Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. BLADVLPHO MONACHO BOBIENSI.


Sec. VII.

[Commentarius]

Bladulphus, monachus Bobiensis in Italia (S.)

Ex Iona Abb.

[1] Galesinivs, Maurolycus, MS. Florarium, Kalendarium Benedictinum, Vsuardi editio Colon. ann. 1490. & 1521. Ferrarius, [S. Bladulphi in Martyrologiis nomen.] VVion, Menardus hoc die S. Bladulphi, siue Baldulphi, aut Blidulphi natalem referunt. Fuit is monachus monasterij S. Columbani Bobij in Liguria ad amnem Trebiam, sub Ducatu Mediolanensi, vt Ferrarius testatur. Vltima Augusti eius & plurium aliorum translatio celebratur, facta anno 1482. [Translatio.]

[2] Præclarum ad eius defensionem patratum a Deo miraculum ex Iona Abbate refert Baronius ad annum DCXXVI. num. 31. Cum aliquo tempore Blidulphus Presbyter, eiusdem Bobiensis monasterij monachus, a beato Patre Attala ad Ticinum vrbem directus fuisset, ibique peruenisset, obuium habuit Arioualdum Regem Longobardorum Arianæ sectæ credulum. Is ergo cum vidisset Blidulfum Presbyterum, ait ad suos: De Columbani monachis iste est, qui nobis salutantibus apta denegat respondere. Cumque iam haud procul abesset Presbyter, salutauit eum Rex, ironice tamen. Ad hæc Blidulfus: [Arioualdum Regē de hæresi reprehēdit.] Salutem, inquit, optarem tuam, si tu seductoribus tuis non faueres, & alienis a veritate Christi doctrinis animum non accommodares. Iustum etenim esset, ineffabilem Trinitatem vna Deitate confiteri, non tres potestates, sed tres personas; nec vnam trium nominum personam, sed tres in veritate, Patris, & Filij, & Spiritus sancti personas, vna voluntate, potestate, & essentia.

[3] Hæc paulisper audiens Rex, cum progressus fuisset, iracundia succensus, questus est, se non habere ministros, qui obruente noctis caligine monachum illum ita contumaciter in conspectu suo locutum sollicitarent, & fustibus ac sudibus conscissum morti traderent. Tunc vnus vesanior ceteris, ad hoc patrandum se respondit esse paratum. Dicit ei Rex: Si voluntati meæ satisfeceris in hoc, muneribus te mox, illucescente die crastino, ditabo. Progressus itaque pessimus ille, alium sibi sceleris socium similem sibi assumit, & obortis tetris tenebris, viam qua monachus a cœna cuiusdam Christiani, qui inuitauerat eum, ad hospitium regredi debuit, vigilanter custodit. Cum ergo monachus inopinate venisset ad locum custodiæ, percussus in cerebro, [Lethaliter vulneratur.] & omni compage corporis collisus, pro mortuo cadauere relictus est ab ipsis satellitibus, nullo de populo id sentiente: erat enim abditus locus, sed nec vocem dare quiuerat, anticipatus loco & immanibus ictibus.

[4] Porro is ad cuius domum metatus fuerat, nesciens quidem euentum rei, sed tamen suspicatus hoc ipsum quod euenerat (erat enim & ipse Presbyter) arrepto baculo, [Exurgit, velut a somno, sanus.] venit ad locum, reperiensque iacentem, ac si somno depressum, excitare conatus est. Ad cuius ille vocem, velut ab stratu incolumis surgit, nec plagarum vestigiis apparentibus, cum eo pariter ad hospitium pergit, indicans qualiter a latronibus quibusdam comprehensus, dirissimis plagis mactatus fuisset, nec tamen aliquid inde sensisset.

[5] Peractis deinde causis pro quibus exierat, ad monasterium repedauit. Post cuius discessum protinus ille, [Percussor arripitur a diabolo.] qui se spontaneum ad iniquum opus patrandum indiderat, dæmonio corripitur, & diuersis pœnarum incendiis flagellatur, commissum facinus exitiabiliter confitetur. Vniuersus autem populus in eius cruciatibus timore perculsus clamauit, & dixit: Quicumque Bobiensibus monachis malum aliquod intulerit, simili vltioni subiacebit: & qui Arianorum persuasionibus acquiescit, tales iras iusti Iudicis merito sustinebit.

[6] Videns facinus suum infelix Arioualdus diuinitus manifestatū, confusus inde, & metuens ne sibi tale quid eueniat; ipsum quem vis horrida torquebat, cum conuiatoribus ad B. Attalam dirigit, postulans vt commissum malum ignoscat, spondens se multum eius obsequio paratum fore, si sua dona dignaretur accipere. Beatus Pater Attalas respondit, se numquam in perpetuum Ariani hominis dona suscepturum. Rogat tamē vniuersos fratres, vt pro pestifero, qui adductus fuerat, orationem ad Dominum fundant. [Bobiensium monachorum precibus liberatur: breui post moritur.] Quibus attentius orantibus, pestifer ille sanitati redditur, sed vitæ lucris non diu potitur. Nam cum ad propria redire desideraret, correptus igne febrium, inter pœnales incendij calamitates vita priuatus est. Quem nequaquam iuxta aliorum sepulchra sepelire ausi sunt, sed procul ab hominibus in quodam conspicuo loco posuerunt, quo prætereuntes dicerent: Hic iacet ille miser humatus, qui Bobiensibus monachis crudelitatem suam ostendit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Bladulphus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Bladulphus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: