uterque ad sæculum XII pertinere notatur. Præter hos codices, alios duo in prædicta bibliotheca vidi, qui acta continent S. Abercii, tam inter se quam cum nostris vix non omnino concordantia factis, diversa vero dictione seu stylo, sive inter se sive cum nostris. Alter codex habetur inter Veteres græcos num. 1540 fol. vers. 129 — fol. vers. 151, et videtur exaratus sæculo XIII; incipit: Ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις; alter asservatur in collectione Coisliniana num. 110 fol. 105, et spectat, si fides Montfauconio, ad XI circiter sæculum, incipit: Οὐκ ἀγώνων ἐνστάσεις μόνον μαρτυρικῶν. Acta S. Abercii ex posteriori hoc edidit codice nuper J. Fr. Boissonade in suis Anecdotis Græcis [Tom. V, pag. 462-488. Paris, 1833.] , sub titulo Μετάφρασις εἰς τὸν Βίον καὶ τὰ θαύματα τοῦ ἑν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἀβερκίου Metaphrasis in vitam et miracula S. patris nostri Abercii. Notat editor [Ibid.] : Ex nomine μετάφρασις nemo non statim putabit fuisse id opusculum a Symeone Metaphraste scriptum; aliud tamen est initium vitæ quam Symeon composuit, scilicet Μάρκου Ἀντωνίνου καὶ Λουκίου βήρου τὴν αυτοκράτορα Ῥωμαίοις διεπόντων ἀρχὴν apud Allatium. Ex quibus intelligitur Acta nostra non fuisse a Boissonadio perlecta, secus non Initium solum dixisset diversum, sed et clausulam et totum verborum contextum. Cæterum exiguam hac de re ab eo adhibitam diligentam apparet ex verbis sequentibus: Latinam, quæ extat apud Lipomannum et Surium, interpretationem consulere non potui. Trina itaque habemus ex codicibus græcis mss. Acta S. Abercii, consonantia factis, stylo diversa. Duo sunt hactenus inedita græce, Boissonnadius typis mandavit altera, scilicet Μετάφρασιν, qua voce deinceps ista designabimus.

[2] [tum ab aliis conscripta,] Jam vero oritur quæstio, quæ Vita alias ætate superet. Certum porro est atque cuivis conferenti singulorum textum in oculos incurrit, alias aliis præluxisse: in singulis namque eadem narrantur facta et quidem eodem ordine seu serie, at verbis perpetuo diversis. Brevior est μετάφρασις quam Acta nostra; contrahitur ubique dictio, sed præcipue quando adhibetur oratio directa. Item in μεταφράσει præmittitur exordium, sequitur clausula; neutrum occurrit apud Symeonem. Rursus in Actis ex codice 1540, facta sunt eadem, dictio diversa, prolixior quam in μεταφράσει, contractior quam in Symeone, saltem ubi recurrit oratio directa. Videsis inter Annotata fragmenta ex singulis tribus Actis. Mihi longe probabilius est Vitam ex codice ms. 1540 esse ævi recentioris: codex enim ipse refertur ad sæculum XIII, nec uspiam alibi ejusdem textus reperi vestigia. Ad duos alios quod attinet codices quibus eadem Vita continetur, si fides Montfauconio, unus ab altero haud multum ætate distat: alteram enim vitam, quæ incipit Μάρκου Ἀντωνίνου et est Symeonis, dicit contineri in codice membranaceo X vel XI sæculi [Bibliotheca Coisliniana, pag. 210 et 211.] ; alteram, quæ est sæpe dicta jam μετάφρασις, in codice XI circiter sæculi [Ibid. pag. 185.] ; quam in uno tantum hoc vidi membrano. Codicum proinde ætas favet aliquantisper Symeoni Metaphrastæ. Deinde cum, judice Leone Allatio [Diatriba de Symeonum scriptis, pag. 73.] , generatim Symeon sive vitæ auctorem proferrent sive rudi stylo congestæ lectorem deterrerent, eas, re semper immota manente, suo stylo circumvestiverit, ut eodem omnes decore unoque genio fideles ad sui lectionem alliceret, non bene video quid eum inducere potuisset ut Acta S. Abercii in aliam redigeret formam, si nota illi fuisset μετάφρασις quæ utique rudi stylo congesta non est. Ipsa quoque vox μετάφρασις nonne per se monet, scriptori præ manibus fuisse Acta, quorum solum mutaverit dictionem, servatis rebus carumque ordine. Talia autem erant Acta S. Abercii a Symeone composita. Non itaque improbabile, hæcætate μετάφρασιν præcedere. Si cui tamen visum fuerit, utriusque Vitæ scriptorem, ex actis antiquioribus, nunc deperditis aut ignoratis, sua hausisse et concinnasse, non omnino repugnaverim. Simile quid contigisse animadvertitur Actis S. Andreæ in Crisi ad 17 Octobris ex eodem Metaphrasta et eodem codice 110 Coisliniano desumptis [Cfr Acta SS. tom. VIII Octob. pag. 126, num. 8 et 9.] .

[3] [quæ ex priore edimus.] Eadem Acta reperiuntur in Paradiso Agapii monachi Cretensis [Παραδεισος, pag. 147 – 162. Venetiis 1683.] , resectis nonnullis vel contractis, et mutata dictione juxta formam recentioris græcorum idiomatis, sive ut ipse habet, μεταφρασθεὶς ἐκ τῆς τῶν ἑλλήνων εἰς τὴν κοινὴν διάλεκτον. Poterit hæc editio usui esse ad elucidandum textum nostrum Symeonis, quem damus ex codice Colbertino majoris bibliothecæ Parisiensis 1484. Vitam S. Abercii adornavit quoque Petrus Halloix S. J. [Illustrium ecclesiæ orientalis scriptorum vitæ et documenta, tom. II, pag. 1 et seqq. Duaci 1636.] ; cujus materies, ut ipse nos docet [Ibid. pag. XXV.] , potissime desumpta est ex antiquis actis (puta Symeonis Metaphrastæ; alia non vidit nec novit Halloixius noster) martyrologio Romano, Græcorum Menæo et Menologio atque Baronii annalibus. Vita hæc multis eruditisque illustratur notis, quarum non semel incidet per decursum hujus commentarii sicut et in Annotatis, mentio.

[4] [explodit Tillemontius,] Acta rejicit imo explodit Tillemontius [Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique, tom. II, pag. 21 et seqq. Paris, 1701.] , imprimis quia scripta a Metaphrasta, ac proinde, sicut et cætera ejusdem auctoris, farrago, inquit, sunt miraculorum et prodigiorum incredilium, ni graviori quam, Metaphrastæ innitantur testimonio; in specie improbat Epitaphium, cujus nec res nec verba decere dicit sanctum senioremque episcopum, jamjam moriturum; ob similem rationem censet fieri non potuisse, ut Abercius passus sit se a Barchasano cœtuque fidelium declarari ἰσαπόστολον seu apostolis æqualem: id enim nimium quantum Tillemontio videtur abesse a simplicitate et humilitate christiana. Quod autem ad Lucillam, Marci Aurelii filiam dæmoniacam, atque a S. Abercio sanitate adeo prodigiose redditam, spectat, utique solius Metaphrastæ stari non potest assertione; insuper quæ de illa traduntur, non ita facile componuntur cum coævæ historiæ factis; quod idem dicendum de Epistola ejusdem imperatoris ad Euxenianum. Denique non videtur locus esse Abercio Papiam inter et Claudium Apollinarem Hierapolitanos episcopos; quod si ita sit, plane supposititia erunt Acta. Atque ex his, addit Tillemontius, satis superque probatur, recte pronuntiasse Baronium, plura esse in illis Actis, quæ rejici debeant; imo, juxta Tillemontium, nihil omnino in illis reperitur fide dignum. Hæc jam per partes discutienda.

[5] [Baronius minus severe notat.] Primum Baronii censura multo benignior est [Annales ad an. 163, num. 11 – 15, tom. II, pag. 214 – 217. Lucæ, 1788.] . Ait quidem summa se brevitate Acta contraxisse, cum multa in ea irrepsisse noscantur quæ haud omnino ipsi probentur; ast de sancti Præsulis Romano itinere non videtur dubitare, nec de frumenti ter mille modiis in singulos annos Christianis Hierapolitanis, ex Marci Aurelii liberalitate ob acceptum ab Abercio beneficium, qui Lucillam a dæmone liberaverat, præstandis præstitisque usque ad Juliani apostatæ tempora. Cujus largitionis, ait [Ibid. num. 14, pag. 216.] ), annis singulis repetendæ accepto diplomate regio reversus est in patriam Abercius, ac sancto fine, sibi successore delecto, quievit; quo etiam citius sublato, eruditissimus vir Apollinaris … ejus ecclesiæ administrationem capessivit, regnante adhuc eodem Marco Aurelio Antonino. Recitat quoque Baronius Epistolam imperatoris ejusdem ad Euxinianum prout in Actis habetur. Imo dolet vehementer e manibus suis elapsam, epistolam, quam ab Abercio ad Marcum scriptam, cardinalis Sirletus ei dederat; quam postea nec Baronius nec alius quisquam (in quantum ego scio) recuperavit.

[6] [Tillemontii expenduntur cavillationes.] Atque ut ad Tillemontii censuram redeam; sane nec ego omnium et singulorum, quæ habet Metaphrastes, vadem me fecerim. Nec tamen prodigium vel miraculum quodcumque falsitatis arguero, ideo quia tale est et a Metaphrasta refertur. Sit, non esse satis probatum; at non statim exinde efficitur, purumque putumque esse inventum vel mendacium. Ad Epitaphium quod attinet, interpretatio ejus moralis, ut ita dicam, fere tota pendet ab animo legentis; prout is comparatus est, arrogans illud atque vanitatem redolens inveniet, vel cum Halloixio [Scriptorum Vitæ et documenta, tom. II, pag. 140 et seqq.] statuet, tantum abesse ut Epitaphium seu Epigramma propositum, Viri dedeceat gravitatem ac sanctimoniam, ut potius maxime eam commendet, atque insignem ejus sapientiam planissime commonstret; hæc ille per modum conclusionis seu propositionis, quam multis suscipit probandam. Ex hujusmodi parum vel nihil in alterutram partem evincitur. Atque hæc dicta sint hic de Epigrammate, cujus infra redibit mentio. Haud majoris ponderis mihi est notatio Tillemontii, quod sanctus Præsul, recusatis pecuniis consenserit se ἰσαπόστολον dici. Utique si aliunde de facto constaret, nemini in mentem veniret illud commentitium habere, eo quod hujusmodi denominationem accipere non potuerit, nisi cum Christianæ simplicitatis et humilitatis læsione. Juxta Suicerum [Thesaurus ecclesiasticus e Patribus græcis ordine alphabetico tom. I, col. 1459. Amstelodami, 1682.] , hoc titulo apud græcos insigniuntur et viri et fæminæ pietate præstantes… Sic Constantinus et Helena ἰσαπόστολοι dicuntur … et Sancta Maria Magdalena ἰσαπόστολος æqualis apostolis, quod non tam ad ætatem referendum, quam ad opera apostolis digna. Vide Acta S. Abercii cap. 3. Minus adhuc valet, quod objicitur de Publio, præside minoris Phrygiæ: nam, inquit Tillemontius, prænomen illud est, nec umquam solum ponitur; dein illa ætate non videtur quis fuisse præses minoris Phrygiæ, quæ ab Asiæ proconsule tum dependebat. Demus utrumque. Quid inde? Potuit sane absque sinceritatis dispendio, græcus auctor græceque scribens sæculo decimo, non ita ad amussim servare latinorum morem in reddendis nominibus. Deinde quis asserat cognomen viri non intercidisse. Demum confidentius asserit Tillemontius, Publius prænomen esse, imo etiam et cognomen et gentilitium est. Ab hoc prænomine, ait Panvinius [Apud Grævium, Thesaurus Ant. Romanarum, tom. II, col. 2032.] , Publiorum gens manavit. Et Pitiscus [Lexicon antiquitatum roman., verbo Publius.] : Hoc prænomen licet fuerit vulgatissimum, aliquando tamen et gentilitii nominis, inde et cognominis loco fuisse saxa indicant, et citat exempla. Quod si Publius non sit necessario prænomen, patet funditus ruere Tillemontii notationem. Ad alterum quod attinet; num repugnat, ut, quamvis ab Asiæ proconsule dependeret Phrygia, hæc tamen haberet aliquem, qui sibi præesset, sed minori cum imperio, quem Actorum scriptor ἡγεμονεύοντα dicit, huncque fuisse Publium? Certe Josephus Eckhel, cui doctrina et eruditione haud facile parem inveneris, acturus de Proconsulibus, Proprætoribus, Legatis, Præsidibus (hi græce ἡγεμονες), in hunc modum præfatur [De Magistratibus, sect. 2, § 3. Doctrina Numorum, tom. IV, pag. 229. Vindobonæ, 1828.] : En tibi amplam disputandi materiam, eamque confusam admodum atque incertam; cum hæc, quæ præfiximus, magistratuum vocabula, differre quidem inter se videantur, ut differunt etiam, non tamen sic, ut non sæpe unum pro altero sive arbitrarie sive ex causa incerta poneretur. Et rursus [Ibid. pag. 238.] : Factum tamen est ut … provinciæ plures subjicerentur unius imperio, uni, in partes plures sectæ, plures imponerentur rectores; cujus quidem exempla passim offerunt scriptores et marmora. Et alio in loco [Ibid. pag. 245.] : Forte … non vane quis conjecerit, græcas Thraciæ urbes præfectos suos, quos proprie legatos pro prætore dici oportuit, generatim vocatos ἡγεμονας, quo modo omnis generis magistratus, qui sane certa sua ac propria habuere vocabula, tam a scriptoribus, quam in marmoribus dici videmus nomine generico ἀρχοντας vel ἐπαρχους. Ex his sane liquet, tanti non esse Tillemontii notationem, ut ex ea aliquid contra Actorum nostrorum sinceritatem inferatur. Huc quoque facit, quod habet P. Patritius in S. Lucam, ubi de descriptione orbis terrarum ab Augusto imperata [De Evangeliis, lib. III, pag. 162 et 163. Friburgi Brisgoviæ, 1853.] : ἡγεμονευοντος της Συριης Κυρηνιου, quod sine præpositione vertendum est præside Syriæ Quirinio, vel, quum Syriæ Quirinius, potestate, utique extraordinaria, præsset. Extraordinaria, inquam, potestate, quod ad censum civium et sociorum curandum, non vero ordinaria, qua Syriæ legatus Cæsaris proprætore præesse solebat, quaque tunc erat Cn. Sentius Saturninus …; et re vera Lucas non eum dixit ἡγεμονα, quomodo ordinarios præsides fere appellare solet [Art. XXIII, 24, 26, 33, 34; XXIV, 1, 10; XXVI, 30.] , sed ἡγεμονευοντα, qua appellatione, non ordinarium magistratum modo, sed extraordinarium quoque, atque eum, qui quocumque titulo potestatem aliquam exercet, manifestum est posse designari. Confer Annotata ad cap. 2 ubi videbitur nomen illius Publii in variis codicibus diverso modo reddi.

[7] [item difficultates] Paulo magis seriæ sunt difficultates ex concordia historica petitæ, attamen valde exaggeratæ; imo facile explicantur. Certe speciem rursus cavillationis habet, quod objicit Tillemontius [Mémoires, tom. II, pag. 622.] , convenisse primum inter imperatores, Marcum Aurelium et Lucium Verum, ut filiam suam Lucillam ille in Syriam deduceret, ibique Vero nuptui traderet. Et re quidem vera: Ephesum, inquit Capitolinus [In Vero Historia Augusta, pag. 173.] , rediit (Verus), ut Lucillam uxorem, missam a patre Marco, susciperet; et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret, ac flagitia ejus agnosceret: nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. Sit. Ast ipse Tillemontius ex eodem Capitolino aliisque asserit [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 145. Bruxellis, 1732.] , promissas nuptias versus annum 161, celebratas Ephesi [Ibid. pag. 148.] anno 165 vel 164. His utique Acta nullatenus contradicunt, imo potius apprime consentiunt, ut manifestius adhuc fiet ex solutione alterius, ab eodem critico propositæ difficultatis, quod nempe in Actis tradatur Marcus Aurelius Roma profectus ad bellum Germanicum, cum adveniret in urbem S. Abercius in eaque moraretur. Id itaque falsitatis arguit Tillemontius: nam, inquit [Mémoires, tom. II, pag. 622.] , constat ex historicis M. Aurelium Roma non egressum, nec ullum gessisse bellum, quamdiu Verus contra Parthos occupatus fuit; bellum autem Germanicum dilatum usque ad reditum Veri ex oriente et annum 166. Ast primum, ex mox dicendis patebit, falso asseri Aurelium toto illo tempore Roma non egressum; deinde ex nummis efficitur, bellum Parthicum finitum anno 165, eodemque cœptum Marcomannicum (de quo tamen in Actis nostris nec est nec esse potest mentio) licet sequenti tantum anno profecti imperatores sint [Eckhel, Doctrina Numorum, tom. VII, pag. 48 et seqq. Item Tillemont, Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 150.] . Ast de his jam paulo latius agendum, quo clarius pateat coævam historiam facile componi cum romano S. Abercii itinere et Lucillæ nuptiis.

[8] [ex coœva historia,] Nata [Eckhel, Doctrina Numorum, tom. VII, pag. 98.] est Annia Lucilla, ut eam vocat numus Byzantiorum, anno Urbis conditæ 900, aut paullo ante… Desponsata a parentibus, Aurelio scilicet et Faustina juniore, L. Vero, et U. C. 917 ad sponsum missa, quo tempore is bello Parthico distenebatur, patre eam Brundisium usque deducente, et Vero ad eam excipiendam ex Syria Ephesum properante. Mortuo U. C. 922 marito, cui eam propinasse venenum ferebat rumor, a patre denupta est Claudio Pompejano etc. Nata itaque; ex communiori calculo, est Lucilla anno Christi 147, nupta anno 164; mortuus Verus anno 169 [Art de vérifier les dates, in Chronologia Consulum, pag. 328 et 329] . Atque hæc ad amussim conveniunt cum Actis, ubi cap. 3 sic legitur: Lucilla sexdecim annos nata, desponsata erat Lucio Vero … quem M. Aurelius Antoninus jam in orientem miserat… Atque inter eos convenerat, ut stato die, Lucius ab oriente, Antoninus Roma Ephesum venirent, ubi … puellam traderet Lucio… Cum ergo Lucius, ut convenerat, Ephesum festinans navigaret, Antoninus, correpta a dæmone ejus filia, nesciens quo se verteret, tempus, data excusatione, protrahit, scribens Lucio: Germanos, trajecto Rheno, Romanorum urbes et oppida populari; se proinde, ut convenerat, non posse modo cum filia sua venire Ephesum, sed tantum anno sequenti. Acceptis his, media in navigatione, ab imperatore litteris, Lucius, magno affectus dolore, ægerrime id tulit, reversusque Antiochiam est. Nonne diceres, Metaphrastam sub oculis habuisse, quæ ex Eckhelio descripsi verba? Nec etiam laborandum de profectione M. Aurelii in Germaniam, cum de hac serio non ageretur sed solum temporis protrahendi causa, et per modum excusationis adhiberetur ab imperatore Aurelio. Utique hoc loco nihil est in Actis, quod cum coævæ historiæ monumentis non rectissime componatur. Ast infra redit difficultas, ad finem ejusdem capitis 3; ubi post narratum S. Abercii in Urbem adventum, dicitur deductus primum sanctus Præsul ad Cornelianum præfectum; additurque: Hic (Cornelianus) quoniam imperator Antoninus expeditionem suscepisset contra barbaros, qui, transmisso Rheno, Romanorum agros populabantur, illum ad Faustinam Augustam deducit. Stando his, quæ supra ex iisdem Actis recitavi, admitti posset, M. Aurelium, quum adveniret S. Abercius, Romæ quidem non fuisse, nec tamen propterea in Germaniam profectum; cum hanc expeditionem suscipiendam causatus tantum esset (data excusatione), quo Lucillæ calamitatem Verum celaret. Cæterum anno 162, turbata Germania fuit irrumpentibus Cattis [Eckhel, tom. VII, pag. 49.] , adversus quos missus Aufidius Victorinus est [Tillemont, Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 145 et 146.] . L. Vero autem in Syriam profecto, M. Aurelius primum Romæ substitit, dein cognito, Verum suscepto in Parthos itinere apud Canusium ægrotare, ad eum videndum contendit. Ita Eckhel ex Capitolino [Doctrina Numorum, tom. VII, pag. 49.] . Putem ex his difficultatem a Tillemontio objectam omnino cadere, et exinde Acta potius, nec parum, confirmari. Confer Baronium [Annales ad an. 163, tom. II, pag. 214 – 216.] .

[9] [et epistola M. Aurelii,] Meliori jure reprehendit Tillemontius epistolam Marci Aurelii ad Euxinianum Actis contentam, qua Romam vocatur S. Abercius, Lucillæ opem laturus. In illa quæstio est de calamitate quæ Smyrnæ ex terræ motu evenerat; hic autem non accidit ante annum 176 [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 164.] , quando proinde dudum jam mortuus erat Verus. Fatetur Petrus Halloix [Tom. II, pag. 117.] , in epistola agi de Smyrnæ casu et instauratione per Marcum Antoninum, cujus calamitatis meminere Aristides et Dio Cassius. Eusebius eam innectit anno 179 juxta Tillemontium [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 164.] , Chronicon Paschale anno 178 [Tom. I, pag. 489. Bonnæ, 1821.] . In Chronico Eusebii, ex Scaligeri et Angeli Maii rencensione, legitur sub anno Christi 180: Smyrna urbs Asiæ terræ motu ruit, ad cujus instaurationem decennalis tributorum immunitas data est, et eodem anno notatur mors M. Aurelii: Antoninus in Pannonia febri perit. Vallarsius habet annum sequentem, nempe 181. Existimat Tillemontius, ut jam dixi, id non accidisse ante annum 177. Sed qualiscumque, ex his assumatur annus, Smyrnensis illa calamitas nullo pacto referri potest ad initia imperii M. Aurelii, quod tamen in epistola habetur; unde et hujus fides vehementer nutat, imo et commentitia dicenda est. Illam Fabricius [Bibliotheca græca, tom. V, pag. 507. Hamburg. 1795.] quoque fictam probabiliter spuriamque dicit. Equidem scio frequentes in Asia memorari terræ motus sub Tiberio [Eckhel, Doctrina Numorum, tom. VI, pag. 192.] aliisque Romanis imperatoribus, nominatim Tito Antonino [Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 130.] et M. Aurelio. Hujus recitatur in Chronico Paschali [Tom. I, pag. 485.] ad annum 169 epistola Communi Asiæ, in qua ita: De terræ porro tremoribus, quos aut sensistis aut sentitis, ineptum esset vobis in memoriam revocare, quod vos quidem, cum fiunt, desperabundi; illi (Christiani) vero, si illorum statum cum vestro comparemus, majori etiam spe erga numen suum implentur. Attamen ex his omnibus non vindicatur ejusdem imperatoris epistola ad Euxenianum, prout in Actis nostris reperitur; cum nimium diserte in illa Smyrnensis calamitas indicetur: quæ jussu nostro Smyrnæ nuper fecisti, ad levandum calamitatem ex terræ motu enatam. Nec enim uspiam discimus urbem illam ex præcedentibus terræ concussionibus gravius aliquid passam.

[10] [atque serie episcoporum Hierap. petilæ.] Denique objicit Tillemontius, vix vel ne vix quidem esse Abercio locum in serie episcoporum Hierapolitanorum. Teste, inquit [Mémoires, tom. II, pag. 622 et seq.] , sancto Hieronymo, S. Irenæus (ineunte sæculo tertio defunctus) discipulus fuit S. Papiæ, Hierapoleos episcopi. Hic ergo vixisse dicendus sæculo secundo haud parum provecto. Supponendum quoque est, S. Abercium, cum Romam venit anno 163, jam ab aliquot annis infulas tenuisse. Aliunde vero constat ex Eusebio, S. Apollinarem anno 171 Hierapoli sedisse, atque idcirco coactum fuisse Halloixium, mortem S. Abercii adscribere anno 165: inter hujus enim et S. Apollinaris episcopatum locus est inveniendus alteri Abercio, qui ex Actis successit priori. Quomodo, subsumit Tillemontius, hæc componantur cum historia S. Abercii? Qui Romam venit ante Lucillæ nuptias, versus annum 163 celebratas; rediens vero prædicavit in Syria et Mesopotamia, atque Hierapolim reversus, ibidem aliquamdiu fideles docuit, plura patravit miracula, librum composuit etc. Posthæc haud facile quis crediderit eum vita functum anno 163. Tandem qui duobus proxime præcedentibus annis in Syria et Mesopotamia potuit prædicare, cum tunc bellum Parthicum præcipue arderet? Ita Tillemontius, cujus sane argumentatio multiplici ex capite vacillat. Et primum quidem cum, judice ipso Tillemontio [Ibid. tom. III, pag. 79.] , natus sit Irenæus anno 120 (solus Dupinus, at perperam omnino, annum 140 posuit [Cellier, Autheurs ecclésiast., tom. VII, pag. 629.] ), amplum invenitur spatium, quo ille S. Papiæ discipulus esse potuerit, quin id vel minimum officiat episcopatui S. Abercii. Pone Irenæum, viginti annos natum, audiisse Papiam Hieropolitanum episcopum, perveniemus ad annum 140. Nihil sane in his est, quod cum ætate S. Abercii non rectissime componatur. Inde efficitur quoque hunc, cum Romam venit, jam a pluribus annis potuisse præesse sedi Hierapolitanæ. Deinde Eusebius in Chronico juxta Vallarsium [Patrologia Mign. lat., tom. XXVII. pag. 629.] scribit, non ad annum 171, ut habet Tillemontius, sed ad annum 175: Apollinaris Asianus Hierapolitanus episcopus insignis habetur. Scaliger et Maius annum ponunt 172; Samuel Armenus 173 [Chronic. Eusebii ab Angelo Maio et Joanne Zohrabo. Mediolani 1818. Ad calcem, pag. 59.] . Alibi jam vidimus exemplaria Chronicorum Eusebii et Hieronymi haud parum ab invicem in annorum serie discedere, ut nihil omnino certi in rem nostram ex his statui possit. Confer Acta S. Marci. Præterea ex eo quod Apollinaris episcopus diceretur anno 171, non ideo mors S. Abercii ponenda necessario erit anno 165. Quidni biennio vel triennio retardetur? Nec enim opus est alteri Abercio quinque vel sex dare annos, cum quodvis spatium, imo vel unius anni vel mensis sufficiat, ut Actis sua stet hac ex parte fides. His autem positis, nihil profecto impedit, quominus Roma rediens sanctus Præsul Syriam Mesopotamiamque peragrarit. Nec belli furor, quamtumvis sævus, per se arcet episcopos ab instruendis atque hortandis fidelibus. Adde Abercium imperatoribus gratiosum fuisse, atque exinde facilius, quo vellet, potuisse penetrare. Non eæ itaque sunt objectiones Tillemontii, quæ fidem Actorum quoad substantiam magnopere labefactent; quin potius haud parum confirmantur ex insigni eorum, quam adstruximus, cum coævæ historiæ monumentis convenientia.

[11] [De episcopatus] Certe episcopatum S. Abercii extra omne dubium existimo positum. Baronius [Annales, tom. II, pag. 214 et seqq.] , quamvis nonnulla in Actis reprehendit, sanctum Abercium præsulibus annumerat Hierapolitanis; sic etiam Menæa Græcorum, Menologium Basilii, Martyrologium Romanum; item Lequien, qui præterea hanc addit conjecturam [Oriens Christianus, tom. I, col. 834 et 835.] : Quando itaque Abercius sub Marco Antonino et Lucio Vero floruit, velut initio ejus vitæ fertur, quidni ipse sit Abercius Marcellus, cui Apollinaris Hierapolitanus librum contra Cataphrygas nuncupavit, jussu illius scriptum? Ut proinde Apollinaris Hierapolis presbyter dumtaxat tunc fuerit, qui, episcopo suo præcipiente, calamum contra sectarios illos strinxerit: Ἐκ πλείστου ὅσου καὶ ἱκανωτάτου χρὸνου, ἀγαπητὲ Ἀβέρκιε Μάρκελλε, ἐπιταχθεὶς ὑπό σου συγγράψαι τινὰ τὸν λόγον. Dilectum appellat Abercium, pro hujus temporis more, quo presbyteri non sic episcopis inferiores admodum erant. Nihil mihi occurrit quod ita supponere vetet, ni dicamus cum Tillemontio Cataphrygum seu Montanistarum hæresim primum natam anno 171 [Mémoires, tom. II, pag. 623.] . Ast ex alio ejusdem scriptoris loco [Ibid. pag. 666.] , ubi ex professo tractat de origine illius sectæ, videtur nihil certi circa hanc statui posse, nec deesse qui initia Cataphrygum innectant anno 126 vel anno 142 vel 156. Quidquid de eo sit, patet Lequienio minime dubium fuisse S. Abercii episcopatum; ast quibus quotve annis præfuerit incompertum.

[12] [et vitæ S. Abercii annis.] Ut tamen aliquid dicamus de tempore, quo sive vixit sive præfuit S. Abercius, has notas chronologicas adhibere licet. Primum ex Epitaphio habemus sanctum Virum annos vixisse septuaginta duos; deinde eum, et quidem cum episcopus esset Hierapolitanus, Romæ versatum anno Christi 161 vel 162 (vide supra num. 6); tandem Apollinarem eidem sedi jam præfuisse ex Eusebii Chronico (juxta Tillemontium) anno 171, (juxta Scaligerum et Maium) anno 172, (juxta Vallarsium) 175. Conf. num. 8. Dandus præterea locus alteri Abercio, medio inter nostrum et Apollinarem. Si itaque cum Maio annum 172 assumamus, et cum Halloixio [Sæculo secundo, pag. 53.] alteros quinque demus secundo Abercio, mors sancti Præsulis nostri incidet in annum Christi 167, ac proinde natus fuerit anno Domini 98; uterque autem numerus erit paulisper immutandus, si alios Eusebii præferamus annos, vel non tantum tribuamus alteri illi Abercio. S. Abercius itaque Romam venisset anno ætatis suæ 65 vel 66. Ad annos episcopatus quod attinet, difficilius est aliquales figere limites, quod ejus initium vix non omnino lateat. Cardo totius rei vertitur in anno obitus S. Papiæ, de quo scribit Henschenius ad 22 Februarii [Acta SS. tom. III Februarii, pag. 287.] : Quamdiu ecclesiæ Hierapolitanæ (Papias) episcopus præfuerit, aut quo ætatis, sedis ac Christi anno obierit, non legimus. Fuit postmodum S. Abercius ejusdem sedis episcopus, qui sub Marco Antonino et Lucio Vero imperatoribus potissimum floruit. Juxta Tillemontium [Mémoires, tom. II, pag. 299.] , S. Papias non diu supervixit anno Christi 150, si qua fides habenda Actis S. Abercii. Eusebius in Historia ecclesiastica tradit [Lib. III, cap. 34, 35 et 36. Patrologia græca, tom. XX, col. 286 et seq.] , ex Romanis pontificibus Clementem anno supradicti imperatoris (Trajani) tertio (Christi centesimo [Tillemont, Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 70.] ) abiisse e vita;… Symeone quoque … vita functo, Hierosolymitani episcopatus sedem Justus quidam Judæus suscepit… Iisdem temporibus florebat in Asia Polycarpus… Papias quoque Hierapolitanus episcopus eadem ætate celebris fuit. Ex his autem in ejusdem Eusebii Chronico, editore Maio, ad annum Christi 108, Trajani 10 legitur: Simon … qui Hierosolymis episcopatum tenuerat, crucifigitur, cui successit Justus. Et ad annum Christi 111, Trajani 13: Post Justum, ecclesiæ Hierosolymitanæ episcopatum suscepit Zachæus. Confer Acta S. Marci ad hunc diem, ubi diximus numeris Chronici non esse multopere fidendum, utpote qui varii variis in editionibus, iisque probatioribus signantur; attamen si non annos accurate indicant, saltem ætatem determinant. Denique S. Polycarpi martyrium ponitur ab aliis circa annum Christi 166 [Ceillier, Auteurs ecclésiastiques, tom. I, pag. 675.] , ab Eusebio in Chronico ad annum 168, a Bollando annum 169; qui addit [Acta SS. tom. II, 26 Januarii, pag. 693.] : Grandis natu nec multo minor centenario fuit, cum martyrium pertulit Polycarpus. Qui itaque in Eusebii Historia referuntur iisdem, quibus Papias, floruisse temporibus, valde diversis dissitisque extincti sunt annis. Et cum nihil suadeat, Papiam ad longævam Polycarpi a tatem pervenisse, id saltem ex dictis efficitur, haud modicum temporis spatium episcopatui S. Abercii relinqui, nec esse, quod vetet, illum cathedram Hierapolitanam conscendisse sive anno Christi 150 sive etiam citius. Confer Baronium et Pagium, qui de S. Papia agunt, ille ad an. 118, hic ad an. 116 [Annales, tom. II, pag. 78. Lucæ 1738.] . Liceat ergo ex hactenus disputatis concludere Acta S. Abercii longe melioris esse notæ quam famæ, cum in illis (si tamen epistolam M. Aurelii excipias) nihil sit, quod non facillime cum coæva historia componatur imo rectissime conveniat. Esto, nonnulla mirabilia vel resecanda vet fimiori stabilienda testimonio; ast narrationis, ut ita dicam corpus, non putem a cordatis adeo facile repudiatum iri.

§ II. S. Abercii memoria in Menologiis, Synaxariis et Martyrologiis. Ejus scripta et Epitaphium.

[Ejus memoria in Menologio Basilii,] In Menologio Basilii hæc leguntur ad hunc diem 22 Octobris: Commemoratio sancti et apostolorum æqualis patris nostri Abercii, episcopi Hierapoleos. Sanctus pater noster Abercius, Marco imperatore, floruit, episcopus Hierapolis a sanctis apostolis ordinatus (quod utique chronologice absurdum esse nemo non videt), celeberrimus miraculorum patrator. Cum vellet autem dæmon eum tentare, ingressus imperatoris filiam, effecit, ut illa Sanctum quæreret, ut ab illo sanaretur. Accitus itaque per literas ab imperatore, Romam venit. Imperavit autem servo, ut in unum eumdemque utrem acetum, garum et oleum immitteret, ex quibus si quid sibi Sanctus depromi jussisset, separatim ac proprie singula (fluebant); at si servus sibi sumere furtim ausus esset, promiscue fluebant. Romam igitur cum pervenisset, imperatoris filia liberata, dæmoni imperavit, ut lapideam aram, quæ in conspectu jacebat, Hierapolim deferret: Tu, inquiens, tanti itineris Romam usque mihi auctor fuisti; ego vero præcipio tibi, ut lapidem tollas et sepulcro meo superimponas. Quod et contigit. Sanctus vero cum reliquum vitæ suæ tempus sanctissime traduxisset, ad Dominum migravit. Eadem fere habentur in Menæis, nisi quod (et recte quidem) non fiat mentio de ordinatione ejus ab apostolis facta. Contrahitur quoque narratio: Jussit etiam ut lapis maximus ex urbe Roma in Phrygiam a dæmone asportaretur, quem et sepulchro suo, columnæ vice affixit. Et additur: Idem (Abercius) et aquas calidas e terræ visceribus precando elicuit. In Menologio Ms. ex bibliotheca Friderici Lindebrogii, quod Papebrochio videtur fuisse ecclesiæ Constantinopolitanæ, annuntiatur quoque τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἀβερκίου. Rursus in Menologio Græcorum Sirleti, quod Canisius edidit [Thesaurus Monumentorum, tom. III. pag. 481. Amstelodam. 1725.] , sic habetur: Natalis S. Abercii episcopi Hierapolitani. Hic cum esset Hierapolis episcopus Phrygiæ Salutaris, imperatore Marco Antonino, miraculorum et curationum multarum opifex, vita et sanctitate illustris migravit ad Dominum. At Menolologium istud græce non exstat, sed ex Menæis editis et Mss. excerptum est, ut ait Papebrochius plurimis in locis, et quidem levi opera. Cæterum hactenus recitata Actis omnino consonant, præter illa quæ ad ordinationem spectant.

[14] [Menæis et Synaxariis,] In Menæis leguntur sequentes versiculi:

Εἰκάδι δευτερίῃ Ἀβέρκιος ᾤχετο γαίης

Vigesima secunda Abercius migrat e terra;

alii duo obscuriores sunt:

Δοὺς Ἀβέρκιος χοῦν χοΐ θνητῶν νόμῳ,
Θεὸς θεῷ πρόσεισι, τῷ φύσει, θέσει,

quos Halloixius, ut scilicet latine eodem metro redderet ïambicos senarios græcos, ita vertit [Tom. II, pag. 146.] :

Humum Abercius humo, lege mortali, exhibens,
Deus ad Deum migravit et prope adstitit,
Sed Deus adoptione, natura Deo.

Prior versiculus perspicue redditus est et fere ad verbum; posterior brevius et clarius verteretur: Deus adoptione (θεὸς θέσει, nec enim video quid aliud posterior hæc vox significet) properavit ad Deum natura. Notat quoque Halloixius, ut metro satisfiat priorem ita ordinandum:

Ἀβέρκιος δοὺς χοὺν χοἳ, θνῃτῶν νόμῳ.

Similiter, et, quem primo loco posui, versiculus, ut Heroicus sit, additione Articuli indiget, hoc modo:

Εἰκάδι δευτερίῃ Αβέρκιος ᾤχετο γαίης.

In Synaxariis seu Menologiis Hierosolymitano et Calcopolitano, quod utrumque edidit Augustinus Scholzius, legitur quoque ad hunc diem: τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν ἀβερκίου, ἐπισκόπου ἱεραπολεως sancti patris nostri Abercii, episcopi Hierapoleos. Notat autem Scholzius [De Menologiis duorum codicum græcorum bibliothecæ regiæ Parisiensis commentatio, pag. 4 et 5. Bonnæ, 1823.] : Menologia hæc supra laudata servantur in fine codicum græcorum bibliothecæ regiæ Parisiensis, qui numeris 53 et 79. Dies festos vero Menologii codicis 53 omnes in textu, et Menologii codicis 79, ubi diversi sunt a priore, in margine inferiore typis exprimi curavi. Itaque cum ad diem 22 Octobris nihil in margine notetur, liquet utrumque inter se convenire. In Typico S. Sabæ signatur etiam Abercius episcopus Hierapolitanus. In Synaxario Ruthenorum, quod peculiare est diœcesi Kijoviensi et etiam Moschis usitatum, interprete Georgio David, missionario S. J. Moscuæ residente anno 1688, annuntiatur eodem die: Sancti patris nostri ἰσαποστόλου Ἀβερκίου episcopi Hierapolitani, thaumaturgi. Item in altero Synaxario breviori et communi toti ecclesiæ Ruthenicæ, quod Papebrochio idem P. Georgius David procuravit: Sancti patris nostri Avercii (Αβέρκἳα) episcopi Hierapolitani. Denique in tertio Synaxario prolixiori, tardius, nempe 30 Maji 1712, hagiographis submisso, legitur: Sancti et apostolis similis Averkii, miraculificis viventis anno 5656, æræ nempe Constantinopolitanæ, qua usi moscovitæ sunt usque ad tempora Petri Magni [Art de vérifier les dates, pag. XIV.] . Porro annus 5656 præfatæ æræ respondet anno Christi 148 [Ibid. pag, 3. In tab. chronol.] . Tria laudata synaxaria hodie cum aliis manuscriptis olim a Bollandianis magno numero collectis, servantur in Bibliotheca regia Bruxellis num. 11329.

[15] [Martyrologiis,] Latinorum antiquiora et classica Martyrologia de S. Abercio nihil attingunt, præter Romanum, ubi ita hac die: Hierapoli in Phrygia sancti Abercii episcopi, qui sub Marco Antonino imperatore claruit. In Usuardi auctariis apud Molanum occurrit hæc annuntiatio: Die vigesima secunda (Octobris), sancti Abercii episcopi Hierapolis, qui claruit miraculis tempore apostolorum. Quæ posteriora verba male addita sunt: Multis enim annis, ut recte notat Halloixius [Tom. II, pag. 145.] prius mortui erant omnes apostoli, quam Abercius clarescere miraculis cœperit: quippe qui vix natus fuerit, cum B. Joannes evangelista, postremus omnium superstes, vita excessit. Forte Molanus præpostere interpretatus est vocem ἰσαπόστολος æqualis apostolis; quod utique intelligendum non est de ætatis aut temporis æqualitate, sed de similitudine virtutum et prodigiorum, maxime peregrinationum; unde et in Menæis Elogio 4 seu topario (ῼδὴ θ᾽.) legitur: τὸν σύνδρομον τῶν θείων μαθητῶν divinis discipulis cursu parem; ita quidem Halloixius [Ibid.] : at in Veneta Menæorum editione anni 1845, loco σύνδρομον habetur σύνθρονον throno parem [Mense Octobri, pag. 133.] . Supra vidimus, in Menologio Basilii dici S. Abercium ab apostolis fuisse ordinatum; Molanus itaque videri posset hanc secutus lectionem; at vix non certum est illi (obiit anno 1583) præ manibus non fuisse Menologium illud, quod multo tardius in lucem editum.

[16] [alicabi Martyr dicitur, sed perperam.] Singulare est quod in Ephemeridibus Græco-Moscis, a Papebrochio editis ad caput tomi I Maji [Acta SS. tom. I Maji, pag. I – LXXII.] : in Octobri Moscorum figurato ad 22 habetur: Abercius episcopus martyr, addit Papebrochius [Ibid. pag. XLIX.] : Possevino satis inepte “Arechmus.” Quando Posevinum Papebrochius ita perstringebat nondum præ manibus habebat synaxarium Ruthenorum majus a P. Georgio David S. J. latine redditum et Antverpiam missum. In hoc enim, loco Abercii scribitur Irauni (Ιραλνα): quæ quidem posterior vox non minus inepta dici posset quam Arechmus. Cæterum in margine ibidem notatur, reddi illa græce Ἀβερκίου ἰσαποστόλου. Vide num. præcedente. At paulo ante in Octobri græcorum metrico ad eumdem diem legitur (ut supra, cum metricus ex Menæis sit excerptus):

Εὶκάδι δευτέριῃ Αβέρκιος ᾤχετο γαίης

Bis undena dies Abercion inserit astris.

Additque Papebrochius, haud satis meditate: Inseritur etiam Romano hodierno, ut episcopus Hierapolitanus in Phrygia et martyr sub Marco Antonino. Acta græca habemus. Id enim vero omni ex parte falsum, S. Abercium nostrum in Romano dici Martyrem. Nec hunc titulum illi uspiam alibi, præterquam in præfatis Ephemeridibus tributum invenio. Verosimiliter nominum confusio est. In Menæis ad diem quintam Decembris [Pag. 29] memoratur Sanctus martyr Abercius qui gladio consummatus fuit; ubi cæterum, præter solitos duos versiculos, nihil amplius de eo prædicatur. Tanto magis putem hunc in Ephemeridibus ad 22 Octobris fuisse translatum, quod in iisdem 5 Decembris mentio solius fiat S. Sabæ. Nihil quoque de Abercio martyre in Basilii Menologio.

[17] [Ejus scripta] S. Abercium nonnulla scripsisse, extra dubium est. Sed quæ? Non satis constat hodie. Duorum dumtaxat relicta diserte memoria est; at ipsa scripta interiisse creduntur. Sunt autem hæc: Epistola ad M. Aurelium Antoninum imp., et Liber de Disciplina. Epistolæ, ut jam supra attigi, meminit Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum: Extat, inquit, sanctissimi Viri epistola ad M. Aurelium Antoninum imp., quæ apostolicum redolet spiritum. Exhibemus eam integram in Annalibus ecclesiasticis, acceptam ab illustrissimo et reverendissimo D. Guillelmo Sirleto, cardinale amplissimo, qui eam græce scriptam in antiquo manu scripto codice, ut ingentis precii margaritam, custodit. Quæ tamen in Annalibus non reperitur. Quomodo id factum sit, ita ipse narrat Baronius [Annal. tom. II, ad an. Christi, pag. 163.] : Doluimus vehementer, e manibus nostris elapsam, nescimus quo modo, epistolam illam, quam ab Abercio ad Marcum scriptam, piæ memoriæ … cardinalis Sirletus, pro magno munere nobis concesserat. Quod si rursus in manus nostras deveniat, et si qui forte ad describendam accepit, reddiderit, ponemus in appendice vel editione secunda. Non putem illam hactenus inventam; unde metuendum ne funditus interierit. Non omnino exacte fata hujus epistolæ exhibet Lequienus; unde apparet eum Baronii annales non vidisse. Baronius, inquit [Oriens Christianus, tom. I, col. 833.] , in Notis ait, se exhibuisse ejusdem Abercii ad Antoninum epistolam a cardinali Sirleto acceptam, ex ejus utique vita, quæ in manuscriptis codicibus græcis frequens est, præsertim in Metaphrastæ collectaneis. Quæ tamen mera suppositio est, imo et falsa. Nam in Actis quæ vidimus, omnibus epistola illa non reperitur, nec ejus mentio fit. Ad alteram quod attinet S. Abercii scriptionem: Liber, inquit Halloixius [Tom. II, pag. 41.] , erat inscriptus Βίβλιος διδασκαλίας, Liber disciplinæ seu de disciplina; vel certe erat liber, qui perutiles doctrinas contineret, ignota jam inscriptione. De quo ita in Actis: Συνθεὶς δὲ καὶ βίβλιον διδασκαλίας, πάνυ ὠφελίμως ἔχουσαν, καταλείπει τοῖς ὑπ᾽ αὐτὸν πρεσβυτέροις ἅμα καὶ διακόνοις, ἵνα καὶ μετὰ θάνατον φθέγγηται δἰ αὐτῆς καὶ τρόπον τινὰ μηδέποτε ὠφελῶν παύηται composuit quoque Librum de doctrina seu disciplina valde utilem, quem suis reliquit presbyteris et diaconis ut per eum vel post mortem loqueretur et quodammodo cessaret nuspiam illis prodesse. In quæ verba recte notat laudatus Halloixius [Ibid.] : Ex quibus videtur colligi librum illum continuisse documenta presbyteris et diaconis utilia circa officium suum rite exequendum, et ad plebem verbo et exemplo instruendam. Quales sunt ii libri, qui nunc inscribuntur: Instructio sacerdotum, Cura pastoralis aliique similes, per quos eorum auctores licet terris demortui, in animis hominum vivunt et cum vivis loquuntur, ac per eos in commune multis prosunt. Num S. Abercius ipse suum, quod in Actis exhibetur, scripserit Epitaphium, non satis perspicue mihi constat. Supra quædam obiter tantum delibari de hoc argumento, nunc vero plenius agendum, cum habita nuperrime nonnulla de Titulo S. Abercii sit quæstio [Civilta Catolica, an. 1856, tom. I, pag. 685 et seqq.; item tom. II, pag. 83 et seqq.] .

[18] [et Epitaphium,] Ut perspiciatur quæ in quæstionem vocentur, necesse est Epitaphium adscribere, prout ab erudito viro D. Joanne Bapt. Pitra redditur in Spicilegio Solesmensi [Tom. III, pag. 533 et seq.] ; quoniam hinc orta controversia est. Alias lectiones dabo infra in Annotatis ad cap. 4. Actorum.

Ἐκλεκτῆς πόλεως τόδε (μνῆμ᾽) ἐποίησα πολίτης
      Ζῶν, ἵν᾽ ἔχω καιρῷ σώματος ἔνθα θέσιν.
Τοὔνομ᾽ Ἀβέρκιος εἰμι, μαθητὴς ποιμένος ἁγνοῦ,
[4] Ὅς βόσκει προβάτων ἀγέλας ὄρεσιν πεδίοιστε,
Ὁφθαλμοὺς ὅς ἔχει μεγάλους, κατὰ πάνθ᾽ ὁρόωντας.
Οὗτος γάρ μ᾽ ἐδίδαξε (τὰ ζωῆς) γράμματα πιστά,
Εἰς Ῥώμην ὅς ἐπεμψέ με (τὴν) βασιλείαν ἀθρῆσαι
[8] Καὶ βασίλισσαν ἰδεῖν χρυσόστολον, χρυσοπέδιλον·
Λαὸν δ᾽ εἶδον ἐκεῖ λαμπρὰν σφραγῖδα ἔχοντα.
Καὶ Συρίης πέδον εἰσεῖδον καὶ ἄστεα πάντα,
Νίσιβιν, Εὐφράτην διάβας· πάντας δὴ ἕωθεν
[12] Ἔσχον (ἐμοὶ) συνομηγυρέας. Πίστις δὲ προσῆγε
Καὶ παρέθηκε τροφὴν ἰχθὺν (δὲ μιῆς) ἀπὸ πηγῆς,
Παμμεγέθη, καθαρὸν, ὅν ἐδράξατο παρθένος ἁγνῆ.
Καὶ τοῦτον ἐπέδωκε φίλοις ἔσθειν διὰ παντὸς,
[16] Οἶνον χρηστὸν ἔχουσα, κέρασμα διδοῦσα μετ᾽ ἄρτου.
Ταῦτα παρεστὼς εἶπον Ἀβέρκιος ὧδε γραφῆναι,
Ἑβδομηκοστὸν ἔτος καὶ δευτέρον ἦγον ἀληθῶς.
Ταῦθ᾽ νοῶν εὔξατο ὑπὲρ μου πᾶς συνῳδὸς,
[20] Τύμβον (μή) τις ἐμοῦ ἕτερον ἐπάνω θήσειε·
Εἰ δ᾽ οὖν, Ῥωμαίων ταμείῳ δισχίλια χρυσᾶ,
Καὶ χρηστῇ πατρίδι Ἱεροπόλει χίλια θήσει.

Quod latine sic vertit laudatus D. Joan. Bapt. Pitra [Ibid. pag. 534.] :

Urbis electæ civis, hoc ego vivus feci monumentum,
      Ut haberem heic pro tempore corporis posituram.
Nomine sum Abercius, qui et discipulus casti pastoris,
[4] Pascentis ovium greges in montibus atque campis;
Et ipsi ingentes oculi sunt, quibus cuncta tuetur.
Sane is me docuit verba vitæ fidelia;
Is me Romam misit, regiam illam visurum urbem
[8] Atque imperatricem, aureis indutam vestibus et calceis.
Tum autem aspiciebam populum splendidos annulos manu gestantem;
Tum Syriæ vidi campum et omnia oppida,
Nisibin et Euphratem transgressus: porro omnes ex oriente
[12] Habui mecum in sacris unanimes: fides namque singulis produxit
Et apposuit cibum, ex uno fonte piscem
Prægrandem, impollutum, quem apprehendit immaculata Virgo
Et tradidit amicis ex integro commedendum:
[16] Eademque vinum habens bonum idque porrigens cum pane temperatum.
Hæc ego adstans Abercius jussi inscribi,
Septuagesimum secundum annum vere agens.
Orabit pro me, huc si quis attenderit, quisquis est mecum consentaneus.
[20] Ne quis tumulum alium ei qui mea continet ossa, superimponat;
Sin autem, romano quidem ærario bis decem millia aureos,
Dulcissimæ vero patriæ Hierapoli millia persolvet.

[19] [a Tillemontio redargutum,] Epitaphium, ut dixi, improbat sanctoque Abercio abjudicat Tillemontius, quod ejus nec res nec verba sanctum senioremque et jamjam moriturum deceant episcopum. At reponi potest, illius interpretationem, ut ita dicam, moralem, fere pendere totam ab animo legentis. Confer dicta num. 5. Speciatim reprehendit Tillemontius versiculos, quibus meminit Abercius, a Christo se Romam missum, ut rideret Augustam superbe vestitam imo et calceatam, populumque fulgidos gestantem annulos; quæ quidem levitatem ac vanitatem sonant hominis curiosi magisquam viri sancti. Respondet Halloixius [Scriptorum etc. tom. II, pag. 140.] : Christiani ex eo, quod diceret se a Deo missum Romam, satis videbant quomodo esset accipiendum id quod addebat: ad videndum palatium imperii aut imperatricem, nempe (ut terminis philosophorum ac theologorum utar) non caussaliter sed consecutive, hoc est: cum caussa fuerit, curatio filiæ imperatricis, inde consecutum est, ut et illam videret et matrem ejus Faustinam imperatricem, et alia quæ ibi commemorat. Et infra [Ibid. pag. 141.] : Apud gentiles autem, illa eorum, quæ Romæ viderat, declaratio, et magnificentiæ Romanæ in vestibus et annulis expositio, non poterat non grata esse atque accepta. Cæterum hujusmodi in carmine usui esse, nemo non novit. Nec perspicue dicitur in Actis, Inscriptionem ab ipso S. Abercio fuisse compositam: Et lapidem (ita præfatur Metaphrastes) quemdam quadratum, longitudine et latitudine æqualem sibi tumulum facit; et aram, quæ ipso jubente, a dæmone illuc translata fuerat, lapidi imponit, tale illi epigramma incidens τοιὸν δὲ τι ἐπίγραμμα αὐτῷ ἐγχαράξας, quæ utique non omnino demonstrant non ab altero, sed S. Abercii nomine, fuisse conscriptum; tanto magis quod soleat id in sexcentis hujusmodi epigraphis adhiberi, ut defunctus viatorem alloquatur, quin consequens ideo sit versiculos ab eo esse factos. Nec amplius probat, quod initio Tituli legitur: τόδ᾽ ἐποίησα ζῶν, ἳν᾽ ἔχω καιρῷ σώματος ἐνθάδε θέσιν, τοὔνομα Ἀβέρκιος feci hoc vivens ut in casu mortis habeam corporis sedem ego, nomine Abercius. Quæ quidem aliter ab aliis intelliguntur, et, judice Dubnero [Spicilegium Solesmense, tom. III, pag. 533.] , latum hariolationis campum aperiunt. Attamen id certum, particulam τόδε hoc, referri obvio suo sensu ad monumentum, non vero ad epitaphium. Unde in Ephemeridibus Romanis [Civilta Catolica, ubi supra, tom. II, pag. 83.] , non nihil jocando in eos, qui legendum putabant: Τόδε (γρὰμμ᾽) ἐποίησα πολίτης: quasi vero locum supremæ dormitionis suæ præparasset sibi Abercius ἐν γράμμασι: τόδε γράμμ᾽ ἐποἰησα ἱν᾽ ἔχω σώματος ἔνθα Θέσιν! Denique eodem sensu interpretari possunt verba: Ταῦτα παρεστὼς εἶπον Ἀβέρκιος ὧδε γραφῆναι, ἑβδομηκοστὸν ἔτος καὶ δεύτερον ἄγων ἀληθῶς: hæc adstans ego Abercius ita scribenda curavi, annum agens septuagesimum secundum: sufficit enim, ut hæc vera sint, Abercium curasse ut epitaphium hoc, sive a se sive ab alio conscriptum, sepulcro suo incideretur. Utut est, sat parvi refert.

[20] [de quo et recens orta disputatio.] Dixi supra, nonnullam de hoc Epitaphio ortam nostris diebus quæstionem. Nempe Domn. J. B. Pitra in Spicilegio Solesmensi, ubi tractat de Pisce (ΙΧΘΥ) symbolico [Tom. III, pag. 533. Paris, 1855.] , separatis typis edidit ex Boissonnadii Actis, S. Abercii Titulum seu epitaphium, notisque illustravit ad rem epigraphicam et symbolicam pertinentibus; judicium vero tulit de Actis (juxta Boissonadii scilicet recensionem; Metaphrastica enim non legerat) haud magnopere a nostro abludens. In textu Tituli quædam cum solertissimo Dubnero suo supplenda duxit aut mutanda. Non omnia et singula eruditi Benedictini placita probavit Garruccius noster. Imprimis, adhæret et quidem mea opinione justo amplius, Tillemontio, Actaque prorsus rejicit [Civilta Catolica, an. 1856, tom. I, pag. 688, et tom. II, pag. 84.] , quod ego sane non ausim, præsertim cum ex disputatis num. 10 putem constare objectas a Tillemontio difficultates, illa excepta quæ ad epistolam M. Aurelii spectat, levioris et vix ullius esse momenti. Secernit itaque Garruccius Epigraphen omnino ab Actis, imo supponit vel potius asserit hæc ex illa a Symeone fuisse fabricata. Proinde Epitaphium, nulla habita Actorum ratione, crisi subjicit; illud, quale nunc est, indignum sancto præsule pronuntians, propter eadem fere, quæ Tillemontius habet, momenta, et concludit corruptum et interpolatum a Metaphrasta fuisse; unde et novam subjicit lectionem, in qua resecantur aliquot versiculi, et textus exhibetur diversus tum ab eo qui reperitur in codicibus mss., tum ab eo quem proposuere Dubner, D. Pitra aliique. (Videsis Annotata ad cap. 4.) Et quidem versiculos expungit omnino quinque: scilicet quartum et quintum; illum, quod sint verba et voces; hunc, quod magni oculi cernerentur in picturis ecclesiarum muralibus ætate Metaphrastæ sæculo X, non autem ætate S. Abercii, sæculo II vel III; item expungit octavum, quod sanctum dedeceat episcopum; undecimum et duodecimum, quod peccent in ecclesiasticam disciplinam etc. Emendationes a Garruccio propositæ atque adhibitæ plures sunt, præcipuæ tamen in sequentibus continentur versiculis:

Καὶ συνομηγυρέας Πέτρον καὶ Παῦλον ἔσωθεν
Μαρτυρίου πέδον εἰσεῖδον. Πιστὶς δὲ προῆγε

Quæ quidem penitus recedunt a lectione plurimorum, quos vidi, codicum, et cum nullo concordant; nec mirum; siquidem Garruccius ex conjecturis textum suscipiat restituendum. Cæterum versiculi illi duo (apud D. Pitra pars undecimi et duodecimus) sic in Actis redduntur: πάντας δ᾽ ἔσχον συνομηγύρους, Παῦλον ἔσωθεν· πίστις δὲ παντὶ προῆγε omnes me circumstantes habui, intus Paulum; fides vero mihi ubique dux fuit. Quæ sane obscura sunt et plus minus corrupta. Nec igitur mirum varie a variis explicari et mutari seu restitui. Porro hæc et alia, id genus videsis in Annotatis ad cap. 4, ubi Epigraphæ lectiones, prout a variis variæ proponuntur, in extenso reddemus. Sufficiat hic animadvertisse in omnibus codicibus Parisinis reperiri Epigramma fere ut in Actis infra excudendis legitur. In specie codex Colb. 1540, licet, ut alibi jam monui num. 2, stylo differat a Symeone, in Epigrammate longe maximam partem concordat, nec uspiam favet Garruccio. Sic etiam codex Coislin. 110, in quo Μετάφρασις a Boissonadio edita, Epigramma habet quidem mutilum, at versiculos illos profert quos rejicit Garruccius, et ex adverso nonnullos omittit, quos ille præ cæteris laudat v. g. λαὸν δ᾽ εἶδον ἐκεῖ λαμπρὰν σφραγῖδα ἔχοντα. Quod vero attinet ad interpretationem symbolicam ab eodem Garruccio propositam, hujus loci non est hanc vel tueri vel impugnare; nonnulla attingemus in Annotatis.

[18] [omnibus tamen antiquissimum probatur.] Id vero utrimque admittitur, S. Abercii epitaphium esse antiquissimum, imo ad primæva ecclesiæ spectare sæcula. Pretiosissimum proinde est monumentum traditionis (hac enim ex parte omnium consensu integrum ad nos pervenit) de sanctissimo Eucharistiæ sacramento:

      Fidesque præibat
Et mensæ apposuit PISCEM (purissima Virgo
Eximium puro quem vitæ a fonte prehendit)
Vescendumque dedit dilectis tempus in omne,
Utile habens vinum, potum cum pane ministrans.

Ita nempe latine redditur in Garrucciana dissertatione. Laudandus sane Metaphrastes, saltem eo ex capite, quod epigramma posteris servaverit, inserendo illud Actis S. Abercii: nuspiam enim alias, in quantum ego noverim, reperitur, unde et ipsis Actis haud vulgare enascitur meritum. Laudandus etiam vir diligentissimus, D. Joan. B. Pitra, qui illud veluti ex Actorum latebris in publicam lucem primus eduxit; laudandus et P. Garruccius qui plurima, pro more suo, docte et acute de Titulo Aberciano disputavit. Liceat addere verba eximii et eruditi imprimis viri J. B. de Rossi in epistola data Romæ prid. kal. Jul. MDCCCLV ad eumdem D. J. B. Pitra, qui primus iterum et quidem paucis abhinc annis, pubici juris fecit celebrem Augustodunensem Inscriptionem: Atque hic, inquit Rossius de Pisce eucharistico agens [Spicilegium Solesmense, tom. III, pag. 567.] , ultro se offert insigne illud tuum Augustodunense epigramma, quod cum præclaris his Romanæ ecclesiæ pictis monumentis adeo amice conspirat, eorumque interpretationem tanta luce perfundit, ut quid requiri et expeti amplius possit plane non videam. In eo enim postquam baptismatis mentio facta est, hæc, interpretum omnium unanimi consensione, de eucharistia leguntur:

Σωτῆρος δ᾽ ἁγίων μελιηδέα λάμβανε βρῶσιν,
      Ἔσθιε, πινεΙΧΘΥΝ ἔχων παλαμαις

“Salvatoris sanctorum dulcem sume cibum, ede et bibe … PISCEM in manibus tenens.” Jam quis dubitare possit ἰχθὺν, sive ille panem et vinum dorso sustinet, sive in mensa cum panibus positus, sive sub ipsa consecrantis sacerdotis manu depictus est, Christum esse in eucharistia etc. In Pentametro deest vox ex lapidis defectu, quæ varie a variis suppletur. Vide Spicilegium Solesmense [Tom. I, pag. 557 et seqq.] , item Miscellanea Archæologica PP. Caroli Cahier et Arthuri Martin, ubi inserta valde erudita dissertatio est de titulo hoc Augustodunensi, autore Francisco Lenormant [Mélanges d'Archéologie, tom. III, pag. 114 – 137. Paris 1853.] .

ΒΙΟΣ ΚΑΙ ΠΟΛΙΤΕΙΑ ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ ΑΒΕΡΚΙΟΥ ΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΙΕΡΑΠΟΛΕΩΣ.
VITA ET CONVERSATIO
sancti patris nostri Abercii episcopi Hierapolitani.
Ex codice Colbertino num. 1484 folio verso 168, in regia Bibliotheca Parisiensi, auctore Symeone Metaphrasta.

Abercius, episcopus Hierapolitanus, in Phrygia (S.)
a

AUCTORE METAPHRASTA EX MSS.

CAPUT I.
S. Abercius populum ab impiis sacrificiis avertit, deorum simulacra comminuit. Commotam exinde multitudinem, pluribus patratis miraculis, sedat et ad Christum convertit.

Μάρκου Ἀντωνίνου, καὶ Λευκίου Βήρου, τὴν αὐτοκράτορα Ῥωμαίοις διεπόντων ἀρχὴν, δόγμα ἐπὶ πᾶσαν ἐφοίτα τὴν γῆν, ὅση τότε Ῥωμαίοις ὑπήκουε, δημοτελεῖς κελεῦον τοῖς λεγομένοις θεοῖς σπονδάς τε καὶ θυσίας ἐπιτελεῖν. Τοῦ γοῦν τοιούτου δόγματος καὶ αὐτῷ Ποπλίῳ τῆς μικρᾶς Φρυγίας ἡγεμονεύοντι τότε καταπεμφθέντος, ἦν ὁρᾶν τὴν ὑπὸ Ῥωμαίους πᾶσαν ἑορτάς τε ἄγοντας καὶ θυσίας, καὶ σπουδῇ τῷ τῶν αὐτοκρατόρων προστάγματι διακονουμένους· ἥτε βουλὴ τῶν Ἱεραπολιτῶν καὶ δῆμος, οὐδὲ οὗτοι τῆς κοινῆς ἐκείνης ἀπελιμπάνοντο τελετῆς. Αὐτὸς δὲ οὗτος νῦν ὑπόθεσις ἡμῖν ὑπάρχων Ἀβέρκιος, τὴν Ἱεραπολιτῶν ἐπισκοπὴν ἐγκεχειρισμένος, λευχειμονοῦντάς τε τοὺς πολίτας, καὶ τὰς ἀνεόρτους ἐκείνας ἑορτὰς ἐπὶ καταστροφῇ φεῦ τῆς ἑαυτῶν ψυχῆς ἐπιτελοῦντας ἰδών· καὶ τὸν μὲν ἀληθῆ Θεὸν ἀθετούμενον, εἴδωλα δὲ κωφὰ προσκυνούμενα, ψευδῆ φαντασίαν εἶναι, ἵνα τὸ τοῦ θείου Ἀμβακοὺμ φθέγξωμαι, καὶ πλάνης ἀχλὺν ἐπὶ πολλοὺς διαχεομένην· χαλεπὸν τὸ πρᾶγμα καὶ δεινῶς ἄτοπον ἡγησάμενος, καὶ οἷα ὑπὲρ ἀδελφῶν πληγεὶς τὴν ψυχὴν ἐν δάκρυσι τῷ θεῷ καταμόνας προσηύχετο· Θεὲ, λέγων, τῶν αἰώνων, καὶ κύριε τοῦ ἐλέους, καὶ δημιουργὲ τοῦ σύμπαντος τοῦ δε καὶ συνοχεῦ· ἐνανθρωπῆσαι τὸν μονογενῆ σου παῖδα δι᾽ ἡμᾶς εὐδοκήσας, ἔπιδε καὶ νῦν ἐφ᾽ ὃν ἐδημιούργησας κόσμον· μηδὲ τὴν σὴν ταύτην πόλιν, ἐν ᾗ με ποιμένα τῶν σῶν ἔθου προβάτων, καἰ ἧς τῷ ἀναξίῳ ἐμοὶ τὴν ἐπισκοπὴν ἐνεχείρισας, χειροποιήτοις οὕτω περΐιδης βδελύγμασι προσκειμένην· ἀλλἀ τοῦ ἐπισκοτοῦντος αὐτῇ τῆς ἀπάτης νέφους ἀπαλλάξας, τῷ σῷ φωτὶ προσοικείωσον.

[2] Ταῦτα ἐπὶ πολὺ τῆς ἡμέρας προσευξάμενος, καὶ ὕπνῳ δοὺς ἑαυτὸν, ὁρᾶ νεανίαν ὡραῖον τὲ καὶ καλὸν τὸ εἶδος, ῥάβδον αὐτῷ ἐγχειρίζοντα, καὶ ἐν τῷ ὀνόματί μου Ἀβέρκιε, λέγοντα, πορεύθητι νῦν, καὶ σύντριψον τῇ βακτηρίᾳ ταύτῃ τοὺς τῆς πλάνης αἰτίους. Διϋπνισθεὶς οὖν, καὶ ὅτι κύριος ἦν φανεὶς αὐτῷ καλῶς ἐννοήσας, εὐθὺς διανίσταται, καὶ θάρσους ἐμπίπλαται· καὶ παμμέγεθές τι ξύλον ἁρπάσας, ἄπεισι πνέων ζήλου καὶ ὀργῆς ἐκεῖνος παρὰ τὸ τοῦ Ἀπόλλωνος ἱερὸν, ἔνθα αἱ πλεῖσται σπονδαί τε καὶ θυσίαι διετελουντο· ἦν δὲ περὶ που τὴν ἐνάτην ὥραν νὺξ, καὶ τῇ θείᾳ πεποιθὼς ἐμφανείᾳ, πρῶτα μὲν αὐταῖς χερσὶ τὰς τοῦ νεὼ πύλας ἀθεῖ· καὶ ἐπεὶ αἵ τε κλεῖδες αὐτῷ καὶ οἱ μοχλοὶ συνετρίβησαν, καὶ αἱ πύλαι ἀνεπετάσθησαν· εἰς μέσον τὸν ναὸν εἰσδραμὼν, τὸ ἑστὼς ἑκεῖσε τοῦ Ἁπόλλωνος εἴδωλον κατέαξέ τε καὶ εἰς λεπτὰ διεῖλεν, εἶτα καὶ τὰ τῶν ἄλλων θεῶν περιελθὼν, ἐπίσης διέθηκε, καὶ οἱ θεοὶ οὐκ ἠμύναντο, καὶ τὰ κωφὰ καὶ μάταια· κωφὰ οὕτω καὶ ἄφωνα ἦν· φωνὴν μεγίστην ἀπὸ τῶν ἔργων ἀφιέντα, ὅτι μεμήνασιν ἄνθρωποι τοιούτοις οὖσι προσέχοντες, καὶ θεοὺς αὐτοὺς ὀνομάζοντες· καὶ ὅτι ταῦτα πάσχει νῦν, δικαίως ἐκεῖνα πάσχει καὶ λίαν ἐπαινετῶς. Οἱ μὲν τοι θεραπευταὶ τῶν θεῶν καὶ τοῦ νεὼ ὑπηρέται, τὰ γεγενημένα ταῦτα κατὰ πολλὴν τόλμαν ἰδόντες, μεστοὶ ἐκπλήξεως καὶ ἀπορίας εἱστήκεισαν· δὲ πρὸς αὐτοὺς ἐπιστραφεὶς, ὁργῇ τὲ δικαίᾳ δίκαιος ἀπιδὼν· ἄπιτέ, φησι, τῇ βουλῇ καὶ τῷ δήμῳ παντὶ ἀπαγγείλατε, ὡς οἱ θεοὶ ὑμῶν τῇ παρατεθείσῃ χθὲς αὐτοῖς εὐωχίᾳ καὶ αὐτῷ κώμῳ μεθύσαντες, συνέτριψάν τε ἀλλήλους, καὶ εἰς ἔδαφος οὕτω κατέσπασαν· ἀλλ᾽ ὑμεῖς εἴγε δὴ καὶ ὀλίγα φρενῶν μετέχετε, τὰ συντρίμματα τῶν εἰδώλων ταῦτα καμίνῳ παράδοτε καὶ πυρί· τάχα γὰρ ἂν οὕτως ὑμῖν οἱ θεοὶ χρήσιμοί που ὀφθεῖεν, διὰ τῆς ἀσβέστου φημὶ, τῆς εξ αὐτῶν ἐκείνων γενησομένης.

[3] Ταῦτα πράξας Ἀβέρκιος καὶ εἰπὼν, οἴκαδε ἐπανῆκε, καθάπέρ τις ἀριστεὺς κοινοὺς ἀνελὼν πολεμίους, πολλῶν ὄντως ψυχῶν ἀπωλείας αἰτίους· ἐπανελθὼν δὲ, τοὺς πρὸς αὐτὸν συῤῥεόντας ἐδίδασκεν ὄχλους, θεοσεβείας ἀληθοῦς ἔχεσθαι, καὶ βίου σώφρονος ἐπιμελεῖσθαι· ὑπὸ δὲ τὴν αὐτὴν νύκτα, οἵ τε θύται καὶ οἱ νεωκόροι προσίασι τῇ βουλῇ, καὶ προσαγγέλλουσι μὲν Ἀβέρκιον ἀναδιδάσκουσι δὲ τὰ γεγενημένα· καὶ ἅμα φωτὶ, λόγος εὐθὺς διὰ πάντων ἐχώρει, ὡς μεγάλῃ μὲν Ἀβέρκιος περιπέσοι πλάνῃ, κατεπαρθείη δὲ τῶν θεῶν, κἀντεῦθεν οὐχ ὅπως αὐτὸν, τοῖς θεοῖς καὶ τοῖς αὐτοκράτορσι μόνον, ἀλλὰ καὶ τῷ δήμῳ καὶ τῇ πόλει πάσῃ δίκας ὀφείλειν. Σπουδῇ τοίνυν πάντες ἐπὶ τὸν ναὸν ἀθροισθέντες, ἐσκέπτοντό τε καὶ ἀλλήλοις περὶ τοῦ ἀνδρὸς ἐκοινοῦντο· οἱ μὲν οὖν βελτίους τῶν πολιτῶν καὶ πολὺ τῶν ἄλλων διενεγκόντες, τοὺς δημοσίους συνεβούλευον ὑπηρέτας πέμψαι καὶ τὸν Ἀβέρκιον ἀγαγεῖν, ὑφέξοντα λόγον ὅτου χάριν τοιαῦτα τολμήσοι, καὶ τίνας αὐτῷ τοὺς συναραμένους ἔχοι· ὀυδὲ γὰρ ἐστι τῶν εἰκότων φησὶ τηλικούτοις ἐπιχειροῦντα, μὴ καὶ πλείονας ἔχειν τοὺς συνεργούς· κἀκείνους οὖν κατασχόντες, δεσμίους τῷ ἡγεμόνι σὺν Ἀβερκίῳ ἀποστελοῦμεν, ὅπως ἁξίαν γε δῶσι τὴν δίκην, ὧν εἴς τε τοὺς θεοὺς αὐτοὺς, καὶ τοὺς αὐτοκράτορας ὕβρισαν. Τοῖς μὲν οὖν συνέσει τῶν πολλῶν διαφέρουσιν, ὥσπερ ἔφημεν, τοῦτο λυσιτελεῖν ἐδόκει, καὶ οὕτω ποιητέα ἡμῖν, ἔφασαν, ἔσται· δὲ δῆμος, τὰς τε χεῖρας καὶ τοὺς πόδας καὶ τὰ πρόσωπα τῶν θεῶν ἐῤῥιμμένα κατὰ γῆς θεασάμενοι, σφόδρα τὲ κινηθέντες, ἀνόητοι (φαίη τίς) ὑπὲρ ἀνοήτων· καὶ ξύλα καὶ λίθους ἁρπάσαντες (τοιοῦτον γὰρ ὄχλος ἅπαξ εἰς ὀργὴν κινηθεὶς, καὶ οὕτως ἀλογίστῳ τῇ ὁρμῇ χρώμενος) ἴωμεν, πρὸς ἀλλήλους ἐβόων, ἴωμεν· πῦρ κατὰ τῆς αὐτοῦ βάλωμεν οἰκίας, καὶ ταύτην ὅτι τάχος ἀνάψωμεν, ὡς ἂν μὴ ἐκεῖνος μόνον, ἀλλὰ καὶ πᾶς ὅστις σύνοικος αὐτῷ καὶ ὁμόφρων κακῶς ἀπώλονται. μὲν τοι βουλὴ δείσασα μὴ τῆς Ἀβερκίου οἰκίας ἐμπρησθείσης, αἵ τετῶν γειτόνων καὶ πολλῶν ἄλλων ἀναιτίων συμμετάσχωσι τοῦ κακου, εἶτα δίκας οὗτοι Ποπλίῳ ὑπόσχωσι, τῷ πλήθει ἑαυτοὺς διανείμαντες, κατέχαν τε ἀγριαίνοντας καὶ φλεγμαινούσας καταστέλλειν αὐτοῖς τὰς ψυχὰς ἐπειρῶντο.

[4] Ἐν τούτῳ τοίνυν διατριβῆς οὐ μικρᾶς γενομένης, αἰσθόμενοί τινες τῶν τὴν εὐσέβειαν ἤδη καταμαθόντων, ἐν πολλῷ τῷ τάχει πρὸς τὸν τοῦ Ἀβερκίου οἶκον ἐφίστανται· καὶ τοῦτον καταλαβόντες τῇ τῆς εὐσεβείας διδασκαλίᾳ τοὺς παρόντας ὡς ἥδιστα ἐν ἡμέρῳ τὲ τῇ ὄψει καὶ φαιδρᾷ δεξιούμενον, ὥσπερ οὐδενὸς καινοῦ γενομένου, φράζουσιν αὐτῷ τὴν ἐπιβουλήν· καὶ ἀντιβολοῦσι μικράν τινα χώραν δοῦναι τῇ ἀτάκτῳ ῥοπῇ, καὶ τῆς πόλεως αὐτίκα ὑπεξελθεῖν· ὡς μὴ δύο τὰ καιριώτατα, πατέρα τὲ ζημιωθῶσι καὶ ἀδελφούς· αὐτὸν δηλαδὴ τὸν θεῖον Ἀβέρκιον, ὃν εἰς πατρικὴν μοῖραν αὐτοῖς τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον ἔταξε, καὶ ἀδελφοὺς ἐκείνους, οὓς εἰ οὗτος ἐπιβιώη προσάξοι τῇ εὐσεβείᾳ. δὲ· δραπέται μὲν, ἔφη, πάντως ἂν τῶν ὑπὲρ Χριστοῦ παθημάτων ἀδελφοὶ νομισθείημεν, εἰ τὸ δι᾽ αὐτῶν παθεῖν ἀγεννῶς οὕτως ἐκφύγοιμεν· καὶ ταῦτα, τοῖς ἱεροῖς ἀποστόλοις ἐκείνου κελεύσαντος κηρύττειν σὺν παῤῥησίᾳ τὸν τῆς ἀληθείας λόγον τοῖς ἔθνεσι μηδὲ φοβεῖσθαί τι τῶν ἀβουλήτων ἕνεκεν τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ, ἐν καιρῷ τῆς τῶν ἐπηρεαζόντων ἐπαγωγῆς· τότε γὰρ κακοπαθεῖν δι᾽ αὐτὸν, ἡδύ· καὶ τὸ ὑπὲρ ἐκείνου ἀποθανεῖν, ζωῆς πάσης ἀληθῶς ἥδιον· πλὴν ἀλλὰ πειστέον ὑμῖν οὕτω βουλομένοις, καὶ τοὺς ἑπιόντας καθ᾽ ἡμῶν φευκτέον· ἐπεὶ καὶ τοῦτο νόμος Χριστοῦ, φεύγειν ἀτεχνῶς τοὺς διώκοντας. Ταῦτα ἔφη, καὶ ἅμα σὺν αὐτοῖς ἐξελθὼν, ἄπεισι κατὰ μέσην τὴν πόλιν παρὰ τὴν ἀγοράν· ἔνθα δὴ καὶ εἰς τόπον ὃς οὕτω παρ᾽ αὐτοῖς Φραγέλλιον ἐκαλεῖτο καθίσας, τὸ κήρυγμά τε τῆς ἀληθείας ἐδίδασκε τοὺς παρόντας, καὶ τῆς τοῦ θεοῦ γνώσεως ἠξίου, ὡς ἐκείνους ἀξιοῦσθαι δυνατὸν ἦν· καὶ δεῖν ἔλεγε τὸν τῷ θείῳ βαπτίσματι τελειωθέντα, καὶ χριστιανὸν ἀξιωθέντα ἤδη καὶ εἶναι καὶ ὀνομάζεσθαι, τῶν μὲν παρόντων ἡδέων καταφρονεῖν· ἐπίκαιρα γάρ· ὀρέγεσθαι δὲ μόνης τῆς ἀθανάτου ζωῆς· ἐπεὶ καὶ μόνη ὡς ἀληθῶς αὕτη ζωὴ, ἣν τοῖς ἀγαπᾶσιν αὐτὸν ἡτοίμασεν θεός. Ἐν ὅσῳ οὖν ταῦτα οὕτως πρὸς αὐτοὺς διελέγετο, τὸ κατ᾽ αὐτοῦ φερόμενον πλῆθος τὸ πρᾶγμα μαθόντες, καὶ ὅτι οὐκ ἠγάπησεν οἴκοι περὶ τῆς οἰκείας διεξιέναι πίστεως· ἀλλὰ καὶ δημοσίᾳ κηρύσσει καὶ παῤῥησιάζεται τὴν εὐσέβειαν, εἰς πλείονα τὴν μανίαν παροξυνθέντες καὶ θερμοτέρῳ ζέσαντες πνεύματι, οὐκ ἔτι καθεκτοὶ ἔμενον, οὐδὲ τοῖς βελτίστοις τῆς πόλεως ὑπεῖξαι οἷοί τε ἦσαν· ἀλλὰ σὺν θορύβῳ καὶ κραυγῇ κατ᾽ αὐτοῦ ὥρμων, μονονοὺ τοῖς ὀδοῦσιν αὐτὸν τε καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ διασπαράξαι βουλόμενοι.

[5] Ἐπειδὴ δὲ ὡς αὐτόν τε ἤδη ἐγένοντο, καὶ ὄσον οὔπω τὰς χεῖρας ἐπιβαλεῖν αὐτῷ ἔμελλον, ἰδοὺ τρεῖς νεανίσκοι, πονηρῶν πάλαι δαιμόνων εἰς τὰς ψυχὰς αὐτῶν ἐνσκηψάντων, ἐκ τοῦ αἰφνιδίου περἰῤῥηξάμενοι τὰς ἐσθῆτας ἐκθέουσι τοῦ ὄχλου, τὰς οἰκείας αὐτῶν χεῖρας δάκνοντές τε καὶ στρεβλοῦντες, τοὺς ὀφθαλμοὺς διαστρέφοντες, ἀφρὸν τοῦ στόματος ἀποπτύοντες, ἄσημόν τινα καὶ ἀλλόκοτον φωνὴν ἀφιέντες· οἵ καὶ προσδραμόντες τῷ Ἀβερκίῳ· ὁρκοῦμέν σε κατὰ τοῦ ἀληθινοῦ καὶ μόνου θεοῦ ὃν σὺ κηρύττεις, ἰσχυρῶς ἐβόων, μὴ πρὸ καιροῦ βασανίσαι ἡμᾶς. Τοῦτο τῷ μὲν πλήθει τὴν ἄλογον ἐκείνην ἐπέσχεν ὁρμήν, τοῖς νεανίσκοις δὲ πέρας ἐγένετο τοῦ κακοῦ· μᾶλλον δὲ εἰ δεῖ ἀληθέστερον εἰπεῖν, ἀμφοτέροις ἔστησε τὴν μανίαν· τοῖς μὲν, τὴν ἐκ τῶν δαιμόνων· τῷ πλήθει δὲ, τὴν ἐξ ἀπαιδεύτου φύσεως κατὰ τοῦ ἁγίου κεκινημένη. Ἵσταντο οὖν πάντες ἀτενὲς αὐτὸν βλέποντες, μόνῃ τῇ κοσμιότητι τοῦ ἀνδρὸς, καὶ τῇ τῶν ἠθῶν γαληνότητι τὰς ὁρμὰς πεδηθέντες, καὶ τὸ μέλλον εἰς ὅτιοῦν ἐκβῇ περιμένοντες. μὲν τοι θεῖος Ἀβέρκιος οὐδὲν μελήσας, εἰς εὐχὴν ἑαυτὸν τρεψάμενος· τοῦ ἁγίου παιδός σου Ἰησοῦ πατὴρ, εἶπεν, κἂν μυρίακις ἁμάρτωμεν αὐτὸς τὰ πρὸς σωτηρίαν οἰκονομῶν, δέομαι καὶ ἱκετεύω σε, λῦσαι τοῖς νεανίσκοις τὴν ἐκ τῶν δαιμόνων ἐπήρειαν, ἵνα καὶ αὐτοὶ τὸ λοιπὸν κατὰ τὸ σὸν ὦσι θέλημα πορευόμενοι, καὶ πολλοὺς ἄλλους τῷ περὶ αὐτοὺς θαύματι προστεθῆναί σοι παρασκευάσωσιν· ὥστε πάντας γνῶναι ὅτι σὺ εἶ θεὸς μόνος, καὶ οὐκ ἔστιν ἕτερος πλὴν σοῦ. Ταῦτα εὐξάμενος τῷ θεῷ καὶ εἰς τοὺς νεανίσκους ἰδὼν, πλήττει τούτων τῇ μετὰ χεῖρας ῥάβδῳ τὰς κεφαλάς· ἐν ὀνόματι τοῦ ἐμοῦ Χριστοῦ, εἰπὼν, ἐξέλθετε ἐκ τῶν νεανίσκων τούτων δαιμόνια πονηρὰ, μηδὲν αὐτοὺς λυμηνάμενα· καὶ τὰ μὲν δόξαντά τινα μεγίστην ἀφεῖναι φωνὴν, εὐθὺς ἀπηλάττοντο· οἱ δὲ τὴν κατέχουσαν αὐτοὺς τέως ὑπὸ δαιμόνων ἀχλὺν ἀποβεβληκότες, διαβλέψαντές τε μικρὸν καὶ οἷον ἀνενεγκόντες, τοῖς ἁγίοις ἐκείνου ποσὶν ἑαυτοὺς διδοῦσι, καὶ ἄφωνοι τούτων ἐπὶ πολὺ ἔχονται, ὥστε καὶ θανεῖν αὐτοὺς νομίζεσθαι παρὰ πάντων· αὐτὸς μὲν τοι λαβόμενος ἑκατέρου τῆς δεξιᾶς, νήφοντας αὐτοὺς διανίστησι· καὶ οἱ μὲν ἐσθῆτας ἐπιζητήσαντες καὶ ταύτας ἐνδύντες, εἱματισμένοι τὸ λοιπὸν ἑωρῶντο καὶ σοφρονοῦντες, καὶ Ἀβερκίου μηδ᾽ ὁπωσοῦν ἀφιστάμενοι.

[6] δὲ ὄχλος ταῦτα ἰδόντες, ὥσπερ ὑπὸ μιᾷ πάντες γνώμῃ καὶ γλώττῃ· σὺ εἶ μόνος ἀληθινὸς θεὸς, διὰ τοῦ σοῦ κηρυττόμενος Ἀβερκίου, μέγα εφθέγξαντο. Μαρτυρεῖ τῷ πράγματι καὶ ἀθρόα τοῦ πλήθους ἐκείνου μεταβολή· οὕτω κατ᾽ ἄκρας ἁλόντων τῷ θαύματι, ὡς μηδένα τούτων ἀπολεφθῆναι τῆς ἐπιγνώσεως, ἀλλὰ τῷ θείῳ πάντας βαπτίσματι προσδραμεῖν· καλὸν πάρεργον τῆς Ἀβερκίου ἐπιβουλῆς τὴν ἑαυτῶν σωτηρίαν ποιησαμένους. Πλὴν εἶναι τι τὸ μάλιστα θορυβοῦν αὐτοὺς ἔλεγον· δεδοικέναι γὰρ καὶ τρέμειν, μήποτε διὰ τὴν πολλὴν αἰσχύνην, ἣν τὸ τῶν ἁμαρτιῶν πλῆθος τῆς ψυχῆς αὐτῶν κατεσκέδασεν, ἀπρόσδεκτοι οὕτω παρὰ θεῶ διαμείνωσιν· ἀμέλει καὶ προσιόντες· δίδαξον ἡμᾶς, ἔλεγον, ἄνθρωπε τοῦ θεοῦ, εἰ ἀνεξίκακον ἡμιν θεὸς ἐπιβλέψει, ἀποδιδοὺς ἔσται ἐφ᾽ οἷς εἰς αὐτὸν ἐν ἀγνοίᾳ πεπλημμελήκαμεν, καὶ φρίττομεν, ὑπὲρ οὗ φοβούμεθα καὶ δεδοίκαμεν. δὲ προσχὼν μεγάλῃ ὡς δυνατὸν καὶ λαμπρᾷ τῇ φωνῇ· ἄνδρες οἱ νῦν πιστεύσαντες, ἔφη, εἰ μὴ ἐπιμείνητε τοῖς παλαιοῖς ὑμῶν ἔργοις καὶ ταῖς πατρικαῖς παραδόσεσιν, ἀλλὰ πάσης ἀποστῆτε κακίας, φθόνου φημὶ καὶ μίσους, ἀκαθαρσίας, καὶ τῶν ἄλλων ὅσα πρότερον ἐν αγνοίᾳ ὄντες ἐπράττετε, ἵλεως ὑμῖν αὐτὸς ἔσται, εἰς ὃν γνησίως νῦν πεπιστεύκατε, ὃς καὶ προσκαλούμενος τοὺς ἀμαρτίαις βεβαρημένους· δεῦτε πάντες, φησιν, οἰ κοπιῶντες καὶ πεφορτισμένοι κἀγὼ ἀναπαύσω ὑμᾶς· ἔχομεν μυρία τῆς αὐτοῦ χρηστότητος ὑποδείγματα· διόπερ εἰς αὐτὸν πιστεύσαντες, αὐτῷ καὶ τὰς ψυχὰς ἀνάθεσθε πάντες, καὶ τῶν ἑλπίδῶν οὐχ ἁμαρτήσετε. Ἀλλὰ πληγὰς, εἶπον, ἐλάβομεν χαλεπὰς, ὅλους ἑαυτοὺς πρὸς ἀτόπους τοῦ βίου ἡδονὰς πάντα τὸν ἔμπροσθεν χρόνον ἀνέντες, καὶ πολλὰ ταῖς τοῦ σώματος ἐπιθυμίαις δουλεύσαντες, καὶ τὴν πονηρὰν ἔτι συνήθειαν τυραννοῦσαν ἐν ἑαυτοῖς ἔχοντες. Ἀλλὰ δράμετέ, φησιν ὡς τάχος ἐπὶ τὸν ἰατρόν καὶ νηστείαν, πόνους, προσευχὰς, δάκρυα· τὸ τὴν ἁμαρτίαν ἐξαγορεύειν, καὶ αὐτοὺς ἐκείνους τοὺς ἐνοχλοῦντας ὑμῖν λογισμοὺς καὶ πρὸς τὴν τοῦ κακοῦ πρᾶξιν ὠθοῦντας· καὶ διὰ Ὠσηὲ τοῦ θείου πολλοῖς πρότερον θεὸς χρόνοις ὀνειδίξει τοὺς Ἰουδαίους· ἵνα τί, λέγων, παρεσιωπήσατε ἀσέβειαν καὶ τὸν καρπὸν αὐτῆς ἐτρυγήσατε. Ταῦτα δὴ τὰ ἀνυσιμώτατα φάρμακα αὐτοὶ ἑαυτοῖς ἐπίθετε, καὶ οὐδὲ ἴχνος ὑμῖν τῶν τραυμάτων ὑπολειφθήσεται.

[7] Ωὕτως τοῦ θείου πρὸς αὐτοὺς Ἀβερκίου διεξιόντος, ἐνάτη τῆς ἡμέρας ὥρα πρὸς τὸ τέλος ἤδη γενομένη, τέλος αὐτῷ καὶ τῷ τῶν λόγων ἐπάγει, καὶ διέλυσεν ἐν τούτοις τὴν ὁμιλίαν· τῆς συνήθους αὐτὸν προσευχῆς ἑλκούσης εἰς ὁμιλίαν ἄλλην τοῦ ποθουμένου· μὲν οὖν ἀνέστη καὶ τὰς ἱερὰς ἐκείνας χεῖρας τοῖς κακῶς ἔχουσιν ἐπιθεὶς, ἔσβεσέ τε αὐτοῖς τὰς ὀδύνας, καὶ πρὸς τελείαν ὑγίειαν ἐπανήγαγεν. Εἶτα πᾶσιν ἐπευξάμενός τε καὶ εὐλογήσας, ἀλλὰ μὴν καὶ τοῦ ἐν Κυρίῳ φιλήματος μεταδοὺς καὶ οἷόν τινα σφραγῖδα τοῦτο αὐτοῖς ἐπιθεὶς, ὥστε καλῶς φυλαχθῆναι παρὰ τούτοις τὰ εἰρημένα, οἴκαδε σὺν τοῖς ἀδελφοῖς ἐχώρει. Τὸ δὲ πλῆθος ἐπηκολούθουν, καὶ βαπτισθῆναι ὑπ᾽ ἐκείνου ἐδέοντο· δὲ ἀποδέχεται μὲν τὸ πρόθυμον ὥσπερ εἰκὸς πολλῷ πλείονα καὶ αὐτὸς ἔχων ἐν τούτῳ τὴν προθυμίαν· ἐπεὶ δὲ μὴ καὶ τὰ τὴς ὥρας συμβαίνοντα ἦν, εἰς τὴν αὔριον τὸ βάπτισμα ἀνεβάλετο· οἱ μὲν οὖν πολλοὶ τούτων τῷ θερμῷ ἔρωτι τοῦ βαπτίσματος, οὐδὲ τὴν οἴκαδε ὑποστροφὴν ὑπομείναντες, αὐτοῦ που παρὰ τὸ δωμάτιον ἐκοιμήθησαν. Ἐπειδὴ δὲ ἦν ἐκ μέσων νυκτῶν, τοσοῦτον ἐν χάριτι λάμψας Ἀβέρκιος προσευξάμενος τῷ θεῷ, ἔξεισι τῆς οἰκίας· καὶ τὸν ὄχλον περιεστῶτάς τε καὶ ὑπομένοντας θεασάμενος, τὰ ὄμματα εἰς οὐρανοὺς ἀνασχὼν· εὐχαριστῶ σοι δέσποτα καὶ θεὲ, εἶπεν, ὃτι με τὸν ποιμένα τῶν σῶν λογικῶν προβάτων ἠλέησας, καὶ τὸν ἀγρυπνοῦντα καθ᾽ ἡμῶν λύκον, κεχηνότα μάτην ἀπέδειξας, καὶ τὴν διασπασθεῖσαν ἀπὸ τῆς ἀληθείας τοῦ ποιμνίου μοῖραν ἀνεκαλέσω, καὶ τῆς διὰ τοῦ βαπτίσματος υἱοθεσίας ἤδη καταξιοῖς. Ταῦτα τῷ τῶν ὅλων θεῷ διαλεχθεὶς, ἀκολουθεῖν αὐτῷ πρὸς τὴν ἐκκλησίαν τὸ πλῆθος προτρέπεται· ἐπειδὴ δὲ αφίκοντο ἤδη, τὰς συνήθεις αὐτοῖς εὐχὰς ἐπειπὼν, τελειοῖ τῷ βαπτίσματι ἄνδρας πεντακοσίους τὸν ἀριθμόν.

[Pro populo idolis sacrificante orat Abercius,] Marco Antonino b, et Lucio Vero Romanum obtinentibus imperium, pervenit decretum c in universam, Romanis tunc subditam, terram, quo cavebatur ut publica sacrificia et libamina offerentur Diis, quos ipsi appellant d. Hoc ergo decretum cum missum esset Publio e, qui pro tempore parvæ præerat Phrygiæ, videre erat gentem omnem subditione Romanorum celebrare festa et sacrificia, atque jussis imperatorum prompte obtemperare. Senatus quoque et populus Hierapolitanus, nec ipsi prætermittebant interesse istis sacrificiis. Hic autem idem, de quo nobis nunc sermo, Abercius f episcopatum g Hieropolitanorum h adeptus, videns cives candidis superindutos vestibus infausta illa festa ad animæ suæ heu! perniciem celebrare, atque verum Deum contemptui haberi, surda vero adorari simulacra; falsam imaginem i (ut cum divino dicam Habacuc) et erroris calliginem super multos infundi, rem arbitratus gravem atque valde absurdam, et tamquam animo sauciatus pro fratribus, cum lacrymis Deum seorsum deprecabatur, dicens: Deus seculorum et Domine misericordiæ, qui universa et fabricasti et contines; cui placuit et unigenitum Filium tuum pro nobis hominem fieri; aspice nunc quoque mundum, quem condidisti; neque hanc tuam civitatem, in qua me posuisti pastorem ovium tuarum, et cujus mihi indigno episcopatum commisisti, despicias, manufactis ita deditam abominationibus; sed ab erroris, eos obumbrantis, nube liberatos, tuo lumini adjunge.

[2] [et templum ingressus simulacra comminuit:] Hæc cum magna diei parte precatus esset, et dein somno se dedisset, vidit juvenem speciosum et decorum, virgam sibi in manus tradentem atque dicentem: In nomine meo, Aberci, nunc perge, atque virga ista contere erroris auctores. Itaque somno excitatus atque probe intelligens Dominum sibi apparuisse, propere surgit et fiducia plenus, arrepto prægrandi quodam ligno, zelum spirans et iram abit ad templum Apollinis ib, in quo pleraque peragebantur sacrificia et libamina. Erat fere nona noctis hora. Divina fretus apparitione, primum suis manibus templi fores impellit, et cum claves et vectes essent contriti et portæ paterent, in medium accurens templum, Apollinis, quod illic stabat, simulacrum dejecit atque comminuit. Deinde alia quoque aliorum deorum simulacra obiens, similiter prostravit k; nec dii sese defendebant; sed simulacra illa surda et inania (erant enim plane surda et muta) ipso tamen facto magnifice proclamabant l, insanire homines, qui talia colunt et Deos vocant; quæ vero istis nunc accidunt, id recte ac valde laudabiliter fieri. Deorum autem cultores et templi ministri, hæc multa patrari cum audacia conspicati, stabant stupore pleni et dubitatione. Ipse vero ad eos conversus et justa cum ira justus intuens: Abite, inquit; senatui omnique populo renuntiate, deos vestros hesterno convivio et commessatione ebrios se invicem contrivisse, et sic in terram dejecisse. Sed vos, si quis in vobis sit sensus, frusta hæc simulacrorum camino mandate et igni: sic enim dii vestri utiles forte vobis fuerint, videlicet calce, quæ ex illis exustis habebitur.

[3] [orto exinde tumultu,] Hæc cum fecisset et dixisset Abercius, domum rediit, tamquam vir fortissimus, peremptis hostibus, qui ruinæ multarum animarum plane fuerant auctores. Reversus docebat ad se confluentes catervas veram Dei sequi religionem ac sobriæ curam gerere vitæ. Sub ipsam autem noctem sacrificuli et æditui accedunt ad senatum, et deferunt Abercium narrantes quæ facta fuerant. Orta luce, fama ubique vagatur, Abercium incidisse magnum in errorem, in deos insurrexisse, ac propterea eum non diis solum et imperatoribus, sed etiam populo et universæ civitati debere pœnas dare. Propere ergo omnes in templum congregati, disceptabant atque inter se de his conferebant. Qui primi erant inter cives et longe aliis antecellebant, suadebant mittere ministros publicos, qui Abercium adducerent, rationem redditurum, ut quid hæc sit ausus, et quosnam habeat sibi opem ferentes: neque enim est, aiebant, verisimile eum qui talia aggreditur, non habere plures coadjutores. Cum ergo hos quoque comprehenderimus, vinctos simul cum Abercio mittemus ad præsidem, quo meritas luant pœnas commissæ in Deos et in imperatores injuriæ. Atque iis, qui cæteris præstabant prudentia, ut diximus, videbatur hoc expedire, et: Sic, dicebant, nobis erit faciendum. At populus cernens manus et pedes ipsasque Deorum facies humi prostratas, vehementer commotus erat; imo amens, dixeris, pro amentibus. Arreptis itaque lignis lapidibusque (talis est enim omnis multitudo ad iram commota et impetu utens inconsiderato): Eamus, inclamant sibi invicem, eamus; ignem in ejus injiciamus domum, eamque cito accendamus, ut non solum ille, sed etiam quicumque habitat cum eo et sentit, male pereat. Senatus autem timens ne, incensa Abercii domo, vicinorum quoque et aliorum innocuorum ædes participes forent incendii, tum etiam, quod, si multitudini se adjunxisset, pœnas quoque esset daturus Publio, demulcens efferatissimum quemque, æstuantes conabatur animos sedare.

[4] [urbe exire recusat S. Præsul;] Facta igitur mora non modica, quidam ex iis, qui jam pietatem didicerant, rem percipientes, magna cum celeritate veniunt ad ædes Abercii; quem cum invenissent placido ac hilari vultu docentem m eos, qui aderant, doctrinam pietatis, ac si nihil novi accidisset; monent de paratis insidiis, rogantque ut parumper locum cedat inordinato tumultui, atque illico urbe egrediatur, ne res duas præcipuas amitterent, patrem et fratres; ipsum videlicet divinum Abercium, quem eis in locum patris dedit Spiritus sanctus; et fratres illos, quos ipse superstes adduceret ad pietatem. At ille: Alieni prorsus, inquit, existimaremur a suscipiendis pro Christo laboribus n, si in obeundis illis tam turpiter refugeremus pati quidquam; cum ille sacris apostolis jusserit libere gentibus prædicare verbum veritatis o nec, ubi persequentium irruerit impetus, quævis pro ejus nomine timere mala: pati enim pro Christo, jucundum; mori pro ipso, omni vita suavius; verumtamen vobis, ita volentibus, parendum, atque fugiendi qui nos invadunt; nam et hæc lex est Christi, fugere videlicet eos qui nos persequuntur. * His dictis, egressus simul cum illis, per mediam civitatem abiit in forum. Ubi sedens in loco, qui Fragellium p vocabatur, docebat adstantes præconium veritatis, et, quantum fieri poterat, rectam Dei cognitionem; dicebatque oportere eum, qui divino initiatus erat baptismate, atque dignus habitus qui Christianus esset et nominaretur, præsentium rerum despicere jucunditatem, utpote brevem caducamque; solam vero vitam expetere immortalem; siquidem hæc solum vere sit vita, quam Deus paravit diligentibus se. Interim, dum hæc ad eos loquebatur, hominum turba, quæ commota in eum erat, audito sanctum Virum non satis habere intra domus suæ penetralia de doctrina sua, verba facere, sed publice etiam ac multa cum libertate eam deprædicare, majori insania perciti ardentiorique ferventes spiritu, jam nec continebantur, nec potis erant optimatibus suis parere. Sed cum tumultu et clamore irrumpebant, vix non dentibus discerpturi et eum et ceteros qui cum eo erant.

[5] [irruente turba, tres dæmoniacos sanat,] Cum ad ipsum venissent, et jam manus essent in eum injecturi; ecce tres adolescentes, quos pridem malus dæmon invaserat, ruptis repente vestibus e media turba sese proripiunt, suas sibi mordentes ac lacerantes manus, contortis quoque oculis spumasque ex ore ducentes, confusam ac insuetam edebant vocem. Ad Abercium accurrunt, vehementer inclamantes: Adjuramus te per verum et solum Deum, quem tu prædicas, ne nos torqueas ante tempus. Exinde tum populi commotio tum adolescentum furor quievit; seu ut verius dicam, utrisque repressa insania est; his quidem a dæmonibus injecta, illis vero ex agresti in sanctum Virum orta impetu pb Stabant itaque omnes fixis eum intuentes oculis; sola viri modestia morumque ejus suavitate placati, exspectabant quisnam futurus esset exitus. Tunc divinus Abercius ad orationem conversus: Sancti filii tui Jesu Pater, inquit, qui etiam si millies peccaverimus, remedia salutis nobis dispensas q, rogo te et obsecro, ut a dæmonum insultu liberes adolescentes, quo et ipsi deinceps ambulent juxta tuam voluntatem, multosque alios tibi, eo, quod in ipsis opeberabitur, miraculo præparent adjungendos; sicque agnoscant omnes te solum esse Deum, nec esse præter te alium. Postquam Deum precatus hæc esset atque in adolescentes oculos suos convertisset, eorum capita percussit virga quam manibus tenebat, et dixit: In nomine Christi mei, exite ex his adolescentibus, mala dæmonia, nec ullum eis inferte malum. Protinusque recesserunt magnum veluti edentes clamorem. Illi, depulsa caligine, qua per dæmones obsessi erant, quum circumspexissent paululum ac aliquantum respirassent, ad sanctos illius pedes provoluti diu sine voce manserunt, ita quidem ut omnes eos existimarent mortuos. At ille, apprehensa uniuscujusque dextra, eos erigit sanos r. Ipsi autem quæsitis indutisque vestibus, cernebantur deinceps suis cooperti indumentis, atque sanæ menti restituti, nec vel minimum a sancti episcopi Abercii latere discedentes.

[6] [quo viso, populi multitudo convertitur ad fidem,] Quæ cum turba videret, omnes quasi una mente et ore, magna voce exclamant: Tu solus verus es Deus, qui per servum tuum Abercium prædicaris. Id quoque testatur repentina illius multitudinis conversio, quæ usque adeo capta erat miraculo, ut ne unus quidem remaneret qui veritatem non agnosceret, immo omnes baptismum petentes accurrerent; præclarum utique ex structis Abercio insidiis consecuti emolumentum, suam scilicet propriam salutem. Attamen esse dicebant aliquid, quod mentem turbaret: Se enim pertimescere, ne propter ingens dedecus, quod multitudo peccatorum animis offuderat, Deo permanerent odiosi. Accedentes itaque dicebant: Doce nos, Homo Dei, an nos sit Dominus propitius aspecturus, an potius redditurus mala propter peccata quæ adversus eum ex ignorantia commisimus; id detestamur, propter quod timemus et horrescimus s. Ille propius accedens, qua potuit magna et clara voce ait: Viri, qui nunc credidistis, si non perseveretis in antiquis vestris operibus traditionibusque paternis, sed recedatis ab omni malitia, invidia, inquam, et odio, immunditia, cæterisque malis quæ prius ignorantes fecistis, ille in quem nunc credidistis, vobis propitius erit; qui vocans etiam eos, qui peccatis gravati sunt: * Venite, ait, omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Innumera habenus ejus benignitatis exempla. Quapropter in eum credentes, mentes vestras illi dicate, et spe vestra non frustrabimini. At graves, dicebant, accepimus plagas, obscænis nos omni transacto tempore totos tradentes carnis voluptatibus et multopere corporis servientes desideriis, imo et adhuc pravam, qua subjugamur t, in nobismet ipsis gerentes consuetudinem. Quibus ille: Accurrite, inquit, quantocius ad medicum, et jejunium, labores, preces, lacrymas; ad peccatorum quoque confessionem, imo et ipsarum cogitationum, quæ vexant vos, impelluntque ad malum. Quod quia non fecerunt, exprobat antiquis jam temporibus Deus Judæis u per divinum Oseam: Cur, inquiens, siluistis impietatem v et ejus fructum vindemiastis? Hæc vobis salutaria maxime apponite medicamina, ut nec vulnerum vestrorum relinquatur vestigium.

[7] [et postera die quingenti baptizantur.] Cum hæc divinus Abercius ad eos loqueretur, nona diei hora jam transacta finem ejus attulit verbis solutaque concio est x. Illum vero consuetæ orationis tempus vocabat ad alium sermonem habendum cum eo, cujus desiderio tenebatur. Surrexit itaque, imponensque sacras manus suas male habentibus, eorum extinxit dolores atque ad perfectam duxit sanitatem. Deinde cum bene omnibus precatus esset et benedixisset, quin et osculum in Domino impertiisset et velut quoddam signaculum posuisset eis, ut, quæ dicta fuerant, recte ab eis custodirentur, domum cum fratribus rediit. Sequebantur multi petentes ab eo baptizari. Annuit quidem ille, ut par erat, pio desiderio, quo et ipse multo ardentius flagrabat. Cum tamen tempus haud esset oportunum, baptismum in sequentem distulit diem; multi tamen ex illis, ob ardens baptismatis desiderium, domum redire nolentes, ibidem prope ædiculam pernoctarunt. Media nocte Abercius, tanta resplendens gratia, cum Deum precatus esset, domo egreditur; atque conspiciens circumfusam exspectantemque multitudinem, sublatis in cœlum oculis: Ago tibi, inquit, Domine et Deus, gratias, quod mei, pastoris tuarum rationabilium ovium, sis misertus, et lupi nobis inhiantis insidias vanas reddidisti, simulque partem hanc gregis, a veritate divulsam, ad te revocasti et par sanctum baptisma filiorum donasti adoptione. Hæc universorum Dominum precatus, jubet multitudinem secum ad ecclesiam pergere. Quo cum pervenissent, consuetas recitat preces, virosque numero quingentos initiat baptismo.

ANNOTATA.

a Titulus apud Boissonadium [Anecdota græca, tom. V, pag. 462.] est hujusmodi: Μετάφρασις εἰς τὸν βίον καὶ τὰ θαύματα τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἀβερκίου Metaphrasis in vitam et miracula sancti patris nostri Abercii; in codice vero regiæ biblioth. Paris. num. 1540, est sequens: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν καὶ ἱσαποστὸλου Ἁβερκίου vita et conversatio sancti patris nostri et apostolorum æqualis Abercii. Confer dicta Comm. præv. num. 1.

b Inchoatur Μετάφρασις apud Boissonadium a prologo: Οὐκ ἀγώνον ἐνστάσεις μόνον μαρτυρικῶν καἰ νῖκαι καὶ τρόπαια τὸ ἀξιέπαινον ἀποφέρεται, ἀλλὰ καὶ βίος πολὺ τὸ ὑπερκείμενον ἔχων τῆς κατὰ σάρκα ζωῆς καὶ τὴν τραχεῖαν τῆς ἀρετῆς καὶ ἀνάντη τρίβον διηνυκὼς διὰ τῆς χαμόθεν ἐπάρσεως· εἰ δὲ καὶ ἀποστολικοῖς ἔργοις τε καὶ διακονήμασι καὶ πρὸς ἔτι γε θαύμασι τοῖς ὑπερφυέσιν, ἐγκαλλωπίζοιτο, ὅσον τῷ κεκτημένῳ τὸ πρὸς τοὺς ἄλλους ἀμιγὲς καὶ ἀπρόσιτον οἶδεν ἐπιμαρτύρεσθαι quæ latine ad sensum reddita sic fere sonant: Non martyrum solum præclara certamina, victoriæ et triumphi laudum merentur præconia, sed et vita, qua, carne depressa, per arduam virtutis semitam, ad cœlestia tenditur; quod si hæc apostolicis quoque fulgeat operibus et ministeriis atque supernaturalibus prodigiis, profecto excellentem homini conferet gloriam. Monui Comm. præv. num. 1. Vitam hanc S. Abercii a Boissonnadio editam ex codice 110 Coisliniano, qui quidem codex unicus videtur, ut olim, quando agebatur de Actis de S. Andreæ in Crisi conscribendis [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 124 et seqq.] inquirendo in omnes fere Bibliothecarum Europæ catalogos, nobis apparuit; certe vitæ pleræque, quas continet nusquam alias reperiuntur. Sunt, ut plurimum, encomia aut panegyres. Codex num. 1540, de quo rursus in Comm. præv. num. 1 ita orditur: Ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις τὴν προεδρείαν καὶ ἐπισκοπὴν τῶν χριστιανῶν τῆς Ἱεραπολιτῶν πόλεως τοῦ ἁγίου Ἁβερκίου ἐγκεχειρισμένου, δόγμα τῶν αὐτοκρατόρων, Μάρκου καὶ (sic) Ἀντωνίνου καὶ Λευκίου Βήρου ἐφοίτησεν εἰς πᾶσαν τὴν ὑπὸ Ῥωμαίους ἡγεμονίαν, ψηφίζων δημοτελεῖς θυσίας καὶ σπονδὰς τοῖς θεοῖς επιτελεῖσθαι· τὸ οὖν τοιοῦτον δόγμα κατεπέμφθη καὶ Ποπλιῳ Δολαβελλα, ἡγεμονεύοντι τῆς Φρνγῶν Σαλουταρίων ἐπαρχίας Illis diebus, cathedram et episcopatum urbis Hierapolitanæ tenente sancto Abercio, edictum Marci Antonini et Lucii Veri augustorum pervenit in universam Romanis subjectam terram, quo cavebatur, ut publica fierent sacrificia et libamina. Hoc igitur edictum submissum quoque est Publio Dolabellæ, qui Phrygiæ Salutari præerat. Ex his videre est quis sit scribendi modus in diversis Actis adhibitus.

c Decretum seu Edictum, græce hic δόγμα, quod alias διάταγμα, επίταγμα, πρόγραμμα. S. Melito, inlibro ad Marcum Aurelium Antoninum pro Christianis, jam voce δόγμα utitur jam δίαταγμα, ut notat Halloixius [Tom. II, pag. 62.] , additque: Est autem edictum non imperatorum dumtaxat, sed etiam consulum, proconsulum, præfectorum, præsidum, et eorum, qui simili aliqua pollent potestate.

d Non est dubium, motam sub M. Aurelio et Lucio Vero contra Christianos fuisse persecutionem. Id abunde constat ex testimoniis Eusebii, Sulpitii Severii Orosii aliorumque, sicut et ex passionibus SS. Polycarpi, Justini, Photini etc. Confer Baronium ad annos 163 et sequentes [Annal. tom. II, pag. 209 et seqq.] , Halloixium [Tom. II, pag. 62 et seqq.] Tillemontium [Mémoires, tom. II, pag. 307 et seqq.] . At quæstio est num Divi Fratres (ut sæpius imperatores illi duo vocantur) edictum adversus Christianos promulgarint; cum Tertullianus, qui eodem sæculo vixit, neget [Apolog. lib. V. Patrol. Migne, tom. I, col. 296 et seq.] a M. Aurelio ullam hujusmodi legem fuisse datam: Quales ergo, inquit, leges istæ, quas adversus nos soli exercent impii?… Quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Judæorum debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit. Ubi per Verum liquet eum intelligere M. Aurelium, qui etiam Verus aliquo tempore est appellatus [Halloix, ubi supra, pag. 63.] . Respondet Baronius [Annal. ad an. 164, num. 4, tom. II, pag. 218.] : Etsi Verus nullas istiusmodi leges impresserit, tamen cum in aliis locis, tum in Asia constat Christianos diversis fuisse exagitatos edictis a proconsulibus provincias administrantibus latis; quorum alias diximus eamdem fuisse auctoritatem in iis quæ ad religionem spectarent, quæ erat Romæ pontificum. Hæc jam sufficerent, ut Acta nostra cum Tertulliani effato componi saltem aliquatenus possent. Ast melius id efficiunt, quæ paulo inferius apud eumdem Baronium [Ibid.] : Sed et alia excogitata atque aperta est ad persecutionem via: nam in Actis sanctorum martyrum Victoris atque Coronæ, quæ noscuntur esse fidelia, datum ab imperatore edictum dicitur, quo jubebantur omnes diis sacrificare; qui recusarent, supplicio afficerentur. Hæc eadem in Actis Abercii habentur, item in Actis S. Justini et Glyceriæ. Non itaque legem impressit M. Aurelius, qua directe Christianos feriret, ast indirecte. Attamen in Actis SS. Victoris et Coronæ, 14 Maji [Acta SS tom. III Maji, pag. 268.] , notat Henschenius, sub M. Aurelio Antonino nullam novam persecutionem fuisse excitatam; sed, inquit, duces et gubernatores provinciarum pro suo libitu aliquam tyrrannidem exercebant. Eusebius, in proœmio ad lib. V [Patrologia græca, Migne, tom. XX, col. 405 et 407.] : Quo tempore (M. Aurelii) cum in nonnullis terrarum provinciis adversus nostros persecutio commota esset ex incursione popularium, innumerabiles prope martyres per universum orbem enituisse, ex iis, quæ in unica provincia (Asia) contigerunt, conjicere licet. Quem in locum observat Valesius [Ibid.] : Persecutio Christianorum, quæ imperante Marco grassata est, non eodem ubique tempore flagravit, nec unius anni spatio finita est. In Asia quidem cœpta est anno VII Marci Antonini; idque non ex edicto imperatoris, sed tumultu et concitatione populari (quod quidem apprime consonat Actis S. Abercii). Exinde usque ad finem ejus imperii producta est etiam in Asia, ut docet Melito Sardicensis etc. Hæc cum ita sint, quis miretur præsides imperatorum edicta invocasse vel supposuisse, cum antiqua non viderent abolita saltem de facto. Quo posito, nihil impedit quominus Tertulliani verba cum Actis prorsus convenire dicantur. Nec opus est ad Halloixii nostri aliam confugere solutionem. Ait ipse [Tom. II, pag. 63 et 64.] , M. Aurelium Christianorum persecutorem et protectorem fuisse, sed diversis temporibus. Igitur Tertullianus, ut religionis ac fidei causam faceret meliorem, nec imperatores illos, qui boni et justi et clementes vulgo habiti essent, ulla ex parte reprehenderet, tacitis eorum in Christianos duris temporibus, clementiora tantum memoravit et imitanda proposuit; addiditque iis solum maxime exosam fuisse religionem, qui ipsi maxime fuissent, ob suam impietatem et inhumanitatem, cunctis exosi.

e Vide Comm. præv. num. 6. In Publii vocem notat Sigonius [Apud Grævium. Thes. Antiq. Rom. tom. II, col. 1955.] ex Valerio: Publii, qui prius pupilli facti erant quam prænomen haberent. Addit deinde alios aliam vocis dare originem. Imo Græci, inquit, Ποπλιον cum scribunt, a populo derivatum innuunt. In codice 1540 vocatur Publius Dolabella, quo jure ignoro.

f Rarum est hoc nomen in antiquis scriptoribus, ait Halloix [Tom. II, pag. 52.] ; contra est nomen apud primos Christianos satis celebre, juxta Henschenium [Acta SS. tom. III Febr. pag. 720.] . Meminit Eusebius [Hist. eccl. lib. V, cap. 16.] cujusdam Abercii Marcelli (seu Ἀουιρκίου Avircii, quem ibidem Valesius confundit cum nostro) qui, ait Halloixius [Tom. II, pag. 52.] etiam secundo vixit sæculo, et cui vetus quidam scriptor illi contemporalis (Apollinarem esse nonnulli autumant) suum opus contra …, Cataphrygas … dedicarit. Verum et ille Abercius nostro est posterior, et illa hæresis necdum tunc erat cognita. Confer Comm. præv. num. 11, ubi aliam sententiam ex Lequieno adscripsimus. Præter illum Abercium Marcellum, alios duos ex Actis habemus; nostrum nempe sanctum Præsulem, hujusque successorem; utrumque nomine Abercium. Denique in Menæis ad diem 5 Decembris fit memoria S. Abercii martyris. Extra hos quatuor Abercios, alium hoc nomine nec in latinorum Martyrologiis, nec in græcorum Menæis aut Menologiis, nec item in sacris historiis reperio neminem. Ita Halloix [Ibid.] . Ast Henschenius numerat sex Abercios qui primis sæculis… Christi fidem gloriose professi sunt… Addit alterum Abercium, qui ejusdem Hierapolis episcopus subscripsit concilio Chalcedonensi [Acta SS. ubi supra.] .

g Nihil ad nos pervenit de gestis S. Abercii ante episcopatum, a quo exordiuntur Acta nostra. Halloixius [Tom. II, pag. 1.] , natum dicit Hierapoli, parentibus, jam quidem nominibus incognitis, sed fide ac religione (ut ex habitis ab eo sermonibus non obscure nobis colligi datum est) Christianis. Juxta Lequienum [Oriens Christ. tom. I, col. 833 et 834.] , S. Abercius inter episcopos Hierapolitanos ordine temporis tertius venit. Primus est Heros, quem scribit Nicetas [Apud Lequien, ibid.] ordinatum fuisse a S. Philippo apostolo episcopum Hierapolitanum, secundus est Papias, qui, teste S. Hieronymo [Item, ibid.] mille annorum regni Christi fabulam edidit. Porro ex Epistola S. Pauli ad Titum cap. 3 ℣ 12 colligere licet ecclesiam illam a Doctore gentium fuisse fundatam [Lequien, ibid.] : Cum misero ad te Artemam et Tychicum, festina ad me venire Hierapolim; et rursus ad Colloss. cap. 4, ℣ 12 et 13: Testimonium illi (Epaphræ) perhibeo, quod habet multum laboris et pro his qui sunt Laodiceæ et qui sunt Hierapoli. Vetera quoque monumenta tradunt eam a Philippo institutam, qui, ut est apud Eusebium, mortuus est Hierapoli [Apud Lequien, ibid.] .

h Sunt plures ejusdem nominis urbes in diversis regionibus. Hic agitur de Hierapoli Phrygiæ seu Asiæ, quod Phrygia intra fines Asiæ contineatur. Hierapolis, ait Strabo [Geograph. lib. XIII, pag. 902 et 903. Oxonii 1807.] , ubi calidæ sunt aquæ et Plutonium. Aquæ sunt etiam lapidescentes. Aqua, subdit Strabo, tam facile in callum coit atque induratur, ut rivis deductis sæpes e solido lapide constantes operentur. Est autem Straboni plutonium, generatim terræ in monte hiatus, mortiferum spiritum exhalans, quem alibi Charonium dicit [Oriens Christ. tom. I, col. 831 et 832. Item, Strabo. Ubi supra. pag. 902.] . Plutonium Hierapolitanum ita describit ipse Strabo [Ibid. pag. 903.] : Plutonium sub parvo supercilio montis supra incumbentis foramen est modicum, quanto possit homo recipi, admodum profundum; inclusum est cancellis quadrangulis, ambitu dimidii circiter jugeri. Id foramen oppletum est nebulosa et crassa caligine, ut solum vix possit conspici. Enimvero qui in orbem ad cancellos accedunt, nihil (his) incommodi aër adfert, qui novilunio tempore ab ea caligine est purus et intra cancellos se continet. Intro autem accedens animal illico mors excipit: tauri quidem introducti, mortui extrahuntur. Et nos passeres immisimus, qui extemplo exanimati conciderunt; at exsecti galli sine damno accedunt, etiam usque ad foramen, inque id introspiciunt, et aliquantisper compresso plurimum spiritu subeunt: nam ex aspectu deprehendimus suffocatricis cujusdam affectionis speciem. Qui hæc conferre voluerit cum textu ab Halloixio adhibito [Tom. II, pag. 809.] , comperiet hunc vel truncatum vel multopere corruptum fuisse. Hodie Hierapolis Phrygiæ destructa funditus est. Sita erat haud procul a loco Turcis dicto Bambuk-Kalasi, ut scribit Danvillius [Géographie ancienne abrégée, tom. II, pag. 51 et 52. Paris 1768.] , vel Pambuk-Kalessi, ut habet Ritter [Erdkünde, tom. IX, pag. 811, et tom. X, pag. 1057. Berolini 1840.] , et significat Arcem-Gossipii, quod, inquit Danvillius, vicinæ rupes albedine sua gossipii similitudinem referant.

i Græce φαντασίαν. Respicit auctor versum 18, cap. 2 Habacuc, qui sic habet in Vulgata: Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile et imaginem falsam? Quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulachra muta. Et juxta LXX: Τὶ ὠφελεῖ γλυπτὸν, ὅτι ἔγλυψαν αὐτο; Ἔπλασεν αὐτὸ χώνευμα, φαντασίαν ψευδῆ, ὅτι πέποιθεν πλάσας ἐπὶ τὸ πλάσμα αὐτοῦ, τοῦ ποιῆσαι εἴδωλα κωφά Quid prodest sculptile, quia sculpserunt illud? Formavit illud conflatile, imaginem falsam, quia confidit fictor in figmento suo, ut faciat idola muta.

ib Sponius in ruinis Hierapolis supra porta theatri scriptum vidit: ΑΠΟΛΛΩΝΙ. ΑΡΧΗΤΕΤΕΙ Apollini Archegetæ. Vide Eckhel [Doctrina Numorum, tom. III, pag. 154.] . Et alibi [Ibid. tom. I, pag. 248.] : Ἀρχηγετης, dorice Ἀρχαγετας, idem græcis fuit, quod auctor Coloniæ fundandæ, atque hoc sensu Pindarus eumdem Apollinem Ἀρχαγεταν dixit, quod auctor fuit Batto deducendæ Coloniæ Cyrenes. Ejus aræ in Naxo meminit Appianus: Octavianus, inquit, ad Archegetam appulit precatus deum, positis ibi castris oppugnaturus Tauromenium. Est autem Archegeta Apollinis parva statua, quam primum dedicaverunt Naxii coloni missi in Siciliam. Sic Eckhel. Itaque Apollo Hierapoleos conditor colebatur.

k Additur in codice 1540: ἔπειτα καὶ τὰ λοιπὰ ἀγάλματα τό τε τοῦ Ἡρακλέως καὶ Ἀρτέμιδος καὶ Ἀφροδίτες καὶ τῶν ἄλλων θεῶν συνέτριψεν deinde reliqua simulacra nempe Herculis, Artemidis et Veneris aliorumque deorum comminuit.

l Hæc ad verbum redduntur ita apud Surium: Vocem tamen maximam emittentia, insanos esse homines, qui eos colunt et deos nominant; et quæ nunc patiuntur, illa quidem juste pati et valde laudabiliter. Cæterum sensus est, simulacra illa inania jure merito fuisse dejecta, ac sua ruina ostendere deorum vanitatem.

m Verbum verbo reddit Surius: Cumque illum invenissent, eos, qui aderant, placido et læto vultu accipientem (excipientem) doctrina pietatis, perinde ac se nihil novi accidisset, ei dicunt paratas insidias etc.

n Fugitivi … omnino existimaremur a suscipiendis pro Christo perpessionibus, si propter ipsum pati tam turpiter declinaremus; idque cum ille sacris jusserit apostolis etc. Surius.

o Ἀληθείας. Surius vertit voce pietatis; legerit itaque in suo codice εὐσεβείας.

p Quæ sit vocis hujus origo seu etymon, nuspiam declaratur, nec vel apud ipsum Halloixium, qui tamen, pro more suo, in singula verba vitæ Abercianæ diligentissime inquisivit. In codice 1450 ita habetur: εἰς τόπον λεγομένον παρ᾽ αὐτοῖς Φρούγιν in locum ab ipsis dictum Phrugin.

pb In codice 1450 additur per similitudinem amplificatio: Καὶ καθάπερ παῖδες ἀπὸ διδασκαλείου ἀθρόον ἀπολυθέντες, ἀτάκτος τρέχουσι καὶ πρὸς ἀλλήλους μάχονται καὶ θορυβοῦνται· εί ποθεν δὲ ἐξ ἀφανοῦς τόπου, ἀπροσδοκήτως ἐπιφανεῖ διδάσκαλος αὐτῶν, αἰφνίδιον βλέποντες ἀποφιμοῦνται καὶ εἰς γῆν νεύουσιν, οὕτως καὶ τότε οἱ πολλοί τῆς ταραχῆς ἔληξαν καὶ ἠρέμα εἰς τὸ πρόσωπον τοῦ ἁγίου Ἀβερκίου ἀπέβλεπον et quemadmodum pueri a schola turmatim dimissi, currunt inordinate atque inter se pugnant et tumultuantur; at sicubi ex latenti loco eorum magister inopinate compareat, videntes eum illico os sibi obturant oculosque in terram dimittunt; ita tunc turba a tumultu quievit, et taciti in faciem sancti Abercii aspexerunt.

q Qui … ipse ea dispensas, quæ pertinent ad salutem. Ita Surius. Sensus est: Deum, licet sæpius ab homine offensum, ita tamen esse bonum et benignum, ut ipse nobis ea tribuat omnia, quæ ad conversionem et salutem recuperandam faciunt.

r Quæ hic narrantur de tribus adolescentibus dæmoniacis, in memoriam reducunt surdum et mutum evangelii Marc. cap. 9.

s Sensus est: Sincere nunc detestamur peccatum, cujus causa timemus. Surius habet: Doce … an sit Deus nos patienter aspecturus, an nobis mala redditurus propter ea peccata, quæ fecimus in ignorantia, quod etiam horremus, propter quod dolemus, quod timemus ac formidamus…

t Ad litteram: Consuetudinem, tyrannidem in nobis exercentem, habentes συνήθειαν τυραννοῦσαν ἐν ἑαυτοῖς ἔχοντες.

u In nostro codice legitur: ὀνειδίξει τοὺς Ἰουδαίους; in altero habetur: τοῖς Ἰουδαίοις.

v Ita juxta interpretationem LXX, Os. cap. 10 ℣ 15. In Vulgata legitur: Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quin confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

x Exemplo apostolorum horam diei nonam sacris precationibus dedicarat Abercius, ut hinc et ex aliis locis colligitur. De Apostolis quidem ipsorum testantur Acta cap. 3 ℣ 1. “Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.” Est autem hora diei nona eadem quæ tertia pomeridiana. Hæc Halloixius [Tom. II, pag. 70 et 71.] , ubi Baronium, qui quam nos sextam ipse nonam dicit, pluribus impugnat. Nec prætermittendum locum hunc, nempe a verbis: Οὕτως τοῦ θείου πρὸς αυτοὺς Ἀβερκίου διεξίοντος usque ad οἴκαδε σὺν τοῖς ἀδελφοῖς ἑχώρησε recitari in quodam Tractatu de Jejunio Græcorum. Qui quidem tractatus hactenus ineditus reperitur in Mss. Parisiensibus num. 1133 fol. 321, ut mihi die 24 Decembris 1857 rescripsit D. Pitra, atque proximo tomo, scilicet quarto Spicilegii Solesmensis inserendus. Cæterum in manuscripto illo codice, forte sæculi XII, tractatus tribuitur cuidam S. Nicolao Constantinopolitano: qui, si Mysticus esset, haberetur testimonium de Actis S. Abercii, Metaphrasta antiquius, utpote quod ad sæculum IX pertineret. Ast difficile admodum est definire an agatur de Nicolao Mystico, an de Nicolao Chrysobergo vel etiam de Grammatico. Præterea idem tractatus alibi adscribitur Joanni Antiocheno, qui sæculo XII floruit. Atque hæc ita ex litteris D. Pitra, qui certius forte quid proferet in novo volumine, brevi, ut equidem spero et exopto, typis mandando. Vide Annot. h ad caput sequens.

* Math. X.

* Math. XI, v. 28.

CAPUT II.
Phrygellæ, nobili matronæ visum restituit Abercius, eamque convertit; deinde cum Euxeniano, Phrygellæ filio, de religione disputat. Varia miracula.

Πολλοὶ οὖν παρὰ τὸν ἄνδρα τὸ ἀπ᾽ ἐκείνου συνέῤῥεον οὐ τῆς μεγάλης μόνον Φρυγίας καὶ τῆς περιχώρου πάσης, ἀλλὰ καὶ ὅσοι τὴν Ἀσίαν ᾤκουν, ὅσοι τε τῇ Λυδίᾳ καὶ ὅσοι τῇ Καρίᾳ ταῖς ἐπαρχίαις ἐπεδήμουν· καὶ γὰρ διὰ πάσης πόλεως περὶ αὐτοῦ λόγος ἐχώρει, οὐ κενὸς ὤν καὶ μάταιος καὶ διὰ τοῦτο καὶ σβεσθῆναι τὸ τάχος δυνάμενος, ἀλλὰ πολλὴν ἔχων τὴν ῥώμην ἀπὸ τὴς ἀληθείας· συνέῤῥεον τοίνυν παρ᾽ αὐτὸν, οἱ μὲν ὥστε τὰ σωτήρια διδαχθηναι, οἱ δὲ καὶ τῶν ἐνοχλούντων ἀπαλλαγηναι· ὅσους δηλαδὴ νόσος ἐπίεζέ τις, τι καὶ ἄλλο κατεῖχε κακόν· ἦν γὰρ διδάξαι τὸν τὴς ἀληθείας λόγον δεξιώτατος, καὶ οἰκειώσασθαι τοὺς προσίοντας διὰ Χριστὸν ἑτοιμότατος, καὶ ἀπαλλάξαι κακῶν ὀξύτατος. Ὀλίγαι γοῦν παρῆλθον ἡμέραι, καὶ τοὺς πρεσβυτέρους καὶ διακόνους πρὸς δὲ καὶ τὴν λοιπὴν ἀδελφότητα παραλαβὼν, πρόεισι· καὶ καθίσας εἰς ὅν περ εἰώθει τόπον, ὥσπερ ἔκ τινος ἡδίστης πηγῆς τὰ γλυκύτατα τῆς διδασκαλίας ῥεῖθρα προΐει τοῦ στόματος.

[9] Ἐν τούτῳ δὲ προσῆλθέ τις ὑπὸ χειραγωγῷ γυνὴ τῶν ἐπιφανῶν ἐκκεκομμένη τοὺς ὀφθαλμοὺς, ὄνομα Φρύγελλα, Εὐξεινιανοῦ μήτηρ Ποπλίωνος· δὲ ἦν τῶν παρὰ τῷ αὐτοκράτορί τε καὶ τῇ πόλει πάσῃ, τὰς πρώτας ἐχόντων τιμὰς Ποπλίων· χειραγωγῷ οὖν ὥσπερ ἔφημεν έκείνου μήτηρ χρωμένη· ἐπειδὴ τὸν μέγαν Ἀβέρκιον αὐτοῦ τὲ ἤδη καθῆσθαι καὶ διδάσκειν ἐπύθετο, σπουδῇ αὐτῷ προσδραμοῦσα, καὶ τῶν ἐκείνου λαβομένη ποδῶν, πολλή τις ἦν δεομένη· καὶ οἴκτειρον, ἀνθρώπων ἐμοὶ τιμιώτατε καὶ τῷ μόνῳ καὶ ἀληθεῖ Θεῷ φίλε, τὴν ἱκέτιν, ἔλεγεν, οἴκτειρον· ἀπόδος μοι πάλιν τοὺς ὀφθαλμούς· τὸ μέγα τοῦ θεοῦ κτίσμα, τὸν γλυκὺν ἥλιον ἰδεῖν ἐμὲ παρασκεύασον· μηδὲ οὕτως ἔχουσαν ἐλεεινῶς περιΐδης· παραμύθησαί μοι τὴν συμφοράν· τὸ τῆς ἐμῆς περιφανείας μέγεθος δυσωπήθητι· ἔστι μοι Ποπλίων υἱὸς, μέγα παρὰ βασιλεῖ καὶ τῇ πόλει δυνάμενος· ἐγὼ δὲ αὐτὸν οὐχ ὁρῶ· ἔστι μοι πλοῦτος παντοδαπὸς, οἰκέται, χρήματα, κτῆσις ὅση· ἐγὼ δὲ μᾶλλον τῶν ἐνδεῶν πρὸς ταύτην ἔχω κακῶς· τοῖς μὲν γὰρ καὶ δυνατόν ἀπολαύειν τῆς θέας τῶν ὀλίγων ὧν ἔχουσι, καὶ διατίθεσθαι τὰ ὄντα, ὥσπερ ἂν βούλωνται· ἐγὼ δὲ οὐδὲ ὁρᾶν ἔχω ταῦτα, ὦν εἶναι κυρία πιστεύομαι· ὄφελόν γε τούτων πάντων ἀφηρημένη, τοὺς ὀφθαλμοὺς εἶχον μόνους. Διὰ τοῦτο δέομαί σου, τῆς φιλανθρώπου ψυχῆς πάνυ δέομαι, καὶ ἱκέτις ἀθλία γίνομαι, διανοῖξαι τοὺς ὀφθαλμοὺς τοὺς ἐμους καὶ τῇ σῇ πρὸς τὸν ἀληθῆ θεὸν παῤῥησίᾳ τὴν τοῦ βλέπειν αὐτοῖς δύναμιν ἐνθεῖναι.

[10] δὲ· ἀλλὰ κἀγὼ ἁμαρτωλὸς ἔφη, γύναι, καὶ ἐλέου μᾶλλον δεόμενος, καὶ τῆς τοῦ ἀγαθοῦ φιλανθρωπίας ἐμαυτὸν ἀναρτήσας· εἰ δὲ ἐφ᾽ ὃν ἐγὼ πέποιθα καὶ σὺ πιστεύεις θεὸν, δυνατὸν αὐτῷ πάντως ὥσπερ δὴ τῷ ἐκ γενετῆς τυφλῷ, καὶ σοὶ τὸ βλέπειν χαρίσασθαι· δὲ· πιστεύω φησὶν εἰς τὸν ἀληθῆ δεσπότην Χριστὸν, καὶ πιστευούσης τῶν ἐμῶν ἁψάμενος ὀφθαλμῶν, τὸ ποθεινὸν τούτοις χάρισαι φῶς. Ταῦτα οὐ λόγοις μόνον ἐφώνει ψιλοῖς, ἀλλὰ καὶ τῷ ἤθει καὶ ταῖς τῶν δακρύων πηγαῖς ἐπιστοῦτο· σπλαγχνισθεὶς οὖν ἅγιος καὶ εἰς οὐρανοὺς ἰδὼν, τῶν οὐρανῶν ὄντως ἄξιος· ἐλθὲ τὸ ἀληθινὸν, ἔφη, φῶς Ἰησοῦ Χριστὲ, καὶ διάνοιξον ταύτης τοὺς ὀφθαλμούς. Εἶτα ἐπιστραφεὶς, καὶ τῶν ὀμμάτων αὐτῆς ἁψάμενος· εἰ ἀληθῶς, εἶπεν, εἰς Χριστὸν ἐπίστευσε Φρύγελλα, παραχρῆμα ἀναβλεψάτω. Οὕτως εἰπόντος, ἥτε πήρωσις αὐτῇ διελύετο, καὶ πρὸς Χριστὸν πίστις ἀληθὴς ἐδείκνυτο· γὰρ τῶν σωματικῶν ὀφθαλμῶν ἀνάβλεψις, τῆς ψυχῆς ἐδήλου πεφωτίσθαι τοὺς ὀφθαλμούς.

[11] Ἀμέλει καὶ εὐγνώμων περὶ τὴν δωρεὰν ἐγνωρίζετο· εὐχαριστῶ σοι Κύριε, λέγουσα, ὅτι μοι διπλῆ τὸ φῶς ἐχαρίσω· τῶν γὰρ ὁρωμένων τούτων τοῦ σώματος ὀφθαλμῶν, πολλῷ πλέον ἐμοὶ τοὺς τῆς καρδίας διήνοιξας· ὅθεν μοι καὶ προσήκει τὰ τοῦ Δαβὶδ τοῦ σοῦ φθέγγεσθαι· ὃτι ἐῤῥύσω τοὺς ὀφθαλμούς μου ἀπὸ δακρύων, καὶ τοὺς πόδας μου ἀπὸ ὀλισθήματος· ἐῤῥύσθην γὰρ ἀληθῶς τοῦ προσκόπτειν οὐδὲν ἧττον τῶν σωματικῶν, καὶ τὰ τῆς ψυχῆς διαβήματα. Ἐντεῦθεν καὶ θερμῷ τῷ εἰς Χριστὸν ἔρωτι ληφθεῖσα, καὶ ὅλη τῶν ἐντολῶν αὐτοῦ γενομένη· ἰδού, φησι, πάτερ, εἰς τὸν ἅγιον ἀποβλέψασα, συντίθημί σοι ὑπὸ πολλοῖς μάρτυρσι τούτοις, τὸ ἥμισυ τῆς οὐσίας διαδοῦναι τοῖς ἐνδεέσιν. τοίνυν περιεστηκὼς ὄχλος τὸ καινὸν τοῦ θαύματος ἐκπλαγέντες· μέγας εἶ, καὶ οὗτοι, τῶν χριστιανῶν θεὸς, ἀνεβόησαν· ἐπεὶ καὶ μεγάλων ὄντως ἀπολαύουσι τῶν χαρίτων, οἱ τὸ σὸν ἐπικαλούμενοι ὄνομα. Ἐν τούτῳ δἐ θεῖος Ἀβέρκιος· ἰδοὺ γύναι, φησὶν, ἔγνως ὅπως ἐμὸς δεσπότης ἀμείβεται φιλοτίμως τοὺς ἐλπίζοντας ἐπ᾽ αὐτόν. Πορεύου τοιγαροῦν εἰς εἰρήνην, ἑαυτῇ τε προσέχουσα, κἀκείνῳ προσήκουσαν τὴν εὐχαριστίαν ἀποδιδοῦσα. Ταῦτα μὲν ἔλεγεν, δὲ πρὸς μἐν τὸ παρὸν ἀφίστατο· πάλιν δὲ ἐπανήρχετο, καὶ κατὰ πολὺ τὸ σέβας αὐτοῦ εἴχετο, καὶ οὐδαμῶς τὸ μετὰ ταῦτα διΐστατο.

[12] Ἥπτετο μὲν οὖν Ἀβέρκιος αὖθις τῆς συνήθους διδασκαλίας· τοῦ δὲ κατὰ τὴν Φρύγελλαν θαύματος εἰς πολλὰ τῆς γῆς μέρη διαδοθέντος, προσέρχονται αὐτῷ πρεσβύτιδες τρεῖς, τὰς ὄψεις καὶ αὗται πεπηρωμέναι· πιστεύομεν λέγουσαι, καὶ ἡμεῖς εἰς τὸν ὑπὸ σοῦ κηρυττόμενον Ἰησοῦν· φανήτω τοιγαροῦν εὐσπλαγχνία τοῦδε καὶ ἐφ᾽ ἡμᾶς, καὶ δεῖξον, θαυμάσιε καὶ ἡμῖν, ὥσπερ ἄρα καὶ Φρυγέλλῃ τὸ φῶς· δὲ· εἰ πίστις ὑμῶν πρὸς τὸν ἀληθῆ θεὸν ἀληθής ἐστιν ὡς φατὲ, τοῖς νοητοῖς αὐτὸν τῆς καρδίας ὄψεσθε ὀφθαλμοῖς. Ταῦτα τε εἴρηκε καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἀνατείνας· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, δέομαί σου, ἔφη, ἰδέτωσαν καὶ αὗται τὸ φῶς τῆς σῆς ἐπιγνώσεως, καὶ τῆς ἐπικειμένης αὐταῖς ἀχλύος ἀνενεγκοῦσαι, διαβλεψάτωσαν, δέσποτα, πρὸς τὰς σὰς τῆς ἀληθείας αὐγάς. Οὕτως ηὔξατο, καὶ ἰδοὺ τὸν τόπον ἔνθα δὴ καὶ εἱστήκεσαν, φῶς ἄνωθεν περιαστράπτει μέγα, καὶ πάντας εἶχε πεσόντας γῆ, τῷ παραδόξῳ τῆς θέας καταπλαγέντας· τὸ δὲ φῶς οὐχ οἷον ἐξ ἡλίου καὶ ἀστραπῆς ἔρχεται, ἀλλὰ καινὸν ἄλλως καὶ φρικτὸν καὶ ἀσύνηθες. Ἵσταντο τοίνυν ἀκλινεῖς αὗται, πάντων τῷ ἐδάφει καταπεσόντων, καὶ τὸ φανὲν ἐκεῖνο φῶς πολὺ ταῖς ὄψεσι τούτων ἐγκατασκῆψαν, ἀναβλέψαί τε αὐτὰς ἐποίησε παραχρῆμα, καὶ τὸ ἡλιακὸν τοῦτο φῶς τὸ γλυκὺ καὶ φίλον ἀνθρώποις ἰδεῖν. δὲ ὡς οὕτως ὑγιως τῶν ὀμμάτων ἐχούσας εἶδε· τί ἄρα τὸ φανὲν ὑμῖν, ἤρετο, καὶ τί πρῶτον διαβλέψασαι εἴδετε; μὲν οὖν· πρεσβύτην ἔφη, τὸ εἶδος, ἄῤῥητον τὴν ὥραν, φαιδρόν. δὲ· νεανίσκος ὤφθη μοι. δὲ ἑτέρα· παιδάριον κομιδῆ, φησιν, ἥψατό μου τῶν ὀφθαλμῶν. Τούτων ἀκούσας Ἀβέρκιος, καὶ τῷ τῶν θαυμασίων χάριν ὁμολογήσας θεῷ, διέλυσε τὴν διδασκαλίαν. Ἐκ δὲ τῶν παρόντων τοὺς συνήθεις παραλαβὼν οἴκαδε ἐπανῆκε, καὶ τοὺς τῆς ἐνάτης ὥρας ὕμνους ἀποδοὺς· τοῦτο γὰρ αὐτῷ ἔθος οἱονεὶ κατὰ πάρεργον καὶ πρὸς τῷ τέλει τῆς ἡμέρας ποιεῖσθαι καὶ τοῦ σώματος λόγον· βραχύ τι ἄρτου μεταλαμβάνει.

[15] Τούτων τοίνυν ὑπ᾽ αὐτοῦ γενομένων, τῆς περιχώρου πολλοὺς ἦν ὁρᾶν πρὸς τὸν ἄνδρα συῤῥέοντας, καὶ εἰς ὄνομα Πατρὸς, Υἱοῦ καὶ Πνεύματος ἁγίου βαπτιζομένους. Ἐν τοσοὐτῳ δὲ τὰ κατὰ τὴν μητέρα γνοὺς Εὐξεινιανὸς, ὅπως τε χειραγωγουμένη προσέλθοι τῷ ἁγίῳ, καὶ ὅπως πεπηρωμένων αὐτῇ τῶν ὀφθαλμῶν ἀναβλέψειεν· ἀκριβῶς πάντα ἐξ αὐτῆς πυθόμενος, ἄπεισι παρὰ τοῦτον, καὶ ἀσπασάμενος· εἴ σε ἤδειν πάτερ ἐγώ, φησιν, ἡδέως εἰς χρήματα βλέποντα, οὐκ ὀλίγον ἄν σοι μέρος ἀπένειμα τῆς οὐσίας, ἀνθ᾽ ὧν μοι χάριτος εἰς τὴν μητέρα τοιαύτης ὑπεῖρξας. Ἐπεὶ δὲ μετὰ τῶν ἄλλων ὧν ἐδωρήσατό σοι θεὸς, καὶ κρείττονά σε χρημάτων διέθηκε, τί ἄν σε τῆς δωρεᾶς ταύτης ἀμειψαίμεθα κατὰ λόγον· τί ἄλλογε, ἀνάγραπτά σοι τὰ τῆς εὐχαριστίας κείσεται παρ᾽ ἡμῖν; Ταῦτα μὲν εἰπὼν, τῶν ποδῶν ἥψατο τοῦ ἁγίου· δὲ τῆς δεξιᾶς λαβόμενος· ἐμὲ μηδενὸς ἔφη, χρήζοντα ἴσθι, βέλτιστε, παρὰ σοῦ· ὅπως οὕτω συνετὸς ὢν, πιστός τε ἐξ ἀπίστου γένοιο, καὶ τῆς δυσσεβοῦς θρησκείας μεταβαλὼν, εἰς ἐπίγνωσιν ἔλθοις τῆς ἀληθείας· βούλομαι γὰρ πιστόν σε εἶναι πένητα μᾶλλον, ἄπιστον περιφανῆ τε καὶ πλούσιον.

[14] Καὶ Εὐξεινιανός· οὐκοῦν, ἱερά κεφαλὴ, εἴπερ βούλει, ζητητέον ἡμῖν περὶ τούτου· πολλάκις γὰρ ἤκουσα παρακαθήμενος τῇ μητρὶ, ὡς ὑπὸ σοῦ διδαχθείη τὸν θεὸν, νῦν μὲν φιλάνθρωπόν τε καὶ ἀγαθόν· νῦν δὲ, φοβερὸν εἶναι καὶ δίκαιον· καὶ τοὺς μὲν ὡς σφόδρα ἀγαθὸν, ἀγαθοῖς ἀμείβεσθαι, τοὺς δὲ οἷα δίκαιον, ἀμύνεσθαι καὶ κολάζειν. Εὶ τοίνυν ἐξ ἀγάπης μὲν εὐεργεσία καὶ τὸ ἀμείβεσθαι· τιμωρία δὲ καὶ τὸ κολάζειν ἐκ μίσους, πῶς ἔνι τὸν αὐτὸν ἀγαθόν τε εἶναι καὶ δικαίας ἐπάγειν τιμωρίας. Ὅτι, φησὶν μέγας Ἀβέρκιος, τοῦ κατ᾽ ἀξίαν ἑκάστῳ συντηρομένου, τοὺς μὲν τὰ ἀγαθὰ πράσσοντας, οἷα φύσει ἀγαθὸς ὢν εὐεργετεῖ, τοὺς δὲ τὰ φαῦλα μετιόντας, ἅτε δικαίως πάντα ποιῶν, τιμωρεῖται· μηδενὸς αὐτοῦ τὴν γνῶσιν ὧν ἡμεῖς πράττομέν τε καὶ μόνον εἰς νοῦν λαμβάνομεν, διαφεύγοντος· αὐτὸς γάρ ἐστι καὶ τῶν ἐν βάθει τῆς διανοίας ἐξεταστὴς ἀκριβέστατος, δοκιμάζων καρδίας καὶ νεφροὺς, διἳκνούμενος ἄχρι μερισμοῦ ψυχῆς καὶ πνεύματος· ἁρμῶν τε καὶ μυελῶν καὶ κριτικὸς ἐνθυμήσεων, καὶ ἐννοιῶν καρδίας.

[15] Καὶ Εὐξεινιανός· τοῦτο μὲν οὖν ὀρθῶς ἐπιλέλυται· πλὴν ἀλλ᾽ ἐκεῖνό με δίδαξον· εἰ τοῖς ἀγαθοῖς θεὸς ἥδεται, διατί μὴ τὴν ἀρχὴν τοιοῦτον ἐποίει τὸν ἄνθρωπον, ὥστε τὸ μὲν ἀγαθὸν ἐργάζεσθαί δυνατὸν εἶναι· πονηρὸν δὲ μηδοτιοῦν πρᾶξαι δύνασθαι· οὕτω γὰρ ἂν τά τε κατὰ γνώμην αὐτῷ πράττοντες ἦμεν, καὶ ἀπαθεῖς πάσης διεμένομεν τιμωρίας. δὲ καὶ τοῦτο σφοδρῶς κηδομένου, ἔφη, καὶ τὸ ἡμέτερον ἀγαθὸν ἐκ παντὸς θέλοντος. Εἰ γὰρ μὴ τὰ φαῦλα πράττειν δυνατῶς ἔχομεν, οὐδὲν ἂν, οὐδὲ ἀπὸ τοῦ τὰ ἀγαθὰ ποιεῖν ἐκερδαίνομεν· οὔτε γὰρ ἐπαίνου παρὰ τοῦτο πάντως, οὔτε ἁποδοχῆς ἦμεν ἄξιοι· τότε γὰρ οὐ παρὰ τὴν * ἡμετέραν ἐγίνετο τὸ πραχθὲν προαίρεσιν, ἀλλὰ παρὰ τὴν τοῦ πράγματος φύσιν· οὐ γὰρ μὴ ποιεῖν τὸ κακὸν δυνάμενος, οὗτος μὴ πράττων ἐπαινετός· ἀλλ᾽ πράττειν μὲν δυνατὸς ὢν, ἀπεχόμενος δὲ διὰ τὴν πρὸς τὸ καλὸν ἔφεσιν. Ἐπειδὴ δὲ ἀμφότερα παρ᾽ ἡμῖν, καὶ εἴτε ἀγαθοί ἐσμεν εἰ βουλοίμεθα, εἴτε φαῦλοι (ἐὰν θέλητε γὰρ φησι, θεοὶ ἔσεσθε) * καὶ τῆς εὐδοκιμήσεως τὴν πρόφασιν ἀναιρεῖς, καὶ τῶν στεφάνων ἐκβάλλεις τὰς ἀφορμάς; Πρὸς ταῦτα Εὐξεινιανός· ἀκριβῶς πέπεισμαι τὸν ἄνθρωπον ἔφη, αὐτόνομόν τε εἶναι καὶ αὐτεξούσιον, καὶ κατὰ γνώμην ἐπὶ τὸ ἁμαρτάνειν ἔρχεσθαι. Τοιαῦτα πρὸς ἀλλήλους διαμιλλωμένων αὐτῶν, ἐνάτη πάλιν καταλαβοῦσα, διέλυσε τὰς ζητήσεις. Ἀναστὰς γὰρ θεῖος Ἀβέρκιος ἀσπάζεται τοὺς περιεστῶτας· καὶ εὐλογήσας, οἴκαδε σὺν Εὐξεινιανῷ πέμπει.

[16] Ὀλίγαι τὸ μετὰ ταῦτα διῆλθον ἡμέραι, καὶ τὰς πέριξ κώμας καὶ πρό γε τῶν ἄλλων τὰς ἐν γειτόνων, ἅμα τοῖς ἀδελφοῖς περιήει. Ἐμάνθανε γὰρ ἤδη πολλοὺς ἐκεὶ διαφόροις πιέζεσθαι νόσοις. Περιελθὼν οὖν καὶ θεραπεύσας εὐχῇ καὶ χειρῶν ἐπιθέσει, ἐπεὶ βαλανείου ἄπορον ἑώρα τὸν τόπον (πρᾶγμα νοσοῦσι δεξιὸν παραμύθιον) εἴς τινα χῶρον ἐλθὼν, ᾧ Ἀγρὸς μὲν κλῆσις, ποταμὸς δὲ αὐτῷ παραῤῥέει, τὰ γόνατα τῷ θεῷ κλίνας, τοῦ ἐδάφους γίνεται· καὶ ἰδοὺ βροντὴ μὲν ἐξ ἀκριβοῦς καταῤῥήγνυται τῆς αἰθρίας· ἀναδίδωσι δὲ πηγὰς θερμῶν ὑδάτων γῆ, καὶ διὰ πάντων ὑμνεῖτο θεὸς, ἐπήκοος οὕτω δικαίων ἀνδρῶν γινόμενος. μὲν τοι μακαριά ἐκείνη γλῶσσα, λάκκους ὀρύξαι τοῖς παροῦσιν ἐντειλαμένη, ὥστε σύῤῥοιαν ἐν τούτοις γίνεσθαι τῶν θερμῶν ὑδάτων, καὶ εἰς ἀνάκτησιν αὐτὰ σωμάτων εἶναι πεπονηκότων, ἐπανήκει πρὸς τὴν οἰκίαν.

[17] Ἐν τούτῳ οὖν τῶν πειρασμῶν καὶ τῆς ἀπάτης πατὴρ, πονηρὸς δαίμων, γυναικείαν ὑποκριθεὶς μορφὴν, πρόσεισι τῷ ἁγίῳ, εὐλογίας τυχεῖν δῆθεν παρ᾽ αὐτοῦ βουλομένης· δὲ ἐπιβαλὼν ἐκεῖνῳ τοὺς ὀφθαλμοὺς, καὶ τὸν εἴσω κρυπτόμενον λύκον οὐκ ἀγνοήσας, εἰ καὶ τὴν προβάτου δορὰν περιέκειτο, εὐθὺς μετασρέφεται, καὶ λίθῳ προσπταίει τὸν πόδα τὸν δεξίον. Περιαλγὴς οὖν γενόμενος, ἅπτεται τῇ χειρὶ τοῦ ἀστραγάλου· αὐτὸν γὰρ ἦν πεπληγώς· καὶ πονηρὸς εἰς ἑαυτὸν πάλιν μεταβαλὼν, ἡδιστόν τε καὶ θερμὸν ἀνεγέλα, καὶ ἀπὸ τῆς φίλης εὐθύς ὐπερηφανίας· μήτοι με νόμιζε, λέγει, τῶν ταπεινῶν εἶναι ἐκείνῶν δαιμονίων, σὺ πολλάκις φυγαδεύειν οἶδας καὶ μόνῳ τῷ ῥήματι, ἀλλ᾽ αὐτός εἰμι αὐτὸς ἑκατόνταρχος, οὗ δὴ καὶ νῦν εἰς πεῖραν ἐλθὼν, ὁρᾶς πῶς χαλεπαῖς βέβλησαι περιωδυνίαις, πολλοῖς ἑτέροις λυσάμενος τὰς ὀδύνας.

[18] Οὕτως ἀπὸ τοῦ βλάπτειν μιαρὸς, οὐδέποτε δὲ ἀπὸ τοῦ ὡφελεῖν οὐδενὰ, ἑαυτῷ τὸν ἔπαινον περιτίθησι. Ταῦτα τοίνυν πρὸς τὸν θαυμαστὸν Ἀβέρκιον εἶπε· καὶ τινι τῶν περιεστηκότων αὐτὸν νεανίσκων ἐπιπηδᾶ, ὃν χαλεπῶς σπαράξας τὲ καὶ διαταράξας, μεταξὺ πάντων ἐλεεινῶς καταβάλλει· μέν τοι μέγας Ἀβέρκιος ἔλεον αὐτίκα τοῦ νεανίσκου λαβὼν καὶ δεηθεὶς τοῦ θεοῦ, λύσιν τὲ αὐτῷ δίδωσι τοῦ κακοῦ, καὶ τὸν μιαρὸν ἐκεῖνον δαίμονα ἐκποδῶν τίθησιν· ἔργῳ δηλώσας, τίς τοῦ ἀγαθοῦ μαθητὴς καὶ ἀγαθύνειν δεδιδαγμένος, καὶ τίς ἐξ ἀρχῆς πονηρὸς, καὶ τοῦ πράττειν ἄλλους τὰ πονηρὰ διδάσκαλος. Ἐκεῖνος δὲ ἀλλ᾽ οὐ μέχρι τούτου ἔστη, οὐδὲ ἐπὶ μονῃ τῇ τοιαύτῃ ἔμεινεν ἥττῃ· ἀλλὰ καὶ ἐτέραν αὐτῷ προκηρύττει πάλην, οὗ μηδὲ τὴν πρώτην ὑπενεγκεῖν ἴσχυσεν. Ἐπειδὴ γὰρ καὶ ἄκων ἀπήει τὸν νεανίσκον ἀπολιπὼν, τραχείᾳ ὡς εἶχε καὶ ἀναιδεῖ χρησάμενος τῇ φωνῇ· ταχύ σε, ἔφη, Ἀβέρκιε καὶ ἄποντα, παρασκευάσω τὴν Ῥωμαίων ἰδεῖν. Τὸ δὲ ἄρα οὐ πολλῷ ὕστερον ἐξέβη, ὡς τὰ ἑξῆς τοῦ λόγου δηλώσει.

[Confluente ad S. Virum undique multitudine,] Exinde multi ad eum confluebant non solum ex magna Phrygia a et omni finitima regione, sed ii quoque qui Asiam incolebant sicut et qui degebant in Lydiæ ac Cariæ provinciis: per universam enim civitatem de illo manabat sermo, nec is quidem vanus aut inanis, sed talis qui non facile extingueretur, quin et magnam a veritate sibi mutuans efficaciam. Ad eum itaque confluebant, illi quidem ut verba discerent salutis, alii ut ab inhærentibus liberarentur molestiis; quos nempe vel morbus premebat, vel aliud quodvis tenebat malum. Erat namque Abercius ad docendum verbum veritatis aptissimus, ad Christianos fovendos paratissimus b, ad depellenda mala præstantissimus. Paucis elapsis diebus, processit cum presbyteris, diaconis cæterisque fratribus, sedensque loco, quo consueverat, tamquam ex fonte suavissimo, profundebat ore suo fluenta doctrinæ dulcissima.

[9] [sistitur ei Phrygella matrona,] Inter hæc sistitur illustris quædam femina, oculis orbata, Phrygella nomine, mater Euxeniani c Poplionis, qui tum apud imperatorem tum in universa civitate primum obtinebat locum. Hujus itaque, ut diximus, mater adducitur, quæ audito magnum Abercium hic jam sedere et docere, protinus accurrens ejusque pedes præhensans, multis eum precabatur verbis: Miserere, dicebat, Vir mihi inter mortales honoratissime et soli veroque Deo dilecte, miserere mei supplicis; redde mihi oculos d fac videam magnum Dei opus, fac jucundum rursus intuear solem. Ne me adeo miseram despicias; consolare calamitosam. Moveat te conditionis meæ dignitas. Est mihi filius Poplion, plurimum apud imperatorem et in civitate valens, quem tamen intueri non mihi datur. Sunt mihi divitiæ et multæ et variæ: famuli, pecuniæ, prædia; quibus tamen minus fruor, quam si pauperibus annumerarer. Hi enim gaudent paucorum, quæ habent, aspectu, atque pro libitu illa disponunt; ego vero horum, quæ habere dicor, video nihil. Utinam cæteris omnibus amissis, lumine solo gauderem oculorum. Quapropter rogo tuam clementiam, rogo te vehementer et supplico misera, ut oculos mihi aperias, et tua apud verum Deum fiducia vim illis videndi impertias.

[10] [cui visum restituit Abercius;] Ille autem: Sed et ego, inquit, mulier peccator sum, et potius misericordia indigens, totusque a Dei pendeo clementia. Si tamen tu credis in Eum, cui ego confido, potens utique est, sicut olim cæco a nativitate, tibi quoque visum donare. Tunc illa: Credo, inquit, in verum dominum Christum: tu igitur mei credentis tangens oculos desideratam mihi restitue lucem. Quæ cum non solum verbis proferret sed et nutibus lacrymisque confirmaret, ejus Vir sanctus misertus et cœlum cujus plane dignus erat, aspiciens: Veni, ait, lux vera Jesu Christe, et oculos mulieris hujus aperi. Deinde ad eam conversus, tetigit oculos et ait: Si vere in Christum credidit Phrygella, protinus visum recipiat. His dictis et cæcitas evanuit, et sincera mulieris in Christum fides manifeste patuit: lumen enim corporeis oculis restitutum indicabat mentis quoque oculos fuisse illuminatos.

[11] [illa vero grata in Christum credit;] Protinus gratum de accepto dono ostendit animum: Domine exclamans, reddo tibi grates quod me duplici lumine donaveris: nec enim corporis solum, qui videntur, oculos, sed, quod longe majus est, mentis quoque oculos mihi aperuisti, unde etiam cum tuo Davide dicere me convenit: Liberasti oculos meos a lacrymis et pedes meos a lapsu e; vere enim liberata sum ab offendiculo f, nec minus in spiritualibus quam in corporeis gressibus. Hinc vehementi capta Christi amore, hujusque mandatis penitus addicta: Ecce, inquit virum sanctum aspiciens, Pater, tibi, coram multis hisce testibus, dimidium facultatum mearum committo, ut eas pauperibus distribuas. Novo hoc miraculo attonita exclamat circumstans multitudo: Magnus es, Christianorum Deus; cum invocantes nomen tuum, vere magnis donentur gratiis. Tum divinus Abercius: Ecce, inquit, mulier, cognovisti quam magnifice remuneret Dominus meus sperantes in se. Vade itaque in pace, et tibi attendens, et illi, quas par est, retribuens grates. Hæc ille. Ipsa tum quidem recessit; rediit vero postea, nec umquam deinceps cessavit eum maxima atque perpetua veneratione prosequi.

[12] [item tres aliæ a cæcitate liberantur.] Aggressus itaque Abercius denuo est, pro more cœlestem tradere doctrinam. Increbescente per regiones fama miraculi, in gratiam Phrygellæ patrati, veniunt ad eum tres mulieres ætate provectæ, eæque etiam oculis orbatæ: Nos quoque, aïentes, in Jesum quem tu prædicas, credimus. Appareat ergo et in nos ejus clementia, tuque, Vir admirande, nobis, sicut Phrygellæ, lucem ostende. Quibus ille: si fides vestra, inquit, in verum Deum sincera est, sicut dicitis, interioribus eum cordis oculis videbitis. Hæc fatus, cum sublevasset oculos: Rogo te, inquit, Domine Jesu Christe, videant ipsæ quoque lucem tuæ agnitionis, atque ab incubanti eis caligine ereptæ, aspiciant, Domine, radios tuæ veritatis. Dum ita precaretur, ecce locum, in quo stabant, circumfulsit desuper lux magna, quo attoniti tam inexpectato spectaculo, omnes in terram ceciderunt. Lux illa non ea erat, quæ a sole vel fulgure procedit, sed nova prorsus et stupenda atque insueta. Stabant porro mulieres immotæ, cæteris omnibus in terra prostratis; lux vero illa, quæ apparuerat, in oculos earum plane penetrans, subito visum restituit, ut solis lumen, adeo hominibus gratum et jucundum, intuerentur. Quas ut conspexit Abercius oculis sanas: quid, rogabat, vobis apparuit g; quid primum, recepto visu, aspexistis? Respondet prior: Senem vidi, cujus facies ineffabilem præ se ferebat pulchritudinem et jucunditatem; altera: Adolescens mihi apparuit: tertia: Puerulus, inquit, oculos mihi attigit h. His auditis Abercius, gratiisque Deo, prodigiorum auctori, peractis, cœtum dimisit, atque domum cum suis rediit, dictisque nonæ horæ hymnis paululum panis commedit: solebat namque sub diei finem i, sed quasi aliud agens, corporis curam habere.

[13] [Euxinianus, Phrygellæ filius,] Post hæc videre erat multos ex finitimis ad eum confluentes, atque in nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti baptizari. Interea temporis, cum percepisset Euxianianus quæ matri suæ contigerant, quod scilicet hæc ad Virum sanctum adducta, oculis orbata, visum recepisset, diligenter eam de omnibus percunctatus, venit ad illum, et salute data: si te scirem, inquit, Pater, pecunias appetere, haud parvam tibi facultatum mearum dedissem partem, pro eo, quod matri meæ contulisti beneficium. Sed, quoniam præter alia, quibus Deus te donavit, terrenis superiorem te fecit, quid collato beneficio dignum tibi reddiderimus? Quid aliud præter gratias, quas tibi habemus? Hæc cum dixisset sancti Viri pedes amplectitur. Hic ejus prehensa dextra: Scias, inquit, vir optime, nulla mihi re tua opus esse; at prudens adeo cum sis, ex infideli fias fidelis, et impia mutata religione, venias ad agnitionem veritatis; malim namque te videre fidelem et pauperem, quam illustrem et divitem, sed infidelem.

[14] [cum Abercio de Deo justo] Tunc Euxinianus: Imo, Vir sancte, si libeat, sit hac de re inter nos quæstio. Sæpius enim, matri meæ assidens, audivi eam a te didicisse, Deum modo quidem clementem et bonum, modo terribilem ac justum; alios, qua mirifice bonum, præmiis donare, alios, quippe haud minus justum, rejicere et punire; cum itaque præmia et munera ab amore, supplicia vero et pœnæ ab odio procedant, qui fieri potest, ut qui bonus est, justa inferat supplicia? Cui magnus Abercius: Quia, inquit, unicuique reddens pro meritis, qui bona fecerunt, quod natura bonus sit, remunerat; et rursus qui mala, punit, quia justus: nihil enim eorum, quæ facimus, imo et solum cogitamus, eum latet. Ipse accuratissimus est omnium quæ in profundo mentis aguntur examinator, scrutans corda et renes, pervadens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque et medullarum judex, cogitationum et affectuum.

[15] [et bono disceptat.] Tum Euxinianus: Id quidem recte solutum: sed et hoc me doce: si Deus bono delectatur, ut quid ab initio non ita fecit hominem, qui bonum posset operare, minime vero malum? sic enim et quæ ei grata sunt fecissemus, atque a supplicio mansissemus immunes. Atque hoc etiam, reponit Abercius, præclaræ ex parte Dei sollicitudinis est indicium, nostram cupientis omnimode procurare felicitatem: si enim mali committendi incapaces essemus, eo ipso nec ex bonis operibus meritum haberemus, utpote exinde nec laude nec commendatione digni æstimandi; quia, quod sic fieret, non a nostro arbitrio proficisceretur, sed a naturæ necessitate; nec ille qui male agere non potest, laudandus est, quia non egit male; bene vero ille qui, cum possit aliud facere, a malo abstinet ex boni amore. Cum autem utrumque a nobis pendeat, ut vel boni vel mali simus (si velitis, inquit, dii eritis), cur tollis bene agendi occasionem, et coronarum aufers materiam k? Ad hæc Euxinianus: Persuasum, inquit, plane est mihi, hominem sui juris et arbitrii esse, et sponte sua venire ad peccandum. Dum hæc inter se tractarent, hora rursus nona incidit, disceptationique imposuit finem. Surgens itaque divus Abercius circumstantes salutat eosque domum cum Euxiniano redire jubet.

[16] [Fontem Abercius terra educit,] Paucis post diebus, cœpit cum fratribus obire circumcirca vicos præcipue viciniores: didicerat namque plures variis illic laborare morbis. Cum itaque circumiisset, ægrosque sanasset precibus et manuum impositione, videns regionem egere balneo (quod laborantibus opportunum est solatium) progressus ad quemdam locum, cui nomen Ager l, jacetque juxta præterfluentem fluvium, flexis Deo genibus, humi se prostravit: ecce autem fulgur decidit cœlo sereno, et terra emittit fontes aquarum calidarum; ut per omnia laudetur Deus, qui ita exaudit justos. Cum beata illa lingua jussisset set adstantes fodere cisternas, receptaculum futuras calidarum aquarum, quæ solatio essent laborantibus corporibus, domum revertitur.

[17] [et dæmonem insolenter superbientem] Interea tentationum artifex et fallaciæ pater, malignus nempe dæmon, forman indutus muliebrem, accessit ad beatum Virum, petens ab ipso benedici. Qui cum in eum oculos conjecisset, nec ignoraret quis intra lateret lupus, quamvis ovili tectus esset pelle, protinus sese avertens, ad lapidem dextero offendit pede. Dolore affectus, manu tangit talum: ibi enim læsus erat. Tum dæmon, propria rursus assumpta specie, totis viribus m, atque intimis præcordiis risit; deinde solita motus superbia: Ne me, ait, ex humilibus aliquem putes dæmonibus illis, quos frequenter vel solo verbo fugientes vidisti, ast sum ego centurio ipse ille, cujus cum periculum nunc feceris, vides quam gravibus sis doloribus affectus, tu, qui tot alios a molestiis liberasti.

[18] [devincit.] Sic nempe scelestus ille gloriatur malo, sed numquam bono, quod præstitit. Hæc itaque magno dixit Abercio, atque insiliit in quemdam ex adstantibus juvenibus, eumque atrociter et misere discerptum projecit in medium. Abercius juvenis illico misertus Deumque precatus, illum a malo liberat et execrandum dæmonem procul expellit; re quidem ipsa demonstrans, quis sit qui bonum et noverit, et aliis præstare didicerit; quis vero ille, qui malus ab initio cum sit, alios etiam male facere doceat. Dæmon tamen non quievit, nec sola hac plaga contentus fuit; sed novam ei denuntiat pugnam, cum primam non valuerit sustinere. Quando enim, dimisso juvene, invitus abiit, voce, ut assolet, usus aspera et impudenti: Brevi, inquit, te, Aberci, vel invitum faciam videre Romanorum urbem. Quod non multo post evenit, ut ex sequentibus videbitur.

ANNOTATA.

a Ex Magna Phrygia in Minorem, ubi degebat S. Abercius.

b Hæc ita apud Surium redduntur: Erat enim aptissimus ad docendum verbum veritatis, et paratissimus familiares Christo reddere eos, qui accedebant. Defuere probabiliter in Lipomani codice græco verba: καὶ ὰπαλλάξαι κακῶν ὀζύτατος.

c Satis facile in mentem venit Poplionem hunc forte eumdem esse ac Publium de quo supra. Voces Græceparum ab invicem differunt: ποβλίος et ποπλίων. Quod si ita foret, exinde iterum rueret Tillemontii objectio,de qua Comm. Præv. num. 6. Haberetur quoque interpretatio verborum supra num. 1: qui parvæ Phrygiæ præerat; ita modus, quo Publius præerat, nullatenus impediret, quominus alter esset Præses Asiæ.

d Surius ita vertit: Redde mihi rursus oculos magnum Dei opus; effice, ut jucundum solem rursus intuear.

e Desumpta hæc sunt ex Ps. 114 ℣ 8: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. In Actis itaque nostris locus Davidis nec integer recitatur, nec eodem prorsus sensu, quo apud hunc profertur. David se Deum diligere eique gratias agere dicit, quod ereptus sit e periculo mortis et lapsu in manus Absalonis, atque etiam e magnis, quos inde persentiscebat, doloribus, uberes lacrymas elicientibus. Notat vero hic Halloixius [Tom. II, pag. 74.] : Sed unde, inquiet aliquis, gentili mulieri ista Davidis et Psalmorum cognitio et memoria? Nam et mihi aliquando fuit suspicio, ab Actorum scriptore aut descriptore potius fuisse hæc adjecta. Verum re maturius perpensa, et Actorum fideli sinceraque serie attentius considerata, prorsus sentio eam mulierem, non modo inaudisse antea de fide christiana quippiam … sed etiam de libris sacris edoctam esse, sibique ex illis quæ forent ad solatium (quid autem magis quam Psalmi Davidis) legi curasse, ac ea potissimum retinuisse, quibus sua in mentem redibat calamitas. Hæc ille. Quæ tamen mera conjectura est, et, mea opinione, minus probabilis, quam suspicio quæ Halloixio aliquando fuerat.

f Vere enim sum liberata ab offensione; neque gressus animæ sunt minores gressibus corporis. Ita Surius cum Lipomano. At posterior pars nec satis Græco textui respondet nec sensui. Halloixius [Ibid.] ita vertit: Servata vere sum ab offendendo gressus non minus animæ quam corporis. Cæterum sensus est: non minus servata sum ne animo offenderem quam ne corpore.

g Sic Dominus Marc. 8 ℣ 23 cum expuisset in oculos viri cæci et manus illi imposuisset, interrogabat eum, si quid videret. Et aspiciens, ait: video homines, velut arbores, ambulantes.

h Quod autem singulæ diversa in primo aspectu viderint … non est explicatum in Actis quid velint, ait Halloix [Tom. II, pag. 76.] . Verba sequentia τούτων ἀκούσας Ἀβέρκιος, καὶ τῷ τῶν θαυμασίων χάριν ὁμολόγησας θεῷ usque ad βράχυ τι μετελάμβανεν ἄρτου citantur in Tractatu de Jejunio Græcorum, de quo supra Annot. X ad cap. 1.

i Horæ diei, inquit idem Halloixius [Ibid. pag. 71.] , ab ortu solis numerabantur, ita ut sex ante meridiem et totidem quoque essent post meridiem; et cum Judæi pro ratione sacrificiorum et orationum, ac post eos primi christiani diem dividerent in quatuor partes, primam, tertiam, sextam, nonam; vocabant primam quæ ab ortu solis, seu diei initio, tres horas continebat; tertiam, quæ a tertia diei hora usque ad sextam procurrebat; sextam similiter, quæ a sexta diei hora sive a meridie usque ad nonam protendebatur, hoc est usque ad tertiam pomeridianam; nonam itidem, quæ a nona usque ad occasum solis. Dictis itaque nonæ horæ hymnis, facile ad diei finem perveniebatur.

k Cur tollis occasionem parandæ bonæ existimationis et ejicis materiam coronarum? Surius. — De hac disputatione Euxiniani cum S. Abercio pluribus tractat Halloixius [Ibid. pag. 76 – 103.] .

l Ita factum istud exponit seu commentatur Halloixius, in Vita S. Viri, quam, more suo, contexuit ex Actis, Menæis etc. [Cap. 12. Ibid. pag. 22.] : Cum ibidem animadvertisset deesse balneum, cujus usu et commoditate, si suppeteret, magnum adveniret ægrotantibus solatium; ipse pro eo impetrando ad illum pauperum atque afflictorum supremum patrem ac medicum abiit, et in loco cui nomen datum AGER AD FLUVIUM (non ita in Actis, quæ nos hoc loco cum Lipomano et Surio ad verbum reddidimus), flexis humi genibus calidas ad Deum preces fudit. .. Quid multa? Audiit preces misericors Deus. Et ecce sudo ac sereno cœlo perstrepere tonitrua, atque e propinquo illic solo, calidarum fontes aquarum erumpere, velut palam et clare resonante Deo: “En vobis aquas; struite balnea.” Quod intelligens Abercius, statim eodem in loco fodi cisternas excipiendis aquis et in ægrorum usus adaptari jussit. Hactenus Halloixius. Cæterum vide Annotata nostra in cap. 1 lit. h ubi ex geographis retulimus Hierapoli esse aquas calidas seu thermales. Haud obscure Acta nostra (quæ et sequitur Halloixius) illas precibus S. Abercii primum e terra erupisse insinuant.

m Malignus autem rursus in seipsum mutatus suavissime risit et vehementissime. Surius. Et Halloixius in Vita [Ibid. pag. 22.] ; Tum vero malignus ille exultim ridere et cachinari.

* ἐκάστου

* τἰ

CAPUT III.
Abercius, a M. Aurelio invitatus, Romam venit; imperatoris filiam liberat, multisque a Faustina Augusta cumulatur beneficiis.

Ο μὲν γὰρ θεῖος Ἀβέρκιος εἰς τὴν ἑαυτοῦ οἰκίαν ἐπανελθὼν ἑπτὰ ὅλας εἷλκεν ἡμερας ἐν νηστείαις καὶ πανυχίσιν ἅμα τοῖς ἀδελφοῖς, δεόμενος μὴ τοιαύτην γενέσθαι κατ᾽ αὐτοῦ ἰσχὺν τῷ ἐχθρῷ, ὡς ἤπερ ἂν ἐκεῖνος ἄγῃ καὶ αὐτὸν ἕπεσθαι· ὑπὸ δὲ τὴν ἑβδόμην νύκτα, ὄναρ αὐτῷ τὸν Κύριον ἐπιστάντα, καὶ· εἰς Ῥώμην· φάναι· Ἀβέρκιε οἰκονομίᾳ τῇ ἐμῇ ἀφίξη, ὥστε δὴ καὶ τοὺς ἐν αὐτῇ τὸ ἐμὸν ὄνομα ἐπιγνῶναι. Θάῤῥει τοιγαροῦν, γὰρ χάρις μου μετὰ σοῦ ἔσται. Τότε διϋπνισθέντα τὸν ἅγιον· γένοιτο φάναι τὸ θέλημά σου Χριστὲ· καὶ τὴν θείαν ἐκείνην ἐμφάνειαν τοῖς ἀδελφοῖς ἀπαγγεῖλαι. Ἀλλὰ τῷ μὲν οὕτω καὶ παρὰ τὴν Ῥωμαίων πόλιν ἀφικέσθαι προείρητο.

[20] δὲ πονηρὸς δαίμων ἐκεῖνος μικρῷ πρόσθεν τῷ ἁγίῳ τὴν ἄφιξιν ταύτην ἐπισείσας, οὐδὲν ἀναβαλόμενος εἰς Ῥώμην φοιτᾷ, καὶ τὴν τοῦ βασιλέως Ἀντωνίνου παῖδα, ἐπίγαμόν τε ἤδη καὶ ἐκκαιδεκέτιν οὖσαν (ἥ Βήρῳ μὲν Λευκίῳ ἀνδρὶ κατηγγύητο, Λουκίλλα δὲ ἐκαλεῖτο) κάλλει καὶ μεγέθει τὰς κατ᾽ αὐτὴν ὑπερενεγηοῦσαν, εἰσδύεται, καὶ αὐτίκα ἐκμαίνει, ὡς σπαράττεσθαί τε καὶ καταβάλλεσθαι, καὶ ὀδοῦσιν τῶν χειρῶν ἅπτεσθαι, καὶ τὰς αὐτῆς σάρκας διαμασᾶσθαι· οὖν μήτηρ Φαυστίνα· τοῦτο γὰρ ἦν ὄνομα τῇ αὐγούστῃ· λύπῃ σύν Ἀντωτίπῳ καὶ ἀπορίᾳ δεινῶς εἴχοντο, καὶ συμφορὰν ἐσχάτην τὸ πρᾶγμα ἐτίθεντο. Ἦν δὲ τὸ μάλιστα αὐτοῖς ἐπιτεῖνον τὴν ἀθυμίαν, πρὸς τὸν Λεύκιον τῆς κόρης μνηστεία. Τοῦτον γὰρ ἀπεστάλκει μὲν Ἀντωνῖνος ἤδη πρὸς τὴν ἑώαν πόλεμον συμβαλοῦντα τῷ βασιλεῖ Βουλγέσσῳ. Ὑπῆρχε δὲ ἀλλήλοις σνγκείμενον κατά τινας ῥητὰς ἡμέρας· τὸν μὲν ἀπὸ τῆς ἕω τὸν Λεύκιον· τὸν δὲ ἀπὸ Ῥώμῆς, τὴν Ἕφεσον καταλαβεῖν· καὶ ἐν τῷ κατ᾽ αὐτὴν ναῷ τῆς Ἀρτέμιδος τὸν μὲν ὑπὸ μάρτυρι τῇ θεῷ καταθέσθαι Λευκίῳ τὴν παῖδα, τὸν δὲ δέξασθαι.

[21] [Col. 505D] Ἐπεὶ οὖν Λεύκιος κατά τὰς συνθήκας ἔπλει πρὸς τὴν Ἔφεσον ἐπειγόμενος· οὐκ ἔχων ὅτι χρήσαιτο ἑαυτῷ Ἀντωνῖνος, δαιμονώσης αὐτῷ τῆς παιδὸς, προφάσει διακρούεται τὸν καιρόν, γράψας Λευκίῳ ὡς τὸ Γερμανῶν ἔθνος διαβὰν τὸν Ρῆνον, τὰς τε πόλεις Ῥωμαίων καὶ τὰς κώμας ληΐζεται· κἀντεῦθεν μηδὲ κατὰ τὰ συγκείμενα δύνασθαι νῦν εἰς Ἔφεσον μετὰ τῆς παιδὸς συνδραμεῖν, ἀλλ᾽ εἰς τὸ ἐπιὸν ἔτος. Τῷ δὲ ἐπειδὴ κατὰ μέσον τὸν πλοῦν τὰ παρὰ βασιλέως ὑπήντα γράμματα, σφόδρα τε ἀθυμήσας καὶ χαλεπῶς ἐνεγκὼν, εἰς τὴν ἐν Δάφνῃ Ἀντιόχειαν ὑποστρέφει. Βασιλεὺς δὲ Ἀντωνῖνος, τοῦτο μὲν καὶ τοῖς οἰκείοις σπλάγχνοις περὶ τὴν τῆς παιδὸς φροντίδα πολὺς ὤν· τοῦτο δὲ καὶ ὑπὸ τῆς συζύγου παροξυνόμενος, πάντα τὲ ἐποίει, καὶ οὐδενὸς ἀπείχετο τῶν λόγον ἐχόντων. Τοὺς Ῥωμαίων τοίνυν καὶ Ἰταλῶν ἱερεῖς συναγαγὼν, καὶ οἰωνοσκόπους ἀπὸ Τυῤῥηνίας μεταστειλάμενος, ἐξώρκιζέ τε τὸν δαίμονα δι᾽ αὐτῶν, καὶ οὐδὲν ὅτι οὐκ ἐπενόει, πρὸς τὴν τοῦ κακοῦ θεραπείαν.

[22] Τὰ δὲ κενά τε ἠλέγχετο καὶ ἀγριώτερον ἐποίει τὸν πονηρὸν δαίμονα τῇ κόρῃ. Ἀμέλει καὶ τοίανδέ τινα διὰ τῆς παιδὸς ἐκείνης ἠφίει φωνήν· ὡς εἰ μὴ Ἀβέρκιος τῆς ἐν τῇ μικρᾷ Φρυγίᾳ τῶν Ἱεραπολιτῶν ἐπίσκοπος ἔλθοι, οὺκ ἂν ἀπὸ τοῦ σκηνώματος ἐξέλθοιμι τοῦδε. Ὡς οὖν ἐπὶ συχνἀς ἡμέρας ταῦτα ἐβόα, διηπορεῖτο καθ᾽ ἑαυτον Ἀντωνῖνος, τί ἂν εἴη τοῦτο σκοπούμενος· καὶ ποτε εἰσκαλέσας τὸν ἔπαρχον τῆς αὐλῆς Κορνηλιανὸν, ἀνεπυνθάνετο εἴπου τίς Ἱεράπολις ὑπὸ μικρὰν Φρυγίαν ἐστίν. δὲ· καὶ μάλα, δέσποτα, ἔφη, καὶ ἀπ᾽ αὐτῆς Εὐξεινιανὸν ὁρμᾶσθαι, ᾧ πολλάκις περὶ δημοσίων ἐπέστειλας πραγμάτων. Τοῦτο ἀκούσας Ἀντωνῖνος, ἥσθη τε οἷα τῆς φροντίδος ἀπολυθεὶς, ὅτι περ Εὐξεινιανὸς ἐκεῖ διατρίβων, δεξιὸς αὐτῷ ἔσται τοῦ πράγματος οἰκονόμος. Καὶ Οὐαλέριον καὶ Βασσιανὸν μαγιστριανοὺς εὐθὺς εὐτρεπισθῆναι κελεύσας, ἐπιστέλλει αὐτῷ ταῦτα.

[23] Ἀντωνῖνος αὐτοκράτωρ, σεβαστὸς, Εὐξεινιανῷ Ποπλίωνι χαίρειν. Ἐγὼ εἰς πεῖραν τῆς σῆς ἀγχινοίας ἔργοις αὐτοῖς καταστάς, καὶ μάλιστα οἷς ἔναγχος προστάξει τοῦ ἡμετέρου κράτους διεπράξω κατὰ τὴν Σμύρναν, ἐπικουφίσας Σμυρναίοις τὴν ἐκ τοῦ κλόνου τῆς γῆς ἐπιγενομένην αὐτοῖς συμφορὰν, ἥσθην τὲ ὥσπερ εἰκὸς, καὶ σε τῆς τῶν πραγμάτων ἐπιμελείας ἐπήνεσα. Ἔμαθον γὰρ ἅπαντα μετὰ ἀκριβείας, ὥσπερ ἂν εἰ παρών. τε γὰρ παρὰ σοῦ πεμφθεῖσα ἀναφορὰ, ὅτε ἀποδιδοὺς ταύτην, καὶ Κέλιος ἐπίτροπος ὑμῶν, ἅπαντά μοι σαφῶς διηγήσατο. Ἐπὶ δὲ τοῦ παρόντος γνωσθὲν τῷ ἡμετὲρῳ κράτει, Ἀβέρκιόν τινα τῆς Ἱεραπολιτῶν ἐπίσκοπον παρὰ σοὶ διατρίβειν, ἄνδρα εὐσεβῆ οὕτω τὰ τῶν χριστιανῶν, ὡς δαιμονῶντας τέ ἰᾶσθαι, καὶ νόσους ἄλλας εὐκολώτατα θεραπεύειν. Τοῦτον * κατὰ τὸ ἀναγκαῖον ἡμεῖς χρήζοντες, Οὐαλέριον καὶ βασσιανὸν μαγιστριανοὺς τῶν θείων ἡμῶν ὀφφικίων ἐπέμψαμεν, τὸν ἄνδρα μετ᾽ αἰδοῦς καὶ τιμῆς ἁπάσης ὡς ἡμᾶς ἀγαγεῖν. Κελεύομεν οὖν τῇ σῇ στερότητι, πεῖσαι τὸν ἄνδρα σὺν προθυμίᾳ πάσῃ πρὸς ἡμᾶς ἀφικέσθαι εὖ εἰδότι, ὡς οὐ μέτριός σοι κείσεται παρ᾽ ἡμῖν καὶ ὑπὲρ τούτου ἔπαινος. Ἔῤῥωσο.

[24] Ταύτην τοῖς μαγιστριανοῖς δοὺς τὴν ἐπιστολὴν, ἀπέπεμψεν ἀπὸ Ῥώμης, εἰπών· ὅτι πολλαπλάσιον ὑμῖν θήσει τὴν εἰς ἐμὲ θεραπείαν τὸ Ἀβέρκιον ἐνεγκεῖν, προστεθὲν καὶ τὸ τάχος. Οὶ δὲ λαβόντες, οὐδὲν τάχους καὶ συντονίας ἐνέλιπον, ἀλλὰ δυσὶ τὸ Βρεντίσιον ἡμέραις καταλαβόντες, πλοίου τὲ ἐπὶ τούτῳ παρεσκευασμένου παρὰ τοῦ ὑπάρχου Κορνηλιανοῦ ἐπιβάντες κατὰ πρύμνην αὐτοῖς τοῦ πνεύματος ἱσταμένου, τῇ ἑβδόμῃ τὸν Ἰόνιον διαπλεύσαντες, καταίρουσι ἐν Φελοποννήσῳ· ἐκεῖθεν δὴ δημοσίοις ἵπποις χρησάμενοι, ἀφικνοῦνται τῇς πεντεκαιδεκάτης εἰς τὸ Βυζάντιον· εἶτα πρὸς τὴν Νικομηδέων αὐθημερὸν περαιωθέντες, καὶ αὖθις δημοσίῳ χρησάμενοι δρόμῳ, εἰς Σύναδα μητρόπολιν ἥκουσι τῆς Φρυγίας, ἡγεμόνας τὲ τῆς ὁδοῦ παρὰ τοῦ ἡγεμονεύοντος ἐκεῖ Σπινθῆρος λαβὸντες· οἷα προστεταγμένον αὐτῷ παρὰ Κορνηλίου τοῦ ἐπάρχου· περὶ του τὴν ἐνάτην ὥραν τὴν Ἱεραπολιτῶν καταλαμβάνουὶν. Εἰσιόντες τοιγαροῦν τὴν πὁλιν, ὑπαντῶσι τῷ Ἀβερκίῳ, καὶ ταῦτα ἀπὸ τοῦ παρήκοντος. Εἰώθει γὰρ κατὰ τὴν ἐνατην ὥραν ἐκ τῆς διδασκαλίας οἴκαδε ἀναστρέφειν, τὰς συνήθεις ὰποδώσων εὐχὰς τῷ θεῷ.

[25] Οἱ μὲν οὖν ὑπαντήσαντες αὐτῷ ἀνεπυνθάνοντο, ποῦ ποτε ὑπάρχοι Εὐξεινιανὸς, καὶ ὅπη γενόμενοι ἐντύχοιεν τῷ ἀνδρί. δὲ ἐπειδὴ καὶ αὐτὸς, τίς τε ἡξήτησις τοῦ ἀνδρὸς καὶ ἐφ᾽ ὅτῳ ἥκοιεν ἤρετο, τὴν ἐκείνου ἐρώτησιν χαλεπῶς ἐνεγκὼν Οὐαλέριος, ὅτι μὴ ταχὺ ἀπεκρίνατο, τολμᾶ τι καὶ θρασύτερον, ἴσως ὑπὸ τοῦ πονηροῦ κινηθείς· καὶ ἀνατείνει κατὰ τοῦ ἁγίου τὴν δεξιὰν, πλῆξαι τοῦτον τῇ μάστιγι βουληθείς. Καὶ εὐθὺς φρουροῦσα χεὶρ ἄνωθεν οὖκ ἠμέλει, καὶ τολμηρὰ ἐκολάζετο, καὶ ἀκίνητος ἦν, ὡσπέρ τινι προκατασχεθεῖσα πέδῃ. Λαμβάνει τὸν ἕτερον δέος, ἐπὶ τῷ καινῷ τούτῳ θεάματι καὶ ἀποβάντες ἄμφω τῶν ἱππων, προσπίπτουσί τε τοῖς τοῦ ἁγίου ποσὶ, καὶ ἱκέται γίνονται ταπεινοὶ λίαν, ὥστε τὴν ἀπομαρανθεισαν χεῖρα καὶ οἱονεὶ τεθνηκυῖαν, ἀναθῆλαι πάλιν καὶ ἀναζῆσαι, μηδὲ οὕτως ἀπολειφθῆναι νεκράν. δὲ τῆς συνήθους κἀν τούτῳ γίνεται συμπαθείας, καὶ ἅπτεται μὲν τῆς πηρωθείσης, ὑγιᾶ δὶ αὐτὴν εὐθὺς δείκνῦσιν. Εἶτα τὴν αἰτίαν καὶ πάλιν τῆς τοῦ ἀνδρὸς χρείας ἐρόμενος, καὶ μαθὼν ὅτι βασιλικὰ πρὸς αὐτὸν κομίζοιεν γράμματα ὁδηγὸς γίνεται τῶν ἀνδρῶν, καὶ εἰς τὸν Εὐξεινιανοῦ οἶκον τὸ τάχος ἐπάγει. Ἐκεῖνος μὲν τοι τὰ γράμματα, εἰς χεῖρας λαβὼν, καὶ τὰ ἐγκείμενα ἐπανελθὼν, μεταδίδωσι τὴν ἐπιστολὴν εὐθὺς τῷ ἁγίῳ καὶ ἠξίου μηδὲν ὑπερθέσθαι, ἀλλ᾽ ὥσπερ αὐτὴ ἠβούλετο, τὴν ταχίστην ἅπτεσθαι πορείας. δὲ καὶ αὐτὸς ἀναγνοὺς· ἐλεύσομαι ἔφη, καὶ οὐκ απροθύμως τὴν πορείαν ἀνύσω· ἐπεὶ κατὰ γνώμην θεοῦ τὸ γινόμενον, ὡς κἀμοὶ ἤδη παρὰ τοῦ Κυρίου μου ἐδηλώθη.

[26] Οἱ μὲν οὖν μαγιστριανοὶ λαμπρῶς παρ᾽ Εὐξεινιανῷ ξενισθέντες, δύο τέ τινας ἡμέρας παρ᾽ αὐτῷ μείναντες, τὴν πορείαν τὲ πᾶσαν αὐτῷ καὶ τὸν πλοῦν ἀπαγγείλαντες, τῇ τρίτῇ ἀντίφραγα λαβόντες, ἀπῄεσαν, ὑπεσχημένον αὐτοῖς ὑπὸ τοῦ θαυμαστοῦ Ἀβερκίου, μετὰ τεσσαράκοντα ὅλως ἡμέρας κατὰ τὸν λεγόμενον Πόρτον, ὃς ἐχόμενα Ῥώμης ἐστιν, ἀλλήλοις ἐντυχεῖν· καἰ οὕτως ἅμα ἐκείνοις τῆς πόλεως ἐπιβῆναι. Οί δὲ ἀπιστεῖν οὐκ ἔχοντες· ἔκρινον γὰρ ὀρθῶς ἐξ ὧν ἔπαθόν τε καὶ οἶδον, ὅτι ἀδύνατον ἄνδρα τοιούτων ἠξιωμένον, τότε συνειδὸς καὶ τὴν γλωτταν ἔχειν οὑχ ὑγιᾶ· τοῖς δημοσίοις καὶ αὖθις ἐπιβάντες ἵπποις ἐπανήεσαν. Ἀβέρκιος δὲ θεῖος, οἶνον τὲ καὶ ὄξος καὶ ἔλαιον εἰς ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν ἀσκὸν ἐμβαλὼν, πρὸς δὲ καὶ ἄρτους ὀλίγους λαβὼν, εἶτα τοῖς ἀδελφοῖς διαλεχθεὶς τὰ εἰκότα, τὴν ἐκείνου τε ἀποδημίαν ἐλεεινῶς ἀποδυρομένους δεξιώτατα παραμυθησάμενος, ὀχήματος πολικοῦ ἐπιβαίνει καὶ τῆς πόλέως ἔξεισι.

[27] Βραχύ δὲ τῆς ὁδοῦ προελθὼν, ὁρᾶ τινὰ ἀμπελουργὸν σκάπτοντα, καὶ περὶ τὰς ἀμπέλους ἐπιμελῶς ἔχοντα· ὄνομα τῷ ἀνδρὶ Τροφιμίων· τοῦτον ὀνομασττὶ καλέσας· δεῦρο, φησὶν, ἀδελφὲ συνδιάνυσόν μοι τὴν ἐπἰ Ῥώμην ὁδὸν. Ἤκουσεν ἐκεῖνος καὶ τὴν δίκελλαν εὐθὺς καὶ τὸ σκαφεῖον ἀπολιπὼν, τὴν οἰκείαν τὲ ἁρπάσας ἐσθῆτα· διὰ τὸν ἐν τῆς ἐργασίας κόπον τῇ γῇ καταθεὶς ἦν· εἵπετο τῷ ἁγίῳ. Ἐπειδὴ δὲ συνώδευον ἤδη. Ἀλλὰ νῦν ὅτι μάλιστα προσέχειν ὑμᾶς ἀξιῶ· θαῦμα γὰρ ἀκούσεσθε σύμμικτον ἡδονῇ. Καὶ γάρ ὁπότε μὲν Τροφιμίων εἰς κοινὴν ἤδη χρείαν, ἐπιστρέψαντος τοῦ ἁγίου, τὸν τοῦ ἀσκοῦ πόδα λύσειεν, αὐτὸ δὴ τὸ πρὸς τὸ παρὸν συντελοῦν μόνον, ἀμιγὲς ἐξῄει· οἶνος τυχὸν ὄξος ἔλαιον, τῶν ἄλλων κατὰ χώραν μενόντων· ὁπότε δὲ πάλιν ἐκεῖνος ἐν χρείᾳ τινὸς καταστὰς, οὐ κατὰ γνώμην τοῦ ἁγίου λύσειε τὸν ἀσκὸν, τἀναντία αὐτὸς ἠβούλετο, θαυμαστῶς ἐξῄει· ὄξος μὲν καὶ ἔλαιον, εἰ δίψῃ τυχὸν ληφθεὶς πειρῶτο πιεῖν· εἰδὲ καὶ ἔμπαλιν αὐτῶν δεηθείη, οἶνος ἀκραιφνὴς τοῦ ἀσκοῦ ἀπέῤῤει· οὕτως ἑκοντὶ δολερὸς, ἄκων ὑπῆρχε πιστός· οὐδενὸς ὧν ἠβούλετο, κατὰ χρείαν ἁπτόμενος· σαφῶς αὐτὸν τοῦ πράγματος ἐκδιδάσκοντος ὀρθῶς ἔχειν καὶ ἀκεραίως, καὶ μηδὲν παρὰ τὴν τοῦ χρησαμένου γνώμην ποιεῖν. Τοιούτων Ἀβέρκιος τῶν παρὰ Θεοῦ θείων ἀπέλαυε χαρισμάτων. Πᾶσαν οὖν εὐμαρῶς ἀνύσαντες τὴν ὁδὸν, ἐν Ἀτταλείᾳ τῆς Παμφυλίας κατάγονται, ἐν ᾗ πλοίου τινὸς τῶν ἐπὶ Ῥώμην ἀναγομένων ἐπιβάντες, εἰς τὀν ὡρισμένον καταίρουσι τόπον· πέρας ἄρτι καὶ τοῦ τῶν ἡμερῶν λαβόντος συνθήματος.

[28] Τῶν οὖν μαγιστριανῶν τρισὶν ὕστερον ἡμέραις καὶ αὐτῶν καταθέντων· πολὺν γὰρ αὐτοῖς ἐτρίβη χρόνον πλοῦς διὰ τὸ τῆς ὥρας χειμέριον· καὶ πολλὰ σφίσιν αὐτοῖς μεμφομένων τῆς βραδυτῆτος οὕτω τε οἰομένων ὡς, εἰ μὴ τῷ ἁγίῳ κατὰ τὰς συνθήκας ἐντύχοιεν, ἑαυτοὺς ὠμῶς διαχρήσασθαι, τῷ αὐτοκράτορι κεναῖς δὴ λέγεται χερσὶν ἐμφανισθεῖεν ὑπ᾽ ἐκείνου ἀναιρεθῆναι. Ταῦτα τούτων καθ᾽ ἑαυτοὺς διασκοπουμένων, ἐπειδὴ ἀπέβησάν τε τῆς νηὸς ἤδη καὶ τὰς καταγωγὰς ἀνηρεύνων, καὶ τὴν ἀκτὴν περιῄεσαν, ἐντυγχάνουσι τῷ ἁγίῳ· μὲν οὖν τὴν δεξιὰν προτείνας, καὶ αὐτοὺς ἀσπασάμενος, προσφιλές τε εἶδὲ τοὺς ἄνδρας, καὶ πράως τοῦ συνθήματος ὑπεμίμνησκεν· οἱ δὲ ἄσμενοι τοῦτον ὡς οὐκ ἄν ἤλπισαν ἰδόντες, προσεκύνουν εὐθέως, περιεπτύσσοντο, περιέβαλλον, πάντα τ᾽ ἄλλα ἐποίουν, ὅσα ψυχῆς ὑπὸ περιχαρείας κεκινημένης ἐστὶ σύμβολα. Εἶτα παραλαβόντες, εἰσίασί τε τὴν Ῥώμην, καὶ ὡς τὸν ὕπαρχον ἄγουσι Κορνηλιανόν.

[29] δὲ· ἐπειδὴ τὸν αὐτοκράτορα Ἀντωνῖνον κατὰ τῶν βαρβάρων εἶχεν ἐκστρατιά, τὸν Ῥῆνον τὲ διαβάντων, καὶ τὴν Ῥωμαίων λεηλατούντων· τὸν ἄνδρα πρὸς τὴν αὐγούσταν ἄγει Φαυστίναν· ὃν ἐκείνη θεασαμένη γεραρὸν οὕτω καὶ σεμνὸν, καὶ τὸ εὔκοσμον οἷον καὶ γαληνὸν ὑποφαίνοντα, αἰδοῦς ὑπόπλεως γίνεται, καὶ σὺν πολλῇ αὐτὸν ἀσπάζεται τῷ σεμνοπρεπείᾳ· καὶ ὅτι μὲν ἀγαθοῦ καὶ πάντα δυναμένου, λέγει, Θεοῦ δοῦλος εἶ, δῆλον ἐξ ὧν ἄλλοι τὲ πολλοὶ πρότερον, καὶ νῦν ἀπήγγειλαν ἐπανελθόντες οἱ μαγιστριανοί· καὶ γὰρ ἤδη καὶ παρ᾽ αὐτῶν Φαυστίνα τὰ κατὰ τὸν ἄνδρα ἐμεμαθήκει· δέομαι οὖν μηδὲν ἀναβαλέσθαι, καὶ βασιλέων εὐεργέτης ὀφθῆναι, καὶ τὸ ταπεινὸν ἡμῶν σῶσαι καὶ θεραπεῦσαι θυγάτριον· οὕτω γάρ σοι μεγάλαι τιμαὶ παρ᾽ ἡμῶν καὶ δωρεαὶ τὴν χάριν ἀμείψονται. Ταῦτα μετὰ πολλῆς ὑπηγόρευε τῆς περιπαθείας· ἔκαμπτον γὰρ αὐτὴν αἱ τῆς φύσεῶς ἀνάγκαι, καὶ βοηθὸν ἔποίουν ἐκεῖνον ἐπιζητεῖν, ὃν κατὰ τὸν θεῖον φάναι Δαβὶδ δωρεὰν ἐμίσουν, καὶ ὡς ἀληθῆ προσκυνεῖν οὐκ ἠνείχοντο. δὲ· ἀπόδεκτα μὲν τὰ τῆς προαιρέσεως, ἔφη, τῆς σῆς· πλὴν οὐδενὶ τούτων ἡμεῖς τῶν παρ᾽ ὑμῖν τιμίων ἡδόμεθα, πάλαι τὴν κενὴν ταύτην διαπτύσαντες φαντασίαν. Ἄλλως τε δὲ, οὐδὲ ἐμμίσθους τὰς παρὰ θεοῦ δοθείσας ἡμῖν παρέχομεν χάριτας, δωρεὰν λαβόντες, καὶ δωρεὰν διδόναι κεκελευσμένοι.

[30] Ἀλλὰ ποῦ σοι, φησὶν, θυγγάτηρ; καὶ Φαυστίνα ὡς εἶχε τάχους, εὐθὺς εἰς τὸν θάλαμόν τε εἰστρέχει, καὶ τῆς παιδὸς αὐτὴ λαβομένη, ἐφέλκεται πρὸς τὸν ἅγιον, μεθ᾽ ὅσης ἂν τῆς θερμότητος εἴποις καὶ τῆς σπουδὴς. μέν τοι ἐνοικῶν τῇ παιδὶ πονηρότατος δαίμων, ἐπεὶ πρὸς αὐτὸν ἀπαγόμενος ἔγνω, οὗ καὶ πρότερον ἐγίνωσκεν ἡττηθεὶς, ἐσπάραττε τὴν παῖδα, κατέβαλλε· δεδοικέναι, ταράττεσθαι, τρέμειν, ἰλιγγιᾶν ἐποίει. Εἶτα καὶ φωνὴν ἐκ ταύτης ἠφίει· ἰδοὺ Ἁβέρκιε λέγουσαν, καὶ εἰς Ῥώμην σε ἤγαγον ὥσπερ ἄρα ἐπηγγειλάμην. δὲ· ναί, φησιν, ἀλλ᾽ οὐ χαιρήσεις τούτου γε ἕνεκεν. Οὕτως ἔφη, καὶ τὴν κόρην εἰς ὕπαιθρον ἀχθῆναι κελεύει. Ἤχθη οὖν ἀνὰ τὸν ἱππόδρομον παῖς, ὑπασπιστῶν τε βασιλικῶν πρότερον καὶ φρουρῶν τὸν τόπον διαλαβόντων. Ἐν τούτῳ δὲ τοῦ ἀναιδοῦς ἐκείνου καὶ μιαροῦ δαίμονος, σπαράττοντός τε καὶ καταβάλλοντος τὴν κόρην, καὶ οὐδὲν ἄλλο βοῶντος ὅτι μὴ τὰ ὀφρῦν καὶ κόμπον δηλοῦντα μόνον, ἐφ᾽ τόν ἅγιον τοσαύτην θάλασσάν τε καὶ γῆν δι᾽ αὐτὸν ἀγάγοι. Τὸ ὄμμα εἰς οὐρανοὺς ἐπάρας Ἀβέρκιος καὶ προσευξάμενος τῷ θεῷ, δριμύ τε τῂ κόρῃ ἐμβλέπει· καὶ ἔξελθέ φησι ταύτης, πονηρὲ δαῖμον· ἐπιτάσσει σοι Χριστὸς ἐμὸς· μηδὲν αὐτὴν λυμηνάμενος. δὲ εὐθὺς τὸ λεόντειον ἐκεῖνο θράσος εἰς δειλίαν ἀλώπεκος μεταβεβληκὼς· ὁρκίζω σε κἀγὼ, ἔφη, κατὰ τοῦ αὐτοῦ Χριστοῦ, μὴ εἰς ἐρημίαν με, μὴ εἰς ἕτερον ἀποπέμψαι τόπον, ἀλλ᾽ ἔνθα δὴ καὶ πρότερον ᾤκουν.

[31] Καὶ τὸν ἅγιον· ἀπελεύση μὲν οὐκ εἰς ἐρημίαν, ἀλλ᾽ εἰς τὸν τόπον τὸν πατρικόν· ἀνθ᾽ ὃτου δὲ με καὶ τὴν Ῥώμην ἰδεῖν ἐποίησας, ἐπιτάττω σοι καὶ αὐτὸς πάλιν ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ, τὸν βωμὸν τοῦτον ἆραι· δείξας αὐτῷ τῇ χειρὶ βωμὸν λίθινον· μέχρι τὲ Ἱεραπόλεως τῆς ἐμῆς ἐνεγκεῖν, καὶ παρὰ τῇ νοτίῳ φέροντι παραστῆσαι πύλῃ. Ἤκουσεν δαίμων, καὶ εὐθὺς οἷα δοῦλος φοβερῷ δεσπότῃ πάντα ὑπείκειν πεπαιδευμένος, ἀπαλλάττεται μὲν τῆς κόρης, μηδοτιοῦν αὐτὴν δράσας κακόν· εἶτα μυρίων ὁρώντων ὀμμάτων (ὤ τίς μὴ θαυμάσει σου πάντα Χριστὲ βασιλεῦ;) ὑπέρχεται τὸν βωμὸν καὶ ἀναιρεῖται, βαρὺ στενάξας, καὶ δίεισι διὰ τοῦ ἱπποδρόμου· καινὸν δὴ τοῦτο θέαμα Ῥωμαίοις· καὶ τῷ ὡρισμένῳ φέρων ἐναποτίθησι τόπῳ κατὰ τὴν Ἱεράπολιν. δὲ κόρη τοῦ ἐνοχλοῦντος ἀπαλλαγεῖσα δαίμονος, ἄφωνος ἐπὶ πολὺν χρόνον τῶν ποδῶν εἴχετο τοῦ ἁγίου· καὶ μάλιστα τὴν μητέρα καὶ τοὺς παρόντας ἐθορύβει, δεδοικότας μὴ καὶ τὴν ψυχὴν δαίμων ἀφείλετο τῆς παιδός.

[32] Τὴν μέν τοι Φαυστίναν μὴ δυνηθῆναι σιωπῇ τοῦτο διενεγκεῖν, ἀλλὰ μεστὴν ἀγωνίας ἔχουσαν τὴν καρδίαν, πρὸς τὸν ἅγιον φάναι· ἦπου μετά τοῦ δαίμονος ἀπήλλαξας τὴν παῖδα καὶ τῆς ζωῆς. δὲ οὕτως αὐτὴν διακειμένην ἰδὼν, καὶ οἰκτείρας, τὴν χεῖρα τῇ παιδὶ προτείνας, ὥσπερ ὑπὸ βαθεῖ ὕπνῳ κατειλημμένην, νήφουσαν ἐγείρει καὶ σωφρονοῦσαν. Καὶ πρὸς τὴν Φαυστίναν ἐπιστραφεὶς· ἰδού, φησι, παρέστηκέ σοι παῖς, οὔτε τῆς ζωῆς στερηθεῖσα, καὶ τῆς τοῦ δαίμονος ἐπηρείας ἀπαλλαγεῖσα. Ὡς οὖν οὕτω τὴν παῖδα μήτηρ εἶδε, περιβαλοῦσα ταύτην, καὶ δάκρυα χαρᾶς αὐτῇ καταχέασα, παρειάν τε παρειᾷ ἐπετίθει, καὶ στόματι στόμα, χερσί τε ἐνέβαλλε χεῖρας· καὶ ὤσπερ ἔνδον λαβεῖν, καὶ γυμνῇ αὐτῇ συγγενέσθαι τῇ ψυχῇ γλιχομένη, οὐκ εἶχεν ὅτι καὶ γένοιτο. Ἐπειδὴ δὲ ἱκανῶς αὐτῇ ἤδη τὰ πρὸς τὴν παῖδα εἶχεν, ἠζίου τὸν θεῖον Ἀβέρκιον θερμότατα λίαν βασιλὶς, μὴ παραιτήσασθαι παρ᾽ ἐκείνης λαβεῖν ἀμοιβὴν, ἥτινι μεγάλης οὕτως αὐτὸς καὶ ἀναγκαίας ὑπῆρξε χάριτος.

[33] δὲ χρημάτων μὲν οὐδὲ μνήμην ἀτεχνῶς ἠνεσχετο, εἰρηκὼς ὅτι τί δεήσοι χρημάτων, ᾧπερ ἄρτος καἰ ὕδωρ πολυτελὴς ἄριστος· οἰκοδομηθῆναι δὲ βαλανεῖον αἰτεῖ, ἐπὶ τῷ παρὰ ποταμὸν Ἀγρῷ, ἔνθα κλίνας αὐτὸς τὰ γόνατα ηὔξατο, καὶ γῆ πηγὰς ὑδάτων ἀνῆκε θερμῶν· σιτηρέσιόν τε τοῖς ἐν τῇ πόλει αὐτοῦ πτωχοῖς, εἰς τρισχιλίους μοδίους ἀποταγῆναι. Τούτων βασιλὶς ἅμα τὲ ἤκουσε, καἰ ἀσμένως ἁρπάζει τὸ αἰτηθὲν, Κορνηλιανόν τε τὸν ἔπαρχον ὡς τάχος μετακαλεῖται, καὶ σπουδὴν πᾶσαν εἰσενεγκεῖν πρὸς τὰ αἰτηθέντα κελεύει, ὥστε μὴ ἀμβλῦναι τὴν χάριν τῶν ταχέως ὑποσχεθέντων, βραδυτῆτι διακονίας. Οὕτω φύσει καὶ πάθει ψυχῆς οἱ ἄνθρωποι, τοῖς ὀκνοῦσι τὰς δωρεὰς μᾶλλον, τοῖς πρὸς τὸ λαβεῖν ἑτοίμοις ἡδόμεθα χαριζόμενοι· τοὺς μὲν διὰ τὸ ἥττους ὁράσθαι τῶν διδομένων περιφρονοῦντες, τῶν δὲ τὸ ὑψηλὸν ἀσπαζόμενοι. ἔπαρχος μέντοι μελλήσας οὐδὲν, τὸν ἀρχιτέκτονα πρὸς τὸν κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ ἄρχοντα Φρυγίας ἐκπέμπει, ἐφ᾽ ᾧ χρήματα λαβεῖν παρ᾽ αὐτοῦ πρὸς τὴν τοῦ βαλανείου οἰκοδομὴν, ὅσον δέοιτο· καί μοδίους τοῖς ἐν τῇ Ἱεραπόλει πένησι τρισχιλίους ἀπονέμει. Ἐπειδὴ δὲ καὶ τὸ βαλανεῖον οἰκοδομούμενον τέλος εἶχεν, οὐκ ἔτι τὸ ἀπ᾽ ἐκείνου παρὰ ποταμὸν Ἀγρὸς, ἀλλ᾽ Ἀγρὸς θερμῶν τῷ τόπῳ τὸ ὄνομα· καὶ το σιτηρέσιον δὲ διέμεινε χορηγούμενον, ἕως τῶν Ἰουλιανοὺ χρόνων τοῦ δυσσεβοῦς. Ἐκεῖνος δὲ καθάπερ τῶν ἄλλων ἀγαθῶν πάντων, οὕτω δὴ καὶ τούτου φθονήσας Χριστιανοῖς τὴν χορηγίαν εὐθὺς ἵστησιν.

[Christus apparet S. Abercio,] Divus itaque Abercius in domum suam reversus, septem integros dies simul cum fratribus, transegit in jejuniis et nocturnis vigiliis, orans ne tanta in se esset inimici potestas, ut quo iste vellet, sequi eum cogeretur. Septima nocte in sommis aparens Dominus, dixit: Romam, Aberci, venies, sed mea ductus providentia; ut, qui in ea sunt, nomen meum agnoscant. Confide igitur; gratia mea tecum erit. Cui Vir sanctus expergiscens: Fiat, inquit, Christe, voluntas tua; fratribusque suis divinam renunciavit manifestationem. Atque ita illi prædictum fuit, fore ut Romam iret.

[20] [qui ut Lucillæ, M. Antonini filiæ,] Malus dæmon, qui paulo ante beato viro profectum in Urbem minatus erat, nihil moratus, Romam venit, et imperatoris Antonini filiam jam nubilem, invadit. Quæ Lucilla nomine, sexdecim annos nata, desponsata a erat Lucio Vero, cæterasque æquales forma et corporis præstantia superabat. Hanc itaque dæmon subito ciet furore, ut ipsa se discerperet, projiceret in terram, manus quoque dentibus laceraret ac proprias carnes manderet. Mater ejus Faustina b (hoc Augustæ nomen) cum Antonino angebantur animo, valdeque hærebant dubii ac perplexi, summamque hanc ducebant calamitatem. Id vero eorum maxime augebat dolorem, quod desponsata Lucio puella esset. Hunc enim Antoninus jam in Orientem miserat, ad bellam contra regem Bulgessum c; atque inter eos convenerat d, ut stato die, Lucius ab Oriente, Antoninus Roma Ephesum venirent, ubi in templo Artemidis e Antoninus, Dea teste, puellam traderet Lucio, et hic eam acciperet.

[21] Cum ergo Lucius, ut convenerat, Ephesum f festinans navigaret; [a dæmone vexatæ] Antoninus, correpta a dæmone ejus filia, nesciens quo se verteret, tempus, data excusatione g, protrahit, scribens Lucio: Germanos, trajecto Rheno, Romanorum urbes et oppida populari; se proinde, ut convenerat, non posse modo cum filia sua venire Ephesum, sed tantum anno sequenti. Acceptis his, media in navigatione, ab imperatore litteris, Lucius, magno affectus dolore, ægerrime id tulit, reversusque Antiochiam h est. Imperator vero Antoninus, tum sponte de filia sua valde sollicitus, tum etiam a conjuge incitatus nihil non faciebat, nec ulli, quod proficere posse videbatur, remedio parcebat. Romanorum itaque et Italorum congregans sacerdotes, accersitis quoque ex Hetruria auguribus i, per eos adjurabat dæmonem, nihil intentatum pro filiæ suæ salute relinquens.

[22] [opem ferat, Romam vocatur,] At omnia vana reperiebantur, quin et amplius dæmonem efferatum in puellam reddebant. Cæterum hujusmodi is per eam dabat voces: Quod si Abercius, Hierapolitanorum in parva Phrygia episcopus, non venerit, haud recedam ab hac statione. Hæc cum per multos dies vociferaretur, dubius hærebat Antoninus quid sibi vellent; quare vocato Corneliano k, prætorii præfecto, rogabat num quæ esset in parva Phrygia Hierapolis? Est profecto, ait ille; atque ex ea oriundus est Euxinianus ad quem sæpius de rebus publicis scripsisti. His auditis, imperator, veluti gravi cura liberatus, gavisus est, quod Euxinianus ibi degens, rem solerter procuraturus esset. Jussis igitur Valerio et Basiano, magistrianis l, mox præsto adesse, in hunc modum illi scribit m:

[23] [missis ab imperatore litteris] Antoninus imperator Augustus Euxiniano Poplioni salutem n. Cum experientia didicerim quæ tua sit solertia, maxime iis, quæ jussu nostro Smyrnæ nuper fecisti, ad levandam calamitatem, ex terræ motu enatam; ut par erat, lætatus sum et tuam in rebus gerendis laudavi diligentiam. Omnia enim accurate novi, quasi præsens adfuissem. Nam et a te missa relatio, et ille, qui nobis illam tulit, sicut et Cœlius o procurator noster, cuncta mihi dilucide exposuerunt. In præsentiarum innotuit mihi quemdam Abercium, Hierapolitanorum episcopum, apud te versari, virum adeo inter Christianos pium, ut dæmoniacis medeatur, aliosque morbos curet facillime. Ejus cum nobis necessaria sit opera, Valerium et Bassianum, magistrianos divinorum nostrorum officiorum misimus, qui eum cum omni honore et reverentia ad nos deducant. Tuæ ergo jubemus celsitudini, ut ei persuadeas ad nos venire multa cum alacritate, sciasque haud parvam tibi apud nos hoc nomine futuram laudem. Vale.

[24] [et nuntiis,] Hanc cum dedisset magistrianis epistolam, eos Roma dimisit, dicens: Rem mihi multipliciter gratam præstiteritis, si huc Abercium quam celerrime adduxeritis. Illi, acceptis litteris, nulli parcentes celeritati et diligentiæ, biduo p pervenerunt Brundisium, ubi conscendentes navem a Corneliano præfecto paratam, ventoque usi secundo, atque transmisso lonio, die septima appellunt in Peloponesum. Hinc, publicis vecti equis, attingunt die q decima quinta Byzantium, eademque luce iter suum prosequuntur Nicomediam usque. Deinde, publico rursus usi cursu, veniunt Synada quæ Phrygiæ metropolis est; ubi acceptis a præside Spinthero (prout ei imperatum a Corneliano præfecto fuerat) viæ ducibus, circa horam nonam Hierapolim adventant. Ingredientes itaque urbem occurrunt Abercio, nec id quidem omnino easu r. Solebat enim is hora illa, docendi expleto munere, domum reverti, consuetas Deo dicturus preces.

[25] [quorum alterius brachium obrigescit.] Illi ergo obviam ei facti, rogabant ubinam esset Euxinianus, et quo eundum, ut eum invenirent. Quærit vicissim Abercius, ut quid virum illum quærant, et quamobrem venerint. At Valerius ægre ferens ejus quæstionem, quod non ita propere responderet; audacius aliquid tentat, motus forte a maligno spiritu: extendit namque manum dexteram adversus sanctum Episcopum, paratus eum flagello percutere. Sed non defuit manus, eum desuper custodiens; temeraria namque illa dextera plectitur, remanetque immobilis ac veluti compede constricta. Alterum invadit timor ex novo hoc spectaculo. Ambo igitur ex equis descendentes, ad pedes sancti Viri procidunt, supplicesque et valde demisse petunt, ut manus quæ emarcuerat et quasi mortua erat, effloresceret ac revivisceret, nec ita remaneret immobilis. Ille consueta usus misericordia, manum tangit ægram, quæ mox sana efficitur. Deinde rursus sciscitatus cur Abercium quærerent, auditoque quod ad ipsum ferrent litteras imperatoris, ducem se præbet itineris, celeriterque ad domum deducit Euxiniani. Hic acceptis litteris, cum quæ iis continebantur legisset, tradit statim epistolam sancto Viro, rogatque ut nihil moratus, sed sicut imperator volebat, itineri quam primum se committat. Quam cum ipse quoque legisset: Veniam, inquit, et prompto alacrique animo iter suscipiam; siquidem ex Dei voluntate id factum est, ut mihi jam a Domino meo fuit indicatum.

[26] [Viæ se dat S. Præsul,] Magistriani præclare ab Euxiniano excepti hospitio, duobusque apud eum diebus morati, iter suum et navigationis modum explicarunt; tertia, acceptis ab eo litteris, discesserunt. Pollicitus porro eis erat vir mirabilis Abercius, fore ut, post integros quadraginta dies in Portu s, qui prope Romam est, sibi occurrerent, et Urbem simul ingrederentur. Qui, cum non haberent cur diffiderent (recte enim judicabant ex iis quæ senserant et viderant, fieri non posse, ut vir tantis ornatus gratiis, conscientiam et linguam haberet non sanas) publicos iterum conscendentes equos redierunt. Divus Abercius infusis in unum eumdemque utrem t vino, aceto et oleo, atque præterea sumptis quibusdam panibus, ac denique illa, quæ tempori conveniebant, locutus ad fratres suos, quos etiam, amare ejus discessum lugentes, aptissime consolatus est, in publicum ascendit vehiculum atque civitate egreditur.

[27] [et vinitorem quemdam assumit itineris socium;] Cumque aliquantum progressus in via esset, videt quemdam vinitorem fodientem et vites diligenter excolentem. Viro nomen erat Trophimion, quem nominatim compellans: Age, inquit, frater, mecum iter institue Romam. Ut audivit ille, relictis ligone et rastro u, sumptaque veste, quam propter operis laborem humi deposuerat, sanctum secutus est Episcopum. Simul itaque faciebant iter. Sed nunc vos quam maxime attentos volo: audietis enim rem miram æque et lepidam v. Quoties Trophimion ad communem usum, jubente Abercio, utris operculum solvebat, solus citra mixturam effluebat liquor, quo tunc opus erat: puta vinum vel acetum aut oleum, cæteris introrsum remanentibus; quoties vero ille, re quapiam indigens, præter sancti Viri mandatum, removebat operculum, mirabiliter effluebant illa, quæ Trophimion nolebat; acetum nempe vel oleum, si siti forte laborans, vellet bibere; sin his opus haberet, fluebat vinum purum. Sic qui sua sponte fraudulentus, vel invitus fuit fidelis; cum nihil eorum quæ vellet obtineret. Experientia egregie doctus, recte et sincere se habere, nec quidquam facere præter voluntatem illius, qui utrem commodarat. Talia Abercius a Deo consecutus erat dona. Cum ergo totum facile emensi essent iter, Attaliam veniunt, Pamphiliæ x civitatem, ubi, conscensa navi, quæ Romam proficiscebatur, in constitutum sibi appellunt locum, jam propinquante dierum, de quibus convenerat, termino.

[28] [Romam ingressus] Magisteriani tertia post luce et ipsi adveniunt: longam enim traxerat eorum navigatio moram propter auræ iniquitatem. Cæterum tarditatem hanc ægerrime ferebant; quod putarent, ni Abercium ex condicto invenirent, vel sibi ipsis mortem violentam consciscendam, vel ab imperatore dandam, si vacuis, ut dicitur, manibus coram illo venissent. Hæc apud se animo agitantes, cum jam e navi descendissent et scrutarentur diversoria littusque obirent, sanctum inveniunt Virum, qui protensa dextera, dataque salute, placide aspexit viros et leniter pactum in mensem iis revocavit. Cum vero lubentes, præter quod sperassent, eum viderent, protinus venerabundi osculabantur et amplexabantur eum, aliaque edebant signa, quibus summa animi lætitia demonstratur. Deinde assumentes eum, Romam ingressi deducunt ad Cornelianum præfectum.

[29] [Faustinam augustam convenit;] Hic, quoniam imperator Antoninus expeditionem suscepisset contra barbaros y, qui, transmisso Rheno, Romanorum agros populabantur, illum ad Faustinam augustam deducit; quem illa cum conspexisset specie adeo veneranda et gravi, atque præ se ferentem summam quamdam moderationem et tranquillitatem, impletur pudore, eumque perhonorifice salutat. Et, inquit, quod sis Dei optimi atque omnipotentis servus, manifestum est, tum ex iis, quæ tum alii jam pridem, tum quæ nunc magistriani ab itinere reduces (nam et ex his quoque jam de illo acceperat Faustina) mihi renunciarunt. Rogo igitur, ut nihil differas bene de imperatoribus mereri, salvando et curando miseram nostram filiolam. Gratos nos exhibebimus, magnis te cumulando honoribus et donis. Hæc illa multo proferebat cum affectu: stringebat namque eam naturæ necessitas, impellebatque ut ejus postularet opem, quem, ut cum propheta David dicam, odio habebant gratis nec sustinebant adorare verum Deum. Grata utique nobis, inquit, est tua voluntas; ast honoribus, qui apud vos sunt, nullatenus nos delectamur, ut qui vanam eorum speciem jam pridem respuerimus. Nec etiam gratias a Deo nobis datas aliis non communicamus mercenariorum more; sed quæ gratis accepimus, jubemur et gratis dare.

[30] [dæmonem a Lucillæ corpore exire jubet,] Verumtamen ubi, inquit Abercius, est filia tua? Tum Faustina quam celerrime properat ad thalamum, arreptamque puellam cum omni quo potest ardore et studio, pertrahit ad sanctum Episcopum. Verum qui puellam inhabitabat sceleratissimus dæmon, cum cognovisset se ad eum adduci, a quo sciebat se pridem jam superatum, discerpens eam projiciebat in terram, ita ut paveret, turbaretur, tremeret, calligaret. Deinde per eam has quoque dabat voces: Ecce, Aberci, Romam ego te adduxi, sicut promiserum. Cui ille: Sic est; ast nequaquam idcirco gaudebis. Dixit, puellamque jubet foras ducere. Fertur itaque illa in hippodromum z, cum imperatoris satellites et custodes locum prius occupassent. Interim impudens ac sceleratus dæmon discerpere ac prostrare puellam non cessabat, nec aliud clamabat quidquam, nisi quo gloriari se significabat, quasi ipse sanctum Virum, per tantum terræ et maris spatium, eo adduxisset. At vero Abercius, sublatis in cœlum oculis fusaque ad Deum prece, puellam acriter intuetur, et: Ab ea, inquit, egredere, maligne spiritus, nihil illam lædens: ita jubet tibi Christus meus. Is itaque leonina subito audacia in vulpis mutata timiditatem: Et ego te, inquit, adjuro per ipsum hunc Christum tuum, ne me dimittas in solitudinem neve ullum alium in locum, præter eum in quo prius habitabam.

[31] [et aram deferre Hierapolim;] Et sanctus Abercius: Ibis, inquit, non in solitudinem, sed in patriam. Quia me Romam venire coëgisti, propterea jubeo rursus in nomine Jesu, ut tollas aram istam (digito ei demonstrans aram lapideam), ferasque Hierapolim usque, et statuas juxta australem portam. Audiit vocem dæmon, ac subito, veluti servus, qui terribili Domino didicit in omnibus subesse, recedit a puella, nihil ei prorsus mali faciens; deinde, innumeris rem conspicentibus oculis (O quis universa tua, rex Christe, non miretur opera?) aram subit, et, graviter ingemiscens, tollit, transiensque per medium hippodromum (novum profecto Romanis spectaculum) deponit illam Hierapoli in loco designato aa. Puella, a dæmone, quo vexabatur, liberata, obmutescens longo tempore sancti Viri pedes tenuit; ut mater cæterique adstantes maximopere turbarentur, veriti ne puellæ animam dæmon eripuisset.

[32] [puellam vero matri sanam restituit.] Quod Faustina silentio sufferre non valens, sed corde tristitia angoribusque pleno, sanctum compellit Episcopum: Certe exclamans, una cum dæmone vitam quoque filiæ ademisti. Quam cum ita prostratam videret, misericordia motus, puellæ manum præbens, veluti profundo somno oppressam evigilat sanam, mentisque plane compotem. Tum ad Faustinam conversus: Ecce, inquit, adstat tibi filia tua; nec vita est privata, sed a dæmonis liberata possessione bb. Quam ut ita mater conspexit, complexa eam illico est, et lætitiæ lacrymis eam perfundens, genam imposuit genæ, ori os, manusque conseruit manibus; cupiens eam veluti introrsum sibi habere, animumque animo conjungere, quid ageret nesciebat cc. Cum itaque filiam suam bene se habere videret, divum Abercium ardentissime precata imperatrix est, ne recusaret vicissim ab ea accipere remunerationem, cum tantam ipse tamque desideratam ei contulisset gratiam.

[33] [Faustinæ erga Abercium gratitudo.] Qui pecuniæ ne mentionem quidem fieri passus: quid mihi, inquit, illa opus, cui panis et aqua lautum efficiunt convivium. Petit tamen, ut in Agro juxta fluvium extruatur balneum, ubi ipse genua flectens oraverat, et fontes eruperant calidarum aquarum; atque præterea darentur suæ civitatis pauperibus modii ter mille frumenti. Hæc ut audivit imperatrix, lubens annuit petitis; protinusque accersit Cornelianum præfectum, quem jubet omni cum studio postulata adimplere, ne tarditas in exequendis promissis, eorum offuscet meritum. Ita enim sunt homines natura et ingenio comparati: libentius tardioribus gratificamur quam promptioribus ad dona accipienda: hos quidem despicimus, velut ipsis donis viliores, dum illorum animi diligimus magnitudinem. Præfectus itaque nihil cunctatus, mittit architectum ad eum, qui tum Phrygiæ præerat, a quo tantum acciperet pecuniæ quantum ad balnea extruenda opus erat, et simul modios frumenti ter mille distribueret pauperibus Heracleensibus. Porro, balneo facto, cœpit locus ille, jam non ut antea Ager juxta fluvium, sed Ager calidarum appellari dd. Distributio autem frumenti perduravit usque ad ætatem impii Juliani; qui, sicut et alia bona, hoc quoque Christianis invidens, suppeditationem inhibuit ee.

ANNOTATA.

a Desponsationis hujus meminerunt auctores etiam profani tam græci quam latini: Dio Cassius, Herodianus, Julius Capitolinus etc. Hic, qui res Marci et Veri plenius perscripsit, ita habet [Historiæ Augustæ Scriptores VI, accurante Schrevelio, pag. 166. Lugduni Batav. 1661.] : Marcus quasi pater Lucii Commodi esset, Verum eum appellavit addito Antonini nomine, filiamque suam Lucillam fratri (i. e. Vero) despondit. Conf. Comm. præv. num. 7.

b Erat Faustina Antonini Pii imperatoris filia, uxor M. Aurelii Antonini, mater Lucillæ. Mulier, ait Halloixius [Tom. II, pag. 109.] , fuit virilis ac martialis animi, et in castris viro comes. Hinc Mater Castrorum appellata. Divam, inquit Capitolinus [Hist. Augustæ, ubi supra, pag. 211.] , etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est (Marcus Aurelius) quam secum et in æstivis habuerat, ut Matrem Castrorum appellaret. Ignoro quem ob finem Halloixius hæc, plus minus ad laudem, notaverit de Faustina; forte ideo, ut verisimiliora faceret quæ de illa in Actis S. Abercii narrantur. Ast, utut pessima mulier, non repugnat eam pro salute filiæ laborantis nihil non suscepisse, ac etiam ad S. Episcopum recurrisse, eique pro obtenta Lucillæ liberatione gratam se exhibuisse.Atris sane et tamen veris coloribus Faustinam depingit Eckhel ex Capitolino, Dione, Victore: Femina, inquit [Doctrina Numorum, tom. VII, pag. 76.] , fuit si qua umquam, ultimæ infamiæ ac libidinis, indigna patre et marito… Usam promiscue gladiatoribus, nautis, et si qui sunt his viliores, historia prodit; et fuit ea ætate rumor constans, ipsum Commodum ex Gladiatore conceptum. Credebatur etiam L. Vero causa mortis subitæ exstitisse, et particeps quoque consiliorum Avidii Cassii adversus maritum conspirantis. Vulgata hæc uxoris dedecora tam parum movere maritum, ut etiam iis, qui auctores fuere ut saltem repudiaret si occidere eam nollet, responderet: Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem, imperium scilicet. Ferri quodammodo poterat ea indulgentia utcumque atrox et inconsulta, nisi eam mortuam flevisset etiam et omni infamia contaminatam concilio deorum intulisset.

c In Actis Βουλγέσσος. Ast alibi usitatius græce legitur Βολόγεσος, ut Aristidi, aut Βολόγαισας, ut apud Photium in Jamblicho, aut denique Οὐολόγαισος Vologœsus, ut Dioni in Marco. A latinis communius scribitur Vologesus sine diphthongo. Vide Halloix [Tom. II, pag. 111.] . Porro Volagases III Parthiæ rex, moto, ut videtur, Armeniæ causa bello, victisque primum, qui obstitere, Syriam ipsam invadit, terrorem ubique circumfert. Ad eum reprimendum L. Verus in Syriam proficiscitur etc. [Eckhel, ubi supra, pag. 49. Item Tillemont, Histoire des Empereurs, tom. II, pag. 146.] . Conf. Comm. præv. num. 7.

d Ex his verbis clare indicatur, imperatores, ante Veri ab bellum Parthicum profectionem, convenisse inter se, ut Ephesi nuptiæ celebrarentur. At de ejusmodi pacto silet omnino Capitolinus. Quod si illæ Ephesi factæ sint, potius casu id quam ex condicto contigisse ex laudati scriptoris textu apparet. Ecce verba Capitolini. Et primum in Vero [Historiæ August. pag. 232.] : Ad Euphratem tamen impulsu comitum suorum secundo profectus est (Verus); Ephesum etiam rediit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum eo in Syriam veniret, ac flagitia ejus (Veri) agnosceret. Nam senatui Marcus dixerat, se filiam in Syriam deducturum. Et in Marco [Ibid. pag. 171 et 172.] : Medio belli (Parthici) tempore … filiam suam nupturam, commissam sororis suæ curæ, eamdem locupletatam Brundusium usque deduxit, et ad eum (Verum) misit. Romam vero statim rediit, revocatus eorum sermonibus, qui dicebant, Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare, atque idcirco in Syriam proficisci. Ad proconsulem scribit, ne quis filiæ suæ iter facienti occurreret. Nec tamen his omnino demonstratur, falso in Actis asseri, ante inchoatum bellum Parthicum convenisse inter imperatores de celebrandis Ephesi nuptiis: nihil enim impedit, quominus decursu unius et alterius anni sententiam mutarint. Roma enim Brundisium profectus tantum Marcus est medio belli Parthici tempore, quod annos tres quatuorve duravit. Attamen, ut de præfato pacto rite constaret, graviori quam Metaphrastæ opus esset testimonio. Cæterum hæc ex Capitolino efficiuntur: primum Lucillam Vero fuisse desponsatam, antequam is in Orientem proficisceretur, supra lit. a; deinde post unum alterumve annum nuptias tantum celebratas; denique id Ephesi locum habuisse. Quæ tria præcipuas narrationis partes utique constituunt; reliqua accessoria aliquatenus dici possent. Porro in his tribus concordant Acta. Videsis Comm. præv. num. 7 et 8.

e Artemidis id est Dianæ. ΑΡΤΕΜΙΣ. ΕΦΕΣΙΩΝ. vel ΕΦΕΣΙΑ frequenter occurrit in numis imperatorum, quamvis certum non sit, numos omnes sic inscriptos Ephesi signatos: nam Dianæ Ephesiæ cultus late patuit. Sane copiosos aliarum urbium numos habemus, qui typum habent Dianam Ephesiam. Fecit hoc ejus deæ celebritas [Eckhel, Doctrina Numor. tom. II, pag. 514.] ; cujus ex Pausania, hæc tria famam auxerunt: magnitudo templi, quod omnium hominum opera alia superat; Ephesiorum urbis florens status, et præsens in ea Dianæ numen [Historiæ Aug. pag. 180.] .

f Hæc non concordant cum Capitolino.

g Probabilem hanc causam moræ seu dilationis facit, quod scribit Capitolinus in Marco [Ex recognitione Erasmi pag. 166. Coloniæ 1527.] : Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum qui aderant arte suspensum est, ut finito jam Orientali bello Marcomannicum agi posset. Vide Comm. præv. num. 7.

h Græce εἰς τὴν ἐν Δάφνῃ Ἀντιοχείαν, Antiochiam quæ est ad Daphnen. Quod ita expressum videtur, vel ad distinctionem ab aliis urbibus: recenset enim Stephanus Byzantinus urbes duodecim ejusdem nominis; vel ad suggillationem Lucii Veri, qui, ducibus suis contra Parthos missis, hærebat ipse apud Daphnen, locum juxta Antiochiam deliciis abundantem [Halloix, tom. II, pag. 111.] . Quod in Italia Baiæ, ad Alexandriam Canopus, id erat in Syria suburbium Antiochiæ Daphne: locus ita infamis voluptatibus, ut modestioribus ac frugi prope inaccessum scribat Chrysostomus. Et natum ex eo proverbium, Daphnicis moribus agere; quod de luxuria diffluentibus usurpabant… Duo fuere imprimis, quæ in admirationem et amorem Daphnes raperent: arborum umbriferarum et optimarum aquarum copia. Præcipuæ arborum lauri et cupressi erant, quas multis constitutionibus cædere imperatores vetuerunt. Ita Casaubonus in notis ad Capitolinum [Historiæ Aug. pag. 170.] , ubi Acta nostra S. Abercii laudat.

i Augures significat vox græca οἰωνοσκόπους; Lipomanus et Surius Aruspices vertunt, sensum litteræ præferentes. Est autem Augur (οἰωνοσκόπος avium inspector) qui vel ex garritu oscinum, vel ex volatu præpetum, vel ex pullorum pastu et tripudio futura conjectant [Pitiscus, Lexicon Antiquitatum Romanarum. Verbo: Augures.] . Aruspex differt ab augure quod hic aves, ille aram, victimas et exta diligentius inspiceret [Ibid. Verbo: Aruspex.] . Præ cæteris celebrantur Hetruriæ aruspices: Ob prodigia, ait Cicero [Catil. III.] , cum aruspices tota ex Hetruria convenissent. In libris de Divinatione haud obscure innuit idem Tullius, Romanos in augurandi disciplina eminuisse [Halloix, tom. II, pag. 112.] . Cum igitur in Actis de divinatoribus agatur ex Hetruria accersitis, non improbanda est Lipomani et Surii versio, qui eos Aruspices dicunt. Cæterum, teste Donato in Terentium: Haruspex ab Haruga derivatur, quæ est hostia, ab ara, in qua concluditur et servatur [Ibid.] .

k Is est Cornelianus, qui præfectus fuerat Syriæ ab Antonino Pio. Quem Cornelianum Vologesus Parthorum rex fugavit, et ita belli contra se gerendi causam M. Aurelio et L. Vero dedit [Ibid. pag. 114.] . Fuit, ait Capitolinus in Marco [Historiæ Aug. pag. 168 et 169.] , eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologesus paratum sub Pio, Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat.

l Magistrianis. Μαγιστεριανός, Μαγιστριανός juxta glossam latino-græcam est agens in rebus. Suicerus: Erant, ait, Magistriani vel Magisteriani, quibus cum alia, tum etiam evectiones publici currus commissæ erant. Hic magistratus institutus primum a Constantino, (id quidem perperam, ut ex dicendis efficietur) quem Acta Abercii Magisterianum, Metaphrastes vero in vita Porphyrii episcopi Magistrianum appellat [Thesaurus ecclesiasticus e patribus græcis. Voce Μαγιστεριανός.] Suicerus ignorasse vel non existimasse videtur, Metaphrasten Acta quoque S. Abercii scripsisse. Vid. Comm. præv. num. 1. Ducangius generatim hæc habet [Glossarium.] : Magisteriani, officiales, magistri officiorum. Sed alio loco distinctius: Agentes in rebus, qui principis jussis obtemperabant, eorum mandata in provincias perferebant; Magistriani etiam appellati, quod sub Magistro officiorum militarent id est servirent [Ibid. Voce: Agentes in rebus.] . Porro Magister officiorum erat dignitas magna in palatio imperatorum, qui præerat palatinis et principis ministris, scholis in palatio militantibus etc. [Ibid. Voce: Magister Officiorum.] : Et in Paratitlo ad codicis Theodosiani lib. VI titulum XXVI: de agentibus in rebus, legitur: Erat autem horum agentium in rebus schola quædam … seu certa matricula, consortium, collegium certo et statuto numero, idque sub dispositione Magistri officiorum, unde et Græcis Μαγισριανοί [Codex Theod. Jacobi Gothofredi, tom. II, pag. 163. Lipsiæ 1737.] . Nonnulla Rosweidus etiam collegit de Magistrianis in suo Onomastico rerum et verborum difficiliorum ad Vitas Patrum, ubi hæc inter alia: Codex Justin. L. 12 diverso titulo Agentes in rebus a Castrensianis distinguit. Castrensiani tamen etiam Magistro officiorum suberant (uti Magisteriani) ut habet titulus 26 [Vitæ Patrum. Patrologia lat. Migniana, tom. LXXIII, col. 460.] . Codicis quoque Theodosiani lib. VI titulus XXXII inscribitur: de Castrensianis et Ministrianis, ubi et amplus de hoc argumento Commentarius [Codex Theodos. Gothofredi, tom. II. pag. 225, 226 etc.] . Confer Caroli Fabroti Glossarium in Georgii Cedreni Compendium [Corpus Hist. Byzant. tom. VIII, ab initio Venetiis 1729.] . Unde vero eruerit vel expiscatus sit Suicerus, Magistrianos a Constantino primum institutos, equidem ignoro. Certe apud auctores, quos hic citavi, nihil tale reperire est; imo labi Suicerum satis manifestum apparet.

m Hanc epistolam, ait Boissonadius [Anecdota. tom. V, pag. 478.] , ex aliis codicibus edidi Anecd. tom. IV, pag. 467, sed verbis longe dissimilem, quamvis similem sententiis. Idem scilicet hic obtinet quod in universa S. Abercii Vita. Codices, quos vidi, omnes, duobus exceptis, Acta habent, prout a nobis eduntur. In illis epistola M. Aurelii, ubique eadem occurrit sententiis et stylo; in aliis duobus stylus non solum non concordat cum cæteris codicibus, sed et alter ab altero differt. Id quoque notatu dignum, epistolam, quando solitaria seu separatim ab Actis recitatur inter scripta M. Aurelii, ad amussim cum nostra concordare, ut videre est inBoissonadio tom. IV pag. 467; item in Lambecio [Tom. VIII, pag. 134.] et Fabricio [Bibl. græc. tom. V, pag. 507.] , in quantum ex initio concludere licet. Cæterum de hac epistola vide comm. præv. num. 9. Illam quoque Baronius ex Actis nostris decerptam, Annalibus inseruit [Ad an. 163, num. 12.]

n In codice 1540 ita habetur fol. rect. 145 paulo post medium: Μάρκος Αὐρίλλιος Ἀντωνῖνος σεβαστός γέρμανικός, σαρματικός Εὐξενιανῷ Ρουλλίονι χαίρειν. Apud Boissonnadium.

o Καὶ Κέλιος. Surius latine vertit Cæcilius; ita etiam Halloix. Et recte quidem: jungendæ enim sunt voces, ita ut legatur Καικέλιος. Hinc in aliis codicibus habetur: Κεκίλιος, Κικίλιος, Κεκίλλιος etc.

p Δυσί biduo. Vox hæc omissa apud Surium: Sed cum pervenissent Brundisium, navem etc. Solebant Romani, dum ex Urbe peterent Græciam, recta tendere Brundisium, et inde conscendere. Cum, inquit Tullius [Philippica I.] , Brundisium, iterque illud quod tritum in Græciam est, non sine causa vitavissem etc. Brundisium, vulgo Brindesi, distat Roma passuum millibus trecentis. Hinc concludere licet qua celeritate iter magisteriani fecerint cum biduo illud emensi sint. Trecenta millia passuum æquivalent leucis nostris brabanticis octoginta, gallicis centum, ut proinde 40 vel 50 leucarum iter fecerint in die. Verum est eos nulli pepercisse celeritati et diligentiæ; nec certe uspiam substiterint. Præterea non opus est ut vox δυσι ita sumatur, ut nihil omnino addi biduo illi liceat. Cæterum in Abercio Boissonnadii brevius locus iste redditur, nec ulla bidui fit mentio: Δεξάμενοι οὖν μαγιστριανοὶ τὰ τοῦ αὐτοκράτορος, γράμματα καὶ ἐκβάντες πλοίῳ κατὰ τὸ Βρεντήσιον κ. τ. λ.

q Die decima quinta. Surius habet: cito veniunt Byzantium.

r Καὶ ταῦτα ἀπὸ τοῦ παρήκοντος veluti optima data occasione. Surius.

s Locus iste non facile redditur latine. Surius ita habet ad verbum: Cum eis esset pollicitus admirandus Abercius, post quadraginta dies, in Portu, qui dicitur, qui quidem est prope Romam, se esse invicem conventuros, et sic simul cum illis Romam esse ingressurum. Recte vero notat Halloixius [Tom. II, pag. 118.] , agi hic de civitate Hetruriæ Portus Romanus appellata, sexdecim millibus passuum ab Urbe dissita atque ex adverso Ostiæ (latinis communiter Ostia tiberina) posita. Addit Halloixius: Fuerunt ambæ magnæ quondam urbes; nunc satis habent quantulacumque magnitudinis suæ servare vestigia. Hinc concludere licet, ex mente auctoris Magisterianos eadem, qua venerant, rediisse via, nempe Nicomedia et Byzantio tendentes in Peloponesum, et hinc navigantes versus Italiæ littora.

t Græcorum Menæum, ait Halloixius [Tom. II, pag. 119.] , vini quidem et aceti expresse meminit, non item olei, sed tantum tertii cujusdam liquoris; deinde subjicit textum Græcum: Οἴνου γὰρ καὶ ἐλαίου μετὰ καὶ ἑτέρου: nam vinum et oleum et liquorem alium in idem conjecit vasculum, ut vix oculis suis quis credat, ubi eodem loco Halloixium semel et iterum affirmantem videt in Menæis non fieri mentionem olei. Cæterum textus græcus Halloixii concordat cum nupera Menæorum Veneta editione anno 1845. In Menologio Basilii pro vino ponitur garum: προσετάξε δὲ τῷ ὑπουργῷ αυτοῦ βαλεῖν εἰς ἀσκὸν ἕνα ὄξος καὶ γάρον καὶ ἐλαίον acetum, garum et oleum. Est autem, juxta Plinium, garum, liquoris exquisiti genus, ex intestinis piscium cæterisque, quæ abjicienda erant, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. Hoc olim conficiebatur ex pisce quem Græci garon vocabant [Gesnerus. Thesaurus.] . In tribus itaque his monumentis diversa habetur liquorum enumeratio. Cum autem et Menæa et Menologium illius facti meminerint, concludere licet illius famam apud Græcos satis celebrem fuisse.

u Relictis ligone et rutro. Ita Halloix, additque: Rutrum a ruendo [Tom. II, pag. 119.] .

v Audietis enim miraculum voluptate commixtum. Surius. Et notat Halloix [Ibid.] : Novum est hoc et cui simile nondum reperi miraculum, ut e tribus in utre uno conclusis liquoribus nec confusis, ex arbitrio Viri sancti, is liquor solus et purus efflueret, quem vellet; sin ejus minister abuti vellet, contrarium illi, quam vellet, eveniret. Deinde multis probat hujusmodi miraculum incredibile non esse. Quod, absolute et in genere loquendo, probatione non indiget; aliud censendum ubi questio est de casu particulari: tunc adhibendæ critices regulæ, juxta quas, eo firmior requiritur probatio, quo res, de qua agitur, natura sua majorem suadet circumspectionem.

x Ita etiam Strabo et Ptolomæus. Stephanus Byzantinus Attaliam dicit, at perperam, civitatem Lydiæ [Halloix, tom. II. pag. 120.] . Hinc apparet S. Abercium longe majorem quam magisterianos viæ partem navigio emensum. Nec proinde mirandum, eum, licet tardius profectum, tamen ante illos in Italiam appulisse.

y Vide Comm. præv. num. 7 et 8 ubi diximus ex coævis historicis potius probari, M. Aurelium tunc in Germaniam non fuisse profectum. Halloixius, qui Acta nostra in omnibus et contra omnes tuenda suscipit, ita hunc locum commentatur [Ibid.] : Occupatus igitur (M. Aurelius) fuit initio hujus tumultus (Germanici), sed paulo post eo ducibus suis commisso Romam rediit, et sanatam ab Abercio filiam Brundisium usque deduxit. Qui hæc sustineri possint, viderit ipse.

z Non putem hic agi de hippodromo seu circo publico, sed de circo palatii. Fuisse autem olim atque etiamnum in imperatorum regumque palatiis hippodromos, res est quæ probatione non indiget. Certe Petrus de Natalibus in Actis S. Sebastiani ita habet de Diocletiano: Tunc imperator jussit eum in hippodromum palatii duci etc. [Ibid.]

aa Hujus quoque facti mentio fit in Menologio Basilii; item in Menæis, tum in Vitæ compendio, tum in Acrostichide. Posteriori hoc loco ita legitur: Βωμὸς τῷ τάφῳ σου κείμενος, ὄν ἐκ τῆς Ῥωμαίων μετηνέγκατο πόλεως, τὸ πονηρὸν εξελαθὲν πνεῦμα, Αβέρκιε: Ara sepulchro tuo imposita, quam e maxima Romanorum urbe transtulit malignus expulsus spiritus, Aberci.

bb Hujusmodi contingere posse et revera contigisse, fidem facit ipsa narratio evangelica. Impium itaque foret illa a priori rejicere. Nec tamen admittenda sunt nisi idoneo fulciantur testimonio, quale non continuo ex solis legendis habetur.

cc Postquam ergo mater sic vidit filiam, eam complexa, et præ gaudio fundens lacrymas, genam genæ imposuit, et os ori, et manibus manus conseruit, et veluti cupiens eam intrinsecus apprehendere, et cum nuda ipsa congredi anima, nesciebat quid ageret. Ita vertitur apud Surium.

dd Vide Annotata ad cap. II lit. l.

ee De hac distributione ita scribit Baronius: Porro quamlibet increbrescentibus compluribus persecutionibus in ecclesiam, numquam tamen cessasse constat ejusmodi frumenti annuam pensionem, usque ad tempora Juliani apostatæ, qui eam penitus sustulit, ut eadem quoque Acta (S. Abercii) testantur. Vide locum in Annalibus [Ad an. 163, num. XIV.] .

* τούτου

CAPUT IV.
S. Abercius, peragrata Syria, Hierapolim redit. Extremi ejus labores. Denique, parato sibi tumulo cum epitaphio, sanctissime moritur.

Ο θεῖος τοιγαροῦν Ἀβέρκιος, ἵν᾽ ἐπ᾽ αὐτὸν ἐπανίωμεν, Ῥωμαίοις χρόνον ἱκανὸν συγγενόμενος, καὶ τὸν ὑγιαίνοντα τῆς πίστεως λόγον χριστιανῶν παραδοὺς ἐκκλησίαις, ὄναρ ποτὲ τὸν Κύριον ἐπιστάντα ὁρᾶ· καὶ δεῖ σε Ἀβέρκιε, λέγοντα, καὶ τῶν ἐν τῇ Συρίᾳ φροντίσαι μερῶν. Ἀνεθείς οὖν τοῦ ὕπνου, αἰτεῖ τὴν βασιλίδα μεθεῖναι αὐτόν· περιείχετο γὰρ τέως ἰσχυρότατα τοῦ ἀνδρός, δεδοικυῖα μὴ μετὰ τὴν ἐκείνου ἀποδημίαν ἀδείας τυχὸν τὸ δαιμόνιον, ἐμπηδήσῃ πάλιν τῇ θυγατρί· δὲ θαῤῥεῖν τούτου γε ἕνεκεν εἰρηκὼς, ἐδεῖτο καὶ αὖθις ναῦν αὐτῷ παρασκευασθῆναι, δι᾽ ἧς ἐπὶ τὰ τῆς Συρίας πλεύσειε μέρη· μόλις οὖν ποτε καὶ τῇ πολλῇ προσθεῖσα προσεδρείᾳ, κελεύει Κορνηλιανῷ, πλοῖον τε αὐτῷ εὐτρεπίσαι καὶ τὰ ἰπιτήδεια ὅτι τάχος ἐνθέσθαι.

[35] Καθορμισθείσης οὖν αὐτῷ τὴς νεὼς ἐμβὰς, ἑβδόμῃ τῇ πρὸς τὸν πλοῦν ἡμέρᾳ, τὴν Συρίαν καταλαμβάνει, καὶ πρῶτα μἐν τῇ Ἀντιοχέων έπιδημεῖ, εἶτα δέχεται τοῦτον Ἀπάμεια, κἀκεῖθεν ἐπὶ τὰς λοιπὰς μεταβαίνει πόλεις, καὶ στασιαζούσας διαλλάττει τὰς ἐκκλησίας· πάνυ γὰρ τότε τὸ τῆς αἱρέσεως τοῦ Μαρκίωνος κακὸν ἐνέμετο ταύτας· τὸν Εὐφράτην δὲ διαβὰς, ταῖς κατὰ Νίσιβίν τε καὶ πᾶσαν τὴν Μεσοποταμίαν ἐκκλησίαις ἐπιφοιτᾶ, κακείνας τὸν ἴσον διατίθησι τρόπον. Ἐντεῦθεν χρήματα αὐτῷ κομίζεται παρὰ πάντων· ἀμοιβὴ μετρία, τῆς πολλῆς αὐτοῦ δῆθεν περὶ τὰς ἐκκλησίας κακοπαθείας· ἠγνόουν δὲ ὅμοίον τι ποιοῦντες, ὥσπερ εἴ τινι τῶν τρέχειν ὀξύτατα δυναμένων πέδας παρεῖχον, γέρας τί τῆς εὐκινησίας· εἰ βούλει δὲ, καθάπερ οἱ τὸν γυμνὸν ἤδη παλαίειν πεπαιδευμένον πειρώμενοι ἐνδιδύσκειν, ὥστε λαβὰς ἔχειν ἐπ᾽ αὐτὸν τὸν ἀντίπαλον.

[36] Ἐπεὶ οὖν μὲν ἀνένευε τὴν ἀνάληψιν, τὰ τῆς βασιλίδος πλείονα εἰρηκὼς εἶναι καὶ εὐλογωτέρας ἐχόμενα πρὸς τὸ λαβεῖν ἀφορμῆς, οἱ δὲ προσκείμενοι πείθειν οὐκ εἶχον· εἰς μέσον τίς αὐτῶν καταστὰς Βαρχασάνης ὄνομα· ἀνὴρ τὸ γένος λαμπρότατος, τὸν πλοῦτον διαφορώτατος· βιάζεσθαι μὲν ἀδελφοὶ τὸν ἄνδρα χρημάτων ἕνεκα, ἔφη, οὔτε αὐτῷ πρέπον, οὔθ᾽ ἡμῖν ὅλως λυσιτελές· δὲ οὐκ ἔστι διδόμενον ἀποθέσθαι· καὶ ὅπερ αὐτῷ μᾶλλον αἱ πράξεις διδόασιν, ἐκεῖνο δὴ καὶ ποιητέον ἡμῖν· καὶ ψηφισώμεθα τοῦτον Ἰσαπόστολον ὀνομάζειν· ἐπεὶ μηδὲ περιελθόντα ἕτερον ἴσμεν γῆν τοσαύτην καὶ θάλατταν ἐπὶ προνοίᾳ τῶν ἀδελφῶν· ὅτι μή τοὺς κορυφαίους ἐκείνους τοῦ Χριστοῦ μαθητὰς, οἷς περ δὴ καὶ οὗτος ὤφθη ἑπόμενος. Ταῦτα μὲν εἶπε, τοῖς δὲ δεῖν ἐδόκει, καὶ τὸ ἀπ᾽ ἐκείνου ταύτην ἔλαχε τὴν ἐπωνυμίαν, καὶ πρὸ τῆς ἐκείνων ψήφου, τοῖς ἔργοις αὐτὴν κληρωσάμενος· ἀναζεύξας τοίννν ἐκεῖθεν, ἑν ἑκατέρᾳ τὲ Κιλικίᾳ γενόμενος, καὶ τῇ Λυκαονίᾳ καὶ Πισιδίᾳ ἐπιδημήσας, εἰς Σύναδα τῆς μικρᾶς Φρυγίας μητρόπολιν ἥκει· ἐπιξενωθεὶς δὲ τισι τῶν ἐκεῖ χριστιανῶν· καὶ μικρὸν ἑαυτὸν ἀναπαύσας, πρὸς τὴν οἰκείαν ὥρμησε πόλιν.

[37] Τὸ χωρίον οὖν ὅπερ Αὐλὼν ἐκαλεῖτο θέρους καταλαβὼν, ἐπὶ τῆς πλησίον ἐκάθισε πέτρας. Ἐπειδὴ δὲ τότε πνεῦμα ἐπίφορον ἔπνει, καὶ τοῖς ἀγρόταις σῖτος ἐπὶ τῆς ἄλωνος ἐλικμᾶτο· καὶ αὖρα τὰ λεπτὰ τῶν ἀχύρων διαῤῥιπίζουσα ταῖς ὄψεσι προσέβαλλε τοῦ ἁγίου, δεῖται τῶν γεωργῶν ἀνεῖναι πρὸς βραχὺ τόπον· οἱ δὲ οὐχ ὑπήκουον· εἶτα μὲν προσευχῇ μόνῃ τὸ πνεῦμα κοιμίζει· τοῖς δὲ καὶ ἄκουσιν ἐπαύετο σπουδή. Μὴ ἔχοντες οὖν ὅτι καὶ ἑαυτοῖς χρήσονται, οἱ μὲν ἐπὶ δεῖπνον τρέπονται, δὲ· καὶ γὰρ ἔτυχε δίψει ἁλοὺς· ὕδωρ παρ᾽ αὐτῶν ᾔτει· ἀλλ᾽ ἐκεῖνοι δεινῶς ἄξενοι ὄντες καὶ ἀκριβῶς ἄγροικοι, παρεθεῶρουν τὴν αἴτησιν, καὶ χλεύην τὸ πρᾶγμα ἐποίουν· εἰ δι᾽ ἕνα γέροντα, λέγοντες, ἀφεξόμεθα τραπέζης. Ἐμέμψατο οὖν τὴν ἀπανθρωπίαν ταύτην φιλανθρωπότατος ἀνδρῶν Ἀβέρκιος, καὶ τὸ μηδέποτε κορέννυσθαι αὐτοῖς ἐπηράσατο· καὶ ἔσχον εἰς δεῦρο παραμένον αὐτοῖς· μισανθρωπίας φιλάνθρωπον ἀτεχνῶς ἐπιτίμιον·

[38] Εἶτα τῆς πέτρας ἀπαναστὰς, τὴν ἑαυτοῦ πόλιν καταλαμβάνει· τὸ γοῦν πλῆθος αἰσθόμενοι τῆς τοῦ ἀνδρὸς παρουσίας, συνέῤῥεον πανδημεί, γλιχόμενοι ὄψιν τὲ τὴν γλυκεῖαν ἰδεῖν, καὶ φωνῆς ἀκοῦσαι τῆς ποθουμένης. μὲν οὖν ἀσμένως αὐτοὺς εὐλογήσας καὶ ἀσπασάμενος, περιῄει τὴν πόλιν, καὶ αὖθις διδάσκων τὲ τὸν λόγον τῆς ἀληθείας σὺν παῤῥησίᾳ, καὶ τοὺς προσίοντας διὰ τοῦ θείου βαπτίσματος τελειῶν· δαιμονῶσι λύσιν τοῦ κακοῦ παρέχων, νόσους ἰώμενος, καὶ παντὸς ἰσχυροτέραν πάθους τὴν ἐν αὐτῷ τοῦ Πνεύματος δύναμιν προβαλλόμενος.

[39] Συνθεὶς δὲ καὶ βίβλον διδασκαλίας πάνυ ὠφελίμως ἔχουσαν, καταλείπει τοῖς ὑπ᾽ αὐτὸν πρεσβυτέροις ἅμα καὶ διακόνοις, ἵνα καὶ μετὰ θάνατον φθέγγηται δι᾽ αὐτῆς, καὶ τρόπον τινὰ μηδέποτε ὠφελῶν παύηται. Ἀνελθὼν οὖν ποτε εἰς ὄρος ὑψηλὸν, οὕτω δεῆσαν, ἐπεὶ δίψῃ δεινῇ αὐτός τε καὶ ὅσοι αὐτῷ συνῆσαν ἥλωσαν, ἐπὶ τὸν πάντα δυνάμενον καταφεύγει. Καὶ αὐτὸς μὲν εἰς προσευχὴν κλιθεὶς, τὰ γόνατα τῷ ἐδάφει δίδωσιν. Ὕδωρ δὲ πότιμον εὐθὺς ἀνῆκεν γῆ, καὶ τόπος ἐξ ἐκείνου, Τόπος Γονυκλισίας τὸ λοιπὸν ἐκλήθε. Πλὴν ἀλλὰ τότε μὲν εἰς τὸν οἶκὸν αὐτοῦ ἐπανῆκεν.

[40] Οὐ πολλῷ δὲ ὕστερον ὁρᾶ πάλιν ὄναρ αὐτῷ τὸν Κύριον ἐπιστάντα· καὶ Ἀβέρκιε, λέγοντα, ἤγγικεν ἤδη καιρὸς, ὥστε ἀναπαύσασθαί σε τῶν πόνων σου τῶν μακρῶν. Διαγρηγορήσας δὲ καὶ γνοὺς τὴν τελευτὴν αὐτῷ προδηλοῦσθαι, τὸ φανὲν τοῖς ἀδελφοῖς διηγεῖται· καὶ λίθόν τινα τετράγωνον, μῆκος τὲ καὶ πλάτος ἴσον, τάφον ἑαυτῷ κατασκευάζει· καὶ τὸν βωμὸν, ὃς ἐκείνου προστάξαντος ἀπὸ Ῥώμης ὑπὸ τοῦ δαίμονος ἐκεῖ μετηνέχθη, τῷ λίθῳ ἐφίστησι, τοὶον δέ τι ἐπίγραμμα αὐτῷ ἐγχαράξας·

[41] &ldquogr;Ἐκλεκτῆς πόλεως πολίτης τόδ᾽ ἐποίησα ζῶν, ἵν᾽ ἔχω καιρῷ σώματος ἐνθάδε θέσιν, τοὔνομα Ἀβέρκιος· ὢν μαθητὴς Ποιμένος ἁγνοῦ, ὃς βόσκει προβάτων ἀγέλας, οὔρεσι πεδίοις τε· ὀφθαλμοὺς ὃς ἔχει μεγάλους πάντα καθορόωντας. Οὗτος γάρ με ἐδίδαξε γράμματα πιστά· εἰς Ῥώμην ὃς ἔπεμψεν ἐμὲ βασίλειαν ἀθρῆσαι· καὶ βασίλισσαν ἰδεῖν χρυσόστολον, χρυσοπέδιλον· λαὸν δ᾽ εἶδον ἐκεῖ, λαμπρὰν σφραγῖδα ἔχοντα· καὶ Συρίης πέδον χώρας εἶδον, καὶ ἄστεα πάντα, Νίσιβιν, Εὐφράτην διαβάς· πάντας δ᾽ ἔσχον συνομηγύρους, Παῦλον ἔσωθεν. Πίστις δὲ παντὶ προῆγε· καὶ παρέθηκε τροφὴν, Ἰχθυν ἀπὸ πηγῆς παμμεγέθη, καθαρόν· ὃν ἐδράξατο Παρθένος ἁγνὴ, καὶ τοῦτον ἐπέδωκε φίλοις ἐσθίειν διαπαντός· οἶνον χρηστὸν ἔχουσα, κέρασμα διδοῦσα μετ᾽ ἄρτου. Ταῦτα παρεστὼς εἶπον Ἀβέρκιος ὧδε γραφῆναι, ἑβδομηκοστὸν ἔτος καὶ δεύτερον ἄγων ἀληθῶς. Ταῦθ᾽ νοῶν εὔξαιτο ὑπὲρ Ἀβερκίου πᾶς συνωδός. Οὐ μὲν τοι τύμβον ἕτερόν τις ἀπ᾽ ἐμοῦ ἐπάνω θήσει· εἰ δ᾽ οὖν, Ῥωμαίων ταμείῳ θήσει δισχίλια χρυσᾶ, καὶ χρηστῇ πατρίδι Ἰεραπόλει, χίλια χρυσᾶ.&rdquogr; Τὰ μὲν δὴ τοῦ ἐπιγράμματος ὧδέ πως ἐπὶ λέξεως εἴχεν, ὅτι μὴ χρόνος ὑφεῖλε κατ᾽ ὀλίγον τῆς ἀκριβείας καὶ ἡμαρτημένως ἔχειν τὴν γραφὴν παρεσκεύασεν.

[42] Αὐτὸς δὲ τοὺς πρεσβυτέρους εἰς ταυτὸν καὶ τοὺς διακόνους, καὶ τινας τοῦ πλήθους καλέσας· τεκνία, ἔφη, ἐμοὶ μὲν τὸ τοῦ βίου τέλος ἤδη πάρεστι· καὶ ἄπειμι, φίλον ἐμοὶ ποίμνιον, ἄπειμι πρὸς ἣν ἐπόθουν ἐκ νέου διαγωγὴν, καὶ πρὸς ὃν μόνον ἐγὼ τὴν ἔφεσιν ἔχω· καὶ οὗ με σφοδρῶς θεῖος ἐξέκαυσεν ἔρως ἄπειμι τοῦτον ὀψόμενος. Ὑμᾶς δὲ χρὴ σκοπεῖν, ὅντινα ἑαυτοῖς ἐπίσκοπον ψηφιεῖσθε, ὃς ποιμανεῖ τὲ ὑμᾶς μετ᾽ ἐμὲ, καὶ οὗτῆς φωνῆς ἀκούσει τὰ ἐμὰ πρόβατα καλῶς, καὶ, ὡς θεῷ φίλον, ὑπ᾽ αὐτοῦ ποιμαινόμενα. Ταῦτα τοῦ ἁγίου πρὸς αὐτοὺς εἰπόντος, βραχέα ἐκεῖνοι πρὸς ἀλλήλους εὐθὺς κοινολογησάμενοι, τὸν ἀρχιπρεσβύτερον τῆς ἐκκλησίας, ὄνομα καὶ αὐτὸν Ἀβέρκιον, κοινῶς ἐψηφίσαντο. Καὶ αὐτὸς δὲ τῷ ἀνδρὶ τὴν ἐπισκοπὴν ἐπιψηφισάμενος, ἐπιτίθησί τε αὐτῷ τὰς χεῖρας, καὶ εὐλογήσας· σοὶ ἔφη, Ἀβέρκιε, ἐπισκόπῳ εἶναι δίδωμι· θεοῦ τε διδόντος καὶ ἐμοῦ ὅσον ἐπ᾽ ἐμοί.

[43] Εἶτα εἰς οὐρανοὺς σὺν τοῖς ὄμμασι καὶ χεῖρας ἀνασχὼν, καὶ προσευξάμενος τῷ θεῷ ἀπαίρει τὲ τῶν ἐνταῦθα τῷ πνεύματι, καὶ πρὸς Χριστὸν διαβαίνει, χοροῖς ἀγγέλων κατ᾽ ἄγγελον ἀληθῶς βιώσας, παραπεμπόμενος. Τὸ μέν τοι τὴν πόλιν οἰκοῦν πλῆθος παρὰ τὸ ἱερὸν ἐκεῖνο τοῦ ἀνδρὸς σῶμα συναθροισθέντες, ἱερά τε αὐτῷ ἐπάσαντες ἄσματα, καὶ λαμπρῶς ἀνελόμενοι ὥσπέρ τινα κοινὸν θησαυρὸν, ἐν τῷ λίθῳ κατέθεντο, δευτέραν τοῦ Ὀκτωβρίου πρὸς ταῖς εἴκοσιν ἄγοντος. Εἶτα τὸν ὑπ᾽ αὐτοῦ δεξάμενον τὴν ἐπισκοπὴν, ἐπὶ τὸν αὐτοῦ θρόνον ἀναγαγόντες, κοινῇ τὸν ἐπὶ θρόνου δόξης τῆς βασιλείας Θεὸν ἐμεγαλυνον· ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων· ἀμήν.

[Christo jubente, Abercius] Divus igitur Abercius, ut ad eum redeamus, cum idoneo tempore Romæ fuisset, salutarem fidei christianorum ecclesiis tradens doctrinam, Dominum sibi in somnis adstantem vidit atque dicentem: oportet te quoque, Aberci, eorum quæ sunt in Syria curam habere. A somno excitatus, petiit ab Augusta, ut discedere sibi liceret. Illa enim eum totis viribus retinebat; verita ne, post ejus discessum, rursus dæmonium, libertate donatum, filiam suam invaderet. Ipse vero jussit eam hac super re bono esse animo, atque iterum institit, ut sibi navis, qua in partes Syriæ navigaret, pararetur. Ægre tandem, multisque cedens instantiis, jubet Augusta Cornelianum parare navigium et protinus necessariis instruere.

[35] [Syriam peragrat] Quod cum in portu conscendisset, septima navigationis die a Syriam attigit. Ac primum quidem Antiochiæ moratur, tum Apameæ b subsistit, inde reliquas circumiens urbes et reconcilians ecclesias inter se dissidentes: tunc enim Marcionianæ Hæreseos c lues dire depascebatur eas. Transmisso Euphrate d, ecclesias quoque juxta Nisibim et per totam Mesopotamiam lustravit, quas et eodem modo composuit. Exinde pecuniæ ab omnibus illi obveniebant, exiguam hanc censentes futuram compensationem molestiarum, quas pro ecclesiis passus erat. Ignorabant quidem se perinde facere, ac si veloci cursori compedes injicerent in præmium agilitatis; aut si mavis, non secus ac illi qui nudum egregie luctantem videntes, veste cooperire eum conarentur, ut assumat quo ab adversario apprehendatur.

[36] [ubi ισαπόστολος; declaratur;] Cum itaque hæc Abercius recusaret, longe plura sibi ab Augusta dicens oblata, quæ digniore ex causa accipere licuisset, nec tamen illi persuaderentur, in medium processit quidam nomine Barchasanes, vir genere clarissimus, divitiis copiosus: nec inquit, fratres, convenit, nec e vestra est ullo modo re, vim illi propter pecuniam intulisse, nec quæ data est, non licet deponere. Quod vero factis suis meritus est, hoc potius illi dandum. Decernamus igitur eum appellari e Æqualem Apostolis: neque enim alium quemquam scimus tantum terræ et maris obiisse in fratrum suorum favorem, præter primos illos Christi discipulos, quos hic a nobis visus est æmulari. Hæc quidem ille dicebat, probabantque adstantes cæteri. Igitur ex hinc hujusmodi accepit cognomentum Abercius, quod et ante eorum sententiam factis suis sortitus erat. Inde cum excessisset, atque in utraque fuisset Cilicia, Lycaoniam quoque et Pisidiam obiisset, venit Synnada f minoris Phrygiæ metropolim; ubi ab aliquot Christianis hospitio exceptus, cum parumper se recreasset, ad suam properavit civitatem.

[37] [Phrygiam ingressus viros quosdam inhospitales plectit,] Cum ergo æstate pervenisset ad locum, qui Aulon dicitur, in propinqua consedit petra. Vento autem ex adverso spirante, rusticisque frumentum ventilantibus, tenues aura sublevans paleas in faciem sancti Viri agebat. Rogat itaque ut laborem aliquantum intermittant; at frustra. Tum ipse precibus auram sopitat, ita ut illi vel inviti ab opere cessare cogantur. Non habentes igitur jam quod facerent, ad cœnandum se convertunt. Abercius siti laborans petiit ab eis aquam; at illi, ut erant plane inhospitales et agrestes, petitionem despiciunt hominemque ludificantur: Enim vero propter unum senem, aiunt, a mensa abstinebimus! Inhumanitatem hanc ægre tulit hominum humanissimus Abercius, imprecatusque illis est, ne umquam satiarentur; quod eis quoque in hunc usque diem accidit; humana profecto inhumanitatis pœna g.

[38] [Hierapolicum gaudio exceptus,] Post hæc a petra exurgens, ad suam venit civitatem. Cujus adventum populus cum percepisset, undique confluunt, avidi jucundo ejus frui aspectu, atque optatam audire vocem. Ipse vicissim cum ex animo eos benedixisset et salutasset, cœpit rursus obire civitatem, libere prædicans verbum veritatis, accedentesque divino initians baptismate; dæmoniacos quoque a possessione solvens, morbos dispellens, atque ostendens Spiritus virtutem, quæ in illo erat, quibusvis prævalere malis.

[39] [librum conscribit et alterum educit fontem;] Composuit quoque librum de doctrina h perutilem, quem suis reliquit præsbyteris et diaconis, ut per eum vel post mortem loqueretur, et aliquo modo cessaret nuspiam illis prodesse. Cum quadam die, ut moris erat, in montem excelsum ascendisset, ipse cunctique comites ejus ardenti laborare cœperunt siti. Ad eum, qui omnia potest, confugiens, atque ad orationem conversus, in genua provolvitur. Et ecce subito terra poculentam profert aquam; unde locus ille deinceps Locus Genuflexionis i dictus est. Cæterum domum tunc ipse rediit.

[40] [præparat tumulum suum] Nec multo post, vidit denuo Dominum in somnis sibi adstantem ac dicentem: Prope est, Aberci, tempus, quo quiescas a diuturnis laboribus. A somno excitatus intellexit finem vitæ sibi prænuntiatam, de qua et fratres suos commonuit. Protinus sepulcrum sibi parat, lapidem nempe quadratum, longitudine et latitudine æqualem; cui aram, quam ejus jussu dæmon Roma transtulerat, imposuit cum hujusmodi epitaphio k:

[41] [cum epitaphio;] “Urbis electæ l civis, vivens hoc m feci; ut hic in tempore corporis sedem habeam ego, nomine Abercius; Pastoris casti discipulus, qui n ovium greges in montibus pascit et agris; qui magnos oculos, cuncta videntes, habet. Is litteras me docuit o fideles; qui Romam quoque me misit, imperii sedem visurum, et Augustam conspecturum, aureis decoram veste et calceolis p. Illic vidi quoque populum, splendidos habentem q annulos. Quin et Syriæ r campos lustravi urbesque omnes, et Nisibin, transmisso Euphrate. Omnes me circumstantes habui, intus vero Paulum s; fides mihi ubique dux fuit t, et alimentum apposuit, Piscem u e fonte quam maximum, purum, quem Virgo casta prehendit, et perpetuo edendum amicis tradidit, vinum habens bonum, mixturam dans cum pane. Hæc adstans ego Abercius ita scribenda curavi, annum agens omnino septuagesimum secundum v. Hæc quicumque intelligit x et mecum eadem sentit, oret pro Abercio. Nec quisquam aliud sepulchrum meo superimponat; sin autem, pendat y Romano ærario bina aureorum millia, et bonæ patriæ Hierapoli aureos mille z.” Inscriptio quidem ita ad verbum habebat; nisi quod tempus pauxillum integritati detraxit et scriptum vitiosum reddidit.

[42] [et, designato sibi successore,] Denique, vocatis presbyteris et diaconis simul cum aliis quibusdam de populo: Filioli, ait, instat mihi vitæ finis, et abeo, o grex mihi dilecte; abeo ad eam, quam ab ineunte ætate expetebam conversationem, et ad eum cujus ego solius teneor desiderio; eum visurus abeo, cujus divinus amor me vehementer inflammat. Vos circumspicere oportet, quem vobis eligatis episcopum, qui post me vos pascat, et cujus vocem feliciter audiant oves meæ, atque ab eo, juxta Dei beneplacitum, pascantur. Hæc postquam Vir sanctus esset locutus, illi protinus paucis inter se egerunt, et archipresbyterum ecclesiæ, Abercium aa pariter nomine, unanimiter elegerunt. Et cum ipse illi quoque sua sententia episcopatum detulisset, manus ei imposuit. Quem cum benedixisset: Tu quidem, inquit, Aberci, sis episcopus, Deo dante, et me quoque, quantum possum.

[43] [sanctissime moritur.] Tum oculis manibusque in cælum sublevatis, atque Deum precatus, spiritu hinc discedit, et ad Christum tendit, choris tramissus Angelorum, qui Angelo plane similis vixerat. Populus, qui civitatem incolebat, ad sacrum beati Viri corpus congregatus, cum sanctos decantassent hymnos, solemniter illud sustulerunt veluti communem quemdam thesaurum, et deposuerunt in tumulo lapideo, die vigisima secunda Octobris. Posthæc, deducto in ejus thronum illo, qui ab ipso episcopatum acceperat, communi voce magnificaverunt Deum, qui sedet in throno gloriæ; cui laus honor et adoratio nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen bb.

ANNOTATA.

a Supra dictum est, magisterianos totidem insumpsisse dies, quibus Brundisio in Peloponesum appellerent. Cum vero Syria duplo imo triplo amplius quam Peloponesus ab Italia dissita sit, liquet quam celeri cursu S. Abercius iter illud emensus sit. Cæterum haud putem quemquam futurum vel inter confidentissimos Symeonis fautores, qui peregrinationis hujus apices omnes et singulos velit tueri.

b Plures sunt hujus nominis civitates: Apamea Messenorum in Peloponeso, item alia in parra Phrygia, alia in Bithynia etc. Hic agi de Apamea Syriæ liquet ex S. Abercii itinere in Actis descripto, ubi dicitur Syriæ civitatibus visitatis transiisse Euphratem et invississe Mesopotamiam [Halloix, tom. II, p. 126.] .

c Vide Comm. præv. num. 11, ubi pauca de initio hujus hæreseos delibantur.

d Transmisso Euphrate. Hæc transmissio memoratur quoque in Epitaphio: Καὶ Συρίης πέδον χώρας εἶδον, καὶ ἄστεα πάντα, Νίσιβιν, Εὐφράτην διαβάς quin et Syriæ campos lustravi urbesque omnes et Nisibin, transmisso Euphrate. Proinde ex Syria in Mesopotamiam transivit S. Abercius, atque hinc denuo illuc venit, exinde, ut infra dicitur, per Ciliciam etc. rediturus Hierapolim. Nihil in his est, quod spectata geographia, repugnet.

e Confer Comm. præv. num. 6.

f Τὰ Συννάδα plurali numero, Synnada Synnadorum. Etsi vero, ait Lequien [Oriens christianus, tom. I, col. 827.] nomen illius neutrius generis plurale est, tamen poetis nostris latinis Synnas dicta est. Cæterum Synnada feminini quoque generis est Plinio. Urbs est, juxta Strabonem et Ptolemæum, magnæ Phrygiæ Φρυγίας μέγαλης πόλεις etc, ut mirum sit in Actis vocari parvæ Phrygiæ metropolim. Nisi forte, inquit Halloixius [Ubi supra, pag. 128.] , in illis (Actis) non situs regionis spectatus sit, sed ecclesiarum observata dispositio, ut illic episcopi Metropolitani sedes fuerit. Et re quidem vera in Provincia Phrygiæ Salutaris (in qua Hierapolitana sedes) metropolis erat ecclesia Synnadorum [Lequien, ubi supra.] . Ita ut Actorum nostrorum verba recte interpretari queant juxta Halloixii mentem. Unde, mea opinione, verba venit Synnada, minoris Phrygiæ metropolim, id solum indicant sedem Hierapolitanam, cui præerat Abercius, illi metropoli subditam fuisse. Haud abs re fuerit hic Tullii sequentia adscripsisse verba ex libri XV epist. IV sub initium: Biduum Laodiceæ fui, deinde Apameæ quatriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomelii.

g In hunc locum observat Halloixius: Insignia duo exempla hic referuntur divinæ animad versionis in eos, qui S. Abercio exigua caritatis officia, nempe aquæ frigidæ potum et tantillam a ventilando in area frumento cessationem, denegarunt. Quæ si concessissent, haud dubium quin a Viro sancto eximiæ caritatis pleno plus recepissent; aut si minus ab illo, certe a Domino legislatore caritatis, amplius centuplo. Sed cum caritati contraria fecissent, etiam contraria receperunt, et pro benedictione maledictionem hereditarunt… Notandum autem, ut caritati mercedem, sic inhumanitati suam fore. Hic quasi sponte sua menti se offert simile quid de Eliseo lib. IV Reg. cap. 2 ℣ 23 et 24, qui pueris clamantibus et illudentibus: Ascende calve, ascende calve; maledixit in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex iis quadraginta duos pueros.

h Vide Comm. præv. num. 14.

i Plura occurrunt in sacra Scriptura exempla locorum ab eventibus ejusmodi denominatorum. Sic Genes. 16: Puteus Viventis et Videntis me; et Genes. 22 ℣ 14: Dominus videt. Item Exod. 17 ℣ 7: Tentatio etc. Ad ipsum fontem quod spectat, confer Annotata in cap. 2 lit. l. De hac fontis eductione nihil habetur in Μεταφράσει Boissonadii. Præter hoc nullum reperi factum aliud, quod non in utraque Vita eodem recurrat ordine, licet stylo diverso.

k

Monui Comm. præv. num. 17 hisce diebus disputatum fuisse de hoc Epitaphio. Neque hic ego dissidiis, quæ circa interpretationem veramque carminis lectionem versantur, diutius inhærebo, multo minus tantas quæram componere lites. Vide dicta loc. cit. Comm. præv. Id unum præ oculis habeo, ut Epitaphium juxta fidem manuscriptorum edam, aliis reliquens ut de ejus interpretatione et emendatione seu restitutione ex conjecturis epigraphicis vel historicis disserant; cum nihil hactenus prolatum sit quod mihi satis certum videatur. Ut tamen cognoscat lector quo loco sit hodie quæstio, præter jam datam ex Spicilegio Solesmensi Comm. præv. num. 15, duplicem aliam Epitaphii adscribam lectionem; alteram ex Halloixio nostro, tertiam ex Garruccio. Cæterum non est dubium quin Epitaphium hoc græce et fuerit et sit metricum. Id vel ex sola lectione satis manifestum, licet, prout nunc illud habemus, in multis deficiat, non quidem, ait Halloixius [Halloix, ubi supra, pag. 137.] ex conditoris vitio, ut opinor, sed ex injuria temporis, lapides et marmora exedentis, aut etiam … ex librariorum vel ignorantia vel oscitantia. Tum sequentem subjicit carminis restitutionem:

[1] Ἐκλεκτῆς πόλεος τόδε ζῶν ποίησα πολίτης,
Ὡς ἂν ἔχω καιρῷ τοῦ σώματος ἐνθάδε θήκην
Τούνομ᾽ Ἀβέρκιος, ὢν μαθητὴς Ποιμένος ἁγνοῦ,
[4] Ὃς βόσκει προβάτων ἀγέλας ὄρεσιν τε πέδοις τε.
Ὀφθαλμοὺς ὃς ἔχει μεγάλους πάντ᾽ εἰσορόωντας.
Οὗτος γάρ μ᾽ ἐδίδαξεγράμματα πιστά,
Εἰς Ῥώμην ὃς ἔπεμψεν ἐμὲ, βασίλειον ἀθρῆσαι
[8] Καὶ βασίλισσαν ἰδεῖν χρυσόστολον, χρυσοπέδιλον.
Λαὸν δ᾽ εἰδον ἐκεῖ, λαμπρὰν σφραγῖδα ἔχοντα,
Καὶ Συρίης χώρας εἶδον, καὶ ἄστεα πάντα,
Νίσιβιν, Εὐφράτην διαβὰς[…]
[12] Πάντας δ᾽ ἔσχον ὁμηγερέας καὶ Παῦλον ἔσωθεν.
[…]πίστις δὲ προῆγε
Πάντῃ, καὶ παρέθηκε τροφὴν Ἰχθῦν ἀπὸ πηγῆς
Παμμεγέθη, καθαρὸν, ὃν ἐδράξατο Παρθένος ἁγνὴ,
[16] Καὶ τοῦτον παρέδωκε φίλοις ἔσθειν διὰ παντὸς,
Οἶνον χρηστὸν ἔχουσα, κέρασμα διδοῦσα μετ᾽ ἄρτου.
Ταῦτα παρεστὼς εἶπον Αβέρκιος ὦδε γραφῆναι,
Ἑβδομηκοστὸν ἔτος καὶ δεύτερον ἦγον ἀληθῶς·
[20] Ταῦθ᾽ νοῶν εὔξαιτο ὑπέρ μου πᾶς συνῳδὸς·
Οὐ μέν τις τύμβον ἕτερον ἐπ᾽ ἐμοῦ ἐπιθήσει.
Εἰ δ᾽ οὗν, Ῥωμαίων ταμείῳ δισχίλια θήσει,
Καὶ χρηστῇ πατριδ᾽ Ἱεραπούλεἳ χίλια χρυσᾶ.

Hanc, subdit Halloixius, græci Epigrammatis restitutionem si admittat æquus lector, hanc latinam totidem versibus interpretationem ut ne rejiciat, pro pari benevolentia postulo:

[1] Urbis ego electæ civis tumulum huncce peregi
Vivus, in hoc olim jaceant ut membra silentis,
Nomine Abercius; innocui Pastoris amicus
[4] Sectator, pascentis oves in montibus atque
In campis; magno qui lumine cuncta tuetur.
Is me doctrinæ docuit sacra verba fidelis;
Is Romam me misit: vidi hic palatia regni,
[8] Augustamque stolis soleisque micantibus auro
Ornatam, et populum, digitos cui fulgidus ambit
Annulus; et Syriæ terras atque oppida vidi;
Nisibin, Euphratem transgressus […]
[12] Collectosque habui cunctos, intus quoque Paullum.
[…] fides mihi ubique præivit,
Apposuitque cibum, Piscem de fonte perenni,
Prægrandem, purum, quem Virgo pudica prehendit,
[16] Proposuitque suis vescendum semper amicis;
Et quod habet vinum eximium, cum pane propinat.
Inscribi hæc volui ipse ego Abercius adstans,
Qui decies septem atque duos vixi insuper annos.
[20] Hæc noscens prece me adjutet, quisquis pia mecum
Sentit. Non mi aliquis tumulum tumulo superaddat;
Aut det Romuleis auri duo millia gazis,
Hirapolique, bonæ patriæ, insuper altera mille.

Rationem deinde reddit Halloixius mutationum et transpositionum verborum, quas in reformandis seu ordinandis hexametris græcis adhibuit [Ibid. pag. 138 et 139,] . Garruccius noster sequentem, ut ejus verbo utar, restitutionem proponit [Civilta cattolica, an. 1856, tom. I, pag. 689.] . Ut vero appareat, quid ipse sive addiderit sive mutaverit, Epitaphium typis majusculis exhibetur, emendationes minusculis.

[1] ΕΚΛΕΚΤΗΣ ΠΟΛΕΩΣ ΤΟΔΕ σῆμ᾽ ΕΠΟΙΗΣΑ ΠΟΛΙΤΗΣ
      ΖΩΝ ΙΝΑ ΕΧΩ ΚΑΙΡΩ ΣΩΜΑΤΟΣ ΕΝΘΑ ΘΕΣΙΝ
ΤΟΥΝΟΜΑ ΑΒΕΡΚΙΟΣ ΕΙΜΙ ΜΛΘΗΤΗΣ ΠΟΙΜΕΝΟΣ ΑΓΝΟΥ
[4] ΟΥΤΟΣ ΓΑΡ ΜΕ ΕΔΙΔΑΞΕ Θεοῦ τὰ ΓΡΑΜΜΑΤΑ ΠΙΣΤΑ
ΕΙΣ ΡΩΜΗΝ ΟΣ ΕΠΕΜΨΕ ΜΕ σὴν ΒΑΣΙΛΕΙΑΝ ΑΘΡΗΣΑΙ
ΛΑΟΝ ΔἘΙΔΟΝ ΕΚΕΙ ΛΑΜΠΡΑΝ ΣΦΡΑΓΙΔΑ ΕΧΟΝΤΑ
ΚΑΙ ΣΥΝΟΜΗΓΥΡέαΣ Πέτρον καὶ ΠΑΥΑΟΝ ΕΣΩΘΕΝ
[8] μαρτΥΡΙου ΠΕΔΟΝ εἰς ΕΙΔΟΝ ΠΙΣΤΙΣ ΔΕ ΠΡΟΗΓΕ
ΚΑΙ ΠΑΡΕΘΗΚΕ ΤΡΟΦΗΝ ΙΧΘΥΝ ζωῆς ΑΠΟ ΠΗΓΗΣ
ΠΑΜΜΕΓΕΘΗ ΚΑΘΑΡῶς Οὗ ΕΔΡΑΞΑΤΟ ΠΑΡΘΕΝΟΣ ΑΓΝΗ
ΚΑΙ ΤΟΥΤΟΝ ΠΑΡΕΔΩΚΕ ΦΙΛΟΙΣ ΕΣΘΕΙΝ ΔΙΑΠΑΝΤΟΣ
[12] ΟΙΝΟΝ ΧΡΗΣΤΟΝ ΕΧΟΥΣΑ ΚΕΡΑΣΜΑ ΔΙΔΟΥΣΑ ΜΕΤ᾽ ΑΡΤΟΥ
ΤΑΥΤΑ ΠΑΡΕΣΤΩΣ ΕΙΠΟΝ ΑΒΕΡΚΙΟΣ ΩΔΕ ΓΡΑΦΗΝΑΙ
ΕΒΔΟΜΕΚΟΣΤΟΝ ΕΤΟΣ ΚΑΙ ΔΕΥΤΕΡΟΝ ΗΓΟΝ ΑΛΗΘΩΣ
ΟΥΜΕΝΤΟΙ ΤΥΜΒΟΝ ΕΜΟΥ ΕΤΕΡΟΝ ΕΠΑΝΩ ΘΗΣΕΙΕ
[16] ΕΙΔΟΥΝ ΡΩΜΑΙΩΝ ΤΑΜΕΙΩ ΔΙΣΧΙΛΙΑ ΚΡΥΣΑ.
ΧΡΗΣΤΗ ΠΑΤΡΙΔΙ ΘΗΣΕΙ ΑΙΣΧΙΛΙΑ ΚΡΥΣΑ.

Quæ quidem latine, nec infideliter, reddita ibidem sunt his versiculis:

[1] Electæ posui monumentum hoc filius urbis
      Vivus ut olim habeam corporis heic requiem.
Pastoris sum nomine Abercius assecla puri.
[4] Namque Dei verax mihi verbum hic tradidit; idem
Hortator fuit ut Romam tua regna viderem.
Vidi illic populum clarum fulgente sigillo,
Atque Petro Pauloque animis concordibus; intus
[8] Martyrii inspectus locus ipse, fidesque præibat
Et mensæ apposuit Piscem (purissima Virgo
Eximium, pure quem vitæ a fonte prehendit)
Vescendumque dedit dilectis tempus in omne,
[12] Utile habens vinum, potum cum pane ministrans.
Hos jussi inscribi versus ego Abercius adstans,
Quum vere octonus novies mihi volveret annus.
Nemo alia imponat nostro monumenta sepulchro,
[16] Aut Romanorum fisco duo millia nummum
Vel caræ solvet patriæ duo millia nummum.

Ex his, ut dictum Comm. præv. num. 17, videre est plura fuisse in Epitaphio resecata a Garruccio. Quod enim in Spicilegio Solesmensi versiculis constat omnino viginti duobus et apud Halloix viginti tribus, hic septemdecim tantum numerat. Specialia quædam indicabimus in sequentibus Annotatis.

l Notat Garruccius [Civilta cattolica, an. 1856, tom. II, pag. 83.] ad hanc vocem ἐκλέκτης, S. Abercium falso oriundum a Metaphrasta dici ex Hierapoli Phrygiæ. Nam, inquit, ita Abercius sedem suam reliquisset, ut Romam veniret; et exinde in Mesopotamiam se contulisset; ubi et mortuus et sepultus, nihilominus sepulcri sui violatoribus imposuisset multam, Hieropolitanæ civitati Phrygiæ solvendam. Quod, addit Garruccius, quam absonum sit nemo non videt. Hæc vero ita ille scripsit, quia Acta nostra omnino rejicienda existimavit; unde et solam expendit ac admittit Epigraphen; in qua cum dicatur S. Abercius Romam ivisse, hincque venisse in Mesopotamiam, de reditu autem ad civitatem Hierapolitanam non fiat sermo; conclusit Garruccius, S. Episcopum in Mesopotamia et mortuum et sepultum. In Actis nostris sicut et in Μεταφράσει diserte dicitur, eum adsuam rediisse sedem, atque Hierapoli obiisse et quiescere; quibus, mea opinione, Epigraphe nullo modo contradicit, utpote quæ de his omnino silet; imo potius concordat, cum, casu quo violaretur sepulcrum, imponat multam, civitati solvendam Hieropolitanæ; sane ideo, quod ibi illud esset.

m Τόδ᾽ ἐποιήσα. Conf. Comment. præv. num. 16.

n Hunc versiculum expungit Garruccius, quod mera sit amplificatio Metaphrastica [Ibid.] ; item et sequentem: nam, inquit [Ibid.] , poterant quidem admirationi esse magni illi oculi ætate Metaphrastæ, quando parietibus solebant inseri giganteæ effigies et icones; at tempore Abercii talia nec videbantur nec usui erant. Reponet forte quis, non opus fuisse istiusmodi grandibus figuris, ut auctor Epigrammatis magnos oculos Christo daret, cum alia multa sint quæ ad hoc eum inducere potuerint. Numquid apud Homerum frequens deabus affigitur vox βοῶπις, quæ a Schrevelio redditur: Cui bovini sunt oculi, magni et venusti? Nec omittendum quod ad hunc locum notat D. Pitra [Spicil. Solesm. tom. III, pag. 553.] : Hic ultro subeunt animo egregiæ illæ Pastoris boni imagines, pictura aut mussivo opere expressæ, grandibus oculis conspicuæ non semel, quæ ad hæc usque tempora in cœmiteriis et basilicis romanis supersunt. Confer Perret: Catacombes de Rome, pluribus in locis.

o Supplet hic D. Pitra voces τὰ ζωῆς, nec improbat Garrucius [Civilta. Ibid.] ; ipse tamen loco ζωῆς ponit θεοῦ, quia priorem vocem paulo infra adhibiturus est. Cæterum verba vitæ et Dei eumdem habent sensum. Halloixius versiculum imperfectum reliquit.

p

Ita habet D. Pitra:

Εἰς Ῥώμην ὅς ἐπεμψέ με τὴν βασιλείαν ἀθρῆσαι.

Garruccius pro τὴν scribit σὴν, deletque sequentem Hexametrum, atque verba vult interpretanda non sensu proprio sed translato, ita ut significent Abercium a Christo Romam fuisse missum ut suam ecclesiam σὴν βασιλείαν videret [Ibid. pag. 84 et 85.] .

q

Per λαμπρὰν σφραγῖδα clarum signum seu annulum, intelligit Abercius annulos aureos in senatorum et equitum Romanorum (qui maximo numero erant) digitis splendentes [Halloix, tom. II, pag. 141.] . Teste Plinio, quid haud multum ab ætate S. Abercii distat, consuetudo ferendi in digitis annulos, Romanis fere propria erat, cum, inquit [Histor. natur. lib. XXXIII, cap. 6, tom. V, pag. 13. Paris. 1685.] , nullos omnino annulos major pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. Et notat Halloixius [Ubi supra.] , haud mirum, si in Phrygia annulos non viderit Abercius, Romæ eorum copiam stupuisse; tanto magis quod, essent qui tres annulos uni minimo digito congererent [Plinius, lib. cit. pag. 14.] . Plura vide apud Plinium, qui initio libri XXXIII quasi ex professo de annulis tractat. Confer Pitisci Lexicon Antiquitatum Roman. Negat Garruccius agi hic de annulis qui digito gestantur. Observat itaque vocem σφραγίς varias habere significationes. Redditur latine: annulus digitalis, obsignatorius, sigillum; item caracter animis per baptismum et confirmationem impressus atque indelebilis; quæ quidem multis demonstrat ille [Civilta cattolica, an. 1856, tom. II, pag. 85 – 87.] ; nec tamen ex his rectam hujus versiculi dari posse opinatur interpretationem. Credat, ait [Ibid. pag. 87.] , qui voluerit, Abercium, alludendo ad baptismum et confirmationem, dicere solum voluisse: Ego Romæ vidi populum christianum. Hoc enimvero nec ille nec quivis initiatus poterat ignorare! Non ergo ejus opinione sumenda materialiter est vox σφραγὶς, sed latiori sensu. Reddit proinde versiculum Garruccius latine: Vidi illic populum clarum fulgente sigillo, scilicet, populum, ut ipse exponit, cui Deus insigne illud concessit donum, ut primam et infallibilem haberet cathedram. Sequentes quoque duos versiculos huic accommodat interpretationi, quos propterea haud leviter emendandos existimat, hancque proponit lectionem totius loci, ubi de itinere Romano:

Hortator fuit, ut Romam, tua regna, viderem;
Vidi illic populum clarum fulgente sigillo,
Atque Petro Pauloque animis concordibus; intus
Martyrii inspectus locus ipse.

Ut sensus sit, secundum Garruccium:Grassantibus Montani erroribus, Christus Romam me misit (Abercium), ut confirmarer in fide, videndo ecclesiam matrem et principalem (tua regna βασιλείαν), et populum prima et infallibili gaudentem cathedra (fulgente sigillo λαμπρὰν σφραγῖδα ἔχοντα), qui doctores habuit Petrum et Paulum (συνομηγορέας Πέτρον καὶ Παῦλον) quorum et ibidem martyrii locum inspexi.Sane hæc, absolute sumpta, sibi optime cohærent recteque concordant; ast nuspiam, ut dixi Comm. præv. num. 17, ita reddita leguntur, imo et longe diversa sunt a textu omnium Mss.

r Vide supra Annot. d. Resecat Garruccius omnia quæ ad hanc peregrinationem pertinent. Conf. Comm. præv. num. 17.

s

Παῦλον ἔσωθεν. Nemo facile hæc verba explicaverit. Fortassis locus corruptus est. Reddit Halloixius: Collectosque habui cunctos, intus quoque Paulum; et, quod mireris, ne verbum quidem addit explicationis gratia. Surius ita vertit: Habui autem omnes ad eamdem venientes concionem et Paulum intrinsecus. Num forte dicere intendit Abercius, se in hac peregrinatione animatum fuisse exemplo et præceptis S. Apostoli gentium, quæ continue sibi ab oculos ponebat? D. Pitra, præeunte Dubnero, hanc adhibet emendationem; loco Παῦλον ἕσωθεν ponit

πάντας δὴ ἔωθεν
Ἔσχον (ἐμοὶ) συνομηγυρέας

porro omnes ex oriente habui mecum (in sacris) unanimes [Spicilegium Solesmense, tom. III, pag. 533 et 534.] . Subjungit in nota [Ibid. pag. 533.] : omnes (codices) interponunt illud: Παῦλον ἔσωθεν, absque ullo sensu: quam quidem ἀλογίαν Surius sincera reddidit interpretatione sed absona: “Habui autem omnes etc.” Sed aptissime Dubnerus suggessit ἔωθεν … Cætera (quæ sequuntur in Epigrapha de Pisce allegorico) concordant cum 1 Cor. XI, 20 et seqq. (ubi de mensa Eucharistica: Convenientibus ergo vobis in unum etc.) quæ dum in margine notarius aliquis cum siglis forte implexis excitaverit; inde mali labes. Posset id forte admitti, si in uno alterove codice hæc tantum haberentur; sed cum omnes interponant illud, haud facile capio, qui notarius aliquis fuerit mali labes et causa. Quam diversa censeat et quomodo textum emendet Garruccius, supra vidimus litt. q.

t Πίστις δὲ παντὶ προῆγε. Halloixius et Garruccius delent vocem παντὶ; item D. Pitra, qui præterea, etquidem solus ut putem, loco προῆγε habet προσῆγε et reddit: Fides namque singulis produxit, ut jam hæc spectent ad Piscem eucharisticum. Apud alios voces illæ separantur et sensu sumuntur absoluto, indicantes fidem ubique et in omnibus Abercio præluxisse, nec aliud eum quæsivisse in omni vita sua, et speciatim in peregrinationibus, nisi ut Christi fidem diffunderet.

u Est illud satis compertum et exploratum, Christum imprimis denotari Piscis symbolo. Ita Mamachius [Origines et antiquitates christianæ, lib. I, § 6, tom. I, pag. 56 Romæ, 1749.] . Notum quoque est vocem græcam ἰχθὺς (latine Piscis), initiales ex ordine præbere litteras verborum Ἰησοῦς Χρῖστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτὴρ Jesus Christus Dei Filius Salvator. Vide Halloix [Tom. II, pag. 142 et 143.] , item Spicilegium Solesmense [Tom. III, pag. 499-584.] ubi ex professo de Pisce allegorico et symbolico tractatur. Unde eruditus vir J. B. de Rossi [Ibid. tom. III, pag. 546.] : Piscis imaginem in christianis veteris ævi monumentis passim obviam, Ἰησοῦν Χριστὸν Θεοῦ Υιὸν Σωτῆρα, et qui in Christo renascuntur et vivunt Pisciculos id est fideles, significare, ipsa nos antiquitas adeo disertis testimoniis edocuit, ut ejus rei multiplicari quidem argumenta possint, certitudini autem, quæ summa jam est, quidquam addi non item. Cæterum nemo non assentiet D. Joanni Baptistæ Pitra, qui S. Abercii Titulum vocat splendidum de eucharistico Pisce, quo vix aliud est præclarius, testimonium; imo fere unicum … quo arcana ἰχθύος tessera cum B. V. Maria conciliatur.

v Ex his septuaginta duobus annis, quibus vixisse dicitur S. Abercius, concludit variis ex conjecturis Halloixius, eum sub annum Domini nonagesimum sextum [Halloix, tom. II, pag. 55.] natum. Vide Comm. præv. num. 10, ubi demonstravimus nihil certi statui posse circa annos, quibus omnino natus vel mortuus S. Abercius sit.

x Hæc cogitans oraverit pro Abercio quicumque nobiscum sentit. Surius.

y

Non desunt, quibus mirum imo et reprehendendum videatur, S. Abercium de morte cogitantem, fuisse sollicitum de alterius sepulcri vetanda superimpositione, atque secus facienti imponenda multa; ast, reponit Halloixius [Halloix, tom. II, pag. 144.] , id videri alienum a sancto Viro non debet, imo magis ad illius spectat providentiam, quod sepulcrum suum ac monumentum, unde aliqua ad posteros emanare utilitas poterat, abscondi vetuerit. Cæterum mos non immittendi mortuos super mortuos ab antiquissimis temporibus receptus tam apud hebræos et gentiles quam apud Christianos erat, ut probat Jacutius in suo commentario de Bonusæ et Mennæ titulo [Christianarum antiquitatum specimina quæ in vetere Bonusæ et Mennæ titulo pag. 31 et seqq. Romæ 1758.] . Quam in rem citari solet locus Tertulliani ex libro de Anima [Cap. 51. Patrologia Migne, tom. II, col. 738.] : Est, inquit, et alia relatio apud nostros, in cœmeterio, corpus corpori collocando spatium recessu (nempe prodigioso) communicasse. Probatur item mos ille ex concilio Autisiodorensi anni 578: Non licet mortuum super mortuum mitti [Sirmond. Concilia Galliæ, tom. I, pag. 363.] ; et Matisconensi anni 585: Comperimus multos necdum marcidatis mortuorum membris sepulcra reserare et mortuos superimponere… Ideoque statuimus ut nullus deinceps hoc peragat. Quod si factum fuerit, secundum legum decreta, superimposita corpora de eisdem tumulis rejactentur [Ibid. pag. 388.] ; ita quoque in Capitularibus Caroli Magni: Mortuum super mortuum non ponant [Pertz, monumenta Germaniæ. Leges, tom. II, app. pag. 83.] . Hinc, etiam in vetustioribus nonnullis titulis, diræ ac maledicta in eos qui tale quid attentare ausi fuissent [Jacutius, ubi supra, pag. 39 et seq.] : Nemo suum vel alienum cadaver super me mittat; quod si hoc præsumpserit, sit maledictus et in perpetuum amathemate constrictus. Et in ipso Bonusæ et Mennæ titulo, quem Jacutius ad quarti interlabentis, incipientisve quinti sæculi tempora revocari existimat [Ibid. pag. 4.] , inter alia legitur: Habeat anatema a juda si quis alterum hominem super me posuerit [Ibid. pag. 31.] . Ad hoc apposite notat idem Jacutius [Ibid. pag. 41.] : Quotus enim est quisque, qui vel æquissimum non edixerit esse, ut Christi nempe fideles ad vita functorum requiem sartam tectam servandam, ultionis divinæ mala in illius protulerint violatores quoscumque, in quos ipsi se ethnici, nedum principum suorum legibus constitutisque pœnæ nomine mulctis opposuere; verum plurima in hos ipsos, perinde ac in sacrilegos nequissimosque mortalium consuevere projicere maledicta, fore eis optando iratos. manes. Ossa. suorum, eruta. atque. dispersa, nec non DEOS. IRATOS. QUOS. OMNES. COLUNT; vel his gemina (similia) alia, quæ in exscriptis ab Grutero potissimum ac Menkenio paganorum epitaphiis recensentur? Quid quod sacris in litteris plura auditu fandoque ipso horrentia proferri solent in impios maledicta, uti illa præprimis in amarissimis Zelotypiæ aquis contra mulierem adulterii suspicione sese purgantem congesta [Num. V, 14 – 31.] ; illaque dein adversus omnes divinæ legis transgressores Ebræos ab Levitis, in populi concione, Mosis jussu prolata [Deut. XXVIII, 16 et seqq.] ; nil ut dicam de plagis maledictisque tot aliis, quæ in libri Apocalypseos violatorem pronuntiavit Johannes [Apocalyp. XXII, 18.] ? At si isthæc plenissimæ horroris diræ, Reinesio (contra quem hic agit Jacutius) ipso judice, nequaquam esse dicique possunt difformes mansuetudini Dei; nec eæ adhuc in antiquorum exstantes Christianorum Titulis diræ culpari poterunt adeo, inde ut mansuetudini pietatique Christianæ difformes reputentur. Hactenus Jacutius. Paulo ante dixerat [Ubi supra, pag. 36 et seqq.] : Sane hæc Ethnicorum Ebræorumque sepulcralis religio, optato tandem asserta fuit veritatis in lumine a fidelibus priscis; qui probe quum essent adeo de mortuorum resurrectione instructi, ut antiquius nil inde creditu, nilque in ore retinuerint frequentius, quam eorum sepulcra, domus esse quietis, suosque mortuos in somno pacis dormire, immutationem expectantes suam et adventum gloriæ magni Dei, jam immane propterea execrandumque reputavere piaculum, ut suorum in Christo mortuorum pax ista, ex aliorum præsertim illa unius supra aliud injectione cadaverum turbaretur [Conf. Ang. Maium, Vet. scriptorum etc., tom. V, in Præfatione, pag. XVI.] . Ad multam quod attinet, similia rursus in antiquis sepulcrorum epigraphis nonnumquam occurrunt. Sic Polæ, teste Halloix [Tom. II. pag. 144.] , quæ urbs Istriæ est, in horto quodam ad S. Stephanum (ut Gruterus habet) sequens legebatur Inscriptio, quæ haud parum cum Aberciani Tituli fine consentit:

AVIDIA MAXIMINA.
DOMVM. ÆTERNAM. V. S. P.
SI. QVIS. ALIVD. CORPVS.
SVPERPOS. DET. FISCO. P.
CCC. M. N.

Quæ ita ibidem legenda volunt: Avidia Maximina domum æternam vivens sibi posuit. Si quis aliud corpus superposuerit. det fisco Polæ trecenta millia nummum. Vide Halloix loc. cit. Alia, nec dubitem meliora, de hac inscriptione habet Jacutius ex Fabretto [Specimina antiq. pag. 35.] . His imprimis epigraphe Brixiensis est, non Polensis. Deinde ita illam reddunt:

MAXIMINA
DOMVM ÆTERNAM
VIVA SIBI POSVIT
SI QVIS ALIVD CORPVS
SVPERPOSVERIT
DET FISCO X CCCMILLIA

id est, denariorum tria millia. Denique Fabretto monumentum hoc Christianum est; aliter sentit Jacutius, quum, inquit [Ibid. nota] , nullum in eo ipso occurrat Christianismi indicium, ibique imo gentilitas, nedum (tam) ex formula domum æternam …, quam ex pecunia, se prodat illa, quæ inibi, pœnæ nomine adjudicata est fisco, jam is pro Ethnico existimandus est Titulo. Nullo tamen modo negat Jacutius id genus multam in Christianis monumentis adhiberi non potuisse. Nec prætermittendum, quod habet Angelus Maius in Præfatione ad Inscriptiones Christianas, quas juxta Marinii codices mss. publici juris fecit in sua Scriptorum veterum nova collectione tom. V: Ego, ait [Pag. XXII et seq.] , a Marinio disquisitionem potissime optassem de inscriptionibus, quæ utrum Ethnicæ an Christianæ sint, dubitatur… Fateor id quidem magni ac subacti esse judicii, diuturnæque peritiæ atque laboris, nec sine multarum rerum cognitione (quæ in Marinio abundabat), veluti formularum et signorum, quæ sæpe eadem in utriusque religionis castris militant, dictionum etiam, emblematum atque siglorum, in dubiis hujusmodi certum denique aliquid posse constitui. Nam quis non rideat boni illius credulitatem viri, qui litteras I. O. M. lapidi inscriptas præ foribus monasterii, cui præerat, interpretabatur introitus omnium monachorum, et non potius Jovi optimo maximo, ut in classe inscriptionum de diis ethnicorum passim legimus?

z Codex Colbert. 1540 invertit numeros; Romanis mille; Hierapoli duo millia solvenda imponit. Garruccius utrobique habet: Duo millia nummum.

aa Hic est, qui apud Lequien vocatur Abercius II, de quo hæc solum refert: Sancti Abercii successor Abercius alter fuit ex Hierapolitano ecclesiæ archipresbytero, a decessore suo Abercio designatus, ipsoque vivente confirmatus. Ita fertur in Vita Abercii prioris [Oriens christianus, tom. I, col. 834.] . Ibidem inter episcopos Hierapolitanos ordine X venit Abercius III [Ibid. col. 835.] , qui subscripsit Chalcedonensi concilio: Abercius minimus episcopus Hierapolis Phrygiæ Salutaris.

bb In Μεταφράσει Boissonadii additur clausula hortatoria, quam ita latine redditam alicubi reperio: Et sepultus est magnifice in hoc, quem sibi ipse paraverat, tumulo. Ejus virtutem æmulemur audientes: neque enim simpliciter in descriptionem laudatorum hominum vitas Spiritus sanctus tradi permittit; sed ut quisque inveniens quod ex illis utile est, et imitatione meliorum vertutem exercens, similis gloriæ non expers in die retributionis inveniatur, gratia et largitate D. N. J. C., cui gloria in sæcula. Amen. Coronidis loco adscribam ex codice Parisiensi num. 1540, quæ sequuntur post epigraphen usque ad Actorum finem. Diximus Comm. præv. num. 2 codicem hunc recentioris quam alios esse ævi; quod ex modo narrandi seu stylo etiam probari mecum, putem, existimabit eruditus lector: Καὶ τοῦτο πράξας· καὶ συναγαγὼν τοὺς πρεσβυτέρους καὶ διακόνους τῆς ἐκκλησίας, καὶ τινας τῶν ἀδελφῶν, εἶπεν πρὸς αὐτούς· Τεκνία μου, ἐγὼ μὲν ὡς Κύριος προσέταξεν, μεθίσταμαι· ὑμεῖς δὲ βουλεύσασθε περὶ ἐπισκόπου. Καὶ πρὸς ἑαυτοὺς οἱ πρεσβύτεροι καὶ οἱ διάκονοι καὶ οἱ ἀδελφοὶ μικρὰ διαλεχθέντες, ἐπελέξαντο τὸν ἀρχιπεσβύτερον, καὶ αὐτὸν ὀνόματι Ἀβέρκιον· ἐπαινέσας οὖν τὴν προβολὴν αὐτῶν ἅγιος, ἐπέθηκεν ἐπ᾽ αὐτὸν τὰς χεῖρας, καὶ ἐπευξάμενος καὶ εὐλογήσας αὐτὸν. Οὐ μετὰ πολλὰς ὥρας παρακαθεζομένων αὐτῶν πάντων, ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν καὶ τὰς χεῖρας ἐκτείνας, εἶπεν· εὐχαριστῶ σοι Κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, μέχρι τῆς σήμερον φυλάξας τὸν δοῦλον σου· καὶ ἁξιώσας με εἰς τὴν πόλιν σου, ἣν ἐκέλευσάς με ἐπισκοπεύειν, μεταστῆναι τοῦ προσκαίρου βίου τούτου· καὶ εἴη τὸ ὄνομά σου δεδοξασμένον, εἰς τοὺς ἀτελευτήτους αἰῶνας τῶν αἰώνων. Καὶ πάντων τῶν παρεστώτων τὸ ἀμὴν ἐπευφημισάντων παρέδωκεν τὸ πνεῦμα αὐτὸῦ τοῖς παρεστῶσιν ἀγγέλοις. Ἐπιμελησάμενοι οὖν οἱ παρόντες τοῦ σώματος, ὡς ἦν δυνατὸν ἔθαψαν εἰς τὸν τύμβον, ὃν ὡς προείρηται κατεσκεύασεν ἑαυτῷ. Ἐτελεύτησεν δὲ ἅγιος Ἀβέρκιος, μηνὶ Ὀκτωβρίῳ κβ κατὰ Ῥωμαίους. Καὶ ὑποστρέψαντες πάντες οἱ ἀδελφοὶ, εἰσήγαγον ὃν ἐψηφίσαντο ἐπίσκοπον, καὶ αὐτὸν ὡς εἴρηται Ἀβέρκιον καλούμενον, εἰς τὴν ἐκκλησίαν· καὶ ἐκάθισαν αὐτὸν εἰς τὸν θρόνον τῆς ἐπισκοπῆς τοῦ ἁγίου καὶ ἰσαποστόλου Ἀβερκίου· δοξάζοντες καὶ αἰνοῦντες τὸν φιλάνθρωπον Θεὸν καὶ τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, σὺν τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Hæc cum fecisset, congregavit presbyteros et diaconos ecclesiæ, nonnullosque ex fratribus; quibus dixit: filii, ego quidem, prout Dominus constituit, moriturus brevi sum: vos vero consulite de episcopo. Presbyteri et diaconi fratresque paululum inter se collocuti, elegerunt archipresbyterum nomine quoque Abercium. Probavit sanctus Vir illorum propositum, eique manus imposuit et benedixit. Paucis post horis, illisque circumstantibus, in cælum aspiciens extensisque manibus: Gratias, inquit, ago tibi, Domine mi Jesu Christe, qui in hunc usque diem custodisti servum tuum, et dignatus es me in civitate, cujus voluisti me esse episcopum, ex hac vita vocare. Sit nomen tuum benedictum in infinita sæcula sæculorum. Cumque circumstantes omnes dixissent Amen, tradidit spiritum adstantibus angelis. Cum ergo, qui præsentes erant, corpus defuncti curassent, illud in tumulum quem, ut dictum est, ipse sibi paraverat, deposuerunt. Mortuus est S. Abercius mense Octobri die XXII secundum Romanos. Tum fratres omnes regressi introduxerunt in ecclesiam episcopum quem elegerant, vocatum quoque, ut diximus, Abercium, atque imposuerunt cathedræ pontificali sancti et apostolis æqualis Abericii, laudantes et benedicentes benignissimum Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum cum sancto Spiritu cui gloria et potestas in sæcula sæculorum.

DE SS. ALEXANDRO, EPISC.; HERACLIO, MILITE; ANNA, THEODOTA, GLYCERIA ET ELISABET MM.

FORTE SÆC. II VEL III.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Memoria et Passio ex Menologio ac Menæis Græcorum et Martyrologio Romano. Ædes SS. Martyribus illis sacra Constantinopoli in Cupresseto.

Alexander, episcopus, martyr (S.)
Heraclius, miles, martyr (S.)
Anna, martyr (S.)
Theodota, martyr (S.)
Glyceria, martyr (S.)
Elisabet, martyr (S.)

AUCTORE B. B.

In Menologio græcorum Basilii legitur: Certamen sacrosancti martyris Alexandri et sociorum Heraclii, Annæ, Theodotæ et Glyceriæ [Menologium Græcorum, part. I, pag. 134.] . Atque subjungitur: Alexander sacer martyr cum episcopus esset, et libere Christum prædicans multos Judæorum Græcorumque ad Christi fidem traductos baptizaret, retentus a regionis præfecto, direque tortus et dilaniatus; cum idolis sacrificare compelleretur, nulla arte ad id induci potuit. Cujus constantiam miles quidam Heraclius nomine admiratus, in Christum credidit; quare et ipse multis tormentis excruciatus, capite plectitur. Alexander vero multis editis miraculis, quippe qui Christi opera a plagis sanatus fuerat, tres etiam feminas ad Christi fidem pertraxit, Annam, Theodotam et Glyceriam; quæ in conspectu præfecti oblatæ, ipsum objurgarunt, et idolorum superstitionem falsam appellarunt. Quamobrem ira excandescens præfectus, caput Alexandro primum amputari jubet; deinde Sanctas suppliciis vexatas capitis damnavit. Atque ita finem habuere. Hæc quidem in Menologio; in Menæis [Octobris, pag. 132. Venetiis 1843.] eadem fere leguntur, ast loco trium, ponuntur mulieres quatuor γυναῖκας τέσσαρας Theodotam et Glyceriam, Annam et Elisabet; præterea his quatuor gladio etiam cæsis omnium postremus Ὕστερον δὲ πάντῶν S. Alexander capite plexus occubuisse scribitur.

[2] [ex Menologio et Menæis.] Utra verior sit narratio, dubito an certo statui queat. Sane præclarissimum est Menologium græcorum, circa annum 984 græce editum jussu Basilii imperatoris, non quidem Macedonis, ut perperam asseruit Baronius [Ad annum 886.] ; bene vero Junioris seu Porphyrogeniti, qui sæculo integro posterior Macedone fuit, ut recte notat post alios Josephus Simonius Assemani [Kalendaria ecclesiæ universæ, tom. I, pag. 100. Romæ 1755.] ; ubi præterea declarat se operis illius curasse editionem, auctoremque esse Præfationis, parti I afflixæ; quod cæteroquin ex Titulo nemo unus vel suspicaretur [Menologium græcorum … nunc primum græce et latine prodit studio et opera Annibalis cardinalis Albani. Urbini 1727.] . Omnium antiquissimum, judice Zaccaria [Bibliotheca Ritualis, tom. I, pag. 89. Romæ 1776.] et augustissimum est Menologium illud; de quo et decessores nostri [Acta SS. tom. I Martii, pag. 861.] : est … ceteris (Menologiis), quæ vidimus, omnibus illustrior hæc collectio, auctoritatisque majoris. Editum est opus ex duobus codicibus: altero, eoque præstantissimo, Vaticano, sex complectente menses a Septembri ad Februarium. Codicis dignitatem, inquit Assemani [Menologium. Præfat, pag. VII.] , supra ceteras laudes commendant, quadringentæ ac triginta imagines (quot scilicet præfatis sex mensibus memorantur varii Sancti seu Sanctorum classes) ab illustribus Basiliani ævi artificibus, mimio depictæ; addunturque singulis imaginibus ad marginem pictorum nomina, quæ in hujus editionis margine quadringenties trigesies repetere, nullius operæ prætium duximus; picturæ denique illæ accurate ære incisæ fuerunt trium Pontificum, Clementis XI, Innocentii XIII et Benedicti XIII sumptibus. Alterum codicem reperisse se testantur Henschenius et Papebrochius [Acta SS. Ubi supra.] , in Basilianorum monachorum monasterio Cryptæ Ferratæ; non quidem pari (ac Vaticanus) characterum elegantia et picturarum ad singulas paginas deliciis exornatum … sed antiquitate et fide nihilo inferiorem. Mirum post hæc non est, injuriosam (ab Harlesio, Fabricii editore, iniqua etiam dicitur [Bibliotheca græca, tom. X, pag. 147. Hamburgi 1807.] ) a supra laudato Assemanio [Kalendarium. Ubi supra.] vocari Caroli Macri censuram, aientis, a catholicis caute legendum (Menologium), quia multi, qui schismatici exstiterant pro Sanctis in hoc kalendario celebrantur. Reponit Assemanius: Atqui nullus est ibi schismaticus; omnes vero orthodoxi; et pro Sanctis in utraque ecclesia, Romana scilicet et Græca habiti. Legantur Sanctorum nomina; consulantur Allatius, Ughellius, Bollandiani. Unus est Macrus, qui quum librum illum neque vidisset, tam animosum tamen, tamque injustum de eo profert judicium.

[3] [Num tres vel quatuor SS. Feminæ numerandæ.] Ad sanctas Feminas, cum S. Alexandro passas, quod attinet, tres tantum numerantur in Menologii textu, Anna, Theodota et Glyceria, totidemque cernuntur in tabella seu imagine Passioni præfixa: scilicet ad dexteram legentis exhibetur S. Heraclius capite truncatus; versus medium S. Alexander cum carnifice, qui stricto elevatoque gladio beati viri cervicem jamjam percussurus est; ad sinistram partem stant tres sanctæ Mulieres. In Menæis quatuor nominantur, addita nempe S. Elisabet. Baronius (qui, ut ipse nos docet [Menologium. Præfat. Ad calcem.] , codicem Vaticanum præ manibus habuit adeoque mensem Octobrim, qualis in excuso Menologio continetur) in medio reliquit quæstionem. Ita nempe annuntiat hac die 22 Octobris in Martyrologio Romano: Item (id est, non Hadrianopoli, ubi præcedens classis ponitur; sed apud Græcos, ut recte adnotat Castellanus) sanctorum martyrum Alexandri episcopi, Heraclii militis et Sociorum; imo Sociarum, siquidem feminæ sint. Quatuor leguntur apud laudatum Castellanum [Martyrologe universel, 22 Octob.] , immutato paulisper Menæorum ordine: Anna, Elisabeth, Theodota et Glyceria; eodem modo Seberus [Ecclesiæ græcæ martyrologium metricum, pag. 345. Lipsiæ 1727.] , in epigrapha ad versiculos ex Menæis desumptos, qui sunt hujusmodi:

Τμηθεὶς σεπτὸς Ἀλέξανδρος αὐχένα,
Καὶ μάρτυς ἐστὶν, οὐ θὺτης Χριστοῦ μόνον.
Θεοδότην ἄγχουσιν καὶ Γλυκερίαν,
Θεοῦ γλυκείας ἠγαπηκύιας δόσεις.
Στῶμεν καλῶς, καὶ θῶμεν αὐχένας ξίφει,
Ἀθλοφόροι λέγουσιν ἀλλήλαις δύο.

Verendus Alexander ense cæditur,
Qui mysta Christi ejusque martyr est simul.
Theodotam Glyceriamque strangulant,
Dulces amantes Numinis dotes boni:
Nunc stabimus pulchre, caputque dabimus
Ferro, triumphantes loquuntur invicem.

Qui quidem ïambi latini satis accurate sensum reddunt textus græci, non tamen ad verbum, ut legenti manifestum est. In Synaxariis mss. nostris Ambrosianis vacat dies 22 Octobris; Sirmundiana recitant elogium ex Menæis, cui nonnulla subnectuntur de cultu, quæ numero sequenti adscribam. Equidem starem potius Menologio, si hoc Menæis revera contradiceret: ast non ita est. Silet tantum de S. Elisabet; ac proinde argumentum præbet mere negativum, quod ex genere suo non prævalet diserto Menæorum testimonio; quemadmodum nec binarius ïamborum officit ternario Menologii numero. Fieri etiam potuit, ut aliunde S. Elisabet accreverit turmæ et, licet alibi passa, communem sit nacta cultum. Apud latinos, Romano excepto Martyrologio, non occurrit Sanctorum nostrorum mentio: nihil in Hieronymianis; nihil in Adone et Usuardo, hujusque plurimis apud Sollerium Auctariis.

[4] [De eorum Æde sacra] Ignoramus quo tempore contigerit martyrium istud; putem sæculo secundo vel tertio. Nec etiam scimus cujus sedis S. Alexander fuerit episcopus. S. Heraclius diserte miles vocatur. Reliquæ tres aut quatuor simpliciter feminæ γυναίκες dicuntur, ut non liqueat an virgines essent vel viduæ, vel fortassis adhuc matrimonio junctæ. Locus Martyrii primo intuitu videri posset subindicari in Sirmundi Synaxariis mss., ubi, recitato ex Menæis elogio, additur: τελεῖται δὲ αὐτῶν συνάξις ἐν τῷ μαρτυρείῳ αὐτῶν πλησίον ἁγίου Γεωργίου ἐν τῷ κυπαρισσίω agitur autem horum conventus seu festum in martyrii sui statione ad S. Georgii in cupresseto, (loco cyparissis consito): ita nempe in Ms. Bibliothecæ Parisiensis latine redduntur verba illa Synaxarii Sirmundi seu collegii Claromontani Parisiis, postea a Ludovico Magno dicti. Quem in locum duo animadvertenda habeo: alterum est, μαρτυρείον, in media latinitate Martyrium, sumi pro æde sacra, Deo sub Martyrum invocatione dicata [Glossarium Ducangii.] . Quod si ita sit, ex voce hac nihil concluditur de loco passionis. Scribit Faustinus Arevalus in Notis ad Etymologias S. Isidori Hispalensis [Opera, tom. II, col. 982, Migne.] : Martyrium græce, Memoria latine, erat ecclesia super alicujus vel aliquorum Martyrum sepulcrum constructa. Sed proprie locus ipse sub altari principe, in quo corpora sanctorum Martyrum requiescunt, martyrium seu confessio appellatur. Hinc Confessio sanctorum Apostolorum in templo Vaticano. Ex his aliquid amplius haberetur, si nullam factam fuisse S. Alexandri et Sociorum constaret translationem: sed hac de re altum apud scriptores silentium. Nihilominus crediderim translationi hac præcipue de causa, quod Μαρτυρείον, constitutum in ipso loco passionis, idque in urbe celeberrima, nempe Constantinopoli, proprio nomine SS. Alexandri et Sociorum recenseretur. Nisi quis existimaverit verba ἐν τῷ μαρτυρείῳ αὐτῶν Πλησίον ἁγίου Γεωργίου ita intelligenda esse, ut declarent, SS. Martyribus nostris dedicatam fuisse ecclesiam, hancque haud multum dissitam a S. Georgii æde. Qua admissa interpretatione, locus passionis satis clare innotesceret. Alterum, quod animadvertendum habebam, illud est voces, πλησίον ἁγίου Γεωργίου ἐν τῷ κυπαρισσίῳ haud parum sollicitos jam habuisse decessores nostros. Sic Papebrochius in Actis S. Georgii [Acta SS. tom. III Aprilis, pag. 112.] refert in Menæis 26 Novembris addi, in Synaxario Sirmundi, elogio S. Alypii: ἐγκαίνια τοῦ ἁγίου Γεωργίου ἐν τῷ Κυπαρίσσῳ Encœnia seu Dedicatio S. Georgii in Cyparisso seu Cupresso; atque subdit, his verbis non significari urbem hujus nominis Cyparissa, quales apud Ortelium (idem est apud alios) variæ notantur, argumento est articulus τῷ, qui non solet ante urbium nomina in simili constructione poni, sed ante nomina locorum particularium; et hunc quidem locum, Cyparissi seu Cupressi appellatione notum, puto Constantinopoli aut circa eam inquirendam. Si ad litterarum apices attendatur, non est accurata Papebrochii notatio. Præ manibus habeo ipsum illud Sirmundiani Synaxarii apographum ms., quo decessores nostri, adeoque et Papebrochius, usi sunt, in quo loc. cit. clare habetur [Pag. 121.] : ἐν τῷ κυπαρισσίῳ, in Cupresseto, non ἐν τῳ κυπαρίσσῳ in Cyparisso seu cupresso; eadem lectio est in Additamento ad elogium SS. Alexandri et Sociorum. Sed et in Menæis impressis [Venetiis 1843, pag. 41.] ad diem 9 Maji invenio: τελεῖται δὲ αὐτοῦ (Χριστοφόρου) σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ αὐτοῦ, τῷ ὄντι πλησίου τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Γεωργίου ἐν τῷ κυπαρισιῳ; item ibidem ad diem 22 Junii [Ibid. pag. 81.] : Agitur synaxis SS. Zenonis et Zenæ MM. ἐν τῷ ἁγιῳ μαρτυρείῳ τοῦ ἁγίου Γεωργίου ἐν τῷ κυπαρισσίῳ. Alibi aliarum rursus ædium divo Georgio sacrarum fit mentio. Sic in Menæis typo excusis ad diem ejus onomasticum 23 Aprilis [Ibid. pag. 100.] : τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτοῦ μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι ἐν τῷ Δευτέρῳ agitur ejus conventus in sanctissimo ipsius Martyrio (æde), quod est in Deutero.

[5] [juxta S. Georgii in Cupresseto,] Atque hæc ex Menæis et Synaxariis in quibus quater saltem occurrit mentio S. Georgii in Cupresseto. Aliunde plures ædes Constantinopoli exstitisse sancto huic Martyri sacras efficitur ex Ducangio et Banduro. Ille quinas numerat [Constantinopolis christiana, lib. IV. pag. 124 et 125.] ; hic plures quoque laudat variis in locis atque accurate in Indice tom. I, notatas [Imperium orientale, sive antiquitates Constantinopolitanæ. Paris. 1711.] ; ast nulla apud eos ἐν κυπαρισσίῳ dicitur; unde et Ducangius ignorare se declarat quo loco hæc steterit [Constantinopolis christiana, ibid. pag. 121.] . Præterea in Tabula topographica urbis Constantinopolitanæ in tres partes divisæ, qualis ab auctore anonymo, qui Alexii Comneni tempore vivebat, describitur, quam exhibet Bandurus initio tomi II Imperii Orientalis, in hac, inquam, tabula binæ sunt S. Georgii ecclesiæ: altera versus portam Polyandri seu in Deutero, ut manifeste de hac agant Menæa ad diem 23 Aprilis; altera in parte urbis, priori e diametro opposita, nempe in Manganis. An vero et quæ, ex duabus istis S. Georgii ædibus, sita fuerit in Cyparissiis incompertum nobis est, ait Pinius noster in Actis S. Christophori ad diem 25 Julii [Acta SS. tom. VI Julii, pag. 128.] . Nec ego quoque dixero. Id tamen noto: ex Menæis ad 9 Maji habetur ecclesia S. Christophori πλησίον τοῦ ἁγίου Γεωργίου ἐν τῴ κυπαρισσίῳ, atque ex iisdem 16 Decembris: τὰ ἐγκαίνια τοῦ ναοῦ τοῦ ἁγίου μαρτυρος Χριστοφόρου πλησίον τοῦ