Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August V           Band August V           Anhang August V

26. August


DIES VIGESIMA SEXTA AUGUSTI.

SANCTI, QUI VII KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Justus M., Lycii in provincia Hydruntina Italiæ
S. Orontius M., Lycii in provincia Hydruntina Italiæ.
S. Fortunatus M., Lycii in provincia Hydruntina Italiæ
S. Alexander M., Brixiæ in Italia.
S. Simplicius M. apud Marsos in Aprutio Italiæ.
S. Constantius M. apud Marsos in Aprutio Italiæ.
S. Victorianus M. apud Marsos in Aprutio Italiæ.
S. Zephyrinus Papa Romæ.
S. Abundius M. Romani.
S. Irenæus M. Romani.
S. Secundus martyr, ac dux, ex legione Thebæorum, apud Albintimelium in Liguria Italiæ.
S. Alexander martyr, Bergomi in Italia.
S. Adrianus martyr, Nicomediæ, ut volunt.
S. Atticus M. apud Græcos.
S. Sisinnius M. apud Græcos.
S. Ibistion conf. apud Græcos.
S. Poeclanus vel Heclanus Martyr.
S. Mercurius Martyr.
S. Basilla Martyr.
S. Maximilianus Martyr.
S. Quintus vel Quintinus Martyr
S. Sevus Martyr.
S. Victor Martyr.
S. Primus Martyr.
SS. Milites forte XXV Martyres.
S. Januarius episcopus, ac fortasse Martyr, Marsici in Lucania.
S. Felix Martyr, Marsici in Lucania.
S. Honoratus diaconus Martyr, Marcisi in Lucania.
S. Theodorus I, ep. Octodurensis vel Sedunensis conf. in Vallesia apud Helvetos.
S. Tithoës monachus in Thebaïde.
S. Gelasius ep. Pictaviensis.
S. Rufinus ep. conf. Capuæ in regno Neapolitano Italiæ.
S. Euladius seu Eulalius ep. Nivernensis in Gallia.
B. Pelagia vidua apud Lemovices in Gallia.
S. Elias ep. conf. Syracusis in Sicilia.
S. Bregwinus ep. & conf. Cantuariæ in Anglia.
S. Victor martyr, Ceresi in Castella veteri Hispaniæ.
S. Felix presbyter conf. Pistorii in Italia.
B. Liberatus de Lauro conf. ex Ordine FF. Minorum, in Marchia Anconitana Italiæ.
B. Humilis conf. ex Ordine FF. Minorum, in Marchia Anconitana Italiæ
B. Pacificus conf. ex Ordine FF. Minorum, in Marchia Anconitana Italiæ
B. Margarita Faventina, virgo & abbatissa, Ordinis Vallumbrosani, Florentiæ.
B. Joannes a Caramola conf., Ordinis Cisterciensis conversus.
B. Villana Bottia Florentiæ in Etruria.
B. Joannes Bassandus conf., ex Ordine PP. Cælestinorum, in monasterio Collismadiensi prope Aquilam in Vestinis.
S. Rosa virgo, ex tertio Ordine S. Dominici, Limæ in Peruvia, Americæ provincia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Nivernis, sancti Æoladii episcopi, qui concilio Lugdunensi secundo interfuit, commemoratio inscribitur novo Martyrologio Parisiensi; sed die, ut videtur, non suo. Saussayus eum ponit in Supplemento ad diem XXVI Februarii, quo etiam apud nos habetur. Hoc vero die XXVI Augusti in variis Fastis signatur S. Eulalius, non vero Æoladius, a priore omnino diversus, uti hac die XXVI apud nos licet videre. Hunc itaque consulat lector, vel adeat diem XXVI Februarii.
Commemoratio S. Guthlaor anachoretæ notatur inter auctaria ad nostrum Usuardum e codice Altempsiano. Quærimus iterum, an non Guthlaci anachoretæ. Si hic sit, egimus de illo ad diem XI Aprilis.
Drogonis confessoris patroni contra calculum mentio fit in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum: de eo etiam alibi. Lege quæ jam pridem dedimus XVI Aprilis.
Ab Incarnatione Domini MCXXXI anno combusta est ecclesia sancti Richarii cum tota villa & fere cum trecentis promiscui sexus viris & mulieribus, feria IV, VII Kal. Septembris. Hæc e codice Centulensi notantur inter Auctaria Usuardi a nobis editi. S. Richarius, fundator & abbas Centulensis in Gallia, habetur apud nos die XXVI Aprilis.
Apud Ravennam sancti Marciani episcopi, discipuli sancti Apollinaris, primi illius urbis episcopi, ex Florario nostro Ms. Adeat lector apud nos XXII Maii.
Apud Parisios sanctorum martyrum Georgii, Aurelii, Felicis, Natalis, & Liliosi annuntiatio signatur a Ferrario in Novo catalogo Sanctorum, ex Renato Bened. in Vit. SS. Galliæ, uti addit in notis; ac, Mihi, inquit, videntur iidem cum iis, qui Cordubæ sub Sarracenis in Martyrol. Rom. die XXVII Julii passi referuntur: licet ibi Natalia & Liliosa, non Natalius (Natalis) & Liliosus, ut apud Renatum (qui passos esse refert apud Parisios) legatur. Ita Ferrarius, & recte; qui error topographicus palæstræ inde exortus sit, quod duo primi e dictis Martyribus (adde caput sanctæ Sabigothonis seu Nataliæ, sicut apud nos vocatur die mox designando) Corduba Parisios delati fuerint. Historiam hujus translationis, ac singulorum Pugilum Vitam ac passionem exhibuimus ad diem XXVII Julii.
Autisiodoro, Eleuterii episcopi annuntiatio est apud Usuardum. Occurrit etiam hac die in variis aliis Martyrologiis, nimirum Canisii, Maurolyci, Bellini, Castellani, quibus adde apographa Hieronymiana apud Florentinium, & Saussayum in Serie Sanctorum, Beatorum ac Piorum. Signatur in Romano ad diem, quo ipsum dedimus, XVI Augusti.
In Asia S. Ursacii militis Persæ & martyris sub Licinio memoria habetur in Novo catalogo Ferrarii, ex Tab. Græcorum, sicut affirmat in notis, qui de eo hac die in Menol., & addit de eo agere Metaphrasten. Quodnam Menologium illud sit, nos latet. Certe inter varias Tabulas Græcas, quas inspeximus, nusquam hac die Sanctum illum invenire nobis licuit. Ad Metaphrasten quod attinet; Ferrarius non indicat, quo loco de illo tractet, & an seorsum Passionem ejus conscripserit, an conjunctim, occasione certaminis aliorum Pugilum. Quidquid sit, assignatum a Ferrario documentum hactenus non reperimus. Quid si hic Ursacius confusus sit cum Arsacio seu Ursacio, de quo ad diem XVI Augusti: nam, etiamsi Nicomediæ in Bithynia annuntietur, & cum titulo confessoris; vixisse tamen scribitur sub Licinio, & e milite factus solitarius, nec non natione Persa fuisse. Actorum ejus compendium dedimus ex Sozomeno ad dictum diem XVI Augusti.
Tude in Gallæcia Hispaniæ S. Mametis, qui tempore Gothorum sic vitam texuit cælestem, ut merito confessoris gloria venerari meruerit; ex Tamayo hac die, qui fatetur in notis nullam ipsius fieri mentionem in Martyrologiis antiquis & recentioribus. Unde igitur illum nobis obtrudit? Mirum foret, si non ex famosa sua figlina. Ecce enim, Illius, ait, memoriam publicam fecit Luitprandus in Advers. num. 64. Alios huic adjungit scriptores; sed non merentur nominari. Ex iis tamen, quæ sequuntur, observo ista: Tempore Maurorum, relictis reliquiis in Asturiis, & per Hispanias, ad Cyprum delatus est a Christianis. Quod de reliquiis in Asturiis dicitur, credit Tamayus intelligendum apud Ovetum. Est etiam, qui Mametem vocat eremitam. Ad hæc notat Tamayus, quod in diœcesi Tudensi sunt hodie decem ecclesiæ parœciales S. Mameti dicatæ, quarum nomina exprimit. Nos Mametem illum supra descriptum nec novimus, nec admittimus, nisi meliori auctoritate probetur. Dedimus ad diem XVII Augusti S. Mamantem vel Mammetem martyrem, tomo III ejusdem mensis a pag. 423; ibidem pag. 426 quæsitum, an duo martyres Mamantes in unum confusi; an corpus S. Mamantis, de quo egimus dicto die XVII Augusti, delatum fuerit Mediolanum, an in Cyprum, pag. 433. Quid si hic sit Mamas martyr cultu celeberrimus, qui in variis locis diœcesis Tudensis honoretur, & unde apud Tamayum confessor ille conflatus sit? Consuli interim possunt, quæ habentur apud nos die XVII Augusti.
Octava S. Ludovici episcopi & confessoris signatur apud Bellinum. Dies hæc octava est a die XIX hujus mensis, qua illustravimus Acta S. Ludovici episcopi Tolosani, atque adeo Bellinum de illo intelligimus. Plura de ista Octava videri possunt apud Arturum & Hueberum: de Sancto autem apud nos XIX Augusti.
Anastasii martyris meminit Grevenus: Florarium nostrum Ms. Anastasii fullonis martyris. Inter Auctaria ad Usuardum nostrum e codice Centulensi: Civitate Salona, sancti Anastasii martyris: de quo etiam apud Florentinium. Inter dicta Auctaria e codice Bruxellensi: Depositio sancti Anastasii presbyteri & martyris. Verum quisnam sit ille Anastasius presbyter, non est mihi promptum dicere. S. Anastasium vel Attalum M. Salonensem habes ad diem XXI Augusti: ubi hunc ab Anastasio fullone secernendum indicavimus. Salonensis hac die XXVI notatur a Maurolyco, nec non in Rhinoviensi Martyrologio Hieronymiano contracto. Sed cum de eo ad diem XXI prædictum egerimus; alius vero referatur in Romano ad diem VII Septembris, uti patet ex notis Baronii; superest, ut lectorem mittam ad dies, quos indicabam, XXI Augusti & VII Septembr.
Sanctorum martyrum Luxorii, Ciselli, & Camerini in Sardinia passorum meminit Ferrarius in Novo suo catalogo Sanctorum. De iis vide apud nos XXI Augusti.
Cenomanis, S. Tenestinæ virginis abbatissæ annuntiatio refertur ab Arturo in Gynæceo: de qua Sancta etiam agunt Ferrarius in suo Novo catalogo Sanctorum, Saussayus ac Castellanus. Sed nos eam dedimus XXIV Augusti.
S. Audoëni, episcopi & confessoris memoria habetur apud nos inter Prætermissos ac dilatos in alios dies, ad diem V Maii, ac differtur ad hunc diem XXVI Augusti. Voluerint scribere diem, quo de illo egimus, XXIV Augusti.
S. Patricia virgo hac die colenda scribitur in Catalogo Sanctorum ecclesiæ Neapolitanæ, qui anno 1619 editus est; sicut diximus ad diem, quo de illa cum Martyrologio Romano egimus, XXV Augusti.
Ermina vidua titulo beatæ insignitur ac refertur a Castellano hac die: cujus, uti addit, Gerson Vitam scripsit. Heri inter Prætermissos piæ ac mirabili huic Mulieri locum dedimus inter solos venerabiles, facta etiam mentione de Castellano: ubi item diximus de vero Vitæ ejusdem auctore. Adeat itaque lector diem XXV Augusti.
In territorio Lemovicensi sancti Redii (immo Aredii) presbyteri & confessoris, ex Florario nostro Ms. Adeat lector diem XXV Augusti.
Theodoli episcopi & confessoris. Est annuntiatio Greveni. Datur a nobis hac die S. Theodorus seu Theodulus episcopus Octodurensis vel Sedunensis, in Vallesia apud Helvetos, hujus nominis primus; eademque occasione dicimus, coli alios duos a priore distinctos, ejusdem cathedræ episcopus, videlicet ad dies XVI & XXVII Augusti.
Augustæ Vindelicorum beatus Sibotus episcopus refertur apud Chrysostomum Henriquez in Menologio Cisterciensi, & apud Chalemotum; qui rectius abstinet a nuncupatione beati.
In Germania beatus Willelmus … in monasterio Heisterbacensi, ex eodem Chrysostomo Henriquez, qui more suo magis est solicitus de multiplicandis titulis beatorum, quam de probando eorum, quos ita vocat, cultu.
S. Milesii ep. & aliorum quindecim annuntiationem satis obscuram, quæ habetur in nostro Florario Ms., aliis elucidandam relinquo.
Albereæ virginis Benedictinæ, prævio beatæ titulo, ac positione loci, videlicet Marciniaci Lugdunensis diœcesis, commemoratio sit ab Arturo in Gynæceo: at de cultu nihil.
S. mart. Andreæ memoria scribitur in Ruthenorum Kalendario, quod edidit Possevinus in Apparatu sacro a pag. 364. Quisnam sit ille martyr, non novimus.
S. Peregrinus, S. Romani Scotorum regis filii famulus legitur apud Camerarium, qui lectorem mittit ad Vitam ejus per Peregrinum Carpium, Tabulas Lucenses & Mutinenses.
Sanctorum Martyrum decem & septem memoria habetur in Florario nostro Ms. Non scimus quo referri debeant. Legi tamen possunt, quæ hoc die dicemus inter Sanctos ex apographis Hieronymianis.
Isaac & Maximiani martyrum meminit Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ inter auctaria Usuardi a nobis editi. Ibidem hæc affertur ex Greveno annuntiatio: Apud Carthaginem, sanctorum Isaac & Maximiani martyrum. Adde Florarium nostrum Ms., in quo hæc sunt: Passio sanctorum Ysaac & Maximiani in Carthagine civitate. Et sequitur: Siquidem defendente præside civitatis, in solo Deo Patre unitatem, & prohibente in uno solo Deo prædicari Trinitatem …, forum, ubi hoc ferale dictum scribebatur, ascendunt, & funestos apices … manu violenta dissipaverunt. Mox rapti ad tribunal judicis, verberibus virgarum & plumbatarum contunduntur… Donec … in mortem detrusi, a Domino Christo, cujus defenderant cum Patre æqualitatem, meruerunt coronari. Hæc in compendium e dicto Florario extracta sunt. Sed tam pseudo-martyres sunt, qui nobis obtruduntur, quam falsum illorum elogium, uti conficitur e tomo 4 Veterum analectorum a Mabillonio vulgatorum pag. 119 & sequentibus editionis prioris; ubi exstat Fragmentum epistolæ Macrobii Donatistæ de passione Maximiani & Isaac Donatistarum, ad plebem Carthaginensem. In nostro codice Ms. membranaceo Q Ms. 6, fol. 55 est hic titulus: Incipit passio sanctorum Martyrum Isaac & Maximiani die VII Kalendarum Septembrium. In fine autem narrationis fol. 58 apponitur: Explicit epistola beatissimi martyris Macrobii ad plebem Cartaginis de passione Isaac & Maximiani. Quod Passio ista sit consimilis Fragmento apud Mabillonium edito, comperi ex utriusque collatione. Solus autem characterismus ille traditores, qui variis locis ibidem occurrit, nonne argumento est, & epistolæ illius auctorem Macrobium, & martyres, in eadem descriptos, esse e secta Donatistarum? Nam, etiamsi nomen illud traditores inditum fuerit impiis Christianis, qui territi metu persecutionum, ac spe vitæ longioris allecti tradiderint Scripturas sacras, id tamen Catholicis impegerunt Donatistæ, capta inde occasione, separandi sese ab Ecclesia Catholica; ut mirum non sit, in dicta Passione per invidiosum illud cognomentum Christianos designari ab isto auctore Passionis Donatista. De isto cognomento agit S. Augustinus lib. 7 de Baptismo contra Donatistas, pag. 75 editionis Plantinianæ tomo 7. Consule annotationes, quas laudatus supra Mabillonius præfigit Fragmento, quod edidit, a pag. 115; ac Tillemontium Monumentorum eccl. tomo 6, in Donatistis, art. 48. Quibus addi potest Remigius Ceillier tomo 6 Historiæ generalis auctorum sacratorum & ecclesiasticorum cap. 16, pag. 623. Hæc sunt, quæ nos terruerunt, ne Isaac, & Maximianum tamquam veros martyres Operi nostro insereremus.
S. Panduinæ virginis commemoratio hac die Isselbæi in provincia Lincolniensi notatur in Martyrologio Anglicano Wilsoni; (utor editione anni 1640) & laudatur a nobilitate, vitæ sanctitate, ac miraculis, anno circiter Christi 900 signato. Corpus ejus in dicto loco sepultum refertur ibidem, ac magno olim in honore ac veneratione habitum. De illa etiam agitur apud Molanum in Appendice ad Usuardi Martyrologium anno 1573 typis editum, fol. 226, sub nomine Pandionæ: quam alii, uti est apud Alfordum in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ ad annum 900, num. 9, communiter Pandoinam vocaverunt. Ibidem scribitur: Fuit illa regii generis, e Scotia oriunda… In Angliam venit pietatis causa, patris tyrannidem fugiens: atque ibi sancte moritur. Pitseus in Appendice illustrium Angliæ scriptorum centuria tertia, pag. 896 in Richardo Eltesleio, inter alia, quæ de illo memorat, Habebat, inquit, hic bonus pastor in ecclesia sua reliquias Pandionæ virginis, filiæ reguli Scotiæ… Hujus igitur Vitam & virtutes, lectis diligenter historiis, collegit, & in unum volumen conjecit, & demum sub hoc titulo edidit Vitam Pandionæ virginis librum unum. Hæc fere Lelandus in quarto de viris illustribus libro. Sed nec apud illum, nec apud quemquam alium hactenus invenio, qua tempestate claruerit hic auctor. Illum tamen ponit ante alium Richardum, quem innectit anno 1500. Denique Virgo hæc tamquam Sancta annuntiatur a Castellano in Martyrologio universali. An vero publica ac stricti nominis veneratio ipsi debeatur, certius fortasse nobis constaret, si ad manum esset Vita superius assignata. In priore editione Wilsoni citatur quidem in notula marginali ejus Vita apud Jo. Capg. in Cat. SS. Angl.; sed in editione posteriore hæc omissa sunt. Enimvero nec in tabula, Catalogo isti seu Legendæ Sanctorum Angliæ præfixa, nec in Ms. indice ad illam nostro, Vitam illam reperio. Æqui ergo bonique consulat lector ea, quæ de hac Virgine collegi hoc loco, honoratiorem habitura in Supplemento nostri Operis, si certiora de legitimo ac publico ejus cultu documenta subministrari contigerit.
In festo S. Amandi confessoris duplex primæ classis die vigesima sexta Augusti Officium proprium, cum Octava invenimus inter nostras schedas Mss. de Sanctis ejusdem diei: quod Officium R. P. Godefrido Henschenio misisse indicatur in nostro apographo Armandus Gerard can. Sarlatensis anno MDCLXCIV: ex traditionibus, uti prænotatur, ecclesiæ sancti Juniani. Laudatus vero R. A. D. Gerardus in fragmento litterarum suarum, quod ante me habeo, scribit ista: Officia Mss. SS. Amandi Confess. XXVI Aug., & Juniani XVI Octobris.. accepi ex ecclesia collegiata S. Juniani in Lemovicibus. Deinde rogat, ne confundantur SS. Juniani duo, prout fecisse observat Labbeum in Indice tom. 2 Bibliothecæ novæ, videlicet S. Junianus Nobiliacensis, cujus Vitam dedit pag. 569, ac S. Junianus Commodoliacensis, qui est ille, de quo, inquit, loquimur. Apud nos tomo V mensis Junii, die XXV ejusdem mensis, pag. 78 actum est de SS. Amando & Domnoleno Gimeliaci in Petracoricis, & ibidem e Vita S. Juniani Commodoliacensis, danda, ut ibi dicitur, ad XVI Octobris, profertur fragmentum de S. Amando Commodoliacensi: quod dum contuli cum lectionibus ejus supra allegatis, congruentiæ, quæ in his, & in isto fragmento occurrunt, mihi suadent, in utraque narratione relucere S. Amandum Commodoliacensem: ut mirum appareat, tunc illud fragmentum ibi relatum fuisse, loco utique, prout nobis videtur, non suo. At de hoc Sancto, ac præsenti controversia tractari poterit in Supplemento Operis, si posteris nostris videbitur. Legi interim possunt, quæ habent Gononus in Vitis Patrum Occidentis lib. 4, a pag. 208, & Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 508, num. 25.
Maximiliani confessoris nomen signant Grevenus ac Molanus: apud Canisium annuntiatur Romæ: qui donec aliunde compareat pluribus ac distinctioribus notis expressus, fateor candide, me de eo plura dicere non posse: nisi fortasse sit martyr synonymus, de quo hac die scribemus inter alios Martyres ex apographis Hieronymianis.
Becci in pago Rothomagensi, depositio beati Herluini, ejus loci abbatis primi & fundatoris, magnæ humilitatis viri. Hæc Menardus in suo Martyrologio Benedictino. Acta ejus illustravit Mabillonius seculi sexti parte 2 a pag. 340; sed nullo cultu publico illum coli affirmat pag. 342: Etsi, inquit, tanta fuerint Herluini merita, ejus tamen memoria nullo cultu publico celebratur, ne quidem apud nostros Beccenses, ubi hactenus visitur ejus sepulcrum in medio Capituli, nigro lapide variis figuris ornato tectum, ac paulisper e terra elevatum. Anniversarium ejus annis singulis solemniter celebratur cum ornamentis pretiosioribus, & festivo campanarum sonitu; sed dicitur Missa pro defunctis. Invenimus tamen in vetusto cod. Ms. Gemeticensi tres orationes in sancti Herluini invocationem compositas, quæ sane innuere videntur, eum aliquando pro sancto habitum fuisse. Has orationes infra exhibebimus. Superest itaque, ut laudato Abbati locum & nos tribuamus inter solos venerabiles.
Ordo militaris S. Bernardi in Hisp. sub instituto Cisterc. sumpsit exordium. Notatio est Kalendarii Cisterciensis, quod anno 1617 editum est Divione. Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1162, cap. 2 consuli potest.
In Flandria in territorio Furnensi beatus Balduinus monachus laudatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi; sed Chalemotus beatæ memoriæ titulum ei tribuit; qui inter pios etiam notatur apud Saussayum in Serie Sanctorum, Beatorum ac Piorum.
Hoc die celebramus sequelam laudiferam thaumaturgæ imaginis Wlademiricæ purissimæ Dominæ nostræ Deiparæ & semper virginis Mariæ; ex Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano ad XXVI Augusti.
Franciscus a Brixia confessor Ordinis Minorum apud Fulginium, laudatur ac beatus vocatur a Lucentio in libro, qui inscribitur Fulgor Fulginii in splendoribus Sanctorum, pag. 184. In notis autem pag. 185 scribitur obiisse XXVI Augusti, aliis IV Junii, anno 1523. Nos Viro inter venerabiles hic locum damus. Agunt de illo Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano, Jacobillus in Vitis Sanctorum ac Beatorum Umbriæ, tom. 2, pag. 170 & 171, & Hueberus in Menologio ejusdem Ordinis; sed ultimus hic non appellat eum beatum.
Aurelii presbyteri simplex notitia exstat apud Grevenum: quis vero hic sit, vel quo referendus, ignoro.
Recollectio festorum D. V. a Bollando notatur ex Kalendariis variis innominatis in Catalogo Ms. Sanctorum, quem collegit.
De sancto Willielmo Wykwane archiepiscopo varia memorat Thomas Stubbs Ordinis Prædicatorum in Chronico Pontificum Eboracensium, inter scriptores decem Historiæ Anglicanæ Londini excuso anno 1652, columna 1727; ubi post alia hujus præsulis gesta, narrantur sequentia: Functus est archiepiscopatu quinque annis & dimidio. Quibus expletis, cessit pontificatui, & in partes transmarinas secessit. Et cum venisset Pontiniacum (monasterium est Cisterciense in Gallia) gravi infirmitate aliquanto tempore vexatus, & usque ad extrema perductus, in Domino feliciter obdormiens vitam finivit. Obiit autem idem venerabilis pater Willielmus apud Pontiniacum VII Kalend. Septembris anno pontificatus sui VI, & anno Domini MCCLXXXV .., & in ecclesia monasterii Pontiniacensis cum honore tanto patri debito sepultus est; ubi per ejus merita divina pietas plurima operatur miracula. Castellanus sic eum annuntiat hac die: Pontiniaci in diœcesi Autisiodorensi, beatus Vycvanius, archiepiscopus Eboracensis. Sed nos nec beati, nedum sancti titulo præsulem illum aliis hujus diei cælitibus attexere audemus, præsertim quod a prædicto chronologo vocetur venerabilis pater; donec vel Pontiniacenses, vel alii eruditi Galli nos docuerint, verum ac legitimum ei cultum deberi.
Imago Christi Edessena, quondam ad Agabarum missa, Constantinopolim venit æræ Christianæ CMXLIV; ut refert Schmidius in Diario historico ad hunc diem XXVI Augusti, citans Curopalatam.
Nicolaus Clementellus, Mirabelli in territorio Pictaviensi, Joannes Torigneus, ibidem, Ruffinus Ferezanus conf., in provincia sancti Angeli, Incognitus Tornaretensis conf., in valle aspera ad Tessam in Apulia, Joannes Camarinus conf., Camari in Sicilia, Achatiæ a Passione, virginis, Alanquerii in territorio Ulyssipponensi, Apud Arturum a Monasterio, duo primi cum titulo Martyrum; omnes vocantur beati: ultima est etiam in Gynæceo ejus.
De Francisco Brixiensi, quem etiam habet Arturus tamquam beatum, in hoc catalogo seorsum agimus.
Venerabilibus jam memoratis additur apud Hueberum Angelus seu Angeluccius, Luceriæ Saracenorum in Apulia: Andreas Insulanus, in Algarbia: Maria Angela, Monachii in Bavaria: Andreas de Ravenna. Recte autem cavet laudatus Hueberus prodigam ac promiscuam illam tituli beatorum multiplicationem. Simon dalla Rocca Contrada, quæ Ripalta vocatur, ponitur in brevi Relatione nonnullorum Beatorum, qui fuerunt discipuli beati Silvestri abbatis, & fundatoris congregationis monachorum Silvestrinorum; quæ Relatio exstat ad calcem brevis Chronici ejusdem congregationis, auctore Sebastiano Fabrini, ejusdem instituti monacho. Verum tam de prædicti Simonis, quam de aliorum, quos nominat ista Relatio, publico ac legitimo cultu edoceri desideramus; de cujus veritate informari jam pridem etiam petiit Papebrochius noster. De hoc Simone varia collegit Jacobillus da Foligno in Vitis Sanctorum ac Beatorum Umbriæ, tom. 2, pag. 171 & seqq., qui locum Rocca Contrada vulgo dictum, ac supra nominatum, pag. 171 etiam describit.
Asclepiæ viduæ commemoratio inscribitur in nostro Florario, de quo supra, & in Greveno. Plura nos latent.
Papiæ, sancti Joannis episcopi & confessoris memoriam facit Galesinius. Erit de eo agendi locus cum Martyrologio Romano ad diem XXVII Augusti.
Consuarannis, sancti Glycerii seu Licerii episcopi, qui concilio Agathensi subscripsit: cujus nomine extat urbs & ecclesia cathedralis, ex Martyrologio novo Parisiensi. Inter Prætermissos ad diem VII Augusti, dum dictum Martyrologium nondum prodierat in lucem, indicavimus, alibi Glycerium & Licerium pro eodem accipi, ut supra etiam fit; alibi hunc ab illo distingui, ac solum Licerium Sancti titulo honorari; illumque etiam coli inter auctaria Usuardina die XXVII hujus mensis. Quia itaque accuratius hujus rei examen a die VII ad XXVII Augusti tunc dilatum est; consulat lector, quæ de ista controversia dicemus ad designatum diem XXVII Augusti.
S. Ebbonis episcopi (Senonensis) memoria occurrit hac die in Florario nostro Ms., qua etiam notatur a Menardo; item a Mabillonio in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3 part. 1; ubi a pag. 647 illustratur Vita ejus. Refertur autem in Martyrologio Castellani, & in novissimo Parisiensi ad diem, quo & nos eum remittimus, XXVII Augusti.
Sabiniani, Honorati, Aroncil, Fortunaciani martyrum memoria fit in Additionibus Mss. Bruxellensibus ad Usuardum Greveni. Sunt apud Castellanum die XXVII Augusti, ubi pro Fortunaciano scribitur Felix. Nos conabimur dispicere, & dare, quæ illis conveniunt, eodem die XXVII Augusti.
Cardonæ in diœcesi Celsonensi in Catalonia obitus venerabilis Raymundi Nonnati, Ordinis de Mercede, Cardinalis Diaconi sancti Eustachii, inscribitur Martyrologio universali, quod edidit Castellanus; sed de illo Sancto instituetur a nobis sermo cum Romano Martyrologio, ad diem XXXI Augusti.
Pictavis, S. Justini episcopi annuntiatio notatur in novo Martyrologio Parisiensi, addita temporis nota circa annum 300. Castellanus Virum hunc annuntiat die prima Septembris sub eodem chronologico charactere. Apud Joannem Besly in Episcopis Pictaviensibus pag. 3, ex Calend. matris ecclesiæ Pictav. signantur VII K. Sept. natales SS. Gelasii, & Justini episcoporum: sed in priore editione Galliæ Christianæ apud Sammarthanos tomo 3, pag. 867 dicuntur eorum natalitia … coli Calendis Septembris. In novissima autem ejusdem Operis editione ante episcopos prædictæ sedis tomo 2, pag. 1137 ex veteribus catalogis allatos, nominatur S. Justinus, & coli dicitur Calend. Septemb. In Serie vero ipsa episcoporum columna 1142 ponitur S. Gelasius, de quo apud nos agetur hac die XXVI Augusti; quia aliqua saltem de eo referre possumus, quæ plus significent, quam solam cultus annuntiationem. Aliter accidit in S. Justino: nam præter illa, quæ de ejus veneratione publica jam protulimus, nihil jam habemus exploratum. Quamobrem rogatos volumus eruditos Gallos, ut, si quid amplius de laudato Præsule alicunde eruerint, nobiscum id communicare non graventur pro die, quo ipsum differimus, 1 Septembr.
Gratæ matronæ sanctæ, quæ beatum Alexandrum sepelivit. Grevenus. Martyrologium vulgo Canisianum addit clarius, ab ea sepultum fuisse Alexandrum, de quo ibi proxime inciderat mentio; qui videlicet etiam hoc die annuntiatur in Martyrologio Romano. Consule, quæ heri dicta sunt inter Prætermissos, pro die IV Septembris.
Sanctorum martyrum Hadriani, & sociorum festum celebratur apud Græcos hac die, apud Latinos vero VIII Septembris.
Translatio S. Lamberti de crypta in altare S. Crucis, ex Molano: exaltatio vocatur in Martyrologio, quod adscribitur Canisio. Spectat hic Sanctus ad diem XVII Septembris.
Alchas episcopus confessor Tulli inter Sanctos ponitur hac die apud Saussayum in Serie Sanctorum, Beatorum ac Piorum. Sed Castellanus illum annuntiat die XXVIII Septembris: ad quem & nos eum differimus. Exspectet itaque lector dicenda ad eumdem diem XXVIII Septembris.
In Beneventana civitate translatio sancti Mercurii militis & martyris, ut perhibent Additiones Cartusiæ Bruxellensis supra indicatæ. Consuli præterea possunt Auctaria ad Usuardum a nobis vulgatum, Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum, ac Marius de Vipera in Sanctis Beneventanis. Si Sanctus ille sit idem, qui exstat in Martyrologio Romano, spectat ad diem XXV Novembr., vel X Decembr.
S. Joasaph (al. Josaphat) filii regis Abener (al. Abenner) meminerunt hodie Menæa magna Græcorum, duos ipsi versus tribuentia. Apud Surium die XXVII Novembris Vita SS. Barlaam eremitæ & Josaphat Indiæ regis datur, auctore S. Joanne Damasceno. Habentur in Martyrologio Romano ad eumdem diem XXVII Novembris.
Apud Coloniam Agrippinam translatio quarumdam reliquiarum sancti Andreæ apostoli memoratur apud Grevenum. Adjici etiam possunt Florarium nostrum Ms., ac Martyrologium vulgo Canisianum. Pertinet sanctus hic Apostolus ad diem XXX Novembris.
S. Natalia, uxor Hadriani martyris colitur hac die apud Græcos. Est in Romano 1 Decembr.

DE SS. JUSTO, ORONTIO, ET FORTUNATO MM.
LYCII IN PROVINCIA HYDRUNTINA ITALIÆ,

Sub Nerone, ut fertur.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Justus M., Lycii in provincia Hydruntina Italiæ (S.)
Orontius M., Lycii in provincia Hydruntina Italiæ (S.)
Fortunatus M., Lycii in provincia Hydruntina Italiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Acta horum sanctorum Martyrum discutiuntur.

Lycium, al. Lupiæ, & Aletium, vulgo Lecce, ita describitur in Aletio apud Baudrandum: Aletium, [Cujusmodi sint] urbs alias Salentinorum seu Messapiæ Plinio, & Ptolomæo, Lecce nunc, in provincia Hydruntina, cujus caput est, ampla & probe culta, ita ut alias regni Neapolitani urbes incolarum numero longe superet, excepta Neapoli sola, episcopalis est sub archiepiscopo Hydruntino, inter Brundusium ad Boream & Hydruntum ad Austrum 20 mill. pass. distans, 7 autem ab ora maris Adriatici in occasum, Neritum versus 15, & 50 fere a Tarento in ortum. Litium dicitur a recentioribus. Hæc ille. Legi etiam possunt, quæ Leander Albertus memorat in Descriptione Italiæ in Mediterranea Salentinorum pag. 361 editionis Coloniensis Agrippinæ anni 1566. Tres porro hosce sanctos Martyres, tamquam tutelares, atque insignes patronos colit laudata urbs Lyciensis: e quorum numero sæpius sibi beneficum ac propitium experta est S. Orontium, sicut infra pluribus declarabitur, piissima Lyciensium erga se vota ac studia prosequentem cumulatissima miraculorum ac donorum cælestium multitudine. Quæ vero de hisce Sanctis dicenda sunt, dispesco in tres partes: quarum prima aget de rebus eorum gestis: secunda de publica illorum veneratione: tertia de miraculis S. Orontii.

[2] [horum Martyrum] Habemus instrumentum typis editum Lycii apud Petrum Michaëlem anno MDCLVIII, hoc titulo: Lyciensis. Coram sacra Rituum Congregatione pro obtinenda confirmatione Sanctorum Justi martyris, Orontii, & Fortunati episcoporum & martyrum in patronos. De hoc autem Sancto ultimo petitur, ut in novum patronum benigne concedatur, ex causis in eadem sacra Congregatione deductis, infra commemorandis. In hoc instrumento, seu libello supplici summatim exponunt Lycienses immemorabilem traditionem esse, Justum a Paulo apostolo Corinthi degente Romam missum, ad oras maritimas Lycienses appulisse, & Orontii hospitem fuisse, eumque, ac Fortunatum, aliosve illis sanguine conjunctos ad fidem Catholicam convertisse ac baptizasse, ad Urbem deinde accessisse, & ab ea expeditum, Lyciumque reversum, quamplurimis aliis ab Orontio catechizatis baptismum quoque contulisse, & cum ipsis Orontio, ac Fortunato Corinthum rediisse, ibique a Paulo apostolo Orontium episcopum Lyciensem creatum esse, & ipsum Justum ad prædicandum Euangelium ei socium datum fuisse: hosque Lycium repetiisse, ibique, & in tota provincia fidem Catholicam propagasse, & tandem ipsos Justum & Orontium, Neroniana vigente contra Christianos persecutione, die XXVI Augusti, quarta Dominica ejusdem mensis anno sexagesimo octavo, variis cruciatibus simul martyrio coronatos ad cælum evolasse, & Fortunatum in episcopatu Orontio successisse, martyriumque quoque passum esse.

[3] Hactenus prædictum instrumentum, quod sub nomine libelli supplicis Lyciensis inferius allegabimus. [Acta,] Cum vero ille ex parte civitatis & Capituli Lyciensis sit porrectus Eminentissimis Patribus sacræ Rituum Congregationis, nullus cuiquam potest esse dubitandi locus, quin tam hujus suæ traditionis summam, quam alia in eodem contenta expresserint optima fide, & omni modo, quem ad persuadendum conducere censuerunt, conveniente. Quibus autem scriptoribus usi sint in hac causa, præmiserat idem libellus supplex Lyciensis: Sciendum, inquit, est, quod præter illa, quæ de his Sanctis scripserunt Paulus Regius episcopus Vici Equensis, Antonius Beatillus e Societate Jesu, in Vita sanctæ Irenes virginis & martyris (lib. 2) cap. 7 in annot., Philippus Ferrarius in Nova topographia in Martyrologium Romanum verbo Aletium, & in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, in mense Augusti octavo Kal. Septembris in annot., qui auctor laudibus extollitur a doctissimo & eruditissimo Lezana consult. 2, num. 23 & 46, ac tandem Jacobus Antonius Ferrarius patritius Lyciensis in descriptione Corinthi, quam anno MDLII confecit, & in Paradoxica apologia rationum civitatis Lycii; cujus utrumque Opus manuscriptum legitur; ex Processu in curia episcopali Lycien. ad instantiam ipsius civitatis & Capituli instructo constat ab immemorabili tempore, primo, hos tres Sanctos in eadem civitate, imo Justum & Orontium etiam in provincia Hydruntina, semper pro Sanctis habitos esse, & tales fuisse vocatos: & immemorabilem traditionem esse, & reliqua, quæ modo præmisimus num. 2. Jam vero observanda proponimus sequentia.

[4] Ac primo quidem ad scriptores quod attinet, illustrissimus Paulus Regius, [quæ apud Lycienses] cujus exemplar, quod ante me habeo, notatur excusum Neapoli apud Josephum Cacchii anno 1592, ac recusum in Vico Æquensi anno 1593 apud Jo. Thomam Aulisio, parte 1, pag. 430 breviter præmisso summario Vitæ SS. Justi & Orontii martyrum, ac deinde proœmio ad illorum Acta, deducit ea per quinque capita: quorum substantiam e libello supplici Lyciensi cum antea dederimus, supervacaneum judicamus immorari rerum circumstantiis, quæ majore verborum prolixitate, quam idonea auctoritate ad faciendam fidem, descriptæ sunt, sicut non obscure videntur etiam indicare vel ipsimet Lycienses, quando in libello suo supplici coguntur recurrere ad immemorabilem traditionem. Immo illustrissimus ipse modo laudatus parvam sibi conciliat auctoritatem in iis, quæ pag. 444 & 445 narrat. Etenim, relato dictorum Sanctorum martyrio, indicat, fideles quosdam Lycienses collecta eorum corpora e medio loci, in quo occisi erant, collocasse in loco securo & occulto; ibique permansisse abscondita, donec per baptismum Constantini Magni concessa fuit cuicumque Christiano libera facultas ædificandi templa Sanctis Dei, & altaria: inventis autem istis corporibus suavissimo odore plenis, a Lyciensibus acceptos fuisse Sanctos in protectores.

[5] [circumferuntur,] Postquam vero eos in duabus capsis collocassent argenteis, ornatum, ait, templum construxisse in eorum honorem extra portam occidentalem civitatis, ubi quondam fuerant martyrio affecti; ibidem fuisse corpus S. Justi (unde portam hanc vocari portam S. Justi ad præsens usque tempus asserit:) corpus autem S. Orontii in alia ecclesia extra civitatem sepultum. Hæc extraximus e Paulo Regio, qui auctoritatem valde infirmam ac debilem affert, ut rebus tam antiquis historica fides habeatur ab iis, qui in istiusmodi narratiunculis non sunt nimis creduli, nec partium, vel patriæ studio abrepti. Audiamus jam quo pacto idem Paulus Regius historiam suam probare conetur. Allegans codicem manuscriptum, ex antiquis commentariis Lyciensibus extractum, rem plene notam fuisse factam affirmat a personis fidelibus, & a Doctore Jacobo Antonio Ferrari, e quibus veritatem istius historiæ traxisse se fatetur: qui Ferrarius dum per revelationem in somno habitam invenisset senem, cui nomen Joannis dell' Aimo, anno circiter Domini 1430, cum eodem ædificavit pulcrum templum in honorem S. Joannis Baptistæ, cum conventu pro FF. Dominicanis, nec non hospitale pauperum in memoriam S. Orontii, qui domi suæ solebat admittere hospites peregrinos. Verum quam exigua, dicamus nulla, in hac narratione proportio est ad confirmandam historiam SS. Justi & Orontii, seculo Christi primo sub Nerone, ut volunt Lycienses, martyrii laurea coronatorum?

[6] [& quæ perperam] P. Stanislaus Ma. Grassi e Societate Jesu in litteris lingua Italica die IX Augusti anno 1735 Portici (locus est in territorio Neapolitano, ubi Societas nostra residentiam, ut vocant, habet) scriptis, & inde Neapolim una cum aliis documentis Mss., iis præcipue, quæ ad S. Orontii miracula seu beneficia spectant, missis, sicuti suspicamur, ad ornatissimum Virum D. Dominicum de Georgio, qui diuturnis ac multis officiis de nostro Opere optime meritus est, ut inde ad nos pervenirent: in hisce, inquam, litteris scribit laudatus Pater, Compendium Vitæ S. Orontii Latinum & Italicum desumptum esse e Vita Sancti ejusdem, quæ Neapoli edita est, & de qua modo egimus, anno 1592 per illustrissimum Paulum Regium; quidquid vero hic scripsit, depromptum esse ex historia D. patricii Doctoris Jacobi Antonii Ferrari, viri, ait, doctissimi, ac regii ministri &c.: familiam vero antiquissimam ac nobilissimam in eo exstinctam esse. Hæc e litteris Grassii, qui addit, illum asserere, ea se prompsisse ex antiquissimo libro in pergameno litteris Longobardicis scripto, id est, ex antiquo Chronico ecclesiæ Lyciensis: originale autem illud, uti prosequitur Grassius, domini Ferrarii conservatum in ædibus quondam domini Justi Palma, unius e principibus duarum academiarum Lycii existentium, per eumdem dominum Palmam typis vulgatum fuisse Lycii anno 1707, & in isto libro narrari, quod abscondita fuerint SS. Justi, Orontii ac Fortunati corpora propter rationes, quæ acciderunt seculo 12 & 13, postea distinctius ex ipso commemorandas. Ea vero, quæ jam diximus ex istis litteris, materiam nobis suggerunt formandi hæc ratiocinia.

[7] [ab illis] Primo, Chronicum illud, de quo agebat Grassius, non vidimus, nec scimus apud nos esse, atque adeo judicium ferre non possumus, cujusmodi valoris ac ætatis sit. Secundo, experientia nos docuit, aliquando accidere, ut tamquam antiquissima venditentur documenta, quæ, spectata ratione rerum ac temporum, de quibus scribunt, ne antiqua quidem, nedum antiquissima haberi possint. Tertio dato, non tamen concesso, illud Chronicon litteris Longobardicis exaratum fuisse, & seculo quidem circiter septimo vel octavo, secundum illa Mabillonii de re diplomatica lib. 1, cap. 11, pag. 46, num. 2: Sæculo VI Langobardis in Italiam effusis, successit Langobardica scriptura ad communem usum. Romana illa (vetus, de qua egerat) sic corrupta in libris describendis aliquamdiu viguit, nempe ad sæculum VIII; quam magnum tamen vel sic interponeretur seculorum chaos, ut a seculo circiter septimo vel octavo recedas ad primum, cui traditio Lyciensium affigit res gestas Martyrum suorum? Quamquam vero non diffiteamur, magnum fidei pondus dictæ traditioni accessurum esse, si Chronicum Lyciense litteris Longobardicis scriptum tunc fuisset; nullo tamen pacto tam longa ætas illi potest tribui, cum Grassius, ut superius vidimus, res in eodem libro memorari significet, quæ spectant ad seculum 12 & 13, affirmante ista Mabillonio, quem modo citabamus: Langobardica (scriptura) obtinuit apud Italos ad seculum XII, quo ex tempore in politiorem illum modum sensim deducta est, quo nunc est Romana recentior. Hæc dicta sunto occasione illustrissimi Pauli Regii, & Jacobi Antonii Ferrarii, qui in libello supplici Lyciensi supra nominabantur.

[8] De Beatillo nostro quid loquar? Legimus compendium in eodem libello citatum; [tamquam documenta vera ac sincera habentur;] sed quale illud sit, intelligi facile potest ex scriptoribus, quos allegat: sunt hi Paulus Regius, & Jacobus Antonius Ferrarius; quibus addit Peregrinum Scardinum postea a nobis memorandum, Cæsarem Baronium tomo 1 Annalium, sed locum non indicat, & Joannem Jovane. Scripsit Joannes Juvenis de Antiquitate, & varia Tarentinorum (incolæ sunt regni Neapolitani) fortuna libros octo, qui habentur inter varios rerum urbiumque Italicarum scriptores, anno 1600 Francofurti editos, & Opus suum perduxit ad annum 1588. Superest Philippus Ferrarius in sæpe nominato libello supplici allegatus. In Nova topographia apud illum notantur Justus & Orontius, I epis. m., S. Pauli discipuli: sed iterum recurritur ad idem principium, ex monumentis ecclesiæ Aletinæ. In Catalogo suo generali meminit S. Orontii, primi ejusdem urbis episcopi, & martyris: in annotatione autem iterum repetit idem principium, ex Tabul. ecclesiæ Aletinæ. Deinde mentionem ibidem facit S. Justi, ejusdem urbis episcopi & patroni. De eo Paul. Reg. lib. 1 de Sanctis regni Neapolitani. Quod vero ejusdem urbis episcopus fuerit, non admittent Lycienses, qui in hoc munere S. Orontio substituunt Fortunatum. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui tamen in libello supplici Lyciensium non citatur, die XXV Augusti compendium exhibet ex Aletinæ urbis Annalibus, & Paulo Reg. loco citato: & sic Ferrarius itque reditque viam eamdem, ut ita loquar, dum eadem documenta toties repetit.

[9] Ex dictis etiam conficitur, traditionem Lyciensium, quantum quidem ad rerum gestarum historiam, [& nobis non sunt fundata] ejusque tempora pertinet, non satis probari, neque illa ab iis produci documenta, quæ sint accommodata, ut lectoribus persuadeant, vere ita accidisse suorum trium Martyrum ac Patronorum gesta seculo Christi primo, sicut ea tunc accidisse volunt. Et vero probationes quasi in circulo ambulare diceres: Lycienses quippe currunt ad scriptores, qui convenientem ætatem non habent; & hi recurrunt ad Lycienses, ejusdem rei defectu laborantes. Porro Carolus Bozzi patricius Lyciensis SS. Justi, Orontii ac Fortunati historiam anno 1672 edidit Italice, una cum S. Orontii miraculis ac beneficiis, eamque illustrissimo D. Antonio Pignatelli episcopo Lyciensi dedicavit. Historiam hanc etiam huc transmisit Bozzius. Aliud Vitæ SS. Justi & Orontii exemplar Italicum etiam apud nos est, sed nescimus cujus sit auctoris, & anni; qui forte notati fuerint in libri frontispicio, quod deest in nostro exemplari. P. F. Thomas Angiullo, Ordinis FF. Prædicatorum, typis vulgavit anno 1656 Panegyricum, quod inscribitur Lecce rosata, id est, Lycium rosatum. Verum scriptores hujusmodi, etiamsi plures afferrentur, faciunt potius numerum, quam fidem.

[10] [ad persuadendas] Nec est, quod nobis objiciat aliquis, desiderari hic processus Lycienses. Illos quippe petiit Papebrochius noster; sed obtinere non potuit; Carolo Bozzio in litteris huc Lycio missis scribente anno 1674, lubenter admodum assignatorum processuum apographum sese fuisse transmissurum, si in illis contenta fuisset antiquitas historiæ, inquit, nostræ. Sed quia unus dumtaxat continet multa miracula, quorum nonnulla affirmat exstare in suo libello; alter vero multas a Prælato suo (id est, episcopo Lyciensi) factas probationes, & sacræ Congregationi ab eo exhibitas; hunc significat se mittere: qui sine dubio est ille, quem sub nomine libelli supplicis Lyciensis toties recitavimus. Pater Joannes Baptista de Ciocchis Societatis Jesu in epistola die X Aprilis anno 1686 Lycii ad eumdem Papebrochium scripta, indicat varia ad præsentem materiam spectantia; e quibus, ne tædio sim lectori, ista brevissime contraho.

[11] [res gestas] Hinc itaque disco 10, laudatum Ciocchium institisse rogatu Papebrochii, ut obtineret processus; sed frustra. 20. Nihil antiqui esse in istis processibus circa Acta Sanctorum, de quibus agimus; sed ea dumtaxat, quibus illustrissimus Aloysius Pappacoda Lyciensis episcopus probat, Sanctos illos esse promovendos ad cultum patronorum Lyciensium, stante antiqua traditione. 30. Non omnino autem placuisse sacræ Congregationi traditionem Lyciensium, qua spectat ad Acta trium Sanctorum suorum, id argumento est, quod, sicut in citatis litteris scribitur, Congregatio ista noluerit admittere lectiones, quæ pro Officio propositæ fuerant a Clero Lyciensi. 40. Eamdem sacram Congregationem non voluisse dictos Sanctos ponere in Kalendariis aut Martyrologiis; 50. In eisdem litteris memorat idem Pater, D. Nicolaum Fatalo, magistrum cæremoniarum abbatem canonicum ecclesiæ Lyciensis, virum, prout addit, satis doctum & eruditum, sibi dixisse, nihil esse antiqui in Vita SS. Orontii, Fortunati, & Justi, nisi illud, quod illustrissimus D. Paulus Regius, episcopus Vici Æquensis, anno 1592 Neapoli excudit, ac recudit in Vico Æquensi anno 1593, in parte 1 a pag. 431; & exoptari, ut hæc Vita nostro Operi inseratur. Hæc extraxi e dictis litteris. Sed Vitam hanc Italicam latinitate donare, & typis subjicere, non est operæ pretium: cum traditio Lyciensium satis exprimatur in libello eorum supplici, e quo antea illam produximus, & similia in compendio referat, quæ Paulus Regius pluribus extendit, uti patebit, si hunc cum illo conferat.

[12] Etenim post proœmium narrat, Quomodo S. Justus fuerit discipulus S. Pauli apostoli, [quæ uti volunt, seculo primo contigerunt.] pervenerit ad civitatem Lyciensem, & Orontium converterit, cap. 1. B. Orontius cum sua familia baptizatus est a S. Justo: qui Romam profectus, iterum ad illum redit, cap. 2. Quomodo fuerint baptizati decem alii Lycienses, & Orontius cum Fortunato & Justo iverint, ut invenirent S. Paulum, cap. 3. Quomodo S. Paulus, audita Orontii petitione, eum fecerit episcopum Lyciensem, eique det B. Justum, ut sit ejus prædicator, cap. 4. Quomodo sacrum martyrium acceperint Justus & Orontius in persecutione Neroniana, cum aliis fidelibus, cap. S. Jam vero etiamsi hæc traditio tam infirma nobis videatur, ut probari satis non possit; cum tamen manifeste falsa non sit, in sua illam qualicumque possessione relinquimus, ac supra posuimus tres hosce Martyres sub Nerone passos, cum restrictione tamen, ut fertur. In collectaneis nostris Mss. invenio exemplar Italicum, magistri fratris Ambrosii da Taranto Augustiniani nomine subscriptum, quod continet notationes, uti dicitur in ejusdem titulo, circa errores, qui inseruntur Vitæ S. Orontii martyris. Deinde refert, multas se fecisse observationes in sua Historia sacra Tarentina ad Vitam a Carolo Bozzio Lyciensi conscriptam, quas pluribus mox commemorat. Verum cum de historia, quæ circumfertur, nostrorum trium Martyrum satis superque dictum jam a nobis sit; supersedemus huc transcribere prædictas notationes.

§ II. Cultus eorum publicus, una cum titulo patronorum Lyciensium Romæ probatus.

[Probato apud sacram] Veniamus nunc ad secundam hujus Commentarii nostri partem, in qua dicendum de nostrorum trium Sanctorum cultu. Nimis vero longum esset ea, quæ de hac re diffuse ac erudite collecta leguntur in libello supplici Lyciensi, hic iterum exhibere; sed suffecerit sequentia ex eo delibare fragmenta, quibus laudatorum Athletarum publica veneratio abunde comprobatur. Hæc itaque habentur in dicto libello: Ex processu in curia episcopali Lycien. ad instantiam ipsius civitatis & Capituli instructo constat ab immemorabili tempore, primo, hos tres Sanctos in eadem civitate, imo Justum & Orontium etiam in provincia Hydruntina semper pro Sanctis habitos esse, & tales fuisse vocatos, & immemorabilem traditionem esse &c. (quæ superius dedimus num. 2, ubi de rebus eorum gestis tractavimus.) Secundo, semper cum signis Sanctorum eorum imagines depictas, & statuas erectas fuisse. Tertio, in publicis Deo exhibitis precibus invocatos illos esse, præsertim divum Orontium, ad cujus ecclesiam processionaliter pro pluvia impetranda accedere consuetum fuisse, & ipsum Orontium, ac Justum semper, uti suos Patronos, eamdem civitatem existimasse, ac coluisse. Quarto, in honorem sanctorum Justi, & Orontii templa, & altaria Deo dicata esse, ac inter antiquos ecclesiæ cathedralis Lyciensis canonicatus, alterum sub sancti Justi, alterum vero sub sancti Orontii titulo ab immemorabili tempore esse fundatos; & in civitatis Monopolitanæ territorio provinciæ Barensis, adesse ecclesiam sub invocatione sancti Orontii, quam Alexander tertius inter ecclesias in jurisdictionis confinibus episcopatui ejusdem civitatis assignatas recensuit in sua bulla expedita anno MCLXXX, originaliter in illo episcopali archivio servata, cujus exemplar in processu est deductum, una cum scripta attestatione juramento roborata syndici, & aliorum de regimine ejusdem civitatis, ab immemorabili tempore hoc templum ibidem constructum inspici, & in eo semper Missam celebratam esse, & nunc celebrari. Constat etiam ex simplici auditu testium, aliquas ecclesias antiquissimas sub eodem sancti Orontii titulo in aliquibus locis provinciæ Hydruntinæ constitutas esse. In honorem vero sancti Fortunati in eadem cathedrali Lyciensi immemorabile altare fuisse erectum cum duobus beneficiis in eo, sub ipsius sancti titulo institutis, quorum collationes ultra centum annos, nempe anno MCDXCIV una; anno vero MDLI altera, ex Actis antiquarum visitationum Marci Antonii Ptolomei, & Joannis Baptistæ Castromediani episcoporum Lyciensium apparent. Ex quo longe ante ea erecta fuisse arguitur; licet idem altare, quia uni ex ipsius ecclesiæ columnæ hærebat, & ideo illi impedimento erat, præsulis tunc temporis jussu fuerit demolitum, Missarum eorumdem beneficiorum oneribus in alia altaria ejusdem ecclesiæ translatis.

[14] [Rituum Congregationem] Quinto, in SS. Justi, & Orontii memoriam Missæ sacrificium Deo fuisse oblatum. Sexto, dicta quarta Dominica Augusti semper in ipsorum Sanctorum Justi, & Orontii honorem singulis annis usque ad annum MDCXL festum solemniter cum Missa solemni, & Officio sub ritu duplici cum octava de comm. plur. Mart. (confirmato deinde in diœcesana synodo Lyciensi, anno MDCXXVIII celebrata) concione, & multoties assistentibus syndico, & decurionibus in forma civitatis, in signum, quod eos uti Patronos venerabantur, celebratum fuisse, & eadem die nundinas celebres habitas esse, & nunc haberi. Septimo, sanctorum Justi & Orontii pignora, ex immemorabili traditione, in suis ecclesiis extra civitatem Lycii olim erectis antiquitus servata, ob bella, ad cathedralem ecclesiam translata, sub ejus pavimento esse recondita; sed quo ejus loco, ignoratur.

[15] [a Lyciensibus] Ex quibus omnibus clare apparet, hos Sanctos, præsertim Justum, & Orontium, præditos esse omnibus illis septem honoris qualitatibus, quas Sanctis tribui solere docet Bellarm. controv. tom. 1, controv. 7 general. de Beat. & Sanct. lib. 1, c. 7 vers. ad septimum, qui infra c. 10 vers. quantum ad tertium, tradit quoque, quod, ut pro talibus habeantur, sufficeret, vel in eorum honorem templa, & altaria tantum Deo esse constituta, cum illa publicum cultum nomine Ecclesiæ denotent, & erectio altaris cum imagine alicujus Sancti, signum sit canonizationis; canonizatis enim tantum Ecclesia ea permittit, ut ex Petro Damiano docet Baronius Annal. tom. 10 anno CMXCIII § Non est autem, vers. Concedere, quem refert, & sequitur Molfes. conf. 45, num. 32: vel, sacrificium in illorum memoriam Deo esse oblatum, quod magis, ac præcipue ipsum nomine Ecclesiæ cultum confirmat; cum nullum in ea adsit Sacrificium, quod non sit commune a Deo institutum, & templa, & altaria ad ipsum referantur; Bellar. loc. cit.

[16] Non obstat, quod prædicti Sancti non sint a Sede Apostolica canonizati, [Martyrum horum] neque eis ab Ecclesia universali hi honores exhibeantur. Sequuntur in hoc libello supplici objectiones variæ, ac responsiones, quæ in hac causa diffuse admodum deductæ sunt, quæque in nimis longum sermonem nos abducerent, si referremus omnia, quæ sacræ Rituum Congregationis tribunali proposita fuerunt. Adde, quod hoc videatur fore, si non supervacaneum, saltem neutiquam necessarium, cum eidem Congregationi adeo fuerit a Lyciensibus factum satis, ut ediderit decretum in illorum favorem, quo approbavit præsentem horum trium Sanctorum causam, uti mox dicetur. Nec Lyciensibus obfuit, quod SS. Justi & Orontii cultus per annos plures fuerit intermissus: quam rem ex eorum libello hic libare non pigebit, ut intelligatur, quomodo instaurationem cultus eorum, tamquam patronorum petierint non absolute, sed quatenus opus esset; sanctum vero Fortunatum illis adjungi rogarint absolute cum eodem titulo, quod etiam a sacra Congregatione illis concessum fuit.

[17] Non obstat quoque, inquit libellus supplex Lyciensis, [cultu, petitur,] quod huic immemorabili consuetudini ecclesiæ Lyciensis celebrandi festum cum Missa solemni, & Officio duplici cum octava dictorum sanctorum Justi & Orontii, videntur ipsa civitas & Capitulum Lyciense renuntiasse anno MDCXL, quo, & pluribus annis sequentibus illud celebrare omiserunt, ut ex eodem processu constat: quia hæc omissio non contigit ex propria civitatis & Capituli voluntate; sed sic jubente episcopo, ipso Capitulo renuente, ut ex dicto processu liquet. Post alia vero, quæ de hoc argumento subduntur, uti etiam de decreto sacræ Congregationis Rituum sub die XXIII Martii MDCXXX, a Sanctissimo Domino Urbano VIII approbato; cui decreto postquam in citato libello respondissent Lycienses, sic concludunt: Sancti vero Justus & Orontius ab immemorabili tempore a populo Lyciensi pro suis patronis habiti sunt, ut ex eodem processu liquet, & ipsorum confirmatio in patronos fuit petita, quatenus opus esset, quia festi celebratio erat omissa per aliquot annos, ut ex publicis conclusionibus civitatis & Capituli evidenter apparet. Ergo debent Lyciensis ecclesia, eademque civitas manu teneri, vel saltem reintegrari in possessione, quam habebant, colendi eos uti patronos, ante & post dictum decretum: prædicta enim ipsorum festivitatis omissio ex processu prædicto constat quod contigerit anno MDCXL, ut paulo ante diximus.

[18] Quod autem dispar fuerit modus petitionis, ut duobus hisce patronis adderetur tertius S. Fortunatus, [allegatis eorum meritis,] intelligitur ex iis, quæ de illo mox ibidem subjiciuntur: Quoad divum Fortunatum vero, quem ab immemorabili tempore uti Sanctum; sed non uti patronum venerata est ipsamet Lyciensis ecclesia, eadem civitas humiliter supplicavit eidem sacræ Congregationi, ut in posterum etiam uti patronum colere possit, benigne concedat. Causæ enim harum supplicum precum sunt antiqua & recentiora beneficia, tam publica quam privata, a civibus Lyciensibus, ob merita eorumdem Sanctorum, semper in propriis necessitatibus a Deo obtenta, ob quæ ab immemorabili tempore in eis viva fides ac religio, in dicto processu probata, continue viguit, quod in singulis publicis periculis & necessitatibus, etiam inaspectate *, ope dictorum Sanctorum divinitus semper præservabantur, & nunc magis aucta est, cum a recenti ac crudeli lue, qua Neapolis, & quamplurimæ civitates, & oppida undecim provinciarum regni pressa fuere: solum civitas Lyciensis cum tota sua duodecima ejusdem regni provincia, divina pietate illæsa remansit, ob merita & intercessionem eorumdem Sanctorum, præsertim divi Orontii, quem insuper hoc eodem tempore continuis insignibus miraculis, quorum plura testium juramento roborata, ad eamdem sacram Congregationem transmissa sunt, Deus Optimus Maximus in ipsa civitate, ac provincia, imo etiam extra eam, illustravit, & illustrare non desinit. Et subscriptus libello supplici Lyciensi notatur Aloysius Pappacoda episcopus Lyciensis.

[19] [ut colantur tamquam patroni principales, & hoc obtinetur.] Decisio autem hujus causæ, quæ subditur, hujus est tenoris: Proposita causa ab Eminentissimo Domino Domino Julio Cardinale Sacchetto in sacra Rituum Congregatione habita die XIII Julii præsentis anni MDCLVIII, fuit ab illius Eminentissimis Patribus prolatum decretum, civitati Lyciensi transmissum, subscriptione, ac sigillo ipsius Eminentissimi Sacchetti, ejusdem S. Congregationis præfecti roboratum, tenoris sequentis: “Lyciensis. Sacra Rituum Congregatio approbavit electionem habitam a civitate Lyciensi sanctorum Orontii, Justi, & Fortunati in patronos; eorumque festum, tamquam de patronis æque principalibus, una eademque die de præcepto servari; nec non Officium e communi Martyrum sumendum ab utroque Clero ibidem recitari, & Missam celebrari posse ad Rubricarum præscriptum, indulsit. Die XIII Julii MDCLVIII. Julius episc. Sabinen. Card. Sacchettus. loco ✠ sigilli Franciscus Maria Phæbeus sacræ Rituum Congreg. secret”. Quænam vero post famosam illam luem contagiosam, quæ ope horum trium virorum Sanctorum, ac sancti præsertim Orontii, a Lyciensibus propulsata memorabatur, peracta sint, discet lector ex iis, quæ dabuntur paragrapho proximo.

[Annotata]

* i. e. præter exspectationem

§ III. Cultus Martyrum, præsertim S. Orontii, ad majorem splendorem evectus; occultata eorum corpora, ac deinde non inventa.

[Sacella; inscriptiones] Eximius & reverendus admodum dominus Joannes Camillus Palma, doctor theologus, & archidiaconus ecclesiæ Lyciensis, anno 1657 edidit Relationem renovatæ erga S. Orontium religiosæ pietatis: in quo libello Italico postquam multis verbis descripsisset morbum letiferum, qui, uti addit, anno 1656, mense Martio cœpit affligere Neapolim, ejusdemque per varios Italiæ tractus grassationem, intacta provincia Lyciensi, narrat duo in dicta ecclesia fuisse erecta sacella, & alterum quidem S. Orontio; alterum vero S. Justo sacrum: utriusque autem epigraphe rem gestam pandens, ad nos transmissa fuit. In sacello itaque S. Orontii sequens visitur inscriptio: D. O. M. divo Orontio Salentinorum primo Christi cultori præsuli, sub Nerone martyri, qui Iapygas omnes ab lue in universam fere Italiam grassante servavit intaminatos, civi patricio suo Apotrapheo numini, undequaque instante pietate, Ordo Populusque Lupiensis memor gratus pro tempore sacellum hoc posuit, augustius fortasse aliquando daturus, patre patriæ Joachimo Faciolli anno salutis MDCLXXII. Qui hic vocantur Iapiges, sunt populi in Hydruntina provincia. Plura geographi. Pro Apotrapheo scribendum existimamus apotropæo: Græcum quippe ἀποτρόπαιος significat malorum depulsorem. Porro cum annus ille, quem in ista inscriptione legimus, non conveniat sacello, prout erat, dum scribebat Palma; consequens est, ut illud idem postea vel evectum fuerit ad majorem splendorem, vel erectum aliud.

[21] Inscriptio autem, quæ ad nos transmissa fuit, [inillis; supplicationes,] in sacello S. Justi, hæc memorat: D. O. M. Divo Justo Corinto *, divi Pauli discipulo, Lupiensium Iapygumque apostolo, a funesta lue regnum devastante gregem suum tutanti, tutanti & provinciam universam, magnis omni ævo a magno patrono acceptis beneficiis, majorum concepta spe, Aloisius Pappacoda Neapolitanus, vir patricius, pastor gratus & supplex pos. anno a Christo MDCLVI. Laudatus autem antea archidiaconus Palma etiam agit de publicis supplicationibus duabus, quæ solenni ritu ac comitatu a Lyciensibus celebratæ fuerint, circumlatis per totam fere civitatem statuis tribus, nimirum S. Justi, S. Orontii, & S. Fortunati. Alia vero, quæ ad renovandam erga S. Orontium pietatem idem auctor inseruit libello suo, singillatim in eo legi possunt: inter quæ non infimum locum meretur festiva, & non ad pompam dumtaxat splendida, sed etiam ad singularis erga eumdem sanctum Protectorem religionis demonstrationem instituta anno 1657, die XXV Augusti, equitatio: (cujus ordinem & comitatum, nec non peculiarem venerationem erga suum Sospitatorem, in dicto libello exhibet idem archidiaconus.) Quo etiam tempore in ecclesia cathedrali ante aram Sancti oblatum reverenter fuit nomine civitatis vexillum, in quo depicta erat ejusdem Sancti imago: vexillum D. syndicus Russo ipsi consecravit, uti etiam obligationem impendendi quotannis illos sumptus, qui necessarii fuerint ad solennissime celebrandam S. Orontii festivitatem die XXVI Augusti; & archidiaconus Palma nomine illustrissimi domini episcopi prompte sese admisisse dictum vexillum ostendit, respondens hisce Latinis verbis:

[22] Quod bonorum omnium auctori & largitori munificentissimo, [vexillum S. Orontii nomini magnifice oblatum.] Deo Optimo Maximo; quod Virgini Matri, terra cæloque plaudentibus in cælum receptæ, cui templum hoc dedicatum est, patronæ augustæ semper, semper sospitali; quod patricio patrique nostro Orontio, martyri invictissimo, cui potissimum urbs & provincia hæc nostra Lupiensis, grassante immanius, ac pene regnum hoc demolita atra lue, quod salvæ consistant, debent; quod cæteris nostris tutelaribus Divis, Cælitibusque omnibus semper sit gloriosum; quod sanctissimo, sapientissimo, ac vigilantissimo Christianæ religionis hierarchæ Alexandro VII; quod Philippo IV Austriaco, regi nostro Catholico, pio, augusto, reflante quamvis fortuna, semper invicto; quod amantissimo, atque indefessissimo præsuli nostro Aloysio Pappacoda; quod Ordini, populoque universo Lupiensi, claro, pio, grato, perpetuo bene vertat, perpetuo felix, faustumque sit; vexillum hoc divi Orontii, patroni nostri potentissimi, ac præsentissimi, quod a pio præstantique viro Jo. Francisco Russo, patriæ nostræ illustrissimæ patre, provinciæ hujus universæ populis prosequentibus, atque faustum acclamantibus, delatum est in summum templum hoc, ego Jo. Camillus Palma, archidiaconus Lupiensis, amplissimi & clarissimi ejusdem nostri præsulis Aloysii nomine excipio obsequens, lubens, venerans: ipsum, urbemque hanc omnem sub Orontii ipsius potentissima tutela repono, factique memoriam commendandam commendatione dignissimi, generosis posteris excitamento futuram, in publicas tabulas referendam deposco, æternum devinctissimæ ac religiosissimæ patriæ monumentum. Post hæc hymnus Te Deum.

[23] [Corpora Martyrum olim inventa dicuntur, & abscondita;] Hisce subjungit sæpe allegatus libellus alia, quæ sequenti die contigerunt, publicæ pietatis ac lætitiæ officia. Denique memoratus D. Palma Opusculum suum conclusurus indicat, cum ardentissimo desiderio exspectari tantum, ut reperiantur ossa Sanctorum istorum, quæ in cathedrali, ut antiquitus creditur, requiescunt, hac finiens clausula Latina: Meis verbis hæc expressi, meaque manu scripsi, Joannes Camillus Palma, archidiaconus Lupiensis, magnæ pietatis in Deum, observantiæque non vulgaris in patriam exiguum monumentum, anno MDCLVII, die ultimo Augusti. Jam vero, quandoquidem mentionem faciebat de inveniendis, quæ latent, istis corporibus; en tibi quasdam, lector, observationes aliunde depromptas. Inter alia, quæ dicebamus supra paragrapho primo ex litteris P. Grassii, designatus liber fuit, quem D. Justus Palma anno 1707 typis Lupiensibus excudi curavit; idemque Pater ex hoc libro indicat, quod corpora SS. Orontii, Justi ac Fortunati in cathedrali fuerint exposita; verum ob crudelitatem Guilielmi Mali, utriusque Siciliæ regis, anno 1161, & Caroli I Andegavensis, ac Comitis Lyciensis Ugonis Brennensis, anno 1268, qui totam civitatem destruxerint, ex divitiis sublatis ædificata a Guilielmo ecclesia Monteregalensi in Sicilia, accidisse indicat, ut corpora occultarint Lycienses in loco ignoto, ubi nunc occultata latent.

[24] [sed deinde non reperta.] Deinde hanc sententiam confirmat e Peregrino Scardino in Discursu circa antiquitatem & situm urbis Lyciensis, ex Antonio Beatillo in Vita S. Irenes, & e parocho S. Mariæ de Luce D. Julio Cæsare Infantino in Lycio sacro, a quibus ambobus citari ait famosum Galateum vel Galatinum S. Petri in Galatina, loco 12 milliaribus distante a civitate Lyciensi: non alium tamen Lycii nunc inveniri asserit Galateum typis editum, quam Basileensibus, ac suspicionem esse, quod hæretici dedita opera neglexerint excudere ea, quæ pertinebant ad S. Orontium. Hæc e Grassii litteris. Sed superiora modo narrata, an & quousque subsistant, etiamsi non habeo unde certo definiam, vel negem: vellem tamen pro hac re afferri documenta, quæ me magis convincerent. Quidquid sit, hoc constat, corpora nostrorum Martyrum etiamnum mansisse occulta anno Christi 1735, quo litteras suas scribebat Grassius. Jam vero revocant nos ad priora publicæ erga S. Orontium venerationis testificationes, quæ ad nos transmissæ sunt in Italico Ms., quod prænotatur hoc titulo Avanzi pretiosi &c., quodque sub nomine notitiarum Mss. Lyciensium postea citabimus.

[25] [S. Orontii] In eodem indicatur, erectam fuisse apud Lycienses altam columnam, cui fuerit impositum æneum Sancti simulacrum, civitatem benedicentis (addita, ut in alio Ms. legimus, hac ad pedes ejus epigraphe: Protexi semper, & protegam:) ad hæc, Innocentium XII indulgentia plenaria perpetua stabilivisse memoriam ejus ad diem XXVI Augusti; provinciam quoque Hydruntinam, ostendere volentem, quantum deberet S. Orontio, in grati animi obsequium elegisse eum in singularem protectorem (etiamsi a Tarentinis hoc fuerit recusatum,) & exposuisse in hunc finem sacræ Congregationi supplices & enixas preces, ut, servato juris ordine, principalem eum haberent protectorem, ac festum ejus celebrarent de præcepto: re autem ab Eminentissimo D. Joanne Baptista Ptolomæo sacræ Congregationi exhibita, concessam ab eadem hanc gratiam fuisse in sequenti decreto: Hydruntina. Electus * a Clero, & universitatibus provinciæ Hydruntinæ in regno Neapolis sancto Orontio, primo episcopo Lyciensi & martyre, in Patronum principalem, ac pro ipsius approbatione non minus enixe, quam humillime, clero & universitatibus provinciæ prædictæ *, sacra eadem Congregatio, agnoscens præfatam electionem servatis servandis, ac cum omnibus requisitis in decreto generali hujus sacræ Congregationis sub die XXIII Martii MDCXXX edito, contentis, & expressis, factam fuisse, ad relationem Eminentissimi ac reverendissimi Domini Cardinalis Tolomei, illam approbavit, & confirmavit, prædictoque sancto Orontio sic in Patronum principalem electo prærogativas omnes Patronis principalibus convenientes, juxta tamen rubricas Breviarii, & Missalis Romani, ad formam felicis recordationis Urbani VIII super observatione festorum, attribuit atque concessit. Die XII Septembris MDCCXVI. Franciscus Cardinalis Abdua. Nicolaus M. Tedeschi episcopus Liparitanus.

[26] Ex his planum fit, publicum S. Orontii cultum non tantum apud Lycienses floruisse ac constanter perseverasse; [cultus] sed etiam propagatum fuisse per provinciam Hydruntinam, piissimis eorum de magno Patrono suo sensis inhærentem. Quantæ autem animis hominum erga hunc præsentissimum Sospitatorem, apud Lycienses præsertim, insederint & in honorando religio, & in sperando fiducia, & in agnoscendo obtentos favores cælesti ope ejus, memoria gratorum clientium, liquidissime apparebit ex miraculis ac beneficiis, quæ inserius referemus. Varias item Bozzius resuscitat memorias lib. 5, de ædibus sacris, picturis, cryptis &c. scribens, ubi etiam videri possunt, quæ habet de SS. Justo ac Fortunato. Sed parva est hujus scriptoris auctoritas; utinam major adesset aliunde! Ut autem veniamus ad rem singularem, pag. 166 asserit, in loco Turi diœceseos Conversanæ exstare cryptam sub titulo S. Orontii, quæ ob magnam antiquitatem non solum erat parum honorata, sed prorsus destituta.

[27] Habemus instrumentum Ms., quod signatur sub die XV Maii 1733, [ad varia loca] & subnotatur ab archipresbytero, primiceriis, & canonicis insignis ecclesiæ collegiatæ Turiensis, consuetoque sigillo capitulari roboratur, in quo præter alia plura, de quibus infra erit sermo, referunt, cryptam semper in veneratione fuisse habitam annua supplicatione simplici totius cleri ac populi, ac Missa solenni cantata ad altare Sancti intra sacram cryptam: ubi, ut volunt, idem Sanctus celebraverit, dum illic lateret absconditus in reditu ex urbe Corintho &c. Referunt insuper, eamdem cryptam, etiamsi semper unico anni die fuerit honorata, ita tamen male compositam, & conspurcatam fuisse repertam, ut animalium habitaculis esset accommodata, quæ utpote nec haberet custodiam, nec portam, ut illi scribunt. Sed observamus, neutiquam probari, quæ de perpetuo hujus cryptæ cultu, jam inde a primo Christi seculo, apud Turienses circumferuntur ex numquam interrupta, ut volunt, traditione; quæ cum non nitatur idoneis pro tam longa antiquitate documentis, sed sola fama publica, traditio hæc non aliud meretur nomen quam popularis, propter dicta, ac fuse a nobis deducta superius § 1 de traditione Lyciensium. Deinde etiamsi Turienses non memorent, a quo tempore cœperit sacra ista crypta religiose ac publice a populo frequentari; quia tamen eam sic frequentari jam constat, Sanctumque illam frequentantibus conferre favores singulares & cælestes, ut videre dabitur postea § 4; ideo de hac crypta nunc agimus, loco videlicet ad publicum S. Orontii cultum spectante.

[28] [extensus] Notitiæ Mss. Lycienses, de quibus meminimus num. 24, agunt de alia crypta, quæ sit Ostuni, & supra quam asserunt videri antiquissimam ecclesiam, ibique etiam nunc assurgere fontem miraculosum ac perennem. Est autem Ostunum urbs in provincia Hydruntina versus oram maris Adriatici. Prætermittere hic non possumus aliud publicæ venerationis S. Orontii monumentum, quod in citatis Notitiis memoratur; videlicet ejusdem Sancti ecclesiam fuisse episcopatui Monopolitano assignatam ab Alexandro III summo Pontifice; de qua re in eisdem notitiis citatur bulla anno 1180 expedita, cujus originale ibidem dicitur conservari in archivo episcopatus Lyciensis, & ejusdem apographum fuisse præsentatum in actis supra dictæ curiæ, simulque cum processu instructo pro dicta causa transmissum ad sacram Congregationem Romanam. De Monopolitana urbe in Apulia ad mare Adriaticum in territorio Bariensi consuli potest Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ, columna 1043 prioris editionis: apud quem in ista bulla quæ habetur Col. & sequentibus, invenio ecclesiam sancti Arontii.

[29] [fuit.] Si vero in originali hujus bullæ exemplari scribatur Arontii, non Orontii; tunc non videmus hactenus, cur in ista bulla non indicetur alius martyr, qui inter prætermissos hodiernos differtur ad diem XXVII Augusti, & tunc annuntiatur apud Castellanum in Martyrologio universali: Potentiæ in Lucania, nunc Basilicata, sancti martyres Arontius, Felix, Sabinianus & Honoratus sub judice Valeriano: ita ut propter nominis efformationem, quarum una ab altera tam parum discrepat, ille S. Arontius in dicto Martyrologio signatus in provincia ista, quæ Hydruntinæ contigua est, ejusdemque tractu partim terminatur, bona quidem fide, sed per ideam tamen adjectitiam Lycienses accipere potuerint illum Arontium pro Orontio suo.

[Annotata]

* l. Corinthio

* l. Electo

* Adde supplicantibus, vel quid simile.

§ IV. Mirabilia diversi generis a S. Orontio patrata.

[Mirabilia in infante,] Litteræ P. Stanislai Grassii identidem citatæ referunt, innovata erga S. Orontium devotione ad annum 1656 & 1657, ab illustrissimo episcopo Lyciensi Aloysio Pappacoda missa fuisse tunc temporis ad sacram Congregationem miracula multa accuratissime narrata, quæ per eumdum Sanctum patrata sint. Inter hæc autem refertur miraculum sequens (quod etiam habet Bozzius lib. 5, pag. 182) juridice approbatum, uti indicat Grassius, ab ista curia episcopali, videlicet: Lucretia Longa e territorio, cui nomen Vernola, diœcesis Lyciensis, uxor Angeli Piccinno, peperit filium masculum. Obstetrix Rosa Mezzeina, ejusdem Lucretiæ mater, suasit filiæ suæ, ut infanti imponeret nomen Orontii; sic maximo illam gaudio affecturam archipresbyterum dicti loci; sed, quod multo majus est, in hoc eam peculiarissime placituram illustrissimo D. Pappacoda episcopo Lyciensi. Filia autem obstinatissima nominari volebat infantem vel Petrum, vel Sebastianum; non vero Orontium. Movebat illam, quod asinus ejus appellaretur nunc Ronzo, nunc Ronzino; nolle se, ut filius suus vocaretur nomine asini. Tota nocte sequente non cessabat flere infans: mane vero obstetrix, evolutis ejus pannis, non masculum amplius illum invenit, sed mutatum in veram feminam: quæ postridie baptizata nomen Rosæ habuit. Infans denique post tres vitæ dies obiit. Hæc e dictis litteris Latine transtulimus. Observa obiter, vocem Italicam ronzino significare genus equi parvi, qui dicitur Latine mannulus, Latino-barbare runcinus, Gallice roncin. Videri potest Vocabularium Cruscanum; cui adde Cangium in Glossario ad vocem runcinus.

[31] In testimonio Ms., quod Lupii signatur die 2 Martii 1733, [in morbo contagioso,] fidem faciunt auditores Capituli civitatis ejusdem, & testantur etiam cum juramento quoties opus fuerit, anno 1691 grassata peste per civitatem Monopolitanam ac civitates omnes vicinas, provinciam suam solam mansisse immunem, eamque ob causam curasse Lyciensem civitatem S. Orontio fundi statuam nobilissimam ex argento, quæ solenni ritu, & pompa exquisitissima portatur in supplicatione die XXVI Augusti, qui Sancti gloriæ dedicatus est. Testantur etiam quod, dum terræ motus damnum intulisset regni metropoli, multasque alias terras ac civitates vastasset, sola civitas Lyciensis ac provincia non tanium immunis & libera, verum etiam ne tacta quidem a flagello tam tremendo, per potentissimam protectionem sancti Martyris, sicut clare significatur in quadam pictura suæ imaginis, quæ collocata exstat in ecclesia parœciali terræ Campiarum non procul dissita a civitate Lyciensi: de qua re mox plura.

[32] Notitiæ Mss. Lycienses, quas assignabam num. 24, [terræ motibus,] indicant S. Orontium in tribus terræ motibus tutelarem Lyciensibus patronum exstitisse; & unum quidem accidisse anno 80 elapsi seculi die 1 Junii; alterum autem die XX Martii, & XVII Octobris anno 1731, tam vehementes, ut primus Neapolim conquassarit, in præceps agens testudinem Jesu novi, ut vocant, quod tam architectonicæ artis, quam pictoriæ erat prodigium; secundum demersisse civitatem Foggiam (in provincia Capitanata;) tertium desolavisse Canosam (in territorio Bariensi) omnibus Apuliæ fabricis damno illato: nec remansurum fuisse lapidem supra lapidem in urbe Lyciensi, si S. Orontius illam non protexisset, prout ostendit in loco Campiarum in sua pictura.

[33] Audiamus jam sequens testimonium, quod de hac mirabili pictura habemus inter alias notitias Lycienses: [Sancti] Ego D. Thomas Bari sacerdos terræ Campiarum, ætatis meæ annorum quatuor supra octoginta, mecum & alii infrascripti sacerdotes ejusdem terræ, fidem facio, etiam cum juramento, quatenus opus fuerit in judicio vel extra, verum esse, quod hic testor, & assero. In ecclesia septuaginta circiter ab hinc annis noviter ædificata, parum longe a facie matris ecclesiæ sita, & divo Orontio præsuli, martyri, & patrono nostro dicata, adest imago ejusdem Sancti a Carolo Rosa Bituntino in tela depicta, inter duos angelos existentis, quorum alter a dextris pastorale baculum; alter a sinistris Lycii urbem, Campias, & alia hujus diœcesis loca manibus sustentat.

[34] [pictura,] Ipse vero super hanc sinistram manum in actu patrocinantis expansam tenet. Hæc autem manus a loco, ubi fuerat a pictore locata, distans erat a subjectis locis palmum fere medium: mox progressu temporis visa est minus distare: inde post aliquod tempus ad subjecta loca prius accedere, & non multis ab hinc annis unum tantum digitum distare videbantur. Nunc vero ita demissa est, ut pollice Lyciensem urbem tangat: nec multum abest, quin etiam aliis digitis Campias, & alia proxima tangat loca. Itaque non eodem semel * tempore, sed interjectis spatiis, & plures per vices manum admovit, & ad subjecta loca dimisit. Quare læti & firmi in hac spe sunt cives, tantum abesse, ut divus Orontius suo nobis desit patrocinio, ut propior semper sit Deo ad interpellandum pro nobis. Campiis die VI Maii MDCCXXXIII. Ego D. Thomas Bari testor ut supra. Ego D. Dom.cus Simone archip, ætatis meæ 72, testor ut supra. Ego Januarius Magi cantor, ætatis meæ 67. Sequuntur alia tredecim sacerdotum chirographa, quæ superiora testantur. Supradictam fidem subscriptam fuisse in mei præsentia a supradictis RR. sacerdotibus terræ Campiarum, & esse tales, quales se asserunt, testor ego Antonius Simone de Josepho, sacerdos, ejusdem terræ Lycien diœcesis publicus auctoritate Apostolica notarius, & in fidem signavi rogatus. A S. N. A.

[35] [terræ siccitate,] Superius num. 26 retulimus cultum, qui S. Orontio exhibetur in crypta Turiensi. Quam vero hic gratus ei acciderit, argumento sunt dona cælestia ibidem ipsius patrocinio impetrata, quæ referuntur in scripto Italico, quod in manibus habemus. Inde igitur delibamus sequentia: Anno 1627 accidit terribilis siccitas, quæ inchoata mense Aprili ejusdem anni, usque ad Augustum successive protracta est. Ardebant campi; & populus iste in tali afflictione memor antiqui Sospitatoris sui, supplicavit clero, ut pictura antiqua & prodigiosa Sancti cum supplicatione portaretur ad suam cryptam, ad porrigendas Deo ibidem ardentes preces, ut per merita Sancti dignaretur concedere pluviam desideratam: quæ obtenta non fuit, nisi XXVI Augusti, die sacro martyrii ejus: & eadem præcise ipsa hora cantabatur Missa in sacra crypta ad altare ipsius.

[36] [aliisque miseriis.] Gratiæ porro magis singulares, sicut refert idem Ms.; quæ notatæ sunt in ultimo ad Sanctum recursu (de quo jam actum) sunt visus cæco restitutus, qui erat e territorio dolli Noci dicto: claudus & omnino inutilis e territorio, cui nomen Fasano, restitutus: cui additur alter similis e territorio, quod Ginosa nuncupant. Mater ac filia e territorio Castellano, per totum corpus lepra affectæ ab annis duodecim, mirabiliter mundatæ per hanc aquam, guttatim scaturientem e diversis sacræ cryptæ locis; quæ in variis collecta vasis distribuitur personis piis, ad eamdem cryptam concurrentibus, dum Sanctus ibidem devote honoratur, ut aqua illa utantur in suis necessitatibus, ac maxime in febribus, quæ miro modo sunt exstinctæ, postquam eamdem bibissent simul cum lapide sacri altaris in pulverem comminuto. Hoc item remedio alius ab acerbissimis lateris doloribus liberatus fuisse dicitur in supradicto Ms. Superiorem relationem confirmant archipresbyter, primicerii, & canonici ecclesiæ insignis collegiatæ Juriensis, & consueto capitulari sigillo roborant, appositis chirographis suis omnino viginti, sub die XV Maii 1733.

[37] Non abs re etiam fuerit hic meminisse de prodigioso S. Orontii fonte in monte Ostunensi, [Mirus sancti fons,] qui mense Maio anni 1711 exsiccatus est die XXV; & XXVI Augusti ejusdem anni, quo die colitur istius Sancti martyrium, scaturivit ex eo aqua ad refrigerandas personas, quæ concurrerant non tantum e civitate Ostunensi ac vicinis locis, verum etiam, sicut ex viri Religiosi testimonio refertur, e provincia Bariensi: qui fons die XXVII ejusdem mensis & anni iterum siccus permansit ad menses complures. Hæc testantur DD. Bernardinus Lucesani generalis syndicus, Josephus Giaconia, & Lazarus Fortunatus Paleoli auditores ac provisores, & Horatius Thomas Marasco cancellarius civitatis Lyciensis, prout patet ex instrumento Ms., quod ante me habeo, & signatur chirographis dictorum dominorum die XX Maii 1733, nec non consueto universali sigillo roboratur. Iidem testes in eodem instrumento observant, dum sinistri aliquid accidisset statuæ S. Orontii, illud prænuntium fuisse indicium alicujus mali imminentis. Audiamus varia hujus rei eventa.

[38] Lycii anno 1711, die XXVI Augusti argentea ejusdem Sancti statua cecidit, [uti & statua malorum prænuntia.] dum accipiebatur, ut deferretur per civitatem in supplicatione solenni. Factum vero illud prænuntiasse affirmant prædicti testes interdictum, quod die XI Novembris anno eodem 1711 in jam dicta civitate, ejusdemque diœcesi accidit.

Die VI Aprilis 1716 fulmen cecidit supra statuam lapideam S. Orontii, quæ collocata est supra portam, vulgo di Rugge, & brachium sinistrum ipsius, & pedum etiam pastorale confregit: quibus tunc successerunt contagium animalium, & exsiccatio arborum olivarum. Illa oleo S. Orontii inuncta sanitatem receperunt; hæ frondibus reviruerunt.

Die XV Julii 1717 delapsa fuit media stola æneæ statuæ S. Orontii, quæ exstat in medio foro Lyciensi, marmoreæ columnæ superimposita, & successerunt penuria annonæ, aliaque infortunia.

Hæc denique concluduntur alio eventu; quo refertur Pastorale S. Orontii in statua ænea modo memorata fuisse fractum motu venti, & subito subsecutam fuisse epidemiam. Hæc desumpsimus e supra dicto instrumento DD. Bernardini Lucesani, Josephi Jaconia, & Lazari Fortunati Paleoli.

[39] Eorumdem nominibus seu chirographis, ac sigillo solito civitatis Lyciensis roboratur aliud Ms. Italicum testimonium, [Sancti apparitiones,] e quo extrahimus sequentia de Sancti apparitionibus. Asserunt itaque plenam & indubitatam se fidem facere, etiam cum juramento, quatenus &c. Inter alia vero, quæ memorant in dicto testimonio, agentes de secunda, quam vocant, peste anni 1690, suum sanctum Sospitatorem pluribus vicibus apparuisse indicant in confiniis provinciæ suæ, egressum e crypta sua Ostunensi antiqua, in omnium custodiarum conspectu, & postquam eidem benedixisset, rediisse, unde erat egressus, nunc tamquam sacerdotem, nunc tamquam Prælatum; citantque processum ecclesiæ episcopalis Ostunensis, qui ad Innocentium XII summum Pontificem missus sit. Notatur hoc instrumentum Lycii XVI Aprilis 1733. Mirabilis etiam est non apparitio tantum, sed præsentia, uti creditur, S. Orontii in liberando captivo, ac depellendis accusationibus, quæ adversus eumdem perperam ad tribunal seculare erant delatæ. Rem audi ex testimonio Italico, quod in promptu habemus, quodque ad pauciora a nobis contractum, continet sequentia:

[40] [falso accusatus liberatur,] Infrascripti plenam & indubitatam fidem faciunt cuicumque, ad quem spectarit præsentes videre in judicio, vel extra illud, & cum juramento etiam, quoties necesse fuerit; quod anno circiter 1680 Dominicus Gigante ejusdem civitatis, habitans Neapoli, fabricarit nobilem & pretiosam statuam argenteam S. Orontii, rogatu civitatis. Interim dum ultimam eidem jam admovisset manum, inquisitus fuit secunda vice tamquam monetarius, deinde carceri mancipatus, & statua in sequestro deposita, instante fisco. Ille vero ex toto corde commendavit se suo sospitatori S. Orontio, pro liberatione sua enixe illum orans. Aliquamdiu post, tempore quodam matutino, dum agendum esset juridice de ipsius causa, & apparitor vocaret, quisnam futurus esset interventor pro causa dicti Gigante, qui nullum habuerat defensorem; prodit quidam venerabilis sacerdos, qui diceret, se esse pro causa Gigantis; & introgressus, perorata causa, mirabili modo edocuit judices perperam accusati innocentiam, & calumnias ab æmulis contra eum contextas: & sic omnino liberatus fuit, & sine mora eductus e carcere, ac reddita ei statua, quam lætus Lycium adduxit, rem gestam enarrans in Sancti gloriam, & certo existimans, sacerdotem illum fuisse S. Orontium. Hæc e testimonio notariali die XIII Maii 733 (post millesimum) condito. Subscribuntur ecclesiæ Lyciensis cathedralis sacerdotes Participantes, D. Jacobus Beli, D. Dominicus Calilli, & D. Nicolaus Gigante.

[41] [uti & alius a furiosis mulis.] Ex jam producto instrumento aliud factum, quod eidem intexitur, breviter contrahimus. Accidit illud clerico Petro Gothri Lyciensi: qui a mulis suis in furias actis circumdatus, magno erat in periculo, ne ab illis occideretur. Sed concipiens fiduciam periculo parem, invocavit Sanctum: & furiosa animalia mox mansuefacta quieverunt, seque hic liberatum vidit. In tam singularis vero gratiæ agnitionem donavit eidem Sancto non parvam pecuniæ summam, ut solveretur id, quod solvendum restabat ex argento, ad fabricandam statuam, de qua superius, impenso.

[Annotata]

* f. simul

§ V. Mulier cum filiis sub ruina domus mirifice conservata; oleum e lampade Sancti haustum multis beneficum.

[Mulier e lapsu parietis] Unum e maximis favoribus, quibus S. Orontius in diversi generis calamitatibus egregium sospitatorem, ac præsentissimum patronum, erga Lycienses præsertim, se comprobavit, est conservatio mirifica cujusdam mulieris, ac filiorum ejus in ruina domus. Factum narratur in Ms. Italico Lycii exarato die III mensis Junii anno 1733: sequentia vero inde excerpere suffecerit. Benedictus itaque Triachi, & Marina Durante, legitimi conjuges in civitate Lyciensi, coram notario infrascripto declarant cum juramento, quod, dum D. Thomas Fini, dictæ civitatis sacerdos, possideret domunculam quamdam, magnæ domui reverendi D. Josephi Totaro, ejusdem civitatis sacerdotis vicinam, quod, inquam, domuncula eadem a dicto D. Thoma illis elocata fuerit. Quando autem dicti conjuges ibidem habitarent simul cum filiis suis duobus, altero infante, impubere altero; sub die X mensis Novembris anno 1731, nocturno tempore altissimus domus prædictæ domini Josephi istius murus corruit, infra quem stabat dicta domuncula, eamque demolitus est.

[43] Et Marina quidem infra rudera permansit una cum filiis suis, [sub ruina ejusdem obterenda cum duobus filiis, Sanctum invocat, & cum eisdem] Benedictus vero non item; qui dum inclamaret vicinos, ut opem ferrent, mox accurrerunt. Sed quia janua domunculæ ejusdem a parte interiore erat occlusa per ista rudera, nemo quisquam poterat ei subvenire. Idcirco gloriosi Sancti patrocinio fretus, paulatim cœpit amovere lapides a dicta janua, ita ut introïerit populus, & inceperit illos amoliri, ut Marinam inveniret: a qua sub lapidibus existente aliud nihil audierunt, quam, Sancte Oronti adjuva me: & excavato acervo, qua parte audiebantur tales voces, invenerunt illam sanam, & prorsus illæsam; id quod etiam filiis ejus accidit. Visum solummodo fuit, quod ictus lapidum conscidissent in frusta capillos ipsius, quodque omnino essent lacerati panni ipsius lecti, nec non acus, quam ferebat in aure, in duas divisa partes.

[44] Ad hæc, quoniam dicta Marina erat gravida, ad ædem quamdam vicinam deportata fuit, [mirifice sospitatur.] in qua paucas post horas in lucem edidit infantulum, cui ab ipsa datum fuit nomen Orontii: & hodiedum vivunt omnes, & valent optime Ut veritas igitur facti clarescat, iidem Benedictus & Marina hanc dederunt, sicuti dant, præsentem testificationem pro actu publico, & juramento suo confirmarunt. In cujus rei testimonium &c. præsentibus oppidanis. Apographum, e quo hæc excerpsimus, concordare cum suo proprio originali testatur Fortunatus Antonius Muci de Lycio notarius. Jam vero ad enuntianda mirabilia procedamus, quæ per oleum lampadis S. Orontii patrata sunt, & numero multa, & genere diversa.

[45] Maxime enimvero oleum illud profuit olivetis, [Oliveta male affecta] quæ exitiali quodam malo tam erant infecta, ut fructus proferre non possent. Factum exponitur & probatur in hoc testimonio: In Dei nomine. Amen. Anno a salutifera ejusdem Domini nostri Jesu Christi Nativitate millesimo septingentesimo trigesimo tertio, die vero vigesima mensis Maii, undecimæ Indictionis &c. In civitate Lycii, & coram me infrascripto notario apostolico, testibus infrascriptis, ad hæc omnia & singula vocatis .. personaliter in nostri præsentia constitutus Cl. dominus Andreas Guidani dictæ civitatis .. declaravit medio suo juramento &c. E narratione Italica rei gestæ extrahimus sequentia: Duodecim circiter abhinc annis in olivetis serpebat malum, quod arbores reddebat ineptas ad proferendos fructus.

[46] Die quadam, dum supradictus dominus Guidanius inaudiisset, [ad frugem reducuntur oleo Sancti,] in suo oliveto serpere supradictum malum commune, sine mora se contulit ad ecclesiam cathedralem ejusdem civitatis; ibidemque fusis precibus, cepit ampullulam olei ex lampade S. Orontii; quo delato ad fundum modo dicti oliveti, arbores illas paucas, quæ malo isto laborabant, linivit: deinde ampullulam istam olei cepit, & appendit seu affixit in arbore, quæ sita erat in medio fundi oliveti ejusdem. Malum autem non tantum non perrexit ulterius; sed paucæ illæ infectæ arbores convaluerunt. Re per totam urbem divulgata, unusquisque non prætermisit idem facere; præsertim RR. Patres Societatis Jesu: qui habebant magnum fundum eodem malo infectum. Sed allato oleo præfato gloriosi S. Orontii a R. P. Antonio Grassio ejusdem Societatis, eoque arboribus omnibus, quæ erant infectæ, illitis, & affixa seu appensa uni arbori dicti fundi ampullula ex oleo, quod diximus, lampadis Sancti gloriosi, non tantum non accrevit malum; verum etiam arbores infectæ ad frugem redierunt.

[47] [& bos ad sanitatem:] Declarat insuper prædictus D. Guidanius, quod abhinc tribus circiter annis haberet bovem, qui a multis jam diebus nec manducabat, nec bibebat; sed decumbebat extensus in terra; quodque ab omnibus, a peritis præsertim, consilium esset datum, ut eumdem occideret. Sed idem D. Guidanius viva cum fide ad ecclesiam gloriosi S. Orontii digressus, oleo, quod in ampullula ceperat ex ipsius lampade, livit bovem supradictum: & subito prodigiose erexit se ex terra, ac incepit manducare & bibere, recteque habebat. Hisce subditur hæc clausula Latina: Et sic pro facti veritate præfatus declarans declaravit &c., juravit &c. in forma &c. Unde &c. Acta fuere hæc omnia anno, mense, die, Indictione &c., quibus supra, coram Joachimo Pepe, & Joachimo Cazato dictæ civitatis, testibus ad hunc actum vocatis &c. Et ad fidem ego D. Carolus Paternello sacerdos portionarius ecclesiæ cathedralis Lyciensis, notarius apostolicus, signavi rogatus. † Locus signi. Extracta est præsens copia a suo original. ab Actis mei, cum quo collatione facta concordat, meliori semper salva. Et ad fidem egomet D. Carolus Paternello, ut retro, notarius apostolicus signavi rogatus D. C. P. N. A.

[48] [Quidam pessime affecto pede laborans] Quid, quod in miseriis hominum pessime laborantium curandis oleum e magni istius Thaumaturgi lampade magna cum fiducia adhibitum patraverit alia plura mirabilia, uti planum fit ex documentis, quæ proferimus: In Dei nomine. Amen. Anno a salutifera ejusdem Domini nostri Jesu Christi Nativitate MDCCXXXIII, die vero XX mensis Maii, XI Indictionis &c. In civitate Lycii, & coram me infrascripto notario apostolico, testibus infrascriptis ad hæc omnia & singula vocatis &c., personaliter in nostri præsentia constituta Salvatura Candido, terræ Melendunei, Lycii degens .. declaravit medio suo juramento &c., quæ nos extrahimus e rei narratione. Refertur itaque decem circiter abhinc annis eadem supradicta Candido habuisse filium, qui spina ventosa laborabat ex pede. Malum vero dum esset immedicabile; filium suum ad ecclesiam cathedralem ejusdem civitatis detulit die XXVI Augusti, quo solenniter celebratur festum S. Orontii: eoque ad aram Sancti relicto, cepit oleum e lampade ipsius, quo pedem male affectum livit, Sanctum orans, ut hanc ei gratiam exoraret.

[49] [sanatur,] Domum redierunt: dumque interea filius ejus sederet in sede, posuit pedem in terram, nullum sentiens dolorem, & Sancto fretus sese erexit seu levavit e sede, & cœpit ire per domum. Quod ubi vidisset mater, præ lætitia clamare cœpit alta voce, dicens: Gratia, sancte mi Oronti. Hujusmodi rumore tota concurrit vicinia: omnesque obstupuerunt, ac simul inceperunt laudare Sanctum, & gratias agere de accepto favore. Supradicta autem mater cum suo filio, cui pedis usus erat restitutus, iterum adivit eamdem ecclesiam, flexoque genu ante imaginem Sancti, non cessabant alta voce clamare: Gratia, gratia, gratia S. Orontio, & redierunt domum: Et sic pro facti veritate præfata declarans declaravit &c., juravit &c., in forma &c. Unde &c. Acta fuere hæc omnia anno, mense, die, Indictione, quibus supra, coram Joachimo Pepe, & Joachimo Cazato, testibus ad hunc actum vocatis.. Et ad fidem, ego Carolus Paternello, de quo supra, præsens instrumentum confeci, & signavi rogatus &c.

[50] Maxime etiam ad posteritatis memoriam illustre juxta ac omni admiratione dignum censeri debet factum aliud, [uti & puer usu pedum] quo ejusdem olei applicatione puer mutus, & gressu privatus, ab utroque isto malo liber evasit & incolumis. En tibi, lector, publicum denuo documentum: In Dei nomine. Amen. Anno a salutifera ejusdem Domini nostri Jesu Christi Nativitate MDCCXXXIII, die vero XX mensis Maii, XI Indictionis &c. In civitate Lycii, & coram me infrascripto notario apostolico, testibusque infrascriptis, ad hæc omnia & singula vocatis .. personaliter in nostri præsentia constituta Orontia Stabbile dictæ civitatis .. declaravit medio suo juramento .. factum, quod ex Italico extrahimus: Anni circiter quinque sunt, dum eadem ista Orontia habebat prolem masculam annorum quatuor, quæ non incedebat, nec loquebatur.

[51] Dei quodam magna & viva cum fide filium suum detulit ad ecclesiam cathedralem dictæ civitatis, [ac linguæ destitutus.] & in altari sancti Orontii, accepto e lampade ejusdem Sancti oleo modico, illum linivit, vivis, ut ita dicam, lacrymis plorans, Sanctique implorans patrocinium, ut loqueretur & incederet suus filius. Reduces, vix ingressi erant domum, dum filius idem, qui hactenus non erat auditus loqui, aquam petiit a dicta Orontia matre sua: quæ res magnæ fuit admirationi audientibus. Postridie eadem Orontia iterum defert filium suum ad istam ecclesiam atque ad altare Sancti, linivit eum oleo lampadis ejus, ac eodem instanti filius in pedes erectus cœpit expedite incedere: Acta fuere hæc omnia anno, mense, Indictione .. quibus supra, coram Joachimo Pepe, & Joachimo Cazato dictæ civitatis, testibus ad hunc actum vocatis.. Et ad fidem ego D. Carolus Paternello &c.

§ VI. Oleum Sancti miro modo auctum; salutiferum in contagiis; memorabilia apud Molisinos per illud patrata; alia quædam mira.

[Oleum auctum cum deficeret:] De oleo S. Orontii mirabiliter aucto, multisque benefico, testimonium perhibetur in Ms. Italico, e quo delibo ista in hunc sensum: Infrascriptus Didacus D. Passante, mansionarius cathedralis ecclesiæ Lyciensis, plenam & indubitatam fidem facit cuilibet, ad quem spectarit præsentes videre in judicio, vel extra, etiam cum juramento, quotiescumque opus fuerit; quod inter gratias portentosas & miracula, quibus assidue Deus dignatur glorificare S. Orontium, sit illud. Tribus, inquit, abhinc annis circiter accidit Dominico de Luca, populari nostro, ut acerbissimis doloribus laborans rogarit uxorem suam, ut ad se deferret ampullulam olei e lampade S. Orontii, quam conservabat domi suæ, & piissime erga Sanctum affectus, firma cum fiducia credebat se liberandum. Quæ respondit ei, oleum non superesse, bene memor, quod per unctiones antea factas occasione aliorum malorum, vacua esset. Postridie porro mane invenit dictam ampullulam plenam oleo, cum tamen alii illud non infudissent. Dehinc existimatum fuit communiter oleum miraculosum, quod a Sancto donatum sit constanti ac fervidæ devotioni dicti Dominici, & habitum in summa veneratione; dumque variis applicaretur, gratias obtinebant singulares. Subscribit propria manu idem, qui supra, Didacus Passante, Lycii XIII Maii, anno 733, subintellige post millesimum: de qua subscriptione post duos testes fidem facit Carolus Paternello apostolica auctoritate notarius.

[53] [salutiferum in morbis contagiosis hominum ac bestiarum.] Aliud ad nostras manus pervenit instrumentum Italicum, & notariale, in quo S. Orontii patrocinium contra morbos contagiosos asseritur. Rem gestam contrahimus, ut breviores simus. D. Ignatius Viva patricius Lyciensis testatur, etiam, si necesse fuerit, cum juramento, dominum quondam D. Franciscum marescallum, ut vocat, ejusdem civitatis patricium, ac cognatum suum narrasse sibi annis præteritis, quod, Viennæ dum esset, ibidem uti & in locis vicinis exortus fuerit morbus quidam contagiosus, qui dum accresceret, ac judicaretur pestilens ex strage, quam inferebat, debuit aula recedere Græcium: quo etiam ille se contulit; sed ratus, se ibidem non esse tutum, redire in patriam decrevit. Primo autem vespere devectus ad hospitium, auriga, qui eum vehebat, peste infectus esse deprehenditur, sed idem dominus Franciscus, vasculo olei S Orontii instructus, voluit ut illo oleo ungeretur iste auriga, & vivam excitaret fidem erga Sanctum sospitatorem pestiferi mali singularem. Et post factam unctionem, quando mane dictus dominus volebat assumere aurigam alium, comperit aurigam illum, qui antea erat infectus peste, sanum & liberum; & voluit ipsemet D. Franciscum vehere, quem Venetias usque perduxit. Dum vero annis elapsis laudatus dominus Ignatius esset in territorio Campiarum, serpebat ibi malum quoddam contagiosum in bobus & vaccis: dumque injunctum esset, ut ungerentur oleo S. Orontii, magna ibidem vigente erga Sanctum pietate, mox ut fuere uncta, non perierunt amplius nec boves nec vaccæ &c. In quorum fidem &c. Lycii die XIV Mai anno 1733 idem D. Viva superiora testatur suo chirographo, duorum testium & notarii chirographis etiam appositis in confirmationem publici istius actus.

[54] [Ejusdem olei usu]Comitatus Molisinus in regno Neapolitano situs inter Aprutiam citeriorem ad septemtrionem, Capitanatam ad Ortum, & Terram Laboris ad Occasum, mirifice etiam illustratus fuit prodigioso S. Orontii oleo, prout in sequenti instrumento Latino datur videre: Cum in monasterio Campobassensi Congregationis Cælestinorum sub auspiciis Sanctæ Mariæ de Libera morare, ibique Prioris officio fungerer, etsi longe ab Aletio, in quo lucem primo aspexi, dissitus, fieri haud potuit, ut simul ab Orontio præclaro meæ civitatis, omniumque concivium patrono distassem. Neque tantummodo illustris Martyris cultum, venerationem ac patrocinium mihi adsciscor, ut aliis commune id facere dubitem. Attamen ibi nulla opportuna arriserat occasio, qua simul & debitæ filii pietati, & proximorum saluti satis posse facere existimarem. Anno MDCCXXVIII vertente, incerta vox sævientis contagii ita divulgata est, ut huic voci timor apud omnes, & horror propinquæ mortis successerit; ita ut jam cives, re sibi familiari comparata, ad suburbia sese recipiebant, vel etiam sub dio ab omni concivium consortio divulsi vitam ducere parabant. Inter tot communes timores, egomet ipse timebam, & Orontii auxilium mihi profuturum sperabam, ipsique quotannis diem festum me celebraturum promisi, si me, omnesque concives a timore, qui in omnium animos irrepserat, liberaret. Voto res, uti cupiebam, respondit; cum acceptis undique litteris, falsam, fuisse contagii famam divulgatum est. Hæc fortuna, bono ducente fato, mihi oblata est, cum hinc occasionem sumserim Orontii potentiam ostendendi, ut qui Aletinos sæpe a contagio, aliisque malis immunes reddidit, eumdem patronum adsciscerentur, eademque & alii gauderent forte. Qualem exoptaveram, res evenit; ita ut vix Orontii nomine audito, usque adhuc ignoto, nullum adinvenire fuit, qui & externo venerationis obsequio, & interno pietatis adfectu eum non veneraretur.

[55] Qui cultus, ut in dies magis cresceret, in mea ecclesia aram marmoream decentissime ornatam brevi tempore erexi, [una cum pietate erga Sanctum singulari] ac Sancto tutelari dicavi; nec non quotannis ea, qua potui, solemnitate anniversarium ipsius obitus diem celebrare cœpi, & quo usque ibi moratus sum, ingenti populi frequentia, non solum ex suburbiis, sed ex toto Comitatu Molisino, qui una est ex regni Neapolitani provinciis, adcurrentis, celebravi. Et sicuti Aletini beneficia ex oleo, quod ad honorem Orontio præstandum ante ipsius imaginem comburitur, innumera retulere, & quotidie referunt; ita de illo pariter, quod apud me ante illius imaginem ardebat, evenire debere sum suspicatus. Verum anceps, ne temere me exhibere quis crederet, hac in re hærebam; at cum patrocinium hujus Sancti in hos novos populos relucere cœpisset, & divinam olei virtutem detexi, & quisque in suum, vel in proximi remedium adhibuit.

[56] Antequam ejus dies festus eo, quo decebat, splendore celebraretur, [ad Comitatum Molisinum] cum in circumpositis pagis indicebatur, quidam Franciscus Rocci dictus, gravi febri detentus, devotione, ac pietate in Orontium incensus, die XXIII Sextilis ejusdem anni, ac supra, septem virgines nudis incedentes pedibus cum presbytero, ex oppido Ferazzano dicto, misit, ut Divo ejus nomine vota solverent: & ante diem XXVI pro festivitate statutum, ab infirmitate, qua detinebatur, liber ita redditus est, ut ni medici contrarium suasissent, ad solemnitatem se præsentem sistere potuisset.

[57] Joseph de Stephano magnis tenebatur febribus, & olei unctione continuo sanus factus est. [propagato, mirabilia] Dominicus de Marco, doloribus, & febribus torquebatur; prius a doloribus liberari cupit, & liberatur: dein ex eventu confidentior factus, a febribus se solutum vellet, & solvitur. Cum animam jam ageret Christina Chierizzi propter pectoris oppressionem, sola olei unctione derepente sanata est; quod evenit etiam Marthæ Vellino arthritide detentæ. Cum febribus afflictaretur Joannes Paradiso, inde stropho * superveniente, cum de humana desperaret, ad Orontii potentiam confugit; oleo inunctus cum esset, prius dolores, dein febres evanuerunt. Oleum itidem multos hernia laborantes sanavit: ita Frater Benedictus meæ Congregationis oblatus: ita etiam domnus Franciscus Pitillo, qui cum de divo Orontio dicturus esset in quodam eruditorum consessu, cum hernia detineretur, sola Sancti invocatione, & olei unctione ad pristinam sanitatem redactus est, & suo muneri, prout par erat, satisfecit.

[58] [plurima ibidem facta] Cumque in eodem consessu pater frater Petrus Baptista de S. Nicandro, Ordinis Minorum Observantium S. Francisci, verba esset facturus, febri impeditus, cum eodem febris incommodo suas exegit partes, & hoc modo est liberatus. Olei pariter unctione Joannes Leonardus Pirsichillo, Joseph Santelli; presbyter D. Antonius Pulsone, Franciscus Gargano, Gravilia Dragone, febribus expediuntur. Variis doloribus, & ulceribus Antonia de Albino, uxor Michaëlis Ginetti, & Carolus Maione liberantur. Inter omnes specialem Orontii protectionem Antonius Gianpaolo, medicæ artis professor, expertus est, cum nepos, qui humana cura sanari non poterat, divina olei virtute sanatur: cumque ipse Antonius ad valetudinem principi de S. Alcino restituendam vocatus esset, inter sex professorum varias sententias, sub auspiciis divi Orontii suam proposuit, quæ ab omnibus recepta fuit, & suum consecuta est finem. Unde factum est, ut Orontius, tamquam medicæ artis consiliarius supremus ab Antonio semper adhiberetur. Hisce, & innumeris aliis prodigiis, quibus se, suamque potentem protectionem Orontius manifestam reddidit, ita populum illum obligatione devinxit, ut trium annorum spatio ibi commoratus cum sim, in dies devotionem semper crescere, & obsequium animadverterim.

[59] [commemorantur,] Verum cum suprema nostra generalia comitia appropinquarent, & ad ea accersitus, nascentem cultum tanti Protectoris in desuetudinem abire posse prævidebam, vel certe adfectu motus timebam, si alio detentus officio ad pristinum redire non fuisset permissum: sedulo hanc rem apud me pervolvebam, & dum nulla remedii spes prælucebat, ecce vir ditissimus Januarius Pirsichillo mihi occurrit, & sponte I ducatos argenteos obtulit: ex quorum proventu diem festum quotannis solemni Missa celebrari voluit: quo cautum est, ut aliqua saltem tanti patrocinii memoria remaneret. Insuper mihi talis in regimine successor est destinatus, qui in hac devotione promovenda, vel superare, vel certe me coæquare videatur. Divum ipsum precor, & oro, ut sicuti me ad ipsius cultum apud gentes, quibuscum sum versatus, prædicandum paratum habuit; ita ego semper ad meam animæ, corporisque salutem, & præsidium, propitium habere merear, & qualem confido, experiar.

[60] [ac legitime comprobantur.] Hoc instrumentum subscribit, ac sigillo suo abbatiali munit Petrus Ma. Pizziniacus Aletinus, jam * Prior monasterii Campobassensis S. Mæ. de Libera; nunc abbas S. Petri de Siponto Congregationis Cælestinorum Ordinis S. Benedicti. Et inferius signatur D. Bartholomæus Ruzzi novitiorum magister, ac ejusdem reverendissimi P. Abbatis a secretis: deinde notarius Laurentius Carlino Lyciensis. Inter alia vero quatuor notariorum testimonia, quibus fidem faciunt, illum esse talem &c. unum apponit: Datum Lycii die quarto mensis Julii millesimo septingentesimo trigesimo quinto. Atque hæc quidem sunt, quæ de novis potissimum prodigiis seu beneficiis S. Orontii hic repræsentare visum est. Quanta vero ejusdem Thaumaturgi memoria in benedictione sit apud Lycienses præsertim, manifestissime comprobatum ab ipsis perspicimus, quando summa cum diligentia, & labore Sancti Sospitatoris sui erga se meritis debito, collegerunt ea documenta, quæ ad Dei Opt. Max., qui in Sanctorum suorum honoribus honoratur, gloriam & ad S. Orontii cultus propagationem maxime conducere arbitrati sunt. Si quis autem plura de variis favoribus per salutiferum ac prorsus mirabile Orontianum oleum impetratis, legere desiderat, consulere potest Bozzium, e quo hæc pauca subjungo.

[61] Memoratus itaque modo auctor mirabilia diversi generis refert lib. 5, [Alia quædam prodigia] pag. 182 & sequentibus; quorum cum pauca e multis transcripsisse se affirmet in eadem forma, qua illa invenit in curia episcopali (videlicet Lyciensi,) ab ea, uti indicat auctor idem, diligenter inquisita; facere non possumus, quin aliqua saltem inde extrahamus & lectori exhibeamus.

[62] Clericus Franciscus Maria Smachi Lyciensis, pestifera gravatus febri, [ex Carolo Bozzio] omni humano auxilio destitutus, & a medicis depositus, ad ultimum agonem redigitur. Sed post Sancti apparitionem, invocat illum, & sanatur. Soror Hyacintha Penna monacha claustrata in monasterio S. Mariæ Novæ Lyciensis, Ordinis S. Dominici, ab annis quatuordecim conflictata fuerat cum malo ipsis medicis incognito, post plurima remedia toto isto tempore nequidquam adhibita, sanitatem obtinuit subito, dum Sancto fervide se commendasset. Petrus Antonius & Veneranda, filius & filia Leonardi Damiani Lyciensis, hic quidem quinquennis, illa vero quadriennis, e rheda delapsi sunt, rota super ambos transeunte, nimirum per tibiam unius, ac per dorsum alterius. Postquam autem eorum mater, quæ aderat, inter illorum lapsum clamasset, Sancte Oronti, adjuva eos; fuerunt prorsus liberi, & illæsi.

[63] D. Fabius Surgente nobilis Neapolitanus, in civitate Ostunensi habitans, [prædictis] dum laboraret vomica in collo, quæ acerbissimis doloribus illum cruciabat, Sancto invocato, votoque ipsi facto, cessarunt subito dolores, & a dicta vomica convaluit. Dominica Mastrangela e loco Preciccie diœceseos Uxentinæ, filium mortuum peperit ac nigrum. Obstetrice autem paucis verbis deprecante S. Orontium pro vita ejus, ut baptizaretur; res successit ex sententia: etenim vix preces finierat; & filius ille, qui per horam mortuus jacuerat in terra, respirare cœpit, ac se movere, quique natus erat lividus, candidus apparuit, baptismum accepit, vitamque & sanitatem. Martha Magdalena, deinde Orontia, Manna ex Lequile, diœceseos Lyciensis, ætate biennis, dum staret in medio viæ publicæ, & ante illam transiret carrus a bobus vectus, accidit, ut unus ex illis eam projiceret in terram, ita ut rota dicti carri transiret per dorsum ejus, Matre autem & adstantibus S. Orontii opem implorantibus, liberata fuit filia & illæsa.

[64] [superaddita] Donatus Palma Lyciensis habebat filium mensium novem malo caduco laborantem, eoque redactum, ut morti proximus esset, immo jam quasi mortuus videretur: post commendationem vero ac preces Sancto porrecta, ut, si ad Dei gloriam & ad salutem animæ filii conduceret, sanaret illum; Sancto addixit ceram, quam jam emerat ad eum sepeliendum. Et mox, facto voto, cœpit filius respirare, & integra sanitate potitus est. Antonia Simone ex Campiis, diœceseos Lyciensis, domi suæ habebat dolium vinarium. Die quodam redux e templo, dolii foramen apertum reperit, vinumque omne effusum in terram. Edito autem voto, daturam se Sancto mensuras tres per diem ad celebrandas Missas; paucis aliquot post diebus inventum fuit idem dolium vino plenum, & quidem cum fœnore. Dum autem illud dolium esset evacuatum, iterum vino plenum miraculose inventum fuit, ita ut omnes & Religiosi, & pie erga Sanctum affecti acceperint ex illo vino per devotionem, patrona omnibus illud dante gratis.

[65] [narrantur.] Franciscus Lolli ex Squinzano, diœceseos Lyciensis, annorum quatuordecim circiter, projectus ab alio in puteum fuit; qui dum apprehenderetur ac projiceretur, opem S. Orontii semper implorabat: & delapsus usque ad aquam putei, se videt supra illam commode positum: pergensque orare Sanctum, ut se juvaret, nec aqua, nec quatuor crassi lapides, post eum jacti ab illo, qui Franciscum eumdem præcipitarat in dictum puteum, ipsi nocuerunt. Reperit autem ibidem quamdam personam sacerdotis habitu vestitam, quæ factum ei a S. Orontio gratiam asseruit, & egressum e puteo prænuntiavit, ac paullo post miro modo ligatus fune, salvus & incolumis evasit.

[Annotata]

* i.e. dolore intestinorum

* i.e. quondam

DE S. ALEXANDRO MARTYRE
BRIXIÆ IN ITALIA.

Sub Nerone, ut fertur.

Sylloge de cultu, translatione corporis, & Actis.

Alexander M., Brixiæ in Italia (S.)

J. P.

Brixia, antiqua Galliæ Transpadanæ apud Italos civitas est, gentis Cenomanorum caput, sicut diximus tomo 11 Februarii, [Martyris cultus, translatio,] die XV, pag. 805, ubi etiam plura de eadem civitate exstant. Si quis ulteriores ejusdem notitias desiderat, Ughellum adeat tomo 4 Italiæ sacræ, a columna 720 editionis prioris. Sanctus vero hic Pugil publico apud Brixienses cultu honoratur hac die XXVI Augusti, qua annuntiatur in utroque Catalogo Ferrarii, & apud Faynum in Martyrologio Brixiano. In Ordine divini Officii in Brixiensi ecclesia recitandi pro anno 1684, quod illustrissimi D. Bartholomæi Gradonici, ejusdem ecclesiæ episcopi, jussu editum est, dicta die ponitur Alexandri mart. Brix. semid. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ in annotatione ad historiam hujus Martyris observat, acta illius .. in æde parochiali suo nomini dicata, quam Fratres Servitæ possident, in parietibus eleganter depicta conspici. Deinde addit: Corpus illius in Gallias Karolo Mag. imp. delatum, in quadam historia, Brixiæ an. D. MDLXXXIV edita, legimus, in qua & illud continetur, ex eo tempore Brixianos SS. Faustinum & Jovitam in patronos sibi ascivisse, cum antea S. Alexandrum urbis tutelarem habuissent.

[2] Qua fide hæc nitantur, ignoro; nec historiam isto anno editam Brixiæ, [tempus martyrii.] lubet quærere, cum non apponat Ferrarius, qualis sit, & cujus auctoris. Porro hunc S. Alexandrum ab alio synonymo martyre Bergomensi prorsus esse diversum, constabit ex iis, quæ hac etiam die de illo memorabuntur. Brixiensis dicitur martyrium consummasse sub Nerone, uti habent ejus Acta, quæ Ferrarius idem vulgavit ex monum. eccl. Brixien. Ms.; quam temporis notam nos etiam supra posuimus, seu alibi potius positam reliquimus. Sequentia vero Acta, quandoquidem certo approbare vel improbare ea aliunde non possumus defectu documentorum, damus in Ferrarii fide, etiamsi nonnulla sint illis immixta, quæ magnis difficultatibus non carent.

[3] Alexander Brixiæ nobili genere natus, ac in Christiana religione eruditus, [Acta] Claudio imperatore Christianos persequente, adolescens Massiliam ad B. Lazarum ejus urbis episcopum venit. Inde Aquas Sextias ad B. Maximinum episcopum profectus, ab eoque in fide confirmatus, & ad martyrium pro Christo Domino subeundum incensus, Brixiam rediit: ubi re familiari vendita, pauperibusque divisa, martyrii cupidus Dianæ templum ingreditur, ac dæmones in Christi nomine compellit, ut idola confringerent. Quo facto, ab idolorum sacerdotibus tentus, ad Felicianum præfectum adducitur: qui cum ad Neronem rem per litteras significasset, responsumque esset, ut Alexander aut diis sacra faceret, aut exquisitis suppliciis cruciatus interficeretur; mandatum ei imperatoris exponit, hortaturque, ut Marti immolaret.

[4] [ex Ferrario,] Qui genuflexus, quasi Martis idolum adoraturus, Christo Domino preces fudit, moxque Martis statua corruens, in pulverem redacta est. Quare Felicianus indignatus Alexandrum loris concidi, & fervens oleum cum pice & sulphure in os ejus infundi jubet. A quibus eum minime læsum cernens præfectus, manus illi perforari, funemque per foramina tractum indomiti tauri collo alligari, sicque Martyrem per urbem raptari, ac demum præcisis brachiis & lingua, caput amputari præcepit. Quo in loco cum faces 4 accensæ ad Martyris corpus divinitus apparerent, multique eo miraculo ad Christum converterentur, illud ab Anathalone episcopo sepelitur: ibique postea a Brixianis ejus nomini templum ædificatum est.

[5] [nostræque ad illa] De S. Lazaro episcopo Massiliensi agit Martyrologium Romanum ad diem XVII Decembris, quo expendi poterunt difficultates circa tempus sedis ejus occurrentes. In novissima editione Galliæ Christianæ proponitur una tomo 1 columna 631: Post hunc primum episcopum (S. Eleazarum, seu Lazarum) si certo constet, eum fuisse Lazarum fratrem Mariæ ac Marthæ, a Domino ex sepulcro ad vitam revocatum, adeoque primo Ecclesiæ seculo rexisse, pontificia sedes vacavit ultra ducentos annos; aut sane dicendum est, memoriam eorum, qui præfuerunt, penitus oblitteratam fuisse. Et vero episcopus supra nominatus ponitur quidem ibi primo loco, sed annus Christi vacuus relinquitur. Ad S. Maximinum quod attinet, tricis chronologicis admodum obnoxius est, ut licet videre apud nos die VIII Junii, tomo 11, pag. 53, ubi signatur seculo I, IV, vel VI. Nec fuere in hac re oculatiores dictæ Galliæ Christianæ editores: nam tomo citato columna 299 habent ista:

[6] [observationes.] Communis est sententia, primum Aquensium episcopum appellatum Maximinum; sed quis ille fuerit, quo sederit tempore, quidve gesserit, divinare non audemus. Pro dubiis enim, ne dicam falsis, nunc habentur inter eruditos fere omnes, quæ vulgo aiunt; mota Jerosolymis in J. C. discipulos persecutione, post obrutum lapidibus sanctum Stephanum, Lazarum, Mariam Magdalenam, Martham, Marcellam ejus pedissequam, Maximinum & Chelidonium, in quos Judæorum odium maxime fervebat, non solum Jerosolymis pulsos; sed etiam navi absque remigio in certum mortis periculum impositos, divina providentia ad oram Provinciæ appulisse; & Massiliensium quidem Lazarum episcopum creatum esse, Aquensium vero Maximinum. De S. Anathalone scribit Ughellus tomo 4 Italiæ sacræ columna 727. Habetur in Martyrologio Romano ad diem XXV Septembris, quo discuti poterunt, si quæ sint suborituræ circa ipsum difficultates.

DE SS. SIMPLICIO, CONSTANTIO, ET VICTORIANO MM.
APUD MARSOS IN APRUTIO ITALIÆ,

Forte sub Marco Aurelio Antonino.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, translatio, miracula, Acta.

Simplicius M. apud Marsos in Aprutio Italiæ (S.)
Constantius M. apud Marsos in Aprutio Italiæ (S.)
Victorianus M. apud Marsos in Aprutio Italiæ (S.)

AUCTORE J. P.

Marsi, urbs Italiæ in Aprutio Ulteriori, prope lacum Fucinum, & in ejus parte orientali, .. nunc excisa & omnino diruta jacens, rudera Marsi adhuc dicuntur, [Veneratio publica eorum apud Marsos] & episcopalis sedes translata fuit ad Piscinam oppidum, tribus milliaribus a Celano oppido dissitum, a Clemente VIII Pontifice maximo. Ejus episcopus dicitur Marsorum & Marsicanus, estque in Aprutio: quamquam sint, qui credant nullam fuisse urbem Marsi dictam, uti tradit Baudrandus. Plura habet Ughellus in Italia sacra prioris editionis tomo 1 columna 952 & sequentibus. Celani autem vel Cælani oppidi meminisse juvabit postea, propter documenta, quæ dabuntur de cultu horum Martyrum peculiari ibidem loci. At primo illorum venerationem publicam aliunde probemus.

[2] Stabilitur illa primo ex Actis dictorum Martyrum, [ex variis] in lectiones sex dispertitis: nec non ex antiphonis propriis, ac orationibus seu collectis tempore Missæ adhibitis, quæ omnia postmodum producemus. Secundo, ex utroque Catalogo Ferrarii; quippe in eo, qui est de Sanctis Italiæ, profert hac die compendium martyrii ex lectionibus in eorum Officio recitari solitis: in altero autem Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, a die XX hujus mensis illos remittit ad diem XXVI, ubi citat in notis Tab. ecclesiæ Marsicanæ. Tertio, post mortem Cardinalis Baronii leguntur in Martyrologio Romano, in cujus editione, quæ anno 1635 in lucem prodiit, primum illos reperio inscriptos hoc modo: Apud Marsos sanctorum Simplicii, & filiorum ejus Constantii & Victoriani, qui sub Antonino imperatore varie primum excruciati, tum demum securi percussi, martyrii coronam adepti sunt. Hac vero die illos ibidem coli, conficitur ex titulo, qui eorum Actis seu sex lectionibus Mss., ac postea dandis præponitur, & hæc habet: Die XXVI Augusti, festo sanctorum martyrum Simplicii, Constantii, & Victoriani, Cælani in partibus Marsiæ. Apographum nostrum scribit duo ultima nomina Costantii & Vittoriani per idiotismum Italicum, quem sicut modo correxi, sic eum corrigam, ubicumque illum deinceps reperero.

[3] Post lectiones, de quibus agebam modo, sequuntur istæ antiphonæ, [probatur] quarum prima sic sonat, quæ est ANTIPHONA AD MAGNIFICAT: Gaude felix Cælani tellus, quæ tantorum Martyrum memoriam tenes: quorum corpora hic in pace quiescunt, & sic pro eorum passione toto tu celebraberis in orbe &c. Exultent justi &c. Alia antiphona: Cælanum gaude tellus dignissima laude, sanguine Sanctorum meritis redempta tuorum. Lætamini in Domino &c. Alia antiphona: Sancti sub crudelissimo Antonino Pio martyrium compleverunt, quia noluerunt obedire mandatis ejus, nec sacrificare diis immundis. Exultabunt Sancti &c. Oratio: Da nobis, clementissime Deus, beatorum martyrum tuorum Simplicii, Constantii, & Victoriani solemnitatem digne peragere, ut quorum sanctissima corpora dignis laudibus frequentamus, a cunctis malis imminentibus, eorum precibus adjuti misericorditer eruamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum &c. Secreta oratio: Preces nostras, quæsumus Domine, cum oblationibus hostiarum propitius suscipe, & intercedentibus sanctis martyribus Simplicio, Constantio, & Victoriano, per hæc piæ devotionis obsequia [quæ] in honore eorum devote peregimus, ad cælestis gloriam paradisi pervenire valeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum &c. Postcommunio. Oratio: Da nobis, omnipotens Deus, horum sanctorum martyrum tuorum Simplicii, Constantii, & Victoriani [festum] dignis frequentare officiis, de quorum, corporibus conditis, triumphamus auxiliis. Per Dominum nostrum J. Christum &c.

[4] [documentis,] Quæ de publica Sanctorum veneratione retuli hactenus, illustrari possunt ex historia inventionis, quæ narrat, quomodo corpora eorum sint inventa & translata. Ex hac historia, quam Ms. Italico idiomate habemus post antiphonas nec non collectas seu orationes, modo recitatas, excerpo sequentia, quæ quo auctore, quo tempore sint conscripta, non lego in ejusdem historiæ contextu. Præmisso itaque Actorum dictorum compendio, narrat anonymus, sub monte Peticino ad Fontem aureum hosce sanctos Pugiles occisos fuisse &c. Territorio autem Celanensi, sicut pergit, bellis destructo, eorumdem Sanctorum corpora deinde inventa fuisse asserit, ac deposita in parœciali ecclesia dicti territorii, arcæque inclusa marmoreæ, quæ, ait, pro altari nunc servit in dicta ecclesia; ubi istam legi addit inscriptionem: Hic requiescunt corpora beatorum martyrum Simplicii, Constantii, & Victoriani.

[5] [in quibus etiam fit mentio miraculorum:] Memorat præterea anonymus ille, quia non pridem admodum restaurata fuit ista terra, sacra pignora prædicta solenni cum supplicatione fuisse translata ad ecclesiam collegiatam parœcialem ejusdem terræ novæ Celanensis sub monte S. Joannis baptistæ, ubi maxima cum veneratione honorantur usque ad præsentem diem, Domino eorumdem Sanctorum intercessionibus patrante continue miracula innumerabilia. Festum eorum celebrari die XXVI Augusti cum maximo undique populi concursu, &0 reliquias illorum portari modo solenni per dictam terram a sacerdotibus: item in adversis rebus, in siccitate, in continuis pluviis, & in qualibuscumque rebus adversis populum dictum recurrere ad Sanctorum istorum intercessiones, dumque exponuntur publice in præfata ecclesia per tres dies continuos, subito eum exaudiri, idque vicibus infinitis compertum esse experientia, nec non miracula visa esse evidentia. Subjungit denique, singula eorum corpora in singulis tribus hierogazophylaciis, quæ laudat, conservari, ac meminit nobilis sacelli, indicans illud esse dominorum Piccolominiorum, ardente ibidem continue lampade &c. Hæc ex anonymo. Utinam miracula illa, quæ tam profuse & liberaliter, tametsi obiter tantum, perstringit, pervenissent ad nostras manus!

[6] Post hanc narrationem sequitur in nostro apographo ista inscriptio, [inscriptio metrica in eorum sacello:] quæ ex Italico sic sonat Latine: Isti sunt versus sculpti in lapide altaris sanctorum martyrum Simplicii, Constantii, & Victoriani, in sacello sanctorum Martyrum in collegiata S. Joannis Baptistæ Celani. Ex his autem versibus nonnullos excerpo:

Hic ego Simplicius jaceo sub rupe gemellis
Hic prope me genitis, quorum Constantius hæret
Ante patris lateri dextro, lævoque secundus
Victorianus, & hic fraterno stamus in isto
Mausoleo terræ, fulgent spiramina cælo
Vivida sidereo, multoque redempta cruore
Martyrii ferro, flammis, variaque flagella.

Alia, quæ subduntur de eorum martyrio, huc non transcribo; sed pergo potius ad notas characteristicas chronologicas, quæ hisce versibus inseruntur, & e quibus seligo sequentes:

Ductor Apostolici gregis Innocentius almus
Almificat Sulmone satus, datus est pater Urbis,
Septimus…

Electus fuit hic Pontifex die decima septima Octobris anni 1404; obiit die VI Novembris 1406. Quibuscum quoque concordant sequentes temporis notæ, quas in memoratis versibus invenio ita expressas:

Sol tunc millenos centum quater egerat annos,
Sextus erat socius primis, Indictio dena
Quartaque currebat, Junii sub luce decena.
Carmina Parmigene lapis accipe voce Joannes,
Ossaque sancta tene veneranter in omnibus annis.

Signantur itaque annus 1406, Indictio 10, ac dies X mensis Junii: unde colligitur, quo tempore vel translata sint trium nostrorum Martyrum corpora in prædictum sacellum, vel quando ibidem sit constructum altare in eorum honorem, vel ipsum sacellum ædificatum aut restauratum. Hisce hactenus præmissis, perveniamus ad Sanctorum Acta.

[7] Duo eorumdem apographa habemus, sed similia argumento ac stylo. [apographa nostra.] Unum ex iis desumptum indicatur ex Ms. D. J. B. Mari Romani, ac dispescitur in novem lectiones proprias pro ecclesia, ut suspicari licet, Cælanensi, propter ea, quæ superius de hoc loco dicta sunt. Alterum vero apographum signatur transcriptum ex antiquo codice edino (immo hœdino) id est, membranaceo, Avers. ecclæ. (si hæc recte lego, tam enim misere scripta sunt, ut vix legi possint,) id est, ut ego quidem interpretor, Aversanæ ecclesiæ, quæ est in provincia Terræ Laboris regni Neapolitani. Quidquid sit, exemplar istud nos Aversanum vocabimus. Ms. vero, quod primo nominabam loco, cum secundo contuli, & quia primum in multis erat mendosum, & charactere non satis perspicuo exaratum, conatus sum illud emendare, salva rerum substantia, cum ex Aversano, dono Ughelli huc misso, tum proprio marte, ut lectoris commodo, ac narrationis contextui consulerem. Compendium porro Martyrii nostrorum Pugilum refert Ferrarius, uti indicatum est superius num. 2.

[8] [Instituitur] Acta, quæ ex primo Ms. daturi sumus prælo, sublestæ fidei nobis sunt non una de causa. Nam primo meminit eorum auctor num. 2 divisionis nostræ, de tempore persecutionis Antonini Pii: sed non scitur imperator ille ullam movisse persecutionem adversus Christianos: immo vero contrarium omnino suadetur ex iis omnibus, quæ de ipsius genio, ac moribus fuse collegit Tillemontius in Historia imperatorum tomo 2, pag. 297 & sequentibus. Non nego tamen, eo imperante, Christianos non paucos martyrio affectos fuisse ab ipsius ministris, prout refert Baronius ad annum Christi 142 in fine, de rebus Christianorum tempore ejusdem Antonini Pii ita memorans: Etsi certum exploratumque sit, nullum adversus eos ab imperatore esse promulgatum edictum: tamen vel invidia magistratuum, quod Christianam religionem mirifice propagatam viderent, indiesque majoribus accessionibus crescere ac dilatari; vel calumniis contradicentium nonnihil esse vexatam, tum cædes Sixti PP., & aliorum, qui Romæ, eodem Antonino imperante, sunt passi; tum quæ de iisdem temporibus ab eodem, de quo proxime egerat, Justino sunt memoriæ prodita, certam exploratamque fidem faciunt. Sed S. Sixtus seu Xystus I apud nos tomo 1 Aprilis, die VI, pag. 533 mortuus dicitur sub Hadriano. Hanc, quam modo refutavimus, hallucinationem vidit etiam Ferrarius in sua annotatione: Antoninus, ait, qui persecutionem in Christianos quartam excitavit, non Pius, sed M. Aurel & L. Verus fuit. Licet M. Aur. post L. Veri obitum, erga Christianos, ob victoriam illorum precibus ex Marcomannis reportatam, se mitiorem exhibuerit. Martyres nostros tunc passos esse dicit Ferrarius, sed non probat. Quia tamen auctor Actorum confundere potuit Antoninum Pium cum Marco Aurelio Antonino, qui dictus est Philosophus, & regnavit cum Lucio Aurelio Vero; idcirco superius posuimus dictos Martyres sub isto secundo Antonino, per adverbium forte restricto, ut aliquam saltem notam temporis poneremus. Imperavit Titus Antoninus Pius ab anno Christi 138 usque ad 161; Marcus Aurelius Antoninus ab anno 161 cum dicto regni socio: hic anno 169 obiit; ille anno 180. Redeamus ad Acta.

[9] [examen] Secundo, suspectum in illis quoque nobis est nomen Pontii præfecti Urbis, ut vocatur num. 2: nec illum reperio inter alios hoc officio functos, qui habentur post Fastos Romanos consulares editos Amstelodami anno 1705, auctore Theodoro Jansonio ab Almeloveen. Tertio, difficultatem quoque movent, quæ memorantur in Actis eodem num. 2 de Gaudentia, quæ, si illis credimus, relictis viro & liberis, cuidam monasterio sanctæ Mariæ adhæsit, ibique in servitio Dei cum sororibus, quæ ibi aderant, perseverans &c. Etenim quis credat, tunc temporis, seculo videlicet secundo, quo imperavit Antoninus Pius, exstitisse monasterium sub nomine sanctæ Mariæ, ac sorores seu moniales ibidem habitasse? Non nego quidem fieri tunc potuisse, ut parthenon, etiam, si vis, nomine sanctæ Mariæ nuncupatus, exstiterit, in quo piæ aliquæ mulieres simul vixerint. Verum, quia auctor, qui Acta illa condidit, nescio quis, fallit vel fallitur in aliis bene multis; an adeo mirum foret, si & hic hallucinaretur, strictique nominis monasterium, ac sorores seu moniales lectori obtruderet? Adde, quod non dicat, ubinam illud situm fuerit, de quo loquitur, monasterium.

[10] Quarto, quid dicam de epistola Pontii præfecti ad Antoninum Pium, [Actorum.] quæ habetur in Actis num. 11? Eam sane apocrypham esse, & fabricatam in cerebro suspecti Actorum scriptoris, inducor ut credam ex antecedentibus, quæ de Pontio & Antonino observata sunt. Quinto, quis non credat personam esse larvatam ac fictitiam, sub cujus dictamine Acta dicuntur concepta num. 14? Unus, inquit, illorum, nomine Cæsareus qui passionibus Sanctorum ab ipso principio interfuerat …, sacri baptismatis unda a quodam presbytero, nomine Crescentio, renatus, cum eodem… Sanctorum corpora sepelivit. Quo facto, Florentium diaconum visitaverunt, exorantes ut sanctorum Martyrum passiones, & mortem eo stylo conscriberem. Ego autem &c. Credite posteri scilicet. Sexto, melioris enimvero notæ scriptore opus esset, ut tot mirabilia Actis infarta invenirent fidem historicam apud lectores rerum hujusmodi peritos. Quæ cum ita sint, facile perspicit æquus rerum arbiter, Acta illa non esse genuina, sed merito suspecta ex speciminibus paucis, quæ jam prolata sunt. Plura reservamus pro Annotatis, quæ eorumdem Actorum narrationi subjiciemus. Illorum vero auctorem, falsam personam mentitum, vocabimus anonymum.

ACTA
Auctore anonymo,
Ex Ms. D. J. B. Mari Romani, ad aliud apographum collato.

Simplicius M. apud Marsos in Aprutio Italiæ (S.)
Constantius M. apud Marsos in Aprutio Italiæ (S.)
Victorianus M. apud Marsos in Aprutio Italiæ (S.)

BHL Number: 7789

A. Anonymo.

[Sancti] Imperante a vero Augusto, ingens persecutio per universum excanduit in Christianos, ita ut quicumque Christi cultor inveniretur, vel idolis sacrificaret, vel capite plecteretur. Eadem die Pontius præfectus b ab Antonino imperatore missus est in Franciam c, imperiales deferens litteras, in quibus hujusmodi præcepta continebantur, ut quicumque Christum confiteretur, mortis judicio condemnaretur, vel, si de nobili genere esset, Romam, innumera tormenta recepturus, mitteretur. Dum vero legatus Pontius ubique per Franciam imperiale exerceret præceptum, venit ad Portum Illiris d, ubi dum ad sacrificandum populum compelleret, nuntiatum est ei, tres ibi esse Christianos, qui idolis sacrificare nolebant, imo Dominum cæli toto corde & ore venerabantur. Sed quia inhonestum, est tantorum Martyrum originem silentio præterire, exequar autem breviter ortum, vitam & passiones eorum.

[2] Fuit enim vir egregius nobilis & dives Simplicius, uxorem habens Gaudentiam nomine, [tempore persecutionis Antonini Pii prædicantes Christum,] exqua duos edidit liberos Constantium & Victorianum, qui ambulans in fide Dei, plus appetens cælestia quam terrena, tempore persecutionis Antonini Pii a S. Januario una cum conjuge & duobus liberis, sacri baptismatis fonte renatis, Christum verum Deum de Virgine Maria natum, mortuum & sepultum, & tertia die resurrexisse a mortuis, cælos ascendisse, Spiritum sanctum Apostolis dedisse, totis viribus prædicare cœperunt. Gaudentia vero, relictis viro & liberis, cuidam monasterio sanctæ Mariæ e adhæsit, ibique in servitio Dei cum sororibus, quæ ibi aderant, perseverans, non antea mortua est, quam Dei Genitrix Virgo, in cujus cœnobio die noctuque servierat, veniens, ejus animam, multis videntibus, ad cælestium agmina cum hymnis [ac] choris transportavit. Sed quia longum est enarrare, quæ & qualia ad agonem imperatoris Antonini, prædictique Pontii præfecti Urbis, pro fide Christi successerint, nunc ad ea, quæ ab iniquissimo præfecto, & Antonino imperatore passi sunt, veniamus. Tu autem &c.

[3] [a Pontio præfecto sollicitantur,] Lectio II. Præfectus vero Pontius constituto die sedit pro tribunali, jussitque sanctos Simplicium, Constantium, & Victorianum accersiri: quibus, dum in præsentia ejus assisterent, locutus est dicens: Video vos juvenes præclaros & splendidos; sed genus vestrum ignoro: cujus professionis estis requiro. Ad hoc S. Simplicius respondit: Genus quidem ex illustri prosapia Burgundiorum f traximus, professionis Christiani sumus, & Christum Deum cæli & terræ factorem de Virgine natum credimus & adoramus. Præfectus: Si genere quidem estis præclari, & [personæ] clariores, cur non vestræ saluti consulitis, quæ ambiguitas vos reclusit? Dereliquistis antiquam culturam deorum, adhærentes cuidam a Judæis Crucifixo. Quod si bona hujusmodi lucrari cupitis, & in amicitia piissimi imperatoris cadere *, consulo vobis tamquam carissimis, ut hanc superstitionem relinquatis, & ad sacrificandum Jovi, Neptuno, Plutoni, Minervæ, & Palladi, quæ piissimus imperator in magnam venerationem habet, venire non differatis: si vero venire tardabitis, diversis suppliciis vos interimi faciam.

[4] [ut a sua fide discedant; sed frustra:] Ad hæc sanctus Simplicius una cum liberis dixerunt: Nomina ista, quæ nobis, præses, commemoras, non deorum, sed corruptibilum hominum fuere, eaque nos, & omnes fore, per sanum consilium pro nihilo haberi debent: si vero vis unius & omnipotentis Dei cognoscere nomen istud, quod nos in Trinitate perfecta tibi explanamus, id est, Pater in quo omnia, Filius per quem omnia, & spiritus Sanctus ab utroque procedens; hæc est vera Trinitas unus & omnipotens Deus. Filius enim, sic ait Apostolus, formam servi accepit: & cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem factus hominum, & habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, & mortuus est pro nostris delictis, cujus nos sumus sanguine redempti. Hic est Christus Dei & hominum mediator: & hic est ille agnus, qui tollit peccata mundi: quem tu miser ignoras, in quem si recte velles credere fide, & delictorum veniam habere, & æternæ vitæ gaudia adipisci valeres.

[5] Quibus præses: Audite me, juvenes Christiani, Christum, [eorum cruciatus & miracula:] quem confitemini a Judæis tempore Pontii Pilati Hierosolymis crucifixum esse, audivi. Quare in eum, qui se crucifigi permisit, credere impellitis? Sancti vero responderunt: Proditio & crucifixio illius, nostra fuit redemptio peccatorum: non enim homo liberaretur incendio, nisi Christus filius Virginis Mariæ suo pretioso sanguine redemisset. Pontius vero hæc audiens, permotus animo, astantibus præcepit, ut sancti Martyres tamdiu virgis ferreis tunderentur, quousque illam superstitionem relinquerent, & dictis ejus obtemperarent. Ministri autem jussa tyranni adimplentes; voluntate Jesu Christi Domini nostri, qui sperantes in se non derelinquit, factum est, ut omnes, qui in sanctos Martyres manus extenderunt, validis febribus arrepti, vitam exhalarent. Eadem hora viri & mulieres, qui ad tantum spectaculum cernentes miracula, quæ per suos Martyres operabatur Deus, crediderunt in D. N. J. Christum, promiscui sexus viginti duo, quos iniquus præfectus altera die decollari jussit. Interea sancti Martyres in virtute D. N. J. Christi cæcos illuminabant, infirmos curabant, & ab obsessis corporibus dæmonia expellebant. Tu autem Domine &c.

[6] Lectio III. Pontius vero præfectus capitalem in sanctos Martyres nolens exercere sententiam, [apparitio cælestis.] quia ei non fuerat permissum tum, quia de nobilioribus illius regionis orti erant, in arota custodia eos detrudi jussit, quoadusque Romam cum custodibus mitteret. Sancti vero, dum custodia mancipati essent, singulis diebus Dominum exorare cœperunt, quatenus mansionem, qualis esset, sua misericordia eis ostendere dignaretur [cælestis Hierusalem.] Nocte sequenti apparuit eis angelus Domini, splendens sicut sol, vestimenta ejus alba sicut nix, præcinctus ad ambulandum: quem dum Sancti cernerent, nimio fulgore perterriti, proni ceciderunt in terram: quos angelus Domini blandis alloquitur verbis dicens: Simplici, surge, liberosque tuos excita: placuit enim Domino, tibi, uxori, filiis, paradisi mansionem condonare, ut cum suis omnibus gaudio superno repleti, æternaliter floridi, sempiterna vita unanimiter fruamini. Eadem hora ostendit eis angelus Domini cælestem Hierusalem, omnem gloriam Sanctorum, omnemque miseriam malefactorum hominum. His vero ab angelo omnibus Dei ostensis, in fide Christi firmiter eos corroborans, ipsis videntibus cælos remeavit.

[7] Præterea Pontius sacrilega cupiditate captus, sedit pro tribunali, [Romam mittuntur,] & sanctos Martyres sibi præsentari fecit: eos [iterum] diis omnipotentibus sacrificare monuit. Sancti vero dictis iniquissimi obtemperare nolentes, viriliter corde, & ore Deum confessi sunt. Unde iniquissimus præses manus terga ligari a ministris præcepit, & Romam bene custoditos ante conspectum imperatoris eos velociter adduci. Dum autem iniquissimi jussis parerent ministri, Sanctos ligaverunt, & viam pariter cum eis agere cœperunt: ipsisque de civitate egredientibus tantum luctum Illiricus populus præ amore Sanctorum agere cœpit, quod multi eorum vestigia sequentes, cum eis Romam pariter venerunt: quidam autem gressus facere non valentes ab impiissimo præfecto capite plecti meruerunt. Interea sancti Martyres in itinere multa mirabilia, quæ modo per singula enarrare non valeo, [operabantur:] sed quæ in civitate Ravennæ Dominus operatus sit, silentio prætermittere non possum.

[8] [patrato in itinere] Quædam puella de urbe Ravennæ, præclaris orta natalibus, octo continuis annis lumen oculorum amiserat: numquam tribus annis visum præclarum habuerat: & mater ad recuperandum lumen filiæ suæ arte medicorum, frequenter pater eos visitaverat. Cum vero nullum remedium salutis invenire possent, jam quasi mortuam parentes ejus continuo lugebant; accidit, ut quadam nocte, cum Dominus suos Martyres vellet non sub nubilo, sed supra candelabrum ponere, ut a cunctis viderentur, & illi lucerent civitati, quatenus in Sanctis suis magnus esset. Pater itaque puellæ dormiens, quadam cælesti voce vocatus: Corneli, cras summo mane accipe filiam tuam, & secus Romanam viam sede, ibique sitos sanctos Martyres expecta, qui Romam, palmam vitæ recepturi mittuntur. Cum autem venerint, eos roga, ut tantum manus super oculos filiæ tuæ imponant, & pristinæ saluti restaurabitur. Et ubi lux est reddita terris, secundum angelicam commonitionem vir surrexit, & locum, qui sibi prædictus fuerat, una cum filia petiit. Illo in via exspectante, ecce sancti Martyres vultu lætissimo advenerunt: quos dum vidit, ad pedes eorum provolutus rogando postulabat, ut saltem manus pro amore Dei super oculos filiæ suæ imponerent: dicebat enim, credo quod filia mea sola sanctarum manuum impositione pristinæ possit saluti restitui. Tu autem Domine &c.

[9] [miraculo.] Lectio IV. Ad hanc vocem sancti Martyres in terra genua fixerunt, fundentes has Domino preces: Domine Deus, creator ineffabilis, tu qui oculos cæci nati ad tuam magnificentiam demonstrandam aperire dignatus es; respice propitius super hanc famulam tuam, & ut nomen tuum gloriosum digne laudare possit, pristinum lumen restituere digneris, ut videntes nomen tuum, quod est benedictum in secula, collaudent. Cumque orationem explessent, Simplicius puellam accepit, & facto signo crucis velut squamæ ab oculis ejus ceciderunt, statimque lumen recepit. Tunc omnis populus, qui videre venerat, pedibus Sanctorum provolutus, illos, ut saltem diebus duobus in civitate Ravennæ commorarentur, exoravit, sed [dum] iniquissimi præsidis ministri eos morari [non] sinerent, Romam, veluti eis jussum fuerat, Sanctos perduxerunt.

[10] [Romæ dum essent, fiunt mirabilia:] Ingressu vero Urbis volentes Sancti ad basilicam sancti Petri pergere, antequam imperatoris conspectui præsentarentur. Cumque ministri iter Sanctorum impedirent, voluntate Dei [&] Apostolorum Petri & Pauli factum est, ut ligamenta, quibus ligati fuerant, solverentur, & nulla interveniente cognitione ad basilicam Apostolorum pervenerunt. Ministri vero, qui Sanctos perduxerant, ita mentibus sunt alienati, quod nec eos videre, neque tenere potuerunt. Dum hæc Sancti gererent, multitudo Christianorum, quæ ibi secrete morabatur, eos sequi tanta quantitate cœperunt, quod, quando ad beatorum Apostolorum limina pervenerunt, fere ducenta millia Sanctos sequebantur: unde tanta inter idololatras & Christicolas eadem die orta est dissensio, quod Christiani interfecerunt mille * paganorum legati Pontii præfecti [curiam] Antonini petentes, qui eis constituerat *, & qualiter Sanctos Romam perduxerunt per ordinem curialibus imperatoris retulerunt: non enim eodem tempore Romæ imperator fuerat. Æstivum forte tempus in partibus Marsiæ celebrabat. Tu autem Domine &c.

[11] Lectio V. Curiales vero timentes ut * seditio, quæ per Sanctos exorta fuerat, [hinc mittuntur] amplificaretur, sanctos Martyres capi facere cœperunt. Itaque per eosdem ad imperatoriam celsitudinem cum litteris ex parte Pontii missis transmiserunt. Exemplar litterarum hoc est: Augusto domino Pio Antonino Pontius præfectus famulus: Quia vestræ placuit clementiæ * me ad partes istas transmittere, in quibus vero parvum pro vestro imperio laborem sustineo quotidie: inveni enim populum adversus culturam deorum satis errantem, juxtaque inveni hos quidem nobiles viros, sed diis, per quos vestrum gubernatur imperium [reluctantes] cum multis minis & tormentorum generibus eos ad sacrificandum compellerem, & ipsi penitus eis obedire & sacrificare [contemnerent:] atque in eis capitalem sententiam exercere non valeo, quia non mihi a vestra majestate permissum fuerat; ad vestræ majestatis examen eos venire mandavi. Valete, meque vestrum famulum memoria tenete g.

[12] Perlectis itaque litteris in præsentia imperatoris, perspicue a Sanctis quærere cœpit, [ad imperatorem, a quo jussi diis immolare,] quare non diis, per quos totus gubernatur mundus, sacrificare vellent. Sanctus Simplicius una cum filiis audacter respondentes dixerunt: Audi nos, imperator, in tuo judicio pendeat, utrum Factori omnium creaturarum, vel idolis manufactis, quæ se ipsa adjuvare minime possunt, credere debemus: nonne Creator major est creatura? Mox imperator respondit: Alius deus præter istos, quos nos adoramus, nusquam est. Quare vobis præcipio, ut non syllogismatica verba componatis; sed diis immolare non differatis: quod si facere tardabitis, vita vestra non diu prolongabitur. Sancti vero una voce respondentes dixerunt: Nos autem mori potius parati sumus, quam idolis immolemus. Tunc imperator ira commotus fecit eos in arcta custodia in loco, qui Passularis dicitur, induci, serpentibus & scorpionibus pleno. Dum autem includerentur, Domino preces fuderunt, ut, qui sua misericordia tres pueros de camino ignis ardentis liberavit, ipse a veneno illorum animalium eos liberaret sua pietate illæsos. Unde illius voluntate, qui creavit omnia, factum est, quod illa animalia mansuescere cœperunt; quod nec venenum, nec aliud, per quod Sanctis nocere possit, ab illo die secum portaverunt. Tu autem Domine &c.

[13] Lectio VI. Triduo in carcere gloriosissimi Martyres perseverantes, [voce cælesti recreantur, & subeunt martyrium:] nec cibum nec potum sumentes, vocem de cælo dicentem eis nocturno silentio audierunt: Simplici, surge, quia pro fide Christi una cum filiis tuis viriliter dimicasti; ecce regni cælorum viæ sunt vobis patefactæ: cras in nonarum hora, cum palma cæleste regnum intrabitis. Ad hanc vocem Sancti a somno excitati sunt, & per totam noctem in orationibus vacaverunt. Sed cum jam dies illucesceret, impiissimus imperator sanctos Martyres suo conspectui repræsentari fecit, quærens utrum in juvenilibus annis vellent indulgere, & idolis sacrificare, an vellent judicio mortis condemnari; sancti Martyres respondentes dixerunt: O imperator, nos libentius judicio mortis condemnari volumus pro Christo, quam idola manufacta adorare, cum scriptum sit, quod omnes dii gentium dæmonia, & qui in eis confidunt, pereant, ac in æternum confundantur. Tunc imperator hæc audiens irato animo ministris præcepit Sanctos in plaustro novis funibus ligari firmiter, ut, eo currente, hujusmodi morte condemnarentur. Cumque juvencos, ut currerent, ministri acceperunt; nutu Dei factum est, [ut] nec magis nec minus, quam voluntas eorum esset, currerent. Ita quippe sanos incolumes a loco, ubi reclusi fuerunt, ad Aureum fontem h, qui ad radices Peticini i montis oritur, Sanctos perduxerunt, illic diabolico tacti spiritu jussum iniquissimi imperatoris adimplentes, sanctos Martyres pariter decollaverunt.

[14] [signa, sepultura, auctor Actorum, dies mortis.] Eadem hora terræ motus magnus per totam Marsiam factus est, ita quod Sanctorum interfectores per totum diem, & noctem, nec loqui, nec diurno surgere potuerunt. Altera vero die cum [ad] se redirent, unus illorum, nomine Cæsareus, qui passionibus Sanctorum ab ipso principio interfuerat, pristinæ Sanctorum proditionis recordatus, eorum corpora colligendo, Domino credidit, ac sacri baptismatis unda a quodam presbytero, nomine Crescentio, renatus, cum eodem in scriniis Sanctorum corpora ad prædictam montis radicem collocavit. Collocatis sanctis Martyribus, præfatus Cæsareus, una cum presbytero Crescentio, Florentium visitaverunt, exorantes, ut sanctorum Martyrum passiones, & mortem eo stylo conscriberem. Ego autem, licet ad tantum opus inidoneus, tamen devotione devinctus, visus * fui ea, quæ ab eisdem de sanctis Martyribus concepi, pro mentione dictare k. Passi enim fuere septimo Calendas Septembris, adjuvante Domino; cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Tu autem Domine &c. Antiphona ad Magnificat.

ANNOTATA.

a Imperator Antoninus, ut infra scribitur, Pius nullam concitavit contra Christianos persecutionem. Vide Commentarium prævium num. 8.

b Consule ibidem dicta num 9.

c Franciam hic intelligit auctor vel antiquiorem, quæ videlicet in Germania e variis ejusdem regionis populis coaluit sub Francorum nomine; vel posteriorem, id est, eam Galliæ partem, in quam Franci antiqui sedes suas acnomen postea invexere. Sed neutra cohæret cum tempore, quod idem auctor in hisce Actis designat. Non antiquior: quia, sicut Baudrandus memerat inter alia ad vocem Franci, etsi sub hoc nomine acerbissima bella adversus Romanos gessere; primum tamen innotescere cœperunt Valeriano & Gallieno imperatoribus circa annum Christi CCXXIII. (Forte voluit scribere 254. Vide Tillemontium tomo 3 Imperatorum in Valeriano, articulo 3.) Non etiam posterior: nam cis Rhenum gens illa migravit primum post initia seculi 5: de qua re consuli possunt Annales ecclesiastici Francorum Cointii tomo 1 ad an. 406, & sequentibus. Forte Franciam pro antiqua Gallia posuit rerum ignarus Martyriographus, hanc cum illa confundens.

d Portus Illiris, ac num. 7 Illiricus populus quomodo cohæreat cum hac Sanctorum historia, non satis concipimus. Videri possunt, quæ scribit de hac regione Cellarius lib. 2 Geographiæ antiquæ cap. 8, & quæ ibidem exhibet in mappa ad pag. 346.

e Monasterium hoc nobis est sublestæ fidei, ob dicta in nostro Commentario prævio num. 8.

f Burgundiones in Gallia nondum erant seculo 2. In Philippi Cluverii Introductione ad Geographiam a Labbeo auctam, & Parisiis editam an 1661, lib. 2 cap. 13, sunt ista in rem nostram: Eadem tempestate (nimirum circa annum Christi CCCC, ut paullo ante præmiserat,) Burgundiones ab ultima Germania (pars Cassubiorum, parsque Brandeburgensium nunc ea loca tenent) cum Vandalis Suevisque profecti, alias Galliæ partes occuparunt, regnoque constituto, Burgundiæ nomen de suo imposuerunt. Perperam itaque in compendio Actorum etiam dicitur apud Ferrarium: Simplicius nobili genere natus ex Burgundionibus ortum ducens in Gallia &c.

g De hac epistola egimus in Commentario num. 10.

h Locum hunc incolis indagandum relinquo: quem in mappis geographicis, quas consului, non inveni.

i Ms. Aversanum Petricini; Ferrarius Pesecini; (in inscriptione metrica, de qua Commentarius prævius num. 6, mons Tinus vocatur.) cum vero territorium Cælanense montibus sit frequentissimis quasi obsitum, in monte videlicet Apennino jacens; ulteriorem ejusdem loci notitiam incolis explanandam relinquimus. Nisi forte scribendum sit Piscininus, conformiter ad oppidum Piscina, de qua in Commentario prævio num. 1.

k Personatum hunc esse auctorem indicavimus in Commentario prævio num. 10.

* al. cedere

* al. mille fere

* al. quod eis contigerat

* ne

* al.celsitudini

* f.ausus

DE SANCTO ZEPHYRINO PAPA
ROMÆ

Anno circiter CCXVIII.

SYLLOGE HISTORICA.

Zephyrinus Papa Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Initium pontificatus: an Sanctus ad hunc electus per miraculum; Theodotiani ab eo impugnati; Natalis in Ecclesiam admissus; an Tertullianus a Sancto excommunicatus; disputatio Gaii cum Proculo.

Cum Acta hujus sancti Pontificis vel numquam scripta fuerint, vel, si scripta, ad nostram saltem notitiam non pervenerint, [Sedere cœpit anno 201 vel 202:] cogimur defectum hunc aliunde supplere, & colligere res ab illo gestas, quæ apud varios scriptores memorantur. Natione Romanus, ex patre Abundantio * fuisse dicitur in Catalogo Pontificum Romanorum apud Papebrochium in Conatu ad eumdem Catalogum chronico-historico pag. 26 *, & alibi. In signando pontificatus initio non convenit inter auctores. Baronius enim illud ponit anno 203; Antonius Pagius in Critica, & nepos ejus Franciscus in suo Breviario Romanorum Pontificum, anno 197; Papebrochius mox designatus anno 198; Labbeus in Compendio chronologico, anno 201; Tillemontius tomo 3 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 236, anno 201 exeunti, vel ineunti 202; sed in chronologico indice ad eumdem tomum pag. 784, anno 202. Eusebius autem a Valesio vulgatus lib. 5 Ecclesiasticæ historiæ cap. 28, pag. 196 hæc scribit in rem nostram occasione S. Victoris, qui Sanctum nostrum in Sede Petri antecessit: Zephyrinus ei successor substitutus est anno principatus Severi circiter nono: qui incidit in annum Christi 201. (De S. Victore egimus tomo VI Julii, die XXVIII ejusdem mensis, a pag. 534.) Nobis videtur probabilior ratio temporis, quam ex Eusebio retulimus, ad eamque propius nos accedere censuimus, si initium Pontificatus S. Zephyrini innecteremus anno Christi 201, vel 202, qui ultimus ejusdem scriptoris Chronico, quod S. Hieronymus Latine reddidit, ac Josephus Scaliger vulgavit, pag. 172 determinate appositus sic legitur: CCII Romanæ Ecclesiæ quartusdecimus episcopatum suscepit Zephyrinus. De die autem ordinationis ejus, ac duratione pontificatus &c., agemus inferius.

[2] [a nonnullis dicitur columba apparuisse in ejus electione:] Ad electionem vero quod attinet; Rufinus lib. 6 Ecclesiasticæ historiæ cap. 21 affirmat a nonnullis tradi, eam contigisse per prodigiosam Spiritus sancti apparitionem: aliis hanc rem gestam S. Fabiano attribuentibus. Alii, inquit, super hujus; alii super Zepherini nomine gestum tradunt. Eusebius lib. 6 Historiæ citatæ cap. 29, pag. 229 illud attribuit S. Fabiano. Ibidem quippe narrans, qualiter Romanus Pontifex divinitus fuerit designatus, his verbis factum commemorat: Hunc Fabianum post Anterotis mortem una cum aliis familiaribus suis Romam ex agro venisse dicunt, atque illic degentem, opitulante Dei gratia, præter omnium exspectationem ad pontificatus sortem pervenisse. Nam cum fratres omnes successoris ordinandi causa in ecclesia essent congregati, ac plerique jam illustres aliquot & nobiles viros eligendos esse conjicerent, de Fabiano quidem, qui tum præsens aderat, nemo ne tantisper quidem cogitabat. Columbam tamen repente e sublimi delapsam capiti illius insedisse narrant, quæ Spiritus sancti, qui olim sub columbæ specie in Servatorem descenderat, imaginem referre videbatur. Quo spectaculo permotus populus, ac divino Spiritu incitatus, summa cum alacritate uno consensu simul omnis exclamare cœpit, dignum esse: statimque comprehensum sacerdotali cathedræ imposuit. Adisis, lector, quæ de hoc miraculo habentur apud nos in S. Fabiano PP. ad diem XX Januari, tomo 11 ejusdem mensis, pag. 252. Voluimus autem de hoc prodigio mentionem facere, etiamsi determinare nondum possimus, utri dictorum Pontificum conveniat.

[3] [videtur strenue hic Pontifex] Anno primo pontificatus S. Zephyrini, Severi imperatoris decimo, publicata sunt ab hoc principe edicta adversus Ecclesiam Dei, quæ horribilem excitarunt persecutionem: de qua consuli potest Eusebius lib. 6, cap. 1 & 2, pag. 201, 202, & Tillemontius antea allegatus a pag. 121. Huic tempestati successit tranquillitas post mortem Severi, quæ contigit anno 211. Sanctus interim Pontifex noster illa optata pace non tantum usus est ad custodiendum orthodoxæ fidei depositum; sed etiam ad reprimendos hæreticos. S. Victor inter alia, quæ ei passim attribuuntur, adversus emergentes tum temporis hæreses certamina, illud imprimis memoratu dignum reliquit, quod contra Theodotum, cognomento Coriarium, apostatam Byzantinum, qui blasphemabat, Jesum Christum non esse Deum, sed hominem dumtaxat, & fortiter suscepit, & gloriose exsecutus est, prout pluribus narratur apud nos in tomo VI Julii a pag. 536. Jam vero Theodotianos, qui post laudati Victoris obitum persistebant in suo errore, gnaviter ac strenue impugnatos fuisse a S. Zephyrino, verosimile videtur ex eo, quia ipsi exprobrabant cum majore ejus, quam putabant, gloria, quod primus fuisset veritatis, uti volebant, corruptor, dum Jesu Christi divinitatem contra illos defenderet, teste Eusebio lib. 5, cap. 28, pag. 195. Porro, ait, in cujusdam ex illis auctoribus, quos sibi ignotos dixerat in fine capitis 27, libro adversus Artemonis hæresim elaborato, quam Paulus Samosatensis nostris temporibus renovare aggressus est, exstat quædam narratio, historiæ, quam præ manibus habemus, valde accommodata.

[4] Supradictam enim hæresim, quæ Christum merum hominem esse dicebat, [impugnasse] ante paucos annos invectam esse coarguens auctor ille, quandoquidem sectæ illius principes vetustissimam illam esse jactabant, post alia multa adversus impium eorum mendacium adducta, hæc ad verbum refert: Affirmant enim, inquit, priscos quidem omnes, & ipsos Apostolos ea, quæ ab ipsis nunc dicuntur, & accepisse & docuisse: ac prædicationis quidem veritatem esse custoditam usque ad Victoris tempora, qui tertius decimus a Petro Romanæ urbis episcopus fuit: a Zephyrini autem temporibus, qui Victori successit adulteratam fuisse veritatem: quem errorem deinde refutat idem Eusebius. Adde, quod S. Optatus episcopus Milevitanus, qui floruit seculo quarto, S. Zephyrinum annumeret aliis fidei defensoribus, ita loquens lib. 1 contra Parmenianum pag. 37 editionis Parisiensis anni 1631: Marcion, Praxeas, Sabellius, Valentinus, & cæteri, temporibus suis a Victorino Pictaviensi, & Zepherino Urbico, & Tertulliano Carthaginensi, usque ad Cataphrygas, & ab aliis adsertoribus Ecclesiæ Catholicæ superati sunt. Observa obiter, τὸ Urbicus hic idem esse quod Romanus, eadem significatione, qua Roma vocatur per excellentiam Urbs. Vide Cangii Glossarum in nova & auctiore editione.

[5] Ut ad dictum Praxeam redeamus; Baronius ad annum Christi 196 num. 20, [Theodotianos hæreticos.] postquam numero præcedente res ejus gestas descripserat ex Tertulliano, Ejusdem, ait, Tertulliani testimonio satis liquet, eumdem Praxeam Romæ damnatum (quod factum sub Victoris successore Zephyrino Papa, Optatus Milevitanus adversus Parmen. lib. 1 affirmare videtur) facti pœnitentem recantasse palinodiam. Verum an ista contigerint sub illo Pontifice, an sub Victore ejusdem decessore; an item Praxeas, quando istam fecit retractationem, Romæ fuerit, an in Africa, non videtur omnino compertum. Videri interim possunt, quæ de hoc Patropassianorum hæresiarcha memorat citatus Monumentorum ecclesiasticorum collector pag. 74 & sequentibus; pag. 237, & in notis pag. 618, ac apud nos in S. Victore pag. 537. En tibi aliqua sub S. Zephyrini gubernatione monumenta ad posteros transmissa.

[6] [Natalis quidam a Theodotianis pretio seductus,] Illo quippe sedente evenit hæc historia memoratu dignissima, quam Eusebius lib. 5, cap. 28, pag. 196 & 197 refert: Porro idem ille, qui supradictum librum de hæresis illius auctore composuit, (de quo mox dixi num. 4) aliam quoque rem Zephyrini temporibus gestam adjungit his verbis: Facinus, inquit, nostra ætate gestum, multis fratrum nostrorum in memoriam revocabo. Quod quidem si Sodomis admissum fuisset, ipsos, ut arbitror, incolas ad pœnitentiam provocare potuisset. Erat quidam Natalis nomine, confessor: qui non ita pridem, sed nostra ætate vixit. Hic forte in fraudem inductus est ab Asclepiodoto & altero quodam Theodoto argentario. Ambo autem discipuli erant Theodoti illius coriarii, qui primus ob hanc doctrinam seu potius insaniam a Victore, ut dixi, tunc temporis Episcopo, ab Ecclesiæ communione remotus est.

[7] [miro modo divinitus punitur, ac pœnitens a Sancto in Ecclesiæ communionem admittitur.] Hi persuaserunt Natali, ut accepto salario hæresis illius episcopus crearetur, ea scilicet conditione, ut menstruos centum quinquaginta denarios ab illis acciperet. Sociatus igitur illorum partibus, sæpe a Domino corripiebatur in somnis. Clementissimus enim Deus ac Dominus noster Jesus Christus, eum, qui passionum suarum testis exstiterat, perire extra Ecclesiam nolebat. Sed cum nocturnas ejusmodi visiones negligeret Natalis, utpote honore primæ apud illos sedis, & turpis lucri cupiditate (quæ multis mortalibus exitio est,) inescatus, tandem a sanctis angelis per totam noctem flagris cæsus, & gravissime verberatus est: adeo ut primo diluculo consurgens, saccum induerit, & cinere conspersus confestim cum lacrymis ad pedes Zephyrini episcopi sese abjecerit, non solum cleri, verum etiam sæcularium vestigiis advolutus; & Christi misericordis ecclesiam ipsam quoque misericordem fletibus suis commoverit atque concusserit. Multisque precibus usus, ostensis etiam vibicibus plagarum, quas pro Christi confessione pertulerat, vix tandem ad communionem admissus est.

[8] [An Tertullianus] Tempore sancti Pontificis nostri lapsus est celeberrimus Tertullianus in hæresim Montanistarum: de quo quæri hic potest, an S. Zephyrinus illum Ecclesiæ communione privarit. Baronius ad annum Christi 215 relata memorabili illa disputatione, quæ Romæ, eodem Pontifice sedente, tamquam in totius orbis theatro habita fuit inter Proclum seu Proculum, unum e præcipuis hæreseos Montanistarum coryphæum, ab una parte; ab altera vero Gaium, spectatæ, ut asserere par est, eruditionis in Ecclesia virum; subdit ista ibidem num. 4: His actis inter Gaium & Proclum, cum Cataphrygum … positiones fuissent efficaciter confutatæ, ac penitus cassæ redditæ: Tertullianus ad eas roborandas, firmiterque statuendas, ex adverso repugnans, plures eodem argumento edidit commentarios … Zephyrinum vero post convictum Proclum, adversus omnes pseudoprophetiæ defensores anathema dixisse, & inter alios eadem sententia Tertullianum ipsum perculisse, ea ipsius verba indicant in libro de jejuniis (cap. 1 in fine,) cum ait: “Novitatem igitur objectant: de cujus illicito præscribant, aut hæresim judicandam, si humana præsumptio est; aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritualis indictio est, dum quaqua ex parte anathema audiamus, qui aliter annuntiamus”.

[9] At cum anathema audire, & nominatim eo percuti, [anathemate percussus a S. Zephyrino: disputatio Gaii cum Proclo.] sint omnino diversa; non video equidem e verbis Tertulliani satis fundate confici, quod volebat Baronius. Hanc porro dissertationem Gaii cum Proclo, non ore dumtaxat fuisse transactam, sed scripto etiam exaratam, testatur Eusebius lib. 2 Ecclesiasticæ historiæ cap. 25, pag. 67: Sed & Caius quidam vir Catholicus, qui Zephyrini Romanæ urbis episcopi temporibus floruit, in eo libro, quem scripsit adversus Proculum patronum sectæ Cataphrygarum &c. S. Hieronymus in Bibliotheca ecclesiastica a Miræo vulgata, parte 1, pag. 19, Gaius, inquit, sub Zephyrino, Romanæ urbis episcopo, id est, sub Severi filio, disputationem adversus Proculum, Montani sectatorem, valde insignem habuit, arguens eum temeritatis super nova prophetia defendenda. Hæc vero superioribus, quæ obiter indicabam de ista disputatione, annectere visum est, quia eorum juvabit meminisse, quando proxime tractabimus de S. Zephyrini orthodoxia. Famosus autem ille ac deplorabilis lapsus Tertulliani, de quo supra, ponitur a Tillemontio accidisse ante annum Christi 207; disputationem vero Gaii cum Proclo illigat anno 213, ut datur videre in tabula ejus chronologica ad calcem tomi tertii Monumentorum ecclesiasticorum.

[Annotata]

* al. Abundio

§ II. An S. Zephyrinus propugnaverit Montani hæresim, aut ipsi ullo modo faverit; decreta & epistolæ, quæ ei tribuuntur; ordinationes.

[Variis argumentis suadetur,] Ad quæstionem primam, an sanctissimus Pontifex noster Montani hæreseos propugnator, aut fautor ullo modo fuerit; respondeo, illum ab hac turpissima labe prorsus immunem exstitisse. Hoc argumentum in varias partior probationes: quarum prima sit, quod, sedente hoc Christi in terris Vicario, habita sit in ipsa Romana urbe celeberrima illa disputatio Gaii cum Proclo, de qua paullo ante num. 8 & 9 dictum est. An vero disputationem istam, qua Montanistæ fuerunt profligati, permisisset S. Zephyrinus, si vel tantillam quidem cum eorum erroribus affinitatem habuisset? Non cohærent.

[11] Probatio secunda desumitur ex historia Natalis, [S. Zephyrinum] quam num. 6 & 7 retulimus ex Eusebio. Probatio tertia ex Optato Milevitano, de quo actum num. 5. Probatio quarta ex eo conficitur, quod Vir sanctus decretum ediderit adversus hæresim Montani, in quo adulteros invitabat ad pœnitentiam, ac indulgentiam illis spondebat. Factum refertur ac probatur verbis Baronii ad annum 216 a num. 3: Gravius, inquit, Tertullianus illud accepit, quod adversus Pseudoparacleti * novam institutionem, qua prohibebat recipi lapsos pœnitentes, Romanus Pontifex… Apostolica auctoritate decretum publice edidisset, quo cunctis fidelibus innotesceret, Catholicam Ecclesiam lapsos recipere pœnitentes, licet fornicarii fuissent & mœchi… At quænam decreta essent a Romano Pontifice (is enim non alius, quam Zephyrinus putandus est) ex iis, quæ sunt a nobis dicta superius … jam videamus. Et pauculis interjectis, Tertulliani verba sic recitat: “Audio etiam dictum * esse propositum & quidem peremptorium”. At quodnam illud? mox recitans subdit: “Pontifex scilicet maximus, episcopus episcoporum dicit: Ego et moechiæ et fornicationis delicta poenitentia functis dimitto”. Et mox, relatis aliis Tertulliani adversus idem edictum verbis, alia Baronius ex ipso subnectit: “Sed hoc in Ecclesia legitur, & in Ecclesia pronuntiatur, & virgo est? Absit, absit a sponsa Christi tale præconium”. Hæc ibi.

[12] [ab hæresi Montanistarum fuisse prorsus alienum:] Jam vero cuinam alteri edictum illud attribui convenientius ac probabilius possit, quam S. Zephyrino Papæ, non equidem satis video. Nam 10. Titulus, a Tertulliano hic adhibitus, cujus sit, si Romani Pontificis non sit? 20. Etiamsi nomen ejusdem Pontificis indictum reliquerit Tertullianus; quia tamen famosus hujus lapsus accidit tempore istius Papæ, ex dictis supra num. 8 & 9, post quem lapsum superiora effutivit Tertullianus; cedo alium Romanum Pontificem, cui illa verosimilius conveniant, vel admitte cum Baronio convenire S. Zephyrino. 30. Apud Natalem Alexandrum sec. 3 disser. 1 post τὸ Pontifex scilicet Maximus &c, lego ista: His verbis Zephyrinum a Tertulliano sugillari, vulgaris opinio est: ita ut mihi videatur nodum in scirpo hic quæsivisse Tillemontius in Zephyrino pag. 232 & 238, dum citatis iisdem Tertulliani verbis, scribit, se nihil videre, quod cogat locum hunc referre ad Papam potius, quam ad alium quemlibet episcopum. Etenim quod attinet, inquit, ad terminos Tertulliani, qui edictum definitivum illud vocat &c.; parum attendi debet ad stylum ironicum istius auctoris, ut quis velit ex eo aliquid inferre. In Opere Epistolarum Romanorum Pontificum, quod edidit Petrus Coustant, monachus Benedictinus, columna 112 in sua ad S. Zephyrinum notatione, Non desunt, inquit idem auctor, qui utrumque locum ad episcopum Carthaginensem referant, adeo ut is per exaggerationem Tertulliano non insolentem PONTIFEX MAXIMUS dictus sit, & EPISCOPUS EPISCOPORUM. De utroque loco Tertulliani agens a col. 110, indicat, episcopum, cujus nomen reticet Tertullianus … sugillari. Sed etiamsi iste episcopus non nominatur; non satis video id obstare, quo minus locus uterque in sensu proprio probabilius sit intelligendus de S. Zephyrino.

[13] [objectiones referuntur;] Hactenus sanctissimi Pontificis nostri orthodoxia sufficienter, ut mihi quidem apparet, adversus ejusdem obtrectatores defensa est. Quæ vero contra objiciuntur, refero ac diluo ex Eminentissimo Bellarmino, qui tomo 1 Controversiarum, lib. 4, cap. 8 hæc sibi objicit: Zepherinus Victoris successor videtur hæresim Montani approbasse. Scribit enim Tertullianus in libro contra Praxeam, Romanum Pontificem agnoscentem prophetias Montani, & ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiæ & Phrygiæ inferentem, a Praxea fuisse persuasum, litteras pacis revocare, quas jam emiserat. Constat autem ex historiis, eo tempore Zepherinum fuisse Romæ Pontificem. Quare Rhenanus in annotationibus ad Tertullianum ponit hoc loco in margine: Episcopus Romanus Montanizat. Neque dici potest, eo tempore nondum fuisse damnatam ab Ecclesia hæresim Montani. Nam, ut ibidem Tertullianus dicit, Praxeas persuasit Pontifici revocare literas pacis; ea præcipue ratione, quia prædecessores ejus hæresim illam antea damnavissent.

[14] Hisce sibi objectis reponit sequentia Vir idem Eminentissimus: [ac diluuntur] Respondeo; non esse omnino fidem habendam Tertulliano in hac parte, quandoquidem ipse Montanista erat. Sicut enim paulo ante Artemon falso jactaverat, Victorem Romanum Pontificem secum sentire, ut ex Eusebio ostendimus: ita nunc Tertullianus Montanista Romanum Pontificem in Montani sententiam trahere conatur. Alioqui cur nec Eusebius, nec ullus alius notavit hunc errorem in Pontifice Romano?

[15] Quia tamen mendacia super aliquid verum, ut plurimum fundari solent, [a Cardinale] credibile est Zepherinum Pontificem a Montanistis persuasum, doctrinam Montani non esse diversam a doctrina Romanæ Ecclesiæ, & ideo eumdem Pontificem voluisse eis pacem reddere, quam abstulerant ipsius prædecessores: non quidem quod approbaret errorem, quem sui majores improbaverant; sed quod arbitraretur, falso de illis erroribus fuisse accusatos Montanistas. Hoc autem non est errare circa fidem, nec Montanizare, ut mentitur Rhenanus; sed errare circa personam. Id quod multis aliis sanctis viris accidit. Scribit enim Ruffinus lib. 10 hist. cap. 11, Arium, ut Constantino imperatori persuaderet, se esse Catholicum, tanto artificio scripsisse fidem suam, ut a Catholicis putaretur Catholica, & a suis tamen agnosceretur qualis erat.

[16] Et Leo epistola 86 ad Nicetam Aquileiensem, monet episcopum illum, [Bellarmino.] ut Pelagianos ad Ecclesiam redeuntes apertissimis verbis jubeat hæresim abjurare, propterea quod soleant plerumque Ecclesiam decipere ita composita confessione fidei suæ, ut Catholici videantur, cum non sint. Tale quid videtur Zepherino etiam Pontifici accidisse. Habes, lector, Bellarmini responsiones in causa orthodoxiæ Pontificis nostri; in qua laudatum Controversiarum auctorem deinde adversus sectarios propugnavit Gretserus tomo 2 Defensionis Controversiarum earumdem lib. 4, cap. 8, columna 1041 & 1042: quo curiosum lectorem mitto, ne longior sim. Superest, ut ad alia, quæ S. Zephyrino attribuuntur, progrediar.

[17] In catalogo primo Romananorum Pontificum, qui habetur apud nos ante tomum primum Aprilis, [Quæ in decretis S. Zephyrini obscura sunt,] pag. XXIV, in eodem S. Zephyrino, dicuntur ista: Hic constituit præsentiam omnibus clericis & laïcis fidelibus, sive clericus, sive levita, sive sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de Ecclesia, ut patenas vitreas ante sacerdotes in ecclesia ministri portarent: dum episcopus Missam celebraret, ante se haberet sacerdotes omnes adstantes, sic Missæ celebrarentur; excepto cum jus episcopi interest, ut tantum clerus sustineret: omnibus præsentibus, ex ea consecratione, de manu episcopi, jam coronam consecratam acciperet presbyter, tradendam populo. Quæ hic obscura sunt, utcumque ea sic explicare conatus est Papebrochius in Conatu suo Chronico-historico pag. * 27: Primo. Ut PATENÆ VITREÆ quæ jubentur in ecclesia præferri sacerdoti, vel eulogias contineant, vel etiam particulas ad populi communionem consecrandas, quales paulo post a S. Urbano Papa factæ argenteæ; ab aliis etiam aureæ; ad eum scilicet usum, ad quem nunc serviunt nostra, quæ vocamus, ciboria. Quare non recte Binius ad vitreos calices hoc loco nos revocat. II. Sic componatur altare, ut sacrificans episcopus clerum ante se habeat circum altare; populum a tergo, nisi ubi & quando ex speciali jure contrarium fieri debet.

[18] [variis elucidationibus] Ad quem duplicem usum sic composita videmus basilicarum Romanarum altaria inter chorum & navim templi, ut, si ex una parte quis celebret, populo dorsum vertat; si ex altera (quod soli Pontifici licere nunc dicitur) facie semper versus ad populum, necesse non habeat se convertere, cum dicit: Dominus vobiscum; habeatque clerum sibi a tergo quasi ministrantem. III. Ut de manu consecrantis episcopi, nec DIACONUS aliquis, sed PRESBYTER acciperet tradendam populo CONSECRATAM CORONAM: quo loco agi de ipsa Eucharistia populo exhibenda, persuasum mihi est. Panis enim, qui ante consecrationem nominabatur CORONA OBLATIONIS; post eamdem vocatur hic CORONA CONSECRATA. Prioris appellationis testimonium habemus apud S. Gregorium lib. 4 Dialog. cap. 55, ubi presbyter obsequenti sibi in balneo animæ istic purgandæ, vivum, qualis esse videbatur, hominem ratus, DUAS OBLATIONUM CORONAS, quas secum attulerat, obtulisse dicitur gratitudinis ergo:

[19] [exponuntur:] Illa vero negans sibi licitum vesci eo pane, qui sanctus erat, petiisse, ut ipsum panem pro se omnipotenti Deo offerret, eum scilicet in Missa consecrando: ita se a peccatis solvendam piaculari illo Sacrificio. Cur autem vocetur CORONA, divinet alius. Hactenus Papebrochius. Porro non magna mihi videtur opus divinatione circa vocabulum corona. Etenim Corona oblationis, sicut observat Cangius in Glossario, panis benedictus in modum coronæ, seu forma rotunda confectus: & mox idem auctor Gregorii locum superius indicatum affert, ejusdemque verba breviter recitat. At, missa hac digressione, redeamus ad primum, quod S. Zephyrino adscribebatur supra, decretum de præsentia clericorum &c. in ordinationibus.

[20] [decretum unum non videtur esse ipsius; sed Apostolorum; alia vero apocrypha.] Coustantius antea citatus decretum illud Apostolicum potius quam Zephyrinianum esse censet, ita de eo disserens: E decretis illis tantum prius Isidoro Mercatori videtur fuisse notum. Saltem hoc unum posteriori e duabus, quas Zephyrino adscripsit, insertum legimus; sed & istud ad Apostolos potius, quam ad Zephyrinum, referendum putamus. Certe Clemens epist. 1, num. 44 eos successionis episcoporum seu ministrorum Ecclesiæ regulam hanc tradidisse ait “ut cum illi decessissent, ministerium ac munus eorum alii probati viri acciperent”. Quibus cum proxime subjicit. “Qui igitur ab illis, aut deinceps ab aliis viris eximiis consentiente Ecclesia universa constituti sunt” hanc ministrorum Ecclesiæ ordinandorum regulam ab Apostolis positam fuisse indicat, ut nonnisi consentiente ac præsente universa ecclesia ordinarentur. Neque etiam alia ratione, si Apostolorum Acta cap. 4 (immo 6) adeamus, septem diaconos ab ipsis creatos deprehendemus. Nempe “duodecim (Apostoli) convocantes multitudinem discipulorum dixerunt: Considerate fratres ex vobis viros boni testimonii, quos constituamus super hoc opus”. Et mox additur: “Et placuit sermo coram omni multitudine, & elegerunt Stephanum &c. Tum hos statuerunt ante conspectum Apostolorum; & orantes imposuerunt eis manus”. Hisce Coustantii rationibus non refragamur, & decretum illud S. Zephyrino tamquam primo ejusdem auctori abjudicandum putamus: etiamsi fieri forte potuerit, ut, quod ante illum in Ecclesia erat usitatum, aliis deinde verbis expressum innovarit: de qua tamen re neutiquam constat. Ea vero, quæ hac die XXVI Augusti de eo dicuntur in Florario nostro Ms., Hic statuit, ut omnes Christiani annorum duodecim Eukaristiam in die Paschæ accipere deberent. Et fecit statutum, ut omnia vasa altaris essent vitrea vel stannea; ea, inquam, pro apocryphis habenda censemus, donec ex documentis antiquis probentur. Idem extensum volumus ad ea, quæ dicta sunt inter auctaria ad nostrum Usuardum die XXVI Augusti, & XX Decembris. Piazza in Hemerologio sacro ad diem XXVI Augusti indicat, ab hoc Pontifice fuisse institutum, ut episcopi non potuerint condemnari in judicio sine facultate Sedis Apostolicæ: de qua re ipse viderit. Breviarium Romanum dicta die sic de eodem legendum præscribit: Idem instituit, ut patriarcha, primas, metropolitanus adversus episcopum non ferant sententiam, nisi Apostolica auctoritate fulti.

[21] Duæ etiam epistolæ sub ejusdem sancti Pontificis nomine circumferuntur; [duæ, quæ ei tribuuntur epistolæ, sunt apocryphæ:] sed sine sufficienti fundamento: cum non aliunde videantur in lucem publicam invectæ, quam ex famosa Isidori Mercatoris, vel hujusmodi fabulatoris officina. Ad epistolas, ait Coustantius, quod attinet proxime memoratas, nihil in eis est cur a reliquis Isidori mercibus separentur: quæ quales sint, diffuse ostendit laudatus auctor in sua Præfatione § 10, pag. CXXV & sequentibus. Prædicti vero impostoris quisquiliæ sæpius sine ullo suo merito recusæ sunt, & habentur apud conciliographos. Epistolas autem duas, de quibus hic sermo, si quis legere voluerit, inveniet eas apud Labbeum tomo 1 Conciliorum columna 603 & sequentibus; sed atro ad marginem stigmate inustas, tamquam supposititias.

[22] Catalogus noster superius allegatus attribuit S. Pontifici nostro ordinationes quatuor per mensem Decemb., [quot fecerit ordinationes, incertum.] presbyteros quatuordecim, diaconos septem, episcopos per loca tredecim. In numeris admodum discrepat textus Anastasii Bibliothecarii, anno 1728 Romæ editi, tomo 1, pag. 17; magis vero conveniunt, quæ leguntur apud Labbeum col. 602. At quisnam hic exspectet genuinam lectionem, nedum rei gestæ probationem? Pergimus itaque ad alia, quæ de sanctissimo Viro memoranda supersunt.

[Annotata]

* i. e. Montani

* l. edictum

§ III. Quo die Sanctus sit consecratus Pontifex; annus mortis; tempus sessionis; annuntiationes e Fastis sacris; an Martyr; sepultura.

[Non scitur, quo die Sanctus consecratus Pontifex:] Inter discrepantes variorum auctorum sententias circa annum, quo sedere cœpit S. Zephyrinus, potior ea nobis visa est superius § 1, quæ rem gestam ponit anno 201 vel 202. Diem vero ordinationis ejus, & alia huc distulimus. Dies illa in citato Conatu in Catalogo Romanorum Pontificum signatur XI Junii in Dominica. Verum cum hac nec annus 198 concurrit, qui in eodem catalogo prænotatur, nec dies XI Junii. Apud Labbeum in Compendio Chronologico ad annum 201 Sanctus noster Victori successisse scribitur a die VIII Augusti; Franciscus autem Pagius dicit die septima ejusdem mensis, corrigens Antonium Pagium in Critica Baroniana ad annum 219, num. 2, ubi, inquit, pro die septima Augusti, dies decima irrepsit: sed sudabit multum, ut mea fert sententia, ac frustra laborabit, ut diem, quem notat, verum ac genuinum esse ostendat. Ita quippe res hæc se habet, ut incertiora sint, quæ de ea circumferuntur, quam ut certi aliquid determinari possit. Si vero constaret, sanctum Pontificem fuisse consecratum in Dominica, tunc videretur opinio illa aliis præferenda, quæ statueret accidisse consecrationem ipsius die VIII Augusti, quia incidit in annum 202, qui apud Eusebium, ut supra indicavimus, in Chronico adscribitur suscepto pontificatui a S. Zephyrino. Hactenus posuimus in medio varias scriptorum de hoc argumento sententias, ac profitemur candide, non opis esse nostræ, lectorem docere certiora propter defectum documentorum, e quibus hæc controversia convenienter decidi possit.

[24] [ipsius annus emortualis] Magnis etiam difficultatibus implicita sunt, quæ de anno emortuali exstant. Varii enim apud varios traduntur. Baronius in Annalibus eumdem affigit anno 221; catalogus in Conatu, 217; uti & Pagius in Critica ad annum 219 num. 2, nec non Franciscus Pagius in Breviario: Coustantius autem supra laudatus pag. 107, sub exitum anni 218; at sub istis conditionibus, quas apponit, Si videlicet ipsum cum Eusebio Antonini Heliogabali imp. primo anno, & cum vetustioribus Martyrologis XX Decembris die obiisse ponamus. Labbeus in Compendio prædicto signat annum 219. Eusebius lib.6. Ecclesiasticæ historiæ cap. 21, pag. 223 editionis antea indicatæ scribit ista in rem nostram: Antoninus (Heliogabalus) principatum Romanum accepit. Hujus primo imperii anno Zephyrinus Romanæ urbis episcopus abiit e vita, cum per annos octodecim (ὅλοις, id est, integros seu completos, secundum textum Græcum; sed interpres in Latino vocem hanc omisit) sacerdotium obtinuisset.

[25] [a variis scriptoribus] Anno 218 imperare cœpit Heliogabalus; at quo ejusdem anni die, dissentiunt auctores. Nam Pagius ad annum 218, num. 5, ponit diem XVI Martii: Labbeus mox citatus diem XVI Maii ejusdem anni: Tillemontius tomo 3 Imperatorum pag. 146 affirmat, eum proprie cœpisse regnare VII Junii, ac varias in rem nostram proponit observationes tom. 3 Monumentorum ecclesiasticorum in notatione super S. Zephyrino pag. 671: ubi dicit, annum istum finitum fuisse die VII Junii anno 219, & revera annum istum in Chronico Eusebii & secundum exemplar Latinum, & secundum Græcum, tribui initio pontificatus Callisti, qui Zephyrino successit; atque adeo vita functum anno 219 ante VII Junii, ac proinde oportere, ut inceperit a primis mensibus anni 201: nihilominus addit se credere, quod in notatione 6 super Victore PP. decessore ejus stabiliverit, Victorem non obiisse ante finem anni 201: necesse itaque esse, ut Eusebius numeret totum annum 219 pro primo Heliogabali, quamquam in ejus Chronico notetur totus pro secundo; vel, ut ex Eusebii expressione ὅλοις ιη᾽ ἔτεσι non debeat credi, quod annus decimus octavus sit integer; prout citatus Monumentorum collector jam vidisse sese indicat in pluribus aliis occasionibus. Dicendum igitur affirmat ultimum, si Zephyrinus sedere non cœperit ante annum 202, id quod affirmat satis esse probabile: dicendum etiam primum, vel fatendum, aberrasse Eusebium; si non obierit nisi XXVI Augusti, quo Usuardus, Ado, Anastasius, (sed apud hunc, ut obiter nos illud observemus, non diem mortis, sed sepulturæ legimus) aliique consignant ejus festum; aut etiam, si non obierit nisi XX Decembris, quo illud notatur in Martyrologiis Hieronymianis, Rabano, Wandelberto, & nonnullis aliis.

[26] Nihilominus, inquit, quoniam Chronicon Eusebii conjungit primi anni Heliogabali concursum cum anno Christi 218; [varius ponitur:] melius fortasse futurum censet,Zephyrini obitum ponere a die XX Decembris istius anni: hoc saltem sibi magis conducturum pro Pontificibus sequentibus. Et mox ad durationem pontificatus ipsius pergens, hoc, ait, medio non gubernaverit nisi annis 17, & paullo amplius, si inceperit ad finem anni 201; aut etiam aliquanto minus, si hoc non acciderit nisi anno 202: & nihilominus annos 18 inchoatos tribuere ei potuerit Eusebius, numerando per consulatus a nono Severi anno, quem conjungit cum anno Christi 201; Callistus potuerit facile electus non fuisse nisi diebus 15 post Zephyrinum, atque adeo 219, prout legitur in Chronico Eusebii. Adde quod velint, annos hujus Chronici incipere a mense Septembri cum anno Orientalium. Hisce ratiociniis operose conatur Tillemontius conciliare Eusebium in speciem sibi contrarium, annum emortualem figere sancti nostri Pontificis, ac durationem sessionis ejus. Nos vero mediam quodammodo viam tenentes, annum circiter 218 morti ipsius supra assignavimus.

[27] Vide jam, quantum in tempore sessionis figendo dissentiant libri Pontificales, [quot vero mensibus ac diebus] seu documenta, quæ de Pontificibus tractant. Etenim apud nos ante tomum 1 Aprilis hæc sunt: Sedit annos septemdecim, menses sex, dies decem; sed apud Anastasium Bibliothecarium menses duos. In Conatu: Sedit annos XIX, menses sex, dies X. In uno catalogo, quem edidit Mabillonius tomo 3 Veterum analectorum prioris editionis pag. 426: Se. an. XVIII m. VI. d. V. Eutychius in Annalibus, anno 1656 Oxoniæ impressis, tomo 1, pag. 367: Annos octodecim sedit. Chronographia S. Nicephori Parisiis cum Georgio Syncello excusa anno 1652, pag. 411, annos 19 signat. Idem facit Syncellus pag. 355 & 357: Secundum Eusebium vero, sicut perperam additur, XII. In libro Pontificali denique sub nomine Damasi apud Labbeum tomo 1 Conciliorum columna 602: Sedit annos octo, menses septem, dies decem. Sed mendosum hunc calculum volens corrigere Binius ibidem colum. 603, Annis, inquit, XVIII, & diebus totidem sedisse, auctor est Euseb. in Chronic.; quam sententiam, tamquam Vaticanis indicibus magis conformem, sequitur Baron. anno CCXXI, num. 1, & recte: quia ab anno Severi imperatoris nono, quo pontificatum ingressus est, usque ad secundum Antonini Elagabali, cujus anno secundo vita & pontificatu, defunctum esse, Euseb. testatur lib. 6 Hist. eccles. cap. 15, neque plures, neque pauciores computari possunt. Sed plus dicit Binius, quam possit probare.

[28] [sederit, presse definiri non potest: annis autem sedit 18.] Hisce hactenus ita propositis, cogitamus 10, nihil satis probabile, nedum exploratum desiniri posse circa menses ac dies, quibus sedit S. Zephyrinus, cum incertus omnino sit dies, quo cœpit, nec certior, quo gubernare desiit, sicut patet ex antecedentibus, in quibus tanta documentorum varietas inextricabiles parit difficultates, nullo nobis antiquitatis relicto vestigio, ubi firmum ac certum pedem figamus. Cogitamus 20., ac dicimus, non videre nos, quid obstet, quo minus secundum ea, quæ ex aliis auctoribus modo adductis proposita sunt, Sancti regimen extendamus ad annos octodecim, & ex ipso quidem Eusebio. Et vero quis eruditorum ignorat, nunc per annos inchoatos seu non completos, nunc per finitos seu plenos non raro perveniri ad justam ac veram annorum computationem, & chronologos prima fronte inter se diversos conciliari hoc pacto, atque ad veram temporis rationem redigi? De annis sedis ejus, ait Baronius ad annum 221, num. 1, de S. Zephyrino scribens, Eusebio magis acquiescimus, in Chronico affirmanti, sedisse annos decem & octo, hocque anno secundo Elagabali vita functum esse, quod Vaticano Indici magis sit consentiens, quam ceteris, qui aliis consulibus, & ad alia tempora ejus obitum referunt. At licet idem Eusebius alibi dicat, Zephyrinum anno primo Elagabali esse mortuum, quod idem annus primi finis, & secundi esset exordium, nulla alia habita ratione mensium vel dierum, sic posuit.

[29] [Martyrologi hunc Sanctum annuntiant variis diebus:] En tibi nunc, lector, annuntiationes sacrorum Fastorum hac die XXVI Augusti: Romanum parvum seu vetus sic ait quam brevissime: Zephyrini Papæ. Ado: Romæ, sancti Zephyrini Papæ: qui rexit Ecclesiam annos octo, menses septem, dies decem. Usuardus hunc annorum calculum e supra dictis certo corrigendum (quidquid sit de mensibus ac diebus) prudentius omisit, sic dicens: Romæ, natalis beati Zephyrini Papæ. Hisce subjungere suffecerit Martyrologium Romanum modernum, ita illum referens: Romæ sancti Zephyrini Papæ & martyris. Ad diem vero XX Decembris eum annuntiat auctarium ad Martyrologium Bedæ a nobis editum ante tomum 11 Martii, pag. XLI: Romæ Zephyrini episcopi. Illa etiam die ipsum signari in Hieronymianis, indicatum est in observationibus ad nostrum Usuardum die XXVI Augusti. Hieronymianis adde Rabanum & Wandelbertum. Quid plura? Consuli possunt auctaria ad dictum Usuardum utroque jam designato die: qui cum alter ab altero tam sit diversus, quæres, an & quisnam ex illis verus ac proprius sit mortis dies.

[30] Neutrum admittit Pagius in Critica Baroniana ad annum 219, [quisnam ex iis] num. 2; sed uterque dies, ait, ad ejus translationes referendus. Nec mirum videri debet, eum hic ad translationes confugere, quas solide fundatas non videmus; cum ea, quæ præmiserat ibidem omnino vacillent: Cum Callistus, inquit, die decima octava mensis Julii ei, ut infra videbimus, successerit, postquam episcopatus dies quinque vacasset, ut habet auctius Chronicon veterum Pontificum; sedit Zephyrinus annos decem & novem, menses undecim, dies quinque, mortuus die decima Julii anni CCXVII. Pontificatum enim inierat anno CXCVII, die decima Augusti. Sed omnino, inquam, hæc vacillant, prout conficitur ex eo, quod in hac materia vacillent libri Pontificales, atque istiusmodi documenta, ac proinde auctores, ita ut vere hic obtineat vetus parœmia: quot capita, tot sententiæ. De anno autem emortuali diximus supra.

[31] Quod vero Pagius, ut ad priora revertamur, diem XXVI Augusti, [fuerit ei emortualis?] & XX Decembris velit esse translationis, non mortis; approbare neutiquam possumus, ac primo quidem, quia nemo e Martyrologis classicis, quorum annuntiationes recitavi, usus est nomine translationis; quam etiam nullibi offendo in auctariis ad Usuardum supra designatis. Secundo, quia non videtur verosimile, quod nemo ullus e tot Martyrologis præsertim antiquis verum obitus diem assecutus fuerit. Tertio, quia uterque jam dictus dies est in possessione a tot jam seculis retro lapsis. Uter autem sit verus ac proprius, non habemus unde determinare possimus. Tillemontius quidem propendet, ut antea vidimus, in diem XX Decembris: Papebrochius autem in Conatu eumdem diem non tam ponens quam supponens, hæc recitat e Martyrologio Hieronymiano ad XIII Kal. Januarii: Romæ Zephyrini (in textu impresso apud Florentinium scribitur Zepherini) episcopi, & addit: Quem supponens proprium esse mortis diem, Augustum mensem factæ postea translationi adscribo. Baronius ad an. 221, num. 1, Vicesima sexta mensis Augusti Zephyrinus Papa.. moritur: quo die & nos eum damus, Martyrologium Romanum de more secuti. Cum vero in eodem insigniatur titulo martyris; inquiramus, an & quousque hic ipsi conveniat.

[32] Baronius mox citatus dubitavit de hac re, [Probabilius non fuit martyr] num. 1 & 2 ista memorans: Quod vero in antiquis Ecclesiæ Romanæ monumentis, in ipsis (inquam) ecclesiasticis tabulis, quas Martyrologium nominamus, legatur Zephyrinus subiisse martyrium, id sane illi privatim oportuit accidisse (ut de aliis sæpe evenit) in pace Ecclesiæ. Sed fortasse & illa ipsa opportuna videri potest oblata causa martyrii, quod Elagabalo restiterit, cupienti (ut diximus ex Lampridio) cum aliorum omnium, tum etiam Christianorum religionem sub Elagabali Dei sui cultu referre. Ceterum, utrum hæc, an alia præcesserit causa subeundi martyrium, nescimus: sed illud nos non latet (quod alibi diximus) olim majores consuevisse Martyres appellare omnes, qui Christianæ confessionis occasione supplicia aliqua sustinuissent, licet post tormenta superstites diem extremum in pace clausissent. In variis codicibus inter auctaria ad Usuardum nostrum die XXVI Augusti, & XX Decembris, cum titulo martyris annuntiatur. Si Petri de Natalibus major esset auctoritas, videretur martyrium proprie non subiisse, quia lib. XI, cap. 30, num. 18 affirmat eum in pace quievisse, quod de Martyribus stricti nominis dici passim non solet.

[33] [stricti nominis:] Tillemontius in notulis ad S. Zephyrinum pag. 238 citat ex Florentinio pag. 1037 hanc annuntiationem: Romæ Zepherini episcopi, quam & nos paullo ante dedimus: quod posset, inquit, præbere argumentum aliquod, sed debile, credendi, quod fuerit martyr. Sed nulla hic videtur argumenti umbra esse: nam Episcopus hic est Papa, qui tamquam Episcopus Romanus, vel Episcopus episcoporum antonomastice Episcopus recte vocari potest. Addit, aliud exemplar ibidem pag. 1038 adjungere depositio, quæ vix adhibeatur nisi pro simplicibus confessoribus. Sed magis videtur urgere, quod nemo unus ex antiquis Martyrologis, quorum annuntiationes recitavimus, martyrem illum vocet; quem titulum etiam omittit novum Martyrologium Parisiense ad diem XXVI Augusti. His itaque sic se habentibus, apparet nobis magis ad verum accedere, si cogitemus, stricti nominis martyrium S. Zephyrino non convenire. Quamvis igitur in Martyrologio Romano, ac Breviario martyris nomen ei tribuatur; illud tamen omisimus in titulo ante hanc Syllogen posito.

[34] [locus sepulturæ.] Postremum est, ut de sepultura ipsius lo quamur. Liber Pontificalis apud Labbeum citatum dicit: Sepultus est in cœmeterio suo, non longe a cœmeterio Callisti, Via Appia, septimo Kalendas Septembris. Quibus adstipulatur Anastasius Bibliothecarius. Catalogus autem in Conatu paullo aliter loquitur: Sepultus postea vel elevatus in cœmeterio Calixti Via Appia, XXVI Augusti, quando colitur. Ante tomum 1 Aprilis pag. XXIV: Sepultus est in cœmeterio suo, juxta cœmeterium Calixti &c. De quo cœmeterio tractat Aringhus tomo 1 Romæ subterraneæ lib. 3, cap. 11. Observa in cœmeterio SUO. Habuit igitur S. Zephyrinus cœmeterium proprium secundum dicta; quod ita nominari potuerit, sive quia illud excitarit ipse ad sepeliendos Martyres: sive quia in eodem sepultus ipse fuerit. Illud, secundum dicta, cœmeterio Callisti adhæsit: cui deinde ab eodem Callisto in ampliorem formam redacto additum alterum unitumque fuerit: uti scribit Aringhus tomo 1, lib. 3, cap. 13, pag. 474: cujus nulla quidem, uti subdit, vestigia, nomen autem dumtaxat superest. Apud Pancirolium de Thesauris absconditis urbis Romanæ, in indice reliquiarum, qui est ad calcem istius libri, dicuntur habere de corpore S. Zephyrini tres ecclesiæ, videlicet S. Petri in Vaticano, S. Sixti, & S. Silvestri in Campo Martio: idcirco autem dici, quod in quacumque istarum ecclesiarum sit corpus, observat Piazza in suo Hemerologio hac die XXVI Augusti.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS,
ABUNDIO ET IRENÆO,

Sub Valeriano imp.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ex antiquis Martyrologiis, Acta, tempus martyrii.

Abundius M. Romanus (S.)
Irenæus M. Romanus (S.)

J. P.

Duo isti sancti Pugiles post se reliquerunt memorabilem admodum in sacris Fastis notitiam ac venerationem, [Martyres isti in antiquis Fastis notissimi:] in primariis utique ac classicis Martyrologiis signati hac die. Romanum quippe vetus seu parvum sic habet: Irenæi, Abundii. Ado: Natalis sanctorum Irenæi & Abundii, Romæ: quos Deciana persecutione jussit Valerianus incloacari, eo quod corpus beatæ Concordiæ in cloacam missum levaverunt. Et ipsorum quoque corpora levavit Justinus presbyter, & sepelivit in crypta juxta beatum Laurentium. Usuardus: Sanctorum martyrum Hirenei & Abundii, qui in Passione beati Laurentii leguntur. Wandelbertus hunc de illis versiculum condit:

Martyrio septenam Irenæus Abundius ornant. Beda a nobis editus consonat Adoni. Rabanum prætereo, in cujus Martyrologio pro incloacari scribitur in cloaca necari. In Romano moderno, fere ut in Adone, ita annuntiantur: Ibidem (Romæ) sanctorum martyrum Irenæi & Abundii, qui in persecutione Valeriani, eo quod corpus beatæ Concordiæ in cloacam projectum levaverant, in eamdem cloacam demersi fuerunt: quorum corpora a Justino presbytero inde extracta, in crypta juxta beatum Laurentium sepulta sunt. Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum hic aliqua observavit, quæ ibidem legi possunt, de cloacis Romanis.

[2] Baronius ibidem indicat, unde sint deprompta, quæ de duobus nostris Athletis circumferuntur; [eorum Acta unde desumpta,] videlicet ex rebus gestis S. Laurentii, in quibus horum martyrii Acta describuntur. De multis autem Sanctis, quæ nonnullis ejusdem S. Laurentii Actis immixti sunt, diximus tomo 11 Augusti, die X, in Commentario prævio istius celeberrimi Martyris, paragrapho 12, pag. 511; inter quos Pugiles nostri hodierni; S. Cyriaca vidua & martyr, de qua cum Martyrologio Romano egimus XXI Augusti; S. Hippolytus & Concordia MM., quos dedimus XIII ejusdem mensis; S. Justinus presbyter ac M., qui habetur in Romano ad diem XVII Septembris. Loco autem apud nos statim indicato inveniet etiam lector virorum eruditorum censuras adversus Acta S. Laurentii. Quæ cum merito suspecta sint; sequitur, ut ea, quæ de duobus hodiernis Martyribus ibi referuntur, non mereantur multum commendari.

[3] Actorum compendium modo dedimus ex Adone, [& quodnam exemplar hic detur:] de quibus etiam agit occasione SS. Hippolyti & Concordiæ MM., apud nos die XIII Augusti, pag. 14. Hic vero Passionem Abundii & Irenæi e nostro apographo, quod desumptum indicatur ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris; producemus intacta rerum substantia, si excipias illa, quæ narrantur post Martyrum sepulturam in Ms. nostro, & apud Surium: quæ, etiamsi non essent dubiæ fidei, ad sanctum tamen Laurentium & S. Hippolytum spectant; atque adeo a nobis omissa sunt, videlicet: Vigesima septima die post passionem supradictorum sanctorum Martyrum, jussit Decius cæsar editionem munerum in amphitheatro parari &c. Nunc paucula accipe, lector, de tempore martyrii.

[4] [tempus martyrii.] Si Actis S. Laurentii apud Surium, & nostro ecgrapho supra memorato fidem haberemus, passi essent duo nostri Pugiles sub Decio cæsare, ac Valeriano præfecto. Ado, ut antea vidimus, aliter loquitur. Martyrologium Romanum affigit eorum mortem persecutioni Valeriani. Et vero cum indicentur passi post mortem S. Laurentii, ac decimo tertio die post passionem S. Hippolyti, in Actis Laurentianis, ac Ms. nostro ecgrapho Ultrajectino, idemque Hippolytus sub Valeriano martyrium subiisse memoretur; consequens est, ut SS. Abundius & Irenæus sub Decio imperatore non sint coronati laurea martyrii, cum hic jam ab anno æræ vulgaris 251 esset mortuus; sed sub Valeriano imperatore, anno 258, quo S. Laurentius ac S. Hippolytus pro Christi fide interempti sunt, conformiter ad ea, quæ in Commentario prævio ad Acta S. Hippolyti diximus tomo III Augusti, die XIII ejusdem mensis, § 2, pag. 8, num. 18. Videri præterea possunt notationes Baronii in Martyrologium Romanum ad annuntiationem S. Laurentii lit. b. His ita expositis, nos superius posuimus laudatos duos Martyres nostros sub Valeriano imperatore.

[5] [Narratio historica Jacobilli] Jacobillus tomo 2 Sanctorum Umbriæ ad diem XXVI hujus mensis a pag. 167 vult S. Abundium fuisse nobilem Interamnensem, ac fratrem S. Valentini, episcopi Interamnensis primi istius nominis: Romam profectum, & ab S. Eleutherio PP. in militiam ecclesiasticam admissum, ac deinde diaconum ordinatum. Quid præterea? Narrat item, amicitiam contraxisse cum S. Feliciano, viro doctissimo & sanctissimo, atque Euaristo PP. a secretis. Ad hæc, consecratum anno salutis 197 S. Felicianum episcopum Fulginatem secutus dicitur S. Abundius usque ad Interamnam patriam suam, ubi hic eum hospitio exceperit; dictusque mox Felicianus consecraverit S. Valentinum episcopum Interamnensem; Abundium vero sacerdotem: qui fratrem suum Valentinum juverit in laboribus apostolicis, ac postea martyrii cupidus Romam redierit sub persecutione Valeriani imperatoris; ubi Irenæum invenit. Denique, postquam egisset Jacobillus de S. Concordia, nutrice S. Hippolyti, ac Justino presbytero, utriusque martyrium subjungit. Hæc in compendium contraximus e dicto auctore.

[6] [sublestæ nobis est fidet.] Verum collectio hæc historica non cohæret cum sana chronologia. Nam S. Euaristus PP. obiit anno 108, vel, ut alibi legitur, 110 vel 112; quo rectius, examinari poterit ad diem XXVI Octobris, quo habetur in Martyrologio Romano: cui Papæ superius dicebatur fuisse a secretis S. Felicianus, episcopus Fulginas; quem sub Decio posuimus tomo 2 Januarii, die XXIV, pag. 581. Decius imperator anno 251 obiit. Quomodo igitur in systemate Jacobilli, episcopum illum secutus fuerit, & hospitio exceperit S. Abundius, anno Christi 197 consecratum, ut volebat? Quomodo S. Valentinus ab eodem consecratus Interamnensis episcopus, cujus obitum nos jam pridem innexuimus anno circiter 273, ut videre datur tomo 11 Februarii, die XIV, pag. 754? Non satis etiam intelligimus, quomodo S. Abundius ordinatus sit diaconus a S. Eleutherio PP., qui in tabula Chronologica apud Tillemontium ad tomum 3 Monumentorum ecclesiasticorum scribitur obiisse anno 192: apud nos vero aliquot annis citius, ut tomo VI Maii, die XXVI, pag. 363 licet videre; cum Jacobillus ejusdem Sancti martyrium differat usque ad annum 261. Merito itaque suspecta nobis est narratio historica Jacobilli tum ob puncta chronologica perperam ab eo ordinata; tum etiam ob res relatas, quæ eadem facilitate, qua affirmantur, negari possunt, donec producantur documenta antiquissima, & seculo 3, de quo agitur, utcumque accommodata, cum SS. Abundii & Irenæi gesta in summa ignoratione versentur, sicut colligitur ex supra dictis, ac modo dicendis in eorum martyrio, quod subdo.

PASSIO
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris.

Abundius M. Romanus (S.)
Irenæus M. Romanus (S.)

BHL Number: 4464

[Referunt hæc Acta, qua occasione] Tertiodecimo die post passionem beati Hippolyti, venit quidam miles, nomine Porphyrius, ad quemdam cloacarium a, sperans quod beata Concordia aurum aut gemmas haberet in vestimentis suis: & dixit ad eum: Si secretum possis custodire, divulgabo arti tuæ multum quæstum. Cloacarius dixit ad Porphyrium: Secretum erit in corde meo; tu tantummodo dic veritatem. Et dixit ei: Ante hos dies jussit Valerianus in conspectu suo quamdam creditariam b Hippolyti Christianam plumbatis deficere: quæ, dum mortua fuisset, jussit corpus ejus in cloacam projici: & hæc in vestibus spero quod margaritas habet absconsas vel aurum. Cloacarius autem fidelis & Christianus erat in occulto. Eodem die dixit cloacarius: Ergo demonstra mihi locum, & quæro eam, & noctu dum invenero, nuntiabo tibi: & nomen cloacarii erat Irenæus. Hic venit ad beatum Justinum presbyterum, & nuntiavit ei omnia, quæ acta fuerant & intimata a Porphyrio. Beatus Justinus presbyter gratias agens Deo omnipotenti, & Domino Jesu Christo, flectens genua, cum lachrymis dixit: Pergamus noctu, fili, ad cloacam. Respondit Irenæus dicens: Sine prius accedo ad Porphyrium.

[2] [SS. Abundius & Irenæus martyrium sint passi.] Beatus Justinus presbyter dixit Irenæo: Vide * fili, sacramentum tibi traditum custodi. Pergit autem Irenæus ad Porphyrium. Porphyrius vero demonstravit ei locum. Irenæus venit cum ipso noctu, & invenit corpus sanctum incontaminatum, & quærentes in vestimentum ejus, nihil invenerunt. Eadem nocte Porphyrius fugit: Irenæus vero vocavit ad se quemdam Christianum nomine Abundum: & tulerunt corpus beatæ Concordiæ, & perduxerunt ad beatum Justinum. Quod suscipiens, gratias egit Deo; & sepelivit juxta corpora Sanctorum Hippolyti, & cæterorum. Alia die Valerianus præfectus hoc audiens tenuit Irenæum & Abundum, & jussit, ut vivi in cloaca necarentur. Qui necati sunt sub die septimo Calend. Septembris. Tunc beatus Justinus levavit corpora eorum, & sepelivit juxta corpus beati Laurentii in crypta in Agro Verano c.

ANNOTATA.

a Cloacarium esse eum, qui purgat cloacas seu immunda loca, diximus tomo III hujus mensis pag. 14 in Annotatis lit. h.

b Creditaria, alibi nutrix. Vide eadem Annotata lit. i.

c De isto Agro scribit Aringhus tomo 2 Romæsubterraneæ lib. 4, cap. 16.

* f. Vade

DE S. SECUNDO MARTYRE AC DUCE, EX LEGIONE THEBÆORUM,
APUD ALBINTIMELIUM IN LIGURIA ITALIÆ,

Anno CCLXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Secundus martyr, ac dux, ex legione Thebæorum, apud Albintimelium in Liguria Italiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Palæstra, Actorum exemplaria, tempus martyrii.

Albintimelium, cujus territorium S. Secundus, spectatæ virtutis vir, [Notitia palæstræ,] dux egregius e legione Thebæa, ac fortissimus Christi martyr, fuso pro ejus fide nobilitavit cruore; Albintimelium, inquam, tria nobis notanda suppeditat. Primum est, varia & multiplex hujus nominis expressio: Aliquando enim Vintimelium, vel Victimilium, ut a Beda (Plantiniano) & Usuardo; Vindimilium, ut ab Antonino; ab aliis Albintimilium; itemque Intemelium, ut a Cælio apud Cicer. epist. fam. lib. 8. Sic & Plin. lib. 3, cap. 5, qui dictum fuisse ait Albium Intemelium, ut hic (in Martyrologio nimirum Romano hodierno) ponitur. Hæc Baronius in notationibus ad idem Martyrologium hac die. Secundum est, loci istius situs; de quo excerpo ista ex Baudrando: Albintemelium, urbs Italiæ in Liguria .., Vintimiglia Italis, quamquam Vintimia incolæ pronuntient: urbs Genuensis ditionis (ab anno, ut infra dicit Baudrandus, MCCXXXVIII,) in ejus ora littorali occidua, episcopalis sub archiepiscopo Mediolanensi: parvi est circuitus …, 14 milliaribus distat a Nicea in ortum &c. Tertium est, collectio variarum rerum apud Ughellum ante prædictæ urbis episcopos tomo 4 Italiæ sacræ columna 427 & 428 editionis Romanæ: in qua urbe festum, ait, hujus nostri Martyris tamquam præcipui patroni habetur XXVI Augusti. Eorum, quæ de situ palæstræ dicta sunt, meminisse juvabit infra num. 5.

[2] Annua porro S. Secundi memoria celebris est in antiquis Martyrologiis. [ac cultus e Martyrologiis:] En tibi eorumdem annuntiationes: Romani parvi seu veteris: Apud Victimilium, Secundi martyris. Adonis: Apud Victimilium castrum Italiæ, natalis beati Secundi martyris, viri spectabilis, & ducis ex legione sanctorum Thebæorum, qui ante beatum Mauritium & ceteros, post vincula & carceres, martyrium capitis abscisione complevit. Adoni consonat Usuardus: sed hic omittit, quæ ille addit de S. Mauritio & ceteris, qui alio pertinent. Usuardo adde Romanum hodiernum: Apud Albintimelium Liguriæ civitatem sancti Secundi martyris, viri spectabilis, & ducis ex legione Thebæorum. Breve est illud, quod de Sancti reliquiis tradit Ughellus columna 427 ante citata: Cujus, ait, deinde caput in cathedrali: (de Cemiliensi, ut ibi vocatur, seu Albintimeliensi est sermo) cætera vero lipsana sacra Taurinum relata, magna veneratione coluntur. Hactenus de publica sancti Pugilis nostri veneratione. Nunc de nonnullis Actorum ejus exemplaribus agemus.

[3] [datur notitia] Eorum apographum habemus ex Ms. codice monast. S. Mauritii Magdeburg., auctore ignoti nominis ac temporis. Prologus sic incipit, & longus est: Gloriosa beatorum Martyrum gesta, pia quoque & admiranda certamina, debita veneratione recolentes &c. Postea eidem prologo inserit sequentia: Ab hac ergo civitate (Thebe, quæ est in Ægypto superiore) memorati martyres Christi Thebæi sunt appellati, & provincia adjacens Thebaida: cujus principium est per deserta superiorum montium civitas Syene, quæ sub ipso æstivo tropico, id est, cancro constituta est, & eo die, quo sol certam partem cancri ingreditur hora diei, [quando] sol tunc super ipsum invenitur verticem civitatis, nulla illic potest.. de quolibet corpore umbra jactari. Sed nec stylus hemisphærii monstrantis horas, quem stylum gnomonem vocant, tunc de se potest umbras creare. Plura de hac materia tædet huc transcribere, quæ liberaliter auctor ille accumulare pergit. Dein Passionem Sancti ita exorditur: Sub Diocletiano igitur & Maximiano imperato, ribus fuit quidam vir spectabilis atque illustrissimus in provincia Thebaida, nomine Secundus, nobilissimis ortus natalibus & parentibus, & secularis gloriæ, ac singularis excellentiæ dignitatibus insigniter adornatus.

[4] [nonnullorum exemplarium, quæ de Actis Sancti scribunt:] Hic ergo a primis infantiæ annis liberalium litterarum erudiendus traditur studiis: atque hic optime institutus, ut moris erat nobilium filiis, imperialibus deputatur astiturus officiis. Erat namque decorus facie, & venustus aspectu: juvenis quidem corpore; sed mente & animo senex: corde humilis, & mansuetus; vultu gravis & modestus: sermone utilis & facundus; virtute corporis robustissimus: amicitiæ fœdere firmissimus; consilii provisione strenuissimus: disciplinæ secularis exercitiis abundantissime instructus; liberalium artium peritia imbutus, atque omni morum probitate conspicuus. In regalibus vero constitutus, cuncta, quæ sibi injuncta fuerant, divina fultus [gratia] peragebat. Quæ omnia, uti & alia, quæ sequuntur, tam quæsito verborum ambitu agglomerata, indicio sunt, auctorem illum non tam narrationem historicam martyrii S. Secundi, sed potius homiliam parergis exornatam exhibere. Specimina igitur ista in hunc finem proferenda duxi, ut lectori indicarem, cur illud Ms. prælo non subjiciatur. Breve martyrii compendium habet Petrus de Natalibus episcopus Equilinus lib. 7, cap. 117, ex Adone, quem citat. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXVI Augusti aliud exhibet compendium ex Actis Ms. ecclesiæ Vercellen … & Bo. Mombrit. Pass. tomo 2 referente, e quo nos etiam recudi curabimus eamdem Passionem. An alicujus, & qualis valoris sint Mss. illa Vercellensia, omnino nos latet; quia nec ea vidimus, nec de eorum auctore, antiquitate seu ætate, aliisve notis illorum characteristicis quidquam proditum a Ferrario legimus.

[5] Locus martyrii, qui in hoc compendio ponitur apud Victimulum M. haud procul a Cæsariano oppido juxta Alpium Graiarum radices, [refellitur notatio Ferrarii] ansam præbuit Ferrario annotationis sequentis: In Martyrolog. pro Victimulum m. Albintimelium irrepsisse videtur: similitudo enim vocis non modica est inter Victimulum, & Vinctimilium (sic enim Albintimelium apud vulgares appellatur.) Quæ enim causa fuit, ut Maximianus Alpes subiens Secundum decollandum ad urbem maritimam tam longe distantem ablegaret? Adstipulantur vet. Ms. ecclesiæ Taurinen., & Hist. mart. Thebæorum nuper edita Augustæ Taurinorum. Quamquam Acta a Mombritio rel. & Ms. correctione egent, in eo maxime quod de M. Victimolo habent. Plinius enim … illum Ictimulum, non Victimolum vocat.

[6] Sed adeo frivola mihi videtur hæc annotatio, ut vix mereatur responsum: [circa locum palæstræ.] nam 10, locus martyrii ex supra dictis num. 1 & 2, tam solide stat fixus communi antiquissimorum martyrologorum consensione, quos recte sequitur Romanum, ut non satis concipiam, quomodo inciderit Ferrario alium quærere. 20. Ferrarius sibi non constat. In ipso quippe titulo ante compendium, de quo dicebam, gestorum S. Secundi, & post quod ponit recitatam modo annotationem, apud Albintemelium eum signat. In indice topographico locorum Italiæ, qui exstat ante Catalogum Sanctorum ejusdem regionis, Albintemelii, inquit, in Liguria Secundus martyr XXVI Augusti. In alio item indice alphabetico nominum Sanctorum, qui proxime sequitur priorem, notatur Secundus martyr Thebæus Albintemelii, &, propter reliquias, Taurini. Ferrarius idem in sua Nova topographia in Martyrologium Romanum, ad nomen Albintimelium (ita enim illud ibi scribitur,) postea Vintimilium, Vintimiglia, C. E. Liguriæ lit. &c., XXVI Augusti, ait, Secundus M. unus ex ducibus legionis Thebææ sub Maximiano, 30. Videar tempus perdere, si singillatim respondeam ad minutias haud satis fundatas, quas superius addebat Ferrarius. Et vero ad Ms. Taurinense, quod vetus vocat, eadem respondeo, quæ ad Vercellensia. Historiam martyrum Thebæorum cum Ferrarius dicat nuper editam, nullius hic est momenti, donec fontis, e quo prodiit, probetur sincera antiquitas. De Actis Mombritii agemus postea: de Plinio dictum est supra: locum vero, quem ex eo citat Ferrarius, hiatu punctorum obscurat, non clare indicat, ut facile inspici possit. Quid plura? Nobis certe sufficiunt, ac lectori suffectura existimamus ea, quæ ad retinendam vulgarem & antiquam S. Secundi palæstram adduximus. Juverit itaque potius pergere ad res quasdam alias in historia ejusdem Pugilis supplendas vel illustrandas.

[7] Tempus passionis ejus non determinatur quidem in Actis apud Mombritium editis, [Sub quibus imperatoribus,] sed præterpropter tamen indicatur, quando in eisdem refertur accidisse sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus. Quamquam hic, non vero ille, vel præcipuas vel omnes in hac tragœdia partes videatur habuisse. Hinc, mea quidem sententia, non male ponitur solus Maximianus in compendiis, quæ Petrus de Natalibus, ac Ferrarius vulgarunt, & de quibus antea fuit actum. Favent Acta Martyrum Agaunensium, quorum Actorum postea fragmentum producam alia occasione; favent item Acta S. Secundi Mombritiana infra apud nos, in quibus etiamsi ambo jam dicti imperatores nominentur, solius tamen Maximiani jussu caput Martyris amputatum fuisse narratur num. 8. Verum res hæc levioris momenti est, quia, considerata ratione temporis, accidit ea sub Diocletiano & Maximiano, cum uterque tunc imperio potiretur. Sed quo ejusdem imperii tempore accidit? Etenim quandoquidem diu simul regnarunt, non habemus hactenus aliud, nisi vagum & indeterminatum annorum calculum. Scriptor anonymus Passionis, seu verius homiliæ, cujus apographum apud nos exstat, ut nuperrime indicavimus, ex Ms. codice monasterii S. Mauritii Magdeburgensis, respexit ad famosam persecutionem Diocletianeam anni æræ vulgaris 303, insinuans, Sanctum nostrum ante hanc martyrio coronatum non fuisse. Nonus decimus, inquit, agebatur annus imperii Diocletiani .., cum edicta principis per omnem terram proponebantur, ut cunctæ, quæ usquam sunt ecclesiæ, ad solum usque destruerentur. Et pluribus aliis interjectis, Per idem tempus, ait, .. nobilissimus Secundus &c. Sed illa sententia nobis apparet minus probabilis, ut patebit ex sequentibus.

[8] [& quo anno] Quoniam vero tempus, quod hic inquirimus, indivulse quodammodo connexum est cum tempore passionis celeberrimi martyris Mauritii ex eadem, e qua fuit Athleta noster, legione Thebæa; & uterque simul vixit familiariter, ex Actis Mombritianis apud nos num. 3; ac Mauritius circa corpus S. Secundi jam martyris vigilavit, ibidem num. 9; lubet dispicere, an inde melius aliquid in rem nostram conficere possimus. Ruinartius in Admonitione ad Passionem laudati martyris ac sociorum Thebæorum, quam inter Acta primorum Martyrum sincera & selecta vulgavit Parisiis, pag. 288 sic ratiocinatur: Agaunensium Martyrum passionem ad annum CCXCVII refert Cardinalis Baronius, quam tamen ad Diocletiani & Maximiani imperatorum initia potius revocandam esse censemus. Eam vero ad annum CCLXXXVI consignari posse colligimus ex eo, quod Maximianus Herculius, quem, ut eruditus Baluzius in notis ad Lactantii libellum de Mortibus persecutorum observat, anno præcedenti Diocletianus in imperii consortium assumpserat, tunc temporis in Galliis cum exercitu versatus fuerit. Haud tamen diffitemur, istam Martyrum passionem ad sequentes annos posse etiam referri. Tametsi vero hanc ultimam clausulam addat, in notula tamen marginali ad ipsam Passionem, quam edit, pag. 289 ponit annum Christi CCLXXXVI, quem etiam admittit Labbeus in Compendio chronologico ad eumdem annum, & Castellanus in suo Martyrologio universali ad XXII Septembris, quo inscribuntur Martyrologio Romano; ut mirum appareat, eum, lucente hac temporis ratione, S. Secundum hac die XXVI Augusti vago nimium & indeterminato calculo retulisse ad seculum tertium.

[9] [passus sit S. Secundus.] Tillemontius tomo 5 Monumentorum eccles. in persecutione Diocletiani articulo 2, pag. 3 agens de Martyrihus, qui possint esse passi sub ipsius regni principio in Galliis, quando ibidem erat Maximianus Galerius, affirmat hunc eo venisse anno 286, vixque Alpes transiisse, quin occidi jusserit celebrem legionem Thebæam, in qua primario fungebatur officio S. Mauritius. Eorum gesta collegerat prædictus auctor tomo 4 ejusdem Operis a pag. 421: in secunda autem notatione super laudato Sancto a pag. 697 discutit pluribus tempus sæpe memorati martyrii. Quæ cum ita sint, judicavimus accedere nos propius ad veram chronologiam mortis S. Secundi, affigendo eam superius anno Christi 286. His vero alia quædam lux accedit ex occasione relati ab illo martyrii, de qua breviter nonnulla jam dicemus, ubi primo præmissa quædam fuerint de die mortis ejus.

§ II. Dies & occasio passionis; officium militare Martyris; Acta quæ hic a nobis dantur.

[Videtur probabilius] Aliqua nobis occurrit ratio dubitandi, an triumphalis dies laureati Pugilis nostri inciderit in XXVI mensis Augusti: nam eo quidem ab antiquissimis Martyrologis, ut antea vidimus, constanter Sanctus signatur; verum in Actis, sicut mox ostendemus, diserte alius exprimitur, & non raro etiam accidit, ut Fasti sacri annuntient Sanctos alio die quam emortuali. Acta Mombritiana in fine, Passus est, inquiunt, beatissimus Christi martyr Secundus quinto Calendas Septembris. Eumdem diem ponit nostrum ecgraphum Magdeburgense, qui est XXVIII ejusdem mensis Augusti. Petrus de Natalibus Adonem secutus, Martyrium, ait, capitis abscisione complevit VII Calend. Septembris. Ferrarius eodem quidem die agit de S. Secundo; sed in compendio ejus nullum mortis diem designat.

[11] Fatemur imprimis, certo nos definire non posse, [Sanctus esse passus eodem die, quo colitur,] quod dies cultus & martyrii coincidant in hunc diem XXVI Augusti; propendemus tamen in eam sententiam, quæ alterum ab altero non distinguit: sicut probabilius videntur facere jam tum a nono seculo Ado & Usuardus, a quibus natalis, seu dies martyrii, signatur simul cum die cultus XXVI Augusti. Nec ab hac me cogitatione absterrent Acta Mombritiana: præterquam enim quod non possint commendari a genuina sinceritate & auctoritate, tam multis scatent mendis, ut mirum non esset, si quinto pro septimo Calend. in eadem irrepsisset. Ex mendoso forsan etiam exemplari homiliam suam ampliavit ignotus alter & anonymus, cujus fragmenta antea produximus e Ms. Magdeburgensi. Non videmus, quid cogat diem passionis distinguere a die cultus.

[12] Jam vero non abs re fuerit ad illustrandam sancti Pugilis nostri historiam, [& occasio martyrii] nonnulla hisce apponere, qua occasione sacri certaminis palmam consecutus sit. Factum his verbis refertur in Actis Mombritianis apud nos num. 2 & 3: Dum hæc, & his similia multa pro salute animarum per eum gratia divina operaretur, perveniunt felicia gesta ad aures.. Diocletiani & Maximiani, qui.. Christianum sanguinem sitientes fremebant dentibus suis. Missis itaque litteris, celeriter eum cum suis ad partes Italiæ, quasi sibi atque Romanæ genti in auxilium futuri essent, advenire præcepit. Tunc assumens secum ad sex millia & sexcentos viros, quod una legio nuncupatur, pervenit ad imperatores. Deinde narratur sancti Militis pro Christo certamen & martyrium. Observa 10. Non videtur verosimile, S. Secundum cum suis accitum fuisse ex Oriente in Occidentem eo modo, qui ibi prætexitur; sed veram martyrii occationem probabilius accidisse, quando Sanctus cum legione Thebæa jam venerat in Italiam, prout suadetur e Passione S. Mauritii & sociorum a S. Eucherio Lugdunensi episcopo conscripta, qui floruit seculo quinto, & vulgata apud Ruinartium, quem supra laudavi, pag. 289 & sequentibus.

[13] [non in Oriente, sed in Occidente accidisse.] Erat, inquit S. Eucherius, eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebæi appellabantur. Legio autem vocabatur, quæ tunc sex millia ac sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui, & virtute nobiles; sed nobiliores fide, erga imperatorem (Maximianum) fortitudine, erga Christum devotione certabant. Euangelici præcepti etiam sub armis non immemores, reddebant, quæ Dei erant, Deo, & quæ cæsari restituebant. Itaque cum hi, sicut & ceteri militum, ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur; soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque hujusmodi præceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat. Nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Locus, qui hic nominatur, vulgo dicitur Martigny, & oppidum est Helvetiæ in Vallesia prope Agaunum; in quo prædicti Martyres coronati sunt, quique pluribus describitur a S. Eucherio supra laudato. Etsi vero locus hic longo admodum distat itinere ab Albintimelio, in quo S. Secundum antea quidem, sed tamen eodem fere tempore, si Actis credimus, passum memoravimus; cum tamen, ut fertur, sit connexio inter S. Mauritii & nostri Sancti passionem; probabilior nobis est ejusdem occasio ex Eucherio, quam ex Actis Mombritianis.

[14] [Quædam observationes] Quæres, quo militari officio S. Secundus functus fuerit in sua legione. Respondeo. Exemplar nostrum e Ms. Magdeburgensi hæc de illo narrat: Contigit, ut ipsis quoque imperatoribus ita charus & gratiosus fieret in omnibus, ut inter cætera principalis munificentiæ suæ dona per singulos dignitatis gradus evectum, multorum illi militum principatum, ac ducis illustrissimi eum censerent vocabulo nominandum. Acta Mombritiana tacite videntur insinuare, eum totius suæ legionis ducem vel præfectum fuisse: Tunc, inquiunt, assumens secum &c., quæ paulo ante retulimus. Apud Ferrarium dicitur miles Thebæus ex præcipuis illius legionis. Ado, Usuardus, & Martyrologium Romanum modernum dant ipsi titulum ducis ex legione Thebæorum; at Romanum parvum seu vetus solius martyris. S. Eucherius nuperrime citatus significat, famam fuisse suo tempore, quod S. Mauritius primicerius exstiterit laudatæ legionis, dicens pag. 29: Incitamentum .. maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit, primicerium tunc, sicut traditur, legionis ejus, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campiductore, & Candido senatore militum, accendebat, exhortando singulos &c.

[15] [de Sancti officio militari.] Per titulum primicerii cogito hic indicari primariam dignitatem, vel primariæ saltem proximam in sæpe dicta legione. Cangius enim in Glossario Primicerius, ait, dignitas militaris, tribuni dignitati proxima. Apud Hieronymum ad Pammachium: sed ante Primicerius, deinde senator, ducenarius, biarchus, cirmicitor, eques, deinde tiro. Cujusmodi autem fuerint hæ dignitates, videat lector apud auctores. Verum titulus ducis, quo nos supra ante exordium hujus Commentarii prævii S. Secundum nuncupavimus, præeuntibus antiquis Martyrologis, tantum abest ut pugnet cum dignitate primicerii sancto Mauritio tributa ab Eucherio, ut facile hæc cum illo conciliari possit. Esto enim S. Mauritius dux vel primarius præfectus legionis Thebææ fuerit; quid obest, quo minus S. Secundus, videlicet vir spectabilis, ut loquuntur Ado, Usuardus, & Martyrologium Romanum, habuerit nomen & munus ducis ex eadem legione, etiamsi legioni toti non præfuerit.

[16] Per decursum hujus Commentarii varia observavi de Actis, [Acta, quæ hic damus] quæ apud Mombritium vulgata sunt; sed postquam hæc scripseram, incidi in locum, e quo videtur confici, illorum auctorem seu collectorem non posse commendari ab antiquitate. Locus autem est ille, in quo memorat de oratorio sanctæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ, ubi divina præstantur beneficia. Adde alia, quæ sequuntur de S. Juliana, ac de S. Solutore, nec non sociis ejus; propter divina beneficia, quæ indigentibus sunt præstita in dicto oratorio, Taurini claris. Scribit itaque anonymus collector ille de rebus, quæ contigerunt post dictorum Sanctorum translationem ad urbem Taurinensem ex antiquiore loco, qui in ejusdem civitatis suburbio erat situs, & in quo eorumdem corpora requieverant. Quia vero locus ille seu monasterium fuit destructum anno 1536, accidit, ut sacra ista pignora inde deportata tunc sint Taurinum. Rem declaro & confirmo e verbis Godefridi Henschenii nostri, qui in Commentario historico de S. Juliana ad diem XIII Februarii, tomo 11 ejusdem mensis, pag. 659 jam pridem hæc notata reliquit:

[17] Franciscus I Francorum rex bello præcipuas Ducis Sabaudiæ ditiones armis subegit, [genuinam antiquitatem] ac misso in Pedemontanam regionem exercitu, summa celeritate Taurinum anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI intercepit: quod filius ejus Henricus II ad annum ⅭⅠƆⅠƆLIX tenuit. Franci ergo urbe Taurinensi potiti, mox quatuor suburbia cum monasterio aliisque ædibus sacris subverterunt. Quieverant ad illud usque tempus in ecclesia inferiori hujus monasterii SS. Solutoris, Adventoris & Octavii martyrum corpora, nec non SS. Julianæ matronæ, & Goslini abbatis, infra altare deposita in tumulo marmoreo, ac lapide magno cooperta. Extabat autem in posteriore parte altaris tumba muri instar ad longitudinem tumuli erecta, quam alter lapis marmoreus claudebat. Præsentibus igitur Benedicto de S. Sebastiano, dicti monasterii Priore, atque aliis monachis, & Clero plurimisque viris religiosis ex eadem urbe, destructum est altare, sacrumque monumentum apertum. Dein facibus accensis Prior ac monachi Sanctorum corpora, reverenter ex tumulo exempta, ac magnæ thecæ imposita, cum frequenti præcipuorum urbis religiosorum comitatu, solemni supplicatione in urbem transtulerunt, inque S. Andreæ Prioratu, in sacello Deiparæ, cui a Consolatione nomen est, tantisper deposuerunt anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI, die XXV Aprilis, ut ipsa authentica instrumenta Taurino nobis submissa fidem faciunt. Corpora autem illa deinde translata fuisse in ecclesiam Societatis Jesu, narratur in iis, quæ ibidem subduntur.

[18] Ultima igitur manus Actis S. Secundi, prout edita sunt apud Mombritium, [non habent.] admota non est ante annum 1536; atque adeo nec habent, nec merentur pretium genuinæ antiquitatis. Idem esto judicium de toto eorumdem contextu, qui præfert characteres, ut mihi quidem videtur, valde mediocres. Deinde, quæ in eisdem narrantur proxime post martyrium num. 9, Dei autem nutu ab aliis fidelibus pro furto ablatum est sanctissimum Corpus, ut .. in eodem loco, ubi nunc est, collocaretur; quomodo cohærent cum narratione translationis prædictæ, post quam eorumdem Actorum scriptor seu collector historiam suam absolvit? His observatis superest, ut qualiacumque hæc Acta lectori exhibeamus, a variis mendis grammaticalibus purgata, & notationibus illustrata.

PASSIO
Auctore anonymo,
Ex editis apud Mombritium tom. 2, fol. 261 verso.

Secundus martyr, ac dux, ex legione Thebæorum, apud Albintimelium in Liguria Italiæ (S.)

BHL Number: 7568

A. Anonymo.

[Sanctus naturæ ac gratiæ donis spectabilis] Sub Diocletiano & Maximiano impiissimis imperatoribus, fuit vir quidam nomine Secundus ex provincia Thebaïde a, spectabili ac nobilissimo genere ortus, sed multo nobilior atque præclarior in Christi fide atque religione. Juvenis quidem erat tempore; sed mente & actibus senex: cui etiam in ipsa facie venusti habitus gratia, quæ intrinsecus redundabat, perspicue refulgebat. Nam ipsum etiam nomen præsagium fuit futurorum bonorum. Secundus namque, quod dicebatur, mystice prætendebat, eum martyrii gloria sublimandum, quia martyres, licet inter reliquos fideles primatum obtineant, tamen post Apostolos secundi ordinis obtineant dignitatem. Alias vero, Secundum prosperitatem seu felicitatem, manifestum est designare. Revera prosperitas atque felicitas eum vera est comitata, dum & præsenti vita inter reliquos meruit principatum, & [post] gloriosum certaminis finem martyrum gloriæ sociari.

[2] [& salutis animarum avidus, a Maximiano] Primatum b namque tenens in gente Romana, sancti Spiritus gratia repletus, noctu quidem eloquia Christi, quæ corde meditabatur, illucescente die populorum mentibus sagaciter intimare curabat, parvi pendens negotiorum secularium curas. Animarum salutem inhianter cupiens ad baptismatis gratiam cunctos convertere satagebat. Dum & hæc & his similia multa per eum gratia divina operaretur, perveniunt felicia gesta ad aures profanorum principum Diocletiani & Maximiani, qui nimis irati velut immanissimi leones Christianorum sanguinem sitientes, fremebant dentibus suis. Missis itaque litteris celeriter eum cum suis ad partes Italiæ, quasi sibi atque Romanæ genti in auxilium futuri essent; advenire præcipit.

[3] [increpitus condemnatur:] Tunc assumens secum ad sex millia & sexcentos viros, quod una legio c nuncupatur, pervenit ad imperatores d: aitque ad eum Maximianus: Nos te tamquam fidelissimum principem super multos milites constituimus, &, ut cernimus, non solum tu Christianus effectus es; sed etiam multitudinem populorum insipientium ad Jesum Nazarenum convertisti, sicuti nobis est in veritate compertum: sed ne te impune hoc egisse putes: aut diis nostris omnipotentibus sacrificia debita exhibebis: aut cum his, quos decepisti, diversis pœnis affectus interibis. Cui cum ille nullatenus consensisset, ut simulachris vanis, oculos habentibus sine visu; aures absque auditu; nares sine odoratu; os sine gustu; manus pedesque sine tactu vel gressu, sacrificaret; Maximianus in ira magis magisque succensus, jussit eum cum aliis in vinculis religari. Mauritius vero commilito & socius ejus, qui postea inter illam sanctam legionem, cui primicerius & incitator ad palmam martyrii fuit, in Agauno e cum reliquis meruit coronari f; quia prudentissimus & Christi gratia repletus erat, beatissimo martyri Secundo salutaria consilia ministrabat, ut fugitivi sæculi blandimenta, ut semper egerat, respueret, ac momentanea tormentorum genera non timeret.

[4] Cujus cum Vir Sanctus saluberrimis consiliis acquiesceret, [a S. Mauritio confortatus excitat socios ad fortem pro Christo pugnam:] venit ad diem decollationis, qua felici morte vita perpetua potiretur: cœpit sociis contubernalibus & amicis suis suadere, ut & ipsi, si eveniret, ut postea factum est, propter Christi nomen pati deberent, momentaneam mortem, seu transitoria tormenta nequaquam metuerent, & hujus amorem sæculi, quod velut fumus aut umbra velociter transit, non solum non amplecti deberent, sed etiam quasi diaboli laqueum devitarent. Et non tantum sociis, sed etiam cunctæ illi sanctæ legioni, [quoniam] dum ad has partes Italiæ ad bella proficiscerentur, sibi eum ducem g elegerant, dum adhuc ille liberalium litterarum studiis vacaret, eosdem salutares monitus dabat.

[5] Fuere tamen, qui ad ejus contubernales quasi compatiendo talia dicta proferrent, [quorum aliqui eum a martyrio frustra absterrent:] ut eos a via veritatis revocare conarentur, dicentes: Unde vobis tam ferreum pectus, ut ad mortem ultro properantes, dolores aut tormenta minime metuere velitis; sed etiam pro magna consolatione ducatis? O insanabilis pœna, inconsolabilis dolor, irremediabilis cruciatus! cum spes gaudii tollitur, vita contemnitur, respuitur gloria, pietas abdicatur, omnium affectus parentum pro nihilo computatur, & mortis atrocitas appetitur. Obsecramus vos, dilectissimi fratres, & amici carissimi, tandem his cladibus finem [ponite,] & piorum parentum filios aut dulcium filiorum vos parentes esse vel admoniti mementote. Quid tam insani capitis, quam pro uno homine crucifixo diversa tormenta pati, & omne blandimentum, quod & animo jucunditatem [affert] ac suæ ingenuitatis atque perpetuum pietatis dulciumque filiorum esse immemorem, cum sitis etiam liberalium [literarum] peritia imbuti? Iterum aiunt ad illos: Quæ ista insania est repente in vestra mente progenita, ut vos mortis facerent amatores? quæ a nullo hominum amanda, & non solum minime diligenda, sed & nimis pavenda ac metuenda constat existere? Nam si reus sub auri creditore constitutus eam minime potest diligere; qua ratione illam appetunt, qui & opibus cunctis abundant, & alicui penitus nihil debent? Numquam hæc bene viventibus placuit, sed ad quoscumque pervenire potuit, ultronea, non appetita pervenit.

[6] Audiens hæc invictissimus athleta Christi Secundus, [sed illos tefutat] adversus diabolica jacula scutum fidei & bonæ exhortationis celeriter opposuit, dicens: Attendite, fortissimi Christi milites, & videte, utrum Christi salutaria præcepta, an hæc persuasoria blandimentorum fallacia dicta attendere, & vitam diversis morborum cladibus plenam amare debeatis: quæ per sollicitudinum curas pacem aufert, caritatem dissipat, fidem frangit, spem subtrahit, omnesque animæ virtutes obruit, scandala nutrit, superbiam inducit, invidiam ac vanam gloriam provocat, adulteria atque homicidia admittit; seu per ebrietatem & crapulam, ac nimis sumptuosa convivia ita corpus omne debilitat, ut ipse etiam visus vel cæteri sensus vigere nequeant. Nam dum temporalis cura nimis geritur, dum acquirendis rebus transitoriis semper animus æstuat, dum raptores furesque vitantur seu latrones, dumque parentum vel filiorum amor attenditur incaute, & Deus, qui tribuit hæc omnia bona, si eis recte uterentur, & ipse minime contemneretur, negligitur; repente mors, quæ magnopere timebatur adveniens, animam corpore abstractam ad inferni intolerabiles pœnas, ac perpetuos cruciatus, infinitosque gemitus mergit: ubi miserrima & infelix semper mortua est a beata vita, & semper vivit irremediabilibus tormentis.

[7] [& variis rationibus] Christus autem Dominus & Salvator noster, qui dum Deus esset, ut semper est, & crucem pro nobis ac diversas sustinuit passiones, ita nos admonet dicens: Animam autem non possunt occidere. Et iterum, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et, Qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus. Ipse etiam & in hac vita tranquillitatem præstat, & pro se certantibus inter ipsa tormenta, & corpus roborat, & animæ consolationem præbet, dum spem vitæ æternæ, & suæ gloriosissimæ visionis seu incomparabilis ac sempiterni gaudii repromittit. At post quam, felici consummationis fine peracto, quis tanta gaudia valeat enarrare? ubi inter innumerabiles angelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, virginum, confessorum, omniumque Sanctorum choros, vultui summi Conditoris assistere datur: ubi fames sitisque, & omnis dolor, gemitus, fastidium, lassitudo nescitur, odor inestimabilis immarcescibilium florum redolet, & lux claritatis æternæ, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta præparavit Deus his, qui diligunt eum. Namque & dum in hac caduca & fragili vita subsistimus, velimus nolimusque, pœnis ac doloribus atque diversis passionibus nos subjacere necesse est. Ipsa mors, quam magnopere pertimescimus, improvisa veniens, & habitaculum carnis irrumpens, animam, quam imparatam invenerit, ad perpetua tormenta perducit, etiam post resurrectionis diem cum ipsa carne sine fine cremandam.

[8] [ad meliora hortatur.] Quare ergo non faciamus de necessitate virtutem, de captivitate victoriam? De morte quare vitam non lucremur æternam? Fortiter ergo decertantes optemus, ut per momentaneas tribulationes ad æterna gaudia perveniamus: ubi & Dei cives, & angelis æquales simus. Hæc dicens, annuebat oculis, ut exprobrandi essent, qui tam evidenti assertione minime credidissent. Dum hæc & his similia Christi martyr Secundus prosequeretur, audiens imperator Maximianus jussit eum duci ad moderatorem provinciæ Egrestium nomine, ut caput ipsius amputaret, consilio diaboli actus: ne forte dum per varia tormenta ejus exitus dilataretur, & ipsi maxima detrimenta & Christo Jesu creatori ac redemptori nostro animarum lucra fortiter augerentur: quod frustra nititur inveteratus dierum malorum, dum Salvator humani generis & martyres suos, quo placuerit exitu coronat, & in eorum semper subrogare locum non cessat, qui adversus crudelem tyrannum invincibiliter decertantes, de eodem victoriæ triumphos reportaret.

[9] Postquam autem amputatum est caput ejus, lingua ipsius, [Capite plexus Christum laudat, suscipitur ab angelis, sepelitur:] quæ, dum incolumis esset, semper Christum meditans collaudaverat, licet balbutiens ipsum clamabat. Angelus autem Domini stans in aëre, expectans & intuens agonem sancti Martyris, & quæcumque gesserat, cujus nec verba deserens, sed intra semetipsum quasi in libro scribens atque depingens, suscepit spiritum ejus, & perlaturus ad majestatem, æthera conscendit, aspiciente beato Mauritio, & gratias agente, cui præstitum fuit videre, quod semper optaverat. Collegit prædictus Dei cultor corpus beatissimi martyris, & involvit in sindone nitida. Vespere autem facto cœpit una cum aliis fidelibus amicis suis vir Dei & postea gloriosus martyr effectus beatus Mauritius circa corpus beatissimi Christi martyris Secundi vigilias agere. Dei autem nutu ab aliis fidelibus pro furto ablatum est sanctissimum corpus, ut, Domino disponente, in eodem loco, ubi nunc est, collocaretur. Exurgentes autem a somno & prædictum sacratissimum corpus non invenientes, solummodo reliquias sanguinis, ubi decollatum fuerat, reperiunt: in quo loco, id est, in agro cujusdam patris familias nomine Probi, atque jugalis ejus similiter nomine Probæ, loco satis aptissimo, uno milliari prope castellum Cæsarium, quod ab Annibale nomen Victimolis accepit, eo quod quindecim millia virorum ibidem fuerunt, qui contra Annibalem aciem proposuerant, primum vicerunt, & postea victa sunt: ideo pro causa hujus pugnæ loco huic Victimolis nomen impositum est h.

[10] Corpus vero beatissimi martyris Secundi, ut dictum est, [translatum corpus Taurinum,] a Christianis sublatum, perductum est usque ad urbem Taurinensem, & conditum aromatibus in loco amœnissimo collocatum est juxta fluvium, qui Duria i nuncupatur: ubi per meritum beatissimi Martyris immensa usque in hodiernum diem præstantur beneficia. Nam quotiens ibidem sive febricitans, seu qualibet infirmitate detentus, vel spiritu immundo arreptus advenerit; si plena fide, & integra devotione [in] sua supplicatione perstiterit, citius adipiscitur, quod petierit. Ac velut a sanctissimi prophetæ Elisæi k corpore post ejus obitum mortuus suscitatus est: ita quod ad hujus sanctissimi Martyris corpus advenientes curati fuerint, & vitium, pro quo castigatio illata fuerat, emendant, procul dubio a morte animæ suscitantur.

[11] Simili modo etiam intra ipsius claustra in oratorio sanctæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ divina præstantur beneficia. [ubi divina præstantur beneficia.] Nam l ad sepulchrum Christianissimæ & sanctæ Dei cultricis Julianæ m, quod ibi situm est, venerantes concurrunt, quæ sanctorum Solutoris, sociorum, & ejus corpora sepelierat, fideles populi, sive de pulvere colligentes, seu de ploda n, quæ superposita est, radentes, secum deportant, & salutem sibi celerem adesse confidenter sumunt o. Unde felix Taurinensium civitas, quæ tantorum fulcitur patrociniis Sanctorum. Passus est autem beatissimus Christi martyr Secundus quinto p Calendas Septembres sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, regnante vero Domino Jesu Christo: cui est cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, honor & gloria in sæcula sæculorum.

ANNOTATA.

a Hanc ejus originem probare non possum ex antiquis auctoribus.

b Ab antiquis vocatur dux ex legione Sanctorum Thebæorum. Vide Comm. præv. § 2.

c Locum hunc expendimus ibidem.

d Vegetius lib. 2 de Re militari cap. 2, inquit Ruinartius in notis ad Passionem S. Mauritii & sociorum ejus martyrum pag. 290, “Romani legiones habent, in quibus singulis sena millia, interdum amplius militare consueverunt”. Certe ex variis Titi Livii, & aliorum auctorum locis videtur colligi posse, militum numerum non definitum, qui aliquando plures, aliquando pauciores in legione erant. Vide Florentinii notas in Martyrologium Hieronymianum.

e Consule Commentarium modo citatum.

f De hisce Martyribus tractabitur cum Martyrol. Rom. 22 Septembris.

g Non videtur dux fuisse totius legionis Thebææ, secundum præmissa in Commentario.

h Ibidem § I num. 1 de loco martyrii actum. Adde, quæ huc faciunt a num. 5.

i Duria, al. Doria (la Doire) fluvius Pedemontii geminus. De utroque egimus in Commentario historico S. Julianæ matronæ Taurini in Pedemontio, tomo 11 Februarii, die 13, pag. 658: quorum alter, ut ibidem dictum, Doria major prope Eporediam; alter Doria minor, vulgo Dorietta, prope Taurinum: de quo hic est sermo.

k Vide lib. 4 Regum cap. 4. De illo apud nos actum die 14 Junii.

l Nam particula causalis quod convenienter hic apponatur, non video, uti mox declarabitur in proxima notatione.

m In Commentario historico, quem modo designabam,pag. 657 relatum est, sacra corpora SS. Solutoris, Adventoris & Octavii, e legione Thebæa martyrum, S. Julianam collegisse, simulque in oratorio a se condito sepelivisse: quæ postmodum una cum corpore S. Julianæ, nec non Goslini abbatis, ad urbem Taurinensem translata fuere, ut pluribus narratur pag. 659: ubi tamen nihil omnino invenio de Sancto nostro.

n Ploda quid proprie significet, non novi. Fortasse scribendum plastro (ut multa alia mendosa occurrunt in editione Mombritiana) id est, gypso. Hoc saltem vel simile quid videtur colligi ex sensu.

o Ex hoc loco ratiocinati sumus in fine Commentarii prævii de ætate auctoris, qui hanc Passionem scripsit.

p Consule ibidem dicta in initio paragraphi 2.

DE S. ALEXANDRO MARTYRE
BERGOMI IN ITALIA,

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Alexander martyr, Bergomi in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus; Acta antiqua; scriptores recentiores; quædam circa militiam Sancti, tempus, & locum mortis observata.

Sanctum Alexandrum, Thebææ legionis militem alterum, martyrii item laurea decoratum, [Alexandri cultus:] hac die annuntiant Sanctorum Fasti, ac præcipua veneratione, ut patronum suum, colit Bergomum, urbs Italiæ perantiqua, Reipublicæ Venetæ hodiedum subjecta, quam Pergamum vocarunt medii ævi scriptores non pauci. Longum S. Alexandro texit elogium Ado Viennensis, quod, cum Actorum sit compendium, prætermitto: brevius ejus memoriam recolit Usuardus his verbis: Civitate Pergamis, S. Alexandri, qui & ipse unus extitit ex legione Thebeorum, & cum nomen Domini Jesu constantissime fateretur, martyrium abscisione capitis complevit. Usuardo fere consonat Romanum Martyrologium; Bergomi, inquiens, in Gallia Cisalpina sancti Alexandri martyris, qui & ipse unus ex eadem legione (Thebæa,) cum nomen Domini Jesu Christi constantissime fateretur, martyrium capitis abscissione complevit. Plura non addo martyrologia, cum de cultu Sancti nullum sit dubium. Colitur autem Bergomi, ut patronus primarius, Officio duplici primæ classis, quod extat in Officiis propriis Sanctorum Bergomensium, anno 1707 reformatis, adjuncta octava, qua illa solemnitas celebratur.

[2] Acta S. Alexandri ad nos pervenere partim manuscripta, [Acta primo edenda:] partim typis jam edita; quorum alia aliis apparent meliora & certiora. Quæ primo editurus sum, habemus in tribus Mss. apographis, quoad rem inter se consentientibus, licet in verbis quandoque dissentiant. Primum illorum, quod aliis est correctius, extractum accepimus ex Ms. Legendario eminentissimi Cardinalis Barberini fol. 243; alterum ex codice Vaticano 11900; tertium ex codice Ms. antiqui monasterii S. Gratæ fideliter desumptum, ac testimoniis authenticis munitum, Bergomo submisit Martinus Antonius Guerrinus sacræ theologiæ ac juris utriusque doctor, ecclesiæque cathedralis ibidem canonicus. Titulus illorum Actorum est: Passio S. Alexandri martyris; auctor anonymus, antiquus utcumque, non tamen S. Alexandro coævus, aut suppar, ut ex modo scribendi facile potest colligi, cum omnia referat ut dudum præterita. Bergomensem fuisse ex prologo suspicor, sub cujus finem ait: Pro cujus (Alexandri) cruore roseo festivus nobis hodiernus dies illuxit. Quæ Mombritius edidit tom. 1, fol. 24 S. Alexandri Acta, cum his fere consentiunt, præterquam quod in his loca, ubi quidlibet gestum est, aliæque quædam circumstantiæ exprimantur, quæ prætermittuntur in illis, ita ut suspicari possimus, has circumstantias ad Acta a Mombritio edita deinde adjectas. Quapropter in notis observabo, quidnam in his habeatur, quod non legitur apud Mombritium: nam hæc præ Mombritianis edere statui, quia inedita sunt & pleniora.

[3] [Acta alia partim edenda secundo loco:] Alia S. Alexandri Acta ex memorato codice Bergomensi itidem ad nos destinavit laudatus Guerrinus, præcedentibus auctiora, sed minus certa: nam cum omnia contineant, quæ in ante memoratis iisdem fere verbis leguntur, aliaque adjiciant tum initio tum sub finem, modo parum verisimili relata, dubitare vix possumus, quin ab auctore quodam posteriore, hæc ex præcedentibus sint composita, atque ex fama forsan populari amplificata. Qua de causa integra hæc Acta edenda non censui, nec tamen omnino prætermittenda; sed eam partem lectori exhibendam, quam postmodum ad Acta præcedentia adjectam dixi. Licet enim hæc fidem non mereantur indubitatam, majorem certe merentur, quam quæ recentiores quidam scriptores de S. Alexandro narraverunt sine veterum testimonio, cum scripta sint seculo XII, vel citius, ut constat ex verbis Lectionarii tomo ejusdem secundo subscriptis, quæ sunt sequentia. Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vigesimo quinto, Indictione tertia, mense Octobris, hunc librum fecit fieri Petrus presbyter & præpositus ecclesiæ beati Alexandri ad honorem Dei, & ejusdem ecclesiæ, ut a Domino retributionem accipiat, & tam præsentium quam futurorum fratrum orationum, & eleemosynarum perpetuo particeps existat. Ex hac subscriptione colligunt Bergomenses, ex antiquiori scripto videri hæc Acta in hoc Lectionarium transcripta, quod est verisimile. Exstant eadem Acta in codice monasterii S. Gratæ; recteque utrumque Ms. inter se consentit, ut ex collatione deprehendimus.

[4] [Officium antiquum: scriptores recentiores.] Laudatus monumentorum Bergomensium eruderator cum prædictis S. Alexandri Actis transmisit antiquum ejusdem Sancti Officium Ms., repertum in bibliotheca antiqui monasterii sancti sepulcri de Astino, Ordinis sancti Benedicti, congregationis Vallisumbrosæ, siti in suburbiis civitatis Bergomi, ut notatur. In dicto Officio lectiones sunt duodecim, & antiphonæ quædam, ad Actorum historiam spectantes, quas subinde citabo. Hæc sunt, quæ Bergomenses, diligentissimi sane in subministrandis Sanctorum suorum Actis, nobis perhumaniter communicarunt, aut aliunde reperire licuit, quorum nihil lectori subducam, ut, his visis, rectius colligere possit, quænam de S. Alexandro a recentioribus scripta, antiquorum auctoritate sint subnixa. De S. Alexandro recentiores egerunt varii. Vitam Latine scribere aggressus est Marcus Antonius Benalius, perfecit & edidit Joannes Antonius Guarnerius in Commentariis de vita sanctorum Bergomatium. Eamdem Italico sermone conscripsit Marius Mutius in Historia sacra Bergomensi. Alexandri præterea meminerunt scriptores passim Bergomenses, aliique non pauci. Verum horum asserta singula excutere mihi non est animus, quædam tamen, communi illorum consensu affirmata, cum Actis antiquioribus conferam, ubi dabitur opportunitas. Nunc pauca, quæ minus in Actis explicata leguntur, sunt discutienda.

[5] Thebanæ legionis, quæ, duce S. Mauritio, pro Christi fide prostrata, [Alexander miles Thebæus, at non gregarius:] gloriosius triumphavit, quam si inimicas ipsa prostravisset phalangas, militem fuisse S. Alexandrum, auctores cum antiquiores, tum recentiores passim consentiunt. Verum non ita clare apparet, quem in dicta legione habuerit locum. Quippe militem vocat Martyrologium Romanum cum Usuardo, neque addunt, an digniorem præ milite gregario locum obtinuerit, cum illud in S. Secundo, quem ducis nomine Alexandro præponunt, non prætermiserint. Silent item Alexandri dignitatem Acta inferius edenda; quæque Mombritius edidit, & compendio Ado descripsit. In Officio, de quo mox egimus, Signifer fuisse dicitur, uti & in Actis prolixioribus. Sed ibidem Primipilarius etiam nominatur: primipilum, ut opinor, designatum volunt. Erat autem primipilus primus legionis centurio, dignitate tribuno proximus; quod munus si gesserit Alexander, S. Secundo militiæ dignitate præferendus erat, non posthabendus, uti posthabuit Martyrologium. Hinc itaque solum colligo, incertum esse, quem in legione locum tenuerit Alexander.

[6] Annus, quo martyrio fuit coronatus, æque est incertus, [probabilius ante Thebæam legionem occisus;] quamvis id factum fuisse sub Maximiani Herculei imperio satis constet. Baronius ad annum Christi 297, quo narrat militum Thebæorum martyrium, num. 16 hæc subjungit: Hos omnes (Thebæos) ad martyrium præcessisse visi sunt, antequam Alpes superasset Romanus exercitus (in Galliam progrediens) duo insignes ejusdem legionis milites, nimirum Secundus & Alexander. Alii post Thebæam legionem, Alexandrum coronatum volunt, atque ex cæde commilitonum fuga elapsum, post reditum Maximiani in Italiam, dilatam martyrii coronam adeptum esse. Verum Baronii sententia probabilior videtur, quia fugæ Alexandri ex Gallia nulla in Actis fit mentio, nulla Thebææ legionis antea occisæ. Putamus itaque S. Alexandrum legioni Thebææ ad palmam martyrii præivisse. Quo autem Thebæa legio occisa sit anno non convenit inter auctores, neque illud hoc loco examinare lubet, quod ad Acta S. Mauritii & sociorum necessario est discutiendum.

[7] Scribunt Bergomenses posteriores S. Alexandrum fidem Christianam Bergomi prædicasse, [fidem Bergomi prædicatam ante martyrium ab Alexandro] egregieque promovisse: factum autem id volunt, quando ex carcere Mediolanensi Bergomum profugus, ibidem commoratus est. Verum, si antiquioribus standum est Actis, nullum hujus prædicationis invenient fundamentum. Audiamus igitur Acta a fuga usque ad mortem Sancti. Num. 7 ita habent: Tunc beatus Alexander quodammodo præsago spiritu, non passionis formidine, lictorum incestas manus clam festina egressione declinavit, atque Mediolano egressus, locum, ubi martyrum coronam consequeretur, adiit, videlicet juxta urbem, quæ Pergamum nuncupatur, in prædiolo, quod nuncupatur Prætoria. Porro dum ibidem per aliquot dies per latebram Christi foveretur Athleta, ecce repente veniunt effera mente ministri, quibus dudum traditus a Maximiano cæsare fuit. Hunc mox cruentis manibus more aggressi sunt bestiarum, atque vinctum de restibus ad statuam, quæ Plotatio vocabatur, violenter traxere, ut ibidem, si sacrificare idolis nollet, juxta præceptum cæsaris capite plecteretur. Quod paullo post factum subnectitur. In Actis secundis hoc modo res narratur: Deinde non multo post beatus Alexander nutu ac voluntate Dei fugam arripiens recto tramite, siccisque pedibus transmeato flumine Addue pervenit ad locum non longe a Pergamea civitate, qui locus olim ab incolis Plotacium vocabatur; ubi eum Dominus, sicut voluit, martyrio coronatum ad suum perduxit utique regnum. Tunc Vir beatus ibi inter densa veprium se condens, orabat Dominum, ut suæ passionis dirigeret cursum. Mox autem affuerunt ministri, quibus traditus fuerat ad decollandum &c.

[8] [Acta antiquiora non habent.] Nullum sane prædicationis hic vestigium: etenim si his auctoribus fidem habemus, uti habent Bergomenses; dicamus necesse est, Bergomum non intrasse tunc temporis Alexandrum, nedum fidem ibidem prædicasse Christianam, vicesque episcopi obiisse, ut loquuntur aliqui. Nolim tamen negare fidem Christianam S. Alexandri ope Bergomi promotam. Nolim hanc gloriam præclaro Martyri abjudicare. Cum enim sanguis martyrum semem sit Christianorum, fuso pro Christo sanguine fidem Bergomi prædicavit, fidelium pietatem accendit, desides ad fidem promovendam animos excitavit, factisque post mortem miraculis non paucos fortasse ad fidem Christianam convertit. Ex dicta modo apud Bergomenses per sanctum Alexandrum fidei propagatione, quæ haud dubie in ore fuit posterorum, fama vires acquirente, existimare potuerunt recentiores, fidem a S. Alexandro Bergomi fuisse prædicatam, etiamsi id in Actis antiquis non invenerint. Nunc pauca de loco, ubi Christi Athleta fortiter occubuit, disserenda.

[9] [Occisus est Sanctus in loco ab idolo Plotacium nominato,] Locum hunc non longe ab urbe Bergomensi fuisse, manifestum fit ex citatis paullo ante verbis, ubi locus ille Plotacium vocatus fuisse dicitur, nempe ab idolo Plotacio, cui ut sacrificaret Alexander volebant ministri, ad eum, nisi sacrificaret, occidendum missi. Neque enim alio sensu intelligere possum verba citata: Vinctum … ad statuam, quæ Plotacio vocabatur, violenter traxerunt, ut ibidem, si sacrificare idolis nollet, … capite plecteretur. Non ignoro aliam hodiedum apud Bergomenses de hoc loco esse sententiam. Volunt nimirum locum corrupte Plotacium nominatum, veroque nomine Crotacium fuisse dictum, a Duce, ut opinantur, Bergomensium primo, quem ob præclara merita ab imperatore Probo totius Venetæ ditionis ducem constitutum scribunt; cuique a posteris hanc statuam erectam contendunt, ab eo Crotacium appellatam. Hoc ut probent Bergomates, adducunt præcipue locum ex carmine magistri Moysis Bergomensis, quem floruisse existimant initio seculi octavi. At eruditissimus scriptorum Italiæ editor Ludovicus Antonius Muratorius, qui tom. 7 Scriptorum Italiæ a pag. 529 carmen Moysis typis edidit, in præmissa ad illud præfatione hanc epocham refutat, probatque Moysen scripsisse seculo XII.

[10] Ex memorato autem Moyse cap. 5 carmina adducunt, quæ, prout edita sunt a Muratorio pag. 530, hic subjicio:

Hinc ubi procedes paulum titanis ad ortum,
Respice Credatii felicem divitis hortum,
Quem regina potens ambivit marmore Grata, [quem recentiores a duce Crotacio Crotacium dictum volunt,]
Pergameæ sedis regeret cum sceptra beata.
Illic omne viret genus omni tempore florum,
Ex quibus ægrotos sanans vis exit odorum.
Crotatius * hujus avus reginæ dicitur illam
Constituisse bonis propriis magnopere villam,
Unde fuisse locum veteres dixere vocatum,
Cujus & ipse locus conservat corpus humatum.
Signa rei manifesta tibi dabit alta columna,
Post obitum domino, quem gens fabricavit alumna.

Nota hos versus citari a Pinamonte Peregrino de Brembate, seculi XIII scriptore, in Vita S. Gratæ, quam editurus sum ad IV Septembris, ubi rectius legitur Crotacus hujus avus: nam id metri leges exigunt.

[11] Gratam reginam, quæ hortum supradictum marmore cinxisse dicitur, [lucesque quatuor Bergomi fuisse scribunt] putant esse S. Gratam, sanctorum, inquiunt, Lupi & Adleydæ ducum filiam, Crotacii ducis neptem, quæ corpus S. Alexandri sepelivit. Ut breviter dicam, quod censeo. Hæc Moysis carmina non sufficiunt, ut rem tantam, omnibusque historicis antiquis incognitam, nobis persuadeant. Nam Grata, quæ S. Alexandri corpus sepulturæ dedit, nullibi regina, nullibi dux, aut gubernatrix urbis vocatur in Actis antiquis. In edendis primo loco num. 9 dicitur: Post dies aliquot quædam matrona veniens meritis castissima, & nomine Grata, beatum corpus inveniens, cum gaudio lætabunda excepit, eumque cum suis omnibus ad prædiolum detulit suum, quod situm penes cernitur Pergami muros, ibique cum aromatibus optimo sepelivit in loco. In Actis secundis res eodem plane modo narratur, idemque S. Gratæ nomen matrona tribuitur. In Officio autem antiquo, ita legitur in antiphona ad Benedictus: Vidua quædam, Grata nomine, & opere, corpus gloriosi Martyris collegit; & in proprio fundo diligenter condidit. Cum itaque reginam vocet Moyses, neque ullum designet tempus, ad anteriora tempora respicere videtur, quibus reges Bergomi regnasse vel credidit, vel poëtica licentia finxit, ut ex versibus ejus cap. 4 manifestum est, quos lectori dabimus, ut eadem opera locum illustremus, ubi Sanctus, antequam ultimo caperetur, latuisse dicitur in Actis primis num. 7 his verbis:

[12] Mediolano egressus, locum, ubi martyrii consequeretur coronam, [aliis historicis incognitos, quorum improbatur sententia:] adiit; videlicet juxta urbem, quæ Pergamum nuncupatur, in prædiolo quod nuncupatur Prætoria. Quem locum laudatus Moyses cap. 4 ita describit:

Tertius ad Nothon, Prætoris nomine dictus,
Mille per anfractus, & mille volumina fictus:
Unde nec insidias, nec vim timet ille furorum,
Munere naturæ munitus, & arte priorum.
Hic veterum fulgent miranda palatia regum;
Hic etenim viguit jus & celebratio legum.

Si vere reges hos putavit regnasse Bergomi poëta, tempora respexit Christo nato priora: quippe post Christum natum, Bergomi reges fuisse existimare non potuit: itaque ad illa etiam tempora regina Grata remittenda. Si per reges duces forte intellexerit, volueritque Crotacium, Lupum, Gratam, Asteriam, seu Hesteriam, sub finem seculi secundi, & initium tertii duces Bergomo præfuisse, ut volunt nunc Bergomates, dicemus Moysen poëtam hujus sententiæ primum videri auctorem, nec tanti esse ejus auctoritatem, ut hac in re tuto ei fidem habere possimus. Hæc paucis hic dicta sunto, ad acta S. Gratæ die IV Septembris latius examinanda, firmiusque stabilienda.

[13] [incertum, quodnam fuerit idolum Plotacium.] Ad locum mortis Sancti, unde digressi sumus, breviter revertamur. Franciscus Bellafinus de Origine urbis Bergomi statuam, quæ Plotacio vocabatur, Plutonis fuisse existimat; Columnæ, inquit, Plutonis statua, etsi Plotacii mendose legatur, insederat. Quod quidem mihi non videtur improbabile, sed incertum. At ne verisimile quidem apparet, quod Cælestinus Capucinus Historiæ Bergomensis Italice scriptæ lib. 1 cap. 20 asserit, Crotacium ducem, ut deum, ibidem fuisse cultum. Quodcumque tandem fuerit idolum illud, idolum fuisse in loco, ubi occisus est Alexander, Acta manifestant; recteque scribit Pinamons ante memoratus in Vita S. Gratæ cap. 7: In hoc siquidem loco posita fuit statua quædam, quæ Plotacio vocabatur, ubi dæmonia colebantur: ab hac etiam statua quidam locum prædictum Plotacium vocaverunt. Eodem postea loco templum S. Alexandro conditum infra videbimus.

[Annotata]

* Crotacus

§ II. Gloria Sancti Posthuma.

[Miracula multa sancti ignota: pagi a lupis infestati,] Sanctum Alexandrum post mortem multis Bergomi claruisse miraculis, Acta testantur his verbis: In quo (sepulturæ) loco semper Dominus meritis beati Martyris exoratus, ostendit prodigia, & vota supplicum complet. Verum id esse, facile conjicere possumus ex eo, quod præ reliquis Sanctis Bergomatibus urbis, Patronus fuerit electus, præ reliquis præcipua semper veneratione & honore cultus. At dolemus præclari Martyris miracula aut scripta non fuisse, aut certe ad manus nostras non pervenisse. Quapropter ex multis pauca, quæ aliunde colligere potui, hic subnectam. Laudatus supra Pinamons in Vita S. Gratæ cap. 21 hoc commune SS. Alexandro & Gratæ beneficium refert: In Cumana diœcesi sunt duæ villæ, quarum una Moltrasium, alia vero Vercana nuncupata est. Prope villas istas apparuerunt lupi rapaces, & feræ pessimæ, quæ invadebant homines, & intrantes domos, pueros asportantes interficiebant: sicque timor magnus & tremor invasit omnes, nec audebant exire ad opus suum, nec ad operationem suam etiam ad vesperam.

[15] [SS. Alexandri, & Gratæ patrocinio ab iis liberati:] Recordati sunt autem de sancta ac venerabili Grata, eo quod monasterium suum quondam possessiones ibi habere consueverat: facto autem ab incolis terræ voto ad beatissimum martyrem Alexandrum, & ad beatissimam Dei Gratam, invenit se gens illa a seris pessimis protinus liberatam. Votum autem illorum fuit, ut, quamdiu viverent, semel in anno cum crucibus processionaliter corpus sacrosanctum martyris Alexandri, & corpus sanctissimum venerabilis Gratæ, devote & sollicite visitarent. Quod votum longo tempore impleverunt; quamdiu duravit pax, & quamdiu gens illa vivebat, quæ se tali voto astrinxerat. Veniebant autem cantantes, & Sanctos laudantes; & gratias Deo, & beato Alexandro, & beatæ Gratæ multiplices referentes, quia eos a feris pessimis liberaverant. Eamdem historiam refert in Vita Alexandri Guarnerius fol. 40, pagumque primum vocat Multrafium. Hic vero de S. Alexandro aliud subdit miraculum præcedenti simile, hoc modo: Ejusdem ope, eadem pestis a Vallis Brembanæ incolis depulsa est: posterique accepti beneficii memores, quod tunc illi voverunt, ad hoc tempus religiose persolvunt.

[16] Ex eodem auctore subjungo beneficium restitutæ valetudinis, [Carolus Crassus valetudini restitutus:] Carolo Crasso imperatori præstitum: Carolus, inquit, cum anno circiter DCCCLXXXIII ægra & perdita valetudine esset, ejusque salus propemodum desperata videretur, votum concepit; ædem se S. Alexandri aditurum, si morbo relevatus esset. Hujus ope cum vis morbi primo remisisset, deinde integra valetudo restituta esset, quam primum licuit, studio inflammato Bergomum contendit: templum pie & religiose ingressus, cum ob impetratam sanitatem cumulatissime Deo gratias egit, tum S. Alexandri reliquias sanctissime veneratus, magnitudinem donationum, quas Deus in eum contulisset, multis laudum præconiis prosecutus est. Idem beneficii magnitudine lætus, locorumque religione, & incolarum humanitate captus, ad memoriam grati animi sempiternam privilegia plurima, eaque honorifica … in civitatem, atque ædes sacras congessit, & amplissimas immunitates vacationesque dedit; tum genus morbi, quo periculosissime laborarat, & sanitatis adeptionem elogio luculentissimo consignatam, testatamque reliquit. Coronam item auream, plurimis & clarissimis distinctam gemmis, donarium in altari posuit, quæ ad memoriam pietatis imperatoriæ sempiternam templo ornamento esset. Plures hoc miraculum referunt, interque eos Ughellus tom. 4, col. 416, qui tria recitat Caroli diplomata, quibus prædicta firmantur. Ex primo hæc verba imperatoris delibo: Ad honorem beatissimi martyris Christi Alexandri, ad cujus limina confugimus, cujusque intercessionibus a gravi infirmitate corporis Dominus restituit sanitati &c.

[17] Guarnerius relato beneficio alia duo subjungit, his verbis: [Ripenses ope Sancti obsidione liberati:] Tempore quoque difficillimo, & bello periculosissimo ægris & labentibus Ripensium rebus, qui non longe a Tridento ripas Benaci lacus incolunt, S. Alexander auxilium opemque tulit. Anno a Christo nato MDIX, Julio II summo Pontifice, & Maximiliano imperatore, cum omnes ferme Christiani principes, icto inter se fœdere ad delendum nomen Venetum conspirassent, signisque collatis Veneti pulsi superatique essent, & omnis armorum impetus in eos conversus, Ripenses quoque populationibus, & excursionibus a finitimis Germanis premebantur. Qui, cum ad pugnandum cum hostibus pares non essent, intra muros compulsi, paventes inopesque omnium rerum, humanis subsidiis desperatis, a S. Alexandro, cui in propinquo colle sacellum antiquitus exædificatum fuerat, calamitati suæ auxilium implorarunt; lacrymasque plurimas in iis acerbitatibus profuderunt. Misertus est Deus, Alexandro deprecatore; Ripensesque veluti cælesti voce jussi, patefactis portis, eruptione facta, hostes fuderunt, fugaruntque; & cum nulla res obstaret pavori; armaque, & viri alii super alios cæde ingenti sternerentur, non modo obsidio soluta est, sed tanta hostium strages facta, ut numerus interfectorum iniri non posset, & aquæ fluminis cruore inficerentur. Hinc loco illi Aquæ mortuæ, a cæsorum multitudine, & sanguinis profluentis copia, nomen impositum. Apud Ripenses vero posteris temporibus Alexander summa in veneratione fuit, diemque, quo is in cælum excessit, festum habere, & in perpetuum servare, decreto facto, Ripenses statuerunt.

[18] [Bergomates direptionis urbis suæ periculum] Sed illud externum, hoc vero domesticum, in quo propensam Alexandri in nos ipsos benignitatem, tum, cum magnis periculis urgebamur, experti sumus. Raymundus Cardona Hispanus regnum Neapolitanum pro rege administrabat. Is, quod bellum Venetis cum rege Ferdinando susceptum erat, anno MDXIV infesto exercitu fines Bergomates ingressus est, pervastatisque passim agris, urbem circumsedit. Crebris tormentorum ictibus quassato & disjecto muro, qua D. Augustini cœnobium situm est, eo rem redegerat, ut sine prælio in urbem transcendi, & signa inferri possent. Raymundus vero Bergomatibus infensus, quod imperium Venetorum secuti, oppugnationem pati, & omnes acerbitates perferre, quam se dedere mallent, urbem militibus diripiendam concessurus erat. Dum ea, quæ hujusmodi negotio usui erat, providet & disponit, magnam partem noctis advigilavit. Ob eam causam arctior eum somnus, quam ducum consuetudo patitur, complexus est. Dormienti S. Alexander in somnis denuntiare visus est fore, ut, nisi Bergomatibus parceret, & copias a mœnibus reduceret, ipse telo, quo armatus fuerat, transfixus caderet.

[19] [apparitione Alexandri evadunt;] Id visum Raymundus non pro nihilo habendum duxit. Itaque postero die, cum Bergomatum legati urbe egressi essent, eoque miserabilius agerent, quo majus periculum impendebat: qui nullas pacis conditiones auribus admiserat, placabilius respondit; Bergomatibusque cum multa castigatione nimii in rempublicam Venetam studii increpitis, ea conditione pacem dedit, ut XXX millia aureorum persolverent. Hinc cum urbem cum exigua manu ingressus esset, nihil ei potius fuit, quam ut templum S. Alexandri inviseret. Simon Brixianus templi præpositus, summa gravitate & pietate vir, qui ibi delitescebat, & sanctitatem templi inviolatam præstaturum sperabat, evocatus est. Is cum se ad perniciem aliquam quæri arbitraretur, sic animo consternatus est; ut neque color, neque vultus ei constaret. Tandem ex magna trepidatione collecto animo, Raymundum excepit. Cum is obsecratione humili & supplici usus esset, & S. Alexandri corpus veneratus, a precibus ad Bergomates conversus: Magnas, inquit, huic gratias habere debetis (digitum ad tabulam, in qua S. Alexandri imago erat, intendit) qui nisi vos præsidio texisset suo, pessime hodie vobiscum actum esset. Bartholomæus de Peregrinis in Vinea Bergomensi part. 1, cap. 56 eamdem breviter narrat apparitionem. Utrumque vero relatum postremo beneficium narrat itidem Marius Mutius sub finem Vitæ Italicæ S. Alexandri.

[20] [atque in pestilentia fere servantur immunes.] Dictus Mutius, multa ejusdem Sancti in Bergomenses beneficia, ac paternæ curæ ac benevolentiæ indicia se vidisse testatur, quorum unum narrat, quod hic reddo Latine: Inter hujusmodi insigne est anni MDLXXVI, quando tota ferme Italia peste infecta erat, & in omnibus civitatibus, præsertim Venetiis & Mediolani, milleni homines moriebantur, Bergomi vero (qui fructus meritorum, & intercessionum S. Alexandri) vix decem periere aut viginti. Hæc miracula fide illorum, qui ea scire potuerunt, & fideliter enarrare, lector studiosus habeat. Nunc mihi ad alia transeundum, videndumque, quid itidem præstiterint Bergomates in honorem Sancti.

[21] Sepultum S. Alexandri corpus a matrona sancta, [Templa S. Martyri Bergomi structa:] nomine Grata, narratur in Actis; & nihil additur de templo vel uno vel pluribus ab eadem S. Martyri structis. Tria tamen templa ab eadem S. Grata, quam ducem suam volunt, S. Alexandro ædificata jam seculo XIII scripsit Frater Pinamons Peregrinus de Brembate, quem avide sequuntur hodierni Bergomates, neque satis perpendunt, quam ineptum ad tot templa erigenda tempus assignent. Nempe cum ibidem Maximiani persecutio sæviret in Christianos, multosque cælo martyres transcriberet, templa omnino sex per Lupum, Adeleydam, Gratamque impune exstructa contendunt, & quidem annis paucis, quod non minus incredibile est, quam omnibus illius temporis scriptoribus incognitum, ut latius in Actis S. Gratæ ostendam. Existimo itaque templa S. Alexandri, quæ assignat memoratus Pinamons, post pacem ecclesiæ redditam ædificata fuisse, & quidem longo post tempore. Rem ex Vita sic probo. Actorum scriptor, relata sepultura, ita progreditur: In quo loco semper Dominus meritis beati Martyris exoratus, ostendit prodigia, & vota supplicum complet. An dubitare quis potest, si templum ibi jam fuisset constructum, quin illud edixisset omnino auctor? Itaque templum post scripta hæc Acta videtur fuisse ædificatum. Unam laudatus Pinamons cap. 8 structam narrat ecclesiam in loco ante altam columnam, ubi occisus fuerat, quæ dicitur IN COLUMNA: alteram in trivio, ubi guttas quasdam sanguinis ejusdem Sancti cecidisse vult, dum corpus portabatur ad sepulturam, quæ appellatur, inquit, S. Alexandri de cruce, … quam & ego ipse oculis aspexi: tertiam, ubi corpus sacrum primo fuit sepultum. Cui attribuenda videatur horum templorum constructio, dicam in Actis S. Gratæ. Audiamus interim, quomodo constructionem templi hujus, in quo multis seculis sacrum S. Alexandri corpus quievit, referat cap. 13 dictus auctor:

[22] Beata quoque Grata martyris sui non immemor Alexandri, [unum, ubi sacrum corpus sepultum; quo destructo,] sed semper de eo sollicita, & fidelissima existens ei & devotissima, attendens, quod Martyr Dei indecenter staret in prædio suo sine domo & sine tecto, manus suas misit ad fortia, disponens & cogitans, qualiter templum decens posset super sanctum corpus erigere, in quo fideles Christiani Martyris Christi possent suffragia impetrare: cogitavit, inquam, & quod cogitavit effecit. Nam de suis divitiis, quas in Dei servitio libentissime expendebat, ecclesiam B. Alexandri primam ædificari fecit, decentem & utilem, secundum quod tunc temporis qualitas exigebat. Deditque illi ecclesiæ dona magna & larga, omnia videlicet, quæ possidebat Dei famula circa locum Sancto dicatum, quæ adhuc usque in hodiernum diem illi ecclesiæ pertinere noscuntur. Permansit autem hæc ecclesia ad honorem Martyris tempore longo, quousque illa, quæ nunc est, fuit ædificata: id est, usque ad tempora S. Adelberti, circa initium seculi decimi, quando hostili manu fuit combusta; aliaque ejusdem Adelberti cura magnifice structa, multisque privilegiis & donis ornata, ut videre licet in variis hac de re diplomatis, quæ recitat Ughellus tom. 4 a col. 420.

[23] Restaurata, aut potius ædificata nova S. Alexandri ecclesia, corpus ejus e loco sepulturæ levatum, atque ad locum magis honorificum translatum fuit ab eodem S. Adelberto, præsente, ut testatur Sigonius, Berengario Italiæ tunc rege. Audi dictum Sigonium lib. 6 de Regno Italiæ ad annum 903: Levata inde Ungarorum, (qui Bergomum aliasque urbes populati fuerant) mole Italia, tum ad sarcienda damna conversus, in primis studuit ecclesiis, quæ vim eorum passæ fuerant, sublevandis. Eo præsente, Bergomi Adelbertus episcopus ossa S. Alexandri martyris, qui in ipsa urbis basilica colitur, ex antiquo sepulcro in confessionem, ubi nunc quoque quiescunt, traduxit. Hæc prima venerandi corporis translatio.

[24] [translatio alia ad templum S. Vincentii, nunc S. Alexandri:] Altera subsecuta est anno 1561, tristior illa quidem, sed non minori celebritate peracta. Statuerat Respublica Veneta Bergomum munire; impedimento erat ædes S. Alexandro sacra: hanc itaque funditus everti jubet, non sine civium dolore ingenti. Hinc sacras cum aliorum Sanctorum, tum Alexandri reliquias, transferendas ad ecclesiam S. Vincentii maturat episcopus. Hæc S. Vincentii ecclesia cathedralis erat una cum ecclesia S. Alexandri tunc diruta, ita ut duplex esset congregatio canonicorum. Verum utraque hæc congregatio in unum cathedrale capitulum coaluit anno 1689, curante illustrissimo urbis episcopo Daniele Justiniano, ecclesiaque S. Vincentii tunc uni S. Alexandro urbis patrono fuit inaugurata. Hæc partim in diplomate Frederici Cornelii episcopi Bergomensis, apud Ughellum citatum col. 500, partim in Actis unionis capituli, anno 1689 Bergomi impressis, fusius narrata lector inveniet. Nos subjungimus solum ex memorato episcopi diplomate, ubi anno 1561, quoque in statu, sacrum corpus fuerit inventum.

[25] [quomodo tunc Sancti corpus repertum:] Post aram, inquit, quæ in medio posita erat D. Alexandro dicata, stabat pro pavimento lapis, qui quatuor parvis columnis marmoreis, arculæ ligneæ ferreis laminibus præcinctæ, suppositis erat basis. Ara atque his omnibus penitus sublatis, soloque aliquantisper suffosso, marmoris frustum inventum, in quo litteris majusculis, Miles Thebanus scriptum legitur. Rursum per medium cubitum materiei terreæ, quæ sequebatur, prædicta continuata fossione, alius lapis omnino major, & latior est inventus, & magna cum difficultate levatus, erat enim sarcophagi proprium tegumentum; vas trium cubitorum longitudinis ex alto marmore detectum apparuit, elaboratum exterius sculptura miram vetustatem referente, ex quo nulli dubium, vas illud ante salutem humano generi elargitam tumulandis gentilium cadaveribus comparatum, mox piæ Christi martyris Alexandri sepulturæ usum præbuisse, præsertim cum in medio sculptum extet epitaphium nominibus, & characteribus antiquam illam gentilitatem redolentibus, quod cum multæ litteræ in totum tempore sint corrosæ, intelligi omnino non potest. In illo D. Alexandri ossa sparsim jacentia satis comminuta. Addit paullo post, inter effodiendum duo ex marmore frusta reperta … rudibus characteribus epitaphia continentia, pia sane verba, ac Latini sermonis puritate carentia; quorum, inquit, propterea quod marmor est in parte perfractum, integer sensus haberi non potest; alterius tamen, quod majus est, & melius legitur, verba sunt, videlicet: Beati martyris Alexandri pretiosissimus thesaurus &c. Hæc citatum diploma, quæ ex Ms. Bergomensi dedi, quod quædam apud Ughellum luxata sint, vitio, opinor, typothetarum.

[26] Moniales Bergomenses S. Gratæ, Ordinis S. Benedicti, [tumba marmorca, in qua primum Sancti corpus sepultum, in veneratione habetur.] debita veneratione servant tumbam marmoream, in qua credunt S. Alexandrum primo fuisse sepultum; quæque deinde S. Gratæ reliquias continuit. In instrumento impresso, notariique publici subscriptione roborato, cui titulum dederunt: Sepulcri antiquissimi marmorei, in quo primum S. Alexandri martyris … & successive S. Gratæ … sacra condita fuere corpora, translatio, illius tumbæ forma, & honorifica depositio narratur hoc modo: Hinc igitur est, quod anno a Nativitate D. N. Jesu Christi millesimo sexcentesimo vigesimo nono, die Veneris, sexta mensis Aprilis, hora tertiarum, vel circa, Indictione duodecima, sanctissimi D. N. Urbani PP. VIII Pontificatus anno sexto, & eodem illustrissimo (Augustino) Priolo Bergomatem ecclesiam regente, dictæ reverendæ dominæ abbatissa, & moniales, prius decantatis per eas hymnis cum vers. & orat. pro eisdem S. Alexandro, & S. Grata, prope dictam januam monasterii consignarunt prædicto canonico Puteo, illarum confessario, idem antiquissimum illud sepulcrum S. Alexandri, ad effectum, ut in dicto altari collocaretur, ex eodem monasterio industria & opera egregii fabri murarii Francisci de Brolis Bergomensis diligenter eductum & extractum, quod est arca marmorea, ut ex illius inspectione dignoscitur, tota subalbida, & lucida, altitudinis cubiti unius, & quartæ partis hujusmodi cubiti, latitudinis alterius cubiti & quartæ similis partis cum dimidia etiam istius quartæ, & longitudinis trium cubitorum cum altera quarta parte ex talium fabrorum usu mensuræ Bergomen., & ad frontis ac laterum superiorem, & inferiorem extremitatem haud ineptis cornicibus fimbriata, e cujus etiam conspectu inspiciuntur cælatæ columellæ quatuor, rotunditatem ostentantes, cum tribus arcubus ad instar porticus, & sub arcu medio, & latiori nunc incisa auro inspersa leguntur ista verba: Quæ olim S. Alexandri martyris Thebanæ legionis signiferi corpus hic condidit venerandum, eodem postmodum in sepulcro requievit illius discipula B. Grata virgo Bergomi princeps; & totidem in lateribus duæ scilicet a dextera, & duæ a læva cum arcu, nec non in angulis aliæ angulares, pilastratæve non aspernenda arte elaboratæ, singulæque cum sua basi, & epistylio; a tergo autem sine ornatu simplex, & interius profunde ovata, ubi sancti Alexandri cruoris aliqua adhuc apparent signa. Hæc ibidem, quæ pluribus coram testibus facta leguntur; altare autem, intra quod tumba posita, primum est in nova S. Gratæ ecclesia, sanctoque Alexandro sacrum, ut in instrumento præmittitur.

PASSIO
Auctore anonymo Bergomensi.
Ex Ms. Legendario eminentismi Cardinalis Barberini fol. 243, collata cum duobus Mss.

Alexander martyr, Bergomi in Italia (S.)

BHL Number: 0276

A. Anonymo Bergomensi.

PRÆFATIO.

[Si ingentis martyrum gloriæ] Cum omnium beatorum Christi martyrum merito bella victricia, atque insignes triumphos mentis devotione, decentissimaque veneratione recolimus: nostræ procul dubio ignorantiæ tenebras animæ illustramus, atque dum eorum imitatione digna fortia facta perpendimus, nostram, ut ita dixerim, charitatis mucrone segnitiem detruncamus. Hos denique conspicimus quam valide amore Christi arserunt, qui calicem, quem ipse pro nostra salute de torrente bibit in via, ipsi nihilominus pro eo gustaverunt, proprio cruore profuso. Amemus igitur hos Christi probatissimos duces, qui ejus secuti vestigia, prostraverunt cum suis satellitibus humani generis hostem, & viam, qua rex noster abiit, perempto mundi principe, arctam, ipsi lorica fidei, & galea spei ac salutis induti, secuti sunt victores, hostium timore sublato: nosque ut hos sequamur gloriosis suis instigant triumphis. Istos etenim Dominus non servos, sed amicos est dignatus vocare: nempe quibus omnia, quæ a Patre suo audivit, nota fieri voluit, per quæ incomparabili ejus sunt amori sacro uniti: hos dudum conspexerat, cum flagranti desiderio Psalmista clamaret: Mihi, inquiens, nimis honorificati sunt amici tui Deus. Et tamquam si ab eo tanti honoris causas nobis insinuari protinus quæreremus, adjecit: Nimis confortatus est principatus eorum. Cum ecce electos Dei mira agere conspicimus, dæmonibus imperare, miraculis coruscare, ægris salutem tribuere, potentes hujus sæculi ad eorum sepulchra humili veneratione procumbere.

[2] [volumus esse participes, horum virtutes imitandæ.] Quid aliud his animadvertimus testari indiciis, quam eorum nimis principatum esse sublimem? Istos etenim congruit ut passionum communicatione sequamur, si conformes fieri gloriæ eorum & consolationis cupimus. Unde bene Apostolus nos admonet, dicens: Quoniam si socii passionum estis, simul & consolationis eritis. Et item: Si compatimur, & conglorificamur. Bene natale martyrum devota celebrat mente, quisquis fidem martyrum cum moribus & vita sectatur: nam qui per illicita voluptatum adhuc desideria spargitur, frustra hic cum precibus martyrum suffragia quærit. Illis sancti Martyres intercessionis suæ munera exhibent, qui, quod verbis expetunt, convenire operibus norunt. Nam quomodo cum martyre diversa pro Christo suppliciorum sustineret idonea fide tormenta, quem luxuria polluit, quem extollit ambitio, quem ira cruentat, quem interimit invidia, quem prospera elevant, quem prosternunt adversa? Hæc & his similia virulenta diaboli tela prius sancti martyres fidei armis muniti vicerunt, quam sua pro Domino tormentorum exitiis prostrarunt corpora sancta. Sapiamus interim vitiorum carnalium bella, & tandem fide congrua martyrum devotionem sequamur: omnibus Christi martyribus congruum juxta nostrum modulum exhibeamus honorem, præcipue tamen eis, quorum patrociniis gloriamur: quia his fidentius nostra persolvimus vota, quorum sacras reliquias nostris domiciliis veneramur. De quorum collegio venerandus Alexander hodie martyr occurrit, pro cujus cruore roseo festivus nobis hodiernus dies illuxit. Verum hunc ardentius cordis amplectamur amore, cum ad Christi gloriam ejus pia certamina noverimus.

[3] Tempore itaque Maximiani Cæsaris exardescente diabolo contra catholicam fidem, [Exorta persecutione S. Alexander a Maximiano] facta est persecutio a magna super eos, qui pia religione in toto orbe Christum colebant. Dederat autem omnibus in mandatis præfectis, ut ubicumque Christum colentes publica potuissent examinatione perquirere, diversis eos suppliciis, ac ferarum morsibus lacessitos, ad ultimum capitali sententiæ deputarent. Factum est autem in illis diebus, quibus hæc crudelis est promulgata sententia, ut B. Alexander Christi præventus gratia constanter fidem Domini cum sacræ regenerationis unda susciperet. Quod Maximianus audiens, post dies ferme quindecim, missis apparitoribus suis, eum aspectibus præcipitanter jussit assisti: quem ita crudeli vesania affatus est, dicens: Pro nulla alia re te accersiri præcepi, nisi ut, quos reliqueras, diis sacrificium ponas. Comperi enim te dereliquisse deos, Christianumque esse effectum. Et hæc dicens petit sibi mensam apponi linteaminibus coopertam. Et ait ad B. Alexandrum: Accede nunc, & Sacrifica, si de contemptu deorum vis lucrari pœnas.

[4] S. vero Alexander divino firmatus spiritu, ait: [sacrificare idolis jussus, id facere constanter recusat:] Quare hoc nefandum proponis, Maximiane, præceptum? Magnam siquidem vis exercere tyrannidem, & quidem vereri te possum utpote regem; verumtamen ut deum amare nequeo. At cæsar dixit ad eum: Jubeo te mori, nisi sacrificaveris diis. S. vero Alexander respondit: Mors mihi a te illata, vita est apud Deum: nam ab hoc sæculo recedens, veram inter angelos vitam percipiam, & Regem justissimum creatorem nostrum ac vestrum possidebo. In cujus responsione admiratus cæsar, jussit eum sisti, & suasoriis quidem verbis suadebat ei, dicens: Etsi excusas sacrificare, Alexander, vel sacrificantibus consenti, eisdemque copulare. At illo tacente, nihilque tyranno respondente, jussit ministris, ut apponerent mensam cum sacrificiis. S. vero Alexander in cælum respiciens, dixit: Atque utinam tantam mihi Deus gratiam daret, qui cuncta per Jesum Christum recta postulantibus præstat, ut possim & tuam voluntatem ad Dei cognitionem convertere, & vanissimam tui animi istam amputare insaniam. Verum quia tu hoc insanabile habes malum, ex virulenta b diaboli propinatione concretum, credere te in tuum Creatorem diffido. Me autem vocavit ille, qui in semine Abrahæ dudum promiserat benedicendas omnes gentes. Parce consiliis tu tandem diabolicis malis, plange, & cognosce vel sero actus tuos nefandos: & crede in Deum unicum, qui omnia ex nihilo fecit, ut possis evadere, quæ sunt tibi cum diabolo æterna præparata tormenta. Tunc Maximianus motus ad tantam ejus constantiam ait: Hactenus quidem verecunde tuum expectavi assensum; &, ut mihi moris est, ut cum viventibus lætareris, ammonui. Sed quia ultra quam convenit liberalibus usus es verbis, ut contemptorem, & rebellem de appositis sacrificiis teneri præcipio.

[5] [minis contemptis, cum invitum vellent cogere, mensam evertit:] Hæc B. Alexander audiens constanter Dei tyranno ait: Minæ tuæ, cæsar, mea sunt blandimenta; & tormenta, quæ animo furiaris vesano, æternam mihi apud Dominum præstabunt coronam: fidem enim meam audenter tibi propono, quam, cum examinare cœperis, semper invenies fortiorem: ego enim Deum cæli, quem tu non meruisti cernere c, colo, qui me de hoc errore, quo tu detineris infelix, ad legis suæ notitiam gratuita bonitate perduxit, & non ligna, vel lapides, vel cujuslibet metalli adoro figmenta, quæ tu misera dementia, patrocinante diabolo, irrevocabiliter veneraris. Sed quid frustra vesano spiritu furiaris? quid per diversa exitia mentis laceratione contorqueris? gladium quidem hunc, qui mihi a te nolenti sacrificare collatus est, pro Christi invictissima gloria amabili cordis dulcedine, summaque cum devotione excipio; per quem non verens tuæ jungar d iniquitati, sed Dei justitiæ, cujus gratia præveniente participare commerui. Nec propter momentaneam quam irrogare mihi pœnam conaris, alienus a Christi gratia vel communicatione Sanctorum efficiar. Hæc beatissimo Alexandro clara voce ad Christi tyrannum, & reliquos proclamante, commotus Maximianus sibi astantibus jussit, ut de apposito sacrificio invito ei offerrent, applicatisque armatis, id ei suadere præcipiebat. At ille amplius indignatus, & omnimodo confundens regiam iniquitatem, ejusque præcepta injusta, calce mensam percutiens, evertit cum omnibus super eam nefandis impositis.

[6] [miles eum occidere jussus, stat immotus:] Hinc itaque furore Maximianus repletus, totusque veneno iracundiæ fervens, fixit oculos crudelitatis ad necem sancti Viri; jussitque eum tradi uni ex ministrantibus sibi, ut eum velut innocuum jugularet pro Christi nomine agnum. Minister vero evaginato gladio amens cœpit astare, nec ictum subvectæ dextræ ad B. Alexandri valuit inclinare cervicem. Cui protinus Maximianus tyrannus dixit: Adhuc quasi pavens, miles nequam, subsistis? At trepidus Martianus voce compressa respondit: Domine mi rex, caput ejus velut mons ingens meo conspectui paret: propter quod ego tremebundus animo in ejus passione fatigor. Cognoscens autem causam Maximianus, inutilis cæsar, eum demum aliis, ut interficerent, truculentis animi deputavit clientibus.

[7] [reducendus ad carcerem fuga evadit, ac prope Bergomum delitescit:] Tunc B. Alexander quodammodo præsago spiritu, non passionis formidine, lictorum incestas manus clandestina e egressione declinavit, atque Mediolano egressus, locum, ubi martyrii coronam consequeretur, adiit; videlicet juxta urbem, quæ Bergamus f nuncupatur, in prædiolo, quod vocatur Prætoria g. Porro dum ibidem per aliquantos dies per latebram Christi foveretur Athleta, ecce repente veniunt effera mente ministri, quibus dudum traditus a Maximiano cæsare fuit. Hunc igitur mox cruentis manibus more aggressi sunt bestiarum, atque vinctum de restibus ad statuam, quæ Plotatio h vocabatur, violenter traxere, ut ibidem, si sacrificare idolis nollet, juxta præceptum cæsaris capite plecteretur.

[8] Ad quem locum ut Christi miles pervenit, sancto Spiritu repletus, aquam sibi petiit a circumstantibus dari, quam ut accepit, illico manus abluit suas, [ubi captus, lotis manibus & oratione præmissa,] & mentem ad cælum elevans, ac in terra genua curvans, flexa cervice Domino precem obtulit, dicens: Benedictus es, omnipotens Creator omnium rerum, qui te digne colentibus bona largiris æterna. Benedictus es Rex patiens, qui peccatores, & impios sustines, & ut errantes in viam redire justitiæ possint, tuæ veritatis lumen ostendis. Benedictus es Rex sublimis, qui erigis propter tuam pietatem elisos. Benedictus es Rex gloriæ, qui temetipsum exinaniens, servilem suscipiens formam, factus es Patri obediens pro nobis usque ad mortem, mortem autem crucis, per quam calcasti inferna, destructoque mortis imperio, victor die tertia ad superos remeasti, & nobis tuis quoque interfectoribus pœnitentiæ locum donasti. Benedictus es misericors, qui animalium nunc cædes detestans tuorum, gratissime excipis orationes Sanctorum. Benedictus es virtutum Domine, qui Sanctorum pedibus machinamenta dæmonum subdis. Benedictus es, piissime, qui pœnitentiam i desertoribus de peccatis largiris, & plenam mercedem tribuere operariis undecimæ dignatus es horæ. Benedictus es Domine in sapientia tua, qui ignorantiam quidem impietatis a me hodie extinxisti, & in tua veneratione misericorditer aggregasti. Benedictus es in visceribus misericordiæ tuæ, qui me de media idolorum cultura eripiens, ad magnitudinem bonorum operum assumpsisti tuorum, & de potestate principis aëris hujus, simulque sequacium liberasti ipsius. Benedictus es Pastor optime, qui bono gregi ovem, quæ erraverat, restituisti; & de me gaudium in cælo coram tuis sanctis Angelis fecisti. Benedictus es Pater omnis benevolentiæ, qui mihi tantorum copiam subito es dignatus largiri bonorum, & in stadio veritatis tuæ certanti victoriæ mihi coronam per Jesum Christum Dominum tribuisti. Benedictus es Rex fortis, qui me fortem athletam veræ rationis sermone & opere spiritus tui juvamine perfecisti, & aculeum diaboli infirmasti. Tu mihi, Domine, perfectam gratiam exhibe, sicut promittere dignatus es diligentibus te. Benedicant tibi Domine cæli, & terra, mare, & omnia, quæ in eis sunt: quia cuncta per Unigenitum tuum ad laudem, & gloriam nominis tui, sicut voluisti k, fecisti bona valde.

[9] Hæc in spiritu Sancto beatissimus martyr exoravit Alexander; [capite secatur, atque a Grata sepelitur.] & post orationem aspiciens in cælum, commendavit spiritum suum, dicens: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: & tandem sanctum verticem spiculatori sub gladio flexit: & tunc dilatus carnifex, juxta quod sibi fuerat imperatum, exemit manu gladium, sanctumque amputavit Martyris caput. Dehinc post dies aliquot quædam matrona veniens, meritis castissima, & nomine Grata l, beatum corpus inveniens, cum gaudio lætabunda excepit, illudque cum suis hominibus ad prædiolum detulit suum, quod situm cernitur penes jam fatæ urbis Bergami muros; ibique cum aromatibus optimo sepelivit in loco. Passus est autem pro Christo beatus martyr Alexander sub Maximiano cæsare septimo Kalendas Septembris, atque sepultus est juxta urbis Bergami muros in honore Domini cum omni diligentia Christiana. In quo loco semper Dominus meritis beati Martyris exoratus, ostendit prodigia, & vota supplicum complet: qui vivit in Trinitate Deus per omnia sæcula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Prima hujus persecutionis procella in milites incubuit. Alexander itaque jam coronatus erat, antequam generalis persecutio per omnes ordines grassaretur: quæ non nisi anno 303 erupit, ut ad illum annum probat Pagius. Nihil autem de generali persecutione indicta habent Acta Mombritii.

b Mombritiana habent tantum: Insanabile habes malum ex vetustate. Similes sæpius occurrunt in dictis differentiæ: unde facile perspiciet lector, dicta omnia non ad litteram descripta esse, duriusque fortasse scripta fuisse quam prolata. Quod semel monuisse sufficiat.

c Mss. alia, cognoscere.

d Mombr.: Non enim tantum jungor tuæ pravæ iniquitati, quam Dei justitiæ, & cujus gratiæ particeps merui existere.

e Hæc Alexandri fuga apud Mombritium prætermittitur, statimque martyrium, acsi eodem tempore & loco contigisset, subjungitur. Unde sequatur necesse est, præcedentia non Mediolani, ut in his Actis dicitur, sed Bergomi esse peracta. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ putat id magis esse probabile: nam ad 26 Augusti, dato Actorum compendio, ita notat: Acta hæc ecclesiæ Bergomensis valde ab Actis ab Adone citatis, quibus major est habenda fides, diversa sunt. Ado enim Alexandrum Bergomi, præsente Maximiano, cum calce mensam sacrificiorum evertisset, a milite feriri jussum narrat (quod verisimilius est: quæ enim irati animi erat ostensio, martyrem in carcerem reductum paulo post liberum dimittere?) cumque militi gladium, ut Alexandrum percuteret, distringenti brachium obriguisset, ab aliis jussum fuisse capite plecti. Ita ille. At non videtur mihi quidquam in his Actis hoc loco narrari, quod probabilius narretur in Actis Mombritii, aut, qui eo compendio dedit, Adonis; ut paucis ostendo. Mombritii Acta locum, quo quidlibet actum est, non indicant: non itaque mirum videri debet, si & tempora non distinguant. Ado compendium horum Actorum dedit, addiditque initio Bergomi passum Alexandrum, quod aliunde scire potuit. Acta nostra Bergomensia loca, quibus singula contigere, distinguunt, neque in iis assignandis quidquam dicunt, quod a ratione exorbitet: namque si brachium militi percussuro diriguit, si percutere non potuit, mirari non possumus Maximianum, hoc facto confusum, mandasse, ut in carcerem reductum alii occiderent, ne simili rursum prodigio confunderetur. Deinde fuga elapsum Alexandrum mirari non debemus: hoc enim vel turbatis prodigio militum animis, vel favore alicujus, qui miraculum hoc viderat, contingere potuit: nam Maximianus liberum dimisisse non dicitur, ut ait Ferrarius. Adde persuasum esse Bergomatibus, Alexandrum captum fuisse Mediolani, fuga Bergomum delatum, ibique occisum; nam & carcerem ejus Mediolanensem in sacellum mutatum, refert in Vita Guarnerius. Quapropter probabilius videtur, hanc fugam in Actis Mombritianis omissam, quam in his perperam additam.

f Bergamus, ita Mss. duo. Bergomense habet Pergamum.

g De hoc loco vide Commentarium prævium num. 12.

h Hunc locum ab idolo sic nominatum diximus § 1 Commentarii.

i Desertoribus, forte, deserentibus peccata. Ms. Vaticanum, deservitoribus. Bergomense, qui pœnitentiam confitentibus indulgentiam de peccatis largiris.

k Hæc potius, ut opinor, scriptoris meditatio, quam Martyris oratio.

l Matronam hanc sanctam non fuisse Bergomi Ducem ostendemus ad diem 4 Septembris, quando Bergomi colitur S. Grata.

PASSIO ALTERA
auctore anonymo Bergomensi.
Ex Lectionario antiquo Bergomensis ecclesiæ cathedralis, collato cum Ms. monasterii S. Gratæ.

Alexander martyr, Bergomi in Italia (S.)

BHL Number: 0277

A. Anonymo Bergomensi.

PRÆFATIO.

[Martyrum Acta ad fidelium ædificationem scribit;] Supplicationibus Catholicæ fidei devotione sobrie, ac disciplinaliter oblatis, loquens, carissimi fratres, astantibus vobis, precor, ut communi solatio vester concursus sincerus appareat sacræ lectionis jubilo. Sanctorum quoque martyrum miracula, quæ per eos omnipotens Deus mundo volens ostendit præcipua, feriatis mundo negotiis curisque supervacuæ cogitationis ablatis, mente pura ejusque tota intentione conjuncta, patulisque auribus conticentes, audite, atque intenti ora tenete. Hæc igitur celebrantes a natalitia, nullo erroris incursu vos fallant dogmata, qui negligenter catholicorum intuentes fidei rudimenta, insanæ mentis oraculo censenda errore stridebant apocrypho: sed quia sacris Litteris utriusque legis nos regulariter imbutos non dubitatis, oportet canonicis institutis eruditos credatis, & ideo sanctos martyres fideliter passos non abnuatis. Eo namque affectu sanctorum martyrum acta indubitata fide perscribimus, quo eos catholica mentis vivacitate catholicum dogma custodisse præscimus. Unde credentibus ædificationis exemplum præbemus, Christique militibus arma, quibus contra diabolum dimicent, & propugnacula sigillo defensionis munita movemus. Scribimus quidem ea, quæ sancti martyres egerunt, ut in eorum b gestis invenimus, & ea, quæ pro nomine Dei summi passi sunt, vobis fideliter innotescimus.

[2] Qui enim audire, quæ a Sanctis acta sunt, negligunt, [ut hi ad illorum imitationem vitia debellent.] imitatores eorum esse contempnunt. Loquimur divinas virtutes, prædicamus insignia, cessent ergo eorum æmulorum verbosantium præstigia. Parati enim sumus pro veritate certantes, temporalia sustinere supplicia. Quia eo gloriosiores erimus, quo pro veritatis Duce certantes, triumphum ad patriam propriæ habitationis reportabimus. Gaudium nempe aderit in cælis magnificum, cum debellatis vitiis truculenta rabies amari hostis spectabit suæ dejectionis cauterium, & nostræ reparationis videbit spectaculum, necnon & summæ remunerationis calculum. Quoniam sancti martyres persecutione passi sunt dira, nos in occulta vitiorum excitatione cotidie patimur mira, & in eorum vexatione virtutum, favente Deo, successerunt arma, quibus pæne nostræ fragilitatis succumbere poterunt membra. Sed quia Custos noster, qui de nocte vigilans, custodire suos non desinit, illorum attritus, subito floccidus, illico evanescit, & nec jam ultro virium compos exilit, ut conterere famulantes viriliter possit.

[3] [In persecutione Maximiani S. Maternus confortans martyres,] Temporibus igitur crudelissimi atque sævissimi imperatoris Maximiani, qui adversus athletas & cultores Christi dura & aspera sumpserat certamina belli, beatissimus exstitit Maternus c sanctæ Mediolanensis ecclesiæ fidelis episcopus, qui erga ovile matris ejusmodi studiosus erat, atque gratissimus, eo ut ejus eruditissimis sermonibus idolorum ac paganorum templa detrimentum acciperent, & sancta Ecclesia cotidie in Dei laudibus cresceret, ac studiosius in ejus jubilationibus triumpharet. Dum enim idem in crescendo sanctam Ecclesiam sollicitus ageret, & ad erudiendum Christi famulos non minimam curam haberet, cui quisque nobilium, aut plebium se libentius adhiberet, eosque videlicet, quos divina quidem gratia jam inspexerat, parte aliqua illuminaret; Prætestati cujusdam illustris viri Fidelis d nomine filius, eidem se jungens libentissime, intra paucum tempus ab eo eruditus, laureato habitu ibat. Hac occasione quidem pervenit ad beatum Maternum episcopum, ejusque se notitiæ reddidit benevolum, totiusque obedientiæ mancipavit discipulum. Informatus itaque in omni actione divina, ut erat dilectus, celebrisque fidei assecla, cum beato Materno sanctorum martyrum solus circuibat ergastula, eorumque deosculans vincula, consolabatur eos in omni viriliter agere constantia, aiens illud psalmigraphum: Viriliter agite, & confortetur cor vestrum.

[4] [eos in carcere visitat cum S. Fidele;] Cum ergo tantam solicitudinem in servis Dei detinerent, & non parva meditatione hoc agerent, ut, si quos pro fide Christi tentos invenissent, nulla interdicente mora visitarent, accessit eorum notitiæ, beatissimos martyres scilicet Alexandrum sacræ legionis primipilarium e, & Cassium f, Severum, Secundum, atque Licinium Mediolani vinculatos haberi, nec non cathenatos in carcere detineri. Quod cum audisset beatus Fidelis, Dei cultor mirabilis, una cum venerando Materno episcopo pervenit ad consistoria carceris. Introgressus vero invenit milites Christi qualiter detinebantur in cippo constricti. Videns itaque tanta constrictione afflictos, & cognoscens futuræ remunerationis præmio gloriosos, deprecabatur dicens, ut pro se intercederent, & convivam æternæ patriæ, ac sibi socium suis precibus copularent. O beati viri Dei, inquit, deprecor vos, ut Christum, per quem hæc patimini, rogetis, in quo creditis, quatenus me faciat participem vestri convivii, & coronæ compotem ejusmodi, vestrique certaminis gaudio frui.

[5] [quorum in vinculis gaudium perspectum custos carceris nuntiat,] Hæc & his similia prosequente beato Fidele, Sillanus, qui erat custos carceris, audiens, imperatoris summa cum celeritate venit ad palatium, nuntiavitque omnia, quæ a Sanctis audierat, & quod forte viderat miraculum. Duo igitur commilitones, qui erant in palatio nobilissimi, Carpoforus videlicet, atque Exantus, audientes hæc mira omni devotione insignia, rogaverunt carcerarium, ut illo eos perduceret, quatenus possent audire, ac videre hæc tam stupenda, totiusque seculi admiratione digna. Fac nos, Sillane, illos, de quibus dicis, precamur, videre, quoniam ætas nostra numquam hujusmodi, quæ dicis, audisse meminit, vel vidisse. His dictis quidem Sillanus eorum satisfaciens precibus processit celerius.

[6] Commilitones vero nobilissimi Carpoforus atque Exantus, [nobilibus Carpoforo & Exanto, qui martyribus visitatis convertuntur.] sequentes eum æquis passibus, pervenerunt ad carceres desiderabilius, ubi sancti martyres Alexander, Cassius, Severus, Secundus, & Licinius afficiebantur variis cruciatibus. Cum ergo pervenissent ad Sanctos in carcerem, salutaverunt eos secundum divinum ac probum morem, Pax vobis fratres, dicentes. At illi una voce responderunt: Pax angelorum vobis numquam deficiat, jam Christi electi milites. In eadem quippe hora factum est gaudium inter eos magnum, & invicem osculantes se, præbebant sibi solatium, quod parvo tempore cruciatus deficeret pœnarum, & per hæc succederet fructus indeficiens æternitatum, qui pretioso eos reficeret odore suorum utique florum, in paradiso quidem omnium amœnitatum, ubi ver numquam deficit, & flos semper fragrans præruptus numquam marcessit. Dato quoque sæpius ad invicem osculo, & vale dicentes mutuo exierunt Carpoforus & Exantus de carceris habitaculo, & pervenerunt ad palatium illico respuentes idola, quæ nec sibi nec aliis prosunt omnino, & Deum vivum ac verum incessanter adorare cœperunt profecto, qui cuncta creavit ex nihilo.

[7] Eodem denique tempore Maximianus imperator crudelissimus, [Martyres a Maximiano sacrificare jussi, id recusantes, redduntur carceri;] qui erat in Christianos sævissimus, suorum exercitus militum, ad Gallorum remeare provinciam jussit in prælium. Altera vero die jussit sibi idem Maximianus tribunal ex alto in Ypodromo g circi præparare, & præcepit Sanctos, qui erant in carcere, Alexandrum Mauritii ducis signiferum, Cassium, Severum, Secundum, & Licinium repræsentari, & ait ad eos: Unum de duobus eligite, aut diis immortalibus sacrificate, aut diversis vos pœnis parabimus interficere. Sancti autem Martyres dixerunt: Nos idola muta & sine sensu, & vita non adoramus, qui nec sibi prosunt, & aliis nocent. Nos itaque non sacrificamus dæmonibus, sed Deo vivo & vero, nosmet sacrificium laudis sibi offerentes. Tunc iratus Maximianus jussit eos iterum recludi in carcerem, donec ipse cogitaret, quibus cruciatibus ipsos afficeret, aut qua eos morte perderet.

[8] Hæc audientes Carpoforus, atque Exantus una cum beato Fidele perrexerunt ad carcerem, [ex quo cum Carpoforo & Exanto Comum fugiunt,] unoque detulerunt omnes consilio, ut in Cumensem h pervenirent urbem. Dum igitur Sancti egrederentur foras nocte de civitate Mediolanensi, pervenerunt ad quemdam vicum non longe ab urbe eadem, ibique manserunt, donec viderent diem lucescere. Lucescente itaque die cœptum iter cœperunt pergere. Pergentes equidem, feretrum, ut sepelirent mortuum. Tunc Alexander sanctissimus per omnia miræ sanctitatis præcipuus, viso corpore exanimi, feretrum jussit deponi citissime. Et deposito feretro, ait ad collegas, & confratres suos:

[9] Viri fratres, oremus, & deprecemur Dominum nostrum, [ac mortuum invia precibus ad vitam revocant,] quatenus sua virtute, & misericordia hunc resuscitet mortuum, ut resuscitatus credat in eum, & deinceps habeat partem cum fidelibus suis in æternum. Hac denique suggestione, indubitata fide robusti, prosternentes se in terram, adoraverunt Deum cæli, qui mortuos vivificat, dicentes: Domine Jesu Christe, cui nihil est impossibile, nihilque difficile, cui est, antequam fiant, omnia nosse, cui etiam mortua manifestum est vivere, quique fidelibus te petentibus non abnuis postulata præstare, da nobis servis tuis, quæ petimus, & remitte animam hujus defuncti in proprium corpus, quatenus per orationes nostras credat in te salvatus, atque resuscitatus, & cognoscat te sequi Salvatorem suum, qui es benedictus per omnia secula seculorum. Ad hanc vocem illuminatus, atque resuscitatus utroque, videlicet animo & corpore, dixit clara voce, nec non pia intentione, unus est verus & solus Deus, quem colunt Sancti, quique eorum me orationibus resuscitavit, & de tenebris ad lucem reduxit, & ab æterna morte misericorditer liberavit.

[10] [quem baptizandum ad S. Maternum mittunt. Alexander iterum capitur.] Eadem denique hora gloriosissimi Martyres, læti in gratia Domini nostri Jesu Christi effecti, qui viscera misericordiæ suæ fidelibus suis dignatur semper largiri, & hæc beneficia subito eis tam clara voluit sua largitate donari, cum immenso tripudio agentes gratias Deo, dato scilicet signo, miserunt mortuum resuscitatum ad beatum Maternum episcopum, ut reciperet Christi baptismum. Ut ergo pervenit ad beatum Maternum episcopum, agens secum, quod ei præceperant, signum, religiose ab eo susceptus, & in fide catechizatus, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti est baptizatus. Hic vero postmodum fideliter credidit Deo, & justitia ejus non refugit ab eo. Sancti igitur cœpto itinere proficiscentes, pervenerunt ad vicum non longe ab urbe Cumensi, ad locum videlicet, qui dicitur Silvula, & ibi abscondentes se latuerunt pacifice. Alexander quidem cæteris ibidem fratribus Cassio, Severo, Secundo, Licinio, Carpoforo, & Exanto, derelictis, diverso cœpit itinere pergere. Tunc ipso temporis articulo Maximianus mentis vesania captus, suos commilitones diversis mittens in partibus, jussit, ut, si Christi futuros martyres invenire possent, ad eum celerius perducerent. Ipsi vero proficiscentes, invento Alexandro, ad Mediolanensis urbis mœnia eum reduxerunt, atque nequissimo Maximiano repræsentaverunt i.

ANNOTATA.

a Ex celebratione festi natalitii colligimus a Bergomate quodam hæc etiam Acta fuisse scripta.

b Hinc collige, hunc auctorem a temporibus Alexandri longe abfuisse. An omnia, quæ scripsit, in gestis antiquioribus invenerit, ut profitetur, mihi non constat. Vereor sane, ne quædam ex populi traditione admiscuerit.

c Colitur S. Maternus 18 Julii, ad quem Acta ejus data sunt, ex quibus facile colligitur, eum, dum passus est Alexander, Mediolanensi præfuisse ecclesiæ, licet de initio & duratione ejus episcopatus non omnino constet. Reperies ibidem, quanta constantia, & fortitudine S. Maternus martyres fuerit consolatus.

d Fidelis, itidem sub Maximiano passi, memoria celebratur in Martyrologio Romano 28 Octobris. Ejus Acta dat Mombritius tom. 1 fol. 308.

e De gradu militiæ S. Alexandri actum in Commentario num. 5.

f Cassium, Severinum (Severus sæpius in Mss. vocatur, quandoque tamen Severinus) Secundum, Licinium, una cum Carpoforo, & Exanto postea adjunctis, Novocomi passos annuntiat Martyrologium Romanum 7 Augusti. Egit de iis breviter ad eumdem diem Sollerius; sed hæc Acta nondum viderat.

g Hippodromus locus est equis cursu exercendis destinatus. In citatis ad literam c S. Materni Actis num. 21 itidem legitur Maximianus Mediolani tribunal .. in hippodromo circi .. præparatum conscendisse.

h Comum, seu Novocomum Italis Como, urbs est in ducatu Mediolanensi satis nota: 25 millibus passuum distat Mediolano, ut ait Baudrandus, ac totidem Bergomo.

i Quæ deinceps sequuntur in his Actis, plane eadem sunt cum Actis Alexandri ante datis, etiam plerumque quoad voces, si duo excipias, quæ assigno. Primo in fuga, Mediolano Bergomum versus suscepta, Abduam Italiæ fluvium, quæ ducatum Mediolanensem ab agro Bergomensi separat, siccis pedibus transmeasse hic narratur, sequentibus verbis: Fugam arripiens recto tramite, siccisque pedibus transmeato flumine Adduæ (al. Aduæ) pervenit ad locum non longe a Pergamea civitate, qui locus olim ab incolis Plotacium vocabatur. Primum hic fluminis transitus prætermittitur in Actis aliis. In ultimis vero verbis secundum habetur discrimen: nam in his Actis locus, ubi delituit sanctus Martyr, non distinguitur a loco, ubi occisus est; distinguitur in Actis primis. Verba utriusque dedimus in Commentario num. 11. Partem itaque horum Actorum brevitatis causa prætermittimus, cum illam in aliis Actis lector jam habeat.

DE S. ADRIANO MARTYRE
NICOMEDIÆ, UT VOLUNT,

Sub imperatore Licinio, ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, Acta, martyrii tempus & locus.

Adrianus martyr, Nicomediæ, ut volunt (S.)

AUCTORE J. P.

Tametsi res historicæ, quæ de hoc Sancto circumferuntur, variis difficultatibus laborant; publica tamen ipsius veneratio tam in Ecclesia Latina quam Græca in comperto est, [Cultus e Martyrologio Romano, ac Fastis Græcis:] ita ut aliis hujus diei Cælitibus merito annumerari debeat. Martyrologium Romanum his verbis illum annuntiat: Nicomediæ passio sancti Hadriani, filii Probi cæsaris, qui Licinio persecutionem in Christianos commotam exprobrans, ab eodem jussus est occidi: cujus corpus Domitius Byzantii episcopus, ejus patruus, Argyropoli sepelivit. Hæc eodem fere modo referuntur in Menologio Sirletiano, quo usus est Baronius; sed ea contraxit aliquantulum Eminentissimus auctor: quænam vero cum hic, tum alibi apud Græcos egeant emendatione, dicetur inferius. Porro sancti hujus Martyris memoria magna ipsum sic referunt hodierna die; Memoria alterius martyris Adriani, ab eo videlicet synonymo diversi, qui in dictis Menæis etiam habetur hac die, qua apud nos inter Prætermissos dilatus est ad VIII Septembris. Eodem fere modo signatur in nostro Ms. supplemento ad Menæ excusa, e Synaxario Ms. Sirmondi, ac Ms. Chiffletii: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἄλθλησις ἑτέρου ἁγίου μάρτυρος Ἀδριανοῦ Id est: Eadem die certamen alterius martyris Adriani. Martyrologium Arabico-Ægyptium, quod manuscriptum asservamus, & ex Arabico Latine versum est, Sancti nostri etiam mentionem facit, dicens: Memoria alterius S. Adriani.

[2] Juvat his apponere, consueto nobis more, versus duos, [Menæorum de Sancto versiculi exponuntur.] qui in Menæis magnis annuntiationi ejus subduntur, quique e Græco redditi a nobis Latine, sic sonant:

Ἀδριανὸν τμηθέντα κοσμήσει ξίφος
Ἐν τῇ μεγίστῃ τῶν στεφάνων ἡμέρᾳ.

Gladio Adrianus cæsus exornabitur,
Maxima ubi fulserit coronarum dies.

Si sensum poëtæ recte calleo, videtur apte sic explicari posse. Ex eo, quod dicatur S. Adrianus fuisse Probi imperatoris filius, poëta alluserit ad regiam coronam ejus, quam decorabit gladius, quo martyrium subivit, in maximo coronarum, seu extremi judicii die, quo sua cuique a Christo judice dabitur corona. In maxima, inquam, coronarum die; per quod forsan etiam respexerit ad θεοστέπτους ἑορτὰς, id est, curias coronatas, aut dies coronæ imperatorum, ita vocatas, quod in iis imperator corona redimitus sacris interesset, uti est apud Cangium lib. 3 Constantinopolis Christianæ pag. 37; qui ibidem observat, id intelligendum videri de solemnioribus Christi festivitatibus, vel certe iis, in quibus ad majorem ecclesiam procedebat, quas numero duodecim fuisse innuit Codinus in Orig. pag. 91 edit. Meursianæ, cum in cæteris, in palatii sacris ædibus, divinis interesse Officiis soleret.

[3] [Examinantur] Nunc expendenda est S. Adriani hujus historia, quæ male consutas continet fabulas, ac falsitates neutiquam cohærentes de illo refert. Quæ ut lectori pateant, proferemus elogium ejus e Menologio Sirletiano, illudque deinde observationibus nostris castigare conabimur: Eodem die, inquit, natalis alterius Hadriani martyris. Hic fuit sub Licinio in civitate Byzantio filius Probi imperatoris, cum alio fratre Domitio, qui post Titum fuit archiepiscopus Byzantii. Beatus igitur Adrianus cupiens pro Christo mortem pati, veniens Nicomediam exprobravit Licinio, quod temere Romanos exercitus vastaret prætextu Christianæ persecutionis. Quare diversis modis cruciatus, capite obtruncatus est: cujus frater Domitius episcopus sanctas reliquias collectas in Argyropoli deposuit, ubi erant Adriani & Nataliæ conditæ reliquiæ, cum Stachi apostolo. Hæc ibi: quibus fere consimilia narrantur in Menæis magnis, ac Supplemento supra memorato.

[4] [Acta,] Tillemontius tomo 5 Monumentorum ecclesiasticorum scribens de persecutione ecclesiæ Orientalis sub Licinio imperatore, pag. 508 asserit, se non videre, quod in historia S. Adriani hujus quidquam fundari possit. In nota autem prima super eadem persecutione pag. 783 varias adversus dictam historiam objiciens difficultates, eamque ut male fundatam reprobans, Græci, inquit, qui die XXVI Augusti celebrant festum magni sancti Adriani, eodem die alterum Sanctum synonymum signant, quem, uti alium, Nicomediæ passum, ac Argyropoli prope Byzantium fuisse sepultum dicunt: sed id sub Licinio accidisse volunt, ubi tamen alium sub persecutione Diocletiani ponunt; notantque adjuncta quædam historiæ eorum diversa. Nihilominus tamen creditu satis difficile censet, duos esse hos Sanctos diversos; idque eo magis, quod Græci Adrianum, quem sub Licinio ponunt, fuisse velint fratrem Domitiani, tunc episcopi Byzantini, ambosque Probi imperatoris filios, cui nec uxorem, nec filios tribuit historia.

[5] Difficultates aliæ, quas deinde objicit citatus Monumentorum collector, [quæ licet] spectant ad Domitium episcopum Byzantinum, atque in hunc illas deducit modum: Chronicon Nicephori Domitium Byzantinum facit Probi imperatoris fratrem, non filium; idque sine dubio non magis esse fundatum censet idem collector; addens, hunc Domitium longo tempore debuisse mortuum fuisse ante Licinium, cum illud Chronicon ipsi tribuat successorem per annos decem Probum ejus filium, prius mortuum quam Constantinus venerit Byzantium, id est, ante annum 323. Deinde alibi ostensurum se dicit, S. Metrophanem, quem faciunt hujus Probi fratrem ac successorem per annos decem, e vita excessisse ab anno 313. Secundum hanc igitur chronologiam, Domitius ejus pater obierit ab anno 291, longo tempore ante persecutionem ipsius Diocletiani; &, si præfuerit annis 21 ac mensibus sex, sicut dicit Nicephorus, ad cathedram episcopalem evectus fuerit circa annum 270, eamque rexerit quamdiu imperavit Probus, prætensus ejus frater: idque merito observari potuisse ab Eusebio, monet prædictus collector. Hæc sunt argumenta, quæ adversus historiam S. Adriani hodierni objicit in allegata notatione.

[6] Verum nonnullas Tillemontii observationes expendamus, [variis difficultatibus] in varia capita illas dispescendo. Primo, creditu satis difficile censet, duos Adrianos esse diversos. At, quæ de his narrantur, sint creditu difficilia, sint intellectu ardua cum propter exiguam, vel nullam Græculorum historiastrorum in hac materia fidem, quibus mos est, ut alias sæpe conquesti sumus, Sanctorum Acta fabulis infarcire, ac rebus non cohærentibus contaminare; tum propter præsentem hodierni S. Adriani historiam eodem falsitatis furfure aspersam; hinc tamen non sequitur, ut in rerum natura hic non exstiterit ab alio Martyre synonymo diversus. Alterum quippe ab altero diversum esse, concors Fastorum Græcorum, quos num. 1 supra recitavimus, consensio est: quibus adde Martyrologium Romanum. Quisquis igitur fuerit noster Adrianus; quocumque genere natus; quocumque loco, tempore, ac imperatore passus; a quocumque demum, ac ubicumque sepultus; cum tamen ab immemorabili tempore sit in possessione publici cultus apud Græcos, & idem cultus ei tribuendus præscribatur apud Latinos; consequens est, ut, quem possedit hactenus, possidere pergat. Alioqui quot Sancti essent eradendi e Fastis sacris, de quorum veneratione legitima constat; de veritate Actorum non item. Castellanus ad annuntiationem nostri S. Adriani, quæ hac die XXVI Augusti in Martyrologio Romano habetur, ponit notulam marginalem dicens, quod hic articulus fabulosus, e Græcis desumptus, in eorum libris sequatur S. Adrianum diei octavæ Septembris, quem habent hac die. Quam notulam nimis utique crudam, & non satis distinguentem Sancti historiam a Sancti cultu, improbamus.

[7] [laborent, quarum una refutatur,] Secundo, vim magnam laudatus Monumentorum collector ponebat in eo, quod Græci velint, Adrianum, ac Domitium, tunc episcopum Byzantinum, fuisse fratres, nec non Probi imperatoris filios, cui tamen nec uxorem nec filios tribuit historia. Sed enerve, ex hac saltem parte, hoc est argumentum, ut evincatur, Sanctum hodiernum ab alio synonymo non distingui. Nam præterquam quod historici omnes & singuli non scribant sæpissime omnia & singula historiæ suæ adjuncta; Vopiscus non obscure indicat, Probo imperatori posteros fuisse, atque adeo uxorem ac prolem. Nam in Historia Augusta Parisiis excusa anno 1620, in Probo hæc memorat pag. 242: Posteri Probi vel odio invidiæ, vel timore, Romanam rem fugerunt, & in Italia circa Veronam, ac Benacum, & Larium, atque in his regionibus larem locaverunt. Sane, quod præterire non potui, quum imago Probi in Veronensi ita fulmine icta esset, ut ejus prætexta colores mutaret, aruspices responderunt, hujus familiæ posteros tantæ in senatu claritudinis fore, ut omnes summis honoribus fungerentur. Sed adhuc neminem vidimus: posteri autem videntur æternitatem habere. Tillemontius tomo 3 Imperatorum articulo 10, in Probo, viderat hunc Vopisci locum; sed an contra hunc ex silentio historiæ, ad quod iterum confugit, satis recte concludat, judicandum relinquo lectori.

[8] [uti & Baronius:] Dicebam ex hac saltem parte; quia historia martyrii S. Adriani adeo aliunde vacillat, & tot intricatur difficultatibus, ut prorsus non videam, quo pacto queat extricari. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum, aliquid hic tentavit; sed non satis feliciter: Græci, inquit, etiam de eodem agunt hac die in Menologio, ejusdemque passionis agonem describunt, prout etiam hic narratur. De genere Probi imperatoris vide Nicephori episcopi Chron. de episcopis Constantinopolitanis, in Domitio. Non satis, inquam, feliciter: his quippe in verbis Baronii considerari possunt tria: videlicet, dum ait, Græci ETIAM de eodem agunt &c., diceres, eum tacite insinuare, Latinos hujus S. Adriani memoriam egisse: cum nullos noverimus Fastos, qui de illo meminerint; ac proinde Baronius illum primus inseruerit Martyrologio Romano e Menologio Sirleti, quo usus est, quod per transennam hic dictum esto. Deinde, asserit Eminentissimus auctor, idque magis huc pertinet, ejusdem Martyris passionis agonem describi a Græcis, prout etiam hic narratur; & hoc verum est in passionis substantia, sed non in omnibus ejusdem accidentibus: nam Græci in Menologio Domitium faciunt fratrem Adriani. In Martyrologio autem Romano Baronius Domitium facit patrem Adriani. Denique, dum addit, de genere Probi imperatoris &c., ac mittit lectorem ad Chron. Nicephori episcopi Constantinopolitani, in Domitio; satis indicat unde hauserit hanc mutationem: nam in ista Chronologia Parisiis edita anno 1652, pag. 413 hæc leguntur: 21. Dometius frater Probi imperatoris annis viginti uno, mensibus sex. 22. Probus ejusdem Dometii filius annis XII.

[9] Post illos, ac plures alios in dicta Chronographia præmissos, [Sanctum in antiqua cultus possessione nos relinquimus. Quænam] sequuntur hæc: Isti omnes fuerunt episcopi Byzantii, antequam Constantinus Magnus imperator declararetur. Is vero Byzantium belli in Licinium suscepti causa profectus, Metrophanem episcopum invenit. 23. Metrophanes prænominati Dometii filius, Probi frater, & imper. Probi nepos, annis 10. Deinde ponitur: 24. Alexander annis 98 vixit, & annis viginti tribus episcopatum gessit. Hæc ibi. Verum, quandoquidem ea, quæ de primis Byzantii episcopis tam apud Nicephorum, quam apud alios perperam circumferuntur, abunde expensa & castigata sunt ante nostrum tomum primum mensis Augusti, in Historia Chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum, a repetendis novis censuris hic abstinemus, eo lectorem mittentes; ubi consuli possunt tres primi paragraphi. De S. Alexandro plura dicentur ad diem XXVIII Augusti, quo inscribitur Martyrologio Romano. Jam vero, ut ad priora redeamus, S. Adrianum hodiernum in plena venerationis publicæ possessione relinquendum censemus, qualiacumque sint Acta, quæ ipsi imputantur. Dabimus autem illa ex nostro Ms. apographo e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, per hujus mensis decursum sæpius indicato.

[10] [Acta dentur tempus ac locus martyrii.] Apographum porro illud qualiscumque valoris prænotatur his vocibus: Μηνὶ Αὐγούστου κς᾽ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀδριανοῦ ἐπὶ Λικινίου μαρτυρήσαντος. Id est: Mense Augusti XXVI sancti martyris Adriani, qui sub Licinio martyrium subiit. En tibi, lector, qualemqualem ejusdem martyrii historiam, a nobis e Græco Latine redditam. Annotata vero, quæ eidem subjungentur, non valde erunt multa, quoniam in hoc brevi Commentario legi facile possunt plura, quæ huc spectant. Superius etiam posui Martyrem sub imperatore Licinio, indicans tempus, quod notatur in Fastis sacris, & in Actis: non autem quod notari debet; & idcirco addidi, ut fertur. Idem esto dictum de loco palæstræ, quem, istis documentis præeuntibus,Nicomediæ assignamus, probare vero non possumus.

MARTYRIUM
auctore anonymo
e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, interprete J. P.

Adrianus martyr, Nicomediæ, ut volunt (S.)

A. Anonymo.

Οὗτος ἅγιος μάρτυς Ἀδριανὸς ἐπὶ Λικιννίου μαρτυρήσας, υἱὸς ὑπῆρχε Πρόβου τοῦ βασιλεύσαντος Ῥώμης. Ὅστις Πρόβος δύο ἔσχεν υἱοὺς, αὐτόν τε τὸν Ἀδριανὸν, καὶ Δομίτιον· οἵτινὲς μετὰ τὴν τελευτὴν τοῦ πατρὸς αὐτῶν γεγόνασι Χριστιανοὶ, καταλιπόντες τὴν πολιτείαν Ῥωμαίων. δὲ Δομέτιος, καὶ χειροτονίας ἐπισκόπου ήξιώθη τῆς τοῦ Βυζαντίου, μετὰ τελευτὴν Τίτου Ἐπισκόπου τῆς αὐτῆς τῶν Βυζαντίων πόλεως· ὅστις Τίτος καὶ αὐτὸς δύο υἱοὺς ἔσχεν, Μητροφάνηντε καὶ Πρόβον. Τοῦ δὲ βασιλεως Κάρου τελευτήσαντος, καὶ τῶν αὐτοῦ παίδων, Καρίνου μὲν ὑπό τινος τῶν χιλιαρχῶν, οὗ ἦν τὴν γυναῖκα διαφθείρας, δολοφονηθέντος· Νουμεριανοῦ δὲ ὑπὸ τοῦ οἰκείου κηδεσττοῦ ἅμα τὸ μοναρχῆσαι ἀναιρεθέντος, εἰς Διοκλητιανὸν τὸ κράτος τῶν Ῥωμαίων ἀπάντων ἵσταται. Ὅσα μὲν οὖν αὐτῷ ἀνόσια εἰς τοὺς Χριστιανοὺς πέπρακται, καὶ τὴν ἄμμον τῆς θαλάσσης ὑπερβαίνουσι.

[2] Τοῦ δὲ μακαρίου καὶ ἁγίου Κωνσταντίνου βασιλεύσαντος, καὶ Λικιννίου τοῦ γαμβροῦ αὐτοῦ ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν ἀναῤῥηθέντος συμβασιλεύειν αὐτῷ, ἀναψυχὴν ἔλαβε τα Χριστιανῶν γὰρ Λικίννιος κατ᾽ ἀνάγκην τοῦ Κωνσταντίνου, καὶ οὐκ οἰκείᾳ γνώμῃ, νόμους ὑπὲρ Χριστιανῶν μετ᾽ αὐτοῦ ἐξετίθετο. Ἀλλ᾽ οὐκ εἰς μακρὰν τὴν κακότεχνον αὐτοῦ προαίρεσιν ἀπέκρυπτεν. Ἅμα γὰρ τὸ διαχωρισθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τοῦ Κωνσταντίνου, εύθὺς εἰς τὴν οἰκείαν καὶ ἀρχαίαν δεισιδαιμονίαν ἐτράπετο. Ὅτε καὶ οἱ τεσσαράκοντα μάρτυρες ἐν Σεβαστείᾳ διήθλησαν, τότε καὶ τὸν εἰρημένον ἅγιον μάρτυρα Ἀδριανὸν εὑρὼν ἐν Νικομηδείᾳ παῤῥησίᾳ τὸν Χριστὸν ἀνακηρύττοντα, καὶ τὰ πλήθη παραινοῦντα ἀποστῆναι ἀπὸ τῆς πλάνης τῶν ματαίων εἰδώλων, ἤγαγε παρ᾽ ἑαυτόν.

[3] Παραστὰς δὲ Μάρτυς ἔλεγε τῷ Λικιννίῳ Διὰ τί μὴ καθὼς ἀπαρχῆς ἐν τῇ βασιλείᾳ διέπρεψας, ὑπὲρ Χριστιανῶν νομοθετῶν, οὕτως καὶ νῦν ὑπάρχεις, ἀλλ᾽ ἀναγκάζεις τὰ πλήθη, βασάνους καὶ

ποινὰς ἐπάγων αὐτοῖς, ὁποῖα οὐδὲ βάρβαροι καὶ πολέμιοι κατὰ Ῥώμαιων ποιήσαιέν ποτε; δὲ Λικίννιος ἔφη· Σὺ γὰρ Χριστιανὸς εἰ; Πρὸς ὃν ἅγιος εἶπεν· Καὶ μὲν εὔχομαι ἐν τῇ ὁμολογίᾳ ταύτῃ τελειωθῆναι. Λικίννιος δὲ πρῶτα μὲν ὑποσχέσεσι καὶ θωπείαις ὑποσῦραι αὐτὸν ἤλπιζεν· ἔπειτα ὡς εἶδεν αὐτὸν ἀμετάθετον ὄντα ἀπὸ τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως, μετὰ πολλὰς βασάνους καὶ τιμωρίας, τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ ἀποτμηθῆναι προσέταξεν. Τοῦ δὲ ἐν τῇ ὁμολογίᾳ ταύτῃ τελειωθέντος, λαβόντες τινὲς πιστοὶ τὸ ἅγιον αὐτοῦ λείψανον, ἀπεκόμισαν αὐτὸ ἐν Βυζαντίῳ, ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τῇ οὔσῃ ἐν Ἀργυροπόλει ἀπέναντι Χρυσοπόλεως.

[4] Ἔνθα καὶ τὰ λείψανα τῶν ἁγίων μαρτύρων ἐναπετέθησαν Ἀδριανοῦ καὶ Ναταλίας, καὶ τῶν σὺν αὐτοῖς μαρτυρησάντων· ὅπου καὶ τὸ σῶμα ἀπέκειτο Στάχυος, ἑνὸς τῶν ἀποστόλων, ὃς ὑπὸ Ἀνδρέου τοῦ ἀποστόλου ἐπίσκοπος τοῦ Βυζαντίου κατέστη ταῖς πρεσβείαις οὖν, Κύριε, τῶν ἁγίων ἀποστόλων καὶ μαρτύρων σου, ῥῦσαι ἡμᾶς ἀπὸ πάσης ἐπιβουλῆς καὶ μηχανῆς τοῦ πονηροῦ, καὶ ἄφεσιν ἁμαρτιῶν παρασχοῦ τοῖς ἐκτελοῦσι τὴν σεβάσμιον μνέμην αὐτῶν, ὅτι εὐλογητὸς ὑπάρχεις εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αίώνων. Ἀμήν.

[Sanctus Probi imperatoris filius] Sanctus hic martyr Adrianus, qui sub Licinio a martyrium confecit, Probi imperatoris Romani filius exstitit: qui Probus duos habuit filios, Adrianum istum, ac Domitium, post mortem b patris sui Christianam religionem amplexos, relicta superstitione Romanorum. Domitius autem ad episcopi Byzantini dignitatem evectus est, Tito, ejusdem Byzantinæ urbis præsule, vita functo. Titus * vero ille duos etiam habuit filios, Metrophanem ac Probum. Postquam autem Carus c imperator ac filii ejus mortui essent, Carinus quidem ab aliquo e chiliarchis, cujus uxorem corruperat, fraude occisus d; Numerianus vero a socero suo e vita simul ac imperio privatus f, omnium Romanorum monarchia ad Diocletianum devoluta est. Et vero impia, quæ ab ipso adversus Christianos facta sunt, maris arenam superant.

[2] Beato autem ac sancto Constantino imperante, & Licinio, [sub Licinio] ejus sororis marito g a militibus * assumpto, ut una cum ipso imperaret, res Christianæ respirare cœperunt. Licinius enim, quod indigeret Constantino, non vero ex propria sententia, leges constituit cum eo in Christianorum favorem h. Sed non diu malignum suum propositum clam habuit. Quippe simul atque a Constantino separatus est, statim ad propriam & antiquam superstitionem se convertit: & quando Quadraginta Martyres Sebastæ i decertarunt, tunc etiam prædictum martyrem Adrianum inveniens, qui Nicomediæ audacter Christum prædicabat, & homines multos monebat, ut desisterent a vanorum idolorum errore, acciri ad se jussit.

[3] Adstans autem Martyr dixit Licinio: Quare, sicut ab initio k in regno eluxisti, [passus] pro Christianis leges ferens, etiam nunc talem te non præstas; sed turbas cogis, tormenta ac pœnas eisdem inferens, qualia nec barbari, nec hostes contra Romanos patrarint umquam? Cui Licinius dixit: Tu vero Christianus es? Tum Sanctus, Et opto quidem, inquit, in hac confessione subire mortem. Licinius vero primum promissis ac blanditiis sperabat fore, ut eum a proposito abstraheret; deinde ubi vidit illum immutabilem esse in Christi fide, post multa tormenta & cruciatus præcepit amputari caput ejus. Dum autem hac in confessione consummatus esset, fideles aliqui sanctum ipsius corpus accipientes, Byzantium illud abstulerunt in ecclesiam, quæ Argyropoli l est ex adverso Chrysopolis.

[4] [Argyropolim transfertur.] Ibi etiam sanctorum martyrum Adriani & Nataliæ, & eorum, qui cum ipsis confecere martyrium, corpora sunt deposita; nec non corpus Stachyos m, unius septuaginta Apostolorum n, qui ab Apostolo Andrea constitutus est Byzantii episcopus o, requiescit. Sanctorum itaque Apostolorum ac Martyrum tuorum precibus, Domine, libera nos ab omni incursu & machinatione diaboli, & remissionem peccatorum concede venerabilem eorum memoriam recolentibus; quia benedictus es in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Varia ad hunc imperatorem spectantia collegit Tillemontius tomo 4 Historiæ imperatorum in Constantino articulo 13, ad an 307.

b Ibidem tomo 3 ad annum 282 in Caro imperatore pag. 440 mentio fit de ejus morte.

c De illo, ac duobus filiis ejus agitur eodem tomo 3. Vide pag. 439 & seqq. Ad an. 283 pag. 443 describitur ipsius mors.

d Anno 285.

e Duxerat enim uxorem Arrii Apri præfecti prætorii filiam. De præfectis prætorii agitur tomo 4 Historiæ imperatorum in Constantino articulo 84.

f Anno 284.

g Erat enim Constantia Constantini Magni ex eodem patre Constantio Chloro soror, sed ex alia matre, videlicet Theodora. Voce γαμβρὸς in textu Græco hic posita significari lego socerum ac generum; item fratrem uxoris; nec non maritum sororis, secundum quosdam: & in hac ultima significatione sumitur hic.

h Licinius & Constantinus condunt edictum pro Christianis anno 312, ut videre licet tomo 4 imperatorum supra citato in Constantino articulo 28.

i Eorum Acta illustravimus ad diem 10 Martii.

k Ab initio, non utique imperii Liciniani; sed post fœdus ab illo initum cum Constantino.

l De Argyropoli agitur in Historia patriarcharum Constantinopolitanorum § 3, occasione figmentorum variorum impostoris Græci, pag. 6 *.

m Habetur in Martyrologio Romano ad diem 31 Octobris. Multa jam de eo dicta sunt in citata modo Historia.

n Quam sint sublestæ fidei, quæ de illis Apostolis circumferuntur, vide ibidem.

o Sedem illam nec a S. Petro, nec a S. Andrea Apostolis, nec ab alio quodam Apostolorum fuisse institutam, probatur ibidem § 1.

* al. Domitius

* immo a Galerio Maximiano

DE SS. ATTICO ET SISINNIO MM. AC S. IBISTIONE CONF.

Cultus ex Fastis Græcis.

Atticus M. apud Græcos (S.)
Sisinnius M. apud Græcos (S.)
Ibistion conf. apud Græcos (S.)

AUCTORE J. P.

Menologium Græcorum a Sirleto Cardinale Latine redditum, Eodem, inquit, die videlicet XXVI Augusti, commemoratio sanctorum martyrum Attici, Sisinnii, & sancti patris nostri Ibistionis Eodem prorsus modo illos tunc annuntiant Græce Menæa magna, præterquam quod loco Sisinnii scribant Sisinii. Duo autem primi Martyres ibi honorantur his versiculis, ita late patentibus, ut de quibusvis aliis, capite pro Christi fide truncatis, dici possint. En tibi illos Græce cum nostra interpretatione Latina:

Συσταδιοδραμοῦσιν Ἀθλῆται δύω,
Ξίφους δραμόντες στάδιον κουφοδρόμως.

Stadio in eodem Martyres currunt duo,
Cursum citum levemque queis gladius dedit.

De sancto autem Ibistione sequuntur ibidem duo isti versus, quos e Græco sic reddimus etiam Latine:

Ῥυφθεὶς ὑσσώπῳ δακρυων Ἰβιστίων,
Εὔθυμος εἰς ἄδακρυ χωρεῖ χωρίον.


Ibistion, quem fletuum hyssopus rigat,
Lacrymis carentem lætus ascendit locum.

Huic Sancto tribuitur donum lacrymarum, non vero martyrii; atque adeo superius titulo confessoris eum nuncupavimus; quem recte ei etiam dedit Castellanus, sic illum annuntians hac die: Apud Græcos, S. Ibistion, confessor. Verosimile autem est, poëtam respexisse in superiore versu ad illud psalmi 50: Asperges me hyssopo & mundabor, &c.; de quo consuli possunt interpretes. Atque hæc quidem pauca sunt, quæ de prædictis Sanctis colligere nobis licuit.

DE SS. POECLANO VEL HECLANO, MERCURIO. ITEM BASILLA, MAXIMILIANO, QUINTO VEL QUINTINO. ITEM SEVO, VICTORE, PRIMO, VICTORE, AC MILITIBUS FORTE XXV, MARTYRIBUS.
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Poeclanus vel Heclanus Martyr (S.)
Mercurius Martyr (S.)
Basilla Martyr (S.)
Maximilianus Martyr (S.)
Quintus vel Quintinus Martyr (S.)
Sevus Martyr (S.)
Victor Martyr (S.)
Primus Martyr (S.)
Milites forte XXV Matyres (SS.)

J. P.

Inter aprographa Hieronymiana a Florentinio vulgata producuntur hi Martyres e Martyrologio Carbeiensi: [Variæ] XII (forte VII) Kal. Sept. civitate Salona, nat. S. Anastasii martyris … sia civitate SS. Pœclani, Mercurii martyrum. Romæ in cimiterio nat. SS. Basillæ, Maximiliani, Quinti martyrum. Via Prænestina militum XXV. Arelato civitate nat. SS. Sevi, Victoris, Primi, item Victoris. Accipe has in præcedentem annuntiationem observationes. De S. Anastasio Solonensi M., ac altero synonymo M.; cui alicubi forte additur ejusdem nominis tertius presbyter; consule Prætermissos ad hanc diem. At quid sibi vult hiatus ille … sia civitate? In textu ipsius Martyrologii, quod S. Hieronymo tribuitur, quodque Florentinius perpetuis notis illustrare conatus est, ponitur: Apolli civitate natalis sanctorum Heclano, Mercurii martyris. Florentinius in notis, Mancum, inquit, agnoscere hic cogimur M. vetustissimum, in quo urbis nomen subticetur, & ex Martyre urbs efficitur. Derasum etiam vetustate in Corbeiensi nomen civitatis, in qua agonem compleverint, vel venerationem habuerint S. Heclanus vel Pœclanus, & Mercurius, suppleri ex libris nostris potest, in quo (voluit dicere, in quibus) Apolli civitate legitur; quæ ex Corbeiensi, uti addit, suppleri posset Apollonia, extrema syllaba addita, per vetustatem non abolita. Sed quantæ apud geographos urbes sub Apolloniæ nomine? Quænam ex his fuerit, asserere non nisi temere possem.

[2] Nec absurdum esset etiam nomen Apolli retinere, [de his Martyribus] quando binæ hujus nominis urbes in Ægypto Ptolomæo sunt, major & minor. In harum altera sancti Martyres coronam accipere potuerunt: frequentes enim in Ægypto Sanctorum carnificinæ fuerunt. Sed istæ Florentinii meræ ac incertæ conjecturæ rem implexam non elucidant. Nam in Animadversis ad Martyrologium Romanum, quæ edidit Holstenius, hac die sic legitur e Ms. Reginæ Sueciæ. In eadem urbe (Roma videlicet) natalis SS. Martyrum Mercurii, Maximiliani, Quintini. In Martyrologio autem S. Willibrordi apud Florentinium in notis sunt ista: Et in Elano Mercurii. Ubi vides pro nomine Heclani proprio signari palæstram; ac apud Holstenium annuntiari Mercurium Romæ, qui ex die, palæstra, ac sociis videtur esse diversus a duobus illis, de quibus mentionem fecimus in hodiernis Prætermissis. Etenim unus ex illis, qui est in Martyrologio Romano ad diem X Decembris annuntiatur apud Leontinos in Sicilia, & adduntur socii innominati: alter vero ibidem ad XXV Novembris solus ponitur, ac Cæsareæ in Cappadocia.

[3] [dantur] Referebatur superius ex Corbeiensi: Romæ in cimiterio nat. SS. Basillæ, Maximiliani, Quinti martyrum. In textu autem Martyrologii, ad quod notationes condit Florentinius, pro Basillæ scribitur Basilli; pro Quinto vero Quintini. In Martyrologio S. Willibrordi apud eumdem Florentinium est: Romæ Quinti, Maximiani, nulla facta mentione Basillæ vel Basilli. An autem per cimiterium, quod non nominabat Corbeiense, sit intelligendum antonomastice cœmeterium Callisti via Appia; an S. Basillæ via Salaria, res omnino incerta est. Plura de hoc argumento habet Florentinius in notis, e quibus addo ista: Martyres SS. milites XXV, quos via Prænestina addit M. Corbeiense, in libris, ait, nostris desiderantur, & forte iidem sunt, qui præcedenti die in iisdem recensentur via Nomentana, numero octodecim. De his egimus hesterno die; hodierno inter Prætermissos notavimus SS. Martyres decem & septem. Si adderetur milites; major foret suspicio, an non essent hesterni: cum non raro irrepant errores in exemplaria circa numeros arithmeticos. De Martyribus Arelatensibus supra memoratis e Martylogio Corbeiensi, occurrunt nonnulla, quæ observasse, non erit abs re nostra. In textu, quem Florentinius exponit, hæc leguntur: In Gallia civitate Arelato natalis sanctorum Sevi, Victoris, Primi, Victoris. Martyrologium S. Willibrordi allegatum in re consonat, sic dicens: Galliæ Arelatis Sevi, Victoris, Primi, item Victoris. His animadversis, sanctos Pugiles, quos apud Florentinium reperi, supra in titulo, hisce observationibus præmisso, annuntiandos censui eo modo & ordine, prout ibidem vides. Nec alia in promptu sunt, de quibus lectorem instruam.

DE SS. JANUARIO EPISC. ET MART., AC FORTASSE SS. FELICE ET HONORATO DIACONIS MM.
Marsici in Lucania.

[Commentarius]

Januarius episcopus, ac fortasse Martyr, Marsici in Lucania (S.)
Felix Martyr, Marsici in Lucania (S.)
Honoratus diaconus Martyr, Marcisi in Lucania (S.)

AUCTORE J. P.

Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ columna 485 editionis novissimæ, Marsicanam civitatem ita describit occasione antistitum ejusdem loci: [Marsici situs, cujus patronus S. Januarius:] Marsicum, ait, novum 58 a Salernitana metropoli milliario mediterranea est civitas Lucaniæ; nunc in principatus citerioris provincia, mœniis minime cincta, nova dicta, ut distingueretur a veteri Marsico sex mill. pass. dissita, cujus apud antiquos scriptores nulla fit mentio. Est autem prædicta civitas in montis superiori fastigio trium collium posita, quem vicini circumquaque montes altitudine superant. Hæc, & plura alia Ughellus deinde subdit. Civitas porro ista publicis Cælitum honoribus S. Januarium prosequitur hac die, prout testatur laudatus Ughellus col. 497, cultum ipsius declarans his verbis; postquam perbrevem Actorum seu potius translationis historiam recitasset: Hactenus, inquit, brevissima Acta S. Januarii, quibus adjicere nec pilus adest, quæ leguntur in eccl. Marsicen. in festo die ejusdem, XXVI Augusti, qui patronus est civitatis: de quo nil in Martyr, aliisque ecclesiasticis monumentis reperimus, quod hic commemoremus. Scriptor idem col. 487 præmiserat: Innumeris fulget miraculis. Acta vero, quæ memorabam, sic sonant columna 497: Marsici in Lucania translatio B. Januarii episcopi Carthaginensis, qui apud Potentiam ob Christi fidem sub Leontio præside multa passus, demum ad Aireusum nemus cum Felice & Honorato diaconis securi percussus martyrii palmam consequitur.

[2] Ejus sanctissimum corpus, diu Christianis ignotum, [translatio corporis: brachium in Hispaniam delatum:] Susanna pia fæmina, in somnis admonita, Grimaldo Marsicensi episcopo pandit: qui cum clero & populo accedit ad locum, repostas reliquias ad cathedralem ecclesiam deferri curat. Verumtamen quia abbas S. Stephani, in cujus agro Martyris corpus latuerat, ad suam ecclesiam asportari contendebat; post longas altercationes conveniunt, ut in plaustro indomitarum vaccarum imponeretur, & in loco, quem ipsæ eligerent, corpus servaretur. Quod ad ecclesiam S. Stephani Dei voluntate delatum, a Marsicensibus & externis summa devotione colitur, & ab his præsertim, qui a dæmonibus obsessi etiam in agri Marsicensis ingressu, Martyris prece liberantur. Brachium argentea theca inclusum; quo adjutore Marsicensis populus in summis periculis utebatur, Hispani milites an. sal. MDII, urbe nostra Marsici bellorum occasione per ipsos direpta & succensa, in Hispaniam ad Rodericum oppidum detulerunt: ubi miraculis huc usque servatur.

[3] Hactenus instrumentum translationis ab Ughello editum: [an Felix & honoratus colantur, non certo constat] cui soli innititur totum venerationis publicæ fundamentum B. Januarii episcopi ac martyris. Etiamsi vero alia nobis documenta non sint in promptu, illum tamen Cælicolis, qui hoc die coluntur, annumerandum duximus in fide eorum, quæ apud laudatum scriptorem narrantur. Quod attinet ad duos alios, Felicem ac Honoratum, qui dicuntur supra cum Januario passi; dispar eorum est ratio. Nam quod illi inventi cum eo sint, quod translati ac publicis honoribus condecorati, non indicat prolatum ex Ughello instrumentum. Attamen eidem documento nos conformantes, ambos etiam cum titulo beatorum Martyrum annuntiavimus. Fieri enim potest, ut simul cum Januario apud Marsicanos vel ab antiquis temporibus, vel postea cultum publicum habuerint; sed uni Januario nominatim is attribuatur tamquam digniori; duobus autem aliis diaconis Martyribus tacite ac implicite. Huic benignæ interpretationi favet τὸ repostas reliquias in sæpe jam allegato instrumento. Quid enim cogit, æquivocam illam expressionem intelligere de solo corpore B. Januarii, de quo proxime ibidem erat sermo; & quid vetat, eamdem etiam extendere ad Felicem & Honoratum, qui, interposito modico intervallo fuerant nominati, ac martyrio cum eo coronati memorantur, diaconi videlicet in morte non separati a suo, ut licet cogitare, episcopo Carthaginensi. Quandoquidem tamen ita sunt obscura, quæ de illis retulimus, nobisque tam ignota, ut nihil statui de eisdem possit nisi per incertas conjecturas; titulo beatorum Martyrum illos compellavimus, sed per adverbium fortasse restricto.

[4] [locus martyrii,] Alterum, quod observatum cupimus, est locus palæstræ. Fuit hic apud Potentiam secundum superiorem historiam translationis. Triplex hujus nominis est significatio apud Baudrandum. Et primo quidem loco, Potentia, inquit, urbs Lucaniæ in Italia Ptolemæo, & Antonino, nunc Potenza, urbs regni Neapolitani in Basilicata provincia, episcopalis sub archiepiscopo Mateolano seu Acherontino …, 15 milliaribus distans ab Acherontia, in occasum hybernum, Marsicum versus totidem. Secundo loco scribitur: Potentia fluvius Italiæ …, qui fluens per Marchiam Anconitanam, Septempedam urbem rigat, & prope Lauretum … in mare Adriaticum se exonerat. Tertio denique loco signatur Potentia, quæ urbs fuit Piceni in Italia Livio, excisa, cujus vestigia apparent in Marchia Anconitana, ultra dextram fluminis cognominis ripam. Ex his eruo,Potentiam, Lucaniæ civitatem, in superiore inventionis ac translationis narratione designari, apud quam multa passus dicitur B. Januarius: Aireusum vero nemus, apud quod una cum Felice & Honorato diaconis martyrium subiisse traditur, etiamsi situs ejusdem nemoris non sit mihi compertus, fuisse tamen in territorio Marsicano, suadet tum prædicta narratio, tum ea, quæ statim referam.

[5] [tempus ejusdem ignotum:] Tempus martyrii quis satis secure definiat ex nomine Leontii præsidis, quando non apponuntur imperatores, sub quibus ille vixerit? Plus aliquid dici potest de inventione ac translatione corporis S. Januarii. Contigit enim, ut perhibet illarum historia, Grimaldo episcopo diœcesim Marsicanam gubernante: cujus præsulis tempus cum sit incertum: oportet, ut etiam incerta sint, quæ de sacri hujus depositi inventione ac translatione in ratione temporis quæri possunt Grimaldus Marsicensis episcopus, ait Ughellus columna 497 superius allegata, tempus, quo floruerit, ignoratur: nec, quid de eo dicendum sit, habemus, nisi quod habetur in brevi historia translationis S. Januarii episcopi Carthaginensis a nemore Aeriuso, ubi palmam una cum Felice & Honorato diaconibus sumpsit martyrii, ad ecclesiam S. Stephani protomartyris in ipsa Marsicensi ecclesia. Quia tamem Grimaldum collocat inter Tuderisium, qui sederit anno 853, & inter Gisulphum, qui anno 1093 e vita excesserit; figi non potest tempus, quo res gesta, de qua hic agitur, contigerit, nisi admodum confuse & imperfecte, cum in serie Ughelliana præsulum Marsicanorum relictus sit ducentorum & quadraginta circiter annorum hiatus.

[6] Coronidis loco possunt adjungi hæc paucula observationibus præcedentibus, occasione brachii S. Januarii, [notitia loci in Hispania, ad quem brachium B. Januarii avectum.] quod Hispani milites e Marsicano tractu in Hispaniam ad Rodericum oppidum detulerunt, ut supra indicatum est. De situ, nomine, ac conditore istius loci delibo ista e Baudrando: Rodericopolis, Ciudad Rodrigo, urbs est Hispaniæ in regno Legionensi, quæ dicitur aliter civitas Roderici, episcopalis sub archiepiscopo Compostellano … exstructa fuit anno MCLXX sub Ferdinando rege Leonis, a Roderico comite, unde nomen ei inditum. Habes, lector, hac pauca, quæ de hoc beato Episcopo, ac duobus diaconibus invenimus, ac ad posteros transmittenda censuimus. In hiulco Catalogo episcoporum Marsorum, qui habetur post librum 3 Historiæ istius gentis, auctore Mutio Phœbonio, nihil de Grimaldo episcopo, de quo supra; nihil in dicta Historia, quantum quidem ex indice videre nobis licuit, de S. Januario hodierno reperimus memoriæ proditum.

DE S. THEODORO PRIMO, EPISCOPO OCTODORENSI VEL SEDUNENSI
IN VALLESIA APUD HELVETOS.

Circa finem seculi IV.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu & gestis.

Theodorus I, ep. Octodurensis vel Sedunensis conf. in Vallesia apud Helvetos (S.)

AUCTORE J. S.

Acta S. Theoduli, aliis Theodori, Sedunensis ecclesiæ patroni, illustrata sunt tom. III Augusti ad diem XVI ejusdem mensis, [Cultus duorum Theodororum & Theoduli in ecclesia Sedunensi:] ubi varia relata sunt de episcopatu Octodorensi vel Sedunensi, quæ hoc loco non repetam. Varia quoque in illo Commentario disputata sunt, ex quibus intelligitur, distinctionem trium Sanctorum, qui Theodori. aut vicino nomine vocantur, ecclesiæ Sedunensis episcoporum, nec admissam fuisse ab omnibus, nec omni carere difficultate. Verumtamen certum est, duos Seduni coli Theodoros, tertiumque Theodulum potius nominatum; temporaque, quibus illi vixisse traduntur, multum diversa esse: nam primus Theodorus haud dubie floruit seculo IV, ut mox patebit; alter Theodorus seculo VI vixisse refertur, ut in ejus Actis probabitur ad diem sequentem: Theodulus vero cum Carolo magno seculum IX attigisse asseritur, uti in ejus Actis videri potest. Jam vero Theodulus colitur XVI Augusti, Theodorus I XXVI, & Theodorus II XXVII ejusdem mensis. Constat id nobis ex Officiis antiqui Breviarii Sedunensis, quæ nobis fuere transmissa: sed illa dudum abrogata esse, discimus ex directorio ejusdem ecclesiæ anni 1687, in quo tres illi Sancti memoratis diebus coli jubentur Officio communi de confessore pontifice, quod ponitur primo loco. Hisce de cultu trium observatis, S. Theodori I gesta breviter colligam.

[2] Andreas Saussayus in supplemento Martyrologii Gallicani ad XXIII Martii ejus memoriam annuntiat his verbis: Seduni in Gallia S. Theodori, alias Theodorici, episcopi & confessoris, qui sui sæculi clarum lumen, cum apud Octodurum Veragrorum cathedram episcopalem (quæ demum Sedunum Valesiorum translata fuit) teneret, ad concilium Aquileiense, quod Damaso Papa & Gratiano augusto jubentibus, celebratum est adversus Palladium & Secundianum episcopos, Ariana dogmata renovantes, unus scilicet ex propriis Galliæ episcopis invitatus accessit: sanctique Ambrosii, illic majestatem Unigeniti æterni Patris adversus horum impiorum sceleratam perfidiam strenue propugnantis, suffragator, damnationis sententiæ, quæ contra illos lata est, sacros inter proceres conspicuus subscripsit. Dehinc ad sedem reversus cum triumpho, orthodoxam fidem sedulo excoluit. Verbo autem & exemplo cum gregem suum Pastor bonus sustentasset, lucupletatus fœnoribus gratiæ, ad coronam justitiæ, lætus de bonæ militiæ felici excessu, properavit. Concilium Aquileiense habitum fuit anno 381, nomenque ejus illi reperitur adscriptum apud Labbeum tom. 2, col. 979 hoc modo: Theodorus episcopus Octodorensis. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad eumdem diem memorat S. Theodorum primum: sed tempus, quod ei in notis adscribit, primo non congruit. Meminerunt de his annuntiationibus majores nostris ad XXIII Martii, sed in prætermissis dumtaxat, quod hisce auctoribus non satis fiderent pro cultu ejus asserendo: verum illud de cultu dubium post acceptum Sancti Officium penitus sublatum est.

[3] Porro dictum Officium hujusmodi orationem continet: Deus, qui per beatum Theodorum, confessorem tuum atque Pontificem, ad agnitionem tui nominis nos venire tribuisti: [& antiquum Officium, in quo quædam] concede, ut ejus meritis & intercessione ad æternæ gloriæ claritatem pervenire feliciter mereamur. Per &c. Lectiones vero secundi nocturni vitam Sancti utcumque commemorant hoc modo: Theodorus in episcopum Octodurensem ordinatus, vir sui ævi in republica Christiana paucis secundus, qui eum esset sanctimoniæ & eruditionis omnino singularis sancti Damasi Papæ hortatu, & Gratiano imperatore annuente, anno Domini CCCLXXXI Nonis Septembris concilio Aquileiensi celebrando, una cum sancto Ambrosio Mediolanensi archiepiscopo, aliisque triginta duobus sanctissimis & doctissimis episcopis, ab inde fere omnibus inter Sanctos relatis, summa laude interfuit, ubi Palladium Arianorum scelestissimum coriphæum, prærogativa sacerdotali insignem, a fidelium communione communibus & unanimis prædicti concilii Patrum votis damnarunt, Theodoro pro sua sententia sub his verbis in eum fulminante: Palladium, qui Christum verum Deum cæternum Patri negavit, nec Christianum hunc esse, nec sacerdotem ullo modo censemus. Hæc Theodori Octodorensis verba recitantur in Actis concilii apud Labbeum col. 990.

[4] Ad sedem suam Octodurensem remissus, gregi suo concredito, [ejus gesta] vigilem pastorem agens, verbo & exemplo fructuose præfuit: sicut enim erat in Dei prædicatione perfervidus, modestia & pietate singularis, laborum patientia infractus, orandi assiduus studio; ita erat in idolorum vanis & superstitiosis cultoribus viva rationum vi convincendis potens, & in errorum eorumdem tenebris discutiendis potens & felix, & cum Apostolo omnibus ecclesiis debitor fuit: & minori Burgundiæ, ut Annales referunt, Christum annuntiavit. Passionem sanctorum Thebæorum martyrum Agaunensium, Mauritii & sociorum ejus, episcopo Genevensi * transmisit, communicandam omnibus episcopis Galliæ, quam Eucherius, episcopus Lugdunensis, pro fragrantia sui styli, omnibus communem fecit. S. Eucherii lucubrationem de SS. Martyribus legionis Thebææ edidit Chiffletius in Paulino illustrato, ubi pag. 92 sic loquitur in rem nostram: Porro ab idoneis auctoribus rei ipsius veritatem quæsivi; ab his utique, qui affirmabant, se ab episcopo Genavensi, sancto Isaac, hunc, quem prætuli, passionis ordinem cognovisse; qui (credo) rursum hæc retro a beatissimo episcopo Theodoro, viro anterioris temporis acceperit. Huc auctorem Officii respexisse opinor, ideoque pro voce ambigua supra posui Genevensi: at plura dixit, quam referat Eucherius. Ad Officium redeo.

[5] [referuntur:] Multis talentis mirifice insignitus fuit, aberrantes oves ad verum Christi ovile adduxit, &, quæ supererant, idolorum fana subvertit, & in eorum locum aras S. Mauritio, & ejus sociis, templa vero Deo dicata erexit: Ambrosium abbatem Agaunensem ad construendam ecclesiam acclivem Sanctis martyribus ex collectis provinciæ insigniter adjuvit, & prædictorum Sanctorum ossa cum Ambrosio abbate legit. Qui in omnibus se exhibens Sanctum, providum & vigilem pastorem, virtutibus & meritis cumulatus, & ætate provectus, sancto fine in Domino quievit. Hactenus lectiones Officii. Huc referenda sunt, quæ S. Eucherius apud laudatum Chiffletium pag. 91 memorat his verbis: At vero beatissimorum Acaunensium martyrum corpora, post multos passionis annos, sancto Theodoro ejusdem loci episcopo revelata traduntur; in quorum honorem cum exstrueretur basilica, quæ vastæ nunc adjuncta rupi, uno tantum latere adclinis jacet, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi. Hæc satis evincunt, ecclesiam a S. Theodoro SS. martyribus excitatam. Verum quod de Ambrosio abbate adjungitur, manifestum involvit anachronismum: nam Ambrosius abbas fuit seculo VI, dum fundatum est monasterium Agaunense a S. Sigismundo Burgundionum rege, sicut probabimus in S. Theodoro II ad diem sequentem.

[6] [fortasse concilio cuidam Mediolanensi interfui, mortuus circa finem seculo IV.] Ceterum quanto tempore vixerit S. Theodorus post concilium Aquileiense, quove anno mortem obierit, nullibi explicatur. Tempore Siricii summi Pontificis circa annum 390 S. Ambrosius concilium habuit Mediolani contra errores Joviniani. Epistola synodalis, quam patres illi ad Siricium dederunt, edita est apud Labbeum tom. 2 Conciliorum, illique cum aliis subscriptus reperitur Col. Theodulus episcopus. Illud de S. Theodoro nostro intelligendum suspicatur Carolus a Basilica Petri episcopus Novariensis, cujus verba recitata sunt ad XVI Augusti, seu tom. III, pag. 276. Id ipsum sine ullo dubio affirmat Tillemontius tom. 10 Monumentorum pag. 130, & rursum pag. 229. Mihi quoque probabile apparet, Theodorum nostrum esse, qui dicto interfuit concilio, quique ibidem Theodulus vocatur; præsertim quod constet, Theodorum cum S. Ambrosio, aliisque quibusdam concilii illius patribus, Aquileiensi synodo interfuisse. Hinc mortem Sancti per conjecturam collocavi circa finem seculi IV, etiamsi non negem ad V seculum pervenire potuisse.

ANNOTATA.

* in apographo vox illa legi non potuit.

DE S. TITHOE MONACHO
IN THEBAIDE,
Ex Fastis Græcis.

Seculo V.

[Commentarius]

Tithoës monachus in Thebaïde (S.)

AUCTORE J. P.

[1] Menologium Græcorum ab Henrico Canisio Latine ex Cardinalis Sirleti versione, [Sanctus hic videtur esse ille,] hac die refert ista: Natalis Tithoæ in pace requiescentis. Menæa magna brevissime etiam eum memorant: Eadem die (XXVI Augusti) sanctus Tithoës in pace consummatur. Et mox hisce ipsum versiculis laudant; quos ita reddo Latine, mutato in lectorum commodum τοῦ, quod in mendosa Menæorum istorum impressione habetur, in οὐκ

Οὐκ εἶχεν, οἶμαι, σάρκα Τιθόης ὅλως,
Κᾂν εἶχε, τήξας οὐκ ἐᾶ βρῶσιν τάφῳ.

Sine carne prorsus, ut puto, Tithoës fuit;
Tumulo cadaver, vermibus cibum haud dedit.

Melior, quam sæpe in Menæis alibi, allusio: quasi dicat, corpus ad tabem usque maceratum & excarnificatum austeritate vitæ, præter ossa & pellem, ex quibus constabat, nihil in sepulcro depascendum reliquisse. Quamquam vero hic Sanctus in antiquis Græcorum Fastis pene sit ignotus; neque in Latinis ullam hactenus de ipso memoriam haberi norim; Castellanum tamen non latuit, qui in Martyrologio suo universali ita eum annuntiat: In Thebaïde, S. Tithoës, secundus (vel ex mox dicendis secundarius) Superior Religiosarum (immo, ut hic infra, sacrarum virginum potius) S. Pachomii. In Vita hujus Sancti abbatis apud Tabennenses in Thebaïde, quæ data est apud nos tomo III Maii, die XIV ejusdem mensis, invenio ista in rem nostram pag. 315: Illi quoque, qui secundo post illos (a Sancto videlicet monasteriis præfectos) ordine & loco habebantur, magno in Deum ferebantur amore; e quibus nonnemo abbas Tithoës sacris virginibus moderandis adhibitus, sanctitate insignis, divinisque miserationibus sic quasi adipe pinguis affectus, multis evasit perutilis.

[2] Etiamsi autem non constat, an Tithoës, qui supra apud Græcos annuntiatur, [de quo agitur in Vita S. Pachomii.] sit idem, qui monialibus præfuit, uti censet Castellanus; propendeo tamen in illius sententiam, donec alius aptior proferatur: qualis non videtur fuisse Tithoës synonymus, de quo in præfata Vita pag. 317 hæc memorantur: Monachus erat, fortis Christi pugil, & ad sanguinem usque contra peccatum decertans, cui nomen Tithoi, eorum œconomorum præfectus, qui in monasterio Pabau Fratrum male habentium juvandis animis corporibusque erant constituti. Nam quæ hic de illo dicuntur, adeo monachis non raro erant communia, ut, quantum apparet, non meruerit ob ea inscribi Fastis sacris; sed alius verosimiliter, qui utpote, uti est in Vita citata, fuit sanctitate insignis, ac multis evasit perutilis; atque adeo magis memorabile nomen apud homines adeptus, ut in sacris tabulis locum haberet. Et secundum hasce quidem congruentias accipi volumus locum Thebaïdis supra a nobis signatum, ac seculum V, cui Sanctum intexuimus, & quo floruit S. Pachomius, ipsius abbas, seculo æræ vulgaris medio circiter mortuus.

[3] Joannes Baptista Cotelerius in Ecclesiæ Græcæ monumentis tomo 1 pag. 699 & sequente varia commemorat apophthegmata de abbate Tithoë, [Apophthegmata quædam Tithois,] quorum primum agit de dono orationis singulari, quo erat ornatus; reliqua vero de aliis ejus virtutibus seu documentis. 1. Referebant de abbate Tithoë, quod, nisi cito dimisisset manus suas, quoties stabat ad orationem, sursum raperetur mens ejus. Si ergo evenisset, ut fratres cum eo precarentur, curæ habebat manus confestim demittere, ne abriperetur mens ejus, & tardaret. II Dixit abbas Tithoës: Peregrinatio est, ab homine coërceri os suum, III. Frater interrogavit abbatem Tithoëm: Quo modo servabo cor meum? Respondit senex: Qua ratione custodiemus cor nostrum, aperta lingua nostra, nec non ventre? IV. Abbas Matoës de abbate Tithoë hoc testimonium dixit: Nemo potest invenire, unde os suum ulla in re aperiat adversus eum: sed sicut aurum purum stat in trutina; ita & abbas Tithoës.

V. Residens aliquando abbas Tithoës in Clysmate, sciens ac prudens ait discipulo suo: Dimitte aquam in palmas, fili. Ille dixit: Sumus in Clysmate, abba. Excepit Senex: In Clysmate quid facio? Me iterum duc ad montem. VI. Sedente aliquando abbate Tithoë, erat frater juxta ipsum; quod nesciens duxit suspirium; nec animadvertit prope adesse fratrem: erat namque in ecstasi. Itaque facta pœnitentiæ inclinatione, dixit: Ignosce mihi, frater; quia nondum monachus factus sum, qui coram te ingemuerim. VII. Frater percontatus est de abbate Tithoë (al. Sisoë, ex notatione marginali apud Cotelerium) quænam via ad humilitatem adduceret. Ac respondit Senex: Hæc est via humilitatis; abstinentia & oratio, & censere se infra omnem creaturam.

[4] [nostrine, an alterius?] Locus in Clysmate, qui superius occurrebat, difficultatem continet, an illa apophthegmata sint Tithois, de quo hic agimus, an alterius synonymi: & ratio dubitandi in eo posita est, quia asceterium apud Tabannenses in Thebaïde, sub quorum abbate Pachomio vixit noster Tithoës, tam longe distat a Clysmate, sicut licet videre in Chorographia particulari mansionum eremiticarum in Ægypto &c. apud Rosweydum nostrum post Prolegomena in Vitas Patrum, ubi prædictus locus scribitur Clisma, jacetque ad sinum maris Arabici, & inter Montem Antonii & Cellam Pauli. Difficultas tamen illa me non absterruit, quo minus ponerem hoc loco prædicta apophthegmata vel Tithois hodierni, vel certe alicujus synonymi celebris. Nec vero obstare debet, quod noster vocetur supra secundus Superior, sive secundarius; in apophthegmatibus autem identidem repetatur vox abbas: nam præter præfectum monasterii, vox illa significabat monachos passim omnes, præsertim senio venerandos, ut dictum est tomo 1 Julii in indice onomastico. Denique etiamsi Tithoës noster præfuerit monialibus Deo dicatis; tamen vel ante vel post illud munus potuit habere discipulum.

DE S. GELASIO EP. PICTAVIENSI.

Seculo V.

Cultus, elogium, tempus vitæ.

Gelasius ep. Pictaviensis (S.)

J. P.

Inter Prætermissos ad hunc diem XXVI Augusti, occasione S. Justini episcopi Pictaviensis, ad Kalendas Septembres ibidem dilati, diximus S. Gelasium, qui eamdem cathedram gubernavit, signari duobus istis diebus; sed nos de illo acturos hoc die propter rationem, quam ibidem etiam indicavimus. Castellanus hanc de eo ponit annuntiationem: Pictavis, S. Gelasii (vulgo Gelais) episcopi. Adde Martyrologium novum Parisiense, in quo sanctus idem Præsul hodie refertur. In nova editione Galliæ Christianæ tomo 2, columna 1142 S Gelasius intexitur episcopis Pictaviensibus ordine tertius; & his laudatur verbis: Haud minus nos latet, quisnam fuerit S. Gelasius, nisi quod legitur jacere in basilica S. Hilarii Pictaviensi. Ejus nomini dicatus est insignis prioratus prope Niortium in diœcesi Pictav., quem subjectum esse Cluniaco legimus in catalogo monasteriorum ab hoc archicœnobio pendentium, quem exhibet biblioth. Cluniacensis. Porro hunc prioratum tradunt a Radulpho de Lusignan fundatum an. MCIX, qui cognomen S. Gelasii dedit Hugoni primogenito suo, a quo postea transiit ad totam nobilissimam gentem. Gelasium episcopum subscripsisse concilio I Aurelian., perperam scribit Beslius in suo libro de Episcopis Pictaviensibus pag. 5; sed numerum dicti concilii ibidem non invenio. Castellanus ac Martyrologium Parisiense, quod citatum est, illum innectunt seculo V. Idem præterpropter tempus indicatur in editione citata Galliæ Christianæ: nam post S. Hilarium, qui primus Pictaviensis episcopus ibi ponitur, quique columna 1140 dicitur obiisse anno 367, signatur Col. Pascentius I, ac col. proxima S. Gelasius. Habes, lector, hæc pauca, quæ de S. Gelasio notanda nobis occurrerunt.

DE S. RUFINO EP. CONF.
CAPUÆ IN REGNO NEAPOLITANO ITALIÆ,

Seculo V, vel VI.

SYLLOGE HISTORICA.

Rufinus ep. conf. Capuæ in regno Neapolitano Italiæ (S.)

BHL Number: 7372

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus, lectiones propriæ, ætas, dies mortis, inventio ac translatio corporis.

Capua, notissima Campaniæ Felicis in regno Neapolitano urbs ad Vulturnum fluvium, [Inscribitur Fastis sacris die 24 & 26 Augusti:] pluribus describitur apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ a columna 346 editionis prioris, & tam de antiqua, quam de nova Capua variæ subministrantur notitiæ ex variis scriptoribus collectæ, quæ ibidem a curioso lectore inspici possunt. Urbs hæc S. Rufinum episcopum quondam suum veneratur hodierno die, quo in Fastis quibusdam sacris annuntiatur. Inter auctaria vero ad Usuardum nostrum ac alibi, signatur die XXIV hujus mensis Augusti. Vide Sanctuarium Capuanum Michaëlis Monachi in Kalendariis pagg 42, 45 & 538. Martyrologium Romanum sic eum hodie memorat: Capuæ sancti Rufini episcopi & confessoris. In dicto Sanctuario pag. 42 exstat hæc de illo oratio propria: Propitiare, quæsumus Domine, nobis famulis tuis per hujus sancti Rufini confessoris tui atque pontificis, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum &c. Ibidem pag. 538 de ecclesia quadam sub illo nomine scribuntur ista: In diœcesi Calvensi in Rocca montis Dragonis est ecclesia sancti Rufini, quæ pertinet ad Capitulum Capuanum: de qua est mentio in bulla Alexandri III, & specialis mentio in bulla Martini V. De situ Calvii, ejusque episcopis agit Ughellus tomo 6 Italiæ sacræ a columna 600. In bulla Alexandri III apud Michaëlem Monachum pag. 595 lego: In diœcesi Calinen., in Rocca &c. (non vero Calvensi.) Episcopatus autem Calvensis diversus est a Calinensi seu Carinulensi, de quo Ughellus tomo citato col. 586.

[2] [lectiones] Michaël Monachus a pag. 42 habet lectiones proprias novem de S. Rufino: verum cum ad manum nobis sint aliæ tres, recentiores quidem, sed a sacra Rituum Congregatione recognitæ, pro civitate Capuana approbatæ, & anno 1669 typis editæ, has recudemus; ita tamen ut prioribus, nec non dicti Michaëlis ad illas notationibus etiam usuri simus. Die itaque XXVI Augusti tres illæ lectiones S. Rufini episcopi & confessoris hæc memorant: Lectio IV. Rufinus episcopus, vir eximiæ sanctitatis, ante sancti Decorosi tempora Capuanam rexit ecclesiam. Cumque gens Longobardorum divino cultui, Sanctorumque venerationi summe dedita esset, eorum corpora solerter inquirere cœpit: quorum nomina in Tabulis ejus ecclesiæ conscripta erant. Quia vero inter cæteros S. Rufini dies natalis majori celebritate coli solebat, locus autem ignorabatur, in quo sacrum ipsius corpus quiescebat, eo perquirendo omne studium adhibuerunt. Deo tandem opem ferente, a Decoroso episcopo in basilica S. Petri apostoli inventum, ad ecclesiam sanctorum Stephani & Agathæ solemni pompa translatum est.

[3] [propriæ:] Lectio V. Cum vero ad ejus tumulum ob antiquam populi erga ipsum devotionem, ingens quotidie turba conflueret; accidit eodem anno, ut cujusdam viri nobilis Audoaldi filius adhuc infans ardentissima febri correptus, in manifesto vitæ discrimine versaretur. Mater autem divinitus inspirata, parvulum morti proximum ad limina prædictæ ecclesiæ detulit; cujus fletu & ejulatu commotus episcopus ad eam perrexit: fletusque causa percepta, ad B. Rufini tumulum jussit accedere, ac ipsius opem pro salute filii implorare. Lectio VI. Mater ergo super tumulum a Decoroso sibi ostensum, filium deponens, preces fundere pro illo cœpit, ipso etiam Decoroso pro eodem orante. Mox interjecto dimidiæ horæ intervallo, attollens oculos mulier, vidit infantem alacrem, & redivivum circum altare deambulantem: quem cum gaudio amplexata episcopo protinus ostendit pristinæ valetudini restitutum. Pro quo beneficio gratias egerunt Deo, qui cum sit mirabilis in Sanctis suis, S. Rufinum glorificare dignatus est. Fama enim hujus miraculi circumquaque diffusa, ad ejus tumulum concursus augeri, & vota plurima nuncupari cœperunt. Similia continent lectiones novem apud Michaelem Monachum; sed novæ, quas dedimus, sunt hisce breviores.

[4] Vides, lector, in recitatis modo lectionibus nonnulla inseri, [tempus] quæ ulteriorem petunt explicationem Tale est illud imprimis, quod de sancto nostro Præsule obiter & confuse memorant: Ante sancti Decorosi tempora Capuanam rexit ecclesiam. De S. Decoroso actum jam pridem apud nos est ad diem XV Februarii, quo inscribitur Martyrologio Romano. Ibidem etiam dictum ex Monacho, eumdem Sanctum triginta vel etiam amplius annos in episcopatu vixisse, nimirum ab anno circiter 660 ad 690 Atque hinc quidem conficitur, S. Rufinum non sedisse post annum circiter Christi 660; sed quamdiu ante istum annum sedere cœperit, ac post sedere desierit, non habemus unde accurate definire possimus. Nec habuerunt Michaël Monachus, nec Ughellus. Et huic quidem tomo supra indicato in episcopis Capuanis col. 368 conjectura est seculo quinquagesimo (voluerit dicere seculi sexti anno quinquagesimo) vixisse: quo autem præciso tempore creatus sit episcopus, & quamdiu sedem tenuerit, non potest signate definiri. Potuit esse, ut post S. Victorem Capuanam sedem regendam cepisset, vel paulo post. Ibidem col. 367 Ughellus præmiserat, S. Victorem episcopali solio admotum fuisse anno 541, obiisse autem anno 554. Inscribitur Martyrologio Romano ad diem XVII mensis Octobris: quo eumdem etiam annum 554 ipsi apponit Castellanus in suo Martyrologio universali.

[5] Illud Ughelli Potuit esse &c. nihil habet præter meram conjecturam; [vitæ,] ut mirum videri possit, absolute constitui ab illo S. Rufinum proximum Victoris successorem. Et vero catalogus præsulum Capuanorum, apud Michaëlem Monachum ordinatus ac editus in fine Recognitionis Sanctuarii Capuani, indicat eum vixisse seculo quinto: nam Juliano, quem signat anno 418, subdit S. Pamphilum & S. Rufinum; sed annos eorum non determinat; ac post illos ponit S. Priscum anno 443. Si hunc itaque catalogum sequamur, spectabit sanctus Præsul noster ad seculum quintum; sin vero ordinem Ughelli, ad sextum, relicta utrimque annorum centum & amplius discrepantia. Uter autem ordo magis ad verum accedat, an neuter, non est nobis promptum dicere: eaque de causa S. Rufini obitum affiximus supra seculo 5 vel 6, secundum istos catalogos, dum certiora hactenus non scimus. Nec magis explorata videntur esse, quæ circa diem obitus ejusdem quæri possunt.

[6] [ad dies mortis:] Ughellus col. 370 De Rufino, inquit, agitur in Martyrolog. Rom. XXVI Aug., & hic dies natalis non est, sed translationis esse videtur. Idem etiam antea visum fuerat Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XXVI hujus in annotatione. Michaël Monachus in notationibus ad lectiones proprias ejusdem sancti Episcopi superius a nobis allegatas, pag. 45 scribit: Nos festum S. Rufini celebramus VII Kalend. Septembris, id est, Augusti die vigesimo sexto: & tamen in antiquissimo illo Martyrologio Capuano, cujus hic Breviarium meminit, natales VIII Kal. erant inscripti: quo etiam die notatos legi in Martyrologio monialium sancti Joannis; sine dubio, quia nos VIII Kal., id est Augusti vigesimo quinto, festum S. Bartholomæi more Romano celebramus, ideo in diem alterum S. Rufini translata celebritas est. Tametsi vero Sancti non semper celebrentur eodem die, quo obierunt, atque adeo non possit certo concludi, diem ejus emortualem incidisse in VIII Kalendas Septembres, quo in modo dictis Martyrologiis notari affirmabatur; si quis tamen dixerit, illum vel tunc, vel XXIV Augusti vitam clausisse, non multum quidem refragabimur: quia dicto die XXIV annuntiatur apud Monachum in Kalendario monialium S. Joannis pag. 409: Vigilia S. Bartholomæi Ap., & S. Rufini epi., quo etiam habetur inter auctaria ad Usuardum, ut dicebamus num. 1; præplacet tamen nobis opinari, quod natalis ejus ad vitam beatam inciderit in XXV Augusti: & ratio est, quia in antiquissimo illo Martyrologio Capuano, de quo supra agebat Monachus, hæc diserte memorantur apud ipsum pagg. 42 & 43: Hujus (nimirum Decorosi episcopi Capuani) tempore, cum religiose a Longobardorum gente cœmeteria Sanctorum excolerentur, contigit, ut in Martyrologio seriatim nomina Sanctorum exquirerent: & inventa sunt hoc modo duorum Sanctorum nomina scripta: Octavo Kalend. Septemb. natales S. Rufini confessoris. Et uno intermisso die, quod est sexto Kal. Septemb. natales S. Rufi martyris… Hujus vero S. Rufini prædictus dies cum omnibus notus fuisset &c. Hæc dicta sunto de die natali Episcopi nostri, qui supra num. 2 in tribus lectionibus ejus propriis non determinabatur.

[7] [cur absconditum,] Ad illud vero, Cumque gens Longobardorum divino cultui, Sanctorumque venerationi summe dedita esset, quod est in lectionibus recentioribus, quodque in antiquioribus eodem fere modo, ut statim vidimus, indicatur; meminisse juverit eorum, quæ apud nos exstant ad diem IX Februarii a pag. 318, ubi scribitur de Longobardorum in Italiam irruptione, & eorum impiissima sub Zotone duce Beneventano sævitia in sacros homines, in templa & cœnobia, uti etiam in sepulcra ac corpora Sanctorum; ut mirum non sit S. Rufini corpus absconditum fuisse a Beneventanis, eorumque furori subtractum, prout factum de corpore S. Sabini episcopi Canusini, ibidem invenies. Mitius deinde actum fuisse in istis Italiæ tractibus, verosimile est ex eo, quod anno circiter 888 sub Grimoaldo juniore inventum sit istius Sancti sepulcrum, apertumque, ac erectum super illo templum, ut dictum est ad eumdem diem IX Februarii pag. 320. Adde, quæ ibidem a pag. 19 præmissa erant de Ducibus Beneventanis Catholicis. Ex his itaque fit probabile, Longobardos pie tunc temporis erga Sanctorum sepulcra fuisse affectos.

[8] In eisdem porro recentioribus lectionibus memoratur corpus Sancti a Decoroso episcopo in basilica S. Petri apostoli inventum, [& ubi inventum] ad ecclesiam sanctorum Stephani & Agathæ solemni pompa translatum esse. Res gesta etiam narratur inter novem lectiones antiquiores Sanctuario Capuano insertas, ut ibidem licet videre pag. 43, atque hinc illa etiam confirmari potest. De ecclesia autem S. Petri disserit ejusdem Sanctuarii collector in notationibus pag. 46 & 47: Hæc est, ait, ecclesia, quæ dicitur S. Petri ad Corpus, nimirum in corpore, id est, in meditullio veteris Capuæ. Ego aliquando censui ecclesiam S. Petri ad Corpus fuisse Constantinianam, id est, ecclesiam a Constantino magno Capuæ ad honorem SS. Apostolorum ædificatam. Deinde propositis pro hac priore sua sententia rationibus, Nunc vero, inquit, post impressum Herempertum (qui vivebat anno 888,) opera ac studio Antonii Caraccioli ex Ordine Cleric. Regul. presbyteri, quem merito laudat ab eruditione, cogor mutare sententiam. Herempertus enim loquens de Arechi adolescente, deinde principe Longobardorum, habet illam ecclesiam, quam Constantinus magnus S. Apostolis ædificavit, dedicavitque, deinde illam ipsam a S. Germano episcopo S. Stephani vocatam esse.

[9] Verba sunt, quæ nos damus ex impressa Heremperti Epitome pag. 86: [S. Rufini corpus,] Quadam quippe die, dum cum suo principe (Luitprando) in ecclesia B. protomartyris Stephani (quæ constructa est in veterrima urbe Capuæ ab imperatore Helenæ filio Constantino, eaque in honorem omnium Apostolorum dedicata, licet postea a beatissimo Germano ejusdem urbis episcopo, ob collatas ab imperatore reliquias B. protomartyris Stephani, nec non & B. Agathæ virginis, proinde ea in honorem protomartyris Stephani vocata est:) dum, ut diximus, in eamdem ecclesiam, Langobardorum more, accincti pugionibus altrinsecus, introissent &c. Neque quis putet, (uti subdit Monachus) illum ignorasse ecclesiam S. Petri distinctam ab ecclesia S. Stephani: ille enim scribens divisionem Capuani episcopatus, ipso vivente factam a Papa Joanne VIII, de ecclesia S. Stephani, & de ecclesia Petri distincte loquitur. Igitur Constantiniana non fuit ecclesia, quæ dicitur S. Petri ad Corpus; sed quæ dicitur S. Stephani in Capua veteri. Postquam hæc protulerat argumenta laudatus Sacrarii Capuani collector pro utriusque ecclesiæ istius distinctione, subdit objectiones & responsiones, quæ apud ipsum legi possunt.

[10] Quæri præterea potest, quo loco S. Rufini corpus in ecclesia SS. Stephani & Agathæ depositum fuerit, [& quo inde translatum fuerit.] quem superiores lectiones tres tacitum indictumque reliquere: Ut habet antiquorum firma relatio, credimus, inquit Monachus in notationibus pag. 45, S. Rufini corpus in cathedrali conditum esse subtus altare, quod est a meridie, in capite alæ. Fuit, quæ non multis ab hinc annis est intermissa, consuetudo, ut in festo hujus Sancti, cantatis Vesperis, presbyter hebdomadarius pluviali indutus, ad illud altare accederet, & in eo cantaret orationem Propitiare, de qua superius num. 1. Ughellus col. 350 Metropolitana basilica, ait, novæ Capuæ ex nobilis architecturæ præceptis mirifice exornata exurgit, SS. Stephano protomartyri & D. Agathæ V. & mart. tutelaribus consecrata. Ad metropolitanam vero dignitatem evecta fuit a Joanne PP. XIII anno 968, ut idem Ughellus scribit col. 390; vel juxta recentiorem Chron. Cassinensis editionem, anno nongentesimo septuagesimo primo, uti additur in Sanctuario Capuano pag. 382; ubi observat ejusdem collector, antiquiorem esse hanc Capuanam dignitatem, ita loquens: Sed profecto dicere possumus a Papa Joanne XIII non institutam, sed restitutam Capuæ metropoliticam dignitatem. Argumentum hoc pluribus deinde deductum inspici apud ipsum potest. De prima autem ecclesia cathedrali Capuæ antiquæ sub nomine S. Petri apostoli, abunde jam dictum est; de qua etiam meminit Ughellus col. 349.

§ II. Miraculum e veteri Ms. relatum.

[Miraculum hoc ob varias rationes] Ne cuiquam mirum videatur, me hoc loco rursus agere de miraculo ad S. Rufini corpus patrato, quod superius in tribus lectionibus ejus recentioribus prolatum fuit, quodque legitur præterea in lectionibus antiquioribus antea indicatis, nec non apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die XXVI Augusti. Nam quænam me moverint, ut ita facerem, eloquar. Primo, quia miraculum illud non e teste dumtaxat qualicumque oculato ad posteros transmissum est, sed etiam ab ipso S. Decoroso episcopo Capuano, qui rei gestæ interfuit, in eaque partem habuit, conscriptum vel dictatum, saltem ex parte, prout colligitur ex hisce characteribus: Ego Decorosus indignus episcopus, cum descenderem ad orationem .. audivi vocem lugubrem &c. Hoc etiam suadent aliæ expressiones, quæ historiæ laudati miraculi inseruntur, uti planum fiet, si quis eam perlegerit. Totum vero narrationis contextum non esse ejusdem S. Decorosi, illud certe indicio est vel unicum, cum B. vir Decorosus, ne alia commemorem, quæ videntur esse calami alterius, ac temporis. Secundo, quia ex hoc instrumento veritas prædicti miraculi valide roboratur. Tertio, quia varia in eodem referuntur rei gestæ adjuncta. Quarto, quia in eo notatur character anni, quo circiter factum acciderit. Postremo, quia tamquam venerabile utcumque priscæ antiquitatis monumentum, locum in nostro Opere videtur aliquem mereri. Apographum porro, e quo illud damus, manu Papebrochii nostri, qui hoc transcripsit, notatur desumptum ex Cod. membr. Caroli Strozzi senat. Florent. num. 5. Quædam in eodem nostro apographo supplentur, quæ uncinis inclusa sunt. Alicubi etiam ponitur participium, ut vocant, verbi, pro alio verbi modo. Supersunt nonnulla alia observanda, de quibus infra post hanc ipsam historiam, quæ memorat sequentia:

[12] [denuo] Licet omnium Sanctorum veneranda gesta revereantur, ac piis animis legantur & audiantur, nec quisquam possit sive legendo sive audiendo gesta Sanctorum, piger aut fide tepidus remanere, ut non discussa mentis infirmitate alacer ad ejusdem Sancti venerabilis palmam festinare contendat: tamen quoties sancti Confessoris solennia celebrantur, ipso intercedente exspectemus a Domino consequi temporalia beneficia: sicut præsens annua festivitas lætiorem nobis reddidit diem, quem venerabilis cœtus accumulat, & frequentia nostri conventus exornat. Laus est enim Dei, cum justorum memoria extollitur, ædificatio meritis trahitur, honor confessoribus exhibetur, & Sanctis omnibus cum Christo gaudentibus Christianus populus hæc peragens liberatur a malo, & vitam meretur æternam. Micant per universum orbem terrarum exempla sanctorum confessorum, de quibus cum summa delectatione spiritalis psalmus dulcissimæ cantilenæ nobis subjungitur: Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Quapropter & nos deponentes lugubre mœroris pallium, accipiamus indumentum lætitiæ præsentis, S. Rufini confessoris solennitate gaudentes: de cujus miraculo, quantum Deus donaverit, pia devotione ad memoriam revocemus.

[13] Temporibus siquidem nobilissimi Justiniani imperatoris, [refertur] & Gratinali * junioris gentis Longobardorum civitas Beneventanorum *, & qualiter reperta fuerit memoria B. Rufini confessoris in Capuana civitate in provincia Campaniæ, dicere non pigebit. Nam, sicut superius diximus, tempore supra memorati principis cum B. vir Decorosus eamdem regebat sedem, accidit, ut quadam die, dum legeremus in martyrologio antiquo, invenimus scriptum, ubi legebatur: Natale S. Rufini VIII Kal. Sept., & insequenti die intermissam natalem S. Rufini [VII] Kal. Sept. Nos autem ignorantes, ubi ejusdem Sancti corpus requiesceret, cœpimus inquirere per seniores civitatis, quo in loco quiesceret prædictum sanctum floridum corpus: qui respondentes dixerunt: In cœmiterio S. Rufi in monumento juxta basilicam B. Petri apostoli. Et cum repertum B. Rufini ibidem corpus fuisset, nos cum gaudio convocantes episcopos & sacerdotes, sanctamque Dei plebem universam, cum hymnis & laudibus sanctum ejus corpus de monumento auferentes, ubi sub ipso tempore quiescebat. His transactis transferentes eum, recondidimus eum in ecclesia beatissimorum Christi martyrum Stephani & Agathæ, ubi nunc nitide requiescit. Nam infra anni circulum affuit virtus divina gratia Christi, ut adimpleretur illud, quod psalmographus Vates canit: Gloria hæc est omnibus Sanctis ejus.

[14] Contigit autem, ut infantulus cujusdam filius nomine Andoaldus magnis febribus teneretur, [e Ms.] in tantum, ut nec cibum acciperet, nec matris ubera sugeret; sed etiam pene in mortem oculis clausis tantum modici flatus aliquid in extremo limite retinebat. Quod cum viderent parentes ejus, & quod nulla esset spes vitæ, divina inspiratione admoniti sustulerunt eum cum planctu magno ante fores ecclesiæ BB. mart. Stephani & Agathæ. Et factum est in eadem die, hora quasi quarta, ego Decorosus indignus episcopus cum descenderem ad orationem in eadem ecclesia exorare Deum omnipotentem, audivi vocem lugubrem luctuosam ante fores ecclesiæ; & dum exirem ante regias * ecclesiæ, ut viderem, unde esset iste luctus; inveni eos stantes in atrio, tenentes in manibus infantulum jam pene mortuum, oculos clausos habentem: & dum inquirerem, quid hoc esset, dixerunt: Quoniam infantulus iste nobis moritur. Et item statim subjungit mater ejus: Domine, inquit, indica nobis locum, ubi requiescit B. Rufus. [Respondi:] Juxta quemdam locum, qui ab hominibus Macerata nuncupatur, requiescit.

[15] At illi dixerunt: Domine, nos illum Sanctum quærimus, [Strozziano] quem hic ante hoc tempus adduxistis. Quibus ille dixit: Ergo S. Rufinum vultis dicere. Venite, & ego ostendam vobis locum. Tunc ingressus est cum eis in ecclesiam, & duxit illos ad corpus B. Rufini. Tunc mulier projiciens filium suum ante confessionem * B. Rufini, dixit: Ecce, S. Rufine, hic habes ser vum tuum, & quod tibi est placitum, de ipso cogita. Et, relicto infante, exiit foras * ecclesiæ, sedens & amarissime filium suum lugens. Episcopus autem cum infante solus remansit: & respiciens eum neque caput moventem, neque manus, neque pedes agitantem, neque oculos aperientem, sed similem mortuo jacentem, cœpit in corde suo pro eodem Omnipotentem suppliciter deprecari, & B. Rufinum, ut visitatione sua sancta visitare dignaretur servum suum. Et exiens clausit ipsis religiolas *, quæ sunt ante altare, & reversus sedit super poggium, quod est ante ingressum de episcopio, tacitus tantum in corde suo orans de ipsa nocenti re.

[16] [transcriptum:] Et, ecce, media hora interfuit, credo inspiratio divina venit in matrem infantis, sicut in Maria Magdalena, quæ prius prospexit in monumento, & vidit duos angelos sedentes, unum ad caput, & alium ad pedes: qui dicunt ei: Noli flere: ita & in corde matris infantis affuit inspiratio divina Spiritus sancti, ut non amplius fleret, sed magis gauderet. Exsurgens autem de loco, ubi sedebat, ingressa est cum summa festinatione in ecclesia. Cum vero pervenisset ad religiolas, quæ sunt ante altare, quas præsul clauserat, vidit infantem sanum & incolumem circa altare ambulantem: & gaudens apprehendit eum, & veniens ante gradum, ubi præsul sedebat; & dixit ei: Ecce, domine, inveni istum infantem filium meum in nomine Domini, & B. Rufini, sanum circa altare ambulantem; quid jubes, ut faciam de eo? Tunc præsul cœpit in corde suo gratias agens Deo, & S. Rufino, qui dignatus est ostendere mirabilia in servum suum: dixitque mulieri: Vade, & age gratias Deo, & S. Rufino, & duc istum filium tuum in domum tuam, & adhibe ei diligentiam & servitutem tuam. Fac votum B. Rufino, & celerius eum revoca. Et respondit mulier: Ego tale votum feci, ut, si resuscitaret eum, ibi totonderet * capillos ejus: & hic serviat cunctis diebus vitæ suæ. Et ait præsul ad eam: Vade, &, sicut promisisti, adimple. At illa tollens infantem suum, reversa est cum gaudio in domum suam, ad laudem & gloriam D. N. Jesu Christi, qui vivit & regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia secula seculorum. Amen.

[17] [super quo] Quæ autem super hoc instrumento observanda indicabam, sunt ista: Temporibus siquidem nobilissimi Justiniani imperatoris, & Grimoaldi ducis Junioris Gentis Longobardorum &c. Sanctuarium Capuanum pag. 42 sic legit: Temporibus Justiniani Minoris imperatoris, filii Constantini, sub Sergio Papa, atque Grimoaldo Duce Longobardorum, erat quidam religiosus valde, nomine Decorosus, in sede Capuanæ ecclesiæ episcopus. Imperare cœpit Justinianus Minor, sive secundus, anno Christi 685, ob præcisas nares Rhinotmetus a posteris appellatus, sub cujus imperio creatus est S. Sergius PP. I die XXVI Decembris anno 687, mortuus anno 701. Hoc Pontifice sedente creditur obiisse S. Decorosus, sicut dictum est ad diem XV Februarii, tomo 11, pag. 842: Grimoaldum vero ex Duce creatum esse regem Longobardorum anno DCLXII, aut sequente, secundum dicta apud nos die IX Februarii ad Vitam S. Sabini episcopi Canisini § 10, num. 60, asseritur eadem pagina 842. Sed hic non est Grimoaldus ille, de quo agit nostrum instrumentum, quique mendose in eodem vocatur Gratinaldus; sed alius synonymus, qui ante hunc vixit, & obiit sub annum DCLXXI, sicut dicitur num. 60 mox citato. Jam vero cum in apographo nostro apponatur characterismus junioris, non possum dubitare, quin hic sit a priore synonymo diversus, Romualdi nempe filius, anno 687 patri subrogatus adhuc adolescens, ac tertio principatus sui anno mortuus, ex dictis ibidem apud nos num. 62.

[18] Grimoaldum porro hunc non satis perspectum habuit Michaël Monachus, [varia] quia in suo exemplari notam hanc characteristicam Junioris non reperit: in notationibus enim ad S. Decorosum pag. 21, ad vocem temporibus Justiniani &c., de quibus supra, hæc scribit: Hoc non est ita accipiendum, quasi imperatoris Justiniani, Sergii Papæ, & ducis Grimoaldi tempora convenerint; sed ut intelligamus, & Justianiani, & Sergii, & Grimoaldi tempore S. Decorosum in episcopatu vixisse … Grimoaldus fuit quintus Dux Longobardorum .., qui ex Duce factus est rex.. Sunt qui prætermittant Gisulfum primum, ac septimum Ducem, & pro Romoaldo secundo, octavo Duce, nominant Grimoaldum alterum. Hæc nostra parum intersunt: quia sive unus, sive duo Grimoaldi fuerint, Breviarium de primo loquitur: nam si de altero loqueretur, aliquod distinctionis signum apposuisset, quemadmodum in nominando Justiniano secundo ad differentiam primi, juniorem eum appellavit. Grimoaldus autem junior ille sive secundus, in serie Ducum Beneventanorum apud nos § 10 supra citato, num. 62, ponitur inter eos decimus quartus, & num. 63 dicitur sub illo, ac sub Theodorada ejus matre inventum corpus S. Sabini episcopi Canusini. Jam vero quoniam Grimoaldus junior principatum gessit ab anno 687 usque ad annum 690, ex jam dictis; sequitur secundum apographum nostrum, ut sæpe dictum miraculum intra illud triennium acciderit, ac suppleri possit defectus lectionum recentiorum & antiquiorum, quæ sic de illo miraculo habent: Contigit eodem anno &c., quem ex adjunctis extundere non possum. Nunc alia quædam in nostro Ms. consideranda se offerunt.

[19] [a nobis observantur.] Ibidem num. 14 occurrit infantulus cujusdam filius, nomine Andoaldus. Sed in lectionibus recentioribus, & antiquioribus apud Monachum legitur pag. 43 cujusdam nobilis Audoaldi filius Numero eodem ponitur B. Rufus. De duobus Rufis, uno episcopo ac martyre, & altero etiam martyre agit Martyrologium Romanum die XXVII Augusti, Capuæ utrumque annuntians. Dicto die discutere conabimur ea, quæ ad ipsos spectant. Num. 15 & 16 ponit exemplar nostrum religiolas; Monachus in suo pag. 44 legit regiolas, qua voce in annotationibus pag. 48 intelligit ostiola in cancellis circum altare. Apud Cangium vero in auctiore Glossarii ejus editione ad nomen regia quarto loco positum (cujus diminutivum est regiola) sumitur ea vox pro ipsis cancellis in ecclesiis, qui vulgo separant chorum seu sanctuarium a navi. Denique num. 15 pro reversus sedit super poggium, quod est ante ingressum de episcopio; legitur apud Michaëlem exiens, sedebat ante fores ecclesiæ. Per poggium autem hic intelligi videtur fulcrum vel sedile super gradus positum, prout colligitur ex sequentibus num. 16. veniens ante gradum, ubi præsul sedebat. Præter hæc, de quibus lectorem instruendum duxi, alia non habeo, quæ debeant eum morari.

[Annotata]

* l Grimoaldi

* an in civitate?

* i. e. portam majorem

* i. e. ante altare, subter quo B. Rufini corpus

* f. fores

* f. regiolas

* l.tonderet

DE S. EULALIO SEU EULADIO
EPISCOPO NIVERNENSI IN GALLIA,

Sub, vel non diu post initium seculi VI.

SYLLOGE HISTORICA.
Cultus Sancti; alius cum eo perperam confusus; nonnulla de hoc argumento corollaria.

Euladius seu Eulalius ep. Nivernensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Nivernum, de quo egimus tomo III Augusti pag. 295, celebrat hodierna die annuam hujus sancti Episcopi sui memoriam. Alicubi annuntiatur die IV ejusdem mensis, [Annuntiatur hac die in variis Fastis sacris.]ut videre datur ibidem inter Prætermissos; sed tunc indicavimus, nos de eo ex professo acturos die XXVI Augusti. Et vero dies hæc tamquam cultui ejus propria notatur in Fastis sacris. Inter auctaria ad Martyrologium Usuardi a nobis editi ita tunc refertur e codicibus Victorino & reginæ Sueciæ: Nivernis civitate, natalis sancti Eulalii episcopi & confessoris. Maurolycus ac Ferrarius; quibus adde Saussayum in Supplemento, eodem modo exprimunt ipsius nomen. Euladius vocatur a Castellano. Miramur, in novo Martyrologio Parisiensi scribi Æoladium, & sic annuntiari: Nivernis, sancti Æoladii episcopi, qui concilio Lugdunensi secundo interfuit. Hic enim cur præsenti die confusus, cum a priore sit omnino diversus? Confusum dico, quia præter Fastos modo citatos, S. Eulalium XXVIAugusti pro Sancto haberi in diœcesi Nivernensi, ac festum ejus quotannis celebrari testatur Michaël Cotignon in Catalogo historiali episcoporum Nivernensium pag. 7. Adde Guidonem Coquille in Historia Nivernensi, anno 1622 Parisiis edita, pag. 39; ubi etiamsi Euladium seu Eulalium & Eoladium in unam conflet personam; festum tamen incidere indicat in prædictum diem. Euladium vero prorsus esse diversum ab Æoladio, dicetur postea.

[2] [Refertur] Omnia pene hujus sancti Viri gesta nobis invidit obliviosa antiquitas. Inter paucula vero, quæ de illo supersunt, referri meretur sanatio illa prodigiosa, quam S Severinus abbas Agaunensis, dum ex Agaunensi cœnobio in Franciam proficisceretur, ut regi clodovæo I, a duobus jam annis ægrotanti, pristinam restitueret valetudinem, Nivernum transiens sancto nostro Præsuli contulit mirabili prorsus modo. Factum narratur apud nos tomo 11 Februarii in Vita S. Severini, quæ habetur ad diem XI ejusdem mensis: ubi pag. 549 memorantur de eo ista: Protinus de loco (monasterio videlicet Agaunensi) secedens carpebat cœptum itineris callem: cumque jam spatio itineris majori ex parte lustrato Nivernum civitatem pervenisset, vir sanctus orandi gratia ecclesiam Dei divertens intravit: & ibi cum orasset, custodes ecclesiæ, velut ignarus, statim interrogat, Ubi est, inquiens, Pontifex vester, fratres? Custodes vero respondentes dixerunt: Pontifex vel episcopus noster Eulalius jam ab anno priore peste percussus gravissima, est mutus & surdus, grabatoque pene ad mortem jacet fessus: & secundus jam in inceptus annus est, ex quo nec altario sacrificavit, nec populum ex more benedixit, nec prorsus, quod gravius est, de stratu suo surgere valuit: sed sæpissime a ministris magis mortuus æstimatur, quam vivus.

[3] Quibus ipse vir Domini pio compassus affectu dicebat: [sanatio prodigiosa;] Num intrare ad eum visitandi caussa potero, ut saltem illi verba salutis referam pauca? At illi continuo, Veni, inquiunt, domine pater, & ad eum statim, ut velis, ingredere. Itaque reverentissimus Dei servus Severinus cubiculum Pontificis ingressus, pervenit festinus, in quo jacebat episcopus Eulalius, anno integro linguæ & aurium privatus officio. Cumque in eum esset intuitus, cœpit ejus condolere ægritudini, ac se protinus in orationem dans, Deum studiose deprecabatur pro ejus restauranda incolumitate. Et cum diutissime in terram prostratus orasset, surrexit concitus, convertensque se ad Eulalium, dixit ei: Loquere, quæso, Dei Pontifex, mecum. Cui Eulalius præsul, eatenus mutus & surdus, illico respondens, Benedic, inquit, me, vir Dei sanctissime, qui ad salutem meam missus a Domino Jesu Christo venisti, ut curares me ab infirmitate mea Sit etiam nomen Domini in cunctis seculis benedictum, qui per te mei misereri dignatus est.

[4] Devotus denique famulus Dei Severinus porrigens illi manum, [quam S. Severinus, abbas Agaunensis] allevavit eum, & dixit: Surge, serve Dei, in nomine Domini nostri Jesu Christi, & te vestimentis tuis indue, gratias agens & congratulans flagellis ejus, qui te ad hoc castigavit, ut salvaret; ad hoc flagellavit, ut coronaret. Hodie siquidem altario Dei mecum vota ex more persolvens, plebem tibi subjectam benedices. Adhuc autem eo loquente, confestim Eulalius episcopus, erigens se a lecto, gratias Deo reddebat, qui per famulum suum Severinum tantam super eum manifestaverat virtutem, ut ab imminentis mortis periculo ejus precibus eriperetur. Eadem itaque die sanitati redditus, Missas quoque continuo celebrans, populum benedixit. Admirantur universi, qui illic aderant, eum tam subito de infirmitatis convaluisse molestia, grates Deo reddentes debitas pro redintegratione Pastoris eorum.

[5] O quam mira Dei clementia, & quam ineffabile ejus pietatis donum! [ei reddidit.] Siquidem iste Præsul verbo debilis & auditu, ita unius horæ articulo integritati restituitur pristinæ, ut nulla penitus in eo languoris fuisse putaretur calamitas. Hæc apud nos loco supra citato sunt edita, auctore Anonymo, ex duobus veteribus Mss. Verum prodigiosa illa sanatio multo brevius narratur in Vita S. Severini prædicti inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti apud Mabillonium seculo 1 pag. 569, quam Vitam Faustus monachus, S. Severini discipulus condidit: cujus narratio, S. Eulalii sanationem referens, tanto magis placere debet lectori, quanto ab Anonymi interpolatione est remotior. Res autem gesta narratur a Cointio in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad an. 506 num. 3, uti etiam a Longuevallio in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 2, lib. 5, pag. 284.

[6] [S. Eulalium] Legendam de S. Eulalio, quæ in Nivernensi exstat Breviario, reformandam affirmat Cotignonus in duabus rebus, quarum prima sit posita in eo, quod dicat, S. Eulalium exstitisse tempore Clodovæi II; nam sub rege synonymo istius nominis primo Sanctum vixisse, recte observat; & manifeste hoc patet ex historia prodigiosæ sanationis, quam antea recitavimus. Aliud, in quo Breviarium corrigit, illud est, quod in eodem dicatur Eulalius interfuisse concilio primo Lugdunensi, anno sexto regni Guntramni, Aurelianensium ac Burgundionum regis. Hæc paucula summatim ex laudato auctore contraxisse sufficiat: quæ autem hisce subjungit, transcribere supersedemus, cum paulo post exponenda & declaranda sint pluribus, quæ conducant in rem nostram. Sed nunc interea temporis alium scriptorem convenire juvat.

[7] [cum S. Æoladio] Guido Coquillius antea citatus dat quintum locum S. Euladio vel Eulalio inter præsules cathedræ Nivernensis; Clodovæo II, Francorum regi, synchronum, in primo concilio Lugdunensi Eoladii nomine appellatum, a S. Severino sanatum, ejusdemque festum celebrari indicat die XXVI Augusti. Sed quanta apud Coquillium sit facta confusio, propterea quod duos præsules in unum conflat, proxime dicemus. Cotignonus vero unum ab altero recte secrevit. Res sufficienter se evolvent ex Cointio in Annalibus ecclesiasticis Francorum tomo 1, ad an. Christi 506, num. 7; ubi præter alias quæstiones, de quibus antea egerat, occasione S. Severini abbatiis, Quarta, inquit, quæstio moveri potest super Eulalio Niverni pontifice, quem Severinus abbas, Agauno Parisios proficiscens, iterque per Burgundiam faciens, sanavit.

[8] [perperam confundi,] Sammarthani, qui Nivernensium antistitum postremum catalogum ediderunt, nullam mentionem fecerunt Eulalii, lucubrationemque suam exorsi sunt a Tauriciano episcopo, qui concilio Epaonensi sub Sigismundo Burgundiæ rege, anno Christi quingentesimo decimo septimo subscripsit. Coquillius Eulalium perperam confudit cum Æoladio, qui sub Guntchramno rege diœcesim Nivernensem rexit: nam quamdiu Guntchramnus regnavit, in aliis Franciæ partibus nullus Clodoveus principatum gessit. In Breviario, quod Arnaldus Sorbinus episcopus Nivernensis anno Christi millesimo sexcentesimo recognovir, Clodoveus, qui sanitatem precibus abbatis Severini recuperavit, hujus nominis secundus appellatur errore non minori; quia Clodoveus secundus annum regni vicesimum quintum non attigit, & in Agaunensium abbatum nomenclatura non reperitur Severinus, qui regnante Clodoveo secundo monasterium Agaunense gubernarit.

[9] [ex Cointio,] Distinguendi sunt Euladius & Æoladius, quorum ille in Breviario Nivernensi colitur septimo Kalendas Septembris; hic in Supplemento Martyrologii Gallicani (apud Saussayum) quarto Kalendas Martii, & ex Actis Severini supra laudatis servandus est in Nivernensium antistitum catalogo beatus Eulalius, qui sub Gundobado Burgundiæ rege, Sigismundi patre floruit, Tauricianum in pontificatu antecessit, & anno Christi quingentesimo sexto pristinæ valetudini restitutus est ab Agaunensi abbate Severino: quem Clodoveus hujus nominis primus, Franciæ rex ægrotans anno regni sui vicesimo quinto Lutetiam evocabat. Hæc Cointius non obscure probans e characteribus chronologicis, SS. Euladium ac Æoladium non confundendos, addito etiam cultu unius ac alterius diebus omnino diversis.

[10] Ad majorem vero hujus materiæ confirmationem ac declarationem, [& Henschenio] juvat hisce subjungere, quæ Henschenius noster in rem præsentem ante Cointium edidit tomo III Februarii pag. 663, ad diem XXVI ejusdem mensis, quo de SS. Æoladio & Agricola episcopis Nivernensibus tractat, eademque opportunitate Æoladium ab Eulalio diversum esse probat his verbis: Numeratur S. Eulalius Nivernensium IV episcopus, quem tempore Chlodovei primi Francorum regis S. Severinus abbas Agaunensis .. curavit … Hunc Eulalium coli XXVI Augusti tradunt Saussaius in Supplemento, & Coquillius pag. 39; ubi novo errore (de alio scripserat paullo ante) eumdem S. Agricolæ successorem statuit. Verum S. Eulalio aut sub Chlodoveo I, aut proximis post obitum ejus annis vita functo, ecclesiam Nivernensem gubernarunt Tauricianus, qui anno DXVII interfuit Epaonensi synodo: deinde Rusticus, qui Aurelianensi III subscripsit anno DXXXV aut sequente, & Aurelianensi IV circa annum DXLI habitæ: Aregius seu potius Aridius Aurelianensi V anno DXLVII, & Parisiensi II circa annum DLV, ubi Aridius scribitur, pro quo apud Coquillium, Chenu, & Robertum Clementinus legitur; sed is Aptensis episcopus utrique concilio subscripsit.

[11] Substituitur Euphronius a Chenu, & Roberto, diciturque subscripsisse privilegio S. Germani episcopi Parisiensis pro monasterio S. Vincentii, [probatur.] anno Chariberti V, Christi DLXV. Huic tum successit S. Æoladius, qui Lugdunensi II anno DLXVI subscripsit his verbis: “Æoladius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Nevernensis subscripsi”. Deinde laudatus Henschenius, prolato ejus epitaphio e Claudio Roberto, hæc subdit: A Joanne Chenu S. Æolalius sive Æoladius appellatur, de quo quot annis sederit, aut quando migrarit e vita, non constat. Successor ejus fuit S. Agricola, nonnullis Agricolus & Agricolaus, Gallice S. Arigle. Interfuit conciliis Matisconensi I, Lugdunensi III, & Matisconensi II, annis Christi primo, tertio & quinto supra quingentesimum octogesimum. Interfuit etiam conventui episcoporum apud Gunthramnum regem, & cum aliis confirmavit excommunicationem, ante ab episcopis Pictavii congregatis latam in Chrodieldem, & reliquas sanctimoniales, quæ anno DLXXXIX e monasterio S. Radegundis recesserant &c. Habes, lector, chronotaxim Henschenii, qua superiores præsules Nivernenses ordini temporis ac sedis restituere conatus est. Huc interim transcribere visum est, quæ tum ipse, tum Cointius supra allegatus ad nostrum propositum memorarunt. Plus fortasse aliquid in hoc argumento videbunt eruditi continuatores in sua editione nova Galliæ Christianæ, quando pervenerint ad metropolitanam cathedram Senonensem, cui suffraganea est Nivernensis.

[12] Reliquum est, ut ex dictis aliquot corollaria deducamus. [Varia] Primo, satis superque probatum videtur, duos præsules Nivernenses exstitisse ejusdem fere nominis, ac seculi ejusdem, sexti videlicet æræ vulgaris, diversis tamen characteribus ita inter se distinctos, ut unus cum alio confundi non possit. Secundo, sequitur ex observationibus superioribus, Euladium seu Eulalium seniorem fuisse Æoladio in episcopatu Nivernensi: & hunc quidem interfuisse concilio secundo Lugdunensi; non vero illum, qui a medio circiter seculo tunc obierat. Tertio, cur autem Æoladius in novo Martyrologio Parisiensi annuntietur hac die XXVI Augusti, apposito ad marginem anno circiter 580, qui alibi colitur die XXVI Februarii, perspectum non habemus; sed putamus, ipsum perperam huc intrusum, sicut indicavimus supra num. 1. Eodem etiam Februarii die nihil de eo invenimus apud Castellanum. Quarto, ad tempus Vitæ quod attinet; floruisse quidem constat S. Euladium ineunte seculo Christi sexto; quamdiu autem postmodum supervixerit, aut quo anno vivere desierit, non item.

[13] [ex præcedentibus] Quod vero tempus vitæ non protraxerit post annum 517, conficitur ex proximo ipsius successore Tauriciano, qui isto anno interfuit Epaonensi synodo secundum præmissa superius num. 10; non autem versus annum 525, quem signat Castellanus in margine ad suam annuntiationem, antea a nobis prolatam num. 1. Sed in suis correctionibus & additionibus pag. 978 indicat ponendum seculum sextum: quæ temporis notatio præterquam quod valde vaga sit & indeterminata, convenit etiam S. Æoladio. Nos itaque determinatius S. Euladii obitum posuimus sub vel non diu post initium seculi sexti. Hinc proponi potest alia quæstio, cui utcumque solvendæ tempus illud est accommodatum, præsertim si addas circumstantias alias; de qua re accipe sequentia.

[14] [deducuntur corollaria.] Quinto, S. Ennodius episcopus Ticinensis, de quo egimus ad diem XVII Julii, tomo IV ejusdem mensis pag. 271 & sequentibus, inter epistolas suas alias, habet duas, nimirum lib. 3 epistolam 18, pag. 92; & lib. 4 epistolam 3, pag. 107, (Utimur editione Sirmondiana) quæ Eulalio episcopo inscribuntur; nostrone, an alteri synonymo? Sirmondus in notis ad dictam epistolam 18, pag. 18, Vide, inquit, an Syracusano, qui synodis aliquot Symmachi Papæ interfuit, & multis laudibus ornatur in Vita S. Fulgentii. Sed fieri potest, ut alios etiam habuerit ætas illa ejusdem nominis episcopos. Habuit certe nostrum Nivernensem. Bollandus noster ad hanc Sirmondi observationem apposuit sua manu notulam istam marginalem: Videtur esse Nivernensis, de quo in Vita S. Severini Agaunensis XI Febr., uti inter Annotata ad eamdem Vitam pag. 550 etiam indicatum est. Nihil vero locus ac genus facere videntur pro hac opinione. Non locus, quia Ticinum ac Nivernum longe admodum distant inter se; atque adeo hinc non apparet, excludendum esse Eulalium episcopum Syracusanum in Sicilia, cui epistola illæ fuerint inscriptæ. Non genus; licet, ut apud Sirmondum legitur in Ennodii Vita, illud traxit ex Gallia. Ennodius, inquit, Gallum se prosapia, Gallisque parentibus procreatum, non semel testatus est. An vero in Gallia, hoc est Arelate, unde illi origo, & quam dulcem sedem vocat; an, quod potius reor, in Liguria Mediolani natus sit, incertum reliquit. Mediolani certe a puero larem habuit. Consuli præterea possunt, quæ de ejus genere exstant apud nos tomo IV supra citato pag. 271. Dum vero Arelatem nuncupat dulcem sedem, non obscure innuit, se ibidem loci habitasse seu sedem fixisse: unde illi facilis forte aditus patuerit ad notitiam, & forte ad quamdam etiam familiaritatem cum nostro Præsule Nivernensi.

DE BEATA PELAGIA VIDUA,
APUD LEMOVICES IN GALLIA,

Circa an. DLXX.

SYLLOGE HISTORICA.
Antiquus hujus Beatæ cultus, Acta, & miracula.

Pelagia vidua apud Lemovices in Gallia (B.)

BHL Number: 6612, 6613

AUCTORE G. C.

Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ lib. 7 ad annum Christi 577, [Hæc pia Vidua passim vocatur sancta] sive tomo 3 istius Operis Gallici pag. 107 asserit, Pelagiam sancti Aredii matrem die secunda Augusti tamquam sanctam honorari. At utinam scriptor ille certa hujus cultus adhuc perseverantis argumenta nobis assignasset! Unde Sollerius, collega noster, forsan de legitimo Pelagiæ cultu dubitans, aut majorem hac in re lucem exspectans, illam die secunda Augusti in Prætermissis & in alios dies dilatis collocavit, ut tomo 1 Augusti pag. 108 legi potest, ubi examen hujus piæ Viduæ remisit ad hodiernum diem, quo apud recentiores Martyrologos, & Ruinartium in nova editione Operum S. Gregorii Turonensis col. 983 ad marginem annuntiatur.

[2] Interea PP. Benedictini e Congregatione sancti Mauri Gallice ediderunt Historiam litterariam Franciæ, [ab auctoribus modernis,] ubi tomo 3 istius Operis pag. 365 eamdem sancti Aredii Matrem titulo sanctæ appellarunt. Non est autem ratio, ob quam suspicemur, Longuevallium nostrum, & Benedictinos illos Gallos temere vel absque ulla veritatis notitia huic Viduæ cultum ac titulum sanctæ tribuisse. Jam diu ante ipsos huic piæ Matronæ eumdem sanctæ titulum adscripserat Arturus du Monstier, dum eam in Gynæceo suo sacro ad diem XXVI Augusti annuntiat his verbis: In territorio Lemovicensi sanctæ Pelagiæ viduæ, matris sancti Aredii abbatis, valde religiosæ feminæ & signis admirandis illustris. Quamvis Arturus in notis ibidem Saussayum pro sua annuntiatione citet, tamen hic illi posset opponi, cum Saussayus parte 2 Martyrologii sui Gallicani pag. 1241 annuam hujus religiosæ Matronæ memoriam sine ullo sanctitatis titulo ad diem XXVI Augusti sic caute referat: Pelagia pia mater sancti Aredii abbatis, qui ejus assensu sectator Crucifixi factus, copiosum patrimonium in pauperes distraxit. At parum nos movet illa cautio Saussayi, qui hic præter morem suum scrupulosus apparet, cum habeamus antiquiora sanctitatis ejus testimonia, quæ nunc allegabimus.

[3] Primo Bernardus Guidonis episcopus Lutevensis in Tractatu de Sanctis, [& antiquis,] qui diœcesim Lemovicensem ornant, apud Labbeum nostrum tomo 1 Bibliothecæ Mss. librorum pag. 631 inter illos S. Aredium abbatem recenset, ut die præcedente in Actis hujus Sancti retulimus, & statim de Matre ejus hæc subjungit: Sancta quoque ac beata Pelagia mater sancti Aredii requiescit in eadem ecclesia filii sui (nimirum Atanensis monasterii, de quo scriptor ille superius ibidem meminerat) quam sanctus Gregorius Turonensis in libro suo de miraculis Sanctorum collocat inter Sanctos, & miraculosissimum transitum ipsius describit. Præterea Gaufredus Prior Vosiensis in Chronico suo apud laudatum Labbeum nostrum tomo 2 Bibliothecæ Mss. librorum pag. 287 post enumeratos præclariores diœcesis Lemovicensis Sanctos, & assignatos eorum tumulos, de hodierna Matrona nostra sic breviter mentionem facit: Apud sanctum Aredium sancta Pelagia mater ejus. His adde, quod biographus synchronus aut certe suppar eamdem Mulierem nomine beatæ bis appellet, ut in Annotatis ad Acta S. Aredii filii ejus observavimus.

[4] [videturque excipi a Bulla Urbani octavi Papæ,] Cum itaque veteres isti scriptores his testimoniis immemorabilem Pelagiæ cultum indicent, eamque passim sanctam vel beatam nominent, videtur hic esse casus exceptus a notissima bulla, quam Urbanus VIII anno Christi 1625 edidit, & in qua § 4 Pontifex ille declarat, quod per suprascripta præjudicare in aliquo non vult, neque intendit iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel ordinarii coluntur. Omnes passim norunt, per immemorabilem temporis cursum intelligi centum annos ante editam hanc Urbani VIII bullam, quemadmodum Pontifex ipse postea declaravit. Nunc ex Eminentissimo Prospero de Lambertinis opinionem nostram de casu excepto probare conabimur, & hanc Beatæ nostræ exceptionem nonnullis exemplis confirmabimus.

[5] [& immemorabilem cultum habere,] Proxime laudatus eminentissimus S. R. E. Cardinalis in eximio Opere, quod Bononiæ non ita pridem de Servorum Dei beatificatione, & Beatorum canonizatione prodiit, lib. 2, cap. 19, num 6, sive tomo 2 pag. 156 profert sequens exemplum, quod omnino ad rem nostram pertinet. Cum ageretur de casu excepto servorum Dei seu beatorum Joannis de Perusio & Petri de Saxoferrato, & Postulatores hujus causæ pro se adduxissent testimonium ex scriptis historicis sancti Antonini de morte horum pro Christo suscepta, Prosper Bottinius archiepiscopus Myrensis & fidei Promotor ita respondit: Quartum documentum ex Chronicis sancti Antonini profertur. Verum in dicta Chronica minime vocantur BEATI seu SANCTI; neque ex relatis in eadem resultat aliquod signum publici cultus & venerationis erga ipsos. Quod si concurreret, utique hoc unicum testimonium sancti Antonini satis esset ad sustinendum, hanc causam versari in casu excepto ex lege decretorum generalium per Patrum virorumque sanctorum scripta. Licet illustrissimus fidei Promotor istud responsum Postulatoribus causæ illius opposuerit, tamen anno 1704 Sacra Rituum Congregatio censuit, de immemorabili horum duorum Martyrum cultu constare, & tandem Clemens XI Pontifex hanc sacræ Congregationis sententiam confirmavit, ut apud Eminentissimum Prosperum de Lambertinis cap. 24 ejusdem libri § 30, seu tomo 2 laudati Operis pag. 253 legi potest.

[6] Deinde idem Eminentissimus hagiographus de monumentis historicis, [ut exemplis quibusdam] quæ ad immemorabilem Servorum Dei cultum probandum allegari possunt, cap. 23 ejusdem libri secundi, sive pag. 193 tomi mox citati sic disserit: Nomine scilicet authenticorum documentorum in præsenti materia veniunt primo historiæ conscriptæ a viris fide dignis, qui eas composuerint centum annis ante Constitutionem Urbanam, vel qui seculo eodem decurrente sua ediderint monumenta; idque non solum, si de cultu servi Dei testimonium dicant, verum etiam, si ejus virtutes & miracula tantummodo enarrent, ipsum appellantes BEATI vel SANCTI titulo. Mox ibidem memoratus Eminentissimus ad explicationem suam stabiliendam allegat verba R. P. D. Fattinelli, qui ad objectionem quamdam in hac materia sibi factam respondet, ex quo tam multi scriptores diversarum nationum in eorum codicibus diversis locis & tempore editis, & probatis tum ab Ordinariis tum ab inquisitoribus, appellant hunc Dei servum BEATUM, SANCTUM, vel MARTYREM, maximam inde insurgere probationem cultus & venerationis exhibitæ eidem servo Dei; cum hujusmodi nuncupationis non tribuantur, nisi viris, quos pro sanctis colimus.

[7] Denique Eminentissimus Prosper de Lambertinis ibidem pag. 194 testatur, [& argumentis probare conamur.] sacram Rituum Congregationem eo modo processisse in causa sancti Joannis Nepomuceni, dum ipse adhuc munere Promotoris fidei fungebatur. Ex his omnibus concludimus, causam B. Pelagiæ in simili casu excepto versari: nam S. Gregorius Turonensis in fine elogii, quod infra dabimus, præter alia miracula narrat, ægrotos sæpius ad hujus religiosæ Mulieris sepulcrum sanari. Igitur jam tempore sancti Gregorii Turonensis plures morbis afflicti venerationis ac patrocinii causa ad tumulum B. Pelagiæ confluebant: & ex hoc ægrorum confluxu immemorabilem illius cultum colligimus. Insuper anonymus sancti Aredii biographus subæqualis Matrem hujus sancti abbatis beatam appellat, quam Gaufredus Prior Vosiensis, & Bernardus Guidonis non tantum titulo sanctæ exornant, sed etiam venerandum sepulturæ ejus locum inter alios diœcesis Lemovicensis Sanctos assignant, ut jam supra monuimus. Hæc testimonia antiqua ad constituendum casum exceptum sufficere arbitramur, & ideo B. Pelagiam in Opere nostro collocavimus. Nunc ad Acta ejus & miracula post obitum patrata progredimur.

[8] Apographum nostrum Pragense, de quo in Vita S. Aredii notitiam suggessimus, [In apographo quodam Pragensi,] Acta hujus beatæ Matronæ sic exorditur: Beata Pelagia genere nobilissima, utpote de regia stirpe descendens, neptis fuit Theodoberti regis, Childerici aut Childeberti filii, fuitque nupta nobili viro, nomine Jocundo, principi Lemovicæ civitatis: qui conjuges in mandatis & justificationibus Dei incedentes, felicem prolem sanctum Aredium genuerunt, & Eustachium fratrem ejus & Consociam ejus germanam. Defuncto autem viro suo, seculari habitu mutato, se ipsam Domino dedicans, & in sanctis operibus se exercens, sanctam duxit vitam. Cum enim esset regii generis, nobilissimaque stirpe progenita, nobiliter nata, nobiliter nupta, & inter mundi delicias atque divitias tenere enutrita, ad hoc tamen tantam declinavit generis nobilitatem, ad hoc tantam deduxit seculi pompam, ita mundana delectamenta ad integrum calcavit, ut per agros exercens, quæ posset opuscula suis manibus operari, necessarium ac satis modicum sibimet conquireret victum. Sane de sancta ista Pelagia Gregorius Turonensis referens, quam sanctam, quamque religiosam duxerit vitam, & quam beato fine compleverit illam, ita ait &c.

[9] [cujus fidem] Libenter admittimus omnia, quæ S. Gregorius Turonensis, & uterque anonymus S. Aredi biographus de gestis B. Pelagiæ narrant; sed non spondemus pro veritate singularum assertionum, quæ in hoc Pragensi Vitæ exordio de genealogia & consanguinitate ejusdem beatæ Mulieris leguntur: nam in monumentis authenticis ac fide dignis inter liberos B. Pelagiæ tantum reperio S. Aredium abbatem, & fratrem ejus nomine Rinoscindum vel Renosindum, sicut in Annotatis ad Acta S. Aredii præterito die observavimus. Hic autem fit mentio de Eustachio, altero B. Pelagiæ filio, & Consocia ejusdem Matronæ filia, de quibus Gregorius Turonensis & antiqui biographi nullum verbum faciunt. Equidem scio, in testamento S. Aredii & B. Pelagiæ nominari quemdam Eustadium, tamquam fratrem S. Aredii, sicut apud Mabillonium tomo 2 Veterum analectorum pag. 55 & 65 licet videre. Sed hoc ipsum testamentum eruditis quibusdam de interpolatione vel fictione suspectum est, ut in Commentario prævio ad Acta S. Aredii retulimus.

[10] [hic breviter examinamus,] Imo S. Gregorius Turonensis innuit, unicum fratrem dumtaxat Aredio fuisse, dum lib. 10 Historiæ Francorum cap. 24 de sancto illo abbate post alia sic scribit: Exinde vir Dei Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur consolaturus Pelagiam genitricem, quæ nullum parentem præter hanc sobolem spectabat. Nullum hic fit verbum de tertio B. Pelagiæ filio, vel aliqua ejusdem filia, in quibus hæc Vidua non exiguam consortii consolationem habuisset. Quomodo igitur illa Matrona, marito & uno filio defunctis, nullum parentem præter Aredium spectabat? Oporteret itaque prius probare, quod utraque hæc soboles in apographo Pragensi nominata, umquam in rerum natura exstiterit, ac deinde ex instrumentis fide dignis ostendere, quod utraque ante mortem patris obierit: nam phrasis allata S. Gregorii Turonensis alio modo non facile explicabitur. An autem B. Pelagia fuerit neptis Theodoberti regis, & in quo consanguinitatis gradu Childericum vel Childebertum altegerit, genealogis indagandum relinquimus.

[11] [& a Gregorio Turonensi] Quandoquidem apographum Pragense obitum & miracula hujus beatæ Viduæ refert ex S. Gregorio Turonensi, nos ipsum fontem adimus, & eadem transcribimus ex novissima Ruinartii editione, ubi in Libro de gloria confessorum cap. 104, sive col. 983 narrantur sequentia: Pelagia vero genitrix beati Aredii abbatis, cujus supra meminimus, valde religiosa, cum urgeretur febribus & esset in transitu, petiit filium, dicens: Quæso, fili dulcissime, ne me ante diem quartum sepeliatis, ut venientes famuli famulæve omnes videant corpusculum meum, nec ullus frustretur ab exsequiis meis de his, quos studiosissime enutrivi. Et hæc dicens, emisit spiritum. Abluta juxta morem, collocatur in feretro, atque in ecclesiam deportatur. Quarto vero die, priusquam sepelitur, tantus odor suavitatis effragavit a corpore, ut omnes admirarentur. De nocte vero globus ignis magnus apparuit, qui ab oriente consurgens, ac per cæli circulum currens super ecclesiam stetit, in qua corpus defunctæ jacebat. Ex hoc enim ita cunctam ædem subitus splendor obtexit, ut putarent, se diem medium contemplari. Et statim energumeni multi exclamaverunt, dicentes, quod Martinus venit ad transitum Pelagiæ.

[12] Succedente vero Dominica die, postquam sepulta est, [Acta & mors hujus Beate narrantur.] posuerunt cereum ad caput ejus dicentes: Parum nobis est ceræ, & jam nox prolixior habetur; cum ad Matutinum consurgimus, tunc accendatur cereus iste. Et clauso ostio, abierunt. Expleto autem somno, ingressi basilicam, invenerunt cereum ardentem, quem exstinctum reliquerant. Sed & sanitates infirmorum sæpius aguntur ad hujus religiosæ sepulcrum. Nemo mihi objiciat, Pelagiam in hac narratione numquam beatam vel sanctam vocari: hæc enim prætermissio immemorabili ejus cultui nihil officit, cum S. Gregorius Turonensis in Libro de gloria confessorum sæpius hos titulos omitat, quamvis in eo Sancti legantur celeberrimi, qui certe notissimum cultum obtinent, ut hunc librum percurrere volenti manifestum fiet. Quinimo Gregorius in hac ipsa narratione inclytum S. Martinum Turonensem sine ullo sanctitatis titulo commemorat. Ceterum pia hujus Beatæ vita confirmatur ex Actis S. Aredii filii sui, quæ die præterito illustravimus. Superius initio hujus Sylloges in margine obitum ejus cum Ruinartio circa annum 570 collocavimus. En omnia, quæ de beata illa Matrona colligere vel assignare potuimus.

DE S. ELIA EPISCOPO ET CONF.
SYRACUSIS IN SICILIA,
Ex Ferrario & Octavio Caietano.

ANNO DCLXIV.

[Commentarius]

Elias ep. conf. Syracusis in Sicilia (S.)

AUCTORE J. P.

Syracusæ, urbs antiqua Siciliæ ac apprime nota, de qua apud nos ad diem XXX Martii, [Cultus Sancti:] occasione S. Zosimi, ejusdem urbis episcopi, facta jam pridem fuit mentio, hodiernis Cælicolis annumerat S. Eliam episcopum suum. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, hac die illum annuntiat ex Tab., ut dicit in notis, eccles. Syracus. Catetanus noster illum etiam refert his terminis: Syracusis, S. Eliæ episcopi & confessoris, impp. Heraclio & Constante, & in margine Tab etiam Syracus. allegat. In Animadversionibus autem in Vitas Sanctorum Siculorum apud eumdem Caietanum tomo 1, pag. 184 cultus hujus Episcopi iterum asseritur hoc modo: Colitur Syracusis S. Elias episcopus XXVI die Augusti. In fide itaque horum de publica ipsius veneratione testimoniorum, nos quoque ei locum hic damus, ut maneat in possessione cultus, quem habere asseritur.

[2] Ceterum de rebus ejus gestis tam pauca novimus, ut nihil fere occurrat superaddendum parvo compendio, [miro modo ad episcopatum] quod e Vita S. Zosimi supra laudati extrahitur apud Caietanum tomo citato pag. 232 in hæc verba: Elias episcopus ex archidiacono ecclesiæ Syracusanæ, qua vacua, beato Petro episcopo defuncto, inter clerum populumque Syracusanum de successore magnum certamen fuit, potior pars Zosimum virum sanctissimum, abbatem monasterii sanctæ Luciæ; deterior Venerium clamabant episcopum, hominem indignum, ac tyrannicum, ut diversa populi studia, ita designatorum episcoporum deversi mores erant. Venerius ambire, immodice appetere, intrudere se auro, & vi gerere rem. Contra Zosimus reluctari, ac refugere præ animi demissione, & amore quietis. Demum contentio ac partium studia ad Romanum Pontificem Theodorum delata sunt. Tum B. Elias divini spiritus instinctu Zosimum regendi onus abnuentem, magnoque sibi dispendio futurum cum lacrymis contestantem, orat, obtestaturque per Deum, & S. Petrum, destinatum sibi a Deo sacerdotium Venerio ambienti ne cederet, ne dissideret a voluntate Dei, ne contristaret Spiritum sanctum, ejusque Ecclesiam.

[3] [promotus est, ac pie mortuus:] Eo demum flagrantibus precibus pium hominem perduxit, ut divini numinis voluntati nequaquam reluctaturum, sed obtemperaturum se polliceretur. Igitur Zosimo ad episcopatum a Theodoro Papa præposito, B. Elias diaconus in sancto & incruento altari, summa cum pietatis laude ministravit; dein sacrum ejus sacerdotium divinitus regendum accepit. Nam cum divinus homo Zosimus instantem sibi mortem præsentiret, illa umquam * cygnea voce Eliam diaconum, quod spiritu præcognoverat, populi Syracusani præsulem, ac summum sacerdotem pronuntiavit, factumque, ut a S. Zosimo prædictum est. Elias vero a S. Vitaliano Papa episcopus constitutus, cum gregem suum pie gubernasset, sancto fine quievit. Colitur Syracusis die XXVI Augusti.

[4] [tempus vitæ,] In editione hujus compendii signatur ad marginem hæc nota temporis, videlicet anni Chr. DCLXIV die XXVI Aug., quo indicatur sancti Præsulis nostri annus emortualis, nec non cum die cultus copulatur. Etiamsi vero Caietanus in Idea sui Operis pag. 75 annum 660 posuerit: nos tamen superius annum 664 ex eo notavimus. In Animadversionibus vero jam designatis, ad illud, quod in Compendio habetur, Elias a sancto Vitaliano PP. episcopus constitutus, dicitur, plane illud confici ex tempore episcopatus sancti Zosimi, quem iniit ordinatus a Theodoro PP. Is pontificatum cœpit anno DCXLI, XXV Novembris: explevit anno DCXLIX pridie Idus Maii. Zosimus igitur hoc annorum tractu sedem tenuit ab anno DCXLII, ad annum DCXLVIII: sedit vero annos XIII. Demus cœpisse anno DCXLII, exiisseque e vita XIII post annos; excessum ejus contigisse reperiemus anno DCLV, quo anno Vitalianus Pontifex creatus est pridie Kal. Septembris, præseditque Ecclesiæ ad annum DCLXIX: quo migravit e vita VI Kal. Februarii.

[5] Quamquam vero daremus, Zosimum sedem cœpisse anno DCXLVIII, [ac episcopatus.] obiisseque XIII post annos, id est, anno DCLXI; adhuc ordinatio S. Eliæ in Vitaliani PP. tempora incidit, quin etiam & mors. Nam anno DCLXVIII Syracusis erat episcopus Georgius, ad quem eo anno datæ sunt litteræ Vitaliani PP. Ante Georgium sederat Theodorus annos fere duos, ex catalogo episcop. Syracusanorum. Igitur S. Elias a Vitaliano PP. certo ordinatus episcopus, eodemque Pontifice in cælum migravit. Hæc ibi. Acta S. Zosimi illustravimus ad diem, quem supra diximus, XXX Martii a pag. 837; ubi mors ejus affigitur circa annum 660. Sanctum vero Vitalianum obiisse anno 671, notavimus ad diem XXVII Januarii, quo de eo actum. Rocchus Pirrus in Notitia secunda ecclesiæ Syracusanæ catalogum texit ejusdem ecclesiæ præsulum, & pag. 137 scribit, S. Eliam monachum fuisse Benedictinum; & corpus ipsius Syracusis sepultum, tradi affirmat a Caietano; sed nescimus ubi hoc dicat. Plura de hoc Sancto dicere non habemus.

[Annotata]

* f., inquam,

DE S. BREGWINO EP. ET CONF.
CANTUARIÆ IN ANGLIA,

ANNO DCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bregwinus ep. & conf. Cantuariæ in Anglia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Nomen, patria, episcopatus, annus mortis, res gestæ.

Cantuaria, al. Dorobernia, &c., notissima Angliæ in Cantio provincia urbs, [Sancti nomen,] & archiepiscopali, ac totius Angliæ primatiali dignitate decorata, inter plures alios præsules metropolitas suos, naturæ ac gratiæ donis, vitæque sanctimonia præstantes, habet S. Bregwinum, cujus nomen non una scribitur efformatione, sicut per decursum hujus Commentarii patebit. Mira vero præ aliis est illa, qua Sanctus noster Lyzegwinus vocatur in Chronico Johannis Bromton, quod habetur inter scriptores decem historiæ Anglicanæ anno 1652 Londini editos columna 742. Verum, misso Viri nomine, res ab eo gestas, ac vitæ seriem illustrare aggrediamur, ac dispiciamus primo, quænam ante episcopatum de illo dici possint, ac subservire Vitæ ejus ab Eadmero seu Edmero conscriptæ, ac postea a nobis recudendæ. Sed ea admodum pauca sunt.

[2] Hagiographus ille infra apud nos num. primo, [patria, parentes, educatio: an monachus] Parentes ejus, inquit, ex genere Saxonum, nobili, ut fertur, prosapia orti. Sanctus item Præsul noster, ut affirmat num. 2 idem scriptor, in Saxonia natus est; in Saxonia, inquam, antiqua, proprie dicta, seu Germanica, prout tacite ibidem indicat, dicens occasione Angliæ, quam ab ingressu S. Augustini laudat: Unde bonus odor & in exteras regiones emanans plures nativo solo relicto in Angliam egit. Inter quos Bregwinus … eo veniens, mox statione potitus, cunctis carus est, & civis patriæ factus. Vide etiam Annotata inferius post Sancti Vitam litt. ii. Quo autem anno natus sit, non memorat. Laudat eum a bonis moribus, progressuque in studio ac scientia. Deinde, quod ad monasticæ vitæ institutum adjecerit animum, perhibet num. 3 hisce verbis: Itaque secularem vitam vita monachali commutans &c.; sed non addit, cujus regulæ vel professionis exstiterit. Inclinarem ego in Benedictinam, nisi aliquid esset, quod mihi difficultatem crearet. Hanc itaque tantisper considerandam propono.

[3] [fuerit Benedictinus:] Hagiologi Benedictini Menardus ac Bucelinus in Fastis sui Ordinis S. Bregwinum annuntiant ad hunc diem XXVI Augusti, uti etiam Maihewius in Trophæis. Sed ne Sanctum accenserem Ordini Benedictino illorum exemplo, movit me silentium Mabillonii, qui in Sanctorum Actis sui Ordinis seculo III parte 2, pag. 395 & 396 meminit quidem de Bregowino (ita ibi nominatur,) de quo hic agimus; sed vitam ejus inter alia Cælitum Benedictinorum Acta in isto tomo edita non invenio, nedum an fuerit monachus, & cujus professionis. Et vero Mabillonius non fuit adeo illiberalis, ut, si quidquam de hac re ipsi innotuisset, S. Bregwinum exclusurus fuisset ex serie Sanctorum sui Ordinis. Atque hæc quidem difficultas, de qua dicebam, retinet me, ne Virum sanctum laudato Ordini accenseam sine formidine. Porro de rebus ab illo gestis in archiepiscopatu, quem annis paucis administravit, non multa novimus ad posteros transmissa esse.

[4] [dies & annus consecrationis episcopalis.] Eadmerus num. 5 refert eum consecratum fuisse Cantuariæ III Kalendas Octobris. Consentit Chronicon Saxonicum, anno 1692 Oxonii excusum, ubi & annus additur pag. 59: An. DCCLIX. Hoc anno Bregowinus fuit in archiepiscopum consecratus ad festum sancti Michaëlis. Radulphus de Diceto in Abbreviationibus Chronicorum, inter historiæ Anglicanæ scriptores decem, de quibus supra, vulgatis, Breowinus, inquit columna 444, fit archiepiscopus Cantuariæ DCCLX. Florentius Wigorniensis ad annum 759 hæc scribit: Breogwinus post Cuthbertum, die festivitatis sancti Michaëlis archiepiscopus ordinatur; quas notas temporis ambas etiam signat Godwinus in Commentario de præsulibus Angliæ in Bregwino. At cum certo nobis non constet, uter annus consecrationi jam assignatus ad verum accedat propius; per nos non stabit, quo minus lector eligat alterutrum: neque enim tam parva temporis differentia nobis injicere debet moram, ut ad alia non procedamus.

[5] Dies cultus potius, quam mortis exprimitur a biographo Edmero, dum sic memorat ad finem Vitæ: [dies] Memoria transitus beatissimi Viri VII Kalendas Septembris recolitur. Apud Capgravium in Vita hujus Sancti fol. XLIII eadem dicitur dies ei fuisse emortualis: Tandem vero … cælestia conscendit septimo Kalendas Septembris. Alii alio die obiisse referunt. Florentius quippe Wigorniensis ad annum 762, Breogwinus, ait, archiepiscopus ecclesiæ Cantuariensis, vitæ finem dedit IX Cal. Septemb Eumdem quoque diem XXIV Augusti habet Godwinus. Mabillonius tomo 2 Annalium Benedictinorum ad annum Christi 762, num. 66, occasione Jamberti, qui S. Bregwino in cathedra Cantuariensi proxime successit, tradit ista: In Anglia obiit hoc anno Bregwinus archiepiscopus Cantuariensis, & quidem VIII Calendas Septembris: quem diem etiam signat Chronologia Augustinensis proxime citanda. Quisnam vero e diebus hisce tribus sit præferendus; non habemus unde definiamus, cum documenta nobis in promptu non sint, quæ unum præ aliis probabilius persuadeant.

[6] At quid de anno mortis? Auctores in eo signando etiam variant. Hagiographus nullum ponit, [& annus mortis:] propterea quod vel nullum satis determinate scivit; vel, si scivit, notare prætermisit. Hunc itaque aliunde suppleamus. Chronologia Saxonica pag. 60 ad annum 762, Hoc anno, inquit, decessit Bregwinus archiepiscopus. Eumdem annum modo assignari vidimus a Mabillonio: quem etiam ponit Alfordus noster ad istum annum scribens, num. 6. Chronologia item Augustinensis inter citatos Angliæ scriptores Col. in eodem anno consentit. Matthæus autem Westmonasteriensis in Floribus historiarum ponit annum. 763. Simeon Dunelmensis in historia regum Anglorum, quæ habetur inter præfatos scriptores Anglos col. 106 indicat annum 765. Nam postquam ad hunc annum nonnulla retulerat, sic pergit: Eademque tempestate Bregwine archiepiscopus Cantiæ civitatis ex hac vita subtractus est. Sed quandoquidem Sancti mors justo longius ab eo differri videtur, secundum dicta ex aliis scriptoribus; nos, plurium ex iis exemplum secuti, eamdem superius affiximus anno 762: qui confirmatur ex iis, quæ subdimus de duratione sedis ipsius, ac successore.

[7] Communis auctorum, quos ego quidem viderim, sententia est, [duratio episcopatus:] S. Bregwinum cathedræ suæ præfuisse ad triennium. Biographus Edmerus num. 8, Tribus, ait, annis vixit in pontificatu. Chronicon tamen Saxonicum pag. 59 quatuor annis eum sedisse indicat. Alfordus ad annum 762, num. 6: Moritur, ait, hoc anno, cum triennio tantum sedisset, Bregwinus Dorovernensis episcopus: His adde Vitam apud Capgravium fol. XLIII: Tertio episcopatus sui anno … cælestia conscendit. Perperam igitur in Vita breviore S. Bregwini apud Whartonum, de quo inferius, sancti Præsulis regimen extenditur ad Septennium. Etenim illud, præter ea, quæ diximus, etiam refutatur in Chronologia Augustinensi citata, ubi hæc sunt ad annum 762: Ob. Bregwini VIII Kal. Sept., & mox subditur electio Jamberti in die Purif. Adde Chronologiam Saxonicam ad annum 763, ubi, postquam anno proxime præcedente signatus erat Bregwini obitus, de ipsius successore ista memorat: Hoc anno Ambrythus (id est Jambertus) consecratus est in archiepiscopum, quadragesimo die post natales Christi. Prædictum ergo septennium convincitur esse erroneum, si his Bregwini decessoris obitum addamus: de quo dicetur inter Annotata ad Vitam lit. p. Porro quandoquidem Vir sanctus tam brevi tempore rexit cathedram suam; mirari non debemus, pauca tunc ab ipso gesta ad posterorum notitiam pervenisse. Accipe igitur sequentia, quæ de illo referuntur.

[8] [Quænam inveniantur a Sancto gesta] Alfordus ad annum 759, num. 3 scribit ista: Moritur hoc anno Eadburga, cognomento Bugga, lectissima fæmina, propinqua Ethelberti, & Edberti regum Cantii: de qua supra sæpius, (prout ad marginem indicat:) nam ipsa ad Bonifacium, & Bonifacius ad eam frequentes dederunt litteras, & magna mutui in Christo amoris argumenta. Moritur autem sub finem hujus anni, vigesimo septimo Decembris: & morienti adfuisse videtur Bregwinus, novus Doroverniæ antistes; a quo virgo sancta enixe postulavit animæ suæ post mortem suffragia, & nominatim ut Lullo Moguntino episcopo, Bonifacii successori, se mortuam commendaret. Quæ omnia sequenti anno probantur, quo Bregwinus id Lullo per litteras indicabit. Videtur monasterii alicujus in Cantio abbatissa fuisse. Nam abbatissam ubique vocat Bonifacius in iis, quas ad ipsam dedit, literis. Et, opinor, hæc illa est, quæ in Martyrologio nostro Sancta nominatur ad XVIII Julii; licet ibi mortua ponatur anno superioris sæculi vigesimo, & Alisburiæ sepulta: inde ad cognominem sibi urbem translata Edburtonum.

[9] [tempore] Litteras istas profert Alfordus ad annum 760, a num. 4, & habentur inter Bonifacianas a Serario nostro editas numero 103. In his S. Bregwinus contractam cum Lullo Romæ amicitiam renovat &c., ac epistolæ suæ finem imponit hac clausula: Diem vero depositionis religiosæ Christi famulæ Buggan celebramus, quæ fuit honorabilis abbatissa: cujus etiam dies depositionis fuit VI Cal. Jan. Rogavit me obnixe, dum adviveret, ut hoc vestræ beatitudini transmitterem. Et sicut speravit & credidit, ita facere curate, quoniam illius pater atque patronus fuit in Christo Bonifacius episcopus. S. Lullus, ad quem hasce Sanctus noster dedit litteras, inscribitur Martyrologio Romano ad diem XVI Octobris; & Actis Benedictinis apud Mabillonium sec. 3, part. 2, a pag. 392. De S. Bonifacio episcopo & M. egimus die V Junii. Ad Eadburgam quod attinet, consulat lector apud nos dicta inter Prætermissos ad diem XVIII Julii, tomo IV ejusdem mensis, pag. 349; & Mabillonium mox citandum, ad annum 758, num. 42.

[10] [episcopatus.] Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 2, ad an. 760, num. 60, pag. 198 consecratum ponit a sancto Archiepiscopo nostro abbatem Jambertum: In Anglia, inquit, hoc anno e vivis excessit Aldhunus, suburbani sancti Petri monasterii Cantuariensis abbas decimus: cui successit venerabilis vir Jambertus, benedictus a Bregwino archiepiscopo, in cujus locum postmodum suffectus est: quod qua occasione factum sit, postea exponemus. Annus dictæ consecrationis confirmatur ex Guillielmo Thorno, quem antea citavimus, columna 1775.

§ II. Sancti sepultura, & miracula.

[Difficultates primo ob Cuthberti archiepiscopi,] Edmerus in Vita ejus num. 8 de sepultura breviter narrat ista: Sepultus sane est in præfata ecclesia beati Johannis prope corpus reverendi pontificis Cuthberti, ipsius ecclesiæ, ut diximus, fundatoris, ac sui dignissimi prædecessoris. Hæc, inquam, ille breviter, altum silens historiam, quæ propter utriusque memorati præsulis sepulturam accidit, a nobis hoc loco non prætereundam. Factum audi ex Mabillonio, qui Annalium Benedictinorum tomo 2 illud describit, ad annum 758, num 41 agens primo de sepultura Cuthberti: Mos erat primis illius ecclesiæ temporibus, ut Cantii reges, archiepiscopi quoque, & monachi cathedralis Christi ecclesiæ, immo & populus, in atrio suburbanæ beati Petri basilicæ sepelirentur, ex sententia primorum illius gentis prædicatorum Romanorum, qui censuerant, CIVITATEM NON ESSE MORTUORUM, SED VIVORUM. Verum hanc consuetudinem mutare Cuthberto placuit. Appropinquante itaque vitæ suæ termino, cum episcopos Cantuarienses deinceps in ecclesia cathedrali sepeliendos decrevisset, totam familiam suam, & cathedrales monachos sub jurejurando adstrinxit, ne ejus morbus aut mors ullo signo divulgaretur, priusquam ipsius corpus traditum esset sepulturæ, nempe in basilica sancti Johannis Baptistæ, quam ipse hujus rei causa exstruxerat: quod & factum est.

[12] Eo sepulto, cum signa tertio die pro eo pulsarentur, [ac deinde] abbas suburbani sancti Augustini monasterii Aldhunus ad episcopales ædes cum monachis suis accessit, defuncti corpus de more ad ecclesiam suam delaturus. Sed cum jam sepultum reperisset, priscamque sepulturæ consuetudinem regia auctoritate mutatam esse intellexisset; animo turbatus ad propria remeavit. Id Jamberto abbati Aldhuni successori perperam tribuit Gervasius, ex Thorno (Col. ) & Chronologia (Col. Augustinensi emendandus. Cuthberto suffectus est in annos tres Bregwinus, vir magnæ religionis, … qui antecessoris sui statutum de sepultura episcoporum probavit, curavitque Apostolica auctoritate confirmari. Quænam vero circa ejus sepulturam contigerint, refert laudatus Mabillonius ad annum 762 in fine.

[13] Ejus obitu vulgato, Jambertus abbas suburbani monasterii sancti Petri seu sancti Augustini, [ob sepulturam sancti Bregwini] ubi Cantuarienses ante Cuthbertum præsules sepeliri solebant, cum armata manu ad episcopale palatium accessit, defuncti Antistitis corpus vi sublaturus, si non ultro permitteretur. At cum illud jam sepultum invenisset, altera jam vice frustratus, domum vacuis manibus reversus est, appellatione ad summum Pontificem pro sui monasterii jure ac gravamine interposita. Hujus constantiam veriti cathedrales monachi sancti Salvatoris, eumdem Jambertum in demortui pastoris locum postularunt, quo facto, Augustiniani monachi a persecutione appellationis ob electi reverentiam destiterunt. Hactenus Mabillonius. Hanc dissensionem narrat Thornus satis prolixe a Col. qui deinde col 1774 subjungit, quomodo monachi S. Augustini perpetuo amiserint prædictam episcoporum sepulturam.

[14] Consuli præterea possunt ea, quæ de præsenti argumento memorat & expendit Alfordus ad annum 758; [exortæ:] ubi inter alia indicat, potuisse quidem episcopos ac reges sepeliri apud prædictos monachos; sed non debuisse, ac liberum ipsis fuisse, alibi sepeliri; immo vero etiam sepultos esse. Verum utcumque illa controversia se habeat, in ea me non interpono arbitrum. Opponere hisce se vult Thornus citatus, qui de læso in re ista jure conqueritur, dicens eam esse contra tenorem justitiæ, ac etiam beati patris, ait, nostri Augustini institutionem, nec non summorum Pontificum scilicet Gregorii, Bonifacii quarti, Adeodati, Agathonis, cæterorumque decreta; quorum tamen nullum affert. Verum hæc plus quam satis. Ad propositum nostrum redeamus recensendo miracula, quæ post S. Bregwini mortem contigisse memorantur.

[15] [miracula] Whartonus illa omisit in Vita sancti Secunda, lectorem mittens ad primam. Habentur etiam apud Capgravium. Nos ea subdimus ex editione Whartoni; apud quem, Sancti morte ac sepultura relatis, sequitur hæc eorumdem historia: Evolutis autem paucis annis, Dani audientes Anglos in omni pene genere hominum a pristino statu exorbitare, & divitiis ac voluptatibus magis solito operam dare; cœperunt Dani cum tribus navibus illuc directis probare, quidnam efficere possent. Qui cum prospere egissent, classe parata Angliam aut * semel aut bis, sed veniendi visum * acceperunt. Nota bene. Quodam itaque tempore cum in Cantia applicuissent, Cantuariæ res suas ad sancta loca transtulerunt. Quorum unus archam frumento repletam super sepulchrum beati Bregwini archiepiscopi constituit. Planum siquidem sepulchrum fuit, & paululum a pavimento altius constructum. Sequenti vero die homo longius archam a loco projectam reperit, seque minus caute illam collocasse existimans, diligentiori cura eam restituit. Altera autem die reversus reperit archam a loco jam longius actam, frumento hinc inde per pavimentum latissime sparso. Res acta per vicina loca insonuit; & jam alio ordine sepulchrum Famuli Dei vulgus invisere cœpit. Legi possunt, quæ de Danorum in Britanniam irruptione narrat Alfordus ad annum Christi 794, num. 7 & sequentibus. Alias eorum irruptiones seculo nono, invenies apud historicos. Vide etiam Annotata ad Vitam litt. aa. His breviter observatis redeamus ad Sancti miracula.

[16] [post mortem ejus] Quidam ambulandi officio carens, & manibus scabellis innitens, genibusque pro pedibus utens, crura ac pedes intortos post tergum miserrime trahens, ad tumbam sancti Bregwini venit, & ilico reparatis pedibus & extensis omnibus membris, integræ sanitatis beneficium adeptus est. Pueri quidam severitatem magistri timentes, ad tumbam sancti Bregwini confugerunt, pietatis ejus auxilium & protectionem implorantes: quos magistri perquirentes & non invenientes, circa tumbam sancti Bregwini, ubi prostrati jacebant, ambulantes, non tamen illos videre, aut illos esse, quos quærebant, advertere potuerunt. Sicque sua severitate frustrati, meritis sancti Bregwini liberati sunt pueri.

[17] [facta] Quidam ex clericis Stigandi archiepiscopi, spiritu tumens, & ex divitiarum copiis, quibus affluebat, se inter socios non minimum æstimans, quadam vice lectum sibi super locum quietis sancti Bregwini archiepiscopi extruere jussit. Alta enim de se sapiens, in æqualitate aliorum humili loco jacere dedecus sibi esse arbitrabatur. At cum se sopori dedisset, excussus est cum lecto & a loco projectus, utilique * temeritatis suæ obsequio edoctus est ipse & similes sui. Porro Stigandum factum esse episcopum Cantuariensem anno 1052, lego ibi in Chronico Saxonico pag. 168: de cujus in istam sedem intrusione, ac pravis moribus scribit Alfordus ad eumdem annum, num. 9. Subjiciamus alia a Whartono indicata, & ad Vitam breviorem remissa.

[18] His itaque dispositis, unus ex fratribus Helias nomine in scammo sedens, [commemorantur.] coram sepulchro beati Bregwini posteriora sua irreverenter ad illud sepulchrum beati Viri vertit, & operi cuidam non multum utili totus intendit. Et, ecce, ex insperato inter scapulas percussus ab opere suo cessare invitus compellitur. Exterritus ergo erexit se, volens scire, quis eum percusserat. Sed cum neminem videret, recedit, &, ut prius, suo malo labori suo operam dedit. Et, ecce, secundo in collo tam graviter percussus est, ut, quod inter manus habebat, deorsum cadens amitteret, & ipse celeri casu terræ procumberet. Tunc ille intellexit, se ipsum non dedisse honorem sancto Bregwino in loco sacro, &, quæ pertulit, justo Dei judicio sibi accidisse. Idem etiam casus alteri fratri Teutonico contigisse refertur.

[Annotata]

* l. haud Capg. non

* l. usum cum Capg.

* Capg. talique

§ III. Acta Sancti, ac publica ejusdem veneratio, Vitæ, quam hic damnus, exemplar.

[Vitæ scriptor qualis fuerit,] Henricus Whartonus parte 2 Angliæ sacræ a pag. 184 Acta Sancti nostri typis vulgavit hoc titulo: Vita B. Bregwini archiepiscopi Cantuariensis, auctore Eadmero. Incipit Vita &c. Guilielmus Caveus in sua Historia literaria pag. 457 de eodem auctore narrat ista: Eadmerus, sive Edmerus, sive Edinerus, sive Emundus, natione Anglus, monachus Cantuariensis O. B. Claruit anno MCXXI. Anselmi archiepiscopi discipulus, omniumque ejus laborum & itinerum comes individuus, quin & vitæ suæ corrector ab Anselmo petitus, ab Urbano II datus. Tandem, teste Simeone Dunelmensi, S. Andreæ in Scotia episcopus factus est. Quod vero illum monasterii S. Albani abbatem fuisse tradunt Baleus, Pitseus, aliique eos secuti, in eo plane hallucinantur: cum Eadmerus ille cœnobiarcha Albanensis plusquam integro seculo antiquior nostro fuerit, & circa an. DCCCCLXXX e vivis excesserit. Cæterum Eadmerus postquam in Scotia infulas adeptus est, propter rationes a dicto bibliographo Caveo relatas loco citato, annulum ac baculum pastoralem regi (Alexandro) remisit, anno circiter MCXXIV episcopatu semet abdicavit, & Cantuariam reversus, in cœnobio pristino consenuit. Deinde ab eodem bibliographo pag. 458 de scriptis ejus tractante ponitur Vita S. Bregwini archiep.

[20] Laudatur ille biographus apud nos tomo 11 Aprilis, [& cujus nominis: scribit ex auditu.] die XXI ejusdem mensis, pag. 865, occasione S. Anselmi, cujus etiam Vitam conscripsit; ibidemque indicatum est, perperam illum vocari Edinerum, eamque nominis efformationem ex solo amanuensium errore ortam, divisa ab illis littera m, ejusque loco positis litteris i & n. An simile quid acciderit in nomine Emundus, non est mihi promptum dicere. Idem autem est Eadmerus & Edmerus; sicut ostensum ibidem fuit exemplo aliorum nominum, in quibus Ea priscis Anglis diphthongus erat. Hic autem Vitæ auctor cum tot seculis post obitum S. Bregwini scripserit; indicat, unde acceperit, quæ scripsit, sic loquens ad calcem Vitæ: Hæc de beato Bregwino minus sapiens edidi, quæ a majoribus, & veridicis viris didici. Et hi quidem alia se expertos in se fuisse tradunt: alia vel ab illis, qui præsentes fuerunt, vel a præsentibus acceperunt, seque referunt accepisse, constanti allegatione commemorant. Ne ergo animos amicorum meorum, me ad hoc opus incitantium offenderem, cessi voluntati eorum. Quod itaque scripsi, eis scripsi: videant ipsi. Porro de Eadmero seu Edmero varia etiam collegit Whartonus in Præfatione partis 2 allegatæ a pag. XII.

[21] [Observationes] Præter istam Vitam exstat alia apud Capgravium a fol. XLIII, seu potius compendium prioris; quod etiam profert Whartonus antea designatus, a pag. 75, auctore (ut videtur) Osberno, sicut præfert ibi titulus, qui præfigitur. Verum in Appendice, quæ habetur post Historiam literariam Cavei, pag. 286, Vitam hanc Osberno perperam adscriptam esse indicatur. Quin & Whartonus ipse, meliora postmodum edoctus, illam Osberno abjudicavit in Præfatione modo designata pag. XVI: Scripta, inquit, est, (Vita) post mortem Radulphi archiepiscopi, qui anno MCXXII obiit. Hujus epitome a Johanne Tinmuthensi concinnata est; quæ Osberno perperam inscripta in hoc volumine prodit. Postea facta nobis codicis Cantabrigiensis copia, luculentiorem Bregwini Vitam ab Eadmero scriptam, luci publicæ subducere noluimus. Unde autem error ille sit ortus, candide fuerat fassus pag. X: Vitam B. Bregwini brevem ex eodem codice Lamberthano accepi, inter Odonis & Elphegi Vitas collocatam. Hinc nata mihi est sententia, illam Osberno deberi posse. Postmodum vero illam in Johannis Tinmuthensis Sanctilogio inveni ad calcem Historiæ aureæ in bibliotheca Lambethana.

[22] [circa Vitam breviorem:] De Osberno agit Caveus in parte altera suæ Historiæ pag. 201: ubi ponit eum claruisse circa annum 1070: de Joanne autem Tinmuthensi in Appendice jam dicta a pag. 284: ubi scribitur claruisse anno 1366. Ex hujus vero scriptoris Sanctilogio non racemos quosdam, sed plenam, quod aiunt, vindemiam reportavit Joan. Capgravius in Catalogo Sanctorum Angliæ, cujus operis non tam auctor, quam exscriptor audire meruit., sicut ibidem notatur pag. 286: ut mirum non sit, Vitæ S. Bregwini compendium a Capgravio desumptum ex illo fuisse; quod tamen usui nobis fuit ad supplenda miracula, & ad varias quasdam lectiones inde desumptas, uti superius ad marginem textus notavimus. At missis hisce observationibus, publicus sancti Archiepiscopi nostri cultus ultimum ad laborem nos vocat.

[23] [publicus Sancti cultus:] Dederunt enimvero illi, quod meritus est, hagiologi, etiamsi recentiores, quando suis eum Fastis sacris intexuerunt hac & aliis hujus mensis diebus. Florarium nostrum Ms. illum annuntiat die XIX paululum mutato nomine; Castellanus die XXIV, & inter Ahemeros pag. 765, cujus cultus, ait, duravit usque ad Henricum VIII; die XXVI Wilsonus in secunda editione, Maihewius in Trophæis Benedictinis tomo 2, Menardus ac Bucelinus. Quod autem Sancti nomen merito ab hagiologis ipsi datum fuerit, probatur e documentis antiquioribus. In clausula, quæ apponitur ad finem Vitæ brevioris apud Whartonum pag. 77, hæc sunt: Explicit Vita Sancti patroni nostri Bregwini &c. Inter miracula superius relata § 2, num. 15 Sepulchrum ejus dicitur paululum a pavimento altius constructum. Invocatio publica indicatur ibidem, & prioris quidem majus incrementum, sicut innui videtur his vocibus: Res acta, de qua ibi, per vicina loca insonuit; & jam alio ordine sepulcrum Famuli Dei vulgus invisere cœpit. Accedunt eo, quæ inter dicta miracula narrantur de irreverentia sepulcri punita, mirisque ad illud patratis; & quæ exstant in biographo Edmero de monacho Lamberto morte mulctato, propterea quod corpus Antistitis nostri alio volebat auferre; honor a Lanfranco episcopo Cantuariensi eidem delatus, ossium denique translatio, ac depositio ad altare S. Gregorii: quæ singillatim commemorantur a laudato Edmero.

[24] Vita, quæ mox dabitur, recusa est hic ex editione Henrici Whartoni, [Vitæ exemplar datur ex Whartono.] & habetur in Anglia ejus sacra pag. 184 & sequentibus, quam notationibus illustravit. Vitam hanc accepit ejusdem editor e codice Cantabrigiensi, ut dictum jam est paullo ante; quam nos alia, ut solemus, divisione donavimus, ac Annotatis non paucis elucidare conati sumus, memorem reddentes lectorem cum dictorum in Commentario prævio, tum aliorum, quæ ibidem non sunt explicata, notitiam ei subministrantes. Atque hæc quidem per hujus Commentarii decursum eidem Vitæ præmittenda censuimus. Nunc ecce tibi, lector, ipsum exemplar.

VITA
Auctore Eadmero vel Edmero monacho,
Ex editione Henrici Whartoni parte 2 Angliæ sacræ pag. 184 & seqq.

Bregwinus ep. & conf. Cantuariæ in Anglia (S.)

BHL Number: 1449

A. Edmero monacho.

[Auctor scribit aliorum rogatu, & Dei opem implorat.] Exordium propositi mei atque procursum, quo de beato Bregwino pontifice Cantuariorum scribere a quibusdam familiaribus meis rogatus institui, gratiæ commendo Spiritus sancti, orans, ut suæ largitatis abundantia, quæ sunt dicenda revelet, & ad ea promenda cor meum & linguam juxta placitum suæ voluntatis clementer aperiat. Fuit autem ipse Beatus in matris utero a Deo electus, eamdem electionem ante omnia sæcula in dispositione prædestinationis Dei feliciter nactus. Parentes ejus ex gente Saxonum, nobili, ut fertur, prosapia orti, hoc meruerunt, ut talem eis filium Creator omnium daret; quem probitate morum, quem peritia disciplinæ cælestium dogmatum, & summum in ecclesiasticis dignitatibus gradum, & perennis gloriæ regnum digne debere adipisci comprobatur. Hæc inter opera Dei regnabat in Cantia vir strenuus & nobilis Wihtredus a nomine, sacratissima in Deum religione imbutus, servos Dei in Deo, & Deum in servis suis præ se magni semper habens. Suo tempore pater prædicandæ memoriæ Birhtualdus b in patriarchatum primæ metropolis Anglorum c beato Theodoro successerat, & eum digne Deo in omnibus administrabat. Hujus instinctu & exhortatione præfatus rex in generali concilio cunctas regni sui ecclesias ab omni dominatione & exactione regum, sive cujuslibet terrenæ potestatis liberas in perpetuum esse constituit d.

[2] [Sancti patria, educatio, & status Angliæ.] His diebus [ille] de quo scribere proposuimus in Saxonia e natus est, & a parentibus Bregwinus cognominatus, sacro dehinc fonte in Christiana fide regeneratus; & infantiles annos egressus cœpit puer bonæ indolis esse, modestia morum sanctæ spei fiduciam suis de se exhibere. Hinc litteris traditur, & in schola dominica enutritur. Augentur in eo de die in diem studia sacri profectus; & fit pro tenore suæ ætatis in litterali scientia non multo post temporis intervallo perfectus. Florebant etiam adhuc quaque per Angliam exercitia ac studia litterarum; quæ ex beati Theodori f pontificis Cantuariorum, ejusque discipulorum traditione totam terram magnifice irrigabant. Religio nihilominus Christiana, quam ex prædicatione gloriosi ac Deo dignis Patris Augustini g Cantia susceperat, quammaxime in ea vigebat; utpote sanctissimis ac strenuissimis successoribus ejus, quos Roma direxerat, quique illi in patriarchatum Cantuariensem usque ad præfatum Birhtualdum successerant, ne in aliquo vacillaret vigilanti sollicitudine insistentibus. Siquidem ab ingressu Patris Augustini in Angliam eo usque insula ipsa non tantum patuit barbarorum irruptioni, quantum eam postmodum patuisse accepimus, & quidem juste. Noviter enim susceptum Christianitatis jugum majori diligentia a multis portabatur; & ea de re Dominus Christus sibi adhærentes propensiori clementia tuebatur. Unde bonus odor & in exteras regiones emanans plures nativo solo relicto in Angliam egit. Inter quos Bregwinus, Jesu Christi gratia fultus eo veniens, mox statione potitus, cunctis carus est & civis patriæ factus.

[3] [Ex monacho,] Deinde livore carens, docet alios, quæ sciebat, discit ab aliis, quæ ignorabat. Igitur sicut ætate & scientia, ita inspirante Dei providentia sic in sanctis moribus proficiebat & cælesti sapientia. Quia ergo scriptum legerat: Qui addit scientiam, addit & laborem: eo magis videbat sibi in hac vita laborandum, ne inter innumeros diaboli laqueos gradiens illis aliquatenus ab æterna vita impediretur; quo majori scientia præditus intelligebat, quo graderetur, si nullis eorum impedimentis irretitus in via rectitudinis detineretur. Usus itaque salubri consilio, sprevit mundum & oblectamenta mundi omnia, sequi cupiens eorum exempla, qui, secuti Dominum, reliquerunt se & omnia sua. Itaque sæculorum vitam vita monachali commutans, habitu sæculari abjecto monachorum sese collegio nihil habentium sociavit. Factus ergo monachus h ejus exterior homo cuncta, quæ veri monachi sunt, virtutum scilicet ornamenta, amplexus est interior homo. Et hæc singula in sua adolescentia sibi ascivit; sciens se juxta vocem Divini eloquii etiam cum senesceret, ab eis non recessurum. Nec fecit. Igitur cæleste propositum, quod ex dono gratiæ Dei susceperat, in servitio Domini perseverans, eidem gratiæ conservandum jugiter commendabat.

[4] Illis diebus antistes Birhtualdus vitæ præsenti sublatus i, vitæ perenni illatus est. Locum autem, quem mundo discedens vacuum reliquit, eodem anno Tatwinus k quidam, [post alios episcopos Cantuarienses,] presbyterii gradu sublimis, vir eximiæ religionis, & quod præcipuum est, monachi professione & habitu insignis, ex totius ecclesiæ sacratissima electione archiepiscopus factus supplevit. Hic est ille Tatwinus, quem venerabilis Beda l in Historia sua, id est, gentis Anglorum, quam edidit, ultimum pontificem Cantuariorum ponit: suoque tempore tam ipsi Historiæ, quam suæ vitæ modum posuit. Sane præfatus Christianissimus rex Wihtredus ante hæc nonnullis annis diem supremum sortitus, Eadberto habenas regni reliquit. Cujus regni anno undecimo m Tatwinus archiepiscopus beato fine quievit, quarto videlicet anno, quo archepiscopatum totius n Angliæ gubernandum susceperat. Quem Nothelmus o subsecutus, quinque annis Christi ecclesiam nobiliter rexit. Itaque post hæc, anno scilicet Incarnationis Dominicæ septingentesimo quadragesimo secundo, electus est Cuthbertus p in sedem pontificum prænominatorum: homo ex illustri prosapia gentis Anglorum clara progenie ortus, & ipse totus ex virtutibus factus. Is inter alia bona, quibus totum vitæ suæ tempus coram Deo & hominibus clarificabat, fecit ecclesiam in Orientali parte majoris ecclesiæ eidem pene contiguam; eamque in honorem beati Johannis Baptistæ solenniter dedicavit. Hanc Ecclesiam eo respectu fabricavit; ut baptisteria & examinationes judiciorum pro diversis causis constitutorum, quæ ad correctionem sceleratorum in Ecclesia Dei fieri solent, inibi celebrarentur, & archiepiscoporum corpora in ea sepelirentur: sublata de medio antiqua consuetudine, qua eatenus tumulari solebant extra civitatem in ecclesia beatorum Apostolorum Petri & Pauli, ubi posita sunt corpora omnium antecessorum suorum. Hic decurso vitæ præsentis articulo appositus est ad patres suos quinto decimo præsulatus sui anno, & in præfata ecclesia beati Johannis decenter sepultus.

[5] Quærebatur ergo summo studio ab ecclesia Dei, [eidem sedi præficitur:] qui non inferior vita ac sanctitate morum, posset in locum defuncti subrogari. Tenebat ea tempestate jus regni in Cantia Æthelbertus q supra memorati regis Wigthredi [filius,] Eadberto r, qui ei successerat, jam olim defuncto. Qui Æthelbertus beatum Bregwinum ex sublimitate sancti propositi morumque illius gravitate notissimum habens, contulit cum iis, quos in electione pastoris universorum tenor præcipue respiciebat; suadens ut in commune viri industriam, sanctæ conversationis normam, cœpti propositi perseverantiam considerantes, præposita voluntate Dei, ecclesiasticam electionem in eo confirmarent, si in regimine omnium ecclesiarum totius Britanniæ eum idoneum concordi assensu judicarent. Proponitur itaque Viri a pueritia Deo digna conversatio, mansuetudo ad omnes, humilitas in omnibus, vitæ gravitas, & in his singulis & simul in omnibus continua cum discretione fortitudo. Refertur in populum; consentiunt omnes in unum, talem videlicet Domini Servum dignissimum fore tantæ ecclesiæ sacerdotem. Quid plura? Rapitur, & licet multum obnitens, grandævitatem quoque suam quibus poterat conatibus objiciens, patriarchatu Cantuariensi investitur. Deus in promotione ipsius sublimi, totius Cleri confluentis voce, corporis ac jubilo cordis collaudatur. Dein Cantuariæ III Kalendas Octobris summo cum honore sacratus s, cathedram pontificalem ad regendum ecclesiam Dei, exultantibus cunctis, ascendit.

[6] [quam Sanctu, virtutibus illustrat; etiamsi non sciatur, dum viveret,] Speculum igitur omnibus a Deo constitutus, ita in sanctis operibus clarus effulsit; ut, qui lucis semitam volebant incedere, in ejus vita, qua graderentur, satis possent aperte videre. Si de miraculorum exhibitione, quæ sanctitatem demonstrare magis solent quam generare, quis inquirit; dico quod sentio. Equidem utrum aliquod hujusmodi fecerit necne, ad notitiam meam fateor non huc usque pervenisse. Quod si fecerit, ea aut scriptorum inopia, aut vetustas, vel certe casuum diversorum aliquis eventus a nostra scientia tulit; illa tamen, quæ post obitum ejus certa relatione cognovimus facta ad sacrum corpus ejus, luce clarius innuunt, quid in corpore degens facere posset, si eum ratio aut necessitas ad talia exercenda perduxisset. Sed illa tempora fide Christi quaque fundata non egebant signis miraculorum; quæ, ut beatus Gregorius ait, infidelium sunt potius quam fidelium. Et vane miraculum foris ostenderetur; si deesset, quod intus operaretur.

[7] [miracula patrasse:] Ac, ut mihi quidem ratio suadet, ratum esse videtur majus esse auctorem omnium miraculorum per munditiam carnis & spiritus in se quemque continue habere, quam miracula, quæ & reprobis veritas dicit esse communia, pro libitu hominum & admiratione exhibere. Pax quoque diebus sui pontificatus in toto regno vigebat; nec incursus hostiles aliquis metuebat. Donec ergo in Dei pace quæque consistebant, Deus pacis in omnibus & per omnia omnibus erat. Beatus & felix Pater in istis, cum in populo verbum vitæ prædicaret, mansueto animo ac modesto audiebatur; & quæ fieri in exhortationibus suis præcipiebat, placido effectu prosequebantur. Ut fides vera aut succresceret, aut vacillans robur statumve reciperet; sola vox Patris vallata incremento, quod tribuit Dominus, sufficiebat; nec ad eam probandam miraculum aliquod quis exigebat. Sed hæc bona non multo tempore permanserunt. Sublato namque in brevi de hac vita beato Viro, cujus meritis ea provenerunt, evolutis pauculis annis & ipsa sublata sunt.

[8] [tempus sedis, obitus, sepultura, successor.] Tribus siquidem annis t vixit in pontificatu, Deo per omnia plenus, & universis virtutibus indeficienti constantia præditus. Anno autem patriarchatus ejus secundo Æthelbertus Rex, filius, ut diximus, strenuissimi regis Wihtredi, diem ultimum clausit. Anno vero post hunc fuit validissima hiems u, nimia frigoris acerbitate cuncta constringens, animalia diversi generis & nivium densitate & immani brumæ asperitate extinguens. Verum cum juxta verba veri Salomonis, in Cantico Canticorum loquentis, hiems transisset, imber abisset & recessisset; flores Dominici apparuerunt. Unde & vinea Domini Sabaoth suavissimi odoris florem emittens, ad vocem turturis ac sponsi dicentis: Surge propera amica mea, veni de Libano, veni, coronaberis; anima felicissimi Patris, dulcis amica summi Patris, surrexit, hoc est coronanda ab sponso suo Jesu Christo, sæculum corpusque reliquit, ac angelorum adminiculo fulta, ubi ipsum Deum deorum in Sion æternaliter cerneret, gaudens hilarisque conscendit x. Sepultus y sane est in præfata ecclesia beati Baptistæ Johannis prope corpus reverendi pontificis Cuthberti, ipsius ecclesiæ, ut diximus, fundatoris ac sui dignissimi prædecessoris. Post hunc assumptus est in pontificatum relictæ ecclesiæ Jambertus z, pater & abbas vicinæ ac prænomintæ abbatiæ gloriosorum Apostolorum Petri & Pauli.

[9] Hinc evolutis pauculis annis Dani aa, gens effera, [Miracula:] perdiscentes Angliam in omni pene genere hominum a pristino statu exorbitare, & divitiis ac voluptatibus magis solito operam dare, cœperunt quasi pedetemptim probare, tribus navibus illuc primo directis, quam efficere possent, si plures mitterent, plures venirent. Quas cum prospere in nonnullis egisse audirent, animati sunt, & classe parata Angliam non semel aut bis, sed sæpenumero veniendi usum acceperunt. Quodam itaque tempore, &c bb. Plura feruntur in hunc modum de beato Viro; quæ omnia scribere nimii ponderis esset. Ad alia ergo tendentes, hunc istis ponimus modum.

[10] Transierunt plures anni; & corpus ejus sub veneratione multorum loco mansit immotum. [incendium ecclesiæ Cantuariensis,] Nonnulli quoque successorum ejus huic vitæ decedentes, locum sepulturæ in ipsa basilica acceperunt cc. Post hæc multis malis quaque per Angliam crebrescentibus, contigit civitatem Cantuariam ex incuria quorumdam, sua minus caute curantium, igne succendi & crescentibus flammis in matrem ecclesiam inibi consistentem incendium ferri dd. Quid dicam? Combusta est tota cum officinis monachorum ibi degentium pene omnibus, simul & ecclesia beati Johannis Baptistæ, ubi, ut prædictum est, archiepiscoporum reliquiæ jacebant humatæ. In qua conflagratione quæ vel quanta damna locus ipse perpessus sit, nullus hominum edicere potest. Ut tamen quædam inde tangamus; quidquid in auro, in argento, in diversis aliarum specierum ornamentis, in divinis ac sæcularibus libris preciosius habebat, fere totum vorans lingua ignis absorbuit. De his tamen quia fuerunt recuperabilia, minus est fortasse dolendum. At dolor immanis & nullo fine claudendus hucusque eamdem ecclesiam premit; quum privilegia Romanorum Pontificum, privilegia regum & principum regni, ipsi ecclesiæ studiose sigillata & collata, quibus se & sua perenni jure munire deberet atque tueri, ex integro redacta in nihilum deperierunt. Si qua autem sunt ex illis recuperata, diversis in locis, ubi contrascripta fuerunt, reperta sunt & accepta; bullis atque sigillis, quæ alia fieri nequibant, cum ecclesia, in qua servabantur, igne consumptis. Ex quo robur & fortitudo hostibus ejus usque in præsens contra æquum increvit; & mult … mala *, oppressiones, & scandala insurgentium filiorum super ea … ia struxit.

[11] Sed hæc notissima omnibus, vane quasi aliorum notitiæ scribe … gnificamus. [ejusque restauratio: irreverentia erga Sanctum punita.] Quapropter istis omissis dicamus, quod post istud gem .. m incendium corpora pontificum supra memoratorum suis loculis immota quiescebant; donec ille virorum strenuissimus & cum omni honore nominandus Lanfrancus ee videlicet Cadomensis * cœnobii abbas archiepiscopatu Cantuariensi functus est. Is quippe omnia quæ combusti monasterii repperit vel ædificia vel ædificiorum detrita monumenta terræ coæquans, & quæ sub terra erant fundamenta effodiens, cuncta nova extruxit, & præfatos antistites levari ac in tuto locari constituit; donec ea, quam cœperat, ecclesia facta esset, in qua decenter poni valerent. Et ita factum est. Post aliquot annos in ecclesiam jam fundatam illati sunt, & in aquilonali parte super voltum * singuli sub singulis ligneis locellis, ubi quotidie mysterium Sacrificii salutaris celebratur, positi sunt. His ita dispositis, forte die quadam unus ex fratribus ecclesiæ in scamno sedens coram sepulchro beati Bregwini, &c ff. Et quidem, ut multi affirmant, hunc inter se morem Saxones præstantius habent; ut majores suos dignius honorent & irreverentiæ subditorum non parcant, ne insolescant. Morem igitur suæ gentis & mundo exemptus filiis suis studuit bonus Pater exhibere, ut eos moneret, qua reverentia se debeant erga majores suos habere.

[12] [Monachus quidam volens auferre corpus ejus,] Inter hujusmodi facta sanctissimi Viri, venit Cantuariam quidam monachus de terra Teutonici gg imperatoris, Lambertus nomine, notus reginæ, quam rex Henricus hh, defuncta prima conjuge sua, uxorem de Saxonia * duxerat. Hic Lambertus per multum temporis Cantuariæ rogatu reginæ cum fratribus conversatus est; & pene quasi monachus loci ab omnibus habitus. Unde familiaritate quoque potitus, cœpit frequentare locum, in quo pontificum reliquiæ quiescebant, illic orare, illic Missas celebrare, illic familiariter conversari. Interrogabat hunc & illum, quis ille esset vel ille, quove nomine vocaretur, qui illo vel illo loculo claudebatur. Ubi autem de beato Bregwino audivit, succensus est desiderio habendi illum, & in terram suam transferendi; recordatus fortassis antiquæ bonitatis famæ, quam in patria sua de illo didicerat ii. Verum dum impossibile sibi videret, clam vel palam desiderii sui per se effectu potiri; suggessit archiepiscopo, qui tunc erat, & graviter morbo paralysis premebatur, nomine Radulfo kk; ut ossa memorati patris sibi concederet, asserens ei locum construendi monasterii a primoribus gentis suæ concessum, quod sub patrocinio patris Bregwini construere, & omnimodis servitio Dei accommodum ipse & sui proposuerant ordinare. Quid multa? Acquiescit pontifex: nec enim noverat quo de agebatur; & ideo facili assensu ad preces petentis permovebatur. Res fertur in audientiam monachorum; & quidam, ut concessio pontificis perficeretur, plenissime laudant, quidam e contra modis omnibus negant.

[13] [inopinata morte defungitur:] Post dies defungitur archiepiscopus. Itaque plures eorum, qui, eo vivente, laudaverunt fieri quod roganti concesserat fratri, versa vice contradicentibus acquieverunt: & uno animo pariter institerunt, ne suo pastore ecclesia, quam vivens in carne pio diligebat affectu, destitueretur. Ne tamen concessio antistitis videretur usquequaque contemni; ex communi consensu deliberatum est, in quo & archiepiscopum consensisse nonnulli attestati sunt, ut scilicet os unum, brachium videlicet sinistrum sacri corporis, fratri conferretur. Quod ipse parum æstimans, & iis, quæ sibi promissa dicebat, frustrari non sustinens, suspicatus est, se per reginam posse apud regem efficere, quatinus ipse regia potestate vi a monachis extorqueret, ut sibi concederent quod quærebat. Super negotio igitur reginæ locuturus, & eam cum rege in parco Wudestochico ll commorantem aditurus, Lundoniam venit; ibique valida infirmitate correptus, progredi ultra nequivit. Languore in dies crescente, ipse Cantuariam reportatus est; ubi parvo tempore vivens defungitur, & inter mortuos fratres sepelitur. Hinc nocte sequenti astitit Vir quidam statura mediocris, persona insignis, habitu monachus, facie ignotus, cuidam Fratri de congregatione per visum, homini bene religioso Deumque timenti, dicens illi: Scisne, quam ob causam Lambertus ille Saxo sic inopina morte raptus sit? Cui cum se nescire responderet. Scias, inquit, quia eo quod corpus Bregwini de sua sede auferre, sibique conatus est vindicare. Nec enim talis meriti fuit in oculis Dei, ut tanti Pontificis præsentia vel possessione debuerit jure potiri.

[14] De his ita considerans ergo provida sollicitudo servorum Dei, [alius a vomitu sanguinis sanatur.] & ex iis, quæ frater ille facere molitur, considerando perpendens, in futuro tempore aliquid huic simile a supervenientibus externis hominibus posse moliri, ne faciliorem effectum sortirentur, reliquias ipsius Patris a præfato loco cum reliquiis beati Plegemundi mm archiepiscopi in australem ecclesiæ partem transtulit, & post altare beati Gregorii Papæ decentissime tumulavit. Quidam autem ex monachis, Willelmus nomine, ex consensu aliorum, horum omnium se præ cæteris medium fecit; & ejus industria ac provisione ferme omnia, quæ in ipsa reliquiarum transpositione vel sepulchrorum compositione impensa fuerunt, procurata sunt. Is in una post hæc solennitate servitio ecclesiæ toto conamine sese dedens, & ultra vires in cantando vocem edens, ruptus est in interioribus; moxque in vomitu sanguinis, aliisque gravibus molestiis vehementer afflictus. Quid igitur ageret, ignorabat. Noverat enim jam in ipsa ecclesia hoc nonnullis, & eadem causa contigisse; quorum alios morte multatos, alios multis annis multo languore vexatos, omni ambiguitate semota sciebat. Venit autem ei in mentem, quid servitii, quid sollicitudinis, quid honoris nuperrime impenderit duobus pontificibus istis Bregwino & Plegemundo. Itaque corde contrito, spiritu humiliato, perfusus lachrimis genas, orat eos sibi misereri; quatinus, impetrata sibi a Christo Jesu pristina corporis sanitate, intelligat, quid de illis ipsi & aliis amodo sit sentiendum, quave fiducia pro æterna sua salute eos appellare possit ad interveniendum. Mira Dei bonitas, potentia mira! Mox, sicut ipse refert, se omni sensit languore curatum; nec novi doloris aut incommoditatis ullam ulterius molestiam passum.

[15] Hæc de beato Bregwino minus sapiens edidi, [Epilogus auctoris.] quæ a majoribus & veridicis viris didici. Et hi quidem alia se expertos in se fuisse tradunt, alia vel ab illis, qui præsentes fuerunt, vel a præsentibus acceperunt, seque referunt accepisse, constanti allegatione commemorant. Ne ergo animos amicorum meorum, me ad hoc opus incitantium offenderem, cessi voluntati eorum. Quod itaque scripsi, eis scripsi: videant ipsi. Si in aliquo bene processi, gratias Deo: si aliter in aliquo, intentius orent, obsecro, pro scelere meo. Memoria transitus beatissimi Viri VII Calendas Septembris recolitur; ut illic nomen Domini, qui illum honoravit expeditius magnificetur. Sit igitur ipse qui vivit, dominatur & regnat per omnia, benedictus in sæcula sæculorum & ultra. Amen.

ANNOTATA.

a Withredus .. capessit Cantwarorum regnum, ac illud tenuit XXXIII. Chronicum Saxonicum ad annum 694.

b De S. Brithwaldo, cujus nomen varie a variis efformatur, Cantuariensi episcopo, dictum est tomo 1 Januarii, die IX, pag. 597 & 598.

c Quam ampla & illustris fuerit istius ecclesiæmetropolitanæ prærogativa, indicabitur infra lit. n.

d Hoc in concilio Bacanceldensi accidit anno 694; cujus Acta edidit Henricus Spelman inter Concilia Anglicana tomo 1, a pag. 189.

e In Saxonia videlicet antiqua seu Germanica, secundum dicta in Commentario prævio num. 2.

f Chronicum Saxonicum ad an. 668: Hoc anno Theodorus consecratus est in archiepiscopum, & missus in Britanniam. Habetur in Martyrologio Romano ad diem 19 Septembris.

g Acta ejus illustrata sunt apud nos tomo VI Maii, die 26, a pag, 373.

h Cujus instituti monachus fuerit, cupimus doceri. Adisis Commentarium prævium num. 2 & 3.

i Anno 731, secundum nos loco superius indicato lit. b. Consuli insuper possunt, quæ de hoc Viro collecta sunt in Historia de antiquitate Britannicæ ecclesiæ &c., editionis Hanoviensis, anni 1605, a pag 55.

k Res gestas Viri sancti collegimus tomo VII Julii, die 30, a pag. 159.

l De sancto ac Venerabili Beda egimus tomo VI Maii, die 27, pag. 718 & seqq., innectentes obitum ejus anno 735.

m In Vita, quam damus, apud Whartonum edita, notantur ista pag. 185: Tatwinus thronum ascendit anno DCCXXXI medio: excessit post medium annum DCCXXXIV. Wightredus obiit anno DCCXXV juxta Chronologiam Saxonicam. Tatwinus igitur anno decimo Eadberti vitam finivit.

n S. Gregorius PP. III omnes Britanniæ episcopos ei subjicit, hanc innovans seu confirmans dignitatem, quam S. Gregorius magnus S. Augustino concesserat: de qua re vide tomum VII Julii mox citatum pag. 160. Obiit S. Tatwinus anno 734, qui ibidem pag. 159 signatur, & de quo jam proxime dictum est.

o De Nothelmo tractat citata Historia de antiquitate Britannicæ ecclesiæ a pag. 58. Chronicum Saxonicum ad an. 741, Nothelmus, inquit, archiepiscopus decessit. Notata ibidem in hunc locum non transcribo. Alfordus ad annum 739 num. 6, ipsius mortem eidem anno innectit, non anno 741, quem improbat.

p Chronicum Saxonicum ad an. 741 dicit: Cuthbrythus fuit in archiepiscopum consecratus. Alfordus vero ad an. 740, num. 2 scribens, hoc anno in Dorovernensem sedem ascendisse eum memorat; ac varia de illius sepultura colligit ad annum 758, quo, post annos sedis octodecim, eumdem e vita migrasse refert, uti & Chron. Sax. Vide quæ de dicta sepultura habet Commentarius prævius.

q Chron. Sax. ad an. 748: Æthelbyrhtus, Wihtredi regis filius, capessit regnum Cantii. Obiit anno 760, ibid. ad istum annum: quo Alfordus num. 1 Edbertum pro Ethelberto ponendum affirmat.

r Idem Chronicum ibidem præmiserat: Eadbrythus, Cantwarorum rex decessit. Consuli potest Alfordus ad dictum annum 748, num. 1, ubi eum vocat Ethelbertum.

s De die & anno consecrationis diximus in Commentario prævio num. 4.

t De duratione sedis ejus, ibidem num. 7.

u Chron. Sax. ad annum 761: Hoc anno fuit aspera hyems.

x Anno videlicet 762. Vide Commentarium nostrum num. 6.

y Difficultates in Sancti sepultura suscitatas narravimus ibidem § 2.

z De quo ibidem num. 13.

aa De destructione & vastatione a paganis illata ecclesiis Lindisfarnensibus Chron. Sax. ad annum 793 meminit. Consule Pagium ad eumdem annum num. 6, & Commentarium prævium num. 15.

bb Editor hujus Vitæ interserit ista aliis litteris: Sequuntur miracula plura, quorum epitomen abbreviatis Eadmeri verbis dedit Vita Bregwini, Osberno male ascripta supra, pag. 76. Utinam Whartonus Edmeri textum reliquisset integrum & intactum: cum vero contra fecerit, nos coacti sumus e Vita breviore miracula supplere, ut in Commentario prævio licet videre § 2.

cc De sepultura Sancti Commentarius § 2.

dd

Thornus Col. Anno Domini, inquit, MCLXXIV fuit ecclesia Christi Cantuariæ combusta die sancti Bertini abbatis. Colitur die V Septembris.

ee Agit de illo Alfordus ad annum 1050.

ff Miracula duo, quæ in textu Edmeri hicnon narrat Whartonus, iterum mittens lectorem ad aliam S. Bregwini Vitam, nos supplevimus in Commentario nostro num. 18.

gg Teutonici imperatoris, id est, Germanici imperatoris.

hh Henricus, Guilielmi Conquæstoris filius, anno 1100 rex Angliæ factus, quo & Mahaldem, alias Mathildem, duxit uxorem. Anno autem 1121 conjux ei obtigit Athelis, al. Atheleida, filia Ducis de Luvain (de Lovanio, non de Lorain: etiamsi Lotharinga vocatur:) ex Chronico Saxonico: quod, cum adjectis ad illud notis, videri potest ad annos modo citatos.

ii Hinc confirmatur nostra sententia, quod S. Bregwinus fuerit ortus in Saxonia antiqua, seu Germanica.

kk Factus est archiep. anno 1114; mortuus 1122, ex Chron. Sax. ad istos annos. Legi etiam potest Historia de antiquitate Britannicæ ecclesiæ a pag. 123.

ll Vulgo Wudestoke: de quo meminit Monasticum Anglicanum tomo 2, pag. 318 & 396.

mm Chronicum Sax. ad an. 990: Hoc anno Plegemundus electus est a Deo, omnibusque ejus Sanctis, ad archiepiscopatum de Cantwareberi. Alfordus ad annum 989 laudat illum, & agitde consecratione ejus. Quod vero stricti nominis sanctus sit, non reperi hactenus traditum a scriptoribus hagiologis.

* hæc, & proxima in nostro exemplari e vanida.

* Caen in Normannia.

* i. e. fornicem

* Lotharingia

DE S. VICTORE MARTYRE
CERESI IN CASTELLA VETERI HISPANIÆ,

Anno circiter CML.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, tempus, Acta, translatio.

Victor martyr, Ceresi in Castella veteri Hispaniæ (S.)

AUCTORE J. P.

Ceresum, cujus non una eademque nominis efformatio est, ita describitur hac die apud Tamayum pag. 592: [Martyrii palæstra,] Cerasum. Oppidum antiquum non procul ab urbe Burgensi (prope Veloradum, sicut habet Marieta mox citandus;) quod hodie Zerezo dicitur, olim, ut ex Actis elicitur, populosum, & accolis plenum; sed jam in parvam populationem redactum. Huic ultimæ ac vulgari hujus loci efformationi se accommodavit idem auctor in annuntiatione, dum pag. 587 Martyrem refert: Apud Cerecenses prope Burgensem urbem. Locus porro iste sicut S. Victori, qui vulgo nominatur san Vitores, natalis fuit mortalis vitæ, sic melioris ac sempiternæ exstitit palæstra, publico ejus cultu non per Hispaniam dumtaxat, sed per universam etiam Catholicam Ecclesiam propagato; dum annua Viri memoria præscribitur quotannis legenda in Martyrologio Romano, quod ita illum refert: In Hispania sancti Victoris martyris, qui a Mauris pro Christi fide occisus, martyrii corona decoratus est. Annuntiationes apud Molanum, Canisium, & Galesinium huc non transcribimus; sed his superaddimus alia, quæ de publica Martyris veneratione ad posteros transmissa sunt.

[2] Ægidius Gonsalvus Davila in Theatro ecclesiastico, inter ea, [cultus publicus.] quæ scribit de ecclesia metropolitana Burgensi, commemorans sancta corpora, quæ in ista civitate, ejusdemque archiepiscopatu existunt, pag. 25 ponit Cerezi corpus S. Victoris martyris, additque legi de eo XVI (voluerit dicere XXVI) Augusti. Joannes de Marieta Ordinis FF. Prædicatorum lib. 2 de Sanctis Hispaniæ, qui est de Martyribus non pontificibus cap. 74, Fuit, inquit, sanctum corpus in ista cavea (de qua ante egerat) annis aliquot, ac postmodum fuit translatum, ubi nunc est; & concurrunt multi populi cum supplicationibus, ut a Deo petant, ut per Sancti intercessionem bene sibi faveat in temporalibus. Festum ejus celebrat ecclesia Burgensis die XXVI mensis Augusti, & isto die conveniunt septuaginta populi crucibus suis instructi. Fuit conventus Ordinis, ait, nostri, & jam est Minorum. Joannes Vasæus in Annalibus Hispaniæ ad annum 950, inter alia, quæ scribit de S. Victore, de cultu ipsius publico tradit ista: Corpus ejus in municipio Villorado cum maxima veneratione colitur. Quod eo translatum fuit XIII Kalendas Junii anno Domini MCDLXVI, jubente D. Ludovico de Acuna ep. Burgensi, sicut refert Tamayus pag. 591. Instrumentum ex eo dabimus inferius.

[3] [tempus martyrii] De tempore martyrii non convenit inter auctores. Vasæus jam laudatus ita memorat: Hoc anno (950) Abderamen Halihatan rex Cordubæ movit duodecimam persecutionem in Christianos dictos Mozarabes, de cujus vocabuli ratione jam dictum est (& nos prolixe de eo tractavimus ante tomum VI mensis Julii.) Hæc persecutio tantum in Hispania facta est. Edixit vero Abderamen, ut quicumque Christiani viverent in ditione Maurorum, vel abnegarent fidem Christi, vel morte pœnas luerent. Nonnullis deinde nominatis Martyribus, de nostro narrat sequentia: Eodem tempore passus est consimile martyrium (amputati videlicet capitis) beatus Victor, natus in oppido Cereso Burgensis diœceseos, qui precibus suis patriam a decennali obsidione liberavit, sacris suis concionibus multos apostatas & Sarracenos ad Christi fidem convertit. Ambrosius de Morales in Chronico Hispaniæ lib. 16, cap. 15, ad annum 938, Secundum quod, inquit, omnes affirmant, passus est istis annis.. (S. Victor,) & sic Vasæus illum posuit anno DCCCCL: credique potest ita esse; cum lectiones episcopatus Burgensis, & antiqua traditio id dicat: quamvis alii illum faciant synchronum D. regi Alfonso Casto, sicut indicarat idem chronologus lib. 13, pag. 49.

[4] Baronius ad annum Christi 938 postquam num. 1 narrasset ingentem victoriam, [ex variis expenditur scriptoribus,] a rege Legionensi in Hispania, nomine Ramiro, reportatam adversus Abderragham (uti eum vocat) tunc Cordubæ regnantem, ita prosequitur num. 2 in rem nostram: Porro his addunt nonnulli, qui prosecuti sunt res Hispaniæ, ipsum Arabum regem Abderragham, hac accepta clade, ubi Cordubam reversus est, magnam adversus Christianos sibi subditos persecutionem excitasse; tuncque passum sanctum Victorem. Hæc Eminentissimus Annalium conditor; sed Pagius expendens narrationem ipsius ad annum mox indicatum a num. 1 ad 3, victoriam istam removet ad annum sequentem: id quod obiter sit indicatum hic, quia parum vel nihil nos tangit. Quod nostra magis interest; videamus, num annus a Baronio, vel proxime hunc subsequens a Pagio designatus, componi queat cum calculo chronologico Vasæi, id est, cum anno Christi 950. In Actis S. Victoris, quæ infra daturi sumus, leguntur ista: Septennio .. toto, quo Victor latuerat (in eremo Ognæ videlicet) obsidionem Saracenicam toleraverat Ceresum, quod angeli monitu Sanctus ab illa longa obsidione (apud Vasæum, ut modo narrabamus, a decennali) ibidem dicitur liberasse. Moralesius laudatus, dum ad annum 938 ipsius martyrium memorat, non vult illud preße adstringere isti anno; sed loquitur cum temporis extensione; uti suadetur ex ejus verbis supra allegatis.

[5] Jam vero si anno 938, vel 939 ex correctione Pagii, [& cum illis determinatur.] addas aliquod tempus, ut Abderamenus tam ingenti clade a rege Ramiro fusus, magnam adversus Christianos sibi subditos persecutionem excitaret; facile pervenies ad annum Christi 950; vel etiam ultra, si decennalis obsidio fuerit, ut asserebat Vasæus. Hæ sunt cogitationes meæ, quas lectoris judicio permitto, si quidquam rectius repererit. Interim hoc modo notulam marginalem, in initio hujus Commentarii positam, intelligi cupio, & quidem cum aliqua temporis affectione per adverbium circiter. Deinde profiteor, me in hoc tempore figendo loqui cum auctoribus potius, quam ex fide rei compertæ: quia suspecta adjungitur circumstantia in vacca, ut mox videbimus. Pergamus ad S. Victoris Acta.

[6] Ea, quæ prælo committemus, hunc præferunt titulum: [Acta] S. Victoris martyris, ex ecclesiæ Burgensis, Castellæ veteris metropolis, ecclesiasticis tabulis. Addidit ad marginem noster Daniel Papebrochius ex tomo G. f. 142. In fine autem Actorum apponitur sequens censura; & eadem quidem illius manu, qui apographum scripsit: Cæsar Baronius [censuit] corrigendam esse lectionem.. De medio tollendum illud, quod de vacca legitur. Quod fabulosum quodammodo sonat; licet in illis partibus pro miraculo habeatur. Acta hujus Martyris etiam habentur apud Gononum inter Vitas Patrum occidentis lib. 3, pag. 160: unde nonnulla accepi, quæ in exemplari ecclesiæ Burgensis adjeci ad marginem, & in ejusdem exemplaris contextu huic signo [] inclusi. Lucius Marinæus tomo 1 Hispaniæ illustratæ, quæ Francofurti excusa est anno 1603, pag. 334 S. Victoris gesta breviter perstringit: & Mauros quidem eum pœnis acerbissimis sustulisse refert; sed nihil habet de crucifixione, de vacca nihil, ac de Cereso a longa obsidione per Sanctum liberato.

[7] [nec non variæ] Marieta supra citatus dum historiam ejusdem loci, per sanctum Martyrem vaccæ ministerio soluti ab ista obsidione, pluribus repræsentat, quæ brevissime dumtaxat attingitur in Actis paulo post a nobis exhibendis, multo eam deteriorem, minusque credibilem facit. Ad suos quippe Ceresanos Sanctus angeli monitu digressus, ita cum illis egisse dicitur: Videamus, Dominus misit me, ut vos liberem, quam cibariam annonam habeatis ad vestram sustentationem. Illi responderunt, nihil sibi esse relictum, præter parum tritici. S. Victor eis dixit, si forte haberent vaccam aliquam. Responderunt, habere se. Dixit Sanctus, ut vaccæ præberent quod comederet usque ad satietatem, & sic eam saturam ejicerent extra civitatem. Inimici Mauri, qui civitatem obsidione premebant, vaccam conspicati, statim lanceis illam confoderunt: apertisque intestinis, invenerunt eam tritici saturam. Hoc videntes inimici dixerunt inter se: Septem sunt anni, ex quo occupamur ista civitate per famem intercipienda, & cogitamus, jam nihil ipsos habere quod exspectent: & videmus, quod gregibus dent alimentum in tanta abundantia. Hoc utique quia videmus, oportet, ut civitati bene sit prospectum de alimentis: quam ob rem nihil habemus, quod hic exspectemus. Sic statuerunt abire, & obsidionem relinquere.

[8] [super eisdem] Huic narrationi e textu Hispanico Marietæ addi possunt res quædam aliæ. Nam primo, eo loco, in quem ceciderunt guttæ sanguinis pedum ejus, quando volebant illum clavis affigere cruci, morum postea natam affirmat, quæ ad hodiernum usque diem, inquit, permanet in memoriam miraculi istius. Secundo, postquam narrasset, Sanctum capite truncatum, refert ferocem serpentem numquam amplius apparuisse post Sancti ad eum verba, quæ ibi memorat. Tertio, subdit fontem a S. Victore prodigiose e terra esse productum, addens illum permanere usque ad hodiernum diem. Floruit autem Marieta seculo 16 exeunte ac ineunte 17, ejusque historia, qua hic utimur, in lucem prodiit anno 1596. Plura de eo Echardus tomo 2 Scriptorum Ordinis Prædicatorum pag. 377. Unde fit, ut non audeamus ipsi habere fidem, quia de sunt antiquiora documenta, quæ tot res & tam mirabiles confirment.

[9] [observationes.] Acta, quæ habentur hac die in Martyrologio Tamayi, interpolata sunt: in quibus, præter alia, quæ displicent, occurrunt mulieres septem, quæ, a S. Victore cælitus monitæ, e manibus Saracenorum ereptæ dicuntur. Adde mortuum ab illo ad vitam revocatum: sanctique Martyris epitaphium. Enimvero figlina Tamayi nimium cognita ac perspecta est, quam ut merces hujusmodi e sublesta istius fabulatoris fide admittamus. En tibi nunc, lector, Acta. Auctor eorum nos latet: ignota, qua sint scripta, ætas: mira quædam memorant; e quibus superius eradendum censebat unum Baronius: pro aliorum omnium veritate spondere non ausim; sed illa profero, quæ in apographo nostro reperio, etiamsi certioribus documentis, prout desidero, eorumdem veritatem confirmare non possim. In iis, quæ indicari solent in Annotatis, cum facillime legi possint in hoc Commentario, brevissimus ero.

[10] De Sancti translatione, cujus supra ex Tamayo facta est mentio, [Translationis solennis] idem auctor agit ad diem XX Maii, ac ejusdem profert instrumentum ex antiquo, uti vocat, Ms. codice Hispano conscripto: quod ne quispiam hic desideret, in qualicumque Tamayi, vel istius codicis fide, illud recitamus: Elapsis multis temporibus, postquam S. Victor pro Christi fide ad martyrii coronam accessit, ad ejus sacrum corpus in ecclesia suo nomini dicata noscitur tumulatum; Deus ejus interventu plurima voluit perficere miracula, tam in loco sepulturæ, quam in aliis circumjacentibus oppidis, quorum seriem retexere longum erit, quia multa sunt gesta, & quotidie geruntur innumera, in quo tempus terere, cum de translatione sumus acturi, erit aliud pro alio sumere. Anno igitur Dominicæ Nativitatis MCDLXVI, die Dominica XIII Kalend. Junii facta est translatio sacri corporis cum ingenti devotionis affectu, & solemni oppidanorum apparatu. Nam licet sacra pignora gloriosi Martyris in loco honesto jacerent; attamen, postquam domus, & cœnobium eleemosynis piorum virorum, amplitudinem recepere; devotus & multum magnificus Dominus D. Ludovicus de Velasco omnem posuit operam in transferendis S. Martyris exuviis. Quod ut perficeret impetravit a reverendo, & multum magnifico Domino D. Ludovico de Acuna episcopo Burgensi, licentiam pro sacro Martyris corpore transferendo; & quia ejus dominatio actui interesse non poterat, translationis opus reverendo domino D. Eneconi cœnobii S. Petri Caradinensis abbati commisit.

[11] Qui ascitis quamplurimis ecclesiasticis personis, tam secularibus, [instrumentum datur.] quam regularibus, sanctissimas transtulit reliquias B. Victoris martyris, de loco, in quo jacebant, ad majorem capellam præfati cœnobii, quod in diœcesi Burgensi, in territorio villæ, quam Velforado dicunt, a pluribus annis conditum invenitur. Ad hujusmodi ergo sanctæ translationis actum ex omnibus proximis oppidis ac vicis innumeræ cum supplicationibus, & processionibus confraternitates, cum crucibus, & insigniis, plurimam devotionem demonstrantes, devenere. Inter alias nobiles personas D. Bernardinus de Velasco, primogenitus comestabuli Castellæ Petri Fernandez de Velasco, D. Didacus Sarmiento comes de Salinas, & D. Sanctius de Valasco; necnon D. Maria de Mendoza, uxor D. Ludovici de Velasco, D. Anna de Velasco eorum filia, & D. Eleonora Osorio, uxor Adephonsi Diaz Bolcier, itidem istum cohonestarunt actum, quo expleto, unusquisque in domum suam reversus est. Et ego a S. Martyre veniam efflagito, propter non digne ejus contextam historiam, & translationis modum, prout ejus merita, & meum expetebat obsequium. Faxit Deus Opt. Max. quod talia in hoc mundo opera peragamus, ut tanti Martyris precibus ad suprema cæli culmina transferri mereamur. Amen.

ACTA
Auctore anonymo,
ex tabulis ecclesiæ Burgensis.

Victor martyr, Ceresi in Castella veteri Hispaniæ (S.)

[Sanctus ab angelo vocatur e solitudine ad liberandam patriam:] Victor martyr in oppido Cereso a Burgensis diœcesis natus, postquam sacras sufficienter Literas calluit, & in sacerdotalibus b ministeriis aliquamdiu sese exercuit, illecebras mundi cupiens devitare, in eremum Ognæ c secessit, septemque perpetuos annos inter speluncas ferarum, hymnis divinisque laudibus intentus peregit. Ea tempestate Mauris totam fere Hispaniam possidentibus, Ceresum grandis tunc civitas ad Christianos desciverat, septennioque illa toto, quo Victor latuerat, obsidionem Saracenicam toleraverat. Quare angelus apparuit Victori, & eum iis vocibus excitavit: Eia, Victor, age, rumpe moras, te patria vocat, ut longa eam obsidione salves, quam septem jam annos [Mauri] circumstant: muri nutant; oppidani post multos perpessos labores, & destituti commeatibus facere deditionem parant. Propera, ut * patriam liberabis *. Venit Victor Ceresum, visoque cognitus tandem in Maurorum castra penetravit.

[2] Cum Mahometicam superstitionem Victor in castris hostium acriter insectaretur, & Christiani, qui a fide defecerant, [frustra tentatur, ut sectam Mahometanam amplectatur;] recuperarentur, Maurique quam plurimi Christi legem suscepissent; Gaza unus ex regibus Maurorum, non passus ea impune fieri, Victorem comprehendi jussit, & ad se adduci. Victor regi assistens podagræ morbo laboranti, illum primum liberavit: deinde cum conaretur rex, ut abnegaret Christum, persuadere Victori, in Mahometicam sectam invexit *. Iratus rex audacia Victoris, rapi inde, in carceremque mitti præcepit.

[3] [cruci affigitur, capite truncatur; & Ceresana obsidio solvitur.] Sed cum in carcere detentus non minus plebem innumeram prædicando acquireret, rex pro beneficio sanitatis accepto imperavit Victorem a militibus decollari. Victor rogavit carnifices, ut prius illum cruci affigerent: quod ipsi tam strenue fecerunt, quam libenter. Triduo pependit in cruce vivus plurimos convertendo, & miracula quamplurima non vulgaria edendo. Nam & cuidam spuenti se, mortem ante reditum in urbem denuntiavit, [quæ mox] subsequuta est. Tandem e cruce depositus, caput uno ictu amputatum manibus excepit, atque viam in oppidum Ceresum direxit, oppidanosque alloquutus, vaccam pauxillo, quod solum supererat, frumento saturatam dimitti per mortem * jussit, quam hostes jaculis confoderunt, triticumque erumpens cernentes, diffisi victoria protinus abierunt.

ANNOTATA.

a Cereso; in utroque nostro apographo est Carasso: sed malui tum hic, tum inferius Ceresum scribere, quia id videtur conformius nomini Hispanico Cerezo, apud Moralesium, Davilam, & Marietam; & Zerezo apud Tamayum. Adde, quod sint scriptores Latini, qui in hac nominis Ceresi efformatione me præcesserunt.

b Tamayus hac die presbyterum illum vocat; sed nos hoc titulo superius abstinuimus, aliorum exempla secuti.

c In eremum Ognæ: Marieta en los montes de Oca, id est, in montibus Ocensibus, quos invenio in territorio Burgensi.

* al. Propterea

* al. additur: teque martyrio consignabis

* al. invectus est.

* l. cum alio apographo nostro portam

DE S. FELICE PRESB. ET CONF.
PISTORII IN ITALIA,

non ultra Seculum X.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus; notitiæ; inventio ac depositio corporis; tempus vitæ; miracula.

Felix presbyter conf. Pistorii in Italia (S.)

J. P.

Pistorium seu Pistoria, urbs Etruriæ in Italia, vulgo Pistoia, in territorio Florentino sita, & archiepiscopo Florentino suffraganea, [Cultus, varia de hoc Sancto documenta,] cultu publico honorat S. Felicem ad diem XXV Augusti, quo in utroque Catalogo Ferrarii eum signari, tunc inter Prætermissos indicavimus, & in hunc distulimus diem XXVI ejusdem mensis, quo notatur in Martyrologio Romano, breviter sic eum annuntiante: Pistorii sancti Felicis presbyteri & confessoris. Priusquam progrediamur ad alia; placet præmittere notitiam nonnullorum documentorum, quæ de hoc Sancto habemus: quorum unum est Breviarium Vitæ, quod signatur excusum Lucæ apud Hyacinthum Pacium MDCLXXXIV, de superiorum licentia. Ita incipit: Fœlix Pistorii honestis parentibus natus. Documentum secundum, quod apud nos est, inscribitur Copia vetustarum lect. S. Felicis presb. Pist. C., ex lectionario antiquo Ms. sacristiæ S. Zenonis eccl. Cath. Pist. a 382 in pe. 2a. Huic accedit aliud Ms., seu Vita Felicis, ut prænotatur, desumptum ex eadem sacristia: utrumque vero sic incipit: Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in majestate, & continet eamdem historiam. His adde, quæ de hoc Sancto excusa leguntur apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXV Augusti, ex monum. Ms. eccles. Pistorien. Baronius in notis ad Sancti annuntiationem, quam modo recitavimus, cujus, inquit, res gestas legimus in manuscr. codice, ab eadem ecclesia, Pistoriensi videlicet, Romam misso.

[2] Nullum vero ex hisce documentis esse antiquius seculo quinto decimo, [tempus inventionis corporis:] colligitur ex inventione S. Felicis: de qua Breviarium Vitæ excusum hæc memorat: Ejus corpus in cathedrali sepultum pluribus post obitum seculis ibidem .. repertum est. Inventionis annus signatur in duobus nostris exemplaribus Mss., quæ jam indicavimus, 1414; (sed apud Ferrarium non recte 1410;) qui quotus fuerit post nostri Confessoris obitum, non habemus compertum, cum nos lateat, quo seculo vivere desierit, cultusque ejus jam diu quasi intermortuus ac sepultus oblivione, revixerit e sacri corporis ejus inventione, secundum lectiones proprias, quas inferius producturi sumus. Apud Ughellum tomo 3 Italiæ sacræ columna 285 novissimæ editionis habentur sequentia in additione: In quadam donatione ab Othone II * imperatore eidem Pistoriensi ecclesiæ facta anno CMXCVII legitur: In honorem sanctorum Zenonis, Rufini, & Felicis: & .. in alio simili instrumento per Fridericum I anno MCLIV, ecclesiæ in honorem sanctorum Zenonis, & Rufini, atque Felicis dicatæ. In ipso autem Ughelli textu col. 284 præcesserant ista: Cathedralis .. quamplurimis Sanctorum reliquiis condecoratur, in quibus elucent SS. Felicis, atque Rufini Pistoriensium sacrata ossa. In citata additione observatur: S. Rufini, non Pistoriensis, ut scribit Ughellus, sed Marsorum episcopi & martyris. Consuli possunt quæ apud nos sunt dicta tomo 11 Augusti, die XI, pag. 634 de S. Rufino Marsorum episcopo & martyre.

[3] [videtur Sanctus non vixisse ultra seculum 10:] Ex his præmissis videtur mihi verosimile, S. Felicem nostrum non vixisse ultra seculum decimum; nostrum, inquam, etiamsi non omnino constet, an noster sit: constaret magis, si in citatis diplomatibus additus fuisset titulus presbyteri & confessoris: eaque de causa intra verosimilitudinis terminum me continui. Favet tamen Breviarium Vitæ excusum, cujus verba citabam supra num. 2, ac lectiones propriæ, quæ dabuntur paulo post; in quibus referuntur ista: Et quoniam Deo cura est de Sanctis suis, placuit omnipotentiæ suæ, ut S. Felix sacerdos & confessor, qui longitudine temporis tam in cleto quam in populo in oblivione venerat, ad notitiam Christi fidelium manifestaretur. Addamus hisce breviter aliquid de die ejus emortuali. Hunc nec ibidem invenio, nec in Ms. antea designato. Si credimus Breviario Vitæ typis vulgato, septimo Kalendas Septembris obdormivit in Domino: apud Ughellum ponitur VIII Kal. Septembris.

[4] [corporis depositio cum inscriptione:] Quæ in lectionibus propriis narrantur de sacri corporis depositione post ejusdem inventionem, his verbis referuntur in sæpe dicto Breviario Vitæ: Sub ara augustissimi Sacramenti solemni pompa ac ritu in marmoreo sepulchro conditum fuit, inciso titulo: Fœlix factus parens parentibus. Inde in argenteum conditorium publicæ venerationi translatum est, & pia Pistoriensium religione colitur. In fine autem apponitur hæc oratio: Domine Jesu Christe, qui beato Fœlici eximium passionis tuæ amorem tribuisti, concede, ut ejus intercessione & exemplo crucem in cordibus jugiter feramus, & dignos fructus pœnitentiæ faciamus. Qui vivis &c. Superest, ut de miraculis, quæ Sanctus post inventionem sui corporis patrasse perhibetur, nonnulla subjiciamus.

[5] [recensentur] Lectiones propriæ dicunt: Fecit multa miracula, quæ depicta erant retro altare dicti sancti Felicis. Ferrarius ita de iis loquitur in annotatione ad compendium Vitæ, quod edidit: Corpus in ecclesia cathedrali in proprio sacello (in quo aliquot ejus miracula depicta leguntur) asservatur. Cum autem ex jam dictis non habeamus, qualia fuerint ista miracula; defectum illum supplebimus ex apographo nostro, quod prænotatur Vita S. Felicis, & de quo mentionem fecimus supra num. 1. Post finem quippe istius Vitæ, ac post illa verba: Fecit multa miracula, quæ depicta erant retro altare dicti sancti Felicis, notantur idiomate Italico sequentia, quæ reddo Latine in hanc sententiam: Ista sunt dicta miracula olim depicta retro dictum altare, ac sub figuris sequentes versus legebantur. Hodie (non addidit tempus, qui eosdem descripsit) noviter depicti sunt infra arcum novi sacelli, & referuntur his verbis:

[6] Quomodo corpus gloriosi confessoris sancti Felicis inventum fuerit tempore reverendi patris… [miracula.] Matthæi de Pistorio, episcopi Pistoriensis, anno MCDXIV, die XII Augusti, S. Claræ sacro.

Quomodo aliquis e loco S. Leonardi, ægrotus ad mortem usque, se commendaverit S. Felici, ac liberatus fuerit.

Quomodo S. Felix a febri & a pustulis liberaverit puerum Pistoriensem, qui erat morti proximus: quomodo delatus fuerit super altari.

Quomodo portatum ad supplicationem corpus S. Felicis, liberaverit Paulum de Grimo a malo lateris.

Quomodo angelus revelaverit S. Felici, ut discederet, & dum flumen transiret, carri rotam ruperit diabolus.

Quomodo S. Felix liberaverit quamdam puellam Lucensem, quæ a dæmone obsessa erat.

Quomodo aliquis e loco S. Marci, qui est intra & extra Pistorium, dum araret die S. Felicis, ac bos ipsi mortuus cecidisset, commendarit eum S. Felici, & revixerit.

Quomodo quædam mulier de Monte Vettorino, dum morti vicina esset ex partu, S. Felici sese commendarit, ac liberata fuerit.

Quomodo S. Felix puerum ex Gora liberaverit a lepra. Quomodo super altare delatus fuerit.

[Annotata]

* immo III

COMPENDIUM VITÆ, ET CORPORIS INVENTIO.
Ex lectionibus propriis Mss. ecclesiæ Pistoriensis, cum alio earumdem apographo collatis

Felix presbyter conf. Pistorii in Italia (S.)

BHL Number: 2877

ex mss. Lect.

Lectio I.

Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in majestate, [Virtutes Sancti,] faciens prodigia in cælo sursum, & in terra deorsum. Qui, ut inquit Doctor gentium, dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas & doctores, & quosdam confessores: ex quorum numero, quando placuit omnipotentiæ suæ, sydus refulgens emicuit, & pretiosum lilium in civitate Pistorii apparuit, videlicet dilectus Deo & hominibus ob innumeras ejus virtutes, gloriosus confessor & sacerdos Christi gratia & nomine Felix. Qui, dum in præsenti seculo viveret, elegit potius abjectus vivere in domo Dei, quam superbus, & dives in tabernaculis peccatorum, cupiens verbo & exemplo animas hominum Deo lucrifacere. Erat nimirum verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo, & permanens in innocentia sua, & in lege Domini meditabatur die ac nocte, audire cupiens a Deo illud euangelicum verbum: Serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui.

Lect. II.

[2] Et ut Deo ferventius serviret, elegit sibi extra urbem locum quemdam solitarium in quadam remota rupe sub montium radicibus ultra flumen Bure a: [vita solitaria,] in quo loco plurimum pernoctabat, jejuniis & orationibus vacans, & ibidem corpus suum disciplinabat. Cujus felicibus actibus diabolus invidens b, evenit tandem, quod, cum in oratione prolixa per plures horas permansisset, angelus Domini apparuit ei monens, ut inde discederet. Viderat nimirum diabolum insidiantem ei, & percutere volentem. Sanctus vero Felix monitis angeli obtemperans, Pistorium versus veniens, cum esset ad flumen, & illud pertransire vellet, propter inundantiam aquarum minime poterat. Quidam auriga cum curru adveniens accepit eum in curru: & cum esset in medio flumine, diabolus, impetu facto, fregit rotam unam currus, ut eum mergeret. Quod videns Sanctus, oratione facta ad Deum, statim rota currui restituitur, & incolumis cum bobus, & ductore insimul evaserunt, & Pistorium lætus & gaudens intravit.

Lect. III.

[3] Et ut ad gaudia paradisi feliciter pervenire posset, [& apud Pistorienses acta: obitus;] elegit sibi locum in civitate remotum a consortio secularium, Officio & Missis die noctuque vigilans. Et dum ei inerat aliquid otii, tempus in Scripturis sacris illud expendebat, partim legendo, partim meditando, considerans passiones innumeras sanctorum Patrum & Martyrum, eorumque tolerantiam: & ad passionem Christi convertens cor suum, flebat dicens: Domine Jesu Christe, cor meum tuis vulneribus saucia, & sanguine tuo inebria mentem, ut quocumque me convertam, semper te videam crucifixum: & quidquid aspexero, sit in tuo sanguine rubricatum. Et cum per plures annos in Dei servitio permansisset, castigando corpus suum, & in servitutem illud redigendo, vitamque cælibem ducendo, solvi se a Deo orabat de corpore mortis hujus, & esse cum Christo. Et cum sæpissime Deum rogasset, ut eum de hoc laborioso certamine liberaret, & ad cælestem patriam perduceret, tandem exauditus ab eo, vitam finivit in pace, & cum veneratione condigna sepultum est corpus ejus, & a summo Pontifice inter Sanctos commemoratus est c.

Lect. IV.

[4] Et quoniam Deo cura est de Sanctis suis, placuit omnipotentiæ suæ, [post quam diu latuit ejus corpus;] ut S. Felix sacerdos & confessor, qui longitudine temporis tam in clero, quam in populo in oblivione * venerat, ad notitiam Christi fidelium manifestaretur. Propterea misit in corda reverendi patris domini episcopi Pistoriensis, & venerabilium canonicorum dictæ ecclesiæ, & honorabilium operariorum operæ S. Zenonis, ut in majus ornamentum ecclesiæ, de duobus altaribus S. Mariæ & S. Martini, unum altare fieret. Quando vero eversum fuit altare S. Mariæ, sub ejus cippo capsa quædam inventa fuit, in qua erat pila lapidea cooperta; ubi erat capsetta * alabastri valde splendidi, longitudine unius brachii vel circa, cooperta etiam alabastro: in qua ex anteriori parte erat sculptus unus currus cum quatuor rotis, quem quatuor equi trahunt, & auriga ducit equos, & currum.

Lect. V.

[5] Quæ Capsetta aperta fuit coram domino episcopo, [cujus inventio] canonicis & multis presbyteris dictæ ecclesiæ: & repente ex ea exivit ita suavis, & dulcis odor, quod tota ecclesia & platea videbatur plena omnibus mundi muscis d. Et ille perfectus odor duravit per totam diem, ita & taliter, quod omnis utriusque sexus & populus ad ecclesiam venit. Et quæcumque persona veniebat ad ecclesiam, statim, quando erat in platea, replebatur hoc odore suavissimo. Et hoc eveniebat, quoniam in dicta capsetta erant, & sunt ossa pretiosissima dicti S. Felicis confessoris.

Lect. VI.

[6] Quod corpus inventum fuit tempore reverendi patris domini Matthæi domini Lazaci episc. Pistoriensis e, [ac translatio describitur] & seris f Richardi, seris Gualaudi de Bracciolinis, & Jacobi Francisci de Vaxellinis *, operariorum operæ S. Zenonis. Quæ capsetta processionaliter per civitatem delata fuit: & postmodum in novo altari per operarios ædificato & ornato, præsenti Domino episcopo, dominis canonicis, clero, & populo, cum hymnis, & canticis & organo, posita fuit, sicut videtur per quoscumque videre volunt, in medio altaris. Facta fuit autem hæc inventio corporis hujus gloriosi sancti Felicis anno Domini millesimo quadringentesimo decimo quarto, die duodecima mensis Augusti, in die S. Claræ, in quo anno fuit Dominica die g. Post cujus inventionem dictus Sanctus fecit multa miracula, quæ depicta erant retro altare dicti sancti Felicis h.

ANNOTATA.

a Bure; in alio nostro Ms., de quo egimus inCommentario, Buræ. Hunc vero fluvium pertinere vel ad territorium Pistoriense, seu Florentinum, colligimus ex ipso textu.

b Est nominativus absolutus pro ablativo.

c In alio nostro apographo mox designato inter Sanctos connumeratus est. Non scimus, hoc esse factum per solennem canonizationem; atque adeo hanc expressionem ita interpretamur, ut, vel permittente, vel approbante, vel confirmante summo Pontifice cultus sit. Eminentissimus Prosper de Lambertinis in erudito Opere de Servorum Dei beatificatione, & Beatorum canonizatione lib. 1, cap. 37, num. 8 consuli potest.

d Muscus, moscus, moschus, odoramentum, quod ex umbilico cujusdam animalis colligitur, teste Cangio in Glossario statim citando; apud quem illud animal describitur.

e Apud Ughellum electus episcopus dicitur anno 1400; obiisse anno 1425.

f Ser, (quod hic in casu obliquo scribitur seris) Italis idem sonat, quod Gallis MAITRE, ubi de opificibus sermo est, inquit Cangius in suo Glossario mediæ & infimæ latinitatis. Maitre autem est magister apud Latinos.

g Conveniunt hi characteres chronologici (qui etiam in alio nostro apographo sunt) sub littera Dominicali G. Unde sequitur, male apud Ferrarium huic inventioni assignari annum 1410.

h Miracula quædam singillatim indicavimus in Commentario prævio.

* f in oblivionem

* i. e. capsula

* al. Vasselinis

DE BB. LIBERATO DE LAURO, HUMILI, AC PACIFICO, EX ORDINE FRATRUM MINORUM,
IN MARCHIA ANCONITANA ITALIÆ,

Sec. XIII.

SYLLOGE.

Liberatus de Lauro conf. ex Ordine FF. Minorum, in Marchia Anconitana Italiæ (B.)
Humilis conf. ex Ordine FF. Minorum, in Marchia Anconitana Italiæ (B.)
Pacificus conf. ex Ordine FF. Minorum, in Marchia Anconitana Italiæ (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Beatorum cultus, Liberatus hic cum alio confusus.

Marchia Anconitana, provincia Italiæ satis nota, [Loci situs:] quæ sic vocatur ab Ancona urbe, quondam primaria ejusdem tractus (nunc vero præcipua est Macerata, & ipsius caput) sita est in ditione Ecclesiæ, ubi olim maxima Piceni pars, sicut habet Baudrandus; ejus situm pluribus describens. In hac porro provincia nomen illorum trium Beatorum in benedictione est, teste Waddingo, ut mox videbitur, qui sic scribit: In Marchia in loco Suffiani, territorio S. Genesii custodiæ Firmanæ &c. Illustrissimus Gonzaga de Origine Seraphicæ Religionis Franciscanæ parte 2 in provinciæ Marchiæ conventu 25 hunc Liberatum cum synonymo confundit, ut postea dicetur, dum hæc memorat: Hic quoque locus sancto Liberato sacer, olim ad Patres Clarenos pertinuit, & ab his ad nostros fratres translatus est.. Obtinet situm in quadam solitudine, subestque jurisdictioni S. Ginesii oppidi Picentis, a quo quinque distat milliaribus, & ab oppido Sarnano tribus. Qua etiam de causa contemplativæ agendæ vitæ maxime favet, plurimosque patres vita atque virtutibus insignes nobis peperit: inter quos fuit beatus pater Liberatus professione Clarenus, a quo adjacens regio nomen usurpavit.

[2] [B. Liberatus cum alio confusus:] Ne vero lectorem moretur nomen Clarenus; Petrus Rodulphius Tossinianensis Historiarum Seraphicæ Religionis lib. 2, fol. 155, illud ita exponit: Clareni e Galliæ partibus (ut aliis placet) ortum habuerunt tempore Cælestini V Pontificis Maximi anno MCCXCIV. Erat tunc temporis familia quædam Eremitarum sancti Francisci sub fratre Angelo Clareno, Cingulano, qui una cum aliis obtinuit a prædicto Pontifice facultatem vivendi seorsum. Dicebantur autem Clareni a Claro monte, a quo tum ipse, tum ejus sectatores Clareni appellati sunt. Obediebant episcopis. Præplacet mihi etymon ex citando mox Waddingo, ad annum 1302 num. 8: Angelus, inquit, de Cingulo .. abiit in Marchiam; ubi juxta flumen Clarenum inter Asculum & Nurciæ Alpes, aliud domicilium acquisivit, in quo cum quibusdam suis discipulis pacifice vixit, a quibus postea orta congregatio Clarenorum, cognomine a fluvio adlabente desumpto. Deinde agit idem Rodulphius de quibusdam eorum locis in Italia, ac de illorum habitu; eosque tempore Sixti IV PP. ad regulæ observationem a fratre Petro Hispano reductos, & a Francisco Samsone susceptos sub obedientia Generalis Fratrum Minorum memorat. Hæc, quæ occasione loci diximus, usui nobis erunt inferius. B. Angelum Clarenum Operi nostro intexuimus die XV Junii, tomo 2 ejusdem mensis, pag. 1091 & sequentibus, ubi plurima inveniet lector de Clarenorum reformatione, eorumque societate Ordini FF. Minorum unita. Sed nos ad propositum nostrum redeamus.

[3] De publico trium Beatorum cultu pauca quidem ad nostram pervenere notitiam; [cultus trium Beatorum publicus] sed sufficientia tamen, sicut nobis videtur, ut aliis cæli incolis, quos hoc die inteximus Operi nostro, annumerentur. Arturus dicto jam die alium Liberatum annuntiat; & licet perspectum nobis non sit, qua de causa eum tunc memoret potius, quam alio, qui cum festo Dominicæ Resurrectionis vicinitatem aliquam habeat, sicut facit Hueberus, eum referens ad diem XIV Aprilis; idem tamen Arturus occasionem nobis præbuit inquirendi ulteriorem B. Liberati notitiam. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1234, num. 9, pag. 369 editionis novissimæ, de BB. Humili ac Pacifico agens, Floruerunt, inquit, circa hoc tempus ex Minoritis Viri sanctissimi, quorum aliquos hic commemorabimus. In Marchia, in loco Suffiani, territorio S. Genesii custodiæ Firmanæ, mortuus est frater Humilis Picenus, cujus germanus frater Pacificus alibi habitans vidit animam recta ascendentem in cælum. Factus mox illius loci incola, dum ad instantiam dominorum de Brufortio post aliquot annos transferretur ad ipsos conventus, & fratrum exhumarentur ossa, collegit illa, quæ erant fratris, optimo lavit vino, serico involvit, nec osculari cessabat. Interrogatus, cur adeo inhæreret fraternis ossibus, nec similem exhiberet reverentiam aliorum fratrum piis reliquiis; respondit humiliter, non se carne, & sanguine motum, ut ea præstaret fratri, quæ ceteris non impendebat; sed ex facta sibi illa a quibusdam annis visione, certo sibi constare, ossa illa in paradiso futura, & proinde quæ illuc ascensura erant, ubi Deus est, omni dicebat honore in terris veneranda. Paulo post ipse obiit in eodem loco, & juxta fratris tumulum sepultus. De sancto autem Liberato subdit sequentia Waddingus:

[4] Cum eisdem jacet frater Liberatus, vir sanctissimus & nobilissimus. Comes fuit loci, [variis] qui nunc sanctus Liberatus dicitur ob Comitis sancti reverentiam, & memoriam: tanta enim humilitate & sanctitate vixit in religione, spretis mundi divitiis & honoribus, ut sanctus ab omnibus proclamaretur. Horum trium festum recolitur in dicto loco quotannis, cum magno populi concursu, in prima die infra Octavam Paschalis Resurrectionis, quo die profluit ab eorum sepulcro manna, ab hora sexta diei usque ad Vesperas, idque in tanta quantitate, ut a populo colligatur. Vim magnam ad probandam BB. Humilis ac Pacifici publicam venerationem (de cultu enim B. Liberati aliunde etiam satis constat) ponimus in textus, quem e Waddingi fide citabamus, clausula, publicum, annuum, ac magnum affluentis populi concursum fieri, ac festum celebrari stata die perhibentis ad eorum sepulcrum; & ibi quidem loci, ubi quotannis miro illo prodigio adventantium erga illos religionem renovari ac confirmari necesse sit. His ita positis, liceat mihi tantisper sic mecum ratiocinari: Primo, non scitur festum illud cum suis adjunctis prohibitum vel inhibitum fuisse ab altiori potestate ecclesiastica, videlicet vel a Sede apostolica, vel ab episcopis loci. Secundo, a quo tempore cœperit festivus ille cultus, memoriæ proditum non invenitur. Tertio, præsumitur inchoatus fuisse a tempore immemorabili, secundum præmissa ex Waddingo, in quibus omnes tres isti Viri indicantur floruisse seculo decimo tertio.

[5] [argumentis:] Quarto, perseverabat ipsorum cultus usque ad tempora laudati Waddingi, qui obiit anno 1657, ut notatur in ejus Vita, tomo 1 Annalium Minorum antea citatorum præmissa, pag. CLIV: nec video rationem dubitandi, quin hodiedum etiam idem cultus perseveret; propterea quod piæ illæ & antiquæ inter populos consuetudines, quibus innutriti quodammodo sunt, non soleant facile exstingui. Quinto, quis credat, in loco Marchiæ Anconitanæ, quæ intra ipsam Romanæ Ecclesiæ ditionem sita est, post latum tam solenne ab Urbano PP. VIII Decretum, perseverasse festivum horum trium Beatorum cultum, nemine eorum, quorum intererat, quique hanc rem ignorare non poterant, se, quantum scimus, eidem opponente; quisnam, inquam, credat, venerationem illam fuisse relictam in statu, in quo erat, sine tacito vel expresso consensu Romanæ Sedis, vel episcopi localis, aut sine titulo possessionis ab immemorabili tempore ante Decretum illud? Quæ cum ita se habeant, nostræque sint partes, favere Cælitum honoribus, quantum possumus, salva semper & ubique veritate, & Sedis Apostolicæ auctoritate; ut ratiocinium superius concludamus, visum nobis fuit, perperam a nobis actum iri, si tres istos FF. Minores ab antiqua sua possessione publici cultus amoveremus, & ab aliis cæli incolis, qui Operi nostro inseruntur, excluderemus. Cur autem hoc die memoria BB. Humilis ac Pacifici resuscitetur, dicam infra. Sic autem se habebat cultus B. Liberati usque ad an. 1709, quo suspensus fuit; sed 1713 permissus. Vide § 2.

[6] [Liberatus Maceratensis a Gonzaga] Superius autem, quando agebamus de loco cultus eorum, B. Liberatum, quo de tractamus, cum alio synonymo confundi ab illustrissimo Gonzaga notavimus; qui loco antea citato Liberatum Clarenum denuo confundit cum alio, qui Liberatus de Lauro, & Sanctus nuncupatur. Audiamus Gonzagam: Beatus hic Pater, clarissimis ortus natalibus, miraculis claruit; diciturque tum a fratribus, tum quoque a circumvicinis sæcularibus, in hujus sacræ domus ecclesia sepultus: a quibus & sepulturæ locus ostenditur, mordicusque affirmatur, sanctitatis titulum sibi a summo quodam Pontifice vivæ vocis oraculo collatum fuisse, & ab eo temporis tum conventum, tum quoque proximum sibi territorium nomine sancti Liberati insignita evasisse. Volunt isti quod summus iste Pontifex, visis ejus miraculis, dixerit: Hic venerabilis Pater non tantum beatus; sed & sanctus optimo jure appellandus venit. Sed quis iste Pontifex fuerit, ignoratur omnino. Qua etiam de causa nihil certi de hac re affirmare ausim. Hæc Gonzaga.

[7] [& ab Arturo] Arturus in notis ad diem XXVI Augusti hunc e Gonzaga textum describit, atque hodiernum Liberatum Suffianensem cum Maceratensi, qui huc non spectat, in unum constat, uti conficitur ex ejus verbis, quæ ad dictum diem habet: Qui nimiam cernens vivendi relaxationem in Ordine Seraphico, zelo strictioris ac purioris regularis observantiæ ductus, ex consilio proborum, sanctorumque patrum, decrevit summi Pontificis S. Cælestini V adire præsentiam. Quare, assumpto B. Petro de Macerata pro socio, curiam Romanam perrexit, obtinuitque a Papa diploma pontificium, quo sibi, & sequentibus dabatur facultas authoritate apostolica, reformationi operam navandi, atque regulam ad amussim observandi &c., non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus. Sicque superior institutus a Sede apostolica, haud parvum incrementum fecit, præcipue in Marchia Anconitana; ubi diutius mansit non sine admirabili prorsus vitæ exemplo. Obiit anno MCCCVII. Hactenus Arturus: qui, quam male cohærentia loquatur, uni eidemque Liberato tribuens, quæ alteri synonymo adscribere debuisset, sic ostendimus.

[8] S. Cælestinus PP. V creatus est summus Pontifex anno Christi 1294; [confusus] qua sese abdicavit dignitate ad diem XIII Decembris ejusdem anni. Quomodo igitur B. Liberatus noster potuit ab isto summo Pontifice prædictum diploma obtinere, qui teste Waddingo superius allegato, circa tempus, quod respicit annum 1234 floruit una cum BB. Humili & Pacifico, vitæ sanctimonia præstantibus? Quomodo item, uti volebat Arturus, cum eisdem, ut asserebat Waddingus, jacet sepultus frater Liberatus? Quomodo obiit anno MCCCVII, uti scribebat Arturus? Quomodo denique idem Martyrologus illum sic annuntiat: In Tuscia, apud oppidum Sancti Angeli de Vena, beati Liberati confessoris? Et ne quis existimet, hac die Arturum annuntiare diversum ab eo, de quo nobis est sermo; audiat, quid præmonuerit in notis ad diem VII Augusti: Beatorum, inquiebat, Humilis & Pacifici conff. .. Quorum festum, ac B. Liberati (de quo infra ad XXVI Augusti) recolitur in conventu S. Liberati quotannis magno cum populi concursu, prima die infra Octavam Paschalis Resurrectionis &c.

[9] Jam vero mirari satis non possumus, Liberatos duos ab Arturo in unum conflatos; [cum alio synonymo:] cum præ oculis habuerit locos Annalium Waddingi, quos citat idem Martyrologus in notis ad diem XXVI Augusti, e quibus facile potuit perspicere, B. Liberatum Suffianensem ab alio synonymo Maceratensi prorsus esse diversum cum tempore, tum rebus gestis, tum denique cultu publico, ac depositionis seu mortis loco. De tempore jam quædam notavimus, ex dicendis modo ulterius confirmanda. Ad alia quod attinet, Waddingus ad annum 1294 num. 9 hæc scribit: Patres aliquot, quibus arctioris vitæ & purioris observantiæ nimium irrepsit desiderium, inito inter se consilio, dum Pontificatum gereret Cælestinus, captata occasione ex ejus pietate & propensione erga eremicolas, & in locis austeris viventes, statuerunt apud eum res suas solerter promovere. Refert deinde, ad Pontificem ea de causa fuisse missum fratrem Liberatum cum alio, quem nominat, socio, & impetrasse, quod ab illo petierunt; præfectumque ab eodem Pontifice eremicolis istis datum fuisse Liberatum, de quo dictum est. Vide, quæ præmissa a nobis sunt superius num. 2 de Clarenis. Waddingus laudatus ad annum 1301, num. 1 agit de eodem Liberato una cum sociis ad partes Achaiæ profecto. Ad annum vero 1302, num. 8 iterum de illo tractat: uti & ad annum 1307 num. 2, cui anno innectit mortem ipsius, quam contigisse affirmat in oppido sancti Angeli della vena, nullam faciens mentionem de peculiari vitæ sanctitate, aut miraculis, ob quæ cogitatum umquam fuerit de publicis Beatorum honoribus ipsi post obitum deferendis. Consuli possunt, quæ de hoc Liberato dicta sunt apud nos loco supra citato ad num. 2.

[10] [in quem erorem alii etiam lapsi sunt. Alii duo Beati cur ei hic juncti.] Ex his itaque omnino conficitur primo, duos in unum Liberatos confusos fuisse ab Arturo, Maceratensem videlicet, seu Eremitarum prædictorum præfectum, ac Beatum synonymum Suffianensem seu Brunfortianum, vel de Lauro nuncupatum. Secundo, Gongazam, qui in eumdem lapsus est errorem, uti patet ex ejus verbis superius prolatis, emendandum. Tertio, Benignum Fremaut in eumdem hallucinationis lapidem impegisse, quando in sua Legenda Ordinis Seraphici ad diem XVII Aprilis utrumque synonymum constat in unum, ita tamen, ut deinde quasi per modum dubitantis scribat: Nisi velimus dicere, illum (Liberatum conventus S. Angeli della vena) alium fuisse beatum ejusdem nominis. Quarto, Liberatos duos commixtos fuisse ab Huebero, quem citavimus supra. Habes, lector, quæ de B. Liberato dicenda nobis occurrerunt, quem hac die annuntiat Arturus; eademque occasione incidimus in BB. Humilem ac Pacificum: quos cum videremus, apud nos ad diem VII hujus mensis, quo illos refert idem Arturus, notari dumtaxat inter Prætermissos; visum nobis fuit, hac die ipsis reddere publicam, qui datus altera apud nos haud fuerat, honorem; ut, quibus idem obtigit cum B. Liberato sepulturæ locus, eademque occurrunt venerationis publicæ indicia, idem etiam omnibus tribus in hoc nostro Opere daretur locus. Floruisse autem illos versus tempora, quæ annum 1234 respiciunt, indicabat supra Waddingus: sed cum indictum reliquerit, quo anno obierint, nos illos antea posuimus seculo 13.

§ II. Acta Romana circa cultum B. Liberati de Lauro.

[Sacra Rituum] Eminentissimus quondam Cardinalis Prosper de Lambertinis, qui nunc S. Petri cathedræ summa cum laude præsidet, assumpto nomine Benedicti XIV, in suo laudatissimo Opere De Servorum Dei beatificatione, & Beatorum canonizatione, lib. 2, cap. 24, § 35, pag. 265 huic titulo Prohibitio innovationis circa cultum Servi Dei Liberati de Lauro, Sancti nuncupati, & confirmatio Decreti sacræ Congregationis per litteras in forma Brevis fel. record. Clementis Papæ XI, subjungit sequens instrumentum: Clemens Papa XI ad futuram rei memoriam. Alias, & nuper a Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium sacris Ritibus præpositorum, emanarunt in causa servi Dei Liberati de Lauro, Sancti nuncupati, Ordinis Fratrum Minorum sancti Francisci de Observantia nuncupatorum, ad supplicationem dilecti filii Lucii a Turricella, Fratris expresse professi provinciæ Marchiæ dicti Ordinis, ac lectoris jubilati, & ejusmodi causæ postulatoris, duo decreta tenoris sequentis, videlicet “Camerinen. Servi Dei Liberati de Lauro, Ordinis Minorum sancti Francisci, Sancti nuncupati.

[12] [Congregatio] Demandata per sacram Rituum Congregationem sub die XXII Junii MDCXCVII amotione imaginum prædicti Servi Dei ab altaribus, ecclesiis, & claustris conventuum prædicti Ordinis, in quibus depictus erat in lectulo decumbens: cui beatissima Virgo, virginibus & angelicis associata choris, liquorem propriis manibus administrabat, recursum interposuerunt ad eamdem sacram Congregationem patres ejusdem Ordinis allegantes, cultum eidem Servo Dei intra, & extra præmemoratum Ordinem sic & alias, atque multiformiter exhibitum extitisse nedum per centum annos ante decreta fel. record. Urbani VIII; sed per quatuor, & ultra sæcula; ac proinde humiliter institere pro manutentione prædicti Servi Dei in eodem cultu absque ulla innovatione, quæ læderet possessionem, in qua pacifice erat a præmemorato immemorabili, ac legitimo tempore: unde sacra eadem Congregatio præfixo, & pluries prorogato eidem Ordini tempore ad probandam eamdem immemorabilem possessionem sub pœna remotionis cujuscumque cultus eidem Servo Dei quomodolibet præstiti, in se ejusdem causæ cognitionem benignissime suscepit.

[13] Quamobrem, allato ad ipsam per Religiosos ejusdem Ordinis, [in hac causa edit decretum, quod eidem non favet:] & provinciæ Marchiæ, in qua adest conventus cum ecclesia sub titulo sancti Liberati, ubi, ut a reverendissimo episcopo Camerinen. asseritur, ipsius ac beatorum Humilis, & Pacifici ossa requiescunt, authentico processu una cum sententia super præmisso cultu, authoritate ejusdem episcopi Camerinen. Ordinarii loci dicti conventus rite prolata, necnon instituto super præmissis omnibus judicio, & prætendentibus subinde postulatoribus, non esse necessariam in casibus similibus propulsionis contrarietatum commissionem manu Sanctissimi signatam; eadem sacra Rituum Congregatio perpendens, plura afferri in comprobatione præmemorati cultus, quæ in præsenti casu indigebant speciali delucidatione (producebantur siquidem nonnulla eidem Servo Dei, uti anonymo, vel incognito, ab historiatoribus attributa, & alia pariter, quæ ipsum cum alio quodam Liberato Maceratense Congregationis Cælestinorum, seu Clarenorum ejusdemmet Ordinis confundere poterant) ad relationem Eminentissimi & Reverendissimi domini Cardinalis Vallemani pro Eminentissimo & Reverendissimo domino Cardinali Carpineo Ponente, audito tam in scriptis, quam in voce domino Prospero de Lambertinis, sacræ Consistorialis Aulæ Advocato, & Reverendissimi archiepiscopi Myren. Fidei promotoris coadjutore, rescribendum censuit, causam indigere signatura commissionis in casu, de quo agitur: Die VII Septembris MDCCIX. Ita reperitur in regestis Decretorum Congregationis sacrorum Rituum. In quorum fidem &c. Die III Augusti MDCCXIII. Loco ✠ Sigilli. Gratis N. M. Tedeschi episcopus Liparitanus sacrorum Rituum Congregationis prosecretarius”.

[14] Atque hoc quidem primum est decretum de non innovando cultu B. Liberati. [secundum vero decretum] Aliud vero permittit, ut in priore cultu, quem a tempore immemorabili habuisse indicatur, perseveret, relicta tota hac re in eadem venerationis publicæ possessione, in qua ab antiquo tempore fuerat, sicut pluribus indicatur in posteriore decreto, in quo dicitur, nihil esse innovandum super cultu eidem Servo Dei præstito. En tibi nunc ipsum decretum, quod laudatus Eminentissimus profert pag. 266: Camerinen. Servi Dei Liberati de Lauro Ordinis Minorum sancti Francisci, Sancti nuncupati. Orta controversia in sacra Rituum Congregatione, an cultus ab immemorabili tempore juxta postulatorum sensum sancto Liberato prædicto præstitus esset, necne, permittendus, seu potius removendus; eadem sacra Rituum Congregatio sub die VII Septembris MDCCIX; censuit, antequam ad discussionem dubii super casu excepto a Decretis fel. record. Urbani Papæ VIII deveniretur, necessariam esse dubii propositionem super signatura commissionis;

[15] [Beatum hunc relinquit in antiqua possessione cultus,] Ideoque disputato dubio, an esset signanda commissio, sacra eadem Congregatio ad relationem Eminentissimi & Reverendissimi domini Cardinalis Ptolemæi pro Eminentissimo & Reverendissimo domino Cardinali Carpineo Ponente, & ad instantiam Fratris Lucii de Turricella Ordinis Minorum de Observantia sancti Francisci, dictæ causæ postulatoris, audito prius tam in voce, quam in scriptis reverendo Patre domino Prospero de Lambertinis fidei Promotore, respondit pro nunc non esse locum signaturæ, commissionis, & nihil esse innovandum super cultu eidem Servo Dei præstito, firmo tamen remanente decreto in hac causa edito die XXII Julii MDCXCVII, super amotione imaginum dicti Servi Dei, & cui in lectulo decumbenti beatissima Virgo angelicis choris associata cibum administrabat, si sanctissimo Domino nostro placuerit. Die XXVIII Januarii MDCCXIII. Factaque deinde per infrascriptum prosecretarium de prædictis Sanctissimo Domino nostro relatione, Sanctitas sua benigne annuit die XVII Februarii ejusdem anni MDCCXIII. G. Card. Carpineus. Loco ✠ Sigilli. C. Collicola sacræ Rituum Congregationis prosecretarius.

[16] [rem approbante] Quibus ut firmissimum accederet robur, Clemens PP. XI superiora confirmat a pag. 266: Cum autem, sicut prædictus Lucius Nobis subinde exponi fecit, ipse decreta hujusmodi, quo firmius subsistant, Apostolicæ confirmationis nostræ patrocinio communiri plurimum desideret; Nos ipsum Lucium specialibus favoribus, & gratiis prosequi volentes, & a quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, & pœnis a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum præsentium dumtaxat consequen., harum serie absolventes, & absolutum fore censentes, supplicationibus ejus nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, decreta præinserta authoritate Apostolica tenore præsentium approbamus, & confirmamus, illisque inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur adjicimus; salva tamen semper in præmissis authoritate memoratæ Congregationis Cardinalium:

[17] [ac confirmante Clemente PP. XI.] Decernentes, easdem præsentes litteras semper firmas, validas, & efficaces existere, & fore, suosque plenarios, & integros effectus sortiri, & obtinere, ac illis, ad quos spectat, & pro tempore spectabit, plenissime suffragari; sicque in præmissis per quoscumque judices ordinarios, & delegatos, etiam causarum palatii Apostolici auditores, judicari, & definiri debere; ac irritum, & inane, si secus super his a quoquam quavis authoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari: non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut earumdem præsentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, & sigillo personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ præsentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris die II Septembris MDCCXIII, Pontificatus nostri anno decimo tertio.

[18] Prolatis hisce Decretis Eminentissimus Cardinalis de Lambertinis subjungit varias difficultates, [Variæ referuntur difficultates, quæ contra cultum istum objici poterant.] quæ moveri potuissent in hac causa, si ad commissionem signaturæ, ut vocant, deventum fuisset, & quam volebat idem Eminentissimus, tamquam tunc fidei promotor, sacra Congregatione ei suffragante, sicut ibidem pluribus narratur a pag. 267: Enimvero, inquit, præter Processum, difficultatem afferre videbatur, quod Pater Arturus in Martyrologio Franciscano ad diem XXVI Augusti scribit, sanctum nempe hunc Liberatum, qui colitur in conventu Fratrum Ordinis Minorum prope oppidum Sarnani diœcesis Camerinensis, & a quo vicina regio nomen accepit S. Liberati, zelo strictioris observantiæ summum Pontificem Cælestinum V adivisse &c. Vide locum Arturi supra § 1 a nobis allatum: ubi etiam ostendere conati sumus, Liberatum hunc imperite ab eodem Arturo confundi cum alio synonymo. Pergit idem Eminentissimus: Posito namque, quod hic Liberatus fuerit ille, qui a Cælestino V modo dictam Ordinem reformandi facultatem obtinuit, inferebatur, eumdem Sancti vel Beati titulo neutiquam insigniri posse, utpote authorem nefandæ hæresis Fratricellorum & Bizzocorum, eumque, qui antea appellatus Petrus de Macerata, nomen hoc deseruit, & illud Liberati assumpsit, uti post Jordanum, cujus Opus extat in bibliotheca Vaticana, retulit Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis tomo 14 ad annum MCCXCIV, num. 26, & tomo 15 ad annum MCCCXXXI, num. 7.

§ III. Responsa ad objectiones contra cultum B. Liberati de Lauro formatas; an sit multiplicandus ob diversa nomina.

[Varia item] Ad objectionem de Liberato Maceratensi postulatores causæ Dixerunt .. primo, nec Liberatum Maceratensem, nec ullum alium ex Ordine Seraphico; sed probabilius loquendo Hermannum quemdam cognomine Pangilupum, fuisse authorem nefandæ sectæ Fratricellorum, ex Antonio Hiqueo ibidem citato: Secundo, Liberatum Maceratensem nec hæreticum, nec apostatam fuisse; sed potius virum optimi nominis, ex testimonio auctorum Franciscanorum, qui ibidem assignantur: quibus procul dubio major fides habenda est, quam Jordano, quem porro sine ullo examine vel delectu Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis secutus est. Tertio, præsentem quæstionem respicere non ad Liberatum de Macerata, sed ad liberatum de Lauro, quorum hic cum illo confundendus non sit: Liberatus enim de Lauro in loco Suffiani vitam egit solitariam, tum corpus ejus a conventu Brunfortiano translatum est ad locum, ubi nunc colitur, qui ab ejusdem nomine appellatus est Sancti Liberati. Liberatus vero Maceratensis obiit in conventu Sancti Angeli de Vena prope Viterbium: præterquam quod gesta unius minime conveniunt cum gestis alterius, ex citatis ibidem Mariano Florentino ac Waddingo, & annotatione marginali in autographo Ms. libri Conformitatum Bartholomæi Pisani. Sequuntur alia nonnulla postulatorum responsa, quæ proxime a nobis etiam referenda sunt.

[20] [ad easdem responsa proferuntur.] Causæ enim prædictæ postulatores apud sæpe memoratum Cardinalem Prosperum de Lambertinis pag. 269, Affirmant quarto, Arturum asserentem, conventui Brunsortiano nomen inditum a Liberato Maceratensi, deceptum fuisse, utpote authorem Gallum, &, quod illis consequens videbatur, parum edoctum territoria Italiæ, & regesta ac monumenta Ordinis, quæ tum in Piceno, tum Romæ extant. Quinto, celebriores scriptores a Crescentio usque ad Pisanum retulisse, quemdam anonymum in dicto conventu coli, quem Marianus, aliique aiunt esse sanctum Liberatum de Lauro. Denique, Sanctum hunc Liberatum de Lauro cultum nactum fuisse immemorabilem in civitatibus & locis provinciæ Piceni, semperque similiter reputatum, ut anonymum illum Sanctum, de quo sermonem fecerunt citati authores, quemadmodum ex documentis & testibus in processu existentibus colligi posse videbatur. Hisce subjungitur hæc clausula ab eodem Eminentissimo Domino: Quæ scilicet omnia in sacra Congregatione exposita ac discussa, sufficientia visa sunt ad decernendum, ne quid innovaretur super cultu etiam tum præstito servo Dei Liberato de Lauro, Sancto nuncupato.

[21] [S. Liberatus de Lauro unus & idem,] Ex his, quæ hactenus in paragraphis præ cedentibus exposita sunt, aliud nos judicare non possumus, quam quod B. Liberatus Suffianensis, seu Brunfortianus, vel Liberatensis, sit idem ille, qui alio nomine de Lauro, & cognomento Sanctus nuncupabatur; quodque hunc, & non alium, postulatores causæ intellectum voluerint, eumdemque proposuerint tamquam talem sacræ Rituum congregationi, uti conficitur ex dictis antea num. 19. Sed difficultatem aliquam nobis facessit cognomentum de Lauro: sub illo namque nomine non comparuit supra § 1 Beatus hic, de quo loquimur, apud auctores Franciscanos ibidem allegatos. Nec vero Waddingus Liberatum, qui est apud Gonzagam, satis novit, nedum documenta de eo subministravit, quæ hisce tenebris lucem afferrent. Nam idem auctor tomo 8 Annalium Franciscanorum editionis novissimæ, ad annum 1374, num. 26 agens ex Gonzaga de conventu S. Liberati, de quo & nos supra, subdit sequentia: Quis hic fuerit Liberatus, non comperio: alium omnino a Liberato Maceratensi, de quo sæpissime sermonem instituimus, reputo; uterque tamen fuit Angeli Clareni sectator.

[22] [tametsi variis nominibus nuncupatus.] Hic itaque rursum in palpatur in tenebris: ut mirum sit, quod in citati tomi indice Liberatus ille vocetur S. Liberatus a Lauro, quod nomen in ipso Waddingi textu non legimus. Verum ut tricis hisce tandem imponatur finis; habemus ex dictis S. Liberatum, qui in loco Suffiani una cum BB. Humili & Pacifico sepultus fuit, & Sanctus ab omnibus nuncupatus; & loco S. Liberati nomen inditum reliquit, secundum Waddingum num. 3 & 4 superius memoratum. Quibus consonant ea, quæ referuntur in decretis sacræ Rituum Congregationis num. 13, & 14; in responsis vero postulatorum num. 19 vocatur Liberatus de Lauro, qui in loco Suffiani vixit; & cujus corpus .. a conventu Brunfortiano translatum est ad locum, ubi nunc colitur, .. S. Liberati. Supra § 1, num. 3 dixi ex Waddingo, Humilem & Pacificum floruisse circa an. 1234, ad quod tempus etiam reduxi Liberatum, qui cum eisdem jacet sepultus: cum aliud tempus diversum non addatur. Verum si hic postea obierit, puta sec. 14; non satis historice constat, quod a Gonzaga, & aliis in Commentario citatis, cum alio sit confusus, quodque Clarenus non fuerit: cum Waddingus num. 21 duos Liberatos agnoscat; quorum tamen unum, non satis sibi notum, distinguendum putat a Maceratensi.

DE B. MARGARITA FAVENTINA VIRGINE ET ABBATISSA ORDINIS VALLUMBROSANI
FLORENTIÆ,

Anno MCCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Beatæ cultu, corporis translationibus, Actis, Vitæ ordine chronologico.

Margarita Faventina, virgo & abbatissa, Ordinis Vallumbrosani, Florentiæ (B.)

BHL Number: 5317

AUCTORE J. S.

Beatam Margaritam Faventinam annuntiant plerique recentiores martyrologi ad XXVI Augusti: [Memoria Beatæ in Fastis recentioribus:] videlicet Ferrarius in Catalogo generali, Arturus a Monasterio in Gynæceo, Wion in Ligno vitæ, Menardus in Martyrologio Benedictino, aliique. Arturus autem præ ceteris exacte, dum ita loquitur: Florentiæ, in monasterio sancti Joannis Euangelistæ, depositio sanctæ Margaritæ virginis, abbatissæ Ordinis Vallis umbrosæ, miraculis claræ. Ad quæ notat sequentia: Fuit patria Faventina, discipula S. Humilitatis, primæ illius monasterii abbatissæ, cui in regimine successit: migravit a sæculo anno Christi MCCCXXX; & in monasterio S. Salvii, non longe a Florentia, juxta magistram suam sepulta est. Hisce alii satis consonant, nisi quod Beatam vocent, non Sanctam: verum illorum verba adferre non lubet, quia aliunde cultus Beatæ certius ostendetur, quam probaretur ex verbis horum martyrologorum.

[2] Dum majores nostri, Henschenius & Papebrochius, anno 1662 Florentiæ degebant, [cultus ejusdem] suburbanum S. Salvii monasterium, in quo degunt moniales Ordinis Vallumbrosani, adierunt, ut describerent ibidem Acta S. Humilitatis & B. Margaritæ, aliasque de cultu earum colligerent notitias. Refert hæc ipse Papebrochius in Commentario ad Acta S. Humilitatis, tom. V Maii, pag. 203; qui etiam de B. Margarita notavit sequentia: Festum B. Margaritæ celebrant moniales S. Salvii XXVI Augusti, quem esse diem transitus ejus ex traditione credunt, exposita imagine ejusdem Beatæ in altari, & pluribus ante eam accensis cereis; etsi nihil de ea in Sacro aut Officio fiat. Imaginem quoque pueri Jesu, quem ipsa ad similitudinem ejus, quem fuerat amplexata nocte Nativitatis, curavit fingendum, eædem moniales religiose servant, per eamque plurimas gratias obtentas narrant, feminis præsertim a Deo prolem postulantibus. Corpus ejus solutum in partes in decenti arca servatur post altare sub corpore S. Humilitatis, aliquanto spatio elevatum a terra. Ita XIII Februarii anno MDCLXII narravit nobis D. Catharina Angela Passerini, abbatissa monasterii prædicti, singulari erga nos humanitate usa.

[3] [immemorabilis ex corporis translatione,] Hæc abunde probant, cultum Beatæ posteriori tempore viguisse: illum vero antiquum esse, & a tempore immemorabili cœptum, evincunt corporis translationes, quarum una, eaque miraculo honorata, jam contigisse videtur seculo XIV, licet annum ipsum assignare nequeam, nec diem. Etenim post acta, quæ descripsit Papebrochius, hæc legitur epistola: Venerabili in Christo matri & dominæ suæ præcipuæ, D. sorori Joannæ, abbatissæ monasterii S. Joannis Euangelistæ, suus Joannes, nepos B. Margaritæ de Faventia, debitam reverentiam & devotam. Cum de miraculo sex cereorum, & de una oratione sor. Margaritæ me rogaveritis Florentiæ, ecce, favente Domino, rogamina, imo mandata vestra, exequutioni mandavi. Dum in translatione B. Margaritæ vener. pater D. episcopus Florentinus ad altare sacrum B. Joannis Euangelistæ Missam solemnem celebrans, astantibus & cantantibus abbatibus, monachis, & aliis clericis, incepit PER OMNIA SECULA SECULORUM, mox ibidem accensi fuerunt sex cerei, ardentes, donec Missa completa fuit, Officiumque translationis, & extractum corpus almum dictæ Sororis de monumento, quod repertum fuit totum integrum & illæsum. Tunc expletis Officiis omnibus, prædicti sex cerei sunt extincti, & ad specialem * portati, ut solutionem suam acciperet de cereorum arsura: qui ponderans illos, exclamavit, dicens: Quid est? Ecce mirabile magnum, quia tanti ponderis sunt hi cerei combusti, quanti primo fuerunt non accensi. Sed videns miraculum tantum de his cereis combustis, nullam solutionem accepit; sed Dominum in ista Sorore multipliciter laudavit. Videns autem hoc miraculum monachus dicti monasterii, qui cereos ponderari viderat, & eos reportaverat speciali, ad monasterium revertitur, hoc referens gaudio magno valde.

[4] [quæ facta videtur seculo 14.] Narrat hoc miraculum breviter Eudoxius Loccatelli in Vitis S. Joannis Gualberti, aliorumque Beatorum Ordinis Vallumbrosani lib. 2, cap. 36: at fallitur, dum putat contigisse in postrema translatione. Nam ex recitata epistola manifestum est, hanc translationem esse factam, dum in monasterio S. Joannis Euangelistæ degebant moniales: imo omnia insinuant accidisse non multis annis post mortem B. Margaritæ. Etenim nepos Beatæ hæc scribit, idem fortasse, qui revelationes, ea dictante, conscripsit; corpus reperitur integrum, quod resolutum est postea; antistes Florentinus vocatur episcopus, qui archiepiscopus factus est anno 1420, teste Ughello in Italia sacra tom. 3 secundæ editionis, col. 166: res itaque contingere debuit seculo XIV, quo obiit Margarita, aut certe sub initium seculi XV. Accedit oratio ad B. Margaritam rhythmo Italico conscripta, quam idem ille epistolæ auctor abbatissæ communicat, quamque anno 1624 Hippolytus Cerboni in Discursu de laudibus & vita S. Humilitatis pag. 24 recitavit cum titulo Italico, quem sic reddo Latine: Oratio vulgaris, quæ invenitur in Vitis Mss. antiquis beatæ Margaritæ, aut sanctæ Margaritæ, uti vocatur in titulo istius orationis. Cum illa oratio antiqua sit, & post translationem abbatissæ communicata, nec verisimile sit, moniales illa diu caruisse, necesse est, ipsa quoque translatio, adeoque & Beatæ cultus sit antiquus.

[5] Verum orationem ipsam Latine redditam subjungo: [& antiquis orationibus:] O sanctissima virgo Margarita, quæ Domino in vita servivisti, sic illum pro me N. precare, ut tota ei fiam devota, planctusque mihi sit & compunctio, quæ in te fuit de ejus passione: impleat petitionem meam dulcis ille Jesus plenus commiseratione: quando me eripiet ex hoc carcere, det mihi pro gratia suam benedictionem, & faciat, ut fruar ipsius visione, cui laus sit & honor. Amen. Alteram de B. Margarita orationem recitat laudatus Cerboni pag. 23. Latina illa est, & ad formam ecclesiasticam concinnata hunc in modum: Deus, qui beatæ Margaritæ virginitatis & patientiæ speciali privilegio decorare, malignantium spirituum certamina vincere, & in amore tui sanctissimi nominis inconcusse permanere tribuisti: concede quæsumus, ut ejus imitatione, calcata mundi nequitia, & omnium hostium superatis insidiis, ad tuam secure gloriam transeamus. Per Dominum &c. Huic orationi talem Italice præfixit titulum: Oratio ad B. Margaritam discipulam S. Humilitatis, quæ reperitur in libris antiquis Mss. de vita ipsius. Hæc autem ad immemorabilem B. Margaritæ cultum demonstrandum sufficere existimamus.

[6] Nunc autem breviter explicandum, quo modo Beatæ corpus ex monasterio S. Joannis Euangelistæ, [posteriores corporis translationes.] ubi primo fuerat sepultum, pervenerit ad monasterium S. Salvii, ubi hodiedum quiescit. Referuntur ea tom. V Maii a pag. 216 in Actis S. Humilitatis, cum cujus corpore pariter translatum est corpus B. Margaritæ. Compendio igitur pauca inde huc transferam. Timebant Florentini anno 1529 obsidionem urbis suæ, eaque de causa destruxerunt varia ædificia muris vicina, ne hostibus usui esse possent: inter hæc dejectum est monasterium S. Joannis Euangelistæ eodem anno 1529, ac moniales cum corporibus prædictis receperunt se in urbanum S. Catharinæ monasterium. Verum post duos menses inde migrare jussæ, habitationem obtinuerunt ad S. Antonii, ac demum anno 1534 in suburbanum S. Salvii monasterium inductæ sunt. Transtulerunt secum moniales sacra corpora, uni arcæ inclusa, ad prædictas habitationes: in gemina autem translatione illud contigit mirabile, quod nullum prorsus senserit pondus, qui arcam gestabat, idque juratus affirmarit post ultimam translationem. Deinde arca translata fuit ad varia ejusdem ecclesiæ loca: cumque anno 1557 ripas transgressus Arnus, illam late aquis operuisset, corpora inventa sunt prorsus ab undis intacta. Tandem anno 1624 corpus S. Humilitatis arcæ pretiosiori fuit inclusum, & ossa B. Margaritæ dissoluta, collocata sunt ad pedes suæ magistræ, eo plane modo, quo fuerant reperta in capsa veteri. Hæc omnia latius relata studiosus lector inveniet loco assignato. Nos ad alia progredimur.

[7] [Acta scripserunt coævi duo, alter Minorita,] Acta quædam B. Margaritæ conscripta habemus a duobus auctoribus synchronis, ipsique Beatæ admodum familiaribus, licet alias parum noti sint, nec fere nisi nomine suo, quod ipsi prodiderunt. Alter illorum est Fr. Petrus patria Florentinus, atque ex Ordine Minorum, de quo nihil hactenus inveni apud bibliographos Florentinos aut Minoritas. Verumtamen ex intima ejus familiaritate cum Beata satis colligimus, virum fuisse pium: non indoctum autem ipse se ostendit. Scripsit hic Petrus, quæ ex ore B. Margaritæ sub secreto, usque ad ejus obitum servando, acceperat: memoratque visiones & apparitiones non paucas, pauca vero alia Beatæ gesta, ac sine ullo ordine chronologico, posteritatis memoriæ commendavit.

[8] [alter presbyter Faventinus:] Alter videtur esse idem ille B. Margaritæ nepos, cujus epistolam supra recitavimus num. 3: certe nomen utrobique Joannes, ac patria Faventia, accedit familiaritas mutua, ita ut hæc conjectura omnino appareat probabilis, & Papebrochius non dubitaverit in Actis S. Humilitatis pag. 204, quin ejusdem sint scriptoris revelationes & epistola memorata Porro hic se vocat initio presbyterum Joannem notarium: & sub finem Scriptionis suæ dicit, se rectorem fuisse ecclesiæ S. Antonini de Faventia, & imperiali auctoritate Faventiæ notarium. Ignatius Guiduccius, qui Vitam S. Humilitatis conscripsit Italice, eique breviter inseruit gesta B. Margaritæ, pag. 152 Joannem istum a confessionibus B. Margaritæ fuisse scribit, cum eaque Florentiam venisse: verum non indicat, unde id acceperit; neque verisimile apparet, rectorem ecclesiæ cujusdam Faventinæ cum Margarita ad annos quinquaginta Florentiæ vixisse, illique fuisse superstitem: præsertim quod ipse videatur indicaturus fuisse munus confessarii, si illud administrasset, quemadmodum alia sua munia indicavit. Verum, quidquid de his sit, auctor non nisi visiones, apparitiones, ac miracula quædam conscripsit, prout ipsa Beata sub secreto illa dictaverat; in iisque referendis cum altero satis consentit.

[9] [quæ more nostro edenda:] Utroque hoc auctore usus est Guiduccius, ut scriberet gesta B. Margaritæ: Petri fere solius Opusculum Italice expressit Silvanus Razzius in Vitis Sanctorum & Beatorum Etruscorum part. 2, fol. 69 & seqq.. Nos utrumque scriptum edemus, prout anno 1662 Papebrochius utrumque propria manu exscripsit in monasterio S. Salvii. Porro, quia Petrus plura ad Vitam spectantia memoravit, ejus Opusculum primo loco edemus, ac Vitam vocabimus: alterius vero lucubrationem subjiciemus, nomine Revelationum. Laudatus mox Razzius fol. 72 verso, ait, tempus mortis B. Margaritæ ignotum esse: neque vero id colligi potest ex Actis edendis. Verumtamen laudatus Guiduccius aliquot saltem notas indicat, ex quibus aliquis utcumque ordo chronologicus contexi potest, modo illæ sint satis certæ.

[10] [brevis Vitæ chronologia.] Etenim pag. 152 scribit, B. Margaritam annos fuisse natam quinquaginta, dum cum S. Humilitate Faventia discessit Florentiam, ut ibidem monasterium conderent. Contigit illud iter anno 1280, ut idem pag. 69 affirmat probari ex variis instrumentis authenticis, quæ servantur in monasterio S. Salvii. Hinc necesse est, B. Margarita sit nata circa annum 1230, & mortua sit circa annum 1330, quo eamdem obiisse asserit pag. 163, ætatis centum annorum. Nihil horum mihi apparet improbabile: nam imprimis ætas centum annorum in Vita exprimitur: deinde quinquaginta annos natam fuisse anno 1280, satis verisimile fit ex eo, quod inter omnes moniales prima ponatur post abbatissam in libello supplici pro constructione monasterii oblato, ut invenies in Actis S. Humilitatis pag. 210. Itaque ex mente Guiduccii vitam B. Margaritæ sic ordinamus. Nata est Faventiæ, quod oppidum est status ecclesiastici, circa annum 1230. Religiosam vitam amplexa, diu vixit sub disciplina S. Humilitatis in monasterio S. Mariæ Novellæ prope Faventiam. Inde anno 1280 Florentiam profecta cum abbatissa sua S. Humilitate, impetrato post biennium loco, eidem abbatissæ in condendo monasterio strenuam navavit operam. Defuncta anno 1310 prædicta abbatißa, regimen monasterii ad Margaritam devolutum est, quod ipsa gessisse videtur annis viginti, sive usque ad felicem obitum, quem Guiduccius anno 1330 illigat, ut jam diximus. Guiduccium secuti sunt Ferrarius, Arturus, aliique: illumque nos interim sequimur, donec quis certiora docere possit.

VITA
auctore Petro Florentino Ordinis Minorum
Ex Ms. monasterii S. Salvii prope Florentiam.

Margarita Faventina, virgo & abbatissa, Ordinis Vallumbrosani, Florentiæ (B.)

BHL Number: 5315

A. Petro Florentino.

PRÆFATIUNCULA.

[Auctor narrat audita ex ore B. Margaritæ:] Rogatus instanter ab abbatissa a & monialibus monasterii S. Joannis Euangelistæ, ut venerabilem sororem Margaritam de Faventia, cum adhuc viveret, inducerem, ad revelandum aliqua de his, quæ sibi Deus fecerat de gratia speciali, ut esset eis, & posteris ad incitamenta virtutis: quare cum hæ ex sanctissimæ suæ conversationis experientia longa cognoscerent, vitam suam totam cælesti dono repletam, & virtute repletam, & tamen arcana Dei occultabat attente, ut nullatenus vellet ea detegere, ego autem propter intimam familiaritatem, quam secum puer habueram, devotas earum preces sumpsi avidius, & sollicite adimplevi. Unde cum esset ætatis annorum centum b & ultra, sæpe super hoc secum habui prolixum colloquium in secreto, ei post multa rogamina, sub secreti sigillo, quod illa numquam, dum viveret, propalarem: videlicet anno illo, quo migravit ad Christum, hoc mihi oretenus enarravit c.

ANNOTATA.

a Hinc forte quis colligat, aliam fuisse abbatissam, vivente adhuc Margarita; verumtamennon crediderim Margaritam munere defunctam fuisse, sed existimare malim, adjutricem ei datam, quæ abbatissa vocari potuit, quod ei successerit in regimine monasterii: nam si illa absolute abbatissa fuisset, facile ex motivo obedientiæ inducere potuisset Margaritam, ut revelaret ea, quæ non nisi post multas preces demum sub secreto indicavit.

b Ætas centum annorum hic clare asseritur: at non æque manifestum est, non fuisse aliquot annis provectiorem, dum mortua est.

c Hujusmodi titulum Opusculo suo præfixit auctor: Notabilia de vita sanctæ memoriæ sororis Margaritæ de Faventia, recollecta per Fr. Petrum de Florentia de Ordine Minorum.

* i. e. aromatopolam Italice speciale

CAPUT I.
Munditia corporis & mentis: labores in condendo monasterio exantlati: virtutes variæ, præsertim obedientia, quam ex revelatione discit Deo gratissimam: magni eam facit S. Humilitas, cui defunctæ succedit in præfecturam monasterii: jubetur a S. Joanne subinde ab opere cessare.

[nimirum fervorem pietatis ab infantia, perpetuam munditiam,] Primo qualiter ab infantia sua cœpit devoto animo fervere ad Christum, & Virginem Matrem, & B. Joannem Euangelistam. Unde pro fundamento suæ devotionis proposuit, nihil terrenum, nihil carnale, nihil mundanum diligere, ut, illorum suffragantibus meritis, facilius posset ad cælestia se transferre. Cujus affectum Deus ex alto prospiciens, sic eam ab hac concupiscentia custodivit ad plenum, ut non solum ab illicito opere pertransiret illæsa, sed, quod magis est, ab omni etiam immunda cogitatione usque ad mortem perseveraret extranea. Unusquisque ex humana, & communi fragilitate, a se cognoscere poterit, quantæ munditiæ mentis, & corporis, & sanctitatis indicium istud fuit.

[3] [labores cum S. Humilitate communes, virtutes, obedientiam,] II. Mira, quæ mihi retulit, quæ acciderunt, quando una cum S. Humilitate, prædicti monasterii abbatissa, discessit de civitate ipsarum Faventia; nec non qualiter Florentiæ hoc monasterium fundaverint, non repeto, quia in legenda prædictæ S. Humilitatis a scripta reperiuntur: ibidem monstratur ad liquidum, quomodo omnis penuriæ & laboris, sanctitatis & perfectionis hujus venerabilis abbatissæ soror Margarita comes individua semper fuit.

III. Unde, sicut mihi narravit, mox ut Florentiæ fuit, cœpit magnalia Dei sentire, & quamvis illa pro posse celaret, tamen per gestus, qui exterius videbantur, sanctam abbatissam non potuit omnino latere: unde de sanctitate ac perfectione ipsius non mediocriter sentiebat: videbat enim Margaritam in orationibus fervidam, in ecclesia devotam, in servitiis promptam, in actibus modestam, sed maxime ad obedientiam citam, & nec mirandum, quia sibi Deus hanc virtutem contulerat de gratia speciali.

[4] IV. Nam cum semel devote oraret, Christus ei apparuit, & multam consolationem infudit: cui Margarita dixit: Scio, Domine, scio vere, [quam ex revelatione discit Deo gratissimam:] quod a me nullam virtutem possideo; sed a te, auctore virtutum, omnia recognosco: vellem a te, Domine mi, scire illam virtutem, quæ me tibi magis reddit acceptam: cui Christus benigne respondit: Est obedientia, quam exsequeris sine mora. Unde se totam ex tunc sanctæ obedientiæ deputavit.

V. Sicut mihi prædicta Margarita narravit, illa S. abbatissa tantæ perfectionis reputabat eam, quod ex reverentia sibi exhibita Margarita sæpe dolore atque rubore confundebatur suæ humilitatis virtute. Et cum aliquando communitatis officium aliquod haberet perficere, sicut lavare utensilia, purgare officinas, & similia, dicebat abbatissa: Volo, filia, ut vadas orare, & ego tuum officium exercebo: Margarita vero ex humilitate præcepti ad desideratum Christum pergebat orandum.

[5] VI. Retulit mihi prædicta, quod S. abbatissam, in extremis jam positam, [desiderium mortis, labores in obsequium S. Joannis.] rogavit instanter, ut sibi gratiam impetraret a Christo, ut eam cito de valle hujus miseriæ convocaret, quod gravissimum sibi esset post ejus obitum sine ipsa hic ducere vitam suam: & quamvis abbatissa in principio reluctaretur, quia pondus totius monasterii sibi relinquere disponebat, nihilominus postmodum ejus lacrymis convicta consensit. Post mortem vero ejus quædam sancta domina, mente levata in cælum, vidit ante Christi thronum S. Humilitatem similiter exorare de petitione sorori Margaritæ promissa, scilicet, ut migraret ad cælos; & vidit B. Joannem Euangelistam sibi contradicentem ex alia parte: dicebat enim pro parte sua B. Joannes: Non fiat hoc Domine, quia ecclesiæ meæ non expedit, imo valde indiget vita sua; & ostendam illi, quanta eam oporteat pro monasterio meo pati. Ex qua visione Margarita non modicum confortata, consideravit, quod deputata esset in B. Joannis Euangelistæ obsequium. Unde, sicut mihi retulit, ea illa hora sero b quolibet orans, rationem cum B. Joanne ponebat, si quid sibi placitum in tota die fecisset: & quando in die suo sollicita oneri insudasset, noctem illam cum jucunditate transibat: sic e converso, si quid modicum ex negligentia relaxasset, quam plurimum tristabatur.

[6] VII. Post mortem abbatissæ c in ea monasterii sollicitudo remansit. [Anxiam solatur S. Joannes, jubens subinde ab opere cessare.] Miror certe, quomodo una fragilis muliercula sustinere potuit labores, anxietates, penurias, verecundias, & alia incommoda, quæ mihi narravit: unde ipsa discurrebat d per castra, civitates, & villas, cum famulis, & animalibus, ad procurandum necessaria pro monasterii fabrica construenda, & vita monialium reclusarum. Et, dum semel in monasterio penuria magna esset, nec haberet, quod laborantibus ministraret, in noctis silentio rogavit instanter B. Joannem, & quasi secum de tanta penuria conquerendo, corde ac verbis anxiis recitabat, qualiter eas misit Florentiam ad terram peregrinam de terra nativitatis earum; & largas promissiones, quas eis fecerat, semper adesse necessitatibus earumdem: idcirco petebat, ut suis precibus Deus alicui inspiraret, qui tantum de suis facultatibus ministraret, quod monasterium suum posset sine dilatione compleri.

VIII. Tunc B. Joannes apparuit sibi vultu placido & benigno, & brachiis apertis amplexatus est eam, dicens: De hoc, carissima filia, non turberis, quia factum est dispensatione divina, ut unus non faciat, quod multis potest proficere ad salutem, & ego ex hoc multos acquiram D. Jesu Christo. Ex quo a B. Joanne accepit, quod opus ad perficiendum dilationem magnam reciperet, nec se more solito totam exterioribus daret. Unde parvulam cellulam infra monasterium sibi construi fecit, ubi non continuam, sed interpolatim arctissimam pœnitentiam egit, aliquando cum Martha ad exteriora progrediens, aliquando cum Maria soli Deo vacabat, & ibi mirabiles alloquutiones a Christo sæpe recipiebat, & Sanctis.

ANNOTATA.

a Si auctor fortasse designat antiquam legendam S. Humilitatis, quam edidit Papebrochius tom. 5 Maii, in illa brevissime quidem hi labores narrantur, ita tamen, ut satis pateat, multa sanctis istis mulieribus perferenda fuisse in illo itinere, & fundatione monasterii. Quippe pag. 209, num. 16 post relatam apparitionem S.Joannis, jubentis monasterium Florentiæ condere, ita pergit auctor de S. Humilitate: Tunc signo crucis se muniens, quasdam sorores (tres nimirum, inter quas præcipua B. Margarita) vocavit secreto: factum eis propalavit; & nihil ex monasterio assumens, priorissæ conventum commendavit; & cum his, quas nominaverat, nudis pedibus, inter guerrarum discrimina, cum tota sua societate incolumis, Euangelista prævio, properavit. Hinc colligat lector, quanta fuerint patienda in itinere illo longinquo, sine viatico & nudis pedibus suscepto. Addat deinde biennium, quo fuerunt Florentiæ, priusquam locum haberent ad condendum monasterium, ab anno scilicet 1280 usque ad 1282: ac demum perpendat, quot peregrinis mulieribus confusiones contumeliæque fuerint tolerandæ in victu ex eleemosynis sibi acquirendo, sumptibusque colligendis ad construendum monasterium, quod majori parte ex eleemosynis constructum est. Atque his consideratis, quæ latius videri possunt in Actis S. Humilitatis, facile intelliget, heroïco opus fuisse animo, ad opus hujusmodi audendum, invictaque constantia ad difficultates omnes superandas.

b Id est, quolibet vespere.

c Mortua hæc dicitur anno 1310, cum jam octoginta annorum esset Margarita, ut expositum in Commentario num. 10.

d Hæc majori ex parte facta crediderim, vivente S. Humilitate, sub qua monasterii procuratricem fuisse B. Margaritam, hæc insinuant.

CAPUT II.
Mirabilibus visionibus & revelationibus fruitur Beata, dum Christi & Deiparæ Virginis mysteria meditatur.

[Omnino domi manere vetat Christus: apparitiones Deiparæ,] IX. Dum semel ex dulcedine tracta, quam de cælo recipiebat, Christum rogaret attente, ut perpetuo carcere clauderetur, ne discurrendo vacaret ab amplexibus & consolationibus suis, consolator Christus sibi amorose apparuit, dicens: Volo, filia, quod egrediaris, & per diversa loca discurras pro necessitate monasterii tui, & sæcularibus ad te venientibus de tua præsentia consolationem præbeas: & ego tibi gratiam meam infundam, ut verba tua sint in refrigerium tribulatorum, ad te venientium.

X. Sicut mihi seriose narravit, ex ardenti devotione, quam ad Matrem Domini deferebat, multum desiderabat de sua præsentia consolari, & ut melius posset suam gratiam impetrare, quotidie vitam suam mente devotissima revolvebat, scilicet qualiter in templo fuerat conversata, qualiter desponsata, qualiter annuntiata de partu Filii Dei, & fuga in Ægypto; & alia circa Salvatoris infantiam corde intentissimo ruminabat. Unde Virgo benedicta sibi pluries apparuit, eam alloquendo, consolando, admonendo, & quasi unicæ filiæ materni affectus dulcedinem tribuebat.

XI. Aliquando eam visitans, puerum Jesum gerebat in ulnis, & post multas preces & lacrymas eum Margaritæ brachiis committebat: ipsa vero, quasi ebria, eum ad se dulciter adstringebat, & videbatur præ dulcedine nimia sæculum commutasse. Et dum Virgo Mater Filium repetebat, Margarita, sicut mihi retulit, numquam sibi eum volebat reddere, nisi prius unam gratiam, quam petebat, reciperet a: & tali modo plures & plures gratias impetravit.

[8] XII. Dum soror Margarita prolixo tempore se exercitasset circa infantiam Salvatoris, [& Christi, de cujus passione] & mirabiles dulcedines ibidem sentiens, non curabat ad altiora conscendere. Semel autem visum est ei, quod sibi mentaliter Christus loqueretur, dicens: Non est æquum, velle solum de melle meo gustare, & non de felle: si perfecte vis mecum uniri, mente intenta recogita illusiones, opprobria, flagella, mortem, & tormenta, quæ pro te sustinui. Margarita vero, ex divina oraculo monita, totam se transtulit corde & corpore ad amplexandum crucem Dominicæ passionis: & illa dum die ac nocte ruminaret attente, quadam vice in oratione posita, corporeis oculis vidit Christum attente, & secum omnia instrumenta, quæ in sua crucifixione fuerunt; vidit etiam plagas ejus ita recentes, & sacrum sanguinem emittentes, quasi de novo plagatus fuisset: & dum lacrymosis oculis & corde confixa, doloribus Christi esset intenta, Christus de cruce loquutus est ei, dicens: Filia dilecta, quia cum tanta solicitudine ac dolore perscrutaris omnes meas pœnalitates, pete a me, quidquid vis, & faciam tibi. Margarita vero confortata colloquutione divina, respondit: Domine, nihil peto, nisi gratiam tuam: & mox adjunxit: Tu scis, Domine, quia mulier sum simplex, & cum sapientibus & insipientibus habeo conversari & loqui; peto etiam, ut lingua mea in tacendo & loquendo secundum beneplacitum tuum regatur. Tunc Christus linguam sibi tetigit, & ex illa hora in suis verbis talem recepit efficaciam & virtutem, ut vere in lingua sua Deus cognosceretur: & illa felix visio tantam sibi de doloribus Christi impressionem reliquit, ut, quandocumque vellet, inde haberet devotionem & compunctionem, & sic speculatam revelationem, quasi videret Deum coram se in cruce pendentem.

[9] XIII. Sicut mihi narravit Margarita sanctissima, sæpe sæpius meditando corde amarissimo vulnera Christi, [meditari jussa, cum eo patitur libenter,] parum sibi videbatur fecisse, nisi corde & corpore esset cum Christo in cruce confixa: cui semel Christus plagatus apparuit, & ambas manus & unum de pedibus sic affixit mentaliter, ut illum sentiret dolorem, quasi esset carne plagata, & quamvis inexistimabilem pœnalitatem haberet, desiderans cum Christo amplius conformari, fortiter clamabat, dicens: O domine Jesu Christe, vulnera mihi reliquum pedem & latus, ut dolorem quinque vulnerum tuorum perfecte cognoscam: cujus fervens desiderium Christus adimplens, in pede & latere tantam vim sibi doloris infixit, quod Famula Domini, ut mihi retulit, mirabatur, quomodo anima non exhalabat a corpore, tanta pœnalitate percusso. Et Christus ad eam dixit: Filia, noli timere, quia ego tecum sum, & virtutem tibi tribui talia sustinere.

[10] [miroque dolore percutitur in signum dilectionis.] XIV. Cum semel Ancilla Christi Deum rogaret instanter, ut aliquod signum certum mereretur accipere dulcedinis vel doloris, si ejus dilectio Christo foret accepta: & hanc orationem devote continuans, cum e vicino instaret solennitas passionis Dominicæ, subito percussa fuit immenso dolore in omni particula corporis, & in universis juncturis ossium, sic ad interiora pertransiendo, ut nulla interius vel exterius pars remaneret absque ingenti pœnalitate transfixa. Et dum sic tota dissipata jaceret, ejulando clamabat, nec voces ad plenum poterat præ dolore formare. Supervenit abbatissa cum monialibus, ignorantes, unde tanta infirmitas, & tam cito processisset: putabant enim eam statim deficere: quia nec revelare, quod senserat, audebat, nec aliquod remedium sibi fieri sustinebat: & sic permansit usque ad mane Dominicæ Resurrectionis. Et dum infirmaria ex præcepto abbatissæ sibi aliquid comestibile præparasset, & sibi præparata portaret, sic eam invenit incolumem, acsi nihil mali sensisset: quare cursu concito currit ad abbatislam; nuntiat, quæ invenerat; veniunt moniales videre prodigium, &, quam statim morituram reliquerant, sanam videbant. Unde plenæ stupore, immensas laudes Domino reddiderunt: & quando hæc Margarita mihi narrabat, dixit, quod numquam alicui viventi causam illius infirmitatis, nisi mihi soli revelavit. Quare cum esset in prædicto dolore intolerabili, in aurora diei cœpit aliquantulum cogitare de resurrectione Dominica, & statim omnis pœna abscessit, & tanta consolatione divina perfunditur, quod mihi non poterat explicare sermone.

ANNOTATIO.

a Ad imitationem Jacobi Gen. 32 ℣. 26: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Porro, si hæc aliaque cuipiam mirabilia appareant: cogitet Deum mirabilem esse in Sanctis suis. Deinde, si mirabilia multa, tempore legis Moysaicæ facta, propter auctoritatem sacræ Scripturæ necesse est credere, mirari non debemus plura contigisse in lege gratiæ, cum Deus id expressis verbis promiserit per Joëlem cap. 2 ℣. 28: Et erit post hæc: effundam Spiritum meum super omnem carnem: & prophetabunt filii vestri, & filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, & juvenes vestri visiones videbunt &c.

CAPUT III.
In visione per annulum sponsa a Christo assumitur; aliisque gaudet visionibus: mira ejus in loquendo gratia, & concursus consilia petentium ab ea: labores ejus, quos Christus benigne solatur.

[Annulo desponsatur a Christo,] XV. Et quia Christi crux scala est ascendendi ad ejus contemplandum divinitatem, cœpit Margarita per continuam crucis meditationem ad altiora mentem erigere; &, sicut mihi dixit, jam amor suus ita erat transformatus in Christum, ut præter Christum nihil posset diligere. Et dum semel Dilecti sui præsentiam avidius anhelaret, apparuit ei Sponsus ejus cum multa jucunditate, annulum pretiosum in manu tenens, & dixit ei: Veni, Sponsa dilecta, accipe arrham desponsationis æternæ: & annulo eam digito subarrhavit. Margarita vero respiciens annuli pretiositatem, vidit, quod ibi gemma non erat, sed loco gemmæ erat crux designata: & non sine causa, quia assidua meditatio crucis eam Christo legitime desponsavit. Et dixit ad Christum: Domine mi, quare hic annulus gemmam non habet? Respondit Christus: Gemma hujus annuli est Pater & Filius & Spiritus sanctus, qui te custodit, gubernat, & regit.

[12] XVI. Ex quo Margarita se sensit Christo Domino desponsatam, [aliisque fruitur visionibus,] dilecti Sponsi die noctuque requirebat amplexum. Unde mihi narravit, quod semel orando, vidit in spiritu palatium speciosum, & ornamentis variis decoratum, & dum pervenit ad palatii januam, vidit multitudinem domicellorum a, cum venustate multa ad ejus excubantium fores, quibus Margarita dixit: Carissimi, nuntiate mihi, ubi est Sponsus meus. Qui responderunt ei: In aula regia residet. Et dum festina imperialem aulam introisset, ecce Speciosus forma præ filiis hominum cum multa jucunditate sibi obviam venit. Margarita vero de tanta illius visionis gloria quasi alienata, sibi dixit: Nolo, Domine mi, ultra in mundum reverti b, quia hic habeo, quidquid desidero. Cui Christus respondit: Carissima filia, nondum venit tempus, quod te velim assumere. Et Margarita ait: Domine, quando ego veniam ad nuptias tuas, quod vestimentum mihi facies? Respondit Christus: Vestimentum tuum erit rosarum. Et Margarita ait: Domine, & ego quale vestimentum tibi portabo? Respondit Christus: Rubeum. Et Margarita de tali consolata promissione, invenit se in loco, ubi prius orabat, cum multa pace mentis & corporis.

[13] XVII. Margarita, quamvis corporaliter esset in terra, [& consolationibus divinis.] civis jam cælestis effecta, multum desiderabat de cælesti patria non solum mente gustare, sed etiam oculata fide videre. Unde retulit mihi, quod, dum semel oraret, ducta fuit in spiritu, & vidit sanctam civitatem Jerusalem ex parte exteriori tantum: & erat tantæ venustatis & gloriæ, quod nullo modo credebat posse sermonibus explicare: & vidit Christum juxta januam stantem, quem Margarita suppliciter exorabat, ut liberum haberet civitatis ingressum. Cui Christus sic ait: Dilecta filia, hic modo intrare non potes, quia si intrares, postmodum non valeres habitare in terra; sic omnia tibi in fastidium verterentur: & tuum esse ibi necessarium est adhuc pro salute multorum.

XVIII. Cum tempore quodam haberet copiam Sponsi, nec ad modicum sustineret pacifice esse absque consolatione Dilecti, quotidie orando, lacrymando, suspirando, interpellabat ad Christum: unde semel sibi oranti Christus apparuit, dicens: Quid tantum ploras, quid tantum clamas ad me? Si possibile esset, nec in cælo vel alibi me stare permitteres c, nisi tecum. Cui Margarita respondit: Domine mi, talem recipio de præsentia tua gustum, quod statim, quod te non sentio, puto deficere, & semper dubito, ne demeritis meis gratiam tuam amittam. Cui Christus ait: Carissima filia, & mihi multum dilecta, gratiam meam numquam perdere potes, quod nusquam te desero sine me: & manum suam Christus accipiens, manu super manum ejus, multa affabilitate de hoc sibi perpetuam fecit promissionem, & in hujus doni confirmationis signum subito splendor maximus circa eam de cælo descendit, & tanta repletur suavitate cælesti, quod anima ejus liquefacta dulcedine, tota inebriata & consolata remanserit.

[14] [Gratia ejus loquendi, & concursus eam consulentium.] XIX. Cum fama sanctitatis ejus circumquaque diffunderetur, de remotis & propinquis partibus fiebat ad visitandum eam virorum ac mulierum concursus; ubi comites & barones, prælati & Religiosi, tracti dulcedine verborum suorum, non dedignabantur suam adire præsentiam, & sibi secreta illorum consilia propalare: & tantam gratiam Christus verbis suis contulerat, ut, quotquot eam audierant, omnes redierant ad propria consolati. Ego autem hoc audiens a pluribus fide dignis, & quamvis sibi familiaribus, sed adhuc ignorans divina consilia circa eam, secretam collocutionem d super hæc habuimus ad invicem, dubitans ne frequentia mundanorum eam retraheret a familiaritate divina: unde semel ad dubii mei declarationem hoc mihi narravit, dicens, qualiter per magnum tempus anima ejus illo timore fuerat stimulata, & frequenter rogabat Christum, ne permitteret eam in tanta varietate consiliorum errare, nec de tanto concursu gentium mentis elationem incurrere: & ecce Christus sic oranti apparuit, dicens: Non dubites, filia, quia tecum in omnibus semper sum, nec in perpetuum derelinquam: volo quod te non subtrahas, sed omnibus consolationem impendas: ego ponam verba mea in ore tuo, & per verba tua penetrabo corda audientium, ut cognoscant me in te sine dubio loqui. Et quod sit verum, ego omnes attestor, qui gratiam colloquendi secum habuerunt, ut testimonium perhibeant veritati prædictæ.

[15] [labores ejus Christus benigne solatur.] XX. Hæc sanctissima Margarita, apis argumentosa, usque ad ætatem decrepitam fabricæ monasterii B. Joannis sollicite insudavit: quot vero labores, verecundias, & pœnalitates, mendicando & discurrendo receperit, sicut mihi multoties referebat, nescirem ad plenum verbis exprimere. Nam dum semel prædictis auxietatibus multum esset confecta, & anxio corde multum clamaret ad Christum: Christus cum ingenti lumine gloriosus apparuit in sede imperiali, & circumcirca eum Sanctorum & angelorum erat exercitus copiosus: Margarita vero dilectum suum in tanta gloria & lumine videns, cœpit ire ad thronum ejus cum fiducia multa, & dum sic iret, audiebat sub murmure Sanctos ad invicem colloquentes; Quomodo mulier illa vadit cum tanta securitate ad Christum, cum nos, qui sumus in gloria confirmati, cum timore ac reverentia semper illum aspicimus? Sed Margarita tota confisa de contemplatione Dilecti, jam verbis illorum nequaquam perterrita, sed iter cœptum prosequendo, pervenit ad thronum Dei, & ibi genuflexit & coram ejus pedibus adoravit. Tunc Christus se inclinans, elevavit eam, dicens: Veni, electa mea, quia non es verecundata coram mundo in omni vili officio & labore mihi servire fideliter, nec ego verecundabor tibi ostendere amicitiam meam, & te in conspectu totius cælestis curiæ honorare: &, his dictis, Christus amplexatus est eam, & sibi dedit osculum pacis, ubi tantæ suavitatis saporem gustavit, ut putaret se beatitudinis seculum commutasse e. Multa quidem alia diversis temporibus ab ea recepi, quæ utilissima essent posteris transmittenda: sed quia non considerabam sic ejus mortem propinquam, & sperans adhuc ejus habere præsentiam, non fui sollicitus memoriæ commendare: hæc autem, quæ suprascripta sunt, non de verbo ad verbum, sicut mihi interpolatim & prolixe narrabat, sed quoad veritatem sententiæ, ut melius novi, simpliciter ordinavi ad laudem D. N. Jesu Christi. Amen.

ANNOTATA.

a Id est, aulicorum: vox enim domicellus pro servis domesticis alicujus principis usitata fuit medii ævi scriptoribus, ut videre est in Glossario Cangii.

b Ita Petrus Marc. 9: Bonum est nos hic esse, &c.: non enim sciebat quid diceret. Idem B. Margaritæ tum hic, tum in aliis quibusdam visionibus contigisse existimo, quod mens dulcedinis & amoris vehementia a sensibus abducta, non reflectat ad desideria sua, sed directe tantum prosequatur Dilectum suum. Hinc exponi potest, cur in illis visionibus quædam occurrant, in quibus nimia apparet in petendo aut respondendo libertas.

c Mira sane hæc sunt verba: verumtamenhisce non reprehenditur frequens oratio, cum Apostolus nos jubeat sine intermissione orare: at videtur improbari nimia cupiditas fruendi perpetuis consolationibus ac visionibus, qua Sancti quoque excedere possunt.

d Hinc conjicio, Petrum hunc Beatæ fuisse a sacris confessionibus.

e Id est, in beatitudinem ingressam esse. Ceterum, quæ auctor ait a se prætermissa, partim referentur ab auctore sequente.

REVELATIONES ET MIRACULA.
Auctore Joanne presbytero Faventino, ex Ms. monasterii ejusdem.

Margarita Faventina, virgo & abbatissa, Ordinis Vallumbrosani, Florentiæ (B.)

BHL Number: 5316

A. Joanne presbytero.

PROLOGUS.

[Auctor exponit, qua occasione ex ore Beatæ audiverit] Ut infra scriptæ revelationes & gratiæ, desursum exhibitæ sorori Margaritæ, quæ una cum S. Humilitate, abbatissa S. Joannis Euangelistæ, perrexit ad fundandum Florentiæ hoc ipsius Apostoli sanctissimi monasterium de civitate earum Faventia venerandum, scriptæ per me presbyterum Joannem notarium infra scriptum, sicut oretenus mihi dixit, juvent, & prosint, ac sursum corda sublevent de fastidioso hujus mundi carcere; voluit ea post multa rogamina in scriptis relinquere, sub secreti sigillo imponens, quod numquam, dum viveret, alicui propalarem, ad honorem & laudem dulcissimi Jesu Christi a.

ANNOTATIO.

a Huic lucubratiunculæ istiusmodi titulum præfixum invenio: Revelationes & gratiæ, quas Dominus exhibuit sorori Margaritæ S. Mariæ de Faventia, priusquam de hoc mundo sanctissima Humilitas abbatissa migraret. Verumtamen, si præcedentem consulamus Vitam, quædam sub hoc titulo relata contigisse videntur post mortem S. Humilitatis. At parum refert, quo tempore contigerint, cum de visionibus ipsis satis inter utrumque conveniat.

CAPUT I.
Visiones & revelationes variæ in quibus documenta aliqua Beatæ data.

[revelationes & visiones varias,] I. Cum sanctissima Humilitas, abbatissa præfata, B. Margaritæ magistram dederit, ut eam litteras doceret, monachaque unica ei diceret: Disce, addisce legere; abbatissa enim fies: mox magistram reliquit, credens firmiter, quod omnipotens Deus aperiret sensum ipsius, ad intelligendum Scripturam a penitus hinc ad mentem: cui cum ego Joannes prædictus legerem semel ei, petens eam, si vellet, me vulgariter legere: respondit: Minime, quia bene intelligo.

II. Una vice, dum Soror veneranda oraret, raptus fuit spiritus ejus in cælum ante Dominum Jesum Christum, & videns eum facie ad faciem b, dulcedinem de ipso sentivit immensam; cui D. Jesus dedit pulcherimum annulum. At illa dixit: Annulus iste, quem, Domine, mihi dedistis, minime habet gemmam. In loco autem gemmæ crux erat pulcherrima. Et Dominus ad eam: Gemma annuli, quem tibi contuli, Pater est, Filius, & Spiritus S.: & adjunxit: Spiritus enim S., qui docuit & inflammavit Apostolos, te doceat, fortificet, & inflammet.

III. Alia vice orans, vidit splendorem eximium, qui erat D. Jesus Christus, dicens ei: Quid vis tu? quia non me permittis c in cælo manere? Ipsa quoque respondit: Heu! Domine, timeo propter sollicitudines temporales, quas habeo, gratiam vestram perdere. At Dominus respondens, ostendit sibi mundum per quinque partes, dicens eidem: Si eris hic, id est, in Oriente, ostendendo eum digito, & ego tecum: & si tu illic aderis, id est, in Occidente, & ego tecum d: si eris in quarta parte, id est, in Meridie, & ego tecum ero: si eris in quinta parte, id est, post mortem tuam, & ego tecum, te suscipiens, & ad cælestia regna perducens. Et tunc dixit ei soror: Modo mihi hoc, Domine, promittatis, porrigens ei manum: & Jesus illi super manu propria hoc promisit.

[3] IV. Dum alia vice oraret, raptus fuit spiritus e ejus, [hic relatas,] & ductus in cælum ante Dominum, sedentem super solium pulchrum, & in circuitu ejus populus magnus adstabat: ipsa quoque facie ad faciem Dominum adoravit, in eum prospiciens, & tunc surrexit de solio Dominus, elevans eam, & dicens: Surge, dilecta mea, quia enim pro meo amore, non erubescis facere vilia, & ego te non erubescam coram hoc populo in mea brachia elevare, dans osculum ei pacis.

V. Dum autem alia vice f in oratione persisteret, cogitans de nativitate ac infantia Salvatoris, tantam dulcedinem sibi Christus infudit, quod mihi verbis explicare non poterat: & sic nativitatis hujus dulcore potata, quasi ebria supplicavit Domino, dicens: D. Jesu Christe, qui mihi dedisti mellifluæ tuæ gratiosum consolamen infantiæ, infunde oculis meis lacrymas, & cordi meo dolorem, ut te, dulcis Jesu, pro me misera mortuum, flere desiderans, tuæ valeam passionis vulnera perscrutari: & tum raptus fuit spiritus ejus ante Crucifixum, aspiciensque illum, statim cœpit plorare, sentiens inde consolamen eximium, & dulcorem: incepit namque cogitare flens & plorans, quomodo, & quare pedes Domini crucifixi fuerint; secundo meditata fuit cum fletu & planctu de illa dura crucifixione innocentium manuum Domini; tertio, quomodo Judæi coronarunt caput Dominicum illa dolorosa corona spinea, multas lacrymas fundens, & dolens; quarto, quæ & qualis spongia cum aceto & felle imposita fuit ori melliflui Domini, plorans, & lacrymas incessanter fundens; quinto, quomodo crudelis lancea latus Dominicum vulneravit, & tunc maximum planctum fecit: post hæc visum fuit illi, quod idem Crucifixus resurgeret, loquens ei, & dicens: Quia de passione mea condoles, & omnia vulnera mea scrutaris, quære a me, quidquid vis petere, quia quæcumque mihi petieris, tibi dabo: Soror vero respondens, ait: Domine, nihil aliud peto, nisi gratiam vestram, quodque linguam meam secundum vestrum velle regatis: & tunc D. Jesus osculo pacis tetigit linguam ejus. Soror autem post hanc visionem dulcissimam in suis Horis omnibus, & orationibus diurnis & nocturnis, quandocumque meditari volebat de passione Dominica, immensam consolationem & lacrymarum compunctionem habebat, & in hujusmodi meditatione melliflua videbat semper facie ad faciem Dominum Jesum Christum.

[4] VI. Orans autem alia vice, vidit in spiritu D. Jesum Christum, rogans g eum, quatenus eam de hoc mundo vocaret. [factasque ante mortem] Ipse quoque respondit, & dixit eidem, quod nondum tempus advenerat: & ait illa: O Domine, qualem vestem dabitis mihi, cum reliquero mundum istum? & respondit ei Jesus: Quam tibi dabo, Margarita, rosea vestis erit: at illa: Et ego quale vobis conferam vestimentum? Et ille: Vestimentum, quod mihi adduces, erunt folia rubicunda.

VII. Alia vice, dum orabat, vidit in spiritu Dominum, dicens ei: Domine Jesu Christe, scio firmiter, quod a me nullam virtutem habeo; vellem scire libenter, quæ major est virtus [ex iis,] quas mihi dedistis: respondit autem Jesus: Sancta obedientia sine mora h.

VIII. Cum autem in oratione dicta Soror alia vice staret, desiderans in quadam cellula monasterii S. Joannis per dies solitaria & inclusa existere, quia [extra] claustrum monialium dicti loci etiam foras ambulabat invite, ne divinam gratiam perderet humano colloquio, & sollicitudine temporali; & desiderium hoc nequiens exequi, cupiebat potius infirmari: tunc ante Dominum rapta fuit in spiritu, cui Dominus ait: Nolo te fore inclusam; sed volo, quod vadas extra, & moreris cum gentibus, & loquaris meum verbum eisdem; & ego mittam in illud meam gratiam & virtutem i.

[5] [S. Humilitatis:] IX. Orante vice alia dicta Sorore, raptus fuit spiritus ejus in cælum; & videbatur ei, quod esset in civitate pulcherrima, omnibus plena divitiis, delitiis, atque bonis; cumque accepisset illic cuncta, quæ voluit, volebat etiam unam coronam auream: & respiciens juxta se, mox vidit unum pulcherrimum domicellum, qui ait uni apothecario: Rex cælestis mittit tibi, dicendo, quatenus conferas isti sorori Margaritæ, quidquid expostulat; & tunc apothecarius ei coronam auream: [Dixit illa k:] Sed volo coronam de lapidibus pretiosis; ille vero statim dedit ei coronam hujusmodi sicut petivit.

X. Cum alia vice, quodam die Veneris sancto, flens & plorans & nimium dolens, juxta Crucifixum oraret, rogavit Dominum, dicens: Date mihi, Domine, ad resurrectionis hoc Pascha consolationem aliquam vel dulcedinis vel doloris, ut sciam, si me diligitis: vel ego vos diligo. Tunc D. Jesus amaritudinem contulit ei tantam, quod sibi videbatur, ut confracta essent omnia ossa ejus, & de nodis exirent a die Veneris sancto usque ad Pascha resurrectionis in mane: credebat namque B. Humilitas abbatissa, quod ipsa soror Margarita fuisset aliud malum passa, quod numquam ei, nec alicui propalavit l. Item alias multas gratias, & consolationes divinas habuit dicta Soror, quas mihi infrascripto dixit oretenus, & plurima tacuit, sicut mihi asseruit: quia loqui plurimum formidabat: sed noluit me inscribere plura, dicens, quod hæc bene sufficiunt ad laudem & gloriam dulcis Christi.

ANNOTATA.

a Factum istud explicat Guiduccius pag. 154, attribuens humilitati B. Margaritæ quod non curaret litteras discere, quia nolebat aspirare ad præfecturam.

b Id est, magna claritate. Eadem visio refertur in Vita num. XI.

c Hanc visionem in Vita invenies num. 13, ubi quædam notata.

d Pars tertia videtur omissa.

e Hæc item in Vita num. 15.

f Consule Vitam num. 8.

g Fusius hæc exponuntur in Vita num. 12.

h Confer Vitam num. 4.

i Adi pro his Vitam num. 7.

k Desunt hic Ms. meo verba uncis inclusa, quæ addidi, ut sensum expleant, ut jam ante invenies factum. Porro pro hujusmodi dictis, quæ parum videnter sobria, consule notata ad cap. 3 Vitæ lit. b.

l Hæc quoque in Vita num. 14 Porro id nulli dictum moniali: at revelatum utrique scriptori.

CAPUT II.
Pecunia, vinum, panis, multiplicata Beatæ meritis: apparitio S. Joannis Euangelistæ, eam inter labores consolantis.

[Multiplicata pecunia,] XI. In primis a cum dicta soror Margarita inciperet facere murari monasterium, & ecclesiam Sancti prædicti ornari necessariis ornamentis, nec haberet nisi paucos denarios pro his operibus faciendis, in quibusdam legatiis b in unica sua capsula colligatos, confidit in B. Joanne Euangelista, & veniens ad accipiendum hos denarios, ut solveret operariis, cum eos dissolvit, multiplicati sunt in maxima quantitate: & hoc accidit ei pluries, cum ibat ad hanc capsulam occasione prædicta. Et sicut mihi asseruit, numquam decrescere videbatur, cumque, ne deficerent, formidaret, volens illos pro dictis reservare operibus, quia multimodis expensis pauci remanserant; & operarii tota die peterent sibi solvi, nec haberet aliunde pecuniam ad solvendum, & magna caristia c tunc temporis esset Florentiæ, ad aliquos amicos ob hanc causam, quasi flens, ambulavit cum magno rubore, rediensque cum paucis denariis, operariis illos dedit: qui conquerebantur & clamabant, dicentes: Quid est hoc, quod nobis dedisti? nolumus eos accipere, solve nobis, persolve; alioqui dimittimus opus tuum. Soror vero audiens hunc clamorem, & nimium dolens, ivit ad capsulam supradictam, & aperiens eam, invenit in illa denariorum multitudinem copiosam, & ex his postmodum persolvit integre operariis universis, multimodas omnipotenti Deo gratias, & B. Joanni agens.

[7] XII. Alia enim vice, cum vindemiarum tempore per civitatem & comitatum Florentiæ pro laborerio d monasterii ambularet, [& panis in constructione murorum monasterii,] vinum purum & aquaticum adinvenit, per se utrumque recondens: volens autem hæc vina vendere, de utroque dedit emptoribus ad gustandum, nihil eis dicens, utrum essent merella e vel pura: qui cum bis de utroque gustassent, emerunt merellæ congium pluris tribus libris, quam puri, dicentes, quod numquam sic bonum, saporosum & pretiosum vinum biberunt, quale hoc aquaticum fuit, ignorantes illud esse merellum.

XIII. Accidit alia vice, dum porta S. Joannis f civitatis Florentiæ muraretur, tunc temporis dicta Soror faciebat murari ad monasterium supradictum, habens tunc unicum muratorem g, & unicum servientem ipsius, in civitate Florentiæ permanentes; & B. Soror videns & meditans, quod hos operarios oportebat elongare viam usque ad januam h S. Galii, cum pransum ire volebant, dolensque de hoc, quod erat operi prædicto damnosum, dixit operario, quod laboraret, quodque non iret domum plus pransum, quia faceret sibi expensas & famulo, donec sic civitatis janua clausa staret. Soror autem habebat vasculum eleemosynis panis plenum pro solvendis laborariis i dicti loci, de quibus fecit expensas pro dictis operariis per decem dies & ultra: & post hos dies formidans B. Margarita, ne panis hujusmodi defecisset, respexit in vasculum, & vidit illud repletum panibus ad summum.

[8] [in qua ei quoque apparet S. Joannes:] XIV. Alia vice, tempore caristiæ, cum faceret laborari ad monasterium, ante diem evigilans in solicitudine, dolensque in corde suo, doloremque ore proferens, & conquerens de B. Joanne, dixit oculis elevatis in cælum: O S. Joannes, quid est hoc, quod opera tua fiunt tantum tempore caristiæ? quis mihi hoc tempore manum porriget adjutricem? quis me volet videre hoc tempore caro? Et hæc, & his similia dicens, vidit oculis suis B. Joannem Euangelistam sibi apparentem cum brachiis apertis, atque dicentem: An credis tu, Margarita, me velle, quod una persona compleat opus meum k? Scias namque quod nolo sic fieri: imo volo, quod monasterium meum compleatur a multis, ut multi salventur; & cum hæc diceret B. Joannes, vidit ibidem dicta Soror multitudinem virorum & mulierum adstantium, qui se recommendabant B. Joanni.

[9] [auctor repetit, unde hæc intellexerit.] Alias multas gratias & consolationes divinas habuit B. Margarita prædicta, quas mihi presbytero Joanni, rectori ecclesiæ S. Antonini subscripto, dixit oretenus, & plures gratias & miracula tacuit, sicut mihi asseruit; licet mihi aliqua dixerit, sed ea non scripsi, quia de ipsis loqui plurimum formidabat: sed noluit me plura inscribere, dicens, quod bene possunt prædicta scripta sufficere ad laudem & gloriam dulcissimi Jesu Christi. Et ego presbyter Joannes, natus quondam Michaëlis notarii, Rector ecclesiæ S. Antonini de Faventia, imperiali auctoritate Faventiæ notarius, rogatus a venerabili abbatissia D. sorore Agnesia monasterii S. Joannis Euangelistæ prædicti, ut deprecarer præfatam sororem Margaritam, quod aliqua de vita sua vellet facere scribi, quæ ad laudem Dei omnipotentis, & ad ædificationem proximi remanerent, quæ prædicta omnia, sicut audivi ab ore B. Margaritæ prædictæ, una semper præsens cum ea, scripsi, & publicavi, promittens ei sub pœnitentiæ sigillo, numquam hæc, nisi post obitum suum, viventi alicui propalare.

ANNOTATA.

a Sequentibus in Ms. hic præponitur titulus: Infra scriptæ sunt aliquot gratiæ, monasterio S. Joannis Euangelistæ præfato collatæ, meritis B. Margaritæ prædictæ, post obitum beatissimæ Humilitatis abbatissæ illius, quas ego dictus Joannes & infra scriptus scripsi, ut audivi ore ipsius.

b Legatia vox est Italica, quæ qualitatem pecuniæ hic designat. Significat igitur paucos, quos habebat, nummos secundum species suas fuisse colligatos.

c Id est, annonæ caritas.

d Pro operibus faciendis.

e Vocem hanc non inveni; attamen clarum est, vinum significari tenue propter aquam admixtam: unde antea vocatur aquaticum. Forsan a mero diminutivum illud deduxit auctor Italus, ut a vino villum deducitur.

f Extra hanc portam situm erat monasterium.

g Murator, qui muros construit: sic murari ex sensu satis intelligitur.

h Id est, portam. Hæc autem porta longius distabat a monasterio.

i Operariis.

k Confer Vitam num. 6.

DE BEATO JOANNE A CARAMOLA CONF. ORDINIS CISTERCIENSIS CONVERSO,
IN MONASTERIO S. MARIÆ DE SAGITTARIO IN REGNO NEAPOLITANO,

Anno MCCCXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes a Caramola conf., Ordinis Cisterciensis conversus (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Notitia loci, cultus, Vitæ auctor.

Ferdinandus Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ agens de episcopis Anglonensibus, [Monasterii hujus origo,] columna 123 prioris editionis, monasterium S. Mariæ de Sagittario, quod B. Joannes a Caramola virtutibus ac miraculis illustravit, in rem nostram ita describit, allegans vetus ejusdem cœnobii monumentum: Anno MCC miraculose fundata est & condita hæc abbatia sanctæ Mariæ de Sagittario, Ordinis Cisterciensis, in diœcesi Anglonensi in provincia Basilicatæ juxta oppidum Claromontis. Cum quidam venator per lustra sylvæ illius (est enim circumcirca abbatiam hanc sylva nemorosa, & sylvestribus arboribus densissima, puta abietibus, castaneis, fagis, quercubus, siliis *, cornoliis, & reliquis hujusmodi arboribus & frutetis; unde per consequens venationi est optima) feris insidiaretur, intendens emittere sagittam in cervum, veluti alter Eustachius a cervo monitus, & cervi monitione perterritus; dum ea, quam emiserat sagitta, ad se ipsum regressa est, absque læsione tangens eum, illic prospexit imaginem Beatissimæ Virginis prope radices arboris castaneæ erectam.

[2] Qua prospecta visione perrexit ad episcopum Anglonen., [situs, ac dignitas] qui cum clero se [eo] conferens, ecclesiam illic Beatissimæ Virgini dicandam ædificari, eamque Ordini nostro destinari satagit. Floruit abbatia hæc, & nimiæ fuit devotioni populo, aucta & magnifice dotata ab comitibus Claromontis, aliisque principibus, & ab Anglonensibus episcopis mirifice privilegiis ac donis ditata. Reverendissimus Laurus, de quo infra § 2, descriptionem hanc e Ms. anonymi inseruit Vitæ B. Joannis cap. 5, & ibidem multa alia coacervavit de hoc loco. Inter alia vero pag. 10 indicat, monasterium vetus Sagittariense circa annum 1060 ædificatum, & patribus Benedictinis incolendum fuisse traditum, postquam antea memoraverat historiam venatoris, unde nomen traxerit. Hodiernum autem monasterium pag. 11 ex inscriptione, quam ibi affert, signatur fundatum anno 1152; sed ibidem dictus auctor meminit de triplici fundatione: unde fit, ut non habeamus compertum, ad quod tempus prædicta venatoris historia referri debeat.

[3] [describuntur: Beati nomen, & eremus.] Singulari autem titulo huc spectant, quæ habet Ughellus col. 107: Prima inter alias abbatias, de quibus ibidem agit, consistoriales, ut vocat, est sanctæ Mariæ de Sagittario Ordinis Cisterciensis, in territorio Clarimontano sita …, summæ apud vicinos populos venerationis. Locus quippe insignis, in quo trecentis decem & septem abhinc annis asservatur corpus B. Joannis de Caramola Tolosatis, Ord. Cisterciensis Religiosi conversi, integrum adhuc, & incorruptum. Augustinus Lubin in Abbatiarum Italiæ notitia pag. 351 de Sagittariensi agens, In ea, inquit, floruerunt plures viri sanctitate illustres: sed præcipue B. Joannes de Caramola Tolosanus. Nomen Caramola, quo Beatum toties nuncupari audivisti, ita exponit Reverendissimus Laurus cap. 1 Vitæ B. Joannis nostri pag. 2: Cognominatur, inquit, a Caramola, non quod a progenitoribus tale cognomen duxerit; sed a monte Caramola, ubi per multos & multos annos vitam degit asperrimam. Deinde cap. 7, pag. 23 scribit hunc montem, intra Clarimontani territorii limites existentem, & a sacrosancto Sagittarii phano ad quartum circiter lapidem distantem, a Beato incultum fuisse in maxima asperitate. Eremum vero, in quam Beatus in seculo degens secessit, & de qua inferius in lectione tertia Vitæ, describit Laurus cap. 3, ac sancti Sabæ nomine eamdem appellat. De parva etiam ejusdem eremi planitie tractat, in qua, inquit, ad hodiernum usque diem est una a Dei Viro Joanne plantata olivarum arbor, ad quam quartanario morbo laborantes devote confugiunt, & sumentes cum fiducia de frondibus ejus, per Beati intercessionem ab infirmitate convalescunt, & glorificant Deum in Sancto suo. Cap. 4, pag. 7 occasione eorum, quæ in hac solitudine passus est, narrat ista idem biographus: Insuper, quia, dum ruens in duas altissimæ rupis partes, offenderat in easdem, in quas corruerat, miraculose amygdalæ duæ ortæ sunt, quæ tamquam matres aliarum, ad earumdem pedes astantium, ad hodiernum usque diem visuntur: cum nedum in alio ejusdem rupis loco, sed nec in circumvicino agro reperiantur. Hisce de cœnobio Sagittariensi, ac de eremo, quam Beatus incoluit, antequam in illud fuerat admissus, prænotatis; probemus nunc publicum Joannis cultum ab immemorabili tempore ante famosum Decretum Urbani VIII.

[4] Primo Ughellus col. 140 ejus sacrum corpus, inquit, [publicus Beati cultus probatur,] incorruptum honoratur a fidelibus, eaque in ecclesia, monasterii videlicet S. Mariæ prædicti, quotidie ad divinas laudes, ejus celebratur memoria. Secundo, Vitæ ejus scriptor synchronus Viri sancti, Viri sanctissimi nomine ipsum vocat. Tertio, idem titulus honoris quam ei fuerit proprius, confirmatur ex eodem biographo, ubi hæc refert de Sancti nostri abbate, sic respondente cuidam homini, qui cupiebat videre corpus ipsius: Non … corpus sacrum possum vobis ostendere (latenter enim deposuerat illud, ne tantus thesaurus posset subtrahi sibi furto:) sed de vestibus ejus tibi dabo particulam &c. Quarto, laudatus scriptor pauca quidem, sed magna fide scripta, & selecta narrat miracula, quæ patravit in favorem eorum, qui malis afflicti, & fiducia erga eum fulti, patrocinium ipsius implorarunt. Quinto Angelus Manrique tomo 3 Annalium Cisterciensium ad annum 1202, cap. 7, num. 9 memorat ista: Sagittarium …, illustrat S. Joannes de Caramola, suo tempore a nobis memorandus; qui plura fortasse de cultu ac miraculis ejus ad posteros transmissurus fuisset, si Annales suos eo usque potuisset vulgare. Sexto, ad sacros Fastos Ordinis Cisterciensis quod attinet, mirari subit, nullam a nobis de illo memoriam inveniri apud Henriquezium, tam profusum alioqui in multiplicandis Sanctorum titulis amplificatorem; nullam in Kalendario dicti Ordinis, quod Divione excusum est anno 1617; nullam denique apud Chalemotum. Sed Castellanus in suo Martyrologio eum eruit & detexit, hac die illum referens: In sanctæ Mariæ de Sagittario in diœcesi Anglonensi in Basilicata, beatus Joannes de Caramola, Tolosanus, conversus Ordinis Cisterciensis.

[5] Septimo, quod apud nos est apographum Ms. Vitæ ejus, [idemque roboratur] in lectiones proprias, antiphonas &c. dispertitum, argumento est, præcipuo quodam cultu illum gravisum fuisse. En tibi, lector, sequentia, quæ isti Vitæ apographo, de quo postea, sunt inspersa post dictas lectiones; sed quia mendose admodum scripta, conati sumus in gratiam lectoris, ut melius intelligat, quæ legit, spongiam, salva rerum substantia, iis adhibere. Lectio I… ℞. Hic Isaiæ similis dictis & prophetiæ David fuit; ut humilis se junxit Hieremiæ. Dominam magnificam præmunit satis pie, heres non concipitur, concessæ non sunt viæ. ℣. Ait Vir propheticus, domina benigna, sobolem concipies: hoc tibi resigno, cara cunctis gentibus, Deo multum digna. Dominam. Lectio II… ℞. Angelo de Rubio obitum prædixit: abbati Rogerio, Vade cito, dixit; sibi tu pronuntia, quod abstulit, dum vixit, cito solvat debitum cœnobio, quod scripsit. ℣. Jam sciat interitum sibi præparatum, & carnis ergastulum fore jam sublatum: præparet se famulum Domino commendatum. Cito. Lectio III… ℞. O quam fuit abstinens hic pauper benignus: nec vinum nectareum petit Deo dignus, cui latex haustum præbuit, hic albet velut cignus. ℣. Silentium sic retinet, ut cælum semper ruminet mens ejus contemplatrix. Cui.

[6] [ex ejus Officio] Lectio IV… ℞. Genuflectit centies in nocte Vir electus, non vincit hunc esuries, qua tectus numquam cernitur dormiens, semper experrectus. Apparet semper vigilans, flexus Deo dilectus. ℣. Testatur hoc cœnobium, fratres cuncti testantur, dant omnes hoc præconium, qui secum conversantur. Apparet. In secundo noc. An. Puer de Noha solvitur vulneris vetustate, malum brachii patitur, cujus asperitate sanitatem consequitur carnis deliberatæ. An. Sanctus hic sanctum consequens Ordinis præceptorem, vitam petit cæligenam, mundi spernens odorem. An. Amœnum mundus porrigit, credidit quod obscœnum: quod mundus dulce contulit, hic putavit ut fœnum. Ant. Hic Vir fidelissimus Sanctos est imitatus: refulsit Vir clarissimus supra petram fundatus. An. Patent cunctis miracula, per quæ mirificatur, obtinet tabernacula, cæli regno locatur. An. Gaudet chorus monasticus tanto Viro lætatus, merito civis cælicus est mundo migratus.

[7] [proprio,] Lectio V… ℞. Hic contemplatus jugiter in præceptis divinis, caloris aut hyemis non laxatur pro minis: talentum namque conditur per te Sanctorum finis. Nam per hunc acquiritur gratia pro vicinis. ℣. Tanto ergo lumine animo gaudeamus, quo ducamur ad patriam cælicam, quam speravimus *. Nam per hunc. Lectio VI.. ℞. Vitam ducit angelicam summus eremitarum, laudem sortitus cælicam, mundum spernens amarum. Tenens vitam monasticam, per viam semitarum pergit ad cæli gloriam per iter vastum viarum. ℣. Suum pergit ad Dominum, cæli scandit palatium, quod vivens acquisivit. Tenens vitam monasticam. Lectio VII… ℞. O stupendum miraculum! cunctis est patefactum, cum Vir habuit exitum, terræ se dixit aptum: ibi vult habitaculum, dixit hunc locum aptum. Novem diebus clauditur, mansit corpus intactum. ℣. Augusti mense conditur, quo magnus fervor oritur: corpus post hæc extrahitur, mira re suadente. Novem. Lectio VIII.. ℞. Ægrotus quidam manserat, ulcus pervetustatum, quem medicus reliquerat, cura jam desperatum. Devote namque petiit Virum sanctificatum, baculum cum tetigit, vidimus liberatum. ℣. Repente sit incolumis ab ulcere perpessus; fit sanitatis conscius, qui per languorem fessus. Devote. Puncta, quæ post singulas lectiones apponimus, significant, quod post illas in nostro exemplari sequatur historia Vitæ, quam seorsim dabimus. Pergamus ad Antiphonas.

[8] [antiphonis,] Ad Cant. Antiph. In cælorum rosario rosa novella ponitur: in Sanctorum collegio novus Sanctus colligitur. ℞. IX. Fit stupor cunctis maximus subita sanitate, vox hæc sonuit auribus, vallis signum contratæ *, per modum claret omnibus res tanta sanctitate. Basilicata rutilat mira tam novitate. ℣. Currunt undique populi, causam tanti miraculi vident in veritate. Basilicata. ℞. X. Sanatur quædam feminæ fistula veterata, de medici curamine penitus desperatæ, membra tum dum tetigit mulier infirmata, usque domum se transtulit, repente fuit liberata. ℣. Magna reddit magnalia S. Johannis gratia fidei re dotatis. Multa. ℞. XI. Obsessas a dæmonibus liberat mulieres, quod * vexantur a febribus, sanat cælestis hæres. O mira hominum cælica, quæ tu meres gratis: perduc, collegium, gaudia, quæ tu speres. ℣. Esto pro nobis anxius ad Dominum tu precator, intercessor continuus cæli regis amator. O mira hominum. ℞. XII. Raucam vocem presbyteri vertit ad claritatem, possessæ per biennium vocis infirmitatem, tendit raucus ad tumulum postulans puritatem: flectit genu jam subditum, impetrat sanitatem. ℣ Nocte devote vigilat, replicat requisitum organum vocis, rutilat, se percipit exauditum. Flectit. Gloria Patri, & Filio.

[9] Ad Laudes Ant. Laudes Domino dum tribuit, [& hymno:] laudes est assecutus, sydus ut novum micuit, clauditur cælo tutus. Hymnus. O virtutum congeries, sanctitatis materies, hymno brevi non caperis, tantum ample diffunderis. Per Mariæ dulces gressus perrexisti numquam fessus: dum diebus & noctibus mente stabas cælestibus. Nec Marthæ linquens semitas cunctis fraterna pietas, tuentes mundi devia, ciebas ad cælestia. Per ciborum inediam, carnis domans superbiam, panem tibi furfureum, potum præbebas aqueum. Gloria tibi, Domine. Ad Benedictus Antiph. O vir cunctis mirabilis, cælos qui penetrasti: via nobis amabilis, per quam sic ambulasti, ut possimus ad gloriam scandere, quam volasti. Ad primam Antiph. Sanctus hic Primam cecinit horis indesinenter: vita vivit feliciter, cælis gaudet potenter. Ad III Antiph. Devotam namque Domino horam dat Tertiarum, cæli scandit ad æthera, [ad] solem tendit præclarum. Ad VI Antiph. Hora sexta se macerat, tota devotione affligitur abstinentiis, certa redemptione. Ad IX Antiph. Hora nona, qua Dominus sitiens expiravit, gratum reddit obsequium, Deo quod præparavit. In secundis vesperis. Antiph. In Dei fervens opere. Plura in Ms. non invenimus.

[10] Ex his, quæ de vitæ Sanctimonia, miraculis, ac publica veneratione B. Joannis collegimus, [Ex dictis concludimus, Cælitum honorem ei deberi.] omnino videtur nobis probari, quod meritus sit ac possederit ab immemorabili tempore ante Decretum Urbani PP. VIII, characteres illos, qui a nobis requiruntur, ut in Opere nostro ponatur inter alios Cælites, hoc die occurrentes. Nec quidquam novimus obstare, quo minus ex sua illum satis longa, conformiter ad idem Decretum, possessione deturbemus. Honorem itaque illum non tam damus Viro sancto, quam reddimus, dum illum ab aliis hagiologis non satis cognitum proferre conati sumus ad majorem lucem, præsentisque ac futuri temporis cognitionem. Alia, quæ ejus cultum illustrant, vide § 2, & 3. Superest, ut ad alia progrediamur, quæ ad nostrum propositum conducunt, ac expendamus valorem auctoris Vitæ, ejusque exemplaria.

[11] Tam nomen biographi, quam vitæ institutum nos latet: [Auctor Vitæ] neque enim occurrit quidpiam in decursu narrationis ejus, unde illa determinari possint. Se tamen fuisse Beato, de quo scribit, synchronum, indicat in Præfatione; quin immo, si non familiarem, notum se saltem fuisse ipsi testatur in fine historiæ suæ, dicens: Secum, id est, cum eo, licet indignus colloqui merui. Quo fit, ut & propterea, & quia in scribendis Beati gestis singularem adhibuit diligentiam, & in miraculis colligendis peculiarem delectum, magnam sibi fidem conciliet. Audiatur, quid dicat sub finem narrationis suæ, quantoque studio conatus sit, vera potius, quam multa de Beato scribere: Nam ea tantum inscripsi, quæ notoria erant, quæ luce clarius potuerunt meum animum informare &c.; ne plura referam, quæ ibidem legi possunt: & deinde sic prosequitur: Gesta quoque hujus Viri omni diligentia, qua potui, perscrutatus sum.. Ferme omnes, quos oppressos dixi fuisse languoribus, videre volui, vidi, & vera singula conspexi. Hæc habui dicere de Vitæ auctore: nunc intellige de ejusdem Vitæ exemplaribus.

[12] [& ejusdem exemplaria.] Edidit illam Ughellus superius citatus, columna 140 & sequentibus, hoc titulo: Incipit Prologus de Vita & miraculis B. Joannis, Ordinis Cisterciensis conversi Religiosi Sanctæ Mariæ de Sagittario. Deinde habemus exemplar Ms., cui præfiguntur ista characteribus rubris: Incipit Prologus in Vitam & miracula beati Joannis (sequentia nigro colore scribuntur) a Caramola Cistercien. Ordinis conversi, cujus festum celebratur die XXVI Augusti in monasterio B. Mariæ de Sagittario, ejusdem Ordinis, in quo corpus ejus summa veneratione colitur, atque miraculis illustratur. Exemplar porro illud debemus Ughello, sicut colligimus e nomine, quod eidem adscribitur. Mendosum valde est exemplar illud, adeo ut primo nobis visum fuerit adhibere editionem laudati Ughelli, quam Ms. tam male exaratum. Sed postea mutato consilio præplacuit nobis qualecumque illud Ms. prælo subjicere, quia non tantum continebat vitam Beati, sed etiam Officium ejus proprium, quod Ughellus non habet. Jam vero utriusque Vitæ exemplar stylo, argumento ac rebus adeo est simile, ut ad eumdem primigenii auctoris fontem referri debeat. Paucula alia notanda supersunt; sed ea differimus ad finem paragraphi 3 ante Vitam a nobis edendam, de recentiore biographo nunc acturi.

[Annotata]

* an tiliis?

* f. speramus

* i. e. tractus vel regionis illius

* f. quo

§ II. Recentior Vitæ scriptor; mirabilia Beati ex eodem relata.

[Gregorius de Lauro abbas Sagittariensis] Reverendissimus & eximius Pater Gregorius de Lauro S. T. D., & Sagittariensis monasterii abbas, anno 1660 beati Joannis Joachim, abbatis ex Ordine Cisterciensi, Vitam edidit; cujus Beati Acta apud nos illustrata jam pridem sunt tomo VII Maii, die XXIX, pag. 89 & sequentibus. Absolutis autem, quæ de laudato Joachimo commemoranda susceperat reverendissimus iste, subtexuit Vitam B. Joannis nostri ex Officio, quod quotannis in die festo ipsius Sagittariensi in ecclesia celebratur, excellentissimo domino Carolo Sanseverino, Comiti Clarimontis, & in Leucæ provincia pro Catholica Majestate proregi dedicatam, & eodem anno 1660 typis vulgatam. In Præfatione monet lectorem, facta quatuor a se adjecta esse, quæ in Officio non sunt, eorumque veritatem confirmans, quatuor, inquit, prædictis tantum exceptis, quorum trium testis fui oculatus; ultimum vero a dignorum fide virorum, de visu testimonium perhibentium relatione didici …, de proprio ejus Officio colligemus, majorum inibi habitantium Cisterciensium adjuti traditione circa ea, quæ Beatus vivens perpessit *, & quæ communi omnium ore sunt prædicata, licet historiographi licentia in ejus Officio non apposita.

[14] Sed Vita illa Scripturæ locis, Patrumque sententiis, ac concessionum, vel privilegiorum diplomatibus liberaliter admodum infarta est, [Vitam Beati edidit. Cur eam non demus, sed nonnulla tantum miracula.] aliisque interpolationibus instructa; ut mirum videri neutiquam debeat, eamdem arceri ab Opere nostro. Persuasum quippe habemus, hagiophilo, antiquitatis ac sinceritatis amanti, magis placituras lectiones Vitæ antiquioris, quas postea dabimus, quam multarum rerum farraginem recentioris: tametsi ex hac etiam libaturi mox simus non pauca, quæ in rem nostram conducere judicaverimus. Promamus itaque ex ea miraculum, quo Beatum magnæ monachorum Sagittariensium egestati subvenisse memorat cap. 8, pane monasterii divinitus multiplicato, ex firmissima majorem, uti ad marginem ponit, traditione. Nos longiorem rei gestæ narrationem ad pauciora contrahemus.

[15] Quodam, ait, anno tanta nivis in hyeme ingens copia cecidit, [Subvenit magnæ egestati monasterii Sagittariensis:] & consedit in Sagittarii solitudine, ut non absque vitæ discrimine peregrinantium evidentissimo ad sacram domum pateret accessus: nec Sagittarienses aliquo modo .. egredi ad suorum victui necessaria procuranda valebant… Joannes solitam petendi causa eleemosynam, … cœnobium accessit… Cumque abbatis cellam intrasset Joannes, benedictionem prius, ac deinde panis buccellam petiit ab abbate. Qui Joanni compatiens, suo cellerario imposuit, ut micas, quæ prævia diligentia in cella, ubi panis asservari consueverat, forte poterant inveniri, Dei Famulo daret. Patri abbati inquit cellerarius .., se multoties panis dispensam perlustrasse, & omnia panis fragmenta collegisse pro infirmorum fratrum sustentatione; & propter nivium copiam non valens aliunde infirmorum necessitatibus consulere, leguminibus, hordeo frumentoque coctis, sicut & nos, ait, reficimur, infirmi quoque ipsi … reficiuntur, jam sunt dies plures. Instabat apud abbatem Joannes, qui iterum suo cellerario præcepto mandavit ad cellam panis adire, secumque fratrem Joannem conducere. At (o mirabile dictu!) tanta panis copia in cella illa … a cellerario reperta est, ut numquam cæteris senioribus patribus similem extitisse videretur. Hæc Laurus e traditione: vellem ex antiquiore biographo anonymo, ut certius de hoc miraculo constaret.

[16] Laudatus auctor cap. 22, pag. 56, Religiosus, inquit, [infirmum ad extrema deductum] clericus Sagittariensis, Thaddæus nomine, cognomento Terracius, dum philosophiæ disciplinæ in Sagittariensi collegio operam daret, in dysenteriæ morbum cum mordacibus & abrasivis in ventre doloribus, ac cum febri ardentissima & vomitu incidit: qui ex toto deficiens, nimirum ob diuturnam sanguinis emissionem, continuatosque dolores & febrim, exhaustis sui corporis viribus jam positus erat in extremis absque sacrosancti Eucharistiæ Sacramenti per modum viatici refectione: adeo frequenter vomitus infirmum angebat. Cumque lugentes patres summo ejus animam commendarent Altissimo, Thaddæus mente ad beatum Joannem a Caramola pro sua valetudine maxima cum devotione confugit. Et, ecce, quod ille, qui per duas ante horas usu caruerat linguæ, & qui mox migraturus attendebatur a patribus, e lectulo surgens dicit, se ad B. Joannis aram adire velle. Lætantur astantes, accinguntur infirmarii ad illum sustinendum.

[17] At ille, qui ad sellam prope lectulum existentem, nisi a duobus ad minus adjutus, [sanitati restituit,] approximari nequiverat, ecclesiam adeundo, tam infirmariorum, quam aliorum etiam baculi auxilium refutavit *. Pedetentim ad jam dictam aram perventus *, iterum B. Joanni se commendavit devotissime: ubi signatus in ventre sanctæ crucis signo cum eodem Dei Famuli pede, qui abscissus a corpore, sed cum sacro corpore, ut supra dictum est, conservatur; hauriens post Eucharisticam sumptionem ejusdem sanctæ reliquiæ lotionis poculum, statim febris aufugit, stat sanguis, excessivi cessant dolores, & sanum se reperit, nisi quod longa inedia, & larga sanguinis minutione debilis per aliquot dies remansit: & tam ipse, quam omnes cum gratiarum actione gaudentes & lætantes, Deo & humili servo suo Joanni gloriam & laudem dederunt.

[18] [uti & alios duos] Ibidem cap. 23 narrantur ista: Frater Cosmus, cognomento Vacca, conversus ejusdem sanctæ domus, cum ob sanguinis fluxum, [&] febrim acutissimam morti proximum se cerneret, ad beatum Joannem a Caramola sui patronum, tota devotione convertit: & sumpta maxima cum fiducia sacrarum beati Joannis reliquiarum ablutione, quam a Priore, Martio Frezza nominato, sibi asportare petierat, extemplo a sanguinis fluxu, & acutissima febri absolutum se reperit, & sanum agnovit, non sine Prioris, & monachorum admiratione. Similis sanatio per merita ejusdem Beati concessa est alteri, quam Laurus refert cap. 24, pag. 57 in hæc verba:

[19] [periculose ægrotantes:] Frater Jo. Camillus Donadeus Castelluciensis, & Sagittariensis cœnobii oblatus, iisdem omnino infirmitatibus fatigatus ad id devenerat, ut nulla de eo spes haberetur salutis, & infirmus de dierum brevitate querebatur, aliquod expetiscens pro sua longævitate remedium. Tandem devotione ingenti, & humilitate non exigua, petiit Dei famuli Joannis a Caramola refici lotione. Prior antedictus sancti Viri Reliquias assumpsit, lavit, & demum sanguinis fluxum patientem, & febri acutissima adurentem cum amborum devotione ex ablutione potavit. Unde omnipotentis Dei, & Famuli sui gratia factum est, ut continuo sanitate potitus, Deo, & servo suo Joanni in propria ejus ara gratias ageret innumeras. Hactenus reverendissimus Laurus, qui cap. 25 insignem alterius generis, Beato patrocinante, favorem narrat, suo tempore, & interposita etiam sua opera in communicando sacro velo, quo corpus B. Joannis tegebatur, patratum. En tibi ipsius textum.

[20] [mulierem ex abortu laborantem] Illustrissima & excellentissima domina, domna Delia e nobilissima Sanseverinorum prosapia, illustrissimi & excellentissimi domini, domni Joannis Sanseverini Saponaræ comitis uxor, ob geminorum abortum fatigata doloribus, ac febris æstu, atque horrore per multos dies gravissime cruciata, jam in mortis erat adducta periculum; siquidem per alios totidem dies nec somnum, nec quietem, & nec cibum capere poterat, & sensibus omnino fere carebat. Cujus martyrium ob amorem singularissimum, quo erga eam afficiebatur, in propriis comes sentiebat visceribus, adeo ut etiam ipse mox infirmandus videbatur præ nimia afflictione. Cumque frustra celeberrimorum remedia medicorum fuisset expertus, fide tandem magna ad merita beati Joannis nostri mente recurrit, eumdem devotissime deprecans, ut comitissæ uxoris suæ opportunitatibus dignaretur occurrere. In mei notitiam devenerunt hæc omnia.

[21] [sospitat.] Mane in cappellam Dei Famulo dicatam ex abbatialibus ædibus descendi, & aperto sacri thesauri ostio, luminaribus prius accensis, hymno antiphona, versiculo, & collecta solitis, conventualiter devotissime decantatis, ea devotione, & reverentia, qua decebat, & debebam, sacrum inde velum, quo beati viri Joannis a Caramola corpus tegebatur, deprompsi, & illud ad illustrissimum & excellentissimum comitem, bene reconditum, quadam mea epistola sociatum, transmisi; ut comitissæ, & comitis necessitatibus aliqualiter subvenirem. Nec utriusque fiducia frustrata est fructu suo: nam vix viderat, & coluerat comitissa sacrum Dei Famuli velum, quod extemplo tales vires acquisivit, ut surgens e cubili, illico per castrum incedere cœpit, ut testatur ipse devotissimus comes in sua epistola mihi directa, totidem continente. Epistola hæc Italico idiomate conscripta subditur ibidem, & signatur data Saponaræ die III Octobris anno MDCLIII; post quam ita pergit Laurus: Tunc omnes, qui aderant, rei admirabilitate stupefacti, gratias Deo ingentes dederunt, quod rem tantam suis oculis spectassent, & qui aberant, facti famam audientes, in perfectiori erga Dei Famulum devotione roborati, gaudentes laudaverunt & glorificaverunt Deum in humili Servo suo.

[22] Post alia vero, quæ habet cap. ultimo, dans rationem, [Deiparæ statuam, & corpus suum ab incendio servat.] cur plura admirabilia non adducantur, lego ista: Ad tanti insuper Viri magis ac magis sanctitatem collustrandam, non est silentio concedendum illud præ cæteris admirabile, cujus apparentia signa oculorum sensu nunc usque percipiuntur. Etenim cum seculis præteritis sive bellorum furia, sive latronum studio, sive proscriptorum impetu, sive conspirantium invidorum ingenio, sive fortuito, & casu totum Sagittariense cœnobium, sacrum Virginis phanum, & beati Joannis a Caramola ara fuissent igne combusta a debacchante, & laxatis habenis devorante igne, nullum gloriosissimæ Deiparæ statua, & sacrosanctum Dei Famuli corpus detrimentum aliud passa fuere, quam istud tantum in brachio; illa vero solum in scabello pedum suorum, parvam combustionem; ut in ipsis, veluti in libro, tanti legeretur magnitudo miraculi. Addimus denique, quod cum Sagittarienses gravissimis se sentiunt opprimi necessitatibus ad beati Joannis a Caramola intercessionem recurrunt, corpus sacratissimum ejus exponunt, & extemplo frenatur ignis, tempestas aquarum cessat, subvenitur opportunitatibus, & se ab omni periculo absolutos agnoscunt. Hactenus Laurus.

[Annotata]

* l. perpessus est

* i. e. recusavit

* l cum pervenisset

§ III. Beati post mortem apparitiones; illustratus ejusdem cultus, & vaticinia.

[Consanguineis apparet, & ire eos jubet ad cœnobium Sagittariense:] Apparitionem hanc, aliaque eamdem secuta admodum mirabilia refert Laurus identidem allegatus, cap. 15., a pag. 51, ex majorum, prout ad marginem notat, traditione Sagittariensium. Qualiscumque vero illa sit traditio, visum tamen est eam producere, sed decurtatam brevitatis causa: Nono autem die a beatissimi viri Joannis obitu Sagittariensibus venerabilibus patribus, adhuc tristibus, jucunditate, & tristitia admixtum quoddam accidit admirandum. Etenim Sagittarium devenere beati Joannis a Caramola consanguinei quidam, preciosissimas corporis sacratissimi margaritas quærentes, & dicentes: Scitote, venerabiles patres, quod separatim in Tolosana urbe habitantibus, & leniter dormientibus nobis apparuit quidam senex forma pulcherrimus, baculum manu gestans, & habitu indutus conversorum sacri vestri Cisterciensis Ordinis, & unicuique nostrum talia dixit: Ego sum Joannes vester conconsanguineus, &, si mei notitiam habere desideratis, ite ad monasterium Ordinis Cisterciensis, quod appellatur Sagittarium, in comitatu Clarimontis, provinciæ Lucaniæ. His dictis disparuit. Mane autem facto, unus alteri, & alii cæteris consanguineis nostris super hujusmodi visione verba fecimus, unusquisque nostrum sibi soli apparuisse autumans.

[24] [qui plenius de illo instructi in monasterio Grandis silvæ,] Congregatis tandem in unum omnibus nobis, ac omni maturitate visione considerata, decrevimus [quod] ad monasterium Grandis Sylvæ vestri Ordinis in nostra Tolosana diœcesi, nos conferre deberemus, meliorem, & clariorem de nostro Joanne habendi causa notitiam. Ubi cum aliqui ex nostris ibi se contulissent, quemdam conversum etiam Joannem appellatum invenerunt, quem præ cæteris omnibus alloqui concupiebant, ob eximiam sanctitatis ejus opinionem, quam sanctissima ejus vita in fidelium pectoribus ingesserat, & in dies ingerit, & tamquam magnus habetur in conspectu Domini. Hic ergo beatus vir cum nostros vidisset, dixit illis: Vos estis Tolosani, & consanguinei cujusdam Fratris nostri conversi, quem tamquam mortuum, vel deperditum diu deplorastis. Ipse quidem, jam sunt anni plures, mortuus est mundo, & soli Deo vivit, ac multa, & magna Deus per ipsum operatus est, & in dies operari non desinit. Nostri autem admirantes audita, interrogaverunt eum, dicentes: Unde hoc habes, pater sancte? Mihi peccatori, inquit, ipse apparuit meo habitu indutus, & cum scire voluissem, cui monasterio inserviret, respondit, Sagittarii monasterio, in comitatu Claromontis, Anglonensis diœcesis, Lucaniæ provinciæ, in regno Neapolitano; & parum victurum se dixit.

[25] [tendunt ad Sagittarienses, & Beati corpus vident;] Redierunt nostri e Grandis Sylvæ cœnobio, a quibus talia auditis, ut hucusque veniremus, communi voto decrevimus expedire. Læto itaque, ac hilari animo peregrinati sumus usque ad vos, venerabiles patres, inter vivos existere putantes eum; at quia ab humanis excessisse, iter agentes audivimus; vos propterea oramus suppliciter, ut nostri Joannis corpus nobis ostendere, & largiri dignemini, ut juxta propositum ad nostros atque nostrates illud traducamus. Sagittarienses vero patres, sacrum corpus exhumare responderunt, ut viderent; at alienare nequaquam. Eodem itaque nono die a transitu Viri sancti, hoc est, die quarto mensis Septembris anno MCCCXXXIX gementibus & flentibus monachis, consanguineis astantibus, & præ dolore lacrymantibus, facta fovea, atque tellure dejecta, tanta odoris suavitas processit e tumulo, ut omnium nares, & universum repleret Sagittarii ambitum…

[26] [cujus crus & brachium eis concedit abbas:] Tanto conterriti miraculo Sagittarienses patres, non solum Deo gratias egerunt innumeras; sed & sacrum sui Famuli corpus, ut inæstimabilem margaritam e cælo demissam custodire, ac nullatenus supplicantium consanguineorum votis annuere, votum firmaverunt. Verum cum Rogerius abbas deprecantibus illis partem aliquam concedere denegasset, decrevit tandem, crura tantum, & brachia Tolosanis elargiri. Quæ, etsi omnem adhibuissent diligentiam, nullo ferreo instrumento valuerunt incidi, vel secari, quam eodem rudi gladiolo, quo & herbas excavare, & sportulas Homo Dei assolebat efficere. Quem gladiolum, una cum ejusdem corrigiæ annulo, quo utebatur, quando erat eremita, & beatissimæ Virginis Officii libro (quod tabulis coopertum in pergamenaceis paginibus * manuscriptum esse dixerat Laurus cap. 13, pag. 48,) inter cæteras reliquias sacrosanctas, Sagittarienses asservant.

[27] Abbatis decreto non obstante, crus unum; & brachium Servi Dei Tolosanis subtraxere patres quidam, [sed quidam sese opponunt, ne illa auferant.] quibus præ cæteris ab abbate elargitio facta displicuerat: & illis statim discessis, communi Sagittariensium applausu, cum Dei laude, & gratiarum actione ad sacrum corpus reportarunt. Exstant ab immemorabili tempore usque ad præsens super altari, eidem Dei Famulo Joanni a Caramola dicato eodem certe in loco, ubi fuisse fertur Beati cellulam, ad latus ecclesiæ Septemtrionem versus. Clausula hæc conducit ad majorem publici cultus ejus confirmationem: qui licet superius § 1 satis superque stabilitus a nobis fuerit; corollarii tamen loco liceat hic subjungere sequentia, quibus illustretur magis.

[28] Super hujus beati Viri capellæ ostium, quod occidentem respicit, [Illustratur e pictura radiata, elevatione corporis super altari &c.] inquit Laurus pag. 53, variis expressæ coloribus cernuntur effigies, beatissimæ Virginis Deiparæ, ad hujus dexteram sancti doctoris melliflui Bernardi abbatis, & a sinistris B. Joannis a Caramola cum … radiis: quæ quidem imagines vetustatem plurimam præ se ferunt. Quando autem sacrosanctum corpus beati Viri super altare elevatum, nulla est mortalium penitus memoria. Quotannis a Sagittariensibus venerabilibus patribus sub die vigesimo sexto Augusti proprium ejus recitatur Officium ante ejusdem Dei Viri aram, procerum, magnatum, & populorum, gratias a B. Joanne impetraturorum multitudine concurrente non parva: & hoc etiam a tempore, in quo non est hominum memoria in contrarium. Singulo quoque die in majori Officio, tum ad Vesperas, cum ad Laudes, de eodem fit commemoratio specialis, quæ per idem tempus numquam deprehensa est intermissa; quæ talis est: Ad Vesperas Antiphona: Patent cunctis miracula &c. Vide § 1, num. 6 sub finem. ℣. Justum deduxit Dominus &c. ℞. Et ostendit illi &c. Ad Laudes Antiphona: Gaudeat chorus monasticus &c. num. 6 mox citato. ℣. & ℞. ut supra. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Joannem confessorem tuum arctioris vitæ merito decorasti, tribue, quæsumus, ut, quem in terris cognovimus miraculis coruscantem, in cælis agnoscere mereamur pro nobis piissimum precatorem. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[29] Nec præterire possum, quod Beati ejusdem nomen summa in veneratione fuerit elapsis aliquot post mortem annis; [uti etiam ex antiquis diplomatibus B. Joannis cultus.] sicut liquet ex hisce diplomatibus, quæ exstant apud Laurum e monasterii Sagittariensis tabulario producta. Nam cap. 12, pag. 31 datur unum anno millesimo trecentesimo octogesimo tertio … pro honore Virginis gloriosæ, & sancti Joannis de Caramola. In alio, quod signatur datum … anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo octavo, die decima Maii, primæ Indict., & in quo Sagittariensis cœnobii laudantur alumni, insigni hoc elogio honoratur pag. 37: Frater Joannes a Caramola fuit ibidem sanctificatus, multisque miraculis tam in vita, quam in morte claruit, & continuo claret, & maxime in terra Sinisii & Claromontis: ubi multos homines diversis languoribus & infirmitatibus infectos pristinæ sanitati restituit: cujus sanctissimum corpus de præsenti in prædicto monasterio esse dignoscitur.

[30] [Ejusdem] De Vita jam egimus § 1, ubi & nonnulla huc remisimus: quorum alterum est ad illum biographi locum in lectione 5, num. 4, ubi Beatus Margaritæ comitissæ Clarimontanæ, quæ diu fuerat sterilis, multam sobolem nascituram prænuntiat. Laurus vaticinium hoc illustrat cap. 12, pag. 28: Ex antiquissimo, inquit, Caroli Magni Gallorum regis stemmate ortum ducens Margarita de Claromonte, Jacobi comitis Claromontis filia, & uxor nobilissimi viri Jacobi de Sancto Severino, Tricarici, & Clarimontis comitis (hic descendit a Targisio, e Normannorum principibus sanguine procreato: qui primus S. Severini comitatum sui juris effecit, ex quo de S. Severino cognomentum suos in posteros dimanavit: & Jacobus iste primus Sanseverinorum extitit, qui Margaritæ de Claromonte matrimonii jure, post Ugonis de Claromonte fratris obitum, Clarimontanis imperaverit) cum per annos & annos fuisset sterilis &c., de quibus in lectione citata.

[31] [vaticinia,] De liberis vero, quos post B. Joannis vaticinium edidit laudata Margareta, hæc observat Laurus: Fœminarum nomina non habemus. Mares fuere tres, qui ad nostram devenere notitiam. Rogerius veluti primogenitus in comitatu Tricarici & Clarimontis Jacobo Sanseverino genitori successit. Ugo Potentiæ comes, ac magnus regni protonotarius evasit: & Thomas Montiscagiosi comitatum possedit, pro Ludovico Andegavensi Neapolitano in regno proregis officium exercuit, Romanum Pontificem Urbanum hujus nominis sextum a Nuceriana obsidione liberavit, & Sagittario Rotundæ Maris & Trisagiæ tenimenta concessit. Hæc de uno loco Vitæ, breviter memoratum Beati vaticinium perstringente. Alter vero, qui ibidem proxime sequitur, est prædictio mortis Angeli domini Rubii, quem brevi e vita migraturum enuntiavit; & de quo etiam agitur in dicto Commentario num. 5.

[32] [a Vitæ scriptore breviter perstricta] Reverendissimus idem abbas Laurus cap. XI historiam hanc ita amplificat & elucidat pag. 27: Erat sane ea tempestate in Lucaniæ provincia, Anglonensi diœcesi, & comitatu Clarimontis oppidum quoddam, Rubium nuncupatum, quod solvebat reginali curiæ annuas uncias duas, & tarenos quindecim, ut notatur in Cedulare reginæ Joannæ secundæ (quod ad marginem apud Laurum scribitur factum in ann. MCDLXVI, pag. 46 &c.) & sub eadem fuit habitatoribus penitus destitutum, dirutumque. Cujus oppidi baro, dominus Angelus de Rubio appellatus, multa sacræ domui per ipsum ablata reddere tenebatur. Nec Rogerius abbas præ erga illum reverentia admodum eum pro restitutione premebat. Cumque beatissimus Dei famulus Joannes Angelum, etsi sanum & incolumem, morti tamen proximum prævidisset, mox humillimis gressibus ad abbatem suum accedens, eum talibus verbis est allocutus: Vade cito &c., quæ loco allegato habentur de imminente ejus morte.

[33] Quod ita quippe factum est: quoniam infra breve temporis spatium de hac fuit luce subtractus, uti dicit Vita: [elucidantur.] addit Laurus, & tota familia extincta. Supervixit quidem Richardus de Rubio, & ut autumari fas est, ejusdem domini Angeli consanguineus, castri Episcopiæ baro; at parum. Nam ob Richardi de Rubio mortem, filiis non relictis Episcopiæ castrum ad Joannem Vincislaum de S. Severino Clarimontis comitem devolutum cum omnibus juribus, jurisdictionibus, hominibus, vassallis &c. De Vita, quam prælo commissam mox exhibebimus, dicta hæc sunto. Breviter hic addimus, nostrum exemplar Ms. collatum esse cum edito apud Ughellum, uti patebit ex uncinis textui adjectis, ac e notulis marginalibus ad illum: deinde, partitionem ejusdem in numeros esse nostram: nec neglectam esse correctionem, ubi id videbatur opportunum. His itaque per totum hujus Commentarii decursum collectis præferre conati sumus lucem ipsi Vitæ; circa quam nonnulla etiam dabuntur in Annotatis. En tibi nunc eam, in lectiones, quas in Ms. invenimus, dispertitam.

[Annotata]

* l. paginis

VITA
Auctore anonymo synchrono,
Ex Ms. cum editione Ughelli collata.

Joannes a Caramola conf., Ordinis Cisterciensis conversus (B.)

BHL Number: 4369

A. Anonymo synchrono.

PROLOGUS AUCTORIS.

Lectio I.

Ad describendum vitam cœlibem, & stupenda miracula hujus cælestis Viri, [Auctor suam tenuitatem fassus,] & terrestris angeli, cujus tentamus historiam texere, alterius linguæ esset opportuna facundia, & alterius claritas intellectus. Ego enim, nisi illius ad Deum me juvet oratio, cui jam non per ænigmata, sed facie ad faciem loquitur, ad hoc impeditioris linguæ, & hebetis ingenii me censerem, & nisi moveret, immo me potius impelleret & grandis devotio, quibus ad ipsum per Dei donum afficior, & affectus sum etiam, cum adhuc in carne ejus sanctissima anima teneretur, illius reminiscens dicti: Altiora te ne quæsieris, numquam ad hæc tamquam effrons meretrix prosilirem; sed per ea, quæ dicta sunt, & ne temporum tandem antiquitas deleret de mentibus hominum Viri hujus gloriosa gesta, quæ Deus dignatus est ante oculos nostros apponere diebus istis, quibus, quod non sine cordis amaritudine referendum est, omnium charitatem frigidam cernimus, si non dicimus jam extinctam, tamquam puer balbutiens locutus sum, & si non volans, reptans tamen more animalium reptantium super terram.

Lect. II.

[2] Johanni ergo dedit originem civitas Tholosana a. [vitam B Joannis in seculo integerrimam,] Nescio autem, quamobrem advenit Basilicatæ b provinciam, trahens moram continuam in * & circa comitatum, qui dicitur Clarimontis c, ubi aliquandiu inter sæculares permanens; sed non sæculariter vivens, honestissimam vitam duxit. Et ut inpræsentiarum innoteat *, quantæ puritatis extiterit cum ad huc per mundi hujus impedimenta decurreret, subticendum non existimo, quod vulgi publico divulgant * oraculo. Fertur enim, [quod] cum in sudore sui vultus vellet suo * pane vesci, & conductus denario custos cuidam * vineæ poneretur, sine petita prius, & obtenta a domino spirituali licentia, etiam arripere unius uvæ botrum, tamquam a gravi facinore præcavebat. O mens timore casto repleta! cur tanto timore trepidas, ubi non est timore aliquatenus trepidandum? Pertimescisne furtum committere, ubi credis Dominum permissurum: sed sanctarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.

Lect. III.

[3] Sed cum jam spiritus, qui calere cœperat introrsum, [& in eremo severissimam,] satis fervesceret trahente fortiter ipso spiritu, omnia propter Christum post tergum relinquens, ut stercora, cursu concito ad convicinam, quæ erat, eremum properavit: ubi quanto austeritatis rigore se ipsum afflixerit, quanta alimentorum inopia corpusculi sui membra siccaverit, quantaque aspera pro Redemptoris amore pertulerit, difficiliter posset exprimi, & difficilius quidem credi. Ibi enim, ut aiunt, ex septeno passimate d, quod vix ad septenum prandiolum suffecisset, refectionem suam totius quadragesimæ coartavit. Ibi interdum nulla cibi sollicitudine fatigatur: eo vesci tantum suescebat edulio, quod ei deferebant agricolæ, qui ad illum devotionis gratia divertebant Ibi nonnulli viri Belial, suæ cupiditatis impetum exercentes, spe subripiendæ pecuniæ illum paupertatis verissimum sectatorem, qui propter * Christum sub cælo nihil aliud possidebat, crudeliter afflixerunt: quos tandem, ut proderet, nullis potuit suaderi sermonibus, nullius precibus obtineri *.

Lect IV.

[4] Sed cum per tot bona adhæreret Altissimo, & jam secundum Scripturam cum eo spiritus unus esset effectus, [nec non vaticinia ejus memorat.] pollere cœpit, ut firmiter creditur, gratia prophetiæ. Refert enim veritatis amica domina Margarita comitissa Clarimontis, quæ per annos & annos fuerat sterilis, & jam vehementer de sterilitate perpetua timescebat; quod, cum se pro impetranda progenie illius sæpe se precibus commendasset, ipse tandem quodam die iis eam sermonibus est adfatus: Forti, inquit, animo esto: noli te plus mœrore consumere: [redde bona Ecclesiæ,] indubitanter tibi, quod multa, & grata tibi soboles est futura. Nonnihil autem post reserantur conclusa viscera, utriusque sexus fructus inde exit uberrimus, Deo, matri, quæ genuit, & hominibus valde gratus. Sed & Angeli domini Rubii obitum ante dixit. Suo enim inquit abbati: Vade, dic illi Angelo, ut illius, quo tenetur monasterio nostro, solvat se cito vinculis debiti, quoniam satis brevis terminus est, quo est carnis debitum soluturus. Quod ita quippe factum est: nam infra * brevis temporis spatium de hac est luce subtractus.

Lectio V.

[5] Sed cum diu in hac eremo duceret vitam angelicam potius quam humanam ordine, [deinde vero vitæ Religiosæ] ut videtur, præpostero, sed non præpostero merito, relicta vita anachoritica, quæ est in perfectionis apice constituta, descendit ad cœnobiticam in monasterio Sagittarii Cisterciensis Ordinis, & qui magister esse meruerat, sub forma discipuli curvavit cervicem humiliter regularibus disciplinis. Ad cujus cœnobiticæ vitæ ima numquam de anachoriticæ vitæ vertice descendisset, nisi quia jam ingruens gravis invalitudo corporea; præsertim quædam genuum, & capitis concomitata dolore tumiditas, humanum auxilium cum instantia suadebat. Ubi oblivisci nesciens instrumenta perfectionis præteritæ, austeritatem solitam totis viribus custodivit. Nam annosus multa parcitate pane se sustentans, non replens, furphureo utebatur, & pro reprimendo æstuantis sitis ardore, raro aliud, quam aquæ poculum hauriebat.

[6] Huic erat quidam (si dici mereretur) brevissimus lectulus quadratus, [perfectionem, & rigorem.] & concavus, & quadrupedalem mensuram vix transiens: ubi poterat solum contractus accumbere, tribuendæ quietis non gerens speciem, sed laboris: & nimirum * cum totum testetur cœnobium, quod nullus extiterit monachus, qui ipsum conspexerit dormientem. Hic tantum observabat silentium, ut non mereretur dici tam tacitus, quam elinguis *. Et tanta contemplationis sedulitate erat intentus, ut semper videret cum Maria sedere ad pedes Jesu. In carnis adhuc mole submersus, totius carnis gravedinem pertransibat.

Lect. VI.

[7] Cumque de tanto bono munerare eum divina largitas decrevisset, sustulit eum de hac valle miserabili lacrymarum, [Res mira in Beati obitu:] & concivem sibi cælestis patriæ fecit illum. In ipso autem suo felicitatis exitu (quid significet nescio, Dominus * scit) tantus venti flantis impetus insurrexit, ut totam illius cellulam, totumque cœnobium concutere videretur. Sed (mirum dictu) ventus validus, qui totam, ut dictum est, cellam videbatur evertere, per foramina ipsius cellæ transgrediens, quinque faces magnas flatu subito potuisset extinguere, nullam ibi exiguarum ardentium lampadum extinguebat.

[8] Robertus autem dictus Maccaronus habitator Sinisii e, [patrata,] cujus brachium vetus jam & dirum ulcus invaserat, adeo ut ipsius membri omni esset officio destitutus, perrexit ad quemdam barberium f pro alicujus medelæ subsidio implorando. Cui medicus ipse inquit: Perfodit tibi multum humoris malignitas sursum deorsumque brachium: nisi per incisionem veniamus ad radicem ulceris, nullam tibi possum medelam adhibere salutis. Interea transitus hujus Viri, qui in opinione omnium [hominum] magni meriti habebatur, cœpit undique refonare. Quo lætanter æger audito, Non, inquit, terrestrem medicinam suscipiam: de cælo credo quod sospitatem mihi Homo iste sanctissimus impetrabit: sumptaque grandi, plusquam posset dici, fiducia, ad præfatum monasterium * accedit: Sancti cellam ingreditur: his & similibus verbis eum abbas adloquitur: Hoc est baculum, quod gestare solebat in manu: hæ sunt sportellæ, quas ipse contexuerat. Inter hæc verba, ægrotus se respicit mox, sospitemque se cernit *. Et tunc omnes astantes stupor maximus apprehendit, dum repente vident membrum tumefactum & tenue, mundum, & putridum [&] ulcerosum, solidum adeo, ut nullæ ibi miro modo ulcerationis imagines remanerent.

Lect. VII.

[9] Thomasella * quoque filia Johannis magistri Udonis de Sinisio, ita habebat brachium fistula inveterata depastum, [deinde,] ut frustatim defluerent * inde ossa. Cumque pater ejus eam ad jam dictum cœnobium deportaret, invento abbate, iis sermonibus orat eum: Ostende [nobis, ait,] corpus Sancti, si forte dignabitur filiam meam salvare. Non, inquit abbas, corpus sacrum possum vobis ostendere (latenter enim deposuerat illud, ne tantus thesaurus posset subtrahi sibi furto:) sed de vestibus ejus tibi dabo particulam: involvens illa membrum invalidum, si placuerit Domino, potens est in tua genita mirificare hodie Sanctum suum. Quo involuto, ibidem pernoctarunt. Credibile quidem est, ut ad vestimenti tactum mox salus evenerit. Sed quia usque quo domum redeant, brachium non detegunt, tunc solum inspiciunt plenissime ipsum salvum. Dominus insuper Johannes Capanus, sacerdos de ipsa terra Sinisii, biennio vocem habuit penitus suffocatam. Nulla ipsum longe lateque quæsita juvare potuit peritia medicorum. Erat autem, ut ait, ad tantam desperationem inductus, ut jam gyrovagare per mundum proponeret, erubescens in tantæ infelicitis fato inter notos, & amicos sic turpiter conversari. Sed [humani auxilii] suffragio destitutus, ad Dei clementiam se convertit: supra Sancti hujus tumulum obdormivit, vocem pristinam impetravit.

Lect. VIII

[10] Gentilis rursus puer de Noha g diuturno tremore brachii vexabatur adeo, [ipso patrocinante, miracula.] ut si interdum pro experienda mensura læsionis suæ vas aqua plenum manu tentabat arripere; mox penitus fundebatur: sed hujus Sancti meritis est plenissime factus sospes. Quædam quoque de ipsa terra Nohæ mulier, quam vidi quidem; sed nomine nescio, patiebatur tumorem durum, & veterem supra pedem: qui hujus Sancti virtute incomparabiliter citius est, quam fluat cera ab ignis facie, resolutus. Sed celebratum in Johanne dicto, Barono de Arimento, memoria dignum non omitto miraculum. Qui cum haberet sic tibiam morbidam, sic turpiter ulceratam, ut nesciam, quid ibi plus fuerit, de putrido videlicet, an de sano; confestim, ut sancti Viri hujus ingreditur cellulam memoratam, ad tactum herbarum, quas in suo solebat lectulo sternere, totius tibiæ horrenda læsio pertransiit: omnium * instanter ulcerum est solidata ructura *: tota corrosionis est concavitas adimpleta. Multa, & alia fecit Jesus per hunc Virum sanctissimum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Hæc autem scripta sunt, ut credatis. Credite firmiter quicumque futuris temporibus venientes, quæ hic inserta sunt. Nam ea tantum inscripsi, quæ notoria erant, & quæ luce clarius potuerunt meum animum informare. Tot enim habent testes præmissa miracula, quæ dicta sunt, ut excludatur postremum, quot homines habent Sinisii, atque Noha. Postremum enim duorum dumtaxat fide dignorum virorum, de visu testimonium perhibentium, relatione didici: quos sic vitæ honestas, & morum gravitas reddunt dignos, ut nullo modo existimem, ipsos potuisse mentiri. Cætera autem, quæ a singularibus accepi personis, vel quæ aliqua mihi potuissent nube fuscari, hic immiscere contempsi; ne contigisset forsan sub veritatis velamine mendacium subintrare. Gesta quoque hujus Viri omni diligentia, qua potui, perscrutatus sum: secum licet indignus colloqui merui: ferme omnes, quos oppressos dixi fuisse languoribus, videre volui: vidi & singula vera conspexi. Obiit autem, immo verius in cælesti patria natus est Vir iste dilectus, & electus a Domino, septimo Kal. Septembris, anno MCCCXXXVIIII h Domini [nostri] Jesu Christi: qui vivit, & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Civitas Tholosana. Baudrandus Tolosas duas ponit in Hispania; alteram in Vandalitia, in ipso limite Castellæ novæ, quam vocat oppidulum tenue: alteram, oppidum … in Ipuscoa provincia .., satis cultum, ad radices Pyrenæorum montium. Tertia est in Occitania provincia Galliæ, de qua dictus geographus plura, celebritate nominis notissima. Consuli etiam potest Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum. Etiamsi autem distincte non determinet biographus, quod Tolosa Galliæ dederit originem Beato; omnino tamen censemus, eum agere de hac, non de illis: quia cum Tolosa Galliæ adeo præclara sit, & obvia magis ejusdem notitia; non dubitamus, quin illa simpliciter posita, & quasi per excellentiam nominata sit ab illo præ duabus aliis synonymis oppidis minoris notæ. Et sic conformiter loquimur ad § 3 Commentarii nostri, ubi de Tolosanis Beati consanguineis.

b De Beati habitatione in hac provincia dictum in Commentario prævio.

c Ughellus col. 107: Oppida, inquit, celeberrima hujus diœcesis (Anglonensis) duo sunt, Clarimontium & Sinisium: quorum utrumque præclaram habet ecclesiam collegiatam, a Margarita comite Clarimontana, Jacobi comitis Tricarici ex familia Sanseverina uxore fundatam. His ad majorem istarum personarum notitiam adde dicta in Commentario prævio sub finem. Videri etiam potest Laurus cap. 12.

d Vox hæc apud Ughellum desideratur: per quam hic intelligendus videtur panis recoctus. Vide Glossarium Cangii in vocibus passimæ, & paximatium, Rosweydum in Onomastico ad Vitas Patrum pag. 1045.

e De Sinisio jam diximus. Situm est in territorio Clarimontano.

f Barberius est barbitonsor, hic vero chirurgus.

g Noha, Geographiæ Blavianæ volumine 8 in mappa terræ Barianæ ac Basilicatæ, scribitur Noia, & quinque circiter milliaribus Italicis distat a monasterio S. M. de Sagittario.

h Annus hic clare ac distincte signatur in Ms., quod damus, & apud Laurum identidem citatum, cap. 14, pag. 50. In editione Ughelli notatur MCCCXXXVIII; in qua facilius omitti potuit unum 1, quam superaddi in dicto Ms. In nova Ughelli editione tom. 7, col 90, in notula marginali additur textui ejus seu 1339, ut alii volunt. Castellanus ponit etiam 1338. Nos vero cum non videamus aliquid satis firmi, quod cogat nos a Ms. isto & a Lauro deflectere; superius in initio Commentarii nostri posuimushunc etiam annum 1339.

* Ughel. infra

* ibid. innotescat

* Ughellus divulgatur

* ibid. sicco

* ibid. cujusdam

* ib. præter

* ib. adduci

* ib. intra

* ib. quippe cum

* ib. quam relinqui; non recte.

* ib. Deus

* ibid. monachum

* ibid. se respicit mox sospitem, & corruit.

* ibid. Masella

* ibid. deciderent

* ib. omnino

* ib. rosura

DE B. VILLANA BOTTIA
FLORENTIÆ IN ETRURIA,

Anno MCCCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Beatæ cultus, corporis translationes, & Acta.

Villana Bottia Florentiæ in Etruria (B.)

AUCTORE J. S.

Beatam Villanam, mulierem Florentinam, vitæ sanctitate conspicuam, [Nomen Beatæ in Fastis annuntiatur:] pauci annuntiant martyrologi, iique recentiores tantum, ita ut de legitimo Beatæ cultu dubius hærerem, nisi aliunde submissa nobis essent documenta, quibus cultus probari, ac stabiliri posset. Auturus a Monasterio in sacro Gynæceo ad XXI Augusti ita habet ad propositum nostrum: Beatæ Villanæ Nazarenæ, tertii Ordinis Dominicani, quæ virtutum exercitio, patientia, jejuniis, orationibus, amore in pauperes, & aliis pœnitentiæ operibus claruit. Arturum sequitur Marchesius in Diario Dominicano, eamdem commemorans Beatam ad XXI Augusti: at longius ei texuit elogium, quod desumptum ex Seraphino Razzio, qui in Vitis Sanctorum & Beatorum Ordinis Prædicatorum a pag. 523 Vitam B. Villanæ Italice narravit, plurimaque hausit ex Actis, quæ edituri sumus. At nec Seraphinus, nec Silvanus Razzius, qui eamdem Vitam in Sanctis Etruscis recudit, Beatæ memoriam affigit XXI Augusti, ita ut ignorem, cur Arturus prædictam diem elegerit, nisi forte putaverit mortuam esse non diu post festum S. Laurentii, ut videtur innui in Vita num. 12, & clarius insinuatur apud Razzium, ideoque hanc diem certam pro incerta substituerit. Verum post pauca probabimus, non mense Augusto, sed Januario obiisse: nec eam referimus ad hanc diem, nisi propter translationem corporis, referendam inferius.

[2] [obiit 29 Januarii anni 1360,] Raphaël Badius, vir eruditus ex Ordine Prædicatorum, qui sub finem præcedentis seculi Florentiæ habitavit, scriptisque libris innotuit, varias majoribus nostris anno 1691 transmisit notitias ex Mss. conventus S. Mariæ Novellæ, ubi degebat, & sepulta est B. Villana, atque imprimis de morte Beatæ ita notat: Hanc non obiisse mense Augusto, patet clare ex Necrologio antiquiori conventus S. Mariæ Novellæ, quod in carta pergamena asservatur in archivio sacristiæ, & incipit ab anno MCCXXX usque ad MCDXXXVI: siquidem pag. 14 ita legitur, nec aliqua alia ibi nominatur Villana, “Januarii die XXIX: Domina Villana uxor… Petri Populi sanctæ felicitatis MCCCLX, claruit miraculis”. Concordat Chronica prædicti conventus, inquit Badius, nam P. Fr. Modestus, chronista satis eruditus, ita scribit cap. 36, pag. 39: Obiit anno MCCCLX, die vigesima nona Januarii, super cujus corpus nondum elatum scribunt pluisse manna ac floribus. Hæc de die & anno obitus dubitare nos vix sinunt; quæ autem in Vita cum his minus videntur concordare, in annotatis elucidabuntur.

[3] [paucisque post annis coli cœpta:] Præmisit Biliottus, teste Badio, varia de gestis B. Villanæ, quæ fusius referuntur in Vita, hæc vero de obitu sancto: Tam Sancte demum vitam finivit, quod inter Beatas merito annumeretur. Deinde ita prosequitur: Habitum nostrarum Sororum moribunda suscepit, in qua etiam fuit sepulta inter antiquum ecclesiæ pontem & lateralem januam humili & temporario sepulcro. Ejus diem pia quadam observatione agi curavit Fr. Thomas Cavalcanges: &, ut imposterum commodius atque festivius ageretur, Silvestra quædam, olim uxor Ugonis Altovitæ cujusdam, domum quamdam in nova platea sitam, & centum florenos Laudum dimisit societati, cui postea Angela quædam Gioti, cujusdam Bonciani conjux, centum & quinquaginta alios, ad agros pro cœnobio emendos, in suo testamento legavit. Et tam hæc, quam Silvestra instituit, quod quolibet anno ipsius B. Villanæ die Missa de beatissima Dei Genitrice Maria ante ejus decantaretur sepulcrum, quo die processio a Fratribus, cereos accensos gerentibus, eo usque produceretur. Habemus hinc, cultum inchoatum fuisse non diu post mortem Beatæ: nam, ut subdit, testamentum Silvestræ scriptum est anno 1367, Angelæ vero 1365. Hæc autem facta non crediderim sine consensu episcopi Florentini.

[4] Porro Laudatus Biliottus de veneratione Beatæ sic prosequitur: [cultus renovatus, sepulcrumque mutatum,] At cum temporum longitudine varia illa officia obsolevissent, a Fr. Sebastiano Aubino … post annos circiter septuaginta renovata fuerunt. Renovatum quoque fuit ab eodem ejusdem B. Villanæ sepulcrum: nam cum vetustum illud valde humile diruisset, alterum, & quidem dignius, eodem erexit loco, in quo sacra illa ossa reposuit, semotis tamen quibusdam reliquiis, quas argenteis thecis inclusas in sacrario collocavit. Novissime circa annum MCDLXXV, piæ Peregrini & Templi societates in marmoreo insignique sepulcro, Desiderii a Septignano sculptoris dignissimi manu elaborato, ejusdem beatæ Mulieris ossa reposuerunt, prout magni sub sepulcro characteres indicant. Supra novum hoc atque insigne sepulcrum, antiquum quemdam Crucifixum appenderunt, ante quem genuflexa piissima illa Mulier longius in nostra æde orare consueverat, quem quidem Crucifixum ibidem prius appenderat idem Fr. Sebastianus.

[5] Post hæc prædictus Badius subjecit ea, quæ cap. 51 narravit Biliottus de translatione magis celebri, [translatio alia corporis solemnis,] quæ tertia dici potest, facta anno 1569, XXVI Augusti per Angelum Malatesta conventus B. Mariæ Novellæ Priorem. Narrat autem ibidem, ossa B. Villanæ cum ossibus aliorum Beatorum die memorato translata fuisse ad sacrarium, quousque, singulis altaribus & sepulcris novo loco dispositis, honoratius reconderentur. Deinde translationem corporis ad novum sepulcrum cap. 52 ita refert Biliottus, loquens de sequente Priore Zenobio a Villa basilica Lucensis ditionis: Cumque mense Novembri videret B. Villanæ sepulcrum patenti contra organa loco erectum, sacra illius ossa, quæ Fr. Angelus prædecessor suus anno MDLXIX, die vigesima sexta Augusti deposuerat in sacratio, die prædicti Novembris vigesima, in arca lignea cum aromatibus clausit, ipsamque arcam cordulis obligans, in altera ex nucis ligno confecta abscondit, quam mox multis clavis confixam, & Crucifixi signo notatam, in parietis ad hoc effecta concavitate inclusit. Testantur, qui affuerunt, arcam hanc inclusam esse post marmoream columnam, in qua nigrum crucis signum apparet, non longe ab angelo illo, qui ad jacentis statuæ B. Villanæ pedes erectus, conopæum sublevat, & læva tenet cum altero angelo titulum, qui incipit: Ossa Villanæ mulieris sanctissimæ &c. Supple: IN HOC CELEBRI TUMULO REQUIESCUNT, ut notavit Papebrochius, dum erat Florentiæ.

[6] Adducit post hæc Biliottus auctoritatem Alexandri Capocchii, qui in eodem monasterio vixit: verum satis erit ipsa Capocchii verba recitare, quæ laudatus Badius ita transcripsit: [reservato seorsum capite,] Anno Domini MDLXIX apertum est sepulcrum B. Villanæ, domini Andreæ de Bottis, cujus sepulcrum fuit in pariete, ubi nunc est altare de Minerbottis: & translatum est apud capellam societatis Peregrini anno sequenti, id est MDLXX, die vigesima Novembris. Illud interim fuit expositum in sacristia in armagio *: fuerunt enim ossa ejus in una capsula lignea, involuta tamen in tribus linteis cum aromatibus, videlicet muschio, thure, croco, calamo, & garofolis, ligata cordulis, & prima capsula posita est in alia secunda capsa nucea, & clavis firmata, & in crypta parietis posita; ad pedes imaginis B. Villanæ marmoreæ, ubi est tale signum crucis ✠, & supra capsam est imago Crucifixi. Et in deportatione corporis tam in prima vice quam in secunda Fratres processionaliter cum cereis & paramentis, sicut fit in magnis solemnitatibus, comitati sunt. Jam tertio est sepulta, & affuit multitudo maxima populi, & viri de societate Peregrini fuerunt induti cappis lineis cum luminaribus & cruce, & sic solemniter cantaveramus, te Deum laudamus cum organis & gaudio: & sanctum caput ejus est reservatum, ut in capite argenteo reponeretur, per omnia benedictus Deus, qui mirabilis est in Sanctis suis. Amen.

[7] [sacerdos ad sepulcrum diuturno capitis dolore liberatus.] Hanc translationem memorat quoque laudatus ante Seraphinus Razzius pag. 528, sed annum 1571 eidem assignat contra Capocchium, cujus auctoritas major esse debet, quod ibidem tunc habitaverit, ut ex ejus elogio apud Echardum tom. 2 de Scriptoribus Ordinis Prædicatorum pag. 261 intelliges, reique gestæ interfuerit, ut ipse innuit per vocem, cantaveramus. Referunt & alii hanc translationem, quos adferre supervacaneum esset. Accipe itaque beneficium, non multo post collatum oranti ad sepulcrum Religioso, quod post præcedentia, ex Capocchio, opinor, ita memorat Badius: Fr. Dionysius Junctinus Florentinus, sacerdos Ordinis Prædicatorum, perpetuo dolore capitis per tres annos, orando ad sepulcrum, liberatus est MDLXXI, die XII Februarii. Hactenus ex Biliotto, & Capocchio vir humanissimus Raphaël Badius, cujus diligentiæ omnia fere, quæ de cultu Beatæ relata sunt, accepta referimus.

[8] [Decultu B. Villanæ perseverante,] Idem Badius anno 1691, XV Octobris in aliis ad Papebrochium litteris quædam refert de cultu tunc temporis usitato, quæ inde huc transfero: Ejus (B. Villanæ) manus simul junctæ asservantur in reliquiario æneo, vel de aurichalcho inaurato, non infabre elaborato, in sacrario, & Dominica ultima Januarii quotannis exponuntur cum capite beatæ Mulieris faciendo commemorationem mortis ipsius, quæ accidit XXIX die ejusdem mensis: non tamen cantatur amplius Missa de B. Virgine, ut antiquitus; sed ante Officiorum celebrationem fit mane privata processio a capitulo conventus, sito in proximiori claustro, usque ad altare, prope quod prostat sepulcrum B. Villanæ, a duodecim religiosis clericis nostri conventus, & a societatum Peregrini & templi viris sine saccis comitatis. Et in medio positi quique eorum cum faculis accensis, & progressi omnes per ecclesiam tacite, ante gradus prædicti altaris pervenientes, devote exosculantes reliquiarium, dictas includens sacras manus, regrediuntur unde venerunt, daturque singulis nova cerea facula parvi ponderis pro eleemosynario. Ita a sex annis & amplius servatum vidi, quod valde diversum est ab enarratis ab antiquo chronista (Biliotto,) cujus tempore aliter forsan fiebat, & obiit post annum MDCVI annorum LXXVI. Demum Papebrochius ipse de cultu Beatæ hæc notavit Florentiæ post Vitam descriptam: Ejus festum agitur ultima Dominica Januarii, structo ante ejus marmoreum tumulum, ante quem perpetuo ardet lampas, altari extemporaneo: caput in busto æreo inaurato, cubiti in similis materiæ brachiis asservantur in sacristia.

[9] Hinc sufficienter probatum confidimus, illam jam olim fuisse B. Villanæ venerationem, [& Crucifixo ejus in veneratione habito.] ut Operi nostro, tamquam Beata, inseri possit & debeat. Cum autem dicta sint aliqua de imagine Crucifixi, quæ olim supra sepulcrum Beatæ appensa fuit, quamque suo tempore in sacello proximiori publicæ venerationi expositam fuisse testatur Badius, juvabit ulteriorem istius imaginis notitiam hoc loco subtexere. Modestus Biliottus cap. 36 Chronici hæc scribit, teste Badio: Ferunt B. Villanam suas preces nostro in templo assidue effudisse solitam ante vetustam quamdam Crucifixi imaginem, inter beatissimam Virginem & dilectum Joannem apostolum & euangelistam surgentem, quæ etiam miraculis claruit. Hanc ob B. Villanæ ad eam devotionem supra ejus appenderunt sepulcrum, supra quod etiam anno MCDLXXV a piis Peregrini & Templi societatibus renovatum, & novissime anno MDLXIX & MDLXX ob novam altarium accommodationem ex inferiori in superiorem ecclesiæ partem translatum semper mansit appensa, quousque hujus prioris P. F. Timothei Ricci tempore, secularium quidam, nescio quo affecti fastidio, inde eam removeri fecerunt, indecens esse ogganientes, tam deformem imaginem in tam pulchra ac renovata videri ecclesia: quibus cum contrairi non posset, Prior eam devotam imaginem in Puritatis ædicula evidenti contra altare loco appendit, juxta quam plures appensæ tabellæ & imagines multæ (vota vulgo appellant) pendentes, aptissimo sunt argumento, & Crucifixum illum a B. Villanæ diebus ad nostra usque tempora a populis in pretio habitum, & idcirco quovis pulcherrimo loco dignissimum.

[10] Acta B. Villanæ habemus conscripta ab auctore suppare Ordinis Prædicatorum, [Vita scripta] qui Florentiæ in conventu B. Mariæ Novellæ habitavit, atque adeo monumenta quædam ibidem invenire potuit, ex quibus Vitam conscriberet. Attamen auctor ipse non omnino videtur certus, cum duo ibidem eodem fere tempore floruerint, quibus Vita attribuitur, nec rationes desint pro alterutro. Echardus tom. 1 de Scriptoribus Ordinis Prædicatorum pag. 899 illam attribuit Joanni Caroli, quia in fine Vitæ, quam se Florentiæ legisse testatur, leguntur hæc verba: Explicit Vita B. Villanæ de Florentia, scripta per (me) fratrem Joannem Caroli … anno Domini MCDLII &c., quæ sane nullum relinquere videntur dubium. Nihilominus sæpe jam laudatus Badius in citata epistola ita loquitur: Vita Latina Ms. Latine composita a Mag. Fr. Hieronymo Joannis Ordinis Prædicatorum, theologo universitatis Florentinæ, qui oravit in concilio Florentino, & scripsit alia, de quibus Altamura in Bibliotheca Dominicana sub anno MCDLIV, & ego in Catalogo clarorum virorum collegii Florentini fol. 101. De eodem quoque Echardus tom. 1 pag. 812. Porro Badius non ignoravit postrema Vitæ verba jam partim recitata, nam eadem & ipse adducit; Vitam tamen attribuit Hieronymo, qui senex erat, dum Joannes Caroli habitum Ordinis suscepit.

[11] [a Joanne Caroli,] Favet imprimis huic opinioni Vitæ præfatio, ubi auctor vocatur Fr. Hieronymus, & paullo post dicit: In ea .., quam de B. Villana rogatu quorumdam scripturi sumus Historia. Itaque ex Vitæ initio Fr. Hieronymus illius auctor est, ex fine Fr. Joannes. Deinde auctor num. 16 dicit, se adhuc vidisse quosdam ex iis, qui corpus Beatæ ante sepulturam custodierant, quod Hieronymum designat: nam Joannes Caroli, natus .. anno circiter MCDXXV, teste Echardo pag. 898, videre non potuit eos, qui anno MCCCLX jam erant religiosi; potuit vero eos videre Hieronymus Joannis, qui obiit ex Echardo anno 1454, ætatis 67, vel 77; ita ut nasci debuerit circa annum 1377, vel 1387, illosque facile videre potuerit & cognoscere. Hinc colligo, Vitam Hieronymi Joannis auctoritate scriptam esse editamque, licet ille ad eam scribendam usus videatur Joanne Caroli; cui forsan suggessit materiam, ex quo factum fuerit, ut ille loquatur ex persona Hieronymi: nam Vitam per Joannem conscriptam, postrema ejus verba omnino evincunt.

[12] [edendaque ex Ms.] Descripsit hanc Vitam propria manu Papebrochius noster, ex codice membraneo Ms. conventus S. Mariæ Novellæ de Flora Ordinis Prædicatorum, in quo sermones B. Jordani supra Genesim, ut notat, & observat etiam Echardus pag. 899, hæc adjungens: Miror non editam (hanc Vitam,) Beata enim illa apud nostros S. Mariæ Novellæ condita celebris est, & ad ejus tumulum continuo lampas ardebat. Ullius fuisse tertiariam Ordinis, non memini me legisse, at cujusdam, ni fallor, nostrorum ejusdem conventus matrem. Verumtamen Arturus num. 1 adductus & Marchesius volunt, tertio Prædicatorum Ordini fuisse adscriptam, quod in annotatis ad Vitam breviter discutiemus, ubi de familia Beatæ elucidanda quoque occurrent aliqua. Nunc interim Vitam ipsam, more nostro divisam subjicimus.

[Annotata]

* i.e. armario

VITA
Scripta a Joanne Caroli, Ordinis Prædicatorum, notitias suggerente, ut videtur, Hieronymo Joannis, cujus est præfatio.
Ex codice Ms. conventus S. Mariæ Novellæ Ordinis Prædicatorum Florentiæ.

Villana Bottia Florentiæ in Etruria (B.)

BHL Number: 8615

A. Joanne Caroli.

PROLOGUS.

[Præfatio de nuptiarum periculo.] Universis Christi fidelibus per Ecclesiam toto terrarum orbe longe lateque diffusis Fr. Hieronymus a Prædicatorum minimus salutem. Dominus ac Redemptor noster Jesus Christus, olim sua præsentia nuptias sanctificans, novissime diebus istis miris & stupendis prodigiis, quanta circumspectione eodem in statu vivendum sit conjugibus, manifestat. Nempe etsi sanctum sit matrimonium, approbatæ nuptiæ, plerumque tamen minus caute incedentibus ruina sunt, & occasio vitiorum. Quod tamen licet abunde pluribus exemplis valeat comprobari, in ea tamen, quam de B. Villana rogatu b quorumdam scripturi sumus, historia, luce clarius est videre ad instructionem fidelium & laudem & gloriam Dei omnipotentis, qui de quocumque militantis Ecclesiæ statu cives non desistit cælesti Jerusalem aggregare.

ANNOTATA.

a Non videtur dubitandum, quin hic sit Hieronymus Joannis, qui post amplissima ordinis munia obiit Florentiæ anno 1454, 30 Augusti.

b Rogatus, opinor, Hieronymus per Joannem Caroli satisfecit rogantibus, & per vulgationem Vitæ, quod fortasse tempus ei non suppeteret; aut morbis vel senio laborem istum suscipere non auderet.

CAPUT I.
Beatæ natales, pia pueritia, nuptiæ, secutaque hinc vanitas, mira ad novum fervorem conversio, vitæ austeritas, eximia pietas, misericordia in pauperes, incredibilis patientia, revelationes & prædictiones.

[Beatæ pater, pietas in pueritia,] Florentissimam a civitatem nostram multa ab origine mercatorum copia refertam, immortalis fama & opulentissima divitiarum ac delitiarum abundantia testantur. In hac igitur non longe ante ista tempora vir quidam extitit, Andreas b nomine, non minori studio comparandis æternis mercibus quam terrenis avidissime intentus. Quamobrem cum operibus manuum illius, velut rectissimi Job, benedixisset Dominus, ut rebus hujus sæculi ditissimus foret, filiorumque germine & plurima felicitate polleret, ceu negotiator euangelicus, ad conquirendam pretiosam margaritam se tandem totum visus est contulisse. Namque pio orationis studio prolem inter cæteras obtinuit Deo gratissimam, quam usitato in cognatione sua nomine Villanam nuncupavit. Hæc igitur ab ætate sua tenerrima tanto Spiritus S. est amore absorpta, ut ei jam ab ipsa infantia cuncta hujus sæculi fastidio essent oblectamenta. Unde resecatis omnibus, quibus illa puellaris ætas demulceri solet, solius veri Dei & cælestis Sponsi Jesu Christi meditatione assidua pascebatur.

[3] Et, ut sine ullo carnis pondere libera in cælum mens illius conscendere posset, [ac vita puellæ austera: studet Religionem] tenerrimum corpus suum primo acerrima studuit maceratione castigare. Namque mordentissimo ad carnem cilicio semper utens, jejuniis, disciplinis, & orationibus noctes pene singulas ducebat insomnes. Si quando autem lasso corpusculo vel modicum quietis dari oportuisset, aut super nudam terram accumbere, capiti durissimum lapidem supponere consueverat, aut hoc ipsum a parentibus agere prohibita, arenam clandestine per universam lectuli mollitiem spargere, quam mane facto, secretius colligens abscondebat, ut de abscondito cubili suo soli cuncta cernenti Deo ejus innotesceret famulatus. Verum prospiciens, quod in patenti domo latere diu sancta ejus gesta non poterant, ad sacratissimæ religionis solitudinem cœpit mens illius totaliter aspirare. Matura igitur deliberatione præhabita, ne sanctum illius propositum patris blandimenta delinirent, clanculo discedere cogitavit; & in religiosissimo quodam sanctimonialium feminarum monasterio se perpetuo divinis mancipare obsequiis.

[4] [clam patre ingredi; sed detecta ad nuptias cogitur. Ex nuptiis ad vanitatem prolapsa,] Die igitur quadam, cum sero factum esset, & pater illius cum omni familia ad solita declinassent quietis loca; sola hæc Dei Electa, patris refrigerium, domus solatium, Villana suo deprehenditur abesse cubili. Pavent omnes, excitatur pater, & stupore vehementi domus universa luminaribus accensis evertitur c, donec drachma perditum reperitur: namque oportuno tempore, ut sine ullo strepitu clandestine, quo prædiximus, confugeret, prope fores domus quodam in manseolo d se condiderat, ubi aulæ purgamenta jactabantur. Quo deprehenso, pater ejus, quem mundana prosperitas adhuc magis delectabat, nobilissimo cuidam juveni eam illico desponsavit, quamvis modis omnibus reluctantem. Celebratis igitur ex more nuptiarum solenniis, in ipsis maritalibus amplexibus cœpit dispensatione divina mens illius sic evagari, ut omnis pene fervor tepesceret in ea vitæ prioris. Qua ex re amodo pereunti sæculo magis quam Deo placere studens, velut secunda Magdalena, ad amplioris vitæ præconia surrectura, venustissimum corpus suum, olim cinere & cilicio exultans, gemmis & auro, omnique stratus mollitie nititur de cætero consovere.

[5] [miro modo convertitur,] Talis est enim mutatio dexteræ Excelsi e, quod electos suos in adeo sæpe manifestum dedecus prolabi sinit, ut tandem suæ fœditatis horrore perculsos, ceu lacrymantem Petrum, familiarius sibi jungat. Nam cum die quadam pretiosissimam togam, gemmis & ostro micantem indueret, seque omni, quo poterat, studio monilibus & auro perornaret, ut statuto tempore cum maritatis ceteris in pari cultu delubra visitaret, ex more arrecto speculo, ænigmatice f prospexit, quantum apud Deum interioris animæ plenitudo jam fuisset deformata: nempe, cum iterum atque iterum g lumina studiosius infigeret, teterrimi spiritus imaginem se gestare, non hominis, in ipsis vestibus manifeste deprehendit.

[6] [pristinamque que austeritatem & pietatem auget.] Quare illico lacrymis perfusa, superboque illo habitu gemmis & auro micante rejecto, mox ad ecclesiam fratrum Prædicatorum se contulit, ibique ad pedes devoti cujusdam & religiosi viri salutarem peccaminum suorum accepit pœnitentiam: sicque novam omnino volens inchoare vitam, prioribus tenebris depulsis, ferrea pridem zona ad mamillas super nuda se præcinxit, quæ tanta illius corpusculo tenacitate adhæsit, ut emortuo tandem vix sine carnibus posset avelli. Dein mordenti cilicio, & vestibus asperrimis atque vilibus contenta, jejuniis, vigiliis, & orationibus universum vitæ suæ tempus consumebat. Si quando autem vacare illi contigisset, sacræ Scripturæ libros, & Patrum collationes, ac gesta Sanctorum tanta cum auctoritate legebat, potissime autem Pauli epistolas, ut plerumque in ipsa lectione absorpta, corporalium sensuum usu pene privaretur, neminem, quamvis loquentem, percipiens, vel astantem oculis prospiciens apertis, quod eidem oranti & Missarum solenniis assistenti crebro contigisse plurimi testantur h, qui viderunt.

[7] Tanto autem etiam Deo serviendi amore succendebatur, [Ejus amor in Deum, vitæ solitariæ desiderium,] Vitas Patrum quandoque decurrens, ut multo tempore concupierit & ipsa ad deserti solitudinem se omnino transferre: quod & fecisset, si i, quæ imminebant urbi Florentiæ, seditiones & mala fuissent subsequuta. Namque solo hoc uno aditu, propter parentes id ipsum prohibentes, fugiendi sibi viam præparari posse reputabat. Tanto insuper ardore replebatur mens ejus, cum de divinis Scripturis sermo occurrisset, aut Dei verbum in sanctis ecclesiis proponebatur, ut etiam in ipso rigente corpore hujuscemodi Spiritus S. fervor ebullire videretur. Namque illico chlamydem abjiciens, caput præ torrente æstu detegere frequenter solebat.

[8] Fertur autem confessori suo, eam de austeritate nimia & victus parcitate arguenti, [fervor in concionibus & meditationibus sacris, apparitiones] dixisse: Ego cum epistolas Pauli lego, aut divinis assisto eloquiis, mente sic reficior, ut omnis illico diffugiat cibi corporalis appetitus: ita Christi crucifixi meditatione absorbeor, ut nulla omnino sit asperitas tam dura, quæ non mihi amœnissima videatur. Nec deerant illi cælestium apparitiones sedulæ, & supernorum civium crebra solatia; quorum jucundissimo contubernio refocillari mens & afflicta caro videbatur: nam frequenter deprehensa est cum Christo & B. Virgine aliisque Sanctis innumeris intra domus suæ penetralia magna cum luce diutius consedisse. Unde quadam die adventanti ad se cuidam mulieri, Cur non prius venisti, inquit? reperisses enim virgines innumeras, quæ paulo ante hic mecum simul aderant, mira claritate fulgentes.

[9] Alio quodam die puerulus quidam, flores ad eam forte missos deferens, [ei factæ, misericordia erga pauperes,] quibus Sanctorum imagines perornabat, cum intra cameram k, se subito injecisset, vidit manifeste Filium Dei cum B. Virgine, ac B. Dominico, cui devotissima erat, pariter cum illa per cameram huc illucque pergentes, manibus ad alterutrum junctis, quemadmodum in choreis fieri solet: cui tandem sciscitanti, qui fuerunt, cum quibus loqueretur, injunxit, ne cuiquam homini, dum viveret, propalaret. Quantæ autem pietatis erga pauperes extiterit B. Femina, vix lingua posset explicare, cum in singulis quibusque amantissimum illi Jesum Christum facie tenus contemplari videretur, euangelicum illud jugiter mente sacratissima gestans: Quod uni ex his minimis fecistis, mihi fecistis. Qua de re non ambigimus in specie pauperis Christum ei sæpius occurrisse. Nam cum semel ab ecclesia Prædicatorum rediret, in ipsa ecclesiæ platea ægrotum quemdam pauperem habuit obvium, quem longe majori studio, quam ceteros consueverat, refovens, mira cum devotione palam populis gestavit humeris, quoad illum debito in hospitali, quod de Pinzocheris ldicitur, collocavit. Quem quis dubitabit eumdem ipsum Christum exstitisse, in speciem pauperis transformatum, quem ita coram omnibus pudica Femina non erubuit amplexari m.

[10] Hæc, quia ex euangelica doctrina noverat, pauperem Christum nec locum habuisse, [paupertatis amor, spiritus propheticus,] ubi caput suum reclinare posset, arctissimæ paupertatis tanta cupiditate flagravit, ut frequenter ostiatim mendicare omnino proposuerit, nisi a parentibus & marito prohibita exstitisset. Quibus tamen in faciem resistens, dicebat manifeste: Ego jam dudum respectus omnes mundanos calcavi, nihil omnino curans, nisi Dominum meum Jesum Christum. Quia ergo, subactis terrenis omnibus, mens illius in æthera figebatur, meruit cælestium arcanorum scrutatrix fieri permagnifica. Nam prophetico spiritu soli Deo cognita futura sæpius prædixit, & prænuntiavit. Unde genitori suo longe antea revelavit, quot & quanta adhuc mala, & mundi hujus infortunia illum pati oportebat: quæ, sicut dixit, impleta sunt. Nempe, ut sæpe mercatores assolent, naufragium passus, ex maximis divitiarum copiis ad grandem inopiam est reductus. Affinitati & cognationi suæ, quæ tum temporis permaxime florebat, periodum assignavit temporis vitæ hominis unius, naturali cursu in vita mortali degentis: quod rei eventus tandem comprobavit, nobili illa progenie de Boctis n omnino extincta. Alio quoque die astantibus nonnullis noti cujusdam obitum prænuntiavit, quem fama erat & opinio certissima incolumem adhuc superesse: quare illico mittentes, invenerunt illum eadem hora migrasse, qua dixerat.

[11] [vanæ gloriæ fuga,] Qua ex re, fama illius subcrescente, ne qua opinione sanctitatis attolleretur mens ejus, cum de cætero spiritu prophetico ageretur, ita pronuntiare futura cogitavit, ut non magis propheta, quam insulsa mulier, & quædam fatua putaretur. Unde contigit, ut novercæ cujusdam suæ mortem prædicere coacta, ne id prophetans dicere videretur; in angulis platearum, velut bannitores o solent, futuram novercæ mortem jam p præteritam nuntiavit. Dixerat enim intra se: Reputabor huic mendax, mihi q vero insaniens, & proclamans fatua apparebo: quod tamen, sicut prædixerat more prophetico tempora commutans intra paucissimos dies evenit. Et quia prophetarum cuneis aggregatam in cælis Dei Electam non ambigimus, intra candidatos martyrum exercitus hanc eamdem collocare non verebor. Nempe quamvis tyrannorum gladiis cum sanguine vitam minime fuderit, permulto languore ac diutino sui corporis cruciatum vere sustinuit passionis: languebat enim sæpissime diuque febribus, & acutissimis doloribus laborabat, quos quanta cum patientia & aviditate toleraret, referre incredibile est.

[12] [amor patiendi.] Nam confessori suo sæpius inhibuisse fertur, ne pro se rogaret, ut ab his languoribus sanaretur. Alias etiam, se alleviatam sentiens in ægritudine, subito cum gemitibus Deum precari audita est, ne ita fieret, sed in duplo majore languore affligeretur. Cujus e cælo preces obaudiens Dominus, tanto æstu febrium corpusculum ejus illico afflixit, quod usque ad extremum fere deducta sit. Quibus in angustiis gratiarum actiones jugiter Domino persolvens, plerumque etiam in laudes devotissimas jubila voce erumpebat. Nec mirum: videbat enim manifeste crucifixum in carne Christum sibi assistere, cujus doloribus compatiens, suæ pœnalitatis oblita videbatur. Quo quidem disparente, subito adesse vidit magna cum luce Mariam Virginem, virginibus innumeris comitatam, inter quas devota illi Catharina speciosissimam coronam manibus gestabat, ei tandem perseveranti in patientia conferendam. Dicebat enim: Constans esto, dilectissima, quia hanc ego tibi coronam in cælis reservo. Consolabatur siquidem illam, non tamen afflictionem pœnarum; sed quoniam paulo ante horridam multitudinem conspexerat dæmonum. Hæc insuper die quadam r suæ sospitatis impatiens, dum S. martyris Laurentii solemnitatem instare perciperet, Dominum deprecabatur, dolorum & pœnarum sui martyris in craticula patientis proprio in corpore particeps fieri. Unde subito febribus ardentissimis correpta, numquam suæ carnis tale sensit incendium: sicque variis pœnarum generibus voluntarie assumptis, sacrum ejus corpusculum martyrio consummavit.

ANNOTATA.

a Florentiam significat, quam dudum mercimoniis atque opibus floruisse, passim notum est.

b

Andreas cognomento Botti, vel de Bottis, licet infra num. 9 legatur de Boctis, mendose opinor: nam auctores, qui de B. Villana egerunt, omnes fere consentiunt, eam fuisse natam ex nobili stirpe de Bottis, vel Bottiorum. Seraphinus Razzius pag. 523 natam dicit ex nobilissimo mercatore stirpis de Bottis. Ab allegato sæpe Biliotto cap. 36 vocatur Villana Botthia Florentina nobilis. A Capocchio autem in Commentarionum. 6 dicitur, sepulcrum B. Villanæ domini Andreæ de Bottis, filiæ videlicet. Addi possunt Marchesius, & Paulus Minius in Discursu de Nobilitate Florentiæ, aliique, qui Beatam de Bottis nominarunt: ita ut res minime appareat dubia. Verumtamen Ugolinus Verinus poëta Florentinus, teste Badio in litteris, B. Villanam ortam affirmat ex familia de Stradis, dum lib. 3, pag. 81 ita canit:

Est priscum Stradense genus, Stratæque propinquo
Oppidulo: ex ista mea conjux stirpe creata:
Sanctaque Villana Stradensi ex semine nata,
Quam sit grata Deo sua sint miracula testes.

Verum hæc præcedentibus non repugnant: nam potuit Beata matrem habere ex stirpe Stradensi, aut per affinitatem hujus cum Bottiana ex eadem stirpe descendere.

c Everritur, opinor, legendum: sed evertitur est in apographo.

d Id est, loco exiguo.

e Non recte S. Scripturæ verba adhibet auctor:nam mutatio ex bono in deterius non est, nec dici potest, mutatio dexteræ Excelsi, cum Deus hujusmodi mutationis causa non sit. Permisit quidem Deus hanc mutationem, ut Villana deinde, agnita fragilitate & inconstantia sua, ad majorem evcheretur pietatem: at hinc mutatio in pejus dexteræ Dei attribui non potest, cum solius sit inconstantis creaturæ: verum mutatio in melius dexteræ Dei mutatio recte dicitur, quia ab ejus gratia ortum habuit. Nec aliud scriptor iste voluit, ut puto, licet textum sacrum loco non suo adhibuerit.

f Ex turpitudine corporis apparente in speculo turpitudinem animæ per similitudinem agnovit.

g Razzius pag. 525, aliique recentiores, hoc narrantes, aiunt varia specula a Villana sumpta, atque in omnibus effigiem dæmonis apparuisse. Facile videbit lector, illam speculorum variationem ad hunc auctorem, ex quo sua hauserunt, nimis liberaliter additam.

h Id est, testati sunt Fr. Hieronymo, qui similia scriptori dictasse videtur; cum hic non convixerit illis, qui similia videre potuerant. Adi Commentarium num. 11.

i Nisi legit Razzius pag. 525. Verum sequentia favent lectioni nostræ. Attamen maritum desererenon licebat sine ejus consensu, de quo minus recte tacet auctor, si Beatæ propositum satis noverat.

k Id est, cubiculum.

l Italice, delle Pinzochere.

m Id sane argumentum non concludit. Razzius pag. 525 asserit, pauperem illum, redeunte Villana, non inventum in lecto, ubi eum deposuerat. Si id satis certum esset, rem melius probaret: at conjicio, Razzium illud de suo ex conjectura addidisse.

n Jam monui, legendum videri de Bottis.

o Id est, præcones a voce Italica banditore.

p Tamquam præteritam more prophetis usitato.

q Illi, opinor legendum.

r Refertur illud ad tempus incertum, ita ut hinc colligi non possit, defunctam esse non diu post festum S. Laurentii, ut putaverunt aliqui, quibus, re necdum examinata, assensit Janningus noster, in prætermissis ad 21 Augusti, seu tom. 4 ejusdem mensis pag. 399 memoratus. Nam obiisse Beatam 29 Januarii, probavimus in Commentarionum. 2.

CAPUT II.
Supremus morbus, mors beata, secuta post mortem mirabilia, ac sepultura in templo Prædicatorum, ejusdemque Ordinis habitu.

[Morbus Beatæ supremus, superatæque in eo tentationes,] Et quoniam paulo ante de reddenda corona facta mentio fuerat, dabatur intelligi de propinquo laboribus suis fore terminum a imponendum. Unde tandem febribus decumbens, omni postremo membrorum usu destituta est. Sicque cum die proximo se morituram cerneret, concupivit extremæ unctionis sacramento insigniri. Cui præsto antiquus adstitit hostis, simulato anachoretæ cujusdam habitu, se sanctum attulisse oleum commemorans: quem cum apertis parumper oculis agnovit, toto in se collecto spiritu, voce, qua potuit, exclamavit: Recede, recede, cruenta bestia, sciens dulcissimum animæ meæ Sponsum adesse Christum: alioquin alapa te percutiam. Qui statim confusus evanuit, seseque studiosius ad antiquas temptationum insidias accingit. Nam cum illam in extremo vidit articulo constitutam, iterum redit, & eam a Domino derelictam omnino nititur persuadere: addens, quod, si se illi dumtaxat commendare vellet, adorans eum, opem sedulo præstaret in adversis. Sed non immemor illa textus Euangelici, illico arguit eum esse sathanam, qui Dominum Jesum Christum temptans, ait: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me, & ostendit ei omnia regna mundi, & omnem gloriam ejus. Quare solida mente in se consistens, eumdem a se ire compulit mira confusione superatum.

[14] [beata mors secutusque mox odor suavissimus.] Appropinquante vero consummationis suæ tempore, aderant religiosi viri, Christi passionem prælegentes: qui cum ad eum locum pervenerunt, ubi dicitur, quod inclinato Jesus capite emisit spiritum, Dei Electa plicatis in cruce manibus, quas prius mutare nequibat, illo eodem momento ex hac luce migravit. Mox autem cœpit ex sacro corpore sanctæ suavitatis odor emanare, ut non ægrotantis aut defuncti corporis camera illa videretur, sed omnium aromatum apotheca: quo suavissimo odore diebus multis camera illa redolens, intrantibus cunctis mira jocunditatis solatia conferebat. Unde dicere solebat sponsus ejus, quod numquam adeo mœstus erat, quin prædictam cameram ingrediens totum se exhilaratum sentiret.

[15] Et quia, dum viveret B. Patriarchæ Dominico devotissima fuerat, [Corpus, veste Religiosa indutum, ut ante mortem voluerat, splendescit,] mandavit corpus suum cum habitu ejusdem Ordinis b apud ecclesiam FF. Prædicatorum S. Mariæ Novellæ de Florentia tumulari. Namque ad prædictam ecclesiam tanto afficiebatur amore, quod, si quando emergente casu illam personaliter visitare non posset, illo in die nusquam animo quieta maneret, quousque ab altissima domus suæ turri eamdem magna morula contemplaretur. Investito igitur dicto habitu per priorissam & alias de Pœnitentia S. Dominici, viderunt illico adstantes omnes corpus suum in tanta claritate transformatum, ut in illud vix oculos defigere possent. Qua ex re corpus sacrum venerari mira cum devotione cœperunt.

[16] Unde diebus multis & noctibus custodientes illud, [aliisque mirabilibus inclarescens,] grandia experti sunt sanctitatis ejus testimonia. Nempe inter cæteras devotissima quædam mulier de Pœnitentia B. Francisci, quæ cum cæteris devotis mulieribus sacras vigilias circa dictum corpus observabat, rorantem e cælis florum multitudinem vidit super feretrum, in quo jacebat. Quapropter gratias Altissimo referens innumeras, elevatis in cælum manibus, aiebat: Nunc vero te, Villana, cognovi beata in cælo amœnitate perfrui: hæc enim verba tua sunt, quibus sciscitanti mihi, quid de cælis missura fores, promisisti dicens: Cum ego ad virentia illa prata cælestis Hierusalem, Deo duce, pervenero, rosarum ac liliorum ad te munera destinabo.

[17] Deportato ergo tandem sacro corpore ad ecclesiam FF. Prædicatorum, [multo tempore ante sepulturam servatur incorruptum.] inhumatum jacuit in capella B. Catharinæ virginis diebus XXX & VII, ab omni penitus labe corruptionis alienum, quoad tumulo ex integro perfecto traderetur. Cujus rei testes veracissimos superesse adhuc vidimus nonnullos nostræ Religionis professores, quorum custodiæ sacrum corpus eo tempore commendatum extiterat. Fuerunt autem, qui ob firmissimam ejus sanctitatis opinionem partim vestes, partim membra ipsa abscinderent: quæ sane membra (tanta est sanctitatis ejus virtus) adhuc intacta atque inviolata existunt.

[18] Nec est silentio transeundum, quod in hora transitus sui devotæ quædam mulieres, [Miravisio, seu apparitio Beatæ,] anachoriticam vitam ducentes super pontem quemdam fluminis, prope ecclesiam B. Gregorii de Florentia, vidisse testatæ sunt. Asserebant enim, nocte ipsa in oratione vigilantibus magna cum luce ac odoris fragrantia mulierem quamdam ornatu regio astitisse, quasi duobus cubitis a terra elevatam, quam licet primo intuitu B. Dei Genitricem crederent, diligentius observantes, electam Dei Villanam esse didicerunt, cum qua devotissimum sæpius contubernium illis exstiterat. Verum interrogata sæpius, numquid ipsa foret, respondisse fertur c: Ego nunc in cælis Margarita, non amplius Villana vocor. Cum igitur vellent ejus sanctissimos tenere pedes, elevari illam in aëra viderunt, continueque magis ab earum subtrahi conspectibus; sicque tandem per fenestram domus egressa, videbatur ad æthera mira cum claritate evolare, relicto in modum cometæ post se inæstimabili fulgore. Audivisse etiam se testatæ sunt Seraphim clamantia atque dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, pleni sunt cæli & terra gloria tua &c.

[19] [quæ per visionem aliam] Sed quia Margaritam in cælis se vocari paulo ante prædixerat, devota nunc meditatione d considerandum est, unde sibi tale nomen accesserit. Referre consueverat devotissima quædam sui generis mulier, quod ei aliquando sanctos angelos deprecanti, ut illi, quanta cum gloria B. Villanam in æthera detulissent, manifestare dignarentur, subito illi cælestium spirituum unus affuit, qui diceret: Non quia sanguinis te illi jungit affinitas, sed quoniam tibi magnopere afficitur Dei electa Villana, totam sui exitus seriem & assumptionis gloriam propalabo. Denique appropinquante vitæ suæ termino, S. Patriarcha Dominicus, angelorum multitudine comitatus innumera, ne supremæ necessitatis hora Alumnæ suæ devotissimæ, quam vigili semper cura protexerat, deesse videretur, opem de cælo ferens, languentis cubiculo protinus affuit, confortans eam, ne quo antiqui hostis pavore contremiscat. Quibus astantibus omnibus, tandem anima illa sanctissima carne soluta est, quam illico suscipientes ad cælestia, unde digressi sumus, regna festinare cœpimus gaudentes.

[20] [magis mirabilem] Remansit autem cum sacro corpore dux noster inclytus & auriga Dominicus, volens tam diu custodire illud, quousque suæ Religionis habitu vestitum cerneret. Cum ergo progredientes solis orbem intrare cœpimus, elevatis sursum luminibus, occurrentium nobis mulierum vidimus multitudinem innumeram, inter quas dilectissima Jesu Christo Magdalena priorem omnium se agebat, dicens: Hæc est illa Dei omnipotentis Sponsa, quam ego diebus singulis novo semper Christi amore instaurabam: & hæc dicens, animam sanctissimam juxta se miro cum honore collocabat, cœpto itinere proficiscens, non sine cantibus & vocum resonantibus melodiis: quibus, procedentes parumper altius, orbe ex altero multo dulciores percepimus concentus. Namque supernorum civium obviam illi copiosa multitudo festinabat: quorum ante omnes sese ingerebat Paulus doctor gentium, cujus olim epistolas tanta cum aviditate legebat: quem illico ut vidit, protinus a nostra acie prosiliens, cucurrit, ejusque sanctissimo pectori tamdiu hæsit, quoad illi venerando cœtui nostra acies jungeretur. Aggregatis igitur cohortibus, dicebat illi Apostolus sic: A multis disseminata est doctrina mea, ab hac vero plenissime observata, atque hunc in modum de anima illa sanctissima sermonem diutinum protrahebat.

[21] [totamque symbolice intelligendam] Quo expleto, prospicientes altius, Reginam cælorum vidimus, in ipso paradisi limine præstolantem, unde tota illa concio in festivum suæ laudis prorumpens hymnum, concito illuc gradu sanctam animam deduxit. Erat autem prope illam doctor inclytus Thomas de Aquino, cujus habitum intuita Villana, memor facta est Religiosi confessoris sui, qui olim magna cum instantia postulaverat, ut eumdem Reginæ cælorum attentissime commendare dignaretur. Quapropter flexis illico poplitibus, quod promiserat, adimplevit: statimque surgens, gradiebatur pariter cum B. Virgine, & Thoma de Aquino, audiens illos & interrogans, simulque deambulando proloquens de arcanis æternæ Trinitatis mysteriis. Quo completo sermone, placuit triumphanti Reginæ, ut anima illa pretiosa, una cum dilecta Magdalena, velut Sponsa Agni, novissima procederet, seque ante omnes summo Regi præsentaret. Præcurrentibus ergo illis, ceteroque subsequente comitatu, throno protinus divinæ Majestatis adfuimus, cui millia millium assistebant angelorum, cum quibus cœptum prosequentes hymnum, jubila voce pariter concrepare cœpimus & nos, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, Deus Israël, pleni sunt cæli & terræ majestatis gloriæ tuæ.

[22] Et hymno dicto, factum est silentium magnum in cælo, [exponitur.] in quo anima illa sanctissima, post oblata pacis oscula ab eo, qui super solium in throno majestatis sedebat, audivit prolatam clarius istam vocem: Veni electa mea: quia propter insupportabilem patientiæ tuæ constantiam non amplius Villana vocaberis, sed eris una pretiosa margarita in armilla mei pectoris jugiter affixa; & addidit: Volo ad eorum, qui te diligunt, solatium, ut ad inferiorem mundi regionem nunc cum ipsa descendas, gloriam, quam modo assequuta es, tuis sodalibus ostensura. Quare, assumpta decenti angelorum comitiva, una cum beatissimis protectoribus suis, Paulo Apostolo, Petro martyre, Thoma de Aquino e, cum splendore, quo prædiximus, devotis super pontem feminis, eremiticam vitam ducentibus, se ostendit. Deinde impartito benedictionis munere domum ejus & civitatem Florentiam habitantibus, revertebatur ad cælestia. Cui se regrediens jungebat patriarcha Dominicus, asserens se tamdiu sacro illius corpori astitisse, quoad illud, suo vestitum habitu, ad ecclesiam Prædicatorum deportari debito cum honore vidit. Atque ita rursum intra cæli palatia occurrentibus illis denuo cæli civibus, miro est cum odore collata: ubi dilectissimus Sponsus ejus Jesus Christus in sæcula sæculorum vivit & regnat benedictus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

[23] Explicit Vita Villanæ de Florentia, scripta per me Fr. Joannem Caroli de Florentia Ordinis Prædicatorum anno Domini MCDLII, [Auctor & tempus Vitæ scriptæ.] completa die IX Augusti feliciter.

ANNOTATA.

a Hinc rectius colligemus, mortem Beatæ contigisse non diu post apparitionem S. Catharinæ, coronam eidem demonstrantis, quam post festum S. Laurentii.

b Hic locus est inquirendi, utrum Beata tertium S. Dominici Ordinem amplexa fuerit. Affirmat id indubitanter Arturus a Monasterio, quem Marchesius sequitur, ut vidimus in Commentario num. 1: Echardus vero ibidem num. 12 prædictis non consentit. Modestus Biliottus in Commentario num. 3 citatus ita habet: Habitum nostrarum sororum moribunda suscepit, in quo etiam fuit sepulta. Seraphinus Razzius pag. 527 hæc scribit Italice: Quia … tanto affectu ferebatur in habitum S. Dominici, quoniam in vita non potuerat illo se induere, (propter maritum) voluit saltem in morte illum obtinere, & cum illo ad sepulcrum portari. Hæc Razzii verba consonant auctori nostro, & procul dubio veriora sunt, quam præcedentium dicta. Etenim scriptor Actorum non diceret, Beatam ex devotione erga S. Dominicum in habitu illo sepeliri voluisse, si illum in vita gestasset, & vel moribunda induisset. Opinio igitur de tertio Ordine non aliunde profluxisse videtur, quam quod in illius Ordinis habitu deinde picta fuerit ante sepulcrum marmoreum: in illo autem habitu depictam existimo, quia in eodem fuit sepulta: neque enim ante mortem illo indutam fuisse, ex sequentibus clarum est.

c Hæc & alia quædam similia, in quibus scriptor utitur voce fertur, profluxisse videntur ex populari traditione, adeoque minus sunt certa, maxime cum referantur modo mirabili magis quam verisimili: singula tamen prudentis lectoris permittenda judicio censui.

d Plusculum meditationi suæ indulsisse auctorem, non pauci judicabunt, sequentiaque omnia usque ad finem pro meditatione pia fortasse habebunt, non pro vera historia. Verumtamen si hujusmodi visio revera cuipiam oblata fuisse credatur, symbolice intelligenda sunt omnia, quemadmodum explicantur hujusmodi Apocalypseos mysteria.

e Razzius, qui hujus biographi vestigiis plerumque insistit, prudenter omisit symbolicam illam visionem: verum referens priorem visionem pro tribus comitibus hic assignatis substituit S. Dominicum & S. Catharinam Senensem; quod non modo a mente hujus auctoris alienum est, sed crassum quoque involvit anachronismum. Etenimobitus S. Catharinæ Senensis contigit anno 1380, id est, 20 annis post mortem B. Villanæ: quo igitur modo statim post hujus mortem cum eadem potuit apparere? Razzium tamen aberrantem hic secutus est Marchesius, quem recte scribentem deseruit, ut Beatam tertio Ordini suo assereret.

DE B. JOANNE BASSANDO CONF. EX ORDINE PATRUM CÆLESTINORUM,
IN MONASTERIO COLLISMADIENSI PROPE AQUILAM IN VESTINIS,

Anno MCDXLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes Bassandus conf., ex Ordine PP. Cælestinorum, in monasterio Collismadiensi prope Aquilam in Vestinis (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Conspectus loci; publica Beati veneratio.

Antequam ad alia progrediamur, quæ de hoc Beato dicemus, visum nobis est conspectum loci præmittere, [Monasterium Collismadiense,] in quo mortale corpus exuens ad felicem immortalitatem migravit. R. A. P. Augustinus Lubin in Abbatiarum Italiæ brevi notitia pag. 21 in rem nostram scribit ista: Aquila in Vestinis, episcopalis civitas totius Aprutii primaria, in monte ad subterfluentem Aternum fluvium. Deinde ad Religiosas familias, quæ cum in hac civitate, tum in ejusdem territorio exstant, progreditur, & monasterium, in quo B. Joannes obiit, describit his verbis: Abbatia tit. S. Mariæ de Colle medio, alias Colle madio, vulgo de Colle maggio Aquilensi, hoc est prope Aquilam ad centum passus, Ord. S. Benedicti, ut asserit Cælestinus V Papa in sua Bulla; in qua dicit, in hac ecclesia diadematis imposita suo capiti insignia anno MCCXCIV. Vide Ughell. tomo 1, pag. 426. In codice Taxar. Cameræ Apost. dicitur esse Ordinis S. Petri de Magella, & ipsi unitum monaster. monialium B. Mariæ ad Grangianum, seu Grajanum Ordin. S. Benedicti, per Nicolaum V Pontific. anno 2, hoc est MCDXLVIII.

[2] Fundata est a prælaudato S. Petro Cælestino anno circiter MCCLXXXVII, [de quo varia hic notantur,] & in tantam amplitudinem ab eo aucta, ut in ejus ecclesia præsentibus Carolo Andegavensi Neapolis, & Carolo Martello Ungariæ regibus, ac incredibili populorum numero, in Papam coronari voluerit. Hanc usque ad annum MDXXX incoluere Cælestini Galli; nunc Itali. Ibi asservatur corpus ejusdem Sancti, sicut & Beatorum Joan. Bassandi, & Bonanni. Abbas baro est Castri S. Benedicti in Perillis. De S. Petro Cælestino longior inferius recurret sermo: cujus Acta jam pridem illustrata sunt apud nos tomo IV Maii, ad XIX ejusdem mensis diem, quo habetur in Martyrologio Romano. De B. Bonanno mentionem facit Cælestinus Telera in Historia sacra hominum sanctitate illustrium congregationis Cælestinorum, Ordinis S. Benedicti, Italice conscripta, pag. 335, occasione sibi oblata ex sepulcro B. Joannis Bassandi; scribitque, ejusdem Bonanni ossa esse deposita in capsa, & a fidelibus devote honorari, monachumque fuisse in monasterio S. Laurentii. Porro nescire se indicat idem historicus, an vixerit tempore monachorum antiquorum Benedictinorum; an Cælestinus fuerit: addit etiam ex fama, ubinam vixerit; quodque obierit cum opinione sanctitatis; ac reliquiæ ejus diu habitæ fuerint in veneratione; donec ad monasterium Collismadiense fuerunt translatæ. An vero Beati titulus, qu eum nuncupat Telera, stricto jure ipsi conveniat, non est hujus loci inquirere.

[3] [suo regimine, morte ac miraculis illustravit:] Huic autem monasterio jam a nobis descripto B. Joannes noster jussu Romani Pontificis Eugenii IV missus est, ut ad meliorem Religiosæ vitæ normam illud informaret. Anno vero uno ac duobus circiter mensibus eidem laudatissime præfuit ac profuit in devexissima senectute; & tamquam albus olor, ut ita loquar, divinis laudibus præcinens morti suæ, ibidem felicissime obiit, dictumque locum suavissimo egregiæ sanctitatis odore, multisque prodigiis illustravit, publicum idcirco, ac stricti nominis cultum promeritus, ut jam probaturi sumus. Tametsi vero ad hunc stabiliendum nobis non sufficiant hagiologi recentiores, qui Virum in sacris Fastis annuntiant & insigniunt titulo Beati; præmittimus tamen, quæ de ipso memorant, ut hinc saltem pateat non tam quid illi ab eisdem datum sit; quam quid debitum, ac solutum.

[4] [memoria ejus in Fastis sacris:] Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum, die XXV hujus mensis hæc de illo refert: B. Joannis Bassandi Cælestini, addens in notis, ex Kal. Lotharingiæ nuper nobis inde transmisso. Hodierna vero die Menardus: Aquilæ in Italia, depositio beati Joannis Bassandi Ordinis Cælestinorum. Adde huic Bucelinum: Aquilæ in Italia, depositio beati Joannis Bassandi, Prioris monasterii Collismadii, vitæ meritis præstantissimi. Cultus ipsius publicus non satis innotuit Saussayo; cum ad diem XXV hujus mensis in elogio ejus, minoribus litteris excuso, & isti diet adjecto, non honoretur alio titulo, quam beatæ memoriæ, meritis beati Viri inferiore; etiamsi postea subdat Saussayus, quod plenus sanctitatis meritis .. piissime in Christo obdormierit .., ac signis plerisque refulserit emeritæ glorificationis. In Serie autem Sanctorum, Beatorum, ac Piorum ad dictum modo diem, Martyrologus idem piis dumtaxat illum accenset. Miramur etiam, eum Castellano tam incognitum fuisse, ut nullam hujus Viri memoriam in Martyrologio ejusdem universali invenire potuerimus. Audi jam, lector, ac rationes intellige, quæ evincunt, beatissimo nostro Ascetæ Cælestino vere ac proprie convenire honores illos publicos, qui Cælitibus aliis impertiuntur in terris: quem in finem proponimus sequentia.

[5] [publicus Viri] Imprimis, quod insignem sanctitatis existimationem post se reliquerit, conficitur ex eo, quia a Vitæ suæ scriptore synchrono, ejusdem Cælestini Ordinis asceta, nec non tertio monasterii Collismadiensis post se præside, nunc beatus, beatissimus; nunc sanctus, sanctissimus nuncupetur, immo etiam gloriosissimus. Nec vero sancti titulum, & invocationem prætermisit epitaphium super ejus sepulchrum, quod habetur infra post Vitam a nobis excudendam. Secundo. Cum multum sit laudari a laudato viro; prodeat hoc loco Joannes Capistranus, ex Ordine FF. Minorum, qui & ipse Sanctus, totoque orbe celeberrimus, Beati nostri sanctimoniam egregiis laudibus extulit, ejusdem admirator, testisque ac præco æstimatissimus in paucis. Biographus laudatus hæc scribit num. 56 nostræ divisionis, quam postea semper citabimus: Affuit & ille inter alios, qui moribundum patrem Joannem præsentia sua honorarunt, religiosus pater Joannes de Capistrano, prædicator egregius, qui prius viderat illum, & noverat, qualis erat .. Postmodum vero credens illum migrasse, clausit digitis suis oculos ejus.. Erat quippe in extasi &c.

[6] Post obitum vero beatissimi Viri, corpore ejus ad ecclesiam delato, [cultus] antequam sepeliretur, panegyricam orationem de ipso habuit idem S. Joannes de Capistrano. Rem gestam hic apponere juverit verbis biographi num. 60: Reverendus, inquit, ille pater Johannes de Capistrano sermonem egregium de conversatione ejus, de sanctitate, de modestia, de virtute coram plurimis ducentis * hominum millibus fecit, accipiens pro themate suo: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes; actus ejus sanctissimos, & obitum illius gloriosum, particulariter & distincte, prout fuerat edoctus, & ipsum jam dudum agnoverat, patenter edisserens, & extollens illum summis laudibus justum, ut sanctum, utque Deo placentem, coram multitudine populorum. Hæc de Sancto Sanctus: cujus Acta illustranda erunt ad diem XXIII Octobris, quo inscribitur Martyrologio Romano.

[7] Tertio. En tibi nunc alia, lector, indicia, quæ servis & amicis Dei, [probatur] atque in osculo Domini mortuis propria sunt: Finito vero sermone, de quo modo egerat, tantus, inquit, populi concursus accessit ad feretrum, tamque violenter irrupit, ut fuerit custodia necessaria armatorum, ne sacrum corpus everterent: quod labore cum maximo in capellam sancti Johannis Baptistæ transtulerunt. Videbaturque vultus ejus ab intuentibus gratiosus, quasi subridens; articulos manus habens flexibiles: ut non mortuus, sed dormiens crederetur. Multi debiles & infirmi illic curati sunt, ad corporis sacri tactum sanitati pristinæ restituti. Quæ de honorificis ejus exsequiis scribit biographus num. 61, patior hic sileri. Quarto. Insignem Viri sanctitatem, ejusque gratiosissimum in cælis patrocinium declaravit Deus plurimis miraculis, quæ referuntur apud auctorem Vitæ num. 65 & sequentibus: inter quæ duo potissimum consideranda veniunt: alterum quidem, quo mortuus triduanus beati Patris meritis ad vitam revocatus est, sicut narratur ibidem num. 79; alterum vero illud, quod narrat cap. 9 in initio: Cum repositum foret in capsa lignea sacrum corpus, superque parvum altare Baptistæ Christi, quod est ad dextrum latus capellæ B. Johannis Baptistæ collocatum; fratres dubitare cœperunt, ne malus odor ex ejus corpore, in scandalum transeuntium, exhalaret. Qua de re capsam aperuerunt, calce viva beati Viri corpus cooperientes, illuc, ubi jacebat, reposuerunt. Et mox, pauculis interjectis; cum reverentia, inquit, pannis opertum sericis, in loco disposito statuerunt.. Isto modo per decem & octo annos quievit: donec tandem, aperta iterum capsa, integrum fuit repertum; ut ibidem pluribus refertur num. 83.

[8] [variis] Quinto. Magnam quoque ad probandum publicum hujus Viri cultum habent vim, quæ addit biographus. Etenim sacrum illud depositum isto modo per decem & octo annos quievit, ita tamen, ut singulari ac manifesto cultu honorari non desierit, venientibus annuatim die sui obitus dominis Cameræ cum civibus Aquilanis, duosque cereos ante capsam sacri corporis offerentibus, & illic audientibus Missam. Plura deinde sequuntur de præsenti materia. Sexto. Visum postea fuit, uti asserit Telera pag. 334, monachis ac magistratui, ut beato Patri fabricaretur honorifica sepultura, cui pretiosus adeo thesaurus includeretur, & viva conservaretur imposterum erga illum devotio. Dictum, factum. Intra paucos namque annos machina pulcra, uti refert Telera, e lapidibus elaboratis erecta fuit in medio sacello S. Joannis Baptistæ. Septimo. Ad propositum nostrum non mediocriter conducit status præsens corporis, vel is saltem, qui erat anno 1648, quo Telera librum suum vulgavit. Usque in hodiernum diem, inquit pag. 335, conspicitur sacrum corpus situm in sublimi in plano altaris, inclusum capsæ crystallis circumdatæ; quam custodiunt duæ portæ ligneæ clavibus obseratæ: & ostenditur in præcipuis Ecclesiæ festis, vel quando occurrit præsentia personarum. Mirantur omnes pariter integritatem ac albedinem carnis, etiam in facie & in capite, in quo conspiciuntur etiam hodie capilli coronæ monasticæ. His adde, quæ P. Janningus noster post Teleram notata reliquit in suo Diario itineris Romano-Neapolitani ad rem nostram. Sic enim scribit ibidem fol. 3 verso: In ecclesia Cælestinorum prope Aquilam, dicta Colle maggio conservatur .. corpus integrum B. Joannis Bassandi, quod & vidi. Quiescit in sacello, quod est a cornu Euangelii altaris majoris. Hæc: ille: de cujus excursione in regnum Neapolitanum agitur in ejus Vita ante tomum III Julii pag. 3.

[9] [arqumentis] Octavo. Insigne præterea ad confirmandam, & ad posterorum memoriæ commendandam beati Confessoris publicam venerationem, sunt Antiphona, versiculus cum responsorio, & oratio propria, quæ habentur in exemplari Ms. Vitæ, quam dabimus, post epitaphium metricum, quod eidem subditur, hoc titulo prænotata: Commemoratio de beato Johanne Bassandi Cælestino dicto de Francia, Antiphona; quæ sic sonat: Ante thronum Trinitatis, causam nostræ paupertatis, Johannes Bassandi pater, repræsenta tu taliter, ut fons summæ pietatis a sordibus pravitatis, & ad regnum claritatis nos lux trahat Deitatis, & tuæ paternitatis nos abluat incessanter, quibus sordemus graviter: quo lætaris perenniter, ut ejus vultum lætanter concernamus perenniter. Amen ℣. Beate Joannes Bassandi, audi rogantes servulos. ℞ Et impetratam nobis cælitus tu defer indulgentiam. Oratio. Deus, qui nos ad æternitatis gloriam per Sanctorum tuorum exempla restauras; præsta nobis, quæsumus, ut beatissimi confessoris tui Johannis Bassandi, gloriosissimi Petri Cælestini imitatoris præcipui, precibus & meritis mundana quæque despicere, & præmiorum æternorum tandem cum ipso participes existere mereamur. Per Dominum, nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit qui tame vivit regnat &c. Amen.

[10] Nono. Quid, quod alteram Beati invocationem contineat metricum ipsius epitaphium, de quo supra, [ab immemorabili tempore ante decretum Urbani PP. octavi.] his verbis expressam:

Te, Pater, oramus, nos cernas ac benedicas,
      Et serves Aquilam, quæ tibi grata fuit.

Et cur quisquam dubitabit, an Viro huic debeantur honores publici, post probationes, quibus eosdem ipsi asserendos demonstravimus; quæque, ut nobis quidem videtur, etiamsi id non probent singulæ, sufficiunt tamen ad evincendam possessionem publicæ venerationis ejus? Hanc, quam vel vivus etiam habuit apud homines, post mortem confirmavit sequentibus signis, aliisque prærogativis, quas recensuimus supra, quæ argumento sunt, quod obierit tamquam verus ac singularis amicus Dei, quodque mors ejus pretiosa fuerit in conspectu Domini, ac placita ei fuerit anima illius. Maneat itaque B. Joannes in antiqua illa & sufficiente possessione sanctitatis suæ, quam ducentis annis, si ex his abstrahas circiter viginti, habuit ante Decretum Urbani PP. VIII, in his utique reponendus, quibus ob temporis diuturnitatem non refragatur laudatum Decretum, cui nos in omnibus obedire profitemur. Casus itaque hic vere exceptus ab illo decreto. His quæ de Beato ad Superos translato hactenus dicta sunt, retrogradientes ad res ab ipso in vita gestas, ordinem chronologicum earumdem contexamus, qui in biographo anonymo Latino desideratur.

[Annotata]

* al. additur circiter

§ II. Chronotaxis Vitæ; doctrina; cœnobium Bisuntinum; narratio quædam biographi castigata.

[Datur hæc chronotaxis] Telera Vitam beati Patris, quam edidit, calculis chronologicis illustravit: cujus ordinem & exemplum sequemur & nos, ex eo delibaturi in commodum lectoris, & majorem Vitæ perspicuitatem, quæ de hac re annotavit; eique addituri, si quid, quod sit operæ pretium, se obtulerit. Primam itaque lucem hausit in civitate Bisuntina anno Christi 1360, Sedem Petri moderante Innocentio VI summo Pontifice. Vixit in seculo annos 18, summa cum pietate & morum integritate. Induitur habitu Canonicorum Regularium Lateranensium in ecclesia S. Pauli ejusdem civitatis, quod accidit anno ætatis circiter 18; Christi 1378, quantum per calculos assequi licet. Hoc vivendi institutum sectatus * usque ad annum ætatis 30, Christi 1390, animum ad Congregationem PP. Cælestinorum appulit, & in celebratissimo S. Mariæ monasterio Parisiis monachum induit: in quo annis circiter 15 religiosissime versatus, fit supprior (quod nomen postea in ista Religione mutatum est in vicarium) annum maturæ ætatis agens 45. Prior Ambianensis monasterii creatus, anno salutis 1408, ætatis 48 illuc mittitur. Deinde electus est Prior cœnobii Parisiensis: & quamvis, uti refert Telera pag. 287, annus preße non notetur in Mss., quo illud officium ei collatum est, omnino tamen hunc affirmat haberi ex fundatione monasterii Ambianensis, quæ accidit anno 1408, nec non ex electione, qua ad regimen provinciæ admotus fuit anno 1411: dicique oportere, quod transactis annis duobus ut minus in isto novo officio, Parisios reversus fuerit anno 1410, ubi anno tantum uno Prior exstitit, si hoc ait, verum est, sicut est verissimum, quod anno sequenti Provincialis fuerit.

[12] [e Vita Italica,] Legimus, inquit idem auctor pag. 288, electionem primam (ex quinque videlicet, quibus ad hoc in provincia Franciæ munus promotus est) factam esse Parisiis anno 1411, tempore ipsius prioratus, ætatis 51, professionis 21. Provinciæ præfecturam complevit anno 1414. Eamdem resumpsit anno 1417. Quo regiminis sui triennio illum Romam evocarunt gravia Religionis suæ negotia, egitque cum Martino PP. V. Provinciæ gubernatio quarta vice ipsi delata est anno 1432; quinta anno 1438: cui muneri coronidem imposuit anno Domini 1441, ætatis 81. Dum autem anno 1440 exortum esset schisma in Ecclesia Dei, a Carolo VII Francorum rege mittitur ad Amadeum Sabaudiæ ducem, pseudo-papam sub nomine Felicis IV, dicti V; apud quem ita egit rem communem Ecclesiæ, ut illud exstinxerit, ac pacem Ecclesiæ reddiderit. Deinde duobus circiter annis habitavit in monasterio Parisiensi, quieti solitariæ, ac paci animæ vacans, usque ad annum 1443. Evocatus ab Eugenio PP. destinatur ad monasterium Aquilanum. Hujus rei notitia ad Beatum pervenit in fine, prout calculos computare se indicat Telera, anni 1443: deinde Romam profectus, laudatum Pontificem convenit, & consulit super ejusdem cœnobii reformatione. Subdit Telera difficultates ea de causa exortas sub initium anni 1444, nec non Beati ad Aquilanos ingressum, ac regressum ad Romanum Pontificem (Consule de his Vitam apud nos cap. 5.) Sublatis autem obstaculis, Joannes Apostolica etiam auctoritate munitus, eodem anno 1444 gubernat monasterium Collismadiense, perfectiorique in illud inducendæ vivendi formæ sedulo invigilat. Anno denique 1445, ætatis 85, Religionis Cælestinæ 55, in dicto monasterio vitam claudit die XXVI Augusti: postquam ibidem præfuisset anno uno ac duobus circiter mensibus. Hæc vitæ partitio chronologica procedit secundum chronotaxim, quam laudatus Telera variis locis infarsit narrationi rerum a Beato gestarum. Quæ autem referebat Telera de gestis a Beato apud Amadeum, inferius examinabimus.

[13] [quam edidit Telera.] Bases autem sunt duæ apud Vitæ auctorem: quarum subsidio & Beati nativitas, & vitæ duratio, & Religiosæ professionis exordium ac finis figi possint. Et altera quidem exstat num. 13, ubi hæc sunt: Cum autem Vir Domini pene usque ad trigesimum annum fuisset in Religione præfata (apud Canonicos videlicet Regulares Bisuntinos) versatus,.. Religionem Cælestinorum .. est ingressus. Altera num. 49, ubi sic scribitur: Octoginta igitur quinque agens annos a sua nativitate decursos, anno videlicet quinquagesimo quinto a Cælestinorum Religionis ingressu ultimum morbum contraxit, & obiit, ut deinde narratur. Annosa porro illa annorum 85 ætas etiam signatur in metrico ejus epitaphio. Hinc in apographo nostro ex Ms. D. Nicolai Belfortii, & in alio Chiffletiano mendose scribi colligitur: Octogesimo ætatis suæ anno; a Religionis autem Cælestinorum ingressu quinquagesimo quinto.

[14] [Hac occasione dantur notitiæ] Ad illa, quæ dicebantur in Chronotaxi de suscepto a B. Joanne vitæ Religiosæ instituto apud Canonicos Regulares Vesontionenses S. Pauli, & de quo biographus num. 11 & 12; censui nonnulla de eorum cœnobio hic observanda. Joannes Jacobus Chiffletius in sua Vesontione parte 2, pag. 201 & sequentibus, statum ecclesiæ S. Pauli describens, varia in rem nostram tradit, e quibus suffecerit delibare sequentia: Diximus, ait, in S. Donato, monasterium S. Pauli ab eo primum exstructum, atque institutum ad S. Columbani regulam Luxoviensem .. Multa deinde damna passum sub Felice & Tetrardo impiis præsulibus: demum, Alberico abbate mortuo, a Rodulpho rege Hugoni primo, tunc suo capellano, collatum: qui illud, ut vidimus, anno MXLIV, reædificatum opimis dotavit proventibus, voluitque, ut ejus præfecto, non ABBAS (quod antea,) sed DECANUS nomen esset, Decanos vero laudatus auctor mox enumerat, & sic deinde pergit: Invecta est deinde in illud monasterium S. Augustini regula: a qua cum solutiores nonnulli abhorrerent, gravis orta est contentio, quæ anno MCXXXI ab Anserico archiepiscopo certis conditionibus definita est: simul constitutum, ut Decanus secularibus Canonicis præesset; Prior vero regularibus. Decanorum ab eo tempore nulla mentio. Prioribus vero enumeratis; Cum autem, sicut subdit, anno MCXXXII vetuisset Innocentius IV dato Cluniaci diplomate, ne quis, qui S. Augustini regulam sequi nollet, in B. Pauli cœnobium admitteretur; sensim defecere seculares Canonici, & anno MCCLII in Augustinianam normam domus tota consensit: cui eo nomine primus abbas præfectus est &c.

[15] De abbate autem hujus monasterii undecimo hæc memorat Chiffletius: [de monasterio Bisuntino, in quo Beatus vixit.] Odo de Savigneyo, MCCCLXXXV, MCCCXC: obiit &c.; unde colligitur, B. Joannem Bassandum ibidem sub hoc abbate floruisse; ac sub his decessoribus ejus primos Religiosæ vitæ annos exegisse; nimirum sub Theobaldo de Nans, qui ponitur abbas octavus, notato anno MCCCLXXI: obiit XVI Cal. Maii MCCCLXXIX; vel sub duobus saltem successoribus ejusdem proximis, videlicet Hugone de Castellione Guietæ, ac Joanne de Valletraversa, qui sine anno signantur. Atque hæc dicta sint secundum Chronotaxim modo exhibitam. E qua, uti etiam e Vita, corrigi potest error temporis ac loci chronologicus, qui apud Chiffletium exstat in abbate decimo quinto: Ejus, inquit, tempore, nempe MCDXLIV, migravit ad Superos B. Joannes Bassandus, qui ex Canonico Regulari S. Pauli Bisontinensis, factus fuerat Cælestinus in Italia. (Citatur autem a Chiffletio Chopinus in Monastico.) Beatus quippe obiit anno 1445; a dictis vero Canonicis transiit ad Cælestinos Parisiis. De doctrina, qua Joannes supra plurimos alios ejusdem Ordinis ascetas præditus fuerit, nihil lego in ejus Vita, quam dabimus, admodum singulare.

[16] Hunc defectum supplet Telera cap. 10, a pag. 229, [Doctrinæ ejus specimina] & ostendit, Joannem doctrina non vulgari præditum fuisse: quem in finem refert ea, quæ inter illum & Joannem Gersonem in hac materia peracta sunt. Petebat, inquit, Bassandus ab illo tractatum super versu illo: Suscepit Israël puerum suum, id est, de susceptione humanitatis Christi, ut ex ipso profunda, quæ ibidem absconduntur, mysteria intelligeret. Cui petitioni prompte respondisse Gersonem addit, & pertexta compositione, hunc eidem titulum indidisse (citat Telera primam partem Operum ejus, anno 1518 Basileæ editorum, num. 15 litt. P.) Tractatus Joannis de Gerson ad Provincialem Cælestinorum super versiculo Cantici Mariæ, Suscepit Israël puerum suum: De susceptione humanitatis Christi &c. Reverendo in Christo Domino Provinciali Cælestinorum F. Joanni Bassando, suus Joannes cancellarius Parisien. &c. Quam vero de doctrina ejus præclare existimaret, non obscure in laudati istius tractatus decursu notatum reliquit, sic scribens: Rursus attende, Pater oculatissime. Et inferius significat, in aliis suis Operibus liberaliter se correctum fuisse a B. Joanne, dicens: Sic, Pater optime, notasti mihi de quibusdam.

[17] [ex Joanne] In fine autem ejusdem tractatus, sicut subdit Telera, honorifica hac clausula Beatum compellat: Hæc habuimus, Pater religiosissime, simul & prudentia præstantissime, quæ currenti calamo, linguam animi ferventis exprimente volui, satisfaciens tuæ petitioni, notare per cedulam * istam sub anno Domini MCDXXVI. Canticum n. * hoc inchoabam, dum me in Capella visitavit benignitas tua mihi jure colenda. Vale, Vale. Jam vero, Joannem Bassandum suas quoque vicissim ad Gersonem submisisse lucubrationes, refert Telera ex eo, quod tractatum quemdam in quatuor divisum partes ad Gersonem direxerit, quarum secunda continuerit considerationes circiter 53, indicatque ita legi in quarta parte, num. 19 lit. b, ubi Gerson scribit ad Bassandum, explicans Euangelium: Si quis vult venire post me &c. Epistola Provinciali Cælestinorum super Euangelio: Si quis vult venire post me. Deinde subjungit ista: Ecce n. per vestram reverendam Paternitatem, & carissimam devotionem missus est, & oblatus tractatulus sub quatuor particulis: in quarum secunda narrantur quasi punctatim considerationes circiter 53 sententiose, breviter, & ordinate.

[18] [Gerson.] Tractatum hunc Telera scribit non potuisse a se videri post longam diligentiam, quia a Cælestinis non fuerit conservatus, nec a Gersone Operibus suis insertus. Quod autem epistola modo memorata non ad alium fuerit directa Provincialem Cælestinorum, quam Bassandum, probat cum ex eo, quia colligitur fuisse scriptam versus annum 1419 vel 1420, quando Joannes fungebatur isto officio; tum quia Gersonius indicaturus fuisset nomen ipsius, ut distingueret hunc a Joanne alia occasione nominato. Ex his, quandoquidem duo isti viri docti lucubrationes suas vicissim alter ad alterum dirigebant, certum formari posse judicium affirmat Telera, quod Beatus noster in lucem dare potuerit Opera majoris notæ; sed quod hoc prætermiserit vel defectu temporis, qui utpote assiduis Religionis occupationibus distinebatur; vel ex humili sui ipsius sensu, doctrinam suam impendisse contentus in meditando magnalia Dei, atque eum benedicendo in sua cella. In publica vero orbis luce, & magna sui nominis commendatione refertur in Vita a nobis edenda confecisse rem maximi momenti; de qua nunc agemus.

[19] [Combinare non possucum tempore,] Biographus anonymus num. 29 & sequentibus narrat, B. Joannem a Carolo VII Francorum rege accersitum fuisse, & ablegatum ad Amedeum Sabaudiæ ducem, hunc in finem, ut ipsum induceret ad renuntiandum pseudo-papatui, quem in apocrypho tunc temporis concilio Basileensi sub nomine Felicis V contra Eugenium IV legitimum Pontificem assumpserat; & rem sibi commissam tam egregie confecisse, ut eumdem pseudo-papam a fastu ad submissionem reduxerit, & ad tiaræ sibi indebitæ abrenuntiationem, uti pluribus licet videre loco mox citato. Factum hoc ad trutinam chronologicam expendamus, & ostendamus illud non subsistere, quia cum eadem omnino pugnat. Concilium Basileense anno 1431 sub Eugenio PP. IV legitime congregatum in principio; sed postea schismaticum, anno 1439 eumdem Eugenium deposuit, eique supposuit Amadeum. Sedit hic in cathedra pestilentiæ a dicto anno 1439 usque ad annum 1449; quo demam anno sub Nicolao PP. V spurio se pontificatu abdicavit, præviis conditionibus tam in favorem suum, quam Cardinalium suorum, fautorum, asseclarum &c. Narrationem hanc in compendium contractam, quantum in rem nostram est satis, diffusius declaratam & confirmatam exhibent Odoricus Raynaldus Historiæ ecclesiasticæ tomo 18 variis locis, Labbeus tomo 13 in Historia Conciliorum Basileensis &c. a columna 1488, Spondanus in Continuatione Annalium Cardinalis Baronii tomo 2 ad annos supra indicatos. Consuli etiam potest Labbeus in Compendio Chronologico.

[20] His præmissis, expendamus factum, superius e biographo propositum. [quod B. Joannes confecerit abdicationem pseudo pontificatus] Nihil in eodem occurrit ex parte Eugenii PP. IV; nihil ex parte Caroli VII Francorum regis, quod quidem ad tempus spectet, isti facto repugnans; cum hic regnarit ab anno 1422 ad annum usque 1461; ille autem ab anno 1431, usque ad annum 1447, uterque post Beati obitum, qui accidit anno 1445, superstes. Ubinam ergo hic hæret aqua? Hæret in anno abrenuntiationis ab Amadeo factæ, & in anno emortuali B. Joannis Bassandi. Hic quippe jam a quatuor omnino annis obierat, quando illa confecta est. Quonam igitur pacto cohærent cum ratione temporis, quæ biographus Beato attribuit num. 33 & 34 ita loquens: Tantum apud illum ducem (Amadeum) sanctitas beati Joannis, ejusque fidelis sermo prævaluit, ut … compunctus verbis efficacissimis renuntiaret papatui &c.? Quomodo contingere potuit, ut sicut addit idem biographus, omissis regum ambaxiatis, ac humilibus suggestionibus principum, humilitati cederet fastuosa sublimitas, tanti Patris? Quomodo denique ipsi soli hæc res gesta ab eo tribuitur his verbis: Suum prorsus fuit hoc opus tam stupendum, tamque gloriosum &c.; cum Amadeus obduruerit in sua umbratili ac fumosa dignitate ab anno Christi 1439 usque ad annum Christi 1449? Aliud omnino esset, si dixisset biographus, beatum Virum a Carolo VII antea missum fuisse ad Felicem pseudo-papam, & coram eo perorasse pro abdicatione spurii papatus, ac pace Ecclesiæ; in qua re, si forte acciderit, saltem non esset discordia facti ac temporis: sed cum indicet, arduum hoc negotium ab illo, & quidem solo, confectum & finitum; hoc est, quod cum vera temporis ratione nos conciliare non possumus, atque adeo a veritate alienum judicamus. Lubet his nonnulla superaddere de Ecclesiæ principibus, per quos hujus antipapæ abdicatio confecta tandem fuit.

[21] Labbeus in Compendio Chronologico ad annum Christi 1439 hanc rem gestam adscribit Carolo regi sæpe jam memorato. [Amadei Sabaudiæ ducis.] Raynaldus ad eumdem annum num. 1 ponit eum interpretem concordiæ, & dein ista subdit num. 2: Porro non modo Carolus Francorum rex, ejusque filius Ludovicus .. operam in Amedeo ad schisma damnandum urgendo navarunt; verum etiam Fridericus Cæsar, atque Henricus Anglorum, & Renatus Siciliæ reges studia sua conjunxerunt: adeo ut scribant nonnulli, Amedeum a Friderico compulsum, ut se obtenso pseudopontificatu abdicaret: & sane Fridericum ipsum delendi schismatis cupidissimum exstitisse, ac feliciter curas in eam rem intendisse, ex pluribus supra allatis testimoniis perspicuum est. Legi etiam potest Henricus Spondanus in Annalium Cardinalis Baronii Continuatione tomo 2, ad annum modo designatum, num. 1. Neque enim transcribemus, quæ ibidem memorat; cum jam dicta abunde sufficiant ad nostrum propositum.

[Annotata]

* pene add. in Ms. Chiffl.

* schedulam

* i. e. nimirum

§ III. Vitæ scriptor, Acta, eorumque exemplaria.

[Laudatur biographus] Scriptor Vitæ anonymus (quem ita appello, quia ejus nomen nullibi hactenus expressum legi) varios de se indicat characterismos, de quibus lectorem hoc loco monendum censeo. Nam primo, asceta fuit Ordinis Cælestini. In Prologo enim num. 7, Venerabilium, inquit, quorumdam Fratrum nostri Ordinis. Secundo, num. 5 affirmat, fuisse se Sancti discipulum, & oculatum virtutum ejus testem, his verbis: Non igitur silenda sunt gesta fortia Patris, ut ingrati filii ejus atque discipuli, qui vidimus & agnovimus ejus sanctitatem mirabilem, docti, protecti, instructique sub illius magisterio, cum vitam duceret in humanis, taceamus laudes ejus. Tertio, ibidem num. 7 sinceram in scribendo fidem suam profitetur, dum dicit, illa præsenti codicello se describere, quæ tum visu, tum veræ relationis auditu, de beatissimo Patre … notissima sibi forent. Quarto, fuit tertius in regimine monasterii Collismadiensis, ejusdemque reformatione, Beati successor: Cui, licet indignus, inquit, tertius in regimine regularis observantiæ, sub reverendo Provinciali Franciæ, in Italiæ partibus successi: ut mirum non sit, eum apud Collismadienses degentem, tum ex visu, tum ex auditu non pauca didicisse, ea præsertim, quæ ad miracula apud illos a beato Viro patrata spectant.

[23] [tamquam rerum valde gnarus, quas scripsit.] De virtutibus vero ipsius instrui commode potuit proprio marte, cum cap. 2, num. 20 referat ista: Nempe quid in tanto Patre.. VIDIMUS aliud, nisi perfectionis formam, normam justitiæ, pudicitiæ titulum, exemplum castitatis, paupertatis, humilitatis, patientiæ, obedientiæque ferventissimum zelum, totius quoque probitatis ac sanctitatis insigne? Hæc sufficiant, ut æquum ac bene fundatum judicium feramus, non vulgarem ei fidem deberi. Dolendum tamen est, hunc ei nævum excidisse, de quo supra num. 20 tractatum est; cum aliunde multa sint, e quibus lucubratio ipsius commendari possit tamquam vera & sincera. Accipe, lector, de Vitæ exemplaribus, quæ subdo.

[24] [Datur ratio] Duo apud nos sunt exemplaria Italica, & unum quidem a Telera editum, ac toties jam citatum; alterum Ms., quod desumptum notatur e Mss. ecclesiæ Aquilanæ: utrumque sine Prologo, quem habent nostra apographa Latina: in neutro etiam invenio Beati epitaphium. Prologum etiam non habuit, vel omisit Menardus, qui in Observationibus ad suum Martyrologium Benedictinum lib. 2, pag. 670, & sequentibus in lucem dedit B. Joannis Bassandi Vitam & miracula. Illa Vita, sive hoc modo eam invenerit scriptam in ipso exemplari, quod habuisse se affirmat ex cœnobio Cælestinorum Ambianensium, ubi extat Ms.; sive ipsemet ad pauciora illud contraxerit; illa, inquam, Vita non est nisi Vitæ compendium. Miracula vero longe plura omisit quam dedit: Mitto, inquit, alia octo & viginti miracula, quæ in ejus Vita recensentur. Deinde subjungit Viri epitaphium metricum. In Ms. nostro Aquilano non invenio longam illam prodigiorum historiam, quæ alibi habetur. Superest, ut nonnulla observemus de quatuor aliis Latinis exemplaribus Mss., quæ habemus.

[25] Duobus apographis adscribitur nomen Chiffl., [Vitæ exemplarium,] id est, Chiffletii, quæ ut distinguam, unum vocabo Chiffletianum primum, aliud vero secundum. Exemplar alterum, quod ante me habeo, notatur desumptum ex Ms. D. Nicolai Belfortii. Parisiense, e quo Vitam Beati excudemus, transcriptum fuit e codice Ms. Patrum Cælestinorum Parisiensium, atque huc missum anno 1724. Ex his apographis quatuor, Chiffletianum primum ac Parisiense longe majorem habent inter se verborum ac sensuum convenientiam, quam alia duo; hæc quippe illis breviora sunt, magisque sibi consona. Non dubitandum tamen, quin omnia quatuor referenda sint ad unum eumdemque primigenium fontem, auctorem, inquam, anonymum Cælestinum, de quo jam dixi. Utra vero apographa sint primigenia, seu genuina; an ea, quæ sunt longiora, an potius hisce contractiora, non habeo, unde definire possim. Et non multum id refert, cum similia sint in substantia historicæ narrationis. A vocibus illis, Originis caducæ pondus, incipit dictorum quatuor exemplarium Prologus. Finis vero omnium est in miraculo, quo mulier clauda ad tactum feretri B. Joannis sanatur, multis civibus Aquilanis præsentibus cum Fratre Joanne de Capestrano. In dictis apographis etiam habetur Viri epitaphium; si primum e Chiffletianis excipias, in quo illud non invenio. In solo autem Parisiensi exstant commemoratio, antiphona &c., quæ præmisi in Commentario prævio num. 9.

[26] [Parisiensis præsertim, quod typis edimus.] Hisce apponere alia quædam de exemplari Parisiensi visum est. Illi describendo occasionem præbuit Vita B. Roberti Salentini, ex Ordine Cælestinorum, quam illustravimus tomo IV Julii, die XVIII ejusdem mensis a pag. 489: ubi pag. 491 num. 10 & 11 varia inveniet lector, quæ ad præsentem materiam pertinent, cum laudati Roberti, ac B. Joannis nostri Vitæ ex eodem codice sint transcriptæ. Ibidem inter alia dictum est de frequentissimis abbreviationibus seu litterarum compendiis, in Roberti Vita tunc occurrentibus, quæ etiam nunc identidem in Vita Ms. Joannis recurrerunt. Sed eas ad planiorem legendi normam reducere conatus sum; uti & illa ad communiorem, in sompnis, pro in somnis, nunquam pro numquam; nichilominus pro nihilominus; hympnis pro hymnis. Litteras item simplices in suas diphthongos converti. Collata est Vita Parisiensis cum exemplaribus Belfortiano, 10 ac 20 Chiffletianis, & more nostro divisa in capita nova, antiquorum tamen habita etiam ratione. Editione Teleræ Italica usi etiam sumus. Nec desunt Annotata, quibus conati sumus elucidare ejusdem Vitæ, ac miraculorum contextum, quem subjicimus.

VITA
Auctore anonymo synchrono, Ordinis S. Cælestini, ac Beati discipulo.
Ex codice Ms. Patrum ejusdem Ordinis Parisiis, cum aliis exemplaribus collato.

Joannes Bassandus conf., ex Ordine PP. Cælestinorum, in monasterio Collismadiensi prope Aquilam in Vestinis (B.)

BHL Number: 4336

A. Anonymo.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Auctor, præmissa narratione de misericordia Dei,] Originis caducæ pondus, quod universorum conditor inobedientia Protoplasti mortales factos homines justa sententia comprehensos deferre censuit, ut suæ prævaricationis temerariæ incommodum subserviret, per suam ineffabilem [charitatem] qua nos dilexit, passionis & mortis antidoto lævigare * disposuit, [&] abolere damnationis æternæ chirographum, infundendo gratiam, restituendo miseros pristinæ, quam creati receperant, libertati.

[2] [in redimendo homine] Redemptor igitur noster ex sinu Patris æterni progrediens, trabea carnis vestitus, tamquam sponsus de thalamo suo ex utero virginali, reservato matris pudore, circumdatus infirmitate, visitare dignatus est mundum; visus in terris & cum hominibus conversatus verbis, quæ spiritus & vita sunt; quæ desursum est, sapientiam docens, non terrenam, non animalem, non diabolicam; sed radicatam & fundatam in veritate Dei, castificans animas, erudiensque corda simplicia timere Deum, præceptis obtemperare divinis: palam faciens, quæ doceret, ut homines deos faceret factus homo. Baptizatus insuper a Joanne, tentatus a diabolo, quadraginta diebus & quadraginta noctibus agens pœnitentiam in deserto.

[3] [ac vocatione] Vocavit tandem ad se discipulos, eligens rusticos & simplices, ut hæc divina gratia clarius affulgeret; non potentes, non nobiles, non legis peritos aut doctores, ut per indoctos homines perderet sapientiam sapientum, & scientiam prudentium reprobaret. Hos omni sapientia scientiaque replevit, ut forent potentes operibus & sermone; pastoresque essent idonei & rectores Ecclesiæ militantis, ac universum mundum sua prædicatione converterent.

[4] [Apostolorum,] Fuere nempe doctores martyrum, confessorum patres, virginum, viduarum, continentium, & conjugatorum intentissimi directores, docentes utilia, non in subtilibus humanæ sapientiæ verbis persuadentes Christi fidem hominibus, ut ad cultum summæ Deitatis, quem per idololatriam reliquerunt, simplicissimis eloquiis revocarent; docerent, inquam, per nimis artam viam mandatorum, quæ ducit ad vitam, spretis visibilibus hujus mundi, quæ fugacia sunt & caduca, perpetuam vitam adipisci, & gloriam gaudiumque illud ineffabile consequi, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, a Deo suis fidelibus repromissum.

[5] Horum, inquam, fidem, & doctrinam, ac virtutes, Martyres sunt secuti, glorificantes Deum in corporibus suis, honore & amore Christi suum pretiosum sanguinem effundentes, [quorum doctrinam alii Sancti secuti,] & ambulantes per omnia digne Deo. Quorum exemplis vivis quidam, & exhibitione virtutum potentibus eruditi confessores, sancte, juste, pieque viventes, obsistentes hæresibus, in spiritu & virtute Domino servierunt: ut quotquot extitere sub Christiano schemate probati fideles, ab illis doctrinam salutarem hauserint avide: quam fidelibus populis subsequentibus effuderunt abunde.

[6] Sic & Religiosi perfecti, quorum divinus amor corda tetigerat, [ad mundi contemptum aspirarunt:] edocti Scripturarum monimentis, priorum cum refriguisse caritatem vidissent multorum; ut ab illa perfectione apostolica quasi penitus exularent, cum beatissimo protocœnobita Marco, volentes peculiarius, secretius, atque devotius Altissimo, cujus initiati fide erant, sub humilitatis habitu deservire; fugerunt conversationem hominum, silvas incoluerunt, ædificarunt cœnobia disgregata penitus a cohabitatione hominum secularium, seque votis pertinacissimis astrinxerunt, in silentio & in spe fortitudinem indicentes, ut contra spirituales nequitias pugnaturi, continentia, abstinentia, jejuniis, vigiliis, orationibus, meditationibus, & contemplatione divinorum, quæ sunt præsidia militiæ Christianæ, veluti quibusdam clypeis munirentur.

[7] Horum præcipui Paulus a, Anthonius b, Pachomius c, [eorum præcipuos enumerat auctor:] Moyses d, Sisois e, Arsenius f, Climachus g, Johannes h, Hilarion i, Pastor k, Nesteron l, post beatissimum Marcum Euangelistam m fuere, qui cum multis aliis sortis suæ præsens seculum contempserunt, & in locis desertis habitaverunt, Altissimoque placuerunt in conversationibus suis. Ascenderunt ab istis Religiosi perfecti, militantes sub regula & abbate: quorum primicerius, gloriosus confessor exstitit Benedictus n, monachorum pater, cœnobitarum decus, regulam componens discretione præcipuam, sermone luculentam. Quem beatissimus Petrus Cælestinus o, uti legitimus filius in omni observantia secutus, religione beata per eum instituta, dirigenda regula sui patris gratiosius honoravit, ut generaret filios emeritos sanctitate, virtute clarissimos, qui tantum patrem gloriosissimum facerent in nostris seculis redivivum.

[8] De quorum numero beatissimus Johannes Bassandi, [deinde vero ad B. Joannem pergit, ejusque vitam] natione Francus de Burgundia, vir omni religione sanctissimus, orbi nostro gloriosus emicuit. Virum, ejusque gesta magnifica suis nota discipulis, quibus digne præfuit, ne damnoso sepeliantur silentio, palam facere mundo, justissimum reputamus, ut ex informatione vera tam virtuose exactæ vitæ proficiant in gymnasio disciplinæ monasticæ regularis, & seculares nihilominus ex ejus virtute suos actus modificent, pariterque consurgant ad opera pietatis. Quia conversatio ejus transeuntis ævi, fidelibus bene vivendi tribuit incentivum, virtutumque participium subministrat, ut, qualis foret beatus Johannes, stupenda miracula, per ejus merita in illius obitu, & post ejus obitum facta, luce clarius demonstrarent. Sanctus equidem fuit signis & prodigiis honorandus. Talis enim fuit ejus vita, quæ nisi miraculis claruisset, audientium fide careret.

[9] Tanta denique fuere miracula post ejus obitum demonstrata, [miracula, ac res gestas] quæ ipsum probarent indubie post labores virtutum continuos, post exercitia vitæ cœnobialis eximia, quibus a prima juventute Religionem Cælestinam, cujus vivens detulerat habitum, usque in senectam, & senium promovit, ædificavit, reformavit; inter secreta Dei cubicula plenam cum electis mercedem recipere post laborem. Migravit enim a seculo nequam, decrepitus & grandævus, monachorum probatissimus, gemma cœnobiticæ disciplinæ, Francis & Italis cognitus fama virtutis: emeritus sanctitate, portentis, & signis ostensis per eum: ut singularis gloriæ sit in cælo, qui singularis meriti exstitit super terram. Non igitur silenda sunt gesta fortia Patris, ut ingrati filii ejus atque discipuli, qui vidimus & agnovimus ejus sanctitatem mirabilem, docti, protecti, instructique sub illius magisterio, cum vitam duceret in humanis, taceamus laudes ejus; quin potius relinquere scripta debeamus Patris illius vitam, conversationem & mores, quibus Altissimo placuit sub hoc sole.

[10] [in compendio narrat, fide dignus, quia Beato synchronus &c.] Quamvis istud opus, alium, quam me, quæreret prorsus opificem: nisi quia venerabilium quorumdam fratrum nostri Ordinis permotus, caritativaque admonitione suffultus; volens etiam pro gratia spiritali mihi collata benedictioni paternæ fideliter respondere, sategi mutuum adimplere votum; illaque præsenti codicello describere, quæ tum visu tum veræ relationis auditu de beatissimo Patre Johanne Bassandi, cui licet indignus tertius in regimine regularis observantiæ, sub reverendo provinciali Franciæ, in Italiæ partibus successi, notissima mihi forent; vereor tamen, ut peccator, chartæ & atramento manum porrigere, idque describere, quod ad doctiorem hominem pertineret; meoque impolito, seu verius polluto sermone chartam maculare potius, quam digne facta retexere tanti Patris. Fisus tamen precibus fratrum historiam ordior, rogans Altissimum, ut meritis tanti Patris, cui teneor obligatus, stilum dirigat, & in prosequenda tam devoti operis materia, mihi devotionis affectus, & virtus animi subrogetur.

ANNOTATA.

a S. Paulum primum eremitam in Ægypto dedimus tomo 1 Januarii, die 10 ejusdem mensis, pag. 602. Hunc vero celeberrimum virumintelligit sine dubio biographus. Sequentes hic proxime antiquos eremitas ex Opere nostro allegabo.

b Acta S. Antonii magni, abbatis in Thebaide, illustravimus tomo 11 Januarii, die 17 a pag. 107.

c De S. Pachomio abbate apud Tabennenses in Thebaide vide tomum III Maii, die 14, a pag. 287.

d Celebris Moyses Æthiops, qui ex insigni latrone factus est insignis anachoreta, uti est in Martyrologio Romano; cum eodem dabitur ad diem 28 Augusti. Alii vero anachoretæ synonymi habentur apud nos die 7 Februarii, pag. 46; 23 ejusdem, pag. 377, & alius pag. 379, die 18 Junii, pag. 586.

e S. Sisoës anachoreta in Thebaïde est apud nos tomo 11 Julii, pag. 280.

f Consuli de illo potest tomus 4 Julii, ad diem 19, pag. 605 & seqq.

g Adisis tomum 3 Aprilis, die 30, a pag. 834.

h Sanctum synonymum invenies tomo 5 Julii, die 21, pag. 164. Synonymos plures notat index apud Rosweydum mox citandus.

i De S. Hilarione agit Martyrologium Romanum die 21 Octobris.

k Vide tomum 6 Julii, die 26, pag. 307.

l In Vitis Patrum apud Rosweydum pag. 562 editionis secundæ invenies abbatem Nisteronem magnum, qui erat amicus abbatis Antonii. Plura in indice nominum propriorum ad dictum Opus assignantur.

m Res gestæ S. Marci Euangelistæ illustrantur tomo 3 Aprilis, die 25, pag. 344 & sequentibus. De illo etiam tractavimus in Historia chronologica Patriarcharum Alexandrinorum ante tomum V Junii pag. * 1, ac deinceps. Quod vero hic dicitur post beatissimum Marcum Euangelistam, non ita intelligas, quasi Sanctus ille, Ægypti apostolus, proprii nominis ibidem eremita exstiterit, vel eremitarum pater; sed quod non solum semina jecerit multorum, qui veram Christi fidem Alexandriæ professi sunt; sed etiam eorum, qui sublimes & serveras perfectionis Christianæ regulas amplexi fuere, (atque adeo eremitarum, qui postea in Ægypto floruere, quasi prodromi) S. Marci, qui eos præcedebat primus, exemplo excitati, teste Eusebio Ecclesiasticæ historiæ lib. 2, cap. 16, pag. 53 editionis Valesianæ: Tanta, inquit, multitudo virorum simul ac mulierum, qui fidem Christi illic (Alexandriæ) amplexi fuerant, ab ipso statim initio tam severam, tamque philosophicam institutionem professa est &c. Adde, quæ cap. 17 narrat ex Philone de ascetis in Ægypto, seu de Therapeutis & Therapeutriis. Videri potest Tillemontius Monumentorum eccl. tom. 2 in S. Marco.

n Habetur in Martyrologio Romano, & apud nos, die 21 Martii.

o Sanctus hic notatur in Romano Martyrologio ad diem 19 Maii, quo apud nos dantur ejus Acta.

* allevare Ms. Belfort.

ANTIQUA CAPITUM AC TITULORUM DIVISIO.

Prologus in Vitam beati Bassandi, Cælestini discipuli.
Explicit Prologus. Incipit Vita.
Capitulum I. De loco suæ nativitatis, ac bona indole & modestia.
De ingressu Religionis Canonicorum Regularium. Cap. II.
De ingressu Religionis Cælestinorum, & prima conversatione ipsius: qualiter in ea profecit. Cap. III.
Qualiter Supprior fuerit ordinatus. Cap. IV.
Qualiter factus fuit Prior [Ambiani ac] Parisius. Cap, V.
Qualiter Provincialis Franciæ quinquies electus fuit. Cap. VI.
De visitationibus monasteriorum, & admonitionibus ejus devotis. Cap. VII.
De humilitate ejus in suis officiis. Cap. VIII.
De fama ejus penes Francorum regem & principes: & de legatione ad Felicem papam. Cap. IX.
De patientia ejus in adversitatibus suis. Cap. X.
De senectute Viri Dei quantum virtuosa exstiterit. Cap. XI.
De accessu ejus ad Italiam pro reformatione. Cap. XII.
De infirmitate ejus, qua feliciter obiit. Cap. XIII.
De sermone, quem fecit fratribus circumvallantibus lectum ejus. Cap. XIV.
De Visitatione episcopi Aquilani & dominorum Cameræ, ac comitis Monterii, & civium. Cap. XV.
De obitu illius glorioso & sancto. Cap. XVI.
Qualiter duxerunt ad ecclesiam sanctum corpus, & de prædicatione. Cap. XVII.
De honore funeris ejus a clero, Religiosis & populo Aquilanis impenso. Cap. XVIII.
Sequuntur miracula ejus, quæ fecit post obitum suum per ejus merita Dominus Deus. Cap. XIX.
Qualiter suum corpus calce coopertum post annos octodecim inventum est integrum. Cap. XX.
De miraculis ejus devotissimis & stupendis. Cap. XXI.

CAPUT I.
Beati patria, indoles; canonicatus Regularis; ingressus in Ordinem PP. Cælestinorum; officium Supprioris.

Cap. I.

Noster igitur beatissimus in Christo pater Johannes ex Gallia, [Patria ei fuit Bisuntium; in doles optima, & ad virtutem propensa:] quoad Italos Transalpina, provincia Burgundiæ, famosissimaque civitate Bisuntina a traxisse fertur originem ex parentibus Catholicis & devotis. Genitor ejus inter majores Bisuntii optimus erat civis, qui de sua legitima conjuge suscepit multitudinem filio rum: ex quibus unus, velut alter David, inter ceteros fratres suos electus a Deo, separatusque tamquam adeps a carne, beatus Johannes floruit. Hic dum puerulus adhuc esset, edoctus a matre devotissima sacris monitis timere Deum, & abstinere ab omni peccato, præceptaque Dei sollicite servare; perpetuam mentis & corporis servavit castitatem, & factus adolescens bonæ indolis, verecundiam præferre modestia, a qua, juxta Tullium Ciceronem prima commendatio adolescentum proficiscitur, omnemque declinare lasciviam, ac velut manu fortis cum David leonem superbiæ, vir secundum cor Domini, ursumque luxuriæ, gratia divina suffultus, perimere. Cum enim adolescens esset ætate, senectus mentis ejus erat immensa; dum se immaculatum ab hoc seculo nequam custodiret.

II.

[12] Verum dum prudentissimus juvenis attendisset, quam non est tutum cohabitare serpenti, [fit Canonicus Regularis, ac Prior] simulque manifeste videret, inter pericula grandia vivere homines seculi pereuntis; ireque per abruptas vitiorum semitas, quæ ducunt ad mortem: denique sapienter intelligens, quam servire Deo, regnare est, perfectus volens esse Christi discipulus; aridum cum suo flore mundum despexit, terras deseruit cum terrenis, parentes, suaque derelinquens; caduca mundi bona, velut stercora arbitratus, ut lucrifaceret Christum. Igitur adolescens bonas cupiens facere vias suas, Ordinem Canonicorum Regularium cœnobii sancti Pauli de Bisuntio b, tractus a Patre luminum, subintravit: cujus habitum sumpsit, Christo salutari suo devotissimum exhibens famulatum. Quo in loco sub beatissimi Augustini regula tam inter canonicos & fratres proficere studuit, ut in hominem perfectum evaderet. Cujus vita devotaque conversatio Religiosorum confratrum animos ad regularem observantiam tenendam strictius informaret. Unde functus maturis annis, crescentibus aliis meritis, Prior congregationis est electus, gratus Deo & hominibus, indesinenter suum cum honore & virtute ducens felicissimum incolatum. Quem etiam processu temporis illi patres ad abbatialem dignitatem sui cœnobii promovissent, si perseverasset cum eis, illius prudentiam ac sollicitum proficiendi studium attendentes.

III.

[13] Cum autem Vir Domini pene usque ad trigesimum annum fuisset in religione præfata versatus, [deinde transit ad PP. Cælestinos Parisiis,] &, ut erat providus atque sollicitus operator virtutis, cupiens animo perfectionis altiora contingere, votaque servare districtius, quæ sua labia distinxerunt, zelo regularis observantiæ mentaliter inflammatus, Religionem Cælestinorum Ordinis sancti Benedicti, satisfacientem moribus suis, ut dignum fuerat *, est ingressus. In quo tam virtuose, tamque devote, prout ipse vir erat rectissimus, in humilitatis spiritu coram omnibus Domino deservivit, ut in suo aggressu, quo paucis diebus habitum sanctitatis detulerat, statum discipulatus, celeri perfectione adepta, gratia plenus, & devotionis pinguedine saginatus, transcenderet, magistrumque se esse virtutis ostenderet universis. Habuit siquidem patrem spiritualem idoneum Priorem de Parisius, fratrem Petrum Poqueti c Burgundum, virum perfectissimum atque doctissimum in schola monasticæ disciplinæ: qui doctor egregius juris civilis erat in seculo, cujusque doctrina sæpius a multis judicibus, & a parlamento d regio Parisiensi frequentius allegatur, seque divinæ servituti sub habitu Religionis Cælestinorum dicaverat.

[14] Sub tanto igitur ac tali viro profecit valde beatus Johannes, [apud quos singularibus perfectionis editis exemplis,] de quo sermo nobis est, vitam ducens austeram, lectioni, meditationi, orationi, contemplationive totaliter occupatus, atque nihil duxit negligendum, quod ad statum regularis observantiæ pertineret. Mundus illi crucifixus erat, & ipse mundo, progrediens jugiter de virtute in virtutem: ut mirum in modum cunctis exemplar virtutis ostenderet. In arce quippe suæ mentis firmus residens homo fortis cogitatus sinceros habuit; affectiones, inquam, ordinavit suas, ex quibus operationes virtuosissimas derivaret, subreptivos, noxiosque ad petram Christum collidens, & satanam conterens in spiritu libertatis. O felicem illum, qui non opera modo, sed etiam conceptus mentis sinceros habuit, & in omni temperantia gratiosos. Apposuit enim mentem (ut ait Lucanus) ad virtutis manuum opus *, summosque labores: dum fortium virorum, qualis beatus Johannes exstitit, omnino sit virtute præstare: cui a patribus illis primis religionis perfectissimæ, qui jam in cælis nomina sua dederunt, omni patrimonio præstantior, virtutum gloria relicta est, ut omni actione heres dignus succederet, quorum supportaret onus, ut honorem pariter ex impensis laboribus arduis mercaretur.

IV.

[15] Decuit autem, ut lucerna ardens & fulgens non lateret sub modio; [fit Supprior,] sed omnibus fratribus propositi salutaris statuta super candelabrum *: & Vir tantus, qualis esset interius ministeriis publicis, exterius monstraretur. Supprior igitur sacri cœnobii de Parisius Ordinis sui effectus est: quod officium devotissimum, & plurimam requirens diligentiam, tam fideliter *, sollicite, & vigilanter complevit, ut esset in monasterio quasi mater. Omnes recurrebant ad eum, & ipse salutis monita dabat eis. Provisio namque Dei adjuvat hominem sine dilatione & pigritia laborantem. Vendicabat enim sibi se ipsum prudens nimis in officio suo pariter & discretus. In choro devotissimus, sollicitus ad opus Dei, providus in agendis, ut otio non marcesceret, habens animum numquam solutum, dura molliens, ardua exsequens, sciensque, qua via deberet ingredi; citoque videret singula & distincta. Nam rexit magni numeri congregationem fratrum, omni morum disciplina perfectus, absentibus Prioribuis suis, atque præsentibus, ut in gymnasio disciplinæ velox esset magister, quem docuisset ars & usus. Cujus doctrina discipuli sacræ institutionis proficientes, maternoque affectu complexus omnes, ut senes, juvenes, professi, atque novitii per iter currerent in odorem unguentorum suorum.

[16] [se ac alios promovens in virtute, variisque morbis probatus.] Et quoniam Religionis clavem sciret esse silentium, in silentio & spe fratrum medius fortissimus decertabat athleta, velut alter Machabæus castra militum Jesu Christi protegens, gladio suo cum vitiis & concupiscentiis sensualitatem suam conterens indefesse, ne proterviens deliciis enutrita contra spiritum lasciviret. Unde futurorum præscius [Omnipotens,] conscius secretorum, cum deliberasset in alto consilio suo proferre tam indefessum virtutis operarium suo gregi, quatenus verbis & exemplis Religioni devote proficeret, sciens, quod in infirmitate virtus perficitur, voluit hunc Hominem tempore supprioratus flagello variæ infirmitatis per annos plurimos erudire, ut nec totus deficeret, nec in continuis Religionis exercitiis prævaleret, debilis plurimum ac depressus, quatenus ejus fortis animus insuperabilis abstinentiæ, nequaquam ad clementiam, condescensionemve discretam ingratus, dispensandis debilibus & infirmis, juxta sui moderamen officii, durus esset, [qui] futurus [erat] omnium pater, & regimini publico suis meritis prælaturus *.

ANNOTATA.

a Vesontio, urbs Galliæ Lugdunensis, Sequanorum primaria, vulgo Besancon, & archiepiscopalis, ita nota est, ut ulteriore declarationenon indigeat. Librum de illa edidit Joannes Jacobus Chiffletius.

b De hoc monasterio diximus in Commentario prævio § 2.

c Insigne de hoc venerabili viro elogium habetur apud Teleram a pag. 273.

d Vulgo parlement; Menagius in suo Dictionario etymologico Gallico ejusdem originem derivat a voce Latino-barbara parlamentum, cujus etymon est parlare. Deinde ex Annotationibus Budæi super Pandectis, in ultimam legem de Senatoribus scribentis, de institutione parlamenti Parisiensis, & cameris, ut vocant, diversis, e quibus constabat jam tum tempore ejusdem Budæi, hæc recitat Menagius: Hæ tres primum fuerunt. Una in maximo tribunali constituta, quod PARLAMENTUM olim peculiariter ab actionibus, altercationibusque Advocatorum appellatum esse video. Dictionarium Gallico-Latinum Trevortianum multa & curiosa de variis in Gallia erectis parlamentis lectorem docet.

* Ms. Chiffl. primum in monasterio Cælestinorum Parisiensium

* Belfort. ad virtutis opus manuum

* Chiffl. 1 add. luceret

* Belfort. feliciter

* al. præferendus

CAPUT II.
Prioratus Ambianensis ac Parisiensis monasterii; creatur quintum Franciæ Provincialis.

V.

Exercitium quotidianum Viri Dei præcipuæ discretionis fuit semper, [Postquam eximiis meritis præfuisset Ambianensibus,] ut mensuram suam cognoscens, ordinatissimum faceret opus suum, in eo, quod cœperat, perseverans. Qua de re Patres Religionis altiori gradu promoventes illum, fundando monasterio per quosdam Picardiæ nobiles, in Ambianensi a civitate, beatum Johannem Priorem creaverunt, ut illic officinas convenientes juxta modum Religionis coaptaret, ut in agibilibus prudens erat, & cœnobium construi faceret gratiosum. Qui tantum onus humiliter & obedienter suscipiens, illuc accessit, & omnia decentissime, prout sibi imperatum fuerat, ordinavit; super fratres illic degentes præsidens institutus. Nil tamen ex solito penso divinæ servitutis omittens, quin potius agens agebat decentia foris, se sibique commissos ad omne bonum dirigebat.

[18] Constituebat enim primo quod vellet, & hanc spiritalem negotiationem, [ac dexteritate egregia,] quam devotissime acceptaverat, diligenter exercuit, ac in ea perseveravit jugiter & profuit. Quantoque suo progrediebatur in ævo, quod virtuosum, quod sanctum, quod Deo placens operabatur, fideliter implens officium suum & perdevote, ut plus operis in eo fuerit, quam fama detexerit. Simplex quidem & rectus, non illa simplicitate, quam hujus seculi homines ignorantiam dicunt, sive grossitudinem intellectus; sed animi puritate, nullo duplicitatis veneno quomodolibet maculata. Erat sæpius vacans sibi, cellaque residens, in contemplatione suspensus, assiduus in lectione, sedulus in oratione, meditationique frequenter intentus, austerus valde sibi ipsi, nec aliquando * de regula beati Benedicti constitutionibusve sacris relaxans, ut numquam sua jejunia frangeret, corporeisve solatiis indulgeret, per omnia serus *, dissolutus numquam, laborantibus fratribus assistebat: ipsos etiam conlaborantes adjuvabat. Conventum seu mensam communem nulla ratione, seu quavis occasione dimittebat, nisi forte dum infirmitate gravissima gravaretur, aut caritatem supervenientibus hospitibus, quibus recipiendis jocundus erat juxta præceptum regulæ, exhiberet. Nulli dedit umquam relaxationis exemplum, mandatorum cultor, ultor vitiorum, prævaricationum acerrimus reprehensor, cunctis bene vivendi materiam subministrans.

[19] Verebantur illum tepidi, negligentes, inertes, otiosi: [optimisque exemplis profuisset;] sed prorsus diligebant eum ferventes, [&] devoti; quos [sincere] exhortabatur, ut juxta suæ vocationis modum indesinenter proficerent. Quidquid legebat, referebat ad mores, evitans prophanas vocum novitates & falsi nominis scientiam, nihilque aliud se scire arbitrabatur inter fratres, cum tamen esset legisperitus & sufficienter edoctus, nisi Jesum Christum, & hunc crucifixum. Sacros codices simplices & devotos fratribus exponebat suis, prout ei divinus spiritus suggerebat, ad compunctionem & disciplinæ regularis zelum subditorum mentes accendens. Et cum esset rigidus & constans [in] jejuniis, vigiliis, atque silentio prosequendis: valde tamen compatiebatur infirmis. Habere siquidem ex anterioribus passionibus didicerat pietatem, quam penes alios misericors & benignus exhibuit: ut jocose sæpius inter fratres se diceret infirmorum Religionis omnium patriarcham. Paterfamilias etiam optimus in regendis monasteriis fuit, & congruo tempore fratrum necessitatibus procurandis, ædificiisve construendis providus speculator. Virtus quippe extulit Hominem, ac superiorem cunctis fratribus bene viventibus honoravit. Nihil igitur ejus virtute præstantius, nihil pulchrius, & optabilius omni homini cupienti status monastici prosequi modestiam: &, ut ait de Socrate Cordubensis b, totam philosophiam suam revocavit ad mores, & hac summa, quam frequenter sapientiam esse dixit, bona malaque distinguere; cum discretissimus esset, & in omni actione sua maturus. Et quidem in hac re nullus beato Johanne Bisuntio prudentior, melior, vel suavior habebatur.

[20] [inde assumitur ad præfecturam Parisiensem.] Ex illo demum cœnobio juxta suorum voluntatem majorum demigrans, Prior monasterii de Parisius est effectus. In quo Vir beatus quantum sibi aliisque multis profecerit miro zelo suo, quo zelabat Vir beatissimus monachorum cœnobiticam disciplinam, cunctis patulo demonstravit; qua tam fervens, tam austerus, tamque virtuosus exstitit in medio fratrum, rector illorum in honore, doctus & unctus a Spiritu veritatis, ut forma factus gregis ex animo, inter patres potior omni gratia haberetur. Superavit enim cunctos infatigabilis ejus prudentia. Vitam nempe religiosam in puro sanctitatis speculo contemplabantur attentius, exemplar tam devotæ conversationis in eo atque tam salutiferæ contuentes, ut illum miro prosequerentur affectu. Nempe quid in tanto Patre, cujus memoria in benedictione est, vidimus aliud, nisi perfectionis formam, normam justitiæ, pudicitiæ titulum, exemplum castitatis, paupertatis, humilitatis, patientiæ, obedientiæque ferventissimum zelum, totius quoque probitatis ac sanctitatis insigne? Sanctus Johannes igitur digne vocatus est in sortem Sanctorum, quorum optima documenta secutus, perfectionis culmen attigit, ut illorum esset particeps gloriæ, qui numquam fuit exors sanctitatis.

VI.

[21] Fultus igitur virtute perfecta, donisque multiplicibus gratiarum, [deinde vero vicibus quinque eligitur Franciæ Provincialis:] quæ si defuerint, (ut ait Cassiodorus) negamus beatam vitam posse constare, dum extollant hominem collocentve superiorem mortalibus, constantem etiam faciant illum, ut nec ea, quæ bona, nec ea, quæ mala vocantur, cupiat nimis, aut etiam expavescat. In hac virtute perfectissimus pater Johannes effloruit, ut, quia prudens erat, temperans esset, & qui temperans, prudens foret: qui prudens, constans: qui constans, imperturbatus: qui imperturbatus, sine tristitia: qui sine tristitia, nomen beatitudinis sortiretur: ut nil beati Johannis virtute præstantius. Equidem quidquid ex virtutis imperio geritur, meretur perpetuum gaudium & futurum. Non valuit igitur Operatoris tanti sileri virtuosissimum opus, quin emitteret fructus honoris & gratiæ. Qua de re patres omnes Franciæ capitulariter congregati, ipsum quinquies in provincialem Priorem unanimiter elegerunt: qui toti Religioni Cælestinæ, suæ radios perfectionis emitteret.

[22] Statutus igitur in speculo generalis regiminis, novum frequenter superinduebat hominem, sollicite vigilans super custodiam suam, [quod munus fructuose ac prudenter exercet.] dum positus esset in signum, cui se deberent adjungere Priores, qui partem susceperant oneris: ut beatum Johannem doctorem sentirent esse virtutis. Et quoniam, ut ait Junius cælstis c, rerum omnium mater est usus; talem usus artem in eo conviscerat, ut caput artis penes eum fuerit docere, quæ faceret. Namque tam devote, tam pure, tamque efficaciter suos moderabatur sermones in capitulis, in collatione, inque patrum Religionis colloquiis, ut paucissimis uteretur verbis efficacissimis, explicando regulam, constitutiones, ordinationes, doctorumque libros, intermiscendo pios gemitus, & querelas humiliter annectendo, ferventissimeque proferendo antiquorum patrum sententias; ut omnium mentes audientium ad compunctionem, devotionemque, & regularem observantiam fideliter animaret. Nil umquam sibi placuit, quod non doceret: nil fuit palam locutus, quod audiens subditus fastidiret; nil operatus est, quod non virtutum gratiam redoleret.

ANNOTATA.

a Ambianum, alias Ambiani, vulgo Amiens, urbs est Galliæ, ac provinciæ Picardiæ caput; sic, uti Baudrandus ait, ab aquarum ambitu nominata.

b Cordubensis, id est, Seneca (quod nomen additur inferius num. 29) ita hic appellatus a sua patria, quæ fuit Corduba, Hispaniæ Bæticæ urbs. Nicolaus Antonius de illo agit Bibliothecæ Hispanæ veteris tomo 1, lib. 1, cap. 7, pag. 22.

c In apographo 2 Chiffletiano Junius Cælestis; in Belfortiano Junius Celestis; & in utroque hoc exemplari ad marginem, Julius Celsus forte legendum indicatur. Verum, quid sibi velit hic locus intricatus in nostro exemplari, equidem non intelligo: nec assequor, quo fundamento nitatur observatio illa marginalis, quam retuli ex aliis duobus Mss., de Julio Celso: cum hactenus non norim auctorem id nominis, qui ex hisce tricis lectorem expediat, & desideratamipsi afferat perspicuitatem.

* al. aliquid

* f. serius

CAPUT III.
Visitationes monasteriorum; animi modestia in officiis; gratia apud regem Francorum; legatio ad Felicem pseudo-papam; qui dicitur Beati verbis papatui renuntiasse.

VII.

Grave sui regiminis pondus, virtute vincens indomita Pater sanctus, [In corrigendis subditis erat prudens, fortis & suavis,] divina suffultus gratia, æquanimiter toleravit, suscitans sensus suos & intellectum examinans, [ut] affectu dignissimo foris ministerium suum, quod in ædificationem acceperat, manciparet. Unde cum necessario provinciæ suæ monasteria visitaret, qui vidisset eum, quam sollicite, quam prudenter & discrete se gereret, arguendo, corripiendo, obsecrando, singularissimum illum in cura pastoralis regiminis judicasset. Priores & seniores obsecrabat, ut patres, & admonebat ut filios, quatenus haberent zelum flammeum caritatis, quo in monasteriis suis per virtutum opera Altissimo complacerent. Sic autem omnibus præfuit, ut bonis fratribus in nullo se præferret: & cum videret culpas subditorum expetere, potestatem sui prioratus agnoscens, ferventi spiritu corrigebat, increpabat, verbis usus asperis, sed caritatis dulcedine plenis, ut reverenter cum timore & tremore sua reciperetur correctio.

[24] [sine exceptione personarum: post visitationum labores nemini difficilis; sed vel tunc] Non parcebat ulli, penes quem numquam fuit personarum acceptio. Perspicax erat in cognoscendis fratrum moribus, conditionibus, inclinationibus, ut penes unumquemque procederet, prout cuique opus erat. Mirabiliter autem gratulabatur, cum fratres juvenes zelari devoto spiritu regulam & constitutiones videbat, per tales sperans regularem observantiam continue supportari. Noverat insuper juxta legislatoris doctrinam miscere temporibus tempora, terroribus blandimenta; ut dirum * magistri, pium patris monstraret affectum. Cum vero pedes, sive eques visitationis prætextu provinciam circuiret, sæpeque profundis noctibus ad cœnobia lassus & jejunus accederet, nullum ex officiariis impedire volebat, aut etiam, ut assolet, excitare; sed leviter suam refectionem percipiens, dabat membra sopori, matutinosque præveniebat nocturnos, ut ipsum in choro residere stuperent cuncti: mirabanturque sollicitum ejus animum, quod ad exemplum temperantiæ virtutisque dirigeret: ut suo tempore tantum Patrem nulli credamus in observantia regulari fuisse secundum.

[25] [maxime regularis: varias in provincias se confert.] Post Officium vero nocturnum ceteris fratribus redeuntibus ad dormitorium, frequenter devotus Pater remanebat in choro, compunctio ni & orationi, contemplationive se totum adaptans, ut quasi semper, usque dum pulsaretur pro Prima, de loco suæ sedis minime se moveret. Multas regiones orbis, causa monasteriorum fundandorum missus a patribus religionis adiit. Sic Angliam, sic Aragoniam, sic Italiam penetravit, se totum in Religionis augmentum exponens, ut populus Deo serviens, numero & merito cresceret, ad laudem & gloriam summi Dei.

VIII.

[26] Humilitatis fundamentum cum sit necessarium in omni structura spirituali, [Honores sibi oblatos] præter quod nil solidum, nil firmum seu fixum Religiosa tenet perfectio; virtutem hanc ita prætulit Pater sanctus, ut perfectissimus illius sectator existeret. Nam dum vocatus ab illustrissimo rege Martino, qui super Aragoniam atque Valentiam a regnabat feliciter, sacram capellam reliquiarum de Barchinona, ut illic ædificaret monasterium, suscepisset, & illic prioratus fungeretur officio, devotionisque causa simul & capellæ regalis privilegio, in pontificalibus rogaretur a tanto principe celebrare, prorsus abnuit, & regi devoto sua dulci admonitione, ne id faceret, satisfecit.

[27] [singulari modestia animi] Cum autem quodam sui provintiatus * tempore necessitatis causa Romam ivisset; & Dominum Papam Martinum b adiisset; cognoscens Pontifex Summus ex fama Virum, regimen suæ Religionis illi commisit perpetuum. Quod onus Pater humilis humillime recusavit, dixitque: Reverendissime Pater, cum officium meum, quod invitus suscepi, non nisi per triennium prorogetur, extemplo coram vestra Beatitudine renuntiare sum paratus: dum non ad honorem, sed ad onus gravissimum id deferendum assumpserim. O Virum humilem & devotum! qui per humilitatis iter incedens, Christum fuit indesinenter secutus, ut ab illo didicerit humilitatem mititatemve cordis perceperit.

[28] Non sic impii, non sic ambitiosi & superbi: qui videntes omne sublime, [recusat.] currunt ad sumendas animarum curas, tamquam sine curis remaneant, cum ad curas quocumque per fas, nefasque devenerint. Siquidem non respiciunt ad infirmorum regimen cum omni gratia dirigendum, sed assumunt super sanas oves tyrannidem, assumentes omne quod crassum est, debileque & infirmum projiciunt. Neque siquidem cum beato Johanne super humeros per compassionem tollunt animas, propter quas Dominus noster Jesus Christus mortuus est.

IX.

[29] Inter fratres bene meritos emeritus Pater effulgens, [Carolus, Francorum rex Beatum accersit, ut adeat Felicem pseudo-papam,] disciplinam & sapientiam docens, famosissimus in omni religione penes suos & exteros quoque effectus est. Nempe, ut ait Seneca Cordubensis, abunde cognoscitur, quisquis teste fama laudatur. Publice igitur consecratus, ita celeberrime exstitit Pater sanctitatis, ut ejus fama permotus Carolus septimus Francorum rex c ipsum quantocius accersiret, præ sanctitate sua, prudentiaque, qua valebat plurimum, eique legationem arduam nimis imponens, ut accederet ad illustrem ducem Sabaudiæ, dominum Amedeum cognatum suum d, qui se Felicem papam e in suis terminis faciebat appellari; quatinus illi suggereret piis verbis, ne generaret scandalum in Ecclesia Dei: cum electio sua judicaretur idonea non fuisse; velletque cæteris obtemperare fidelibus principibus maxime sui sanguinis, quos zelus domus Dei totaliter occuparat: quique Eugenium papam quartum, summum & verum pontificem, Christi vicarium reputabant.

[30] Ambaxiatæ * siquidem plurimorum regum, ducum & principum jam plures ad illum fuerant transmissæ, [eumque inducat ad renuntiandum papatui:] nec auditæ, vel potius exauditæ: cum se legitimum Romanum pontificem esse affirmaret: quem etiam doctores plurimi ac celebres defendebant. Igitur ad illum beatissimus Johannes accessit, eique reverentiam papalem nullam exhibuit: licet aliqui Cardinales ei nutibus & verbis suggererent, ut ejus oscularetur vestigia, seu obedientiam ex parte sui Ordinis, cui præerat, non negaret. Quod agere renuit, & se legatum fuisse transmissum a Christianissimo rege, suisque consanguineis ad Sabaudiæ ducem, non ad papam asseruit.

[31] Semotim ergo vocatus, secretum colloquium habuerunt: [quam rem sibi commissam] cum quo beatus Johannes verba protulit ex corde puro & conscientia, fideque non ficta, monens illum sinceriter, affabiliter, humiliter, periculum ostendens evidentissimum Ecclesiæ sanctæ Dei, pro qua Dominus noster Jesus Christus mortuus est. Fidelium pariter omnium explicavit voluntatem, detrimentum quoque suæ animæ patenter insinuans, obsecrans nihilominus puro cordis affectu, ne tantus princeps, qui dudum virtuosus extiterat, suumque direxerat cum judicio & justitia potentatum, quique visus esset præsens seculum reliquisse, atque processisse in diebus suis, fine pessimo suam senectutem terminaret; sed opinioni cederet amicorum, preces quorum, si foret sapiens, exaudiret. At ille beato Patri suam electionem justissimam allegabat, nec eam quæsisse, prout sui æmuli reputabant; sed a tota Basiliensi generali synodo, legitime in sancto Spiritu congregata f, vocatum fuisse ad summi pontificatus apicem, & electum.

[32] Cui beatus Johannes spiritu Dei repletus respondit: [B. Joannes tam apposite ac fortiter perorat,] Et tu, pater, esto digne justeque fores in papam electus, intuens Christianos proceres votis penitus obviare tuis, Christianitatis quoque totius præcipuos & parentes tuos optimos regalium liliorum g, qui zelo fidei primum, tuique profectus & honoris moventur, ne aberres a semitis veritatis & pacis, deberes tale Christicolis exemplum ostendere, ne schisma gravissimum generetur inter eos, ut voluntarie rejiceres onus ingens, quod a principio nullus priorum sanctorum patrum deferendum libenti animo devoti atque humiles spiritu detulerunt. Quod fecit etiam laudabiliter beatissimus Cælestinus ad laudem & gloriam Dei, & ad suam conscientiam puriorem. Grandem siquidem meritorum cumulum tibi congregares, agens similiter, ut huic renuntiares oneri pariter & honori, terræque reges & principes gratularentur, ædificarentur, pacificarentur, populusque totius orbis serviens Deo lætaretur, periculum tam maximum evasisse.

[33] [ut pseudo-papa desistat ab indebita sibi dignitate,] Tibi quippe nullo modo necessaria fuit dignitas papalis ista: ut illi renuntiando maturius haberes de vituperio cogitare, dubitareque, ne te subsannent communipulares tui, vel ambitiosi ecclesiasticarum dignitatum irriderent. Quoniam si nil umquam boni, præter illud optimum Deoque gratissimum opus fecisses; hæc illa renuntiatio tua laudis & gloriæ tibi famam esset procul dubio paritura. Quid plura? Tantum apud illum ducem sanctitas beati Johannis, ejusque fidelis sermo prævaluit, ut omissis regum ambaxiatis, ac humilibus suggestionibus principum, humilitati cederet fastuosa sublimitas tanti Patris, simulque compunctus verbis efficacissimis renuntiaret papatui, seque totum voluntarium ad omne opus pium, quod pacem & unitatem Ecclesiæ saperet, exhiberet.

[34] [Beati opera ad meliorem mentem reductus.] Suum prorsus fuit hoc opus tam stupendum, tamque glorificum, insperatum cunctis, memorandum seculis, summis fidelium laudibus attollendum. O beatum Virum nec labore victum, nec morte vincendum! qui tantæ auctoritatis fuit in conspectu ducis, quod per devotionem & Spiritum sanctum in eo loquentem, perunivit sanctam matrem Ecclesiam confusam, sub diversis capitibus gementem & flentem: tantum ac tale dissidium ad unitatem & concordiam sua opera, suaque industria, ac facundia revocavit h. Multos etiam labores alios, zelo caritatis fraternæ permotus, beatus hic Johannes assumpsit: quibus & Altissimo placuit & spiritualia fratribus suis commoda reportavit.

ANNOTATA.

a De Martino Aragoniæ rege agit Hiëronymus Surita in Indicibus rerum ab ejusdem regni regibus gestarum, lib. 3, ad an. 1395, & Mariana lib. 19 Historiæ de Rebus Hispaniæ; qui mortem ejus innectunt anno 1410. Audiamus de ea Marianam libro citato, cap. 21: Barcinone in virginum collegio, quod urbis muro conjunctum est, veterno oppressus, diem obiit pridie Kalend. Junii.. Ex eo tempore Aragoniæ felicitas obscurata in Martino rege, virili Barcinonensium comitum prosapia intercisa, quæ eatenus in sexcentesimum annum propagata erat. Hinc sequitur, ut, tametsi non notarit biographus, quo anno B. Joannes adierit regem Martinum, differri tamen id non possit ultra diem & annum modo signatos, secundum istos historicos.

b Electus fuit anno 1417, die XI Novembris: obiit 20 Februarii anno 1431, hujus nominis V.

c Regnare cœpit anno 1422; obiit 1461. Videsis Commentarium prævium § 2, ubi de illo plura.

d In Historia genealogica regiæ domus Sabaudicæ, quam Gallice edidit Samuel Guichenon, longa habetur collectio rerum gestarum Amedei, hujus nominis VIII, a pag. 444; & pag. 493 in ejus epitaphio dicitur Tot regum nepos. Uxorem duxit Mariam Burgundicam, Philippi Audacis, ducis ac comitis Burgundiæ, ac principis e regio Franciæ sanguine nati filiam, uti dicitur ibidem pag. 497.

e Diximus de eo alia § 2, quæ huc spectant.

f Immo vero in spiritu tunc temporis schismatico. Vide nostrum Commentarium.

g Respicit biographus ad lilia, quæ in gentilitioregum Francorum scuto exstant.

h Pugnare hoc cum tempore, ostensum est in nostro Commentario supra § 2: ubi etiam consule, quæ observavimus circa hanc biographi historiam, quam narrat in hac Vita a num. 29.

* f. durum

* f. provincialatus

* i. e. legationes

CAPUT IV.
Patientia in adversis; venerabilis ejus senectus.

X.

Cum divina Scriptura testetur, mellorem esse patientem viro forti, [Æquam mentem servat] eumque potiorem fore, qui suo animo dominatur, expugnatore urbium; sciens devotus Pater, quoniam virtus est circa difficile, constantis etiam sit & fortis animi rebus in asperis non turbari; tantæ patientiæ extitit hic Johannes, ut quam magnanimus esset, menteque stabilis appareret. Sibimet ipsi namque tam magnifice imperavit, ut fundatus in solida petra, quæ Christus est, nullis adversitatibus aut persecutionibus frangeretur: ut ejus doctrina quam salubris esset, quod præferret insigne patientiæ Christi fidelibus, appareret. Unde vice quadam Meduntæ a monasterium, quod triginta ferme miliaribus a Parisius distat, visitare cupiens, cum navigio vespere devenisset Meulentum b, in egressu naviculæ pede lapsus, ad fundum fluvii Sequanæ devenit.

[36] Cumque turbarentur, qui secum venerant, fratres, [in ferendis injuriis,] & seculares alii, qui astabant; rediit confestim ad littus, ac per mantellum sublevatus ex amne, totus aqua madefactus ereptus est. Unde cum illum utpote senem, validæ guerræ * temporibus iter conficere, municipii milites irriderent, reprehenderentque senem cupidum sub tanto viarum discrimine labores periculosos assumere, nescientes quid venisset; beatus Pater obticuit, patientissime ferens quæ sibi dicebantur opprobria, lætusque præsumptionem injustam recepit. Cum vero exacta visitatione sua regredi Parisius cogitaret, sub illis diebus castrum sancti Germani in Alaide c, quod in media quasi via situm est, noctu ab Anglicis capitur, & ita suum iter multiplici obice præpediunt. Naviculam igitur parvam conscendens a famulis monasterii Pisciacum d usque securissime deductus est.

[37] [opprobriis, ac verberibus:] Quibus remissis, in aliam naviculam se transferens, ut conficeret securius iter suum, quam per terram, cum transisset pontem, satellites fort alicii prosequuti sunt illum navigio, revocantes eum ad littus: & omnia, quæ secum detulerat, abstulerunt. Insuper crudeles illi ministri sathanæ Virum sanctum viliter tractaverunt, percutientes eum crudeliter, & veluti captivum detinere volentes. Patientissime igitur omnia tulit, & cum humilitate loquens illis, & sævientes eos, sibique tantam injuriam irrogantes, æquanimiter supportavit. Fortis siquidem & constantis animi est, ut ait Tullius, in rebus adversis non turbari & asperis; sed æquam in omnibus servare mentem, quam prospera non dissolvant, nec adversa quomodolibet defatigent.

[38] [quorum auctor præcipuus divinitus punitur.] Scelus vero tale non remansit inultum: quin potius diebus octo transactis promotor satellitum & malorum incentor contra Patrem, a loci capitaneo hasta percussus, excusso cerebro pœnas luit, in detestationem facinoris, quod in beatum Virum commiserat, miserabiliter interemptus est. In aliis adversitatibus plurimis atque periculis, tum in itineribus, tum in fluminibus, tum in mari, tum in periculis latronum, tum etiam in tolerandis contrariantium moribus, atque tentationibus satanæ, tribulationibusve multiplicibus, ab eodem satana procuratis, beatissimus Johannes eruditus omni religiosa sapientia, patientiam habuit. Humilis corde fuit, amplexus, quam numquam deseruit, caritatem: ut merito laudis præconio tam Deo proximum, cui pro simplis jam centupla recipit, efferamus.

XI.

[39] Laudabilis valde senectus diuturna beatissimi patris Johannis extitit sub hac luce: [Plurimarum virtutum congeries,] quem vita sancta, devotaque conversatio gloriosum reddidit & famosum. Unde sua senectus nec oblivione illorum, qui nunc sunt, neque reticentia succedentium esse poterit consepulta. Gravitatem quippe ejus, constantiam, fidem, præstantiam, desiderium, zelum in observantia regulari, curam atque prudentiam in administrationibus suis, omnium mortalium fama celebrabit, dum reliquerit filiis suis effigiem pietatis, devotionis & virtutis, quos ad bonam beatamque vitam, dum vivens esset, promoverat.

[40] [quarum hic habetur ratio,] Cum enim, transactis virilibus annis cum gratia, senectutem decrepitam feliciter attigisset; non tamen quievit laborum anteriorum conscius, adjiciens jugiter aliquid grandi suo cumulo meritorum, quo felicem beato fine suum terminaret, quem in virtute direxerat, incolatum. Siquidem Religionis exercitiis delectabatur attentius, ut, cum renuntiasset ministeriis omnibus, tam obediens, tam devotus, tam majoribus voluntarie obsecundans, ipsisque subjectus extiterit, ut merito Vir virtutis eximiæ crederetur. Semper erat, cum discretione tamen, continue scrupulosus, nec sibi relaxabat aliquid de omnibus, quæ conveniunt observantiæ regulari: quin potius pensum divinæ servitutis augens, quasi novus dietim in spiritali exercitio videbatur, sequens indesinenter conventum, omnemque singularitatem vitæ laxioris effugiens.

[41] [venerabilem prorsus facit B. Joannis senectutem.] Prosequebatur omnes labores communes, præveniendo omnes obsequiis, ut assiduitate bona, seu virtuosa consuetudine tempus omne, quo nil pretiosius est, nequaquam relinqueret otiosum. Dicam unum, quod nullus eorum, qui noverunt eum, est qui nesciat. Pluries enim dum jussu Prioris de Parisius, cum quo senectute gravis post immensos labores, ut quiesceret, versabatur, [contigit dum] pulsaretur tabula e regulariter ad laborem, ut ipsi Patri quidam celebraturi Missam confiterentur. Signum igitur audiens, promptus ad obedientiam, ad laborem paratus, fratres sine complemento principiatæ * f confessionis relinquebat, dicens, obedientiam meliorem esse quam victimæ *, cui non debeat ullum regulare, qualecumque sit opus, præferri. Nil obedientia quippe Regulares habent perfectius: qua sublata, conversatio monastica penitus est confusa. Neque mirum igitur, si Vir sanctus tali sermone loqueretur victorias, qui semper obedientissimus extitit, ut illa, quæ dudum præceperat, dum foret junior, observari; senior effectus, verbo pariter & exemplo doceret efficaciter adimpleri.

ANNOTATA.

a Medunta, vulgo Mante, urbs Galliæ in provincia Insulæ Franciæ, … in ipso limite Vexini Francici, 12 leucis infra Lutetiam Parisiorum in occasum æstivum, Rothomagum versus &c., uti scribit Baudrandus. Plura Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum. Apud Sammarthanos in Gallia Christiana tomo 4, pag. 637 vocatur oppidum diœcesis Carnotensis ad Sequanam, & dicitur abbatiam habuisse dicatam beatæ Virgini.

b In apographis nostris Belfortiano, ac Chiffletioano 2 mendose scribitur Inculentum. Baudrandus observat ista: Mellentum, Meulan, vulgo, oppidum Galliæ in provincia Insulæ Franciæ, & in Vexino Francico, ad Sequanam fluvium, 3 leucis supra Meduntam, Lutetiam versus 9. Consuli præterea potest dictus geographus in voce Mulancum, qua idem locus significatur.

c Ita etiam scribunt Ms. Belfortianum, & Chiffletianum utrumque: quo significatur: Fanum S. Germani in Laia; Gallice, S. Germain en Laye. Hadrianus Valesius pag. 266 ad voces Ledia silva, hæc observat: Ledia silva olim dicebatur, quæ postea Lea, Leia, & Laia, Loia etiam vocata est, Laye. Loci situm, etymon, ac nobilitatem describens Baudrandus ad voces Fanum S. Germani in Laia, sic memorat: Oppidum Galliæ in provincia Insulæ Franciæ, in colle, prope Sequanam fluvium, cum duplici palatio regio superbissimo, veteri nempe & novo, ubi sæpe regum secessus, prope Laiam sylvam, unde ei cognomen inditum, quatuor leucis distans a Parisiis in occasum, & una tantum a Pisciaco; estque celebre natalibus trium regum Francorum …, uti & pace ibi sancita; sicut pluribus licet videre loco citato.

d Pisciacum modo memoratum, vulgo Poissy, clarum est natalibus S. Ludovici Francorum regis. Adisis in hoc tomo Commentarium prævium ad Acta ejusdem regis § 6 a pag. 287.

e Tabula lignea, cujus percussione excitabantur monachi, malleo scilicet tabulam tundente, notatur apud Cangium in Glossario; ubi & alii tabulæ ligneæ usus. Hic vero adhibita fuit ad opera obedientiæ.

f Id est, Vir beatus ita componebat integritatem confessionis cum promptissima obedientia, ut auditis & absolutis uno vel pluribus; non pergeret ad alium vel alios, confiteri volentes, auditurus etiam illos, si per obedientiam sibi idlicuisset: & hoc, vel simili sensu fratres sine complemento principiatæ confessionis relinquebat. Sic vero cruda hæc biographi locutio mitigari potest. Quod si plus velit; ei non assentior, factum mirandum potius, quam imitandum proponenti, & a Beati prudentia alienum.

* i. e. belli

* Belf. & Chiffl. 2 inceptæ

* l. victimas,

CAPUT V.
Iter in Italiam pro reformatione cœnobii Collismadiensis; ultimus morbus; sermo ad fratres.

XII.

Mirificus hic beatus Confessor zelo zelans monasticam disciplinam semper doluit mausoleum a sui beatissimi patris ac sanctissimi petri Cælestini carere filiis virtuosis, [Reformationem monasterii Collismadiensis a Martino PP. V petit;] observantiaque regulari, quam sanctus Petrus instituerat, monasterium Collismadii b famosissimum defraudari. Martinum siquidem Papam beatus Pater Johannes prius impulerat, ut vel saltem cœnobium Collismadii regulariter aptaretur, & illic statuerentur patres, qui devotiori regimine locum illum fideliter observarent c. Neque pro tempore fuit ab illo summo Pontifice, quem ob eamdem causam secretius interpellaverat, exauditus, causis plurimis & rationibus allegatis.

[43] Dum tandem placuit bonitati divinæ, cum juste disponat omnia, [quam deinde ab Eugenio PP. quarto] cœnobium illud ad regularem observantiam revocari, sollicita quidem procuratione civium Aquilanorum d, mandatoque summi Pontificis Eugenii Papæ quarti; cum esset grandævus, & frequenter orasset Altissimum, ut idem monasterium ad manus patrum Franciæ deveniret; exauditus pro sua reverentia, jussu patrum ad summum Pontificem Eugenium senex quidem, & contritus laboribus, Romam venit: mandatum accepit, ut monasterium ipsum Collismadii regendum susciperet, aptaretque sua providentia, fratrum religionis propositique sui congregatione adunata, ad observantiam regularem. Dum autem pervenisset Aquilam, difficiles inveniens illos cives, conventualium suggestione totaliter immutatos, alios etiam, qui prius litteris adhortativis Franciæ patres impulerant ad hoc inceptum negotium; ipse pater repedare disposuit Romam. Igitur iterum rediit, & summum Pontificem de suo regressu dolentem, ut sibi repetendi lares proprios daret licentiam cum benedictione Apostolica postulavit.

[44] [miro modo] Sed Deus aliter disposuit pro sua pietate: quod satis evidenti signo monstravit. Cum enim exiret de Collemadio, atque in porta monasterii se fratribus illius loci conducentibus cum precibus & orationibus commisisset; calcar unum de suis adhæsit portæ, quasi Dominus illum redire debere iterum moneret. Dum igitur Romæ staret venerabilis abbas sancti Pauli e, qui postmodum extitit Cardinalis, de legatione quadam rediit, audivitque Patrem sanctum inauditum ab Aquilanis fuisse regressum. Quod ægre ferens, prout vir devotissimus erat, zelans observantiam regularem, & illam prosequens indefesse, dominum Papam adiit, illum exorans, ut non permitteret labores tantos, qui fructum tandem grandem facerent, deperire.

[45] [impetrat,] Dominus vero Papa totus voluntarius adhoc ipsum, resumens animum, præcepit iterum Patri quantocius Aquilam remeare, duos illi notabiles viros associans, qui tractarent cum civibus Aquilanis reformationis jam dictæ negotium, & cum plenitudine potestatis, quidquid esset agendum, cum beato Patre disponerent. Post varios ergo tractatus, in unam voluntatem Pater beatus, & cives convenere pariter: sicque monasterium ipsum beato Patri regendum totaliter commiserunt, providentes illis auctoritate Sedis Apostolicæ, qui nollent observantiam regularem sectari. Pater igitur sanctus accinxit fortitudine lumbos suos, patri suo beatissimo Cælestino conjunctus, manus extendens ad fortia.

[46] Religionis onus plus quam antea tolerans virtuose, [ac monasterium idem] cum omni re necessaria fratribus monasterium vacuum invenisset, laboravit cum suis fratribus f sustinens paupertatem: a falsis fratribus passus insidias, perpessus injurias, minis & irrisionibus impetitus. Accidit autem, ut, adveniente quadragesimali tempore, dum fratres illi conventuales, qui ficte cum patribus devotis remanserant, consilium pariter inissent, ut in scandalum populi, vituperium beati Patris & fratrum suorum, qui pauci adhuc erant, repente simul abscederent, & ita remaneret ecclesia sine Missis. Quarta igitur Dominica sacri temporis, qua Lætare Jerusalem in ecclesia decantatur, exierunt: &, ecce, provisione divina septem fratres continuo de Francia cœnobium per ecclesiam intraverunt, receptique sunt a beato Patre, & populo Aquilano cum gaudio & exultatione, confusis malevolis & rejectis, ut monasterium ab indisciplinatis fratribus totaliter mundaretur; liberaque regularis observantia remaneret.

[47] Senio igitur confectus Pater infatigabilis animi prorsus, [gubernandum] nusquam vincendæ virtutis, suæ conversationis altius mensuram extendit, exercitiis durioribus macerans carnem suam, ac sui fortitudine spiritus infirmum corpus ad opus dirigens salutare. Nec dubium fuit, quin ejus precibus devotissimis illud cœnobium Christus reformari voluerit sanctissimi Cælestini meritis, in quo sacratissimum ejus corpus repausat, qui præcipuus Religionis Cælestinorum extitit institutor, & Aquilanæ civitatis protector indesinens coram Deo, quatenus in præsentia tanti confessoris degentes fideliter attenti, beatæ conversationis operibus Deo vivo & vero sub humilitatis habitu deservirent: & frequentius locus ipse, quem confessor almificus de plenariæ absolutionis indulgentia g coronatus illic h in summum Pontificem, principio suæ assumptionis ornaverat, adiretur.

[48] Voluit enim gloriosus confessor Petrus beatum patrem Johannem, [admittit.] quem præcipuum in omni suæ religionis observantia filium semper habuerat, sibi jungi, suumque mausoleum tanti filii gloriosa præsentia copiosius honorari, quem post præsentis vitæ decursum, post ingentes virtutum labores, post exercitia suæ Religionis & munia, ad æternæ vitæ perpetua gaudia sublevaretur: & ita Petrus & Johannes simul ad templum cæleste ascendentes, orarent pro filiis, quos exemplis eorum salutaribus ad perfectionis vitæ frugem, sub eorum magisterio dignentur eorum precibus & meritis promovere.

XIII.

[49] Noster igitur beatissimus pater & præclarissimus heres Johannes, [Beatus fluxu ventris laborat:] cum præfato sacro cœnobio Collismadii anno uno circiter præfuisset, Italis fratribus atque Francis omni virtute præcipuus, exemplar conversationis perfectissimæ fideliter exhibens, caritate plenus, & fraterna dilectione sincerus; divinæ providentiæ placuit tantum ac talem Virum ex hoc seculo nequam sustollere, quem gloria cælesti dignissimum, intuitu grandium meritorum, agnoverat. Octoginta igitur quinque agens annos a sua nativitate decursos, anno videlicet quinquagesimo quinto a Religionis Cælestinorum ingressu, vigilia diei Assumptionis beatæ Virginis Matris Mariæ, in matutinali præsens Officio, ventris fluxu corporeis viribus cœpit repente destitui: nec omisit, ut erat ferventissimus, quin illa festivitate divinis assisteret; Missam devotissime celebraret, & refectionem perciperet in conventu. Demum invalescente morbo decubuit, indicans fratribus, qui secum erant, debere in Christo se resolvi, psalmis, hymnis, & orationibus muniens finem suum.

[50] [fratres de sua infirmitate tristes] Quod cum intellexissent fratres, tanto pastore, tamque necessario de proximo fore privandos, ad eum unanimiter accesserunt, fusisque lacrymis copiosis dixerunt illi: Cur nos Pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Invadent enim gregem tuum parvum falsi fratres, qui tamquam rapaces lupi super oviculas tuas desævient: nec erit ulterius, qui furiæ resistat illorum: qui, dum sanus eras, callide nos ejicere tentaverunt. Necessarium igitur erit, ut abscedamus & demus locum iræ, nostramque patriam celeriter, priusquam eveniat nobis in scandalum, repetamus.

[51] [consolatur,] Quibus Pater sanctus placido vultu respondit: Ne timueritis, fratres mei, siquidem obedientia sancta, qua vos divinæ servituti obligastis feliciter, & omnem captivastis in obsequium Christi propriam voluntatem, ut huc ad opus tam sanctum & meritorium veniretis, conservabit vos inconcussos & illæsos: ut non sit qui exterreat, aut a loco sacri hujus cœnobii vos expellat. Sed etiam ne recesseritis caveatis, ut inceptum dimiseritis hujus sanctæ reformationis negotium: quoniam ego semper vobiscum ero propior mortuus, plusquam vivus. O vocem hominis constantis, bene de Deo suo fideliterque sperantis! acsi cum celeberrimo doctore Ambrosio tantus Pater dixisset: Non ita vixisse inter vos me recolo, ut pudeat vobiscum iterum remanere: neque timeo prorsus mori, cum bonum Dominum habeamus.

XIV.

[52] O nimis felix meritique celsi, decus & honor bene viventium, [& piis monitis] monachorum religiosissimus pater Johannes: qui dum, quo viveret, dilexisset suos, & ad omne opus bonum fideliter promovisset, in finem dilexit eos, quos in carissimos filios atque discipulos, cum peregrinatus in terris, in omni disciplina regulari frequenter instruxit, & ut proficerent jugiter in timore Dei religionisque observantia, dum esset sanus & incolumis, admonuit. Unde cum finem suum appropinquare quantocius cerneret, se modice subtiliari * i a lectulo fecit, sermonem devotissimum faciens præsentibus & futuris, præsentia tangens, futura prospiciens, docens fratres, & admonens illos, ut indesinenter vocationem suam attenderent, &, ad quod venissent, frequenter cogitarent, perficiendo sacris virtutum operibus religiosa vota, quæ coram sacris altaribus sua labia distinxerunt.

[53] [ad religiosam] Inculcavit etiam sæpius ut sanctæ regulæ, sub qua militabant, & constitutionem religionis, cujus habitum ferebant, ut Religiosos decet plurimum, mandata servarent, cærimoniasque non prætermitterent regulares, omnemque relaxationem fugerent in observantia regulari. Monuit insuper eos, ut ferventes essent & diligentes in opere Dei: charitatem, humilitatem, patientiam, obedientiam sectarentur: ut unanimes uno ore unitatem spiritus in vinculo pacis amarent, quatenus dilatato corde sancti desiderii passibus, juxta quod ait pater noster Benedictus, succinctis castitate lumbis currant viam mandatorum Dei.

[54] Pariter etiam instruxit illos cum vitiis & concupiscentiis pro viribus domesticum domare hostem, [perfectionem adhortatur:] timoreque divino configere carnem suam, quatenus discerent conterere sathanam sub pedibus suis, cujus propter virtutum experientiam non ignorare deberent astutias: & ut scalam nostri legislatoris regularem conscenderent per incrementa virtutum, ut Dominum Jesum innixum scalæ, tandem in præmium consequi mererentur. Sed etiam cum tanto fervore, cum tanto zelo religionis, cum tanta sinceritate spiritus devotissimi alloquebatur fratres ejus lectulum ambientes, fideliter admonens, ut amarissimo fletu & gemitu se continere non valerent. O vere doctor optime observantiæ regularis, gladio spiritus, quod est verbum Dei, corda penetrans filiorum. Nil umquam docuit, quod opere non fecerit: nec perfectionis iter cum discipulis exigens dixerat illis: Ite, sed venite: ut hæc verba salutifera multum per omnem modum fidelissima sint & vera, quod debeant fratres in corde perfecto recondere, cum fuerint ultima, doctrinam Patris concludentia salutarem.

ANNOTATA.

a Tomo IV Maii, die 19, pag. 536 sunt ista: Vincentius Spinellus circa finem Vitæ a se compositæ dicit, sacra ejus ossa Aquilæ servari in capsa argentea inaurata, quæ mausoleo marmoreo insigniter laborato includitur. De Sancti ejusdem ossibus Aquila Collismadium translatis, ac miraculis ibidem per illa patratis, agitur die ac tomo citatis pag. 436.

b De hoc monasterio Commentarius prævius § 1. His addi possunt, quæ citata mox pagina 436 dicuntur: Facta est autem translatio corporis prædicti confessoris almifici sub anno Domini millesimo trecensimo vigesimo septimo, die quinto decimo Februarii. Reconditum autem fuit honorifice in capsa ferrea, vallata seris fortissimis, in ecclesia S. Mariæ Collemadii de Aquila: quæ quidem ecclesia est de Ordine ejusdem clarissimi confessoris: quam etiam ecclesiam idem ipse Sanctus ante suum papatum construxerat, & in papatu existens absolutionis plenariæ indulgentia decoravit. Quia autem postea de ista indulgentia recurret sermo satis frequens, appono hic sequentia apud nos in annotatis pag. 437: Ipsam bullam vide infra in supplemento (pag. 519) estque etiam edita ab Ughello in episcopis Aquilanis col. 426, & apud Raynaldum, (ut licet videre ad annum 1294, num. 14) sub die III Kal. Octobris in festo S. Michaëlis. Variis quoque eadem indulgentia miraculis confirmata fuit, punitis eam contemnentibus, aut dubiam facientibus; sicut apud nos pagina 519, quam designabam modo, legi potest.

c Telera pag. 311 refert, ea de re anno 1418 cum Martino PP. V tractasse Joannem, quando e Francia Romam profectus est. Lege Commentarium prævium § 2.

d De Aquila consuli possunt dicta ibidem § 1.

e Joannes de Messina nomine, monachus Benedictinus S. Justinæ, arctissimo cum Beato amicitiæ vinculo constrictus, ex Telera pag. 313.

f Difficultatibus compositis, uti refert Telera pag. 314, Collismadium B. Pater rediit versus finem Martii anno 1444, monachis duobus Gallis sociatus, atque istius monasterii possessionem adiit. Bullæ ab Eugenio PP. IV ad finem a B. Joanne, nec non a P. D. Luca Romano, tunc temporis Priore monasterii Collismadiensis, intentum, teste Telera pag. 313, data fuit die 6 Martii anni ejusdem 1444, cujus exemplar originale conservari affirmat in abbatia Sulmonensi.

g De hac indulgentia egimus supra lit. b. Cælestinus PP. V illam dedit anno primo sui Pontificatus, id est, anno Christi 1294.

h In bulla sua superius indicata lit. b., sic loquitur Cælestinus: Nos, qui in ipsius Sancti (Joannis Baptistæ) decollatione capitis, in ecclesia S. Mariæ de Colle-madio Aquilensi, Ordinis S. Benedicti, suscepimus diadematis impositum capiti nostro insigne .., cupimus venerabilius honorari. Ut igitur ipsius Decollationis festivitas in d. ecclesia præcipuis extollatur honoribus .., omnes vere pœnitentes & confessos, qui a Vesperis ipsius festivitatis vigiliæ, usque ad Vesperas festivitatem immediate sequentes, ad præmissam ecclesiam accesserint annuatim, … absolvimus a culpa & pœna &c.

i Ita etiam lego in Ms. Belfortiano, ac duobus Chiffletianis; sed in primo ex his duobus supra vocem istam ponitur linea, vocis ejusdem, uti suspicor, abbreviatæ signum. Cum igitur subtiliari non intelligam quidnam hic significare velit, aut possit; posui ad marginem, legendum fortasse subterlevari.

* f. subterlevari

CAPUT VI.
Insignium virorum ad Beatum accessus; obitus; corporis expositio; panegyris; exsequiæ; sepultura.

XV.

Proxime decessurum, & ad Creatorem, qui fecit eum, [invisitur ab episcopo Aquilano, & aliis,] accessurum beatissimum Patrem episcopus a, Monterii comes b, ac domini Cameræ c, cum multis aliis civibus Aquilanis attendentes venerunt omnes charitative visitare illum, ac seipsos totamque recommittere civitatem, benedictionemque tanti Patris recipere. Quæsierunt igitur, ut benediceret eis. Quod facere Pater humilis humiliter recusavit, episcopum rogans, ut potius illi benedictionem suam daret, quod & fecit: petens etiam se ab eodem Patre benedici: quem maximi reputabat esse meriti apud Deum. Benedixit igitur episcopum atque cives, quorum nonnulli suos annulos aureos in ejus digitis causa sanctificationis ponebant: ex quorum contactu postmodum ab infirmitatibus suis plurimi sanitatis beneficium perceperunt. Flebant omnes, qui aderant, propter recessum ejus, ac pias lacrymas ab oculis ob carentiam tanti Patris devoti effundebant. Ipse vero semper elevatis oculis, tacitus Dominum exorabat, signaculo crucis se muniens, videns in occulto velaminis, quo tandem pro suis meritis deveniret.

[56] Unde lætabatur mente sub silentio verba paterna voce resonans: [& susceptis Ecclesiæ Sacramentis,] O quantum sunt illi, qui sunt in paradiso, felices! Affuit & ille religiosus pater Johannes de Capestrano d prædicator egregius; qui prius viderat illum, & noverat qualis erat. Qui dum sanctum Patrem trahere ultimum spiritum inspexisset, dixit illi: Cognoscis me Pater, At ille: Cognoscant te angeli sancti Dei. Postmodum vero credens illum migrasse, clausit digitis suis oculos ejus: & Altissimo spiritum ejus commendavit. Erat quippe in extasi, horaque sub illa certis personis apparuit: qui postquam ad eum venissent, quem mortuum se crediderant invenire, vivum, sed trahentem ultimum spiritum invenerunt. Ad se ipsum quippe redierat, & morti proximans in solo pectore vitalis spiritus ejus palpitabat. Receptis igitur ecclesiasticis Sacramentis, stetit quietus, expectans devotissime finem suum.

XVI.

[57] Quoniam mortales cunctos Dominus in luce creavit, [placidissime] ut capiant meritis gaudia summa poli; mortalis hic beatissimus Pater intelligens proximum esse finem suum, mente sanus, perseverans cum Deo, sui dissolutionem corporis expectabat. Agonizans igitur coram filiis, volvere cœpit oculos suos, ac se totum in se colligere, manu dextra tenendo crucem, & candelam ceream sacrosanctam in altera, semper in corde psalmos & orationes devote submurmurans. Qui dum psalmum illum: Laudate Dominum in sanctis ejus, ore sibilotenus decantaret, die sancti Ludovici e Regis Francorum, cum in matutinali Officio, Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo cantaretur, felix illa anima migravit a corpore, sedes petens æthereas, cum vivis & dantibus honorem Deo, gaudia felicia perceptura. Et sic plenus dierum ab infimis transit ad superos gloriosissimus Pater: qui dum viveret in humanis, tam fervens in opere divino extitit, tam devotus, tam sollicitus, omni virtute plenus, ut suo ævo, quo laboravit sub sole, nullus regulari sub observantia degens illi valeat comparari.

[58] Nec miraculis caruit ejus vita, qui mirabilis omni proficienti sub habitu sanctitatis semper fuit, [obdormit in Domino.] & pro sanctitate nimia venerandus. Primum certe miraculum quod Sanctus dedit, ipse est: ut maximus sanctus erat, qui velatus carne humana, corpore simul & mente castissimus, vires transcendit corporeas, nil quod ad omnem sanctitatem & castimoniam atque pietatem, quæ ad omnia valet, omittens. O beata, terque beata mors! Nec verius dicenda mors plane, quæ securioris meliorisque vitæ noscitur esse principium: ut inceperit venerabilis Pater nasci, cum tabernaculum suæ carnis, mansiones Altissimi ingressus, reliquerit.

XVII.

[59] Rationi consonum valde fuit, ut sacratissimum * tam beati hominis corpus, [Honorifice exponitur corpus,] quod organum sancti Spiritus dudum extiterat, honore cum debito tractaretur, cui reverentiam sui filii atque discipuli sub fideli obsequio gratiosius exhiberent. Quod & devotissime peregerunt. Modo siquidem Religionis assueto, dum habitu sacro penitus fuisset vestitum; deposuerunt illud in grabato, moreque gentis Italicæ, vultum discooperuerunt, & processionaliter ab infirmaria discedentes ad ecclesiam detulerunt, statuentes illum in medio ecclesiæ, quatenus a multitudine conveniente ad indulgentiam proximam f videretur.

[60] [& habetur oratio panegyrica:] Reverendus autem ille pater Johannes de Capistrano sermonem egregium de conversatione ejus, de sanctitate, de modestia, de virtute, coram plurimis g ducentis hominum milibus fecit, accipiens pro themate suo: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes, actus ejus sanctissimos, & obitum illius gloriosum, particulariter & distincte, prout fuerat edoctus, & ipsum jam dudum agnoverat, patenter edisserens, & extollens illum summis laudibus justum, ut sanctum, utque Deo placentem coram multitudine populorum. Finito vero sermone, tantus populi concursus accessit ad feretrum, tamque violenter irrupit, ut fuerit custodia necessaria armatorum, ne sacrum corpus everterent: quod labore cum maximo in capellam sancti Johannis Baptistæ transtulerunt: videbaturque vultus ejus ab intuentibus gratiosus, quasi subridens, articulos manus habens flexibiles: ut non mortuus, sed dormiens crederetur. Multi debiles & infirmi illic curati sunt, ad corporis sacri tactum sanitati pristinæ restituti.

XVIII.

[61] Sacris etiam tanti Patris funeribus Aquilanos deesse fas non erat, [concursus ad funus: B. Coleta] qui sperarent ejus precibus & meritis ad æternæ salutis itinera se dirigi, cujus se, dum adhuc viveret, civitatemque suam devotis & humilibus petitionibus commendarent; non defuerunt plane; sed cum episcopo civitatis, totoque clero ac Religiosorum copiosa multitudine, tenentibus cereos accensos in manibus, convenit universus populus, egeruntque solemnes ac devotas exequias, ejusque manus & vestigia devotissime osculati sunt. Aspiciebant siquidem ejus faciem gloriosam tamquam faciem vivi hominis dormientis, & admirabantur satis, illam nullo pallore mortis infectam; ita ut in laudes sanctitatis ejus omnes prorumperent. Nec unum tacere debemus mirabile, quod ejus præbet testimonium sanctitati. Religiosa quædam devotissima, præstantissimæque virtutis, nomine Coletta h; cujus industria, sive conversationis merito, monasteria plurima Religiosarum pauperum sanctæ Claræ, cujus habitum ipsa, dum virgo foret, de manu Papæ Martini quinti i receperat, ædificata fuere: quibus etiam auctoritate Sedis Apostolicæ præfuit, & manutenuit in continua paupertate, juxta beati Francisci legislatoris earum observantiam conversans. Quæ, dum esset juvencula, virgoque purissima, tanto zelo devotionis incanduit, ut omnes Ambianensis civitatis incolæ mirarentur.

[62] [Beati obitum absens cognoscit:] Hæc enim beatum Johannem, tunc Priorem monasterii Ambianensis, ordinis Cælestinorum frequenter adibat: a quo salutis monita percipiens, dietim proficiebat in gratia sanctitatis. Adhortari quippe non desinebat illam, ut in salutari virginitatis proposito remaneret, verbis, dum poterat, libellis, dum non poterat, ipsam erudiens. Hæc igitur ad tantam perfectionem devenit, ut reclusorium apud castrum Corbeiacum k, unde traxerat originem l, subintraret: ac demum, revelatione sibi facta divinitus seu cælitus, Romam adiret, summo Pontifici revelationem exponeret, & ab eo reciperet habitum, veluti protulimus, sanctitatis, ut virginibus sacris diffusis per Galliam, formam bene vivendi & conversandi præberet. Habebat namque prophetiæ spiritum, cui multa secreta cælestia divinitus revelata fuere: cujusque vita admirabilis fuit valde, ut ejus finis etiam miraculis extiterit gloriosus. Dum ergo beatus Johannes Aquilæ spiritum Deo reddidisset, illa trans Alpes Ambianis in suo monasterio residens, in spiritu cognovit recessum beati Patris a seculo, suis cum lætitia dicens & pluribus aliis: Hodie reverendus Pater meus spiritualis transivit de mundo: cui cives Aquilani devotas & solemnes exequias exhibent, vestigia ejus devotissime osculantes. Notaverunt autem diem, quo beata virgo Coletta revelaverat, obitum sancti Patris, & a fratribus ex Aquila redeuntibus, qui funeri ejus astiterant, hæc ita esse, velut beata virgo retulit, cognoverunt *: Sic sic, honore tali dignus est, quem Dominus voluerit honorare: ut in memoria digne vertatur hominum, qui ad gaudium transit angelorum.

[63] Sed & nos, dilectissimi fratres, quid acturi sumus, [Epilogus] qui tam beato privati pastore manemus? familia tua remansit vidua, beate Johannes: luxit & elanguit parvus grex in colle sacro, dum perdidit conductorem suum, veritus dispersionem, ne periculum a lupis vespertinis incurreret. Sed hanc fiduciam habemus ad Deum, ut, qui te, dum fores nobiscum feliciter, inspiravit dare securitatis responsum, ut ad cælum vadens, filios non derelinqueres tuos, firmissimam teneamus spem, jam effectualiter te, beatissime Pater, redditurum, quod nobis felicissimæ vitæ conscius, vivus & sanctus promiseris. Pium est utique, gloriosissime Pater, tuum flere recessum, qui gravissimus extitit in hoc seculo captioso versantibus, quorum director fores, pastor & rector sub monastica disciplina.

[64] Pium est & gaudendum tibi, quia ereptus es de venantium laqueis, [biographi.] relicto pondere carnis. In infirmis lætus & jubilans tuus gloriosus spiritus adiit paradisum, in quo perpetuo Sanctorum animæ jocundantur. Ita Pater, quoniam sic placitum fuit in oculis divinæ majestatis, reddere unicuique secundum opera sua: illud, inquam, gaudium dare Sanctis, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; illis ab initio seculi præparatum. Hujus tanti Patris, qui tibi placuit merito castitatis, & summa perfectione virtutis, Jesu bone, precibus & meritis, hanc conservare digneris familiam tuam, pro cujus eruditione tibi fideliter serviens laboravit, & a te grandia præmia recepit, inque supernis & regione vivorum ipsi feliciter nos conjungere. Amen.

ANNOTATA.

a Apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ, col. 436 editionis Romanæ, præfuisse cathedræ Aquilanæ tunc temporis memoratur Amicus Agnifilus: de quo ibidem plura legi possunt.

b Ita etiam eum vocant Ms. Belfort., & Chiffl. 2. Italice a Telera pag. 317 vocatur il conte de Montorio.

c Præter varias hujus vocis significationes apud Cangium, notatur ab eo accipi pro fisco imperatoris vel regis. Hic forte accipitur pro urbis primoribus vel magistratu. Telera pag. 317 il Magistrato.

d Lege, quæ de illo præmisimus in Commentario § 1.

e Incidit quidem apud nos hic dies in 25 Augusti; sed quia in Italia tunc celebratur festumS. Bartholomæi Apostoli, ideo apud Collismadienses dilatus fuerit dies S. Ludovici in 26 ejusdem mensis. Suspicor accidisse ut, hac re non observata ponatur a Saussayo dies 25 Augusti nostro Beato emortualis, & a Ferrario annuntietur etiam tunc memoria ipsius. Vide inter Prætermissos apud nos eodem die 25. Hinc etiam contigerit fortasse, ut in Vita nostra Italica Ms. B. Joannis idem dies 25 notetur.

f De hac indulgentia a S. Cælestino V concessa, consule Annotata ad cap. 5. Dicitur proxima (funeri B. Joannis:) quia, ut supra vidimus inter Annotata ad cap. 5, incipiebat a primis Vesperis festi Decollationis S. Joannis Baptistæ, id est die 28 Augusti.

g Hanc vocem confeci ex abbreviata plimis. At Ms. Belfortianum, & Chiffletianum 2 legunt: Coram ducentis circiter hominum milibus. Forte legendum coram plurimis hominum millibus, ut & concionator intelligi posset, & ecclesia eos capere. Telera pag. 319 cum propter exsequias Beati, tum propter indulgentias convenisse scribens ad ducenta millia personarum,addit, hanc rem, si non fuisset scripta ab auctore hujus historiæ, qui ibidem præsens fuit, non esse creditu facilem. Sed unde scit, biographum, tunc ibi adfuisse? Et fac adfuisse; manet tamen difficultas modo proposita, quæ est in voce coram.

h Alias Coleta; de qua fuse a nobis actum est tomo 1 Martii, die 6, a pag. 532. Hic in proxime sequentibus differt in modo narrandi hoc Ms. a Chiffletiano 1: quod cum eodem post pauca denuo sic fere consonat: Cujus industria sive conversationis merito multa monasteria Religiosarum sanctæ Claræ, cujus habitum de manu Papæ Martini quinti, dum virgo foret, receperat, ædificata fuere. At post hæc incido ibidem in Beati miracula. Anteriora in dicto Ms. interciderint, vel deperdita fuerint, ut merito suspicari licet.

i Tomo 1 Martii proxime citato in Annotatis ad cap. V Vitæ B. Coletæ pag. 550 lit. b sunt ista: Erat hic Benedictus XII, dictus XIII, in longo schismate antipapa successor Clementis antipapæ, quem S. Vincentius Ferrerius, cujus infra num. 84 fit mentio, doctrina, sanctitate, & miraculis illustris defendebat. Quomodoigitur hic in scenam prodit Martinus V PP.? Sed nodo huic non male adhiberi posse videtur hic cuneus, dicendo, Beatam illam, accepto velo a Benedicto pseudo-pontifice, dum schisma grassaretur, illo soluto in concilio Constantiensi, & Martino V ad Petri cathedram evecto, ac pro legitimo ejusdem successore agnito ab Ecclesia universa, voluisse iterum ab eo velari, tamquam vero Pontifice, sicut observat Menardus ad Vitam B. Joannis pag. 677. Sedit autem ab anno 1417 usque ad 1431. Favet huic explicationi, quod laudata Beata a Martino PP. V acceperit anno 1426 facultatem erigendi aliquod monasterium intra diœceses in Belgio designatas; ut licet videre § 1 Commentarii ad ejus Acta, tomo citato, pag. 532.

k Corbeiacum, al. Corbeia, vulgo Corbie, sic describitur apud Baudrandum: Urbecula Galliæ in Picardia provincia … ad Somonam fluvium, … quatuor leucis distat ab Ambiano in ortum, & 8 a Perona in occasum &c.

l Traxit & sumpsit originem in Corbeia in vico Calceye, ut dicitur apud nos tomo antea designato, pag. 535.

* Chiffl. 1 add. tanti ac

* Belfort. & Chiffl. 2 usquequaque verum esse com pertum est:

CAPUT VII.
Varia miracula ad Beati sepulcrum facta; apparitio ejus.

XIX.

Fuit in civitate Aquilæ quædam Domina nobilis, nomine Margareta, [Matrem quamdam,] relicta quondam nobilis viri Puchi de Camponischis: quæ de præfato marito suo unicum filium elegantis formæ, dominum Georgium strenuissimum militem & audacem susceperat. Georgius hic bonæ indolis adolescens, liberalis in omnes, & in omnibus gratiosus, ita placuit nobilibus & civibus Aquilanis, ut illum miro prosequerentur affectu. Verum dum partialis esset regum naturalium liliorum *, & ob eam causam rex Alfonsus a timeret eum, suspectus * de voluntate & potentia ejus; qua de re illum mortali odio prosequebatur: factumque est, ut præfatus juvenis iret Nursiam b, ut se cum multis aliis nobilibus hastiludio exerceret.

[66] Optimam igitur occasionem rex juvenem perimendi nactus, [de occiso unico filio desperatissime tristem,] jussu ipsius a matricianis c in redeundo crudeliter est occisus. Unde mater in tantum doluit, ut pene totaliter desperaret, miserabilesque voces daret, & de Deo conqueretur, qui suum unicum filium tam ferociter interimi permisisset. In domo sua juvenis mater per annos quinque desolata remansit, mortem illius impatientissime ferens, ut nec per idem tempus ecclesiam frequentaret, nec ullam consolationem recipere vellet. Beatus vero Johannes audiens incommodum mulieris, lectulo suæ infirmitatis decubans, quæ sibi cum margaritis pretiosos adaptabat cibos, ut sanitatem reciperet; illi mandavit, ut ad instantes indulgentias deberet accedere. Quæ, licet invita, reverita tamen Patris beatissimi sanctitatem, ad indulgentiam Collismadii venit. Accessit igitur flens ad capsam, iisque verbis fuit eum coram multis assistentibus allocuta:

[67] Sancte Pater, te viventem in carne non vidi, [liberat odio immortali contra cædis ejus auctores.] qua de re nimis doleo; jussionem tamen, qua me vivens obligaveras, adimplevi. Ecce igitur veni, tuæ sanctitati me committens, ut sis intercessor mihi propitius ante Deum. Quod cum dixisset, super feretrum causa devotionis accubuit; ac subito pulsus tres a quatuor feretri partibus, ad quas se transtulit, audivit: quos etiam præsentes tam viri, quam mulieres audierunt. Ex quibus admirata nimis, ita mente divinitus mutata est, ut non amplius de morte filii turbaretur, homicidas intactos relinquens, quos, si voluisset, simili talione puniri fecisset. Quibus ob amorem Dei, meritis sancti Patris, quidquid in eam perperam egerant, indulsit penitus; & eos in suam caritatem recepit. Unde liquido patet, quanti meriti fuerit ante Deum, qui suis precibus mentes hominum ad crudelitatem pronas totaliter immutavit.

[68] [Contracta, mutus, laborans tibiis, curantur: annulus tactus fit sospitator.] Reatina d quædam mulier, Massia nomine, dum sic membris esset contracta, quod vix se movere possit; de terra sua venit cum Zammettis e sive potenciis ad corpus venerabilis Patris, jacens per spatium aliquod sub grabato, in quo repositum erat sacrum corpus: quæ libera surrexit & sana; relictisque bajulorum adminiculis, læta suam repedavit ad domum. Attalacozo f quidam juvenis a nativitate mutus Collismadium venit, & coram frequentia populi tunc ad indulgentias venientis accessit ad sacratissimum beati Viri corpus, genuflectens ante illud humiliter & devote: confestimque in loquelam prorupit meritis hujus Sancti.

Tempore longo domina quædam patiebatur inflationem tibiarum, ut ambulare vix valeret: quæ dum cum devotione ac fide multis precibus accessit ad corpus sacratissimum, mox fuit sanitatis beneficium consequuta.

Ea die, qua jacebat Viri beatissimi corpus in ecclesiæ medio, ut ab omnibus videretur; quædam mulier posuit annulum suum in digitis sancti Patris: per cujus tactum sanantur febres, & infirmitates aliæ, ut ipsamet retulit: prout etiam dixerunt, qui tactu prædicti annuli sanati sunt.

[69] [Infestatio malignorum spirituum sublata: Beati apparitio:] Retulit alia quædam mulier habens filiam unicam longo malignorum spirituum turbatam tremore, ut etiam mater cum domesticis aliquando stare non auderent in domo. Rogavit igitur Dominum, ut meritis hujus Sancti sanaret ab hujusmodi infestatione filiam suam; quæ confestim sanata fuit. Sed cum iterum ad corpus beati Patris redisset; rogavit filia Deum, & Sanctum ipsum, quod, si data sanitas esset ad salutem filiæ, vivens perseveraret in ea: sin alias, moreretur: factumque est, ut, cum domum rediissent, infirmata continuo moreretur.

Johannes iste beatissimus pater dum esset in Avinionensi monasterio, maximam familiaritatem habuit cum illius loci suppriore Petro g nomine: cujus nihilominus sanctitas humano judicio perfectioni sancti Patris valeret quoad plurima comparari. Dum ergo transisset e mundo; confestim illi venerabili suppriori festivus apparuit, ac post multa gratiosa colloquia, vidente suppriore, transiit jocundus ad superos. Notaverunt igitur diem & horam, ac venerabilem Patrem cognovit, postmodum illo sub tempore feliciter hinc migrasse.

[70] [surdi, & claudi sospitati: mirum ejus] Beatissimus pater noster Johannes in gratia locuples, surdis auditum, claudis gressum nedum exhibuit; sed etiam malignos effugavit spiritus suæ merito sanctitatis. Quidam enim homo de Piczulo h Aquilensis diœcesis, Brictius nomine, per decem annos a spiritibus immundis vexatus, dum accessisset, ubi sacrum corpus jacebat, liberatus est coram multis.

Erat quædam alia domina de Reate, Bonaventura nomine, per unum annum a spiritu maligno vexata: quæ dum cum devotione ad sacrum corpus accessisset, confestim liberata est, & ab infestatione dæmonum totaliter quieta.

[71] [adversus dæmones patrocinium.] Referunt, qui viderunt, aliam dominam de Monte Regali i nomine Katherinam, vexatam a dæmone per medium annum fuisse: quæ cum accessisset ad sepulchrum Patris cum devotione maxima; liberata fuit coram multis.

Taceri non valuit sanctitas Viri Dei, quin per signa gloriosaque miracula monstraretur. Quædam alia, nempe domina Nella nomine, quinque mensibus a quinque spiritibus manifeste vexata, meritis sancti Patris, Dei gratia liberata fuit, præsentibus patre, matre, viroque suo, multis quoque simul astantibus aliis, qui tantum viderunt miraculum, & Deum in Sancto suo magnis vocibus laudaverunt. Alia quædam mulier de abbatia sancti Salvatoris k, Johanna nomine, per unum annum extitit a spiritu nequam vexata: quæ dum accessisset ad beati Johannis corpus cum devotione & fide, sanata est.

[72] Verus fraternæ caritatis amator semper extitit beatus Johannes: [discordes pacificati, ac varii infirmi sanati.] unde cum maritus cujusdam mulieris ad tantam discordiam cum suo cognato venisset, ut, acceptis armis, mutuo se vellent occidere; mulier ipsa cum lacrymis Dominum oravit, ut per merita sancti patris Johannis a periculo mortis illos eriperet, & reduceret ad concordiam atque pacem: quod & factum est, ut petivit *.

Longe lateque beati Johannis fama percrebuit, ut omnes ejus benedictionem perciperent. Unde quædam mulier de castro Rigufredi l, Reatinæ diœcesis, per annos sexdecim in manibus sic erat contracta, ut cum * difficultate comedere posset, & manum ad os porrigere. Facto igitur ad Sanctum voto, tacta etiam capsa, ubi sacrum corpus jacebat *, sana liberaque ad propria est reversa.

Domina quædam ex Aquila, uxor Antonutii pectinarii m, Katherina nomine, dum esset in tibiis & cruribus debilitata valde, & ambulare vix posset; cum devotione beati Viri corpus deosculans, sana repedavit ad domum.

[73] Johannes quidam de Castro Murronis n dum in quoddam castanetum ad incidenda ligna die quadam intrasset, [cæcus, infirma, vexata a dæmone sospitati;] casu contigit unam spinam ejus oculum occupare: unde totaliter perdidit visum. Qui subito cum magna devotione promisit ad sepulchrum beati Viri cum candela venire: quod & fecit, statimque sanus & incolumis recessit.

Die tertia Novembris, obitum sancti Patris sequentis, quædam mulier de Aquila, Petruria nomine, uxor Marini de Picha, dum per quatuor menses infirma sic esset, ut de lectulo surgere non valeret; ad Viri beati corpus se portari fecit, seque eidem recommendavit humiliter & devote: unde meritis hujus Sancti sana recessit & libera.

Erat quædam puella sexdecim annorum de comitatu Reatino, Sancta nomine: quæ dum tam crudeliter a maligno spiritu vexata fuisset, ut mirabiliter tremeret, & tam horribiliter ejularet, ut domum, in qua morabatur, totum etiam castrum verteret in stuporem: duxerunt igitur eam pater & mater, aliique ejus consanguinei ligatam ad corpus beati Johannis, & subito factam sanam ac liberam ad propria reduxerunt.

[74] Alia quædam vidua de Paganita o, dum in corde & stomacho per tempus infirmaretur graviter usque ad mortem; [infirma alia, uti & surda.] audita fama sancti Viri, devotione, qua potuit, recommendavit se tanto Patri, deferre promittens eidem unum cor de cera. Quæ gratia Dei, meritis hujus Sancti, fuit totaliter liberata.

Mulier quædam de civitate Regali p, Philippa nomine, cum per annos quatuor surda fuisset, dolorem etiam capitis pateretur; audita fama sancti Viri, cum magna devotione perrexit ad sepulchrum ejus, ac confestim fuit a præfatis infirmitatibus omnimode liberata.

ANNOTATA.

a Alphonsus rex Neapolitanus, hujus nominis primus, mortuo patre suo Ferdinando, Aragoniæ & Siciliæ rex, a Joanna regina Neapolitana in filium ac regnum adoptatus fuit; ac deinde per eam ab hac dignitate amotus, quamtranslulit in Renatum Andegavensem. Hinc intelligi potest, quomodo Alphonsus esset affectus in Renatum, contra quem bella gessit, & Neapolim recuperavit; quomodo in Francos, atque adeo adversis Georgium, de quo hic biographus, Gallis, uti indicat, faventem. Thomas Fazellus de Rebus Siculis lib. 9 posterioris decadis, cap. 9, gesta Alphonsi contra Renatum describit, uti & alia, quæ ad Alphonsum pertinent, mortem ejus innectens anno 1458: ad quem annum Henricus Spondanus, Baronii continuator, tom. 2, num. 4, virtutes ejus ac vitia commemorat, aliosque assignat auctores, qui de ipso scripserint. De Renato autem agitur locis variis in ejusdem indice assignatis.

b Mursia, urbs parva ditionis Ecclesiæ in Umbria, & patria celeberrimi abbatis S. Benedicti, medio fere intervallo sita est inter Aquilam ad ortum, & Spoletum ad occasum, ex Baudrando.

c Quid sibi velit hæc vox non satis assequor; nisi suspicari liceat, eam accipi pro Neapolitanis: nam cum Neapolis sit regni istius matrix seu metropolis; suspicio non videtur improbabilis.

d Reate, Rieti Italice, urbs episcopalis in Umbria est. Distat vero ab Aquilana civitate, sicut Telera indicat pag. 325, unius diei itinere.

e Zammettis, sive potenciis, id est, fulcris subalaribus.

f Telera pag. 325 scribit Italice da Tagliacozzo, id est, ex Tagliacozzo; additque territorium esse non longe distans ab Aquila.

g Fuisse hunc quidem ex Ordine Cælestinorum, indicat Telera pag. 322; sed non inveniri cognomen vel patriam ejus scripta.

h Mss. duo Piczuclo; minus, ut opinor, recte: quia Telera pag. 326 scribit Pizzoli: quod sic etiam expressum invenio in mappa Aprutii Citerioris & Ulterioris apud Blavium.

i Vulgo Monreale, Telera pag. 326 Montereale; urbs est Siciliæ parva admodum; sed archiepiscopalis prope Panormum.

k Abbatia tit. S. Salvatoris de Aqua Pagana, & vulgo corrupte de Aqua Copana, Ordinis Camaldulensis, & diœcesis olim Camerinensis, nunc diœcesis Spoletinæ, notatur apud Lubinum supra citatum, quem vide pag. 20. An autem abbatia ista sit, de qua hic, an alia synonyma, non certo nobis constat.

l Ulteriorem hujus loci situm relinquo definiendum hujus diœceseos incolis; quem operosius inquirere, non est operæ pretium.

m In Italico Teleræ pag. 327 scribitur moglie, quod sumitur pro muliere & domina. Hic autem accipiendum videtur in priore significatione, quia additur nomen pectinarii, Italice pettinaro, quod significat eum, qui pectines facit. Antonutius vero est nomen diminutivum, ut vocant, ex Antonio, quod habet Telera citatus.

n Telera pag. 328 della terra del Morrone. Est Mons Murronis in agro Sulmonensi, & Aprutio Citeriore, habitatio Petri de Murrone, postea vocati S. Cælestini V.

o Telera pag. 329 de Paganica; in mappa item Blaviana, quam citabam modo lit. h, Paganica etiam scribitur.

p Civitareale ad milliaria circiter 16 ab Aquila in monte Apennino notatur in mox dicta mappa.

* i.e. Francorum

* i.e. suspicax

* Belfort. & Chiffl. 2 quod non sine multorum admiratione factum est.

* Belfort. & Chiffl. 2 add. magna

* Belf. & Chiffl. 2 sacri ejus corporis

CAPUT VIII.
Alia Beati miracula memorantur.

[Multis & immedicabilibus vulneribus laborantem,] Benedictus Deus in donis, & sanctus in omnibus operibus suis! Beatissimum Patrem glorificavit in conspectu plebis, ut illum mirabilis fuisse sanctitatis ostenderet statibus diversis fidelium; clericis, laïcis, & Religiosis gratiæ suæ dona, quibus Vir beatus illi placuerat, manifestans. Erat quidam religiosus eremita, Anthonius nomine, ex civibus Aquilæ oriundus, qui postmodum Religionem Cælestinorum senex & grandævus intravit. Hic dum per decem & octo annos inter scapulas plagas sexdecim incurabiles habuisset, ex quibus fœtor intolerabilis exibat, ut illius infirmitati nulli linei panni sufficerent ad plagas illas seu fistulas detergendas; facto voto beatissimo Patri, statim sanus est effectus penitus, ut nusquam de cætero prædictum dolorem sentiret. Qui laudabiliter in observantia perseveravit usque ad mortem in dicto monasterio de Collismadio.

[76] In monasterio sanctæ Trinitatis de Medunta a, [alterum a frigiditate cerebri curat.] Rothomagensis diœcesis, fuit quidam Religiosus juvenis Ambianensis, frater Michaël nomine: qui tantam patiebatur frigiditatem cerebri, ut aliquoties stans in choro cum fratribus caderet subito, nec tamen alienaretur a mente. Qua de re sibimetipsi plurimum gravis erat. Audiens vero sanctissimi Patris obitum esse miraculis gloriosum, se totum ad orationem contulit, ut a tali sanaretur incommodo, quatenus valeret, ut ceteri, pensum divinæ servitutis exsolvere, nec esse oneri monasterio; sed officia solita, quemadmodum ceteri fratres, fortis exhibere & alacer. Die igitur quadam dum præsentiret incommodum solitum advenire, beatissimum exoravit Patrem, ut ipsius precibus & meritis liberaretur ab instanti morbo, guantum b quemdam, sibi datum a Priore domus, capiti supponens, qui fuerat sancti Patris: factumque est, ut ex illa hora liberaretur penitus ab infirmitate tam grandi: quam nullus alius medicus, per ante consultus frequenter, sanare valuerat.

[77] Antequam vero Pater sanctus ad Italiam properasset, [Mulierem a sterilitate,] dum esset provincialis Franciæ, contigit, ut per Beniense c in Burgundia castrum maximum, ut sit altera civitas Lugdunensis d, transiret. Qui dum se in hospitium recepisset, ac jejunus devenisset; illuc venit ad eum mulier honestissima de primoribus castri, secum ducens servitrices suas, comestibilia quædam, ut sanctum honoraret Patrem, quærendæ benedictionis obtentu deferentes. Colloquium igitur cum venerabili Patre habuit: necessitatem suam sibi exposuit, &, cum foret sterilis, petiit humiliter, ne fructu matrimonii privaretur. Compatiens ergo mulieri Pater sanctus, Dominum exoravit, fratresque suos, ut similiter orarent, permovit, & ipsa mulier, quod petierat, impetravit.

[78] Nobilissima quædam fuit in Avinione e domina, [alteram spiritu blasphemiæ liberat:] quæ mirabiliter a blasphemiæ spiritu tentabatur, ita ut nefandissima ex iis, quæ sub fide nostra cadunt, & horribilissima cogitaret: doleret tamen, se tali tantaque tentatione pulsari. Quæ dum suum capellanum ad Virum sanctum, tunc viventem, & in Avinione stantem misisset; post aliorum Religiosorum consilia varia, Pater sanctus illi panem a se benedictum transmisit, monens, ut non curaret, nec adverteret suggestiones dæmonum: sed quod in mente cum deliberata ratione sentiret, id crederet, minime curans latratus canum, sed viam prosequens salutarem: quod & fecit, & omnino liberatam se ab illa periculosa tentatione sensit.

[79] [mortuum ad vitam revocat triduanum:] In Marchia Anconitana f quidam vir devotus extitit: qui dum ab indulgentia Collismadii rediisset ad propria, sanctitatemque sancti Patris audisset, mortuo filio suo, tresque dies agenti sub funere, totum se ad beatissimum Patrem exorandum, ut idem resuscitaretur filius, recollegit. Oravit Sanctum cum lacrymis, ut ejus meritis filius mortuus vivus restitueretur eidem. Quod & factum est: filius equidem vivus ei redditus est: quem postmodum gratiarum actiones redditurus Patri beatissimo præsentavit.

[80] [alius a tremore corporis;] Sancti Viri fructuosa nimis fuit oratio, dum ageret in humanis. Unde quidam Religionis ejus supprior, dum ex itinere quodam nimis fuisset calefactus, atque magnum iter, unde gravatus fuit, plurimum pedes ambulans confecisset; ad monasterium rediens, usus frigidis valde cibis, nocte sequenti corde ac cerebro læsus tremere cœpit, ac de majore periculo dubitare. Qui dum adminicula diversorum medicorum petiisset, nihilque penes eum valeret industria, beatissimum Patrem adiit, seque recommittens orationibus ejus, nullum deinceps incurrit periculum meritis ipsius.

[81] [alius ab infirmitate oculorum fiunt incolumes.] Felix in gloria sanctus Pater Johannes regnare cum Domino signis & prodigiis exhibitis in terris monstravit. Unde civis quidam Aquilanus, dum gravissima suorum oculorum infirmitate valde nimis doleret; emisit votum, ut, si meritis beati Johannis servaretur, oculos argenteos sacro suo corpori præsentaret. Qui dum continuo sanatus esset, dubitare cœpit, ne non miraculose sanitati fuisset pristinæ restitutus; sed hoc evenisset a casu. Dum autem hoc in mente revolveret, infirmitas iterum ipsum corripuit: & ita cum grandi compunctione perficere votum promisit, indulgeri sibi postulans, & suffragium elargiri: qui statim perfecte liberatus est.

ANNOTATA.

a De ea superius inter Annotata ad cap. 4, lit. a.

b Guantus, Italice guanto, Gallice gant, est chirotheca. Telera ponit pag. 331 un panno, id est, pannus.

c Suspicor legendum Belnense, tamquam proxime accedens ad Beniense; ac perperam scribi hunc locum in tribus aliis apographis nostris. Hinc non arridet notula marginalis apud Menardum in Martyrologio Benedictino; ubi in Observationibus ad illud lib. 2, pag. 675, apponitur f. Divionense: quod mihi videtur contortum. Est autem Belna oppidum alias Galliæ Celticæ D. Gregorio Turonensi, nunc urbs Burgundiæ Ducatus in Gallia, Beaune vulgo dicta incolis, Bone Italis, estque ampla & culta in Divionensi tractu, seu in Burgundia propria, & vino suo celebratur, 4 leucis distans ab Arari fluvio in Occasum, & 6 a Cabillone in Boream, Divionem versus 9. Dicitur etiam Belnum in actis mediæ ætatis, & ab ea tractus adjacens, Belnensis aliquando vocatur, ut scribit Baudrandus.

d Lugdunum Celtarum, vel Segusianorum, antiquitate, populi frequentia, & emporio clarissima, ac satis nota urbs, vulgo Lion. Plura geographi. An vero hæc comparatio biographi auxesim non contineat, aliis relinquo considerandum.

e Avenio, incolis Avignon, urbs est in Provincia Galliæ, sub dominio summi Pontificis, & aliquorum Pontificum sedes.

f Marchia Anconitana. De hac Italiæ provincia egimus ad hunc diem XXVI Augusti, pag. 840.

CAPUT IX.
Corpus B. Joannis viva calce coopertum, post annos octodecim incorruptum; prodigia; veneratio publica; epitaphium.

XX.

Cum itaque repositum foret in capsa lignea sacrum corpus, [Collismadienses, ne corpus male oleret, ve riti, calce illud cooperiunt;] superque parvum altare Baptistæ Christi, quod est ad dextrum latus capellæ beati Johannis Baptistæ, collocatum; fratres dubitare cœperunt, ne malus odor ex ejus corpore, in scandalum transeuntium, exhalaret. Qua de re capsam aperuerunt, calce viva beati Viri corpus cooperientes, illuc, ubi jacebat, reposuerunt. Maluissent enim sanctum Patrem cum ceteris patribus & fratribus juxta morem Ordinis sepelire: sed hoc facere civium jussu prohibiti, cum reverentia pannis opertum sericis, in loco disposito statuerunt. Ad quod devotissime plurimi venientes, a diversis infirmitatibus fuere totaliter liberati ad famam & gloriam Sancti hujus.

[83] Isto modo per decem & octo annos quievit, venientibus annuatim die sui obitus dominis Cameræ cum civibus Aquilanis, [quod post annos 18, reserata iterum capsa, integrum reperitur,] duosque cereos ante capsam sacri corporis offerentibus, & illic audientibus Missam. Tandem cum aliqui cives publice mussitarent, Francos Collismadii patres velle in Franciam transferre sacrum corpus; dum illis id falso imponerent, moti suspicione hac, capsam in sacristiam transtulerunt. Quam aperientes reverenter, sacrum corpus integrum repererunt. Unde valde gavisi dominos Cameræ vocaverunt, & alios multos cives, qui viderunt beatissimum Patrem illic repositum: ubi fratres illum a die sui obitus statuerunt, magnificantes Deum, qui signum integritatis corporis in sancto Patre virgine demonstravit.

[84] Accurrit etiam totus populus Aquilanus, & cum devotione maxima, [& magna cum pietate honoratur.] sancti Patris venerabile corpus suppliciter adorantes: factumque est, ut indulgentiarum tempore omni populo adventanti tantum prodigium monstrarent; ac mirarentur omnes, glorificantes Altissimum, sperantes, se meritis tanti Patris dona gratiarum posse consequi, voto & spe devotissimis penes Deum.

XXI.

[85] Hujus beatissimi Patris meritis sub ipsius revelatione corporis, [Oblatus ad officium suum ineptus] mirabilia sunt ostensa. Siquidem Oblatus a quidam Burgundus ex castro Tornusii b, nomine Johannes, de Francia missus Collemadium venit; & illic in sibi commissis ministeriis fuit laudabiliter conversatus. Accidit autem, ut aliquod opus agens gravissimum rumperetur, debilitareturque plurimum, nec, ut erat solitus, aptus esset ad opera monasterii, quibus obligantur illius status homines, exequenda.

[86] [ex hernia, valetudinem recuperat:] Verum cum devotus esset, accessit ad corpus beatissimi Patris tunc temporis discoopertum, pia querimonia suam allegans impossibilitatem in sibi commisso ministerio monasterii janitoris, quod quidem gravissimum est, ministrare: petens nihilominus gratiam, ut ipsius meritis liberaretur ab illa gravedine, quatenus liberius obedientiæ deserviret. Fusa igitur prece, confestim redditus est sanus atque incolumis, ut lætus & alacer injunctum opus liberatus omnino perficeret.

[87] [juvenis quidam Aquilanus] Omnis ætas gratiam sanitatis, meritis hujus gloriosi Patris percepit: quoniam ejus fama diffundebatur in omnes. Extranei quoque, finitimique simul ejus mausoleum cum devotione maxima visitabant, exolventes vota pia, commoditatis antidota reportantes. Inter quos erat quidam juvenis Aquilanus, viribus corporis destitutus; qui dum ad balnea, causa procurandæ salutis, ivisset, & illic se crederet plenariam consequi sanitatem; sic membrorum officio fuit totaliter destitutus, ut lecto decubans nullo modo sine magno dolore movere se posset, adjutus nihilominus auxiliis alienis, passus etiam dolores continuos.

[88] [a magna corporis debilitate curatur;] Dum autem parentem c quamdam haberet, quæ de visitatione beati Patris nuper revelati domum rediens, ipsum, mota caritatis intuitu, visitaret; consuluit devota mulier juveni, ut beato Patri votum peregrinationis emitteret, quatenus ipsius meritis a doloribus tantis, & invaletudine tam immensa liber esset, & sanitati pristinæ redderetur. Quod & fecit; & ita continuo beneficium sanitatis recepit, de lecto protinus exiliens, & sacrum corpus nullius adminiculo visitans, reddensque toto corde debitas gratiarum actiones.

[89] [ac mulier spiritu immundo:] Contadina d quædam mulier Aquilana dum ab immundo spiritu graviter vexaretur; ad sanctum Bernardinum e, ut servaretur, adducta est. Quem Sanctus honorem deferens huic beatissimo Patri, sanare noluit, cum hoc, & etiam majus, suis meritis facere potuisset. Perducta igitur ad corpus Viri Dei, sana surrexit continuo, nec de cetero illam malignus spiritus invasit.

[90] [alia ab apparente sibi Beato fit certior de salute filii.] Dum comes Manerii quadam die reverteretur a nuptiis, quemdam juvenem sibi obvium, permotus ira, laqueo propria manu suspendit. Qua de re mater nimium dolens, plures Missas cantari fecit, scire cupiens, an filius suus, sicut dicebat, innocenter occisus, esset in via salutis, & cum divina gratia transmeasset. Cum autem videret, nil sibi super eodem facto cælitus revelari; corpus beatissimi Johannis audiens noviter extractum, Collemadium venit: ad beatum Johannem preces fudit, ut de statu filii, qualis esset post necem corporis, certa foret. In somnis igitur illi beatus Johannes apparuit, eam certificans, quoniam in purgatorio suam pœnitentiam faceret, atque tandem ad gloriam transmigraret. Unde mulier confortata nimis, occisoribus filii totaliter immutata perpercit, & beati Viri meritis consolata remansit.

[91] [oculis laborans, & clauda Beati ope convalescunt,] Domina quædam Aquilana sic gravabatur in oculis, ut ex eis parum quid videret. Dum igitur venisset ad revelatum sacrum corpus, dedit sacristæ pannicellum lineum, ut superinduceret corpori Viri sancti. Quod cum fecisset, & illi mulieri pannicellum restituisset; illa cum devotione suos oculos ab eo tersit: clarissime vidit, & coram astantibus plurimis se visum recepisse totaliter acclamavit.

Die sacri obitus ejus dum processionaliter circumduceretur corpus beati Patris, multis civibus Aquilanis præsentibus cum fratre Johanne de Capestrano; venit quædam mulier clauda; quæ tangens feretrum Viri sancti, continuo extitit liberata f.

EPITAPHIUM SUPER EJUS SEPULCHRUM.

Hoc in mausoleo, Bassandi sancte Johannes,
Clauderis, in requie per secula cuncta beatus.
Ex Bisuntina tanti Patris extat origo.
De Francis Aquilam properavit corde volenti,
Eugenii quarti de mandato speciali:
Ut Collismadius foret * commansio sancta.
Consummans stadium, Cælestinum sibi patris *
Adjungi quærit, gliscens requiescere secum:
Ut quorum fuerat mens una, foret locus unus.
Octo bis lustris plenus requievit in ævum,
Anno milleno centum quater & quadrageno,
His jungens quinque, Septembris septque Kalendas.
Te, Pater, oramus nos cernas ac benedicas, Et serves Aquilam, quæ tibi grata fuit.

ANNOTATA.

a Telera pag. 336: Un Oblato del nostro Ordine, id est, Quidam Oblatus nostri Ordinis. Per nomen Oblatus intelligo hic significari unum e laïcis adjutoribus, quales sunt in monasteriis, ad opera mechanica, vel alia inferioris ordinis, quam peragant monachi sacerdotes, exsequenda. Porro de Oblatis multa collegit Cangius in Glossario.

b Latine vocatur Trenorchium, olim Tinurtium: oppidum est in Burgundiæ Ducatu, & Matisconensi tractu, sicut notat Baudrandus. De variis nominum hujus loci efformationibus &c. Consuli potest Hadrianus Valesius.

c Id est, consanguineam, Italice parente.

d Telera pag. 337 habet: Del contado dell Aquila. Quod sic interpretor: Conterranea Aquilæ, vel e territorio Aquilano rustica.

e Acta hujus Sancti illustravimus tomo V Maii, die 20, a pag. 257 *. Obiit Aquilæ anno 1444, ibidem miraculis mox ab obitu clarus.

f In Ms. Parisiensi, quod hic damus, sequiturpost Vitam hæc clausula: Explicit Vita beati Johannis Bassandi, Ordinis Fratrum Cælestinorum: cujus sanctum corpus requiescit in venerabili monasterio beatæ Mariæ de Collemadio prope Aquilam: ad cujus sepulchrum multa fiunt miracula. Et mox subnectitur Beati epitaphium, eodem titulo prænotatum, quo illud & nos modo excudi curavimus: sequunturque alia, quibus usus sum in Commentario § I.

* f. fieret

* l. patrem

DE SANCTA ROSA VIRGINE, EX TERTIO ORDINE S. DOMINICI,
LIMÆ IN PERUVIA, AMERICÆ PROVINCIA,

Anno MDCXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rosa virgo, ex tertio Ordine S. Dominici, Limæ in Peruvia, Americæ provincia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Publica fama de felici hujus Virginis obitu mox in Europam delata, & authenticis insignium virorum testimoniis confirmata.

Non diu post obitum hujus Virginis, qui anno Christi 1617 contigit, [Sanctissima B. Rosæ mors annuntiatur Romano Pontifici:] communis opinio de sanctitate ejus ex America in Europam transiit, & ubique divulgari cœpit, dum præsertim religiosi Ordines aliique illustres Americæ habitatores suam de hac eximia Virgine existimationem Pontifici Romano declararunt. Antonius Gonzalez de Acuna Dominicanus, de quo postea inter præcipuos Actorum scriptores agemus, illa testium vicinorum elogia in Latino Vitæ compendio, quod anno 1672 Romæ post septem priores editiones iterum typis vulgatum est, cap. 20 generaliter indicat his verbis: Non tantum sacra divi Dominici familia, litteris communi nomine datis, sanctam illam, admirabilem, clarissimis illustrem miraculis, & prophetico spiritu, inque omnibus divæ Catharinæ Senensi supparem dicit; sed & Limense cœnobium Patrum sanctæ Mariæ de Mercede, & Nicolaus Mastrillus Duran Provincialis Societatis Jesu communibus suorum votis, & sacer Ordo beati Joannis Dei, & Patrum Eremitarum sancti Augustini, & Minorum sancti Francisci, & ecclesiæ metropolitanæ Limensis nomine datæ litteræ summum Pontificem infimis precibus exorant, ut in Sanctos referat Rosam, & tutelarem Limæ concedat; ejus virtutes enumerant, ac notissimam sanctitatem, & admiranda prodigia. Sed juverit hæc testimonia distinctius audire & excerpere ex ipsis litterarum fragmentis, quæ Seraphinus Bertolinus, inter biographos infra denuo memorandus, in Italica Sanctæ Vita, cap. 32 Latine exhibet, ac diverso charactere distinguit.

[2] [in comitiis] Eo ipso anno, quo S. Rosa Limæ ad Superos migravit, PP. Prædicatores provinciæ Peruanæ ad Ordinis sui comitia convenerunt, & in urbe Limana congregati de felici hujus Virginis obitu Fratres absentes ita monuerunt: Denuntiamus, admirabilem quamdam Sororem nostram obiisse… Habitu tertii Ordinis nostri assumpto, ejus institutum, in domo paterna manens, & regulæ ac sancti Patris nostri Dominici constitutionibus inhærens, observavit, ut omnibus alia Catharina Senensis (quam ab ineunte ætate totis viribus imitari conabatur) in hoc terrarum orbe degens videretur. Orta fuit celebris hæc Virgo piis parentibus Limæ anno Domini MDLXXXVI, a quibus religiose educata, & maxime a divino Sponso ita illuminata, ut quintum annum agens ad perfectionis culmen assiduis jejuniis ac pœnitentiæ asperitate pertingere conaretur. Pertigit ergo mirabili abstinentia, pœnitentiaque insigni. Pro lectulo, equuleo variis testulis intertexto utebatur, argenteam coronam ad modum spineæ coronæ capiti circumpositam habebat; ferrea catena usque ad sanguinis effusionem corpus singulis noctibus crudeliter affligebat. Patientia incredibili, humilitate rara, puritate tam animæ quam corporis fuit insignis.

[3] Divinis revelationibus admirabilis, orationi ac contemplationi semetipsam dedit, [FF. Prædicatorum egregie laudatur,] ut ad vitam unitivam summa cum animi tranquillitate & omnium admiratione pervenerit; ad cujus orationis exercitium eam per multum temporis sacra Deipara virgo singulis noctibus excitavit. Prædita fuit spiritu prophetico, quo multa futura prædixit, ac tandem ceteris virtutum generibus insignita, præclara sanctitatis suæ relinquens exempla, feliciter in eadem civitate obdormivit in Domino die XXIV Augusti. Humata est in hoc nostro Conventu ejusdem Limensis civitatis in Capitulo Fratrum. Adfuit illustrissimus archiepiscopus Limensis & illustrissimus episcopus de Guatimala, cœtusque cathedralis & secularis propriis humeris feretrum sanctissimæ istius Virginis magna animi devotione portantes; cujus purissimum corpus præ multitudine gentis, languentiumque omnium incredibili & inaudito affectu, illud tangere ac deosculari desiderantium, biduo insepultum remansit, & clarissimis miraculis illustratum. Anno sequente, nimirum Christi 1618, comitia generalia ejusdem Ordinis celebrata sunt Ulyssipone in Lusitania, ubi PP. Dominicani congregati merito declararunt, hanc Virginem fuisse perfectam S. Catharinæ Senensis imitatricem.

[4] Neque solum PP. Dominicani tantam de Sorore sua conceperant opinionem sanctitatis, [nec non ab aliis Ordinibus] sed etiam alterius instituti vel professionis Ordines, inter quos Limanus Conventus Religiosorum sanctæ Mariæ de Mercede captivorum, datis ad Urbanum VIII Pontificem litteris, eamdem Virginem ornant his laudibus: Rosam auream Sanctitatis vestræ manibus immittit quarta Dominica Quadragesimæ; iisdem hodie divus Dominicus Rosam pariter immittit auream, quæ ut auro cælesti abundavit, post aurum, terrestre non abiit, fecitque mirabilia in vita sua. Hanc suo rosario implantavit Deipara promovendo eam ad gloriosum habitum Prædicatorum, in quo admiranda suorum heroïcorum operum mysteria ipsam met in rosetum apte transformarunt, & (ut de Eugenio dixit Cassiodorus) gerebat nomine, quam possidebat meritis dignitatem; sicque (ut in beata Agnete quondam mirabatur Ambrosius) ejus ne nomen quidem vacuum est luce laudis. Sic totus hic novus orbis sentit de benedicta virgine Rosa, cui (quod terra non potuit) cæli dedere nomen Rosa de sancta Maria. Crucem ipsius filo appenderunt rigores verberum, cilicia, clavi, aculei, zona ferrea, obsonia fellea.

[5] [extollitur] Tota illius vita protestabatur cum Paulo, Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; siquidem nihil ei jucundum erat extra crucem; in hac unica cum dolorosis versabat mysteria tum gaudiosa tum gloriosa. Mirum, huic Rosæ tam humili sese inclinasse procerarum arborum cacumina, dum orabat in horto; sed mirabilius, quod eadem, sicut palma exaltata (vel juxta aliam lectionem MARITATA) fuerit in Cades, quando, pronuba cæli Imperatrice, Rosam sibi in sponsam cordis sui subarrhavit Filius Dei. Hæc filia Olivæ numquam oleo caruit, neque exstincta fuit in nocte lucerna ejus: nam gratiam in Baptismo semel accensam usque ad obitum nulla ei obtenebratio interpolavit. Prophetici sui spiritus æternum monumentum est Limense sanctæ Catharinæ Senensis monasterium, in quo demum & mater virginis (uti hæc prædixerat) velum assumpsit, potita sacræ clausuræ horto concluso, quem Filia optarat sibi, dum quinquennis votum puritatis virginalis emisit. At Sponsus maluit ipsam speciosam in campis, ut plurimas adolescentulas odore secum traheret ad sequelam.

[6] [magnis elogiis:] Lima regum civitas felicissimam se arbitratur, dum Sanctitati vestræ supplex hanc virginem sibi dari flagitat tutelarem; ambit habere matrem, quam genuit filiam, civitas regum Reginam florum: ita huic Rosæ inscriptum nomen civitatis regum lepide solvet ænigma Menalcæ apud Virgilium; Dic, quibus in terris nascantur nomina regum inscripti flores? Hujuscemodi floribus quidni sperare liceat fructus honoris & honestatis? Nec tuis, beatissime Pater, gentilitiis apibus quidquam ad mellificandum offerri potest aptius hac Rosa, quam justis Ecclesiæ honoribus insigniendo, mira dulcedine fideles implebis universos. Hoc orant Præsentatus F. Didacus de Boërques commissarius Provincialis; Magister F. Gaspar de la Torre, Magister F. Ludovicus de Teca. Quod in hoc elogio nunc obscurum apparet, illud ex Actis infra legendis facilius intelligetur. Brevitatis causa prætermitto duos libellos supplices, quos Magistratus aut senatus Limensis anno Christi 1631 & sequente ad impetrandum legitimum Civis suæ cultum Urbano VIII summo Pontifici obtulit.

[7] [variæ Religiosorum familiæ] Anno Christi 1633 plures Ordines religiosi ad flagitandam Rosæ beatificationem videntur conspirasse. Inter hos Ordo S. Joannis de Deo epistolam suam sic exorditur: Beatissime Pater, venerabilis Rosa de Sancta Maria tertii Ordinis sancti Dominici, nata in hac Peruana metropoli, virgo fuit tam admirabilis virtutis in vita & post mortem, tam miraculis illustris, ut ad omnes Limæ incolas, qua seculares qua Regulares pertineat ejus procurare honorem & exaltationem. Insuper ineunte Junio ejusdem anni nostra Societas in hac re promovenda operam suam conferre voluit, quando R. P. Nicolaus Mastrillus Duran, in regno Peruano Provincialis, Urbano VIII preces suas exposuit in hunc modum: Ut communibus urbis & regni hujus desideriis mea meorumque adjungam, obligatione trahor, singularem cum ceteris favorem ac spirituale solatium in eo recepturus, si Virgo a Deo huic regioni data in peculiarem omnigenæ virtutis ideam, postque felicem suum transitum dotata cælitus tot eximiis prodigiis, per manus Sanctitatis vestræ honorem canonizationis ac titulum Limanæ tutelaris adepta fuerit, quo vigor ac stimulus addetur ejusdem patriotis, ut majori ardore imitentur fidem & virtutem sanctæ Virginis.

[8] Eodem tempore R. P. Provincialis Eremitarum sancti Augustini in hunc finem scripsit sequentia: [ad petendam ejus beatificationem quasi conspirant:] Hæc fertilis Rosa primus est partus, quem cum notoriæ sanctitatis auctario hæc patria cælo dedit, ceu fidei suæ primitias: tametsi enim inter hujus regionis vernaculos plurium & porro insignium servorum Dei veneremur memoriam, antecellit benedicta hæc Virgo in jure patriæ. Nata est in hac Peruana metropoli, in eadem adolevit & vixit, approbante simul natura & gratia. Sanctitas in ea annorum prætergressa est terminos, ac moriendo in ætatis vere demonstravit eximiis miraculis, quantum cursus suarum virtutum temporis velocitatem anteverterit. Ad ejus sepulcrum infirmi & ærumnosi vitam & salutem inveniunt. Mense Julio ejusdem anni Minister Provincialis Patrum Minorum S. Francisci, nomine sui Ordinis ac provinciæ, Pontifici Romano rationes ad concedendam publicam venerationem breviter proponit hoc modo: Canonizationi ancillæ Dei Rosæ de sancta Maria tertii Ordinis Prædicatorum causas suggerunt vita ejus tam inculpata, mors tam gloriosa, miracula tam numerosa & eximia, denique summa & incomparabilis ædificatio hujus regni tam in fide novelli.

[9] Die XII ejusdem mensis & anni preces religiosorum Ordinum testimonio suo confirmavit ecclesia metropolitana Limensis; [quibus additur ecclesia metropolitana Limensis:] & eidem Christi Vicario misit epistolam commendatitiam, quæ sic incipit: Justum non est, universali horum regnorum acclamationi vocem deesse hujus ædis metropolitanæ pro apotheosi venerabilis virginis Rosæ de sancta Maria concivis nostræ, cujus vita admirabilis & post obitum prodigiosa miracula tantum in omnibus his regnis accenderunt devotionis affectum, ut perspicue appareat, velle Christum Dominum nostrum eamdem pariter glorificare in terris, perque liberalissimas manus Sanctitatis vestræ date nobis tutelarem & advocatam hujus patriæ suæ, cujus ex hoc primo fructu præclarus honor velut a capite harum amplissimarum regionum ad singulas pertingat. Hic omitto Didacum de Corduba, Bonaventuram de Salinas, aliosque publicos istorum temporum scriptores, qui in suis libris honorificam venerabilis hujus Virginis mentionem fecerunt.

[10] At præterire non possum relationem, quam Decius Azzolinus S. R. E. Cardinalis anno 1663 instituit coram Alexandro VII summo Pontifice; [Cardinalis Azzolinus coram Alexandro PP. septimo] cujus hic est tenor: Serva Dei Rosa de sancta Maria die XX Aprilis anno MDLXXXVI Limæ orta, Catholicos, honestos ac pios parentes habuit Gasparem Flores & Mariam de Oliva. Nomen ei ex baptismate Isabella; sed propter roseam vultus speciem a matre Rosa nuncupata, ex suo in Deiparam obsequio Rosa de sancta Maria voluit appellari. Sexus ætatisque ineuntis teneros adhuc sensus firmavit virtute robusta, & parentum monita simul ac vota adulta probitate & multiplici pietatis usu prævenit puella, juvenis excessit; tantus enim ejus amor in Deum, tantus in Deiparam cultus, tanta sensuum & carnis castigatio, morum & cogitationum munditia, ut argentea corona caput redimita (adinstar spineæ, quam Christus passus est) ferreaque catena virgineum corpus singulis noctibus dilanians, sicut lilium inter spinas, virginitatem custodierit, quam cum se tota & Deo vovit perpetuam & servavit.

[11] [pro eadem] Annum agens vigesimum, sancti Dominici tertio Ordini nomen dedit, cujus institutum in ædibus paternis, miræ pietatis & virtutum omnium exemplo coluit. Oratio, rerum divinarum contemplatio, jejunia, corporis afflictio, mundi contemptus, proximorum bonum, Deo per charitatem prorsus heroïcam adhæsio ejus vita fuit, pro statu vitæ perfectissima. Ac proinde prophetico spiritu, exstasi, raptuque multiplici, signis, aliisque supernaturalibus donis a Deo aucta, in hereditatis suæ consortium tandem evocata, post prolixi morbi constantem in Domino tolerantiam, Ecclesiæ Sacramentis rite pieque susceptis, obiit die XXIV Augusti anno MDCXVII, insignem in ipsa morte suæ sanctitatis famam relinquens, quæ & in ejus vita & post obitum plurimis fuit signis a Deo cælitus confirmata.

[12] [graviter etiam] De sanctitate, virtutum ac miraculorum fama, processibus auctoritate ordinaria confectis, & referente bonæ memoriæ Cardinale Peretto, in sacra Rituum Congregatione examinatis, decretum fuit die XXII Martii MDCXXV posse, si Sanctissimo videretur, ad specialem inquisitionem auctoritate Apostolica deveniri. Precibus inde regis Catholici, civitatis Limanæ, & Ordinis Prædicatorum prodiit commissio felicis recordationis Urbani VIII, & ejus vigore datæ fuerunt litteræ remissoriales & compulsoriales ad archiepiscopum Limanum, eoque impedito vel absente, ad episcopum Guamangæ cum duabus Dignitatibus. Confectus itidem coram archiepiscopo, decano & archidiacono ecclesiæ Limanæ processus in specie anno MDCXXXII die XII Julii, & XXIII * Julii anni MDCXXXIV Sacræ Rituum Congregationi Romæ exhibitus, servatis servandis, recognitus, apertus, & per interpretem a Cardinale de Torres (Peretto defuncto) subrogato explicatus. Verum supervenientibus anno MDCXXXIV novissimis ejusdem Urbani decretis, destitum hactenus in causa.

[13] [perorat,] Cum autem fama sanctitatis Servæ Dei, devota in eam populorum studia una cum divina signorum confirmatione indies augeantur, per procuratorem ad id specialiter constitutum humillime petitur a Sanctitate vestra admitti & signari commissionem, quæ proponitur pro reassumptione causæ in statu & terminis, in quibus reperitur, ad formam novissimorum decretorum. Et videtur esse locus gratiæ, cum omnia afferantur ex iisdem decretis requisita; nempe supplicationes novem diversorum Ordinum ac illustrium virorum Limensium, tres regis Catholici, tres reverendissimi Cardinalis de Aragonia, binæ Magistri generalis Ordinis Prædicatorum, fides decreti capituli generalis ejusdem Ordinis ad idem a Sanctitate vestra communi nomine petendum, mandatum procuræ in personam F. Antonii Gonzalez specialiter per solenne instrumentum constitutum, a Generali Ordinis confirmatum; demum perseverantia & augmentum famæ sanctitatis, venerationis, & devotionis populorum, & miracula supra centum novemdecim ex processu remissoriali in specie, auctoritate Apostolica confecto, inter quæ habetur sanatio a lepra, & plurimæ a paralysi aliisque gravissimis morbis.

[14] Post aliquot annos illa tot illustrium virorum vota valuerunt, [illustrium virorum votis postea impletis.] quando nimirum Clemens IX Papa venerabilem Rosam numero beatarum virginum adscripsit, ut infra videbimus. Sed honorificus Beatæ titulus ei non est concessus, nisi post iterata gestorum miraculorumque examina, & plura Beatificationem præcedentia Romanæ curiæ decreta, quæ paragrapho sequente referemus, ut obtrectatores hæretici, vel imperiti harum rerum Catholici discant, quam lente, prudenter & accurate Sedes Apostolica in causis hujusmodi procedere consueverit.

[Annotata]

* al. XIII

§. II. Processus ad impetrandum legitimum hujus venerabilis virginis cultum, ac ipsum diploma Beatificationis, quam Clemens IX Pontifex incolis urbis Limanæ gratulatur.

[Varia] Cum fama sanctitatis & numerus miraculorum quotidie crescerent, rex Catholicus ab Alexandro VII Pontifice petiit, ut causa venerabilis Rosæ Limanæ rursus examinaretur, quemadmodum liquet ex authenticis instrumentis, quæ serie temporis hic transcribere non gravamur, & quorum primum sic sonat: Supplicante Eminentissimo de Aragona nomine regis Catholici ad Sanctissimum, ut reassumeretur in Sacra Rituum Congregatione causa Beatificationis & Canonizationis dictæ venerabilis Servæ Dei Rosæ de sancta Maria, tertii Ordinis de sancto Dominico, ad effectum postea signandi commissionem ad conficiendum Processum, particularem super non cultu, ad formam decretorum sanctæ memoriæ Urbani VIII, & remissis precibus a Sanctissimo dictæ Congregationi; eadem censuit, proponente Eminentissimo Azzolino, referendam esse causam, & statum illius in præparatoria hac die IV Augusti MDCLXIII.

[16] Eminentissimus Azzolinus mense Septembri ejusdem anni causam retulit; [proferuntur] ut in fine paragraphi præcedentis audivimus, & post hanc relationem edita sunt duo decreta hujus tenoris: Sacra Rituum Congregatio pro referenda causa Beatificationis & Canonizationis venerabilis servæ Dei Rosæ a sancta Maria tertii Ordinis sancti Dominici, cujus commissio, referente Eminentissimo Azzolino, signata fuit in congregatione habita coram Sanctissimo, die XXV Septembris proxime præteriti, iterum deputavit in relatorem eumdem Eminentissimum Azzolinum, si Sanctissimo visum fuerit, hac die XXIV Novembris MDCLXIII. Et facta de prædictis relatione Sanctissimo per Eminentissimum Ginettum præfectum in consistorio, Sanctitas sua benigne annuit die XXVI Novembris MDCLXIII. Deinde aliud exprimitur his verbis: Cum, referente Azzolino in congregatione habita coram Sanctissimo, die XXV Septembris proxime præteriti signata fuit commissio causæ dictæ Servæ Dei, hodie Sacra Rituum Congregatio pro conficiendo Processu particulari super non cultu ad formam decretorum deputavit Eminentissimum Vicarium in Urbe cum facultate, ipso impedito, subdelegandi aliquem episcopum, & cum aliis facultatibus desuper necessariis & opportunis, si Sanctissimo visum fuerit, hac die XXIV Novembris MDCLXIII. Et facta de prædictis relatione Sanctissimo per Eminentissimum Ginettum præfectum in consistorio, Sanctitas sua benigne annuit die XXVI ejusdem mensis.

[17] [authentica instrumenta,] Causa paulatim ulterius promota est anno sequente, quo legitur hujusmodi decretum: Confecto coram Eminentissimo Urbis Vicario delegato a Congregatione Sacrorum Rituum Processu particulari super paritione decretorum a felicis recordationis Urbano VIII editorum in Congregatione sanctissimæ Inquisitionis super non cultu, ejusdemque ac sententiæ ab eodem Eminentissimo latæ plena relatione facta per Eminentissimum Cardinalem Azzolinum, auditoque in voce ac scripto R. P. D. Promotore fidei, eadem Sacra Congregatio censuit ac decrevit, in hac causa posse ad ulteriora procedi. Hac die XV Martii MDCLXIV. Cui decreto, facta de præmissis relatione Sanctissimo per Eminentissimum Cardinalem Ginettum præfectum in consistorio, Sanctitas sua benigne annuit die XVII ejusdem mensis.

[18] [quæ a sacro Rituum Congregatione] Mense Septembri ejusdem anni Pontifex hanc causam excepit a quadam regula Urbani VIII, sicut patet ex sequenti decreto: Sanctissimus dominus noster Alexander Papa septimus enixis supplicationibus excellentissimi domini Petri de Aragonia, regis Catholici Oratoris, benigne inclinans concessit, causam Beatificationis & Canonizationis dictæ venerabilis servæ Dei Rosæ prosequi, agi & discuti posse super illius meritis usque ad totalem determinationem, non obstante, quod a die obitus illius secuta die XXIV Augusti MDCXVII, non sint adhuc elapsi quinquaginta anni ad formam decretorum sanctæ memoriæ Urbani octavi, quibus expresse in hac causa derogavit, & ita servari, prosequi, agi, discuti, & terminari mandavit, dictis decretis, aliis constitutionibus Apostolicis, ceterisque contrariis non obstantibus quibuscumque. Hac die XXVI Septembris MDCLXIV. His addi potest decretum ejusdem anni, quod ita sequitur: Piis & enixis precibus excellentissimi domini Petri de Aragonia, Majestatis Catholicæ Oratoris, Sanctitas domini nostri Alexandri Papæ septimi benigne inclinata annuit, ut in proxima Sacrorum Rituum Congregatione, habenda coram Sanctitate sua, proponatur causa Beatificationis & Canonizationis dictæ servæ Dei Rosæ a sancta Maria regni Peruani, super dubio, an constet de virtutibus tum theologalibus, tum cardinalibus. Hac die XII Novembris MDCLXIV.

[19] [data sunt] Videtur istud examen virtutum ac miraculorum satis diuturnum fuisse, quandoquidem primum anno 1666 de miraculis ita respondetur: Proposito per Eminentissimum Azzolinum dubio, an constet de septem miraculis in vita, & sexdecim post obitum, in Sacra Rituum Congregatione habita coram Sanctissimo, idem Sanctissimus, auditis prius & postea dimissis consultoribus, & deinde re plene discussa, assentientibus singulis Cardinalibus, conclusive approbavit miraculum instantaneæ sanationis Mariæ de Jesu puellæ novennis, cruribus impotentis & contractæ sine motu per triennium. Hac die XXIII Martii MDCLXVI. Mense Maio anni 1667 Alexander VII Pontifex ex hac vita migravit, & ei Clemens IX successit.

[20] [ante beatificationem:] Interea Postulatores causæ tantopere negotium sibi commissum promoverunt, ut eodem anno 1667 sub Pontificatu Clementis IX Sacra Rituum Congregatio quatuor ex pluribus miraculis approbaverit in hunc modum: Iterum delato ad Congregationem Sacrorum Rituum dubio, an constaret de miraculis, ab omnipotenti Deo, qui facit mirabilia magna solus, operatis intercessione servæ suæ Rosæ a sancta Maria; eadem sacra Congregatio habita coram Sanctissimo, concludentes probationes haberi super quatuor ex allatis & relatis per Eminentissimum D. Cardinalem Azzolinum eventibus, eosque involvere rationem veri miraculi, & intercessione Servæ Dei patratos fuisse, declaravit; nempe instantaneæ perfectæque sanationis brachii, forti ac inveterata paralysi attracti Isabellæ Duranæ, ad contactum corporis Servæ Dei; brachii pariter biennio manci Mauri Didaci de Ayala, ad tactum sepulcri; pedum [&] crurum valida ac triennali paralysi aridorum Magdalenæ Chamiso, admotis ad ea reliquiis, nec non a gravissimis infirmitatibus Mariæ de Vera jamjam morituræ, ad amplexum imaginis ejusdem Servæ Dei. Hac die IV Octobris MDCLXVII.

[21] Circa finem ejusdem anni 1667 prodiit sequens instrumentum: [Cultus publicus:] Sedente sanctæ memoriæ Alexandro VII, cum in causa Beatificationis & Canonizationis servæ Dei Rosæ de sancta Maria tertii Ordinis S. Dominici, die III Martii MDCLXV Congregatio sacrorum Rituum declarasset, constare de sanctitate vitæ, nec non de virtutibus in gradu heroïco: præterea die XXIII Martii MDCLXVI Sacra eadem Congregatio censuisset, septimum ex allatis miraculis, probationibus redundare; subinde vero, die videlicet quarta proxime præteriti mensis, in simili Congregatione habita coram Sanctissimo domino nostro, approbatis aliis quatuor miraculis a Deo operatis intercessione ejusdem servæ suæ Rosæ: de mandato Sanctitatis suæ accitis ad Congregationem ordinariam dominis consultoribus, in ea Eminentissimus D. Cardinalis Azzolinus in eadem causa relator, die X Decembris MDCLXVII proposuit dubium, an videretur esse locus decreto Beatificationis in forma consueta edendo. Cumque Eminentissimi Patres audivissent consultorum sententiam in affirmativam unanimi suffragio collimare, censuerunt, si Sanctissimo visum fuerit, tuto posse quandocumque procedi ad solemnem servæ Dei Rosæ Canonizationem, ac interim indulgeri, ut eadem in toto orbe Beata nuncupetur, & de ea tamquam virgine non martyre in civitate & diœcesi Limana, necnon in universo utriusque sexus Ordine sancti Dominici Missa celebrari & Officium recitari possit die prima non impedita post vigesimam quartam Augusti, qua Dei Serva Limæ obdormivit in Domino anno MDCXVII. Facta autem de prædictis Sanctissimo distincta relatione, Sanctitas sua, se ad omnipotentem Deum preces assiduas effusuram respondit, ut sibi quidquid ad ejus gloriam magis conducibile sit, suo digito indicare dignetur. Die XXI Decembris MDCLXVII. Tandem anno Christi 1668 legitimus cultus huic venerabili Virgini concessus est, & die VIII Februarii istius anni ante solennem Beatificationis constitutionem prodiit hoc decretum prævium: Sanctissimus dominus noster Clemens IX ad pias preces excellentissimi domini Marchionis de Astorga, Catholici regis Oratoris, indulsit, ut in omnibus conventibus & monasteriis Ordinis Prædicatorum utriusque sexus totius orbis pro primo anno celebrari possit festum Beatificationis venerabilis servæ Dei Rosæ de sancta Maria civitatis Limæ in regno Peruano, tertii Ordinis sancti Dominici, cum octava solemni. Hac die VIII Februarii MDCLXVIII.

[22] [diploma solenne] Post tres ejusdem mensis & anni dies elapsos editum est solenne Beatificationis diploma, quod hic ex Bullario Dominicano sic fideliter transcribimus: Clemens Papa IX ad perpetuam rei memoriam. Sanctæ matris Ecclesiæ, quæ virgo casta uni viro desponsata est Christo, gloriosa fœcunditas in omni quidem prole, quam per Dei gratiam quotidie profert, multipliciter gaudet; in sacris vero virginibus, quæ studiosa charismatum meliorum æmulatione expertem carnalis contagionis integritatem virtutum floribus exornarunt, ineffabiliter exultat atque floret. Illarum, quæ accensis lampadibus exierunt obviam Sponso, & intraverunt cum eo ad nuptias, sublimem gloriam condignis honoribus in terris celebrari decet, ut quæ sequuntur Agnum quocumque ierit, luctanti cum seculi tentationibus infirmitati nostræ, adjutorii cælestis opem atque præsidium a Sponso jugiter impetrare dignentur.

[23] [beatificationis] In hanc curam Nos ex debito Pastoralis officii, quo Catholicæ Ecclesiæ adstringimur, propensius incumbentes, piis Catholicorum regum aliorumque Christi fidelium votis, quibus ancillarum Dei in cælis regnantium veneratio in terris promovetur, libenter annuimus, sicut matura deliberatione adhibita, ad omnipotentis Dei gloriam, Ecclesiæ honorem, Christianæ religionis robur, ac spiritualem fidelium consolationem atque ædificationem salubriter in Domino expedire arbitramur. Cum itaque diligentissime discussis atque perpensis per Congregationem venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, sacris Ritibus præpositorum, Processibus, de Sedis Apostolicæ licentia confectis super vitæ sanctitate & virtutibus in gradu heroïco, quibus serva Dei Rosa de sancta Maria, virgo Limana tertii Ordinis S. Dominici multipliciter claruisse, necnon miraculis, quæ ad ejus intercessionem a Deo patrata fuisse asserebantur, Congregatio præfata coram Nobis constituta unanimiter censuerit, quandocumque Nobis videretur ad solemnem ejusdem servæ Dei Rosæ Canonizationem juxta ritum ejus S. R. E. tuto posse deveniri, interim vero indulgeri, ut in toto orbe terrarum Beata nuncupetur:

[24] [a Clemente PP. nono] Hinc est, quod Nos piis atque enixis carissimi in Christo filii nostri Caroli Hispaniarum regis Catholici, ac carissimæ in Christo filiæ nostræ Mariannæ reginæ viduæ, ejus genitricis, & totius Ordinis S. Dominici supplicationibus, Nobis super hoc humiliter porrectis, benigne inclinati, de præfatorum Cardinalium consilio & unanimi assensu, auctoritate Apostolica, tenore præsentium indulgemus, ut memorata Dei serva Rosa de sancta Maria in posterum Beatæ nomine nuncupetur, ejusque corpus & reliquiæ venerationi fidelium (non tamen in processionibus circumferenda) exponantur, imagines quoque radiis seu splendoribus exornentur, atque de ea sub duplici ritu recitetur Officium, & Missa celebretur de virgine non martyre singulis annis juxta Rubricas Breviarii & Missalis Romani, die vigesima sexta Augusti, quæ prima est non impedita post diem vigesimam quartam ejusdem mensis, qua spiritum Creatori reddidit.

[25] [editum e] Hæc vero in locis dumtaxat infrascriptis; nempe in civitate & diœcesi Limana, ac in universo Ordine sancti Dominici tam Fratrum, quam Monialium, &, quantum ad Missas attinet, etiam a sacerdotibus confluentibus. Præterea primo dumtaxat anno a datis hisce litteris, & quoad Indias, a die, quo eædem præsentes litteræ illuc pervenerint, inchoando in ecclesiis civitatis & diœcelis, ac Ordinis præfatorum, necnon in omnibus cathedralibus & metropolitanis Hispaniarum & Indiarum, solemnia Beatificationis ejusdem cum Officio & Missa sub ritu duplici majore, die ab Ordinariis constituta, & intra sex menses promulganda, celebrandi facimus facultatem. Romæ vero in ecclesia sancti Jacobi nationis Hispanorum intra bimestre, postquam tamen in basilica Principis Apostolorum celebrata fuerint eadem solemnia, pariter celebrari permittimus. Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ac decretis super non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut earumdem præsentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu secretarii præfatæ Congregationis Cardinalium subscriptis, & sigillo Præfecti ejusdem Congregationis munitis, eadem prorsus fides ab omnibus & ubique tam in judicio, quam extra illud, habeatur, quæ præsentibus ipsis haberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud sanctam Sabinam sub annulo Piscatoris die XII Februarii MDCLXVIII, Pontificatus nostri anno primo.

[26] Eodem anno Pontifex concessit indulgentias plenarias omnibus Christi fidelibus, [concessæ ab eodem indulgentiæ, & directa ad Limanos] qui pie visitarent ecclesias assignatas, in quibus festivitas hujus Beatificationis ingenti cum gaudio solenniter celebrata est. Imo Clemens IX illam novam B. Rosæ Limanæ gloriam gubernatoribus aliisque incolis Limanis gratulatus est hac epistola: Quam imbecilles, incertæ, ac in rebus perscrutandis parum felices hominum cogitationes & judicia sint, ut inde quoque veritatis divinitus revelatæ beneficium magis agnoscere debeamus, omnibus pene temporibus & locis admonemur. Sed in primis regio ipsa, quam incolitis, mortalium inscientiæ præclarum exemplum eximie suggerit. Quoties * enim quisque fuit ex antiquis, aut etiam ante rem aperte detectam ex recentioris memoriæ sapientibus, qui summa, uti certe tam diu visum est, ratione, nec minori confidentia non asleruerit, sub æstu zonæ torridæ habitari minime posse, & paucos quosdam secus existimantes insanire non judicaverit? Quis in terris inhospitalibus & nimio solis ardore deustis, veris comites rosas inquisivisset? Illud tamen esse plane verum, hodie nemo ignorat, nemo miratur. En Rosam vestram, aut jam potius communiter nostram, cælestes heroïcarum virtutum odores halantem, ac luminis ætherei coloribus, non illis quidem ex specie tenus apparentibus, sed veris, ac indubia miraculorum insignum * fide probatis efflorescentem, e cælo moniti super candelabrum Ecclesiæ nuper extulimus, illamque post Apostolici oraculi declarationem incomparabili cum lætitia publici consensus exceptam, non solum urbis Romæ celebritas, sed etiam totius Europæ fideles populi, Beatis in patria clare Dei faciem pervidentibus, debito cultu simul hilares atque compuncti venerantur, ampliores quoque, si Domino placuerit, honores communibus votis eidem expetentes.

[27] Itaque vobis, dilecti filii, valde gratulamur hujusmodi primitias tam eximias istius agri Dominici, [solennis gratulatio.] qui * Nos, quod eum adeo feracem & spei bonæ plenum experimur, eo magis & alacrius quidquid ab hujus Sanctæ Sedis auctoritate & amore paterno nostro, etiam pro illius adhuc exquisitiori cultura, & feliciori proventu, recte proficisci cum Domino poterit, usque benigne prolixeque præstituri sumus. Interim plures eodem respicientes gratias indulsimus, & insuper dona nonnulla adjecimus, uti cuncta planius explicabit dilectus filius Antonius Gonzales Ordinis Prædicatorum a vobis huc missus in hujusmodi beatæ Rosæ causa procurator, qui sane cunctis officii sui partibus pietate, fide, studioque cumulate satisfecit. Ceterum vobis, dilecti plurimum filii, atque tam istius Capituli & cleri quam laïcalis status fidelibus universis, quos in Domino peramanter amplectimur, Apostolicam benedictionem paterne prorsus impertimur. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die VI Novembris MDCLXVIII, Pontificatus nostri anno secundo. Illa Clementis IX benignitas incolis Limensibus animos addidit, ut brevi Canonizationem B. Rosæ postularent. Hanc autem impetrarunt ab ipsius successore post multa decreta prævia, quæ forte lectorem hic tædio afficerent, quandoquidem ab aliis jam superius allatis, & Beatificationem præcedentibus, non multum stylo numeroque differunt. His igitur omissis, tantum paragrapho sequente referemus, quomodo legitima hujus Beatæ veneratio paulatim creverit, ac sese latius extenderit.

[Annotata]

* forte Quotus

* l. insignium

* forte cui

§ III. Veneratio hujus Beatæ paulatim aucta & longe lateque extensa.

[Clemens PP. nonus B. Rosam declarat] Ineunte anno 1669 Clemens IX Pontifex huic beatæ Virgini dedit titulum patronæ principalis, eamque pro tali ab omnibus Catholicis regni Peruani incolis coli permisit, ut videmus in decreto sequenti: Clemens Papa IX ad perpetuam rei memoriam. Orthodoxorum regum de Ecclesia Dei multis nominibus optime meritorum studia, quibus Christianorum populorum erga Beatos regni cælestis incolas devotio atque pietas fovetur, Apostolico favore libenter prosequimur, sicut spirituali eorumdem populorum consolationi atque præsidio conducibile in Domino arbitramur. Cum itaque Nos per nostras in simili forma Brevis die XII Februarii proxime præteriti emanatas litteras beatam Rosam de sancta Maria Limanam tertii Ordinis S. Dominici, multiplici virtutum decore florentem inter Beatas, Apostolica auctoritate, juxta hujus sanctæ Sedis ritum retulerimus, aliaque ad ejusdem beatæ Rosæ honorem & venerationem statuerimus & indulserimus, prout in eisdem litteris continetur:

[29] [principalem patronam] Et sicut pro parte carissimi in Christo filii nostri Caroli Hispaniarum regis Catholici, & carissimæ in Christo filiæ nostræ Mariannæ reginæ viduæ ejus genitricis, per dilectum filium nobilem virum modernum Marchionem de Astorga, ejusdem Caroli regis apud nos & Sedem prædictam Oratorem, Nobis nuper expositum fuit, ipsi Carolus rex & Marianna regina, ut eidem beatæ Rosæ, quam cælestis Sponsus tot charismatum decoravit monilibus, tot virtutum ornavit floribus, tantaque & tam late sparsa de unguentorum suorum odore imbuit fragrantia, ut ex Dei servis, quos occidentales Indiæ protulerunt, prima publici cultus honore per hanc sanctam Sedem decorari meruerit, venerationis fiat accessio, & ex illius intercessione tanto potentius partium illarum populi patrocinium sperent, quanto populi ipsi illam celebriori intentiorique devotione colere atque honorare studuerint, ipsam beatam Rosam in patronam principaliorem civitatis Limanæ seu Regum, totiusque regni Peruani eligi & declarari summopere desiderent; Nos, quamvis constitutiones Apostolicæ & decreta Congregationis venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacris Ritibus præpositorum vetent beatorum hujusmodi non canonizatorum electiones in Patronos principaliores, ac requisita necessaria pro hujusmodi electione valida desint, nihilominus piis enixisque eorumdem Caroli regis & Mariannæ reginæ, magno in Ecclesiam Dei meritorum splendore fulgentium, precibus Nobis super hoc humiliter porrectis, pro præcipuo paternæ nostræ in eos caritatis affectu duximus annuendum.

[30] Itaque memoratam beatam Rosam de sancta Maria in patronam principaliorem civitatis Regum seu Limanæ & totius regni Peruani præfatorum cum omnibus prærogativis, [totius regni Peruani:] quæ patronis principalioribus debentur, auctoritate Apostolica tenore præsentium eligimus & declaramus; ipsiusque beatæ Rosæ festum in universo regno hujusmodi de patrona principaliori ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus illic degentibus de præcepto servari, & sicut alia festa de præcepto celebrari, ejusque Officium ab universo clero, tum seculari, tum Regulari, de principaliori patrona juxta Rubricas Breviarii Romani inibi recitari, auctoritate & tenore præfatis mandamus. Non obstantibus quibusvis decretis, constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem, ut earumdem præsentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, & sigillo personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis eadem prorsus fides ab omnibus & ubique tam in judicio, quam extra illud habeatur, quæ eisdem præsentibus haberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die secunda Januarii MDCLXIX, Pontificatus nostri anno secundo.

[31] Cum reverendissimus Magister Generalis Ordinis Prædicatorum mense Octobri præteriti anni petiisset ab eodem Pontifice, [nomen ejus inscribitur Martyrologio Romano:] ut nomen B. Rosæ Martyrologio Romano adderetur, Sanctitas sua benigne annuit, & formam hujus annuntiationis approbandam reliquit Sacræ Rituum Congregationi, quæ mense Januario anni sequentis respondit in hunc modum: Cum Sanctissimus dominus noster Clemens nonus sub die XVIII Octobris proxime præteriti mandaverit apponi in Martyrologio Romano beatam Rosam de sancta Maria tertii Ordinis sancti Dominici cum verbis tamen approbandis a Sacra Rituum Congregatione, eadem Sacra Congregatio infra scripta verba approbavit, & imprimi posse concessit, nempe; Limæ in regno Peruano beatæ Rosæ de sancta Maria tertii Ordinis sancti Dominici. Hac die XII Januarii MDCLXIX.

M. Episcopus Portuen. Card. Ginettus.
Loco ✠ sigilli.
Bernardinus Casalius Sac. Rit. Cong. Secr.

Præterea Clemens IX cultum B. Rosæ per Americam & Hispaniam propagavit, & hoc anno 1669, die IX Decembris animam Creatori reddidit.

[32] In hujus defuncti locum suffectus est Clemens X, [Clemens PP. decimus] qui vestigiis sui decessoris insistens, cultum ejusdem beatæ Virginis adhuc ad plures Europæ regiones extendit, ut discimus ex sequenti declaratione: Alias felicis recordationis Clemens Papa IX sub data XIV Septembris, anno MDCLXVIII concessit universo Americæ & Indiarum clero tam seculari, tam * Regulari utriusque sexus cujuscumque provinciæ seu districtus, quod perpetuis futuris temporibus die XXVI Augusti quotannis sub ritu duplici recitetur Officium & Missa celebretur de beata Rosa a sancta Maria Limensi virgine tertiæ regulæ sancti Dominici, juxta Rubricas Breviarii & respective Missalis Romani. Anno deinde sequente MDCLXIX die XXX Octobris idem Pontifex hoc suum indultum benigne extendit in perpetuum ad universum secularem pariter ac Regularem clerum Hispaniarum.

[33] [ad plures Europæ provincias.] Denique post acceptam notitiam, quod præmemorata virgo Rosa jam omnium ubique populorum solemni plausu devotissime honorata, utrumque tam veterem quam novum orbem indies odoris sui fragrantia magis magisque implebat, idem Sanctissimus hoc ipsum indultum clementer ampliando, die IX Novembris ejusdem anni MDCLXIX universo seculari & Regulari clero utriusque sexus in omnibus Augustissimo imperatori, regi Catholico, Domuique Austriacæ subjectis regionibus, provinciis & regnis, atque dominiis ubivis locorum constituto paterne concessit, ut supra, quod nempe singulis annis, die XXVI Augusti perpetuis futuris temporibus sub præfato ritu duplici recitetur Officium & celebretur Missa de eadem beata Rosa.

[34] [Beatæ hujus cultum extendit:] Porro Sanctissimus dominus noster Papa Clemens X, habita pariter notitia communis illius devotionis, qua totius regni Poloniæ, magni Ducatus Lithuaniæ, ditionum Russiæ atque Borussiæ, aliarum dictæ Coronæ subditarum regionum fideles venerationi ejusdem beatæ Rosæ afficiuntur, instantiis eminentissimi domini Cardinalis Ursini exoratus, illud ipsum Prædecessoris sui indultum benignissime extendit ad universum pariter utriusque sexus tam secularem quam Regularem Clerum Poloniæ, Lithuaniæ, Russiæ, Borussiæ, ceterorumque dominiorum ad Poloniæ coronam pertinentium, concedens eidem universaliter & in perpetuum, quod quotannis die XXVI Augusti sub ritu duplici peragat Officium & Missam de beata Rosa a sancta Maria juxta Rubricas Missalis & Breviarii Romani, quibuscumque in contrarium non obstantibus. Hac die XXVI Julii MDCLXX.

[35] [conceditur ei Missa] Post unius mensis intervallum laudatus Clemens X facultatem recitandi Officium & celebrandi Missam de B. Rosa adhuc magis ampliavit, ut indicat decretum sequentis tenoris: Crescente in dies mirabili populorum devotione erga beatam Rosam de sancta Maria virginem Limensem ex tertio Ordine sancti Dominici, ac virtutum illius fragrantia sese latius quaquaversus diffundente, Sanctissimus dominus noster Clemens Papa X, admissis excellentissimi domini Oratoris Marchionis de Astorga instantiis ex nomine Catholicæ majestatis sibi porrectis, universo tam seculari quam Regulari clero per totum terrarum orbem benigne indulsit pro futuris perpetuis temporibus, quod de prædicta beata Rosa possit ubique in ecclesiis quorumcumque tum Regularium tum secularium celebrare Missam per anni circulum sive ex voto, sive ex libera devotione, juxta Rubricas ac dispositionem Missalis Romani, tametsi nondum prædicta beata Rosa solemni Canonizationis ritu fuerit ab universali Ecclesia inter Sanctas relata. Et ad hunc effectum specialiter dispensavit in decretis tum felicis recordationis Urbani VIII, tum Sacræ Congregationis Rituum, & quibuscumque aliis huic indulto quomodocumque obstantibus. Hac die XXVII Augusti MDCLXX.

[36] Cum tandem post varia Sacræ Congregationis decreta ac severum miraculorum examen B. Rosa numero sanctarum virginum adscribenda videretur, [ac publica veneratio] solennï ejus Canonizationi præmissum est sequens instrumentum: Post binos in civitatibus Suessana & Panormitana Processus a judicibus per sacrorum Rituum Congregationem deputatis in vim remissorialium ab eadem expeditarum confectos, alterumque Antverpiæ auctoritate ordinaria a loci episcopo formatum, ac horum Processuum relevantia in ordine ad solemnem Canonizationem beatæ Rosæ de sancta Maria tertii Ordinis S. Dominici, virginis Limanæ, diligenter pensiculata & accurate discussa ex mandato Sanctissimi domini nostri Clementis Papæ X in dicta Sacrorum Rituum ordinaria Congregatione cum interventu consultorum ad relationem Eminentissimi D. Cardinalis Azzolini hujus causæ Ponentis, præmemorata Sacra Congregatio unanimi voto censuit ac declaravit, legitime constare de percrebrescente fama sanctitatis ac patrationis miraculorum, necnon de celebri devotione populorum, supplicique fiducia & pio recursu erga hanc Beatam a tempore, quo Sancta Sedes Apostolica eidem publicam indulsit in tota Dei Ecclesia venerationem.

[37] Itidem ex productis ibidem novem miraculis quatuor approbavit, [per totum terrarum orbem,] tamquam concludenter, plene & irrefragabiliter comprobata, ac supra totius naturæ creatæ vires indubie constituta. Tum recensentur illa quatuor miracula, quæ hic prætermittimus, cum in ipsa Canonizationis Bulla postmodum repetantur. His igitur omissis, transcribere pergimus inchoatum instrumentum, quod ita concluditur: Quibus probatis & approbatis eadem Sacra Congregatio censuit, quandocumque placuerit suæ Sanctitati, posse tuto procedi ac deveniri ad solemnem hujus beatæ Rosæ Canonizationem juxta ritum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ & sacrorum Canonum dispositionem, illamque diffiniri Sanctam cum Deo regnantem, & universali Ecclesiæ colendam proponi. Die VII Octobris MDCLXX. Denique facta Sanctissimo domino nostro supradictorum omnium & singulorum relatione, atque audito desuper R. P. D. fidei Promotore, sua Sanctitas ejusdem Sacræ Congregationis sensum approbavit, prædictumque finale decretum expediri mandavit ad effectum solemnis Canonizationis dictæ beatæ Rosæ. Actum hac die IX præsentis mensis & anni. Denique anno Christi 1671, die XII Aprilis editum est solenne Canonizationis diploma (jure merito copiosum Vitæ miraculorumque compendium dici potest) quod ad posthumam S. Rosæ gloriam reservamus, & post Acta ejus illustrata in plures paragraphos dividemus. Ceterum hæc authentica documenta excerpsimus ex Bullario Ordinis FF. Prædicatorum, cujus tomus sextus anno 1735 Romæ impressus est, ubi singula ordine annorum & mensium facile reperientur.

[38] Nescimus, an post solennem S. Rosæ Canonizationem amplior Officii ecclesiastici extensio facta fuerit. At saltem novimus, Hispanis, eorumque subditis circa finem anni 1672 concessas esse Lectiones proprias secundi Nocturni cum hac oratione peculiari: [& editur decretum canonizationis.] Bonorum omnium largitor, omnipotens Deus, qui beatam Rosam, cælestis gratiæ rore præventam, virginitatis & patientiæ decore Indis florescere voluisti; da nobis famulis tuis, ut in odorem suavitatis ejus currentes, Christi bonus odor effici mereamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Hæ lectiones propriæ, quæ concinnam Vitæ synopsin continent, legitime cum oratione jam relata simul approbatæ sunt, ut post illas exprimitur his verbis: Sacra Rituum Congregatio supradictas Lectiones & Orationem proprias sanctæ Rosæ virginis Limanæ per Eminentissimum D. Cardinalem Bonam compositas & per eumdem diligenter revisas & relatas approbavit pro Indiis, regnis Hispaniarum & aliis locis, ubi ex concessione ejusdem Sacræ Congregationis jussu Sanctæ Sedis Apostolicæ extenditur facultas recitandi ejus Officium die festo dictæ Sanctæ. Hac die III Decembris MDCLXXII. Cardinalis Brancatius episcopus Portuensis, & Bernardinus Casalius Sacræ Rituum Congregationis secretarius hic nomina sua subsignarunt. Quamvis in Belgio quotannis istud Officium proprium recitemus die XXX Augusti, tamen more nostro sequimur annuntiationem Martyrologii Romani, & ideo Vitam S. Rosæ hodie illustramus. Jam nonnulla de biographis hujus Sanctæ præmonenda censemus.

[Annotata]

* l. quam

§ IV. Notitia plurium auctorum, qui gesta hujus sanctæ Virginis diverso idiomate conscripserunt.

[Vita Hispanica;] Dum de Beatificatione vel Canonizatione S. Rosæ agebatur in curia Romana, multi scriptores ex Ordine Prædicatorum Vitam illius diversis linguis ediderunt. Ex his utcumque ordine temporis aut editionis enumerabimus præcipuos, quorum notitia ad nos pervenit. Inter primos occurrit Joannes de Vargas Machuca, quem Jacobus Echardus in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum recensitis tomo 2 pag. 587 sic laudat: Frater Johannes de Vargas Machuca Hispanus, provinciæ sancti Joannis Baptistæ Peruanæ, cui nomen dederat, seu præclare gestis in ea muneribus, seu magnis ingenii dotibus, eruditione dicendique facundia & religione non leve contulit ornamentum. Deinde singillatim recenset varia Ordinis officia, quibus in America functus est, & ex Antonio Gonzales de Acuna narrat, illum anno 1649 in Europam trajecisse, ac demum anno 1657 laurea magisterii decoratum esse. Eodem teste, vulgavit Hispanice Vitam Rosæ Peruanæ, quam regio supremoque Indiarum consilio dedicavit. Cum post annum 1657 nulla amplius apud Echardum de viro isto fiat mentio, non omnino temere suspicamur, hanc lucubrationem ipsius ante prædictum annum 1657 prodiisse, & propterëa auctorem illius inter biographos primo loco collocavimus.

[40] [Italica] Annis 1665 & 1668 gesta ejusdem Virginis edidit Italice Dominicus Maria Marchesius, postmodum ex Ordine PP. Prædicatorum ad cathedram Puteolanam evectus, quem laudatus Echardus tomo 2 proxime citati Operis pag. 730 & 731 exornat hoc elogio: Frater Dominicus Maria Marchese Siculus Parthenopæus nobili loco natus adolescens, insciis parentibus, vestem Ordinis induit Neapoli anno MDCXLIX in ædibus sancti Thomæ; quod ut pater & mater rescierunt, per vim e claustro abducere voluerunt, sed incassum; adeo constantem in proposito repererunt. Theologiam audivit in Hispania sub magistro Petro Godoy, tum Salmanticæ ingenti nominis sui fama regente, adeoque sub tanti viri disciplina emicuit, ut hinc ad suos redux ad docendum alios fuerit adhibitus. Bis regentem egit in Gymnasio sancti Thomæ, & Magisterii apicem obtinuit anno MDCLXXII. Non obstantibus illis studiis scholasticis, vir fuit disciplinæ regularis tenacissimus, orationi addictus, & hominis interioris curam gerens, ad anteriora semper extendebat seipsum. Priorem pluries sodales variarum domorum elegerunt; sed hæc munia subire constanter recusavit. Regimen tamen provinciæ Siciliæ, ad quod electus fuerat, effugere non potuit, Magistri Ordinis præceptis adactus.

[41] Tandem ad sedem Puteolanam a rege Catholico Carolo II præsentatus, [bis edita:] ab Innocentio XI acceptatus fuit & confirmatus anno MDCLXXXVIII, die ultima Maii, & die octava Junii sequentis a Cardinali Marescotti consecratus. Ecclesiam suam optimis legibus ornare studuit, synodos regulariter coëgit, visitationem suæ diœcesis quotannis obivit, verbo & exemplo gregem suum solicite pavit. In his totus erat, cum Neapoli existens in sua sancti Thomæ domo, a Deo vocatus, vitam hanc mortalem reliquit anno MDCXCII, die XI Februarii, ætatis LIX, ibidemque cum solemnibus exsequiis fuit sepultus. Inter alia scripsit Italice Vitam S. Rosæ Limanæ, eamque Neapoli typis Hieronymi Fasulo bis imprimi curavit, ut Echardus ibidem testatur. Hac lucubratione ipsius caremus; sed in Diario Dominicano ejusdem auctoris habemus die XXX Augusti prolixam Actorum synopsin, quam consulere poterimus, si occasio sese obtulerit.

[42] Etiamsi R. P. Leonardus Hansen anno 1664 Romæ Vitam ejusdem Virginis Latine bis ediderit, [Hispanica] tamen eum hic prætermisimus, aut potius distulimus, ob recentiorem istius Operis amplificationem, quæ primum anno 1680 prodiit, ut infra dicemus. Igitur serie editionis illustrissimum Marchesium proxime sequitur Antonius Gonzales de Acuña, quem jam supra sæpe laudavimus, & cujus elogium Echardus tomo 2 Operis memorati pag. 692 texuit his verbis: Frater Antonius Gonzalez de Acuña Hispanus origine, patria Limensis, provinciæ Peruanæ Conventusque sanctissimi Rosarii Limensis alumnus, postquam per plures annos theologiam in universitate Limana doctor, ut vocant, cathedraticus professus fuerat, ab eadem legatus ad regem Catholicum, Matritum se contulit. Hinc electus provinciæ suæ diffinitor Romam progressus est, ubi non prius a Magistro Ordinis F. Joanne Baptista de Marinis visus, quam ob dotes eximias rerumque agendarum peritiam gratus fuit & acceptus, inque partem regiminis (socium vocant) adscitus pro Indiis occidentalibus, quo munere etiam functus est sub successore F. Thoma de Roccaberti, in cujus electionem concurrerat, ut & sedit provinciæ Peruanæ diffinitor in Capitulo generali Romæ MDCLXX.

[43] Non parum ad promovendam sanctæ Rosæ Limanæ tertii Ordinis sancti Dominici canonizationem contulit, [alia:] qua vix peracta, ad instantiam regis Catholici Caracensis episcopus vulgo de Caracas in insula Venitiola, vernacule Venezuela dicta, in novo orbe, consecratus Romæ mense Novembri MDCLXX, anno sequenti iter aggressus est, ecclesiam suam & sponsam aditurus. Deinde præter alias ejusdem auctoris lucubrationes allegat-opusculum, cui titulus est: Compendium admirabilis vitæ Rosæ de sancta Maria Limanæ Ordinis sancti Dominici, ex prolixiori Vita a Fratre Leonardo Hansem anno superiori edita contractum, quod anno 1665 primum Romæ typis Nicolai Angeli Tinassii excusum est. Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana recentiore tomo 1 pag. 96, & ex eo Echardus meminerunt de fusiori ejusdem Sanctæ Vita, quam laudatus Latini compendii scriptor Hispanico idiomate ad prælum parabat. Utrum hæc umquam in publicam lucem prodierit, ignoramus.

[44] [Vitæ compendium sæpe recusum:] Porro Joannes Wilhelmus Lipman Dominicanus hanc primam Romanam compendii Latini editionem, qua caremus, anno 1668 Coloniæ recudi curavit, & amplissimo domino monasterii Brauweilerensis abbati nuncupavit. Sed hic editor Coloniensis eidem opusculo alium titulum præfixit hoc modo: Vita sponsæ Christi B. Rosæ de sancta Maria virginis Peruanæ, tertii Ordinis sancti Dominici, compendio enarrata per admodum R. P. F. Antonium Gonsalez sacræ theologiæ magistrum Ordinis Prædicatorum, juxta exemplar Romæ impressum. Hoc autem compendium sæpius alibi recusum fuit, ut colligimus ex octava ejusdem editione, quam habemus, & cui typographus Romanus inter alia præmisit tale monitum: Tertia quidem hæc est Romana hujus opusculi editio; sed octava, si præterea enumerentur illæ, quibus alibi in Italia, Germania & Polonia lucem rursus aspexit; ut interim prætermittantur plurimæ, quibus impressum est Gallice, Hispanice, Polonice & Indice; omnes enim ferme linguæ sui juris illud efficere voluerunt. Meis autem tantummodo typis quinque mille Latina illius exempla prodiverunt: cumque in præsentia nulla apud bibliopolas prostent venalia, exprimendum iterum formis fuit, ut plurimorum votis fieret satis. Hac tertia editione Romana anni 1672 jam superius usi sumus, ac deinceps utemur, si sese occasio obtulerit.

[45] [Italica Vita prolixior.] Anno 1666 Romæ typis Tinassianis Italice impressa est alia prolixior ejusdem Beatæ Vita, de cujus auctore Echardus tomo 2 pag. 619 hæc habet: Frater Seraphinus Bertolini Etruscus Lucensis patria, & professione sacræ theologiæ magister, apostolicus Romæ apud sanctam Mariam Majorem pœnitentiarius anno MDCLXV, die XIII Maii allectus, scripsit de B. Rosa, cujus Operis Italicus titulus & annus impressionis ibidem exhibentur. Deinde Echardus ibi de lucubratione illa sodalis sui tale fert judicium: Scripta est stylo quidem eleganti, sed parum historico, quod multis non probatur; ac præterea de apparitionibus beatæ Rosæ factis minus sobrie illis loqui videtur, ut cum Jesum ipsum cum Rosa ludentem exhibet. Juverit hujus censuræ, quæ de studio partium minime suspecta est, postmodum meminisse.

[46] [Reliquæ] Eodem anno Matriti apud Paulum del Val Acta hujus beatæ Virginis edita sunt Hispanice, quemadmodum Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana recentiore tomo 1 pag. 57 testatur his paucis verbis: Frater Andreas Ferrer de Valdecebro Dominicanus, dum Compluti sodales cœnobii Matris Dei theologiam doceret, edidit Historiam mirabilis vitæ venerabilis matris & inclytæ virginis Rosæ de sancta Maria ex tertio Ordine sancti Dominici. Hunc Operis titulum Latine interpretamur, licet Nicolaus Antonius eumdem Hispanice retulerit. Sed ampliorem hujus auctoris & lucubrationum ejus notitiam nobis subministrat Echardus, dum tomo 2 pag. 657 de eodem viro sic scribit: Frater Andreas Ferrer de Valdecebro Teruelam Aragoniæ urbem haud incelebrem patriam habuit, & Matriti Ordinem professus est adolescens in Conventu sancti Thomæ, quem exinde præclaris animi virtutibus, eruditione multiplici, dicendique gratia ac facundia plurimum ornavit. Per solitos academiæ gradus ad magisterii apicem promoveri meruit: cum enim apud Indos occiduos & Americam profectus esset, in Collegio sancti Ludovici Tascalensi, vernacule la puebla de los Angeles, datus est sacræ theologiæ lector; nec interim apostolici deerat officio concionatoris atque facundissimi. Tum inde ad Hispaniæ provinciam, in qua creverat, reversus, magna nominis sui fama ac laude nobiliora seu scholæ seu sacri pulpiti munera obivit, Complutique annis MDCLXII & MDCLXIV in gymnasio nostro moralis theologiæ professor præsentatus agebat in ordine ad lauream, qua postea fulsit. Propositionum fidei censor etiam factus vivebat anno MDCLXXV, eloquentissimus & elegantissimus ætate sua apud Hispanos habitus ecclesiastes, editisque, quæ sequuntur, Operibus clarus. Postea multas ejusdem viri lucubrationes enumerat, & inter illas exhibet Hispanicum memoratæ Vitæ titulum, quem supra Latinum fecimus.

[47] Antoninus Mongitore in Bibliotheca sua Sicula tomo 2, [de Vitis] pag. 138 & 158 meminit de Petro Emmanuel, & Petro Scoto Prædicatoribus Panormitanis, qui annis 1668 & 1669 Vitam S. Rosæ Limanæ lingua patria conscripserunt. His adde Joannem Andream Faure Gallum, Hyacinthum de Parra Hispanum, & Josephum Lotello Italum, qui anno 1668 gesta ejusdem sanctæ Virginis vernacule vulgarunt, ut apud Echardum jam sæpe laudatum tomo 2 pag. 651, 701 & 625 licet videre. Præterea anno Christi 1671 Joannes Baptista Feuillet Gallus, Antonius de Lorea Hispanus, & Joannes Baptista Wouters Belga eamdem materiam Gallice, Hispanice ac Flandrice tractarunt, eosque Jacobus Echardus in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum recensitis tomo 2 pag. 713, 715 & 702 inter biographos hujus Sanctæ numerat. Denique mox assignaturus fontem, ex quo plerique sua hauserunt, hic omitto nonnullos anonymos scriptores, qui Vitam vel gloriam posthumam S. Rosæ litteris mandarunt.

[48] Multi biographi supra memorati Vitam hodiernæ Sanctæ contraxerunt, [hujus Sanctæ] aut in linguam vernaculam transtulerunt ex fusiori lucubratione Latina R. P. Leonardi Hansen Dominicani, quem supradictus Echardus tomo 2 jam sæpe citati Operis pag. 705 meritis laudibus ita extollit: Frater Leonardus Hansen, Teuto Juliaci natus, Coloniæ vero adolescens ad Ordinem adscitus, per gradus omnes magisterium ascendit; theologiam Viennæ Austriæ publice docebat anno MDCXXXVIII; exinde pluries in comitiis Ordinis Romæ pro sua Teutoniæ provincia diffinitor generalis missus annis MDCXLIV & MDCLVI, quem tum ob egregias dotes, studium præsertim regularis disciplinæ ac eximiam pietatem, socium pro provinciis Germanis allegit sibi Magister Ordinis F. Joannes Baptista de Marinis, ac paucis post annis Provincialis Angliæ titulo decoravit. Ea ratione in electione duorum Ordinis Magistrorum sequentium F. Joannis Thomæ de Rocaberti & F. Antonii de Monroy annis MDCLXX & MDCLXXVII Romæ votum tulit, apud quos eodem socii munere functus eademque in existimatione habitus est.

[49] [subministrantur] Vir non eruditione tantum, sed mira humilitate conspicuus, omnium sibi conciliabat affectum; solitudinis amans semper aut legebat, aut scribebat, aut orabat, donec annis gravis, integro ad ultimam usque horam sensu, cum virtutum odore piam Deo reddidit animam XXVIII Martii MDCLXXXV, ætatis LXXXII in sanctæ Mariæ super Minervam sepultus. In lucem quædam dedit Opera, quæ sequuntur: Primo Vita mirabilis et mors pretiosa venerabilis sororis Rosæ de sancta Maria Limensis ex tertio Ordine sancti Patris Dominici. Romæ (typis) Nicolai Angeli Tinassi MDCLXIV in duodecimo pagg. 452; ibidem eodem anno in quarto pagg. 360. Exstat hæc Parisiis in Regia H 1717, illa apud nostros ad sancti Honorati. Eadem Romæ apud eumdem MDCLXXX in folio. Exstat Romæ in Casanatensi. Deinde pauca alia ejusdem scriptoris opuscula recenset.

[50] [notitiæ:] Nullam ex his editionibus Romanis habemus; sed facile vices earum supplebit editio Lovaniensis anni 1668, quam R. P. Joannes Antonius D' Aubermont ex Ordine Prædicatorum sacræ theologiæ doctor post duplicem Romanam recudi jussit, ac nobili Cæsareæ Majestatis aulico nuncupavit, ut in epistola dedicatoria videre est. Porro Leonardus Hansenius in prologo lucubrationis suæ lectorem monet, ne sterile miraculorum silentium miretur, & uberem horum appendicem promittit, ubi per Sacram Rituum Congregationem licuerit. Tum de gestis sanctæ Virginis a se collectis & edendis ita præfatur: Interim solius Vitæ historiolam accipe ex Remissoriali (quem vocant) Processu, juratisque testimoniis fide bona extractam, quæ & plenior foret, nisi virginis Rosæ ingeniosa & cauta humilitas (de qua infra cap. V) sic pleraque studuisset abscondere, quod neque familiarium intimis, neque domesticis curiose oculatis, nec ipsi denique pervigili matri innotuerunt, præter paucula ista, quæ pene surtim & quasi per rimulas notari subinde potuerunt. Itaque non nisi comperta hic damus, quæ in his capitulis tametsi totidem videbuntur manipuli, spicilegium non excedunt.

[51] [nos Vitam recudimus, quam Hansenius vulgavit,] Laudatus Hansenius postea promissis stetit, & Vitæ subnexuit copiosam miraculorum appendicem, cui præfixit hanc monitionem: Tempus tacendi, tempus loquendi pone subjungit Ecclesiastes cap. III. Bonum factum. Ne de miraculis Rosæ scriberem, huc usque tempus tacendi attinuit calamum. Nunc majorum adnutu tempus loquendi successit. Ergo quod pollicebar in prolepsi, hic præsto, adjecta hac paucorum capitum mantissa, quæ ex authenticis Processibus signorum, gratiarum, miraculorum delectum exhibeat, non plenum catalogum. Dabunt alii copiosiora. Hactenus ignoramus, quinam alii copiosiora dederint, nisi forsan intelligatur ipsa Canonizationis bulla, in qua recentiora quædam miracula referuntur, ut postea videbimus. Etiam nescimus, an Hansenius hoc loco præsignificare voluerit tertiam suæ lucubrationis editionem, quæ postmodum auctior anno 1688 Romæ prodiit, & in qua forsan plura S. Rosæ miracula recensuit. Sed hac de re nihil certi pronuntiare possumus, cum editionem illam Romanam anni 1688 variis locis frustra quæsiverimus. Itaque contenti esse cogimur hac breviore miraculorum mantissa, quæ Lovanii anno 1668 recusa est, eamque in posthuma Sanctæ gloria recudemus, & annotationibus nostris illustrare conabimur. Cum vero subinde mendosa sit editio Lovaniensis, & illam cum Romana conferre non possimus, errores typographicos interdum ex conjectura corrigemus.

[52] Post Hansenium Thomas Souëges Dominicanus, & Adrianus Bailletus famosus recentioris Legendæ auctor Vitam ejusdem sanctæ Virginis idiomate Gallico vulgarunt, [relictis duobus recentioribus: e quibus castigatur Baillet.] aut potius in compendium redegerunt. Sed hi nullum nobis obsequium præstare possunt: nam Souëgius, qui compendiosam S. Rosæ Limanæ Vitam anno 1696 Ambiani edidit, ac Anno Dominicano ad diem XXX Augusti inseruit, brevitatis causa prætermittit pleraque ejus miracula post obitum patrata, vel ea generatim commemorat. Bailletus autem hypercriticus Acta illius adhuc magis contraxit, omissisque fere omnibus hujus Sanctæ tum viventis tum mortuæ prodigiis, tacite innuit, ea non magnam fidem mereri. Quinimo in Legenda sua Gallica, quæ Parisiis anno 1704 impressa est, ad diem XXX Augusti pag. 495 col. 1 audacter asserit, eas circumstantias, quæ de jejunio vel abstinentia sanctæ Virginis narrantur, in numero rerum incredibilium remanere, quamvis omnino veræ esse possent. At cur hic Aristarchus illas rebus incredibilibus annumerat, si veræ esse possint, ut ipse fatetur, & a testibus fide dignis affirmentur? Nihil igitur auxilii nobis exspectandum est ab his similibusque recentioribus biographis, & sola restant Acta ab Hansenio ante annum 1668 conscripta, quæ jam recudemus, & consuetis annotatis illustrabimus. His tamen ad confirmationem & ampliorem notitiam in posthuma Sanctæ gloria subjungemus ipsum decretum Canonizationis ex Bullario Romano, quod cum novissimo Bullario Ordinis FF. Prædicatorum conferemus.

VITA
Auctore R. P. F. Leonardo Hansen Ordinis Prædicatorum.
Ex editione tertia, quæ anno 1668 Lovanii post Romanam secundam impressa est.

Rosa virgo, ex tertio Ordine S. Dominici, Limæ in Peruvia, Americæ provincia (S.)

A. Leonardo Hansen.

CAPUT I.
Sanctæ patria, parentes, nomen, & pia pueritia.

Lima a meridionalis Americæ, qua mari Pacifico b lambitur, nobile emporium, regnique Peruani metropolis, hanc novam in orbe novo enixa est Rosam anno Virginei partus MDLXXXVI, mense Aprili, [Hæc Sancta anno 1586 nascitur Limæ in Peruvia,] qui, quod erupturis floribus terram aperiat c, ab officio nomen traxit. Hujus mensis vigesimus dies beatæ Agneti de Monte Politiano d virgini Dominicanæ a cælesti rore, ac diversis repente enatis floribus notissimæ sacer est, idemque Rosæ huic natalis fuit. Itaque vernant hic omnia: siquidem & progenitores Virgini fuere Gaspar de Floribus, Maria ab Oliva; ille ex insula Hispanorum oriundus, cui a Portu divite e nomen est; hæc Limæ nata; uterque stirpe non ignobili, sed opibus permodicis, nisi quod ingentis opulentiæ loco fuerit tali filiola cælitus ditari.

[2] [& in Baptismo accipit nomen Elizabethæ] Nascenti Rosæ paterna domus obtigit in vico S. Dominici, ac pone quidem juxta Ædem S. Spiritus f, ut vel ipse locus videatur futuræ tum sanctimoniæ tum instituti signasse præsagium. Jurejurando testata est genitrix (in Processu Remissoriali) sibi fuisse hunc partum, ut felicissimum, ita facillimum, minimeque obnoxium illis angoribus, quibuscum solebat in parturitione reliquarum prolium dirissime conflictari. Nec minus adstupuit obstetrix, ut vidit hanc infantem secundarum involucris prodire gravem, & quasi penulatam. Nimirum sic nascuntur Rosæ, congenitis integumentis undique velut amictu paludatæ. Ipso dein festivissimo Pentecostes die (qui Hispanis g æque ut Italis h Rosarum pascha dicitur) baptizata est Rosa, primoque rore cælestis gratiæ permaduit; nec tamen Rosæ nomen tunc ei impositum, sed Isabellæ sive Elizabeth; nimirum ab avia materna Isabella de Herrera, cui inter lustrales aquas videbatur is honor deberi humano more.

[3] [quod mater ejus ob prodigium postea mutavit,] Porro ut Rosæ nomen, divinitus soboli destinatum, post trium mensium ambages demum erumperet, prodigium exspectabatur, quod tale fuit. Quiescebat in cunis trimestris parvula, quando cum ancillula & filiabus accita mater conspexit filiolæ vultum undique opertum repanda, sed paulo post disparente rosa. Obstupuere omnes; at ceteris altius icta spectaculo mater subito complexu tenerisque osculis dissuaviavit parvulam; “Mihi (inquiens) tu deinceps Rosa diceris, & eris; nec alio posthac nomine te compellabo”: quasi cum Præcursoris matre protestaretur his Ambrosii verbis: “Habet vocabulum suum, quod agnovimus, non quod elegimus”. Rem tamen indigne tulit avia; doluit, suum nomen in tenera nepte sic obliterari, ac sere despici; unde placando huic jurgio nec annorum lustrum satis fuit, donec tandem controversiæ finem imposuit Sacramentale Chrisma, quo sanctissimus Limensium archipræsul Turibius i in parochia loci Quivi, dum Rosæ illiniebat confirmationis signaculum, omisso baptismali nomine, Rosam pronuntiare maluit, cujus fortasse jam tunc fragrantiam senserat in spiritu, quo plenus erat. Sane videbatur eum unctio docuisse de omnibus, ut neque errate posset in Rosæ nomine, cui exinde pariter & avia adquievit.

[4] [ita ut primum appellaretur Rosa,] Verumtamen lapsis aliquot annis, de Rosæ nomine aliam indixit litem ipsamet Virginis pavida conscientia, nimirum ut ita præberetur occasio locusque cælesti oraculo, quo Rosæ nomen ultimo erat confirmandum. Res ita evenit. Creverat puella, jamque suimet per ætatem compos, ut rescivit, se neutiquam in baptisterio sed in cunis traxisse hoc succedaneum nomen, suspicata est pro solo vanitatis lenocinio forsitan hoc sibi inditum fuisse nomen, quo vultus sui commendaretur forma ac venustas. Itaque hoc scrupulo saucia, & animo inquieta, sacellum Dei Genitricis in æde FF. Prædicatorum SS. Rosario dicatum adiit; illic lacrymose procubua misericordiæ Matri angorem suum exposuit, remedium poposcit. Nec Virgo rosa mystica virgunculam Rosam distulit consolari: siquidem in alto, sed inexplicabili intimæ illustrationis radio, pavidam affata, docuit, mire hoc suum nomen probari divino, quem gestabat, Puerulo; se vero de suopte nomine hoc insuper adjectum ei velle auctarium; quo Rosa a S. Maria in posterum cognominaretur. Sic quæ trepidabat in nomine, firmabatur cognomine, secura & læta, quod utrumque cælitus datum possideret.

[5] Habent quidem hoc (Ambrosio teste) Sanctorum merita, [cui deinde cognomen a sancta Maria additum est.] ut a Deo nomen accipiant, sed qui ultra nomen etiam cognomen e cælo accipiant, raros puto. Admisit insperatæ nomenclaturæ gratiam puella non sine excelso intimi dulcoris sensu, adeo ut die quadam a sanctissima Communione domum revertens, ardore insolito obtestaretur matrem, unicum hoc gemini favoris nomen Rosæ a sancta Maria sibi quam creberrime repeteret, ac frequentius occantaret; illo se mirifice posthac delectari, mulceri, colliquescere. Hærebat parens mirata novitatem. At subjecit Virgo, nunc nunc redire se a pedibus Magnæ Deiparæ, huic rem cordi fuisse, hujus benedictione, & materno auspicio suam animam transisse in Rosam florido Jesulo Nazareno sacram; proinde si aliquando suspectum sibi fuerat Rosæ epitheton, jam illud in tuto esse, utpote divinitus approbatum; ideo frequenti hujus gratissimæ compellationis auditu velle se sui tum nominis tum officii sæpiuscule admoneri. Reliquum, quod sibi in illa sacra Communione acciderat, Virgo humilis verecunde subticuit, matrique sat fuit, Rosæ nomen, quod infanti prima imposuerat, cælo placuisse.

[6] Sanctæ Catharinæ Senensis infantia ac pueritia tam dulcis omnibus ac blanda fuisse legitur, [Puella adhuc tenera præbet indicium] ut non Catharinam, sed Euphrosynam k plerique cœperint appellare. Eadem infanti Rosæ fuit indoles quieta, suavis, lepidula, & continuo serena, ut commune dumtaxat gaudium totius domus videretur. Observarunt domestici, numquam in fasciis parvulam voce querula, aut stridulis vagitibus ædium turbasse silentium, numquam plorasse, nisi quod semel, cum mater nobilem matronam visitans foras extulisset Rosam, compesci a planctu non potuit, quoadusque ex aliena in propriam domum referretur, quasi jam tunc nosset publicum fugere, & aversari; unde ex tunc constituit parens infantem placidissimam deinceps, cum exeundum foret, secum non exportare.

[7] Trimula erat, quando in tenerrima indole promicare cœperunt supra ætatem robusta virtutum specimina. [futuræ sanctitatis ac patientiæ,] Et primum quidem tolerantiæ fuit animique inter dolores impavidi, fortis, tranquilli, ut liqueret Rosam esse, quam spinæ nec terrent, nec terunt, aut dejiciunt. Accidit, quod prægrandis arca dum incaute propereque clauditur, dextrum Rosulæ pollicem fortuito corriperet. Advolavit turbata mater, sed dissimulabat tranquilla filiola dolorem, abscondit manum, donec post dies aliquot putresceret sub unguiculo emortuus sanguis. Advocatur chirurgus, isque ut læso articulo tumidum pus educeret, acribus remediis totum pene unguem absumpsit, demum & unguiculi residuum, lento ac violento forfice radicitus avulsit. Vidisses immotam sub his cruciatibus Rosam, acsi non suus esset pollex, cui toties ferrum insæviebat. Obstupuit præ aliis Joannes Perez de Zumeta (id erat chirurgo nomen) haud capiens, unde tantillæ Virgunculæ tanta in iis tormentis obduruisset constantia: nam toto illo acerbissimæ curationis tempore nec gemitum ediderat, nec umquam expalluerat ad styli, sanguinis, novorumque vulnerum aspectum. Nondum Rosa quadrimula erat, cum mordax suppuratio in ejus auricula succrevit. Rursus igitur chirurgi manu, ac post lene emplastrum, denique & ferro opus fuit. Rosa, dum exesæ cartilaginis pars vitiata præscinditur, ea vultus animique firmitate vulnus excepit, qua nec intueri adstantes poterant sulcantem novaculam. Fluebat sanguis in humerum, nec Rosa exhorruit tincturam suam.

[8] [dum horridum chirurgi ferrum] Quadriennium vivendo expleverat cum summam capitis sui cutem species quædam impetiginis cœpit obcrustare. Mater obvio, sed imperito suasa consilio, modicos pulveres inspersit effectu plane improspero: nam ii, utpote olentes Hermeticam l pyxidem, affectas partes caustica sua acrimonia rodebant ita immaniter, ut certis intervallis toto corpusculo tremuisse puellam tacite notarint domestici. Nec tamen hic jugis, & acerrimus dolor ab ea, vel minimum potuit exprimere gemitum aut molestiæ indicium, nisi quod a matre interrogata de dolore, cum totum negare non posset, modicum ac toleratu facilem esse respondit: sicque in iis tormentis cum sua matre pernoctavit silens, immota, quietissima.

[9] [aliosque cruciatus invicto animo sustinet,] Sed anxia parens, postridie revulso leniter cataplasmate, inhorruit, videns filiolæ verticem hinc bullis turgidum, inde fossulis profunde ulceratum, & “O (inquit) misera, siccine totam hanc transegisti noctem sub hujusmodi cruciatus voraci ardore”? Tacuit Rosa, nec urgenti aliud umquam replicuit, quam stetisse intra mediocritatem suos dolores. Accitus deinde chirurgus, plagæ sanandæ novæque cuti inducendæ quadraginta duos continuos insumpsit dies, tormento vix mitiori, quam quo prima nox Virginem lancinarat. Sed neque tunc Rosæ defuit par dolori tam moroso constantia, quantam ab illa imo ab ulla ætate sperari posse chirurgus diffidebat. Idem Rosæ jam sexennis patuit robur sub ejusdem chirurgi forcipe, cum sibi ex intimo nare eximendus fuit phaseolus m, tertio demum tractu erutus. Dixisses hanc indolem uni patientiæ natam. Sed rudimenta hæc erant ac tempestiva præludia animi corpusculum proprium ceu alienum tractaturi. Superest, quod reliquam ejus pueritiam cursim delibemus.

[10] [& tantum quinquennis,] Rosæ quinquenni & adhuc inter pueritiæ infantiæque confinia constitutæ, notitia ac timor Dei sese insinuavit modo prorsus admirabili; quia inter ludos. Res ita contigit: Lusitabat cum ea natu major germanus frater, isque (casu an studio, incertum) luto imbuit rutilam pulcherrimamque innocentis puellæ cæsariem. Jocus erat, ac puerilis ridendi materies; at non ita placuit Virgunculæ, quam non contemptus, sed sordes offendebant. Itaque ludum abr