Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA S. STEPHANI FVNDATORIS COENOBII AD LACVM ANSERVM,

ex Menæis Græcorum.

Sec. VIII

[Commentarius]

Stephanus, fundator monasterii ad lacum anserum (S.)

Sanctus Pater noster a Stephanus, ex Oriente profectus, nobilis, quemadmodum magnus Iob, a puero religiosam vitam æmulatus, b cœnobia virorum ad Iordanem & solitudinem, necnon & c S. Euthymij, & Sabbæ, & Theodosij asceteria lustrauit: & explorata singulorum viuendi ratione, [S. Stephanus lustrat Syriæ monasteria:] postea d Leone Isaurico imperante Constantinopolim venit, hospitio ab sanctissimo Patriarcha e Germano f acceptus. Apud quem aliquamdiu moratus, plurima ab eo didicit, magnumque inde fructum percepit: atque in rebus agendis salutari eum consilio iuuit. Hinc illud est cœnobium, quod ab g Anserum lacu nomen accepit, [cohabitat S. Germano:] ab ipso conditum: in quo ipse vixit, & magnum numerum monachorum coegit, quos in religiosa disciplina & per exhortationes pias in Domino excoluit, vt ad perfectionem ætatis plenitudinis Christi aspirarent. [monasterium ad Lacum anserum instituit:] Cum ergo vitam præclare exegisset, & ex præsentibus experimentis future felicitatis & consortij gustum percepisset & demonstrasset, cum iam hinc emigraturus esset, præmissa cum gloria anima, (quemadmodum qui puriorem mentis aciem habebant viderunt, multisque aliis denarrauerunt) e terrestri domicilio ad cælestem aulam h euolauit. [sancte moritur.]

[Annotata]

a Raderus ad hunc diem: De multis, inquit, hoc nomine sanctis viris Ioannes Moschus in Limonario. Quis tamen sit hic Stephanus, ad Lacum anserum Abbas nondum legi. Verum Ioannes Moschus nihil de hoc S. Stephano scribere potuit, quo centum & amplius annis senior fuit: nam Moschi corpus Roma, vbi obierat, anno 619. vel 620. Indictione 8. delatum fuisse ad monasterium S. Theodosij Cœnobiarchæ diximus supra XI. Ianuar. in prolegomenis; Stephanus vero sub Isaurico Constantinopolim venit.

b Pleraque describuntur a Ioanne Moscho in Limonario, seu Prato spirituali, qui est liber 10. de vitis Patrum, nonnulla a Theodoreto in Philotheo.

c S. Euthymij vitam dabimus XX. Ianuar. S. Sabæ V. Decemb. multa de ipsis, ac horum situ monasteriorum diximus ad vitam S. Theodosij XI. Ianuarij. & dicemus ad vitam S. Euthymij.

d Imperium adiit Indict. 15. Martij 25. an. Ch. 717. Interiit Iunij 18. Indict. 9. an. Ch. 741.

e Hunc celebrabimus cum Martyrol. Rom. XII. Maij.

f Imo ab eo ex Palæstina euocatus, ad regendos monachos disciplina solutos, dicitur in Menologio Græcorum citato a Baronio tom. 9. ad annum Ch. 730. num. 7.

g Græce Χηνολάκκου μονὴ. Non procul Constantinopoli esse arbitratur Raderus. Constantinopoli sanctitate claruisse ait Baronius ex Menologio.

h Menæa hoc die eum referunt. at Menologium a Baronio citatum anniuersariam diem illius agit XIII. Ianuarij. Sepultum in morasterio a se condito hoc distichon inuuit: Τῷ Χηνολάκκου τὴν μονὴν δειμαμένῳ Θείῳ Στεφάνῳ λάκκος ὠρύχθη τάφου. Qui Lacus anserum cœnobium construxit, Diuino Stephano lacus sepulchri effossus est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Stephanos

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Stephanos

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: