Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar I           Band Februar I           Anhang Februar I

1. Februar


I. FEBRVARII.

SANCTI QVI KALEND. FEBRV. COLVNTVR.

S. Cæcilius Episcopus Eliberitanus, Martyr in Hispania.
Socii, Martyres in Hispania.
S. Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romæ.
S. Publius, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Maurianus, Martyr in Africa.
S. Libosus, Martyr in Africa.
S. Vincentia, Martyr in Africa.
Alii XXIV, Martyres in Africa.
S. Pionius Presbyter, Martyr, Smyrnȩ in Asia.
S. Dionysius, Martyr, Smyrnȩ in Asia.
S. Pionius alter, Martyr, Smyrnȩ in Asia.
Alii XIII, Martyres, Smyrnȩ in Asia.
S. Victor, Martyr.
S. Lucianus, Martyr.
S. Apollinaris, Martyr.
S. Hilarius, Martyr.
S. Ammon, Martyr.
S. Zoticus, Martyr.
S. Cyriacus, Martyr.
S. Eubertus Ep. Seclinij in Flandria.
S. Carion Martyr.
S. Theïon., Martyr.
Duo pueri, Martyres.
S. Ephrem Syrus, Edessæ in Mesopotamia.
S. Æmilius Dux, Lucæ in Etruria.
S. Seuerus Episcopus, Rauennȩ.
S. Vincentia eius vxor, Rauennȩ.
S. Innocentia V. eorū filia, Rauennȩ.
S. Leonius Presb. Pictauis in Gallia.
S. Paulus Ep. Tricastinus in Gallia.
S. Torquatus Ep. Tricastin., Crudati in Gallia.
S. Iosserandus monachus, Crudati in Gallia.
S. Timotheus Confessor.
S. Petrus Galata, Eremita in Syria.
S. Cinnia, siue Kinnia, Virgo in Hibernia.
S. Vrsus Presb. Augustæ Prætoriæ in Pedemontio.
S. Vendimianus Eremita in Bithynia.
S. Brigida Virgo Scota, in Hibernia.
S. Darlugdacha, siue Dardulacha, Virgo in Hibernia.
S. Carterius Presb. in Gallia.
S. Seuerus Ep. Abrinc. Rotomagi in Gallia.
S. Tuianus Ab. in Britannia Armorica.
S. Præcordius Presb. Corbeiæ in Gallia Belgica.
S. Pictus Ep.
S. Sorus Eremita apud Petrocorios in Gal.
S. Agrippanus Ep., Martyr, Podij in Gallia.
S. Vrsicinus, Martyr, Podij in Gallia.
S. Sigebertus Rex Francorum Austrasiorum, Metis in Gallia.
S. Basilius Ep. Cretensis & Thessalonicen.
S. Brigida Virgo, Fæsulis in Etruria.
Sanctus Episcopus Belga anonymus, Chami in Heluetia.
B. Wolfholdus Presb. in Bauaria.
S. Ioannes de Craticula Ep. Maclouiensis, in Britan. Armorica.
B. Raimundus Ab. Fiterij, Fundator Ordinis Calatrauæ in Hispania.
S. Verdiana Virgo, Castolli-Florentini in Etruria.
B. Antonius Peregrinus, Patauij in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Seuerus Martyr Rauennæ, hoc die refertur a Philippo Ferrario, Petro de Natalib. lib. 3. cap. 66. Richardo VVitfordo. Nos, Hieronymum Rubeum secuti, eum exhibuimus supra I Ianuarij.
S. Polycarpus Episc. Smyrnensis & Martyr, refertur hoc die in veteri Martyrol. Rom. siue S. Hieronymi, inq; aliis quam plurimis MSS. vna cum S. Seueriano. Illius Acta dedimus XXVI Ianuarij.
S. Marcianus, S. Valerius, Martyres in Luca ciuitate. Ita adscriptum erat ad oram Martyrologij Vsuardi editi Coloniæ an. MDXXI cum Additionibus Hermanni Greuen, quod in Carthusia Bruxellensi asseruatur: additumq; erat Imiliæ nomen, siue Æmilij, de quo infra agemus. De Marciano nihil alibi reperimus. De S. Valerio egimus XXIX. Ianuarij.
Seuerus Sulpitius Presbyter, discipulus S. Martini, memoratur hoc die vt Sanctus a Petro de Natalib. lib. 3 cap. 67 & Richardo VVitfordo. An in Sanctorum tabulas relatus videatur, disputauimus cum de S. Sulpitio Seuero Episc. Bituric. ageremus XXIX Ianuarij.
B. Amnichadus Reclusus, Fuldæ. Ferrar. De eo egimus XXX Ianuarij.
Hypapantes Præfestum, siue προεόρτιον, recolitur hoc die a Græcis, vt patet ex eorum Menæis & Horologio, itemq; Molani Additionibus ad Vsuardum. Inscripsit & Gallicano Martyrologio Saussaius. Agitur alicubi fortaßis in Gallia Vigilia Purificationis.
S. Patricius, S. Septemtrius, Martyres, socij S. Cæcilij Ep. Eliberitani, referuntur in laminis iuxta Granatam nuper inuentis, cum eo martyrij coronam adepti. Verum laminæ illæ, vt hoc ipso die ad Vitam S. Cæcilij dicemus, apocryphæ hactenus habentur.
S. Gallenitus Martyr, qui cum S. Ignatio passus. Ita recēti manu adscriptum Martyrologio Carthusiæ Bruxellensis ante citato. Sed cum de eo in S. Ignatij Actis nulla mentio fiat, omittimus, donec aliud vspiam occurrat.
Ephraim, siue Ephrem, XIII Hierosolymorum post Iacobum Episcopus, in Chronico vniuersali Theodorici Gorcomiensis, Sanctus appellatur & Martyr. Nondum id in veterum scriptis legimus. Refertur tamen etiam a Franc. Maurolyco hoc die.
S. Mercurius puer Martyr, Carali in Sardinia, commemoratur a Dionysio Bonfant, Triumphi SS. Sardiniæ lib. 10 cap. 16. vbi eius an. 1630, die 27 Ianuarij, repertas in marmoreo tumulo Reliquias tradit, cum hac inscriptione: B. M. Mercvrivs, qvi vixit annis plvs minvs qvinqve, qvievit in pace K. Febrvaria. Litteræ quidem B. M. potius videntur beatæ memoriæ, quam, quod ille scriptor, aliiq; volunt, Beatus Martyr, significare: tamen honorificentia illa tumuli aliquid fortaßis habere momenti potest. Verum quia & Acta latent, & adhuc nobis incompertum est, quis sensus sit Sanctæ Apostolicæ Sedis de omnibus illis Reliquiis, nostra memoria, in Sardinia repertis; tantisper hunc aliosq; omittimus.
S. Perpetua Virgo Martyr in Africa, refertur a Franc Lahierio nostro in magno Menologio Virginum. Nusquam alibi nomen eius, nedum Acta reperimus.
Ansalogus; Abbas, ac deinde Episcopus Salisburgensis, S. Vitalis (de quo XX Octobris agemus) successor, obiisse traditur hoc die, & a quibusdam Sanctus appellatur. Non colitur officio Ecclesiastico, neque adhuc de eo fere quidquam, præter nomen, habemus compertum.
Stephanus IV Papa, qui vulgo III habetur, Sanctus appellatur, referturq; hoc die a Ferrario & Octauio Caietano nostro: ab Hugone Menardo, eodemq; Ferrario, & in Kalendario Maclouij edito, XXXI Ianuarij. Fuit omnino vir sanctißimus, vt ex Anastasio Bibliothecario & Baronio patet. Sed necdum apud eos qui Vitas Pontificum scripsere, de cælestibus honoribus ei vnquam delatis, quidquam legimus.
Alexandri Patriarchæ Alexandrini Vita extat in MS. Coptico collegij Maronitici Societatis Iesu Romæ, hoc titulo: Festum S. Alexandri Patriarchæ Alexandrini, septimo die mensis Amschiri. Vitæ exordium: Hoc die requieuit S. Alexander Patriarcha &c. Non est hic Magni Athanasij sanctus decessor, de quo agemus XXVI Februarij: sed Iacobitarum, siue Eutychianorum, Patriarcha, qui tempore Leonis Isaurici hoc die obiit; plurima cum ceteris Christianis, ac præcipue monachis, perpessus ab aliquot Ægypti Præfectis Saracenis: quæ in eius Vita citata narrantur, & accuratius a Georgio Elmacino lib. 1. histor. Saracenicæ; vbi isti referuntur Iacobitarum Alexandrini Patriarchæ: Beniamin, qui tempore Heraclij eiectus, postea vrbe a Saracenis, anno Hegiræ XX, æræ Christianæ DCXL capta restititus: Agathus, Ioannes, Isacus, Simon Syrus, Alexander, Cosmas, Theodorus, Abuna Chaiil, Abuna Mina, Abuna Ioannes, Abuna Marcus nouus, Iacobus &c. Tradit idem auctor, ex alterius historici fide, Orthodoxos annis XCVII caruisse Patriarcha; donec tandem Hisiami XVII Califæ anno III Cosmas Orthodoxus electus est: Ecclesias alioquin omnes occupatas a Iacobitis, constitutis vbique suæ sectæ Episcopis, in ipsa quoque Nubia, (siue Abaßia, vt interpretamur) quæ ex eo tempore Iacobitica facta est. Quamobrem Nubiæ Rex Cyriacus cum centum millibus equitum Ægyptum versus descendit, tempore Abunæ Chaiilis Iacobitæ Patriarchæ, vt Christianis, ab Abdulmelico, filio Mosis, qui ex Iudæo Mahumetanus erat factus, crudelißime vexatis, succurreret. At, (quod solum huc pertinet, & necessario indicandum fuit) abesse debet a Sanctorum albo Pseudopatriarcha ille Alexander.
S. Paulus Episcopus Trecensis, qui tempore Ludouici Pij vixerit, in Martyrol. Romano aliisq; refertur. An alius sit a Tricastino merito ambigi potest, vt, cum de hoc agemus, infra hoc ipso die, ostendetur.
Brigitta Virgo, Abbatissa monasterij sanctimonialium a S. VVolfgango fundati Ratisponæ, soror S. Henrici Imp. Sancta appellatur, referturq; hoc die in Kalendario SS. Ordinis S. Benedicti recenti manu exarato. Nondum aliunde comperimus vt Sanctam coli. Eius meminit Raderus in vita Gislæ to. 4. Bauariæ sanctæ, aitq; in nouo S. Pauli parthenone Reginoburgi tum excitato, Antistitam fuisse: quod antea S. VVolfgangus, rogante patre Hezilone, vt quaternis liberis ad eius genua admotis bene precaretur, futurum prædixerat.
S. Godermundus, siue Goedermundus, Episcopus & Martyr in Islandia, refertur in MS. Florario, & Molani Additionibus ad Vsuardum. Nobis adhuc ignotus. Ionas Ogmundus, Holensis in Boreali Islandiæ plaga Episcopus, in Islephi, siue Islaui, sanctißimi Episcopi, schola educatus, mortuus an. MCXXI III Martij in Diuos relatus dicitur anno MCCI: Sed ab hoc, vt remur, diuersus.
Gaufridus, Ep. Carnotensis, vir plenus Spiritu consilij & fortitudinis, maximas pro Ecclesiares gessit; a S. Bernardo, Petro Cluniacensi, Goffrido Vindocinensi, Roberto de Monte, Iacobo Sirmondo, aliisq;, summis laudibus celebratus; traditur in Gallia Christiana Claudij Roberti obiisse VIII Kalend. Februarij; quo die inter Pios a Saussaio recensetur: ast in Menologio Cistercien. Chrysostomi Henririquez hoc die, cum Beati titulo. Haud remur ei cultum aliquem publicum haberi.
Winandus, siue Guinandus, Prior cœnobij Prædicatorum Traiecti ad Mosam, a Leandro Alberto Beatus appellatur lib. 5 de viris illustr Ord. Prædic. vbi & tradit, eum vt vas vacuum vino diuinitus repleretur impetrasse, circa annum MCCXXXV. Antonius Senensis scribit, multis miraculis claruisse. Refertur hoc die a Raissio in Auctario ad Natales SS. Belgij.
Zegerus, Ordinis Prædicatorum Sacerdos, vir sanctus, refertur hoc die ab eodem Raissio, & Beatus appellatur. Eius mentio fiet in Vita Margaritæ de Ipris XX Iulij.
Andreas Ord. Minorum, Cardinalis creatus a Bonifacio VIII, cui erat, vti & Alexandro IV genere propinquus; ea dignitate vltro deposita, sanctissimam vitam egit, obiitq; in loco Pilei dicto prope Anagniam, multis viuus ac mortuus miraculis a Deo illustratus: ideoq; inter Beatos Ordinis Seraphici recensetur a Francisco Gonzaga, Petro Rudolphio Tossiniano, Arturo a Monasterio in Martyrol. Francisc. ad hunc diem. Statuerat Bonifacius VIII, si supervixisset, eum catalogo SS. adscribere, vti Pisanus lib. 1. Conformitat. fru. 8. & Ciacconius in historia Pontificum testantur. An postea Beatus sit solemni Romani Pontificis auctoritate appellatus, nondum comperimus.
Dominicus Melitensis, laicus Ord. Minorum, in vita ac post mortem miraculis clarus, inscriptus hic Martyrol. Franciscano ab Arturo. Gonzaga testatur, corpus eius Neeti, Siciliæ vrbe, in maxima esse veneratione.
Ægidius, laicus Ord. Minorum Laurentiani in prouincia Basilicata, in maximo honore habetur, vt idem Gonzaga testatur.
Petrus Ferrerius, Valentinus, Ord. Minorum, cognatus S. Vincentij Ferrerij, an. MCCCCLXXII monasterium sui Ordinis iuxta oppidum, quod Caceres dicitur, (quasi Castra Cecilij, aut Casa Cereris, vt interpretatur Rodericus Mendius Silua) constituit. Caput eius in sacrario, corporis reliquum lapideæ arcæ inclusum, in primario illius Ecclesiæ sacello asseruatur, maxima cum Fratrum populiq; deuotione, vt scribit Gonzaga 3 part. prouinc. S. Michaëlis conuent. 2. Addit Marcus Vlysippon. par. 3 lib. 8 cap. 36 multos aqua, cui sacrum illud caput intinctum, a febribus sanari. At nullus adhuc ab Ecclesia illi cultus decretus.
Cornelius Dubenius, Episc. Dunensis & Conerensis, ex Ordine Minorum,
Patricius Larchranus, eius Sacellanus, I Februarij. ann. MDCXIII Dublinij in Hibernia martyrium subierunt, vti partim Hugo Cauellus Primas Armacanus in Vita Ioannis Scoti cap. 1. partim Lucas VVadingus to. 2 Annal. Minor. ad an. 1271 nu. 15 testantur. Et hic quidem Episcopi costam vnam Romæ in monasterio Aræcæli inter alias Diuorum reliquias asseruari scribit to. 2 ad an. 1250 nu. 57. Eumdem Cornelium hoc die in Martyrol. Franciscano consignat Arturus, & Beatum vocat. nihil adhuc de vtroque decreuit Apostolica Sedes.
S. Tigrides Ep. Vapincensis refertur hoc die a Saussaio in Martyrol. Gallicano: ab aliis III Februar.
S Seuerus Presbyter hic ponitur ab Hermanno Greuen Carthusiano Colon. in addit. ad Vsuard. & Canisio. Martyrologium quoque S. Hieronymi, seu vetus Romanum, postquam de S. Seuero Episcopo aliisq; egit, subdit: Item Seueri Confessoris. An illud aliquis adiecerit, nobis non constat. Petrus Equilinus lib. 3. cap. 66. Martyrem Seuerum, de quo I. Ianuarij egimus, & hunc Presbyterum Confessorem in vnum conflat. De Confessore agemus XV Februarij.
S. Fintanus Confessor refertur a Dauide Camerario hoc die, nulla data, cur ita statuat, ratione, cum eumdem esse fateatur, qui in Martyrol. Romano celebratur XVII Febr.
S. Seuerianus Episc. inscriptus est Florario SS. & aliquot Martyrologiis, vna cum S. Polycarpo. Arbitramur eum esse, de quo Martyrol. Roman. XXI Februarij.
S. Victorinus, S. Victor, S. Nicephorus, S. Claudius, S. Diodorus, S. Serapion, S. Papias, Martyres. Galesin. & Canisius. Iidem sunt, de quibus, mutatis paullum nominibus, agunt Græci XXX Ianuarij, nos cum Martyrol. Roman. XXV Febru.
S. Perpetua, S. Satyrus, S. Reuocatus, S. Toruilus, S. Secundus, S. Felicitas, Martyres in Africa. Menæa. At Martyrol. Romanum, diuersis aliquantum nominibus VII Martij.
S. Vindemialis, S. Eugenius, S. Longinus, Episcopi Martyres in Africa. Galesin. Molan. Canis. MS. Martyrol. S. Hieronymi. Nos cum Martyrol. Roman. II Maij.
Gisla, siue Gisela, soror S. Henrici Imp. vxor S. Stephani, mater S. Emerici, Hungariæ Regina, refertur, cum Sanctæ titulo, hoc die in MS. Kalendario Benedictino. Ast ab Hugone Menardo, Ferrario, aliisq;. VII Maij.
S. Restituta, Virgo Martyr Carali in Sardinia. Ferrarius in gener. Catalogo SS. qui Kalendarium citat Eccl. Calaritanæ; & Franciscus Lahierius noster in Menol. Virginum. Nobis de Sanctis Sardiniæ, quos longe plurimos fuisse non diffitemur, absque certißimis testimoniis nil pronuntiare constitutum est. Certe Antonius Caracciolus de sacris Eccl. Neapolitanæ monumentis cap. 15. sect. 1. vnicam in Sardinia Restitutam agnoscit, S. Eusebij Vercellen. Ep. matrem, de qua nos alibi. De Neapolitana Restituta Virg. & M. XVII Maij.
S. Cathanus, siue Caddanus, Episc. Hibernus in Buta Scotiæ insula, mortuus traditur hoc die apud Colganum, qui alios citat nobis ignotos. Vt certiora scrutemur, differemus eum, vti & Dempsterus, Ferrarius, Camerarius, in XVII Maij.
S. Engelmundus, siue Ingelmundus, Martyr in Hollandia, refertur hoc die in Florario. Eius Vitam dabimus XXI Iunij.
S. Phocas, in Ponto. Martyrol. S. Hieronymi. Hic esse videtur, qui Sinope in Ponto martyrium passus, de quo Græci XXIII Iulij, & fortaßis (vt saltem existimauit Baronius) XXII Septembris. Nos cum Martyrol. Romano eum dabimus. XIV Iulij.
S. Audoëni Episc. Rotomagensis Translatio hoc die consignatur a Franc. Maurolyco, & MSS. quibusdam. Verum celebrior, quæ sub eius successore contigit quarto post mortem eius anno, agitur V Maij: de qua nos ad eius Vitam XXIV Augusti.
S. Birgitta vidua refertur hoc die a Francisco Maurolyco & Constantio Felicio. Etsi alio die mortua colitur nunc tamen VIII Octobris.
S. Brigida, S. Helena, S. Sapientia, Virgines Martyres, S. Kiliani Ducis filiæ, S. Vrsulæ cognatæ, Coloniæ coluntur hoc die in æde SS. Ioannis & Cordulæ, vti Ægidius Gelenius est auctor. Nos de iis agemus XXI Octob.
S. Tryphon Martyr celebratur hoc die a Græcis in Menologio & Menæis; a Ferrario item, Galesinio, Molano, Canisio, & quibusdam Latinis MSS. extatq; in Surio Vita hoc die ex Metaphraste. Nos cum Martyrolog. Romano de eo agemus X Nouemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CÆCILIO EPISC. ELIBERITANO ET SOCIIS, IN HISPANIA

I. secvlo.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Caecilius Episcopus Eliberitanus, Martyr in Hispania (S.)
Socii, Martyres in Hispania

BHL Number: 4058, 4067, 4069

Avctore I. B.

§ I. S. Cæcilius an S. Iacobi discipulus.

[1] Idibus Maij celebratur natalis sanctorum Confessorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indalecij, Cæcilij, Esicij, Euphrasij; qui Romæ a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, & ad prædicandum verbum Dei, [Hispaniarum Apostoli septē,] ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque diuersis vrbibus euangelizassent, & innumeras multitudines Christi fidei subiugassent, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergij, Secundus Abulæ, Indalecius Vrci, Cæcilius Eliberi, Esicius Cartesæ, Euphrasius Eliturgi, quieuerunt. Ita Vsuardus; cui congruit. Martyrologium Romanum & alia pleraque. Breuius vetus Romanum a Rosvveydo editum: Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indaletij, Cæcilij, Esicij, Eufrasij, qui Romæ ab Apostolis ordinati sunt. VVandelbertus quoque in metrico Martyrologio eorum ita meminit:

Pontifices septem Hesperiam simul Idibus ornant. Fusius de iis agunt Beda vulgatus, Ado, Notkerus, & alij,vt infra dicemus.

[2] Hos rerum Hispanicarum scriptores S. Iacobi Maioris Apostoli discipulos tradunt fuisse; vti & recentiora quædam Martyrologia. Ita MS. Florarium: Natalis sanctorum Confessorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indalecij, [S. Iacobi Maioris (vt vulgo creditur) discipuli.] Cæcilij, Esicij, Euphrasij: qui fuerunt discipuli S. Iacobi Maioris, & a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, ad Hispanias directi sunt; vbi Christum euangelizauerunt. Franciscus Maurolycus & Constantius Felicius ista habent: Ipso die memoria nouem discipulorum, ex quibus Torquatus Gadium, Ctesiphon Almeriæ, Secundus Abylæ, Indalecius Vrcij, Cæcilius Heliberis, Hesychius Carthesiæ, Euphrasius Turris Iuliæ, Episcopi fuere. Quos Iacobus Apostolus, Zebedæi filius, ex Hispania Hierosolymam secum duxerat: & qui Magistri ab Herode perempti corpus in Galiciam retulere: inde Romam profecti, a B. Petro ad prædictas vrbes destinati, vt Callistus Papa scribit. Duo autem reliqui huius Apostoli comites, Athanasius & Theodorus, in Hispania relicti, iuxta Magistri sepulchrum apud Compostellam tumulati iacent, vt in epistola quadam S. Leonis legimus. Ab his primum in Hispaniis Christianæ fidei doctrina propagata est. Eadem fere scribit Galesinius, nisi quod S. Cæcilium videatur prius ceteris Episcopum ordinatum asserere: ita habet. In Hispania sanctorum Confessorum Cæcilij, Indalentij, Euphrasij, Secundi, Torquati, Hesychij, Ctesiphontis, Athanasij & Theodori. E quibus Cæcilius B. Iacobi Apostoli discipulus, ab Apostolorum Principe Petro Episcopus consecratus, Eliberitanæ Ecclesiæ præfuit. Reliqui item, vbi ex vrbe Hierosolyma in Hispaniam eiusdem S. Iacobi, quem Herodes Agrippa necarat, corpus exportarunt, inde Romam profecti, Episcopique ab eodem facti, ad Hispaniam, gentium superstitionibus implicitam mittuntur. Vbi Indalentius Vergitanæ, Torquatus Accitanæ, Hesychius Cathesianæ, Secundus Abylanæ, Ctesiphon Almerianæ, Euphasius Elitorgensis ciuitatis episcopatui præfectus, e tenebris ingentem multitudinem, pro sua quisque regione, ad aspiciendam Euangelij lucem, reuocauit. Ab illis item duobus Athanasio & Theodoro, qui ex Hispania numquam discesserant, in multas illius prouinciæ partes Christianæ religionis disciplina propagata est.

[3] S. Iacobum Apostolum Hispaniam adiisse, & ibi aliquos ad fidem conuertisse, Ecclesiarum illius prouinciæ traditio est; vti dicitur in Breuiarij Romani Lectionibus, eius festo die XXV Iulij. De discipulis eius non eadem scriptorumsententia est: alij isthic ab eo conuersos, alij eo, Euangelij propagandi caußa, ab eo ductos tradunt. Priorem sententiam tuetur Maurolycus in elogio iam relato. [ab eo isthic conuersi,] Et Breuiarium, post ea quæ iam attulimus, subdit: Ex quorum numero septem postea. Episcopi a B. Petro ordinati, in Hispaniam primi directi sunt. Lucius Marineus Siculus de reb. Hispaniæ lib. 5. In Hispania D. Iacobus e Gallecia prouincia nouem discipulos elegit; quorum septem, duobus aliis in Gallecia, [eūq; Hierosolymā secuti,] prædicandi caussa, remanentibus, cum eo Hierosolymam perrexerunt: qui corpus eius post passionem per mare in Galleciam deportarunt. Ex quibus, vt idem Calixtus & B. Hieronymus scripserunt, nonnulli cum B. Iacobi corpus in Gallecia sepelissent, & Romam se contulerunt, & ab Apostolis Petro & Paulo coronis Episcopalibus ornati, ad prædicandum Dei verbum in Hispaniam, adhuc errore gentilitatis implicatam, missi fuere: qui sua prædicatione innumerabilem Hispanorum multitudinem ad Christi cultum conuerterunt. Ioannes Vasæus in Chronico rer. Hispanicar. D. Iacobus Apostolus, filius Zebedæi, in Hispania prædicauit Euangelium Christi, & in tota prouincia nouem dumtaxat ad fidem nostram conuertisse dicitur. Quamuis B. Calixtus, in epistola Translationis ipsius, dicat illum plures habuisse discipulos, sed duodecim speciales, quorum nouem, dum adhuc viueret, in Gallecia elegisse. & paucis interiectis: Apostolus vero, duobus discipulis in Hispania, prædicationis caussa, relictis, cum reliquis in Iudæam rediit. Ac paullo inferius, commemorata Apostoli cæde, & corporis illius per eosdem discipulos curata in Galleciam translatione, eos ait inde Romam profectos, atque ab Apostolis Petro & Paulo infulis Episcopalibus ornatos, ad prædicandum verbum Dei in Hispanias iterum missos, & ibidem pro Christi fide, quam prædicabant, martyrio affectos. Enumerat deinde nomina eorum, & vrbes in quibus vel sedem Episcopalem collocarunt, vel suorum laborum metam adepti sunt. De S. Iacobi prædicatione, & corpore in Gallæciam deportato, ac sub noni seculi initium, Alphonsi Casti temporibus, reperto, agemns ad XXV Iulij; vbi & eius miracula a Callisto II Papa descripta dabimus, & Leonis III Epistolam, quæ passim citatur, expendemus.

[4] [vnde corpus eius in Gallæciam aduexerunt.] Triplicem habemus Translationis S. Iacobi historiam: nulla discipulos, a quibus in Hispaniam deuectum est eius corpus, Hispanos asserit fuisse, aut etiam inficiatur. Prima, cuius hoc initium est, Nemo puter quod sit iste Iacobus, qui cognominatur Alphæi &c. Repugnat omnibus Martyrologiis, & Hispaniensibus historiis, cum ait: In eodem etiam loco (in quo conditum fuerat Apostoli corpus) tres discipulorum eius, quorum nomina sunt hæc, Torquatus, Thesifons, Anastasius, sortem requiescendi cum dilecto Magistro habere meruerunt. Alij vero Hierosolymam reuersi, hæc quæ descripsimus, & plura alia, [Eorum quosdam rursus postea rediisse Hierosolymā,] quæ breuitati studentes omisimus, in sancta Synodo veridicis relationibus enarrauerunt. In altera Narratione, quæ his verbis inchoatur, Post Passionem Saluatoris Nostri, eiusdem resurrectionis gloriosissimum tropæum, mirabilemque Ascensionem &c. nulla discipulorum Apostoli nomina exprimuntur; illud solum sub finem habetur: [alios apud corpus māsisse, nonnulli aiūt:] Tres autem Magistri pedissequi, pro illius reuerentia, dum summo cum affectu ad præfatum sepulchrum peruigiles & indesinenter vigilarent, definito dubiæ termino vitæ, naturæ debitum persoluentes, felici excessu spiritum exhalarunt, cæloque animas gaudendo intulerunt.

[5] Tertia extat in Bibliotheca Floriacensi Ioannis Boscij, a veteri quopiam Floriacensi cœnobita ante annos sexcentos, vt censet, conscripta, hoc exordio: Spiritum sanctum Paracletum per os Dauid Prophetæ dudum prælocutum fuisse nouimus. In hoc non Iacobi fuisse discipuli dicuntur, neque ab eo, aut Romæ a S. Petro, ordinati Episcopi, [alij Hierosolymis ordinatos, Episcopos,] sed Hierosolymis ab Apostolis; ita enim dicitur: Cum totus mundus iugo dæmoniacæ seruitutis teneretur depressus, tenebrisque ignorantiæ suæ esset obcæcatus, Sanctissicti Apostoli, iuxta Domini saluatoris edictum, eum a perfidiȩ suæ squallore eruere cupientes, vniuersis mundi partibus, in fide Christi fortissimos & lege sancta doctissimos, euangelizare Diuini Verbi gratiam, direxerunt viros. Vnde factum est, vt prudentissimum omnique militia spiritali instructum eligerent virum, Ctesiphontem sanctissimum, quem ordinauerunt Episcopum; adiunctis sibi Coëpiscopis sociis in hoc opere satis strenuissimis. Hi Missi Domini, [missosq; in Hispania,] ad Hispanias delegantur: quo barbaræ gentis saxea corda, vnguine sancti Spiritus delibuta, mollescerent, gratiam Christi susceptura. Qui verissimi & rectissimi Christi famuli iniunctam sibi prædicationis gratiam ocyus implere cupientes, nauali euectione illuc properare satagunt. Aptata itaque nauicula, & quæ sibi videbantur, necessariis impositis, subito Diuinæ dispensationis munere sibi collato, consilium ineunt, vt corpus sanctissimi Iacobi secum deueherent: quatenus, [corpus Apostoli secū accepisse, in subsidiū prædicationis.] dum ipsi prædicationis officio sollicitius intenderent, sancto resplendente miraculis Apostolo, efferæ nationis hominum mentes, ad baptismatis fidem suscipiendam paullatim mansuescerent. Quod & factum est, vt patefaciunt sequentia. Etenim B. Ctesiphon cum sociis, ad sepulchrum properans gloriosi Apostoli, cum ingenti deuotionis honore & tremore, inæstimabilis pretij pretiosissimam margaritam, a loco terræ humili sustollentes, cum magno & spirituali gaudio, in hymnis piæ iubilationis conlaudantes Dominum, decenter in naui composuerunt sua.

[6] Verum nobis probabilius videtur, SS. Ctesiphontem, Torquatum, Cæcilium & socios, neque in Iudæa ab aliis Apostolis, neque in Hispania a Iacobo Episcopos esse consecratos: sed vel ab hoc ibi conuersos, vt habet Breuiarium Romanum, & citati ante Auctores; ac forte quosdam eorum, vt Romanis nuncupatos nominibus, ita & Romana stirpe oriundos fuisse; vel certe e Romano Clero delectos, ordinatosq; ab Apostolis Petro & Paulo Episcopos, & in Hispaniam missos.

§. II. An Episcopi in Hispania ordinati a S. Iacobo?

[7] Neque magnopere commouere quemquam debet Hispaniense Chronicon, quod ab homine diligenti, sed tenuis doctrinæ ac iudicij, superioribus seculis collectum, [Iuxta Chronicō, quod Dextri dicitur,] temere nuper viro doctißimo Dextro adscriptum. In eo Chronico multa de S. Iacobo narrantur, quæ alibi (si tanti id videbitur) expendemus: huc transscribemus paucula, quæ ad eius discipulos, ac nominatim, quo de hic agimus, ad Cæcilium pertinent. Ita ergo scribit ad annum Christi XXXVI. cum Dextri ætate neque gens vlla, (nedum Hispania, quæ adhuc multis post seculis Æras suas vsurpauit) neque Ecclesia, annorum epocham per spatium ductum ab ortu Christi signaret, sed per Consules. At fuerit Dexter, auctor primus illius moris, quem nunc tenemus; ita certe habet illud Chronicon: Anno Christi XXXVI. Hispania prima prouinciarum mundi, post Galilæam, Iudæam, & Samariam, in partibus Occidentalibus Christi fidem amplexa est: eiusque gentilitas ad fidem conuersa fuit, veræ primitiæ ceterorum Gentilium. Nam & Iacobus sanctus Apostolus, Zebedæi filius, peragratis vrbibus Hispaniæ, multisque erectis Ecclesiis, [S. Iacobus Episcopos in Hispania ordinat] & Episcopis creatis ex aduenis, Petrum Bracaræ primum reliquit Episcopum; ac templum vel oratorium Beatæ Virgini, ex eius iussu, præsentiaque super columnam, Cæsaraugustæ erexit. Multa quoque miracula patrat, virtute vero sermonis feroces Hispanorum animos ad suaue Christi iugum adducit. Multi ibidem Iudæi conuertuntur ex XII Tribubus transmigrationis ex Babylonia, quibus & ibi tunc prædicauit.

[8] Anno XXXVII. Multos etiam discipulos, præcipuos autem numero duodecim, more Apostolico, in Hispaniam secum portat: scilicet Episcopos, Basilium, Pium, Athanasium; Maximum, Chrysogonum Presbyteros; Theodorum, Cæcilium, Thesiphontem, Iscium, Calocerum Lectores; Torquatum Exorcistam; & Secundum, Indalecium, Euphrasium Ostiarios. Ex his Basilius successit Petro Bracarensi: [magno numero:] Athanasius fuit primus Episcopus Cæsaraugustanus; Pius Hispalensis. Alios etiam S. Iacobus creauit Episcopos; alterum Basilium, qui primus fuit Carthaginis Spartariæ Præsul: Eugenius Valentiæ, Agathodorus Tarraconensis, Elpidius Toletanus, Etherius Barcinonensis, Capito Lucensis, Ephrem Asturicensis, Nestor Palentinus, Arcadius Iuliobrigensis. Omnes hi ex profugis sunt, & in his omnibus vrbibus, & in aliis Hispaniæ, mira celeritate, S. Iacobus prædicauit. Postea Calocerus profectus in Italiam, adhæsit Apollinari Rauennatum Episcopo, & ab illo factus Presbyter successit Marciano, & factus est Episcopus centenario maior, vigens tamen. Septem alij a B. Petro creati Episcopi ad Hispanias remittuntur…

[9] Anno Christi XLI. Impleta honorifice legatione sua, ac rebus Hispaniæ sanctissime compositis, relictaque Ecclesia Theodori curæ, quæ de Columna dicitur, quam Beata Virgo sua præsentia sospitauerat, beauerat, & consecrauerat, vbi & præclaram imaginem suam reliquit, (quæ cælestis ædes ex eo tempore fidelium deuotione frequentatur) Iacobus cum lacrymis Hispanorum Hierosolymam reuertitur. [visit Gallias & Britānias:] Rediens Iacobus Gallias inuisit, ac Britannias, ac Venetiarum oppida, vbi prædicat; ac Hierosolymam reuertitur, de rebus grauissimis cōsulturus Beatam Virginem & Petrum… Anno Christi XLII… S. Iacobus prædicans acerrime Iudæis (prius interfuit hoc anno consecrationi ædis sacræ Nazareth, [Hierosolymis occiditur:] in qua Virgo Deum concepit, præsentibus nonnullis Apostolorum) succiso capite, ab Herode, recens Hierosolymam reuersus, nobile martyrium XXV die Martij gloriose pertulit. Discipuli S. Iacobi, Dei monitu, Virginisque consilio, corpus Magistri Ioppe in naue deponentes, [corpus in Hispaniā vehitur:] Iriam Flauiam Gallæciæ ciuitatem felici nauigatione peruenerunt. Altare super sacrum corpus erigunt, & more sacro Basilius, Athanasius, Chrysogonus, Agathodorus, Elpidius (qui nuntio accepto de corpore sui Parentis in Hispanias allato, mox Iriam accurrunt) sacrant & Apostolo dicant. Anno Christi XLIII. Sepulto corpore sacratissimi Magistri, [septē eius discipuli, Episcopi a S Petro facti.] Torquatus, Thesiphons, Cæcilius, Iscius, Secundus, Indalecius, Euphrasius Romam petunt: & a B. Petro consecrati Pontifices, ad meridianas Hispaniæ partes, scilicet ad Bæticam littoralem reuertuntur… Anno LIV. Cæcilius Iliberi & circumquaque prædicat, & mirabilem se præbet, doctrinaque populos sibi commissos in timore Dei ac fide promouet.

[10] Hæc, quisquis ille fuit, qui rhapsodiam illam Dextrinam, minime dexter, consarcinauit. De S. Iacobi in Hispaniam aduentu nolumus modo disputare; nec populorum illorum conuellere traditionem, quæ maius longe habet apud nos momentum, quam illius scriptoris assertio. [sed de Episcopis a Iacobo creatis non constat:] Demus antiquam illam Iudæorum, quam astruit, in Hispaniam transuectionem, Nabuchodonosoris auspiciis factam, quam ne Hispanis quidem omnibus prolixa sua disputatione Franciscus Biuarius Dextri Commentator persuaserit. Sed quis credat tot a S. Iacobo ordinatos in Hispania Episcopos, tam exiguo quo illic fuit tempore? Quis, quod Iulianus Petri in Chronico suo nu. 5. scribit, [nam S. Petrus Bracharensis S. Petri Apost. discipulus;] metropoles eum distinxisse? Possunt quidem gloriari Bracharenses Petrum sibi, primum Antistitem, ab Apostolo datum: nempe fidei Doctorem; quem postea Petrus Apostolorum Princeps, aliusue eius auctoritate, per annos complures probata virtute, & fidei disseminandæ indefesso studio, Episcopum crearit. Quid, quod viri nonnulli eruditi, & quidem Lusitani, nulla facta Iacobi mentione, absolute Petri Apostoli discipulum Petrum illum prædicant? Ita siue Didacus de Rosario auctor, siue Stephanus Sampayus interpres Vitæ S. GonsaluiAmaranthi 10. Ianu. cap. 1. nu. 3. Brachara Augusta, totius Hispaniæ Primas hodie cernitur, quæ S. Petrum, Apostoli Petri discipulum, primum meruit habere Pastorem & Martyrem. Sed plenius de hoc Bracharensi Petro agemus XXVI Aprilis, vbi & fabellam refutabimus, quam recitat Biuarius, quod fuerit S. Vriæ Prophetæ ac Martyris, de quo Ieremiæ 26. agitur, filius, cumq; aliis Iudæis in Hispaniam deportatus, atque ibi mortuus, sed demum sexcentis fere post annis a S. Iacobo reuocatus ad vitam, & Episcopus factus.

[11] Inquiremus alibi quoque, num Hispaniarum Episcopi fuerint Basilius, Eugenius, Elpidius, Agathodorus, Ephremius, Capito, Ætherius, quos Martyrologium Romanum refert IV Martij apud Chersonesum martyrio coronatos, in Hispania Dexter. At Menæa Græcorum VII Martij, memorant ab Hermone Hierosolymorum Episcopo missos, Diocletiani Imp. temporibus, in Tauroscythiam Ephræmium, [alij in Taurica Chersoneso diu post vixere,] Basileum Chersonam: hoc vero ab impiis interfecto, submissos Eugenium, Agathodorum, Elpidium; iis quoque palmam martyrij assecutis, Ætherium missum, qui Constantini edicto coërceri religionis aduersarios curauit, a quibus ipse quoque in itinere interfectus est; datusq; Chersonensibus Episcopus Capito, qui XI Kal. Ianuarij vitam finiuit. [quidam in Cypro.] Hæc pluribus Menæa: quæ Nestorem & Arcadium Trimythuntinorum aiunt Episcopos fuisse, atque in pace quieuisse. Trimethus, (τριμηθοῦς, vt est apud Ptolemæum lib. 5. cap. 14 ast in Notitia Ecclesiastica, quam Carolus a S. Paulo ex codicibus Vaticanis edidit, τριμηθοῦντων, nimirum πόλις, Trimethuntiorum vrbs, sicut & Menæa habent, Ἐπίσκοποι τριμυθούντων. In altera vero Notitia, quam idem e Bibliotheca Regis Christianißimi accepit, appellatur τριμιθούς, Trimithus) vrbs est Cypri. Vt non facile sit coniicere, cur ad Hispanias pertinere eos existimarit, qui Dextri Chronicon procudit. Quid quod in tabulis Episcoporum Hispaniæ, quas confecit Franciscus Padilla, neque inter Asturicenses est Ephrem, neque Basilius inter Carthaginenses, neque inter Lucenses Capito, neque inter Barcinonenses Ætherius ignotus idem quoque Hieronymo Paulo Barcinonensi, vti & Francisco Pisano Elpidius Toletanus? Et diserte asserit Breuiarium Toletanum, S. Eugenium primum fuisse illius Sedis Episcopum.

[12] Quam illa deinde ridicula & violenta verborum istius Chronici interpretatio apud Biuarium? [Alia in Chronico, & cōmentatore, non probata.] Multos discipulos in Hispaniam secum portat, inquit Chronicon. Quorum verborum non est sensus, ait ille, eos omnes in Hispaniam deduxisse, quos nimirum ante accessum ad ipsam conuertisset, hoc enim verum non est; sed eos in Hispaniam, hoc est intra Hispaniam, ab vna eius prouincia ad aliam transeuntem deduxisse. Idem Chronicon cum duodecim præcipuos Iacobi discipulos enumerat, omnino quatuordecim conficit, vt videre hic est nu. S. Quale deinde Iacobi iter, vt dum in Iudæam parat reuerti, Christi parentem omnium mysteriorum nostræ religionis apprime gnaram, & Petrum collegij Apostolici Præsidem, consulturus, in Gallias Britanniasq; excurrerit? Missam facio incuriam siue commentatoris, siue typographi, dum Venetos Armoricos in Orientali Gallia locat, qui fere omnium maxime occidui sunt.

[13] Omnium vel solidißime pronuntiauit, vel prudentißime dubitauit, [Marianæ iudicium de S Iacobi prædicatione,] de S. Iacobi prædicatione & discipulis, Ioannes Mariana noster lib. 4. de reb. Hisp. cap 2 ita scribens: Iacobus Zebedæi filius, cognomento Maior, Iudæa atque Samaria obitis, in Hispaniam venit, auctore Isidoro. Nouaque in ea prouincia Euangelij luce propagata, Cæsaraugustæ Virginis Matris nomine, eius monitu, templum constructum est, vt persuasio hominum ab antiquo per manus ducta confirmat: nobis receptas opiniones mouere non erat animus. Sed ex Hispania tamen Hierosolymam cum reuertisset, quam ob caussam incertum, [martyrio,] in ea vrbe ab Herode Agrippa, regnum Iudæorum recens a Claudio acceptum grato animo cupiente auspicari, interfectus est anno salutis quadragesimo secundo, VIII Kalendas Aprilis, quando per eos dies Iudæi azyma celebrarunt: tempus a Luca Iacobi cædi designatum. Corpus a discipulis sublatum, nauique impositum, ad Iriam Flauiam in extrema Calæcia (ei oppido hodie Padrono nomen est) constitit, [translatione,] ad octauum Kalend. Augusti. Vnde, quo anno incertum, sed trigesimo tamen Decembris die, Compostellam migrauit. Secundi & tertij diei memoria anniuersaria celebritate, tota præsertim Hispania, colitur. Nam mense Martio, quo tempore occisus est, ieiunij Christiani squallore situque occupatis omnibus, luctum lætitia mutare non est Patribus visum. Annum circiter octingentesimum, Rege Alfonso, qui dictus est Castus, [inuentione,] sacrum corpus diu obliuione obrutum, cælesti indicio est inuentum, cultumque templo dicato, vti eo loco explicatur. Aucta religio est, cum paullo post Ramiro Regi ad Clauigium de innumera barbarorum multitudine victoriam concessit, [miraculis,] & Christianos grauissimo tributo liberauit, ex quo centum lectissimas virgines quotannis Mauris tradere soliti erant. Vnde cœptum est sub conflictum in bellis nomen eius patrociniumque implorari: [cultu;] & voti rea Hispania facta est ex singulis iugeris pendendi modium frumenti quotannis D. Iacobi templo Compostellano. Morem hunc sæpe alternantem Romani Pontifices sæpe etiam restituerunt datis diplomatis.

[14] Paucos se discipulos D. Iacobo adiunxisse, quo tempore fuit in Hispania, fama est. qui plurimos, nouem numerant, Petrum Eboræ in Lusitania Episcopum, pro quo nonnulli Thesiphontem substituunt Præsulem Bergitanum, [discipulis,] quæ vrbs non procul Almeria sita erat; Cæcilium Eliberritanum, Eufrasium Illiturgitanum, Secundum Abulensem, Indaletium Vrcitanum, (Verga oppidum esse creditur in Vasconum confinibus) Torquatum Accitanum, id est, Guadixensem, Hesychium Carthesanum non procul Asturica: Athanasium demum & Theodorum, sacri sepulchri (sic fama fert) custodes. quorum ibi sepulchra dextra læuaque monstrātur. [quos alij a SS. Petro & Paulo Roma in Hispaniā missos volunt,] Sunt qui hos omnes Roma a Petro & Paulo Apostolis amandatos in Hispaniam putant, gratia Euangelij promulgandi. Prorsus qui historiam ante quingentos ferme annos scripsit Pelagius Ouetensis Episcopus, Iacobi discipulos facit Calocerum, Basilium, Pium, Grisogonum, Theodorum, Athanasium, & Maximum. Nos, quoniam rerum antiquitas certam scriptioni derogat fidem, [ipse nihil pronūtiat.] liberum lectori iudicium de tota hac re relinquamus. Hæc ille (vt de eo, alia occasione prædicat Baronius to 8. ad an. 688. nu. 3.) veritatis amator, & pietatis optimus cultor, qui erudito stylo postremam manum apposuit rerum Hispanicarum historiæ. Verum singula, quæ hic ab eo dicuntur, neque calculo nostro comprobare necesse est, neque aliorum argumentisinfirmare. Liceat de quibus homo Hispanus dubitauit, ea non vndequaque exploratißima censere.

§. III. S. Cæcilius & socij Episcopi a SS. Petro & Paulo in Hispaniam missi.

[15] Martinus Carillius lib. 2. Annal. ad XLVI Christi annum, scribit, falli eos, qui SS. Cæcilium, Ctesiphontem ac socios arbitrentur a sanctis Apostolis Petro & Paulo in Hispaniam missos: cum neque tunc Romæ esset Paulus, [S. Cæcilius & alij Episcopi non a S. Petro solo ordinati,] neque illuc ante LVIII Christi annum venerit; & vero ad Petrum, supremum Ecclesiæ caput, proprie spectaret, Apostolos & præcones doctrinæ cælestis in prouincias ablegare: ab hoc igitur in Hispaniam missos septem illos, veluti rerum Hispanicarum magis peritos. Ita tradere Maurum Castellam Ferrerium & Ioannem Vasæum. Asserit id Castella lib. 2. historiæ S. Iacobi cap. 11. Sed mirum non est eum, ac recentiores alios, ita sentire, qui Chronico Dextri certam constare fidem velint; in quo, anno Christi XLIII sepulto in Gallæcia S. Iacobi Apostoli corpore, Romam petiisse VII viri illi narrantur, & a B. Petro consecrati Pontifices, ad meridianas Hispaniæ partes reuertisse. Magis vero indubitabile id censent, postquam ex laminis, in nescio qua specu circa Granatam repertis, didicerunt,secundo Neronis anno, eo ipso quo Romam captiuus adductus est Paulus, martyrium subiisse Cæcilium ac socios. At nos de martyrio infra quæremus.

[16] Ioannes Vasæus (quem Carillius citat veluti suæ suffragantem sententiæ, de Episcopis in Hispæniam mißis, quos diximus, antequam Romam aduenisset Paulus) diserte ab Apostolis Petro & Paulo infulis Episcopalibus ornatos, [sed & a S. Paulo,] ad prædicandum verbum Dei in Hispanias iterum missos scribit; vti supra retulimus §. 1 nu. 3. vbi & L. Marinei Siculi verba recitauimus idem omnino affirmantis. Franciscus Tarapha de Regib. Hispan. idem refert, sed Paulum citius facit in Hispaniam venisse, ante Neronis imperium, quod antiquis omnibus, nescio an non aperte Actis Apostolorum a Luca descriptis, aduersatur. In Claudio ita scribit: Iacobus Maior Apostolus Domini his temporibus vniuersam prædicando peragrauit Hispaniam, in qua nouem tantum conquisiuit discipulos… Paulus Apostolus Domini, vas electionis, per hoc tempus multis vrbibus peragratis, in Hispaniam prædicandi gratia nauigasse, veniensque Narbonem multos conuertisse, putatur. Tum de S. Cæcilio & sociis in Nerone ista habet: Torquatus quidam, Cæcilius, & Euphrasius, sanctissimi Christi Confessores, & ipsi vno die hoc tempore apud Hispanias, mandante Nerone, martyrio coronantur. Hi autem omnes ab Apostolis Petro & Paulo Episcopi apud Romam ordinati, confestim ad prædicandum verbum Dei Hispanis infidelibus fuerant directi. Ita ille. Neque iidem sint necne, quos Iacobus antea conuerterat, exponit. Fatetur Mariana §. superiore citatus, esse nonnullos, qui hos omnes Roma a Petro & Paulo Apostolis amandatos in Hispaniam putent, gratia Euangelij promulgandi.

[17] Sane hanc receptam olim, minimeq; ambiguam, fuisse Hispanorum & Ecclesiæ Romanæ opinionem, liquido patet ex B. Gregorij VII Papæ Epistola 64. ad Alphonsum VI Castellæ & Sanctium IV Aragoniæ Reges, quam visum est hic integram dare. Ita ergo habet: Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei, Alphonso & Sanctio Regibus Hispaniæ aparibus, & Episcopis in ditione sua constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum beatus Apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet; ac postea septem Episcopos ab vrbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro & Paulo Apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria, [ex Hispania reuerso;] Christianitatem fundauerunt, religionem plantauerunt, ordinem & officium in Diuinis cultibus agendis ostenderunt, [Ecclesias ibi fundarunt.] & sanguine suo Ecclesias dedicauere, vestra diligentia non ignoret; quantam concordiam cum Romana vrbe Hispania in religione & ordine Diuini officij habuisset, satis patet. Sed postquam vesania Priscillianistarum diu pollutum, & perfidia Arianorum deprauatum, & a Romano ritu separatum, irruentibus prius Gothis, ac demum inuadentibus Saracenis, regnum Hispaniæ fuit; [ordinemq; Diuini officij.] non solum religio est diminuta, verum etiam mundanæ sunt opes labefactatæ. Quapropter vt filios carissimos vos adhortor & moneo, vt vos, sicut bonæ soboles, etsi post diuturnas scissuras, demum tamen, vt Matrem reuera vestram, Romanam Ecclesiam recognoscatis; in qua & nos fratres reperiatis; Romanæ Ecclesiæ ordinem & officium recipiatis, non Toletanæ, vel cuiuslibet aliæ, sed istius, quæ a Petro & Paulo supra firmam petram per Christum fundata est, & sanguine consecrata, cui portæ Inferi, id est, linguæ hæreticorum, numquam præualere potuerunt; sicut cetera regna Occidentis & Septemtrionis, teneatis. Vnde enim non dubitatis vos suscepisse religionis exordium, restat etiam vt inde recipiatis in Ecclesiastico ordine diuinum officium. Quod Innocentij Papæ ad Eugubinum directa Episcopum vos docet Epistola: quod Ormisdæ ad Hispalensem missa decreta insinuant: quod Toletanum & Bragense demonstrant concilia: quod etiam Episcopi vestri ad nos nuper venientes iuxta constitutionem Concilij per scripta sua facere promiserunt, & in manu nostra firmauerunt… Subiungit nonnulla de excommunicatione a Geraldo Ostiensi Episcopo, cum Rembaldo, lata in Munionem simoniacum Sedis Oscensis inuasorem … Dat. Romæ XIV Kal. Aprilis, Indictione XII, id est, anno Christi MLXXIV. Gregorij primo nondum expleto, vt qui X Kal. Maij, Indict. XI anno Christi MLXXIII, Alexandro II suffectus fuerit.

[18] Constat igitur huius sanctißimi sapientißimiq; Pontificis auctoritate, Paulum Apostolum Hispanias Euangelij disseminandi caussa adiisse; quod ipse facturum sese spoponderat Epistolæ ad Romanos cap. 15. ita scribens: [S. Paulum Hispaniā adiisse,] Cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, & a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Et asseuerantius paullo post: Per vos proficiscar in Hispaniam. Quod deinde, serius tamen fortasse quam scribens sperarat, eum præstitisse & hinc patet, & solide probat Thomas Massutius noster de Vita S. Pauli lib. 13. cap. 7. Vbi & eorum qui contra sentiunt, argumenta consutat, ac præsertim quod a Gelasij Papæ ducitur auctoritate, cuius ista in Gratiam Decreto, 22. qu. 2. cap. 5. verba recitantur: Beatus Paulus Apostolus non ideo (quod absit) fefellisse credendus est, [non negat Gelasius Papa,] aut sibi extitisse contrarius; quoniam cum ad Hispanos se promisisset iturum, dispositione Diuina, maioribus occupatus ex caussis implere non potuit, quod promisit. Quantum enim ipsius voluntatis interfuit, hoc pronuntiauit, quod reuera voluisset efficere. Quantum autem ad Diuini secreta consilij (quæ, vt homo, omnia non potuit, licet Spiritu Dei plenus, agnoscere) superna prætermisit dispositione præuentus. Vbi id solum docet Pontifex, etiamsi in Hispaniam non iuisset Paulus, tamen non esse mentitum, quia per eum non stetit, quin adimpleret, quod promiserat, vt ibidem habet Glossa. [nec S. Thomas;] Atque ita quoque Paulum excusat S. Thomas in Commentariis in Epistolam ad Romanos, in cap. 15 lect. 3. Vbi tamen videtur existimasse, S. Paulum cum Romam captiuus ex Syria ductus esset, post biennium occisum esse. [asserunt vero alij PP.] Aliorum rationes minus habent momenti. Profert vero idem Massutius, & Sigismundus Laurentius Cremonensis in Vita S. Pauli Italice edita, plura Sanctorum Patrum testimonia, quibus diserte confirmatur S. Pauli in Hispaniam profectio.

[19] Posteaquam igitur eas gentes, aliqua fortassis antea per Iacobum, eiusue discipulos, luce imbutas veritatis, lustrauit Paulus, Romamq; est reuersus; tum demum ab eo ac S. Petro septem sunt ad eas Episcopi missi, siue e Clero Romano lecti, siue ab illo ex Hispania Romam adducti: id enim nusquam certo affirmatur. Hinc refellas licet, quod e Chronico Dextri supra retulimus, anno Christi XLIII profectos Romam Cæciliumac socios, & Pontifices consecratos a Petro Apostolo remissos in Hispaniam esse. [S. Petrus Romam venit an 2. Claudij.] Venerat quidem Romam Petrus paullo ante, vt habet S. Hieronymus de illustr. Eccles. script. cap. 1 secundo videlicet Claudij anno, Christi XLII, ipso Claudio II & Cæcina Largo Coss. aut certe initio sequentis, quo Kalendis Februarij secundus illius imperij annus explebatur, tertio ipsius, secundoq; L. Vitellij consulatu. Baronius in annis Christi ad fastos Consulares aptandis biennio discrepat a ceteris; ac proinde Petrum Romam aduenisse tradit anno Christi XLIV Claudij tamen II, Coss. Claudio II & Largo. Sed nondum tunc Romæ Paulus erat qui venit anno demum Neronis secundo, [S. Paulus 2 Neronis,] vt in eodem libro cap. 5. scribit S. Hieronymus. Erat is LVI annus Christi secundum vulgarem computum; post Passionem Domini, vt ipse ait, vigesimus & quintus: vnde liquet Christi Paßionem contigisse anno receptæ iam in Ecclesia epochæ XXXI.

[20] Post biennium dimissus e custodia Paulus, per Gallias in Hispaniam profectus est, [ac biennio post in Hispaniam, per Gallias, vt fertur.] aut certe ad vrbes quasdam Galliæ appulisse ex itinere creditur. Nam de S. Paulo Narbonensi Episcopo, qui XXII Martij colitur, ita scribit B. Ado Viennensis in libello de festiuitatibus Apostolorum: Natalis S. Pauli, quem beati Apostoli ordinatum vrbi Narbonæ Episcopum miserunt. Quem tradunt eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum Proconsulem, virum prudentem: a quo ipse Paulus sortitus est nomen, quia eum fidei Christi subegerat; quique ab eodem sancto Apostolo, cum ad Hispanias prædicandi gratia pergeret, apud præfatam vrbem Narbonam relictus, prædicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis coronatus sepelitur. Et de S. Trophimo Episcopo Arelatensi (quem ab Apostolis Romæ ordinatum Episcopum scribit Ado in eodem libello; in Martyrol. vero vocat discipulum Apostolorum Petri & Pauli) ista habet Vsuardus ad XXIX Decembris: Apud Arelatem natalis S. Trophimi, cuius meminit Paulus scribens ad Timotheum: qui ab eodem Apostolo Episcopus ordinatus, præfatæ vrbi primus ob Christi Euangelium prȩdicandum directus est. Ex cuius fonte, vt Papa Zosimus scribit, tota Gallia fidei riuulos accepit. Quamquam inde non sequitur, ipsummet Arelati fuisse Paulū. Verum id, ex vetustiori traditione aut scriptis sorte monumentis, testatur Ado in Chronico ad annum Christi LIX qui fuit Neronis V, ita scribens: Quo tempore creditur Paulus ad Hispanias peruenisse, & Arelate Trophimum, Viennæ Crescentem, discipulos suos ad prædicandum reliquisse. De S. Crescente agemus XXVII Iunij & XXIX Decemb.

[21] Lubet hic ex S. Innocentij I Papæ Epistola I. ad Decentium Eugubinum Episcopum, a B. Gregorio VII superius citata, nonnulla, quæ huc pertinent, adscribere. Data est ea Epistola XIV Kal. Aprilis, Theodosio Aug. septies & Palladio viris clarissimis Coss. siue anno Christi CCCCXVI. In ea ita scribit inter cetera: Quis enim nesciat aut non aduertat, id quod a Principe Apostolorum Petro Romanæ Ecclesiæ traditum est, ac nunc vsque custoditur, ab omnibus debere seruari, nec superinduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? Præsertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, [Omnes Occidentis & Africæ Ecclesiæ, a Petri Sede fundatæ,] Africam atque Siciliam, insulasque interiacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Apostolus Petrus, aut eius successores, constituerint Sacerdotes? Aut legant, si in his prouinciis alius Apostolorum inuenitur aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est: ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.

[22] Ex horum Pontificum verbis existimamus manifeste concludi, 1. non esse a S. Iacobo in Hispania consecratos Episcopos, certisq; aßignatos sedibus; sed a Sede Romana omnem isthic Christianitatem fundatam, religionem plantatam, ordinem & officium in diuinis cultibus agendis ostensum; Ecclesias denique institutas, constitutos Sacerdotes. 2. Hallucinari eos, qui S. Cæcilium, aliosq; primos Hispaniarum Episcopos, tradunt secundo Neronu anno martyrium subiisse, cum non nisi quinto eius anno mißi in Hispaniam sint. 3. Paulum vere, quod statuerat, in Hispaniam esse prosectum. Neque illud Innocentius verbis citatis inficiatur; alioquin imperite eum B. Gregorius VII citaret, asserens in Hispaniam iuisse, & Innocentij verbis ostendens non iuisse: eodemq; argumento probaretur, nec Romæ quidem Paulum docuisse, quod tamen ex Diuina Scriptura constat. Non Paulum a Petro separabat Innocentius, inquit loco supra citato Massutius, cum dixit, solum Petrum, id est, Cathedram Romanam Petri, fidem illis regionibus Occidentis intulisse, & Ecclesias ibidem instituisse; non alios Apostolos, qui suas Cathedras certis locis affixas quodammodo habuerunt, vt S. Iacobus Hierosolymis, & Ephesi S. Ioannes Euangelista. [cuius adiutor Paulus.] At vero S. Paulus nulli diu addictus Ecclesiæ fuit, sed tantum Romanæ sub Petro extremis annis insertus est. 4. Concluditur, septem illos Episcopos non a Paulo solo missos, sed præcipue a Petro, ex Pauli fortaßis consilio a quo simul ac Petro ordinati sint. 5. Hinc constat Paulum ex Hispania Romam esse reuersum. vnde alias Romani orbis regiones lustratum abiit, donec vltimis Neronis temporibus iterum Romam ad martyrijtriumphum rediit.

§ IV S. Cæcilius & socij quando in Hispaniam mißi? Accitani conuersi.

[23] Præter eos auctores, easq; rationes, quas iam attulimus, Rodericus Mendez Silua, disertus scriptor ac curiosus, in libro quem de populis & vrbibus Hispaniæ anno MDCXLV scripsit, cap 5 Descriptionis regni Granatæ, cum de Accitana vrbe siue Guadix agit, S. Torquatum primum illius vrbis Episcopum, [S. Cæcilius & socij post an. Chr. 58 in Hispaniā missi Episcopi,] vnum e S. Iacobi discipulis, eo Roma a SS. Petro & Paulo missum scribit, anno LVI aut LXVI. Arbitramur indicare voluisse post annum LVI, quo Romam ingressus Paulus ante tamen LXVI eo aduenisse, nimirum post LVII, quo e custodia dimissus est Paulus. Quas quidem res ante DC annos non ignorabat Hispanorum diligentia, vti confidenter affirmat grauißimus Pontifex Gregorius VII: erantq; eædem manifestæ, Innocentio teste, ante annos MCL & quod excurrit. Nunc de eorum in Hispaniam appulsu, & rebus ibidem gestis quærendum. Vtinam vel mandata litteris Acta illorum essent, vel conseruata. Paucula habemus ab certis auctoribus, nec nisi post DCCC annos, tradita.

[24] Ado Viennensis in Martyrologio ad XV Maij ista habet: Natale sanctorum Confessorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indaletij, Cæcilij, Esicij, Euphrasij. Qui Romæ a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, & ad prædicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, [ab Accitanorum furore] directi sunt. Cumque ad ciuitatem Accitanam venissent, & propter laborem itineris modicum quiescentes, caussa victus emendi discipulos in vrbem misissent; mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrabant, eos vsque ad fluuium persecuta est: in quo pons miræ magnitudinis & firmitatis exstructus, transeuntibus Sanctis, [miraculose erepti, Lupariam illustrem fœminam,] Dei nutu, cum omni in sequentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum ceteri territi, & cuiusdam magnæ senatricis Lupariæ (quæ diuinitus inspirata, eos benigne suscipiens, credidit) exemplum secuti, relictis idolis, Christo Domino crediderunt. Post hæc diuersis vrbibus euangelizantes, [aliosq; plurimos conuertunt:] & innumeras multitudines Christi fidei subiugantes, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergij Secundus Abulæ, Indalecius Vrci, Cæcilius Eliberri, Esitius Cartesæ, Euphrasius Eliturgi, quieuerunt. Extat vsque hodie illustre miraculum ad commendationem pretiosæ mortis eorum. [anniuersarium isthic miraculum.] Nam eadem solemnitate, apud præfatam Accitanam vrbem, ad sepulchrum S. Torquati arbor oliuæ diuinitus florens, maturis fructibus onustatur.

[25] Eadem habet B. Notkerus, MS. Martyrol. imperialis monasterij S. Maximini, vetustißimum Martyrologium Ecclesiæ Lugdunensis a Ioanne Boscio parte 2. Bibliothecæ Floriacensis citatum, &. omisso subito flores fructusq; proferentis oliuæ miraculo, Beda vulgatus. Petrus de Natalibus lib 5. cap. 3 eadem memorat, aliis verbis; & addit olearum istarum liquore ægritudines sanari. Constantinus Ghintus in Natalibus SS. Canonicorum, ait pontem illum, qui ad seruandos Sanctos confractus est, marmoreum fuisse: Lupariam (quam Lupanariam vocat, vti & Petrus de Natal. & alij quidam) Sanctis domum suam receptis oratorium ædificasse: Sanctos prope Accium portu appulisse; quod haud satis assequimur. An ad portum applicuisse, qui haud procul Accis distaret? an ipsam vrbem Acci portum habuisse? [vbi sita vrbs Acci, nunc Guadix,] Neutrum videtur affirmari posse, cum longius a mari absit Guadix, inter mediterraneas Bastitanorum vrbes relata a Ptolemæo lib. 2 cap. 6 Ἄκκι, quæ Plinio lib. 3 cap 3 Colonia Accitana appellatur, statuiturq; inter populos LXII Conuentui Carthaginensi subiectos. Sita est inter asperas ac prope inuias rupes, ad flumen, quod Fardes dicitur, in amœnißima & fertilißima valle, patetq; eius ad leucas octo territorium, pagis XV distinctum, vt habet Rodericus Mendez ante citatus, qui nomen Guadix, quod Flumen vitæ significat, a Mahomado Guadix Rege Granatensi ei impositum coniicit, a quo sub annumChristi MCCCLXXX ampliatam ornatamq; eam vrbem scribit. Vetus isthic Episcopalis Sedes fuit a S. Torquato constituta, [ab antiquo Episcopalis,] cuius Episcopus Felix Eliberitano concilio, Æra CCCLXII (vt habet Garsias Loaisa) subscripsit, Lilliolus Toletano III Æra DCXXVII. siue anno Christi DLXXXIX.

[26] Porro quod Accitani, cum in eorum pomœrium venerunt sancti illi Antistites, dicuntur diis suis festa celebrasse, lucem id accipere fortaßis aliquam potest e Macrobio lib. 1. Saturnal. cap. 19. vbi ita habet: Accitani etiam, [olim Martis cultui, Neti vel Necyos dicti, dedita.] Hispana gens, simulacrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes. Ita habet editio Parisiensis an. 1585, Lugdunobatauica an. 1597 & 1628 ex recensione Ioannis Isacij Pontani. Ortelius in Thesauro geographico, verbo Acitani (vbi dubitat an iidem Accitani sint) Necyn ab iis vocari Martem scribit. Vtra præserenda lectio sit, quærere haud lubet. Vtraque vox a Græca origine deflexa vidert potest: hæc a νέκυς, mortuus, cadauer; & vnde plura quam a Marte funera & cadauera? altera a νῆτος postremus, aut νητὸς congestus, accumulatus.

[27] In historia Translationis S. Iacobi mentio fit alterius Lupariæ potentis fœminæ in Gallæcia, de qua nos suo loco. Franciscus Padilla histor. Eccles Hisp. centuria 1 cap. 17. quod vtrobique fracto ponte, vel testudine sonti superstructa, submersi narrantur qui Sanctos persequebantur; [Anduæ SS. Lupariæ?] quodq; vtrobique primas ducit Luparia, suspicatur historiam vtramque ab Auctoribus confusam, & quod in primo Sanctorum aduentu euenerat, dici accidisse in secundo, vel quod in secundo contigit,transferri ad primum. Si tamen reuera statim a sancti Apostoli nece translatum in Hispaniam est illius corpus, & non fortaßis eo tempore quo Hierosolymorum imminebat excidium. Chronicon Dextri, cuicuimodi fidem mereatur, duas Luparias agnoscit; ait enim anno Christi LX. Viuebat S. Luparia Bætica, filia Gallæciensis alterius Lupariæ. Franciscus Biuarius Comment. in Dextri Chronicon, ad annum Christi XLIII citat MS. codicem monasterij Montis Sion extra muros Toletanos, in quo historia aduentus sanctorum Antistitum, rupti pontis, Lupariæ populiq; Accitani conuersi, paullo fusius quam in Adonis Martyrologio narratur; sed partem solum illius profert, quam apud eum videre licet. Recitat quoque ibidem S. Isidori de SS. Torquato & sociis hymnum, in quo eadem omnia ac nominatim S. Lupariæ conuersio ac baptismus commemorantur.

§ V. S. Cæcilius Eliberi quieuit, non Granatæ. apocrypha de eius nece scripta reperta.

[28] Qvod septem illi Hispaniarum primi Præsules simul in Martyrologiis, [S. Cæcilij & sociorū aduentus memoria,] XV Maij, memorantur, existimat Biuarius, & satis probabilibus argumentis confirmat, eo die anniuersaria festiuitate recoli memoriam aduentus eorum in Hispaniam, & non sine miraculis inchoatæ Gentilium conuersionis. Nam singuli proprios dies habent, quibus ipsorum martyrij triūphus celebratur. Colitur enim Cæcilius I Februarij; Hesychius, [natalis:] I Martij; Indaletius alibi III Martij, alibi XXX Aprilis; Ctesiphon I Aprilis; Secundus II Maij; Torquatus XV, Euphrasius XVI aut XVIII eiusdem. Ad quos dies de singulorum Episcopali vrbe agemus: hic de Cæcilio.

[29] Dextri Chronicon ad annum Christi LIV nu. 4 ista habet: [S. Cæcilius Eliberi quieuit,] Cæcilius Iliberi, & circumquaque prædicat, & mirabilem se præbet; doctrina que populos sibi commissos in timore Dei ac fide promouet. Breuius, sed certius, supra Vsuardus ac Martyrologium Romanum, innumerabilem multitudinem Christi fidei subiugasse, atque Eliberi quieuisse Cæcilium tradit. Fuit ea Bæticæ vrbs, vsitatius quidem Eliberis appellata, sed Ptolemæo lib. 2 cap. 4 ἰλλιβερὶς, [quæ diuersa a Caucoliberi;] cui alia Volcarum Tectosagum in Gallia Narbonensi vrbs ἰλιβερὶς. Hæc Plinio lib. 3 cap. 4 Illiberis, magnæ quondam vrbis tenue vestigium. Liuius decad. 3 lib. 1 oppidum Illiberim vocat. Aliis Caucoliberis dicitur: vulgo Colibre, vel Colyure, vrbs maritima prouinciæ Ruscinonensis. Franciscus Tarapha lib. de Regibus Hispaniæ in Nerone, alteram illam Bæticæ Illiberim nunc Granatam esse scribit; vti & Rodericus Mendez Silua, Franciscus Bermudez de Pedraza in Antiquitat. Granatensibus, eiusq; hi ambo conditorem nescio quem fabulosæ vetustatis statuunt. [non est tamen Granata:] Potius doctissimo nobisq;, dum viueret, amicißimo Ludouico Nonio assentiri lubet, scribenti cap. 22 Hispaniæ illustratæ, Illiberim non procul a Granata fuisse eo in colle, qui nunc Eluire vocatur, vnde & vrbis porta nomen sumpsit, & non a fæmina, vt quidam somniant. At de Granata, quam in titulo capitis Maurorum opus vocat, [nam hæc Maurorum opus,] ista subdit: Vrbs autem noua est, Pœnorum colonia, quam ita dictam volunt nonnulli a cocco, quem Hispani Grana vocant, qui insigni copia in hoc regno legitur; alij vero a mali Punici similitudine, quod & Granata dicitur. Nam vt illud est granosum & densissimis acinis refertum, sic & vrbs hæc, dehiscentis granati in modum, confertissimas ædes habet: adde incolas pro auitis insignibus mala Punica gestare, quo nominis etymon referrent. Hæc Nonius.

[30] Subscribit Carolus a S. Paulo in Geographia sacra recensens prouinciæ Hispalensis, seu Bæticæ, Episcopatus, vbi ista habet: Eliberi, seu Illiberis, vulgo Eluire, cuius Sedes Episcopalis Granatam translata est. [nacta & ipsa nuper Archiepiscopum.] aut potius, Eliberi euersa, post septingentos septuaginta septem annos noua erecta Granatæ Sedes, cum ea vrbs anno MCCCCXCII Mauris erepta est a Ferdinando Catholico, institutusq; isthic Archiepiscopus Fernandus Talauera, vti Mendez Silua tradit, & plenius Ioannes Mariana noster lib. 25 cap. 18. Episcopos Eliberitanos decem, præter S. Cæcilium, enumerat Padilla, quorum celeberrimus est Gregorius Bæticus a S. Hieronymo laudatus lib. de illust. Eccles. Scriptor. cap. 105. vltimus est Centurius, qui Concilio Toletano XVI subscripsit Æra DCCXXXI, annis ante Maurorum in Hispaniam irruptionem XXI. An Concilium Eliberitanum, quod Garsias Loaisa habitum tradit Æra CCCLXII, quidam aliquot annis serius, plures aliquanto prius, in hac Eliberi celebratum, an Caucoliberi, quidam disputant: ad nos hic nihil spectat. Disserit de ea quæstione Martinus Carillius in historia S. Valerij cap. 15. ostenditq; plures pro Eliberi Bætica stare scriptores. Pedraza ante citatus, Eliberitanos, siue Granatenses (eamdem enim esse vrbem putat) Episcopos viginti recenset, qui sub Mauris Granatæ rem Christianam administrarint.

[31] S. Cæcilij necem, eiusq; tempus ac modum indicari censent Franciscus Biuarius & Rodericus Carus in Dextri Chronico an. LVII vbi ista habentur: Horum S. Iacobi discipulorum nonnulli sub Aloto, Neronis Iudice, dum ad Concilium Iliberri conueniunt, flammis exusti, [S. Cæcilius II Neronis anno cum sociis combustus traditur in laminis repertis:] spoliati suis suorumque bonis omnibus, generose morientes pro Christi fide coronati sunt. Et vero tum illi tum alij recentiores rerum Hispanicarum scriptores nefas esse putant de ea re ambigere; postquam, vt scribit Carus, sacri cineres ossaque semiustulata in ipsis martyriorum cauis fornacibus ac vstrinis a Patricio Sacerdote tunc contecta, cum plumbi tabulis litteratis, quæ eorum nomina martyriumque continent, summa Numinis prouidentia reperta sunt. Et, quod huc facit, in quadam plumbea lamina hæc erant scripta litteris Latinis vetustißimis: Anno II Neronis Imperat. Kal. Febr. passus est martyrium in hoc loco Ilipulitano D. Cæcilius, S Iacobi discipulus, vir litteris, linguis, & sanctitate præditus: Prophetias D. Ioannis commentauit, quæ sunt positæ cum aliis reliquiis in sublimi parte inhabitabilis turris Turpianæ; sicut dixerunt mihi sui discipuli D. Septentrius & Patricius, qui cum illo passi sunt. Quorum pulueres iacent in huius sacri montis cauernis. In eorum memoriam veneretur. Ista recitat in Comment. adcitatum Dextri locum Biuarius, & Gregorius Lopez Madera, qui tomum integrum de ea inuentione, & reliquiarum illarum certitudine edidit.

[32] Etsi ad Sedis Apostolicæ iudicium rerum similium examen reuocari debeat, cum non solum ad reliquiarum approbationem, Sanctorum omni antiquitati ignotorum cultum, & fidei quoque dogmata, pertineant; tamen illud fateri licet, haud nobis probari hactenus potuisse, cum alia, [at nōdum erat eo anno Episcopus;] tum ea nominatim quæ retulimus. Qui enim potuit S. Cæcilius secundo Neronis anno martyrium subire, qui non est Episcopus in Hispaniam missus ante quintum eiusdem Imperatoris annum, aut etiam serius, cum ex Hispania rediisset Romam Paulus, vt supra sanctißimi Pontificis Gregorij VII auctoritate probauimus?

[33] Ne plura opus sit, ad ea monumenta confutanda quæ reperta ferunt, congerere argumenta, grauißimum Romanæ Inquisitionis Decretum, Vrbano VIII Pont. Max præsente latum, [& læminæ apocryphæ declaratæ] eiusq; auctoritate firmatum, facit. Id Fabius Chisius, Episcopus Neritonensis, eiusdem Pontificis Prælatus Domesticus, & Aßistens, & Sanctæ Sedis ad tractum Rheni & alias Inferioris Germaniæ partes, cum potestate Legati de Latere, Nuntius, vir pietate, doctrina, humanitate eximius, anno a Natiuitate Christi MDCXLI, pontificatus Vrbani VIII anno XIX, die XXV Augusti Coloniæ Agrippinæ publicauit. Id hic quoqueinserere visum est, vt intelligant qui hæc legent, neque opus fuisse, nec fas fortassis, vt plura a nobis de illis Granatensibus monumentis dicerentur.

§ VI. Decretum Romanæ Inquisitionis, prohibens scripta & alia, circa Granatam reperta.

[34] Feria V die V Maij MDCXXXIX in generali Congregatione Sanctæ Romanæ & vniuersalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico apud S. Petrum, coram Sanctissimo Domino Nostro D. Vrbano Diuina prouidentia Papa VIII, ac Eminentissimis ac Reuerendissimis DD. Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, aduersus hæreticam prauitatem Inquisitoribus generalibus a sancta Sede Apostolica specialiter deputatis.

[35] Sanctissimus, D. N. D. Vrbanus Diuina prouidentia Papa VIII attente perpendens, quod nulla cura magis anxios & sollicitos habeat Romanos Pontifices, quam ne lolium & zizania adulterinæ doctrinæ pro sincero veritatis Catholicæ tritico in agro Domino succrescant; quodque ob id fel. record Clemens VIII simulatque accepit, in quadam vetusta turri ciuitatis Granatensis Torpiana nuncupata, pro commodiore noui templi ædificatione anno 1588 deiecta, [Laminas & scripta circa Granatam inuenta,] scripturam quamdam sanctissimo Apostolo & Euangelistæ Ioanni ascriptam, literisque Arabicis, Græcis, & Latinis in membrana exaratam, fuisse repertam; ac deinde in cauernis montis Illipulitani, dicti Sacri, prope eamdem ciuitatem in regno Granatensi, quosdam libros & laminas plumbeas Arabico sermone, & antiquis characteribus conscriptas, varia de rebus fidei pertractantes, partim B. Iacobo Apostolo, partim vero quibusdam aliis eius, [Clemens VIII vetuit in Hispania edi;] vt ferebatur, Discipulis attributas, anno 1595 & 1596 effossas fuisse; iteratis litteris, in forma Breuis, Petro de Castro Archiepiscopo quondam Granatensi præceperit, vt ab huiusmodilibrorum, non solum iudicio, sed editione etiam & peruulgatione abstineret, ac præterea omnibus & singulis quacumque auctoritate fungentibus personis, in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub pœnis, & censuris suo arbitrio imponendis, iniungeret, & mandaret, ne circa eosdem libros, & ea quæ in illis continentur, aliquid affirmare, vel negare, vel alias de iis iudicare quouis modo auderent, vel præsumerent, cum nemini præterquam Romano Pontifici de dictis libris eorumque doctrina iudicare aut statuere liceret: denique vt omnia ad hæc pertinentia vndique perquireret, [sed Romā mitti iussit,] ac ad Sedem Apostolicam simul cum ipsis genuinis exemplaribus perferenda curaret, vt matura deliberatione adhibita, tandem decernere posset, quid certo statuendum esset de dictis libris, ac laminis, adeo ob linguæ antiquitatem, ac litterarum genus ab huius seculi vsu remotum, obscuris, dubiis, atque implexis, vt vel ipse Archiepiscopus fateretur se magnam interpretum varietatem, & difficultates non paucas deprehendisse. Considerans præterea alios deinceps prædecessores suos vehementi sollicitudine in eam cogitationem incubuisse, [vti & alij Pontifices:] vt præfati libri, ac laminæ Romam aduectæ, a peritis linguarum viris, doctisque Theologis explanati & examinari possent, probe aduertentes, versiones quascumque ad examen ac iudicium perfectum, ac indubitatum sine ipsis originalibus reuocari non posse; Sanctitas sua eorum vestigiis insistens, in eadem pariter cura sedulo laborauit, nihilque intentatum reliquit, quatenus Romam dicti libri ac laminæ, ad præfatum finem & effectum, transmitterentur.

[35] Verum cum rei euentus minime hactenus votis responderit, [Vrbanus VIII, donec id fiat,] & passim iam a pluribus auctoribus in libris impressis, & ab aliis in publicis concionibus, etiam ad dogmata stabilienda, honorifice citentur, & maiorem venerationem, tamquam Diuinæ cuiusdam & Canonicæ auctoritatis, in dies acquirant; licet grauissimi viri, & linguarum periti, magni in contrarium momenti exceptiones atque difficultates attulerint, asserentes non pauca in quibusdam ex dictis scripturis & laminis contineri, quæ impietatem, superstitionem, ac errores redolent; [omnia illa,] Idcirco Sanctitas sua præcauere interim volens, ne sub commentitio Apostolorum, eorumque Discipulorum nomine, adulterinæ fortasse doctrinæ in Ecclesiam Dei irrepant, post grauem & maturam consultationem, auditisque super his Eminentissimorum ac Reuerendissimorum DD. Cardinalium contra hæreticam prauitatem Generalium Inquisitorum votis, statuit præfatos libros, scripturas, ac laminas, quocumque nomine nuncupatas, suspendendas esse, easque præsentis Decreti vigore suspendit: Illisque ac illarum versionibus seu interpretationibus, [& de illis ex professo scripta,] fidem aliquam adhiberi, aut venerationem siue cultum deferri, omnino prohibet: donec Sedes Apostolica definiat, quid tam de laminarum qualitate & doctrina, quam de versionum, ac interpretationum veritate & fidelitate, tenendum ac sequendum sit. Libros similiter omnes, tractatus, responsa, consulta, commentarios, glossas, additamenta, aut annotationes, & quæcumque alia, siue manu dumtaxat exarata, siue typis impressa, quæ ex professo de dictis laminis ac scripturis tractant, suspendit penitus ac prohibet, [suspendit & prohibet:] nec legi, aut teneri posse declarat; sed statim Ordinariis locorum, seu hæreticæ prauitatis Inquisitoribus consignari mandat, donec Sedi Apostolicæ aliter statuere visum fuerit.

[36] Si qui vero libri sint, tractatus, aut alia quæuis manuscripta, seu typis impressa, [quæ obiter alibi de iis dicta,] quæ ad alias quidem materias spectant, incidenter vero aut obiter de dictis laminis, vel eorum doctrina mentionem faciunt, iis omnibus pariter, quoad illam partem, omnem prorsus fidem atque auctoritatem abrogat, ac abrogatam esse decernit, talesque libros & tractatus expungi iubet; [expungi iubet:] aliter inter suspensos ac prohibitos, donec expurgentur, censeantur. Præterea quia docti nonnumquam viritum Granatæ a præfato Archiepiscopo, tum alibi ab aliis ad dictas laminas interpretandas, vel comprobandas, vel aliter quomodolibet explanandas conuocati dicuntur; Sanctitas sua eas conuocationes, congressus, [vetat de iis consultationes fieri,] consessus, consultationes, sententias pariter ac iudicia, si quæ inde secuta sunt, nullius prorsus ponderis & auctoritatis fuisse, & esse declarat; similiaque deinceps fieri districte interdicit. Denique omnibus & singulis Christi fidelibus cuiuscumque status, conditionis, dignitatis & præeminentiæ, quantumuis excelsæ, & quamuis eorum specialis ac indiuidua mentio facienda esset, præcipit, [aut quidquam ad approbationem eorum vulgari:] ne in posterum in ipsorum librorum, seu laminarum, approbationem quicquam principaliter, vel incidenter conscribere, aut conscriptum a se vel ab aliis imprimere, siue aliter diuulgare, aut scribi, imprimi, vel diuulgari facere, eosdemque libros ac laminas ex Arabico, alioue quouis idiomate in aliud quodcumque de cetero conuertere audeant; aut in libris, concionibus, lectionibus, congregationibus, consultis, aut responsis oretenus vel scripto datis, quidquam de iisdem, aut earum doctrina tractent, neque Auctores de ea tractantes, quoad illam partem, citent. Siqui vero dictarum laminarum, vel partis earum exemplum habuerint, Ordinariis locorum, aut Inquisitoribus, vt præfertur, illud tradere teneantur, neque posthac aliud conficere aut confici facere possint. Atque ita decreuit, & vbique terrarum inuiolabiliter ab omnibus obseruari mandauit.

[37] Transgressores autē, siue Ecclesiasticos, siue laicos cuiuscumque status, gradus, conditionis, dignitatis, vel præeminentiæ, quantumuis speciali nota dignæ, [pœna in transgressores, cuiusuis ordinis, constituta.] excommunicationi, a qua non nisi a Romano Pontifice, præterquam in mortis articulo, absolui possint, eo ipso subiecit. Ac præterea Regulares in suorum officiorum ac dignitatum, vocisque actiuæ & passiuæ amissionis, perpetuȩque ad illa inhabilitatis; Clericos vero sæculares in dignitatum pariter ac officiorum priuationis, atque perpetuæ eorumdem incapacitatis, pœnas ipso facto incurrere voluit: laicos autem, præter excommunicationem, aliis Ordinariorum, seu dictorum Inquisitorum arbitrio, pro modo culpæ, infligendis pœnis, etiam pecuniariis, ac corporalibus coërceri mandauit. Quibus Typographi quoque plectantur, si ex supra prohibitis vel suspensis aliquid impresserint; ac præterea impressa omnia amittant. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Et ne præmissorum ignorantia possit ab aliquo prætendi, voluit vt decretum huiusmodi, seu illius exemplum, ad valuas Basilicarum S. Ioannis Lateranensis, ac Principis Apostolorum de Vrbe, & in acie Campi Floræ affixa, omnes ita arctent & afficiant, ac si vnicuique personaliter intimata fuissent. Ioannes Thomasius S. Romanæ, ac Vniuersalis Inquisitionis Notarius.

Anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo primo, Indictione nona, pontificatus S. D. N. Vrbani, diuina prouidentia VIII anno decimooctauo; die vero decima tertia mensis Maij, supradictæ litteræ siue Decretum affixum & publicatum fuit ad Valuas Basilicarum S. Ioannis Lateranensis ac Principis Apostolorum Vrbis & in acie Campi Floræ, [Publicatum Romæ Decretum an. 1641.] vt moris est, per me Io. Baptistam Ricciū prædicti S. D. N. Papæ & sancti officij Cursorem.

§ VII. S. Cæcilij scripta apocrypha, natalis, reliquiæ.

[38] Operæ pretium haud sit de S. Cȩcilij scriptis quærere, quæ nulli veterum citata, aut visa, magnis scriptorum Hispanorum studiis certatim a quinquaginta iam annis celebrata, Romanæ Inquisitionis Decreto ipsiusq; iudicio Pontificis apocrypha declarata: [S. Cæcilij scripta apocrypha;] non vt ea quæ Gelasius Papa can. Sancta Romana. in apocryphis recenset, ita vt legi in Ecclesiis vetet, retineri vero ac priuatim legi patiatur: verum illa quæ in Granatensibus cauernis reperta sunt scripta, ea ne habere quidem vel legere fas est cuiquam. Neque alia de iis ante hoc decretum nobis sententia fuit. Præiudicarat eruditißimus senex Antonius Posseuinus noster in Apparatu sacro his verbis: Cæcilij & sociorum nomine, Concilia, Apostolorum iussu, in Hispaniis habita, & lingua Arabica, siue Æthiopica, scripta, nouissime apparuere, quasi inuenta sint in Hispaniis (vt inde scriptum est) in monte sancto Granatæ. Vnde ad Clementem VIII Pont. Max. allata sunt, contecta plumbo & æneo filo colligata: de quorum tamen fide nondum aliquid est certi, quod sciam. Et quidem erat inter hæc Concilium prænotatum: Primum Illiberitanum; secundum Ilepulitanum, vnumquodque sexdecim magna folia continens. Tertium, Vita & miracula S. Iacobi 16 foliorum. Quartum de regno, & domo Inferni 16 folior. Eiusdem de summa prouidentia: alter de misericordia: tertius de iustitia, ac de omnibus quæ Deus fecit creans mundum; qui videntur Theologiam continere: quartus de creatione Angelorum: vnusquisque 16 folia continens. Porro ab eiusdem S. Cæcilij nomine versus ex Arabico, [talia visa Posseuino:] & 22 foliis contentus est liber, inscriptus: Miracula fidei, ac de annulo Regis Salomonis, dictatus a Beata Virgine Maria S. Iacobo Zebedæi: quem esse apocryphum vix est, qui non cogitet. Hæc Posseuinus.

[39] Aliter quosdam ex his libris describit Franciscus Biuarius Comment. in Dextri Chronicon ad annum Christi LIV nu. 4. De excellentiis & miraculis Christi Domini ac Matris eius, ab Incarnatione Verbi vsque Ascensionem liber I. de summa prouidentia, misericordia, & iustitia, quas Deus in opere Incarnationis exercuit, libri 2. de natura Angelica liber I. de pœna & gloria liber I. de vita, peregrinatione, & miraculis S. Iacobi liber I. Quibus adde (subdit idem Biuarius) miraculosa plane commentaria ab eodem elaborata, [in his quædam sermone moderno Hispanorū.] super Diui Ioannis Prophetias, quæ in sublimi parte inhabitabilis turris Turpianæ inuenta anno MDXCV, non quidem Hebraica lingua, Græca, aut Latina, sed Hispana vulgari, qua nunc post tot tantamque vocum variationem vtimur. Plura de iis vir ille egregie doctus, sed qui vtilius multo in alio argumento desudasset. Quod Marci 16 v. 17 promisit Christus, qui crederent, linguis locuturos nouis, id in hoc egregio opere, Prophetiis, inquam, S. Ioannis (an Euangelistæ, ambigit) diuersis ab Apocalypsi, Hispanica lingua, quæ nondum exstabat, a S. Cæcilio interpretatis, & commentario illustratis, euenisse. Gregorius Lopez Madera contendit eamdem linguam, qua nunc Hispani vtuntur, olim tempore Romanorum semper in vsu fuisse, licet postea multa Gothica & Arabica verba inspersa sint: & fuse conatur refellere, quæ a viris eruditis contra illa scripta, laminas, reliquias obiecta sunt argumenta. Verum ipsiusmet ingens de iis rebus volumen illo Decreto Romano prohibitum. Nos, vt ante diximus, scripta illa & habuimus & habemus in apocryphis, donec sancta Apostolica Sedesaliud decernat.

[40] Nec certiora sunt quæ de S. Cæcilij morte, eiusq; modo & tempore, ex iisdem hausta laminis, iidem aliiq; Hispani scriptores tradidere; incendio videlicet extinctos anno secundo Neronis, Christi LVII. [S Cæcilius (incertum quo anno aut mortis genere)] Nam primum non congruunt annus secundus Neronis & Christi LVII. Capeßiuit imperium Nero XIII Octob. Asinio Marcello & Acilio Auiola Coss anno vulgaris Epochæ Christianæ LIV atque ita Kalendæ Februarij anno eius secundo, inciderunt in annum Christi LVI. Secundum Baronium, qui mortem Claudij Cæsaris & Auiolæ Marcelliq; consulatum statuit anno Christi LVI, in annum Christi LVIII incident eæ Kalendæ, quibus martyrium fecisse S Cæcilium asserunt. Et nos superius ostendimus non venisse in Hispaniam Episcopos illos septem, e quibus erat Cæcilius, ante annum V Neronis.

[41] Confessores quidem in Martyrologio Romano ad XV Maij vt supra diximus, appellantur SS Ctesiphon, Torquatus, Cæcilius & socij; tamen, vt in Annotat. ad eumdem diem scribit Baronius, ex his aliquot inueniuntur dicti Martyres a nonnullis, licet eorum martyrij Acta non habeantur Imo de omnibus vniuersim pronuntiat Gregorius VII supra, eos sanguine suo Ecclesias dedicasse. [Martyr tamen,] Quo vero supplicij genere, quoue Christi anno id contigerit,non liquet. IoannesMarietta S. Cæcilij natalem consignat I Februarij. Ad eum diem ista habet Ordo recitandi Officium Diuinum in Ecclesiis Hispaniæ, anno MDCXXXV excusus Madriti, in Kalendario Ecclesiæ & diœcesis Granatensis: Cæcilij Episcopi Martyris & Patroni, [colitur 1. Febr. cū sociis:] & discipulorum eius. dupl. I. class. cum Octaua. Socios (ex laminarum istarum Granatensium fide) expreßit Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, ita scribens: Eliberi in Hispania S. Cæcilij Episcopi & Martyris, vna cum Patricio & Septentrione. [quibus?] Imo in lamina illa Granatensi supra relata, hic Setentrius appellatur. Sed cum apocryphæ declaratæ sint illæ laminæ & inscriptiones, hæc quoque duo Martyrum nomina expunximus. Vti antea cum in Hispaniam appulerunt septem sancti Episcopi, discipulos habebant, quorum aliquot in vrbem Accitanam miserunt mercatum cibos; ita singuli postea aliquos sibi ex iis retinuere, vel alios adsciuere discipulos, officiorumq; partim domesticorum, partim Ecclesiasticorum administros. Atque ex his fortaßis fuere, aut certe alij e populo, quos martyrij eius socios veneratur Ecclesia Granatensis.

[42] De reliquiis eorum nihil possumus pronuntiare, donec aliquid Apostolica Sedes sanciat. Decreto Inquisitionis non diserte repudiantur: [de reliquiis eorū, nōliquet.] sed cum omnem probabilitatem a laminis illis acceperint, quæ tamen reiectæ sunt; quis illas audebit abs que certa Sedis Apostolicæ auctoritate publicæ venerationi exponere?Ecclesias parochiales habet vrbs Granatensis viginti tres, quarum vna S. Cæcilio dedicata est, eaq; existimatur, [Ecclesia S. Cæcilio dicata Granatæ.] etiam quo tempore rerum potiebantur Mahometani, Christianorum conuentibus celebrata, vti scribunt Ioannes Marietta lib. 1 histor Eccles. Hispan. cap. 14. Maurus Castella Ferrerius historiæ S. Iacobi lib. 2. cap. 16. Franciscus Bermudez de Pedraza lib 3 Antiquitatum Granatensium cap. 15, qui toto libro 4 agit de Monte Illipulitano & reliquiis aliisq; monumentis in eo inuentis, & scriptis S. Cæcilij, quæ (vt diximus) in apocryphis sunt numeranda, donec Sedes Apostolica aliud de iis iudicium ferat. Ac certe didicimus nuper, laminas illas aliaq; monumenta iuxta Granatam reperta, deportata Romam, [Discutiūtur nunc scripta Granatæ reperta.] ibiq; a viris eruditis sensim examinari. Vidimus quoque librum, an. MDCXXXII ab Adamo Centurione, Ioannis Baptistæ F. Marci N. Marchione de Estepa, sermone Hispanico editum, dicatumq; Archiepiscopo Granatensi, Castellæ Præsidi, cui libro hic est titulus: Informatio pro historia sacri montis, dicti Vallis paradisi, antiquitus Illipulitani, iuxta Granatam: vbi reperti cineres S. Cæcilij, S. Ctesiphontis, S. Hiscij, discipulorum Apostoli & vnici Patroni Hispaniarum Iacobi, aliorumque Sanctorum, qui illorum discipuli fuere, reliquiæ, & libri in plumbeis laminis exarati. Pars prima. An partem secundam, siue vlteriorem disquisitionem postea ediderit, haud scimus.

DE S. IGNATIO THEOPHORO EPISCOPO ANTIOCHENO, MARTYRE, ROMÆ,

Anno Chr. CVIII.

Commentarius Præuius.

Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romae (S.)

Avctore. G. H.

§ I Vita S. Ignatij scripta. Nomen Theophori.

[1] Insignes S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ discipuli atque auditores celebrantur in Chronico Eusebij ab S. Hieronymo Latine vulgato, [Ignatius discipulus S. Ioannis Euangelistæ.] ad annum II Traiani Imperatoris, Papias Hierapolitanus Episcopus, & Polycarpus Smyrnæus, & Ignatius Antiochenus. Horum duos in Februario cultu sacro veneratur Ecclesia, hisce Kalendis S. Ignatium, & XXII S. Papiam; in Ianuario S. Polycarpum, XXVI die. HuiusHistoria martyrij (quod hic paucis repetendum duximus) continetur in encyclica Epistola ab Ecclesia Smyrnensi, mox post obitum eius, ad plurimas Ecclesias, maxime Asiaticas viciniores, [eius Vita an ex epistolis encyclicis composita;] missa; e qua multa recitat Eusebius lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 14, vt ibi dictum § 2 num. 10. Extitit ea Epistola in antiquis codicibus MSS. tam Latinis olim translata, quam Græcis primigenia, e quibus hanc etiam Latine a nobis redditam, alteri coniunximus & cum reliqua Vita a Pionio postea conscripta ad dictam XXVI Ianuarij in lucem edidimus. Piam hanc Ecclesiarum consuetudinem, gloriosa martyrum certamina describēdi, credimus apud primos Christianos viguisse: eaque etiam solennitate Antiochenos missa Epistola variis Ecclesiis indicasse, quam istic apud se coram Traiano Imperatore subierat quæstionem Ignatius: alios dein itineris eius Romani ex Syria comites, quæ in eo obseruarant pie sancteq; gesta, ac præcipue Romæ glorioso martyrio vitam consummatam, non omisisse aut coram referre, cum in Orientem redirent, aut citius præmißis Epistolis nuntiare. Similes passionis S. Ignatij litteras allegat Galesinius in Notationibus ad XVIII Ianuarij. Has requirit S. Polycarpus a Philippensibus, in sua ad eos Epistola, cum auide ipse Smyrnæ illatum S. Ignatio martyrij genus intelligere optaret. De ipso, inquit, Ignatio, & de ipsis, qui cum eo sunt, quod certius agnoueritis, significate. De hac Polycarpi epistola infra iterum agemus.

[2] [alia ex Græco Metaphrastæ,] Ex his similibusue obseruationibus Acta deinde conscripta arbitramur Ea duplicia hic damus: alia Græce a Simeone Metaphraste edita, & Latine versa a Gentiano Herueto: [collata cū MS.] quæ primum Lipomanus vulgauit tomo 5 operum ad XX Decembris, dein Surius ad Kalendas Februarias. Nos eadem Græce nacti ex MS. codice Medicæo Regis Christianissimi, contulimus cum priore Herueti interpretatione: ex qua reiecimus, quæ huic codici deerant ex Euagrio sub finem adiecta, commodius cum reliqua Translationis reliquiarum historia daturi. [alterius Græca epitome in Menæis:] Alia olim Græce extitisse opinamur Acta multo vberiora, ex quibus sacrorum Menæorum scriptores varia a S. Ignatio tolerata Antiochiæ tormenta, a Metaphraste non indicata, [elogium ex Martyrologiis:] excerpserunt secundo loco danda. Aliud elogium adiungitur ex Martyrologiis Bedæ & Adonis ad maiora Acta Latina securiorem viam commonstrans.

[3] Ipsa deinde Acta Latina subduntur ex pluribus, eisq; vetustißimis codicibus MSS. desumpta, [Acta Latina ex pluribus MSS.] & cum Rosvveydo olim, tum nobis communicata: eorum præcipui sunt Lobiensis, Audomarensis, Vltraiectinus aliusq; Burgundicus a Chiffletio nostro transmissus. Hæc Acta iudicio etiam Petri Scriuerij, qui eadem ex fidelißimo codice communicauit, ex Græco creduntur conuersa. In his, quæ Antiochiæ subiit tormenta Ignatius, Romæ dicitur coram Traiano passus, enormi mendo, quodetiam descripserunt Beda, Ado Vsuardus, aliiq; Martyrologi Latini, § sequenti adducendi; [an confusa ordine rerū gestarum.] Vincentius Bellouacensis lib. 10 Speculi Historialis, cap. 56, & plures alij. An lacerum seu mutilum exemplar soliis transpositis habuerit interpres Latinus? An Epistolam encyclicam ab Antiochenis missam, titulo sublato, crediderit Romanos exarasse? Dedimus XV Ianuarij Vitam S. Alexandri Fundatoris Acœmetorū ex codice MS. Græco Regis Christianißimi, præclaram admodum sed quibusdam locis mutilam: in qua foliis aliquot transpositis ordo rerum gestarum ab imperito descriptore fuerat immutatus, qui nullo verbo aut superaddito, aut omisso in debitum locum reductus est. Potuit auctor Latinæ Vitæ siue interpres, in similem codicis Græci errorem incidisse, eiq; non obseruato, reliqua Acta accommodasse. Hic capita distincta duplici numero prænotantur, vt quæ transposita iudicantur, facilius poßint discerni commodiusq; cum Metraphraste & Menæis Græcorum conferri.

[4] Ex Actis hisce, Epistolisq; S. Ignatij infra a nobis recensendis, contractius Vitam descripserunt Vincentius Bellouacensis ante relatus, [Acta ab aliis contracta,] Antoninus & Boninus Mombritius mox citandi, Iacobus a Voragine, Claudius a Rota, Petrus de Natalibus, Zacharias Lippelous, Franciscus Haræus; Hispanice Ioannes Basilius Sanctorius, Alphonsus Villegas, Petrus Ribadineira, [& exteris linguis edita:] Franciscus Ortiz Lucius, Italice Gabriel Flamma, Gallice Clemēs Marchantius; Iacobus Doubletius, Guilielmus Gazæus; Germanice Henricus Fabricius, Belgice Henricus Adriani, Dionysius Lamberti, aliiq; innumeri, & quotquot Annales seu Chronica Ecclesiastica digesserunt, quorum princeps Cardinalis Baronius plurima de eo tomo 1 & II Annalium recenset. Ex antiquioribus Patribus elogia eiusdem tradunt S. Polycarpus condiscipulus, [mentio apud antiquiores Scriptores,] & huius discipulus S. Irenæus, S. Dionysius de Diuinis nominibus, S. Anacletus Papa, Eusebius Cæsariensis, S. Hieronymus, S. Athanasius, S. Felix III Papa, Theodoretus Episcopus Cyri, & potißimum S. Ioannes Chrysostomus doctißima Homilia in eius solennitate anniuersaria ad populum Antiochenum habita. Ex hac plurima, cum de Translatione reliquiarum agetur, proferentur; ex aliorum doctrina varia inter viros eruditos dubia controuersaq; resoluentur.

[5] Cæleste hic apponitus visum quo Angelos in cælo sanctißimamTrinitatem alternis cantibus celebrantes conspexit, audiuitq; Ignatius, a Socrate lib. 6 Histor. Eccles. cap. 8 relatum. Ignatius, inquit, [Visio cātus Angelici,] Antiochiæ in Syria tertius a Petro Apostolo Episcopus, qui & cum Apostolis multum versatus est, visionem vidit Angelorum, Sanctam Trinitatem hymnis alterna vice decantatis collaudātium. Et formam canendi in ea visione expressam Ecclesiæ Antiochenæ tradidit. Vnde & hæc ipsa traditio ab omnibus Ecclesiis recepta est. Hæc Socrates. Eadem reserunt Georgius Alexandrinus in Vita S. Chrysostomi, & in huius encomio Leo Sapiens Imperator, Nicephorus Callistus lib. 13 Histor. Eccles. cap. 8, & nonnulli Martyrologi infra adducendi. Eximium ad virtutem consequendam stimulum proponit S. Gildas Sapiens, cuius Vitam illustrauimus XXIX Ianuarij. Hic Clerum Britanniæ ita alloquitur: Quis vestrum, vt Martyr Ignatius, Antiochiæ vrbis Episcopus, [Vitæ huius lectio ad virtutem vtilis:] qui post admirabiles in Christo actus ob testimonium eius, leonum molis consractus est cuius verba, cum ad passionem duceretur, audientes, si aliquando vultus vestri rubore suffusi essent,non solum in comparatione eius vos non putaretis Sacerdotes, sed ne mediocres quidem Christianos esse. Hæc ergo in nobis accendant sincerum in Deum hominesq; amorem, cuius igne in corde vehementius æstuante, leuia prorsus tormenta omnia, & mortem ipsam existimauit Ignatius: cui ex omnibus, quæ pati grauißima in vita poterat, hoc primum erat, mortem pro Christo non pati: secundum vero non quam citißime pati; sed differri atq; procrastinari: quod præclare aduertit Petrus Halloix in Præfatione ad Vitam S. Ignatij, tomo 1. Ecclesiæ Orientalis Scriptorum copiosißime deductam, inexstinguibili viri erga hunc S. Ignatium eiq; coæuos Scriptores pietatis ardore.

[6] Cognomentum Theophori, quo semetipse sanctus Martyr paßim appellat, in omnibus Epistolis euidentißimum capit argumentum ab hac similiue præfatione: Ἰγνάτιος καὶ Θεοφόρος. Ignatius, [Theophorus cognominatur.] qui & Theophorus. Quæ Latina versio ab omnibus antiquioribus Interpretibus seruata est, neque vlla immutatione facta ad redditas in alia idiomata Epistolas translata. Illud autem cognomen quam aptißime illi conuenisse Acta Græca infra monent his verbis: Τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας Ἐπίσκοπος καὶ κλήσει καὶ πράγματι θεοφόρος Ιγνάτιος ἦν. Ecclesiæ Antiochenæ Episcopus & appellatione & re ipsa Theophorus Ignatius erat: quod miramur a Gentiano Herueto Deiferum verti. Malumus retinere Theophorum ea forma, qua SS. Chrystophorum, Carpophorū, Onesiphorum, similesq; seruato Græcorum verborum charactere appellamus; imitati post Acta Latina & Martyrologos varios, Eusebium, Socratem, Cedrenum, [Christum in anima circūfert.] Zonaram, Nicephorum, aliosq; e Græco Latinos factos. Ipse Traianus in Actis sciscitatur: δὲ καὶ τί ἐστι Θεοφόρος Cui Ignatius respondit: τὸν χριστὸν ἐν τῇ ψυχῇ περιφέρων: qui Christum circumfert in anima: aut secundum Acta Latina, qui Christum habet in pectore, ille est Theophorus.

[7] Hinc arbitramur occasionem datam scribendi, in corde S. Ignatij inuenta esse sacrosancta verba, [an literis aureis cordi inscriptum:] Iesvs Christvs, diuino miraculo aureis litteris exarata. Id seculo XIII, post obitum S. Ignatij vltra mille & centum annos, scripserunt Vincentius Bellouacensis, & Martinus Polonus. Hic in Chronico ad tempora Traiani, [asserunt Martinus Polonus,] Huius, inquit, cor cū minutatim diuisum esset, nomen Christi in singulis particulis aureis litteris scriptum inuentum est. Aliquāto accuratius Vincentius lib. 10. speculi Historialis c. 57. [Vincentius Bellouacēsis,] Huius cor cum minutatim diuisum esset, nomen Domini Iesu Christi litteris aureis inscriptum, vt legitur, in singulis partibus inuentum est. Dixerat enim se habere Christum in corde: seu vt Acta habent, in pectore, aut in anima. [S. Antoninus, Mombritius,] Eadem pluribus prosecuti sunt S. Antoninus tomo 1 Chronici titulo 7 cap. 1 § 11 & Boninus Mombritius in Vita, eisdem vterque verbis: Legitur autem, inquiunt, quod B. Ignatius inter tot tormentorum genera numquam ab inuocatione nominis Iesu Christi cessabat, quem cum tortores requirerent, cur hoc nomen toties replicaret, ait: Hoc nomen cordi meo inscriptum habeo, & ideo ab eius inuocatione cessare non valeo. Post mortem igitur eius, qui audierant volentes hoc curiosius experiri, cor eius ab eius corpore auellūt, & illud scindentes per medium totum cor inscriptum hoc nomine, Iesvs Christvs, litteris aureis inueniūt. Vnde & hoc plurimi crediderunt. Vbertinus de Casali lib. 2 Arboris vitæ Crucifixi Iesu c. 2. [Vbertinus de Casali,] Cum Apostolo, inquit, non ostendamus nos aliquid scire, nisi Iesum Christum & hunc crucifixum, exemplo B. Ignatij, & centrum & circumferentiam cordis nostri sculpentes Iesum, qui ipsum Iesum viuens & moriens eructabat de corde pleno, & mortuus reliquit intra se scriptum litteris aureis in corde corporeo. Ioannes Baptista Mantuanus lib. 2. sacrorum dierum, [Mantuanus:] Matthias Casimirus Sarbiuius, alijq; Poëtæ miraculum illud versibus exornarunt, quibus & pictoribus addendi quidlibet æqua potestas conceditur. [silent antiquiores scriptores.] Nobis sufficit fontes monstrasse, e quibus hi riuuli dimanarunt. Græci silent, quod a leonibus velint carnem omnem comestam & solidiora tantum ossa relicta: quæ nobis vel ideo magis probantur, quod illustre hoc miraculum, si factum fuisset, vel maxime in Deigloriam, & bonam tanti Martyris famam redundasset; & tæmen altißimo silentio antiquorum scriptorum & Latinorum & Græcorum inuoluatur.

§ II S. Ignatij dies natalis. Cultus sacer.

[8] Ob magnam in natalitia S. Ignatij celebritate agenda apud diuersas Ecclesias varietatem, non parua oritur difficultas discernendi diem certum martyrij consummati. Antiochenos olim diem illi sacrum dedicasse postridie solennitatis S. Pelagiæ Virginis Antiochenæ & Martyris, [Antiocheni colunt S. Ignatiū postridie S. Pelagiæ Virginis,] testis est S. Ioannes Chrysostomus homilia 42 de S. Ignatio. Heri, inquit, puella plane adolescens & virgo, beata Martyr Pelagia magna cum lætitia conuiuium nobis exhibuit: hodie celebritatem illius beatus hic ac generosus Martyr Ignatius vicissim excepit. Diuersȩ quidem personæ; sed vna mensa: variæ pugnæ; sed corona eadem: disparia certamina; sed idem brauium. Colitur S. Pelagia in Martyrologio Romano, Menæis Græcorum, [relatæ 9 & 10 Iunij.] aliisq; fastis sacris, IX Iunij: postridie in Menologio Græcorum a Canisio edito. Extat S. Chrysostomi de ea homilia 41, ad quam annotat Fronto Ducæus eam homiliam Græce repertam a se fuisse in duobus codicibus MSS. Christianissimi Regis Hērici IV, in quorum altero adscriptus margini fuit dies Octobris VIII, hoc pacto: μηνὶ Οκτοβρίῳ. quo die, [& 8 Octobris.] vti aduertit Baronius ad IX Iunij, agunt Græci in Menologio de alia Pelagia Antiochena, quæ, antequam teneretur a persecutoribus, orans ne dispendium pateretur virginitatis, in pace quieuit. In Menologio Canisij adduntur eodem VIII Octobris Pelagia Tarsensis sub Diocletiano passa, & Pelagia tertia post meretricium quæstum pœnitens. Quod huc facit, neque in Iunio, neque in Octobri vlla S. Ignatij in Martyrologiis reperitur obseruata solennitas, si quædam annotationes MSS. excipiantur Carthusianorum Bruxellensium, in quibus XVII Octobris traditur B. Ignatij Martyris translatio.

[9] [Aliqui 24 Nouemb.] Aliqui diem illi sacrum statuunt XXIV Nouembris. ita Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi: Ignatij Martyris. Ado MS. monasterij S. Laurentij apud Leodienses: Eodem die S. Ignatij Episcopi & Martyris. Pluribus Beda excusus, qui diem eius natalem appellat: VIII Calendas Decembris, inquit, Natale S. Ignatij Episcopi & Martyris &c. Elogium integrum etiam habet Ado infra recitandum. In Decembri plures referunt, ac primo ad diem XIV martyrologium MS. Treuirense S. Martini: [aut 14 Decemb.] S. Ignatij Episcopi & Martyris. Vltraiectinum MS. S. Mariæ: Eodem die S. Ignatij Episcopi & Martyris.

[10] At XVII Decembris natalem eius celebrant Martyrologia MSS. Tornacense S. Martini, & Lætiense, [Plures diē natalem statuunt 17 Decēb.] ambo antiqua sub nomine Eusebij, Hieronymi & Bedæ his verbis: Natale S. Ignatij, qui tertius Antiochiæ post Petrum Apostolum Episcopus, vndecimo Traiani anno ad bestias vinctus Romam missus est. Reliquiæ tamen corporis eius Antiochiæ iacent (additur in Lætiensi) extra portam Daphniticam in cœmiterio ecclesiæ. Eadem cum Lætiensi MS. habet Rabanus Maurus in suo Martyrologio, dempto priore verbo de die Natali ab eo omisso. In Martyrologio antiquo MS. S. Maximini prope Treuirim hæc leguntur: In Antiochia natale S. Ignatij Episcopi, qui tertius post Petrum Apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam, quique persecutione Traiani damnatus ad bestias, Romā vinctus mittitur, duodecim militibus ad custodiam datus, quos ipse in epistola ob crudelitatem leopardos vocat: cumque iam productus ad bestias, rugientes audiret leones, ardore patiendi ait: Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, vt panis mundus inueniar. Passus est anno XI Traiani. Nonnulli apud Frontonem Ducæum supra existimant Homiliam Chrysostomi de S. Ignatio habitam illo XVII Decembris.

[11] Iuxta hos auctores non improbabiliter dici potest, S. Ignatium eo die martyrij coronam adeptum esse, ac triduo postea sacrosancta eius ossa extra vrbem Romanam deposita fuisse ac terræ mandata. Qui dies depositionis cum die natali siue obitus paßim confundi solitus, [diem depositionis seu sepulturæ 20 Decēb.] in sacros Ecclesiarum fastos sæpe refertur. Idem Fronto Ducæus annotat ad dictam Græcam homiliam de S. Ignatio margini codicis Regij MS. adscriptum diem vigesimum Decembris μηνὶ Δεκεμβρίῳ κ. Græci eo die magna illum solennitate colunt: In Menologio Maximi Cytheræi & Horologio, τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ιγνατίου τοῦ Θεοφόρου. Kalendarium Græcorum apud Genebrardum. Ignatius Martyr Theophorus. Menologium Canisij: Natalis sacrosancti Martyris Ignatij. Menæa Græcorum: Μνήμη, seu memoria, sancti Martyris Ignatij Theophori &c. Petrus Halloix in Notationibus ad caput 14 Vitæ S. Ignatij asserit, XX Decembris verum diem natalem esse, quem Græci solennem seruant, & in quo cœtus honori eius faciunt. Interim infra apud Metaphrasten dicuntur qui Romæ erant fideles, post martyrium consummatum, & theatrum dissolutum, conuenientes eius ossa sustulisse, eaque religiose obuoluta extra Vrbem in loco insigni, vigesimo mensis Decembris deposuisse. Græce Κατέθεντο εἱκάδα τότε τοῦ Δεκεμβρίου ἄγοντοσ. Eodem die antiquißimum Martyrologium MS. S. Hieronymi ita habet: Romæ depositio Zephirini Episcopi & Ignatij Martyris, & Athanasij Episcopi. Iterum in Kalendario eidem Martyrologio subiuncto: Ignatij Martyris & Anathassi Episcopi. Colitur S. Zephyrinus Papa illo die in pluribus Martyrologiis, de quo cum Romano aliisq; agemus XXVI Augusti. S. Anathasius in quodam Kalendario MS. S. Maximini etiam Athanasius, Episcopus in Oriente colitur eodem XX Decembris.

[12] Præcipua nihilominus S. Ignatij in Ecclesia Romana solennitas agitur Kalendis Februarij ad quas Notkerus: S. Ignatij Martyris. [maiore solennitate 1 Februarij.] MS. Tornacense: Passio S. Ignatij Episcopi & Martyris. Vetus Romanum a Rosvveydo editum: Antiochiæ Ignatij Episcopi & Martyris. Beda excusus. MSS. Vltraiectinum S. Mariæ & Leodiense S. Lamberti: Apud Antiochiā passio S. Ignatij Episcopi & Martyris. Eadem fere habet Ado hoc die, cuius elogium, in libro de festiuitatibus Apostolorum relatum, infra damus. MS. Centulense S. Richarij: Romæ passio S. Ignatij Antiochensis Episcopi, qui B. Ioannis Apostoli discipulus, tertius post B. Petrum Antiochenam rexit Ecclesiam. Alij iuxta Acta Latina volunt eum Romæ, præsente Traiano, passum. Ita Vsuardus: Kalendis Februarij Natalis B. Ignatij Episcopi & Martyris, qui tertius post Petrum Apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam, ac persecutione Traiani Romam vinctus mittitur, vbi præsente eodem, circumsidente Senatu, immanissimis pœnarum supplicijs primo affectus, dehinc leonibus obijcitur; eorumque dentibus præfocatus, hostia Christi efficitur. Eadem fere habent Bellinus & Martyrologium modernum Romanum, in quo tamen cum legeretur præsente Traiano passus, iam correctius iubente Traiano id factum dicitur. Immania pœnarum supplicia & inaudita tormenta Romæ eum subiisse tradunt etiam Galesinius, Auctores Violæ Sanctorum & Martyrologij MS. Bruxellensis, alijq;: Maurolycus vero, Natale inquit, S. Ignatij Episcopi & Martyris, qui quartus a Petro Apostolo Antiochenam rexit Ecclesiam, in qua Antiphonas decantari fecit. Constantius Felicius, tertiusne an quartus Antiochiæ præfuerit Episcopus, sub dubio relinquit: quæ infra reiicientur. De cantu hæc e Socrate desumpta adduntur in Martyrologio antiquo Coloniensi post verba ex Vsuardo recitata: Hic quodam tempore per visionem in cælum raptus, vidit & audiuit, quomodo Angeli per antiphonarum reciprocationem sanctæ Trinitati hymnos canebant. Qua visione edoctus instituit in Ecclesia Antiochena iuxta modum visionis antiphonas decantari. Eadem leguntur in Viola Sanctorum, & aliis Martyrologiis. MS. Bruxellense reliquo encomio addit: nomen eius canoni Missæ inscriptum esse, quem eumdem exhibet antiquus liber Sacramentorum S. Gregorij Magni nuper ex MSS. ab Hugone Menardo correctius editus.

[13] Demum quia S. Brigida Kalendis Februarij præcipuumapud varias Ecclesias obtinet cultum, pridie Kalendas seu XXXI Ianuarij venerandus proponitur S. Ignatius in Breuiario Brugensi, aliisq; quibusdam Belgicis, sicuti etiam in MS. Martyrologio Treuirensi S. Martini. [& 31. Ianuarij.] Græcos admodum celebri eum officio colere fidem faciunt eorum responsoria, antiphonæ, cantica, odaria, a Petro Halloix latine reddita, atque vtraque lingua edita ad Vitam S. Ignatij. [Officium Ecclesiasticum.] Iidem Græci lectionem Euāgelij desumunt ex capite IX S. Marci, in quo Christus puerum (quem illi S. Ignatium credunt fuisse) complexus, in medio statuit. Apud Latinos quæ modo sit officij Ecclesiastici ratio, constat: qualis olim fuerit indicat Gauantus comment. in Rubricas Breuiarij sect. 7 cap. 4: vbi refert in appendice libri Sacramentorum Gregoriani festum habuisse in Decembri, sed in Breuiario Vaticano volumine 4751 in Februarij primo. Consonant quæ in Actis Latinis sub finem referuntur.

§ III Primordium Episcopatus Antiocheni.

[14] Ortus, adolescentia, & priuata S. Ignatij ante susceptum Episcopatum vita, fere latent. Institutionem eius sub S. Ioanne Euangelista, opinionemq; Græcorum, Euangelicum paruulum fuisse, quem Christus in medio discipulorumstatuit, infra examinamus. Plura profert Halloix capite I, & II Vitæ, quæ nos antiquitatis amantes omittimus. Primordiū Episcopatus eius Antiocheni inquisituri, primo, [Pontificatus S Petri Antiochiæ.] quod omnes antiqui atque orthodoxi scriptores indubitatum affirmarunt, statuimus; S. Petrum Apostolorum Principem prius Antiochiæ Sedem supremi Pontificij collocasse, quam inde Romam anno II Claudij Imperatoris profectus fuerit, vti cum reliquis Scriptoribus tradunt Eusebius in Chroninico, & S. Hieronymus de scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 1. De Cathedra S. Petri Romana egimus XVIII Ianuarij, de Antiochena acturi XXII Februarij. An Ignatius immediatus S. Petri successor fuerit, hic quærimus.

[15] Primo Epistola III S. Anacleti Papæ eum a S. Petro Antiochenis Episcopum datum, quocumque id tempore contigerit, requirit. In hac Epistola trium primarum sedium Episcopalium ordo indicatur his verbis: Prima Sedes est cælesti beneficio Romanæ Ecclesiæ, quam beatissimus Petrus & Paulus consecrarunt. Sic Roma, quæ prius erat cacodæmonis artificio omnium errorum mater & altrix, [ab eo constitutus S. Ignatius Episcopus dicitur] excussis tenebris, & vanis superstitionum ritibus abiectis, filiorum Dei, exorto sole iustitiæ facta est copiosa propagatrix. Secunda autem Sedes apud Alexandriam B. Petri nomine a Marco eius discipulo atque Euangelista consecrata est, quia ipse & in Ægypto primum verbum veritatis, directus a Petro, prædicauit, & gloriosum suscepit martyrium: [in Anacleti Epistola,] cui venerabilis successit Abilius. Tertia autem Sedes apud Antiochiam eiusdem (id est, B. Petri) Apostoli nomine habetur honorabilis: quia illic, priusquam Romam veniret, habitauit, & Ignatium Episcopum constituit, & illic primum nomen Christianorum nouellæ gentis exortum est. Hactenus Epistola Anacleti Papæ, cui omnis deberetur auctoritas, si genuina esset, aut a posteris non interpolata. [an genuina?] Verum in ea nonnulla leguntur traditionibus Ecclesiasticis minus congruentia. Nam in Alexandrina Sede S. Marco dicitur successisse venerabilis Abilius, omisso S. Aniano, quem, S. Marco VIII anno Neronis defuncto substitutum tradunt Eusebius in Chronico & lib. 2 Historiæ Eccles. cap. 23, S. Hieronymus de Scriptor. Eccles. cap. 8, & reliqui omnes, quorum consensus firmatur in Martyrologio Romano XXV Aprilis, quo die coluntur & S. Marcus & S. Anianus in Episcopatu successor. Hinc apud Iouerium in Sanctionibus Ecclesiasticis, & deinde in Conciliis tam Venetiis, quam Coloniæ, atq; Parisiis editis, hæc correctio in margine annotatur: cui S. Marco venerabilis successit Anianus, & post hunc Abilius: quam succeßionem ad huius Natalem XXII Februarij probabimus.

[16] [ab aliis explicata,] Eodem modo in Antiochena sede hæc correctio in dictis libris adscribitur, sed minus probata: Quia illic, S. Petrus, priusquam Romam veniret, habitauit, & Zachȩū, postea Euodium, post quem Ignatium Episcopum cōstituit. De Zacchæi Episcopatu Antiocheno nihil alibi legimus. Zacchæum, publicanum, qui in domo sua Christum susceperat, primum Cæsareæ Palȩstinæ Episcopum fuisse tradunt Apostolicæ Constitutiones sub nomine Clementis Romani lib. 7 cap. 46, aliis 47. Verum de variis Episcopis non debito ordine eo capite relatis infra agemus. Alius colitur XXIII Augusti Zacchæus quartus Hierosolymorum Episcopus: vt similis aliunde Zacchæus hic intrusus videatur. De Euodio potius hæc similisue lectio esset substituenda. Quia illic Petrus habitauit & Euodium, cui postea Ignatius successit, Episcopum constituit. Verum hæc nomina & succeßionis Abilij in Sede Alexandrina & constituti Episcopi Ignatij apud Antiochenos, [olim interpolata.] arbitramur a posteris adiuncta. Nam eadem verba absq; Abilij & Ignatij mentione repetita in Concilio septuaginta Episcoporum Romæ habito sub Gelasio Papa ita leguntur: Secunda autem Sedes apud Alexandriam B. Petri nomine a Marco eius discipulo & Euangelista consecrata est: ipseque a Petro Apostolo in Ægyptum directus, verbum veritatis prȩdicauit, & gloriosum consummauit martyrium. Tertia vero Sedes apud Antiochiam eiusdem beatissimi Petri Apostoli nomine habetur honorabilis: eo quod illic, priusquam Romā venisset, habitauit, & illic primum nomen Christianorum nouellæ gentis exortum est. En desunt & successio Abilij, & inauguratio Ignatij a S. Petro facta. Eadem confirmantur in Concilio Romano sub Damaso Papa, ex cuius Canone iuxta collectionem Cresconianam hæc verba proferuntur apud Baronium ad annum Christi 39. num. 23. Tertia vero Sedes apud Antiochiam beatissimi Apostoli Petri habetur honorabilis, eo quod illic primitus, quam Romam venisset, habitauit: & illic primum nomen Christianorum nouellæ gentis exortum est. Quæ cum Epistola Anacleti prorsus consentiunt, si sola. S. Ignatij constituti Episcopi interposita mentio tollatur.

[17] [Ordinatus a S. Petro] Secundo Ignatium S. Petri dextera ordinatum, & Pontificatus gratiam suscepisse scribunt Theodoretus Cyri in Syria Episcopus, & S. Felix III. Papa, qui ambo seculo quinto vixerunt. [dicitur a Theodoreto,] Theodoretus in Dialogo Immutabilis, qui primus tomo operum 4 legitur, ita tradit: Ἀκήκοας δὲ πἀντως Ιγνάτιον ἐκεῖνον, ὃς διὰ τῆς τοῦ μεγάλου Πέτρου δεξιᾶς τῆς ἀρχιερωσύνης τὴν χάριν ἐδέξατο, καὶ τὴν ἐκκλησίαν Αντιοχέων ἱθύνας, τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον ἀνεδήσατο. Audiuisti enim prorsus Ignatium illum, qui de Petri dextera Pontificatus gratiam suscepit, & post administratam Ecclesiam Antiochenam, martyrij coronam adeptus est. S. Felix Papa in epistola V ad Imperatorem Zenonem accusat Petrum Fullonem excommunicatum, [& Felice III Papa.] sanctæ Antiochenæ Ecclesiæ indignissimum se ingessisse, sanctamque Sedem pontificatus Ignatij Martyris, qui Petri dextra Episcopus ordinatus est, polluisse.

[18] Tertio S. Ioannes Chrysostomus in memorata Homilia, qua eximio vrbē Antiochenam præconio extollit, [S. Petri successor] S. Ignatium laudat Apostoli Petri successorem: Præcipua, inquit, Deo huiusce ciuitatis cura fuit, id quod & reipsa plane declarauit. [apud Chrysostomum,] Siquidem eum, quem toti orbi præfecit Petrum, cui claues cælorum dedit, cuius arbitrio & potestati cuncta permisit, hunc ibi longo tempore iussit commorari. Quamobrem vniuerso orbi ex altera parte respondet ciuitas nostra, sed quia Petri mentionem feci, quintam ex ipso contextam coronam animaduerti: quoniam illi in Episcopatus Antiochensis dignitate successit. Nam vt, si quis e fundamentis magnum lapidem eruat, alterum omnino parem in eius loco conetur cōstituere, alioquin totum ædificium labascet & corruet; ita cum Petrus Antiochia esset discessurus, alterum Petro parem præceptorem gratia Spiritus substituit, ne inchoata iam ædificatio successoris contemptu fieret debilior. Hæc Chrysostomus amplificationeoratoria adeo videtur extulisse, quasi nullus Antiochiæ Episcopus extitisset Euodius, cum Ignatium velit fuisse quem, Πέτρου μέλλοντος ἐντεῦθεν ἀποδημεῖν, ἕτερον ἀντίῥῥοπον Πέτρου διδάσκαλον τοῦ Πνέυματος ἀντεισήγαγε χάρις. Οὗτον μετ᾽ ἐκεῖνον τοῦτον διαδέξασθαι τὴν ἀρχήν. An Chrysostomus Euodium Antiochenam viuo Petro regentem Ecclesiam, [an ab eius obitu?] quasi ab eo supremo Pastore in munere suo obeundo directum, neglexerit; & contra illi S. Ignatium solum ab obitu vtriusque eam Ecclesiam gubernantem subrogarit? Si enim, inquit in eadem Homilia, centum homines vel etiam quinquagenta regere difficile est, quantæ virtutis debet existimari, tam celebrē vrbem administrare, & eū populum regere, qui ducenta contineat hominum millia? Adiungit difficultatem temporum ob persecutiones Gentilium: si hoc tempore, inquit, labores, ærumnasque multas gubernatoribus præbet Ecclesiæ præfectura; quanto plures, maioresque tunc erant labores, cum pericula, & pugnæ, & insidiæ, & terrores perennes instabant? In illud ergo tempus destinarit Petrus, S. Ignatium, a quo tum post suum Euodiiq; obitum, Antiochiam in Christi fide præuiderat conseruandam, & plurimum augendam.

[19] Hanc opinionem firmat Nicephorus Callistus lib. 2cap. 35, quo S. Petrum, dum per orbem circumiens, Ecclesias vbique constitueret, [iuxta Nicephorum constitutus a S. Petro post Euodium.] tradit plures elegisse aliis deficientibus in dignitate Episcopali successuros. Ἐν δ᾽ Ἀντιοχείᾳ πρῶτον μὲν Ἐυώδιον, μὲν δὲ τοῦτον τὸν ὄντως τὸν θεόληπτον, τὸν Θεοφόρον ἐτιθει Ιγνάτιον. Antiochiæ, inquit, primo Euodium, deinde reuera numine afflatum Theophorum statuit Ignatium. Eo scilicet modo, quo ante dixerat Romam commisisse suis successoribus, Lino videlicet, Anacleto, & tertio sacro Clementi. vt eadem vtriq; Ecclesiæ sit difficultas, eademq; extricandi ratio. Ac primo nonnulli confugiunt ad Apostolicas Constitutiones Clementi Romano Pontifici attribui solitas, in quibus lib. 7 cap. 46, alijs 47, [in Constitut. Apost. Clementis] sub nomine S. Petri & aliorum Apostolorum ita legitur ex interpretatione Francisci Turriani: De Episcopis vero, qui a nobis, dum viximus, ordinati sunt, certiores vos facimus. Iacobum Episcopum Hierosolymitanum fratrem Domini, & huic post mortem secundum successisse Simeonem Cleophæ filium, & huic rursus tertium Iudam Iacobi filium… Euodium Episcopum Antiochiȩ a me Petro ordinatum, cui successit Ignatius a Paulo ordinatus:.. [a Paulo ordinatus] Linum Claudiȩ filium Ecclesiæ Romanorutu Episcopum primum, a Paulo ordinatum, post mortem vero Lini Clementem, quem ego Petrus secundum ordinaui… Aristonem primum Episcopum Smyrnæ, huius post mortem successorem fuisse Strateam Loidis filium, cui successit tertius Episcopus alter Ariston &c. Ommittimus plura recensere. Absunt a Smyrnensibus S. Bucolus primus Episcopus huiusq;, successor S. Polycarpus condiscipulus S. Ignatij; de quibus egimus ad huius Vitam XXVI Ianuarij, de S. Bucolo acturi iterum VI Februarij. Secundo S. Simeonem Hierosolymorum Episcopum anno decimo Traiani cruci affixum fuisse, eiq; tum succeßisse, non Iudam Iacobi, sed Iustum ex Iudæis assumptum tradunt Hieronymus in Chronico Eusebij, & idem Eusebius lib. 3. Histor. cap. 29. Verum seu Iudas seu Iustus vocetur, non potuit post obitum S. Simeonis cōstitutus fuisse ab Apostolis ante decimum annum Traiani cum S. Clemente Romano, cui hi libri attribuuntur, e vita sublatis. De S. Simeone agemus XVIII Februarij.

[20] Hæc aliq;, conuincunt non omnimodam esse hisce libris adscribendam fidem, [An plures simul Episcopi Antiochiæ,] neque tuto inde colligi duos tum Antiochiæ constitutos Episcopos, quorum alterum iis, qui ex Gentilibus ad Christum venissent, alterum vero iis, qui ex circumcione credidissent, Episcopum præfici oportuit, vt legitur in Notationibus ad Martyrologium Romanum, additurq; irrepsisse errorem in citatum locum Clementis, dum Euodins a Petro, & Ignatius a Paulo dicuntur substituti Episcopi, cum potius Petrus Ignatium ordinarit. Eadem iterum in Annalibus Ecclesiasticis attinguntur anno 45, num. 14: vbi Baronius, quod agat coniectura, nihil certi affirmare audet: quæ Petrus Halloix cap. 2 Vitæ & adiunctis Notationibus pluribus conatur probare. Verum Eadem ratione duo dicerentur Romæ aut etiam plures simul sedisse Pontifices, [& Romæ] Linus a Paulo, & Clemens a Petro iuxta Constitutiones Apostolicas ordinatus, eisq; interponendus Cletus siue Anacletus in eisdem Constitutionibus omissus. Nois eisdem argumentis ordinem succedentium apud Antiochenos Episcoporum firmabimus, quibus series Pontificum Romanorum stabilitur.

[21] Baronius anno Christi 69 numer. 38 auctoritate S. Ignatij succeßionem illorum confirmat. [Vtriusq; Sedes successio probatur auctoritate S. Ignatij.] Quod igitur ad veteres, inquit, rerum Ecclesiasticarum scriptores pertinet, cum S. Ignatius, qui eodem seculo vixit cum Apostolis, dicat Clementem successisse Cleto (sic enim legit pro Anacleto) plane declarat ipsum Clementem tertio loco, nempe post Linum & Cletum Romanæ Ecclesiæ Pontificem præfuisse. Est ea S. Ignatij Epistola ad Mariam Cassobolitem, quæ in plerisq; exemplaribus Anacletum, in antiqua versione ab Vsserio eruta Cletum, in MS. Florentino Alvov Græce exhibet. Si vni Ignatio tantum concedit Baronius in succeßione Pontificum Romanorum, quidni illi credamus in caussa proprij Episcopatus ita ad suos Antiochenos ex itinere Romano scribenti? Πάυλου καὶ Πέτρου γεγόνατε. μαθητάι. μὴ ἀπολέσητε τὴν Παραθήκην. μνημονεύσατε Ἐυωδίου τοῦ ἀξιομακαρίστου ποιμένος ὑμῶν, ὅς πρῶτος ἐνεχειρίσθη παρὰ τῶν Ἀποστόλων τὴν ὑμετέραν προστασίαν. μὴ καταισχύνωμεν τὸν πατέρα, γενώμεθα γνήσιοι παῖδες, αλλὰ μὴ νόθοι. Consentiunt omnia exemplaria Græca. Quæ ita apud Martialem Mæstræum Latine leguntur: Pauli & Petri fuistis discipuli, ne perdatis depositum. Mementote Euodij beatissimi Pistoris vestri, qui primus vobis ordinatus est ab Apostolis Antistes. Ne simus pudori Patri, simus genuini filij, non autem adulterini. En Euodium adiunctum SS. Petro & Paulo, primum Antiochenis ab Apostolis ordinatum Episcopum, Antiochenos ipsumq; Ignatium eius filios.

[22] Baronius iterum numer. 42 succeßionem prædictam confirmat Martyrologio Romano, [ex Martyrologiis,] locuplete traditionis Ecclesiasticæ teste. Iuxta illud post S. Petrum Ecclesiam gubernarunt primus Linus, secundus Cletus, tertius Clemens: relati die singulis natali XXV Septemb. XXVI Aprilis, & XXIII Nouemb. In eodem Martyrologio VI Maij ita legitur: Antiochiæ S. Euodij, qui, vt B. Ignatius ad Antiochenses scribit, primus ibidem a S. Petro Apostolo ordinatus Episcopus, glorioso martyrio vitam finiuit. Quod anno M D LXXXVI excusum est Martyrologium Romanum, ita ad Kalendas Februarias S. Ignatium refert: Natalis S. Ignatij Episcopi & Martyris, qui post S. Petrum & Euodium Antiochenam rexit Ecclesiam. In moderno Martyrologio, omisso Euodij nomine, traditur tertius eam Ecclesiam rexisse: quod prorsus coincidit; consentiuntq; antiqua Martyrologia supra relata.

[23] Baronius denique eamdem Pontificum Romanorum succeßionem stabilit auctoritate Eusebij & S. Hieronymi, a quibus hæc nobis lis melius dirimenda. Eusebius lib. 3 Hist. Eccl. cap. 16 asserit Euodium primum fuisse Antiochiæ Episcopum, [a testimonio Eusebij,] secundum Ignatium multum hominum sermone celebratum. Iterum cap. 35 tradit apud plurimos etiamnum celebratissimum Ignatium Antiochiæ secundum Petri sucessorem Episcopatum sortitu. Græce Πέτρου διαδοχῆς δεύτερον. [Nicephori,] At Nicephoro Chronologo Antiocheni Episcopi hoc ordine referuntur, I Petrus Apostolus, II Euodius, III Ignatius Theophorus, Martyr factus Traiani tempore. [Hieronymi:] Eo sensu S. Hieronymo de Scriptor. Eccles. cap. 16 Ignatius est Antiochenæ Ecclesiæ tertius post Petrum Apostolum Episcopus.

[24] Tempus Sedi singulis distinctum in Chronico Eusebij omnem tamdem tollit controuersiam. Ita ergo apud S. Hieronymum in illo Eusebij Chronico traditur anno Claudij Imperatoris II, [ex tempora successionis,] Christi XLII, Petrus Apostolus, cum primus Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam mittitur, vbi Euangelium prædicans, XXV annis eiusdem vrbis Episcopus perseuerat & anno Claudij III, Christi XLIII, Primus Antiochiæ, Episcopus ordinatur Euodius, postea vt VI Maij dicetur, Martyr effectus in persecutione Neroniana, in qua Petrum & Paulum Romæ gloriose occubuisse docet idem Chronicon, successores contungens in Sede Romana Linum, in Antiochena Ignatium. Ita Græce legitur. τῆς Ῥωμαίων Ἐκκλησίας μετὰ Πέτρον πρῶτος κληροῦται τῆν ἐπισκοπήν Λίνος. τῆς Ἀντίοχέων Ἐκκλησίας δεύτερος Ἐπίσκοπος καθίσταται Ἰγνάτιος. Hæc ibi post relatam necem Galbæ, Vitellij & Othonis Cæsarum, Aliter in Chronico Latino ab S. Hieronymo distincto, post relatum SS. Petri & Pauli martyrium Iudæorumque rebellionem dicitur primus Romanam Ecclesiam tenuisse Linus annis XI. Dein interpositis obitu Neronis, imperio ac cæde Galbæ & Othonis Cæsarum additur: Antiochiæ secundus Episcopus ordinatur Ignatius, ordinatur, inquit S. Hieronymus, [& ætate S Ignatij.] non ergo a S. Petro Apostolo nuper vita functo. Postremo ætas eiusdem, circa annum Christi XXIV, vt mox dicetur, nati, conuincit, S Petro Antiochia Romam migrante, Episcopatum Antiochenum eidem admodum iuueni non fuisse collatum.

[25] S. Gregorius Magnus lib. 2 Registri, Indict. 13 ca. 71, siue epistola 37 ad Anastasium Episcopum Antiochenum, vocat S. Ignatium discipulum S. Petri his verbis: Amen, Gratia, Quæ videlicet verba de scriptis vestris accepta, idcirco in meis epistolis pono, vt de S. Ignatio vestra beatitudo cognoscat, quia non solum vester est, sed etiam noster. Sicut enim Magistrum eius Apostolorum Principem habemus communem, ita quoque eiusdem Principis discipulum nullus nostrum habet priuatum. In Homilia S. Chrysostomi dicitur S. Ignatius cum Apostolis conuersatus, & fluenta hausiste spiritualia; [An ordinatus ab aliis Apostolis,] a Sanctis illis dignitatem Episcopalem obtinuisse: eiusque sacrum caput beatorum Apostolorum manus attigisse. Nomen Apostolorum attributum primis Christi discipulis, aliisq; coæuis sæpius diximus. Ex his Titum Apostolū, Parmenam Apostolum, Timotheum Apostolum, Ananiam Apostolum celebrauimus IV, XXIII, XXIV & XXV Ianuarij. Supererat adhuc S. Ioannes Euangelista, [aut S. Ioā. Euangelista:] cuius discipulos numerauimus hos Episcopos, Papiam Hierapolitanum, Polycarpum Smyrneum, & tertio loco Ignatium Antiochenum. Ex his Papiam a S. Ioanne Episcopum ordinatum scribit Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 141. Petrus Halloix in eius Vita non dubitat pro vero recipere, [vt SS. Papiat & Polytarpus:] illi a S. Ioanne Apostolo curam Episcopatus, quemadmodum & Polycarpo, esse commissam. Ceterum S. Polycarpum annuente vniuerso cœtu Ecclesiasticorum a laicis electum esse, & ordinariam consecrationem ab Episcopis manuum impositione peractam, tradit Auctor antiquus Vitæ eius cap. 5. An ordinaria ea electio& consecratio etiam apud Antiochenos peracta? In Actis vtrisq; S. Ignatij altum est de hac re silentium. Ordo succeßionis præclare indicatur, in prioribus e Græco translatis: Magno Petro succedit Euodus, Euodo Ignatius, qui in Actis etiam Latinis post Euodium suscepit Ecclesiam Antiochenam gubernandam. Alij iterum in Polycarpi ordinatione dissentiunt. Nam Irenæo lib. 3 Hæreseon cap. 32, ὑπὸ Αποστόλων κατασταθείς Ἐπίσκοπος, ab Apostolis constitutus est Episcopus. Eusebio contra, lib. 3. Histor. ca. 30 πρὸς τῶν ἀυτοπτῶν, καὶ ὑπηρετῶν τοῦ Κυρίου τῆν ἐπισκοπὴν ἐγκεχειρισμένος. ab iis, qui Dominum vidissent, eiusque serui fuissent, ordinatus est Episcopus. Tertulliano libr. de Præscriptionibus aduersus hæreses cap. 32 Polycarpus refertur a Ioanne conlocatus, sicut Clemens a Petro ordinatus. hunc post Petrum Apostolum a plerisque Latinorum secundum statui obseruat corrigitq; Hieronymus de Script. Eccles. cap. 15: cui Polycarpus cap. 17 dicitur etiam a S. Ioanne ordinatus, vt ipse eumdem aut cum aliis Episcopis consecrarit, aut ab aliis electum suo certe suffragio approbarit. Quæ eadem an de S. Ignatio dici poßint eruditorum iudicio relinquimus. Ioannes Bapt. de Lezana anno Ch. 102 Annal. Carmelitarum num. 4, [non fuit discipulus S. Ionnes Baptista.] Marcus Antonius Alegreus statu 2 Paradisi Carmelitici decoris cap. 24, aliique Carmelitano ordini adscribunt S. Ignatium, vnum ex iis Religiosis, qui cum Baptistæ discipulis Christo adhæsere Iesu, annumerati inter septuaginta duos, quem secūdum a Ioanne Baptista aßignant omnis Helianæ religionis lumen & Archimandritam. Quæ ex dictis & mox proferendis vltro corruunt, neque vlteriore refutatione indigent, nulla auctoritate antiquorum stabilita.

§ IV Ætas S. Ignatij cum annis Imperatorum collata. Annus obitus.

[26] Ad historicam & chronologicam rationem continuādam, quam hactenus in Ianuarij Actis confirmandis adhibuimus, communiore vsu receptum, quamuis multis intricatum difficultatibus, calculum annorum Christi adaptamus, quem æram seu epocham vulgarem appellamus, [Epocha vulgaris Christianorum,] nonnulli Dionysianam indigetant, quod ea fuerit a Dionysio Exiguo Abbate Romano circa annum DXXV cœpta introduci, a quo nomine abstinemus, quod eius rationi accurate subductæ non adæquetur æra illa, quæ paßim apud viros exactiori in hisce scientiis doctrina illustres suum principium accipit a Kalendis Ianuariis C. Cæsare & L. Æmilio Paulo Consulibus: anno Iuliano XLVI, vrbis Romanæ conditæ e computu Varroniano DCCLIV, [quibus Cōsulibus cœpta:] cuius præcedenti anno vulgo Christus creditur & in Martio incarnatus, & in Decembri natus. Hanc epocham Baronius in suis Annalibus biennio integro præuertit, cœpitq; Augusto Cæsare XIII & M. Plautio Siluano, [posterior Baronij calculo,] & huic suffecto C. Caninio Gallo Consulibus, anno Iuliano XLIV, Vrbis conditæ DCCLII. Ne tamen perpetuo in contextu Annalium a vulgari epocha dißideret, in progressu eorumdem annos sex imperij Probi ad quadriennium contraxit, & duo paria Consulum communiter admissa neglexit; & sunt fere Fuluius Æmilianus & Pomponius Bassus II, itemq; Cornelius Secularis, & Iunius Donatus, aut horum loco Gallienus & Valerianus repetiti; referendi ad annos æræ vulgaris CCLIX & sequentem. Hæc de epochæ Christianorum initio, quocumque anno Christus natus fuerit, seu qui hunc immediate præceßit, seu biennium cum Baronio addendum, [& vero Christi natali:] seu potius quadriennium, vt post Ioannem Deckerium docent Dionysius Petauius, Autbertus Miræus, Ægidius Bucherius & alij. Nonnulli cum Ioanne Kepplero quintum annum superaddunt.

[27] [31 huius Christus passus,] Qui in epocha vulgari iam a nobis statuta annus fuit XXXI, Iulianus LXXVI, Cyclo Lunæ XIII, Solis XII, littera Dominicali G, CL. Tiberio Cæsare Augusto V, & Ælio Seiano Consulibus, redemptione generis humani illustris creditur: quippe celebrato pridie legitimo Paschate, Christum Dominum Martij XXIII, feria VI, Luna XV, in Cruce mortuum, XXV eiusdem Martij, feria I resurrexisse. Cum autem vltimo prædicationis suæ anno Apostolos de primatu contendentes Christus humilitatem docuerit, ostenso paruulo, quem S. Ignatium fuisse eius tum etiam brachiis gestatum docent Græci posteriores, [eius brachiis portatus Ignatius,] forte annum ætatis VI aut VII agentem, & circa annum æræ Christi vulgaris XXIV natum; cum X Imperij annos absoluisset Tiberius Augustus, cui XVI Martij anni Christi XXXVII defuncto succeßit Caius Caligula, quo quarto Imperij anno, IX Kalend. Februar. anno Christi XLI occiso suffectus est Claudius eius patruus; cuius anno II S. Petrus relicta Antiochia Romam profectus, successorem habuit S. Euodium, [discipulus S. Ioan. Euangelistæ,] III Claudij anno Episcopum Antiochenorum ordinatum: quo tempore S. Ignatius vigesimo ætatis anno a S. Ioāne Euangelista instituebatur, olim Euodio in Sede Antiochena sufficiendus. S. Polycarpus a S. Ioanne commendatus S. Bucolo Episcopo Smyrnensi, ordinabatur Diaconus, instruebat varia hominum genera: dein Sacerdos consecratus, sancta conuersatione idoneus reddebatur, qui Bucolo in dignitate Episcopali aliquando successor eligeretur. Quidni eadem ratione apud S. Euodium Ignatius per gradus Ecclesiasticos promotus, [an ab eo S. Euodio commendatus,] eidem tamdem suffectus est? Ita & Heron Diaconus S. Ignatij eidem in sede Episcopali succeßit, ad quem creditur missa S. Ignatij epistola, eximiæ pij parentis in filium spiritalem sollicitudinis & amoris testis, de qua mox agemus.

[28] Interea Nero, qui anno LIV Claudio successerat, primam in Christianos mouit persecutionem, [ei succedit anno 69] in qua post Apostolos Petrum & Paulum, variosq; Antistites, etiam martyrij palmam adeptus fuit Euodius Antiochenus. Post Neronem imperarunt Galba circiter septem menses, tres Otho; a quorum nece Antiochiæ secundus Episcopus ordinatus est Ignatius apud Eusebium in Chronico: anno scilicet Chri- LXIX, ætatis S. Ignatij circiter XLV. Vitellio dein Imperatori post VIII mensium dominatum succeßit Vespasianus, quo II Consule cum Tito filio, anno LXX, Hierosolymorum vrbs capta est, templumq; Iudæorum succensum. Eos vltimos Consules in sua historia dum refert Tacitus, egregie confirmat præcedentium Consulum ordinem cum maximo nostræ Chronologiæ stabilimento. Vespasiano successerunt duo filij, primo Titus anno LXXIX, dein biennio elapso Domitianus, cuius anno circiter XIII, Christi XCIII secunda in Christianos excitata persecutione, multi existimant S. Ignatium plurima perpessum, ob hæc eius in epistola ad Cassoboliten verba: Ego non tam mei iuris quam aliorum factus, [plurima passus,] multorum aduersariorū arbitrio, partim exiliis, partim custodiis, partim vinculis exagitor. Ast eorum nihil curo: [an sub Domitiano?] quin ipsorum potius iniuriis erudior, vt Christum Iesum consequar. Quod autem in epistola indicetur Clemens Romanus Pontifex tum succeßisse Anacleto, seu Cleto, crediturea Domitiano imperante conscripta: quod ad horum Acta plenius examinandum. Cæterum hæ videntur persecutionum infestationes, quas Ignatium suis orationibus ab Ecclesia republisse referunt Acta Latina.

[29] Anni dictorum Imperatorum, sub quibus vixit S. Ignatius, præter constantem Scriptorum antiquorum fidem, [Anni dictorū Cæsarum demonstrati.] astronomica obseruatione muniuntur. Nam primo annum Claudij quintum & Consulatum M. Vinitij & Statilij Coruini cum anno Christi XLV firmat obseruata apud Dionem lib. 60 eclipsis solis Kalendis Augusti, die Claudij Imperatoris natali. Secundo Consulatum Vipsanij & Fonteij cum anno VI Neronis in annum Christi LIX cogit solis defectio pridie Kalend. Maias, hora diei inter septimam & octauam in Campania conspecta apud Plinium lib 2 cap. 70. Tertio Cædes Domitiani Imperatoris XIV Kalend. Octobr. contigit apud Suetonium Luna in Aquario existente, anno Christi XCVI. Adde Agonem Capitolinum ab eodem Domitiano institutum apud Censorinum cap. 18 duodecimo eius & Sergij Cornelij Dolabellæ Consulatu, anno Christi LXXXVI, Imperij illius V, a quo ad annum Christi CCXXXVIII Consulibus M. Vlpio Crinito & Proculo Pontiano, quo Censorinus librum suum commentabatur, fluxerunt anni CLII, & Agon qui erat ad modum Olympicorum certaminum tetraetericus, vndequadragesimus futt instauratus. Quæ pluribus deducunt Ioannes Deckerius lib. 1 Differtationum de anno ortus ac mortis Domini, parte I hypothesi 6 sect 5 & alibi. Petauius lib. 11 de Doctrina temporum cap. 9, 19 & 20, aliiq;. Quæ hic attigisse oportuit, vt nostram Chronotaxim assequeretur Lector.

[30] Domitiano XVIII Septemb. anni XCVI occiso, Cocceius Nerua iuxta Dionem annum vnum, menses IV, [Sub Traiano ad bestias damnatur Ignatius,] dies IX imperauit, cui XXVII circiter Ianuarij anni XCVIII subrogatus Traianus Imperium capeßiuit. Sub hoc tertia Christianis afflictis persecutione, S. Ignatius ad bestias damnatus, palmam martyrij assecutus est: quo autem anno dubitatur. In Actis Latinis assignatur consulatus Attici & Marcelli: quod par Consulum quia coniunctum non reperitur, Galesinius in suis Notationibus ad 1 Februarij, cōsugit ad Surranum & Marcellum, Consules anno Traiani VII, Christi CIV, ab ipso & Baronio ad annum Christi CVI retardatos: quo Ignatium Antiochiæ Episcopum Romæ bestiis traditū addit in priscis annalibus prodi: [non anno 104] quod etiam Ioannes Cuspinianus ad Consules Aurelij Caßiodori obseruauit. Quorum autem hi annales sint, neuter exponit. In Chronico Alexandrino, Syriano II & Marcello Coss. anno Traianij VII rursum Christiani cœpere vexari, ex quibus multi ob Christi professionem generose & gloriose occubuere. Dein martyrium S. Ignatij ad annum sequentem refertur. [aut sequiti] Fauet huic sententiæ confectum bellum duplex Dacicum: post primum, Traianum IV Consulem anno Christi CI, victo Decebalo Rege Dacorū triumphasse exhibet antiqua inscriptio apud Panuinium lib. 2. Fastorum. Dein eumdem iterum rebellem Decebalum strato super Danubium ponte, a Traiano deuictum Daciamque prouinciam factam, cum ipse V Consul esset anno Christi CIII docet antiquum numisma apud Baronium anno 105, & confirmant Eusebius in Chronico, & Dio in Traiano: apud quem anno sequenti regni eius VII, [præsente Traiano;] Christi CIV, Surano & Marcello Consulibus, Traianum in Vrbem reuersum, plurimæ barbararum gentium & Indorum conuenere legationes: quando in foro columnam maximam, & posterorum scriptis celebratam, collocauit. Quam Romæ præsentiam post bellū Dacicum Acta Latina, & plurima martyrologia ante relata exigunt. Anno autem proximo, Christi CV cōtra Armenos & Parthos expeditionem suscepturus, in Græciam atque inde in Orientem prosectus est, nec vnquæm Romam reuersus.

[31] Hac ratione ea sententia intellecta etsi non omnino improbabilis videri poßit, tamen S. Ignatium diutius superuixisse ad annū Traiani XI, vtraq; Acta, alliq; Historici requirunt. Primo Acta Latina tradunt persecutionem a Traiano in Christianos motam anno regni nono, [sed in persecutione anno 106 cœpta,] Christi CVI, quo nouis latis edictis compellebat Christianos diis sacrificare. Hinc anno sequente Traiani X, Christi CVII ita legitur inChronico Eusebij: Traiano aduersus Christianos persecutionem mouente, Simeon filius Cleophæ, qui in Hierosolymis Episcopatum tenebat, crucifigitur, cui succedit Iustus. [captus 107,] Ignatius quoque Antiochenæ Ecclesiæ Episcopus Romam perductus, bestiis traditur: post quem tertius constituitur Hero. De S. Simeone agemus XVIII Februarij. Secundo Acta vtraque Latina & Græca requirunt S. Ignatium Antiochiæ a Traiano ad bestias condemnatum esse: quem circa illud tempus Antiochiæ moram traxisse memorat Dio, cui Antiochiæ, inquit, cum esset, Augarus Osroënus munera & legationes misit. Sit ergo Ignatius anno Traiani X Antiochia Romam missus: non mox sequitur eodem anno bestiis traditum fuisse. Hieronymus, a quo hoc Eusebij Chronicon Latine habemus paßim auctum; in lib. de Scriptor. Eccles. cap. 16 tradit passum esse anno vndecimo Traiani, [passus 108] id est Christi CVIII, quo Consules erant Ap. Annius Trebonius Gallus, & M. Atilius Metilius Bradua: quorum Consulatus expreßis solum cognominibus Gallo & Bradua, apud Victorium reperitur vitiosus, anno bissexto, Periodi LXXVII, Indictione II, Cyclo Lunæ I, cuius Kalendæ Ianuarij incidunt in Feriam II, & Lunam XIX, & Paschæ dies in II Kalend. Aprilis & Lunam itidem XIX. Quæ omnia conueniunt in annum Traiani VII, Christi CIV, quo Consulatum gerebant supra nominati Suranus & Marcellus. Potuit autem facillimecommutari Appius, vel Annius, vel Atilius in Atticum, & Metilius in Marcellum, quod illa prænomina apud Victorium & Caßiodorum, in Chronico etiam Alexandrino & Fastis Siculis deessent, quæ integra exhibent Fasti Capitolini. Aliam rationem suggerit ex Hegesippo Eusebius, lib. 3 Historiæ cap. 26. cui S. Simeon Episcopus Hierosolymorum accusatus est apud Atticum virum Consularem, καὶ οὕτως μαρτυρεῖ επὶ Τραἳανοῦ Καίσαρος, καὶ ὑπατικοῦ Αττικοῦ. atque ita, inquit, sub Traiano Cæsare & Attico Consulari fidem Christi professus est. Eadem referuntur in Chronico Alexandrino, Breuiario Romano, & alibi, vt ad XVIII Februarij dicemus: vt huius Attici ex Syria tum Romam redeuntis, curæ custodiæq; Ignatius traditus, forte fuerit. An idem de Marcello dici possit, in silentio antiquorum, [absente Traiano,] nolumus coniectura agere. Denique eum Traiano iubente, non tamen Romæ præsente, passum esse supra dictum est. Ex calculo horum annorum ad annum ætatis octogesimum quartum, [anno ætatis 84 Episcopus 39 aut 40.] initi Episcopatus trigesimum nonum peruenit. Alij ab obitu S. Euodij, nullo in persecutione Sedis vacantis spatio admisso, ab anno Neronis XIV ad Traiani XI, numerant annos quadraginta, quos suspicamur in Catalogo Nicephori Patriarchæ Constantinopolitani expressos fuisse, vt Græce fuerint ἔτη μ᾽, non ἔτη δ᾽, anni 40, non anni 4, qui errore istic typographico leguntur.

[32] Iosephus Scaliger in suis animaduersionibus ad Eusebij Chronicon ob Ignatium Romam perductum, bestiisque obiectum, hoc scrupulo agitatur. Quærendum, inquit, quare ex Syria Romam homo bestiis obiiciendus perducitur. Nam non solum de Christianis, [Quo iure Romam missus fuerit obiiciēdus bestiis?] sed & de Gentilibus, cognitio erat eius, qui prouinciam regebat, & in ipsa prouincia secundum iurisdictionem suam supplicium de illis sumebat. Soli ciues Romani prouocabant ad Cæsarem, vt Paulus in Actis Apostolorum. Hoc modo si quidem ciuis Romanus fuit Ignatius, potuit Romam perduci. Sed ciuem Romanum bestiis obiicere leges non sinebant. Quare hoc dubium aliis excutiendum relinquimus. Ego ingenue fateor inscitiam meam: Alioquin Christianos bestiis obiici solitos & pueti vel sciunt, vel ex Martyrologiis discere possunt. Tamen quæstio illa de Ignatio Romam ex Syria perducto digna est, quæ discutiatur, ac eo nomine eam proponimus. Hæc Scaliger, qui tempora, Pauli & Ignatij non satis discernit: tum nulla in Christianos lata lex erat: iam persecutio tertio renouata, in qua quæ a furore tyrannico tormenta ministrabantur, ea suo imperio sibi licita faciebant Imperatores. Aderat Antiochiæ Traianus, cuius nutus legi cuicumque præferebatur, & ipsi Christiani quia in Deos blasphemi censebantur, quocumque tormento digni iudicabantur, quasi læsæ diuinæ regiæq; maiestatis rei Variæ tamen Martyrum Romam mittendorum a variis caussæ proferuntur: & hæ quidem infra in Actis: vt prolixitate itineris grauius subiret supplicium, vt Romanis maleficus videretur, & vt ne minima eius apud Antiochenos esse memoria. Easdem fere exaggerat caussas Chrysostomus in sua de S. Ignatio homilia. Alias proferunt Baronius ad annum Christi 109. num. 9. & Halloix ad caput 8 Vitæ S. Ignarij litt. 1. Claudius Salmasius, si ad hanc Traiani persecutionem, atque in ea ad tempus martyrij S. Ignatij animum aduertisset, non continuo Epistolas a S. Ignatio vltimo vitæ suæ anno scriptas, tamquam mera figmenta reiecisset, dum in libro de Episcopis & Presbyteris sub nomine VValonis Messalini cap. 4 effutit, Epistolas illas natas & suppositas videri circa initium aut medium secundi seculi, quo tempore primus singularis Episcopatus supra Presbyteratum introductus fuerit. Hæc ille. Natæ eæ Epistolæ sunt sub initium secundi seculi, quo parens earum S. Ignatius viuebat. De Epistolis infra agemus. Tractatum hunc Salmasij egregie refutat Petauius lib 2 de Hierarchia Ecclesiastica cap. 8, tomo 3 Dogmatum Theologicorum, & ex Heterodoxis Vsserius in Dissertatione de Epistolis Ignatianis cap. 18.

§. V. Persecutio Traiani ob Plinij Iunioris litteras imminuta.

[33] Persecutionis huius mitigatæ meminerunt vtraque Acta: id Plinij Iunioris interceßione Traianiq; rescripto factum patet ex illius epistola 97 libri 10, [In persecutione] quam cum MSS. collatam hic damus.

C. Plinius Traiano.

Solemne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, [Plinius consulit Traianū,] ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid & quatenus aut puniri soleat aut quæri. Nec mediocriter hæsitaui, sitne aliquod discrimen ætatum? an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant? deturne pœnitentiæ venia? an ei qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit? nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia nomini cohærentia puniantur? Interim in iis, [indicat Christianorum cōstantiam,] qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum: Interrogaui ipsos an essent Christiani? confitentes iterum ac tertio interrogaui: supplicium minatus, perseuerantes duci iussi. Neque enim dubitabam, (qualecumque esset quod faterentur) peruicaciam certe & inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alij similis amentiæ, quos, quia ciues Romani erant, annotaui in Vrbem remittendos. Mox ipso tractu, vt fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, [a malis hominibus differentiam,] multorum nomina continens, qui negarant se esse Christianos aut fuisse: cum, præeunte me, Deos appellarent, & imagini tuæ, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, thure ac vino supplicarent; præterea maledicerent Christo; quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt re vera Christiani. Ergo dimittendos putaui. Alij ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, & mox negauerunt: fuisse quidem, sed desiisse; quidam ante triennium, quidam ante plures annos: non nemo etiam ante viginti quinque: omnes & imaginem tuam, Deorumque simulacra venerati sunt, [eorum exercitia pia,] & Christo maledixerunt. Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpæ suæ vel erroris; quod essent soliti stato die ante lucem conuenire, carmenque Christo quasi Deo dicere, secum inuicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coëundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen & innoxium: quod ipsum facere desiisse post edictum meum, quo secundum mandata tua & hetærias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quæ ministræ dicebantur, quid esset veri & per tormenta quærere. Sed nihil aliud inueni, quam superstitionem prauam & immodicam, ideoque dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. [& credentium multitudinē.] Multi enim omnis ætatis, omnis ordinis, vtriusque sexus, & iam vocantur in periculum & vocabuntur. Neque enim ciuitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio peruagata est: quæ videtur sisti & corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa cœpisse celebrari, & sacra solennia diu intermissa repeti, passimque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emptor inueniebatur. Ex quo facile est opinari, quæ turba hominum emendari possit, si sit pœnitentiæ locus. Hæc Plinius: ex cuius epistola discimus tum Christianorum cuiuscumque generis, ordinis atque ætatis in Bithyniæ totiusq; Ponticæ regionis ciuitatibus, vicis, & agris multitudinem, nec non eorum exercitia pia, sancta, atque ab omni spurcitia aliena; [& suam Gētiliumq; cæcitatem.] tum Gentilium atque ipsius Plinij, viri in mundana scientia sapientissimi cæcitatem atque immanitatem, qui cogeret Christianos mutis simulachris, ipsiusq; Traianiadhuc viuentis statuæ supplicare, Christo maledicere, ancillas, aut potius Virgines Deo sacratas quæstioni subiici.

[34] Ei ita rescripsit Traianus Imperator, epistola apud Plinium 98.

Traianus Plinio.

Actum, [Rescriptū Traiani:] quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis caussis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in vniuersum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt: [delati Christiani puniendi: non conquirendi.] si deferantur & arguantur, puniendi sunt: ita tamen vt qui negauerit se Christianum esse, idque reipsa manifestum fecerit, id est, supplicando Diis nostris, quamuis suspectus in præteritis fuerit, veniam ex pœnitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent: nam & pessimi exempli, nec nostri seculi est. Hæc Traianus, ob cuius sententiam Tertullianus sub initium Apologetici aduersus Gentes, iuste conqueritur, exclamatq; his verbis: O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos, vt innocentes; [sentētiam eius arguit Tertullianus:] & mandat puniendos vt nocentes: parcit & sæuit: dissimulat & animaduertit. Quid temetipsum censura circumuenis? Si damnas, cur non inquiris? Si non inquiris, cur non & absoluis? latronibus vestigandis per vniuersas prouincias militaris statio sortitur: in reos maiestatis & publicos hostes omnis homo miles est: ad socios, ad conscios vsque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet: quasi aliud esset actura inquisitio, quam oblationem. Damnatis ergo oblatum, quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit pœnam, quia nocens est, sed quia non requirendus inuentus est. Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum: cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis… Vociferatur homo, Christianus sum: quod est, dicit: tu vis audire quod non est. Veritatis extorquendæ Præsides de nobis solis mendacium elaboratis audire &c.

[35] Hæc & plura eiusmodi Tertullianns, qui asserit Plinium secundum damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatum, quid de cetero ageret, consuluisse Traianum cum prouinciam regeret. [post martyrium S. Ignatij Plinius scripsit,] Quæ eadem citata auctoritate Tertulliani refert Eusebius in Chronico, cum ante dixisset Ignatium Romam perductum bestiisque traditum fuisse: atque ita in Actis S. Ignatij post gloriosum eius obitum narrantur: adquod tempus ea referenda esse verba Plinij requirunt, quando post excitatam a Traiano persecutionem Christiani congregationem facere desierunt ob edictum eius, quo secundum mandata Traiani vetuerat hetærias esse. [non anno 5 Traiani.] Baronius has epistolas refert scriptas anno Imperij Traiani V Christi CIV, aliis melius CII, quo easdem citat Petauius in suo ad Doctrinam temporum Chronico, quod Plinius anno præcedente Traiani IV, suffectus in duos menses Consulatum cum Cornuto Tertullo geßisset; a qua dignitate mox Proconsul missus in prouinciam. Verum contra obseruat Rosinus lib. 7 Antiquitatum Romanarum cap. 42 a consulatu in Vrbe gesto alios proximo anno, alios quinto vel sexto vel alio in prouincias proficisci. Sed esto primo anno a vicario suo consulata in Bithyniam iuerit Plinius; vnde probatur, virum natura ad lenitatem benignitatemq; propensum ante edictum Christianis proposuisse, quam mandato Imperatoris persecutio fuerat indicta?

[36] [Bithynia prouincia Prætoria.] Demum Bithyniam fuisse prouinciam non Proconsularem, sed Prætoriam, docent Alexander ab Alexandro lib. 2 Genialium dierum cap. 27, & Paulus Manutius de Legibus Romanis: ille profert Apuleium ex lib. 4 Appiani de bello ciuili, sub Bruto in Bithynia Prætorem eiusdemq; Bithyniæ Prætores ex epigram. 10 Catulli de Varro. Manutius adfert senatusconsultum a Cælio ad Ciceronem missum, in quointer VIII prouincias prætorias Bythinia, cui Pontus iungebatur. Sigonius etiam lib. de antiquo iure prouinciarum cap. 13 Plinium Bithyniæ Prætorem, appellat. Demum Proprætorem Prouinciæ Ponti nominat vetus eius inscriptio passim cum epistolis edita, & ex Apiano & Panuinio inter Inscriptiones antiquas a Iano Grutero relata pag. 454, An Plinius ad fidem Christi conuersus fuerit, disputat Petrus Halloix.

§ VI Epistolæ S. Ignatij.

[37] Sanctitas Ignatij eximia in variis ab eo scriptis Epistolis optime elucet. Continent enim fidem, patientiam, & omnem ædificationem ad Dominum nostrum pertinentem: vt ait S. Polycarpus, [Epistolæ S. Ignatij a S. Polycarpo commēdantur,] asserens in sua ad Philippenses epistola eos multum iuuari illarum lectione posse; adiungitq; quotquot S. Ignatij Epistolas sibi aliisq; missas penes se habuit. Polycarpi verba in historiam Ecclesiasticam transcripsit Eusebius, sincerus genuinæ antiquitatis approbator: apud quem Græca verba, quæ vltima Epistolæ parte mutila hactenus desiderantur, vetustissimæ Latinæ versioni accurate respondent. Ea ex lib. 3 cap. 30 huc transferimus: Περιέχουσι γὰρ, inquit, πιστὶν, καὶ ὑπομονὴν καὶ πᾶσαν οͅκοδομὴν, τὴν εͅς τὸν κύριον ἡμῶν ἀνήκουσαν. Eam, vt supra innuimus, S. Polycarpus Epistolam scripsit, cum necdum martyrium S. Ignatij intellexisset, rogans Philippenses, vt de ipso Ignatio, & de ipsis, qui cum eo erant, quod certius agnouerint, significarent. Quæ verba a Petro Halloix cap. 17 Vitæ S. Polycarpi in Epistola eius istic relata omittuntur, alibi vbique in eadem Epistola constanter reperta: cuius eædem sunt editiones, quæ Epistolarum S. Ignatij mox recensendæ; Basileensibus typis Henrici Petri (quibus eas anno MDL primo Latine redditas excusasq; censuit idem Halloix) multo antiquiores.

[38] Epistolæ S. Ignatij vniuersim quindecim numerantur, quarum tres, dubiæ prorsus fidei, necdum, quod sciamus, in Græcis codicibus repertæ: [numero XV] duæ Ioanni sancto seniori, Apostolo & Euangelistæ, inscriptæ, tertia est ad Christiferam Mariam; [in tres classes diuidendæ:] cui addi solet huius ad Ignatium responsum. Non vna etiam eademq; auctoritas est aliis Epistolis, duas securius in classes dispartiendis. Aliæ quippe certissime ab S. Ignatio conscriptæ noscuntur; aliæ si non conuincentibus, probabilibus certe argumentis eumdem expetunt auctorem. Prioris generis septem sunt: ad Ephesios, Magnesianos, Trallenses, Romanos, Philadelpheos, Smyrnæos & Polycarpum. Ad posteriorem classem pertinent quinque sequentes ad Tarsenses, Philippenses, Antiochenos, Heronem & Mariam Cassoboliten: cuius itidem epistola ad S. Ignatium nuper vulgata extat. Omnium autem nobilissima censeri potest,quam ad Romanos scripsit, infra Actis a Metaphraste collectis insertam: [præcipua ad Romanos.] in qua suum Ignatius erga Christum amorem, & ingens eo perfruendi desiderium verbis ac sententiis velut ex ipsa totius amoris fornace deductis, aptissime copiosissimeq; effundit. [laudata a S. Irenæo,] Hunc zelum admiratus S. Irenæus ex S. Polycarpi discipulo Lugdunensis in Galliis Episcopus, lib. 5 aduersus hæreses cap. 28 hanc Ignatij ad bestias damnati sententiam, ex Epistola eius ad Romanos descripsit: σιτός εἰμι θεοῦ, καὶ δι᾽ ὀδόντων θηρίων ἀλήθομαι ἵνα καθαρὸς ἄρτος εὐρεθῶ; quæ apud vetustissimum Irenæi interpretem ita Latine leguntur. Frumentum sum Christi, & per dentes bestiarum molor vt mundus panis Dei inueniar. Quem hoc loco non expressit Irenæus Ignatium, ab eo intelligi docet Eusebius lib. 3 Hist. Eccl. cap. 30. Eumdem aperte profert Dionysius eximius mysticæ Theologiæ Magister, [Dionysio,] cuius opera vni Areopagitæ attribuuntur. Hic libro de Diuinis nominibus cap. 4 § 12 excellentiam amoris Diuini ex dicta S. Ignatij ad Romanos Epistola ita confirmat: Visum est quibusdam nostris sacrarum scripturarum tractatoribus nomen amoris diuinius esse, quam nomen dilectionis. Scribit enim diuinus Ignatius: Meus amor crucifixus est. ἐμὸς ἔρως ἐσταύρωται. Quæ omnia expuncta cupit Petrus Halloix quæstione 2 ad Vitam S. Dionysij Areopagitæ a se compositam; sedabsque vllo codicis seu manu exarati seu typis excusi subsidio. Ea seruarunt Photius in bibliotheca num. 1 S. Maximus & Pachymeras Græci, & qui Latine Dionysiū transtulerunt aut suis commentariis illustrarunt, viri integerrimi & summæ eruditionis, Hugo a S. Victore, Albertus Magnus, S. Thomas Aquinas, Robertus Lincolniensis, Dionysius Carthusianus, Ambrosius Camaldulensis, Marsilius Ficinus aliiq;, quorum sagaci industria opera Dionysij explicantur, edita annis Christi MDII MDXXXVI, & sequentibus: de quibus copiosius disserendi alius exigitur locus. [Eusebio, Hieronymo.] Ex hac S. Ignatij ad Romanos Epistola Eusebius & Hieronymus partem inserunt, ille Historiæ Ecclesiasticæ, lib. 3 cap. 30, hic tractatui de scriptor. Eccles. cap. 16. quæ pars inde ad Breuiarium Romanum delata, quotannis in officio Ecclesiastico recitatur.

[39] Hi ambo reliquarum prioris classis Epistolarum illustre testimonium nobis reliquerunt: [VII Epistolas reserūt Eusebius] Verba Eusebij hæc sunt: Vt Smyrnam Ignatius venit, vbi erat Polycarpus, vnam epistolam ad Ecclesiam Ephesinam scribit, in qua Onesimi, qui ibidem Pastor erat, mentionem facit. Aliam autem Ecclesiæ, quæ erat Magnesiæ prope Mæandrum fluuium, in qua rursum Damam Episcopum in memoriā redigit. Ecclesiæ item Trallianæ aliā, in qua Polybium, qui tum ibi præfuit, inserit. Præterea Ecclesiæ Romanæ scripsit &c. ex qua Epistola cum partem, vt monuimus, attulisset, subiungit: Iam vero Smyrna longius aliquanto profectus, ex Troade scribens, non solum cum his, qui erant Philadelphiæ, sed etiam cum Ecclesia Smyrnensi, & separatim cum Polycarpo, qui illi Ecclesiæ præerat, familiariter per litteras collocutus est. Hæc Eusebius, quem imitætus S. Hieronymus ita eas epistolas paucis proponit: Cumque nauigans, inquit, [& S. Hieronymus,] Smyrnam venisset, vbi Polycarpus Ioannis auditor Episcopus erat, scripsit vnam epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, & inde egrediens ad Philadelpheos, & ad Smyrneos, & proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam. Hanc commendationem pluribus describit Eusebius, additq;: δὲ ἀυτὸς Ζμυρναίοις γραφὼν οὐκ οἶδ᾽ ὁπόθεν ῥητοἶς συνκέχρηται, τοιαῦτά τινα περὶ τοῦ χριστοῦ διεξίων. Ἐγὼ δὲ καὶ μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἐν σαρκὶ αἀτὸν οἶδα &c. Idem dum ad Smyrnenses scribit, quibusdam de Christo testimoniis (quæ vnde sumpserit, plane nescio) vtitur. Ego, inquit, ipsum Dominum post resurrectionem vidi &c. Quæ priora verba dum breuitatis caussa cum prædicta commendatione præterit Hieronymus, connexuit sequentia cum Epistola ad Polycarpum, in qua, inquit, & de Euangelio, quod nuper a me translatum est, super persona Christi ponit testimonium dicens: Ego vero & post resurrectionem in carne eum vidi, &c. Quæ accuratius apud Eusebium distincta sunt.

[40] [inter eas Epistola ad Polycarpū,] Honorius Presbyter Augustodunensis libello de Luminaribus Ecclesiæ cap. 17 omissa Epistola ad Polycarpum, sex solum enumerat S. Ignatij Epistolas, his verbis: Ignatius Antiochenæ Ecclesiæ post Petrum Apostolum tertius Episcopus, scripsit Ecclesiæ Ephesiorum epistolam, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, deinde ad Philadelphios & Smyrnæos. Hic passus est sub Traiano. Ita Honorius, & quidem, vt præfatur, S. Hieronymum sequutus. Quasi, infert Vsserius in Dissertatione de Epistolis Ignatianis cap. 2, Epistolam ad Polycarpum Honorius in censu scriptorum Ignatij plane prætermittendam esse iudicarit, ita videlicet verbis Hieronymi acceptis, ac si nulla peculiaris ad Polycarpum data, intellecta hic ab eo fuisset Epistola, sed illa ad Smyrnæos tum eis, tum ipsi præcipue, vt eorum Episcopo, coniunctim inscripta fuisset: eamq; sane Hieronymi mentem fuisse, omnino non dubitat Vsserius: non accurate collatis inter se Eusebij atque Hieronymi verbis, cum ambo præter Epistolam Smyrnæis inscriptam, velint aliam separatim, seu proprie, ἰδίως Polycarpo missam. [perperam a neotericis reiecta,] Ipse etiam Polycarpus in sua ad Philippenses, Epistolæ a S. Ignatio sibi missæ meminit: Scripsistis, inquit, mihi & vos & Ignatius, vt si quis eat in Syriam, is vestras etiam perferat litteras. Verum contendit Vsserius priuatas eas fuisse litteras, neque publici iuris a Polycarpo factas. & iterum cap. 3 admittit Epistolæ ad Philippenses subiecisse Polycarpum, quotquot penes ipsum fuerant, Ignatij epistolas, non priuatas, ad se vel ad alios de rebus ad commune nihil attinentibus conscriptas; sed publicas nobilissimis Ecclesiis dicatas, in quibus res ad πίστιν καὶ ὑπομονὴν καὶ πᾶσαν οͅκοδομὴν spectantes continebantur: Ita Vsserius ex proprio sensu, prorsus nescius in illa Ignatij Epistola S. Ioannem Chrysostomum, πᾶσαν οͅκοδομὴν latere, [citata a S. Chrysostomo,] ostendisse Homilia de vno Legislatore, quæ est prima tomo 6 operum ex editione Frontonis Ducæi: vbi hæc leguntur. Διὰ τοῦτο γενναῖός τις τῶν ἀρχαίων (Ιγνάτιος δὲ ἦν ὄνομα ἀντῷ) οὗτος ἱερωσύνῃ καὶ μαρτυρίῳ διαπρέψας, ἐπιστέλλων τινὶ ἱερεῖ, ἔλεγε. Μηδὲν ἀνευ᾽ γνώμης σου γινέσθω, μηδἐ σὺ ἀνεὺ γνώμης Θεοῦ τι πράττε. Propterea nobilis vir quidam ex veteribus, cui nomen Ignatius, quique sacerdotio simul & martyrio decoratus fuit, ad Sacerdotem quemdam scribens dicebat: Nihil sine tua voluntate geratur, neque item tu quidquam absque Dei facias voluntate. Quæ verba reperiuntur in Epistola ad Polycarpum, quem Chrysostomus Sacerdotem allegat, non aliquam Ecclesiam. [& Antiocho monacho,] Eamdem Epistolam citat Homilia 124 Antiochus monachus, qui in Laura S. Sabæ floruit sub inittum septimi seculi: cuius opera extant edita in bibliotheca Patrum. Hinc patet frustra assumi ab Vsserio, hanc Epistolam priuatam fuisse, nec publici iuris a Polycarpo factam, Eximia de aliis Epistolis primæ claßis testimonia antiquorum Patrum infra dabimus.

[41] Baronius tomo I Annal. Eccl. anno Chr. 48, num. 25 solum Epistolas S. Ignatij admittit, quas Hieronymus & alij antiquiores, qui eiusdem S. Ignatij recensuerunt Epistolas, nouerunt. Quam censuram licet ipse ad tres dubias, Deiparæ Virgini & S. Ioanni inscriptas restringat, non sufficienter tamen alteram excludit a nobis aßignatam classem, quam Eusebius, Hieronymus aliiq; prioribus seculis non indicarunt. Petrus Halloix in Apologia pro Epistolis Ignationis cap. 5 ob partum Virginis diabolis incognitum, ex testimonio S. Ignatij ab Origene & S. Hieronymo assertum, Epistolam ad Philippenses hisce cognitam fuisse tradit. [Partum virgineum latuisse dæmones ex epist. ad Ephesios.] Verum ea maxime congruunt huic in Epistola ad Ephesios sententiæ: Ἔλαθεν τὸν ἄρχοντα τοῦ ἀιῶνος τούτου παρθενία Μαρίας καὶ τοκετὸς ἀυτῆς. Latuit principem seculi huius virginitas Mariæ & partus ipsius. Quem locum exprimit Origenes Homilia 6 in Lucam, Eleganter, inquit, in cuiusdam Martyris Epistola scriptum reperi (Ignatium dio Episcopum Antiochicæ, [docent Origenes,] post Petrum secundum, qui in persecutione Romæ pugnauit ad bestias) Principem seculi huius latuit virginitas Mariæ, Quo autem pacto illum latuerit, deinde exponit: Latuit, inquit, propter Ioseph; latuit propter nuptias; latuit, quia habere virum putabatur &c. S. Hieronymus eumdem S. Ignatij ad Ephesios locum explicat lib. I Commentar. in cap. I Matthæi, [& S. Hieronymus.] vbi ita de desponsatione Virginis Mariæ & S. Iosephi loquitur: Martyr Ignatius quartam addidit caussam, cur a desponsata conceptus sit Christus, Vt partus, inquiens, eius celaretur diabolo, dum eum putat non de Virgine, sed de vxore genitum.

[42] Non tamen carent quinque secundæ claßis epistolæ sua probabilitate, [V Epistolas alias scripsit Ignatius.] qua mereantur ad Ignatium vt suum auctorem referri; tum quod mixtim cum aliis in antiquis codicibus Græcis & Latinis reperiantur; tum quod materia in eis legatur rerum eo tempore gestarum, & viuentium in Oriente personarum: & spiritus ab aliis prioris classis epistolis vix differat. Polycarpus de aliquibus in Syriam missis epistolis in sua ad Philippenses ita loquitur: Scripsistis mihi & vos & Ignatius, vt si quis eat in Syriam, vestras etiam perferat litteras. Quod equidem faciam, si tempus opportunum nactus fuero, siue egomet ipse, seu is, quem mittam legatione functurum etiam pro vobis. Quæ eadem ab Eusebio repetuntur: [earum tres an a Philippensibus commendatæ Polycarpo?] quibus similia Ignatius in sua ad Polycarpum epistola ante Troade missa petierat: nempe vt cōcilium sacrosanctum cogeretur, eligereturq; aliquis θεόδρομος homo dilectus & impiger, qui in Syriam ad Ecclesiam Antiochenam, quam oratione Polycarpi intellexerat pacemobtinuisse, mitteretur. Tres ergo eius epistolas, Philippis, ad Antiochenos, Heronem successorem, & his vicinos Tarsenses, scriptas, Philippenses sibi ab Ignatio commendatas, adiunctis suis, miserint S. Polycarpo in Syriam transmittendas; quod vt monuimus rescripsit aut facturum semetipsum, aut alium ea legatione functurum. Eusebius, a quo S. Hieronymus descripsit, vti iter Ignatianū non vltra Smyrnam & Troadem prosequitur, ita etiam epistolarum deinde Scriptarum non commode potuit meminisse. Quæ omnia, etsi euidentem harum Epistolarum certitudinem non adferant, congruis tamen argumentis induxerunt Orientales æque atque Occidentales Scriptores, vt eas ab S. Ignatio scriptas admitterent.

[43] S. Ioannes Damascenus lib. I Parallelorum ca. I hanc S. Ignatij sententiam vulgauit: Cæsari in his rebus parete in quibus parere periculo caret. [Eas citant S. Ioan. Damascenus,] Quæ in Epistola ad Antiochenos sic Græce legūtur. Τῷ Καίσαρι ὑποτάγετε, ἐν οἷς ἀκίνδινος ὑποταγή. Ea vetus Interpres apud Vsserium ita vertit: Cæsari subiicimini, in quibus non periculosa subiectio. Reliqua, quæ dicto loco huic sententiæ adduntur, aut ipsius Damasceni Scholium sunt, aut alterius auctoris, e quo hic descripserit, additamentum: nisi malimus eum alio exemplari vsum aut magis perfecto, aut potius interpolato. Alia raciovideri potest apud Petroni Halloix in Apologia pro his Epistolis cap. 4 ex fragmento cuiusdam Anastasij Presbyteri, [Anastasius presb.] communicato a Sirmondo nostro: in hoc citari refert Epistolam πρὸς τοὺς ἐν Τάρσῳ, locum autem reperiri in Epistola ad Philippenses. Aliud argumentum conferunt in Martyrologiis Vsuardus. Ado, [Vsuardus, Ado,] aliiq; in antiquißisimis codicibus MSS. VI Maij his verbis: Antiochiæ S. Euodij, qui, vt B. Ignatius scribit, primus ibidem Episcopus ab Apostolis ordinatus est. Locus reperitur in Epistola ad Antiochenos, ad quos ita scribit: Μνημονεύσατε Εὐοδίου τοῦ ἀξιομακαρίστου ποιμένος ὑμῶν, ὁς πρῶτος ἐνεχειρίσθη παρὰ τῶν Ἁποστόλων τὴν ὑμετέραν προστασίαν. Recordamini Euodij digne beati Pastoris vestri, qui primus ordinatus est ab Apostolis in vestram prælationem. Hæc ibi in antiquißimis editionibus, de quarum diuersitate vbi actum fuerit, reliqua de Epistolarum Ignatij certitudine clarius innotescent.

[44] [Epistolæ quo ordine Latine sint in MSS.] Ordo Epistolarum hic fere legitur, ad Mariam Cassoboliten, Trallianos, Magnesianos, Tarsenses, Philippenses, Philadelphienses, Smyrnenses, Polycarpum, Antiochenses, Heronem, Ephesios, Romanos. quas numero duodecim cum antiquo MS. Monasterij Lobiensis collatas habemus, easq; credimus a Vincentio Bellouacensi lib. 10speculi historialis, cap. 57 indicatas, vbi Scripsisse S. Ignatium duodecim Epistolas meminit. Ex his vndecim, [& excusæ] in itinere Romano scriptas, habemus Argentorati anno Christi MDII excusas: harum prima est ad Trallianos, [anno 1052] vltima ad Romanos, reliquæ prædicto ordine interpositæ, in quas præponitur Iacobi Fabri Stapulensis argumentum, cuius meminit Posseuinus in Apparatu sacro & solum quoque vndecim exprimit. Defuit quæ ad Mariam Cassoboliten scripta est. Symphorianus Champerius Lugdunensis prælo Ascensiano anno MDXVI vulgauit quindecim Ignatij Epistolas, hoc ordine: [1516] primam & secundam ad Ioannem Apostolum & Euangelistam: tertiam ad Mariam Virginem Matrem Domini; quartam ad Mariam Cassobolitam, quintam ad Trallianos &c. decimam quintam ad Romanos, cum apologia pro tribus prioribus Epistolis: quibus relatis hunc inserit titulum: Sequuntur epistolæ duodecim B. Ignatij, quarum prima est ad Mariam Cassobolitam, ac consuetum deinde ordinem seruat numero vbique indicato, tamquam tres priores non admisisset. Cusæ mox, recusæq; sæpius, quindecim epistolæ ex eadem antiqua versione Latina, tum Coloniæ vna cum commentariis Dionysij Carthusiani in antiqui Dionysij opera, quæ Areopagitæ attribuuntur, [1536 & seqq.] anno MDXXXVI & MDLVI, tum Antuerpiæ typis Stelsianis anno MDXL cum Epistolis Martialis, Dionysij & Antonij; tum iterum Coloniæ anno MDLXV cum operibus S. Clementis Romani. Alias, quas non vidimus, editiones citant Vsserius cap. 19 Dissertationis, Parisienses annorum MCDXCV & MCDXCVIII, Mæstræus Augustanam anni MDXXIX, & Simlerus Parisiensem ac Basileensem annorum MDXX & MDLI.

[45] Quæ solum hactenus visebantur Epistolæ, vna eademq; versione Lætina excusæ, [Græcei editæ a Paceo anno 1557,] Græce prodierunt ex antiquissimo Ferdinandi Augusti, siue Augustanæ bibliothecæ codice (ita eum citat Vairlenius mox proferendus) a Valentino Paceo erutæ, ac Dilingæ ad Danubium Sueuorum vrbe anno MDLVII excusæ. Plures dein eas Latine interpretati. Inter eos eminuit Guilielmus Morelius, cui priuilegium Regiū anno MDLV concessum, Epistolis Græco-Latinis anno MDLXI editis adiungitur. Hic Græcum librum Paces cum exemplaribus Latinis collatum, pluribusq; locis restitutum præmonet, correctionibus quam plurimis adiunctis. Extant inde in tomum primum bibliothecæ Theologicæ, editæ anno MDLXIX, translatæ. Ediderat iam ante anno MDLX harum Epistolarum paraphrasin Ioannes Brunnerius Tigurinus vsus MS. Codice Gasparis a Nydprugck, [a variis Latine translatæ:] Huius Brunneri ab hæreticorum castris ad Catholicorum signa conuersionem referunt Posseuinus in Apparatu sacro & Halloix quæstione 2 ad Vitam S. Dionysij Areopagitæ. Nouam versionem adornauit Hieronymus Vairlenius, notisq; Epistolas illustratas edidit typis Plantinianis annis MDLXVI & MDLXXII, in bibliotheca Patrum I & II Parisiensi & Coloniensi annis LXXV, LXXXIX elapsi seculi & XVIII huius seculi recusas. Easdem denuo Epistolas vertit Martialis Mæstræus Doctor Sorbornicus, notisq; illustrauit Parisiis anno MDCVIII vtraque lingua editas, insertasq; etiam cum Notis Vairlenij bibliothecæ Patrum Parisiensi anni MDCXXIV.

[46] Vnicum hactenus prodierat exemplar Græcum Pacei ab omnibus recusum: cui paruam adhibendam fidem esse monuit Bellarminus de Scriptor. Eccles. & lib. 4 de Eucharistia cap. 26. [aliæ Græce in MS. Florentino,] Recurrendum esse ad Græcum codicem MS. Florentinum indicarunt Franciscus Turrianus lib. 2 pro Canonibus Apostolorum & Epistolis Decretalibus Pontificum cap. 10, appellans exemplar vetustissimum & emendatissimum, [emendatiores,] Thomas Massutius lib. I Vitæ S. Pauli cap. 9, Mæstræus in Notationibus ad Epistolam Mariæ Cassobolitæ scriptam numer. I, aliiq; plurimi. Hinc desiderium vtris eruditis excitatum describendarum ex codice Florentino Epistolarum: quod præstitit Isaacus Voßius singulari vir humanitate & eruditione, in suo itinere Italico ad bibliothecam Medicæam admissus fauore Serenißimi Principis Ferdinandi II, Magni Etruriæ Ducis, has Ignatianas Epistolas descripsit, [editæ 1646] atque ad suos Batauos reuersus vulgauit anno MDCXLVI, adiuncta translatione vetere earumdem Epistolarum ex duobus codicibus MSS. anno MDCXLII Oxoniæ in Anglia editarum industria Iacobi VsserijProtestantium Armachani apud Hibernos Primatis. Rudis plerumque est hæc versio Latina, [cum antiqua versione Latina in Anglia reperta.] & a Græco codice subinde ob variam lectionem diuersa: cui tamen prodest ad verum Græcorum verborum sensum eruendum, vti in priori Pacei exemplari Græco supra diximus a Morelio factum.

[47] Florentinus codex hoc ordine exhibet Epistolas: Ad Smyrnæos, Polycarpum, Ephesios, Magnesios, Philadelphios, Trallesios, [Ordo codicis Florentini,] quæ omnes ab Eusebio & S. Hieronymo relatæ ad priorem classem spectant. Ex secunda classe sunt solum Mariæ Cassabolitidis ad S. Ignatium, & huius ad eamdem Mariam & ad Tarsenses. In vtroque MS. Anglicano, teste Vsserio cap. 19. Dissertationis sequens repertus est ordo: [& duplicis Anglicani,] Ad Smyrnenses, Polycarpum, Ephesios, Magnesios, Philadelphicos, Trallesios, Mariȩ proselytæ Chassaobolorum ad Ignatium, Ignatij ad Mariam proselytam, ad Tarsenses, Antiochenos. Heronem, Romanos. Desunt codici Florentino tres vltimæ quas opinatur Vossius olim in eo contentas, temporis iniuria periisse. Defuit vtrique codici Anglicano, vti & Florentino, Epistola ad Philippenses, quam hactenus magis interpolatam, pluribus subditis fulcris conatur stabilire Petrus Halloix cap. 5 Apologiæ. Vsserius repertum in vtroque codice MS ordinem in editione Oxoniensi inuertit hoc modo: Ad Ephesios, Magnesios, Trallesios, Romanos, [mutatus ab Vsserio:] Philadelphicos, Smyrnæos, Mariam proselytam Chassaobolorum, Polycarpum, Tarsenses, Antiochenos, Heronem, vbi miscet Epistolam ad Polycarpum reliquis secundæ classis, quas omnes quasi commentitias a S. Ignatio ablegat: quod supra abunde refutatum.

[48] Hunc Græcum Florentinum codicem, eiq; conuenientem versionem Latinam commendant nonnulla, [In Florentino reperiuntur a Theodoreto citata,] eaq; non obscura, argumenta. Primum, quia continent ab antiquis Scriptoribus ex his Epistolis excerpta, eorumq; inserta scriptis, quæ alibi sunt omissa. Ita in tertio Theodoreti dialogo, tomo 4 operū, indicata S. Ignatij Episcopi Antiocheni & Martyris epistola ad Smyrnæos, hoc testimonium eius verbis adfertur: Εὐχαριστίας καὶ προσφοράς οὐκ ἀποδέχονται, διὰ τὸ μὴ ἀπολογεῖν τὴν ἐυχαριστίαν σάρκα εἶναι τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ιησοῦ χριστοῦ τὴν ὑπὲρ τῶν ἁμαρτιῶν ἡμῶν παθοῦσαν, ἣν χρηστότητι πατὴρ ἤγειρεν. Quæ in Codice Florentino sic leguntur. Εὐχαριστίας καὶ προσευχῆς ἀπέχονται, δια τὸ μὴ ὁμολογεῖν &c. quæ sensu conueniunt, varia lectione diuersa. Priora apud Theodoretum ita Latine transferuntur. Eucharistias & oblationes non admittūt, quod non confiteantur Eucharistiam carnem esse Saluatoris nostri Iesu Christi, quæ pro peccatis nostris passa est, quam Pater benignitate sua resuscitauit. Florentino Codici conuenit versio Latina apud Vsserium: Ab Eucharistia & oratione recedunt, propter non confiteri Eucharistiam carnem esse Saluatoris nostri Iesu Christi pro peccatis nostris passam, quam benignitate Pater resuscitauit. Hæc ibi: desunt autem codici Græco Pacei, aliisq; codicibus Latinis. Petrus Halloix cap. 7 Apologiæ aliam innuit scriptam ad Smyrnæos, ex qua hanc eruerit doctrinam Theodoretus. Quæ eius coniectura vltro corruit.

[49] [sensus genuinus exhibetur,] Alterum beneficium præstat codex Florentinus, quod Ignatianas nobis exhibeat Epistolas ea phrasi verborum, qua eas citarunt Athanasius, Theodoretus, Eusebius aliiq; eximia antiquitate Scriptores, a quibus reliquæ editiones multum differunt, mutatæ paßim & interpolatæ. [citatus ab Athanasio,] Athanasius libro de Synodo hanc ex Ignatio desumit de Christo doctrinam: Εἶς ἱατρός ἑστι σαρκικὸς καὶ πνευματικὸς, γενητὸς καὶ ἀγένητος, ἐν ἀνθρώπῳ θεὸς, ἐν θανάτῳ ζωὴ ἀληθηνὴ, καὶ ἐν Μαρας καὶ ἐν θεοῦ. Quo loco allegato Dionysius Petauius tomo 2 Theologicorum Dogmatum lib. 5 cap. 1. sect. 14. addit se haud scire, an in vulgatis illius epistolis extet. Legi quidem in XI, quæ est ad Ephesios, quiddam illius simile de Medico Christo, sed longe aliter expressum. Ibi ἀγέννητον appellari Patrem, non Filium, Sciri autem Ignatij epistolas variis in locis aliter ab antiquis lectas, quam hodie in codicibus habentur. Verba in dicta Epistola sic hactenus lecta: Medicus est noster solus verus Deus, ingenitus & inuisibilis vniuersorum Dominus Vnigeniti pater & genitor. Habemus medicum etiam Dominum nostrum Deum; Iesum Christum, ante sæcula filium vnigenitum & in principio Verbum, postea vero hominem ex Maria Virgine. Quam hæc prorsus dissita a verbis S. Athasij! In codice Florentino ita leguntur. Εἶς ἱατρός ἑστιν σαρκικός τε καὶ πνευματικὸς. γεννητὸς καὶ ἀγέννητος, ἐν σαρκὶ γενόμενος θεὸς, ἐν ἀθανάτῳ ζωῂ αληθινῇ, καὶ ἐν Μαρίας καὶ ἐν θεοῦ. Eadem hæc sunt si ἐν θανάτῳ ζωὴ ἀληθηνὴ dixerimus, quemadmodum legerunt Theodoretus Dialogo, [Theodoreto, Gelasio,] & Gelasius Papa de duabus naturis in Christo aduersus Eutychen & Nestorium, aut quisquis eius opusculi auctor est antiquus, in Bibliotheca Patrum seculo 5 par. 3. vbi ita habetur: Ignatij Episcopi & Martyris Antiocheni ex epistola ad Ephesios: Vnicus medicus est, carnalis & spiritualis, factus & non factus, in homine Deus, in morte vita æterna, ex Maria & Deo. Apud Theodoretum iterum γενητὸς ἐξ ἀγενήτου varia lectione est. Omittimus lædij vitandi caussa plura adferre. In solis tribus Dialogis Theodoreti tomo 4 operum nouem loca reperiuntur, quæ conueniunt cum codice Florentino plurimum ab aliis vnico dempto, diuersa. In Dialogo primo perperam scribitur ex Epistola ad Romanos; corrigendum, ad Smyrnæos: quod sufficit monuisse. Vsserius hæc a Patribus citata loca, edidit, inter se collata cap. 4. & 18. Quam ante diximus partem Epistolæ ad Romanos ab Eusebio suæ historiæ insertam, eamdem refert Versio Latina ab Vsserio edita; interpolata in aliis codicibus epistolarum, & potißimum in Actis apud Metaphrasten; ex quarum collatione Latinam fecit aliam Petrus Halloix cap. 10 Vitæ a se conscriptæ. Non infeliciore conatu Voßius ex eisdem Græcis collatis cum editione Vsserij Latina, eamdem integram ad Romanos Græcam formauit, atq; ad calcem notarum adiunxit, vt codicis Florentini defectum suppleret.

[50] Tertio quæ iam pridem coniectura præsumpserunt viri doctiores intrusa in Epistolas Ignatianas, [desunt mēda Theologica ab aliis intrusa,] ea ab dicto codice Florentino absunt. Epistola sola ad Philadelpheos altera amplius parte auctior reddita, plures confert næuos iure expungendos. Ita post commendatam virginitatem additur. Non detraho ceteris Beatis, qui nuptiis copulati fuerunt; opto enim Deo dignus ad vestigia eorum in regno ipsius inueniri sicut Abraham, & Isaac, & Iacob & ceteri Prophetæ; sicut Petrus & Paulus & reliqui Apostoli, qui nuptiis fuerunt sociati, [de coniugio Pauli & Apostolorum,] qui nō libidinis caussa, sed posteritatis subrogandæ gratia, coniuges habuerunt. Quæ omnia inserta fuerunt fraude nupturientium Clericorum Græcorum, qui dum vxores cum sacerdotio cœperunt retinere, Paulum ceterosq; Apostolos in defensionem suæ ipsorum incontinentiæ assumpserunt consortes; vti supra citati monuerunt Baronius, Massurius, aliiq;. Simile huic deinde additur his verbis: Presbyteri & Diaconi atque omnis clerus simul cum omni populo & militibus atque Principibus, sed & Cæsares, obediant Episcopo. Quo tempore ob odium Christi a Cæsare condemnatus erat ad bestias Ignatius. [obedientia Cæsari præscripta,] Quæ melius absunt in codice Florentino. Ex eadem epistola altercatio Catholicos inter & hæreticos exorta corruit; dum hi volunt calicis sacrosancti vsum in Eucharistia omnibus necessario communem esse; Vis omnis in Græco exemplari sita credebatur, vbi ita legitur: Μία γὰρ ἐστιν σὰρξ τοῦ κυρίου Ιησοῦ, καὶ ἓν ἀυτοῦ τὸ αἷμα τὸ ὑπὲρ ἡμῶν ἐκχυθέν. εἷς καὶ ἄρτος τοῖς πᾶσιν ἐθρύφθη καὶ ἓν ποτήριον τοῖς ὅλοις διενεμήθη ἓν θυσιαστήριον πάσῃ τῇ ἐκκλησίᾳ καὶ εἷς Ἐπίσκοπος ἅμα τῷ πρεσβυτερίῳ καὶ τοῖς διακόνοις τοῖς συνδούλοις μου. [calicis vsu omnibus in Eucharistia dando,] Quæ paucis in codice Florentino habentur. Μία γὰρ σὰρξ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ χριστοῦ καὶ ἓν ποτήριον εἰς ἕνωσιν τοῦ αἷματος ἀυτοῦ. ἓν θυσιαστήριον ὡς εἷς Ἐπίσκοπος ἅμα τῷ πρεσβυτερίῳ καὶ διακόνοις τοῖς συνδούλοις μου. Quæ ita vetus apud Vsserium interpres vertit: Vna enim caro Domini nostri Iesu Christi, & vnus calix in vnionem sanguinis ipsius, vnum altare, vnus Episcopus cum Presbyterio & Diaconis conseruis meis. Absunt ergo illa controuersa verba: Vnus est panis omnibus confractus, vnum poculum omnibus distributum. De illis contra Magdeburses Centuriatores, Scultetum, Plessæum agunt Bellarminus lib. 4 de Eucharistia cap. 4. aliiq; qui Plessæum oppugnarunt.

Hactenus diuersas epistolarum Pacei & codicis Florentini scriptiones perscrutati, iterum eas secernimus in distinctas ante classes, quod in prioribus, quarum meminerunt Eusebius & Hieronymus, parcæ admodum proferantur sentētiæ ex Scriptura sacra depromptæ, eæq; ex nouo fere tantum Testamento. Non ideo statim probamus arctiorem Voßij censuram, qua reliquas falso Ignatio adscriptas, fictas, spurcas, ex pseudepigraphis censet: quas rationibus si non conuincentibus & certis, saltem probantibus ad Ignatium referimus.

[51] Quæ hactenus Græce nondum repertæ tres aliæ Epistolæ vna ad Deiparam Virginem, duæ ad S. Ioannem Apostolum, sub nomine S. Ignatij circumferuntur, [Tres dubiæ fidei.] dubiæ & incertæ a plerisque censentur, a Bellarmino, Christophoro de Castro aliisq; etiam fictitiæ: quas tamen S. Ignatio adscripserunt S. Bernardus, Æneas Siluius, Dionysius Carthusianus, Michaël Cortonensis, Symphorianus Champerius & alij quos profert Halloix quæstione singulari post Apologiam pro Epistolis S. Ignatij, cuius istic iudicium non displicet hac ratione moderatum, quo admittit suspectas dubiasq; haberi posse, non prorsus despici debere, omnemq; fidem perdere: ideoq; liberam vnicuique relinqui facultatem, quodcumque voluerit, opinandi. Quod stylo differant, in tempora distinctissima referendum: Nam a iuuene & discipulo sexaginta ante reliquas scriptæ fuissent annis. Quænam fuerit Ignatij διδαχὴ & Liturgia apud Vsserium cap. I Dissertationis pro Ignatianis Epistolis, prorsusnos latet. Forte inde excerpta apud Damascenum S. Ignatio attribuuntur.

[52] Alius reperitur tractatus sub nomine S. Ignatij, plane confictus, [conficta Regula Deiparæ Virgini conscripta.] sub hoc titulo: Regula Christiferæ Mariæ Virgini a S. Ignatio conscripta. tum rythmico versu ea ita describitur.

Maria sibi Regulam statuit viuendi,
Et sub isto ordine Deo seruiendi.
Noctis enim tempore horæ matutinæ
Orationi iugiter vacabat hæc diuinæ. &c.

Versus sunt centum & triginta, ab aliquo viro pio, & Virgini Deiparæ dedito, exercitationis caussa conscripti, & monastico sanctimonialium generi viuendi accommodati: cui annumerat & Deiparam & S. Ignatium, Alegreus in Paradiso Carmelitico statu 2 cap. I & 24. quem alias sæpius retecimus.

VITA
Auctore Simeone Metaphraste,
Collata cum MS. Græco.

Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romae (S.)

Avctore Metaphraste, ex MS. Græco.

CAPVT I.
Episcopatus S. Ignatij. Nomen eius apud Traianum delatum.

[1] [Ignatius puer in exemplar humilitatis a Christo propositus,] Cvm a Traianus sumpsisset sceptra Romanorum Imperij, erat Antiochenæ Ecclesiæ Episcopus, & nomine & re b Theophorus Ignatius. Nam magno quidem c Petro succedit d Euodus, Euodo autem Ignatius: fitque & e morum eius & virtutis æmulator. Huic diuino Ignatio, cum esset adhuc plane puer, f aiunt Christum adhuc versantem in mundo, ei intemeratas manus imposuisse, & ad populum intuentem, dixisse: Nisi quis seipsum humiliauerit, vt hic puellus, non intrabit in regnum cælorum: & qui vnum ex talibus pueris susceperit in nomine meo, me suscipit: qualisnam futurus esset ætate proficiens Ignatius, hinc ostendens, & Apostolicam illius doctrinam aperte indicans. [Matth. 18. 3 & 4.]

[2] [discipulus S. Ioannis Euangelistæ:] Hic ergo diuinus Ignatius, simul cum g Polycarpo, qui Smyrnensi præerat Ecclesiæ, fuit discipulus Ioannis Euangelistæ: & cum ad eum solum ventitasset, & omnem virtutis speciem, & eam maxime, quæ h decet Sacerdotem, diligenter exercuisset, Sacerdos deinde eligitur communi sententia omnium simul Apostolorum, & Antiochenus creatur Episcopus. Cum autem assumpsisset Ecclesiam, & multo sudore & labore in ea seminasset præconium pietatis, [Episcopus Antiochiæ.] & zelum per omnia Apostolicum & doctrinam ostendisset, & extitisset perfectus minister Christi mysteriorum; fit quoque postea Martyr, bestiis propter illum traditus, vt paullo altius repetens declarabit oratio.

[3] Traiano enim Romanorum Imperatori, quam de i Scythis habuerat, elato victoria, & non sustinenti suam hucusque sistere felicitatem; [apud Traianum Imper.] sed volenti eam vlterius producere, & Romanorum imperio multos alios subiungere, aduersus Christianos, seu aduersus pietatem, bellum ei visum est optimum esse & expedire. Nam illo quidem modo putabat se soli prodesse reipublicæ: sic autem etiam Deos suos colere, & eos inducere, vt opem ferant aduersus hostes. [edictis cōtra Christianos latis,] Grauem itaque ac difficilem persecutionem infert aduersus piam fidem, & proponit edicta per vniuersam terram, quæ eius parebat imperio: vt vel essent cum eo omnes impietatis participes, vel adhuc manentes Christiani, afficerentur variis suppliciis & acerbis mortibus. Contigerat, vt tunc Traianus versaretur Antiochiæ: vt qui esset expeditionem suscepturus contra k Persas, & bellum ibi pararet. [impie accusatur:] Hic ergo ei de Theophoro significatur Ignatio, quod & religionem teneret Christianam, & hominibus persuaderet, vt Christum tamquam Deum honorarent; idque cum fuisset a Pilato cruce condemnatus & morte, vt docent eius acta: & fert legem de seruanda virginitate, & de contemnendis diuitiis & deliciis, & aliis, quæ sunt in vita iucunda: &, quod est omnium grauissimum, quod non oporteat putare esse Deos, & nullam Imperatorum ducere rationem.

[Annotata]

a Imperauit Traianus ab anno Christi 98 ad 117.

b Deiferum vertit Heruetus.

c De Cathedra eius Antiochena agimus 22 Februarij.

d Colitur S. Euodius 6 Maij.

[]

e Ad imitationem eius adhortatur Antiochenos Ignatius in sua ad eos epistola.

f Nicephorus lib. 2 Hist. Eccl. cap. 35 idem asserit. In odis Menæorum hæc ita leguntur: Adhuc admodum paruulus in manibus Domini gestatus stetisti ad nos clamantis: Estote mihi sicut hic puerulus.

g Ita & Menologium Græcorum 23 Februarij tradit fuisse S. Polycarpum discipulum S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ vna cum diuino illo Martyre Ignatio.

h S. Chrysostomus: Omnes quidem virtutes, quæ in homine esse possunt, in Beato fuisse Ignatio, ipsi Apostoli, dum manus ei imposuerunt, testificati sunt.

i [Daci Scythis annumerati.] Imo Dacis, in aliis Actis adiunctis, quos sub Scythis enumerant Suidas, Plinius, Stephanus de Vrbibus, aliiq;; quibus Sarmatia Ptolemæi, Scythia Europæa dicitur.

k Imo Parthos, vt alia Acta habent: hos Cedrenus in interiore Perside collocat. [Parthi sub Persarum nomine relati.] Nam obseruauimus 22 Ianuarij ad Acta S. Anastasij Persæ §, 3 Persidem proprie dictam haud adeo vastam fuisse; at paullatim vicinas circumquaque regiones, Persarum Regibus subiectas, vno Persidos nomine denotari cœptas. Ita istic Assyria, hic Parthia Persidi attribuitur.

CAPVT II.
Fides Christi coram Traiano defensa. Desiderium martyrij.

[4] Hæc postquam audiuit Traianus, Sancto statim accersito, cum vna etiam adesset Senatus; Tune es, inquit, qui diceris Theophorus; qui nostra iussa ludificaris, & omnem euertis Antiochiam; & omnes ducis post Christum, qui a te prædicatur; & nec solo quidem Deos dignaris nomine? Diuinus autem Ignatius, Ego sum, inquit. Ille vero, Et quid sibi vult, inquit, illud Theophorus? Cui Martyr; Qui Christum, inquit, circumfert in anima. Imperator autem, Tu ergo, inquit, Christum in teipso circumfers? Certe, inquit. Scriptum est enim: Habitabo in eis & inambulabo. Quid vero nos? non videmur tibi Deorum assidue meminisse, & eos semper in anima circumferre, eosque inducere ad opem ferendam contra hostes, [Rationem reddit fidei & appellationis Theophorit] & per eos omnia facere, quæ sunt ex animi sententia? Respondens autem Diuinus Ignatius; Hei mihi! inquit, simulacra gentium, o Imperator, Deos nominas. [2 Cor. 6. 16.] Vnus enim Deus, inquit, verus, qui cæli & terræ & maris & omnium quæ sunt in ipsis, est creator. Vnus Christus Iesus, Dei filius vnigenitus, cuius regni non est finis. Quem si tu agnosceres, o Imperator, & purpura ipsa, & diadema, & thronus regius, firmiora essent & stabiliora.

[5] Imperator vero, Hæc, inquit, mittamus. Tu autem, si velis, inquit, o Ignati, meæ potentiæ rem facere gratissimam, & de cetero referri in numerum meorum amicorum, hac mente mutata, diis nobiscum sacrifica: & statim (sciant ipsi omnes) te magni Iouis constituam Pontificem, & Patrem nominabo Senatus. Ad hæc Theophorus: [respuit oblatum pontificiū Iouis:] Gratias quidem præbere, o Imperator, omnibus quidem est pulchrum; maxime autem Imperatoribus, quod possint ipsi amplius iterum gratificari: sed eas, quæ sunt omnino vtrisque vtiles & conducibiles: eas vero, quæ possunt lædere & maxime animam, & vehementiorem ignis gehennam ei accendere, non is qui dat solum, sed etiam qui petit, & ipse miserrimus. Admirabilis autem, o Imperator, & munifica est tua promissio. Quid enim mea refert, a te maximi Iouis constitui Pontificem, & vocari Patrem Senatus, qui sum Christi Sacerdos, & ei quotidie sacrifico sacrificium laudis, & iam totum me ipsum propero immolare, & efficere complantatum eius mortis similitudini?

[6] Imperator vero, Cuinam, inquit, festinas teipsum immolare? eine, qui a Pontio Pilato in crucem fuit actus? Maxime, inquit magnus Ignatius, ei, qui peccatum crucifixit, & eius inuentorem destruxit diabolum, & omnem eius potentiam per crucem aboleuit. Rursus autem Imperator: Videris, inquit, mihi, o Ignati, omnino recto carere iudicio & sana mente. Non enim tam aperte fuisses deceptus scripturis Christianorum, sed cognouisses omnino, quantum sit bonum edictis parere Imperatoriis, & diis sacrificia offerre cum omnibus. Ad hæc Sanctus, vtens rursus maiore dicendi libertate, Etiamsi bestiis, inquit, [vltro optat atrocissimū mortis genus subire,] consumpseris, etiam si me cruce condemnaueris, etiam si gladio & igni tradideris, quæ sunt in tua potestate; numquam ego patiar dæmonibus offerre sacrificium: neque enim metuo mortem, neque desidero præsentia, quæ est in potestate vestra præbere fruenda; sed sola desidero futura, & a me omne adhibere studium, [vt adsit Christo:] vt transeam ad Christum, qui pro me est mortuus.

[7] Propter quæ volens Senatus Martyrem arguere ignorantiæ, Quid autem tu quoque, dixerunt, confiteris Deum esse mortuum? Quomodo vero, qui subiit mortem, eamque execrandam, poterit prodesse aliis? Dij autem & sunt immortales, & dicuntur a nobis. Cum ex hoc occasionem Diuinus accepisset Ignatius, [ostendit Christum viuere,] simul & irridendi illorum deos, & eis aperiendi ianuam mysterij susceptæ carnis dispensationis, & sic deducendi ad fidem Christi cognitionis, sic verba habuit: Meus Dominus & Deus Iesus Christus, primum quidem propter nos homo factus est, & propter nostram salutem, crucemque & mortem & sepulturam sua sponte accepit. Ceterum rursus tertio die resurrexit, inimici deiecta & prostrata potentia, & ascendit in cælos vnde venerat, nos simul a lapsu peccati faciens resurgere, & rursus introducens in paradisum, ex quo male fueramus eiecti: & nos donauit bonis maioribus, quam erant ea, quæ præcesserant. Quod autem ex iis, qui a vobis censentur dij, vllus tale quid fecerit, nullus omnino asseruerit. Nam cum isti fuissent homines malefici & exitiosi, & multa fecissent a ad damnum & exitium nostræ vitæ & status, valde vilem autem deorum opinionem & speciem hominibus, [& deos Gentilium periisse:] qui sunt a ratione paulo alieniores, citra vllam rationem præbuissent, contractis postea velis deceptionis & scena ablata, deprehensi sunt id quod erant, vt qui turpiter e vita excesserint, & morti immortali traditi sint propter multorum interitum. Iuppiter quidem certe, qui est vobis primus & maximus deorum, in Creta est sepultus: Æsculapius vero fulmine est percussos. Sepulchrum Veneris ostenditur in Papho, & Hercules fuit ab igne consumptus. Nam cum tales sint, immo vero longe deteriores, ea eis obtigerunt, quæ merentur.

[Annotatum]

a Græce μικράν τινα δόξαν θεῶν, id est, paruam, seu humilem, aut vilem opinionem deorum. Gentianus vertit prauam: forte πονηρὰν vel φαύλην legit.

CAPVT III.
Condemnatio ad mortem. Iter Antiochia Smyrnam.

[8] Cvm hæc dicta fuissent ab Ignatio, Imperator simul cum Senatu timens, ne, si esset eius sermo prolixior, res quidem Gentilium labefactarentur, [includitur carceri,] & vel non crederentur, vel haberentur ludibrio; & vera quidem floreret religio, & tolleretur nubes erroris, quæ ei offundit tenebras; eum quidem coniicit in vincula, & in tutissima collocat custodia. Ipse autem cum tota nocte apud se cogitasset, quonam modo eum vlcisceretur pro meritis, & quonam modo e præsenti eum vita subduceret, statuit eum feris tradere deuorandum, vt dilaniatus ab eis Sanctus interiret. Visus est enim Imperatori hic mortis modus longe grauissimus. Cum hanc rem ergo Senatui mane communicasset, ipsi quoque eius laudarunt sententiam: sed consuluerunt, ne hæc bestiis obiectio fieret Antiohiæ; Ne, aiebant, sic magis desideratum & gloriosum apud suos ciues reddamus Ignatium, martyrico fine e vita excedentem. Quamobrem dicebant oportere eum Romam abduci vinctum, & illic tradi bestiis. Sic enim & prolixitate itineris grauius subibit supplicium, & simul Romanis quisnam sit ignotantibus, videbitur esse peremptus, tamquam vnus ex maleficis, [ad bestias cōdemnatur, Romā mittēdus:] & nec minima quidem erit eius apud illos memoria.

[9] Cum hoc ergo placuisset, & in ipsum lata fuisset protinus sententia, Imperator eum rursus producit e custodia, hoc eius postremum faciens periculum. Et primum quidem multis bonorum promissis crebro Sanctum deliniebat ac demulcebat, [spretis promissis & minis,] deinde etiam rursus minis magis territans. Postquam autem eum vidit nec cedere promissis, neque minas formidare, desperans omnino fore vt mutaretur, ad effectum deduxit ea, quæ decreta fuerant: & cum iussisset prioribus grauiora ei imponi vincula, tradit eum cohorti militari, [traditur militibus:] & mittit Romam, iubens, cum aduenisset ciuibus dies festus, quo totus congregaretur populus, eum tradi bestiis ad communem theatri delectationem, vt conuenienter ei, quod dicit D. Paulus, ipse quoque fieret spectaculum mundo, Angelis & hominibus. [1 Cor. 4. 9.]

[10] Martyr ergo cum vltimam illam accepisset sententiam, & Deo magno clamore, [vinctus abit Seleuciam pedes,] vt consentaneum erat, egisset gratias, cum magna voluptate & lætitia sibi imponit vincula. Et Imperator quidem egreditur contra Persas cum suo exercitu: Theophorus autem cum Ecclesiæ prius bene esset precatus, & gregem suum Deo commendasset cum lacrymis, vinctus sequebatur milites. Deinde cum a Selueciam, non cunctans, non flens, non se aliquid graue omnino pati præ se ferens, sed alacribus venisset pedibus, a militibus in nauem immittitur, & cum eis appellit b Smyrnam. Hic salutat Polycarpum Diuinum Apostolum, [nauigat Smyrnam:] quem Smyrnensi præfuisse Ecclesiæ, cum Ignatij fuisset condiscipulus, superius diximus. Eum ergo salutat, glorians & magnifice sibi placens, [salutat S. Polycarpū, aliosq;] lætusque de vinculis. Quid enim ei poterat esse maiori ornamento, quam adspici pati pro Domino, qui eum sic dilexerat? Deinde cum etiam reliquis Episcopis & Presbyteris & Diaconis reddidisset eas, quas par erat, salutationes (quoniam multi concurrebant ex Ecclesiis Asiæ & ciuitatibus ad videndum illud spectaculum, & vt pulchro fruerentur fluento, quod fluebat ex illius lingua) ipse ea, quæ par erat, suadens, rogabat omnes, vt pro ipso orarent: [petit pro se orari.] vt per feras cito resolueretur ad eum, quem desiderabat; & appareret ante illius faciem.

[Annotata]

a Ita Actorum cap. 13 SS. Paulus & Barnabas assumpti in Apostolos Antiochia abierunt Seleuciam, & inde nauigauerunt Cyprum. [Seleucia.] Nomen suum debet Seleuco Nicanori conditori, sita ad mare e regione Antiochiæ.

b Smyrna vrbs Ioniæ, totius Asiæ minoris olim pulcherrima: de ea ad Vitam S. Polycarpi 26 Ianuarij egimus. [Smyrna.]

CAPVT IV.
Epistola Smyrnæ ad Romanos scripta.

[11] Cvm videret autem eos valde perturbatos, & quodammodo pendentes ab illius anima, & non ferendum damnum existimantes separationem eius & mortem, de iis qui sunt Romæ timens; ne ipsi quoque similiter affecti, non sustinerent eum videre tradi bestiis; sed manus eis afferrent, quibus mandatū erat, vt eum traderent, & ei clauderent apertam ianuam martyrij: statuit ad eos mittere, vt ij quoque pro eo orarent, [Scribit Romanis,] ne cursus suæ exercitationis ei impediretur; sed per feras, sicut dictum est, cito resolueretur ad dilectum Dominum. Operæ pretium est autem illius quoque meminisse epistolæ, quæ sic habet ad a verbum:

[12] Ignatius, qui & Theophorus, b Episcopus sanctæ Dei Ecclesiæ quæ est Antiochiæ, Ecclesiæ, quæ misericordiam est consecuta in maiestate Patris altissimi, & Iesu Christi solius eius filij, dilectæ & illuminatæ in voluntate eius, qui c voluit omnia, quæ sunt secundum d caritatem Iesu Christi Dei nostri, quæ etiam præsidet in loco regionis Romanorum: quam saluto in nomine Iesu Christi, secundum carnem & spiritum vnitam omni eius mandato, impletam gratia Dei ad lætandum in Christo Iesu Deo. [petit non impediri sentētiam latam:] Cum Deum precatus obtinuerim, vt viderem spectabiles vestros vultus, vinctus in Christo Iesu, spero me vos salutaturum, si Dei fuerit voluntas, vt dignus habear, qui sic sim vsque ad finem. Meum enim rite succedit votum, si gratiam fuero consecutus, vt sortem meam accipiam sine impedimento. Timeo enim vestram caritatem, ne ea me afficiat iniuria. Vobis enim facile est facere, quod vultis: mihi autem difficile est Deum assequi, si vos mihi peperceritis. Non enim volo vos hominibus placere, sed Deo, sicut etiam placetis. Non enim ego vnquam habebo aliud tempus Deum assequendi, neque vos. Si silueritis de me, ego Dei efficiar. Sin vero carnem meam amaueritis, rursus ero currens. Potius autem mihi præbete, vt Deo immoler. Est enim ara parata; [gloriosum martyriū Episcopi Orientis in Occidente,] vt effecti chorus in caritate, canatis Patri in Christo Iesu; quod Episcopum Syriæ dignatus sit Dominus, vt inueniretur in Occidente, eum accersens ab Oriente. Pulchrum est a mundo occidere ad Deum, vt ad ipsum exoriamur. Nulli vnquam inuidistis, alios docuistis.

[13] Ego autem volo illa quoque esse firma ac stabilia, quæ docentes præcipitis. Solum rogate, [vt sit a morte Christianus,] vt dentur mihi vires a Domino, vt non solum dicar Christianus, sed etiā inueniar & dici possim: & tunc videbor esse fidelis, quando mundo non apparebo. Nihil enim quod apparet est æternum. Quæ enim cernuntur, sunt ad tempus: quæ autem non videntur, æterna. Ego scribo Ecclesiis, & mando omnibus, quod ego lubens pro Christo morior, si vos non prohibueritis. Rogo vos, ne sit intempestiua vestra in me beneuolentia: sinite me deuorari a feris, per quas licet Deum consequi. e Sum Dei frumentum, & molor per dentes ferarum, vt Christi inueniar mundus panis. [& a deuoratione discipulus Christi,] Feris potius blandimini, vt fiant mihi sepulchrum, & nihil relinquant mei corporis, ne sopitus fiam grauis. Tunc ero verus Christi discipulus, quando nec corpus quidem meum adhuc videbit mundus. Pro me Christo supplicate, vt per hæc instrumenta, munda inueniar hostia. Non sicut Petrus & Paulus vobis præcpio. Illi Apostoli, ego f condemnatus: illi liberi, ego autem seruus vsque in hodiernum diem: sed si volueritis, [& liber resurrecturus:] ego libertus Iesu Christi, & exurgam in ipso liber.

[14] Nunc disco vinctus nihil mundanum cupere aut inane, g a Syria vsque ad Romam ipsam pugnans cum bestiis, terra & mari, noctu & diu vinctus decem leopardis, qui sunt cohors militaris: qui etiam si beneficio afficiantur, fiunt deteriores. In eorum vero iniuriis magis disco. Vtinam fruar bestiis mihi paratis, & opto, vt eæ mihi h paratæ inueniantur: quibus etiam blandiar, vt me protinus deuorent, non sicut quosdam timore affectæ non tetigerunt. [spernit omnia tormenta,] Quod si eæ etiam inuitæ noluerint, at ego vi adigam. Ignoscite mihi, scio quid mea intersit. Nunc incipio esse discipulus, vt lesum Christum assequar. Ignis & crux, bestiarum irruptiones, i dissectiones, diuisiones, amputatio membrorum, trituræ totius corporis, & diaboli tormenta super me veniant, dummodo, Iesum Christum assequar. Nihil mihi proderunt mundi iucunditates, [& delicias ob Christum,] neque regna huius seculi. Melius est mihi mori in Christo Iesu, quam regnum obtinere vsque ad fines terræ. k Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, & suæ animæ patiatur detrimentum? Illum quæro, qui pro nobis est mortuus.

[15] Ignoscite mihi, fratres: ne sitis mihi impedimento, quo minus viuam, neque me velitis mori. Sinite me puram lucem accipere. Cum illuc enim venero, ero homo Dei. Permittite mihi, vt sim imitator passionis Christi. Si quis ipsum in seipso habet, intelligat, quod volo: & mei moueatur commiseratione, cum sciat quæ me constringant. [obtestatur, ne impediant] Princeps huius seculi me vult diripere, & corrumpere meam in Deum sententiam. Nemo ergo ex iis, qui adsunt, ei opem ferat. Estote mei potius, hoc est, Dei. Ne loquamini Christum Iesum, mundum vero desideretis. Ne habitet inter vos inuidia. [desideriū vitæ æternæ:] Nec si ego quidem præsens vos rogem, parete mihi: iis autem parete potius, quæ ego ad vos scribo. Ex iis enim, quæ scribo ad vos, mori cupio. l Meus amor est cruci affixus, & non est in me m ignis amans mundanæ materiæ: aqua autem potius viua & in me loquens, quæ intus mihi dicit: Veni ad Patrem. Non delector nutrimento corruptionis, neque voluptatibus huius vitæ. Panem Dei volo, panem cælestem, panem vitæ, qui est caro Iesu Christi filij Dei, qui postea natus est ex semine Dauid & Abraham: & potum Dei volo, eius sanguinem, qui est caritas incorrupta, & vita perennis. Non amplius volo viuere sicut homines, hoc autem erit, si vos volueritis. Velitis ergo, vt vos quoque Deus velit. Breuibus litteris peto a vobis: mihi credite. Iesus vero Christus vobis aperiet, qui est os non mendax, quod vera dico petendo, vt consequar. Non secundum carnem ad vos scribo, sed secundum Dei sententiam.

[16] Si passus fuero, mementote in oratione vestra Ecclesiæ Syriæ, quæ pro me, pastore Deo vtitur. Solus ipsam Iesus Christus visitabit, eiusque curam geret & vestra caritas. Salutat vos meus spiritus, & caritas Ecclesiarum, quæ me susceperunt in nomine Iesu Christi, [commendat Ecclesiam Anciochenā.] non tamquam transeuntem. Etenim quæ ad me non attinebant in via, quæ est secundum carnem, me deduxerunt in ciuitatem. Scribo autem hæc ad vos e Smyrna per Ephesios, qui digni sunt, qui beati iudicentur. Est vero mecum cum multis aliis Crocus quoque, nomen desiderabile eorum, qui mecum conuenerunt e Syria ad gloriam Dei. Hæc ad vos scripsi nono Cal. Septemb. Valete perpetuo Fratres in tolerantia Iesu Christi, Amen.

[Annotata]

a De hac epistola egimus supra § 6, & varie eam a diuersis interpolatam monuimus, purioremq; editam ex antiquis MSS. Oxoniæ, ac deinde Amstelodami.

b Desunt hæc verba de Episcopatu eius Antiocheno in vulgatis ante editionibus, a Græcis, cum prælegerentur in Ecclesia, honoris caussa adiecta.

c Græce χωρίου. Vetus interpres ab Vsserio editus in loco chori Romanorum: qua phrasi alibi vtitur S. Ignatius: alij hic plurima addunt, sed fere interpolata.

d Alij diuinos, Græce ἀξιόθεα, hic ἀξιοθέατα.

e Hanc sententiam descripsit S. Irenæus, vt supra dictum.

f Græce κατάκριτος; alij legunt ἐλάχιστος, minimus.

g Hinc ediderunt Eusebius & S. Hieronymus loco supra indicato.

h Græce ἔτοιμα; Eusebius σύντομα, veloces.

i Hæ voces dissectiones, diuisiones, desunt Eusebio & veteri versioni Latinæ.

k Deest hæc sententia in vetere versione: alij plura passim addunt.

l Sequentia citat S. Dionysius de Diuinis nominibus, quæ supra propugnauimus.

m Vetus versio: Ignis amans aquam, id est, refrigerium; sed viuens & loquens est in me.

CAPVT V.
Iter Smyrna Romam. martyrium. Translatio reliquiarum Roma Antiochiam.

[17] Sed est hæc quidem epistola. a Ipse autem paullo post e Smyrna deductus a militibus: [In itinere confirmat Ecclesias:] & cum appulisset b Troadam & c Neapolim, transiit pedes per d Philippos & Macedoniam, eas quæ sunt in via, inuisens Ecclesias, & in eis docens; exhortans, disserens, Fratres, qui erant paullo simpliciores & imbecilliores, confirmans, & efficiens, vt omnes vigilarent & essent sobrij. Cum vero transiisset e Epirum, & mare transmisisset Adriaticum & Tyrrhenum, appellit f Puteolos. Hospitio autem exceptus simul cum militibus ab iis, qui illic erant, fidelibus, cum eos quoque valere iussisset in Domino, venit Romam, & sistitur ante Præfectum Vrbis. Cum is ergo Theophorum vidisset, [venit Romam,] & litteras accepisset Imperatorias, dies autem aduenisset opportunus, quando erat dies festus & celebris Romanorum, ducit eum in medium theatrum, [ducitur in theatrum:] sicut iubebat improbum edictum Imperatoris.

[18] Cum ergo vniuersa ciuitas sederet in theatro, cum ardenti spiritu & oculis iam spectaculum amantibus, vtpote quod iam fama vbique annuntiasset, Syriæ Episcopum cum feris esse pugnaturum; conuersus ille ad populum, cum quodam generoso & inflexibili animo, vt qui gloriaretur & sibi placeret propter eam, [populum alloquitur,] quæ pro Christo suscipi cernebatur, ignominiam; Viri, inquit, Romani, & præsentis huius certaminis spectatores: non hæc mihi fiunt, vt luam pœnas alicuius maleficij, aut sceleratæ alicuius actionis, sed vt Deum assequar: cuius quidem teneor desiderio & quem cupio insatiabiliter. Sum enim eius frumentum, & molor per dentes bestiarum, vt fiam ei purus panis. [a leonibus deuoratur.] Hæc dixit, & dimissi leones eum statim dilacerarunt & deuorarunt, a solis g asperioribus illius ossibus abstinentes, eius re vera impletis votis, vt bestiæ essent eius sepulchrum, & nihil reliquum esset eius corporis: vtpote quod Deus pluris faceret famuli preces & amorem ferre vsque ad finem, quam efficere, vt non tangeretur a leonibus, vt suo nomini tribueret gloriam.

[19] [Ossa Romæ sepeliūtur] Postquam autem hæc euenerunt & finem acceperunt; qui Romæ erant fideles, ad quos adhuc viuens, Diuinus scripserat Ignatius, postquam dimissum fuerat theatrum, conuenientes, cum ossa, id cupientibus manibus, sustulissent, & ea honorifice ac reuerenter composuissent, ea deposuerunt in loco insigni extra Vrbem, vicesimo mensis Decembris. Hæc postea deportata sunt in patriam Martyris Antiochiam: [Antiochia transferuntur.] & quæ intercedunt ciuitates, duplicem accepere benedictionem, & prius, quando Martyr vinctus ducebatur Romam ex Antiochia, & nunc, quando cum præclaris tropæis illinc referebatur, tamquam apes fauum, illum circumuolantes.

[20] Atque dicitur quidem, quod post martyricam eius consummationem, [S. Ignatius Romanis apparet:] lugentibus illius priuationem iis, qui Romæ erant fideles, & nullam accipientibus doloris consolationem, & vacantibus sepulchralibus hymnis & vigiliis, ipse in somnis apparens, & eos quasi amplectens, qui scilicet se ipsos præbuerunt dignos illius consuetudine, luctum eis effecit facilem & leniorem, & doloris sedauit vehementiam. Alij rursus dixerunt, se vidisse eum sudore diffluentem, tamquam qui nuper respirasset a laboribus decertationis, & precantem salutem ciuitati & omnibus fidelibus.

[Annotata]

a Alias tres epistolas etiam Smyrna ad Trallianos, Magnesios & Ephesios scripsit. [Epistola Smyrnæ scriptæ,] Sunt Trallis & Magnesia vrbes Cariæ ad fluuium Mæandrum, qui non procul ab Epheso in mare delabitur.

b Pars Phrygiæ minoris ad mare Ægæum Troas dicitur, cuius metropolis Troas, a celebri olim Troia, Ilio, [aliæ Troade.] non multum distat. Troade scripsit Ignatius ad S. Polycarpum, Smyrnæos, & his vicinos Philadelphienses, Lydiæ ad Caistrum fluuium populos. XII Philadelphienses Martyres cum S. Polycarpo Smyrnæ passos celebrauimus 26 Ianuarij.

c Est hæc Neapolis in finibus Thraciæ & Macedoniæ vrbs maritima. Ita SS. Paulus & Lucas Actorum 16 nauigantes a Troade recto cursu venerunt Samothraciam insulam & vrbem maris Ægæi, & sequenti die Neapolin, [Neapolis.] & inde Philippos, quæ est partis Macedoniæ vrbs.

d Philippis scripsit Ignatius ad Antiochenos, S. Heronem, & Tarsenses. S. Parmenam, vnum ex VII Diaconis, [Philippis epistolæ scriptæ.] Philippis martyrio coronatum celebrauimus 23 Ianuarij.

[]

e In MS. Medicæo τὴν ἐν Επιδάμνῳ Ἤπειρον. In Latinis Actis: Epirum, quæ est iuxta Epidamnum.

f In MS. Græco: Εἰς τὰς ἐν τῇ Ῥώμη Ποτιόλους καταίρει. vbi Roma pro Italia, siue Imperio Romano occidentali, ponitur. Sunt autem Puteoli vrbs maritima Campaniæ prope Neapolim in sinu Puteolano sitam.

g τραχυτέρων ὀστῶν ἀποσχώμενοι. In Menæis: καταλιπόντες τὰ παχύτερα τῶν ὀστέων, reliquerunt crassiora eius ossa. An cordi inscripta verba Iesus Christus, supra disputatum.

CAPVT VI
Testimonia PP. Persecutio mitigata.

[21] Hic quidem fuit exitus Theophori: hæc sunt certamina: [De eo testimonia SS. Irenæi & Polycarpi:] hi sunt a conspicui eius amores in Christum. Et fert testimonium Irenæus Lugdunensis Episcopus, vir magni faciendus, qui Theophori crebro meminit. Quin etiam Polycarpus, qui Smyrnensi præerat Ecclesiæ, qui cum eo ventitabat ad Ioannem Euangelistam & Theologum; & cum captiuus Romam duceretur Antiochia, eum, sicut diximus, salutauit, hæc alicubi scribens in suis epistolis: Rogo vos, Fratres, vt obediatis, & omnem exercitetis tolerantiā, quam vidistis oculis, non solum in BB. Ignatio, b Rufo & Zosimo, sed etiam in multis aliis ex vobis, & in ipso Paulo, & iis qui cum ipso crediderunt: quod ij omnes non in vanum cucurrerunt, neque in vanum laborauerunt, sed in fide & iustitia, quæ est in Christo Iesu, Quamobrem sunt etiam in loco, qui eis debetur a Domino, cum quo passi sunt. Non enim præsens seculum dilexerunt, sed Christum, qui pro nobis mortuus est & resurrexit. Sic ergo situs erat Diuinus Ignatius in sacris illorum animis: & cum desiderasset bestiarum ventres sibi sepulchrum efficere, in piorum virorum magis habitat animis.

[22] [Eius mors Traianum Christianis placat.] Imperator autem Traianus cum de Theophoro hoc Ignatio postea didicisset, & quam fortiter peregisset hoc certamen martyrij, & quod, vt ipse tulerat sententiam, a bestiis fuisset deuoratus, & multa etiam audiuisset c de Christianis, qui erant in regione, quod scilicet nihil præter leges facerent, neque rem vllam agerent impiam; sed diluculo surgentes, & Christum adorarent tamquam Dei filium, & omnem exercerēt abstinentiam in cibo & in potu sumendo, & nihil tangerent ex iis, quæ Lex prohibet; cum ille, inquam, hȩc audiuisset, & ductus est pœnitentia eorum, quæ facta fuerant, & dicitur tale decretum proposuisse, vt gens quidem Christianorum exquireretur & omnibus esset cognita; inuenti autem non interficerentur; sed neque magistratus gererent, neque susciperent vllam reipublicæ administrationem. Sic nō vita solum Ignatij, sed iam mors etiam fuit multorum bonorum conciliatrix, gloriatio fidei, quæ est in Christo, augmentū pietatis, adhortatio ad eos, qui sunt ex Deo, labores, & contemptio eius vitæ, quæ est ad tempus, & continentia ab iis, quæ sunt noxia, & studium vitæ puritatis: Gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cum quo Patri gloria & sancto & viuifico Spiritui nunc & semper & in secula seculorum, Amen. d

[Annotata]

a Græce περιφανεῖς ἔρωτες. Gentiano insani amores.

b Coluntur SS. Rufus & Zosimus Philippis martyrium passi, XVIII Decembris. [SS. Rufus & Zosimus.] Lipomano Rufinus est, Græce Ῥοῦφος.

c Ex litteris potissimum Plinij supra datis, & in Vita Latina citatis.

d Quæ apud Lipomanum appendix annectebatur ex Euagrio, infra dabitur.

EPITOME VITÆ,
Ex Menæis & Anthologio Græcor.

Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romae (S.)

Memoria sancti Martyris Ignatij.
Proiiceris esca, o Ignati, leonibus:
Leo inualescis mystica pastus dape.
a Vicena Ignatium malæ absumpsere leonum.

Fuit hic Apostolorum successor, & Ecclesiæ Antiochenæ secundus post Euodium constitutus Patriarcha, Ioannis Theologi, vna cum Polycarpo Ecclesiæ Smyrnensis Episcopo, discipulus. Adductus est autem ad Traianum Imperatorem contra Parthos proficiscentem, & multa cum eo collocutus, atque immutabilem suam in Christum fidem Imperatori professus, mox plumbeis pilis tunditur, & manibus expansis ignem suscipit, papyris oleo inunctis latera aduritur, ardentibus carbonibus imponitur, vngulis ferreis laceratur. His autem cum superior euasisset, vinctus sub decem militum satellitio Romam mittitur, futurus bestiis cibus. Confirmatis igitur singularum vrbium Ecclesiis, quas præteribat, Romam perductus precabatur a bestiis deuorari, vt Deo, inquiebat, panis purus efficiar. Vnde productus in amphitheatrum a dimissis contra se leonibus discerptus est: qui crassiora dumtaxat eius ossa dereliquerunt: quæ collecta Antiochiā reportata sunt. Hic autem erat beatus ille, quem adhuc paruulum, vt aiunt; tenuit Dominus, & sinu complexus dixit: Nisi quis se humiliauerit sicut paruulus hic, non intrabit in regnum cælorum &, Qui susceperit vnum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. [Matth. 18. 3. & 4.] Ac propterea b Theophorus est appellatus. Hunc & sanctus Pater noster Ioannes Chrysostomus laudibus honorauit. Celebratur porro eius conuentus in sanctissima magna Ecclesia.

[Annotata]

a Vicena, seu vicesima, Decembris, qua a Græcis S. Ignatium coli diximus.

b Tum Græce Θεόφορος quasi passiue sumitur; alibi fere Θεοφόρος dicitur, Deum ferens.

Elogium ex Martyrologijs Adonis, & Bedæ vulgati.

Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romae (S.)

Natalis S. Ignatij Episcopi & Martyris, qui tertius post Petrum Apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam: qui persecutione Traiani dānatus ad bestias Romam vinctus mittitur. Vbi a præsente Traiano, circumsedente Senatu, pilis plumbeis scapulæ eius primum contusæ, deinde vngulis latera eius dilaniata, & lapidibus asperis confricata: post expansæ manus eius & igni repletæ; papyro oleo infuso & incenso latera eius adusta. Post super carbones pauimento aspersos, vbi sanctæ plantæ illius steterunt, post lectum flammantem, post dorsum eius vngulis discissum, & dilaceratum, b post acetum & salē quibus plagæ eius perfusæ, post vinculis ferreis beata membra illius adstricta, & pedes eius in ima carceris ligno conclusos, vbi tribus diebus ac noctibus panem non comedens, & aquam non bibens mansit; sedente Traiano pro tribunali in amphitheatro, concurrente omni turba Romanorum, ligatus duobus obijcitur leonibus. Cumque iam proiectus bestias rugientes audiret, ardore patiendi ait: Viri Romani, qui hoc certamen spectatis, non sine causa laboraui, non proptet prauitatem hæc patior, sed propter pietatem: frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, vt panis mundus inueniar. Hæc illo dicente, adcurrerunt ad eum leones, & ex vtraque parte super eum incidentes præfocauerunt eum tantummodo, & non tetigerunt carnes eius, c vt reliquiæ eius tuitio essent Romanorū, & magnæ vrbis, in qua Petrus crucifixus est, Paulus decollatus, d Onesimus lapidatus. Passus est vndecimo Traianianno, consulatu Attici & Marcelli Kallend. Febr. Reliquiæ corporis eius a fratribus, qui eum vsque ad martyrium deduxerant, Antiochiam relatæ iacent extra portam Daphniticam in cœmiterio Ecclesiæ XVI Kalendas Ianuarij delatæ.

[Annotata]

a Hæc in Actis sequentibus deducuntur.

b Ado: post aceto & sale plagas eius perfusas.

c Reliqua desunt Bedæ.

d [S. Onesimus.] S. Onesimus Ephesiorum Episcopus colitur 16 Februarij. Hic cum Episcopis Polybio Tralliano & Dema Magnesio Smyrnam ad S. Polycarpum venit.

VITA ALIA.
Ex vetustißimis MSS. Latinis.

Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romae (S.)

BHL Number: 4257

Avctore anonymo, Ex MSS. Latinis.

CAPVT I.
Episcopatus S. Ignatij. Traianus Imperator reprehensus.

[1] Cvm Traianus Romanorum suscepisset Imperium, Ignatius discipulus Ioannis Apostoli & Euangelistæ, vir in omnibus Apostolicus, [S Ignatius Episcopus, succedit S. Euodio:] secundus post Apostolos factus, qui post Euodium suscepit Ecclesiam Antiochenam gubernandam, quæ a olim a tempestatibus & persecutionibus exagitabatur; tamquam bonus Pastor atque gubernator omnes infestationes suis orationibus repellebat: & ieiuniis atque doctrina assidua & labore spiritali incumbentem tempestatem sua virtute auertebat; timens ne aliquem pusillanimum aut infirmum amitteret. Denique lætabatur de Ecclesiæ immobilitate, cū quiesceret paullulum a persecutione. Considerabat autem apud semetipsum, quod numquam posset ad dilectionem Christi in plenum pertingere; neque perfectum ordinem doctrinæ obtinere, nisi per martyrij factam confessionem Domino appropinquaret. Vnde & paucis annis permanens in Ecclesia lucerna Deifica, singulorum corda illuminare per Scripturatum expositionē, precibus assiduis meruit.

[2] Postea vero b nono anno regni Traiani, c remeante eo de victoria Scytharum & Dacum, & d diuersarum gentium, & putante quod posset suum Imperium amittere, [Traianum Imperatotorem] nisi Christianorum piissimum cultum ad idololatriam inclinaret. Cum ergo vniuersis gentibus persecutionem comminaretur, omnes Dei cultores aut sacrificare, aut certe mori compellebat. Tunc igitur timens pro Ecclesia Antiochenorum fortissimus Christi miles, vltro perrexit ad Traianum transeuntem in illo e tempore per Antiochiam, & festinantem ad f Armeniam, & Parthos. Cumque in faciem Regis Traiani astitisset, [arguit,] Traianus dixit: Quis es tu, cacodæmon, qui nostra præcepta festinas transgredi, & aliis persuades vt male pereant? Ignatius dixit: Nemo Theophorum cacodæmonem vocat. Longe enim recedūt a seruis Dei dæmonia. Scio quidem, quia eis molestus sum: propterea me male cacodæmonem vocasti. Confiteor enim me Christum Regem habere cælestem, & dissoluo eorum consilia. Traianus dixit: Et quis est Theophorus? Ignatius dixit: Qui Christum habet in pectore. Traianus dixit: Et nos non tibi videmur habere deos in pectore, quos habemus auxiliatores contra hostes? Ignatius dixit: Et dæmonia gentiū Deos existimas? Erras. Vnus est enim Deus, qui fecit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt, & vnigenitus Iesus Christus filius eius, cuius amicitiam acquisui. Traianus dixit: Crucifixum dicis a Pontio Pilato? Ignatius dixit: Illum dico, qui crucifixit peccatum & inuentorem eius, g & illum qui non iustificat idolorum seruitutem, sed qui in corde suo hunc sapit. Traianus dixit: Tu ergo in teipso Christum gestas? Ignatius dixit: Vtique; scriptum est enim: Habitabo in eis, & inambulabo.

[Annotata]

a Videtur indicari mota a Domitiano persecutio anno Imperij 13 Christi 94: de ea supra actum § 3. [2. Corint. 6. 16]

b Is est annus Christi 106. Reliqua ante discussimus.

c Anno 104, Daciā prouincia facta anno 103.

d Addit Eusebius, Iberos, Sauromatas, Osroënos, Arabas, Bosporanos, Colchos in fidem acceptos.

e Anno 10 Imperij, Christi 107. quo Dio lib. 68 tradit Antiochiam eum venisse.

f Dio, Bellum, inquit, intulit Armeniis, Parthisque, propterea quod, vt ipse dicebat, Rex Armeniorum non abs se; sed a Rege Parthorum diadema suscepisset; sed reuera id bellum suscepit, adductus gloriæ cupiditate.

g MS. Burgundicum: & illorum. forte legendum diabolum, vt Acta Græca habent.

CAPVT II. seu potius IV.
Condemnatio ad mortem. Iter Antiochia Romam.

a

[3] Traianus dixit: Ignatium censui dicentem in se ipso continere Crucifixum, vinctum a milibus perduci ad magnam vrbem Romam, escam bestus pro b auocatione populi. Hanc sententiam audiens sanctus Martyr Ignatius, [adiudicatur bestiis,] cum gaudio c exclamauit dicens: Gratias tibi ago, Domine, quoniam perfecte me honorasti in tua dilectione, & dignum me fecisti cum Apostolo tuo Paulo vinculis ferreis alligari. Hæc dicens, & cum lætitia suscipiens vincula, & orans primo pro Ecclesia, & eam cum lacrymis commendās Domino, sicut aries magnus, boni gregis dux, a ferocissimis militibus ducebatur crudelissimis manibus Romam, bestiis ad comestionem. Fuerunt autē custodientes eum Traiani persecutores, numero decem, immansueti quidem, & bestiarū mores habentes. [ligatus a x militibus abducitur:] Et quamquam quotidie beneficiis augerētur a Fratribus, nihil horum mitigabat eorū iracundiam; sed crudelibus oculis & manibus affligebant Sanctum; sicut & ipse in d epistola testatur dicens: A Syria vsque ad Romam cum bestis depugno, super terram & mare, vinctus cum decem leopardis, quod est militaris custodia, quibus cum benefactum fuerit, peiores fiunt.

[4] Tollentes igitur B. Ignatium milites peruenerunt ad Seleuciam: vnde & nauigare habuerunt. [Seleucia nauigat Smyrnam,] Et respiciens S. Ignatius post multum laborem ad Smyrnæorum ciuitatem, cum multo gaudio descendens de naui festinabat S. Polycarpum Smyrnæorum Episcopum e coadiutorem suum videre: fuerunt autem ambo discipuli S. Ioannis Apostoli. Ad quem adductus & spiritaliter communicans & congaudens, [inuisitur a S. Polycarpo,] & vinculis eius coëxultans, rogat eum adiicere ad propositum suum. Magis autem communiter rogabat eum omnis Ecclesia per S. Polycarpum Episcopum, & per sanctos Presbyteros & Diaconos (sed & omnes Ecclesiæ Asiæ festinabant ad eum) vt participarentur de benedictione eius spiritali: maxime autem & S. Polycarpum Episcopum hortabantur, vt eum animaret: vt consummatus a bestiis, inuisibilis mundo effectus, prȩsentaretur obtutibus Christi.

[5] Et exinde proficiscens, f Troiæ appropinquauit. Adductus autem Neapolim, per Philippos transiuit Macedoniam pedibus: & Epirum, quæ est iuxta g Epidamnum secus mare, atque exinde nauim conscendens, nauigauit per Adriaticum pelagus. [trasit Macedoniam.] Et cum inde ascenderet ad h Tyrannicum, & transiret insulas & ciuitates, ostensum est i S. Potiolo Episcopo quod ipse transiturus esset, & obuiam ei exiens, festinabat sequi vestigia eius, tamquam Apostoli Pauli, & non potuit sequi, spiritu nauis proræ incumbente. Et beatificans in eo loco fratrem suum in dilectione, ita nauigauit. Denique vna die & ea nocte prosperis ventis vsi peruenerunt ad vrbem Romam.

[Annotata]

a [nauigat Romam] Præponenda esse capita 3 & 4 ob colloquium Antiochiæ, non Romæ, factum monuimus § 1.

b MS. Burgund pro aduocatione.

c MSS. Lobiense & alia: exultauit.

d Ad Romanos supra relata.

e Quædam MSS. Coadiutorem.

f De Troia, Neapoli & Philippis ante actum.

g Alia MSS. Epidamnium & Epidamniam: a Romanis omnis caussa, ne in damnum ire viderentur, Dyrrachium appellatum. Hinc epistolam S. Ignatij ad Philippenses scriptam censent nonnulli, ob hunc in aliquibus codicibus MSS. repertum titulum: [Epidamnum.] Ad Philippenses de baptismo, scripta de Endanno per Euphanium Lectorem. quasi pro Endanuo legendum Epidamnum. Alij hæc verba S. Ignatij opponunt: Transmisi vobis hasce meas litteras per Euphanium Lectorem, virum honoratissimum ac fidelissimum, nactus eum circa Rhegium iam nauigium conscendentem. Vbi alij legunt circa regionem, Græce περὶ ῥηγίονα, an corrupte? Halloix corrigit, περὶ Ῥήγιον Est autem Rhegium vrbs maritima Italiæ in agro Brutiorum. [Rhegium.] Ita S. Paulus Actorum cap. 28 vinctus nauigauit Syracusis Rhegium, inde Puteolos, ac tandem Romam.

h Ita MSS. corrigendum Tyrrhenum.

i MSS. alia Pontiolo, & Polriolo. Legendum potius Puteolono: nam Puteolis eum fuisse constat ex priore Vita.

CAPVT III seu potius II.
Fides Christi defensa. Dignitates & tormenta spreta.

[6] aEt nuntiauerunt Imperatori de aduentu eius, & iussit Imperator adduci eum præsente Senatu, & dixit ei: Ignati, ob quam caussam rebellare fecisti Antiochenorum ciuitatem, & omnem Syriam conuerti de paganismo ad Christianitatem? Ignatius dixit: Atque vtinam, o Rex, & te potuissem, sicuti & illos, [Spernit amicitiam & dignitatem oblatam:] auertere ab idololatria, & introducere ad Deum omnium Christum & constituere tibi fortissimum Principatum. Tunc Imperator ait: Si vis mihi gratiam dare, & inter meos amicos connumerari, deponens hanc sententiam, sacrifica diis, & eris princeps sacerdotum magni Dei Iouis, & b mecū regnabis. Ignatius dixit: eas gratias oportet præsentare, quæ non lædunt animam; non eas quæ perducunt ad perpetuam damnationem: istas vero, quas promittis dare promissiones, in nihilo dignas existimo, neque dus tuis sacrifico; neq; Iouem, quis sit, scio; neque huius mundi regnū attrahit me. Quid enim prodest mihi, si totū mundum lucrer & animam meam perdam?

[7] Traianus dixit: c Videbaris mihi sensatus esse vel sapiens, & non insulsus, & propterea promissa mea d annullas: vnde non solum inobediens es, sed & ingratus, & non consentiens Senatusconsulto, sacrificare diis. Ignatius dixit: e Facito tu, o Rex, quod tibi videtur, ego autem diis non sacrifico. [ostendit Christum viuere,] Nam neque ignis, neque crux, neque ira bestiarum, neque dissipatio membrorum persuadent mihi separari a Deo viuo. Non enim prȩsens seculum diligo; sed eum qui pro me mortuus est Christum, & qui a Deo resuscitatus est. Senatus dixit: Nos nouimus, quoniam dij immortales sunt, tu quomodo dicis: Quia Christus mortuus est? Ignatius dixit: Meus Dominus propter aliquam dispensationem mortuus est, [Deos Romanorum periisse:] & post diem tertium resurrexit: vestri autem dij mortui sunt tamquam mortales, & non resurrexerunt; quod manifestum est, quia Iupiter apud Cretam mortuus est: Asclepius vero in f Cithærone monte g fulmine percussus est: Venus autem in h Papho cū venatore sepulta est: Hercules igne consumptus est in i Tyro Talibus igitur vltionibus digni habiti sunt dij vestri, qui fuerunt periuri, & malorum factores, & hominum corruptores. Noster autem Christus & crucifixus est & mortuus; sed ostendit virtutem suam resurgens a mortuis: & in inuriantes se, sicut in vos, vlciscens: vestri autem dij a nostro Deo sententiam acceperunt, sicut operarij malitiæ. Noster vero Deus ab hominibus nequissimis, qui non potuerunt sufferre eius mandata, & quibus omnia beneficia impenderat, passus est: & ipsi ei ingrati extiterunt.

[8] [docet duplicem vitam & mortem,] Traianus dixit: Ego moneo te, vt declines mortem, & ad vitam decurras. Ignatius dixit: Bene dixisti, o Rex, vt fugiam perpetuam mortem, & vitam sempiternam acquiram. Traianus dixit: Quare? quantæ sunt mortes? Ignatius dixit: Duæ: vna quidem temporalis, alia vero æterna: similiter autem & duæ vitæ sunt; vna quidem modici temporis, altera vero sempiterna. Traianus dixit: Sacrifica diis, vt tormenta declines: quod est aptum tuæ senectuti. Ignatius dixit: Quibus diis sacrificem? ex quibus vnus, id est, Mars tredecim mēses propter adulterium in k dolio vinculis damnatus est: alius vero qui sibi diuinitatem assignare vsurpauerat, [obiicit deorū nequitiam:] a muliere vinctus est, quam a Titanis rapuerat, quæ eū ex masculo fæminam fecerat. Nam & l Laomedonti muros ædificauit, & mercede priuatus est, qui hominum & mulierum opera imitabatur. Ergo nō confunderis deos dicere maleficos & m corruptores puerorum, & adulteros, qui per maleficia in draconem & taurum seipsos transfigurabant, non ad aliquid boni, sed vt alienas nuptas adulterarent, quos te oportebat abiicere, non etiam adorare? Ecce quos deprecantur vestræ mulieres, vt pudicitiam vobis conseruent? Traianus dixit: Ego tecum reus factus sum, qui tantos deos blasphemas, qui nihil te nocuerunt. Ignatius dixit: Dixi tibi & olim, quoniam paratus sum omnia tormenta & omnem mortem subire, quia festino ad Deum.

[9] Traianus dixit: Nisi protinus sacrificaueris, iam non parcam tibi. Ignatius dixit: Nec desidero, vt mihi parcas: neque quod imperas faciam. Traianus dixit: [contemnit tormenta] Pilis plumbeis scapulas eius contundite. Ignatius dixit: Magis mihi excitasti in Deum desiderium. Traianus dixit: Vngulis latera eius dilaniate, & lapidibus asperis confricate. Ignatius dixit: Magis magisque sensus meus extenditur ad Deum, & de quibus patior, verbum non facio. Traianus dixit: Sacrifica diis; nam ista præsumptio non te iuuabit. Ignatius dixit: Quibus diis? forsitan Ægyptiorum iubes me sacrificare boui, aut hirco, ibidi, aut simiæ, aut aspidi venenosæ, lupo, cani, [irridet deos Ægyptiorum,] aut crocodilo, igni, aut aquæ marinæ, aut terræ, aut Cereri, aut Plutoni, vel Mercurio furi? Traianus dixit: Dixi, quia ista multiloquia non te iuuabunt; sed sacrifica diis, si vis salutem consequi. Ignatius dixit: Dixi tibi, quia non sacrifico: neque discedo ab vno solo Deo, [prædicat Deum verum,] qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt: qui habet potestatē omnis carnis: Deo spirituum, & Rege omnium sensibilium & intelligibilium. Traianus dixit: Et quis te prohibuit, si quidem est, & illum Deum colere, & istos honorare, quos communiter omnes confitemur? Ignatius dixit: [vna cum dijs falsis non colendüm:] Natura & intellectus, quando fuerint munda, non commiscent veritati mendacium, & luci tenebras, & dulci amarum. Quis enim non intelligat hæc? Aut quis consensus Christo cum Belial? Aut quæ participatio fideli cum infideli? aut qui consensus templo Dei cum idolis?

[10] Traianus dixit: Expandite manus eius, & replete eas igni. Ignatius dixit: Neque ignis incensus, neq; bestiarum morsus, neque dissipatio membrorum, [cuius amore] neque confractio ossium, neque dilaniatio totius corporis, neque diaboli infestatio poterit me separare a caritate Christi. Traianus dixit: n Papyrum in oleū infundite; incendentes, latera eius adurite. Ignatius dixit. [varia sustinet] Videris mihi, o Rex, aberrare, quia Deus, qui est in me, vita est; qui virtutem mihi præstat, & confortat animam meam, vt possim sufferre tua tormenta. Traianus dixit: [tormenta,] Ferreus es, & durissimus, & plumbeus, vt tanta tormenta sustineas: sed sacrifica diis, ne hæc patiaris. Ignatius dixit: Non quasi non sentiens tua tormenta, o Rex, sed spes Dei, quæ in me est futurorum bonorū, releuat meos dolores. Quapropter neque ignis ardens, neque aqua bulliens potest extinguere meam in Deo dilectionem. Traianus dixit: Afferte ignem, & expergentes in pauimento carbones, stare facite Ignatium super eos, vt vel sic credat, & mihi consentiat, & diis sacrificet. Ignatius dixit: Combustio ignis tui commemorationem mihi facit verissimi ignis: iste autem temporalis nihil est. [maleficiū obiectum retorquet in idololatras,] Traianus dixit: Arbitror hoc maleficiorum esse, quod sic tormenta contemnit, & non cedit nobis, in tantis quæ a nobis pertulit. Ignatius dixit: Qui a dæmonibus discedunt, tamquam ab apostatis Dei, & idola execrantur, quomodo malefici esse possint, edicito. Vos enim magij estis, qui idola colitis & talibus maledictionibus subiacetis. In nostra autem lege positum est, vt maleficos viuere non permittamus, neque incantatores aut augures, sed & omniū illorum, qui talia opera gerunt, libros incendere consueuimus: quos & audire execramur. Propter quod non sum ego maleficus; sed vos qui dæmonia adoratis. Traianus dixit: Per deos iuro, o Ignati, laborabam tecum, vt liberari posses, sed iam tormentis te afficiā, donec subiiciaris præceptionibus nostris. Ignatius dixit: Noli laborare, o Rex, sed si vis, igni me contrade, aut gladio me concide, aut in mari me mitte, aut bestiis trade; vt credas quia nihil horum periculosum est propter Dei amorem.

[Annotata]

a Habitam Antiochiæ hanc quæstionem sæpius diximus.

b In altera Vita: & Patrem nominabo Senatus.

c Ibidem: Videris recto carere iudicio & sana mente.

d MS. Burgund. adnihilas

e Alia MSS. fac cito.

f MS. Audon. Cithero. Est Citheron mons Boetiæ.

g De Asculapio fulmine icto agit Virgilius lib. 7 Æneid.

h Vrbe Cypri.

i Imo in Oeta monte Thessaliæ: hinc Herculis Oetæi tragoedia apud Senecam. At Tyrium etiam dici Herculem obseruat Arnobius lib. 1 contra Gentes, qui simili modo deos Gentilium explodit.

k Imo reti ferreo. Hinc Ouidius lib. 2 de actu: Mulciberi capti Marsque Venusque dolis.

l Regi troiano, cui suæ vrbis mænia reædificauit Neptunus.

m Traianum παιδεραστίᾳ infamem fuisse tradit ex Dione Baronius ann. 100 num. 13.

n Papyro oleo infuso & incenso adusta latera tradunt Ado & Beda.

CAPVT IV seu potius III.
Vita & lex Christianorum sancta: Gentilium spurca. desiderium martyrij.

[11] [Docet Christianos pati spe vitæ æternæ,] Traianus dixit: Quæ est ista spes, quam exspectas, o Ignati, pro qua tanta pateris, vel tormenta sustines; non habeo scire. Ignatius dixit: Qui ignorant Deum, qui est super omnia, & Dominum nostrum Iesum Christum, & quæ præparata sunt piis hominibus bona, ipsi nesciunt, quia a ex ipso solo est principium omnium rationabilium & irrationabilium. Nos vero, qui scientiam habemus pietatis, nouimus: quia, cum ista vita caruerimus, resurgentes sempiternam vitam habebimus in Christo, quæ non amittitur, neque successionem habet; a qua discedit dolor & tristitia & gemitus. Diuinitatem enim veri Dei, & vnigeniti eius Filij secundum carnē conuersationem Moyses consequenter prædicans, veram etiam nostram religionem futuram esse ostendit. Quem enim nostrum cognouisti bellum meditari, & non potius subiectos esse Principibus, vbi non est periculosa subiectio, sed tantum in amicitiis pacifice omnibus reddentes debita; [& obedire Principibus:] cui tributum, tributum, cui timorem, timorem, cui vectigal vectigal, cui honorem, honorem: festinantes nulli aliquid debere nisi tantum inuicem diligere? Docti enim sumus a Domino nostro non solum proximum diligere, sed & inimico benefacere & odientes nos amare, & orare pro inimicis, & persequentibus nos. Quis enim præcepto tuo in Christianitate non obediuit, ex quo esse cœpit, dicito: aut si aliquid noui contigit circa Romanorum Imperium, & non potius multorum regnum ad vnius deductum est Principatū? Nam Augustus b pro auus tuus, quoadusque Christus de Virgine nasceretur, nobis solummodo, non omni mūdo regnauit? c Ex quo vero factus est primo Deus homo, tenens idem Augustus Romanorum Imperium, totius orbis monachiam, habuit, quomodo nullus ante eum: cui omnes gentes subditæ erant. Et primo fuit commixtio gentium; & odium contra inuicem nondum fuerat solutum, nisi ex Saluatoris nostri aduentu.

[12] Senatus dixit: Vtique hæc omnia sic se habent, quomodo dixisti, Ignati, sed illud indignamur, quia ille deorum nostrorum culturam dissoluit. Ignatius dixit: [Lege Christi] Et quid incongruum fecit, o splendidissima prudentia, si ea quæ irrationabilia erant gentium, correxit Romanorum Imperium, quod nostri sermones d Virgam ferream vocant? Sic & tyrannicos spiritus nequitiæ ab hominibus abegit, vnum & solum annuntians super omnia Deum; & non hoc solum, sed & amara eorum seruitia immutauit, qui fuerant sanguibibuli & immisericordes; qui sic mortem liberis vestris immittebant: non quasi in gentibus bellis vos contaminarent; sed cogebant vos atque mulieres vestras nudas spectari, [aboleri sacrificia spurca & crudelia.] quemadmodum in captiuitate pompam exhibentes: sanguinibus terram maculabant, & communem aërem immunditiis polluentes. Interrogate Scythas, si non homines Dianæ immolabant. Omnino vos negatis, erubescentes Saturno immolatam fuisse Virginem. Græci quoque gloriantur in tali humano sacrificio, a barbaris accipientes hoc malum.

[13] Traianus dixit: Per deos, Ignati, quia expauesco tuam doctrinam, sed tamen non laudo religionem. Ignatius dixit: Et quid intellexisti in sancta religione nostra. Traianus dixit: Quia Dominum Solem non adoratis, [non adorādos deos, Solem,] neque cȩlum, neque terram, neque sacram Lunam, quæ omnia nutrit. Ignatius dixit: Et quis poterit adorare solem istum figuratum, sensibilem, occidentē atque orientem, & iterum ex igne percipientem amissum calorem, eclipsim patientem, qui non potest mutare suum ordinem a sententia illius, qui ei imperat explere cursum suum? Cælum quomodo est adorandum, quod nubibus operitur? [cælum,] quod sicut pellem extendit opifex, & sicut cameram confixit, & sicut cuppam collocauit? lunam vere crescentem atque minuētem, [lunam,] & sicut consumptibilem atque passionibus subiacentem, quis adorabit? Sed si propterea ea adorari oportet, quod splendidam lucem habent; ergo non est omnino vera ratio vt adorentur, quia ad lucendum hominibus & non ad adorandum data sunt; & maturare atque calefacere fructus instituta, splendidum facere diem, illuminare noctem. & stellæ cæli in signa ordinatæ sunt & in tempora, ac solstitia; & pro consolatione nauigantium. [elementa,] Nihil itaque horum adorandū est; neque aqua Neptunus vocetur, neque ignis Vulcanus, neque aër Iuno, neque terra Proserpina, [fructus:] neque fructus Ceres. Omnia hæc ad vsum nostrum facta sunt: tamen corruptibilia sunt & exanima.

[14] Traianus dixit: Non bene dixisti in initio, quoniam prohibuisti adorare Orientem & deos. [veram scientiam in cultu vnius Dei,] Ignatius dixit: Propterea indignaris, o Rex, quia quæ non sunt adoranda, monemus non coli, sed Deum viuum verum, factorem cæli & terræ, & vnigenitum eius filiū. Sola est hæc vera agnitio fortissima: per quam confitemur sancta & spiritualia dogmata eius, quæ in nobis redundat, doctrinæ. Illa antem paganitatis e Deopolitia, ad bonum inconuertibilis, instabilis consistens, in nulla firmitate stans, incorripiens eruditio, seductrix, quomodo non est omni falsiloquio repleta, quæ nunc dicit duodecim esse per omnia & in omnibus Deos, iterum autem plurimos accipiens?

[15] Traianus dixit: Iam non suffero tuam elationem: pessime enim nos prouocas, nescio, quibus irrationabilibus verbis vincere nos volens. Sacrifica ergo: sufficit enim tibi quod rhetorice disputasti aduersum nos. [minis tormentorum auctis,] Si autem nolueris, iterum te tormentis afficiam; & sic te postea bestiis tradam. Ignatius dixit: Ex quo minaris, & non comples, quæ promittis? Christianus sum, & non sacrifico nequissimis dæmonibus, sed adoro verum Deum Patrem Domini nostri Iesu Christi, [profitetur fidē Christi,] illuminantem me luce scientiæ, qui aperuit oculos meos ad intelligendum mirabilia eius, hunc colo & honoro: ipse enim est Deus & Dominus & Rex & solus potens. Traianus dixit: Lecto flammeo te f cruciabo, si non pœnitueris. Ignatius dixit: Bonum enim est, o Rex, a malis pœniteri, & ad meliora concurrere oportet, & non ad peiora. Nihil enim melius est pietate. Traianus dixit: Dorsum eius vngulis dilaniate, dicentes ei: Consenti Imperatori, & sacrifica diis secundum decretum g Senatorum. Ignatius dixit: Ego decretum Dei timeo, [eiusq; mādata:] qui dixit: Non erunt tibi dij alij, præter me, & qui sacrificauerit diis alienis peribit. [Deuteron. 8. 19] Senatum vero & Regem iniqua monentem non audio. [ibid. 16. 19.] Non enim accipies, inquit Lex, personam Potentis: &, Noli multus esse in malitia. Traianus dixit: Aceto & sale perfundite plagas eius. Ignatius dixit: Omnia quæ mihi pro Dei confessione acciderint, scio quia merces bonorum mihi augetur. Non enim sunt condignæ passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in nobis. Traianus dixit: Parce tibi iam homo; & acquiesce imperantibus tibi: nam peiora tibi adinueniam tormenta. Ignatius dixit: Et quis nos separabit a caritate Dei? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius? Confido enim quia neque vita, neque mors poterit separare a pietate confidentem in virtute Christi.

[16] Traianus dixit h Senatui: Putat quia me potest vincere tolerantia ista. Tolerabile enim animal est homo. Ignatius dixit: i Non puto, sed credo, quia vici & vinco, vt cognoscas quantum sit inter pietatem & impietatem. Traianus dixit: [adiudicatur ieiunio triduano:] Tollite eum & imponite ei ferrea vincula, & in ligno pedes eius concludite, & custodite eum in imo carceris, & nemo eum neque per foramen videat, & k tribus diebus ac noctibus panem non comedat, neque aquam bibat: & post triduum bestiis traditus, sic vita careat. Senatus dixit: Et nos consentanei sumus huius sententiæ: omnes enim nos iniuriauit cum Imperatore, non consentiens sacrificare diis, sed esse se Christianum confirmans. Ignatius dixit: Benedictus Deus & Pater Domini nostri Iesu Christi, qui multa sua beneuolentia dignatus est me passionibus Christi communicare, & Martyrem verum Deitatis eius esse, & fidelem præconem.

[Annotata]

a MS. Burgund. quia ipse est principium.

b Id est, prædecessor in Imperio. Hæc interpolata esse, dissensio MSS. innuit.

c MS. Burgund. hæc ita refert: Ex quo Deus noster de Virgine natus est, & factus est primo Deus Verbum & homo, nobis solummodo non omni seculo regnauit omnibus quinquaginta annis & septem mensibus, & aliis septem tenens Romanum Imperium & monarchiam habuit.

d Danielis 2. v. 40. Regnum quartum velut ferrum, quomodo ferrum comminuit & domat omnia, sic comminuet & conteret omnia hæc, [Virga ferrea, Imperium Rom.] alia regna. Ipse autem dominatus regni quarti, quod est Imperium Romanum, per virgam, seu sceptrum, indicatur: ita Psalmo 2 v 9 dicitur: Reges eos in virga ferrea. & Psal. 109 v. 2: Virgam virtutis emitret Dominus ex Sion, dominare in medio inimicorum.

e MS. Lobiense polydieia, forte πολυθεΐα Deorum multitudo.

f Idem MS. trucidabo: Apud Bedam & Adonem passus dicitur lectū flammantem: silent Menæa, quasi tantum minæ fuissent.

g MS. Lob. Imperatoris.

h MS. Audomar. sane tui putant, quia &c.

i MSS. aliqua interponunt: Senatus putat, quia me potes.

k Vita prior meminit vnius noctis. Ex ea huc referendum decretum mittendi S. Ignatium Romam.

CAPVT V.
Martyrium. Sepultura. Testimonia aliorum.

[17] a Tertia autem die Traianus conuocans omnem Senatum & Præfectum, iussit conuenire ad amphitheatrum, & concurrit omnis turba Romanorum; audierant enim, quia Episcopus Syriæ, [educitur in amphitheatrum,] cum bestiis habebat pugnare: & sedens pro tribunali, iussit adduci S. Ignatium. At vbi vidit eum, dixit ei: Ego miror quomodo viuis post tanta tormenta & famem: sed vel nunc mihi consenti, vt & de adiacentibus malis libereris, & nos de tristitia b amici liberes. Ignatius dixit: Videris mihi figuram habere humanam, mores autem vulpis, blandientis quidem cauda, mala autem in animo cogitantis; verba humanitatis confingens, & volens nihil sanum esse. Audi ergo iam cum iracundia, quia non est mihi ratio mortalis & temporalis vitæ propter Iesum, quem desidero: vadam ad eum: [adspirat ad Christum,] panis enim est immortalitatis, & poculum vitæ æternæ. Omnis ipsius sum, & ad ipsum extendo mentem meam; & despicio tormenta tua, & gloriam ruam respuo. Traianus dixit: Quoniam superbus est & contemptor, alligantes eum, duos leones ad eum laxate, qui nec reliquias eius dimittant.

[18] At vbi dimissæ sunt ad eum bestiæ, videns eas Sanctus Dei dixit ad populum: c Viri Romani, qui hoc certamen expectatis, non sine caussa laboraui; non propter prauitatem hæc patior, sed propter pietatem. Triticum enim sum Dei, & dentibus bestiarum molar, [Romanos alloquitur:] vt panis mundus efficiar. d Hæc audiens Traianus magna iracundia repletus est, dicens: Grandis tolerantia in Christum credentium. Quis Græcorum aut barbarorum tanta toleraret pati pro Deo suo, quanta iste pro illo in quem credit patitur? Ignatius dixit: Non humana virtute tanta toleraui, sed sola e prompta magnanimitate & fide f attrahente & adiutorio Christi. Et hæc illo dicente, accurrerunt ad eum duo leones: [suffocatur a leonibus:] & ex vtraque parte super eum incidentes præfocauerunt eum tantummodo, & g non tetigerunt carnes eius, vt reliquiæ eius tuitio essent Romanorum magnæ vrbi, in qua Petrus crucifixus est, & Paulus decollatus, & Onesimus lapidatus.

[19] Traianus vero h exurgens, admiratione perculsus, discessit. Venerunt autem ei scripta a Plinio Secundo Duce, permoto super multitudine, quæ facta fuerat, Martyrum pro fide interfectorum, [Traiani decretū cōtra Christianos mitigatum.] in quibus nihil omnino sceleris deprehenderetur admissum, aut aliquid contrarium legibus gestum, prætor hoc solum quod ante lucem surgentes, caussa Christi Dei hymnos canebant: adulteria vero vel cetera huiusmodi crimina abominabantur, & omnia agebant legibus conuenientia. Traianus vero his auditis pœnitens de his, quæ in Beatum & Sanctum Ignatium ingesserat, (erat enim propugnator ceterorum Martyrum) tale decretum proposuit, vt Christianorum quidem genus non inquireretur; si quis tamen incideret, puniretur. Corpus autem S. Ignatij iussit, vt si quis vellet tollere ad sepeliendum, non vetaretur. Qui autem Romæ fuerunt Fratres, qui eum & vsque ad martyrium deduxerant, [Corpus S. Ignatij sepelitur.] quibus & commendauerat, non dubitauerunt corpus tollere eius, & deposuerunt illud, vbi licebat congregari, & collaudare Deum & Dominum nostrum Iesum Christum Filium eius in Spiritu sancto. Pro consummatione autem sancti Episcopi & Martyris fecerunt ei memoriam cum laude.

[20] i Nouit autem martyrium eius etiam Irenæus Lugdunensis Episcopus, [De eo testimonia SS. Irenæi, & Polycarpi.] & epistolarum eius meminit, dicens: Sicut quidam nostrorum ait, propter martyrium secundum Deum ad bestias damnatus: Quoniam triticum sum Dei, bestiarum dentibus molar, vt panis mundus inueniar. Sed & Polycarpus Episcopus Smyrniorum meminit eius, Philippensibus scribens, ac dicens: Rogo igitur omnes vos obedientiæ operam dare, & meditari patientiam, quam oculata fide vidistis non solum in Beatis illis Ignatio & Rufo, & Zosimo, sed & in aliis, qui ex vobis sunt, & in ipso Paulo, & ceteris qui cum eo crediderunt. Quoniam hi omnes non in vacuum cucurrerunt, sed in fide & iustitia, & in debitum sibi a Domino locum abierunt, & ad eum cui commortui sunt. Non enim præsens seculum dilexerunt, sed eum qui pro nobis mortuus est Christum, & a Deo resuscitatus est. Et iterum: Habetis epistolas Ignarij, quæ transmissæ sunt vobis ab eo; & alias quascumque inuenimus apud nos, transmisimus vobis, secundum quod petistis, quæ sunt subiecta huic epistolæ k ex quibus magne iuuamini. Continent namque fidem & patientiam, quæ est in Domino nostro.

[21] Passus est autem consulatu l Attici & Marcelli, Kalendis Februarij, quo die etiam memoria eius a fidelibus solemniter celebratur; m sed translatio corporis eius non minori obsequio decimo sexto Kalendas Ianuarij recolitur: præstante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Interponendum caput 2 de Romano itinere. Quæ sequuntur absente Traiano, coram Senatu sunt peracta.

b MS. Lobien. animi.

c Ante dimisses leones hæc referuntur in priore Vita.

d Reliquum colloquium in ea deest.

e MS. Burgund. promptanimitate,

f MS. Lobien. auxiliante & attrahente fide, & auxilio Christi.

g Iuxta alia Acta deuorarunt carnes relictis solis ossibus.

h Iuxta eadem Acta absens intellexit generosum certamen S. Ignatij.

i Sequentia num. 20 desunt in aliquibus MSS. de sumpta ex Eusebio lib. 3 cap. 30

k Eusebius ἐξ ὧν μεγάλα ὀφεληθῆναι δυνήσεσθε.

l Imo Atilij Metilij, siue Appij Annij & Metilij, vt supra probatum.

m Hæc solum leguntur in MS. Burgundico.

DE VARIIS TRANSLATIONIBVS Reliquiarum S. IGNATII.

Ignatius Theophorus, Episcopus Antioch. Martyr Romae (S.)

Avctore G. H.

§. 1. Translatio reliquiarum Roma Antiochiam. Pars Homiliæ S. Chrysostomi de ea solennitate.

[1] [Trāslatio reliquiarū Roma Antiochiam,] Sacra S. Ignatij ossa initio Romæ insigni loco, vt supra diximus, deposita, postea Antiochiam ad sedem eius Episcopalem reportata fuisse docent, quæ dedimus, Acta: quibus consentit S. Hieronymus lib. de Scriptor. Eccles. cap. 16. Reliquiæ, inquit, corporis eius Antiochiæ iacent extra portam Daphniticam in cœmeterio. Solennitatem hanc celebrant Græci XXIX Ianuarij, triduo ante Kalendas Februarias: [colitur a Græcis 29 Ianuarij:] Latini vero XVII Decembris triduo etiam ante XX eiusdem Decemb. quo die ipsius depositionem Græci celebrant. & hi quidem ita habent in Menologio Maximi Cytheræi, Translatio Ignatij. In Horologio, Anthologio, Kalendario Genebrardi: Translatio reliquiarum S. Ignatij Theophori Martyris. Addunt Menæa:

Grates cruentis, Ignati, leonibus:
Liquere partem corporis fidelibus.
Lux reditum Ignatij nona & vicena reponit.

Hic sanctorum Apostolorum successor, secundus Antiochiæ Episcopus creatus est, discipulus autem Ioannis Euangelistæ Theologi, vna cum Polycarpo Ecclesiæ Smyrnensis Episcopo fuit. Adducitur ergo ad Traianum, & omnia ferendo expertus tormenta, & omnium victor Romam mittitut cum belluis decertaturus. Quo peracto certamine, viri quidam Christiani pretiosas & sanctas eius reliquias Roma Antiochiam deferentes, optatum Fratribus donum dederunt. Qui omni cum honore & timore sub terram eas deposuerunt. Cuius rei gratia lætam festiuitatem concelebrat Ecclesia. Quæ subdebantur elogia & odaria, Latine a se translata & Græce exhibet Petrus Halloix ad Vitam S. Ignatij cap. 29

[2] Ex Latinis solus Galesinius hanc Translationem celebrat in Ianuario, non tamen die XXIX more Græcorum, [a Latinis 18 Ianuarij,] sed XVIII. Antiochiæ, inquit, Translatio S. Ignatij Episcopi & Martyris, cuius corpus Roma eo asportatum est proximo post martyrium anno. quem annum post martyrium eius sequentem obseruat in Notationibus, Passionis illius litteris memoriæ proditum esse. Quæ vero hæ sint Passionis illius litteræ, præter Epistolam encyclicam si quæ fuerit, nescimus. Meminerunt Translationis huius Acta Græca, sed anni interuallum non addunt. Alij Latini consignant hanc Translationis solennitatem ad XVII Decembris, [& potissimum 17 Decemb.] quo die Vetus Romanum: Translatio S. Ignatij Episcopi & Martyris Antiochiæ: addunt Vsuardus, & varia MSS.sub Bedæ etiam nomine, qui ab vrbe Roma Antiochiam delatus, iacet extra portam Daphniticam in cœmiterio Ecclesiæ: scilicet, (vt scribit Galesinius, qui hoc iterum die Translationem recolit) pia veneratione reconditus: vbi præstante Domino, (sicuti addunt Martyrologium Coloniense, Viola Sanctorum, Vsuardus Lubecæ excusus, & Maucolycus) plutima ipsius meritis fiunt miracula. Ado MS. monasterij Lobiensis & Ecclesiæ Teruanensis: Apud Antiochiam translatio & depositio S. Ignatij Episcopi & Martyris, [etiam depositio dicta,] qui tertius post B. Petrum Apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam, qui passus est Romæ Kalendis Februarij. Ita ille qui per depositionem intelligit sepulturam reliquiarum, quando, vt ante ex Menæis diximus, Antiocheni eas sub terram deposuerunt. Græce ὑπὸ τὴν γῆν αὐτὰ λείψανα κατέθεντο. Ita Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum. cap. 14 Translationem corporis S. Martini e Condatensi vico ad vibem Turonensem, eiusq; ibidem depositionem ad eumdem diem III Idus Nouemb. refert; vt plenius infra ad Acta S. Sigeberti dicemus. Florarium MS. Translatio S. Ignatij Martyris apud vrbem Romam passi, sed Antiochiæ postea sepulti. Clarius MSS. Centulense S Richarij & Leodiense S. Lamberti: Apud Antiochiam translatio & depositio corporis B. Ignatij Episcopi & Martyris, qui passus est Romæ Kalend. Februarij. Referunt eamdem Translationem Beda excusus & MS. Treuir. S. Martini. Romanum Martyrologium duas eo die Translationes coniungit. De priore ita habet: Eodem die Translatio S. Ignatij Episcopi & Martyris, qui tertius post B. Petrum Apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam, cuius corpus ab vrbe Roma, vbi ipse sub Traiano passus fuerat, Antiochiam delatum, extra portam Daphniticam in cœmeterio ecclesiæ positum fuit, in qua celebritate S. Ioannes Chrysostomus concionem ad populum habuit &c. Est hæc Homilia 42 tomo 3 operum in editione Frontonis Ducæi nostri, [concio a S. Chrysostomo habita.] postridie festiuitatis S. Pelagiæ habita. Ex ea paucula huc transcribimus.

[3] Cum igitur illic Romæ vitam posuisset, imo vero in cælum profectus esset, reuersus est deinceps coronatus. Etenim id quoque fuit Dei benignitatis, qui disposuit eum rursus ad nos redire, & ciuitatibus Martyrem impartiri. [Ignatius a morte, cū maiore gloria redditus Antiochenis.] Roma enim stillantem ipsius sanguinem excepit: vos autem reliquias eius suscepistis. Vos illius Episcopatu gauisi estis: illi martyrio sunt lætati. Certantem illi, & vincentem, ac coronatum conspexerunt: vos perpetuo illum possidetis. Exiguum ad tempus eum vobis ademit Deus, sed maiore cum gratia restituit. Et quemadmodum pecuniam mutuantes cum fœnore ea reddunt, quæ acceperunt; sic etiam Deus pretiosum hunc thesaurum paullisper suscipiens, vt ostenderet Romæ maiore cum gloria illum vobis retulit. Emisistis eum Episcopum, & martyrem recepistis. Emisistis cum precibus & cum coronis suscepistis. Nec vero vos soli, sed cunctæ quæ interiectæ sunt ciuitates. Quomodo enim eas affectas existimatis, cum reportatas reliquias cernerent? [omnium ciuitatum plausu exceptus,] Quem voluptatis fructum percipere? Quanta lætitia gestire? quam faustis vndique acclamationibus coronatum amplecti? Quemadmodum pugilem generosum, qui omnes deuicerit aduersarios, spectatores e cauea cum plausu consurgente sublimem statim excipiunt, nec terram attingere patiuntur, sed humeris sublatum, innumerabilibus laudibus ornantes, domum reportant; sic vtique & Sanctum illum omnes ex ordine ciuitates ab Vrbe relatum suscipientes humerisque gestantes, Antiochiam vsque sint comitatæ, Martyrem coronatū concelebrantes, collaudantes victorem, diabolum deridentes, quod e contrario illi versutia successisset. Quod enim in Martyrem struxerat, in se recidisse animaduertebat. Et tunc quidem cunctis illis ciuitatibus profuit, documentoque fuit, & patriam hanc vsque in præsentem diem locupletauit. Et non aliter quam thesaurus quidam perpetuus, qui quotidie exhauritur, & numquam deficit; sic etiam beatus hic Ignatius cunctis ad se accedentibus benedicens, [beneficia confert se inuocantibus.] fiducia, & strenua alacritate, magnaque fortitudine plenos remittit domum.

[4] Itaque non hodie tantum, sed quotidie ad ipsum confluimus, spirituales ex eo fructus percipiētes. Quisquis enim cum fide ad illum accedit, magnis afficitur beneficiis. Sanctorum enim non modo corpora, sed ipsi loculi, & monumenta, spirituali gratia conferta sunt. [4. Reg. 13. v. 21. & Eccli. 48. v. 14.] Nam si in Elisæo id contigit, vt defunctus, sepulchrum eius attingens, mortis vincula dissoluerit, & ad vitam rursum redierit; multo magis id fiet hoc tempore, quo gratia fluit vberior, quo Spiritus maior est vis; vt si cum fide aliquis arcam attingat, magnam inde virtutem hauriat. [Ad reliquias Sāctorū nobis a Deo concessas,] Et eam ob caussam reliquias Sanctorum nobis concessit Deus, vt nos ad se eorum imitatione perducat, & sint nobis velut portus quidam, & idoneum solatium eorum malorum, quæ assidue nos affligunt. Quamobrem vos omnes cohortor, fratres, si quis vestrum ægritudine animi, vel corporis morbo, vel quauis alia calamitate premitur, vt cum fide huc accedat, & ab aliis omnibus liberatus, magna cum lætitia reuertetur, [iusti & peccatores, cū fructu accedunt,] & aspectu solo conscientiam leuiorem & tranquilliorem reportabit. Quin etiam expedit, vt non solum ij, qui ærumnis & molestiis affecti sunt, huc sese conferant, sed illi etiam qui & animi quiete, & gloria & potentia, & magna apud Deum fiducia perfruuntur. Huc enim accedentes, bona hæc efficient firmiora & stabiliora: & memoria virtutū & recte factorum huiusce sancti viri animos suos reddent moderatiores, nec conscientias suas bonis operibus efferri atque intumescere patientur. Non autem parui momenti est, eos, quibus prosperæ atque secundæ res fluunt, eas ferre moderate, & superbiæ timore non extolli. Vtilis igitur cunctis hic thesaurus est, & refugium salutare, tam illis, qui rebus duris atque asperis, & peccatis conflictantur, vt ab iis liberentur; quam illis qui prospere ac feliciter degunt, vt diu fruantur bonis: illis, qui morbis laborant, vt bonam valetudinem consequantur; illis qui commoda gaudent valetudine, ne in morbum aliquem incurrant. Quæ quidem omnia considerantes, cum omni gaudio, atque lætitia, sacrum hunc locum frequentemus, vt contubernij, mensæque cœlestis participes cum Sanctis fieri valeamus, precibus ipsorum Sanctorum, & gratia, ac benignitate Domini nostri Iesu Christi, cum quo Patri gloria, sanctoque Spiritui, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen. Hæc ibi S. Chrysostomus; in quem locum Frontonisnostri notas consule.

[5] Videas ex his, inquit Baronius tomo 2. anno 110 numero 7. quanti fecerint Christiani huius temporis (omnes haud dubium Apostolorum discipuli) reliquias sanctorum Martyrum; dum, sæuiente licet persecutione, nihil veriti inuidiam sæuitiamque gentilium, [eas Christiani in primitiua Ecclesia plurimum venerati,] nec viarum pertæsi difficultates & longitudinem Roma Antiochiam vsque eas magna veneratione & lætitia retulerunt & loco honestissimo collocarunt. Ac paullo ante: Sed quod ait Chrysostomus eam translationem sic solenniter omnium plausu concursu, & accursu esse factam; cum constet antiquo iure Romanorum, reliquias defunctorum prohibitas esse transferri, scribatque Plinius his temporibus ad Traianum, pro ea re impetranda, collegium Pontificum adiri solitum; dicendum est, Christianos eiusmodi licentiam, [magno pretio empta licentia transtulerunt.] nulli parcentes impensæ, ingenti pecunia redemisse. [Plin. l. 10 epist. 73] Distrahere pecunia consueuisse Gentiles reliquas Martyrum, notauimus in Romano Martyrologio. At sicut qui nuper, licet vinculis alligatus, cum duceretur ad bestias, magno honore (vt vidimus) a ciuitatibus, per quas transiret, fuit affectus; ita Deo sic disponente, cum ab iisdem, qui eum Romam ad martyrium fuerant comitati, Antiochiam reduceretur, factum est, vt eadem loca & ciuitates eidem occurrentes, quem vinctum magno fuerant honore prosecutæ, eumdem corona martyrij redimitum exultantes vbique susciperent. Suspensos enim omnes fuisse animo, anxie expectantes quid Ignatio Romæ accidisset. Sed hæc auidius Polycarpum scire optasse, ipse in fine epistolæ, quam scripsit ad Philippenses, declarat. Hæc Baronius. Extat ea Polycarpi epistolæ pars in Actis S. Ignatij supra relata.

§ 2. Translatio II Reliquiarum in templum Fortunæ.

[6] Altera Reliquiarum S. Ignatij Translatio censetur, quando sub Theodosio Iuniore, solenni eæ pompa inuectæ sunt in templum Tychæum, [Translatæ reliquiæ sub Theodosio Iuniore in templum Tychæum:] quod Fortunæ olim, tum S. Ignatij memoriæ est sacratum. Hanc Translationem referunt Euagrius Scholasticus lib. 1 Hist. Eccl. cap. 16, & Nicephorus lib. 14 cap. 44. Sed hic ob verba Euagrij perperam intellecta cum priore Translatione confudit: quod idē fecerunt Christophorsonus in sua Euagrij interpretatione, & Gentianus Heruetus ad calcem Vitæ S. Ignatij, vbi eadem ex Euagrio repererat adscripta, istic a nobis omissa, quod a MS. Codice Græco abessent, & hoc loco commodius proferrentur. Ita ergo Græce scribit Euagrius.

Τότε καὶ Ιγνάτιος θεσπέσιος ὡς Ιωάννῃ τῷ Ῥήτορι σὺν ἑτέροις ἱστόρηται. ἐπειδή γε, ὡς ἐβούλετο, τάφον τοὺς τῶν θηρίων ἐσχηκὼς γαστέρας, ἐν τῷ τῆς Ῥώμης ἀμφιθεάτρῳ καὶ διὰ τοῦ ὑπολειφθέντων ἁδροτέρων ὀστῶν πρὸς τὸῦ Ἀντιόχου ἀπεκομίσθη ἐν τῷ καλουμένῳ κοιμητηρίῳ μετατίθεται πολλοῖς ὕστερον χρόνοις ὑποθεμένου τοῦ παναγάθου Θεοῦ Θεοδοσίῳ τὸν Θεοφόρον μείζοσι τιμῆσαι τιμαῖς, ἱερόντε πάλαι τρῖς δαίμοσιν ἀνείμενον. Τυχαῖον τοῖς ἐπιχωρίοις ὠνόμαστο, τῷ ἀθλοφόρῳ καὶ Μάρτυρι ἀναθεῖναι. Καὶ σηκὸς εὐαγὴς καὶ τέμενος ἅγιον τῷ Ιγνατίῳ τὸ πάλαι τυχαῖον γέγονε, τῶν ἱερῶν αὐτοῦ λειψάνων μετὰ πομπῆς ἱερᾶς ἀνὰ τὴν πόλιν ἐπ᾽ ὀχήματος ἐνεχθέντων, καὶ κατὰ τὸ τέμενος τεθέντων. Ὅθεν καὶ δημοτελὴς ἑορτὴ καὶ πάνδημος εὐφροσύνη μεχρὶ ἡμῶν τελεῖται, πρὸς τὸ μεγαλοπρεπέστερον τοῦ ἱεράρχου Γρηγορίου ταύτην ἐξάραντος. Quæ priore parte ob claritatem parenthesi inclusa sic vertimus. Tum etiam Diuinus Ignatius (postquam, vt a Ioanne Rhetore & aliis est proditum memoriæ, sepulchrum, vti ipsæ voluerat, ferarum ventres habuit Romæ in amphitheatro, & per ossa crassiora relicta, ad vrbem Antiochenam in Cœmeterium, vt vocatur, asportatus est) post multa denique tempora transfertur, cum Deus benignissimus suggereret Theodosio, vt Theophorum maiore honoraret veneratione, & templum dæmonibus sacratum (Tychæum ab indigenis appellatum) victori huic & Martyri dedicaret. Ita, quod olim Fortunæ templum fuit, sacrum sanctuarium & templum sanctum factum est, sacris eius reliquiis cum sacrata pompa per vrbem curru portatis, & in eo templo depositis. Vnde & publicus dies festus & communis totius populi lætitia ad nostra vsque tempora peragitur, quando & Gregorius Pontifex eum diem multo augustiorem reddidit. Hæc ibi.

[7] [non Roma tum primum delatæ,] Nicephorus Reliquias hasce sub Theodosio iuniore credidit Roma Antiochiam delatas. Ita ergo scribit: Eisdem temporibus diuinus quoque Ignatius Roma Constantinopolim delatus est. Cum namque ille, sicut optauerat, in amphitheatro Romæ in ferarum aluis sepultus esset, quæcumque superfuere firmiora solidioraque ossa, condita ibi sunt. Theodosius autem Dei optimi maximi præstantissima suggestione, magnopere ingenti atque illustri cum honore ea ad gregem suum referre studuit. Quapropter reliquias eas inde receptas, magnifico apparatu post longum tempus Antiochiam reduxit, & in eo loco, quod Cœmeterium vocatur, veneratione magna deposuit, & delubrum ingens dȩmonibus olim dicatum, quod ab incolis τυχαῖον (quasi Fortunæ fanum dicas) vocabatur, in sacrosanctum templum mutatum, diuino Martyri consecrauit: in quo etiam reliquiarum loculus repositus est, curru Imperiali cum sacro apparatu & satellitio per vrbem eam illatus, vbi anno quolibet publice & magnifice festus dies est actus, Deo diligentium se memoriam sancte, a funere etiam ipso, glorificante. Hæc Nicephorus. [neque Cōstantinopoli:] Sed primo, an Roma Constantinopolim Reliquiæ S. Ignatij delatæ? Græce ἐκ Ῥώμης τὴν Κωνσταντίνου ἀνεκομίζετο. an error librariorum: isq; εἰς τὴν Ἀντιόχου corrigendus? Ita requirit locus Euagrij ante relatus. Secundo Nicephorus hanc Translationem cum reductione sacrarum Reliquiarum S. Ioannis Chrysostomi in vrbem Constantinopolitanam coniungit, quasi vtraque eisdem temporibus esset peracta. Hunc Euagrius Ioannem Rhetorem appellat, ex cuius Homilia confirmat olim Antiochiam Reliquias S. Ignatij translatas. Ipse Chrysostomus in ea Homilia quam Sacerdos Antiochiæ dixit sub Theodosio Magno, testatur Ignatium exiguo tempore ab vrbe Antichia abfuisse, [sed ex cœmeterio ante portā Daphniticam.] eo post martyrium magna cum gloria relatum. Chrysostomo coæuus S. Hieronymus locum sepulturæ designat Cœmeterium extra portam Daphniticam.

[8] Tertio Tychæum, seu templum Fortunæ vrbi attribuit Petrus Halloix, vertens reliquias in vrbem inuectas, Græce ἀνὰ τὴν πόλιν, [Vbi Tychæum:] quod magis triumphalem per vrbem circuitum indicat; seu templum intra mœnia fuerit, siue in suburbiis. Ista addit Euagrius propterea in eo loco facta fuisse, quod Deus sacras Sanctorum suorum memorias ibi coli honorarique voluit, vbi Apollo in Daphne coli solebat. De Daphne suburbio vrbis Antiochenæ egimus XXIV Ianuarij in Translatione S. Babylæ, cuius reliquias inde ad aliud illi extra portas vrbis extructum templum delatas fuisse dicto capite idem Euagrius refert. Denique qui ferias S. Ignatij augustiores reddidit Pontifex, [Festum celebrius reddit Gregorius Patriarcha Antiochenus.] dicitur a Petro Halloix cap. 15 Vitæ Gregorius Magnus; sed quem velit, non explicat. Fuit is Patriarcha Antiochenus, S. Anastasio Sinaitæ, in exilium eiecto substitutus, cuius laudes lib. 5. & 6 prosequitur Euagrius, asserens se cum eo conuersatum aßidue, in eiusq; obitu suam concludit Historiam anno Mauritij Imperatoris XII, Christi DXCIV. a cuius obitu S. Anastasius in pristinam sedem restitutus, colitur XXI Aprilis. Egimus de eodem Gregorio ad Vitas SS. Simeonis Stylitæ, & Domitiani Episcopi Melitenæi V & X Ianuarij.

§ 3. Iterata Reliquiarum translatio Antiochia Romam. Variæ particulæ in diuersis ecclesiis.

[9] Tertia hæc est Translatio, reliquiis Antiochia iterato Romam deportatis: De tertia, [Reliquiæ Romam relatæ non an. 540,] inquit Baronius in Notationibus Martyrologij ad XVII Decemb. quando Romam delatum est corpus, nihil mihi hactenus compertum est. Opinor tamen tunc inde ablatas sanctissimi Martyris reliquias, cum Iustiniano imperante ciuitas illa a Cosrhoë Rege Persarum igni ferroque vastata est anno Domini DXL. Petrus Halloix cap. 15 Vitæ eadem tempora aßignat. Tertia denique, ait, cum Romam constanti quidem fama, sed nullo certo scriptore asseruntur deportatæ; tum nempe cum Syria variis bellorum incursionibus, præsertim imperante Iustiniano & Costhoë Persarum Rege ipsam Antiochiam igni ferroque vastante, sub annum Domini DXL deflagraret. De ea Antiochiæ clade agit Procopius lib. 2. belli Persici. Verum ex supra dictis constat Reliquias in templo Fortunæ, tunc ipsi dicato, fuisse seruatas tempore Euagrij sub Mauritio Imperatore, quando publica solennitas translatarum reliquiarumsub Theodosio iuniore cœpta, communi populi lætitia adhuc peragebatur, a Gregorio Patriacha multo celebrior reddita.

[10] Baronius in Annalibus ad annum 637 hanc Reliquiarum Translationem refert, quando sub Heraclio imperante a Saracenis totius Orientis metropolis ciuitas capta est Antiochia, & siue habitatoribus in Occidentem commigrantibus, [sed potius seculo 7,] siue mercatoribus cum eisdem Gentilibus tuto versantibus, siue aliis fidelibus Christianis id curantibus, complura Sanctorum, tum Martyrum, tum Confessorum, corpora translata fuerunt in Occidentem, atque in diuersis locis siue Romæ, siue Venetiis, vel alibi collocata. Romam autem translatas tunc fuisse venerandas reliquias Ignatij Martyris Antiochia constans fama, vetusque traditio potius quam scripta significant: quod & pariter dicendum de aliis pluribus Sanctorum reliquiis, quas ex Oriente aduectas diuersa Occidentalis orbis loca custodiunt. Hæc Baronius. Ecclesiam vero, in qua Romæ deposita fuerunt sacra hæc ossa, aßignat Martyrologium Romanum XVII Decemb. his verbis: [reconditæ in templo S. Clemētis:] Postmodum vero eius reliquiæ rursus Romam translatæ sunt, & in ecclesia S. Clementis, vna cum corpore eiusdem beatissimi Papæ & Martyris, summa cum veneratione reconditæ sunt Idem tradunt Auctor antiquæ & modernæ Romæ Italice cusæ anno MDCXLIII, & Octauius Pancirolus in Thesauro vrbis Romanæ regione 2 ecclesia 23, additque has sub Iustiniano Romam reportatas Reliquias: quod iam improbauimus.

[11] Idem Pancirolus in indice Reliquiarum Sanctorum Vrbis addit reliquiarum S. Ignatij participes factas eiusdem Vrbis Romanæ ecclesias SS. Sergij & Bacchi, [reliquiæ in variis tēplis Romæ,] S. Marthæ prope collegium Romanum, S. Cæciliæ trans Tiberim, S. Mariæ trans Tiberim, & S. Mariæ de populo: in hac autem seruari partem brachij. De capite eiusdem § sequente agemus. [Neapoli,] Reliquias S. Ignatij aliquas seruari Neapoli in ecclesia S. Mariæ vulgo de Sapientia cognominatæ tradit Cæsar Engenius Caracciolus in Neapoli sacra. Iuxta Messanam Siciliæ vrbem in cœnobio S. Placidi congregationis Caßinensis asseruari vertebram seu spondylum colli S. Ignatij auctor est Halloix cap. 15 Vitæ. [in Sicilia.] [& variis ecclesiis Belgicis,] Earumdem reliquia rum participes factas esse ecclesias Belgicas tradit in Hierogazophylacio Belgico Rayßius. Obtinent autem Breellenses monachi Cistertienses os aliquod, at partem planetæ Præmonstratenses Parcensis prope Louanium monasterij, Duas costas habent Canonici Regulares S. Augustini cœnobij Aroasiensis in Artesia prope oppidum Bappalmam siti. Ex eiusdem ossibus seruant Lætienses in Hannonia Benedictini monachi. De vltimis hisce reliquiis mentio facta est XIII Ianuarij in Vita B. Hildemari Aroasiensis congregationis Fundatoris cap. 10, & VII Ianuarij in Vita Ludouici Blosij Lætiensis reformationis Auctoris cap. 20. S. Bernardus Claramuallem S. Ignatij Reliquiis locupletatam prædicat Sermone 7 in Psalmum, [Claraualle in Burgūdia] Qui habitat: Magnus ille Ignatius, inquit, discipuli quem diligebat Iesus, auditor Martyr noster, cuius Reliquiis nostra ditata est paupertas, Mariam quidem in pluribus, quas ad eam scripsit, epistolis Christiferam cōsalutat. Monasterium S. Petri in Vallea extra vrbem Carnotensem Ordinis S. Benedicti brachium S. Ignatij poßidet; [Carnoti in Francia,] vt ad Kalendas Februarij refert Saussaius in Martyrologio Gallicano. Eadem die, inquit, natalis S. Ignatij Antiocheni Præsulis & Martyris illustrissimi Sanctorum plurimorum, qui Ecclesias in Galliis fundauerunt venerandi in Christo parentis ac magistri: cuius brachiū in Ecclesia cœnobitica S. Petri de Valle Carnotensi, religioso cultu conditum, hodie deuotis supplicibus venerandum expromitur.

[12] Ægidius Gelenius li. 3 de magnitudine Coloniæ Agrippinēsis syntagmate 2 § 2 asserit in Ecclesia collegiata S. Gereonis in XV hierotheca crystallina cōuexa, [in Germania] argenteis inauratisq; impagibus conclusa, contineri ex Reliquiis S. Iguatij Martyris. & syntagmate 7 § 4 ait in Ecclesia collegiata B. Mariæ Virg. ad Gradus conseruari in hierotheca XIII num. XII ex Reliquiis S. Ignatij Episcopi & Martyris, [Coloniæ,] discipuli S. Ioannis Euangelistæ. item syntagmate 45 § 6 ait in Thesauro sacro ecclesiæ PP. Crucigerorum numer. 7 in monstrantia argentea deaurata exhiberi particulam de brachio S. Ignatij Episcopi & Martyris. Alius refertur Ignatius Martyr inter primos Episcopos Mogontinos: num huius reliquiæ in aliquibus templis seruantur? De Mogontino Ignatio agit Serarius noster lib. 2 rerum Mogontiacarum cap. 9, traditq; lib. 1. cap. 31 ex VII Parochialibus ecclesiis Mogontinis primam S. Ignatio sacram esse, [templum Mogontiæ,] quæ geminis turribus, quod eæ ad summum vsque verticem quadris lapidibus totæ constent, insignis censeatur. Verum cum nulla in Breuiariis Moguntinis reperiatur S. Ignatij Moguntini memoria, an per errorem ob templum S. Ignatio sacrum, habitus Moguntinus Episcopus? Solum XVII Decemb. nomen Ignatij Episcopi inscriptum est Breuiario Moguntinensi anno MDVII Lugduni excuso: quo die supra diximus ab aliquibus etiam Natalem, a reliquis Latinis Trāslationem reliquiarum coli. Bruschius in Catalogo Episcoporum Moguntinensium omittit Ignatium, [collegium Conuictorum Ingolstadij.] & plures alios, quorum memoria alibi tenuißima est. Ingolstadij in Bauaria Collegium Conuictorum Societatis Iesu S. Ignatio Antiocheno Episcopo & Martyri dicatum est.

§ IV Caput Praga Romam delatum ad templum Societatis Iesv.

[13] Ex illustrioribus monasteriis quæ in Bohemia Ordo Cistertiensis poßidet, [Ossecki Monasterio Bohemiæ,] Osseckum eminet in boreali regni parte iuxta Litomeritzium oppidum, ad Misniæ confinia, sub castro Rosembergio, quod approbante Primislao Othocaro Rege III fundauit Zlauuco Comes Belinensis anno Christi MCCVII, cuius fundationis diploma publicauit Gaspar Iongelinus lib. 5 Notitiæ Abbatiarum Ordinis Cistertiensis. Obtinuerunt olim dicti monasterij religiosißimi Patres venerandum S Ignatij caput, [caput S. Ignatij,] quod tamen nescitur qua occasione, quibusue viris intercedentibus fuerit eo translatum. A prima monasterij fundatione cum aliis Reliquiis in maxima veneratione habitum fuisse innuitur infra in Epistola Antonij Archiepiscopi Pragensis. [seculo 13:] Varij post prædictum Primislaum Othocarum imperarunt in Boëmia Reges. IV Venceslaus Othocarus. V Primislaus alius, fere Othocarus appellatus. VI Venceslaus alius, Othocarus Pius; singuli parentibus successores. Hic ex Elisabetha Polonica, Primislai Principis filia, alteram Elisabetham genuit regni Bohemici hæredem, [datum seculo 14] quæ nupta Ioanni Lucemburgensi, filio Henrici VII Imperatoris, eidem peperit Carolum IV, [Elisabethæ Reginæ,] dein Imperatorem, & Regem Bohemorum. Dicta Regina Elisabetha, impetrauit pretiosißimum Osseckensis monasterijpignus, caput S. Ignatij, anno MCCCXX. si hic recte obseruatus apud Auctorem antiquæ, & modernæ Romæ, & Pancirolum regione 14 ecclesia io.

[14] [tum Carolo IV Imp.] Dono materno Carolus IV sacras has Reliquias, aliasq; magnis precibus ex diuersis mūdi partibus obtentas, auro, argento, gemmisque pretiosissime ornatas, donauit Ecclesiæ Pragensi: quarum prima Allatio, [ab hoc Ecclesiæ Pragensi:] solenni festo ab Innocentio VI ad instantiam dicti Imperatoris constituto, colitur Pragæ II Ianuarij, vt in Appendice ad eum diem 4 ex MS. Martyrologio Ecclesiæ Metropolitanæ Pragensis diximus. Ex eo istic hæc verba relata: Caput S. Ignatij Episcopi Antiocheni. His autem Kalendis Februarij, post longum de martyrio S. Ignatij, & cantu Ecclesiastico ab eo instituto elogium, additur: Caput Elizabeth Regina Bohemiæ, mater Inuictissimi Karoli IV Rom. Imp. Aug. & Bohemiæ Regis, in monasterio Ossek diœcesis Pragensis, Ordinis Cistertiensis obtinuit, & eidem Karolo filio suo dedit: qui postmodum Karolus caput illud auro & argento ornatum donauit Ecclesiæ Pragensi, & voluit vt festum hoc sub officio duplici veneraretur cum propulsatione. Hæc ibi. Imperauit Carolus IV ab anno MCCCLV, quo V Aprilis, die Paschatis,coronam Romæ accepit ab Innocentio VI, vita functus anno MCCCLXXVIII. Relatum postea ad monachos Osseckenses caput S. Ignatij; [redditum Osseckensibus:] forte cum illud cœnobium esset mensæ Archiepiscopi Pragensis adiunctum; quod denuo Ferdinandi II Imperatoris gratia, & Cardinalis ab Harrach Archiepiscopi fauore Ordini est restitutum. [donatum seculo 16 Mariæ Manriciæ,] Iterum anno Christi MDLXXII sacrum illud pignus donatum fuisse Wratislao Pernstain, supremo, Bohemiæ Cancellario, eiusq; coniugi Mariæ Manriciæ Antonius tum Pragensis Archiepiscopus suo diplomate testatur: quod ratum habuit suo testimonio Nuntius Apostolicus Clementis VIII Philippus Spinellus, [ab hac] anno MDXCIX, [Societati Iesu Romanæ] cum sacrum illud pignus Romam transferretur ad templum Domus Professæ Societatis Iesv, dictæ Mariæ Manriciæ liberali donatione.

Diploma primum ita habet:

[15] Nos Antonius, Dei gratia Archiepiscopus Pragensis sanctæ Sedis Apostolicæ Legatus, &c. Notum facimus tenore præsentium Vniuersis & singulis: [Diploma Archiepiscopi de donatione Manricæ facta.] Nos cum R. P. D. Balthasare Abbate Ossecense diligenter reuidisse Sāctorum Reliquias, a prima fundatione eius monasterij ibidem continue in maxima veneratione habitas & ex Dei munere, ne tempore disturbij, quando Ioannes Ziscæ tyrannus & Taboritarum hæresis per Boëmiam grassaretur, penirēt, mirabiliter custoditas: & ex illis ad deuotam instantiam Illustrissimi & Magnifici Domini, D. Wratislai Pernstain sacræ Cesareæ Maiestatis Camerarij & Regni Boëmiæ supremi Cancellarij, qua Nos, nomine Illustrissimæ Dominæ, D. Mariæ Manriciæ, dilectissimæ conthoralis suæ requisiuit, dono dedisse, & obtulisse imaginem capitis laminæ deauratæ, in qua S. Ignatij Antiochensis Ecclesiæ post Diuum Petrum Apostolū tertij Episcopi & Martyris, sanctique Ioannis Apostoli & Euangelistæ discipuli capitis frustum; & alteram similiter deaurati capitis imaginem, in qua S. Iulianæ Virginis & Martyris cranium inclusa sunt: cuius sancti prædicti Episcopi festiuitatem nostra Metropolitana Ecclesia prima die mensis Februarij quotannis, S. Iulianæ vero XVI eiusdem mensis deuote commemorare & peragere consueuit. In quorum festiuitatibus hæ sanctȩ Reliquiȩ semper ad altare maius in monasterio Ossicense expositæ fuerunt & cum omni veneratione ac debito cultu a populo frequentatæ; prout prædictus perillustris Dominus nomine dilectæ prænominatæ coniugis suæ identidem nobis promisit, nempe vt inposterum, quocumque in loco tales Reliquiæ positæ vel seruatæ fuerint, debito quoque semper honore & cultu habeantur. In quorum fidem & testimonium has litteras in membrana scriptas, nostri minoris sigilli appensione, & manus propriæ subscriptione muniri iussimus. Datum Pragæ ex ædibus nostræ Metropolitanæ Residentiæ die 14. mensis Iunij anno a Christo nato 1572. Ind. 15. Sanctissimi D. N. Gregorij Papæ XIII. anno primo. Antonivs.

Alterum testimonium ita habet.

[16] [Approbatio diplomatis per Nuncium Apostolicum.] Nos Philippus Spinellus ex Ducibus Seminariæ, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Colossensis, Episcopus Policastrensis, vtilis Dominus Castri Sclutij, Turris Vrsaiæ & Petruciæ, Cameræ Apostolicæ Clericus Præsidens, Sanctissimi Domini Nostri Clemētis Papæ VIII Prælatus domesticus & Assistens, eiusdemque Sanctitatis & sanctæ Sedis Apostolicæ ad sacram Cæsaream Maiestatem Nuntius cum potestate Legati de latere per vniuersam Germaniam, Vngariam, Boëmiam &c. fidē facimus & verbo veritatis attestamur, supradictam scripturam incipientem, Nos Antonius, & finientem, Antonius. Ad instantiam Illustrissimæ Dominæ D. Mariæ a Pernstain supra nominatæ nobis oblatam, iussu nostro ab Auditore & Cancellario nostris fuisse cum originali (quod in charta pergamena scriptum, sigilli Archiepiscopi Pragensis supranominati appensione cum chordulis sericis cerulei & nigri coloris in vasculo stanneo corroboratum est) collationatam & auueratam diligenter atque fideliter: qui retulerunt, concordare in omnibus & per omnia, ac proinde supradictæ scripturæ eamdem fidem quam eius originali dandam & adhibendam esse vbique ab omnibus in Iudicio & extra. In quorum fidem & testimonium, prȩsentem attestationem nostra manu propria subscripsimus, & sigilli nostri iussimus appensione communiri. Datum Pragæ in ædibus solitæ nostræ habitationis, de 8. Iulij 1599.

Philippus ex Dacibus Seminariæ Archiepiscopus
Spinellus Nuncius Apostolicus.
Augustinus de Iunctis Canonicus Cancellarius.
Loco ✠ Sigilli pendentis.

[17] Hæc Romæ in archiuio Societatis Iesv seruantur; Ceterum hisce Kalendis Februarij quotannis publico cultui exponitur sacrum S. Ignatij caput in herma argentea, [Statua argentea S. Ignatij.] siue statua, quæ superiorem corporis partem pectore tenus exhibet. Meminerunt harum reliquiarum Pancirolus, & Auctor antiquæ & modernæ Romæ ante citati.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS PVBLIO, SATVRNINO, MAVRIANO, LIBOSO, VINCENTIA, & alijs XXIV.

[Commentarius]

Publius, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Maurianus, Martyr in Africa (S.)
Libosus, Martyr in Africa (S.)
Vincentia, Martyr in Africa (S.)
Alii XXIV, Martyres in Africa

I. B.

Memorantur sancti hi pugiles in veteri Martyrol. Romano, siue S. Hieronymi, vt adhuc citauimus, his verbis: Et in Africa, Publij, Saturnini, Mauriani, Libosi, Vincentiæ, & aliorum XXIV. In veteri Martyrologio Richenouiensi, siue Augiæ diuitis prope Constantiam ista habentur: Africa, Publij, Saturnini, Mauriani. Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard. Publium referunt hoc die, nullo adscripto quo passus sit loco. Plures ex Africa Vincentiæ Martyres alibi a nobis celebratæ, Ianuarij XVII XXVI XXVII. At nullus adhuc Libosus & Maurianus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SMYRNENSIBVS, PIONIO PRESBYTERO, DIONYSIO, altero PIONIO, & XIII alijs.

An. Chr. CCLI

[Praefatio]

Pionius Presbyter, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Dionysius, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Pionius alter, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Alii XIII, Martyres, Smyrnae in Asia

Avctore I. B.

§ I S. Pionij natalis.

[1] Qvemadmodum S. Polycarpum Smyrnensem Antistitem diuersis diebus Græci ac Latini venerantur, hi XXVI Ianuarij, illi XXIII Februarij, [S. Pionij natalis diuersis diebus signatus;] haud satis euidenti argumento, vtro potißimum, atq; adeo an alteruiro, martyrium obierit; ita S. Pionium, eiusdem Ecclesiæ Presbyterum, ac socios, Græci XI Martij, vtcumq; suffragantibus Actis; Latini 1 Februarij colunt. Huiusce diuersitatis multȩ, vt in aliis, inquit Baronius in Not. ad Martyrol. caussæ adduci possent, nempe Reliquiarum inuentio, aut trāslatio depositio, seu in honorem ipsorum Martyrum ecclesiæ dedicatio. Constantius Felicius, cuius inferius verba dabimus, cum de sociis S. Pionij agemus, hos ait Kalendis Februarij, illum XII Martij mortem oppetiisse.

[2] Quia vero, si quis certum martyrij diem annumq; statuere se posse arbitratur (quod nobis non perinde, vt mox fatebimur, expeditum) varia Martyrologia aliquid fortasse ponderis allatura sunt, plerorumq; hic verba sigillatim depromemus. Vetus Romanum, hactenus a nobis sub S. Hieronymi nomine citatum, ita habet: Kal. Feb. in Smyrna ciuitate, natale Polycarpi Episcopi, Pœnis, Dionysij, & aliorum VI. Item Pœnis & aliorum V. Aliud Romanum a Rosueydo editum: [1 Febru. in veteribus Martyrologiis] Smyrnæ Pionij Martyris & aliorum XV. Idem habet MS. Centulense, Bedæ nomine insignitum. Succinctius etiam MS. collegij Louaniensis Societ. Iesu: Apud Smyrnam S. Pionis M. addit Martyrologij Ord. S. Benedicti peruetusta editio: & aliorum XV cum eo coronatorum. MS. Domus professæ Societ. Iesu Antuerpiæ, Bedæ præferens nomen: Apud Smyrnam natale S. Pionij M. Passi sunt cum eo & alij XV.

[3] Vsuardus: Apud Smyrnam, S. Pionij Martyris, qui post squallorem carceris, [& Vsuardi, Adonis, Notkeri, Rom.] vbi multos fratrum ad martyrij tolerantiam suis exhortationibus roborauit, cruciatibus multis vexatus, clauis confixus, & ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo vitæ finem sortitus est Passi sunt cum eo & alij XV. Ado, Notkerus, Beda vulgatus, & alij: Apud Smyrnam natalis S. Pionij M. qui persecutione Antonini Veri post insuperabilem responsionum constantiam, & post squallorem carceris, vbi multos fratrum ad martyrij constantiam suis exhortationibus roborauit, ad vltimum cruciatibus multis &c. vt in Vsuardo. Romanum modernum a Baronio interpolatum: Smyrnæ S. Pionij Presbyteri & Martyris, qui post apologias pro fide Christiana conscriptas, post squallorem carceris. cetera itidem vt Vsuardus. Breuius Bellinus de Padua: Apud Smyrnam S. Pionij M. qui cruciatibus multis vexatus, ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo vitæ finem sortitus est. Passi sunt cum eo alij XV. MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Apud Smyrnam S. Pionij M. qui persecutione Antonini Veri Imp. ardenti rogo superpositus, in Christo quieuit: & cum ipso passi sunt alij XV. quos ipse ad martyrij tolerantiam roborauit. Vetus MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti: Apud Smyrnam S. Pionij M. qui persecutione Antonini, post insuperabilem responsionum cōstantiam, ad vltimum ardenti rogo superpositus beato fine quieuit.

[4] MS. Florarium SS. Apud Smyrnam S. Pionis M. alias Pionij, sub Antonino Vero. Passi sunt cum eo & alij XV. anno salutis CLXII. persecutionis tertiæ anno LIV. Statuit Florarij auctor anno 11. M. Aurelij S. Pionij mortem, ac tertiæ persecutionis initium anno Traiani XI, Christi CVIII. cum anno præcedenti, Traiani X eam signet Chronicon Eusebij; quartam qua peremptus est S. Polycarpus, VII M. Aurelij. Franciscus Maurolycus ita breuiter S. Pionij martyrium memorat: Apud Smyrnam Pæonij M. qui cruciatibus vexatus, ardenti rogo superpositus, pro Christo occubuit cum aliis XV. Galesinius: [aliisq; recentioribus.] Smyrnæ S. Pionij, & XV sociorum MM. Is carceris, vbi multos ad martyrium confirmauit, situ & squallore pene confectus, variis tormentis cruciatus, & clauis confixus, in igne denique pro Christi gloria id supplicium, Antonino Imperatore, fortiter subiens, migrauit in cælum. Canisius, in vtraq; editione, eadem habet quæ Vsuardus, nisi quod diserte asserat XV socios eodem supplicio mactatos, quod neq; Vsuardus, neque Acta habent.

[5] Vetus Martyrol. MS. monasterij S. Martini Treuiris II Febr. eum refert his verbis: [in aliis 2. Febr.] Apud Smyrnam Pionij M. qui post squallorem carceris, ardenti rogo defunctus est. At Græci, vti monuimus, XI Martij eum celebrant. quo die Menologion a Canisio editum: [11 Mart. in Græcis:] S. Pionij Presbyteri Ecclesiæ Smyrnensis. Hic, Decio Imperatore, ligno affixus, & in ardentem rogum coniectus, martyrio consummatur. Fusius Menæa: Eodem die memoria S. P. N. Pionij Presbyteri sanctæ Smyrnensis Ecclesiæ.

Vt subcineritius panis percoctus,
Tostus Pionius oblatus est Domino.

Hic sanctæ Dei Ecclesiæ Smyrnȩ Presbyter erat, Decij Imperatoris temporibus. Captus cum aliis, primum ad Polemonem Ædilem ducitur: apud quem de religione, argumentis depromptis ex Scriptura & historiis, disputat, ex iis quæ iam euenerunt futura confirmans, Deum videlicet facta hominum per ignem probaturum, qui & olim ignea pluuia regionem Sodomorum in cinerem redegerit, ac multis locis flammarum scaturigines aperuerit. Deinde ad Elpidium Præfectum, Ædilis collegam, ducitur vir sanctus. Ad extremum Quintiliano Proconsuli sistitur, atque ignis supplicio addicitur. Peragitur eius celebritas in Lithostroto: æde nimirum quapiam Constantinopoli, in loco sita, qui quia lapidibus stratus, ita appellatus.

[6] Deniq; XII Martij, quo die consummasse martyrium Acta tradunt, [in aliis 12 Mart.] refertur iterum in Martyrol. S. Hieronymi, siue veteri Romano: Smyrnæ Pionij Presbyteri. In MS. Lætiensi & S. Martini Tornaci: In Nicomedia Passio Pionij Presbyteri, qui passus est sub Proconsule Asiæ Iulio Proclo & Quintiliano; qui post carceres & corporis dilacerationem confixus ligno, cum Metrodoro compresbytero, igni traditus est. Vbi duo corrigenda; nam neque Nicomediæ martyrium fecit, neque debet Metrodorus, hæresis suspectus, absolute eius compresbyter dici. eodem die Hermannus Greuen Carthusianus Colonien. in addit. ad Vsuard. Pionij Martyris.

§ II S. Pionij Acta.

[7] Evsebius Cæsariensis lib. 4 histor. Eccl. cap. 14 postquam ex Smyrnensis Ecclesiæ epistola S. Polycarpigloriosum certamen enarrauit; (quam epistolam nos XXVI Ianuarij integram recitauimus) de Pionio breuiter nonnulla subdit, quæ Rufinus cap. 15 ita est interpretatus: Sed in eadem epistola continebatur etiam de aliis quam plurimis eiusdem temporis Martyribus intexta narratio. In qua refertur post Polycarpum, quod etiam Metrodorus quidam ex Marcionis hæresi Presbyter igni sit traditus. Inter ceteros autem qui per idem tempus Martyres extiterūt, famosissimus inibi refertur quidam Pionius nomine. [Acta ab Eusebio citata.] Cuius per singulas interrogationes responsionum constantiam, & pro fide nostra ad populum orationes, quamque apud Iudices interritus semper adstiterit, docens & disputans in ipsis etiam tribunalibus; vtque his qui in persecutione titubauerant, cohortationibus suis ad consurgendum dexteram dederit; & in carcere positus qualiter ingressis ad se fratribus animos ad martyrij tolerantiam roborarit; quosve etiam ipse pro martyrio tulerit cruciatus; vtq; sit clauis affixus, & ardenti rogo superpositus, & vt in his beatum vitȩ fecerit finem; si quis vult plenius scire, ex illa quæ a nobis de antiquis Martyribus scriptura composita est, plenius discet. De hoc Eusebij opere egimus in Præfatione generali in Vitas SS. cap. 1 § 3 vbi hunc ipsum locum citauimus.

[8] Ea S. Pionij Acta, citata hic ab Eusebio vti erant a Smyrnensis Ecclesiæ fratribus conscripta, in suum opus congeßit Simeon Metaphrastes; Latine a Francisco Zino Veronensi reddita vulgauit Aloysius Lipomanus to. 7 Vitarum SS. PP. atq; ex eo Surius. De ijs Actis ita scribit Molanus Annot. 2 ad I Febr. Hæc nobis conseruauit Simeon Metaphrastes, [e Metaphraste vulgata,] non tam ex Eusebio Cæsariensi, quam ex epistola fratrum Smyrnensium, qui præsentes aderant. Patet id quidem ex cap. 1. nu. 1 vbi dicitur: Vir Apostolicus nostris temporibus fuit. Et cap. 2. nu. 11. Innuebat autem Asclepiadem, qui nobiscum erat. & cap. 5 nu. 22 Nos qui præsentes eramus, talem ipsum vidimus.

[9] Ea Acta Baronius in Not. ad Martyrol. a se diligentius cognita, legitima inuenta esse atque sincera testatur. [ab autoptis descripta, laudata a Baronio:] Ac tom. 2 Annal. ad an. 169 num. 22 sincera atque legitima esse censet, eaque tum ex publicis Actis Procōsularibus accepta, tum ab iis qui aderant simpliciter sine fuco conscripta. Ad annum vero 254 num. 1 de iis ita scribit: Extant sincerissima eius Acta, a Christiano homine, qui tunc aderat, fidelissime scripta, atque illa ipsa, quæ in commentarium illum de Martyribus a se scriptum illata, Eusebius tradit. Esse enim eadem ipsa legitima, cum argumentum eorum ab eodem Eusebio collectum atque recitatum demonstrat, tum quam plurima alia, quæ iisdem Actis contenta, simplicissimæ veritatis candore nitent, eruditus ac prudens lector intelliget… contempseram illa, fateor… sicque (vt ingenue dicam) infenso primum animo ea legi, & auerso vultu cognoui, atque Aristarchi statera, quo ea improbarem potius, quam probarem, expendi. Sed cum inter legendum radij quidam ex eis simplicis & minime fucatæ veritatis elucerent; ad ea accuratius cognoscenda omne studium adhibui. At tantum abest, vt ea inuenerim commentitia, ac proinde reiicienda putarim; vt eadem candida veritatis luce nitentia, & omni ex parte firma esse cognouerim. Hæc aliaq; vir ille summi iudicij.

[10] Eadem iam olim, ante ipsius etiam fortaßis Metaphrastæ ætatem, apud Latinos extitere S. Pionij Acta: quæ nos e codice imperialis monasterij S. Maximini apud Treuiros, a quingentis facile annis exarata, hic damus: breuiata tamen fortasse quibusdam locis. [alia e Latinis MSS.] Agit de S. Pionio Vincentius Bellouac. lib. 10 cap. 27 Zacharias Lippelous in selectis SS. Vitis tom. 1. Bartholomæus Riccius in Iconibus Martyrum crucifixorum, Petrus Biuerus in Sanctuario Crucis.

§ III Martyrij tempus.

[11] De tempore cædis Pionij mirum quantum discrepent Acta & Latini scriptores plurimi. Illa sub Decio qui an. CCXLIX, occisis Philippis, patre ac filio, imperium occupauit, tenuitque vltra annos duos, coronatum martyrio asserunt. Martyrologia complura superius nu. 3 & 4 citata, aliiq; graues scriptores, [dubium an sub M. Aurelio occisus;] cum Petauio nostro, sub M. Aurelio & L. Vero. Hi Chronicon Eusebij sequuntur, in quo ad annum M. Aurelij VII, qui erat Christi CLXVII, ista in Latinis exemplaribus habentur: Persecutione orta in Asia, Polycarpus & Pionius fecere martyrium; quorum scriptæ quoque passiones feruntur. Idem asserere historiæ Eccles. lib. 4. cap. 14 videtur, vti nu. 7 retulimus. Adstipulatur iisdem fere verbis Nicephorus Callistus lib. 3 cap. 36.

[12] Acta vtraque interemptum tradunt Decij Imp. persecutione. Et maiora quidem, quæ e Metaphraste sumpta, cap. 2 nu. 10 Sabinam, [an sub Decio:] quæ vna cum Pionio capta est, antea imperante Gordiano, ab hera sua vinctam in montes relegatam narrant: imperauit autem Gordianus ab anno CCXXXVIII ad CCXLIV. In iisdem Actis cap. 3 nu. 12 Eutychianus quidam memoratur, ex hæresi Phrygum, in carcere iam ante clausus fuisse, cum in eum adductus est Pionius. Non id ergo accidit anno VII M. Aurelij, quo Polycarpus martyrium fecit; cum annoeiusdem M. Aurelij XI, vt idem Eusebij Chronicon refert, Pseudoprophetia, [hoc probabilius videtur,] quæ Cataphrygas nominatur, acceperit exordium, auctore Montano, & Priscilla Maximillaque vatibus. Quid quod Euctemon Episcopus Smyrnensis idolis immolarat priusquam comprehenderetur Pionius? Non igitur eo ipso tempore quo Polycarpus coronatus, captus Pionius est, vt volunt. Qui enim in eo tumultu nouum electum fuisse Antistitem, ac subito a fide excidisse, probabile fiāt? Denique in Actis S. Polycarpi ita loquuntur Smyrnenses nu. 15. Nobis in vnum aliquando coactis, concedet Deus diem martyrij eius cum gaudio & exultatione celebrare. At comprehensus est cum iam solemnitas ageretur S. Polycarpi; ergo non eodem saltem anno: ac nec eadem quidem persecutione, si legitima sunt Acta.

[13] Baronius in eam sententiam adductum se fatetur, vt existimet Eusebij scriptis errorem inesse potius, quam Acta veritate periclitari. [etiam Baronio:] Vnde vero errorem illapsum suspicetur, ita exponit: Cum (vt idem ait Eusebius) in eodem libello Smyrnensis Ecclesiȩ, post descriptum Polycarpi martyrium, cum aliorum Martyrum, tum Pionij Acta attexta essent, quibus diceretur eodem quo Polycarpus tēpore Pionius esse passus; existimatū fuit (non puto ab Eusebio, qui eadem Acta satis habuit perspecta, sed ab aliis) sub iisdem Imperatoribus, quibus Polycarpus, Pionium quoque pro fide certantem fuisse martyrio coronatum. Eusebij verba, quæ nos supra ex Rufini interpretatione, recitat, atque in hanc sententiam accipienda dicit, quod Pionius ibidem loci, eodem quoque anni tempore, quo gentilis eius Polycarpus, martyrium subierit. Idem antea scripserat ad an. CLXIX nu. 22. Idem inculcat in Notis ad Martyrologium.

[14] Ita Græci Eusebium accepere, vt patet ex Menæis & Menologio superius citatis. Verba Eusebij sunt: Ἐν τῇ αὐτῇ δὴ περὶ αὐτοῦ γραφῇ, καὶ ἄλλα μαρτύρια συνῆπτο, κατὰ τὴν αὐτὴν Σμύρναν πεπραγμένα ὑπὸ τὴν ἀυτὴν περίοδον τοῦ χρόνοῦ τῆς τοῦ Πολυκάρπου μαρτυρίας. [nec plane repugnat Eusebius in historia,] Quæ minus apte versa a Christophorsono videntur: Alia etiam aliorum martyria Smyrnæ eodem temporis momento, quo Polycarpus martyrium perpetiebatur, factitata, in eam de eo conscriptam epistolam congesta sunt. Neque omnino fortaßis Ruffini probanda interpretatio: Sed & in eadem epistola cōtinebatur etiam de aliis quamplurimis eiusdem temporis Martyribus intexta narratio. Rectius ita reddi ea Latine possunt: In eodem de Polycarpi rebus commentario alia coniuncta martyria erant eorum qui in illa vrbe, recurrente eiusdem Polycarpi martyrij tempore, coronati sunt. Nicephorus loco cit. ita habet. Κατὰ δε τὴν ἀυτὴν τῶν χρὸνων περίοδον. Langus vertit: Eadem hac ætate. Melius forte: Eadem anni tempestate, aut temporis reuolutione. Quos autem post Pionium martyrio perfunctos Pergami Asiæ vrbe. memorant locis citatis Eusebius & Nicephorus, Carpum, Papylū, Agathonicen, eos Acta quæ XIII Aprilis dabimus, & Menæa XIII Octobris, Decij temporibus passos tradunt, non, vt primo intuitu videtur Eusebius indicare, M. Aurelij Antonini.

[15] Baronius vel non animaduertit, contrarium eius quod ipse propugnabat, asseri in Chronico, Eusebij, [aut Chronico.] vel certe (quod de eius candore suspicari fas non est) dißimulauit. Verum in Græca Chronici editione nulla Pionij mentio fit, ita enim habet ad L. Veri & Quadrati consulatum: Πολύκαρπος ἱερώτατος Σμύρνης Ἐπίσκοπος τῷ ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτυρίῳ ἐτελειώθη, διωγμοῦ κατὰ τὴν Ασίαν γεγονότος. Polycarpus sanctissimus Smyrnæ Episcopus martyrio propter Christum finitur, orta per Asiam persecutione. An Pionij nomen S. Hieronymus adscripserit, an alius postea, quærere nihil attinet.

[16] At si vere sub Decio Pionij martyrium contigit, quoto illius anno, quo mense, ac die, disputari potest. Nobis haud satis liquet. Non existimamus, [de anno ac die mortis non certo constat.] quod Petrus de Natal. lib. 3 cap. 68 scribit, Kalendis Februarij id peractum. Chronicon Alexandrinum Indict. XIV. Decio Cæsare & Decio filio eius Coss. qui erat annus Christi CCL, ista habet: Smyrnæ, Asiatica ciuitate, Pionius cum aliis haud paucis Christi caussa occubuit: vir erat eruditus, & Christianarum disciplinarum sanctiore cognitione probe imbutus: Proclo Asiæ Proconsule, IV Idus Martias, hoc est, Asiaticorum calculo, sexto mense, XII, sabbati hora decima, cursum confecit. Acta Latina cap. 1. nu. 2 habent: Secundo die sexti mensis, qui dies est IV Idus Martij, die sabbati maiore, geminum Pionium, Sabinam &c. vis persecutionis inuenit. & cap. 3. nu. 15 Acta sunt hæc sub Procos. Iulio Proculo Quintiliano, C. Messio Quincto Traiano Decio, Vicio Grato, vt Romani dicunt, IV Idus Martij, vt Asiani mense sexto, die sabbato, hora diei decima. Alia Acta diem quo captus est, quoq; interemptus, distinguunt. [captus est 23 Feb. 250, sabbato:] Ita enim habent cap. 1. nu. 2 Vigesimatertia mensis Februarij die, cum sabbatum magnum instaret, natali scilicet beati Martyris Polycarpi, vigente Decij Imp. persecutione, Pionius Presbyter, & Sabina &c. comprehensi sunt. Et cap. 5 nu. 22 Hæc acta sunt Iulio Asiæ Proconsule, Proclo & Quintiliano magistratum gerentibus, Consule tertium Quinto Traiano, & Deltio Grato secundum, Traiano Decio Augusto, ante IV Idus Martias more Romanorum, Asiæ autem more, septimi mensis vndecimo, die sabbati, hora decima.

[17] Verum ista minime inuicem congruunt, vt nimirum XXIII Februarij, ac deinde eodem anno XII aut etiam XI Martij sabbatum fuerit. Nisi quis scriptorem putet dupliciter hallucinatum, vt videlicet Idus Martij decimotertio die signarit, & pridie Idus vocarit I Id. XI diem II Id. Ita enim anno Decij I Christi CCL, [quo die occisus, incertum:] Messio Decio Augusto & Annio Grato Coss. littera Dominicali F. dies XXIII Febr. incidit in sabbatum ante Dominicam Quinquagesimæ, quod Magnum hic appellatur; & IX Martij in sabbatum ante Dominicam Oculi, posito illo erroneo calculo. Sed cum situ ac squallore carceris pene confectus dicatur, diutius videtur quam XIV diebus in eo detentus: vixq; tantillo spatio, quæ Eusebius commemorat, peragere omnia potuit. Probabile igitur est, anno Christi CCL. die XXIII Februarij, cum anniuersaria S. Polycarpi solemnitas ageretur, in vincula datum: anno sequenti, XI aut XII Martij, aut alio quopiam die, absoluisse certamen, [sed probabiliter an. 251] Decio III & Grato II Coss. Certe in libello de Romanis Pontificibus, quem a nobis acceptum Ægidius Bucherius noster in suis ad Victorij Canonem Cōmentariis vulgauit, dicitur S. Fabianus Papa Decio II & Grato martyrium passus, quod XX Ianuarij ostendimus anno Christi CCL contigisse. Præcedenti igitur anno, Christi CCXLIX, vna cum imperio Decius consulatum occuparat. In eodem libello dicitur S. Cornelius sedisse a Coss. Decio IV & Decio II. vt ex illius auctoris sententia occubuisse dicendus sit Decius anno Christi CCLII. quo quartum iam consulatum Decius pater inierat. tertium vero an. CCLI gesserat cum Q Etrusco Decio F. Cæsare, qui vel Annio Grato suffectus, vel eum sibi, ad bellum cum patre profecturus, suffecerat. Alij eo anno Decij senioris collegam statuunt Rusticum: Auctor anonymus a Cuspiniano citatus, Decium III & Decium Cæsarem. Certiora fortaßis de Pionij & sociorum martyrij die eruet, [tertio Decij consulatu.] qui accuratiore studio Canones Asiaticorum paschales expenderit, vti & de S. Polycarpi martyrio alibi diximus.

§ IV S. Pionij socij. scripta.

[18] Pionio gloriosi martyrij socios pleraque Martyrologia, vt supra retulimus, quindecim iungunt. Haud pauca, Vsuardi fere nomen præferentia, duodecim solum censent. Vetus Romanum nu. 2 relatum, [Socios habuit Dionysium & Pionium, & alios 13.] duos ex iis nominat, Dionysium cum VI aliis, & alterum Pionium cum quinque sociis: quasi non simul omnes, sed diuersis vel diebus vel locis, & modo fortaßis martyrij, perempti sint. Nusquam alibi secundi huius Pionij, siue Pionis, aut (vt habet MS.) Pœnis mentio fit. Dionysium Carthusiani Colonien. memorant his verbis: Item SS. Dionysij & Publij. De Publio & sociis in Africa paßis seorsim agemus. XXVI Ianuarij ad VitamS. Polycarpi § 1 nu. 2 diximus dubitari posse, num hi S. Polycarpi socij fuerint, an, quod potius remur, S. Pionij, cum Polycarpo solum XII iungantur, hic XIII sint.

[19] An qui in Actis recensentur cum S. Pionio comprehensi Asclepiades, [An Asclepiadem, Sabinam, Macedoniam, Linum?] Macedonia, Sabina siue Theodota, ac Linus Presbyter, martyrio quoque perfuncti sint, atque inter XV illius socios debeant computari, haud pronum nobis est definire. Acta Latina Martyres appellant cap. 2 nu. 4. Tunc Martyribus in medio constitutis. Nusquam in Martyrologiis eorum legimus nomina, nisi apud Felicium, qui tamen præter eos videtur XV alios statuere: Peonius Presbyter, inquit, cum XV sociis Martyribus: qui cum Sabina, Macedonia, Asclepiade, & Lino Presbytero, & aliis, Smyrnæ martyrium perpessi sunt sub Decio Imp. variis a Quintiliano cruciatibus affecti, atque ad extremum crucibus affixi. Dicuntur ceteri 1 Februarij, Peonius XII Martij occubuisse; sed hodie simul omnium fieri commemoratio. Quem hic Peonium, Maurolycus supra Pæonium, multa MSS. Pionem appellat.

[20] Martyrologium Roman. modernum supra nu. 3 tradit apologias pro fide Christiana a S. Pionio conscriptas. Erat quidem, vt nu. 16 habet Chronicon Alexandrinum, vir eruditus, & Christianarum disciplinarum sanctiore cognitione probe imbutus. [apologias pro fide nō videtur scripsisse;] At neminem veterum legimus, qui eum quidquam emisisse in lucem testaretur. Eusebius lib. 4 hist. cap. 14 refert illius τὰς ὑπὲρ τῆς πίστεως ἐπὶ τοῦ δήμου καιτῶν Ἀρχόντων ἀπολογίας. Rufinus vertit, pro fide nostra ad populom orationes &c. supra § 2 nu. 7 Christophorsonus, apologias pro fide coram populo & magistratibus recitatas. Non aliud videtur intelligi, quam habitæ de veritate nostræ religionis disputationes, quæ in Actis exstant.

[21] Vitam S. Polycarpi & martyrium ostendimus XXVI Ianuarij § 2 a Pionio quopiam esse conscripta, fortaßis post Synodum Nicænam. Non est tamen improbabile, auctorem illum, nostrum hunc sanctum Martyrem fuisse. Ad calcem martyrij in Latinis exemplaribus ista habentur: Exemplaria hæc ex Irenæi, discipuli Polycarpi, doctrina scripsit Caius, qui conuersatus est vna cum Irenæo. Ego autem Socrates ex his Caij exemplaribus scripsi. [sed S. Polycarpi Acta, per reuelationē monitus.] Ego Pionius memorata exemplaria inuestigaui & scripsi, ex reuelatione quæ mihi facta est de B. Polycarpo, sicut enuntiaui in conuentu reliquis, ex tempore quo laboraui cum electis, & vt me colligat Dominus Iesus Christus in regno cælorum. In Græco exemplari ita loquitur Pionius: Ego vero rursus Pionius ex iam memoratis exscripsi, & scrutatus iuxta reuelationem B. Polycarpi mihi apparentis, vt ostendam ea colligens quæ iam fere tempore erant obliterata. Sane & laborauit cum electissanctus Martyr, & cælesti reuelatione imminentis martyrij admonitus, & candore eo præditus fuit, vt etiam infratrum conuentu libere auderet enuntiare, quæ diuinitus acceperat, vt & eorum ceruicibus vincula innexuit. Lege quæ ad Polycarpi Vitam dicta sunt.

ACTA
e MS. monasterij S. Maximini.

Pionius Presbyter, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Dionysius, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Pionius alter, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Alii XIII, Martyres, Smyrnae in Asia

BHL Number: 6852

Avctore anonymo, Ex MSS. Latinis.

CAPVT I.
S. Pionij & sociorum comprehensio.

[1] Referre oportere ac debere memorari Sanctorum merita, Apostolus præcepit, [SS. gesta narranda:] eo quod sciat rerum gestarum memoria egregiis viris famam in pectore crescere, his ante omnia, qui imitati tales viros vel maxime student, vel præcipua æmulatione contendunt. Vnde Pionij Martyris non debet Passio sileri, quia dum esset in luce, multis fratribus ignorantiæ discussit errorem, & postea Martyr effectus, quibus minus doctrinam infuderat, passus ostendit exemplum.

[2] Secundo itaque die sexti mensis, qui dies est quarto Idus Martij, die sabbati maiore, a Geminum Pioniū, Sabinam, Asclepiaden, Macedoniam quoque, & b Leninum Presbyterum Catholicæ Ecclesiæ, [S. Pionius cum aliis capitur:] vis persecutionis inuenit. Sed quia bonum fidei totum Dominus ostendit; Pionius, quia imminebant supplicia, quæ non timebat, aduenientia futura præuidit. [sed præmonitus in somnis,] Ergo cum ante diem quam natalis Polycarpi adueniret, cum Sabina, & Asclepiade deuotus insisteret ieiuniis, vidit in somnis sequenti die se esse capiendum. Quæ cum aperte & indubitanter agnosceret, eo quod tam lucide visus omnia aperiret; funis vincula, suo & Asclepiadis & Sabinæ collo circumdedit: [iam vincula sibi & suis induerat:] vt cum ab illaturis vincula vincti inuenirentur, scirent qui venerant, nil noui se facturos; intelligerentque non eos, sicut ceteros qui degustabant sacrificia, esse ducendos; cum essent vincula, priusquam iuberentur, imposita, & fidei testimonio, & voluntatis iudicio.

[3] Facta igitur oratione solenni, cum die sabbato sanctum panem & aquam degustassent, Polemon, siue Ædituus, aduenit stipatus. Qui vbi Pionium vidit, talia ore profano verba profudit: Scitis manifestum c Principis esse præceptum, quod sacrificia celebrare vos iubeat? Pionius dixit: Scimus quidem præcepta; sed illa sola quæ venerari Christum nos iubent. Ædituus ait: Venite ad forum, vt pernoscatis vera esse quæ dixi. Sabina vero & Asclepiades clara voce dixerunt: [ducitur ad forum,] Nos vero Deo obedimus. Et cum ad forum ducerentur oblati, repente vincula ceruicibus eorum induta vulgus aspexit: &, vt solet in populo rationis d visendæ rei cupiditas inhiare, ita inter se mirantes stupebant, vt dum ipsi alios pellerent, ab aliis pellerentur. Ergo vbi ad forum ventum est, repente immensa multitudine quicquid spatij in medio fuit, & superposita paganorum ædiculis tecta completa sunt: innumeræ quoque aderant fæminarum cateruæ, quia erat dies sabbati, [concurrēte innumera turba:] & Iudæorum fæminas ab opere diei festiuitas relaxabat: omnis circumfusa vndique visendi studio ruit ætas: & quos ad videndum destituebat breuitas corporis, aut ascendentes arcas, aut ascendentes sedes altas, ne subtraherentur miraculo, æquiperabant ingenio quod natura negauerat.

[Annotata]

a Ita MS. Anforte indicat alterum Pionium, de quo Martyrol. an prænomen est S. Pionij? an mendum librarij? an alius e sociis Martyribus Geminus?

[]

b In maioribus Actis Linus appellatur.

c Non ait Principum, Aurelij & Veri. Ergo vnicus erat, vt supra diximus, Decius.

d Forte deest, experte.

CAPVT II
Interrogatio prima coram Polemone Ædituo.

[4] Tvnc Martyribus in medio constitutis, Polemon ait: Bonum est, Pioni, & te sicut ceteros obedire; ac iussa complendo, declinare supplicia. Beatus Martyr, [ad quam perorat,] Polemonis sermone percepto, extensa manu, læto & alacri vultu, tali ratione respondit: Vos, qui exultatis in pulchritudine mœnium & a Smyrnæ ciuitatis decore gaudetis, & b Homero poëta gloriamini, & si qui ex vobis ex Iudæis assunt, paucis, audite, [& insultantes Christianis, quia quidam lapsi, arguit,] vos alloquor verbis. Audio enim quod irrideatis eos, qui ad sacrificandum aut sponte prosiliunt, aut alio cogente non renuunt; & in illis & in istis leuitatem pectoris, vt spontaneum damnatis errorem: cum oporteret Homero doctori vestro ac magistro pariter obedire, qui asserit c nefas esse insultare defunctis, nec vllum conflictum cum luce cassatis, aut certamen esse debere cum mortuis. Vos autem, qui estis Iudæi, decuerat Moysi obedire præceptis, qui ait: Inimici tui animal si ceciderit, oportet te prius leuare quā transeas. [Deuter. 22. 4] Pari quoque sententia Salomon, similique ratione signauit: Ne exultes cadente inimico tuo, nec aliena infelicitate læteris. [Prou. 14. 17.] Vnde ego mori malo atque omnia perferre supplicia, & in quaslibet ærumnas deductus immensos sentire cruciatus; antequam peruertam aut illa quæ didici aut ea quæ docui. Nunc ergo quoniam Iudæi se risu cachinnante dissoluunt, irridentes eos qui aut coacti, aut sponte sacrificāt; nec a nobis quidem temperant risum, & insultanti voce proclamant, diu nos licentiæ tempus habuisse. Esto: inimici ergo sumus, attamen homines. Quid enim a nobis pertulere iacturæ, queue per nos sensere supplicia? Quos odio persecuti iniquo sumus? Quos lingua læsimus? quos, ferina crudelitate grassati, ad supplicia traximus? [præsertim Iudæos,] Non sunt eorum peccata his similia, quæ propter timorem hominum nunc aguntur. Longa discretio est inter inuitum & sponte peccantem: & hoc interest inter eum qui cogitur, & illum quem nemo compellit, quod ibi mens, hic tempus in culpa est. Quis enim coëgit Iudæos, aut mysteriis Beelphegor inbui, aut interesse parentalibus, & degustare sacrificia mortuorum? Quis cum filiabus allophylorum turpes coitus agere, [quorum maiores, non, vt nostri, coacti, sed sponte sua fœda patrarūt.] & exercere meretriciam voluptatem? Quis suos filios concremare? Quis aduersus Deum murmur exercere, aut de Moyse latenter loqui male? Quis tot beneficiorum immemores, quis fecit ingratos? Quis coëgit per cor suum redire ad Ægyptum aut cum Moyses legem ascendisset accipere, dicere ad Aaron: Fac nobis Deos, & vitulum qui nos præcedat, & cetera quæ fecerunt? Sed vos, Pagani, possunt forte decipere, aliqua aures vestras ambage fallentes; nobis nullus illorum poterit imponere. Recitent codicem Iudicum, Regnorum, Exodum, & cetera, quibus convincuntur, ostendant. Sed quæritis, cur multi ad sacrificandum sponte descendant, & propter paucos, ceteros irridetis. Fingite vobis imaginem trituræ: palearum est aceruus maior an tritici? cum enim colonus bicorni furca triticum vertit, sine pondere palea vento auferente iactatur, triticum autem graue & solidum in eo loco, in quo permanserit, consistit. d

[5] Repetam nunc, quod Iudæi in prima ætate me posito disserebant, quod esse mendacium sequenti redarguens sermone conuincam. Scriptum namque est ita: Saul interrogauit mulierem Pythonissam, & dixit ei, Excita mihi Samuelem Prophetam. [1. Reg. 28.] Et vidit mulier ascendentem virum cum stola: Saul Samuelem credidit, & interrogauit eum quæ volebat audire. Quid ergo? e Vates illa poterat excitare Samuelem? Si potuisse consenserint, iniquitatem plus iustitia posse confessi sunt, & sunt execrabiles, & maledicti: si negauerint sic mulierem reduxisse; necesse est, vt Dominum Iesum Christum non sic redisse conuincantur: [docet Christum non esse arte magica suscitatum; neque Samuelem a Pythonissa:] ita fiet, vt in hac contentione aut damnentur aut cedant. Ratio huius verbi talis est: Quomodo mulier poterat sancti Prophetæ excitare animam, iam olim in sinu Abrahæ positam, cum semper qui minus valet, a potentiore vincatur? ergo, vt arbitrantur, Samuel in lucem reductus est? Minime. Quid est ergo? Sicut omnibus qui Deum pura mente suscipiunt, Angeli famulari festinant, ita veneficis, vel incantatoribus, vel sortilegis, vel furorem sub vaticinationis specie per deuia rura vendētibus, dæmones obsequuntur. [2. Cor. 11. 14.] Dixit enim Apostolus: Si Satanas in Angelum lucis transformatur; nihil magnum si ministri eius transfigurantur. Illi autem nos credere debemus, qui ordinauit circumflua terræ maria, & statuta terminorum vel littorum lege signauit.

[6] Ædituus dixit: Tu illum dicis, qui crucifixus est? Et Pionius: Illum dico, quem pro salute orbis Pater misit. Et Iudices inter se dixerunt: Cogamus eos dicere, vt Pionius posset audire. Quibus ille respondit: Erubescite, culturæ Dei & iustitiæ quantulumcūque deferte. [Christum animose confitetur:] Sin vero vt vestris legibus placet, cur iura vestra culpatis, non exequendo quæ iussa sunt? Iussi enim estis contradicentibus vobis, non vim inferre, sed mortem.

[Annotata]

a Smyrna, vt § 1 ad Vitam S. Polycarpi diximus, habita olim totius Asiæ minoris pulcherrima.

b Inter septem vrbes, quæ Homeriortu gloriabantur, prima memoratur.

c Ipse Homeri versus ex Odssyeæ lib. 22 exprimitur in maioribus Actis cap. 1. nu. 4

d Hic aliquid forte deest.

e Salianus noster non ipsum quidem Samuelem rediuiuum, sed animam eius vere apparuisse existimat, non magicis carminibus coactam, at Diuina virtute, priusquam impia mulier suoram incantamenta carminum absoluisset: idem probabilius censet Cornelius. ac citat vterque plures e Patribus idem affirmantes, & verba Ecclesiastici cap. 46. 23. Et post hoc dormiuit (Samuel) & notum fecit Regi, & ostendit illi finem vitæ suæ &c.

CAPVT III
Quæstio coram Proconsule. Pionij cædes.

[7] [Rufino oratori silentium imponit:] Post hæc verba ait Rufinus quidam, pollens eloquio & facundia, atque oratoria arte præcellens: Quiesce Pioni. Quid inanem gloriam vana iactatione præsumis? Cui Pionius: Hoc te historiarum tuarum volumen edocuit ? hoc codices tui demonstrant? Tali Rufinus beati Martyris sermone suscepto, tamquam fulmine ictus conticuit.

[8] Quidam vero in excelso honore huius seculi constitutus, ait: Noli clamare Pioni. Cui ille respondit: [ad aram viportatus cum sociis,] Noli esse violentus, sed rogum constitue, vt in flammas sponte pergamus. Arreptum itaque Pionium, magna cum lætitia & exultatione, portantes iuxta aram, tamquam victimam, collocauerunt eo in loco, vbi erat ille, quem dicebant paulo ante sacrificasse. Tunc Iudices seuera voce dixerunt: Cur non sacrificatis? Illi responderunt: Quia Christiani sumus. [abominatur sacrificia,] Iudices iterum dixerunt: Quem Deum colitis? Pionius dixit: Hunc qui fecit cælum & terram, & sideribus cælum ornauit, qui terram statuit & floribus adornauit.

[9] Rursum Proconsul: Stultitiæ præceptor eras. Respondit ille: Pietatis. Rursum Proconsul: Cuius pietatis? Ille respondit. Pietatis illius, quæ ad Deum pertinet, illum qui fecit cælum & terram & mare. Rursum respondit Proconsul: Sacrifica ergo. Ille respondit: Ego Deum viuum & verum adorare didici. Tunc Procōsul: Omnes deos colimus, & Cœlum, & eos qui in eodem sunt. Quid autem aëra adspicis? sacrifica. Ille respondit: Non aspicio aëra, sed eum qui aëra fecit. Rursus Proconsul: [frustra ea suadente Procōsule:] Quis fecit? Ille respondit: Non licet prodi. Rursus Proconsul: Necesse est, te Iouem dicere, qui in cælo est, cum quo dij deæque omnes sunt. Ergo sacrifica illi, qui est deorum omnium, cælique regnator.

[10] Cumque tacuisset, Proconsul iussit eum appendi, & quod verbis non poterat, voluit extorquere tormentis. Postea ergo quam cœperat subiicere tormentis, [appensus torquetur:] ait Proconsul: Sacrifica. Respondit ille: Minime. Rursum Proconsul: Multi sacrificauerunt, declinantesque tormenta, luce potiuntur: quid tantum elatus ad mortem nescio qua festinatione festinas? facito quod iuberis. Ille respondit: Non sum elatus; sed æternum Deum timeo.

[11] Post hanc beati Martyris firmam fixamque sententiam, Proconsul diu habitis cum consiliatore sermonibus, [iubetur viuus cōburi,] rursus ad Pionium verba conuertit & ait: Perstans in proposito, si pœnitentiam nec sero agis? Respondit: Minime. Rursus Proconsul: Habes liberam potestatem, [sententia lecta de tabula:] quid te facere expediat maiore cōsilio & longa deliberatione metiri. Ille respondit: Minime. Tunc Proconsul: Quoniam festinas, inquit, ad mortem, viuus es passurus incendiū; & recitari iussit in tabula: Pionium sacrilegum virum, qui se Christianum confessus est, vltricibus flammis iubemus incendi; vt hominibus metum faciat, & diis tribuat vltionem.

[12] Ibat itaque vir tantus futurus Christianis exemplo, sacrilegis voluptati: nec, vt ituris ad mortem solet, [generose pergit ad mortem:] lababant vestigia, titubabant genua, membra torpebant, nō mens mali præscia, & cetera signa mortis relabentibus vestigiis impediebant incessum: velox pedibus, alacer corpore, mente securus, absolutæ animȩ ferebatur ad mortem. Cumque ad stadium peruenisset, priusquam cōmentariensis iuberet, [vltro se exuit,] corpus suum ipse nudauit. Qui postquam integra & illibata mēbra respexit, ad cælum vertit aciem oculorum, agens Deo gratias, [semper virgo:] quod ita fuisset ipsius pietate seruatus. Impositus itaque pyræ, quam manus gentilis exstruxerat, vt clauis trabalibus figerentur, [stipiti affigitur:] membra sua ipse composuit. Quem populus cum vidisset infixum, siue misericordia siue sollicitudine commotus, Pœniteat te, inquit, Pioni; tolluntur tibi claui si facturum te spondeas quod tibi iubetur. Tum ille, Sentio, ait, vulnera; sed vtrum clauis confixus sim nō intelligo. Interposito itaque tempore ait: Hæc me ducit caussa, hæc me ratio potissimum compellit ad mortem, vt populus omnis intelligat resurrectionem futuram esse post mortem.

[13] Post hæc Pionium & Metrodorum Presbyteros, cum eis in quibus fixi erant stipitibus, erexerunt: euenitque vt Pionius ad dexteram, Metrodorus staret ad læuam, ad Orientem oculis animoque a conuersus. sed cum allatis lignis ac subditis nutrimentis, vires ignis acciperet, & per ardentem pyram fortiter populatrix flamma crepitaret, [orat:] clausis Pionius oculis, tacita Deum suum oratione poscebat. Nec multo post nimium læto vultu, [læte & pie moritur:] ignem respexit, & Amen dicens, animam quasi eructuaret euomuit, commendans spiritum suum ei qui vicem redderet, & condemnatarū iniuste animarum rationem repromisit exquirere, dicens: Domine suscipe animam meam.

[14] Hic finis B. Pionij, hæc passio, futura vita incorrupta semper ac libera, omnique culpa vacua, pura simplicitas, fides pertinax, innocentia perseuerans: cuius pectus vitia exclusit, quia Deo patuit. Ita ille per tenebras festinauit ad lucem, & per angustam gradiens portam, ad plenam & spatiosam properauit. Coronæ itaque eius Deus omnipotens ostendit indicium: subito namque in igne, quos illuc aut misericordia aut visendi cura conduxerat, tale corpus Pionij viderunt, vt addita membra posset excedere. habebat rectas aures, mediocres crines, barbam florentem; atque ita erat omni membrorum mole compositus, [Eius forma nec ab igne læsa.] vt iuuenis crederetur: & corpus post quasi in minorem ætatem redactum ostenderat & illius meritū & resurrectionis exemplum. Mira præterea gratia de vultu eius arrisit, & multa Angelici decoris signa fulserunt a Domino, vt Christianis fiducia, metus Gentilibus adderetur.

[15] Acta sunt hæc sub Proconsule Iulio Proculo b Quintiliano, C. Messio Quincto Traiano Decio, Vicio Grato c, vt Romani dicunt, IV Idus Martij, vt Asiani mense sexto, die sabbato, hora diei decima. sic autem facta sunt omnia, vt nos præscripsimus, imperante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria, in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hæc de Pionio præcipue dicta. Nam Me trodorus minimum suspectus de hæresi erat.

b MS. interiicit &, quasi diuersi fuerint Proculus & Quintilianus; vti & apud Metaphrasten dicitur.

c Deest, Consulibus.

ALIA ACTA
Ex Simeone Metaphraste,
Edita a Lipomano & Surio.

Pionius Presbyter, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Dionysius, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Pionius alter, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Alii XIII, Martyres, Smyrnae in Asia

Ex Metaphraste.

CAPVT I.
S. Pionij & aliorum comprehensio: oratio ad Gentiles & Iudæos.

[1] Apostolus monet vt Sanctorum memoriam celebremus, minime ignorans, nos, dum eos qui toto animo in fide sana permanserunt, celebramus, ad ea quæ præstantiora sunt imitanda concitari. Quod cum ita sit, Pionij Martyris memoria nobis præcipue colenda est, qui tunc etiam cum in mundo peregrinaretur, [S. Pionius Doctor Smyrnensium.] multos ab errore reuocauit, & vir Apostolicus nostris temporibus fuit. Cumque martyrio coronatus ad Dominum vocatus est, admonitionis gratia hoc nobis virtutis exemplum reliquit, vt nunc etiam doctrinæ ipsius monimenta haberemus.

[2] Vigesimatertia mensis Februarij die, cum sabbatum magnum instaret, [diuinitus monitus se capiēdum,] natali scilicet beati Martyris Polycarpi, vigente Decij Imperatoris persecutione, Pionius Presbyter, & Sabina veræ pietatis studiosa, & Asclepiades, & Macedonia, & Linus Ecclesiæ Catholicæ Presbyter, comprehensi sunt. Pionius igitur pridie natalis diei S. Polycarpi futurum præuidit, vt eo ipso die caperentur. [vltro catenas sibi & suis induit.] Itaque cum simul cum Sabina & Asclepiade ieiunans, se postridie comprehensum iri prospexisset, sumptis tribus catenis connexis, colloque suo & Sabinæ & Asclepiadis iniectis, domi expectabat. Id autem fecit, tum ne ab amicis abducerentur, tum ne posset aliquis suspicari, se, vt reliquos, ad ea quæ idolis essent immolata, comedenda deduci velle: & vt omnes intelligerent, se statim in carcerem duci decreuisse.

[3] Cum igitur precationibus incubuissent, & sabbatho sanctum panem & aquam cepissent, [Captus 23 Febr. 250] superuenit Polemo Ædituus cum satellitibus suis, vt homines Christianos quæreret, eosque ad immolandum idolis, & comedendum ex iis quȩ fuissent immolata, perduceret. Et Ædituus, Nostis, inquit, plane decretum Imperatoris, quo vobis iubetur, vt diis sacrificetis? Cui Pionius, Nouimus, inquit, mandata Dei, quibus imperat, vt ipsum solum adoremus. In forum igitur, inquit Polemo, venite, & illic obtemperabitis. At Sabina & Asclepiades dixerunt: Nos Deo viuenti obtemperamus. Ducebat igitur eos, sed sine vi. Cum autem ire pergerent, viderūt omnes eos vincula gestantes. Quāobrem re noua commotus populus, [ducitur ad forum:] celeriter concurrebat, & præ multitudine mutuo premebantur. Et cum in forum venissent, & in porticu ad Orientem fita, ad portam Duplicem constitissent, impletum est totum forum, & superiores porticus tum viris Græcis atque Iudæis, tum etiam mulieribus. Nam cum magnum esset sabbatum, feriabatur. Quinetiam fundamenta arcusque conscenderant, vt spectarent.

[4] In medio igitur cum stetissent, Satius est, inquit Polemo, o Pioni, vt quemadmodum omnes faciunt, vos quoque pareatis Imperatori, [ad Gentiles & Iudæos perorat:] & simulachris immoletis, ne puntamini. At Pionius, extensa manu, hilari vultu, caussam suam defendit; Viri, inquiens, Smyrnȩi, qui & vrbis pulchritudine, & melle Homerico, vt dicitis, gloriamini, & si qui sunt inter vos Iudæi, audite me paucis perorantem. Audio vos risu gaudioque eos qui transfugiunt suscipere, perinde quasi ridiculum aliquid ac leue sit id quod agunt, dum idolis sponte sacra faciunt. Atqui æquum erat, Græci, vt magistrum vestrum Homerum audiretis, a qui hominum interitu lætari pium esse negat. [Deu. 22. 4] Vobis autem, Iudæi, Moyses ita iubet: Si videris iumentum inimici tui cecidisse, & sub onere iacere, ne præterieris: sed ipsum excitato. Æquum item erat, vos Salomonem audire, qui, Si ceciderit, inquit, inimicus tuus, ne gaudeas & calamitate ipsius ne extollaris. [Pro. 14. 17] Ego enim magistrum meum audiens, mori malo, quam ab eius præceptis discedere. Et totis viribus enitor, ne recedam ab iis, quæ primū didici, deinde etiam docui. Quid est igitur, cur nos crudeliter irrideant Iudæi? Quamuis, vt ipsi dicunt, hostes eorum essemus, homines tamen sumus. Præterea iniuria affecti, aiunt de nobis esse libere loquēdi facultatē. Sed quos affecimus iniuria? Quos occidimus? Quos persecuti sumus? Quos coëgimus vt adorarent idola? Putātne similia esse peccata sua peccatis eorū, qui nūc humano terrore adducti præuaricantur? [hos ob lapsum quorumdam e nostris insultantes reprimit:] Atqui tantū differunt, quantum interest inter illa, quæ vi & quæ voluntate aguntur. Quis enim coëgit Iudæos, vt sacra facerent Beelphegor? vt comederēt sacrificia mortuorum? vt scortarentur cum filiabus alienigenarum? vt comburerent filios & filias suas idolis? vt murmurarent aduersus Deum? vt maledicerent Moysi? vt in bene de se meritos essent ingrati? vt corde in Ægyptum reuerterentur? vt cum Moyses ad legem accipiendam ascendisset, dicerent Aaron: Fac nobis deos, & vitulū adorarent? Vt cetera taceam, quæ perpetrarunt. Vos enim possunt decipere: Sed legant vobis Exodum & librum Iudicum, legant libros Regum, & reliquos omnes, in quibus coarguuntur. Obiiciunt nobis, quosdam non vi coactos, sed vltro quæsitos, ad immolandum accessisse. Et vos propter paucos desertores, cunctos Christianos reprehendendos & damnandos esse iudicatis? Considerare vitam præsentem areæ esse similem. Vter maior aceruus est, palearum an tritici? Cū venerit agricola, vt ventilabro aream expurget, palea, quæ leuis est, facile vento sublata reiicietur: triticum autem ibidem manebit. Præterea sagenam in mare missam considerate. Num omnia quæ colligit, bona sunt? Nequaquam. Sic etiam se habet vitæ præsentis status. Quomodo igitur vultis, vt hæc patiamur? vt sontes, an vt innocentes? Si vt sontes, qui fieri poterit, vt vos, qui factis ipsis sontes esse deprehendimini, non eadem patiamini? Sin vt innocentes, ecquam vos, cum iusti patiantur, spem habetis? Nam si iustus vix seruatur, impius & peccator vbi apparebit? [1 Pet. 4. 18] Mundo enim iudicium adest: cuius quidem signa sunt manifesta.

[5] Ego quidem cum peregre proficiscens, vniuersam Iudæam lustrassem, Iordanemque fluuium traiecissem, spectabam regionem b illam, quæ ad hoc vsque tempus Diuinam in se indignationem testatur, propter peccata quæ incolæ ipsius admiserunt, [iunior Iudæam lustrarat, & mare mortuum:] dum hospites vel occidunt vel eiiciunt, vel eis vim adferunt. Cernebam fumum ex illa adhuc ascendentem, & agros incendiis in cinerem redactos, omnium fructuum atque humoris expertes. Cernebam & mare mortuum, & aquam immutatam, & Diuina formidine extra naturales terminos egredientem, quæ nec animalia potest alere, & si quid iniiciatur, sursum reiicit, nec hominis corpus apud se valet retinere. Hominem enim recusat admittere, ne propter hominem rursum puniatur. Hæc ego commemoro, quæ procul absunt. Vos Decapolim, Lydiæ regionem, igne combustam videtis, ad impiorum exemplum vsque in præsentem diē: Ætnæ item incendium, & Siciliæ, atque Lyciæ, & insularum. Quod si hæc quoque videntur vobis abesse longius; cogitate vsum aquæ calidæ, [variis Diuinæ iustitiæ exemplis probat iudicium per ignem futurum:] ex terra scaturiētis. Vnde enim, nisi ex igne in intimis terrȩ partibus sito contrahit caliditatem? Ad hæc memoriæ proditum est, aliquas orbis partes tum igne vastatas esse, tum etiam aqua, vel tempore Deucalionis, vt vos dicitis, vel Noë tempore, vt nos asserimus. Quamobrem ex rebus singularibus possunt vniuersæ cognosci. Itaque testamur vobis & denuntiamus, iudicium per ignem a Deo per Verbum ipsius Iesum Christum factum iri. Et idcirco deos vestros, & statuam auream nolumus adorare.

[Annotata]

a

Odysseæ χ siue lib. 22. cum Vlysses nutricem suam Eurycleam cæde procorum exultantem, & præ gaudio ὀλολύζασαν clamitantem, repressisset, γνωμικῶς addidit v. 90 a fine illius libri,

Οὐχ ὁσίη κταμένοισιν ἐπ᾽ ἄνδρασιν ἐυχιτάσθαι.


Non est pietas ob vitos interfectos gloriari.

b Pentapolim intelligit, siue Mare mortuum, & Asphaltiten lacum, de quo Solinus cap. 36 & alij profani scriptores, & sacræ Scripturæ Interpretes omnes ad cap. 19 Geneseos, & in illud libri Sapientiæ 10 v. 6. Hæc iustum a pereuntibus impiis liberauit fugiētem, descendente igne in Pentapolim: quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra.

CAPVT II.
Interrogatio publica in foro.

[6] Hæc & alia multa cum sine vlla interpellatione Pionius loqueretur, attente atque incredibili silentio tum ab Ædituo, eiusq; satellitibus, [blanditiis tentatur,] tum ab vniuerso populo audiebatur. Verum cum verba illa Pionius repeteret, Deos vestros, aureamque statuam nolumus adorare; duxerunt eos in medium sub dio. Circumsteterunt autem quidam homines forenses, vna cum Polemone orantes atque dicentes: Nobis obtempera, Pioni, moremque gere, qui te diligimus, vitaque dignum ducimus, propter morum probitatem atque modestiam tuam. Dulce & iucundum est viuere, & lucem intueri. Ego quoque, Pionius inquit, vitam amabilem puto: sed illud longe est amabilius, quod optamus nos Christiani. Lucem hanc iucundam ac dulcē existimo: sed illam multo iucundiorem & dulciorem, quæ vera est lux, quam nos cupimus contemplari. Hæc quidem omnia sunt pulchra, neque nos damnamus, odiove prosequimur opera Dei. [quas apte refutat.] Sed alia sunt longe pulchriora ac præstantiora, quæ his anteponimus.

[7] Circumforaneous autem quidam, nomine Alexander, homo improbus, ait: Audi nos, Pioni. Cui Pionius, Tu, inquit, potius audi me. Quæ enim tu scis, sunt mihi cognita: quæ autem ego scio, eorum tu es ignarus. Volebat autem eum Alexander irridere. Itaque cum ironia; Quid sibi volunt, inquit, istæ catenæ? Cui Pionius respondit: Ne per vrbem vestram iter facientes, existimemur ad immolandum idolis, aut ad edendum ea quæ sint illis immolata, proficisci: atque adeo, vt intelligatis, nos ne interrogari quidem velle, sed decreuisse non in forum, [rationem dat cur catenas vltro assumpserit:] sed recta in carcerē ire: a & ne per vim nos cōprehensos, vt reliquos, trahatis; sed cum vincula gestemus, dimittatis. Fortasse enim nos vinculis illigatos, ad idola vestra non introducetis. Sic eum Alexander illudebat. Cumque rursum illi multis verbis Pionium hortarentur, atque ipse sibi ita decretum & statutum esse responderet, eosque reprehenderet, & de iis quæ sunt euētura, dissereret; Alexander, Quid multis, inquit, opus est verbis, cum viuere nequeatis?

[8] Sed cum populus vellet in theatro conuentum fieri, vt plura illic audiret, quidam Ducis studiosi ad Polemonem Ædituum accedentes, ei persuaserunt, ne sineret in theatro populum cōuenire, ne tumultus fieret, & b panis flagitaretur. Quibus auditis, Polemo; Si non vis, [templum idolorum ingredi recusat:] inquit, Pioni, sacrificare, saltem in templum ingredere. Pionius autem, Hoc idolis, inquit, non expedit, vt illuc ingrediamur. Polemo vero, Persuade, inquit, hoc nobis Pioni. At ille, Vtinam, inquit, possem vobis persuadere vt fieretis Christiani. Tunc illi risu soluto dixerunt: [Sabina sui risus caussam reddit:] Tu vero ne id feceris, ne viui comburamur. Grauius atque acerbius est, inquit Pionius, post mortem igne comburi sempiterno. Arridenteque Sabina, Ædituus & satellites eius dixerunt: Rides? Ita Deo placet, inquit illa; Christiani enim sumus: & qui fide sunt in Christum firma atque constanti, risu ridebunt perpetuo. Tu, inquiunt illi, quod non vis, patieris. Quæ enim diis nolunt sacrificare, in c prostibulum coniiciuntur. At illa, Sancto, inquit, Deo id erit curæ.

[9] Pionium rursus Polemo sic allocutus est: Obtempera nobis, [Pionius fidem animose profitetur;] Pioni. Respondit Pionius; Iussisti, vt vel obtemperarem, vel plecterer. Non obtempero, iube igitur plecti. Tunc Ædituus Polemo, Sacrifica, inquit, Pioni. At ille: Christianus sum. Quem, inquit Polemo, deum colis? [eiusq; responsa cōscribūtur:] Respondit Pionius; Deum illum omnipotentem, qui fecit cælum & terram, & omnia quæ sub cælo & terra continentur, atque omnes nos: qui nobis abunde suppedita omnia, quem per Verbum ipsius Christum, cognitum habemus. Sacrifica igitur, inquit Polemo, saltem Imperatori. Ego, inquit Pionius, homini non sacrifico: Christianus enim sum. Deinde, cuncta scribente notario, Quod, inquit, est tibi nomen? At ille respondit: Pionius. Tum Polemo, Christianus, inquit, es? Respondit: Sum profecto. Cuius, inquit Polemo, es Ecclesiæ? Respondit Pionius: Catholicæ. Nulla enim est alia apud Christum.

[10] Tum ad Sabinam accessit. Monuerat autem illam Pionius, [Sabina dicta Theodota,] & ab eo fuerat Theodota appellata; ne ex nomine cognita in manus impiæ ciuis iam dominæ suæ rursum incideret, quæ imperante Gordiano, cum vellet Sabinam a fide abducere, eam vinctam in montibus relegauit, vbi clam victui necessaria ei a fratribus subministrabanrur. Post autem studiose curatum fuit, [multa iam olim passa,] vt a dominæ seruitute & a vinculis liberaretur: plurimum autem cum Pionio versabatur: quæ etiam in hac persecutione capta fuit. [fidem generose confitetur:] Dixit igitur huic quoque Polemo: Quo nomine vocaris? Eaque respondente, Theodota; subiecit ille: Christiana es? Næ, inquit, Christiana sum. Cuius Ecclesiæ? inquit Polemo. Sabina respondit: Catholicæ. Tunc ait Polemo: Ecquē colis & veneraris? Deum, inquit illa, omnipotentem, qui fecit cȩlum & terram, & omnes nos; quem nouimus per Verbum ipsius Iesum Christum. Mox Asclepiadem interrogauit, [vti & Asclepiades:] Quomodo, inquiens, appellaris? Asclepiades, inquit ille. Tum Polemo: Christianus es? Respondit: Sum. Quem, inquit Polemo, veneraris? Eoque respondente, Christum Iesum; ait Polemo: Estne alius? Minime vero, inquit Asclepiades; sed idem ille, quem hi dixerunt.

[11] His dictis, in carcerem ducti sunt, tam ingenti multitudine consequente, vt forum impleretur. [ducuntur omnes in carcerem:] Et dicebant quidam de Pionio: Quomodo qui semper erat pallidus, nunc est facie ignea ac rubicunda? Cum autē ipsum Sabina vestimento propter multitudinis impetum teneret, quidam eam deridentes dicebant: Quam veretur, ne ab eius vberibus depellatur? Vnus autem quidam clamauit; Si nolunt, inquiens, parere, supplicio afficiantur. Cui Polemo respondit: Nobis non præcedunt fasces, neque secures, vt hanc habeamus potestatem. Alius dicebat: Ecce homunculum subducit ad immolandum: (innuebat autem Asclepiadem, qui nobiscum erat) Pionius dixit: Mendacium loqueris; neque enim id facit. Alij dicebant: Hic & ille diis immolarunt. [eos irridētibus apte respondet Pionius.] Pionius autem: Pro suo quisque, inquit, agit arbitrio. Quid igitur ad me? Ego Pionius vocor. Dicebant alij: Quid prodest huic doctrina sua, cum ita se habeat: Hanc, inquit Pionius, vos doctrinam didicistis, per quam & famem & cædes & alias calamitates experti estis. At ipse quoque fame, quidam respondit, nobiscum laborasti. Sane, Pionius inquit: sed tamen cum spe, quam in Deo positam habeo. Hæc illo dicente, sic a turba vexati sunt, vt parum abfuerit quin opprimerentur.

[Annotata]

a Baronius legit: & ne per vim nos comprehensos dimittatis, sed, cum vincula gestemus, trahatis.

b Obseruat Baronius, in tali conuentu consueuisse populum suas necessitates iunctis vocibus conclamare, ac interdum in magistratus iactare conuicia & turbas ciere.

c Grauissimum hoc Christianis feminis, castitatis tenatissimis, supplicium impij irrogabant, vt in Agnete, Glaphyra, Lucia, atque aliis patet.

CAPVT III
Gesta in carcere, præsertim cum lapsis.

[12] [alios ibi captiuos reperiunt:] In carcerem igitur coniecti & custodibus traditi sunt. Ingressi autem, Catholicæ Ecclesiæ Presbyterum, nomine Linum, & mulierem ex vico Carina, nomine Macedoniam, & ex hæresi a Phrygum quemdam, nomine Eutychianum, illic inclusos offenderunt. Cum igitur essent eodem in loco, custodes animaduerterunt, [oblata recusat Pionius:] ea quæ a fidelibus afferebantur, a Pionio nō recipi. Dicebat enim: Si, cum pluribus egeremus, [visuntur a Christianis,] nemini graues eramus, quanto minus accipere nunc debemus? Custodes igitur, qui ab inuisentibus munera solebant accipere, eos in interiorem carceris partem cōiecerunt, ne possent vllum solatium aut consolationem accipere. At illi Deum collaudantes acquieuerunt, & quæ dari solita erant, ipsis præbuerunt: adeo vt carceris Præfectus admiraretur, & pristinum eos in locum vellet reducere. Ipsi vero manserunt, dicentes: Gloria Domino: hoc enim nobis prospere successit. Possumus namque libere philosophari, & precibus incumbete nocte & die. [gentilibus,] Multi tamen ex gentibus eos etiam in carcere visebant, & conabantur illos a proposito dimouere, sed eorum responsa admirabantur.

[13] [lapsis,] Introibant etiam illi, qui per vim tracti fuerant ad immolandum, & magnum fletum excitabant: adeo vt in luctu & squalore singulis horis versarentur, prȩsertim propter illos, quorum vitæ iustitutio proba erat atque honesta. Itaque illis visis, Pionius lugebat; Nouo, inquiens, afficior supplicij genere. Membratim cōcidor, dum video margaritas Ecclesiæ a porcis conculcari, [horum casum luget Pionius,] & cæli stellas a cauda draconis in terram detrahi. Vineam, quam dextera Dei plantauit, a filio porci siluestris vastatam: vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Alumni mei delicati b ambulauerunt vias asperas atque difficiles. Nunc impij seniores insidias Susannæ tetenderunt. Nunc delicatam atque formosam retegunt, vt eius pulchritudine impleantur, & falsum in illam testimonium ferant. Nunc Aman insultat: Esther autem atque vniuersa ciuitas perturbatur. [Amos 8. 11] Nunc non panis fames, nec aquæ sitis; sed audiendi verbi Domini fames ac sitis premit. An omnino dormitauerunt omnes Virgines, & dormierunt? [Mat. 25. 5] Impletum est illud: Si filius hominis venerit, inuenietne fidem in terra? [Luc. 18. 8] Quid quod vnusquisque, vt audio, prodit proximum suum? [Mat. 10. 21] vt illud impleatur: Tradet frater fratrem in mortem. [Luc. 22. 31] Profecto quæsiuit nos Satanas, quos cribraret vt triticum. Ignitum porro ventilabrum est in manu Dei verbi, vt purget aream. Fortasse infatuatum est sal, & eiectum est foras, & conculcatur ab hominibus. [Esa. 50. 2 & c. 59. 2] Nemo tamen, filioli, Dominum debilitatum existimet, sed nos. Num infirmata est, [& Ecclesiæ, ob peccata ortā persecutionem:] inquit, manus mea, quo minus apprehendat? aut auris effecta grauis, vt non audiat? Peccata vestra diuiserunt inter vos & Deum vestrum. Peccauimus enim; quidam etiam contemnentes. Inique egimus, nos vicissim mordentes & accusantes. Mutuo consumpti sumus. Oportebat autem, vt Scribas & Pharisæos iustitia vinceremus.

[14] Quid, quod Iudæi quosdam vestrum, vt audio, in Synagogas suas vocant? Quamobrem cauete, ne maiore atque voluntario scelere vos obstringatis: & ne quis ex vobis peccatum, quod non remittitur, in Spiritum sanctum admittat; & ne vos quoque simul cum illis, [monet ne Iudæis se iungant:] sitis principes Sodomorum & populus Gomorrhæ, quorum manus sanguine sunt plenæ. [Esai. 1.] Nos neque Prophetas occidimus, neque prodidimus Christum, aut in crucem egimus. Quid multis moror? Memoria repetite ea, quæ audiuistis: quando quidem non ignoratis, Iudæos affirmare, Christum fuisse purū hominem, & tanquam mortalem occidisse. Dicant igitur nobis: Si simplex homo mortalis fuit, quomodo mundus vniuersus discipulorum eius multitudine repletus sit? Cur eius discipuli & postea tam multi pro nomine ipsius mortem oppetierint? Quomodo simplicis hominis mortalis nomine tot annis dæmonia eiecta sint, & eiiciantur, & eiicienda sint; & aliæ multæ res admirandæ in Ecclesia Catholica fiant? [quorum de Christo, figmenta refutat,] Nesciunt autem eum ita fuisse mortalem, vt propria voluntate animam egerit. Dicunt præterea Christum necromantiam exercuisse, eiusque vi post crucem fuisse suscitatum. Quæ scriptura vel ipsorum vel nostra de Christo talia commemorat? Aut quis homo iustus vnquam hæc dixit? Nonne qui nugas eiusmodi confingunt, sunt homines flagitiosi? Quod cum ita sit, cur sceleratis potius hominibus, quam probis & iustis fides habetur?

[15] Ego quidem cum adhuc essem puer, figmentum hoc Iudæorum audiui. Memoriæ proditum est, Saulem ad mulierem ventriloquam accessisse, vt ab ea responsum acciperet, quæsisseque vt sibi Samuelem Prophetam excitaret. [1. Reg. 28] Et vidit mulier virum rectum ascendentem, & pallio indutum. Et agnouit Saul illum esse Samuelem, & rogauit ea quæ voluit. Quid igitur? Potuitne ventriloqua illa mulier Samuelem excitare, an non? Si potuisse dicunt, iniustitiam plus quam iustitiam valere confitentur, & sunt execrandi. Sin negant, ne Christus quidem id egit, [præsertim non esse magica arte suscitatum,] quod isti fingunt. Huius autem argumenti vis est eiusmodi. Quomodo potuit impius dæmon, qui in illius mulieris ventre loquebatur, sancti Prophetæ animam, in sinu Abrahȩ quiescentem, in hanc vitam reuocare? Quod enim inferius est, superioris imperio paret. Non igitur, vt isti suspicantur, Samuel fuit ab illa muliere Pythonem habente in hanc vitam reuocatus. Sed ita sese res habet: Angeli desertores sequuntur eos qui a Deo deficiunt: & omnibus maleficis, & magis, & præstigiatoribus, & vatibus inseruiunt angeli diabolici. Idque mirum non est, cum ipse satanas (vt inquit Apostolus) transfiguret se in Angelum lucis. [2. Cor. 11. 4] Quamobrem & ministros eius speciem ministrorum iustitiæ suscipere est consentaneum. Alioqui quomodo Antichristus Christi personam indueret? Non igitur Samuelem in hanc lucem reduxit mulier illa ventriloqua, sed tartarei dæmones Samuelis personam atque similitudinem induentes, [vti nec Samuelem a Pythonissa:] sese mulieri ventriloquæ & Sauli, qui a Deo defecerat, conspicuos præbuerūt. Hoc autem indicat ipsa Scriptura. Dicit enim ille, qui Samuelis formam gerebat: Et tu hodie mecum eris. Quomodo enim potest Saul, Dei inimicus, esse cum Samuele? Nonne potius cum impiis dæmoniis, quæ ipsi obuiam venerant, & quibus ipse seruiebat, erat futurus? Non igitur erat Samuel. Quod si fieri non potuit, vt sancti Prophetæ anima tunc in hanc vitam reuocaretur, quomodo Iesum Christum, quem in cælos ascendentem discipuli conspexerunt, & pro quo mori maluerunt, quam ipsum negare, e terra hoc modo surrexisse audent affirmare? Quod si non potestis hæc illis persuadere, dicite aduersum illos: Nonne vobis, qui nulla necessitate adducti, scortati estis, & idola coluistis, nos meliores sumus? Et nolite illis assentiri & animos despondere, sed recipiscite, fratres, [lapsos hortatur ad pœnitentiam:] & pœnitentiam agite, & ad Christum, qui benignus est, vosque iterum suscipiet, confugite.

[Annotata]

a Cataphryges Κατὰ φρύγας, ideo dicti sectatores Montani, quia ipse vico Phrygiæ Ardaban natus. Is se Paracletum dicebat, secundas nuptias damnabat, Priscillæ & Maximillæ scripta libros propheticos appellabat. Plura de eo Theodoretus hæretic. fabul. lib. 3 cap. 2 Prædestinatus Sirmondi hær. 26 & nos infra 7 Febr. ad Vitam S. Apollinaris Ep. M.

b Baron. dedicati mei.

CAPVT IV
Interrogatio II in carcere, foro, fano idolorum.

[16] Hæc ille cum dixisset, & rogaret eos vt e carcere egrederentur, Ædituus Polemo, & Theophilus Magister equitum cum satellitibus & multa turba superuenerunt, atque dixerunt: [Episcopi lapsi exēplo ad sacrificandū vrgetur:] Ecce a Eudæmon Præsul vester immolauit: vos item obtemperate. Interrogabunt vos in templo Lepidus & Eudæmon. Respondit Pionius: Eos, qui in carcerem coniecti sunt, æquum est aduentum Proconsulis expectare. Quid vobis partes ipsius arrogatis? Cum autem multa dixissent, discesserunt. [eum Quæsitorem recusat:] Sed rursus cum satellitibus & turba reuersi sunt. Et Hipparchus cum dolo; Proconsul, inquit, misit, vt Ephesum abducamini. Veniat, respondit Pionius, ille qui missus est, & accipiat nos. Atqui Princeps, inquit Magister equitum, dignus est cui fides habeatur. Atqui Princeps, inquit, sum. [vi in fanū pertrahitur:] Et arripiens illum, laqueumque collo ipsius iniiciens, eum ita premebat, vt propemodum suffocaret. Tradidit igitur illum satellitibus, atque ita simul cum Sabina & reliquis sociis in forum ductus est. Cumque magna voce se Christianos esse testarentur, humique sese prosternerent, ne in idolorum templum inducerentur, sex ministri Pionium rapuerunt ita reluctantem, vt eius latera genibus comprimentes, manibusque ac pedibus cædentes, vix potuerint ipsum impellere. Sublatum igitur atque clamantem gestarunt, humique ante aram deposuerunt, vbi adhuc adstabat Eudæmon, qui idolis sacrificauerat.

[17] Et Lepidus, Cur, inquit, vos, o Pioni, non immolatis? Respondit Pionius: Quia sumus Christiani. Lepidus subiecit: Quem Deum colitis? Eum, [ibi fidem profitetur:] inquit Pionius, qui fecit cælum & terram & mare & quæ in eis sunt omnia. Quis igitur, inquit Lepidus, fuit crucifixus? Is, respondit Pionius, quem Deus Pater misit ad salutem mundi. Principes hic valde clamantes riserunt, & Lepidus ipsum detestabatur. Clamabat autem Pionius, Pietatem, inquiens, colite, iustitiam obseruate, affectionis similitudinem cognoscite, legibus vestris parete. Nos puniendos censetis, quia non obtemperamus: & vos item a legum vestrarum præscripto receditis. Iubent enim, non vt cogatis nos, sed vt puniatis. Tum Rufinus quidam inprimis excellens eloquentiæ fama, Desine, inquit, Pioni, inanem gloriam aucupari, Ille autem respondit: Ista est tua dicendi facultas? [Rufino oratori respondet:] Isti tui sunt libri? Nonne hæc ab Atheniensibus Socrates perpessus est? Nunc omnes sunt imperfecti, & cessatores & pigri & tardi atque ignaui. Socrates igitur, & Aristides, & Anaxarchus, & ceteri horum similes, sententia tua, inanis gloriæ studio ducebantur, quoniam & philosophiam & iustitiam & fortitudinem excolebant? Rufinus his auditis obticuit. At quidam alius, qui mundi gloria præstabat, & Lepidus, Noli, inquiunt, Pioni, vociferari. Respondit ille: Ignem accendite & ingrediemur.

[18] Terentius autem quidam e turba, magna voce; Videtis, [coronam a Gentilibus impositam discerpūt SS. idolothyta execrātur:] inquit, quomodo hic aliis quoque suadet vt impij sint, nec diis sacrificent? Tunc illis coronas imposuerunt, quas ipsi discerptas abiecere. At minister publicus idolis immolatum accepit, nec tamen ad quemquam ipsorum est ausus appropinquare: sed illud in omnium conspectu comedit. Verum cum illi rursum clamarent, Christiani sumus; non reperientes quid illis facerent, [in carcerē reducuntur:] eos in carcerem reduxerunt. Turba autem eos illudebat ac verberabat. Et Sabinæ nescio quis dixit: Tu non potuisti in patria mori? Cui illa respondit: Quæ est patria mea? Ego sum Pionij soror. Terentius vero, qui tunc venationes curabat, ad Asclepiadem, Te, inquit, accusabo, vt bestiis damnatum in munere gladiatorio filij mei. Cui Asclepiades: Non ob id, inquit, me perterrefacies. Atque ita in carcerem ducti sunt. Ingredienti autem Pionio quidam e satellitibus vehementer caput percussit, [Pionium lædens a Deo punitur:] ac vulnerauit. Atque ipse quidem patienti animo id tulit. Sed percussoris manus & latera sic inflammata sunt & intumuerunt, vt respirare vix posset. Ingressi autem, Deum collaudabant, quod aduersus inimicum & simulatorem Eudæmonem fortes constantesque permansissent, & psalmis ac precibus se confirmabant.

[Annotatum]

a Baron. Eudæmon. al. Auctemon.

CAPVT V
Interrogatio III. tormenta. mors.

[19] Post hæc autem Proconsul Smyrnam venit, & Pionius adductus in iudicium, martyrio coronatus est. Quemadmodum autem res transacta sit, commemorabimus. Ante quartum Idus Martij, Quintilianus Proconsul sedens pro tribunali, sic interrogauit: Quomodo vocaris? [a Proconsule examinatur:] Respondit: Pionius. Proconsul ait: Diis immolas? Respondit: Non. Proconsul: Quam, inquit, religionem aut sectam colis? Respondit: Catholicorum. Quorum, inquit, ille Catholicorum? Respondit: Ecclesiæ Catholicæ Presbyter sum. Proconsul: Tune inquit, es doctor ipsorum? Respondit: Docui sane. Interrogauit: Cuius partis magister es? Respondit: Pietatis. Cuius, inquit, Pietatis? Respondit: In Deum Patrem, qui fecit omnia. Immola, inquit Proconsul. Respondit: Nolo: Deum enim oportet adorare. Omnes, inquit ille, adoramus cælum & deos qui sunt in cælo. Cur aëri preces fundis? ipsi sacrifica. Respondit: Non aëri preces fundo, sed illi, a quo factus est aër & cælum & quæ in eis sunt omnia. Dic, inquit Proconsul, quis hæc fecit? Respondit: Non expedit dicere. Deus, inquit Proconsul, omnino, id est, Iuppiter, qui est in cælo: Rex enim est omnium deorum.

[20] Tacenti autem Pionio atq; suspenso, dictum est: Immolas, [suspensis raditur vngulis:] an non? Respondit: Non. Ei rursum, cum vngulis torqueretur, dictum est: Resipisce, cur insanis? Respondit: Non insanio, sed Deum viuentem timeo. Proconsul, Ceteri, inquit, immolarunt, & viuunt, ac recte sentiunt. Respondit: Non immolo. Proconsul, Te ipsum, inquit, collige, & consilium muta. Respondit: Non faciam. Dictum est illi: Cur ad mortem properas? Non ad mortem, inquit, propero, sed ad vitam. Quintilianus Proconsul, Nihil, inquit, eximium facis ad mortem festinans. Nam & qui nomen dant, ac describuntur, exigui lucelli gratia morte contempta, cum bestiis pugnant. Et tu ex eorum vnus es numero. Quando igitur ad mortem curris, viuus combureris. [ignis sententia e tabula in eum lata;] Ex tabella autem hæc verbis Romanis scripta sententia legebatur: Pionium se Christianum esse confitentem, viuum igni comburendum iudicauimus.

[21] Cum igitur fidei studio alacriter in stadium venisset, vltro se vestimentis spoliauit. Deinde corporis sui castitatem ac decus agnoscens, ingenti repletus est gaudio, & in cælum suspiciens, ac Deo, [clauis ligno affigitur:] qui se talem conseruasset, gratias agens, super ligno seipsum extendit, militique tradidit, vt clauis configeret. Cumque iam confixus esset, ei rursum minister ait: Resipisce, atque sententiam muta, & auferentur claui. At ille respondit: Eos in esse sensi. Et cum paullisper cogitabundus mansisset; Idcirco, inquit, a dormire festino, vt celerius surgam, significans e mortuis resurrectionem. Eum igitur ligno suffixum erexerunt. Deinde etiam Metrodorum quemdam presbyterum ex b secta Marcionistarum. Erat autem Pionius a dextris, & Metrodotus a sinistris collocatus: vterque tamen orientem versus spectabat. Cumque materiæ lignorumque cumulus vndique congestus esset, & Pionius oculos clausisset, turba illum animam egisse suspicabatur; sed ipse secreto precabatur. Cumque precandi finem fecisset, [in igne orat:] oculos aperuit. Iamque flamma sublimis ascendebat, cum hilari vultu postremum Amen pronuncians, ac dicens: Domine, suscipe animam meam; tamquam eructans, quiete & sine dolore expirauit: & Patri, qui omnem sanguinem inique effusum, [pie moritur:] atque omnem animam iniuste damnatam se pollicitus est seruaturum, spiritum tradidit.

[22] Tali dignus effectus est exitu B. Pionius, qui vitam suam ab omni crimine ac reprehensione liberam integramque seruauit: atque animum suum in Deum omnipotentem, & mediatorem Dei atque hominum Iesum Christum, semper propensum & erectum habuit. Et magno in certamine victor existens, per angustam portam in amplum magnumque lumen peruenit. Ac corona quidem ipsius in corpore etiam est comprobata. Etenim cum ignis extinctus esset, [eius corpus inter flāmas illæsum.] nos qui præsentes eramus, talem ipsum vidimus, quale vigentis ornatique pugilis corpus existit. Siquidem & aures erant molles, & capilli in cute capitis inhærebant, & barba, vt iuuenibus primum pubescentibus, decore florebat, & facies eius gratia splendebat admirabili, vt & Christiani magis confirmarentur in fide, & qui erant a fide alieni, conscientiæ stimulis verberati conterritique discederent.

[23] Hæc acta sunt, c Iulio Asiæ Proconsule, Proclo & Quintiliano magistratum gerentibus, [quando martyriū passus.] Consule tertium Messio Quinto Traiano, & Deltio Grato secundum, Traiano Decio Augusto, ante IV Idus Martias more Romanorum, Asiæ autem more septimi mensis vndecimo, die sabbathi, hora decima: vt nos autem loquimur regnante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Baron. Domine.

b Ea duo statuebat principia, vt ait Prædestinatus cap. 21 Imo 4 ingenitas substantias, vt Theodoretus scribit lib. I cap. 24

c Baronius: Iulio Proculo Quintiliano Procos. magistratum gerente, Cos. tertium Messio Quincto Traiano Decio, & Grato secundum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VICTORE, LVCIANO, APOLLINARE, HILARIO, AMMONE, ZOTICO, CYRIACO, EVGENIO.

[Commentarius]

Victor, Martyr (S.)
Lucianus, Martyr (S.)
Apollinaris, Martyr (S.)
Hilarius, Martyr (S.)
Ammon, Martyr (S.)
Zoticus, Martyr (S.)
Cyriacus, Martyr (S.)

I. B.

Vetus MS. Martyrologium Romanum siue S. Hieronymi, ita hos Martyres recenset: Et alibi Victoris, Luciani, Apollinaris, Hilari, Ammonis, Zotici, Cyriaci. Vetus item MS. Martyrol. Richenouiense, siue Augiæ Diuitis ita habet: Et alibi Victoris, Luciani, Helarij, Cyriaci, Eugenij. Memorantur quidem in Martyrol. Romano, XXI Iunij, Cyriacus & Apollinaris: verum ab his diuersi. Nam in eodem S. Hieronymi Martyrologio alij iis iunguntur eiusdem laureæ consortes, Saturninus, Bellicus, Perseus, Chrysinus, Prima, Ianuarius. Quo etiam die in MS. Richenouiensi citato, Cyriacus, Bellicus, Chrisimus, in Africa paßi memorantur.

DE S. EVBERTO EPISCOPO, INSVLIS ET SECLINII IN FLANDRIA.

Secvlo Chr IV.

[Commentarius]

Eubertus Ep. Seclinii in Flandria (S.)

Avctore I. B.

[1] Insulis, vrbe Flandriæ ampla & opulenta, colitur Officio duplici, Kalendis Februarij S. Eubertus Episcopus. De quo Molanus in addit. ad Vsuard. [S. Eubertus celebris in Martyrologiis,] Insulis S. Euberti Confessoris, qui, licet vita Deo sit nota, & hominibus ignota, creditur tamen esse meriti præclari. Cuius corpus requiescit in S. Petro. Hermannus Greuen: Euberti Episcopi & Confess. Canisius: Insulis S Euberti Confess. cuius corpus in S. Petro quiescit. Ferrarius: Insulæ in Belgio S. Euberti Ep. Balduinus VVillotius: Seclinij oppido Insulis vicino, depositio S. Euberti Episc. & Confessoris, qui deinde Insulas ad collegiatam S. Petri ecclesiam translatus, ibidem hoc die colitur. Meminerunt quoq; illius hoc die Andreas Boëius noster, Ghinius in Natal. SS. Canonicor. Miræus in Fastis Belgicis & alij. & fusius Saussaius: Eodem die Insulis in Flandria, S. Euberti Episc. & Confess. alias Eugenij, qui ex vrbe Roma, furente Diocletiano, in Gallias ad prædicandum Euangelium cum S. Quintino, Lucio, Crispino & Crispiniano, Piatone, aliisque proficiscens, Dei regnum in Belgio plurimum prouexit: magnisque exantlantatis pro fide laboribus, multis nobilitatus tropæis, demum feliciter obdormiuit in Domino. Quiescit Insulis in collegiata S. Petri ecclesia, quam condidit Balduinus cognomento Insulanus, Flandriæ Comes: illic que, & Seclinij, celebri Flandriæ municipio, magna veneratione colitur.

[2] Acta S. Euberti vel tradita non sunt litteris, vel interciderunt, in Normannorum vastatione fortaßis, vti suspicatur Molanus. [socius Piati,] Lectiones Breuiarij Insulensis an MDXXXIII excusi, sumptæ sunt ex communi. Fama tenet comitem fuisse & adiutorem S. Piati, seu Piatonis, Tornacensium Apostoli, cuius Vitam dabimus 1 Octobris. Hic Beneuenti natus, litterisq; & pietate imbutus, cum Dionysio Parisiorum Episcopo, Quinctino, Chrysolio, Crispino, Crispiniano aliisq;, missus a Pontifice Romano in Gallias, ad prædicandam Christi fidem; dein ab eodem Dionysio Episcopus ordinatus, [Tornaci & alibi prædicat:] Tornaci primus Christi religionem, ac locis vicinis nuntiauit: tandemq; coronatus martyrio, Seclinij sepultus est; vbi trecentis & quinquaginta post annis corpus eius, instrumentaq; martyrij a S. Eligio Tornacensi Episcopo reperta. Huic igitur socij tam præclaræ expeditionis Chrysolius atque Eubertus fuere. De Chrysolio agemus VII Februarij. Euberti patriam ac genus ab nullo prodi, testatur Ioannes Buzelinus noster Annal. Gallostand. lib. I. existimari Pontificio decore præditum fuisse.

[3] Ceterum de rebus ab vtroque gestis ita scribit: Chrysolius Eubertusque nunc Tornaci animis hominum excolendis, rebusque ad pontificium munus spectantibus peragendis, Piatoni operam commodare: nunc extra muros eius vrbis laborem suum latius potrigere, plurimis ad Christi fidem perducendis mortalibus. Dein memorata Piatonis ac Chrysolij cæde, de Euberto subdit: Ab vero nihil discrepat, Eubertum, Eugeniumque satellitum manus ferrumque vitasse, [manus persecutorum fugit:] vt Christianis laborantibus opem ferrent, ac plerisque hominum ad Christi sacra perducendis postmodum operam darent: quandoquidem Eubertum sicca morte consumptum fuisse, ab omnibus ferme creditur; ac de Eugenij agone nihil vspiam vetera præbent monumenta. Siclinij per morbum ad cælos Eubertum euolasse, sunt qui existiment: [sepultus Seclinij;] quod illic quondam eius ossa, priusquam Insulam deportarentur, quieuerint, cultumque meruerint eo in templo parochiali, quod eius nomine olim claruit, nunc solis ruderibus famam retinet. An is Tornaci, vel alibi, Neruiis Pontifex præfuerit, postquam e terris ad cælos Diuus Piaton euolauit, [an Episcopus Tornacensis?] non est mihi facile arbitrari, quod e nullis id liceat monumentis eruere. Hæc Buzelinus.

[4] Cur Eugenium Piatoni atque Euberto iungant, haud reperimus caussam: neque enim aut reliquiæ eius in Belgio vspiam, templumve, aut aliud monumentum. Ioannes Cognatus histor. Tornacensis lib. 1 cap. 23 ac Miræus in Fastis Belgicis, [idemne qui Eugenius?] vnum eumdemq; esse Eubertum & Eugenium censent. Traditur quidem inter S. Dionysij socios fuisse S. Eugenius, Toletanus in Hispania Episcopus, sed in Gallia post Dionysium martyrio coronatus; cuius reliquiarum pars e S. Dionysij cœnobio in Belgium ad Broniense monasterium allata, vt XV Nouembris dicemus: at non fuit ille apud Tornacenses notus.

[5] Quo loco Buzelinus tradit olim S. Euberti extitisse ecclesiam iuxta egressum Seclinij oppidi, via Atrebatensi, ingentem nunc tiliam stare testatur Cognatus, [Arbor S. Euberti Seclinij,] & vulgo Arborem S. Euberti appellati. Quotidie illius in officio Diuino recoli memoriam a Canonicis Secliniensibus, idem asserit; & quidem in Laudibus illum recitari versiculum: Ecce vere Israëlita, [& veneratio:] in quo dolus non est. Scribit Ghinius, non solum festa eius celebrare Insulenses Canonicos & Siclinienses, sed & quotidie eiusdem habere commemorationem. Quotidiana fit Insulis commemoratio S. Petri, vt Patroni, an etiam S. Euberti, ex Breuiario non liquet. Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ S. Eubertum cum SS. Piato & Chrysolio martyrium passum esse scribit, quod cum iis quæ alij referunt, non congruit. Neque quod supra Saussaius, Diocletiano imperante in Galliam venisse: cum haud paullo ante, nimirum Decio & Grato Coss. an Chr. CCL venisse oporteat, si S. Dionysij & aliorum virorum Apostolicorum a Pontifice tunc in eam vineam missorum socius fuit: aut aliquot post annis; [an non Gallus?] si in supplementum eius primæ Apostolicæ cohortis submissus: nisi, quod supra insinuauimus, in Belgica fortaßis aut Celtica se Piatoni socium addidit: neque vero Euberti nomen Romanum est. Nec Lucius vllus SS. Quintini, Crispini, Crispiniani comes memoratur, præterquam ab eodem Saussaio supra, & Miræo in Fastis Belgicis. Rectius ab aliis iungitur S. Lucianus Bellouacorum Apostolus, de quo egimus VIII Ianuarij.

[6] Quo tempore, populantibus Gallias Normannis, S. Euberti Acta intercidisse suspicatur Molanus, [Acta latent:] etiam corpus eius auectum fuisse Boloniam, inquit, aut in Sithiu, alicubi legisse me memini. Imo Audomaropolim deportatum suspicamur, intra cuius vrbis muros nondum inclusum Sithiense S. Bertini cœnobium erat. In gestis Normannorum ante Rollonem apud Chesnæum, ad ann. DCCCXLV, cum a monasterio quodam, nomine Sithiu, direpto incensoque, oneratis nauibus repedarent, [Reliquiæ eius & aliorum SS. Audomarum delatæ an. 846.] ita Diuino iudicio vel tenebris cæcati, vel insania perculsi dicuntur fuisse, vt vix perpauci euaderent, qui Dei omnipotentis itam ceteris nuntiarent. Anno Domini DCCCXLVI Piratȩ Danorum Fresiā adeuntes, prouincias & ecclesias vastauerūt, & populum in eis occiderunt. Quod audientes Flandrenses, vicinarumque vrbium Pontifices & Abbates cum Sāctorum suorum reliquiis ad Sanctum venerunt Audomarum, quia muro valido & turribus atrium eius, Diuina prouidentia, munitum erat. Isti sunt Sancti, qui propter persecutionem illā conuenerunt: S. Wandregisilus, & SS. Wlframnus, Ausbertus, Bauo, Wasnulfus, Piatus, Barcius, Winnocus, & S. Austraberta, & XL annis ibi fuerunt. At Iacobus Meierus corpora SS. Bauonis & Pharahildis, ex castro Diui Audomati, terrore Normannorum, anno DCCCLIII Laudunum translata scribit. Reliqua Diuorum corpora vel isthic vel aliis munitis locis, donec ille barbaræ gentis furor detonuisset, asseruata sunt. Quis ille porro S. Barcius est? Nisi fallimur, Eubertus noster. Familiare est nostratibus diuidere ac dimidiare nomina propria, præsertim composita, vt sunt pleraq; Teutonicæ originis: [(ac tunc forte Bartius)] qua ratione qui Eubertus, Bertus dici potuit, aut Bertius, ac Bartius quoque, quia a & e inuicem permutari & substitui solent, præsertim ante r litteram; quod priscis quoque vsurpatum docet Arnoldus Boecop noster in Disceptatione de nomine S. Huberti, & hic Antuerpiæ atque apud Batauos vulgatißimum est. Fauet coniecturæ nostræ, quod cum Piato collocetur, cum amborum in eodem oppido tunc corpora quieuerint, vt certum videatur, etiamsi id historicus sileret, ad eumdem locum simul delata.

[7] Eadem Diuorumq; aliorum corpora ad templi Hasnoniensis dedicationem anno MLXX deportata his verbis memorat Meierus lib. 3 Annal. Fland. [Hasnoniū ad dedicationem ecclesiæ 1070] Collegium Canonicorū apud Hasnonium in Ostrouandia conuertit Balduinus in Benedictinum monasterium. Vetus reparauit templum, idque ab Episcopis Lietberto Cameracensi, Ratbodone Nouiomagensi, Raynerio Aurelianensi curauit dedicatum III Non. Iunias. Ea in dedicatione interfuisse reperio corpora SS. Marcelli, Piatonis, Saluij, Amati, Donatiani, Vedasti, Amandi, Audomari, Gisleni, Vincentij, Bertini, Winnoci, Wandregisili, Bauonis, Euerardi, Euberti, Landelini, Hugonis, Aychardi, Eusebiæ, Rictrudis, Aldegundis, Ragenfredis, Reginæ, & Waldetrudis. Meminit huius dedicationis Buzelinus lib. 4 Annal. Miræus in Origin. Benedictin. Belgic. ex Meiero & Iperio, Ferreolus Locrius in Chronico Belg. qui tamen factam scribit III Nonas Martias Situm est Hasnonium in Hannonia ad Scarpum flumen in ipsis Flandriæ limitibus, Amandopolim inter & Marchianas.

[8] [Aldenardam ad Comitem Flandriæ ægrum eodem anno:] Eodem anno idem Balduinus Montensis, cum Aldenardȩ ægrotaret, inquit ibidem Meierus, Sacerdotes cum Sanctorum reliquiis, Primatesque Flandriæ & Hannoniæ ad se conuocauit… vitaque excessit XVI Calend. Augusti, ac conditus est Hasnonij, maximum sui relinquens desiderium. Fuisse eadem, quæ Hasnonium paullo ante, allata Aldenardam Sanctorum corpora, verisimile est; ac præsertim quæ haud longe dißita, vti Piatonis, Euberti, Bauonis &c.

[9] Porro Insulam S. Euberti translatum est corpus, aut bellorum tempore inquit Molanus, aut, vt alij putant, in ecclesiæ dedicatione. Balduinus Pius, [Insulas metu hostium;] Balduini Montensis parens, Insulam fossa ac muro cinxerat, atque ecclesia S. Petri aliisq; ædificiis ornarat, sub annum MLV, vti probat Locrius inChron. ex illius Ecclesiæ tabulis, in quibus Fulcardus primus illius Ecclesiæ Præpositus obiisse traditur pridie Non. Aprilis an. MLXXX, constitutionis huius Ecclesiæ & suæ dispensationis an. XXV. Quacumque vero ratione aut tempore eo allatum S. Euberti corpus fuerit, cum repeteretur, inquit Molanus, [nec redditæ:] Insulenses maluerunt Clero Sicliniensi dare celebres decimas pagi sanctæ Crucis, quam sancto corpore carere.

[10] [visitatæ an. 1229.] Anno MCCXXIX cum Insulam venisset Tornacensium Pontifex Walterus, in templo D. Petri, vt scribit Buzelinus, eam capsam, volentibus Canonicis, reserauit, in qua D. Euberti Episcopi corpus continebatur. Aderant inter alios eius rei testes Wilelmus Abbas Laudensis, Guilelmus D. Petri Decanus, Petrus Cantor eiusdem Ecclesiæ, Wilelmus ibidem Thesaurarius, & Præpositus Casletensis. Ac tum eius Diui ossa integra sunt reperta III Idus Februarij. Recitat Molanus eius rei testimonium (sed non integrum) quod tunc capsæ insertum, ante annos CXL, cum ea reparanda esset, exscriptum tradit. Eius rei memoria ab Insulensibus repetitur, eodem teste Molano, octauo die post Diui natalem, his verbis: Eodem die repositio reliquiarum S. Euberti Episc. & Confessoris, a venerabili Patre Waltero Tornacensi Episcopo in præsenti ecclesia, & octaua depositionis eiusdem.

[11] Circumferuntur porro, vt idem ait, reliquiæ singulis annis, ipso die Purificationis B. Mariæ, [exponuntur quotannis.] & in altari primario per Octauam relinquūtur. Idem in histor. Eccl. Belgij testatur Guilielmus Gazæus.

DE S. CARIONE MARTYRE.

[Commentarius]

Carion Martyr (S.)

I. B.

De hoc sancto Martyre nil alibi legimus, præter breue hoc elogium, quod Græcorum Menæa exhibent: Eodem die sanctus Martyr Carion, [S. Carioni lingua exsecta.] excisa lingua, vitam finit.

Voce priuaberis, lingua mutilatus, Carion:
Fallacium linguarum inani abstinebis locutione.

Alius XXIV Nouembris S. Cario occurrit; sed, quantum ex subiecto disticho colligere licet, anachoreta, non Martyr.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEIONE ET DVOBVS PVERIS.

[Commentarius]

Theïon, Martyr (S.)
Duo pueri, Martyres

I. B.

Celebrant tres hosce Martyres, alibi ignotos, Menæa, hoc elogio: [SS. Theio & socij gladio perempti.] Eodem die, sanctus Martyr Theïon, cum duobus pueris, gladio occisus.

Pueros promptissime gladio occumbentes:
Summa Theïon sequitur alacritate.

Fuerintne ij Theïonis liberi, vt vertit Raderus, ex Menæis haud liquet; nam παῖδας solum appellant; qua voce liberi, famuli, aut quiuis pueri appellari solent.

DE S. EPHRÆM SYRO EDESSÆ IN MESOPOTAMIA,

Anno CCCLXXVIII.

Commentarius præuius.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

Avctore I.B.

§ I. S. Ephræm vita a quo scripta?

[1] Syrus ille Ephræm Magnus, vti S. Chrysostomus in oratione aduersus impios hæreticos & de consummatione seculi, (quam ipse postremam sibi futuram, diuinitus edoctus, prædixit) Ephræm igitur ille Magnus, vti eum hic vere Maximus prædicat, obtorpescentium excitator, [S. Ephræm, viri præstantissimi,] afflictorum consolator, iuuenum disciplina, instructor, atque exhortator, monachorum speculum, Dux pœnitentium, framea ac spiculum aduersus hæreticos, virtutum receptaculum, & Spiritus sancti habitaculum atque diuersorium; ille, inquam, celeberrimus Ephræm, Ecclesiam virtutibus & scriptis illustrauit, miserrimis temporibus sub Constantio, Iuliano, Valente Augustis; in Mesopotamia natus ac perpetuo conuersatus, extrema imperij Romani prouincia, maximeq; exposita Persarum Gentilium incursionibus; in qua tunc plurimi degebant immisti Catholicis hæretici, non modoAriani impiorum Cæsarum ac Præsidum auctoritate freti, veteresq; Bardesanitæ, Manichæi, Nouatistæ, & recentiores Apollinaristæ, sed quidamab ipso etiam eruditi ad pietatem, eaque abiecta aduersarij veritatis effecti; quorum antesignani Paulonas atque Anarad, non vulgari instructi doctrina, telo peßimo cum manum non bonam armauit.

[2] [a plurimis P P. laudati,] Nactus est Ephræm non solum prouinciales suos Syros admiratores, sed Græcorū etiam doctißimos, & Latinos quosdam, imitatores ac laudatores. Basilius certe viuentem eum, vt scribit Sozomenus infra, eruditionis caussa inprimis admiratus est, summeque laudauit: alij πάντων ἐλλογιμότερον, omnium præstantissimum prædicauerūt. Vita functum Basilij frater Gregorius Episcopus Nyssenus luculenta oratione celebrauit: plures eius æui scriptores, illius laudes elucubratis a se monumentis intexuere. Nemo tamen vberius quā ipse Ephræm, cum maxime latere cuperet, vetaretq; se, etiam mortuum, [& a seipso, præter mētem, in scriptis,] laudatione ornari, virtutes suas propriis in scriptis prodidit: dum vel negligentiam accusans suam, Dei interim in se dona commemorat; vel excitare ad fidei constantiam, studium paupertatis, aliasq; virtutes, discipulos suos volens, facta ipse sua illis proponit imitanda. Neque vero de virtutibus ita præclare scribere potuisset, (vt nemo illius nunc scripta legenspoßit non animo commoueri ac vehementer accendi) nisi earum ipse officia, non languida speculatione, sed vsu atque exercitatione comperta probataq; habuisset: quod cum in pluribus valeat scriptoribus, quorum quæ fuerit vitæ sanctimonia, ex spiritu, quem scripta declarant, facimus coniecturam; in hoc tamen præcipue elucet.

[3] Si quis igitur perfectam vitæ eius imaginem velit exprimere, ei scripta eius omnia sedulo sunt & pensiculate euoluenda: vt non carptim mella apis instar libet e floribus, quod se fecisse S. Gregorius Nyssenus profitetur, [ex his Vita concinnāda.] sed integros congerat ac constipet fauos. Præstitit hoc quadantenus ante annos aliquot Michaël Hoyerus Augustinianus, eleganti edito de eius vita ac virtutibus libello: videtur tamen plenius fieri id posse, si quis omnia Ephræmi scriptæ euoluat & expendat. Verum id neque instituti hic nostri est, neque otij. Ea igitur sola, quæ de eius rebus gestis, vel ab ipso, vel ab aliis sunt palam & ex professo tradita litteris, proponemus.

[4] Primum erit ipsius S. P. N. Ephræm Narratio ad monachos de sua conuersione: [datur hic 1. Narratio de eius conuersione,] quam, ex antiquißimo MS. codice Bibliothecæ monasterij Cryptæ-ferratæ iuxta Tusculum descriptam, Latine reddidit Gerardus Voßius Belga, ediditq; tomo 2 Operum Ephræm; qui probabili coniectura statuit,vel compositam esse hanc Narrationem ab illius discipulis, qui eam tamen ex ipsius relatione didicerant; vel ab ipsomet conscriptam, sed prima illa verba, Sāctus Abbas Ephræm, accedentibus ad ipsum Fratribus, [quæ alterius videtur:] de seipso vtilitatis caussa enarrauit, dicens, post eius obitum, illi præfixa esse Narrationi, ab eius, vel discipulis, vel studiosis. Verum illud nobis magis probatur, alterius eam esse narrationem, qui quæ antea ab Ephræm, eiusue discipulis, audierat, ea ipse, lapsus fortassis nonnumquam memoria, scriptis mandarit, sub ipsiusmet persona; vti paßim in Vitis PP. variæ eorum narrationes & apophthegmata referuntur veluti propriis eorum verbis. Vt ita sentiamus, alia præcipue ipsius Ephræmi lucubratio facit, quæ Confessio & sui ipsius reprehēsio inscribitur, extatq; to. 3 Operum eius: cuius primam partem, [2. alia, ipsiusmet:] qua suæ conuersionis occasionem commemorat, dabimus; & quæ deinde de genere suo, parentum conditione, adolescentiæ vitiis, subdit. Nam quæ plurima de suis peccatis, siue negligentia in religiosæ vitæ functionibus, interiicit, magis ex animi submißione, ad aliorum institutionem, proferre, quam ex veritate, censet Voßius. Probi etenim ac religiosi homines, etiam vbi culpa non est, culpam agnoscunt;non tam errore conscientiæ, quam quod minime spotaneas animi inter precandum euagationes, motus paßionum, primosq; impetus peccatorum, atq; alia id genus, non semper aperte intelligant culpa omni vacare, aut certe vel hoc negligentiæ suæ imputent, quod nōdum eorum radices malorum exstirparint. Et sane non deliberata illa fuisse delicta, ipsemet sub finem illius Cōfeßionis declarat, ita scribens: Verum ea mihi sola tantis in malis reliqua est excusatio atque defensio, quod nemini offendiculum aut scādalum præbuetim … Mendacio attrahebar quidem certe, verum non oblectabar … In psalmodia negligenter me gessi, sed non aliis mundanis rebus distrahebar. Similia de se queritur in alia Reprehensione sui ipsius tom. 1. Sed fatetur tamen externa opera bona fuisse, intentionem fortaßis non ita puram: Hei mihi, ait, quod in me non est id quod latet, vti id quod apparet!

[5] [3. Testamentum eius:] Hanc igitur secundam Narrationem conuersionis Ephræm, a priore aliquantulum discrepantem, dabimus hic quoque. Ei subiungemus Testamentum ipsius, præclaris exemplis monitisq; confertum, antea iam a Lipomano, Surio, aliisq; editum; a nobis cum Græco MS. exemplari collatum.

[6] [4. Oratio S. Greg. Nysseni:] Tum orationem S. Gregorij Nysseni, anniuersario illius obitus die habitam, proferemus, ab eodem Voßio Latine redditam, sed in Parisina Operum Nysseni editione, ad Græcum exemplar castigatam, itemq; a nobis obiter, & in capita partitam. Quinto loco breuem Vitam ponemus, ab incerto auctore Græco scriptam, versamq; a Vossio, [5. Breuis alia Vita:] ex MSS. Vaticanis & aliis: cui in codice Cryptæ-ferratæ hanc præfixam fuisse inscriptionem testatur: Περὶ τοῦ κυροῦ Ἐφραῒμ. ἴσ. τοῦ Ἀμφιλοχίου Ἐπισκόπου. de Domino Ephræm. forte, Amphilochij Episcopi. Verum id & ipsi Vossio, &, qui eam quoque in Vitis PP. edidit, Rosvveydo nostro haud vsquequaque probatur. Aliam prolixiorem scripsit Metaphrastes, quam Latine a Gentiano Herueto versam edidit Lipomanus, & tom. 2 Operum Ephræmi Vossius. Sed cum hæc in Surio extet, nihilq; contineat, quod non copiosius a S. Gregorio Nysseno descriptum, nos eam hic omittemus.

[7] [6. pars Vitæ S. Basilij,] Sexto igitur loco partem recitabimus Vitæ S. Basilij Magni, quam vulgo autumant a S. Amphilochio scriptam; quod Bellarmino & Baronio, atque ante eos Michaeli Glycæ, Græco homini, probatum non est: nos suo tempore discutiemus, cum integra Basilij Acta dabimus. Amphilochij opus habitam eam Vitam ante annos circiter 800 patet ex Vrsi interpretis præfatione, edita primum a Rosvveydo in Vitis Patrum. Et licet in multis interpolatam fateri necesse sit, nihil est tamen quamobrem Amphilochio penitus abiudicare eam cogamur. Atque eam quidem partem, qua de S. Ephræm agitur, sub nomine Amphilochij reperisse se Voßius testatur. [quæ vulgo tribuitur S. Amphilochio.] Hic ita nunc eam tamen proferemus, vt liberum sit cuique, ac nobis ipsis postea, de auctore in alterutram partem pronuntiare. Habemus autem eam Vitam, antiquo & rudi stylo Latine olim scriptam, [ex veteribus MSS.] ex vetustis codicibus MSS. monasteriorum Marchiænensis, S. Gisleni, S. Maximini, atque Ecclesiæ S. Andomari; quam Surius tersiore stylo expressam vulgauit: eamdem ab Vrso, vt iam diximus, S. R. E. Subdiacono, versam e Græco: Græcam quoque MS. e bibliotheca Christianißimi Galliæ Regis, quam Latine reddidit, rogante Rosvveydo, Guilielmus Gratius noster; quamq; a se versam, Græcolatine edidit Franciscus Combesis Ordinis Prædicatorum. Nos primam illam versionē, quæ quam Vrsi antiquior videtur, etsi minime illi cognita, hic nunc proferemus; ex ea, inquam, capita 14. & 16. quæ de S Ephræm agunt, apud Voßium & Rosvveydum 11. & 10. in editione Combesis 13 & 16.

[8] [7. alia ex Sozomeno:] Septima erit Sozomeni narratio ex historia Ecclesiastica lib. 3 cap. 15. cui congruit Nicepharus lib. 9 cap. 16. Partem vero illius postremam refero Palladius in hist. Lausiaca cap. 101. & Vincentius Bellouac lib. 17. cap. 87.

[9] Aliane præterea apud Græcos de S. Ephræm rebus gestis scriptio extet, quærendi ansam præbet Nicephorus Callistus lib. 9 cap. 16 his verbis: πολλὰ δὲ καὶ ἄλλα πλεῖστα καὶ λόγος ἄξια, ἥτε περὶ ἀυτὸν συγγραφὴ, καὶ οἱ ἐπιχώριοι καὶ Ῥωμαίων καὶ Σύρων ἱστοροῦσι περὶ αὐτοῦ. τοῖς βουλομένοις πρόκειται ἐντυχεῖν. Plurima sane & alia memoratu digna, & qui de eo conscriptus est liber, & prouinciales eius, [an alia Græce scripta?] Romani simul & Syri de eo referunt, quæ cuique cognoscere est procliue. Sitne hic liber de S. Ephræm scriptus, aliquod e commentariis iam citatis, an omnia hæc aut pleraque repræsentani collectio, an peculiare aliud opus, haud est in promptu definire. Mirum sane est disertißimum Metaphrasten quæ plura in antiquis extant, non omnia, vt solet, congeßisse. Molanus Annotat. 3 in Martyrol. Vsuar. ita scribit: Sed & Gennadius in Catalogo attestatur, Petrum Edessenæ Ecclesiæ Presbyterum in mortem sancti Diaconi psalmos composuisse. [eius apud alios mentio.] Verum aut mendoso codice vsus est Molanus, aut ipse negligenter descripsit: Nam Gennadius habet, more S. Ephræm Diaconi psalmos metro composuisse.

[10] Agit de S. Ephræm ex Latinis Vincentius Bellouac. lib. 14 cap. 86 ex Amphilochio in Vita S. Basilij; & cap. 87 ex S. Hieronymo &c. & lib. 17 cap. 87 ex Heraclide. S Antoninus par. 2 tit. 10 cap. 4 § 5 & 6. Petrus de Natal. lib. 3 cap. 70 qui Effron appellat; at lib. 2 cap. 28 in Vita S. Basilij Effrem.

§ II. S. Ephræm natalis, ætas.

[11] Celebratur natalis S. Ephræm a Latinis I Februarij, XXVIII Ianuarij a Græcis: [colitur 1 Feb. apud Latinos;] De eo ad I Febr. ista habent Vsuardus, Beda vulgatus, Ado Notkerus aliiq;: Eodem die B. Ephræm Edessenæ Ecclesiæ Diaconi: addit modernum Martyrol. Romanum: qui post multos labores pro fide Christi susceptos, sub Valente Imp. sanctitate & doctrina conspicuus quieuit in Domino. Plura alij quidam. MS. Adonis exemplar cœnobij S. Laurentij Leodij: Eodem die B. Effren Edissenæ Ecclesiæ Diaconi, qui librum dulcium exhortationum edidit; quique a B. Basilio maxima veneratione excolebatur. Cuius Basilij obitum ipse B. Effren diuinitus præuidit, dum ab ipso ad se missam mulierem, quæ peccatum in charta conscripserat, ad illum festinanter remisit, monens accelerare, antequam S. Basilius transiret. Quæ reuersa, S. Basilium deferri conspicit ad tumulum: & ex hoc credidit Beatum Effren veraciter prophetasse. Eadem fere MS. Florarium, additq;: Claruit anno salutis 369. Maurolycus: Eodem die B. Ephrem Edissenæ Ecclesiæ Diaconi, litteris & solitudine præclari, qui Basilium Cæsariensem Episcopum in figura igneæ columnæ vidit. Canisius: Item sancti & celebris Ephrem, qui Edessenæ Ecclesiæ Diaconus, austeram in solitudine vitam egit: sed cum fames populum premeret, cella relicta, concionatus apud locupletiores, pecuniam ad pauperum sustentandam necessitatem corrogauit. S. Basilij (in 2 edit. Blasij, mēdose) precibus, a Deo Græce loquendi gratiam impetrauit: eumdem Antistitem globi igniti specie conspexit: tandem sanctimonia clarus decessit. In margine adnotatus est annus 374. Ast vbi illud de ignito globo legit Canisius? Constantius Felicius: Ephrem Syrus, Diaconus Edessenus, natus parentibus Christianis, floruit temporibus Magni Basilij, apprime ei carus, quem in igneæ columnæ specie vidit: vir fuit sanctissimus, verumque humilitatis & paupertatis exemplar, euersor cunctarum hæresiū, omnibus propria ipsorum lingua loquens, etsi solam Syriacam calleret: hoc die decessit, estque inter Christianos percelebris. Neque vnde hic, dono illo linguis variis loquendi ornatum fuisse S. Ephræm acceperit, scimus.

[12] [apud Græcos 28 Ianuarij:] Græci eum colunt, vt diximus, XXVIII Ianuarij. quo die ita habet Menologium a Canisio editum: Natalis sancti Patris reuerendissimi Ephrem Syri, ex patria Edessa, in cuius laudem extat sermo S. Gregorij Nysseni. Plura extant de eo in Menæis, atque hæc quidem de eius rebus gestis, quæ & in Anthologio Antonij Arcudij habentur: Hic in Oriente natus est, gente Syrus, pietatem a maioribus edoctus, temporibus Theodosij Magni floruit, complexusque est admodum adolescens vitam monasticam: cui fertur infusa diuinitus gratia, qua libros plurimos ad animi compunctionem accommodatos edidit, multosque mortales ad virtutem adduxit; atque instituendæ deinceps asceticæ vitæ exemplum factus est. Peragitur vero eius celebritas in æde S. Aquilinæ, in loco qui Philoxenus dicitur, iuxta forum. S. Aquilina, cuius in templo, siue μαρτυρίῳ, S. Ephræm coli Constantinopoli consueuit, XIII Iunij a nobis referetur. Petrus Galesinius Græcos secutus, XXVIII Ianuarij ita scribit: Edessæ in Syria, S. Ephræm Confessoris. Hic maximis virtutibus præstans, Constantino Magno Imperatore, rem Christianam, & pie agendo, & vtiliter docendo scribendoque, valde adiuuit. demum multis meritis cumulatus, extrema senectute quieuit in Domino. Menologium Græcum, quod a Basilio Imp. collectum Baronius crebro citat, eodem die ista habet, citante & vertente Voßio: Ephræm Edessæ in Syria, Constantino Magno Imperatore, Christianis parentibus natus, vixit ad Valentis vsque tempora: ex cuius infantis ore viderūt aliquando in somnis parentes prodire vitem, quæ quaquauersus diffusa, & ramos suos ad extremam terram protendens, terram ipsam implere videbatur, de cuius fructu alerentur volucres: intellexeruntque eam somnij figuram, vberrimam rerum omnium cognitionem, quæ in filio futura esset, portendere. Nec defuit coniecturæ euentus: etenim omnibus virtutis numeris expletus, magno fuit Christianæ Reip. vsui & commodo. Atque vt magis etiam mortalibus prodesse posset, cum Cæsaream venisset, a Basilio Magno creatus Presbyter, repente linguam Græcam (cuius erat, vt homo media Syria natus, prorsus rudis & expers) callere cœpit: qui postea cum præclare multa scribendo & docendo & faciendo, optime de rep. meritus esset, extrema senectute ex hominum vita migrauit. Hæc ibi.

[13] At neque XXVIII Ianuarij, neque I Februarij obiisse videtur. Nam cum Palladius, ei coætaneus, [neutro moriuus] scribat in historia Lausiaca ca. 101. cum anno integro ægris & pauperibus curandis Edessæ vacasset, iamq; frugum copia succeßisset, ad cellam reuersum, & post mensem mortuum esse, potius æstate, [verū æstate, vel autumno.] vel ineunte autumno, mortuus videri debet, quam media hyeme: neque enim illa frugum copia, ac fertilitas, sub finem Decembris (vt dicendum foret) cœpit, cum vel in herba, remota adhuc & incerta, spes esset meßis; vel conditum a quinque aut sex mensibus frumentum; sed quam primum id meti commode potuit, aut cum spes propinqua messis fuit, & prolata viliq; pretio diuendita, quæ premebatur, annona. Cur tamen bis diebus consignata sit eius memoria, haud comperimus.

[14] Sed breuiter vniuersa ittius ætas, quatenus assequi possumus, proponenda. Menologium Basilij Imp. vt iam vidimus, Constantino Magno rerum potience natum scribit: [quando natus?] sub ipsa igitur Imperij eius exordia; quippe qui extrema senectute, anno tamen Christi CCCLXXVIII decesserit, atque anno Christi CCCXXXVIII Constantij I, non paruā iam tum habuerit nominis celebritatem, vt mox dicemus. Quare breuior Vita, quam quinto loco daturi sumus, solum habet vixisse temporibus Constantini Magni Regis, & aliorum qui post ipsum regnarunt. Certius est, temporibus Constantini monasticam vitam arripuisse: quo in loco, quove magistro, superuacaneum est diuinare. Monumentum secundum antiquitatis ex MSS. adiectum a Vossio ad calcem tomi tertij, habet, exercitationem egisse in diebus Magni Constantini… floruisse autem vsque ad imperium Valentis, sub quo & decessit.

[15] Postquam autem Imperator quidem ille magnus & admirabilis, vt in Philotheo cap. I scribit Theodoretus, excessit e vita cum coronis pietatis; illius autem filij fuere hæredes imperij orbis terræ; tunc Rex Persarum, cui nomen erat Sapores, contemptis filiis, vt quorum potentia non esset patri æqualis, bellum mouit aduersus Nisibim, [Nisibi obsessa an. 338] magnis & equitum & peditum copiis &c. Obiit Constantinus an. Chr. CCCXXXVII, XXII Maij. Anno vero sequenti, siue Constantij I, Sapor Rex Persarum, vt habet S. Hieronymus in Chronico, Mesopotamia vastata, duobus ferme mensibus Nisibim obsedit… Iacobus Nisibenus Episcopus agnoscitur: ad cuius preces sæpe vrbs discrimine liberata est. Id quemadmodum contigerit, ad eiusdem sancti Antistitis Vitam dicemus XV Iulij, ex citato iam Theodoreto, qui hist. Eccles. lib. 2 cap. 30 vrbem narrat LXX diebus, omnibus machinis oppugnatam; ac murum, Mygdonij amnis, primum oppositis aggeribus repreßi, deinde subito emißi, impetu labefactatum, Iacobi precibus nocte vna diuinitus restauratum. Dein vero, quod huc facit, ita scribit: Eodem tempore Ephræm, vir sane admirabilis, & scriptor inter Syros facile excellentissimus, orat Iacobum, [adest S. Iacobo Ep.] vt conscendat mœnia, barbaros intueatur, & execrationis in eos coniiciat tela. Cuius postulationi obsecutus vir sanctus in quamdam turrim ascendit: ac cum videret ingentem eorum multitudinem, non aliud est illis imprecatus, quam vt cyniphes ac culices in eos immitterentur, vt vel per minuta hæc animalcula, ipsis subuenientis potentia agnosceretur. Eadem refert historia tripartita lib. 5 cap. 45.

[16] Quando Edessam profectus sit Ephræm; quando, quave in vrbe ad Episcopatum postulatus, nos latet. Probabile est longo tempore eum iuxta Edessam habitasse, cum Sozomenus lib. 6 cap. 34 eum ac S. Iulianum recenseat veluti coryphæos monachorum prope Edessam & vicinas vrbes degentium; ipseq; in Testamento, [pietatem excitat Edessæ,] Edessenos vniuersim, veluti suos in studio pietatis discipulos ac filios alloquatur: vt non mirum videatur Iulianum apostatam celeriter prætergressum esse Edessam, vt scribit idem Sozomenus lib. 6 cap. I, odio fortassis incolarum, inquit, cum inde a principio ea ciuitas Christianam religionem professa sit; & tunc præsertim tanto ardore animorum eam coleret, [duris temporibus:] vt cum postea Valens Imp. ecclesia isthic Catholicis ademisset, ipso spectante, in campo ante vrbem conuentus agerent, contemptis etiam Præfecti minis, sicut ibidem cap. 17 narratur. Atque ideo ipse quoque fortassis ab eodem impio Valente, a quo SS. Barses Ep. Eulogius & Protogenes Presbyteri, eiecti in exiliū sunt, exagitatus est Ephræm.

[17] Tandem extremo, vt remur, eiusdem Imperatoris anno, certe sub Valente Principe, [anno 378 mortuus.] decessit, vt habet S. Hieronymus lib. de illust. Eccl. scriptor. cap. 115. Num vero ante eum S. Basilius obierit, vti ea habet Vita quæ S. Amphilochio tribuitur, num anno insequenti, quinto post Valentis obitum mense, alibi discutiemus. S. Hieronymus lib. cit. cap. 116 scribit S. Basilium mortuum imperante Gratiano, post Valentis scilicet interitum: nam quod Baronius ad an. 378 num. I. scribitmaluisse S. Hieronymum referre obitum S. Basilij ad tempus pij Imperatoris, qui eo ipso anno, extincto Valente, Orientis quoque administrandum imperium suscepit; nullius est momenti: cur non enim & Ephræm obitum ad idem retulit imperium Gratiani? Neque vero S. Basilij scriptum ab S. Ephræm encomium, necessario hunc illi superstitem demonstrat, cum nihil in eo sit, quod non de viuente accipi possit, licet videatur interpres aliud sensisse. Potius ergo S Hieronymo, tunc in Syria agenti, quam Menæis aut Anthologio nuper edito, de mortis tempore assentimur, cum præsertim apud Græcos ante annos fere DCCC Basilij Imp. tempore, eadem viguerit opinio.

§ III S. Ephræm patria. gradus Ecclesiasticus.

[18] Qvæ porro magnum illum virum orbi dederit ciuitas, in ambiguo est. Sozomenus, proximus illius temporibus, vt qui sub Theodosio Iuniore scripserit, lib. 3 cap. 15 ista habet: [Nisibenus,] ἐκ Νισίβης ὢν, τῶντῇδε χωρίων τὸ γένος εἶχε. Nisibi natus, genus ex illius ciuitatis regione ducebat. Ita ipse de progenitoribus suis S. Ephræm in Confessione, maiores suos scribit opere manuum victitasse; auos agricolas fuisse, sed secundis rebus vsos, parentes suos qui humili hoc genere ortiessent, in iudicio Christum confessos. Verum Christophorsonus pro χωρίων, legit ἐπιχωρίων ex indigenis illius vrbis. Sozomenum in tota hac de Ephræmo narratione sequitur Nicephorus lib. 9 cap. 16 ὃς Νίσιβιν μὲν εἶχε πατρίδα, inquit, qui Nisibin habuit patriam. Fuit is quidem Nisibi, cum a Persis obsideretur an Chr. CCCXXXVIII, vt diximus. Haud ideo tamen certo asseri potest eam illi patriam fuisse. Eo se fortassis, monasterio a Persis Mesopotamiam vastantibus euerso, receperat. Baronius in Not. ad Martyrol. Nisibi natum asserit, Iacobi Ep. fuisse alumnum, eruditionis discipulum, & sanctitatis hæredem.

[19] Edessam illi patriam fuisse tradit citatum Basilij Imp. Menologium, alterumq; ab Henr. Canisio vulgatum, vti & infra breuior Vita scriptoris anonymi. Metaphrastes quoque apud Surium cap. I ait: Natus fuit in Syria, [an Edessenus, incertum:] in ciuitate Edessa, & cap. 3, venit in patriam suam Edessam. Subscribit Hoierus. Fauet S. Gregorius Nyssenus, iuxta interpretationem, quam infra cap. 4 nu. 15 dabimus. Ita enim habet: Ἐντεῦθεν τὴν ἐνεγκαμένην, ὡς ἐκεῖνος κελευσθεὶς Ἀβραὰμ τῶν Ἐδεσινῶν κατέλαβε πόλιν. Inde, vti iussus diuinus ille Abraam, Edessenorum vrbem, quæ eum tulerat, petiit. Vossius vertit: Vnde patriam, sicut magnus ille Abraham, relinquere iussus, Edessenorum vrbem petiit. Videtur legisse ὡς θεῖος ἐκεῖνος Ἀβραὰμ, ὰπολείπειν κελευσθεὶς vel ὡς θεῖος ἐκεῖνος κελευσθεὶς Ἀβραὰμ, ἀπολιπὼν. Verum etsi patriam repetebat, poterattamen Patriarchæ illi comparari, qui Deo iubente domicilium, etiam extra patriam in eadem ipsa Mesopotamia, locatum, illico mutauit. De patria igitur non liquet.

[20] Maior controuersia est, num sacerdotio fuerit initiatus. S. Hieronymus, Palladius, aliiq; solum Diaconum appellant. Sozomenus lib. 3 cap. 15. [itemq;, an Diaconus solum fuerit,] καὶ ὀλίγων ἡμερῶν ἐπιβιώσας, ἐτελεύτησε, διακονίας μὲν ἄχρι χληρικοῦ τάγματος ἐπιβὰς, περιβόητος δὲ ἐπὶ ἀρετῇ γεγονὼς οὐχ ἧττον τῶν ἱερωσύνῃ καὶ πολιτείᾳ ἀγαθοῦ βίοῦ καὶ παιδεύσει θαυμαζομένων. Et cum paucis diebus superuixisset, vitam finiuit. vsque ad Diaconatum quidem in ordine clericali euectus, ob virtutem tamen celebratus, non minus quam qui ob sacerdotium & bonæ vitæ institutionem, ac doctrinam in admiratione sunt. Minus etiam ei tribuere Nicephorus Callistus videtur lib. 9 cap. 16. κληρικοῦ διακονίας ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἀξιωθεὶς. Clericali ministerio in Ecclesia dignatus. Negat quoque Baronius tom. 4 ad an. 377 nu 14 Sacerdotem fuisse; cum præter alia quæ repugnant, inquit, haud esset Basilij iuris, Syrum hominem ordinare.

[21] Si foret omnino exploratum, Vitam illam S. Basilij, [an Presbyter a S. Basilio creatus;] qua de supra egimus, a S. Amphilochio scriptam esse, haud magnam S. Hieronymi, Palladij, Sozomeni in contrarium vim verba haberent. Viderant illi opuscula eius aliqua Græce versa, Diaconi Edesseni titulo, neque de sacerdotio legerant: quare Diaconum appellarunt. Nobis ipsis euenit non raro, vt quorum vidimus sub Doctorum cuiuspiam academiæ nominibus, aliove titulo editas lucubrationes, etsi sint deinde ad episcopatum euecti (quod facilius in hac luce litterarum nosse possumus, quam illi Ephræmum in Cappadocia Presbyterum factum) citemus tamen sub priori illo titulo dignitatis. Menologium Basilij Imp. diserte habet, a S. Basilio creatum Presbyterum: atque vt Bellonacensem omittam lib. 14 cap. 86, S. Antoninum par. 2 tit. 10 cap. 4 § 5, Michaëlem Hoierum, aliosq; id asserentes; auctor anonymus de hæresibus, qui ante annos MCC vixit, editusq; est nuper a Iacobo Sirmondo nostro sub Prædestinati nomine, hæresi 57, quæ est Messalianorum, diserte scribit: Egit contra hos Ephrem Presbyter Syrorum.

[22] Franciscus Combefis vir doctißmus Not. 112 in Amphilochium, argumentum, in quo robur præcipuum inesse Baronius existimat, [quod tunc vetitum non erat,] egregie refellit: antiquo enim iure neutiquam prohibitum fuisse, ne quis in aliena natum diœcesi, ad sacros ordines promoueret; sed ne alteri obstrictum Ecclesiæ, ad suam attraheret, itave ei ordines conferret, vt eo deinde titulo ius sibi in eum arrogaret. atque eam esse sententiam canonis Illud quoque. & can. Si quis dist. 71. qui ex Sardicensi Nicænoq;concilio sumpti, ignorari a Basilio non potuerunt. Profert Combefis exempla aliquot eorum qui ab alienis Episcopis olim ita ordinati Presbyteri sunt: plura Franciscus Hallerius de electionibus & ordinationibus parte 2. sect. 5 cap. 3 art. 1 § 4.

[23] Celebre est hoc in genere ipso, S. Hieronymi exemplum, quod cum a Baronio quoque referatur an. 378 num. 65. mirum est cur Basilio in Ephræm nolit licuisse, [vt patet in S Hieronymo] quod in Hieronymum Paulino Antiocheno Episcopo. Ita de sua ordinatione scribit S. Hieronymus Ep. 61 ad Pammachium aduersus errores Ioannis Hierosolymitani, quem cap. 16 ita alloquitur: Porro quod dicis te petisse vt subiicerentur Ecclesiæ Dei, & non scinderent eam, neque proprium sibi facerent principatum; de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me, & de Presbytero Vincentio; satis multo dormisti tempore, qui post annos tredecim nunc excitatus hæc loqueris. Ob id enim & ego Antiochiam, & ille Constantinopolim, vrbes celeberrimas, deseruimus; non vt te in populis prædicantem laudaremus: sed vt in agris, & in solitudine adolescentiæ peccata deflentes, Christi in nos misericordiam deflecteremus. Sin autem de Pauliniano tibi sermo est; vides eum Episcopo suo esse subiectum, versari Cypti, ad visitationem nostram interdum venire, non vt tuum, sed vt alienum, eius videlicet, a quo ordinatus est. Quod si hic etiam esse voluerit, & in exilio nostro quietus in solitudine viuere; quid tibi debet, nisi honorem, quem omnibus debemus Episcopis? Fac a te ordinatum: idem ab eo audies, [ordinato a Paulino Ep. Antiocheno.] quod a me misello homine, sanctæ memoriæ Episcopus Paulinus audiuit: Num rogaui te, vt ordinarer? Si sic presbyterium tribuis, vt monachum nobis non auferas; tu videris de iudicio tuo: sin autem sub nomine Presbyteri tollis mihi, propter quod seculum dereliqui; ego habeo quod semper habui: nullum dispendium in ordinatione passus es.

[24] Eadem sane quæ Hieronymus Paulino, dicere Basilio Ephram potuit, & ipse monachus, in eremo degens, nullis obstrictus in ecclesia Edessena sacris ministeriis; habendis dumtaxat interdum concionibus, sæpius priuatis colloquiis, populum erudiens ad pietatem. Ioannes Trithemius lib. de scriptorib. Eccl. ista habet: Effrem monachus eremique cultor insignis, & Diaconus Edissenæ Ecclesiæ, a B. Basilio Presbyter ordinatus, propter humilitatem ad Diuina mysteria conficienda numquam accessit, quamuis apud Deum & homines dignus haberetur. Non est quidem id a S. Ephræmi humilitate alienum, præsertim cum annis perpaucis superuixerit Ephræm; merito tamen auctorem antiquiorem Trithemio postulat Combefis. At si vere ab offerendo sacrificio abstinuit, ne innotuit quidem fortaßis Edessenis, eum Presbyterum ordinatum.

§ IV S. Ephræm doctrina, scripta, Græcæ linguæ peritia.

[25] Per idem tempus, inquit Theodoretus histor. Eccles. lib. 4 cap. 27 Edessæ quidem Ephræm ille admirabilis, Alexandriæ vero Didymus, cum laude vixerunt, contraria veritati dogmata libris editis confutantes. Atque Ephræm quidem Syriaca vsus lingua, spiritualis gratiæ radios effudit. [Hæreticos confutat,] Nam tametsi Gentilium eruditionem ne degustauerat quidem, multiplices tamen eorum errores refutauit, atque omnis hæreticæ fraudis imbecillitatem omnino denudauit. subiicit, quæ nos infra ex Sozomeno, qua ratione, dulce venenum ab Harmonio propinatum popularium auribus animisq;, eliserit, piis cantilenis ad eius modulos aptatus, itaq; medicinam audientibus tum iucundissimam tum vtilissimam adhibuerit. Quod & in Tripartita narratur lib. 8 cap. 6 vbi tamen non recte dicitur tunc Harmonius cantica composuisse, qui multo antiquior fuit, cum eius parens Bardesantes M. Veri tempore scripserit, vt asserit Theodoretus lib. I hær. fab. cap. 22.

[26] Philosophiæ quoque, ac præsertim sacrarum litterarum, summa in eo peritia fuit, ipsi puero, aut eius parentibus, mystico viso præostensa, infusaq; diuinitus; [scientia diuinitus infusa:] vti infra ex S. Gregorio Nysseno & aliis liquebit: vt minime mirum videri debeat, eum ob eximiam eruditionem a S. Basilio aliisq; mirifice laudatum. Georgius Cedrenus ait, [multa scribit,] multa eum vtiliter conscripta reliquisse. Multa, inquit S. Hieronymus lib. de illust. Eccl. Scriptor. Syro sermone composuit opuscula, & ad tantam venit claritatem, vt post lectionem scripturarum publice in quibusdam Ecclesiis eius scripta recitentur. [quæ in ecclesiis lecta;] Ea vero, Nysseno teste, in Græcum versa sermonem, eamdem vim elegantiamq; retinent. [quædam Græce versa:] Subscribit S. Hieronymus: Legi, inquit, eius de Spiritu sancto Græcum volumen, quod quidam de Syriaca lingua verterat, & acumen sublimis ingenij, etiam in translatione, cognoui.

[27] In Latinam quoque linguam nonnulla eius translata sunt scripta. Vincentius Bellonacensis, qui ante C D annos scripsit, Speculi histor. lib. 14 cap. 87 ista habet: Huius Ephræm septem Opuscula extant apud nos, [quædam Latine,] scilicet de pœnitentia, de luctaminibus seculi, de compunctione cordis, de beatitudine animæ, de resurrectione, de die iudicij. Eadem ex Vincentio recitat S. Antoninus par. 2 tit. 10 cap. 5 § 6. sed & ipse sex solum recenset, cum septem dicat extare. [& variis temporibus edita;] Tritthemius de Script. Eccl. eadem, aliaque insuper septem enumerat, quæ apud Latinos inueniri ait, de Spiritu sancto, de contritione cordis, de cogitationibus, de prædicatione dura, de celebratione mysteriorum, Planctum super Edessenam vrbem. Horum opusculorum quædam, alia item ab Ambrosio Camaldulensi Latine versa e Græco, edidit Coloniæ an. MDXLVII Melchior Nouesianus, dicauitq; Guilielmo Hittorpio Veteris-montis Abbati, a Carthusiano quopiam recensita, vt coniicimus ex S. Brunonis elegia & epitaphio ad calcem adiectis. Ephræmi opuscula aliquot (vt notat. 3 ad Vsuardi Martyrol. I Febr. Scribit Molanus) edita sunt Dilingæ an MDLXII.

[28] Tandem Gerardus Voßius Belga, Borchlonij, primario Comitatus Lossensis oppido, in diœcesi Leodiensi natus, Præpositus Tungrensis, [plenius a Gerardo Vossio:] quæcumque Sancti Ephræm opera in insignioribus Italiæ bibliothecis, præcipue Romanis, inueniri potuerunt, Latinitate a se donata, scholiisq; illustrata, at que in tomos tres distributa, Romæ edidit; primum tomum an. MDLXXXIX, secundum MDXCIII, tertium MDXCVII, ætatis suæ L vrbicæ mansionis XXV, vt ipse scribit. Quæ omnia an. MDCIII Coloniæ ab Arnoldo Quentelio recusa sunt. Ipse demum laudatißimus Interpres & Scholiastes ann. MDCIX XXV Martij, Leodij mortuus est, vt scribit Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica. Duo tamen in hoc præclarißimo opere optaremus a Voßio obseruata: I. vt quæ antea Latine extabant S. Ephræm opera, siue ab Ambrosio Camaldulensi, siue prius ab anonymo versa, addidisset, ad calcem saltem vel operis totius, vel tomi illius in quo singula extant ex ipsius interpretatione. Secundum, vt Græcolatine potius, quod illi facile erat, omnia edidisset.

[29] Non omnia tamen illius opera assecutus est Voßius. Nam quem legisse se Græce versum librum de Spiritu sancto testatur S. Hieronymus, [at non liber de Spiritu sancto,] hic desideratur. Vti & commentarij in sacram Scripturam, de quibus S. Gregorius Nyssenus infra nu. 10. Πᾶσαν γάρ παλαιάν τε καὶ καινὴν ἐκμελετήσας γραφὴν, καὶ ὡς οὐκ ἅλλός τις τοῖς τοιαύτοις θεωρήμασιν ἐμφιλοχωρήσας ὅλην ἀκριβῶς πρὸς λέξιν ἡρμήνευσεν, ἀπό τε τῆς κοσμογενείας, καὶ μέχρι τῆς τελευταίας τῆς χάριτος βίβλου, [commentarij in Scriptura,] τὰ βάθη τῶν κεκρυμμένων ἐις τοὐμφανὲς ἀγὼν θεωρημάτων. λύχνῳ κεχρημένος τῷ πνευματι Nam omnem & antiquam & nouam Scripturam euoluens, &, vt nemo alius, in eius contemplationem incumbens, totam accurate ad verbum interpretatus est: atque ab ipsa mundi creatione vsque ad vltimum gratiæ librum, quæ abdita & recondita erant commentariis illustrauit, Spiritus lumine vsus. At neque interpretatio illa, neque commentarij vsquam comparent. Sozomenus quoque lib. 3 cap. 15 Λέγεται δὲ τὰς πάσας ἀμφὶ τὰς τριακοσίας μυριάδας ἐπῶν συγγράψαι. [Hymni innumeri,] Dicitur vero vniuersim circiter tricies centena millia carminum conscripsisse. In his nimirum erant hymni adHarmonij numeros facti, de quibus Theodoretus lib. 4 cap. 27 ταῦτα καὶ νῦν τὰ ἄσματα φαιδροτέρας τῶν νικηφόρων μαρτύρων τὰς πανηγύρεις ποιεῖ. Istæ & nunc cantilenæ splendidiores reddunt inuictorum Martyrum solennitates. Atque hæc quoque vel delitescunt, vel omnino perierunt scripta: vti & alta quamplurima; nam Photius Tmem. 196 vbi Paræneses 49 aliaq; enumerauit, subdit: Quamquam alia quoque quam plurima sancti viri in Græcam conuersa linguam opuscula circumferuntur, dicendi vi ac venustate referta. [multæ orationes.] Syri vero affirmant orationes supra mille scripsisse: quibus etiam testimonium reddit (cuius grauis est in historia, non item in dogmatibus fides) Eusebius ille Pamphili cognomento. At qui potuit scriptorum Ephræmi meminisse Eusebius? Nisi, quod supra § 2 nu. 15 iam clarus erat eruditionis fama & lucubrationibus Ephræm sub initium imperij Constantij? Quamquam in iis libris Eusebij, qui in manibus sunt, nulla eius mentio est. Fortaßis Ecclesiasticam historiam Sozomeni hic pro Eusebiana accepit, aut aliter memoria lapsus Photius.

[30] De stylo Ephræmi, præsertim in Exhortationibus, siue παραινέσεσι, quæ habentur to. 2. ita idem censet Photius: In his admonitoriis sancti viri sermonibus, [quædam Græce versa humili stylo:] iure quis admiretur, quam alte penetret persuadendi vis, quantumque ab his fluat iucunditatis, quam denique affectuum copia referti sint. Oratio tamen eius ac figuræ nihil mirum, si ad consuetum homiliarum vsum, & inelaboratum dicendi genus vergant. Non enim in auctorem sensuum, sed in horum interpretem, ea conferenda culpa. Qui namque Syriacæ sunt linguæ bene periti, verbis adeo ac tropis excellere norunt, vt ambiguum sit, ab hisne an a sensu recondito, tanta eius dicendi yis atque elegantia proficiscatur. Quamobrem non tam dictionis humilitas admiranda, quam illud suspiciendum, quomodo per tantam verborum vilitatem, tanta salus atque vtilitas in legentes velut effundatur. De iis opusculis quæ an. MDXLVII edita Coloniæ diximus, pronuntiat Bellarminus lib. de scriptorib. Eccles. magis pia quam docta esse. [quædā non tam docta, quam piæ & plena Spiritu.] Nimirum suauis ille & benignus Dei Spiritus, vt se ipse in libro Sapientiæ describit, non eget ad emollienda hominum corda vel reconditæ scientiæ vel elaboratæ facundiæ machinis, quas tamen, si adsint, abiici minime iubet. Sed neque Ephræmo, diuinitus concessæ sapientiæ latices defuisse, neque recte ornateq; dicendi artificium, eiusdem Diuini Spiritus magisterio haustum, testatur S. Gregorius Nyssenus, & alij infra.

[31] Hac ergo præditus eruditione, omnes, qui ad eum videndum veniebant, [Græcæ linguæ scientiā obtinet precibus S. Basilij.] vt scribit Vincentius lib. 17 cap. 87 per annos plurimos docens, vel ædificans, vt loquitur Palladius; vt pluribus prodesset, Græcæ linquæ peritiam S. Basilij precibus obtinuit, vt supra ex Menologio Basilij Imp. retulimus.Vnde conficitur, quod Combefis annotauit, gratiam hanc in eo perdurasse, neque solum ad illud cum S. Basilio colloquium fuisse collatam. Eleuat eius rei fidem Baronius to. 4 ad an. 370 nu. 56. duabus potissimum rationibus: quarum prima est, quoniam nihil de his ipse Ephræm. 2. quia hic testatur, sibi Basilium per interpretem esse locutum. Principio certe interprete opus fuit. Quid vero mirum, si omnes humiliandi sui occasiones sollicite aucupans, illud reticuit quod videbat in suam gloriam plusculum cedere? Alia quoque silentio pressit, quæ illo cum Basilio congressu accidisse Nyssenus testatur.

[32] Congressum illum ita ipse Ephræm describit Encomio in S. Basilium: Vbi ergo Dominus miserendi occasione se offerente, in quadam ciuitate, misericordia motus est super me, illic vocem ad me dicentem audiui: Surge, o Ephræm, & comede cogitationes arque sententias. Cui respondens dixi in magna anxietate: Vnde ego, Domine, comedam? Et ait ad me: [ad quem iussu Diuino missus,] Ecce in domo mea vas splendidum est ac magnificum, quod tibi suppeditabit cibum. Super dictis autem mulrum admiratus, exurgens perueni ad templum Altissimi: & cum sensim ad vestibulum ascendissem, & piæ desiderio in introitum prospexissem, vidi in sanctis sanctorum vas electionis coram armento ouium præclare extensum, verbisque maiestate plenis exornatum atque distinctum, omniumque oculos in illud defixos. Vidi templum Spiritu vegetatum ab eo, [quæ viderit allegorice exponit;] eiusque in viduas ac orphanos potissimum commiserationem. Vidi ibi apud eum, fluminis instar lacrymarum fluenta, & vellus vitæ cunctis quasi aureos radios diffundens; ipsum autem Pastorem pennis Spiritus sursum pro nobis preces sustollentem, filumque orationis deducentem. Vidi ab ipso ecclesiam ornatam, & dilectam aptissime compositam. Prospexi ab ipso manate doctrinam Pauli, legem Euangeliorum, & timorem mysteriorum. Prospexi ibi vtilem ac salutarem sermonem, ad ipsum vsque cælum fideliter se attollentem: atque, vt rem paucis complectar, vniuersum illum cœtum splendoribus gratiæ renidentem. His vero cunctis ita religiose ex electo vase regni efflorescentibus, laudaui sapientem & benignum Dominum, qui sic ipsum glorificantes glorificat. Peracto autem auditorio, Spiritu sancto reuelante, me adesse cognouit. Qui meam vilitatem accersendam curans, per interpretem interrogabat me, dicens: Tune es Ephræm, qui præclare collum inclinatum iugo salutaris verbi subiecisti? [ab eo agnitus, & benigne exceptus:] Et respondens, dixi: Ego sum Ephræm, qui me ipsum a cælesti cursu sequestraui. Cumque me apprehendisset, sancto suo osculo consalutauit; instruxitque mensam epulis sapientis ac sanctæ & fidelis animæ ipsius, non quidem corruptibilibus conditam ferculis, sed immortalibus refertam sententiis.

[33] En vt allegoricis ambagibus inuoluit, quæ alij splendius narrant, ab ipso visa ac gesta? Illud vero de lingua Græca vel omnino texit silentio, vel alias aperuit; [hoc donū vel reticet,] neque enim in vno eo sermone omnia explananda iudicauit. Nam & de XL Martyribus alia oratione, quæ a S. Basilio didicerat, exposuit: fortassis & hoc ipsum de linguæ Græcæ dono, [vel alibi,] alibi scriptis mandauit. An eo non videntur spectare illa in eodem Basilij encomio, paullo ante medium? [aut obscure indicat:] Subtrahensque mihi viriditatem ac immaturitatem sermonis, æmulatione me cepit, demersitque me in pocula doctrinæ suæ. Imo quod cap. 10 in illud, Attende tibi, Vitam S. Antonij per Athanasium scriptam citet, suspicatur Vossius, Græce scriptam legisse.

[34] Petrus de Natal. lib. 3 cap. 70 ita scribit: Ex tat liber de Spiritu sancto, quem de Syra lingua vertit in Græcam. Hunc B. Hieronymus legisse se dicit, [non vertit ipse Græce librum de Spiritu sancto.] & acumen ingenij illius etiam in translatione notasse. Non ait S. Hieronymus eum librum ab ipso Ephræm, sed a quedam, versum de Syriaca lingua, vti nu. 26 dictum.

§ V S. Ephræm cum aliis Sanctis amicitia.

[35] Etsi in quouis genere hominum alliciat atque attrahat ad amicitiam morum similitudo, [Multos SS. amicos habet:] multo tamen citius arctiusq; sancti viri amplectuntur sui similium amicitias Spiritu sancto, qui fons est honestæ beneuolentiæ, inuicem celeriter conciliante. Ea quoque ratione instituit S. Ephræm amicitias. Præter iam commemoratum S. Basilium, &, qui infra in Testamento nominantur, discipulos Magistro simillimos, Abban, Abraam, Maran, Simonem, Zenobium; duos hic referemus sanctitate illustres, ipsi vero stabili necessitudine coniunctos.

[36] [ex his S. Iulianum,] Primus est S. Iulianus cuius vitam IX Iunij dabimus ab ipso Ephræm scriptam, vti Sozomenus lib. 3 cap. 13 his verbis testatur: Per idem tempus circa Edessam Iulianus accuratissimum genus disciplinæ monasticæ exercuit: qui velut corporis expers, talem vitæ institutionem ac modum secutus est, vt carne carere, atque ex ossibus solum & cute constare videretur. Quare Ephræm scriptor Syrus tractatum de eius vita contexuit. [(cuius Vitam scripsit)] Clarius aliquanto Nicephorus lib. 9 cap. 15. Tum etiam apud Edessam accuratiore & Angelorum simili viuendi more, [(cuius Vitam scripsit)] Iulianus ille Magnus est philosophatus: cuius tanta fuit continentia, vt ossa carnibus carentia cuti constricta habere videretur. Vitam eius Ephræm etiam Syrus conscribendam sibi esse duxit.

[37] Edita est ea Vita Latine a Gerardo Voßio tom. 3 Operum S. Ephræm, in qua quæ vtriusque amicitiam declarant, ista habentur: Beatus vero Iulianus mortificans in se mundanas concupiscentias, quantum monastica viuendi exigebat ratio, in sua residebat cella: prope autem eiusdem cellam, etiam mea cella sita erat; nam eiusdem eramus congregationis ambo. [sæpe visit,] Accedebat igitur is ad cellam meam, & ego vicissim ibam ad ipsum: proficiebam enim ex colloquio ac conuersatione viri; [eiusq; colloquio proficit:] mirabarque cum viderem tantam in homine barbaro cognitionem, quippe ex partibus Occidentalibus oriundo: glorificabamque Deum, qui non vult quemquam perire, sed omnibus per pœnitentiam ignoscere.

[38] Et quibusdam interiectis Quando vero pulsus ad Synaxim audiebatur, ante omnes alios Fratres occurrere contendebat. Sic vero in Synaxi consistebat absque vlla oculorum distractione, quasi ipsi tribunali Domini nostri Iesv Christi assisteret. Quodam autem die ad ipsum dixi: Quis, obsecro, hosce libros corrumpit? quippe in quibus vbi scriptum erat Devs, aut Dominvs, aut Iesvs Christvs, [eum monet, ne lacrymis sacros libros corrūpat:] vel Salvator, litterarum elementa deleta reperiuntur. Beatus vero ad me, Nihil, inquit, a te penitus abscondam, Fornicatrix mulier ad Saluatorem accedens, lacrymis pedes ipsius rigauit, & capillis capitis sui abstersit: & ego vbicumque nomen Dei mei scriptum comperio, lacrymis meis rigo; vt & ego remissionem ab eo peccatorum accipiam. Ego vero gratiose ad eum dixi: Deus, qui benignus est & misericors, bonum illud tuum suscipiat propositum; verumtamen libris parcas, obsecro. At ille dixit: Non irrigatur cor meum, nisi plorem corā Domino Deo meo. Ardenter porro in Religione se gessit, atque exercuit, vltra viginti quinque annos: & interea moritur in Domino, in obedientia, & persecutione, quam passus est, dignus æterna factus beatitudine. Beati enim, inquit Christus in Euāgelio, pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum cælorum. [eius morte dolet:] Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Meis sane oculis excidunt lacrymæ, super disiunctione ac separatione viri istius.

[39] Fuit præterea S. Ephræmo coniunctissimus S. Abraham Eremita, qui XVI Martij colitur, & S. Maria fratris illius filia, quorum idem Vitam scripsit, quæ tom. 3 Operumeius extat, editaq; est a Rosvveydo nostro lib. I de Vitis PP. Atium hunc arbitramur esse ab eo Abraam, [S. Abrahæ] qui inter Ephræmi discipulos numeratur in eius Testamento; is enim Ephræmo superstes fuit, alter vero ante ipsum annis pluribus decesserat, [(diuersi ab Abraam discipulo)] cum eius & Mariæ, quæ quinquennio patruo supervixit, obitum describat, atque ista subiungat: Hei mihi, dilectissimi, quoniam hi quidem dormierunt, & ad Dominum cū omni fiducia perrexerunt: quorum mens in nullo prorsus mūdanis negotiis colligata est, sed in sola Domini caritate. Ego vero impromptus atque imparatus mea voluntate permansi, & ecce comprehendit me hiems, & infinita tempestas nudum me atque spoliatum absque perfectione bonorum operū inueniet.

[40] Fuisse porro vtrumque Ephræmo amicissimum, ex eadem Vita liquet, vbi Maria in fornicationem lapsa, ita loquitur: Vbi est magisterium sanctissimi patrni mei? vbi monita collegæ eius Ephræm? qui me docebant in mea virginitate perdurare, exhortantes, [collega,] vt impollutam animam immortali sponso seruarem. [eius neptē ad curam castitatis hortatur,] Sponsus etenim tuus, dicebant, sanctus & zelans est. Ipse quoque Abraham, cum ad eamdem neptem suam, in diuersorio quodam meretricie viuentem, venisset, militari habitu, ne eo agnito in fugam sese illa præ pudore coniiceret; posita tandem persona,ita eam alloquitur: Filia mea Maria, non me agnoscis? Viscera mea, nonne ego sum qui te nutriui? Quid tibi factum est, o filia mea? Quis te interfecit? Vbi est ille habitus Angelicus, quem habebas, filia mea? vbi est cōtinentia? vbi fletus? vbi vigiliæ? vbi chameuniæ? A celsitudine cæli in hanc foueam quomodo deuoluta es filia mea? Cur, quando peccasti, non mihi indicasti? nō mihi illud retulisti? Et ego certe pro te pœnitentiam agerem cum dilectissimo meo Ephræm. Et post pauca, vt eam, ad spem erigat, Super me, inquit, sit iniquitas tua, o filia mea. Ex manibus meis peccatum hoc Deus requirat. Solummodo audi me, & veni, [proq; ea lapsa orat:] eamus in locum nostrum. Ecce enim & carissimus Ephræm pro te nimium dolet, tuique caussa sedule Dominum deprecatur.

[41] Non omnes tamen, quibuscum ille amicitiam constituerat, eam constanter coluerunt. [a quibusdam suorū desertus;] De quibus ipsemet in suo Testamento cap. 1 num. 2 ait: Ceterum vos, Fratres, nolite mirari super aliquibus, qui obedientiæ disciplinam complexi, a me recesserunt. Et cap. 5, nu. 22 & 23 maledicit Paulonæ apostatæ & Arouandran, qui relicto pietatis studio, hæreses proseminabant.

[42] [Paulinum, acri & ambitioso ingenio,] Ab hoc vero Paulona qui a Magristro suo viuente recesserat, diuersus fuisse videtur Paulinus, de quo Gennadius de illust. Eccl. Scriptor. cap. 3 ita scribit: Paulinus Presbyter, discipulus B. Effrē Diaconi, homo acris valde ingenij, & in Diuinis doctus Scripturis. Sed viuente Magistro clarus in Doctoribus Ecclesiasticis fuit, & maxime ex tempore declamator: post illius autem obitum, amore primatus & nominis, separans se ab Ecclesia, scripsit cōtraria fidei multa. Huic obiturus B. Ephrȩm astanti sibi dixisse fertur: Vide Pauline, ne te submittas cogitationibus tuis, & eleueris. Sed cum te ad purum comprehendisse putaueris Deum, crede, nec intellexisse. [lapsurum præsentit.] Prȩsenserat enim illum ex studiis vel sermonibus noua inuestigare, & in immensum intellectum hæreseon tendere: vnde & frequenter Bardesanem nouellū vocabat. Hunc tamen Honorius Augustodun. Paulonam vocat, vt & MSS. a Suffrido Petri citata.

§ VI S. Ephræm compunctionis fontes.

[43] Mvltos ac luculentos fontes compunctionis, in se aliisq; excitandæ, S. Ephræm aperit. Duos solum hic commonstrabimus. Primus ex rerum humanarum consideratione promanat, ac Dei interna allocutione. Ita ipse De Timore animi, tom. 1. Ego Ephræm peccator, ignauus ac piger in certamine spiritali, in quo assidue ob negligentiam meam animique torporem vincor, vobis, strenui pugiles, Deique a mantissimi Fratres, ingentem animi mei timorem atque tremorem, [cogitans mundi vanitatem,] qui quodam die me miserum atque distractum, tardumque ac desidem inuasit, recensere volo. Solus sedebam in loco quodam quieto atque sublimi, & inanes huius vitæ curas, tumultus, ac perturbationes mente reuoluebam. Et illacrymans dicebam: Quomodo vita hæc nostra velut vmbra fugit, & instar velocissimi cursoris pertransit, & tamquam flos maturinus marcescit! Rursusque cū dolore ac gemitu, Quomodo, inquam, seculum hoc prætereat, dum interim ignauia, rebusque ac cogitationibus inutilibus distrahimur, [cælumq; aspiciens, de negligē tia a Deo monetur:] nescimus. Hæc dum mecum expendo, repente oculos in cælum sustuli, & pæne a sensibus alienatus, magno timore perculsus, oculis cordis Dominum meum summa in gloria sedentem prospexi, & sic animam meam compellantem audiui: Quamobrem, o anima, cælestem tuum thalamum lumine gloriæ plenum contemnis? Cur, o anima, sponsa mea, me immaculatum & immortalem sponsum tuum odisti? Cur, o anima, spernis illa bona, quæ ego in lumine vitæ præparaui tibi?

[44] Et post pauca: His ego, Fratres carissimi, in illa hota coram Domino constitutus, vehementer contremui & expaui: [perterritus lamentatur:] præserrim dum formidabilia illa Domini verba, maximamque animi mei confusionem atque turbationem animaduerterem. Vnde defecit præ timore atque confusione anima mea: cogitabamque vbi me absconderem, quod tantam ignominiam ferre nequirem; dicebamque apud me: Venite montes & me peccatorem impium operite. Et demisso capire confusus, alta voce me ipsum deflere lamentabiliter cœpi, dicens: Cur ego ex vtero matris prodij, vt Dominum meum sanctum & bonum atque misericordem exacerbarem? Cur conceptionem in vtero matris, & corporis incrementum, donaque cælestia, ac sancta gratiæ tuæ remedia, quæ dedisti, Domine, contempsi? Flens tamen procidi, & cum planctu ac dolore cordis mei illacrymans, rogaui & exclamaui: Exaudi, Domine, fletum meum, & suscipe verba deprecationis meæ, quæ ego peccator timore perterritus, coram te loquor, Clementissime, mitissime, & misericordissime Domine.

[45] [Visionis huius memoria cohorrescit:] Rursumq; paucis interiectis: Quoties in mentem mihi venit illius diei ac horæ, in qua me repente timor hic inuasit, totus horreo, lacrymor, ac ingemisco. Iterum mox omnium simul obliuiscor, & precum & lacrymarum & timoris, & spatij pœnitentiæ mihi largitate Diuinæ gratiæ concessi. [ariditates patitur;] Sed vnde mihi ista duritia & negligentia? vnde tanta obliuio? vnde ita subito fio impudens & timoris expers, elatus, & iracundus; adeo vt plane nec timor Dei nec iudicium futurum mihi versetur ob oculos? Numquid iniustus est Deus? Numquid dissimulat aut non intuetur opera mea? Absit. Omnes vos rogo obtestorque, amici Dei, & Fratres mei carissimi, vt pro me homine peccatore & minimo, apud Deum misericordem & benignissimum intercedere velitis. Quæ mihi acciderunt, vel ideo patefeci vobis, vt per vos misericordiam a Deo obtineam.

[46] Scripsit porro hæc Ephræm grandis iam natu, vt coniicit Vossius ex hisce eius verbis: [vt senex fassus est:] Gratia tua, quæ delicta iuuentutis meæ tulit, & senectutis nunc errata perferat. Quando tamen illa ipsi visio siue, vt idem censet contemplatio acciderit, non exponit: verisimile est multo ante euenisse. Idem sermone de compunctione, alium huius fontem aperit, cæli aspectum, iudiciiq; Diuini recordationem, ita scribens:

[47] Edessena ex vrbe benedicta, quodam die diluculo surgens, [cælum aspiciens,] cum duobus Fratribus egressus sum: sublatisque in cȩlum oculis, simile illud speculo, nitidum, astrisque ornatum, ac super terram cum gloria fulgēs, adspiciebam. Ego vero cum admiratione tacitus mecū ista reuoluens, Si hæc, inquam, tanto cum decore resplendent; iusti & sancti Diuinæ obtemperantes voluntati, in hora illa, quando ad iudicandum Dominus venerit, quanto magis in gloria Saluatoris, ineffabili luce fulgebunt? Subito autem in memoriam mihi venit terribilis ille Christi aduentus. [memor iisdicij,] Vnde contremuerunt omnia ossa mea, corporeque simul & anima totus exhorrui. Atque sic concussus & perturbatus magno cum dolore cordis flere cœpi, [lacrymatur,] & ingemiscēdo dixi: Quomodo ego peccator in illa hora terribili ac formidanda inueniar? Quomodo ego coram tribunali tunc tremendi Iudicis adstabo? Quomodo ego elatus & superbus cum iustis atque perfectis consistam?

[48] Post plura in hanc sententiam prolata, subdit: Tunc duo illi Fratres, qui mecum etant, & ipsi illacrymantes, his me verbis interpellabant: [& aliis aperit fletus sui caussam.] Quid ita acerbe plangis o Pater? Et ego ad ipsos, Meam, inquam, socordiā, o filij carissimi, defleo. Cum enim cognitionis nobis lumen tribuerit Deus ter optimus, ego quotidie illud repellere atque extinguere conor. Nam si Diuinæ voluntatis mandata perfecissem, beatus sane in hora illa forem; & non solum ego, sed & omnes qui obediunt voluntati eius. Iccirco, Fratres, nullam penitus ibi excusationem habituri sumus, quoniam scientes ac spōte peccamus cuncti. Diuinam itaque prouidentiam & in nos munificentiam, quantaque nobis quotidie pro sua bonitate largiatur Deus, sedulo consideremus vniuersi.

S. P. N. EPHRÆM NARRATIO AD MONACHOS DE SVA CONVERSIONE.
Interprete & scholiaste Gerardo Vossio.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

Avctore Anonymo, ex operibvs S. Ephræm

CAPVT I.
Ephræm & duo concaptiui, falso crimine accusati, etsi alterius vere rei.

Sanctus Abbas Ephræm, accedentibus ad ipsum Fratribus, de seipso vtilitatis caussa enatrauit, dicens:

[1] Quando adhuc puer essem, incompositis moribus extiti. [Ephræm vaccam insectando occidit;] Quodam igitur die parentes mei in suburbana extra ciuitatem miserunt me: quo dum abirem, a reperi per viam in medio siluæ iuuencam vnam, ferentem vterum, pascentem; erat autem pauperis cuiusdam iuuenca. Acceptis ergo lapidibus persequi cœpi iuuencam per siluam. Tantopere autem eam insecutus sum lapidibus, ad profundam vsque vesperam, (erat enim vicina partui) quousque in terram caderet, in interiores partes siluæ, & postremum pedum b crepitum ederet: relicta igitur illa mortua secessi, noctuque feræ deuorarunt eam. Obuiam autem in eadem silua habui pauperem, cuius erat iuuenca, quærentem illam: qui me interrogabat: [seni eam quærenti illudit:] Fili, nonne sæpe occuristi iuuencæ prægnanti in silua ista? Ego vero non solum non respondi ipsi, sed etiam c contumeliis illum per summam iniuriam oneraui.

[2] Accidit autem post mensem dierum, vt me iterum parentes mei ad suburbana mitterent: [pernoctans cum pastoribus,] Cum igitur irē, aduesperascere mihi cœpit, dū adhuc essem in via. Inuenerunt aurem me pastores ouium in silua, & dixerunt ad me: Frater, quo pergis hora ista? Ad quos ego: Parentes mei vsque ad suburbana me miserūt, & eo proficiscor. At illi: Inclinata iam est dies, & aduesperascit, quare, huc ad nos diuerte, & apud nos quiesce; mane reliquū viȩ perficies. Vt ergo secessi ac mansi apud eos, nocte illa in caulam feræ irruerunt, quæ gregē per siluā disperserunt. Apprehenderunt autem me domini gregis, obiiciētes quod ego fures induxissem, qui gregem ouium inuasissent, dispersissentque. Mihi vero neganti, & inranti nullam in me culpam residere, non crediderunt, [grege a lupis disperso vt furū ductor] sed perstiterunt dicere, quod ego suffuratus essem, dispersissemque illorum oues. Demum ergo me cubito ligatum tradiderunt Prætori, qui me detrudendum mandauit in carceres: vbi duos viros vinctos reperi, quorum alter falso insimulabatur homicidij, alter vero adulterij.

[3] [coniicitur in carcerē.] Peregi autem in carcere dies quadraginta: post quos, mihi dormienti adstitit adolescentulus quidam, aspectu terribilis, ad me placida voce dicens: Ephræm, quid in isto agis carcere? Ad quem ego: Domine, aspectu tuo ita sum perculsus, vt omnes me vires deficiant. Ad me autem adolescentulus: Noli timere, sed dic mihi caussam tuam. Sumpta igitur maiori ex mansuetis illius verbis fiducia, cum multis lacrymis dixi ad illum: [ex Angelo intelligit se ob prius crimen id pati:] Domine, Domine, missus sum a parentibus meis ad suburbana, & me vespera oppressit in via; inuenerunt autem me pastores ouium, qui me apud se detinuerunt: eademque nocte ouile inuaserunt feræ, quæ vniuersum gregem disperserunt. Tenuerunt autem me domini ouium, obiicientes, quod fures ego adduxissem, qui gregem ouium suarum inuasissent dispersissentque: quare vinctum me tradiderunt Prætori. Ego autem insons sum, Domine, & illi iniuste me calumniati sunt. Atque ille vultu subridens; Et ego, inquit, te culpa vacantem noui, quod ad hoc attinet, illamque mere calumniam esse. Scio tamen, quid paucis ante diebus egeris, quomodo lapidibus insecutus sis iuuencam pauperis viri, eamque occideris. Intellige ergo non esse iniustitiam apud Deum: sed iudicia Domini abyssus multa. [Psal. 35. 7.] Et vt cognoscas viros quoque istos, qui tecum detinentur in carcere, extra culpam esse in eo super quo accusati sunt, [concaptiuorū alter falso homicidij,] & in vincula coniecti. Verum interroga illos, & intelliges illos non intempestiue vinculis istis detineri: vt scias quod iustus sit Dominus, & iustitias dilexit. [Psal. 10. 8.] Et hoc referens, qui mihi apparuit adolescens, euanuit.

[4] Mane autem facto, vocatis ad me viris, qui mecum in carcere erant, dixi ad illos: Fratres, ob quam caussam inclusi estis carceribus istis? Respondit autem vnus ex illis: Ego homicidij crimine implicor, verum huius culpa vaco. Et alter, Detineor, inquit, caussa adulterij, [crimine captus,] & huius quidem sum criminis expers. At ego ad ipsos plane: Verum quænam sunt a vobis grauia commissa peccata, ob quæ permissi estis a Prouidentia hisce criminibus & accusationibus implicari? Cui alter ille, qui ob homicidium detinebatur: Vere ego vobis peccatum meum enuntiabo. Ante paucos hos dies pertransibam pontem fluuij extra ciuitatem; alij autem duo viri post me veniebant, inter quos suborta est contentio, atque adeo ad manus ventum est, cumque alter in alterum inualuisset, deiecit illum ex ponte desuper in fluuium, [antea pereunti noluer at succurrere:] & abiit. Cumque ego pertransirem, potuissem illi manum præbere, & extrahere eum ex fluuio, ne moreretur: at illo vociferante, & opem meam cum multis lacrymis implorante, vt illi manus porrigerem, ego nolui, sed illo relicto, abij. Vt autem multum diuque luctatus esset, nec aqua exire posset, sustulit illum vnda fluuij, & periit, me adstante & inspectante. Istud meum est peccatum, & certo scio, quod illius caussa permisit me Deus calumniis premi, & in carcerem istum detrudi: non enim est iniustitia apud Deum. [2. Par. 19. 7.]

[5] Dixit vero & alter, qui accusabatur adulterij: Commemorabo & ego peccatum meum? Ante duos hos annos res contigit eiusmodi: Erant duo fratres milites, quibus magna obuenerat a parentibus hæreditas, quam cum nondum inter se diuisissent, illorum soror vidua eam partem requirebat, quæ ad se pertineret. Fratres autem, cum nollent ei quidquam dare, [alter adulterij falso accusatus,] caussam quærebant, qua illam possent de patrimonij possessione deiicere: ac proinde calumniis ambo sororem propriam obruere studebant, quod in fornicatione vixisset, asserentes se istius rei testes habere. At puella iureiurando affirmabat, [antea in insontem adulterij testis:] se illius consciam non esse quod obiiciebatur. Istis vero adseuerantibus se rem eam probaturos; conuenit inter illos in præsentia testium, si eam de fornicatione conuicerint, protinus eam hæreditate ac patrimonio paternorum bonorum excludendam. Venerunt ergo ad me fratres ambo, rogantes vt me ante faciem sororis sisterem, eamque testimonio meo simul cum ipsis premerem atque conuincerem de fornicatione reuera per ipsam commissa, & quod illius conscius essem, vt possent exhæredem illam paternorum suorum bonorum & patrimonij facere; & Dabimus, inquiebant, tibi quinquaginta numismata. Ego autem accepta conditione, me ante faciem puellæ constitui, mihique vere de facto illius constare, quod scortata esset, asseueraui, licet verum non esset: & sic eam bonis paternis eiecimus, & exhæredem patrimonij sui declarauimus. Atque hoc meum est peccatum quod commisi. De adulterio autem, cuius nuper accusatus sum, & cur hoc in carcere detineor, non habeo culpam.

[6] Dixerunt autem ambo ad me: At tu, frater, [his Ephræm crimen falso sibi impositum,] quam ob caussam in istos coniectus es carceres? Atque ego ad illos: Ante duos hos menses miserunt me parentes mei ad suburbana extra ciuitatem, & quia ad vesperum inclinabat iam dies cum adhuc essem in via, detinebant me pastores ouium, vrgentes vt manerem apud eos. Nocte vero illa lupi oues adorti, vniuersum gregem dissiparunt. Domini autem, allegantes quod ego fures subornassem, qui raperent atque dispergerent oues gregis, me apprehensum, ac vinculis constrictum, tradiderunt Iudici: atque hæc est caussa, cur isto carcere detinear. At viri ad me: Numquid aliquando delictum aliquod ipse commisisti, propter quod Diuina prouidentia te permiserit in eiusmodi deuenire periculum, & in istum detrudi carcerem? Ad quos ego: Ipsam rei veritatem vobis aperiam, dicamque quid egerim: Multum cum essem instabilis ac dissolutus per peccata mea, [& verum aliud, narrat.] missus sum quodam die in suburbana nostra a parentibus meis: quo pergens, offendi quamdam iuuencam prægnantem in pascuis siluæ, arreptisque lapidibus insequi eam cœpi per siluam, & tamdiu quidem eam lapidibus sum insectatus vsque ad vesperam, quoad illam in interiores recessus siluæ conieci: erat autem partui proxima, quare cecidit ex cursu, & animam supplodendo pedibus efflauit. Erat autem iuuenca pauperis cuiusdam viri, quam vt iam vidi mortuam, reuersus occurri in via pauperi illi, cuius erat iuuenca, flenti, eamque quærenti. Atque ego interrogatus ab illo, numquid iuuencam suam vterum gerentem alicubi vidissem; non solum non respondi, verum etiam contumeliis illum quam plurimis oneraui: & istud peccatum est quod commisi.

[Annotata]

a Aliter hæc narrat ipse Ephræm in sua Confessione infra.

b De hac in animantibus pedum extensione & crepitu sub mortem, agit Vossius scholio 3.

c Quomodo ergo in Testamento cap. 1 nu. 2. ait, In tota vita mea nemini proisus maledixi? Post conuersionem, inquit Vossius. Ipse quoque in Conuersione fatetur se puerum contumeliosum fuisse, percussorem, seditiosum &c.

CAPVT II.
Sociis post quæstionem absolutis, Ephræm ampliatur.

[7] Postridie autem Iudice pro tribunali sedente, constituerunt coram illo a tripassalum, [torquētur socij:] & quæcumque alia tormentorum genera: iussitque nos subiici quæstionibus. Ingressi sunt igitur carcerem apparitores, & nos ferreis b eculeis constrictos, & toto corpore alligatos obtulerunt Iudici. Prætore autem mandante vinctos adduci, primum illum, qui homicidij accusatus fuerat, vestibus nudatum adduxerunt in medium conspectus omnium, catena ferrea ligatum. At Prætore interrogante illum, vt veritatem confiteretur, antequam tormentis subiiceretur, ac quomodo homicidium illud commisisset; constanter dixit se culpa vacare, & plane innocentem in eo cuius accusatus erat. Vnde iussit illum tormentis subiici. Cum autem diutius in tortura fuisset, apparuissetque eius innocentia, mandauit Prætor ipsum liberari. Deinde imperauit adduci secundum, qui delatus erat ob crimen adulterij; quem etiam vestibus exutum, mutato habitu produxerunt in medium. Quo facto ingens timor ac tremor inuasit me, præsertim cum certum tenerem, quod & ego prorsus in medium producendus forem, sicut & ceteri. Vnde demum plorabam atque tremebam, ac præ nimio timore animum deiiciebam. [Ephræm flet & trepidat:] Adstantes vero populi atque apparitores, me tremebundum simul ac lacrymabundum conspicientes, irridebant, cum dicerent: Quid ploras puer? quando scelus admittebas, non metuebas; iam flere vis, quando nihil proficis? Noli timere. Iam iam & tu in medium proditurus es. Dum vero verba ista audirem, amplius liquefacta est in me anima mea.

[8] Altero autem iam quæstionibus torto ac innoxio reperto, Prætor censuit eum absoluendum; me interim vinculis ferreis constricto, [illis dimissis, in carcerem reducitur:] eiusque iussu in carceres detruso; vbi solus alios quadraginta peregi dies: & adducunt apparitores in eumdem carcerem tres alios viros vinctos, quos compedibus cum obstrinxissent, recesserunt. Egi autem cum viris illis in carcere dies alios triginta. Contigitque rursus assistere eum mihi secundum quietem, qui antea adhuc apparuerat, & dicebat ad me: Quid est Ephræm? Interrogasti viros illos, quos reperisti in carcere? Atque ego ad illum: Imo vero Domine, retulique ei cuncta, quæ a viris illis mihi dicta erant. [instruitur denuo ab Angelo:] Et ipse ad me: Cernis iustum iudicium Dei. Vt autem cognoscas, qui tres illi sint, qui tecum hodie inclusi sunt carceribus; duo ex illis sunt, qui falso sororem propriam fornicationis accusauerant, eamque sic paterna sua hæreditate spoliauerant, sicut & tibi recensuerunt. Alius vero est, qui hominem præcipitauit in flumen, vbi etiam interiit, vti ab eodem tibi relatum est: & hæc dicens, a me recessit.

[9] Mane autem iam facto, vocatis ad me tribus illis viris, qui eodem mecum detinebantur carcere, rogaui eos, vt reuera mihi caussam edicerent, ob quam in carcerem istum coniecti essent. Et duo fratres ad me: Crede Domine Frater, nos ob nostra detineri peccata; & alter quasi cædem fecerit, alter quasi adulterium commiserit, verum innocentes ambo sumus. Tertius autem; Et ego, inquit, caussa peccatorum meorum ob cædem patratam hic detineor. Atque ego ad illos: Verene homicidiorum rei estis, aut falso accusamini? Et illi ad me: [tres alij vetera sua crimina ei aperiunt,] Omnino, Domine Frater, ob nostra peccata: sed in eo reperimur innocentes, cuius accusati sumus. Ego vero cupiens certior fieri, num vera essent, quæ dixerat ille, qui in somnis apparuerat, dixi: Fratres, num alia quæpiam a vobis prius commissa erant crimina, vt iusto iudicio ad extremum in graues hasce accusationes incideritis? Duo autem fratres dixerunt: Crede frater, soror nobis vnica est vidua, pia admodum ac Deum timens, quam cum paterna cuperemus hæreditate spoliare, falso adulterij criminis eam accusauimus: subornauetamus autem & falsum testem aduersus sororem nostram, & sic ipsam hæreditate priuauimus. Alius vero Et ego, [& priori intellecto iudicio, Deū laudant.] inquit, cum alio quodam flumen præteribam; & dum pontem transiremus, contentione inter nos oborta, e sub limi pontis eum præcipitaui in flumen, & periit. Ego autem cuncta ipsis, quæ mihi acciderant, enarrabam; & quæ de duobus viris in carcere repertis cognoueram, quorum alter quidem aduersus sororem falso deposuerat; alter autem manum illi non præbuerat, quem in flumen præcipitauerat, ne moreretur, cum saluare eum potuisset ex aqua. Quæ viri illi audientes, magno timore correpti sunt, iustumque Dei iudicium suspexerunt, & collaudarunt, dicentes: Vnus est Deus, qui facit mirabilia solus. [Psal. 71. 18.] Ceterum flere cœpimus, magna cum anxietate finem expectantes.

[Annotata]

a τριπάσσαλον (vocem haud alibi a nobis notatam) coniicit Vossius scholio 5 trifurcatam perticam, vel palum tricipitem, [Tripassalum.] aut simile aliquod tormenti genus, Syrisproprium, fuisse.

b Multa de eculeo habet Baronius Notat. ad Martyrol. 22. Ianuarij,quibus hic locus vix congruit. At fortassis interpres eculei vocem non apte infersit.

CAPVT III
Aliis tribus damnatis, iterum ampliatur: tandem absolutus, fit monachus.

[10] Postridie ergo Iudice pro tribunali publice coram populo sedente, omnibusque iterum tormentis ante eum constitutis, iussit nos in quæstionem adduci. Intrantibus autem tortoribus in carcerem, [tertio sistitur Iudici:] catenisque ferreis collo nostro impositis, traxerunt nos per medium ciuitatis, vt nos Iudici sisterent. Tota autem ciuitas eo confluxit ad a spectaculi necessitatem. Vnde Iudex mandauit duos illos fratres nudatos adduci in medium: at lictores cum eos exuissent, & composuissent, in quæstionem adduxerunt; vtrumque nostrum coram illis, qui iam torturæ subiiciebantur, statuentes. Ego vero eiusmodi cernens horrorem, [sociis crimina, in quæstione fassis,] flebam. Et ministri ad me: Crede puet, dicebant, quamuis istud alia vice euaseris illæsus, modo non sic euadere poteris; sed tormenta ista, quæ vides, hodie experiri cogeris. Atque ego hæc audiens cernensque, [& damnatu,] animo vehementer consternatus sum, & expaui. Iussu autem Iudicis, ad gyrum rotæ appensi fuerunt duo fratres: quibus per complures horas excruciatis, tandem etiam fraudem atque iniuriam, quam propriæ sorori intulerant, confessi sunt, seque ambos adulterij ac homicidij reos esse. Iudex autem sententiam aduersus eos tulit, vt amputata manu eorum dextera, adhuc in furcam adigerentur. Atque ab his accepta sententia, mandauit Iudex & alium quæstionibus subiici: quo nudo adducto, eum ad rotam appendi & torqueri iussit, eoque aliquamdiu sic appenso, acriterque extorto, etiam homicidium est confessus, quod recens patrarat, ac quomodo alium hominem in flumen præcipitasset, vbi periit. At Iudex aduersus eum sententiam pronuntiauit, vt ambabus amputatis illi manibus, poneretur in furca.

[11] Qui dum sententiam accepisset, dixit Iudex: Exuentes iuuenem, producite & eum in medium. Ministri autem detractis mihi vestibus, laceris me pannis induerunt, & sic me nudum ad Iudicem adduxerunt. Ego autem amare flebam & Deum inuocabam, [ipse torquendus, vouet se futurum nouachū] dicens: Domine omnipotens, salua me ex ista necessitate, vt digne fieri queam monachus, & tibi inseruiam. Prætor autem mandauit ministris, vt me quatuor ex partibus distentum loris, boum neruis cæderent. Vnde Assessor Prætoris, ad ipsum: Domine, reseruetur iste, si placet, in aliud iudicium; quoniam & iam tempus est prandij. Prætor autem me ferreis constrictum vinculis reducendum curauit ad carceres, vbi solus egi alios viginti quinque dies.

[12] [quæstio differtur:] Exhibuit autem se rursus tertio, qui mihi in somnis visus erat adolescens, & dixit mihi: Quid est, o Ephræm? certusne iam es, quod iusto iudicio Deus mundum gubernet, & iniustitia apud ipsum non est? At ego ad ipsum: Imo Domine, certior sum factus, quod mirabilia sunt opera Domini, & imperuestigabiles viæ eius. Cœpi autem multis cum lacrymis obsecrare eum, dicens: Fecisti Domine magnam hanc iustitiam cum seruo tuo, & in visione tua consolatus es infirmitatem meam: miserere mei famuli tui, & educ me de carcere isto, vt merear fieri monachus, & inseruire Domino Christo. Ipse autem vultu subridens, dixit mihi: Adhuc semel examini subiicieris, & dimitteris. At ego rursus ad ipsum: Domine pertimesco minas Iudicis, ac plagas reformido. Ipseque iterum subridens vultu, ad me; Oportebat, inquit, te quidem modestum esse, neque detrudi in istum carcerem: sed quando ob immodestiam tuam huc intrasti, quid possum tibi præstare? [ab Angelo intelligit, se liberandum:] Verumtamen ne timeas, non multis subiicieris. Veniet alius Iudex, qui te liberabit. Et hoc dicens, recessit.

[13] Ego interim multum anxius hærebam, expectans quemnam tandem sortituræ finem essent res meæ. Post quinque itaque dies aduenit alius Iudex, qui erat familiariter versatus in domo meorum parentum: alter vero, cum successorem accepisset, me solum vinctum reliquit in carcere. Peregit autem, qui aduenerat, Iudex in ciuitate dies septem, & interrogauit custodiæ publicæ Præfectum, num vincti detinerentur in carcere? Illoque respondente, quemdam adolescentem certa de caussa vinctum detineri. Octauo die iussit comparari processum: eoque pro tribunali sedente, mandauit in quæstionem me produci. Apparitores autem in carcerem venientes, imposuerunt collo meo catenas ferreas, & publice me in iudicium abripuerunt. Iudice vero mandante, me denudarunt, & laceris pannis contexerunt. [nouo Iudici sistitur:] Sicque me in medium statuerunt, ac Iudici præsentarunt. Videns autem me Iudex, agnouit: verumtamen ex legum rigore vlterius inquisiuit. Et iam cognoscens, quod falso accusatus detinerer, [cognita innocentia liberatur:] iussit me dimitti. Tunc ministri solutis vinculis, quibus ligabar, redditisque vestimentis, atque iis indutum dimiserunt me. Ego autem præter expectationem saluatus, e vestigio ac sine vlla mora in montem ascendi, [fit monachus.] ad magnum venerandumque senem: ad cuius ego pedes procidens, enarratisque ei cunctis, quæ acciderant, assumpsit me in monachum. Porro ista vobis vtilitatis ergo recensui, Fratres: vt & vos eiusmodi audientes, vnanimiter mecum glorificetis Deum, qui omnes homines vult saluos fieri, & ad agnitionem veritatis peruenire. Ipsi honor & gloria, in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Quærit Vossius Schol. 6 an tenerentur, pro more regionis, eiusmodi spectaculis interesse, vt propterea dicatur ἀνάγκη τῆς θεωρίας. sed hypallage est pro θεωρία τῆς ἀνάγκης, contemplatio tormentorum aut quæstionis: hæc enim ἀνάγκη dicitur, estq; durissima necessitas.

S. P. N. EPHRÆM SYRI CONFESSIO ET SVI IPSIVS REPREHENSIO,
siue conuersionis eius occasio,
interprete Gerardo Vossio to. 3 Oper.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

Ipsomet Avtore.

[1] Cvm in multis, Fratres dilectissimi, prodesse vobis videar, animæ quoque propriæ vtiliter consulere debeo. [Caussa scriptionis, proprius profectus.] Absurdum quippe est, fame illum confici, qui cibum aliis impertitur; turpeque est, siti perire me, qui reliquis potum subministro: quod sane fiet, nisi meam ipse conscientiam reprehendero: noui enim quantum mihi illud fecisse, in futuro profuturum sit iudicio.

[2] Nam quando adhuc in seculo versabar, inimicus oppugnauit me in iuuentute, qui mihi fere persuaserat, illa quæ in hac accidunt vita, fortuito casuque fieri: contigitque mihi, quod naui alicui gubernaculis destitutæ, gubernatore in prora consistente; [Ephræm adolescens male sentit de Diuina prouidentia:] quippe quæ vel retrocedit, vel non procedit, vel etiam euertitur, nisi aliqua vel per Angelum, vel per hominem visitatione vel prouidentia subleuetur. Quod ipsum & in me accidit, qui procellarum errore agitabar, nec pericula imminentia præsentiebam: quando Diuina benignitas me, in a interioris Mesopotamiæ regione peragrantem, fecit in pastorem quemdam ouium incidere: qui cum ex me, quonam tenderem, perconctaretur; egoque, quo me pedes ferrent, responderem; ad me ille: Si me, inquit, audieris, adolescens, huc ad nos diuerte, quoniam ad vesperum inclinat iam dies. Quibus ego permotus verbis, remansi apud eum. Media autem nocte lupi gregem adorti, oues dissiparunt: cum interim pastor graui somno propter ebrietatem correptus iaceret. At domini superuenientes, me quoque tamquam reum in iudicium abripuerunt. Constitutus autem ante iudicium, me defendebam, [falso crimine conjicitur in carcerem, vti & alij duo:] & rem, vti acciderat, enarrabam. Interea vero post me adductus est quidam in adulterio (vt aiebant) deprehensus; sed mulier profugerat. Iudex autem re dilata vtrumque nostrum in eumdem detrudi iussit carcerem: in quo agricolam quemdam propter homicidium detentum reperimus: sed neque qui mecum ducebatur, adulter erat; neque hic agricola, homicida: sicut neque ego ouium fur atque abactor fueram: cadauer autem propter agricolam, & pastor propter me, & maritus propter adulterum in alia seruabantur domo atque custodia.

[3] Peractis igitur bseptem illic diebus, aspexi octauo die quemdam secundum quietem, sic me compellantem: Pietatem cole, & Diuinam prouidentiam intelliges. Expende tecum, quæ cogitaueris, ac feceris; [ex Angelo discit, errorem illum suū plecti,] ac feceris; & ex te ipso cognosces, nihil vos iniuste pati: sed neque ipsi scelerum auctores impune euadent. Somno igitur solutus, quæ in visione aspexeram memoria mecum repetebam: peruestigatoque lapsu & errore meo, comperi me in agro regionis illius, vbi captus fueram, pauperis cuiusdam peregrini iuuencam quadam malitia concitatum, media nocte e suo loco atque cubili exegisse: quam frigore languentem, [& antiquū aliud crimen:] atque vterum gerentem, bellua illuc aduentans dilacerauit, Cum igitur somnium meum, eiusque caussam, iis qui mecum erant recensuissem; ipsi quoq; permoti atque admoniti, narrare cœperunt quæ sibi acciderant: & agricola quidem ante alios incipiens, Ego, inquit, [idem de se concaptini fatentur:] dum quemdam in flumine suffocari conspicerem, cui auxilio esse poteram, manus auxiliatrices præbere neglexi. Ciuis autem mulierem, quæ per calumniam accusabatur, testimonio suo falso insimulauit. Vidua enim, inquit, hæc erat, & fratres eius hoc illi crimen inferentes, paterna eam hȩreditate spoliarunt: & mihi mercedem, de qua conuenerat, persoluerunt.

[4] Quibus ego dictis atque relationibus, cœpi compungi atque resipiscere: & nos merito pœnas luere, intelligere. Quod si solus fuissem, censuissem fortasse id casu fortuitoque accidisse; at tres eramus pariter detenti. Accedebat & quartus quidam iniustus, qui nec genere cum illis qui iniuria affecti fuerant, coniunctus erat; neque conscius quidem eorum extiterat: cum nec mihi, nec sociis, quibus speciem ac formam eius descripseram, antea vnquam visus esset. Rursus autem somno captus, eumdem aspicio sic dicentem: Cras conspicietis & illos, c qui a vobis iniuria affecti sunt; [iudicij crastini euentum in somnis edocetur:] & calumniæ falsæque accusationis vestræ remunerationem. Experrectus, cogitabundus hærebam. Socij vero ad me, Quid, inquiunt, ita tristis es? Quibus ego caussam quidem exponebam, sed exitum rei metuebam; & iam illas de casu & fortuna cogitationes obliuioni tradideram. Illi autem magna mecum sollicitudine angebantur.

[5] Transacta igitur nocte illa, sistimur Iudici, & subito adducuntur quinque vincti coram eo. Itaque qui mecum erant, multis excepti verberibus, iterum in custodiam retrusi sunt; me illic relicto. Deinde duo inprimis in iudicium adducti sunt; atque isti, fratres illius erant viduæ, quæ per calumniam ab iis paterna hæreditate fuerat spoliata; vnus autem eorum in homicidio, alter in adulterio deprehensus erat. Quæ dum ipsi crimina confessi essent, per tormenta coacti sunt & alia, quæ patrarant, [homicida adulteriū, vni e prioribus falso imputatū, in quæstione fatente,] scelera confiteri. Homicida ergo confessus est, se quodam tempore dum negotiaretur in ciuitate, cum muliere quadam consuetudinem habuisse; (hæc vero illa erat, cuius caussa vnus ex illis, qui mecum detinebantur, in custodia seruabatur) interrogatusque, quo pacto effugisset; Accidit, inquit, vt, dum obseruaremur, vicinus quidam adulteræ, alia ad eam accederet via, quasi aliquid ab ipsa vtendum postulaturus: quod cum dedisset illa, me iam per fenestram demisso, rogauit illum, vt se quoque per eamdem fenestram demitteret, prætexens fœneratores ad se capiendam aduentare: quod cum ille iam niteretur facere, mox a marito eiusce mulieris comprehensus est, nobis interea aufugientibus. Ad hæc autem Iudex, Vbi, [adultero cædē, cuius alius accusabatur;] inquit, est mulier? ille autem cum locum indicasset, iussus est ad mulieris vsque aduentum custodiri. Alter vero præter adulterium, cuius damnatus fuerat, etiam se hominem interfecisse confessus est, illum scilicet, quem agricola, qui mecum detinebatur, occidisse accusabatur. Aiebat autem maritum mortuum illius esse fæminæ, quæ ipsius amore capta fuerat. Nam cum, inquit, pomeridiano tempore agrum suum inuiseret, fictȩ salutationis prætextu propius accedens, confestim illum occidi, & aufugi. Affines autem cum ad clamorem occisi essent egressi, nullum inuenerunt aut viderunt, præter hominem quemdam agrestem, quem magno labore fessum, somnoque correptum, tamquam homicidam comprehenderunt, & in vincula coniecerunt. Quæ d cum ille retulisset, locumque pariter ac nomen mulieris indicasset, mox in carcerem abductus est.

[6] Adducti autem sunt & tres reliqui, quorum vnus quod segetes combussisset accusabatur: alij vero duo, quod conscij & socij cædis fuissent: sed paucis excepti verberibus, quia nihil confitebantur, in carcerem perducti sunt: [in carcerē reducitur, cum iis, & tribus aliis:] audierat enim Iudex suum aduentare successorem: & ego nulla de me facta quæstione, cum ipsis recessi. Eramus igitur in eadem, omnes custodia detenti. Iudex vero, qui adueniebat & succedebat, e nostra erat patria: sed multo ego tempore, quis & vnde esset, ignorabam. Interea autem dum plusculum nobis temporis atque opportunitatis inter quiescendi tribueretur, amicitiam contraximus. Cumque priores iam facti alacriores essent, & reliquis quæ acciderant recensuissent; in me omnes, tamquam in hominem pium atque religiosum, intendebant. [hos falso crimine captos,] Fratres autem viduæ illius, cognito homine qui contra eam patrocinatus erat, admirati sunt. Cuncti vero rogabant me, vt si qua ratione possem, aliquid fausti ac boni adnuntiarem ipsis. Ceterum multis diebus commoratus ibi, non amplius eum, qui in somnis mihi apparuerat, vidi. Quem in fine tamen dierum iterum conspexi, [ex Angelo intelligit veri pœnas daturos,] me sic compellantem: Ecce hi tres aliorum etiam scelerum rei, nunc iustas pœnas luent. Quod ipsis cum dixissem, confessi sunt duo ex eis se flagitij cuiusdam furis conscios fuisse: qui cum quemdam interfecisset propter vineam adiacentem suæ possessioni, [quod ipsi fatentur:] ei nos testimonium dedimus, hanc ipsius fuisse vineam, eumque non ab illo necatum, sed e rupe præcipitem corruisse mortuum. Alius autem tertius retulit, se ira concitatum, e tecto quemdam præter voluntatem deturbasse, quo ex casu ille interiisset.

[7] Postea rursus conspexi in somnis hæc mihi referentem: Tu cras liberaberis, [intelligit se postridie liberandū.] reliqui autem iustum subituri sunt iudicium: fidelis igitur esto, & Diuinam prouidentiam enarrato. Altera ergo die Iudex pro tribunali sedens, quæstionem de omnibus nobis habuit, & exploratis quæ iam acta fuerant, ac fæminis, quæ paratæ aderant, interrogatis, æquisque testibus adhibitis; Iudex innocentes absoluit, agricolam, inquam, & eum qui falso adulterij accusatus fuerat: fæminas autem torturæ subiecit, vt constaret an aliis etiam facinoribus reperirētur obnoxiæ: comperit igitur vnam earum, odio illius qui suum adulterum prodiderat incitatam, bona ipsius incendisse: ex quo quidem incendio, [Compertis auctoribus criminā, quæ innocentibus imponebantur,] agrique depopulatione, cum quidam propius fugeret, tamquam illius auctor comprehensus est: & hic nobiscum erat; quem etiam Iudex quæstione habita, quia innoxium reperit, absoluit atque dimisit. Altera vero adultera, cum in eodem esset vico, vbi duo illi comprehensi fuerant, qui in homicidio perpetrando dicebantur extitisse socij, rem omnem vti contigerat aperte confessa est. Qui necatus est, inquit, cum domi meæ ab altero viduæ illius fratre (qui meus erat amator) mecum scortari deprehensus esset, occisus ab illo est, & in biuium proiectus: concursuque hominum facto, cum duo viri quemdam persequerentur, a quo sibi hœdus surreptus erat; eos alij conspicati, arbitrantesque ideo fugere, quod cædem patrassent, comprehenderunt, ac carceri tradiderunt. Iudex vero cum diligenter & nomen eorum, & genus, & quinā ac quales essent, explorasset, & rem omnem apertius cognouisset, [ij absoluti,] illos innoxios liberauit. Erant autem hi quinque, agricola nimirum, & qui falso adulterij fuerat accusatus, & tres postremi. Porro duos fratres, [ceteri bestiis obiecti.] & scelestas illas cum ipsis mulierculas, a feris dilaniari iussit.

[8] Tunc vero & me Iudex in medium adducendum curabat, qui licet beneuolentia coniunctus mihi esset, scire tamen ex me ordine voluit, quo pacto res illa ouium successisset: cui dum ego id, [ipse quoq; Ephræm absoluitur:] quod vere gestum erat, retulissem, meque ex voce & nomine ille cognouisset (familiaritas enim ipsi cum meis intercesserat parentibus) quæstione de pastore habita, eoque flagris excepto, ac veritate comperta, post dies plus minus septuaginta, ab accusatione & crimine obiecto me absoluit & liberauit. Nocte deinde sequenti in somnis conspexi virum mihi dicentem: Reuertere ad locum tuum, & de iniquitate tua age pœnitentiam, [ab Angelo iussus, pœnitentiam agit:] certoque scias vnum esse oculum cuncta perlustrantem: & grauiter ille mihi comminatus recessit, quem ad hunc vsque diem non amplius vidi. Anxius igitur, & multis lacrymis perfusus, inde abij, ignorans vtrum Deo satisfecerim. Quapropter omnium me precibus adiuuari deposco: nam vulnus mihi grauissimum accidit atque incurabile. Visionibus ego non efferor, sed impiis cogitationibus meis diuexor & angor. Apparuit & Pharaoni Angelus futura prænuntians: sed mentem atque sententiam eius, [alienas preces implorat.] prophetia non mutauit. Dicit & Christus illis, qui nomine suo prophetauerant: Non noui vos, operarij iniquitatis. [Luc. 13. 27] Scio me vera vidisse, & re ipsa expertus sum: sed excruciat me supra modum ingens mea in Deum iniuria; nam qui dicit omnia casu fortuitoque fieri, is diuinitatem e medio tollit. Istud cogitaui, non inficior: resipui; sed an Deum mihi placauerim, nescio. De ipso prædicaui: sed vtrum verba mea ipsi grata fuerint atque accepta, me latet. De prouidentia scripsi: sed an Deo placuerint mea scripta, ignoro. ac multis interiectis.

[9] Vndique igitur, Fratres, angustiis premor, & ad meam ipsius conscientiam, euertor. Si impie rursus egero, væ mihi: si impudentem atque arrogantem me gessero, ne caligine me opprimat vereor. Scio & Nabuchodonosor post actam pœnitentiam susceptum esse: sed eum defendit atque excusauit tum ignoratio, tum potentia: vtraque autem hac ego excusatione careo. Eram iam gratiæ particeps factus: eram de Christo a patribus institutus: qui me secundum carnem genuerant, [Eius parentes Cōfessores,] timorem Domini tradiderunt mihi: conspexeram vicinos pietatis studiosos; audieram multos varia pro Christo perpessos: parentes mei in iudicio Christum professi fuerant: [cognati Martyres:] Martyribus sanguine sum coniunctus. Non habeo defensionem vllam, quæ mihi patrocinari possit. Si commune carnis genus dixero, [maiores quales?] nihil iis quos B. Iob commemorauit, præstabo. Maiores mei peregrini erant, arte & manu victum quærentes, & ex collationibus victitantes: aui mei secundis rebus vtentes, in vita agricolæ erant: & parentes mei, cum in his versarentur humili conditione erant ac genere. Qua igitur iactantia me Nabuchodonosor esse similem putabo? quaue rerum copia atque magnificentia? numquid vires giganteas habeo? numquid naturam pulchritudine gaudentem? nollem hic commemorare, quæ in pueritia gesserim, vt ne me abominandum vobis proponam. Quoniam cum adhuc iuuenis essem, [pueritia eius.] me Christianum professus sum: verumtamen paucis illis annis contumeliosus fui, & percussor, atque seditiosus, & cum vicinis contentiosus, ac inuidus, in aduenas & peregrinos inhumanus, in amicos durus, in pauperes acerbus, ob res viles ac leues occurrentes pugnax, & immodestus; improbis quoque cogitationibus vacans, atque lasciuis, etiam prȩter tempus e incitamenti. At de his omnibus scio me veniam consecutum esse in f tribunali: sed non ita de iis, quæ postea gessi, quæque post veritatis cognitionē admisi. Ideo auxilio vestro, o amici, valde indigeo.

[Annotata]

a Ergo non hæc Edessæ, eiusve pomœrio gesta, cum ea ad ipsum fere occiduum limitem Mesopotamiæ iaceat, Cappadociam versus.

b Alias 40, inquit Vossius, iuxta nimirum præcedentem Conuersionis eius historiam.

c Videtur potius legendum, propter quos iniuria affecti estis. Ita mox calumniæ vestræ, id est, quæ vobis irrogatur.

d Notat Vossius, ita alibi legi: Quis vero hæc indicauit? mulier, inquit. At ille: Vbi hæc? Ipse vero & nomen & locum ostendit, in alia regione non procul ab altera.

e Græce est τῆς κινήσεως, commotionis. nimirum ante competentem ætatem.

f Legit Vossius, vt hic notat, ἐπὶ βήματος. Sed quod illud tribunal, in quo se veniam consecutum certo scire potuerit? Confessionis? Numquid & cetera per eam expiare potuit, & parem de vtrisque certitudinem consequi? Minime nobis dubium videtur, quin Græce scriptum fuerit ἐπὶ βήματος, contracte pro βαπτίσματος, quod aliquanto prouectior fortassis suscepit. Ideo sollicitus est præcipue de iis peccatis, quæ post veritatis cognitionem admisit.

EIVSDEM S. P. EPHRÆM TESTAMENTVM
interprete Gerardo Vossio,
cum MS. Græco collatum.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

Ipso Avctore Ex MSS Græco.

CAPVT I.
Timor iudicij. mansuetudo. recta fides.

[1] Ego Ephræm morior. Notum igitur cunctis sit, o viri Edesseni. Testamentum quippe vobis relinquo, a symbolum monumenti doctrinæ veritatis, ex illa, quæ mihi concessa fuit, gratia & dono: vt in sanctarum orationum commemorationibus mei memoriam faciatis, ac vos præsertim qui scitis & cognoscitis me. Hei mihi! quoniam laquei mortis præuenerunt me. Hei mihi! [S. Ephræm moriturus horret Diuinum iudicium.] quoniam dies vitæ meæ defecerunt me, & vestimentum corporis detritum est, ac tela perfecta iam est & omnino sublata. Defecit oleum terrestris lucernæ: & qui demersuri sunt scapham, modo appropinquarunt. Nam mercenarius cum essem, meos impleui annos: & incola super terram, cum iam tempus meum perfecerim, hinc abeo ac migro. Vtrimque circumdederunt me lictores atque satellites, seueri exactores; ad subiiciendum ceruices meas, tamquam hominis malefactoris, grauissimo supplicio. Quid igitur? ploremne? At non est, qui attendat. clamemne? at vbi est, qui me exaudiat? Hei mihi! ab increpatione iudicij expectatio mihi grauis. Nam quando adstitero ante horrendum Domini tribunal, & ibi diiudicabunt me vtrimque circumdantes, qui nouerunt me; valde confundi incipiam; cum & reuera horribilis ibi futura sit confusio, & væ tunc ibi confuso. Domine Iesu Christe, ne intres in iudicium cum seruo tuo, & ne des alteri iudicium meum: sed ante gloriosum tuum tribunal fac vt digne astare possim. Nam quem Dominus iudicat, misericordiam promeretur: cum & hoc, inquam, a sapientibus atque intelligentibus, sanctisque Apostolis audierim; quod scilicet quicumque Regem conspexerit, quamuis etiam peccator fuerit, talis venia dignus censebitur, & non morietur. Væ autem mihi, Fratres, ab eo quod constrinxit & coarctauit me. Plorate & vlulate super contritione mea: appropinquarunt enim iam custodiis atque excubiis, qui ex spelunca me eiiciant, & in regione quæ homines a mortali hoc seculo ad se recipit, constituant. [Osee 7. 9] Osee Propheta vehementer me sonora sua voce terret, dum obiurgans inclamat, & dicit mihi: b Canicies effloruit Ephræm, & ipse non est reueritus. [& 10. 11] Ac rursus: c Ephræm vitula furore agitata, docta diligere contentionem. [& 9. 11] Et iterum: Ephræm tamquam auis auolauit. Quod si quis de Ephræm, qui fuit filius Ioseph, dicat Prophetam ista dicere, at certe ita ego sentio, quod, quando eo modo lamentabatur Propheta, non distinxit alterum Ephræm ab altero. Quin & Dauid denuo vicissim me admonet, dicens: Ephræm fortitudo capitis mei. [Psal. 59. 9 & 79. 3] Et iterum: d Coram Ephræm, Beniamin, & Manasse. At non arrogantia aliqua elatus ista dico, neque ea ad me accedet: etenim testis mearum cogitationum atque verborum est Dominus. Et nunc volo, Fratres mei, commonefacere & adhortari vos, firmiterque constabilire, [rogat suos vt proserent:] vt post meum exitum ac transitum assidue memoriam mei e in vestris precibus faciatis. Accedentes autem nunc claudite mihi oculos, & manus vestras super eos imponite. Defecit enim in me spiritus, iam me deficiente: & ea quæ ad me pertinent, modo finem habent, & verus terminus aduenit. Vestram enim vitam in me ponatis licet, & meam in vobis; ex hoc lectulo, quo detentus sum, non amplius descendam: nam omni ex parte langueo atque dissoluor, & ferre nequeo; doloresque me graues conficiunt. Memoriam porro vobis omnibus relinquam, ac speculum immaculatum; vt impigre semper in illud inspicientes, omneque studiū adhibentes, perpetuo eam imitari atque exprimere vestris moribus diligenter conemini.

[2] In tota vita mea f nemini prorsus maledixi, & cum nullo fideli vnquam contendi. [eum nullo Catholico vnquam contendit;] Siquidem cum apostatis omnibus, docens, eosque obiurgās ac admonens, cunctis diebus meis non obtorpui in Sanctorum sententiis atque consiliis. Nostis enim & ipsi, Fratres, quod si quis paterfamilias canem habeat, qui ouile ac gregem ouium negligat; vel lupum adspiciat in ouiū septa irruentem, pecoraque disperdentem, ac minime adlatret, aut ipsum etiam insequatur; omnino hunc tamquam inutilem cædit, & procul a domo sua repellit. Scitis igitur fratres, virum sapientem odio neminem persequi: [semper acer in hæreticos:] si quem tamen oderit, insipientem odit. Insipiens vero neminem diligit; & si quem dilexerit, sui similem diligit. Ceterum vos, Fratres, nolite mirari super aliquibus, qui obedientiȩ disciplinam complexi, a me recesserunt: nam & inter duodecim Apostolos vnus erat proditor Iudas Iscariotes. Nostis vero, quod etiam in vinea rubus præter imperium g germinare consueuit; & inter rosas spinæ quoque nascuntur, ac decerpuntur.

[3] [profitetur & suis inculcat fidē Catholicam, quā semper tenuit:] Firmamentum porro fidei in vobis corrobari optarem, tamquam in veris ac legitimis, concordibusque fratribus meis; certiores vos per iusiurandum de immutabili ac firma fide mea reddens. Cupio enim vos optime in sententia confirmari de incomprehensibili & vnica principe fidelium fide. Iuroque vobis per eum, qui in natura ignis in montem Sina descendit; & per eum, qui in aquæ effusione de petra durissima locutus est; & per os illud, quod ad exemplū nostrum dixit in Cruce: Eloi, Eloi, lamma Sabacthani? & omnes finium terræ renes tremore correpti ac coarctati sunt; & per illum, qui a proditore Iuda in Iudæa venditus fuit, & flagellatus, ac passus in medio Hierurusalem; & per maiestatem eius qui ab impiis se consputari æquo animo tulit; & per potentiam eius, qui manu hominis impij ac scelerati alapis se cædi permisit; & per ignem illum trinonymum sanctissimæ gloriæ; & per infinitam illam ac solam vnamque Dei potentiam; & per tres intelligibilis ignis subsistentias, quæ sunt altitudo, & voluntas vna, & vnum atque idem; in nulla vnquam re ab vniuersali fide, neque a Catholica & Apostolica Dei Ecclesia separatus fui, neque vnquam de Dei potentia dubitaui. Si porro in mente mea Deum Patrem amplius quam ipsius Filium magnificauerim, ne conseruetur in me miseratio pietatis. Et si ex Deo Spiritum sanctum imminui, longe ab eius aspectu tenebrosus reddar. Et nisi, quēadmodum confiteor a principio, ita & nunc dico atque profiteor, in tenebras exteriores semperque caliginosas mittar. Et si ficte ac simulate hæc loquor, in igne gehennæ mea portio cum impiis computetur. Sin vero & assentatorie ista occulte subsemino; non mei in iudicio misereatur Dominus.

[Annotata]

a Notat Vossius, aliter hæc efferri posse, ex aliis fortasse MSS. Græcis: Symbola monumenti documenta, ex illa quæ mihi dono concessa fuit gratia.

b Vulgata editio habet: Sed & cani effusi sunt in eo, & ipse ignorauit LXX habent: καὶ πολία ἐξήνθησεν ἀυτῷ, καὶ ἀυτὸς οὐκ ἔγνω. Et canities vt effloruit ei, & ipse non cognouit.

c LXX Ἐφραἳμ δάμαλις δεδιδαγμένη ἀγαπᾷν νεῖκος. Ephraim vitula docta diligere contentionem. Vulgata, trituram.

d Deest hoc in MS. Græco.

e Congerit Vossius scholio 3, plura testimonia Patrum antiquorum, quibus refellantur hæretici asserentes non esse oratoriumpro mortuis. Ceterum notat aliter verba hæc efferri posse: horum memoriam factatis, & mei assidue in vestris orationibus recordemini. Græcum nostrum MS. habet: ἵνα μετὰ τῆν ἔξοδόν μου μνείαν μου ποιῆσθε συνήθως ἐν ταῖς δεήσεσιν ὑμῶν.

f Post conuersionem nimirum, vt supra diximus,

g Græce: παρὰ τὴν ἀχήν, quasi iniussa.

CAPVT II.
Paupertas. humilitas in sepultura & exequiis.

[4] Per vestram autem vitam, qui vere mecum perseuerastis, discipuli, [verus amator paupertatis;] & per veram ipsius vitam immutabilem Filij Dei; marsupium Ephræm numquam habuit: non baculus ei fuit, non pera. neque argentum vel aurum, aut aliam aliquam possessionem super terram aliquando acquisiui, vel possedi. Bonum siquidem magistrum in sacris Euangeliis dicentem ad suos discipulos audiui: Nihil super terram possideatis. [Matt. 10. 9] Neque enim inordinato affectu aliquid eiusmodi vnquam habui. Accedentes igitur, Fratres mei, pacem in fine prȩbete mihi, & dimittite me: [valedicit suis, iterum vt pro se orent, rogat:] & dimittite me: quoniam deficiens abeo, atque e vita recedo. Reminiscamini autem mei vilis & abiecti, in sanctis vestris precibus, cunctisque deprecationibus: nam in vanitate & peccatis vitam meam compleuit atque transegi.

[5] Cum timore autem ac reuerentia adiuro vos, o viri sancti, & incolæ ciuitatis Edessæ, & per immutabilem immortalis Dei fidem; ne obliuiscamini prȩceptorum & exhortationum atque consiliorum paruitatis meæ: neque respuatis, tamquam parui facientes ac cōtemnentes, [iubet se nō sub altari, nec in templo sepeliri;] verba mea; nam ex Diuina hæc profecta ac dicta sunt gratia: & ne sinatis me a in domo Dei poni, aut sub altari. Si quis vero fallacibus rationibus ausus fuerit sub altari me collocare; supernum ac cœleste altare talis numquam videat: non enim decet vermem putredine scatentem, in templo & sanctuario Domini reponi. Sed neque alio in loco templi Dei permittatis me poni: non enim dignus censendus est templo gloriæ regni cælorum, qui contumaciter ac peruicaciter istud egerit, & in templo Domini me deposuerit. Neque enim homini peccatori atque indigno prodest vana gloria, & cui præsertim ea non congruit. Nudi quippe cuncti mortales nati sumus; & similiter resurgentes, nudi quoque apparebimus: omnesque ante Christi tribunal astantes, rationem ibi cunctorum, quȩ in vita gesserimus, reddemus. Quorsam igitur honore me afficitis, qui meipsum actionum appellatione non honoraui? Nam qui seipsum bonis operibus probatisque actionibus non honorauerit, quælibet hominum vita tali adhibita existimationi, quam re ipsa non est cōsecutus, nihil prodesse ipsi poterit. Omne vero corpus sub cȩlo creatum, etiam esse corruptibile, Fratres, secundum illud quod scriptum habetur, a Deo audistis. Propterea & flens dico, Fratres, quoniam sicut audiui, & vos cognouistis, dissoluitur & corrumpitur hoc templum manufactum; & suscitatur tēplum spiritale, non corporale ac transitorium, quod secundum desideria carnis corrumpitur: sed ipsum corporale, spiritale atque incorruptibile suscitatur, vt amplius ad corruptionem non reuertatur: quando nimirum tuba illa Christi resonans, a somno excitabit cunctos a seculo dormientes. Non enim propter lapidea templa iudicium erit, neque lapides Deus iudicabit; sed templa, quæ sunt in corpore, quæque naturam humanam in templis iam dictis continēt. Vnumquemque autem dico hominem, secundum proprias actiones, iudicabit Deus; & secundum cuiusque certamen atque laborē, etiam præmium pro meritis reddet.

[6] [nec vestes suas vt Reliquias seruari,] Attendite, Fratres mei carissimi, & viscera desiderata, ne pannos meos, velut Reliquias, monumenti gratia tollatis. Nam memoriæ præceptum Saluatoris nostri Dei habetis, quod ab ipsomet acceptum didicistis, vt eius reditum exspectetis. Cur enim præter cetera, laborem & onus graue atque intolerandum mihi imponitis; ne quando in inquisitionis iudicium veniam, (non enim sum melior hominibus a seculo sanctis) & pœnæ atque supplicio propter vos subijciar? reprehendensque meam dementiam Dominus, ad me dicat: O Ephræm, plus in te, quam in me, homines crediderunt: nam si a te monumenta sibi sumere velint, fortasse in mandatorum obseruationes, quas ipsis tradidi, non crediderunt: & ideo tua magis, quam mea memoria delectantur. Præterea vos adhortor obtestorque, o viscera mea desiderata, si quidem Christi doctrinam retinetis; ne me cum Sanctis ponatis: nam peccator ego sum, [aut se cum SS. locari;] & minimus; & propter insipientiam ac stultitiam meam ipsis appropinquare metuo. Si enim lignum sarmentitium atque aridum admoueatur igni, totum combustum ab ipso consumetur. Non autem ista dico, quod societatem & coniunctionem illorum respuam; sed infinitam atque immensam peccatorum meorum multitudinem inspiciens, exhorresco, & contremisco. Prophetam enim dicentem audio, quod quidem Noë & Iob & Daniel si steterint, nequaquam liberabunt filios suos ac filias. [Ezech. 14. 14] Et rursus: Frater fratrem non redimit, numquid liberabit homo hominem? [Psal. 48. 8] Sic quoque Giesi, non liberabitur a sua lepra.

[7] Ne quis ex vobis solenni pompa ad ostentationem me circumferat: [nec splendide efferri,] sed humeris tollentes me, & cursim comitantes, funusque curantes, sepelite me tāquam opprobrium despectum atque abiectum: quoniam in doloribus dies vitȩ meæ præterierunt. Ne quis etiam vestrum, Fratres, præconiis me celebret, ac laudet: vilis enim & abiectus sum coram Deo, meisque operibus plane confusus, & valde contremisco, qui coram Domino sum instar illorum, qui præ pudore loqui non audent. Quis enim vestrum ostendet debita mea, nisi cuncti meam imperitiam stultitiāque conspuatis? Et quæ communicatio vitij cum virtute? aut quid peccatori, vt appropinquet iusto? Quæ autem cōmunicatio luci ad tenebras? Nam si actionum mearū odorem senseritis, omnes profecto fugā capietis meque inhumatum relinquetis, non ferentes fœtorem peccatorum meorum. Qui vero me vestimento splendido amictum deposuerit, [ornari, cōdiri; sed tunica sua & pallio inuolui;] in tenebras exteriores proiicietur. Si quis autem myrrha me condierit, huius pars in ardentem fornacem & in gehennæ ignē erit, Verum in mea me tunica & pallio deponite, quibus quotidie vtebar atque induebar. Siquidem peccatori b vermibus & putredine pleno, cultus minime conuenit: sed neque lætitia afficit, neque exornat peccatores, qui sunt super terram, viuentium gloria. Peccator enim ego sum, [nec laudari:] sicut dixi. Ne quis ergo beatum me prædicet: nam Deo meo cunctæ actiones meæ notæ sunt, omnesque nequitiæ ac prauitates, quas in insipientia mea gessi. Etenim inquinatus sum ob iniquitates meas, & abiectus sum propter scelera mea. Quæ enim a me non est admissa iniquitas? aut quod in me non residet peccatum? quoniam cunctæ iniquitates & peccata assidue in meo mortali regnarunt corpore.

[Annotata]

a Multa hic sibi post mortem exhiberi officia vetat vir sanctus, ex humilitate, non quod ea damnet: imo vel hinc discimus, ea tunc vsurpata a Christianis fuisse, ac saltem sanctis hominibus impendi solita, cum quibus se nu 6. poni vetat.

b Ita restituimus ex Græco, οὐ γὰρ ἁρμόζει καλλωπισμὸς ἁμαρτωλῷ σκώλικόστε καὶ σαπρίας μεστῷ. Habebat Vossius: Siquidem peccatori & vermi putredine pleno cultus minime conuenit.

CAPVT III
Pauperum cura. Edessæ benedictio. Sepulturæ modus denuo præscriptus.

[8] Ceterum quicumque patrum, & filiorum, ac fratrum, discipulorumque officio fungimini, a viri qui inhabitatis Edessam, ferte fructus iustitiæ vestræ, [mandat dari pauperibus, quæ in funus suum ac monumentum expendere statuerant:] quicumque mecum quodlibet pro indelebili vestra memoria statuistis ponere; vt ego ipse pretio his constituto, ac pretioso ex iis vase aliquo comparato, dignos opifices fructuosi vestri propositi conducā; dico autem pauperes & orphanos & viduas & egenos & peregrinos & nudos & famelicos, & cunctos labore ærumnaque confectos: vt vestrum salutis monumentum reddatur perfectum in regione viuentiū. Vobis enim continget in salutem, & mihi voluntaria merces computabitur propter consiliū. Alia quippe est merces, quæ operibus, & alia, quæ verbis tribuitur. Maior autem est, Fratres, qui dat, quam qui accipit; sicut & ab ipso Domino per Spiritum sanctum audistis. [Act. 20. 35] Quemadmodum igitur quilibet vestrum pro suæ voluntatis instituto voluerit, ita & expleatis. Recepi honorum gratiam, Fratres, & abundo. Adiuro porro vos, per Dominum nostrum Iesum Christum, carissimi, vt cuncta pauperibus distribuantur: satis enim superque mihi vestra est caritas; quoniam omnibus viribus ac modis me honorastis: & quamuis ego indignus sim, attamen qui honoratus est Deus, ipse superabundantem vobis mercedem retribuat. Et sicut sapientem Præceptorem dicentem audistis: Qui recipit Prophetam in nomine Prophetæ, mercedem Prophetæ accipiet. [Matth. 10. 41] Ipse enim Christus munus vestrum perfectum accipiet: quoniam in spe, propter nomen ipsius, me eiusmodi honore affecistis.

[9] Suscipiatur igitur munus vestrum, quemadmodum illud iusti Noë, & illud antiqui Patris nostri Abraham susceptum est. Et benedicta vestra sit ciuitas, in qua habitatis. [benedicit vrbi Edessæ,] Ipsa enim sapientū est ciuitas & mater Edessa: quæ quidem etiam palam atque manifeste ex ore Christi Domini benedicta est per suos discipulos, nostros vero Apostolos. Nam quando Rex b Abagarus, c qui hanc ciuitatem exstruxit, rogabat, vt sibi liceret excipere eum, qui peregrinus in terris apparuerat, Saluatorem, inquam, vniuersorum & Dominum Christum, dicebat: Omnia audiui, quæ a te facta sunt, & quæcumque a reprobis & aspernantibus te Iudæis passus es. Veni igitur huc, & nobiscum habita: habeo enim mihi ciuitatem hanc exiguam, quæ tibi & mihi sufficiet. Cuius etiam fidem admiratus Dominus, d mittens eo per nuntios, perpetuo ciuitati illi benedixit, [a Christo benedictæ.] firmans ipsius fundamenta: benedictioque illa inhabitans, e in ea permanebit, donec Sanctus e cælo apparebit Iesus Christus filius Dei, & Deus ex Deo. Nemo igitur vestrum a proposito deficiēs, infructuosus recedat. Nam qui aliquid afferre decreuerit, & illud deseruerit, iniusti Ananiæ mortem patiatur; qui quidem sanctissimum Dei Spiritum tentare voluit, Apostolos vero latere; & reprehensus cecidit ante pedes ipsorum.

[10] f Hæc porro me adhuc loquente, vir quidam ex illic adstantibus, valde illustris, [cogitantem eius monitis non parere, ideoque correptum a dæmone, sanat:] ab immundo correptus spiritu, e vestigio ad lectum cecidit; & vociferans, volutabatur. Ipse autem dixi ad illum: O homo, quid a te factum sit, edicito. Et in verbi præcepto mox surgens ille, respondit: Attuleram; inquit, hoc nescio quod pretiosum indumentum, vt tecum deponeretur: at nos damnasti, vetans ornatiore te cultu sepeliri, quare cœpi mecum ipse ita reputare: Si nullo modo hisce vestibus indui velit, quid necesse est omnino vestē hanc proferre, ac prodere? quod si dari egentibus imperet, aliis rebus atque pecuniis abundemus, indigentibus distribuemus quantum opus erit. Respondens autem, dixi ad eum: Vade, & quod decreuisti, perfice. Cumque pro eo orassem, ac manus super ipsum imposuissem; sanatus est, & ab immundo spiritu liberatus.

[11] Et denuo dixi: Admoneo & interdico, ne quisquā g cereum mihi in exitu meo accēdat ne ita æterno igne consumamini. [vetat cereos sibi accendi,] Quid enim homini proderit gloria corruptibilis ignis, qui a proprio igne comburetur? nam quando formidabilissimus ille ignis apparebit, in eo, qui obnoxius illi erit, consumetur. Satis ergo mihi sit mei ipsius dolor: neque alia a vobis mihi pœna superinducatur. Desinat ac cesset in me, Fratres, quoniam defecerunt in dolore dies mei, & ille me circumdedit laqueus, quem non præuideram; venitque inquisitor meus; & laqueis truculenter me diuexantes, abducunt festinanter h satellites; trahuntque me in terram mortuorum, & in regionem, quam non noui. Rogo atque obsecro te, Saluator, Dux, & Creator meus, ne me affligens, miserum reddas & conterens me condemnes. Si enim digne, ea quæ a me gesta sunt, perscrutatus fueris vndique ruina me circumdabit. Nam quando hæc omnia mea opera commemoro, intolerabilis timor ac tremor super me cadens conterit me: & graui quodam horrore conficior, propter retributionum atque pœnatum expectationem, quæ in illo cernuntur seculo; tremoreque corripior, & ferre nequeo. Et palam dentes mei concutiunt ac perturbant me, illic propter horribilem iudicij sententiam stridentes atque dolentes.

[12] Oro vos quoque, dilectissimi, ne cum aromatibus me sepeliatis. [& suffitus in funere adoleri:] Non enim insipienti ac stulto conueniunt delitiæ; sed neque gloria decet inglorium, neque alius boni odoris fumus eum, qui putredo est, & puluis terræ. At date vaporationem fumi boni odoris in domo Domini, & me orationibus potius vestris comitamini, & aromata Deo offerte: me vero fletibus sepelite, in doloribus conceptum: & pro suaui odore, aromatibusque pellucentibus, vestris me orationibus atque deprecationibus adiuuate, obsecro, semper mei in ipsis memoriam facientes. Quid enim mortuo proderit suauis odor, iam sensu carenti? Vestra porro incensa adolete in domo Dei, ad gloriam & laudem ipsius; quoniam & ipse ibi inhabitat.

[13] Cur porro corpus corruptioni obnoxium, illustri & inusitata veste inuoluis, quæ quidem istud haudquaquam incorruptum retinebit? Quare potius terrestre corpus matri ipsius terræ relinquito, quoniam ex ea sine spiritu ipsum sumptum est, & non consentanea est ipsi vana gloria. Virum autem inclytum ac gloriosum decent diuitiæ, at pauperi humilitas conuenit: & generosos quidem decet regnum, i infimis vero militiæ conuenit consolatio, denuntians consolationis gratiam. Neque in vestris monumentis me vsquam deposueritis: non enim loculi vestrorum monumentorum ex captiuitatibus meis me rediment. Caussam vero ac rationem habeo, vt cum Deo meo habitem, inter peregrinos & aduenas, quandoquidem & ego aduena sum & peregrinus, sicut & illi. Cum iis ergo coniicite me: quoniam omnis caro, Fratres mei, ei adhæret, cuius est particeps; & quilibet homo suo gaudet simili atque consorte. [iubet se in cœmeterio sepeliri.] In cœmeterio igitur, vbi contriti iacent corde, ibi me deponite ac tumulate: vt quando Filius Dei venerit, & resurgere illos fecerit, atque reformarit cum eis me sanet, resuscitetque.

[Annotata]

a [Edessa, & Ædessa.] Græce est: ἄνδρες ὁι γῆν αἰδεσσῶν οἰκοῦντες viri Edessæam terram habitantes. Iterum infra nu. 9 αἴδεσσα legitur, apud Ptolemæum, Stephanum Byzantium, Suidam, & alios Ἔδεσσα.

b Græce est Αὔγαρος apud Euseb Ἄγβαρος, errore (vt opinor) librarij pro Ἄβγαρος. plerumque alibi Abgarus, & Agabarus. Eius ad Iesum Saluatorem, [Epistola Christi ad Abagarū,] & Iesu ad ipsum epistolas ex lingua Syriaca in Græcam versas recitat Eusebius lib 1 histor. Eccles. cap. 13 atque ex ipso Baronius to. I ad an. Chr. 31 nu. 58 & seqq. vbi & de Iesu imagine non manu facta ex antiquis PP. & historicis. De vtrisque sæpe alibi mentionem faciemus. Sunt illæ quidem epistolæ a S. Gelasio Papa apocryphæ declaratæ, quasi non hagiogiaphæ, inquit Baronius, non tamen vt eas ab Ecclesia omnino proscribat, sicut nec complures alios libros, quos proxime recensuit.

c [& imago non manu facta.] Græce est: τάυτην ἀνεγείρας βασιλείαν, qui hoc regnū excitauit Dicitur Abgarus apud Eusebium, τῶν ὑπὲρ Εὐφράτην ἐθνῶν ἐπισημότατα δυναστεύων populis vltra Euphratem præclarissime imperitans.

d Græce: πέμψας δι᾽ ἀγγέλων αἰωνίων, εὐλόγησεν τὴν πόλιν mittens per Angelos æternos, benedixit vrbi. [Edessenorū prima conuersio.] quibus verbis intelligi videtur Thaddæus, qui anno a Natiuitate Christi 43 eo missus, Abagarum ab inueterato morbo, manu imposita curauit, eumq; & ciues Christo adiunxit. At Vossius legisse videtur, δ᾽ ἀγγέλων, αἰωνίως εὐλόγησε per nuntios, æternum benedixit vrbi. Quod fortassis ad Christi epistolam retulit, quam missam annotauit Christophersonus δι᾽ Ἀνανίου ταχυδρόμου per Ananiam cursorem.

e Huc spectant quæ Euagrius scribit lib. 4 cap. 26: quo pacto Cosroës Edessam obsidere constituerit, ratus ea se falsa esse conuicturum, quæ de ea ciuitate omnium fidelium ore ac sermone celebrantur, nempe Edessam numquam ab hostibus subrogatum iti. [Edessa an ex Christi promisso inexpugnabilis?] Quæ res in epistola a Christo Deo nostro ab Abgarum scripta non ponitur illa quidem (vti studiosi ex historia Eusebij cognomento Pamphili, apud quem hæc epistola ad verbum citata est, intelligere possunt) sed tamen eum exitum consecuta esse, a fidelibus non decantatur solum, sed etiam creditur, ratusque eius euentus prædictionem illam veram esse confirmat. Dein commemorat quo miraculo coactus sit eius vrbis obsidionem abrumpere. Idem ex Euagrio refert Baronius to. 7 an. 545 nu. 12.

f Græce: ταῦτα δὲ αὐτοῦ λέγοντος Hæc autem eo loquente. Et mox: δὲπρὸς αὐτὸν. pro quo Vossius hic: Ipse autem dixi ad illum. ac deinde, quod hic effert: Respondens autem dixi ad eum, Græce dicitur: ἀποκριθεὶς δὲ εἶπε πρὸς αὐτὸν μακάριος. Respondens autem dixit ad eam Beatus. Congruunt alia, & nu. II Καὶ πάλιν εἶπεν. Et rursus dixit. Vnde coniicere licet, hoc Testamentum a S Ephræm antea conscriptum, postea ab aliquo interpolatum, adiectis iis quæ dum illud moriturus recitaret gesta erant; quæ ipsa deinde alius, velut a Sancto omnia scripta essent, primæ personæ aptauit.

g Vsum cereorum in exitu & funeribus non damnat, vsitatum iam olim, vt ex variis PP. ostendit Vossius, sed præ humilitate adhiberi sibi vetat.

h Græce est, παραλήπτορες susceptores, siue lictores. sic nu. 16 παραλήπτωρ Ἄγγελος

i Ita locum hunc exponit Vossius: sufficere ignob libus, si vel in numerum militum adlegantur, quod honorificum apud Græcos & Romanos.

CAPVT IV.
Preces & oblationes pro mortuis.

[14] Respice, Domine, ad humilitatem supplicationis meæ; & rogo te, vt miserearis mei, dignumq; me facias, vnigenite Fili Dei, neque pro rebus a me in vita gestis, retribuas mihi. Nam si iniquitates obseruaueris, Domine, Domine quis sustinebit? Et si secundum maiestatem tuam reddideris nobis, quis in iudicio tuo misericordia dignus censebitur? Omne enim os, inquit Scriptura, obturabitur, & totus mundus subditus fiet Deo. [Rom. 3. 19] Non autem hæc adfero, tamquam gratiam spernens; nam ea loquor, quæ scripta sunt, clementissime Christe. Quæ enim vtilitas in sanguine meo, si in ignem ardentem missus fuero? [implorat Dei clementiam.] Age igitur iugiter mecum secundum consuetudinem miserationum tuarum; & in eo gratia tuæ cognoscetur pietatis atque clementiæ. a At licet iudicium vniuersæ terræ feceris, sicut gratia tua declarat ac postulat, non saluabitur vnus ex millibus, [cum tam pauci saluentur:] & ex decem millibus non redimentur duo.

[15] Quid igitur? Ego enim humilis atque abiectus Ephræm, præ dolore deficiens loquor. Si ergo aliquis persuadere volens, dicat mortalium iudicium non fieti, Sed æquabuntur, inquiens, iniusti & peccatores iustis & probis & veridicis & humiles ac boni improbis & impiis? Non possunt ista sic inter se adæquari: nam impossibile est lucem consumi, [probat futurum iudicium.] atque offuscari a tenebris. Quomodo enim fieri potest, vt iustus Abel fratricidæ & iniusto Cain adæquatur? Aut qua ratione id facile fieri potest, vt in eodem iusti & iniusti commorentur loco? Vociferantes enim, diras atque intolerabiles edent voces miseri & infelices reprobi. b Rogo te, Saluator, non vt adæques peccatores iustis, te obsecro, Fili totius bonitatis; sed vt miserationes tuas extendere digneris super me, & super humiles consortes meos.

[16] Quod igitur prius a me dictum est, iterum dicam, & ab eo non recedam, mi Domine; quoniam nisi miserationes tuas præclaras super nos extenderis, nemo nostrum adspiciet vitam. Vnum enim Deum esse bonum testantur omnes mortales. Non autem quia peccator ego sum, hæc dico: vsitatum quippe est sacræ Scripturæ, ea quæ a me nunc dicta sunt, passim referre. Quiesce ac desine, [& multos e bonis Catholicis saluari:] o Ephræm, dicit mihi Angelus apprehensor meus, & redargutor: non enim continua tua suspiria tibi proderunt; quando quidem acerbi satellites, qui ad te missi sunt, non mitigantur donis. Et duriter respondens, ad me dixit: Os tuum obstrue deinceps; non enim c consortes tui perditi sunt inter hominum generationes: peccator quippe cunctos arbitratur sibi esse similes; & qui cæcus est, similiter sibi ipsi similes existimat suos propinquos atque vicinos.

[17] Accedite ad me igitur, o Fratres mei, & extendentes componite me: nam spiritus meus penitus defecit. Et comitamini me in psalmis, [iterum rogat, vt pro se orent;] atque orationibus vestris, & assidue pro mea paruitate, oblationes facere dignemini: & quando diem trigesimum compleuero, mei memoriam faciatis. Mortui enim, in precationibus atque oblationibus, commemorationis Sanctorum viuentium beneficio afficiuntur. Et videte in rebus etiam creatis singulis aliquid simile; [preces enim & oblationes prodesse mortuis probat:] veluti germen vitis, racemusque acerbus in agro, & vinum expressum in doliis est. Quando igitur racemus in vite maturuerit, tunc vinum agitabitur, ac de sua quodammodo natura recedet, quamuis immotum domi esse videatur. Similiter etiam de cepa intelligite: cum enim in domo fuerit aliqua arida, & aliqua in agro sata eodem tempore, quo hæc suam viriditatem explicat, etiam illa domi arida germinat. Si igitur creaturarum fœtus sic inter sese consentiunt, quanto magis mortui in viuentium commemorationibus atque oblationibus recreabuntur? Quod si mihi scite respondeas, hæc naturam rerum creatarum sequi, intelliges te esse primitias quasdam creaturarum Dei. Quod si adhuc non te simile conuincit, nisi testimonium quoque adduxero, audi patienter quæ scripta sunt: &, si volueris prudenter etiam intelliges quæ dicuntur. Seruus Dei Moyses, in benedictionibus, nonne Ruben d ad tertiam vsque generationem benedixit? Si ergo non redimuntur mortui, qua de caussa Ruben vsque ad tertiam generationem benedixit Moyses? Et si non est resurrectionis memoria, audi quid clamet Apostolus Paulus, dicens: [1 Cor. 15. 29] Si omnino mortui non resurgunt, cur & baptizantur pro mortuis? Qui enim erant sub lege, ad expectationem resurrectionis in mysterio detinebantur conclusi, in eam fidem, quæ reuelanda erat; sicut legistis, quod in oblationibus sacrificiorum, Sacerdotes in lege mundabant etiam eos, qui suis iniquitatibus in bello vulnerati erant: pleni enim operibus iniquitatis, debitores eorum quæcumque scripta sunt. Quinto autem magis Sacerdotes noui testamenti Christi delere merito poterunt debita eorum, qui decedunt, in sanctis oblationibus & precationibus linguarum suarum?

[18] Cum vero ad memoriam mei faciendam accesseritis, videte, [monet vt sancta sācte tractēt;] Fratres, ne quisquam in sancta peccet; sed attente & reuerenter atque humiliter & sancte ac pure inuigilate. Non quod grauiorem damnationem promereatur peccatum ex lubricitate carnis commissum, supra cetera ipsi insita: sunt enim alia peccata longe illo grauiora atque deteriora. Miserabile tamen hoc mihi impendere videtur, quod forte occasione honoris atque memoriæ, ob inordinatas vestras actiones, rationem pro vobis reddam Deo meo. Fortasse enim in iudicio istud mihi obiiciet, dicens: O Ephræm, horum omnium tu caussa fusti & auctor; quippe qui, huiusmodi homines lasciuos congregaueris. Scriptum est enim: Fornicatores, & adulteros iudicabit Deus. [Heb. 13. 4] Et quid dicemus ad hoc, Fratres mei carissimi? Quod paullo ante dixi timore correptus, etiam nunc dicam, [ne sibi eorum peccata imputentur.] quod scilicet, quem Deus iudicabit, remisse atque indulgenter cum illo agi censendum est. Dum iudicamur enim, inquit Apostolus, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo iudicemur. [1 Cor. 11. 32] Nam sicut modicum fermentum totam massam corrumpit, ita otium cogitationis malorum diffusum, totum corpus comburit. Et sicut ferri rubigo ipsum consumit, ita quoque ab hominibus commissum peccatum repugnat honestioribus ipsorum membris & moribus; & iam ab eis perpetratum, consumit atque corrumpit eos, qui viam ipsius adimpleuerunt. At qui e eius voluntatem non fecit, est tamquam solius diei viator permanens in aliquo diuersorio, vnde post abit. Sic breui tempore commoratus tandem sese in fugam proripiet. Præterit enim mortale hoc corpus, & induit immortale atque cæleste: & cum interierit, tunc efficaciter incorruptibile resurget, omnis corruptionis expers. Ecce etiam clarissima & iucundissima Ecclesiæ lucerna Paulus ante voces has nostræ imbecillitatis vsurpat, aut etiam confirmat, cum ait: Quod seminatur in corruptione, surget in incorruptione. [1 Cor. 15. 42]

[Annotata]

a Notat Vossius, aliam lectionem ita habere: Et licet vniuersam terram ex gratia & misericordia iudicaueris; vix tamen vnus ex mille saluabitur. Quid si igitur ex sola iustitia iudicium fiat?

b Ita MS. Græc. & alia lectio apud Vossium.

c Quinam hi? an monachi, vt nu præced. exponere videtur Vossius? an vniuersim Catholici, qui, si parata sibi gratia vti volunt, non peribunt?

d Solum habet vulgata edit. Deuteron. 33. 6. Viuat Ruben & non moriatur, & sit paruus in numero. Fortassis Syriaca versio, qua vsus est S. Ephræm, ita habuit. Chaldaïca ita exponit: Viuat Ruben in vita æterna & non moriatur morte secunda, & accipiant filij eius hæreditatem suam iuxta numerum eorum

e Ita ex Græco restituimus.

CAPVT V.
Benedictiones discipulorum. hæreticorum execratio.

[19] Sed enim huc agite discipuli mei, quod reliquum est, sitis benedicti in fortitudine boni pastoris, [Benedicit discipulis suis;] sanctique Magistri Iesu Christi Domini nostri, qui est Deus ex Deo. Et quamuis non sim ego sicut Noë, vos tamen benedicti sitis, vt Sem & Iaphet. Et licet non sim vt Melchisedech, vos tamen efficiamini vt Abraham. Etsi non sim ego veluti Isaac, vos tamen accedentes sitis benedicti vt Iacob. Et tametsi non sim vt Moyses vos sitis vt Iesus filius Naue. Etsi non sim ego, vt Elias, suscipite duplicem spiritum, sicut Elisæus Propheta petiit. Incipiam autem & apud vos, mei discipuli vobis bene precari. a Amba, vir admirabilis, Christus magnificet monumentum tuum super terram; fiatque persona tua prope Angelos maiestatis Dei, & similis reddaris magno Moysi; [Abbæ, Abraam,] vt omnes adspicientes te, intelligant te seruum esse Dei electum. Et tu b Abraam, quia veniens adhæsisti mihi, exaudiat te Deus Abraham in orationibus & deprecationibus tuis; & priusquam os tuum aperias, impleat illud sapientia & intellectu, quemadmodum alibi ait Propheta: Dilata os tuum, & implebo illud. [Psal. 80. 11]

[20] Simeon, tibi dico, exaudiat te Deus, [Simeoni,] quando rogaueris eum in orationibus tuis; & in supernam ciuitatem ingrediaris. Impleatur ipsius Ecclesia, sicut poculum misturæ populorum, non credentium in saluationem. Veniant sponsæ in conspectum tuum, & inclusæ in doctrina tua. Quarum quidem sponsæ, sunt matres; reclusæ autem, tamquam sub iugo aduersarij detinebantur: c veniens autem Christus has liberauit, audientes a te parabolas prudentiæ, vt per te doctrinam vitæ ex Spiritu sancto perciperent, & salutem a te animarum consequerentur. Et sicut sapiens medicus d in parabola indigentium, ita in possessione percurrat auditus tuus. [Marc,] Maras vir Galilæus, mansuetus, & simplex, humilis & rectus; mansuetus, inquam, non natura, sed libera voluntate, tamquam in spe Dei decertans, in meis adiuuisti me passionibus. Ipse igitur Deus mercedem tuam inter pios tibi reddat, quam cum Sanctis omnibus accipies.

[21] [Zenobio:] Zenobius, e vir Gisdrazæus, quod interpretatur venatorius, & exercitatus ac potens, validusque bellator, fiat sermo tuus instar ignis, & iniquorum consumat multitudinem. Et sicut flamma siluas condensas pertransiens, ita tua ipsos delingat disciplina; & erudiaris omni cognitione Dei. Et sicut Dauid, illustris, vincendo sceleratum Goliath, declaratus est, ita & tu per contemplationis excessum atque extasim, errantium animas vinces. Induere armaturam Sanctorum, & galeam spem salutis, firmamentum sanctorum Apostolorum: quæ quidem Sanctorum armatura, & Spiritus ipse sanctus; & galea ipsorum fortitudinis, est digitus Dei. Sit tibi comes & auxiliator semper ipse pius & misericors Dominus, qui numquam in vlla te deficiet.

[22] Væ tibi f Paullona, cuius mater ex mulieribus maledicta. [maledicit Paullonæ apostatæ,] Væ ventri qui te peperit, quoniam perditionis omnium hæresum particeps factus es, & prædonum ianua ingrederis: opera enim tua, omni nequitia atque flagitio plena sunt. Denudatus, proiectus es a gratia, & tamquam Iudas Iscariotes proditor factus, & ex cunctis tuis studiis confusus. Columna enim huius, sedes est, quam tu dereliquisti. Horribile vero prodigium ipse in tuo ostendet corpore, qui cælum sustinet, & in quo omnis creaturæ natura constituta est atque firmata, quoniam quælibet in ipso creatura fundata est, mare & plenitudo eius. Confisus quippe es in atundine fracta, derelinquens Crucis baculum atque armaturam, quæ infirmos consolidat, & omnem passionem ac morbum tum animi tum corporis curat sanatque.

[23] g Arouandran vir effrænis atque rebellis, quia voluisti congregationes Christi Ecclesiarum a Spiritu sancto congregatas demoliri atque exterminare, [& Arouandran,] ex ea quæ sub cælo est deleatur memoria tua; & non inueniatur in libro viuentium; quoniam dereliquisti vinum vitæ, Christi nimirum sanguinem, & panem cælestem, hoc est, corpus Christi ac Saluatoris nostri, & comedisti cibum victimarum contaminatarum, & bibisti vinum peccatorum, fel turbidum. Verbum Dei, Filius Patris, in quem os tuum impium maledicta coniecit ac blasphemauit, acuta atque subtili inquisitione exquirat a te exprobrationem atque contumeliam in se factam: [& aliis hæreticis,] similiterque ex omnibus hæreticis, Arianis, inquam, & Manichæis, h Catharis, & i Ophitis, k Marcionistis, & l Eunomianis, & m Euchitis, atque n Cauchitis, o Paullianis, & p Valentinianis, q Vitalianis, & impuris r Borborianis, reliquisque omnibus nefariis, qui ligna venerantur & lapides, Solem item ac Lunam, cuiusmodi etiam sunt augures. & astronomi, qui diuersimode separati sunt aduersus sanctam Maiestatem puræ & immaculatæ Trinitatis, s Patris & Filij & sancti atque viuifici Spiritus.

[24] Benedictus, qui Catholicam ipsius elegit Ecclesiam, veluti sanctam agnam, quam lupus corruptor non contriuit; & immaculatam columbam, quam non est assecutus qui eam persequebatur, vt elideret atque deleret, astutus ac callidus venator accipiter. Nam poculum in manu Domini est, vini fæculenti: & ex eo bibunt cuncti apostatæ Christi, diuisores sanctæ & omni principio carentis Trinitatis; & veritatis hostes, Iudæorum, inquam, genus, cum bibissent, euomuerunt, crudeliterque impetum aduersus Saluatorem nostrum Iesum Christum fecerunt. Et nihil mirum: nam rabidus canis furore atque insania percitus, etiam proprium mordet dominum. Eodem modo & Iudæi fecerunt, & adhuc faciunt, ac quasi rabie quadam agitati, suum diffamant & blasphemant Dominum. Nos vero glorificemus superexaltatum Deum vniuersorum, cui appropinquare nequeunt apostatarum posteri. Si enim ipsis fuisset aliqua opinandi ratio, quod etiam peccatores in cælum ascendere possent, omnino dissentientes etiam ibi discordiam seminassent, in domo, inquam, pietatis, in cælestibus tabernaculis; quomodo antiquis temporibus, horum maiores in terra Chaldæa per turris ædificationem omni studio in cælum ascendere contendebant, & delapsi ceciderunt, a gratia repulsi, inaniter ac frustra inique agentes; atque ideo etiam confusæ, & disiunctissima separatione diuisæ sunt omnium ipsorum linguæ. Si igitur illos, [cælo excludendis.] qui istud mali conati sunt, adeo vehemens inuasit calamitas, cum vellent ascendere in locum atque regionem supercælestium Sanctorum, ac vigilantium diuersorium; & merces eorum ita aperte in ipsorum capita recidit; quomodo non magis condemnabuntur, & supplicio digni censebuntur, qui apostasiæ separationem disseminare cogitant in cordibus mortalium, aduersus Deum Patrem, & vnigenitum ipsius Filium, & Spiritum sanctum?

[Annotata]

a MS. Græc. habet, Ἀβραὰμ, quasi idem sit, qui mox secundo loco benedicitur. Vossius alibi legi ait: Ambaner; al. Amba, hoc tamen idem esse atque Abba. Non est hic S. Abbas, de quo Menæa 22 Nouemb. & Theodoretus in Philotheo cap. 4. Quæri potius queat, an non hic sit Nisibenus ille anachoreta, quem Sozomenus lib. 6 cap. 33 Ἀββῶς appellat quamquam idem lib. 3 cap. 15 vbi quinque hos Ephræmi discipulos recenset, Ἀββᾶν vocat.

b Vel hic Abraham alius est ab eo qui a Latinis 16 Martij colitur, a Græcis 29 Oct. cuius Vitam idem S. Ephræm scripsit, & sibi familiarem ostendit fuisse; vel aliqua ad eam Vitam ab alio post adiecta, cum ibi mors Abrahæ commemoretur, qui ipsi Ephræmo morienti hic adest.

c Hæc ad Græcum exemplar modice correximus.

d Al. in castris, inquit Vossius.

e Græce, ἀνὴρ γησδρὰς, vir Gesdras. Alij, teste Vossio, legunt Gizaræus, & Zigaræus.

f Hunc Sozomenus l. 3 c. 15 & Nicephorus l. 9 cap. 16 Παυλωνᾶν appellant.

g Græc. MS. Ἀρονανδὰν. Sozomenus, & Nicephorus Ἀρανὰδ. Vossius alibi ait Ἀρονανδὰν, Θουάδαρ. Anarad appellari.

h Minus nota hæreticorum nomina exponemus. Καθαροὺς se, id est, mundos, [Cathari hæretici.] appellarunt Nouatiani negantes pœnitentiam & secundas nuptias, vt habet Prædestinatus Sirmondi hæresi 46 & Baron. to. 2 an. 254 nu. 106. Hinc vir quidam eruditus Teuconicam vocem Ketter, quæ nobis hæreticum significat, ductam coniectat.

i [Ophitæ.] Ophitæ serpentem colebant vt Dei sapientiam, qui incantante sacerdote, e cauerna egressus, altare ascendebat, oblatos panes lambebat, seq; circum eos voluebat, ac deinde ad cauernam redibat. Atque hæc erat eorū Eucharistia, quam dein populo diuidebant. Agit de his Baronius to. 2 an. 145 nu. 12 & seqq. qui plures PP. citat, quibus adde Prædestinatum hær. 17. Auctor hæresis fuit Euphrates quidam.

k De Marcionis hæresi ac moribus fuse Baronius ex antiquis ad an. 146. breuias Prædestinatus hær. 21.

l De Eunomij blasphemiis aduersus filium Dei ac Spiritum sanctum, & intolerabili superbia, fuse ex SS. Basilio, Nysseno, Theodoreto agit Baronius an. 360 nu. 35 & seqq.

m Massaliani Epiphanio dicti, Theodoreto lib. 4 hæret. fabul cap. 11, & aliis Messaliani, [Messaliani, siue Euchitæ.] quod nomen in Græcam linguam transtatum Euchitas, siue precatores, significat, πνευματικοὺς sese, id est, spirituales appellabant, propterea quod nihil operis exercerent: sed vbi orationi vacarant, diei maximam partem dormiebant. Horum deliria describit Theodoretus, ob quæ Enthusiastæ appellati. Egit contra hos, inquit Prædestinatus hær. 57. Ephrem Presbyter Syrorum. sed & S. Amphilochius, ac Flauianus Antiochenus.

[]

n Cauchitæ qui fuerint, haud nunc occurrit.

o Pauliani a Paulo Samosateno, Episcopo Antiocheno, dicti, qui Artemonem, siue Artemam, secutus, Christum solum hominem asserebat, Sede ideo deiectus, Aureliani Imp. temporibus. Theodoret. lib. 2. hæret. Fab. cap. 8. Prædestinatus hær. 44. Qui ergo Artemoniani, [Pauli Samosat. hæresis:] ij deinde Pauliani dicti, postea Photiniani.

p Valentinus tempore Antonini Imp. ineptas fabulas de Æonibus protrusit. Theodoret. lib. 1 cap. 7. Ab eo Valentiniani per Orientem dispersi, grauiter Dei Ecclesiam vulnerarunt, inquit Prædestinatus hær. 11. de ijs multa habet Baronius tom. 2 Annal. [Valentin:]

q [Vitalis.] Vitalis Presbyter Antiochenus sub S. Meletio, dein Apollinaristarum Episcopus, vnde Vitaliani. Ita Voss. & Prateol. ex Nicephoro lib. 11 cap. 12 & lib. 12 cap. 4. de Apollinare infra agemus.

r [Barbeliotæ, siue Barboriani.] Barbeliotæ, vt scribit Theodoret. lib. I cap. 13, ad Valentini deliria, alia addiderunt: ob fœdissimas actiones Borboriani appellati, ἀπὸ τοῦ βορβόροῦ, a cœno ac sordibus. Agit de his Vossius quoque & Prateolus.

s Græc. MS. μονάρχου τρίαδος. quam lectionem etiam Vossius notatauit, vertitq;: quæ sola imperat & regnat ac dominatur.

CAPVT VI.
Fides ac pia opera inculcata, & detestatio hæreticorum.

[25] Meis igitur præceptis atque doctrinæ sedulo operam dantes, vt mei discipuli, a Catholica ne desciscatis fide, [suos ad fidei constātiam hortatur, suo exemplo,] quam & ipse a teneris annis acceptam, immobilem atque inconcussam seruaui; neque ab illa in aliquo dubio ac schismate deflectatis. Si quis vero dubitauerit, aut contra Deum sanctamque eius Ecclesiam impingens ac diffluens, separatus fuerit; spirans adhuc & viuus in infernum detrudatur, & particeps hæreditatis maledictionis Cain reddatur, gemensque ac tremens sit super terram. Et quicūque Patre Filium minorem fecerit, inhumatus & absque sepultura ipse etiam viuus in terram pariter descendat. Si quis vero aduersus Spiritum sanctum dissenserit, talis in iudicio misericordiam non obtineat. Et si quis aduersus Catholicam Ecclesiam sese extulerit, leprosus fiat, instar dementis ac stulti Giezi. Quicumque porro rectam intelligentiæ fidem dereliquerit, constringatur iniquitatis funiculo proditoris Iudæ. Quam enim ego accepi fidem, hanc a sanctis didici Apostolis; ipsique cum eā a Deo percepissent, omni creaturæ prædicarunt. Intolerabilis ergo, & euitanda summopere iniquitas est, in Deum blasphemia; cuius vos escam atque illecebras fugite aperte, o mei discipuli. Siquidem in Deum vniuersorum apostasiam is prædicat qui blasphemat, & fundamentum verbi fidei emouet. Nosque graui seruitute oppressi a morosa carne erigere nos facile nequimus. Ne ergo peccatis peccata cumulemus.

[26] [atque ad Numinis reuerentiam,] Expectationem autem habeo spei in hoc, & consolationem dilectionis coram Domino, quod nullatenus Dominum in tota vita mea maledictis incesserim, & sermo stultus non prodiit ex labiis meis. Eos enim, qui oderunt te, Domine, perfecte odio habui; & inimicos tuos prorsus abominatus sum. [opera ascetica,] Verborum meorum memoriam, Fratres mei, vestris insculpite cordibus: nam & eorum ab initio auctor mihi extitit Deus. Et hæc vobis in Deum sit exercitatio; vt scilicet vigilias assiduas, psalmodiasque, ac ieiunia, & fidem diligatis: & semper Dominum omnium, & Saluatore nostrum Iesum Christum speretis atque exspectetis. Habere nos præterea cum caritate oportet etiam hospitum ac peregrinorum suscipiendorum curam. Nā qui peregrinum suscipit, [hospitalitatem,] plane is Deum ipsum suscipit. Videte ergo, ne quis peregrinum talem dicat; sed quilibet potius vestrum eum vt proprium appellet membrum.

[27] Et circa fidem maxime estote constantes, cauentes vobis ab aduersariis, iniquitatis, inquam, operatoribus, & vaniloquis, & seductoribus. Quod quidē etiam Apostolus dicere atque docere non neglexit, [maxime fugam hæreticorum,] vbi sic loquitur: Scitote, quod post discessionem meam intrabunt ad vos lupi graues, non parcentes gregi, loquentes peruersa, vt auellant discipulos post se. [Act. 20. 29.] Et alibi in Euangelio dicit Dominus: Qui veniunt ad vos in vestimentis ouium, intrinsecus autem ipsi sunt lupi rapaces; verba quidem, inquit, dulcia habentes, cor autē plenum felle & amaritudine. [Matt. 7. 15.] Et veste quidem induti sunt lugubri, cum sint ipsi discipuli ab initio inuidentis nobis diaboli, quapropter & illius a reportant zizania. Omni igitur studio atque diligentia vobis cauentes, fugite istorum consuetudinem. Clarum autem vobis huius do exemplum, carissimi: si paganus quis ac rusticus consistens inueniatur in loco regio, licet etiam nihil mali atq; absurdi visus fuerit perpetrasse, nihilominus velut temerarius dedecore afficietur, & in iudicium adductus examinabitur secundum leges, tamquam peregrinus nimirum talis loci.

[28] Ne igitur simul cum illis sedeatis in concilio vanitatis eorum, [qui peiores dæmone] & ne inuestigetis semitam cogitationis ipsorum. Parum enim interest, an cum dæmone quis habitet, an cum viro apostata & desertore iniquo: adiuratus enim dæmon, præ timore aufugiet; cum ibi permanere nequeat, vbi Christus aduersus ipsum nominatur. Tu porro, o homo, cum foris in Christi corpore sis, si intus quoque in spiritu ipsius es, perfectus homo Christi es. Quoniam vir qui non accepit baptisma, similis est domui cuidam præparatæ Regi, quā nullatenus Rex inhabitauit. At si iniquum & infidelē adiura ueris; dupliciter hic sua malitia vtetur, neque quidquam de sua insania remittet. Adiurati autē magis possunt impuri dæmones, quam persuaderi iniquitatis filij. Siquidem dæmones Filium Dei confitentes, dicunt: Tu es Christus Filius Dei. [Luc. 4. 41] At principes & prædicatores apostasiæ, Iudæi, inquam, & Pauliani, impij & Christum oppugnantes, pertinaciter contendunt ipsum non esse Filium Dei. Et vide effrænatos atque acerbos eorum mores. Auctor ac princeps apostasiæ ipsorum, exclamat, & dicit: Quid nobis, & tibi, Iesu Fili Dei? [Lucæ 8. 28.] Et ipsi assidue negant.

[29] Si ergo fieri potest, vt sterilis salix in loco arido & sicco germinet, fieri quoque poterit, [difficillime conuertuntur:] vt aliquando apostata erudiatur. Nam elatæ mentis consilia & sensus humiliabuntur, sicut Prophetæ videtur Esaiæ, prædicanti: Omnis mons & collis humiliabitur, & erunt praua indirecta, & aspera in vias planas. [Esa. 40. 4] Si igitur salix sterilis in aspreto quandoque germinabit, etiam propheticus nobis sermo confirmabitur, & plura atque maiora iis euenient; & accedent prædones & iniusti ad discendam veritatem. Sicut autem coruus nequit vnquam fieri albus, b & si hic inalbuerit, etiam malus efficietur bonus, & accedens, quod bonum est addiscet. Contingit vero interdum, vt hiberno tempore, decidente niue, coruus aliquandiu albus visus fuerit, licet alias sua natura is obscurus ac niger esset: simulatque enim sese ad volandum incitauit, totamque a se niuem excussit, eodem quo antea colore videntibus apparuit. Similes quoque huic sunt peccatores: quippe qui, cum ad breue tempus compuncti ostenderint temporarios pœnitentiæ fructus, futuri iudicij verba formidantes, eo quod in tempore atque proposito compunctionis eorum stabiles non permanserint, paullo postea quasi omnium obliti, iterum ad pristinū vitiorum locum abripiuntur.

[30] Audite instituta atque præcepta mea, o discipuli mei, eaque semper memoria tenete: neque a via veritatis recedatis, neque traditiones & admonitiones meas declinetis. Cum autē bella audieritis, & tumultus in creatura, scitote, quod in ianuis adsit finis; & spem ideo vestram firmiter constanterque retinete. Scriptum enim est, fore vt cuncta fiant, quæ in Scriptura dicta sunt. Nam cælū, (inquit,) & terra pertransibunt; jota autem vnum, aut vnus apex de lege præterire non poterunt, quemadmodum Dominus & magister noster per semetipsum iurauit & dixit. [signa instantis iuaicij proponit:] Nostis aurē ipsum veracem esse, & numquam mentiri. Vt ergo adstare queamus incorrupto & immutabili iustissimæ sententiæ Iudici, demus serio operam, vt nosmetipsos per bona opera perfectos atque integros in patientia assidue reddamus.

[Annotata]

a Græce est: δὶο δὴ καὶ τῶν ἐκείνου τυγχάνουσιν ζιζανίων. Vossius vertit: qua propter & illius sunt ziz aniorum semina.

b Simplicius & clarius MS. Sicut autem coruus nequit vnquam albus fieri, neque hi albi fient, aut malus bonus euadet.

CAPVT VII.
Modestia piæ fæminæ inculcata. obitus.

[31] Interea vero dum ista cum lacrymis sanctus ac beatus vir præciperet atque mandaret, [loculum sibi fieri permittit, sed non e marmore:] & totius ciuitatis multitudo circumstaret ac fleret; mulier quȩdam, nomine Lamprotate, magni Aristidæ filia, semota hinc inde virorum & mulierum turba, procidit ante pedes eius, & dixit: Per Deum tuum, quem a iuuentute tua vsque ad senectutem dilexisti, permitte mihi ancillæ tuæ, vt exiguum loculū, sicut præcipiendo adiurasti nos facere possim, in quo venerabiles reliquias tuas recondā. Ille autem suscepto atque probato propositi illius feruore, dixit ad illam: Mulier, vade, fac quemadmodum tecum proposuisti, & alias hoc facere volentes ne impedieris. Ex marmore autem caue monumentū mihi feceris: nihil enim mihi vana gloria proderit.

[32] Mandatum porro hoc breuissimum tibi impono, quod vide vt serues: [fæminæ ne lectica vehatur suadet:] Ne prorsus in lecticis sedeas. Neque enim pium est ac sanctum, neque licitū, vt vir ad gestamen mulieris suas ceruices reclinet; & satellites suis humeris circumferant eam, quæ nobis interitus ac mortis caussa fuit: siquidem Christum, ad cuius adorationem accedis, ipsum iugo subiicis. An non legisti, vel audisti, quod omnis viri caput sit Christus? [1. Cor. 11. 3.] Et cum quidpiam alicui metiris, memento resurrectionis vniuersalis, & actionum nostrarum retributionem ibi nobis futuram a Deo. Nam in qua quis mensura emensus fuerit, eadem remetietur illi. [Mat. 7. 2., Lucæ 6. 38.] Quin & ipsum forte Deum audisti dicentem: Vnumquemque secundum vias vestras, & iuxta studia vestra, iudicabo vos, domus Israel: viuo ego, dicit Dominus. [Ezec. 18. 30.]

[33] Tunc iurauit puella coram circumstante populo, dicens: Per Deum, cui constanter a iuuentute tua vsque ad senectutem inseruiisti, [iuranti se id seruaturam,] in posterum non ingrediar lecticam, & non subibit homo amplius gestaturus lecticam meam. Quod si mentita fuero, veniat in eadem hora romphæa resolutionis atque euersionis in iuuentūte mea: & in futuro igne, portio mea cum impiis computabitur. Et si mandata tua transgressa fuero, in exemplum proponar coram tota Dei Ecclesia. Beatus autem vir respondens, ad illam dixit: O filia, priusquam deficiam ac moriar, benedicam tibi secundum propositum atque desiderium tuū. [benedicit,] Non deficiat ex semine tuo Sanctorum doctrina vsque in secula. Cum venerit Christus ad mutandum cælum & terram, ipse memoriam tuam in libro vitæ inscribet in regno cælorum. Et pax Dei, quæ Sanctos sertis coronat immaculatis, in vocatione præmium tibi largiatur, secundum cor tuum. Quoniam Deo, & Patri conuenit gloria, & vnigenito Filio adoratio, & Spiritui sancto maiestas atque magnificentia, ante omnia secula, & nunc & semper: & in generationum generationes per infinita secula seculorum, Amen.

[34] Et hæc, ac plura his alia dicens, animam Deo reddidit. [& pre moritur,] Defunctusque est Beatus in Domino in optimo vitæ statu: & factum est ipsius corpori, sicut suis ipse mandauerat discipulis, ad gloriam Dei omnipotentis. Amen.

DE VITA EIVSDEM S. EPHRÆM
Oratio S. Gregorij Nysseni Ep.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

AVCTORE S. Greg. Nysseno.

CAPVT I.
Exordium. Propositio. Quæ in Ephræm laudanda.

[1] Recondita in diuinis Euāgeliis similitudo me ad propositū dicendi argumentū serio cohortatur, linguamque silentij fræno constrictam soluit, ac cogitationum semitas, velut spatiosos quosdam campos, exæquat atque adornat, currumque orationis ad iter aggrediendum promptum reddit & expeditum, dum clara voce hisce quodammodo exclamat verbis: Neque accendunt lucernam, & ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, vt luceat omnibus qui in domo sunt. [Matth. 5. 15.] Quid vero ex iis intelligendum sit, subiungit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona. [ibid. 16] Nūquid igitur reprehendendi merito erimus, si negligentes atque ignaui silentio inuoluerimus illud, in quo celebrando magnos sumere animos ipse mandauit Dominus? Cum enim sancti huius Patris vitam, [S. Ephræm prædicandus,] tamquam illustrem ac sole splendidiorem facē, orbi accenderit, exponendamque nobis proposuerit, non fert, vt illam silentio prætereuntes sub modio occultemus; verum in sublimi potius Ecclesiæ vertice reponamus, vt cunctis eluceat, qui in hac totius orbis terrarum versantur domo: & qui ex illa lumen acceperint, cælestem Patrem glorificent atque collaudent.

[2] Quamobrem non sic paternum illius metuendum est vinculum a, vt ipsius Domini mandatum spernatur. Quin etiam ipsius laudationis initium inde capiendum fuit; tametsi in extremam orationis partē nos istud reiecerimus. Rem enim ipsam recte inspicienti, illud haud prorsus videatur vinculum, [(licet ipse vetuerit,] quod humanam gloriam auersantem vetet exornare laudibus: aut sane vinculum ad soluendum facile, obligatioque eiusmodi, quæ ad hoc ipsum potius præstandū impellat amantes. Nam ex quibus ille laudes se euitaturum arbitratus est, [vel ideo laude dignus,] interdicti vinculo nostros conatus subuertens atque impediens, ea nobis ipsa laudādi occasionem suppeditant. Cum enim singulæ præclaræ animi ipsius dotes vberem ad laudandum materiam exhibeant, tum illud cumprimis, quod laudibus non afficiatur. Optabat quippe non videri, sed bonus potius esse. Ex quo quidem vel solo, licet aliud nihil laude dignum præstitisset, collaudari profecto mereretur. Adeo enim laudibus se delectari aiebat, vt eo vinculo vituperationem ex illis manantem obsignare maluerit atque euitare. Istud vero primum nostræ orationi stadium aperit, & clare metam ostendit, ad quā dirigere cursum oporteat: ne temere progredientes feramur præcipites, sed per viam incedentes regiam, consideremus admirandum illum Dei virum, prohibiturum non fuisse ne laudaretur, [suo quoque iudicio)] nisi laudibus se dignum cognouisset: nam nullus, nisi valde insignis atque suspiciendus, cum adhuc in vita maximis virtutibus præcellat, memoriam sui obliuione apud posteros deleri iubeat. Et quemadmodum Paulus prædicator gratiæ, auspex Ecclesiæ, os Christi licet de se ipse dixerit, Non sum dignus vocari Apostolus; non tamen ideo effecit, cur minus Apostolus vocaretur: imo quanto ipse submissius de se sensit, tanto maiorem consecutus est gloriam. [1. Cor. 15. 9] Sicque magnus noster hic Pater, quoniam prudenter ac caute seipsum laudibus indignum censuit, ideo deinceps laudibus celebrari promeretur.

[3] Cum ergo ea Ecclesiȩ nostræ consuetudo sit atque institutum, [vsu Ecclesiæ,] vt virtutis cultores, propterea quod eius partes amplexi sint, coronentur; atque illi potissimum qui ob humilem de seipsis existimationem spiritu sublimes euaserint; cum ipsum dicat Euangelium: Qui se humiliat, exaltabitur; haudquaquam sane vituperandi, vel irridendi, aut reprehendendi sunt, qui sancti huius Patris virtutes atque encomia describentes, ipsius nobis vitam, tamquam spirantem & animatam aliquam columnam erigunt. [Luc. 14. 11] Quæ vero commemorauimus, nequaquam falsa esse prudens auditor cognoscet, si, [ob varias virtutes,] vbi peroratum fuerit, varia ipsius virtutum genera collegerit, ex quibus nos velut pretiosis ac diuersis lapillis auroque distinctam contexentes coronam, gratum atque optatum Christi Ecclesiæ donum offeremus. Gestit quippe illa ac gaudet eiusmodi se muneribus decorari, quandocumque solēnis memoria iusti celebranda occurrit. b Quapropter cum ita circulus ferat anni, [die anniuersario;] vt hodie collaudandus ac celebrandus sit nobis S. Ephræm, fieri nequit, quin ingenti cum gaudio monumentum istud, pignusque amoris suscipiat, & amplectatur.

[4] Ephræm igitur ille mihi celebrandus est, qui cunctis Christianis versatur in ore: Ephræm, inquam, Syrus; [vir longe maximus.] neque enim illius nos pudet generis, cuius illustramur moribus. Ephræm, cuius vitæ atque doctrinæ splendor vniuerso terrarum illuxit orbi: nam in omni fere loco, qui illustratur a Sole, cognoscitur; illisque tantummodo incognitus remanet, qui magnum Ecclesiæ lumen S. Basiliū ignorant. Ephræm, notus ille reuera Ecclesiæ Euphrates, cuius aquis irrigata Christianorum multitudo, centuplum fidei fructum producit. Ephræm, fertilis illa Dei vitis, quæ dulcium instar racemorum, doctrinæ fructus afferens, Ecclesiæ filios diuina caritate nutriens explensque, reficit, atque oblectat. Ephræm, bonus & fidelis Ecclesiæ dispensator, qui virtutum rationes æqualiter conseruis distribuens, Dei familiam prudentissime administrat.

[5] Cuius quidem genus atque nobilitatem, tum ab ipso partam, tum a maioribus susceptam, parentumque gloriam, [Omissis autem,] ac ortum, & educationem, & ætatis incrementum, & corporis formam, & conditionem, & artes, & reliqua quæ ab externis scriptoribus tamquam maximi momenti in laudibus recenseri solent, [quæ primo tractant Rhetores,] nos hic in medium proferre superuacaneum arbitramur: cum neque sanctos homines ab eiusmodi laudare rebus statutum sit. Et quamquam ad hunc collaudandum, inde etiam abunde nobis argumenta suppetant; non aliis tamen viis ac rationibus, quam quibus ipse vita & doctrina illustrem se reddidit, coronam orationis contexemus. Veræ quippe laudes in iis consistunt, quæ in nobis ipsis sunt posita; atque illis debentur præmia, quæ ex nostra proficiscuntur voluntate. Earum autem rerum, quas commemorauimus, & vituperationes sunt falsæ, [genere, patria, educatione, artibus;] & laudes ineptæ. Quo enim pacto ex genere laudari volet, qui omnem mundi nobilitatem ac pompam despexit, & per optima opera, Dei filius fieri concupiuit? Quomodo ob patriam se patiatur celebrari, qui totum mundum ad se pertinere non censuit; quique materialem creaturam, tamquam inimicam, auersatus est, propter immortalem, quæ in cœlis reposita est, beatitudinem? aut quomodo maiorum parentumue celebritate delectetur, qui corporis affectionem, ipsamque animalem carnis tuniculam, tamquam celerrimos ad virtutem cursus impedientem, prorsus pessundedit? Quo denique pacto, aut ex corporis incremento, aut educatione, aut ex artibus aliisue eius generis vitæ studiis adiectis, se exornari sinat, qui iam inde a pueritia in sacrarum Scripturarum meditatione educatus, & excrescens, atque ex perennibus gratiæ fontibus bibens, ad mensuram ætatis Christi, vt cum Apostolo loquar, peruenire studuit? [Ephes. 4. 13]

[6] Cum ergo nouerimus magnum hunc nostrum Patrem ridiculis iis laudibus, quibus homines sensui ac corpori dediti capiuntur, cumulari nolle; ex propriis eum laboribus saltem mediocriter celebrare conabimur: neque enim oratio eam habet naturam, vt supra vires intendatur. Quamobrem adnitemur, vt neque infantia præpediri, quæ de eo dicenda sunt, silentio inuoluamus; neque per semitam aliquam a Patrum institutis alienam incedentes, a via deflectamus regia: verum inter vtramque transcurrentes, conueniens orationi nostræ temperamentum adhibeamus. Cuiusmodi autem sunt illa, quæ ad contexendam eius laudationem nobis proposuimus atque subiecimus? Actio nempe & contemplatio, [solide laudātur eius virtutes,] quas virtutum examen consequitur, fides, spes, caritas, pietas erga Deum, sacrarum Scripturarum meditatio, animi & corporis puritas, lacrymarum assiduitas, vitæ solitudo, e loco in locum secessio, malorum fuga, doctrina perpetua, precatio continua, ieiunium, & vigiliæ immoderatæ, humi cubatio, & vitæ austeritas pæne incredibilis, voluntaria paupertas cum humilitate singulari, misericordia humanam conditionem superans, zelus diuinus in eos qui rabie aduersus pietatem atque religionem inueherentur; cuncta denique, quibus ad Dei imaginem homo insignitur. Istis noster hic Pater decoratur laudibus: quæ commemoramus, agnoscit: prærogatiuas has esse proprias, eum non latet: ac sermones hosce, vt nobis, non sibi vtiles, non contemnit. Nam vel exigua de ipso enarratio, studiosis caussa complectendæ existit virtutis. Atque ista non aliunde, [ex ipsiusmet scriptis.] sed ex iis quæ in variis ipse suis disseminauit scriptis, didicimus: ex quibus, inquam, sedulæ instar apis, ex plurimis floribus vtilia colligentes, fauum hunc spiritualem confecimus. Nobis vero hæc ipsa conantibus nequaquam subirascetur, quando scelestum dæmonem, qui multos vel in extremo agone supplantare solet, non pertimescit amplius: iam enim ad tranquillum peruenit incorporeorum portum, vbi nullas omnino procellas reformidat atque tempestates. Age igitur, singulis eorum, quæ enumerata sunt, paullulum immorantes, qualis eximius ille vir euaserit, & in quem gradum spiritualis sanctimoniæ seipsum prouexerit, his qui conuenerunt ostendamus.

[Annotata]

a Ita cauerat Testamento, cap. 2. nu. 7 ne quis ergo beatum me prædicet. Et paullo ante: Ne quis etiam vestrum, Fratres, præconiis me celebret.

b Græce est: Ἐφραῒμ δὲ νῦν εἰς εὐφηυίαν περιήγαγε τρέχων χρόνος. Ephræmum vero nunc ad celebrationem adduxit currens tempus.

CAPVT II
S. Ephræmi virtutes Theologicæ.

[7] Ad fidem ergo quod attinet, nulla ex parte procul a pietate deflectens, admodum recte sentiebat: quod cum eius ex scriptis, tum ex Ecclesiæ de ipso existimatione probe cognouimus. Nam æque & falsam Sabellij confusionem, & insanam Arij diuisionem abominabatur. [Fides Catholica,] Constitit autem in finibus pietatis atque religionis. Sic quippe vnam, non confusam, sacrosanctamque Trinitatem, & numero personarum diuidebat, & vnitate substantiæ coniungebat, vt neque diuinitatis inopiam Iudaice contumelia afficeret, neque Deorum multitudine, more Gentilium ac paganorum, debaccharetur: quod illis contingere deprehendimus, qui in incomprehensibilem Trinitatem petulāter contumeliosi sunt. Absurdissimam porro a Apollinarij opinionem sic detestabatur, vt omni conatu atque sollicitudine eamdem ex quorumuis Christianorum animis euellere studeret. Quin & futiles effrænatasque b Anomiorum linguas variis argumentis, Scripturæque testimoniis, [scriptis defensa contra hæreticos:] penitus repressit, summeque vtilia ac diuina nobis aduersum eos monumenta reliquit. Si quis vero in Sancti Ephræm disputationum cum c Nouato, conflictu, cuplat andacissimi eius contueri stragem, aduersarij casum respiciat oportet. Ibi enim vsque adeo superiores in ipso certaminis congressu nostri Doctoris vires inueniet, vt hunc pancratiasten atque certatorem inuictum, illum autem mollem, ac tamquam puerum nondum ætate firmatum, dixerit. Neque vero illas dumtaxat, quæ vel tunc, vel antea zizaniorum, hæreses ex malitiæ semine fuerant exortæ, fidei rectitudine propulsauit; verum & eas, quæ in futurum pernitiose pullulare poterant, propheticis oculis præuidens præcidit. Quotquot enim ab eo conscripta sunt volumina, demonstrationibus sunt plena. Numquam ergo veritatis hic filius ab ipsa deflexit veritate:

[8] Spem vero omnem in solo Deo defixam habuit, in quo qui suas spes constituunt, [spes:] præmia referunt. Quapropter & illud Psalmi in cunctis suis factis dictisque vsurpare solebat: In ipso sperauit cor meum, & adiutus sum. [Ps. 27. 7.] Quoniam sperantem in Dominum, misericordia circumdabit. [& 31. 10, & 123. 1] Et fiducia in Dominum, monti Sion similem reddit: inque summam beatitudinem eum qui possidet, constituit, sicut ex ipsis addiscere licet Prophetis, cum dicat Dauid: Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius. [& 39. 5] Ieremias vero: Benedictus vir, qui confidit in Domino, & erit Dominus fiducia eius: & erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas; & non timebit cum venerit æstus. [Ierem 17. 7, Isa. 33. 22] Esaias autem: Dominus Rex noster, Dominus saluator noster, ipse saluabit nos. [& 12. 2] Ecce Deus saluator meus, fiducialiter agam, & non timebo. Quin & Paulus nos admonet, dicens: Teneamus spei nostræ confessionem; fidelis enim est, qui repromisit. [Heb. 10. 23]

[9] Diuina igitur hac, & reposita spe enutritus S. Ephræm, humana ac transitoria quæ cumque spernens, sempiternam assidue gloriam concupiscebat. Amorem vero in Deum & proximum adeo seruauit studiose, [caritas Dei, & proximi] vt ex hoc decedens seculo hæc inter postrema referret; par enim est ipsa verba sancti illius Patris, tamquam omni demonstratione potiora, in medium producere: Nullo modo in tota mea vita, inquit, aduersus Dominum contumeliosus extiti, nec sermo stultus e labiis meis egressus est. [plane eximia:] neminem in omni vita mea maledictis oneraui nec cum vllo plane Christiano hominem contentiosum me præbui. O felicem linguam, quæ confidenter eiusmodi vocem emisit, quæ solis potissimum Angelis, propter vitam ab omni materia mutationeque remotam, congruit: at nobis, carni seruientibus, haud ita conuenit, nostræque naturæ vires magis exuperat, quam vt facile exæquari factis queat. Et vt plurimum labores vitasque illorum explores, qui virtutibus clari fuerunt; vix tamen vllum huic simile puræ sinceræque caritatis indicium reperias. Si enim inter cunctas virtutes maxime præcellit caritas, hanc ita noster hic excoluit Ephræm, vt nullus alius magis ex Patribus. Sed quoniam digna quisque propriis factis accepturus est præmia, ne Patres Patribus videamur conferre, ista aliis consideranda potius relinquemus. Neque etiam hȩc ipsa comparationis caussa a nobis sunt dicta; sed vt populo clare constet, nostrum hunc, aut verius vniuersæ Ecclesiæ, Doctorem S. Ephræm ad supremum gradum in spiritali virtutum scala peruenisse.

[Annotata]

a [Apollinarius hæreticus.] Duo fuerunt Apollinarij; pater Presbyter, grammaticæ ludum Beryti, dein Laodice æ aperuit, vbi ei filius natus Apollinarius, rhetoricæ dein professor: qua ratione hæretici sint facti narrat Socrates lib. 2 cap. 36. Nicephorus lib. 9 cap. 17 & lib. 11 cap. 12. ac lib 12 cap. 4 aliiq;. Negabant hominem perfectum in Christo: huic pro anima esse diuinitatem &c. ita Prædestinat. hær. 55.

b Ita Eunomianos appellat, quasi ἀνόμους exleges & flagitiosos potius, quam ex nomine sui auctoris εὐνομίαν sectantes, siue bonam legem. De Eunomio qui agant, indicauimus ad cap. 5 Testamenti litt l.

c [Nouatiani vnde dicti?] Nouatiani, qui & Cathari, a Nouatiano Presbytero Romano dicti, quem Theodoret. lib 3 hær. fab. cap. 5 Nouatum appellat. Ei vero fuit is a Nouato Episcopo Afro in schisma impullus. De vtroque plurima tomo 2 Baronius & alij passim; ac nos 3 Febr. ad S. Celerini Acta.

CAPVT III
Compunctio, aliæque virtutes.

[10] Pietatem vero atque religionem in vera sapientiæ possessione comparauit, secundum illud Iob: Ecce cultus Dei est sapientia. [Iob 28. 28] Per illam vt paullo ante illius puritatem fidei describentes ostendimus, [religio:] quomodo S. Paulus in tertium ascendit cælum, æternamque sibi nominis gloriam in Ecclesia parauit; sacrarum quoque Scripturarum huic ex Davidica lucerna accensa est meditatio, secundum istud: In meditatione mea exardescet ignis. [2 Cor. 12, Psal. 38. 4] Siquidem amor, cælestis contemplationis igne ipsum accendens, sublimium rerum ardorem excitabat. Nam omnem & antiquam & nouam Scripturam euoluens, [studium sacrarum Scripturarum, quas omnes exposuit; & eloquētiæ ac philosophiæ:] & vt nemo alius, in eius contemplationem incumbens, totam accurate ad verbum interpretatus est: atque ab ipsa mundi creatione vsque ad vltimum gratiæ librum, quȩ abdita & recondita erant, commentariis illustrauit; Spiritus, lumine vsus. Neque vero dumtaxat huius nostræ diuinitus concessæ sapientiæ latices hausit, aliisque impertitus est; sed etiam eas, quæ ad recte ornateque dicendi rationem, ac ad doctrinæ subtilitatem pertinent, artes atque disciplinas, quatenus ducebat vtiles, reiectis vanis stultisque rebus, æquitatis lance actionem contemplationemque ponderans, exercuit.

[11] [castitas,] Animi porro corporisque munditia, pro hominis natura, imo & supra conditionem quasi humanam, cum sit gratiæ donum, excelluit. Neque enim animum ab ea affectione, quæ est secundum rectam rationem, aberrare patiebatur; reuera autem animo quidem imperabat, corpore autem resplendebat. Quod ex insidiis, quæ ei (sicut memoriæ est proditum), ab impudica structæ sunt muliere, satis confirmatur. Nam cum ea tamquam esca quadam malitiæ ad fallendum insignem ac rarum hunc virum homicida Belial vsus esset tantum abfuit, vt quod sperarat consequeretur, [insidiante meretrice conuersa:] vt etiam aduersus ipsum insidiatorem, eam ipse decertantem in conflictu constituerit: si quidem cohortationibus, atque admonitionibus, diuinarumque rationum quasi incantationibus, ipsam conuersam ad meliorem frugem perduxit; & ex impudica pudicam, ex lasciua grauem, ex inquinata puram castamque reddidit.

[12] Iam vero diffluentes ac perpetuas ipsius lacrymas referre volenti vere oboriuntur lacrymæ: [assiduæ lacrymæ,] cum vix absque lacrymis eius lacrymarum pelagus liceat transfretare. Nam sicut cunctis hominibus citra intermissionem spiritum ducere est proprium, ita Beato Ephræm assidue lacrymas profundere, natura quodammodo videbatur insitum. Nulla quippe dies, nulla nox, nulla diei noctisque pars, nullumque breuissimi temporis momentum fuit, in quo non vigiles ipsius oculi lacrymis conspicerentur perfusi. Nunc enim communes, nunc priuatas, vt aiebat, calamitates, absurditatesque deplorabat. [& suspiria:] suspitiis porro oculorum flumina prudenter inhibebat, aut potius oculorum fluminibus suspiria excitabat. Eratque rei vtriusque progressus admirabilis, licet alioquin vtrumque alterius videretur caussa: profluebant quippe ipsi lacrymæ, multisque incognita erat caussa. Cum enim tempus illas non auferret, sed mutua quadam vicissitudine, & lacrymæ suspiria, & suspiria lacrymas exciperent, vtrorumque latebat caussa.

[13] Illud vero cognoscet, quisquis ipsius scripta euoluerit. Neque enim tantummodo, vbi de pœnitentia, de moribus, [in scriptis vis excitādæ compūctionū,] de rectis vitæ institutis agit, ipsum plangentem ac suspirantem inueniet; verum & in ipsis laudationibus quas plerumque omnes multa aspergere solent hilaritate. Hic vero eumdem se vbique præbuit, assidueque lugendi munus, vt diuitias, expetiuit. vnde & nunc fere cunctos ipsius sermonum auditores ad veram amplectendam vitam reuocat: tantam ipsius mixta lacrymis vim continet oratio. Quis enim ita duro & adamantino est corde, qui eius verba audiens, non mansuefiat, morumque asperitate abiecta, suis ipsius peccatis ex animo non doleat? Quis adeo ferus est & immitis, qui salutatem eius doctrinam auribus percipiens, tempus non deploret quod perperam transegit? Quis adeo immanis atque crudelis, qui simul ac verba eius quovis melle dulciora gustauerit, non se mox mitem amabilemque omnino exhibeat? Quis abhorrens a lacrymis ita se tradidit voluptatibus, quin vel modicis illius verbis auditis, retributionem illam, quam pro vita anteacta accepturi sumus, in memoriam reducens, non lamentetur ac lugeat?

[14] In rebus quæ fieri nequeunt, illud passim vsurpatur prouerbium: a Lapidi misericordiam persuades. at istud fieri posse, nos experimento edocti didicimus. Sanctus quippe hic senex, animos, quos ob malam obstinatamque duritiem lapides diceres, plane emolliuit ac fregit, [aliarumq; virtutum.] flexitqui vt voluit. Quis enim eius de humilitate orationem legens, non omnem mox de se existimationem, stultamque arrogantiam deponat, ac se omnium abiectissimum confiteatur? Quis ea quæ de caritate conscripsit, lectitans, non sic accendatur, vt ad quoduis etiam subeundum periculum paratus sit? Quis illa euoluens, quibus virginitatem laudat, non se Deo castum corpore animoque offerre contendat? Quis audiens, vel legens eius sermones, quibus iudicium extremum, siue secundum illum Christi aduentum describit, non ita corde & animo afficiatur, quasi ad illud iudicium iam iam sistendus esset, metuque repente sic exhorrescat, ac si aduersus ipsum sententia Iudicis feratur? nam ita futurum Dei iudicium accurate ac plene expressit, & ob oculos omnium statuit præclarus ac sanctus hic vir; vt ad eius cognitionem aliud nihil videatur deesse, nisi vt res ipsa agatur ac coram fiat.

[Annotatum]

a Λίθον ἐψεῖς. lapidem aqua decoquis.

CAPVT IV
S. Ephræmi commoratio. eruditio.

[15] Cvm ergo in talibus de iudicio cogitationibus Beatus ipse semper occuparetur, mundum & quæcumque in eo sunt, [solitudo expetita;] effugit: procul vero recessit fugiens, sicut scriptum reperitur, & mansit in solitudine, Deo & sibi ipsi vacans, indeque virtutum præmia referens. [Psal. 54. 8] Recte enim iam nouerat, eos qui solitariam amplectuntur vitam, ex turbulentis huius seculi perturbationibus atque procellis liberari, & ad quietis tranquillitatisque portum feliciter peruenire, vbi consuetudine perfruantur Angelorum; mentibusque sublimes, quantum licet, rapi ad contemplationem Dei. Quando porro spiritus illum commonefaciens ad multorum ædificationem sic disponebat, [Deo iubēte, relicta:] vt loca mutaret, non resistebat, sed humiliter obsequebatur: erat enim iussis mandatisque Dei, si quis alius, obtemperans. a Inde, vti iussus Diuinus ille Abraham, vrbem, quæ eum tulerat, petiit. Edessenorum neque enim cōueniebat, vt sub terra diutius sol occultaretur. Hisce vero de caussis eo concessit, vt loca ibi sancta inuiseret, b tum vt sapientem aliquem conueniret virum, ac cognitionis ipse fructum vel caperet, vel aliis præberet.

[16] Ad eam igitur dum appulisset ciuitatem, & iam portam introiret, loco sapientis viri, quem optatat, scortum sibi obuium habuit: in quod spectaculum permolestum cum præter expectationem incidisset, tamquam ipe sua deiectus, c oculos auertebat. At contra, improba fæmina defixis in eum oculis inspiciebat. Cui Ephræm, O mulier, inquit, dic mihi, cur me vsque adeo intuetis? At illa prompte; Quoniam, inquit, ex te viro ego sum: d tu autem me ne respicis quidem, sed in terram, ex qua sumptus es, oculos tuos retorques. [profectus vel ex meretricis apto apophthegmate:] Quam quidem inexpectatam respōsionem vehementer sibi profuisse, vir sanctus ac prudens confitebatur. Quapropter infinitam Dei potentiam laudauit, qui interdum, ea, quæ speramus, præter spem nobis elargitur.

[17] Inde Cæsaream Cappadociæ Diuino ductus Spiritu cum petiuisset, ipsum ibi os Ecclesiæ, auream scilicet illam doctrinæ lusciniam, Basilium vidit atq; cognouit: quem senex intuitus, multis faustis cœpit venerari vocibus. [visa colūba, Basilio suggerens dicenda:] Siquidem perspicaci mentis oculo conspexit e refulgentem columbam humero ipsius insidentem dextero, verbaque sapientiæ subministrantem, atque ipsum ea populo depromentem. Ex ea quidem ardua ac veneranda columba instructus ille, sancti huius Patris cognouerat peregrinationem, eumque esse Ephræm illum Syrum. Per opportune igitur, ambo mutua inter se fruebantur consuetudine; [mutua agnitio:] ita vt laboriosa illa peregrinatio ipsi Ephræm inutilis non exstiterit.

[18] Naturalis porro vitæ innocentia, malorum ipsi ostendebat fugam: nam ex ea discebat & meliora prospicere, & deteriora euitare, atque illas sententias ac rationes eligere, quæ puræ essent, quæque ad excolendam honestatem conferrent, & docendi vsum nequaquam impedirent. [sūma eius eloquētia,] Abundanter quippe sancto seni concessum a Christo erat sermonis talentum, quod cum ad mensas cordium plurimis impertiretur, ei tamen cumprimis profuit. Fertur autem hæc ipse de se dixisse; f sibi, cum primum e tenera illa excederet ætate pueritiæ, arcana eiusmodi contigisse visa: [(ipsi puero visione vitis præostensa,] ipsi etenim iuxta linguam admodum fructifera enasci videbatur vitis, quæ quidem ita excrescebat, vt vniuersum terrarum repleret orbem: cuncta autem cæli volatilia aduentabant, & de fructu eius comedebant: ipsa autem vitis, quanto plures volucres decerpentes fructus excipiebat, tanto amplius racemis abundabat.

[19] Illud præterea, quod ad ipsum pertineret, alius quidam homo perspicax se comperisse testatus est: [& alteri] Angelorum scilicet copiam descendentem e cælo, volumen intus ac foris conscriptum detinere manibus. Sic vero sanctam illam colloqui visam esse aciem: Quis, putas, volumen istud in manus accipiet? [conspecto libro ab Angelis dato)] Et hos quidem hunc, alios illum, alios vero alium ex præstantioribus eo tempore hominibus, respondisse: deinde autem post omnium subiecisse probationem: Isti quidem sancti ac ministri Dei sunt; sed hoc volumen in manus accipere nequeunt. Cumque iam varios ex tunc viuentibus nominassent, neque quisquam ex iis placuisset, demum communi omnium consensu in eam pariter conuenerunt sententiam, vt dicerent, a nullo alio istud volumē in manus posse sumi, præterquam ab Ephræm Syro. Tuncque cælestes Angelos idem conspexisse fertur, Ephræm volumen tradere; noctuque surgens, ad ecclesiam, viso illo eruditus perrexisse: audito que ipso Ephræm, qui tunc insignem gratiaque plenam habebat orationem, quid visum illud designaret, cognouisse, Deumque collaudasse, & tam præclarum dicendi donum viro sancto datum admiratum fuisse. Tantam enim sapientiæ abundantiam largitus illi Deus fuerat, vt quantumuis ei perpetui quasi verborum fontes suppeterent, rebus tamen explicandis pares nequaquam essent. [vix tamen celeritati cogitationii eius par.] Illudque non tam linguæ tarditate, quam cogitationis celeritate accidebat: lingua enim cogitandi aliorum vim exæquabat, attamen tardior erat, quam vt ipsius sentētias adsequi posset. Vnde magnus senex, singulare quoddam a Deo eloquendi donum efflagitabat, hisce verbis: g Largire, Domine, flumina gratiæ tuæ: siquidem doctrinȩ profunditas linguam ipsius absorbebat, vt sensa animi efferre nequiret, cum muneri concionandi instrumenta ad diserte dicendum opportuna deficerent.

[Annotata]

a Ita vertimus ex Græco, vt § 3 num. 19 exposuimus. Vossius habebat: vnde patriam, sicut magnus ille Abraham, relinquere iussus, Edessenorum vrbem petiit. at relinquere abest a Græco.

b Addit Metaphr. vt sacras Reliquias adoraret.

c Male ergo Metaphrastes: constitit in eam defixis intuens oculis, & quasi emotæ mentis, tristisque & apud se perturbato animo, quod non vt precatos fuerat, sed contrarium potius euenisset eius quod petierat.

d Item Metaphr. Te vero non nos, sed terram potius oportet aspicere, ex qua ipse rursus sumptus es.

e Al. albam, ait Vossius.

f Minor Vita habet, eam visionem parentibus eius oblatam. Metaphrastes, vti Nyssenus, ipsimet Ephræmo.

g Metaphr. Remitte, o Domine, vndas tuæ gratiæ. Græce est: ἄνες, δέσποτα, τὰ τῆς χάριτος σου κύματα. Quod ambiguam videri potest hahere sententiam, quasi scilicet aut restringivelit nimis exundantem gratiam, vti ille qui clamabat, Satis est, Domine, satis est; aut laxari & effundi flumina eloquentiæ.

CAPVT V
Conciones. Vitæ austeritas.

[20] Conciones porro ipsius, aliud nihil nisi precatio interpellabat: [Cōcionandi præcandiq; assiduitas,] precationemque iterum cōciones: has lacrymæ, lacrymas rursum preces excipiebant: eratque sermo sermonis, aut, vt magis proprie dicam, in sermone assidue in Diuinarum rerum contemplatione occupatus. Nam ipsum quidem corpus ita confecerat, vt rationi quasi dominæ obtemperans, non magis, quam si emortuum esset, voluptatis vllum sensum haberet. Cumque ad ea quæ non decent, obeunda, inedia atque abstinentia prius domitum, immobile languesceret, [abstinētia,] illis tamen quæ animarum conferūt saluti perficiendis, robore præstabat. Quid, quod ne noctes quidē, somniorum simulachris atque imaginibus sæpe decipientes, ei virtutis ac pietatis cursum in vllo interrumpebant? Nā quem aggredientes exceperant sobrium, eumdem recedentes relinquebant vigilantem, illudque sedulo curantem, ne manus principis istius tenebrarum ipsum somno oppressum deprehenderet. Tantum vero tēporis quieti tribuebat, quantum vitæ degendæ necessarium ducebat: [vigiliæ,] ne naturali penitus sublata vicissitudine, caro violentā dissolutionem sustineret. Cum autem varia essent quæ ab oculis eius somnum depellebant, tum illud inprimis, quod asperam ac duram vitam agens, multisque modis corpus suum affligens, [humi cubatio:] humi etiam cubaret. Nā hisce potissimum rationibus somni affectio excuti solet.

[21] Paupertatem porro tantam seruabat, quantam vel sanctis ipsis audis fuisse Apostolis. [paupertas:] Quapropter si quis eum paupertatem colentium exemplar appellarit, haudquaquam a veritate aberrarit. Dulcissimam sane prorsusque beatam illam nobis vocem, velut paupertatis magistram, hinc in cœlum emigraturus, reliquit, qua aiebat: Nec crumena, nec luculus, nec pera Ephræmo vnquam fuit. Nunquam aurum, aut argentum aut vllam rem aliam in terra possedi. Nam bonū Regem ad suos dicentem discipulos audiui in Euangelio: Nihil in terra possederitis. [Matth. 10. 9] Quamobrem nulla me rerum eiusmodi cepit cupiditas. Gloriæ igitur & pecuniæ contemptor eum esset, ac præstantiora amaret, ad ipsos Apostolos in eo suo cursu quam proxime accedere nitebatur.

[22] Quid vero animi ipsius submissionem commemorem atque humilitatem; cum ea ipsa virtus passim in cunctis eius sermonibus ac scriptis sese singulariter ab eo fuisse excultam quodammodo clamiter? [humilitas,] Quando enim vnquam ad arrogantiæ elationisque lapidem pes erus offendit, qui lacrymas lacrymis prouocabat, ac cinerem tamquam panem manducabat, & aspera atque inamœna vita (vt sacra illa personant verba) potum cum fletu miscebat? quique ab omni vana atque mundana abhorrens gloria, [horror laudis,] cum in hac adhuc peregrinatetur vita, si a quoquam se laudari animaduertebat, ægro animo ferens, aliumque alias colorem capiens, atque oculos in terram demittens, tenui ac subtili madebat sudore, altoque silentio, tamquam verecundia linguam præpediente, corripiebatur. [Psal. 101. 10] Iam autem hinc ad beatam cȩlestemque illam emigraturus vitam, graui quodam interdicto illud ipsum vetans, dicebat: nulla Ephræm cecineritis carmina, [etiam testamento vetita:] nullāque laudationem adhibueritis. Ne me cum pretioso sepeliueritis vestimento: neue priuatim corpori meo constitueritis tumulum: mihi enim cum Deo conuenit, vt inter perigrinoscommorer. Aduena quippe sum ego, & peregrinus, sicut omnes patres mei. Sicut ergo aliarum virtutum, ita huius etiam eximia atque præclara habes indicia.

CAPVT VI
Misericordiæ opera. lucta cum hæreticis.

[23] Eorum enim quæ ad eleemosynam, & commiserationis affectum pertinent, [misericordiæ in eo affectus;] hunc non effectorem dumtaxat, sed & doctorem extitisse, veritatis præscriptio lexque ipsa confirmat. Nam cum ex perfecta, quam amplexus fuerat, paupertate, reliquum nihil haberet quod egenis impertiretur, frequentibus tamē cohortationibus alios ad misericordiȩ opera commouendo eleemosynas erogabat. Erat quippe ipsius oratio, licet vultus non conspiceretur, [opera aliis persuasa,] tamquam diuinitus fabre facta quædam clauis, diuitum thesauros recludens, & indigentibus necessaria suppeditans: aspectusque eius angelicus sufficiens erat, [verbis, & solo vultu:] qui per se absque vlla oratione intuentes, etiam agrestes & inhumanos, ad commiserationem permoueret: tanta in eo conspiciebatur tum simplicitas, tum mansuetudo, tum probitas. nullusque adeo reperiebatur impudens, qui non ipsum inspiciens, rubore quodam perfunderetur atque verecundia, ac seipso melior non redderetur atque modestior.

[24] Et quamuis ita multa in hoc viro perfecta exstiterint, ne quis ob id existimet absolutam ei rerum Ecclesiasticarum defuisse cognitionem. Quid enim otij suppeteret ipsi, diceret talis aliquis, vt ad tot virtutum studia diuideretur? Sane quidem non leuiter rerum Diuinarum cognitione erat imbutus. Neque enim eatenus dumtaxat illam attigit, vt dicendo alios erudire posset, sed tam pietatis atque eruditionis instituta, quam ea, quæ illis repugnant, [zelus contra hæreticos:] omnino adsecutus est: illa quidem ad instruendum populum, hæc ad coarguendos hȩreticos. Bono quippe zelo in illas pietatis inimicas bestias ferebatur. Siquidem sermone quodam, qui fama etiam potius quam scriptis ad nos deuenit, vnde ipsum veritatis studiosissimum extitisse facile intelligi poterat; Apollinarium leuem, imo dementem atque insanum nuncupabat, qui res nouas moliens, multa impia, Scripturæque sacræ aduersantia duobus comprehensa libris, e suo eructans ventre, admodum insulse ac temere proloqueretur. Illos vero libros cuidam, quam in delitiis habuisse ferebatur, fœminæ ad seruandos commiserat. Quæ cum magno innotuissent Ephræm, ipse eiusdē se opinionis esse confingens, fæminam, quæ istos libros profanos custodiebat, adiit: & de se, quis sit, & quam fausta ei ex eremo adferat, patefecit: nonnullaque forte id genus alia adiiciens, tandem rogat, vt præceptoris sibi scripta publicæ vtilitatis caussa exhibeat, vt nobis scilicet, quos tunc hæreticos vocabat, [Apollinarij libri, dolo bono, glutine cōnexi;] repugnare commodius posset. Quibus capta verbis fæmina, eumque ex illis vnū, qui Apollinarij sustinerent partes, reputans, libros præbuit, eos tamen sibi celeriter restitui deprecans. Ceterum magnus hic Iacob, dementem supplantans Esau, ac flagitiosa illa primogenita rapiens, prudēter oppressit: nam piscis glutino a omnes illinens, ita folium folio cōnexuit, vt cum pars vna ab altera ob firmam cōiunctionem plane seiungi nequiret, in vnam quasi tabulā singuli libri apparerent redacti. Sicque eos mulieri, a qua commodato acceperat, reddidit. Quæ quidem artificij eiusmodi, vti mulier, ignata, cum formā eorumdem exteriorem saluam cerneret, quid intrinsecus esset, diligentius inspicere neglexit.

[25] Dies vero haud ita multi elapsi erant, cum Orthodoxis quibusdam defert sanctus senex, vt Apollinarium accirent, & cum eo sermones conferrent. Is prouocationem acceptans, impiis illis libris fretus, ad statum diem venit: ac dicere quidem pro se, quod graui iam premeretur senio, renuit; postulauitque ideo sibi proferri libros, vt ex illis respondere posset, atque contradicere. Cum ergo eius disciplinæ consortes in medium libros produxissent, magnifice propter eos superbientes, inueteratus ille dierum malorum, iudex iniustus vnum ex iis in manus sumens, aperire atque explicare nitebatur. [ipseq; eo facto delusus,] Sed quod glutino vnctus non cederet; ad partem eius mediam aperiendam est aggressus, eamque ipsam eodem conglutinatam modo inuenit. Quare sua illa ex priore libro frustratus spe, ad alterum se contulit, quem quidem totum ita firmiter connexum cernens, vt prorsus explicari nequiret, tanto rubore atque pudore suffusus est, animoque vsque adeo perturbatus, [perturbatus, morboq; correptus.] vt ex eo consessu abiens, quasi mentis atque consilij inops, & exanimatus, in morbū prolapsus sit: illamque ignominiæ notam ita ægre ac moleste tulit, vt parum admodum abfuerit, quin tum mortem obiret. b

[26] Talis autem pietatis zelo extitit magnus noster Pater & Doctor S. Ephræm. [S. Ephræmi labores pro fide.] nam alias mansuetū se præbens ac mitem, cum nulla decertandi necessitas vrgeret, alias acerbum ac grauem, cum fidei periculū immineret, cuncta prudenter pro temporis ratione moderabatur. Et ex hoc quidem erga Deum zelo, non minus quam ob multa ieiunia, ac lacrymas, continuasque preces, commendandus est: atque haud scio, an propterea etiam magis, quod ista in eo vno concluderentur, ille ad vtilitatem quoque communem pertinebat. Quemadmodum enim verum insignis alicuius venatoris specimen exhibetur, cum bellicosas insequitur feras, bonique gubernatoris virtus se prodit in tēpestate aduersa, medici prudentis in grauioribus morbis, militis strenui in ipso pugnæ discrimine; ita quoque pietatis ac religionis studiosum virum magna ac difficilia pericula ostendunt, cum & se & alios ex insidiis periculisque eximit.

[Annotata]

a Siue ichthyocolla, vt habet Metaphr.

b Imo diserte Metaphrastes: Et tandem male perit, fructum suorum laborum & librorum mortem colligens. Id si verum est, vt notauit Baron. ad an. 373. num. 27. debet de seniore Apollinario intelligi; qui, vt testatur Socrates lib. 2 c. 14 sub Iuliano Imp ædhuc vixit & multa carmine scripsit Filius vero post S. Ephræm, sub Theodosio Imp. obiit, vt habet S. Hieronymus de Scriptorib. cap. 104.

CAPVT VII.
Imitatio sanctorum Patrum.

[27] Nvllum sane virtutis genus a veteribus excultū est, in quo hic etiam non excelluerit. Quare & animum ipsius vtilitate, dulcedine, iucunditate scaturientem, fonti quacumque aquarū abundantia fluenti similem dicere possumus vel prato diuersis fragrantibus floribus resplendenti, vel cælo variis stellarum luminibus distincto, vel Paradiso, [imitatione pulcherrima] quē in Eden fuisse audis, innumerabili fructiferarum arborum copia decorato; (ita tamen vt serpenti maligno, communisque exilij auctori, nullus omnino in eum aditus detur) aut si quid aliud venustum amoenumque multis variisque bonis cohonestauit natura; talem quoque beatum illum magni Ephræm animum, plurimis vndique virtutum generibus exornatum puta. nam semper vir ille admiratione dignus, in eam incubuit curam, vt perfectum absolutumque cuiusuis generis virtutum chorum possideret; ac quibus reliqui singulis antecelluerunt, ea cuncta solus ipse adsequeretur. Siquidem vt Sacerdos, [expressæ virtutes Patriarcharum,] eum qui inter iustos primus recensetur Abel imitatus, non ex ouium gregibus, neque ex adipe sacrificia Domino obtulit; verum absque sanguine, rationabile obsequium, vitȩ puritate sacrificauit; ea duntaxat re Abel dissimilis, quod a nefario homicida, [Abelis,] vt ille, peremptus non fuerit; sed inimici dæmonis euitans laqueos, superatis insidiis, ad vitam omni fine carentem, sicut ille, peruenerit. [Enos,] Enos porro spem sic æmulatus est, vt non solū Domini Dei sui nomē inuocauerit, verum & alios, vt idem illud implorarent, edocuerit. Enoch autem vt similis redderetur, [Enoch,] operam dedit, non quidem admirandam eius e terra in Paradisum translationem atque secessum, sed ex materiæ perturbatione, in spiritum transitionem, æmulando. Noë etiam similis extitit, non quidem modicam in arca lignea generis conseruationem, [Noë,] at suam potius animi incolumitatem procurans, vt vitæ procellas tutius subterfugiens, nullum virtutis naufragium pateretur.

[28] [Abrahæ,] In plurimis quoque Abrahæ æmulator fuit; atque vt fidem, mansuetudinem, & amorem in Deū taceam, in eo potissimum, quod quemadmodum propriam terram atque cognationem ille, ita quoque hic noster Ephræm mundum effugit, & in suo corpore vnigeniti sacrificium expressit, Deo seipsum consecrans, & membra, quæ super terram sunt, mortificans. [Isaac,] Isaac vero imitator extitit, propter mortem, quam prompto tranquilloque subire paratus erat animo, non tamen inserente patre: quin, & quotidie instar Apostoli, corpore quidem fructum, quod attinet ad propositum, percipiebat, spiritu autem Deo, ob castum corporis velut in ariete sacrificium, viuebat. [Iacob,] Iacob porro æmulator fuit, supplantando ipsum Esau, hoc est, hæresum parentem, ac primogenita, id est, recta Ecclesiæ decreta, accipiendo: in eo præterea, quod non scalam a terra ad cælum vsque pertingentem, sed oblongam ignis columnam, pulchriorem mysterij profunditatem indicantem, conspexerit: quodque hic discipulis, quemadmodum ille filiis, ex hac emigraturus vita, benedictiones impertitus sit: quas qui pronus excipiebat, magni illius Iacob esse, arbitrabatur. [Ioseph,] Verum ipsius Ioseph similitudinem, vel maxime expressit vitæ integritate, & corporis castitate; multo autem magis per hoc quod sicut ille triticum, ita hic verbum salutis communicauit.

[29] [Moysis,] In non paucis quoque Moysi simillimum sese præbuit: nam & ipse Pharaonem diabolum fugit, & commoratus est in solitudine, Deumque vidit, quatenus contemplatione videri potest; resque admirandas peregit, ac doctrina se ducem atque magistrum populo exhibuit; Ægyptiosque decepit, eorum diuitias surripiens, hæreticorum scilicet libros, de quibus ipse triumphauit: salsum quoque ac potui minime conueniens infidelitatis mare diuisit, populumque fidelem in magno numero traiecit: Pharaonis vero exercitum, impiam nimirum calumniatorum progeniem, prostrauit atque oppressit & Amalec (si quem hæreticorum eo nomine appellare velis) in fugam vertit ac profligauit. Legem bene Christianeque viuendi a Deo accepit & nobis vniuersis eam tradidit: Tabernaculi exemplar in monte contemplatus est, non Moysis, sed horrendi illius iudicij futuri: Sacerdotes constituit, ac de sacrificio leges præceptaque tradidit: aquam e petra eduxit, dum corda lapidea ad lacrymas fundendas commouit: pane cælesti, sicut ille, abunde populum pauit, caritatis nobis sermones proponens, quibus maxime corroborantur animi, & ad sumendum cum fiducia diuinum ac sacrum hunc panem, qui pro nostra salute huc e sinu Patris venit, accenduntur. Coturnices quoque fidelibus, vt ille, exhibuit, ostendens quonam pacto per Dei recordationem in cælum sese tollant, ac quæ ibi sunt pulchra, contemplentur. Et hoc quidem modo atque ratione, si quæ Pater hic grauiter ac strenue gessit, priscorum actionibus conferre lubuerit, illis nullatenus inferiorem comperies.

[30] [Iesus,] Ipse namque, vt Iesus Naue, Iordanem quoque diuisit, cum clausas diuitum manus benignitate aperuit; ac populo terram, non quidem abiectæ huius promissionis, [Samuelis,] verum cælestis regni, distribuit. A sua infantia, vt Samuel, consecratus est Deo, Diuinamque vocem, vt ille, [Eliæ,] audiuit. Sicut Elias Sacerdotes turpitudinis coarguit, ignemque diuinum orationis sacrificio, non semel, sed sæpius deduxit; igneoque virtutum curru, non in æthera, sed in ipsum cælum sublatus est. [Elisæi,] Sicut Elisæus duplicem Spiritus gratiam consecutus est. Sicut Prophetæ, diuinæ visionis munere ac gratia donatus est. [Ioannis Baptistæ,] Quin & ipsa me mouet ratio, vt eumdem hunc, vel cum illo, quo inter natos mulierum nullus perhibetur extitisse maior, comparare audeam; cum illo, inquam, qui inter legem & gratiam fuit medius. Siquidem hic, vt Præcursor ille, eremum coluit; & ad eum quoque factum est verbum Dei: ac præconem agens pœnitentiæ, docuit confiteri peccata accedentes ad se. [Pauli.] sicut Paulus autem vas electionis, varias tribulationes atque tentationes pertulit; pœnitentiæque semina, vt ille fidei, sedulo sparsit.

CAPVT VIII
Testamentum. mors. miracula.

[31] Sed quid necesse est hunc cum. Sanctis sigillatim conferre, cum eius recte factis totus terrarum orbis sit plenus? prolixior autem oratio superuacanea sit, cum ipsa satis appareant opera, ipsaque verborum multitudo fidem infirmare videatur; quasi non satis ex ipsis rebus declarentur virtutes, sed sermonis adhuc auxilio indigeant. [morituri mandatū, de sumptu funeris dādo pauperibus:] Quapropter operæ pretium fuerit, tamquam suauissimum quoddam condimentum huic orationi adiungere; percelebrem nimirum, prodigioque similem ipsius ex hac mortali vita exitum. In cælum ergo iam perrecturus sanctus hic vir, iis qui tunc ibi aderant mandabat, ne pretioso cum vestimento corpus suum sepelirent. & si quis amantior Patris tale quidpiam cogitasset aut præparasset, id ne exequeretur, sed consilio in melius commutato, hoc ipsum, quod sepulturæ cohonestandæ decreuisset, pauperibus impertiretur.

[32] Cum igitur vnus eorum qui aderant, præcipuæ nobilitatis vir, [cogitantis nō obedire,] magni sane pretij vestimentum parasset, quo sancti senis corpus amictum sepulturæ traderet; a increpatione illius audita doluit, & melius esse animo reputans, si tantum stipis, quantum vestis constiterat, eius loco indigentibus daret, paratum vestimentum pauperibus elargiri distulit. Quamobrem mox a maligno correptus dæmone, quod mandatis non patuisset, grauissimas pœnas dabat; seque ante lectulum, in quo vir sanctus decumbebat, [ideoq; correpti a dæmone,] ore feruentes agens spumas, dilaniabat. Ad quem vir Dei clementissimus calamitosum conuersus, Quidnam, inquit, admisisti, o homo, vt in hoc periculum coniicereris? Ille vero senis mandato excitatus, licet eius menti tenebras cacodæmon offudisset, secretum, quod apud se conceperat, non obtemperandi iussis ipsius consilium patefecit. Quem confitentem benignissimus vir commiseratus, [curatio:] manuum sanctarum impositione & precibus hominem protinus ab illa affectione liberauit, & pristinæ sanitati restituit, eumque sic est allocutus: Perfice, homo, quæ dudum promisisti.

[33] Quo quidem demonstrato miraculo, cum iam vitæ finis immineret, eos, qui tunc aderant, multis piis commonitionibus ad virtutis studium atque amorem cohortatus, vt postrema eius declarant verba; [S. Ephræmi obitus:] ad tranquillum æterni regni portum feliciter emigrauit, sanctaque ac Deo grata accessione, numerum Beatorum, qui ab initio fuerant seculi, cumulauit. Nam in cælestibus anima ipsius consedit tabernaculis, vbi Angelorum sunt ordines, vbi Patriarcharum populi, vbi Prophetarum chori, vbi Apostolorum sedes, vbi Martyrum gaudium, vbi piorum lætitiæ, [animæ eius,] vbi Doctorum splendor, vbi celebres primogenitorum cœtus, vbi puræ exultantium voces, vbi illa bona patent, quæ Angeli prospicere optant. In sanctum illum locum, felicissima beati clarique Patris Ephræm anima peruenit. Arbitror vero cum in cælum ipse ascenderet, [virtutibus comitantibus,] singulas, quas in hac vita excoluerat virtutes, præcessisse, ac res illas reconditas & speciosissimas, quæ mortalibus cerni nequeunt oculis, demonstrasse; omniumque excellentissimam caritatem sic ad eam accedentem dixisse: Intuere, dilecta anima, pulcritudinem, quam tibi comparaui; simulque delicias ostendisse. Moxque accurrentem Humilitatem, ita eam compellasse: [in cælum ingressus.] Alpice, anima Deo cara, cuiusmodi ego tibi locum quietis exornaui. Tum ceteras omnes sigillatim recensuisse demonstrasseque præmia, quæ iam inde, cum ab ipsa adhuc in corpore excolerentur atque exercerentur, in futurum comparabant. O decantanda, & imitatu dignissima emigratio! o mors lacrymis non indigens! o separatio, optatam societatem concilians! o transitus, cuius transeuntem minime pœnitet! o funus, omnis doloris atque molestiæ expers! Dum enim ipsius mores suspicimus, consolationem inde percipimus. Aliorum quippe hominum mors, illis qui relinquuntur, lacrymandi præbet caussam; Sanctorum autem, lætitiam nobis celebritatemque conciliat. Quare ista non dicenda mors, sed potius transitus, & ad vitam hinc meliorem emigratio.

[34] Hæc sunt, quæ tibi, Patrum optime, mundique Doctor clarissime, laudum præconia audax lingua, vt vilia munuscula, offert: non ea quidem pro dignitate, neque vt indigenti tibi, [Cur hæc scripta?] (quam enim afferre queat gloriam oratio, quæ laudati meritis plane superatur?) verum propter viuentium potius vtilitatem: nam bonorum atque præstantiorum virorum encomia, maximam plerisque consolationem & cohortationem ad meliora adferunt. Hanc vero laudandi prouinciam alacrius suscepimus, cum variis aliis adducti rationibus, præter vitæ doctrinæque tuæ famam toto terrarum orbe celeberrimam; tum cura illa, quam in homine b eiusdem nominis liberando adhibuisti. Ille siquidem nos ad subeundum hoc onus impulit, [captiuo eum inuocanti] qui a posteris Ismaël in bello captus & longius a patria diu commoratus, cum iam ad eam redire desideraret, viamque commodam ignoraret, singulari ope tua, aptam ad salutem rationem inuenit, & quod diu concupiuerat, adeptus est. Cum enim in maximum vitæ discrimen adductus esset, (quod omnes viæ barbarorum interclusæ copiis tenerentur) te nomine dumtaxat inuocauit, dicens: Sancte Ephræm succurre mihi. Sicque tuto periculorum laqueos euasit, ac mortis metum neglexit, inopinatamque consecutus salutem, [insperato reditus ad suos concessus.] patriæ, tuo munitus præsidio, præter spem est restitutus. Quare ad ista enarranda audacius aggressi, laudes tuas impuris attingere labiis non sumus veriti. Qua quidem in re, si quid profecerimus, id tuo nos adsecutos auxilio fatebimur, tibique acceptum feremus: sin vero tua dignitate multo inferiores sint nostræ laudationes, te quoque (licet forte audacius hoc dictum videatur) in caussa fuisse dicemus, qui & viuens & defunctus, modestia humilitatisque studio, te collaudare cupientes impedis. Verumtamen, siue istud sit siue illud, nos quantum tulerunt vires, pietatis officio satisfecimus: teque hoc ipsum minime nobis succensurum, neque tui amantissimos auersurum, verum æquo beneuoloque animo filiorum balbutientium laudes admissurum, confidimus.

[35] Tu autem diuino iam assistens altari, vitæque Principi, [Eius patrocinium ab Auctore imploratum.] ac sanctissimæ vna cum Angelis sacrificans Trinitati, omnium nostrum memineris, veniamque nobis peccatorum impetra; vt sempiterna cælestis regni beatitudine perfrui possimus; in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria cum Patre principio carente, & sancto ac viuificante Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ita Græca, & Metaphrastes. Ast hæc ita verterat Vossius: postposito ipsius quod audierat mandato, piumque magis ac pauperibus præferendum honorem, quem ipse excogitauerat, arbitrans, vestimentum pauperibus elargiri distulit.

b Id est, Ephræm, vt ex Græco patet, quod ita habet: καὶ ἀπολύτρωσις εἰς τὸν σοὶ γεγενημένον ὁμώνυμον.

VITA S. EPHRÆM
AVCTORE ANONYMO,
interprete Gerardo Vossio.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

[1] Sanctus hic Pater Noster Ephræm, ex Oriente oriundus, Syrus genere, piis parentibus natus in Edessa. [Ephræm cuias? quando natus?] Vixit temporibus Constantini Magni Regis, & aliorum qui post ipsum regnarūt; abstinens a puero ab omni re mala. Cuius a parentes eo adhuc puero, per somnium videlicet visionem conspexerunt, quod ex ore ipsius Ephræm vitis adscenderet valde frugifera, [quantus futurus præostensum:] quæ excrescebat, & replebat omnem sub cælo regionem: veniebantque cuncta volatilia cæli, & comedebant de fructu vitis, & præter quæ comedebant, adhuc superabat fructus. Hic ab ætate iuuenili eremum incoluit, [in eremo degit:] compunctionis sibi abyssum vindicans, per quam & diuinam Spiritus sancti gratiam suscepit.

[2] De quo, quidam diuino afflatus spiritu, per somnium vidit virum terribilem, tenentem chartæ volumen, & interrogabat: Quis, putas, accipere & custodire illud poterit? factaque est vox ad eum: Nullus alius, [scientiam cælitus haurit,] nisi Ephræm seruus meus. Quo quidem adstante, & os aperiente, illudque deuorante, illico fons sermonum a Deo proficiscentium scaturiit, compunctione & pœnitentia plenus, timorem commemorans iudicij, & secundi cum maiestate aduentus vniuersorum Regis & Domini Iesu Christi, veri Dei nostri, vt reddat vnicuique secundum opera sua. Præterea etiam diuinorum dogmatum rectitudinem ac veritatem libris mandauit.

[3] Alius autem b quidam sanctorum senum, rursus in visione vidit Angelorum agmina ex cælis diuino iussu descendentia, & in manibus caput, id est, volumen intus & extra conscriptum, tenentia. Et dicebant inter se: Cui debet liber iste committi? Et alius quidem hunc, & alij alios nominabant. Alij autem responderunt dicentes: Vere sancti & iusti sunt isti: verumtamen nemini hoc volumen credi poterit, [quia mitis & humilis:] nisi Ephræm miti & humili corde. Viditque senex, quod Sancto Ephræm tradidissent caput. Et surgens mane, audiuit ex ore ipsius aptissimos pro aliorum instructione sermones, omnis compunctionis & timoris diuini, velut ex fonte aliquo scaturiente, profluentes. Et agnouit senex, a Spiritu sancto illa suggeri, quæ ex illius ore manabant.

[4] Captus est autem desiderio Sanctus hic Pater Noster Ephræm visendæ Edessenorum vrbis, [it Edessam,] orauitque Deum dicens: Domine Iesu Christe, dignare me videre ciuitatem illam, & cum ingrediar, obuiam mihi habere mereat hominem eiusmodi, qui mecum a Scriptura sermonem exordiatur. [institutionis spiritualis gratia:] Et ingredienti iam ei in locum, & pertranseunti portam ciuitatis, occurrit mulier, quæ in ciuitate erat meretrix: quam adspiciens seruus Dei Ephræm, indoluit, sic secum loquens: Domine Iesu Christe, despexisti preces serui tui Ephræm: quo pacto enim hæc de Scriptura mecum differat? Substitit autem meretrix, intuens illum. Ad quam Sanctus: Dic mihi puella, quid subsistis, & ita intentis in me intueris oculis? Cui respondens meretrix ait ad eum: Intueor te, quia ego mulier ex te viro sumpta sum. Tu autem ne me intuearis, sed terram, [ab obuia meretrice docetur terram adspicere:] ex qua tu vir sumptus es. Quæ cum audiret seruus Dei Ephræm, suspexit, & glorificauit Deum, qui talem ei sapientiam dederat, vt eiusmodi ab ipsa responsum acciperet. Et cognouit suam a Deo nequaquam fuisse spretam orationem: veniensque in vrbem, diuersatus est ibi.

[5] c Casu autem iuxta eius hospitium alia meretrix habitabat: quæ, cum ille per complures dies in vrbe commoraretur, dixit ad eum: Benedic Domine Abbas. [aliam ad scelus inuitantem,] Et fixis oculis fenestram intuens, vidit illam prospicientem, aitque ad eam: Deus benedicat tibi. Ad quem illa: Quid tuo deest d septo atque domicilio? Cui Sanctus: Tres lapides & argilla modica, vt fenestra obstruatur, per quam prospicis. Cui ipsa respondit, dicens: Cum primum te alloquor, reiicis me: ego dormire tecum cupio, & tu vel a collocutione me excludis? Respondens autem illi seruus Dei Ephræm, ait: Si mecum dormire velis, veni quo dixero tibi, vt ibi simul dormiamus. Ad quem meretrix: Dic mihi, inquit, locum, & veniam. Et Sanctus ad illam: Si condormire mihi cupias, non poteris alio in loco, nisi in vrbe media. Respondens autem illa, dixit ad illum: Et non erubescimus conspectum hominum? Et respondens magnus Ephræm, dixit ei: Si homines erubescimus, [Dei inculcata præsentia,] multo magis Deum erubescere simul & timere oportebit, qui nouit etiam occulta hominum: quoniam ipse est, qui veniet iudicaturus mundum, & redditurus vnicuique secundum opera sua. [conuertit:] Hæc audiens meretrix, compuncta est ex verbis illius: & accedens procidit ante pedes eius, plorans, dicensque: Serue Dei, deduc me in viam salutis, vt a multis meis malis, operibusque improbis liberer. Sanctus autem senex multis eam admonens ex sacra Scriptura, confirmansque illius pœnitentiam, misit ipsam in monasterium, & saluauit eius animam ex cœno flagitiorum.

[6] [it Cæsaream,] Et discedens a ciuitate illa, venit Cæsaream Cappadociæ, vbi ingressus templum, reperit S. Basilium Archiepiscopum concionantem ad populum: & cœpit magna voce beatissimus Ephræm prædicare eum. Dicebant autem quidam de turba: Quis est iste peregrinus, qui sic laudat Episcopum? quippe adulatur ipsi potius, vt aliquid ei largiatur. Peracta autem iam concione, ait Basilius: Accersite ad me hominem, qui insistebat laudando me. Et accersito eo, dicit ipsi: Quid ita instanter vociferabaris laudando me, Domine Ephræm? Respondens autem sanctus senex, dixit: Ideo perseuerabam clamando, [videt columbam S. Basilio concionem suggerentem:] & laudando te; quia aspiciebam immaculatam columbam stantem in humero tuo dextero, & in aures tibi suggerentem, quæ populo concionabaris. Magnus autem Basilius Spiritu sancto plenus, ipsum agnouit, & dixit ad eum: Tune Ephræm es Syrus? Vere quemadmodum intellexi, sic & in te comperi, quietis amator. Scriptum habetur in Propheta Dauid: Ephræm fortitudo capitis mei. [Psal. 59. & 107.] Nam mansuetudo tua atque clementia & simplicitas clara est, velut lumen apparens omnibus.

[7] e Alibi rursus transeunte Sancto Ephræm, fraudulenter accessit ad ipsum meretrix, [alteri ad fornicationem vel iram volenti excitare,] quæ assentatorie eum ad turpem pertrahere nitebatur commistionem: sin minus, saltem vt ad indignationem ipsum commoueret, quod nemo vnquam illum vidisset iratum. Qui dixit ad illam: Sequere me. Cum autem iam appropinquaret ad locum a magna ciuitatis turba frequētatum, dixit ad eam: Isto in loco, veni faciamus vti cupis. At illa videns turbam, dicit ad eum: Quomodo poterimus istud hic agere, in tanta hominum præsentia? nonne nos pudet? [Dei præsētiā inculcat:] Et ait ad illam: Si homines erubescis, quanto magis erubescere oportet Deum, abscondita tenebrarum redarguentem? At illa confusa, re infecta abiit, nihil perficere cum illo valens, & ne ad iram quidem eum concitare.

[8] Atque ista sunt certamina Magni Ephræm. Vir enim erat clemens ac patiens, mansuetus, purus ac simplex, in cognitione diuina velut omni fuco carens, secundum quod scriptum est, demissus atque modestus, humilis, & compunctione plenus, supra fidem, vt etiam ipso tacente, vel ex solo aspectu intuentes ipsum docere videretur. [Iob 1.] Totus precibus ad Deum fundendis intentus erat. [Etiam solo aspectu populum docet.] Hic igitur Sanctus Pater Noster, post vitam bene beateque peractam, & cum se exemplum diuinæ virtutis exhibuisset, plurimosque sanctæ doctrinæ sermones exposuisset, præscius sui obitus, composuit testamentum ad discipulos, [testamentū condit.] & quoscumque monachos, de futuris eos commonefaciens: & sic modicum ægrotans, quieuit in Domino, a monachis eremi sepulturæ traditus.

[9] Precibus igitur & intercessione Sancti Ephræm, dignetur & nos peccatores Christus Deus noster facere imitatores diuinæ vitæ ipsius: [Auctor eius preces implorat.] per quam consequi possimus misericordiam, & remissionem peccatorum nostrorum, in quæ collapsi sumus. Quoniam ipsi Christo & Deo nostro conuenit omnis honor & adoratio, cum Patre, & sancto ac viuifico Spiritu, in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a S. Gregor. Nyssenus supra nu. 18 habet, ipsimet Ephræmo hanc obiectam visionem, vti & Metaphrastes, & in Vitis PP. lib. 5 libel. 18 nu. 5. At Hoierus hanc Vitam sequi maluit.

b Idem pluribus narratur a Nysseno num. 19. &. in Vitis PP. loco cit. nu. 6.

c Metaphr. ait, hoc Edessæ contigisse, aliquot diebus postquam eo venisset Ephræm.

d Metaph, tuo cibo; tunc enim Ephræm cibum sibi parabat, vt ait.

e Idem habetur in Vitis PP. lib. 5. libel. 10 nu. 21. vbi dicitur meretrix ex immissione cuiusdam cœpisse Sancto blandiri.

DE S. P. N. EPHRÆM
ex Vita S. Basilij Magni
Auctore (vt vulgo creditur) S. Amphilochio.
ex veteribus Latinis MSS.

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

BHL Number: 1023, 2565

Ex vita S. Basilii per S. Amphilochivm

CAPVT I, in MSS. XIV.
SS. Basilij & Ephræm congressus.

[1] Fratres, enarrationem volo facere de Basilio memorabili, & Effrem Syro, a quæ sunt apud Deum de Patre nostro visore, b quæ etiam de sancto & non mentiente eius ore audiui. Est autem sic. Effrem memorabilis, cum esset in eremo quadam, splendore sancti Spiritus illustrante, videns quemdam de amatoribus c eius, & interrogatione discens mirabilia opera beati Patris nostri Basilij, [S. Ephræm videt in Spiritu S. Basilium vt columnam ignis:] sine intermissione postulabat reuelari sibi qualis esset Magnus Basilius. In extasi ergo factus, vidit columnam ignis, cuius caput pertingebat cælum, & vocem desuper dicentem audiuit: Effrem, Effrem, quemadmodum vidisti columnam istam ignis, talis est magnus Basilius. Et continuo accipiens interpretem, eo quod nesciebat loqui Græca lingua, venit ad magnam Ecclesiam magni nominis Cæsareæ. [it Cæsaream:] Perueniensque in ipsa sancta festiuitate sanctæ d Theophaniæ, & intrans clam, vidit procedentem in ecclesiam magnum Basilium, & dicit e sequenti se: In vanum laborauimus vt suspicor, Frater. Iste enim in tali ordine cum sit, non est quemadmodum vidi. [conspecto eius in sacris splendore,] Vidit enim eum indutum stola candida, & qui circa eum erat, sacrum Clerum candidiferum. f Et præcedente eo stans in loco occulto ecclesiæ, desperabat pro huiusmodi materia, dicens secum: Nos quia portauimus pondus diei & æstus, [dubitat de sanctitate:] nihil consecuti sumus; & hic in tali cum sit stipatione, & honore humano, columna ignis est! miror.

[2] Ista igitur eo sic proloquente, mittit Sanctus Archidiaconem suum, dicens: Vade circa portam Occidentalem, [ei diuinitus innotescit:] & in angulo ecclesiæ inuenies Abbatem habentem cucullam, cum altero quodam, g cum parua barba, pusillum, & cetera de vultu eius; & dices ei: Iube, intra in h presbyterium, vocat te Pater tuus Archiepiscopus. Et discens Beatus Effrem per interpretem quæ dicebantur, respondit dicens: Errasti, Frater: nos peregrini sumus. Et abiens Archidiaconus retulit Beato ista. Magno autem Basilio sacros libros legente, [videt lingua ignea loquētem:] vidit Sanctus Effrem linguam igneam loquentem per os eius. Et dicit Sanctus Archidiacono: Vade, & dic ei: Domine Effrem iube, intra i in sanctum presbyterium. Obstupuit ergo in istis Sanctus, glorificans Deum, & k genu flectens, respondit dicens: Vere magnus Basilius, vere columna ignis Basilius, vere Spiritus sanctus loquitur per os eius. Postulauit ergo Archidiaconem excusare se, & vt magis post l ministerium in m secretario salutaret eum.

[3] Intrans itaque post completionem ministerij Basilius magnus in secretarium, vocauit Sanctum Effrem, [benigne ab eo excipitur:] & in Domino salutationem reddidit ei dicens: Bene venisti, o Pater filiorum eremi: bene venisti, qui multiplicasti discipulos Christi in ipsa, & dæmones n eminasti in Christo. In quibus labor tuus o Pater? Venisti videre peccatorem hominem. Det tibi Deus mercedem, secundum laborem tuum. Et respondens ei honorificentissimus Effrem, & p prædicens omnia quæ in corde eius erant colenda, simul cum coëssente suo Abbate communicauit q de sanctis manibus eius. Et r faciente eo caritatem, dixit Sanctus Effrem: Pater honorificentissime, vnam postulo gratiam apud te; annue eam dari mihi. Qui ait ad eum: Iube, dic quæ videntur tibi. Multa enim tibi debeo, maxime pro labore tuo ad meam prȩsentiam. Dicit ei honorificentissimus Effrem: Scio, Pater sancte, quia quantacumque postulaueris a Deo, tribuet tibi, & volo vt depreceris Deum, quatenus loquar Græce. Qui ait: Super virtutem meam postulasti: sed quia fideliter petisti, veni, Pater honorificentissime, & eremi magister, postulemus Dominum. Potest enim facere voluntatem tuam. Scriptum est enim: Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet; & saluos faciet eos. [Psal. 144 16.] Et facientes orationem in multam horam, resurgentibus eis dixit magnus Basilius: Cur Domine Effrem non accipis ordinationem presbyterij, quia decet te? Dicit ei per interpretem Sanctus Effrem: Quia peccator sum. Respondit ei Sanctus: Vtinam peccata tua ego habuissem! [ab eo Sacerdos ordinatur:] Et dicit ei: Flectamus genua. Et iacentibus eis in humo, posuit manum in Sanctum Effrem magnus Sacerdos, & s dixit quæ sunt Diaconi, & dixit ei: [Græce loquēdi gratiam impetrat.] Iube, surgere nos fac. Aperta ergo lingua eius, dicit Sanctus Effrem Græca lingua: Suscipe, salua, miserere, & custodi nos Deus gratia tua. Tunc impletum est quod scriptum est: Tunc saliet sicut ceruus, claudus, & aperta erit lingua mutorum. [Isa. 35. 6] Et loquente eo Grȩce, in ipsa hora glorificauerunt Deum omnipotentem, & exaudientem postulationem deprecantium & timentium se. Et spiritualiter lætantes per tres dies, atque ordinans sanctus Sacerdos interpretem Diaconem, ipsum vero Presbyterum, dimisit eos in pace, glorificantes Deum in omnibus quæ audierant, & viderant, sicut dictum fuit ad eos.

[Annotata]

a Deest hoc in Græco & Vrsi versione. Surius ita explanat: qui per visum didicit, qualis esset apud Deum Basilius. MS. S. Gisleni prouisore habet.

b Vrsus: Et quædam quidem ex Patris nostri, quædam autem ex non mentientis ore sancti & mirabilis Ephræm audiui. Græce est: καὶ τὰ μὲν τοῦ πατρὸς ἡμῶν θεασάμενος, τὰ δὲ τοῦ ἁγίου καὶ θεσπεσίου Ἐφραῒμ, ἐκ τοῦ ἀψευδοῦς αὐτοῦ στίματος ἀκούσας. Et ea quidem, quæ Patris nostri sunt, conspexi; illa vero quæ ad sanctum & admirandum Ephræm spectant, ex veraci ipsius ore accepi. Si καὶ expuncto, restituas ὃς efficietur eadem sententia quæ in Latinis MSS qui quæ Patris nostri sunt conspexit.

c Id est, Basilij, vt recte Surius. Græca, vt fere etiam Vrsus: Quædam per illustrationem sancti Spiritus contemplatus, quædam ex affectu & percunctatione discens.

d MS. S. Maximini, Epiphaniæ. Combefis, Epiphaniorum. Græce, ἐορτῇ τῶν Θεοφανίων. Est is 6 Ianuarij, quo Græci præcipue Christi baptismum celebrant: adorationem Magorum, ipso die Natiuitatis.

e Vrsus: sequentibus se.

f Addit MS. Gr. & Vrsus: & ei obsequentem.

g Græce, σπανὸν. Vrsus & Combefis vertunt: raribarbium. Surius, non recte, barbatulum, quod compta barba ornatum sonat; & hoc Ephræmi socio tribuit.

h Græce, ἱερατεῖον. Vrsus & Combefis, sacrarium. hic tamen veterem lectionem probat; & melior est, significat enim locum Sacerdotum in ecclesia, aut Choro.

i Græce, εἰς τὸ ἅγιον βῆμα. vertit Vrsus, in sanctum tribunal. Combefis & Gratius, ad sacrum altare. De significatione vocis βῆμα consule Rosvveydum in Onomastico ad Vitas PP.

k Græce, ποιήσας μετάνοιαν. Vrsus, faciens metanoeam. Gratius, pœnitudine quadam ductus. Combefis, reuerentiam faciens; exponitq; Notat. 107 quo ritu μετάνοια hæc fiat, genu flexo, osculoq; terræ impresso: & Rosvveydus Notat. 54.

l MS. March. ministrationem Vrsus, Missas. Combefis, post peractam rem sacram. Græce, μετὰ τὴν λιτουργίαν.

m Græce, ἐν τῷ σκευοφυλακίῳ Gratius pressius ad vim verbi, in vasorum receptaculo aut conclaui.

n Ita MS. S. Max. at Gist. eminatus: March. eliminasti. Aud. seminasti. clarius Vrsus & Combef. expulisti.

o MSS. March. Gisl. Aud. patet; & connectunt cum prioribus, quasi dicat præcipue eum in expellendis dæmonibus laborasse. Græce est, εἰς τὶ κόπος σου, πάτερ; Gratius: Vt quid tantum laborem suscepisti, Pater? & Surius: Sed quorsum Abba hunc tibi laborem sumpsisti?

p Exponit Sur. & cum didicisset omnia, quæ in illius corde suscipienda erant. Vrsus, & dicens omnia quæ in corde suo versabantur. Græce, Καὶ ἐξειπὼν πάντα τὰ ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ γεωργηθέντα, καὶ λελεγμένα τῷ συνόντι αὐτῷ Ἀββᾷ. Gratius: sigillatim omnia quæ mente cogitauerat, & cum comite suo Abbate contulerat, narrauit.

q Gr. μετέλαβεν εἰς τὰς ἁγίας αὐτοῦ χεῖρας. Vertit Vrsus, communicauit in sanctas manus eius. Combefis: Communionem in sacras manus suas accepit. Magis arridet antiqua versio, de manibus, vel per manus.

r Gr. ποιήσαντος αὐτοῦ ἀγάπην. Gratius vertit: Agape, seu sacro conuiuio absoluto. Sur. cumque eos conuiuio excepisset. Combefis: Basilioque, pro hospitij religione, excipiente conuiuio.

s Sur. eumque Diaconum ordinauit. Quæ enim alioqui oratio Diaconi, inquit Combefis, nisi ordinatiua? Illa fortassis: Flectamus genua. Cui vt responderet Ephræm, præcipiens, imposita manu simul Græce loquendi facultatem impetrauit.

CAPVT II, in MSS. XVI
SS. Basilij & Ephræm meritis peccata cuidam dimissa.

[4] Mvlier quædam diuitiis & nobilitate ornata, & ceteris vitæ istius vanis ministrationibus omnibus supereleuata, quasi viduitatem complectens, [Mulier luxui dedita] indecorosa vsa est potestate, gastrimargiæ & prodigalitati seipsam inseruiens, nihil placiti Deo possidens, sed porcorum more se cœno voluptatis inuoluens. Sero quandoque, secundum dispensationem Dei, ad mentem rediens, immensurabilitatem suorum delictorum illuminata silenter sola cogitabat, & multitudinem peccatorum suorum flebiliter suspirans, dicebat: Heu mihi peccatrici & prodigæ! [resipiscit:] Quomodo me excusabo de actis meis delictis? Templum Spiritus corrupi, & animam in corpore habitantem pollui. Heu mihi abiectissimæ! a Putas, dicam me sicut meretricem anteriorem aut Publicanum? Sed nemo sicut ego peccauit, maxime post sanctum baptismum. Quomodo ergo certa ero quia pœnitentem suscipiet me Deus? Et hæc cogitante ea, qui omnes vult saluare, [scribit totius vitæ peccata,] & ad agnitionem veritatis venire, in mentem ei misit, de iuuentute & vsque in senectutem sua peccata scribere in charta. Qua præscripta, nouissime omnium scripsit, quod ei erat maximum peccatum, [& obsignat,] & plumbo sigillauit eam.

[5] Considerans autem tempus opportunum, quando S. Basilius ad consuetas orationes ibat in sanctam ecclesiam, cucurrit clam, & proiecit chartam secus pedes eius, & super faciem iactans seipsam clamabat dicens: Miserere mihi Sancte Dei, super omnes peccatrici. [offertq; S. Basilio,] Stans autem beatus Christi famulus sciscitabatur ab ea caussam doloris. Quæ ait: Ecce Domine, omnia peccata mea scripsi in ista charta, & iniquitates meas, & sigillaui eam. Tu autem Sancte Dei, sigillum ne amoueas, [vt suis precibus ea deleat:] sed tantum per orationem tuam ea dele. Qui enim dedit mihi talē cogitationem, omnino exaudiet te pro me postulantem. Magnus autem Basilius tollens chartam, & respiciens in cælum ait: b Domine, tibi soli est opus istud. Qui enim mundi peccatum tollis, & vnius animæ istius facilius delere potes peccatum. Omnia enim nostra delicta numerata sunt apud te; misericordia autem tua innumerabilis & inuestigabilis est. Et hæc dicens, intrat ecclesiam tenens chartam, & prosternens seipsum, & ponens chartam secus altare, mansit per omnem vigiliam orans, & crastino c per omne sanctum ministerium deprecans Deum. Et post completionem sanctorum mysteriorum, [quodiu orante delentur omnia præter vnum:] vocauit mulierem secrete, adstantibus paucis Clericis, & ostendens ei chartam, dixit: ad eam. Audisti mulier, quia nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus? Quæ dixit: Audiui, senior, & pro hoc admoui te ad intercessionem misericordissimi Dei. Et hæc dicens, soluit chartam, & inuenta est tota inscripta. Mansit autem magni peccati scelestum opus non deletum.

[6] Videns autem mulier, pusillanimis effecta est. Et percutiens pectus manibus, cecidit ad pedes eius clamans; Miserere mei, serue Dei Altissimi. Et quemadmodum pro omnibus meis iniquitatibus certasti, & exauditus es, sic & pro ista postula, & omnino delebitur. Archiepiscopus autem lacrymatus est d propter indulgentiam, [mittitur ad S. Ephræm:] dicens: Surge mulier, quia & ego peccator sum, indigens indulgentia. Qui deleuit tua peccata quanta voluit, potens est tollere & istud a te, qui tollit peccata mundi. Si custodieris amodo non peccare, & vias Domini ambulaueris, non tantum indulgebit tibi, sed & gloria digna eris. Vade ergo ad eremum, & inuenies virum sanctum, nominatum in omnibus, nomine Effrem: isti da chartam, & postulans placabit Deum pro te. Mulier autem concite a Sancto ad eremum cucurrit, & transiens longitudinem viæ, ad prædictum sibi locum magni eremitæ peruenit. Et pulsans ostium clamabat dicens: [hic cælitus edocetur cur veniat,] Miserere mei Sancte Dei. Qui præsciens propter quam caussam adstiterat, dixit ei: Vade a me mulier, quia homo sum peccator, indigens & ipse auxilij. Illa autem proiecit chartam, dicens: Archiepiscopus Basilius misit me ad te, vt orans ad Deum deleas meam iniquitatem, quæ in ista charta conscripta iacet; ceteras enim ipse Sanctus orans deleuit. Tu autem pro vna noli pigritari deprecari Deum: ad te enim missa sum. Sanctus autem dixit: [& prædicens Basilij obitum, ad eum remittit:] Non, filia, non. Qui enim pro multis præualuit placare Deum, & pro vna poterit plus me. Vade ergo & noli stare, vt comprehendas eum ante transitum.

[7] Mulier autem concite a Sancto reuersa est Cæsaream. Et intrante ea in ciuitatem, e obuiauit corpus portantibus S. Basilij. Et videns, cœpit clamare, voluens se in humo, [illa funeri Sancti occurrens,] & caussabatur cum Sancto dicens: Heu mihi miseræ! heu mihi, Sancte Dei! Propter hoc me misisti ad eremum, vt immolestatus a me transires? Et ecce inacta reuersa sum, in vanum pertransiens pelagus viæ. Videat Deus, & iudicet inter me & te: quia potens placare Deum pro me, ad alterum me misisti. Et hæc clamans, [tacto feretro, peccatum deletum videt.] proiecit chartam super feretrum subtiliter enarrans de caussa omni populo. Vnus autem de clero volens videre quale peccatum esset, tulit chartam, & absoluens inuenit eam per totum inscriptam, & clamauit voce magna dicens ad mulierem: Inscripta est charta, o mulier. Quid laboras, nesciens in te factam clementiam? Multitudo, ergo populi videns admirabile miraculum, glorificauit Deum, qui dedit potestatem super terram dimittere peccata, dans gratiam etiam seruis suis & post mortem sanare omnem infirmitatem & omnem languorem, sed & peccata fide accedentium dimittere.

[Annotata]

a Combefis ex Græco: Num sicut meretrix illa dicam, Miserere mei; aut sicut Publicanus, Peccaui?

b Ita etiam Græce: Κύριε. σου μόνοο ἐστὶ τὸ ἔργον τοῦτο. Tuum, Domine, solius est opus istud. aliter Vrsus: Tibi, Domine, soli sunt opera istius manifesta.

c Gr. διὰ πάσης τῆς ἁγίας ἀναφορᾶς. Vrs & Combef. per tota Missarum solennia.

d Vrsus, præ misericordia Sur. præ commiseratione.

e Suspecta hæc erit narratio iis, qui S. Ephræm ante Basilium volunt obiisse: nisi iter molestum & satis longum vno alterove mense eam tenuit, tali labori insuetam.

VITA S. EPHRÆM
ex Sozomeno hist. Eccl. lib. 3 cap. 15

Ephrem Syrus, Edessae in Mesopotamia (S.)

AVCTORE Sozomeno.

[1] Per idem tempus, præter ceteros in magna laude vixisse, & Ecclesiam Catholicam cumprimis ornasse visus est Ephræm Syrus, qui Nisibæ natus a genus ex illius vrbis indigenis duxit. Hic disciplina monastica vitam instituens, [S. Iphræm diu nitus doctrinam adaptus,] cum neque a quoquam didicisset, neque expectaret se talem euasurum, repente b tātam eruditionem in lingua Syriaca assecutus est, vt summarum philosophiæ præceptionum intelligentiam adeptus sit: & non solum facilitate ac splendore c orationis, sed etiam sententiarum crebritate atque sapientia Græcos scriptores facile præstantissimos superarit. Nam istorum scripta si quis in Syriacam velit, vel in aliam linguam conuertere, [præclara scripta edit; quæ etiam in alias linguas versa, æque placent:] & condimenta (vt ita dicam) Græcarum argutiarum adimere, statim deprehenduntur priorem venustatem amisisse. At vero in libris Ephræm idem minime accidit. Nam non modo cum vita ei suppeditaret, verum hoc tempore etiam, eius scripta in Græcum sermonem vertuntur: atque orationis vis & elegantia non multo inferior est ea, in qua primum edita sunt: sed cum Græcus etiam illa Græce legat, perinde ea admiratur, atque si Syrus esset & Syriace legeret.

[2] [laudatus a S. Basilio.] Quin etiam Basilius, qui Cæsareæ, vrbis primariæ Cappadociæ, postea Episcopus fuit, hunc hominem eruditionis caussa in primis admiratus est & summe laudauit. d Quapropter iure optimo mihi videtur Ephræm communi consensu eorum qui apud Græcos eloquentia excelluerunt, [& aliis Græcis:] hoc testimonium retulisse, Basilij ore prolatum, quod omnium præstantissimus extiterit. Dicitur porro tricies centenas myriades carminum, si omnia simul numerare velis conscripsisse; & discipulos habuisse multos, qui studiose illius doctrinam æmulati sunt: quorum illustrissimi fuerunt Abbas, [insignes instituit discipulos:] Zenobius, Abraham, e Meras & Symeon; de quibus tum Syri, tum quotquot doctrinæ Syriacæ diligenter operam nauant, magnopere gloriantur. Pari ratione etiam Paulonam, & Aranad propter eloquentiam laudant illi quidem; tamen eos a pia doctrina per errorem desciuisse memorant.

[3] Neque equidem ignoro, olim quoque similiter apud Osroënos fuisse viros eloquentissimos, f Bardesanem, auctorem sectæ cuiusdam ipsius nomine appellatæ, & Harmonium eius filium, quem dicunt Græcorum disciplinis educatum fuisse, ac primum patrium sermonem adstrinxisse numeris, & modis musicis, cantorumque cœtibus tradidisse: ad quem modum etiam hoc tempore canunt Syri; non quod carminibus ab Harmonio scriptis, [Harmonij hæretici modis musicis,] sed quod eodem genere concentus & numerorum vtantur. Nam cum Harmonius neque a paterna hæresi, neque ab opinionibus, quas philosophi Gentiles de anima, de ortu corporis & interitu, & de regeneratione tenent, omnino vacuus esset, cumque ea quæ scripserat, ad lyram composuisset, & easdem opiniones suis scriptis admiscuisset; Ephræm videns Syros & verborum elegantia & numerosis modis concentus mire delinitos, [apud Syros vsurpatis,] atque eo pacto ad similiter cum Harmonio sentiendum assuefactos, quamuis Græcæ litteraturæ esset expers, tamen in numeris versuum Harmonij comprehendendis se attente defixit, & ad modos carminum eius, [pia carmina aptat:] alia carmina doctrinæ Ecclesiasticæ consentientia composuit. Qualia ab eo elaborata sunt in hymnis diuinis, & encomiis proborum virorum. Ex quo quidem tempore Syri modos ab Ephræm fusos, iuxta concenrum Harmonij, obseruantes canunt. Quantū igitur ingenio excelluerit, hinc facile coniectura capi potest.

[4] Quod autem attinet ad institutionem vitæ, se bonis operibus & exquisita viuendi disciplina nobilitauit, quietemque vehementer amplexatus est. [vitat ad spectū fæminarum:] Grauis præterea erat, & sibi vsque eo ab hominum calumniis cauebat, vt etiam aspectum cuiusque mulieris sedulo vitaret. Nam fama est, mulierem quamdam vita dissolutam, & moribus plane impudentem, seu vt hominem tentaret ipsa, seu ab aliis mercede conducta istud conaretur, quodam tempore dedita opera ei ex aduerso obuiam in angiportu prodiisse, illumque intentis oculis aspexisse: eum autem acriter obiurgasse mulierem, [meretricis apophthegmate docetur terrā aspicere:] vtque terram intueretur monuisse: mulierem vero respondisse: Qui possum ipsa istud facere, quæ non ex terra, sed ex te edita sum? est enim æquius, vt tu terram aspicias, ex quā ortum habes, ipsa autem vt te intuear, vnde procreata sum. Itaque Ephræm mulierem valde admiratus, quod inter eos acciderat, libro quodam accurate descripsit: quem librum, qui sunt inter Syros diserti, in numerum librorum illorum qui sunt accurate ab eo elaborati, referunt.

[5] Est etiam memoriȩ proditum, illum, quamquam antea iræ moderari non poterat; tamen ex eo tempore, quo vitam monasticam excolere cœperat, [iræ domitor,] numquam visum esse a quoquam ira incensum. Itaque cum multis diebus, vti solebat, reiunasset, minister, qui obsonium ei deferebat, ollam fregit. Quem cum Ephræm videret pudore & metu perculsum; Quin bono animo esto, [ad ollæ fragmenta sedens cœnat:] inquit: eamus nos ad obsonium, quoniam illud ad nos non venit. Quare circiter ollȩ fragmenta accumbens, cœnauit.

[6] Porro autem quam strenue inanem gloriam represserit, ex eo quod modo dicetur, satis potest intelligi. Quodam tempore quidam ei ad Episcopatum gerendum suffragati, comprehendere hominem conantur, vti ad locum in quo crearetur Episcopus deducerent. Quod simul vt intellexit in forum cursitat, [vt episcopatum declinet, amentiam simulat:] atque incomposite incedendo vestem post se trahens, g & cibum palam capiendo, se furere monstrat. Vbi vero hi, qui eum comprehenderant, illum e mentis potestate exiuisse arbitrarentur, & appetitio, qua ad eum constituendum Episcopum ferebantur, restincta esset; ille idoneum tempus nactus, clam aufugit, & tantisper latitauit, dum alter eius loco creatus esset Episcopus.

[7] Verum ista de Ephræm dixisse contentus ero: de quo tametsi eiusdem loci indigenæ & norunt multo plura, & commemorant; tamen vnum solum præterea, quod ab eo non longe ante mortem gestum est, quoniam mihi quidem videtur admodum memorabile, hoc loco litteris mandabo. Cum fames vrbem Edessenorum iam longo tempore ante occupasset, Ephræm e casa, [famis tēpore Edessenos monet vt egētibus succurrant,] in qua monasticam degebat vitam, egressus, eos quibus suppetebant facultates, grauiter incusauit: quod videlicet, cum minime oporteret, tribules inopia rerum necessariarum confectos negligerent, diuitias suas studiose seruarent, idque ad suum ipsorum damnum, & cruciatum animæ suæ, quam non modo diuitiis cuiusque generis, verum etiam ipsi corpori, & aliis rebus omnibus præponendam sapienter demonstrabat: quam quidem illos pro nihilo ducere, re ipsa plane ostendit. Illi igitur hominem & eius verba reueriti, dixere ad hunc modum: Nobis quidem opes minime curæ sunt, sed cui eas distribuendas committamus, admodum incerti sumus: præsertim cum omnes fere lucri cupiditate ardeant, & hanc rem velut mercaturam ad quæstum faciant. Tum Ephræm sciscitatur ab illis: Qualis, quæso, ipse vobis videor? Qui cum fidelem, spectatum admodum & bonum virum, & talem esse, qualem opinio de eo habita ostendebat, confiterentur; [ipseq; ægrorum & famelicorum curā gerit:] Vestra, inquit, caussa, hoc quidquid est negotij mihi mea sponte sumo. Atque argento ab illis accepto circiter lectulos trecentos h in publicis porticibus constituit: i & non eorum solum, quos fames in morbum coniecerat, curam suscepit, verum etiam peregrinos, & eos qui egestate rerum ad vitam necessariarum coacti, ex agris eo venerant, benigne tractauit. Vbi autem fames extincta est, rediit in domum in qua antea ætatem degerat. Paucis vero post interpositis diebus, [moritur:] obiit mortem. Qui quamquam in Ordine clericali ad Diaconatum solum elatus erat, tamen non minus omnium sermone ob virtutē celebratus est, quam hi qui propter sacerdotij dignitatem, bonæ vitæ institutionem, & excellentem doctrinam, in magna admiratione fuerunt. Quare sint ista quidem tamquam indicia quædam virtutis illius, quæ in Ephræm elucebat. Nam de eo pro dignitate dicere, atque omnino quo pacto ille, & alij singuli qui per idem tempus monasticæ vitæ se dedebant, vitam & mores instituerint, & apud quos ætatem degerint, accurate disserere, scriptorem sane requirat, qualis ille ipse fuit.

[Annotata]

a Ita Christophorsonus τῶν τῇδε ἐπιχωρίων τὸ γένος εἶχεν Alij legunt: τῶν τῇδε χωρίων. ex ea regione, vel agro. Ita supra auos suos agricolas fuisse scribit.

b Επὶ τοσοῦτον παιδείας κατὰ τὴν Ζύρων φωνὴν ἐπέδωκεν. verterat Christophorsonus, in linguæ Syriacæ peritia tantum profecit. Significat Auctor, doctum subito euasisse, sed lingua Syriaca, qua ei vernacula erat. Ita & Nicephorus: κατὰ τὴν Ζύρων φωνὴν τοσοῦον ἐπέδωκεν, καὶ ταῦτα μήτε προδιδαχθεὶς.

c Addit Niceph. καὶ ἠδεῖ τοῦ λόγου. & suauitate orationis.

d Paullo clarius Niceph. Vt tanti viri tam certo testimonio manifestum sit, communiter quoque a Græcis, qui tunc clarum in eloquentia obtinuere nomen, præstantissimum omnium Ephræm esse iudicatum.

e Niceph. Μαρὰν.

f Bardesanes Edessæ natus, Marci Veri temporibus, multa scripsit, vti & Harmonius, qui linguam Græcam Athenis didicit Ita Theodoretus hær. fab. l. 1 cap. 22. qui addit: Vtriusque autem errorem Ephræm Syrus, vir celeberrimus, strenue confutauit. De Bardesanitis agit Prædestinatus Sirmondi hær. 35.

g Addit Nicephorus: παραρπάσων τε τῶν ὠνίων, quæ venalia erant surripiens.

h Sezomen. & Niceph.: ἐν τοῖς δημοσίοις ἐμβόλοις. vertunt Christophorsonus & Ioan. Langus: in publicis porticibus. Palladius in Lausiaca cap 101. καὶ διαφράξας τοῦς ἐμβόλους. vertit Heruetus: & cum infixis vallis septum construxisset Potius: & cum septo porticus cinxisset. Recte Vincentius Bellouac. l. 17 c. 87. Certis parietibus porticus ciuitatis interclusit.

i Palladius: curabat eos qui infirmiores erant, suppeditabat iis qui fame conficiebantur: eos qui deficiebant sepeliens, eorum vero qui spem vitæ habebant curam gerens: &, vt semel dicam, hospitium & ministerium propter famem quotidie exhibens ex iis quæ suppeditabantur. [anno integro ægros curat.] Impleto ergo anno cum successisset fertilitas, & omnia recte succederent, cum nihil haberet amplius quod ageret, ingressus est in suam cellam: & post mensem est mortuus, cum Deus ei hanc occasionem præbuisset adipiscendæ coronæ in extremis diebus. Vincentius quoque: Impleto autem anno illo, post quem frugum copiæ grandes fuerunt, ad cellam rediit, in qua post spatium vnius mensis obiit. Idem habet Petrus de Natal. qui addit Calendis Februarij obiisse, quod nobis cur minus probetur, antea dictum.

DE S. ÆMILIO DVCE LVCÆ IN ETRVRIA.

[Commentarius]

Aemilius Dux, Lucae in Etruria (S.)

I. B.

Cæsar Franciottus in historia sacra Lucensi, agens de S. Paulini basilica, testatur exstare isthic S. Barbaræ Virginis & Martyris aram, in cuius lapide hæc insculpta leguntur: [S. Æmilij reliquiæ Lucæ, inuētæ 1200] Hic est corpus Æmiliæ dux. † XI. † . Anni Domini MCC primo mense Februarij fuit inuentus. In tabula vero ante lapidem eum collocata ista habentur: Corpus Sancti Æmilij Ducis Temar. Superioribus annis apertum est altare, repertaq; theca, cui cineres inclusi, ossaq;, & thorax ferreus, ac vestis serica aureo limbo prætexta. Sanctihæc esse pignora argumento est, quod intra altare condita, quod in archiuo eiusdem Ecclesiæ, vt ait idem Franciottus, [eius alibi memoria.] inter alios Sanctos, quorum isthic corporæ sunt, Æmilius censetur; quod iterum idem inferius ostendit, dum Reliquias ipsas enumerat. In MS. quodam Carthusiæ Bruxellensis, at non antiquo, hæc habentur: In Luca ciuitate, sanctorum Martyrum Marciani, Valerij, Ymiliæ. De S. Valerio egimus XXIX Ianuarij. De Marciano nihildum aliud reperimus.

DE S. SEVERO EP. RAVENN. S. VINCENTIA EIVS CONIVGE, S. INNOCENTIA VIRG. EORVM FILIA,

CIRCITER Annvm CCCXC

Commentarius præuius.

Seuerus Episcopus, Rauennae (S.)
Vincentia eius vxor, Rauennae (S.)
Innocentia V. eorum filia, Rauennae (S.)

Avctore I. B.

§ I SS. Seueri, Vincentiæ, Innocentiæ natalis.

[1] Kalendas Ianuarias S. Seuerus Rauennas Martyr illustrat, Februarias S. Seuerus itidem Rauennas Antistes, sed Confessor: quamquam & hic I. Ianu. a nonnullis refertur, & ille I Febr. ab aliquibus. Vt clariora euadant quæ de actis eius atque ætate dicentur, lubet hic quæ de eo variis diebus prædicant Martyrologia, [S. Seueri memoria in Martyrol.] promere. Vetus Martyrol. Romanum, quod paßim S. Hieronymi nuncupamus: Rauenna Seueri Episcopi. Beda, Rabanus, MSS. S. Maximini, & S. Martini Tornaci: In Rauenna S. Seueri Ep. Bellinus de Padua, & quædam MSS. Rauennæ, S. Seueri Ep. & Confessoris.

[2] Alia Martyrologia nonnihil ex eius Actis delibant. Molanus in addit. ad Vsuard. [cum elogio ex Actis,] Rauennæ, S. Seueri Ep. & Confess. quem Deus de lanificij arte ad Episcopatum sustulit. Modernum Martyrolog. Rom. Rauennæ S. Seueri Ep. qui ob præclara merita signo columbæ fuit electus. Maurolycus: Rauennæ S. Seueri Ep. qui Geminianum Mutinensium Pontificem defunctum tumulasse se dixit in extasi positus, & Heraclianum Pisauriēsem Episcopum ordinauit. Constantius Felicius: Seuerus Ep. vilissimo genere natus, textor, cum vxore in sanctissima paupertate vitam agebat. Is cum ad ecclesiam vna cum aliis adiisset, electionem Episcopi spectaturus, cumque in caput eius candida columba tertio deuolasset, [præsertim de electione,] vnanimi Patrum consensu electus fuit Rauennæ Archiepiscopus: in qua dignitate multo tempore vixit, magna edens sanctitatis, ac doctrinæ sibi diuinitus infusæ, argumenta: tandem mortis hora præcognita, Missa celebrata, vniuerso populo præsente, sacris adhuc vestibus indutus, seipsum sepeliuit, in tumulo medium collocans, coniugem inter ac filiam, iussas sibi loco, quantum necesse esset, decedere: atque ita populo valedicens expirauit, [morte,] Iouiniani Imp. tempore; multis deinde illustratus miraculis. Hic in extasi S. Geminiano Mutinensi Episcopo morienti adfuit: & Heraclianum Pisauriensem Episcopum ordinauit. An sub Iouiano Imp. mortuus sit, infra liquebit. Galesinius de eo ista habet: Rauennæ S. Seueri Ep. & Confessoris. Hic homo plebeius, lanificio sibi familiæque suæ victum quæritans, quo tempore ea in vrbe, Marcellino mortuo, de Episcopo eligendo agebatur, Episcopus diuinitus declaratus est, columba ad aures eius conuolante; quæ ab se primo repulsa, iterum in illius capite cōsedit. Sic igitur episcopatum adeptus, e lanario mirabiliter summus factus Theologus, in concilio Sardicensi contra Arianos pro Athanasio, [gestis in concil. Sardic.] singulari virtute pugnauit; aliasque multas res admirabiliter Dei munere gessit. Quarum rerum & vitæ sanctissimæ laude, virtutumque episcopalium meritis cumulatus, senio tandem confectus, cum de certo die, quo esset ex corpore in cȩlum migraturus, diuinitus certior factus esset, peractis de more sacris, conuocatisque omnibus Sacerdotibus, & vniuersis Rauennatibus, grauissime de cælesti gloria concionatus, vbi finem fecit, vestibus sacris adhuc indutus, ad sepulchrum proficiscitur: vbi flexis genibus, & manibus oculisque in cælum subductis, tamquam preces suppliciter fundens, obdormiuit in Domino.

[3] Filiæ ac coniugis natalem hoc die consignat MS. Florarium: Apud Rauennam natale S. Seueri, primo textoris, postea eiusdem ciuitatis Episcopi & Confessoris: [SS. Vincētiæ & Innocentiæ memoria.] Vincentiæ vxoris, & Innocentiæ Virginis filiæ eiusdem, anno salutis CCCCXX. Hermannus Greuen Carthusianus in addit. ad Vsuardum: Rauennæ depositio S. Seueri Episcopi & Confessoris; qui ex lanificio victum quæritans, per columbam cælitus missam designatus est in Episcopum assumendus. Alij volunt, quod hic sit memoria eius & Vincentiæ vxoris, filiæque Innocentiæ; vndecimo vero Kalendas Nouemb. depositio. Eadem habet Canisius, sed postrema ita effert: Quidam volunt, hoc die vxoris eius ac filiæ memoriam agi; at XXII Octobris ipsiusmet S. Seueri depositionem. Imo isthicTranslatio celebratur vt postea dicemus.

[4] Nunc eos proferemus, qui Kalendis Ianuarij S. Seuerum Episcopum collocant. Martyrol. Colon. ann. MXDXC excusum, [S. Seuerus Ep. I Ian. memoratus,] & MS. monasterij Albergensis: Rauennæ S. Seueri Episcopi. MS. Ecclesiæ S Gudilæ Bruxellis: Rauennæ S. Seuerij Confessoris. At Maurolycus, Felicius, MS. Florarium; MS. Martyrol. domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij vtrumque Bedæ nomine prætitulatum: Rauennæ S. Seueri Episcopi & Martyris. Martyrol. S. Hieronymi, seu vetus Romanum, in quo refertur I Feb. S. Seuerus Rauennas Episcopus, & S. Seuerus Confessor; I Ianu. ita habet: Rauennæ depositio S. Seueri Episcopi cum fratribus suis. Quæ, vt I Ianu. diximus, haud satis quid sibi velint, assequimur. Cum de Martyre Rauennate Seuero, quem Hieronym. Rubeus ait I Ianu. coli, [an idem qui Martyr?] alij I Febr. referunt, nihil constet, nisi sub Maximiano coronatum martyrio. An non suspicari fas sit, Episcopum illum fuisse, sed, cum eius Acta laterent, posterioris Seueri Confessoris celebriorem conseruatam memoriam? At seuere pronuntiat Vghellus tom. 2 Italiæ sacræ, mendacium esse asserere plures Seueros. Non asserimus quidem; sed quo argumento seueram suam censuram firmet vir doctißimus; non satis perspicimus. Fuisse certe celebrem iam olim opinionem de S. Seuero Ep. Rauennate Martyre, patebit inferius ex Vita per Luidolfum, cui cap. 2 num. 5. ita Rauennas monachus respondet: Seuerus, cuius tu Vitam scire desideras, non fuit Martyr, sed Confessor. Ergo de Episcopo ita percunctatus erat Luidolfus, vt Martyrem eum existimaret: si quidem quadrat interrogationi responsio.

§ II S. Seueri Vita. ætas.

[5] S. Seueri Vitam Surius ex vetustis codicibus, sed a se expolitam, edidit. [S. Seueri Vita vnde?] Nos primogenio stylo eam damus ex MS. codice PP. Congregationis Oratorij Romæ, collatam cum ea quæ in Bonino Mombritio; mutila extat; & Breuiario antiquo Ecclesiæ Erfurtensis. Auctorem Vitæ huius monachum fuisse & seculo X aut XI vixisse, argumento est, [a quo, quando scripta?] quod cap. 2 ita acriter in aduersarios monachorum inuehitur ac 1 cap. in Simoniacos: nam eo tempore monachos magno studio ad eam pestem penitus extirpandam incubuisse patebit VII Febr. ex Vita S Romualdi Abbatis, atque VIII ex B. Petri Ignei; ac propterea ingens in illos odium exarsisse eorum, qui Ecclesiasticas dignitates vel iam pretio comparauerant, vel ad eas adspirabant.

[6] Aliam habuisse Vitam Hieronymus Rubeus videtur, eodem quoque tempore scriptam, aut non multo post, cum miraculum Auctor memoret, suo tempore patratum, sub Henrico Imp. & Bonifacio Marchione: [alia visa Rubeo:] vixit autem Bonifacius Marchio Etruriæ tempore Conradi Salici, cuius & gener fuit, Henrici II Imp. sororius, obiitq; ann. MLI. Illud porro mimiraculum ex libr. 2 histor. Rauen. eiusdem Rubei edemus infra.

[7] Aliam longe ante a Luidolpho, aut Luitolfo Presbytero scriptam damus, [alia seculo 9 scripta a Luidolfo Presb.] ex antiquo codice monasterij S. Pauli Vltraiecti & monasterij Budicensis Canonicorum regularium in diœcesi Paderbornensi. Ætatem suam Auctor indicat, dum lib. 2 cap. 1 S. Seueri reliquias ex eius monasterio surreptas a Felice Presbytero Gallo, ab eoque Ticinensi in vrbe Otgario Archiepiscopo Moguntino traditas, ab hoc in Germaniam deportatas narrat, ac de Felice illud testatur numer. 2. Quem dum puer essem me vidisse memini. & cap. 2 numer. 8. ita scribit: defuncto autem Otgario, & successore illius Rabano, Carolus Pipini Regis filius, eiusdem Episcopatus honore sublimatur. Qui annuens precibus sanctimonialium in Alto monasterio consistentium, partem quamdam de reliquiis S. Innocentiæ ad prȩdictum cœnobium, sicut ipse vidisti, transtulit. Obijt Otgarius ann. DCCCXLVII, DCCCLVI Rabanus, vt IV Febr.ad eius Vitam dicemus, Carolus ann. DCCCLXII pridie Non. Iunij, vt habent Annales Fuldenses. Meminit Molanus in addit. ad Vsuard. Vitæ huius per Ludolphum, quem in prima editione Presbyterum, in altera monachum appellat: fallitur autem cum a Wolfango Lazio lib. 1 rerum Viennensium cap. 14 huius S. Seueri ait Vitam citari. Citat Lazius lib. 1 rer. Vienn. cap. 4 (non 14) Vitam S. Seuerini Noricorum Apostoli, quem tamen perperam tradit fuisse Rauennatensium Episcopum, quod ante eum Otto Frisingensis libr. 4 cap. 30 & Gotfridus Viterbien. parte 16. scripsere; vti VIII Ianu. ad S. Seuerini Vitam diximus. Exstat aliquanto breuior S. Seueri Vita in 2 parte Legendæ Louanij excusa ann. MCCCCLXXXV ex hac, vt videtur, concinnata.

[8] Referunt præterea S. Seueri res gestas Petrus de Natal. lib. 3. cap. 65. [aliæ ab aliis.] Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ; Zacharias Lippelous, & Franciscus Haræus, ex Surio; vti & Gallice Iacobus Tigiœus, Iacobus Doubletius, Guilielmus Gazæus. Habet B. Petrus Damiani de S. Seuero sermones duos, 4 & 5 tomi 2. in quibus pleraque confirmat, quæ in priore Vita narrantur, de eius electione, Episcopi Mutinensis exequiis, sepultura filiæ&c. ac miraculum memorat, aliis prætermissum, quod nos infra ex eo dabimus. Mentio fit S. Seueri cap. Statuimus. dist. 61. § E contra B. Nicolaus.

[9] Ætatem S. Seueri controuersam Hieronymi Rubei, Rauennatium historiarum scriptoris non ineruditi, præiudiciū facit: quæ alioquin haud magno negotio definiri in hunc modum potest. [sedit ab ann. 346 ad 390 aut circiter;] Creatus Episcopus est, vt in Vita cap. 2. numer 6. traditur, Constantio IV & Constante III AA. Coss. siue anno Christi CCCXLVI, consecratus Romæ a S. Iulio Papa, cuius is decimus erat annus. Anno sequenti interfuit concilio Sardicensi, Rufino & Eusebio Coss. vti ex subscriptionibus patet. Demum adfuit funeri S. Geminiani Mutinensis Episcopi, multis post annis, quandoquidem tempore Siricij Papæ, qui anno CCCLXXXV ad pontificatum euectus est, adhuc in viuis fuit Geminianus, vti 31 Ianuar. ad eius Vitam diximus. Recte igitur coniicit Haræus, circa annum CCCXC deceßisse Seuerum: quem MS. Florarium statuit ad annum Christi CCCCXX, initi pontificatus LXXIV peruenisse. Mendo forte typographi factum, vt annus, CCCXX in tertia Surij editione, inq; Canisij vtraque CCCL sit adscriptus.

[10] Rubeus anno CCLXXXIV Marcellino suffectum tradit, obiisse CCCXLVIII, recens reuersum a concilio Sardicensi, fractum senio atque incommodis itineris: subrogatum ei Agapitum II, qui concilio Romano sub Iulio Papa interfuit. Atque hæc, quia a Baronio in Notis ad Martyrol. refutata, pluribus fulcire conatur argumentis, negatq; vel ad Iouiani imperium, nedum ad Siricij pontificatum peruenisse. Quod de Attilæ represso S. Geminiani precibus furore traditur, Rubeo nos quoque assentimur, nimis illud a S. Seueri, quemq; hic sepelissedicitur, S. Geminiani ætate longe abesse; factumq; videri vel S. Geminiani, in cælum iam recepti, sed suæ tamen consulentis vrbi, patrocinio apud Deum; vel secundi Geminiani precibus, vti ad eius Vitam. 31 Ianuar. indicatum; aut fortaßis non Hunnos duce Attila, sed barbaros alios irrumpentes, [non vsque ad Attilam;] a di reptione vrbis repressos: errasse ad posteros famam. Agapitum porro, qui Romano concilio sub Iulio Papa interfuit, extitisse Seueri successorem, Rubeus inde confici putat, quod ex vetustis ecclesiæ Rauennatis picturis atque historiis constet, Seuerum succeßisse Marcellino: hunc igitur non Agapitum, illi concilio, nisi postea celebratum foret, interfuturum fuisse, cum satis diu vixerit. Neque vero alteri Synodo Romanæ Episcoporum L ante Sardicensem habitæ, adfuisse Agapitum, sed ei in qua CXX Episcopi fuere, quæq; Indict. VI coacta est, [neque ab an. 284 ad 348.] anno nimirum CCCXLVIII, in quem ea, non in vllum antecedentem Iulij Pontificis annum cadebat Indictio. Demum nihil eorum quæ in illa L Episcoporum Synodo acta, tractatum esse in illa cui intererat Agapitus. Verisimile autem videri habitam hanc nouam Synodum ad Sardicensis Acta confirmanda. Postremo Protasium Mediolanensem Episcopum in Sardicensi fuisse, eius successorem Iulium in Romana cum Agapito. Nam Gratum, qui in epistola Patrum concilij Sardicensis ad Ægypti & Africæ Episcopos, relata in Apologia 2. S. Athanasij, cum aliis Africæ, qui eidem concilio interfuerunt, nominatur, non Carthaginensem Episcopum dici, sed solum Episcopum, alterius videlicet ciuitatis; vt mirum non sit in Romana Synodo non fuisse, sed Rufum, quo mortuo, ad eum primatum a priori sede euectus ille sit: Fortunatianum Aquileiensem Sardicensi Synodo subscripsisse, Benedictum Romanæ, huic alium succeßisse Fortunatianum. Vult igitur S. Agapitum, Septimij Seueri imperio, quod ille ineunte Iulio ann. CXCIII occupatum vsque ad IV Febr. CCXI tenuit, Episcopum creatum: ei subrogatum S. Marcellinum circiter annum CCXXXI huic S. Seuerum sub annum CCLXXXIV, obiisse Kalendis Februarij CCCXLVIII.

[11] Verum ea ipse nulla firmat certa chronologica nota, aut antiqui Scriptoris testimonio. Synodum illam Romanam sub Iulio, ante Sardicensem esse habitam, [cum S. Agapitus Ep. Rauen. interfuerit concil. Rom. an. 337.] longe probabilius est licet exordium finisq; Synodi diuersum exhibeant characterem. Exordium ita habet: In nomine Domini Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, imperantibus quoque Constantio & Constante Augustis anno quanto, sub die XIX Kalendarum Octobrium, Indict. VI. præsidente sancto ac beatissimo Iulio Papa Sedis Apostolicæ Romæ &c. Annus Constantij & Constantis quartus, fuit CCCXL Christi, quo non sexta, sed XII incipiebat Indictio. Finis concilij ita habet: Data Kalendis Nouembris, Feliciano & Maximiano viris clarissimis Coss. Atqui Felicianus & Titianus Coss. fuerunt ipso quo Constantinus mortuus est anno, Christi CCCXXXVII, [non 348] Iulij Papæ 1 Indict. X. Constantini minoris, Constantij, & Constantis anno 1. Hanc Chronologiam potius amplectitur Baronius, quod facilius sit vt in numeros vel imperij Augustorum, vel Indictionum, error irrepat, quam vt falsa Cōsulum nomina inscribantur. Vtrumuis annum sumpseris, ante Sardicensem Synodum erit, vt recte collocatur in tomis Conciliorum. In annum CCCXLVIII, præter VI Indictionem, nil quadrat: nam Philippus & Salia Cōsules erant, annus Augustorum duodecimus.

[12] Cetera Rubei argumenta vel effugia vim nullam habent. Nam quod Gratum Sardicensis concilij tempore negat Carthaginensem Episcopum fuisse, quodq; duos statuis Aquileienses Fortunatianos, absque auctore facit. de Iulio Mediolanensi, idemne fuerit qui S. Maternus, an alius in Catalogis vulgaribus prætermissus, quæremus alibi. [vt sine ratione quidam asserunt.] Quod succeßisse Marcellino dicitur Seuerus, non inde consequens est Agapitum non interfuisse Synodo Romanæ, aut ipsum debuisse interesse Marcellinum. vnde enim constat Marcellinum, quod scribit Rubeus, satis diu vixisse in episcopatu? Potuit sane post primam illam sub Iulio Romanam Synodum obiisse Agapitus, atque ipse quoque haud multo eius successor Marcellinus. Vnde vero accepit Rubeus, neutrum interfuisse alteri L Episcoporum Synodo? aut quid id ad rem pertinet? Neque est cur velit in priore illa tractari debuisse aliquid eorum, quæ in posteriori sunt acta. At neque mentio Sardicensis Synodi facta: qui ergo verisimile sit, eius sanciendæ caussa indictam?

[13] Si quis antiquiorem fuisse S. Marcellinum probarit, eiq; succeßisse Seuerum aliquem; dicat sane duos fuisse Seueros, ipso non omnino repugnante Baronio, sed posterioris celebritate prioris obscuratam esse famam. Quid si Episcopus fuit Seuerus ille Martyr, [an forte duo Seueri Epp. Rauen.] quem diximus Kalendis Ianuarij coli, sub Maximiano interfectam? Multi vt § superiori, & ad illum diem diximus, Episcopum & Martyrem eo die statuunt. Neque ex Actis martyrij, quæ nulla extant, probari potest Episcopum non fuisse. Verum id asserere, ad S. Seueri sanciendam ætatem necesse non est. Censet quoque Raphaël Volaterranus Anthropologiæ lib. 19 S. Seuerum tempore Iouiani Principis vixisse. Ex S. Heracliani Ep. Pisauriensis, ab eo ordinati, tempore, probari nil potest, cum eius Acta, vt Ferrarius ad IX. Decemb. scribit, nulla extent.

§ III S. Seueri Translatio, cultus apud Germanos.

[14] Anno circiter quadringentesimo quadragesimo, quam in cælos migrarat S. Seuerus, [Translatio S. Seueri descripta a Luidolfo Presb.] illus ac Sanctarum Vincentiæ & Innocentiæ corpora sunt in Germaniam ab Otgario Archiepiscopo Moguntino deportata. Id quemadmodum acciderit, litteris tradidit, qui tum viuebat, Luidolfus Presbyter. Ab eo alij accepere, sed in anno Translationis dissentiunt, & inuicem, & plerique a vero. Obiit Otgarius (vt habent Annales Fuldenses, [facta per Otgarium Ep. Mogant.] & rursus nos IV Febr. ad B. Rabani successoris eius Vitam dicemus) XI Kal. Maij. DCCCXLVII. in episcopatu autem, vt in illius epitaphio apud Serrarium habetur,

Quatuor his lustra, binos compleuit & annos.

Quod omne tempus idem Serarius XX annis, mensibus III, diebus XXIII, aut XXIV definit; cum Haistulphum eius decessorem obiisse velit an. DCCCXXVI. V Kal. Ianuarij. Non est necesse omnia hic discutere: saltem non videtur ante an. DCCCXXV Episcopus ordinatus fuisse Otgarius.

[15] Sigebertus tamen in Chronico ad an. 824 ita scribit: Corpora SS. Seueri Rauennatium Episcopi, & vxoriseius Vincentiæ, [non an. 824] & filiæ Innocentiæ, ab Orgario Archiepiscopo Moguntiam translata sunt. Rubeus quoque histor. Rau. lib. 2. Circiter annum Domini octingentesimum & vigesimum quartum ab Otgario Moguntino Antistite, importata Moguntiam fuerunt, Seueri, Vincentiæ vxoris, & Innocentiæ filiæ cadauera, collocataque in Herfordiensi templo: Et libr. 5 diserte ait Rauennam venisse Otgarium, indeq; corpora illa asportasse. Rubeum secutus Baronius, [nec immediate ex vrbe Rauenna,] qua occasione Rauennam Otgarius venisse potuerit, exponit. Nam cum, vt citati habent Fuldenses Annales, ceteriq; Francicarum rerum Scriptores, Lotharius aPio parente anno Chr. DCCCXXII missus in Italiam, anno DCCCXXIII a Paschale Papa coronatus, iterum an. DCCCXXIV, parentis mandato, Romam ad Eugenium Papam ierit, huius illi itineris comitem Otgarium addit Baronius, an. 824 num. 16. Quo pariter anno, inquit. Lotharij in via comes Otgarius Episcopus Moguntinus, corpora SS. Seueri Episcopi & vxoris eius Vincentiæ & filiæ Innocentiȩ, Rauenna sublata in suam ecclesiam Moguntiam transtulit. Verum neque adhuc Episcopus erat eo anno Otgarius, neque Hilduinus Virdunensis, legationis socius: & mißi ij fuere pro pace & amicitiis inter Ludouicum Pium & Lotharium reparandis, vt scribit Luidolfus; tunc autem nullæ adhuc excitatæ inimicitiæ erant. Denique non nisi Ticinum iuere, quo reliquiæ iam antea allatæ a Felice Presbytero erant.

[16] Serarius a Ludouico Germaniæ Rege missum Otgarum existimat. Licet enim haberet hic, vt scribit Nithardus lib. 2 Loduwicum ad mortem vsque exosum, censet tamē Serarius rebus compositis, [nec Legatū Ludouici R. Germaniæ,] apud dictum Regem gratia valuisse eumdem Præsulem: cumque ab illo dissideret eius filius alter Lotharius, factum esse, vt pacis inter eos componendæ caussa Ticinum missus, S. Seueri reliquiasinde Moguntiam adueheret. At quis Ludouico Germaniæ Regi Lotharium filium tribuit? aut quod illi esse ius in Italiam poterat, vt Ticini commoraretur, cum Italia Lothario Imperatori, dein Ludouico II eius filio, pareret?

[17] Certius quo ista anno euenerint Lambertus Schafnaburgensis declarat, ita scribens: DCCCXXXVI Otgarius Archiepiscopus transtulit S. Seuerum ad Frankfurt. Certe ex Vita Ludouici Pij liquet, [sed Ludouici Pij Imp. 836] eum etiam receptis in gratiam filiis, post sceleratam & omnibus seculis detestandam ipsius abdicationem, indixisse an. DCCCXXXV conuentum ad Theodonis villam post Pascha, id est, sub anni DCCCXXXVI exordium, filioque suo Lothario mandasse, vt nobiles quosque suorum ad eumdem locum ditigeret, quatenus reconciliationis mutuæ inter se & illum ratio inuestigaretur. Deinde plures ab eo ad eumdem filium mißi eodem anno legati memorantur, primi qui eum Iudithæ Augustæ & Carolo eius filio conciliarent, deinde qui ægrum viserent, demum qui monerent ne Ecclesiæ subditos vexaret: qui vtramque posteriorem legationem obiere, nominantur; prima fortaßis Otgario ac sociis commissa est, aut alia quæpiam. Meminit huius Translationis Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 847.

[18] Consignata est in Martyrologiis huius translationis memoria XXII Octobris, in multis veluti natalis ille foret dies, nulla vel ibi trāslationis mentione facta, [S. Seueri memoria in Martyrol 22 Oct. velut natalis,] vel Kalendis Februarij depositionis. Ita Appendix ad Martyrol. Adonis, edita ab Rosvveydo: Eodem die, S. Seueri, Episcopi Rauennæ. Martyrol. Ord. S. Benedicti: Seueri Ep. & Confess. Martyrol. vetus Vltraiectinum: Rauennæ S. Seueri Ep. & Conf. Martyrol. Colon. an. 1490 editum: Rauennæ S. Seueri Ep. & Confess. Hic ex lanifico opere, per ostensionem columbæ, in Episcopum ab vniuerso Clero & populo assumptus est. Quod videntes vxor eius Vincentia, & filia eius Innocentia, monasterium eius ingressæ, dedicauerunt & ipsæ se Domino. Ipse vir sanctus prænoscens obitum suum, sanctis mysteriis celebratis, & populis expulsis de ecclesia, accessit ad sepulchrum vxoris & filiæ, & lapide per se reuoluto, dixit ad eas: Præcepto Domini vocor; date mihi locum vobiscum dormiendi: illis autem sibi locum dantibus, viuus intrauit moriturus. Monasterium tunc Rauennæ an fuerit, si quis ambigat, dicemus auctorem illius Martyrolog. hoc solum velle, eas sanctimonialem vitam esse amplexas.

[19] Alia Martyrologia indicant, alium illi sacrum alibi diem esse. Hermannus Greuen in addit ad Vsuard. Ipso die (secundum alios vero Kalendis Febru.) Rauennæ B. Seueri Episcopi & Confessoris, qui ex lanario, [indicata alia solennitate;] miraculo columbæ cælitus missæ, in Episcopum assumptus, cum iniunctum officium strenue administrasset, diemque dormitionis suæ præsciret, aperto sepulchro vxoris & filiæ, vt sibi locū secū quiescendi concedant imperat, illisque locū dantibus, sepulchrū moriturus intrauit. Eadem habet Canisius, nisi quod addat vixisse Iouiani Imp. temporibus, perperam ad marginem adscripto an. 350. tum Iouianus an CCCLXIII XXVII Iun. imperium susceperit, tenueritq; vix VIII menses: fortaßis voluit, vt Haræus, CCCXC scribere. In 2 edit. hæc addit: Sacrum eius corpus postea in Moguntinam diœcesim trāslatum est. MS. Martyrol. Metropolitanæ Ecclesiæ Pragen. ita habet: Rauennæ S. Seueri Episcopi & Confess. qui ex arte textoria mechanica per columbam Episcopus loco illi est diuinitus assignatus, virtutibus clarus; qui cum vxorem suam in proprio monumento sepelisset, deinde filiam Innocētiam ibidem sepeliuit, cui ad iussum Episcopi mater locum dedit: in quod postea ipse viuus intrauit, & intermedium se locans quieuit in Christo IX Kalendas Februar. sed hic dies eius recolitur.

[20] Diserte Translationem eius hic indicat celebrari Molanus in 2 edit. auctarij ad Vsuardum: [& sub nomine Trāslationis.] Eodem die Translatio S. Seneri Confessoris, Episcopi Rauennatis, cum vxore & filia, ad diœcesim Moguntinam. Et MS. Florarium: Eodem die corpora SS. Seueri Rauennatium Episcopi, & vxoris suæ Vincentiæ, & filiæ Innocentiæ ab Otgario Archiepiscopo Moguntiam translata sunt an. salutis DCCCXXIV.

[21] Eo autem die plures Germanicæ Ecclesiæ natalem celebrant S. Seueri, vt ex ipsarum propriis Breuiariis patet. Atque Erphordiense quidem hunc præsert titulum: Breuiarium dicendarum Canonicarum horarum, [colitur eo die in Germania.] ad morem Seueriani collegij Erphordiensis; habetq; in fronte SS. Seueri, Vincentiæ, Innocentiæ imagines: in secunda pagina decastichon ad lectorem, in quo ista inter cetera.

Inde accepta refer magno tua vota Seuero,
      Qui tenet vndoso proxima templa Gerhæ.

Celebritas eius ritu duplici agenda consignatur XXII Octobr. parsq; primæ Vitæ, quam ex Mombritio & Romano codice dabimus, in lectiones distributa consequentibus diebus recitatur; die vero octaua historia Translationis auctore Luidolfo. Celebratur quoque S. Seueri festum eo die in Ecclesia Moguntina, vt patet ex Breuiariis excusis an. 1495, 1507, 1570, 1611. In VVormatiensi edito an. 1576 habet officium 3 lectionum, itemq; in propriis officiis Eccles. Herpipolensis excusis an. 1625. Commemoratio eius fiebat in Hildeshemiensi edito an. 1516. inq; veteri Vltraiectino: hæc tamen in officiis propriis Ecclesiæ Vltraiectinæ, quæ an. 1623 & 1640 Philippus Rouenius, Archiepiscopus Philippensis, edi curauit, omissa est, quam ob caussam, quave auctoritate, haud quærimus.

[22] Verum quia S. Seueri duplex facta est per Otgarium Translatio, cum nimirum Ticino Moguntiam, ac deinde Moguntia Erfordiam eius deportatæ reliquiæ sunt, [Hæc Trāslatio duplex: alia antiquior,] vtra hoc die contigerit, haud poßumus certo pronuntiare:neque an harum altera, an prior aliqua in Martyrologiis referatur XV Februarij; vbi vetus Coloniense, & Hermannus Greuen ita habent: Item Rauennæ Translatio S. Seueri Ep. & Confess. eademq; fere MS. Florarium. At Canisius Eleuationē appellat. Neque vero esse dubium potest, quin e priori tumulo in aliud aliquod conditorium aut capsam transposita sacra pignora fuerint, antequam ea auferret Felix, qui refodere ea nemine percipiente haud potuisset. Eleuatio facta fortaßis ac Translatio illa prima a Petro III Rauennate Episcopo. [fortassis 6 seculo facta,] Ita enim scribit Rubeus lib. 2. Sepultus est Seuerus in Classe oppido, haud procul a regione, quam Salutarem vocabant: quo loco a Petro Seniore Rauennatum Archiepiscopo insequentibus temporibus eius nomini erectum templum est, cum multa prodigia ad viri sancti tumulum assidue succederent. Idem lib. 3 scribit Petrum, cognomento, atque etiam ætate, sed multo magis virtutum ac morum præstantia Seniorem, virum grauissimum, & vita innocēter acta maxime laudatum, sub annum DLXVIII Rauennatium Antistitem esse factum. Infra de eius morte ista habet: [cum ei tēplum ædificatum.] Hic templum insigne D. Seuero Rauennatum Archiepiscopo ædificare, ac potius maius nobiliusque facere aggressus, in ea Classis oppidi regione, quam appellabant Vicum salutarem, in ipsa ædificatione moritur. Quod in MS. Florario rursus XXX Iunij adscribitur Translatio S. Seueri Ep. & Conf. correctionis eget; debet enim de S. Seueri Presbyteri Translatione accipi, de quo XV Februarij.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. Cōgregationis Oratorij Romæ,
collata cum vet. Breuiar. Erfurt. & Mombr.

Seuerus Episcopus, Rauennae (S.)
Vincentia eius vxor, Rauennae (S.)
Innocentia V. eorum filia, Rauennae (S.)

BHL Number: 7683

Avctore anonymo, ex MS.

CAPVT I
S. Seueri patria, coniugium, opificium.

[1] Qvotiescumque virorum gesta fortium, ac laudabilium prouectus Patrum in Ecclesiis recitantur; qui desiderio cælestium flagrantes præmiorum, infirmioribus proximis planiorem viam fidei reliquerunt; ob id procul dubio actitari creditur, quatenus ille Diuini amoris ardor, qui quotidie, abundante iniquitate, etiam in sanctis viris flatu quodam a Aquilonis tepescere solet, iterum quasi Austri gratissimo spiramine reaccendatur. Vnde Ecclesia in Canticis, Surge, inquit, Aquilo, & veni Auster. Hinc est quod nos pene idiotæ atque inertes, pretiosissimi lilij Christi, B. Seueri Archipræsulis, vitam, ordinationem, [S. Seueri cur vita scribatur?] nec non & obitum sacratissimum, qualicumque stylo b palificare gestientes, simpliciter ea quæ de tanto viro ad nostræ paruitatis notitiam peruolare potuerunt, auribus fidelium intimare proposuimus, plus prospicientes illorum ædificationi & saluti, quam curiosorum pompaticæ vrbanitati. [Cant. 4. 16] Qui enim, iuxta c Salomonem, sophistice loquitur, Deo odibilis inuenitur: quia & semetipsum iactantiæ spiculo percutit, & insuper auditorum infirmitati minime consulit. [Eccli. 37. 23]

[2] Sed quia rei gestæ fidei anchoram adnectere opus est, more historiographis solito, tria in fronte narrationis, instrumenti gratia, ponimus, quibus ad contexendum propositum opus congruenter vtendum est, id est, personam, patriam atque conditionem. Nam vt de persona eius vera paucis perstringamus, [is non sine omine Seuerus dictus,] non sine Diuino quodam auspicio Seuerus est a parentibus vocatus. d Non enim si propensius inspicere etymologiam volumus, sæuitiam sonat, sed potius virilem grauitatem, de qua in Psalmo canitur: In populo graui laudabo te. Nec immerito, quia futurus profecto erat & vitiorum extirpator austerrimus, & virtutum auidissimus conrasor. [Psal. 34. 18] Patria vero eius satis omnibus in promptu habetur, quia ciuis Rauennas extitit: &, [Rauennæ natus,] sicut de beato Papa Gregorio dictum est,

Vnde genus duxit, summum conscendit honorem.

[3] Cuius autem conditionis fuerit, sanctissimæ eius vitæ summa comprobat: quia vere Christianus erat, & vitam columbinam in simplicitate cordis agebat. [Tob. 4. 23] Pauperem quidem vitam cum Tobia gessit, sed quia Diuinam præsentiam timuit, & circumspectionem Omnipotentis semper cogitauit, omnia bona possedit; quia caritatem, quæ Deus est, omnimodis habuit. Quantum enim ad seculi luxum pertinet, pauperem vitam duxit: quia, vt a veracissimis fertur relatoribus, vna cum coniuge, quam sibi iam dudum castissimo copulauerat matrimonio, non nisi lanificij opere sumptus quotidianos carpebat. Nam, vtpote religiosus & orthodoxus Catholicus, [lanificij opere victitans.] de labore manuum cum Apostolo viuebat, nullique hominum vim vel fraudem inferebat. Neque enim surda aure præteriit Psalmistā intonantem: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, & bene tibi erit. [vxoratus.] [Psal. 127. 2] In hoc loco si quis superciliosus ænigmatica mente & insulsa obiectione beato viro detrahat, quod vxoratus ad e archisterium Rauennæ accesserit, audiat Apostolum pro illo respōdentem, Quia omnia munda mundis. [Rom. 14. 20] Sicut ergo ciborum edulio non polluitur homo, nisi insidiatrix concupiscentia præcedat; sic quippe legali connubio non inquinatur Christianus, qui se nullatenus vel virginitatis vel continentiæ voto alligauit; nisi illum prius corrumpat obscœni amoris fomento ipsa deceptrix libido. Ceterum si quis voto constringitur, reddere cogatur; qua scriptum est, Vouete & reddite. [Psal. 75. 12]

[4] Sed quia tantisper pro assertione veritatis quasi per excessum diximus, ad cœpta redeamus. [electus, vt alij XI Epp. Rauennates,] Igitur postquam præeminentissimus athleta veritatis f Apollinaris, sicuti ante secula Diuina prædestinauit prouidentia, ab Apostolorum Principe ordinatus est Pontifex ad prȩdicandum verbum Dei, & claues regni cȩlorum idoneus & per omnia probatissimus vicarius accepit; Rauennam nobilissimam Italiæ ciuitatem, & multarum metropolim vrbium, g ac si secundam Romam, sibi in apostolatum adsciuit. Hanc siquidem vrbem meritis præcipuis eiusdem sui triumphatoris B. Apollinaris, adeo clemens & pius Rex Christus, præ ceteris decorando insigniuit, vt ex quo ille miles felix laureatus corona martyrij intrauit in gaudium Domini sui, instar duodeni Apostolorum apicis, h duodecim illi successores per varia annorum curricula suppleret, non humana electos industria, sed potius diuina vocatos prouidentia, [indicio columbæ capiti insidētis.] & super quorum capita cȩlitus missa requieuit columba. Vnde & hoc venerabile prouerbium iam dudum vulgatum est per vniuersum orbis circulum: Beata ciuitas illa, vbi in electione Pontificis, Spiritus sanctus descendit in similitudinem columbæ; & ordinatur ille, super cuius caput requiescit.

[5] i Sed o mutatio temporis! o nefas negotiationis! Redemptor itaque noster, vt ostenderet fidelibus suis, quam sit damnabile officium negotiationis, ingressus in templum omnes vendentes, [non vt Auctoris ætate. quidam Episcopi simoniace legebantur,] & ementes in illo vehemens eiecit; & facto de resticulis flagello, eos potissimum, qui columbas vendebant, de templo eliminauit. Antiquus autem humani generis inimicus, qui iam iuxta Apostolum in membris suis mysterium operatur iniquitatis, quique sedet cum diuitibus in occultis, vt interficiat innocentem, iterum cum felle amaritudinis, per Simonem suum venalem facit columbā: nec desinit per suos trapezitas cumulare mammonam iniquitatis, quo eos valeat profundius mergere in puteum perditionis. [2. Th. 2. 7] Ecce nemo modo Episcopus vsquam eligitur, quia nec Ecclesiis permittitur: sed quod horribilius est omnibus monstris & deterrima adulterij species, quæ primum locum obtinet in pœnis, adhuc viuente alicuius ciuitatis Episcopo, ab aliquo indocto & deprauato honor eius concupiscitur, [etiam viuente decessore.] petitur, promittitur, sacramento spes solidatur, persona extollitur, scientia laudatur, pecunia impudēter datur, vt postmodum impudentius vendatur, quod tam nefando ausa comparatur. Sed quia se huius rei ratio consequenter per columbam ingessit, Ecclesiastici vigoris gratia, venditores eius male meritos, vt cœpimus, persequamur. Videsne vt Simoni primo hæresiarchæ, cuius inter ipsa lactentis Ecclesiæ cunabula Apostolico mucrone triste caput amputatum est, ac deinde, tot iustitiæ fauentibus Patribus apud ecclesiastica concilia perpetuo anathemate sepultum, alia rursum quasi hydræ capita succrescant? Inde necesse est, vt nostri nunc temporis Episcopi apud omnipotentem Dominum aut valde rari sint aut nulli. Hinc etenim per Prophetam dicitur: Principes extiterunt, & non per me: ipsi rogauerunt, & ego non cognoui. [Osee 8. 4] k Sed hæc hactenus.

[Annotata]

a Mombr. Sinistro algente. Breuiar. Erfurt agente.

b Mombr. declarare.

c Non est Salomonis, sed Iesu Syracidæ liber.

d Hæc de etymologia desunt Mombritio.

e Hanc vocem pro monasterio vsurpari ostendimus 17 Ianuar. ad cap. 19. Vitæ S. Antonij. Hic pro principatu, aut episcopali seu cathedra, seu palatio, sumitur. Simile est illud 18 Ianuar. cap. 1. Vitæ S. Deicoli: Neque enim solummodo gloriantur se sortiri Dominici gregis ductores in ciuitatibus muratis & archisteriis episcopalibus, nec non castellis turribus præmunitis. Agit de hac voce Rosvveydus noster in Onomastico ad Vitas PP. & Gerardus Ioannes Vossius lib. 3 de vitiis jermonis cap. 1 vbi recte explodit Glossarij Camberonensis etymologiam, quasi ab archos, princeps, est sterion statio dicatur; cum στήριον Græcum non sit.

f Colitur S. Apollinaris 23 Iulij.

g Rauenna sedes fuit Regum Gothorum, dein Exarchorum Italiæ, vel eius partis quæ Imperatoribus Constantinopolitanis parebat, cum reliqua fere Longobardi tenerent: Multa eius decora recenset Leander Albertus.

h Vndecim solum enumerat Rubeus, & Leander, qui in Descriptione Italiæ, de Cathedrali Rauennate basilica agens, ista habet: In sacelli maioris hæmisphȩrio depicti, seu opere Giȩcanico effigiati cernuntur illi sancti Antistites, qui columbæ supra caput apparentis indicio Rauennates Archiepiscopi fuere creati; suntque D. Aderitus, Eleucadius, Calocerus, Marcianus, Proculus, Probus, Datus, Liberius, Agapitus, Marcellinus & Seuerus. Vnde suspicare liceat, vel omissum aliquem esse (Seuerum Martyrem fortassis, Agapiti decessorem, vt quidam volunt) vel duodenarium illum numerum confici, ipso annumerato Apollinare. Vghellus inter SS. Marcellinum & Seuerum locat Agapitum II.

i Hæc contra Simoniacos digressio abest a Breuiario Erfurtensi: in Mombr. ponitur post num. 7

k Sequebatur hic in Mombritio quæ infra habetur, inuectiua contra monachorum hostes.

CAPVT II
S. Seueri ad Episcopatum electio, ordinatio.

[6] Ætate iam dicti semperque dicendi Seueri, contigit Rauennatem Ecclesiam proprio Pastore viduari a Marcellino, adhuc b Constantino Magno imperante, orbique Romano singulariter præsidente, c quater Constantio & ter Constante Coss. natis eodem Principe. [an Christi 346, cœtu ad Episcopi electionem coacto,] Cumque multi Episcoporum cōuenirent finitimi atque remotiores, quatenus tantæ ciuitati Pontificem more solito ordinarent; finitoque d oramine, omnes in commune lȩtabile operirētur spectaculum, aliquem scilicet per columbam cælitus designari; idem vir Domini B. Seuerus, forte operi suo domi insistens, vt erat simplex & columbæ amicus, his verbis suam affatur coniugem: e Vadam, si placet, ocyus, & videbo visionem mirabilem, quomodo diuinitus e cælo columba veniat, & super caput electi consedeat. Ad quem illa, Sede, inquit, hic, & labora: noli otio vacare, quia non expedit nobis. Siue enim pergas, siue in loco subsistas, e Pontificem populus minime ordinabit. Ad hæc ille, Sine me, inquit, vt vadam. At illa: Vade, si placet; quia quacumque hora intraueris, statim Episcopus ordinaberis. [Seuerus, vxore improbante, ecclesiam adit,] Talia vxore ironics prosequente, illico surrexit, & ad f ecclesiam cōcitus adiit, vbi erat populus cum Sacerdotibus congregatus, & ob vestimentorum vilitatem, quia squallido amictus erat indumento, occultabat se g post valuas templi. Et expleta oratione, [& columba capiti eius insidente,] confestim descendit de cælo columba niue candidior, & sedit h super caput B. Seueri latitare cupientis. Ille autem dum a se columbam repelleret, & illa hac illacque per aërem volitaret, iterum iterumque reuisit dilectum sibi caput eiusdem beati viri, ac si Spiritus sanctus specietenus, quod in re erat, proderet, dicens: super quem requiescam, nisi super humilem & quietum & tremērem sermones meos? [Isa. 66. 2] Et iterum: Ego diligentes me diligo. [Prou. 8. 17]

[7] Stupefactus super hoc omnis potestatus & Clerus & omnes qui huic diuino spectaculo intererant, omnium bonorum & dignitatum largitori Deo immensas gratias egerunt: i & de latibulo educentes, [eligitur Episcopus:] vnica voluntate electionem in eo pariter decreuerunt. k Missusque Romam ad Iulium eiusdem vrbis Episcopum, qui l tertius extitit a B. Siluestro Maximo, Rauēnatum ordinatus est Præsul: [a S. Iulio Papa ordinatur.] reuersusque ad vrbem proprij honoris, cum omni veneratione est habitus. Nisi enim homo iste humilis esset & mansuetus ac Deum timens, tam euidentibus indiciis non eum Spiritus sanctus suo testimonio declarasset. Quod tamen post Apostolos in paucis actum fuisse legimus. Legimus tamen m Flauiani vel Zephyrini Romani Antistitis electionem similiter declaratam. Tali namque modo ordinatus est B. Seuerus Rauennatis Ecclesiæ Episcopus, vnctusque est oleo exultationis & vnguento sacri Chrismatis iuxta morem Pontificis. Tunc adimpletum est in illo quod Dominus dixit in Euangelio: Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt. [Marc. 10. 27., 1. Cor. 1. 27] Et iuxta Pauli vocem: Infirma mundi elegit Deus, vt confunderet fortia. Ecce est, quod Petrus Apostolus dixit: Quia non est personarū acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, & operatur iustitiam, acceptus est illi. [Act. 10. 34]

[8] Quid ad hæc mussitant nouelli & indocti, qui Dominum quidem quoquo modo sciunt, sed minime sapiunt? Monachi, inquiunt, non habent licentiam prædicandi, tametsi sint auctoritate diuina plenissimi. Sed non est mirum; quia caro nescit spiritum. Veritas quippe amara est, & qui eam docere nituntur, amaritudine replentur. Ecce B. Seuerus propemodum idiota & absque litteris, [Inuectiua in eos qui nolunt vt monachi prædicent.] Spiritu veritatis imbutus, efficitur Doctor vberrimus, & monachus qui ab incunabulis diuinis litteris insistere studuit, tacere habet? Paulus Apostolus hoc specialiter priuilegij præ ceteris nactus est, vt qui ad pedes Gamalielis sacras litteras didicit, Vas electionis & appellari & esse promeruerit: vnde & Doctor totius orbis specialis dicitur, licet & ceteri Apostoli Doctores habeantur. Hæc contra illos paucis dicta sint, qui secundum faciem homines iudicare solent: quique secundum placitum fauent iniquitati, detrahunt autem veritati, asserentes non oportere fieri Episcopum, nisi aut natalibus sublimatum aut statura procerum.

[Annotata]

a Colitur S. Marcellinus 5 Octobr. Alij volunt immediate ante S. Seuerum (vti supra retulimus) sedisse S. Agapitum, de quo agemus 16 Martij. Hæc autem de S. Seueri decessore, & Consulum, quæ sequuntur, nominibus, in solo habentur Mombritio; absunt a MS. PP. Oratarij.

b Imo nonus iam aut decimus a Constantini Magni obitu annus erat.

c Hi Coss. ponuntur anno ante Synodum Sardicensem, Christi346, qui alibi post consulatum Amantij & Albini inscribitur. Cassiodorus & Cuspinianus Augustos Consules, Constantium IV, Constantem III statuunt post Leontium & Salustium, ante Amantium & Albinum, an. Chr. 345.

d Mombr. oratione.

e Ita quoque B. Petrus Damiani ser. 1. Vadam, & videbo visionem mirabilem, videlicet quomodo columba de cælo veniat, & super electi caput solito more consideat.

f Rubeus ait fuisse S. Theodori ecclesiam, sed de ea haud satis consequenter loqui videtur. Nam lib. 1 pag. 35 de S. Proculo agens, de quo nos 1 Decembr. Qui in S. Theodori, inquit, conuentum pro deligendo Archiepiscopo haberi tunc temporis asserunt, in summa historiarum ignoratione versantur, cum illud templum ædificatum adhuc non esset. Aliquorum tamen sentētia est, in domo Theodori ciuis Rauennatis locum publicum ab Apollinari constitutum, [S. Theodori templum Rauennæ,] vbi ij Rauennates; qui Christum sequebantur, quæ ad eius religionem ac fidem pertinerent, edocebātur, & sacram Eucharistiæ hostiam sumebant. Alij vero templum illud S. Theodori, id autem est, sancti Dei doni, Græca voce dictum, perinde ac sancti Spiritus arbitrantur, ab eo admirabili cælestis ac Diuini Spiritus aduentu. Neque enim eo tempore adhuc D. Theodorus Amasiæ Marmaritanorum erat natus, nedum ob Christum trucidatus; id enim Maximiani imperio contigit. At pag. 38. Sub id tempus (quo Romæ sedebat Callistus Pontifex, Heliogabalo imperante, annis ante Maximianum 60 ac supra) Rauennæ D. Theodoro Martyri, & D. Mariæ Virgini in Cosmodim templa ædificantur. Et paucis interiectis: [nunc Spiritus sancti.] D. Theodori templum, nunc Spiritus sancti appellatur, quod in eo templo columba cȩlitus demissa, aliquot Archiepiscopos Rauennatibus dederit. Non est nouum, templis & nomina & præsides Diuos mutari, præsertim cum restaurantur, ampliantur, miraculis reliquiisue istorum Diuorum ornantur, Ab antiquissimis illis temporibus ædem eam S. Theodori esse appellatam, vt nullo argumento probat Rubeus, ita non facile persuaserit.

g Rubeus: in angulum ad dextram pone murum se coniecit. Aliter infra Luidolfus.

h Idem Rubeus: Vix ibi constiterat Seuerus, cum in fenestrā inuolans columba, [Lapis cui columba sacra insedit.] parumque in lapide subiecto commorata (quem nunc lapidem, ob rei memoriam atque reuerentiam, ab Conrado Grasso Bononiensi, eius templi Abbate, qui templum illud mirifice instaurauit, honesto loco positum videmus) ad aures Seueri conuolauit… Protinus populus vniuersus clamare ne illam eiiceret, sineret quod vellet efficere. Quod cum permisisset, columba, immisso in aurem eius rostro, inde sublimis abiit.

i Sequentia vsque ad, Tali namque modo ordinatus est, desunt in codice PP. Oratorij, habentur in solo Mombritio.

k Cetera desunt in Breuiario Erfurtensi. Rubeus hic addit: Ille confestim in alium mutatus, [S. Seuero diuinitus infusa doctrina.] & diuino miraculo summa præditus sapientia, continuo suggesto conscenso concionē habuit, pietatis doctrinæque plenissimam; in qua prædixit, ne amplius diuinitus columbæ ministerium expectaretur in creandis Rauennatibus Episcopis.

l S. Marco Papæ successit S. Iulius, ille S. Siluestro. colitur S.Iulius 12 Aprilis.

m Diximus 20 Ianuarij, S. Fabianum Papam, a quibusdam Flauianum appellari, & quod in eius electione contigit columbæ in eum deuolantis portentum, a Ruffino ad S. Zephyrinum, qui 26 Aug. colitur, referri.

CAPVT III
S. Geminiani sepultura, ordinatio S. Heracliani, per S. Seuerum.

[9] Cvmque sanctus Domini Pontifex quotidie in diuini operis procinctu positus, sanctam Ecclesiam sibi cælitus commissam digno moderamine, vtpote vigilantissimus Pastor, regeret, & voti sui compos, siti in virtutum augmento, existeret; a quadam die Missarum solemnia ritu Episcopali celebrans, [S. Seuerus celebrans Rauennæ,] hora illa qua Lector pulpitum adscendit, vt beati Doctoris Gentium epistolam more solito recitaret, subito vir Domini super altare in extasin rapitur, ac si sopore detineretur. Existimantes autem ministri sancti altaris Sanctum Domini obdormisse, [in extasim raptus,] præcipiti pede accesserunt excitantes eum ac dicentes: Quid est quod agis? Ille autem concitus, quasi de somno euigilans, erexit se, & quasi commoto animo dixit eis: O filij, quid fecistis? quare inquietastis me? Quamuis vobiscum videbar hic esse corporaliter, in spiritu tamē alibi eram. At illi vehementius instantes, disquirere ab eo cœperunt vbinam interea loci esset. Quibus ille respondit dicens: Parcat vobis omnipotens Dominus, Dilectissimi Fratres, pro eo quod tam improuide expergefactum me reddidistis, quia in sancta ecclesia Mutinensi eram, & ibidem sancti Fratris & Coëpiscopi mei Geminiani, [interest sepulturæ S. Geminiani Mutinæ:] eiusdem videlicet Antistitis Ecclesiæ, animā omnipotenti Deo commendaui: & ibidem tamdiu moram feci, quousque sacrum eius corpus tumularem deuotius.

[10] Igitur ad indagandam subtilius tantæ visionis veritatem magna sub festinantia ciues Rauennates cū Classensibus veredarios miserūt ad memoratam Mutinensem vrbem, [quod Rauennates, missis Mutinam nūtijs,] vt qualiter erga Sanctum Domini Geminianum Episcopum ageretur, omni annisu velocitatis internoscerent. Qui cum summa agilitate ad supradictam contingerent vrbem, iuxta quod illis indictum erat. interrogare ardentius cœperunt, quidnam de Episcopo ageretur? Quibus Mutinenses ciues responderunt, dicentes: Quid noui habeatis, Fratres, incognitum habemus. Hoc autem non ignorate, quia nuperrime orphani facti sumus, decedente Patre nostro & Episcopo Geminiano, qui inter Ecclesiæ Sacerdotes non minimus habebatur. Et quamuis eum patronum habere credamus in cælis, tamen non possumus de eius absentia non habere mœrentia corda, Nonne Dominus Seuerus Archiepiscopus die eodem affuit, eiusque animam Domino omnipotenti commendauit? [verum esse deprehendunt.] Nonne tamdiu hic infulatus stetit, quoad corpus eius sarcophago clauderetur? quo clauso, ab oculis nostris repente sublatus est. Qui reuersi renūtiauerunt ciuibus suis, qualiter Sanctus Domini Geminianus migrasset ad Dominum, & qualiter beatus Archimandrita Seuerus eius sepulturæ diuinitus fuisset destinatus. His auditis, ciues Rauennates diem & horam studiosius requirunt, & plenam fidem ceperūt, ipso articulo B. Seuerum super altare obdormisse, quo S. Geminianum constat de hoc mundo migrasse: & exinde cœperunt sanctum eius b cælibatum amplius venerari,

[11] Fertur autem & a compluribus, quod idem auriga Domini B. Seuerus sanctum virum c Heraclianum, [S. Heraclianum ordinat Episcopū.] d Pisauriensis ciuitatis Episcopum nutrierit, & omni Catholicæ fidei regula plenius imbutum, memoratæ vrbi dignissimum præfecerit Episcopum.

[Annotata]

a Idem narratur 31 Ianuarij in Vita S. Geminiani cap. 4 nu. 15. Idem Petrus de Natalib. habet in vtriusque Sancti Vita, & Bernardinus Iustinianus in Vita B. Laurentij patrui sui, 8 Ianuarij, cap. 8 nu 47. Idem commemorat B. Petrus Damiani ser. 2.

b Cælibatum videtur Auctor ponere pro sanctimonia, aut sacerdotio: vti ante Archimandritam pro Archiepiscopo.

c Colitur S. Heraclianus 9 Decemb

d Pisaurum vrbs est in ora maris Adriatici, Ariminum inter & Anconam, [Pisaurum vrbs.] vulgo Pesaro, ad Pisaurum fluuium, qui nunc Foglia dicitur.

CAPVT IV
S. Seueri obitus, sepultura, miracula.

[12] Est & aliud memorabile eius factum, quod nequaquam patimur absconsum iri, sed stylo quo valemus prosequi censemus. Tantæ denique sanctitatis apud omnipotentem Dominum fuisse asseritur, vt eius defuncta ac sepulta coniux, ob imminentem necessitatem, post multorum annorum defluxa tempora, euoluta sit in latus. Dum ergo filia beatissimi Confessoris Christi Seueri vitalem emisisset flatum, & diem clausisset extremum, [S. Innocētiam filiā suam] conuenerunt quamplurimi, quatenus corpusculum Virginis in sepulchro poneret genitricis. Erat autem eadem Virgo Innocentiæ insignita vocabulo. Cumque appropinquasset hora, vt deponi corpusculum debuisset, superuenit beatus Episcopus flendo, vt aiunt, more nimirum humanitatis. Et cum omnes qui funeri intererant, viderent eumdem sepulturæ locum minime esse duorum corporum capacem, mœrebundi satis atque anxij vna voce Episcopo dixerunt: Heu, Pater, quid erit? Videsne quia vas modicum est? [cū matre pridem mortua sepelit,] Quibus vocibus beatus vir commotus, propriam dudum coniugem hoc modo affatur dicens: O mulier, cur mihi molesta es? Quare non præbes locum filiæ tuæ? Suscipe quod portasti, & noli esse pertinax locelli tui, Reuersa te in partem, & da spatium sepeliendi, [iussa locum dare filiæ:] ne forte contingat me contristari. Ad hanc vocem, sub tanta celeritate suæ dudum coniugis corpus in partem semotum est, & in latus volutum, vt animato corpore nullatenus tam cito moueri potuisset, & filiæ suæ spatium dedit sepeliendi copiosum.

[13] Sed iam ordo rationis & series digestæ narrationis flagitat, quatenus & sancti viri obitum, qualiter ex hoc mundo migrauerit ad Dominum, quatenus ex antiquis exemplaribus eruere potuimus, paucis pandamus. Cum enim iam prouectæ esset ætatis, & cycneo capite prætenderet perfectionis canitiem, Dominica falce quasi Euangelicus manipulus in agro Ecclesiæ permaturus, [ipse senex, post multos labores.] pace vbique regnante desecatur, & ad horrea Diuini promptuarij Angelicis prouehitur vlnis, vbi omnes Dominicæ segetis manipuli æternaliter suo collætantur satori. [die mortis suæ præscito, Missa celebrata,] Hic denique cælitus electus Sacerdos dum quadam die pie Missarum solennia celebrasset, & transitum suum, quem longe ante præsciuit; Dominici corporis & sanguinis perceptione munisser, conuocato totius vrbis Clero, necnon populo, [habita concione,] iuxta morem suum, de integritate Catholicæ fidei conseruanda, deque vnanimitate atque fraterna caritate obtinenda, prolixius, secundum sibi datam sapientiam, sermonem protulit. Quo finito, firmata pace atque benedictione, stola vt erat pontificali trabeatus, proprium sibi iubet sepulchrum aperiti. Quod videlicet nimis multis adstantibus ingressus, a inter coniugem & filiam modo mirabili se collocans, [medium se inter coniugem & filiā locat in sepulchro, & orans moritur:] voce serena, vultuque vigorabili, vale vltimum dormiturus in Domino dedit, suauiterque se obeludi marmore iussit. Ibi denique aliquamdiu orans, pretiosam Domino animam lætus reddidit, atque sarcina carnis exutus, cælestis regni Capitolium est indeptus. Tali namque modo in pace Ecclesiæ defunctus est plenus dierum, sub die Kalendarium Februariarum.

[14] Ex eo tempore vsque hodie pius ac misericors Dominus Christus Redemptor noster, ad ostendenda præclara Confessoris sui merita, apud tumulum eius innumerabilia operatur miracula: vbi nunc est in eius honore basilica marmorea tabulatis fabricata in ciuitate quæ dudum vocabatur b Classis, haud longe a regione quæ dicitur Salutaris vsque in præsentem diem.

[15] [claret miraculis:] De innumeris autem signorum beneficiis, quæ Dominus omnipotens per dilectum Confessorem suum B. Seuerum erga infirmos ostendere dignatus est, vnum, quod nostra ætate monstratum est, [Scriptoris ætate,] fideli relatione depromimus, vt per hoc cetera commendentur, quæ a nobis visa non sunt. Mulier quædam Rauennas, paruulum habens filium quotidiano febrium typo plus æquo laborantem, quem decreuit ob nimietatem continui doloris citius offerre Deo ad c sepulchrum B. Seueri Archiepiscopi & Confessoris. Quo dum amicorum adminiculo comitata peruenisset cum filio, prostrauerunt se humiliter Deo, [puerum agrum ad suam tūbam delatum,] Sancto quoque suo Seuero, attentius pro salute paruuli orantes. Cumque bona spe conducti pernoctare in ecclesia deliberarent, partim prolixitate noctis, partim constantia orationis laxati omnes, arrepti somno quieuerunt. Intempesta autem hora, cunctis inerti somno depressis, solus ille puer infirmus expauit, vocem flebilem emittens, & cunctos excitauit. Qui circumspicientes viderunt lampades, quæ antea extinctæ erant, [accēsis diuinitus lāpadibus,] congruo fulgoris lumine coruscare. Et cum cognouissent miraculum cælitus emissi luminis, consternati mente, dederunt gloriam Domino & S. Seuero. Puer autem cum in medium deductus fuisset, cœpit mater eius interrogare eum dicens: Quid tibi contigit, fili? At ille coram omnibus dixit: [ex tumba egressus,] Vidi ex hoc sepulchro egredientem virum episcopali habitu, canitie capitis decoratum, Angelicum habentem vultum, qui tetigit me, & expaui. [tactu sanat.] Infirmitas vero illa confestim recessit a puero, & vltra iam minime febricitauit. Sed quorsum sunt ista? Quia dubitari nequit, quin ea quæ ab omnipotente Domino petere voluerit, dubio procul absque mora consequitur.

[16] Hæc interim de tanto Ecclesiæ ariete dicta sufficiant: cuius sanctitatis historiæ credimus quia nullus sufficit stylus, etiamsi accedat Tullianus. Ecce, [Scriptor styli simplicitatem excusat.] vt promisimus, nouorum verborum phaleras euitamus: quamquam & aliquatenus suppetere possent, nisi magis intendere placuisset beneuolentiæ quam iactantiæ. Paruuli quippe paruulis scripsimus: legimus enim quia paruum parua decent. Ceterum docet nos Apostolus, non alta sapere; sed humilibus consentire debere. [Rom. 12. 16] Et certe Lex prohibet, ne quis coram cæco offendiculum ponat. Non enim omnia possumus omnes. [Leuit. 19. 14]

[Annotata]

a Huius sepulturæ S. Seueri, vxoris ac filiæ in eadem tumba, mentio fit c. Vnaquæque. 13 qu. 2 § Item S. Seuerus.

b Si (vt nobis verosimilius videtur) post auectas in Germaniam S. Seueri reliquias scripta hæc est Vita, hinc tamen coniicere licet, aliquam earum partem ist hic remansisse, fuisseq; propterea sepulchrum in veneratione, ac miraculis etiam nobilitatum.

c Classensium supra nu 10 fit mentio; Classis infra ad Vitam per Luidolfum, & 31 Ianuarij in Vita S. Germiniani cap. 4 nu. 15. & sæpius 7 Febr. in Vita S Romualdi.

CAPVT V
Digressio mystica de coniugio & opificio S. Seueri.

[17] Sed quia iam, flante Fauonio, historiæ stagnum, saluis mercibus, enatauimus; libet paullisper intueri, si qua in eadem historia, quasi in concha, lateat pretiosa allegoriæ margarita. [Spiritus sanctus in colūba requiesceno supra S. Seuerum,] An putandum est columbam facile & absque magna auctoritate de supero cardine ad terram vsque delapsam? Non vtique. Nusquam enim legitur columbæ aduentus, nisi ob testificationem præsentiæ sancti Spiritus. Nullus quippe hæreticis relinquitur locus obiurgationis, qui Sanctum Domini Seuerum ad dedecus Ecclesiȩ putant esse coniugio ligatum, quique suæ obscœnitatis fæcibus obuoluti, ignari sunt gratiæ Spiritus sancti, qui quod in semetipsis minime sentiunt, in aliis nullo modo recognoscunt. Si quis igitur mellis gustum numquam probauerit, [refellit hæreticos dānantes cōiugium] cuius saporis sit omnimode nescit. At contra qui solo absinthio, ceteris herbis neglectis, vtuntur, his nimirum dulce amarum videtur, & ceteras herbas eiusdem putant esse amaritudinis propter inexperientiam eiusdem saporis. De talibus namque scriptum est a… Si cui ergo malum aliquid esse videtur, ipse sibi testis est quia malus est: [& alias creaturas, vt malas;] & quod ipse per priuantiam, omnes indifferenter putat habere per naturam. Qui autem omnia simpliciter intelligit, & incorruptis oculis omnem creaturam bonam esse credit, ipse sibi testis est, quia bonus est. Bonus ergo gaudeat, se a Domino creatum: malus vero sciat se sine Creatore esse, & ideo nihil esse: nihil quippe, excepto Deo, non creatum est. Si ergo malus aliquid esset, quid ergo nisi bonum esset? Et vidit Deus, inquit Scriptura, cuncta quæ fecit, & erant non solum bona, sed etiam valde bona. Hinc diffinire licet, ea quæ sunt, bona esse; neque esse, si bona non sunt. [Gen. 1. 31] Omnia igitur bona non etiam iusta?

[18] Beatus itaque Seuerus columbinis oculis omnia inspiciens Domini opera, etiam intellexit coniugium valde esse bonum, si quis eo legitime vtatur; quia si bonum non esset, [quales non videntur bonis] nequaquam mulier in adiutorium a Deo creata fuisset. Oculos quippe columbæ habuit filius columbæ per quam Spiritus sanctus significatur. [Gen. 2. 18] Non quod aliquis fidelium iure dici possit filius Spiritus sancti, sed plane Dei Patris & Matris Ecclesiæ, per adoptionis gratiam. Vnde sponsus in Canticis Sponsam alloquitur, oculum inquirens columbarum. [Cant. 1. 14. & c. 4. 1] Hos quidem oculos protoplasti perdiderunt, quando exigente præuaricatione a Deo sunt derelicti, & aperti sunt amborum oculi. Postquam autem oculos columbarum perdiderunt, confestim erubescebant; quia intrauit mors per fenestras carnalium oculorum. Ecce quamdiu puer innocentiæ Spiritu ducitur, [simpliciter & innocēter eas intuentibus:] columbæ oculos habere perhibetur: quia omnia, quæ in mundo versantur, simpliciter intuetur. Non enim membra sua erubescit, nemini inuidet, nulli irascitur, nihil impudicum cogitat, nulla illicita concupiscit, quia inhabitator Spiritus sanctus, qui illum incorrupta mente custodit, nihil eorum nouit. Si autem per diuortia vitiorum ad concupiscentiam carnis, vitæ exul, prolabitur, iure iam erubescit, quia impletum est in illo quod Psalmista ait: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est. [Psal. 48. 13 & 21] Spiritus itaque adoptionis, quem B. Seuerus in sacra renascentia suscepit, quasi columba in cauerna maceriæ, sic virtutum pullos in cordis eius nidulo nutriuit: nec ab eo recessit, donec in electione Pontificis, cuius esset meriti innotesceret hominibus. Ecce qualiter homines vitam obliuiscuntur cælestem, postquam ab alto innocentiæ culmine incidunt corrupta mente in terrestrem.

[19] Habuit itaque B. Seuerus coniugem, habuit & filiam, sed ante Episcopatum. Numquidnam propterea indignus Episcopatu extitit, quia coniugem habuit? Absit. [vxorē tamen, vt & Apostoli, post ordinationem pro sorore habuit S. Seuerus:] Numquid Apostolorum Princeps Petrus legali iure coniugem non habuit? Habuit plane: sed ante vocationem Apostolatus. Ecce eadem ratione B. Seuerus, Euangelij iam coruscante gratia, coniugio copulatus fuit, sicut Magister Gentium Paulus docuit; quo B. Petrus sub Lege constitutus vsus perhibetur. Ecce Petrus ad Apostolatum vocatus & electus, circumducit vxorem, sed non vtitur. Vxor quippe in sororem versa est: quia iam ordo temporum mutatus fuit. Ipse enim qui dudum per Legem damnauit eos, qui sine semine remanerent in populo Israel, nunc terribiliter per Euangelium suum intonat: Sint vestri lumbi præcincti. [Luc. 12. 35] Beatus namque Seuerus, in Episcopatum per columbam electus, vxorem sicut Petrus circumduxit, filiam spiritualiter nutriuit: tamen vxore iam non vtitur, quia Ecclesiæ Christi Pastor vicarius constituitur. Recedant longius Ecclesiæ calumniatores, qui non intelligunt neque quæ damnant, neque de quibus affirmant.

[20] Quod autem vir Domini Seuerus de lanificij opere victum sibi quæritabat, simplicitatem eius sanctam commendat. Quia nimirum omnimodis decebat, [texebat pannos de lanu ouiū,] vt ouis Domini rationalis Agni vellere induta, qui tollit peccata mundi, non aliunde quam de ouium, mundorum videlicet animalium, tegmine suam suorumque transigeret vitam. Erat namque vna, nec qualiscumque de his quas verus & æternus Pastor Christus in Euangelio his verbis commendat: Oues meæ vocem meam audiunt, & ego agnosco eas, & sequuntur me, & ego vitam æternam do eis. [Ioan. 10. 27] De quibus alibi ait: Alias oues habeo quæ non sunt ex hoc ouili, & illas oportet me adducere, & vocem meam audient. [ibid. 16] Est quippe ouis, vt fertur, naturaliter præ omnibus animal mundissimum & mansuetum, nec non & simplicitati deditum. Si enim est aliqua rationali & irrationali significatiua collatio, iure in talibus similia similibus comparamus. Non ergo vir tantus talem casu fortuito sortiri credendus est. Sed futuri eius officij, [quas mystice pasturus erat;] certi videtur esse caussa indicij; quippe cui deleganda erat cura pastoralis, qua & agnos cum Petro pascere studeret & oues. [Ioan. 21. 16 & 17]

[21] Sic enim in Actibus Apostolorum legimus, quod totius Ecclesiæ Magister Paulus de labore manuum suarum vixerit, vt nulli auditorum oneri esset: [sic S. Paulus faciebat tabernacula,] erat autem scenofactoriæ artis. Numquidnam Paulus aliunde viuere non poterat, qui omnibus artibus plenus erat? Potuit vtique. [Act. 18. 3] Sed certi caussa mysterij credimus actitari, vt quia Prædicator egregius omnia quæ fidelibus prædicauit, ne ipse reprobus efficeretur, operibus commendauit, oportebat valde vt & manuum eius labores vitæ & prædicationi eius testimonium darent. Et quia opus ipsum, vnde viuebat, commigrantibus & peregrinantibus necessarium erat, [mystice docēs hinc migrandū;] hoc quod ipse, contemptum huius mundi Hebræis persuadens, scripturus erat dicens: Non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus; iam tunc quadam præsaga lingua officij sui significatiue loqueretur. [Hebr. 13. 14] Acsi humana ratione ipsa obumbracula aperte se vtentibus dicerent: Videte, o nautæ & viatores peregrini, instrumentum atque materiem tuguriorum vestrorum, & ratione nostræ vobis cognitæ naturæ perpendire celsitudinem dignitatis vestræ, quam opifex noster atque consertor Paulus sine cessatione vos docet. b Nos originem de aquis sumpsimus & in ripis stagnorum nascimur, & tantæ leuitatis sumus, [eaq; e iuncis natis ad aquas,] vt & facile a conuiantibus portari possimus, & tamen per nostrum ministerium optatum habeant obumbraculum. Vos autem, qui rationales estis, [per quas fideles regenerātur.] de aqua & de Spiritu sancto renati, nolite per terrena desideria & mundi illecebras vos prægrauare, quatenus liberi atque expediti breuem huius peregrinationis viam percurrere, & ad æternam patriam quantocyus mereamini peruenire. Ecce qualiter opus Pauli loquitur, vnde victitare legitur. Eadem quippe licet de opere manuum B. Seueri sentire, quatenus per omnia vellera suos admoneat sequaces, habere mansueta & simplicia corda.

[Annotata]

a Videtur hic deesse illud Isaiæ 5. 20. ponentes amarum in dulce, & dulce in amarum.

b Videtur auctor innuere tabernacula, quæ faciebat Paulus, e iuncis fuisse, vt non scenofactoria ars, sed schoenofactoria dicatur: nam σχοῖνος iuncus, σκηνὴ vmbraculum.

CAPVT VI
De S. Seueri miraculis, digressio altera.

[22] Iam vero series expositionis exigit, vt & hoc quoque lynceis oculis penetrare conemur; quidnam sit, [S. Seuerus interest funeri S. Geminiani,] quod in hora sacræ oblationis in spiritu rapitur, & funeri B. Geminiani Episcopi interesse perhibetur. In hoc vero specialis doni miraculo æstimare non immerito debemus Sanctum Domini Seuerum Archiepiscopum per omnia B. Ambrosio æquiparanduum: quia, vt ille beatissimus Hierarcha a S. Martini incomparabilis viri natalitio deseruiuit, [vri S. Ambrosius vidit in spiritu mortem S. Martini;] sic & iste B. Geminiani. Quod si quis obtendere velit, ob hoc dissimile aliquo modo miraculum haberi, quod inter Mediolanensium & Turonum ciuitates laxiora terrarum spatia habeantur; nouerit quod omnipotens Dominus, qui in omnibus locis sine loco est, nec in maximis dilatatur, nec in minimis angustatur, quia centum cæli non est regnum eius, qui difficile inuenitur vbi sit, difficilius vbi non sit. Et quia b certum Ecclesiæ tempus in B. Seuero non habemus, quis eorum sit prior ætate minime nobis lucet: sed tamen vnum idemque esse Spiritus sancti donum, hominibus sano cerebro vtentibus patet. Sed obiicitur hoc modo: Et qui fieri potest, vt aliquis de Sacerdotum numero coæquetur Ecclesiæ Doctori Ambrosio? Quam vtique calumniæ ansam citius soluimus, si Spiritus sancti laudem subtilius intueri curamus. Scriptum quippe de Spiritu sancto legimus, quod sit multiplex & vnicus. [Sap. 7. 22] Multiplex ergo Spiritus inuenitur ob multiformem scientiam in Ambrosio: sed non minoris virtutis est vnicus in S. Seuero. [atque in hoc similes:] Vnius quippe eiusdemque meriti esse gloriosos Patres Ambrosium atque Seuerum testatur in hoc facto simile donum.

[23] Sed intueri quoque libet, quænam caussa sit tam miræ auctoritatis, quod vir Domini in filiæ suæ sepultura coactus longe ante defunctæ coniugis corpusculo iussit, [qui coniugis corpus iussu mouit,] quatenus se dictu citius in latus declinaret, & filiæ spatium sepeliendi præberet. Sicut enim raro hæc virtus ostenditur, ita non sine difficultate a nobis exponitur. Attamen quidquid illud est, quod interlucet intellectibus nostris, nequaquam silentio tegere æquum iudicamus. Videtur quoque nostræ imperitiæ intelligendum per omnia fore, [potuisset suscitare:] hunc sanctum virum nequaquam imparem ad resuscitandum esse coniugis corpus, hoc quia apud omnipotentem Dominum obtinere potuit vt se tam subito versaret in latus.

[24] Est & aliud quod intelligi vtile videtur. Superius namque satis superque contra hæreticos atque Ecclesiæ æmulos limato ense certauimus, qui ipsa quoque opinione coniugis ad nullam rem sanctum virum destinauerunt; ideoque necesse fuit, vt diabolus cum suis mendacibus in propatulo confunderetur, & sancta vbique Ecclesia in Sacerdote tantam gloriam diuini præconij consequeretur. Vt enim verum fateamur, cuius castitatis & continentiæ ante Episcopatum extiterit, [vt apparitione columbæ castitatem ante episcopatum,] ipse euidenter Spiritus sanctus per columbam in electione monstrauit, quæ tot Presbyteros & Leuitas superuolitauit, & dilectum sibi penetral assignauit. Sed vt nihil ineuisceratum scrupuli remaneat apud seruos Domini, videtur sacratissimus Pontifex Ecclesiæ suæ latenter satisfacere pro dudum coniugis opinione. Quid enim prius eum fecisse dicitur, quam miraculum perpetraret? Recordari prius eum vitæ pristinæ creditur, quando Christiana licentia coniugio vinctus legitur. Quod autem tam imperiosa auctoritate iussit, vt defunctum coniugis corpus se declinaret in latus, [sic hoc facto continentiam in episcopatu indicauit:] patenter ostendit, quam securus esset a tactu illius, postquam effectus est Episcopus.

[25] Nouissime transitum eius considerare eamus, & quam plenus esset virtutibus, aquilinis (vt sic dictum sit) oculis videamus. Descendit, inquam, viuus in sepulchrum, in quo coniux sepulta requieuit cum filia, ibique se medium collocans, obdormiuit in pace. Quemnam vir iste, quem in obitu suo est imitatus, nisi splendidissimum radium Ioannem Euangelistam & Theologum, qui vt Ecclesiastica testatur historia, [viuus intrat sepulchrum, vt S. Ioānes Euangelista.] simili modo requieuit in vltimo senio? Ioanni quippe neminem præsumimus post Coapostolos suos comparare, quia totus mundus reclamare compellitur: sed tamen in hac virtute asserimus virum Domini Seuerum cum illo participium possidere. B. Ioannes c assumptus esse creditur. Vir autem Domini Seuerus d apud nos plenus habetur in proprio tumulo. Habetur ergo in terris synecdochiκῶς, præstolatur quietus tempus ineuitabilis ἀναστάσεως.

[26] [Adhortatio ad eius cultum.] Qua de re omni deuotionis annisu studeamus tantum ac talem venerari Patronum, & quasi adhuc in carne nobiscum degentem, ita intueamur illum absentem, quia (vt veritas sese habet) verius adstare nobis creditur, quam viuus in carne suo tempore videretur. Quia vero summo soli, qui habitat lucem inaccessibilem, iunctus est in cælis, nihil in creaturis agitur quod videre non possit. O si … tumulum eius contingere possent, quam vberrimis lacrymarum vndulis eum irrigare contenderent! Habemus in illo Patronum dulcissimum, Archiepiscopum clementissimum, qui vota nostra Domino omnipotenti offerat, & vt pius Aduocatus se pro nobis fide dicendo interponat. Illi modis omnibus secreta conscientiæ nostræ per cōfessionem pandamus; vt in illo die tremendi examinis sub suæ defensionis patronatum nos recognoscat. Laus illi & gratiarum actio, qui eum ante secula in regnum æternum prædestinauit, & per columbam Spiritus sancti animal in Episcopatum elegit, in pace assumpsit, & in æterna Ierusalem pascua perpetuo gratulantem introduxit.

[Annotata]

a De indicata diuinitus S. Ambrosio S. Martini morte, dicemus 11 Nouemb ad S. Martini Vitam & 7 Decembr. ad S. Ambrosij. Obiit ille Cæsario & Attico Coss. an 397. hic sequenti, Honorio IV & Eutychiano Coss. vti delibatum inferius ad Vitam S. Sigeberti § 6.

b Hinc apparet, Scriptorem, etsi pium & in Scripturis versatum, non admodum tamen peritum fuisse historiarum Ecclesiasticarum. Senior aliquanto Ambrosio S. Seuerus, coætanei tamen fuerunt.

c De hoc, disputandi locus erit ad 27 Decembr.

d Si constaret proprie locutum Auctorem, & Rauennæ scripsisse, consequens esset, vt hæc Vita ante mortem Ludouici Pij scripta censeretur, cum adhuc habebatur in proprio tumulo S. Seuerus.

MIRACVLVM S. SEVERI
ex Hieron. Rubei histor. Rauen. lib. 2.

Seuerus Episcopus, Rauennae (S.)
Vincentia eius vxor, Rauennae (S.)
Innocentia V. eorum filia, Rauennae (S.)

Qvi huius sancti Archiepiscopi vitam, quam e D. Donati cœnobio Senis allatam legi, auctor mihi adhuc ignotus, scripsit, is cum miracula cetera summatim narret, vnum, quod suo tempore testatur accidisse, luculenter explicat. Henrico Imperatore, Bonifacium Tusciæ Marchionem, cum exercitu, circum diruta oppidi a Classis mœnia, castra locasse. Milites, [Milites bona monasterij dissipantes,] cum prope D. Seueri templum cœnobiumque quod inde haud procul aberat, b loca infesta redderent, in hortumque monachorum, qui erant Cisterciensis ordinis, ingressi, olera, porrosque præsertim, abstulissent; accidit, vt cum sub cineribus coctos comederent, cruor ora perfunderet, ex ipsisque cultris, [prodigio territi,] quibus inciderant porros, & manibus quibus tractauerant, stillaret. Itaque tanto prodigio perturbati, ac plane confusi. Diuinam primo vltionem vereri, mox salutari accepto consilio, in templum sancti Archiepiscopi accurrere, opem, veniamque supplices perere, [veniam deprecantur.] munuscula offerre. Quibus tandem exiccatus, abstersusque cruor, veniam impetratam significauit. Huius miraculi, ipsos monachos, & quamplures populares, qui interfuere, iuratos testes, Auctor ille adhibet.

[Annotata]

a De Classe oppido diximus ad Vitam S. Geminiani. Manet loco nomen cum monasterio & insigni S. Apollinaris basilica.

b Erat id cœnobium Rauennam inter ac Classem situm, huic propinquius. Id Rubeus lib. 5 scribit circiter annum Christ 1115 Cisterciensis Ordinis leges accepisse: ac nimirum tacite refutat, quod hic scripserat, quandoquidem viuente Bonifacio Marchione necdum Cisterciensis erat fundata familia, nedum in S. Seueri cœnobium introducta. Ferdinandus Vghellus, & ipse illius instituti Abbas, tomo 2 Italiæ sacræ scribit, Cistercienses postea coactos illud monasterium deserere, ob Commendatariorum ingluuiem &c.

ALIVD MIRACVLVM
ex B. Petri Damiani ser. 2.

Seuerus Episcopus, Rauennae (S.)
Vincentia eius vxor, Rauennae (S.)
Innocentia V. eorum filia, Rauennae (S.)

Sed cur ista de antiquis B. Seueri miraculis dicimus, cum hodieque non pauca prodigiorum signa, in venerabili sepulturæ suæ basilica fieri frequenter audiamus? Nam, vt de ceteris sileam, illud vnum quantis est præconiis dignum, quantaque lætitia ad Diuinæ omnipotentiæ gloriam referendum, quod sub ipso altari sacratissimi sui corporis clarissima sensim emanat aqua, [sub altari S. Seueri manat aqua, cōtra morbos salutaris,] diuersis languentium valetudinibus profutura? Nam si fides bibentium exigat, mox vt eam pectora ægrota percipiunt, protinus de infirmitate ad salutem pristinam conualescunt. Et, vt mirabilem rem fieri mirabiliter audias, non in vernalis clementia temporis, non in autumnalis inundantiæ pluuiis, non in imbriferæ algoribus hiemis, [æstate,] quando ex diuersis saxorum molibus solet aqua tenuiter exudare; [ex sicca calce & lapidibus.] sed in ipso feruidæ æstatis ardore eam noueris ex arida calce & duris lapidibus ebullire. Vt videlicet quando maior incumbit necessitas ægritudinum, tunc potissimum conferat miseratio Diuina remedium: & humanæ infirmitati, quæ tunc ex ignei caloris gignitur vitio, medicorum more, vim curationis ex contrario obiiciat elemento.

VITA ALIA
AVCTORE LVIDOLPHO PRESBYTERO,
ex Vltraiectensi & Budicensi MSS.

Seuerus Episcopus, Rauennae (S.)
Vincentia eius vxor, Rauennae (S.)
Innocentia V. eorum filia, Rauennae (S.)

BHL Number: 7681

Avctore Lvidolfo. ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Venerando Fratri, atque vlnis caritatis non fictæ amplectendo Erlario Diacono a Luidolphus Presbyter indignus. Si tibi scripsero, carissime, quod ad aliquam pertinet vtilitatem, forsitan gratanter accipies: neque enim ingratus fore poteris, cum te ab aliquo errore correctum videris; si tamen fidem dictis meis accommodare volueris. Igitur quæ in Italia positus didici, tibi legenda destinaui, obnixe postulans, vt ea relegendo corrigas, & recitata retransmittas. Tibi etenim soli meas nugas ostendere præsumo, quoniam mea b rusticana, quasi aliorum diserta, legere non spernis. Vale dilectissime, faciens vti postulo: & me tibi fidissimum in omnibus noueris amicum.

[Annotata]

a MS. Budic. Luidolfus.

b Idem, rustica.

[Liber 1]

CAPVT I.
Quomodo Auctor Vitam S. Seueri sit assecutus.

[2] Qvodam tempore in secretiori loco positus, cum plurima de exitu animarum, & de diuersa retributione earumdem pro qualitate meritorum, in Dialogis S. Gregorij, aliorūque visionibus legerem, [Luidolfus pro indulgētia peccatorum, adit limina Apostolorum:] timore iudicij, & formidine pœnarum perterritus, delicta iuuentutis meæ, quæ humana fragilitate contraxi, non sine lacrymis ad memoriam reuocaui. Sed cum mente confusus, angustiaque vallatus, cogitassem, qualiter illa quibus Deum offenderam abolere potuissem, occurrit animo vt Apostolorum limina aliorumque Sanctorum visitarem, & eorum intercessionibus funes peccatorum meorum summo studio disrumpere procurarem. Velamen enim, iuxta sententiam Beati Iob, non habentes amplexantur lapides. [Iob 24. 8] Accepta igitur licentia, iter laboriosum arripui, & variis incommoditatibus, maxime imbrium inundationibus, præpeditus, vix decima hebdomada Romam perueni. Ibique per octo dies positus, modo solus modo cum aliis comitibus, coram Apostolorum memoria humiliter prostratus, Dominum totis postulaui præcordiis, vt gratuita gratia sua, & Sāctorum precibus exoratus, mihi de præteritis criminibus veniam dare, de præsentibus continentiam largiri, nec non de futuris sub illius tuitione immunem finetenus me conseruare dignaretur. Sed his paucis necessario prælibatis, iam ad a narrationem veniendum est, quam tibi, adiuuante Domino, explicare disposui.

[3] Apud Rauennam Italiæ vrbem positus, diligenter inuestigare studui de vita Sanctorum, Seueri videlicet, [inquirit Rauennæ de S. Seueri vita:] Vincentiæ atque Innocentiæ, quorum corpora inde sublata, in istam versis nominibus translata sunt parochiam: de quorum translatione, Christo propitio, alias disputabo. Cumque nihil inde certi a quoquam percipere potuissem, non modicum, fateor, contristatus sum. Sed Deus, mœrentium consolator, consolatus est me per quemdam monachum, qui de monasterio eorundem Sanctorum in ciuitatem abierat, (distat enim hoc monasterium ab vrbe Rauēna) quosdam amicos suos visitandi gratia. Quem ego de ciuitate ad monasterium reuertentem conspiciens conueni, atque inter cetera collocutionis nostræ verba aliquid mihi de vita Sanctorum, si quid nosset, referre postulaut. At ille Crastina, inquit, [monacho, quem bis Sanctus seruarat, inuitante,] die veni ad monasterium nostrum, & ibi super hac re voti compos efficieris. Ego enim demonstrabo tibi virum, qui viua voce indicare poterit quod quæris. Erat namque de Galliæ partibus, Latino eloquio exprimere non valēs quod volui. Idem quoque retulit se bis numero ab hostibus captum, vna quidem vice a b Danis in Gallia, altera vero in eodem monasterio ab c Agarenis comprehensum; sed per Dei gratiam ab vtrisque liberatum.

[4] [adit eius monasterium,] Sequenti itaque die illius pollicitationem, vtrum vera esset nec ne, explorare volens, meoque desiderio satisfacere cupiens, perrexi ad monasterium, non paucos habens itineris socios. Fratres autem illius loci nos benigne suscipientes, in præsentiam Abbatis perduxerunt: a quo etiam caritatiue suscepti, omnes in monasterio vna cum illo consedimus, consedentibus quoque nobiscū numerosis eiusdem loci monachis. [eamq; cognouit.] Deinde requisitus vnde essem, vel ob quid illo venissem, vtrumque coram omnibus exposui. Tunc vnus ex monachis, qui nobiscum residebant, innuente sibi Abbate, hanc mihi Latino sermone reddidit rationem, ita incipiens.

[Annotata]

a MS. Vltr. rationem.

b De Danorum in Galliam incursionibus sub Ludouico Pio, acpræsertim eius filiis, sæpe alibi dictum.

c Rubeus lib. 5 hist. Rauen. pag. 240 scribit post annum 846 vastatam a Saracenis oram Adriatici maru, direptumq; Classense S. Apollinaris templum. [Classis oppidum direptum a Saracenis.] Tunc quoque S. Seueri expilatum videtur cœnobium, reliquiis eius iam in Germaniam auectis. De aliorum SS. translatis Classe in vrbem Rauennam corporibus, eorumdem Saracenorum metu, agemus ad Vitam S. Caloceri XI Febr.

CAPVT II.
S. Seueri miraculosa electio ad episcopatum.

[5] Seuerus, cuius tu vitam scire desideras, non fuit Martyr, sed Confessor. Hic nempe longo tempore in laicali habitu constitutus, vitam pauperem in hac vrbe Rauenna secundum seculum gerebat, quamdam sortitus fæminam in matrimonium, [S. Seuerus lanificium exercet:] Vincentiam nomine, de qua genuit filiam, vocabulo Innocentiam: cum quibus opera muliebria, victum quæritans, operabatur. Nam lanam nere, more fæminarum atque a texere solebat, vnde vulgo lanarius vocabatur.

[6] Qualis autem meriti idem vir fuerit apud b internum iudicem, etiam hominibus idem c arbiter innotescere curauit, sicut in sequentibus demonstrabitur. Nam cum Præsul memoratæ ciuitatis obiisset, iussus est populus a Principe ciuitatis triduanum agere ieiunium, vt Deus per aliquod signum ostenderet, quis in locum defuncti succedere debuisset. Dum hæc geruntur, dixit Seuerus Vincentiæ coniugi suæ: Vadam ad ecclesiam videre quis hodie eligatur Episcopus. Cui illa cum indignatione respondit: Quid tu pannis obsitus inter nobiles & purpuratos viros quæris? vel quid pertinet ad te magnatorum super Episcopi electione consilium? Vtilius tibi est, vt more solito alicui seruias, [inuita vxore it ad electionem Episcopi:] vnde mihi & filiæ tuæ victui necessaria ministrare valeas. Ad hæc ille, Quid, inquit, nocet, si vadam? At illa: Et vtinam illuc veniens, colaphizatus recedas! Ille autem verba vxoris Aloccipendens, ad ecclesiam properauit, & ingressus d pæne iuxta Principem constitit.

[7] Orante autem populo, ecce subito columba quædam desuper volitans, super caput ipsius, cunctis cernentibus, [considente supra eum columba,] consedit. Quod quidam pro signo accipientes, eum sacerdotio dignum iudicabant: alij vero indigne ferentes, quod tam vilibus vestimentis indutus inter primos ciuitatis stare præsumpsisset, eum inhoneste, sicut ei vxor euenire optauerat, [primo eiicitur; ter repetito prodigio,] de ecclesia exire compulerunt. Altera autem die in ecclesia latitare volens, etiam per columbam proditus sollicitabat corda intuentium. Tertia vero die cum in ecclesia positi aliquod signum a Deo præstolarentur, ille qui non in facie sed in corde videt & iudicat, quasi duritiem illorum increpans, eum sicut prius per columbam sacerdotio dignum palam omnibus demonstrauit. Tunc omnes vna voce dixerunt: Quem possumus eligere, nisi quem Dominus ecce iam tertio elegit? Et apprehendentes eum de turba in eminentiorem locum reluctantem pertrahunt, [eligitur Episcopus:] & mutato habitu Clericum fecerunt. Deinde iuxta morem Ecclesiasticum Episcopum consecrarunt.

[8] [vxor id credere renuit.] Currens autem quidam de assistentibus nuntiauit Vincentiæ, quod maritus illius esset Episcopus. At illa subridens, hæc nuntianti non credidit, sed irridendo subiunxit dicens: Scio quia Seuerus e Grammatica ceterisque artibus imbutus bene potest esse Episcopus. Nam Pater monasteriorum longo tempore extitit plurimorum: idcirco exempla conuersationis illius ceteri debent imitari. Ille vero qui nuntiauerat, verum se dixisse affirmauit. [veritate cognita, cum filia velum accipit, & Sācte viuit.] At illa Qui hactenus, inquit, per plateas incedendo, fila de colo tendere atque in fusum colligere solebat, in cathedra Episcopali non immerito sedere perhibetur. Dum hæc loqueretur, alter & tertius venerunt, priori nuntio similia referentes. Tunc illa admiratione ducta surrexit, atque vna cum filia f ad ecclesiam cucurrit; vidensque vera quæ audierat, Deo gratias egit. Statimque vtraque illarum sacro velamine cooperta, vna quidem in g viduitatis, altera vero in virginitatis proposito pie viuendo perdurauerunt.

[Annotata]

a Deest hoc MS. Budicensi.

b MS. Vltr. æternum.

c MS. Vltr. arbitror; omisso curavit.

d Idem habet altera pars Legenda. aliter prior Vita cum Rubeo.

e Quo tempore hæc scripsit Luidolfus, magni fiebant Grammatici, siue politiorum scientiarum professores, vti XI Ianuar. ad S. Paulini Aquileien. Vitam diximus.

f Rubeus tradit, e regione ecclesiæ habitasse.

g Ne quis putet viro deinceps cohabitasse, ait sacro velo indutam instar viduæ vixisse.

CAPVT III.
SS. Seueri, Vincentiæ, Innocentiæ mors, celebritas

[9] [Seuerus miraculis & doctrina infusa clarus,] Sanctus vero Seuerus quotidie in Dei seruitio proficiens, & miraculis coruscans, magnum populo de se præbuit spectaculum. Nam omnes illius temporis in sua vicinitate viros vitæ sanctitate & doctrinarum studio sanctarum superabat, tantamque illi Dominus gratiam contulit, vt omnibus, qui eum nosse potuerunt, amori fuerit & honori. Nec mirandum, quod homo plebeius & idiota subito magister & Doctor Ecclesiæ fieri potuit: nam Dominus noster Iesus Christus non rhetores, non philosophos, sed piscatores elegit, & per vniuersum mundū prædicare destinauit. Nulla quippe in discendo mora est, vbi sanctus Spiritus Doctor adest: & in quocumque habitare dignatur, ardentem pariter & loquentem facit.

[10] [vxoris & filiæ tumulum] Contigit autem iam præfatas mulieres viam ingredi vniuersæ carnis: quas ille in sepulchro, quod sibi parauerat, sepeliri præcepit. Succedente autem tempore cum vir Domini iam senio fessus diem vltimum sibi imminere conspiceret, sacerdotalibus vestimentis indutus Missam nonnullis astantibus celebrauit. Qua completa, vnumquemque in sua redire præcepit, excepto vno Scholastico, qui eius nutu omnes ecclesiæ ianuas clausit. Deinde accedente beato viro ad locum, vbi sanctæ mulieres condiræ fuerant, [vltro apertum,] statim tumulus ille vltro apertus est. Tunc ille, Soror, inquit, & filia, hoc sepulchrum mihi preparaui, vobisque indigentibus vtendum præstiti: sed quia modo ad factorem meum, illo vocante, proficiscar, date mihi locum vobiscum dormiendi; vt qui in hoc seculo communiter viximus, etiam communi sepultura vtamur. [intras, & moritur;] Quibus illico locum dantibus, viuus tumulum, ceu S. Ioannes fecisse legitur, introiuit: atque signaculo sanctæ crucis se muniens, obdormiuit.

[11] Puer autem, qui intus erat in ecclesia, videns beatum virum ingredi sepulchrum, [vltro rursus coëunte tumulo;] lapidemque superiorem in locum pristinum quasi ab hominibus volui, cum clamore valido cucurrit, & apprehendens quamdam particulam casulæ illius, quæ casu de sarcophago foras pependit ad se trahere nitebatur. At hi qui pro foribus erant obstupefacti, irruerunt per ostia, sciscitantes puerum, cur ita clamasset. Quibus ait puet: Dominus meus Episcopus hoc sepulchrum ingressus est; adiuuate quantocyus ne intus suffocetur. Viri autem illi maturioris ætatis, caussam Dei voluntate peractam intelligentes, & eius animam iam ad cælestia migrasse cognoscentes, [claret miraculis:] in hymnis & laudibus benedixerunt Dominum, condignum Confessor: illius obsequium præbentes. Quanta vero ibi postea per merita sancti Confessoris largiente Domino infirmorum sanitatum facta sint miracula, tibi longum est explicare. [colitur 1. Febr. vti & S. Vincentia vxor & S. Innocentia filia.]

[12] Post hæc interrogaui de festiuitatibus Sanctorum, in quibus essent celebrandæ Kalendis. S. Seueri, inquit, festiuitas in Kalendis Februarij celebratur, sanctarum vero fæminarum, quoniam propter infestationē a paganorum lapsa est de memoria, idcirco vna cum illius solemnitate in supradictis colitur Kalendis. His auditis, Crœsi opes habere me putabam. Deinde non modicam illorum Fratrum experti sumus humanitatem; nam pane & vino refecti iter nostrum læti peregimus.

[13] Hæc, Frater carissime, de vita & obitu Sanctorum, sicut ab ipso monacho in præsentia plurimorum audiui, litteris tradidi, tuoque nomini dedicaui; ob hoc maxime, vt te super nominibus & festiuitate Sāctorum certum redderem, & cum hæc nescientibus errare non sinerem. Si autem adhuc de istis hæsitans, mihi non credideris, vade in Italiam, & quære locum memoratum inter Rauennam & monasterium S. Apollinaris: ibi procul dubio huius narrationis tot testes inuenies, [Monasterium S. Seueri iuxta Rauennā.] quot monachos. Quod si etiam idem monachus in huiuscemodi narratione me (quod absit) fefellit, mendacij sui pœnas absque dubio luiturus est, illo cogente, qui nullum peccatum impunitum dimittit. Ego vero scio me nulla nisi ab illo audita scripsisse.

[14] [S. Vincentiæ reliquiæ Moguntiæ:] Igitur quando in ecclesiam S. Albani oratum ire volueris, ad australem plagam eiusdem ecclesiæ veniens, ibi ossa sanctæ mulieris Vincētiæ condita scias, & de eadem ecclesia S. Seuerum in Thuringiam, Sanctamque Innocentiam b ex parte ad alterum monasterium, nomine Paraciatense translatam noueris. Quorum meritis & intercessionibus, [aliorum alibi.] nobis Omnipotens concedere dignetur, vt hic taliter conuersemur, qualiter in tremendi examinis die a iustissimo Iudice, cum his qui a dextris eius statuendi sunt, remunerari mereamur.

[Annotata]

a Herulorum, Gothorum, Longobardorum &c.

b Ex parte deest MS. Budicensi, vti & monasterij nomen.

LIBER II.
Translatio SS. Seueri, Vincentiæ, Innocentiæ.

CAPVT I
Sacræ Reliquiæ transferuntur Moguntiam.

[1] In priori libello, carissime mi Erlari, scripturum me esse pollicitus sum de translatione Sanctorum, quorum ibi mentio facta est: quod nunc, donante & adiuuante illo qui dat omnibus affluenter, & non improperat, quantum potero, adimplere non differam.

[2] a Fuit quidam Clericus de Galliæ partibus, nomine Felix, (vtrum factis necne, non est meum iudicare) quem dum puer essem me vidisse memini. Huic erat consuetudo, per diuersas vagari prouincias, & Sanctorum reliquias, [Felix, prædo Reliquiarum,] vbicumque potuit, furari, quæstus caussa. Hic ad prædictum monasterium, quod inter vrbem Rauennam & S. Apollinarem situm esse diximus, [diuertit ad monasterium S. Seueri,] cum quibusdam sociis venit; ibique religionis gratia, quasi peregrinus, susceptus est, tātamque illorū Fratrum expertus est humanitatem, vt quotidiana inibi, quasi vnus ex ipsis, acciperet stipendia: qui etiam, ne illi Fratres aliquid de eo suspicarentur sinistrum, sacramento firmauit, se numquam de eodem monasterio recessurum. Cumque tam familiariter eo loci aliquamdiu conuersari cœpisset, iunxit se custodi ecclesiæ, eique sedulum exhibebat obsequium.

[3] Tempus autem opportunum ad id propter quod venerat nactus, ossa prædictorum furatus est Sanctorum, & cum suis complicibus fugam inijt. Quod cum Fratres comperissent, [eiusq; ac SS. Vincētiæ, & Innocentiæ Reliquias furatur,] miserunt nuntios ad Optimates Italiæ, vt omnes exitus viarum de Italia præoccuparēt, aut ne vllatenus inde labi potuisset. At ille cum loca sibi effugiendi b denegata cognouisset, per deuia noctu incedens Ticinum venit, ibique aliquanto latuit tempore.

[4] Interea c Ludowicus Imperator Otgarium Magontiensem Archiepiscopum, & d Hildi Wirdunensem Antistitem, duosque Comites, [atque Otgario Ep. Moguntino] quorum alter Warinus, alter Adalgisus vocabatur, ad Lotharium filium suum, qui eo tempore Ticini morabatur, destinauit, pro pace & amicitiis inter eos reparandis, quæ prauorum hominum machinatione ex aliqua parte erant turbatæ. Quo cum peruenissent, e prædictus Felix f cum Sanctorum reliquiis, quas furatus fuerat, ad hospitium g Otgarij se contulit, & qualiter fecisset indicauit. Quas Otgarius cum gaudio suscipiēs, [eas tradit:] suis abscondit in scriniis, & ne alicui ad illas patesceret aditus, proprio eas signauit sigillo.

[4] Mane autem facto Hildi & prædicti Comites ad mansionem Otgarij conuenerunt, quatenus inuicem conferrent, [qui, sociis ad earum præsentiā horrore perculsis,] qualiter legationem sibi iniunctam concorditer peragerent. Cumque introiissent cellam vbi sanctȩ in scriniis seruabantur reliquiæ, horror & timor nimius irruit super eos, ita vt tremore agitati vix residerent. Quos Otgarius pallentes & trepidantes videns, interrogauit quæ caussa esset tanti timoris. At illi, Forsitan, inquiunt, in hac legatione finem huius vitæ sumus habituri. Nam nec contra hostes in bello positos talis tantusque timor nos vnquam inuasit. Nolite, inquit Otgarius, timere, nullas enim in hoc itinere, Deo nos protegente, patiemur angustias. Sed, si vultis gratanter accipere, ego vobis dicam caussam huius timoris. Hesterna quippe die allatæ sunt mihi Sanctorum reliquiæ, quas penes me in istis habeo scriniis; quibus quoniam huc ingredientes condignum nō præbuistis honorem, merito incidistis in timorem. At illi hæc audientes genua flectunt, & sibi prospera euenire per suffragia Sanctorum postulabant. Quod & factum est. [legatione feliciter peracta,] Nam sequenti die a Lothario honorifice suscepti sunt, & legatione peracta voti compotes redierunt ad Imperatorem, qui miserat eos. h Prædictus autem Felix cum sociis suis, acceptis ab Otgario equis, & aliis muneribus, inter homines illius latitantes de Italia egressi sunt, & Italorum præparatas deuitarunt insidias.

[5] [eas defert Moguntiā.] Otgarius vero peracta legatione, de palatio Imperatoris Magontiacum veniens, Sanctorum reliquias cum summa veneratione suscipi a Clero & populoi præcepit. Quo facto ossa S. Seueri iuxta altare S. Albani in loculo posuit, & k S. Vincentiæ ad australem plagam, Sanctæque Innocentiæ ad septentrionalem ecclesiæ eiusdem, vt in priore libello præfati sumus, honestissimis in locis iuxta singula altaria collocauit, constructis desuper lectulis, quos vestiuit auro & argento, sicut hucusque cernentibus liquet.

[Annotata]

a Quæ hic habentur vsque ad num. 5. eadem extant in Breuiar. Erford. ad diem Octauæ.

b MS. Vltrai. denigrata.

c Budic. Ludevvicus. Est his Ludouicus Pius, Caroli Magni filius, vt supra ostendimus: cui morienti an. 840 adfuit cum Hetti Ep. Treuirensi & Drogone Metensi Otgarius.

d MS. Budic. Hildivvinum. Breuiar. Erph. Hildim. Eum Episcopum ordinatum an. 829. scribit Wasseburgius, adhæsisse semper Ludouico Pio, qui idcirco multa Ecclesiæ Virdunensi donauit; post eius mortem plurima a Lothario filio perpessum.

e Addit MS. Budic. & de negotio quod acceperant, diligentissime pertractarent.

f Addit idem MS. & sui complices.

g Breuiar. Erford. semper Othogarium appellat.

h Huc vsque Breuiar. Erford.

i Inclytum pietate & doctrina extitit S. Albani cœnobium iuxta Moguntiam, e quo ducta Spanheimium colonia an. 1124, vt in Chronico Spanheim. scribit Trithemius. At S. Albani mutatum in collegium Canonicorum, [S. Albani templum Moguntiæ,] qui ante annos 40, cum scripsit Serarius, sacra in æde Prædicatorum obibant, cum ipsorum templi tantummodo parietinæ superessent. S. Albanum M. colit Ecclesia Moguntina 21 Iunij.

k Serarius rer. Moguntin. lib. 1 cap. 17 inter Reliquias quæ olim in S. Albani basilica seruatæ fuerunt, recenset SS. Vincentiæ & Innocentiæ corpora, [iam euersum,] verum vbi ea nunc sint non indicat.

CAPVT II
S. Seueri Reliquiæ translatæ Erfurtum. S. Innocentiæ alio.

[6] Evoluto autem aliquanto tempore, idem venerandus Archipræsul Orgarius, volens sanctas illas reliquias ad maiorem sacri cultus venerationem perlucere, ossa S. Seueri transtulit in Thuringiam ad locum regalem, [deinde S. Seueri Erfurtum transfert,] qui vocatur Erphesfurt, comitantibus Presbyteris & Clericis diuersi ordinis, turbaque populi non modica. Sed antequam sacratissimi cineres illuc peruenirent, in itinere multis, Deo operante, miraculis claruerunt. [non sine miraculis,] Quorum pauca de pluribus hic non piget inserere. Nam, sicut illi retulerunt qui eidem translationi se interfuisse testati sunt, sorores quatuor de Thuringia cum cetera multitudine obuiam sanctis venerunt reliquiis; quarum vnam, quæ maior natu erat, a spiritus malignus inuasit, & coram omnibus qui aderant grauiter vexauit. Erat autem in eodem itinere Presbyter quidam, nomine Reginharius, postea vero b Episcopus, quem tu quoque sæpissime vidisti; cui Dominus tantam gratiam in eiiciendis dæmoniis contulit, vt nullus ei dæmon resistere auderet, quin statim ad nutum eius ab homine inuaso exiret. Solebat enim quando ad hominem a dæmone possessum accessisset, dicere: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Is cum libellum exorcismi super dæmoniacam legere cœpisset, spiritus nequam per os mulieris dixit: En eiicis me hinc per verbum Domini, & merita sui Confessoris: sed antequam ad Erfesfort peruenias, inuenies me non semel, neque bis tibi aduersantem. Quibus dictis, vas possessum derelinquens, sororem illius ingressus est, [4 enurgumenis liberatis,] & simili modo vexauit. Inde per diuinam gratiam expulsus, tertiam arripuit, & non minus ceteris insanire compulit. Qua etiam per Domini clementiam & sancti Confessoris sui merita sanata, quartam, id est, vltimam earumdem sororum inuasit, & supra modum miserabiliter cruciauit. Tunc prædicto Presbytero libellum exorcisini legente, [dæmone querente se pelli per S. Seuerū:] apostata spiritus dixit, audiente omni populo qui aderat: Væ nobis miseris, qui hanc regionem diutissime a nobis possessā deserere modo debemus, propter aduentum S. Seueri: nō enim deinceps talem in ista regione habebimus potestatem, sicuti hactenus habuimus. Et hæc dicens abscessit. Mulier vero a dæmonis infestatione liberata feretrum sancti Confessoris vsque ad Erphesfort, Deo gratias agens, secuta est.

[7] Ossa autem eiusdem Sancti in ecclesiam in honore S. Pauli Apostoli dedicatā translata sunt. [alia Erfurti miracula.] Vbi dum adhuc in loculo, sicut allata erant, inhumata iacerent, tanta signorum & prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum per diuinam gratiam enituit, vt a nullo mortalium eorumdem miraculorum aut numerus comprehendi, aut varietas valeat enarrari.

[8] Defuncto autem O gario, & successore illius c Rabano, d Carolus Pipini Regis filius eiusdem Episcopatus honore sublimatur. Qui annuens precibus sanctimonialium in e Alto monasterio consistentium, partem quandam de reliquiis S. Innocentiæ ad prædictum cœnobium, sicut ipse vidisti, transtulit. [S. Innocentiæ Reliquiæ a Carolo Ep. translatæ.] Vbi non paucas virtutes per eiusdem sanctæ Virginis merita Dominus facere dignatus est, quas si scire volueris ab his sanctimonialibus discere poteris.

[9] En habes, Frater carissime, meam pollicitationem, non vt volui, sed vt potui, effectui mancipatam. Quæso igitur te, vt illum depreceris pro me, qui suo simplo, nostro duplo subuenit, quatenus gratuita, gratia sua, & eorumdem Sanctorum precibus exoratus, saltem in die iudicij cum electis suis aliquam partem habere me faciat; quoniam melius mihi erat non nasci quam ab eis in æternum separari.

[Annotata]

a Addit MS. Budit. olim.

b Idem MS. Chorepiscopus.

c Obijt B. Rabanus, vt 4 Febr. dicemus, an 856.

d Carolus Pipini Regis Aquitaniæ filius, Pij nepos, iunioris Pipini frater. Is, vt ex Chronico Fontanellensi refert Duchesnius tom. 2 Francic. an. 849 mense Martio, [Carolus F. Pipini R. Aquitaniæ F. attondetur,] dum ad auxilium fratri ferendum Aquitaniam destinabat, a Viuiano Comite captus, in vrbe Carnotensi, iussu Caroli Calui patrui sui, tonsoratur, & in monasterio Corbeia continuo dirigitur. An no deinde 856 Rabano successit, magis ex volūtate Regis & Consiliariorum eius, quam ex consensu & electione Cleri & populi; vt habent Annales Fuldenses editi a Frehero & Duchesnio, ac Serarius, alijq; At MS. Trudonense exemplar eorumdem Annalium. ita habet: [fugit,] Cui (Rabano) Karlus Pipini Regis filius, qui de custodia Corberensis monasterij lapsus ad Hludovvicum Regem patruum suum defecerat, in episcopatum successit VIII Id. Mart. non solum ex voluntate Regis, [Fit Episcopus.] verum etiam ex consensu & electione Cleri & populi. Commendatur hic a prudentia & pietate: perperam tamen a Wione Diui titulo ornatur, Regisque Aquitaniæ.

e MS. Vltr. altero. Testatur Serarius lib. 1 cap. 31 monasterium Veteris cellæ a S. Bilhilde ædificatum, [Altum monasterium Moguntiæ] vulgo nunc vetus monasterium appellari, olim Altum monasterium. De S. Bilhilde, vel Bilehilde agemus 27 Nouemb,

DE S. LEONIO PRESBYTERO PICTAVIS IN GALLIA.

CIRCA FINEM IV SECVLI

[Commentarius]

Leonius Presb. Pictauis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Colitur Pictauis magna celebritate, Kalendis Februarij, S. Leonius Presbyter, qui aliis Leo, Vinc. Bellouacensi Leontius appellatur, vulgo S. Liesne, vel Lienne. Eius ita meminit Hermānus Greuen in addit. ad Vsuard. itemq; Martyrol. Colon. an. MXD excusum, & MS. Florarium: [S. Leonius colitur 1 Febr.] Pictauis S. Leonis Confessoris. Molanus in addit. ad Vsuard. Pictauis S. Leonij, compresbyteri S. Hilarij, ab ineunte ætate sanctissimi.

[2] Andreas Saussaius in Martyrol. Gallic. breui elogio res ab eo gestas ita complectitur: [socius S. Hilarij Ep. Pictaus] Pictauis S. Leonij Confessoris S. Hilarij compresbyteri, ab ineunte ætate sanctissimi: qui proficiscentem in exilium sanctum ipsum Pontificem comitatus, varias pro fide Catholica pressuras cum eodem pertulit: postque reditum in Gallias, expugnandæ Arianæ perfidiæ, plurimo eidem adiumento fuit. Ceterum subuecto ad cælestem gloriam B. Hilario, Galliam tanti athletæ præsidio orbatam, singulari solatio recreauit, prædicationibus Apostolicis populum erudiens, sanctæque vitæ exemplis ad religionis cultum incitans, & miraculis confirmans. [strenuus fidei præco,] Quibus piis insistens officiis, cum multa diuine egisset, leui somno consopitus, eo die, quem eidem prædixerat S. Hilarius, exuta mortalitate, ad beatæ immortalitatis gaudia commigrauit: propeque S. Hilarium sepultus, magnis in tumulo emicuit signorum diuinorum virtutibus.

[3] Vsquamne extent plene descripta eius Acta, non comperimus. Eius meminit non vno loco Ioannes Bouchetus parte I. Annal. Aquitaniæ: & cap. 9 quidem, adfuisse Hilario Leonium, Iustum, aliosq; Presbyteros scribit, cum ab exilio reuertit. cap. 14 ait morienti adstitisse cum S. Iusto eumdem S. Leonium, qui ordinarius eius Sacerdos, aut, vt nunc loquuntur, Capellanus erat: missumq; hunc secundo, vt specularetur num strepitus confluentis aßidue ad eius ædes, [adest S. Hilario morienti,] deq; illius excessu sollicitæ multitudinis, conquieuisset. Quod ne quis ex recentiori aliquo scriptore accepisse Bouchetum suspicetur, Vincentius lib. 14 Spec. histor. cap. 51 ita narrat: Post multa igitur & magna miracula S. Hilarius infirmatus, cum obitum suum imminere cognosceret, fecit ad se venire Leōtium eiusdem ciuitatis Presbyterum, quem maxime diligebat. Dumque imminente nocte eum exire, & si quid foris audiret nuntiare iussisset; & ipse voces tumultuantis populi ciuitatis se audisse reuertens exposuit. Et cum iuxta eum vigilaret, finem eius exspectans, media nocte iubetur exire, & quid audire posset iacenti referre: qui dum se audisse nil renuntiat, mox nimia claritas, quam etiam Presbyter sufferre non poterat intrauit ad eum, [lucemq; cælestem & odorem percipit] & sic paullatim recedente lumine migrauit ad Dominum. Addit Bouchetus, testatos esse Leonium & Iustum, exanime S. Hilarij corpus suauißimum expirasse odorem. De S. Iusto agemus XXV Nouemb.

[4] Idem Bouchetus Leonium tradit ab adolescentia, Hilarij disciplina institutum, [ei ob virtutes carus:] eiq; carißimum fuisse propter eximiam, quæ in eo relucebat, bonitatem, simplicitatem, ac honestatem morum: eiq; in exilio ac deinceps famulatum fidelem impendisse; & hac ratione magnos in sacrarum litterarum scientia progressus fecisse: [febri moritur:] cum post eius decessum annu multispopulum docuisset, ætate iam græuem, febri correptum, eaque demum extinctum esse 1 Februarij quod ita futurum diuinitus antea didicerat; inq; S. Hilarij æde tumulatum. Est hæc abbatia nunc Ordinis S. Augustini, vulgo S. Hilarij de Cella appellata, vbi ipse habitasse S. Hilarius traditur, ac sacellum SS. Ioanni & Paulo Martyribus ædificasse, quibus dein maiorem extra muros ædem locauit, in qua ipse, vxor & S. Apra filia sepulti; quæ dein ampliata, eiusq; dicata nomini est, eodem teste Boucheto.

[5] [illustratur miraculis:] Honoratus est cælestibus prodigiis post mortem S. Leonius, vti idem Auctor prodit; eiusq; corpus argenteæ thecæ inclusum. Magnus ad eam ædem fit piorum hominum concursus, multiq; eius patrocinio podagræ ac febrium leuamen reperiunt.

[6] Meminit quoque S. Leonij Sebastianus Roulliardus in histor. Melodunensi, de alio agens S. Leonio, [diuersus a S. Leonio Melodun.] qui Meloduni colitur XII Nouembris, cuius etiam aduersus febres auxilium imploratur: diuersum tamen esse censet a Pictauensi illo S. Hilarij Archipresbytero, tum quod non eodem die, ac ne mense quidem, colantur; tum quod vnius corpus credatur extare in suburbio Melodunensi quod ab eo S. Leonij appellatur; vbi adhuc terra conditum intra dicatam eius nomini ecclesiam, licet aliquæ eius reliquiæ in Deiparæ Virginis basilica, aliæ in S. Petri, nonnullæ in S. Aspasij asseruentur: [(cuius alibi reliquiæ)] alterius vero reliquias partim Partheniacum delatas, partim Pictauis esse, ac vicinisin locis, idem scribit. Illius tamen Melodunensis penitus ignota sunt Acta, ætas, ordo, nisi quod sacerdotis habitu cuipiam apparuisse in somnis memoretur. Diuersus ab vtroque est S. Leonius Episcopus, [itemq; a Baionensi.] qui circiter CM annum Christi iuxta Baionam coronatus est martyrio.

DE S. PAVLO EPISCOPO TRICASTINO IN GALLIA.

[Commentarius]

Paulus Ep. Tricastinus in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Colitur Kalendis Februarij S. Paulus Episcopus, Tricaßimus an Tricastinus, incertum, an non etiam Sedis vtriusque, sed diuersus. Tricaßinorum vrbs, quam Trecas alij dixere, ad Sequanam amnem sita, Campaniæ prouinciæ facile princeps est, cuius de nomine ac vetustate breuiter, sed erudite, scribit Petrus Pithœuis Aduersar. subseciu. lib. 2 cap. 1. Quæ, vrbi huic Paulum Episcopum tribuunt, Martyrologia proferemus. [S. Paulum fuisse Trecensem F.p. ostendunt Martyrologia,] Vsuardi Martyrol. Lubecæ an. MCDXC cusum, idemq; editum cū auctario a Ioanne Molano, & ad variorum olim Belgicorum cœnobiorum vsum manu exaratum paßimq; interpolatum; Coloniense quoque an MCDXC vulgatū, ita habent: In oppido Trecassino (Bellinus de Padua, Tricassino) S. Pauli Episcopi, cuius & vita virtutibus claruit, & mors pretiosa miraculis commendatur. Paria Galesinius & Maurolycus. Martyrol. Romanum : Trecis S. Pauli &c. Ado ac Beda vulgati & Notkerus: Eodem die S. Pauli Episcopi ciuitatis Tricassinæ (Beda Trecassinæ, MS. Bauar. Trieartinæ) cuius & vita & c. Petrus de Natal. lib. 3 cap. 71. Paulus Episcopus Trecassinus fuit. cuius vita virtutibus claruit, & mors pretiosa miraculis celeberrimis commendatur. Qui & in Christo Domino diem clausit extremum Calen. Februarij, vt dicit Ado. Eadem habet Canisius. Martyrol. Ord. Benedictini olim cum Regula S. Benedicti excusum: In oppido Trecassino B. Pauli Ep. virtutibus & miraculis gloriosi. Breuius MS. Centulense: Trecas S. Pauli Ep. & Conf. Florarium: In oppido Trecasino S. Pauli Ep. Ambigue MS. Martyrol. Eccles. S. Gudilæ Bruxell. Item S. Pauli, ciuitatis Tricassinæ, castrive Yppidoti, Episcopi, cuius vita virtutibus claruit, &c.

[2] Recensent eum in Catalogo Episcoporum Trecensium Demochares de diuino Missæ sacrificio cap. 19. [Catalogi Epp.] Ioannes Chenu, Petrus Pithœus, qui Bedam, Notkerum, Vsuardum citat; Nicolaus Camuzatus in Promptuario Antiquitat. Tricaßinæ diœces. Cl. Robertus in Gallia Christiana; etsi postremi duo, vtinfra dicemus, addubitare videantur.

[3] Validum illud argumentum est quod eius Reliquiæ Trecis asseruari dicantur. ita Chenu: quiescit in Tricassina Ecclesia. Camuzatus: Eius corpus in lignea theca conditum, [Reliquiæ,] Tricassina Ecclesia summa cum veneratione custodit, & tamquam sacrum depositum pie religioseque colit & tuetur. nulla tamen annua eius nomini dicata celebritas: forte quia eius historia non extat. Des-Guerrois lib. de SS. Trecensibus, floruisse scribit, extremis Caroli Magni, primisq; Ludouici Pij temporibus. nempe & plerique ante Eliam recensent, quem constat sub Ludouico Pio sedisse. Miratur porro Des Guerrois nullam S. Pauli agi in EcclesiaTrecensi celebritatem. alibi tamen scribit, Dominica post Ascensionem celebrari festum Reliquiarum in ecclesia Cathedrali, [officium Ecclesiasticum.] atque in quadam lectione hæc recitari: Veneremur etiam pretiosas & inæstimabiles margaritas corporū beatorum Episcoporum Trecensium Vrsi, Cameliani, Prudētij & Pauli, in præsenti ecclesia integre quiescentiū.

[4] Non desunt tamen argumenta, quæ eum Tricastinis vendicent, quorum vrbs, [Tricastinū fuisse confirmant Martyrologia.] quæ apud Plinium lib. 3 cap. 4 Augusta Tricastinorum creditur appellata, nunc S. Pauli in Tricastinis dicitur, vulgo, non, vt Paullus Merula Cosmographiæ parte 2. lib. 3 cap. 40 scribit, S. Antoni de Tricastin; Sed, vt Franciscus Ranchinus to. 2 Descriptionis generalis Europæ, Sainct Pol trois-chasteaux; aut, vt Catellius lib. 2 hist. Languedoc cap. 10 Sainct Paul-de Tricastin. Vrbs est episcopalis in Delphinatu, sub Archiepiscopo Arelatensi: eiusq; idem Episcopus & Comes; sed pauci, in Ecclesia Canonici, angustaq; diœcesis. Huic ergo ciuitati Patronium suum, auctoremq; nominis, Paulum varia tribuunt Martyrologia. Vsuardi Parisiis an. MDXXXVI editum & Coloniæ an. MDXXI cum additionibus Hermanni Greuen, itemq; MSS. optimæ notæ, atque inter ea, quod olim Augustini Hunnæi fuit, ac nunc penes nos est, ita habent: In oppido Tricastrino S. Pauli Ep. cuius vita &c. MS. Ecclesiæ Metropolitanæ Pragensis, Tricastino. MS. Eccl. Taroanensis, & peruetustum monasterij S. Laurentij Leodij quod vtrumque est Adonis: Eodem die S. Pauli Ep. ciuitatis Tricastinæ, cuius vita &c. MS. antiquum Domus profæssæ Societatis Iesu Antuerpiæ, Bedæ nomine prætitulatum, Trecastinæ. MS. Eccl. S. Mariæ Vltraiecti: Eodem die S. Pauli ciuitatis Castrinæ Ep. & Conf. Ita quoque Gallice vertit Romanum Martyrol. Philippus Labbe noster: A Tricastin, ou Tres-chasteaux sur le Rhosne, S. Paul & c si non Rbodano proxime adiaceat, haud longe certe distat, vt ex Galliæ accurata delineatione apud Ranchinum patet. Balduinus Willotius noster vertit: A Trichateau en France, S. Paul &c.

[5] Claudius Robertus inter Trecenses recenset ac Tricastinos; & horum quidem vrbem S. Pauli appellat, [Catalogi Epp.] itaq; de eo scribit: S. Paulus, Cal. Febr. licet Tricassini puteut ibi agi de suo Paulo. ast in Trecensibus: XLIV S. Paulus, in Martyrol. Calend. Februarij: videtur tamen ibi agi de S. Paulo Tricastino. Camuzatus quoque post ea quæ num. 3 retulimus, [ipseq; Nic. Camuzat Trecensis.] citato Bedæ Martyrologio, subdit: Verum memini me legere quædam chirographa Martyrologia, quæ habent, Tricastinæ, non Tricassinæ. Idem post dedicatoriam epistolam expreßius ita scribit: Confecto & absoluto hoc Promptuario, venit in manus meas codex cœnobij Arremarensis, sequentem Trecensium Episcoporum catalogum continens, qui vulgatis syllabis non consentit, in quibus plures Episcopi comprehenduntur: sed quædam nomina in illos irrepsisse, mihi facile persuaserim, vt Pauli, quem Tricastinum Episcopum verius dixeris; Fredeberti (rectius Frodeberti) & Osulphi: qui meo quidem iudicio, perperam inter dictos Præsules recensentur. Frodobertus enim iute expungendus videtur, qui cum Abbas Cellensis fuerit & nominatissimus, a quibusdam elenchorum concinnatoribus, re non satis exacte perpensa, in dictorum Præsolum ordine est collocatus: sicut & ipse Paulus, dum ex Tricastino Episcopo ipsum Tricassinum effecerunt, nominis cognatione decepti & delusi; quod sæpe accidit. Hæc Camuzatus, & ipse Tricaßinus.

[6] [Alij duos faciunt.] Martyrol. MS Ecclesiæ S. Lamberti Leodij neutri parti fauet; habet enim solum: Eodem die S. Pauli Episcopi. Andreas Saussaius duos Paulos facit; opportune quidem ad litem hanc dirimendam, si veteribus nititur testimoniis. ita habet: Eadem die Trecis S. Pauli Ep. & Confess. qui Bertulfo succedens, præstanti doctrina, egregia pietate, diuinaque & admiranda virtute, cum aliquamdiu eam ecclesiam gubernasset, vita demum sanctissime acta, æternitatis præmia recepit, propriaque in ecclesia conditus, sanctitatis eximiæ decus obtinuit. Quam ecclesiam propriam vocat, eam non ipsi dedicatam remur Paulo, sed Cathedralem, quæ est S. Petri; si vera sunt, quæ supra ex Des Guerrois retulimus. Subdit Saussaius: Eodem die in prouincia Arelatensi Sancti alterius Pauli Ep. Tricastini & Conf. qui ciuitatis illius primus in Christo informator ac Antistes, sacra eruditione & vitæ episcopalis admirandis actibus, collecto a se gregi tramitem æternitatis indicauit: ac postquam gratiæ diuinitus acceptæ fœnora copiosa accumulasset, meritis locupletatus egregiis, abiit ad præmium sempiternum.Hæc Saussaius. An fortaßis hic est Paulus, qui cum aliis subscripsit Concilio Valentino I. Gratiano Aug. III & Equitio V. C. Coss. an. Chr. CCCLXXIV?

DE S. TORQVATO EPISCOPO TRICASTINO, ET S. IOSSERANDO MONACHO, CRVDATI IN GALLIA.

[Commentarius]

Torquatus Ep. Tricastin., Crudati in Gallia (S.)
Iosserandus monachus, Crudati in Gallia (S.)

I. B.

[1] Primo Augustæ Tricastinorum Episcopo, nouiq; nominis auctori Paulo, alium eiusdem Sedis Antistitem, deq; ea præclare meritum, S. Torquatum iungit V. CL. Andreas Saussaius in Martyrol. [SS. Torquati & Ioserandi natalis;] Gallicani supplemento, siue idem vtrique natalis obtigit, siue hac die Torquati facta translatio, seu fortaßis vetustis fastis ac tabulisCaluinistico tumultu conuulsis ac dißipatis verum ignorauit eius natalem, cum S. Paulo retulit, & S. Iosserandum monachum addidit, quia simul eorum exuuiæ sceleratorum hominum furore, vt plurium aliorum tota Gallia Sanctorum absumptæ incendio. [Acta ignota;] Neutrius adhuc in Martyrologiis aliis nomen, nedum Acta, reperimus. Nisi fortaßis hic est Torquatus, de quo XXXI Ianuarij Hermannus Greuen in addit. ad Vsuard. S. Torcacus Ep. & Confessor.

[2] Hæc de vtroque scribit Saussaius: Augustæ Tricastinorum S. Torquati Episcopi, a quo si non illa ciuitas Christo progenita, potissimum tamen prouecta ad eius cultum & obsequium, sanctæ religionis tenax abhinc semper extitit. Cuius felicis operæ memor, beati huius sui Antistitis gloriosam memoriam sacris deinceps anniuersariis honorauit. Transuecta cuius pretiosa pignora ad Viuariensem agrum, [reliquiæ] in monasterio S Mariæ Virginis de Crudacio diu in honore habita sunt. [Crudacij combustæ a Caluinistu,] At Caluinianæ sectæ emissariis in sacraria Galliæ sacrilegis ausibus irruentibus, beati huius Episcopi veneranda lipsana, cum S. Iosserandi Confessoris (illius quondam cœnobij alumni, iamque tutelaris gloriosi) sacro corpore, nefando facinore, extra hierothecas eruta, raptata, atque in rogum coniecta, indignis flammis consumpta sunt; non tamen impuni a manente horum impiorum perfidia, quos Diuina vltio extemplo constrinxit. Ferunt indigenæ perseuerare ibidem manifestum Diuinȩ indignationis vestigium. Locus enim, in quo S. Iosserandi corpus integrum exustum est, [æterno sceleris indicio.] etsi circumcirca herbescens & virescens eniteat, herbas aut germen vllum non producit, sed siccus & aridus semper permanet, in quo tam immane flagitium, cælo stupente, ab inferni satellitibus patratum est.

[3] Hæc Saussaius. Quæ Tricastinorum vrbs, diximus in Paulo. Haud ab ea longe sita est Viuaria, siue Viuarium, [Viuaria vrbs.] ad dextram Rhodani ripam. Eam quidam ciuitatem Albensium in veteri Notitia memoratam esse volunt: alij eo translatam Sedem asserunt Alba Heluiorum, siue vrbe Albensium, [Alba Heluiorum vrbs.] per Germanos euersa, quam nonnulli putant fuisse Albigam, procul inde ad Tarnim flumen imperite; Scaliger eam esse vrbem censet, quæ nunc Aubenas, siue Albenas dicitur, quasi Albenarium, estq; in Viuariensi diœcesi; Catellius histor. Languedociæ lib. 2 cap 13 Albæ Heluiorum rudera ingentia spectari ait in vico Alb. siue Alp, duabus a Viuaria leucis: Ranchmus in loco quem a Roche d'Abs appellat, vestigia antiquæ Albæ obseruari testatur.

[4] Crudacium, quod Cl. Roberto est Crudacum, & Cruadatium, in veteri scriptura apud Catellium, Cruadarum, vulgo Cruas, vetus cœnobium est ad Rhodanum, [Cruas monast.] inter Viuariam & Turnonium oppidum. Quo furore his in locis grassati sint Caluinistæ an. MDLXII & MDLXIII breuiter indicat Thuanus in historia, Spondanus in annal. & alij.

DE S. TIMOTHEO.

[Commentarius]

Timotheus Confessor (S.)

I. B.

[1] Plures huius nominis sacris tabulis inscripti. Quis hic fuerit, non est vnde certo statuamus. Ista de eo prædicant Menæa: Eodem die S. Timotheus in pace quiescit.

Timotheus particeps fit honoris superni,
Qui hic inferne nil Dei honori prætulit. [S. Timothei elogiū.]

Allusio est ad nomen, quod a τιμῇ Θεοῦ honore Dei, deductum.

[2] Timotheum hunc censet Raderus Abbatem fuisse cœnobij, [An hic S. Simeonis Stylitæ magister,] quod vocatur Monasterium S. Timothei, in quod Simeon, postea Stylita, puer tredecennis primum receptus est. De quo in S. Simeonis Vita ex MSS. Latinis, V Ianuar. cap. 1 num. 4 vbi vir magnificus appellatur Abbas ille Timotheus. Verū in altera Vita per Metaphrasten cap. 1 num. 5 Heliodorus vocatur, [qui aliis Heliodorus?] vti & apud Theodoretum cap. 26 qui hæc addit: Eum ego sæpe vidi, & simplicitatem morum eius sum admiratus, & eius animi puritatem sum mirum in modum amplexus. Quis suspicari potest, hallucinatum in tanti viri nomine Theodoretum?

[3] Alij duo nunc veniunt nobis in mentem Timothei, quorum alteruter videri potest coli hoc die: [an eremita Ægyptius,] alter est Ægyptiusanachoreta, qui, vt refertur libr. 5 de Vitis PP. cap. 16 negligentem quemdam Fratrem audiens, interroganti Abbati quid illi Fratri faceret, dedit consilium, vt eum expelleret. Cum ergo ille expulsus esset, tentatio venit super Timotheum. [nimis seuerus?] Et cum imploraret in conspectu Dei, & diceret: Peccaui, miserere mei; venit ad eum vox, dicens: Timothee, ideo tibi hoc euenit, quia Fratrem tuum in tempore tentationis suæ despexisti. Idem narratur lib. 3 num. 140.

[4] Timotheus alter, cuius fortaßis consecrata hic memoria, fuit monachus Studita, de quo IV Febr. in Vita S. Nicolai Studitæ, vbi hæc leguntur: [an monachus Studita sub S. Theodoro.] Erat igitur reipsa tum temporis omnium schola virtutum, atque alter quidā variis destructus floribus Paradisus. Aderat namque præterea Patris nostri sapientissimi consanguineus Ioseph, qui aliquanto post Thessalonicæ vrbis celeberrimæ ac nobilissimæ Archiepiscopus est renuntiatus. Nam quid ego hic Timotheum, quid Athanasium, Naucratium, ceterosque complures, quos iam consulto prætermitto, terrestris huius cæli incolas enumerem? Ioseph, cuius hic mentio fit, colitur a Græcis XV Iulij: obiit sub Theophilo Imp. qui an. Chr. DCCCXXIX Michaëli Balbo succeßit, anno dein DCCCXLI Michaëli III imperium reliquit.Iosepho suffectus est Leo Philosophus, huic, quod sacras imagines impugnasset, redacto in ordinem, S. Basilius subrogatus est, de quo hoc ipso die agemus.

DE S. PETRO GALATA EREMITA PROPE ANTIOCHIAM IN SYRIA.

Secvlo V.

[Praefatio]

Petrus Galata, Eremita in Syria (S.)

I. B.

Celebratur S. Petri Galatæ, in Græcorum Menæis, 1 Februarij, memoria cum illustri elogio. Vitam eius scripsit Theodoretus in religiosa historia ca. 9. qui & illius ita meminit in Ecclesiastica historia libro 4 cap. 25. Quin etiam mons maximæ vrbi (Antiochiæ) vicinus, prati instar renidebat. In hoc enituit Petrus Galata & c. Eadem habet Nicephorus lib. 11 cap. 41. Vitam ex Theodoreto hic damus, ex versione Gentiani Herueti, obiter emendatam ex Iacobi Sirmondi nostri, haud paullo accuratiore, interpretatione. Alius Petrus & gente Galata, & profeßione monachus, colitur IX Octobris, sed CCCC annis posterior; quippe qui sub Theophilo Imp. vixerit, atque ad Basilij peruenerit imperium. de eo Menæa.

VITA
Auctore Theodoreto Ep.

Petrus Galata, Eremita in Syria (S.)

Avctore Theodoreto Ep.

[1] De Gallis quidem audimus qui sunt in Europa ad Occidentem. Scimus autem eos quoque qui sunt in Asia, ab illis oriundi, qui sedes fixerunt propter Pontum Euxinum. a Ex iis germinauit B. Petrus, atque adeo terque quaterque beatus. Septem autem annis, [S. Petrus Galata] vt aiunt, postquam natus est, a parentibus educatus, consumpsit totam reliquam vitam in philosophiȩ certaminibus. Dicitur autem obiisse, cum vixisset nonaginta & nouem annos. Eum ergo qui nonaginta & duos annos decertauit, [92 annis certauit;] & noctu diuque semper victor euasit, quis pro dignitate laudauerit? Quænam autem lingua suffecerit ad eius narrandas res præclare & ex virtute gestas, in pueritia & adolescentia, in virili & in ingrauescente ætate, & in extrema senectute? Quis illum sudorem mensus fuerit? Quis luctas, quæ in tanto tempore factæ sunt, enumerauerit? Quænam autem oratio consequi potuerit vel semina ab eo deiecta, vel collectos manipulos? Quis est adeo magna & excelsa mente præditus, [nec sat digne laudari potest:] vt possit perfecte intueri facultates & copias collectas ex præclara mercatura? Scio rerum illius gestarum vastū pelagus, & ideo vereor accedere ad narrandam historiam, ne obruatur oratio. Quamobrē ambulabo propter littus, & maris quæ continenti proxima sunt admirabor & enarrabo, profundum autem relinquam ei qui, vt diuina dicit Scriptura, scrutatur profunda, & occulta cognoscit. [1 Cor. 2. 10.]

[2] Hic ergo primo tempore certauit in Galatia: illinc videndi gratia venit in Palæstinam, vt, [sacra loca Palestina visit;] cum vidisset loca quæ susceperunt salutares passiones, in his Deum qui seruauit adoraret; non vt qui loco circumscribatur, (sciebat enim eius naturam non posse circumscribi) sed vt pasceret oculos spectaculo eorum quæ desiderantur; nec sola animæ vis, [Christi amore:] qua contemplatur, absque visu, spiritali alimento per fidem frueretur. Iis enim qui amore aliquem prosequuntur est a natura insitum, vt non ex solo eius aspectu capiant voluptatem, sed & domum & vestes & calceos cōtemplētur cum magna lætitia. Tali in sponsum amore prædita sponsa, quæ desiderabat in Cantico cāticorum, clamabat, dicens: Sicut malus in lignis siluæ, ita patruelis meus in medio filiorum. In vmbra eius desideraui & sedi, & fructus eius dulcis in gutture meo. [Cant. 2. 3.] Nihil ergo absurdum & alienum fecit hic homo diuinus, qui in sponsum quidem eumdem accepit amorem, iisdem autem verbis vsus est quibus sponsa: Vulneratus sum ego, clamabat, ab amore. [Ibid. 5.] Cum autem desiderasset cōtemplari sponsi quamdam veluti vmbram, abiit visurus loca ex quibus scaturierūt fontes omnibus hominibus salutares.

[3] Cum ergo quæ desiderabat ei frui licuisset, profectus quidem est Antiochiam: cum autem vidisset ciuitatis pietatem ac religionem, [Antiochiā venit:] externam regionem patriæ suæ prætulit, ciues existimans non contribules & cognatos, sed eos qui erant eiusdem cum ipso sententiæ, & in fide socij, & trahebant idem iugum pietatis ac religionis. Cum illic autem morari placuisset, non extendit tabernaculum, [in sepulchro viuit,] non fixit tugurium, non excitauit domunculam; sed totum tempus transegit in alieno sepulcro. b Hoc vero tabulatum habebat, & septum prominens, cui coniunctæ scalæ eos excipiebant qui volebant ascendere. In eo permansit inclusus longissimo tempore, [semper biduo ieiunans:] aquam quidem c frigidam bibens, solo autem pane vescens, idque non quotidie, sed vno quidem manens ieiunus, postridie autem ea sumens.

[4] Cum autem quidam insaniens, & furore percitus, & maligni dȩmonis plenus operatione, [dæmoniacum liberat, & secum retinet:] ad eum venisset, eum quidem mundauit, deprecatus, & ab illo diabolico furore liberauit. Cum vero nollet abire, sed obsecrasset, vt pro illa curatione ei rependere ministerium liceret, eum admisit vt secum habitaret. Eum ego & noui, & memini miraculi, & vidi mercedem curationis, & audiui sermonem, quem de me habuerunt. Dicebat enim Daniel (erat enim hoc illi nomen) me quoque prȩclari ministerij huius futurum socium. Vir autem ille diuinus non est assensus vt hoc fieret, parētum meorum in me amorem cōsiderans; sæpe autem me genibus impositum vua aluit & pane. [Theodoreto benedicit:] Nam cum mater fecisset periculum spiritalis eius gratiæ, iussit me semel in hebdomada decerpere illius benedictionem.

[5] Eius autem habuit notitiam hac de caussa: Morbus, qui ei in alterum ex oculis incubuerat, visus est medicinæ superare scientiam: nihil enim erat aut scriptum a veteribus, aut inuentum ab iis qui fuere posterius, quod nō morbo fuerit adhibitum. Postquam autem omnia probauit, [oculi vitiū crucis signo curat:] & ostendit nullam afferre vtilitatem, venit quædam ei familiaris, quæ diuinum virum ostendebat, & ab eo factum docebat miraculum. Dicebat enim, vxorem eius qui eo tempore tenebat clauum Orientis administrationis (erat autem is Pergamus) cum ea in hunc morbum incidisset, eum ipsam curasse, cum deprecatione esset vsus & Crucis signaculo.

[6] Audiuit mater, & ad diuinum statim accurrit hominem: habebat autem inaures, catenas, & torques, & alia aurea quæ sibi induerat, & vestem variā ex sericis filis contextam: nondum enim virtutem gustarat perfectiorem; florenti autem erat ætate, & mundum muliebrem gestabat vt adolescentula. Cum diuinum ergo caput hæc aspexisset, nimij ornatus amoris primum morbum curauit, vsus verbis talibus: Dic mihi, inquit, filia, (vtar enim eius voce, & nō mutabo verbum sanctæ illius linguæ) si quis pictor in arte bene exercitatus, aliquam pinxisset imaginem, vt præcipit lex artis, & eam proposuisset videre volentibus, veniret autem aliquis alius, artem non sciens perfecte & accurate, [matris Theodoreti nimium ornatum arguit] temereque & in consulte, vt sibi videtur, vellet contra pingere; deinde illam artificiosam reprehendens picturam, superciliis quidem & ciliis lineas adderet longiores, faciem autem efficeret albiorem, & genis rubrum adderet colorem; non tibi videtur prior ille pictor iure succensurus, quod & ars eius probro esset & contumelia affecta, [apta similitudine;] & eorum quibus opus non erat additamentum a manu indocta accepisset? Ergo vniuersorum quoque, inquit, opificem, & nostræ naturæ effictorem & pictorem iure irasci credite, quod illam, quæ verbis explicari non potest, naturam & sapientiam accusetis inscitiæ. Non enim rubrū & album & nigrum colorem vobis infunderetis. si non existimaretis esse vobis opus hac additione. His autem corpus egere arbitrantes, imbecillitatis damnatis Creatorem. Sciendum est autem eum habere potestatem suæ voluntati iusta symmetria respondentem. Omnia enim, vt ait Dauid, quæ voluit Dominus fecit. Eius autem quod est omnibus vtile futurum curam gerens, non dat ea quæ damnum afferunt. Nolite ergo Dei corrumpere imaginem, neque tentetis ea addere quæ sapienter non dedit, neque hanc adulterinam excogitate pulcritudinem, quæ vel pudicis affert exitiū, videntibus insidians. [Psal. 113.]

[7] Hæc audiuit præstantissima & omni ex parte optima fæmina, & statim Petri reti fuit implicata, (piscabatur enim hic quoque similiter atque is qui idem quod ipse nomen habebat (pedesque tangens, & vociferans, obsecrauit vt curaret oculum. Is autem dicebat, se quidem esse hominem, & eamdem habere quā ipsa naturam; se autem peccatorum magnam gestare sarcinam, & ideo priuatum esse ea quæ ad Deum habetur fiducia. Cum autem mater fleret & oraret, & diceret se non esse eum relicturam, nisi sanitatem assequeretur, dixit Deum esse horum curatorem, petitiones autem semper dare iis qui credunt. Dabit ergo, inquit, nunc quoque, non mihi donans gratiam, sed tuam fidem contemplans. Si eā ergo habes sinceram & veram, puramque & ab omni liberam dubitatione, iubens & medicos valere & medicamenta; a Deo datum sume hoc medicamentum. Hæc cum dixisset, manum imposuit oculo, & salutaris Crucis signo facto, [eiusq; oculum signo crucis curat:] morbum expulit. Illinc domum reuersa, cum & medicamentum abluisset, & omnem extrinsecus inductum abiecisset ornatum, ex legibus a medico latis vitam instituebat: neque varia veste induta, neque aureis monilibus exornata, idque cum esset ætate adhuc admodum iuuenis; nata enim erat vigesimum tertium annum, necdum mater facta fuerat: cum enim septem alios annos vixisset, me peperit, qui fui eius primus & solus fœtus. Tantum fructum cepit ex magni Petri doctrina, & duplicem accepit curationem; & cum corpori quæreret medicinam, bonam quoque animæ sibi parauit habitudinem. Talia dicendo ille operabatur, & tam potens erat precando.

[8] Cum ea autem aliquando adduxisset famulum coquum, qui a malo dæmone vexabatur, rogauit vt ei suum non negaret auxilium. Cum precatus autem esset vit diuinus, iussit dæmoni, vt diceret caussam cur haberet potestatem in Dei creaturam. Ille autem, tamquam homicida aliquis vel murorum perfossor ac latro stans ante iudicem, & iussus dicere quæ fecit, [dæmoniacum liberat,] sic omnia est persecutus, vt qui præter cōsuetudinem cogeretur vera dicere: & dixit, Heliopoli ægrotasse quidem serui dominum; dominam autem coniugi, vt pote ægrotanti, assedisse; ancillas autem domus, in qua manebant, narrasse vitam monachorum, qui philosophabantur Antiochiæ, & quātas vires habeant aduersus dæmones: & has quidem, vtpote puellas, ludo delectatas, dæmoniacas & insanas egisse; illum ipsum autem famulum monastica veste ex caprina pelle confecta indutum, illas monachorum ritu adiurasse. Cum hæc, inquit, fierent, ego stans pro foribus, superbaque illa & gloriosa, quæ de monachis dicebantur, [qui ridicule monachorum mores erat imitatus:] non ferens, volui facere periculum de illa, quam illos habere iuueniliter factabāt, potestate. Ea de caussa relictis ancillis, in hunc me intrusi, volens scire quemadmodum expellerer a monachis. Nunc autem, inquit, didici, nec vlla alia egeo experientia, mox autem te iubente exeo. hæc dicens, aufugit, fuitque liberatus famulus.

[9] d Iam vero alium quoque rusticum cum matris quidem eius mater, mea vero nutrix, adduxisset, rogabat aduersarium virij, vt ei opem ferret. Is autem rursus rogauit, & vndenam esset, & a quonam accepisset potestatem in Dei creaturam. Vt autem silens ille non dedit responsum; orauit Petrus flexis genibus, Deumque est precatus, vt execrando illi dæmoni suorum famulorum ostenderet potentiam. Deinde rursus surrexit; ille autem rursus resistens, tacebat: & hæc facta sunt vsque ad horam nonam. Postquam autem maiore studio & magis vehementem Domino obtulit orationem, surgens dixit scelerato dæmoni: Non tibi imperat Petrus, sed Petri Deus: responde ergo, vt qui ab illius cogaris potentia. Reueritus est, etsi sit impudens, [alium liberat,] perniciosus dæmon, Sancti lenitatem ac moderationem; & magna vsus voce, clamauit: In monte quidem Amano versor. [quē e fonte bibentē dæmon inuaserat:] Cum autem vidissem hunc in via ex aliquo fonte aquā haurientem & bibentem, contendi hoc mihi sumere habitaculum. Sed egredere, inquit homo Dei, eo, qui pro orbe terrarum est crucifixus, hoc tibi imperante. Audiuit ille, & fugit: & a furore liber nutrici redditus est agricola.

[10] Cum alia autem huiusmodi innumerabilia possim de beata illa narrare anima, plurima prætermittam, pertimescens vulgi imbecillitatem: ad seipsos enim respicientes, [alios item curat:] fidem non habent diuinorum virorum miraculis. Cum vnum autem vel duo narrauero, transibo ad alium athletam.

[11] Erat quidam vir libidinosus, qui superioribus temporibus fuerat Dux militiæ. [virginis Deo sacratæ,] Puella autem quædam innupta, sed nubilis, quæ eius suberat dominio, relicta matre & suis, fugit in quoddam gynæceum, in quo erat cœtus athletarum. Decertant enim feminæ quoque similiter atque viri, & descendunt in stadium virtutis. Cum huius fugam didicisset Dux militiæ, matrem flagris cecidit, & vinctam suspendit, nec eam prius emisit e vinculis, quam religiosarum mulierum ostendit habitaculum. Sua itaque vsus rabie, illinc rapuit puellam, & domum suam reduxit; & sperauit infelix, se suam expleturum libidinem. Sed qui magnis & malis tentationibus de Sara vxore Abrahæ tentauit Pharaonem, & pudicam mulierem conseruauit intactam; & qui Sodomitas percussit cæcitate, qui eos qui erant incorporei, aggressi fuerant, tamquam hospites, insectari contumeliis; is cum huius videndi virtutem percussisset cæcitate, [e manibus raptoris diuinitus elapsæ,] effecit vt præda euaderet e manibus: & ipse quidem ingressus fuerat in thalamum; illa autem, quæ intus custodiebatur, mox exiit & euanuit ex oculis, & ad maxime expetendum peruenit habitaculum. e Sic cum didicisset stolidus, se non esse eam superaturum, quæ Deum sponsum elegisset, coactus est quiescere, eam quæ capta fuerat, & diuina potestate euaserat, non amplius requirens.

[12] Hæc tempore procedente in grauem morbum inciderat; morbus autem erat cancer: cum mamilla autem inflata dolor quoque crescebat. Sed magnum inuocabat Petrum, [dein cancro laborātis dolores sua præsentia lenit.] cum dolor esset vehementissimus: & dicebat sacra illa voce in aures suas immissa, totum illum sopiri dolorem, & nullum exhinc sensum sentire molestiæ. Ea de caussa eum accersens, frequentius accipiebat consolationem. Dicebat enim toto illo tempore illius præsentiæ, dolores omnino recedere. Sed illam quidam, cum sic decertasset, laudibus victoriam significantibus ex hac vita excedentem est prosecutus.

[13] Rursus autem matrem meam, cum postquam me peperisset, esset in ipsis mortis foribus, a nutrice rogatus, veniens eripuit a mortis manibus. Iacebat enim, vt aiunt, medicis quidem desperantibus, familiaribus autem deplorantibus, & finem exspectantibus, clausis oculis, febre vehementi laborans, nullum ex notis agnoscens. [moribūdæ precibus subuenit:] Postquam autem venit qui apostolico & sermone dignatus fuerat & gratia, & Pax tibi, dixit, filia, (hæc enim erat eius salutatio) dicitur protinus & cilia erexisse, & eum fixis oculis aspexisse, & benedictionis fructum postulasse. Postquam vlulauit autem chorus fæminarum, (animi enim angor & lætitia simul erant commixta, & caussa erant illius vociferationis) præcipit homo diuinus, vt eæ omnes sint sociæ eius orationis. [Actor. 9. 40] Sic enim dicebat etiam Tabitham fuisse salutem consecutam, viduis quidem deflentibus, magno autem Petro offerente Deo illorum lacrymas. Precatæ sunt vt iussit, & acceperunt vt prædixit, nam cum finem accepisset oratio, morbus quoque finem cepit: & sudor repente fluxit ex toto corpore, & ignis ille est extinctus, & sanitatis signa apparuerunt. Talia nostris quoque temporibus per suos seruos beneuolos Deus fecit miracula.

[14] Huius quoque vestium superficies operata est similiter atque diuinissimi Pauli. Hoc autem posui, [etiā zonā eius morbi curantur.] non vtens aliqua hyperbole, sed consentientem habens dicto veritatem. Nam cum propriam zonam diuisisset in duas partes, (erat autem lata & longa, ex crasso lino contexta) huius quidem dimidio suos lumbos, altero vero meos cinxit. Hanc cum sæpe quidem mihi ægrotanti mater imposuisset, sæpe autem patri quoque, morbum exegit. Quinetiam ipsa quoque hoc medicamento sæpe vsa est ad sanitatem. Multi autem ex notis quoque cum hoc didicissent, assidue ad ferendum ægrotis auxilium, hanc zonam accipiebant; & vbique illius gratiæ ostendebat operationem. Cum quidam sic eam accepisset, priuauit eos qui donauerant, in eos, qui ipsum beneficio affecerant, se ingratum ostendens. Hoc modo fuimus illo dono nudati.

[15] Cum sic resplenduisset, & radiis Antiochiam illustrasset, abductus fuit a certaminibus, expectans coronam, [moritur:] quæ est reposita victoribus. Ego autem, cuius, dum adhuc esset superstes, percepi benedictionem, [eum inuocat Theodoretus.] ea vt nunc quoque fruar precatus, finem imponam huic narrationi.

[Annotata]

a Menæa: παρὰ Γαλάταις τοῖς πρὸς τῇ Ἀγκύρᾳ τραφεὶς apud Galatas, qui iuxta Ancyram sunt, educatus.

b Græce: ὑπερῶον δὲ εἶχεν οὗτος, καὶ δρύφακτόν τινα προβεβλημένον. Vertit Raderus: qui supra triplices cum procurrente septo cancellos habebat. Sirmondus: cuius pars superior prominens habebat tabulatum.

c Heruetus calidam ait bibisse. Græce est: ὕδατι μὲν ψυχεῷ χρώμενος.

d Ita vertit Sirmondus. Heruetus: matris quidem meæ mater, mea vero matertera. Græce: τῆς μητρὸς μὲν μήτηρ, ἐμὴ δὲ τιτθὴ.

e In Menæis tribuitur Sancto hæc ipsa Virginis liberatio.

DE S. CINNIA, SIVE KINNIA VIRGINE IN HIBERNIA.

Secvlo V.

[Praefatio]

Cinnia, siue Kinnia, Virgo in Hibernia (S.)

I. B.

[1] Inter plurimas, quæ S. Patricij prædicatione excitatæ in Hibernia sunt ad virginitatem Christo spouso immortali dicandā Kinnia fuit siue Cinnia; nam clittera vocalibus e & i præfixæ apud Hibernos idem sonat, quod apud nos k apud Italos Ch. [S. Kinniæ natalis,] Eam Kalendis Februarij cælestibus coli solitam honoribus tradit Ioannes Colganus, & Martyrologia citat aliosq; scriptores. Illustri orta erat genere, patre Eochadio siue Euchadio, quem Origelliæ Regem fuisse, [genus,] ac Clochariam vrbem, quæ nunc intra Tironensem est Comitatum, tenuisse, idem scribit. Origelliam hic dici arbitramur meridionalem Vltoniæ tractum, [patria,] in quo Luda, siue Loutha Comitatus, Hibernis etiamnum Iriel, siue Vriel dicitur. Multos alibi recenset Sanctos Colganus, a Carbreo, seu Corbrer, S. Cinniæ fratre ortos: de quo Carbreo, alteroq; fratre Bressalio visionem S. Brigidæ infra habes in metrica eius Vita cap. 10 nu. 69. Quod de ipsa compertum est, traditum est litteris a Iocelino de Furnesio, [Vita.] veteri scriptore, cap. 79 & 80 Vitæ S. Patricij ante D circiter annos compositæ. Quibus similia habet Auctor operis tripartiti de Vita S. Patricij par. 3 nu. 7 & 8 vbi pater sanctæ Virginis appellatur Echodius, Eochadius, Euchadius. Vixisse eam ait Colganus circa annū Christi CCCCLXXX vel CCCCLXXXII. quod ex S. Patricij ætate manifestum est, tametsi an illi superuixerit, & quot annis, haud constet. Eius mentio fit, licet non exprimatur nisi patris nomen, in 3 Vita S. Patricij apud Colganum nu. 65. Censet Colganus S. Hinnam, siue Hymnam Virginem, cui S. Brigida aurum, quod ante respuerat, per vndas transmisisse dicitur in 1 Vita, c. 17 nu. 105 & in 4 Vita lib. 2 cap. 11 nu. 69. hanc ipsam S. Kinniam esse; vti affines sunt figuræ litterarum K & H.

VITA EX IOCELINO.

Cinnia, siue Kinnia, Virgo in Hibernia (S.)

Avctore Iocelino.

[1] Peruenit S. Patricius in regionem a Neyll, in qua principabatus Rex, Echu nomine, habens filiam, nomine Cinniam, vnice dilectam, quam in consequenti congruū duxit nuptui tradere. b Puella paternū propositum postposuit, Patricio exhortanti, ad centesimum fructū virginitatis promerēdum, paruit, carnalesq; nuptias nauseans, cælesti sponso se illibatam offerre, & conseruare corde statuit. [Spretis nuptiis, Christo se dicat;] Videns pater in filia mentis columnam, circa custodiam castimoniȩ virginalis, immobilē stare, Sāctum ad se accersiens, ait illi: Deliberaui & statui ex corpore natæ, nepotū procreatione, prosapiam meā ad robur regni & solatium meum dilatare; sed succisa est successio, frustrata est spes mea in hac parte per te. Si ergo pro tantȩ stirpis amissione promiseris mihi regnū cæleste, [patri (ne obstet) vitam æternam spondente S. Patricio:] & me inuitum nō compellas baptismū subire, filia mea famulabitur factori suo secundū formam exhortationis tuæ. Alioquin nō defraudabor a desiderio meo; sed ab effectu frustrabitur prȩdicatio tua. Sanctus in Domino cōfidēs, eius dispositioni negotiū istud totū cōmisit, & quod petebatur, Regi simpliciter promisit.

[2] Puella vero a Sancto velata & cōsecrata, in virgitate & aliis virtutū exercitiis, [fit monacha: claret miraculis:] Domino seruiens, multas exēplo suo ad obsequiū Dei deduxit, atque in hac vita, & post mortem miraculis coruscauit. Commendauerat Sanctus illam custodiȩ sanctæ Virginis c Cethuberis, quȩ prima omnium Hibernicarum a S. Patricio velum accepit, cui etiam monasterio d Druimduchan dicto, magna multitudine Virginum Christo seruientium repleto, præpositæ, epistolam exhortatoriā Sāctus ipse scripsit. In hoc monasterio S. Cinnia viuēs deguit, & cum pluribus Virginum turbis in Domino quieuit.

[3] Elapso aliquanto temporis spatio incidit Rex Echu in lectū doloris, & cum morbo inualescente sensisset sibi diē mortis imminere, [patrem sine baptismo obiisse,] destinauit nuntiū ob S. Patricium vocandum ad se. Districtius, etiā prohibuit, corpus suū a suis sepeliri ante sancti Prȩsulis aduētum, eo quod ipse promiserit sibi cȩleste regnū, & maxime quoniam ab ipso desiderabat salutare lauacrum suscipere. Hȩc dicens expirauit: eiusq; corpus, iuxta prȩceptum suū, vnius diei noctisq; spatio ob expectationem Patricij inhumatum iacuit. S. Patricius in e Saballino monasterio cōstitutus, quod a loco, vbi ipse defunctus iacebat, duabus dietis distans, Regis obitum in spiritu agnouit, & antequam Regis nuntius destinatus ad se adueniret, ad iter versus domū defuncti se procinxit. [diuinitus cognoscit Patricius:] Affuit f tandē Sanctus Dei, & de Regis decessu doluit, præsertim quia sine baptismi perceptione de corpore migrauit. Orauit Sanctus ad Dominum, g & geminæ mortis vinculis absoluit illū; quia enim absq; regenerationis sacramento decessit, [eum precibus resuscitat,] continuo vitȩ restitutum regulis fidei instruxit, instructumque baptizauit: baptizato autē Rege, coram plebe ad eiusdē ædificationē, ac commendationē suæ prædicationis narrare præcepit, quæ de pœnis reproborū, & gaudiis electorū plenius agnouit. Cumq; multa miranda de illis referret, inter cætera dicebat, se suum in cȩlesti patria a Patricio sibi promissum vidisse locū, [baptizat,] & quia baptizatus nōdum fuerat, illuc intrare non posse, sicq; ob precem Sancti, iussu Diuino, corpus suū reinduisse. Sciscitabatur ab eo Sanctus, vtrum mallet in hoc mundo viuere h diutius, an in instanti ad locum sibi præparatum pergere. [mori præoptantem] Respondens Rex resuscitatus, se totius orbis dominium, diuitias, delicias instar inanissimi fumi ducere asseruit in comparatione gaudiorum cælestium, quæ oculata fide probauit. Sed rogo, inquit, vt absoluar a corpore mortis huius, & educar quantocyus de carcere isto, [Eucharistia munit.] quia vehementissime cupio dissolui, & esse cum Christo. His dictis accepit Eucharistiæ viaticū, & sic dormiens in Domino, abiit in immortalitatis locum.

[Annotata]

a Nellus, siue Nealus, aut Neyl, Rex Hiberniæ potentissimus fuisse traditur: a quo genus ducit nobilissima Onellorum, siue O-Nealorum, familia, fidei Catholicæ propugnandæ studio clarissima. Negat Colganus fuisse ditionem, cui Euchadius imperitabat, O-Nellorum, S. Patricij æuo; sed cum scriberet Iocelinus. Tir-oen namq;, quod Terram Eugenij sonat, O-Nellorum est; in eoq; Clocharia, siue Cloghar, vrbs Episcopalis, quam Euchadij fuisse asserit Colganus.

b Corbmaco, inquit auctor Tripartiti par. 3. cap. 7. Nielli Magni Hiberniæ Regis, ex Corbreo filio, nepoti.

c Ethembriam alibi vocat idem Iocelinus citatus a nobis Not. c ad cap. 9 Vitæ 1 S. Brigidæ, vbi ait: Sancta etiam Ethembria affuit, quæ prima omnium sanctimonialium in Hibernia fuerat a S. Patricio in virginitate consecrata. Colganus Cectumbriam ait appellandam. Cetamariam vocat auctor Tripartati citatus.

d Auctor Tripartiti, Drom-dubhain. Colganus mauult Druim-dubhain, aitq; ecclesiam esse prope Clochariam in Vltonia, in qua præter duas illas sanctas Virgines, septem sancti Episcopi quiescere dicantur. De duabus hisce Auctor Tripartiti: In quo loco ambæ Virgines sunt.

e Tripartit. Saballi prope Dunum: qua de vrbe ad Vitam S. Brigidæ pluribus agemus.

f Ante XXIV horarum spatium, vt dicitur in opere tripartito.

g Cum curasset assistentes omnes exire, vt ibidem habetur.

h Addit idem: & adhuc annis XV regnare.

DE S. VRSO PRESBYTERO, AVGVSTÆ PRÆTORIÆ.

CIRCA AN. D.

[Commentarius]

Vrsus Presb. Augustae Praetoriae in Pedemontio (S.)

Avctore I. B.

[1] Avgusta Prætoria, Salassorum ad Duriam amnem, inter Alpium iuga, vrbs est. aut potius Romana colonia, Salaßis perdomitis ac sub hasta venditis, Augusti auspiciis deducta, ad eorum colendos agros, firmandaq; illa Italiæ claustra: [Augustæ Prætoriæ colitur S. Vrsus 1 Feb.] ab Augusto ei & Prætorianis militibus, quorum tria millia isthuc missa, factum nomen. Hic Kalendis Febr. S. Vrsus Presbyter colitur; de quo Philip. Ferrarius in generali Catal. SS. Augustæ Prætoriæ S. Vrsi Presbyteri. MS. monasterij S. Martini Tornaci & Lætiense: In Augusta ciuitate S. Vrsi Episc. & Confess. Paria habet Galesinius. Molanus in 2 edit. Ciuitate Augusta, S. Vrsi Episcopi eiusdem ciuitatis.

[2] Est illud frequens in Vitis sanctorum, quas præsertim, veteribus abolitis Actis, rudes postea scriptores ex fama lacerisue monumentis consarcinarunt, vt plures eiusdem nominis,quantumuis inuicem longo spatio temporis lociq; distent, sæpe etiam conditione ac statu, in vnum conflentur, aut eorum res gestæ confundantur. Quod in S. Vrso quoque, [In MSS. Actis S. Theonesti Ep.] vt mox patebit, videtur locum habuisse. Extant in variis MSS. Acta S. Theonesti, aut Theognesti, Episcopi, quæ XXX Octob. aut XXII Nouemb. (alibi enim hoc, illo alibi die colitur) dabimus, nisi alia nanciscamur sinceriora: in illis memoratur S. Theonestus Episcopus cum Albano, Vrso, Tabra, & Tabrata discipulis suis, ab Artanis Sede pulsus, Romam venisse, indeq; per Etruriam in Liguriam profectus, cum Alpes peruasisset, Augustam petiisse: hic Vrsus ab impiis quod Catholicam doctrinam magno studio tueretur, interfectus; vti & Albanus Moguntiæ: vnde cum reliquis duobus in Italiam reuersus Theonestus, & ipse tandem cum illis Altini lauream martyrij est adeptus.

[3] Vrbem porro in qua S. Vrsus occisus fertur, Vindelicorum Augustam interpretantur plerique; itaq; diserte habet Breuiarium Moguntinum an. MDCXI excusum: vetera autem an. MCCCCXCV & MDV edita, cum Theonestum narrant, Vrso Augustæ relicto, [occisus dicitur Augustæ,] tentoque ab infidelibus, & martyrio coronato, Alpes transgredientem ad Sigemundum Regem venisse, ab eo ad Treuirensem Antistitem missum, inde Moguntiam, haud obscure Prætoriam indicant. Ipse Adeo M. Velserus lib. 8 rer. Augustanar. an. CCCCXXV fatetur Vrsum nihil ad Vindelicos pertinere: Ad istud æuum, inquit, Theonestum sociosque Martyres Sigebertus refert, cum aliam alios temporis rationem inire sciens sim: Ex quibus Vrsum, Mediolano Maguntiacum proficiscentem, Augustæ ab Arianis occisum, vt vt quædam in reliqua historia vacillent, [non Vindelicæ,] satis conuenit. Sed vereor nostrorum aliquos nominis errore ductos de Vindelicorum vrbe perperam interpretari, quæ ad Prætoriam Salassorum pertineant. Pro Prætoria enim argumenta non obscura sunt aliquot: Consultæ tabulæ Ecclesiæ Buraniæ, [sed Prætoriæ:] quæ sub Torcellensi Episcopo prope Venetias est, & hos Sanctos, quod pleraque eorum corpora ibi condita, solenni cultu veneratur, plane habent, ciuitatem Augustam, quæ sita est ad radicem montis, qui dicitur Iouis: dehinc locuples auctor Antoninus, in Itinerario iter Mediolano Magontiacum describens, Augustam Prætoriam quintæ mansionis loco posuit: tum antiquissimum ad eam monasterium titulo S. Vrsi superesse audio: nobis contra neque itineris ratio suffragatur, neque vllam nostra Ecclesia Vrsi memoriā retinet. Quocirca (quod huc vsque cauere curæ fuit) ornamento peregrino abstinemus.

[4] Hæc ille, pari eruditione ac ingenuitate:verum quod de monasterio S. Vrsi Augustano scribit, vereor vt ab Vrso S. Theonesti socio nomen sit sortitum; ac forte vt vllus S. Theonesti huius socius Vrsus fuerit. Nam quæ in manibus sunt, S. Theonesti, Sanctiq; Albani Moguntini M. Acta, multis & grauibus scatent mendis, [verum Acta illa mendosa.] quæ nemo non perspiciat. Relegati feruntur ab Hunerico VVandalorum Rege, qui, vt scribit Marcellinus Comes, orthodoxos Episcopos proscripsit Theodorico & Venātio Coss. siue an. Chr. CCCCLXXXIV, regni sui VI, vt habet Notitia Africæ a Sirmondo edita. Ab eo pulsi Theonestus & socij Romam venerunt ad S. Leonem Magnum Papam, qui obiit an. Chr. CCCCLXI inde ad S. Ambrosium Mediolanensem, qui CCCXCVIII: mox ad Sigismundum Regem Burgundionum Catholicum, qui primum post D annum Christi ad Catholicam fidem conuersus est: ab hoc deinde ad S. Paulinum Treuirensem, qui, vt testatur S. Hieronymus in Chronico, in Phrygia exul mortuus est anno Constantij XXI, qui Christierat CCCLVIII. Quæ omnia quam non congruant, nil attinet inculcare. Missa facimus hic alia eiusdemmodi complura, vt quod in Actis S. Albani S. Ambrosius Sanctorum illorum gratia adiisse augustæ memoriȩ Principem Theodosium Iuniorem dicitur, qui quarto demum post Ambrosij mortem anno natus est.

[5] Censet Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, S. Theonestum Ep. in Italiam venisse cum solis Tabra & Tabrata Diaconis, [Vrsus alius occisus Solodori:] Theodosij senioris Sanctiq; Ambrosij temporibus, omnesq; Altini coronatos martyrio: quoniam vero alius Theonestus e legione Thebæa miles, mox Christi præco ac Martyr, Vercellis colitur XX Nouemb. cuius commilitones atque in Christi defendenda fide socij Vrsus ac Victor Solodori apud Heluetios cæsi XXX Septembris & Albanus Moguntiæ XXI Iunij; inde Theonesto Episcopo ac Martyri additos per errorem socios, Vrsum, atque Albanum, qui senioris Theonesti militis, sub Diocletiano occisi, socij fuerant. Probabilia sunt ista quidem; Vrsi tamen alicuius, diuersi a Solodorensi illo, Martyris tamen, asseruari in Veneta ditione corpus testatur Petrus Equilinus lib. 5 cap. 133 ita scribens: Horum duorum Martyrum (Vrsi Augustani & Albani Moguntini) corpora ad prouinciam Venetiæ translata, in loco qui dicitur Buranum, [alteruter Burani quiescit.] iuxta mare situm, Torcellanensis diœcesis, tumulata seruantur: ibique & corpus iacet tertij Martyris Dominici monachi, qui quamuis in istorum passione non reperiatur specialiter nominatus, ab incolis tamen ipsius loci, consocius Albani & Vrsi fuisse dicitur, & cum iisdem pro Christi nomine creditur martyrio coronatus. Passio horum Martyrum ibidem agitur XI Cal. Iulij. Hæc Petrus.

[6] Siue ergo aliquis Augustæ Prætoriæ Vrsus martyrium fecit, cuius corpus alio asportatum oblitterataq; isthic memoria sit; siue Vrsi apud Heluetios coronati, vti socij eius Victoris Genuam, ita Buranum deuectæ reliquiæ sint, isq; illic, quia ignotus, Augustanus creditus, cuius celebre nomen; saltem qui Augustæ nunc colitur Vrsus, non Martyr appellatur, sed Presbyter fuisse traditur illius Ecclesiæ, S. Grati, siue Gradi Ep. discipulus. Colitur S. Gratus Ep. VII Septembris. Hunc existimat Carolus Ep. Nouarien. lib. 1. de Eccles. Nouar. illum esse, [Alius Augustæ Cōf. S. Grati discipulus.] qui Eusebij Ep. Mediolanensis epistolæ synodicæ ad S. Leonem Papam (inter huius Epistolas) ita subscripsit: Ego Gratus Presbyter, directus ab Episcopo meo Eustasio Ecclesiæ Augustanæ, vice ipsius in omnia suprascripta consensi & subscripsi, anathema dicens iis, qui de Incarnationis Dominicæ sacramento impia senserunt. Eustasium vero, quem hic Episcopum suum Gratus Presbyter dicit, vnum e duobus Eustasiis esse, [S. Gratus sec. 5. vixit,] qui subscripserunt epistolæ synodali S. Ambrosij ad Siricium Papam, existimat idem Carolus Ep. Qui vltimo loco subscripsit Eustasius Ep. qui antepenultimo Eutasius appellatur to. 1 Conciliorum. Vltra sexaginta annos sedisse in episcopatu Eustasium necesse est, si hæc solida est Caroli Episcopi coniectura. quam eo firmari argumento putat, quod Iocundus Ep. Augustanus, Grati discipulus fuisse perhibetur, idemq; synodo tertiæ Romanæ sub Symmacho, Ruffo Magno, Fausto Auieno VV. CCL. Coss. an. Chr. DI, ac deinde sextæ subscripsisse legitur.

[7] Ferrarius S. Grati MS. Vitam citat, in qua is Lacedæmone natus dicitur, [non Caroli Magni æuo,] atque a concilij cuiuspiam Patribus ad Karolum Magnum Imp. missus e Græcia, dein a Leone III Papa Augustæ Prætoriæ Episcopus datus; idemq; cum S. Theodulo Ep. Sedunensi Reliquias S. Mauricij & sociorum inuentas honorificentius locasse, aliaq; egisse, quæ suo loco discutiemus. Suffragatur Ferrarij, aut potius illius MS. Vitæ chronologiæ, quod Simlerus lib. 2 de Heluetiorum rep. scribit: Tradunt, inquit, Vallesianorum Annales, Carolum Magnū Imp. Theodolo Ep. Sedunensi, quod is ab Angelo edoctus nescio cuius secreti delicti remissionem sibi indicasset, donasse Comitatum & præfecturam Vallesiæ ipsi ac successoribus &c. post tamen fatetur esse quædam, quæ hanc narrationem suspectam reddant. [(quo nec S. Theodulus Sedunen eius æqualis;] Refutat eam quoque in Cosmographia Belforestus. Guillimannus de rebus Heluetior. lib. 4 cap. 3 tradit Sedunēses Episcopo suo parere & subiectos esse: Nescio cuius munere, inquit, nisi Caroli Magni. At mox de Theodulo, siue Theodoro: Concilio Aquileiensi, Siagrio & Eucherio Coss. interfuit Theodorus Ep. Octodorensis … sub Sigismundo Burgundiæ Rege Theodorus, aut, vt alij scribunt, Theodolus Episcopus Sedunensis ecclesiam S. Mauricij Agauni consecrauit dedicauitque. Non est tamen, vt remur, vnus ac idem Theodorus, qui concilio Aquilecensi, [vnusne an geminus?)] Siagrio & Eucherio Coss. anno Chr. CCCLXXXI interfuit, & qui Thebæorum Martyrum basilicam dedicauit, si quidem id S. Sigismundi Regis temporibus dicatur contigisse; alioquin fatendum esset, sedisse eum annis minimum CXXX. Sed hoc alias.

[8] Gratus, qui S. Leonis temporibus Presbyter erat, Legatusq; Eustadij, is deinde Episcopus factus, S. Innocentij e legione Thebæa Translationi interfuit, vti in historia martyrij S. Mauricij cap. 11 narrat Eucherius, seu quisquis illius est auctor: Cuius translationem, inquit, [S. Innocētij M. corpus, inuenit Gratus,] sanctæ recordationis Domitiano Geneuensi, & Grato Augustæ vrbis, vel Protasio tunc temporis loci illius Episcopo celebratam recolentes, quotidiana deuotione & laudibus frequentamus. Quod Protasium ait loci illius Episcopum, Octodorensem intellige, cui (vt ex veteribus prouinciarum catalogis colligere est) parebat etiam Sedunum, nunc Episcopi Sedes, Octodoro euerso, aut deserto. Eadem mox phrasi cap. 12 Theodorus (Protasij decessor, si duo fuerunt Theodori, aut successor, si vnicus) illius loci Episcopus appellatur. [obiitq; circa an. 500.]

[9] Gratus igitur sub exitum seculi Christiani quinti decessit: quando & S. Vrsus, aut aliquanto post, sub Iocundo Episcopo. Paucula hæc de Vrso tradit ex vrbis eiusdem Chronico MS. aliisq; monumentis Ferrarius: [S. Vrsus eius discipulus,] Is S. Grati Ep. Augustensis discipulus fuit, & Prior Ecclesiæ, quæ nunc S. Vrsi de suo nomine dicitur, eius Ordinis aut sodalitatis, quæ in Pedemontana regione, S. Bernardi nominatur. Miraculis claruit viuens, claretque vsque in præsentem diem. [clarus miraculis, etiamnum pluuiam suis impetrat, ac serenitatem.] Nam quoties ciuitas nimia aëris siccitate laborat, arcam, in qua corpus eius asseruatur, circumferentes, opportunam solent impetrare pluuiam. Quoties etiam nimis abundant pluuiæ, sacro eodem corpore per vrbem delato, serenitas optata succedit. Illud quoque de S. Grato mirandum ferunt, talpas illius caussa nusquam in agro Augustensi ad III M.P. repetiri. Ita ille.

[10] Ecclesia illa S. Vrsi, vt scribit Gabriel Pennottus in hist. Canonic. regular lib. 2. cap 33 nu. 6 ob multa insignis est, & prima post Cathedralem in toto episcopatu Augustano; cuius Canonici numero XII, statutis diebus solennioribus, in Cathedrali cum illius Canonicis ad sacra facienda conueniunt, & in publicis processionibus pariter incedunt. Habet Priorem, qui post Episcopum primam dignitatem obtinet, & insigniis pontificalibus vtitur: licet iam multis abhinc annis non regularis professus, sed secularis & beneficiarius esse consueuerit. Præfuerunt tamen eidem monasterio plures Canonici professi, [an Prior ecclesiæ S. Vrsi?] tum vitæ sanctitate, tum dignitate insignes & illustres; ex quibus fuit ipse B. Vrsus, primum dicti monasterij, quod antea S. Petro Apostolo nuncupabatur, postea ipsius ciuitatis Augustanæ Præsul, in eodem monasterio, siue in eius ecclesia, cui postea nomen dedit, honorifice tumulatus: prope cuius sepulchrum iacet corpus B. Galli Episcopi Augustani. Hæc Pennottus; quæ videntur de alio posteriori Vrso accipienda: nam Iacobus Philippus Bergomensis, ab ipso etiam Pennotto citatus, scribit lib. 12 illud S. Vrsi monasterium fundatum a Montisferrati Marchionibus, quorum primum statuit Alaramum Ottonis II generum. Haud nihil ambigimus tamen, fuerit ne isthæc ecclesia, S. Vrsi tumulo nobilitata, restaurata fortaßis ab illis Principibus, addito Canonicorum regularium cœnobio, cui deinde posteri præfuisse Vrsum, cuius in eo viseretur monumentum, crediderint.

[11] Sed posteriorem aliquem Vrsum alij quoque statuere. Nam Canonicor. regular. Congr. S. Saluatoris Officia Romæ excusa an. MDCXIII, ad XV Iunij, S. Bernardum aiunt seculo renuntiantem, canonicum habitum ab Vrso eius ciuitatis (Augustæ, non tamen Vindelicæ, vt ibi perperam dicitur, [an alius iunior, dein Episcopus?] sed Prætoriæ) Episcopo suscepisse. Carolus quoque Nouarien. eumdem Bernardum scribit lib. 1. Archidiaconum Augustæ factum an. CMLXVI cum B. Vrsus, vt quidam scribunt, vrbis esset Episcopus. Ferrarius vero, in Tabulis Eccles. Taurinensis S. Vrsum Episcopum Kalendis Februarij adscriptum tradit, ambigitq; num forte alius sit ab illo veteri Vrso Augustano,qui solum Presbyter fuit: de cuius ætate iterum agemus ad Vitam S. Grati Episcopi, VII Septembris.

DE S. VENDIMIANO EREMITA IN BITHYNIA.

Post an. D.

[Commentarius]

Vendimianus Eremita in Bithynia (S.)

I. B.

[1] Mvltos ad pietatem erudiit, viros ac fæminas, S. Auxentius anachoreta, cuius Vitam dabimus XIV Februarij. In his fuit S. Vendimianus, [S. Vendimianus S. Auxentij discipulus,] quem, Fastis Latinis ignotum, Græci Kalendis Febr. venerantur, vbi hæc de eo Menæa: Eodem die commemoratio S. P. N. Vendimiani.

Vendemianus, arbor virtutis magna,
Plantata in terra, & in cælum translata.

Hic discipulus fuit S. Auxentij: eoque mortuo, in abruptam rupem secessit, [in rupe degit:] in qua exiguam sibi domunculam construxit, in eaque duos & quadraginta annos vixit. Ad Christum iam migraturus, in genua procubuit, Deoque spiritum commendauit. Nihildum de eo alibi legimus. Quo tempore e viuis migrarit, statui ex Auxentij ætate potest. Hic mortuus dicitur, [quando obierit?] in Latina quidem Vita a Lipomano & Surio edita, in imperio pij & Christi amantis Zenonis; in Græca vero, ὲν τῆ βασιλείᾳ τοῦ φιλοχρίστου Λέοντος, imperante Christi-amante Leone. Hoc probabilius videri infra dicemus. Cum autem Leonis an. IV Christi CCCCIX obierit S. Simeon Stylites, vt V Ianuarij diximus, ac tunc S. Auxentio adhuc superstiti apparuerit; consequens est, S. Vendimianum, qui ei XLII annos superuixit, post annum D obiisse; post DXVI, si ille ad Zenonis vixit imperium, quod an. CDLXXIV capeßiuit.

DE S. BRIGIDA VIRGINE SCOTA THAVMATVRGA, KILDARIÆ ET DVNI IN HIBERNIA.

An. Ch. DXXIII.

Commentarius præuius.

Brigida Virgo Scota, in Hibernia (S.)

BHL Number: 0000, 0198, 0199, 6517

Avctore I. B.

§ I. S. Brigidæ natalis, celebritas.

[1] Dvæ eadem tempestate Ecclesiam illustrauere sanctißimæ Virgines Brigida in Hibernia, in Galliis Genouefa: vt cum sapientißimi viri populos præferoces, Scottorum illic, hic Francorum, eruditione ac vitæ integritate ad capessenda Christianæ disciplinæ instituta informarent; illæ & suo alterum sexum exemplo, & viros quoque ipsos sapienti innocentia, [S. Brigida V. celeberrima] ac miraculorum efficaci facundia suauiter ad dandas veritati manus compellerent. Et de Genouefa quidem III Ianuarij egimus. Brigida vero Kalendis Februarij celebratur, ita consentiente populorum pietate, vt non modo Scoti & Hiberni, quorum vtrique suam esse gentilem contendunt, sed & Angli, Belgæ, Germani eximia omnino religione illam venerentur. De Scotis, Anglis, Hibernis testatur Hector Boëthiushistoriæ Scotor. lib. 9. Effecta est, inquit, [apud Scotos, Hiberbernos, Anglos,] eiusdem Virginis ad posteritatem, ob pietatem insignem, celebris adeo memoria, vt Scoti, Picti, Hibernici, &, qui illis gentibus vicinas habent sedes, Angli, eam inter fæminas, quas Christiana Ecclesia in Sanctorum numerum retulit, secundum Deiparam Virginem præcipua semper habuerint veneratione. Templa Brigidæ nomini inter hos populos sacra, quot vix alicuius Diuorum, huius rei certa sunt indicia. [plurimis templis ei dicatis;] Exaggeratius etiam Ioan. Leslæus lib. 4 in Conuallo XLVII Rege: Tanta veneratione Scoti, Picti, Britanni, Angli & Hibernenses D. Brigidam sunt vbique prosecuti, vt plura templa Deo in illius memoriam apud illos omnes erecta videas, quam in vllius ceterorum Diuorum omnium. Vtrumque secutus Georgius Conæus, Facta autem, inquit, tam celebris huius Virginis ad posteros memoria est, vt nullam secundum Deiparam pari deuotione Scoti sint venerati. Ioannes Colganus in Append. 4 ad Vitam S. Brigidæ cap. 16 sexaginta fere loca enumerat S. Brigidæ nomine insignita, eaq; e quinque dumtaxat diœceseon Hibernicarum Catalogis, cum multo plures aliæ sint, quarum catalogos nactus non erat, & in illis ipsis alia templa, sacella, altaria ei dicata, etsi eius nomine oppida ipsa locaue haud nuncupentur. Fatetur tamen eorum, quæ recenset, locorum aliqua ab alterius fortaßis Brigidæ nomine sortita appellationem. Nam eiusdem Appendicis cap. 1 alias complures enumerat Brigidas, sanctitate vitæ & publicorum sacrorum honore illustres; quarum nos infra nonnullas referemus. Sed pleraq; tamen loca ab eo recensita, huic Brigidæ, longe ante alias celeberrimæ, sacrata fuisse probabilius videtur. Quot iam in reliqua omni Hibernia, Scotia vniuersa, Anglia, ac circumiacentibus insulis extitisse templa illius honori dicata necesse est, priusquam hæreticorum rabies illa auitæ pietatis monumenta maximam partem subuertisset? Quamquam non omnis ex ipsorum etiam hæreticorum animis erasus est sensus auitæ pietatis. Solent etiamnum in Scotia, non Catholici solum, sed & hæretici plerique, S. Brigidæ peruigilio, in singulis domibus conclaue vnum exquisito nitore adornare, in eoq; thalamum quam possunt sumptuosißime instruere. Qui id mihi retulit vir grauis & certæ fidei, percunctatum se aiebat ex iis, quid illud sibi vellet lectisternium, cum iam cultumSanctorum, ex nouitiæ suæ sectæ placitis, repudiassent? respondisse ipsos eum thalamum sponsæ Christi Brigidæ præparari, seq; eum ritum a maioribus acceptum retinere. Vtinam reliquam omnem maiorum resumant aliquando pietatem!

[2] [apud Belgas,] Quoniam vero in Belgicas ac Germanicas prouincias plurimi olim viri religiosi, partim fidei disseminandæ gratia, partim pietatis tranquillius apud ignotos colendæ, immigrarunt e Scotia & Hibernia, atque Anglia quoque, sed Scoticis institutis pleriq; eruditi; inde sanctæ illius Virginis propagata huc veneratio est, ad populos tunc, vt plurimum, pascuariæ & agrariæ rei deditos, neque tamen diu vnquam ab vsu tractationeq; armorum otiosos, sed eiusmodi tamen, vt eorum simplicitas illius emereri opem & niteretur, & posset: quippe quæ plurima olim circa rusticanam annonam, lac, butyrum, lardum, mel, circaq; ipsa armenta, aut alioquin in agrestium hominum leuamentum, miracula patrauerit; & professa sit, vti vitæ 1. cap. 10 nu. 60 refertur, proniorem se esse ad benefaciendum plebeiis ac tenuibus, quia plebeij cuncti seruiunt Deo, omnesque Patrem poscunt; cum potentes, exceptis paucis electis a Deo, serpentes sint & filij sanguinum, filiiq; mortis: neque ideo tamen iusta bella auersata sit, aut rogata destituerit ope. [Officio Ecclesiastico,] Eo aucta in illam pietas nouis identidem in varios beneficiis; vt pleræque Belgicæ Ecclesiæ illius festum officio Ecclesiastico celebrare consueuerint: vti cernere est in veteribus Canonicarum precum Breuiariis, Antuerpiensi an.1496 excuso, Bruxellensi 1516. Audomarensi 1518. Leodiensi ac Brugensi 1520. Morinensi 1542. Vltraiectensi, aliisq;.

[3] [vti & apud Germanos;] Eadem apud Germanos religio. Stephanus Vitus Societatis nostræ Sacerdos apprime eruditus, qui Theologiam annos plures in Germania docuit, in docto & insigni opere, sed necdum edito, quod Vindicias veteris Scotiæ, siue Hiberniæ, inscripsit, libri 3 cap. 12 ista habet: Inter Sanctos, qui Germaniæ sunt speciales Patroni, Brigidam recenset Petrus Cratepolius, dicens in Germania illam esse celeberrimam: & vere. Nam, vt alia indicia non essent, satis esset, quod nulla sit hodie, neque fuerit a mille fere annis, Ecclesia Cathedralis aut diœcesis Catholicorum in ea regione amplissima & vastissima, vbi non quotannis ad 1 Februarij, publice in Choro & altari dicatur de Virgine Brigida officium, siue preces Canonicæ, & sacrum Missæ celebretur. Neque mihi in Germania licuit videre vllum ex Kalendariis, quæ vbique quotannis tam ab hæreticis, quam a Catholicis noua pro varietate diœcesium & prouinciarum cuduntur, vbi nomen Brigidæ Virginis non viderim. Ita ille, vir curiosus in paucis.

[4] Celebrem apud alios quoque populos eius memoriam fuisse, patet ex omnibus Martyrologiis quæ eius hoc ipso die deprædicant nomen. Vetus Romanum, S. Hieronymi nomine incodice Treuirensi, quo sumus vsi prætitulatum, auctum tamen, (vt vel hinc manifestum est) si ab S. Hieronymo primitus inchoatum, ita illius meminit: [inscripta Martyrologiis 1 Febr.] In Scotia S. Brigidæ Virg. Idem habent MS. Martyrol. Brugense perantiquum, MS. S. Mariæ Vltraiecti, MS. Centulense Bedæ præferens nomen; & MS. Florarium, sed in hoc additur: quæ obiit anno salutis 518. MS. monasterij S. Martini Treuiris, & ipsum peruetus: In Hibernia Brigidæ Virg. Vsuardus: In Scotia S. Brigidæ Virg. cuius vita miraculis claruit. [cum insigni elogio.] Beda vulgatus, Ado, aliaq; MSS. Apud Scotiam S. Brigidæ Virginis, cuius vita miraculis claruit. Quæ cum lignum altaris in testimonium virginitatis suæ tetigisset, viride factum est. Minus hoc nobis probatur elogium: neque enim in testimonium suæ virginitatis ligneum altaris pedem tetigit; sed orationes recitante, qui ei velum imposuerat, sancto Episcopo, ipsa capite submisso pedem altaris ligneum manu tenuit, & ab hac hora pes ille viridis sine vlla putredine, & sine defectu, manet in æternum, vt in 1 Vita, cap. 3 nu. 16 dicitur. Melius ergo Martyrol. Romanum, Bellinus de Padua, Molanus in Addit ad Vsuard. & plurima Belgica Martyrologia Vsuardi nomine inscripta: In Scotia S. Brigidæ Virg. quæ cum lignum altaris tetigisset, in testimonium virginitatis suæ statim viride factum est. Eadem habet Maurolycus, adiicitq; tempore Iustini I. VVandelbertus monachas Prumien. qui ante 800 annos scripsit:

Brigida Virgo potens Februi sibi prima Kalendas
Scottorum sancit miro celebrare fauore.

Ita MS. Cusanum. Molanus aliiq; celebrata fauore legunt. Rabanus in Martyrol. ita illius meminit: In Hibernia quoque natiuitas Brigidæ Virg. quæ natiuitas magnorum meritorum & sanctitatis esse prædicatur. melius MS. S. Maximini: In Hibernia S. Brigidæ Virg. quæ magnorum meritorum & sanctitatis esse prædicatur. Neque enim apparet qua ratione natiuitas ipsa magnorum meritorum & sanctitatis dici poßit, cum mater gentilis adhuc esset, & mago famularetur. Nisi quis asserere voluerit, quod Hieronymus de Villa-vitis Canonicus regularis, in libro quem Panem quotidianum vocat, absque vllo solido fundamento tradidit, in vtero materno sanctificatam fuisse: quasi vero quæ mox euenere miracula præsentis sanctitatis, & non potius futuræ argumenta extiterint. Eadem quæ MS. S. Maximini, habet Notkerus, additq;: adeo vt cum lignum altaris in testimonium virginitatis suæ tetigisset, viride sit effectum. Vetus MS. Lætiense: In Scotia natale S. Brigidæ Virg. quæ ab ineunte ætate Christo iuncta est amore. Hæc in casto proposito sanctissime viuens, multis coruscauit miraculis. Eadem fere habet antiquum MS. monasterij S. Martini Tornaci. Denique nullum fere Martyrologium non eius prædicat nomen. Sed quædam XXXI Ianuarij, anticipata nimirum ob S. Ignatij Theophori festum solennitate. In Martyrol. Colonien. an. 1490 excuso, ad XIV Iulij hæc habentur: Item feria III proxima post festum S. Margaretæ Virg. est commemoratio S. Brigidæ Virg. Nempe in eum diem, imo, vt Gelenius scribit de Coloniæ magnitud. lib. 3 Syntag. 29 § 3 in feriam III post Vincula S. Petri transfertur supplicatio & fertatio parochiæ S. Brigidæ Coloniæ.

§ II S. Brigidæ Acta.

[5] Nec minorem a Vitæ scriptoribus consecuta est Brigida celebritatem. ita multi res ab ea gestas tradidere litteris. Testatur id Chilienus, [Vita eius a multis scripta;] seu quisquis est auctor metricæ Vitæ, quam tertio loco daturi sumus, in Prologo:

Scripserunt multi virtutes Virginis almæ,
      Vltanus Doctor, atque Eleranus ouans.
Descripsit multos Animosus nomine libros
      De vita & studiis Virginis, ac meritis.

Extent necne horum opera, & Hibernicis litteris an Latinis, augurari temere nolim. S. Vltanus Ardbrecanensis in Media Episcopus, vt ex veteri scriptore tradit Ioannes Colganus, comprehendit miracula S. Brigidæ libro vno: quem librum eam vult Colganus Vitam esse, quam ipse tertio loco, nos primo damus. Quam firmum sit, quo id coniectat, argumentum, non est operæ vt pluribus disquiram. Obiisse idem Vltanum ait IV Septembris, an. Christi DCLVI, inq; Sanctorum numerum relatum. Vsserius eius obitum refert ad annum DCLVII, alij ad DCLXII, qui hymnum in laudem S. Brigidæ ab eo compositum putant, tempore duorum filiorum Ædæ Slane: nam ex veterum annalium fide Dermitius II & Blathmac, filij Ædæ II. anno DCLVIII regnum Hiberniæ capeßiuerunt, tenueruntq; VII annis.

[6] S. Aleranus siue Alleranus, in quibusdam codicibus Aierranus, [S. Elerano Sapiente.] aliis Eleranus, & Heleranus, cognomento Sapiens, ea pestilentia extinctus est anno DCLXIV, aut DCLXV, de qua XX Ianuarij ad Vitam S. Fechini Abbatis egimus, & Beda lib. 3 hist. gentis Angl. cap. 27. Colitur, Colgano teste, XI Augusti. Cuius ingenij vnicum, inquit Vssertus de Britannicar. Eccles. primordiis. cap. 17, atque illud perexiguum, monumentum habemus reliquum; Sedulij Iunioris collectaneo in Matthæum insertum, atque ita prænotatum: Incipit typicus ac tropologicus Genealogiæ Christi intellectus, quem S. Aileranus Scottorum sapientissimus exposuit. Ailerani mentio fit in Vita S. Fechini cap. 2 num. 8 his verbis: Hæc vero miracula, ne cuiquam in dubitationis scrupulum veniant, sapienti viro Ailerano referente, & aliis multis fidelibus idem contestantibus, comprobata sunt.

[7] Nos quinas omnino S Brigidæ Vitas dabimus: Primam ex veteri MS. Ecclesiæ S. Audomari, [quintuplex hic edita:] diligenter collatam cum ea, quam ex antiquo codice monasterij Ripensis, siue am Hof, S. Magno dicati, in suburbio Ratisponensi ad pedem pontis, sua manu descripserat olim, [1 vnde?] miseratq; Heriberto Rosvveydo Stephanus Vitus. Huius exemplum communicauimus cum Hugone VVardæo ordinis Minorum, quod Colganus cum MS. Atrebatensi S. Autberti, & Hibernico monasterij Insulæ Sanctorum in Comitatu Langfordiæ, alioq; Carthusiæ Coloniensis collatum edidit, testatus aliud exemplar extare in monasterio Dunensi Brugis; quo an vsus tamen sit, non indicat. Extat eodem principio sanctæ Virginis Vita in veteri Legendario Cæsaris-insulæ. Auctor succincte plurima complexus miracula est, decursum vitæ omnem haud satis ordinate explicateq; prosecutus. Quod vitium inest in omnibus fere veterum Sanctorum Hibernicorum Vitis quas adhuc nacti sumus: vt videantur illarum Scriptores ea dumtaxat aceruatim & confuse accumulare voluisse, quæ præcipue mouere admirationem possent; exemplis virtutum prætermißis, quod eæ vel vulgo notæ forent, [plena miraculis:] vel populari sermone descriptæ in religiosorum hominum manibus versarentur. Pleraque tamen Brigidæ miracula insigne præbent vel caritatis in Deum proximumq;, vel fiduciæ de Diuina ope, vel demißionis sui, vel aliarum virtutum documentum.

[8] Secundam descripserat Rosvveydus e vetustißimo codice D. Preudhomij Canonici Atrebatensis: quam contulimus cum MSS. monasteriorum S. Maximini Treuiris, [2 a Cogitoso,] VViblingensis in Sueuia, Bodecensis in VVestphalia; cumq; editionibus Henrici Canisij e MS. Aistadiano, & Ioannis Colgani ex MSS. S. Huberti ac S. Amandi. Auctorem Cogitosum vulgo appellant, quod in Epilogo ita scribat: Orate pro me Cogitoso, nepote culpabili. Sed desunt illa multis exemplaribus. Neque ex iis recte conficitur, vt quidam putant, S. Brigidæ consanguineum fuisse, quia nepotem se vocet; neque tamen luxuriose ei transactam adolescentiam, vt alij volunt: sed submisse de se, vt viri pij solent, sentientem, nepotis culpabilis titulum sibi sumpsisse. Colganus fastis Sanctorum ad XVIII Aprilis adscriptum refert. Insignis est scriptor, vt qui grauiter & non audita solum, sed & visa narret. Nam cap. 7 num. 34 ita scribit: Alias semper operari virtutes innotescit, quas non solum audiuimus, sed etiam oculis nostris vidimus. Fuit ipsemet fortaßis maximi & clarissimi monasterij S. Brigidæ alumnus, eq; Kildariensis Episcopi regulari schola, vt c. 8. n. 37 loquitur.

[9] Non fuit tamen S. Brigidæ æqualis, forte nec coætaneus: nam & in Prologo num. 1 profitetur se a maioribus tradita, [diu post scripta,] patefacere. & num. 2 ostendit se non exiguo post fundatam Kildariensem Ecclesiam tempore, nedum paucis a Brigidæ decessu annis, scripsisse, sed cum plures huic Abbatissæ,S. Conlæo Episcopi succeßissent: Amborum meritis, inquit, sua Cathedra Episcopalis & puellaris, acsi vitis fructifera diffusa vnd que ramis crescentibus, in tota Hinensi insula inoleuit. Quam semper Archiepiscopus Hibernensium Episcoporum, & Abbatissa, quam omnes Abbatissæ Scotorum venerantur, felici successione & ritu perpetuo dominantur. Quæ illa, velut in longum propagata felix successio, si cum scribebat Auctor, tertius a S. Conleo, siue Conlaïdo, sedebat Episcopus tertia a S. Brigida Abbatissa? Quid, quod tam reparata erat ecclesia, vt cap. 8 narratur? an id credibile, paucis post Brigidæ excessum annis fieri debuisse? Denique quo argumento confici omnino putat Colganus ante annum DIIC conscriptam esse hanc Vitam, [cum Archiepiscopus Lageniæ sederet Kildariæ;] eo ipso inducimur, vt serius multo id factum existimemus. Erat, inquit, tunc Antistes Kildariensis, Archiepiscopus Lageniæ: atqui ea dignitas Fernensi Sedi circa annum Christi DIIC Brandubij Regis rogatu, collata est: prius igitur scripsit. qui enim alioqui id ignorasset, ac Kildariæ sedere Archiepiscopum asseruisset?

[10] Verum S. Fiecum, siue Fecum, Duptachi illius, qui in aula Temoriensi, nequidquam vetante Loegario Rege, S. Patricio primus assurrexerat discipulum, fatetur ipse Colganus Append. 4 ad Vitam S. Patricij part. 3, Archiepiscopum Lageniæ fuisse, vixisseq; ad annum DXX aut DXXX. Non igitur S. Conlaidus, qui an. DXIX mortuus dicitur, Archiepiscopus fuit. Sed de S. Fieci ætate agemus ad XII Octobris quo cum filio suo S. Fiachrio colitur. Archiepiscopalem eius dignitatem confirmat auctor operis tripartiti de S. Patricij vita, parte 3 nu. 21 apud Colganum; nimirum S. Patricio visum esse dignum, non solum qui primus ex omnibus Lageniensibus ordinaretur in Episcopum, sed & qui toti isti prouinciæ vt supremus præficeretur Antistes. Qui vero in hymnum Hibernicum eiusdem S. Fieci, [qui ante Slepti,] de vita & virtutibus S. Patricij Scholia edidit, & ipse scriptor perantiquus, ista habet: Et postea ab eodem Patricio Fiecus consecratus est Episcopus, & tandem Lageniæ Archiepiscopus institutus: quo etiā munere eius Comorbani, siue successores abinde funguntur. Ea Sedes Slepti fuit siue Sleibhti in Lesia, seu Comitatu Reginæ, iuxta flumen Berbha, olim Birgum, nunc Barrow, vti ex eodem tripartito opere & Vsserio patet.

[11] Anno Christi DXCVIII Branus Niger, siue Brandub, Rex Australis Lageniæ, [post annū 598 Fernæ,] vir astutissimus & valde probus in militia, vt in Vita S. Aidani, siue Medoci, XXXI Ianuarij cap. 4 num. 24 diximus, occidit Regem Hiberniæ Ædum filium Anmirech, prælio victum, & maximam cædem nobilium virorum totius Hiberniæ cum eo fecit. Deinde accepto regno totius Lageniæ, & non solum, sed tota etiam Hibernia vsque ad Callachuari, post occisionem Ædi, filij Anmirechi; graui morbo, S. Moedoci precibus, liberatus, atque æternæ damnationis periculo ereptus; magnas dedit oblationes Sancto Moedhog, & agrum in quo vir Dei construeret monasterium, quod dicitur Ferna; in quo S. Moedog sepultus est… Deinde facta Synodo magna in terra Laginensium, decreuit Rex Brandub, & tam laici quam Clerici, vt Archiepiscopatus omnium Laginensium semper esset in Sede & Cathedra Sancti Maedhog. Et tunc S. Maedhog a multis Catholicis consecratus est Archiepiscopus.

[12] Vt a Sleptensi Sede ad Fernensem, ita ab hac ad Kildariensem est Metropolitana dignitas trāslata: [dein Kildariæ:] at quo id tempore factum sit, necdum comperi. Auctor 4 Vitæ in duos libros partitæ scribit lib. 2 cap. 1 num. 3 de Brigida loquens: Ibi magnum monasterium plurimatum construxit Virginū: ibique maxima ciuitas postea in honore beatissimæ Brigidæ creuit, quæ est hodie Metropolis Laginensiū. Et Cogitosus cap. 8 num. 39 Maxima hæc ciuitas, & Metropolitana est. Et in prologo, eius Præsulem Archiepiscopum Hibernensium appellat. In Sylloge veterum epistolarum Hibernicarum, quam Dublinij an. MDCXXXII Vsserius edidit, epistola XXXIV est VVaterfordiensium ad S. Anselmum Cantuariensem Archiepiscopum; cui inter alios subscribunt Samuel Dublinensis Episcopus, & Ferdomnachus Laginensiū Episcopus. Hunc Kildariensem fuisse alibi probat Vsserius ex antiquis Annalibus, in quibus ad annum MCI ista leguntur: Ferdomnach Episcopus Cilledara in pace quieuit. De Cogitosi igitur ætate non liquet. Illud quoque argumento est, non ita prope ab illius æuo abfuisse, quod, exolescente iam maiorum simplicitate, matre serua ortam dißimulauit, cum id diserte primæ Vitæ Scriptor tradat, siue is S. Vltanus, seu quis alius fuit.

[13] Quam tertio loco damus Vitam, metro conscriptam, edidit Colganus ex MS. Casinensi, collatam cum MSS. tribus, Vaticanæ bibliothecæ, [3 Metrica,] Antonij Barberini Cardinalis, Lucæ Wadingi. Eam mutilam esse ac lacerā, fœdisque librariorum mendis scatere, prolixe queritur. Auctorem ait in Casinensis bibliothecæ catalogo indicari his verbis: In codice MS. littera F. num. 232 signato, pluteo 8 ad læuam serie secunda, [auctore Chilieno] in ordine 15. Primus tractatus est … Quartus & vltimus, Vita Brigidæ Kill-dariensis Virginis a Chilieno monacho Inis-Keltrahensis cœnobij versibus edita. est Keltra, siue Inis Keltra, insula in lacu Sinanni, siue Sinæi amnis, Derg dicto, supra Laonensem vrbem, siue Killa-loe, in Tuomonia, seu Momonia Septemtrionali, Conaciæ adiuncta. In ea insula monasterium fuit, cuius alumnum fuisse Auctorem hunc vel inde coniicias, quod cap. 9 n. 63 ita præter propositum illius mentionem inducit:

Altera valde mihi virtus miranda videtur, [monacho Keltrensi,]
Quæ fuit in magna Sinanni fluminis vnda;
Intra quam Keltra est, conuentus rite virorum
Prudentum, sacro Benedicti dogmate florens.

Colganus Chilienum hunc esse coniicit S. Coelanum, siue Coelenum monachum de Inis-Keltra, quem coli ait XXIX Iulij, vixisse ante annum DCCL. Cui coniecturæ ne subscribamus facit, quod Brigidæ matrem Comitissam vocat numer. 2. quasi eum puduerit seruilis originis: & num. 7 flores carpentem describit, vt & alibi eius sodales, aliaq; habet haud scio an satis consentanea veterum Sanctorum Hibernicorum simplicitati. Diligenter tamen, [mutila.] vt ex prologo patet, quæ antea scripta erant euoluit; vtinam eius integrum opus extaret!

[14] Huic aliam subnectimus Vitam, ab Hugone Wardæo olim nobis communicatam: [4 libris duobus,] quam & Colganus ex illius collectaneis edidit. Eam frequenter citat Vsserius in opere de Britānicarum Ecclesiar. primordiis, diciturq; illi eius scriptor nunc anonymus, nunc ineditus, nunc auctor vetus qui libris duobus Acta Brigidæ descripsit. Vixit ante annum Christi MCLII, quo Dublinensi Antistiti Gregorio, S. Laurentij decessori, dignitas est Archiepiscopalis collata: nam, vti ante indicatum, Kildariam scribit sua ætate Metropolim Laginensium fuisse. Nisi Chilienum metricæ Vitæ scriptorem sibipersuaderet Colganus S. Coelanum fuisse, qui ante annum DCCL decesserit, huius 4 Vitæ auctorem, Animosum esse suspicaretur ab eo laudatum. [seculo 10 scripta,] Anmchadi enim nomen, siue Anamchodh, Hibernis olim familiare, recte Animosum Latine reddi ait. Fuit certe, vt idem refert, Anmchadius Episcopus Killdariensis, qui anno CMLXXX sancte traductam vitam in senectute bona finiuit. Ea fere ætate scriptam esse hanc Vitam verisimillimum est, [fors ab Animoso Ep.] post multo quam Dunum erat S. Brigidæ corpus translatum, quam ideo isthic primitus sepultam auctor existimauit lib. 2 cap. 12 numer. 82. ante tamen quam Dublinium esset dignitas Metropolitana translata, quam sollicitius fortaßis sibi Kildarienses vindicabant, quam reuerentius alij agnoscerent. Sed quisquis hic fuerit, aut quoquo seculo vixerit scriptor, accurate gesta Brigidæ collegit, multaq; de Hiberniæ Regibus, populis, vrbibus refert, aliis neglecta, vel ignorata.

[15] Quintam addimus Vitam ex veteri codice Seminarij Hibernici Societatis Iesv Salmanticæ, qui penes nos est: cuius exemplum a nobis acceptum vulgauit Colganus, [5. a Laurentio Dunelmensi, vt videtur,] ac firmauit nostram de auctore coniecturam. Scripseram enim iam ante Laurentium Dunelmensem videri, qui (vt ex Lelando tradit Balæus, ex hoc Pitseus ac Voßius) Vitam S. Brigidæ prosa scripsit, & se vehementem plane rhetorem probauit. Suam ipse ætatem indicat, dum cap. 1 (quod exordio mutilum) ita loquitur: Sed postquam Anglia dominos cœpit habere Normannos; quod anno MLXVI Christi, S. Eduardo Confessore mortuo, contigit. ac paullo post: Scotia autem & Hibernia dominos habens de gente sua, nec omnino omisit, nec vt olim exercet hunc morem suum. [saltem seculo 12 scripta:] Ante annum igitur MCLXXI, quo, vt scribit Matthæus Westmonasteriensis, Henricus II Rex Angliæ transfretauit in Hyberniam: vbi Archiepiscopi & Episcopi ipsum in Regem & dominum ceperunt, & ei fidelitatem iurauerunt. Et vero Dunelmensem circa annum MCLX floruisse Voßius ac Balæus scribunt; Pitseus eo anno obiisse: quidam cœnobio Westmonasteriensi, volunt præpositum ab Henrico, redacto in ordinem Geruasio Abbate, Regis ipsius consanguineo, quod nobilißimi illius cœnobij bona iuueniliter dilapidasset.

[16] Præter has S. Brigidæ Vitas, aliam rhythmo Hibernico conscriptam, ac Latine versam, edidit Colganus, quam qui præfationem addidit, anonymus Scriptor, [alia apud Colganū,] compositam ait a S. Brogano, cognomento Cloen, tempore Lugadij Hiberniæ Regis, filij Loegarij: quia, inquit, S. Vltanus de Ard-brecain S. Broganum rogauit, vt virtutes & Acta S. Brigidæ stylo metrico describeret. Hic enim est, qui Acta S. Brigidæ pro ipso collegit. At si, quod ex Vltoniensibus Annalibus tradit Vsserius, Lugadius siue Lugaidus, an. DVIII interiit, qui potuit rhythmus ille ipso regnante conscribi, in quo Brigida, non nisi XV annis post eum mortua, inuocatur cum Sanctis Killdariensibus, velut æuo beato iam fruens in cælis? Omitto quod S. Vltanus, vt ante scripsimus, anno DCLVII vel potius DCLXII obierit. Occupat hanc obiectionem Colganus, aitq; esse ex quorumdam Annalium fide, ad annū CLXXX ætatis peruenisse Vltanum. Broganum vero idem tradit XVIII Septembris apud Ossorienses coli.

[17] Denique admirabilis huius Virginis res gestas alij plurimi prosecuti sunt; Capgrauius, Surius, Vincentius Bellouacensis lib. 2 cap. 29 & seqq. S. Antoninus par. 2 tit. 12 cap. 7 § 1. Haræus, Lippelous, Ribadeneira, Rosvveydus, [& plures alibi.] Siluanus Razzius tom. 1 de fæminis sanctitate illustribus, aliiq; quamplurimi, quorum aliqui a Colgano enumerantur Append. 3 ad eius Vitam cap. 1. Nos e Siluestro Giraldo, Dunelmensis fere æquali, atque e veteribus Sanctorum quorumdam Actis, nonuulla subiiciemus analecta, in quinque illis Vitis omissa, aut aliter relata.

§ III S. Brigidæ patria.

[18] [Brigida orta e Scotis,] Prognatam e Scottorum genere Brigidam æque moderni scriptores atque antiqui consentiunt. Controuersia est, num in ea regione nata sit, quæ pars veteris Britanniæ, Scotorumfrequentibus coloniis habitata, sola nunc Scotiæ retinet nomen; an in Hibernia quæ & ipsa Scotia appellata est teste S. Isidoro Hispalensi Origin. lib. 14 cap. 6 quod, vt etiam lib. 1 hist. scribit Orosius, a Scotorum gentibus coleretur. [(quorum patria Hibernia,] Et Beda libr. 1 Ecclesiast. hist. gent. Anglor. cap. 1 Hæc autem (Hibernia) proprie patria Scottorum est. De patria S. Brigidæ ac loco natali, nihil diserte expressere Scotorum historici, Ioannes Maior, Hector Boëthius, Ioannes Lesleus, Georgius Conæus. At Thomas Dempsterus, eumq; secutus Dauid Camerarius, contendunt nihil eam omnino ad Hiberniam pertinere. Acriter eam sibi vindicant Hiberni: quibus fauent exteri complures; atque in his nominatim Iacobus Gretserus noster lib. 1 de benedictionibus cap. 8. Sancta Brigida Virgo, inquit, ex veteri Scotia, hoc est, Hibernia. Et lib. 3 cap. 9. De S. Brigida Virgine Hiberna &c. tacite retractans quod ante in contrarium scripserat in Dedicatione βασιλκοῦ δώρου, siue Cōmentarij exegetici in Iacobi Britanniæ Regis Præfationem monitoriam.

[19] Vt liquidius tamen perspici res totæ queat, cuias nimirum ea fuerit, vbi nata, educata, Diuino obsequio mancipata, mortua, sepulta; illud primum animaduertere oportet, Hiberniam omnem in quinque olim regna fuisse diuisam, Momoniam ad Austrum, Lageniam ad Ortum, Conaciam, [in plura regna diuisa)] vel Connactiam ad Occasum, Vltoniam ad Septemtriones, & Mediam, siue Midiam, in totius fere insulæ mediositam. Eaq; etiamnum diuisio obtinet, ac nomina: neque hæc apud Scotos Britannos vspiam vsurpata. Ex his tamen præcipue erui veritas debet: quoniam Scotiæ commune olim nomen fuit, quod Ioannes Maior fatetur. Brigidam Laginensem appellat Antonius Posseuinus noster in Apparatu. De eius parente Laurentius Surius: [patre Lageniensi,] Fuit apud Hibernos vir quidam, Duptacus nomine, genere Laginensis. Eadem habent Franciscus Haræus, Siluanus Razzius, aliiq; e vetustis eius Actis.

[20] Dempsterus Hist. Ecclesiast. gent. Scotor. lib. 2 num. 144 Dubtachum corrupte Laginensem pro Ladinensi vocari scribit, [non Ladenensi, & Cathenesiæ Prorege,] fuisse enim, Cathenesiæ Proregem, & Saxones irrumpentes animose arcuisse. In Parecbasi vero contra mendicabula. pag. 5 ait, Orcades, rexisse, in Cathenesia domicilium habuisse, & sub Congallo Rege feliciter Saxones cum Hengisto, ne insulas occuparent, arcuisse, vt diserte Ioannes Fordanus Benedictinus in historia Scotica exequitur. [vt gratis fingitur,] Mirum est Vsserium, qui Fordani Chronicon MS. sæpißime citat, nusquam meminisse Congallo Regi nauatæ a Dubtacho Duce operæ in bello aduersus Saxonnes. Refert certe ex Bedæ lib. 1 cap. 15 Inito certamine cum hostibus, qui ab Aquilone ad aciem venerant, victoriam sumpsisse Saxones: annotatq; in Indice Chronologico ad annū CCCCL. hostes illos qui ab Aquilone venerant, ab aliis scriptoribus dici Scotos fuisse, ab aliis Pictos & Scotos a quibusdam solos Pictos. quod ex Beda sumptum videtur, ita scribente lib. 1 cap. 5. Confluentibus certatim in insulam gētium memoratarum cateruis, grādescere populus cœpit aduenarum; ita vt ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori. Tum subito inito ad tēpus fœdere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma vertere incipiunt. Verum licet Scotos quoque fateremur vna cum Pictis bellum aduersus Saxones, [(cum tum Ladenos] vti antea contra Britannos, geßisse; at Dubtachus saltem, si Ladenensis erat, & Cathenesiam atque Orcades regebat, Pictus dici debuit, non Scotus. Nam qui Gadeni Ptolemæo, in quibusdam exemplaribus, vt Cambdenus testatur, Ladeni, ij inter Tvvedam amnem, atque Edinburgense æstuarum sedes habuere. Plures eo tractu regiunculæ: vna Lodoneium, siue Lothien, aut Lauden; quo tamen vno nomine omnes apud medij æui scriptores comprehensas fuisse idem Cambdenus refert eamq; Pictlandiam, [& Cathenesiam Picti tenerent)] siue Pictorum patriam, appelatam. Cathenesia quoque (quam Catini tenuisse videntur, Ptolemæo perperam Carini appellati) obiecta fere Orcadibus insulis, in extremis Britanniæ finibus regio, Pictorum tum erat. Nam Glottæ æstuarij partem Septemtrionalem Scotti aduenientes, inquit Beda lib. 1 cap. 1. sibi locum patriæ fecerunt: ac scilicet non nisi aliquot postseculis Orientales Pictorum regiones subiugarunt. Verum vnde accepit Dempsterus Dubtachum Cathenesiæ Proregem fuisse? Ex Brigidæ Vita, inquit, per Cogitosum scripta, editaque a Canisio: [mala fide citato Cogitoso:] is quippe in vlteriori Britanniæ parte natā profitetur. Non inde consequens est, patrem eius illi prouinciæ præfuisse, ac ne in ea habitasse quidem, cum alteri hero vendita eius mater, peregre filiam pepererit. Neque tamen illud scribit Cogitosus, at solum in Scotia ortam. Eadem, opinor, fide Ladenensem dici vult, non (quod omnes libri MSS. & excusi habent) Lageniensem, aut Laginensem.

[21] Fastidium afferam lectori, si enumerare loca omnia velim vrbium ac regionum quas Brigida præsentia sua ac miraculis consecrasse memoratur in quinis, quæ proferimus, Actis Vix caput est in iis vnum, in quo non plura occurrant. Et quarta quidem lib. 1 cap. 1 numer. 2 regia patris eius prosapia recensita, [ipsa Lageniensis habita,] de Eochadij Albi posteris ita habēt: Et ibi habitant nepotes eius vsque huc; iam ipsi inter Lagenienses numerantur, & Lagenienses vocantur. De quibus fuit Dux quidam magnus & potens, nomine Dubtachus. Dein cap. 5 num. 52 Post hæc exiit Brigida cum suis, vt peregrinaretur in prouincia Connachtorum, nolens habitare in propria terra, id est, in regione Laginensium. Et lib. 2 cap. 1. num. 1 Orta est iam magna controuersia apud Lagenienses de absentia S. Brigidæ. Ipsi enim… volebant vt tanta Dei gratia in sua regione esset: inde enim S. Brigida nata est. Et Vitæ 1. cap. 15 num. 94. Orta est magna quæstio apud Laginenses de absentia Sanctæ, vt ad suam gentem rediret. Tunc Brigida venit cum eis. Cumque ad flumen Sinne venirēt, inuenerunt ibi iuxta Vadum Lua duas plebes sedentes ex vtraq; parte ripæ id est, [& in Lageniam reuocata,] Nepores Neil & Conactorum gentes. Frustra hæc in moderna Scotia quæsicris; vti & cetera, quæ paßim hic habes, regiones Midi, Muminensiū, Vltorum; campum Breg siue Breag, Liffi, Tethfe, Gesilli, Hay; Reges Carpræum, & Conallum, Neilli filios; [in aliis Hiberniæ locis versata;] fluuios Liffi, Shannon, siue Sinne, aliaq;.

[22] Verum vniuersa hæc vno velut spiritu difflare se Dempsterus arbitratur in Parechasi ita scribens: Videt æquus lector, quam ridicula sint Lagenia, Kildaria, Liffeus, Dunum. & sexcentæ affaniæ. Neminem reor ita oculatum, qui id videat, aut credibile existimet, expensis iis, quæ ibi congerit, argumentis; [(nil refrafragantibus Scotis Scriptoribus,] ac præsertim illo Brigidæ in vlteriori Britannia ortu, ex Cogitosi historia fraudulenter asserto. Aliquanto efficacius argumentum illud e Vitis petitum eleuaret, si illud vnū præscriberet, omnes ab Hibernis esse compositas. Verum hoc quoque arripient Hiberni: Si in Scotia Britannica, siue Albania, nata est & versata olim Brigida, inter eos Scotos, qui partem eius insulæ occuparant, cur nemo ex his Vitam illius scripsit? aut si scripsit, cur non prosertur in lucem? aut certe testimoniumaliquod æuo Hectoris Leslæiq; antiquius? Dabimus infra e Breuiario in vsum insignis Ecclesiæ Cathedralis Aberdonensis, adeoque totius Ecclesiæ Scoticanæ, [præsertim antiquis)] impensis Valteri Chepman, Edinburgensis mercatoris, typis mandato Kalend. Februariis anno a Christo nato MDIX. Iacobi IV Scotorum Regis XXII, Lectiones de S. Brigida, in quarum prima dicitur de bona ac prudētissima prosapia Scotica orta: at præterea ne verbum vnde vel in speciem confici posse videatur, in Hibernia natam, educatam, mortuam non esse.

[23] [Scota tamen,] Neque arbitror minus ad honorem nobilißimæ gentis Scoticæ pertinere, si quis fama virtutis celebratus in Polonia, Belgio Italia, sed Scotis parentibus, genitus sit, [non Hiberna,] quam si in ipso Scotiæ meditullio. Statuimus certe, fatentibus etiam Hibernis, Scotico natam sanguine, non ex eorum Britannorum genere, qui ante Scotorum aduentum Hiberniam insulam tenuere; nisi fortaßis hi continuo in vnam gentem, iunctis inuicem matrimoniis coaluere: vt quemadmodum occupata a Francis Gallia promiscue omnes Galli & Franci sunt appellati, [in quātum discreti a Scotis aborigines Hiberni:] etsi ad plura secula constiterit apud nobiliores discrimen originis, qui nimirum Romanæ, qui Francicæ prosapiæ essent; sic paßim omnes Hiberni ac Scoti dici cœperint; etsi Scotorum erat honorificentior, ob bellicæ virtutis commendationem, appellatio.Excesserintne postea Scoti omnes, relicta Aboriginibus Britannis insula non quæro. Non sunt certe armis pulsi, bellicosißimi homines: non etiam sua sponte, vt arbitror, fertilissimum solum reliquere. Fortissimi tamen fuere, & digni qui vel soli vel præcipue Scotorum nomine deinceps noscerentur, qui relicta Hibernia, sedes sibi nouas in Boreali Britanniæ tractu quæsiere; siue id, vt scribit Giraldus, Nello Magno Hiberniæ monarchiam obtinente acciderit, ducibus filiis sex Muredi Regis Vltoniæ; seu quod Scoti aiunt, multis antea seculis.

[24] Hactenus de S. Brigidæ gente ac patria. Locum natiuitatis indicat quartæ Vitæ auctor lib. 1 cap. 1 nu. 8 his verbis: [nata in Fochart villa,] Villa illa, in qua S. Brigida nata est, Fochart Muirthemne vocatur, quæ est in prouincia Vltorum, scilicet in regione quæ dicitur Conaille Muirthemne. Ipsam villam modo habet S. Brigida in cuius honore monasterium Canonicorum in ea est. Ibi illa ecclesia & cœmiterium eius est, vbi fuit domus & curia, in quibus nata est B. Brigida. Lapis vero, super quem nata est sanctissima Christi sponsa, post tergum ipsius sanctuarij constat, & ab incolis istius terræ colitur honorifice, eo quod multa signa super eum per merita S. Brigidæ patrantur. Eius loci meminit S. Bernardus in Vita S. Malachiæ cap. 25 num. 56. Venerunt aliquando, [S. Bernardo memorata;] inquit, tres Episcopi in villam Fochart, quem dicunt locum natiuitatis Brigidæ Virginis, & quartus erat Malachias. S. Monennam ecclesiam Fochardæ, in natiuitate S. Brigidæ, ædificasse, ibidemq; centum & quinquaginta Virginibus Orbilam, quæ & Seruila, Abbatissam præfecisse, tradit Vsserius ex eiusdem Monennæ Vita per Conchubranum scripta; quam non vidimus: [vbi postea monasterium:] in Vita quæ apud Capgranium extat, dicitur monasterium illud, cui Orbilam præfecit, constructum in quodam monte. Idem Vsserius tradit villam Fochard intra alterum a Dundalkia oppido milliarium sitam in Loutiano Comitatu, ac territorio olim Conayl-Marthemni, & Cāpo Murthemne (in quo Conaleorum gens maxime viget, de qua & S. Monenna procreata est) hodie Maghery Conaill dicto; appellariq; etiamnum a tota vicinia Fochardam Brigidæ. In eo tractu Conaelle Muirtemne venditas olim fuisse duas sorores S. Patricij, Lupuitam, siue Lupitam, & Tigridem scribit Florentius VVigorniensis ad annum 388. Eam villam Vsserius alibi Fachayrd vocat.

[25] Isthic ergo nata Brigida, in Conaciam infans delata est. Nam, [in Conaciam infans delata,] vt prima Vita cap. 1 nu. 5 dicitur, posthæc ille magus, qui eius matrem emerat, cum ancilla perrexit ad regionem Connacthorum & habitauit ibi, quia de Connathis erat mater illius magi, pater vero de Muminensibus. Eadem habentur in 4 Vita nu. 10. [educata in Momonia.] Dein, vt in 1 Vita nu. 7. magus cum suis omnibus perrexit ad patriam suam, quæ est in regionibus Muminensium, vbi habebat hæreditatem patris sui. Cum autem creuisset, vt cap. 2 nu. 9 dicitur, reuersa est in Lageniam.

§ IV A quo, vbi velata? Eius habitus, Regula.

[26] Vbi adoleuit Brigida, Deo virginitatem vouit, ac sanctimonialem habitū ab Episcopo accepit. [sacrum velum accipit, vt Scoti putant, in Mona insula,] Id in Mona insula, siue Mannia, (quæ inter Cumbriam Angliæ prouinciā, & Vltoniam Hiberniæ, in mari Hibernico iacet) contigisse asserunt Scoti scriptores Hector Boëthius lib. 9. Hæc decimoquarto anno vix superato, ad Sodorensem Episcopum in Monam insulam (huius autem viri, sicut aliorum complurium, vetustate nominis memoria periit) paternis fortunis, quæ amplissimæ erant, contemptis aufugit; precibus non sine lacrymis petens vt perpetuæ virginitati, pontificia auctoritate, addiceretur. Pontifex acceptam mira benignitate Brigidam, Virginem Deo sacrauit: deditque vt alba tunica, scortea intercincta zona, vteretur; tegumento capitis lino candenti quadrato a ceruice ad humeros deiecto. Eadem tradunt Leslæus, Dempsterus, Camerarius, Conæus. Neque eorum quisquam Episcopi nomen profert.

[27] Manniam insulam primus religione Christiana imbuisselegitur S. Patricius. Ita Iocelinus in eius Vita apud Colganum nu. 92. [a S. Patricio conuersa,] Videns S. Patricius in Hibernia messem quidem multam, operarios autem paucos, transfretauit in Britanniam, acquisiturus sibi coadiutores in agrum Dominicum & cooperatores… Renauigans in Hiberniam, [constituto Episcopo S. Germano] ad insulas maris conuertendas diuertit: e quibus Euboniam, id est, Manniam, tunc quidem Britanniæ subiectam, salutari prædicatione ac signorum exhibitione ad Christum conuertit… Quemdam discipulorum S. Patricij, virum sanctum & sapientem, Germanum nominatum, in Episcopum promotum, illius gentis Ecclesiæ nouellæ regendæ præposuit, & in quodam promontorio (quod adhuc Insula Patricij vocatur, eo quod ipse ibidem aliquantulum demorabatur) Episcopalem Sedem posuit. Id Vsserius in Indice Chronologico, anno CCCCXLVII vult contigisse. Habet nunc Sedem Episcopus Manniæ, qui Sodorensis appellatur, in exigua insula, vt Cambdenus pag. 839 scribit iuxta Russin, siue Castletowne oppidum, in Australi insulæ ora. Isthic tamen sederit S. Germanus an in occidentali latere, e regione Strangfordij portus, haud satis definio Hic certe in Manniæ tabula apud Spedum Kirck Iarman, siue ecclesia Germani visitur, [cui an. 474 S. Cōnidrius successit,] prope Pyle castellum vndique mari cinctum: nec inde procul ad promontorium, Kirck Patrick, ecclesia Patricij, quem fortasse locum Iocelinus indicat. Germani obitumconsignat Vsserius ad annum CCCCLXXIV, Coli III Iulij ait Colganus. [huic S. Romulus,] Sanctis adscriptum constat ex eodem Iocelino nu. 152 ita scribente: Erant in Mannia insula duo Episcopi sancti, Connidrius & Romulus vocati, quos ipse Patricius consecrauerat, & illuc destinauerat, ad populum insulæ illius regendum & erudiendum in fide Christi, post obitum S. Germani, primi eiusdem insulæ Episcopi. Colganus S. Connidrium, siue Conderium, coli ait XVII Nouembris: S. Romulum, siue Romailum postridie.

[28] His vita functis, anno CCCCXCVIII succeßisse Machaldum scribit Vsserius in Indice Chronologico. Is in Vltoniæ prouincia, [dein S. Machaldus antea latro,] Mac-Gynnis, siue, vt habet auctor operis tripartiti d: vita S. Patricij lib. 3 nu. 60, Mag-inis, nunc Down dicta, latronum princeps fuerat: cumq; S. Patricij sanctitati illudere voluisset, Carbano, aut Caruano, socio iusso ægrum sese aut mortuum simulare, intereaq; vere extincto; perculsus, [a S. Patricio baptizatus;] veniam petiit, ac baptismum suscepit. Dein voluit formam pœnitentialis vitæ sibi præscribi a Patricio: qui eum iußit sua largiri omnia pauperibus, dein pedes ferreis compedibus vinctum, claue in mare abiecta, lembum corio tectum conscendere, absque clauo ac remis, sicq; Dei sese prouidentiæ committere. Quod ille magno animi feruore exequens, secundo vento in Manniamdelatus, a SS. Conderio & Romulo pietate & litteris eruditus, claue in pisce reperta solutus compedibus, tandem, vt idem auctor operis tripartiti scribit, prædictis Episcopis defunctis in pontificatu eiusdem insulæ successit, & in virum celebratissimæ sanctitatis euasit. Addit scriptor tertiæ Vitæ S. Patricij apud Colganū n. 73. Et in illis regionibus habetur magna ciuitas Maguil sancti Episcopi vsque hodie. Ea Iocelini æuo iam destructa erat, fortaßis Norvvegicis bellis; sed murorum adhuc cernebantur residua, ex eius nomine cognominata. Eo fortaßis loco vbi Maghhaulesheade in Spedi Theatro Britanniæ ponitur, id est, S. Machaldi, promontorium, e regione VVirkintoni maritimi in Cumbria oppidi. Sed de S. Machaldo plura ad XXV Aprilis.

[29] [a quo velū accepisse credita, nato errore ex similitudine nominis;] Cum esset huius Machaldi celebre, etiam apud Scotos Britanniam incolentes, nomen, constaretq; ex S Brigidæ Actis eam a Maccaille Episcopo velo sacro indutam; hinc opinio nata, vt Vsserius coniectat, a Sodorensi id accepisse, siue (vt in opere tripartito appellatur) Ard-ebnanensi, id est, collis Euboniæ, siue Manniæ, quæ, Cambdeno teste, in medio montibus densius attolitur, e quibus editissimus Sceafell, vnde sudo cælo Scotia, Anglia, & Hibernia prospici possit. Neque is longe a S. Machaldi, quod diximus, promontorio distat. Sed cum prius longe fuisse velata videatur Brigida, quam is Episcopus esset propterea fortaßis consulto nomenEpiscopi Boëthius dißimulauit: aut vere quod scribit, nomen illius obliteratum obliuione apud Scotos erat.

[30] Vbi & a quo velum acceperit, Vita prima ostendit cap. 3 nu. 16 his verbis: Sancta ergo Brigida, acceptis secum tribus puellis, perrexit ad fines Nepotum Neill, [cū in Media acceperit apud SS. Melū & Melchum,] ad duos Episcopos Mel & Melchu, qui discipuli S. Patricij fuerunt, & in oppidis Medi illi habitauerunt: & habebant quemdam discipulum, nomine Maccalle, qui dixit ad Mel: Ecce Virgines sanctæ foris sunt, quæ volunt velamen virginitatis de manu tua accipere. Tunc introduxit eas ante Episcopum; intuensque illas Episcopus Mel, subito apparuit columna ignis de capite Brigidæ. Sedem Episcopalem habuit S Mel, vt VI Februarij ex S. Patricij Vita dicemus, in Australi Teffia, in loco Ardachadh, in Longfordensi Comitatu, inter Anneium ac Senanum fluuios. Locum vero,ubi solenni Episcopi benedictione Deo consecrata Brigida est, indicat Vsserius ex Tirenacho, Vitæ S. Patricij ineditæ scriptore: qui S. Patricium notat Ecclesiam ædificasse in capite Carmelli in campo Teloch; in qua Brigida pallium cepit sub manibus filij Caille in Huifniuch Midi.

[31] [a S. Maccaille Ep.] Porro non ipsum Melum, siue Melem Episcopum ei velum imposuisse, vt prima Vita videtur innuere, sed Maccaille (quem Tirenachus iam citatus Filium Caille vocat, quia Mac Hibernis filium significat) tradit Cogitosus cap. 1 nu. 5. & Dunelmensis cap. 7. nu. 44 &c. Idem habet Brogani rhythmus: Posuit S. Maccalleus velum super caput S. Brigidæ. Colganus ex veteri Calendario Casselensi ista recitat: S. Maccalleus, qui colitur in Cruachan Brighele in regione de Iffalgia, ipse dedit velum S. Brigidæ. Consonant quæ ex aliis Martyrologiis depromit. Quæ regio sit Iffalgia, vel Ifalgia, aut Hifalgia indicat auctor operis tripartiti lib. 3 nu. 56 ita scribens: Post hæc prodigia valedixit vir sanctus, & iterato benedixit Mumonios: & contulit se in regionem Lageniæ, quæ Hi-failge appellatur. Ipsa enim Media sæpe Lageniæ accensetur, quadrifariam solum distributa Hibernia vntuersa. Maccalleum (qui Surio Machillus, Dunelmensi Machilenus, Hen. Canisio Macca, aliis Maccalle, Machille, Mackelle, Maccille appellatur) ait Colganus coli XXV Aprilis, quo nimirum etiam Machaldi Manniensis Episcopi natalis celebratur.

[31] Quærunt nonnulli, quodnam potißimum vitæ monasticæ institutum complexa Brigida sit. Cogitosus cap. 1 nu. 5 scribit, pallium album & vestem candidam super ipsius venerabile caput impositum a Mackalle Episcopo. [albo habatu induta.] Inde quidam Canonicam fuisse concludunt, imbecillo plane argumento. Nam melote, siue tunica pellicea alba vti solitos Ægyptios monachos ostendimus XVII Ianuarij ad Vitam S. Antonij § 15. Eorum viuendi ratio in Italiam, Africam, Galliam traducta: an & vestium color, alibi viderimus. De monachatuS. Patricij agemus XVII Martij. Probabile est, quod ipse, seu Turonibus apud S. Martinum, seu Romæ, aut in Tyrrheni maris insulis, susceperat, id Scotis in Hibernia tradidisse. Varij dein viri sancti propria condidere statuta. Octo Hiberniensium Sanctorum Regulas recenset Benedictus Halftenus Disquis. monast. lib. 1. tr. 6 disqu. 3. videlicet S. Patricij, S. Brandani S Kierani Cluanensis, S. Columbæ Huensis, S. Congelli, S. Adomnani, S. Brigidæ, S. Molaßi. Has ait enumerari in Vita S. Kierani Hibernice scripta, quam & Colganus citat Append. 3 ad Vit. S. Brig. cap. 2. In Latina perbreui, nec satis idoneo iudicio compilata, nulla mentio fit regulæ, quam tamen ab eo scriptam ex veteribus monumentis tradit Vsserius pag. 1050. Regulam aliquam siue a Brigida concinnatam, [Eius Regula,] siue a S. Patricio aliove Antistite ei præscriptam, viguisse in Hibernia, erui e Cogitosi prologo potest. Ita hic scribit: Et prudenti dispensatione de animabus eorum (qui, vt ante dixerat, ad eam de omnibus prouinciis totius Hiberniæ innumerabiles de vtroque sexu confluebant, & vota sua vouebant voluntarie) de eorum igitur animabus regulariter in omnibus procurans, [in pluribus monasteriis seruata.] & de Ecclesiis multarum prouinciarum sibi adhærentibus sollicitans &c. ac paullo post: Et Abbatissa, quam omnes Abbatissæ Scottorum venerātur, felici successione & ritu perpetuo dominatur. Neu quis venerationem illam Abbatissæ Kildariensi a ceteris delatamfuisse existimet, solius virtutis opinione, non quod ei subiectæ essent, aut ex eo velut seminario propagatæ, ante scripserat idem Cogitosus: Et amborum (Brigidæ & Conlaidi) meritis sua Cathedra episcopalis & puellaris, ac si vitis fructifera diffusa vndique ramis crescentibus, in tota Hibernensi insula inoleuit. Quæ verba commune pluribus cœnobiis vitæ institutum ac regulam videntur significare. Clarius etiam id probant quæ in 4 Vita. cap 12 nu. 81 habentur: Et prænoscens Spiritu prophetico locum resurrectionis suæ, constituit suam ciuitatem & monasterium, & loca quæ erant sub cura eius per Hiberniam. Regulæ S. Brigidæ compendium Hibernica lingua, conscriptum esse penes PP. Minoritas Hibernos Louanij, scribit Haftenus loco antea a nobis citato. Colganus tria S. Brigidæ opuscula penes se in Louaniensi cœnobio esse testatur, de quibus infra § 11. At Regulam inter ea non recenset.

§ V Kildariense, & alia S Brigidæ monasteria.

[32] [Eius monasterium Kildaria in Lagenia,] Præcipuum S. Brigidæ monasterium Kildaria fuit, aut Kildara, quæ deinde in vrbem amplam excreuit, ab Angliæ Regibus, postquam Hiberniæ regno potiti sunt, titulo Comitatus ornatam. Patet autem Comitatus hic sat late, interBoinum annem & Comitatum Dubliniensem. Kildaria vrbs circiter XX millibus passuum Dublinio distat: cui honori erat, inquit Cambdenus in primis Ecclesiæ Hibernicæ incunabulis Brigida Virgo, sanctitate & virginitate venerabilis … ante annos mille, S. Patricij discipula, per Hiberniam, Angliam, & Scotiam nominatissima. Fuse de Kildariensi monasterio & vrbe agit Cogitosus. De eius fundatione ac nomine ista habentur in 4 Vita lib. 2 cap. 1. nu. 3. Dum autem venisset gloriosissima Virgo Brigida ad patriam suam (quod & breuius memoratur in 1 Vita) cum magno honore & totius prouinciæ gaudio suscepta est & cella assignata est illico ei, in qua ipsa Dei Sancta mirabilem vitam deinde duxit. Ibi magnum monasterium plurimarum construxit Virginum: ibique maxima ciuitas in honorem B. Brigidæ creuit, quæ est hodie Metropolis Lageniensium. Illa iam cella Scotice dicitur Killdara, Latine vero sonat Cella-qvercvs. [dicta a quercu,] Quercus enim altissima ibi erat, quam multum amabat S. Brigida, & benedixit eam: cuius stipes adhuc manet, & nemo ferro abscindere audet, & pro magno munere habet qui potest frangere manibus aliquid inde, sperans per illud Dei auxilium; [(post miraculis celebri)] quia multa patrata sunt miracula per illud lignum, per benedictionem B. Brigidæ. Et quo nomine cella dicebatur, eo & ciuitas vocatur.

[33] Hinc refellas quod Dempsterus hist. Ecclesiast gentis Scotor. lib. 4 nu. 385 de Kildariæ nomine scribit; [non a S. Daria vidua,] a S. Dariæ viduæ, matris S. Vrsulæ reliquiis in Hiberniam importatis, Comitatum illius gentis primum, & Lageniæ caput Kildariam vocari. Hermannus Crombachius noster to. 2 Martyrij S. Vrsulæ lib. 3 cap. 4 perperam Dempsterum citat, [aut Virgine:] velut deriuantem Kildariæ appellationem ab alterius S. Dariæ Virginis nomine, ex S. Vrsulæ sodalitio, cuius reliquiarum pars tertia Glastoniensi in Anglia cœnobio donata ab Henrico 1 Abbate Glastoniensi, ac VVintoniensi Episcopo, qui an. MCLXXI obiit, quadragesimo aditi pontificij anno, vti Vsserius tradit pag. 118. qui tamen pag. 626 eamdem existimat Virginem dici in Glastoniensium reliquiarum indiculo, quæ S. Vrsulæ mater fuit. At Crombachius, Alij, ait, nomen id vrbi a quercu profectum esse censent. Nec tamen improbabiliter nonnulli potius a Daria matre S. Vrsulæ vocem deducunt, quos sequitur Ferrarius, & pro se Calendarium ac Breuiarium Hibernicum laudat, quæ natales eius Hibernis etiam attribuunt. Scio quosdam Kildariæ conditricem facere S. Brigidam. sed quid vetat originem primam oppidi Dariæ tribuere, licet afflictum & pene euersum sit variis barbarorum incursibus, tandem nata ibidem S. Brigida cœperit iterum inclarescere, breui spatiis & inquilinis mirabiliter auctum? Sed nolo diuinare. O idoneam clausulam, ea excusantem, in quibus eum memoria aut ratio fefellerat! Sane enim præter Dempsterum, etiam Ferrarium perperam citat. Ferrarij verba sunt in generali Catal. ad XXI Octob. In Scotia S. Dariæ matris S. Vrsulæ Virginis. addit in Notis: Ex Kalen. Scotiæ ac Breuiar. Ab ea Kildaria vrbs Hiberniæ nomen habere putatur. Scoticum citat, non Hibernicum Kalendarium, ac Breuiarium: quamquam in Aberdonensi Breuiario Dariæ expressa mentio non fiat. Neque Dariæ natales Hibernis attribut Ferrarius testatur. Nec Kildariæ nata Brigida est. Qui deinde Barbari post Dariæ Vrsulæq; excessum, (si inde ortæ) Hiberniam populati sint, non legimus, licet ipsi Hiberni, seu Scoti, aßidua cum suis gentilibus bella gesserint.

[34] Mihi sane videtur, S. Brigidæ monasterium in campo ad quercum, non in veteri oppido constructum. Postea vero, & superstite adhuc Brigida & post eius decessum, confluentibus isthuc innumeris mortalibus, ædificia, vt fit, constructa, vel peregrinis excipiendis, vel mercibus venum exponendis, annonæ præsertim. Ita plurima Belgij oppida videmus orta a cœnobiis, [in vrbem excreuit,] quia vel stipem large tribuerent egentibus, vel fama miraculorum celebrarentur. S. Gisleni, S. Amandi, S. Mauronti oppida, Malbodium, Niuella, Stabulaus, Malmundarium Epternacum, [(vt alia passim)] VVinociberga, Gladbacum, vt cetera omittamus, monasteria initio fuerunt, & quædam locis desertis; nunc oppida, non infrequentia. Kildariam præcipue post obitum S. Brigidæ vrbem factam, indicant verba iam e Vita 4 recitata: ibique maxima ciuitas in honorem B. Brigidæ creuit. ac deinde: [etiam viuente Brigida:] Et quo nomine cella dicebatur, viuente nimirum Brigida, eo & ciuitas vocatur. Cœpit tamen, etiam ea viuente, ciuitas esse. Ita eadem Vita lib. 2. cap. 8 num. 47: Post hæc iter arripuit venire ad ciuitatem suam in terra Lageniensium, & numer. 49 Postquam S Brigida ad suam ciuitatem peruenit. & cap. 3 num. 15 Quem B. Brigida primum Episcopum elegit in ciuitate sua Kildara. Caussam vero cur ad vrbem Kildariam, muris carentem, sed asyli priuilegio cum suis suburbiis ornatam, tanta hominum multitudo concurreret, exponit Cogitosus nu. 39. Et quis dinumerare possit diuersas turbas & innumerabiles populos de omnibus prouinciis Hiberniæ confluentes? [maximus eo concursus.] Alij enim propter epularum abundantiam, alij ad spectaculum turbarum, alij propter sanitates de suis languoribus, alij cum magnis donis & muneribus conuenientes ad solennitatem natiuitatis S. Brigidæ, quæ in die Calendarum Februarij mensis dormiens, [1 Febr.] secura sarcinam deiecit carnis, & Agnum Dei in cælestibus mansionibus secuta est.

[35] Illustrantur quæ de Kildariæ etymo retulimus, ex Vita 1 cap. 6 num. 43 vbi ista habentur: [Kildariæ etymon:] Ante diem cuiusdam solennitatis venit ad S. Brigidam in Cella Roboris vna discipularum eius. Ea enim est Kildaria, siue Celldara, id est, Cella quercus vel roboris. Nam Dear, lingua veteri Scotorum, siue Hibernica, vti pag. 627 tradit Vsserius, quercum significat. Colganus in recto Dair scribi ait, genitiuo Dara. Vox eadem Bedæ vsurpata lib. 3 Ecclesiast. hist. gentis Angl. cap. 4 vbi de S. Columba Huensi agens, ita scribit: Fecerat autem, priusquam Britanniam veniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dear mach lingua Scottorum, [affine alibi nomen.] hoc est, Campus roborum cognominatur. De hoc monasterio S. Adamnanus in Vita S. Columbæ cap. 3. Vir Beatus in mediterranea Iberniæ parte monasterium, quod Scotice dicitur Dair-mag, Diuino fundans nutu. & lib. 2. cap. 39 Roboreti campum vocat: Pergens, inquit, per campum Breg, ad monasterium deuenit Roboreti campi. Erat illud in Media, vbi & campus Breg. Hæc de nomine Kildariæ, quæ & Dara, eiusq; Antistites Darenses appellantur apud Iacobum VVareum in libro de Præsulibus Lageniæ.

[36] [alia Brigidæ monasteria, in Media,] Alia erecta a Brigida, aut certe eius nutu administrata monasteria sunt. Primum in Media vbi sacrum velum acceperat, vti in 1 Vita refertur cap. 3 numer. 16. habebatq; illud monasterium, vt num. 22 habetur, ecclesiam & hospitale. De eo pluribus agit Dunelmensis cap. 6. Idem fortassisest, in quo, ex Vltonia veniens, habitauit, vt in 4 Vita lib. 2 cap. 6 num. 29 refertur: Et venit ad campum Breagh in regione Midiæ: & cum ibi habitaret in quadam cella & c. In eadem Vita lib. 1 cap. 5. numer. 52 ista habentur: Post hæc exiit S. Brigida cum suis vt peregrinaretur in prouincia Conachtorum, [Conacia.] nolens habitare in propria terra, id est, in regione Lageniensium: & habitauit ibi in campo Hay, ædificans cellas & monasteria per circuitum. Tunc acceptauit parochiam, quam prophetauit in sua infantia dicens: Meum erit hoc, meum erit hoc. Refertur ea prophetia cap. 1 eiusdem Vitæ numer. 14 & 1 Vitæ cap. 1 num. 7. Inde in Lageniam reuersa Kildaram ædificauit. In Vltoniam postmodum profecta, haud exiguo tempore isthic videtur substitisse: rursusq; in Media multa fecisse miracula, cum ibi habitaret in quadam cella, vt iam retulimus. In Momonia quoque mansit cum puellis suis longo tempore, [Momonia.] prope mare, vt lib. 2 cap. 7 num. 40 dicitur. Et num. 43 cum suis in campum Cliach, in Momonia positum, exiuit, & habitauit illic in quodam loco ad tempus. Tum cap. 8. num. 47 Multa alia B. Brigida in regionibus Momoniensium fecit, & plura loca & monasteria ibi signauit. demum cap. 12 num. 81. Sciens quod tempus & dies remunerationis suæ instabat, & prænoscens spiritu prophetico locum resurrectionis suæ, constituit suam ciuitatem, & monasterium, & loca quæ erant sub cura eius per Hiberniam.

§ VI An Glastoniæ habitarit S. Brigida?

[37] At dubium est, an Glastoniæ in Britannia, & Abernethi in Scotia aliquando habitarit. Est Glastonia, [Glastoniæ in Anglia] aut, vt multi scribunt, Glasconia, amnica insula in Somersetensi Comitatu, olim Auallon Britannice, a pomorum copia, appellata; postea Inis-witrim, aut Inis-gutrim, id est, insula vitrea: Saxones eadem significatione Glasten-ey dixerunt; glas enim vitrum, ey insulam significat. At vetustissimum in ea insula monasterium, vbi primi Euangelij præcones cum S. Iosepho Arimathensi habitasse feruntur, Glastenbury, siue Glastiberia, id est vitrea ciuitas, appellatum. in quo, vt Cambdenus, ex omnium fere veterum scriptorum fide, fatetur, viri sanctissimi Deo inuigilarūt, [multi sancte vixerunt;] & præcipue Hibernici, qui stipendiis regiis alebantur, & adolescētes pietate attibusque ingenuis instruebant. Solitariā enim vitam amplexi sunt, vt maiore cum tranquillitate sacris litteris vacarēt, & secreto vitæ genere ad crucem ferendam se exercerent.

[38] S. Patricium ferunt isthic diem obiisse. Ideoq;, vt antiquißimus Scriptor Vitæ S. Dunstani apud Vsserium pag. 895 scribit: [obiit aliquis S. Patricius:] Hibernensium peregrini prædictum locum Glastoniæ, sicut & ceteræ fidelium turbæ, magno colebant affectu, & maxime ob B. Patricii senioris honorem, qui faustus ibidem in Domino quieuisse memoratur. Quæ alibi disquiremus, an de Magno Patriciæ accipienda sint, an de Seniore, vulgo Sen-Patrick dicto, quem idem Vsserius ex Connaciensibus Annalibus tradit anno CCCCLIV obiisse; an de iuniore, quem Iocelinus Magni Patricij filiolum appellat, traditq; post decessum patrui sui Britanniam remeantem in fata concessisse, in Glasconensi ecclesia sepultum honorifice. At Magnum Patricium isthic sepultum contendunt Glastonienses. Et VVilhelmus Malmesburiensis apud Spelmannum in Apparatu ad Concilia Britannica, inter alia sic scribit: Requiescit in dextero latere altaris vetustæ ecclesiæ, in pyramide saxea, quam argento vestiuit posterorum diligentia. Hinc Hibernensibus mos inolitus, ad exosculandas Patroni reliquias, locum frequentare:vnde & S. Indractum & B. Brigidam (Hiberniæ non obscuros incolas) huc olim commeasse, celeberrimus sermo est. [huius reliquias visit Brigida,] Brigida relictis quibusdam suis insignibus (monili videlicet, pera, & textrilibus armis, quæ adhuc pro sanctitatis memoria ostentātur, & morbis variis medentur) vtrum domum reuersa, an ibi acceperit pausam, incertum. Alterum iuxta Glasconiam martyrizatum & c. Dabimus S. Indracti Vitam V Februarij.

[39] De S. Brigidæ in Glastoniensem insulam aduentu scribit anonymus quidam Glastoniensium Chronographus, citatus ab Vsserio pag. 900. An. ab Incarnatione CCCCLXXXVIII S. Brigida venit Glastoniam: quæ in insula iuxta Glastoniam, [ibiq; degit in Begery insula,] quæ Parua Hibernia, & in Anglorum lingua Bryde-hay nominatur, multo tempore vsque ad senilem ætatem mansit. Sed vtrum ibi obierit, vel inde repatriauit, pro certo non habemus. Alius itidem Glastoniensis scriptor apud Vsserium, Hæc S. Brigida, inquit, in quadam insula iuxta Glastoniam, vbi erat oratorium in honore S. Mariæ Magdalenæ consecratum, Bekery, siue Parua Hibernia dicta, aliquantulam moram per nonnullos annos traxit. Et relictis ibidem quibusdam suis insignibus, pera, monili, nola, & textrilibus armis (quæ pro eius sanctitatis memoria ibi ostenduntur & adorantur) Hiberniam rediit, ibique non multo post in Domino quieuit, sepultaque est in vrbe Dunensi. Insulam illam, in qua S. Brigida habitasse dicitur, vt habet prior ille scriptor, Angli Bride-ay, vel potius Bride-eye, id est, Brigidæ insulam, appellabant; Hiberni Bek-ery, vel Beg-ere, id est, Paruam Hiberniam. Alia erat Beg-ery vel Begerin, siue Parua Hibernia, insula Comitatus VVexfordiensis,in qua S. Ibarus, siue Hibarus habitauit, vt ex Vita S. Abbani refert Vsserius pag. 794 & 1062.

[40] Brigidam autem Glastoniæ, & plures quidem annos, habitasse, [non Lageniensis,] an dißimulassent Vitæ illius scriptores, qui non modo longinqua eius itinera, in Vltoniam, Connaciam, Momoniam, sed ad propinquiora etiam Lageniæ, Mediæq; loca, tam sollicite executi sunt? An nōfortaßis ea apud Glastonienses opinio, de Brigidæ penes se cōmoratione, inde inoleuit, quod eius isthic exstarent reliquiæ aliquæ? An potius de posteriore alia Brigida accipi debet, quod imperite ad illam antiquam, cuius celebrius nomen erat, posteri transtulerunt? Fuit certe Brigida alia in Britannia sed & ipsa Hibernica, de qua in Vita S. Cutberti Lindisfarnensis Episcopi, ex historiis Hiberniensium translata, [sed iunior,] ista refert Vsserius pag. 705. S. Columba, primus Episcopus in Dunkeld, Cuthbertum puerum suscepit; vnaque cum puella quadam, nomine Brigida, ex Hibernia oriunda, retinuit, & aliquamdiu educauit. [cum S. Cudberto educata post ann. 640.] Alius hic est Columba ab Abbate Huensi, alia a Kildariensi Brigida; cum hæc post annum DCXL educata a Dunkeldensi Antistite memoretur, annis XL, & quod excurrit, post Huensis Columbæ obitum, post Brigidæ centum fere ac viginti. Constat enim ex Bedæ epitome historiæ gentis Anglor. S. Aidanum Ep. Lindisfarnensem anno DCLI obiisse, cuiusanimam ab Angelu in cælum deduci vidit Cuthbertus adhuc adolescens, remotis in montibus commissorum sibi pecorum agens custodiam.

[41] Eadem Brigida videtur esse, quæ S. Modvvennæ, siue Monennæ, [dein discipula S. Monennæ,] discipula extitit, & ipsa miraculis clara. Vita tamen Monennæ, quam V Iulij ex Capgrauio dabimus, correctione haud leui indiget. Cui enim verisimile videatur, Monennam S. Patricij discipulam, aliquot monasteriorum eo viuente conditricem, ac proinde circa annum CCCCLX, vt minimum, natam, S. Osithæ magistram extitisse, cum hæc Sighero Orientalium Saxonum Regi qui circa annum DCLXIV regnum capeßiuit, desponsa fuerit? Vult quidem Vitæ illius compilator, Monennam vixisse CXXX annos. At neque sic vltra annum DXC prorogarit vitam; imo neque ad DLXV. si Cælestini Papæ temporibus nata, vt in antiquiore eius Vita tradere Conchubranum testatur Vsserius pag. 705. Duæ memorantur Monennæ, S. Patricij æuo vixisse: prior ipsiusmet soror Darerca, quæ & Moninna, [non S. Patricij coætaneæ,] S. Mæli, de quo VI Februarij, & aliorum Sanctorum, mater; alterius mentio fit in Vita S Endei Abb. XXI Martij, his vertis: Hoc in tempore cum S. Darerca Virgo, quæ alio nomine Monynni dicebatur, in monasterio suo, quod Belslebhi dicitur, commoratetur, & c. Videtur hoc esse monasterium, quod in Vita S. Monennæ apud Capgrauium, a cellis, quæ construebantur in cliuo montis, Cellisclinium appellatum dicitur. TestaturVsserius eius monasterij Ecclesiam, in Armacano Comitatu sitam, etiamnum Kil-sleue, siue Chelle-sleue, id est, Cellulam montis appellari. Vtraq; hac Monenna longe posterior ea fuit, cui tradita fuit Ositha bonis informanda moribus, [sed quæ S. Ositham instituit] vt in huius Vita VII Octobris refertur, quæq; iuxta siluam quæ Arderna dicitur duo construxerat monosteria; vnum in loco qui Pollesworth dicitur, aliud in mansione, quæ Streneihal nuncupatur. Iacet Arderna silua (vt eam vocat Vita Osithæ & Vsserius, Arden Cambdemus) in Boreali tractu Comitatus VVarvvicensis: in quo & Pollesworth, vbi sacris Virginibus, inquit idē Cambdenus, Modwena Virgo Hibernica insigni sanctitatis opinione cœnobium construxit.

[42] Quando hæc floruerit Monenna, ex Osithæ ætate colligi debet. [filiam Frithevvaldi Subreguli] Erat hæc filia Fritheuualdi Regis & Wilteburgæ filiæ Pendæ Regis Merciorum. Penda quinquagenarius anno Christi DCXXVI apud Mercios Regis nomen præsumpsit, vt loquitur Malmesburiensis de gestis Reg. Anglor. l. 1 cap. 4. interiit anno DCLV.VVulferus eius filius, post Peadam fratrem, anno DCLVII regni gubernacula suscepit, geßitq; ad annum DCLXXV. [circa ann. 670 florentis,] Huius ergo soror Wilteburga Frithwaldo nupta, Ositham ei peperit. Huius Frithewoldi Subreguli adminiculo, vt scribit ad an. 675 VVigorniensis, S. Erconvvaldus, qui eo anno Episcopus Londinensis est factus, monasterium Certeseiæ, quod ante episcopatum fundarat, opulentia rerum & monachis impleuit. De eodem S. Erconvvaldo, siue Erkenvvaldo (de quo nos XXX Aprilis) Malmesburiensis lib. 2 degestis Pontis. Anglor. Fecit duo monasteria, vnum sibi, alterum sorori, S. Ethelburgæ, de qua XI Octobris. Suum Certesiæ dicitur, quod per adminiculum cuiusdam Fritwoldi, qui sub Wiferio Subregulum agebat, opulentia rerum & monachis impleuit. Hic igitur Frithvvaldus Osithæ parens, VVlferio regnante, vixit. Eodem tempore, inquit, Beda lib. 3 cap. 30 prouinciæ Orientalium Saxonum, post Suithelmum, [Sigero Regi Orient. Saxonum,] præfuere Reges Sighere & Sebbi, quamuis ipsi Regi Merciorum Vulfere subiecti. Hic Sighere, siue Sigerus, Malmesburiensi Sigherius, Sigeberti Parui filius, Sevvardi nepos, anno DCLXIV, [anno 664 relapso ad idola,] cum prouincia mortalitatis clade premeretur, cum sua parte populi, relictis Christianæ fidei sacramentis, ad apostasiam conuersus est, inquit ibidem Beda. Quod vbi Rex Wlfere comperit, fidem videlicet prouinciæ ex parte profanatam, [sed mox conuerso,] misit ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem veritatis prouinciam Iarumannum Episcopum … qui multa agens solertia…longe lateque omnia peruagatus, & populum & Regem præfatum ad viam iustitiæ reduxit. Malmesburiensis Episcopum hunc Ierumanum vocat. Decessor is fuit S. Ceadæ Episcopi Lichfeldensis.

[43] Post decessum autem S. Modwennæ, B. Ositha (vt in huius Vita habetur) ad patentes, Frithevvaldum Subregulum, & VVilteburgam VVlferij Regis sororem, [circa ann. 673 despōsam,] reducta, virtute & moribus quotidie proficiebat: cumque ad nubiles peruenisset annos, Rex Orientalium Saxonum Sigerus, parentes puellæ sollicitans, Virginem sibi petit in coniugem dari. Quæ quamuis renitens & inuita, nuptiis regali apparatu instructis, Regi illi tradita est. Et cum multis diebus laudabili quadam fallacia, & multarum occasionum opportuno prætextu, Regis desiderium repressisset: [dein Deo consecratam:] tandem ab Ecca ac Bedwino Orientalium Anglorum Episcopis religionis habitum velumq; accepit. Malmesb. Baldwine & Heta eos appellat; Beda lib. 4. c. 5 Æcci & Badwine. VVigorniensis hos anno DCLXXIII ordinatos scribit. Vnde corrigas quod in Vita S. Osithæ habetur, eam anno DCLIII a piratis Danis interfectam: cum vix nata ante eum annum fuisse videatur.

[44] Ex his patet S. Modvvennam, Osithæ magistram, post annum Christi DCLX deceßisse, cum necdum ad nubiles annos Ositha peruenisset; & adhuc in viuis esset Columkillus, siue Columba, Dunkeldensis Episcopus, qui ortam de eius sepultura controuersiam diremit. Huius Monennæ discipula fuit Brigida, vt diximus; ea verisimiliter, quæ ab eodem Columba educata. Hæc magistram, monasteria sua reuisentem, comitata legitur; ipsaq; cœnobio constructo multarum Virginū Mater effecta, quibus vestes diuinitus Monenna impetrauit, [Ea Brigida, monasterio præfecta;] cum flante Borea nimio frigore attritæ in orationibus deuotis peruigilarent. Hæc igitur videri potest ad Glastoniam aliquamdiu commorata, siue dum iuxta Ardernam siluam, in VVarvvicensi Comitatu, Monenna degebat, vt supra num. 41 dictum; siue dum in Trentæ insula morabatur, aut in ditione erat Occidentalium Saxonum, in qua & Glastonia. Neque illud cassum obseruatione, quod cum plurimi Hibernenses vrbem Glastoniam orationis ac deuotionis gratia peregrini crebro visitare solerent, [aliquando Glastoniæ commorata.] SS. Indractum & Brigidam Malmesburiensis supra num. 38 retulit; quasi iunctim annotatos in antiquis schedis reperisset, qui eodem fere tempore illuc venissent: atqui Indractus, vt suo loco dicemus, eo venit tempore B. Inæ Regis, qui, Cedvvalla Romam profecto ad Occidentalium Saxonum principatum vocatus est, initio anni DCLXXXIX. Plane igitur æquales Brigida illa & Indractus.

§ VII An Abernethi apud Pictos habitarit S. Brigida?

[45] Nvnc de Aberneto quærendum. Strath-Erna est Scotiæ prouincia, ab Erno amne nomen adepta: Britannorum enim veteri lingua vt auctor est Cambdenus, Straith-Ern, Conuallem ad Ernum significat. Oritur Ernus e lacu eiusdem nominis, ac Tao, siue Tauo, aquas admiscet, fluminum totius Scotiæ maximo. [S. Brigida Abernethi habitat, vrbe regia Pictorum,] Vbi iam spatiosior versus mare deuoluitur Taus, in dextra ripa Aberneth, siue Abernethy suspicit, Pictorum olim regiam, & ciuitatem frequentem, vti idem habet Cambdenus. Hic habitasse Brigidam tradunt rerum Scoticarum Scriptores, sed ambiguis verbis, quæ fideliter referemus, vt perspicuum fiat, in Seniorem Brigidam illa, vt volunt, minime cōuenire. Nam quod Dempsterus in Parecbasi & Camerarius seniorem Brigidam scribūt isthic obiisse, non probant. Leslæus, quem citant, solum habet, Scotos corpus eius in Canonicorum collegio Abrenethi recte se colere hactenus putasse. Hector Boëthius lib. 9 de ea scribit: Defungitur tandem vita post plurima miræ sanctitatis opera, duodeuigesimo Conrani Regis anno. Cuius corpus ab Hebridibus in Dunum (oppido est nomen in Hibernia) ferunt delatum: ac eodem loco cum Patricio Hibernicorum Apostolo sepultum. Nostrates (nam & hi eumdem honorem sibi vendicant) Diuæ Brigidæ funus Abirnetho (aliud tum loco nomen fuit) in templum ornatissimum Canonicis & Presbyteris ad Diuina exequenda institutis, [vbi & sepulta;] eius nomini dicatum, elatum constanter asseuerant. Verum vnde accepit Hector, aliud tunc Abernetho nomen fuisse?

[46] Ioannes Maior lib. 2 cap. 14 ita scribit: Ad Britanniam S. Columba venit Brudeo potentissimo Rege apud Pictos regnante. [isthic a Ganardo Rege excepta,] Brudeo Garnard, filius Dompnach, successit, qui ecclesiam collegiatā de Abiruethya extruxit; postquam S. Brigidam B. Patricius in locum introduxit. Hic Rex Beatæ Virgini, & B. Brigidæ cum nouem Virginibus, quæ cum ea venerant, possessiones obtulit, quas Præpositus & Canonici habent. In illa tempestate Abiruethyæ Episcopalis Sedes fuit, & Pictorum regia. Aliqui eam ante Dunkeldensem Ecclesiam XXVI annis, & nouem mensibus, constructam referunt: aliqui CCXLIV annis. Sed ne incertum pro certo ponam, illic dubitatiue procedo. Hæc Maior ex Scotichronico Fordani, cuius verba recitat Vsserius pag. 712. Sed perperam a S. Patricio inductam Abernethum Brigidam volunt sub Brudei Regis successore. Venit enim in Britanniam S. Columba, vt scribit Beda lib. 3. cap. 4 anno Incarnationis Dominicæ DLXV, regnante Pictis Bridio (siue Brudeo) filio Meilochō, Rege potentissimo, nono anno regni eius. Atqui iam LXX anni fluxerant a S. Patricij obitu, a Brigidæ XL. Alia igitur inducta Abernethum Brigida est, a quocumque demum Antistite. Nec illud excusabile mendum,quod corrigere Maior ausus non est, nec probare voluit, de Dunkeldensi Ecclesia CCXLIV annis post Abernethensem condita. Nam si huius initium statuamus circiter annum DC, post Brudei Regis obitum, consequens esset Dunkeldensem constructam esse circiter DCCCXLIV, quando iam Pictorum euersum erat regnum. Quid si ergo non nisi circa annum DCC (nam eo tempore Ganardus regnauit) condita illa est ecclesia? Atqui iam ante docuimus, paullo post annum DCXL Dunkeldensi Ecclesiæ præfuisse Episcopum S. Columbam, siue Columkillum. Est autem Dunkelde Scotiæ vrbs Episcopalis ad Taum amnem in Perthia prouincia, quam Castrum Calidoniæ olim dictam Hector asserit.

[47] Quas nouem Virgines S. Brigidæ socias supra ex Maiore retulimus, [circa ann. 700] eas Fordanus apud Vsserium pag. 712. ait, infra quinque annos decessisse, & ex parte Boreali dictæ ecclesiæ esse sepultas. Eas sub finem septimi Christiani seculi ac principium octaui, Scotis in Britannia imperitante Eugenio VII, Garnardo Pictis, floruisse Boëthius lib. 9 fol. 180 ita narrat: Viuente autem Eugenio VII valuit plurimum ad commouendos ad pietatem homines Doneualdi Scotici sanguinis viri sanctitas, [cum 9 Virginibus,] qui in solitudine Owgilluy, sex prope passuum millibus ab Alecto oppido, inter Pictos vitæ sanctimonia insignis vixit. Huic nouem erant filiæ: Mazotæ maiori nomen, Fincanæ alteri: ceterarum nomina vetustas aboleuit. His arctissima vita degentibus panis ordeaceus cibus fuit, & aqua potus: semelque dumtaxat in die exiguo reficiebantur cibo, perpetuæ fere orationi, aut rei rusticæ, [quæ ab eremo] quo tenuem vitam sustentarent, deditæ… Post exstinctum patrem, Virgines (nam mater multo ante fatali morte decesserat) haud tutum ratæ solitudinem sine castitatis custode inhabitare, [Abernethum venerant;] Garnardum Pictorū Regem adeuntes, habitandi locum quærunt, vt Christo, cui tenera ab ætate virginitatem sacrauerant, a virorum semotæ consortio, liberius seruirent. Rex piis Virginum postulatis annuens, structas Abernethi ædes cum oratorio, reditusque ex proximis agris ad sumptus eisdem libere erogauit: vbi post religiosam Deoque gratissimam vitam exactam beato fine quiescētes, ad immensæ quercus radicem sunt sepultæ. Ostenditur locus etiam hac nostra ætate, Christiano populo illuc religionis caussa confluenti in multa habitus veneratione. Erat id temporis Abbernethi Pictorum oppidum, nomine Otholiniæ, numerosissimum, primaria illius gentis Episcopi Sede honestatum: sed dirutum incensumque postea, præter Diuorum templa ac Sacerdotum ædes, Scotorum, cum Picticam gētem exitio darent, armis & flammis; vsque adeo vt nūquam ad pristinum decus redierit & ornamentum. Præfatas in eo oppido nouem Virgines non sub Regis Conrani regno cum Diua Brigida (vti vulgaris est opinio) sed Eugenij VII tempore claruisse scribunt nostrarum rerum præstantes auctores.

[48] Hactenus Boëthius: e quo patet Garnardum non proxime Brudeo succeßisse, sed centum post annis. [diuersa a Lageniensi Brigida,] deinde vulgarem opinionem fuisse, cum Hector scriberet ante CXXII annos, nouem illas S. Doneualdi filias eo regnante Abernethi habitasse cum S. Brigida; non Lageniensi illa, sed longe iuniore, licet eas imperiti fortasse confunderent. In Breuiario Aberdonensi anno MDIX excuso, [Ganardi consanguinea,] ad diem XXIII Decembris Vita habetur S. Mazotæ harum sororum natu maximæ, in qua dicitur, Pictorum Rex inclytus Granerdus filius Domath, B. Brigidæ consanguineæ suæ precibus victoriam de hostibus retulisse, eamq; Abernethum euocasse ex Hibernia (quo fortaßis post S. Monennæ decessum abierat) & Abernethy, [cui & victoriā obtinuit,] quæ non longe a Tagi fluuio, eiusdem parte Australi sita, omnipotentis Dei honori, & intemeratæ Virginis Mariæ, basilicam construxisse: in qua, [& pietatē persuasit:] prædicatione B. Brigidȩ & suarum Virginum, ad Christi fidem præfatus Rex cum omni sua familia baptizati sunt. Quæ hyperbolice videntur dicta, quia Rex, earum fortasse suasu, Romanum Paschæ celebrandi canonem, a quo antea Picti & Scotorum plerique abhorrebant, susceperit: quem Naitanus, siue Nectanus, eius successor, per vniuersas Pictorum prouincias obseruaricurauit, vti Beda libr. 5 cap. 22 testatur. In eodem Breuiario mortua dicitur Mazota anno Christi DCCXVI. At XV Iulij ibidem ista habentur: Sanctarum IX Virginum filiarum S. Donaldi in Scotia, sub Rege Eugenio VII. an. DCCXII vel DCCXVI.

[49] De iisdem Virginibus agit Leslæus in Eugenio VII, quē Abirnethi mortuum scribit, XVIII regni sui anno, qui nostræ salutis DCCXVI fuit: cum scilicet, regnante Garnardo, (vt scribit Boëthius) quicum tantisper dum viueret fœdus habuit & societatem, sanctissimum Virginum cœtum inuisens, opimis donariis donauit. Ganardi successor Nectanus, [Nectanus Rex Abernethum ei donat.] vt in antiquo fragmēto legisse se Cambdenus testatur pag. 705. Aberneth Deo & Brigidæ dedit vsque ad diem iudicij, cum suis finibus, qui positi sunt a lapide in Abertrent, ad lapidem iuxta Carful, id est, Loghfol, & inde vsque ad Ethan. At si cui Scotorum hæc nostra minus probabitur de iuniore Brigida coniectura, dicemus, quæ memorati Reges donarunt, ea senioris consecrata memoriæ esse, allata etiam fortaßis eo reliquiarum illius parte aliqua.

§ VIII Quando obierit S. Brigida?

[50] Hactenus de S. Brigidæ domiciliis, nunc vbi & quando obierit, inquirendum. De anno obitus plures inuicem discrepantes scriptorum sententias recenset Vsserius, ex eoq; Colganus. [Brigida senior obiisse dicitur an. 518 vel 521] Sunt autem tres præcipuæ: alij enim anno Æræ vulgaris DXVIII. Iustini senioris I volunt deceßisse, ita Vitæ 4 Auctor, vt infra ostendemus, Sigebertus Gemblacensis in Chronico, Constantius Felicius. Alij anno DXXI, Marianus Scotus, Florentius VVigorniensis, ac recentiores complures. Alij denique DXXIII, Vsserius, Colganus, atque ab his citati. Quatuor afferuntur ab iis characteres Chronologici: [vel 523.] primus, quod annis XXX S. Patricio superuixerit. Ita 4. Vita lib. 2 cap. 12 nu. 82. [30 annis post S. Patricium.] Ætatis suæ anno LXXX, anno vero XXX post obitum S. Patricij Archiepiscopi… felicissime abiit. & nu. 81. Iter faciens, benedicebat totam Hiberniam ex omni parte, sicut præcepit S. Patricius Episcopus moriens, & dicens: Per triginta annos B. Brigida post mortem meam benedic Hiberniā. Citat Vsserius pag. 883 Testamentum S. Patricij, in quo eadem Brigidæ Sanctus prædicit præcipitq;. Atque hanc etiam Notam sequuntur quotquot S. Brigidæ obitum consignant anno DXXI, statuunt enim S. Patricium anno CCCCXCI deceßisse, primo Anastasij Imperatoris.Probare eorum calculum videntur plurimi, qui S. Patricium scribunt annos LX natum venisse in Hiberniam, eamq; totidem annis excoluisse. Cum autem a S. Cælestino Papa, qui deceßit VI Aprilis CCCCXXXII, illuc sit missus, necesse est id anno CDXXXI contigisse.

[51] Qui quartam Vitam S. Brigidæ scripsit, eamdem secutus est computationem, etsi in nonnullis siue ipse, seu qui exemplar, quo nos vsi sumus, quoq; Vsserius, transcripsit, hallucinetur. Ita enim habet: Post breue spatium temporis, inter multitudinem Sanctorum, ætatis suæ anno LXXX, anno vero XXX post obitum S. Patricij Archiepiscopi, [Auctor 4 Vitæ S. Brigidæ emēdatus.] regnante in Themoria regnum Hiberniæ Murchiartach Mac-Erc, cui successit in regno Tuatal Moelgarbh, primo autem anno regni Iustiniani Imperatoris, sedente in Sede Apostolica Papa Hormisda, anno quoque ab Incarnatione Domini DXLVIII, visitantibus eam Angelis Dei, felicissime obiit. Primum in annis Christi manifestum est mendum: neque enim ad annum DXLVIII peruenit S. Hormisda Papa, qui, vt habetur in libro de Romanis Pontificibus, sepultus est in basilica B. Petri Apostoli VIII Idus Augusti, consulatu Maximi, siue Christi anno DXXIII. Restituendum igitur DXVIII. sicq; congruet cum Sigeberto. Anno porro DXVIII Christi, IX Iulij Imperium suscepit Iustinus, non Iustinianus, qui anno demum DXXVII avunculo succeßit. Idem annus DXVIII, quartus erat Hormisdæ, Senatore Cos. id est, anno Christi DXIV electi; sextus vero Muircheartaci, siue Murchertaci, filij Ercæ, Regis Hiberniæ, cui anno DXXXIV Tuathal Melgarb succeßit, vti ex annalibus Hiberniensibus tradit Vsserius pag. 947. De Tuatalo Rege, cuius hic mentio fit, agitur in Vita S. Finani Ep. IX Septembris.

[52] Cur iis qui S. Patricium anno CCCCXCI obiisse scribunt, minime astipuletur Vsserius, rationem affert, quod feria quarta natus, [S. Patricius obiit an. 493 feria 4.] baptizatus, mortuus vulgo credatur S. Patricius: in quam feriam dies XVII Martij eo anno non incidit, sed anno CCCCXCIII, cum littera Dominicalis erat C. Verum ea ratio contra quartæ Vitæ scriptorem non pugnat, cum is obiisse S. Brigidam tradat anno DXVIII, XXX post S. Patricium, quem proinde anno CCCCLXXXVIII deceßisse statuet, quo anno littera Dominicalis C fuit dies XVII Martij feria IV. Nullum horum characterum obseruasse Sigebertus videtur, cum anno CCCCXCI obiisse Patricium velit, Brigidam DXVIII, XXVII dumtaxat post eum annis. Alij eodem anno DXVIII Brigidæ obitum referentes, alia ducuntur ratione: volunt enim LX annis Patricio superstitem fuisse; nam quod in Hibernicis annalibus legitur, an. CCCCLVIII Senem Patricium quieuisse, id ipsi de Magno Patricio perperam interpretati, quod inter vtriusque decessum statuitur XXX annorum interuallum, vitiatum existimarunt, restitueruntq; LX. Sed de S. Patricio, quem plures ab Vsserio pag. 88 1 citati anno CCCCXCIII obiisse volunt, agemus XVII Martij.

[53] Alter Brigidæ obitum indicans character refertur a Colgano append. 4 ad eius Vitam cap. 7. quod nimirum ipsa quoque in Roscreensibus, quos citat, Annalibus, [S. Brigida 523. 1 Feb. feria 4.] inq; Hibernice scripta Vita, dicatur feria quarta velo sacro amicta, eademq; obiisse. At Kalendæ Februarij, quo die eius obitum & Vitæ Scriptores & Martyrologia omnia statuunt, neque DXVIII neque DXXI Christi anno in quartam feriam inciderunt, sed DXXIII, cum littera Dominicalis A esset. Neque ille character, si verus est, in alium propinquum annum quadrat, præterquam DXVII & DXXXIV qui a ceteris ab auctore quartæ Vitæ relatis nimium recedunt. Colganus male calculum ponit, cum DXXVIII Kalendas Februarias inferiam quartam putat incidisse, quæ in tertiam inciderunt. Quartus character obitus S. Brigidæ statuitur a quibusdam, quod quadriennio postquam natus erat S. Columba, illa decesserit. Confirmat eum characterem Colganus, refellit Vsserius: nos ad eius Vitam IX Iunij expendemus.

[54] Probabilius igitur est anno DXXIII. Kalendis Februarij, feria quarta, XXX post S. Patricij obitum annis. deceßisse Brigidam. At quo suæ ætatis anno? LXXX, inquit quartæ illiusVitæ auctor. Vsserius pag. 884 antiqua secutus Chronica, vti Martyrologia vetustißima Colganus, [an. 70 ætatis.] putant non nisi LXX fuisse annorum, vt proinde anno CDLIII nata fuisse videatur.

§ IX S. Brigidæ sepultura. Translatio.

[55] Qvæ Glastoniæ asseruari S. Brigidæ reliquiæ olim ferebantur, quæque Abernethi, diximus § 6 & 7 alterius Brigidæ, annis prope ducentis posterioris, Ganardi Pictorum Regis consanguineæ, videri fuisse: [nō est Glastoniæ sepulta,] aut si huius nostræ Lageniensis fuerunt, eo postea deportatas ex Hibernia e qua pedem extulisse Vitæ scriptores eam non memorent, nedum alibi mortuam. Nam quod ab Hebridibus (quasi ibi mortua sit) Dunum translatam Boëthius, supra § 7 nu. 45 citatus, refert, nullo antiquioris scriptoris testimonio probat.

[56] Kildariæ mortuam innuit Cogitosus cap. 8 nu. 37. Isthic certe sua ætate corpus eius religiose custoditum tradit: [sed Kildariæ:] In qua inquit, (Kildariensi ecclesia) gloriosa amborum, hoc est, Archiepiscopi Conlei & huius Virginis florentissimæ Brigidæ, corpora a dextris & a sinistris altaris decorati, in monumentis posita, ornatis vario cultu auri & argenti & gemmarum pretiosi lapidis, atque coronis aureis & argenteis desuper pendentibus, ac diuersis imaginibus, cum cælaturis variis & coloribus, requiescunt.

[57] Postea Dunum deportatæ S. Brigidæ reliquiæ sunt, vnoq;cum SS. Patricij & Columbæ corporibus conditæ tumulo, cui hoc inscriptum fuisse distichon testatur Siluester Giraldus Topogr. Hibern distinct. 3 cap. 18. [post translata Dunum,]

In burgo Duno, tumulo tumulantur in vno
      Brigida, Patricius, atque Columba pius.

Cambdenus initium ita effert: Hi tres in Duno &c. Est autem Dunum, vt idem ait, vetustæ sane memoriæ oppidum, Sede Episcopali insigne, in Orientali Vltonia. Memoratum Ptolomæo Δοῦνον inter mediterranea Hiberniæ oppida; hoc ipsum fortasse, situ non suo. Id alio olim nomine appellatum, dein S. Patricij æuo Dundalethglas. In S. Fieci Ep. hymno de Vita S. Patricij stropha 22. & in Vita eiusdem tertia apud Colganum cap. 88 & 91 Dunlethglaisse. [(Dundalethglas olim appellatum] In 4 Vita apud eumdem cap. 91 Castrum Lethglasse. In Vita S. Columbæ per Magnum O Donellum lib. 1 cap. vltimo Dundaleathglas. In prima Vita S. Brigidæ cap. 9 nu. 56 Lethglasse, & Ladglaisse; inq; aliis MSS. vt ibi dicemus, Ledchladus, & Lechtadus. Nominis originem indicat Iocelinus in Vita S. Patricij cap. 38. Cum enim Loegarius Hiberniæ Rex, obsides Dichui viri principis, quod eum audisset Christi fidem suscepisse, iußisset siti enecari; orante Patricio, Angelus adueniens, de domo carceris & de manu inimici eos liberauit. De loco namque, in quo carcerati tenebantur, a Dunensi ciuitate distante dieta prægrandi, [ex prodigioso euentu)] per aëris vasta, sicut olim Habacuc Prophetā illos transportans, vnum illorum in loco, vbi nunc Dun ædificata est ecclesia S. Patricij; alterum in monticulo vicino, circūcluso palude pelagi, dimisit: & catenas, quibus vinculati erant, separatim confregit: vterque vero locus vsque in præsens a catenis confractis vocabulum, scilicet Dun-da-leath-glas, est sortitus. Significant voces Hibernicæ, inquit Colganus, Dun arcem, da duo, leth medium, glas catenam, seram, compedem. Dundalethglas igitur est, arx duarum mediarum cathenarum, siue compedum.

[58] Auctor Vitæ 4 S. Brigidæ lib. 2 cap. 12 nu. 82 vult eam isthic primitus sepultam fuisse: Et veniens, inquit. Sanctissima in Aquilonalem plagam Hiberniæ, videlicet in prouinciam Vltorum, Brigida, illico doloribus correpta est, & post breue spatium temporis,… felicissime obiit: & sepulta est in gloria & honore, in vno sepulchro cum Beatissimo Patricio Archiepiscopo, secundum voluntatem eorum, in ciuitate posita in regione Vltorum prope mare, nomine Dun-da-lethglas: quæ priscis temporibus Aras Kealtuir, filij Cuitheachyr, Comitis Regis Vltorum Conchubhair, filij Nessa, vocabatur. Colganus in Indice legit, Aras-Kelchuir; in Vita Kealtuir. Vsserius pag. 888. Arascealtair. Probabilius est, Kildariæ sepultam fuisse; ibiq; seculis aliquot asseruatasreliquias, Dunum postea, munitam vrbem, asportatas. Idem euenit S. Columbæ Abbatis reliquiis, [vti & S. Columba;] quas sub initium noni a Christi exortu seculi, in Iona insula adhuc fuisse, patet ex Vita S. Blaithmaci, quam a VValafrido scriptam XIX Ianuarij dedimus, in qua ista habentur:

Insula Pictorum quædam monstratur in oris,
Fluctiuago suspensa salo, cognominis Eo,
Qua Sanctus Domini requiescit carne Columba.
Hanc petiit voto patiendi stigmata Christi:
Illic namque frequens pagana caterua Danorum
Aduentare solet, furiis agitata malignis.

Ac post multa:

Et reliquis rabida sociis feritate peremptis,
Ad sanctum venere Patrem, pretiosa metalla
Reddere cogentes, queis Sancti sancta Columbæ
Ossa iacent, quam quippe suis de sedibus arcam
Tollentes tumulo terra posuere cauato,
Cespite sub denso, gnari iam pestis iniquæ.

[59] Ea Danorum in Hiberniam vicinasq; insulas irruptio ante annum Christi DCCC est cœpta, vti Vsserius testatur ex Cambrico quodam Chronico, in quo ad annum DCCXCV dicuntur maximam Hiberniȩ partem populati, [populantibus Hiberniā Nortmannis,] Rechreyn quoque vastasse. Est hæc vna ex Hebridibus, siue Ebudis, exigua & Hiberniæ propinqua insula, quæ vulgo Racline, teste Cambdeno; Ptolemæo Ῥικίνα, Rhicina, Plinio, lib. 4 cap. 16 Ricnea; S. Adamnano lib. 2 vitæ S. Columbæ cap. 41 Rechrea, aliis alio, nomine appellatur. Quæ ab his Gentilibus per annos centum ac quinquaginta perpeßi sint Scoti ac Hiberni, recenset ex variis annalibus Actisq; Diuorum idem in Indice Chronologico Vsserius. Vrbis cœnobiiq; Kildariensis clades enumerat in Chronico Kildariensi, Colganus, append. 5 ad Vit. S. Brigidæ cap. 2. Pauca delibabo. An DCCCXXXV. Kildaria per Northmannos de Inbher-dega spoliata, [seculo Christi nono;] & ecclesia media ex parte flammis absumpta. An. DCCCXXXVI. Classes Northmannicæ, altera triginta nauium ad Liffeum amnem, altera per Boinnium fluuium appulsa, campum Liffe & campum Bregh; omnesque per eos tractus Ecclesias & conuentus, magnates & mediocres, abactis gregibus & armentis, despoliarunt. An. DCCCLXXXIII. Killdaria a Northmannis expilata. An. DCCCLXXXVII Killdaria a Northmannis vastata. DCCCXCV Killdaria ab eisdem expilatur. CMXXIV Kildaria primum a Menapiensi, seu Waterfordiensi; deinde a Dubliniensi Northmannorum colonia expilata. Plures eiusmodi & vrbis & prouinciæ expilationes, incolis ad tutiora loca confugiendi, secumq; Sanctorum exuuias asportandi ansam præbuerunt.

[60] Porro cum in eodem Chronico ad annum DCCCLXIII dicatur S. Kellacus, Alillæ filius, Abbas Kildariensis & Hiensis, obiisse in regno Cruthniorum, seu Pictorum; haud leui ducor coniectura, ab eo, aut certe eius tempore, ab alio quopiam, & S. Brigidæ Kildaria, & S. Columbæ ex Iona, siue Hij monasterio. Dunum delatas esse reliquias, ibiq; in S. Patricij tumulo conditas: quod a S. Brigida olim prædictum fuisse idem quartæ illius Vitæ scriptor testatur lib 2 cap. 5 nu. 25. Et dixit ad S. Patricium Brigida: [vt ipsa prædixerat.] De vno sepulchro ego & tu, Pater, & dilectus Dei S. Columba (qui natus non fuit) resurrecturi sumus. Et S. Columbæ quidem longo post tempore isthuc allatas reliquias, ibidem fatetur. Ad arcem Leathglasse, inquit, (vbi sepultus est ipse S. Patricius, & B. Brigida, & reliquiæ beatissimi Abbatis Columbæ post multos annos collocatæ in vno sepulchro) exiit. Auctor, quod Duni conditam audiret, ac miraculorum fortaßis fama celebrari, legeretq; viuenti diuinitus olim innotuisse, isthic S. Patricium seq; tumulandos, id euenisse simul atque e vita excesserunt, putauit: præsertim cum Kildariæ absumpta flammis veteri ecclesia, nullum sepulchri eius vestigium extaret, habitationis sola superesset memoria, & annosæ quercus (ad quam primum cellam fundarat) vietus iam truncus. De S. Patricij prima sepultura (nam eaquoque in controuersia versatur) ad XVII Martij; de S. Columbæ Abbatis ad IX Iunij agemus.

§ X S. Brigidæ inuentio, secunda Translatio: tertia quartaque capitis.

[61] Annis dein labentibus in hoc sacrorum corporum thesauro venerando pietas accolarum, [ibi eius & SS. Patricij ac Columbæ corpora inuenta,] ipsorumq; Dunensium ciuium, videtur refrixisse: ignorata certe sepultura fuit; tandemq; non sine cælesti prodigio patefacta anno MCLXXXV. Inuentionis huius tempus modumq; indicat Siluester Giraldus Typograph. Hiber. dist. 3 cap. 18 ita scribens: Fuerant autem contemporanei Patricio S. Columba & S. Brigida: & apud Vltoniam in eadem ciuitate, Dunensi scilicet, ipsorum trium corpora sunt recondita. Vbi & his nostris temporibus, anno scilicet quo Dominus Comes Iohannes primo in Hiberniam venit, quasi in spelunca triplici, Patricio in medio iacente, aliis duobus hinc inde; Ioanne vero de Curci tunc ibidem præsidente, & hoc procurante, tres nobiles thesauri, Diuina reuelatione inuenta sunt & translata.

[62] Occupauerant Angli non ita pridem Hiberniam, partim Dermitij Lageniæ Regis restituendi prætextu, partim (vt ad Adrianum Papam iam antea Henricus II scripserat) ad subdendum populum legibus Christianis, [Hibernia antea ab Anglis occupata,] & vitiorum inde plantaria extirpanda. Ac Dunensem quidem ciuitatem, vicinumq; Vltoniæ tractum anno MCLXXVII Ioannes Curcius subiugarat, Rege Roderico Dunleuio acie victo. Henricus Rex Angliæ, qui Octobri mense anni MCLXXI Hiberniam ipsemet adierat, eratq; ab Antistibus ac Principibus in Regem ac Dominum receptus, Ioannem Moretonij Comitem, filium suum, ad stabiliendam insulæ posseßionem eo misit, anno MCLXXXV. Ita Rogerius Houedenus: Deinde Dominus Rex venit vsque Windeshoueres, & ibi in Dominica qua cantatur Lætare Iervsalem, [ad quam regendam missus an. 1185 Ioannes Henrici II filius,] quæ illo anno pridie Kalendas Aprilis euenit, fecit Iohannem filium suum Militem, & statim misit eum in Hiberniam, & inde eum Regem constituit. Incidit eo anno Pascha in XXI Aprilis, eratq; littera Dominicalis F. quæ omnia cum characteribus Chronologicis ab Houedeno indicatis congruunt, cumq; eo quod idem subdit: Contigit terræmotus in crastino diei Dominicæ in Ramis palmarum, videlicet XVII Kalendas Maij. Breuiter expeditionem illam Ioannis exponit Matthæus Paris: Eodem anno, inquit, Ioannes filius Regis, a patre militaribus accinctus armis, apud Wyndeshoram, pridie Kalendas Aprilis, in Hiberniam transfretauit. Fusius qui Ioannem, veluti adolescentiæ eius moderator, comitatus est, Siluester Giraldus Hibern. expugnatæ lib. 2 cap. 31.

[63] Eo igitur anno SS. Patricij, Brigidæ, Columbæ reperta corpora sunt. De iis Ranulphus Cestrensis lib. 5 cap. 4. Cuius (Patricij) contemporanei fuerunt Abbas Columba qui & Columkillus, & S. Brigida, quam Patricius velauit, quæ & superuixit eum LX annis. Hi tres apud Vltoniam in eadem vrbe Dunensi, quasi in spelunca triplici sunt sepulti: quorum corpora primo anno aduentus Domini Iohannis, filij Regis Henrici II, in Hibernia sunt reperta. [quando inuenta corpora,] In quorum tumba isti versus sunt inscripti: Hi tres in Duno &c. Quod LX annis post Patricij decessum superuixisse Brigidam ait, id supra diximus ab iis traditum, qui cum S. Patricij Senioris mortem ad annum CDLVIII consignatam legerent, id de Magno Patricio accepere. Quamquam in Ranulphi exemplari, perspicuum est LX pro XXX incuria librarij scriptum fuisse; cum lib. 5 cap. 4 deceßisse Patricium scribat anno primo Anastasij Imp. qui fuit Christi CCCCXCI. De Brigida vero scribat cap. 5. ad annum DXXI. Hoc anno sancta Virgo Brigida obiit in Hibernia. Neque recte ab Giraldo ac Ranulpho contemporaneus S. Columbæ statuitur S. Patricius, qui XXVI annis prius, quam ille nasceretur, vita functus est, CXX natus annos.

[64] Historiam Inuentionis, ex veteri officio Ecclesiastico illius diei, Lutetiæ an. MDCXX cum aliis excuso recitant Vsserius & Colganus; quam & hic visum est dare: Gloriosorum Hiberniæ Patronorum, Patricij Archiepiscopi, Hiberniæ Primatis & Apostoli, atque S. Columbæ Abbatis, & sanctæ Virginis Brigidæ, Translationem dignis laudibus recensentes, piæ mentis celebremus affectu. Fertur enim quod tempore conquæstus Hiberniȩ per Anglicos, fuit quidam Malachias, vir magni meriti & sanctæ vitæ ac conuersationis, Dunensis Episcopus, vbi corpora prædictorum tunc sepulta fuerunt. [Malachiæ Ep. luce cælesti ostensa,] Episcopus iste sedulo orationibus insistens, Deum quasi quotidie deprecatus est, vt ostendere sibi dignaretur, vbi tam pretiosus thesaurus, Reliquiarum videlicet dictorum Sanctorum, absconditus esset, & vt suo tempore manifestaretur. Et cum nocte quadam instantissime in ecclesia Dunensi sic oraret, vidit quasi radium solis per ecclesiam, & vsque ad locum sepulturæ dictorum sanctorum corporum perlustrantem.

[65] De visione prædicta Episcopus multum exultans, intensius orabat ne radius ille discederet, quousque Reliquias absconditas inueniret. Et tunc inde exsurgens, adeptisque necessariis, terram irradiatam adiit; ibique effodit, donec ossa trium corporum prȩdictorū inueniret. Et super quæ radius ille irradiabat, illa in tabulis separatim inserebat, & illa sic tabulata ibidem sub terra reponebat. In illo tempore præsidebat in Vltonia Miles magnȩ probitatis, Ioannes de Courci, conquæstor illius patriæ, qui multum Deo & eius seruitio deditus fuit: [req; ad Papam relata,] cui dictus Malachias per singula visionem & facta sua narrauit. Ex cuius assensu & magno adiutorio, missa fuit Romam Summo Pontifici deuota supplicatio pro translatione dictarum sanctarum Reliquiarum habenda.

[66] Ipse vero Papa supplicationi prædictæ aures inclinans, Ioannem tit. S. Stephani in Cælio monte Presbyterum Cardinalem & Apostolicæ Sedis Legatum in Hiberniam misit. Qui in ecclesia S. Patricij in Duno, V Idus Iunij, debitis reuerentiis & seruitiis præmissis, transtulit prænominatas Reliquias ex loco vbi sepultæ, & per Malachiam repositæ fuerunt, vsque in honorabilem locum in ecclesia ibidem ad hoc præparandum. Tempore vero translationis eorum in dicta Ecclesia præsidebant cum dicto Legato quindecim Episcopi cum Abbatibus, [solenniter translata,] Præpositis, Decanis, Archidiaconibus, Prioribus, aliisque viris orthodoxis quamplurimis, statuentes diem Translationis dictorum Sanctorum ab vniuersis Christi fidelibus per Hiberniam constitutis, [anniuersario festo indicto,] IV Idus Iunij per singulos annos celebrari; & transferentes festum S. Columbæ in crastinam Octauarum Reliquiarum istarum.

Currite languentes; Duno piscina mouetur,
Corpora vel mentes ægrotas ipsa medetur.

[67] Videtur temporis nota, quod Vsserius obseruauit, corrigenda.Neque enim IV Idus, siue X die Iunij agi S. Columbæ Abbatis festiuitas solet, sed IX, siue V Idus, vt patet ex omnibus Martyrologiis. Quamquam in Carthusiæ Colon. additionibus ad Vsuardum ante annos CXXX, & quod excurrit, publicatis, inq; Canisij Martyrologio ac Ferrarij, X Iunij S. Patricij consignata Translatio est. In Catalogo SS. Hibern. ab Henrico Fitzimone edito, X Iunij S. Columba XI S. Patricij Eleuatio adscripta. Cum in officio iam citato dicatur S. Columbæ festum, Antistitum decreto, translatum, ne solennitas Eleuationis Reliquiarum eiusve Octauæ impedirentur, probabile est IX Iunij, quæ Dominica eo anno fuit contigisse. Quatenus autem decretum illud deinceps in aliis Hiberniæ Ecclesiis obseruatum sit, ex singularum ritualibus libris, si quidem extant, quærendum.

[68] Qui hic memoratur Malachias, non est Sanctus ille Malachias, cuius Vitam S. Bernardus Abbas Clarauallensis conscripsit; qui Episcopus primum Connerensis, [9 Iunij,] dein Primas Armachanus, postea suffecto sibi B. Gelasio, Dunensem episcopatum, quem cum Connerensi ambitio, vt ait S. Bernardus, conflarat in vnum, administrandum suscepit, Connerensi Sede, quæ videretur paratior & principalior haberetur, alteri Episcopo relicta: Is enim anno MCXLVIII e vita excesserat. Verum alius hic fuit Malachias qui Malethias Thuenensis ab Houedeno appellatur, memoraturq; cum iam dictoPrimate suo Gelasio. Neemia Chonderensi, & aliis Episcopis, Principibus, Abbatibus, [curante eodē Malachia Ep. Dunensi,] in conuentu VVaterfordiensi an. MCLXXI Henricum II Regem Angliæ in Dominum Hiberniæ recepisse. Idem Roderici Regis Vltoniæ castra comitatus, in prælio, quo eum Ioannes Curcius debellauit, captus est, vt idem auctor est Houedenus, sed mox liberatus, rogatu Viuiani Cardinalis. Huius Malachiæ meminit etiam Iocelinus in prologo ad Vitam S. Patricij: Reuerentissimi Thomæ, inquit, Ardmachani Archiepiscopi, totiusque Hiberniæ Primatis, & Malachiæ Dunensis Episcopi, ad hoc opus aggrediendum præceptis perstringimur: Illustrissimi nihilominus Ioannis de Cursi, Vlidiæ Principis, super hac repetitio adiungitur, qui S. Patricij specialissimus dilector & venerator esse dignoscitur, cui obtemperare dignissimum arbitramur. De Cursio plura dicentur ad Vitam S. Patricij XVII Martij.

[69] Ab iis quæ iam a nobis de tempore Translationis sunt dicta, dissentit Vsserius in Indice Chronologico ad annum MCLXXXVI ita scribens: [an. 1185, non 1186] Ad Vrbanum III Pontificem a Malachia Dunensi Episcopo & Ioanne Curcio missa legatione; per Viuianum Cardinalem, Nuntium Pontificium, V Idus Iunij, die S. Columbæ memoriæ sacro, reliquiarum Patricij, Brigidæ, & Columbæ facta est Translatio. Citat hæc, & probat, Colganus annot. 3 ad Vitam S. Patricij per Iocelinum: qui tamen annot. 1 multum fallitur, cum Translationem hanc contigisse scribit anno primo aduentus Ioannis de Curci in Hiberniam; additq; a Matthæo Florilego tradi, eum venisse in Hiberniam an. MCLXXXV. At Matthæus non de Curcio agit, sed Ioanne, iuniore filio Regis Henrici, eo anno in Hiberniam misso. Curcius iam ante in Vlidia, siue Vltonia, rerum potiebatur, qui, teste Houedeno, an. MCLXXVII, quo XI Kalend. Iunij erat Dominica; littera Dominicalis B. obsedit & cepit ciuitatem de Dun, quæ est caput Vluestre.

[70] Reliquias porro SS. Patricij, Columbæ, Brigidæ, scribit Giraldus, qui in Hibernia tunc erat, inuentas ac translatas anno quo Ioannes filius Regis venit in Hiberniam: atqui venit, vt ostendimus, an. MCLXXXV. ergo eodem inuentæ & translatæ; & quidem die IX Iunij, quæ eo anno Dominica erat. Solent enim eiusmodi solennitates Dominicis peragi, vt plebs maiori frequentia & pietate interesse poßit. Tunc vero Lucius III Pontifex erat, qui sub exitum anni, die XXV Nouembris obiit, succedēte Vrbano III. Huius autem electioni cum scribat Ciaconius interfuisse Vibianum Thomasium Presbyterum Cardinalem tit. S. Stephani in Cœlio monte, [per Viuianum Cardinalem:] probabilis fit Vsserij coniectura, pro Ioanne eiusdem tituli Cardinale, supra nu. 66 reponendum esse Vibianum; qui anno MCLXXIII mense Septembri, in sacrum collegium adlectus; anno MCLXXVI in Scotiam missus, fuit die natalis Domini, vt Houedenus scribit, in insula Man cum Guthredo Rege: & post Epiphaniam transfretauit in Hiberniam, & applicuit apud Dun in Vluestre, & cum ambularet versus Diueline secus mare, obuiauit exercitui Ioannis de Curci, qui iniicientes in eum manum tenuerant: sed Ioannes de Curci liberauit eum. Ideo fortaßis denuo missus in Hiberniam est, quod Curcio eiusq; socero Māniæ Regi notus iam erat; effeceratq; vt hic legitimum matrimonium iniret cum Phingola Murkartaci Regis Hiberniæ nepte, e qua illi suscepta iam proles erat.

[71] Illud deinde trium horum Sanctorum monumentum, vt habet in Hiberniæ descriptione Cambdenus, [corum monumenti violator punitus.] Leonardum Grey Proregem sub Henrico VIII demolitum fuisse fama obtinet: certumque est, cum ille prouinciæ male habitæ ageretur, & capitis damnaretur, inter alia obiectum fuisse hoc Patricij templum profanasse. Vocat Patricij templum, quia, cum antea Sanctæ Trinitatis diceretur, Curcius S. Patricio sacrum haberi voluit, collocata in principe ara effigie eius, sacello Sanctæ Trinitati posito, vti in Annalibus Hiberniæ apud eumdem Cambdenum ad an. MCCIV refertur. Securi percussus est Leonardus Graius Dorsettiæ Marchio, XXV Iunij, MDXLI, vti habent rer. Anglic. annales.

[72] Quid tamen sacris tunc reliquiis sit factum, comperire necdum potuimus. [S. Brigidæ caput trāslatum Neostadiū,] S. Brigidæ caput Neostadium, siue Neapolim Austriæ translatum: sed multo ante, vt remur; etsi qua potißimum tempestate, quove modo id contigerit, ignoremus. Condita est Neapolis, siue Noua-ciuitas, a Leopoldo VII eius appellationis, Austriæ Duce quarto, qui Frederico fratri anno MCXCVIII successerat, obiitq; an. MCCXVI. Eius extruendæ caussam extitisse scribit Cuspinianus, ne continuo Hungari per fluuium Leyram in Austriam irrumperent: nomen vero ei factum, quod propter continua incendia, omni pene anno innouetur, & ex nouis ædificiis noua & renata appareat: [vrbē Austriæ episcopalem:] vnde & arma gentilitia, alba mœnia cum turri noua in rubeo campo. Ea caussa