Ökumenisches Heiligenlexikon

Zugaben und Anmerkungen Juni


APPENDIX ADDENDORUM, MUTANDORUM, CORRIGENDORUM, AD QUINQUE TOMOS DE ACTIS SANCTORUM JUNII.

[Praefatio]

C. J.

Monendus Lector, præter Appendicem Addendorum &c. tomo primo subnexam, alia quædam, ad eumdem tomum spectantia, reperiri initio tomi secundi post Acoluthiam officij græci, pag. LXXXI, hoc titulo, Paralipomena ad tomum primum Junij. Hæc, quia loco non suo, certe non solito, videri poßunt relata esse, nemini facile in mentem veniet istic loci quærere. Quamobrem id hic indicandum duxi ad expeditiorem Lectoris usum; quamvis & præcipua quæque Addendorum &c. illic relata, hic denuo notaturus sim suo ordine dierum & paginarum, simul moniturus, ubi reperienda sint.

APPENDIX AD DIEM I ET II JUNII.

[Ad Diem I]

[Errata]

Pag. 3, columna 2, versu 12, in catalogo Sanctorum post S. Fortunatum insere:

S. Probatius Presbyter, prope Parisios in Francia.

S. Majanus Peregrinus, Longariis in Vasconia.

Pag. 72, col. non 1, sed 2, versu 2, post — illinat — adde sub alio numero ut hic sequitur.

6 Interim Gaditanæ Historiæ illustrator &c. prout leguntur in Paralipomenis supra indicatis pag. LXXXV.

Pag. 76, post Acta S. Fortunati, pone Commentariolum hic sequentem.

DE S. PROBATIO PRESBYTERO,
PROPE PARISIOS IN FRANCIA,
ET S. MAJANO PEREGRINO,
LONGARIIS IN VASCONIA.

Probatius Presbyter, prope Parisios in Francia (S.)
Majanus, Peregrinus Longuriis in Vasconia (S.)

Commentariolum de his Sanctis habes in Paralipomenis iam citatis pag. LXXXV, ubi tamen ℣ 25 lege, Longuiers, pro Longiers; & in titulo præmisso, Longariis, pro Longuriis. Ibidem sequuntur quædam addenda pro paginis 77, 158, & 159: in quorum addendorum ultimo de S. Palagia ℣ 2, impressum est, ad ferum — lege — ad forum.

[Ad Diem II]

[Errata]

Pag. 209, ante titulum De sanctis martyribus Romanis, ponatur

APPENDIX III.
De restauratione monasterii Hasnoniensis ex apparitione SS. Marcellini & Petri, curata per Balduinum Flandriæ Comitem, illorum patrocinio mortis periculo bis ereptum seculo XI: item de eorumdem ibi olim & nunc Reliquiis.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

C. J.

[Eginhardus misit horum] Narrat Eginhardus, supra cap. VIII, Reliquias sanctorum Christi martyrum Marcellini & Petri a se, præterquam in alia loca, etiam Gandavum missas fuisse ad monasterium S. Bavonis, rogatu Fratrum, ibidem tunc Deo servientium; [Reliquias Gandavum,] ipsasque eo perlatas anno ab Incarnatione Domini nostriJesu Christi DCCCXXVIII, die V Nonas Julias, & mox cœpisse operari miracula varia; quorum & catalogum, intra spatium trimestre factorum, Lectori proponit. Nihil ille meminit de eorumdem Reliquiis, deportatis ad monasterium Hasnoniense, ubi tamen aliquæ sciuntur celebrem cultum habuisse seculo XI, ac deinceps; & subinde postea translatæ fuisse ad ecclesiam S. Mariæ majoris Valentianis, quæ ecclesia monachorum est Hasnoniensium.

[112] Habemus multos codices Mss. Francisci de Bar monachi Aquicinctini, [nescitur misisse Hasnonium] non indiligentis compilatoris, qui tomi VI parte secunda tractans de abbatia Hasnoniensi, innuit, translationem sanctorum Martyrum prædictorum factam fuisse ad memoratam abbatiam initio seculi IX; ante scilicet quam illos in Germania excepit Eginhardus Roma allatos ad se; & quidem, ait de Bar, integra eorum corpora Hasnonium illo tempore deportata fuisse. Sic enim habet citato tomo pag. 71, & sequenti: Ex archivis Hasnoniensis cœnobii, scilicet in Ms. libro ita scriptum legimus: Sancti Marcellinus Presbyter, & Petrus Exorcista martyrio affecti fuere sub Diocletiano,…. quorum corpora duo seorsim ad cœnobium Hasnoniense allata fuere anno Domini DCCCVIII, & condita super altari cum omni honore ac reverentia. Tum subiungit de suo:

[113] In summa siquis historiam translationis eorum a Roma in Belgium audire cupiat, [ubi putant se illorum corpora habere,] tale compendium damus ex originali codice eiusdem Hasnoniensis monasterij in pergameno in folio, cooperto subnigro corio … cujus titulus est talis: Veris veri Dei cultoribus, & Jesu Christi Domini nostri sanctorumque eius non fictis amatoribus Eynardus Abbas S. Bavonis, peccator. Hic titulus est ipsius Eginhardi, ut videre est supra, præterquam quod Eginhardus hic vocetur Abbas S. Bavonis, quod Eginhardus ipse non habet. Sequitur in codice Hasnoniensi eiusdem Eginhardi prologus & historia translationis, plane prout a nobis impressa sunt, uti manifeste colligitur e compendio, quod de Bar inde desumptum proponit, sane prolixissimum, quodque verius historia ipsa, paucis quæ minus necessaria sunt, prætermissis, quam compendium ejus dicipossit. In his ampla quidem mentio fit Reliquiarum ab Eginhardo missarum Aquisgrano Trajectum ad S. Servatii, Valentianas ad S. Silvii; Gandavum ad S. Bavonis monasteria, nulla vero uspiam missarum ad monasterium Hasnoniense.

[114] Mirum est, hujus monasterii incolas olim, & posteriores scriptores, [nullo sufficienti ad id probandum argumento.] ceteroquin eruditos, deinde inde credidisse, sanctorum Martyrum, de quibus hic sermo est, corpora & quidem integra, ad locum illum Roma per Galliam translata fuisse: cum tamen nulla talis translationis scriptura proferatur alia, aut inveniatur Hasnonii, quam ipsa Eginhardi historia, quæ plane alia docet. Vide caput eius secundum, ubi viam qua, & locum quo allata fuere sacra corpora, accurate descriptum invenies. Qui porro acceperint illa Hasnonienses anno DCCCVIII, quæ duodeviginti annis post e tumulis suis primum extracta fuerunt? Quod siquis opinari velit, librarij errore in codice nostro scriptum esse annum DCCCVIII pro DCCCXXVIII; quo missas ab Eginhardo ad S. Bavonis monasterium Reliquias fuisse constat, sequar ita opinantem, & credam eodem tempore ad S. Bavonis, & alias similes Hasnonium perlatas fuisse Reliquias (non corpora) dono Eginhardi; quamvis hic ultimum non affirmet; fortasse quia ab Hasnoniensibus rescriptum non accepit de miraculis, apud ipsos perintercessionem Sanctorum illorum factis, quemadmodum accepit a Gandensibus, Valentianensibus & Trajectensibus. Hæc in gratiam prædictorum opinatorum.

[115] Scio, Scriptores, ad caput VIII historiæ Eginhardi litt. d citatos, [Putant alii Reliquias anno 1070] Gazetum, Doutermannum & alios asserere, Reliquias aliquas (Gazetus satis insignes particulas vocat, ) allatas fuisse Gandavo Hasnonium anno MLXX, quando nova Hasnonii ecclesia, curante Balduino Montensi, Flandriæ Hannoniæque comite, & Hasnoniensis monasterii restauratore, solenniter dedicata fuit. Verum his, quod ad tempus translationis attinet, assentiri non possum. Constat enim ex diplomate Balduini mox producendo, iam tum Hasnonii Reliquias fuisse, quando sancti Marcellinus & Petrus Balduino prædicto, adhuc adolescentulo, e gravi morbo ad extremum vitæ discrimen deducto, apparuerunt promiseruntque longiorem vitam, si monasterium Hasnoniense restaurandum curaret; quod Buzelinus in Annalibus Galloflandriæ lib. 4, pag. 160, innuit contigisse anno MXLV, aut intra biennium post. Ætas quoque Balduini, adhuc adolescentis requirit, circiter idem tempus factam esse apparitionem. Recepit autem apparentibus sibi Sanctis æger, se præstiturum quod postulabant; & continuo advocatis parentibus rei seriem pandit, [Hasnonium missas Gandavo,] eorumque concensum obtinens, convalescit præter expectationem. Exinde vero diutius quam par erat, distulit promissa solvere, cum fere post decennium, dum patrem ad obsidendam Antverpiam sequitur, incidit ex accepto vulnere in novum mortis periculum, quando tandem pristina renovans vota, convaluit denuo, opusque aggressus, eo perduxit tam monasterium quam ecclesiam, ut anno MLXX, eorum encænia solenniter celebraverit, postquam quinquennio prius tabulas novæ fundationis dotationisque suæ condiderat confirmandasque a Philippo Galliarum rege curaverat. Sed hæc, ad maiorem Sanctorum nostrorum gloriam, ex ipsius Balduini tabulis, quibus facti sui causam inserit, audiamus. Exstant apud de Bar, quamvis non satis correcte in aliquibus scriptæ; & sic habent.

[116] [aliter docente Balduini diplomate,] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti. Ego Balduinus filius Balduini, Philippi regis Francorum Procuratoris & Bajuli, futuræ posteritati, Spiritus sancti gratia renatæ, hujus conscriptionis paginam curavi transmittere; qualiter omnipotentis & clementis Dei patientia & benignitas, quæ, teste Apostolo, adducit peccatores ad pœnitentiam; me in gravi mei corporis valetudine visitaverit, & super restauratione Hasnoniensis cœnobii, in honorem beati Petri apostolorum principis olim constructi, & a viris principibus sublimati vel dotati, nunc, negligentia vel depopulatione tam laicorum quam clericorum, ad nihilum pene redacti, me per visum monuerit. Quod scribo, non accepi ab homine, sed ipsum testor, quem præmisi Deum; monitus sum ab eo in nimia corporis mei ægritudine per beatos martyres Marcellinum & Petrum, qui infra septa requiescunt eiusdem basilicæ.

[117] Hancergo admonitionem cum patri meo Balduino matrique meæ Adelæ ex ordine recensuissem, [declarantis cur Hasnoniense monasterium restauraverit] eorum salubri consilio aliorumque plurimorum abbatum, clericorum, laicorum exhortatione gratissima, exsecuturum me obligavi; & sic ab importabili, quam patiebar, molestia corporis, misericordi Deo alleviante, malum evasi. Processu vero aliquanto temporis, cum ingratus Domini misericordiæ, neglectui seu potius oblivioni promissa mea tradidissem (non enim sentiebam quæ sensi,) iterum gravis facta est super me manus. Domini, atque incidi in languorem fortissimum, quo non erat qui me speraret evasurum. [At] recolligens, quia olim me obligaveram, & imputans peccatis meis, graviter flens & ejulans ferebam; accitisque iterum genitore meo & genitrice & alijs quam plurimis, jurejurando adstrinxi me reformaturum quidquid neglexerat reatus oblivionis.

[118] Repropitiante vero mihi misericordissimo cælorum Rege & animam, [ex voto pridem emisso,] quam pene perdideram revocante, ubi adhuc iacens in terra, quasi positus in ecstasi, nimie angustabar doloribus, dubius evasionis; per ardentem cereum (quia locus præfatus in ditione patris erat) eo donante & Deo disponente, recepi obedientiam cœnobij eiusdem restaurationis. Receptis igitur viribus, quibus pene fueram destitutus, ardentissimo fervore spiritus cœpi mecum cogitare, qua via, quave ratione, quibusve auxiliis, tam diu neglecta, tam distracta & prope ad nihilum inclinata, relevare possem vel redintegrare; & quia didiceram a bonis, sacræ Scripturæ auctoritate instructis, tam clericis quam monachis; [quod] plane incendat peccati rubiginem qui valde ardet per amoris ignem, & tanto peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor igne caritatis concrematur; quia in sua erat diœcesi, contuli me quantocius ad venerabilem sanctæ Dei genitricis ecclesiæ Cameracensis Lietbertum præsulem, cuius consilio & auxilio vel assensu renovatis prædicti cœnobii ædificijs vel officinis, monachorum promovi ordinem.

[119] Inquisitis autem cum omni diligentia & recuperatis ex parte bonis, [donantisque ei nova bona anno 1065.] cœnobio supradicto a viris religiosis olim attributis, monachorum ibidem Deo deservientium restitui usibus. Sed quia modica probavi, adieci de meis libera & ab omni exactione remota; quæ continentur inferius. Bona illa recensere non est huius loci. Additur tabulis Balduini, confirmatio, a rege Galliarum Philippo concessa, Corbeiæ in basilica beati Petri Apostoli anno ab Incarnatione Domini MLXV, Indictione III, Epacta XI, regnante Philippo rege anno VI, episcopante Lietberto Cameracensi anno XVII. Iisdem characteristicis annorum notis signatur similis confirmatio regis Philippi apud Joannem le Carpentier in historia Cameracensi anno 1663 gallice impressa, parte 4, pag. 8.

[120] Ex præmissi tabulis manifestissimum fit, ante Hasnonii Reliquias sanctorum Marcellini & Petri fuisse, [Hinc ostenditur ante annum 1070 Reliquias ibi fuisse:] quam nova ecclesia anno MLXX, dedicata sit. Tabulæ enim quinquennio prius conscriptæ, asserunt Sanctos illos (intellige eorum Reliquias) requiescere infra septa basilicæ Hasnoniensis: & requievisse ibidem dudum, inferri potest ex apparitione eorumdem Sanctorum, annos XX prius Balduino facta, qua huic illi promiserunt longiorem vitam, si monasterium Hasnoniense restaurandum susciperet. Diceres, pristini domicilii sui solicitos fuisse. Certe quamdiu nemo ostenderit certum tempus, quo delatæ eo fuerint Reliquiæ e monasterio S. Bavonis; e quo allatas fuisse, citati scriptores assentiuntur; volens credam, id factum esse eodem fere tempore, quo Gandavum allatæ fuerant, id est anno DCCCXXVIII; quando & historiam Eginhardi, quam hodiedum servant Hasnonienses, simulacceperint. Interim lubens concedam ijsdem scriptoribus, anno MLXX transpositas Hasnonii fuisse Reliquias ex antiquæ capsa in novam, iussu Balduini deauratam & gemmis pretiosis distinctam, uti loquitur Gazetus; & simul translatas fuisse ex antiqua ecclesia in novam, quando huius dedicatio solennis die tertia Junij a Lietardo Cameracensi episcopo facta fuit, eo evocatis a restauratore, ad augendam celebritatem, præcipua nobilitate ac dignitate conspicuis viris, apportatisque ex universa propemodum Flandria & Hannonia venerabilibus Sanctorum corporibus; ut illa ætate obtinebat.

[121] [quæ subinde Valentianas traductæ] Permanserunt porro sacræ illæ Reliquiæ apud eosdem monachos, subinde ad ecclesiam eorumdem Valentianis, S. Mariæ majoris appellatam, delatæ; usque ad annum MDLXVI, quo a tumultuantibus novellis hæreticis, auro argentoque capsarum inhiantibus, abiectæ, atque a nescio quo collectæ, mundoque linteo involutæ, ad urbis prætorium portatæ, ac demum anno quarto post, præmisso testium, talia iureiurando confirmantium in legitimo examine, pristino loco ac honori restitutæ fuerunt, ut docet sæpe dictus de Bar, ex eoque alij recentiores. Abbas Hasnonii ab anno MDXLIV fuit Michael du Chesnoy, qui lugens prædictæ ecclesiæ suæ Valentianensis anno MDLXVI direptionem, plurimum deinde sategit, ut Reliquias sanctorum Martyrum recuperaret. Verum id illi felicitatis & gaudii mors invidit, quam obiit anno MDLXIX.

[122] [ibique direptæ anno 1566 ab hæreticis,] Felicior hac parte fuit Michaelis successor Jacobus Froye, Abbas a Rege nominatus. Illo enim antequam inauguraretur MDLXX die XXIII Aprilis, agente, mox examen de identitate Reliquiarum fuit institutum: quod de Bar e quodam libro Ms. illius temporis, invento Valentianis, deprompsit; atque ego hic compendio, rescissis minus necessariis testium repetitionibus, lectori propono. Feretra (inquit ille) seu capsæ sanctorum Marcellini & Petri martyrum confractæ & comminutæ fuerunt a Calvinianis in ecclesia S. Mariæ majoris Valentianis, uti aliorum Sanctorum eiusdem ecclesiæ, die S. Bartholomæi anno MDLXVI, ibique, die XXIX Martij MDLXX ante Pascha, [an. 1570 restitutæ fuerunt,] dictæ Reliquiæ post sumptam de illis informationem, repositæ solenniter fuerunt in nova capsa per suffraganeum episcopi Cameracensis dominum Martinum Cuperum, abbatem sancti Crispini, præsentibus domino Jacobo Froye, Hasnonii abbate; dominis item, Antonio Vermans Viconiensi; & Francisco Pire, sancti Joannis Valentianis, abbatibus, alijsque tam ecclesiasticis quam secularibus: & instituerunt supplicationem circum dictam ecclesiam paulo ante missam solennem, portante dictas Reliquias involutas, super brachia sua dicto domino suffraganeo.

[123] [sumpta prius informatione per suffraganeum Cameracen.] Sequitur in eodem codice Ms. Informatio sumpta Valentianis per reverendissimum D. Martinum Cuperum, suffrageneum Cameracensis episcopi, atque abbatem S. Crispini; & D. Jacobum Froye abbatem Hasnonii, super facto de Reliquijs sanctorum Marcellini & Petri martyrum, profanatis per hæreticos Valentianenses anno MDLXVI die S. Bartholomæi. Tempus sumptæ informationis hic non exprimitur, sed sufficienter innotescit ex subsignatione depositionum, fuisse annum MDLXX, diem XXVIII Martij Depositiones omnino sex habentur in Ms. nostro; quarum prima est Antonii le Poyvre, domini de Rosel, qui in præsentia D. abbatis S. Crispini ad requisitionem D. Abbatis Hasnoniensis, interogatus super facto de Reliquiis confractis in direptione, quæ contigit in hac urbe Valentiana die S. Bartholomæi anno MDLXVI; respondit, quod, quantum meminisset antiqua memoria sua, Reliquiæ confractæ in dicto loco [seu ecclesia S. Mariæ majoris] portatæ fuerunt in curiam urbis, linteo involutæ, atque illic tam diu conservatæ fuerunt, donec illas repetiit Thesaurarius dictæ ecclesiæ S. Mariæ, cui & fideliter sunt restitutæ &c.

[224] Alter testis, Joannes Rasoir, civis Valentianensis, audita depositione præmissa, [auditisque testibus variis,] testatus est in verbo veritatis, summam eius, de Reliquiis ablatis e templo S. Mariæ, allatisque ad curiam civium, & restitutis Thesaurario, veram esse. Eodem redit declaratio tertii testis, Jacobi le Simon; & quartæ, Catharinæ Roucques, uxoris Jacobi de Lespine, annos circiter XLIV natæ. Dixit hæc, quod tempore direptionis prædictæ contulit se ad ecclesiam S. Mariæ majoris, anxia, ne forte quid incommodi a tumultuantibus pateretur frater suus, dictæ ecclesiæ Thesaurarius: cumque pervenisset ad ingressum portæ, vidit hominem viliter indutum, quem audiebat appellari Abraham, portantem humeris suis in linea tela aliquot ossa, quæ idem homo projiciebat ad pedes ipsius Catharinæ, quæquo paulo post iterum sustulit, dicens, se illa portaturum ad curiam civium; quod & fecisse, eadem Catharina deinde intellexit.

[225] Testis quintus, Franciscus Hoye, homo exterus, habitans Valentianis, [quæ facta fuerunt declarantibus.] annorum circiter XLIII, deposuit præter alia, se tumultus tempore fuisse in ecclesia S. Mariæ majoris & illic vidisse hominem male vestitum, portantem ossa quædam in linteo albo: ceterum nescire quid illis fecerit, aut quo portaverit. Scivit illud testis sextus, Joannes le Francq mercator, habitans Valentianis, natus annos LII, deposuitque, se quo tempore direptio facta est Valentianis, fuisse urbis scabinum, ac propterea (quia ex officio suo tunc in curia fuerit) scire, quod in eamdem curiam, per quemdam ei ignotum allata fuerint aliquot ossa, deportata e S. Mariæ majoris, in linteo albo, quæ postea Thesaurario dictæ ecclesiæ, eadem esse affirmanti, restituta fuerunt. Horum, saltem quatuor ultimorum, testium depositiones exceptæ fuerunt a Jacobo Berot Notario publico auctoritate apostolica & imperiali, die XXVIII Martij MDLXX.

[226] Porro ex his depositionibus abunde video constare, linteum cum ossibus confractis e templo S. Mariæ majoris ad curiam civitatis perlatum, [Constat et iam illas hodiedum superesse.] ossaque deinde Thesaurario eiusdem ecclesiæ reddita fuisse. At non item inde constat, ossa linteo inclusa, vel omnia, vel aliqua, sanctorum Marcellini & Petri fuisse Reliquias: neque enim id probat depositio testium, quamvis sextus affirmet, Thesaurarium, cum ossa recepit e curia, dixisse eadem esse; non enim insinuavit, cuius aut quorum illa essent Sanctorum. Quamobrem lubens viderem ipsius suffraganei, tamquam judicis, sententiam de dictis ossibus, e quibus aliqua saltem frustula, aut, uti Gazetus scribit, satis insignes particulas, pro Reliquiis sanctorum Marcellini & Petri recognitas & approbatas fuisse, colligitur a posteriori, quia denuo expositæ fuerunt publicæ venerationi; atque ex testimonio scriptorum, Raizzii imprimis, ad caput VIII historiæ Eginhardi litt. d, pag. 202, nobis citati, contra Molanum , illas superesse probantis; ac Doutermanni, eas hodiedum in honore esse asserentis, & aliorum.

APPENDIX IV.
De ecclesiis vetustis SS. Marcellini ac Petri martyrum.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

C. J.

Certissimum est, duas olim SS. Marcellini presbyteri ac Petri exorcistæ ecclesias, [Duæ horum Sanctorum ecclesiæ] easque pervetustas ac celebres, fuisse, alteram extra Romam via Lavicana ad tria passuum millia, in loco, inter duas Lauros dicto; alteram intra Urbem, non procul ab ecclesia Lateranensi, quæ hodiedum superest, illa pridem collapsa. Ad priorem locum, inter duas Lauros (ubi S. Tiburtius martyr, is qui a S. Sebastiano ad fidem Christi conversus fuit, coliturque XI Augusti, non multo ante decapitatus quiescebat) transtulerunt Lucilla & Firmina christianissimæ feminæ, per visionem monitæ, corpora sanctorum Marcellini & Petri prædictorum, exhumata e loco martyrii eorum, qui antea silva Nigra, deinde Candida dictus fuit, ibique illa apud S. Tiburtium contumulaveruntin crypta. Illo ipso in loco Constantinus Magnus, non admodum multo post tempore ædificavit ecclesiam, sub invocatione SS. Marcellini & Petri, quæ subinde etiam Tiburtii vocata legitur, ab ejusdem ibi condito corpore.

[128] [admodum vetustæ,] De hac, & alia eorumdem duorum Sanctorum intra Urbem ecclesia (quæ a quo condita sit, ex idoneo auctore nondum didici) pauca habentur in Commentario nostro prævio ad illorum Acta. Pluscula de utraque ecclesia nuper congessit typisque vulgavit Jacobus Laderchius, e congregatione Oratorii S. Philippi Nerii Romæ Presbyter, præfatus, id se operis suscepisse ex voluntate Sanctiss. D. N. Clementis PP. XI, pro suo sacrarum antiquitatum ac religionis propagandæ studio cupientis, quemadmodum iam alias vetustiores ecclesias, [a Laderchio nuper commentario illustratæ.] puta S. Mariæ trans Tiberim & S. Theodori martyris, reficiendas curavit, ita basilicas quoque sanctorum martyrum Marcellini & Petri restaurare; utque opus illud suum illustrius fiat, earumdem basilicarum situs, initia, reparationes, majestatem sanctitatemque & memoranda alia describi. Dignum profecto sapientissimo juxta ac sanctissimoPontifice consilium: quo & ego moveor, ut nonnulla breviter tum ex commentario Laderchii, tum aliunde, si qua possim, excerpta, ad eorumdem Sanctorum honorem hic colligam.

[129] [Harum altera, extra Romam a Constantino M. structa,] Laderchius opus suum, quod Dissertationem historicam inscribit, dispertitur in tres partes; & in prima quidem disserit de basilica SS. Marcellini & Petri Constantiniana exta Urbem. Nos de eadem iam diximus in citato Commentario prævio nostro ex Anastasio Bibliothecario, in S. Silvestro Papa, quod Augustus Constantinus fecit basilicam beatissimis martyribus Marcellino presbytero & Petro exorcistæ inter duas Lauros; & mausoleum, ubi beatissima mater ipsius sepulta est Helena Augusta, in sarcophago porphyretico, via Lavicana, milliario ab urbe Roma tertio. In quo loco, & pro amore matris suæ & veneratione Sanctorum, videlicet Marcellini ac Petri, posuit dona voti sui, plurima sane & pretiosissima, prout continuo ab eodem Anastacio annumerantur. Quæ hic retulimus, totidem verbis leguntur in Libro pontificali, desumptaque sunt & amplificata ab auctoribus suis ex Catalogo pontificum Romanorum veteri secundo, diligenti studio Henschenii nostri illustrato ante tomum I Aprilis: ubi ita scribitur deConstantino: Eodem tempore fecit basilicam sanctorum martyrum Marcellini presbyteri & Petri exorcistæ.

[130] Citatus Anastasius alia non uno loco habet de eodem basilica, [ab Honorio & Hadriano PP. renovata fuit.] ac primum in gestis Honorii PP. I, qui sub annum DCXXXVIII decessit, refert; quod iste innovavit cœmeterium beatorum martyrum Marcellini & Petri via Lavicana. Item in Hadriano, sub exitum seculi VIII pontifice, quod cœmeterium beatorum martyrum Petri & Marcellini, via Lavicana, iuxta basilicam beatæ Helenæ, renovavit, & tectum eius, id est S. Tiburtii & eorumdem sanctorum Petri & Marcellini, noviter fecit; & gradus eius, qui descendunt ad eorum sacratissima corpora, noviter fecit; quoniam nullus erat jam descensus ad ipsa sancta corpora. Et subiungit huic textui Laderchius pag. 81, in fine: Hoc ipsum præstitit Nicolaus PP. primus (præfuit is Ecclesiæ ab anno DCCCLVIII per novennium) ut refert ipsemet Anastasius, dicens: Nicolaus ad basilicam beatorum martyrum Marcellini & Petri, quæ inter duas Lauros sita est, properavit; quam vetustate solutam ruinaque confractam invenit, & sentibus cooperatam, tribulisque repletam, ita ut nulli ad eam aditus panderetur: cuius mox fundamenta validissimo ædificio renovans, in meliorem statum, ut pridem fuerat, restauravit: in quam nunc ad laudem nominis divini, populi multitudo properat & confluit.

[131] Hanc quidem citationem cum subiuncta ibidem observatione, [An etiam a Nicolao I.] habet Laderchius ex Aringho suo, libro. 4, cap. 9, Romæ subterraneæ. Ego vero nihil eiusmodi in Nicolao Anastasij reperio in duabus editionibus, Moguntina anni 1602, & Parisiensi 1649: sed neque in adjunctis utrique variis lectionibus variorum codicum Mss. Nolim igitur meo nomine putari, istam ecclesiæ SS. Marcellini & Petri restaurationem a Nicolao I factam esse, si tamen facta est, seu ab ipso, seu ab alio quovis; contextus per se manifeste ostendit, agi illic de basilica extra Urbem, utpote inter duas Lauros sita, ut illa de re multis disputare exemplo Aringhi nil attineat. Videri quoque potest, istiusmodi restaurationem a Nicolao primofactam non fuisse, ob præcedentem eiusdem basilicæ reparationem, curatam ab Hadriano primo; a cuius obitu usque ad pontificatum Nicolai fluxerunt anni non amplius LXIII: quo temporis intervallo cogitari vix potest, ædificium vetustate solutum ruinaque confractum fuisse, uti hic dicitur.

[132] Neque vero assentiri possum illustrissimo viro Joanni Ciampino, qui ex citatis a se in sacris Ædificiis Constantini, [Num illa etiam S. Helenæ vocata.] pag. 123, & a nobis quoque hic numero superiori allatis Anastasii in Hadriano verbis deducit, eamdem basilicam SS. Marcellini & Petri, etiam S. Helenæ nomen accepisse. An id aliunde verum sit, nondum comperi. Certe ex citata Anastasii in Hadriano auctoritate id deduci adeo non potest, ut potius contrarium inde consequatur. Dicit quippe Anastasius ibi, cœmeterium beatorum Marcellini & Petri iuxta basilicam, sive mausoleum, B. Helenæ, fuisse renovatum. Si cœmeterium Sanctorum prædictorum erat iuxta basilicam B. Helenæ, eoque fere pertingebat, cogitari debet, ecclesiam eorumdem inde paulo magis remotam fuisse, atque adeo sub uno nomine non comprehendi, nisi forte per abusum vulgi. Et ipsa vox iuxta cœmeterium, magis notat vicinitatem, quam contiguitatem, saltem ecclesiarum. Et vero monstrari aliunde potestatque adeo monstrat Laderchius, basilicam sive mausoleum Helenæ, non intra Basilicam Marcellini & Petri fuisse, neque contiguum illi, sed aliquantum inde remotum, in eodem loco, qui inter duas Lauros appellatur.

[133] [Cæmeterium eiusdem ecclesiæ a Bosio descriptum.] Forma ecclesiæ, uti ex reliquis tunc aliquot perietinis delineata a Bosio, in Roma subterranea Aringhi repræsentatur, rotunda fuit, desinens sublime in tholum, in quo fenestræ octo fuerunt. Quæ forma, ut ego mihi imaginor, non valde dissimilis debet fuisse ecclesiæ B. Mariæ ad martyres, vulgo nota sub nomine La Rotonda; & minus dissimilis ecclesiæ S. Stephani in monte Cœlio, vulgo dicta, San Stefano della Rotonda. Exhibet ibidem Aringhus conspectum ecclesiæ, qua parte e ruinis tum supererat, cum ichnographia atque orthographia. Tum subiungit describitque, & multis figuris illustrat cœmeterium eorumdem Sanctorum subterraneum peramplum, quo ex ecclesia descensus adhuc patuit ab annis centum, quando illuc ingressus Bosius, & post illum alii, invenerunt cubicula XIV, ad latera viarum effossa, variisque picturis adornata, in quibus & multademortuorum monumenta: quæ, præter alia eiusdem cœmeterij, conspicies, si lubet, in iam dicta Roma subterranea: de quibus plura referre, nostri hic instituti non est.

[134] [Ecclesia, quæ est intra Urbem] Altera pars Dissertationis Laderchii imo & tertia tractat de ecclesia eorumdem Sanctorum, quæ est intra Urbem, prope a basilica S. Joannis in Laterano, quam ille quidem opinari per coniecturas quasdam amat, etiam a Constantino magno fundatam fuisse, aut saltem a Damaso PP. I. Verum cum nihil antiquæ auctoritatis illam in rem proferatur, satius esse puto tantum asserere, ante Gregorii magni pontificatum, & fortassis aliquanto ante, ecclesiam illam exstitisse, & quidem eodem in loco ubi nunc conspicitur. Nam in synodo Romana, uti iam diximus in commentario prævio num. 4, coacta sub prædicto Gregorio, exeunte seculo VI, in causa Joannis atque Athanasii presbyterorum, legitur subscripsisse Actis Albinus, SS. Marcellini & Petri presbyter.

[135] [extitit ante Gregorium Magnum] Atque hæc est antiquissima memoria, quæ de ista ecclesia reperitur indicatq, iam tum titulum Cardinalis Presbyteri fuisse, ideoque ad alteram eorumdem Sanctorum ecclesiam extra Urbem, quætitulus Cardinalitius non fuit, uti satis constat, referri non potest. De titulo huiusmodi, ecclesiæ urbanæ proprio, consentit Onuphrius Panvinus, [titulus Cardinalis,] opinaturque ante pontificatum Gregorii magni institutum fuisse; quod omnino videtur rationi consentaneum, quandoquidem sub illo pontifice Albinus presbyter istius ecclesiæ subscripserit Actis synodalibus. Ex eiusdem Onuphrii sententia, eadem ecclesia habuit olim Stationem feria IV Triduanarum, seu Rogationum, uti nunc dicimus, ante festum Ascensionis Domini; [& habet stationem;] quemadmodum olim habuit etiam ecclesia SS. Marcellini ac Petri via Lavicana IV Nonas Junii, festo nempe eorumdem Sanctorum die: sed hanc stationem dudum desiisse, alteram vero urbanam transiisse in Sabbatum post Dominicum secundam Quadragesimalis jejunii, quo etiamnum frequentatur quotannis, auctor est idem Onuphrius.

[136] [eadem restaurata a Greg. & Benedicto tertiis.] Altera nostræ intra muros ecclesiæ memoria reperitur in Gregorio PP. III, anno DCCXLI defuncto, apud Anastasium non admodum procul a fine, his paucis verbis: Fecit a novo ecclesiam SS. Marcellini & Petri iuxta Lateranis. Tertia vero in Benedicto PP. similiter III sui nominis, in hæc verba: In ecclesia beatorum Petri & Marcellini martyrum, cuius tectum iam vestutate positum, vicinum ruinæ existebat, depositis vetustissimis trabibus, & aliis impositis, noviter ipsum tectum, atque porticus in circuitu omnes noviter restauravit. Hæc sunt quæ de istius intra muros ecclesiæ restaurationibus leguntur in Anastasio & in libro Pontificali.

[137] Notissimæ quoque Litaniæ seu supplicationes septiformes a Gregorio magno, [Litaniæ septiformes indidem partim ductæ] ad avertendam dire sævientem tunc Romæ luem, institutæ, ex eadem ecclesia, non ex alia inter duas Lauros sita, partim ductæ fuerunt. Vocantur autem istæ Litaniæ septiformes, quia, ut mea quidem fert opinio, in septem diversis ecclesiis convenire iussi, inde singuli ordines supplicabundi egrediebantur, conveniebantque omnes, unum in locum, puta in ecclesiam S. Mariæ ad præsepe, vulgo nunc dictam S. Mariæ majoris, in monte Esquilino; aut in Vaticanam S. Petri, aut aliam aliquam (triduo enim videtur illa supplicatio continuasse,) ut illic omnes simul divinam misericordiam exorarent in præsenti; quæ tunc urgebat, necessitate.

[138] Scribit illa de re S. Gregorius episcopus Turonensis, [secundum Greg. Turonen.] contemporaneus, de rebus tunc Romæ gestis a Diacono suo, qui ibidem præsens fuerat, edoctus, lib. 10, Hist. cap. 1, enumerans singulos ordines; qui fuerunt, Clerus, Abbates, Abbatissæ, Infantes, Laici, Mulieres viduæ, Mulieres conjugatæ, cum suis quivis Ordo congregationibus propriis, & presbyteris Regionum. Assignat quoque singulis ordinibus ecclesias nominatim, ubi congregari & supplicationem inchoare debebant; quas inter etiam reperitur ecclesia SS. Marcellini ac Petri; dum sic ille scribit: Omnes Abbatissæ cum congregationibus suis egrediantur ecclesia sanctorum Marcellini & Petri, cum presbyteris regionis primæ. Ex quibus colligitur, istam SS. Marcellini & Petri ecclesiam, cum reliquæ omnes a Turonensi indicatæ, sint intra Urbem, extra illam quæri non debere. Neque vero credi potest, sanctimoniales virgines debuisse congregari ad supplicationem inchoandam, in ecclesia eorumdem Sanctorum extra Urbem ad tria passuum millia, ubi reliquis utriusque sexus ordinibus ecclesiæ suæ, eumdem in finem, intra muros assignatæfuerunt. Indidem concluditur etiam manifeste, ante pontificatum Gregorii magni ecclesiam illam intra Urbem conditam fuisse; quandoquidem prædictæ Litaniæ septiformes, erepto e vivis per istam luem Paschale Papa, ante ordinationem Gregorii successoris, aut saltem initio pontificatus ejus, indictæ fuerint. Quod ecclesiæ, unde supplicationes ductæ fuerunt, aliæ nominentur ab aliis, quam a Gregorio Turonensi indicatæ sunt, existimari potest accidisse, quia singulis tridui diebus aliæ atque aliæ ecclesiæ, ubi populus congregaretur, constitutæ fuerint, nempe quæ propius abessent ab illa basilica, ad quam omnes ordines convenire debebant, aut alia de causa. De quibus videri potest Laderchius. Nobis satis est ostendisse, ecclesiam SS. Marcellini & Petri intra Urbem tunc temporis extitisse.

[139] Non item id ostendi potest ex titulo homiliæ VI S. Gregorii magni; [An homilia 6 Gregorii in illorum ecclesia sit dicta;] qui in codicibus impressis ita legitur: Homilia habita ad populum, in basilica SS. Marcellini & Petri, die natalis eorum, Dominica tertia Adventus Domini. Titulus ille ut citatus est, etiam allegatur a Decessoribus nostris in sæpe dicto Commentario ad Acta horum Sanctorum, num. 4, absque ullo additamento; solummodo dubitantibus, num eadem homilia dicta a Gregorio fuerit in ecclesia extra Urbem, an intra. Nempe post Baronium, qui indidem deduxit, in suis ad diem secundum Junii annotationibus, natalem istorum Sanctorum etiam mense Decembri olim celebrem fuisse; suspicio ipsis non subiit, titulum homiliæ, qui passim sic legitur in editis Gregorii operibus, pseudographum esse; quamvis aliquid ejusmodi suspicatum fuisse Baronium, credi possit, dum sententiæ suæ subnectit, nisi sit mendum in codice, seu titulo homiliæ citatæ. At nunc satis constare putem, titulum istum in codd. Mss. aut non haberi, aut aliter atque aliter signari. Joannes Fronto in Kalendario Romano antiquo, quod anno 1652 Parisiis edidit cum notis antiquariis, testatur, in vetustissimis codicibus homiliarum S. Gregorii in Euangelia, titulos qui nunc leguntur, adscriptos non esse, in aliis alio atque alio modo esse descriptos, & signate titulum homiliæ VI reprobat, quia dicitur, recitatam fuisse Dominica tertia Adventus, natali SS. Marcellini & Petri, quod festum eo non pertinet.

[140] [id dissuadeni codices mss.] Aliorum quoque criticorum (quos inter Monachi sunt Benedictini congregationis S. Mauri)diligentia supervenit, docentium, in triginta codicibus Mss. deesse titulo illa verba; in die natali eorum, atque insuper deesse in aliis illa, Dominica tertia Adventus. Ex titulo igitur pseudographo, & e genio librariorum vario, nihil concludi certo potest. Imprimis igitur pars illa, in die natalis eorum, ab homine imperito adjecta fuerit, quia nusquam reperitur in Adventu Domini aliquod illorum Sanctorum festum, nedum Natalis, publice cultum fuisse. Dies natalis seu martyrii perpetuis temporibus quarto Nonas Junii adscriptus fuit. Translatio autem corporum ab Adone, non Trevirensi, qui nullus fuit, sed Viennensi archiepiscopo, signatur in martyrologio ejus, quinto Kal. Sept. Qui dies cum Adventu Domini nihil commune habent.

[141] [& alia argumenta.] Sed neque habita fuit homilia ista, prout titulus impressus præfert, in aliqua ecclesia SS. Marcellini & Petri. Quia, quod observare cuilibet curiosolicebit, pleræque, si non omnes, homiliæ Gregorii in Euangelia, duobus præcipue temporibus ac locis recitatæ fuerunt, videlicet vel in ecclesiis ubi tunc stationes solennes frequentabantur; vel in ecclesiis, ubi tunc festum natale tutelaris Patroni celebrabatur: & in hisce Patronorum festis ut plurimum, in homiliis suis, eorumdem Patronorum mentionem injicit. Constant hæc ex homiliis III, V, XXVIII, XXXII, XXXV, in natali Tutelarium, in ipsis eorumdem ecclesiis ad populum habitis: Homilia igitur VI, cum in natali SS. Marcellini & Petri habita non sit, nec in illa ipsorum mentio ulla fiat, sed nec per Adventum in alterutra eorumdem ecclesia statio fuerit; præsumi non debet, in alterutra istarum ecclesiarum a Gregorio recitata fuisse; quidquid demum titulus indicet pseudographus. Plura porro disputat Laderchius de Dominicis Adventus ad ostendendum, qua Dominica verosimilius dicta fuerit homilia ista; quæ ad nostrum institutum non magnopere spectant. Satis est nobis, dictam non fuisse in natali martyrum, sed in Adventu, de quare dubitare non licet, quia nempe Euangelium quod nunc legitur, atque etiam olim lectum fuit tempore Adventus in ecclesia catholica, illa homilia explanatur a Gregorio. Idem per conjecturas non otiosas inquirit in ecclesiam, ubi dicta verosimiliter fuisse potuerit; quæ apud ipsum videsis: observabis eadem opera, ecclesiam SS. Marcellini & Petri, quamvis in titulo homiliæ prænotetur, eo nullatenus abipso admitti.

[142] Certius & gloriosius est ecclesiæ isti, quod iam tum, temporibus S. Gregorii Magni titulus Presbyteri Cardinalis extiterit, [Cardinaliū in basilicis patriarch. celebrandi mos.] uti supra dicere cœpimus. Nunc addimus, ejusdem ecclesiæ Cardinalem Presbyterum in basilica Liberiana seu S. Mariæ ad præsepe, nunc vulgo S. Mariæ majoris appellata, quot hebdomadis, disignato sibi a summis Pontificibus die, sacris operari solenniter consuevisse, quemadmodum in aliis basilicis patriarchalibus, uti vocantur passim, operabantur quot diebus hebdomadæ Cardinales alii; nempe in Lateranensi septem cardinales episcopi, singuli singulis diebus sibi constitutis; sic septem cardinales presbyteri in Vaticana; septem alii in S. Pauli extra muros via Ostiensi; totidem in S. Laurentii itidem extra muros, via Tiburtina; denique septem reliqui (numerus enim presbyterorum cardinalium olim fixus erat XXVIII) in Liberiana. Quo autem die in hac basilica operaretur Cardinalis SS. Marcellini & Petri, non est facile disignatu.

[143] Habuit eadem ecclesia SS. Marcellini & Petri, [Presbyterium quid,] ejusque Cardinalis & clerus, presbyterium suum a summis Pontificibus. Est autem Presbyterium, uti hic sumitur, quod etiam Roga dici consuevit antiquis temporibus, donum pecuniarium, quo summi Pontifices impertiebantur illos, qui in præcipuis quibusdam solennitatibus ex officio Pontifici seu ministrabant seu honoris gratia aderant, aut occurrebant in via; tum homines seculares in dignitate constitutos, [& quibus dari solitum] tum præcipue Cardinales, Episcopos, Presbyteros, Diaconos aliosque de clero. Qua de re videri potest Cencius Camerarius in Romano Ordine apud Mabillonem tom. 2 Musei Italici pag. 188, & seqq. atque etiam alibi. Fuit quoque eidem ecclesiæ aliquando adiunctum hospitium peregrinorum atque infirmorum, uti ex Catallo refert Laderchius, quod lapsu temporis translatum fuit ad locum magis spatiosum in area basilicæ Lateranensis, ubi nunc splendidum magnificumque nosocomium spectatur.

[144] Diximus supra de antioquioribus hujus ecclesiæ restaurationibus; [Restauratur ecclesia a Crescentio Card.] nunc etiam minus antiquas inquiramus. Ciacconius de Pontificibus, anno 1601 Romæ editus, producit pag. 372, Crescentium Anagninum, qui a Paschale PP. II, cardinalisdiaconus creatus, postea vero a Calisto item II, presbyter cardinalis titulo SS. Marcellini & Petri factus, hunc Titulum suum & palatium vicinum a fundamentis restituit anno, uti testatur Laderchius, MCXIX Ab illo tempore nondum effluxerat sesquiseculum, quando eadem ecclesia indiguit nova consecratione, sive quod notabilem partem reparata fuerit, sive alia de causa. Memini certe, me ibidem aliquando coram legere in ampla vetustaque tabula marmorea, parieti infixa, hanc inscriptionem, quam Oldoinus quoque in Alexandro P P. IV, & Laderchius, uno alteroque verbulo aliunde suppleto, exhibent. Illam hic ego eo libentius reproduco, quod simul doceat, quam parce illis temporibus concedebantur Indulgentiæ, etiam in maximis solennitatibus, secus ac multi opinantur. Sic igitur se habet inscriptio.

[145] ✠ Anno Nativitatis Domini MCCLVI, Indict. XIV, [anno 1256, additis Indulgentiis,] die X mensis Aprilis, Alexander Papa IV consecravit hanc ecclesiam SS. Marcellini & Petri & utrumque altare, & reposuit in majori altari de reliquiis SS. Marcellini & Petri; SS. Marii & Martæ; SS. Bonifacii & Victoris; SS. Septem fratrum; & SS. Rufinæ & Secundæ; S. Jacobi apostoli; S. Christinæ virginis; SS. Sixti, Felicissimi & Agapiti; S. Gorgonii martyris; SS. Cornerlii & Cypriani; S. Stephani protomartyris: & tunc concessit ipsi ecclesiæ a dicta die consecrationis usque ad octavam, singulis annis Indulgentiam trium annorum & trium quadragenarum: & deinde transtulit dictam indulgentiam de dicta die in feriam secundam post Dominicam secundam Quadragesimæ; qua die addidit Indulgentiam unius anni & quadraginta dierum.

[146] Legitur quoque in eadem ecclesia hodiedum, testibus qui supra Oldoino & Laderchio, [Reparatur non multo post, a Comite Glusiano Card.] hocce distichon;

Hæc fieri Comes Mediolanensis, in hujus
      Cardinei Tituli iussit honore sui.

Est is Comes Glusianus de Casate, in sua patria Mediolani antea Archidiaconus; deinde presbyter cardinalis titulo SS. Marcellini & Petri renuntiatus a Martino Papa II, aliis IV, anno MCCLXXXI. Non memini, qua parte ecclesiæ, distichon illud inscriptum sit, neque id prodit Laderchius. Juvaret tamen sciri, ad dignoscendum, quid & quam multum ibi Comes fieri curaverit. Prima namque inscriptionis particula, Hæc, videtur designare reparationem factam esse in loco ubi ipsa inscriptio legitur: nec puto, magni operis fuisse, quandoquidem non multis a prædicta ejus consecratione annis, facta sit.

[147] Scribit item Oldoinus, Marianum Perbenedictum, ejusdem Tituli cardinalem presbyterum a Sixto P P. V, creatum, [Ornatur picturis a Card. Perbenedicto.] absidem ecclesiæ SS. Petri & Marcellini picturis, templique medium ornasse. Quæ eadem fere habet Laderchius. Credidero, illa ipsis aliunde constare. Nam, quæ mox subiungit uterque: Quare ad ianuam hæ sunt notæ, MARIANUS PERBENEDICTUS, CARD. DE CAMERINO HUJUS ECCLESIÆ TIT. id non inferunt. Potest alia de causa inscriptio talis ad januam apposita fuisse, videlicet ut posteritati constaret, Perbenedictum, virum omni ex parte laudabilem, istius Tituli cardinalem fuisse, tametsi nullum ibidem loci, memoriæ suæ monumentum aliud reliquisset.

[148] De præsenti ejusdem ecclesiæ forma & statu plura minutim observat Laderchius; [Status ecclesiæ uti nunc est;] imprimis quod duæ supersint in illa naves, ut appellamus; primaria scilicet, quæ olim media fuit, & lateralis una, qua parte Euangelium in altari legitur: tertia enim, ex parte opposita, nunc deest, educto ibi per intercolumnia navis mediæ muro. Dimensionem utriusque navis jam dictæ ita signat, ut a porta primaria usque ad gradus presbyterii & aræ principis longitudo pateat palmis Romanis fere 100, latitudo autem 41: insuper presbyterii, ad quod per gradus quinque ascenditur, longitudo sit ab infimo ejusdem gradu palmis fere 32; & latitudo ferme 31. Navis porro lateralis, ut ait, secluditur a media per columnas quatuor atque unam pilam, eique longitudinem adscribit palmorum 40 usque ad primum gradum absidulæ; latitudinem vero palmorum 33. In capite utriusque navis, suæ aræ supersunt: quarum maxima, in abside, speciem gerit insulæ inter inferiorem & superiorem confessionem, inquit Laderchius; ex eaque surgit tabernaculum, quod columnæ quatuor e Pario marmore sustinent, quarum tres squamatæ, lævigata quarta.

[149] [ejus picturæ varii gene] Ipsa ara tota marmorea est. Circum absidem supersunt etiam sua subsellia; & pavimentum deprehenditur opere tessellato marmoreo stratum fuisse. Præcipua infornice absidis pictura nonantiqua, repræsentat SSS. Trinitatem, Deiparam virginem corona redimientem, circumstantibus magno numero Cælitibus, quos inter eminent sancti martyres Marcellinus & Petrus, nec non Venantius & Stephanus; quos singulari cultu dicitur prosecutus fuisse Cardinalis Perbenedictus; priores duos, ut mihi quidem videtur, quia erant tutelares istius ecclesiæ; Venantium, quia patriæ suæ Camerini patronus primarius; cur Stephanum inter suos posuerit, ego nescio.

[150] Infra picturam illam in media abside spectatur stemma ejusdem Perbenedicti Card. cui utrimque appictum est stemma Perettinum; [& insignium] quod factum reor in gratam memoriam Sixti PP. V, a quo Perbenedictus ad purpuram assumptus fuerat. Eadem de causa pingendum curaverit in frontispicio ecclesiæ, quod orienti obvertitur, stemma ejusdem Sixti V, supra fenestram, quæ ibi est, tetragonam; ad cujus dextram lævamque partem apparent stemmata Cardinalium Montalti, qui idem est Alexander Perettus, Sixti ex sorore pronepos, & suum ipsius Perbenedicti: subtus vero fenestram est quartumstemma cardinalis Sfondrati. Inferius ad utrumque portæ primariæ, quæ ex Pario marmore constat, latus, depictæ repræsentantur imagines SS. Marcellini ac Petri. Et hinc patet clarius quam e titulo supra memorato, cardinalem Perbenedictum ecclesiam Tituli sui picturis decorasse; an etiam aliter reparaverit, hinc mihi non constat. Alia nonnulla de eadem ecclesia commemorat Laderchius: sed imprimis deplorat miserandum ejus nunc statum, speratque fore, ut opera Sanctissimi Domini nostri Clementis PP. XI, qui aream circumjectam, urticis vepribusque evulsis, semirutisque ædificiis dejectis, jam curavit complanandam; ecclesia ipsa pristino decori propediem reddatur; accedente eo etiam zelo Eminentissimi D. Francisci Pignatelli, ejusdem ecclesiæ titulo nunc presbyteri cardinalis.

[Errata]

C. J.

Pag. 222, de S. Adalgiso; & 229, de S. Guidone, vide paucula addenda in citatis Paralipomenis p. LXXXV. Pag. 265. De sanctis Martyribus Sendomiriæ in Polonia, col. 1, ℣ 1 — Garnerus — lege — Cromerus — Item ℣ 8 Celega — l — Celebuga

Num. 2 ℣ 19 post, usque deflueret, deletis 14 versibus, inserantur quæ in prædictis Paralipomenis leguntur pag. LXXXV, col. 2 post medium: ubi indicatur Pag. 262 (quod tamen 265 scribi debuit) de martyribus Sendomiriensibus. In fine autem istius Additionis sub num. 10 post verba, dubius hæret — rediri debet ad Commentarium num. 3 ℣ 2: & sequentes illic paragraphorum numberi, 4, 5 &c. mutentur in 11, 12 &c. Tum ad calcem totius Commentarii ejusdem, addatur

APPENDIX C.J.
Ad Commentarium de sanctis Martyribus Sendomiriensibus.

Martyres, Sendomiriæ in Polonia, trucidati a Tartaris (SS.)

C. J.

[18] In præmisso Papebrochii Commentario, num. 3 (qui inserta Additione, de qua dixi, fit 10) proponitur dubitatio Cromeri de anno, [Incursio Tartarorum factane sit 1259 an 1260, & æstate.] quo clades illa ex irruptione Tartarorum Sendomiriensibus illata est, fueritne annus MCCLX, uti opinatur ipse, an vero præcedens MCCLIX, quod scripsisse Dlugossum, ait, in historia Polonia Ms. Pars illa historiæ Dlugossianæ nondum erat typis vulgataquando Commentarium suum concinnavit Papebrochius. Nunc autem prodiit, atque penes me est, impressa Lipsiæ, una cum priori parte recusa, anno MDCCXI. Hinc occasio Appendici huic compilandæ sumitur. Cromerus itaque sententiam Dlugossi improbat, aut saltem duas duobus consequentibus annis Tartarorum in Sendomiriensem tractum incursiones statuendas existimat, tum quia suam Dlugossus incursionem sub brumam initio mensis Decembris factam esse scribat; tum quia suam Cromeri, qua Sendomiria capta est, æstatis initio accidisse, constet ex eo, uti ait, quod hodiedum strages illa, die secunda Junii annuatim celebretur, atque ab Alexandro PP. IV pro illa die Indulgentia concessa sit. Quæ propriis Cromeri verbis citato num. 3 (nunc 10) allegat Papebrochius.

[19] Sed hæ ratiocinatio Cromeri positionibus nititur non veris. Neque enim verum est, Indulgentiam Sendomiriensibus a Pontifice Romano concessam fuisse die secunda Junii, ideo quod strages edita fuerit illa die, sed quod eadem Indulgentia, tali die lucranda extabat in ecclesia S. Mariæ ad Martyres Romæ; cujus, eademdie lucrandæ, ecclesiam collegiatam S. Mariæ Sendomiriæ participem fecit Pontifex, non quidem Alexander IV (id enim nec probatur nisi forte auctoritate Dlugossi, qui hic facile potuit errare, nec aliunde verisimile est) sed Bonifacius VIII, id rogatus a legatis Sendomiriensis ecclesiæ, Rodzella decano & Alberto canonico, ad relevandam adhuc ecclesiam suam, a Tartaris in festo Purificationis S. Mariæ virginis, sub anno Domini MCCLIX; uti pluribus deductum est supra num. 6 (13) & seqq. ex Brevi Bonifacii PP. prædicti, dato Romæ ad S. Petrum, III Idus Novembr. MCCXCV.

[20] Neque item verum est, stragem accidisse initio æstatis: [Facta non est æstate:] quod ex ipsius Cromeri ibidem scriptis convinci potest. Ait enim, quod, quando incursio facta fuit, flumina jam tunc glacie concreta erant. Quod utique hiemem notat, non ver, nedum æstatem; & quidem initium hiemis & mensem Decembrem, ut expressius scribit hac de re Dlugossus col. 757, dum ait, advenisse in illas Sendomiriensem & Cracoviensem provincias, statim post festum B. Andreæ Apostoli, Tartarorum ingentem exercitum, atque (quod col. 759 habetur) tribus mensibus Poloniam populatum esse. Hæc, ut distinctiora, ita & certiora sunt rationique magis consentanea, quam quæ opinatur Cromerus. Consuevit enim barbara Tartarorum gens e longinquis regionibus prædam abactura, ad incursiones suas se accingere tempore brumali, quando flumina, jam glacie constricta, facilem quaquaversum præbent transitum. Certe in Poloniam cis Vistulam, per longissima terrarum spatia, vastissimaque juxta ac profundissima flumina, penetrasse alio anni tempore, per incursiones istiusmodi temporarias, credibile non est: & quam anno MCCLIX iuxta Dlugossum, eidem urbi ac provinciæ Sendomiriensi intulerant vastationem, similiter per hiemem susceperunt.

[21] Interim cladem posteriorem, de qua hic agimus, Sendomiriæ illætam, [cœpit an. 1259,] describit Dlugossus sub suo anno MCCLIX: eamdem protrahit ad annum sequentem Cromerus. Uter rectius? Existimo, utrumque conciliari posse nullo negotio. Nam dum primus iucursionem in Sendomiriensem provinciam, factam scribit post festum B. Andreæ anno MCCLIX, initium incursionis denotat; cum vero addit, tribus mensibus tenuisse, utique illam extendit usque ad Martium circiter, anni sequentis. Hinc, licetcædes Sendomiriæ commissa inciderit in diem festum Purificationis B. Mariæ, quemadmodum refertur in Brevi Bonifacii VIII, nihilominus incursio & vastatio barbarica cœperat anno præcedenti; ideoque totam istius rei historiam, quam in annalibus suis sub finem anni MCCLIX ultimo loco orsus fuerat, [desiit post tres menses 1260.] ut debebat, ibidem loci totam simul prosecutus fuerit, priusquam annum sequentem signate inchoaret, quod, historia illa absoluta, continuo facit. At in eodem Brevi pontificio Indulgentiarum, uti legitur, cædem commissam fuisse in festo Purificationis S. Mariæ virginis, similiter dicitur, anno Domini MCCLX paganos recessisse. Id expressius quidem contradicit Cromero, illa omnia anno MCCLX adscribenti; sed cum exposita Dlugossi sententia videtur conciliari posse. Relatio quippe illa Pontifici facta fuit annos XXXV post cædem factam. Hinc Legatis referentibus, irruptionem & vastationem patriæ suæ incidisse in annum MCCLIX, quo reipsa initium habuit vastatio; & addentibus, cædem in festo Purificationis commissam fuisse; potuerit scriba pontificius omnia ad eumdem annum retulisse. Potest etiam festumPurificationis, quando juxta computationem vulgarem jam currebat annus MCCLX; sub anno MCCLIX signasse more Romanorum, quibus tunc adhuc currebat idem annus, finiendus ad diem XXV Martii, quando ipsi ordiebantur annum novum. Utut est, nihil inde derivari potest, quod faveat opinioni Cromeri, qui stragem hanc Sendomiriensem ad initium æstatis differt.

[22] Et hæc quidem ad concilianda tempora sententiasque discrepantes dicta sunto. Aliud quod propius spectat ad rem nostram, [Martyrum sepultura in ecclesia S. Maria,] ex Dlugosso promamus. Scribit ille post narratam vastationis historiam, in hunc modum col. 759: Corpora eorum, qui in castro Sandomiriensi fuere cæsi, in ecclesia & cœmeterio B. Mariæ Sandomiriensi condita sunt: & ecclesiæ illi, Nunciis Boleslai Pudici, Cracoviensis & Sandomiriensis ducis, Prandothæ episcopi, ecclesiæque Cracoviensis; videlicet Bodzanta decano & Alberto canonico Sandomiriensibus, interpellantibus, & quanta fidelium cædes per Tartaros illic edita fuerit, [cui & concessa Indulgentia] declarantibus; par Indulgentia, quam ecclesia S. Mariæ ad martyres de Urbe habet, per Alexandrum IV concessa est, quam Polonicus populus magnam indulgentiam vocat; & tanto cultu tantaque veneratione ex tunc & modo prosequitur, ut ad merendum illam pro die secunda Junii, quasi etiam reliquias martyrum, tunc a barbaris occisorum, honoraturus, singulis annis, quod nulli alteri ecclesiæ in Polonia reor contingere, in multitudine frequentissima accurrat.

[23] Hactenus Dlugossus, qui neque hic, neque in reliqua historia sua, [De Prædicatoribus nulla mentio;] magis quam Cromerus, meminit Prædicatorum aut aliorum Religiosorum in promiscua turba cæsorum: quod utique videri potest facturus fuisse, si quid specialiter illis evenisset; quemadmodum in priori Tartarorum irruptione inter alia signate refert col. 671 de monachis Cisterciensibus tunc cæsis. Verba ejus ibi sunt: Exercitus Tartarorum, fluminibus transitum per glaciem præbentibus, Sandomiriam venit & tam castro quam oppido Sandomiriensi undique obsidione coarctato, ac tandem expugnato, Kopziwnicensem abbatem, Coprivunicense monasterium, faciliori Latinis pronuntiatione, appellat Cromerus, atque etiam Pocrivuciense vocari dicit) & omnes Fratres domus ejusdem, Ordinis Cisterciensis, & magnum tam ecclesiasticorum, quam secularium virorum, matronarum, nobilium & plebeiorum utriusque sexus numerum occidunt. Sic & Cromerus in priori quidem irruptione meminit monachorum Coprivunicensium, in posteriori vero, monasterii Zavichostensis Monialium S. Claræ, tunc direpti. Neuter tamen auctor, in alterutra vastatione, verbum habet ullum de monasterio Prædicatorum aut Fratribus tunc in illo cæsis, [possunt tamen casi fuisse.] nedum de numero cæsorum aut prodigiosa martyrologii annuntiatione. Verosimile tamen est, illos aliosque forte religiosos, cum reliqua turba, morti datos fuisse, nisi fuga sese alio proripuerint. Constat quippe testimonio Cromeri pag. 194, monasterium Prædicatorum Sendomiriæ ab Ivone episcopo Cracoviensi, diu ante erectum fuisse, postquam nempe Hyacinthus, ejusdem Ordinis vir sanctus, in Poloniam Roma redierat sub annum MCCXIX, mortuus ibidem MCCLVII.

[24] [Error Dlugossi in Innotentio Papa 4:] Interim præmissa Dlugossi narratio in nonnullis vacillare dignoscitur, dum quod asserit, Indulgentias ab Innocentio IV, Sendomeriensi ecclesiæ collegiatæ concessas fuisse, conatur verosimilius reddere, apponendo ejusdem temporis notas, regnum scilicet seu ducatum Boleslai Pudici, & episcopatum Prandothæ, qui ambo sub pontificatu Alexandri IV, & aliquot annis post, floruerunt. Fateor, his temporum notis consentientibus, dubitari non deberet de veritate datarum ab Alexandro IV Indulgentiarum, nisi alia quædam admiscerentur, quæ etiam in Brevi Bonifacii VIII fere eadem leguntur, videlicet Bedzanta decano & Alberto canonico Sendomiriensibus, interpeliantibus, illas a Pontifice Romano, ad quem ipsi eadere fuerant missi, concessas fuisse. Iidem namque, solo Decani nomine paulo aliter scripto, memorantur in dicto Brevi, ad Bonifacium Indulgentias petitum venisse. Adde, quod Indulgentiæ, quas Dlugossus Innocentio IV adscribit, eædem sint quas Bonifacius concessit: quodque in Actis Actorum Officialatus consistorii Sendomiriensis, unde instrumentum Indulgentiarum, a Bonifacio concessarum, extractum nobis fuit, nullæ antiquiores Iudulgentiæ reperiantur concessæ.

[25] Hinc merito quis opinetur, Dlugossum in apocryphum quoddam scriptum incidisse, ubi InnocentiusIV pro Bonifacio VIII, fortasse majoris antiquitatis amore, vel per errorem, [alia in textu ejus observanda.] suppositus fuit, & hinc ipse Dlugossus ad tempora Innocentii istius respiciens, nihil dubitaverit, quin sub eodem Papa præmemorati Decanus & Canonicus Sendomirienses nuntii Romam missi fuerint, qui tunc iuvenilem ætatem vix poterat superasse. Aliud quoque in adducta, num. 22, Dlugossi narratione observari debet, ubi sub finem dicit, populum Polonicum ad merendum Indulgentias pro die secunda Junii; quasi etiam reliquias martyrum, tunc a barbaris occisorum, honoraturum singulis annis Sendomiriam accurere. Observari, inquam, in his debet, vocem tunc a barbaris occisorum, non appellare diem secundum Junii; sic enim contradiceret sibi ipse, qui paulo ante scripsit, barbaros ab ineunte Decembri tribus tantum mensibus Poloniam populatos fuisse, atque adeo populationem diu ante mensem Junium desiisse: sed appellare tempus ipsum, quo in communi vastatione martyres occisi fuerunt, nulla diei ratione habita. Nota etiam, tunc occisos, non vocari a Dlugosso simpliciter martyres, sed quasi martyres, quam itidem particulam adhibet etiam Cromerus

[Ad Diem III]

[Errata]

C. J.

Pag. 291. De SS. Hilario & Valerio Epp. Carcassonensibus. Pluscula, ad Commentarium illic propositum addenda, inveniet Lector in Paralipomenis ante tomum 2 Junii pag. LXXXI: verum ibi in ipsis Paralipomenis scito, nonnulla male impressa esse; atque adeo num. 6 ℣ 6, ubi ponitur — anno millesimo septuagesimo octavo — lege — anno nongentesimo septuagesimo octavo — Atque ibidem ℣ 16 pro anno — LXXVII — lege — LXXVIII — Porro opinor, titulum ipsum, De SS. Hilario & Valerio, potius scribendum esse, De S. Hilario seu Valerio. Quia eadem videtur persona notari sub diversis nominibus; quorum ultimum Valerius, invenitur quidem in veteri breviario Narbonensi sic scriptum; sed nusquam invenitur locus inter antiquiores Episcopos Narbonenses, ubi apte collocari possit, nisi forte ipso tempore, quo Hilarius præfuit. Quin imo nihil magnopere de Valerio reperitur apud idoneos auctores, præter nomen, in prædictum breviarium Narbonense relatum, per errorem, ut videtur, librarii, qui Valerius, pro Hilarius scripserit, & eodem die ipsum collocavit, quo Hilarius colitur. Sed hæc suo tempore enucleari operosius poterunt, siquid novi argumenti superveniat.

Pag. 340 num. 5, versu 5, dele, extensis in — cum versu sequenti, ac repone — qui utique repræsentat S. Hugonem, monasterii Cluniacensis Abbatem, & S. Morandi in vita monastica, magistrum. Ambo sinistra manu pedum gestant abbatiale, quod ex ignorantia pictoris appositum sit S. Morando, dextra vero elevata sustinent aquilam &c.

Pag. 348 in fine adiungatur

[Addenda]

Morandus, Monachus Cluniacensis in Suntgovia (S.)

C. J.

§ VIII. De vita S. Morandi a Lambecio edita, & de quibusdam, in Codice Ms. Cæsareo vitæ præmissis.

Meminimus, paragrapho primo hujus Commentarii nostri num. quinto, libelli singularis de Vita S. Morandi, quem invenimus anno MDCLXXXVIII in Augustissimi Cæsaris Bibliotheca sub numero 268, [Visio S. Morandi] pereleganter descriptum: non tamen magnopere tum curavimus; aliis magis necessariis distenti; quia sciebamus, Vitamillam, sub eodem principio, penes nos esse. Incidi postea in Commentarios Petri Lambecii de eadem Bibliotheca Cæsarea, in quorum tomo 2 pag. 886 tractat Commentator de memorato libello, & præter jam dicta a nobis, ipsamque S. Morandi Vitam, notat in eodem libello extare hunc titulum: Visio S. Morandi abbatis, patroni capellæ fundationis nobilium de Trina, in wiennensi ecclesia, cujus festum ipso die S. Erasmi festive ibidem celebratur; [seu epitaphium S. Bernardi.] ad beatum facta Bernardum. Sequitur deinde Epitaphium, quod ego ipsam Visionem interpretor esse, quodque, teste Lambecio, Paulus de Stockereau (aliis Stekeraw scribitur) refert, a S. Morando in honorem S. Bernardi instar dialogi fuisse compositum. Epitaphio, versus viginti tres complexo, subiungitur a Paulo hæc subscriptio: Divi Morandi abbatis, ex illustri Principum Austriæ genealogia progeniti, divo Bernardo abbati Clarævallensi interni amoris glutino confœderati, B. Bernardi obitum audientis, Claram-vallem requieique suæ locum adeuntis, rursumque Bernardum pridie defunctum honorificeque, ut decuit, sepultum, præfatis Dialogi versibus alloquentis, de Clara-valle Wiennam allatus Dialogus finit feliciter. Anno Domini MCCCCLXXXII.

[53] Nonnulla in his animadversione digna occurrunt, ac primum quidem doceri velim, [An Abbas fuerit Morandus.] cur Paulus iste S. Morandum faciat Abbatem. Nihil de tali ejus dignitate comperio in Actis aut alibi, quod id verisimile reddat. Certe Oddo Cluniacensis ecclesiæ minister & abbas, anno MCCCCXXXVII in Capitulo generali Ordinis, S. Morando festum XII Lectionum decernens, non aliter ipsum vocat, quam Cluniacensis ecclesiæ claustralem monachum; uti in tabulis ea de re conditis, & supra § IV allegatis, videre licet. Verius est, quod Patronus sit cappellæ, [Est Patronus sacelli alicujus Viennæ] per Nobiles de Tirna fundatæ in ecclesia S. Stephani Viennæ; videlicet (ut ex Wolfgango Lazio habet Lambecius) per Udalricum de Tirna ejusque conjugem Bertham & sorores Adelhaidem & Elizabetham anno Christi MCCCXXVI. Festum Sancti cur Viennæ celebretur ipso die S. Erasmi, [ibique colitur 2 Junii.] id est secundo Junii, causa non redditur: fortassis quia tunc Reliqiuæ ibi fuerunt elevatæ, vel quia sequens dies, qui proprie natalis Morando & cultui ejus sacer est, alio impeditus fuerit Officio. Quod visio S. Morandi dicatur facta ad B. Bernardum, intelligam, apud illum factam esse; si verum est, quod postea subiungit Steckeravius, Morandum paulo post obitum S. Bernardi, ad tumulum ejus accessisse, ibique ipsum præfatis Dialogi versibus allocutum fuisse, & Auctorem illorum versuum esse: quod sola Steckeravii fide non ausim credere.

[54] [Datur pars epitaphii.] Ita incipit, seu Visio, seu Epitaphium, seu Dialogus iste; Bernardo ordiente, Morando respondente.

Bern. Mira loquor, sed digna fide. Mor. Bernarde, quid hoc est?

Vivis adhuc? B. Vivo. M. Non es ergo mortuus? B. Ey!

M. Et quid agis? B. Requiesco. M. Taces, an faris? B. Utrumque.

M. Cur taces? B. Quia dormio, M. Cur loqueris? B. Quia vivo.

Simili tenore sequuntur porro alii tredecim versus hexametri. Tum denique, solus Morandus Epitaphium claudit per tria disticha, alternis versibus hexametris & pentametris composita, a loco &nomine Clara-vallis laudes Bernardi canens. Nota autem, versu tertio legi, Clarus annis et clarior meritis, pro quibus hic repono, Clarus avis clarus meritis. Item, versu quarto deficere, quæ his [] per coniecturam includo.

Sunt Claræ-valles; Claris sed vallibus Abbas
      Clarior, his Clarum nomen habere dedit.
Clarus avis, Clarus meritis, & Clarus honore:
      Claruit [at vera] relligione magis.
Est mors Clara, cinis Clarus, Clarumque sepulcrum:
      Clarior exultat spiritus ante Deum.

Sufficiat hoc specimen Epitaphii, qui reliqua volet, adeat Lambecium.

[55] Quod porro in subscriptione Steckeravii, S. Morandus putetur ex illustri Principum Austriæ genealogia progenitus; [An Morandus e Principibus Austriæ ortus sit.] confirmari potest ex eo, quod Principes illi singularem animi sui venerationem erga ipsum & ejus monasterium perpetuo ostenderint, cultumque etiam propagaverint adusque Viennam Austriæ; uti ex præmissis constare potest. Neque hic me moratur Lambecius, qui suspicatur (putem falso) Steckeravium familiam Habsburgo-austriacam ab origine gallicana deducere. Hac de origine hic nobis non agitur. Major est & illustrior antiquitas ejus, quam ut conjecturis& cavillis genealogistarum stabiliatur magis. Nos jam diximus, Morandum non in Gallia (nisi sumatur iuxta Romanorum antiquam divisionem) neque in loco, ubi lingua gallica ejus tempore, & nunc, præcipuo in usu est, natum fuisse: idque porro contra opinionem Lambecii, vitiosa lectione decepti, monstrabimus ex Actis correctioribus nostris.

[56] Accepit Steckeravius Dialogum prædictum anno MCDLXXXII (certe tunc descripsit) ex Clara-valle, uti ait, [Epitaphium non est Morandi,] Viennam allatum. Ex quo verisimile fit, in Clara-valle compositum fuisse, quocumque demum auctore. Neque enim credi potest a Morando, quamvis ejus præferat nomen, scriptum fuisse; tum quod ille ante S. Bernardum, supremum debet obiisse diem; tum quod Altkirchii audiens Bernardi obitum, non potuit Claram-vallem adire tantillo temporis spatio, ut pridie defunctum, honorificeque sepultum, præfatis Dialogi versibus ad tumulum alloqueretur; quod vel stulte finxerit Poëta, vel imprudens scripsit Steckeravius: scripsit tamen.

[57] Colligamus, quantum licebit, Morandi ætatem. Ex num. 4 & 5 Vitæ habetur, jam sacerdotii sacro Ordine initiatum fuisse, [qui vivente adhuc S. Hugone] quando instituit peregrinationem ad limina S. Jacobi ini Gallecia; atque inde concluditur, tricenario tunc majorem fuisse. Ante illam quippe ætatem, temporibus istis presbyterum ordinari fas non erat. Tum rediens a S. Jacobo, Cluniaci vitam monasticam amplexatus est; ibique sub disciplina S. Hugonis Abbatis tamdiu vixit profecitque multarum virtutum exercitatione, ut fama sanctitatis inclaruerit longe lateque: [facile sexagenarius,] unde & factum est (quod num. 6 narratur) ut Cluniaco abductus sit, annuente S. Hugone, in Arverniam, ad reformandum illic suis monitis & exemplis monasterium quoddam multorum Fratrum; ubi clarior etiam increbuit fama virtutum ejus, conveniebaturque e longinquis partibus, benedictionis ejus accipiendæ gratia.

[58] Quanto tempore commoratus utroque in loco sit, [non potest S. Bernardo supervixisse.] non est facile dictu. Circumstantiæ possunt suadere, viginti fortasse annos, aut etiam plures, utrobique transegisse, antequam tiro, ab ingressu Religionis ad tam sublime perfectionis culmen &secutam inde celebritatem famæ pervenerit. Si ita mecum ponis, jam annos aliquot quinquagenario major fuit, quando in Suntgoviam ex Arvernia profectus est, superstite adhuc Cluniaci Hugone; uti e num. 8 constat. Obiit autem Hugo anno XI seculi XII. Quando præsumi potest, Morandum, post aliquot annos in Suntgovia transactos, circiter sexagenarium fuisse. Quod & valide confirmatur ex eodem num. 8, ubi dicitur, quando in Suntgoviam venit, jam tum senex fuisse venerandus & cygnæa albedine respersus: ut vel tum sexagenariam ætatem habuisse, existimari possit. Jam vero S. Bernardum Hugoni supervixisse constat annos, minimum, quadraginta quatuor; quot si senio Morandi addantur, ætas ejus universa centenariam multum superaverit, quod sine teste aut indicio meliori, quam sit Dialogus iste, non consentiam: neque tali ætate libuisse Morando crediderim, festinanter per montana Claram-vallem petere, ut ibi Bernardum inviseret ægrotantem, qui nescitur, ex quo in Suntgoviam venit, inde pedem alio ad longum iter extulisse.

[59] [Vita ejus secundum Lambeciū,] Redeo ad libellum Steckeravii, in quo, post jam memorata, sequitur Vita S. Morandi (verba sunt Lambecii pag. 888) ab anonymo quodam fere coætaneo conscripta & in lectionibus sex divisa; quæ quidem ab Andrea Quercetano in Bibliotheca Cluniacensi jam pridem edita est, sed secundum exemplar Ms. non solum mutilum, verum etiam maxima ex parte mutatum ac depravatum. Ita est. Ac pergit: Quamobrem operæ pretium me facturum arbitor, si eam vitam hic publicavero integram, quemadmodum in præstantissimo codice Ms. Ambrasiano a me reperta est. [inductum in errorem] Utut præstantissima Lambecio sit sua illa vita, nihilominus induxit eum, ex depravata librarii scriptione, in opinionem de patria & vernacula lingua Morandi, plane alienam a vero; dum credit ac tuetur, Morandum patria & lingua vernacula Gallum fuisse; cum tamen Wormatiæ operam studiis puer dederit, non procul inde ortus; &, ob peritiam linguæ Alemannicæ, quam ante ipsum, missi Altkirchium alii monachi Cluniacenses ignorabant, eodem ex Arvernia vocatus sit. Nec verior est opinio ejusdem Lambecii, qua putat Morandi temporibus, exeunte seculo XI, in Burgundia & monasterio Cluniacensi obtinuisse idioma Alemannicum, Germanisvernaculum; Altkirchii vero in Suntgovia, Gallicum.

[60] Contrarium inferri potest, tum ex ipso situ utriusque loci; [ex depravata lectione,] tum ex hodiernæ linguæ utrobique usu. Etenim sita sunt, Cluniacense monasterium in Burgundia Gallicana, quæ Francici jam olim juris fuit; Altkirchium vero in Suntgovia, quæ antequam Morandus eo venit, annumerabatur Alemanniæ, ac dirimit, saltem ex parte, Burgundiam illam a Germania transrhenana, inter utramque regionem media. Quomodo igitur factum sit, ut Burgundia Ducatus, & in illa Cluniacenses, usi fuerint tempore Morandi lingua Germanica; & Suntgovia, in eaque Altkirchienses, lingua Gallica; atque exinde lingua utrobique vernacula, in diversam mutata sit? Qua, quæso, occasione, aut quo tempore? Induxerit Lambecium lectio sua vitæ S. Morandi, prout § sequenti inter variantes lectiones, ad numerum 8, notabimus, in talem errorem. Nostra lectio clarior ibi est & genuina.

[61] [quæ Gallia pro Alemannia non semel habet.] Nec obstat, quod lectio nostra, initio vitæ habeat, Morandum ex partibus Galliæ ortum esse. Id enim jam explicavimus commode; & Quercetanus contractiorem ejus vitam in Bibliotheca Cluniac. col. 501, sic orditur: Beatus Morandus ex Germaniæ partibus, nobilissimis est ortus natalibus. Quod autem num. 7 habet lectio nostra æque ac Lambeciana; Fratres, ab Hugone Cluniaco dimissos; Galliarum invectos partibus; eodem modo, ut supra, intelligi potest juxta Annot. nostram a & c, ad cap. 1 vitæ. Attamen magis pronum est credere, Galliarum, utrobique & forte alibi scriptum esse, pro Alemannorum aut Germanorum. Citatus namque Quercetanus, col. 503, clare dicit, beatum virum Morandum ad Germaniæ partes transmissum fuisse. Et paulo ante, tam nostra num. 7, quam Lambeciana editiones docent, primos Fratres Cluniaco illuc missos, diutina quidem monastica disciplina probatos, sed idiomatis penitus ignaros fuisse, videlicet Germanici: ideoque mox adscivisse Morandum, uti paulo post scribit Auctor vitæ, qui se Germanum prodit; quia nostræ locutionis modulum non noverant, nempe primum Cluniaco missi, in quo monasterio tunc temporis indubitate in usu erat, æque ac nunc, Gallica. Accipe nunc lectiones variantes, quæ ex collatione vitæ Morandinæ nostræ cum editione Lambeciana, diligenter collegimus ad majorem Actorum illustrationem.

§ IX Variantes lectiones in Vita S. Morandi ex editione Lambecii, comparata cum nostra: item nostræ ad illas Annotationes aliquot.

Pagina nostra 349 num. 1 versu 12, recesserit & — Adde ex editione Lambecii, tempus sibi indultum non in vacuum deduxerit, sed —

Num. 2 ℣ 19, ingrati — sequentia sic leguntur melius apud Lambecium — perceptores, pauca de pluribus colligamus; &, licet inertes, qualicumque tamen schemate ab ipsius viri infantia gesta scribere incipiamus, & posteris nostris legenda relinquamus; —

Num. 3 ℣ 6, locupleti — Corrige sequentia ex eodem — & quia totius felicitatis suæ Deum diligebant auctorem, talem iustitiæ suæ meruerunt habere heredem. —

℣ 14, ineuntes — Lamb. intelligentes —

℣ 20. Loco [indicassent] quo ego defectum suppleveram, Lamb. detexissent. —

Num. 4 ℣ 10, præcinebat — Lamb. — præcinebatur.

℣ 15 hilaris — Lamb. — humilis

℣ 22, hominibus, — Lamb. — omnibus

Num. 5 ℣ 1, formosissimus — Lamb. famosissimus

℣ 20, pervenit: — Lambecius addit, cui ilico occurritur ab omnibus, & a pio Patre suscipitur ut filius, moxque —

Num. 6 ℣ 2, Arvernis — Lamb. — a veris Christi —

℣ 9. Quem mox assumptum [ducens] — Lamb. rectius — Quo mox assumpto — Nos ad complendam orationem addideramus [ducens].

℣ 11, commendavit &c. Pro quibus Lamb. — commendat. Verum quantis inibi vir Dei virtutum claruerit signis, frequens turba peregrinantium, ob benedictionis gratiam etiam ex nostris partibus ad eumdem confluentium, declaravit; quæ eum in nostris partibus vulgari laude extulit. —

℣ 19, nulli — Lamb. nulla

℣ 23, quibus suis — Lamb. quibusve

Num. 7 ℣ 2. Pferto — recte. Lamb. ferreo

℣ 3, Francorum — Et hoc melius, quam quod apud Lamb. Senatorum — Pro quo tamen ipse in Notis observat, legendum potius Sequanorum; nec male.

℣ 22, utensiliis — Lamb. — utensibus

Ibid. qui cum convocatis delegatis sibi — Lamb. — qui convocatis subdelegatis sibi —

℣ 28. Principum — Lamb. — principis

℣ 34, pepererunt — Lamb. — Domino pepererunt

Num. 8 ver. 2, cum Principis sui litteris — Lamb. — cum Principis litteris precatoriis —

Ver. 6, opportunitatis — Lamb. inopportunitatis

Ver. 8, asserens, se suosque — sequentia sic leguntur apud Lamb. comites Gallicum ignorantes, Alemanniæ sine interprete minime profuturos esse. Destruit se ipsam hæc lectio. Quis enim credat, Fratres in Cluniaco diu institutos, indeque emissos, omnes ineunte seculo XII ignorasse idioma Gallicum? Item, ob ignorationem talis idiomatis non potuisse tunc Alemannis prodesse? quos novimus a primis post Christum natum seculis insedisse regiones Germaniæ ad Rhenum superiorem, ac longe ultra, uti & territorium Basileense & Suntgoviam, quam ipse etiam Auctor vitæ hic vocat Alemanniam. Et credemus, illos, post decem seculorum in Germania commorationem, tempore S. Morandi magis Gallice locutos fuisse quam nunc? Rectius lectio nostra & clare, dum ait, asseruisse Constantium Hugoni; se suosque Gallicos sine interprete minime profuturos Alemanniæ esse. Quibus verbis manifeste indicatur, Cluniacenses tunc fuisse Gallos atque adeo Gallicum idioma habuisse: aliud vero viguisse in Alemannia, quod ipsi ignorabant. Et hac de causa Alemannicus, ut mox dicetur, eo directus fuit, Morandus noster.

Ver. 12, quem habebat Alemannicum — Lamb. — quoniam habebat Gallicum. Hæc æque depravata lectio, ac superior. Patebit ex integra oratione. Hugo Constantium, qui rogabat sibi concedi scientem Alemannice, misit in Arverniam, ut beatum inde Morandum, quoniam habebat Gallicum (nostra lectio, quem habebat Alemannicum) reduceret. Tum Lambecius illud, habebat, refert ad Morandum, & explicat per, sciebat: per Gallicum vero intelligit Gallicam linguam:utrumque improprie hoc loco. Noster, refert ly habebat ad Hugonem, & per Alemannicum designat hominem istius nationis & linguæ: quæ optime quadrant. Interim notat Lambecius ad suum illud Gallicum, hoc modo: Locus notabilis & singularis de usu linguæ Gallicæ in Alemannia tempore St. Hugonis Cluniacensis. Vere singularis est, non tantum locus iste, sed etiam opinio, quam inde sibi format Lambecius; qui illam aliunde aliquo saltem verosimili argumento debuisset confirmare, si ab aliis quoque ita credi vellet. Sed librarii seu error, seu astutia, ipsum in errorem induxit.

Vers. 35, ceu — Lamb. — suum —

Num. 9 ver. 3, Mira illi erga omnes benignitas, mira caritas — Recte. Lamb. perperam sic: mira ergo omnis benignitas, omnis caritas.

Ver. 17 [imo] quod interposuimus, aut aliud simile, abest a Lambecio, & abesse potest, dummodo sententia sic interpungatur — eumque …. crebrius diversis, singulis pene noctibus, suis impetebat phantasmatibus — nempe dæmon.

Ver. 20, operimentum — Addit Lamb. cum sotularibus — atque adnotat, sotulares barbare sumi pro soccularibus, hoc est soccis seu socculis. Ita ille, mittens Lectorem ad Ger. Jo. Vossium de vitiis sermonis. Hic autem citati operis libro 3 cap. 51, in synopsi quidem capitis sic habet: Subtalaris, & corrupte Sotularis, pedum tegmen. In contextu vero dicit, Sotularis, ex Subtalaris, esse corruptum. Utrumque igitur secundum Vossium significat tegmen seu tegumentum pedum. Quam in opinionem volens concedo: & ex origine vocis concludo, esse tegumentum pedis, quod supra talos non ascendebat: vocatur enim, non corrupto vocabulo, Subtalaris: fierique solet, vel ex corio, ut plurumque nunc calcei; vel ex ligno, uti rusticis aut infimæ plebi in usu est multis locis. At tale genus subtalarium in lectulo suo cum stragulis habuisse Morandum dormientem, vix possum assentiri. Malim credere, sotulares ejus ex panno, seu laneo seu lineo fuisse. Erant enim in usu Monachis sotulares diurni & nocturni, quales suis præscribunt statuta Cartusianorum. Et in Capitulari, ad annum IV Ludovici Pii Aquisgrani condito, iubentur Monachi habere calceamenta diurna, paria duo; subtalares vero per noctem in æstate duas, in hieme soccos. Ad hæc ausimproponere per modum dubii, num hic sotulares intelligantur, qui vel quæ (utroque enim genere vox illa usurpatur) tantum ascendebant ad talos; an etiam ascenderint ad genua, & fortasse ad femora, qui ab inferiore sui parte appellati sint sotulares. Tales enim a decubituris sæpe lecto imponuntur, ut mane surgentibus ad manum sint; atque ita cum stragulis detrahi poterant. Quo sensu sotulares non multum differrent a caligis monachalibus, quæ cum pedulibus, quod calceamenti quoque genus est, connectebantur. Ita docet Joannes de Janua: Pedules, pars caligarum, quæ pedes capit. Item vita S. Hugonis episcopi Gratianopolitani, tomo 1 Aprilis nostri pagina 45 litt. D: De caligis pedules abscindebat, quatenus præter pedes, totus jaceret vestitus.

Ver. 28, quoniam fuerat — Lamb. — qui fuit —

Num. 10 versu ultimo, inserui [fore], quod videbatur requiri: deest tamen etiam in editione Lambeciana. At notare debeo, quod paulo ante sic loquatur vitæ Auctor: Huic nostræ editiunculæ quoddam mirabile, dignum videtur inserere (Lamb. inserendum) de jam sæpe dicto Comite, hujus loci fundatore. Ita lectio utraque. Ex quibus manifestissime concluditur, scriptorem vitæ monachum fuisse Altkirchiensem. Quo in loco jam ostendimus linguam Germanicam tunc obtinuisse. Sed neque negat Lambecius in notatione ad citatam sententiam, ab Altkirchiensi scriptam esse vitam: verum contendit natione Gallum fuisse. Quoniam, inquit, Gallia paulo ante ab eodem vocatur nostra, & lingua Gallica similiter, nostra locutio. Si aliud non velit Lambecius, quam quod Auctor vitæ, in Altkirchio monachus, fuerit natione Gallus, referatque dicta ad suam ipsius personam suamque linguam vernaculam Gallicam, non ad monasterium ipsum, ibique tunc usitatam linguam; abundet in opinione sua. Sed aliud quæritur, nempe de idiomate loci.

Num. 11, ver. 1, Jam — Lamb. Nam — & quidem rectius.

Ver. 2, quemdam hujus ecclesiæ villicum — Nominat illum in sua editione Lambecius, Ottonem Wartishausen —

Ver. 6, ultio divina — Addit Lamb. — eum —

Ver. 15, nostrum — Addit Lamb. villicum —

Ver. 27, præconantur — Lamb. præconizant

Num. 13, ver. 15, quod nostræ narrationis textus superius — Pro sequentibus, quæ apud nos bene habent, sic legit Lamb. innumerositatem signorum resonat, noverit (apud nos noveritis, non male: fortasse tamen melius, noverit is) virum sanctum in vita plurima signa concessisse — Vox ultima saltem aberat.

Ver. 23, ne velocitate — Lamb. ne loquacitate — quod melius est illo loco.

Num. 14, ver. 11, infulas — Rectius apud Lamb. inferias —

Ver. 14, moralitas — Lamb. immortalitas —

Ver. 16, votivitas — Lamb. vocalitas —

Ibidem, [magis] — Abest hoc etiam a Lambecio: videtur tamen requiri.

Ver. 18. Nam [non] multo post — Lamb. Nam multo enim post — Si hic Nam in Non mutes, eadem oratio erit, quam nos interiecto [non] supplevimus.

Ver. 21, fraterna — Lamb. superna —

Num. 15, ver. 8, manibus, tripetiis sustentatis — Lamb. manibus trepidis sustentatus —

Ver. 12, ad memoriam — Lamb. ad monumentum — minus recte. Videri potest librariusex ignoratione vocis memoria, quæ hic ecclesiam notat, monumentum scripsisse. Quod sustineri tamen posset, nisi sequentia aliter suaderent.

Ver. 17, protinusque & quæ sequuntur usque; ad B. Morandi tumulum, desunt Lambecio.

Ver. 23, tertium — Lamb. tertio signati —

Ver. 25, arteticis manibus — Lamb. attractis manibus — quod intelligibilius est. Fortassis noster arthriticis scribere debuit.

Ver. 26, Seque solo protinus elevare; artubusque mire crepantibus, vigorem vitalem bases plantasque implere — Lamb. hæc ita legit, minus perfecte; jamque solo potens se elevare, artubusque crepitantibus, vigorem vitalem bases plantasque replere — Si potentem scripsisset, pro potens, perfectus foret sensus; præstat noster.

Num. 16, ver. 3, ad eamdem memoriam — Lamb. ad idem monumentum — De his jam notavimus aliquid ad Num. 15 ver. 12.

Num. 17, ver. 18, fortissime cœmentatum, ne ut prius aliqua læsura conteratur, condunt — quæ perfectum faciunt sensum. Non sic, quæ habet Lambecius; fortissime esse intectatum, ne ut prius aliqua læsura conteratur. Deest hic condunt; aut simile verbum.

Ver. 20, Primores — Lamb. Priores —

Ver. 23, Beati viri exuvias — apud Lamb. Beati viri —

Num. 18, ver. 5, condonavit Sancti veneralitas — Lamb. conredonavit Sancti venerabilitas —

Ver. 7, innominatam — Lamb. innotata —

Qui mox sequitur apud nos rhythmus de canonizatione S. Morandi, & apparet esse recentioris, quam sit vita, scriptoris, abest a Lambecii codice. Atque hæc de Morando.

[Ad Diem IV]

[Errata]

C. J.

Pag. 376 col. 1, inter Prætermissos, ubi de SS. Martha & Maria, ver. 2, dele — & iterum — atque repone — in Synaxariis vero & menæis græcis

Pag. 384 De S. Metrophane. Initio ad marginem lege — CIRCA AN. CCCXXV.

APPENDIX C. J.
Ad Diem IV, V, & VI Junii.

Pag. 411. De S. Ninnoca virgine Britanna, adde ad calcem

[23] [S. Turianus seu Turiavus] Turianus, ut in præmissis, exemplo Usuardi, Baronii, Molani & aliorum scribitur: potius scribendum censent Castellanus & Baillet, Turiavus, e Gallico Turiaf & Thuriau: qui juxta Vocabularium hagiologicum prædicti Castellani, fuit episcopus in Britannia Armorica, mortuus in monasterio, quod dicitur Crux sancti Leufredi, in Normannia: cujus corpus quiescit Parisiis in ecclesia S. Germani de pratis. [floruit seculo 8.] Tempus obitus idem, uti & Baillet, designat sub annum DCCXLIX. Episcopum uterque vocat, non Archiepiscopum aut Metropolitam, quales Britannia Armorica ante seculum IX nullos habuit; quamvis in præmissis S. Ninnocæ Actis, istis titulis decoretur Turiavus, ex usu scriptorum seculi X, XI & XII.

[24] Imo non satis constat, an Dolum, quod monasterium quidem antea fuit, episcopalem dignitatem obtinuerit, antequam Nomenoius, Britonum princeps, cum Regis titulo sibi auctoritatem sumpsit, episcopatus Britanniæ, qui eatenus tantum quatuor erant sub metropoli Turonensi, in septem augendi, eosque Dolensi recens instituto, tamquam metropolitanosubjicere; quæ res multarum disputationum causa fuit, contradicentibus Turonensi ceterisque Galliarum episcopis: tenuitque lis ista tribus ac dimidio seculis adusque pontificatum Innocentii P P. III, qui tandem seculo XII exeunte illam diremit, abrogato Dolensi episcopatui titulo archiepiscopali. Plura de his si lubet, lege sis in commentario nostro de S. Salomone martyre, in hac ipsa Appendice ad diem XXV. Hoc loco, jam dicta sufficiant, ut dijudices, quam inepte Turiavus ad tempora S. Ninnocæ referatur, si illa seculo V, ut prætenditur, vixit; quamque item inepte appelletur Archipræsul &Metropolita.

[25] Addi quoque Commentario potest num. 1, ad probandum Ninnocæ tum sanctitatem, tum antiquitatem, quod in Litaniis Anglicanis, [Ninnocæ cultus antiquus.] a Mabillone tom. 3 Analectorum pag. 669 editis, atque sub medium seculi VII primum scriptis, inter feminas sanctas invocetur S. Ninnoca. Antiquitatem istarum Litaniarum idem Mabillon valide probat pag. 678. Quamobrem obitus ejus referendus saltem est ad seculum VII: non tamen inde sequitur, ad seculum V referri posse. Neque item, quod instrumentum donationis, a principe Guerec, ut præfertur, S. Ninnocæ factæ, non sit supposititium. Præter argumenta enim suppositionem probantia, jam allata; ipsum ejus initium tantæ antiquitati reclamat. Incipit quippe: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, & beatissimæ virginis Mariæ, & per virtutem sanctæ Crucis. [Initia diplomatum.] Ego Guerec, Dei gratia Britanniæ minoris Dux. Cui, quæso, in scripturis antiquis utcumque versato, videri possint istiusmodi formulæ, simul conjunctæ, aut etiam pleræque seorsim, seculi esse quinti, aut etiam sexti, septimive? Istud, In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, in Regum Franciæ diplomatibus inusitatum fuit illis seculis: & quæ sequuntur, beatissimæ virginis Mariæ, & per virtutem sanctæ Crucis; multo magis. Aliud, Dei gratia, ante Pipinum, ex Majore domus regiæ in regem electum sub medium seculi VIII, hactenus non inveni qui usurpaverit, saltem in diplomate quod suspectum non sit. Demum Britannia multo posteriori tempore Minor, ad distinctionem Britanniæ majoris, indigitata fuit. Cetera nihil attinet explicare pluribus.

[26] Neque me movet ad aliter sentiendum, quod Domnus Lobineau in historia Britannica, nuper vulgata, tom. 1 pag. 9, sub annum DVIII citet, atque tomo 2 col. 17 producat instrumentum donationis Gradloni Britonum principis, cui formula, gratia Dei Rex, inseritur sub hoc exordio: Ego Gradlonus, gratia Dei Rex Btitonum, nec non ex parte, Francorum; cupiebam videre sanctum Guengualoëum ex multis temporibus. Imo ex ipsa illa formula puto reprobandum esse, æque ac instrumentum donationis Guereci, in fundationem monasterii S. Ninnocæ datum. Appellatio ista, Rex Britonum, non magis spectat ad illa tempora, quam ad Guericum titulus Britanniæ minoris Dux. Præterea, Lobineus Gradlonum tantummodo appellat, Comitem Curiosolitum. Adde quod Guengualoëus sive Winwaloëus, adhuc inter mortales versans, similiter ac Ninnoca, vocatur sanctus. Denique illud, gratia Dei, utrique instrumento infartum, æqualiter utrumque arguit suppositionis.

[Ad Diem V]

[Errata]

C. J.

Pag. 425. Ad calcem Commentarii de S. Illidio Episcopo Claromontano, isthæc subnecte

[6] Floruit tempore Caroli Magni ImperatorisBernowinus aliquis Episcopus, [Bernowinus ep.] notus e subscriptione, qua testamentum Caroli de divisione supellectilissuæ, cum aliis firmavit anno DCCCXI. Illum censent viri eruditi fuisse episcopum Vesontionensem. Nec alius Bernowinus episcopus pro illo tempore reperitur in Gallia apud Sammarthanos. Suspicatur tamen Mabillon tomo 2 Annalium Ordinis sui, [S. Illidio templum condit.] pag. 399, præfuisse tunc episcopatui Arvernensi seu Claromontano alium Bernowinum, qui condiderit ecclesiam S. Illidii, de eaque panxerit poëmata quædam; quorum pauca speciminis loco, in honorem Sancti ejusdem huc transfero, relinquens in medio, uter dictorum Episcoporum, si tamen duo fuerunt, carminum atque ædificii auctor sit. Id tamen non tacuero, quod Auctor inter alia carmina, sibi ipse epitaphium condens, ita loquatur:

[7]

Dives eram quondam, lato famosus in orbe,
      Principibus multo carus amore piis.
Gloria me rerum mage * referebat opima,
      Sed regum solita pluris amicitia.
Proptera populi largo venerabar honore,
      Muneribus nimiis, atque favore precis.
Sed subita ereptus * tanto de culmine forte,
      Augusti requies me tenet ista loci,

videlicet ecclesiæ S. Illidii, ab ipso conditæ. Alio item in carmine declarat dignitatem suam episcopalem per vocem contractam epus; simulque celebrat sanctimoniam & virtutem miraculorum illidii; quod carmen affigendum curaverit in porticu aut vestibulo templi; sic ibi canens:

Qui cupiat rerum studiosus forte viator
      Auctorem scire carminis, aut operis;
Cum rediit, quæso, modicum subsistat eundo,
      Et legat hunc titulum, qui sibi cuncta refert.
Bernowinus ego, nam dicor humillimus epus,
      Culmina quæ feci, carmina quæ cecini.
Qui veniet, veniam scelerum deposcere fletu,
      Transeat has portas, ad loca sancta situs,
Corpore illidius celsa qui pausat in aula,
      Eximius meritis, & pietate potens.
Illic inveniet solatia certa salutis,
      Et quam cum lacrymis poscet, habet veniam.

Ita habet editio Mabillonis, Quid si versus octavus & sequens, sic legantur?

      Transeat has portas, ad loca sancta situs
Corporis Illidii, celsa qui pausat in aula,

[8] His consideratis comperio, auctorem nostrum fuissedivitem, fama celebrem, principibus suis carum, dignitate episcopum, quæ omnia possunt convenire Bernowino Vesontionensi. [An is Ep. Vesont.] Attamen animadverto etiam, Bernowinum istum vix potuisse tempore Caroli magni anno DCCCXI, tam celebrem fuisse, utpote qui sub Ludovico Pio, Caroli filio & successore, præcipue floruit, ac primum anno DCCCXXII Archiepiscopus indicatur fuisse Vesontionensis in Capitulari ejusdem Ludovici apud Baluzium tom. 1 col. 743 c. 25, his verbis: in Vesontio, quæ est diœcesis Bernowini Archiepiscopi. Atque adeo non constat certo, an Bernowinus, qui testamentum Caroli prædictum subscriptione sua firmavit (nulli enim episcoporum, ibi subscriptorum, sua sedes indicatur) Vesontionensi, an vero alii præfuerit ecclesiæ: & viri eruditi, qui Vesontionensem faciunt, dum alius diœcesis episcopum, sic nominatum, pro illo tempore non invenerunt, conjecisse videri possunt, illum eundem fuisse Vesontionensem, qui post annos XI inveniebatur nominatus.

[9] Ex alia parte Bernowinus episcopus, qui S. Illidio, super sepulcrum ipsius, in diœcesi Arvernensi templum construxit, suisque carminibus ornavit, [an Arvernensis.] ejusdem quoque sedis episcopus fuisse consendus est; quamdiu aliunde non constiterit aliquo indicio, alterius loci episcopum fuisse, qui id præstitit. Præsumptiocerte stat pro episcopo proprio, & nullum indicium invenitur in omnibus Bernowini poëmatibus, a Mabillone editis, quod suspicionem movere possit, alterius loci episcopum S. Illidio templum illud fabricandum curasse. Multa vero ibidem indicia sunt, unde colligatur, ejusdem loci episcopum fuisse, qui templum illic in honorem decessoris sui S. Illidii condidit: atque illud imprimis, quod sibi eodem in templo, utique in diœcesi propria, locum sepulturæ designaverit, ita loquens in epitaphio suo, acsi jam mortuus, Augusti requies me tenet ista loci. Alia colliges ipse ex jam adductis & ex mox adducendis versibus.

[10] Neque vero minus convenire possunt huic Bernowino, [Ultimum verosimilius est.] quam Vesontionensi, elogia supra num. 7 allegata. Divitem quippe fuisse & multa munera accepisse, ostendit ædificatio templi. Principibus fuisse carum, colligitur ex frequenti memoria, quam facit Caroli Imperatoris Augusti, cujus se dicit pietate foveri, ejusdemque virtute, seu ope, templum struxisse. Ex quibus etiam conjectura fit, Bernowinum hunc, Imperatori Carolo carum, cum ipso frequens fuisse, atque adeo testamento ejus, dequo supra, subscripsisse potius, quam Vesontionensem. Illum enim constat tempore Caroli fuisse episcopum, quod de isto non adeo certum est. Quod autem in catalogis episcoporum Claromontensium Bernowinus non legatur, nihil obest, quo minus fuerit, inter illos episcopus. Plurima quippe desiderantur passim, præsertim antiquorum temporum nomina episcoporum: atque apud Sammarthanos in Claromontensibus, toto seculo VIII ac dimidio sequentis imperfectissimus est catalogus, & plurium nomina desunt. Sic etiam apud ipsos deest in Carnotensibus alter Bernowinus, qui tamen episcopus Carnotensis reperitur subscriptus Conventui Wormatiensi anno DCCCXXXII, tomo VII Conciliorum Labbei, col. 1681.

[11] Ponderis quoque aliquid habebit si in citato jam epitaphio suo Bernowinus, [De successore Bernowini,] postquam lectorem allocutus, ipsum rogavit, ut pro se misericordiam Dei exoret; intelligatur sequenti versu convertere sermonem ad suum in episcopatu successorem, a quo similiter petat idem beneficium, sive honorem uti loquitur, sibi præstari, hisce verbis:

Hunc concede, mihi quisquis succedis, honorem
      Nostro deposui qui mea membra loco:
Quem, peto, nulla manus violet, dum dicat ab alto
      Omnipotens: surge, jam tuba nostra jubet.

Scio, primum versum aliter interpungi, atque aliter accipi verba quisquis succedis posse, videlicet pro accedis: nihil tamen obest, quo minus accipiantur priore sensu de successore in eodem loco, ubi ipse sua membra deposuit, qui utique est episcopatus Arvernensis.

[12] Hactenus dicta, ut non omnino decidant causam, [& carmine præcipuo.] qua de agitur; possunt tamen viam sternere dubitantibus ad plura indaganda. Ego ad præcipuum Bernowini episcopi de S. Illidio ejusque templo carmen venio. Sapit illud, ut plerique alii ejusdem auctoris versus, spiritum & pietatem S. Paulini episcopi Nolani, qui similiter sanctosuo Felici, diu ante templum construxit suisque versibus celebravit. Ita igitur se habet:

Omnipotens Dominus, qui celsa vel ima gubernas,
      Majestate potens, semper ubique Deus;
Respice de solio, Sanctorum gloria, summo;
      Auxiliumque tuis, Rex bone, da famulis.
Principibus pacem, subiectis adde salutem.
      Hostis pelle minas & fera bella preme.
Hæc quoque quæ statui fulgentia culmina templi
      Bernowinus ego, sint tibi grata Deo.
Augusto & Carolo, cujus virtute peregi,
      Concede imperii gaudia magna sui.
Quisquis & hinc summas precibus pulsaverit aures,
      Effectum tribuat semper habere Deus.
Hoc construxit opus, Lector, quod cernis honestum,
      Bernowinus ovans, ductus amore Dei.
Illius * nec non magni pro Patris amore,
      Corpore qui sanctæ pausat in arce Domus.
In qua multa Deus jamjam miracula mitis
      Sæpius ostendit, illius ob meritum.
Si veniet quisquis fidei de munere dives,
      Quod petit invenit; quod cupit ecce tenet.
Vos Fratres, veniæ petitores, obsecro vobis,
      Poscite factori dona superna domus.
Hæc tibi constitui, Illidi magne Sacerdos,
      Quæ nitet hic Domini, [sit tua] clara domus.
Bernowinus ego, Sanctorum parvus amator,
      Qui tibi præcipue vota precesque fero:
Te rogo suppliciter, pro me prece posce Tonantem,
      Ut purget venia crimina cuncta mea:
Et Carolo Augusto, cujus pietate fovemur,
      Præbeat ætherei præmia larga soli.

Pag. 507. De S. Elisario. Adde post num. 3, quæ jam leguntur inter Paralipomena ante tomum secundum pag. LXXXVII.

Pag. 542. Annotatio a sic mutetur. Hamerstein, firmissima olim arx, monti imposita, ad Rheni ripam, duabus, ita mihi scribitur, leucis Germanicis infra Confluentiam; pridem diruta. Notatur adhuc in mappis geographicis, sed ad tres facile leucas infra Confluentiam, locus, Ober Hamerstein, id est superior Hamersteinia. An is sit, quo de agimus? An alius fuerit, una inde leuca distans, qui cum arce nomen perdiderit? Videtur certe additamentum, superior, indicare, inferiorem quoque olim fuisse. Neque enim facile credidero, vocem superior, respicere arcem, nunc pariter firmissimam in monte, e regione Confluentiæ; tum quia longiuscule distat, tum quia vulgatius hujus nomen Ehrenbreitstein, satis per se distinguitur ab Hamerstein. Hermanstein vero, quamquam & hoc satis diversum sit per se, recentius videtur esse nomen, quod nunc latinizatum, passim Hermanstenium dicitur. Alia vide inter Paralipomena, eadem pag. qua supra.

Pag. 556. Ante B. Placidum, interponatur Commentariolus sequens

[Annotata]

* an, magnum?

* potius, ereptum

* Mallem legere Illidii

DE SANCTO PETRO SPINA ORDINIS S. BASILII MONACHO,
CIANI IN CALABRIA ULTERIORE.
Sylloge Historica.

Petrus Spina, Ordinis S. Basilii Monacho, Ciani in Calabria Ulteriore (S.)

SEC. XI aut XII.

C. J.

Refloruit S. Basilii magni Institutum a seculo Christi nati decimo per Siciliam & Calabriam præcipue, [Petrus unde Spina dictus,] multosque sanctitate conspicuos dedit Ascetas, quos inter seculo XI aut XII (ætas quippe incerta est) floruit, quem in titulo proposuimus, S. Petrus cognomento Spina; ideo, ut suspicor, ita dictus, quia inventus aliquando fuerat, orans in spineto, quod videbatur totum ardere, absque ulla tamen orantis læsione aut sui consumptione; non aliter quam rubus, quem Moyses olim in monte Dei Horeb conspexit ardere & non comburi: [Exodi 3, ℣ 2.] quia Dominus erat in medio rubi. Cianum oppidum, occasione monasterii ejusdem nominisexcitatum, est in diœcesi Miletensi, Pontifici Romano immediate subjecta; [Cianum in Miletensi episcopatu,] instituta autem seculo XI a Gregorio VII summo sanctoque Pontifice curante Rogerio magno, Calabriæ ac Siciliæ Comite, ex duabus Ecclesiis Bibonensi & Taurianensi, antegressis temporibus per Saracenos devastatis: quarum bona idem Rogerius novo Episcopatui Miletensi attribuit; pro ut ipso diplomate suo, illa de re concesso, quod apud Ughellum tomo primo Italiæ sacræ col. 1022 græcolatine impressum est, declarat. In eo sic legitur:

[2] Quoniam Ecclesiæ Episcopales Bibonæ & Taurianæ, [a Rogerio Comite fundatum sec. XI.] propter patrata scelera per Saracenos, ab hominibus inhabitatæ atque deperditæ sunt; & ego Rugerius, Dei gratia Comes Calabriæ & Siciliæ, annuente nobis divina providentia, ut novi, volui duas has Cathedras in unam Ecclesiam Militensem redigere, & hanc unam nec Bibonæ nec Taurianæ nomine, sed Militensem vocari, quam Deo favente, nomini Dei Genitricis & S. Nicolai Episcopi, Patris nostri, dicavi. Quare huius rei causa confirmandæ, petii conspectum sanctissimi Papæ Gregorii VII, qui gloriosi Apostolorum principis Petri sedem tenet. Is petitiones justas implevit nostras, deditque nobis honestissimum virum, Dominum Arnulphum nomine; & Episcopum Ecclesiæ Militensis constituit. Habes hic exordium Episcopatus illius, quo instituto opinor, monasterium Cianense aliquanto post emersisse, aut institutore aut inter primos monachos illic agente S. Petro nostro.

[3] Hujus sanctitatem (quamvis gesta in obscuro sint) cultumque publicum varia docent monumenta, quæ ex instructione Reverendissimi juxta ac Religiosissimi viri, [Cultus Petri publicus & Sancti nomen] Petri Menniti, Abbatis Generalis Monachorum S. Basilii magni, nuper ad me Roma, illa super re missa, accipe. Imprimis, extat in ecclesia Cianensi, quæ sanctis Petro & Paulo Apostolis ab initio fundationis suæ dedicata fuit, sacellum atque altare Deo & Petro Spinæ consecratum; cujus Sancti imagines quoque, ex laminis æneis impressæ, illic dispensantur fidelibus. Ibidem conservatur hodiedum codex Euangeliorum græcis characteribus in membranismanu ipsius S. Petri Spinæ exaratus, coopertus tabulis ligneis, pelle nigra obductis, & cruce argentea in plano insignitus, de quo & mentio fit in duobus supellectilis sacræ inventariis, de anno MDLXXIX & MDCIX; qui codex confluentibus devotionis causa erga dictum S. Petrum porrigitur osculandus usque in præsentem diem.

[4] Ad hæc, dicta ecclesia monasterii Cianensis, quamvis primitus dicata fuerit, ut diximus, [etiam in Bullis Apostolicis.] sanctis Apostolis Petro & Paulo; ab anno tamen MCCCCLXXI, atque etiam prius, ob reverentiam sancti viri, passim appellata fuit Ecclesia S. Petri Spinæ: & hoc eodem sub titulo expeditæ pridem fuerunt atque expediuntur in Dataria Apostolica Bullæ pro Abbatibus loci Commendatariis, habeturqueadhuc istiusmodi Bulla Julii Papæ III de anno MDL, in qua idem monasterium Cianense nuncupatur S. Petri de Arena. Quia nempe ab hoc oppido Arena, quod inter Miletum & Stylum interjacet, [Monasteriū ejus sub duplici titulo] prope abest. Hinc credere velim ego hæc commentans, in errorem inductum esse Augustinum Lubin in Notitia Abbatiarum Italiæ, dum monasterium S. Petri de Arena, & monasterium S. Petri de Ciano, tamquam diversa recenset. De primo sic scribit pag. 25: Abbatia sive monasterium S. Petri de Arena, Ordinis S. Basilii, diœcesis Miletensis, in Calabria ulteriore, extabat ante annum MCCXCI. Recensetur in codice Taxarum Cameræ Apostolicæ. De secundo autem sic meminit pag. 100, ex Maruli Oceano omnium Religionum: Abbatia, titulo S. Petri de Ciano, Ordinis S. Basilii in Calabria.

[5] Sed potior hic fides haberi debet Reverendissimo Mennito (qui locorum illorum peritus est, [unum idemque est.] & Abbatias sui Ordinis illic frequenter visitavit, tamquam Abbas generalis) idem sub utroque titulo monasterium statuenti. Porro queritur idem Abbas generalis in sua instructione, nihil se suisin monasteriis scripturarum de gestis S. Petri Spinæ reperisse hactenus; causans repinam externorum, qui dudum Abbatiis præpositi fuerunt & codices plerosque Mss. inde ad se transtulerunt; imo ne diem quidem obitus Sancti hujus, uti nec aliorum multorum ejusdem Ordinis Sanctorum, proprium nunc sciri: fateturque, tum diem hunc V Junii S. Petro Spinæ, tum alios aliis Sanctis suis, ad recolendam quot annis illorum memoriam, in Ordine pro arbitrio assumptos esse.

[6] Superest quod suggerit idem Abbas Generalis, ex antiqua traditione haberi, [Apparet Sanctus in medio ardentis spineti] quod Comes quidam Arenarum, seu Arenæ (quod oppidum supra memoravimus, & a Mileto orientem versus ad radices Apennini circiter VII m. p. distat venatum egressus, conspexit eminus in silva, monasterio Cianensi proxima, luculentum ignem, qui spinetum quoddam, ut quidem videbatur, late inflammabat, nec tamen comburebat. Miratus Comes quid rei esset, eo impulit equum, pervectusque, conspicatus est in medio spineti & flammarum hominem, erecto corpore stantem, & oculis in cælumintentis orantem. Tunc magis obstupuit, collectoque animo, ratus servum Dei sanctum esse, desilit ex equo, pavidoque gressu propius accedens, nec quidquam ardoris ex ignito spineto sentiens, [illæsus,] ad pedes servi Dei provolvitur; interpellatumque supplex orat, sui ut misereatur (laborabat enim invaletudine nescio qua) sibique opem in nomine Domini ferat. Quo audito Vir sanctus hominem cruce signat, simulque liberat ægritudine. Tum varia a Comite familiariter interrogatus, [& signo crucis infirmū sanat.] inter alia declaravit, se Petrum appellari & monasterii Cianensis monachum esse. Hinc Comes gratias Deo Deique famulo pro recuperata valetudine habiturus, dicto monasterio Cianensi prædia multa, quæ hodiedum possidet, liberaliter donavit, multosque attribuit vasallos, qui paulatim prope monasterium coëuntes, oppidum, quod ipsum quoque Cianum vocatur & monasterio subiectum est, formarunt.

[Errata]

Pag. 594 num. 18 ℣ 9 addi nonnulla possunt in confirmationem ibi dictorum de ætate Andreæ Damarii, scriptoris Græci Epidauriotæ; videlicet quia Isaacus Casaubonus, anno MDLIX natus, testatur, se aliquot libros ab illo emisse. Quod tamen juvenisfecisse debet Casaubonus. Vide hæc addenda, in sæpe citatis Paralipomenis p. LXXXVII. Quibus addi etiam potest ad confirmationem majorem, quod Cangius, loco ibi indicato, notat, Fastorum Græcorum sive Siculorum codicem, qui postea in Augustanam bibliothecam illatus est, manu Andreæ Damarii antiquarii descriptum, emisse (utique ab ipso Damario, qui plura istiusmodi Græca descripsisse lucri causa & vendidisse cognoscitur) Fridericum Sylburgium aureis Solaribus XXXVI. Desiit autem vivere Sylburgius MDLXIX, decennio postquam natum fuisse diximus Casaubonum.

Pag. 595 num. 23 sic ordiendus est, uti in Paralipomenis indicatis legitur.

[Ad Diem VI]

[Errata]

C. J.

Pag. 615 col. 2, ante S. Claudium, poneS. Ceratius Episcopus Gratianopoli in GalliaQuod vero post S. Claudium sequitur de S. Ceratio, deleatur.

Pag. 616 col. 2 inter S. Coccam & Heribrandum, insere inter Prætermissos, quæ jam in Paralipomenis ante tomum 2 Junii leguntur hoc initio — Agobardus, Archiepiscopus Lugdunensis &c.

Pag. 617 col. 2 ubi de S. Vincentio Maldelgario, in fine dicitur, coli VI Julii — repone — XIV Julii.

Pag. 619 num. 5 ℣ 15. Post, extantia; deletis sequentibus cum parenthesi, repone — Hinc martyrologium, quod Rosweidus noster Romanum vetus appellat, ita scribit: VIII Idus Junii, Philippi diaconi, de septem, apud Cæsaream. Et Ado, in martyrologio quidem æque paucis; S. Philippi diaconi, qui fuit unus de septem. In libello autem, de festivitatibus sanctorum apostolorum, pluribus elogium ei texit pro eodem die, hoc modo: Natalis Philippi, qui fuit unus de septem diaconibus, qui cum beato Stephano statim post ascensionem Christi ab apostolis sunt ordinati: de quo beatus Lucas in Actibus apostolorum refert, quod signa & prodigia faciendo, prædicatione sua Samaritas ad fidem Christi convertit, & Candacis reginæ Æthiopum, studiosum in Scripturis eunuchum, in fonte, qui est in vico Besoro in tribu juda, euntibus ab Ælia, seu Hierosolyma, ad Hebron in vicesimo lapide, baptizavit: qui postea apud Cæsaream requievit. Iuxta quem tres virgines filiæ ipsius prophetissæ tumulatæ jacent. Nam quarta filia illius, plena Spiritu sancto, in Epheso occubuit. Quidam tamen putant, apud Hierapolim eas tumulatas, ubi apostolus Philippus, unus de duodecim quiescit: cujus fuisse filiæ ab aliquibus scriptoribus putatæ sunt. Sumpsit Ado horum partem de baptismo Eunuchi ejusque loco, e S. Hieronymi libro de situ locorum Hæbraicorum, ubi hæc leguntur: Bethsur in tribu Juda sive Benjamin: & est hodie Bethsoron vicus, euntibus nobis ab Ælia Chebron in vicesimo lapide; juxta quem fons ad radices montis ebulliens. Et apostolorum Acta referunt, Eunuchum Candacis reginæ in hoc esse a Philippo baptizatum. Adonem more suo contrahens Usuardus, nullam tamen faciens mentionem quartæ Philippi filiæ, ita scripsit: &c.

Pag. 620 num. 9 ℣ 4 a fine, Mattheæ — l — Matthæe —

Pag. 621 num. 5, adde sub finem — Hactenus Papebrochius, secutus in ordinandis temporibus prædicti Patriarchæ, quam sibi collegerat de Patriarchis Alexandrinis, Chronologiam. Hanc, cæcitate circiter quinquennali & ingravescente ætate non valens perficere, tradidit juniori socio, P. Joanni Baptistæ Sollerio, cognoscendam, imo novis curis elucubrandam: quod is studiose fecit & accuratiorem Chronologiam contexuit; impressam ante tomum V de Actis Sanctorum Iunii; secundum quam, etiam hanc suam de S. Justo, emendandam cupit Papebrochius. Ex illius igitur pag. * 17, ubi de S. Justo, hujus initium patriarchatus collocari debet anno vulgaris æræ CXIX, terminus vero & mors Patriarchæ anno CXXX, VI Junii. Reliquam ibi chronologiæ discrepantiam, collatis ambobus locis, hic præmonitus, emendabit Lector, cui contigerit tali in argumento versari.

Pag. 632 post Acta SS. Amandi; Lucii; Alexandri, & Audaldi inseratur

DISSERTATIO CONJECTURALIS
De præmissis duabus sanctorum Martyrum classibus, an aliqui illorum iidem utrobique, an omnes diversi sint.

Amandus, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)
Lucius, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)
Alexander, Martyr Caunis, prope Narbonam
Audaldus, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)

C. J.

Recognoscenti mihi nonnulla in die VI Junii, & ejus tabulam Sanctorum pag. 615 consideranti, occurrunt in una classe, [Solos Amantium, Luciun & Alexandrum] sancti Amantius, Lucius, Alexander, Andreas, Donatus & Peregrina, martyres Niveduni; & continuo in proxima classe iterum sequuntur, sancti Amandus, Lucius, Alexander & Audaldus, martyres Caunis prope Narbonam. Pronum est, hæc legenti in mentem venire, utrobique eosdem fortassis censendos esse tres primos, qui fere synonymi sunt, nisi diversis adscriberentur locis. Atque hac præcipue causa diversis etiam commentariis elucidati sunt pag. 628 & 629; priores quidem ab Henschenio, posteriores vero a Papebrochio, cui tamen in ipso, quem præfigii, titulo, hi videntur a Nivedunensibus mutuo sumpti: & pag. 631 annot. a, recte observat, Audaldi nomen non sapere summam antiquitatem. Res sub caligine vetustatis perobscura est, nec lucem facile accipiet, nisi per conjecturas; quæ mihi imprimis desumendæ videntur e vetustissimis ecgraphis martyrologii Hieronymiani, nostro Epternacensi; Lucensi Florentinii; Corbejensi, quod Dacherius tomo 4 veterum Analectorum edidit, & Blumiano, quod Florentinius æd calcem sui martyrologii per variantes lectiones impressit.

[2] Ex his videor mihi posse conficere, Martyrum, in prima classe relatorum, [Niveduni passos,] tres primos, Amantium, Lucium & Alexandrum, tantummodo Niveduni passos esse, duos vero postremos, Donatum & Peregrinam, aliis Peregrinum, ad Alexandriam civitatem esse referendos; Alexandriam vero hic alii pro femina sumpserunt; alii, amputato principio, Andream fecerunt; alii, quia præcedebat Alexander, supervacaneum putantes, prætermiserunt; uti fit levitate aut ignorantia librariorum. Præterea confici indidem puto, palæstram trium priorum Martyrum, scribendam esse Nivedunum aut Nividunum, aut etiam Nevedunum, ut est in aliquibus; non Novidunum, aut Noviodunum, aut Niviodunum, uti scribunt recentiores. Ut hæc verisimilia fiant, adduco martyrologia præmemorata, incipiens a postremo, quod est Blumianum, quodque a se examinatum Florentinius indicat pag. 1054, descriptum fuisse sub annum DCCLXXII.

[3] In hoc codice ad VIII Idus Iunii, qui dies VI est, [eruitur e martyrologiis antiquissimis] ita legitur: Nividuno, Amanti, Luci, Alexandri, Alexandriæ, Donati, Peregri. In Africa, Itali &c. In penultimo seu Corbejensi apud Dacherium ad eundem diem sic habetur: Neveduno, Amantii, Lucii, Alexandri, Alexandriæ, Donatæ, Peregrinæ,…. In Africa, Italii &c. In antepenultimo seu Lucensi, talis est lectio; Nividuno, Amanti, Luci, Alexandri, Donati, Peregri. In Africa, Itali &c. Sed continuo occurrit hic Florentinius in suis Notis, censetque, librarium putasse, illic vitiose repetitum fuisse Alexandri vel Alexandræ nomen, quod in præcedentibus exprimitur, ideoque prætermisisse τὸ Alexandriæ, sive in urbe Alexandriæ, ad quam censet referendam Donati & Peregrini memoriam, pro ut illam eo retulerunt alii; expressius Notkerus, de quo mox. Denique in nostro Epternacensi Ms. ita legitur, vitiato initio ac medio: In Affrica, Amansi, Luci, Alexandri, Andreæ, Donati, Peregrinæ. In Africa, Itali &c. Videntur hæc quatuor vetustissima martyrologii Hieronymiani ecgrapha satis conspirare ad eamdemintelligentiam, ut videlicet Nividuno adscribantur tres tantum martyres, Amantius, Lucius & Alexander; Alexandriæ vero, quod celeberrimæ urbis, non feminæ, nomen putandum est, Donatus & Peregrinus, aut si mavis, Donata & Peregrina. Ita præter citatum Florentinium censet Notkerus, qui sub finem seculi IX floruit in monasterio Sangallensi, sic scribens in suo martyrologio ad eumdem diem VI Iunii: Noviduno, Amantii, Lucii, & beati Alexandri. Atque ut scias ad alium pertinere locum Sanctos, qui sequuntur; novum; uti in talibus plerumque consuevit, orditur versum, dicens: Alexandriæ, Donati & Peregrini.

[4] Ex dictis manifeste colligitur, codicem nostrum Epternacensem, [Epternacense hic convincitur errare,] initio citati elogii sui, ut jam monui, corruptum esse; dum solus inter illos palæstram Sanctorum istorum facit Africam, quam alii omnes notant Nividunum fuisse. Et corruptio illa ex ipso ejus contextu convincitur. Si enim, in Africa passi fuissent sex illi, quos primo loco enumerat; cur nullo verbo interposito statim repetat; In Africa, Itali &c.? Sufficiebat semel Africam nominasse. Idem codex etiam convincitur ex iisdem citatis codicibus, errare in medio elogii, ubi post Alexandri, intruditur Andreæ, aliis ignoti: considerantiquepatebit ex Alexandriæ, sublato vocis principio, corruptum esse nomen. Et hujus codicis simile exemplar, si non ipsum (Moguntia enim non admodum procul distat Epternaco) nactus fuerit Rabanus, Præsul Moguntinus, [idque secutus Ribanus & Beda impressus.] dum eosdem errores transtulit in suum martyrologium, & novo auxit. Nam pro nomine Alexandri, posuit, in Alexandria, sic scribens: In Africa, S. Amanti, Lucii. In Alexandria, Andreæ, Donati & Peregrini. Relinquere debebat Alexandri, ut erat, & restituere pro Andreæ, Alexandriæ, seu in Alexandria. Eadem omnino descripsit ex Rabano, Bedæ impressi amplificator, sed ad diem sequentem.

[5] Meliora habet ad proprium diem, VI Iunii, Beda Ms. his verbis: Nividuno, natale sanctorum Amantii, Lucii, & Alexandri. [Meliora habet Beda Ms.] Ita codex Tornacensis S. Martini, Lætiensis, Atrebatensis. Eadem sententia de tribus tantum Nividuni passis, multum confirmatur, ex vetustissimo monasterii PP. Benedictinorum S. Savini de Levitania in montibus Pyrenæis, in agro Terbiensi, [& Anonymus S. Savini,] martyrologi Ms. abhinc circiter quingentis annis exarato in pergameno, quod impressum legiturapud Saussayum tomo 2 martyrologii Gallicani pag. 1247; quodque, uti idem Saussayus prænotat, aliquorum Sanctorum, ad Gallias spectantium, non ita cognitorum, nomina recenset: ex quo, uti & ex contextu ipso, manifestum est collectorem dicti martyrologii præcipue intendisse, ut solos Galliæ Sanctos, aut quoquo modo cum Galliis connexos, suis in monasterio S. Savini proponeret cognoscendos. Usum fuisse Auctorem martyrologio Adonis, observo, ex sequentibus locis, ubi agit die XVII mensis Ianuarii de martyribus Lingonensibus; 1 Maii, de S. Andeolo; XXI Iulii, de S. Victore; XXV Octobris, de S. Fronto seu Frontone; 1 Novembris, de S. Benigno: quorum elogia, solito longiora, describit iisdem, quibus Ado, verbis. Habuisse Hieronymianum, deprehendere nusquam possum.

[6] Interim tamen comperio, bis ab ipso citari palæstram martyrum, Nividunum, [qui Nividunum ad Gallias videtur referre,] iisdem diebus IV & VI Iunii, quibus etiam, & tantum, legitur nomen illud in Hieronymiano. Quod, si neuter scriptor ex altero, ut mihi certum videtur, descripsit; debet Noster illud reperisse in aliis Gallorum antiquorum monumentis, uti multa alia habet, aliis ignota, ad solas Gallias pertinentia: interqueilla reponas licet Nividunum, sanctosque martyres ad illud ab ipso relatos. Nullum enim locum Auctor in toto opusculo suo nominat, quod sciam, extra Galliam situm; præterquam quod semel meminerit Romæ ad III Maii in Sixto Papa, quem addit Episcopum Convenarum fuisse nempe in Gallia. Semel item meminit Byzantii ad VII Iunii; sed in margine notatur Bisuntii, quod pariter in Gallia. Semel denique meminit Auxiopolis, ad VIII Maii; quod diversum potest fuisse in Gallia, ab Axiopoli ad Danubium in hodierna Bulgaria; viderique potest Auctor noster intellexisse civitatem archiepiscopalem, Auscitanam seu Auxitanam, vulgo Ausch & Aux, inter Tolosam & Condomum; ex quo formaverit ipse Auxiopolis.

[7] Utut est: in illo martyrologio suo ita scribit: Die VI Junii. Nividuno, [ubi tres Sancti fuerint passi,] natale sanctorum Amantii, Luci & Alexandri: prætermissis quæ apud alios sequuntur nominibus, Alexandræ, aut corrupte, Andreæ, Donati & Peregrini: utique quia existimavit, priores ad Nividunum & Galliam suam pertinere, non item posteriores. Ex præmissis etiam colligitur, tres illos martyres agonem suum complevisse Nividuni, Niveduni, Neveduni; non autem Novioduni, ut habet Saussayus & interpretatur auctoritate sua Nivernos; neque Nivioduni, ut scribit Maurolycus; imo neque Noviduni, ut est apud Notkerum impressum. Nimis enim constans est antiquorum omnium scriptio, a qua propter recentium imaginationes aut sphalmata non potest prudenter recedi.

[8] Fuerunt quidem olim plures, & fere supersunt hodiedum, [non Novioduni] civitates, Noviodunum nomine, per Gallias, puta in Æduis, in Aulercis, in Biturigibus, in Suessionibus; item una in Mœsia ad Danubium aut potius Istrum, altera in Pannonia superiore ad Savum. Quam ultimam tamen civitatem quamvis alii Noviodunum scribant cum tabula Peutingeriana; Ptolemæus scribit Novidunum, Νοουίδουνον, at nulla omnium Nividunum. Interim Henschenius, quamvis dicat, se nihil in re obscura determinare, potius adscribendam existimat palæstram Martyrum nostrorum Noviduno in Pannonia, quam Galliis. Tum, uti pag. 628 num. 4 loquitur, quia nec apud antiquos, nec apud recentiores Maurolycum atque Galesinium, additur, esse locum Galliarum. Tum quia, utpag. 377 num. 2 legitur, cum in Pannonia imperatores Diocletianus & uterque Maximianus sæpe ac diutius fuerint commorati, opinatur, justam Sconlebii aliorumque suspicionem esse, complures ex iis martyribus, quos vulgaris opinio Galliæ adscribit, Pannoniæ relinquendos esse.

[9] Verum Henschenius animum non adverterit ad illud, quod jam monuimus, martyrologium S. Savini, [aut Noviduni.] in Pyrenæis scriptum, tantummodo collegisse Sanctos, qui ad Galliam spectant. Præterea Noviodunum, aut etiam Novidunum illud Pannonicum, non est Nividunum aut Nivedunum. Adde quod duæ tantum classes Martyrum reperiantur, per totum sacrum annum, Nividuni aut saltem Niveduni passorum, nempe ad diem IV & VI Junii, ut jam notavi; quodque locus ille totidem & iisdem characteribus utrobique scribatur in ecgraphis Hieronymianis, Blumiano, Corbeiensi ac Lucensi antiquissimis; nec non in Mss. sub Bedæ nomine supra citatis, atque in S. Savini. Imo & in omnibus codicibus Usuardi nostris, sat multis, tam Mss. quam impressis, ad diem VI Iunii (die enim IV illi sanctos Nividunenses nullos habent) legitur in plerisque, Nividunum; in aliquibus, Nivedunum; in uno alterove, Nevedunum; in nullo, quod sciam post diligens examen, Novedunum, Noviodunum, aut Niviodunum. Quæ constantia in scribendo, saltem suadet, alium per Nividunum designari locum, alia per Noviodunum. Cumque hujus nominis civitates, olim æque ac nunc notissimæ fuerint plures; cur si aliquam illarum indicare voluissent, scripsissent antiquiores isti, Nividunum, & tam constanter omnes? Posteriores, qui exscisa, ut putamus, hujus nominis urbe, præter nomen Nividuni nil repererunt, illud per suam conjecturam verterint in Novi — Novio — aut Nivio-dunum. Ex dictis sequitur, utramque classem Martyrum citatam, æque ac alteram, eodem jure ad Nividunum & Gallias referendam esse.

[10] Quod si cui ad Pannoniam & fluvium Savum referendi videantur Martyres illi, [Quæritur situs Nividuni,] quia ibi imperatores Diocletianus & uterque Maximianus sæpe ac diutius fuerunt commorati; mirum, eadem de causa, alteri cuipiam posset videri, quod non plures ibidem quoque diebus passi fuerint. Quod porro recentiores, Maurolycus & Galesinius, non addant, Nividunum esse locum Galliarum, suadere nihil in rem præsentem potest, quia neque addunt, esse locum Pannoniarum. Imo, ut quid id addidissent illi? recentiores sunt quam ut fidem in rebus istiusmodi antiquis, sola auctoritate sua faciant absque testimonio veterum. Oportet igitur alibi extitisse Nividunum. Ubi autem potius, quam in ipsis montibus Pyrenæis (ubi auctor martyrologium suum scripsit) aut prope illos & a quibus non admodum longe absunt Caunæ; ubi, ut mox dicemus, hoc ipso die VI Iunii coluntur quoque tres martyres Amandus seu Amantius, Lucius & Alexander, quos siquis velit eo translatos fuisse ex Pannonia potius, quam ex vicinis montibus, id debebit argumento aliquo verisimile reddere. Quid porro prohibet in Pyrenæis montem fuisse aliquem, ceterus nivosiorem, unde civitas vicina Nividunum vocata sit? Composita namque vox illa est, ut patet, ex Latina Nix, Nivis; & antiqua Celtica, Dun, quæ collem & montem notat, ac Latinis formatur Dunum: cujus terminationis nomina urbium, per Gallias olim frequenti in usu fuerunt, atque etiam nunc sunt in multis. Videlicet Noviodunum, ut jam diximus, quadruplex. (Si illud, Novidunum scribatur, novum montem significabitpotius quam montem nivosum.) Quadruplex item Lugdunum, nempe Segusianorum, Convenarum, Clavatum & Batavorum. Adde Augustodunum, Cæsarodunum, Segodunum, Meliodunum, Minodunum & alia.

[11] Quod autem nunc ignoretur Nividuni situs, mirum antiquitatis scrutatoribus videri non potest; [quod initio seculi 5 potest excisum fuisse.] cum sciant, & civitates occumbere, & sua habere cadavera, suisque ipsarum ruinis ita obrui frequenter, ut post aliquot secula nec vestigium, & sæpenumero ne nomen quidem supersit. Nunc nomen Nividuni adhuc habemus, situm ignoramus. Potest eversum fuisse initio seculi V, quando Wandali, Suevi, Alani, reliquam Galliam barbare depopulati, invaserunt Occitaniam, destructisque ibi variis civitatibus, etiam Nividunum solo æquaverint, quemadmodum æquaverunt Albam, civitatem episcopalem, cujus certus situs adhuc quæritur; & nisi episcopalis fuisset, suumque nomen (Sede Vivarium in tutiorem locum translata) aliquamdiu ibi retinuisset, fortasse nunc ne quidem Albæ istius nomen reliquum foret.

[12] [Iidem tres coluntur Caunis,] Venio nunc ad Commentarium sequentem de sanctis Martyribus Caunensibus, Amando, Lucio, Alexandro, Audaldo, in Gallia prope Narbonam honoratis. In his tres primi iisdem plane indicantur nominibus, quibus tres priores in superiori Commentario; quos jam diximus solos ad Nividunum referendos esse, & illud verosimiliter situm ad Pyrenæos. Quod enim primus, ibi vocatur Amantius, hic vero Amandus, differentiam inferre non debet: cum Amandus sic primum Latine appellatus sit seculo X vel XI a collectore Actorum; qui intelligens vernacula lingua illum vocari saint Aman (id enim auditu tantum percipitur, sive scribatur Gallice Amant, sive Amand) Amandum appellare Latine maluit quam Amantium: potest etiam Gallice scriptum invenisse Amand ex ignorantia vulgi, aut librariorum oscitantia, levi mutatione litteræ unius.

[13] Quid autem de S. Audaldo? Claudius Castellanus, versatissimus in etymologia, [eo verisimiliter translati Nividuno,] originatione & variatione vocum Gallicarum, uti patere potest ex Vocabulario ejus hagiologico; per litteras familiares de S. Audaldo, ejusque nominis mutatione ex Teodardo, archiepiscopo quondam Narbonensi sancto, ad nos quædam, non spernenda, transmisit cogitata sua; quibus etiam verosimile fiat, in montibus Pyrenæis aut illorum appendicibus sub diœcesi Narbonensisitum fuisse olim Nividunum, in quo Amantius, Lucius & Alexander passi fuisse leguntur, quorum sacra Lipsana deinde, Wandalis Galliam & imprimis Occitaniam cum excisione urbium multarum barbare depopulatis, [a Gothis forte exciso.] eversoque ab illis Nividuno; Caunas translata fuerint; quibus lapsu temporis adiuncta etiam sit pars corporis S. Theodardi, istius diœcesis Narbonensis episcopi; qui propterea cum prædictis sanctis Martyribus ibidem cultum habuerit, ideoque a posteris, Acta illorum scribere post longa temporum intervalla aggressis, creditus fuerit, ex eorumdem societate fuisse. Huc facit cogitatio Castellani, opinantis vocabulum Gallicum, Saint Thodard (quod pronuntiatur acsi scriptum esset, Saint Audard) a parum cautis librariis, etiam in Actis publicis, scriptum fuisse Latine, S. Audardus, imo & S. Audaldus; quia nempe in Cadurcensi provincia & versus Montem-Albanum, ubi præcipua pars corporis sancti istius archiepiscopi Narbonensis in veneratione est, appellatur Gallice, Saint Thodalt. Unde tandem factum sit, S. Audaldus. Adiungit porro, quatuor illos Sanctos, nempe Amandum seu Amantium, Lucium, Alexandrum & Audaldum (nescio, an e certis instrumentis, an aliunde) ita simul honoratos fuisse, tenente toto seculo X, in ecclesia S. Tertullini, sic ut nihil de illis notum esset præter nomina. Is qui seculo XI eorum fabricavit Acta, accepit Saint Thodalt. Gallice (quod auribus sonabat Saint Audald) pro socio trium aliorum martyrum, eaque sua Acta falso illo fundamento superstruxerit. Ita Castellanus in confirmationem sententiæ nostræ; quæ mihi quidem, quantum licet in re obscurissima, conjecturalem nostram opinionem multum stabiliunt.

[14] Scio quidem, Castellanum postea in suo Martyrologio universali Gallice conscripto, atque anno MDCCIX publicato, [An passi sint Niveduno Equestriū] ad diem VI Iunii in margine annotare Nivedunum Equestrium pro palæstra sanctorum Amantii, Alexandri, & sociorum, prout eorum memoria signatur tum in martyrologio Romano hodierno, tum in antiquioribus nonnullis post Usuardum Mss. Verumtamen illi duo Amantius & Alexander, alii non sunt, quam quos in ecgraphis martyrologii Hieronymiani jam consideravimus. Prætermisit Usuardus, in omnibus fere ejus nomine descriptis martyrologiis Lucium, quem sub titulo Sociorum comprehenderit cum aliis Martyribus, quos nequiverit ex diversa scriptione martyrologiorum antiquorum dijudicare, referendine essent ad Nividunum, an vero ad Alexandriam. Similiter habemus in nonnullis martyrologiis Mss. sub nomine Bedæ, in quibus soli proponuntur, Nividuno sancti Amantius & Lucius, prætermisso Alexandro, nulla etiam sociorum mentione facta, uti nec fit in plerisque codicibus, tam Mss. quam impressis Usuardi. Ex quo consequitur, Bedam & Usuardum, alios Nividuno non putasse adscribendos Martyres, quam Amantium, quem habet uterque nominatim, & Alexandrum, quem habet nominatim Usuardus, atque Lucium, quem nominatim habet Beda, in aliquibus saltem codicibus; nulla mentione facta illorum, quos non ad Nividunum, sed Alexandriam diximus referendos. Qua ex re multum comprobatur sententia nostra, quam proposuimus supra, solos Amantium Lucium atque Alexandrum Nividuni passos.

[15] Redeo ad Nividunum Equestrium Castellani; quod eruditissimi passim Geographi collocant prope lacum Lemanum in Helvetiis, [quod est in Helvetiis.] medio fere itinere inter Genevam atque Lausanam, quodquenunc in tabulis plerisque notatur Nion aut Nyon, olim vero scribebatur, uti legimus in Notitia Provinciarum & civitatum Galliæ, Civitas Equestris Nojodunum. Reflecto animum ad apices scriptionis, qui tales sunt, ut Nojodunum, non magis quam Noviodunum, sumi possit pro veteri, quod quærimus, Nividuno. Quapropter magis mihi placet prior Castellani opinio, nostræ consentiens de Nividuno, ubi sancti Amantius, Lucius & Alexander passi sunt, ponendo illud, in aut prope Pyrenæos, potius quam in Helvetia. Quia illa opinio nullam pro se conjecturam habet, habet aliquam nostra, uti jam ostendimus. Sanctorum quippe illorum corpora jam olim Caunis, non procul a Pyrenæis, in honore fuerunt, eorumdemque memoria, martyrologio S. Savini in ijsdem montibus, adscripta legitur.

[16] Si quæras, ubi Caunæ sint: dictum jam est in titulo commentarii Papebrochiani, [Caunæ villa sunt in diœcesi Narbonen.] & in hac Dissertatiuncula loco non uno, esse prope Narbonam, videlicet ad fluvium Argentoduplum, qui Caunas alluit, ac deinde præterlabens loca, Gallice Rieux & Liran dicta (uti auctor est LudovicusCoulon, de fluminibus Galliæ, parte 2 pag. 279) influit in Ataxem, Gallis l'Aude, non admodum longe supra Narbonam. Ejusdem loci, ac monasterii illic conditi, quod etiam ipsum Caunæ appellatur, meminit Præceptum Caroli Calvi anno DCCCLXXV datum, apud Mabillonem de re diplomatica pag. 545; in quo legitur monasterium, quod dicitur Caunæ, esse in pago Narbonensi, constructum in honorem Apostolorum Petri & Pauli, super fluvium Argentoduplum. Quando illud condi cœperit, non adeo perspicuum est. Villam Caonas sive Caunas, a comite quodam Milone ante annum DCCXCIV donatam fuisse Aniano, tunc S. Joannis & S. Laurentii monasteriorum, quorum ultimum etiam Celto vocatum fuit, abbati, docet apud eumdem Mabillonem Præceptum Caroli Magni pag. 505: in quo legitur Carolus concessisse, id est confirmasse, Aniano prædicto villam Caonas, sicuti Milo ad suum Aniani monasterium per suas litteras delegavit, cum omnibus appendiciis suis.

[17] Sub hæc fere tempora, certe Carolo Magno adhuc vivente, [ubi & Monasterium Caunæ] reperitur in dicta villa etiam fuisse monasteruim Caunæ, quod Daniel abbas pariter concessit abbati Aniano. Id declarat Præceptum Caroli Calvi jam citatum; in quo Rex ita loquitur: Detulit nobis Hildericus abbas monasterii Caunensis, præceptum avi nostri Caroli Augusti imperatoris, quo continebatur, qualiter eundem monasterium bonæ memoriæ venerabilis abbas Daniel Aniano abbati in sua elemosyna concesserat. Si in Præcepto regi oblato, Carolus magnus, Calvi avus, [vivente Carolo M. datum Aniano Abbati Celtonis.] vere scriptus fuit Augustus imperator, constabit, intra XIV primos seculi IX annos concessum Aniano, tunc in Celtone abbati, monasterium Caunas fuisse. Sed hinc nihildum de origine ejus habemus. Potest multos ante annos constructum, tunc Aniano, vitæ sanctimonia monasticaque disciplina claro, traditum fuisse. Æque incertum est, quo tempore illuc translatæ fuerint reliquiæ sanctorum Amandi seu Amantii, Lucii, & Alexandri: priusne quam donatio monasterii fieret Aniano, an postea. Nam reliquiæ S. Audaldi sive Theodardi, archiepiscopi Narbonensis, sub annum DCCCXC in monasterio S. Martini vita functi, non possunt ante finem seculi IX prædictis reliquiis adjunctæ & in eodem loco cultæ fuisse.

[18] Auctor Actorum, quæ edidimus, tota historia sua non meminit Caunarum; sed postquam martyrii modum suo ingenio descripsit, [In Actis nulla Caunarū mentio, sed translationis,] tantummodo ait sub finem: Hæc facta sunt in Nividuno civitate VIII Idus Junii. Translata sunt autem corpora eorum (non indicat quanto tempore post: dixerat autem antea num. 7, corpora martyrum adducta fuisse per noctem ad muros civitatis Nividunensis, in locum, qui est secus prædium Adamanti, viri fidelissimi; ibique fuisse sepulta) translata sunt, inquit, corpora eorum ab Irenæo, sanctissimo viro & episcopo, in ecclesiam S. Tertullini, episcopi & martyris, VII Idus Septembris, Titulus porro, quem Actis præfixum invenimus, sive ab auctore sive ab alio additum, nescio; ita habet: Incipit passio beatorum martyrum Amandi episcopi, Lucii, Alexandri & Audaldi, qui passi sunt tempore Antonii principis, sub Aurelio præside in Nividuno civitate, pro Christi nomine. Mirum foret, hunc titulum, in quo mentio Antonii principis (quod volens intelligam pro Antonino imperatore) ab ipso auctore appositum fuisse; qui neque Antonium neque Antoninum nominat totahistoria sua, sed tantum præsidem Aurelium.

[19] Habemus ex his, quod & martyrologia antiqua habent, [quæ videtur non longi itineris fuisse.] passos fuisse martyres nostros in Nividuno civitate, quæ si longissime ab ecclesia S. Tertullini dissita fuisset, puta in Mœsia aut Pannonia, imo etiam ubi nunc civitates, Noviodunum nomine, per Gallias notæ sunt; dubitari non potest, quin aliquid de translatione longiore addidisset Auctor; qui potius de locis vicinis, & suo tempore forsan adhuc notis, intelligendus est. De Antonino imperatore sub quo passi fuerint sancti martyres, nihil est quod credi possit titulo, cum Acta ipsa sileant, nec alius scriptor id suggerat. De ecclesia S. Tertullini inquirit Papebrochius in commentario suo num. 5; nec invenit, quod satisfaciat. Quid si in Caunis sub tali appellatione ecclesia ante fuerit, quam monasterium ibi conditum sit? Denique Irenæus per Gallias episcopus, nullus innotuit hactenus, præter celeberrimum eumque antiquissimum Lugduni martyrem, qui huc videtur spectare non posse.

[20] Sunt igitur omnia incerta, præter locum passionis, [Hactenus dicta, pro conjecturis accipienda.] Nividunum; & monasterium, ubi postea, & forte hodiedum corpora martyrum in veneratione sunt, Caunas. Atque hæc sunt, quæ non aliter pleraque, quam ut conjecturas nostras considerarivelim. Dum interim verisimile sit, sanctos Amantium, Lucium & Alexandrum in priori classe, tantum subiisse martyrium Nividuni. Nividunum vero quia sic ab antiquis constanter scribitur; non esse Noviodunum: denique Nividunum, nullibi nunc notum, non procul abfuisse ab ecclesia S. Tertullini, ad quam inde dicuntur translatæ fuisse prædictorum martyrum reliquiæ; quæ deinde in monasterio Caunis in diœcesi Narbonensi conservatæ fuerunt.

[Errata]

C. J.

Pag. 644. Ante S. Claudium pone Commentariolum De S. Ceratio episcopo, Gratianopoli in Gallia; pro ut is legitur inter Paralipomena ante tomum 2 Junii, pag. LXXXVIII. Ibidem videsis pauca alia addenda prædictæ pag. 644, num. 1 ℣ 18, & pag. 729 num. 5 ℣ 22. Attamen in iss, quæ hoc ultimo loco præscribuntur, paginæ 729 addenda, obrepsit ℣ 4 — Rodanense — lege — Rotonense. Et ℣ 6 — Aëriensi — lege — Aturensi Vasconiæ diœcesi

Pag. 729. col. 2 ℣ 14 — DCCCLIX — lege — DCCCCLIX —

Pag. 749. De S. Alexandro martyre, episcopo Fesulano col. 2 ℣ 3, Post — de quo — sic continuanda est oratio hoc modo — de quo tria martyrologia Usuardi, Florentiæ aucta Medicæum & Strozzianum Mss. tertium vero impressum anno MCCCCLXXXVI, sic scribunt hoc die: Apud civitatem Fesulanam, natale S. Alexandri episcopi & martyris ejusdem civitatis. De ejusdem aliorumque Sanctorum Fesulis translatione meminerunt eadem martyrologia Mss. Strozzianum & Medicæum ad diem XVII Februarii: Apud civitatem Fesulanam in partibus Tusciæ, translatio corporum sanctorum Romuli, episcopi primi ejusdum urbis, Alexandri episcopi, Donati & Romani episcoporum prædictæ urbis; atque sanctorum martyrum Carissimi, Crescentii & Dulcissimi, & aliorum Sanctorum & Sanctarum, reliquiarum De eodem Alexandro Ferdinandus Ughellus &c.

Pag. 756 quæ annotat. g dicuntur de Translatione S Mauri, tantisper deleantur; cum ad Ianuarium & Vitam istius Sancti, absoluto sacro anno, reditum fuerit, secundis curis examinanda a posteris.

Pag. 879 num. 35 ℣ 17 — arcus — lege — acus —

APPENDIX C. J.
Ad Commentarium prævium de S. Norberto, ordinis Præmonstratensis institutore.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Habeo binas litteras, quas reverendissimus F. Arnulphus Simon, [Vita S. Norberti anno 1704 Gallice impressa.] Abbas Bonifageti & in congregatione antiqui rigoris Ord. Præmonstr. vicarius generalis anno MDCCI die IX Novembris; & MDCCII VII Februarii dedit Nanceji ad reverendiss. D. Joannem Chrysostomum Teniers, abbatem S. Michaëlis, ejusdem Ordinis Præmonstratensis, Antverpiæ, cui hæc nostra S. Norberti Acta inscripseramus. Hic utrasque litteras, quæ ejusdem argumenti sunt & varias reverendissimi Arnulphi dubitationes atque quæsita, circa plura vitæ Norbertinæ minus nota & obscuriora capita continent, ad me pro antiqua familiaritate sua misit, rogans, ut pro se ad allatas dubitationes responderevellem. Feci quod potui, & responsionem meam ad reverendiss. D. Jo. Chrysostomum detuli. Exinde Vitam S. Norberti, cujus causa quæ dixi petita fuerunt, emisit in lucem lingua Gallica Luxemburgi anno MDCCIV Ludovicus Carolus Hugo ejusdem Ordinis ac reformationis. Est illa auctore suo erudito digna, chronologica serie & candore historico digesta in libros quatuor; quorum singulis seorsim suæ subjectæ sunt annotationes ad illustrandam magis historiam. Fatetur obiter in Præfatione, editionem nostram Actorum S. Norberti, & in illa multiplices observationes sibi profuisse: & ego vicissim nonnulla observo in ipsius lucubratione, quæ illustrare nostra magis possint. Procedat igitur, tum inde, tum aliunde Appendix hæc, Commentario Papebrochiano pag. 819 subnectenda.

[2] Pagina igitur nostra 809 col. 2 ℣ 10, prognatus dicitur Norbertus fuisse sub annum MLXXXV, [Nativitas ejus refertur ad an. 1080.] quod per oscitantiam typothetarum factum sit, pro MLXXX, uti patet e pag. 823 annot. g, ubi idem annus MLXXX nativitati ejus adscribitur, & vix tardius potuisse natum esse, colligitur ex tempore, quo sacerdotii ordine initiatus fuit subannum MCXV, jam transgressus ætatem annorum XXX, ante quam ætatem presbyterum ordinari ab episcopo, per canones tunc adhuc nefas erat, uti diximus supra pag. 11 num. 57, ex simili ætate sacerdotii suscepti inferentes tempus nativitatis S. Morandi; qui ejusdem seculi XII initio, uti Norbertus, floruit monachus Cisterciensis; & pluribus ostendit auctor Vitæ Gallicæ prædictæ in notis suis ad librum primum, pag. 57. Imo transgressus jam tunc fuerit Norbertus annum ætatis XXXV, quandoquidem archiepiscopus Coloniensis Fredericus, offerente se Norberto ex improviso, ut proxime inter ceteros ordinaretur, non mediocriter admirans, hominem (Norbertum) per se ipsum demum petere, quod ab aliis sæpe recusasset oblatum, uti legitur in vita cap. 2 num. 9. Hinc merito supponimus, ante tempus per canones statutum, ab episcopis ei ordinationem sacerdotii oblatam non fuisse. Cum igitur expresse hic dicatur, talem ordinationem ei sæpe ab aliis episcopi oblatam fuisse, ac per se ipsum demum petenti a Coloniensi collatam fuisse; non incongruum erit cogitare, a primi episcopi oblatione, quæ sæpe, & a variis episcopis iterata fuit; ad illud, demum petiisse a Coloniensi, quinquennium facile elapsum fuisse ultra annum ætatis ejus trigesimum, si non amplius. Quod mea quidem opinione amplius fuisse potest, & si quis verosimili argumento ostenderit, facile concessero, totidem annis ante annum MLXXX natum fuisse Norbertum, quot quis monstraverit, ultra annum XXXV ætatis fuisse ordinatum presbyterum. Idem quoque tempus nativitatis deduci potest, ex eo quod Norberto ante Burchardum oblatus fuit episcopatus Cameracensis, uti legitur in Actis nostris pag. 828 num. 25 fine, & pag. 867 initio. Oblatus igitur fuit Norberto episcopatus post obitum B. Odonis, anno MCXIII mense Iunio defuncti, antequam ei subrogaretur Burchardus. Ex quo iterum concluditur, Norbertum tunc ætatem annorum XXX, ante quam episcopus non fiebat, superasse; atque adeo ante annum Christi saltem MLXXXV fuisse natum.

[3] Pag. 815 § IV sub titulo, Encomia S. Norberto ejusque Ordini ab ejusdem ævi scriptoribus data referatur Guibertus, [Encomia Guiberti Abb. de Norberto,] S. Mariæ de Novigento abbas, religiosissimus juxta ac doctissimus, primo loco, tum quia is reliquos encomiastes ætate præcedit, tum quia Norberto, adhuc in Galliis agente, familiariter usus fuit, mortuus anno MCXXIV. Guibertus iste S. Anselmi quondam discipulus, commentarios suos, quos Tropologias vocat, in prophetas Osee & Amos & Lamentationes Jeremiæ, sic Norberto inscripsit apud Dacherium pag. 182: Amantissimo Patri & venerabili Domino, universæ caritatis affectione colendo, totius sanctæ interiotatis vero cultori, ac veræ discretionis magistro Norberto frater Guibertus, monachus nomine, peccator operibus, prosperis sui suorumque gaudere successibus. Tum sic præfatur: Arduum nimis & magistris veteribus horrescendum, præsentis prophetiæ pelagus aggressuri, ad te (alloquitur Norbertum) liberalissime Doctor, tanti ausus causas, tuæ conscii humilitatis, inferimus: cujus verba excusationis non ambigo, quod modestia tua ea mente suscipiat, qua a me intentione apud tuas sobrias aures promi constat. Ibidem pag. 224 idem Guibertus in proœmio libri IV, ad eumdem Norbertum se convertens, ita habet: Tibi ergo, Reverende Magister, in quem non modo nostra, sed & nos appulimus, qui infinitas scientiæ copias cunctis sine livore communicas, totius summam corrigendæ nostræ orationis imponimus, ut secure dilates aut minuas, siquid plus æquo minusve dixisse, tuo judicio, reperiri poterimus.

[4] Denique absoluto commentario suo, quinque libros complexo, [ejusdem epistola ei inscripta,] Guibertus epistolam scripsit ad eumdem Norbertum, qua ejus arbitrio eosdem libros subjicit censendos. Epistolam illam protulit in lucem in suo Supplemento Patrum, ut vocat, Parisiis anno 1686 pag. 489, Jacobus Hommey Augustinianus, ex cod Bibloth. Navarr. ratus, illam a se primum edi, ideoque monet, ad finem commentariorum Guiberti apud Dacherium appendendam. Verum eadem epistola jam pridem apud eumdem Dacherium legebatur suo loco, ad calcem libri V commentariorum pag. 262, sub titulo Epilogus; qualis vere est operis præmissi, quod uti ab initio inscripsit Norberto, ita ad calcem ei offert censendum. His ad lectoris instructionem prænotatis, profero ex eadem epistola seu Epilogo, quæ ad laudem Norberti præcipue spectant. Ita orditur.

[5] [in qua laudatur a sinceritate,] Quoniam ergo hujus æstuantissimi freti qualemcumque, Deo ductore, portum attigimus, ad te tandem, in quo totius sinceritatis judicium præminere non ambigo, quasi in solidissimo littore commercia nostra, magnis cordis & corporis coëmpta sudoribus, Magister reverende, deponimus. Nec enim te improvide eligimus hujus nostræ supellectilis appretiatorem, imo vigilantissimum discussorem, cui prorsus insolitum scio, [æquitate,] sine omnimodæ æquitatis intuitu censoria quempiam jaculari sententia, cujus nimirum operis gressus indesinenter præcurrere consuevit intellectualis consilii palpebra. Non absurde, inquam, præsens opusculum tuis disquisitionibus applicuisse decreverim, præsertim cum indubitanter agnoverim neminem super interioris hominis statu, in cunctis nobis contiguis regionibus, [discretione,] majoris discretionis obtinuisse vim. Nec id injuria. Quid enim spirituale nescias, cum in hujus examinatione te indesinenter exerceas? In his tractibus noctem diei continuas, in hujus contemplationis radio totius interni habitus delectatione conspiras.

[6] Quod si ad animales, quorum copia est infinita, magistros, [assiduitate contemplationis,] & qui suis dignoscuntur sensualitatibus irretiti, aliqua spiritualiter sensa proponerem, studium plane meum, eorum lentitudine considerata, gravissime examinarem. Ad te igitur, qui spiritualiter cuncta examinas, & a nemine judicaris, securus intendo: [perspicuitate ingenij,] quia ad liquidum universa, & etiam ijs majora, non penetrare non poteris; cum nihil sit aliud quam divinum & spirituale quod vivis. Si qua ergo istic corrigenda perpendis, [aliisque dotibus.] consilio cum scripturis, quarum tibi non infrequens usus extat, communicato, nequaquam corrigere dedigneris; sciens indubie, quod non ingratum me ullo modo reperies, si qua inibi obliteranda, vel potius immutanda notaveris. Ac tandem post pauca concludit Guibertus, se illa sua scripta non tam Norberti lectione, quam oratione firmanda & auctoranda (alia lectio habet, auctorizanda) transmisisse.

[7] Item, initio § nostri V, pag. 817 producitur encomium Roberti de monte, [Encomium, sub nomine Roberti de monte allatum,] tamquam Sigeberti Gemblacensis usque ad annum MCCX continuatoris. Fateor ita passim scribi ac putari. Verum post diligens examen continuationis istius; opinor, me deprehendisse, Robertum de monte ad annum illum non supervixisse, sed annos circiter XXIV antevivere desiisse; nec non, continuationem istam non unius, sed trium diversorum collectorum esse: adeo ut pars prima continuationis ab anno MCXIII, quo Sigebertus obiit, pertingat usque ad annum MCLV; cujus auctor ignotus, circiter illud tempus obierit. Partem alteram, quæ vere Roberti de Monte sit, extendi ad annum usque MCLXXXVI. Postremam denique esse monachi Gemeticensis. Hæc mea opinio, quam pridem concepi, in Dissertatione propria, hoc ipso Iunii Supplemento verosimiliter locum inventura, pluribus explicabitur: [ad secul. 12 referatur.] Interea deduci inde hic potest, encomium sub nomine Roberti de Monte allegatum, non ad auctorem seculi XIII, sed seculi præcedentis referendum esse, qui sub annum MCLV scripserit, ac forte etiam obierit. Est autem encomium tale; Sub his temporibus (anno MCXXXI) Ordo canonicus Præmonstratensis &c. uti impressum est loco citato; atque referri debebit ex opinione nostra ad § præcedentem.

[8] Adjungatur hic etiam Ludovici Caroli Hugo, auctoris Vitæ Gallicæ, de qua præfati sumus, ejusdem Ordinis Præmonstratensis, [Candidum habitum] sententia circa colorem candidum habitus, quem præscripserit Norbertus suis, ut ajunt aliqui, ex revelationeB. Mariæ virginis, ad honorandum candore vestis mysterium conceptionis ejus immaculatæ. Eoque magis sententia ejus adjungenda hic est quod pridem æmuli quidam nostri, illo ex capite concitare in nos ex temeraria opinione sua conati sint Reverendissimum Joannem Chrysostomum Teniers, abbatem Ordinis Præmonstratensis in hac civitate, supra laudatum; quasi nos ad Acta S. Norberti tunc nondum illustrata, nedum impressa, prædictam revelationem elevaturi essemus, uti mihi pro sua familiaritate declaravit ipsemet Reverendissimus; simul injungens pro sua æquitate & amore veri, ut nequid propterea prætermitteremus scribere super argumento isto, quod magis consonum veritati judicaremus: se id susque deque habiturum.

[9] Post hæc, ad vitam S. Norberti sat multa commentatus est Papebrochius illa de re ad veritatem adstruendam, [a B. Maria Virg. Ordini præscriptum non esse,] quæ legi possunt pag. 837 annot. a. & pag. 860 annot. f. Sed clarius loquitur Hugo, pag. sua 101, dictaque ibi sua confirmat in Notis pag. 157 fine. Primo loco, relatis quibusdam Viri sancti statutis de Ordine suo, ita pergit: Isthæc contestatio aliorum contra alios, destruit fictionem quorumdam scriptorum posteriorum, qui protulerunt absque teste, quod sanctissima Virgo apparuerit sancto Institutori, præscripseritque in visione miraculosa formam & colorem habitus, ut alumni ejus per candidum vestis colorem honorarent mysterium immaculatæ conceptionis suæ. Et subjungit continuo: Quaæ veri similitudo, quod Religiosi, qui tam solicite sequebantur quævis signa voluntatis divinæ, opposuissent sese tam certæ demonstrationi matris Dei? Estne credibile, S. Norbertum, qui non tergiversabatur suis pandere apparitionem S. Augustini, voluisse iisdem clam esse apparitionem Mariæ? quodque inter rationes, cur illis præscriberet colorem habitus candidum præ aliis, non attulerit illam, quæ omnium erat præcipua, & rem liquido confecisset? Tum alia subnectit dicta sancti Fundatoris, quæ eodem faciunt ac legi merentur.

[10] Præterea in Notis ad locum istum, pag. 157, [probat Auctor vitæ Gallicæ.] prius dicta multis confirmat, atque fabulam piam (ita vocat ipse) ad originem suam adducit confutatque. Ac primum quidem, talis assertionis vestigium se, ait, reperisse in charta quadam LudoviciXI regis Franciæ, anni MCCCCLXXV, apud Pagium suum in Bibliotheca Præmonstrat. pag. 762. Eamdem opinionem secutos esse, Hardegomium, Gasparem Bruschium, Eusebium Nirembergium, Auctorem monastici Anglicani (locos singulorum ipse citat) eisque demum adhæsisse Emin. Card. Sfondratum in sua Innocentia vindicata, edita 1695: cujus verba e pag. 52 hæc citat: S. Norbertus religionem suam instituit in honorem Conceptionis, juxta communem & unanimem suæ familiæ traditionem, & quæ sequuntur de epistola, quam dicit Sfondratus, a Generali Ordinis Præmonstr. Philippo de Quintavilla ad regem Franciæ Philippum, quingentis annis post institutum a Norberto Ordinem scriptam fuisse. Quam sententiam omnino falsam esse, ait ibi Hugo, & clare demonstrat. Quia nempe talis Philippus numquam fuit Generalis Ordinis. Quia Philippus rex Franciæ nullus tunc potest fuisse. Philippus quippe, nominis istius sextus & ultimus, fatis cessit anno MCCCL, annis non amplius CCXXX ab instituto Ordine Præmonstrat. Atque hæc satis sunto ex testimonio viri eruditi ejusdem Ordinis, ad obstruendum os loquentium iniqua& aliis persuadere conantium sensa sua, quæ contra Acta Sanctorum nostra, gloriam Dei in Sanctis suis cum veritate dilatantia, conceperunt. Qui plura de prædictis scire vult, adire potest & legere Auctorem ipsum.

[11] [An recte dictum sit, Præmonstratenses] Idem Auctor, præterquam quod fateatur in præfatione sua, Acta S. Norberti, a Papebrochio illustrata, sibi profuisse; nihil ostendit in illis magnopere sibi displicere, nisi forte, quod ex dictis Papebrochii pag. 837, non recte sibi expensis, notet pag. sua 160, ipsum docere, quod discipuli sancti fundatoris Norberti nudis pedibus incesserint initio Ordinis. Sed locus iste videri potest notatione illa non indigere. Papebrochius citato loco sic scribit: Invenio, neque lineis vel indusiis ad carnem, vel toralibus ad lectum, usos initio Præmonstratenses; discalceatosque incessisse, insuper & perpetuam servasse a carnibus abstinentiam. Ad hæc respiciens Vitæ Gallicæ auctor, ita reponit pag. sua 108; Norbertus suis numquam permisit nuditatem pedum, & superaddit pag. 160 notationem hanc; Bollandicontinuatores in suis ad vitam S. Norberti notis pag. 837, scripserunt, quod filii sancti Fundatoris incedebant nudipedes initio Ordinis: additque; Nescio ego, ubinam id detexerint. Omnia Ordinis monumenta, maxime antiqua, nihil istiusmodi habent. Primæva ejus statuta, quæ facta sunt sub abbate Hugone anno MCXXVIII, plane contrarium docent.

[12] Probo hæc ego: nec ideo tamen improbanda video scripta citato loco Papebrochii, [initio Ordinis fuisse nudipedes.] qui statutis illis non adversatur. Ait, se invenisse, initio Ordinis, Præmonstratenses discalceatos incessisse. Cœpit ipse Institutor sic incedere; secutus est exemplum primus socius Hugo, qui relictis omnibus, se cum Norberto in eadem vita & paupertate contulit, uti legitur in Vita cap. 5: & apertius apud Harmannum monachum, Quod cum Norberto nudis pedibus ubique proficiscebatur. Nec aliter fecerint qui mox sese illis adiunxerunt socii plures. Constat Norbertum sic etiam continuasse ab initio Ordinis per sex annos; & jam electum archiepiscopum Magdeburgensem, nudipedem adhuc more suo & vili habitu amictum, inter principes viros, tam ecclesiasticos, quam seculares, longo itinere ad episcopatum suum profectum esse anno MCXXVI. Anexemplum sancti ducis, novi tirones sui mundique contemptores, in primo fervore suo, sub oculis ejus similiter secuti non sint? Ubinam monumentum Ordinis detexit Auctor Vitæ Gallicæ, quod doceat, istis initiis discipulos a magistro suo illa in re dissimiles fuisse? Certe Papebrochius aliud non dicit, tota annotatione sua, quam quod compererit, Præmonstratenses initio Ordinis sui incessisse, nudis pedibus. Quid verius? Annus MCXXVIII, non erat initium Ordinis, qui jam tum ab octennio institutus mire creverat; & octennium istud jure merito initium computari debet ac fuit. Quidquid deinde statutum sit, non tangit ibi Papebrochius, Quod etiam Vitriacus scribat, Præmonstratenses caligis calceatos dormire, ad ista initia referri non potest, sed ad tempora posteriora, quando jam anno MCXXVIII illa de re certæ leges, caronicæ vitæ convenientiores, conditæ fuerant auctoritate Ordinis.

[13] Addi liceat pauca de Capitulo Ordinis generali (quod Præmonstrati ex præscripto sancti Patris Norberti quot annis in festo S. Dionysii solebat celebrari, [Capitulum Ordinis generale Præmonstrati] quemadmodum testatur in Bibliotheca Præmonstratensi le Paige seu Pagiuspag. 254 additque, postmodum a Simone de Perona sub annum MCCCCLXIX celebrari cœptum esse Dominica quarta post Pascha; & sub Francisco a Longoprato anno MDCV mutatum fuisse in triennale) quomodo illud priscis temporibus agi consueverit. Habeo chronicon Emonis, abbatis primi Horti Floridi in Werum apud Ommelandos prope Groningam, quod orditur ab anno MCCIII ac terminatur in anno MCCXXXVII, in quo Auctor multa sui temporis scitu digna, suaque ipsius gesta & itinera, pro fundatione monasterii sui suscepta, distincte narrat; atque inter alia describit, quo pacto celebrari consueverit ac celebratum sit anno MCCXVII capitulum generale Ordinis in Præmonstrato, [quomodo celebratum sit an. 1217.] quo concesserat, atque se & locum novellum, monasterium nempe suum Floridi Horti, imbutum suavi sapore Præmonstratensium consuetudinum in usu vivendi & religione Deo servienti, obtulit, petens paternitatem, & percipiens, & litteras reportans in hunc modum: Ego Gervasius, Dei patientia, dictus Abbas Præmonstratensis, omnibus in perpetuum. Notum esse volumus…. quod cum ecclesia Floridi Horti in Frisia per Dei gratiam dilatari cœpisset ….. vir religiosus Emo ejusdem loci Præpositus … veniens ad generale capitulum Præmonstrati, se obtulit & locum suum ecclesiæ & ordini Præmonstratensi, quem elegit, & professus fuerat a primis ecclesiæ sibi commissæ fundamentis; ipsamque Præmonstratensem ecclesiam immediate matrem elegit, ut ecclesia Floridi Horti tamquam specialis filia Præmonstrati, per Præmonstratensem abbatem, tamquam per patrem regatur, secundum quod Ordinis exigunt instituta. Nos autem &c. Actum anno gratiæ MCCXVII.

[14] Idem Emo formam capituli prædicti, quod per triduum celebratum fuisse, [Acta die primo,] ait, sic descriptam reliquit: Primo die postquam ingressi sunt capitulum abbates Præmonstratensis Ordinis, procurantur litteræ variæ, & pro causis quibuscumque, tam per patres Ordinis, quam per nuntios potentum, & pro excusatione absentium; & conceditur fraternitas supervenientibus per librum solito more, item pro absolutione defunctorum, quibus olim, vel per certum nuntium, vel pro se petentibus per litteras, data fuit fraternitas: quorum litteræ recitantur. Quibus lectis, subjungit abbas: Anima ejus & animæ omnium fratrum defunctorum &c. Pro fraternitate quoque danda, multi tam viri quam feminæ religiosæ, pau peres & divites introducuntur.

[15] Die secunda ante ortum lucis pulsatur unum de maximis signis, [die secundo,] & statim omnes surgunt abbates & cappellani, dicentes apud se Primam; & pulsatis omnibus signis, omnes chorum ingrediuntur, & mox abbas ille, cui pridie injunctum fuerit, imponit solenniter, Dum sanctificatus &c. cum Sequentia, Veni sancte Spiritus. Missa itaque percantata, vel usque Agnus Dei, pulsatur nola, quæ suspensa pendet ante ostium capituli vel caminatæ abbatum, ter interciso sono. Finita missa omnes intrant capitulum, & omnibus decenter stantibus, imponit abbas Præmonstratensis, Alleluja, Veni sancte Spiritus. Quo peracto dicit, Benedicite; & mox abbas aliquis, humilians se ante dictum Præmonstratensem, accepta benedictione, facit sermonem. Postea, sicut prius, fraternitas a supervenientibus postulatur & conceditur, & abbates pro familiaribus suis postulant. His ita peractis, prior capituli abbas aliquis, publice pronuntiat, ut exeant cappellani; & continuo surgunt circatores duo, secundum ordinem, cum scedulis; in quibus continetur, quomodo se habet domus illa, quam visitarunt, in spiritualibus & temporalibus. Quibus recitatis porrigunt chartulas priori capituli; & coram Præmonstratensi se prosternunt dicentes; Siquid minus fecimus quam debuimus, veniam petimus: & abbas subjungit, Indulgentiam &c. Post hæc omnia dicit dominus Præmonstratensis his, qui Diffinitores dicuntur, ut facto prandio conveniant, & super singulis, quæ recitata sunt, tractent & disponant.

[16] Die tertia, ut prædictum est, ante ortum lucis pulsatur Prima, [die tertio & ultimo.] & ingressis omnibus chorum, imponitur solenniter, In medio ecclesiæ. Abbates interim qui volunt, missas celebrant, missa vero percantata, pulsatur nola capituli, ut dictum est; & omnibus in templo constitutis, imponit dominus Præmonstratensis, Veni creator. Postea dicit, Benedicite; & rursum fit exhortatio. Diffinitores autem, si adhuc habent indiscussa, iterum conveniunt seorsum, & alii, quo libet exeunt. Fit tamen interim exhortatio in capitulo claustri, cui multi intersunt. Reversis vero diffinitoribus in capitulum, pulsatur nola, & conveniunt singuli abbates; & surgens prior capituli dicit; Exeant cappellani, & nuntii abbatum remaneant; & ex tunc de tabula pronuntiat quæcumque diffinita sunt & scripta, videlicet de abbatibus deponendis, quibus dicitur; Abbates illi præ insufficientia sua cedant. Et statim surgunt & reddunt sigilla; & dat eis prostratis indulgentiam. Quibus rite de abbatibus peractis. surgunt, & capitulum claustri intrant; & si quæ sunt de culpis subditorum ordinata, pronuntiantur in audientia omnium. Postremo dominus Præmonstratensis, more Præfationum in Parasceve, orat pro omnibus gradibus Ecclesiæ. Tandem accensis candelis & allatis stolis & baculo pastorali, excommunicantur proprietarii, & alii secundum ordinem, & dicit: Omnis proprietarius &c. auctoritate Domini nostri Jesu Christi &c. subjungens, Fiat, fiat; & projicit ad terram candelam, quam tenuit; & alii abbates similiter. Postea subjungit, Confiteor. Misereatur. Indulgentiam. Sequitur Benedictio, Sit nomen Domini benedictum. Adjutorium. Benedicat. Atque hæc sint paragraphus VI, commentario Papebrochiano subnectendus.

[Errata]

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Nunc ad alia quædam emendanda, tum quæ ego, tum quæ amicus noster adm. R.D. De Vaddere, Prior in abbatia Parcensi Ordinis Præmonstratensis prope Lovanium, in Actis S. Norberti observavimus, procedo: quibus & adjungam suis locis nonnulla, quæ diligentia scriptoris vitæ Gallicæ eruit nuper atque impressit. Imprimis igitur, mallet dictus D. Prior in figura nostra, pag. 809 sculpta, repræsentari vera insignia S. Norberti, quæ sunt, ait, scutum argenteum cum nigra cruce, supra quam est parmula, cujus fundus est aureus, cum decussi miniato seu rubro, [Insignia S. Norberti.] quaternis ejusdem coloris forficibus sociato: quæ etiam familiæ sint de Genep; & sic depicta idem Prior nobis submisit, uti hic exhibentur. Atque hinc meminisse oportet, illa quæ incommentario nostro numero 7, de insignibus notantur, conformiter hisce mutanda esse. Notat item, pileum ipsius archiepiscopalem debere utraque ex parte pendulos habere floccos decem. Quod ipse potest notasse ex horum temporum usu, quando Archiepiscopi passim suis pileis appendunt utrimque decem floccos. An autem tempore S. Norberti id in usu fuerit, non est operæ pretium hic determinare distinctius.

Pag. 810 num. 4 ℣ 14 post — familia — intra illic signatam parenthesin adde — Monet autem D. Prior Parcensis, id nunc amplius non obtinere; sed bis in anno fieri solenniter pro ejusmodi defunctis, videlicet prostridie festi S. Gregorii Papæ, die XIII Martii, & feria tertia post festum sanctissimæ Trinitatis non impedita

Pag. 812 num 9 ℣ 6. — constat ex num. 142 — lege — 118 —

Ibid. num 12 ℣ 15. Dele — in qua tot annos Sanctus jacuit — ac repone — in qua octennium Archiepiscopus sedit Norbertus, —

Pag. 815 num. 17 sub paragrapho VI, primoloco addenda sunt, quæ paulo ante in hac ipsa Appendice nostra ex Guiberti abbatis commentario retulimus pag. 22 num. 3.

Ibid. & eodem num. 17 ℣ 8 a fine — jungiis — lege — jurgiis

Pag. 816 num. 20 in fine, adde — Memoratus hic Walterus, aliis Gualterus & Galterus, abbas S. Martini Laudunensis a sancto Patre Norberto constitutus, & post multos annos factus episcopus Laudunensis, agnoscitur a Parcensibus suus Pater abbas, qui ordinata illic Ordinis sui disciplina, subinde e suo Laudunensi monasterio primum illis moderatorem præfecit, virum religiosissimum Simonem, uti referunt Miræus in Chronico, & Pagius in Bibliotheca Præmonstr.

Pag 817. Initio paragraphi V (ubi de encomio e Supplemento Roberti de Monte, ad chronicon Sigeberti Gemblacensis) quædam mutari posse, diximus videnda in hac Appendice pag. 22 num. 7.

Pag. 823 annot. h ℣ 3 — 1012 — 1 — 1112

Ibid. annot. m ℣ antepenultimo — abbatia, quam illa — l — abbatia illa

Pag. 826 annot. d ℣ ultimo — ad Innocentium I — lege — ad Innocentium II

Pag. 827 num. 22 ℣ 9 post Castrum — adde — Hoyum nomine, —

Pag. 833 annot. c in fine adde — Hugo in vita Gallica pag. 72 scribit, Bartholomæum an. MCLII, XIII Julii mortuum. Ubi diem istum, contra communem scriptorum sententiam invenerit, non scio, nec ipse indicat. Nos cum Chrysostomo Henriquez, Chalemoto, Saussayo, ad diem XXVI Junii mentionem ejus facimus inter Prætermissos, uti jam dictum est. Proponit ibidem etiam epitaphium Bartholomæi, diversum ab illis duobus, quæ leguntur in notis Dacherii ad opera Guiberti abbatis Novigenti pag. 659, atque apud Sammarthanos: in quo opera ejus pia, & fundationes monasteriorum sigillatim indicantur: sed perobscurum est & minus facile intellectu, quam quod apud Sammarthanos in episcopis Laudunensibus sic legitur de Bartholomæo, circa tumulum ejus:

Qui jacet hic Præsul, Marianam condidit ædem [Epitaph. Barthol. ep. Laud.]
Laudini, pariterque domos Antistitis ustas.
Templa decem instruxit, Benedicto contulit unum,
Bernardo quatuor, Norberto quinque piavit.
Dat diadema genus, Lauduni ecclesia mitram,
Funera Fusniacus, lauream & astra Deus.

Pag. 835 annot. d in fine addantur hæc — Instrumentum fundationis, factum per Godefridum comitem Namurcensem & Ermensendem comitissam anno MCXXI, producitur in vita Gallica pag. 147; & subjungitur aliud Alberonis episcopi Leodiensis, in confirmationem prioris, datum anno MCXXIV; ac demum additur epitaphium utriusque fundatoris, quod super eorumdem mausoleum legitur Floreffii. Illud tamen valde antiquum non esse, vel inde apparet, quod Godefridus atque Ermensendis ibi dicantur numerare seros nepotes suos, inter Divos seu Sanctos. Ut seri nepotes sint, debent seris post illos temporibus vixisse. Tum vero, vox Divus, pro Sancto, [Epitaph. Godefridi & Ermensendis.] in rebus ecclesiasticis prisci usus non est, neque in Breviario Romano uspiam (si recte animum eo adverti) reperitur saltem ante seculum XVII. Est autem epitaphium hujusmodi.


A regiæ stirpis majoribus ortum æque repetunt
Godefridus & Ermensendis;
Imperatores, reges, heroës, sacrorum principes,
divos,
Numerant inter posteros & seros nepotes.
Probandæ regiæ munificentiæ una sat est
Floreffia.
Infirmorum conversorum professo statu,
Ostentationis fastum depresserunt,
Illuserunt veste candida.
Vixerunt conjuges pacifici.
Faxis, lector, dormiant confratres in pace.

Pag. 844 col. 2 ℣ 24 sic lege — Petri & Pauli in Monasteriensi; Wallar ecclesiam S. Mariæ, in eodem episcopatu; —

Ibidem ℣ 31 — anno præcedenti 1125 — lege — anno 1124 —

Hinc ibidem in fine annotationis totius a, sic prosequere — Inspexi loco citato Pagium, ex quo nostra hæc incaute sumpta sunt;&comperi, æque apud ipsum atque hic, perperam signatum esse annum, quo diploma legatorum sedis Apostolicæ, Petri & Gregorii cardinalium datum sit, MCXXV. [Error Pagii correctus.] Convincitur falsi, ex reliquis ibidem conjunctis chronologicis characteribus. Legitur enim apud Pagium: Scriptum Noviomi quarto Kalendas Julii, anno incarnationis dominicæ millesimo centesimo vigesimo quinto. Pontificatus autem Domini Calisti II Papæ, anno sexto. Annus sextus Calisti cœpit currere anno MCXXIV ab initio Februarii, quo mense creatus fuerat anno MCXIX. Calistus idem obiit anno MCXXIV mense Decembri. Petrus & Gregorius cardinales, qui diploma signarunt Noviomi, nominant se Legatos ejusdem Calisti. Quo igitur pacto possunt ipsi signasse annum MCXXV, quarto Kalendas Julii; quando jam a semestri successerat Calisto Honorius Papa II? Aperte hinc consequitur, Pagium scripsisse annum MCXXV, pro MCXXIV, & decessores nostros induxisse in eumdem errorem, immemores, se initio ejusdem annotationis recte posuisse, Honorium II Papam creatum esse anno MCXXIV exeunte; quod verum est.

Pag. 851 annot. d ℣ 3 — coronatur 6 Iulii — lege — coronatur 4 Iunii, ut alibi dictum est

Pag. 857 num. 115 ℣ antepenultimo — cum transtulerunt — lege — eum transtulerunt;

Pag. 863 annot. f. Dele totam, ac repone — Hic locus, Telonias vocatur ab Hermanno apud Dacherium pag. 544; [Thenolia Ordinis Præmonstr.] idemque ibidem pag. 550, de eodem loco sic scribit: Porro locum, qui Telonias vocatur, quem domnus Norbertus dixerat Religioni quidem congruum, sed non sibi a Deo destinatum; nolens Episcopus dimittere vacuum, posuit ibi aliquos ex clericis præfatæ ecclesiæ S. Martini Laudunensis: abbatemque eis ordinavit domnum Walfridum, virum religiosum. Quod factum fuerit anno MCXXXV. Ait enim Bartholomæus episcopus in suo illa super re diplomate, anno jam dicto dato, quod in Thenoliensi, ita ibi scribitur, ecclesia canonicum Ordinem ad tenorem ecclesiæ S. Martini Laudunensis, Ordinis Præmonstratensis, a qua prædicta ecclesia institutionis & religionis suæ sumpsit exordium, perpetuo tenendum statuerit. Abest porro Thenoliensis ecclesia ista leucis duabus a Vervino superestque hodiedum.

Pag. 865 num. 16 ℣ 5 ad illud, B. Martini ecclesiola, fige hanc † aut similem notam, [Item ecclesia S. Martini Lauduni.] eamdemque denuo fige pag. seq. initio Annotatorum cum hac observatione. † Instrumentum, quo ecclesiolam illam Præmonstratensibus possidendam dedit Bartholomæus episcopus, extat in vita Gallica pag 223, signatum anno MCXXIV: eique abbatem præposuit Norbertus Gualterum discipulum suum, ex Præmonstrato eo translatum, qui locum paucis annismirifice auxit, pluresque abbatias suæ S. Martini acquisivit filias Pater abbas, quas inter & Parcensem prope Lovanium; ac Thenoliensem, de qua capite præcedenti annot. f; ac tandem ex abbate creatus est episcopus Laudunensis, postquam Bartholomæus anno MCL deposito episcopatu concesserat Fisniacum, inter monachos Cistercienses paraturus se ad beatam mortem, qualis obtigit etiam Gualtero, ipsius in episcopatu successori, anno MCLIII, die V Octobr.

Pag. 918 num. 8 ℣ penultimo — ab anno DCCCCXXXI — lege — ab anno DCCCCLIII —

Pag. 929 num. 60 ℣ 13 — Leo Papa IX — lege — Leo Papa X

De Abbatibus S. Michaelis Antverpiæ.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Pag. 941 num. 34 ℣ 1 — Ergo sub annum MDCX — lege — MDCVIII —

Pag. 946 col. 1 in epitaphio Abrahami Ortelii, ℣ 16 — ⅭⅠƆ ⅠƆ CIIX — l — ⅭⅠƆ ⅠƆ XCIIX —

Pag. 947 num. 51 ver. 8 — Guilielmus — adde — Greve —

Pag. 948 num. 59 ver. 2 deleantur ex voluntate Papebrochii quæ sequuntur post, VII Januarii, — usque ad — Hic autem notat

Pag. 949 num. 65 ver. antepenultimo — unoque — l — primoque

Pag. 950 num. 68 ver. 4 dele — qui nobis — cum versu sequenti. Ibidem ver. 18 sic lege distichon, quo tempus regiminis notatur.

Annis bis denis, cum bis quatuor duodenis, Hic fueram Rector: ora pro me, rogo, lector. [Annus per menses 12 expressus.] Tum, reliquis usque ad finem numeri ejusdem cancellatis, hæc substitue. Obiit decessor Godefridi Henricus in octava S. Michaëlis, sive VI Octobris, anno MCCC: obiit Godefridus ipse, XI Januarii MCCCXXVIII. Hæc certa sunt ex epitaphiis. Intercesserunt igitur inter utriusque obitum anni XXVII, menses III, dies V. Ex quo consequitur anno XXVIII sui regiminis obiise Godefridum, siquidem intra tres menses ab obitu decessoris sui, quod merito supponi potest, creatus fuit abbas. Quod tempus per annos XXVIII integros expresserit, uti sæpe usuvenit in talibus, præmissi distichi scriptor: utque formam metri Leonini haberet, octo annos, per bis quatuor duodenos nempe menses, indicatos voluerit. Duodenis igitur, subintellige mensibus; aut meltorem affer explicationem.

Quantum porro Godefridus iste promoverit monasterii sui jura, [Bona Præmonstratensibus Antverpiæ acquisita] intelligi potest ex diplomate monasterii Eynhamensis Ordinis Benedictini in Flandria prope Aldenardam, quo cedit illud abbati & conventui monasterii S. Michaëlis Antverpiæ Ordinis Præmonstratensis, omnia & singula bona, jura, jurisdictiones & minores justitias, quocumque nomine censeantur; in parochiis de Deurne, de Borsbeeck, de Wesele, de Wynegem, de Wommelgem & de Merxem …. pro certa parte, ab ijsdem abbate & conventu in numerata pecunia plenarie persoluta … Et Joannes Dei gratia dux Lotharingiæ, Brabantiæ & Limburgiæ, præmissa omnia & singula laudat, approbat & ratificat; & dicto abbati & conventui S. Michaëlis Antverpiensis legitime warandare promittit. Et ob hoc sigillum suum in testimonium omnium præmissorum, litteris præsentibus duxit apponendum. Datum anno MCCCVIII, die Divisionis apostolorum, id est XV mensis Iulii. Integrum diploma legereest apud Le Roy in Notitia marchionatus Antverpiensis pag. 104.

Eadem pag. 950 col. 2 ver. 11 dele — dictus — quod frustra ibi repetitur: atque ibidem in margine pro — van Leon — lege — van Loen

Pag. 951 col. 1 ver. 13, simpliciter sic lege — Obiit ergo anno MCCCLXXII, die XXVII Ianuarii. Turri impositum — &c. ut ibi. Item ver. 3 ante num. 73, post — invenies, eum installatum fuisse — sic lege reliqua — XXVII Octobris anno MCCCLIII; atque adeo abbatiam post obitum Wilhelmi, die XI ejusdem Octobris defuncti, vacasse dies XVI.

Ibid. num. 74 ver. 3 — duxerit — lege — comitatus fuit — Num. 75 ver. 18 intra parenthesim — sic — lege — hic — Item num. 76 ver. 7 — septem formicum — l — septem fornicum.

Pag. 952 col. 1 ver. 6 — quin — l — quia — Item num. 79 ver. 7 post — parabatur — dele quæ sequuntur usque ad — Cum anteriore

Pag. 953 num. 85 ver. ultimo, pro — supra productis — lege — in Apparatu topographico ad Annales Antverpienses (quos Papebrochius eatenus paratos habet, ut si accedat Mæcenas, imprimi possint) producendis.

Pag. 955 num. 90 ver. 13 post — litteræ patentes — delenda aliqua sunt, & reponenda isthæc — expeditæque Bruxellis XV Augusti; & subscriptum erat, Philippus. Digressus post hæc in Hispaniam Rex, accepit diploma Pauli Papæ IV &c.

Ibid. ver. 21 sic lege — His dum dos quæritur, placuit Regi iisdem unire & incorporare &c.

Pag. 957 col. 1 ver. 8 a fine — fictor — lege — fotor — Item ver. 3 a fine — sacerdotis — lege — sacerdotii — Atque iterum num. 103 ver. 11 a fine — laudavi num. 145 — lege — num. 46 —

In Abbatia Tongerloana ejusque Prælatis corrigenda.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Pag. 965, num. 20, in primo abbate Henrico, ad calcem subnecte: [In abbate 1, Henrico;] Ad hujus petitionem Henrici, venerabilis abbatis de Tongerloo, declarat Godefridus dux Lotharingiæ, idemque Brabantiæ, utique tertius sui nominis, quod advocatiam illius loci a glorioso Romanorum rege Conrado susceperit, ut omni exactione exclusa, & tali conditione supposita, nulli eam, nec ipse, nec aliquis successorum suorum, in feodum dare debeat; sed omnia ei hactenus collata & deinceps rationabili modo conferenda, æqua defensione ac patrocinio tueri debeat, & omnem injuriam Deo adjuvante propulsare. Simul liberali animo & gratanter concedit, ut siquis de familia & de ministerialibus suis eidem ecclesiæ conferre voluerit aliquod suum allodium, libere hoc faciat: fratres autem mea, inquit, freti auctoritate suscipiant, & in proprios usus redigant. Diploma integrum extat apud Miræum in Donationibus Belgicis lib. 2 cap. 49, a variis subscriptum.

Ibidem in secundo abbate Huberto, versu 7 — in Chorographia cap. I — lege — cap. X — Et duobus versibus post — anno MCCCCLVI — l — MCCCCLVII — In fine autem de obitu ejusdem abbatis adde — Ita quidem scribit Sanderus. [in 2, Huberto;] At in Necrologio veteri Tongerloano signari obitum illius, V Idus Decembris, suggessit mihi adm. R. D. Reinerus Vichet, abbatiæ Tongerloanæ canonicus, nuper Pastor in Weinegem, vir studiosus, ac talium curiosus scrutator, qui, quæ de abbatia illa ejusque abbatibus e Sandero præcipue collegerat Papebrocbius, diligenter legit, contulitque cum certioribus monumentis sui monasterii, ex quibus non pauca, præsertim, quæ ad chronologiam faciant, collegit, atquepro sua humanitate mecum communicavit, in sequentibus usui futura.

[in 4, Hermanno;] Ibid. in quarto abbate Hermanno, deletis paucis, quæ de illo ibi habentur, sic lege — Sub illo donationes monasterio factæ sunt anno MCLXXXIII non unæ: item anno MCLXXXIX a Godefrido duce Lotharingiæ, uti legitur apud Sanderum. Imo & suggerit prædictus D. Vichet, eidem Hermanno Henricum archidiaconum Leodiensem investituram dedisse ecclesiæ de Alphen anno MCCV. Quapropter tunc adhuc in vivis fuit; nec diu post supervixerit. Quandoquidem ad successorem ejus Henricum II istius nominis abbatem, pervenerint anno MCCVII ecclesiæ parochiales duæ, nempe Happaert & Hoogeloon, in diœcesi nunc Silvaducensi; uti scribit Sanderus ex archivo, ut ait, Tongerloënsi. Scribe igitur apud nos de Hermanno, quod obiit sub annum MCCVI.

Ibid. col. 2, in XVIII abbate Huberto II, cognomento Back, [in 18, Huberto 2] reforma epitaphii versum primum, quod ita mihi suggerit D. Vichet; Mille trecentenis, sed I ter, ter quoque denis. Quod nisi crederem, virum accuratum sic scriptum invenisse; mallem ego sic scribere metri causa, Mille trecentenis, sed & I ter, ter quoque denis.

Ibid. in XX abbate Waltero Back, de quo pauca nostra, descripta sunt ex Sandero, qui scribit, [in 20, Waltero;] defunctum officio anno MCCCLXVIII. Occurrit autem D. Vichet; Quomodo tunc tantum defunctus officio, qui anno MCCCLXV in vigilia S. Andreæ apostoli scribitur monasterii Præpositus fuisse? Quod officium distinctum omnino erat a Prælatura. Constat insuper, Ægidium de Hildernisse abbatem fuisse IX Martii MCCCLXVII. Considero, domesticum isthæc per otium melius inquisivisse, quam exterum Sanderum, quamvis & hic passim dicat, sua se ex archivis Tongerloënsibus (fortassis tamen non tam per se, quam ex suggestione aliorum) hausisse. Quamobrem noto imprimis, [an hic ex abbate factus sit præpositus.] Walterum istum annos propemodum XXX dignitatem abbatialem gessisse; utpote cui variæ cessiones parochiarum factæ, illustriumque virorum inscriptæ sint litteræ, ab anno MCCCXXXVIII, usque ad annum MCCCLXV, utrimque inclusive, indicatæ a Sandero. Et ultima quidem cessio Waltero abbati facta a Petro episcopo Cameracensianno MCCCLXV, citatur etiam a D. Le Roy in Notitia Marchionatus S. R. I. pag. 280. Quapropter quod notatur alicubi, abbas ille, eodem anno in vigilia S. Andreæ apostoli, id est XXX Novembris, Præpositus fuisse monasterii, concedere non possum, nisi certius ostendatur, ipsum, qui tam longo tempore Abbas fuerat, dignitatem illam tunc deposuisse, ut Præpositus fieret. Si quod tamen tale scriptum exstet, ubi Præpositus vocatur, opinabor, titulum istum illic designare ipsum Abbatem, qui totius monasterii eminenter Præpositus est. Si porro constat, Ægidium de Hildernisse. abbatem fuisse die IX Martii MCCCLXVII, regimen decessoris ejus Walteri Back, ulterius extendi non debet; dicendumque est, ipsum obiisse sub annum MCCCLXVI.

De Ægidio, jam memorato, abbate XXI, diximus cum Sandero, obiisse anno MCCCLXXIX. [in 21, Ægidio de Hildernisse;] Sed occurrit iterum D. Vichet: At evidenter litteræ clamant, anno MCCCLXXVII Wilhelmum abbatem fuisse. Litteræ tales nullæ nobis notæ sunt, neque indicatur hic, cujus sint. Si probæ sunt, restringatur etiam regimen hujus abbatis Ægidii saltem ad biennium; signeturque, obiisse anno MCCCLXXVI, aut forte sequenti (si post mensem Junium clamantes illæ litteræ fuerunt signatæ) die vero, qui in Necrologio notari dicitur, XII Junii.

In XXII abbate Wilhelmo II, de Comtich, diximus, illum obiisse anno MCCCXCIV. [in 22, Wilhelmo de Comptich] Forte scribi debuit MCCCLXXXIV. Si error in priori numero est, profluxit ex oscitantia Sanderi aut typotheratum ejus. Legitur enim ibi, anno MCCCXC Wilhelmo resignationem factam esse a Rutgero de Ouden; & paulo post, anno MCCCLXXXIV Joannam ducissam, ad instantiam Wilhelmi abbatis solennibus litteris ratificasse ac stabilivisse cœnobio Tongerloënsi omnes chartas, privilegia, jura &c. Obiit Wilhelmus eodem anno, utique MCCCLXXXIV, Sed hic errorem esse suspicatus fuerit Papebrochius, quia jam ante scripserat Sanderus, anno MCCCXC resignationem factam Wilhelmo abbati a Rutgero. Ita ut Wilhelmus ante annum istum non potuerit obiisse; sed recte quadriennio post. Verum hæc accuratius definit D. Vichet, qui observat, in anno obitus Wilhelmi errorem esse; quia, inquit, licet Sanderus & alii notent, obiisse MCCCLXXXIV, Necrologium tamen vetus diem obitus ponit MCCCLXXXV, X Octobris. Hoc igitur anno ac die signetur etiam apud nos ejusdem obitus.

In XXIII abbate, Joanne III, de Gravia, observat idem D. Vichet, [in 23 abbate Joanne de Gravia;] perperam scriptum esse, quod obierit die XXIX Decembris. Patet enim, inquit, ex lapide sepulcrali, obiisse XIX Decembris, anno nempe, quem nos signavimus, MCCCC.

In XXIV abbate, Joanne IV, Sichemensi, qui dictus fuit, [in 24, Joanne Sichemensi;] Gerardi. Ibi versu 6 scribitur — Fundavit is canonicos XII in Diest cum suo Præposito, de quibus supra — Sumpta hæc sunt ex Miræi chronico Præmonstratensi, tum in epistola dedicatoria, tum pag. 201, ad annum MCCCCXXVIII. Sed perperam ita scripsit Miræus, uti observavit Sanderus, ac transferri debet fundatio illa ad annum MCCCCLVII. Quamobrem quæ jam dixi, Fundavit is canonicos XII &c. deleantur, alio transferenda. In ejusdem Joannis epitaphio versus secundus, uti monet Vichet, sic legendus est. De Zichen natus abbas, jacet hic tumulatus. Item versus ultimi postremam partem, ad Superos; mutandam, ad supera. Quod magis metrum Leoninum refert, quale etiam in reliquis apparet. Hinc versum tertium ab epitaphio, post — non inveniuntur — sic continua — apud Sanderum. Nunc tamen disco excertiore relatione, in ecclesia Tongerloana extare adhuc plures lapides sepulcrales, istiusmodi epitaphiis insculptos, quæ cur Sandero transmissa non fuerint, nescio. Nobis nunc unum alterumque indicatur a D. Vicbet, paulo post referenda.

In XXV abbate, Theodorico ab Haren, appone ad calcem illic dictorum — Hactenus Papebrochius, [in 25, Theodorico;] qui annum obitualem Theodorici, ex litteris a se citatis, definit esse MCCCCXLVIII, non VII, uti posuerat Sanderus, nullum citans auctorem, instrumentum aut chartam. Lectis autem istis Papebrochii scriptis, scribit mihi D. Vichet, litteras ab ipso citatas, non posse X Maii MCCCCXLVIII datas fuisse, quandoquidem Theodoricus certo obierit anno præcedenti MCCCCXLVII; idque constare ex epitaphio ejus, quod ante pyramidem venerabilis Sacramenti, lapideo in tumulo, sic æneis inscriptum litteris legitur:

Inter Prælatos redolens flos iste serenus,
De Haren natus, Theodoricus, hic tumulatus, &c.
Qui fere bis denis annis rexit minus uno:
Mille semel, centumque quater, septem, quadraginta,
Virginis in Mariæ decessit &c.

Vellem, totum, uti extat, transmissum fuisset epitaphium; tum totum quoque hic fuisset recusum; præsertim quæ in fine desunt: inde enim verosimiliter innotesceret, quo virginis in Mariæ festo mors Prælatum abstulerit; simul judicari certius posset, an litteræ, a Papebrochio citatæ, quæ post obitum Prælati scriptæ fuerunt, non potuerint anno MCCCCXLVIII datæ fuisse. Interim quod ad annum obitualem spectat, præferatur inscriptio sepulcri auctoritati litterarum citatarum; & reponatur in præmissis, obiisse anno MCCCCXLVII.

Pag. 965 in XXVI abbate, Henrico IV, de Voren. De hoc aliud non scripsimus, [in 26, Henrico IV;] quam quod obiit anno MCCCCLVII; uti & scripserat Sanderus, dicens: Dum labitur annus MCCCCLVII, in cælestem migravit patriam abbas Henricus. At rursum, inquit Vichet, invenitur epitaphium,

Abbas Henricus, virtutum flore politus, &c.

Mille quadringenti, sex X pariter, duo præter,

Dum fierent, Dominum tulit hinc Dionysius ipsum &c. Hic iterum desidero integritatem epitaphii. Ex allegata tamen epitaphii parte intelligo, obiisse Henricum prædictum anno MCCCCLVIII in festo S. Dionysii, IX Octobris. Idem igitur annus atque dies signentur etiam apud nos. Fundavit idem Henricus canonicos XII in Diest, cum suo Præposito, non anno apud Miræum signato, sed MCCCCLVII, die XII Januarii, uti legitur in instrumento, hac de fundatione dato a Ludovico Borbonio episcopo Leodiensi, cujus diœcesis Diestemium tunc erat, apud prædictum Miræum in Donationibus Belgicis pag. 297.

In XXVII abbate Henrico V, de Kemminagio, delenda sunt omnia illic nostra, [in 27, Henrico V;] & substinenda hæc — Scripsit Sanderus pag. 25, ipsum mortuum esse anno MCCCCLXX. Atque iterum scribit pag. 63 col. 1, ipsum obiisse anno MCCCCLXIX, in vigilia Paschæ. Hæc conciliare Papebrochius fuit conatus recurrendo ad diversas annorum epochas initiales. Alias enim, ab aliis atque aliis nationibus principium anni ductum fuit a Kalendis Januarii; alias, a die XXV Martii aut festo Paschali; ut alias consuetudines prætermittam recensere. Sed istum recursum suum ad tempus paschale pro anni principio, tum hic, tum alibi in hoc suo tractatu, cupit Papebrochius nihili fieri, & annorum principiaad Kalendas Ianuarii referri. Hinc Henrici hujus de Kemminagio obitus referatur, uti libitinaria sua habere, ait Vichet; ad annum MCCCCLXX & diem XXII Aprilis, qui non vigilia Paschatis illo anno fuit, sed ipsum Pascha.

In XXVIII abbate, Joanne V, de Kinschote. Appone ad finem — Notat Vichet, obiisse MCCCCLXXVII. [in 28 Joanne V;]

In XXIX, Wernero de Haller. Scribit de hoc cum Sandero Papebrochius, mortuum esse anno MCCCCLXXXVII. [in 29, Warnero;] At sequenti mortuum, asserit sæpe laudatus Vichet.

XXXIII abbas, Antonius I, Streyters — lege — Arnoldus Stryters — Versu penultimo post, quinquaginta — sic prosquere — Hic est quem supra in serie abbatum S. Michaëlis pag. 955 num. 92, una cum abbate Parcensi, [in 33, Arnoldo Stryters;] legimus Antverpiam venisse visitatorem, ad res in S. Michaëlis componendas. Obiit &c.

In XXXIV abbate, Jacobo Veltackero, ver. 7 — nescio tamen, [in 34, Jacobo;] an consecratus — lege — non tamen consecratus, uti monet D. Vichet

In XXXV, Walthero Corsworm. Ad calcem gestorum ejus sic continua — Numeratur inter abbates, inquit Vichet, [in 35, Walthero;] quamvis tantum fuerit administrator bonorum.

XXXVI abbas, Nicolaus Mudtzaert Silvæducensis — lege e correctione D. Vichet — Nicolaus Mutsaerts a Tilborgh — In fine elogii adde — Uti constat ex epitaphio ejus, [in 36, Nicolao;] ante principem aram tumulati, circum sepulcrum sic scripto apud Sanderum: Reverendus in Christo Pater ac Dominus D. Nicolaus Mutsaerts, Silvæducensis. Vixit annos LXXIIX. Rexit annos XVII. Obiit anno MDCIIX. XV Kal. Decembris. Atque hinc Silvæducensem quoque fecerit illum Papebrochius. Et cur dubitaret de eo, quod in epitaphio legebat? Sit tamen patria Tilburgensis sive a Tilborch; fuit saltem natione Silvæducensis, sub cujus civitatis territorio Tilburgum est.

In XXXVII abbate, Antonio Stalpaert. Versu 10 dele — anno MDCXVIII — Quod erratum putat D. Vichet. Quia, inquit, [in 37, Antonio;] ante annum MDCXXV de fundando Romaæ collegio, nulla mentio invenitur. Num igitur anno MDCXXV fundatum sit? an tantum mentio de fundatione futura, tunc inveniatur? Vellem, certum tempus & annum docuisset. In XXXIX abbate, Augustino Wichmanno, ad finem isthæc adjunge

In præmissum commentariolum a versu 5, [in 39, Augustino wichmanno;] pluscula animadvertit D. Vichet, quæ ipsiusmet verbis mox referam. Nostra illic sunt: Feliciter Wichmannus abbatiam regebat, cum Chorographiam monasterii scribebat Sanderus; non autem ab aliis scriptam (ut plerasque similes) adoptabat in nomen suum; quæ deinde tamen prohibita est in publicum ire. Exemplar nihilominus unum aliunde obtinui; sed primo folio mutilum; ut etiam habent pauci illi, qui obtinere alia exempla potuerunt. Causam ejus sic mutilandi & supprimendi non divino. Hæc nostra: in quæ tripliciter animadvertit D. Vichet, prout sequitur; & primo quidem in illa verba, sic ab ipso extracta — non autem ab aliis scriptam adoptabat in suum nomen — Scilicet, [de Chorographia Sanderi Tongerloana.] inquit, uni Sandero archiva nostra patuere. Neque negligentes fuimus eidem ejusmodi notitias communicare. Chronicon penes nos habemus, ab annis CL circiter compositum, quo usus est Sanderus; & de verbo ad verbum, serie male immutata, & quibusdam fere semper erronee appositis, Chorographiæ suæ inseruit. Posteriora, ut auctor ipse fatetur, suppeditavit Wichmannus. Deinde in hæc — ut etiam habent pauci illi &c. ait: Quomodo pauci, quod larga semper manu, etiam non petentibus largitum fuit? adeo ut ipse, dum archiva nostra discuterem (in quorum atrio exemplaria neglecta & a muribus corrosa jacebant) non habens amplius, quibus darem, hortulanis &c. dilaceranda præbuerim. Denique in illa — causam sic mutilandi non divino. — Sunt, inquit, varii ex nostris, qui & primum folium habent; nec in eo aliud est reperire, nisi testimonia illustrium virorum de Tongerloa. Alia vero exemplaria mutilata sunt, ne imposterum integra ceteris chorographiis unirentur; & ne hæc videretur a nostris composita; ac defuisse in tam vasto Tongerloano campo ingenia, quæ verius, ornatius & magis ordinate componerent. Hactenus animadversiones, quæ fatum Chorographiæ Tongerloanæ scire cupientibus non injucundæ accident.

In XL abbate, Alberto de Ursino, ad finem ibi dictorum annecte — Ex versu 15 citans ista verba idem D. Vichet — De jurisdicitione, [in 40 Alberto;] quam in locis Calmpthout &c. jam inde ab anno MCLIX obtinuisse creduntur — nempe Tongerloënses; sic interrogat: Quomodo ergo in litteris Eugenii PP. III, datis MCXLV, Idibus Martii, eadem jurisdctio nobis asseritur? Quomodo circa annum MCLVII, prænobilis vir Bernerus de Riseberga benefacit Huberto abbati, alteram dans partem juridictionis in Calmpthout, nempe in Esschen? Quomodo anno MCLVIII ab Episcopo Leodiensi & Duce confirmata? [quale dominium habuerit Tongerloa in Calmpthout.] Quomodo anno MCLIX, Episcopus Leodiensis, Indictione VII, auctoritate Dei &c. anathemate &c. huic donationi contravenientes innodavit? Respondeo (quamvis responsione mea opus non sit, quandoquidem in textu nostro res clare explicata legitur) triplicem esse jurisdictionem, infimam, mediam & altam. Infimam, aut, si vis, etiam mediam, creduntur olim obtinuisse Tongerloënses in prædicta bona. Altam acquisivit abbas Wichmans anno MDCLI, titulo emptionis, a Philippo IV Hispaniarum rege, duce Brabantiæ, pretio octo millium florenorum; quibus parcere potuisset, si dominium altum illic jam ante habuissent Tongerloënses.

In XLI abbate, [in 41, Hrosnate] Hrosnate Crils, initium siccorrige, juxta illa, quæ tum in appendice nostra post tomum I Junii, de isto abbate notata sunt, tum quæ aliunde innotuerunt ex informatione D. Vichet — Jacobus Hrosnata Crils, ex Priore Abbas, obiit Kalendis Januarii MDCXCV, cum ultra XXX annos in prælatura vixisset.

Denique sic concludit observationes suas ad commentarium nostrum de Abbatibus Tungerloënsibus D. Vichet: Quæ sparsim huic tractatui inseruntur, de Paternitate Prælati Antverpiensis, corrigam favente Deo, [Diploma, quod a Burchardo ep. Tongerloæ datum,] in fundatione nostra & primo abbate Tongerloënsi. Ita faxit: sed quæso, ne actum agat; atque contentionis serram denuo moveat, nisi gravissima & hactenus, tum suis, tum exteris incognita monumenta, quibus id probet, invenerit. Dum vero de fundatione monasterii sui ejusque primo abbate mentionem hic facit, rogatum velim, ut sedulo consideret diploma Ms. uti creditur authenticum, Burchardi episcopi Cameracensis de libertate, ecclesiæ Tongerloënsi ab ipso concessa, conferatque cum ecgrapho ejusdem, quod apud Miræum in Codice donationum piarum pag. 282, & apud Sanderum in Chorographia sacra Tongerloæ, pag. 15, impressum legitur; atque videat, an impressacum Ms. concordent in omnibus. Ego quidem, quem super illo consulere aliquando D. Vichet voluit, nihil in diplomate, quatenus de concessione libertatis & possessione bonorum tunc acquisitorum, [an sit ipsius,] ibi tractatur, comperio, quod ab illis temporibus abborreat: verum clausula, quæ in impressis legitur, mihi saltem, ut dicam quod verum censeo, minus probatur. Est autem clausula in impressis hæc, tum apud Miræum, tum apud Sanderum; quam mox adscribam, ubi exordium diplomatis præmisero.

Sic igitur incipit: In nomine sanctæ Trinitatis & individuæ Unitatis. [Initium & sinis diplomatis.] Notum sit &c. Ego itaque Burchardus, Cameracensium episcopus, petitionem religiosorum virorum, Waltmanni videlicet Antverpiensium abbatis, & Bernardi Clarævallensis, approbandam æstimavi, supplicantium, ut ecclesiam de Tongerlo libertate donarem, quatenus in ea fratres Præmonstratensis Ordinis, sub regula B. Augustini degentes, libere & quiete Deo famulari valeant. Quam petitionem bonam judicans, ideoque benigne exaudiens &c. Clausula vero cum subscriptionibus ita sonat. Signum mei ipsius Burchardi episcopi. S. Joannis archidiaconi S. Theodorici archidiaconi S. Rudolphi archidiaconi. S. Parvini abbatis sancti Sepulcri. S. Walteri abbatis sancti Auberti. S. Hugonis decani S. Eustathii scholastici. S. Waltmanni Antwerpiensis. S. Bernardi Clarevallensis. Acta sunt hæc Cameraci anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo XXXIII, regnante Conrado semper Augusto.

Imprimis considerandum hic mihi tempus dati diplomatis, annus MCXXXIII. [Quando obierit Burchardus] Continuatio ad chronicon Sigeberti sub nomine Roberti de Monte, inter rerum Germanicarum scriptores, e bibliotheca Joannis Pistorii editos, tomo 1, ad annum MCXXVII ita legitur: Cameraci post Burchardum Hermannus episcopatum tenuit: quo post triennium extruso, Liethardus ei successit. Eodem tomo scribit Dodechinus abbas, continuator Mariani Scoti, ad annum MCXXX: Burchardus Cameracensis episcopus, obiit. Chronicon Ninoviense, quod habemus Ms. ad annum MCXXVIII ait; Mortuo Burchardo, Cameracensi episcopo, succedit Lietardus, Trajectensis præpositus.

[sub initium anni 1131.] Citavimus initio hujus tomi pag. 2, Franciscum de Bar, Priorem Aquicinctinum, compilatorem historiæ sacræ operosum atque perdiligentem. Is tomisui quinti parte prima, in episcopis Cameracensibus, quorum gesta ex antiquioribus historiis chronicisque collegit; de Burchardo inter alia scribit, ipsum, juxta chronicon Aquicinctinum, obiisse anno Domini MCXXIX; juxta chronica vero sua Mss. anno MCXXX die III Januarii, at juxta Christianum Massæum, die quidem III Januarii, sed anno MCXXXI. Deinde ita scribit idem De Bar: Antequam e vita excederet Burchardus episcopus, Innocentius PP. hujus nominis secundus, Cameraci transiens, ibidem solenne sacrum cum suis cardinalibus celebravit, Hinc pergens Leodium, ibidem conventum habuit, atque synodum faciens, cum audiisset, ad cælum emigrasse reverendissimum Burchardum episcopum Cameracensem, ex commendatione imperatoris, qui aderat, confirmavit episcopum Cameracensem D. Liethardum, ejusdem imperatoris sacellanum.

Venit Leodiüm Papa, XI Kalendas Aprilis anno MCXXXI, [subscribere diplomati an. 1133 non potuerunt] itaque consequitur ex dictis, intra tres primos ejusdem anni menses Burchardum obiisse, ut de die determinato nihil disputem. Neque hactenus legi scriptorem, qui ulterius differat obitum ejus. Qui igitur pervixisse illum usque adannum MCXXXIII aut XXXIV sustinere velit, ut diploma, quo de agimus, possit signasse; id illi probandum aliunde incumbit, quam ex ipso diplomate, cui an Burchardus anno MCXXXIII subscripserit hic quæritur. Neque magis diplomati subscribere illo anno potuit Bernardus abbas Claravallensis. Scitur enim a Pontifice anno MCXXXII ante Pascha, [seu Burchardus ep. seu Bernardus abb.] ut verior historia habet, aut saltem non diu post, e Galliis in Italiam abductum fuisse, ibique variis in negotiis & legationibus per duos continuos annos ultilissimam Pontifici Reique publicæ christianæ operam navasse: nec scitur intra illud spatium temporis in Belgium aut Cameracum rediisse. Quod tamen deberet factum fuisse, ut posset idem Bernardus diplomati subsignasse nomen suum anno ibi expresso.

Habemus præterea in Vita gallica S. Norberti, per Ludovicum Carolum Hugo Luxemburgi anno 1704 edita, [Lietardus ep. Cameracen. fuit an. 1131.] pag. 339, diploma Lietardi episcopi Cameracensis, quo confirmantur donationes factæ abbatiæ Bonæspei Ord. Præmonstratensis, cum hac subscriptione: Actum anno MCXXXI, Indictione X, præsulatus Domini Lietardi primo. Ex Indictione X, hic signata, quæ tunc temporis mense Septembri initium sumebat, conficitur vel illo ipso mense, vel uno ex tribus sequentibus diploma signatum fuisse. Habemus item aliud ejusdem diploma, quo confirmatur Præmonstratensibus ecclesia Grimbergensis, apud Miræum in Codice Donat. piarum pag. 278, quod ita concluditur: Actum est hoc Cameraci anno Incarnationis Domini MCXXXII, Indictione X. Igitur ante mensem Septembrem. Iisdem anno & Indictione Privilegio Lotharii imp. ecclesiæ S. Servatii Trajecti ad Mosam concesso, subscriptus tamquam testis, legitur Lietardus Cameracensis episcopus. Et hæc quidem Lietardi a primo pontificatus sui anno diplomata extant: nullum vero, tum pro illis annis, tum pro aliquot præcedentibus, Burchardi hactenus inveni.

Quod si verum est, Hermannum aliquem, ut supra dicebatur; [Ut duo episcopi simul præfuerint,] aut Petrum, qui nominatur in charta Balduini Flandriæ & Hannoniæ comitis pro Novicastelli præpositura, quæ extat in registro episcopatus Cameracensis, num. 136, Curtraci scripta anno MCXXIX, V Idus Januarii, uti legitur apud Sammarthanos: si, inquam, verum est, utrumque illum aut alterutrum ante Lietardum ecclesiæ Cameracensi præfuisse, locum habere potest opinio Miræi, quam ad salvandum diploma Tongerloanum adducit, potuisse tunc temporis duos ecclesiæ Cameracensis episcopos fuisse, quemadmodum duo de imperio contendebant Lotharius & Conradus, quorum uni unus episcopus, alteri alter adhæserit, Vt id concedam fieri potuisse in Burchardo ex una parte, qui faverit. Conrado, & ex alterain Hermanno aut Petro, qui adhæserint Lothario, in Lietardo tamen & Burchardo locum habere non potuit; quandoquidem constans scriptorum assertio est, ante ordinationem Lietardi anno MCXXXI, Burchardum e vivis excessisse. Neque vero Innocentius PP. confirmasset in sede Cameracensi novum episcopum Lietardum, quamdiu legitimus episcopus, a pontificibus Romanis rite admissus & consecratus, vir omni exceptione major & vitæ sanctimonia clarus, supererat in vivis Burchardus.

[non potest Burchardus Cameraci vixisse an. 1133.] Quod si etiam Burchardus diutius & ultra annum dati diplomatis vitam protraxisset; non sane protraxit illam Cameraci, ubi rerum potiebatur Lietardus, æmulus suus, & Lotharii, cui vicinæ regiones, Conrado in remotioribus agente, parebant, fautor insignis. Quo igitur pacto Cameraci a Burchardo datum diploma sit? Qui etiam subscripserit, Cameraci, ubi dominabatur Lotharius, regnante Conrado semper Augusto? Qui semper Augustum nominaverit, qui Augustus numquam fuit? ut nihil dicam de reconciliatione Conradi cum Lothario, qui eodem anno MCXXXIII, opera S. Bernardi, ad id a Papa ex Italia in superiorem Germaniam ablegati, deposuit fastum suum & regis titulum, seque Lothario submisit. Atque hæc sum, quæ in diploma Burchardi Tongerloanum, a Miræo atque Sandero impressum, observanda mihi occurrerunt, quæque a doctiore me, qui autographum, quod dicitur, diploma, aliaque monasterii Tungerloani antiqua monumenta ad manum habet, cupio considerari, priusquam diplomate illo utatur ad probandum alia.

Translatio corporis S. Norberti Magdeburgo Pragam defensa, contra Philippum Müllerum.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Redeo ad alia, quæ propius spectant S. Norbertum, suis locis, [Vindiciæ Norbertinæ Mulleri] siquando ejus Acta forte recudantur, inserenda. Historia translationis sacri corporis S. Norberti, actaque Magdeburgi, tum ante ad obtinendum cum bona venia ac fide civitatis sacrum illud pignus; tum post, ad illud honorifice reponendum in ecclesia Strahoviensi Pragæ, amplissime relata sunt a nobis in Analectis Norbertinis a pag. 871; interque illa cap. 5 producta est Magdeburgensium attestatio super veritate sacri corporis. Interea post annos plusquam L a dicta translatione, surrexit quidam Philippus Mullerus, qui se ecclesiæ S. Mariæ virginis Magdeburgensis, in qua olim S. Norbertus corpore conditus fuit, Præpositum scribit, vir, uti ipse manifestat, sacrarum Reliquiarum cum Romanæ ecclesiæ Catholicis cultor, cetera dogmatibus Lutheri adhærens. Proposuit is anno MDCLXXXIII in academia Ienensi Vindicias Norbertinas, quibus monstrare intendit, corpus sancti Antistitis e suo S. Mariæ virginis monasterio Magdeburgensi, Pragam translatum fuisse numquam.

[2] Argumenta sua, aut potius conjecturas, quibus veri corporis Norbertini translationem impugnare amat Müllerus, præcipue intorquet in tria scripta anno MDCXXVII & sequenti, a canonicis Strahoviensibus Pragæ vulgata; [translationem S Norberti impugnantis,] quæ & allegat, sibique refutanda proponit. Ego ista nec legi nec vidi, neque curanda puto. Ad vindicandam contra Vindicias translationem Norbertinam sufficit mihi publicum, totius rei gestæ seriem complexum instrumentum; quod tale est, ut nihil accuratius probatiusve desiderari possit; quamvis Müllerus pag. sua 8, imprudenter dicat, notarium, qui civis Magdeburgensis & Sac. Imp. auct. publicus, & in Camera imperiali approbatus & immatriculatus erat, in Actis suis quædam finxisse; quod quam facile est dictu, tam est indignum a viro probo dici, absque legitima dicti sui probatione. An putet Müllerus, [perquam obscuræ sunt.] suis dictis a cordato lectore plus fidei tribuendum, quam ipse tribuat publico approbatoque Reip. Magdeburgensis ministro? Sed videamus, quid dicat Müllerus contra translationem corporis, in publico notarii instrumento clare explicatam: si tamen intelligi dicta Mulleri satis possint. Mihi certe videtur auctor, dum brevis esse vult, tam obscurus fieri; ut inmultis, quid dicere velit, non capiam. Aggrediamur tamen rem.

[3] Imprimis agit de sepulcro & ipsius loco proprio, ubi Sancti corpus depositum fuerit, videturque persuadere velle, [Negat corpus in ecclesia S. Mariæ] uno tantum in loco, in medio ecclesiæ sepultum, ibidem perpetuo mansisse, atque sepulcrum illud etiamnum ibi superesse integrum: ex quo consequi vult, ibidem hodiedum corpus esse. Audio & permitto scriptori asserta sua. Sed magis audio Vitæ Norbertinæ scriptorem antiquum de re antiqua; qui locum primæ Norberti sepulturæ, in medio ecclesiæ; & locum secundæ, in choro; nec non causam, cur inde huc translatum fuerit corpus, luculentissime docet. Loquitur is apud nos, pag. 857, num. 115, in hunc modum. Interim vero (dum scilicet inter ecclesias Magdeburgenses contentio orta, de vindicando sibi corpore viri sancti, appellaverat imperatorem Lotharium, expectabaturque ejus responsio) corpus inhumatum jacebat, [ex uno loco in alium fuisse translatum,] sicque de die in diem per singula monasteria civitatis delatum est; & in unoquoque vigiliæ, & ea quæ fidelibus defunctis debentur, deligenter sunt celebrata; donec in die octava reversi sunt, qui missi fuerant: & tunc ex præcepto imperatoris, ad Fratres in ecclesia B. Mariæ corpus viri sancti sepultum est. Sed & hoc mirum fuit, quod tacendum non est, quia cum esset æstas nimia, ita quod eodem anno pratorum foena nulla, præ siccitate nimia, secarentur; non est de corpore ejus per tot dies alicujus foetoris egressa corruptio …. Sepultus itaque ante altare sanctæ crucis in medio monasterii (seu navis ecclesiæ) fuit per aliquot annos. [contra scriptorem Vitæ antiquum,] Sed boni filii, qui ex præcepto Veritatis, ut scriptum est; Honora patrem tuum, ut sis longævus super terram; & ex recordatione benignitatis, quam eis exhibuerat, eum tenere diligebant; ut sine oblivione, memoriæ ipsorum commendaretur, ante oculos suos in choro eum transtulerunt; ubi in tumulo, diligenter pro loci opportunitate adornato, diem expectat novissimum, in spe certæ resurrectionis & gloriæ.

[4] Habes hic, lector, narrationem scriptoris antiqui & contemporanei, primum atque alterum sepulturæ locum designantis, [duplicem sepulturæ locum designantem] eodem stylo, quo totam vitæ historiam a capite usque ad calcem prosecutus est. Quid amplius in historia humana ad fidem faciendum desiderari possit? nisi auctor, autex hac ipsa scriptione sua, aut aliunde convincatur, fallere voluisse Id autem non convincit, nec tentat quidem, Müllerus; sed pro omni oppositione sibi est, quod eadem vita ab Hugone, S. Norberti primo in Præmonstrato successore, scripta non sit. Quid tum? An proptera auctor, qui contemporaneus est, æque dignus fide non sit, quam Hugo? Nihilominus Müllero hæc vita improbatur, quia nempe primæ translationis corporis Norberti e navi ecclesiæ in chorum, mentionem facit. Apage Müllere; an tibi quid credi vis, qui tam inconsiderate scriptori antiquo & probo fidem negas? Quin etiam ibidem pag. 5, virum sanctum Norbertum cum Hospiniano tuo, artis magicæ insimulas. Num vir talis, tanti tibi est, ut pro reliquiis ejus habendis aut conservandis pugnes?

[5] Videtur etiam Müllerus confirmare velle, corpus in priori sepulturæ loco semper mansisse, [Norbertus in ecclesia suorum condi voluit,] quia voluntas Norberti fuit de sua sepultura, in hoc loco. Imo voluit Norbertus sepeliri in hoc loco, id est in monasterio sanctæ Mariæ, apud fratres filiosque suos in Christo, potius quam apud canonicos in ecclesia cathedrali; neque aliud tulitpræceptum Lotharii imperatoris, ad dirimendam, inter contendentium de sacro pignore sibi vendicando partes, subortam litem, appellati, quam ut terræ mandaretur in ecclesia S. Mariæ: [non determinans, quo ibi loco.] quo autem determinato in ecclesia illa loco conderetur; neque imperatori, neque Norberto ipsi, in mentem venit definire. Elegerunt illum pro arbitrio suo filii ejus, primum in medio templi; & deinde, pro arbitrio iterum suo, elegerunt alium in choro.

[6] Pergit Mullerus: At fratres istos (intelligit incolas monasterii S. Mariæ) Norberti corpus, [Recte translatus est in locum alterum,] tam nulla idonea causa, ausos loco movere, nondum consentaneum est. Moverint corpus illi pro solo arbitrio suo; quid tum? Motum fuisse; docet vita sancti viri antiqua & proba; atque etiam addit rationem, quæ idonea est, quæque passim suadet filiis, in parentes benefactoresque suos gratis, ut monumenti quidpiam, puta statuam, tabulam aut alia, in memoriam illorum conservent, atque honoratiore domi loco reponant. Neque factum illud piorum Norberti filiorum, exemplis caret. Plenæ sunt talium historiæ, tam antiquæ, quam mediæ ætatis, etiam in Saxonia; quibus docemurmajorum nostrorum in istiusmodi rebus religionem. Sed prohibet fortassis nova religio sua Müllero, quo minus credat, recte fecisse illa majores suos, catholicæ religionis observantes; uti non credit, fecisse illud in corpore patris sui Norberti viri sancti, filios ejus, antiquæ observantiæ memores.

[7] Interrogat etiam; Istius primæ translatonis (nec anno expresso, [quod cuivis facile persuadebitur, ratione utenti.] nec documento idoneo addito) jactatio, cui facile persuadebitur? Persuadebitur cuivis, recta ratione utenti, ex prælaudato vitæ Norbertinæ scriptore contemporaneo. Jactatio, illa in re, deprehenditur nulla. Documento alio opus non est, quam quod illud pro arbitrio suo ac pietate in parentem fecerint. Quoto præcise anno translatio facta sit, non expressit scriptor, quia forte nesciverit accurate, ac propterea scripserit, post aliquot annos. Neque vero, aut Müllerus aut ego in omnibus scriptis nostris historicis, semper aut scimus aut curamus annum præcisum, quo res facta sit. Vis plura dicam, lector? Vir ille nodum in scirpo quærit.

[8] [An ex inscriptione dignosci potuerit corpus?] Dicit pag. 7: Sarcophagus cui insitas reliquias sese exemisse affirmant, nulla nota vel littera insignis extitit, quodnam corpus istic deliteret, Mirabile id dictu. Convenit Müllerus pag. 3 in fine, & initio sequentis, cum adversariissuis, quod superextiterit sepulcro (unde corpus extractum fuit) erectum ad aram sanctæ Crucis, cui tumba subjecta erat, marmor (seu marmoreum) epitaphium, cum inscriptione: Norbertus, Dei gratia S. Magdeburgensis ecclesiæ archiepiscopus, Ordinis Præmonstratensis institutor, et hujus monasterii restaurator sub hoc conditur marmore. Obiit anno Domini MCXXXIV. D. VI Junii. An hæc nulla nota, nulla littera sint? Scribit deinde pag. 7: Ac licet marmor indicatum prolatum velint Strahovienses, fatentur tamen, illud olim motum, ac modo non repertum esse supra sarcophagum, sed erectum & applicatum tergo aræ superstantis, quam ipsi diruerunt: contra quam tenor verborum inscriptionis postulat, SUB HOC CONDITUR MARMORE. Cum ejus tota species ostendat, non tam ad columnæ erectæ, quam ad operculi usum factum fuisse.

[9] Concedamus hæc Müllero omnia præter conjecturas suas: [Imo, quia translata fuerit cum ipso corpore.] quid sequetur aliud, quam (quod ipse jam negavit perperam) corpus sancti translatum fuisse e primo sepulturæ loco ad secundum, &cum ipso, istud marmor; quod cum novo sarcophago vel non quadraret pro operculo, vel sub ipsa ara sanctæ Crucis majori parte, uti ipse sarcophagus, latens, legi non potuisset; provida transferentium cura illud posticæ altaris parti, quæ chorum respiciebat, erectum applicuerit, ut cuivis legi posset, perpetuum testimonium conditi subtus viri, cujus nomen, dignitatem, annumque ac diem mortis loquebatur marmor. Atque ita etiam dici potest, ibi supra sepulcrum fuisse; quia pars sarcophagi, uti & corporis inclusi, superior, latebat sub ara; inferior vero ad aliquod spatium protendebatur in chorum.

[10] Pergit pag. 8: Adversatur dictis Crux, a qua altare, [Ineptiæ ex Cruce, super altare olim pendula.] quod se diruisse dicit Abbas, nomen habuit. Quomodo adversatur Crux illa? Lege instrumentum publicum translationis. Ibi dicitur: Ingentis molis Crux lignea e fornice templi pendebat a catena ferrea, cujus basis ad ipsum sepulcri locum demissa per perpendiculum, quasi capiti divi Norberti innitebatur, videlicet in loco altaris (uti ego quidem intelligo) cui caput sarcophagi atque ipsius Sancti,suppositum erat. Nihil hic video, quod adversetur veritati translationis. Imo, testatur Müllerus superesse Crucem illam adhuc, sepositam ad gremii, seu navis templi, partem occiduam, perveterem ac modici operis, cum ferrea ansa in capite, unde suspendi commode potuit. Quid hinc infert Müllerus? Nihil magnopere. Ego igitur: Sit illa Crux ipsissima, quæ olim, ante demolitionem altaris illic suspensa fuit (ansam enim habet in capite,) inferiore sua parte innixa altari, supra caput sarcophagi. Unum doleo quod Müllerus, ecclesiæ istius Præpositus, signum redemptionis suæ ac nostræ, loco tam indigno profanari patiatur, & non reponat reverenter loco suo super altare, ubi a majoribus suis collocatum fuit. Si reditibus fruitur, etiam sacra conservet.

[11] Deinde annumerat Müllerus supellectilem sacram, [Aliæ ineptiæ.] quæ cum corpore in sacrophago inventa fuit, puta pallium episcopale, stolam, manipulum, annulum, vestimenta &c. atque in singulis fere aliquid arrodit; comparansque de illis scripta variorum varia inter se, contendit, non convenientia esse illorum testimonia; si non & pugnantia sint. Sed pugnent illa, non pugnent; alio veritatis assertore hic mihi opus non est, præter Notariumpublicum, qui coram inspexit, tractavit, descripsit singula; quique secum non pugnat. Hoc teste, hujus testimonio, standum, preæ multis aliis.

[12] Audacius dictum est Mülleri, [Impingit viris probis mendacium Müllerus;] quo abbatem Strahoviensem mendacii insimulat circa gemmam, palæ annuli insertam, Annulum, inquit, elapsum digito defuncti, aureum, & sapphyro ornatum, ac ad se receptum, abbas fatetur … Eum vero in conventu cœnobii non protulit; sed finxit, palam e crystallo esse. Primam hujus sententiæ partem ubi fateatur Abbas, non satis mihi compertum est; certe non fatetur apud Notarium nostrum. Altera pars dici potest a Müllero ficta esse quamdiu testem aut probationem aliam dicti sui non attulerit. Prosequitur autem Müllerus: Recepit sane initio Abbas, siquid thesauri inveniretur, bona fide relictum iri. Pretio appenso annulum redemptum per Abbatem, Notarius finxit; tacente Narratione, negante Notario altero. Prima hujus secundæ sententiæ Mülleranæ pars, vera sit. Altera quoque pars vera erit, si Abbas appenso pretio annulum redemit; sed tum pars tertia, qua criminatur Müllerus,Notarium finxisse, erit falsa. In quarta parte, ut dicta sua probet idem Müllerus, provocat ad Narrationem tacentem & Notarium alterum negantem, illa nempe negantem, quæ Notarius noster scripsit, pretio appenso annulum redemptum per Abbatem fuisse.

[13] Duplex in præmissis mendacium, aut saltem fictio (si forte hanc illo leviorem putes) imputatur a Müllero viris bonæ famæ & publica auctoritate delegatis; [idque probat ex teste tacente,] una scilicet fidelia duos denigrante parietes; dum & Abbati & Notario ejus simul, una fictione sua injurius est. Ait enim: Finxit Abbas, palam annuli e crystallo esse. Atque iterum: Finxit Notarius, Abbatem appenso pretio annulum redemisse. Et in horum probationem, uti jam diximus, citat Narrationem tacentem. Nescio ego qualis isthæc narratio sit; sed bene habet, quod taceat. Venit hic mihi in mentem illud magni Augustini, perfidiam Judæorum increpantis: O infelix astutia! Dormientes (tacentes) testes adhibes? Certe si tacet Narratio, neque Abbatem non redemisse annulum, neque Notarium finxisse testatur. Attamen inquit Notarius alter negat. Impressit hujus Acta Müllerus in rem suam; sed non capio, quo operæ suæ pretio. Conveniuntenim ita cum Actis Notarii nostri, ut in idem conspirent. Præcipue differunt textus ubi agunt de annulo. Videamus. Noster sic scribit: Annulus etiam aureus, Sapphyro insignis, reperiebatur; quem pretio appenso redemit toties memoratus venerabilis Abbas Strahoviensis, Gasparus a Questembergh. Notarius alter Mülleri sic loquitur Germanica lingua: In tumba inventus fuit annulus cum lapide crystallino (secundum relationem Abbatis,) quem Abbas continuo inseruit digito suo, dicens: Nollem istum annulum pro ducentis coronatis permutare. Quoties pontificatum celebraturus sum, utar hoc annulo.

[14] Habes hic utriusque Notarii scripta de annulo genuina. Quis modo, aut ex utroque scripto, [& ex altero, nil contra dicente.] aut ex alterutro exsculpat, Abbatem finxisse, & finxisse Notarium ejus? Scripsit Notarius Abbatis e sensu & cognitione sua (quando jam crepusculum erat & obscurioris templi conditio tenebras induxerat, cum annulus inventus fuit, uti ipse præfatur, adeo ut mirum non sit, præsentes tunc aliter atque aliter de gemma æstimasse.) Scripsit, inquam, Notarius e sensu & cognitione sua, annulumsapphyro insignem fuisse. Ex relatione vero Abbatis, apud Notarium alterum habetur, lapidem annuli fuisse crystallinum. Magnum crimen! Sed quæ, amabo te, hic fictio Abbatis? Ubi etiam mentio, quod Abbas in conventu cœnobii debuerit annulum proferre & non protulerit? Pergamus ad fictionem alteram, quæ sit Notarii. Quid hic finxit? Abbatem appenso pretio annulum redemisse. Ita asserit, ut Notarius. Nihil contradicit Notarius alter, nec ullus, quod sciam, alius, præter Müllerum, qui absque teste, absque probatione, ex suo unius cerebro arguit Notarium illum fictionis. Quid fingere est, si hoc non est? Dum Abbas dixit, nolle se annulum pro ducentis Coronatis permutare, ostendit suam de illo æstimationem extrinsecam, tamquam de pignore, ob memoriam sancti fundatoris sui sibi caro: quemadmodum etiam dixit, se illo, quoties pontificaliter celebraret, usurum. Ex quo consequi nullatenus potest, intrinsecum annuli pretium ab Abbate appensum non fuisse, quod asserit Notarius Abbatis appensum esse.

[15] Subjungit Müllerus altercationem de vestimentis, quæ in sepulcro inventa sunt; Vestimenta, inquiens, [Quali habitu debuerit Norbertus sepeliri.] non respondent Ordini Norberti. Quæso, an vir ille habuit statuta Ordinis particularia omnia, quibus præscribatur, quo habitu sui debeant sepeliri? Atque ut habuerit, an illa obtinebant initio Ordinis, & in ipso ejus institutore Norberto? An etiam statuit Ordo, ut episcopus, ex Ordine assumptus, more episcoporum sepeliri non possit? Cur autem Vestimenta non respondent Ordini Norberti? Respondet Müllerus, quia Norbertus, ut de sepulcro, sic de velamine corporis sui præcepisse, credibile est. Si credibile est Müllero, præcepisse Norbertum de velamine corporis sui; magis credibile debet esse, præcepisse ipsum de tali velamine, quale inventum est in sepulcro. Ut enim Norbertus ex præcepto suo, juxta Mülleri opinamenta, obtinuit sepulcrum; sic etiam obtinuerit velamen tale corporis sui, quale præcepit & quale inventum est. Nulla quippe ratio suadere potest, religiosos filios præcepta patris sui in uno observasse, in alio contempsisse. Sed tota Mülleri responsio falso nititur fundamento. Jam diximus, Norbertum de sepulcrosingulari, ubi conderetur corpus in ecclesia B. Mariæ, nihil præcepisse & ne cogitasse quidem: credibile est igitur, neque præcepisse de velamine ejusdem corporis sui. Omitto nug as alias; quarum & me tædet, & pudere Vindicem translationis Norbertinæ possit.

[16] Si Auctor, aut alius pro ipso Vindex, rem suam tueri porro velit, [Monitio ad Auctorem Vindiciarū], proponat sua, quæso, stylo magis honesto, absque partium studio, magis dilucido, ut cuivis, quid velit dicere, innotescat; historico denique, citatis rectius auctoribus e quibus sua depromere videri vult; ut toti mundo palam fiat id, quod quodammodo privatim in disputatione Ienensi academica ventilavit apud suos. Totus quippe mundus, non tantum Romano-catholicus, verum etiam heterodoxus (quantum ego quidem mihi imaginor) clariora & magis probantia expectabit argumenta, quibus ipse, aut novus Vindex, defendat, Sancti Norberti archiepiscopi Magdeburgensis, & primatis Germaniæ, Reliquias; e cœnobio (decerem ego cœnobitico) B. Virginis Magdeburgicæ templo, Pragam in Strahoviense Præmonstratensium monasterium, numquam translatas. Est is titulus scripti academici Mülleri nostri. Si cum viro Catholico-romano hic mihi disceptatio foret, plura lubensadjungerem, quæ catholicum officii atque religionis suæ memorem facerent. Verum dum agimus cum viro, qualitercumque erudito, qui cum suis, in sola fide sua suam salutem reponit æternam, atque ad Majorum suorum fidem catholicam (quamvis Præpositus sit monasterii Norbertini, ex institutione sua vere catholici) surdus est; videor mihi satis dixisse, ad vindicandum veram veri corporis S. Norberti translationam Magdeburgo Pragam.

[17] [cujus hic est epilogus,] Finire tractatulum hunc volebam, sed vellicat mihi aurem Müllerus adhuc, sic concludens Vindicias suas de falsitate translationis S. Norberti, pag. sua 12. Ibi ad calcem insinuat se: Demum si quid e Norberti corpore superest sub cælo, efficax & salutare; id totum, partim in primo, quod extat sepulcro; partim in altero, quod Strahovicæ violentiæ cessisse dicitur ac numquam comparet, continebitur. In hæc duo enim resoluta corporis totius virtus est per tot annos: ac si quid humidi destillavit per foramen, subter pectus loculi fundo studio incisum, diffluxit in molem illam sepulcri, quo hodienum potimur; forte & corpore. Quisquis nunc Norbertini nominis reverentia ductus, adire gestit quietem Patris beati; siquis ex ipsius reliquiis sibi apud Deum aditum moliri, ac se vitæ aliquod pretium consequi posse, censet; ille vel hoc e tumulo temploque, quod in conspectu est, vel nuspiam voto ipsius satisfactum iri, scito.

[18] [suadens suis cultum Sanctorum,] Lubuit hunc epilogum Mülleri totum adscribere, ut denuo considerent tum academici Ienenses, tum populus Magdeburgensis, quam ob causam Müllerus suas Vindicias Norbertinas publice defendendas proposeurit. Nempe ut persuaderet, ipsique crederent, corpus Sancti viri hodiedum esse Magdeburgi. Quod quantovis molimine conatus sit ostendere, ipse nihilominus in hoc epilogo perspicue declarat, se non ostendisse; dum clare enuntiat, forte & corpore Sanctum in sua ecclesia S. Mariæ superesse. Quod si illic non est; solatur cives, quod saltem habuerit ibi sepulcrum primum, atque etiam fortassis alterum; in quibus resoluta corporis totius virtus sit per tot annos: atque adeo hortatur, ut quisquis nunc Norbertini nominis reverentia ductus, adire gestit quietem Patris beati, quod intelligo, ad sepulcrum ejus, quamvis, corpore ablato, vacuum; ille conferat se ad suum Mülleri Præpositi in monasterio S. Mariæ templum. Iterum, Si quis e sancti Patris reliquiis sibi apud Deum aditum moliri, ac se vitæ aliquod pretium consequi posse, censet; ille similiter ad templum suum accedat Scito enim, inquit, vel hoc e tumulo temploque, quod in conspectu est; vel nuspiam, voto tuo satisfactum iri.

[19] Quorsum hic tam patheticus epilogus? Vultne Müllerus suos docere papisticam venerationem sacrarum reliquiarum atque invocationem Sanctorum? [non fine spe lucri.] Monstrat certe ipsis sepulcrum S. Norberti sua in ecclesia, hortaturque, ut eo recurrant, ad opem Viri sancti suis in necessitatibus implorandam (quæ pia & antiquissima Catholicæ ecclesiæ consuetudo semper viguit & viget.) Illic superesse, dictitat, corporis totius virtutem, tum ex diuturna corporis præsentia, tum ex humore ejus, qui destillavit per foramen in molem sepulcri, relictam. Venerantur equidem Romano-catholici Sanctorum reliquias, eorumque patrocinia, tamquam amicorum Dei, implorant, ut ipsis intervenientibus, per merita Christi Domini, beneficia consequantur divina. Si talem venerationem atque invocationem cives suasdocere intendit Müllerus, gratulor ipsi perinde ac civibus ejus. Verum, est cur suspicer, aliud ab ipso principalius intendi. Dum enim pristinum Norberti sepulcrum superesse in ecclesia sua prædicat, dum totius sancti corporis virtutem in eo includit, dum vota supplicantium, Deumque sua dona per invocationem S. Norberti postulantium, frustra alio deferenda inculcat, quam ad suam, ubi sepulcrum Viri sancti est, ecclesiam; videri potest doctrina ipsius de veneratione sacrarum reliquiarum & invocatione Sanctorum in ipsius ecclesia, cum spe lucri conjuncta esse.

De historia S. Norberti, Ienæ ad Salam in publica disputatione proposita a Caspare Sagittario.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Vix scio, an cujusquam, seu principis, seu imperatoris, [Gestorum S Norberti scriptores cœvi,] seu sancti viri gesta a pluribus contemporaneis probisque scriptoribus posteritati commendata fuerint, quam S. Norberti, post institutum anno MCXX in Præmonstrato celeberrimumOrdinem Canonicorum, archiepiscopi Magdeburgensis. Vitam ipsius singulari studio conscripsit justo volumine Hugo, primus atque individuus ab instituto Ordine, imo & ante socius, uti fatetur Sagittarius, fidumque ejus asseclam ac discipulum, eumdemque Ordinis Præmonstratensis propagatorem appellans. Passim obvia est vita illa. Plurima quoque ejusdem Norberti gesta collegit Hermannus, monachus S. Vincentii, prope Laudunum libro 3 de miraculis S. Mariæ Laudunensis, qui & ipse Norberto coævus fuit, suosque illos libros Bartholomæo episcopo istius loci, maximoque Norberti patrono inscripsit, editos cum operibus Guiberti abbatis de Novigento opera Lucæ d' Achery anno 1651. Non pauca de eodem leguntur etiam in Vita B. Godefridi Comitis Cappenbergensis, a Norberto ad serviendum Deo in religione conversi; quam vitam, itidem a contemporaneo scriptam, olim curavit edendam Nicolaus Serrarius, atque inde impressa est a Bollando in Actis Sanctorum ad diem XIII Januarii. His similia atque alia, iisdem temporibus scripta, reliquerunt Cappenbergenses canonici, in lucem emissa publicam Antverpiæ 1656 ad calcem vitæ Norbertinæ, & a nobis recusa tomo 1 Iunii pag. 859. Adde alia antiquorum testimonia præclara, S. Bernardi abbatis Claravallensis; Herimanni, abbatis S. Martini Tornacensis; Anselmi, episcopi Havelbergensis & aliorum, quæ ibidem retulimus pag. 815; nec non ipsius Guiberti abbatis supra dicti, anno MCXXIV vita functi, cujus eximia de Norberti doctrina, prudentia, sanctitate encomia in hoc supplementorum tomo produximus pag. 22.

[2] His præmissis, videamus quid novi de Norberto afferat Caspar Sagittarius, [a Sagittario recentioribus] qui in eadem academia Ienensi, eodemque anno MDCLXXXIII, quo sua ibidem proposuit supradictus Müllerus, Historiam Norberti archiepiscopi Magdeburgensis, Præmonstratensis ordinis conditoris, publico examini exposuit Præses. Quamobrem & nobis licebit illam obiter examinare atque conferre cum nostris multiplicibus de S. Norberto scriptis, quæ e præmissis auctoribus contemporaneis pleraque sumpsimus & illustrare conati sumus. Hunc igitur in modum orditur libellum suum Præses iste: Inter archiepiscopos Magdeburgenses magnum & vere illustre nomen habuit Norbertus, Præmonstratensis ordinis conditor; cujus vita & res gestæ proinde merentur; ut paulo distinctius recenseantur. Recte; ac pergit: Neque tamen nos primi sumus, qui hanc suscipiamus curam; sed jam olim vitam ejus scripsit Hugo, fidus ejus assecla ac discipulus, idemque ordinis Præmonstratensis propagator. Idem postea fecit Martinus Merz, prior cœnobii Rothensis in Suevia: & nuperrime Joannes Baptista Schellenbergh e Societate Jesu. Et continuo subjungit: At quia hi plurima fabulosa junxerunt veritati historicæ, rarius nos illorum insistemus vestigiis: sed potissimum sequemur antiquiores Germanicæ historiæ scriptores: in quibus si forte desideraveris industriam & judicium; sublestam tamen fidem & temerarium fingendi studium non facile accusaveris. Neque tamen & horum omnia atque singula probaverimus: ac nullus dubito, quin apud Robertum de Monte, quem alias præ ceteris in historis Norbertina diligentem deprehendimus, puriori metallo scoriæ quædam sint admixtæ.

[3] Ego quidem lubens plus fidei adhibebo scriptis Sagittarii, [an recte postponantur,] quamdiu improbus esse probatus non fuerit; quam ipse adhibet scriptis viri probi Hugonis, quem solum e supra citatis scriptoribus contemporaneis legerit aut legisse videri vult. Sive autem legerit alios sive non legerit, ita ipsum animo affectum esse dignosco, ut in præsenti argumento de gestis Norberti, æque illos ac Hugonem, plurima fabulosa junxisse veritati historicæ dicturus sit; & vero debebit, ut conformiter loquatur. Sed dicat, quæso, cur Hugoni viro multis titulis ornato, gestaque Noberti, quorum plurima pleno meridie acta, totique mundo cognita tunc fuerunt, diligenter prosecuto, plurima fabulosa, quorum profert nullum, assingat fidemque ei neget, atque ab aliis negari velit. Capere equidem id ego non valeo; præsertim cum nihil in medium afferat, quod auctoritatem Hugonis elevet. Neque magis capio, cur sequi malit antiquiores, uti ait, Germanicæ historiæ scriptores hac in re, quem Hugonem ipsum. An quia scriptores sui Germani melioris fidei tunc fuerunt, quam nunc sint, aut quam tunc fuerint scriptores nationum aliarum? An, quia Germani illi, quos sequi mavult, antiquiores sint Hugone nostro? Hic coævus Norberto fuit, a conversionesua itinerum socius, dictorum factorumque testis, & successor in administratione totius ordinis Præmonstratensis. Illi nec contemporanei fuerunt, sed seculo plerique integro posteriores; nec aliunde sua hauserint ipsi, quam ex Hugone, aut alio auctore ipsis antiquiore.

[4] Monet sane Melchior Canus, lib. XI de locis Theologicis, [dicat Melchior Canus:] legem primam dignoscendi fidem historici sumendam esse ex hominum, qui scripserunt, probitate integritateque. Quæ res omnino locum habet, inquit, cum quæ narrant historici, ea vel ipsi se vidisse testantur, vel ab aliis qui viderunt, accepisse. Qualia sunt pleraque in epistolis Ambrosii, Cypriani, Hieronymi, Augustini; ut in libris quoque hujus de Civitate Dei, in Dialogis Gregorii, breviter in omnibus fere doctorum ecclesiæ probatissimorum scriptis. In quibus mendacium suspicari, quod ad memoriam sempiternam transferre illi scribendo voluerint, piaculum est. Magnis quippe præclarisque virtutibus viri sanctissimi atque optimi id consequi meruerunt; ut in rebus ejusmodi, quas vel spectasse se, vel ab aliis fide dignis, qui spectarint, se audisse testati sunt; fides omnino illis habeatur. Qua in re Erasmus Roterodamus aliique juniores quidam, sæpe ac licenter errarunt. Ego inter viros illos sanctissimos atque optimos, quos Canus ait debere fidem mereri, etiam repono Hugonem, qui præter singulares, quas Sagittarius quoque agnoscit, dotes & prærogativas, etiam sanctitate vitæ eminuit, fastisque sanctorum Præmonstratensium adscriptus invenitur. Videat Sagittarius, an ipse inter asseclas & sequaces Erasmi non mereatur connumerari.

[5] Pergit Canus: Quid enim liberius, licentius, immoderatius dici potuit, quam Hieronymum asserentem, [qui & increpat tales scriptores.] Matthæi euangelium Hæbraicum describendi sibi copiam fuisse, in eo virum gravissimum sanctissimumque mentiri? Jure itaque piis hominibus nimia hæc quorumdam juniorum liberiorque licentia displicuit, jure etiam in crimen vocata est. Dicam ego; quid liberius, licentius, immoderatius dici potest, quam Hugonem, qualem descripsimus, virum perquam religiosum, fidum Norberti asseclam & discipulum, plurima fabulosa junxisse veritati historicæ, ideoque rarius insistendum ejus vestigiis? Oportebat saltem prius aliqua ejus protulissefabulosa, quam plurimorum accusare reum. Quid item liberius, licentius, immoderatius; quam sequi velle historicos juniores in historia antiquiore, ubi contemporanei ad manum sunt plures, summæ fidei & sanctitatis viri? Imo illos sequi juniores mavult, in quibus forte desideraveris industriam & judicium. Neque tamen, inquit, horum omnia & singula probavero: ac nullus dubito, quin apud Robertum de Monte, quem alias præ ceteris in historia Norbertina diligentem deprehendimus, puriori metallo scoriæ quædam sint admixtæ. Quid igitur tandem in historia humana, & cui historico, credet Sagittarius? Nulli opinor; tantummodo fere quæ genio placent novæ reformationis, facile credit; quæ vero displicent, ad fabulas relegat. Facile id quidem dictu, nec minus temerarium; sed non tam facile monstratu, talem genium duce ratione agi.

[6] Geniali exordio Sagittarii Præsidis, succedit chronologia præcipuorum Norberti actorum, [Gesta Norberti ex Sagittario,] a natali ejus, anno vulgaris æræ MLXX, sine teste, affixo, deducta usque ad obitum. Ab anno natali ad natalem locum, qui Xantus seu Sancti in Clivia, procedens, docet, æque Coloniensem, ut ab aliquibus; atque Lotharingum, ut ab aliis, appellari posse Norbertum: quia Xantus, Coloniensis fuit diœcesis, eratque sub ducatu Lotharingiæ inferioris, tunc latius extenso. Quæ satis similia vero sunt. Anno MCXIX notat ex Abbate Urspergensi, Norbertum synodo Coloniensi interfuisse, & in multis accusatum, egregie se defendisse. Unde & scriptum de eo fuit, teste Urspergensi, Quia manus horum omnium contra eum, & ipse contra hos omnes. Anno MCXX, ex Roberto de Monte apponit textum sat longum, quomodo Norbertus, a Callisto Papa, Bartholomæo Laudunensi episcopo specialiter commendatus; ab hoc per multa deserta circumductus, tandem in Præmonstrato consederit. Quæ multo accuratius descripta leguntur in historiis Hugonis abbatis, [antiquos scriptores deserente,] & Hermanno monacho de miraculis S. Mariæ Laudunensis, uti & alia, quæ mox ab ipso citantur de institutione Ordinis Præmonstratensis, e magno chronico Belgico: quod auctor anonymus compilavit, quando jam Ordo abbatias habebat CCCL, ællegans quidem dictorum suorum testes, Albericum, Bernardum Guidonis, & Vincentium in speculo: verum & hi impares sunt, tam tempore quam auctoritate hac in re, illis quos citavi. Nihilominusadducit quoque Sagittarius eodem loco Paulum Langium, seculo XVI mortuum, & e chronico Theodorici Engelhusii hos versus:

Anno milleno centeno bis duodeno,
Sub patre Nortperto Præmonstrati viget Ordo.

vel sic:

In Præmonstrato formatur candidus Ordo.

Observat tamen ipse in his versibus poni annum secundum & vigesimum seculi XII, excusatque, [recentiorum errores excusante.] id propter rhythmi sonum factum esse. Excuso hic ego quoque Sagittarium, quod observaverit in versibus poni annum secundum & vigesimum; cum clarissime exprimatur annus quartus & vigesimus: atque oro ipsum, ut minus iniquus sit scriptoribus antiquis historiæ Norbertinæ, qui recentioribus, manifeste errantibus, plus æquo æquus videri vult.

[7] Idem Præses pag. 6 sic scribit: Paulo ante laudatus (imo vituperatus, tamquam concinnator fabularum) Schellenbergius, [Anfictio sit,] ex Præmonstratensium chronico tradit, D. Augustinum Norberto se coram stitisse suasque tralucenti auro incisas leges, e sinu prolatas, in manus ei commisisse, verbis his adjectis: “Norberte, tene volumen, manu nostra exaratum, quod te tuosque, tremendo illo ac fatali mundi die, ad Christi judicis tribunal; si vita moribusque religiosis id expresseritis, æteri æ ac beatæ immortalitatis securos reddet.” Quæ quin ad amplificandam ordinis Præmonstratensis gloriam sint conficta, nulli dubitamus. A quo sint conficta? A Schellenbergio? [Norbertum regulam a S. Augustino accepisse] Citat is vadem suum chronicon Præmonstratense. An & illud finxit? Si ais; adducam testimonium Fratrum Cappenbergensium, qui testantur, se, in communi capitulo congregatos, ex ore Institutoris sui, sub alieno nomine de se loquentis, audivisse sequentia: Scio, inquiebat, unum (uti Apostolus sua memoraturus, dicebat; Scio hominem.) ex professionis nostræ Fratribus; cui de regula nostra indaganti studiosius, non quidem suis meritis, sed confratrum suorum orationibus, beatus visus est Augustinus; qui & auream regulam, a dextro latere prolatam, illi porrexit, seque ipsum luculento sermone intimavit, dicens: Quem vides, Augustinus ego sum, Hipponensis episcopus. Ecce habes regulam, quam ego conscripsi, sub qua si bene militaverint confratres tui filii mei, securi Christo adstabant in extremi terrore judicii. Si etiam Cappenbergenses hæc, quæ se, coram, in loco capitulari, auribus suis excepisse ex ore Norberti testantur, confinxisse præsumat aliquis dictitare; næ is homo non est.

[8] Pergit Præses laudare Schellenbergium; Attamen audiamus, inquiens, [An item vestis candida Ordini] quid de candido Præmonstratensium habitu idem fabuletur. Non fabulatur, qui proborum virorum vestigiis insistens, ex ipsorum scriptis, eorumdem fide, profert quæ scripserunt. Errare cum ipsis potest; fabulari non recte dicitur. Habuit Schellenbergius auctores, qui de candido habitu, per B. Mariam Præmonstratensibus dato, scripserunt plures: habuit traditionem Ordinis illa de re, aliquot seculorum decursu continuatam; uti ex privilegio Ludovici XI Galliarum regis, [a B. V Maria præscripta.] ad petitionem universi Ordinis concesso anno MCCCCLXXV, constat. Ibi enim legitur candidus habitus pariter atque locus Præmonstratus, per beatissimam & gloriosissimam virginem Mariam præmonstratus fuisse. Si rem eamdem Hugo, Hermannus monachus, Cappenbergenses canonici, aut alii contemporanei, quos supra adduximus, scripsissent; uti scripserunt, regulam Norberto per visionem a S. Augustino fuisse traditum; æque utrumque factum fide humana credibile foret. Nunc vero, tacentibus de visione illa B. Mariæ, contemporaneis sequentibusque per tria secula historicis, nihil est cur prudenter hæc apparitio credatur; credatur autem apparitio S. Augustini. Et nos ipsi, hanc admittentes, istam reprobavimus supra pag. 23 a num. 9.

[9] Accedit Præses ad annum MCXXII, quo dicit ex Roberto de Monte, [Miracula divinitus per Sanctos facta,] Norbertum apud Ningellam urbem, verbum Dei prædicantem, ex obsessa puella dæmonium, valde quidem reluctans, ejecisse. Item, anno sequenti Coloniam venisse, acceptasque ibi Sanctorum reliquias Præmonstratum misisse; atque ita concludit: Quæ quidem uti illorum temporum superstitionem arguunt; ita fabulis, quas in majus plerumque auxerunt novitii scriptores, distincta esse credimus. Quam facile credit Præses suo genio! Quam injuriose novitios scriptores tractat! An ipse non æque novitius est, quam illi, quos arguit? Certe novitius non est Robertus de Monte, [an superstitionem arguant.] quem ipse Præses præ ceteris in historia Norbertina diligentem deprehendit. An non diligentiaRoberti, & confessio Præsidis, scriptis Roberti auctoritatem conciliant majorem? Ita quidem recta suadet ratio; sed non persuadet genio Præsidis; qui mavult istiusmodi miracula, & cultum reliquiarum & apparitiones Sanctorum (tametsi post sacras Scripturas, omnium seculorum, doctissimorumque virorum scripta, talibus plena sint) amandare imprudenter ad superstitionem illorum temporum, quibus sui ipsius majores Catholici vixerunt; quam fateri, viros probos, doctos, religiosos, sanctos, vera scripsisse; quamvis ipsi asserant, se, quæ scriptis committunt, oculis suis vidisse aut in se expertos esse; uti fecerunt Ambrosii, Augustini, Gregorii & innumerabiles alii. His fidem negare in talibus, quid aliud est, quam evertere omne commercium humanum?

[10] Pag. sua 8 num. 17 dubitat Præses, inquiens: Quid sibi velit Dodechinus, [Dodechini locus imperfectus suppletur.] quando ad annum MCXXVI, Norbertum “virum religiosum, ecclesiæ apud Wormatiam præfectum” scribit; nondum me capere fateor. Puto ego, vocem Magdeburgensi, incuria librariorum aut typothetarum prætermissam, atque legendum esse, ecclesiæ Magdeburgensi apud Spiram (ibi enim conventum imperii tunc celebrabat Lotharius imperator) præfectum fuisse Norbertum, non apud Wormatiam. Si majoris auctoritatis fuisset, uti debebat, Præsidi contemporaneus vitæ Norbertinæ scriptor Hugo, quam Dodechinus, seculo fere uno junior; capere haud difficulter potuisset duplex in Dodechino sphalma, quod dixi. Hugo quippe docet, ecclesiæ Magdeburgensis archiepiscopum Spiræ electum fuisse Norbertum.

[11] Idem Præses mox de hæresi Tanchelini, seu Tundemi, ut ipse vocat, per Norbertum Antverpiæ repressa, [An Sylvanus abbas Antverpiæ a Norberto datus.] agens; addit, ipsum ibidem sui Ordinis asceterium obtinuisse, cui primus, inquit, moderator Sylvanus deputatus est. Nescio unde hic Sylvanus prodeat. Citat quidem Præses Robertum de Monte ad annum MCXXIV, ubi is de Norberto & Tanchelino verba facit: verum de Sylvano, aut alio, Antverpiensibus moderatore dato, verbum habet nullum. Recurrendum hic iterum Præsidi erat ad Hugonem, vitæ Norberti scriptorem, qui apud nos pag. 852 num. 101, de se loquens tacito nomine, cum a Norberto Magdeburgi abbas Præmonstratensis designatus erat, accepta benedictionesancti Patris recessit, duobus adjunctis sibi sociis, e quibus præceperat Vir Dei ut alterum in Antverpiensi ecclesia Patrem; alterum similiter in Floreffiensi poneret; & sic factum est, MCXXVIII. Nomen Patris, cui moderamen ecclesiæ Antverpiensis obtigit, silentio involvit Hugo, æque ac suum & abbatis Floreffiensis: sed constat ex historia abbatiæ Antverpiensis & serie abbatum ejus, uti etiam ex Bibliotheca Præmonstratensi, Waltmannum cum Norberto contra Tanchelinum Antverpiam venisse, primumque ecclesiæ illic suæ præpositum, deinde abbatem præfuisse; atque hodiedum ejus sepultura ibidem monstratur: Sylvanus autem illic notus est nullus.

[12] Nihil attinet reliqua Præsidis nostri scripta examinare, tum quia nihil magnopere continent, [Translatio corporis, contra Müllerum, a Sagittario agnita.] quod ex antiquis scriptoribus certius non habeatur; tum quia in præmisso examine satis multa notavi, unde de reliquis judicium formetur. Addam tamen in gratiam Mülleri præsidis, translationem corporis S. Norberti Magdeburgo Pragam negantis, ut supra vidimus; alterius item præsidis, nempe Sagittarii, eodem anno, eodem loco, in eademacademia Ienensi, translationem illam defendentis, verba. Sub calcem itaque libelli sui, postquam corpus Norberti ad arbitrium Lotharii imperatoris in ecclesia San-mariana conditum fuisse, insinuaverat, ita subnectit: Illud tamen anno præsentis seculi (XVII) sexto & vigesimo, auspiciis Ferdinandi II imperatoris, consentientibus reverendissimo Administratore & Senatu Magdeburgico, præsul Strahoviensis cœnobii Caspar Questenbergius Magdeburgo Pragam transtulit. Addam & quod sequitur, ut sciat Müllerus (si non meminerit) non Pontificium esse, qui ita scribit. Pergit igitur: Malincrotius, Petrus Baptista Burgos & alii scriptores Pontificii annotarunt, Magdeburgum non prius a Cæsareis copiis expugnari potuisse, quam hujus tutelaris Divi reliquiæ ex urbe fuissent exportatæ. Verum nisi Deus decrevisset in hostium manus resignare Magdeburgensem urbem, neque ab occupatione, neque a furialibus flammis immunem ac intactam servassent Norberti cineres. Dico ego: Verum, si Deus decrevisset, in hostium manus non resignare Magdeburgensem urbem, quamdiu in illacineres Norberti manerent; neque Cæsareus miles ipsam occupasset neque furiales flammæ devorassent, nisi cineres Norberti prius fuissent exportatæ.

[13] Scimus, decrevisse Deum varia se facturum propter servos suos. Genesis enim 26 ait ad Isaac: [Deus propter servos, suos aliis beneficia præstat:] Noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi & multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. Ad Salomonem vero 3 Regum II: Quia non custodisti pactum meum & præcepta mea, quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, & dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis (quamdiu tu vixeris) non faciam, propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, nec totum regnum auferam; sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum & Jerusalem, quam elegi. Sic 4 Reg. 8; Noluit Dominus disperdere Judam propter David servum suum. Ibidem cap. 19 dicit Dominus: Protegam urbem hanc Jerusalem, contra Assyrios, & salvabo eam propter me & propter David servum meum. Sic alia. Scimus quoque, eumdem & nos habere Deum, eumque potuisse decernere, se non resignaturum Magdeburgensem urbem in hostium manus propter Norbertum patrem & pastoremejus servum suum, quamdiu in illa ejus cineres manerent. Potest similiter decrevisse, sacros cineres inde auferendos, quia Magdeburgenses non custodierunt pactum suum & præcepta, quæ mandavit ipsis Deus & Ecclesia; quæque Norbertus eisdem inculcavit divino eloquio suo, solicitudine paterna.

[14] Talia vero Deum super Magdeburgensibus habuisse decreta, [nec temere dicitur, præsentiam corporis Norberti,] non temere colligitur ex eventu. Præcesserunt enim peccata populi per schisma & hæresim & quætalia comitantur peccata alia. Hinc excitavit Deus spiritum Ferdinandi imperatoris, ut sacros cineres Norberti e medio peccatorum curaret exportandos (quemadmodum eduxit olim per Angelum, Lot servum suum de Sodoma, antequam super illam plueret sulphur & ignem de cælo.) Successit paucis post annis obsidio, expugnatio, vastatio, deflagratio urbis. Aberat nempe corpus venerandum servi Dei, quo præsente per tot secula prægressa, numquam urbs dicitur capta fuisse. Atque hinc videri possunt scriptores, paulo ante a Sagittario citati & quodammodo explosi, non temere opinati fuisse atque annotasse, [volente sic Deo, Magdeburgum servaße.] corpus Norberti Magdeburgensibus pro palladio fuisse; quo præsente urbs expugnari non potuerit, absente expugnata sit. Quin imo, hoc ipsum fore, ante translationemmussitatum fuit per urbem, & causa civibus visa est, quo minus paterentur palladium suum tunc exportari. Sic enim scriptum legitur in historia translationis, apud nos pag. 876 num. 22: Susurrus quoque ex ore multorum sibilabatur; eo Cæsarem tam instanter petere reliquias istas; quo civitatem, tamquam præsidio suo nudatam, magis obnoxiam haberet, & liberius vel premere posset, vel opprimere. Quæ quid aliud præsagiunt, quam quod scriptores Pontificii annotarunt post factum?

ADDITAMENTUM
Ad Corollarium I Papebrochii, De institutione & primatu archiepiscopatus Magdeburgensis.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

§ I, Archiepiscopus primus a Dietmaro statuitur inauguratus anno DCCCCLXX.

Non male Actis S. Norberti Magdeburgensis archiepiscopi subjungendam putavit Papebrochius institutionem ejusdem archiepiscopatus, & successionem præsulum usque ad Norbertum, [Archiepiscopatus Magdeburgensis,] atque etiam deinceps aliquo usque, ut præpositorum sibi in Domino sanctorum virorum, suorumque in via veritatis olim magistrorum gesta recognoscentes incolæ, atque alii erroris sui, audiant Apostolum clamantem: Mementote Præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Ad Hebr. 13. Tractat ibi Papebrochius, ut dixi, de institutione archiepiscopatus, atque paragrapho ultimo, de titulo Primatis Germaniæ, præclare quidem & accurate: sed non vidit bullam Innocentii PP. II, rogatu Norberti, antiqua ecclesiæ suæ jura proferentis, obtentam anno MCXXXIII. Hanc bullam primus, quod sciam, in lucem publicam emisit Sagittarius in Historia S. Norberti, qua de jam egimus, illo præcipue titulo æstimanda, quod bullam istam insertam habeat. Neque vero etiam vidit Papebrochius plura alia, tam bullarum pontificiarum, quam diplomatumimperialium, præsertim Ottonis Magni, monumenta, quæ idem Sagittarius collecta edidit in suis Antiquitatibus archiepiscopatus Magdeburgensis. Hinc, & aliunde, nonnulla quæ mihi in mentem veniunt, commentariis magistri mei addenda, ad majorem veritatis indagationem putavi.

[2] Fundatio Magdeburgensis archipiscopatus nota est passim, [ab Ottone imp. fundari cœptus] & forte clarius ex jam dictis commentariis in Corollario Norbertino, tomo I Junii pag. 916. Nempe fundator ejus Otto Magnus imperator, anno DCCCCLXII Romæ a Joanne PP. XII coronatus, obtinuit ab eodem constitutionem, qua præcipit Papa, ut monasterium S. Mauritii, Magdeburgi pridem ab eodem imperatore fundatum, erigatur in archiepiscopium, atque aliud monasterium Merseburgense, ab eodem imperatore ex voto, quia vicerat Hungaros, constructum, in episcopalem evehatur sedem, quæ Magdeburgensi sit subdita. Et eatenus Merseburgensis episcopus, unicus fuit destinatus Magdeburgensi suffraganeus. Tum vult etiam Papa, atque ex B Petri Apostoli jussione præcipit, ut Moguntiensis, Treverensis, Coloniensis, Salzeburgensis, Hammaburgensis, archipræsules, Magdeburgensis monasterii in archiepiscopalem, & Mersburgensis in episcopalem sedem translationis, totius cordis corporisque viribus, consentanei fautores persistant.

[3] Denique declarat idem Papa, qui tandem alii suo tempore archiepiscopatus Magdeburgensis suffraganei futuri sint, sic prosequens: [per bullam Joannis 12,] Cum vero Deus omnipotens, per prætaxatum servum suum, invictissimum imperatorem, suumque filium regem successoresque eorum, vicinam Slavorum gentem ad cultum Christianæ fidei perduxerit; per eos in convenientibus locis, secundum opportunitatem, episcopatus constitui, & eisdem, per consensum prædictorum, & archipræsulum successorumque eorum, ab archiepiscopo Magdeburgensi episcopos consecrari volumus suffraganeos. Totam constitutionem legere est apud nos tomo IV Junii pag. 31. ex Mabillonis Seculo V Sanctorum Benedictinorum pag. 575 mutuatam. Eamdem Sagittarius quoque habet, sed adscribit Joanni P P. XIII, quod verumnon esse, ostendit in subscriptione, quamvis integra apud ipsum non sit, Indictio quinta, quæ in totum pontificatum septennalem Joannis XIII non incidit: concurrit vero cum anno DCCCCLXII, quo Joannes XII præfuit Ecclesiæ.

[4] Integra subscriptio apud nos & apud Mabillonem, locis citatis talis est: [& confirmatus a Joanne 13,] Scriptum per manum Leonis scriniarii sanctæ sedis Apostolicæ in mense Februario, Indictione V. Data II Idus Februarii per manum Georgii secundicerii sanctæ sedis Apostolicæ, anno, Deo propitio, pontificatus Domni Joannis, summi Pontificis & universalis Papæ, VII; imperii Domni piissimi Augusti Ottonis, a Deo cornati magni imperatoris, anno I, mense & indictione prædictis. Et hæc de archiepiscopatu tum quidem constituta sunt, sed effectum non habuere, nisi post annos aliquot, quando celebrata est Ravennæ anno DCCCCLXVII, præsentibus Joanne PP. XIII atque Ottone prædicto imperatore, synodus; in qua & renovata fuit institutio archiepiscopatus Magdeburgensis atque episcopatus Merseburgensis, & simul designati fuere episcopatus alii suffraganei. Conservata sunt hæc synodi statuta, tum in Notis Meibomii ad Witechindi Annales pag. 731, & in chronico Magdeburgensi, tum in nostro Ms. jam vulgato sub titulo, Chronographus Saxo, ex quo &descripta fuere, quæ leguntur in Conciliis Labbei post synodum Ravennatem tomo IX col. 676. Multa ejusdem argumenti, præsertim quæ ad novos episcopatus, Magdeburgensi suffragaturos spectant, accurate tractat Dietmarus, qui non multo post dictam synodum, anno DCCCCLXXVI ex perillustri familia natus, dein monachus Magdeburgensis, postea præpositus Wallibicensis, ac tandem anno MVIII episcopus Merseburgensis, obiit anno MXVIII.

[5] Dietmarus igitur sive (ut ipse sub initium chronici sui Ms. apud nos scribit) Thietmarus, [primum antistitem suum quando acceperit.] vir præcipuæ auctoritatis, cum libro 2 ante medium dixisset, Athelbertum, Trevirensem professione monachum, sed Rusciæ prius ordinatum præsulem, & a gentilibus hinc expulsum, ad archiepiscopatus apicem, inclitum patrem & per omnia probatum, anno Dominicæ incarnationis nongentesimo septuagesimo, XV Kalendas Novembris apostolica auctoritate promotum fuisse; mox subjungit, in proximi Natalis Domini festivis diebus ipsum consecravisse Bosonem, Merseburgensis ecclesiæ pastorem; Burchardum, Misnensis sedis provisorem; Hugonem, Cicensem episcopum; Havelsbergensis ecclesiæ custodem his Dudonem coaptasse, prius consecratum. Et prosequitur: Omnes hi subjectionem sibi Athelberto, suisque successoribus promittentes, dispositi sunt singuli per speciales parochias. Additus est his confratribus Brandenburgensis ecclesiæ pastor Thietmarus, ante hos unctus; & Jordan, episcopus Posnaniensis. Huic specialis parochia non fuerit constituta, quia ulteriores Slavicæ gentes, quæ sperabantur convertendæ, ei tantisper committebantur instituendæ.

[6] Scripseram hæc prius ex Dietmaro Restituto, inter Scriptores rerum Brunswicensium, [Chronicon Dietmari] cura illustrissimi viri Godefridi Guilielmi Leibnitii amici nostri, in bonum publicum anno 1707 vulgato Hanoveræ, pag. 335. Verum legens ibi, Athelbertum seu Adalbertum, anno DCCCCLXXXV. Kal. Novemb. apostolica auctoritate Magdeburgensem archiepiscopum factum esse, præter alia ibidem mihi dubia; coactus fui, codicem nostrum Ms. sane præclarum, ex quo editio illa (uti fatentur Leibnitii Prolegomena) curata & suppleta fuit, consulere; comperique, non scriptum ibi, ut supra, sed integris vocabulis sic legi: anno nongentesimo septuagesimo, XV Kalendas Novembris. Quod revera ita scribi debuit, atque a Chronographo Saxone sub anno eodem DCCCCLXX confirmatur: chronicon quoque Magdeburgense apud Meibomium pag. 273 consentit de die XV Kal. Novemb. id est, inquit, in festo S. Lucæ euangelistæ, Adalbertum a summo Pontifice ordinatum & pallio donatum fuisse.

[7] Alia, de quibus dubitabam, nihil attinet hic recensere: [e nostro Ms. non satis accurate editum.] tantum dico, paginam illam 335 Dietmari Restituti eadem occasione me contulisse cum nostro codice Ms. atque inde notasse amplius viginti lectiones variantes, inter quas nonnullæ notabiles, & pleræque in nostro Ms. correctiores sunt, in nova autem editione non observatæ. Contuli vicissim eamdem paginam cum editione Reineccii anni 1580, ac deprehendi, lectiones prædictas utrobique eodem modo impressas esse, nisi quod pagina sæpe indicata Reinecciana lectio habeat annum, de quo modo, & diem mensis, prout nos. In eo tamen æstimabilior est Dietmarus Restitutus, quod plures lacunas, quæ apud Reineccium sunt, & aliquot lectiones variantes, nec non Dietmari versus, qui per modum prologi libro ejusprimo præmittuntur, e nostro Ms. supplevit is, seu librarius, seu alius, cui codicis descriptionem commiserit Leibnitius (neque enim in illustrissimum accuratissimumque virum cadere talis indiligentia potest,) quique fortassis in scripturis antiquis minus versatus, laborem accurate describendi subterfugit, imaginatus sibi, textum Ms. ab impresso Reineccii non multum discrepare, totamquæ curam suam intenderit, ut lacunas suppleret & præcipua quædam observaret. Unde & versum ultimum prologi, libro VII præfixi, quia in Reineccio deest, etiam ipse prætermisit. Est autem apud nos talis: Da jubilum Domino, per quem pollere videris. Hæc notanda fuerunt, ut ne ignorent viri eruditi, codicem nostrum Ms. passim adhuc diversum esse, tam a Reformata, quam a Reinecciana editionibus, non multum inter se dissimilibus, præter illa, quæ, ut jam dixi,in Reformata editione e codice nostro suppleta sunt. Illud etiam miror, utrobique passim legi vocem, Dominus, ubi noster habet, Deus; item, repeti identidem, suimet, ubi noster aptius utitur simplici pronomine suus.

§ 2. Ostenditur, primum Archiepiscopum ordinatum esse anno DCCCCLXVIII, die XVIII Octobris.

[Archiepiscopus primus] Redeo, unde diverti, Magdeburgum, ad ejusque primum archiepiscopum Adalbertum, qui a summo pontifice Joanne XIII Romæ, uti satis constat, institutus, pallioque, dignitatis archiepiscopalis insigni, ornatus fuit die XVIII Octobris, festo S.Lucæ euangelistæ: non item constat, quo id anno factum sit. Notat Dietmarus, ut diximus, annum DCCCCLXX; eumdemque innuunt Chronographus Saxo, & Chronicon Magdeburg. quamvis non exprimant annum, contenti dicere, id factum esse, XV Kal. Novembr. id est, in festo S. Lucæ euangelistæ, fortassis quia annum non satis exploratum habebant. Eumdem, quem Dietmarus, annum signavit etiam Papebrochius atque alii, auctorem secuti probum ac fere contemporaneum; nec viderunt, saltem Papebrochius, Antiquitates archiepiscopatusMagdeburgensis, a Caspare Sagittario Ienæ anno 1684 vulgatas, & non nisi post primum de Actis Sanctorum Junii nostri tomum editum, ad nos allatas; in quibus (ut jam præmonui num. 1) leguntur variæ Romanorum Pontificum bullæ, & privilegia imperatorum, archiepiscopatus prædicti fundationem atque Archiepiscopi primi institutionem firmantia. Ex his utique certius, quam ex Dietmaro aut aliunde dignosci annus primæ intitutionis debet, eumque ego inde statuo nongentesimum sexagesimum octavum, diemque jam dictum XV Kal. Novemb. seu XVIII Octobris, S. Lucæ euangelistæ sacrum.

[9] [Romæ ordinatus an. 968] Ante omnia notandum, synodum Ravennatensem, in qua communi Pontificis Romani, episcoporum, atque Ottonis Magni imperatoris approbatione decretum fuit, de instituendo archiepiscopatu Magdeburgensi, celebratum fuisse die XII Kalendas Maii anno DCCCCLXVII. Quia tamen civitas, ubi Magdeburgensis archiepiscopatus sedes est, sita est infra parochiam Alberstadensis episcopi; ideo, sine consensu episcopi sedis illius, [&] archiepiscopi Magonciensis, cui subjectionem exibet, commutationem parochiæ fieri non posse, sancta Synodus decrevit. Eo igitur revoluto anno (nempe DCCCCLXVII) & altero dimidio transacto, cum Hattonem archiepiscopum Magonciensem, & Hildiwardum episcopum Alberstadensem Ravennam convenire contingeret, sanctissimus Imperator, si bona voluntate commutationem parochiæ Alberstadensis ecclesiæ ad Magdeburgensem fieri vellent, coram archiepiscopo Ravennate & episcopis comprovincialibus, eos omni dilectione convenit. Tunc venerabilis Hildiwardus episcopus in præsentia omnium, & prædicti præsulis Hattonis, hoc se pro Deo nullo modo negare & contradicere posse … clara voce respondit.

[10] Hæc ex bulla, apud Meibomios tomo 1 Rerum Germanicarum pag. 731, [innotescit ex plurium scriptis;] & apud Sagittarium opusculo jam citato, pag. 60 impressa. Bullam illi Papalem, ego potius Synodalem dixero, utpote Ravennæ, præsentibus jam ibi Hattone & Hildewardo, Joanne Papa Romam regresso, fabricatam, juxta sensum prioris decreti, quod initio synodi, præsente Papa, conceptum fuerat & huic bullæ sufficienter inseritur, de instituendo sæpe dicto archiepiscopatu, quando episcopus Halberstadensis consensisset in exemptionem loci. Sive autem omnes episcopi, quod vix credibile est, sive multi, qui hic comprovinciales vocantur, & subscripsere, tunc adfuerint, præsedit certe Archiepiscopus Ravennas in cujus diœcesi res agebatur, idemque primo loco ante Moguntinum & Halberstadensem, quorum præcipue intererat, subscripsit. Uti autem, locus expressus, ubi hæc acta sunt, bullæ isti impressæ non subscribitur, sed e textu apparet, Moguntinum & Halberstadensem venisse Ravennam, negotiumque ibi coram episcopis atque Imperatore transegisse: ita neque subscribitur annus, mensis aut dies, quibus transactio facta & bulla signata sit; verumtamen quia ibidem indicatur, eo anno, quo primum decretum in synodo factum est, revoluto, & altero dimidio transacto (neque enim præ hac bulla audiendi sunt Chronographus Saxo & Chronicon Magdeburgense, qui anno integro & dimidio jam evoluto, scribunt) advenisse Ravennam Moguntinum & Halberstadensem; eorum adventus & consensus & bullæ expeditio ad initium Julii videntur referri debere. Et mox ad se vocatum Adalbertum miserit Romam Imperator cum suis commendatitiis ad Papam, ab eoque ibidem is novus Archiepiscopus institutus fuit die XVIII Octobriseodem anno DCCCCLXVIII.

[11] Alia certe bulla ipsius Joannis XIII Papæ, ipso die & anno modo dictis signata, [nempe Joannis 13,] legitur apud Sagittarium pag. 78. In illa paterne monet novum archiepiscopum Adalbertum, ad quem data est, officii sui archiepiscopalis; atque innuit, nuperrime acta Ravennæ ad se Romam transmissa fuisse. Sic enim inter alia ibidem scribit: Confratres Hatto sanctæ Mogunciensis ecclesiæ archiepiscopus, & Hildiwardus Halberstadensis ecclesiæ episcopus, & comprovinciales episcopi, sicut per consentaneas & petitorias litteras, ab ipsis propriis manibus roboratas, quæ in præsentia nostra ante corpus B. Petri apostoli relectæ sunt, didicimus; in prædicta Magdeburgensi civitate archiepiscopalem sedem privilegio Apostolicæ sedis statui ordinaverunt, quæ ultra Albiam & Salam in congruentibus locis subjectos episcopos, qui nunc ordinati sunt, & ordinandi futuris post temporibus erunt, habeat; nostro post Deum judicio, qualiter eadem archiepiscopalis sedes ordinari debeat, deliberandum precantes; ne per invidiam fidei tanta Slavorum plebs, Deo noviter acquisita, callidi hostis (quod absit) rapiatur insidiis. Unde quia, confrater & coëpiscope noster, clerus & populus sanctæ Magdeburgensis ecclesiæ te olim ad gentes missum, ad archiepiscopalem sedem promoveri & eidem sedi inthronizari quærit, …. religiosis desideriis nihil tarditatis impendo, sed privilegiis nostræ auctoritatis dignum te eis esse archiepiscopum judico. Unde, quia ob hoc agendum ad Apostolicam sedem ipse venisti, pro amore beatorum Mauritii & Innocentii martyrum … & prædicti Ottonis imperatoris petitione … & quia te ad profectum Christianæ religionis & innumeri populi salutem valere scimus, ipsi pallium tibi ad missarum solennia celebranda damus; ipsi, nimia dilectione commoti, circa * te ponimus, & eo te, sicut archiepiscopum Mogunciensem & Trevirensem, uti concedimus. Tum singulares dies, quibus pallio uti archiepiscopus possit, enumerantur.

[12] Quæ hic produximus & alia, quæ legi in bulla possunt, satis indicant, [item ex alio ejusdem Papæ,] Papam tamquam cum præsente Archiepiscopo loqui, & inaugurationem ejus factam esse ipso die, quo signata est bulla, testimonium novæ & legitimæ tam dignitatis quam potestatis, XV Kal. Novembr. anno Incarnationis DCCCCLXVIII; pontificatus Joannis XIII papæ, IV; Ottonis Magni imperatoris, VII; filiique ejus Ottonis coimperatoris, anno. primo; uti habet subscriptio. Qui omnes temporum characteres mirifice in idem tempus conspirant. Conspirat quoque alia ejusdem Papæ bulla, eodem mense Octobri data, qua concedit Pontifex Adalberto archiepiscopo ejusque successoribus, qui pallium, inquit, secundum morem Romanæ ecclesiæ a nostra sede recipiant, potestatem ordinandi suos suffraganeos. Scripta notatur bulla ista per manum Stephani scriniarii &c. in mense Octobri, Indictione duodecima. Quæ Indictio eadem est cum prædicta & annum signat eundem DCCCCLXVIII.

[13] Eodem facit Hattonis archiepiscopi Moguntini instrumentum publicum apud Sagittarium pag. 86; [alioque archiepiscopi Mogunt.] quo jurisdictione sua eximi patitur episcopatus duos, sic inquiens: Episcopos ultra Albiam, Brandenburgensem scilicet & Havelbergensem, nostræ hactenus ecclesiæ subjectos, a debita nobis obedientia absolvimus, & præscriptæ Magdeburgensi ecclesiæ ejusque archiepiscopo obedituros æque permittimus & consentimus. Et hæc ipsa cessio facta & signata fuerit eodem anno (nota enim temporis nulla adest) Ravennæ, quando ibidem suæ diœcesis portionem cessit episcopus Halberstadensis coram Moguntino metropolita suo. Uterque enim id ibi rogatus fuit ab Imperatore & congregatis episcopis, qui antequam talis cessio facta esset, noluerant novum archiepiscopatum Magdeburgi institui: & ipse Pontifex Romanus in supra adducta num. 11 bulla testatur, æque Hattonem atque Hildewardum suo juri cessisse. Certe Hatto, qui primo loco huic instrumento subscribitur, id fecisse debet ante annum DCCCCLXX; utpote quem non solidum in episcopatu annum egisse, scribit Bruschius; & Schafnaburggensis, obiisse DCCCCLXIX Obiit quoque anno illo primus Merseburgensis episcopus Boso, qui una cum Burchardo atque Hugone, Misnensis atque Cizensis ecclesiarum primis antistitibus, ab Adalberto archiepiscopo Magdeburgensi in festivis Natalis Domini diebus consecratus fuerat. Obiisse autem illo anno Bosonem legitur in chronico Cizensi seu Citizensi ad annum 2 Hugonis episcopi prædicti, qui fuit Christi DCCCCLXIX. Quo igitur pacto Adalbertus anno demum sequenti institutus fuerit Archiepiscopus Magdeburgensis?

[14] Extant plurima, apud sæpe dictum Sagittarium, Ottonis piarum donationum, [& pluribus Ottonis imp. donationibus,] tum monasterio S. Mauritii Magdeburgi, tum ejus ecclesiæ & Archiepiscopis factarum, diplomata; in quibus, quæ annum DCCCCLXVIII præcesserunt, notabilis est differentia ab illis, quæ isto anno aut sequentibus signata fuerunt. In prioribus ab anno DCCCCXL donatio fit Fratribus in Magdeburg. Ab anno autem DCCCCLXII, quo coronatus Otto a Joanne P P. XII, primam bullam pro erigendo in Magdeburg archiepiscopatu acceperat, donationes factæ sunt duæ in jus S. Mauritii atque venerabilium archiepiscoporum, qui pro tempore fuerint rectores ejusdem sanctæ ecclesiæ almi martyris Mauritii. Quin etiam anno DCCCCLXVI die V Kal. Junii adhuc donat fratribus, diu noctuque Deo & S Mauritio in Magdeburg servientibus. Eodem autem anno, die VIII Kal. Sept. duobus diversis diplomatibus, donat Deo sanctoque Mauritio, ut archiepiscopus, inquiens, ibi a nobis instituendus, suique successores, omni contradictione remota, inoffense teneant & possideant, & suis, ut res ecclesiasticas, juxta libitum usibus adjungant. Imo & anno sequenti, postquam synodus Ravennatensis denuo statuerat, archiepiscopatum sub certis conditionibus instituendum; die IX Kal. Octobr. Romæ existens Otto imperato, donat prædium quoddam ecclesiæ S. Mauritii, atque ad opus vel usum cœnobitarum ejusdem almi martyris Mauritii deputat.

[15] At vero donationes, quas idem Imperator, post cessionem Moguntini atque Halberstadensis Præsulum (quando conditio, [ante & post an. 968 factis.] apposita a synodo, impleta fuit, sub medium æstatis anni DCCCCLXVIII) fecit agnoscunt post S. Mauritii ecclesiam, etiam ejus archiepiscopum jam institutum. Videlicet eodem anno, ante etiam, quam ordinatus & pallio donatus a pontifice Romæ fuerat Adalbertus, ad id tamen cum commendatitiis ab Imperatore missus, S. Mauritio in Magdeburg liberaliter offert, & archiepiscopis illius ecclesiæ perpetualiter utendum concedit. Datum illud diploma est, VII Non. Octobr. (ubi vel erratum est, vel debent ipsæ Octobris Kalendæ signari) anno dominicæ Incarnationis DCCCCLXVIII. Indictione XI. Anno autem regni domini Ottonis XXXIII, Imperii vero VII. Quæ recte concordant, si Indictio scribatur XII, quia undecima jam desierat in Septembri. Sed nihil clarius dici potest in rem nostram, quam quod loquitur diploma sæpe dicti Ottonis Magni, datum Anconæ II Kal. Novembr. anno DCCCCLXVIII, Indictione XII. Anno Regni Ottonis ejusdem XXXIII, imperit autem VII, de conjunctione abbatiæ Weissenburgensis, in pago Spirensi sitæ (ubi Adalbertus quando archiepiscopus electus fuit, abbas erat) cum archiepiscopatu Magdeburgensi. Illud inter alia sic habet: Cum beatissimæ memoriæ Joannes Papa, summus Romanæ sedis pontifex, nostræ serenitatis proposito, virum venerabilem, Adalbertum Romæ transpositum, in primi archiepiscopatus apicem, sanctæ Magdeburgensi ecclesiæ, Deo, ac gloriosissimo militi ejus sanctoque martyri Mauritio constructæ, promovendo consecrasset &c. Igitur jam ante Novembrem anno DCCCCLXVIII consecratus erat archiepiscopus Magdeburgensis Adalbertus; ut frustra sint qui consecrationem ejus differunt in biennium post.

[16] Accedant tamen post tam clara antiquarum scripturarum testimonia, [Conveniunt etiam recentiores.] etiam recentiorum sententiæ ex chronico Bergensi, sive monasterii S. Joannis Baptistæ, prope Magdeburgum ad Albim; quod sub annum DCCCCLXVII, ab ecclesia S. Mauritii in urbe, idem Otto fundator ejus, transtulerat in montem extra urbem. In illo, inquam, chronico, ab Henrico Meibomio seniore concinnato, ac tomo 3 Rerum Germanic. inserto, sic habetur pag. 293. Hildewardus (Hillebardum ipse vocat) episcopus Halberstadensis Imperatori, denuo negotium archiepiscopatus urgenti, amplissimæ diœcesis suæ partem non modicam concessit, Hattone Maguntino archiepiscopo metropolitano, & Joanne XIII pontifice Romanorum confirmantibus. Ita initium habuit archiepiscopatus Magdeburgensis anno filii Dei DCCCCLXVIII; ut plerique omnes annotarunt.

[17] [Anacephalæosis dictorum.] Atque ex his satis superque constat, Ottonem (qui ab anno DCCCCLV, quando feliciter pugnavit contra Hungaros in Bavaria ad Lechum fluvium, voverat, se S. Laurentio martyri Merseburgi erecturum episcopatum) eodem tempore animum quoque adjecisse ad fundandam Magdeburgi sedem archiepiscopalem. Ibi enim, mox ut in patriam reversus est victor, incepit, in ipsa abbatia S. Mauritii, ecclesiam mirum in modum, in loco, ubi sancta requiescit Edith, & juxta quam post obitum suum pausare desideraverat ipse, ibi etiam episcopatum facere conatus apud Bernhardum sanctæ Halverstadensis ecclesiæ antistitem, in cujus diœcesi urbs præfata jacuit; [sed] quamdiu ille vixit, impetrare non potuit. Ita scribit Dietmarus lib. 2. Sed magis constat ex dictis, eumdem illa de re anno DCCCCLXII, in sua coronatione Romæ convenisse Joannem XII PP. ab eoque bullam accepisse, de qua supra num. 2 & 3. Anno autem DCCCCLXVII, mortuo jam Bernardo episcopo Halberstadensi, in synodo Ravennate obtinuisse alterum de eadem fundatione decretum sub hac conditione, ut prius cederet novus Halberstadensis episcopus Hildewardus juri suo, quod habebat in Magdeburgum, suæ diœcesis portionem; & suo similiter cederet metropolita Moguntinus, cui Halberstadensis episcopus obedientiam debebat. Qui tandem uterque elapso illo anno, quo synodus decretum constituerat, atque altero dimidio evoluto, sub medium anni sequentis DCCCCLXVIII Ravennam advenerunt & coram archiepiscopo loci ceterisque episcopis comprovincialibus, ab Imperatore rogati, solenniter cessionem fecerunt illorum quæ rogabantur: eorumque consensu, inde Romam perlato, atque Adalberto cum commendatitiis Imperatoris eodem transmisso; is a Pontifice benigne susceptus & primus archiepicopus Magdeburgensis rite inauguratus pallioque decoratus fuit eodem anno DCCCCLXVIII, die XV Kal. Novembr. uti supra non semel diximus.

[Annotata]

* an circum?

§ III. An per regiones Polonorum fuerint anno DCCCCLXVIII episcopatus alii, quam qui Magdeburgensi metropolitæ tunc subjecti fuere.

Si Joanni Dlugosso aliisque Polonicæ historiæ scriptoribus credamus, Miesco, qui & Miecislaus, gentis Polonicæ principum anno DCCCCLXV ab idololatria ad veri Dei cultum primus fuit adductus per uxorem suam, [Poloniæ primi episcopi] S. Wenceslai Bohemiæ ducis & martyris, ex Boleslao fratricida neptem, Boleslai Pii sororem, virginem catholicæ fidei tenacem, nomine Dambraucam; atque anno sequenti uxoris hortatu duos archiepiscopatus &septem episcopatus per Poloniam fundavit. Nomina archiepiscopatuum apud Dlugossum libro 2 Historiæ Polonicæ, sunt, Gnesna & Cracovia; episcopatus vero, Posnaniensis, Smogorzoviensis, Crusuiciensis, Plocensis, Culmensis, Lubucensis & Camenecensis. Quas septem ecclesias, inquit, jure metropolitico Gnesnensi & Cracoviensi metropolibus, voluit Miecislaus esse subjectas. His fere similia de novis episcopatibus in Polonia anno DCCCCLXVI a Miecislao institutis atque dotatis, si non eadem, tradit Martinus Cromerus, & alii post ipsum; indidemque depromunt tam Baronius in Annalibus, quam Oldoinus in gestis Pontificum & Cardinalium, quemdam Ægidium Tusculanum episcopum cardinalem, qui in Poloniam tunc, constituendæ religionis Catholicæ causa, missus fuerit.

[19] Nescio ego, qua isthæc auctoritate nitantur. Dlugossus certe nullum asserti sui testem, [num anno 966 instituti,] nullas tabulas, nullum antiquius monumentum citat. Quin imo postquam scripserat, in Poloniam Ægidium episcopum Tusculanum cardinalem, a summo Pontifice Joanne XIII missum, singulos episcopatus Poloniæ, videlicet duas metropoles Gnesnensem & Cracoviensem; item Posnaniensem, Wratislaviensem, Wladislaviensem, Plocensem, Chelmensem, Lubecensem & Camienecensem, cathedrales ecclesias confirmasse, & singulis diœcesibus terminos posuisse & distinxisse; continuo subjungit: De quo etsi singulæ ecclesiæ, ejusdem Ægidii cardinalis & legati privilegia & litteras habuissent, singularum tamen ecclesiarum singulæ litteræ, aut parum solerti cura custoditæ, amissæ sunt; aut frequentibus (cum tunc in Polonia non frequentes forent muri) periere incendiis. Si ita est, unde, quæso, hausit Dlugossus asserta sua de tot simul episcopatuum per Poloniam institutione, eaque facta per Miecislaum anno DCCCCLXVI, qui primus fuit ab ejus conversione, si tamen primus? Quis porro iste Ægidius episcopus cardinalis Tusculanus? Nusquam illius memoria occurrit apud Baronium aut Oldoinum, nisi tantummodo e scriptoribus Polonis, iisque minime antiquis.

[20] Alterum, cur Dlugosso in sua institutione episcopatuum Poloniæ minus credi possit, [an posterius.] saltem quod ad tempus & fundatorem attinet, argumentumdesumitur ex Dietmari episcopi Merseburgensis chronico, in quo Polonorum Bohemorumque æque ac Germanorum res, passim tractat. Is de primorum episcopatuum in finibus Poloniæ, imo & in ipsa (Posnania enim dudum juris Polonici fuit) fundatione specialiter scribit, nullorum tamen episcopatuum anno DCCCCLXVIII, aut secundum ipsum, anno DCCCCLXX, in Polonia existentium, præter Posnaniensem, meminit; imo satis superque indicat, Posnaniam tunc armis victricibus Ottonis Magni, uti alias, viciniores Saxonibus, regiones Slavorum trans Albim, occupatam fuisse; ibique etiam episcopatum factum esse in subsidiam ulteriorum per Poloniam regionum. Quamobrem mihi sane in mentem venire non potest, tot episcopatus in Polonia anno DCCCCLXVIII, nedum biennio ante, a Miecislao fuisse constitutos, interque illo Posnaniensem ipsum; absque probatiore testimonio.

[21] Ut de singulorum episcopatuum a Dlugosso nominatorum institutione, [Ultimum suadet subjectio Polonorum sub Imperio Germaniæ;] ac tempore institutionis, institutoribusque ipsis (circa quæ, alia sane, quam ipse scribit, certiora sunt) nihil hic disputem, proderit tamen illorum temporum gesta paulo altius repetere. Constat ex Dietmaro, Miecislaum Poloniæ, æque ac Boleslaum Bohemiæ, duces, quoquomodo Ottonum tempore imperio Germanico subditos & vectigales fuisse. Sic enim scribit lib. 2, non longe ab initio: Gero, sub Ottone Magno Orientalium marchio Lusizi & Selpuli, Miseconem (is Dietmaro atque aliis quoque scriptoribus idem est, qui Miecislaus Poloniæ princeps) cum sibi subditis, imperiali subdidit ditioni. Et post medium ejusdem libri: Udo venerabilis marchio Miseconem, Imperatori fidelem, tributumque usque in Warta fluvium solventem, exercitu petivit; & cædes multa nobilium facta est. Hac de re edoctus in Italia, ubi tunc agebat, Imperator, nuntios misit, præcipiens Udoni & Miseconi, si gratiam suam habere voluissent, usque dum ipse veniens, causam discuteret, in pace permanerent. Reversus autem Imperator, Pascha celebravit in Quidilingburg, quo & confluebant Imperatoris edicto Miseco atque Bolislaus duces…. cum omnibus regni primariis. His similia subjectionis indicia per totum chronici citati decursum leguntur: & usque ad obitum Ottonis magni, imo usque ad imperium Ottonis III, nulla uspiam mentio episcopi aut episcopatusPolonici fit, præterquum unius & solius Posnaniensis. Imo notat idem Dietmarus, anno DCCCCIC, quo Otto III in Poloniam peregrinatus est, omnem illam regionem adhuc subjectam fuisse diœcesi Posnaniensi, ibidemque ab eodem Ottone, seu legitime, seu aliter, archiepiscopatum Gnesnensem & tres episcopatus institutos fuisse; uti postea videbimus.

[22] [item tempus conversionis ipsorum ad fidem:] Conversio quoque Miecislai ad fidem, quam Poloni anno DCCCCLXV aut sequenti affigunt, non satis certo constat pro illo tempore. Conversum fuisse per uxorem Dambraucam, consentiunt plerique omnes: quorum aliqui scribunt ipsam ante sponsalia pactam fuisse, ut sponsus amplecteretur suam catholico-romanam religionem; quod ut verum esse possit; Dietmarus tamen indicat, libr. 4 post medium, ipsam jam matrimonio junctam, maritum ad religionem suam amplectendam multimodis induxisse. Verba Dietmari e nostro Ms. hæc sunt: Miseco dux inclitus a Bohemia regione nobilem sibi uxorem, senioris Bolislai sonorem, duxerat: quæ sicut sonuit in nomine, apparuit veraciter in re. Dobrawa enim Slavonice dicebatur, quod Teutonice Bona interpretatur. Enimvero Christo fidelis, dum conjugem suum vario gentilitatis errore implicitum esse perspiceret, sedula revolvit angustæ mentis deliberatione, qualiter hunc in fide sibi consociaret…. Laboravit enim pro conversione conjugis sui, & exaudita est a benignitate Conditoris sui; cujus infinita bonitate persecutor, suimet studiosus, resipuit, dum crebro dilectæ uxoris hortatu, innatæ infidelitatis toxicum evomuit, & in sacro baptismate nævum originalem detersit. Et protinus caput suum & seniorem dilectum membra populi, hactenus debilia, subsequuntur, & nuptiali veste recepta, inter ceteros Christi adoptivos numerantur. Jordan, primus eorum antistes, multum cum eis sudavit, dum eos ad supernæ cultum vineæ sedulis verbo & opere invitavit.

[23] [accedit, primum episcopatum fuisse Posnaniæ] Ex hoc probatissimi scriptoris testimonio sequitur, non satis certo determinari posse tempus, quo, ante annum saltem DCCCCLXVI, & forte nec illo ipso anno, nisi ad finem vergente, Miecislaus a conjuge ad fidem conversus fuerit. Constat indidem, Jordanum, primum istorum populorum fuisse antistitem, eumque multum cum Principibussudasse in conversionem gentilium Polonorum. Fuit autem iste idem Jordanus, qui anno DCCCCLXVIII cum reliquis novis episcopis, aut etiam post illos, Magdeburgensi metropoli subjectus fuit, ut supra docuit Dietmarus; atque idem hic docet, eumdem fuisse primum antistitem Polonorum. Quo igitur pacto fuerint jam anno DCCCCLXVI tot episcopi & episcopatus per universam Poloniam a Miecislao instituti, ut Dlugossus suadet; si Jordanus omnium primus fuit? Defino de his plura commemorare, quæ possem ex Dietmaro; relinquens Polonis certiora episcopatuum suorum principia statuere, quam constituit Dlugossus, & ejus sequaces.

[24] Certe (ut & hoc adjiciam) quæ isti tam operose de metropoli Cracoviensi insinuant, [ante alios per Poloniam episcopatus,] quasi primitus fundata fuerit cum Gnesnensi; magis absona sunt. Nullum enim metropolitici juris vestigium Cracoviensis ecclesiæ uspiam ex idoneo auctore aut conveniente antiquitate affertur. Imo ne ipsa quidem Gnesnensis ecclesia, quæ dudum per Poloniam Primatum obtinet, tunc aut metropolitana, aut archiepiscopalis, aut etiam episcopalis extitit per se, si Dietmaro, de rebus sui temporis in viciniascribenti, credimus. Is enim libro 4, agens de religiosa peregrinatione Ottonis III imperatoris in Poloniam, ad honorandum Dei martyrem Adalbertum, recens propter ecclesiæ Catholicæ fidem atque doctrinam a gentilibus Prussis occisum, isthæc inter alia commemorat; quæ tamen e nostro Ms. quia etiam hic aliquid varietatis occurrit; malo describere, quam ex impressis. Ait igitur: Postea Cæsar, Orto tertius, auditis mirabilibus, quæ per dilectum sibi martyrem Athelbertum Deus faciebat, orationis gratia eo pergere festinavit …. Qualiter autem a Bolizlao, Miecislai filio, tunc Polonorum principe, susciperetur & per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu ineffabile & incredibile est. Videns autem a longe urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit, & ab episcopo ejusdem Posnaniensi Ungero venerabiliter susceptus est; ecclesiamque introducitur, & ad impetrandam sibi Christi gratiam, Martyris sancti intercessionem profusis lacrymis invitavit. Nec mora, fecit ibi archiepiscopatum, ut spero legitime, sine consensu tamen præfati Præsulis, Ungeri, Posnaniensis episcopi, cujus diœcesi omnis hæc regio subjecta erat. Commisit itaque eumdem episcopatum prædicti Martyris fratri Raduno (impressis Kadimo, Dlugosso & aliis, Gaudentio) subjicens ei Reynbernum, sanctæ Cholbergensis ecclesiæ episcopum; Popponem, Cracowensem; Joannem Wrotizlavensem; excepto Ungero Posnaniensi. Facto quoque ibi altari, sanctas reliquias in eo honorifice condidit.

[25] Multa hic considerari possunt ad illustrandas res Poloniæ ecclesiasticas, [qui ante exitum seculi X forte nulli,] quæ sensa Dlugossi & sequacium ejus omnino suspecta probent. Mihi satis est ostendisse, Gnesnam ante annum DCCCCIC ne quidem episcopatum, nedum archiepiscopatum extistisse; eamque urbem illo anno etiam fuisse sub episcopatu Posnaniensi, atque adeo sub metropoli Magdeburgensi: Ungerum vero episcopum Posnaniensem, Gnesnæ tamquam in loco suæ juridictionis, Imperatorem excepisse. De hoc eodem Ungero Dietmarus lib. 6, aliquanto post medium agens, cum descripsisset gesta Tagmonis archiepiscopi tertii Magdeburgensis ejusque obitum, qui inciderat in diem IX Junii anno MXII; transit ad mortem Ungeri prædicti his juxta nostrum Ms. verbis, quæ paulo aliter & minus recte leguntur in editione Leibnitii pag. 329: Eodem die quo decessit Tagmo archiepiscopus, Wungerus Posnaniensis cœnobii pastor, coëpiscopus & suffraganeus ejus, tricesimo ordinationis suæ anno obiit. Ex quo concluditur, Ungerum seu Wungerum sub annum DCCCCLXXXIII ordinatum fuisse; & Jordanum, quem diximus primum ecclesiæ Posnaniensis sub metropoli Magdeburgensi, anno DCCCCLXVIII, aut etiam post, institutum episcopum; ante annum citatum DCCCCLXXXIII, aut illo ipso anno, vivere desiisse.

[26] Observo etiam verba Dietmari, ut spero legitime; quibus manifeste significat, dubitare se, [certe pauci fuerint.] an legitima fuerit institutio illa archiepiscopatus Gnesnensis: Ratio dubitandi potest ipsi fuisse, tum quia sine consensu episcopi Posnaniensis, in cujus diœcesi locus erat, institutio facta est: tum quia facta est ab Imperatore, non consulto, uti videtur, Pontifice Romano; sine cujus consensu avus ejus Otto Magnus ausus non fuerat, neque etiam legitime poterat, instituere archiepiscopatum Magdeburgensem; quin & consensum habere debuit episcopi diœcesani, qui erat Halberstadensis, ut Magdeburgum ejus jurisdictione eximeretur. Quamobrem non immerito dubitari potest, an revera ex tunc Gnesna pro archiepiscopatus haberi debeat, an potius, ex quo tam episcopi Posnaniensis, quam summi Pontificis consensus atque approbatio accesserit; quod quando factum sit, Polonis indagandum relinquo; uti & de episcopatibus ibidem nominatis, Cholbergensi, Cracoviensi, & Wratislavensi; qui videntur tum simul primum instituti fuisse ab eodem Imperatore. Id tamen non tam clare patet ex Dietmaro, quam quod Gnesna tunc episcopatus no fuit; & facile adducar, ut credam, fundationem illorum istud tempus aliquot annis præcessisse, siquis antiquum attulerit testimonium.

[27] Dixi paulo ante, Jordanum anno DCCCCLXVIII cum reliquis suffraganeis Magdeburgensis metropoleos, aut etiam post, [Posnania juxta litteras Papa] episcopum Posnaniensem fuisse factum. Cur suspicer Posnaniensem post alios institutum fuisse episcopum, suadet mihi altum silentium, quod tenent litteræ pontificiæ & imperatoriæ illorum temporum de tali episcopatu. Tantum statuunt illæ, in decreto quidem synodi, Indict. X, die XII Kal. Maii, seu XX Aprilishabitæ, ut archiepiscopus, Magdeburgi ordinandus, ultra flumen Albiæ episcopos, qui ordinati sunt, & ordinandi futuris post temporibus erunt, subjectos habeat. Facto autem synodali decreto; ipse Joannes Papa adhuc ibi præsens, bullam edidit atque subscripsit eodem mense Aprili & Indictione, sic inter alia decernens: Omnes unanimiter præordinavimus in synodo, suffraganeos metropoli novæ Magdeburgensi, Brandenburgensem episcopum & Havelbergensem fore; utque iis, & quibuscumque Imperator voluit, in urbe Magdeburgensi archiepiscopus consecretur. Postea vero idem archiepiscopus & successores ejus habeant potestatem per congrua loca, ubi per illorum prædicationem Christianitas creverit, episcopos ordinare, nominatim nunc & præsentaliter Merseburg, Cici & Misni, a præsenti decima Indictione perpetualiter confirmamus permanendum.

[28] Postquam vero primus archiepiscopus Adalbertus, ad eodem Papa Romæ inauguratus, inde profecturus esset Magdeburgum ad sedem suam, [& imperiales illorum temporum] Otto imperator per litteras suas adventum ejus prævenire voluit, ita inscriptas: Omnibus fidelibus nostris, episcopis scilicet, comitibus, ceterisque comprovincialibus nostris æternam in Domino salutem & omne bonum. Tum sic incipit: Quoniam augmentum divini cultus, salutem & statum esse regni vel imperii nostri credimus; idcirco cunctis, quibus posse suppetit, modis [omnibus] hoc amplificare tendimus * & desideramus. Igitur in Magdeburg civitate, fratrum omnium nostrorum noverit caritas, archiepiscopalem sedem fieri desiderantes, opportunum vero & jam temporis ad hoc perficiendum tempus invenientes, consilio venerabilis archiepiscopi Hattonis & Hildewardi episcopi, ceterorumque fidelium nostrorum; virum venerabilem Adalbertum episcopum, olim Rugis prædicatorem destinatum & missum, archiepiscopum & metropolitanum totius ultra Albiam & Salam Sclavorum gentis, modo ad Deum conversæ, vel convertendæ, fieri decrevimus pariter & elegimus; quem & Romam pro pallio a Domino Papa suscipiendo direximus. Et ut hæc nostra electio firmior & subnixior fiat, eum vestræ caritati dirigimus, & ut a vobis omnibus, & vocum acclamatione, & manuum elevatione, Electus suæ sedi inthronizetur, omnibus modis desideramus.

[29] Ne vero hæc ejus electio vel ejus inthronizatio, futuris (quod absit) temporibus aliquorum valeat invidia molestari; [non fuit an. 968 episcopalis,] tres ab illo episcopos, unum Merseburgensem, alterum Cicæ, tertium Misnæ, in præsentia Legatorum Domini Papæ & vestra volumus ordinari; ut hæc eadem præsentia vestra ante Deum & Sanctos ejus, intentionis nostræ sit testis futura. Et quia vir venerabilis Boso multum in eadem Sclavorum gente ad Deum convertenda sudavit, inter Merseburgensem & Citicensem ecclesiam, quam velit, electionem habeat: altera vero secundum convenientiam nostram, in dispositionem Archiepiscopi nostri cedat. Vos autem marchiones nostros, Wigbertum scilicet, Wiggerum & Guntherum, fidelitate nobis debita obtestamur & admonemus, nequid in hac ordinatione Archiepiscopo nostro in vobis obsistat; sed secundum dispositionem nostram & suam, ut vobis dixerit, fiat, & quæcumque ab illo audieritis, nos velle sciatis. Ne vero iidem episcopi, qui ordinandi erunt, pauperes, & villanis similes æstimentur, volumus caveatis; & consilio Archiepiscopi & eorum, qui cum illo in Natali Domini erunt, episcoporum & comitum, qualiter sustententur, inveniatis. Quidquid enim illis impenditur, pro nostra Deo salute offertur, vestraque pro hoc merces apud Deum non minorabitur. Super hoc, Domini episcopi Dudo & Dudolinus, nempe Havelbergensis & Brandenburgensis, in Archiepiscopi nostri electione volumus ut subscribant, & fidem subjectionemque illi promittant.

[30] Libuit hæc verbatim describere, quia argumentum, quo de agimus, [forte talis facta an. 970] mirifice illustrant, ac palam faciunt, tunc temporis de Posnaniensi episcopatu nondum fuisse cogitatum, nedum de aliis per Poloniam, quæ tota, uti & Bohemia, tunc sub nomine gentis Slavonicæ veniebat adhuc; atque omnes illic porro convertendæ nationes, & in iis instituendi episcopatus, subjiciebantur ex tunc metropoli Magdeburgensi, ad hoc institutæ. Id etiam manifestius declaratur per bullam Innocentii P P. II, archiepiscopo Magdeburgensi Norberto, antiqua ecclesiæ suæ jura in episcopatus Polonicos repetenti, datam anno MCXXXIII, quam paulopost exhibebimus. Interea tamen videtur post jam dictos suffraganeos, primus Poloniæ episcopatus fuisse institutus Posnaniæ intra Oderam & Wartam fluvios, & forte biennio post prædictos metropolis Magdeburgensis suffraganeos, eidemque & ipse, juxta tenorem litterarum Apostolicarum, subjectus fuit. Dietmarus enim, qui ordinationem Archiepiscopi & quinque suffraganeorum ejus anno DCCCCLXX per errorem affixit, recitatis aliorum nominibus, ultimo loco per modum appendicis nominat Jordanum episcopum Posnaniensem; qui quia illo forte anno ordinatus & archiepiscopo Magdeburgensi subjectus fuit, putaverit Dietmarus, omnes eodem anno ordinationem accepisse; quod de quinque primis omnino falsum esse, constat abunde ex præmissis demonstrationibus nostris.

[Annotata]

* potius, intendimus

§ IV De Primatu Germaniæ, Magdeburgensi ecclesiæ; & titulo Primatis, S. Norberto, ab quibusdam tributis.

Quæ de hoc argumento Papebrochius post Acta S. Norberti a pag. 929 tractavit, [Titulus Primatus Germaniæ,] talia sunt, ut, qui ea minus probare videntur, improbare tamen omnino non velint, forte nec possint, deficientibus sibi melioribus argumentis. Orditur Papebrochius ab opinamento Alberti Krantzii, qui in Metropoli sua ait, se necdum comperisse, cur Primas dicatur Germaniæ, Archiepiscopus Magdeburgensis; cupitque alicunde sibi ostendi, unde, & in quo, Primatum habeat, cum sciat ipse, nonnullos archiepiscopos illi non cedere honore. Tum a tempore ipsius Krantzii sursum ascendendo, colligit Papebrochius aliquot scriptorum locos, ubi Primatis Germaniæ titulus Magdeburgensibus tribuitur; qui tamen scriptores seculo XIII antiquiores non sint: neque altius putat repetendum esse istiusmodi Primatis titulum.

[32] [Magdeburgensi ecclesiæ ab institutione sui] Ego ut dicta Magistri quoquo modo confirmem, præcipue ex bulla Innocentii P P. II, ipsi non visa, ordiar a seculo X & ipsa institutione Magdeburgensis ecclesiæ metropolitanæ seu archiepiscopalis, descendendo ad tempora ipsius S. Norberti. In omnibus, quas de illa institutione legi apud Sagittarium litteris, sane multis, videlicet Synodi Ravennatensis, Joannis P P. XIII, Ottonis I imperatoris; nihil reperio, unde apparere possit, aliquem illorum vel cogitasse de Primatu Germaniæ, Archiepiscopatui conjungendo. Eo omnia illorum scripta redeunt, ut Magdeburgum eximatur a jurisdictione episcopi Halberstadensis, in cujus erat diœcesi; ut erigatur in archiepiscopatum; ut Havelbergensis & Brandeburgensis episcopatus, prius instituti ab Ottone & metropoli Moguntinæ subjecti, inde, consentiente Metropolita ejus, subducti, imposterum suffragentur Magdeburgensi, uti & ecclesiæ episcopales, Merseburgi, Citii, & Misnæ, tunc primum fundatæ; ut denique regiones omnes totius, ultra Albim & Salam fluvios, Slavonicæ gentis, jam tum conversæ & convertendæ ad Deum, Magdeburgensi subjaceant, atque ipse ibidem episcopatus statuere & episcopos ordinare possit, qui propterea Pallio quoque donatus fuit.

[33] In iisdem litteris lego etiam, quod Papa moneat atque adeo præcipiat, ut Mogunciensis, [non fuit conceßus;] Treverensis, Coloniensis, Salsaburgensis & Hamaburgensis ecclesiarum archipræsules Magdeburgensi, in archiepiscopalem promovendæ, consentanei fautores sint. Vult præterea ibidem Papa, ut quando Deus per Imperatores vicinam Slavorum gentem ad cultum Christianæ fidei ulterius perduxerit, per eosdem in convenientibus locis episcopatus constituantur; & in eisdem per consensum prædictorum quinque archipræsulum, successorumque eorum, ab archiepiscopo Magdeburgensi episcopi consecrentur suffraganei. Concessit idem Papa, tradens primo Magdeburgensi archiepiscopo Adalberto Pallium, ut illo ipse, sicut archiepiscopus Mogunticiensis & Treverensis, uti possit. Neque vero ulteriorem ullam prærogativam Dietmarus metropoli Magdeburgensi tribuit.

[34] Attamen extat apud Sagittarium, qui Primatui ecclesiæ Magdeburgensis, [licet epistola illa de re afferatur:] a prima institutione sua concesso favet, etiam epistola Joannis XIII ad Adalbertum data in mense Octobri Indictione XII; quo eodem mense & indictione is archiepiscopus Magdeburgensis inauguratus, Pallium etiam accepisse, supra ostensus est. Verum de ulteriori dignitate ejus, quæ prætenditur, PrimatusGermaniæ, nihil aliunde scitur, quam ex illa epistola. Illa vero talis apparet, ut in toto contextu videatur ab aliis litteris dissonare. Idem quippe Pontifex, qui sub idem tempus constituerat, archiepiscopum Magdeburgensem novos episcopos, sibi suffraganeos, consecrare debere, sed per consensum quinque archipræsulum Germaniæ, successorumque eorum; quique ipsi majorem facultatem utendi Pallio, quam Moguntinus atque Trevirensis tunc habebant, non concessit; quomodo tam subito super illos reliquosque antiquos archiepiscopos novissimum extulit, ut Primas omnium esset? quod institutor Otto numquam petiit, tantum intendens, ut in conversionem Slavorum archiepiscopum & episcopos haberet; neque potest petiisse, quin sibi mox sensisset adversari tot simul archiepiscopos, per imperium Germanicum potentissimos; is nempe Imperator, virorum ecclesiasticorum observantissimus, qui ne portionem quidem diœcesis Halberstadensis pro instituendo archiepiscopatu subtrahere voluit episcopo suo absque ejus consensu; & is Pontifex, qui id ipsum sine tali consensu noluit permittere. Quomodo, inquam, iidemrem talem, in contemptum tot totius nationis archiepiscoporum antiquorum per epistolam ad solum novellum Archiepiscopum datam, putandi sunt voluisse, & juri illorum ecclesiastico derogare, ipsis non auditis, nedum consentientibus, & numquam verosimiliter consensuris.

[35] Epistolam inspiciamus. Vult illa, ecclesiam Magdeburgensem omnium ecclesiarum archiepiscoporum & episcoporum, [sed quæ uni soli inscripta] qui in Germania sunt ordinati, in sedendo, in judicando, in confirmando, in subscribendo, in sententiis dandis, omnique ecclesiastico ordine Primatum habere. Satis hæc ampla. At scire velim, an umquam alius Pontifex Romanus tam universales novæ ecclesiæ, super antiquissimos suisque privilegiis munitos metropolitas per patentissimam nationem, qualis est Germanica extensos, dederit prærogativas; idque per litteras, uni soli, cum tamen multorum intererat, inscriptas. Non sic egit idem Pontifex, non sic decessor ejus Joannes XII, in suis de erectione archiepiscopatus Magdeburgensis litteris. Per suas ille archiepiscopis, episcopis & cunctis timentibus Deum, omnique cœtui Christianorum notum esse vult, qualiter &c. Iste vero suas inscripsit Reverendissimis confratribus, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, monachis, primatibus, cuncto clero & populo in Saxonia, Gallia, Germania, Bavaria constitutis. Eodem modo successores illorum, Benedicti duo, VI & VII, alter Friderico Salisburgensi vices Apostolicas in Norico & Pannonia concedens; alter Pilgrimo Lauriacensi vices similiter Apostolicas delegans, ejusque jus metropoliticum atque episcopatus suffraganeos contra Salisburgensem definiens, litteras, illis de rebus suas, pluribus episcopis inscribunt; & postremus quidem sex nominatim metropolitis Germaniæ, ceterisque omnibus episcopis ejusdem Germaniæ atque Galliæ, nec non Ottoni imperatori & Henrico duci Bavariæ &c. Quantum hæc differunt ab inscriptione litterarum, quibus Germaniæ Primatus uni Magdeburgensi metropolitæ, omnium novissimo, cum diminutione juris antiquorum archiepiscoporum, adstruitur. Sic illa simpliciter habet: Dilecto nobis in Christo confratri Adalberto sanctæ Magdeburgensis ecclesiæ archiepiscopo. Scire etiam velim, an umquam ullo in loco archiepiscopus Magdeburgensis talibus privilegiis & prærogativis usus sit, aut illa habere prætenderit. An etiam supradicti aliiarchiepiscopi, aut aliqui eorum, talem auctoritatem supra se agnoverint umquam.

[36] [& per se nimis vaga,] Pergit Epistola: Eorum vero episcoporum, qui sunt in Gallia; item Mogunciensis, Trevirensis & Coloniensis ecclesiæ, in omnibus parem honorem & similem vigorem præsenti privilegio confirmamus Magdeburgensi. Nimis vaga locutio, quæ tribuit Magdeburgensi parem in omnibus honorem atque habent episcopi, qui sunt in Gallia. Habent illi varios dignitatum gradus, & singuli proprias sibi prærogativas, quibus hierarchia ecclesiastica in illo regno recte administratur. Quibus illorum, & in quibus, parem honorem & similem vigorem habebit Magdeburgensis? Determinari illa distinctius a sapiente Pontifice debuissent. Quid etiam Magdeburgensi ecclesiæ potius, quam reliquis Germaniæ, cum Gallicanis? An ulla umquam alia per Germaniam ecclesia, a Pontifice Romano par facta sit, in honore & vigore, ecclesiis Galliarum? aut contra, ulla Gallicana similiter par facta sit ecclesiis Germaniæ? Neque dicas, per episcopos, qui sunt in Gallia, intelligi Moguntinum, Trevirensem& Coloniensem. Obstat enim particula item, quæ distinctionem manifestat. Et isti, modo nominati tres archiepiscopi, suas singuli habebant prærogativas & honoris gradus. An singulorum singulos atque omnes honoris titulos in unum solum Magdeburgensem una hæc epistola cumulet? Dic præterea, quis ante Joannem XIII, aut quod aliud hujus Joannis scriptum, paritatem illam honoris & vigoris, Adalberto primum concessit. Hic enim præsenti privilegio tantum confirmatur, non item primum conceditur tale quid.

[37] Sequitur porro in epistola: Ceterum more Romanæ ecclesiæ, [nominans etiam subdiaconos Cardinales, Romæ ignotos,] ecclesiam tuam duodecim presbyteros, & septem diaconos, & viginti quatuor subdiaconos, Cardinales, qui sandaliis & lisinis utantur, habere volumus. Hujus quoque privilegii exemplar aliud, alii cuivis ecclesiæ pro illo tempore concessum, requiro. Quid ibi intelligam per subdiaconos Cardinales, more Ecclesiæ Romanæ habendos? Quandoquidem Romana ecclesia numquam habuit subdiaconos Cardinales. Quod utique Pontifex Romanus non nesciebat. Prætermitto alia, quæ in eamdem epistolam animadverti possunt. Scio quidem, Canonicis quarumdam ecclesiarum, puta Compostellanæ, Salernitanæ, Neapolitanæ &c. titulum Cardinalis tribui suo modo: sed ubi more Romanæ ecclesiæ, Presbyteri, Diaconi & Subdiaconi Cardinales instituti fuerint tam amplo modo a Pontificibus Romanis, [nihil probat:] cupio discere. Litteræ Paschalis PP. II, ad Didacum episcopum Compostellanum datæ anno MCIII, in quibus titulus Cardinalitius presbyterorum istius ecclesiæ fundari videtur, monent tantummodo episcopum illum, ut ad reformandam ecclesiam suam, in illa Cardinales presbyteros seu diaconos tales constituat, qui digne valeant commissa sibi ecclesiastici regiminis onera sustinere. Ubi titulum Cardinalis, alieno a more ecclesiæ Romanæ sensu accipi, nemo non videt. Prætermitto, inquam, alia, quæ in epistolam Joannis XIII, qua de præcipue agimus animadverti possunt.

[38] Transeo ad titulum bullæ Benedicti PP. VII, [uti nec bulla Benedicti 7;] ad episcopos Germaniæ in causa Pelgrimi Laureacensis episcopi. Eruunt inde nonnulli Primatum Germaniæ pro archiepiscopo Magdeburgensi: quia ipse ibi nominatur ante Coloniensem, & vocatur Patriarcha Germaniæ. Memini ejusdem bullæ paulo ante. Nunc partem tituli priorem, prout circumfertur, & legitur ex Aventino apud Sagittarium, huc transfero majoris claritatiscausa. Ita incipit: Dilectissimis in Christo filiis, Ruperto, Moguntino; Theodorico, Trevirensi; Alberto, Magdeburgensi, Patriarchæ Germaniæ; Gerioni, Agrippinensi; Friderico, Juvavensi; Adaldago, Bremensi; Archiepiscopis &c. Differunt hæc ab editis in novissima collectione Conciliorum Labbeana, tum in aliquot nominibus propriis, tum præcipue, quod illic titulus Patriarchæ Germaniæ, non reperiatur. Et vero videtur hic per hominem otiosum titulus iste in medio textu intrusus fuisse, ubi nulli aliorum Archiepiscoporum ullus titulus, præter Archiepiscopi, [ex qua potius contrarium eruitur.] omnibus communem, in fine adjunctum, tribuitur. Otiosus quoque istic loci est talis titulus. Si enim censeatur, adjectus ad ostendendum Magdeburgensis seu Patriarchatum seu Primatum in reliquos; nihil obtineret: debuisset Magdeburgensis primo loco nominatus & sic reliquis prælatus fuisse; Quemadmodum enim in superiore qualicumque bulla, Joanni XIII afficta, Primatus Magdeburgensis dicitur fore, in sedendo, in confirmando, in subscribendo, in sententiis dandis omnique ecclesiastico ordine; Ita viistius bullæ, deberet hic Pontifex Primatum Magdeburgensis agnoscere, ipsum nominando primo loco. Quod cum factum non sit, non tantum non innuitur hic istiusmodi Primatus, verum etiam colligitur inde, bullam Joannis XIII prædictam tunc nullam fuisse. Si enim fuisset, non potuit illam, utpote pauculis ante annis, ut prætenditur, datam ignorare Benedictus, nec voluisset legitime concessum Magdeburgensi a decessore suo Papa honorem, eidem adhuc viventi, Archiepiscopo negare.

[39] Si quæras, cur ante Coloniensem, archiepiscopatus antiquioris antistitem, [Nusquam in conciliis Germaniæ] nominetur a Benedicto Papa Magdeburgensis; fatebor, me causam reddere non posse, & nolle per conjecturas hic divinare. Si quæras, cur nominetur post Moguntinum ac Trevirensem; dicam, quia Primas Germaniæ tunc saltem non erat. Sed neque postea in ullis conciliis aut conventibus publicis, per Germaniam habitis, nominatur aut subscribitur, quod sciam, primo loco. Amplum hujus rei testimonium habet concilium, Francofurti ad Mœnum anno MVI celebratum, præsente Henrico imperatore & petente episcopatum Bambergæ institui. Quod eum ibi concessum, & a Ioanne PP. XVII approbatumesset, hujus illa de re litteris in confirmationem subscribunt episcopi omnium fere per imperium Germanicum ecclesiarum, nulla singulari ratione habita Magdeburgensis. Primus enim subscribit, qui & consilio præsedit, Willigisus sanctæ Moguntiensis ecclesiæ archiepiscopus; qui eidem synodo, inquit ipse, vice Romanæ ecclesiæ præsidebam. Illum mox sequuntur sui suffraganei. Tum archiepiscopi, Trevirensis, Iuvavensis sive Salsburgensis, atque Coloniensis, cum suis similiter singuli suffraganeis: ac demum archiepiscopus Magdeburgensis itidem cum suis.

[40] Aliud hujusmodi exemplum habemus in synodo, quadraginta prope episcoporum, [Magdeburgensis primo loco nominatur,] ut ait Hermannus Contractus, a Leone PP. IX Moguntiam anno MXLIX convocata, de qua sic scribit Adamus Bremensis lib. 3 cap. 31: Tunc habita est synodus generalis apud Maguntiam, præsidente domino Apostolico, & imperatore Henrico, cum Bardone Moguntino, Everardo Treverensi, Hermanno Coloniensi, Adalberto Hammaburgensi, Engelhardo Magdeburgensi, ceterisque provinciarum sacerdotibus. Item anno MLXXI celebrata est sancta synodus apud Moguntiam metropolim orientalis Franciæ, principalem vero pontificii sedem totius Germaniæ & Galliæ Cisalpinæ, cui præsedit idem memorabilis Sigefridus, Moguntinæ ecclesiæ Primas & Apostolicæ sedis Legatus; assidentibus & cooperantibus sibi, venerabilibus archiepiscopis Gebehardo Juvavensi & Udone Trevirensi &c. Hæc e tomo 9 Concil. sub anno prædicto. Denique ibidem tomo 10, in synodo Quindilingurgensi, anno MLXXXV contra Henricum IV imperatorem schismaticum & Wecelonem ecclesiæ Moguntinæ invasorem habita, primo loco scribuntur interfuisse Gebehardus reverendissimus Juvaviensis archiepiscopus; item venerabilis Hartungus Magdeburgensis archiepiscopus, cum suis suffraganeis &c.

[41] [nec aliter quam Archiepiscopus,] Adde diplomata donationum & confirmationum varia, ecclesiæ Magdeburgensi ab Ottone I, etiam post institutionem archiepiscopatus atque prætensi Primatus, concessa; item ab Ottone II ac III; quæ legere est tomo 2 Rerum Germanic. pag. 372, a Meibomio juniore collecta: in quibus Præsules istius ecclesiæ numquam ampliori titulo nominantur, quam Archiepiscopi. Nequealiud faciunt privilegia ab Ottone IV anno MCCVIII, & a Carolo IV anno MCCCLXI, eidem ecclesiæ concessa; quæ ibidem quoque relata sunt. Adde insuper Dietmari per totam historiam, qua institutionem archiepiscopatus & primorum quatuor archiepiscoporum gesta narrat, silentium de Primatu perpetuum: quod similiter servat, post sesquiseculum ab institutione, tam epitaphium, sepulcro S. Norberti inscriptum, quam auctor vitæ ejus, imo ipse etiam Norbertus, & centum facile annos ante ipsum Gero, uterque archiepiscopus Magdeburgensis; nec digniorem sibi titulum adscribunt suis in litteris publicis: cum tamen Prælati ecclesiastici in talibus digniores titulos suos & amplitudinem potestatis non soleant tacere. Gero, anno MXV sic scribit: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Gero, solo nomine Archiepiscopus, licet indignus, omnibus Catholicæ Ecclesiæ fidelibus. Norbertus vero, de inductione Canonicorum suorum Præmonstratensium in ecclesiam S. Mariæ Magdeburgi scribens, ita orditur: Ego Norbertus Dei gratia Magdeburgensis ecclesiæ archiepiscopus. Notum sit omnibus, tam futuris quam præsentibus. Et Honorius Papa, inductionemillam confirmans, sic rescribit. Venerabili fratri Norberto Magdeburgensi archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Litteras integras descripsit in nova vita Norberti Gallica Carolus Hugo & alii. Quis modo, his omnibus consideratis, imaginetur sibi, archiepiscopum Magdeburgensem a principio fundationis suæ Primatum obtinuisse Germaniæ, & talem, qualis describitur in litteris, sub nomine Joannis XIII allatis num. 35, ut in sedendo, in judicando &c. omnique ecclesiastico ordine primus sit; qui nusquam invenitur primus inter archiepiscopos Germaniæ sedisse, nedum judicasse, aut ullo in ecclesiastico ordine præcelluise? Si quis meliora his monumenta, in quibus talia Magdeburgensi conferantur aut confirmentur, protulerit, cedam libens: interim hæc mihi veriora sunt.

[42] Propero ad tempora S. Norberti. Illorum, qui a fundatione sua archiepiscopatui Magdeburgensi Primatum Germaniæ asserere non audent, [An Primas Germaniæ fuerit S. Norbertus,] alii illum Norberto singulariter pro sua tantum persona, alii etiam pro successoribus concessum fuisse autumant; idque Romæ anno MCXXXIII factum esse, quando Norbertus eo comitatus fuit Lotharium, ibidem ab Innocentio PP. II tunc coronatum imperatorem Romanum. Argumentum hujusce rei nullum profertur idoneum. Qui id adstruunt, probationem sumunt vel ex traditione, vel e scriptoribus non valde antiquis, vel ex Chronographo Saxone & Chronico Magdeburgensi. Verum hæc posteriora duo scripta nihil de Primatu Germaniæ, quo Norbertus fuerit ornatus, meminerunt: id quod habent, referunt ad priora tempora ipsaque instituti archiepiscopatus principia, & desumunt ex eadem bulla Joannis XIII, uti jam monstratum est, apocrypha, qua jam tum cum ipsi scribebant circumferebatur; post tempora tamen Dietmari, qui de illa æque ac de Primatu tacet, uti diximus. Si qua etiam eadem de re traditio super est & posteriores memorant scriptores, ex iisdem Chronographo & Chronico sua hauserunt, atque adeo nituntur eodem principio falso, bulla, inquam, Joannis XIII.

[43] Ex his dictis refelluntur pariter, quæ assumit D. Carolus Hugo in novissima S. Norberti vita Gallica, [aut duarum saltem Saxoniæ provinciarum,] contra Bollandistas, ut vocat, pro asserendo qualicumque Primatu S. Norberti. Posteriora quippe sunt omnia, quæ citat; nec considerari magnoperehic debent; & ipse consideratis omnibus, tandem existimat, dignitatem Primatus Magdeburgensis ecclesiæ salvari posse per Primatum, quem habuerit in duas provincias Saxoniæ. Id vero nimium quantum differt a Primatu Germaniæ, qui passim prætenditur ex litteris Joannis XIII sæpe citatis, concessus fuisse. Sed quæ sint istæ duæ provinciæ Saxoniæ? Præcipuæ & antiquiores per Saxoniam ecclesiæ episcopales a Carolo Magno sciuntur fundatæ, ac partim Moguntino, partim Coloniensi Metropolitis subjectæ fuisse. In hos autem, uti jam ostensum est, jus primatiale non habuit Magdeburgensis. Archiepiscopatus quoque Hamburgo-Bremensis ab eodem Carolo ante Magdeburgensem fuit institutus. Quamobrem qui illum magis, quam reliquos per Germaniam episcopatus metropolitanos Magdeburgensis Primatui subjectum fuisse contendit; potiori id argumento probet necesse est, quam quod desumitur ab auctoritate Chronici Saxoniæ, nescio quali.

[44] Citat frequenter Papebrochius, etiam ad Acta S. Norberti, Chronicon Saxoniæ e codice nostro Ms. qui deinde transmissus ad illustrissimum virum Godefridum Guilielmum Leibnitium, [juxta Chronicon Saxoniæ?] abillo impressus est sub titulo, Chronographus Saxo. Verum istic, saltem ad annum DCCCCLXIX & sequentem, ubi institutio Magdeburgensis archiepiscopatus pluribus tractatur, nil invenio de duobus Saxoniæ provinciis, ejus Primatui subjectis. Aliud igitur sit citatum ab Hugone Chronicon Saxonicum, quod ille ait, Primatum Magdeburgensis ecclesiæ definire intra duas Saxoniæ provincias, ut nempe in utraque jurisdictionem habeat Magdeburgensis, qualem in sua quisque provincia habent Moguntinus, Trevirensis atque Coloniensis. Hæc sic dicta sunto. Vellem ego legere verba, quibus talia in dicto Chronico expressa habentur; quæ fortassis alia non sunt, quam quod Joannes PP. XIII privilegio Apostolicæ auctoritatis sanxit & confirmavit, Magdeburgensem archiepiscopum in omni ordine ecclesiastico Primatum habere omnium ecclesiarum archiepiscoporum, qui in Germania ordinati sunt. In Gallia quoque Coloniensi, Moguntinensi, Trevirensi archiepiscopis per omnia honore similem esse. Ita isthæc leguntur in nostro Saxoniæ Chronico seu Chronographo Saxone, quæ de duabusSaxoniæ provinciis, ubi Primatum habeat Magdeburgensis archiepiscopus, nullam mentionem faciunt: & hæc ipsa amplius valere non possunt, quam litteræ Joannis XIII supra reprobatæ, ex quibus desumpta noscuntur. Responderi etiam potest, Moguntinum, Trevirensem & Coloniensem in sua quemque provincia jus tantum habere metropoliticum, non primatiale, quod aliquam super alios quoque archiepiscopos & metropolitas prærogativam insinuat. Unde talem prærogativam super Hamburgo-Bremensem acceperit Magdeburgensis, & ubi jus primatiale in illum exercuerit, ostendendum est illi, qui id vult credi.

[45] Alia quædam adversus argumenta Papebrochii excogitavit idem Hugo, [Id non probant argumenta allata,] sed quæ ex jam dictis facile refelluntur. Fatetur quidem, Dietmarum de Primatu Magdeburgensi nihil meminisse: verumtamen, quia titulus Primatis cum titulo Archiepiscopi frequentur confunditur, inquit; nihil ex silentio Dietmari illa super re, potest concludi. At aliud certe notat vocabulum Archiepiscopus, aliud Primas; & hic honoratior est, quam ille. Quamobremqui alterum pro altero adhibent, nisi ex circumstantiis notio vocabuli clara fiat, abutuntur terminis istis. Et archiepiscopi Primates non solent in suis litteris publicis Primatis titulum prætermittere: nec voluisset Dietmarus ecclesiæ suæ metropolitanæ Magdeburgensi prærogativam Primatus (si illam habuisset) magis silentio involvere, quam Archiepiscopatus, illo præsertim loco, ubi de institutione archiepiscopatus, de inauguratione primi Archiepiscopi, de prærogativis ei concessis, de suffraganeis episcopatibus, de extensione jurisdictionis metropolitanæ ejus, studiose tractat. Imo quia Primatum silentio involvit Dietmarus, alia minoris momenti describens, argumentari licet, ipsum, [quæ desumpta sunt] annis quinquaginta post institutum Archiepiscopatum scribentem, de Primatu ejus seu Germaniæ, seu duarum Saxoniæ provinciarum, nihil quidquam scivisse. Nec plura sciverint collectores Chronici Magdeburgensis apud Meibomios, quia illud, ab institutione Archiepiscopatus deductum usque ad annum MDXII, & singulos archiepiscopos eatenus prosequens, atque diligenter annotans, a quo Pontifice Romano acceperint pallium, nulli altiorem titulum, quam Archiepiscopi concedit. Quod autem is, qui primam ejus partem collegerit, ubi de institutione Archiepiscopatus, obiter dicat, Archiepiscopum in omni ordine ecclesiastico Primatum habere, cum versibus aliquot sequentibus; illa ipse descripsisse deprehenditur ex Chronographo Saxone, & hic ex litteris sæpe memoratis Joannis XIII.

[46] Ad idem fundamentum, male substructum, ad litteras inquam, [vel ex apocryphis scripturis,] Joannis XIII refert quoque suum hunc discursum Hugo: Dissimulari non potest, quod, si Primatus Magdeburgensis, a Joanne XIII rogatu Imperatoris, cui ille Papatum debebat, concessus, non affert ecclesiæ Magdeburgensi ullam excellentiam jurisdictionis in tres majores ecclesias, nempe Moguntinam, Coloniensem ac Trevirensem; nihilominus attulit illi sæpe jus sedendi ante ipsos. Exempla quippe, sunt, inquit, ubi in conventibus & subscriptionibus Magdeburgensis præcedit Trevirensem. Et Albertus de Querfort, archiepiscopus Magdeburgensis seculo XIII, questus est in conventibus Imperii, quod sua ecclesia Magdeburgensis, quam Benedictus PP. VII & imperator Otto decoraverant titulo Primatus, postponeretur Trevirensi & Coloniensi. Et querelæ ejus tam justæ visæ sunt, inquit, Theodorico de Weda, archiepiscopo Trevirensi; & Siffrido de Eppenstein, archiepiscopo Moguntino, ut agnoverint jus Primatus ejus & prærogativam sedendi supra se.

[47] Hæc exempla posteriora sunt temporibus S. Norberti, [vel e scriptoribus posterioris ætatis,] & prætensio concessi Primatus nititur supposititiis, ut dixi, litteris. Dixi etiam, Ottonem nullam Magdeburgensi dignitatem Primatus super alios archiepiscopos petiisse aut intendisse. Sequitur ergo, talem Primatum aut Primatus institutionem, quæ nulla fuit saltem ante S. Norbertum, nullum attulisse Magdeburgensi jus sedendi ante alios Archiepiscopos. Sicubi reperiatur sedisse ante Trevirensem aut etiam ante alios in conventibus Imperii; id alia de causa potest factum fuisse: ostendimus jam per aliquot exempla, in conventibus ecclesiasticis aliter se rem illam habuisse. Quod vero Albertus de Querfort seculo XIII questus sit, se postponi Trevirensi & Coloniensi, suamque prærogativam tantum probet, quia Benedictus VII & imperator Otto decoraverunt Magdeburgum titulo Primatus; mihi significat, eatenus Magdeburgensem Trevirensi atque Coloniensi in istiusmodi conventibus sedendi ordine solitum fuisse postponi. Quod vero Trevirensis ob allegatam rationem (consuetudinetrium seculorum contrarium obtinente) agnoverit Primatum Magdeburgensis & prærogativam ejus sedendi ante se, idemque agnoverit Moguntinus; vix adducar, ut prius credam, quam auctor talis narrationis & agnitionis factæ, citetur, quo inspici possit. Elegantior oratio, non semper verior est, & quivis quæ vera esse cupit, sibi facile persuadet.

[48] Attamen si hereditaria præsulibus suis non fuit dignitas Primatus Magdeburgensis, [ne quidem pro Primatu personal;] potest personalis fuisse aliquibus, atque inter illos S. Norberto. Ut id velim, non suggeritur ratio cur possim, admittere. Dicitur Norbertus ultimo suo Romam adventu cum Lothario, qui tunc ibi coronatus fuit imperator, id dignitatis obtinuisse. Nulla autem istius rei adducitur scriptura, aut idonea auctoritas. Habeo quidem bullam Innocentii PP. II, sub id temporis Norberto, pro ecclesiæ suæ jurisdictione vindicanda supplicanti, concessam; verum nulla ibi mentio fit jurisdictionis vel dignitatis primatialis in alios archiepiscopos, nulla proëdriæ; tantum vindicatur ibi jus archiepiscopale in partes Slavorum ultra Albim & Salam, atque in episcopos subinde per Poloniam (quæ tunc etiam ipsa audiebat Slavonia,) institutos. Antequam hic bullam istam, quæ multa in commendationem Norberti complectitur, producam; dabo casum, qui eodem temporecoram Papa & Imperatore incidit Romæ; & Primatui Norbertino, saltem in sedendo, multum officit. Narrat illum Browerus, lib. 1 Antiquitatum Fuldensium pag. 671 ex antiquo scriptore, his verbis.

[49] [cessitque illum Norbertus abbati Fuldenß] Reperio in antiquis hujus ecclesiæ Fuldensis monumentis, Berthoo abbati, qui anno MCXXXII præfuit, negotium fuisse cum archiepiscopo Magdeburgensi de excellentia sedis; arbitroque Lothario imperatore, & pontifice Innocentio, honorem ei pristinum, postposita Archiepiscopi dignitate, adjudicatum. Res Romæ gesta est, quo tempore Lotharius ab Innocentio imperii diadema suscepit, anno scilicet MCXXXIII, penultimo vitæ S. Norberti. Vetus scriptor ita habet: “Ipso eodem die consecrationis Imperatoris & Imperatricis, Domino Apostolico & ipsis considentibus, orta est dissensio inter ministros ipsius Abbatis & Archiepiscopi Magdeburgensis de primatu sedendi; cumque pro hac re vicissim prope usque ad effusionem sanguinis altercarentur, superveniente Abbate, & justa defensione pro hujusmodi, rationem reddente, favente sibi Imperatore, ut ab initio Fuldensis ecclesiæ, omnibus antecessoribus suis concessum erat; primatum sedendi, invito Archiepiscopo, obtinuit”

[50] Si Norbertus ab eodem Innocentio Papa aut an aliquo ejus decessore Primas Germaniæ de claratus fuisset, qua fronte ausus fuisset, [ex judicio ipsius Imperatoris.] præsente Papa, contra talem Primatem, sibi proedriam arrogare abbas Fuldensis? qui quibuscumque demum prærogativis fuerit donatus, semper tamen proëdriam cedebat, Archiepiscopo Moguntino, contentus proximo ei loco sedere? Hinc porro intelligimus, potiorem quoque prærogativam fuisse archiepiscopo Moguntino in ordine sedendi, quam archiepiscopo Magdeburgensi; dum videmus Abbati a Pontifice atque Imperatore Romanis confirmari suam proëdriam, idque illo ipso tempore, & loco, quibus aliqui prætendunt Norbertum a Pontifice Primatum obtinuisse; quem ipse tamen, vir modestus & vanitate titulorum, quatenus ad personam suam spectabant, minime delectatus, numquam (uti egoquidam puto) ambierit.

[51] Id quod rogavit Innocentium Norbertus atque obtinuit, [Petiit tantum Norbertus] spectabat ad antiquum jus ecclesiæ suæ Magdeburgensis, in ipsa institutione Archiepiscopatus ab Ottone imperatore & Joanne XIII Papa ei (litteris utriusque genuinis adhuc extantibus) constitutum; uti nempe regiones Slavorum trans Albim & Salam, tum quæ eatenus conversæ ad fidem erant, tum deinceps convertendæ, subjacerent archiepiscopo Magdeburgensi. Quod jus tempore suo Norbertus ab institutis subinde pluribus per Poloniam episcopis violatum comperit, atque ecclesiæ suæ, scrutatus antiqua ejus monumenta, vindicare enixe studuit; eamque ob causam auctoritatem & opem Innocentii Papæ interpellavit per litteras, quarum argumentum ex responsione ejusdem Papæ, mox producenda, clarissime innotescit. Responsionem illam seu bullam Innocentii gloriatur Sagittarius in sua Norberti Historia pag 13, se primum publicasse. Ipsam totam, tum quia multa in commendationem Viri sancti continet, tum quia, quid petierit Norbertus, quid concesserit Innocentius declarat, huc transcribo. Notari tamen prius velim, datam fuisse Romæ in Laterano, pridie Nonas Junii anno MCXXXIII, uno circiter mense antequam Imperator ibidem coronaretur præsente Norberto. Ecce igitur Bullam.

Bulla Innocentii Papæ II super certis Episcopatibus in Polonia & citra, Archiepiscopo Magdeburgensi subjectis.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Innocentius a Episcopus, servus servorum Dei, venerabili Fratri Norberto episcopo salutem & apostolicam benedictionem. [Agnoscit Papa merita Norberti,] Sacrosancta Romana & Apostolica Ecclesia, ex quo te in filium specialem assumpsit, tuæ devotionis fervorem atque industriam in suis opportunitatibus, certis indiciis comprobavit. Ceterum novissime diebus istis, cum divinæ dispositionis providentiæ nos, licet indignos & minus idoneos, ad Apostolatus administrationem placuit evocare, id ipsum in persona tua magis ac magis enituit, tuæque fidei ac religionis constantia non tantum vicinis, sed etiam remotis nationibus evidenter innotuit. Siquidem nec labor aliquis temporalis, nec alicujus minæ seu blanditiæ efficere potuerunt, quin adversus Petri Leonis tyrannidem murum inexpugnabilem te opponens & ad ipsius Regis & aliorum principum corda, in B. Petri obedientiam inducenda, efficaciter laborans [præclare rem egeris.] Dignum est igitur, ut sedes Apostolica, quæ de tam devoto filio plenis visceribus gratulatur, tuis obsequiis atque laboribus debita benignitate respondeat; & te, ad suum servitium exequendum, amplius obnoxium faciat.

[2] Proinde, venerabilis frater Norberte archiepiscope, querimoniam illam, quam adversus episcopos Poloniæ, [ejusque archiepiscopatui jus antiquum in ecclesias Poloniæ] in nostra præsentia deposuisti, scripturæ & atramento duximus committendam. Afferebas enim, præfatæ regionis episcopos ex antiqua institutione, Magdeburgensi ecclesiæ jure metropolitico subjacere, & ad confirmationem tuæ partis, auctoritatem prædecessorum nostrorum, Johannis b, Benedicti c & Leonis d, beatæ memoriæ prætendebas. Quos nimirum episcopatus, qui ultra Salam, Albiam & Oderam esse tunc temporis videbantur; seu qui ibidem in antea, divina essent cooperante clementia disponendi, interventu Ottonis piissimi Augusti supposuisse Magdeburgensi ecclesiæ adstruebas e: quorum videlicet episcopatuum nomina hæc sunt. Inter Albiam & Oderam, Stetin f & Lubus g: ultra Oderam vero Pomezania h, Potatuan i, Gnesen k, Cracow l, Wratislavia m, Cruciwitz n, Masania o & Lodilacum p. Unde legitimis datis induciis, earumdem ecclesiarum episcopos, ut tibi de tua querimonia responderent, tam per litteras, quam per nuntios, semel atque secundo ad nostram præsentiam invitavimus; ipsi vero non venerunt, nec ad nos responsales aliquos transmiserunt.

[3] Visum est igitur nobis & fratribus nostris, quod nec ipsi de contumacia sua lucrari deberent, [amplissime confirmat,] nec Magdeburgensis ecclesia diutius propria justitia privaretur. Ideoque, charissime frater Norberte archiepiscope, ex Apostolicæ sedis benignitate atque q justitia, de prædictis episcopatibus & terminis, quos jam dicti prædecessores nostri antecessoribus tuis concessisse, & ecclesiæ tuæ pertinere noscuntur; te in possessionem emisimus & investivimus; & ut de cetero iidem episcopi fraternitati tuæ obediant, per scripta nostra præcepimus; nihilominus tibi tuisque successoribus, & per vos Magdeburgensi ecclesiæ, quemadmodum prænominatos episcopatus, sic etiam qui in posterum mihi *, auxiliante Domino fuerint ordinandi, irretractabiliter possidendos, jure perpetuo confirmamus.

[4] Tua igitur, frater dilectissime, interest in amore & obedienta sanctæ Ecclesiæ Romanæ persistere, & pro his, [vultque ratum esse in perpetuum,] quæ ad honorem & utilitatem ejus spectare cognoveris, attenta diligenta vigilare. Ut autem hoc quod a nobis canonice institutum est, stabile maneat, apostolica censura sub divini judicii attestatione, jubemus, ut nulla persona parva vel magna, aut quilibet successorum nostrorum hæc, quæ statuimus, infringere præsumat. Hujus privilegii violator, cum Juda proditore æternis suppliciis deputandus, damnetur.

[5] [subscribentibus XI card.] Ego Innocentius, Ecclesiæ Catholicæ episcopus.

Ego Wilhelmus, Prænestiensis episcopus.

Ego Joannes, Hostensis episcopus.

Ego Conradus, Sabinensis episcopus.

Ego Joannes, tit. S. Chrysogoni presb. cardinalis.

Ego Gerhardus, presb. cardinalis tit. sanctæ Crucis.

Ego Anselmus, presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina.

Ego Lucas, presb. card. tit. sanctorum Johannis & Pauli.

Ego Martinus, presb. card. tit. S. Stephani in Cælio monte.

Ego Romanus, diaconus cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu.

Ego Gregorius, diac. card. sanctorum Sergii & Bachi.

Ego Otto, diac. car. sanctorum Cosmæ & Damiani.

Datum Laterani per manum Almerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis & cancellarii, II Non. Junii, Indictione XI, [4 Junii an. 1133.] Incarnationis Dominicæ anno MCXXXIII, Pontificatus vero Domini Innocentii Papæ II anno IV.

ANNOTATA.

a Electus fuit Papa anno 1130, sub medium Februarii, egregios suæ personæ atque electionis defensores contra æmulum Anacletum, expertus sanctos Norbertum & Bernardum; priorisque in se & sedem Apostolicam merita hic ample agnoscit.

b Joannis, utique XIII; qui archiepiscopatum ratum confirmatumque habuit, & primum ejus archiepiscopum Adalbertum instituit pallioque donavit, ac varia ei privilegia per suas litteras, de quibus egimus, concessit.

c Est is Benedictus VII, de cujus item litteris, earumque præcipue titulo jam locuti sumus.

d Leo ille alius esse non potest, quam qui octavus istius nominis passim venit, ab aliquibus inter veros Pontifices, a plerisque inter pseudopontifices numeratus. Verum, quid ille privilegii ecclesiæ archiepiscopali Magdeburgensi concesserit, ante mortuus, quam iste archiepiscopatus fuit constitutus, capere non possum; nisi forte aliquod sub ejus nomine scriptum apocryphum, uti sub nomine Joannis XIII, invenerit suo tempore Norbertus.

e Hæc adstructa sunt ex litteris de institutione Archiepiscopatus, datis a Joanne Papa atque ab Ottone imperatore; e quibus similia descripsimus supra, pagina 42 numero 27 & 28.

f Stetinum & Stetina Latinis, urbs præcipua Pomeraniæ ad sinistram Oderæ fluminis ripam, non admodum longe a mari Baltico, & Rugia illic insula. Non reperio, urbem illam nomine proprio episcopalem fuisse. At reperio in vita S. Ottonis episcopi Bambergensis, Pomeranorum Apostoli; quod ipse sub annum 1124 in conversionem gentis istius incumbens, annoque fortassis eodem aut sequenti ad propriam redire sedem festinans, cum de episcopatu Pomeraniæ pro voto suo tunc ordinare non potuit, de prudentia Ducis Poloniæ Boleslai III confisus, ei ex otio commisit ordinandum. At ille de cappellanis suis, Adalbertum nomine … præsulatus honore in gente illa sublimavit. Utrum is stabilem mox sedem sibi elegerit, aut exemplo Ottonis oppidatim regionem peragraverit; utrum etiam ab initio Stetinum sedi episcopali designatum fuerit a Pontifice Romano, cui deinde Julina prælata sit; mihi quidem ignotum est. Habuerit tamen illo ipso tempore Norbertus rationem (quod dubitari non potest) cur Stetinum suæ jurisdictioni vindicaverii, tamquam civitatem episcopalem, aut sub illo nomine episcopatum Pomeraniensem: qualiter vocatur in Notitiis ecclesiarum antiquis.

g Vulgo nunc Lubek, Latine Lubeca, notissimum emporium in Circulo inferioris Saxoniæ, haud procul a mari Baltico, circiter decem milliaribus Germanicis ab Hamburgo in ortum solis. Subfuit olim episcopatui Altemburgensi, in eodem tractu ab Ottone Magno fundato: sed Altemburgo deficiente, & Lubeca emergente, episcopatus paulatim a Lubeca, uti ex his litteris apparet, denominari cœpit, & omnino cum suo episcopo eodem translatus fuit anno 1163.

h Est in Prussia trans Vistulam fl. inter Elbingam & Torunium. Episcopatus vero ejus deinde Culmensi conjunctus fuit.

i Pornam non recte vocat chronicon Magdeburgense; melius Poznani, Chronographus Saxo, nunc Posnania, trans Oderam & cis Wartam flavios, episcopatus primus, qui in Polonia institutus sit; uti dictum supra

k Gnesna, notissima nunc Poloniæ civitas, Primatus titulo insignis. Ipsam tamen ante annum 999 episcopalem non fuisse, visum nobis est supra. Hinc vero, ex bulla, inquam, præmissa Innocentii Papæ, videri potest, tunc, quando illa scripta fuit, nondum habuisse archiepiscopatum legitime institutum, nedum Primatum Poloniæ. Quo enim pacto, si Gnesnensis, tempore Norberti & Innocentii II, a Romanis Pontificibus archiepiscopus & primas Poloniæ agnitus, atque adeo legitima potestate Magdeburgensi Metropoli subtractus antea fuisset; Norbertus tunc Gnesnam suæ Metropoli vindicare aut Innocentius subjicere illi voluissent? Relinquo hæc ego interim in statu, quo tunc fuerunt. Tantum hic conor illustrare pro meo modulo bullam.

l Cracovia, notior & hæc civitas, quam ut plura hic dici de illa debeant. Archiepiscopalem numquam per se fuisse, supra meminimus.

m Primaria ducatus Wratislaviensis, totiusque Silesiæ civitas, ad Oderam fl. episcopatu insignita seculo XI. Smogorzovia eo translatum fuisse episcopatum scribit Dlugossus: sed hæc non satis certa.

n Krusivica (aliis Crusvicia) vetus quondam regia, lacu amplissimo Golpo circumdata, inquit Dlugossus; ubi & sedes episcopalis fundata fuit, quæ postea Wladislaviam translata sit, uti idem scribit sub initium libri 2. At nomen primum adhuc retinuisse episcopatum illum anno 1133, constat ex hac bulla Pontificia.

o Crediderim, Masoviam sive Mazoviam scribi debere, cujus nominis ducatus est in media fere Polonia; & episcopatus Masoviensis sub archiepiscopo Gnesnensi invenitur in Notitiis episcopatum antiquis apud Carolum a S. Paulo & alios.

p Nulla Polonis sub tali nominatione civitas episcopalis. Intelligi debet Vladislavia ad Vistulam fl. ejusque episcopatus; quem eo Krusvicia delatum fuisse, scribit idem qui supra Dlugossus.

q Nota terminum, quo pontifex pronuntiat, Norberto, & per ipsum successoribus ejus ac Magdeburgensi ecclesiæ, ex justitia deberi subjectionem & obedientiam a prædictis omnibus episcopis. Et in hac prærogativa totum primatum Magdeburgensis ecclesiæ, quem sibi petiit Norbertus confirmari, consistere autumo, tum ex hac bulla, tum ex supra deductis.

* melius inibi

Rerum, a Norberto gestarum in archiepiscopatu, compendium
Ex Chronico Magdeburgensi impresso apud Meibomios tomo 2 Rerum Germanicarum.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Quale sit hoc Chronicon, quibus temporibus auctum atque interpolatum, operose deducit Papebrochius Corollario primo post Acta & Translationem S Norberti, pag. 916: deinde quæ primi auctoris, quæ primi interpolatoris, quæ secundi esse possint, annotat. Quæ vero de archiepiscopatu, & in eo gestis a S Norberto illic leguntur, possunt sub finem seculi XII, quo & ipse anno XXXIV obierat, aut sequenti collecta fuisse: suntque non exiguæ auctoritatis, utpote scripta antiquitus Magdeburgi in loco ubi gesta fuerunt, & continent nonnulla, quæ alibi aut desunt, aut distinctius hic referuntur. Sic igitur in Chronico jam indicato legitur.

[2] [Norberti conversio,] Norbertus, decimus tertius archiepiscopus Magdeburgensis, sedit annos VII menses X dies XX. Hic ex ignobili * genere editus, primo S. Victoris a apud oppidum Xantum erat canonicus, quem suo in servitio sæpius habebat in palatio Imperator Henricus b, quia non solum nobilitate, sed omni genere probitatis, gloria, & secularium negotiorum industria fuerat specialiter insignitus. Deinde cum conscientiæ suæ metu & divini timoris respectu compunctus, mutato habitu & moribus, cilicio asperrimo tunicaque lanea coopertus, limina quoque Apostolorum Romæ nudis pedibus adiens, gravem satis pœnitentiam pro quibusdam ageret excessibus, in ejusdem conversationis proposito & habitu deliberans perseverare, nec post manum, semel in aratrum missam, retro spectare, quod videbatur inchoasse, velut ex necessitate jam tenuit, ac exercere cœpit ex usu & voluntate; unde accepta ab Apostolico suoque episcopo prædicandi licentia & auctoritate, quia erat miræ eloquentiæ, doctrinæ & ingenii singularis, plurimos sibi attraxit prædicatione verbi salutaris, sicque per septem continuos & amplius annos in præparatione Euangelii pacis, circumquaque discurrebat, diu quidem nudis, post hæc vero jussu Papæ calceatis pedibus; aut in nimia lassitudine, subvectione aselli humilis, quia per omnia habitans, qualitate morumque sanctitate, & gratia linguæ, cunctis apparuit mirabilis.

[3] Factum est autem, ut post multorum circuitus laborum deveniret cum discipulis suis pauperibus Christi, [electio in archiepiscopū,] in quoddam desertum Franciæ, ubi videns locum proposito vitæ suæ opportunum, arbustis circumquaque eradicatis casulisque ædificatis, pulcram admodum coloniam suis procuravit, in quo etiam ab eo instructum cœnobium, Præmonstratum, ab eo nomen accepit. In hoc diu multumque contra multiplices callidi hostis insidias in maxima penuria rerum, mira patientia dimicatum est, donec cum tentatione etiam proventu facto, hostis frustratus, locus personis & facultatibus, sicut hodie cernitur, satis decoratus est. Deinde multarum in aliis quoque locis fundator & rector extitit cellarum, ex Regula Augustini propriaque institutione collecta & in ipsis instructa venerabili & perfectissima fratrum caterva.

[4] Sed ut transeamus reliqua illius interea magnifica & memoriæ digna opera, [habitatio in Præmonstrato,] primo Lotharii anno, desuncto Roccaro c Magdeburgensi archiepiscopo, cum de eligendo pastore diu cleri & populi esset discors sententia, nec facile possent reduci ad unitatis consensum partium studia, tandem majores ecclesiæ Spiram acciti a Legatis Apostolicis, venerunt; abdicatisque utrimque, quas in dissensione elegerant, personis, communicato ejusdem Regis & ipsorum consilio, Norbertum, quamvis plurimum renitentem & contradicentem, elegerunt. Qui mox cum sacramento regi debito, regalibus ab eo per sceptrum investitus, ac missione ipsius, Magdeburgum in comitatu Halverstadensis ac Brandeburgensis episcoporum deductus, ibidem X Kal. (imo, XV Kal. uti in Annotatis monstrabitur) Augusti d, quæ tunc evenit Dominica, magno concursu principum & procerum a clero & populo cum ingenti gloria suscipitur, ab omnibus eligitur, & in sedem suam divina laude attollitur, & octava dehinc die idem in festo Jacobi Apostoli ab Udone Olenæ episcopo e, cooperantibus aliis non paucis, qui aderant episcopis, in Archipræsulem ungitur, cui & pallium a Papa Honorio dirigitur.

[5] Itaque sacerdotio sublimatus, sacerdoti congrua studiose est operatus; [cura pastoralis,] seu prædicare, seu aliquam de se ædificationem verbo aut exemplo dare paratus; in officii sui administratione, & missarum celebratione diligens ac devotissimus; coram seculi hujus principibus dignitate, reverentia sive potentia honorabilis apparens & gloriosus; spiritualibus vero & Christi famulis per omnia conformis & aptissimus, ideo omnium annisu & solicitudine pro exaltatione suæ ecclesiæ & augmento cœpit insistere, nec minori diligentia pro lucro animarum & divinæ servitutis in melius reformatione satagere. Unde & in civitate apud monasterium sanctæ Mariæ pro paucis admodum Canonicis, illic magnam satis congregationem discipulorum suorum adunavit f; similique permutatione Polidem g ecclesiam pene dilapsam restauravit; sed invidia diaboli, bono proposito illius obvia, multis eum adversis tentavit fatigare, in quibus & cives Magdeburgenses quodam tempore in odium ipsius cœpit concitare.

[6] Ipse namque quorumdam suggestione audiens h, majorem ecclesiam a quibusdam nefando crimine violatam, publice proposuit eam expiare, sed non assentiente clero aut populo, eo quod indicem hujus rei aut ipsos reos noluerit certius propalare & causam eorum synodaliter ventilare; [persecutio a subditis,] quia aliter nequivit, nocturno tempore purificationem illius cum suis peregit. Unde mox aliquorum insidiis sonantibus campanis, cives cum ingenti strepitu concurrentes, illum super veteri structura obsessum cum Misnensi & Havelbergensi episcopis & majoris ecclesiæ præposito, a media fere nocte usque in mediam diem impugnantes, coarctabant; & cur altaria fregerit sanctosque furto sustulerit, objurgantes blasphemabant. Quidam autem per occultos aditus irrumpentes, eum strictis ensibus appetentes, viso pontificali habitu, quo erat indutus, nutu Dei territi, mutata mente facti sunt ejus defensores; alii vero furia concitati, hunc colaphizabant, & gladiis, sed versa acie, feriebant, unumque ex militibus ejus coram ipso, ita ut pontificalia ipsius indumenta sanguine ejusdem militis inspergerentur, multis vulneribus affectum pro mortuo semivivum reliquerunt.

[7] Sed Henrico urbis præfecto tunc forte absente, mox per nuntium propere accersito, [justitia in reos,] & tumultum sedante, Archiepiscopus liberatus, missam eadem die ante altare summum complevit, deinde seditiosos legitima vocatione ad satisfactionem invitatos, sed parere recusantes excommunicavit: post sex vero hebdomadas pœnitentes absolvit, & deinde fideles sibique devotos habuit. Ecclesiam quoque S. Mariæ in Nienburg i, quorumdam malignorum incursu, rapina, cædibus, incendiis, fratrumque violenta distractione temeratam, diligenter expiavit, ipsosque raptores satisfacere contemnentes ab Ecclesia separavit; ac domicilium iniquitatis eorum, scilicet Avelenburg k, cum civibus Magdeburgensibus obsedit, destruxit ac terræ coæquavit.

[8] [ædificia,] Ut autem ad superiora revertar, hic sua admonitione & instinctu Ottonem illustrem de Revenigge l suo disciplinatui adjungens, seculum relinquere & hereditatis suæ prædia Deo & S. Mauritio tradere fecit: ex quibus in loco competenti, juxta Salam fluvium, quem Gratiam Dei m appellavit, in honore B. Victoris patroni sui prioris n, cujus & reliquias de Xanto adduxit, monasterium construere instituit. Dedit enim oo Ecclesiæ Magdeburgensi mille & centum mansos cum ministerialibus attinentibus multis; honeste de reliquis, quæ habebat vacantia, locum prædictum fieri ordinavit. De thesauro etiam ecclesiæ Alesleven p, urbem cum omnibus pertinentiis suis ab Irmingarde Marchionissa comparavit, abbatiam quoque in illa sitam ab imperatore Lothario precibus & prædiorum commutationibus sibi donari impetravit, nec non & alia prædia, usquequaque emendo acquisita, adjecit. Denique solus omnium antecessorum suorum veterem structuram, quam Otto Cæsar Magnus magnifice erexerat; ipse, nescio an spe audentiori, seu studio devotiori, ædificare aggressus, perficere magnopere optavit, sed mors immatura interveniens, hæc sicut pleraque ejus cœpta annihilavit.

[9] Nam octavo q ordinationis suæ anno cum rege Lothario, reliquisque principibus in Italiam profectus & officio cancellarii in illa expeditione functus, [iter Romanum cum imperatore,] utpote vir magnæ auctoritatis, consilio providus, apud Romanorum quoque primos clarus, cum plurima illic de ordinatione ipsius imperatoris & ceteris regni negotiis composuisset; de Polonorum quoque episcopis, ex primitivis privilegiorum ecclesiæ hujus, scilicet Magdeburgensis, scriptis, subjectionem illi debentibus, justitiam exposcens, iterato suscepisset r; altero anno s in reversione paulatim infirmari cœpit, [reditus,] & nihilominus circiter sex menses cum eodem imperatore pro utilitate Reipublicæ per diversas curias in Germania commoratus, tandem languore prævalente Magdeburgum devectus, [morbus,] ibidem magnifice ab omnibus in Quadragesima est susceptus. Sic ergo per totam Quadragesimam illic, nec non apud sanctum Johannem, super lectum doloris sui recubans, plerumque tamen per se, [mors,] quamvis modice, deambulans, postquam in Cæna Domini chrismatis consecrationem & in sancto Paschæ die Missæ, pro dolor! ultimæ celebrationem in sede sua super vires peregit; accrescente quotidie dolore vexari non desiit, donec ab omnibus desperatus & hac divina Domini castigatione a delictis, sine quibus nemo, quamlibet justus, in hujus vitæ exilio degit, ad purum, ut speramus, expiatus, post olei unctionem & creberrimam Dominici corporis perceptionem; tandem VIII Idus Junii in confessione nominis Christi animam reddidit.

[10] [præclaræ dotes,] Taliter heu! dolenda mortis sorte & insperata, subtractus est nobis, tamquam flos subito decidens, vir ille memorabilis, ille prædicator egregius; vir, inquam, Ecclesiæ necessarius & desiderabilis, in quo esset miseris perfugium, afflictis solatium, dilectio hominum, odium vitiorum. Nam circa omnes se ipsum bonorum præbens exemplum, consolabatur pusillanimes, patiens fuit ad omnes. Quicumque autem ex clero scandalo erant Ecclesiæ, subvertentes vias Domini rectas, hunc suis moribus censuerunt intolerabilem, disciplinam ejus tamquam onus Æthna gravius ferre non valentes. Argenti vero & auri, quæ prima mortales ducunt, adeo contemptor fuit, ut superabundantem Ecclesiæ suæ thesaurum expendere non dubitaret; si modo ratio alicujus utilitatis, necessitatis sive honestatis exposceret. Cujus corpus, ut moris est, per omnes congregationes honestissime a clero & populo deportatum, [sepultura.] sexto demum obitus sui die adstantibus principibus ipsumque bajulantibus, cum innumera mœrentium multitudine, & trium qui aderant Episcoporum, Godeboldi Misnensis; Ludolfi Brandenburgensis; Anselmi Havelbergensis, flebili commendatione in monasterio S. Mariæ est tumulatum anno Domini MCXXXIV. Hic ordinavit Merseburgensem Meingotum, Havelbergensem Anselmum, Episcopos, Adelberonem etiam Nienburgensem abbatem.

ANNOTATA.

a De hoc S. Victore martyre, item de Xanto seu Sanctis urbe Cliviæ, dictum est in commentario prævio ad Acta S. Norberti § 1 num. 1, & in Annotatis ad caput 1 vitæ, litt. C.

b Nempe quintus sui nominis, mortuus an. 1125.

c Aliis Rotcarus, Rotherdus, Rotgenis, Ruggerus & Rukerus dicitur, vita functus, ut habet Chronicon Magdeburgense, anno millesimocentesimo vicesimo quinto, 20 Decembris.

d Librarius scribens hic, inthronizatum fuisse Norbertum X Kal. Augusti, prætermisit numerum V. Constat enim, diem X Kal. dicti mensis anno 1126 in Dominicam non incidisse, sed diem XV Kal. ejusdem, qui sit dies XVIII Iulii: & hinc numerando, dies octavus, qui fuit ordinationis ejus, incidit in festum S. Jacobi dominica sequenti. Ad hæc, quod statuitur initio Compendii hujus tempus sedis, anni VII, menses X, dies XX, non potest compleri, si inthronizatio facta fuit X Kal. Augusti, id est die XXIII Iulii; completur vero accurate, si facta est XV Kal. ejusdem Augusti: atque adeo sic scriptum fuit ex mente auctoris, Dominicam & festum S. Jacobi combinantis, tempusque episcopatus, ut dixi, circumscribentis.

e Quis hic Udo sit, & Olensis episcopus, non est obvium dicere. Fuit illo tempore Udo episcopus Cizensis; a Magdeburgensi archiepiscopo suprædicto Rotcaro ordinatus saltem ante finem anni 1125, quo Rotcarus obiit. Norbertum igitur ab illo Udone suffraganeo suo ordinatum fuisse episcopum, mihi quidem verosimile est. Ut tamen id pro certo habeam, debet me aliquis docere, cur Cizensisseu Citizensis episcopus, quem aliter Naumburgensem a Naumburgo, quo subinde episcopatus Ciza translatus fuit, appellari scio, etiam Olensis audiat. Habebo autem pro incerto, siquis alium mihi Olensem episcopatum monstraverit, cui & episcopus Udo per idem tempus præsedit. Habemus interea e Chronico Magdeburgensi in Norberti decessore Rotcaro, ipsum Cizensi ecclesiæ Riwinum, aliis Richwinum, & hoc intra biennium mortuo, Udonem ordinasse episcopos. Habemus hic Udonem episcopum, qui ordinavit Norbertum: cur dubitem, an non idëm utrobique Udo sit, qui ab eodem scriptore sub duobus inter se succedentibus archiepiscopis memoratur? Quidquid demum sibi velit terminus Olensis, forsitan ab interpolatore adjectus. Nam siquis opinari velit, Olensem perperam scriptum esse pro Ostiensi, is monstrare debet, Ostiensem tunc episcopum fuisse, Udonem nomine, eumque per illud tempus fuisse in Germania, quæ ego hactenus discere non potui.

f De hac Congregatione & acquisitione monasterii S. Mariæ Magdeburgensis, videnda sunt plura in Actis Norbertinis pag. 850 num. 94& pag. 870 num. 32.

g Frequens istius loci mentio est apud Dietmarum, scribiturque ei Palithi, Polithi, Politin, recentioribus Poleda & Polda; vulgo Polde & Poelden. Venit autem sub eodem nomine tum urbs; tum palatium imperatorum, qui illic plures festa solenniora celebrasse leguntur; tum monasterium, quod ibi S. Mathildis, Ottonis I mater, clericis fundavit ac liberaliter dotavit, uti in vita ejus, die 14 Martii nostri impressa, narratur, Meibomii in suis, ad Gobelini Personæ Cosmodromium, Ætat. 6 cap. 52, Notis, ad vocem Palithi observant, esse monasterium Ordinis S. Benedicti diœceseos Moguntinæ. Si provinciæ Moguntinæ dicerent, intelligi posset; rectius alii locum ponunt in Saxonia; & magis distincte Leibnitius, in hodierno Ducatu Grubenhagio. Apertius Meibomiis errat Henr. Bodo in Syntagmate, scribens, Mathildem in Polde, quasi in palude, monasterium ordinis Præmonstratensis fundasse. Ordo enim ille sesqui seculo post obitum fundatricis monasterii istius primum natus est.

h Quæ sequitur historia, de profanatione ecclesiæ, reconciliatione ejus nocturna, ac tumultu populari; itidem legitur in Actis pag. 853 num. 103 & seqq. Variant tamen hinc & inde circumstantiæ.

i Nienburg, Neuburg, Neuwenburg, ejusdem notionis vocabula sunt Germanis, significantia Novum burgum seu castrum seu castellum: qualia loca cum deinde incrementa ceperunt evaseruntque urbes, iisdem nominibus perrexerunt vocari. Latinis passim dicuntur Neoburgus vel Neoburgum, voce similiter composita ex Græco νέος, novus & Germanico Burgh, nisi malis ultimum membrum a Græco Πύργος, turris, deducere; quod viris quibusdam eruditis placet. Matthæus Merian in sua Topographia Saxoniæ superioris, tabula prima, exhibet in diœcesi Magdeburgensi duas istiusmodi Neoburgos ad Salam fluvium, prope ab ejus confluxu cum Albi, quarum altera ad ripam sinistram, simpliciter dicta Neoburgus seu Neoburgum; altera paulo inferius ad oppositam ripam, cum epitheto appellata, Neoburgus Monachorum, ab eo, ut videtur, quod ibi fuerit monachorum domicilium seu monasterium, fundatum ordini Benedictino a Gerone archiepiscopo Coloniensi ejusque fratre comite Dietmaro, ut est apud Trithemium in Chronico Hirsaug. adannum 972. Uter locus altero antiquior sit, equidem ignoro. In alterutro tamen debet fuisse ecclesia S. Mariæ, quæ hic dicitur temerata, & a Norberto reconciliata.

k Domicilium illud iniquitatis Avelenburg, unde progressi fuerint, qui prædictam ecclesiam S. Mariæ Neoburgi violarunt; non potest Neoburgo admodum procul dissitum fuisse. Situs ejus non indicatur in prædictæ Topographiæ tabula.

l Vocatur ille, Otto comes de Crudorp Chronico Montis Sereni, citato a Sagittario in Historia Norbertina pag. 12.

m Dei Gratia monasterium, anno 1131 fundatum fuisse, scribit idem Sagittarius, & locum propius designat prope Calbam oppidum ad Salam; atque ita porro scribit: Ipse archiepiscopus Norbertus una cum comite Ottone primum lapidem in fundamento reposuit, ac ipse Comes a Norberto ejusdem ecclesiæ factus est canonicus, & in Diaconatus ordinem promotus. Primus illius ecclesiæ præpositus fuit Emelricus, cui successit Evermodus, qui postea Racesburgense pedum indeptus est. Putabam hactenus ego, Evermodum, primum monasteriiS. Mariæ Magdeburgi constitutum a Norberto præpositum, inde ad episcopatum Racesburgensem transiisse, verum certiora habere potuit documenta Sagittarius, illis in locis versatus.

n Prior hic Norberti Patronus videtur appellari S. Victor, quia is Sanctis in patria Norberti, qui ibidem & canonicatum habuerat, martyrium sustinuit & Patronus loci colitur, cujus etiam Sancti reliquias indidem contulerit Norbertus.

o Dedit enim, intelligo, Otto comes. Videntur quippe de Norberto dici non posse, qui e paupere Religioso factus Archiepiscopus, de proprietate sua tam amplas donationes facere non potuit. Nisi intelligatur Norbertus illa dedisse & applicasse ex bonis & voluntate Ottonis comitis, tum ecclesiæ Magdeburgensi, tum novo monasterio Dei Gratia ædificando.

p Alesleben abbatia cum oppido ejusdem nominis, ad Salæ fluvii ripam sinistram, uno circiter milliario supra Berenburgum. Quam abbatiam prius acquisiverit Norbertus ecclesiæ Magdeburgensi ab imperatore, ac tum ab Irmingarde e reditibus abbatiæ emerit oppidum. Nisi tamen aliud Alesleben oppidum hic insinuetur; quia & aliud est prope fines diœcesis Magdeburg, versus occasum.

q Imo, septimo, adhuc currente.

r Nempe, agere. Prius enim illa de re egerat Norbertus cum eodem Innocentio Papa Rhemis, atque adeo nunc Romæ idem negotium iterato susceperit agendum; accepitque tandem bullam pontificiam, quæ prædictos Poliniæ episcopos, ex prima Magdeburgensis archiepiscopatus institutione, Norberto & ecclesiæ ejus subjectos esse confirmat. Bullam ipsam paulo ante protulimus, in qua tamen nulla mentio est Primatus Germaniæ, seu petiti a Norberto, seu negati aut concessi ab Innocentio; uti jam meminimus.

s Altero anno, id est octavo ordinationis Norberti, a XXV Iulii inchoato, quando reversus est cum Imperatore idem Norbertus in Germaniam, eodemque ordinationis suæ anno VIII, nondum completo, Christi 1134 obiit Magdeburgi, post diuturnum languorem, die VI Iunii.

* jmo, nobili

Reliquiæ S. Norberti in abbatia Parcensi prope Lovanium.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Habebat Godefridus Barbatus, Lotharingiæ dux idemque Lovaniensis comes, ad muros Lovanii e parte australi vivarium, [Parcum monasterium Ord. Præmonstr.] ubi alebantur feræ; quem locum in usus meliores, a feris ad homines transtulit, qui illic paradisum facerent, ipsique religiosis virtutum exercitiis in angelos transformarentur. Evocavit igitur e monasterio S. Martini prope Laudunum, recens instituti Ordinis Præmonstratensis virorum religiosorum coloniam, duce Gualtero Laudunensis monasterii abbate, de quo supra pag. 26 litt. C, locuti sumus, ipsisque vivarium suum cedens sub annum MCXXIX, ibidem Ordinis Præmonstratensis monasterium excitavit; cui a nomine appellativo Belgico Parck (id Latine vivarium sonat) nomen proprium adhæsit Parcum, eoque hodiedum appellatur. Ejus abbatibus, Gerardo & successoribus ejus, confirmavit Ioannes IV Brabantiæ & Limburgi dux, anno MCCCCXVI, [cujus abbates, Capellani ducis Brabantiæ,] titulum & dignitatem perpetui & hereditarii Cappellani ducis Brabantiæ, uti apud Miræum in Donationibus Belgicis cap. 135. Incolæ olim insigni vitæ religiosæ simul & eruditionis studio inclaruerunt; & qui modo inhabitant, majoribus nihil cedunt; ac nuper specimenreligionis suæ publicum dederunt, cum desiderantes pietatem suam, ex propiore præsentia sancti fundatoris Norberti, magis inflammare, multis precibus exorarunt Abbatem insignis monasterii Montis Sion Pragæ, ubi sacra Norberti ossa, Magdeburgo translata, in media ecclesia supra magnificum altare elevata, honorantur; ut aliquid reliquiarum ejus, suo Parcensi monasterio donaverit, atque cum hisce suis litteris, fidem facientibus, submiserit.

[2] Ego Vitus sacri & canonici Ordinis Præmonstratensis, regiæ ecclesiæ Montis Sion, [obtinet reliquias S. Norberti,] vulgo Strahoff, intra Pragam sitæ, abbas, & per cæsareas provincias ejusdem sacri Ordinis visitator generalis, fide sacerdotali testor, adjacentes Reliquias esse veros pulveres, ex carne beatissimi patris Norberti desumptos; quos ipsemet, tamquam indignus sacrarum Reliquiarum custos, extradidi. In cujus rei majorem fidem propria manu subscripsi & consuetum abbatiale sigillum appressi. Actum Pragæ in monasterio Montis Sion die XI Januarii anno MDCLXXXXVII. Quales autem sint Reliquiæ prædictæ, aliquanto distinctius innotescit ex litteris episcopi diœcesani, illas approbantis ac publicævenerationi permittentis exponi, nec non largientis indulgentias illarum cultoribus, hoc tenore.

[3] Humbertus Guilielmus a Præcipiano, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Mechliniensis, [ab archiep. Mechlin. probatas,] Primas Belgii, ad Exercitus regios delegatus apostolicus, suæ Majestati a Consilio status &c. Omnibus has visuris salutem in Domino. Notum facimus & attestamur, quod nos a die datæ harum, aperuerimus thecam argenteam oblongam, affabre elaboratam, charta alba involutam, clausam ac sigillatam, & in ea invenerimus tres chartulas albas oblongas, pulveribus plenas, quos, litteris patentibus ibidem junctis, reverendus admodum dominus Vitus, Ordinis Præmonstratensis abbas Montis Sion, asserebat esse veros pulveres, ex carne sanctissimi Norberti, a semet, dictarum Reliquiarum custode desumptos: quare dictos pulveres, servatis iis quæ a Concilio Tridentino servari præscribuntur, ut veros & legales, & ex carne S. Norberti desumptos recognovimus, atque in formam cordis super pannum rotundum flavi coloris, auroque intertextum, compositos, sigilloque nostro minori sursum & deorsum munitos, publicæ venerationi exponi posse concessimus, ac concedimus per præsentes.

[4] Elargimur insuper omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, [concessis etiam indulgentiis.] dictos sacros pulveres in ecclesia Parcensi expositos, visitantibus, & ante eos in spiritu humilitatis & animo contrito quinquies Pater & Ave, aut alias preces juxta fines Ecclesiæ recitantibus, tam in festo dicti Sancti, quam per totam octavam, ac in festo translationis ejusdem, quadraginta; omnibus autem feriis secundis per annum, viginti dies de vera indulgentia in forma Ecclesiæ consueta. Datum Lovanii II Augusti MDCLXXXXVII. Erat autem signatum H. G. A. M. id est, Humbertus Guilielmus Archiepiscopus Mechliniensis; & sigillatum sigillo ejusdem Archiepiscopi, hostiæ rubræ impresso; subscribente secretario Joanne Daniele vanden Kerckhoven.

De Jordano, primo Posnaniæ & Polonorum episcopo, observanda.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Antequam huic Appendici ad diem VI Iunii finem imponam, observari nonnulla velim circa Jordanum seu Jordanem, [Chronicon Magdeburg. a Meibomiano diversum,] primum Posnaniæ totiusque Poloniæ episcopum, cujus initium statuimus supra pag. 41 & seqq. factum anno DCCCCLXVIII aut paulo post, id colligentes ex Dietmari Chronico & Chronographo Saxone, nec non ex Chronico Magdeburgensi apud Meibomios, non satis distincte illa de re loquentibus. Nunc opportune mihi innotescit, aliud item Chronicon Magdeburgense superesse, prædictis partim simile, partim dissimile; uti colligi potest ex aliquot textibus, inde allatis a Mabilione (is illud Chronici penes se habuerit) tum Seculo quinto Sanctorum Benedictinorum ad Acta S. Adalberti, primi Magdeburgensis archiepiscopi, a pag. 573; tum alibi sæpe, atque etiam in Annalibus ad annum DCCCCXXXVII pag. 438. In illo Chronico, prout a Mabilione allegatur ad Acta prædicti Adalberti, distinctius sic scribitur de Jordano, num. 14.

[2] [Dietmari textum obscuriorem clare explicans,] His episcopis, quos Magdeburgensi archiepiscopo subjectos voluit Imperator, Jordanem Posnanensem addit Chronographus Magdeburgensis ad annum DCCCCLXIX. Hactenusverba sunt Mabilionis: sequuntur Chronographi ipsius: Adalbertus archiepiscopus, a clero & omni populo magnifice susceptus, in his festivis diebus Natalis Domini consecravit Bosonem, Merseburgensis ecclesiæ pastorem primum; Burchardum, Misnensis ecclesiæ provisorem primum; Hugonem, Cicensis ecclesiæ primum episcopum. His confratribus cooptavit Imperator tres prius consecratos, hoc est Dudonem Havelbergensem, Dudelinum Brandeburgensem & Jordanem Posnanensem, omnes subjectionem episcopo Magdeburgensi, suisque successoribus promittentes. Monachi autem, qui prius ibidem conversabantur, in monasterio S. Mauritii; quando ibi archiepiscopatus institutus est, transpositi sunt in monte, qui dicitur ad S. Joannem in suburbio ejusdem civitatis, V Idus Augusti, hoc est in vigilia S. Laurentii martyris…. Quo autem anno hæc transpositio facta fuerit, certum non tenemus. Annum illum, quem ego quoque ausus non fui in præmissis, certo definire, designat Mabilio tom. 3 Annal. pag. 592, nongentesimum sexagesimum nonum. Malim ego ad annum saltem priorem referre. Illo enim anno Imperator accepta jam plena facultate instituendi diu disideratum archiepiscopatum, missoque Romam Adalberto, ut a Pontifice pallium acciperet, voluerit in reditum ejus sedem episcopalem sive monasterium S. Mauritii, a monachis vacuum esse, & novo archiepiscopo parari: ideoque illi tunc in vigilia S. Laurentii martyris migraverint in montem, non anno sequenti.

[3] [ait, Jordanum anno 968 jam episcopum fuisse,] Quod ordinationem episcoporum, in solennitate nativitatis Domini factam (quando adhuc currebat, secundum aliorum & communiorem computandi rationem, annus DCCCCLXVIII) collector istius Chronici referat ad annum sequentem LXIX, inde evenire putandum est, quod ipse annum non a Kalendis Januarii, sed a Natali Domini auspicatus sit, quod & scriptoribus ecclesiasticis præsertim Martyrologis, olim in usu fuisse scitur. Quod attinet ad textum ejusdem Chronographi, manifestum est, ipsum hoc loco in prima narrationis suæ parte præ oculis habuisse Chronicon Dietmari, a nobis supra descriptum pag. 38 num. 5. Verba enim Dietmari, illic relata, adhibet suisqueinterpolat, explicationis gratia. Sic tribus episcopis, tunc primum ab Adelberto ordinatis, adjicit singulis vocem primus; tres autem reliquos Havelbergensem, Brandeburgensem & Posnanensem dicit omnes prius consecratos fuisse; quod de Posnaniensi minus aperte scripserat Dietmarus, nobisque necessitatem imposuit inquirendi per conjecturas de principio episcopatus ejus. Quibus conjecturis nunc opus non est, scribente hoc Chronographo, Posnaniensem æque ac Havelbergensem atque Brandeburgensem, prius quam tres primo loco nominatos, consecratum fuisse.

[4] Brandenburgensem episcopatum scribit Dietmarus libro 3, [fundato episcopatu Posnaniensi] annos triginta ante Magdeburgensem constitutum fuisse, & Chronicon Magdeburgense apud Meibomios docet pag. 271, Ottonem non longo post tempore, quam monasterium Magdeburgi fundaverat, in terra Slavorum Brandeburg & Havelberg episcopatus duos construxisse, & Moguntiæ metropolis suffraganeos constituisse: quæ ex Chronographo Saxone sumpta sint, eadem ad annum DCCCCXXXIX referente. Quo autem tempore Posnaniensis episcopatus initium habuerit, non æque constat. Ab eodem Ottone institutum fuisse æque ac Brandenburgensem & Havelbergensem, suadetur, quia illumæque ac istos, cum tribus aliis, noviter a se fundatis, novæ metropoli Magdeburgensi anno DCCCCLXVIII subjecit. [post Brandeburgensem quidem,] Vti autem Brandeburgensem & Havelbergensem episcopatus non fundavit, nisi postquam illorum tractuum Slavos Henricus pater ejus ab anno DCCCCXXVI expugnato Brandeburgo, sibi subjecit, & ipse Otto forte dominium suum latius ibidem extendit usque ad Oderam; sic ultra Oderam Posnaniæ episcopum prius non statuerit, quam & regionem illam usque ad Wartam fluvium subegit. Subactam vero fuisse per Geronem Ottonis ducem, indicat quidem Dietmarus, non item quo anno; sic scribens libr. 3 ante medium: Gero orientalium marchio Lusizi & Selpuli, Miseconem quoque (est is Miecislaus Polonorum dux, [sed ante conversionem Miecislai.] de quo supra) cum sibi subjectis, imperiali subdidit ditioni. Id factum notant Annales Gernrodenses apud Meibomios, sub annum DCCCCLIX. Post illud igitur tempus, ex quo tractus ille inter Oderam & Wartam Imperio vectigalis fuit, & ante conversionem Miecislai, instituerit Otto episcopatum Posnaniensem, pari studio Ecclesiæ & Imperii gloriam semper & ubique amplificare conatus; ut inde in ulteriorem Poloniam, adhuc gentilem, viri apostoliciad gentis conversionem a viciniore episcopo commodius emitterentur.

An, Magdeburgensem archiepiscopatum anno DCCCCLXX fundatum esse, scripserit Dietmarus.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Dictum est superius, legi in chronico Dietmari, Magdeburgensem archiepiscopatum, [Ostenditur ex ipso Dietmaro,] ejusque primum archiepiscopum Adalbertum, institutos fuisse anno DCCCCLXX: idque legitur passim in codicibus ejus, tum impressis, tum etiam in Ms. nostro; ex quibus eamdem sententiam posteriores plerique scriptores secuti sunt, contra atque nos supra statuimus ex certissimis monumentis, referentes institutionem illam in primo archiepiscopo ad annum DCCCCLXVIII. Hic quæritur, an aliter ipse Dietmarus scripserit. Ego quidem, salvo meliori judicio, persuadere mihi nequeo, Dietmarum, historicum pro illo tempore industrium, qui adolescentiam & potiorem vitæ partem Magdeburgi transegerat, ejusque ecclesiæ, paucis ante annisquam ipse nasceretur, fundatæ, monumenta vidisse dignoscitur, annum, quo instituta ecclesia fuerit, ignorasse. Quod sicui tamen videatur posse factum esse, [ipsum non scripsisse,] ut ignoraret, certe non potuit ignorasse suæ ipsius ecclesiæ Merseburgensis primordia, postquam illi novennio præfuerat Episcopus, quando Chronicon suum scripsit sub finem vitæ. Nec magis ignorare potuit, suam eamdem ecclesiam eodem anno, quo Magdeburgensis, institutam fuisse; & Bosonem primum ejus episcopum a novo Archiepiscopo Magdeburgi in natalitiis Domini festis, præsentibus ex voluntate Imperatoris plerisque Saxoniæ principibus, ordinationem episcopalem cum aliis novis episcopis suscepisse. Scribit quippe illa diserte Dietmarus ipse lib. 2 sub medium.

[2] Scribit item eodem libro, aliquanto post, de obitu & tempore sessionis ejusdem Bosonis in episcopatu, [primum ecclesiæ Magdeburgen. antistitem] his distinctissimis verbis: Boso antecessor meus, a præfato imperatore constitutus, curam sibi commissam annum unum & menses decem ac tres dies regens, in patria obiit Bavaria Kal. Novembr. sepultusque in Merseburg in ecclesia S. Joannis Baptistæ coram summo altari. Ex hac tam minuta, quam accurata, descriptione colligo, Bosonem cum reliquis novisepiscopis, quos supra idem Dietmarus dixerat in festivis Natalis Domini diebus consecratum fuisse, consecrationem accepisse die XXIX Decembris; celebratis nempe prius quatuor tunc concurrentibus festis solennioribus. Colligo item ex computu annorum, quem Dietmarus ante citatum locum facit, quamvis non omni ex parte bono, Bosonem anno tertio post coronationem Ottonis secundi imperatoris, præsente patre anno DCCCCLXVII exunte Romæ celebratam, diem supremum obiisse, utique anno Christi DCCCCLXX, Kalendis, ceu scribit Dietmarus, Novembribus: atque adeo reducto tempore episcopatus ad suum exordium, Dietmarus ex proprio calculo suo nescire non potuit, ordinatum fuisse anno DCCCCLXVIII finiente. Deduxi ego supra pag. 39 num. 13 sub finem, ex chronico Citicensi, obiisse Bosonem anno DCCCCLXIX, sed annus sequens ex Dietmaro præferendus est; & hæc mutatio argumento illic proposito nihil officit, imo robur addit.

[3] Denique idem Dietmarus libro 3 paulo ante medium, describens mortem primi archiepiscopi Adalberti, [institutum fuisse anno 970, sed 968.] illam accidisse ait, quando Otto II (postquam ad illum Lutharius cum filio suo ac muneribus magnificis venerat, & sibi satisfaciens, amicitiam ejus firmiter acquisierat) perrexit in Italiam, & jam Romæ commorabatur, anno videlicet DCCCCLXXXI. Quo item anno necrologium Fuldense apud Leibnitium tom. 3, Schafnaburgensis monachus, Geographus Saxo, & chronicon Magdeburgense obitum Adalberti unanimiter signant. Jam vero pergens, ubi supra Dietmarus, ait, Adalbertum tertio decimo suæ ordinationis anno migrasse ad Christum XII Kalend. Julii. Vbi (ut & hoc notem) editio Reineccii, imo & Leibnitii, habent perperam Junii; recte noster codex Ms. Julii. Si pervixisset igitur Adalbertus usque ad XV Kal. Novembres seu diem XVIII Octobris, quo Dietmarus antea docuit, ipsum Romæ institutum fuisse primum Magdehurgensem archiepiscopum & pallium accepisse, tredecim auni fuissent completi: illis vero ab anno DCCCCLXXXI & die XV Kal. Novembr. detractis, incidit ordinatio ejusdem Adalberti in annum DCCCCLXVIII & diem prædictum; quod certum est, & Dietmarus non potuit ignorare; neque adeo scripsit Adalbertum ordinatum fuisse anno DCCCCLXX.

[4] Chronographus Saxo, uti jam supra diximus, certum annum instituti archiepiscopatus non certo determinavit, [Idem ostenditur ex aliis] sed tantum diem ordinationis primi archiepiscopi, XV Kal. Novembr. in festo S. Lucæ euangelistæ. Quæ tamen illa de re scribit, quamvis inter se non concordent, certo indicant, ante annum DCCCCLXX institutionem factam fuisse. En ejus, sub hoc præfixo titulo, Anno Domini DCCCCLXIX, Ottonis XXXIII, verba: Magdeburgense archiepiscopium ab Ottone Christianissimo imperatore fundatur anno regni sui XXX, imperii vero VI; atque Adalbertus, primus ibidem archiepiscopus ordinatur. Vbi nulli annorum numeri pertingunt usque ad annum Domini DCCCCLXX, imo nec ad annum præcedentem, nisi annus Domini in titulo notatus. Similiter Auctor chronici Magdeburgensis apud Meibomios, scribens de transactione super divisione diœceseos Magdeburgensis ab Halberstadensi, inter Hildewardum episcopum atque Ottonem imperatorem Ravennæ coram archiepiscopo istius loci Petro aliisque antistitibus, ipsismet subscribentibus, conclusa (quando tandem absoluta ibidem fuit Magdeburgensis ecclesiæ plena institutio, sub initium circiter Julii, ut docuimus supra) ait, transactionem illam signatam fuisse anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXVIII, indictione XII, imperii autem ipsius domini Ottonis VII, regni vero XXXIV. Quæ ut commode, adhibita levi in annis regni mutatione, conciliantur; ita longius ab anno DCCCCLXX recedunt. Denique aliud chronicon Ms. Magdeburgense, a Mabilione in Actis Adalberti citatum, quod (uti ex citato ejus ibi textu de re præsenti dignoscitur) Dietmarum pauculis mutatis descripsit, tantum abest, ut ordinationem Adalberti anno DCCCCLXX, quemadmodum nunc in Dietmaro legitur, adscribat; ut clarissime juxta atque accuratissime dicat, illud factum esse, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXVIII, indictione XII, XV Kal. Novembris, hoc est in festivitate S. Lucæ euangelistæ, anno pontificatus ipsius Domini Joannis universalis Papæ, quarto. Quæ plane omnia eumdem signant annum, mensem ac diem, quibus nos ordinationem Adalberti consignavimus.

[5] Quamobrem uti ex ipso Dietmaro prius ostendimus, ipsum non potuisse ignorare certum annum institutionis archiepiscopatus Magdeburgensis ejusdemque primi archiepiscopi; neque adeo scripsisse,Adalbertum ordinatum fuisse anno DCCCCLXX; ita proxime citati Auctores, qui Dietmarum præ oculis habuerunt atque in multis descripserunt, suo calculo confirmant, ipsum non signasse illo anno ordinationem Adalberti; aut certe judicarunt, annum illum perperam in textu interpositum aut corruptum fuisse: quia omnes illum aliter notant. Apposuerit igitur in textu Dietmariano annum DCCCCLXX interpolator aliquis, aut certe numerum annorum, a Dietmaro expressum, binario auxerit, nisi id librarii socordiæ malis imputare. Atque hæc sufficiant, tum ad vindicandum Dietmarum ab errore, tum ad confirmandam ex ipsiusmet vera scriptione sententiam nostram, supra manifestissime demonstratam.

Utrum Misnensis episcopatus cum Magdeburgensi, an prius, fundatus sit.

Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis (S.)

C. J.

Fortassis contra sententiam nostram de institutione ecclesiæ Magdeburgensis metropoliticæejusque suffraganeorum episcopatium, quos inter & Misnensis est, [Fabricius episcopatus Misnensis initium] objiciet aliquis, rerum suarum æquo amantior, Annales Misnenses & auctoritatem scriptoris eorum, qui est Georgius Fabricius Chemnicensis, qualisqualis historicus, nomine apud suos, quam re apud alios præstantior. Is in dictis Annalibus, a se compilatis, sub anno DCCCCLVIII, ita incipit: Dicata est ecclesia Misnensis, proximo die Dominico ante divi Martini festum, jubente Ottone I imperatore, qui patris testamento eam perfecit. Id verum esse possit de ecclesia privata, non de episcopali; quod tamen videtur innuere Auctor, dum mox ita pergit: Qui (Otto) populis externis devictis, præter ecclesiam Misnensem fundavit etiam Magdeburgiam ad Albim, Brandeburgiam ad Havelum, Merseburgiam ad Salam, Citicensem ad Elistrum. Inter quas Misnensis dicta Ingenua, quod videlicet libera sit & nulli antistiti aut metropolitano, sed uni Pontifici Romano subjecta. Fundationem Ottonis Joannes XIII Pontifex confirmavit, anno suæ sessionis tertio, & post victos ab Ottone imperatore in Lyci campo Ungaros, itidem tertio. subscripserunt Præsules undequadraginta. Præfuit ei primo loco Burchardus, Ottoni imperatori a sacris, qui auctoritate Hildeberti antistitis Moguntini, e cœnobio Ratisbonensi curator missus, nomine ac titulo pastoris, annos circiter viginti eam rexit. Exemplum confirmationis pontificiæ sic habet ab initio: Joannes episcopus, servus servorum Dei &c.

[2] Hæc Fabricius. Quæ omnia innuunt, fundationem episcopatus Misnensis factam fuisse anno DCCCCLVIII. [perperam constituit an. 958,] Ille enim annus tertius fuit Joannis Pontificis, non quidem XIII, sed tantum XII; idemque item tertius fuit annus a profligatis ad internecionem in Lyci campis ab Ottone Hungaris. Sed quo pacto Burchardus isti episcopatui illo anno præfectus fuerit, quem constat, ante annum DCCCCLXVIII ordinatum non fuisse episcopum? Quo item pacto is auctoritate Hildeberti antistitis Moguntini, annis propemodum viginti ante mortui, eo fuerit missus? Nimiam hæc olent indiligentiam, ut levissime dicam, istius scriptoris: qui insuper videtur ad eumdem annum referre fundationem aliorum episcopatuum, quos nominat; cum tamen Brandeburgensis dudum ante institutus fuerit; reliqui vero omnes cum Misnensi, non nisi decem post annos exordium habuerint. Quid? quod etiameximat Misnensem a subjectione Magdeburgensis archiepiscopi, & uni Romano Pontifici subjiciat? Quæ si vera sunt, collabascunt omnia, quæ de tempore institutionis Magdeburgensis archiepiscopatus & suffraganeorum ejus, operose disputavimus. Quod ut ne fiat, confutandus hic mihi scriptor ille est, quamquam ejus auctoritas hac in re, ex ipsiusmet verbis jam taliter elevata sit, ut æquis arbitris fidem nullis sit factura.

[3] [nec id probat bulla Joannis Papæ,] Videamus modo exemplum confirmationis pontificiæ, quod in confirmationem dictorum suorum adducit Fabricus. Ita, uti jam vidimus incipit: Joannes episcopus servus servorum Dei. Qui (quia bullæ conclusio prætermissa est, nescio cur) discerni inde non potest, fueritne istius nominis XII, an XIII. Dixit Fabricius, annum Domini DCCCCLVIII, fuisse tertium pontificatus Joannis: quod verum est de Joanne XII, falsum est de XIII, quem ipse nominat. Pontifex autem in allegata bulla ait, illam se edidisse postulantibus & assidentibus sibi in ecclesia S. Petri Romæ, augustissimis imperatoribus Ottonibus utrisque, majore & minore, seu patre & filio. At anno DCCCCLVIII, pro quo allegatbullam Fabricius, neuter adhuc imperator erat, & Minor ne quidem rex. Ego ex eadem bulla confirmo sententiam meam; & dico, datum fuisse a Joanne XIII, anno pontificatus IV, Domini DCCCCLXVIII. Ait enim ibidem Pontifex, datam fuisse assidentibus Imperatoribus, anno scilicet imperii majoris sexto, minoris primo. Quæ temporum notæ accurate concurrunt cum annis pontificatus & Domini, proxime dictis, nec possunt alias.

[4] [nec litteræ imperatoris,] In eadem bulla dicuntur Imperatores a Pontifice postulasse, ut Burchardus episcopus, sub jurisdictione sanctæ ecclesiæ Romanæ constitutus, nullius alterius ecclesiæ ditionibus submittatur. Et ideo (uti paulo post inducitur loqui Pontifex) in Christo sanximus firmiterque concessimus, ut nullus metropolitanus, nullus episcopus; præter sedis Apostolicæ antistitem, infra terminos Misnensis ecclesiæ, cui venerabilis episcopus Burchardus præesse dignoscitur, quemquam ordinare, dijudicare, excommunicare, vel aliquid temere exercere ullo modo præsumat. Et hic terminatur bulla ista qualiscumque, prout edita est a Fabricio, qui & continuo sub nota anni DCCCCLXVIII, sic pergit: Publicata hoc anno est templi Misnensis fundatio ab ipso Imperatore, cujus tale exemplum invenimus. Quomodo idtunc factum? quandoquidem ante decennium, jubente eodem Imperatore, ista ecclesia dedicata sit, & primum episcopum Burchardum acceperit; uti ipse Fabricius ibi scripsit? Instrumentum fundationis Ottonianum, quod allegatur, datum fuisse scribitur, Romæ, XIV Kal. Novembr anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXVIII; quando ibidem pridie institutus, pallium acceperat primus archiepiscopus Magdeburgensis Adalbertus a Joanne XIII, & tunc Otto imperator Romæ non aderat.

[5] In eodem fundationis instrumento dicit Imperator: Nostra regali potestate Misnensi episcopatui terminum posuimus, [episcopatum illum subjicientes Magdeburgensi,] nominando fines & determinationes locorum, sicut nominati sunt supra in litteris Joannis XIII Pontificis. Præposterus ordo. Solent fundatores ecclesiarum primo disponere circa ecclesiam fundandam, eique prædia & reditus & limites assignare, ac tum Pontifici Romano probanda & confirmanda proponere. Hic contra factum apparet. Indidem apparet etiam, bullam Joannis P P. non duodecimi, sed decimi tertii esse, non anno DCCCCLVIII, sed posterius datam fuisse, & quidem decennio. Ante enim nec Misnensis, nec Magdeburgensis ecclesiæ re ipsa institutæfuerunt. In hoc ipso fundationis instrumento ne verbum quidem est, de exemptione ecclesiæ Misnensis a jurisdictione Magdeburgensis aut alierius metropolitæ; nedum de subjectione qua soli Apostolicæ sedi parere debeat. Vnde id igitur influxit in bullam supradictam Joannis Papæ? Imo Otto, eodem tempore, quo instrumentum ejus de fundatione Misnensi datum dicitur, voluit & scripsit & præcepit, consentiente Pontifice Romano, ut ecclesiæ, tam Misnensis, quam Citicensis & Merseburgensis, simul tunc primum institutæ, atque etiam aliæ, quæ antea institutæ fuerant a se, novo Archiepiscopo Magdeburgensi subjectionem & obedientiam promitterent: quod & fecerunt sub finem ejusdem anni solenniter Magdeburgi.

[6] Hæc de bulla Pontificia & instrumento Ottoniano, in probationem sententiæ suæ a Fabricio allatis, [Fabricius identidem errat] abunde sunt satis. Ipse sibi & veritati, in præsenti saltem argumento, contradicit tam crebro, ut aliunde indiligentia ejus ostendi non debeat. Prosequens enim Annales suos, ait sub anno DCCCCLXX: Burchardus Provisor ecclesiæ Misnensis, ut Dietmarus eum nominat (hactenus verum est) ab Adalberto antistite Trevirensi (ab Adalberto archiepiscopo Magdeburgensi, scribit Dietmarus) in præsulem consecratur XV Kal. Novembris (consecratum fuisse in festivis Natalis Domini diebus, docet idem Dietmarus) una cum Bosone Merseburgio, Hugone Citicensi &c. Transit hinc Fabricius ad annum DCCCCLXXII, atque infit Præsul, Burchardus, in suo pontificatu nihil egit, quam quod confirmationem pontificiam & cæsaream donationem plebi publicavit: in itinere lapsus de equo, cervices fregit XVIII Kal. Julii. Quid? nihil egit Burchardus; qui Fabricio nostro ad annum DCCCCLVIII, jam factus fuit episcopus Misnensis? Sed corrigit quodammodo se, dum ad an. DCCCCLXX, ejus consecrationem, & biennio post, mortem ejus ponit. Vbiubi tamen ponatur initium episcopatus Burchardi, certum est, ante annum DCCCCLXVIII episcopum non fuisse.

[7] Nec minus certum est, tunc aut Burchardum aut episcopatum ejus Misnensem, [& suis etiam suspectus esse debet.] exemptum a jurisdictione metropolitæ Magdeburgensis non fuisse, nedum uni Romano Pontifici fuisse subjectum, quamvis id in citata Joannis Papæ bulla asseratur; quæ vel ex hoc solo capite convincitur suppositionis. Quid enim? nonne litteræ Pontificiæ, mandata Ottonis, Chronicon Dietmari, quæ supra attulimus, certo convincunt, debuisse Misnensem primum episcopum Burchardum, æque ac ceteros tunc designatos, Bosonem Merseburgensem & Hugonem Citicensem, eodem tempore cum Burchardo Misnensi, primum ordinatos, item Brandeburgensem & Havelbergensem, licet ante institutos, subjectionem atque obedientiam Magdeburgensi metropolitæ ejusque successoribus profiteri, & reipsa professos fuisse? Apage igitur ineptias tam Fabricii, quam instrumentorum, ab ipso in probationem adductorum. Et si is talis est in scriptis ceteris suis, qualis hic esse monstratur, vere magnifaciendus non est; neque videri ingenuis potest tanta laudum encomia meruisse quanta ei a suis tribuuntur.

APPENDIX ADDENDORUM ET MUTANDORUM AD ACTA SANCTORUM MENSIS JUNII TOMO II, DIE VII.

[Errata]

Pag. 1 collocetur initio catalogi Sanctorum: S. Sebastiana Virgo Martyr, Heracleæ in Thracia.

Pag. 4, post catalogum Prætermissorum primo loco ponenda sunt, Commentarius de sancta Sebastiana, ejusque Acta Græco-latina.

DE SANCTA SEBASTIANA,
VIRGINE MARTYRE HERACLEÆ IN THRACIA.
COMMENTARIUS PRÆVIUS
De die cultus, patria, palæstra & tempore martyrii, loco depositionis, deque Actis ipsis.

Sebastiana Virgo Martyr, Heracleae in Thracia (S.)

Seculo 1 sub Domitiano.

C. J.

Reliquerat Henschenius noster, ad vitam meliorem transiens, inter alia Commentariolum perbrevem de S. Sebastiana Thaumaturga, ex Græcorum Menæis & Synaxariis collectum; [S. Sebastiana, alia Thaumaturga,] dubius tamen, quievissetne Sancta ista in pace, an martyrio coronata. Illum, uti relictus fuerat, impressimus ad diem VII Iunii pag. 36, [alia martyr,] & nunc etiam ibidem relinqui jubemus, postquam interea alicujus S. Sebastianæ martyris Acta Græca, uti & alia aliorum Sanctorum, nacti sumus non ita pridem, e celeberrimo sancti Salvatoris cœnobio Ordinis S. Basilii prope Messanam, curante P. Josepho Denti, Domus nostræ Messanensis tunc Præposito, [hoc die colitur:] descripta vero a domno Clemente Mazzulo, ejusdem cœnobii asceta, viro perhumano; jubemus, inquam, relinqui suo loco commentariolum de S. Sebastiana Thaumaturga; tum quia ipsa vere Sancta habetur, atque ut talis colitur hoc die a Græcis: tum ut inde cognoscatur, eodemdie etiam coli aliquam S. Sebastianam martyrem. Quæenim ibidem allegantur e martyrologio Arabo Ægyptiaco, de certamine alicujus S. Sebastianæ, non puto ad Thaumaturgam illam, sed ad nostram hanc Martyrem spectare: quandoquidem & menologium Græcorum Taurinense, quod descriptum habemus, hoc ipso die VII Iunii S. Sebastianam martyrem commemoret; & Acta Martyris, quæ hic damus (De Thaumaturga hactenus nulla innotuerunt) illam referre debent ad eumdem VII diem Junii, quamvis in codice Messanensi, aut fortassis in nostro tantum apographo, indiligentia librarii (in Actis enim ipsis martyrii dies non est expressus) præfigatur dies VII Julii, quo nulla uspiam reperitur S. Sebastiana sive apud Græcos, sive apud Latinos.

[2] Scio quidem, nostram martyrem Sebastianam in menæis Græcorum impressis coli etiam XVI Septembris per commemorationem; [Martyr etiam 16 Sept. & 24 Octob.] atque iterum solennius XXIV Octobris officio integro: item in menologio Græcorum, quod Sirletus latine vertit, tantum coli XVI Septembris, ex quo transiit ad eumdem diem, ejus memoria in martyrologium Romanum: nihilominus eamdem martyrem etiam die VII Iunii cultam fuisse apud Græcos, censet quoque Raderus noster in sua menæorum Græcorum versione latina atque in suis ad illam Animadversionibus, quas habemus in sex voluminibus Mss. Quare & nos sanctæ hujus martyris Acta ad præsentem potius diem imprimenda putamus, quam ad alterutrum posteriorum, tum ut qui illa fortassis inquiret, primo loco inveniat, tum ut conferri facilius possint cum dictis hoc eodem die de S. Sebastiana Thaumaturga, & curiosus talium lector discernere possit per se, eædemne, an diversæ sint Sanctæ istæ. Nostræ præter Martyris titulum, etiam Virginis damus. Præterquam enim quod nihil in contrarium occurrat, appellatur num 12 Virginalis cœtus magistra & Soror Theclæ quæ utique virgo fuit, soror tamen, non carne, sed spiritu & religione.

[3] [Patria ejus] Natale solum Sebastianæ martyris indicaturin Actis nostris num. 10, Sebaste; & in menologio Sirleti Sebaste Phrygiæ, quæ est provincia Asiæ minoris. Verum dubitare cogor, an illa urbs vere ejus patria fuerit, an Heraclea Thraciæ. Nam num. 4 ipsa dicit, a S. Paulo Apostolo, [sitne Sebaste in Phrygia,] veniente in Thraciam, se baptizatam fuisse. Et num 10 testatur Præsidi Sergio Pegasius procurator propinquos Sebastianæ tunc temporis degere sub metropolitana Heraclea in Thracia. Item num. 6 S. Paulus, et apparens Marcianopoli in carcere, animosque addens, prædicit, in patriam suam abducendam esse vinctam. Abducta autem fuit Heracleam Thraciæ; quo & minatus fuerat num. 11 Sergius Præses, Marcianopoli deducendam. ut illic in opprobrium generis sui torqueretur.

[4] Ad hæc menæa impressa ad diem XXIV Octobris, postquam meminerant, [an Heracleæ in Thracia?] Sebastianam a S. Paulo præmonitam fuisse his verbis; Δεῖ σε δέσμιον ἀπελθεῖν ἐν τῇ πόλει σου, διὰ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογείαν, Oportet te vinctam abire in civitatem tuam, propter confessionem Christi; subjunguntpaulo post: Μαθὼν δὲ Σέργιος ἐκ τῶν παρεστώτων, ὅτι ἐκ τῆς μητροπόλεως Ἡρακλείας ἐστὶ, παρέπεμψεν αὐτὴν δέσμιον τῷ ἐκεῖσε Ἡγεμόνι. Intelligens vero Sergius ex adstantibus, quod ex metropoli Heraclea esset, misit illam vinctam ad residentem illic Præsidem, videlicet Pompianum.

[5] Utra sententiarum præmissarum de solo natali Sebastianæ verior sit, non definio. Putem, conciliari utramque posse, [Hæc certe palæstra martyrii est.] si dicatur Sancta, Sebaste Phrygiæ vere nata fuisse, dum illic forte commorarentur parentes ejus, publici alicujus muneris aut etiam præfecturæ causa. Egisse enim præfecturam illa in civitate patrem Sebastianæ colligitur ex eo, quod num. 10 dicatur ibi ter Candida (qua de re annotabimus pluscula ad citatum locum) dedisse: quod munus videtur a Præfectis locorum, aut in alia sublimi dignitate positis, præcipue dari solitum fuisse. Defunctus autem ibi præfectura sua, redierit pater in Thraciam & Heracleam, quæ patria ejus fuerit, eodem adducens cum reliqua familia filiam Sebastianam, adhuc adolescentulam, quæ postea a S. Paulo Apostolo in Thraciam profecto, doctrina Christiana instructa & baptizata fuit, uti ipsa asserit num. 4. Hinc & Thracia & Heraclea dici patria ejuspossit, tum ob diutinam ejus commorationem & propinquorum ibi præsentiam, tum quia parentes ibidem videntur nati & commorati fuisse, antequam Sebasten migrarent. Utut est, Heraclea certe, urbs Thraciæ celebris, antea Perinthus dicta, Sebastianæ palæstra extremi martyrii fuit; non item locus depositionis seu sepulturæ, quam Acta narrant ipsam obtinuisse in Rhisis, sacro corpore illuc delato opera Angelorum. Sed ubinam terrarum Rhisis illa, aut qualis locus? [Inquiritur in locum sepulturæ.] Quod in Actis constanter scribitur Ῥίσις, Rhisis, in menologio Sirleti Latine legitur urbs Rysistus; in menæis vero Græce impressis, Ῥήσιςος, Rhesistus. Tam nomen, quam locus, paulo accuratius indaganda; eo quod videam, viros etiam doctos & geographiam professos hic allucinari.

[6] Duæ urbes, si tamen diversæ, innotescunt ex antiquis scriptoribus non multum dissimili vocabulo. Altera Resistum seu Resistus ex duobus locis Itinerarii, [Urbs Resistus Antonini] sub Antonini imperatoris nomine vulgati. Altera Ῥαιδεστὸς Rhædestus apud Suidam & Procopium, ac Ῥαιδεστὸν Rhædestum, apud Ptolemæum. Resistum urbem Itineraria ponunt viaordinaria inter civitates, Apros & Heracleam, æquali fere spatio ab utraque dissitam; Rhædestus vero ponitur ad ipsam Propontidem, [an eadem quæ Rhædestus ad Propontidem] laudaturque a commodissimo navigantibus portu. Accipe hujus ex Procopio, lib. 4 cap. 9, descriptionem ampliorem: Ab Heraclea unius itinere diei dissitus erat locus, Rhædestus nomine, commodo ad Hellespontum navigio petendum situ, portu facili, atque ad commercia maritima peropportuno.

[7] Hæc eadem civitas fuit episcopalis in provincia Thraciæ Europa, sub metropoli Heraclea. Ita docent Notitiæ antiquæ Provinciarum atque Episcopatuum Ecclesiæ universæ, [& episcopalis.] post geographiam sacram Caroli a S. Paulo, ab eodem collectæ e variis codicibus Mss. in quibus pag. 10 sub metropoli Heraclea in provincia Europa annumeratur sexto loco Rhodostus. Pag. 42 in eadem provincia Europa & sub eadem metropoli, sexto item loco Rædestus. Pag. 76 sub iisdem provincia & metropoli ponitur primo loco episcopatus Redestenensis. Quanta hic diversitas nominis, & ratio scribendi diversa! quæ tamen ut probare non potest, tot diversa designari loca, quot aliquatenus diversa sunt nomina; ita non facile consentiam, duas potius designari urbes, quam unam; nisi ex situ, a scriptoribusindicato, id concludi possit, quorum tamen nullum inveni hactenus, qui extra provinciam Europæ ac metropoleos Heracleensis, situm ejus ponat; præter Stephanum de urbibus, qui illam in Macedonia collocat, allucinatione passim notata a commentatoribus ejus, Pinedo atque Holstenio.

[8] Christophorus Cellarius, geographiæ peritissimus, in sua orbis antiqui Notitia, in qua tabulam Thraciæ reformatam regionisque descriptionem e veterum libris non indiligenter collegit, [Negat Cellarius,] locat Resiston Antonini ad fluvium Arzum, media fere via recta inter Apros ac Heracleam; Rhædeston vero Suidæ, Ptolemæi & Procopii, statuit prope Chersonesum ad sinum Propontidis, longius a Resisto suo remotum versus meridiem, quam inde recedant Apri versus occidentem. Opinatur itaque duas esse civitates diversas, hac ductus ratione, quam indicat pag. 850, quia Resiston, in Itenerario bis ponitur in via, quæ ad urbe Apris fert Heracleam, sic ut inter utramque sit media.

[9] [an recte?] Verum, quid si Cellarius in sua Thraciæ tabula expresserit Apros situ non suo? Altero quidem loco Itinerarii citati, post Bertii Ptolemæumpag. 14, indicatur iter a Plotinopoli Heracleam sic, Traianopolim, Apros, Resiston, Heracleam. Altero autem, pag. 21, sic proponitur; Traianopolim, Cypselam, Syracellam, Apros, Resiston, Heracleam. Secundum hanc ultimam descriptionem Aprorum, quæ multum differt a situ locorum, in tabula Cellarii expresso, debent Apri magis ad meridiem removeri, ut inde iter fuerit Resiston, non ad Arzum flumen sursum, sed vel ad ostii ejus latus dextrum,ubi in Thraciæ veteris typo Ortelius locat Bisanthen, quæ Ptolemæo eadem est cum Rhædesto; vel in non admodum inde remoto Propontidis tractu, ubi auctor tabularum geographicarum Ptolemæo additarum, figit eamdem Bisanthen, quam & notat, nunc Redestum vocari. Imo etiam secundum prius Antonini iter, concipi potest ibidem Resiston ejus fuisse. Neque enim itinera publica semper recta & breviori via ducebant ad alias atque alias civitates; sed sæpenumero circumducebant, vel ut insigniora loca, qualis erat Rhædestus ad Propontidem, attingerent; vel quod illac commodior quam alia parte via esset. Et sane expeditior fuerit Rhædesto Heracleam juxta oram Propontidis, quam per mediterranea, ibi montosa.

[10] Ad hæc, situs, ubi ponit Cellarius Rhædeston sive Bisanthen, ad Propontidem, [Non videtur.] propinquior est Chersoneso ejusque longo muro, quam sit ostio fluvii Arzi, quod non congruit cum descriptione Procopii, tam ab ipso Cellario, quam hic a nobis producta. Scribit enim Procopius, Rhædeston esse locum maritimum, unius diei itinere ab Heraclea distantem. Situs autem a Cellario notatus forte distabit inde bidui. Et Jacobus Spon, describens suum iter, ab annis non multis illic institutum navigio Callipoli Heracleam, a primo loco numerat P. M. XXX usque ad Perasten pagum; hinc P. M. VI ad Heraclissam, ac totidem porro ad Myriofyton: tum hinc emensus sinum Rhædestensem, tandem appulit ad urbem ejusdem nominis, a qua spatium non admodum longum extendit usque Heracleam. Ex quibus positio nostra Rhædesti seu Resisti maritima, ad dextram Arzi fluminis, aut non tam procul inde, atque ponit Cellarius, plurimum confirmatur.

[11] Procopius præter jam citata de commodo Rhædesti ad navigandum exercendumque mercimonia situ, ait, locum, nullo munimine defensum, [Qualis sit Rhædestus.] barbarorum ac piratarum incursionibus obnoxium fuisse; at Justinianum imperatorem illic urbem condidisse, mœnibus validam magnitudineque insignem. Quæ item conveniunt cum hodierno urbis istius statu, quam memoratus Sponius censet magnitudine parem esse Callipoli, cui V aut VI M. P. circuitu tribuit; at frequentius esse habitatam; positam vero in acclivi loco, unde amœnus in mare prospectus e domibus pateat; ac numerare X aut XII Mahometanorum fana (moscheas vocat) tum majora, tum minora, cum suis turribus; e quibus illi statis horis convocantur ad preces: præterquam quod & Græci multas ibidem ecclesias habeant. Atque hæc de Rhædesto (quod unum idemque cum Resisto nobis videtur) deque ejus situ, plusquam satis hoc loco, tam prolixæ tractationi ea super re minus opportuno. Conferet tamen aliquid hæc elucidatio ad distinctius cognoscendum, quo devenerit sacrum corpus Martyris nostræ, nempe ad locum Rhædeston, ad Propontidem situm, tunc temporis carentem muris, deinde vero probe munitum ab imperatore Justiniano.

[12] De tempore martyrii quid dicam? Consentiunt Acta, [Tempus martyrii.] Menæa & Menologium Sirleti, passam sub Imperatore Domitiano, qui ab anno vulgarisæræ LXXXIII ad XCVI præsedit Romano imperio. Annum quoque indicare volunt Acta nostra, sed tam incertis terminis, ut perdifficile sit, certum inde annum eruere, dum statim initio proponunt annum XXIII persecutionis, quo edicta Domitiani, omnes ad sacrificandum idolis compellentia, prodierint, mortemque Sebastiana martyr oppetierit. Si annus XXIII computatur a persecutione, quæ vulgo prima dicitur, moveri cœpta a Nerone, anno imperii ejus, ut verior sententia habet, undecimo, a Christi nativitate LXIV; reducetur martyrium prædictum ad annum Christi LXXXVII, quo talia edicta Domitiani publicata non fuerunt, tam e sententia Baronii, qui Domitiani persecutionem refert ad annum XCI; quam aliorum Eruditorum, qui verosimilius censent, illam anno XCIII initium habuisse. Ac propterea malim credere, hoc XCIII aut sequenti anno martyrium S. Sebastianæ contigisse. Quæ mea conjectura potius, quam certa sententia, si admittatur, initium persecutionis ex mente auctoris, qui Acta concinnavit, reducendum foret ad annum Christi LXX, quo capta fuit Hierosolymaper Titum; aut ad sequentem, quo idem cum patre Vespasiano de Judæa capta triumphum Romæ egit. Verum haud facile erit aut annis illis, aut toto Vespasiani Titique imperio, persecutionis, in Christianos motæ, seu initium seu continuationem reperire in historia. Relinquam igitur sententiam seu potius ænigma Actorum hac in parte, felicioribus meo ingeniis solvendum, contentus martyrium Sebastianæ Domitiano ultimisque imperii ejus annis adscripsisse.

[13] Acta ipsa quæ damus, olent ætatem, imo & stylum, [Acta, ut videntur, interpolata.] Metaphrastis; nec multo antiquiora crediderim esse, prout nunc quidem sunt. Non tamen negavero, antiquiora quædam præ manibus habuisse scriptorem, ex quibus potuerit cognovisse martyrii tempus sub Domitiano; & palæstram, urbem Heracleam; nec non locum captivitatis, Marcianopolim; ibique præsidentem, Sergium Justum; uti & nomina urbium, per quas Heracleam traducta fuit martyr, ordine suo ac situ relatarum: quamvis non omnes antiquioribus suis nominibus, & seculo Christi primo usitatis, sed postmodum inditis, appellentur: & colligitur, scripta esse Acta posterioribus temporibus. Notandum quoque est, plura in illis dignosci, ex ingenio scriptoris profecta; uti longiores discursus & precationes Sanctæ, invectivæ ejus in Præsides, terminis, mansuetudineSanctorum minus dignis, conceptæ, aliaque, a non nimis imprudenter credulo lectore passim animadvertenda. Damus interim ipsa Acta prout sunt, nunc primum a nobis e Græco in Lactinum conversa.

Duplex Actorum synopsis e Synaxario & Menæis Græcorum.

Sebastiana Virgo Martyr, Heracleae in Thracia (S.)

C. J.

[Compendium vitæ] Priusquam Acta ipsa, quæ dixi, producam, duplex illorum præmitto compendium, alterum e Synaxario Ms. quod olim Sirmundi nostri fuit, nunc vero in Collegio Claromontano Parisiis asservatur, relatum ibi ad diem XVI Septembris; alterum ex Menæis Græcorum vulgatis, prout ibi legitur die XXIV Octobris; illud datur Græco-latine, quia impressum non extat; istud Latine tantum. Primum sic habet: Ἄθλεσις τῆς ἁγίας Σεβαστιανῆς. Αὕτη γέγονεν ἐπὶ Δομετιανοῦ τοῦ βασιλέως, ὑπάρχουσα ἐκ πόλεως Σεβαστῆς τῆς Φρυγίας, ἐδιδάχθη δὲ τὸν εὐσεβῆ λόγον ὑπὸ Παύλου τοῦ ἀποστόλου, καὶ συνεσχέθη ἐν Μαρκιανουπόλει κηρύττουσα τὸν χριστὸν ὑπὸ τοῦ ἡγεμόνος Σεργίου, καὶ τυφθεῖσα παρ᾽ αὐτοῦ, καὶ εἰς κάμινον ἐμβληθεῖσα, τῇ τοῦ Χριστοῦ χάριτι διέμεινεν ἀβλαβής. Μετὰ δὲ ταῦτα ἦλθε εἰς Ὀδυσσὸν, εἶτα εἰς Ἀγχιαλὸν, εἶτα εἰς Ἀρκαδιούπολιν, ἑξῆς κατέλαβεν Ἡρακλείαν τὴν τῆς Θράκης, ἔνθα κρατηθεῖσα παρὰ Πομπηιανοῦ ἡγεμόνος, ἐκρεμάσθη κατὰ κεφαλῆς ἐπὶ ξύλου, καὶ ἐξέσθη ἀκμαῖς σιδηρῶν ὀνύχων, καὶ λέουσι προεθέθη εἰς βορὰν, καὶ τῶν τοσούτων ὑπεράνω γενομένη βασάνων, τὴν διὰ ξίφους ὑπέμεινεν ἐκτομήν. Ἑξῆς καὶ λέγεται ἀντὶ αἵματος ῥυῆναι γάλα. Τὸ δὲ σῶμα αὐτῆς ἐῤῥίφθη ἐν θαλάσσῃ, καὶ ἐνδοθὲν τοῖς πιςοῖς θείᾳ προνοίᾳ ἐθάφη ἐν Ῥεδαςῷ.

[15] [e Synaxario Ms.] Certamen S. Sebastianæ. Hæc fuit tempore Domitiani imperatoris, oriunda e civitate Phrygiæ Sebaste, doctaque sacram Scripturam ab apostolo Paulo, comprehensa fuit Marcianopoli, dum annuntiaret Christum, a Sergio præside; ab eoque verberibus cæsa & in fornacem injecta, per Christi gratiam illæsa mansit. Post hæc venit Odyssum, inde Anchialum, porro Arcadiopolim, tandem Heracleam Thraciæ, ubi tenta a Pompeiano præside, e lignoque suspensa capite deorsum, acutis ungulis ferreis dilacerata fuit: tum leonibus in pabulum objecta; tandem omnibus istiusmodi cruciatibus superior, gladio percussa, diminutione capitis vitam finivit: diciturque e vulnere lac pro sanguine fluxisse. Corpus sanctæ Martyris in mare projectum, indeque divina providentia ereptum, Rhedasti a fidelibus sepultum est Hæc Synaxarium indicatum, quibus similia, sed magis adhuc compendiosa, illo ipso die XVI Septembris, habent Menæa excusa prœmisso isthoc disticho.

Σεβαστιανὴ τῇ τομῇ βλύζει γάλα,
Οὐχ αἷμα καὶ σὰρξ, ὧστπερ οὖσα πρὸς ξίφος.

Sebastiana cæsa gladio cum fuit,
Manavit humor lacteus pro sanguine.

[16] [Aliud prolixius] Prolixius Actorum compendium, quod Menæa ad diem XXIV Octobris, præfixo iterum eodem disticho, exhibent, ita sonat Latinis: Imperante Domitiano commorans Marcianopoli sancta martyr Sebastiana, accusata fuit apud Sergium præsidem, quod Christiana esset; adductaque ad ejus tribunal & confessa, se Pauli apostoli discipulam esse, ab eoque sacrum baptisma suscepisse, ac paratam pro Christo vitam profundere; primum quidem globulis plumbeis toto corpore diverberatur, & mox in carcerem detruditur; in quo ei apparuit sanctus Apostolus, confortans illam his dictis: Bono animo esto, nec tristeris. Oportet enim te ob confessionem Christi ligatam duci in patriam tuam. Septimo autem die, jubente Præfide, educta e carcere, in rogum luculenter accensum injicitur, ubi multo perstans tempore absque læsione, incolumis exivit cum omnium admiratione atque stupore. Orante autem ipsa Deum, perstrepuit e cælo sonitus magnus cum fulminibus, tonitruis ac grandinis tempestate; quibus & rogus extinctus est, & multi in periculum vitæ adducti, & Præses ipse cum reliqua turba fugam præceps capessivit.

[17] Post hæc allocutus Martyrem Præses, interrogavit: Quæ es tu? [Ex Menæis impressis.] Quæ tua conditio? Quæ patria tua? Ipsa autem responsum dante nullum, cum didicisset a circum adstantibus, e metropoli Heraclea ortam esse, vinctam ad id loci præsidem misit. Angelus autem Domini, conspicuum se illi præbens, dixit: Confide, filia Dei; oportet enim te præsidi Pompiano (Πομπιανῷ) sisti, sed ego tecum sum. Ubi vero Heracleam pervenit ac Præsidi oblata est, is denuo suspensam e ligno, crudeliter dilaniari per tres horas mandavit; & carnes ejus, a corpore verberibus avulsæ, suavem unguenti odorem exhalabant; ipsa interim tacite orante; ut omnes adstantes dicerent, corpus exanime cruciari. Depositam igitur ex equuleo, feris ad devorandum objecerunt; immissusque in illam prægrandis leo, ubi prope abfuit, humana voce ex imperio divino ad correctionem impiorum locutus est, Martyrem quidem laudans, illos vero redarguens.

[18] Deinde terribilis leæna, emissa e cavea, nihilo amplius nocuit. Postquam enim ad Martyrem accesserat, ab altero ejus latere constitit: sicque ambæ feræ adstiterunt utrimque, non secus atque innocentes agni. Hinc nesciens, quo se verteret Præses, lata in illam capitali sententia, extra urbem ductæ pretiosum caput præsciderunt, quod lac pro sanguine effudit. Tum Præses sacrum ejus corpus una cum capite, addita triginta librarum plumbi pondere, in culeo probe firmato inclusum, præcipitari in altum mare jussit. Angelus autem Domini, culeo disrupto, corpus Sanctæ transtulit in locum, qui appellatur Rhesistus (Ῥησιστὸς,) & matrona quædam, Syncletica nomine, divinitus monita, sindone illud involvit atque unguento delibutum in proprio loco Rhesisti sepelivit.

ACTA MARTYRII
Græco-latina auctore anonymo.
Ex Cod. Græco sancti Salvatoris Ordinis S. Basilii prope Meßanam.

Sebastiana Virgo Martyr, Heracleae in Thracia (S.)

EX MS. INTERP. C. J.

CAPUT I.
Capta sub Domitiano imperatore Sebastiana, plumbatis cæditur.

Ἔτους τρίτου καὶ εἰκοστοῦ τοῦ κατ᾽ ἡμὰς διωγμοῦ, ἔσχεν διάβολος χώραν, καὶ προσβαλῶν τὸ βέλος τῆς ἁμαρτίας, πολλοὺς ἐπολέμει, ὡς πλῆθος πολὺ ἀποπλανηθῆναι. Ἐξεπέμφθησαν γὰρ Ἄρχοντες ἄνομοι καὶ Κριταὶ ἀδικίας, ὥστε ἐπὶ θύειν βδελύγμασι [πάντας ἀναγκάσωσιν.] Πολλὴ οὖν θλίψις καὶ ἀνάγκη ἦν ἐπὶ τοὺς Ἁγίους διὰ τὴν τῶν ἀπολλυμένων σύνδεσιν. Ὡς οὖν ἐξεπέμποντο τὰ διατάγματα σὺν τοῖς Ἄρχουσι τοῦ Βασιλέως, κατήντησέ τις Ἄρχων ἐν τῇ Μαρκιανοῦ πόλει, ὀνόματι Σέργιος Ἰοῦστος, λιμὸς τοὺς τρόπους καὶ πάσῃ κακίᾳ ἠμφιεσμένος.

[2] Εἰσελθὼν δὲ ἐν τῇ Μαρκιανοῦ πόλει, ὡς λέων ἄγριος ἐβρύχετο, ἔχων τὸ ἔνδυμα τοῦ διαβόλου. Τῇ πρώτῃ ἡμέρᾳ ἐζήτησεν ἱερεῖς τῆς Ἀρτέμιδος, καὶ εὑρὼν τρεῖς, Σωσίπατρον, καὶ Φιλητὸν, καὶ Δημήτριον, εἶπεν αὐτοῖς. Οἴδατε τὸ πρόσταγμα Δομετιανοῦ τοῦ Βασιλέως, πῶς κελεύει θύειν τοῖς θεοῖς, καὶ διαμένειν εὐμενῶς· τιμὰς δὲ λαμβάνειν οὐ μικρὰς, τοὺς μὴ πειθομένους, καὶ δειναῖς κολάσεσιν καὶ τιμωρίαις ὑποβάλλεσθαι, μάλιστα τοὺς Γαλιλαίους τοὺς καλουμένους Χριστιανούς. Ἐπελθόντες οὖν τὸ πρῶτον ἐπὶ τὸν τόπον τῆς πόλεως, καίτοι ὁμοίως ἤσαντες· τῇ δευτέρᾳ ἡμέρᾳ καθῆλθον ἐπὶ τὸ καθάλυμα τῆς Ἀρτέμιδος τοῦ ναοῦ, ἐπαγαγόντες λίβανον c, καὶ ἐπιθύσαντες τῷ εἰδώλῳ τὴν ἄνομον θυσίαν ἐκόμιζον. Μετὰ οὖν τὸ ἐπιτελέσαι τὴν θυσίαν τῶν δαιμόνων, εἰσῆλθεν Ἄρχων ἐν τῇ πόλει, καὶ τῇ τρίτῃ ἐπιθύει τῇ Ἑκάτῃ. Χορτασθεὶς δὲ τῶν δαιμονικῶν θυσιῶν, μεθὰ ἑπτὰ ἡμέρας, τῶν μαθητῶν τοῦ Χριστοῦ κρυπτομένων, προκαθήσας Ἄρχων τῆς ἀδικίας ἐν τῇ ἀγορᾷ, καὶ καλέσας πάντας τοὺς συμβουλευθὰς αὐτοῦ, ἐκέλευσεν ἀναγνωσθῆναι τὰ διατάγματα τοῦ Βασιλέως.

[3] Δομετιανὸς, κράτιστος Σεβαστὸς, δήμοις πόλεων καὶ χωρῶν, τοῖς πρὸς ἡμᾶς εὐνοἳκῶς ἔχουσιν, σπουδὴν πᾶσαν δείξασθαι τοῖς εὐμενέσι θεοῖς προθύμως ἐξακολουθῆσαι. Εἂν γὰρ εὐγνωμονῆτε πρὸς τὰ διατάγματα ἡμῶν, τὰς τῶν βασάνων τιμωρίας οὐκ ὑποδέξεσθε. Τούτων δὲ οὕτως διατεταγμένων ἀσεβῶς, ἐζητοῦντο οἱ τοῦ Χριστοῦ κληρονόμοι, καὶ τῶν Ἀποστόλων σύγκληροι. Φήμης οὖν διαδοθείσης οὐ μικρᾶς, καὶ διατρεχόντων τῶν ἀσεβῶν προσταγμάτων, ἐμηνύθη καὶ κατὰ τὴν ἁγίαν Σεβαστιανὴν, καὶ τὴν αὐτῆς πολιτείαν. Ἦν δὲ διακόνισσα καὶ Ἡγουμένη ἔνδοξος, καὶ πιστὴ οἰκονόμος τοῦ Χριστοῦ, ἀσκητικὰς ἀμνάδας τοῦ Χριστοῦ ἀνατρέφουσα. Ὡς οὖν ζήτησις ἐγένετο, συνελήφθη ἁγία Σεβαστιανὴ ὑπὸ Ἀντονίου τινὸς εἰρουνάρχου, καὶ προσῆλθεν τῷ Ἡγεμόνι, ὡς ἀμνὰς ἐπίσημος ἐκ ποίμνης νοερᾶς, καὶ ἔλαμπε τὸ πρόσωπον τῆς Ἁγίας ὡς λαμπὰς ἡλίου ὅταν ἀνατέλλει. Τοῦ δὲ κύρηκος ἐπιβοοῦντο καὶ σαλπίγγων ἐπιφωνουσῶν, καὶ λεγόντων· Εἰσαχθήτωσαν οἱ τοῦ Ἐσταυρωμένου κληρονόμοι, εἰσελθέτωσαν οἱ τοῦ Ναζωραίου στρατιῶται. Φόβος οὖν οὐ μικρὸς ἦν, καὶ τάραχος οὐκ ὀλίγος, βοήτε καὶ βομβή f.

[4] Τότε Ἀντόνιος εἰσήγαγεν τὴν τοῦ Χριστοῦ Δούλην. Ὡς οὖν εἶδεν ἡγεμὼν τήν Ἁγίαν, ὡραῖαν τῷ κάλλει καὶ τῇ ὄψει στίλβουσαν, ἐξεπλάγη τύραννος ἐπὶ τῷ κάλλει αὐτῆς, ὡς μετὰ πολλῆς ἀπονοίας τολμᾷν ἐπερωτῶν τὴν Ἁγίαν. Σέργιος ἡγεμὼν, εἶπεν. Τί τὸ ὄνομα τῆς ἑστώσης; Σεβαστιανὴ εἶπεν, Χριστιανὴ, καὶ τῆς τοῦ Χριστοῦ ποίμνης διάκονος. Σέργιος ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ περὶ τοῦ ἀξιώματος, οὐ καὶ δοκεῖς ἔχειν, ἐπερωτῶ σε, ἀλλὰ περὶ τοῦ ἀνόματός σου. Τίς καλῇ; Λέγε οὖν τὸ ἀληθὲς πρὸ τοῦ βασανισθῆναι. Σεβαστιανὴ εἶπεν. Πτοεῖς με, ὡς δειλὴν καὶ ἀνίσχυρον. Γίνωσκε ἐν τοῖς πρώτοις τὴν ἀπόκρισίν μου ἀληθεύουσαν, ὅτι Χριστιανή εἰμι. Ὅμως ἵνα μὴ περὶ τοῦ ὀνόματός μου ἄπρακτος μένῃ, Σεβαστιανὴ καλοῦμαι παρὰ τῶν ἁγίων γονέων μου. Ἔπειτα παρὰ τῶν Ἀποστόλων ἁγίων, Χριστιανὴ ἐκλήθην. γὰρ ἔνδοξος πάντων τῶν Ἀποστόλων, ἅγιος Παῦλος, ἐλθὼν ἐν κλίμασι τῆς Θράκης, ἐβάπτισέ με, καθηχήσας με τὸν λόγον τοῦ Χριστοῦ. Λοιπὸν βούλει ποιεῖν, ποίησον, ὠμότατε πάντων ἀνθρώπων, καὶ ἀσεβέστατε. ἐμὸς Θεὸς ἄτονόν σε ποιήσει, ὅτι τὴν τοῦ Χριστοῦ ποίμνην τολμᾷς λυμαίνεσθαι, τύραννε μιαρώτατε. Ταύτην τὴν ἀσεβεστάτην ἱερουργίαν ἱερόσυλος έξἐπεμψέ σοι Βασιλεύς· ἀλλὰ πιστεύω τῷ Χριστῷ μου, ὅτι κᾳκεῖνον νευρολύσει, καὶ σε ἄτονον ποιήσει.

[5] Σέργιος ἡγεμὼν εἶπεν. Ὑβρίζεις· μεγάλως τιμωρηθήσῃ. Σεβαστιανὴ εἶπεν: Πρόθες τὰ παράνομά σου βασανιστήρια ἤδη τάχιον. Ἐγὼ γὰρ σπέυδω θυσίαν ἑμαυτὴν τῷ Χριστῷ προσαγαγεῖν καὶ ζῇν εἰς τοὺς αἰῶνας. Σέργιος εἶπεν, Ἐλθέτωσαν δήμιοι καὶ τυπτέτωσαν αὐτὴν ἐν σφαίραις μολυβδίναις, ἵνα οὕτως οἱ πόνοι αὐτὴν [ἀναγκάζωσι πείθεσθαι] τοῖς θεοῖς. Ὡς δὲ ἐτύπτετο ὁσία Σεβαστιανὴ, οὐδεμίαν ἀνεφῆκε φωνήν· εὐωδίαν δὲ μεγίστην ἐνέπνευσεν, ὡς καὶ τὸν Ἡγεμόνα κελεῦσαι τοῦ παύσασθαι τοὺς βασανιστάς. Καὶ ἦν Ὁσία ὡς μήδε ὅλως βασανισθεῖσα, ἀλλ᾽ ἦν θεωροῦσα εἰς τὸν οὐρανόν. Σέργιος ἡγεμὼν εἶπεν· Ἠίσθου τῶν βασάνων, Βαστιανὴ, οὐδέπω; Σεβαστιανὴ εἶπεν, Ποίων βασάνων; Ἀνθύπατος εἶπεν. Θαυμάζω, πῶς λέγεις, ποίων βασάνων; Μειζοτέραις ὑποβληθήσῃ τιμωρίαις. Σεβαστιανὴ ἐ͂ιπεν. Ἐὰν πῦρ ἔχεις, δεῖξον· εἰ καὶ ξίφος, προβαλοῦ· Θῆρας σφοδροὺς; προσάγαγε. Οὐδὲν γάρ μου τῶν σῶν ἁπειλῶν πείσει τὸν νοῦν ἀποστῆναι ἀπὸ Θεοῦ ζῶντος καὶ κραταιοῦ, καὶ προέχειν βδελύγμασιν ἀκαθάρτοις, ὧν τὸ τέλος ἀφανισμὸς καὶ θάνατος τοῖς σεβομένοις αὐτά.

[6] Σέργιος ἡγεμὼν εἶπεν, ἄκουσόν μου καὶ θύσον, καὶ σώζου. Ζεβαστιανή εἶπεν, Φλυαρεῖν μεμάθηκας, Ἡγεμών. Συμβουλεύω δέ σοι ἀποστῆναι ἀπὸ τῶν δαιμόνων τῶν μιαρῶν καὶ ἀκατάρτων, ἵνα μὴ εἰς πῦρ καὶ σκώληκα καταπονηθῇς. Σέργιος ἡγεμὼν εἶπεν, τέως πειρασθήσῃ τοῦ ὧδε πυρὸς, καὶ ἐκέλευσεν αὐτὴν ἀναληφθῆναι ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, λέγων· Νουθέτησον ἑαυτὴν, καὶ θύσον τοῖς θεοῖς· εἰ δὲ μήγε, πυρί σε ποιήσω δαπανηθῆναι. ἁγία Σεβαστιανὴ εἶπεν, Υἱὲ τοῦ διαβόλου, ποίει τὰς ἐπινοίας τοῦ πατρός σου τοῦ σατανᾶ. Ἦλθεν γὰρ καιρὸς, ἵνα ἐκεῖνος μὲν γένηται κατάλυμα, οἱ δὲ πειθόμενοι αὐτῷ, εἰς ἀπώλειαν ἔσονται εἰς τὸν αἰῶνα. Ὡς δὲ εἰσῆλθεν Μακαρία εἰς τὸ δεσμωθήριον, ἔδοξεν τὸν θεὸν, λέγουσα· Εὐχαριστῶ σοι, Κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, ὅτι ἐπεῖδες ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν τῆς δούλης σου, καὶ συνῆψάς με μετὰ τῶν Ἁγίων σου. Εὐχαριστῶ σοι, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ὅτι νῦν πλουτῶ, εἴτε κόσμον οὐκ ἔχω. Εὐχαριστῶ σοι, Χύριέ μου, ὅτι νῦν ἀπαλλάττεις με μεριμνῶν. Νῦν οὗν παρακαλῶ σε, Δέσποτα, φύλαξον τὸν ἐμοὶ δεδομένον μυστήριον διὰ τοῦ μεγάλου σου Ἀποστόλου, ἵνα καταξιωθῶ δι᾽ αὐτοῦ τὸν τόπον τῆς ἀναπαύσεως. Ὡς δὲ ηὔξατο Ἁγία, ἐν φυλακῇ οὖσα, ἐφάνη αὐτῇ ἅγιος Παῦλος, λέγων αὐτῇ, Φάγε καὶ πίε· καὶ μὴ πτωηθῇς· δεῖ γάρ σε ἐν τῇ σῇ πόλει δέσμιον ἀπελθεῖν· καὶ ἐξῆλθεν, εἰπὼν αὐτῇ, Εἰρήνη σοι.

Anno vicesimo tertio a persecutionis nostræ grassatus est diabolus; & emittens tela peccati, plurimos expugnavit, atque in errorem induxit. [Missus Martianopolim] Emissi quippe sunt Præsides iniqui & judices injusti, ut compellerent omnes ad immolandum idolis: ex quo multa afflictio & angustia obvenit Sanctis, propter pereuntium comprehensionem. Cum igitur dimittebantur Præsides cum edictis Imperatoris, pervenit illorum unus Marcianopolim b, Sergius Justus nomine, sordidus moribus totusque malitiosus.

[2] Ingressus ille Marcianopolim, ut ferus leo rugiebat, totum indutus diabolum: & primo mox die quæsivit sacrificulos Dianæ, [Præses Sergius Justus] inventisque tribus, Sosipatro, Phileto & Demetrio, dixit eis: Nostis edictum Domitiani imperatoris, quo jubet sacrificari diis, illudque facientes manere in pace, cruciari vero pœnis multis illos, qui non parent, gravibusque suppliciis ac tormentis subjici, præsertim Galilæos, qui appellantur Christiani. Ingressi igitur primo die civitatem, unanimiter se oblectabant. Altero autem die descenderunt ad diversorium templi Dianæ comportantes thus, & sacrificarunt idolo diabolicum sacrificium. Quod posteaquam dæmonibus oblatum fuit, intravit in urbem Præses, ac tertio die sacrificat Hecatæ. Saturatus vero istiusmodi diabolicis sacris, post septem dies, latentibus Christi discipulis, sedit iniquus Præses pro tribunali in foro, convocatisque consiliariis suis, mandavit edictum Imperatoris legi; quod sic habebat.

[3] Domitianus, Imperator Augustus, omnibus urbium provinciarumque nostrarum populis, erga nos bene affectis, mandat omne studium adhibere, [publicate dicta Domitiani Imp.] quo benignis diis prompte obediatur. Si enim benevoli sitis erga edicta nostra, tormentorum supplicia non sustinebitis. His ita impie constitutis, inquirebatur in heredes Christi & coheredes Apostolorum. Eiusque rei late didita fama, divulgatisque quaquaversum impiis decretis, delata quoque fuit accusatio adversus S. Sebastianam eiusque vivendi modum. Erat autem illa Diaconissa atque Hegumena d eximia, & fidelis ministra Christi, asceticas ejus agnas pascens. Ubi igitur inquisitio facta est, comprehensa quoque fuit S. Sebastiana, ab Antonio quodam, publicæ quieti conservandæ præposito e, adductaque est velut agna signata, sacro ovili ad Præsidem, fulgens tota facie, tamquam splendor solis orientis. Tunc tubis sonantibus, præconis vox intonuit: Adducuntor Crucifixi heredes, ingrediuntor milites Nazaræi. Hinc timor & turbatio non levis suborta est, & clamor & strepitus.

[4] Tunc introduxit Antonius Christi famulam, quam ut vidit Præses, [eique sistitur S. Sebastiana,] multo decore insignem & facie rutilantem, perculsus est pulcritudine ejus, ut præ multa animi commotione vix tandem ausus sit ipsam interrogare, dixitque: Quod nomen est hic adstantis? Sebastiana dixit Christiana sum & gregis Christi ministra. Sergius Præses dixit; Non de dignitate tua, neque quid videaris habere, interrogavi te; sed de nomine tuo, quid voceris. Dic igitur veritatem, priusquam cruciatibus compellaris. [S. Pauli Apostoli discipula,] Sebastiana dixit; terrificas me, quasi timida essem & ignava. Scito, me prima responsione mea veritatem dixisse, quia Christiana sum. Verumtamen ut ne diutius te lateat nomen meum, Sebastiana vocor, indito mihi a sanctis parentibus meis tali nomine; deinde vero a sanctis Apostolis appellata sum Christiana. Sanctus quippe & gloriosus inter ceteros Apostolos Paulus, veniens in Thraciam baptizavit me, Christi Euangelium edoctam. De cetero tu quod vis facere, fac; omnium hominum crudelissime atque impiissime tyranne [Scito tamen] quod Deus meus destruet te. quoniam audes vastare Christi gregem. Emisit te quidem sacrilegus Imperator, ut impiissimum sacrificium facias; verumtamen confido in Christo meo, quod & illum & te dissoluturus sit.

[5] Sergius Præses dixit; Ludificas: graviter cruciaberis. Sebastiana dixit; [quæ verberata non læditur,] Profer modo quantocius iniquitatis tuæ tormenta: ego enim festino me ipsam Christo meo sacrificium offerre & vivere in æternum. Sergius dixit; Accedant tortores ipsamque verberent globulis plumbeis g, ut sic cruciatus illam cogant obedire diis. Dum vero verberabatur Sancta, nullam emisit vocem; sed suavem spiravit & copiosum odorem, ut ipse Præses juberet tortores verberibus supersedere: & Sancta nulla omnino parte læsa apparuit; sed oculis animoque intento contemplabatur cælum. Sergius Præses dixit; Sensisti tormenta, Bastiana h, an nondum? Sebastiana dixit; Quæ tormenta? Proconsul dixit; Miror qui dicas, Quæ tormenta? gravioribus subjicieris. Sebastiana dixit; Si ignem habes, adhibe; si gladium, profer; si feras terribiles, adduc. Nihil enim minarum tuarum efficiet, ut animum meum abstraham a Deo vivo & potente, eique præferam impura idola, quorum finis interitus, & mors illis qui ipsa colunt.

[6] Sergius præses dixit; Audi me, sacrifica & salvare. [& in carcerem ducitur,] Sebastiana dixit; Nugari didicisti. Tibi ego consilium do, ut recedas a scelestis impurisque dæmonibus, ne ad flammas & vermes demergaris. Sergius præses dixit; Jam igni examinaberis: simul jussit illam compingi in carcerem, dicens: Consule tibi ipsa & sacrifica diis; alioquin te igni consumam. Sancta Sebastiana dixit, Progenies diaboli, exsequere quod tibi inspirat ille pater tuus. Venit enim tempus, ut ille quidem dissolvatur; hi vero qui ei parent, in perditione erunt sempiterna. Ubi autem ingressa fuit Sancta in carcerem, glorificavit Deum, dicens; Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia respexisti super humilitatem famulæ tuæ, & coniunxisti me cum Sanctis tuis. Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, [ubi visitatur a S. Paulo,] quia nunc dives sum, etsi nondum habeam ornatum. Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia nunc liberas me curis meis. Nunc igitur, quæso te Domine, conserva in me, quam dedisti mihi per magnum Apostolum tuum, fidem; ut merear per eumdem consequi locum refrigerii. Ita Deum in custodia precatæ apparuit S. Paulus, & dixit; Comede ac bibe, nihil metueris. Oportet enim te tuam in civitatem abire vinctam; dicensque, Pax tibi, recessit.

ANNOTATA.

a Unde persecutionis hujus initium ducat auctor, non est facile divinare. Cum tamen dicat, imperante Domitiano emissisque ab eo edictis, passam esse Sebastianam; debet hujus martyrium referri ad ultimum imperii ejus triennium, cœptum in anno vulgaris æræ XCIII. Ante enim non satis ostenditur Domitianus in Christianos sæviisse: ut pluribus dictum est in commentario prævio num. 12.

b Urbs celebris olim fuit Martianopolis (atque hodiedum quoque est, auctore Holstenio, sub nomine Preslaw) sic dicta a Traiano ejus conditore, in gratiam sororis Marcianæ clarissimæ feminæ, si Ammiano cap. 4 libri 27 fides. Situm ejus designant Acta num. 13, non ut plerique recentiores cum Itinerario Antonini, in ora Ponti Euxini, inter Odessum & Anchialum; sed supra Odessum; sic ut Marcianopoli Odessum, & inde Anchialumiter sit: debetque statui, juxta tabulam Peutingerianam, in mediterraneis Mœsiæ, aliquot passuum millibus a Ponto remota.

c Legebatur Λευκόνον, quod non capio. Reposui λίβανον; thus, incensum, quale quid oratio videtur requirere.

d Coniungit hic Auctor titulos duos, quos primo Christi seculo conjunctim in una persona obtinuisse, vix putem; dum vocat Sanctam nostram Diaconissam atque Hegumenam. Si tum Diaconissa fuit, vix credi potest, fuisse virginem. Isto quippe nomine primis seculis veniebant unius mariti uxores aut viduæ, & quidem ætatis admodum provectæ. At posteriori tempore, eædem, tum Diaconissæ, tum Hegumenæ vocabantur, quæ congregationibus sacratarum Deo virginum præsidebant; quali etiam præfuisse Sebastianam, innuitur. Verum talibus ipsam virginibus præfuisse Hegumenam, prout illæ sequentibus seculis congregatæ in unum fuerunt sub certa vivendi norma; vix equidem opinor. Habuerit fortasse quasdam, vel seorsim omnes, vel paucas simul habitantes, quibus legem Christianam & perfectioremvitæ modum instillavit. Credidero igitur, Auctorem ex usu sui seculi illic locutum esse. De Diaconissis si quis legere plura cupit, adire potest Gasparem Albaspinam, in collectione Conciliorum Labbei, tomo 2. col 83, aliosque passim obvios.

e Græce vocatur Antonius iste, Εἰρηνάρχης, Irenarcha, quod est Princeps pacis & quietis publicæ, quam ex officio tales conservare debebant in provincia aut territorio sibi commisso: & si quem illam turbantem deprehenderent, ducebant ad provinciæ Præsidem pro meritis puniendum. Originem videtur istiusmodi magistratus habuisse ab Octaviano Augusto, qui cum Italiam aliasque imperii regiones a grassatoribus passim infestari cognovisset; illos, inquit Suetonius, dispositis per opportuna loca stationibus, inhibuit: quarum stationum Præfectis ex re indiderint Græci nomen renarcha. Sed lapsu temporis Stationarii isti cum suisPræfectis degenerarunt ab instituto, & qui tut as a grassatoribus præstare debebant provincias, cœperunt ipsi prædari & grassari. Qua de re extant querelæ & reformatio Theodosii junioris, Lege unica de Irenarchiis, quam vide sis, in eamque Jacobi Gothofredi commentarium, tom. 4 pag. 609.

f Βομβή. An, pro Βόμβος? Quæ vox apum propria est, & strepitum quoque significat.

g Qui nempe globuli, extremis funiculis innexi, nervoso brachio intorquebantur in nuda Martyrum corpora, & non raro inferebant necem. Vulgo latine dicuntur Plumbatæ; de quarum crudeli usu plura habet Antonius Gallonius libro de Martyrum cruciatibus a pag. 161. Græcis medii ævi dicuntur numero singulari Πλουμάτον & Πλουμβάτον Plumbata: Libanio autem, orat. 7 pro Aristophane, sunt αἱ ἐκ μολίβδου σφαῖραι, Sphæræ seu globi plumbei, quod convenit cum textu nostro.

h Bastiana. Græce enim est, Βαστιανὴ, imminuta per aphæresin voce. An a Præside per contemptum sic appellata? An sit mendum librarii?

CAPUT II.
Disputat cum Præside; igni imposita non læditur, hunc precibus suis extinguit.

Ἐγένετο δὲ μετὰ ἡμέρας ἑξ, συμβούλιον ἑποίησεν κακόσχολος Σέργιος εἰς μέσον τῆς ἀγορᾶς καῦσαι τὴν Ἁγίαν δημοσίᾳ, διὰ τὸν τῶν λοιπῶν φόβον. Τῇ δὲ ἑβδόμῃ ἡμέρᾳ ἐξῆλθεν Ἁγία ἀπὸ δεσμοτηρίου, ὡς ἀπὸ λουτροῦ, λαμπρὰ τῇ ὄψει, ὡραίᾳ σφόδρα τὸ σῶμα ὅλον δεδοξασμένη. Ὡς οὖν πάλιν· προσηνέχθη εἰς τὴν ἀγορὰν, προκαθήσας τύραννος ἤρξατο ἐπερωτᾷν αὐτήν πολλοῖς λόγοις, λέγων· Μετανόησον ἀπὸ τῆς ἀπονοίας σου, καὶ θύσον τοῖς θεοῖς. Σεβαστιανὴ εἶπεν· Ποῖος οὖν τῶν θεῶν σου μείζων ἐστίν; Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐν μὲν τῇ ἰσχύι Ἡρακλῆς· ἐν δὲ φροντίδι, Ἥρα, δέσποινα ἐκάλῃ· καὶ ἐν τῇ σεμνότητι, ἁγνὴ Ἄρτεμις. Σεβαστιανὴ εἶπεν· Οἱ δὲ μικροὶ, πσῖοί εἰσιν; Σέργιος Ἡγεμὼν εἶπεν· Θεοὶ πολλοὶ, θεαὶ πολλαὶ Ἀπόλλων, Τάνταλος, Φοίνιξ, καὶ λοιπὸι πάντες. ὁσία Σεβαστιανὴ εἶπεν· Θαυμάζω, Ἡγεμὼν, πῶς ἐπαίζεσθε. μέγας Ἡρακλῆς, ὃν λέγετε θεὸν, ἡμίκαυστος γενόμενος, ἐν Θήβαις ἀπέθανεν. Ἀπόλλων δὲ ἐκεραυνώθη ἐν τῇ Θράκῃ· Ἀσκληπιὸς δὲ πρηνὴς γενόμενος, ἐλάκησεν μέσος· καὶ ἀλλοὶ πολλοὶ θεοὶ εἰς ἀτιμίαν κεῖνται παρὰ ὑμῖν· Ὅθεν μηδὲν ὄντες, εἰς οὐδὲν φέρουσι τοῦς προσεύχοντας αὐτοῖς· ἔχοντος ἐν ὀργῇ τοῦ ἐμοῦ Θεοῦ καὶ ἀτούς. Οὐδὲν γάρ εἰσιν τὰ βδελύγματα ὑμῶν, οὔτε ὑμεῖς οἱ σεβόμενοι αὐτά. Ἀνόητοι γάρ ἐστε, καὶ τεθνήξεσθε εἰς τὸν αἰῶνα.

[8] Σέργιος Ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ πείθῃ τοῦ θῦσαι τοῖς ἀξιολόγοις θεοῖς; Σεβαστιανὴ εἶπεν· Τύραννε καὶ ἀνόητε, τὶ λαλεῖς, οὐκ οἶδας. Ἀξιόλογοι πῶς δύνανται εἶναι οἱ ἐν τοῖς δημοσίοις κείμενοι νεκροὶ ἐν σκότει ἀφανισμοῦ; μεθ᾽ ὧν ἔχεις τὴν μερίδα, καὶ οἱ μετά σου. Λοιπὸν οὖν βλέψον καὶ αἰσχύνου, τύραννε, δαίμονας θεοὺς λέγων. Τότε Σέργιος Ἡγεμὼν, ὡς ἐμμανὴς ἐγένετο, καὶ συμβούλιον ἐποίησεν μετὰ τῶν συγκακοσχόλων, ὥστε Ὁσίαν ἐν μέσῃ τῇ ἀγορᾷ καῆναι. Ὠς δὲ τὸ προσταχθὲν ὑπὸ τοῦ τυράννου ταχέως ἐξετελεῖτο καὶ c συναχθέντων ξύλων ἐκεῖ ἐκ τῶν ἐργαστηρίων καὶ τῶν βαλανείων, καὶ πλῆθος πολὺ περισωρευθέντων κύκλωθεν περὶ τὴν Ὁσίαν, κελεύσαντος τοῦ τυράννου ἀναφθῆναι τὴν πυρὰν, ἁπτωμένων τῶν ξύλων καὶ τῆς φλογὸς εἰς ὕψος ἠρμένης, Ὁσία ἵστατο εἰς μέσον τῆς πυρᾶς καὶ οὐχ ἥπτετο αὐτῆς φλόξ.

[9] Τότε ἁγία Σεβαστιανὴ ἤρξατο λέγειν καὶ εὔχεσθαι οὕτως· Θεὸς τῆς δόξης, ἐπὶ τὸν οὐρανὸν κατοικῶν! Θεὸς, ἐπὶ τῶν Χερουβὶμ καὶ Σεραφὶμ ἀναπαυόμενος, στύλος τοῦ φωτὸς, τὸ ἑδραίωμα τῆς δικαιοσύνης, τὸ περιβόλαιον τῶν Ἀγγέλων, τὸ εἴδυμα τῶν Ἁγίων, ἐπίβλεψον ἐπ᾽ ἐμὲ καὶ σβέσον τὸ πὺρ τὸ παρὰ τῶν ἀσεβῶν ἐξαφθὲν, ἵνα γνῶσι ὁτι σὺ εἶ Θεὸς μόνος, καὶ ἡός σου Ἰησοῦς Χριστὸς, καὶ τὸ ἅγιόν σου Πνεῦμα εἰς τοῦς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν. Ὡς δὲ πολλοὶ ἀνέπεμψαν τὸ Ἀμὴν, ἦχος ἐγένετο μέγας ἐκ τοῦ οὐρανοῦ, καὶ ἀστροπὴ καὶ χάλαζα, ὥστε τὸ πῦρ σβεσθῆναι, πολλοὺς καὶ κινδυνεῦσαι, καὶ τὸν Ἡγεμόνα φυγεῖν μετὰ τῶν λοιπῶν πάντων, κράζοντας καὶ λέγοντας· Εἷς Θεὸς Σεβαστιανῆς, καὶ Παύλου, καὶ Ἰωάννου, ἐν τῇ πόλει ταύτῃ κηρυχθεὶς, καὶ νῦν διὰ τῆς ἁγίας Σεβαστιανῆς σώζων τὴν πόλιν ἡμῶν.

[10] Ὡς δὲ ἐπαύσατο ὀρυγμὸς τῆς χαλάζης καὶ τῆς ἀπειλῆς, καὶ πολλῶν τῶν ἀνόμων ἀποθανόντων, μετεκαλέσατο Ἡγεμὼν τὴν Ὁσίαν, καὶ λέγει πρὸς αὐτήν. Τί εἶ; καὶ τί τὰ περί σε; καὶ ἐκ ποίας εἰ χώρας; ἀπάγγειλόν μοι, ὅτι οὐδέν σου ἅπτεται. Ἀπεκρίθη Ὁσία καὶ λέγει αὐτῷ. Ἐκπεσὼν τῆς ἀληθείας, τὸ γένος καὶ τὴν χῶραν ἐπιζητεῖς, ἄφρον καὶ τυφλὲ υἱὲ τοῦ διαβόλου, σκεῦος τοῦ σατανᾶ, ἐνθήκη e τοῦ ὄφεως; Σεργιος Ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐ παύῃ φλυαρίας σου, γύναιον, καὶ ἐπιστρέφεις ἐπὶ τοὺς θεοὺς καὶ ποιεῖς αὐτοῖς θυσίας, ἵνα μὴ κολασθῇς; Σεβαστιανὴ εἶπεν· Κύων τύραννε ὑλακτῶν, οὐ πονῶν εἰς τὸν φόβον τοῦ θεοῦ, ὃς τιμωρήσεταί σου τὴν ψυχὴν, μιαροφάγε, γέννημα τοῦ διαβόλου, ὅτι οὐ θαυμάζεις τὰ τοῦ Θεοῦ μυστήρια. Σέργιος Ἡγεμὼν εἶπεν τῷ λογιστῇ Πηγασίῳ· Πόθεν ὦδέ ἐστιν τὸ γύναιον τοῦτο; καὶ ποίας πόλεώς ἐστιν; Πεγάσιος λογιστὴς εἶπεν· Πόλεως Σεβαστῆς ἐστιν, λογικὴ πρώτη τῶν λαμπροτάτων· ποίᾳ δὲ μανίᾳ περιέπεσε, οὐκ οἶδα· καὶ γὰρ πατὴρ αὐτῆς τρίτον κάνδιδα ἔδωκεν, καὶ φίλος ἐγένετο τῶν θαυμασίων θεῶν, καὶ νῦν τὸ γένος αὐτῆς ἐν τῇ Εὐρώπῃ τῆς μητροπόλεως Ἡρακλείας ἐν πολλῇ εὐδαιμονίᾳ διάγει.

[11] Σέργιος Ἡγεμὼν εἶπεν· Βούλει τοῖς θεοῖς θῦσαι; δέσμιόν σε ποιήσω ἐν Ἡρακλείᾳ ἀπελθεῖν, ἵνα ἐκεῖ τιμωρηθῇς εἰς ὄνειδος τοῦ γένους σου. Ἡἁγία Σεβαστιανὴ εἶπεν· Οὐκ αἰσχύνῃ, τύραννε, πάλιν καλῶν θεούς; Θῦσον τῷ ἐν τοῖς οὐρανοῖς. Σέργιος εἶπεν· Οὐ ποιῶ σου τὸ θέλημα, καὶ ἃν ἐρῶ σε· ἐκπέμπω γάρ σε ἐν Ἡρακλείᾳ, ἵνα ἐν ἀτιμίᾳ θεωρηθῇς ὑπὸ τοῦ γένους σου. Ὧδε γὰρ δραπετεύουσα ἦλθες, μὴ πειθομένη τοῖς δικαίοις θεοῖς Σβεαστιανὴ εἶπεν· Ἐὰν ἀποστείλῃς με ἐν Ἡρακλείᾳ δέσμιον, γνωριζομένην με ποιεῖς εἰς τὸ γένος μου, μάλιστα τοῖς φοβουμένοις τὸν Θεόν. Σέργιος Ἠγεμὼν εἶπεν τῷ κήρυκι· Σεβαστιανὴν, τὴν ἀπὸ Σεβαστίας τῆς Φρυγίας ὁρμωμένην, εὑρεθεῖσαν φυγάδα ἐν τῇ Μαρκιανοῦ πόλει (ἡ καὶ ἐν πολλαῖς μαγειαῖς περιδραμοῦσα) ἐκέλευσεν τὸ ἐμὸν ὑπέρλαμπρον δικαστήριον, ταύτην δέσμιον καταπεμφθῆναι ἐν τῇ μητροπόλει Ἡρακλείᾳ. Γράψον οὖν τῷ ἐκεῖσε Ἡγεμόνι, τοιάδε· Σέργιος Ἰοῦστος, κράτιστος Ἡγεμὼν τῆς Μαρκιανοῦ πόλεως, τῷ κρατίστῳ Ἡγεμόνι Πομπιανῷ τῆς μητροπόλεως Ἡρακλείας χαίρειν. Σεβαστιανὴν δραπετεύουσαν καὶ ἀποστᾶσαν τῶν θεῶν, καὶ μὴ βουληθεῖσαν ἦξαι τῇ κέλευσι τοῦ Σεβαστοῦ, πολλαῖς βασάνοις ὑποκληθεῖσαν ἐξέπεμψα αὐτὴν τῇ σῇ Ἐξουσίᾳ.

Post sex dies convocato concilio, abutens otio suo Sergius, statuit, [Educta e carcere disputat cum Præside,] publice in medio foro Sanctam igni consumere, ad incutiendum ceteris timorem. Septimo autem die exiit Sebastiana e carcere, tamquam si prodiret e balneo, splendida vultu, totoque corpore decora. Ubi igitur denuo adducta est in forum, præsidens ibi tyrannus cœpit ipsam alloqui multis, dicens: Detestare amentiam tuam, & sacrifica diis. Sebastiana dixit; Ecquis igitur deorum tuorum major est? Præses dixit; Fortitudine quidem præcellit Hercules; in curis opitulatur uno, quæ Domina vocatur; verecundia præstat casta Diana. Sebastiana dixit; Jam vero parvi dii, qui sunt? Sergius Præses dixit. Multi dii, multæ deæ, Apollo, Tantalus, Phœnix a & reliqui omnes. Sebastiana dixit; Miror, Præses, quomodo sic illudimini, dicentes magnum Deum esse Herculem, quem constat semiustulatum Thebis periisse. Apollo autem fulmine percussus in Thracia, extinctus est; & Æsculapius præcipitatus crepuit b, aliique multi dii indecore sepulti jacent apud vos. Quapropter cum ipsi nihil sint, ad nihil prosunt cultoribus suis, quos & Deus meus odio habet. Nihil quippe sunt idola vestra, nihil vos qui illa colitis. Amentes enim estis & jam jam moriemini in æternum.

[8] Sergius Præses dixit; non consentis sacrificare laudabilibus diis? Sebastiana dixit; [stansque in ardente rogo, non læditur;] Demens tyranne, nescis plane quod loqueris, Quomodo laudabiles sint, qui vulgo sciuntur mortui jacere in tenebrosa obscuritate? quibuscum & tu & asseclæ tui partem habetis. Ceterum prospice & confundere, tyranne, qui dæmones deos vocas. Tunc Sergius Præses, velut in furias actus, cum male feriatis sociis suis consilium iniit, mandavitque, Sanctam in medio foro comburi. Quod tyranni mandatum cum protinus exsecutioni mandaretur, lignaque comportarentur ex officinis & balneis in locum supplicii, jamque accumulata essent circum Sanctam ingenti copia; jussit tyrannus succendi struem: qua ardente & flammis in altum elatis, stabat in medio Sancta, nec flamma tetigit eam.

[9] Tum vero cœpit hoc modo loqui & orare: o Deus gloriæ, qui in cælis habitas! o Deus, qui resides super Cherubim atque Seraphim, [& ignis ad eius preces extinguitur.] columna lucis, firmamentum justitiæ, velamen Angelorum, amictus Sanctorum; respice super me, & extingue hunc ignem, quem impii accenderunt; ut cognoscant, quia tu solus es Deus, & filius tuus Jesus Christus, & sanctus Spiritus tuus in secula seculorum. Amen. Cum vero & multi circum stantium repeterent, Amen; sonus vehemens de cælo venit, & fulgur & grando, ita ut ignis extingueretur, multique circum adstantium periclitarentur, & Præses ipse populusque universus fugam caperent, clamantes ac dicentes; unus est Deus Sebastianæ, & Pauli & Joannis d, qui hac in civitate prædicatus, nunc etiam per S. Sebastianam servat urbem nostram.

[10] Postquam cessavit impetus grandinis & minarum, quo multi occiderunt infidelium; Præses denuo accersivit Sanctam, dixitque ad illam; Quid es tu? & quid habes penes te? quæ patria tua? Indica mihi; quia nihil te lædit Respondit Sancta, & dixit illi; Tu qui excidisti a veritate, genus & patriam meam quæris? [Inquiritur in patriam ejus & familiam,] Stolide ac cæce fili diaboli, vas satanæ, pellis serpentis. Sergius Præses dixit; Non cessas nugari, mulier, atque reverteris ad deos, iisque sacrificas, ut ne tormentis subjiciaris? Sebastiana dixit; Canis es, tyranne, latrans, nil curans de timore Dei, qui tuam cruciabit animam; pollutorum esor, progenies diaboli; quia Dei arcana non miraris Sergius Præses dixit Procuratori Pegasio; Unde adest hic muliercula ista? & cujus civitatis est? Pegasius Procurator dixit; Est civitatis Sebastes, docta in paucis. Quæ autem insania ipsam invaserit, ignoro. Etenim pater ejus tertium Candida f debit, & amicus fuit admirabilium deorum. Et nunc propinqui ejus degunt in Europa g metropolitanæ Heracleæ perquam splendide.

[11] Sergius Præses dixit; Vis sacrificare diis? Alioquin te curabo vinctam traduci Heracleam h, ut ibi in opprobrium generis tui torquearis. Sebastiana dixit; Non te pudet, tyranne, iterum appellare deos? [mittiur Heracleam,] Sacrifica Deo, qui in cælis est. Sergius dixit; Non facio quod tu suades, tametsi te amem. Imo te dimitto Heracleam, ut sub oculis tuorum ignominiose tracteris. Huc enim fugitiva venisti, quo minus pareres justis diis. Sebastiana dixit; si me vinctam dimiseris Heracleam, notam quidem me facies meo generi, maxime vero timentibus Deum. Tum Sergius Præses i conversus ad præconem, dixit: Sebastianam e Sebaste Phrygiæ oriundam, quam Marcianopoli fugitivam deprehendimus, & ubique magiam exercere comperimus, iussit illustre concilium nostrum vinctam perduci in metropolim Heracleam. Scribe igitur istius loci Præsidi in hæc verba: Sergius Justus, optimus Præses Marcianopoleos, optimo Præsidi Pompiano metropoleos Heracleæ, salutem dicit. Sebastianam fugitivam, quæ deos dereliquit & mandatis parere Imperatoris non vult, multis castigatam cruciatibus, misi ad potestatem tuam.

ANNOTATA.

a Passim pro diis habiti non fuerunt a gentilibus Tantalus & Phœnix: quorum primus, etsi Jove genitus, deorum contemptor, ipsis a se convivio exceptis filium suum Pelopem cæsum & coctum apposuit manducandum. Quod scelus suum ut lueret, ab iisdem diis ad inferos detrusus, aquis mento tenus immersus stat, pendulaque imminent ori pulcherrima poma; inter quæ tamen perpetua siti ac fame torquetur, fugientibus nempe aquis ab ore ejus cum bibere vult; pomis vero, cum manducare. Fabula, pueris nota, ingenerare potest Christianorum animis seriam cogitationem pœnarum ab uno, vero, æterno Deo, eodemque justissimo, infligendarum peccatoribus apud inferos pro rata delictorum. Phœnix Agenoris filius, a quo Phœnicia, ubi post patrem regnavit, appellata creditur. Item alter Phœnix, filius Amyntoris, qui justam patris iram libidine sua procuravit, fugiensque in Thessaliam a Peleo rege datus fuit filio Achilli moderator & magister. An alteruter meruerit heroicis facinoribus, ut alicubi diis annumeratus sit?

b Quod dicitur hic de Apolline, ictum fulmine interiisse, non tam constat; quam constet, ictum sic fuisse Æsculapium; de cujus præcipitionescio an quis alius meminerit. Si dici posset Apollo præcipitatus periisse (quod mihi æque incompertum est, ac fulmine percussum fuisse) suspicio nasceretur, auctorem nostrum, suum utriusque modum interitus, alteris per errorem tribuisse.

c Videntur sequentia descripta esse ex Actis martyrii S. Polycarpi, qui pariter igni damnatus ob fidei confessionem fuit, seculo Christi secundo: leguntur enim hæc in Epistola Ecclesiæ Smyrnensis, ad Ecclesias Ponti data, ex eaque apud Eusebium lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 15, ubi pag. 133 editionis Valesianæ, τῶν ὄχλων παραχρῆμα συναγαγόντων ἐκ τῶν ἐργαστηρίων καὶ ἐκ τῶν βαλανείων ξύλα.

d Utique Joannis Apostoli & Euangelistæ; qui an cum Paulo etiam Marcianopoli Euangelium prædicaverit, quemadmodum hic innui videtur, suo tempore indagabunt, qui Acta ejus ad diem 27 Decembris illustraturi sunt.

e Ἐνθήκη non capio, quid hoc sibi loco velit. Fortasse rectius scriberetur Ἔνδυμα, vestis, tegumentum: & sic explico pro pelle, ut conveniens sensus habeatur.

f Græce Κάνδιδα numero multitudinis, ut Ὀλύμπια, Ἴσθμια, Πύθια. Latine alibi scriptum legitur Candida numero singulari. Sic in Actis S. Eleutherii tomo 2 Aprilis pag. 130 num. 1; Eugenius vir illustris, tertio Candidam Romæ edidit. Et pag. 133 Annot. a; Primus Senatorum Romæ ter Candidam edidit. Item in Actis S. Bonifacii mart. tomo 3 Maii pag. 281, num. 2: Hæc (sed legendum potius Hic, uti loco citato observarunt decessores nostri: quia sermo est de viro) ter Candidam egit (in textu Græco legitur ἔπραξεν fecit) apud urbem Romam, ex Præfectura. Ita legendum puto pro, Expræfecturam. Libuit hæc simul adducere, ut lector facilius animadvertat. 1. Edita fuisse Candida a viris principibus atque dignitatis non vulgaris. 2. Edita præcipue fuisse, & fortassis primum inducta in usum, Romæ: unde postea propagata sint ad Græcos; qui etiam nomen latinum simul traxerunt ad se. 3. Ubique dici, ter fuisse exhibita. Quod & Noster, de patre S. Sebastianæ loquens, expressit: Τρίτον Κάνδιδα ἔδωκεν, Tertium Candida dedit. Ex his conjicere vix aliud possum, quam quod Candida sint ludi aut spectacula, ad populi oblectamentum edita a viris illustribus, inpublica administratione constitutis: quod & innuunt termini in talibus usitati, edidit, dedit, fecit. Qualia autem fuerint spectacula illa, nondum licuit deprehendere: neque, cur ubique dicantur fuisse a singulis ter exhibita. Videri etiam possunt quæ Decessores nostri annotarunt locis citatis Item S. Ambrosius Serm. 81 editionis Parisiensis anni 1586, ubi ex comparatione, quod Magistratus in theatris ingentem pecuniæ vim effundant in mimos, athletas & gladiatores, hortatur Christianos, ut divitias suas, utilius distribuant pauperibus, edendo editiones candidas, primam & secundam & tertiam; non obscure innuens, Candida, quæ & munera vocat, ad spectacula pertinere, eaque theatralia: & forte solenniora erant, quando ter seu tribus diebus, ad majorem spectantium commoditatem, edebantur.

g Europam ne suspiceris hic sumi pro una ex quatuor orbis partibus: suadebit aliud quod sequitur. Est enim Europa metropolitanæ Heracleæ provincia, in antiqua Thracia; quæ postea in quatuor provincias divisa fuit, quarum orientalior, Ponto Euxino, Bosphoro, ac Propontideterminata, Europa vocatur; complectiturque civitates Heracleam, olim Perinthum; quæ & metropolis ante conditam Constantinopolim fuit. Complectitur quoque Constantinopolim ipsam, Rodestum, Apros, Callipolim & alias, de quibus in Geographia sacra Caroli a S. Paulo. Eamdem Europam omnium provinciarum Thraciæ ultimam vocat Ammianus, videlicet versus Orientem ac mare; eamque ait, præter municipia, urbibus nitere duabus, Apris & Perintho; quam Heracleam posteritas dixit.

h Heraclea. Viginti tria aut quatuor hujus nominis loca enumerat Stephanus Byzantinus, interque illa primo loco, Heracleam urbem Thraciæ, de qua hic: quæ metropolis olim Thraciæ fuit: atque ideo in his Actis paulo ante etiam vocatur Heraclea metropolitana; ut in superiori annotatione dictum est.

i Græce quidem, hic scribitur Απὸ Σεβαστίας τῆς Φρυγίας. Utique tamen designatur idem locus, qui num. præcedenti vocatur πόλις Σεβαστή. Attamen diversæ alioquin civitates sunt Σεβαστὴ & Σεβαστία. Hæc siquidem Ptolemæo atque aliis estCappadociæ; illa vero non una recensetur. Primaria fuit in Samaritide regione, ex Samaria urbe antiquiore, ab Herode restaurata, muroque stadiorum 20 circumdata, & ab eodem in gratiam Augusti Sebaste nominata; uti auctor est Josephus lib. 1 de Bello Jud. c. 16. Alia est Sebaste in Cilicia, Ptolemæo ac Plinio. Alia debet esse in Phrygia, de qua hic, veteribus tamen geographis ignota; attamen reperitur, & quidem episcopalis, apud Carolum a S. Paulo in Notitiis antiquis, sub metropoli Laodicea in Phrygia Capatiana, pag. 16, 26 & 48. Subscripsisse etiam legitur concilio Chalcedonensi anno 451 episcopus Sebastæ Modestus, quam nostram Phrygiæ putamus, cum Sebastæ Ciliciæ, & Sebastiæ alii ibidem subscribant episcopi. Igitur & in versione nostra Latina hic posui Sebaste, non Sebastia. Quamvis tamen eadem in nova diœceseon expositione Andronici Palæologi imperatoris, non ita pridem impressa Lipsiæ & Francofurti, post Philippi Cyprii Ecclesiæ Græcæ chronicon, scribatur Sebastea, sub memorata Laodicea Phrygiæ Capatianæ metropoli.

CAPUT III.
Iter Marcianopoli Heracleam. Tormenta hic inflicta.

Ὡς δὲ ἤκουσαν οἱ Χριστιανοὶ τὴν ἐξενεχθεῖσαν κατὰ τῆς Ἁγίας ἀπόφασιν, συνῆλθον πενθοῦντες, οὐ διὰ τὴν τῆς Ἁγίας ἄφεσιν, ἀλλ᾽ ὅτι τῆς παρθενικῆς χορείας καθηγήτρια ὑπῆρχεν, καὶ πολλοὺς ὑπεστήριζεν τῇ πίστει. Ἀσπαζομένη οὖν τοὺς ἀδελφοὺς, παρεκάλει ἐμμένειν τῇ πίστει τοῦ Χριστοῦ, καὶ προσμένειν τῇ Ἐκκλησίᾳ τοῦ Χριστοῦ Ὡς δὲ ἔλαβον αὐτὴν οἱ στρατιῶται Ἐξουσίας, ἔθηκεν τὰ γόνατα καὶ ηὔξετο ἐπὶ τοσοῦτον, ὥστε σαλευθῆναι τὸν τόπον ὅλον, καὶ τρομάξαι τοὺς στρατιώτας σὺν τοῖς παρεστῶσιν, καὶ πεσόντας προσκυνῆσαι αὐτήν. Ἀναστᾶσα Ὁσία εἶπεν οὕτως· συνοδεύσας τοῖς ἁγίοις Ἀποστόλοις, συνοδός μου γενοῦ ἐν τῇ ὁδῷ, ἣν ἐγὼ πορεύομαι εἰς τὸν μαρτύριόν σου, καὶ φύλαξόν μου τὴν ψυχὴν διὰ τοῦ μονογενοῦς σου Ἰησοῦ Χριστοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμήν.

[13] Καὶ οὕτως ἐξώρμησεν, στύλος τῶν Μαρτύρων, ἀδελφὴ Θέκλης, τὴν διδασκαλίαν Παύλου ποτίζουσα, γραφὴ χορεύτρια τῶν ὁδῶν τοῦ Χριστοῦ. Ὡς δὲ ἤνυσεν τὴν ὁδὸν πρὸς Πόντον μετὰ τῶν στρατιωτῶν, ἦλθεν ἕως Ὀδυσσοῦ, καὶ ἀσπασαμένη Φιλέαν τὸν ἐπίσκοπον καὶ τὴν Ἐκληκτὴν b εἰς τοὺς καταβόλους, καὶ ἀνῆλθεν καὶ ἠσπάσατο τοὺς Ἀδελφοῦς. Ἐξελθοῦσα δὲ εἰς Ἀγχίαλον καὶ εὑροῦσα μαθητὴν τοῦ ἁγίου Παύλου, ὀνόματι Θεοφάνιον, ἡσπάσατο αὐτὸν σὺν τοῖς Ἀδελφοῖς. Ἐξώρμησεν διερχομένη Ἀδριανοῦ πόλιν καὶ Κώμας e κατήντησεν εἰς Ἀρκαδίου πόλιν, καὶ ὀλίγους Ἀδελφοὺς εὑροῦσα, παρεκάλεσεν αὐτοὺς, καὶ ηὔξαντο. Ἄγγελος δὲ Κυρίου παρέστη αὐτῇ, λέγων· Ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου, Σεβαστιανὴ, ἔχεις γὰρ Ἡγεμόνι παρεστῆναι· ἀλλὰ μὴ φοβηθῇς, ἐγὼ γάρ εἰμι μετὰ σου. Ἡμέρα ἐγένετο ἐπὶ τὴν Ἡράκλειαν ἀφήκατο.

[14] Εὐθέως οὖν ἀκούσαντες οἱ Χριστιανοὶ παραγινομένην τὴν ἁγίαν Σεβαστιανὴν ἐν πόλει· Ἡρακλείας, τὴν καὶ ἐκ πολλῆς φήμης ζητουμένην, ὁμοθυμαδὸν συνέδραμον πάντες οἱ Χριστιανοὶ Ἀδελφοὶ ἀσπάσασθαι αὐτὴν, ἐπελθοῦσα εἰς τὴν ἐκκλησίαν προσηύξατο. Μετὰ δὲ τὴν εὐχὴν παρεκάλεσε τους στρατιώτας ἁγία Σέβαστιανὴ ἐνδοῦναι αὐτὴν, ὅπως ἀναπαύσηται μίαν ἡμέραν, καὶ τὴν δευτέραν· τῇ δὲ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἐπιδωθῆσαι τὰ γράμματα Πομπιανῷ ἡγεμόνι. Καὶ ἀναγνοὺς τῇ ἑξῆς προκαθίσας τύραννος ἐν τῷ ἱερῷ τῆς ἀγορᾶς δημοσίᾳ, ἐκέλευσεν κληθῆναι τὴν Ὁσίαν. δὲ παρεστᾶσα ἐπὶ τοῦ βήματος λέγει οὕτως· Ὁδὸν ἐντολῶν σου ἔδραμον, ὅταν ἐπλάτυνας τὴν καρδίαν μου. Ἐξεπλάγη δὲ Ἡγεμὼν ἐπὶ τῇ τοσαύτῃ τόλμῃ τῆς Μάρτυρος, καὶ φησι πρὸς αὐτὴν Ἡγεμών· Πόθεν ἐλήλυθας, θεοπρεπὲς, καὶ τῶν θεῶν συνόμιλε; Λέξον ἡμῖν, παῤῥησίαν ἔχουσα. Σεβαστιανὴ εἶπεν· Ἐν δυτικῇ χώρᾳ διελθοῦσα, ἐκεῖθεν κατέλυσα τὸν πατέρα σου τὸν σατανὰν, καὶ ὧδε ἦλθον φονεῦσαι τὸν διάβολον, τὸν ὑπό σου θεραπευόμενον. Πομπιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐν πρώτοις ἤρξω ὑβρίζειν, κακὴ κεφαλὴ, ἐμὲ καὶ τοὺς ἐμούς. Ἐγώ σου τὸ εὔτονον καταλύσω.

[15] ὁσία Σεβαστιανὴ εἶπεν. Δύναμίς ἐστιν ἐν ἐμοῖ καὶ χριστοῦ παῤῥησία, ὅθεν οὐ φροντίζω τῶν ἀπειλῶν σου. Ποίει οὖν θέλεις. Πομπιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν. Θῦσον τοῖς θεοῖς καὶ σώζου. Σεβαστιανὴ εἶπεν· Σὺ ἕξεις μετὰ αὐτῶν τὴν μερίδα· ἐγὼ γὰρ ἔχω τὸν Θεὸν ἐν τοῖς οὐρανοῖς, ὅστις καί σε τιμωρήσεται, κᾳκείνους διασκορπίσει. Πομπιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐλεῶ σε, ὁρῶν τὸ κάλλος σου καὶ τὴν σοφίαν, καὶ οὐ δύναμαί σε πρὸ καιροῦ βασανίσαι. Σεβαστιανὴ εἶπεν. Ἑαυτὸν ἐδύνου ἐλεῆσαι. Νῦν δέ σε γεέννα πυρὸς περιμένει, ἐὰν μὴ νήψῃς καὶ καταλείψῃς τὴν μανιώδη θρεσκείαν τῶν βδελυγμάτων. Τότε ὀργισθεὶς Πομπιανὸς, ἐκέλευσεν αὐτὴν κρεμασθεῖσαν ξέεσθαι. Ξεομένης δὲ αὐτῆς ἕως τριῶν ὡρῶν, οὐδεμία φωνὴ ἐξήρχετο ἐξ αὐτῆς· ἦν γὰρ ψυχὴ αὐτῆς ὡς ἀποδημήσασᾳ ἀπὸ τοῦ σώματος. Βασανίζομένου δὲ τοῦ σώματος, αἱ σάρκες αὐτῆς ἀπέπεμπον εὐωδίαν ὡς μύρα. Επὶ πολὺ δὲ βασανίζομένη, ἐσιώπα.

[16] Καθιζόμενος δὲ τύραννος εἶπεν· Οὐδέπω ᾔσθου τῶν βασάνων, Σεβαστιανή; Ἀποκριθεῖσα δὲ Ὁσία εἶπεν· Φημώθητι· οὐ γὰρ ἔξεστίν σοι περιεγράζεσθαι· ὃν γὰρ Θεὸς θέλει σώζεσθαι, φυλάτττει. Πομπιανὸς εἶπεν· Πολλά σου ἀνεσχόμην, τρέφων σου τὴν μωρίαν. Τοῦτόγε γίνωσκε, νὴ τοὺς θεούς μου ἅπαντας, ὄτι ἐὰν μὴ θύσῃς τοῖς θεοῖς, κατὰ τὸ πρόσταγμα τοῦ Βασιλέως, πολλαῖς καὶ μεγάλαις βασάνοις ὑποκληθήσῃ, καὶ ξίφει παραδοθήσῃ, καὶ βύθοις θαλάσσης παραπεμφθήσῃ, ἵνα μὴ οἱ Γαλιλαῖοι ὀστέων σου εἰς μαρτύριά σου πέριποιήσωνται. Σεβαστιανὴ εἶπεν· Μωρὲ κύον, ἀνήμερε, λύκε, δύστηνε, ἔδε, ἔχεις σάρκας. Πάντων βελῶν ὀξύτερα πρὸς ἄσβεστον πῦρ ἑτοιμάζου.

[17] Ταῦτα ἀκούσας Ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν αὐτὴν ἐξενεχθῆναι καὶ κλεισθῆναι εἰς τὴν φυλακὴν, ἕως σκέψηται ποίῳ θανάτῳ, ἀναλώσει τὴν Ὁσίαν. Σκεψάμενος δὲ μετὰ τῶν κακοσχόλων, ὅ, τι πράξωσιν περὶ τῆς Ὁσίας, καὶ ποιήσαντες συμβούλιον, κατέκρινον αὐτὴν πρὸς θηρία. Κυνηγῶν δὲ ἀγομένων ὑπὸ τοῦ Ἡγεμόνος, προετράπη Σταδιάρχης ἐπαφῆναι αὐτὴν λέοντα. Ὡς δὲ ὄρθρος ἐγένετο, καὶ φωνὴ σάλπιγγος ἐβόα, διαδρομή τε πολλὴ τῶν ἐργατῶν τοῦ διαβόλου ἐγένετο, καὶ ἐπόμπευον τὰ θηρία, καὶ πάντες ἐνέβαινον εἰς τὸ στάδιον πρὸς τὴν ἀνομοθεωρίαν. Προκαθίσας Ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι τὴν Δικαίαν. Ὡς δὲ ἦλθεν Ὁσία εἰς τὸ στάδιον, φωνὴ ἦλθεν ἐκ τοῦ οὐρανοῦ, λέγουσα αὐτῇ. Ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου, Σεβαστιανὴ· δεῖ γὰρ διὰ πολλῶν βασάνων στεφανωθῆναι στέμμασιν αἰωνίοις.

Ubi intellexerunt Christiani, latam esse sententiam contra S. Sebastianam, [Exhortatæ Christianos ad fidem servandam,] convenerunt dolentes, non quia dimitteretur, sed quia virginalis cœtus magistra erat, multosque in fide confirmabat. Vale igitur Fratribus dicto hortabatur illos, ut constanter tenerent fidem Christi, & perseverarent in Ecclesia ejus. Cum autem apparitores Præsidis ipsam prehenderent, posuit genua tamdiuque oravit, donec totus concuteretur locus, tremerentque apparitores cum turba circumstante, ac procidentes venerarentur Sanctam; quæ consurgens, sic locuta fuit: Deus, qui conduxisti Apostolos tuos, fac mihi quoque dux sis in via, qua procedo ad martyrium amore tui, & custodi animam meam per unigenitum tuum filium Jesum Christū & sanctum Spiritum, in secula seculorum. Amen

[13] Atque ita inde profecta est Sebastiana, columna martyrum, soror Theclæ, doctrinam Pauli Scriptura propinans, præmonstrans vias Christi. Dum itaque iter facit Pontum versus a cum apparitoribus suis, venit Odyssum, ibique salutato Philea episcopo atque Electa, [venit Odysfum,] qui erant in catabulis c, salutavit deinde & Fratres; discessitque Anchialum d; [Anchialum,] ubi invenit discipulum S. Pauli, Theophanium nomine, ipsumque cum Fratribus pariter salutavit. Profecta porro inde, [Adrianopolim,] transivit Adrianopolim & Comas, ac pervenit Arcadiopolim f, paucosque ibi inventos Fratres salutavit; [Arcadiopolim,] & preces simul fuderunt: quo tempore adstitit Sanctæ Angelus Domini; & dixit. Fortis esto & viriliter age, Sebastiana. Sisti namque debes Præsidi. [tandem Heracleam,] Verumtamen noli timere; ego enim tecum sum. Ut vero dies postera illuxit, Heracleam dimissa est.

[14] Hic postquam audiverunt Christiani, advenisse eo Sanctam, [ubi Pompiano præsidi offertur,] quam ex multa fama jam cupierant videre, unanimiter statim concurrerunt omnes ipsam salutatum; quæ in ecclesiam ingressa orabat. Facta autem oratione, rogavit apparitores, sibi ut uno alteroque die indulgerent quietem, ac tertio traderent litteras suas Pompiano præsidi. Hic vero iis lectis, sequenti die sedens pro tribunali publice in delubro prope forum, accersiri jussit Sanctam. Illa vero adducta, & prope tribunal adstans, dixit hoc modo: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Obstupuit Præses visa Martyris tanta fiducia, & dixit: Unde venisti tu, majestate plena & sodalis deorum? Dicito nobis fidenter. Sebastiana dixit, In occidentalem g regionem transgressa, illic destruxi partem tuum satanam, & huc veni, ut interficiam diabolum, quem tu colis. Pompianus præses dixit; Belle a principio cœpisti, malum caput, injuriis & me & meos onerare. Ego illam tibi tuam audaciam brevi compescam.

[15] S. Sebastiana dixit, virtus & fiducia Christi in me est: [& variis ultro citroque victis,] quapropter nihili facio comminationes tuas. Fac igitur quod collibitum tibi est. Pompianus præses dixit, Sacrifica diis, & salva te. Sebastiana dixit; Tu partem habebis cum diis tuis: ego vero possideo Deum qui in cælis est; quique & te puniet, & deos tuos disperdet. Pompianus præses dixit; miseret me tui, considerantem, te pulcram & sapientem esse; nec possum te ante tempus subjicere tormentis. Sebastiana dixit; Poterat te tui ipsius misereri. Nunc vero te manet gehennæ ignis, [suspensa, testis raditur;] nisi resipueris & vesano deorum cultu abstinueris. Tunc iratus Pompianus, jussit ipsam suspensam testis radi. Cumque tormentum illud tres horas sustineret, vocem nullam emisit: anima quippe ejus veluti peregrinabatur a corpore. Dum vero torquebatur corpus, carnes ejus suavem exhalabant odorem adinstar unguentorum; & cum diu multumque torqueretur, altum silebat.

[16] Interea sedens spectansque tyrannus, dixit; [ex quo animosior facta, illudit tyrannum,] Nondum sentis cruciatum, Sebastiana? Cui illa respondens, dixit; Obmutesce. Non enim poteris me circumvenire: quippe quem Deus vult salvum fieri, custodit. Pompianus dixit; Nimium te diu sustinui, augens insaniam tuam. Id porro per deos meos omnes scito; si diis non sacrificaveris, prout edicta Imperatoris præscribunt, multis magnisque tormentis subjicieris, & gladiis in te sævietur, & in profundum maris demergeris, ut ne Galilæi h ossa tua in martyria tua inferant. Sebastiana dixit; Stolide canis, lupe immitis, ede infelix, en carnes præsto sunt. Telorum omnium acutissima ignemque inextinguibilem para.

[17] His auditis mandavit Præses, Sanctam inde abripi & custodiæ mancipari, dum deliberaret, quo mortis genere ipsam perderet. [qui objiciendam leonibus decernit.] Vocato igitur suorum male feriatorum hominum concilio, deliberat, quid facto sit opus super Sebastiana; & damnarunt illam ad bestias. Quare adductis jussu Præsidis venatoribus, suasit Præfectus stadii, ut leo in ipsam immitteretur. Quapropter cum illucesceret sequens dies, sonantibus tubis, concursantes huc & illuc ministri diaboli, emiserunt feras; atque omnes in stadium concesserunt, spectaturi immanem tragœdiam. Considente autem jubenteque Præside adducta est Sebastiana; cumque in stadium intrasset, vox de cælo allapsa est, dicens; Fortis esto & viriliter age, Sebastiana; per multa namque tormenta debes redimiri coronis sempiternis.

ANNOTATA.

a Hosce hodœporicon plane demonstrat, Marcianopolim (de qua ad caput 1 annot. b aliquid diximus) non ad oram Ponti, ut Ortelius in veteri Daciæ Mœsiæque tabula habet, sed in mediterraneis collocandam esse: cum inde versus Pontum iter institutum sit. Similiter demonstrat, Martianopolim sitam non esse inter Odyssum & Anchialum, ut idem Ortelius ponit; sic enim eunti Marcianopoli Anchialum (quæ urbs respectu illius Meridionalis est) non potuisset transiri Odyssus, quæ septemtrionalior foret quam Marcianopolis ipsa, juxta positionem Ortelii. Tabula Peutingeriana convenit examussim cum hocce hodœporico nostro, ponens Marcianopolim in mediterraneis, inde viam ducens Odyssum, & porro Anchialum. Juvabit etiam notare, Marcianopolim tum, quando Sebastiana martyrium passa scribitur, sic nondum appellatam fuisse; utpote cui a Trajano imperatore in gratiam sororisejus Marcianæ id nominis inditum sit, teste Ammiano Marcellino lib. 27 cap. 4 Pristinum loci nomen nusquam proditum invenio, quo & auctor Actorum, ex usu sui temporis loquens, abstinuit.

b Legebatur hic in Ms. nostro καὶ τὴν ἐκλητὸν, quod utique feminam denotare vult, ut monstrat articulus; & ἐκλητὸν, si nomen proprium designat, mutare deberet ultimam syllabam τὸν in τὴν Sed malo suspicari, scribendum esse Ἐκληκτὴν, cujus nominis matrona memoratur in epist. 2 S. Joannis Apostoli, & latine legitur Electa: non tamen quod eadem hic intelligatur, sed alia ejusdem nominis.

c Græce, εἰς τοὺς καταβόλους, a verbo καταβάλλειν, quod est variæ significationis: κατάβολος Suidæ emporium, navale, locus maritimus. Latinis mediæ ætatis passim usurpatur, uti & hic, pro loco, ubi jumenta in publicos Reipublicæ usus stabulantur & aluntur. Clarus illa de re textus Anastasii, & libri Pontificalis in S. Marcello Papa, sic scribentium; Maxentius iterum tenuit B. Marcellum, & jussit, in eadem ecclesia iterum plancas exsterni, ut ibidem animalia catabuli congregata starent, & ipsis B. Marcellus deserviret. De hoc sive supplicii seu martyrii genere videri etiam potest Eusebius in Hist. Ecclesiast. post libr .8, ubi de martyribus Palæstinæ cap. 12 editionis Valesianæ.

d Est Anchialus ad oram Ponti & ostium Ergini fluminis, cum portu. Respicit versus septemtrionem, Mesembriam, & porro Odyssum, de qua diximus; versus meridiem vero Apolloniam; estque nota inter civitates episcopales.

e Κῶμαι hic æque videntur nomen proprium urbis esse, ac sunt Adrianopolis, Odyssus, Arcadiopolis & cetera urbium, per quas Sebastiana deducta fuit Heracleam. Non enim existimo appellative sumi pro pago aut vico Verumtamen situm loci, ac ne nomen quidem invenio uspiam apud geographos, tam veteres quam recentiores.

f Arcadiopolis ab Arcadio, ut nomen indicat, imperatore, Theodosii filio, sic appellata, quæ prius Bergula dicebatur, nota ex hodœporico Antonini, media fere via inter Adrianopolim & Heracleam. Unde iterum patet, posteriori, quam Arcadius imperavit, tempore, Acta nostra concinnata esse, prout nunc quidem sunt.

g Hoc intelligi potest respectu Sebastes Phrygiæ, quæ supra patria ejus dicta fuit. Inde enim trans Bosphorum venerit versus occidentem, sive jam tum Christiana, sive in ipsa Thracia a Paulo conversa, uti supra indicatum est.

h Galilæi, ut num. 2 explicatur, sunt Christiani. Christus enim non semel in sacris litteris Galilæus fuit vocatus, præsertim passionis suæ tempore. Unde & discipuli ejus idem agnomen hereditarunt, & ab Angelis statim ab ascensione Christi in cælum, Actor. cap. 1, appellantur Viri Galilæi, & cap. 2, Nonne isti, qui loquuntur, Galilæi sunt? Unde postea & gentiles Christi sequacibus idem nomen, quasi per contemptum, impingebant.

CAPUT IV.
Objicitur leonibus, ab iisque defensa, capitis damnatur. Corpus defertur Rhædestum.

Ἡνίκα δὲ εἰσῆλθεν ἐν τῷ σταδίῳ Ἁγία, ἐπάρασα τὰς χεῖρας εἰς· τὸν οὐρανὸν, καὶ ἐμβλέψασα εἰς τὸ ὑψιλότατον πέλαγος, ηὔξατο λέγουσα. Θεὸς, τρέφων με ἐκ νεότητός μου, τὸ οὐράνιον κάλλος στιλβώσας, τὸν ἥλιον φαιδρύνας καὶ τὴν σελήνην καιροῖς ὁρίσας, τῶν ἀστέρων τὸν ἀριθμὸν κατέχων, τῶν καιρῶν τὰς ἐπωνυμίας προκαταρτίσας. Θεὸς, τῶν κρυπτῶν γνώστης, τὸν πλοῦτόν σου τοῖς ἀξίοις σου διαμερίσας. Αὐτὸν, Δέσποτα, παρακαλῶ μὴ ἀποδοκήσῃς μου, μὴ δὲ ἀφῇς με νικηθῆναι ὑπὸ τοῦ κακόφρονος Πομπιανοῦ, καὶ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ διαβόλου· μὴ ἐάσας συμποδιασθῆναι τὸν ἔνδοξόν σου Δανιὴλ ὑπὸ τῶν Βαβυλωνίων ἐν τῷ λάκκῳ τῶν λεόντων· μὴ παριδὼν τοὺς τρεῖς παῖδας ἐν χειρὶ τῆς ἀνόμου εἰκόνος· τὸν Βὴλ καταστρέψας, καὶ τὸν δράκοντα ἀποκτείνας· ἔπιδε, Κύριε, ἐκ τοῦ οὐρανοῦ τοῦ ἁγίου σου, καὶ φράξον τὰ στόματα τῶν θηρίων τῶν μελλόντων με προσιέναι. Καὶ ταῦτα λέγων, κύριε, οὐ λυπουμένη τοῦ μεταναστεῦσαι τὸν ἐπόδυνον βίον· ἀλλ᾽ ἵνα ἐν πολλοῖς σημείοις ἤδη δόξα σου ἔτι τιμηθῇ, ἵνα οἱ σκληροτράχηλοι ἐπιστράφωσι ἐπί σε, καὶ πᾶν εἴδωλον ἐκκοπῇ, καὶ πᾶν σέβασμα ἀνατράπῃ, ἵνα σοι δόξα τῷ Πατρὶ διὰ πάντων τῶν ταπεινῶν προσφέρηται εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[19] Πάντων δὲ τῶν Χριστιανῶν ἀναπεμψάντων, τὸ Ἀμήν, διεβλέψατο ὧδε καὶ ὧδε τύραννος, ὅπως τίνα ἰσχύσῃ ἐπίσημον ἰδεῖν. Τοῦ δὲ Κυρίου ἀλλοιώσαντος τὴν διάνοιαν αὐτοῦ οὐκ ἴσχυσεν οὐδένα γνωρίσαι. Ὡς δὲ ἐπληρώθη εὐχὴ τῆς ὁσίας Μάρτυρος, ἐκέλευσεν Ἡγεμὼν ἀπολυθῆναι αὐτῇ λέοντα ἀνήμερον· καὶ πρὸ τοῦ ἐξελθεῖν αὐτὸν πάντες ἐπτοήθησαν ἀπὸ τοῦ βρυγμοῦ αὐτοῦ, ὥστε φόβῳ δεδοκέναι καὶ αὐτὸν τὸν Ἡγεμόνα. Ὡς ἠνεῴχθη γαλλέοτρα b μετὰ πολλῆς βίας ἐξῆλθεν λέων καὶ ἔρχεται πρὸς τὴν Δικαίαν. Ἐπιστραφεῖσα δὲ Ὁσία, ἴδεν τὸν λέοντα τρέχοντα, καὶ εἶπεν τῷ λέοντι· Τί ἐσκύλλου καὶ ἐτάχυνας πρός με; Τότε λέων ἀποκριθεὶς ἀνθρωπίνῃ φωνῇ εἶπεν πρὸς τὴν Δικαίαν. νεόλεκτε τοῦ Χριστοῦ, ἠμφιεσμένη δόξαν Θεοῦ, φύσις ἱερὰ ἐν πόθῳ τοῦ Χριστοῦ κατακεκοσμημένη, βλαστὸς ἀμάραντος ἐκ τῆς ἀμιάντου ἀμπέλου Χριστοῦ Ἰησοῦ προκόψασα! πῶς συνελήφθης μαθήτρια τοῦ Ἀποστόλου Παύλου; Διάκονε τοῦ Χριστοῦ, συμμέτοχε τῶν Ἀγγέλων.

[20] δὲ Ὁσία εἶπεν τῷ λέοντι· Πόθεν με γινώσκεις; δὲ λέων ἀποκριθεὶς εἶπεν· Πλείσταις ἀρεταῖς κατακεκοσμημένη· Σέ ἅγιος Παῦλος οὐκ ἐβάπτισεν καὶ ἐμαθήτευσεν; δὲ Ὁσία εἶπεν πρὸς αὐτόν· Μὴ ἆρα σὺ εἶ Παύλου συμμαχήσας; δὲ λέων εἶπεν· Ἐγώ εἰμι Παύλου Ἀποστόλου συμμαχήσας, ὡς ἀνήρχετο ἀπὸ Φοινίκης. Νῦν οὖν εἰ βούλῃ, Δούλη τοῦ Χριστοῦ, ἵνα ἀνελθὼν ἀναλύσω Ἰουδαίων καὶ Ἡλλήνων πλῆθος; δὲ Ἁγία εἶπεν τῷ λέοντι· Ἄφες αὐτοὺς, τυφλοὶ γάρ εἰσιν. Καὶ ἐπιστραφεὶς λέων εἶπεν τοῖς ὄχλοις, ἐπάρας τὸν δεξιὸν πόδα, καὶ λέγων· Ἄνδρες καὶ γυναῖκες, οἱ δῆμοι τῆς πόλεως Ἡρακλείας, ἀκούσατε ζώου ἀλόγου, ὑμῶν λογικωτέρου, ἀκούσατε τύραννοι καὶ Ἡγεμόνες, οἱ τὴν Δικαίαν παραιτούμενοι, οἱ τῶν εἰδώλων ἔκδικοι, καὶ τῆς Δούλης τοῦ Χριστοῦ πολέμιοι, καὶ τὸν ἄδικον Ἡγεμόνα φοβούμενοι, νήψατε λοιπὸν πρὸς τὴν πίστιν τοῦ Ἐσταυρωμένου, ἔλθετε εἰς φῶς ἔνδοξον, ἀνανήψατε ἐκ τῆς μέθης τοῦ διαβόλου.

[21] Ταῦτα ἀκούσαντες οἱ δῆμοι τῆς πόλεως, οἱ μὲν ἔλεγον· Ἀπόλυε τὴν Δικαίαν· οἱ δὲ ἔλεγον, φαρμακὴν αὐτἢν εἶναι. δὲ λέων πολλὰ εἰπὼν καὶ ὑποστρέψας, πρὸς τὴν Ἁγίαν ἦλθεν καὶ εἶπεν αὐτῇ. Εἰρήνη σοι, καὶ εὐθέως ἀνεκλίθη πρὸς τοὺς πόδας αὐτῆς, καὶ ἀνέμενεν τὰ ἄλλα θηρία τὰ μέλλοντα ὰπολύεσθαι τῇ Δικαίᾳ. Ὡς δὲ ἐφώνει κήρυξ, καὶ ἐβόα σάλπιγξ, ἐκέλευσεν [ὁ Ἡγεμὼν] ἀπολυθῆναι αὐτῇ λέαιναν παμμεγέθη. Ὡς δὲ ἐπῆρεν θηριοτρόφος τὸ πτερὸν, ἐξῆλθε λέαινα, καὶ λέων ἀνέστη· ἦν γὰρ ἐκεῖνος πρὸς τοὺς πόδας τῆς Ἁγίας. Ὡς ἤγγισεν λέαινα τῇ Δικαίᾳ, λέων ὑπανεχώρησεν. Ἐλθοῦσα δὲ λέαινα προσεκύνησεν τὴν Ὁσίαν εἰς πόδας αὐτῆς· καὶ ἦν λέων ἐκ δεξιῶν τῆς Μάρτυρος, καὶ λέαινα ἐξ εὐωνύμων. Τότε Ἁγία εἶπεν. Εὐχαριστῶ σοι, Κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, ὅτι οὐκ ὑπερεῖδες τὴν ἐκ νεότητός σοι δουλεύσασαν. Εὑχαριστῶ σοι τὸ καλὸν ὄνομα τὸ αἰώνιον, τὸ διαμένον εἰς τοὺς αἰῶνας Σὺ γὰρ Κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, ἐπὶ τοῦ δούλου σου Δανιὴλ τοὺς ἀγρίους λέοντας πρᾳΰνας· σὺ εἶ, κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, ἐπὶ τῶν τριῶν παίδων τὸ πῦρ μαράνας· σὺ εἶ Κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, πρᾳΰνων τὰ θηρία ταῦτα, ἵνα καὶ οὕτως ᾖ πεπωρωμένη αὐτῶν καρδία.

[22] Ὡς δὲ ταῦτα ηὔξατο Ὁσία, εἶπεν τοῖς θηρίοις· Ἀπέλθετε μετ᾽ εἰρήνης, καὶ μηδένα βλάψατε. Ὡς δὲ εἶδον οἱ ὄχλοι τὴν ὁρμὴν τῶν θηρίων, ἔφυγεν πάντες, ὡς καὶ τὸν Ἡγεμόνα δειλιάσαι, καὶ φυγεῖν μετὰ τῆς τάξεως αὐτοῦ, καὶ λέγειν τοῖς συμβούλοις αὐτοῦ· Τί θέλει εἶναι γυνὴ αὕτη; Οἱ δὲ λέγουσιν αὐτῷ· Ἴδε πῶς καὶ τὰ θηρία αἱ μαγίαι αὐτῆς ἐφήμωσαν, καὶ οὐδὲν τῶν βασάνων ἥψατο αὐτῆς, καὶ πάντας ἐπέταξεν. Εἰ θέλεις ποιῆσαι τὸν κάνονα τῶν Σεβαστῶν, καὶ αὐτὸν ἀμέρίμνον ποιῆσαι, τραχιλοκόπησον αὐτήν. Ὡς δὲ τὰ θηρία ἀνεχώρησαν, καὶ οἱ δῆμοι ἔφυγον, εἶπεν Ὁσία τοῖς Ἀδελφοῖς τῆς ἁγίας Ἐκκλησίας· Ἦλθε τὸ πλήρωμα τῆς ἀθλήσεώς μου, εἰρήνη ὑμῖν. Τότε Ἡγεμὼν ἐξαπέστειλεν στρατιώτας ἀγαγεῖν τὴν Ὁσίαν. Εὐχομένης δὲ αὐτῆς, ἐπέστεισαν οἱ στρατιῶται ἐν τῷ σταδίῳ καὶ εἶπον αὐτῇ Ἔνδοξε στρατιώτη τοῦ Χριστοῦ, κελεύει Ἡγεμὼν [ἀχθῆναί σε]. Εἶπεν δὲ Ἁγία τοῖς Ἀδελφοῖς· Θεὸς μεθ᾽ ὑμῶν. Εἶπεν δὲ πάλιν Ὁσία· Ἐλάλουν ἐναντίων βασιλέων, καὶ οὐκ ᾐσχυνόμην. Πομπιανὸς ἡγεμὼν εἶπεν· Διατί ἀπονενόησαι Σεβαστιανὴ καὶ σπεύδεις ἐπὶ τὸν θάνατον; ἁγία Σεβαστιανὴ εἶπεν· Ἐγὼ θάνατον οὐ ζητῶ, ἀλλὰ ζωὴν αἰώνιον.

[23] Ταῦτα ἀκούσας Ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν ἀναγνωσθῆναι τὰ ὑπομνήματα αὐτῆς, καὶ ἀπεφύσατο Ἡγεμὼν κατ᾽ αὐτῆς θεσμοφέρων οὕτως Σεβαστιανὴν εὑρεθεῖσαν ἀκαθοσίωτον, ὥστε μήτε Σεβαστῷ θέλουσαν πεισθῆναι, μήτε τοῖς δικαίοις θεοῖς, ἀλλὰ πανταχόθεν αὐτὴν ἀξίαν θανάτου καταστᾶσαν, ἐκέλευσεν τὸ ἡμέτερον δικαστήριον, ταύτην ξιφει ἀποτμηθῆναι. Λαβοῦσα δὲ ἔνδοξος Μάρτυς τὴν ἀπόφασιν, μετὰ χαρᾶς ἐξίει ἐπὶ τὸν προκείμενον ἀγῶνα τοῦ μαρτυρίου, καὶ πλήθη πολλὰ συνηκολούθησαν αὐτῇ πενθοῦντες, ὅτι τοιαύτη διάκονος Χριστοῦ μέλλει ἀποθνήσκειν Ἐπιστραφεῖσα Μακαρία λέγει πρὸς αὐτούς· Μὴ κλαίετέ με, ἀλλὰ μάλλον ἀγαλλιᾶσθε, καὶ στήσετε ἐν τῇ πίστει τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Ὡς οὖν ἐξῆλθεν τῆς πόλεως ἀπὸ σταδίων δύο, ἔστη κατὰ ἀνατολὰς καὶ ηὔξετο λέγουσα· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, φώτισόν μου τὴν ψυχὴν, ἐν τῷ φρονήματί σου νοῦν ἔσχηκα, κατάστησον ἐρχομένην πρός σε, κατάρτισαί μου τὴν ὁδον, ἣν πρός σε ἔχω, Χριστὲ Κύριε ὁδηγός μου γενοῦ ἐν τῇ ὁδῷ τῶν μαρτυρίων σου. Ὡς δὲ ηὔξετο Ὁσία, καὶ πάντες εἶπον, τὸ Ἀμὴν, παρέδωκεν τῷ δημίῳ τὴν κεφαλήν. δὲ μιᾷ πληγῇ διῇρεν τὴν κεφαλὴν ἀπὸ τοῦ σώματος, καὶ ἐτελείωσεν τὴν Ἁγίαν, καὶ ἀντὶ αἵματος γάλα ἔῤῥευσεν· ὥστε γνῶντα τὸν ἄδικον κριτὴν κελεῦσαι βυθῷ θαλάσσης παραδοθῆναι αὐτὴν, καὶ κλεισθῆναι ἐν σάκκῳ σὺν τῇ κεφαλῇ, καὶ μόλιβδον δεθῆναι ἀπὸ τοῦ σάκκου λιτρῶν τριακοσίων, καὶ οὕτως ἐμβληθῆναι αὐτὴν εἰς τὴν θάλασσαν.

[24] Ὡς δὲ ἐδέξαντο οἱ ναῦται τὴν Ὁσίαν ἐν τῷ πλοίῳ, οἱ Χριστιανοὶ οὐ μικρὸν κοπετὸν ποιήσαντο, ὥστε γενέσθαι φωνὴν ἐκ τοῦ σώματος τῆς Ὁσίας, λέγουσαν· Μὴ κλαίετε· ἔστι γὰρ κατάπαυσίς μου ἐν Ῥίσις, τῷ ἐν τῷ τόπῳ ἐπισήμῳ, καὶ προεγνωσμένῳ ὑπὸ τοῦ Θεοῦ, ἐν τῷ τόπῳ ἡγιασμένῳ. Σιωπῆς δὲ γενομένης, ἀπέπλευσαν οἱ ναῦται, ἐν τῷ πλοίῳ καὶ τοσαύτη εὐῳδία ἐγένετο, ὡς μυροθηκῶν ἀρομάτων ἄγγος, ὥστε τοὺς ναύτας φοβηθῆναι τὴν στρατίαν τοῦ οὐρανίου Θεοῦ. Μὴ βουλόμενοι οὖν ἆραι τὴν Ὁσίαν καὶ ῥίψαι εἰς τὴν θάλασσαν, ἦλθεν φωνὴ λέγουσα αὐτοῖς τὸ κελευθὲν αὐτοῖς ποιῆσαι. Καταπλαγέντες δὲ τὴν φωνὴν οἱ ναυτικοὶ, ᾖραν τὴν Ἁγίαν καὶ ἔῤῥιψαν εἰς τὴν θάλασσαν, καὶ μόλιβδος ἐλύθη ἀπὸ τοῦ σάκκου· τὴν δὲ Ἁγίαν ῥιφθεῖσαν ἐν τῇ θαλάσσῃ εὐθέως ἐδέξαντο αὐτὴν τρεῖς Ἄγγελοι λευκοφοροῦντες, καὶ ἤγαγον αὐτὴν ἐν τόπῳ λεγομένῳ Ῥίσις τῷ ἐγγὺς τῆς συναγωγῆς τῶν Ἑβραίων.

[25] Μιὰ δὲ Συγκλητικὴ ὡς ἤκουσεν, τῆς Δικαίας ἐν Ῥίσις γενέσθαι τὴν κατάπαυσιν, βαλοῦσα ἑαυτὴν εἰς πλοῖον μετὰ πίστεως πολλῆς, συντετύχηκεν τῷ ἁγίῳ, λειψάνῳ, ὅπερ λαβοῦσα μύροις πολυτίμοις καταχρίσασα, καὶ ἱματισμῷ πολυτελεῖ κατακοσμήσασα, καὶ ὀθονίῳ τιμίῳ ἐγκυλίσασα ἔθηκεν ἰδίῳ τόπῳ καλλίστῳ ἐν Ρίσις, τῷ ἐν τόπῳ ἐπισήμῳ, πρὸς βοήθειαν τῶν καταπονουμένων, καὶ πλεόντων εὔδιον λιμένα, καὶ ἀσθενῶν τὸ ἰατρεῖον. Τοιοῦτον δρόμον δραμοῦσα ὁσία Μάρτυς ἀμέμπτως, κατέλιπεν ἡμῖν σκέπην ἑαυτὴν, τοῦτο τὸ συνάλλαγμα πραγματευσαμένη, ἵνα μνημονεύοντες τύχωμεν τοῦ ὁμοίου στεφάνου παρὰ χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Quando autem ingressa fuit stadium Sebastiana, sustulit in cælum manus, oculosque ad Deum intendens, [Ingressa in stadium, orat;] sic oravit: Deus qui enutris me a juventute mea, qui pulcritudinem cælorum perpolisti, solem miro splendore decorasti, lunæ cursu tempora definivisti, & numerum stellarum comprehendis, temporibusque sua nomina præparasti; tu qui abscondita cognoscis & merentibus tua dona dispertiris; te Domine, oro atque obsecro, ut ne, quæso, reprobes me, nec permittas me superari a malesano hoc Pompiano, ejusque, qui diabolus est, patre: tu qui passus non es gloriosum Danielem famulum tuum subigi a Babyloniis in lacu leonum, neque despexisti tres pueros coram impia statua constitutos; tu qui Bel subvertisti & draconem occidisti a, respice, Domine, e cælo sancto tuo & occlude ora belluarum, quæ in me immittendæ sunt. Atque hæc loquor, Domine, non quod doleam emigrandum mihi esse ex misera hac vita, sed ut per multa signa nunc gloria tua amplius celebretur, duræque cervicis homines ad te convertantur, omne idolum excidatur, & religiosus tui cultus inducatur, quo tibi Deo Patri honor deferatur ab omnibus, in secula seculorum. Amen.

[19] Ad hanc Sebastianæ orationem respondentibus Christianis omnibus, [atque cum immisso leone,] Amen; circumspexit tyrannus huc atque illuc, ut aliquem inter illos deprehenderet ex magis conspicuis: sed Deo mentem ejus obtenebrante nullum dignoscere valuit. Finita igitur sanctæ Martyris precatione, mandavit, in illam emitti leonem immanem, qui priusquam emitteretur, contremuerunt omnes a rugitu ejus, atque ipse etiam Præses perterrefactus est. Ubi vero aperta fuit cavea, magno impetu erumpens leo properabat ad Sebastianam; quæ conversa, ut currentem vidit, dixit ei: Quid furens properasti huc ad me? Tunc respondit interroganti leo humana voce, dicens: O recens electa Christi sponsa! o gloriam Dei induta! o natura sacra, desiderio Christi incensa! [humano modo loquente,] o germen corruptionis nescium, ex impolluta Jesu Christi vite præcisa! quomodo huc venisti, famula Dei? quomodo comprehensa es, discipula Apostoli Pauli? O ministra Christi, & consors Angelorum.

[20] Dixit ad leonem Sancta; Unde me nosti? Respondit leo, Plurimis ornata virtutibus, nonne baptizavit te atque instituit Paulus Apostolus? [multa sermocinatur;] Et Sancta; Numquid tu es, qui Paulum in certamine protexisti? Reponit leo; Ego sum, qui Paulo Apostolo commilito adfui, quando revertebatur ex Phœnicia c. Nunc igitur visne famula Christi, hinc ut abiens disperdam Judæorum & gentilium multitudinem? Ait Sancta: Dimitte illos; cæci namque sunt. Et conversus leo ad turbas sublato in altum pede dextro, dixit; Viri atque mulieres, incolæ urbis Heracleæ, audite animal ratione non præditum, quod vobis rationabilius est; audite tyranni & præsides, qui Justam hanc contemnitis, quique idola suscipitis vindicanda, & hanc Christi famulam oppugnatis, atque iniquum hunc Præsidem timetis, convertimini tandem ad Crucifixi fidem, venite ad veram lucem, recedite a stultitia diaboli.

[21] His auditis alii quidem incolarum dicebant; Solve justam mulierem. Alii vero clamabant, veneficam esse. Leo autem multa locutus, [ab eoque & accedente leæna custoditur;] revertit ad Sanctam, dixitque illi; Pax tibi: & continuo se ad pedes ejus prostravit, ibique mansit, alias feras in ipsam immittendas præstolaturus. Tunc clamitante præcone, & clangentibus tubis jussit Præses permagnam immitti in ipsam leænam, cumque caveæ custos repagula sustulerat, processit inde leæna. Qua visa erexit sese leo, qui jacebat ad pedes Sebastianæ; & appropinquante leæna paululum loco cessit Illa vero propius accedens, adoravit Sanctam, ad pedes ejus inclinata; procubuitque leo ad dextram sanctæ Martyris & leæna ad sinistram. Tunc S. Sebastiana in has voces erupit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia non despexisti me, ex juventute mea tibi conatam famulari; laudo gloriosum æternumque nomen tuum, quod manet in secula. Tu quippe es, Domine mi Jesu Christe, qui super servum tuum Danielem mansuefecisti leones: tu, qui super tres pueros ignis ardorem extinxisti: tu, qui hasce nunc belluas reddis mansuetas; ut vel sic conteratur cor istorum hominum.

[22] Hunc in modum precata, dixit belluis; Abite in pace; nemini nocentes. [quibus in pace dimissis,] Illarum vero abeuntium videntes impetum turbæ, fugerunt omnes, ita ut & Præsidem incesseret formido, ipsumque cum sua cohorte in fugam daret, dicentem consiliariis suis: Quid hocce mulieris est? Et illi; Ecce quomodo magia ejus ipsas quoque feras mitigavit, & illata tormenta nihil ei noxæ attulerunt, sed omnibus superior est. Quare si præscripta Augustorum servata vis, teque ipsum curis liberare; jube mulierem gladio feriri. Regressis igitur belluis, turbisque fuga dilapsis, dixit Sancta Fratribus Christiani; Adest finis mei certaminis; pax vobis. Tunc Præses misit milites, qui ipsam adducerent; orantemque invenientes in stadio, dixerunt; Gloriosa Christi miles; jubet Præseste adduci. Dixit Sancta Fratribus; Deus vobiscum sit. Et addebat; Loquebar in conspectu regum & non confundebar. Pompianus Præses dixit; Cur desperabunda festinas mori, Sebastiana? Dixit illa; Ego mortem non quæro, sed vitam æternam.

[23] His auditis, mandavit Præses legi Acta Sebastianæ, [capitis damnatur,] & contra illam hujusmodi sententiam publicat; Sebastianam compertam tam immorigeram, ut neque Imperatori, neque justis diis velit parere; & ea propter undique ream mortis, mandavit concilium nostrum, capite plecti. Accepta hac sententia exivit gloriosa Martyr ad palæstram certaminis; & secuti sunt illam multi qui plangebant, quod talis ministra Christi occidenda esset. Quamobrem conversa ad ipsos Martyr, dixit: Nolite sortem meam dolere; exultate potius; & perstate in fide Domini nostri Jesu Christi. Egressa igitur urbem ad duo stadia, constitit orientem versus, & oravit, dicens; Domine Jesu Christe, illumina animam meam; in voluntate tua meditata sum: [quo præciso, fluxit lac pro sanguine.] fac me, venientem ad te, dirigere viam meam, quam institui ad te; Domine Jesu, esto mihi dux in via testimoniorum tuorum. Ita precata, omnibus dicentibus, Amen; præbuit carnifici caput, qui illud uno ictu amputavit a corpore, & vitam abstulit; fluxitque e plaga lac pro sanguine. Re cognita mandavit impius Judex, truncum corporis cum capite includi sacco, alligata plumbi massa librarum triginta, atque demergi in profundum maris.

[24] Quando nautæ exceperunt sacrum corpus in navigio, [Corpus dum e navi jacitur in mare,] turbæ Christianorum non exiguum edidere planctum, donec audita est hujusmodi vox, quæ prodibat ab ipso corpore. Nolite flere; requies enim mea est in Rhisis d in loco præclaro, præordinato a Deo, & sanctificato. Hinc cessavit lamentatio, & solverunt nautæ; tantaque subito fragrantia odoris in navi percepta fuit, acsi vas unguenti aromatici illatum esset; timueruntque nautæ militiam Dei cæli. Noluerunt igitur Sanctam tollere & projicere in mare. [suscipitur ab Angelis & defertur in Rhisim,] Verum allapsa denuo vox est ad illorum aures, jubens perficere quod mandatum fuerat. Perculsi voce hac nautæ, sustulerunt corpus & conjecerunt in mare, statimque massa plumbea a sacco soluta est, & Angeli tres, albis induti, exceperunt corpus, ac detulerunt ad locum, qui dicitur Rhisis, & prope abest a synagoga Hebræorum.

[25] Quædam vero, Syncletica nomine, ut audivit, S. Sebastianam quiescere in Rhisis, [ac decore ornatur.] conjiciens se in navim, multa cum fide, appulit in locum, ubi erat sacrum corpus; illudque accipiens, unguentis exquisitis unxit, divite vestium cultu ornavit, pretioso linteo involvit, ac reposuit in eodem pulcherrimo loco in Rhisis, in auxilium afflictorum, in portum tranquillum navigantium, in pharmacopolium ægrotorum. Talem cursum irreprehensibiliter cucurrit sancta Christi martyr Sebastiana, facta nobis ipsa, tutela ac patrocinium; ut ejus memores consequamur similem coronam a Christo Domino, cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Notæ sunt tres historiæ hic allegatæ ex libro Prophetiæ Danielis. Et de Daniele quidem lacuque leonum, in quem semel atque iterum ipse immissus & servatus fuit, ex cap. 6, & 14. De tribus vero Pueris, in fornace Babylonica illæsis, ex cap. 3. Denique de idolo Bel everso, & dracone occiso ex cap. 14, jam citato.

b Γαλλέοτρα, vox hactenus mihi non inventa alibi. Hic aliud significare vix potest, quam caveam, ubi feræ aluntur.

c Hæc de leone narratio olet fabulosa Acta seu Periodos Pauli & Theclæ: in quibus facta mentio fuit leonis baptizati. Quod, licet impium sit vel cogitare, finxisse tamen amore Pauli plasten illarum Periodorum, ut reliqua ibidem contenta, auctor est ex Tertulliano Hieronymus de Script. Eccl. in Luca. Fictionis ansam sumpsisse potest ex 1 ad Cor. 15 ℣ 32, ubi Paulus dicitur ad bestias pugnasse. Cum vero sciretur, ipsum inde evasisse incolumem; finxerit, a leone defensum & servatum, ideoque laonem, in compensationem beneficii, ab illo baptizatum fuisse. Interciderunt pridem Periodi illæ: superfuisse tamen, cum scripta fuerunt Acta S. Sebastianæ, & auctori illorum visas esse, videtur ex hac ejus narratione cogitari posse. In nonnullis etiam similia sunt Actis S. Sebastianæ, quæ Nicephorus Callistus, recentior Græcus scriptor, narrat lib. 2 cap. 25 de Apostolo Paulo, deque leone, Ephesi inillum emisso & ad pedes ejus procumbente. Item quæ ibidem habet, de vehementi grandine, quæ derepente decidens, multorum simul & virorum & ferarum comminuit capita, ipsiusque etiam præsidis aurem amputavit. Quibus non valde dissimilia sunt, quæ in præmissis Sebastianæ Actis num. 9 & 10 referuntur. Confer assignatos utrobique locos, si libuerit. Plura quoque ejusmodi prodigia invenies in aliis Sanctorum Actis, diu post illorum ætatem collectis, aut interpolatis, quibus non continno aut temere fides adhibenda.

d Rhisis, græce Ῥίσις, in Menæis impressis scribitur Ῥησιστὸς, Rhesistus; in Menologio Latino Sirleti, Rysistus. De urbis hujus situ pluribus disputavimus in Commentario prævio a num. 5, locandumque putavimus ad Propontidem & ostium Arzi fluminis, unius ferme diei itinere ab Heraclea versus meridiem.

[Errata]

AUCTORE. C. J.

Pag. 24 num. 50 ℣ 4 — die II — l — die I Ibid. ℣ 8. dele, post Februarii, numerum hunc MDCXVII.

Pag. 24 ejusdem tomi secundi, ubi sub titulo, Appendix II, promittitur Dissertatio de tempore & anno, quo vita functus sit S. Alexander, episcopus CPolitanus, successor S. Metrophanis, decessor vero S. Pauli, ejusdem civitatis episcoporum, quorum Acta ad diem IV & VII hujus mensis Juniiillustravimus. Quæ Dissertatio cur nec illo, nec quo ibi promittitur loco, data fuerit; huc vero sit rejecta; explicatum vide ad calcem tomi secundi, [Dissertatio, tomo 2 promissa, hic proponitur.] statim post Indices, col. 1, ℣ 4. Solvo igitur hic fidem, tum meam, tum collegarum meorum, qui tomum illum totum, saltem quæ diem VII consequuntur, uti & maximam tomorum III & IV partem, me ob negotia absente, impresserunt. Nunc autem priusquam ordiar, monere Lectorem debeo, citationes operum Athanasii, quæ in hac Appendice seu Dissertatione allegantur, respicere, saltem plerasque, editionem Parisiensem anni MDC, quia editio anni MDCXXVII ad manum mihi non fuit, & novissima Benedictionorum tardius, his majori parte jam tum compositis, allata nobis est. Sit igitur.

Ad acta S. Pauli episcopi CPolitani
APPENDIX II.
Dissertatio.

Paulus, Patriarcha Constantinopolitanus, Martyr (S.)

AUCTORE C. J.

§ I. De anno, quo Arius hæresiarcha, quo S. Alexander Ep. Constantinop. S. Pauli decessor, obierint.

Ad diem IV hujus Junii, in S. Metrophane, sub initium fere seculi IV episcopo Byzantino, [Alexandrū Ep. CP. obiisse an. 340,] disserui inter alia ad stabiliendam tum ipsius, tum aliorum inde secutorum episcoporum, chronologiam, de anno quo ad meliorem transiit vitam successor ejus S. Alexander, sub quo Constantinopolis a conditoris sui nomine appellata & dedicata solenniter fuit anno Christi CCCXXX. Posui autem in prædicto Metrophane num. 19, & fere supposui ex communiori sententia, diem suum obiisse Alexandrum anno CCCXL: quia illo anno successor ejus creatus fuit Paulus, uti post Socratem & Sozomenum aliosque antiquos, scribunt ad eumdem annum Baronius in Annal. Labbeus in Compendio chronologico historiæ sacræ & profanæ, Ricciolius tom. 2 Chronologiæ reformatæ, Pagius in Critica historico-chronologica.

[2] Nihilominus observo, positionem seu suppositionem illam meam, [negat Valesius] de anno CCCXL, quo Alexander mortuus, & Paulus ei suffectus sit episcopus, non æque omnibus probari. Improbatam vero etiam esse viris eruditis Henrico imprimis Valesio, GodefridoHermantio, & nuper Hermantii opinamenta stabilire conatis, monachis Benedictinis e Congregatione S. Mauri; nec non modesto critico Lenain de Tillemont. Hi tamen dum annum a Socrate atque Sozomeno definitum deserunt, nullum ipsi, quod sciam, certum determinantes, tantummodo dicunt, quod tali anno, puta, CCCXXXVIII jam successerat Alexandro Paulus. Si quæras, quanto ante tempore aut quoto ante anno successerit, non definiunt. Sunt etiam qui se Hermantium in Athanasio simpliciter sequi fatentur, nec novæ quidquam probationis aut confirmationis afferunt; quos propterea nihil attinet seorsim nominare aut refellere.

[3] Rem ipsam aggredior, & quod in Metrophane supposui, quia res multæ sequelæ est in Historia illorum temporum, [statuens, illi Paulum ante an. 335 jam successisse:] hac Dissertatione probare ac stabilire conabor, ac primum quidem adversus Valesij opinationem plane novam, existimantis, Alexandro episcopo Paulum successisse ante synodum Tyriam, quæ anno CCCXXXV coacta & mox Hierosolymam translata fuit; imo, si Superis placet, anno Christi CCCXXXI. Id vero duobus certissimis argumentis evicturum se promittit, altero ex epistolaAthanasij ad Solitarios, ubi dicitur Paulus a Constantino primum relegatus fuisse in Pontum; altero ex epistola pseudosynodi Sardicensis, in qua legitur idem Paulus in synodo Tyria, anno CCCXXXV, una cum reliquis episcopis subscripsisse depositioni Athanasii.

[4] Ad utrumque invictissimum Valesio argumentum priusquam respondeam, [sed hoc refellitur,] suppono (quod nec Valesius negat) Paulum ordinatum esse episcopum CPolitanum post obitum Alexandri decessoris sui; & Alexandrum super vixisse aliquamdiu, postquam infelicem cum visceribus animam effudit CPoli hæresiarcha Arius. Hoc vero quando acciderit, disquirendum est. Accidisse ante synodum Tyriohierosolymitanam, ait Valesius: negamus nos, nixi auctoritate Socratis, Sozomeni, Theophanis, imo & ipsius S. Athanasii, quem hac in parte plurimi facit Valesius. Scribit Theophanes pag. 26, prædictam synodum celebratam esse anno XXXI magni Constantini, [quia Alexander ad huc superfuit,] divino Alexandro sedem episcopalem CPoli obtinente. Verba ejus clarissima sunt: Ταῦτα, nempe infamis obitus Arii, ad preces Alexandri episcopi secutus, τῷ τριακοστῷ πρώτῳ ἔτει γέγονε τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου, τοῦ θείου Ἀλεξάνδρου ἐπισκοποῦντος τὴν Κωνσταντινούπολιν. Et paulo post: Ἥτε Ἀθανασίου ἐξωρία, καὶ Ἀρείου κατάλυσις μετὰ τριακοστὸν ἔτος Κωνσταντίνου γέγονε καὶ μετὰ τὰ Ἐγκαίνια Ἱεροσολύμων· δὲ μέγας Ἀλέξανδρος ἔτι περιῆν. Tam exsilium Athanasij, quam interitus Arij contigerunt post tricesimum annum Constantini, & post dedicationem Hierosolymorum, superstite adhuc magno Alexandro Episcopo CPolitano. Complectitur autem (ut & hoc claritatis causa notetur) annus XXXI Constantini, fere totum semestre ultimum anni CCCXXXVI æræ vulgaris, & semestre primum anni sequentis CCCXXXVII, quo & obiit Constantinus die XXII Maii.

[5] Eamdem sententiam docet Baronius, ad annum Christi CCCXXXVI, Constantini XXXI, [quando Arius interiit, anno 336 exeunte] num. 54 sic scribens de infami interitu Arii, eoque spectantibus: Quæ quidem non ante hunc annum gesta esse, sed post elapsum tricesimum imperij Constantini annum; cum ex is iquæ dicta sunt, facile potest colligi, tum etiam auctoritate Socratis comprobatur. Quamobrem errore lapsos esse constat, tam qui statim post Nicænum concilium ea accidisse putarunt, quam eos qui ante hunc annum, vel postea sub Constantio, vel alio quovis tempore posuerunt. Cum enim liqueat, tempore concilij Hierosolymitani, quod celebratum est ipsis tricennalibus Imperatoris, ejusdem synodi decreto Arium in Ecclesiam receptum & Alexandriam restitutum; nihil est dubii, quin ejus probrosus exitus hoc ipso CCCXXXVI, sed in ejus tamen fine, acciderit anno. Siquidem misso prius Athanasio in exsilium, & restituto Ario Alexandriam, & inde demum CPolim revocato, atque ibi iterum causa ejus discussa; hæc oportuit contigisse; ejusdem scilicet anni exitu: nisi forte sequentis exordio, quo pariter obijt Constantinus, eum esse extinctum, [aut sequente inchoato;] magis verosimili conjectura quis affirmandum putet. Tum interjectis nonnullis quæ probent, Constantinum Ario non multum supervixisse, ita concludit: Ex his sane modicum temporis spatium intercessisse videri potest inter mortem Arii atque obitum Constantini. Hic quippe morte præoccupatus, quod, funesto Arii casu motus, animo statuerat de restitutione Athanasii, perficere minime valuit. Unde, quod nuper diximus, sequenti potius anno CCCXXXVII, quam præsenti CCCXXXVI, accidisse obitum Arij possumus opinari.

[5] Eadem ante Theophanem manifeste docuerunt citatus a Baronio Socrates uti & Sozomenus: [certe post synodum Tyriohierosolymitanam:] prior quidem, lib. 2 cap. 37 & 38; Arium, a synodo Hierosolymitana absolutum, Alexandriam reversum esse; ac totam denuo civitatem perturbasse; ideoque rursus CPolim evocatum ab Imperatore, præsidente tunc illius urbis Ecclesiæ Alexandro, qui jam pridem Metrophani successerat. Posterior item lib. 2, cap. vero 29, his utitur verbis: Post synodum Hierosolymitanam Arius in Ægyptum se contulit. Sed cum Alexandrina Ecclesia communicare ei renuisset, denuo venit CPolim: ubi causam suam, coram Imperatore iterum discussam, multa mentitus, obtinuisse hominibus quidem visus est, orante vero Alexandro episcopo, scelerum suorum pœnas divinitus dedit.

[7] Sed mallet Valesius ex Athanasio, quem hic sibi ducem præcipue sequendum elegit; quam e Socrate aut Sozomeno, [idque ostenditur etiam ex Athanasio,] quos in rebus Pauli CPolitani narrandis multa peccasse causatur; eadem doceri. Quamobrem audiamus & Athanasium. Attamen prius quærere lubet, quid peccaverint Socrates ac Sozomenus in Paulo, quod ex Athanasio emendatius dabit Valesius. Viderunt illi, æque ac ipse Valesius, scripta Athanasii & quidem magis pura, quam nunc sint, utpote qui seculo post Athanasium dumtaxat uno floruerunt. Socrates certe illa habuit & examinavit & sua inde emendavit. Ita declarat ipse lib. 2 cap. 1; fateturque se, Rufini historiam, in temporum notatione longe a vero aberrantem, in libro suo primo & secundo conscribendo secutum prius fuisse. At vero inquit; postea cum Athanasii libros nacti essemus, in quibus ille suas calamitates deplorat, & qua ratione per calumniam ac fraudem Eusebianorum in exsilium missus fuerit, exponit: satius esse duximus, ei, qui mala ipsa perpessus esset, fidem habere quam aliis. ideoque necesse nobis fuit, primum ac secundum hujus operis librum (pertingunt illi ultra mortem Pauli CPolitani) ex integro dictare; ac denuo correctum emittere. Hinc credibile fit, non tam multa peccasse in Paulo Socratem, atque arguit Valesius, quæ corrigi ex Athanasio nunc melius possint, quam potuerint olim, uno dumtaxat seculo post Athanasij mortem, ab homine erudito, qui data opera & diligentia incubuit in talem correctionem; aliaque monumenta illam ad rem habuerit, quæ temporis longinquitate ac voracitate absumpta, nunc amplius non extant.

[8] Audiamus modo, ad votum Valesii, Athanasium. Inserit ille Epistolæ suæ de Synodis, [ejusque loquendi formulis,] admodum prolixæ, tomo 1 pag. 686, epistolam synodicam concilii Hierosolymitani sæpe dicti, continentem tales loquendi formulas, quæ cuilibet græce scienti significabunt, Arium tempore istius concilii adhuc vixisse; quamdiu aliunde non constabit, ante mortuum fuisse. Talis formula est, οἱ περὶ Ἄρειον, id est, si verbotenus explices, qui circa Arium sunt; si vero apta latinitate dones, erunt socij aut asseclæ Arii: qui dum ipsi in vivis sunt, plerumque supponitur & illum vivere, cujus socii dicuntur esse. Athanasius certe, qui τοὺς περὶ Εὐσέβιον passim intelligit socios Eusebii adhuc viventis; ubi de iisdem post mortem Eusebii loquitur, fere mutat phrasin, vocatque τοὺς Εὐσεβίου ἑταίρους vel τοὺς κληρονόμους τῆς ἀσεβείας τοῦ Εὐσεβίου, ut in Narratione de concilio Nicæno; & in Epistola ad Solitarios. Addi his potest, quod similes formulæ, per periphrasim, frequenter sonent Græcis illam solam personam, quæ quarto casu exprimitur. Atque ita, οἱ περὶ Ἄρειον, οἱ ἀμφὶ Ἄρειον· (hæc enim eodem redeunt) est solus Arius, uti οἱ περὶ, vel ἀμφὶ Σωκράτην, simpliciter explicatur, Socrates.

[9] Audi Joannem Scapulam linguæ Græcæ peritum atque accuratum interpretem, si quis est alius. [contra Valesium interpretandis,] In Lexico suo, verbo περὶ, ita loquitur: Περὶ, cum accusativo personæ, præcedente articulo, interdum sumitur pro eo aut ijs, qui sunt circa aliquem, id est, ipsum circumstant, ut solent amici aut etiam ministri; ut, οἱ περὶ Σεβαστὸν, ministri Augusti. Interdum periphrasin facit, ut οἱ περὶ Σωκράτην, Socrates. Neque ignoravit hos loquendi modos Valesius. Interpretatur enim ipsemet in Socrate ac Sozomeno suo istiusmodi phrases tum pro sola persona, quæ casu quarto exprimitur; tum pro illa & sociis simul. Socrates libro 2, capitis 2 initio, sic scribit: Οἱ περὶ Εὐσέβιον τὸν Νικομηδέα, καὶ Θέογνιν Νικαίας ἐπίσκοπον. Etsimpliciter ea sic transfert Valesius; Eusebius Nicomediensis & Theognis Nicænus episcopus. In titulo autem istius capitis eamdem formulam ita interpretatur; Eusebius Nicomediensis cum suis. Item hæc Sozomeni lib. 2 cap. 29: οἱ ἀμφὶ τὸν Εὐσέβιον, τὸν Νικομηδείας ἐπίσκοπον. Eusebius Nicomediensis episcopus & qui cum illo erant.

[10] Dum in his Valesius illud, τοὺς περὶ Εὐσέβιον, explicat sive pro Eusebio solo, [& ab ipso alibi sic interpretatis] sive pro ipso & sociis ejus, intelligit Eusebium adhuc vivere: cur non idem intelligat, dum legit τοὺς περὶ Ἄρειον; certe nihil est in contextu Græco, quod aliud ibi suadeat, aliud hic. Quod si etiam demus Valesio, verba illa posse, imo & debere, accipi pro solis Arii sociis; quo pacto inde concludet, Arium jam tum fuisse mortuum? Poterat Arius vivere, & soli socii ejus recipi in communionem Ecclesiæ. Aliunde igitur prius constare mihi aut monstrari debet, Arium tunc vita functum fuisse, quando Hierosolymis Ariani in Ecclesiam recepti sunt; quam id significare mihi formula illa possit.

[11] Verum cur hæc tam operose agimus, ubi Athanasius ipse possit videri formulam τοὺς περὶ Ἄρειον explicandam suscepisse, [sicut ab Athanasio.] dum epistolæ synodicæ quam Hierosolymis congregati Ariani scripserunt, mox subjungit hæc sua clarissima verba: Γράφοντες, δεῖν δεχθῆναι Ἄρειον καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ. Scribunt Eusebiani, debere recipi Arium & qui cum illo sunt. Ubi sine ambagibus dicitur Arius debere recipi æque ac socii ejus, atque adeo concludere oportet, Arium tunc æque in vivis fuisse ac ejus socios. Non minus clare idem significant, paulo post in eadem Athanasii Epistola Eusebiani, in sua Professione fidei, quam publicarunt in concilio Antiocheno, relatam ab Athanasio: in qua episcopi, qui in illo concilio sedebant, affirmant (fatente ipso Valesio) se Arium ideo suscepisse in communionem, quod fidem ejus rectam esse, comperissent, Quem susceperunt in communionem? Arium: vivumne, an mortuum? Verba Græca sunt; αὐτὸν (Ἄρειον) προσηκάμεθα. Arium suscepimus: non utique umbram ejus. Addo ex Theophane pag. 25, quod Ariani in concilio Tyriohierosolymitano, postquam condemnarant absentem Athanasium, Ario & Euzoio communicarunt, Ἀρείῳ δὲ καὶ Εὐζωίῳ συγκοινωνήσαντες. An & Euzoius jam tum mortuus erat?

§ II Objecta Valesii contra explicationem datam.

Quid quæso, ad præmissa Valesius? Multa quidem, quæ videre est libro ejus secundo Observat. in Socratem ac Sozom. cap. 2, [Objectio prima, jam refutata,] quæque huc fere reducuntur, quod in illa Synodica Tyriohierosolymitana, aliisque textibus adductis supra, non Arius ipse in communionem receptus esse dicatur; sed, οἱ περὶ τὸν Ἄρειον, id est Arii asseclæ, presbyteri scilicet & diaconi civitatis Alexandrinæ, qui Arium secuti fuerant. Confer hæc, lector, cum productis probationibus nostris, & considera, quam nulla responsio hæc sit. Pergit ibidem Valesius: Certe idem Athanasius, alibi de hac synodo loquens, perpetuo dicit, τοὺς περὶ Ἄρειον, & τοὺς Ἀρειανοὺς, in ea susceptos fuisse. Quid igitur? An non Athanasii verba sunt, quæ paulo ante citavi, δεῖν δεχθῆναι Ἄρειον καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ; Dicit porro: [idem secunda,] Ex epistola synodica concilii Jerosolymitani satis aperte colligitur, episcopos, non de Ario ipso, sed tantum de Arii gregalibus locutos esse. Scribunt enim in illa epistola, se litteras imperatoris Constantini accepisse, quibus ipsos hortabatur, ut pacem & concordiam in Ecclesia resarcirent, utque Arii sodales & sectatores placido & pacato animo susciperent; quorum rectam & sinceram esse fidem, tum viva ipsorum voce, tum libello sibi ab ipsis porrecto, cognoverat. Quem quidem libellum Constantinus suis ad synodum litteris subjecit.

[13] Sit ita; excepto tamen, quod episcopi isti, non de Ario ipso, sed tantum de gregalibus Arii locuti sint. Textus Epistolæ synodicæ græcus per se confutat talia; simpliciter dicens, δέξασθαι τοὺς περὶ Ἄρειον. Quod neque excludit Arium; neque significat, gregales ejus tantum admittendos esse: multo minus significat, Arium jam tunc fuisse mortuum. Sed sequamur Valesium. Ex præmissa positione sua infert, [tertia,] primo: Quod si illic de Ario Constantinus & episcopi illi loquerentur, cur Constantinus Arium postea CPolim evocasset, ut de ejus fide inquireret, idque post Synodale judicium, & post ipsius suffragium?

[14] Dicam. Quia Athanasius, cum suis fugiens e concilio Tyrio, pessimas Eusebianorum machinationes Constantino detexerat; qui ea de re jussit, totum concilium Hierosolymis CPolim venire, quamquam pauci tantum, iique selecti Eusebiani venerint; novisque calumniis obruentes Athanasium, instigarint Principem, ut eum exsulare Trevirim jusserit. Quid miri, si cum illis citaverit etiam Arium ipsum? Ad hæc, inaudierat Imperator, Arium a synodo Alexandriam & in Ægyptum cum suis profectum, & ab orthodoxis ibi in communionem non admissum, turbasse omnia. Quo potiori modo sedasset Imperator provinciam, quam evocando auctorem tumultuum? Tertio, ut prius viva Arianorum voce, atque etiam scripto, cognoverit Constantinus illorum, ut putabat, orthodoxiam; audiens deinde quæ facta fuerant in synodo Tyria, merito potuit Arium denuo citare, recognoscere illius mentem, eamque ut jure jurando confirmaret, exigere.

[15] Infert ex eadem positione sua Valesius, secundo: [quarta,] Cur Alexander episcopus CP. Arium post hæc in ecclesiam admittere recusasset, qui celeberrimæ synodi judicio in communionem admissus fuerat, & Imperatoris judicio comprobatus? Quia ex Athanasio, qui e manibus conjuratorum in illa synodo vix salva vita elapsus, Constantinopolim venerat, non poterat Alexander non didicisse, quam violenter fraudulenterque ibi omnia, ad opprimendum Athanasium & orthodoxam fidem, acta essent; prout illa idem Athanasius loco non uno explicat tum in aliis scriptis suis, tum in Apologia, quæ vulgo inscribitur secunda, vel contra Arianos. Ex quibus etiam patet, quam non fuerit celeberrima synodus illa Tyria, uti eam Valesio lubet prædicare; sed potius famosa aut famosissima, propter conspirationem multorum; qui in illa orthodoxos circumvenire conati, sus deque verterunt omnia.

[16] [quinta,] Nondum absolvit Valesius. Dicit enim: Athanasius testatur, se consultum fuisse a Serapione, de quadam quæstione, quæ in Ægypto orta fuerat; utrum Arius in communione & pace Ecclesiæ diem extremum obiisset. Negat id Athanasius. Quod si Arius ab Hierosolymitano concilio ad pacem & communionem Ecclesiæ admissus fuisset, numquam profecto id negasset Athanasius, nec Serapion id ignorare potuisset. Neque enim obscura fuit fama synodi Hierosolymitanæ; sed longe omnium celeberrima, & cum Nicæna synodo comparanda, si Eusebio credimus. Credamus Eusebio, celeberrimam fuisse synodum illam, sed ratione circumstantiarum: quia evocata fuit Hierosolymam ab Imperatore ad encænia novi templi, ab ipso ædificati, illic celebranda: quia convenere ea de causa, præter evocatos e synodo Tyria, plures aliunde episcopi: quia simul celebrabantur tricennalia Constantini; & innumerabilis eodem confluxerat populorum multitudo. At vero celeberrimam, aut etiam celebrem, fuisse synodum, ratione rerum, in illa tractatarum, ad fidem orthodoxam pertinentium, neque Eusebius dicit, nec sustinere Valesius, si foret in vivis, auderet. Sed propius ad rem propositam. Si Arius ab Hierosolymitano concilio ad pacem & communionem Ecclesiæ admissus fuisset; numquam id negasset Athanasius. Neque vero id negavit. Negavit tantum, in communione & pace Ecclesiæ diem extremum obiisse. Quod sane aliud est, quam negare, ipsum ab Hierosolymitano concilio ad pacem & communionem Ecclesiæ admissum fuisse.

[17] [sexta,] Sed nondum finis Valesio afferendi tam parum apta in causa tam gravi. Postremo, inquit, Athanasius in Epist. ad Serapionem, mortem Arii commemorans, ait; se quidem tunc temporis non adfuisse Constantinopoli, cum Arius e vita sublatus est; sed Macarium presbyterum, qui illic aderat, cuncta ad ipsum scripsisse. Quid tum? Atqui Macarius, presbyter Athanasii, fuit in urbe CPoli eo tempore, quo Eusebiani, conjuratione facta cum Meletianis adversus Athanasium, de lineæ vestis canone eum apud Constantinum imperatorem accusarunt. Quid deinde? Nec post id temporis Macarium illum Constantinopolim venisse legimus. Quæro ego ex Valesio, legeritne, Macarium illum inde recessisse. Quæro, an legerit, illum post id temporis non rediisse CPolim. Quæro denique, an non potuerit Macarius CPoli diu post mansisse, aut postliminio illuc revertisse, sic ut nullus scriptorum id de Macariomemoriæ prodiderit; cujus una alterave actio nisi per Athanasium posteritati innotuisset, ignotissimus nunc foret totus Macarius iste. Atque hæc ad stabiliendum sententiam nostram de morte Arii, post concilium Tyriohierosolymitanum obita, contra opinionem Valesii, sufficiant; quamquam non desint alia, quæ in uberiorem probationem afferri possint. Videamus nunc duo certissima argumenta, quibus Valesius præsumit, se evicturum, interiisse Arium ante prædictum concilium, ac Paulum ante illud successisse Alexandro in episcopatum CPolitanum; aut saltem vivente adhuc Constantino magno.

§ III. Duo Valesii argumenta, quibus Paulus adstruitur ante Tyriam synodum episcopus fuisse, refelluntur.

Primum istorum argumentorum certissimorum, est; quia Paulus subscripsit depositioni S. Athanasii in concilio Tyrio anno CCCXXXV. Sit ita tantisper. [Qui subscribunt in conciliis] Ergone episcopus tunc fuit Paulus? Non magis id sequitur, quam quod episcopus fuerit Alexander CPolitanus tempore concilii Nicæni, vivente adhuc (uti hic ex dictis ad diem IV junii suppono) Metrophane episcopo; pro quo interfuit concilio isti, & subscribere potuit, nondum episcopus. Uti enim Metrophanes, CPolitanus, seu potius Byzantinus tunc episcopus, præ gravi senio accedere Nicæam non potuit, ideoque pro se Alexandrum presbyterum suum eo misit: [non sunt ipsi necessario episcopi,] ita pariter factus deinde episcopus ejusdem urbis Alexander, præ grandæva ætate accedere Tyrum, multo longius dissitam (erat enim tunc Alexander plusquam nonagenarius) non potuerit; ideoque, pro se Paulum presbyterum suum eo miserit; atque is, si ita vis, subscripserit depositioni Athanasii.

[19] At, inquit Valesius, si ita est; non ipse Paulus Athanasium damnasse dicendus est, sed potius Alexander, [uti nec Alexander fuit in synodo Nicæna.] cujus vices gerebat Paulus. Quis vero id credat de Alexandro CPolitano episcopo, eum condemnationi Athanasii subscripsisse? Sed eadem argumentatio æqualiter commonstrat, neque Paulum (ut detur ipsum jam tum fuisse episcopum) subscripsisse. Quis enim id credat de Paulo CPolitano episcopo; eum condemnationi Athanasii subscripsisse? Quippe qui non minus acriter contra Arianos pro fide Nicæna pugnans, ab Athanasio stetit, quam Alexander: plus vero quam Alexander ea de causa passus fuit, nempe exilia, carceres, inediam, vincula, mortem ipsam. Si igitur suspicio talis subscriptionis cadere non potest in Alexandrum; neque potest in Paulum cadere.

[20] Jam vero unde habet Valesius, Paulum concilio Tyrio interfuisse? [Paulum synodo Tyri interfuisse,] Quia subscripsit in illo depositioni Athanasii; uti legitur in epistola synodica Orientalium apud Sardicam episcoporum, id est Eusebianorum, qui e Catholico Sardicensi concilio se subduxerant metu condemnationis, fugientesque Philippopolim, ibi inter se synodicam illam conceperunt; quæ ex meris mendaciis & falsis criminationibus consuta est contra orthodoxos illos episcopos, qui Eusebianis præcipue resistebant, Athanasium, Alexandrinum; Marcellum, Ancyranum; Asclepam, Gazensem; Lucium, Adrianopolitanum; Paulum, CPolitanum aliosque. In illa quippe synodica calumniantur Athanasium, quod juxta Deum sacrilegus, propriis manibus comminuerit poculum, Deo & Christo dicatum, ipsumque altare venerandum confregerit &c. Accusatus præterea fuerit, de injuriis, violentia, cæde, atque ipsa episcopi internecione: Marcellum, [non probat synodica pseudo-sardicensis,] quod nudi ab ipso ad forum tracti fuerint presbyteri; consecratum Domini corpus, ad eorum colla suspensum, palam publiceque profanaverit; virginesque sanctissimas, Deo dicatas, publice in foro mediaque in civitate, concurrentibus populis, abstractis vestibus, horrenda fœditate nudaverit: Asclepam, quod altare comminuerit, multasque seditiones effecerit: Lucium, quod sacrosanctum sacrificium canibus projiciendum jusserit.

[21] [ex mendaciis Eusebianorum confuta,] Talia qui sanctis illis episcopis, Nicænæ fidei defensoribus, in catholica Sardicensi synodo laudatis, audent impingere; cur vereantur de Paulo episcopo CPolitano mentiri; quod Athanasii depositioni interfuit, manuque propria sententiam scribens, cum ceteris eum etiam ipse damnavit? Pejora certe de illo in eadem synodica fingunt, imputantes ei, nefario homini ac perdito…. mille homicidia, quæ altaria ipsa humano sanguine coinquinaverunt; nec non interfectiones fratrum extinctionesque gentilium. Notandum præterea est, usitatum fuisse Eusebianis illorum temporum, suis mendaciis nomina orthodoxorum virorum subscribere, ad imponendum Catholicis minus cautis. Id me docet Epistola synodica concilii Alexandrini, [suis litteris Orthodoxorum nomina subscribere consuetorum.] omnibus ubique Ecclesiæ Catholicæ episcopis inscripta; quæ refellens crimina, Athanasio perperam objecta, sic monet sub finem rogatque Episcopos: Ne igitur posthac illis (Eusebianis) aurem præbueritis, si denuo ad vos scribant contra Athanasium episcopum. Quidquid enim ab illis proficiscitur, falsum est, etiamsi nostra Ægyptiorum episcoporum nomina epistolis suis adscribant. Certum enim est, non nos eos esse, quorum nomina in scriptis subjiciunt.

[22] [Alterum Valesii argumentum probat,] Alterum Valesii argumentum, quamvis & hoc certissimum putet; non probat, quod ipse per primum probare intendebat; Paulum tempore synodi Tyriæ fuisse episcopum; aut fuisse saltem vivente adhuc Constantino magno, qui paulo minus biennio post synodium illam superfuit. Desumitur illud Valesio ex Athanasii epistola ad solitarios, non procul ab initio, ubi Pauli exsilia recenset, scribentis, Paulum a Constantino primum relegatum fuisse in Pontum. Fateor: verum inde concludi non potest, episcopum tunc fuisse Paulum. Præter episcopos enim etiam presbyteros aliosque Ecclesiasticos temporibus illis, imperante adhuc Constantino, in exsilium deportatos fuisse, curantibus Eusebianis, certum est. Hos inter, fuerit tunc etiam Paulus, nondum episcopus. At vero locus iste Athanasii, inquit Valesius, de Paulo adhuc presbytero, [vivente Constantino] intelligi nullo modo potest. Etenim in dicta ad Solitarios epistola Athanasius omnes ab initio recenset episcopos orthodoxos (malim credere, recensere aliquot tantum ex præcipuis Nicænæ fidei defensoribus) quos Ariani ex suis sedibus expulerant. Ac primo quidem loco nominat Eustathium Antiochenum; deinde Eutropium, Euphrationem, Cymathium, Asclepam, Cyrum, Diodorum, Domnionem, Hellanicum, Marcellum. Postremo de Paulo ita scribit, uti infra legemus; [Paulum fuisse Episcopum.] postquam notavero; quod illi quidem omnes erant episcopi, quando citatam Epistolam suam scripsit Athanasius; sed hic non dicit, tales fuisse omnes, quando primum exsulare jussi sunt. Certe Paulum tunc non fuisse episcopum, vel ex eo colligi videtur posse, quod postremo annumeretur loco; quem alioquin pro gradu dignitatis suæ post Antiochenum Patriarcham, ante reliquos episcopos nominari convenisset.

[23] Legamus nunc quæ scripsit Athanasius de Paulo, [Textus Athanasii;] primum græca, postea ex versione ipsius Valesii latina. Περὶ δὲ Παύλου, τοῦ τῆς Κωνσταντίνου πόλεως ἐπισκόπου, νομίζω μηδένα ἀγνοεῖν. Ὅσῳ γὰρ ἐπιφανὴς πόλις, τοσούτῳ καὶ τὸ γενόμενον οὐ κέκρυπται. Καὶ κατὰ τούτου τοίνυν πρόφασις ἐπλάσθη· καὶ γὰρ κατηγορήσας αὐτοῦ Μακεδόνιος, νῦν Ἐπίσκοπος ἀντ᾽ αὐτοῦ γενόμενος, παρόντων ἡμῶν κατὰ τὴν κατηγορίαν, κεκοινώνηκεν αὐτῷ, καὶ πρεσβύτερος ἦν ὑπ᾽ αὐτὸν τὸν Παῦλον. Καὶ ὅμως, ἐπειδὴ Εὐσέβιος ἐπ᾽ ὀφθαλμίᾳ θέλων ἁρπάσαι τὴν ἐπισκοπὴν τῆς πόλεως (οὕτω γὰρ καὶ ἀπὸ Βηρυτοῦ εἰς τὴν Νικομήδειαν μετῆλθεν) ἔμεινεν πρόφασις κατὰ Παύλου. καὶ οὐκ ἠμέλησαν τῆς ἐπιβουλῆς, αλλ᾽ ἔμειναν διαβάλλοντες. Καὶ τὸ μὲν πρῶτον εἰς τὸν Πόντον ἐξωρίσθη ὑπὸ Κωνσταντίνου. (Hactenus dicta, citantur a Valesio; quæ subjicio, sequuntur apud Athanasium) τὸ δὲ δεύτερον παρὰ Κωνσταντίου, δεθεὶς ἁλύσεσι σιδηραῖς, εἰς Σίγγαρα τῆς Μεσοποταμίας ἐξωρίσθη· καὶ ἐκεῖθεν εἰς τὴν Ἔμισαν μετηνέχθη· καὶ τὸ τέταρτον εἰς Κούκουσον τῆς Καππαδοκίας περὶ τὰ ἔρημα τοῦ Ταύρου.

[24] “De Paulo CPolitano episcopo, nemini arbitror ignotum esse. [interpretatio Valesii,] Quanto enim clarior civitas, tanto minus factum celari potuit. Etiam huic quoque crimen objectum est: idque falsum fuisse, vel inde colligas, quod qui illum reum fecit Macedonius (qui nunc illius loco episcopus est ordinatus) nobis in ea accusatione præsentibus, cum reo suo, cujus presbyter erat, communicavit. Sed quoniam Eusebius illuc oculos suæ cupiditatis adjecerat, episcopatum illius urbis rapere festinans (eodem enim modo a Beryto transiliit Nicomediam) mansit nihilominus criminatio adversus Paulum: [cui nullum inde subsidium,] nec ab insidiis destiterunt Eusebiani; sed perseverarunt in calumniando. Et primum quidem a Constantino in Pontum relegatus est Paulus”. (Hic desinit interpretatio Valesii: sequitur autem apud Athanasium) “Secundum, a Constantio, ferreis catenis vinctus, in Singara urbem Mesopotamiæ deportatus fuit; indeque translatus est Emesam; ac tandem quartum, Cucusum, Cappadociæ urbem, circa Tauri montis deserta.”

[25] Hic velim notari, præmissum Athanasii contextum in duo membra partiendum, [si duo distinguat membra:] quæ omnino disparata sunt. Primum continet accusationem Paulo intentatam a Macedonio, aliorum deinde suggestione continuatam. Alterum enumerat ordine exsilia Pauli, nullo respectu ad prædictas accusationes: neque verbulum habet, quod innuat, cui potissimum exsilio illæ causam dederint, primone, sub Constantino; an alteri, sub Constantio. Quod primum primo loco ponatur, id ordo temporis requirit; non, accusatio Macedonii; quasi ea præcesserit exsilium primum; quod falsum esse deprehendetur, ubi annus, quo sedem Paulus episcopalem conscendit, fixus fuerit. His observatis, nescio quid Valesius in rem suam e citatis Athanasii verbis eruere possit. Audiamus ipsum, ita concludentem: Ex hoc loco, manifeste, inquit, colligitur, Paulum jam tum episcopum fuisse, cum a Macedonio accusatus est impulsu Nicomediensis Eusebii. Id autem factum esse regnante adhuc Constantino magno, docet ipse Athanasius; cum ait, se tum præsentem fuisse CPoli. Atqui Athanasius non nisi post synodum Tyri venit CPolim, cum se factione inimicorum in concilio illo opprimi videret: nec post id temporis CPolim venit, Eusebio Nicomediensi superstite.

[26] [nec probat quod præsumit.] Ita Valesius: cui pleraque conclusionis suæ concedo vera esse; atque etiam illud, quod Paulus jam tum episcopus fuerit, cum a Macedonio accusatus est impulsu Eusebii Nicomediensis episcopi, præsente Athanasio. At vero quod ipse Athanasius (aut alius quivis) doceat, id factum esse regnante adhuc Constantino magno, nec mihi verum est, nec probare Valesius potest. Nam quod Athanasius, tum præsens fuit CPoli, quando Macedonius Paulum accusavit; non significat; nec inferri inde potest; Constantinum magnum tum etiam imperasse. Imo vero inquit Valesius; quia imperante adhuc Constantino Athanasius venit CPolim post synodum Tyriam, nec post id temporis eo venit, Eusebio Nicomediensi superstite. Atqui hoc ipsum est quod credere nequeo, & probari velim. Inquies: Nusquam legitur illum eo revertisse. Inquam ego, nusquam etiam legitur, illum eo non revertisse. Quanta ab illo tempore, quo post concilium Tyrium CPolim venit, usque ad Eusebii obitum, gessit Athanasius, quæ a nullo scriptore, litteris consignata sunt! Potest interim ab exsilio Trevirensi, post mortem Constantini Magni, revertens Alexandriam, transisse CPoli: idque reipsa factum esse anno CCCXXXVIII, opinantur viri graves. Nos putamus, ex sententia nostra necessario consequi, Athanasium anno CCCXL CPoli præsentem fuisse. Atque hæc sufficiant ad argumenta Valesii, quantumvis ei certissima sint, infirmanda. Quid adferant pro determinando stabiliendoque anno creationis Paulinæ illi, qui Athanasium anno CCCXXXVIII CPolim reducunt, præsentemque tunc in accusatione Macedoniana fuisse autumant, inspiciamus.

§ IV. De Hermantii & ejus sequacium sententia.

[Inter plures quæstiones primaria est de anno,] Ad clariorem indicatæ sententiæ cognitionem, juvabit notare, plures hic agitari quæstiones chronologicas, quæ aliquam habent connexionem inter se. Primaria est de anno, quo Alexander episcopus CPolitanus mortuus sit, eique successerit Paulus. Altera inquirit in tempus, quo S. Athanasius CPoli coram audivit accusari Paulum episcopum a suo presbytero Macedonio. Tertia spectat annum, quo synodus Alexandrina episcoporum ferme centum congregata fuit in causa Athanasii, pro illoque præclaram conscripsit apologiam. Quartam adde super anno, quo Julius Papa synodum Romæ tenuit in causa ejusdem Athanasii. Quæstiones hæ ita dependent aliæ ab aliis, ut ex unius præsertim primariæ certa decisione, atque epochæ ejus definitione, reliquarum epochæ firmari quoquo modo posse videantur. Sed talis definitio, [quo Paulus Alexandro successit in episcopatu CPolitano.] hic opus & labor est. Interim pro nulla omnium quæstione auctoritas directa majorque militat, quam pro primaria, de obitu Alexandri, quem dixi aSocrate, Sozomeno & aliis diserte affigi anno CCCXL. Verum istorum auctoritatem nihili hac parte faciunt deseruntque, non tantum Valesius, sed omnes illi quoque, qui Hermantium sequuntur, affigentes præsentiam Athanasii in accusatione Macedonii contra Paulum, jam tum ut putant episcopum, anno CCCXXXVIII.

[28] Magni equidem facio eruditionem & auctoritatem ita opinantium; [Putamus nos, anno 340:] non tamen tanti ut assentiar. Annum, quo obiit Alexander & successit Paulus, definiunt CCCXL, Socrates, ut jam dixi, postquam scripta Athanasii nactus, inde Historiam suam correxit; item Sozomenus & alii recentiores multi cum Baronio. Illo posito, consequitur, Athanasium ante illud tempus accusationem Macedonii contra Paulum episcopum Constantinopoli audire non potuisse: & reliquæ quæstiones, isti chronologiæ nostræ non difficulter accommodabuntur. Qui statuunt, Athanasium anno CCCXXXVIII Constantinopoli interfuisse accusationi sæpe dictæ, aliud argumenti non habent, quam quod is illo anno rediens ab exsilio Trevirensi Alexandriam, potuerit CPoli transiisse, & accusationi illic tunc adfuisse: nec sibi apparere dicunt, quo alio tempore id factum esse possit. Ex hac sententia, in solis conjecturis (nemo enim unus scriptor idoneus id asserit) fundata, inferunt Paulum tunc episcopum CPolitanum extitisse.

[29] Nos ut conjecturis aliquid demus, quamvis probari aliunde non possint, [opinantur alii ex meris conjecturis, ante annum 338.] supponamus transiisse tunc CPoli Athanasium: sed simul quærere liceat, num illic tunc etiam præsens fuit Paulus. Scimus, Paulum æque ac Athanasium Constantini Magni jussu CPoli in exsilium abiisse, alterum in Gallias, alterum in Pontum. Scimus item, sub annum CCCXXXVIII rediisse Athanasium ab exsilio suo, nescimus id de Paulo nominatim; & si rediit etiam, nescimus tamen priorne an posterior Athanasio CPolim venerit. Ubi evicerint istius sententiæ assertores, prius Athanasio CPolim venisse Paulum, aut illum ibi invenisse; quæram porro; unde ipsis constet, Paulum tunc fuisse episcopum; quem plures cum Socrate & Sozomeno statuunt, ad illam dignitatem promotum non fuisse ante consulatum Acindyni atque Proculi, seu annum Christi CCCXL. Nullum, opinor, asserti sui testem antiquum proferent: atque adeo, ut concederentur ipsis prædicta omnia; quæstio quæ vertitur, eodem adhuc loco esset; quo nempe anno Paulus suum orsus sit episcopatum. Possent secundum præmissas conjecturas suas, dicere, anno CCCXXXVIII præsente Athanasio CPoli, omnino fuisse episcopum, quia Macedonius accusabat episcopum non presbyterum tantum; & eodem tempore cum eodem suo episcopo communicabat.

[30] Verum dic amabo, quando primum Paulus in exsilium missus fuit, & quando cœpit episcopus esse? [Quando Paulus primum cœperit exsulare,] Post concilium Tyrium scitur, Athanasium CPolim venisse & a conciliabulo Eusebianorum illic mox coacto, suggestum esse Constantino, ut quem illi medio tolli cupiebant, saltem deportari in exsilium juberet. Quid si eodem tempore Paulus quoque debuerit exsulare in Pontum? Jam tum enim Eusebianis suspectus fuerit, tamquam defensor Nicænæ fidei, & fidelis magni Alexandri, CPolitani tunc episcopi eamdem fidem propugnantis, discipulus, populoque orthodoxo carus; quem propterea timere poterant, ne Alexandro, jam seni, in episcopatu, quem animo suo sibi designabat Eusebius, brevi succederet. Certe nisi occasione hujus conciliabuli Paulus, a Constantino magno missus in Pontum sit; discere cupio, quo alio tempore prudenter credi possit, missum fuisse. Non enim solebat Constantinus ignominia aut pœna afficere presbyteros, saltem in quæstione fidei, [quando episcopus esse.] nisi de consilio episcoporum: hi autem deinceps usque ad mortem Constantini non sciuntur coram ipso aut alibi, saltem hac super causa congregati fuisse. Si tamen tardius proscriptum velis Paulum, non obsto. Dic modo quando? Taces? Si ante obitum Alexandri episcopi proscriptus fuit, non potest tunc episcopus fuisse. Si post obitum ejus; designa tempus, quo obierit ipse Alexander: quod æque difficile est in illorum sententia; atque est designare principium episcopatus Pauli. Nos utrumque remittimus ad annum CCCXL.

[31] [Num anno 336.] Sed insistamus opinionibus Hermantii, quem nonnulli sequuntur, dicentis in vita S. Athanasii, libro 4, initio cap. 21. Cogimur mortem Alexandri componere cum hoc anno CCCXXXVI, & exitu Augusti, quoniam Græci ejus festum agunt die XXX & latini XXVIII istius mensis. Sed hi dies ad determinandum obitus annum certum, nihil faciunt. Valeat tamen Hermantio tantisper sua ista opinatio, tametsi testem non habeat; Paulum eodem anno mox creatum Alexandri loco fuisse episcopum (utique tamen non absque scitu & consensu Constantini) & ab eodem Constantino paulo post jussum esse exsulare in Pontum. At vero quis credat, sagacissimum juxta ac religiosissimum imperatorem, fraudes hæreticorum in probroso Arii interitu paulo ante obitum Alexandri probe doctum, indeque animo suo constituentem revocare ab exsilio Athanasium; octo mensium spatio, quibus Alexandro episcopo in illa opinione supervixit; Paulum, tota urbe gratiosum orthodoxumque presbyterum, [Id improbabile,] & creasse episcopum, & amandasse mox in exsilium, nullo hujus rei mentionem faciente, nullo ordinationem episcopalem Pauli, pro hoc tempore, aut causam subitanei exsilii exsiliumve ipsum prodente? Quamobrem fuerit exsul sub Constantino Paulus, quocumque vis tempore, sed presbyter tantum ordinatus, non episcopus. Certe exsulem sub Constantino fuisse, prodit Athanasius.

[32] [& non asseritur ab Athanasio,] Concedamus assertoribus illis adhuc plusculum, & audiamus Hermantium denuo dictæ sententiæ (ita puto) principem. In elucidationibus ad vitam S. Athanasii lib. 4. cap. 21, scribit sua lingua hoc sensu: Id quod nos cogit affigere mortem S. Alexandri, episcopi CPolitani, anno CCCXXXVI, non tam est auctoritas Theodoreti, qui illam vivente Constantino accidisse ponit; quam S. Athanasii, docentis, S. Paulum, Alexandri successorem, in exsilium Ponticum ab Constantino magno missum fuisse, rogatu Eusebii, ambientis thronum Ecclesiæ CPolitanæ. Pace Hermantii; non ait Athanasius, Paulum tunc, quando primum adiit exsilium Constantini mandato, successorem Alexandri fuisse. Absolute tamquam novam periodum ordiens ad enumerandas Pauli calamitates, ait; exsulasse illum sub Constantino, neque asserens, episcopum fuisse tunc, neque negans. Nominavit ipsum quidem in præcedenti contextu suo episcopum, non tamen quia talis erat quando exsulabat sub Constantino; sed quia talis erat, quando reliqua subivit exsilia, & præviam ad illa Macedonii accusationem; fueratque talis, quando isthæc scribebat Athanasius, diu post mortem Pauli.

[33] [nec erui e contextu] Ceterum cum præcipua ratio affigendi obitum Alexandri anno CCCXXXVI, Hermantio, uti &sequacibus sit textus Athanasii de exsilio Pauli sub Constantino, [ejus potest;] in quod deportatum fuisse putant, contra ac nos opinamur, jam tum episcopum creatum; inspiciamus penitius textum illum, supra græce & latine productum. Scribit ibi Athanasius in primo membro, se CPoli præsentem fuisse, quando Macedonius accusavit Paulum, & Paulum tunc fuisse episcopum. Tum sic orditur membrum secundum, sine ordine aut respectu, ut ego quidem existimo, ad prædictam accusationem. Καὶ τὶ μὲν πρῶτον εἰς τὸν Πόντον ἐξωρίστη ὑπὸ Κωνσταντίνου. Et primum quidem relegatus fuit in Pontum a Constantino Paulus. Quæro, priusne relegatus fuerit quam contra illum suam instituit accusationem Macedonius; an postea? Utique postea, inquiet Valesius; & recte secundum principia sua. Ponit enim, ut vidimus, paulo post synodum Tyriam, præsente Athanasio CPoli, factam esse accusationem, & hanc Constantino causam dedisse relegandi Paulum. Quibus positis, recte concluderetur, Paulum tunc fuisse episcopum. Sed refellitur, quia tunc vivebat adhuc hæresiarcha Arius, atque adeo & episcopus Alexander, Pauli decessor. Et hac præcipue de causa sub hoc ipsum tempus, quo accusatio ejus, tamquam episcopi, contigisse prætenditur: ipsaque adeo accusatio pro hoc tempore, etiam ex hoc capite convincitur nulla fuisse.

[34] Tillemontius post Hermantium, sustinet quidem cum Valesio, [quem aliqui videntes sibi non favere,] e textu Athanasii male intellecto, Paulum sub Constantino fuisse episcopum: dissentit vero ab eodem, quatenus ille episcopatum Pauli adducit ad annum CCCXXXV, rato non posse Athanasium alio tempore accusationi Macedonianæ contra Paulum episcopum interfuisse; quia, inquit, post id temporis CPolim non venit Eusebio Nicomediensi superstite. Negat id Tillemontius, & tempus invenisse putat, quo redierit Athanasius e Galliis CPolim superstite Eusebio, sæpe dicto anno CCCXXXVIII; & quo communicantem cum Paulo episcopo suo Macedonium viderit. Verum amplius aliquid affirmat Athanasius: non tantum, se vidisse illos inter sese communicantes, sed accusationi quoque eodem tempore Macedonii contra episcopum suum Paulum interfuisse. Παρόντων ἡμῶν κατὰ τὴν κατηγορίαν, κεκοινώνηκεν αὐτῷ. Præsentibus nobis in ipsa accusatione communicavit Macedonius Paulo.

[35] Hæret hic Tillemontius, utque citatum textum accommodet opinioni suæ, [mutandum frustra putant:] censet cum Hermantio mutandum esse: & pro κατὰ τὴν κατηγορίαν in ipsa accusatione, reponendum esse, μετὰ, post ipsam accusationem. Sed cum id faciat nulla auctoritate, contra fidem codicum omnium, tam impressorum, quam manuscriptorum, nec rationem idoneam ad id suadendum afferat; quivis facile intelliget; id excogitatum pro libitu esse, ad fulciendam male sartam opinionem de episcopatu CPolitano Pauli, tempore Constantini magni ante suscepto, quam ab eodem mitteretur in exsilium. Dixi, idoneam textum mutandi rationem non afferre Tillemontium. Talis enim non est; quod modus procedendi extraordinarius fuisset Paulo & Macedonio, si simul communicassent sacris Mysteriis, dum alter alterum publice denuntiabat. Neque id facile, inquit, persuadebitur illis, qui norunt, quo modo temporibus istis procederetur. Fuerit modus ille procedendi extraordinarius; idipsum innuit quoque Athanasius: scivit tamen coram ex visu & auditu, sic factum esse; & affirmanti ei taliter cognita, nemo prudens, quantamvis illorum temporum notitiam habeat, fidem negabit. Perrexerit communicare cum Paulo suo Macedonius, dicam id fecisse, quod accusationem afferret magis e suggestione ac voluntate Eusebianorum, quam sua; sciretque fictam esse uti indicat Athanasius, πρόφασις ἐκπλάσθη.

[36] [nec Philostorgius aut Theodoretus] Citant etiam ad ostendendum, imperante Constantino Alexandrum obiisse, tam Tillemontius quam Valesius, auctoritatem Philostorgii ac Theodoreti: dubito an serio. Tillemontius certe, ubi notasset Alexandri mortem a Theodoreto anteverti Dedicationi CPoleos & anno Christi nati CCCXXX, judicat illum necessario hac parte (dico ego, & ex toto) deserendum esse. Quid enim illi hic fidas, qui libri sui primi cap. 19, unde argumentum desumptum est, tantam rerum gestarum temporumque ignorantiam prodit, ut Eusebium Nicomediensem, nulla Pauli facta mentione, successorem Alexandro faciat imperante adhuc Constantino? Eadem ignorantia laboravit Philostorgius, [hic audiendi sunt.] eumdem Eusebium Alexandro, prætermisso Paulo, substituens; homo pessime Arianus atque impius mendaciorum artifex, uti illum Photius Patriarcha CPolitanus, scripta ejus recensens, non veretur nominare; teste ipso Valesio, Photium citante.

§ V. De tempore quo celebratum sit concilium Alexandrinum in causa Athanasii. Quo item Antiochenum.

[Difficultates objectæ.] Quæ contra stabilitam in præmissis sententiam de obitu Alexandri, & successione Pauli in episcopatum sub consulatu Acyndini & Proculi, anno æræ vulgaris CCCXL, objiciuntur ex rebus ante istum annum gestis; crediderim sufficienter diluta esse. Videndum nunc, an eadem sententia cum gestis sub hoc ipsum tempus aut deinceps conciliari possit. Varia occurrunt quæ difficultatem moveant. Dicent enim aliter sentientes; Ubi nunc invenias tempus, quo Athanasius interfuit accusationi Macedonianæ CPoli contra Paulum episcopum? Quo tempore colloces synodum, in causa Athanasii Alexandriæ celebratam; quam Baronius & plerique scriptores alii collocant anno CCCXXXIX; in cujus epistola encyclica mentio fit Eusebii Nicomediensis, jam tum ad sedem CPolitanam promoti? Quo item tempore colloces concilium, in eadem causa Athanasii Romanum, sub Julio Papa?

[38] [Accusatur Paulus a Macedonio an. 340:] Ad primam difficultatem respondeo, non esse quod tempus accusationis prædictæ diu & operose quæram, aut per conjecturas, ut ipsi, indagem. Stabilito enim prius anno electionis Pauli in episcopum, per legitimam conclusionem infero, id hoc ipso anno CCCXL, non diu post creationem Pauli, certe priusquam Eusebius Nicomediensis in sedem CPolitanam intrusus est, accidisse. Et hoc inficiari nemo potest in supposito, nisi qui Athanasium ausit mendacii errorisve arguere in affirmando id, quod ipse vigilans vidit, audivit, scripsit. Quid moverit Athanasium sub hoc tempus CPolim venire quid rei egerit, quo & quando abierit, frustra quis inquiret aut declaratum volet. Plura hac de re non prodit Athanasius, quam quod præsens vidit audivitque accusationem Macedonii contra Paulum, & utriusque inter se in officiis divinis communicationem. Atque illa ejus præsentia intercessisse debet (& potuit) inter electionem Pauli & celebrationem synodi Alexandrinæ; imo ante intrusionem Eusebii in locum Pauli anno CCCXL. Porro qui cum Hermantio ac Tillemontio docent, Athanasium per hæc tempora bis profectionem instituisse Alexandria Romam, & primam quidem exeunte anno CCCXXXIX (quamvis opinentur, anno CCCXXXVIII Athanasium sæpius dictæ accusationi Macedonianæ interfuisse) fateri certe debent, non defuisse ei tempus, quo minus anno CCCXL potuerit interesse.

[39] Tillemontius in S. Pauli vitam sic commentatur pag. 697, Nota I: Socrates & Sozomenus collocant depositionem S. Pauli, [eodem celebratur synodus Alexandrina,] scilicet jam episcopi, post cædem Constantini junioris, id est anno CCCXL. Verumtamen pro certo tenendum est, quod Eusebius sedem CPolitanam jam occupasset ante celebrationem concilii Alexandrini: quam nemo posteriorem facit anno CCCXXXIX. Legit fortasse Tillemontius vitam S. Athanasii, præmissam a Benedictinis S. Mauri postremæ editioni operum ejus, cognovitque, illos concilium prædictum non tantum affigere anno CCCXL, verum etiam causari longinquitatem itinerum aliaque Athanasii, a reditu e Galliis usque ad concilium illud gesta; quo minus putent, celebrari citius potuisse. Fortius id concluditur secundum nos, qui probavimus, Paulum anno CCCXL, non prius, obtinuisse episcopatum; & scimus ex Athanasio, episcopum fuisse, quando accusatus a Macedonio fuit. Ex quo consequitur, ante annum istum nec episcopatum CPolitanum habuisse Eusebium, nec celebratam esse synodum Alexandrinam, in qua de episcopatu Eusebii CPolitano mentio sit. Conjecturæ, quas habet Tillemontius ad firmandam opinionem suam, leviusculæ sunt, & pleræque nihil officiunt sententiæ nostræ. Nam quod prius celebrata videatur synodus Alexandrina, quam Athanasius a Julio Papa Romam vocatus sit, quodque Pontifex ante synodi Romanæ indictionem multorum testimonia de innocentia Athanasii acceperit; paxque ecclesiæ Alexandriæ nondum ab Eusebianis post reditum Athanasii turbata fuerit: Hæc, inquam, omnia æque conciliantur cum nostra sententia quam cum Tillemontiana, & quidem accommodatius.

[40] Concilio Alexandrino successit Antiochenum. Hoc in Encœniis seu dedicatione templi, [anno sequenti Antiochena.] Dominicum aureum appellati, jussu Constantii imperatoris, Eusebio, tunc episcopo CPolitano suadente, convocatum, nulla dubitatio est, quin Marcellino & Probino Coss. anno CCCXLI celebratum sit, & quidem prope ab initio ejus cœptum. In illo quippe a factione Eusebianorum constitutus est episcopus Alexandrinus, loco Athanasii, Gregorius quidam (non Georgius. Hic enim ad posteriora tempora & secundam Athanasii fugam referendus est.) qui Antiochia cum armato milite Alexandriam pervenit paulo ante Pascha ejusdem anni, quando, vel sub Gregorii adventum, vel paulo post sub festa Paschalia Athanasius Romam navigavit pervenitque; ac, teste Julio Pontifice, permansit annum & menses sex, expectans adventum vestrum (alloquitur Eusebianos) aut volentium venire, Παρέμεινεν ἐνιαυτὸν καὶ ἓξ μῆνας, ἐκδεχόμενος τὴν παρουσίαν ὑμῶν, τῶν βουλομένων ἐλθεῖν.

[41] Hæc profectio Athanasii Alexandria Romam, pro hoc tempore, [Athanasius Romam certo profectus est an. 341,] certa est, ipsomet assertore. Atque hinc commoratio ejus Romana, quam Julius XVIII mensium periodo circumscribit, auspicanda venit, non a profectione, quam anno CCCXXXIX ipsum suscepisse Romam, totoque propemodum anno sequenti commoratum ibidem fuisse, adstruunt post Hermantium alii cum Tillemontio, nulla (ut mihi quidem apparet) alia de causa, quam ut sic inveniant XVIII mensium commorationem Athanasii Romæ. Neque tamen vel sic inveniunt commorationem ejus ibi continuatam, sed interruptam per plures menses, quibus Roma redire Alexandriam, ibi aliquamdiu manere, ac denuo sub Pascha anni CCCXLI reverti Romam potuerit Athanasius. Sed textus Julii talia commenta non debet admittere. Simpliciter sonat, XVIII menses commoratum Romæ Athanasium fuisse, expectantem adventum Eusebianorum: & simpliciter id intelligendum est de commoratione continuata. Quid enim? si quo tempore Athanasius redierat Alexandriam, Eusebiani, qui tunc præcipue expectabantur Romam adventuri, etiam venissent; nonne dictitassent, illusum sibi esse a Julio Papa? certe jactassent Athanasium, rebus suis diffisum, Patrum, a quibus fuerat damnatus, adventum fuga prævertisse. Quæ uti præviderit acumine suo Athanasius, secutura fuisse ex absentia sua; ita ipsum monere prudentia sua debuit, ut ne discederet tunc Roma.

[42] [non item an. 339;] Inepte igitur dispertiunt illi commorationem Athanasii, qua de agimus, in duas diversas; atque ineptius alteram inchoant anno CCCXXXIX, & continuant sequenti. Quomodo enim anno illo expectaverit Romæ Athanasius adventum Eusebianorum, quando non modo nondum erat indictum concilium; sed neque Romam tum vocati erant per litteras Julii, sive Athanasius ipse, sive Eusebiani? Quomodo item adventum Athanasii pro illo tempore Romam, concilies cum hocce Julii in epistola ad Orientales effato? καὶ γὰρ οὐκ ἀφ᾽ ἑαυτοῦ ἐλήλυθεν, ἀλλὰ κληθεὶς καὶ λαβὼν γράμματα παρ᾽ ἡμῶν. Etenim non ipse sua sponte venit Athanasius Romam, sed accersitus, & acceptis litteris a nobis. Quibus, quæso te, litteris? Non aliis quam quas scripsit Julius post adventum Presbyterorum Athanasii Romam, verosimiliter eo missorum Alexandria post celebratam ibi Patrum Ægyptiorum synodum, ut epistolam illi, pro innocentia Athanasii conceptam, ad Julium ferrent, sicut alii eamdem ad alios episcopos tulerunt: prout testatur Athanasius fieri debuisse. Pervenerint igitur Presbyteri Athanasii Romam posteriore anni CCCXL parte; certe pervenerunt eo post Macarium, Martyrium & Hesychium missos ab Eusebianis, & omnino nequeunt eo ante annum istum venisse. Quomodo igitur qui non nisi post illorum adventum per litteras Julii vocatus, Romam venit Athanasius, venire eo potuit anno CCCXXXIX? Quid, quod eodem tempore, quo Romæ jam, ab illis dicitur commoratus fuisse, degebat adhuc Alexandriæ? tum quia tunc celebratum fuit concilium Alexandrinum, cui interfuit: tum quia Julius in epistola sua ad Orientales notat, quod Athanasius episcopus, Alexandriæ morabatur, quo tempore missi ab Eusebianis Romam, ante adventum Presbyterorum Athanasii petierunt a Julio, ut litteras mitteret ad Pistum, Alexandrinæ civitatis pseudopatriarcham. Illum nempe hominem intrusum, quem, ut in citata epistola ait Julius Papa, Athanasii presbyteri supervenientes, Arianum esse declararunt, expulsum &c. Quæ omnia annum indicant CCCXL, nequidquam conantibus Hermantianis omnia ad annum præcedentem trahere.

§ VI. De tempore concilii Romani & XVIII mensium commoratione Athanasii Romæ.

Nunc de tempore quo celebratum fuit concilium Romanum, sub Julio Papa in causa Athanasii, inquirendum foret accuratius; nisi salvare aliter possemus XVIII menses commorationis Athanasii Romæ. [Menses 18, quibus Romæ moratus fuit Athanasius,] Vidimus jam, ipsum anno CCCXXXIX Romam non posse profectum esse, nedum advenisse. Vidimus item, eo profectum fuisse anno CCCXLI sub tempus Paschale, ita ut circiter Pentecosten, credi possit eo pervenisse. Atque hinc computes licet menses XVIII, quibus Romæ Athanasius expectavit adventum adversariorum suorum; non tantum usque ad celebrationem concilii, verum etiam diu post, usque dum ad Epistolam Eusebianorum, [unde numerandi sint.] per presbyteros Romanos Antiochia allatam, tandem respondit Julius sub finem anni CCCXLII: elapsis nempe ab adventu Ahanasii mensibus XVIII; quot elapsos fuisse Julius in illa sua epistola responsoria affirmat. Atque hæc ad salvandam chronotaxin nostram, epochamque ordinationis Pauli in episcopum CPolitanum, quam anno CCCXL affiximus, constanter tenendam, sufficere possunt: quidquid demum de tempore, quo concilium Romæ habitum fuit, seu anno CCCXLI seu XLII, sentiant alii atque alii scriptores.

[44] Repetamus tamen, claritatis causa, paucis chronotaxin nostram. [Brevis nostra chronotaxis anni 340,] Epocham ordinationis Pauli statuimus ineunte anno CCCXL. Non diu post accusatus ille fuit a Macedonio, & accusationi Athanasius potest ac debet tunc interfuisse. Successit invasio Eusebii in sedem episcopalem Pauli, eaque Athanasio Alexandriæ nuntiata fuerit, quando ibi aut jam sedebat, aut continuo congregatum fuit concilium Ægyptiorum vicinorumque Præsulum: qui præclaram in Athanasii defensionem epistolam conscripserunt, eamque inscribentes omnibus ubique Ecclesiæ Catholicæ episcopis, per presbyteros suos Julio quoque Romano episcopo portandam curarunt; & hi, currente adhuc anno illo, Romam delati, invenerunt ibi legatos Eusebianorum, Macarium presbyterum, Martyriumque & Hesychium diaconos, qui jam egerant cum Pontifice de litteris ad Pistum quemdam pseudo scilicet patriarcham Alexandrinum, dandis; nec non de accusationibus ac judiciis, contra legitimum alioquin patriarcham Athanasium, a quibusdam in Oriente factis, aliisque criminationibus.

[45] At vero, ubi presbyteri Athanasii (ita fere appellantur apud scriptores illorum temporum) sive a concilio Alexandrino missi, [quo & Legali Eusebianorum Romæ petunt a Papa] coram Julio, præsentibus quoque legatis Eusebianorum, constiterunt; & horum ad criminationes, quibus in Athanasium absentem usi fuerant, dilucide responderunt; cognovit Julius (vide Apologiam 2 Athanasii pag. 577 litt. A.) Eusebianos non esse resistendo Athanasianis, sed ab hic refutatos & convictos in omnibus fuisse, ἁλλὰ ἐν πᾶσι διετρέποντο καὶ διηλέγχοντο. [synodum cogi:] Tum vero, τὸ τηνικαῦτα, inquit ibidem Julius, ἠξίωσαν ἡμᾶς, ὥστε σύνοδον συνκροτῆσαι, καὶ γράψαι καὶ Ἀθανασίῳ τῷ ἐπισκόπῳ εἰς Ἀλεξανδρείαν, γράψαι δὲ καὶ τοῖς περὶ Εὐσέβιον. Tum vero; inquit Julius, rogaverunt nos Eusebiana legatio, ut Synodum convocaremus, litterasque tum ad Athanasium episcopum Alexandriæ, tum ad Eusebianos daremus. Et Athanasius eadem de re sic scribit Apolog. 2 pag. 575 litt. B: Ἠξίωσαν σύνοδον καλέσαι καὶ αὐτὸν Ἰούλιον, εἰ βούλοιτο, κριτήν γενέσθαι. Petierunt synodum convocari, ipsumque Julium, si vellet, judicem fieri.

[46] [qui ea dere scribit ad Athanasium & Eusebianos.] Consenserunt prompti in illorum petitionem presbyteri Athanasiani: & Julius, uti certo scitur scripsisse illa super re ad Athanasium, eumque tunc evocasse Romam; ita ad Eusebianos similiter scripsisse omnino credendus est: idque probatur non tantum ex æqualitate rationis, verum etiam ex eo, quod Legati, tam ad Eusebianos, quam ad Athanasium scribi de concilio cogendo petierant. Imo ipse Julius testatur, se Eusebianis tunc etiam scripsisse, ita ipsos alloquens in epistola sua: Οὐκ ἀφ᾽ ἑαυτοῦ ἐλήλυθεν [Ἀθανάσιος,] ἄλλὰ κληθεὶς καὶ λαβὼν γράμματα παρ᾽ ἡμῶν, καθάπερ καὶ ὑμῖν ἐγράψαμεν. Non venit huc motu proprio Athanasius, sed a nobis vocatus, acceptisque nostris litteris, quales & ad vos dedimus. Ad hæc Athanasius initio Apologiæ 2 scribit, se Romæ absolutum esse, postquam eo litteras Eusebius miserat per Martyrium & Hesychium; ipsique (Eusebiani) æque ac nos vocati fuissemus per litteras Julii, rogati a Legatis ad utrosque scribere. Δεύτερον, inquit, absolutus fui ἐν τῇ Ρώμῃ, γράψαντος Εὐσεβίου, καὶ κληθέντων αὐτῶν τε καὶ ἡμῶν. Scripsit igitur Julius ad utrosque, & quidem eodem anno CCCXL adhuc labente, de concilio indicendo. Constat enim Athanasium litteras illa de re ad se datas, ante suum, sub festum Paschale, Alexandria discessum habuisse. Notandum tamen diligenter est, Julium per illas litteras non indixisse concilium, certo loco & tempore inchoandum (loci namque electionem per easdem litteras Athanasio permisit, uti hic ad Solitarios scribens, [ut Romam veniant.] testatur pag. 631 litt. C) sed evocasse ipsos Romam, ut coram propius cognosceret causam ac de loco indicendæ synodi ex utriusque partis, aut certe Athanasii, qui reus agebatur, arbitrio statueret. Idque eo magis fecerit, quia Eusebiani ipsummet rogaverant, ut, si vellet, ipse judex fieret inter se & Athanasium.

[47] [nondum indicens synodi cogendæ locum & diem,] Elucidabunt hæc, scripta Athanasii, ad Solitarios pag. 631 litt. C. Ὁδὲ Ἐπίσκοπος Ῥώμης Ἰούλιος ἔγραψε, χρῆναι γενέσθαι σύνοδον, ἔνθα ἂν ἐθελήσωμεν. Episcopus Romanus Julius scripsit, prioribus suis litteris, debere synodum fieri, quocumque nos vellemus loco. Ergo locus tunc non fuit designatus a Julio; & pag. seq. lit. A, relatis injuriis cladibusque, quas Gregorius pseudopatriarcha, Antiochia Alexandriam missus, ecclesiæ ejus intulit, circiter Pascha anni CCCXLI; sic pergit loquens de se in tertia persona: Ἀθανὰσιος μὲν οὖν, καὶ πρὶν γενέσθαι ταῦτα, καὶ μόνον ἀκούσας, [quos an. 341, appulso jam Athanasio, determinat,] ἔπλευσεν εἰς τὴν Ῥώμην, εἰδώς τε τὸν θυμὸν τῶν αἱρετικῶν, καὶ ἵνα, ὡς ἤρεσεν, σύνοδος γένεται. Athanasius igitur priusquam hæ fierent, re tantummodo cognita, navigavit Romam, tum quod nosset furorem hæreticorum, tum ut (sicut placitum fuit) synodus fieret. Addit novissimus interpres Benedictinus voculam ibi, quod denotat Romæ: sed non est in græco; neque potest addi ex mente Athanasii, quippe qui sciebat, locum celebrandæ synodi nondum esse designatum, ejusque electionem arbitrio suo permissam esse a Julio. Prosequamur textum. Postquam appulit Romam Athanasius nec comparerent Eusebiani, Ἰούλιος γράφει καὶ πέμπει πρεσβυτέρους Ἐλπίδιον καὶ φιλόξενον, ὁρίσας καὶ προθεσμίαν, ἵνα ἔλθωσιν, γινώσκοιεν ἑαυτοὺς ὑπόπτους εῖναι κατὰ πάντα. Julius scribit ad Eusebianos, mittitque presbyteros Elpidium & Philoxenum, definiens quoque certum tempus, quo aut adessent, aut scirent, se suspectos esse habendos in omnibus. Notandum hic bene est, Julium per presbyteros suos nunc etiam tempus definivisse concilii celebrandi, quodammodo innuentem, illud antea definitum non fuisse; atque etiam addere comminationes, si porro renuant venire.

[48] Accedat in confirmationem dictorum alius ejusdem Athanasii textus, in Apologia 2 pag. 575 litt. C, ita scribentis; ἡμῶν τοίνυν ἀνελθόντων εἰς τὴν Ῥώμην, ἔγραψεν εἰκότως Ἰούλιος καὶ ἐπὶ τοὺς περὶ Ἐυσέβιον, ἀποστείλας καὶ δύο πρεσβυτέρους ἑαυτοῦ, Ἐλπίδιον καὶ Φιλόξενον. Ἐκεῖνοι δὲ ἀκούσαντες περὶ ἡμῶν, ἐταράχθησαν, οὐ προσδοκήσαντες ἡμᾶς ἀνέρχεσθαι, καὶ παρῃτήσαντο προφάσεις ἀπιθάνους πορισάμενοι, μᾶλλον δὲ φοβηθέντες, μὴ ἅπερ οἱ περὶ Οὐάλεντα καὶ Οὐρσάκιον ὡμολόγησαν, ταῦτα κατ᾽ αὐτῶν ἐλεγχθῇ. Λοιπὸν οὖν συνελθόντες Ἐπίσκοποι, πλέον πεντήκοντα, ἔνθα Βίτων πρεσβύτερος συνῆγεν, ἡμᾶς μὲν ἀπολογουμένους ἀπεδέξαντο, καὶ ἐκύρωσαν εἰς ἡμᾶς τήντε κοινωνίαν καὶ τὴν ἀγάπην· ἠγανάκτησαν δὲ κατ᾽ ἐκείνων, καὶ ἡξίωσαν Ἰούλιον γράψαι τοῖς περὶ Εὐσέβιον ταῦτα, τοῖς καὶ γράψασιν αὐτῷ· καὶ ἔγραψεν αὐτὸς καὶ ἀπέστειλε διὰ Γαβιανοῦ τοῦ κόμητος. Hæc ita interpretor.

[49] Cum igitur nos Romam advenissemus, scripsit ad Eusebianos Julius, [atque Eusebianis non comparentibus denuntiat per suos presbyteros,] uti par erat, litteras, misitque una duos Presbyteros suos, Elpidium & Philoxenum. Eusebiani vero ubi intellexerunt, versari nos Romæ, consternati sunt (non enim crediderant fore, ut nos eo accederemus) & detrectarunt venire; causati prætextus quosdam incredibiles: revera autem quia timebant, ne de iisdem rebus, quas deinde Valens atque Ursacius confessi fuerunt, ipsi tunc convincerentur. Cum igitur episcopi demum amplius quinquaginta convenerunt, in loco ubi Vito presbyter conventus agebat; nos quidem, admissa defensione nostra, confirmarunt auctoritate sua in communione & agape; illis vero (Eusebianis) vehementer indignati, rogarunt Julium, ut illis ipsis, qui ad se litteras miserant, rescriberet: quod & fecit, suasque litteras misit per Gabianum comitem.

[50] Binarum hic mentio fit litterarum, quas Julius Pontifex misit ad Eusebianos, alteras anno CCCXLI per Elpidium & Philoxenum, [mense Junio Romä profectos,] quibus citati rogatique fuerunt Eusebiani, ut venirent Romam præscripto tempore ad concilium; alteras anno CCCXLII, finito concilio, per Gabianum comitem. Ex quibus manifeste concluditur, concilium Romæ celebratum fuisse, intra illud temporis spatium, quo ambæ litteræ fuerunt missæ. Et priores quidem missæ fuerunt post adventum Athanasii Romam, qui contigit anno CCCXLI sub Pentecosten, tunc incidentem in VII Junii. Et non multo post missas fuisse, suadent circumstantiæ, ne diutius quam par erat, Athanasius detineretur Romæ in tantis ecclesiæ suæ Alexandrinæ tumultibus. Imo statim post missæ fuerunt, si stare velimus interpretatione Nannii, qui vocem Athanasii Græcam, εἰκότως, hic exponit continuo, ab adventu scilicet Athanasii Romam. Abiverint igitur Elpidius & Philoxenus currente tum mense Junio (citius saltem abivisse non possunt) aut etiam postea, quantovis tempore: illud semper consequetur, non potuisse concilium Romæ celebratum fuisse, mense Junio anni CCCXLI; uti sustinent Hermantiani.

[51] [qui Antiochiæ detenti usque Januarium,] Profecti igitur Roma Presbyteri Julii post adventum Athanasii, quando Antiochiam venerunt, ab Eusebianis, Romam ire formidantibus, detenti sunt, etiam post præstitutum concilio tempus, καὶ μετὰ τὴν προθεσμίαν. Ac detentos fuisse usque ad mensem Januarium anni sequentis CCCXLII, queritur Julius in epistola sua apud Athanasium pag. 579 litt. D: Κατεσχήκασι (οἱ περὶ Εὐσέβιον) καὶ τοὺς πρεσβυτέρους ἕως αὐτοῦ Ἰανουαρίου (ita plane scribendum, non Ἰουνίου) μηνός. Jam vero sive tunc abierint, sive postea, reversi sunt Romam synodo ibi nondum soluta; reddideruntque Pontifici quas attulerant ab Eusebianis litteras. Quas ille perlectas clam Patribus concilii tantisper habuit, [redeunt Romam, synodo nondum soluta,] existimans fore ut saltem aliqui illorum adhuc venirent, ac necessarium non foret epistolam proferri: ut ne si in apertum proferretur, multos Romæ afficeret dolore. Νομίζων, ὅμως ἥξειν τινὰς, καὶ μὴ χρείαν εἶναι τῆς ἐπιστολῆς. ἵνα μὴ καὶ ἐς φανερὸν ἐλθοῦσα πολλοὺς τῶν ἐνταῦθα λυπήσῃ. Quoniam vero, nemine tandem Eusebianorum comparente, necesse fuit epistolam proferri; ex qua (fateri vobis debeo) magna omnes admiratione capti sunt & vix aut ne vix quidem persuadere sibi potuerunt, talia a vobis scripta esse. Ἐπειδὴ δὲ μηδενὸς ἐλθόντος, ἀνάγκη γέγονεν αὐτὴν προκομισθῆναι, ὁμολογῶ ὑμῖν, πάντες ἐθαύμασαν καὶ ἐγγὺς ἀπιστίας γεγόνασιν, εἰ ὅλως παρ᾽ ὑμῶν τοιᾶυτα ἐγράφη. Ita Julius Eusebianis rescribens ad epistolam eorum, per Elpidium & Philoxenum allatam; apud Athanasium pag. 576 litt: A B

[52] [quæ producta fuit,] Quinam, quæso, illi, quos tantisper celavit Julius epistolam Eusebianorum, per Elpidium & Philoxenum allatam; quique deinde argumento ejus intellecto, mirari satis non potuerunt irreligiosum scribendi modum? Ego quidem nullus dubito, quin iidem sint, quos Romæ in ecclesia Vitonis presbyteri convenisse ad synodum plusquam quinquaginta episcopos, supra diximus num. 49; quique audita Athanasii defensione, ipsum susceperunt in communionem atque agapen, indignatique adversariis ejus Eusebianis, rogaverunt Julium, ut ad ipsorum litteras responderet. [quia sperabant aliquot Eusebianos adhuc venturos.] Quod ille fecit post octodecim ab adventu Athanasii Romam menses, id est sub exitum anni CCCXLII. Quorsum porro Julius acceptis per legatos suos Eusebianorum litteris, distulit illas Patribus communicare? Rationem ipse affert initio epistolæ suæ. Quia sperabat, illorum aliquos saltem adhuc adventuros ad synodum, cui etiam propterea finem tardius imposuerit; ut ipsi per se coram Patribus agerent causam suam: atque ita necessarium non foret proferre litteras, amaritudinem animi legentibus audientibusque allaturas.

§ VII. Respondetur objectionibus aliter sentientium.

[Scripsit Papa an. 340 ad Eusebianos,] Ex hactenus disputatis, nisi ego plurimum fallar, manifestum est, concilium Romanum, in quo causa Athanasii tractata fuit, non anno CCCXLI, sed sequenti celebratum fuisse. Obstant tamen totis ingenii sui viribus Hermantiani, eorumque non postremus eruditione Tillemontius, quiNota 4 in Julium Papam. pag. 705, pro sua sententia celebrationem synodi collocans mense Junio anni CCCXLI, ita argumentatur: Una ex rationibus, quas Eusebiani allegarunt, quo minus ad concilium venerint, hæc fuit, quod intervallum temporis, celebrando concilio præscriptum, justo brevius fuisset. Interea tamen scripserat illis Papa prius de concilio hoc, quam ipsi suum celebrarent Antiochiæ: Ὀυκ ἔδει, γραψάντων ἡμῶν, σύνοδον γενέσθαι, προλαβεῖν τινας τῆν ἐκ τῆς συνόδου κρίσιν. Scripsit autem per suos presbyteros Elpidium & Philoxenum, qui procul dubio pervenerunt in orientem ante exitum anni CCCXL. Ita Tillemontio quidem visum est; & ego omnia et concedo vera esse, quæ hic citavi, præter ultimam periodum, quod Papa ante exitum anni CCCXL scripserit per Elpidium & Philoxenum, [sed non per Elpidium & Philoxenum.] quodque illi pervenerint in orientem ante exitum ejusdem anni. Quomodo enim per illos tunc scripserit Papa, qui tantum semel eo missi fuerunt? Et quomodo eo pervenerint ante exitum anni CCCXL, qui non nisi anno CCCXLI post adventum Athanasii Romam, eo fuerunt a Papa dimissi:

[54] Ut res tota magis elucescat, distinguamus tempora, quibus Julius ad Eusebianos in causa Athanasiana litteras dedit. [Tres Julii litteræ ad Eusebianos missæ;] Ter scripsisse reperitur. Primum anno CCCXL, postquam legati Eusebiani, Macarius presbyter, Martyrius & Hesychius diaconi, Romam venerant. Probatur e verbis Julii pontificis, quæ paulo ante in sua citatione Tillemontius produxit græce; Οὐκ ἔδει, &c. atque ita latine sonant: Non oportebat, postquam nos scripsimus, synodum cogendam esse; aliquos prævertere synodi judicium; prout fecerant Eusebiani in sua synodo Antiochena, damnantes Athanasium ac deponentes, inscio Pontifice. Istæ autem litteræ Julii non fuerunt, uti Tillemontius opinatur, per Elpidium & Philoxenum deportatæ. Per quos igitur? [primæ, anno 340,] Id non constat ex historiis: uti non constat, qui fuerint nominatim presbyteri Athanasii, & synodi Alexandrinæ, qui pro causa Athanasii Romam fuerunt ablegati anno CCCXL, ibique legatos Eusebianorum invenerunt, & confutarunt in omnibus, contra Athanasium allegatis. Missæ recta fuerint per Julium ipsum, vel ejus jussu per legatos Eusebianorum, vel per quosvis alios, id ad rem præsentem nihil attinet sciri, dum constat, missas fuisse. Per illas (quod iterum iterumque inculcandum est) tantum significavit Julius, ad causam Athanasii juste judicandam concilio opus esse, quo autem loco ac tempore cogeretur, tunc non significavit: sed Athanasio, quem tamquam reum Eusebiani accusaverant, permisit arbitrium loci, ubi se contra illos in concilio mallet defendere.

[55] Litteræ Julii secundæ fuerunt missæ CCCXLI, postquam Athanasius Romam venerat sub Pentecosten, [alteræ, 341,] quæ anno illo incidit in diem VII Iunii; & missæ fuerunt in orientem per Elpidium & Philoxenum Pontificis legatos; quibus & determinabatur locus, ubi concilium celebraretur, nempe Roma; quam, quoniam legati Eusebiani Julium ibi Papam causæ arbitrum fecerant, etiam elegerit Athanasius, ex facultate, sibi a Julio locum concilio, quem vellet, eligendi concessa. Et hæc denuntiatio anno CCCXLI currente certo delata fuit in orientem per prædictos Pontificis legatos; qui & detenti ab Eusebianis ibidem fuerunt, ut queritur Julius in sua epistola tertia, usque ad Januarium anni sequentis, id est CCCXLII.

[56] Interea sive indictum Romæ fuerit concilium in illum mensem Januarium, sive in alium (quod huc non magnopere refert) legati tandem, non tamen ante Januarium, remissi sunt cum litteris Eusebianorum Romam, [tertiæ, 342.] eoque reversi episcopos occidentales ibidem adhuc congregatos invenerunt: redditisque Julio litteris, is non continuo Patribus in concilio communicandas putavit, sed maluit aliquo tempore synodum protrahere, dum videret, an non aliqui saltem Eusebianorum adhuc comparerent. Illos vero dum frustra expectaret, tandem litteras per legatos allatas prælegi præsentibus curavit: qui indigno audacique scribendi modo stomachati, Papam hortati sunt, ut pro sua auctoritate & causæ gravitate responderet; quod & fecit. Atque hæ tertiæ fuerunt litteræ, quas Julius ad Eusebianos in causa Athanasiana & concilii Romani dedit eodem anno CCCXLII; & solæ ex tribus supersunt, conservatæ in Apologia Athanasii, quæ vulgo Secunda, aut Contra Arianos inscribitur.

[57] Hæc temporum, quibus singulæ a Julio datæ fuerunt ad Eusebianos in causa Athanasiana litteræ, [Primæ per Elpidium perlatæ non fuerunt.] distinctio plane monstrat, primas anno CCCXL ad ipsos allatas fuisse; quod concedit Tillemontius: monstrat item, non allatas esse per Elpidium & Philoxenum. Hic aliter opinatur Tillemontius, sed aberrat a vero, cumque illo in errore pleraque sua fundet, quæ pro anno CCCXLI celebrati Romæ concilii adducit; hæc æque erronea esse oportet; nec ulterius refutari debent. Similiter aberrat, dum putat, primis illis litteris suis Julium definivisse locum ac tempus, ubi & quando concilium celebraretur. Id enim per secundas, ab Elpidio & Philoxeno delatas, determinavit anno sequenti, & quidem post Pentecosten.

[58] [Antiochena synodus 341 convenit ob dedicationem magnæ ecclesiæ,] Cur igitur, inquies, ineunte anno CCCXLI synodus Antiochiæ convenit? Quia tunc dedicata fuit magna Antiochiæ ecclesia, a Constantino magno ædificari cœpta, a Constantio orientis imperatore perfecta: cujus dedicationis causa Constantius in suis ipsius tunc vicennalibus fratrisque Constantis decennalibus imperii Cæsarei, eo evocavit frequentes e toto oriente episcopos: quemadmodum fecerat pater ejus Constantinus anno CCCXXXV in dedicatione ecclesiæ Hierosolymitanæ; etiam episcopis, tunc in synodo Tyri congregatis, eo convenire jussis, qui & cœptam Tyri synodum Hierosolymis porro tenuerunt. Similiter evocati Antiochiam a Constantio ad dedicationem episcopi, ibidem celebrarunt concilium, in quo multa, quæ totius synodi fuerunt, recte constituta apparent: quæ vero ibidem, contra Athanasium de depositione ejus & substitutione Gregorii acta, ab Arianis atque Eusebianis seorsim conflata fuere, annitente Imperatore, ac militarem manum commodante, quæ Gregorium Alexandriam hebdomade ultima Quadragesimæ induxit atque in Orthodoxos crudeliter sæviit; quando Athanasius inde sub Pascha profectus est Romam.

[59] Acceperant jam tum, ante celebrationem concilii Antiocheni, certe ante conventiculum suum Eusebiani litteras Julii Papæ primas, [post acceptas litteras Julii primas.] de quibus ipse Julius, in tertiis suis meminit, inverecundiam illis suam quodammodo exprobrans, quod postquam ipse scripsisset, γραψάντων ἡμῶν, concilium in causa Athanasii indictum iri; ipsi sententiam futuri concilii præverterint, Athanasium in suo Eusebianorum conventiculo damnantes ac deponentes. Causa ipsis prævertendi judicium concilii, certo tempore& loco adhuc indicendi, præcipua fuerit conscientia sua iniquarum suarum contra Athanasium molitionum testis, unde processerit gravis metus, ne ipsi in futuro concilio, ubi nec Comes affuturus esset, nec satellites præ foribus excubarent, neque ex Cæsaris præscriptis omnia fierent (uti loquitur Athanasius) inciderent in laqueum, quem Athanasio pararant. Auctus etiam jam tum anno CCCXL metus illorum fuerit, quando e suis Romæ legatis intellexerunt, quæ ibi post adventum presbyterorum, ab Athanasio synodoque Alexandrina missorum, coram Papa fuerant gesta: quæ Julius in tertia sua ad Eusebianos epistola sic commemorat.

[60] Postquam qui a vobis Eusebianis cum litteris missi, [explicantes quæ eatenus Romæ gesta erant.] Macarius presbyter, Martyrius & Hesychius diaconi, huc advenerant; cum presbyteris Athanasii, qui huc etiam venerunt, obsistere non valerent; sed in omnibus refutarentur & convincerentur; tunc nos orarunt, ut synodus indiceretur, litteræque ad Athanasium episcopum Alexandriam, itemque ad Eusebianos, ea de re mitterentur, ut publice coram omnibus justum posset judicium proferri: tunc se omnia, quæ contra Athanasium allegarant, probaturos. Hæc Julius & quæ continuo sequuntur: Nam publice a nobis Martyrius & Hesychius convicti fuere, presbyteris Athanasii episcopi cum fiducia obsistentibus. Martyrius vero cum suis (si oportet, quod verum est, dicere) in omnibus refutabatur. Atque hinc factum est, ut synodum postulaverint.

[61] Macarius presbyter hic non dicitur convictus fuisse cum Martyrio atque Hesychio: quia is, qui nondum appulsis Romam presbyteris Athanasii, multa suadere Julio Papæ conatus fuerat contra Athanasium, suaseratque etiam, ut cum Pisto, ante Gregorium, veluti Patriarcha ab Eusebianis Alexandriam misso, per litteras communicaret; ubi intellexit, presbyteros Athanasii eodem adventasse, clam se inde subduxerat. Quod verba Julii ita indicant: Macarius ipse presbyter, qui cum Martyrio & aliis ab Eusebio missus est, ut audivit instare presbyteros Athanasii; cum nos expectaremus, ut una cum Martyrio & Hesychio coram nobis se sisteret; corpore licet æger, noctu abscessit; fortassis recta in orientem, ut potuerit per se ipse, vel saltem per litteras præmissas, certiores facere suos de gestis Romæ anno CCCXL.

[62] Hinc alia quoque argumenta, quæ Tillemontius colligit pro sua sententia, quod concilium in causa Athanasii Romæ coactum fuerit anno CCCXLI, [Alia Tillemontii argumenta,] omnino deficiunt; uti & illud, quod litteræ Julii primæ per Elpidium & Philoxenum anno CCCXL ad Eusebianos perlatæ fuerint. Quod enim dicit, scripsisse Eusebianis Julium Papam de concilio celebrando prius, quam ipsi suum celebraverint Antiochiæ, lubens concedo; sed nego tunc scripsisse per Elpidium & Philoxenum. Quod item questi fuerint Eusebiani, nimis angustum tempus intercessisse, quo minus ipsi ad concilium Romanum venerint; non respicit litteras Julii primas, sed secundas, quas tulerunt Elpidius & Philoxenus. Et hasce querelas putavit Julius nugatorias esse & potius nolentium venire excusationem qualemcumque, quam quod non potuerint venire per temporis intervallum, quod ipse prudenter præscripserat.

[63] Apud Tillemontium porro dicit Athanasius in epistola sua ad orthodoxos, [ex principiis erroneis] anno CCCXLI versus mensem Aprilem scripta, quod fratres Romæ existentes, presbyteri nempe Alexandrini significaverant anno præcedenti, debere concilium celebrari, ad punienda crimina, quæ commissa erant. Addit idem Athanasius, quod Eusebiani metu istius concilii constituerunt turbare ecclesiam per intrusionem Gregorii in episcopatum Alexandrinum. Quid porro? Concludit Tillemontius: Apparet igitur, Eusebianos non cogitasse de celebranda ineunte anno CCCXLI Antiochena Synodo, nisi ad conspectum litterarum, per Elpidium & Philoxenum allatarum, ad denuntiandum ipsis tempus concilii Romani, ipsosque stimulandos, ut illuc venirent. Tota Tillemontii conclusio evanescit, dum consideratur, Elpidium atque Philoxenum ante concilium Antiochenum in orientem Roma missos non fuisse. Ex citato autem Athanasii textu confirmantur quæ nos anno CCCXL accidisse jam diximus.

[64] [deducta.] Pergit Tillemontius: Quod si Eusebiani, questi, tempus cogendæ synodo præfixum, æquo brevius fuisse, ejus sciverint indictionem ante finem anni CCCXL; credibile non est, celebrationem ejus inde ultra VII aut VIII menses fixam fuisse. Hæc ille pro sua sententia, opinantis celebratum esse concilium Romanum anno CCCXLI mense Junio: sed vacillat conditio. Seiverunt Eusebiani ante finem anni CCCXL, futurum ut celebraretur concilium: non sciverunt tunc, quo loco aut tempore celebraretur. Pergit autem per aliam conditionem, quæ æque supponit errorem ac prior. Quod si, inquit, invenimus tempus, in quod indictum fuit concilium; invenimus pariter tempus, quo fuit celebratum. Asserit quippe Julius in Apologia secunda expressis verbis, episcopos ad præstitutum tempus convenisse. Distinguendum est inter indictionem seu potius indicationem concilii futuri, & indictionem concilii, certo loco ac tempore celebrandi. Primum sciverunt anno CCCXL; non item secundum, quod demum intellexerunt per Elpidium & Philoxenum.

[65] Post hæc multum laborat Tillemontius, ut suam conciliet sententiam de celebratione concilii Romani pro anno CCCXLI & mense Junio; [An synodus Rom. indicta sit in Januarium.] cum sequentibus Athanasii & Julii testimoniis, quibus declaratur, legatos seu presbyteros Romanos, Elpidium atque Philoxenum, detentos ab Eusebianis fuisse Antiochiæ, καὶ μετὰ τὴν προθεσμίαν, etiam post præfinitum concilio tempus, uti scribit Athanasius; ut vero Julius ait, ἕως αὐτοῦ τοῦ Ἰανουαρίου usque ad ipsum Januarium. Mirum, inquam, in modum hic se torquet Tillemontius, ut ostendat, concilium Romanum non posse præfinitum fuisse in mensem Januarium. Inspiciamus membratim argumenta ejus. Non, inquit, in Januarium anni CCCXLI. Id pronus concedo. Non etiam in Januarium anni CCCXLII; quia tunc sustinendum esset, contra omnem verisimilitudinem, quod synodus Antiochena eatenus tenuisset, scilicet anno integro. Id non consequitur. Probat ille: Presbyteri quippe Julii secum attulere litteras, quas episcopi Antiochenæ synodi scribebant ad Papam. Tenuisset igitur illa synodus anno integro ex consequentia Tillemontii.

[66] [Quinam Antiochiæ scripserint ad Papam,] Verum ex supposito falso, falsum concluditur. Non scripsit synodus Antiochena ad Papam per Presbyteros Romanos: scripserunt aliquot episcopi Eusebiani, qui in synodo illa, aut potius post illam, auctores fuerant, ut deponeretur Athanasiuseique violenter substitueretur Gregorius. Innotescunt nomina illorum, qui scripserunt, ex responsione Julii; quam is non inscripsit synodo Antiochenæ, sed Danio, Flacillo, Narcisso, Eusebio, Mari, Macedonio, Theodoro & sociis eorum, qui Antiochiæ nobis scripsere. Nota bene, qui Antiochiæ nobis scripsere. Non scripsit synodus, sed qui hic nominatim indicantur, omnes Eusebianæ factionis præcipui sectatores. Ut autem illi scriberent ad Papam ineunte anno CCCXLII, nihil attinebat synodum Antiochenam eo usque continuari.

[67] Diffidere aliquatenus videtur Tillemontius suis hactenus propositis seu argumentis, [Iterum de Januario mense.] seu conjecturis, ita prosequens: Quod si etiam dici possit, synodum Antiochenam plures ante menses finem habuisse; Januarius nequaquam tempus idoneum erat ad remittendos legatos ab oriente Romam. Minus quoque probabile est, quod concilium Romanum, quo convenire debebant episcopi ab extremo oriente, ac sine dubio etiam ab occidente, indictum sit in Januarium aut Decembrem. Illa hiemalis tempestas non impedivit, quo minus anno CCCXLI ineunte, episcopi ex toto orientali imperio convenerint Antiochiam ad encænia novæ ecclesiæ & synodum ibidem tunc actam a centum fere episcopis, qui interfuere. Cur tali tempestate anni non potuerint similiter episcopi venire ad concilium Remanum etiam orientales? Certe consentaneum est rationi, Papam pro sua prudentia non indixisse concilium episcopis, seu orientalibus seu occidentalibus, in tale tempus, quo non liceret ipsis per anni tempestatem venire Romam. Nec vero Eusebiani in sua ad Papam epistola causati sunt anni tempestatem, itineri incommodam; sed bellum Persicum, quod imminere dicebant; & brevitatem præscripti temporis, quo minus potuerint venire.

[68] Quod ad episcopos orientales spectat, qui ad Romanum concilium convenire debebant ab extremo oriente, [An præter Eusebianos episcopi alii Romam vocati sint] ut loquitur Tillemontius; dubito an verum sit; uti dubito, an ulli orientales eo expresse vocati fuerint præter Eusebianos, qui Athanasio præcipue & aliis aliquot episcopis orthodoxis facessebant negotium iniquum, jamque per suos legatos Romæ accusaverant Athanasium in multis; sed supervenientibus Athanasii presbyteris probare criminationes suas non valuerunt. Unde confusi, provocaverunt ad concilium, dictitantes se ibi crimina quæ objecerant, probaturos, atque ipsum Papam constituerunt judicem. Hinc vocati fuerunt ex oriente Eusebiani Romanam ad synodum, [ex Oriente.] non tamquam judices, quales in propria causa esse non poterant, sed tamquam actores atque accusatores Athanasii, ut quæ polliciti fuerant sui legati, Martyrius atque Hesichius, ipsi in synodo præstarent. An alii quoque orientales episcopi eodem vocati fuerint, non satis constat: certe ad alios, quam ad Eusebianos, non extant litteræ Pontificiæ.

[69] Si qua porro difficultas se offerat, quo minus indictum sit concilium Romanum in mensem Januarium; [Non fuere vocati in Januarium] innuit Tillemontius ipse supra, posse indictum fuisse in Decembrem: quidni & in Novembrem? in Januarium certe indictum non fuisse, sed in aliquem præcedentium mensium, declarant testimonia, ex epistola Julii tertia & Athanasio, num. 65 citata. Ex illis enim uti constat, legatos Pontificis detentos fuisse usque ad Januarium, ita pariter constat, detentos fuisse usque post præstitutum concilio celebrando tempus: quod proinde vel December vel November fuit. Quo posito deficiunt probationes Tillemontii, & commode explicantur a nobis omnia, quæ ipsi in sua sententia sunt difficillima. Presbyteri quoque Julii, qui possunt discessisse Roma mense Junio, possunt tempore pervenisse in orientem, & reliquisse spatium sufficiens invitatis citatisque veniendi ad concilium Romam, si voluissent.

[70] [sed neque in Junium.] Quod vero idem Tillemontius malit opinari, concilium Romanum non fuisse indictum in mensem Januarium aut proxime præcedentes; sed in mensem Junium; argumento non confirmat eruditione sua digno. Ait enim non debere in epistola Julii Pontificis legi, ἕως αὐτοῦ τοῦ Ἰανουαρίου (quæ communis lectio est, tam in impressis quam Mss. condicibus) sed ἕως τοῦ Ἰουνίου. Usque ad mensem Junium detentos fuisse presbyteros Julii Antiochiæ. Id nostra quidem non magnopere hic refert, sive in Januarium, sive etiam in Junium detenti fuerint Antiochiæ Presbyteri Romani, dummodo fixum maneat, detentos fuisse usque ad annum CCCXLII. Junius mensis hic excogitatus fuit relatusque ad annum CCCXLI a Tillemontio, tantummodo ut ad eumdem annum pro sua sententia Romanum concilium referre posset; quod mensis Januarius non permittebat.

[71] [An Julius epistolam suam inscripserit Eusebio Nicomediensi.] Aliud quoque aliunde hic nobis objici argumentum possit. Ex dictis enim nostris sequitur, epistolam, qua Eusebiani Antiochia per Elpidium & Philoxenum Julio responderunt, scriptam fuisse anno CCCXLII. Ita sane: quia ante initium anni istius, prædicti presbyteri Julii Antiochia dimissi non fuerunt. Attamen Julius epistolam suam, qua prædictæ Eusebianorum, per presbyteros suos Romam allatæ, respondet; inscribit, post Danium, Flacillum & Narcissum, etiam Eusebio, & aliis; qui nempe epistolæ ad Julium delatæ, subscripserant. Eusebius autem ex Nicomediensi, intrusus ecclesiæ CPolitanæ episcopus, ultra annum CCCXLI non vixit, ex communiori eruditorum sententia. Non potest igitur epistola Eusebianorum per Julii presbyteros missa fuisse anno CCCXLII. Convincit argumentum, si Eusebii nomen, in epistolæ Julianæ inscriptione expressum, sumas pro Eusebio Nicomediensi atque ad breve tempus intruso CPolitano episcopo: nullum vero est, si intelligas alium Eusebium, ejusdem Eusebianæ farinæ hominem, magni nominis inter suos, Flacillo, episcopo Antiocheno in eadem Julii inscriptione nominato, familiarem, quem & constat inter fuisse concilio Antiocheno, atque adeo in subsecuto Eusebianorum conciliabulo tam depositioni Athanasii, quam epistolæ ad Julium missæ, cum aliis subscripsisse. Hunc igitur Eusebium in sua inscriptione nominavit Julius, non Nicomediensem.

[72] [an vero alii Eusebio.] Idem Eusebius, quem dixi Flacillo Antiocheno familiarem fuisse (ut scias Eusebianæ factionis etiam fuisse propugnatorem) electus fuerat Antiochiæ in conciliabulo ab Eusebianis in episcopum Alexandrinum pro Athanasio, antequam eo mitteretur Gregorius. Verum vel Pisti, paulo ante eo missi, exitum infelicem, vel orthodoxorum Alexandriæ pro Athanasio, illic tum post exsilium Trevirense commoranti, zelum formidans, oblatam dignitatem non acceptavit. Nec tamen non uti ejus opera in rem suam factio voluit. Misit ergo ipsum ex eodem conciliabulo suo Emesam ad istius ecclesiæ regimen: sed illic a seditione populi appetitus, fuga elapsus est; & Laodiceam ad Georgium, illius urbis episcopum, familiarem suum, æque Arianismilabe infectum se contulit. Ita fere Sozomenus. Et hic omnino est Eusebius, cui inter alios inscribitur epistola Julii; ipseque proinde subscripserat etiam epistolæ ad Julium datæ. Si Eusebio Nicomediensi sive CPolitano inscripsisset litteras suas Julius, nominasset ipsum, non quarto, sed primo potius loco, utpote primarium inter ceteros, regiæ civitatis tunc episcopum atque Imperatori familiarem.

[73] De hactenus hic disputatis nonnulla etiam tractat erudite in suo Concilio Antiocheno, [Schelstratii sententia in multis nostræ consona.] anno MDCLXXXI Antverpiæ typis Joannis Bapt. Verdussen edito, illustrissimus Emmanuel Schelstratius, Canonicus Antverpiensis, & mox Bibliothecæ Vaticanæ custos primarius, mihi tum Antverpiæ, tum Romæ perquam familiaris; cui & rogatu fratris ejus, laici Cappucini, & amicitiæ ergo, epitaphium sive elogium sepulcrale condidi mortuo anno MDCLXXXXII. Is in dicto Concilio suo ex occasione statuit varia, quæ e nostra hac Dissertatione confirmari forte & illustrari amplius possint. Tenet quippe, celebratum Antiochiæ in encæniis fuisse concilium ineunte anno CCCXLI; Athanasium eodem anno venisse Romam, eodemque presbyteros Elpidium atque Philoxenum inde a Julio in orientem missos, & anno demum CCCXLII synodum Romæ celebratam fuisse. Aliter tamen in aliis adjunctis censet quam nos: dum Athanasium Romam adducit circa anni CCCXLI initium; dum presbyteros Julii circa finem Aprilis aut initium Maii eodem anno Antiochiam perducit; dum autumat, eosdem Julii presbyteros ibi totam causam de Athanasii depositione & Gregorii in sedem Alexandrinam iniqua intrusione coram adspexisse; quæ pag. 675, & alia alibi memorat; sed quæ nec conciliari inter se facile possunt, nec tali tempore fieri potuisse, ex nostra chronotaxi puto constiturum attento lectori.

[74] Finio, longius jam, quam proposueram progressus, cum hoc Tillemontii epiphonemate: [Epiphonemati Tillemontii] Valesius adducit in medium plures rationes, quo stabiliat, non posse concilium Romanum prius celebratum fuisse, quam anno CCCXLII. Benedictini in Athanasio suo, quem de novo ediderunt, ejus sententiam amplexi sunt, novisque argumentis roborant. Verum enim vero speramus nos fore, si quis utrorumque rationes comparaverit cum allegatis a nobis, ut continuo cognoscat illarum imbecillitatem, tacentibus nobis, quibus alioquin difficile non foret illas refutare. Bollandus secutus est omnia, quæ nos hic conati sumus stabilia reddere; uti jam pridem fecerat ante ipsum Hermantius. Ita Tillemontius Notatione sua 4 in Julium Papam. [respondetur.] Non quidem comparavi solicite stabilimenta Tillemontii cum probationibus Valesii & Benedictinorum, neque puto necessarium id esse, quamdiu ipse non probet, quod assumpsit, Presbyteros Julii Elpidium & Philoxenum anno CCCXL in orientem ablegatos fuisse; quos ego, ut mihi quidem videtur, valide ostendi, non posse eo ante mensem Junium anni CCCXLI profectos fuisse. Bollandus, seu potius Papebrochius (neque enim ille pro posterorum scriptis spopondit) in suo Athanasio ad diem secundum Maii, secutus est quæ pridem de Sancto illo studiose concinnaverat Hermantius gallice tomis 2; idque ipse fatetur num. 3, maluitque uti paratis a magnæ prudentiæ & diligentiæ viro, quam cum longioris dispendio temporis se ingerere in novum examen plurium, quæ in historia vitæ Athanasianæ occurrunt, intricatarum & vix solubilium quæstionum. Aliqua hic ego extricare aut etiam solvere conatus sum, quæ rogo benevolum lectorem, æqui bonique ut consulat; & si quid melius habet, discere cupienti impertiat.

[75] [Corrigenda in vita S. Athanasii Papebrochiana.] Papebrochius porro, currente anno, quo hæc imprimimus MDCCXIV, die XXVIII Junii nobis ereptus, his meis aliisque aliorum lucubrationibus, quæ post editam a se anno MDCLXXX Athanasii vitam, in lucem prodierunt, visis consideratisque, dolere solebat, quod nimis fidenter Hermantium in nonnullis secutus fuisset; quæ & jussit a posteris, Majum aliquando recognituris, ut multa alia, emendari; nusquam tam sui suorumque scriptorum amans, ut non amaret magis, veriora. Unum mihi & voce & scripto injunxit, ut quæ in Actis Athanasii cap. 1, de tempore martyrii S. Petri & successione S. Alexandri, Alexandrinorum Patriarcharum (anticipando illud aliquot annis, ut justam Athanasio, quando Patriarcha factus est, ætatem inveniret) commentatus fuit; ego hoc loco, ubi de Athanasio disputatur, suo nomine indicarem, corrigenda esse secundum illa, quæ de iisdem elucidavit collega noster Joannes Bapt. Sollerius in Historia Patriarcharum Alexandrinorum, martyrium S. Petri anno CCCXI, creationem vero Alexandri in patriarcham, anno CCCXIII adscribens. Illam igitur consulat Historiam, ante tomum V Junii impressam, qui plura vult.

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag. 32 num. 13 ℣ 3, postea — intersere — ad monasterium S. Salvii, a fundatore suo, in corpore ibidem quiescente, sic appellatum; vulgo

Pag. 37. col. 1 ℣ ult. Elephensi — adde — (aut rectius, Eleplensi) —

Pag. 43, ubi de S. Godoaldo, deleatur numerus 2, & substituatur sequens

DISQUISITIO DE S. GUDWALO, ET S. GODOALDO,
Idemne, an diversi sint.

Godoaldus, Senonibus honoratus (S.)

AUCTORE C. J.

Egit Henschenius noster ad diem VI Junii tomo præcedenti pag. 728, de S. Gudwalo episcopo in Britannia Majore, eodemque ibi eremita & archimandrita, qui nescitur in Gallias umquam, dum vixit, trajecisse: post mortem vero, sanctum ipsius corpus eo transvectum & sæpe loco motum, tandem in Blandinio apud Gandavum quievisse, docent Acta, indicato loco edita, num. 50. [Martyrologia antiquiora] Ibidem in Comment. prævio, num. 3 citantur Martyrologia Mss. quæ ejusdem Gudwali meminerunt ad diem VI Junii. Inter illa Ultrajectinum seculi XII & Trevirense S. Martini non multominoris ætatis, quæsic habent: In Blandinio, Guthwali episcopi & confessoris. Tornacense item S. Martini, nullo indicato loco: Depositio S. Guduali ep. & conf. Lætiense: In Gandavo, S. Guduali archiepiscopi. [Gudwalum habent ad diem 6 Junii,] Bruxellense S. Gudulæ: In Blandinio monasterio, depositio S. Gudwali episc. & conf. Adde Martyrologium Centulense S Richarii vetustum, ubi hæc: Cœnobio Blandinio, S. Guthwali episcopi, virtutibus & miraculis adornati: & Brugense, quod Gudwalum episcopum & confessorem scribit. Habemus item compendiosum martyrologium, extractum ex matricula Cartusiæ Ultrajectinæ, initio seculi XV in pergameno conscripta cum annotationibus cujusdam postea additis in margine. Legitur ibi in textu: Gunduali episcopi & confessoris. In margine vero notatur: Gudwali archiepiscopi Bland. Quæ Notatio, [nullum uspiam Godoaldum:] recte corrigens nomen Sancti, adjecta fuerit, postquam demum Usuardum, a Cartusianis Coloniensibus, sub exitum seculi XV auctum, auctius edidit Hermannus Grevenus in eadem Cartusia, anno MDXV & MDXXI; in quo Gudwalus similiter vocatur Archiepiscopus Blandunensis, palpabili errore, uti mox videbimus. Et hi quidem mediæ ætatis Martyrologi nomen Sancti scribentes, ut supra; ipsumque ad VIII Idus, seu diem VI Junii referentes, nihil memorant die sequenti aut alibi de S. Godoaldo seu alio similis nomenclaturæ.

[2] Recentiores quoque nonnulli in suis Martyrologiis impressis, [recentiora nonnulla habent utrumque,] ad eumdem VI Junii memorant S. Gudwalum: atque in primis Cartusiani Colonienses jam dicti in auctiore Usuardo, annis MDXV & XXI Coloniæ edito; ubi ipsum recte quidem Confessorem, perperam vero Archiepiscopum Blandunensem nominant utrobique; locum depositionis ejus hodiernæ in Blandinio celebri monasterio, pro loco episcopatus, qui scitur in majori Britannia fuisse, substituentes. Molanus quoque in suo ad Usuardum auctario triplicis editionis annorum scilicet MDLXVIII, LXXIII & LXXXIII, ejusdem meminit sub hac formula: In Blandinio, S. Gudwali archiepiscopi & confessoris: adnotatque, illa se habere e Martyrologio propriæ ecclesiæ, quæ utique est Blandiniensis Gandavi. Martyrologium Canisii Germanicum anni MDLXXIII, eadem habet quæ Molanus, sed in editione anni MDIC auctius proponit elogium; uti & faciunt Benedictini, Wion, Menardus, & alii; rati, Gudwalum sui Ordinis fuisse. Sed horum opinio nos morari non debet, postquam ipsum Mabilio, tomo 1 Sanctorum Benedictinorum, ad Prætermissos rejecit, & tantummodo episcopum Angliæ nominat. Habemus etiam Diurnale precum cum Kalendario Sanctorum Ordinis Benedictini, collectore Benedicto Dorganio, impressum Macloviopoli in Britannia minore anno MDCXXII, ubi sic legitur: S. Gudwali episc. & conf. sanctitate & miraculis clarissimi.

[3] Transeo ad Martyrologos illos, qui die VII Junii referunt S. Godoaldum. [videlicet a Cortusianis Colonien.] Plerique adnumerantur in Commentariolo præmisso, & omnes sunt recentioris ævi. Notandum igitur est, quod jam cœpi monere, scriptores, hic num. 1 allegatos, qui vetustiores sunt, solius Gudwali meminisse ad VI Junii, nullius vero Godoaldi ad diem sequentem aut alibi. Attamen ex allegatis num. 2 recentioribus nonnulli, nec plures quam tres, præter Gudwalum diei VI, referunt etiam ad VII Junii S. Godoaldum: & qui inter illos ceteris antiquiores videri possunt, Cartusiani Colonienses in utraque editione citata, aliud non habent, quam Godoaldi Confessoris. Canisius, Episcopum & Confessorem vocat, uti & Molanus, [item a Canisio, & Molano aucta:] designans in prima editione sua anni MDLXVIII, per litteram f adjunctam, se illa hausisse e Martyrologio Ordinis S. Benedicti, aut aliis in Francia impressis: quæ verba hic certo respiciunt Martyrologium Belini, non quod is secundum morem Romanæ curiæ impressit Venetiis anno MCCCCIIC, [solum Godoaldum habent Belinus Parisiensis] in quo nihil de S. Gudwalo aut Godoaldo, sed quod postea Parisiis anno MDXXI recusum atque Sanctis Galliarum propriis auctum fuit; ubi de solo Godoaldo ad VII Junii, nusquam de Gudwalo, habetur mentio sub hac formula: Eodem die, VII junii, [& Breviarium Senonense.] S. Godoaldi episcopi & confessoris. Atque hisce scriptoribus, quod ad S. Godoaldum spectat, præiverit Breviarium Senonensis ecclesiæ, quod habet S. Godoaldi memoriam ad diem VII Junii.

[4] [Diversos eße Sanctos,] Hæc plusculis proposita sunto, ut cognoscat per se prudens lector, qui & quid de Gudwalo; qui & quid de Godoaldo scribant Martyrologi. Cur illos pauci, & quidem recentiores, diversos faciant Sanctos, refundendum puto, in diversitatem nominis, quod paulo aliter atque aliter pro varia ætate scribitur, quemadmodum in adductis supra citationibus ex parte videre est. Item ob diversitatem diei, quo aliis atque aliis in regionibus coluntur. Ad nomen quod attinet, [non evincit diversa nominis scripti forma,] rescriptum habemus e Galliis ab eruditissimo canonico Parisiensi, tam veterum quam recentium monumentorum scrutatore diligenti, ac nominum propriorum observatore accurato, Claudio Castellano; quo censet, posteriorum temporum scriptores nomen, de quo hic agimus, formare, Godoaldus; majores eorum scribere solitos, Godoalus; antiquiores vero scripsisse, Gudualus aut Gudwalus. Ex quo consequitur, ex diversitate, qua formatur nomen, [nec diversus cultui præscriptus dies,] diversitatem personæ induci non debere. Quod præter diem proprium cultus VI Junii, quo Sanctum exuto corpore ad cælos transivisse constat ex Actis, nonnulli assignent diem VII; originem videtur habere ex Galliis & breviario Senonensis ecclesiæ, in cujus diœcesi cum reliquiæ S. Gudwali seu Godoaldi conserventur, ut diximus; ibidemque ipsum corpus olim quievisse, perquam verisimile sit; æquum erat, ejus cultum in ecclesia illa perseverare. Verum cur non eodem die, quo obiit Sanctus & passim alibi colitur, VI Junii? Quia dies ille impeditus ibi est solenniori festo S. Aldrici, Senonensis archiepiscopi, cui assignantur in breviario illo tres Lectiones; cum S. Godoaldi illic tantum habeatur Memoria, ideoque hujus cultus ibi translatus sit in diem sequentem.

[5] [Cultus Sancti in diœcesi Senonensi] Redeo ad Castellanum, qui plus aliquid lucis in rem præsentem affert in Vocabulario hagiologico impresso; ubi S. Gudualum, antiquioris scripturæ forma usus; ait gallice appellari, S. Goau, & fuisse Episcopum in Anglia, honoratum in loco dicto Yevre-le-Chatel, prope Pithiverim (gallice Pluviers): item, in Loco Guduali (vulgo Locoal) Prioratu, dependente a Rotone in diœcesi Venetiarum Britanniæ minoris, ibique coli ut Patronum, sub nomine vernaculo, S. Goal. Idem alibi in suis ad nos datis XIV Martii MDCIC, notat, ejusdem Sancti reliquias aliquas, potiores quidem conservari & coli in Yevre-le-Chatel; partem vero exiguam Pithiveri; quæloca non longe inter se distant in diœcesi Senonensi: atque ideo verisimile est memoriam istius Sancti in breviario Senonensi recolendam præscribi. Neque aberrabit fortasse qui inde conjiciat, ejusdem Sancti corpus illic aliquando depositum fuisse, & cum alio, quacumque demum causa, transferendum esset, illas sibi ex eo reliquias retinuisse.

[6] Cur etiam in Britannia minore tam celebris sit memoria S. Gudwali, ut Prioratum sui nominis ibi habeat in Loco Guduali, [& Britannia minori perseverans] ibidemque ut Patronus colatur; nec non insula quoque S. Gudwali (cujus, tomo 4 Annalium pag. 322, Mabilio meminit) ab ipso denominetur; nisi credere velimus, fugientes cum sacris ejus exuviis ex Britannia majore monachos ob invasionem barbarorum trajecto mari, primum appulisse in Britanniam minorem (in quam indidem olim frequentem sanctorum virorum trajectionem fuisse scimus) ibique thesaurum suum tantisper deposuisse, eo fortasse animo, ut desævientibus in patria barbarorum tumultibus, illuc referrent. Interea quieverit ibi aliquamdiu sacrum corpus, atque etiam miracula fecerit; ob quæ nomen ejus ibidem manserit in benedictione, & profanis æque ac sacris locis impositum sit. Potest deinde, invadentibus crebro Aremoricam Normannis, idem corpus, ut multorum aliorum Sanctorum, in loca tutiora & a mari remotiora deportatum, Pithiveri aut in Yevre-le-Chatel depositum fuisse.

[7] Atque hac non mera videri debet conjectura nostra; [& alia, suadent corpus ejus aliquamdiu illic fuisse.] quandoquidem in illis partibus hodiedum ita censeat popularis traditio. Castellanus certe alias nobis significavit, in Vastinensi Pago (sunt in illo Pithiveris & Yevre-le-Chatel) per traditionem haberi, corpus S. Gudwali illuc allatum ex Britannia. Acta quoque Sancti istius faciunt hæc similiora vero; dum num. 50 innuunt, sacrum corpus, ubi primum appulit in Galliam, non statim venisse in Monasteriale castrum (est illud Monasteriolum, a fundatore suo, S. Salvii denominatum, in Pontivo Picardiæ regione) sed diversa climata per maria circuivisse & terras, atque Galliam hinc perlustrans & inde, ubiubi, mira patrasse; ac tandem ad Castrum prædictum devenisse; atque inde Gandavum, volente Marchisio Flandriæ (ita tum Principes appellabantur, postea Comites dicti) Arnulfo.

[8] Superest dicendum, quod breviarium Senonense Godoaldum suum simpliciter appellet Confessorem: [eumdemque esse Gudwalum & Godoaldum,] Martyrologi vero, Episcopum & Confessorem. De loco autem episcopatus nihil apud illos invenio. Appellatur quoque Gudwalus ab omnibus Episcopus, aut Archiepiscopus. Quæ similitudo loquendi iterum confirmare potest, eumdem utrobique intelligi Sanctum. Quod vero Belgæ, apud quos Acta Gudwali, quæ superant, conscripta sunt; & passim manibus teruntur, Episcopum aut Archiepiscopum Britanniæ majoris nominent, id hauserint ex iisdem Actis, quæ apud Senonenses olim aut minus nota fuerint, cum nomen Godoaldi sui breviario apposuerunt, aut maluerint traditioni suæ inhærere, quæ nihil certi de loco episcopatus circumferebat.

[9] Denique prælaudatus Castellanus in suo Martyrologio universali, [conveniente etiam in eamdem sententiam D. Castellano.] gallice impresso, quod dono ejus pridem ad nos allatum est, in Galliis, quarum Sanctos studiose & ubertim collegit, alium non agnoscit S. Godoaldum præter S. Gudwalum nostrum, dum de hoc solo ibi meminit, sic scribens ad diem VI Junii: In Anglia, S. Guduali episcopi, cujus corpus conservatur, partim in S. Petri ecclesia Gandavi, partim in Yevrele-Chatel prope Pithiverim in regione Vastinensi, quo statim seu directe (d'abord) apportatum fuit ex Anglia. Libens admitto sententiam hanc, quam & meam esse jam monstravi: præterquam quod opinari non possim, statim & directe sacrum corpus ex Anglia deportatum fuisse in regionem Vastinensem, nulla ejus mora prægressa in Britannia minore, nisi docuerit me Castellanus, qua alia de causa tam celebris memoria S. Gudwali perseveret hodiedum in Britannia illa, ut ecclesiam, prioratum & insulam sui nominis illic habeat atque ut patronus colatur---

[Ad Diem VIII]

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag. 52 col. 2 ante SS. Nicandrum & Marcianum ponatur S. Maximianus episcopus. Syracusanus & confessor, cujus meminit Gregorius in tertio Dialogorum. Ita hoc die Grevenus; nescio quam ob causam. Martyrologium Romanum sequenti IX Junii, ipsum colit, quo & nos Acta protulimus.

Pag. 117 Annot. f. Adde ad calcem — Nota etiam, quod locus Vallis Jornensis in Actis, & Mons Journalis in hac Annotatione, ex Gallico Vaujour & Monjour, barbare translatæ voces, rectius latine scribentur (uti quidem placet Castellano) Vallis-diurna; Mons-diurnus. Facilius tamen ex priore scribendi modo in notitiam vulgaris appellationis locorum istorum venietur; quam ex posteriore.

[Ad Diem IX]

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag. 148 col. 1. Post SS. Valerium & Dionysium martyres; appone Prætermissis:

Sigo, abbas cœnobii S. Florentii Salmurensis, successor Beati Frederici, ibidem abbatis: de quo chronicon S. Maxentii, vulgo Malleacense dictum, apud Labbeum tomo 2 Bibliothecæ librorum Mss. pag. 209, ita loquitur ad annum MLV: Beato Frederico in regimine pastorali successit Sigo, tertio Kalendas Novembris, non minor virtute & merito, sicut adhuc fratrum fideli narratione noscitur. Floruit namque multa sapientia & scientia apud Deum & homines, vivens in abbatia XIV annis. Hic iterum, uti decessor beatus Fredericus, plenus sanctitate in pace quievit quinto Idus Junii. Publice cultum fuisse, nondum comperi: imo ne Saussayo quidem notus est in Martyrologio Gallicano, uti nec decessor ejus Fredericus, cujus neque dies obitus indicatur in Chronico.

Pag. 190 num. 3 ℣ 31. Post — 1168 — adscribendum est — &

[Ad diem X]

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag 262 col. 1 post dicta de S. Pelagia V. M. sequatur

S. Platonis in Perside meminit Cod. Victorinus & alius Reginæ Sueciæ sub num. 130. Novimus S. Platonem hegumenum IV Aprilis. Norunt Græci ac Moschi Platonem martyrem XVIII Novembris, qui Latinis XXII Julii colitur: sed neuter horum in Perside. Si in citatis codicibus forte scriptum fuit Platonis, pro Ivonis, aliquod ulterioris inquisitionis argumentum afferre possit Grevenus, qui hoc die memorat Translationem sancti Ivonis episcopi de Perside; & Martyrologium Altempsiense, quod notat, Translationem Ivonis factam esse in Anglia apud Ramasciam, super cujus sacras reliquias candidissima pervolabat columba per septem milliaria, quo ad usque in terra sancta veherentur. An in Terram sanctam seu Palæstinam ex Perside? atque inde in Angliam? Adjungit illi idem Martyrologium tres socios anonymos. Plura novisse cupimus. Pag. 263 col. 1. Post relata de SS. Basilide, Tripode &c. subjunge

SS. Basilides, Aurisus, Rogatus, Januarius cum sociis eorum XII, [SS. Basilides & socii.] Romæ via Aurelia milliario quinto decimo, leguntur in Martyrologio Pulsanensi, aliis plane sociis & paucioribus, Basilidi adjunctis, quam in classe proxime præcedenti. Unde major etiam confusio oritur; quæ an satis explicata sit, vide sis in Basilide hujus diei X Junii, & confer cum duobus Basilidibus aliis, quorum singulis alii atque alii adduntur socii.

Pag. 264 in Prætermissis ante S. Anianum XII Junii addatur---

S. Basilissa virgo, Treveris in monasterio, quod vulgariter Horrentum (nunc passim Horreum) dicitur, [S. Basilissa Trevirensis.] uti habet Martyrologium Lubeco-Coloniense impressum, eademque fere habet Grevenus. Si amplior notitia alicunde nobis advenerit (apud Browerum enim de Antiquitatibus Trevirensibus, nihil de illa invenio in indicibus) dari poterit ad diem, cui ipsam adscribit Castellanus in suo Martyrologio universali, V Decembris.

Pag. 277 col. 1 ℣ 5 dele — de quo initio hujus diei egi---

Pag. 279 post num. 2, sic prosequere---

[3] Non tamen ita plane latebit annus martyrii S. Maurini, [De S. Maurino, Coloniæ invento.] si in re antiquissima Trithemio fides, qui præmissa narratione inventionis, vixisse illum scribit tempore Dagoberti regis magni Francorum. Verba ejus in Chronico Hirsaugiensi anno 1690 plenius impresso typis abbatiæ S Galli, hæc sunt, ad annum DCCCCLXI. His quoque temporibus Bruno, archiepiscopus Coloniensis, monasterium S. Pantaleonis martyris in Colonia fundavit, quod multis divitiis ad sustentationem servientium Deo monachorum copiose procuravit. In cujus fundationis loco capella fuit antiquissima sub honore sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum, quam necesse jam fuit evertere, ut spatium nova structura posset conveniens habere. Cum ergo foderetur terra pro fundamento locando, corpus sancti Maurini abbatis & martyris, quod cum inscriptione sua latebat sub terra, inventum est; quod infinitis mox cœpit clarere miraculis, & in prædicto monasterio honorifice servatur usque in præsentem diem. Fuit autem iste sanctus Maurinus natione Scotus, qui pro Christi amore patriam deserens, verbum Dei prædicavit gentibus tempore Dagoberti regis magni Francorum, cum aliis duobus monachis discipulis suis, qui simul pro fide Catholica martyrizati fuerunt in terra Saxoniæ.

[4] Intelligo hic per Dagobertum, istius nominis primum, qui anno DCXXI Austrasiæ rex creatus, septennio post Neustriam quoque & Burgundiam acquisivit; atque anno DCXXXVI factus monarcha, obiit DCXLIIII. Istius autem tempore venisse Maurinum natione Scotum (seu Scotum pro Britanniæ septemtrionalis incola, ut passim nunc sumitur; sive pro incola Hiberniæ accipias, perinde mihi est) venisse, inquam, Maurinum cum duobus monachis inde in Saxoniam Germaniæ ad convertendam gentem illam, tam est mihi incredibile, quam est verisimile, neminem ea propter e Britannia solvisse in Frisiam aut Saxoniam Germaniæ ante S. Egbertum, salutis animarum zelantem monacho-presbyterum, qui sub finem seculi VII, annis circiter quinquaginta post mortem Dagoberti prædicti, tentavit semel atque iterum, uti testatur Beda, eo trajicere; sed divinitus in itinere detentus atque reverti jussus, alios pro se viros apostolicos cum S. Willibrordo, eodem transmisit, per quos & Frisos & Saxones magna parte convertit, quos inter nullus Maurinus innotuit. Præterea cum auctor contemporaneus idemque monachus in novo S. Pantaleonis monasterio, qui inventionem corporis S. Maurini & miracula mox ibidem facta describit, nullam de patria Maurini, de tempore quo vixit, de loco ubi martyrium subiit, mentionem faciat, vereor ut quis prudens Trithemio, post tot secula scribenti, tam distinctam dictorum narrationem, absque alio teste, credat.

Pag. 283 col. 1 ℣ ultimo post, — habeatur — appone hanc parenthesin (teste Gelenio de magnitudine Coloniæ Agrippinæ, pag. 554.)

Pag. 299 num. 3 ℣ penult. — ætatis an. XXI — 1 — ætatis an. LXXI.

Pag. 300 num 9 ℣ 8 — regalibus ibi nuptiis — l — regalibus sibi nuptiis.

Pag. 301 num. 10 ℣ 7 a fine — an. MCCCXXI — 1 — an. MCCCLXXI. — Tunc addatur Commentario

DE B. BARDONE ARCHIEP. MOG.

Bardo ex Abbate Herveld. Archiepiscopus Moguntinus in Germania (B.)

AUCTORE C. J.

§ II. Elucidatio paragraphi præcedentis & gestorum Bardonis ante episcopatum.

[B. Bardonis vita quomodo & ubi inventa;] Post interceptam anno MDCLXXXVI victricibus Augustissimi Leopoldi imperatoris nostri armis, regiam civitatem Budam, e cujus instructissima Matthæi Corvini regis bibliotheca dicebantur plerique codices in bibliothecam Cæsaream Viennensem transportati esse; cupido nobis subiit illos inspiciendi, & quæ ad Acta Sanctorum facere possent inde extrahendi. Consilio igitur inter nos inito, judicavit magister noster P. Papebrochius, ut ego & collega noster P. Franciscus Baertius, eo proficisceremur, & tum novam Budensem, tum antiquam Viennensem examinaremus. Profecti igitur anno MDCLXXXVIII, sub tempus paschale Antverpia, Viennam pervenimus (lustratis per viam variis Bibliothecis) die X Julii. Mox ad opus accincti, favente Cæsarea Majestate, collegimus permulta, quæ descripsimus ipsi Viennæ per tres circiter menses ex variis codicibus Mss. cumque superessent aliquot codices Græci Mss. qui propemodum toti describendi erant, illos ex indulgentia benevolentissima ejusdem Cæsareæ Majestatis, sub initium autumni, ne tota hieme subsistere cogeremur Viennæ, transtulimus Antverpiam nobiscum; descriptosque remisimus primo vere ad bibliothecam suam Cæsaream, quo & relatos recte fuisse, intelleximus.

[2] [cur hic denuo illustretur.] Inter multa autem, a nobis Viennæ descripta, fuit etiam vita B. Bardonis archiepiscopi Moguntini, quam nobis deesse, & scriptoribus Moguntinis pridem desideratam fuisse, sciebam. Illam ut domum redivimus, continuo illustrandam suscepit magister noster, illustravitque multis more suo satis accurate ad diem X Junii. Verum cum ab illo tempore plurima antiquorum per Germaniam scriptorum monumenta e tenebris in lucem publicam edita sint a Meibomiis, Leibnitiis aliisque; cum etiam ejusdem Bardonis vitam ex editione nostra transtulerit in sua Sanctorum Benedictinorum Acta Mabilio, usus Commentario atque Annotationibus Papebrochii, adjunctis item ex sua eruditione aliis, videor mihi, ex recentius editis istiusmodi scriptis nonnulla ad majorem historiæ B. Bardonis illustrationem adjungere adhuc posse, salva cuique opera sua.

[3] Primum igitur sit, quod Joannes Trithemius in ampliore Chronico Hirsaugiensi anno 1690 typis monasterii S. Galli edito, [Laudat virum Trithemius ad an 1031,] ac tardius, post impressum Junium ad nos allato; ita de B. Bardone ad annum MXXXI, loquatur: Aribo Moguntinæ sedis archiepiscopus obiit anno MXXXI, vir doctus nec minus vitæ merito venerandus, cui sanctus Bardo monachus nostri Ordinis Benedictini & abbas, in archiepiscopatu succedens, præfuit annis XX; vir doctus in scripturis sanctis, & morum religione multum illustris ac venerabilis. De cujus abbatia, unde fuerat in pontificem assumptus, certam hac vice non possumus dare sententiam, propter multiplicem scriptorum diversitatem; quorum alii asserunt, fuisse Fuldensem post Richardum; alii Hirsveldensem post Arnolphum; & alii Augiensem post Bernonem. Major tamen pars Fuldensem abbatem illum fuisse post Richardum confirmant. Ita ibi Trithemius, ceteroquin in rebus Ordinis sui versatissimus. At vero ad annum MLI, certiora doctus, certiora quoque de abbatia, unde translatus Bardo ad archiepiscopatum fuit, commemorat; temporis item spatium, quo præfuit, & annum diemque mortis ejus definiens, his verbis;

[4] Anno MLI Henricus imperator festum Pentecostes cum Papa Leone & multis principibus in Padelbronna celebravit, [atque iterum ad. 1051,] ubi S. Bardo, ex monacho archiepiscopus, habito ad Missam sermone, obitum suum instare, clara voce prædixit, veniam & pacem ab omnibus petiit, ac se orationibus fidelium auditorum commendavit. Post hæc, eodem mense quo sermonem fecerat seque prædixerat moriturum, obiit, X videlicet die mensis Junii, anno pontificatus sui XX. [ex Eckardo abbate Urangiæ,] Hic, ut scribit abbas Eckardus in Chronica sua, in cœnobio Fuldensi, sub monastica professione a puero nutritus, inde pro vitæ merito ad pontificalem dignitatem provectus, spiritu prophetiæ multisque virtutibus & miraculis clarus effulsit. Quod vero supra diximus anno desolati monasterii XXX (est is Christi MXXXI) cujus monasterii fuerit abbas, nos ignorare; diligentiore inquisitione certificati, retractamus. Constat enim nunc manifeste, monachum Fuldensis extitisse cœnobii, non abbatem. Nam Richardo in abbatia successit Sigebertus; post quem Rosingus; postea Bardo, sed non iste de quo loquimur; deinde Ecgebertus; postea alius Bardo, ac deinde Siffridus; qui post Lutpoldum Moguntinæ sedis magnus fuit archiepiscopus.

[5] Eckardus hic, a Trithemio allegatus, fuit primum canonicus & scholasticus ecclesiæ Wormatiensis, deinde postquam Terram Sanctam visitasset, [qui scripsit anno 1124.] monachus Hirsaugiensis; ac demum abbas primus in Uraugia monasterio, a S. Ottone episcopo Bambergensi ad sex circiter milliaria ab Herbipoli versus septemtrionem fundato, anno MCXX; uti scribit idem Trithemius ad istum annum; atque addit, scripsisse Eckehardum non contemnendæ auctoritatis opuscula, quibus & tunc præsentibus se utilem reddidit, & memorabilem posteris commendavit. Tum recensens scripta ejus, primo loco indicat Chronicon ab origine mundi usque ad annum Dominicæ incarnationis MCXXIV inclusive, volumen insigne; in quo gesta regum & imperatorum in Germania & extra, ordine satis commodo digesta. Et hoc chronicon sit, quod Trithemius citat; in quo tam præclare loquitur Eckardus seu Eckehardus de Bardone. Adjicio alia, § 1 prætermissa aut non integre citata; secuturus fere ordinem temporum.

[6] [Patria Bardonis,] Patriam habuit Bardo, ut vita loquitur, oppidum Germaniæ. Quodnam autem? Designare illud videtur Bruschius, dum in archiepiscopis Moguntinis, natum dicit ex nobili Wederoviæ, seu Veteraviæ, familia de Oppershofen. Et hinc fortasse Mabilio sic scribit: In oppido Veteraviæ, cui nomen est Oppershofen, natum fuisse testantur vulgati Germanicæ Historiæ scriptores; quibus antiqua ejusdem oppidi traditio favet. Ibi enim (ita prosequitur) ut ex litteris reverendissimi abbatis sancti Jacobi de Monte specioso didicimus, paternæ domus beati Bardonis, in qua natus dicitur, rudera hodieque commonstrantur. Vellem propius designasset abbas situm oppidi.

[7] [qui natus sub annum 981,] Constat item ex vita, natum esse Ottone II Romanam monarchiam administrante: igitur ante finem anni DCCCCLXXXIII, quo vivere Otto desiit die VII Decembris. Natus itaque fuerit Bardo anno antepenultimo Ottonis, Christi DCCCC LXXXI, aut sequenti, ut recte supputavit Papebrochius. Tradit enim vita, consecratum fuisse pontificem Moguntinum anno pene quinquagesimo ætatis suæ, in festivitate sanctorum Apostolorum Petri & Pauli. Consecratio autem illa, æque ac mors Aribonis, quæ acciderat VIII Idus Aprilis, incidit in annum MXXXI; ex quo detractis pene quinquaginta annis, deveniet nativitas ejus pene ad annum DCCCCLXXXI. Puer Bardo, a parentibus Fuldam deportatus, interque scholares ibi enutritus eruditusque, eximie profecit tempore Archanbaldi abbatis, [monachum Fuldæ induit sub 1000.] anno DCCCCLXXXIII creati: sub quo etiam, juvenis jam factus, puta sub annum millesimum, monachalem habitum ibidem induit, ac laudabiliter gestavit; donec Archanbaldo, anno MXI ad cathedram Moguntinam evecto; & Brantholio (aliis Branthous dicitur) ex præposito Fuldensi in abbatem subrogato, nescio quæ simultates inter hos duos insurrexerunt, eo progressæ, ut annuente Henrico imperatore Brantholius abbas Fuldensis depositus….. atque illud monasterium, confratribus late discedentibus, [Secutus abbatem, monasterio pulsum anno 1013;] pro dolor! a priori statu mutatum sit, uti loquitur Dietmarus noster Ms. libro 6 versus finem; cui tamen Brantholius iste, sive Branthous; Bronhago vocatur. Et Chronographus Saxo ad annum MXIII eadem de re ait, tunc diffugisse, hac & illac vagantes, qui erant cœnobitæ, jugum Christi ferentes.

[8] [eo redit sub Poppone an. 1018 defuncto;] Abbatem istum tunc suum Bardo cum meliori parte monachorum secutus, tanto tempore permansit cum eo, usque dum calumnia illa interventu solaminis sedaretur, ut in vita legitur; atque tum demum ad monasterium suum rediit, Bobbone sive Poppone abbate; qui Brantholio substitutus fuerat, obiitque abbas anno MXVIII, VII Idus Aprilis, uti habet Necrologium Fuldense apud Leibnitium. Ex quo autem rediit Bardo ad monasterium suum Fuldense, emicuit majoribus quam ante virtutibus, quæ in vita describuntur; [& subinde fit Decanus sub Richardo abb.] electusque subinde fuit, concedente abbate Richardo, ut in eadem vita, unanimi Fratrum consensuin Decanum. Quod quo tempore factum sit ut propius dignoscatur; inquirendus est annus in quem electio abbatis Richardi incidit. Annales quidem Benedictinorum ad annum MX, num. LI, dicunt, Erkembaldo abbati ad pontificatum Maguntinæ ecclesiæ provecto (quod accidisse putamus anno MXI) abbatem substitutum fuisse Richardum. Verum substitutionem illam a vero tempore aberrare, manifestum est ex jam dictis. Tunc enim substitutus fuit Erkembaldo seu Arkenbaldo Brantholius, eique post biennium deposito subrogatus Bobbo seu Poppo ex monasterio Laurisheimensi, quod simul cum Fuldensi administravit abbas usque ad annum MXVIII, quo obiit XI Aprilis.

[9] An Popponi proxime substitutus sit Richardus, non ita planum est; [qui verosimiliter proximus successit Popponi,] opinante Browero in Fuldensibus pag. 287, inter utrumque intercessisse Wolkmarum & Bardonem aliquem: quod tamen nec ipse probat, nec ego alibi scriptum reperio ab idoneo auctore. Interstitium quoque temporis vix admittet saltem duos alios abbates: & in Bardone quidem, quem ille putat ex abbate Fuldensi factum archiepiscopum Moguntinum, qui hic noster esse deberet, certo alium pro alio Bardonem sumpsit; quia noster numquam Fuldæ abbas extitit; sed decanus tantum. Porro de tempore, quo Richardus abbatiam suscepit regendam abbas (quantumvis id dicat Schafnaburgensis contigisse anno MXXIII) certo constat, ipsum ante mensem Majum anno MXIX aut saltem sequenti abbatem fuisse. Determinatio alterutrius anni certa, pendet ab anno, quo Benedictus PP. VIII ab Henrico Imperatore Fuldam deductus ipsa sanctorum Apostolorum Philippi & Jacobi festivitate….. adstante & audiente abbate Richarto, [abbas existens, quando Fuldam venit Benedictus pp.] imitandæ virtutis viro, exaltavit & confirmavit monasterii privilegia; uti legitur in citato Necrologio, quod Leibnitius, qui excerpta sua inde edidit, antiquissimum vocat (& sane desinit in anno MLXV) aitque; inde tempora mortium personarum complurium illustrium, extra controversiam collocari. Eruditi juxta ac sinceri viri testimonium probo. Interea ut Benedicti PP. accessus in Germaniam & Fuldam pro anno MXX potius quam præcedenti stabiliatur, considerandæ sunt Chronologorum illa de re sententiæ.

[10] Plures scribunt, accessisse Benedictum ab Imperatore invitatum Bambergam anno MXIX, [quem alii scribunt, eo venisse anno 1019;] nempe Hermannus Contractus, Lambertus Schafnaburgensis, Marianus Scotus, Abbas Urspergensis, & Chronicon Hildenshemense, quod ait, eo anno MXIX, Henricum imperatorem in Pascha Papam de Roma Bavenberg hospitio suscepisse. At Sigebertus Gemblacensis adventum Papæ differt in annum sequentem MXX, [alii, anno 1020;] & Hermannus Contractus in ampliori editione apud Canisium, tamquam corrigens priorem suam sententiam Chronologicam, ad eumdem annum MXX scribit: Benedictus PP. ab Imperatore invitatus, Babenberg venit, ibique ecclesiam S. Stephani dedicavit. Omitto quod Pagius, priorem sententiam secutus, Hermannum secundo loco erroris arguat. Is enim, inquit, qui asserit, se fuisse eo anno puerum octennem, per hæc tempora non raro in chronologiam peccat. Verum quid hic ætas unius anni faciat, ut censeatur in posteriori sententia errasse potius, quam in priori? Prior certe priori tempore ab Hermanno scripta fuit, posterior posteriori; quando potuit habere, & habuerit, argumenta certiora, cur sententiam priorem mutaret. Quis enim vir prudens mutat sententiam, nisi meliora doctus? Præferenda igitur scriptio Hermanni de anno MXX, quo advenerit Benedictus, priori, quam correxit. Adde his Necrologium Fuldense, quod hic, si uspiam, fidem meretur, consignans adventum Benedicti Fuldam anno MXX ante festivitatem sanctorum Apostolorum Philippi & Jacobi sub finem Aprilis: quod recte convenit cum adventu Papæ Bambergam, ubi ipsum in Pascha Imperator hospitio suscepit, ut diximus ex Chronico Hildensbemensi: non item si anno præcedenti id factum putetur. Neque enim credibile est, anno integro & amplius Papam illis in partibus substitisse. Incidit autem anno MXX Pascha in XVII Aprilis, ut rebus Bambergæ cum Imperatore peractis, commode potuerit uterque Fuldam, vix amplius bidui distantem, ante finem mensis venire.

[11] [quo Richardus certo abbas Fuldensis fuit.] His expensis, siquis adhuc velit, congressum Benedicti cum imperatore Henrico Bambergæ, anno MXIX adscribere, mihi quidem susdeque est in præsenti argumento de initio regiminis abbatis Richardi. Dicam enim in illa sententia, eodem anno Papam venisse Bamberga Fuldam, & Richardum jam tunc ante festum sanctorum Philippi & Jacobi illic abbatem invenisse; ac firmius concludam, minus potuisse inter Popponem & hunc Richardum alios abbates intercessisse: Verum ita sentientibus incumbet ostendere, vel Necrologium Fuldense in rebus monasterii sui propriis errasse in signando anno; vel Papam amplius anno integro tunc in Germania commoratum fuisse cum imperatore, quocum scitur Bambergæ ac Fuldæ fuisse, nec scitur fuisse alibi. Incumbet item ostendere, quod Hermannus Contractus in ampliori & posteriori editione chronici sui, ubi priorem sententiam corrigit, in ipsa correctione erraverit potius, quam in prima editione. De reliquis Chronographis annum MXIX tenentibus ita existimari possit. Nempe, Hermannus omnium primus, qui hac de re scripserunt, notavit, Benedictum anno MXIX Bambergam venisse, quam sententiam secundis curis correxit, scripsitque MXX. Sequaces ejus, Schafnaburgensis, Marianus, Urspergensis & Auctor chronici Hildenshemensis, nacti fuerint editionem Hermanni primam, tunc magis vulgatam, eamque secuti, ut fit, eumdem annum descripserint: at Sigebertus, tempore posterior, habuerit editionem posteriorem, ex eaque notaverit annum MXX, qui, ut dixi, cum Fuldensis Necrologii chronologia recte convenit. His ita deductis, nolim tamen existimari, auctius Hermanni chronicon ab ipsomet auctum fuisse, nullo sufficienti argumento id mihi persuadente. Potest enim ab alio deinde auctum & interpolatum esse. Qui tamen dum annum prædictum MXIX mutavit in MXX, etiam censendus est certiores habuisse rationes.

[12] [Bardo ex decano fit rector Novi monasterii,] Fuit igitur electus decanus Fuldensis Bardo post obitum Popponis sub Richardo abbate, qui Novum vocabulo monasterium, in honorem S. Andreæ Apostoli, haud procul Fulda occidentem versus construens, illud eidem Bardoni commendavit regendum; ubi hic innotuit Conrado imperatori, anno MXXIV electo, a quo etiam abbas Werthinensis, sub annum MXXX, tum & Herveldensis, atque post paucos inde menses, mortuo Aribone, archiepiscopus Moguntinus constitutus fuit. Hæc ex vita satis distincte. Mirum interea est, quantum discrepent auctores, etiam antiqui, de abbatiis, [inde abbas Werthinensis.] quibus Bardo abbas præfuit ante episcopatum. Alii Virdunensem fuisse abbatem, scribunt:sed facile convincuntur scribere debuisse Werthinensem, cujus nominis est abbatia antiqua a S. Ludgero olim instituta ad Ruram Westphaliæ fluvium, qui inde post tria milliaria Germanica prope Duisburgum in Rhenum influit. Et hic quidem fuisse abbatem, ac inde traductum ad archiepiscopatum, asserit Syllabus abbatum Werthinensium & Helmstadiensium apud Leibnitium de scriptoribus rerum Brunswicensium tomo 3 his verbis: Abbas XVIII, Bardo, nobilis Saxo, ob famam discretionis ex cœnobio Fuldensi ad prælaturam postulatus, præfuit anno tantum uno: quia hinc in archiepiscopum Moguntinensem postulatus fuit. [& Herveldensis;] At vero in vita S. Godehardi die IV Maii nostri num. 32 habetur, quod Ariboni Bardo, vir simplex & rectus, Herveldiæ abbas, successit. Et hi quidem scriptores, singuli singulas Bardonem abbatias administrasse innuunt.

[13] Verumtamen ambas, jam nominatas, tenuisse, aperte declarat vita B. Meinwerci, [tum archiepiscopus Moguntinus] dicens quod Bardo Werthenensis abbas ante paucos menses, quam archiepiscopus fieret, Arnoldo, ab Herveldensi regimine deposito, successerat. Qua de re pluscula dicentur infra numero 15. Interim omnium apertissime hæc prosequuntur Annales Hildeshemenses ad annum MXXXI: Arnolfus seu Arnoldus, pater monasterii Herveldensis, quorumdam fratrum ejus loci, cujusdam criminis objectione accusatus, miserabiliter proprio honore est privatus: in cujus loci vicissitudinem subrogatur Bardo, procurator cœnobii Wirdunensis (Werthinensis) suggestione Gislæ imperatricis. Eidem vero Bardoni successit in cœnobio Werthenensi, Geroldus Fuldensis monachus….. Eodem anno piæ & venerabilis memoriæ Aribo Mogunciacensis archiepiscopus causa orationis Romam adiit, indeque digrediens, Cumis VIII Id. Aprilis ex hac vita migravit; cujus honoris principatum obtinuit Bardo, tunc nuper prælatus Herfeldensi monasterio. Sed huic quoque mox successit ad abbatiæ Herveldensis dignitatem Rudolfus, cœnobii Stabulon seu Stabulensis in diœcesi Leodiensi, præpositus.

[14] Similia scribit Schafnaburgensis (ut scias non diu Herveldensi monasterio præfuisse Bardonem) ad eumdem annum MXXXI: [post Aribonem anno 1031, 29 Junii:] Arnoldus abbatiam Herveldensem perdidit, cui Bardo successit: sed is post dimidium annum Ariboni Maguntino archiepiscopo defuncto successit. Rudolfus vero abbatiam Herveldensem suscepit. Ex dictis (ut alia eodem spectantia prætermutam) colligitur, Bardonem anno MXXX mense Junio aut Julio, abbatiam Werthinensem; in fine autem ejusdem anni aut initio sequentis, Herveldensem suscepisse regendam. Dictum quippe est, Werthinensem tenuisse anno tantum uno; Herveldensem vero anno dimidio, ut Schafnaburgensis; vel paucis mensibus, ut alii computant, antequam Archiepiscopus eligeretur ordinareturque: quod factum esse festo sanctorum Apostolorum Petri & Pauli XXIX Junii, prodit vita; & factum esse anno MXXXI, testantur scriptores propemodum omnes antiqui, Hermannus Contractus in ampliore chronico in collectione Canisii, Lambertus Schafnaburgensis; Marianus Scotus, de quo dicemus num. sequenti, Chronographus Saxo, &c. confirmaturque ex vita B. Meinwerci Paderbornensis episcopi, apud nos tomo 1 Junii pag. 549, ubi num. III in fine ita scribitur:

[15] Moguntinus archiepiscopus Aribo, eodem anno (MXXXI ineunte) Romam profectus orationis causa, in reditu, [eodem anno invitatur ad dedicationem ecclesiæ Paderbornæ;] VIII Idus Aprilis obierat; & Bardo Werthenensis abbas, qui Imperatricis machinamentis subintraverat, quique ante paucos menses Arnoldo, ab Herveldensi regimine deposito, successerat, variis negotiis occupatus, secundum desiderium episcopi interesse non poterat dedicationi ecclesiæ, quam Meinwercus Paderbornæ anno Dominicæ Incarnationis MXXXI, Indictione XIV (imo XV, a præcedente Septembri jam inchoata; nisi Scriptor Indictiones suas forte auspicetur a Kal. Januarii, quod etiam Marianus fecisse videtur) IV Nonas Novembris solenniter celebravit, invitato, præter alios episcopos multos qui adfuerunt, etiam Bardone Moguntino; sed qui variis negotiis occupatus, initio nempe regiminis sui, interesse non potuit. Hinc colligas, Marianum Scotum, aut potius editorem ejus, perperam dividendo historiam in numeros annorum, aberrasse, dum annum MXXXII præfigit ordinationi Bardonis. Dicit quippe dein Marianus, Bardonem annos XX præfuisse; mortemque ejus recte signat anno MLI. Quæ non conveniunt nisi ordinatio ponatur anno MXXXI, ut a reliquis chronologis positam diximus.

§ III Gesta Bardonis in episcopatu.

[Interest ibi anno 1036 alteri dedicationi.] Præter illa, quæ in vita narrantur, lego apud varios scriptores nonnulla alia, quæ ordine temporis breviter huc transfero. Qui anno MXXXI archiepiscopus Bardo, invitatus a B. Meinwerco, episcopo Paderbornensi, interesse non potuit IV Idus Novembris, uti modo diximus, dedicationi ecclesiæ, quam Meinwercus in occidentali parte Patherbrunnensis suburbii cum adjuncto monasterio, quod Abdinckhoffense hodiedum vocatur, Ordinis Benedictini, inchoaverat ac tandem consummaverat: idem, inquam, Bardo, rebus suæ diœceseos jam recte ordinatis, iterum ab eodem Meinwerco invitatus ad dedicationem alterius ecclesiæ, quam extra Patherbrunnensem civitatem in orientali parte construxerat: ibidem comparuit ac solennitatem præsentia sua auxit anno dominicæ Incarnationis MXXXVI, Indict. IV, VIII Kal. Junii.

[17] Eodem anno MXXXVI ut habet Chronicon Halberstadense, [Eodem anno & seqq. consecrat varios episcopos.] in natali protomartyris Stephani a Domino Bardone, Moguntinæ sedis archiepiscopo, in Heiligenstadt consecratus est Burchardus episcopus Halberstadensis, primus nempe istius nominis, vir perquam insignis. Chronographus Saxo annum notat MXXXVII; sed facile conciliatur cum prædicta sententia, quia auspicatur annos suos a Natali Domini. Idem Bardo anno MXXXVIII die XX Augusti consecravit Laurishemii antistitem Hildesheimensem Thietmarum, S. Godehardi successorem; ut refert Chronicum Saxonicum Ms. quod est in monasterio S. Germani Parisiis & a Mabilione frequenter citatur. Initiavit denique & Suitgerum præsulem Bambergensem, qui deinde fuit Pontifex Romanus sub nomine Clementis II; initiavit autem illum Monasterii Westphaliæ ubi tunc natale Domini cum aula sua celebrabat imperator Henricus Niger, anno MXL, V Kal. Januarii, seu XXVIII Decembris in festo sanctorum Innocentium: quod colligitur e Chronographo Saxone; qui tamen initiationem illam adscribit anno suo MXLI; quia, ut jam monui, annos a natali Domini auspicatur.

[18] Inter hæc, auctore Mariano Scoto, consecravit anno MXXXVII sanctus Bardo archiepiscopus, [etiam coram Imperatore:] præsente Conrado imperatore, Indictione V (malim legere VI, quia quinta jam a mense Septembri expiraverat) IV Idus Novembris monasterium sancti Martini, sedis Moguntinensis archiepiscopatus, imo omnium Francorum, in honorem S. Martini, cum multis episcopis & (quod in codicibus impressis deest; additur autem, ut monet Browerus, in Ms. Francofurtensi) venerabilibus viris. Quæ confirmantur a Trithemio, ad eumdem annum scribente, quod S. Bardo archiepiscopus Moguntinus decima die mensis Novembris in præsentia Conradi imperatoris secundi, Henrici regis tertii, multorumque episcoporum, principum & abbatum, majorem ecclesiam S. Martini in Moguntia consecravit. [dotat ecclesiam S. Joannis Moguntiæ.] Consentit hisce codex Ms. quem citatus Browerus minorem vocat, superaddens, numerum episcoporum, in dedicatione præsentium, fuisse septemdecim. Idem codex isthæc porro subdit: S. Joannis basilica collegiata, juxta metropolitanam prædictam S. Martini Moguntiæ posita, non modicæ devotionis extat: quam idem Bardo sanctus episcopus pro remedio animæ suæ dotavit; veteribus ejus rebus cum dote & congregatione in novam S. Martini translatis; & in hac veteri S. Joannis, de qua priorem congregationem transtulerat, prædiis sua industria acquisitis, novam congregationem restituit.

[19] Neque tantum pontificalia administravit Bardo tamquam episcopus; [Gesta Bardonis bellica;] sed etiam bellica egit tamquam princeps multarum ditionum, Imperatori obnoxius. Anno igitur MXL, uti scribit Chronographus Saxo (alii rectius notant MXLI) Imperatore in Bohemos, imperio rebelles, expeditionem parante, Saxones cum metropolitano Moguntiaco Bardone (verba sunt Chronographi) & Ekkehardo marchione convenerunt, & Bohemicam regionem, divina eos, ut claruit, protectione comitante, cum parva admodum manu die Dominica IX Kal. Septembris violenter introierunt & per novem dies potestative peragrantes, cæde, præda, incendioque vastaverunt; donec venerabili viro Guntario monacho cum legatione Regis adveniente, pace data & accepta, victores redierunt. Anno item sequenti MXLII, Imperatore in Assumptione sanctissimæ Mariæ Bohemiam cum maximo exercitu iterum ex una parte intrante, Ekkehardus marchio cum Maguntino archiepiscopo Bardone, aliisque episcopis & primatibus altera ex parte expeditionem Saxonum invexit Bohemiam, ipsamque regionem multis modis vastantes, Domino largiente victores, data & accepta pace, reversi sunt.

[20] Anno MXLIV novam nuptam Henrici III, tunc adhuc tantum regis Germaniæ, [inaugurat Agnetem reginam.] Agnetem Pictavensem, inauguravit Bardo reginam. Qua de re Marianus: Agnetem, Guilielmi Pictavensis principis filiam, Henricus reginam apud Moguntiam ungi faciens per Bardonem, regalibus sibi nuptiis in Ingelnheim copulavit. Quod iterum confirmatur a Trithemio aliquanto explicatius; Henricus rex, post repudium, quod sibi dederat Gunhildis uxor prima, Agnetem, comitis Wilhelmi Pictaviensis filiam, apud Moguntiam ungi faciens in reginam per ministerium S. Bardonis archiepiscopi, regalibus sibi nuptiis apud Ingelenheim villam regiam, uxorem copulavit. Et prosequitur: Convenisse ad has nuptias infinitam histrionum & joculatorum multitudinem legimus, quos omnes non solum muneribus, sed etiam cibo & potu vacuos, Rex, fortassis consilio ejusdem Bardonis, abire præcepit: cibaria vero, quæ manducantibus invitatis superessent, non histrionibus & mimis, sed Christi pauperibus, quorum aderat multitudo maxima, deberi confirmans. Consentit his etiam Hermannus Contractus, sed ad annum suum MXLIII.

[21] [An fundaverit monasterium in Monte-specioso.] An idem sanctus pontifex Bardo monasterium quoque S. Jacobi, prope a muris Moguntinæ civitatis in monte, qui nunc Speciosus appellatur, ædificare cœperit, in dubio est. Ait Mabilio: & fundationem ejus adscribit anno ML; hæc addens: Vix cœpta erant monasterii ædificia, cum instante sibi morte pius antistes Bardo Bardoni, suo ex fratre nepoti, qui tunc S. Albani monasterio præerat, mandavit, suum ut moneret in archiepiscopatu successorem, ne opus a se inceptum prætermitteret Antiquiorem istius rei auctorem nec ipse citat, nec ego invenio; & fortassis alium non habuit ducem præter Gabrielem Bucelinum, qui cum tomo 1 Germaniæ sacro-profanæ dixisset, conditum fuisse a Luitoldo archiepiscopo; eadem denuo tractans tomo 2, ait, fundatum a S. Bardone atque ab ejus successore Luitoldo absolutum, dedicatumque anno MLV in honorem S. Jacobi Apostoli, ac splendide dotatum Trithemius ubi de fundatione monasterii ejusdem, in Chronico Hirsaugiensi auctiore agit ad annum MLI, solius Luitpoldi meminit.

[22] [Obiit an. 1051 ex chronographis] Accedamus ad annum, quo vita functus sit Bardo. Chronologi omnes illorum temporum præcipui notant mortem ejus anno MLI; nempe Hermannus Contractus, qui tertio post anno chronicon suum absolvit ac obiit, Lambertus Schafnaburgensis & Marianus Scotus, qui sua item chronica finiunt in anno MLXXVII & MLXXXIII. Uterque anno MLVIII monachum induerunt, ille in monasterio Herveldensi diœcesis Moguntinæ; hic Coloniæ, qui & anno sequenti ordinatus fuit sacerdos; fueruntque adeo supremæ saltem ætati Bardonis contemporanei ambo, & forte diutius, quam fuit scriptor vitæ ejus: ut non dicam, quod illi ex instituto suo chronographiam professi fuerint; hic, scriptor vitæ, gesta & virtutes ejus præcipue intenderit: & saltem pleraque, ex relatione aliorum conscripsit; qualis relatio solet potius narrare facta, quam tempora quibus facta fuerunt. Concordant cum antiquis de anno obitus Bardonis recentiores, [& necrologio antiquo Fuldensi,] Chronographus Saxo, Trithemius, & alii; quos non vacat citare nominatim. Accedat, imo præcedat jam citatis scriptoribus, auctoritate in re præsenti, Necrologium Fuldense antiquum apud Leibnitium, finem habens in anno MLXV; quod similiter obitum Bardonis archiepiscopi notat anno MLI.

[23] [ex congressu ejus cum Imperat. Paderbornæ,] Notat quoque Schafnaburgensis (postquam ad annum MLI indicaverat, Ecclesiam in Goslaria consecratam esse ab Herimanno Coloniensi archiepiscopo, illam nempe beatæ Mariæ Virginis, cujus dedicationi, præsente Henrico rege, etiam interfuit Bardo Moguntinus, ut loquuntur Annales Corbeienses apud Leibnitium ad eumdem annum) notat, inquam, Schafnaburgensis, Imperatorem, qui Gostaria transiverat Paderbornam, ibi celebrasse Pentecosten, ibidemque Bardonem archiepiscopum habito ad missam sermono, obitum suum instare prædixisse. Quæ utique illa eadem Pentecoste est, de qua loquitur vitæ scriptor num. 71, quod vir sanctus, jam conscius secretorum divinorum de suo instante transitu, multis orationibus & aliquanto attentioribus S. Martino, cathedralis suæ ecclesiæ patrono, se commendavit: aggressoque itinere ad Paderbrunum properavit; ubi die sanctissima Pentecostes agens missarum in publico solennia, post sancti Euangelii lectionem pro concione dixit, suumque, ut supra, instare obitum prædixit. Henricum porro imperatorem tunc ibidem fuisse præsentem, declarat eadem vita num. 73, his verbis: Transactis igitur diebus solennibus, accepta Regis licentia, Moguntiam redire aggressus est. Annus igitur Bardonis ultimus, quo in Pentecoste simul cum Imperatore fuit Paderbornæ, is est, quem signavit Schafnaburgensis, MLI.

[24] Marianus Scotus definit tempus, quo archiepiscopatui Bardo præfuit, [ex spatio 20 annorum, quibus pontisex fuit,] annos XX. Ex quo & deduximus supra, ipsum ordinationem ejus adscripsisse anno MXXXI; quamvis editores Chronici ipsius impresserint annum MXXXII. Ordinatio enim Bardonis facta est, uti testatur vita num. 73, in festivitate sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, die XXIX Junii: obitus vero accidit die X aut XI ejusdem mensis anno MLI., atque adeo tenuit sedem archiepiscopalem annos XX integros, minus XIX aut XVIII diebus. Et vero præfuisse Bardonem annos XX, consequitur ex omnibus scriptoribus, quos ordinationem ejus anno MXXXI & obitum anno MLI consignasse, diximus; ipsorumque etiam sententiæ, aliorum ex aliis, confirmantur, quod ad initium, annos, & finem episcopatus attinet.

[25] Recte autem notasse vitæ scriptorem (quamvis deprehendatur non tam solicitus fuisse, [consecratus 1031, 29 Junii;] ut tempora rerum, a sancto episcopo gestarum, accurate signaret; quam ut argumenta virtutum ejus commemoraret) ordinationem Bardonis in festivitate sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, ex alio ipsius textu confirmatur num. 23, ubi descripta pluribus electione Bardonis in episcopum, quam solenniter factam, ait, ab Imperatore in consessu antistitum principumque, in festivitate jam dicta Apostolorum; continuo subdit, inde ductum fuisse cum laude Dei ad ecclesiam, ubi promoverunt eum consecrantes in episcopatus gradum. Atque iterum num. sequenti: Consecratus igitur pontifex, verus custos vasorum, pene quinquagesimo ætatis suæ anno: post festivitatem sanctorum Apostolorum ad commissum ovile cum honore dimissus est. Locus iste induxit Papebrochium, ut diem consecrationis determinaret Dominicam proximam post festivitatem, deceptum ex mala potius interpunctione librariorum, quam ex indiligentia scriptoris. Si enim distinguatur oratio, ut hic ego interpunxi, manifeste patet, τὸ post festivitatem, referendum non esse ad prius membrum de consecratione, quæ jam peracta erat in ipsa festivitate; sed ad posterius, de dimissione pastoris ad suum ovile.

[26] Redeamus ad annum, quo decessisse Sanctum nostrum ostendere cœpimus, [item ex anno quo successor substitutus est, 1051;] confirmandum ex tempore successoris ejus in archiepiscopatu, qui fuit Luitpoldus seu Leopoldus (nomen ab aliis aliter atque aliter scribitur) præpositus ecclesiæ Bambergensis. Illum Schafnaburgensis & abbas Urspergensis dicunt, anno MLI successisse Bardoni: & Marianus, qui æque ac Schafnaburgensis illo tempore florebat, eadem habet ad eumdem annum; definitque, episcopatum tenuisse annis VIII, mensibus IV; obiisse autem MLIX, VI Idus Decembris. Hinc igitur detractis annis VIII, mensibus IV prædictis, reducitur initium episcopatus ejus ad VI Idus Augusti anni ejusdem, quo obiit Bardo, MLI. Quidquid in editione Mariani præfigatur electioni ejus annus MLII; quod per incuriam aut ignorantiam aut certe per errorem editoris factum sit, contra mentem auctoris; quemadmodum supra num. 17 observavi similem errorem ab editore commissum esse in eodem Mariano, dum electioni Bardonis præfixit annum MXXXII, pro MXXXI. De obitu Luitpoldi anno MLIX, consentit etiam Schafnaburgensis, sed diem unum anticipat, scribens obiisse VII die Decembris. Verum hæc minutiora de die, ad quæstionem præsentem nil attinent.

[27] [qui certo episcopus fuit an. 1052:] Hermannus Contractus ad annum Chronici, æque ac vitæ suæ, penultimum, Christi MLIII (octiduo annorum initia anticipat) ait, Imperatorem cum domino Papa multisque episcopis & principibus Natalem Domini Wormatiæ egisse, nempe anno MLII communi exeunte. Similia de congressu Imperatoris & Papæ Wormatiæ in eodem Natali Domini habet Schafnaburgensis, prænotato tamen perperam anno alio; additque, Leonem ibi Imperatori valefacientem, Romam reversum esse. Nec deinde in Germaniam rediit. Alia de eodem congressu, quæ hic ad rem nostram præcipue faciunt, habet Abbas Urspergensis, videlicet, quod cum primo Natalitiorum die solenniter missam celebrasset Papa, secundo die illam similiter celebravit, tamquam dignior persona, Luitpoldus archiepiscopus Moguntinus. Hinc confirmatur nostra & chronologorum citatorum sententia, de Luitpoldi successione in archiepiscopatum anno MLI; quandoquidem hinc constat, illum anno MLII archiepiscopum fuisse; & fuisse ab anno præcedenti, non est qui neget, ne quidem illi, qui adstruunt, Bardonem anno MLIII defunctum esse.

[28] [nec non ex præsentia Leonis pp. in Germania,] Idem ex diversis temporibus, quibus Leo Papa in Germania fuit, valide concluditur. Vita Bardonis bis mentionem facit istius Pontificis, numero scilicet 67, atque iterum 69. Priori loco ait: Senuerat jam vir Dei Bardo. Ergo & ex ætatis accessione, & infirmitatis, senium consequentis, successione, corporis molestia gravi præventus est: qui visitatus a sancto viro Leone Papa, ut recuperandæ sanitatis gratia, esu carnium reficeret, rogatus est. Obedivit & comedit. Loco posteriori innuitur, quod Leo post obitum Bardonis denuo in Germaniam venerit; cumque populi multitudinem ad ejus sepulcrum cum votis & oblationibus concurrentem vidisset, dixit; Nunc Bardo ædificat, si ante neglexerat. Insimulatus enim Bardo fuerat dum vivebat, nimiæ indulgentiæ; ita ut etiam aliqui dicerent, quia ejus negligentia in episcopio multa fierent inconvenientia. Quod etiam in exemplum sumens sanctus Papa Leo; Quis, inquit, umquam hujus sancti viri patientiam adscriberet misericordiæ & non potius socordiæ? Quæ omnia a Leone in Germania & visa & dicta fuisse, perquam apertum est; atque adeo ante finem anni MLII; quo ille in Natalitiis Domini Wormatiæ Imperatori valefaciens, Augustæ Vindelicorum Purificationem B. Mariæ; Mantuæ vero Dominicam in Quinquagesima egit, ac porroinfra dies Quadragesimæ Romam pervenit anno MLIII; nec Germaniam deinceps revisit, mortuus Romæ sequenti anno, XIII Kal. Maii.

[29] Quæ priori loco dicuntur de congressu Leonis cum Bardone, [quo tertium Roma venit.] spectant ad annum MXLIX, vel potius ad sequentem: utroque enim anno venit Papa in Germaniam: & anno quidem MXLIX synodum celebravit Moguntiæ, assidente cum aliis plusquam quadraginta præsulibus, Bardone: anno autem ML, post habitam initio Septembris synodum Vercellis, transcendens Alpes, venit Tullum, ubi ejus loci quondam episcopi S. Gerardi corpus solenniter elevavit; indeque Germaniam peragrans, variis in locis ecclesias dedicavit. Quando & Bardonem denuo convenisse, putandum est; ipsique jam senio & infirmitate laboranti, suasisse esum carnium. At quæ in vita posteriori loco dicta sunt, omnino contigerunt in tertio Leonis in Germaniam adventu versus finem anni MLII, quando etiam Wormatiæ conventum habuit cum Imperatore post obitum Bardonis, jam substituto ei Luitpoldo archiepiscopo, qui & præsente Papa, uti & Imperatore, per illud tempus ibidem solenniter missam celebravit; ut diximus num 27 ex abbate Urspergensi. Igitur & ex hac chronologia & ex episcopatu Luitpoldi successoris, iterum constat, Bardonem ultra annum saltem MLII non vixisse.

[30] Concidit itaque chronologia, quæ Bardonem seu IV, [Examinantur argumenta aliter sentientium.] seu III Idus Junii, anno MLIII occubuisse adstruxit. Ante enim obiisse ex præmissis multiplicibus argumentis firmum manebit, quamdiu quis illa non monstraverit peccare omnia. Totum atque unicum, quo contraria sententia nititur, fundamentum est, quod vita num. 77 memorat, sextam fuisse feriam, cum sancta Bardonis anima sancto egrederetur de corpore; illamque feriam incidisse, ex num. præcedenti, in tertiam Idus, seu diem XI Junii. Ita quidem legi in vita ut consentiam, putabo nihilominus, auctoritatem vitæ isto loco, præferendam non esse aliis ejusdem vitæ locis ceterisque scriptoribus aque coævis, quos adduxi. [Dies mortis XI Junii non est certus;] Dico etiam, dubium esse, an vita illic loci designet, obiisse Bardonem III Idus; an vero, ipsum corpus tunc feretro impositum fuisse, ut ad Moguntiam deportaretur, humandum honorifice. Ultimum mihi magis placet. Quia in præmissis dicitur, quod postquam ab obitu episcopi, dolori cordis multo planctu satisfecere, tandem omnia, quæ de sancto corpore facerent, deliberavere, & tunc depositis in ejusdem loci (ubi obierat) ecclesia pietatis (seu viri pii) visceribus; tunc, inquit vita, quoniam quidem mediæ fuit æstatis temporibus, utpote III Idus Iunii, ipsum corpus feretro imposuerunt. Quo sensu saltem uno die prius obierat Bardo (neque enim solent corpora defunctorum, alio transferenda, ipso die obitus exenterari) nempe IV Idus Junii, quo & plerique & melioris notæ chronologi mortuum fuisse tradunt.

[31] Tradunt autem illud Marianus Scotus, Necrologium antiquum Ms. monasterii Weissemburgensis, [est potius transportationis:] seculo XI ut videtur concinnatum, Martyrologi Benedictini, Ferrarius & alii. Hermannus Contractus in suo Chronico apud Pistorium, diem obitus nullum signat, signat tamen apud Urstitium & Canisium, III Idus Junii, & in hoc sequaces habet. Quinam vero ex illis scriptoribus sint ceteris præponendi, atque uter dies altero rectius consignatus sit, definire non audet Mabilio. Quid si cœptæ explicationi meæ insistendo, dicatur, vere Bardonem obiisse IV Idus, quod potior scriptorum pars tenet; alios vero ex obscuro vitæ textu, num. superiore citato, deceptos, diem III Idus, ut ibi legitur, retulisse ad obitum Bardonis, non ad impositionem corporis in feretro, quod a morte ejus, post communem luctum, post deliberationem amicorum quid illo facerent, post exemptionem intestinorum, eorumque ibi in ecclesia depositionem, factum tandem fuit; & factum fuisse minori unius diei spatio a morte, credibile non est.

[32] [nec potest obiisse feria 6,] At sexta fuit feria, cum sancta illa anima sancto egrederetur de corpore. Si vere ita scripsit auctor vitæ (quod dubitari potest, quia in codice Ms. oratio illic integra non erat, atque in impressis per conjecturam duobus locis suppleta est) dicam concurrisse quidem anno MLIII feriam VI cum die XI Junii: verum si die X Bardo obiit, quod probabilius est, is dies non concurrit dicto anno cum seria VI, sed cum V. Ex quo consequitur, certius non esse, obiisse Bardonem feria VI, quam obiisse die XI Junii, quod minime certum est, etiam ex ipsa vita, juxta explicationem nostram paulo ante datam. Suspicio quoque mihi subit, totum numerum 77, ubi in feriam VI incidisse mortem adstruitur, non esse auctoris, sed interpolatoris; tum quia feria illa conciliari non potest cum certiore coævorum scriptorum sententia de obitu Bardonis; tum quia totus ille numerus indicia præfert assutæ laciniæ, dum incipit. Sed interrupto hic ordine, antequam de hoc loco egrediamur, beneficia quæ ibi Dominus operatur per sancti confessoris sui merita, prosequamur. Finit vero: Sed ad ordinem revertamur.

[33] [obiit feria 2 vel 3.] Utut est, admitti certe non potest, obiisse Bardonem feria sexta; cum admitti non possit, obiisse anno MLIII, quod demonstratum abunde putem. Verus mortis ejus annus est MLI, & verus dies X Junii; certe verior quam XI. Anno autem prædicto MLI, habente litteram dominicalem F, dies X Junii concurrit cum feria secunda; qua & mortuum fuisse Bardonem oportet; aut cum feria tertia, si usque ad diem XI Junii supervixit. At, inquies, secundum sententiam illam, Bardo non fuit mense Junio Paderbornæ in Pentecoste, nec eodem mense, ut loquitur Schafnaburgensis, decessit. Solennitas quippe Pentecostes incidit anno MLI in diem XIX Maii, uti supra dictum est. Ego vero nusquam adhuc legi, Pentecosten occurrisse aut debuisse occurrere mense Junio, quando Paderbornæ Bardo vicinam mortem suam prædixit. Neque vero Schafnaburgensis dicit, eodem mense Junio Bardonem decessisse (Junii enim mentionem antea nullam fecerat) sed eodem mense, id est intra spatium mensis, seu dies triginta, a prædictione mortis, ipsum decessisse.

[34] [Eruditiores videant,] Hactenus amore veritatis disputata, præcipue de anno ac die, quo obierit B. Bardo archiepiscopus, recedunt quidem a sententia, in Commentario pristino eadem de re asserta, & in Annotatis ad vitam subinde confirmata; nihilominus putavi omnia, pro ut illic sunt, suis locis relinquenda esse, tum ut ne videar supra magistrum velle sapere; tum ut eruditus lector, utriusque sententia considerata, [utrum annus mortis 1051] utram voluerit amplecti cautius possit, aut etiam superaddere tertiam, si neutra præmissarum ejus judicio satisfaciat. Mabilio, amicus dum vivebat noster, in suis ad Acta Bardonis Observationibus præviis tomo VI, parte 2 num. 9, appensis utriusque sententiæ momentis, quinam ex scriptoribus, de anno æque acdie obitus Viri sancti contraria sentientibus, sint ceteris præponendi; definire non ausus, rem maluit in medio relinquere; quam, inquit, forte aliquando viri eruditiores solvent.

[35] Inter eruditiores ipso viros, quos ille pro sua nota submissione vocat, [an vero 1053 præferendus sit.] ego numerari non debeo; nec velim præsumere, me nodum omnem quæstionis solvisse; judicabunt eruditiores: & si qui priorem sententiam de anno mortis MLIII præhabuerint; sciant illi, in antiquo commentario nihil magnopere corrigendum videri, præter dicta num. 3 de ordinatione Bardonis episcopali, post festivitatem Apostolorum; quæ in ipsa festivitate facta fuit: Et num. 4. de Leone Papa IX, qui Wormatiæ Natalem Domini cum Imperatore anno MLIII non celebravit, sed anno priori, quando adhuc vixisset Bardo secundum illam sententiam. At vero, [Quæ in Commentario antiquo mutanda sint.] si posteriorem nostram de anno MLI mortis, sequi malint; ipsi per se facile cognoscent, quæ tam in Commentario prævio antiquo, quam in Annotatis ad Acta, delenda vel commutanda sint. Inter quæ repono jam indicata, quia neutri sententiæ conveniunt: tum quæ annotata sunt ad caput VII vitæ, in sententia mea plane superflua, uti & Annot. a ad caput VIII, & nonnulla alia. Præ ceteris tamen deleantur, quæ in Corrigendis ad calcem tomi 2 Junii post Indices, sub numero, Pag. 317 præscribuntur in explicationem terminorum vidisse & intellexisse: quæ ad sententiam meam nihil faciunt, imo & antiquiorem non possunt confirmare.

[36] Adjungamus etiam nonnulla per modum appendicis, [Imago Bardonis] ad § I Commentarii prævii, de cultu B. Bardonis, quæ subinde nactus Mabilio, inseruit Observationibus suis præviis, sic ajens: Bardonem in oppido Oppershoven antiquitus cultu publico honoratum fuisse, didicimus ex epistola reverendissimi abbatis sancti Jacobi de Monte-specioso (nomen ejus & tempus datæ epistolæ non expressit) ubi sic habet: Illud quod subjungo (verba sunt abbatis) ex relatione habeo illustrissimi domini Adolphi Godefridi Volustæ:, ex sacræ Theologiæ doctore & ecclesiaste metropolitano gloriosissimo, episcopo Domitianopolitano & suffraganeo Moguntino, qui ante annos VIII fatis cessit. Is ait, sua memoria ecclesiam in Oppershoven Weteraviæ (ubi de facto adhuc monstrantur rudera paternæ domus, in qua sanctus Bardo natus) igne exustam, salva solum imagine sancti Bardonis, quæ super ligneam tabulam ad vivum effigiata [erat,] cujus imaginis possessionem benefatus episcopus nactus, se eamdem monasterio nostro legare resolvit: sed a nescio quo, summo amborum dolore, clanculum sublata, spem tanti thesauri irritam reddidit. Hactenus epistola abbatis.

[37] Prosequitur Mabilio. Etsi verum esset, Ferrarii tempore, [& cultus per officium ecclesiasticum] quod quidem non credimus; Bardonis officium nullum in ecclesia Moguntina fuisse celebratum, fatendum est, paulo post fuisse in ea institutam beati Antistitis festivitatem. Nam ex Adolphi Overhami, qui & ipse monachus fuit Werthinensis cœnobii, discimus, in proprio Sanctorum Moguntinensium, die XI Junii festum S. Bardonis sub ritu duplici præceptum inveniri: quamvis in officii lectione quinta dicatur, IV Idus ejusdem mensis obiisse. De eodem agunt fasti Werthinenses, ut ipse ait Overhamus, tum vetusti, tum recentes; in quibus Bardonis nomen III Idus Junii consignatur.

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag. 396 num. 7 Commentarii de B. Joanne Dominici, addatur in fine

[38] [De B. Joanne Dominico.] Ex Poggio hauserit Platina, quod scribit in vita Gregorii PP. XII de eodem B. Joanne; fuisse scilicet personam ignobilem ex plebe Florentina, Ordinis Prædicatorum de Observantia: & fuisse insignem hypocritam. Quæ verba ut sanctimoniæ viri, archiepiscopi & cardinalis S. R. E. Deique servo fidelissimo, injuriosa quam maxime sunt, ita sine labe poterant prætermitti aut saltem per annotationem reprobari ab editoribus operis istius. Quod tamen in editione Veneta anni 1685 nondum factum fuit, faciendum fortassis in alia editione.

Pag. 397 Annotatione I ℣ 2 post Foroliviensis, [De B. Marcolino ord. P.] dele quæ Italico charactere scribuntur, & hæc repone intra parenthesim — (vitam hanc modo habemus in epistolari Relatione ad Bernardum Delphinum episcopum Castellanum, dandam cum spissa collectione miraculorum, ad diem XXIV recudendi suo tempore Januarii)

Pag. 410 (ubi perperam impressum est 406) Annot. a ℣. 6 — Christi 137 — l — Christi 1407 —

[Ad Diem XI]

[Errata]

Pag. 420 col. I post dicta de S. Onuphrio anachoreta adde

SS. Timotheus, Joannes, Andreas, Thadæus, Philippus, anachoretæ, qui in gestis S. Onuphrii leguntur. Ita Grevenus, qui illos, antiquioribus Martyrologis ignotos, e gestis istis seu potius ex Peregrinatione Paphnutii collegerit ipse primus. Indidem alios etiam collegit Maurolycus, quos ad eumdem diem XI, post S. Onuphrium sic commemorat: Huc pertinet memoria sanctorum Joannis, Andreæ, Alconis & Theophili Anachoretarum, ab eodem Paphnutio in peregrinatione sua per eremos repertorum. Plures illic convenit Paphnutius sanctos eremitas, paucorum nomina signavit, quæ inde Grevenus & Maurolycus in sua quisque Martyrologia transtulerunt; an satis provide (cum adhuc viventes in transitu suo illos tantum viderit Paphnutius, nec de perseverantia eorum, de exitu vitæ, de die mortis, de cultu publico, quidquam aliunde sciatur) judicent alii. Baronius quidem non raro e Dialogis S. Gregorii aliisque Patrum scriptis, istiusmodi Sanctos Martyrologio apposuit; sed illis accessit approbatio Ecclesiæ. Qualia porro gesta S. Onuphrii habuerit, non indicat Grevenus. In nostris certe, cum Peregrinatione Paphnutii tomo 2 Junii editis, nomina omnia a Greveno citata, non invenio. Invenio tantum Timotheum, Joannem & Andream: Thadæus & Philippus Greveni, illic desunt. Subjungitur tamen Andreæ apud nos, Heraclambon & Theophilus. An horum loco exemplar, quod Grevenus descripsit, habuerit Thadæum & Philippum, quis dicat? Similiter deest Maurolyco Timotheus; qui & Alcon invenerit pro Heraclambon. Utcumque hæc sumas, de Sanctis illis, ex Peregrinatione Paphnutii, ad Acta S. Onuphrii apud nos die XII Junii impressa, ubi eorum gesta leguntur pauca, nescitur quam sancte, aut quo die annove, obierint, aut ubi publicum aliquando cultum habuerint. Vide in confirmationem dictorum nostrorum, quæ ad Acta S. Onuphrii commentati sumus. Pag. 421 num 4 ver. 10 a fine — E P I. — l — ΕΠΙ. — Et ver. sequentiή — l — [koppa] —

DE S. BARNABA APOSTOLO.

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro (S.)

Pag. 456, ubi de Reliquiis S. Barnabæ Apostoli, num. 17 ver. 12, nescio quo pacto irrepserint quæ post hæc verba, pars posterior, sequuntur usque ad finem numeri. Certe qui illa ibi scripsit, notaverat pridem in Appendice Maii post tomum ejus septimum pag. 524 col. 2 sub medium, a me C. J. allata esse Neapoli instrumenta de apportatis illuc e Cypro Reliquiis SS. Philippi & Barnabæ Apostolorum; quodque de ultimis, Domui nostræ Professorum ibi donatis, agendum esset hoc loco ad Acta S. Barnabæ. Quod quo minus factum sit, in causa fuerit absentia mea, dum Acta illa & totus fere tomus secundus æque ac tertius Junii, ut alibi jam notavi, impressa fuerunt. Deleatur ergo locus jam signatus, & subrogentur sequentia.

[18] Hactenus dicta de præsentia corporis aut capitis S. Barnabæ certis in locis, minus fortasse credibilia videbuntur consideranti mox referenda testimonia, [Corpus dicitur adhuc esse in Cypro:] quibus firmatur, corpus Apostoli ab uno seculo adhuc servatum fuisse in Cypro, caput vero tunc inde translatum Neapolim in Italia. Hæc plusculis tractanda sunt, ut æquum ferri judicium possit. Veni ego prædictus anno MDCLXXXVI die II Maii Roma Neapolim, ubi multis, quæ ad gloriam Sanctorum facere possint, per varias urbis ecclesias inquisitis, inspexi die XVI ejusdem mensis in templo Domus nostræ Professorum hierothecas sacrarum reliquiarum sane plurimas, concinno ordine & summo cum decore dispositas expositasque publicæ venerationi in sacello B. Mariæ Virginis; simul consului codicem, in quo præter nomina singularum, refertur e scripturis authenticis, unde, per quos, qua auctoritate, ad ecclesiam illam pervenerint.

[19] Inter Reliquias istas eminet sacrum caput S. Barnabæ Apostoli, [caput inde an 1616 portatum alio,] per crystallum in pectore semistatuæ nunc conspicuum, quod nonnulli monachi e Cypro attulerunt Neapolim una cum litteris Archiepiscopi sui, fidem facientibus, illud vere caput S. Barnabæ esse. Quas litteras illi, Neapolim advecti, obtulerunt examinandas & probandas domino Alexandro Boschio, archiepiscopi Neapolitani, Decii Carafæ Cardinalis, in spiritualibus ac temporalibus Vicario generali: qui illas ad preces D. Nicolai Catomeriti sacerdotis Græci e regno Cypri (erat is unus prædictorum monachorum) examinari jussit, atque ex idiomate Græco, quo scriptæ erant per fidelem interpretem Rev. D. Paulum Capoisium, hebdomadarium majoris ecclesiæ Neapolitanæ nationis Græcæ, præstito prius de fideliter interpretandis juramento, in Italicum transferri: ex quo illas hic Latinas facimus.

[20] Christodulus, per misericordiam Dei Archiepiscopus universæ Cypri & Novæ Justinianæ; [testantur litteræ Archiepiscopi,] omnibus sanæ fidei Christianis, qui civitates, a Deo misericordiæ pleno custoditas, incolunt; omnibus sanctissimis & venerabilibus Archiepiscopis atque amantibus Deum Episcopis, fratribus & consacerdotibus nostris; religiosissimis Archipresbyteris, Presbyteris & Diaconis; omnibus honorabilibus Dominis, nobisque opem collaturis, ac toti populo Christiano; Gratiam Dei omnipotentis & benedictionem nostram. Notum sit omnibus, sacrum monasterium gloriosi Apostoli Barnabæ in Paphia situm, & cognominatum Basa (in quo ejusdem Sancti miraculosa Reliquia asservatur, quotidiana miraculorum gloria resplendens) celeberrimum esse toto Cypro, & venerabile non modo Christianis, verum etiam infidelibus; nunc autem ob æs alienum, quo tenebatur, emptum esse a Turcis quinquaginta sex millibus asperorum. Cum autem nihil subsidii aliunde suppetat, nisi a vobis, qui erga Christianos misericordiæ viscera habetis; vos rogamus atque obtestamur, ut recipiatis R. D. Nicolaum sacerdotem, monachum, commissarium prædicti monasterii, cum sacro capite, gloriosi Apostoli Barnabæ: fidemque facimus, esse vere caput dicti sancti Apostoli.

[21] [examinatæ Neapoli 1617,] Hactenus ille Archiepiscopus, qui porro pergit commendare D. Nicolaum & indigentiam monasterii S. Barnabæ; atque ita concludit: In Christo Jesu Domino nostro, cujus gratia cum infinita misericordia, & venia; & nostra benedictio, sit cum omnibus vobis, Amen. Mense Martii, Indictione XIV: quæ notat annum a nativitate Domini MDCXVI; uti colligitur ex litteris testimonialibus Vicarii generalis prædicti, quibus declarat, litteras Archiepiscopi Cypri probas esse, & Reliquias pro veris habendas, datis Neapoli anno MDCXVII die VII Decembris, Indictione prima, a mense videlicet Septembri inchoata: & ex Donatione Reliquiarum, facta Domui Professorum Societatis Jesu Neapoli anno MDCXVIII die secunda Junii eadem Indictione prima adhuc currente. Noto etiam Asperos vel Aspera, Græcis mediæ ætatis Ἄσπρα, vulgo nunc Aspri, monetam esse, albam quidem, sed perminutam: cujus generis habeo nummulos nonnullos, in castris Turcarum, quando ab obsidione Viennæ non ita pridem a Christianorum exercitu, Duce præcipuo Carolo Lotharingio, magna cum clade depulsi fuerunt, inventos; quorum centum fortasse scutum unum monetæ Romanæ conficiant: atque ita tota summa debiti allegati ad DLX istiusmodi scuta ascenderet, quæ sane permagna non foret, nisi ubi magna æris penuria est.

[22] [ubi & an. seq. examinatæ Reliquiæ ipsæ,] Approbatis anno MDCXVII die VII Decembris, ut dictum est, per Vicarium Neapolitanum litteris Christoduli archiepiscopi Cypri, institutum est examen super ipsis Reliquiis die XXIII Januarii MDCXVIII Neapoli in sacristia majoris ecclesiæ coram adm. Rev. D. Alexandro Russo canonico Neapolitano, ad id deputato; assistente R. D. Paulo Capoisio, eodem nempe qui supra litteras Græcas Vicario Generali interpretatus fuit, pro interprete ad id deputato; delato prius eidem interpreti juramento de fideliter interrogando & interpretando ac respondendo in lingua Latina & Italica.

[23] In hoc examine depositum fuit, quod in Cypro insula inter alia multa monasteria, nunc præcipua sunt, quæ passim appellantur S. Mariæ, S. Sabæ, S. Philippi in Arzo & S. Barnabæ in Basa. Et in monasterio quidem S. Philippi conservari ejus caput, os sacrum & duo crura; in monasterio autem S. Barnabæ, hujus corpus integrum; uti tres testes, juridice examinati, ex certa scientia, & de visu deponunt: additque in examine suo unus illorum, D. Demetrius Zamperlarius, archipresbyter civitatis Arzi in regno Cypri, sacerdos Græcus, annorum XLVIII vel circa; pro ut sequitur: Ego in Basa vidi in capsa ex nuce totum corpus S. Barnabæ, illaque in hujus festa luce, die XI Junii, solet publice exponi, ita ut prædictum corpus ab universo populo, ex tota Cypro concurrente, spectetur. In ecclesia vero monasterii in Arzo est caput S Philippi, & duo crura & os sacrum: hasque ego Reliquias vidi festo ejusdem Sancti die, qui incidit in XIV Novembris, exponi tunc solitas in patina argentea supra altare. Cumque specialiter interrogaretur de capite S. Barnabæ & crure S. Philippi, quæ Neapolim delata, examini subjiciebantur; jubereturque signum aliquod afferre, quo dignosceretur, prædictas Reliquias esse illas quas viderat in Cypro; attulit pro capite S. Barnabæ, quod in superiori maxilla tres dentes haberet molares; pro crure vero S. Philippi, quod in medio sui aliquantum esset ambustum; pro ut compertum re ipsa fuit.

[24] Quo devenerint istæ S. Philippi sacræ Reliquiæ, de quibus tom. [quæ ibi 2 Junii donatæ fuerunt Societati Jesu] VII Maii in Appendice, pag. 524 egimus (nota tamen, nomen Vicarii Generalis illic perperam impressum esse Rossius pro Roschius) nihil compertum mihi est. At vero Caput S. Barnabæ donatum fuisse Domui nostræ Professorum Neapoli, docet sequens instrumentum: Die secundo mensis Junii, primæ Indictionis, MDCXVIII Neapoli in sacristia Domus professæ Societatis Jesu, prope ecclesiam S. Claræ, constitutus in nostri præsentia Rev. D. Nicolaus Catomeriti, heiromonachus Ordinis S. Basilii insulæ Cypri, ad præsens Neapoli commorans, ob maximam devotionem, quam habere dixit erga ecclesiam dictæ Domus professæ, sponte coram nobis donavit donationis titulo irrevocabiliter inter vivos; ac coram nobis consignavit sacristiæ dictæ domus professæ, & pro ea adm. Rev. P. Stephano Madio, Præfecto Sacristiæ prædictæ, ibidem præsenti & reverenter recipienti & acceptanti cranium sive caput, denudatum pelle & pilis: scilicet superior pars capitis gloriosissimi S. Barnabæ Apostoli, ut perpetuo in dicta ecclesia & sacristia illius, ad majorem Dei & dicti Sancti gloriam ac devotionem fidelium, conservetur. Quam quidem Donationem prædictus D. Nicolaus promisit, omni tempore habere ratam, eamdemque modis variis ibidem confirmat. Tum sic concluditur Scriptura: Extracta est præsens copia ex Actis mei Notarii Joannis Leonardi di Aulisio, in Curia Notarii Francisci Antonii Stinca, salva meliori collatione, & in fidem signavi &c.

[25] [In Domo Prof. Antverpiæ] Transeo a Domo Professorum Neapolitana ad nostram Antverpiensem, cui sub idem tempus obvenit, donatus ab Archiepiscopo & Electore Coloniensi articulus ejusdem S. Apostoli. Quod consistere possit cum sententia præmissa de Corpore adhuc existente in Cypro. Tantilla enim pars & aliæ similes, non officiunt, quo minus vere censeri possit, corpus illic etiamnum servari integrum. De hoc igitur articulo has habemus litteras testimoniales, relatas in inventarium Reliquiarum nostrarum: Carolus Scribanius Societatis Jesu per Provinciam Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, [habetur ejusdem sancti articulus.] omnibus has visuris salutem in Domino sempiternam. Cum nuper a Patre Carolo Gosinao Societatis Jesu, Gandavi Rectore, articulum S. Barnabæ Apostoli, a Serenissimo Ferdinando Bavaro, Coloniensi Archiepiscopo Electore dono transmissum, acceperim; fidem præsentibus facio, me hunc eumdem articulum P. Jacobo Tirino, Domus Professorum Societatis Jesu Antverpiæ Præposito, ut in templo ejus Domus perpetua veneratione asservetur, dono assignasse. In cujus rei fidem, his mea manu subscripsi & consueto officii sigillo communivi. Antverpiæ XVIII Decembris MDCXVII. Subsignatum fuit, Carolus Scribani. Et erat sigillatum cum sigillo ordinario Provincialis Societatis Jesu. Servatur huc usque prædicta Reliquia cum duabus partibus menti S. Bartholomæi Apostoli, in hierotheca alba, decore ornata, cui titulus inscriptus est, Sancti Apostoli.

[26] Joannes Villanius &c. ut in textu; sed mutandi sunt numeri sequentes in 27, 28 &c.

Pag. 460, num. 2 ℣ II a fine — est XVIII — l — est XVIIII —

Pag. 466 n. 4 ℣ 6 a fine, dele — quam omnes Parisini sciunt recoli die VII — & restitue — quam constat factam esse die XVII; memoria vero ejus annua recolitur perpetuo, feria III post Dominicam infra octavam Ascensionis Domini, ad instar festi mobilis.

Pag. 476 de B. Aleyde, num. 1 ℣ 4 a fine — seculo XII — 1 — seculo XIII —

Pag. 486 auferenda sunt omnia, quæ de B. Flora virgine ibi leguntur: quia quæ tunc desiderabantur, & alia nonnulla deinde nacti sumus, hic illustranda. Sit igitur

DE B. FLORA SEU FLORE VIRG. ORDINIS S. JOANNIS HIEROSOLYM.
IN MONASTERIO HOSPITALIS BELLI-LOCI, IN GALLIA DIOECESIS CADURCENSIS.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Flora Virgo, Ord. S. Joannis Hierosolym. apud Cadurcos in Gallia (S.)

ANNO MCCCXLVII.

AUCTORE C. J.

§ I Vita antiquitus scripta, atque alia inde impressa, & in hanc nonnuliorum animadversiones.

Intellecto, vitam præmissæ beatæ virginis, de qua nihil nobis suo tempore suppetebat præter illa, quæ libellus de Sanctis Beatisque ordinis equestris S. Joannis Hierosolymitani, unum velut in fasciculum ex Historia ejusdem Ordinis Jacobi Bosii collectus, [Vita antiqua B. Floræ quæsita,] & Romæ primum editus, deinde anno MDCIII Panormi recusus, continet: intellecto, inquam, beatæ istius virginis vitam in Galliis olim conscriptamfuisse, tentavimus ipsam quoquo modo nancisci, rogavimusque pridem per litteras Patres nostros Collegii Cadurcensis, ut in monasterio seu Prioratu Hospitalis Belli-loci (Hospitale ibi nomen esse proprium oppidi prope Bellum-locum, scribit nobis Castellanus) ubi B. Flora vitam suam sancte peregit, inquirendum curarent; numquid ibi superesset Actorum miraculorumve, aut aliud quidpiam, quod ejus sanctitatem probare luculentius posset. At nihil inde tum quidem retulimis quam promissionem diligentiæ in inquirendo adhibendæ.

[2] Interea impressus fuit dies XI Junii, atque illa, quæ ad manum erant ex præmisso libello, relata suo loco sunt. [tandem inventa est.] Non multo autem post monstrarunt Patres Cadurcenses, non vanas fuisse promissiones suas, quando submiserunt quidquid de Beata illa deque monasterii ejus statu, tum antiquo tum hodierno, scitu opportunum sit; compensataque est longior in inquirendo mora, constante diligentia inquirentium & ubere fructu. Negotium curandum susceperat anno MDCXCIII, rogatuR. P. Fornellii, collegium nostrum Academicum Cadurci tunc regentis, Hugo Amadieu, sacræ Theologiæ in Academia Tolosana doctor, & pastor ecclesiæ parochialis S. Ursicini in urbe Cadurco; uti ipse se nominat in capite epistolæ, quam ad nos tandem misit latine scriptam una cum desideratis Actis, ex antiquo gallico a se latine redditis. Quantam autem vir ille hic mereatur fidem, colligere est ex eadem ejus epistola; in qua causatus primum iter suum Parisiense aliaque impedimenta, quo minus potuerit ante id temporis satisfacere desiderio nostro, sic scribit: Jam vero, ut quæ dicendis hic habenda sit fides, statim pateat, monitum velim Lectorem, demandatam mihi a duobus hujus nostræ ecclesiæ illustrissimis episcopis monasterii Hospitalis Belli-loci curam, spiritualium Exercitiorum causa, a septennio jam susceptam, non sinere, ut præcipua quæ ad Domum illam spectant, me lateant.

[3] Post hæc allatum quoque est ad nos ex dono Auctoris, Claudit Castellani, Martyrologium Universale, gallice impressum Parisiis anno MDCCIX, in quo reperi, tum ad diem XI Junii, tum interSanctos aëmeros pag. 930, [Ascessit vitæ recentius impressa,] etiam hanc Floram nostram, de qua pridem ille, antequam imprimeretur tomus noster secundus Junii, interrogatus, nihil magnopere tunc resciebat. Nec mirum: quia quæ in martyrologio citato de eadem notat, hausit ex Vita Gallica, anno MDCCVI ei a principe Maria Aurelianensi donata, nec prius ei visa; quamvis anno MDCXXV Parisiis impressafuerit. Sed libelli istiusmodi, ut minuti sunt, facile excidunt, aut in angulos se abdunt. Auctorem habet P. Ludovicum de Mesplede, professorem theologiæ & priorem Fratrum Prædicatorum Figeaci, qui ad calcem libelli testatur, se quidquid in illo retulit, fideliter extraxisse, aut e vetusto codice Ms. lingua Cadurcensi pervetere, aut ex aliis monumentis, quorum ei copiam fecerat Domina Antonina de Vassal, Hospitalis Belli-loci Antistita: & fidem suam hominis Christiani atque sacerdotis interponens, asseverat, se nihil in Historia præmissa mutasse, quod quidem ad ejus argumentum spectet; sed solum egisse antiqui auctoris paraphrasten.

[4] [ex eaque compendium Castellani,] Ex illa Historia hujusmodi compendium inseruit Castellanus Martyrologio suo universali, loco jam indicato. Beata Flora, virgo, monialis Hospitalis Belli-loci in Cadurcino, quod alias appellatum fuit monasterium Domnæ Aquilinæ, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, qui nunc Melitensis dicitur. Vita ejus conscripta fuit non multo post felicem ejus obitum tempore. In illa quippe citantur, quæ de ipsa referebat confessarius ejus. Ex hac vita, quæ conservabatur in dicto monasterio, & ex nonnullis chartis ejusdem loci, compilavit Pater de Mesplede Dominicanus Figeaci, vitam novam, quam dedicavit magnæ Antistitæ ac Dominabus Hospitalis Belli loci, & conventus de Fieux, inde dependentis. Ex novella ista vita discimus, Floram natalo solum habuisse Mauros (vulgo Maurs) in Arvernis; patre natam Pontio de Corbie, matre vero N. de Merles; Monachum quemdam Figeaci, nomine Aymericum de Fayselles, ei propinquum fuisse; Parentes, comperto abhorrere animum filiæ a nuptiis, annos XIV natam commisisse religiosæ matronæ Aquilinæ de Theminis, fundatrici primæque Antistitæ Hospitalis S. Joannis Belli-loci inter Figeacum & Rupem S. Amatoris; cujus maritus Gilbertus eidem Ordini se mancipaverat.

[5] Expiabat Virgo illa singulis propemodum diebus conscientiam suam per exomologesim noxarum, quantumvis minutarum. [multa paucis complexum.] Sacrosanctam Eucharistiam frequentabat quot Dominicis præcipuisque festis diebus; eaque sumpta, animus Deo intentus, alienabatur a sensibus, A Præcipuo cultu venerabatur patientem Christum Dominum, sanctissimam Virginem ejus matrem, sanctos Angelos, S. Joannem Baptistam, S. Petrum, S. Cæciliam & S. Franciscum. Humilitatem acquisierat profundam, atque diem clausit extremum anno MCCCXLVII. Diem ipsum & morbi genus, & quæ morienti acciderint, non notavit vitæ antiquæ scriptor: notavit tamen distincte ad calcem Historiæ, miracula circiter CXIX. Quæ, cum sacrum virginis corpus annos XIII quievisset in humili sepulcro ecclesiæ antiquæ, suaserunt episcopo Cadurcensi, ut ejus translationem permitteret; ejusque perficiendæ. curam commisit Abbati Figeacensi, qui & exsecutus est, quod commissum sibi erat, solennibus cum ceremoniis die XI Junii MCCCLX. Hactenus Castellanus ex vita, per Mesplede impressa; in quibus tamen nonnulla aberrant a vero, ut postea monstrabimus. Tum notat quædam in elogium, quod Bosius, HistoriæOrdinis Hierosolymitani scriptor (aut potius is, qui Sanctos istius Ordinis unum in libellum collegit) de eadem Flora contexuit. Ipsum illud elogium ex parte, primum apponamus, deinde Castellani animadversiones. Elogium tale est.

[6] Beata & devotissima virgo S. Flora, ordinis equestris S. Joannis Hierosolymitani monialis, [Elogium ex Bosio.] ab hac mortali vita transiit ad immortalem anno ætatis suæ XXXVII aut VIII, salutis humanæ MCCXCVIIII, in monasterio, Hospitale dicto, Belli-loci, in tractu ac diœcesi Cadurcensi, quod dependet a Prioratu S. Ægidii, ejusdem Ordinis equestris in Provincia monasterio: quam Deus multis miraculis tam in vita & morte, quam post excessum, ad ejus invocationem patratis, fecit illustrem. Sacrum ejus corpus multa cum veneratione conservatur ac visitatur in ecclesia S. Joannis, dicti Hospitalis: ibidemque festum ejus solennissimum celebratur frequenti concursu populi quot annis die XI Junii. Nomen Flora, adhæsisse ei dicitur ex miraculo: quia cum panes in publica annonæ caritate forte portaret pauperibus, occurrenti atque interroganti Antistitæ, quid gestaret; aperto sinu pro panibus flores & rosas ostendit.

[7] Depingi solet hæc sancta virgo, genibus nixa, rosarium manu præferens, veste rubea, ad lumbos cincta, [Qualiter vestiatur] cruce alba in pectore rectangula, qualem Equites ejusdem Ordinis armati, in exteriore sua veste militari gestare solent. Porro supra vestem illam rubeam amicitur chlamyde nigra, quæ insignitur ad sinistram cruce alba octogona, ejusdem omnino figuræ, qualem hodiedum ipsi Equites solent gestare. Atque iste habitus fuit, quem dedit sanctimonialibus dicti Hospitalis Guilielmus Villaretus Magister Ordinis, dum adhuc agebat Priorem S. Ægidii. Ad hæc, depingi solet ante ipsam sacram virginem Angelus, altera manu coronam ei floream porrigens, altera pretiosam sublime ostendens sellam, quasi innuens talem ipsi præparatam esse in cælo. Atque inde non procul apparet e nubibus Deus Pater, expansis brachiis, in modum volentis eam suscipere. Imaginem ipsam, ut a Scriptore illo repræsentatur incisa in æs, hic similiter accipe, ut oculis dignoscas clarius modum, quo vestiuntur istius Ordinis sanctimoniales;quod non ubique est obvium. [& pingatur Flora] Sed animadverte, sinistra chlamydis parte, sed in dextra. Quod pictoris sculptorisve aberrationi imputandum putarem (reliquæ enim in eodem libello imagines chlamydatæ, tam feminarum quam virorum ejusdem sacri Ordinis, omnes in parte sinistra istiusmodi crucem præferunt) nisi & Amadeus noster, infra num. 29 notaret, Hospitalarias Belli-loci atro in solennibus pallio, alba in dextro humero crucis figura signato, vestiri. Quæ si ita sunt, nec pictor nec sculptor aberravit in imaginis B. Floræ repræsentatione, collocando crucem in dextro pallii latere; & cogitare cogar ego, modum illum crucem in pallio pingendi, singularem esse monasterio Hospitalis istius, sive ex ignorantia, sive ex abusu, sive alia quavis meliori ex causa inductum.

[8] [Animadversiones in Bosium;] Redeo ad Castellanum ejusque animadversiones in præmissum Elogium: quod, ut a Bosio concinnatum sit, nullum tamen habet vestigium sui, in Historia ipsius Ordinis, saltem quæ anno MDXCIII prodiit duabus partibus, & tempora B. Floræ complectitur. Animadversiones sunt hujusmodi, desumptæ e Vita Gallica Mespledi. Dignoscitur, inquit Castellanus, aberrasse Bosium, quando mortem Floræ illigat anno MCCXCVIIII. Item, quando nomen, Flora, adhæsisse Virgini dicit; quia panes, quos famelicis portabat, in flores conversi fuerunt: cum id nominis habuerit ab infantia sua; neque vero ulla mentio fiat talis miraculi in Vita, ubi tot alia narrantur. Et hæc quidem recte notat Castellanus. Quod autem Bosius porro dicat, festum B. Floræ celebrari XI Junii, mihi quidem non videtur reprehendendum; tunc enim vere celebratur, quamvis ille dies fortasse non sit obitus, sed tantum translationis. Alia quoque habet Elogium Bosii, quæ a Castellano notata non sunt, veritati minus conformia; videlicet de observatione inviolabili Regulæ, a Guilielmo de Villareto, monasterio Hospitalis præscriptæ. Qua de re aliter scribet Amadeus § 3.

[9] [item in Castellanum,] Post hæc idem Castellanus, a me rogatus anno MDCCIX, ut vitam Mespledi tantisper commodare nobis vellet, ipsam gratiose submisit, una cum aliis aliquot suis annotatis, tum in hancipsam vitam, tum in suum ipsius, quod protulimus ex Martyrologio universali, compendium. Ait in illis, Dominam de Cardaillac, cujus frater, marchio de Termes, sororem ipsius Castellani uxorem habuit, tunc forte, anno MDCCIX, Parisiis ad tempus commoratam (quæ alioquin in Cadurcino plerumque habitat, in loco Capella-Marival dicto, itinere tantum unius horæ dissito a monasterio, ubi B. Flora cursum religiosæ vitæ peregit) varia sibi suggessisse, in scriptis Mespledi corrigenda. Dixisse autem primum, duo esse loca in Cadurcino, quæ appellantur Hospitale, non quod propterea sint hospitia, sed quod illud nomen iis proprium sit; & distingui diversis cognominibus. Alterum namque vocari, Hospitale S. Joannis, atque oppidum esse non magnum, [de Hospitali] leuca und distans a Turenna seu Torinna Lemovicorum, meridiem versus, in quo nulla sanctimonialium congregatio. Alterum vero passim vocari, Hospitale Saint-Dolu, atque esse Prioratum sanctimonialium Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, inter Theminas & Gramatum. Interrogata autem eadem Domina, quid Sancti esset Saint-Dolu, & quo die festum ejus ageretur: fassa est, utrumque sibi incompertum esse.

[10] Dixit præterea, numquam se in patria sua audivisse nominari l'Hopital Beaulieu, [Bello-loco,] seu Hospitale Belli-loci; sed usque usque audivisse, l'Hopital Saint-Dolu. Esse quidem in finibus provinciæ Lemovicensis, qua Cadurcino vicina est, oppidum, cui nomen Beaulieu, Bellus-locus, quatuor grandibus leucis remotum ab Hospitali Saint-Dolu versus septemtrionem: verum illic nullum esse Hospitale, nullas sanctimoniales. Adjunxit, in ecclesia Hospitalis Saint-Dolu, cujus patronus est S. Joannes Baptista, existere sacellum beatæ Floræ & frequentari a vener abundo populo, situm ad latus aræ principis e cornu Epistolæ, & vocari vernacula lingua de sainte Fleur, non Flore. Quamobrem & Beatam illam latine appellandam potius, [& nomine Virginis nostræ:] cum Castellano, existimat, Florem, quam Floram Legitur porro in eadem vita Gallica nomen antistitæ (magna Priorissa vulgo nuncupatur) Antoinette de Vassal, cui & ceteris sanctimonialibus libellus dedicatus fuit: quod, ait, corrigendum esse & scribendum, Antoinette de Vaillac. Certe aliter cognominatam non fuisse neptem ejus, quæ olim in eodem Hospitali successerat amitæ suæ Antoinettæ, seu potius Antoninæ; in officio antistitæ; anno demum MDCCI ibidem mortua, annis nata centum, minus duobus.

[11] His ex ore Dominæ de Cardaillac annotatis, convertit se Castellanus ad suum ipsius Martyrologium eique subnexum pag. 930 elogium B. Floræ; [ex quibus alia quædam corrigenda.] cupisque hujus principium, quod scribitur, La B. Flore, Vierge religieuse de l'Hopital de Beaulieu; id est, B. Flora, Virgo sanctimonialis Hospitalis Belli-loci; mutari in, Sainte Fleur, Vierge religieuse du Prieure de l'Hopital Saint-Dolu pres de Themines: Sancta Flos, Virgo sanctimonialis Prioratus Hospitalis Saint Dolu prope Theminas. Quod Sanctam appellari malit Castellanus quam Beatam, præcipue ei causa fuerunt dicta ejusdem Dominæ de Cardaillac, testatæ, se numquam in patria sua audivisse aliter nominari, quam Sainte Fleur, Sancta Flos. Vocaverat illam quidem Castellanus in textu Martyrologii sui ad diem XI Junii, Sanctam. Verumtamen, re melius cognita, maluit in elogio citato ipsam tantummodo denominare Beatam, ut denominatur quoque in vita Gallica Mespledi. Cur vero nunc denuo Sanctam faciat, suaserit auctoritas Dominæ de Cardaillac, quæ mihi quidem videtur non sufficere, ut mutatio talis inducatur. Scitur namque, vulgi loquelam, hic magni faciendam non esse, utpote quæ vix dijudicat inter talia, & passim Sanctos vocat, qui aliquem cultum habent, seu vere Sancti sint dicendi, seu tantum Beati. Idque usitatius etiam esse in Galliis, facile credam, quia vocabulum Bien-heureux, quod illis Beatum significat, triplo longius est quam quod Sanctum, Saint; atque ideo populari usui, brevitatem in loquendo amanti, minus accommodatum. Aliunde igitur & ex rebus ipsis, videlicet solenniore aut minus solenni cultu, ex majori minorive cultus antiquitate, ex consensu legitimo ecclesiarum aut Pontificia definitione, inter titulum Beati & Sancti distinguendum est. Illa autem talia in Flora nostra nondum comperimus, quæ suadeant legitime Sanctam esse appellandam: neque tamen reprehenderim, qui sic vocaverint.

§ II. De situ monasterii; conditoribus & amplificatoribus ejus; anno ac die obitus B. Floræ.

Redeo ad Hugonem ejusque epistolam: in qua post pauca jam allegata num. 2 progreditur ad describendum monasterii Hospitalis Belli-loci situm, fundatores, [Situs monasterii Hospitalis] disciplinam collapsam & restauratam, aliaque istiusmodi; ut sequitur: In parochia S. Juliani, Issondolus dicta, septem ab urbe Cadurco leucis, quatuor ab urbe Figeaco, & ab urbe Gramato una leuca, situm est celeberrimum monasterium virginum, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani. Solum ferax & amœnum est, parochiarum pagorumque frequentium, agrorum silvarumque varietate non injucundum: indeque factum puto, ut Bellum seu Pulcrum locum voteres appellarint Præaltis conventus muris plures secularium adjacent domus, locusque vulgo Hospitale nominatur. Ædificandi illud occasio fuisse creditur Rupes S. Amatoris, [leucis 2 a Rupe S. Amatoris;] duabus inde leucis sita, in qua servatur antiquissima Deiparæ virginis effigies. S. Amatorem ex antiquorum fide, populares Zachæum esse putant, qui ut Dominum transeuntem liberius videret, Sycomorum ascendisse in Euangelio dicitur; eumque deinde in illa eremo sanctissimam mortem obiisse.

[13] Recte ait vir prudens, ita de S. Amatore populares putare, non se. Opinio autem illa popularis, [qui Sanctus, non recte putatur] quantumvis dicatur antiquorum fide niti, antiquius fundamentum scriptum non habet, quam hanc Roberti de Monte in Supplemento Sigeberti ad annum MCLXXI narrationem: Dicunt quidam, quod B. Amator, famulus B. Mariæ; & aliquando bajulus & nutritius Domini fuit: & assumpta piissima Matre Domini ad æthereas mansiones, ipse Amator, [Christi bajulus,] præmonitus ab ea, ad Gallias transfretavit & in prædicto loco (Rupe Amatoris) vitam eremiticam transegit. Quo transeunte, & in introitu oratorii B. Mariæ sepulto, locus ille diu ignobilis fuit, excepto quod vulgo dicebatur, ibi B. Amatoris corpus requiescere, licet ignoraretur ubi esset. [aut Zachæus Euangelicus fuisse.] Hæc e vulgi narratione scripta, apud paulo acutius videntes fidem non invenient. Tum docet verioraRobertus, corpus alicujus S. Amatoris ibidem loci anno ab Incarnatione Domini MCLXVI repertum esse integrum, & in ecclesia juxta altare positum, integrum ostendi peregrinis: & ibi fieri miracula multa, & antea inaudita, per B. Mariam. Quis porro iste S. Amator sit; qui illic loci eremitam egit ac sepultus fuit, disquiri poterit ad diem XX Augusti, quo coli dicitur. Certe nec famulus B. Mariæ, in carne viventis, nec bajulus aut nutritius Christi, nec Zachæus Euangelicus fuit. Atque hæc ex occasione dicta sunto.

[14] Pergat modo Amadeus. Eo seculo, decimo tertio, [Qui sint conditores] quo Hospitale ædificatum fuit, ad Rupem S. Amatoris frequentissimus e tota Gallia vicinisque regnis peregrinorum concursus confluebat, eaque de causa Hospitium, quo peregrini susciperentur, vel transeuntes cibo potuque refocillarentur, infirmique curarentur, pietate Domini Guiberti de Theminis & Dominæ (Aquilinæ) uxoris ejus, paulo post initium seculi XIII extructum & amplis reditibus donatum fuit. Ista autem nobilissima Themineorum dynastarum familia hoc nostro seculo XVII ad nobilissimam Estreorum familiam transiit. Hospitii curam sibi rogaverunt demandari nobilissimæ piissimæque virgines: inter quas principes fuerunt duæ Anglinæ de Theminis, sorores, prædicti Guiberti, ni fallor, filiæ; quæ Gilberti fratris sui pietate Hospitium amplioribus postea possessionibus auxerunt, uti e membranis adhuc extantibus & a me perlectis, patet. Purpurei coloris sacram vestem assumpserant; albumque sanctæ crucis stemma, ad instar militum sancti sepulcri, in pectore gerebant.

[15] Sanctissima lectarum virginum vita, & in peregrinos pauperesque misericordia, [& amplificatores Hospitalis:] nobilium divitumque pietatem movit. Gerardus de Baras, episcopus & comes Cadurcensis ecclesiam S. Juliani, dictam Issondolus, cum omnibus juribus ac reditibus temporalibus, his virginibus donatione concessit anno XLV supra millesimum ducentesimum, mense Martio. Domum firmius stabiliverunt Dominus & Domina de Theminis mense Martio anni MCCLIII. Eamdem Ordini S. Joannis Hierosolymitani, imprimisque Magno Priori S. Ægidii in Provincia, subjecerunt V Kal. Augusti anno LIX supra millesimum ducentesimum. Quæcumque vero ad nostrum hoc monasterium, regulari disciplina instituendum conveniebant, edicta fuerunt auctoritate Magni illius Religionis Magistri, IX Kal. Aprilis anni MCCLIX; eaque omnia in comitiis generalibus, habitis in insula Cypro, Nonis Novembr. anno MCCC confirmata fuerunt.

[16] Animadverto quidem hic mendum subesse (sed unde corrigam, [quando hoc Ordini S. Joannis subjectum sit;] non habeo, deficientibus mihi idoneis instrumentis) in anno MCCLIX, quo dicuntur, die IX Kal. Aprilis id est XXIV Martii, auctoritate Magni Magistri in monasterium inductæ fuisse leges disciplinæ regularis. Qui enim id fieri potuit IX Kal. Apr. si monasterium tantum die V Kal. Augusti ejusdem anni, uti paulo ante dictum fuit, subjectum sit Ordini? Disciplina igitur regularis Hospitalariorum S. Joannis posteriori tempore eo debet inducta esse: & fortasse non prius quam ultimis istius seculi annis, quando videlicet, ut notat elogium Italicum, Guilielmus de Villareto, dum adhuc erat magnus Prior S. Ægidii in Provincia, dedit sanctimonialibus istis habitum ad normam ordinis sui, cum cruce alba recta, in pectore; atque alia, item alba, sed octogona, in pallii parte sinistra. Quid ni eodem tempore dederit & Regulam Ordinis? Idem certe anno MCCXCVI ex Priore S. Ægidii factus magnus Magister Ordinis, celebravit anno MCCC comitia generalia in Cypro, ubi admissionem monasterii Hospitalis, datumque illi a se paulo ante habitum atque adeo & regulam, curaverit confirmanda. Talis autem confirmatio dilata fuisset quadraginta amplius annis, si Regula anno MCCLIX data fuisset, quod minus verisimile videri potest. Imo fortassis nec Ordini subjectum, stricte loquendo, tunc fuerit monasterium. Qualis enim subjectio sit monasterii sub certo Ordine; quamdiu Ordinis istius habitum & regulam non suscepit? Imo sustineri posset, Ordinis istius proprie non fuisse, priusquam ab Ordine sub suo habitu & regula confirmatum fuit. Atque ita ab anno tantum MCCC proprie fuerit Ordinis S. Joannis Hierosolymitani Hospitale Belli-loci.

[17] [recte cognominatum Belli-loci:] Nonnulla, ex relatione Dominæ de Cardaillac, Mespledi, & Castellani, § I notata, dilucidius explicari poterunt. Distinxit prædicta Domina num. 9, duo in Cadurcino oppida, proprio nomine appellari solita, Hospitale; eorumque alterum, quod monasterium seu Prioratum habet annexum, in quo Flora nostra floruit, cognominari Saint-Dolu; ejus autem cognominis nullam se fatetur posse rationem reddere. Quin tamen ita nunc vulgo appelletur locus, dubitare non possum. Id enim evincit auctoritas præsens loquentis de rebus, quæ sub auditum conspectumque cadunt. At olim apellatum non fuisse, Hospitale Belli-loci, assentiri non possum, antiquiore scripturarum scriptorumque auctoritate persuasus. Ita namque Hospitale illud denominant, vita antiquissima Gallica Ms. ex eaque jam dicti Mespledus & Amadeus; vita item Italica: & in codice Beneficiorum Galliæ, anno MDCXLVIII impresso, sic legitur in diœcesi Cadurcensi: Prieure de l'Hospital de Beaulieu & ses fiefs. Prioratus Hospitalis Belli-loci & prædiorum ejus clientelarium. Sed perperam ibi scriptum est gallice, ses fiefs. Scribi namque oportuit, & des Fieux; quæ est ecclesia, a Prioratu Hospitalis dependens, tribus inde leucis dissita.

[18] [Saint-Dolus corruptum ex Issondolus.] Neque obstat, quod aliud, ab isto Hospitali ad Leucas quatuor remotum, sit oppidum, Bellus-locus. Si enim in eadem diœcesi sunt duo oppida, Hospitale appellata; cur non & duo possint ibidem, aut in vicinia, esse, quibus nomen sit Bellus-locus. Hoc certe aliis quoque per Galliam oppidis atque abbatiis inditum est, & pluribus, ex ipso situ locorum amœno, indi facile potuit. Imo quia duplici nomine ut plurimum scribitur Hospitale Belli-loci, cogitari potest id fieri, ut per alterum distinguatur ab alio Hospitali; per alterum vero, ab alio Bello-loco. Cognomen Saint-Dolu (ut sic pronuntietur Gallice, scribi tamen debet per litterams finalem, ut in tabulis geographicis invenitur) antiquum non est, & frustra quæras Sanctum, cui proprium sit. Corruptum est, consueta in talibus vulgi ignorantia, ex antiquiore loci vocabulo, Issondolus: ex quo ablata per aphæresin prima syllaba, mutataque son, in Saint, fecit vulgi abusus Saint-Dolus, Sanctumque novum, cælo ignotum.

[19] Nomen Beatæ nostræ, quod gallice Fleur scribitur, quomodo latine dici potissimum debeat, non satis convenit. [Fleur, qui vertendum latine;] Antiquiores Floram nominarunt, possuntque secuti esse priscorum Romanorum exemplum, qui deam hortorum, utique a floribus, Floram finxerunt, estque nomen illud pro feminis etiam sanctis receptum. Sic legimus S. Floram Virg. Mart. Romæ, XXIX Julii: atque alteram Cordubæ, XXIV Novembris, in Martyrol. Romano. Castellanus, talium, si quis, curiosus indagator, amat, vocem gallicam Fleur, potius verti simpliciter in latinam Flos; qua tamen nescio an hactenus femina alia latine appellata fuerit. Ego quidem utrumque dici posse existimo; & ideo utrumque in titulo præfixi. Utroque etiam utitur promiscue Amadeus. Quivis alius, quod sibi videatur præhabendum, eligito. Fortassis erunt, qui mecum malint loqui cum multis, quam sapere cum paucis, adhibendo vocem Flora, quæ ab obliquo casu, Flos, Floris, derivata est ad significandam feminam, ut passim usurpatur. Quod Galli proprium feminis vocabulum sua lingua scribant Flore, non Fleur, id Latinis debent, desumptum a Flora; sicque distinguunt proprium nomen a suo appellativo Fleur. Et quando suum Fleur, latine vertunt in proprium feminæ; opinor, plerosque adhibituros vocem usitatam, Flora; non, Flos, quæ maribus videtur potius convenire: sic & legitur S. Flos martyr Catanæ XXXI Decembris. Et S. Flos episcopus Emoniensis XXVII Octobris.

[20] Quod spectat ad Dominam Antoninam de Vassal, [De Vassal, recte scriptum est.] Antistitam Hospitalis, cui Mespledus suam B. Floræ vitam gallicam inscripsit; si illa vere cognominata fuit, uti eadem Domina de Cardaillac notari fecit, De Vaillac; excusari ab incredibili indiligentia & oscitantia Dedicator non potest. Interim tamen Amadeus etiam testatur, duas ejusdem nominis & familiæ De Vaillac, Prioratui præfuisse Antistitas, alteram sub finem seculi XVI, alteram anno MDCXXXV creatas: & utramque iisdem omnino nominibus appellat Gallam seu Galhiotam a S. Anna de Ginolhiaco Vaillhiaco, ut § sequenti legetur: sed neutram vocat Antoninam. Unde mihi videor suspicari posse, seniorem de Vaillac ante annum MDCXXV diem suum obiisse atque inter ipsam & juniorem, ejus neptem, intercessisse Antistitam, Antoninam de Vassal, cui Mespledus libellum suum dedicavit. Quo enim pacto fieri potuit, ut vir prudens, qui testatur in fine opusculi, se monumenta componendæ historiæ suæ accepisse a Domna Antonina a S. Ignatio de Vassal, dignissima Priorissa Hospitalis Belli-loci ac des Fieux; eidemque dedicatoriam inscribit epistolam; ipsius, tunc monasterio præsidentis, nomen ignoraverit, aut aliud a proprio diversissimum scripserit. Facilius conceptu est, Dominam de Cardaillac nescivisse inter duas De Vaillac, aliam Antistitam fuisse mediam.

[21] Propius ad rem, quam agimus, spectat scire, [Quo anno obierit Flora] quo tempore B. Flora mortalem vitam cum immortali commutarit. Elogium Italicum, uti jam tactum est supra, obiisse ait anno MCCC, uno minus. Recedit longe ab illo, ex Mespledo Castellanus, mortuam dicens anno MCCXLVII; cui numero Amadeus noster omnino centum superaddit, notans anno MCCCXLVII defunctam esse: atque adeo, aut hic, aut Mespledus, quamvis uterque primævam vitam Ms. ante oculos habuerit, aberrat a Virginis obitu annos centum. Amadeus sic scribit extensis vocibus; Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo septimo diem ultimum sanctissime clausit. Mespledus autem adhibitis cyfris, quæ facilius errori sunt obnoxiæ, impressit, obiisse anno gratiæ 1247. Ego quidem, si anno XLVII cujuscumque seculi obiit B. Flora, in quo conveniunt ambo scriptores, qui vitam antiquiorem inspexerunt, stabo ab Amadeo & anno MCCCXLVII. Primum, quia centum annis prius vix cœpit Hospitale institui; quod si retro numeres alios XX annos, quibus Flora, ex num. 35 Actorum, illic ut minimum vixit; debuisset ingressa fuisse monasterium tali tempore, quo ostendi non potest monasterium extitisse. Certe non poterat jam tum ingentibus reditibus auctum (ut legitur num. 5) temporalibus bonis affluxisse; cum iis auctum præcipue sit anno MCCXLV & LIII, uti dictum est num. 15 hujus Commentarii. Ad hæc, ex eodem num. 15 habetur, ante annum MCCLIX Hospitale Ordini S. Joannis subjectum non fuisse ullo modo: & tamen erat jam monasterium Virginum nobilium Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, cum eo accessit Flora, quemadmodum num. 4 Actorum legitur. Denique anno MCCCXLVII mortuam esse, manifestissimum fit ex num. 58, ubi corpus ejus translatum fuisse scribitur, anno salutis MCCCLX, id est XIII a Virginis morte. Et quod non minus validum est argumentum, num 49 legitur, quod Flora scriptum a Domno Bonaventura, Crucis Ordinem cum magno pietatis sensu recitabat. At Bonaventura anno MCCXXI mundo natus, MCCXLIII Ordinem Minorum ingressus, septem deinde annos discipulus audivit Alexandrum de Ales; ut verosimile sit ante extremam Floræ nostræ ætatem, aut nihil aut pauca scripsisse vulgavisseque, quæ ipsa potuerit legere, si anno MCCXLVII obiit.

[22] [Inquiritur distinctus] Fundatores Monasterii, quod pro hospitio recipiendorum peregrinorum institutum primitus fuit, eademque de causa Ordini Hospitalariorum S. Joannis Hierosolymitani videtur deinde subjectum esse, quin fuerint e familia de Theminis, dubitare non possum. Attamen quinam primi ex eadem familia instituere cœperint, quinam deinde ex eadem præter alios, dotem auxerint, non satis distincte ex informationibus, quas habeo, definire possum. Amadeus primam fundationem adscribit Domino Guiberto de Theminis ejusque uxori Æglinæ seu Aquilinæ, quorum duæ, ni fallor inquit, filiæ ejusdem nominis Anglinæ (ita scribit) de Theminis, monasterii regendi curam susceperunt & cum fratre suo Gilberto, fundationem possessionibus suis auxerunt. At vero Mespledus refert, Gilbertum, nulla mentione facta Guiberti, atque Aquilinam, seu ut ipse habet gallice, Aigline, ex illustrissima familia de Theminis, fundasse & amplissime dotasse monasterium illud. Addit, Gilbertum Ordinem eumdem S. Joannis ingressum esse, & Aquilinam in monasterio Hospitalis primam fuisse Antistitam; atque inde monasterium Domnæ Aquilinæ diu post appellatum fuisse. Uterque porro scriptor testatur, se sua hausisse ex monumentis quæ legerunt.

[23] [infundatores monasterii;] Quis hæc absens, & illorum monumentorum copiam non habens, conciliet? Prior Guibertum atque Aquilinam conjuges facit ac fundatores ipsisque filium dat Gilbertum. Posterior Gilbertum atque Aquilinam supponit conjuges esse, & fundasse ac dotasse idem monasterium. Ille filias, quas putat Guiberti esse, primas rexisse monasterium asserit; hic Aquilinam primam ejus Antistitamfacit. Vellem hæc mihi aliquis ex ipsis monasterii monumentis aut aliunde, aliquanto clarius explicaret. Interim tantisper credam, Guibertum & Aquilinam monasterium fundasse, eorumque filiam Anglinam (nisi & hæc, Æglina seu Aquilina uti mater, appellanda sit) ei primam præfuisse: cui altera ejusdem nominis & familiæ (neque enim verisimile est duas in eadem domo sorores fuisse omnino synonymas) postea successerit; quemadmodum mox videbimus, ibidem seculo XVII præfuisse duas ejusdem omnino nominis ex familia de Vaillac, amitam ac neptem. Posteriorem vero Aquilinam, aut sororem, aut etiam uxorem fuisse Gilberti, quorum liberalitate multa prædia accesserint monasterio. Certe Gilbertum Ordini S. Joannis nomen dedisse & monasterio sua bona contribuisse, priusquam hoc illi Ordini subjectum esset, minus credibile videri potest. Initio autem fundationis suæ illi subjectum non fuit. Hinc porro conjici possit, Anglinam seu Aquilinam de Theminis monasterium rexisse, quando in illo floruit Flora nostra: quæ etiam juxta sententiam nostram de anno mortis, orta fuerit, non anno MCCIX, ut Mespledus scribit, sed centum circiter post annos; siquidem, uti elogium Italicum notat, annos XXXVII vel VIII vivendo explevit.

[24] De die obitus, postquam annum, ut supra num. 21, [atque in diem mortis B. Floræ.] indicasset Amadeus, subnectit, illum incidisse in tertium Idus, seu diem XI Junii, Constat quidem, illo die corpus Beatæ anno XIII post transitum ejus, translatum atque elevatum fuisse. Neque novum foret, si talis solennitas ipso mortis anniversario die celebrata fuisset. Plura talium exempla in promptu sunt. Attamen cum Mespledus diserte scribat, se quod ad diem obitus spectat, nihil comperisse in auctore antiquo vitæ, unde sua extraxit; venit mihi in mentem cogitare, Amadeum (uti nonnulla alia suo marte dignoscitur aspersisse) diem quoque illum, quem in honorem Beatæ sciebat celebrari, pro die obitus adscripsisse, nihil cogitantem de distinguendis diebus obitus ac translationis. His lectis D. Castellanus fortassis non omnia corrigeret in suo Martyrologio, quæ supra insinuavit ex informatione Dominæ de Cardaillac, corrigenda esse; & alia forte hinc desumeret corrigenda, ut erat veri amantissimus, si modo superesset in vivis.

§. III De disciplina monasterii; distinctione sanctimonialium: statu corporis, cultu B. Floræ; & eius Actis.

Prosequor modo epistolam supra laudati Amadei rerum omnium, quæ ad Prioratum Hospitalis attinent, gnari, si quis alius. De pristina ille sanctimonialium observantia, [Florens diu monasterii disciplina,] sic scribit: Regularis disciplina in monasterio Hospitalis, non scripto, sed in ore Priorissarum & in cordibus monialium insculpta, diu viguit. Quod intelligo usque ad finem seculi XIII, quando cum habitu S. Joannis Hierosolymitani, ut jam diximus, utique & Regulam susceperunt. Cujus observatio deinde, temporum bellorumque sub finem seculi XVI collapsa omnino videbatur. Non muri, non fores cohibebant sorores; non extraneos arcebant. Stabat, hodieque stat castrum, altis firmisque munitum ornatumque turribus, excipiendis hospitio extraneis accommodatum. Interna vero ædificia neglectu corruerant vel ruinæ proxima erant. Moniales vero haud multum a secularium moribus dissidebant.

[26] [sub confinia seculi 16 & 17] Dominæ Priorissæ coadjutrix data fuerat sub finem ejusdem seculi, Galla seu Galhiota a S. Anna de Ginolhiaco Vaillhiaco, Priorissa monasterii des Fieux, Hospitali hodie annexi. Hæc ope fratris sui, celeberrimi videlicet Patris de Vaillhac, ex ordine Carmelitarum Discalceatorum, ejusdem sacræ familiæ propagatoris in Gallia, austeriorem vitam duxit, multisque ante senectam annis ad superos migrans, suæ sanctitatis, castitatis, orationis & vitæ austerioris memoriam reliquit. Plures vero moniales, severiorem disciplinam causantes, exemplo tantæ Matris inde migrantes Tholosæ monasterium sui Ordinis ædificarunt.

[27] [strenue restaurata est,] Antiqui vero istius monasterii gubernacula suscepit grandiuscula effecta, & Religionem professa, anno salutis MDCXXXV reverendissima & admodum venerabilis Mater, Domina Galla seu Galhiota a S. Anna, de Ginolhiaco Vaillhiaco, alterius neptis, quæ etiamnum nobilissimæ huic virginum ecclesiæ præest, vera tum ædificiorum, tum collapsæ disciplinæ restauratrix, feuda, dominia, redditus, & alia quævis suæ domus bona fortiter revocavit. [una cum ædificiis,] Fanum sanctissimi Præcursoris a fundamentis exstruxit, & magnifice ornavit. Monasterium internum a fundamentis amplum ædificavit & necessaria quavis supellectile magnis sumptibus communivit; fortissimis præaltisque muris, cratibusque, domum, aulas, hortosque circumsepsit, nuperque aquæ ductu abundantibus aquis auxit.

[28] [per D. Galhiotam a S. Anna, abbatissam.] Eadem consilio & ope præfati Carmelitæ patrui sui, initio excitata, celeberrima vicinarum provinciarum monasteria adiit. Omnibusque, ut par erat, observatis, auctoritate primo Superiorum Militum innixa, veteres moniales ad communem vitam adduxit. Mox juniores puellas spiritualibus ipsamet exercitiis instituit ad strictam vitæ regularis normam. Regulam S. Augustini & antiquas domus suæ consuetudines, in constitutiones redactas, prælo mandavit, & Superiorum Ecclesiasticorum auctoritate munitas, familiæ suæ nuper dedit Idibus scilicet Augusti, anno LXXXI supra millesimum sexcentesimum; postquam Regis Christianissimi, supremique ejus consilii placito, Ordini Militum S. Joannis relicta est in hoc monasterium civilis auctoritas, & episcopo Cadurcensi spiritualis jurisdictio decreta seu potius restituta fuit, III Non. Septembris anno MDCLXXVIII.

[29] [Norma vivendi Monialium primæ classis,] Tres in classes Moniales istæ distribuuntur. Primas Justitiæ sorores vocant. Hæ antequam religionis vota emittant, eo modo nobilitatem suæ gentis probare debent, atque illi, qui inter Melitenses milites religionis causa adscribuntur. Nigri coloris veste induuntur. Lineam Crucis effigiem juxta typum Ordinis Melitensis, gerunt in pectore; atque e collo pendentem, auro squamaque micantem, crucis formam, juxta eumdem typum, præferunt. In choro canonicas horas juxta ritum breviarii Romani statis horis decantant: atroque in solennibus pallio, alba in dextro humero crucis figura signato, operiuntur. Capitulum istæ constituunt, singulisque singulæ monasterii officiis præsunt. Uni parent Priorissæ perpetuæ, a se electæ, Regis postea & summi Pontificis auctoritate confirmatæ, nec non a Magno sancti Ægidii Priore Milite, vel, eo deficiente, ab Episcopo approbatæ.

[30] Secundæ classis sorores, Officii nuncupant. Hæ generis nobilitate non indigent, [item secundæ] sed speciali aliqua familiarum vel meriti distinctione. Eodem vestiuntur ac cruce signantur modo. Pendulam crucem non gerunt; nec pallio utuntur: atro tamen velo uti priores operiuntur. A choro & capitulo abstinent. Breve officium beatæ Virginis recitant. In ceteris officiis cum Sororibus primi ordinis ministrant. [ac tertiæ:] Tertia classis Conversas, ut vocant, sorores habet. Istæ in omnibus inferioribus officiis ministrant. Sola indigent probatione virtutis & vocationis. Velo albo, & nigra veste utuntur, non pallio, non cruce pendente, nec quidem linea cruce integra in pectore; deest enim crucis pars illa quæ transversæ supereminet.

[31] Spiritualibus omnibus interioris vitæ exercitiis omnes excellunt; [alia, omnibus communia.] vota monialium ad litteræ scrupulum implent; labori manuum reliquum omne tempus impendunt. Annuis, menstruis, hebdomadariis diumisque exercitiis diligenter invigilant. Feriæ quartæ abstinentiam Sextæ, Sabbato, Adventui & Quadragesimæ adjungunt: & ad vesperam Feriæ sextæ flagellis qualibet hebdomada utuntur. Singulis Præpositas officiis Priorissa, adhibito Capitulo, singulis annis vel immutat vel confirmat. Hæc de monasterii situ & monialium conversatione.

[32] Jam vero quod ad devotissimam virginem Floram attinet; [De statu corporis B. Floræ] in ea parte majoris altaris, quæ cornu epistolæ vulgo dicitur, decem aut duodecim a pavimento pedibus ad parietem eminet capsula lignea, decenter forinsecus ornata, in qua reverenter condita sunt hujus virginis ossa, non naturalem humani corporis ordinem servantia, sed acervatim collecta, deficientibus multis, quæ devotionis causa translata sunt. Capilli adhuc capiti adhærent, candidaque fascia, seu cingulum lineum, recens omnino, circa tempora apparet, quod tamen a die sepulturæ, circa Idus Junias anni MCCCXLVII perseveravit.

[33] Vix dubitari potest, quin variis temporibus cultu quodam fuerit donata. [& cultu,] Hoc satis patet ex frequentissimis votis & miraculorum circumstantiis. Imo & ipsa Virginis orantis effigies in tabella depicta, prædictæ capsulæ subest, eo ordine quo Sanctorum imagines, eodem in templo expositæ, eminent. Venerabilis Matris Priorissæ sapientia factum est, ut quantacumque sit votorum, imo & miraculorum copia, si sacrificium offerri (ut sæpe fit) devotorum pietas exigat, celebretur dumtaxat Missa, vel de beata Maria, vel quæ pro Sanctorum omnium memoria instituta est. [variis miraculis comprobato.] In mari periclitantes virginem Floram vulgo invocant Religiosi ejusdem Ordinis Milites, aliique eorum exemplo, optatumque cælum impetrant; eamdemque in adversis, miraculose propitiam expertæ plusquam millies sunt Sorores superstites & ab antiquioribus didicerunt, veluti traditione perpetua, frequentissimis miraculis omni tempore a Deo, Maria intercedente editis, tumulum locumque fuisse illustrata.

[34] Acta hæc Virginis, quæ latinitate a me donata, nunc mitto, idiomate vernaculo scripta reperi in prædicto monasterio; [Acta unde eruta,] magisque Catalaunorum Hispanorum, quam vulgatam hodie nostratem linguam sapiunt: nec dubium tamen est, quin hæc eo tempore fuerit in hac regione lingua communis. Contemporaneis enim ex membranis perspicuum id fit. Codex ille est satis magnus & manu circa medium seculi XV scriptus; videlicet spatio illo, quod intercessit inter annum MCCCCLVI & LXXXII; uti colligere est ex Actis, in quibus num 79 mentio fit anni MCCCCLVI, tamquam temporis transacti: num. autem 49 Seraphicus Bonaventura, qui anno MCCCCLXXXII Sanctorum in album relatus fuit solenni ritu, adhuc vocatur Domnus absque titulo Sancti.

[35] [a quibus scripta,] Noli tamen inde putare, vitam totam, prout habetur in illo codice Ms. omnesque ejus partes tunc primum fuisse compositas. Constat enim longe maximam partem, quatenus scilicet narrantur tentationes, illustrationes, visiones, quæ virgini acciderunt, aliaque interna, quæ sub conspectumhominum non cadebant, ab ejus Confessario fuisse scriptis mandata, quibus is, qui vitam deinde concinnavit, usus est; uti ipsemet fatetur, testibus Amadeo & Mespledo. Ille enim ad num. 20 nostrum in suo Ms. monet Lectorem, in Codice quo utebatur indicari, Sacerdotem, qui Virgini erat a confessionibus, hæc quæ sequuntur, ab illo numero, scripta reliquisse. Et alibi similia notat. Hic vero pag. sua 29 sic scribit: Quæ huc usque retulimus, extracta sunt e monumentis, quæ proprius Virginis Confessarius reliquit; uti asserit compilator antiquus scriptorum, quibus ego utor in hac historia mea.

[36] [& quando,] Quando compilator ille antiquus sua compilaverit, nusquam proditum invenio. Fortassis id fecerit, quando anno salutis MCCCLX, a Virginis morte XIII, Abbas Figeacensis ejus corpus e tumulo eminentiorem in locum transtulit die XI Junii, suavissimusque e tumulo odor in omnes turmatim accurrentes adspersus est, ac infirmi plurimi corpoream sanitatem adepti sunt, omnes vero auxilia spiritualia non pauca: nec fuit, quin fateretur, odorem illum omnipotenti Deo acceptum referri debere; ut num. 58 legitur. Certe defunctam fuisse quando compilator scribebat, manifestum est, tum ex citato loco, tum ex num. 17, ubi ait, adductam energumenam fuisse ad Floram, dum adhuc in vivis ageret; qualia etiam alibi non semel notat. Miracula porro, quæ Actis vitæ subnectuntur, uti non uno tempore facta sunt, ita a non uno primitus annotata fuerint, sed ab aliis post alios simul collecta. De quibus & monere debeo, interpretem nostrum, qui Acta vitæ usque ad num. 54, juxta normam antiqui codicis transtulit, in miraculis sequentibus ordinem mutasse. Non ita accuratus fuit Mespledus hac in re, qui usque ad pag. suam 29 secutus quidem est eumdem codicem; sed inde ordinem turbat, ratus suam dispositionem utiliorem fore lectoribus. Miracula vero vix attingit.

[37] [& ex quo codice producta.] Describens porro Amadeus codicem antiquum, unde vitam e gallico in latinum transtulit idioma, ait, tomum esse in quarto, ut loquuntur, seriem aliquam continentem Euangeliorum & orationum aliaque ad Canonicum officium pertinentia; & circa medium, Acta vitæ & miraculorum hujus Virginis. Deinde egregiasejus dotes enumerans, sic prosequitur: Ipsam eximiæ indolis, optimi ingenii, formæ corporis elegantissimæ, [Eximiæ dotes Floræ,] consummatæ sapientiæ, internæ sanctitatis, angelicæ castitatis, exstaticæ orationis, zeli animarum, patientiæ, spirituum discretionis, prophetiæ, miraculorum, solatii, ac denique perfectissimæ in omnibus vitæ famam, adhuc in vivis obtinuisse, tota regione vulgatam, nec non & in toto regno post ejus funera, ex iisdem Actis constat.

[38] Adde his, quod idem Amadeus subnexuit ad calcem Actorum, antiqui B. Floræ cultus monumentum piam orationem seu collectam, [& ad eam oratio.] quæ extat in monasterio, & fortasse ipso tempore elevationis corporis ejus composita, uti sequitur: Deus, qui B. Floram, virginem tuam, ad cælos perducere dignatus es; ita nos, quæsumus, ejus meritis & precibus a cunctis iniquitatibus & periculis, & ab omnibus inimicis nostris, visibilibus & invisibilibus, liberes & defendas, ac cælestia cogitare nos facias. Per Dominum nostrum &c. Denique subjungitur etiam Actorum, latine redditorum, probatio illustrissimi episcopi Cadurcensis, his verbis concepta, & sigillo ejus munita: Sanctæ Floræ vitam, latina descriptione figuratam, studiose evolvimus, suisque ponderibus examinavimus, in qua nihil pietati adversum, [Approbatio Actorum.] sanisque moribus dissonum deprehendimus, sed cuncta laudum præconiis extollenda, dignaque quæ ab omnibus imitatione exprimantur, judicavimus. Tot enim pietatis virtutumque exempla, clarissimis argumentis expressa coruscant, ut talem vitam, laudabili religionis studio traductam, fidelibus legendam libenter concedamus; ut attenta illius lectione ipsorum animi ad pietatem amplectendam ardentius concitentur. Datum Cadurci, die prima Septembris anno Domini MDCXCV.

Henricus ep. Cadurcen.
Et infra Alluincourt.


VITA.
Ex codice MS. antiquo gallico Hospitalis Belli-loci, e scriptis confessarii magna parte collecta, latinitate donata ab Hugone Amadeo, theologiæ doctore, & ecclesiæ S. Ursicini in civitate Cadurcorum pastore.

Flora Virgo, Ord. S. Joannis Hierosolym. apud Cadurcos in Gallia (S.)

AUCTORE COÆVO EX MS.

CAPUT I.
Ortus, adolescentia, in monasterium ingressio, tentationes & consolationes Floræ.

In finibus Arvernorum, tribus ab urbe Figeaco Cadurcorum leucis, situm est oppidum quoddam, Maurium (Maurs) dictum, quasi castrum olim fuerit Maurorum Saracenis permixtorum. Locum hunc commendant & monasterium abbatiales S. Benedicti & S. Floræ virginis ortus. [Præfatiuncula interpretis.] Cujus vitæ ac miraculorum historiam sic habet codex antiquus & quidem idiomate, quod in diœcesi Cadurcensi seculo XIV vulgare erat a.

[1] [Floræ parentes] Maurii b vir genere & vitæ honestate ac sanctitate nobilis, Pontius c nomine, ex Melhorsia d conjuge sua, genere pariter ac vitæ sanctitate nobili, tres filios suscepit, ac filias septem; quarum quatuor in monasterio Hospitalis Belli-loci e Ordinis sancti Joannis Jerosolymitani, moniales collocavit. Religiosæ perfectionis viam quatuor istæ alacriter agebant; nec tamen eam, quæ Floris seu Floræ nomine donata erat, æquis passibus tres aliæ sequebantur. Hæc enim, a primis annis, pueriles quoscumque ludos ac diverticula fugere; matrem, orationi maxime deditam, [indoles,] quocumque orandi causa pergeret, sequi; cum ea in orationis studio ac exercitatione in dies proficere; coætaneorum consortia devitare; mores eorum, & vulgaria colloquia contemnere assueta, maturam in primis jam annis senectutem habitu & moribus præferebat & in omni virtutum & perfectionis genere, re nomineque Flos erat.

[2] [studium litterarum,] Quadam in schola pueri ac puellæ ejusdem stirpis, decem & novem, primis litterarum elementis navabant operam: socias omnes mentis acie, facili ingenio, ac discendi aviditate Flora superabat. Statim atque horas canonicas legere valuit, [cura castitatis,] eas singulis diebus pie recitavit. Virginitatis usque adeo tenax fuit, ut ne videre quidem, vel audire virum quempiam vellet, aut ulli circa matrimonium sermoni attendere. Sic erat Deo, Deiparæque Virgini addicta, ut nisi de iis aut de Sanctis aliis fieret sermo, numquam præberet aures; tum vero lubens & maxime attentas. Hunc in modum nutrita & educata Flos, annum vitæ suæ decimum quartum paterna in domo complevit.

[3] [Deprecatæ matrimonium,] Tum nobilis pater, re cum amicis communicata, de virgine illa sua, miræ pulcritudinis, in matrimonium collocanda, serio cogitare cœpit; donec illa; Si me, inquit, ut filiam diligis, de nuptiis mea causa ne sis amplius solicitus. Christo Jesu despondi me; sponsum alium nolo: atque ita me, quæso, quam primum in monasterio colloca, ut Deo liberius serviam. Cum vero, omnibus tentatis, de virgine ad matrimonium inducenda parentes desperarent; Quoniam, inquiunt, eam ad se Dominus vocat, sinamus eam parere Domino suo: nefas est ei repugnare, eamque ab obsequio Domini velle retrahere.

[4] [adscribitur cœnobio Belli-loci] Figeacum inter & Fanum beatæ Virginis Deiparæ, in rupe sancti Amatoris f, erat jam monasterium virginum nobilium Ordinis S. Joannis Jerosolymitani, pietate Dominorum de Theminis, ut piis faverent sororibus, magnis opibus locupletatum, quod Belli-loci Hospitale nuncupabatur, & a Domina quadam Anglinia de Theminis virgines ibi plurimæ, Deo servientes, regebantur g. Illuc virgo Flos, Deo devotissima, religionis causa properavit. A monialibus solenniter recepta, religionis veste donata, canonici officii ritum, ceterasque omnes monasterii observantias edocta, summa humilitate debitam Deo & Ordini obedientiam alacriter amplectens, monasticæ vitæ paulatim assuefiebat: cum ecce Virginis animum tempestas vehemens cœpit exagitare.

[5] Monasterium Hospitalis Belli-loci, jam tum ingentibus reditibus auctum, temporalibus bonis affluebat; [illic sibi ab ejus abundantia metuens,] quod aliquo dumtaxat post tempore virgini Floræ venit in mentem: cum nempe omnia sibi abunde suppetere, nihil umquam deesse advertit. Illa vero nimiam temporalium bonorum affluentiam virginitati obesse rata, expavit; altoque premens corde dolorem: O! vilissima, inquit, puella, veste seculari abjecta, religionem pœnitentiæ causa optabas; & deliciarum tibi locus sorte contigit. Ecquid ages? Quomodo Christo Domino placere poteris? Talia aut his similia mente volvebat, sibi tamen semper mente constabat; cum sorte religiosus vir eximiæ perfectionis in monasterium Hospitalis Belli-loci venit: quem Flora virgo statim adiit, tum confessionis causa; tum ut amarum animum viro Dei patefaceret. O quantum, inquit, in tanta rerum affluentia æternam animæ damnationem metuo!

[6] Illi vir sanctus: Ne timeas, filia, si enim Deum timens, [firmatur in bene cœptis] bonis hujusmodi sobrie usa fueris, urgente dumtaxat necessitate; magnum tibi in meritum hæc rerum temporalium affluentia succedet. Quin potius Deo omnipotenti gratias age: huic cura de vobis est: ideoque bona temporalia abundanter monasterio largitur, ut infirmorum tædia efficacius subleventur; iisque necessaria subministrentur, qui congruenti auxilio destituti, facile in amore Dei tepescerent, atque difficultatibus præpediti ægre in ejus obsequio permanerent: quin econtra, hac ope adjuti paulatim in amore Dei incalescunt, vix sane in eo perseveraturi, si mox necessaria iis subtraherentur. Quid? quod in abundantia rerum hujusmodi facile superflua spernunt, qui divino amori serviunt: suavia quæque respuunt, uni obtemperant necessitati; atque ita mirum in modum merita accrescunt, [& inflammatur amore Dei.] & tantæ virtutis exemplo ceteri instituuntur. Hæc audiens & corde avido excipiens virgo Flora, fluctus omnes formidinis hujus abjecit; suavissimaque consolatione potita, cœpit in Dei timore proficere; & quasi nec virum nec feminam nosset, uni Deo attendere, ad eumque cogitationem suam omnem affectumque continuo dirigere. Ita solitariæ vitæ addicta erat & in meditationibus cælestium rerum assidua ac perseverans; quasi e cælis demissa, nusquam ac nullo tempore, hoc in mundo foret.

[7] Vix autem novæ hujus vitæ spiritum, Deo intenta Virgo exceperat; [Tentatur a dæmone] cum ecce infensissimus omnis sanctitatis hostis, zelo ac furore correptus, Ancillam Dei a suscepto deterrere pertentat, variasque machinas contra eam movet. Ac primo quidem castitatis propositum aggreditur; delicias omnes, angelicæ huic virtuti oppositas, menti objicit. In his convenientiam, honestatem, utilitatem, imo & necessitatem, divinitus intimatam, fingit, adducto Geneseos oraculo, ubi Adamum, Noëmum, ac filios, Deus allocutus, præcepit: Crescite & multiplicamini &c. Replete terram &c. Maleviridis h, exclamat Virgo, secularibus ista liceant: Religiosis, qui Deo castitatem voverunt, ne quidem cogitare obscœna hujusmodi fas est. Tu vero, cui nihil umquam nisi permittente Deo, potestatis inest, vade retro meque amplius tentare noli.

[8] Urget incassum inimicus, perspectaque puellæ virtute, blanditiis minas terroresque adjiciens, ait: Certam te esse velim, nisi carnis delicto & castitatis tuæ detrimento consensum tandem præbeas, [ad deserendam castitatem,] ita te meis machinationibus turbatum iri, totque tibi tantaque cum ceteris monialibus facessenda esse; ut luctu tandem ac mœrore confecta, ad desperationem adigenda sis, & damnationis æternæ cruciatibus addicenda. Quoniam vero peccatum carnis quodcumque, levius est desperatione, quæ contra Spiritum sanctum committitur, nec in hoc, nec in futuro seculo remittenda est; satius tibi esset, ut mihi peccatum carnis suadenti, assentirere, salutaribus deinde pœnitentiæ laboribus purganda; quam si te desperatam in infernum detrusero.

[9] [sed frustra;] Signo crucis iterum atque iterum munita Virgo, sublatisque in cælum oculis ac manibus, huc illucque fugiens, & per monasterium irrequieta discurrens, Deum omnipotentem, opem & consilium rogabat, Virginem Deiparam, eosque, quos speciali inter superos devotione prosequebatur, invocabat; nec non & Sanctos omnes deprecabatur, misericordiam implorans. Diuturnum hoc & durum certamen amaras demum in lacrymas desiit, quas coram Domino suo purissima Virgo effundebat: donec iis placatus benignissimus Redemptor, ab ea infensum procul hostem removit; qui ne levissimum quidem umquam ab ea consensum extorquere valuit, nec ullo ei nocere modo.

[10] [aliis quoque ab eodem furiis agitata,] Cum vero, urgente diu Asmodæo, Virginis, Deo intentæ, labor accresceret, & erectos in cælum oculos, tensasque ad sidera palmas diutissime sustinens, tota interim in suspiria & amaros fletus diffluens, per monasterium fessa discurreret; altum in pectore vulnus celabat internorum hujusmodi cruciatuum nemine conscio. Ceteræ moniales diuturno mœrore confectam, assiduis perfusam lacrymis, sicque discurrentem ægre videbant; eosque oculorum ac manuum in cælum motus & totum corporis habitum, duri certaminis ignaræ, tribuebant stultitiæ; & miseram sororem mente captam & in furorem versam reputabant. Nec deerant, quæ de illius phrenesi ac furore privatim colloquerentur; & siqui forte adventarent monachi, itineris vel consessionum causa, quædam e sororibus hospites rogabant, ut sororis male habentis amentiam ac furorem acriter arguerent.

[11] Accusantibus & increpantibus nihil umquam Virgo reponebat; [videtur sororibus insanire:] secreti tenax quotidianas fundebat interni doloris indices lacrymas: nec raro, Magdalenæ instar, ad pedes Domini provoluta pernoctabat. In mediis tentationum fluctibus, intenta cogitatione in Deum mentem erectam sustinebat. Numquam in homine confidens; nec ponens carnem brachium suum, opem ac consolationem ab ulla creaturarum requirebat. Frustra enim in monasterio quæsiisset, cum male apud omnes sorores audiret; quæ illam miris modis, ob præfatam amentiæ ac furoris speciem, quotidie exercebant, ac religiosis viris transeuntibus irridendam divexandamque frequenter exhibebant. Hæc omnia, suadente, & instigante sathana, Virgini contingebant. Ut, quemadmodum comminatus fuerat inimicus, fessa tandem puella in desperationem ageretur.

[12] At benignissimus Dominus (cujus gratia Virgo silebat, & hæc omnia lubens patiebatur) creaturis omnibus, [quam tandem solatur Christus,] ac iis præsertim, quæ corde puro in eum feruntur, gravissimis malis oppressæ, ut meliores fiant, attendere assuetus; devotissimam virginem Floram, tot laboribus ac solicitudinibus agitatam, consolari tandem cœpit, ac ineffabilium dolorum suorum participem effectam corroborare. Et quidem, in angulo illo claustri superioris, cui tectum domus incumbit, e regione loci, ubi negotiorum & colloquii causa excipiuntur hospites; Christus Jesus sensibili specie Virgini afflictæ videndum se præbuit; [visibili specie se suamque passionem ei exhibens:] tamque valida ejus mentem impressione feriit; ut tribus circiter mensibus ab illius præsentia numquam recesserit. Undecumque veniret; quocumque pergeret; ubicumque se sisteret; Dominum suum vulneribus confixum, sputis & sanguine madidum, præsentem intuebatur, & infandos, pro peccatoribus & peccatricibus omnibus, a Christo Domino exantlatos labores ac dolores, corde avido excipiebat. E mensa, e dormitorio, e templo exeunti, vulneratus & sanguine madidus, aderat Christus Jesus, Virginem madentibus genis & flebili ore intuens.

[13] Perpetuæ commiserationis æstu exardescens Flora, [quam & ipsa inse sentit] pares in fletus similesque in dolores tota diffluebat. Gestare sibi in visceribus suis videbatur Dominum cruci affixum. Incedentem sacrum illud onus prægravabat, quasi dominicæ crucis antennæ Floræ latera intus effringerent, essetque ipsamet affixa cruci. Nec raro dolor nimius, dextrum illius latus occupabat, acsi lancea perforatum pateret, illucque sanguis confluens sæpe orantem opprimebat; ac tandem cruento ore copiosissimus effluebat, donec in aliam penitus mutata, omnibus omnino mori didicit, ut uni Christo viveret. Quamdiu autem hac erga Dominum cruci affixum commiseratione laborabat, Apostoli Pauli exemplo, non existimabat se scire aliquid, nisi Dominum suum, & hunc crucifixum.

[14] Ab hoste maligno diligentius cavebat sibi; [divino amore æstuans] thesaurum suum celare studebat: quo autem arctius devotionis flammam occultabat, eo vehementior animi delubra dolor occupabat, & quidem non sine suavitate animi penitus ineffabili. Mox in genua procumbens, ad hunc versiculum; Veni sancte Spiritus &c. Paracleti igne succensa miro flagrabat ardore: non loqui, non audire valens, sed serventibus tantum ardere desideriis. Eo divini amoris æstu, ac cælestium desideriorum fervore accensa, tot exercitata laboribus, & tentationibus vexata Flora, tandem in novam mutata ac quasi transformata creaturam, dilecti sui in se oculos convertit; cujus ope, ingrata dolorum, laborum, mœstitiæ & tentationum hiems transiit, imberque recessit; spontaque fidelis miro rerum spiritualium sensu recreata, in refrigerium educta est.

[15] Identidem enim fervore spiritus; alias interna quadam mentis suavitate; [& consolatione.] sæpe sensu corporeo, omne ut de manna scriptum est) delectamentum habente, reficiebatur. Aliquando etiam divinitus illustratæ mentis acie futuros rerum eventus, abditarumque mysterium perspiciebat. Eratque initio ita cælestis secreti tenax, ut cæleste donum apprehendens, æternique Regis gratiam pacifice exceptura, corporis ægritudinem fingeret, lectulique ambitu circumsepta, divini amoris æstum internamque suavitatem occultaret. [Iterum tentata,] Nec tamen pax illa latere diu potuit sathanam, qui statim Virginem interturbare, innumerisque tentationum fluctibus cœpit exagitare. Tum vero misericors Dominus, perspecta Ancillæ suæ fide atque animi robore, opportunum ei præbuit auxilium, ne tentationibus aut tribulationibus vinceretur: sic nempe debili cum hoste pugnamus, qui non nisi volentes nos vincere queat.

[16] [iterum recreatur per Angelum,] Novo hoc certamine fatigatam, misericors Dominus benigno intuitu Ancillam suam prosecutus est; palmamque victoriæ hunc illi in modum contulit. Quadam die, cum orationi flexis genibus navaret operam, ad latus orantis astitit Angelus Domini, gladium ancipitem gestans, cujus fulgor & gemina acies symbolum erat aptissimum verbi, quod omni gladio ancipiti penetrabilius esse pronunciavit Apostolus. Mystici hujus gladii capulum, miro opere elaboratum, manu apprehendens Virgo, certissime munitam se contra omnia nequissimi hostis molimina sic experimento didicit; ut ne quidem ultra metus ac terroris locus exstiterit; unaque divini verbi ope terricula omnia, & quæcumque malignorum spirituum machinamenta facile dejecerit, ac divini Paracleti rore conspersa interne fuerit. Quid plura? Eo in certamine victrix, [& multis prodest.] in columnam ferream, & in civitatem munitam puella, Deo sacra, effecta est: eamque doctrinæ cælestis & gratiæ armamentarium esse, sic noverant omnes, ut si quis mœrore confectus, sathanæ tentationibus vexatus, aut quomodocumque afflictus sibi metueret, Floram statim adiret: nec nisi voti compos, optataque consolatione atque ope, Virginis precibus obtenta, abiret i.

[17] Initio perfectioris ejus vitæ, cum tot tantisque turbationibus angeretur; vindictam sane non optabat; pluribus tamen, qui eam ejusque vitam despectui habebant, gravia mala evenerunt: imprimis vero cuidam mulieri, quæ miseram mortem obiit ex morbo, qui S. Antonii ignis k dicitur. Ad eam, dum in vivis adhuc ageret l, adducunt puellam a dæmonio diu vexatam, quæ novem tandem diebus, sine voce & sine ullo cibo, perseveraverat. Oravit Virgo pro ea, & coram pluribus monialibus caput primum sancti Euangelii secundum Joannem legit; abiitque dæmonium puella sana relicta.

[18] [In aquam a dæmone dejecta,] Frater hujus Virginis gravi morbo detinebatur Figeaci. Illuc pia soror properabat (nondum enim claustri legibus moniales hujusmodi, uti nunc, astringebantur m) & medio fere itinere peracto ad rivum, qui burgum alluit, pervenerat; cum obvius fit illi dæmon; &, Hic te optabam, inquit; statimque equum & equitem dejecit in rivum. Mox Virgo impavida, illiusque aggressionibus assueta, signo se crucis muniens, sicca exiit, [non madefit,] ne loto quidem vestimento; subitaque coram pluribus luce refulsit: equus vero madidus & stillans e rore [Monachus occulta vi ad ejus colloquium ducitur:] exiit. Duo fratres e Minorum Ordine peregrini, illac e longinqua regione transibant: sed occulta quadam vi, quocumque conatu adhibito, ultra progredi alter nequibat, sed fortiter ad monasterium trahebatur, remque socio indicabat. Cum ecce mulier quædam illum rogat nomine hujus Virginis, ad ipsam ut accedat. Frater vero occultam illam vim causatus, rogat econtra Floram, ad se ipsa ut veniat: quæ virum Dei adiens, sic de divinis mutuo egerunt, ut Deus solus internam utriusque norit consolationem.

[19] Mulier quædam pia, devotionis causa iter agens, [Mulier, Virginis prece, furto ablata recipit,] monasterium adierat & cum Flora in oratione pernoctarat. Mane profectura, sarcinulam sibi furto ablatam advertit. Ejulans igitur & clamans, Floram jubet orare, sibi denarios, viatici causa servatos, & sarcinulam reddi. Pergit mulier, medioque Hospitale inter & Gramatum itinere, media fere leuca furem deprehendit, agnitamque sarcinulam arripit. Cui trifur, Tua tibi accipe; nec enim ultra progredi fas erat; quasi me præstigiis ac veneficiis constrinxisses. Exultans mulier viam remensa, monasterium repetiit; reque narrata, Deo gratias egit.

ANNOTATA C. J.

a Huc usque verba Interpretis, tamquam inductio aut præfatiuncula ad vitam, ab ipso latine versam, prout ibidem sequitur.

b Ita latine vertit, tum hic, tum paulo ante, interpres noster Amadeus, quod vulgo Maurs. Castellanus Mauri, Maurorum inflecti mavult. Locus est in finibus Arvernorum, qua illi terminos Cadurcorum orientales contingunt, sex circiter milliaribus Gallicis ab Hospitali Belli-loci.

c Mespledus ipsum nominat, Pons de Corbie, Pontius de Corbea.

d Idem Mespledus, omisso nomine proprio, dicit, fuisse ex familia De Merles, illamque hodiedum superesse cum titulo nobilitatis.

e Hospitale, nomen proprium loci esse, & ad distinctionem synonymorum, cognominari Belli-loci, in Comment. prævio diximus. Nihil tamen obest, quo minus putetur olim appellativum fuisse ab Hospitio illic fundato, quod paulatim creveritin oppidum.

f Figeacum, nobilis abbatia, a Pipino Aquitaniæ Rege condita, ipsoque & Stephano Papa IV (atque adeo anno DCCCXVI) præsentibus, mirabiliter a Deo consecrata fuit, uti ipse Pipinus loquitur in diplomate suo. Crevit illa paulatim in urbem non contemnendam, quæ seculo demum XVI intestinis per Galliam tumultibus varie exagitata fuit. Distat ab Hospitali Belli-loci circiter leucas 4 versus ortum solis: quemadmodum indidem versus occasum distat Ecclesia B. Mariæ in Rupe Amatoris leucas circiter binas ac semis. De hac Rupe & S. Amatore plura dixi in Comment. prævio num. 13.

g Mire confirmat hic textus dicta a nobis in Comment. Erat jam, inquit, monasterium; fuerat jam magnis opibus locupletatum, pietate Dominorum de Theminis, ut piis faverent sororibus (quod de sororibus eorum germanis, quæ illic loci religionem professæ erant, singulariter sumi potest, æque ac de aliis ibidem sanctimonialibus, quæ universim Sorores appellari solent) & a Domina quadam Anglina de Theminis. Virgines jam tum plurimæ ibi regebantur; & Hospitale Belli-loci vocabatur; quando Flora nostra eo accessit. Quæ sane declarant, monasterium tunc initium non habuisse; & habuisse pridem cognomen, Belli-loci.

h

Maleviridis. Notat Interpres, in Ms. legi, Malverd, eoque vocabulo usam esse Virginem, [Damon viridis Titivillus.] quod horrendum dæmonis nomen proferre ausa non fuerit. Fortassis illa in regione tunc temporis apud verecundiores obtinebat usus diabolum sic appellandi, sive alia de causa, sive quod dæmon viridi colore illic depingi forte soleret: quemadmodum meminit Papebrochius noster, se annis abhinc quinquaginta & amplius in Cathedrali Moguntina supra ingressum chori observasse dæmonem, sub nomine Titivilli, viridi colore expressum, in dossuaria corbe veluti colligentem verba, quæ a psallentibus forte prætermittebantur, cum adscripto versu, psallentes debitæ attentionis atque integræ pronuntiationis admonente, quia

Fragmina verborum Titivillus colligit horum.

i Huc usque secutus ordinem codicis antiqui Ms. Mespledus (quod in sequentibus non item facit)sic notat pag. sua 29. Quidquid hactenus hic scripsimus, extractum est ex commentariis proprii Confessoris B. Floræ, uti testatur Compilator antiquus, cujus scripta sequor in hac historia; qui etiam ista adjungit: Verum quoque est, quod qui se commendabant precibus hujus virginis, seu coram verbis, seu absentes per litteras, referebant plurima per ejus intercessionem a Deo beneficia. Videtur idem Mespledus innuere, quæ hinc sequuntur de miraculis usque ad finem capitis, esse Compilatoris: at Caput II ac III iterum esse Confessarii, quod etiam Interpres noster animadvertit, uti mox dicemus Annotat. a ad Caput sequens. Quæ tamen sic intelligenda existimo, ut Compilator commentaria quidem Confessarii præ oculis habuerit secutusque sit; licere tamen sibi putaverit hinc inde aliquid addere, demere aut mutare; & pleraque suo modo disponere. Qua de re, si ipsam Compilatoris historiam daretur inspicere, certiora fortassis enuntiare possemus.

k [Ignis sacer S. Antonii.] Ignis S. Antonii populariter dictus, quia Sancti istius opem frequenter invocarunt atque expertisunt, tali lue laborantes. Latinis Ignis sacer appellatur, etiam Virgilio poëtæ notus. Sæviit seculo XI exeunte crudeliter per Gallias & Belgium, describiturque a Sigeberto in Chronico ad annum 1089, tamquam pestis, qua consumebantur interiora, computrescentesque homines, exesis membris, instar carbonum nigrescentibus, aut miserabiliter moriebantur, aut manibus pedibusque putrefactis truncati, miserabiliori vitæ reservabantur: multi vero nervorum contractione distorti tormentabantur. Et Urspergensis abbas Conradus, ad annum 1099, eamdem sic describit. Tactus quispiam igne invisibili quacumque corporis parte, tamdiu sensibili imo incomparabili tormento, etiam irremediabiliter ardebat, quousque vel spiritum cum cruciatu, vel cruciatum cum ipso tacto membro amitteret. Alia de igne illo sacro vide tomo 2 Januarii nostri pag. 156.

l Hæc Compilatoris esse cognoscuntur.

m Parenthesis hæc Interpretis sit. Neque enim opinor, ante reformationem, monasterio inductam sub exitum seculi XVI, perpetuo inclusas fuisse moniales.

CAPUT II.
Variæ Virginis exercitationes piæ, & ecstases, ab ipsomet Confessario ejus conscriptæ.

a

Multi, quibus monasterium adire fas non erat, [Per litteras rogata, absentes juvat;] Floræ quod sibi opus erat, litteris manifestabant, nec mora, exoratus Ancillæ suæ precibus Dominus, indigentibus aderat. Prophetiæ dono futura certo prænuntiabat, nec non divinitus illustrata, corpore absens, plurima, quæ procul gerebantur, detegebat, atque abditissima manifestabat & suavissimos eosque diutissimos mentis excessus patiebatur.

[21] Festo die, qui omnium Sanctorum veneratione solennis est, Kalendis Novembr. verba hæc dilecti Discipuli in choro decantabat; [versatur in ecstasi dies 22,] Vidi turbam magnam &c. cupiebatque, de Sanctis omnibus hæc dici; cum mente ad cælum elevata, ad secundas usque Vesperas diei, qui S. Cæciliæ virgini & martyri sacer est, b cum Beatis comprehensoribus, priscorum fidelium exemplo, totis XXII diebus fere semper conversata est. Attento volvebat animo, Beatos omnes comprehensores statu perfrui, bonorum omninm aggregatione perfecto, & torrente deliciarum dominicæque voluptatis oceano potari, absque ulla peccandi aut deficiendi formidine. [contemplans gloriam sanctorum;] Suavem hujusmodi cogitationem excipiebat vehemens desiderium videndæ gloriæ, quæ comprehensores beat, adeoque desiderii hujus æstus incaluit, ut quasi eodem frueretur cum Sanctis intuitu, ardens ipsa internisque ignibus æstuans, in hæc continuo suspiria cum regio Vate erumperet: Domine, ante te omne desiderium meum &c. nec ab ejus mente hæc umquam verba aberant, sive staret, sive decumberet, aut in genua & in faciem procumberet; sive loqueretur, sive sileret; sive manducaret, sive biberet; sive oraret, cogitaret, meditaretur: eoque desiderio ante conspectum Domini jugibus deliciis electa sponsa effluebat.

[22] Completo beatæ Cæciliæ Officio juxta ecclesiæ ritum, [iterum aliam patitur,] cum ceteræ sorores quieti indulgerent, Flora in oratione Dei pernoctatura, vigilabat; mente beatam martyrem invisebat; solennes ejus cum cælesti sponso nuptias suaviter perpendebat; illam, cælestis Regis palatium introeuntem & in gaudium Domini sui intrantem, affectu comitabatur. Cum ecce iterum subito rapta est, ac mente cælum ingressa virginem omnino mirabilem, & mirum in modum ornatam, quæ media inter innumeras alias virgines, in magna gloria & canticis exultantes, eminebat, videre sibi visa est; [in qua videt gloriam S. Cæciliæ plane singularem,] earumque eleganti forma, cantus suavitate, ornamentorum splendore, locique fulgore atque amœnitate, stupefacta (nihil enim umquam tale perspexerat) ducem Angelum allocuta, de matrona hac nobili interrogavit. Et Angelus; Hæc est Cæcilia virgo, inquit, hæc fidem ac sanctum virginitatis propositum servavit, acerbissimos in terra martyrii labores passa, perennem gloriam in cælo assecuta est, hodieque regnat.

[23] Ad se circa horam Completorii Ancilla Christi reversa est, adeoque torrente cælestium deliciarum, [ac tertiam,] quas in diurna illa a matutini Officii tempore ad Completorium, contemplatione degustaverat, satiata erat, ut quamvis monita, atque iterum iterumque rogata a Domina Aycilina c ejusdem monasterii moniali, ac Virginis consanguinea, induci numquam potuerit, ut vel levissimum tentaret obsonium: sed spiritu fervens, Breviarium arripuit, ut canonicum recitaret Officium, noctemque orando transigeret. [omni alimento corporali abstinens,] Necdum crastinam lucem sol reduxerat, cum ecce iterum rapta, diem ad vespertinum usque tempus cælestia contemplando consumpsit. De capiendo cibo iterum monita, similiter contempsit: stupefacta enim, nec sibi, nec aliis videbatur attendere; sed ardens spiritu, sacri amoris æstibus fervere atque ebullire videbatur; suavissimasque in lacrymas omnino diffluebat.

[24] [sed poculo cælesti,] Alio die iisdem accensam ignibus Floram adiit Angelus Domini elegantissimi adolescentis speciem gerens, aureumque poculum divino quodam nectare coronatum, Virgini porrexit. Bibe, inquit, & manu oblatum calicem salutis assume; nec ultra refocillando corpori necessarium cibum detrahe. Vix cælestem liquorem delibaverat, cum ineffabili suavitate percepta, hujus poculi ministrum attenta contemplatione statim intuita est. [oblato ei ab Angelo,] Is quidquid divini liquoris in cratere supererat, in vultum Virginis, quasi ludens effudit; subitoque abiit Flora vero, ore madida, ad se reversa, toto triduo in oratione, nullo refecta cibo temporali, [satiata,] sed in fortitudine cælestis illius cibi perseveravit: urgentibusque sororibus respondebat, fore ut totis quindecim diebus ab omni cibo atque alimento abstineret, adeo illam cælestis illius poculi suavitas sustentabat, ut nec famem pateretur ullam, aut sitim.

[25] [Aliæ ecstases tempore Missæ] Sublimioribus his assueta donis, quotidie inter Missarum solennia excessum mentis patiebatur cum sacerdos sacrosanctam Eucharistiam suo ore excipiebat; nec nisi vespertini Officii tempore ad se redibat. Accedebat ipsa Communionis causa ad mensam Domini singulis diebus dominicis ac solennioribus; & ubi cælesti hoc pabulo refecta erat, ad altiorem Domini mensam, cælestibus suavitatibus ac cælestium charismatum deliciis communicatura, [& communionis,] subito rapiebatur: stansque in atriis domus Domini, abditissima quæque mysteria, remotissimarum rerum eventus, atque arcana, innumeraque alia, humani animi vires ac fidem superantia, ediscebat.

[26] His d internæ vitæ miraculis recitatis, addit pius Sacerdos, mira hæc cuilibet videri posse, [quas meruit innocentia vitæ suæ.] suam tamen non superare fidem, ex quo tantæ Virginis generalem confessionem exceperat. Sublimia enim hæc omnia, purissimæ vitæ innixa, advertit; certoque asserit, nihil se in tota illius vita deprehendisse, quod letalis culpæ malitiam saperet; nec sibi notam ullam animam fuisse, quæ ad sublimem istius sanctitatem accederet.

[27] [Cum ostensa sibi in raptu] Tot tantisque cælestis gratiæ donis aucta, mirabili vitæ, virtutum, donorum, ac miraculorum splendorem adjunxit. Nihil umquam inordinate agere, sed omnia in pondere, numero, & mensura disponere, semper visa est; eamque gratiæ plenitudinem, atque divini amoris fervorem experiebatur, ut ne ipsa quidem caperet, quo tandem modo thesaurum atque incendium hujusmodi, angustissima corculi sui claustra cohibere possent. Sæpe inter orandum Ancillæ suæ intuitum in æterna cælestis aulæ gaudia Dominus defigebat: quæ siquando in mentem revocare ipsa, vel voce exprimere deinde cogeretur, novo statim mentis excessu ad Superos rapiebatur; nec raro diu manebat immota, acsi e vivis excessisset. Hæc illi vulgo in quadam rerum corporearum specie contingebant: tum vero, præter hujusmodi speciem, longe plura mente pertingebat, quam fando postea posset assequi.

[28] Sic semel oranti ostendit Dominus arborem miræ pulcritudinis, infinitis propemodum, iisque exquisitissimis floribus coopertam; [revelare rogabatur,] cujus radix e terra oriebatur, summus vertex cælos attingebat: culmen operiebat aquila, expansis in modum crucis alis: uncisque pedibus gemmam pretiosissimam gestabat, cujus splendor terrenum omne lumen superabat. In eam, velut in speculum, Flora mentis oculos defixit: in eaque Angelorum atque Electorum ordinem æternamque gloriam perspexit; [ad eadem rapiebatur denuo.] & quidem tanto cum animi excessu; ut internæ suavitatis flumen ferre vix posset. Nec umquam postea, quæ illi mira tunc contigerunt, voce exprimere sine novo mentis excessu tentare potuit; adeo ut arcana verba, sæpe tentata, silentio celare cogeretur. Tum vero, eo intuitu refecta, secreto audivit: Vide visionem istam grandem ac miram, & omnipotenti Deo gratias age.

[29] Quandoque cælestia contemplando certo ediscebat, quæ ea inscia secreto gerebantur in terra Sic illi semel contigit, [Cognoscit gaudium esse in cælo] ut a Missarum solenniis ad vespertinam usque horam in cælis mente conversata, Angelos ac reliquos comprehensores videret, cum magna animorum exultatione, ornamentorum splendore, & canticorum melodia, diem festum, eumque maxime solennem agere, qui in terris ferialis erat. Rei novitatem mirata, ducem Angelum rogavit, ecquæ tandem esset hujusmodi solennitas, quæ militantem ecclesiam lateret. Num audisti, reponit Angelus, gaudium esse in cælo, & quidem magnum, quoties peccatorem anteactæ vitæ pœnitet? Cum hæc, se audisse divini Euangelii verba, [ob conversionem cujusdam peccatoris in terra,] respondisset Flora; Habes igitur, inquit Angelus, hodiernæ apud nos solennitatis mysterium. Hodie scilicet vir, hactenus nequam, Guilhenus nomine, tibi & omnibus fœdissimæ vitæ fama notissimus, Domnum Aymericum monachum adiit pœnitentiæ causa: apud eum sua omnia peccata deposuit, ab eo præscriptos pœnitentiæ labores humiliter suscepit, & veniam a Domino impetravit. Hanc hominis, ad meliorem frugem redeuntis in terra pœnitentiam, nos solenni cultu & generali exultatione hodie celebramus in cælis.

[30] Ecstatica hujusmodi contemplatione sub vesperam finita, quæ in cælis viderat Virgo, mente revolvebat, [quem postea cognoscit,] verane essent, an non. Cum ecce Domnus Aymericus Fayzela e Virginem adiit: cui statim illa; Quid egisti hodie, & cui tandem operi hodiernam operam navasti? Erat Aymericus iste monachus monasterii Figeacensis, vitæ sanctitate & mira austeritate eximius; adeoque in hac regione notissimus. Ut erat autem Virginis nostræ germanus, ea die monasterium Belli-loci, germanæ suæ invisendæ causa, adierat; sed sponsam illam, contemplationi addictam, excitare ausus non fuerat, quoad ipsa vellet evigilare. Interim cubiculum quoddam externorum hospitii mane ingressus fuerat; statimque Guilhenus f ille, [a fratre suo] quem carnalis incontinentiæ & immundissimæ vitæ rumor in tota illa regione vulgaverat, clam Domnum Aymericum adierat, tactus dolore cordis intrinsecus, & spiritus sancti illustratione ac vehementi impulsione motus, suspiriis, singultibus, lacrymis adhibitis, sanctum Monachum rogaverat, & iterum atque iterum obsecraverat, ut aperientem conscientiæ suæ statum, & scelera omnia sua confitentem, audire dignaretur. Morem excusabat Aymericus: non enim consuetudinis est nostræ, ajebat, alios nisi collegii nostri monachos in tribunali audire: nec mihi circa casus, episcopo reservatos, potestas amplius ulla superest g.

[31] [vere conversum eße.] Guilhenus e contra urgebat, & quidem per Deum summe dilectum obtestabatur, opponens, remittenda sibi peccata sua videri, si modo confitentem audire vir Dei dignaretur. Humili hujusmodi supplicatione victus Aymericus, hominis confessionem exceperat, congruentem illi satisfactionem injunxerat; & pœnitentem in viam salutis, quam & deinceps constanter secutus est, reduxerat. Singula hæc, a se ea die gesta, roganti germanæ Aymericus narravit; addens, gaudium sibi non mediocre e Guilheni lacrymis, pluribusque aliis sinceræ ejusdem pœnitentiæ indicibus, obvenisse. Certam hæc visionis hujus fidem. Virgini fecerunt: nihil tamen ea vice hac de re vulgari passa est.

[32] [Vidit in spiritu divinitatis arcana:] Nec multo post, Spiritus advenientis accessum præsentiens, quo liberius attenderet Deo, ægritudinem, uti solebat, fingens, lectulum petiit: somnumque simulans, puram mentis aciem in sublime tolli experta est. Et statim mundi Creatorem contemplata, magnum quiddam, & excelsum omne longe superans, vidit. Contemplantis animum infinita rei visæ abyssus absorbebat. Non hic quantitas, non qualitas, non dolor, non finis, non initium, non species ulla, non ulla dimensio. Tum mirari Virgo, formidare, tremefieri. Ducem Angelum mirata interpellat, quid tandem rei sit, quod nulla sibi repræsentatione effingere valet; & tantam sibi tamen exultationem animi facessit. Sanctus & terribilis locus iste est, reponit Angelus. Divinitas ipsa, nulli umquam mortalium in terris nota, menti tuæ objicitur. Tibi datum est eam in similitudine & specie intueri, quemadmodum & olim Moysi in rubo & ignis specie. Ad hæc, cælestis fluminis impetus Ancillam Dei lætificavit, & in eo exultationis ac jubilationis excessu alta voce decantavit hanc ecclesiastici Officii, pro solennitate plurimorum Martyrum antiphonam h, Gaudent in cœlis animæ Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti, & quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo exultant sine fine.

[33] Alia vice orantem duo Angeli vestibus maximi pretii, iisque ignei coloris, induerunt; [deducitur per cælum] admirantique dixerunt, hac eam veste in cælis induendam, si ad finem usque perseveraret: rogaruntque, ut vestes sibi servandas redderet; quod & præstitit. Immortalitatis vestem, sibi admodum congruentem, Flora admirabatur; seque hinc tanta gloria indignam reputabat: [videtque sedem sibi paratam] inde tamen certissimam ejus gloriæ spem in Christi Domini sanguine reponebat. Talia volventem animo duxit Angelus in æternas sedes; eique arcana ostendit, quæ homini nec cogitare licet, nec loqui. Hic gemmas, sedilia, infandique splendoris ornamenta intuebatur, omnisque generis bona, quæ cogitatione assequi nemo possit. Regionis illius incolas mirum in modum splendentes, fulgentibus insidentes cathedris, non sine ecstasi suspiciebat. Mediam Virgini cathedram i Angelus monstravit, eamque, supra quam cogitari potest, mirabilem, suavissimisque odoribus redolentem. Hæc te sedes æternum manet, ait Angelus; illi parumper inside, quam annuente Domino post hanc vitam occupatura es. Heus, inquit Flora! Egone, vilis muliercula, atque peccatrix, tantæ gloriæ sedem obtinebo! Indigna plane sum, quæ tali felicitate umquam fruar. Vix hunc sermonem Virgo compleverat, cum Angelus in sublime sedem abstulit; quantum jactus est lapidis, ibique sedem eamdem altius collocavit.

[34] Cum hæc omnia non parum Flora miraretur, atque inter dubitationem ac fidem fluctuaret, [semel atque iterum] finita hujusmodi contemplatione; Magister quidam in Theologia, eximiæ perfectionis vir, qui devotionis causa, quemadmodum & plures alii, monasterium illud frequentabant, illuc forte advenit: visionem, alterius nomine, Flora exposuit viro Dei, interrogans, qua esset fide digna. Diu latere Magistrum non potuit, cui visio illa contigisset; & desuper illustratus respondit, visionem hujusmodi fidem mereri; præcipue si alia simili deinde confirmaretur. Triduo postquam inde bonus ille Magister abiit, pari excessu Virginis mens, eodemque Angelo duce, fulgentem cathedram, eodemque in loco sitam revisit, & præ admiratione obstupuit. Interea vero splendidiorem effectam altiori in loco Angelus sedem collocavit. Mutationis hujus causam sciscitanti Virgini respondit Angelus: Hæc te sedes manet, ea tu te iterata humilitate indignam reputasti, quod tibi misericors Dominus novum in meritum vertit. Probavit insuper Dominus, novoque adscripsit merito, quod Magistrum theologum ea de re humiliter consulueris; ac propterea sedem tuam altiori in loco collocavit, quo ad eum propius accedas; nec ullum hac de re dubium admittas. Hic in æternum stabis, & cum Sanctis his omnibus gloriam & exultationem sine fine obtinebis.

[35] In hunc modum, viginti ante annis k quam e vivis devota hæc virgo excederet, [aliaque multa.] locum, sedem, ac societatem vidit, quæ ipsi in gloria parata erant. Cetera autem gratiarum ac donorum charismata, quibus in hac vita devotam sponsam ornavit Dominus, enarrare quis sufficeret? Sæpe Christum Dominum, Redemptorem nostrum, & Deiparam virginem Mariam vidit; nec repulsam orans pati, sed quæcumque rogabat, impetrare solebat. Longe plura de æterna gloria, [Oranti affert Angelus crucem,] de Purgatorii cruciatibus, de reproborum ærumnis, imo & de ipsa divinitate longe plura huic Virgini inter orandum demonstrata sunt, quam peritissimi quique disputando assequi umquam potuerunt. [& futura revelantur.] Crucem aliquando Angelus attulit oranti, miro splendore coruscantem, tum e ligno scientiæ boni & mali, tum e ligno vitæ confectam, quasi a paradiso terrestri, & nomine Enoch & Eliæ deferretur. Spiritu Sancto doctore sæpe præcipuarum rerum eventus didicit, bella, funera, luem, terræ sterilitatem. Nec tamen quidquam scire se, nisi Dominum nostrum & hunc crucifixum dictitabat.

ANNOTATA. C. J.

a Notat hic Interpres noster; Sacerdotem qui Virgini a confessionibus erat; hæc quæ sequuntur scripta, posteritati reliquisse. Mespledus, quamvis hinc ordinem mutaverit, asseverat tamen similiter, a Confessario scripta fuisse, uti & præcedentia, usque ad num. nostrum 17.

b Interposuerat hoc loco Interpres, Pridie Idus ejusdem mensis Novembris; quasi dies ille S. Cæciliæ sacer esset. Quod explicationis causa de suo apposuerit. Nulla enim talis diei mentio est apudMespledum, sed tantum festi S. Cæciliæ. Fortassis per errorem, pridie Idus, id est XII Novembris ille scripserit, pro die XXII, quo colitur Sancta illa. Ex eodem errore mox addebat, totis duodecim diebus alienam fuisse a sensibus Floram. Pro quo reposui, totis viginti duobus diebus. Tot enim effluxerunt a Kal. Novemb. usque ad festam S. Cæciliæ lucem.

c Mespledus hanc vocat Domnam Aquilinam Priorissam Monasterii. Sed cum Interpres ipsam simpliciter Sanctimonialem hic vocet, & Floræ consanguineam faciat; crediderim aliam esse a dicta Priorissa, tam nomine, quam re.

d Hærebam dubius, an hoc numero loqui censendus esset Interpres noster, an vero Compilator antiquæ vitæ. Quamobrem consului Mespledum, qui omnino sic scribi asserit a Compilatore antiquo, citante auctoritatem Confessarii, qui generalem Virginis confessionem excepit: estque ille ipse, cui initio hujus capitis, ut litt. a annotavimus, interpres asserebat, hæc scripta deberi.

e Vita gallica Mespledi, Agmeric de Fayselle. Ubi in margine notat Castellanus, Aymericus de Fasciola. Eumdem noster Interpres mox vocat germanum Floræ; Mespledus vero, abstinens a voce germanus & frater, consanguineum videtur facere minus propinquum.

f Scire cupio, unde noster illud nomen acceperit, si verum est quod habet Mespledus, auctorem vitæ antiquæ ejus nomini pepercisse. Quamvis non videam, cur parceret; cum hominis infamia, tota regione vulgata esset, ac pœnitentia secutaque vitæ emendatio illi gloriosa fuerit.

g Notat in margine Interpres, quod Sacerdos ille Aymericus plenam a domno Episcopo (fuerit ille Bartrandus de Cardaillac, qui circiter viginti ultimis Floræ annis ecclesiam Cadurcensem rexit) circa casus etiam reservatos olim auctoritatem obtinuerat: deinde solitudinis studio raros pœnitentes audiebat, aut fere nullos. Et hanc quidem olim habuisse facultatem, erui potest ex ipso contextu. Verum dispici debet, quomodo absolverit, cum dicat, talem potestatem amplius sibi nullam superesse. Paucis videtur responderi posse, non habuisse pœnitentem peccatum episcopo reservatum. Reservationem quippe episcopalem non semper annexam habet carnalis incontinentia, cujus infamia dicitur ille potissimum laborasse. Aut si habuerit reservata: sciverit utique Sacerdos, quid sui esset officii, nec absolverit vir sanctus, uti nominatur, nisi licite.

h In secundis Vesperis ad Magnificat.

i Hinc occasio sumpta est pingendi Floram cum vicino Angelo, digitum intendente in sedem, sublime appositam: ut in imagine, quam supra impressimus, videre est.

k Hinc discimus, facta esse, quæ modo narrata sunt, sub annum 1327; quandoquidem obierit anno 1347, ut monstravimus.

CAPUT III.
Alia virtutum exercitia, & gratuita Dei dona.

[Humilitas Floræ] Superbiam ac vanæ gloriæ procellam devitabat, seque nihil nisi vocem clamantis in deserto, humiliter cum Joanne reputans, dicere solebat; si me Dominus audivit, nihil nisi debilem vocem, nec quidem meam audivit. Atque ita humilitatem præcipue colebat, tamquam virginitatis bonorumque omnium operum custodem, ejusque orationis magistram & fundamentum, quam tot donis gratiarum mirabilem Dominus efficiebat. Si quando neptes suas, familiares, aliasque, vel sibi præpositas, vel suæ curæ commissas puellas, alloquebatur, id sane omne eas celabat, quod occultare penes illam erat. Quidquid tamen prodesse iis posse norat, id omne eas diligenter docebat; & sigillatim interrogabat, quo se inter orandum modo gererent; modumque orandi legitimum præscribebat.

[37] Oblatas ultro laudes mero sæpe silentio refellebat. [laudes humanas] Jocglardus quidam de Boca, ad lectum Virginis infirmæ, devotionis causa accesserat; in genuaque procumbens, ut erat sanctitatis ejus fama supra modum permotus, hyperbolicas in laudes eruperat; Ave, inquiens, Domna; sitque tibi in Domino salus. Hæc mihi mens est; si Christus Jesus duas haberet matres, ipsum te in matrem alteram electurum fuisse. Ad hæc Virgo obmutuit. Reversus Jocglardus, flexisque iterum genibus ægrotantem allocutus, aiebat Cur loquentem sine responso dimittis? Si duæ Christi Domini forent matres, alteram te ejus matrem fore existimo. Ad hæc humilior facta, ne verbum quidem reddidit. Jocglardumque permisit abire insalutatum. Silentium illud arguenti (inquit scripti hujus Auctor a) respondit mihi Flora: [silentio contemnentis.] Non me latebat, eum ad me devotionis causa accessisse. Solamen quærebat; si dura verba dedissem, desolatus abiisset: si vero mollia & bona; iis me forsan humanis laudibus delectari existimasset; adeoque & mihi & illi in damnum laus illa contigisset, ideo silentium anteposui.

[38] Eam Virginis humilitatem Deo esse acceptam, probavit pœna, [Obtrectantis famæ ejus punitio.] quam subito dedit regularis quidem presbyter: mirantibus enim Floræ sanctitatem plurimis, dedignatus ille, respondit: Si quæ ejus opera umquam patrari miracula viderimus; toto, inquit, fiam ego corpore impotens. Et vero sequenti nocte in eam idem incidit corporis ægritudinem, acsi crebris ictibus contusus confractusque fuisset; nec ullo vesci potuit æger obsonio, nisi forte Virginis opera parato; cui obtrectare ultra ausus non fuit, brevique miseram mortem obiit.

[39] [Cultrix sedula Sanctorum,] Ante vero quam singularibus hisce cælestium donorum charismatis devota Virgo frueretur; sæpe sæpius assidua rerum spiritualium meditatione superis intenta, Deiparam virginem, Gabrielem archangelum, sanctos Apostolos, sanctas virgines, sanctissimumque Nicolaum Myræ episcopum, virginitatis atque humilitatis cultorem eximium, alloquebatur, singularique cultu prosequebatur. Diebus vero, quos Christi Domini mysteriis solennes Ecclesia colit, & ipsa peculiari fervore mysteria illa intuebatur, & speciales circa illa illustrationes, ac manifestationes cælitus excipiebat. Quasi pannis involutum infantem Deum, [& mysteriorum vitæ Christi,] in præsepio reclinatum, ea nocte, quæ huic mysterio sacra est; oblatumque Simeoni seni puerum Deum, in ipsa Purificationis festivitate contemplabatur b.

[40] [illa quasi coram intuens.] Divinæ humilitatis, æternæ sapientiæ & sacri amoris dogmata Christi, pridie quam pateretur, ita hauriebat, acsi cum Discipulis Magistrum ipsa præsens observasset. In horto virum dolorum contemplantis, afflictam animam doloris gladius pertransibat: & mox ejulans lacrymabiles in voces erumpebat; Heu! heu! vinctum abducunt Dominum Deum meum! Nonne Dominum meum, quocumque ductus fuerit, sequar? Feria autem sexta majoris hebdomadæ, quæ morienti Domino sacra & solennis est; vix dolorem summum ullo levare modo poterat. Huc illucque amens, ni mœstam sorores cohibuissent, discurrisset: atque inter orandum totam dolor ille occupabat, acsi pedes manusque clavi transfixissent, latusque lancea transverberasset. Ejulans & clamans vehementissimi doloris, e recordatione dominicæ Passionis orti, sensum singultibus ac lacrymis promebat, quem verbis exprimere nullatenus potuisset.

[41] [In Pentecoste coram sororibus elevata pendet in aëre:] In triumpho c Resurrectionis, Dominum pias mulieres alloquentem, in Paschate ipsissimis oculis intuebatur, & verba diligentissime discebat. In solennitate Ascensionis Domini, ascendentem ad superos sibique una cum discipulis benedicentem contemplabatur, specialibusque inde gratiarum donis cumulata, veluti e monte Oliveti redux recedebat: eamdemque gaudio spiritali & consolatione mirum in modum Spiritus sanctus in Pentecoste ditabat. Contigit illi aliquando, dum hymnum; Veni Creator Spiritus &c. decantaret, ut subito coram omnibus sororibus congregatis mente ad superos rapta, corpore quoque plusquam duobus a terra cubitis elevata, & diu pensilis permaneret. Tum in columbæ volitantis specie sibi videre visa est Spiritum sanctum, & in unius e congregatis sororibus vertice tandem quiescentem.

[42] [cubiculum ejus lucet acsi arderet;] In mentem cuidam Figeacensi Domnæ venit, ut per foramen introspiceret, quid tandem Virgo illa singularis in sacrario cubiculi sui ageret, quove esset in statu. Sed Virginem, obstante lectulo, detegere non valuit: ea vero luminis abundantia splendere totum cubiculum vidit, quasi incendio vehementi intus conflagrasset. Sic vulgo mentem Ecclesiæ catholicæ secuta, pro solennitatum diversitate, varia & quidem non sine maximo animæ emolumento, contemplabatur & amplioribus in dies gratiarum, gaudiorum, aliorumque donorum spiritualium incrementis ditabatur.

[43] Ipsa aliquando (subjungit Auctor non jam vulgari, [alia divinæ bonitatis dona.] sed latino idiomate d) dulci somno mentis, aliquando in mentis excessu, aliquando mirabili Scripturarum intelligentia, aliquando liquefactione animæ, aliquando jubilo, aliquando visionibus aliis mirabilibus, aliquando Sanctorum colloquio mirabiliter detinebatur, aliquando lacrymosis suspiriis, nunc pro compassione vulnerum Christi, nunc pro compassione peccatorum. Hactenus ipsa Auctoris verba, latine scripta. Pergit autem vulgari idiomate, in hunc qui sequitur modum.

[44] Si quos noverat, rerum angustia, & tribulationum fluctibus oppressos; [Orat sæpe pro miseris, numquam frustra.] humiles ac devotas ad Christum Dominum, eorum causa preces fundebat; nec frustra umquam orabat: per eam enim, & dum in vivis ageret, & postquam excessit e vita, tot tantaque mirabiliter Deus operatus est, ut totam regionem brevi Virginis hujus fama pervaserit. Mirabilis & prodigii similis hujus vitæ, sive opera spectes, sive contemplationes, ceteraque admiratione dignissima; hujus, inquam, Virginis vitæ cardo ac fundamentum erat Christus Jesus Dominus ac Redemptor noster. Huic prælucebat Christiana fides, virtutis ac veritatis lux, nec non & singularis erga sacrosancta ecclesiæ Sacramenta Floræ pietas: quæ omnia sequentibus septem capitibus manifesta fiunt; de quibus, quæ sequuntur, accipe.

[45] Primum quidem, sacram Exomologesim seu sacramentum Pœnitentiæ, [Confessio ejus quotidiana] ac Confessionem, conscientiæ purgatricem, speciali veneratione prosequebatur. Ad hoc Christi Domini tribunal singulis diebus accedebat nova semper humilitate, nova cordis contritione; tantaque mentis subtilitate conscientiæ nævos discutiebat; ut peritissimi quique sacerdotes (magnos scriptor e clericos vocat) apud quos peccata sua Virgo deponebat, vulgo pro eximiis virtutibus haberent, quæ illa gemens ac dolens, [& ecstases ad absolutionem:] ut gravia facinora clavibus subjiciebat: utque humilitatem singularem, vehementem cordis contritionem, mundissimæ conscientiæ & ab omni vitiorum festuca alienæ vitæ, conjungebat; hinc sæpe, volente Deo, & sacra canonica absolutionis verba proferente Ministro, in ecstasim humilis Ancilla Christi incidebat.

[46] Sic sacerdotes, quorum opera ad hoc Sacramentum utebatur, [veneratio confessariorum,] ut Ministros Christi & dispensatores mysteriorum Dei existimabat; & ut Patres; quos filiali amore prosequebatur, & quotidianas pro eis fundebat preces ad Dominum. Ingressa aliquando lumen inaccessibile, quod Dominus inhabitat, pura mentis acie æternam Majestatem contemplabatur, maximamque divini luminis ac donorum affluentiam, sibi desuper, & Deo jubente immissam, excipiebat non sine magna animi exultatione. Tum quasi demisso in terram vultu videre sibi infra visa est sacerdotes omnes, quibus conscientiæ suæ statum aperuerat, eosque variis indutos vestibus prospiciens; Dominum, exclamans in excessu mentis, rogavit, [quibus gratias singulares impetrat a Deo:] dicens: Placeat infinitæ benignitati tuæ, Domine, hos Patres meos in partem hujus gratiæ, mihi cælitus immissæ, adsciscere. Nec mora, perfusos eadem gratia omnes, & in hujus rei signum, novis vestibus statim omnes uno excepto indutos, cum magna gratiarum actione vidit. Ad se reversa, sacerdotem vocat, humiliter exprobrans, bonum sibi animæ ejus statum non videri. Perspecta Virginis sanctitate presbyter, metuens ac tremens, negare non est ausus letalem conscientiæ suæ statum; statimque admonitus rediit ad meliorem frugem, vitamque de cetero, quamdiu vixit, ut sacerdotem decebat, optime composuit.

[47] [sumptio Eucharistiæ,] Secundo autem erga divinam Eucharistiam mirum in modum affecta erat. Quoties sacrosancto Missæ sacrificio intererat, ad hæc sacerdotis verba; Orare pro me &c. f aut saltem ab exordio Præfationis cælestem Regem accedentem persentiebat, animumque attollens, ad finem usque, quasi extra se exiisset rapta, perseverabat. Præcipue vero quando ad sacram Synaxim accessura erat; tunc enim intra se ardere, ac veluti effervescere præ amoris excessu, & ad superos elevata esse videbatur: stare tunc illi fas erat: [in eaque ecstases,] sed duæ illam sorores hinc & inde sustentabant; deinde vero ad suum locum retrahebant: nec vinum postea nec aquam sumere valebat; nec ab eo excessu etiam ad cubiculum suum reducta, nisi longo post tempore, redibat. Imo vero ceteras omnes, imprimis vero sacerdotum animas, erga divinum hoc Sacramentum eodem modo affectas rata, dictitare solebat, sacerdoti apud quem sua peccata confitebatur, mirari se iterum atque iterum, qui sacerdos ullus divina in hoc sacrificio sine ecstasi pertractare posset. Inde etiam gratias plurimas easque maximas excipiebat.

[48] [accipit illam, opera Angelorum,] Contigit semel in ecclesia, tribus ab hoc monasterio leucis sita in silva, cui nomen Fieux g, quæ etiamnum ad idem monasterium pertinet, ut frater quidam Menor h devotus ille quidem, cum inter celebrandum hostiam sacram trifariam, ut mos est, partitus fuisset, duasque partes in patena reposuisset, tertiam partem reperire nusquam potuerit, nec quo tandem excessisset, scire ullatenus valuerit. Tum metuere, ac tremore non mediocri concuti sacerdos. Completo sacrificio & oratione peracta, supra modum turbatus, nec cibo nec potu usus est; sed statim iter arripuit. Si forte apud devotissimam virginem Floram, in tota eo tempore hac regione celebrem, solatii aliquid reperire posset; ut turbatam eo prodigio mentem quoquo modo pacaret. Dubitans enim an id forte sua culpa contigisset, quo se verteret, ignorabat. [tribus inde leucis e sacrificantis manu allatam.] Nondum monasterii limen attigerat, mœrenti obvia fit virgo Flora, subridensque; Ne turberis, inquit, Pater; non periit tertia sacræ hostiæ pars, quæ tibi excidit, eam excepit Angelus Domini, eaque me refecit. Rei novitatem & grande miraculum presbyter obstupuit, qui neminem rei conscium habebat: & necdum itineris sui causam aperuerat: metuque deposito tristitiam vertit in gaudium, & in gratiarum actionem.

[49] Tertio, Passio dominica devotionis hujus [Dolores & ecstases] scopus erat. Inde divini amoris æstum concipiebat, ex eoque fonte divinæ suavitatis ac supernarum consolationum fluvius scaturiebat. Nec raro dolorum ac vulnerum Christi in partem venit, adeo ut naturalis omnis doloris sensum superaret dolor, qui virginem urgebat: & plerumque latus ejus dolor gravissimus occupabat. Ut autem singularem hunc dolorem celaret, nihil non agebat. Sorores vero ceteræ perforatum Floræ latus reputabant, quod & familiares ejus expertæ indicabant. [e consideratione passionis Christi:] Si quis vero coram illa de dominica passione sermonem haberet, sive de hujusmodi cruciatibus illa loqueretur, sive crucis, clavorum, aliorumque dominicæ passionis instrumentorum signa quædam videret, ecstaticos hujusmodi dolores patiebatur, non secus acsi ea aliquando omnia vidisset: scriptumque a Domno i Bonaventura Crucis ordinem k cum magno pietatis sensu recitabat.

[50] Quarto, vitæ suæ perfectionem in oratione & ecclesiastico Officio multum ponebat. [studium orationis] Tempus omne orando, meditando & contemplando impendebat. Quidquid ageret, iter, opus, domi, foris, sine intermissione, juxta Apostoli monitum, orabat; sæpe ad multam noctem, nec raro pernoctabat in oratione Dei. Quodque mirere magis; toto fere biennio aut triennio a somno penitus abstinuit, ut juxta verbum Domini vigilans oraret, ne reprobo tentatori umquam obediret. Canonicas Officii ecclesiastici Horas, intento animo & corde attento, eaque devotione semper persolvebat, ut nonnumquam inter recitandum hujusmodi officium in ecstasim incideret: cum scilicet occurrebant versiculi, [& officii divini.] ad amorem excitandum aptissimi, ignita videlicet istiusmodi eloquia, Vidi Dominum facie ad faciem. Vidi turbam magnam &c. Estque admiratione dignissimum, quod quantacumque quamque diuturna foret ecstasis, diem scilicet noctemque coæquaret, nullo. tamen tempore de ecclesiastico Officio quidquam intermittebat. Si quando vel minimum quid de Officio statis temporibus non persolvebat, id totum diligentissime supplebat. Ceterasque sorores docebat, nullam ab hoc Officio abstinere debere, etiamsi in odorem unguentorum cælestis Sponsi currerent, sanctuariumque illius sublimi quadam contemplatione ingrederentur.

[51] Quinto, divinum redemptionis opus attenta eaque assidua contemplatione prosequebatur, [Contemplatio assidua Incarnationis Christi.] Gabrielis annuntiationem sæpius in mentem revocabat; & in hypostaticam divini Verbi cum humana natura unionem defixa, cælestium donorum affluentiam excipiebat; nec non attente cogitabat, quid ipsa circa divinum hoc opus cooperando posset.

[52] Sexto, Ecclesiæ triumphantis cives, tamquam Patronos & Adjutores, [Cultus Sanctorum.] jugi invocatione colebat; imprimis vero gloriosissimam virginem Mariam Deiparam, sanctissimum Præcursorem Domini Joannem Baptistam, suæ religionis Patronum, Apostolorum Principem S. Petrum, Christi Domini Proto-vicarium. Angelos vero cultu familiari venerabatur, eorumque præsentiam mirum in modum passim experiebatur. Compellebat etiam aliquando sacerdotem confessarium suum, num forte circumstantes Angelos intueretur, monens quam in partem dirigere hac de causa deberet intuitum. Sanctum Franciscum, divinis Jesu Christi stigmatibus nobilitatum, speciali commemoratione quotidie, ut erat erga Dominum Jesum singulariter affecta, invocabat, sanctosque omnes, juxta Ecclesiæ Catholicæ mentem, congruo honore afficiebat.

[53] [Desiderium fruendi Deo in gloria.] Septimo denique, sanctissima Virginis hujus vita vehementissimis æternæ gloriæ desideriis innitebatur, & angelicam potius, quam humanam vitam sapiebat. Assidua rebus spiritualibus contemplatione fruebatur. Dissolvi, & ex hac vita quam primum migrare cupiebat; ut esset cum Christo. Vix ipsum cæli, aut divinarum rerum nomen audire aut proferre sine ecstasi poterat; quod illi sæpe coram sacerdote, qui illi erat a confessionibus contingebat. Frequens hujusmodi desiderium omnes cordis illius exhaurire vires videbatur. Mors, omnibus terribilis, jucunda & amabilis Floræ virgini erat. Tota erat, ut placeret Deo: nihilque non agebat, ut rationabile illi obsequium exhiberet. Deus vero Ancillam suam miris modis consolabatur, recreabat, roborabat, omnibusque gratiarum ac donorum cælestium charismatis ditabat. Nec raro sive mentis excessum actu pateretur, sive passa fuisset, sic Domino Deo adhærebat; ut circumfusa cælitus luce in modum solis tota splenderet. Quanta Virginis hujus gloria sit in cælo empyreo, quæ ita dum viveret, in iis fuit quæ Patris æterni erant! faxit misericors Deus, ut illius gloriæ participes effecti, per æterna secula seculorum, coheredes Christi simus. Amen. l

ANNOTATA C. J.

a Nempe Confessarius ipse Virginis, cujus scriptum seu Commentaria hic citat Compilator.

b Quæ hinc sequebantur de mysteriis Christi Domini, aliquantum contorta, eorumque ordo transpositus erat in Ms. Interpretis. Adivi Mespledum, apud quem rectus ordo servatur. Quamobrem & hunc reponendum hic putavi; pauculis connexionis gratia immutatis.

c Hæc de Resurrectione Domini, inserta erantpost mysterium Purificationis, loco non suo; & alio quam apud Mespledum.

d Inclusa parenthesi hac, si putentur Compilatoris esse; patet, reliqua hujus numeri 43 referenda esse ad Commentarium Confessarii. Verum mihi longe verosimilius est, parenthesim esse Interpretis; atque adeo referenda sunt reliqua ad codicem Compilatoris. Similiter quæ ad finem ejusdem numeri legitur monitio; Hactenus ipsa Auctoris verba, latine scripta &c. censeri debet ejusdem esse, cujus est Parenthesis.

e Idem judicium mihi est de hac parenthesi, quod de priore. Videlicet Interpres ibi interloquitur de scriptore seu compilatore, qui scripserit Gallice Grands Clercs, magni Clerici; quod ille interpretatus est Sacerdotes; quales debuerunt esse qui Virginis confessiones exceperunt.

f Orare pro me. Quod est in confessione seu Confiteor Sacerdotis ante Introitum Missæ. Mespledus pag. 36 habet; Orate pro me Fratres: & forte melius. Tunc enim incipit præcipua Missæ pars; & mox sequitur Præfatio: ut pronius fuerit illic loci Virginem in ecstasim rapi solitam fuisse ex consideratione mysteriorum, tum propius instantium, quam a principio Missæ.

g Hinc patet quod notavi in Comment. prævio, alibi perperam gallice scriptum esse, sed fiefs, pro des Fieux, uti hic etiam locum exprimit Mespledus pag. 41, neque tantum ecclesiam facit, sed monasterium quoque, dependens ab Hospitali. Illi monasterio sub finem seculi XVI Priorissa præfuit Domna de Vaillac; inde ad Hospitale translata; uti in Comm. num. 26 dixi. Verba hic sequentia, Quæ etiamnum ad idem monasterium pertinet, sumenda sunt tamquam Interpretis nostri. Mespledus nihil ejusmodi habet.

h In margine sic annotat Interpres: Textus vernaculus non sinit decidere, an Menor sit nomen proprium Presbyteri cujusdam regularis; an vero Frater ille fuerit e Minorum Ordine, quod vis idiomatis exigit. Videtur pro secundo membro vox illa omnino accipienda esse: neque aliter explicatur a Mespledo, quam pro Religioso Ordinis S. Francisci.

i Dum Bonaventura hic tantum vocatur Domnus, absque titulo Sanctus, manifeste datur intelligi; hæc scripta fuisse, antequam ille in album Sanctorum relatus esset: quod solenniter factum est a Sixto PP. IV, anno 1482.

k Opinor per hunc Crucis ordinem, intelligi debere Officium de Passione Domini; quod inter opera S. Bonaventuræ legitur tomo 6 editionis Vaticanæ.

l Sequebatur hic in Ms. nostro, utique juxta tenorem antiqui codicis, usitata passim illis temporibus hæc clausula: Explicit vita S. Floræ Virginis, Monialis in monasterio Hospitalis Belli-loci, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani in finibus Cadurcorum. Sequuntur miracula.

CAPUT IV.
Miracula, ex eodem codice Ms. Gallico, ab eodem Amadeo latine versa.

PRÆFATIUNCULA INTERPRETIS

a

Innumera prope miracula, quæ orante Flora, dum viveret, [Miracula,] vel ad ejus invocationem, postquam æternam repromissionem assecuta est, misericors Deus operatus est, eam in tota regione fidem excitarunt, quam fama prope in immensum brevi dilatavit. Unde & vivens in omnium ore versabatur; deinde vero vicariam sui memoriam in omnium honore reliquit. In infinitum volumen excresceret, si omnia modo patrata, [vitæ subjuncta,] vel quæ in dies fiunt, in unum colligerentur. Centum atque undecim supradictæ vitæ adjunxit vetus ille scriptor, cujus volumen latinitate donamus: [hic dantur.] asseritque plurimos Virginis hujus ope ab horrendo malo sanatos fuisse. Malum hoc puto esse Epilepsiam, in ea regione frequentem, quam alibi malum sancti Namphasii nuncupant.

[55] Tribus autem ab eo monasterio leucis in oppidulo, [A malo S. Namphasii plures curati sunt:] quod Canhacum vocant, visitur sepulcrum S. Namphasii confessoris, cujus memoriam celebrat Officio semiduplici ecclesia Cadurcensis prid. Id. b Novembris; quem veteres membranæ perhibent fuisse principem virum e familia S. Caroli Magni Imperatoris, qui abjecto militiæ cingulo, seu potius exercituum imperio abdicato, vastam in eremum secessit, solitariam vitam ad senectam usque perduxit; ecclesiam sancto Martino Turonensi a fundamentis exstruxit ac dedicavit, [quis Sanctus ille sit.] a tauro cornupeta interemptus, ibidem fuit tumulatus: deinde vero crescente populi devotione, ac peregrinorum frequentia, Deoque sequentibus signis cooperante, altare eidem in subterraneo ejusdem sepulcro dedicatum fuit, nec non & plura in Aquitania & Occitania templa. Epileptici, ac mente capti illuc voti causa confluebant, hodieque locum frequentant. Miraculorum autem series a scriptore in hunc modum, alio tamen ordine, texitur.

MIRACULA IPSA.

[56] [Mortua anno 1347, statim miraculis coruscat.] Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo septimo diem ultimum sanctissima hæc Virgo clausit III Idus c Junii, miraculisque locus ille supra modum abundavit. Facies defunctæ multis spectantibus mirabiliter in modum solis resplenduit, totumque corpus suavissimum emisit odorem, acsi liliis rosisque fuisset consitum. Lapicidæ operarii, e Valhacensi oppidulo, non procul a monasterio parietem exstruentes, viderunt eo die Sacerdotem, solenniter vestitum, eam aëris plagam occupantem, quæ Hospitali imminebat. [Varii generis morbi] Quo vero die humo sacrum corpus redditum fuit, accessit ad tumulum vir quidam, qui amisso argenteo poculo, ceream ejus figuram vovit. Et vero immobilis fur in loco stetit, crateremque alter recuperavit, & votum reddidit. Vir quidam, religionem professus, vitam Virginis illius despexerat, contemptumque suum vulgarat; mox voce quadam admonitus, tota vita variis malis vexatus fuit.

[57] [curati.] Infra Octavam sepulturæ, incola Hospitalis loci, variis morbis ad extremum perductus, amissoque loquelæ usu, magna fide sepulcrum Virginis adire vovit: moxque sanitati restitutus, votum persolvit. Infra eamdem Octavam duæ mulieres, gravissimis morbis laborantes, similibus votis convaluerunt; ceramque & sindonem in anathema appenderunt. Alia bis periculum mortis evasit, gravi in infirmitate constituta, sindonemque ex voto obtulit. Alia ex voto sepulcrum adiit, statuitque jejunium [servare] singulis annis in anniversario hujus Virginis; & a variis malis sanctique Namphasii morbo seu epilepsia liberata fuit. Eadem ex oppido Maursio oriunda, inter redeundum horrendo spectro perturbata, Virginem inclamavit: statimque mira luce, spectantibus multis, circumfusa est Eadem, grassante lue, se fœtumque conceptum in gravi periculo constitutos videns, ad Virginem recurrit, resque ex voto successit. Eques quidam, promissa ex voto sindone, deinde que persoluta, e mortis confiniis rediit. Duæ aliæ mulieres pari voto ultimum vitæ discrimen effugerunt.

[58] [In elevatione corporis anno 1360] Anno salutis trecentesimo sexagesimo supra millesimum, die vero XI mensis Junii, d quæ S. Barnabæ Apostoli natalis est: id est decimo tertio a Virginis morte anno, Dominus abbas Figeacensis, accepta haud dubie a Superioribus licentia, corpus S. Floræ e tumulo eminentiorem in locum transtulit. Suavissimus e tumulo odor in omnes turmatim accurrentes aspersus est. [multa beneficia accipiuntur.] Infirmi plurimi corpoream sanitatem adepti sunt; omnes auxilia spiritualia non pauca; nec fuit quin fateretur, odorem illum omnipotenti Deo acceptum referri debere.

[59] Sequente Sabbato in parochia Ainacensi, duabus fere a monasterio leucis, [Curantur cæcitas, amentia, cordis dolor.] mulier emisso voto, visum & mentis usum ope hujus Virginis adepta est. Cæcitatem, vehementissimos capitis dolores, mentisque deliquium duobus mensibus passa, ex voto ceream coronam persolvit. In eadem parochia morti proximus arator quidam, quasi invisibili manu pressis faucibus suffocaretur, simili voto liber exstitit, remque sacramento adhibito asseruit. In parochia, Bio dicta, cæcus post unum cæcitatis mensem visum emisso voto recepit. In parochia, Issondolus dicta, mulier acerrimum corculi dolorem passa, voto convaluit.

[60] In parochia Lobressacensi, tribus circiter a monasterio leucis, [Reviviscunt moribundi.] puerum morti proximum, & in agonia diu constitutum, magna fide arripuit mater, ad ecclesiam detulit, & spectante populo peregrinationem ad tumulum Floræ vovit, si puer convalesceret; subitoque sanus factus est. Scutarius e Lemovicensis, toto anno infirmus & toto corpore impos, voto ceream sui imaginem spopondit. si intra octavam S. Bartholomæi convalesceret. Res, ut petierat, evenit. In parochia Sonacensi mulier filiam suam, in agonia constitutam, voto huic Virgini obtulit, statimque sanam recepit. Altera voto manus sanitatem recepit. [Liberantur, in partu periclitantes,] Alia, septem diebus in partu laboraverat, invocata Virgine sanum puerum emisit in parochia Rosieïrensi. Aliam nobilem mulierem, in partu periclitantem apud Ruthenos, hæc Virgo fecit incolumem.

[61] In urbe Figeaco mulieris oculos, particula ossiculi, [aliter laborantes,] e corpore Virginis extracti, sanitate donavit. Alterius oculos ibidem sanavit particula illius vestis. Pari vestium Floræ contactu, monialis in monasterio Laimensi, hujus vicino, e gravissima infirmitate convaluit; quod & quam plurimis aliis feliciter evenit. In parochia Cornensi & Sanlauranensi, Scutarius continua febre correptus, amisso sensuum usu, mortique proximus, sanitati contra omnium spem restitutus est; postquam ejus uxor, soror & puellæ peregrinationem ad Virginis tumulum nudis pedibus fecerunt, cereamqe viri imaginem voverunt. Novem diebus acerbissimos partus dolores mulier e parochia Albiacensi passa fuerat; post votum edidit infantem vivum.

[62] Scutarius quidam illius regionis, ab Anglis captus, [item capti ab hostibus.] capite plectendus erat; quia paulo ante quatuor Anglos laqueo Galli suspenderant: is voto promisit huic Virgini iter & ceream suorum vinculorum imaginem, obtenta vita & libertate, votum persolvit. Alius quidam, ab iisdem captus, vidensque concarceratos sævissime cruciatos; iter & ceream sui imaginem vovit; moxque impune omnino evadit. Quod idem feliciter evenit duobus Scutariis Gordoniensibus, & pluribus aliis, quos in vincula Angli conjecerant.

[63] Mulier e loco Hospitali letalem febrem eo voto expulit, & contra omnium spem statim convaluit. Mulier Figeacensis, capite graviter laborans, tacta vestis hujus Virginis particula, omnino sanata fuit. Nobilis quædam Domina Lemovicensis, [Curantur a febri, cephalia, epilepsia.] brevi auditum recuperavit, cum sex annis surda fuisset, cereamque aurium imaginem ex voto obtulit. Altera mulier duoque viri, epilepsia laborantes, sanitatem voto obtinuerunt. Altera puerum suum, omnium opinione jam mortuum, mox simili voto sanum recepit. [Juvantur in partu.] Puerpera, morti proxima, emisit votum, statimque, tecta veste Virginis, emisit vivum puerem; ipsaque convaluit. Idem alteri contigit. Et tertia quædam, inter eundum accepto vulnere, ipsa cum fœtu in magno discrimine posita, emisso voto, cum fœtu sana evasit. Altera voto, morientis filii vitam impetravit.

[64] [Convalescunt alii:] Philippus quidam Joannes, nobilis vir, e gravissimo morbo convaluit, votoque ceream imaginem pondo sex librarum persolvit. Tres mulieres voto simili omnino convaluerunt, alia membrorum impos, alia gravi morbo laborans, alia febre correpta. Abbatissa Laimensis, gravi morbo laborans, acceptam subito sanitatem simili voto retulit. Domna quædam sterilis, emisso voto, intra annum edidit puerum, Monialis quædam hujus monasterii, nobilem fratrem Lemovicensem, ab Anglis jam pridem captum, Virgini obtulit; brevique ille libertatem sibi conciliavit.

[65] [alii alia impetrant.] Mulier quædam voto periculosum malum, quo toto anno laboraverat e tibia, statim contra medicorum spem expulit. Altera deperditum triduo puerum, quem a lupis jam putabat laceratum, voto illæsum recepit. Altera Domna ceream scalam voto promiserat, si a castro suo Angli arcerentur. Et vero aberraverunt, illucque pervenire nequiverunt. Ob res deperditas, bovem, crateras, annulos argenteos &c. ad Virginem ex voto recurrentes, exauditi fuerunt. Plures mulieres diu steriles, talibus votis mox fœcunditatem obtinuerunt. Aliæque innumeræ, Virginis intercessione perfectam sanitatem impetravere. Aliæ capite dolebant; alia oculos male affectos habebat: alteram vermiculus, aurem ingressus, ad rabiem fere devexerat. Addit f scriptor omnia scribi miracula non posse; ita numero excedunt.

[66] [Cadurcensium fides erga Regem Galliæ.] Provinciam hanc eo tempore Angli occupabant, multisque incommodis Cadurcenses g afficiebant, qui eos tandem omnium primi eliminarunt, & a Christianissimo Rege specialia privilegia meruerunt: eo quod, etiam a Rege jussi, Anglos suscipere noluerint, nisi iterato juramento fidelitatis testati, invitos se hac in re Regi parere. Et quamprimum data facultas fuit, hostes ejecerunt.

[67] [Capti vinctique soluti,] Captus quidam, & stricto gladio in vitæ discrimen adductus, voto libertatem & vitam obtinuit. Macippus quidam Jovæus captus, turri inclusus, in vincula conjectus, donec duodecim florenos aureos Anglo victori persolvisset, protegente Deo, carcerem, vincula & mulctam evasit, postquam in monasterio Hospitalis pia ejus consanguinea pro eo votum emisit. Nobilissimus quidam vir, & in ea regione potens, [amens sanatus.] ita forte dolebat capite, ut nec domi, nec foris sui compos, per silvam amens noctu vagaretur. Ut Floram virginem cogitavit, emisso voto, sui compos effectus, omnino convaluit. Ejus vero filius pari voto obtinuit ne cocles fieret, oculique sanitatem ilico habuit.

[68] Eques nobilis, post Virginis hujus obitum testatus est, [Quid Floræ adhuc viventi, acciderit.] duos Angelos ad latera piæ hujus Monialis adstitisse, dum ipse cum ea, adhuc vivente, de rebus divinis aliquando ageret. Vir quidam Religiosus, alia vice ignitos carbones, in caput Ancillæ Domini cœlitus demissos, vidit; statimque mirum in corde suo ardorem expertus est.

[69] Quidam gravissimum in scelus incidit, eratque etiam amicorum judicio, [Ejus ope multi evasere carceres,] morte dignus, emisso voto Virginem inclamavit, & periculum impune evasit. Alius simili voto Anglorum manus illæsus effugit. Mulierem quoque Angli deprehensam ligaverant: illa necem opprobriumque verita, Floram inclamavit: statimque miraculose erepta, flexis genibus, ut voverat, ceream sui imaginem gerens, a monasterii limine ad tumulum usque Virginis perrexit. Æger alius, diuturnum cordis dolorem passus, cereum, ut voverat, anathema flexo poplite a limine ad sepulcrum detulit; statim enim emisso voto convaluerat.

[70] Alius, incola Issondoli, in confiniis mortis cereum anathema vovit, [& pericula alia.] moxque sanus sanctus, votum Deo reddidit. Eumdem postea captum Angli in oppidulo, Fontes dicto, incluserunt in dolio, is eodem voto dolium noctu & hostium manus evasit. In eadem parochia maritus pro uxore & filiis, binos pro singulis denarios obtulit, ut Virginis intercessione Anglorum furorem devitarent. Res pro voto successit. Alia avenæ mensuram obtulit; ne ignis collectam segetem, uti cœperat, consumeret: statimque sine ullo damno extinctus est.

[71] Alium, Islondoli incolam, lupus in rabiem versus momorderat; [Rabidus e morsu lupi,] brevi is amens & rabidus, sese aliosque morsibus lacerabat, omniaque clamoribus & tremore implebat. In paschate ecclesiam parochialem furens ingressus est: eum concives deprehensum funiculis constrinxerunt. Monitus, ut ad Virginem Floram fidens confugeret, exclamans rogavit, ut ad tumulum ejus duceretur. [se aliosque lacerans,] Illuc adductus, ejulans, vociferans, & mugiens, tumulo diu incumbens, tandem dormivit. Expergefactus melius sibi esse, cum gratiarum actione respondit; mentique ac pristinæ sanitati restitutus, cereum anathema ex voto obtulit: [curatur ad tumulum:] totisque novem diebus in gratiarum actione ad Virginis tumulum perseveravit

[72] In vivis agentem Eques Arvernus rogavit, ut filium suum morbo S. Namphasii, [alii aliter juvantur.] id est epilepsia, laborantem sanaret; fudit illa preces ad Deum ægerque omnino convaluit. Eodem plane modo plurimos sic laborantes adhuc vivens oratione sanavit. Vicinum quoddam castrum Angli emerant, armisque & vi expugnare decreverant sub vesperam festivitatis S. Joannis Baptistæ. Domna quædam hostium furorem metuens, Virginem hanc invocavit, cereamque vovit Castelli imaginem pondo unius. Repulsam passi sunt hostes, ne minimo quidem damno illato: votumque persolutum fuit. Reum, in carcere episcopi Cadurcensis detentum, Judex perpetua pœna damnarat. Post diuturnum carcerem audivit a fratre mira, quæ ad invocationem Virginis hujus fiebant. Emisso voto ergastulum evasit. Virum Religiosum in urbe Montis pessulani, gravi morbo laborantem, simile votum sanitate donavit. Eo miraculo permoti ejusdem urbis cives plurimi, similibus votis sanitatem corporis a Deo impetrarunt. A brachio alterius Religiosi viri gravissimum dolorem amovit par fides, qua solennem missam in honorem gloriosissimæ Matris Dei & hujus Virginis celebravit.

[73] Non procul a monasterio, domum quamdam ignis consumpsit; grassante incendio, [Amota pericula, incendii,] adjunctæ domus ceream imaginem vovit Domna quædam, imminenti periculo perterrita; domusque illæsa servata est. Sagittarius quidam, monachus Maursensis, emissa forte sagitta, [mortis,] robusti cujusdam viri humerum transverberavit; seminecemque stravit. Miraculorum, hujus Virginis ope patratorum, gnarus monachus, voto emisso vulneratum e proximæ mortis periculo eripuit. Maursensem quoque homicidam, a Domina illius oppidi accusatum, quamquam cum moderamine inculpatæ tutelæ aggressorem interemisset, libertate & vita donavit votum, ea de causa emissum: innumerosque alios ab hujusmodi discrimine Virgo hæc sua intercessione fecit incolumes. Paupercula mulier cereum anathema libramque olei vovit, [carceris.] ut filius jamdiu ab Anglis captus libertatem obtineret. Exiit liber ne obolo quidem persoluto. Civem Sarlatensem, expilata domo, captum ducebant satellites Cadurcenses Intercessione hujus Virginis incolumis rediit ad suos, nec de facultatibus suis quidquam amisit.

[74] [Abacti dolores, lateris,] Viri cujusdam Cornacensis latus gravissimus dolor vexabat: jejunium quoquo anno in die anniversario obitus B. Floræ vovit. Convaluit ilico, & anathema persolvit. Plurimas mulieres puerperas in periculo partus miraculose adjuvit; [parturientium,] præcipue vero unam e parochia Cornacensi, quam cum fœtu jam fere mortuam deflebant. Mox emisso voto convaluit salvo fœtu. Matrona nobilis Virginem invocavit pro fratre suo cujus duo castella expugnare Angli meditabantur. Res pro voto successit Item & homo quidam cujus tibiam nimius dolor cruciabat, voto emisso facile gradiebatur. [tibiæ;]

[75] Anno trecentesimo sexagesimo supra millesimum, non longe a monasterii mœnibus, [item lateris,] mulier totos quindecim dies insomnes exegerat gravissimum in latere dolorem passa; ad tumulum Virginis deferri voluit; statimque sanata somnum cepit; Deoque gratias egit. Matrona quædam Figeacensis, [trimestris morbi.] tribus mensibus in lectulo infirma decubuerat; delata ad tumulum, oblatoque anathemate, statim consolidatis basibus sana stetit. Puellam Domini, cujus ditioni suberat civitas Gordoniensis, ab imminenti morte revocavit fides, qua pro ea sindonem B. Floræ voverunt.

[76] [Ereptus periculo mortis.] Ditissimus Dominus, e Vasconia oriundus, Xantonum episcopus, gravissimorum scelerum reus; ita ut & fisco ejus bona addicenda essent, & ipse morte damnandus; audita tantæ sanctitatis ac miraculorum fama, virginem Floram inclamavit, obtentaque post votum salute ac securitate, tumulum adiit, remque, urgente conscientia, ad Virginis laudem aperuit: addiditque longiori charta opus fore, si singula hæc describerentur.

[77] Scutarius Domini Gramatensis, emisso voto, [Levati dolores.] e gravissimis doloribus caput suum totumque corpus eripuit. Alium ejusdem castri scutarium a febre continua, medicorum judicio letali, intercessio Virginis post votum liberavit. Puerum ejusdem civitatis Gramatensis infirmum, sanitati restituit mater, emisso ad hanc Virginem voto; quod & multis aliis ibidem contigit. [Liberati captivi.] In Vasconia simili voto mulier quædam statim convaluit. In eadem provincia mater quædam, hanc Virginem multis lacrymis inclamans, vovit peregrinationem & abstinentiam a carnibus, donec reducem filium reviseret, quem hostes variis vulneribus percussum seminecem reliquerant. Voti compos facta est. Plures alios e mortis [periculo] vinculis carceribusque apud Anglos & Gallos Flora, volente Deo, eripuit.

[78] Anno salutis quinquagesimo sexto supra millesimum quadringentesimum h, [Curata epileptica,] nobilis quædam mulier gravi morbo laborabat; acsi malum S. Namphasii, id est epilepsiam mentisque delirium pateretur, vir Religiosus, qui Floræ sanctitatem apprime norat, auctor fuit, ut Domina illa ceream sui imaginem, & ad Virginis tumulum peregrinationem voveret; ac brevi sanitatem obtinuit. [& cæca.] Alia, ut visum mereretur recipere, ceream oculorum suorum imaginem, similemque spopondit peregrinationem; & meliuscule se statim habuit, ac brevi oculos omnino sanos. Aliam adversus gravissimi criminis rumor asperserat, amissaque fama in mortis periculum inciderat: imaginem & viam vovit; periculum evasit, famamque recuperavit. Dolorem capitis pari voto nobilis quidam Baro excussit.

ANNOTATA C. J.

a Quemadmodum ante vitam paucula præfatus est Interpres, ita hic nonnulla præmittit ante miracula; quæ ait centum & undecim a veteri scriptore suo adjungi vitæ præmissæ: quæ etiam ipse hic adscribit, sed ordine, ut monet, alio, quam in veteri codice. Cur autem mutaverit ordinem, non indicat: præstitisset majus beneficium, si antiquum servasset, uti servavit in vita. Mespledus pag. 92 dicit, in codice veteri Ms. vitæsubjungi miracula centum & undeviginti, octo amplius numerans, quam Amadeus. Sed vel hic potest minutiora quædam non annumeranda putasse; vel ille alia quoque annumerasse, quæ vitæ intermiscentur, præsertim sub finem capitis 1.

b Saussaius refert S. Namphasium die 21 Novembris. An per errorem transpositis cyfris id factum sit ex 12? Amadeus certe ignorare non potuit, quod annis singulis die 12 Novembris legebat in officio ecclesiastico. Ad eumdem diem refertur quoque memoria S. Namphasii in Martyrologio universali a Castellano, notante, Corpus ejus adhuc quiescere Caniaci in crypta ecclesiæ S. Martini.

c Scribit Mespledus pag. 91 ex antiquo codice Ms. Floram decessisse anno Domini 1247; quod centum post annos accidisse, docuimus in Comment. prævio. Cum tamen idem diserte notet, in præd. codice nullum indicium esse diei, quo obierit; cogor opinari, ab Interprete nostro diem tertium Idus Junii, hic adjectum esse, rato, illum mortis fuisse, quem certo constat, translationis esse; non item, esse mortis.

d Hinc clarum fit, diem XI Junii; quo anniversaria B. Floræ memoria recolitur, esse Translationis ejus. An idem felicis quoque ejus obitus sit, non constat.

e Scutarius hic & deinceps videtur simpliciter significare militem, aut armigerum. Vide num. 62.

f Loquitur hic Interpres de Compilatore.

g Referenda hæc ad tempora, mortem Floræ subsecuta. Ex quo nempe Angli, duce Eduardo principe Valliæ, regis Eduardi III filio, ex Aquitania sua egressi, exercitum regis Galliæ Joannis apud Pictavos anno 1356 memorabili clade ceciderant, captis Rege ejusque filio Philippo & multis principibus; late circumtulerunt terrorem sui, vicinasque provincias subegerunt, quas inter & Cadurcensis fuerit.

h

Conclusi supra, ex num. 49 annot. i, codicem Gallicum, quo usus est Interpres noster, conscriptum fuisse ante annum 1482. Hinc autem constat, fuisse scriptum post annum 1456. Non tamen inde sequitur, medio illo tempore vixisse compilatorem vitæ: quem malim antiquiorem credere, & integro forte seculo prius, occasione sumpta extranslatione & elevatione corporis B. Floræ, sua compilasse ex commentariis præcipue, a Confessario Virginis relictis: ejusque scripta deinde alium retulisse in codicem prædictum, additis miraculis, quæ usque ad sua tempora compererat facta.

[Corrigenda initio hujus vitæ.] Notandum hic etiam antequam pergamus, initio præmissæ vitæ pag. 104, impressas non esse in margine litteras a, b, c, d, e, f, indices Annotationum, quæ singulis capitibus subjiciuntur. Itaque littera a adscribi illic debet ad calcem primæ columnæ; b, c, d, e ad sex primos versus initio columnæ sequentis; ubi in textu sunt. f in num. 4 versu 2 post Amatoris, tam in textu, quam in margine.

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag. 491 ad calcem commentarii de S. Rosselina virgine, apponi potest

[11] [Quomodo nomina Gallica] In præmissis num. 3 semel iterumque citatum est nomen proprium sua lingua Gallica Chauvet, ut se auctor appellat, terminatione Latina Chauvetus. Est qui inde stomachatus, mallet (quia Gallicum chauve, Latinis sonat calvus) nomen auctoris prædicti Latine scribi Calvetus, non Chauvetus. Ego vero existimo, historicum magis attenderedebere, quomodo nomen proprium in suo cujusque idiomate vernaculo scribatur, quam quid forte significet Latinis. Nomina quippe instituta sunt, cuilibet nationi sua, ad significandum rem in suo idiomate, non ad significandum, quod forte repræsentat in idiomate alieno. Hinc & illa, quæ sunt propria hominum (quod quidem ad priores syllabas attinet) dum transferuntur in linguam Latinam, aliter mutari non debere, quam per ultimam syllabam ac terminationem, Latinis propriam. Si priores syllabas mutes, redderetur nomen ex proprio non proprium.

[12] [Latinis formanda sint.] Obtinet eadem ratio in aliis quoque a Francica linguis. Habent Itali E. G. suos Rossi, Bianchi &c. Germani ac Belgæ suos Backer: quæ nomina propria si facere Latina velim; rectius mihi ad captum legentium videor scripturus, Rossus seu Rossius, Biancus, seu Bianchius; Backerus seu Backerius, mutando solam terminationem, quam si scribam Rubeus, Albus, Pistor; quia nomina illa Latine ita sonant; sed quæ lectorem per se inducere in cognitionem nominis proprii vernaculi vix possunt. Si porro nomina jam dicta, Chauvet, Rossi, Bianchi, Backer, nihil significarent Latinis; nullus (puto) qui latine scribit, illa aliter latine formaret, quam per ultimæ syllabæ terminationem Latinis propriam. Cur id in aliis, quæ præter personam cujus propria sunt, forte aliud etiam Latinis significant, non item fiat? Certe qui Chauvetus format a Chauvet, retinet formam nominis personæ proprii: qui vero scribit Calvetus derivat illud ab adjectivo Calvus, quod non est ejusdem hominis proprium nomen.

[Ad Diem XII]

[Errata]

AUCTORE C. J.

Pag. 505 col. 1, ubi de S. Olympio & S. Amphione, [De SS. Olympio & Amphione.] ℣ 9, post — ideoque — sic prosequere — in posterioribus editionibus Antverpiæ cusis anno MDCXVIII, Olympius non Athenis, sed in Thracia collocatur; in recusis autem jussu Urbani P P. VIII anno MDCXXXV, Amphion non tempore Maximini, sed Galerii Maximiani legitur confessor fuisse. In Notis autem

Ibidem post dicta de SS. Olympio & Amphione subjunge sequentia

S. Torannanus, abbas Benchorensis, monasterii S. Comgalli in Ultonia, [De sanctis, Torannano,] & Collis Vertigerni in Lagenia, & Drumeliensis in Carbaria, inferioris Connaciæ dynastia.

[Agathano,] S. Agathanus de Diserto Agathani ad ripam Ethnei fluminis, Midiam Connaciamque interluentis.���������Feæ.

S. Mochulleus Indrisnathæ apud Forhardos

[Mochulleo, & Troscano,] S. Troscanus Ard-Brecanensis. Quatour germani fratres, XII Junii coluntur. Ita compilatio quatuor antiquissimorum Festilogiorum seu Martyrologiorum Hibernensium, ex codice Ms. monasterii Fratrum Minorum Dungallensium in Tirconellia provinciæ Hiberniæ & regularis observantiæ S. Francisci. [fratribus Hibernis,] De quibus Martyrologiis & eorum auctoribus agendum fusius in Prolegomeno generali de auctoribus singularum vitarum, & ad dies natales sanctorum, qui ea primum scripserunt. Hæc in charta Ms. reperio, quæ videtur a P. Hugone Vardeo Ordinis Minorum in conventu Hibernorum Lovanii, ut multa de sanctis Hibernis alia, ad P. Rosweydum aut Bollandum transmissa fuisse. Vardei istius diligentiam in conquirendis Sanctorum suæ gentis ac patriæ actis, pluribus laudat Colganus in præfatione sua ad trimestre primum Sanctorum. Interea nullius præmissorum quatuor nomen adnotatum invenio in Catalogo sanctorum Hiberniæ, [Vitas non habemus] anno MDCXV primum edito, & MDCXIX recognito atque aucto per P. Henricum Fitz-Simon, itidem Hibernum Societatis Jesu, Mirum et