Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. FRODOBERTO ABBATE, TRECIS IN GALLIA.

[Praefatio]

Frodobertus, Abbas Cellensis Trecis in Gallia (S.)

Svb finem VII. SECVLI.

[1] Celebre est Cellense cœnobium ordinis S. Benedicti, quod & S. Petri Insulæ Germanicæ, siue S. Petri de Cella, & Cella S. Bobini appellatur, vulgo Monstier la Celle; situm in suburbio vrbis Tricaßinæ, siue Augustæ Trecarum, [Cella cœnobium exstructū a S. Frodoberto.] in Campania Galliæ prouincia. Aedificatum id est a mille prope annis, Clodouæi II. & Clotarij III. temporibus, a S. Frodoberto, cuius isthic sacræ exuuiæ religiose asseruantur.

[2] Obiit S. Frodobertus sub finem septimi seculi, kalendis Ianuarij; [Eius natalis,] sed præcipua eius celebritas agitur VI. Idus eiusdem mensis, quo die eius sanctißimi corporis an. DCCCLXXII. facta est translatio. Et kalendis quidem ista de eo leguntur in MS. kalendario Cellensi, [translatio:] quod in Antiquitatibus diœcesis Tricaßinæ citat Nicolaus Camuzæus: Ipso die transitus S. Frodoberti. Ast VIII. Ianuarij, Carthusiani Colonien. & Molanus in Addit. ad Vsuardum, ac Martyrologium Germanicum: Trecas S. Frodoberti Abbatis. Eius quoque meminerunt Hugo Menardus, VVion, Ferrarius, MS. Florarium. Plenius iam citatum Cellense kalendarium: In territorio Tricassino, in Insula Germanica, festiuitas glorioso Confessoris Christi Frodoberti, qui inter plurimas præcipuasque virtutes tanta gratia simplicitatis enituit, vt ad infantilis innocentiæ puritatem beatissima eius anima peruenire meruerit. Andreas Saussaius in Matyrol. Gallicano: Trecis eleuatio corporis B. Frodoberti Abbatis & Confessoris, cuius natalis claret anniuersatio cultu kalendis Ianuarij.

[3] Idem Saussaius iterum prolixo & eleganti eum elogio celebrat XXXI. Decembris. At Cellense MS. XVI. Octobris. Eodem die in monasterio Insulæ Germanicæ Translatio gloriosissimi Confessoris Christi Frodoberti. Prior illa translatio infra describitur in vita cap. 8. & 9. Quæ ea posterior fuerit, [Alia trāslatio.] necdum nobis compertum. Tradit Camuzæus, anno MCDLXX. XXIII. Aprilis, capsam ligneam, quæ adhuc extat in ecclesia eiusdem cœnobij, contextam esse, variis exornatam picturis, [Transpositio reliquiarū in nouam thecam.] & imaginibus insignita, in quam S. Frodoberti reliquias summa cum veneratione intulit Ludouicus Raguier eius cœnobij Abbas commendatarius, Trecensis Antistes.

[4] Vitam S. Frodoberti ex MS. Cellensi edidit Nicolaus Camuzæus. [Vita a quo scripta,] Auctor ostendit se ibidem monachum aut Abbatem fuisse, cum cap.3.num.11. scribit: Quod (priuilegium) in archiuis cœnobij nostri. Videtur autem Caroli Calui temporibus vixisse, [quando.] aut paullo post, sub exitum seculi 9. Nam de statura Sancti loquens cap.6.nu. 23. Vt illi quoque perhibēt, inquit, qui eius sacratissimi corporis ossa se aspexisse fatentur. Deinde nihil commemorat gestum post translationem anno DCCCLXXII. vel DCCCLXXIII. factam. Citat hanc vitam Andreas du Chesne tom.1. Francicorum scriptorum.

[5] [Alia scripta a Lupello & aliis.] Primus Frodoberti vitæ & conuersationis insignia, vt ipsius scripto declaratum est, licet iusto breuius litteris allegauit, Lupellus eius discipulus, vt. cap.5. num. 21. dicitur. Videtur tamen post eum alius quispiam, saltem miracula tradidisse litteris. Nam cap. 7. num. 26. de S. Prudentio Episcopo dicitur: Quippe qui vitam illius, fide & miraculis plenam, neclectione perceperat, nec vspiam haberi compererat. & deinde: Cum in vrbem reuersus, miracula per sanctissimum Confessorem patrata, ex reuolutione gestorum eius curiosius cognouisset, &c. Vitam quoque Sancti omnem citato elogio complexus est Saussaius. Eamdem Gallice breuiter perstrinxit Iacobus Tigeou.

VITA Auctore monacho Cellensi anonymo.
Ex Antiquitat. Tricass. Nic. Camuzæi.

Frodobertus, Abbas Cellensis Trecis in Gallia (S.)BHL Number: 3178

Avct. Monacho Cellensi, ex Nic. Camvzæo.

CAPVT I. S. Frodoberti sancta infantia.

[1] [S. Frodoberti patria,] Fvit vir vitæ valde venerabilis, egregiæ ac pretiosæ memoriæ Frodobertus, quem singulari fide & probitate sanctissimum, ciue felicissimo diuinitus cumulata, Trecacensis oppidi tellus effudit; parentibus quidem mediocribus ortum, sed incomparabili mentis nitore clarissimum. Quippe qui inter ipsa iam teneræ ætatis primordia vas electionis manifestissime designatus, [sancta infantia,] in infantis pectore spiritalem ac perfectissimum agebat virum; annorum exiguitatem, sanctitatis & gratiæ dote compensans. [ætas.] Diligentius sane temporis serie reuoluta, sub Rege Francorum a Clodouæo Dagoberti filio, itemque b Clotario iuniore eiusdem Clodouæi filio, hic ipse Sacerdos pretiosus & Abbas eximius deprehenditur floruisse; cum apud præfatam vrbem Trecassinam, Ragnegisilus Pontifex, [Ragnegisilus Trecēsis Episcopus.] vicem Apostolicam ministraret. Fuit autem idem Ragnegisilus natione Aquitanus, septimus decimus iam dictæ ciuitatis Episcopus: de quo fertur inter cætera, quod basilicam B. Sauinæ Virginis infundo sui iuris construxerit, Ecclesiam cui præsidebat hæredem instituens, in quaque honorifice sepultus iacet c. Vixit autem B. Frodobertus sub d quinque suæ ciuitatis Episcopis, vsque ad Abbonem, qui vicesimus primus eiusdem vrbis Pontifex exstitisse cognoscitur.

[2] Verum vt ad rerum ordinem recurramus, confestim vt ætas pertulit, prædicti Pontificis Ragnegisili scholis, parentum studio mancipatur. Ibi sanctis studiis enutritus, quid fidei, quid probitatis iam in semetipso prætulerit, explicari non potest. Denique amore cælestis patriæ impense flagrans, [S. Frodobertus studet, & facit quæ discit.] quidquid in diuinis lectionibus intellectu capere poterat, mox ad effectum sancti operis instantissime transferebat. Itaque indefesso studio, purissima scripturarum fluenta frequentans, interioris hominis faciem, quasi adhibito quodā splendidissimo speculo componebat, scelusque reputabat permaximum, si vel parum quiddam legeret, quod non e vestigio efficaciter adimpleret: illud secum & frequentius & familiarius replicans, non auditores tantum legis apud Deum, sed factores potius iustificari. [Rom. 2. 13.] Tum vero cerneres eum priorum sibi Patrum exempla certatim æmulanda proponentem, vixque discernere sufficeres in quo virtutum genere perfectius emicaret. Atque vt se totum Deo rationabilem victimam & spirituale mactaret holocaustum, [Orationi & ieiunio deditus.] ad vsum se continuæ orationis applicuit, quietisque impatiens, Apostolicum præceptum, quod sine intermissione orandum docet, a seipso importunius exigebat. [1. Thess. 5. 17.] Ieiunij vero obseruantiam, non tam frequens quam continuus exercebat, doctus auctoritate Dominica, hoc duplici pugnandi genere, nefandissimum illud dæmoniorum genus posse depelli. [Matth. 17. 20.] Huiusmodi armaturam, iam tum in diuinæ militiæ scholis nouus Christi miles assumpserat, & cœleste nuper professus tirocinium, sese ad debellandas spirituales nequitias circumspectius præparabat.

[3] Interea his tam sanctis tamque optimis studiis, non defuere liuida hostis callidi tentamenta: futuræ enim in eo sanctitatis excellentiam, humanæ salutis aduersarius iam in annis puerilibus inuidebat. Vnde, [Dæmonem signo Crucis pellit.] sicut ipso postmodum referente compertum est, dum pro discendo psalterio scholam expeteret, crebro se diabolus eius aspectibus ingerebat, pauidos per naturam animos ingenti minarum & formidinis arte concutiens. Verum puer diuini ingenij, dæmonicæ fraudis & versutiæ non ignarus, salutaris signi clypeo non minus frontem quam pectus armabat, Deumque sibi adiutorem inuocans, argumenta inimici callida viriliter proterebat.

[4] Iamque tempus aderat, vt lucerna, que sub modij latibulis eatenus fuerat occultata, sidereæ claritatis in populo iubar infunderet. Namq; vt cuius esset apud Deum meriti longe lateque claresceret, sibi placitam puerilis innocentiæ puritatem, superna dispositio dignata est miraculo declarare. [Matri visum signo Crucis restituit.] Contigit itaque matrem eius oculorum suffragio destitutam luminis dispendium incurrisse: cumque longam in cæcitate noctem trahens, vitam mœrore consumeret; die quadam filium inter amplexus demulcens obsecrat, vt manu sua Crucis signum super oculos eius exprimeret. Quod cum ille abnueret, mater vero importunius perurgeret, tandem materna permotus instantia, inuocato Domino, salutiferum signum super oculos genitricis expressit: illico cedentibus tenebris, lux amica reuertitur; & paruuli merito filij magnum matri beneficium cumulatur. Hoc cōfestim miraculum per cuncta vulgatum, vniuersos quidem stupore perculit, quosdam vero etiam ad sanctæ vitæ imitationem ardentius incitauit.

[Annotata]

a Clodouæus II. Dagoberto patri successit ann. Christ. 644. obiit 660.

b Patri in regno Neustriæ successit Clotarius III. anno 660. obiit 664.

c Camuzæus testatur arcam lapideam, in qua conditus est, etiamnum extare. De S. Sabina agemus 29. Ianuarij.

d Recensentur hi a Camuzæo & Cl. Roberto, Ragnegisilus, Leuconius, siue Leoconius, Bertoaldus, VVammirus, siue Vammirus, Abbo Felix. Hunc Abbonem cum Leudegiselo Archiepiscopo Remensi quædam commutasse scribit Flodoardus lib.2.cap.6. Vnde refellas catalogum Antistitum Remenfium a Coluenerio editū, in quo Leudegiselus obiisse dicitur an.647. cum Ragnegisilus minimum vsque ad regnum Clodouæi II. peruenerit, a quo quintus Abbo fuit, sub quo S. Frodobertus obiit. Rectius Camuzæus Abbonem circa an. 700. sedisse ait.

CAPVT II. Religiosa vita Luxouij & Trecis.

[5] Exin prænominatus Pontifex egregiam in adolescente animi puritatem, [Fit clericus.] & præcelsam virtutis efficaciam contemplatus, diuinis eum ministeriis, imposito Clericatus officio, mancipauit. Post hæc caritatis sollicitudine, & diuini lucri studio animatus, ad a Luxouium cœnobium, spiritalis profectus gratia, dirigere instituit, [Mittitur Luxouiū.] vt religiosorum imitatione allectus, & ipse in virtutibus cresceret, & regioni suæ postmodum sanctitatis ac perfectionis exempla lucidissima reportaret. Præerat tunc ei cœnobio b Walbertus Abbas, vit & religione inclytus & sanctitatis opinione famosus. Quo cum ex præcepto Pontificis peruenisset, a sanctis illius loci Patribus, grata exultatione suscipitur, atque in congregationis contubernium deputatur. [Virtute floret.] Cuius animi candor & præclara simplicitas breui cunctis innotuit. Mirabantur omnes in iuuene humilitatem eximiam, abstinentiam incomparabilem, patientiam singularem, quodque cœlestibus semper intentus desideriis vitam Angelicam inter homines proferebat. Erat eo tempore prænominatum Luxouiense cœnobium in Gallicis regionibus pœne singulare, tam in religionis, apice, quam etiam in perfectione doctrinæ. Qua ex caussa plurimi, quibus in vtramuis partem proficiendi feruor inerat, ad eundem locum certantibus studiis vndique confluebant.

[6] Quo ergo tempore B. Frodobertus inibi morabatur, vir Apostolicus c Bertoaldus Lingonicæ vrbis Episcopus, quemdam ex cœnobio d S. Sequani Abbatem, e Teudolenum nomine, eruditionis gratia illuc destinare curauit. [Teudolenus Frodoberti virtutem explorat.] Ad cuius diuersorium B. Frodobertus frequentius accedebat, vt assolet ætas iuuencula coæuorum sibi familiaritates ardentius applicare. Ille autem tanta in viro Dei animi puritate comperta, curiosa leuitate impulsus, sedulo explorare cœpit, vtrum ea simplicitas ex fonte manaret intimæ puritatis, an sicut nonnullis familiare est, subdolam mentem simulata innocentia palliaret. Ob hanc rem tam ab ipso, quam a quibusdam loci fratribus, ludibriis crebro fatigabatur ineptis: cum tamen ille nulli contradiceret, neminem læderet, sed nec læsus vicem referret. Ita enim vitam instituerat suam, vt illatas iniurias patientia vinceret, illud Dauidicum frequētius replicans: Vt iumētum factus sum apud te. Itaque simplicitatem infucatam mundanæ semper astutiæ præferebat, eligens ludibriis stultus effici sæculo, vt posset sapiens esse in Deo.

[7] [Mira eius patientia & simplicitas.] Vna igitur dierum, cum se ad præfati Teudoleni hospitium contulisset, ille ludibrij simul & experimenti gratia rogauit eum, vt ad cuiusdam fratris in monasterio cellulam pergens, circinum ad se deportaret, asserēs vsum illius sibi esse necessarium in scribendo. Ille dicto citius gressum rapuit, atque ad designatum fratrem rapido cursu peruenit: qui & simplicitatis eius conscius, & ludibrij ob quod directus fuerat non ignarus, medium molæ collo eius imposuit, vtque id ad diuersoriū Teudoleni quam citissime ferret, [Mediam molam fert pro circino.] obnixius imperauit. Nihil ille cunctatus, exceptum onus ferebat æquanimiter, quamquam ita lapidis pondere grauaretur, vt vix alternis passibus promoueret incessum. Inter hæc reuerendissimum virum Walbertum Abbatem obuium habuit, cui hoc ipsum a nonnullis fratribus iam fuerat nuntiatum. Cernens igitur venerabilis Abbas ouem Christi mansuetissimam iniusto fasce grauari, altius ingemuit, & huius afflictioni, & illorum condolens leuitati. Moxque vehementius increpatum, impositum onus humeris deiicere imperat, caussamque perquirit diligentius, qua se tantopere fatigaret. At vir summæ innocentiæ, scribendi vsibus asserit esse necessarium, quem ferebat circinum, dicens quod ex præcepto Teudoleni, ad cuiusdam fratris cellulam deportaret. Cum enim esset omnimodæ astutiæ expers, quid esset circinus penitus ignorabat, hoc tantum esse existimans, quod impositum collo ferebat. Tandem Abbas simplicissimum viri animum conspicatus; pietatis intuitu erumpit in lacrymas, accitisque eis qui sanctum virum tanta crudelitate fatigare præsumpserant, acrius solito increpat, ac pro facti temeritate, debitæ satisfactionis pœnitudinem indicit. Hisque ita correptis, ceteri deinceps fratris iniuriis temperarunt. O virum Angelicæ puritatis participem, & Saluatoris nostri imitatione felicem, qui sicut ouis ad victimam ductus est, & cum male tractaretur non aperuit os suum! Fidenter dixerim, inquam, præceptis Euangelicis singulariter parēs, percutientem se non repercuteret; atque mille passus a quolibet angariatus, duo millia vltro properaret. [Matth. 5. 41.] Vtque amplius inferam si quis eum ad supplicium protraheret, pœnalem ei crucem imposuisset, sponte susciperet, mansuetisque ferens in humeris, Christum Dominum sequeretur.

[8] Annis post hæc pluribus interiectis, ad vrbem Trecassium pro Episcopi sui desiderio, & parentum visitatione, cum quibusdam fratribus remeauit. Aliquot sane diebus apud præfatum suæ vrbis Antistitem commoratus, redeundi vnde venerat licentiam postulabat. [Trecis retinetur ab Episcopo.] At Pontifex saniori vsus consilio, tantum ac talem virum a se dimittere non sibi fore integrum arbitratus, violenta hunc auctoritate retinuit. Sancto igitur Quadragesimæ tempore accedente in secretiore se cellula condens, cum orationis & vigiliarum instantia, acerrimis se cœpit ieiuniis coarctare. [Eius abstinentia:] Cum enim semper incomparabili abstinentiæ virtute polleret, his tamen diebus austeriorem sibi carnis macerationem corporis sui hostis indixerat, adeo vt plures continuosque dies absque vllius cibi adminiculo consummaret. Denique annorum curriculo recurrente, dum se duabus vel tribus Quadragesimis huiusmodi crudelitate conficeret, hæc vitæ illius institutio, ad notitiam defertur Pontificis; nec defuere maleuoli, qui sanctitatem eius inuido dente carpentes, dicerent eum, aut latenter edere, aut corpus suum inedia velle perimere. Proxima igitur imminenre Quadragesima, Pontifex talium curiosus, intra porticum ecclesiæ cellulam ei constituit, in qua solite deuotionis officio, abstinentiæ tempora consummaret. Sæpius namq; [ab Episcopo explorata.] cellam ex improuiso penetrabat Episcopus, certius cupiens experiri quanto ferueret studio sanctitatis, quantamque in virtute abstinentiæ superna pietas illi gratiam ministraret. Moxque criminatorum fallacia patuit, & sanctæ conuersationis eius sinceritas, Episcopali curiositate probata refulsit. Quodque antea simulationi deputabatur, ad diuinæ laudis transiit incrementum.

[9] Ex eo tempore fama beatitudinis eius longe lateque personuit, adeo vt ex remotioribus quoque locis, infirmantium ad eum cateruæ confluerent, sanctitatis eius merito, sospitatis beneficia reposcentes. At vir Deo dignus in humilitatis arce persistere cupiens, nil de se præsumere, nil vmquam passus est suis viribus assignare. Oleum tantummodo benedicens, [Oleo benedicto morbos sanat.] super ægrotos Christi nomen obnixius inuocabat: quo peruncti, receptis viribus votorum compotes ad propria remeabant. Iam vero in effugandis demonibus, ea virtutis præstantia præpollebat, vt cuicumque energumeno in fronte vel pectore signum Crucis imprimeret, [Crucis signo dæmones pellit.] mox eius compellēte imperio malignus spiritus effugatus abiret. Iure enim tanta ei potestas in expulsione dæmonum applaudebat, vt eis fiducialiter imperaret, qui totum se diuinorum submiserat obedientiæ præceptorum.

[10] [Suas virtutes ad ædificationem narrat.] Erat mos viro sanctissimo, vt si quando cum discipulis colloquium familiare inserebat, que a se clam gesta fuerant, ædificationis vel exempli gratia eis narraret, bona scilicet opera sua nō arroganter ostentans, sed sapienter & humiliter manifestās, vt & diuina laus peripsum, imo in ipso cresceret, & audientium animos ad sanctæ imitationis studium informaret. Quantum enim fauoris vel iactantiæ refugus fuerit, cultus vitæ solitariæ declarauit.

[Annotata]

a De nobilissimo hoc cœnobio agemus in vita S. Columbani XXI. Nouembris, S. Eustasij XXIX. Martij, & alibi. Viellius ait Lucione monachum factum; sed Luxouij, non Lucione, Abbas fuit S. VValbertus.

b Vitam S. VValberti, siue VValdeberti, dabimus 2. Maij.

c Interfuit Bertoaldus concilio Cabilonensi circa an. 650. celebrato: decessor eius Modoaldus Remensi sub Sonnatio Archiepiscopo circa an. 630.

d De S. Sequano Abbate, eiusq; monasterio, quod in diœcesi Lingonensi haud longe a fonte Sequanæ situm, agemus XIX. Septemb.

e Tendolinum vocat Cl. Robertus.

CAPVT III. Cœnobium Trecis ædificatum.

[11] Deniqve humanæ conuersationis ardens vitare collegia, sollicita secum frequentius mente voluebat, quonam loco suæ professioni ac proposito opportunum habitaculū collocaret. Et quamquam plutimi nobilium regionis, sanctitati eius familiarissime cohærerēt, ineptum tamē duxit a quoquam eorum partem agri vel prædij postulare, non sibi solum, sed etiam posteris consulens, ne religiosa fraternitas, quam ipse in sacro habitu aggregare cupiebat, a quolibet sæcularium pro loco suæ habitationis, quid inquietudinis vel molestiæ pateretur. Quocirca diuino aspirante consilio regiam profectus ad aulam, [Clodouæus II. ei locum extruendo monasterio donat.] munificentia Clodouæi illustris quondam Regis Francorum, locum quendam palustrem in suburbio Trecassinæ vrbis obtinuit, qui antiquo ritu Insula Germanica vocabatur. Deinceps vero post decessum Clodouæi, [Confirmat Clotarius III.] filium eius Clotarium a secundo anno regni eius expetens, annuēte venerabili b Batilde Regina, eiusdem Clotarij matre, super præfato loco priuilegium regiæ auctoritatis denuo meruit adipisci: quod quia in archiuis cœnobij c nostri vsque hodie d continetur, hic quidem inserere superfluum duximus, quoniam legere cuique volenti in promptu adesse fatemur.

[12] Erat autem locus idem partium quidem fisci, tamen, vt dictum est, paludibus refluens ac crebra lacunarum eruptione scaturiens, arbustisque refertus siluestribus, bestiarum potius ac serpentum, quam hominum frequentiæ competebat. [Locum ante palustrem excolit.] His itaque Regum auctoritatibus instructus, quodque est maximum superno auxilio roboratus, horribiles loci squallores expetiit, dataque principali opera, virgultis erutis, lacubusque siccatis, spatium habitationi congruum præparauit. Ibi cellula oratorioque Frodobertus constructo, cum paucis primo quidem fratribus solitarius vixit, diuinæ contēplationi deditus, & Angelicis semper actionibus occupatus.

[13] Inclytus ergo Frodobertus iam tunc cœpit amplificare sibi suisque concessum habitationis locum, patrimonij sui quæcumque fuerunt prædia possessionesque ex integro in commune inibi contradens, & quæstum copiosum, seruorum, ancillarum, agrorum præterea & vinearum, [Monasterium varie dotat.] sub testamentis, quæ hactenus habentur, dato pretio instantissime acquirens. Sed & mox parentes illius viri beati, largissimas ei rerum gazarumque suarum condonauerunt portiones, instrumentis ex lege rite perfectis. Processu vero temporis, locus idem religiosorum frequentia in robur incrementi conualuit, nobiliumque eo confluentium largitate ditatus, rerum ac possessionum terminos dilatauit. Sed & congregationis monasticæ numerus in dies copiose succrescens, nobile ac famosum reddidit vsquequaque cœnobium. Nec illud prætereundum, quod ex eiusdem loci cœnobitis B. Frodoberti vitam institutionemque sequentibus, [Viri egregij ibi eruditi.] quamplures postmodum in vrbe Trecassium extitere Pontifices, inter quos e Aldobertus vir summi ingenij & præcipuæ sanctitatis; itemque f Bobinus natione Aquitanus: quorum vterque ipsi loco ingentia commoda contulere, intra extraque quibus possibile fuit amplificando modis, sicque in plenitudine bonorum operum diem vltimum consummantes, intra septa basilicæ eiusdem monasterij nobilem sortiti sunt sepulturam. Quibus ita digestis rerum gestarum ordinem repetamus.

[Annotata]

a Ergo Christi DCLXI. vel DCLXII.

b Vitam S. Batildis dabimus XXVI. Ianuarij.

c Hinc patet auctorem monachum fuisse in eadem Insula Germanica, siue Cella S. Frodoberti.

d Recitat id Camuzæus: sed quod verba illa priuilegij bono crea decem, sic legenda putat bonas acras decem, quod Normanni etiānum iugerum terræ acram vocent, non satisfacit. Nam cur bonas acras vocaret in palustri adeo solo & serpentium potius, vt hic dicitur, quam hominum habitationi accommodatas? Haud dubito quin bonaria decem legendum sit.

e Aldobertus, siue Aldebertus, XXIV. Tricassinæ Ecclesiæ Antistes memoratur a Camuzæo, & Cl. Roberto.

f Fuit XXIX. Episcopus. Celebratur eius Translationis dies (nam natalis ignoratur) XXII. Aprilis. Ab eo Cellense cœnobium Cella Bobini dicitur. Camuzæus.

CAPVT IV. S. Frodoberti virtutes, reuelationes, miracula.

[14] [S. Frodobertus claret miraculis.] Florebat in sancto viro spiritualium profectuum indeficiens gratia, non exemplis solum & moribus, sed etiam miraculorum splendore solemni commendata. In quo quanta fuerit largitas, quantaque affluentia caritatis, vna ipsaque simplici relatione constabit. Contigit eum quodam tempore a in puellarum cœnobio, quod B. Quintini Martyris nomini consecratum, intraque vrbem situm est, duo vini vascula b triginta ferme modiorū capacia commendasse, quod locus idem ei esset familiarissimus, ac speciali caritatis glutino copulatus, eiusque eruditioni ac regimini peculiariter mancipatus. Nam cum pro suæ sanctitatis merito ab omnibus principali reuerentia coleretur, id sibi quisque summum deputabat bonum, si eius familiaritati vel mediocriter coniungi meruisset; vtque in omnibus & apud omnes sese affectuosius ageret, deque omnibus incunctanter præsumeret, cunctis gratissimum & peroptabile erat. [Vinum eius meritis e vase redundat.] Cumque illic sæpe caritatis officio, ad sumendum poculum plurimos cōuocaret; die quadam apothecariam solito cellam ingressus, pauimenti faciem vini exuberantia reperit superfusam, veritusque ne forte vasculi incontinentia liquoris dispendium prouenisset, fratrem qui secum forte venerat os superioris meatus inspicere precepit: quo facto (mirum dictu quod est) vinum superne redundans aspicitur. Satisque aperte constitit, quod quanto hauriebat propensius caritas, tanto benigna Creatoris largitas hausta profusius reformabat. Eius nimirum hoc factum creditur pietate, qui cum nos misericordes esse iubeat & dare indigentibus, vt nobis quoque plurima dentur; in qua tamen mensura tribuimus, in eadē nobis remetiēdum nihilominus repromittit. Est enim manus diuina non larga solum, verum etiam diues & proflua. [Luc. 6. 38.] Nec metuendum ne forte largitatem sequatur inopia, quoniam, vt ait Apostolus, Qui seminat in benedictionibus, &c. quique administrat semen seminanti, & panem ad manducandum præstabit, & multiplicabit incrementa frugum iustitiæ nostræ. [2. Cor. 9. 6. & 10.]

[15] Familiare fuit præterea viro Dei supernā patriā infatigabiliter sitienti, sacra loca deuotius circuire, sanctorumq; Martyrū vel Confessorū festiuitates, si quādo reuoluto anni circulo recurrissent, [Sanctorū loca adit: festiuitates religiose colit.] debita cū veneratione suscipere. Nam illud sibi specialiter indixerat, vt sacrorum dierum ferias peculiari quadam obseruatione tractaret, vt putares cum ipsis iam Martyribus commori, nec iam terrenæ molis vsibus detineri.

[16] Ita quondam adueniente splendidissima solennitate c B. Quintini Martyris pretiosi, a monasterij ipsius Abbatissa, Rocula nomine, ceterisq; sanctimonialibus religionis gratia inuitatus est, vt officiis diuinæ celebritatis vir sanctissimus interesset, tantæque festiuitatis gaudia, sanctitatis ac meritorum sublimium lampade illustraret. Nam excepta deuotione erga Sanctos incomparabili, etiam illud eum sacra loca festis diebus frequentare cogebat, quod eis spirituale regimen adhibebat. Nec distulit quin veniret, deuotarum Deo sanctimonialium desideria reputans non debere frustrari. [Nocte in ecclesia orat.] Expleto igitur sacrarum vigiliarum officio vespertino, vulgique multitudine ad nota diuersoria redeunte, vir sanctus in ecclesia perstitit, seque ipsum secretis orationibus mancipans, spirituales excubias exercebat. At præfata Abbatissa, quid sanctus vir gereret non nimium curiosa, cum quibusdam sanctimonialibus in basilica se occultans, egregiam orationis instantiam, compunctionisque illius largissimā vbertatem sedulo cum sororibus mirabatur. Mox saluti humanæ contrarius, feliciumque operum quam maxime æmulus affuit inimicus, qui mundissimum Dei holocaustum etsi non penitus tollere potuit, veneno tamen suspectæ fraudis fœdare tentauit. [Dæmon candelabrū euertit.] Nam candelabrum, cui cereus impositus erat, subuertit, extinctoque lumine, quod noctis & tenebrarum esset amator euidenter ostendit. Vir tamē Domini in orationis studio perstitit: nec mundanis tenebris fuscari potuit, cui Christus auctor & fons luminis præsentissimus fuit; cuius exterior oculus etsi nocturnis tenebris caligauit, mens tamen intima, semperque ad contemplandum Deum purissima veræ lucis lampade coruscauit.

[17] Interea paucorum dierum interlabente curriculo, ad basilicam d B. Auētini Confessoris, eius gratia ex more Christi famulus accedebat: cumque iam fores ecclesiæ perintraret, contigit quendam energumenum dæmone exagitante vexari; qui rabida peste captiuus cum miserum os in amentia verba laxasset, [Id illi in energumeno exprobrat.] inter cetera famina pectoris furiosi, B. Frodoberti sæpius nomen ingeminans, sancto viro verbis procacibus insultabat, quod eo sacras exercente vigilias, solatium luminis detraxisset. At miles Christi strenuissimus; diabolicæ fraudis conscius, nulla hostis arte concuti, nulla potuit minarum intentatione terreri, cui Christus erat presidium & contra hostiles machinas inexpugnabile firmamentum. Quin potius, quanto aduersum se certamina dæmonum acriora cognouerat, tanto se robustius ad spiritualem pugnam contra inuisibiles nequitias præparabat.

[18] Operæ pretium est illud quoque fidelium auribus tradere, [Diuina ei reuelantur.] quod ei sæpe benigno annuente Domino, secreta cælestis curiæ pandebantur: & quoniam semper mente in cœlestibus habitabat, haustum supernæ iucunditatis diuina ei pietas frequentius propinabat, vt tanto ad hanc ardentius curreret, quanto suauitatis eius dulcedinem appetentius degustasset. Die enim quadam venerabilis Theudecarius eiusdem Abbas suburbij, visitationis pariter & instructionis suæ gratia, ad eum venerat; vt mos erat cunctis per circuitum religiosis hunc ipsum sanctum virum frequenter expetere, quatenus eius & exhortatione instrui & benedictione possent sanctissima roborari. Cum itaque circa horam fere tertiam, Frodobertus Spiritu sancto plenus, cū præfato viro christianissimo Theudecario Abbate, fructuosum ac spirituale colloquium sereret, audiuit Angelorum choros harmonica suauitate, [Audit cātum Angelorum.] ineffabilique concentu, cælestes hymnos ad sanctæ & indiuiduæ Trinitatis gloriam concinentes. Cuius canorem dulcedinis postquam aliquamdiu attonitis auribus hausit, præfatum Theudecarium huic miraculo testem adhibuit. Quo etiam postmodum referente, ad notitiam plurimorum res tam mirifica decurrit. O beati viri meritum singulare! qui quamuis adhuc mundi incolatum ageret, voces tamen agnoscebat in cœlis Angelicas, Redemptore nostro hoc illi diuinitus largiente, qui discipulis suis hora tertia Spiritum sanctum misit de cœlo.

[19] Quædam eiusdem regionis mulier, Bertha a parentibus nuncupata, sensus rectitudine perdita, miseræ dementiæ alienationem incurrerat, quæ humanæ cohabitationis contubernium fugitans, [Furiosam menti restituit.] vaga semper & instabilis incertis sedibus ferebatur. Hanc parentes anxij ad beati viri præsentiam perduxerunt. At ille visceribus pietatis commotus infelicis sortem indoluit; seque mox in orationem corruens dedit, profusis lacrymis alienæ lucraturus commercia sanitatis. Nec diu dilata sunt supernæ clemētiæ munera copiosa: namque vt ab oratione consurgens viuificæ Crucis signum capiti eius imposuit, mox miserabili cedente dementia, plenitudinem sensus sospitatis integritate recepit, longoque viuens postea tempore ad sanctitatis eius testimonium, suæ secum circumtulit gaudia sospitatis. His & huiusmodi virtutibus, gratissimum sibi militem diuina excellentia prouehebat: quemque in superni regni apice eminentissimum collocare decreuerat, in huius quoque seculi excursu, insignem ac celebrem reddere per frequentia miracula non cessabat.

[Annotata]

a Ecclesia S. Quintini Trecensis, inquit Camuzæus, olim fuit puellarum cœnobium; nunc vero est Prioratus a Molismensi ordinis Benedictini dependens, & per monachum eiusdem ordinis haberi & deseruiri solitus.

b Id est sextariorum 480. amphorarum Romanarum, siue metretarum 10.

c XXXI. Octobr.

d Eius vitam dabimus IV. Februar.

CAPVT V. Aegritudo, obitus.

[20] Iam enim tempus e proximo ferebatur, quo athletam suum Christus a periculoso mūdi huius agone subtraheret, atque in statione castrorum cælestium, victorem quietissimum solidaret. Iam, inquam, tempus aderat, vt pro multorum sudore certaminum, pro singularis abstinentiæ cruciatibus, pro vniuersis denique operibus pietatis, fessum iam corpore bellatorem ad sese reciperet; atque in paternis mansionibus collocatum, gloriæ & honoris stemmate decoraret, æternitatisque & immortalitatis amictu circumdatum Angelis insereret, Apostolis sociaret. [Morbo corripitur.] Itaque facili corporis ægritudine corripitur: qui tamen animo indeficiente robustus, brauium æternæ remunerationis prosequi nitebatur. Iam dudum enim vt Christo coesset, corporeæ molis præoptabat carcere solui; [Obitus sui diem prædicit.] quamquam propter instructionem fidelium, in carne esse necessarius probaretur: cui ad summæ securitatis solatium hoc etiam muneris diuina Maiestas adiecit, vt eidem sacri sui transitus diem e sæculo reuelaret. Qua tandem reuelatione percepta, totum se mox ad diuinitatem contulit, nec mori metuens, nec corporeæ depositionis dispendium reformidans: verum id secum sæpenumero voluens, quoniam si terrena huius nostræ habitationis structura dissoluitur, multo melior in cælestibus reparatur. Quin etiam illi anteactæ vitæ conscientia terroris minimum, fiduciæque plurimum conferebat, quod non præsenti sæculo sed Deo vixerat; quod suæ voluntati diuinam semper prætulerat; quod præmiis cælestibus indefesse suspirans, Deum sibi præ oculis posuerat esse presentem. Igitur ægritudine inualescente, discipulos conuocat, eisque quam ex diuina reuelatione perceperat, sui diem transitus declarat. Cumque grex mitissimus de vigilantissimi Pastoris decessu, simul & absentia tristaretur; altius exhortationis sermone concepto, omnes compescit a fletibus; congratulandum potius sibi quam dolendum affirmans, quod qui hactenus exul vixerat, nunc patriæ redditus ad sui regis conuiuium vocaretur. [Suos solatur.] Illud vel maxime sæpe contestans, vt normam sanctæ institutionis, quam ipso & docente didicerant, & operante conspexerant, inuiolabili tenore vsque ad vitæ terminum conseruarēt.

[21] Interea dies Dominicæ natiuitatis cælo terraque festiuissimus, ac toto orbe colendus illuxerat. Accitis itaque duobus nominatim discipulis, Leone scilicet viro sanctissimo, qui tum in eodem suburbio Abbas mitissimus existebat, [Petit festo natiuitatis consecrari ecclesiam.] itemque Lupello, qui vitæ & conuersationis eius insignia, vt ipsius scripto declaratum est, licet iusto breuius litteris allegauit; ad Abonem virum reuerentissimū eiusdem tunc vrbis Antistitem summa eos celeritate direxit, obnixius supplicans, vt oratorium quod ipse honori Apostolorum Principis in superius descripta palude construxerat, die ortus Dominici consecraret. Creuerat siquidem opitulante Deo monachorum congregatio, & maiorem quam prima fuerat alteram construxit ecclesiam. [Recusante Episcopo, prorogatur ei ad 8. dies vita.] Qua Pontifex supplicatione percepta, atque apud se rationabiliter expenso negotio, prudenti moderatione excusauit factum, asserens illud, die qua petebatur minime posse compleri; quod eum cum Clero suo, & festiuitatis officiositas cumulatius occuparet, & consuetudo Ecclesiastica eo die id fieri nullo modo consentirer. Discipuli festinantius remeantes sancto Patri responsa Pontificis detulerunt: quod ille pertractans diligentius & rationabile esse perpendens, eleuatis manibus in cælum, & lacrymis ora perfusus, Parcat, inquit, mihi Dominus, vosque filij indulgete, quod minus circumspecte negotium cogitans, fraternitatem vestram in eundo & redeundo casso labore compulerim. Ne tamen sancta mens suis vsquequaque desideriis frustraretur, diuina est pietate consultum. Siquidem sacri obitus dilatione percepta, in octauum Dominicæ natiuitatis diem spatium vitæ produxit, ita Domino vota eius sanctissima prosequente vt vna eademque die, per manus iam dicti Pontificis, & basilica consecrationem, & gleba sacri eius corporis acciperet sepulturam.

[22] Itaque cum iuxta morem Christianæ obseruantiæ kalendis Ianuariis Dominicæ Circumcisionis celebritas immineret, ad felicem transitum vrgente ægritudine sancta anima citabatur. Nec sic tamen a sanctis monitis linguæ officium continebat, assistentes sibi discipulos indefessus exhortans, quatenus inter se insolubile caritatis vinculum custodirent, atque in exhibitione salutaris obedientiæ persistentes, timorem Dei semper sibi ante oculos reuocarent. [Coram eo euangeliū legens capitis dolore liberatur.] Iamque sole ad telluris infima declinante, præfatum Lupellum, qui ei familiarius obsequi consueuerat, maturius præcepit euocari. Eo coram adducto vt sacrum Euangelium ante se legeret imperauit. Ille autem dolore capitis acrius torquebatur. Cumque, vt ipse postmodum retulit, ad parendum sanctis imperiis quamuis ægre animum appulisset, in ipso mox legendi exordio, ita vniuersus dolor abscessit, vt nil doloris, pristinæ nil molestiæ resideret. [Moritur Frodobertus.] Interea per totius noctis excursum, Deo semper intentus, cum inter spiritualia colloquia hora succederet, expleta solemniter a fratribus in ecclesia psalmodiæ & orationum quantitate, vniuersos denuo iubet adesse discipulos, dumque ante eum textus Passionis legeretur Dominicæ, sub oculis omnium sancta anima carnis exuta velamine, felici decessu cælestia penetrauit.

CAPVT VI. Sepultura, miracula.

[23] Et illo quidem ita ex humanis assumpto collegiis, extemplo reuerētissimus nepos eius Waldinus, qui postmodum loco auunculi in eodem ipsius monasterio Abbas successit, gressu cōcito in cœnobio S. Quintini ad memorabilē Gibitrudē Abbatissā perniens, sancti viri obitum nuntiauit. Illico omnium pectora nouus quidam & pene intolerabilis dolor irrupit, parsque salutis absumpta putabatur, tanta patris absentia succedēte. Vniuerso itaque sanctimonialium cœtu in fletum & lacrymas erumpente, venerabilis Abbatissa viscerali commota pietate, rapto cursu ad sancti viri exequias quam celerrime properauit. Cumque inter eos de funeris diligentia tractaretur, illa perquirente an loculus tumulando præparatus corpori adesset, responsum est, emptum quidem esse a quodam illustri viro, Walberto nomine, lapideum monumentū, [Fuit proceræ staturæ.] verum proceritati corporis eius nullo modo conuenire. Fuit enim ibi sacratissimus vir non solum animo splendidus, sed etiam venusto & procero corpore speciosus, vt illi quoque perhibent, qui eius sacratissimi corporis ossa se a aspexisse fatentur. Missis itaque raptim ministris ad id deuehendum, [Miraculose capax ei sarcophagus curatur.] mox mirū in modum miraculo claruit quod summi esset meriti, cui funebres exequiæ parabantur. Nam cum idem Walbertus quosdam e domesticis direxisset, qui emptum sarcophagum iis qui illud deferre venerant assignarent, superna dispensante clementia tanta eos alienatio mentis elusit, vt pro vasculo breuiore quod emptum fuerat, aliud spatiosius & capacius, quod sibi idem Walbertus præparauerat, designarent. Quod illi vehiculo imponentes ad locum, quo vir sanctus se tumulandum decreuerat, quam citissime perduxerunt. Ita omnipotēs Deus, cui cura est de omnibus, nec ipsis quidem cineribus electi sui famuli quidpiam deesse passus est opportunum.

[24] Vniuersis igitur ad vsus sepulturæ pertinentibus elegantissime præparatis, supradictus reuerendissimus Pontifex Abbatum suburbanorum, [Sepelitur, ecclesia iā dedicata.] clerique ac populi agmine circumseptus, ad B. Frodoberti exequias properat, cum adhuc sacrum eius corpus in cella Christiano more compositum iaceret. Qui primum, vt ratio expetebat, ad præfatæ basilicæ dedicationem accingitur peragendam: quam cum solemni officio expleuisset, sacrum corpus cum reuerentia eleuans in ecclesiam intulit, ac die eiusdem dedicationis, Kalendis scilicet Ianuariis, cum hymnis & laudibus & vniuerso Ecclesiastici officij apparatu pretiose in eadem basilica, quam ipse construxerat, tradidit sepulturæ. Ita vir Domini terræ visceribus officiosissime commēdatus, septimam sabbati cum Christo in anima celebrat, octauam vero nostræ omnium resurrectioni generaliter repromissam interritus, imo de gloria securus exspectat, etsi corpore mortuus, meritis tamen viuacibus in perpetuum gloriosus.

[25] Requieuit itaque in eadem basilica per quamplura annorum volumina, [Claret miraculis.] multo confluentium vndique populorum agmine frequentatus, & pæne assiduis miraculorum successibus sedulo declaratus. Quis enim ad sanctam eius memoriam fideliter oraturus accessit, quem non continuo affectus deuotæ orationis adiuuerit? Varia denique ibi tam animarum quam corporum remedia præstabantur, dum & debilibus optata sospitas, scelerum immanitate depressis felix indulgentia proueniret. Sed & si quis capitali qualibet afflictione detentus, ad Sancti se præsidium contulit, eius consolatus beneficio, celere mox leuamen iuuenit. Ita benignus conditor per electissimum sui nominis Confessorem multa & mirifica peragebat: quemque viuentem copiosis bonorum operum stipendiis cumulauerat, mortuum quoque indefessis miraculorum titulis sublimabat. [Multa donātur monasterio.] Quocirca vniuersorū pectora mirus erga Sanctum feruor accenderat, ita vt plurimi contiguorum Nobilium, sed & sanctimonialium feminarū, non modica locum ipsum prædiorum quantitate ditarent; tam pro adipiscenda sepultura, quam omnes ibidem quam maxime expetebant; quam etiam vt his qui sacro famulabantur corpori, competens alimonia non deesset, vtque ij, quos ex remotis regionibus Sancti fama sedulo contrahebat, impensæ humanitatis officio iuuarentur.

[Annotatum]

a Probabile est id factum esse in translatione, tempore Caroli Calui, cuius ætate hanc scriptam videri vitam, supra diximus.

CAPVT VII. Cultus neglectus, restitutus.

[26] [Negligentius colitur: cessant miracula.] Interea currentium temporum labente defluxu, cum & iniquitas abundaret, & multorum cœpisset refrigescere caritas, vniuersus ille erga Sancti officium feruor intepuit, cultuque religionis cessante, illa olim frequentia rarescente, ad tempus tepuere miracula. Huius autem teporis vel torporis perniciosa incuria, hoc ordine incurrit. Fabrica eius ecclesiæ, quā ipse, vt superius constitit, ædificauerat, & in qua sacrum eius corpus debitis obsequiis diutius fuerat frequentatum & conseruatum, antiquitate operis paullatim collapsa succubuit, ac nemine fulciente, ruinæ funditus dispendium traxit. In cuius loco altera cum extrueretur ecclesia, venerabile beati Confessoris corpus in crypta prioris basilicæ immotum intactumque permansit. Erat per idem tempus præfatæ sedis Antistes, a Prudentius nomine, natione Hispanus, Pontificalis vitæ institutione clarissimus, in diuinis rebus vnde cumque non mediocriter eruditus. [Noua ecclesia dedicatur, remoto Sancti corpore.] Is ad prædictæ basilicæ consecrationem a fratribus euocatus diligentius percunctatur, vtrum inter sacrandos parietes, sepulta aliquorum cadauera tegerentur. Cumque comperisset inesse quam plurima, vniuersa prius de templo eliminanda præcipit, contestans se non aliter consecrationis officium suscepturum: ignorabat enim adhuc prænominatus Pontifex B. Frodoberti meritorum eximiam claritatem, temporum negligentia obscuratam; quippe qui vitam illius, fide & miraculis plenam, nec lectione perceperat, nec vspiam eatenus haberi compererat.

[27] [Iubetur corpus reportari.] Explicita sane templi dedicatione, cum in vrbem reuersus miracula per sanctissimum Confessorem patrata, ex reuolutione gestorum eius curiosius cognouisset; primo quidem semetipsum præteritæ ignorantiæ vehementius arguit, quodque tanti Patris caussam minus honeste tractauerat, mordaciter reprehendit, ac deinceps suæ sedis Archidiaconum cum vniuerso Clericorum dirigit apparatu, obnixe præcipiēs, vt corpus viri præcellentissimi in ecclesiam cum ingenti reuerentia referretur. Simulque terminum diemque præfixit, vt ipse veniens, condigna illud honorificentia collocaret, ac sacræ Translationis eius festiuitatem, publica officiositate percelebrans, perpetuo ritu posteris frequentandam indiceret. Verum huius sancti prouentum desiderij, superuenientis ægritudinis pondus elusit. Nam vicina e vestigo morte præuentus, quod pie disposuerat, explere non valuit.

[28] Itaque vsque ad annum incarnati Verbi DCCC. LXXII. qui est annus Karoli Imperatoris & Regis Franciæ b XXXI. negotium restitit imperfectum. Otulpho religiosissimo ac venerabili Episcopo, qui post ipsum c tertius floruit, Trecassinæ Ecclesiæ gubernacula disponente, solummodo intra basilicæ ambitū collocatus, a loci fratribus cauta venerabatur diligentia; nullis populorum conuentibus frequentatus, nulla solemni præeminentia celebratus. [Varia ad eius sepulchrum portenta:] Non tamen superna benignitas, sidus illud perspicuum, caliginosis latebris diutius passa est occultari, quin & ipsius merita mundo patescerent, & efficax intercessio populis subueniret. Ea itaque tempestate cœpit se erga locum diuinæ præsentiæ magnitudo quam plurimis fratrum ostendere, ac frequentium visionum portentis seruorum Dei pectora perurgere. Nonnulli enim secretioribus per noctem vigiliis in ecclesia occupati, [cantus,] voces mellifluas super sepulchrum eius quasi Clericorum concinentium audiebant, [luminaria,] alij per gyrum sepulchri, disposita quasi quædam splendidissima luminaria cernebant: vt aperte constaret, quod cui humana obsequia minus aderant, diuina ei & Angelica officia suppetebant. Preterea columba candoris lactei de cœlis visa est descendisse, ac postquam aliquamdiu circumuolitauerat, sepulchri abdita penetrasse. Per soporis nihilominus quietem, pluribus videbatur, tamquam idem Pater sanctissimus, sacro emergens a tumulo ante aram Apostolorum Principis sese ageret, [candida columba. Sancti apparitio,] atque ad orationis studium daret. Per hæc & huiusmodi portenta mirifica, luce clarius eminebat, quod Confessor Domini pretiosus, inertem culturam indigne ferens, & sepulturam sibi condignius præparari, & obsequij reuerentiam impensius institui decernebat. [Sensus pietatis ad eius tumulum.] Illud quoque ad hanc rem auctoritatis non minimum afferebat, quod quibusque ad sacrum sepulchrum procumbentibus, affectus orationis, & vbertas compunctionis largior affluebat: atque vt quod de eo visiones euidentissimæ suggerebant Cleri consummarentur affectu, omnium inexplebiliter animus æstuabat, occulta nimirum inspiratione Dei singulorum pectora inflammante, atque ad tanti effectum negotij sancti desiderij stimulis perugente.

[Annotata]

a Colitur S. Prudentius Episcopus Trecensis VI. Aprilis. Recensetur XXXVII. Trecensis Episcopus. Interfuit Concilio Parisiensi, anno 846. Turonensi IV. an.849. Suessionensi II. an 853.

b Videtur hic scriptor annos Caroli numerare a diuisione regni facta inter fratres, alioquin a morte Ludouici Pij erat XXXII. vel XXXIII.

c Nam post S. Prudentium sedit Fulcricus, qui concilio Suessionensi, an. 866. interfuit. Huic Otulphus, siue Ottulfus successit, qui Pontigonensi concilio an. 876. subscripsit.

CAPVT VIII. Inuentio corporis, miracula.

[29] Talibvs tamque conspicuis prodigiis animati, venerabilem Otulfum Pontificem adeuntes, tantique Patris præmanibus gesta ferentes, vt ipse diuinæ voluntatis erga Sanctum & cooperator & maturator existeret, instantissime supplicabant. Vtque cerneres diuinitatem votis famulorum fidelium vsquequaque fauentem, confestim Episcopus intimæ inspirationis ignibus animatus, eo ardore negotium suscipit; vt Abbatem & fratres a quibus fuerat supplicatus, [Decernitur facienda translatio.] ipse postmodum ad accelerandam cœpti operis efficaciam, monitis frequentibus perurgeret, indefessis precibus persistendum exhortās, vt diuina pietas quos suæ voluntatis conscios fecerat, votorum quoque vtilium compotes esse donaret.

[30] Itaque ad tanti inchoationem operis primam diem Quadragesimalis abstinentiæ delegerunt, in qua ineffabilis diuinæ dignatio pietatis, hoc primum humanæ euidentiæ miraculum declarauit. [Lapis tumuli vltro reuoluitur.] Accedente Abbate cum fratribus ad pauimenti lapides reuoluendos, lapis ille qui sacro superpositus fuerat monumento, nemine impellente ita in partem lubricus ruit, vt ceteris immobiliter persistentibus hunc summo impellentium nisu coactum violētius cessisse putares. Intellectum est ab omnibus sacri virtute corporis eum fuisse repulsum, quod pie quærentibus vltro se videbatur ingerere. Pertinacius itaque operi insistentes, [Auri grana in osse apparent.] ad reuerendi tandem thecam corporis peruenerunt, cuius intima debitæ cautela reuerentiæ illis perscrutantibus, ad augmentum miraculi in quodam osse corporis sanctissimi Confessoris guttæ auri purissimi splenduerunt, credo illud euidentissime monstrantes thesaurum esse locupletissimum, qui diuini largitate muneris patefactus, pia fidelium diligentia tractabatur. Et ea quidem nocte sanctum pignus eo perstitit modo, continuis laudibus ac vigiliis sincerius honoratum. Crastino subeunte, Pontifex maturius adesse curauit, solemnique oratione præmissa, ad sacrum tumulum reuerenter accessit cum fratribus psalmodiæ & litaniis attente insistentibus. Ipse cum Abbate & Sacerdotibus sancta ossa reuerenter eleuans, linteisque pretiosis obducens, in loco mundissimo rite composuit, quem Pōtificali annulo diligentius signans, sacris de more expletis ad propria remeauit.

[31] Exinde peruigili instantia sacri compositio ornatusque sepulchri accuratius parabatur, in cuius dilatione temporis, quid miraculi per præcipuum Confessorem superna dispensatio dignata fuerit declarare, nulla ratione credimus omittendum. [Quidam matrem verberans, horrende punitur:] Rathertus quidam nomine, pagi Ledunensis indigena, aduersus matrem suam pro diuidendis forte alimentis in segete iurgabatur: cumque suæ parti maiores secernens manipulos, minores quoque matri relinqueret, illa fraudis impatiens, filium, ne talia faciendo Deum in se prouocaret, sedulo commonebat. Tum miser furiali pectore inflammatus effertur in matrem, crinibusque eius sinistro brachio circumplexis, ante pedes suos miseram impudenter elisit. Quem mox diuina vltio comes excepit: nam sequenti nocte sinistri oculi cæcitate mulctatus, eiusdem quoque brachij tali afficitur detrimento, vt retro & ante semper illud motu agitans inquieto, conscientiam sceleris, exterioris quoque membri impatientia testaretur. Quin etiam in augmētum vindictæ sensu subducto, amentia plectitur infelici. At mater huiusmodi acerbitate confecta tertia die miserabili morte finiuit. Pro hoc nefandissimo scelere, a Sacerdote loci, ad a Vigilem Senonicæ vrbis Archiepiscopum perductus est: cuius præcepto carceri mancipatus squalores ergastuli triennio pertulit: fame deinceps inualescente dimittitur, ne inopia deficiens moreretur.

[32] Hinc ad S. Michaelis ecclesiam properat, eo loci qui b ad duas tumbas ex antiquo vocatur: vnde digressus Romam expetit, quo tunc c Adrianus Papa Sedem Apostolicam gubernabat. [Multa visit loca Sanctorū.] Qui cum eum pergentem ad ecclesiam S. Ioannis, quæ Lateranensis dicitur, inspexisset, mirabili portento, quod miser ob scelus circumferebat, attonitus, ad se eum præcepit euocari, caussaque eius sollicitius perquisita, benigne eum ad pœnitentiam exhortatus, denuo eum ad B. Michaelis ecclesiam pergere, itemque ad se imperat remeare. A quo dimissus, cum in pagum Trecassinum fortuitu deuenisset, vna noctium somnio commonetur, vt ad basilicam sanctæ Dei genitricis & Virginis Mariæ sitam in villa, cui d Falcarias vocabulum est, candelam suæ longitudinis deportaret: ad quam quia labore pariter & ægritudine fessus ire non poterat, per internūtiam personam dirigere curauit. Hinc ad S. Petri cœnobium, quo B. Frodoberti pretiosa pignora venerantur, forte deuenit: cumque die Dominica, quæ Domini Ascensionem secuta est, Sacerdos ex more publicis sacris operam daret, illeq; ad ostium ecclesiæ orationi incumberet; vidit, vt ipse postmodum retulit, Clericū quemdā iuuenili decorum habitudine ad se accedere, [OpeS Frodoberti curatur.] lumbisq; eius acerrime coarctatis toto se corpore validissime cōcussisse. Quo impulsu in terrā elisus, diu immobilis iacuit, vt pæne exanimis putaretur, cuius spatio interualli, & quietē brachij, & sensus capitisq; integritatem recepit: indeque consurgens haustu aquæ percepto, præ ingenti lassitudine cum iterum obdormisset, eundem Clericum, quem supra, conspexit hæc sibi verba familiarius inculcantem, Hoc, inquit, indumentum quo amictus es, suspende ad limina Frodoberti: erat autem pœnitentium more cilicio tantum indutus. Cumq; de hoc sermone sollicitus, & domum Frodoberti se nescire fateretur, & nō habere indumētum aliud causaretur, inter hæc ab vno de custodibus excitur. Tunc ille anxius enarrans quid viderat, Frodoberti domus quanam in parte esset, sedulus exquirebat. Cumque ipsam ecclesiam comperisset, ante cuius procumbens fores sospitati fuerat reformatus, inexplicabili alacritate profusus, templum insiluit, magnificans eum, gratesque persoluens, cuius beneficio & salutem receperat, & grauissimi leuamen sceleris se adeptum esse gaudebat: depositoque illic cilicio ad sancti Archangeli Michaelis Ecclesiam ex præcepto Apostolico properauit. Res vere mirabilis & ad diuinæ pietatis præconium solito referenda, quod eius interuentu saluatus est, cuius ne nomen quidem ante perceperat, cuius vocabulum mox vt diuinitus didicit, [Varij a febribus liberati.] animæ corporisque salutem eius merito se recuperasse persensit. Multa præterea per eosdem dies, quibus sacri corporis dispositio parabatur, eius merito beneficia prouenere languentibus, hisque maxime qui diuersa febrium valetudine profligati, ad B. Frodoberti opem se submissius contulerunt.

[Annotata]

a Camuzæus legendum putat Egilem. Nam sedebat eo tempore Egil (Cl. Roberto S. Egilus) ad quem extat Nicolai Papæ epistola tom. 3. Concil. Galliæ

b Alias De periculo maris, in diœcesi Abrincensi: vt dicemus XVI. Octobr.

c Hic est Adrianus II. qui ab an.867. vsque ad I. Nouemb. 872. sedit.

d Forte Foucheres, inquit Camuzæus.

CAPVT IX. Translatio, anniuersaria festiuitas.

[33] Interea temporis serie defluente Kalendarum Ianuariarum dies illuxit, quo illum diximus mundanis exemptum laboribus, ad supernæ ciuitatis culmina subuolasse. Sed quoniam illa dies Circumcisioni Dominicæ specialiter mancipata, [8. Ianuar. Translatio S. Frodoberti.] celebritatis alterius non patitur obsolescere superuentu, B. Frodoberti dignitas iisdem suscepta Kalendis, minus celebris, minus videbatur esse solemnis; quod populus Dominicæ festiuitatis cæremoniis occupatus non haberet liberū ad beati Confessoris gaudia ex voto confluere. Venerabilis itaque & memoratus Trecassinæ vrbis Pontifex, cum Abbate & fratribus participato consilio, rationi congruum iudicarūt, vt in octauum ab hinc diem prænominata celebritas differretur, quatenus & festiuitatis dignitati prospicerent, & populorum desiderio, qui erga B. Frodoberti gloriam iam tunc inexplebiliter ardebant, consultius prouiderent. Igitur die sexto Iduum Ianuariarum accedente, nocturnalis officij functione completa, sacrum corpus deuotis leuantes in humeris, in vicinam B. Michaelis ecclesiam detulerunt. Quod ideo eis decernere libuit, vt & populi frequentia copiosior accederet, & effectus translationis die succedente celebrior redderetur. Ibi itaque matutinalibus hymnis augustius celebratis, Missis ab Abbate fratribus Pontifex inuitatur, qui eo quo dictum est feruore succensus, rapto agmine Cleri & populi maturius adesse curauit.

[34] Quid sane miraculi tum quoque contigerit, succincta relatione constabit. Erat tempus implacidū, &, vt se habēt hiberna, profusis paludibus inquietum. Noctis itaque præteritæ superuentu, cum ea quæ ad futuræ translationis obsequium pertinebant, Abbas cum fratribus præpararet; considerata aquosa temporis qualitate, [Gelu & nix cælitus obtenta ad conuenientium commoditatē.] anxie secum de populi superuenturi inquietudine pertractabant. Et vtinam, inquit Abbas fratribus, superna pietas per huius beati Patris meritum paludis mollitiem gelu constringeret, & niuium superuentu difficultatem itineris temperaret. Mox deuota desideria clementia creatoris excepit, noctemque totam glacialis rigor validissime coarctauit. Circa gallicinium vero tanta niuium congerie terra obducitur, vt vniuersis liquido claresceret B. Frodoberti patrocinio, ad suæ translationis occursum, facultatem opportuni itineris populo præparatam.

[35] Itaque omnibus rite prouisis, quæ tantæ diei officiositas exposcebat, pretiosi gleba corporis de B. Michaelis basilica a Pontifice eleuata, hymnorum concentibus in sublime sublatis, in Apostolorum Principis ecclesiam introfertur, tanta gaudiorum pompa, tanto tripudio populorum, vt sole clarius patesceret, præcellentissimi hunc apud Deum esse meriti, cuius apud homines tanta tamque ingens gloria refulgebat. In loco igitur præparato incomparabilis ille sanctissimi corporis thesaurus deponitur, cunctisque sepulchri ornamentis opportune cōpositis, a parte capitis ara honori Innocentium Martyrum consecratur, sacrorum quoque cultus solemnibus officiis expēditur, & festiuitatis eius priuilegium, cunctis postea seculis immutabiliter obseruandum Pontificali auctoritate sancitur. [Festum Translationis anniuersarium.] Dies tota omnibus lætitiis afflata peragitur, quantoque studio a posteris frequentari debeat, iis primis officiis designatur.

[36] Tantis itaque per B. Frodoberti merita beneficiis cumulati, grates & beneficia & gratias inexplebiles omnipotenti Deo & agimus & habemus: qui nobis sibi famulantibus, nostræ gentis, nostri ordinis peculiarem dignatus est præparare patronum, qui loci istius & a fundamentis propagator existeret, & sua illum habitatione proueheret, exemplis beatissimis illustraret, obitu sanctissimo consecraret, quique viuens signorum dote refulserat, mortuus imo feliciter immortalis locum suum & præsentia lætificaret, & patrocinio protegeret, & miraculis indeficientibus perornaret: horū omnium auctore, auspice & cooperante immortali Deo, cui perpes gloria, infinita victoria, maiestas & dignitas sempiterna, ex tunc & nunc & in omnia secula seculorum. Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Frodobert von Moûtier-la-Celle

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Frodobert von Moûtier-la-Celle

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: