Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar I           Band Februar I           Anhang Februar I

2. Februar


II FEBRVARII

SANCTI QVI IV NON. FEBRVAR. COLVNTVR

Hypapante Domini, sive Purificatio B. Mariæ V.
S. Cornelius Centurio, dein Episc. Cæsareæ in Palæst.
S. Agathodorus M. Tyanæ in Cappadocia.
S. Fortunatus, Martyr Romæ.
S. Felicianus, Martyr Romæ.
S. Firmus, Martyr Romæ.
S. Candidus, Martyr Romæ.
S. Castula, Martyr Romæ.
S. Secundula, Martyr Romæ.
S. Rogatianus, Martyr Romæ.
S. Caius, Martyr Romæ.
S. Gregorius, Martyr Romæ.
S. Cappa, Martyr Romæ.
S. Felicitas, Martyr Romæ.
S. Placidus, Martyr Romæ.
S. Victor, Martyr Romæ.
S. Felix, Martyr Romæ.
S. Martialis, Martyr Romæ.
S. Cornelianus, Martyr Romæ.
S. Salustius, Martyr Romæ.
S. Mauricius, Martyr Romæ.
S. Papyrius, Martyr Romæ.
S. Secundianus, Martyr Romæ.
S. Ingenuus, Martyr Romæ.
S. Mustula, Martyr Romæ.
S. Victoria, Martyr Romæ.
S. Bonosia, Martyr Romæ.
S. Victoria alia, Martyr Romæ.
S. Hilarus, Martyr Romæ.
S. Rogatus, Martyr Romæ.
S. Saturninus, Martyr Romæ.
S. Laurentius, Martyr, Forosempronii in Vmbria.
S. Hippolytus, Martyr, Forosempronii in Vmbria.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Marinus, Martyr in Africa.
S. Perpetua, Martyr in Africa.
S. Iulia, Martyr in Africa.
Alii LXXIV Martyres in Africa.
S. Honoratus, Martyr in Africa.
S. Vrbanus, Martyr in Africa.
S. Hilarus, Martyr in Africa.
S. Priuatula, Martyr in Africa.
Alii XXXIV Martyres in Africa.
S. Apronianus, Commētariensis, Martyr Romæ.
S. Rhodippus Ep. Leontinis in Sicilia.
S. Flosculus Ep. Aurelianis in Gallia.
S. Sicharia Virgo ibidem.
S. Laurentius Archiep. Cantuariensis in Anglia.
S. Adalbaldus Dux, Duaci in Belgio.
S. Hadeloga Virgo, Kitzingi in Franconia.
S. Theodericus Ep. Mindensis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Marquardus Ep. Hildesheimensis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Bruno Dux Saxoniæ, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Wigmannus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Bardo, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Bardo alter, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Bardo tertius, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Thiothericus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Gerricus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Liutolfus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Folcwartus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Auanus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Thiotricus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Liutharius, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Aderamus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Alfuinus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Addasta, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Aida, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Aida alter, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Dudo, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Bodo, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Walus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Halilfus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Hunildiunus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Adalwinus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Werinhartus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Thiotrichus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Hilwartus, Nobilis, vel Satelles Regii, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
Alii plurimi Nobiles, vel Satellites Regii, Martyres, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore.
S. Erlulfus Ep. Ferdensis, Martyr.
S. Gosbertus Ep. Osnabrugensis, Martyr

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Pionius, Martyr Smyrnæ. MS. vetus monasterij S. Martini Treuiris. Nos de eo egimus I Febr.
S. Soris Confessor, refertur in MS. Martyrol. Carmelit. Colonien. & in Carthusianor. Colon. addit. ad Vsuardum, & Martyrol. Colon. an. 1490 excuso ac Doctrinali Clericorum Lubecæ eodem anno. Sotus est, cuius Vitam dedimus I Febr.
S. Sigebertus Francorum Austrasiorum Rex, hoc die a Saussaio inscriptus Gallicano Martyrol. De eo egimus I Februarij.
Heraclitus, Maximus, prisci Scriptores Ecclesiastici (quorum ἐναρέτου σπουδῆς ὑπομνήματα præclaræ diligentiæ monumenta laudat Eusebius lib. 5 histor. Eccles. cap. 26. illius in Apostolum, huius de famosa quæstione Hæreticorum, Vnde sit malum? & Quod materia a Deo sit facta) Sanctis annumerantur in Martyrologio Richardi VVytfordi an. 1526 excuso. Vixere sub Commodi Seueriq; imperio, vti scribit idem Eusebius & S. Hieronymus de illustr. Eccl. Scriptoribus cap. 46 & 47. Nusquam alibi Sanctorum tabulis inscriptos legimus.
XXX millia, Romæ hoc die, sub Diocletiano, martyrium subiisse scribit Galesinius, eumq; secutus Canisius. Infra ostendemus, cum de SS. Fortunato, Feliciano, & sociis agemus, non videri tot simul interemptos, eodem saltem loco.
Erlulphus quidam memoratur a Dempstero lib. 5 hist. Eccl. gentis Scotor. nu. 485 ex Ionæ Arngrimi fide, in Islandiam Christi religionem intulisse. Hunc Erlulphum, siue Ernulphum, (diuersum ab Osnabrugensi Episcopo Erlulfo, de quo hoc die agemus in tractatu de Ebbeckestorpiensibus Martyribus cap. 4) citatis Arngrimi verbis, qui Irlandum facit, Hiberniæ suæ vindicat Colganus, ac Beatum indigetat, refertq; ad hunc diem. Certiora desideramus.
Dudo Paderbornensis, Aufridus Vltraiectinus, Albertus Hamburgensis, Epp. memorantur hoc die a a Philippo Ferrario, Ebbeckesdorpij martyrio perfuncti: quod infra in Ebbeckesdorptensium Martyrum historia refellimus.
Bonifacius, Conuersus Clarauallensis, moribundus vidit Angelos ad se venientes, itaq; lætus exceßit: vti ex libro de exordio Ord. Cisterc. commemoratur a Chrysostomo Henriquez. qui Beati titulo eum ornat; Saussaius beatæ memoriæ vocat.
Vincentius Ep. Cracouiensis, dein monachus Ord. Cisterciensis factus, Menologio Cisterciensi inscriptus est a Chrysostomo Henriquez ac Beati titulo insignitus; qui ei, aut veteri populorum pietate, aut Sedis Apostolicæ iudicio, attributus sit necne, non quærimus. Huc enim non pertinet: quippe qui (vt Matthias de Michouia scribit Chron. Polon. lib. 3 cap. 32.) an. MCCXXIII die VIII Martij obierit. Vnde manifestum est, non semper solidos characteres in suis digerendis Fastis secutum esse Chrysostomum.
Sabbatinus, vnus e XIII S. Francisci sociis, refertur hoc die ab Arturo in Martyrol. Franciscano, & Beatus appellatur; vti & a Gonzaga par. 1 hist. Seraph. in Beatis Ordinis; a Rodulphio quoque lib. 1 ac VVadingo tum alibi tum præsertim to. 2 ad an. 1251 § 57 vbi de eius corpore in basilica Aræ cæli condito agit. An ab immemorabili tempore, aut certe ex Pontificis Maximi decreto, is illi titulus tribuatur, nondum comperimus; ideoq; hic omittimus.
S. Simon Confessor, Officio semiduplici in Hispania ab Ordine Præmonstratensi coli dicitur in Kalendario, siue ordine recitandi officium Diuinum, Madriti an. MDCXXXV excuso. Cuius sit auctoritatis illud Kalendarium, viderint alij. Simon hic esse ille videtur, quem Beatum prædicat Chrysostomus vander Sterren in Natal. SS. Ord. Præmonstr. hoc die, & primum Abbatem fuisse ait cœnobij S. Mariæ in Nemore in Lotharingia. Eius Acta & publicæ venerationis certitudinem maiorem desideramus.
Simon de Cassia, vel Cassianus, siue Corsulanus, aut Carsulanus, cognomento (vt quidam scribunt) Fidatus, Ord. Eremitarum S. Augustini, obiit II Februarij, an. MCCCXLVIII, non minus sanctitate conuersationis, quam scientia venerandus, vt ait Trithemius de Script. Eccles. prophetiæ spiritu illustratus, testibus Sixto Senensi & Posseuino: Fecitque aliquot miracula, vt tradit Ioannes Næutus in Eremo Augustiniana, Thomas Herrera in Alphabeto Augustiniano Madriti edito an. MDCXLIV Beatum appellat, scribitq; a cunctis fere auctoribus Beatum nuncupari; & eius icones Beatorum splendoribus irradiari, ossa vero eius Cassiæ (oppidum id est Vmbriæ, non Hernicorum, vt putauit Sixtus Senensis) in capsula custodiri. Eadem fere de eo scribit Ludouicus Iacobillus to. 1 de SS. Vmbriæ. Necdum tamen nobis compertum, an legitime Beatis adscriptus sit. Scripta eius egregiam spirant pietatem: e quibus de ipsius Auctoris conuersione & rebus gestis collegit, qui ea Coloniæ in officina Eucharij Ceruicorni an. MDXL edi curauit.
Catharina Riccia Florentina Ord. Prædicat. obiit II Febr. an. MDLXXXIX feria sexta, magna opinione sanctitatis, multisq; post mortem illustrata miraculis dicitur: vti videre est in eius Vita duobus libris sermone Italico scripta a Philippo Guidio ex eodem Ordine. Aliquidne de eius cultu a Sede Apostolica constitutum sit haud comperimus.
S. Telerinus Confessor. MS. Carthusiæ Vltraiectinæ. Videtur Celerinus esse, de quo agemus III Febr.
S. Blasius Ep. Sebastenus Martyr. MS. S. Richarij sub Bedæ nomine. Nos III Febr.
VII Sanctæ mulieres cum S. Blasio martyrij coronam adeptæ, hic referuntur a Canisio & Hermanno Greuen in addit. ad Vsuardum. Agemus de his III Febr.
S. Columbanus, Abbas Hibernus, hoc die, in cœmeterio cœnobij Gandensis, cellæ inclusus memoratur a Molano, Ant. Sandero, Balduino VVillotio, aliis: obiisse traditur (ad quem diem de illo agemus) XV Febr.
S. Macarius, S Marcus, Eremitæ apud Scethim in Ægypto. Ita Ferrarius, qui Canisij Martyrologium citat, in quo S. Marcus Eremita memoratur VII Octob. non hoc die. Macarius hic est qui Alexandrinus dicitur: quod indicat Ferrarius, dum vtrumque simul refert, citato Heraclidis Paradiso, in quo cap 10 vtriusque mentio fit De S Macario Alexandrino egimus cum Martyrol Rom. II Ianuar.
De S. Marco agemus cum Menæis V Martij.
S. Apollonij Martyris Eleuatio consignatur ad hunc diem in MS Florario. Plures reperiuntur huius nominis Martyres: quis hic sit, haud diuinamus; nisi quod idem Florarium eius natalem refert VII April.
S. Aurelianus, siue (vt Galesinius scribit) Laurelianus Martyr, Romæ sub Decio. Ferrar. Galesin. Felicius, Vsuardi editio Parisien. an. MDXXXVI. Agemus de eo infra cum de Martyribus Romanis; & plenius, quo die Ticini colitur, XXII Maij.
S. Aurelius Martyr, a Galesinio & Canisio sanctis Martyribus Romanis Fortunato, Firmo, Candido iungitur: ignotus aliis, nisi sit S. Aurelianus, de quo iam diximus nos acturos XXII Maij.
S. Theodoricus, monachus Lobiensis, hoc die inauguratus est Abbas Andaini ad S. Hubertum in Arduenna, vti ex Vita patet. Eius rei in quibusdam MSS. Martyro ogiis hoc die consecrata est memoria. Vitam dabimus XXIV August.
S. Simeon Hierosolymis. Martyrol. S. Hieronymi, & MSS Martyrologia Ecclesiarum Aquisgranensis & S. Gudilæ Bruxellis, atque Menol. Græcor. ab Henr. Canisio editum. Nos VIII Octobr.
Nisi Martyrol. S. Hieronymi agat de S. Simeone Ep. de quo nos inferius XVIII Febr.
S. Burchardus Ep. Herbipolensis obiit hoc die, quo & Martyrologio adscriptus a Galesinio, Felicio, Canisio, VVilsono in 1 & 2 editione Martyrol. Anglicani. Eius Vitam dabimus, quo die Herbipoli colitur XIV Octobr.
S. Firmilianus Ep. Cæsareæ Cappadociæ. Galesin. Ferrar. Ghinius. Nos cum Græcis XXVIII Octobr.
S. Tryphon Martyr hoc die refertur a Constantio Felicio. Acta dabimus X Nouemb.
S. Laurentius Episcopus in Hibernia. MS. Florarium. Hic est, vt remur, S. Laurentius Dubliniensis, de quo agemus XIV Nouemb.
Theodoricus a Monasterio, Ord. Minorum, vir celeberrimæ in iuuandis peste laborantibus caritatis, refertur hoc die in Martyrol. Franciscano Arturi, & Beatus appellatur: qui titulus neque in Vita Monasterij VVestphaliæ an. MDCXXXVI excusa, neque in imagine sculpta nuper Antuerpiæ, illi tribuitur: licet Reliquiæ eius, vt in Vita refertur, licentia Superiorum exhumatæ sint, & in ornato scrinio positæ in sacello infirmariæ Louaniensis an. MDCXVIII XII Septembris. Neque cur eum hoc die consignet Arturus indicat; neque cur Petrum a Villanoua, an. MDXL festo S. Francisci mortuum, vti tradit (quem ipsemet citat) Gonzaga, sed itidem absque Beati titulo. Hoc est velut sorte Fastos ordinare. Certe Theodoricus deceßit (non anno MDXVI, vt ait) sed MDXV XI Decemb.

DE HYPAPANTE DOMINI, ET PVRIFICATIONE B. MARIÆ

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hypapante Domini, sive Purificatio B. Mariae V.


Avctore G. H.

§ I Antiqua huius diei celebritas in Palæstina, & Phœnicia.

[1] Prima Christi Redemptoris nostri mysteria in variis Palæstinæ, siue Terræ sanctæ locis peracta sunt: Annuntiatio Angelica ad sanctißimam Virginem Mariam, & Verbi Diuini Incarnatio, in oppido Galilææ Nazaretho; solennitas eiusdem Virginis cognatam Elisabetham visitantis, in Montanis Iudeæ; at sanctißima Christi in terris Natiuitas, [Hypapāte Domini Hierosolymis perasta,] atque octauo die facta Circumcisio, nec non in Magorum siue Regum aduentu illustris Christi Epiphania siue Apparitio, in Bethlehemo. Supererat vrbs regia Hierosolyma, aliquando paßione Christi, morte ac resurrectione nobilitanda. In hac huius solennitatis mysteria II Februarij, quadragesima ab Christo nato die, [ibidem, & in Oriente vicino, ab initio Ecclesiæ celebrata:] & primitus e decreto Diuino facta sunt, & deinde ab initio Ecclesiæ tam in ea vrbe, quam in vicinis regionibus Orientalibus, sacra memoria quot annis celebrata. Nomen festo huic diei impositum, ἀπὸ τῆς ὑπαντῆς, siue ὑπαπαντῆς, aut ὑπαντήσεος, ab Occursu siue Obuiatione, tunc facta a sene Simeone & Anna vidua, & deinde, vt infra patebit, quotannis ab Ecclesia sacro ritu innouata.

[2] Antiquior Scriptoribus Hierosolymitanis est S. Methodius, primo Olympi ac Pataræ, maritimarum Lyciæ vrbium, ac postea Tyri in Phœnicia prima Episcopus, [vt S. Methodius Episcopus Tyri & Martyr] qui teste S. Hieronymo de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 83, multa opera, quæ tum vulgo lectitabantur, confecit, & inter illa Symposium decem Virginum, cuius meminit ipse S. Methodius in Homilia hac die habita, atque a Petro Pantino Latine versa, typis Antuerpiensibus anno MDXCVIII edita: quam nuper cum noua sua interpretatione Parisiis recudit Franciscus Combefis Ordinis Prædicatorum, vna cum reliquis operibus eiusdem S. Methodij, [in Homilia eo die habita ostendit,] & SS. Amphilochij & Andreæ Cretensis. Titulus huic Homiliæ præfixus est huiusmodi: Μεθοδίου Ἐπισκόπου Πατάρων καὶ Μάρτυρος, εἰς τὸν Σιμεῶνα καὶ εἰς τὴν Ἄννην τῇ ἡμερᾳ τῆς ὑπαντήσεως, καὶ εἰς τὴν ἁγίαν Θεοτόκον. Methodij Episcopi Patarensis & Martyris, de Simeone & Anna, quo die Domino in templo occurrerunt, & de sancta Deipara. Ex ea Homilia nonnulla, iuxta accuratam Francisci Combefisij versionem, excerpimus, confirmaturi annuam eius diei solennitatem primis Christi seculis habitam esse inter persecutiones, in quarum nouissima, Chalcide, Græciæ martyrio eum coronatum esse scribit S. Hieronymus, & nos cum Martyrologio Romano referemus XVIII Septembris. Ita ergo incipit.

[3] Cum olim, quantum quidem breuiter licuit, quæ de virginitate dicenda erant in Symposiacis de castitate ceu iactis fundamentis abunde explicuerimus; [exqua hæc excerpta, solennitatem diei docent:] hodierna die totam ipsam & a radice virginitatis gloriam coronamque immarcescibilem, alumnis Ecclesiæ oblectandis, tempus ecce in medium produxit. Hodie siquidem Diuinorum oraculorum concilium palam aperitur, gloriosaque huius diei signa præfigurata, eorumque exitus atque effectus a sacris prædicatoribus Ecclesiastico cœtui releguntur. Hodie finis antiquo illi veroque concilio impositus, præclare ipsa rerum exhibitione, mundo manifestatur. Hodie citra tegumentum aliquod Domini gloriam, diuinæque ipsius Arcæ maiestatem, ceu in speculo reuelata facie contemplamur. Hodie cælestem illam, Gentibusque anxie exspectatam lætitiam, humeris suis sanctissima celebritas baiulans, mortalium generi impertitur… Quid vero mente concipiam, quidue loquar hac dignum die, enitens ad inconcessa? Vincit enim ac longe superat omnem sermonem, sanctæ huius Virginis memoria. Quocirca … nos ipsi immobiliter victos gloriantes, vna cum festi studioso Christi grege, tripudio saliamus … Festum agimus … quod importabilis gloriæ, eius qui est super omnia Deus, humilem ad nos demissionem edoceat … Lege superior Mater se Legi submittit: sanctaque illa mundaque tempus quadraginta dierum, in pollutas constitutum, obseruat: ac qui absoluit a Lege, Legi subiectus efficitur: offerturque pro eo, qui nos sanctificauit, par auium mundarum, in eorum testimonium, qui mundi inculpatique accedebant… Soluens igitur Dei Arca ex Bethlemitico diuersorio, illic enim soluit Legi quadraginta dierum, non iustitiæ, sed gratiæ debitum, requieuit in montibus Sion… Ascendit in templum sacra Mater, templo celsior, duplicem induta gloriam; intemeratæ, inquam, virginitatis, & ineffabilis fœcunditatis: Legis benedictionem & Gratiæ sanctificationem… Si quis solerter ad festum, quod nunc celebramus, oculos mentis intenderit… quis qualisue venerationis cultus a nobis minimis tibi vere Reginæ fuerit exhibendus… senex Simeon … iucundæ celebritatis congruos sermones cantico depromit … Læretur mecum hodie cælum, quoniam miseratus est Dominus populum suum … Hinc nos deinceps Adæ soboles festa plausu agimus, quod primus ille Adæ fictor, sua ipse sponte nouus Adam effectus sit, splendorque Domini Dei nostri nobiscum versatus… Sicut bene atque apposite ac valde egregie & festo huic cumprimis congrua ab vtroque dicta, conscripta sunt. Oportebat enim, ac plane necessum erat, vt Senex quidem… pacificam a legali postmodum institutione dimissionem quæreret… Sed & Viduam, quæ donis superantibus rationem aucta esset, festis canticis Deo gratias agere par erat… cum propheticæ informationes & figuræ ad eximias hasce festiuitates congruam quamdam relationem haberent. Ceterum hic tamquam in portum Grucis signaculo insignitam nauem appellentes, orationis vela contrahamus, si prius ciuitatem magni illius Regis, vna cum Ecclesiastico populo tamquam spiritu præsentes, ac vna cum positis illic honorabilibus Patribus ac Fratribus festum diem & conuentum agentes, lætis vocibus salutauerimus… Salue sis ciuitas sancta atque electa Domino: age in lætitia dies festos tuos … Salue in æternum indesinens nostra lætitia, Genitrix Virgo, ad te enim rursus accurro. Tu nobis festæ lucis initium, tu medium, tu finis &c. Huc vsque ex S. Methodio excerpta huius festi antiquam venerationem commonstrant.

[4] Sed ex Phœnicia in vicinam Palæstinam, & Tyro ad Hierosolymitanam vrbem reuertamur, in qua antiquißimus Scriptor seculo Christi quarto floruit S. Cyrillus eius Sedis Episcopus, [& S. Cyrillus Episc. Hierosolymitanus] qui eodem teste Hieronymo de Scriptoribus Eccles. cap.112, sæpe pulsus Ecclesia, & receptus, ad extremum sub Theodosio Principe octo annis inconcussum Episcopatum tenuit, vsque ad annum Christi CCCLXXXVI. quo XVIII Martij e vita deceßit. Huius extat in hac solennitate habita oratio, interprete Laurentio Sifano, & post editionem Coloniensem anni MDLXVIII, recusa Parisiis tomo 11 Græco-Latino Bibliothecæ veterum Patrum, [in Oratione de Occursu Domini:] & nuper ex tribus MSS. recognita editaq; a Combefisio in Auctario Bibliothecæ Patrum hoc titulo: Τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Κυρίλλου Ἀρχιεπισκὸπου Ἱεροσολύμων εἰς τὴν ὑπαπαντὴν τοῦ Κυρίου ἡμῶν καὶ Σωτῆρος Ιησοῦ Χριστοῦ καὶ εἰς τὸν Σίμεῶνα τὸν Θεοδόχον. Sancti Patris nostri Cyrilli Archiepiscopi Hierosolymorum de Occursu Domini nostri ac Saluatoris Iesu Christi, deque Simeone, qui Deum suscepit. Ex huius Orationis exordio ac peroratione nonnulla transcribimus, quibus S. Cyrillus, magnus rituum Ecclesiæ mysta, etiam cereorum cærimoniam in hoc festo tunc adhibitam proponit. Ita ergo incipit:

[5] Gaude impense filia Sion, prædica gaudium filia Ierusalem, [cuius hic datur exordium,] choros duc popule ciuitatis Dei, gestite portæ & muri Sion omnisque terra: clamate montes, collesque magna gaudij significatione exultate: flumina plaudite manibus, ac turbæ amplexamini Sion, quæ Deum in ea præsentem videatis. Conspirent ac consentiant hodie cum terrenis cælestia, supernaque Ierusalem cum ea quæ inferne ac in terris est, propter Christum, in illa cælestem atque terrestrem canticis celebret. Circum cælestem spiritales Virtutes choros ducite: terrestri, terræ incolæ vna cum Angelis laudes ac cantica promite. Hodie namque Visus est Deus Deorum in Sion. Hodie gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei Hierusalem, ciuitas Regis magni: aperi portas ei, qui vniuersis cælorum aperuit portas, quique in Cruce sepulchrorum portas aperuit … Hodie qui olim Moysi in monte Sina Deo congrua ratione responsa ediderat, seruilem in modum Legem implet. Hodie Deus a Theman in Sion venit. Hodie cælestis sponsus cum Dei Genitrice, suo illo thalamo, templum petit. Filiæ Hierusalem ei in occursum exite. Lætis gaudiis, vero lumine lampades accendamus: animorum tunicas sponso Christo aptemus. Populi Gentium, vna cum Sion, manibus præferentes faces obuiam procedamus, in templum vna cum templo, Deoque ac Christo pariter ingrediamur &c. Ac sub finem orationis hæc habentur: [& peroratio.] Venite vos, qui Christi ac Dei studiosi & amici estis: vniuersi alacres ac puri obuiam Domino ac hero prodeamus … Sic modo læto festiuoque habitu lampades ornemus, vt filij lucis cereos lumini vero Christo offeramus: siquidem lumen ad reuelationem gentium mundo illuxit … Hodie, dilecti, perpetuo diei festi cursum peragamus, cum Angelis exultemus, & tripudiemus … cum Sione obuiam procedamus, cum templo sanctificemur, cum Virgine diem festum celebremus, cum Iosepho offeramus, cum Simeone Christum in vlnis accipiamus: vt etiam æterna Christi bona consequamur gratia, miseratione atque benignitate Domini nostri Iesu Christi, cui gloria & imperium & nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[6] Extat eisdem Coloniensibus & Parisiensibus typis, atque ab eodem Sifano versa, [Eadem, vti alia] homilia Græcolatina Timothei Presbyteri Hierosolymitani in hoc festo habita quæ etiam cum dicta ante oratione S. Cyrilli, vti quoque homiliæ SS. Chrysostomi, Nysseni, & Amphilochij, de quibus mox agemus, relatæ sunt inter Sanctorum Vitas ad II Februarij, cum operibus Simeonis Metaphrastæ, [editæ a Lipomano & Surio:] a Gentiano Herueto Latinitate donatæ, atque ab Aloysio Lipomano, & Laurentio Surio ad hunc II diem Februarij editæ: sed accuratiore postmodum diligentia a variis expolitæ, sæpius recusæ sunt, ideoq; a nobis hic omittendæ. Earum omnium loco damus Homiliam S. Sophronij Archiepiscopi Hierosolymitani, hactenus ἀνέκδοτον, [hic sola datur S. Sophronij Episc. Hierosol. hactenus inedita,] ex MS. Græco Medicæo Regum Franciæ olim obtentam, quam, vt nos eo labore leuaret, Latine interpretatus est Ioannes Scapelingus noster, at reliquis distinctionibus atque annotationibus eam ipsi illustrauimus. Floruit S. Sophronius seculo Christi septimosub imperio Heraclij, qui, vt Anastasius in Historia Ecclesiastica ex Theophane descripta ad annum Heraclij XXVI testatur, verbo & actu Hierosolymitanam adornauit Ecclesiam, & contra Heraclij & fautorum eius Monothelitarum, Sergij scilicet & Pyrrhi, decertauit errorem: vt pluribus deducetur XI Martij, die eius natali. Extant eius Orationes quatuor in Bibliotheca Patrum, de Angelis, in Exaltationem sanctæ Crucis, eiusq; Adorationem, & de Natali Christi, cui vltimæ in sua dictione conformis est hæc, quam reperimus sub hoc titulo: τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Σωφρονίου Ἀρκιεπισκόπου Ἱεροσολύμων λόγος εἰς πὴν Ἀπαντὴν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ. In qua oratione totam historiam Euangelicam illustri paraphrasi exponit, atque omnes illius diei cæremonias Ecclesiasticas deducit. Extat apud Combefisium in Auctario bibliothecæ Patrum homilia S. Athanasij Episcopi in Christi Domini occursum, in qua sub finem aliqua eadem leguntur quæ hic de Anna Prophetissa, reuersione Deiparæ Virginis, ac in epilogo repetuntur. Censet Combefisius eam homiliam genuinum esse S. Athanasij fœtum, [an ex ea aucta S. Athanasij homilia de occursu Domini?] fatetur tamen necessario a posteris auctam, ob inserta Eutychetis & Nestorij hæreticorum nomina: de quibus S. Sophronius plurimum agit: vt vel reliqua poßint videri ex hac oratione adiecta, dum more Græcorum in Ecclesia prælegeretur: potuit etiam S. Sophronius paucula illa ex S. Athanasio descripsisse,cuius feruorem in perstringendis hæreticis imitatus est. Plurima in ea huius diei venerationem indicant, vt hæc in exordio verba: Sacra diei præsentis solennia personet Euangelica tuba: nobisque omnibus Lucas … festæ lucis indicia dicat, eaque nobis festi amantibus clarius ostendat.

§ II Eiusdem festi veneratio apud Syros, Cyprios, Asiaticos.

[7] Palæstinæ ac Phœniciæ vicina est Syria, adeoq; Hierosolymis ac Tyro transimus Antiochiam, [De eadem solennitate homilias habēt S. Chrysostomus Antiochiæ,] ad cuius populum arbitramur habitam a S. Ioanne Chrysostomo homiliam de huius diei solennitate, post alias editiones cum MSS. recognitam ab Henrico Sauilio, ac tomo V operum, Orat. 137 Græce editam: iterumq; a Frontone Ducæo, addita noua versione Latina tomo VI operum recusam, hoc titulo: Εἰς τὴν ὑπαπαντὴν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ εἰς τὴν θεοτόκον καὶ εἰς τὸν Σιμεῶνα λόγος. De occursu Domini nostri Iesu Christi deque Deipara & Simeone oratio. Margini adscriptum apud Sauilium μηνὸς φεβρουαρ. β. mensis Februarij die secunda. Syriæ contigua est Cappadocia, in qua floruit S. Basilij Magni frater S. Gregorius Episcopus Nyssenus: cuius Vitam dabimus IX Martij. [S. Gregorius Nyssenus in Cappadocia,] Hic eodem fere cum Chrysostomo titulo edidit orationem, a memorato ante Sifano Latine redditam, & sæpius cum ceteris eius operibus recusam: De Occursu Domini, de Deipara Virgine, & de iusto Simeone: ac mox in exordio meminit τῆς παρούσης ἁγίας καὶ δεσποτικῆς ἑορτῆς, huius præsentis sancti ac Domini diei festi: τὴν πανήγυριν ἄγεσθαι σήμερον, solennem hodie agi cœtum atque conuentum: ac deinde κοινῇ πανηγυρίζειν σὺν τοῖς ἐπιγείοις τὰ οὐράνια, Cælestes Spiritus communiter vna cum terrenis dies festos concelebrare. & mox inquirit primitiuum & originale tempus præsentis diei festi instituti, Christo infante tunc quadraginta dies nato, ac resoluit, festo cultu celebrari hodie memoriam mysterij expletæ constitutionis legalis litteræ. ac repetit, huius sacri diei festi nos hodie memoriam celebrare, hanc mysterij explicationem spiritualem cogere præsentem sanctum atque solennem conuentum &c.

[8] Demum S. Amphilochius, vt de eo traditur ex S. Hieronymo in Martyrologio Romano XXIII Nouemb. SS. Basilij Magni & Gregorij Nazianzeni socius, [S. Amphilochius Iconij in Lycaonia,] Iconij in Lycaonia iuxta Cappodociam Episcopus, scripsit Orationem εἰς τὴν ὑπαπαντὴν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰσοῦ Χριστοῦ, καὶ εἰς τὴν θεοτόκον καὶ εἰς τὴν Ανναν καὶ εἰς τὸν Σιμεῶνα. De Occursu Domini nostri Iesu Christi, deque Deipara, & de Anna & Simeone. Extat ea Oratio Græco-Latina tomo 11 Bibliothecæ Patrum supra citatæ, interprete eodem Sifano, & e codice magis emendato inter opera Amphilochij, a Combefisio edita, cum noua huius interpretatione Latina: qui & alteram addit S. Amphilochij orationem hactenus ineditam ex apographo Iacobi Sirmondi nostri, [an alter Amphilochius Sidæ in Pamphylia?] εἰς ἁγίαν θεοτόκον καὶ εἰς τὸν Σιμεῶνα. de Sancta Deipara & Simeone. at dubitat ob pugnam eius contra Nestorium, num forte sit alterius Amphilochij Episcopi Sidæ metropolis Pamphyliæ prope Lycaoniam & Cappadociam, qui interfuit Conciliis generalibus Ephesino & Chalcedonensi.

[9] Asiæ adiungitur Cyprus insula sub Patriarchatu Antiocheno, in qua seculo Christi septimo floruit Leontius Episcopus Neapoleos, a quo scriptam Vitam S. Ioannis Eleemosynarij dedimus XXIII Ianuarij, [Leontius in Cypro.] ante quam §. 2 num. 7 diximus in Synodo Nicæna 2, actione 4 tradi, multa præconia & festiuos eius sermones haberi. Ex his est in Occursu Domini habitus, & de Simeone quando is eum in vlnas suas accepit. Auctor hunc diem θείαν καὶ δεσποπικὴν ἑορτὴν, Diuinum & Dominicum festum appellat: & mox prouocat ad lætitiam ac exultationem cælos pariter ac terram, quia cælesti Deo ac Rege veniente, naturam omnem ab eo conditam, tum quæ oculis subiecta est, tum quæ mente aspectabilis, lætari oporteat ac exultare, omnique gaudio ac veneratione Occursum implere. Orationem reliquam exhibet Combefisius in nouo Auctario BibliothecæGræco-Latinæ Patrum.

[10] Est, teste Baronio in Notationibus ad II Februarij, qui affirmet homiliam S. Gregorij Nazianzeni tam celebrem, inscriptam Ad Sancta lvmina, [Baronij censura de oratione S. Greg. Nazianzeni,] in huiusmodi festo die occursus Domini esse habitam: ast opponit Baronius tum istic, tum ad VI Ianuarij, habitam esse eam homiliam die Epiphaniæ, quo etiam Græci celebrare consueuerunt Christi baptismum. Facilius in ea re assentimur Baronio, quam dum adiungit, nullum Patrum, qui ante Iustinianum Imperatorem (de quo mox agemus) vixerunt, [& aliorū Patrum.] sermonem in festo die Occursus Domini scriptum reliquisse: scilicet aliud prorsus esse Christi Domini facta laudibus prædicare, aliud eorum caussa festos dies indicere & celebrare: quam Baronij censuram Combefis, ad Orationem S. Amphilochij indicatam, asserit præcipitantiorem. Nos verbis Patrum prolatis, antiquam huius diei venerationem ostendimus in Palæstina, Phœnicia, Syria atque Asia reliqua, primis Christi seculis, viguisse: neque eius institutionem vspiam reperimus. In Calendario Syrorum, quod est in Breuiario Maronitarum, vocatur Ingressus Domini nostri in templum.

§ III Sacra eiusdem solennitatis memoria in Ecclesia Græcorum Constantinopolitana, & Ægyptiorum Coptica.

[11] Constantinopolis, sedes Patriarcharum, sub quibus numerantur prouinciæ, Lycia, Pamphylia, [Constātinopolis caput Orientis,] Lycaonia & Cappadocia, in quibus SS. Methodius, Gregorius Nyssenus, & vterque Amphilochius, illustres festi Hypapantes siue Occursus Domini, præcones, Episcopi vixerunt. Constantinopolis vrbs regia Imperatorum Orientalium, in quorum dominio fuerunt Sedes Patriarchales Antiochena & Hierosolymitana, vbi supra relatas Homilias scripserunt SS. Cyrillus, Sophronius aliiq; ante memorati. Constantinopoli Archiepiscopus floruit S. Ioannes Chrysostomus, licet orationem eius citatam opinemur ante ab eo Antiochiæ habitam. Demum Constantinopolis singulari ergo Christum & Deiparam cultu inclyta viguit. Ibi visitur, teste Nicephoro lib. 14 Histor. Eccles. cap. 2, opus Pulcheriæ Augustæ, [addicta Deipara Virgini,] sacrum Dei Genitricis templum, quod Blachernæ dicitur, dignum illa ipsa Dei Matre, quod inhabitaret, iudicatum domicilium, sicut filio eius quod Sapientiæ, Græcis τῆς Σοφίας, vocatur. Ibi ergo Pulcheriæ præter multa alia templa, præcipue Ecclesiam in Blachernis condidit, ac Dei Genitrici consecrauit, cum nuper Marcianus imperium iniuisset. Ita Cedrenus in Marciano anno CDL in Imperatorem assumpto a S. Pulcheria, de cuius illustribus Actis agemus X Septembris.

[12] Ex quibus omnibus, in vnum quasi concurrentibus, satis certo inferimus, constare hoc festum Hypapantes, siue Occursus Christi, eiusq; Matris Mariæ, præcipua quadam solennitate eo tempore Constantinopoli celebrari consueuisse: [festum Hypapantes olim celebrauit;] imo Imperatores subsecutos, cum in nonnullis locis in hoc festo colendo negligentia irreperet, decreto suo cultum illum stabiliuisse, & noua sanctione confirmasse. Certe cum XXIX die Maij, feria VI, validus terræ motus cœpisset, quo omnis pene euersa est Antiochia, anno Iustini senioris VIII, Christi DXXVI, tunc, [præscribūt id Iustinus Imp.] inquit Cedrenus, ἐτυπώθη ἑορτάζειν ἡμᾶς καὶ τὴν ἑορτὴν τῆς ὑπαπαντῆς, τῆς μέχρι τότε μὴ ἑορταζομένης. norma data est celebrandi festum Hypapantes, in illud tempus non celebratum, tali scilicet auctoritate publica. Anastasius Bibliothecarius ex Theophane scribit, anno Iustiniani XV, Christi DXLI, [& Iustinianus:] mense Octobrio factam esse Byzantij mortalitatem, & eodem anno Hypapanti Domini sumpsisse initium, vt celebraretur apud Byzantium die secunda mensis Februarij. Quæ ita exponit Nicephorus lib. 17 cap. 28 τάττει δὲ καὶ τὴν τοῦ Σωτῆρος ὑπαπαντὴν ἄρτι πρώτως ἀπανταχοῦ τῆς γῆς ἑορτάσεσθαι, ὥσπερ Ἰουστῖνος τὴν τοῦ Χριστοῦ ἁγίαν γέννησιν. Instituit vero Iustinianus tum primum toto terrarum orbe, festo die celebrari Hypapanten, id est, Occursum Domini, sicut Iustinus de sancta Christi Natiuitate fecit. [vti festum Natiuitatis Christi, antea tamen sēper celebratū.] At Baronius, qui horum Scriptorum auctoritate sub Iustiniano Imperatore solennitatem hanc Constantinopoli celebrari cœptam esse contendit, numquam admissurus est festum Natiuitatis Christi sub Iustino Imperatore primum cœptum etiam esse celebrari: vnde eos auctores intelligendos esse de seueriore aliqua sanctione, decreta in illos, qui non debita veneratione ea festa celebrarent, colligimus. Quæ verba ex Sigeberti Chronico a Baronio citantur, desumpta sunt ex Anastasio, & desunt in exemplaribus emendatioribus.

[13] Theophylactus Simocatta lib. 8 Historiarum cap. 4, agens de Mauritio, Imperatore facto anno DLXXXII, hoc festum Occursus Domini vocant τὴν τεσταρακοστὴν ἡμέραν τῆς γενεθλιακῆς πανηγύρεως τοῦ μεγάλου θεοῦ Ἰησοῦ, ὃν Χριστὸν τὰ κατὰ τὴν ὐκουμένην ἔθνη γεγαίρουσι. [Quadragesimum diem vocat Simor catta:] Quadragesimum appellat diem a celebritate natalium magni Dei Iesu Christi, quem gentes vniuersæ per orbem terrarum venerantur. Codinus Curopalata de Officiis Ecclesiæ & Curiæ Constantinopolitanæ cap. 15, recenset hanc solennitatem inter festa, quibus Imperator procedere solet, si Constantinopoli versetur, quod ita narrat num. 8: In festo Occursus, seu Purificationis, recipit se Imperator ad Blachernarum templum, [solenni apparatu celebrāt Imperatores:] comitantibus Barangis: qui semper Imperatotem equitantem comitantur, portantes humeris suis secures suas, deducuntque vsque ad excelsos gradus: at in hoc festo etiam ad templum comitantur; vbi tamen non manent vsque ad Imperatoris reditum, sed præstolantur, vt consuetum est, ad portam Excelsorum graduum, vbi Imperatorem excipiunt, & vsque ad sancti Spiritus deducunt. In constitutione Manuelis Comneni Imperatoris, XII Christi seculo lata, apud Balsamonem in scholiis ad caput I tituli 7 Nomocanonis Photij, [renouat cultum Comnenus:] enumeratur dies II Februarij propter Seruatoris Occursum inter illos, quos more antiquorum Imperatorum ab omnibus negotiis & actionibus immunes sanciuit. Ita Constantinus Magnus lege præcepit venerationem diei Dominicæ, olim tempore Apostolorum institutam, vt tradit Eusebius lib. 4 Vitæ eius cap. 18.

[14] Græci in omnibus suis Martyrologiis, Horologiis, Menologiis celebrant II Februarij, Hypapanten Domini nostri Iesu Christi, [celebrant Græci in Menologiis. & Menæis:] quo tempore (additur in Menologio Canisij) B. Simeon Christum Dominum in vlnas accepit. attexitur vero in Menæis & Anthologio hoc elogium: Quadraginta diebus elapsis post salutarem a Domino assumptam humanitatem, & semper Virginis partum absque viro conceptum, hoc ipso sanctissimo die in templo Dominus noster Iesus Christus a sanctissima eius Matre & Iosepho iusto, ex consuetudine & Lege, quæ fuit vmbra nouæ Legis, adductus & oblatus est, quando & Simeon venerandus senex (qui a Deo respōsum acceperat non visurum se mortem, priusquam vidisset Christum Dominum) accepit in vlnas, Deoque gratias agens vicissim confessus exclamauit: Nunc dimittis seruum tuum Domine & c. Et gaudio plenus vita excessit. Celebritas autem in veneranda immaculatæ Dominæ nostræ Deiparæ semper Virginis æde, quæ est in Blachernis, peragitur. Græce dicitur Simeon τῶν ἐπιγνείων ἀνταλλαξάμενος τὰ οὐράνια καὶ ἀτελεύτητα, pro terrenis cælestia & immutabilia obtinuisse: phrasi communi, licet in limbum Patrum delatus, expectarit dum Christus cælum morte, & adscensu suo aperuisset. Præclare Simeonem apud inferos Christi nuntium tradit Leo Augustus oratione hac die habita in Dominicam Præsentationem a Combefisio edita.

[15] Antiquus Ægyptiorum cultus innuitur in Martyrologio Coptico, [& Copti in Ægypto.] in quo die VIII Mechir, qui in II Februarij conuenit, hæc traduntur: Ingressus Domini in templum post quadraginta dies a Natiuitate. Festum Purificationis. Eamdemsolennitatem habet etiam Calendarium Ruthenorum.

§ IV Antiqua eiusdem diei celebritas apud Latinos: an introducta abrogatis sacrificiis Plutonis, aut Lupercalibus?

[16] Qvam ceperat methodum celebrandi hoc festum, Græca ac reliqua Orientalis Ecclesia, [Hoc festū Latini celebrāt sub nomine Hypapātes Domini,] eamdem illius exemplo sibi præscripsit Ecclesia Occidentalis; in cuius antiquioribus Martyrologiis Græcum ὑπαπαντῆς vocabulum retentum, abunde eius rei fidem facit. Ita antiquum Martyrologium Romanum a Rosvveydo editum, Vsuardus, Ado, Bellinus, MSS. Leodiense S. Lamberti, & Aquisgranense: IV Nonas Februarij Hypapante Domini. Additur in MS. Treuirensi, Festum summum minus, id est iuxta ritum modernum Ecclesiæ Romanæ Duplex secundæ claßis. MS. Centulense S. Richarij, Bedæ præferens nomen: Hypapanti Domini, quod est amplexio siue susceptio Domini Saluatoris. At MS. nostrum sub eiusdem Bedæ nomine, vti MSS. Treuirensia SS. Maximini & Martini, Vltraiectinum S Mariæ, & Coloniense ad Gradus S. Mariæ, [Purificationis S. Mariæ,] & Galesinius, ita scribunt: Purificatio S. Mariæ, additur semper Virginis in MS. monasterij S. Cyriaci. Alia Martyrologia virumque iungunt. Ita MS. Bruxellense S. Gudilæ, MS. Florarium, antiquum Coloniense, & plurima MSS. advsum Ecclesiarum Belgicarumsub nomine Vsuardi: Purificatio B. Mariæ Virginis, & Hypapanti Domini nostri. Martyrologium Romanum: Purificatio B. Mariæ Virginis, quæ a Græcis Hypapante Domini appellatur. Beda excusus: [aut vtriusque,] Purificatio S. Mariæ, quando cum infante repræsentata est in templo: addit Rabanus, vbi ipsum Dominum Iesum senex Simeon in vlnas suas accepit & benedixit. Notkerus: Hypapante Domini, vel Purificatio B. Mariæ, quando Dominum Iesum cum hostiis secundum Legem præsentauit in templo, & ipsum esse Christum Simeon & Anna in Spiritu sancto cognouerunt, & expectantibus redemptionem Hierusalem prædicauerunt. Breuius MS. Richenauiense: Solennitas S. Mariæ, quando Dominum nostrum in templo præsentauit. MS. Lætiense: [siue etiam Præsentationis Domini:] Festiuitas Purificationis beatissimȩ Genitricis Dei Mariæ, & Præsentatio Domini in templo. Similia leguntur in MSS. Tornacensi S. Martini, & Coloniensi Carmelitarum, & apud Maurolycum. VVandelbertus hos versus proponit:

Quartum Nonarum templo inlatus dicat Agnus,
Quo lustrante Deum viuum plebs credula templum
Mente pia locat acceptum sternitque tribunal.

[17] Auctor Martyrologij, quod Viola Sanctorum inscribitur, tradit hoc festum tribus nominibus appellari, Purificationis, [alij denominant a luminibus prælatis,] Hypapantes, & Candelariæ. Verum hoc vltimum in præcedenti includitur: acceptis quippe candelu seu cereis aut lampadibus occurrendum Christo esse monent in suis Homiliis SS. Cyrillus & Sophronius Archiepiscopi Hierosolymitani, a quo occursu siue hypapante paßim plerique in suis vernaculis linguis hoc festum appellant, quod nos Belgæ & Germani Licht-Misse, quasi Missam Luminum nominamus, vti Angli Candle-Masse, id est Missam Candelarum. In libro Sacramentorum S. Gregorij Papæ legitur, [ad quorū collectam] IV Nonas Februarij, Purificatio S. Mariæ Virginis, cum prima oratione ad Collectam, id est, ad synaxin, seu conuentum ad communes preces fundendas & diuinum officium peragendum. Ita S Hieronymus in Vita S. Paulæ viduæ XXVI Ianuarij num. 32 ait: Post Alleluia cantatum, quo signo vocabantur ad Collectam, nulli residere licitum erat. Ita ab eodem Hieronymo Collectam vocari in regula S. Pachomij a se Latine versa, ibidem monuimus. Hic autem conuentum ad proceßionem cum cereis ardentibus faciendam innuit Oratio ad Collectam præscripta eiusmodi: Erudi, quæsumus, Domine, plebem tuam, [hæc oratio legebatur.] & quæ extrinsecus annua tribuis deuotione venerari, interius assequi gratiæ tuæ luce concede, Per Dominum &c. In ordine & Missali Romano, eadem incipit, Exaudi, quæsomus, mutatosolum primo verbo. Baronius in notatione ad Martyrologium intelligit hic collectionem eleemosynarum, quam etsi admiserimus sæpe factam esse, hic tamen minus placet.

[18] Illustrarunt ergo eum diem sacra lumina accendi solitæ; quam solennitatem Latini cum festo Hypapantes ab Orientalibus acceptam, maiore etiam pietate animorumq; ardore celebrarunt, vt superstitio Ethnicorum, qua Romani in honorem Februi Dei, id est, Plutonis, [Iuxta S. Ildephonsum,] cum cereis ardentibus lustrabant Vrbem, penitus aboleretur. Agit ea de re S. Ildephonsus Episcopus Toletanus, anno Christi DCLXVII vita functus, vt ad eius Vitam XXIII Ianuarij diximus. Hic Sermone I in Purificatione S. Mariæ, hæc refert: Non abs re est, si aliquid de solennitatis vocabulo compendiosius dicamus. Vocatur itaque Græco vocabulo ὑπαντὴ, quod Latine obuiatio dici potest: ὑπαντᾷν enim Græce obuiare dicitur. Proinde hæc festiuitas tali vocabulo notatur, quia, cum Dominus hodierna die in templum a parentibus fuisset delatus, a Sanctis, quos plurimos tunc temporis Hierosolymis fuisse non dubium est, ei obuiari credimus. Agitur autem hæc festiuitas mense Februario, quem Romani adhuc pagani a Februo, id est, Plutone, sic vocauerunt: [in locum lustrationis Vrbis & sacrificiorū Plutonis,] quem potentissimum purgationis credebant. Februare enim purgare dicimus. Quo mense lustrabatur ciuitas. Cum enim Romani omnes gentes sibi subiugassent, tributum eis imposuerunt eo tenore, vt quinto quoque anno idem tributum solueretur. Quo expleto & censu persoluto, ab omni populo, vt dictum est, ciuitas lustrabatur, & diis manibus sacrificia offerebant, quoram auxilio & virtute totum orbem se subiugasse putabant. Quam lustrandi consuetudinem congrue & religiose Christiana mutauit religio, cum eodem mense, [dicitur introducunt hoc festu:] hoc est, hodierna die in honore sanctæ Dei genitricis, & perpetuæ Virginis Mariæ, non solum Clerus, sed & omnis plebs ecclesiarum loca cum cereis & diuersis hymnis lustrantibus circumeunt, non iam in memoriam terreni imperij quinquennem, sed ob recordationem cælestis regni perennem, quando iuxta Euangelicam parabolam omnes Sancti cum bonorum operum lampadibus in fine mundi sponso Christo obuiantes, ab eo in thalamum æternæ felicitatis sunt intromittendi. [Matth. 25.]

[19] Hæc S. Ildephonsus cum ὑπαπαντῆς vocabulo, festi origine ex Orientalium Ecclesia accersita. Dum tamen addit a Christiana religione consuetudinem Romanorum in Vrbis lustratione mutatam esse siue abolitam, eo modo debere intelligi arbitramur, [vt in locum idololatriæ, verus Christi cultus.] quo idololatriam Iouis Capitolini ac ceterorum deorum etiam mutauit Christiana religio, substituto vero cultu Christi Seruatoris nostri, qui tamen cultus erat introducendus etiamsi numquam Iupiter ceteriq; dij fuissent excogitati. Præterea, quod valde hic obseruandum est, ea lustratio Romæ solum celebrabatur, non autem apud Græcos aliosq;populos Orientales, quibus alia erant mensium nomina, eisq; μὲν Περίτιος primis Christi seculis fere appellabatur, qui Coptis Ægyptiis Mechir erat, & Latinis Februarius, vt præclare demonstrat Petauius noster lib. 1 de Doctrina temporum cap. 29. Demum ea Vrbis lustratio non secunda Februarij peragebatur, sed, vt annus ille expiatus finiretur, Februa celebrabantur per XII dies continuos, & mensis parte extrema vergente versus Kalendas Martias, vti S. Eligius, creatus anno DCXLVI Episcopus Nouiomensis in Gallia, ac vita functus anno DCLXV, παραλλήλως facta ad hanc lustrationem comparatione, exponit Homilia II, in die Purificationis S. Mariæ de Euangelio & de vsu luminarium, vt titulus præsefert, habita:

[20] [Eadem referunt S. Eligius,] Quia, inquit, consuetudo est Ecclesiastica, vt hac die gestantes manibus lumina, Missarum solennia celebremus, breuiter quoque dicendum, quæ sint huius rei exordia. Cum Romani totius mundi potirentur dominio, a subiecto sibi orbe tripartito per tria quinquennia solutionem census indixerūt fieri, & hoc modo, vt autum vno, argentum altero, æs vero tertio persolueretur quinquennio. Vnumquodque autem quinquennium vocabatur lustrum, eo quod ipso expleto, censuque soluto, in vnum conueniente populo Romano, sacrificium celebraretur, & cum cereis & lampadibus vrbs Roma lustraretur, ob honorem infernalium deorum, & præcipue Februi, id est Plutonis, qui Dominus inferni dicebatur, a quo & mensis Februarius vocabulum sortitur, in cuius parte extrema, id est in Kalendis, hoc agebatur. Ideo vero tunc infernalibus diis sacrificabant, quia eorum præsidio nationes orbis se subiugasse credebant. Nunc igitur vanæ superstitionis errorem pulchre Christiana deuotio ad veram conuertit fidei religionem, cum iam non post quinquennium, nec, vt olim, circa finem mensis Februarij, vna lustratur ciuitas Romana ob honorem Februi, qui falso lustrationum, id est, purgationum, potens putabatur & Deus infernorum, & ob dignitatem eius, quæ iam cessauit, terreni Romanorum imperij; sed per singulos annos circa initium eiusdem mensis, vniuersa Dei ciuitas, sancta videlicet Ecclesia, illustratur: fidei lumen, quod filiorum suorum fulget in cordibus, designans cereorum lumine, quod eorumdem gestatur manibus ob honorem Domini nostri Iesu Christi, qui est vnus & verus Deus cæli & terræ & inferni: quique verus homo pro nobis factus, hodierna die in templo præsentari, & cum esset sine sorde peccati, legalem purgationem cum hostiarum oblationibus pro se fieri, sanctique senis Simeonis manibus suscipi, atque ab eo & a B. Anna ceterisque iustis, qui eius expectabant aduentum, se voluit confiteri. Nos ergo, carissimi, hodie solenniter recolentes huius rei memoriam, & cum Domina nostra, gloriosa genitrice eius Maria eum oblaturi, vel cum B. Simeone eum suscepturi, cum cereis & hymnis, puritate mentis atque lucidis operibus splendidi, in conspectu eius adstare debemus deuoti, sedulo recordantes dignitatem nobis repromissi perennis & felicis imperij, cælestis scilicet regni, quod tunc omnes electi sunt accepturi quando iuxta parabolam Euangelij, cum bonorum operum lampadibus occurrentes Sponso immortali, ipsi sponsa eius effecti, amantissimum thalamum intrabunt &c. [Matth. 25.]

[21] Hæc S. Eligius prorsus σύγχρονος S. Ildephonso, cuius verbis ante prolatis ita inhæret, vt eadem videatur adhibita amplificatione exornasse, nisi alium antiquiorem auctorem ambo describant, quod nobis verosimilius apparet, cum eadem etiam proferat S. Beda tomo 2 operum tractatu de Ratione temporum cap. 10, [S. Beda,] vbi hæc scribit: Secundum mensem dicauit Numa Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens credebatur: lustrarique eo mense ciuitatem necesse erat: quo statuit, vt sacrificia diis manibus soluerentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutauit Christiana religio, cum in mense eodem, die S. Mariæ, plebs vniuersa cum Sacerdotibus ac ministris, hymnos modulando, deuota per ecclesias, perque congrua Vrbis loca procedit, datosque a Pontifice cereos in manibus gestant ardentes, & augescente bona consuetudine idipsum in ceteris quoque eiusdem B. Mariæ & perpetuæ Virginis festiuitatibus agere didicit; non vtique in lustrationem terrestris Imperij quinquennem, sed in perennem cælestis regni memoriam, quando iuxta parabolam Virginum prudentium, omnes electi, lucentibus bonorum actuum lampadibus, obuiam Sponso ac Regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernæ ciuitatis intrabunt. [Matth. 25.] Eadem, citato Beda, referunt Alcuinus Flaccus lib. de Diuinis officiis cap. 7, & Amalarius Fortunatus lib. 3 de Ecclesiasticis officiis cap. 43; [aliiq;.] ast omisso Bedæ nomine Rabanus Maurus tomo 6 operum lib. 2 de Institutione Clericorum cap. 33, vbi eadem de Græcis verbis ὑπαντὴ & ὑπαντάω disserit, quæ supra ex S. Ildephonso retulimus. Quibus accurate collatis, [eiusdem Scriptoris sensum secuti:] in vnius Scriptoris ingeniosam inuentionem hæc tota ratio comparandi hanc cereorum ac luminum in festo Hypapantes gestationem cum lustratione antiquorum Romanorum videtur resolui posse.

[22] Aliam profert occasionem huius solennitatis institutæBaronius in Notationibus ad Martyrologium: Constat, inquit, Gelasium Romanum Pontificem, qui annis triginta ante Iustiniani tempora Romanæ Ecclesiæ præfuit, huius diei celebrandæ in occidentali Ecclesia aperuisse viam, dum Lupercalia mense Februario agi solita (vt scribit Vatro lib. 5 de lingua Latina) Romæ ad ea tempora permanentia, legibus Ecclesiasticis abrogauit. [non etiam inductum hoc festum abrogatis Lupercalibus;] Extat eiusdem Pontificis ea de re eruditissimus commentarius aduersus Andromachum Senatorem ac ceteros Romanorum, studiosos Lupercalium. Habemus illum MS. in nostra Bibliotheca, quem & excripsimus integrum in Annalibus Ecclesiasticis: est eius exordium: Sedent quidam in domibus suis, nescientes quæ loquantur &c. Iure itaque opinamur, abrogatis Lupercalibus, Romæ, sicut in multis accidit, eiusmodi fuisse solennitatem introductam, quam paullo post Iustiniani temporibus, vt vidimus, Orientalis Ecclesia ea occasione recepit. Hæc Baronius. Verum hoc festum Hypapantes, etiam cum luminaribus, apud Orientales ante tempora Iustiniani aliquot seculis celebratum fuisse supra probatum est, atque ab Orientali Ecclesia in Occidentalem introductum. Scimus S. Augustinum lib. 18 contra Faustum cap. 5 scribere Februarium nominari a sacris Februis Lupercorum. Legimus etiam commentarium memoratum S. Gelasij Papæ tomo 6 Annalium ad annum Ch. 496 a num. 30 ad 45. Sed absque vlla mentione Hypapantes, aut nominis beatißimæ Mariæ Deiparæ. Vnde ergo inferemus tum hanc solennitatem Hypapantes institutam? Quidni potius hanc S. Augustini regulam lib. 4 de Baptismo contra Donatistas cap. 24 hic proponimus, [sed Apostolica potius traditum auctoritate.] qua id quod vniuersa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate Apostolica traditum rectißime creditur? Ita a temporibus Apostolorum Natiuitatem Christi celebratam fuisse ostendetur XXV Decembris, quam tamen ita a Iustino Imperatore institutam fuisse atque a Iustiniano festum Hypapantes a Nicephoro scribi supra retulimus.

§ V Particularis veneratio Purificationis in variis Ecclesiis.

[23] Solennitati huius diei merito acceßit proceßio quia hac die multæ venerabiles personæ in Euangelio leguntur proceßisse. [Processio eius diei,] Offerunt, teste S. Bernardo serm. 2 de Purificatione, Ioseph & Maria sacrificium laudis, sacrificium matutinum; Simeon & Anna suscipiunt. Ab his quatuor celebrata processio est, quæ per quatuor orbis climata solennibus hodie gaudiis ad memoriam reuocatur. Plures alios vtriusque sexus obuiam proceßisse innuunt S. Ildephonsus aliiq; Patres. De eadem proceßione infra agit S. Sophronius. Quem autem modum præscripserit Romanis S. Sergius Papa, [a Sergio Papa ordinata] qui præfuit Ecclesiæ ab anno DCLXXXVII ad annū DCCI, indicatur in libro, qui Ordo Romanus inscribitur, in Bibliotheca Patrum inter Scriptores seculi octaui editus, quem tempore Pipini Regis & Stephani Papæ conscriptum esse affirmat Michaël Hittorpius in Præfatione ante antiquos Auctores de Diuinis officiis a se editos. Ibi de Purificatione S. Mariæ hæc traduntur: De hac festiuitate, id est, ὑπαντὴ Domini, & aliis festiuitatibus S. Mariæ in Gestis Pontificalibus legitur, quod Sergius Papa præceperit Litanias fieri in die Præsentationis Domini in templo. Ita enim scriptum est, vt in diebus Annuntiationis Domini, Dormitionis ac Natiuitatis sanctæ Dei Genitricis Mariæ, [ab ecclesia S. Adriani ad S. Mariam:] & S. Simeonis, quod ὑπαντὴ Græce dicitur, cum Litaniis exeant a S. Adriano, & ad S. Mariam populus occurrat. Ipsa ergo die, aurora ascendente, procedat vniuersus Clerus & populus cum Litania & antiphonis ad ecclesiam S. Adriani, exspectantes Pontificem. Ingressus Pontifex in sacrarium induit se vestibus nigris. Eadem habet Alcuinus supra citatus, additq;: Post hoc accipiunt omnes singulos de manu Pontificis cereos &c. Paucis eadem attingit ante memoratus Amalarius Fortunatus.

[24] Græci mensem Februarium ab hac solennitate in suisMenæis auspicantur his verbis: Εἰς τὴν πρώτην, προεόρτια τῆς ὑπαπαντῆς τοῦ Κυρίου καὶ Θεοῦ, [I Februarij Profestum,] καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ. Prima die, Profestum Hypapantes siue obuiationis Domini & Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi. Agitur de eodem profesto in Horologio Græcorum, & apud Molanum in Additionibus ad Vsuardum. Saussaius in Martyrologio Gallicano ita habet: Præfestum Hypapantes, siue obuiationis, [seu Vigilia,] Domini, alias Vigilia Præsentationis Christi & Purificationis sanctissimæ Virginis. Vigiliam enim Purificationis apud Parisienses obseruari notat Locrius in Calendario Festorum B. Mariæ. Sed & in Hispania hanc vigiliam cum ieiunio obseruari solere testis est Bernardinus Gomesius lib. 1 de Vita Iacobi I Aragonum Regis. In Agenda Ecclesiæ Moguntinensis excusa anno MDLI, titulo de obseruatione ieiuniorum, præscribuntur omnes Vigiliæ B. Mariæ Virginis, [cum ieiunio ex deuotione,] sola quidem Assumptionis ex præcepto, reliquiæ ex consuetudine seruandæ. Recensentur autem festa B. Mariæ ista septem, Purificationis, Annuntiationis, Visitationis, Assumptionis, Natiuitatis, Præsentationis, & Conceptionis. Solent autem hæ vigiliæ, seu ieiunia, ex pia consuetudine seruari in Poloniæ, Germaniæ ac Belgij multis diœcesibus. Hinc in Synodo Siluæ Ducensi anno MDCXII celebrata, titulo 12 can. 10 ita statuitur: Vt Pastoribus & animarum curatoribus aliisque nostris subditis angendæ pietatis demus occasionem, mandamus & iniungimus, vt in iisdem illis locis illam laudabilem consuetudinem ieiunandi pridie festorum Deipatæ Virginis Mariæ solenniter celebrari indictorum receptam seruent, populo publicent, vt piam consuetudinem seruent. Abbatia Tongerloënsis Ordinis Præmonstratensis, in eadem diœcesi sita, inter antiqua diplomata fundationis a Miræo in Notitia Ecclesiarum Belgij edita, exhibet cap. 217 aliquod datum anno MCCLXXVII in Vigilia Purificationis B. Mariæ. Solebat in vicina Gelria atque Hollandia, antequam fides Catholica per Caluinistas istic opprimeretur, pia consuetudo ieiunandi in profestis B. Mariæ Virginis a Parochis denuntiari, atque a populo obseruari. Hinc Hesselius in Explicatione Decalogi cap. 106 de ieiunio agens, ita scribit: In Vigiliis Pentecostes, Ascensionis Domini, Purificationis, Annuntiationis, Natiuitatis, & Conceptionis B. Mariæ mos regionis, siue ciuitatis, sequendus est. Henricum II Angliæ Regem singulis Sabbatis ab hora IX in diem Lunæ proximam & singulis Virginis Mariæ Vigiliis iustitium Anglis imperasse docet Rogerus de Houeden parte posteriore Annalium Angliæ, citatus a Locrio lib. 1, Mariæ Augustæ cap. 31 & a Coluenerio in Calendario Mariano ad Kalendas Februarij, qui pluribus hoc argumentum prosequitur. [etiam in pane & aqua:] B. VValterus de Birbeke (vt dicitur cap. 2 Vitæ quam dedimus XXII Ianuarij) solitus erat in vigiliis omnium solennitatum beatæ Dei Genitricis ieiunare in pane & aqua, quæ eidem in vinum etiam mutata est. B. MargaritaHungarica in Vigilus solennitatum B. Mariæ Virginis pane tantum cum aquæ potu vescebatur, vt tradit Ranzanus in eius Vita cap. 2 num. 8, quam dedimus XXVIII Ianuarij.

[25] Festum hoc cum Octaua celebrant Fratres Ordinis Seruorum B. Mariæ Virginis Ordinis sanctißimæ Trinitatis, Ordinis B. Mariæ de Mercede, & Ordinis Carmelitarum, additis propriis Lectionibus, item Cluniacenses, Cistercienses, [solennitas alicubi per Octauam continuatas] Virgines Deo dicatæ Fontisebraldi, & Ordo B. Mariæ Annuntiatarum. Eamdem notat Cursus B. Mariæ ad vsum Ordinis S. Benedicti, & Breuiarium Dononiense conscriptum anno MCCLVIII, vti refert Coluenerius ad III Februarij, antiqua Breuiaria Ambianense, Lingonense, Tullense in Gallia, Burgense & Seguntinum in Hispania, Antuerpiense & Bruxellense in Belgio, Hildesheimense in Germania, Canariense in Oceano, & Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi ad IX Februarij: quo etiam die ita scribit Saussaius: In Santonensi Pontificali Ecclesia Octaua Purificationis S. Mariæ propter miraculum, quod illic sic contigisse produnt sacra illius Ecclesiæ monumenta. Est in illa præcipua æde altare Dei Genitricis antiqua religione sacrum, statua antiquior, quam ob mira frequentis opitulationis insignia, B. Mariam de miracvlis iam pridem ciues appellitant. [vt Sanctonibus ob miraculum:] Accidit vero dudum medio intempestæ noctis silentio, cum alta quies totam vrbem occuparet, repente, nemine mouente, ærea maioris ædis cymbala mita concentus suauitate resonarunt. Quo insolito tinnitu expergefacti sacri æditui, mox e strato surgentes, templum vndequaque luminibus coruscum conspiciunt, numerosumque hominum conuentum augusta lustratione ac prece, suauissimisque hymnis Virginem suppliciter venerantem. Ad quem timido gressu propius accedentes, eum qui tam celebris pompæ postremum ducebat ordinem, rogarunt, vt cerei ardentis reliquum, quod piis gestabat manibus, tantæ rei testimonium daret. Quod ille lubens præstitit. Cumque ea res primo diluculo Ecclesiæ primoribus, non tantum per custodes, sed etiam per multos ciues, qui eam rem per ostiorum translucentes rimas viderant, innotuisset, cereum inter sacras reliquias religiose seruandum mandarunt, atque ob tam nouum prodigium, hunc diem toti posteritati memorandum indixerunt. Insuper diei Octauarum Purificationis meminit Ioannes Gerson parte 4 Operum, in epistola de Festo S. Iosephi instituendo data anno MCDXVI in Concilio Constantiensi ad Dominum Parui Cantorem Carnotensem & sacræ Theologiæ Professorem.

[26] Ecclesia Pragensis singularem cultum hodie exhibet ob reuerentiam duarum partium cingulorum B. Mariæ, de quibus hæc traduntur in MS. Martyrologio Pragensi: [Pragæ ob cinguli B. Mariæ partes celebrior diei veneratio:] Purificatio B. Mariæ Virginis & Hypapanti Domini. Quæ non ideo purificata dicitur, quod vllam ex suo partu contraxerit maculam, cum Virgo sit, sed quod ipse Dominus & gloriosa Mater eius, cum nihil legi deberent, decretis legalibus se sponte subdere voluerint. Hypapanti etiam dicitur, id est, lustrationum: nam Christiani cultum illum lustri, qui in principio Februi Plutoni fiebat, in melius commutantes, in honore veri Luminis & Agni, quem Mater Virgo in templo præsentauit, hodie cereos ardentes in manibus portant, Domino præsentato in templum occurrentes. De cuius Cingulis gloriosis duobus duas pecias gloriosus Princeps Carolus IV Romanorum Imperator semper Augustus, & Bohemorum Rex, in ecclesia Augustensi obtinuit, & decoratas in monstrantia crystallina Ecclesiæ Pragensi donauit.

[27] Peregrinus Merula in Sanctuario Cremonensi tradit, Stephanum Borsellum Ecclesiæ maioris Canonicum anno MCDLXXII Cremonæ extruxisse Ecclesiam, [tēpla erecta subtitulo Purificationis B. Mariæ.] vulgo Incoronatam dictam, sub titulo Purificationis B. Mariæ Virginis. Romæ etiam celebre est templum S. Mariæ Purificationis in Exquiliis cum monasterio sanctimonialium S. Francisci anno MDC fundato. Aliud est Romæ templum nationis Lotharingicæ, quod S. Maria Purificationis dicitur, situm in ea vrbis parte, quæ vulgo in Banchi appellatur. Agit de his Romanis templis Antonius de Balinghem noster in Calendario Mariano ad II Februarij, vbi plures cælestes visiones variaq; miracula recenset ad huius festi cereorumq; commendationem patrata vti & paßim recentiores Auctores. Extases B. Veronicæ de Binasco dedimus XIII Ianuarij cap. 5. Vitæ. vti etiam XXV Ianuarij pias meditationes B. Henrici Susonis cap. 12, quas hi in festo Purificationis habuerunt. Similia exercitia miraculaq; hoc toto opere daturi, quæ, in vnum colligere ad honorem cultumq; Deiparæ Virginis Mariæ, quamuis animus foret, instituti nostri ratio, & temporum angustiæ non permittunt.

ORATIO DE HYPAPANTE SIVE OCCVRSV DOMINI,
Auctore S. Sophronio Archiep. Hierosolymorum.
Ex MS. Græco Medicæo Regis Franciæ.

Hypapante Domini, sive Purificatio B. Mariae V.

Avctore S. Sophronio, ex MS. Græco.

CAPVT I.
Mysteria Christi celebranda. Huius festi solennitas.

[1] Aliud Christi est hoc mysterium, alia hæc est Christi Dei nostri magnificentia. Magna enim semper sunt illius miracula, [Mysteriorū Christi eminentia ineffabilis,] vt quæ orationum aditus accessusque vincant omnium, omnisque excedant virtutem sapientiæ, non humanæ modo, sed etiam Angelicarum, earumque quæ sub aspectum non cadunt, Virtutum. Sermo namque & lingua quædam, quæ ab nobis hominibus comprehendi nequeat, cælestibus Angelis seorsum data est. Quapropter & magna voce cum magno Paulo exclamabo: Vbi sapiens? [1. Cor. 1. 20.] Vbi scriba? Vbi conquisitor huius seculi? Vbi rhetorum ornamenta? Vbi philosophorum problemata? Vbi grammaticorum facetæ artes? Certe stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, & superuacaneam vanamque & inutilem vel ideo magis demōstrauit: quia hæc sapientia donum etiam ac munus gratiæ erat, ad observationem inquisitionemque Dei, vanoque ex errore resipiscendum, incredulis gentibus data. [ibid.] Verum quia per mundi sapientiam non cognouit mundus Deum; placuit Deo per stultitiam prædi cationis saluos facere credentes. [1. Cor. 1. 21.] Et hæc iure cum Paulo clamo, ipseque etiam nunc admirabundus exclamabo: O altitudo diuitiarum & sapientiæ & scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inueuestigabiles viæ eius? [Rom. 11. 33.] Nullus enim cognouit sensum Domini, neque quisquam Consiliarius eius fuit. Nam quo modo res creata mentem videat Conditoris, vel ingenium intellectumque illius possit comprehendete? Vel quo modo figmentum det consilium ei, qui ipsum finxerit, quasi committenti se figmenti consilio, indigentique imperfecto ad perfectionem? [destruit sapienti mundi,] Ideo apud insipientes, quod prædicatur, stultitia est: quia sapientia hominum infatuata est. Ideo Academia obdormiit, a Stoa conticuit, vacat Peripatus, dormit b Lyceum, Athenæ proculcatæ sunt: vt ne, relicto Deo omnium Conditore, Deos faciant res ab ipso creatas. Hæc enim contra Deum Deique militant sapientiam, quæ ea quæ videntur, Deo esse maiora iudicant, neque Deum eorumdem Conditorem videre cupiunt. Propterea tradita ea silentio sunt, atque in profundum obliuionis proiecta.

[2] Hinc potius Nazareth prædicatur, in qua Euangelia Dei recitata sunt: prænuntiatur hinc Bethlehem, [illustrat loca in quibus peracta sunt,] vbi Deus in carne nascitur c… vbi Deus miracula patrans vitam degit. Præsignatur hinc Golgotha, vbi Deus crucem suscipit. hinc canitur Resurrectio, in qua e sepulchro Deus rursum exurgit: prædicatur hinc Sion, ac latera Aquilonis præsignificantur, vbi Christus, cum a mortuis resurrexisset, apparet: hinc gloria mons Oliuarum afficitur, e quo cum humana natura in cælum Deus reuertitur. Ablata sunt priora, atque alia introducta: infatuata illa, hæc demonstrata sunt: illa in cinerem redacta, hæc illustrata: illa iuste, quia Deum non honorauere, contempta sunt; [deiicit Gētiles,] conuenienter hæc, quia Deo, vt oportebat, dedere gloriam, vicissim gloriæ commendata sunt. Illa enim hominibus erant offensioni, trahebant ad interitum, in inferni barathrum deferebant; ast hæc hominibus & saluti sunt, eosque e morte ad vitam reducunt, & e terra in cælum reuehunt. Illis in obliuionem actis, hæc festo iam colimus: hæc hodierna die vniuersi concelebramus: his, vt par est, initiamur. Dei enim festa sunt, atque mysteria, quæ, [perficit cultores suos.] cum iuxta hominum conditionem apte perficiuntur, tum mystice sese perficientem ipsa perficiunt.

[3] At quod nunc etiam hoc mysterium sit (huius enim est præsens hæc celebritas) vel quæ hæc Christi magnificentia (huius enim est hæc pompa atque progressus) continuo nos roget quispiam, [Ea mysteria in propriis festis proponēda sunt,] vel infidelitate detentus, vel etiam ignorantiam religionis affectans. Ecclesiæ namque filiis, initiatisque a sancto Spiritu, omnia, quæ Christum attinent, manifesta sunt atque cognita, nihilque est eorum, quæ peraguntur, ignotum. Ego vero & clamabo, atque eloquar, prædicaboque, quæ festi huius sunt propria. Non enim erubesco Euangelium Christi, quod clamauit ante nos Paulus, sed extraneorum sapientum per ipsum fastus pudore suffundo. [ad Rom. 1. 16.] Virtus enim Dei, quæ comprehendi nequit, est in salutem omni credenti. Et vero qui possit fieri, vt potentiam Numinis ineffabilem proferre erubescam? mysteria nostra frustra ne incusent d Aristagoræ, Anaxagoræ, Anaximandri, Pythagoræ, Aristoteles, Platones, [obstrepētibus frustra Gentilibus,] sapientiæ iam corruptæ sapientissimi defensores, qui quæ dicunt nesciunt, eaque quæ asserunt intelligere nequeunt: quos merito e & piscatorius nota perstrinxit calamus, & artis sutoriæ scalpellum demessuit, mortuaque & insensilia ostendit esse terræ retrimenta: verum his e sapiente nostra celebritate dimissis, (quippe qui Dei sapientiam & ex se ipsi expulerunt, & inani se vanaque stultitia repleuerunt) nos ore cuncti Theologico miranda atque a Deo recte facta accinamus, purisque mentibus celebremus. Hoc enim & diuinis Dei festis conducit maxime, atque hic eos, qui festa sua concelebrent, requirit.

[4] [Post festa Christi nati,] Natus est æternus ille Christus in carne, ac more nostro sibi matrem sumpsit, quæ ipsum indubitate & ineffabiliter genuit: atque hanc nos, qui salutem ex ipsa decerpsimus, mystice nuper festo die coluimus. Post quem rite octauus dies expectatam carnis circumcisionem excepit: [& circūcisi,] tum vero tamquam Mystæ clientesque Dei, quique Diuina Dei dona acceperimus, rursum mystice hanc peregimus. Aliud autem nunc succedit illis mysterium, alioque mortalibus dono gratificatur. Nihil enim ab Deo nato proficiscitur, quin ad hominum vtilitatem omnino referatur: præ desiderio certe humiles abiectosque extollendi, nostra hominum caussa natus est. [occurrit facta Bethleemo Hierosolymam processio:] Quodnam autem nunc etiam illud est, quod vt Deum decet, celebramus mysterium? Progressus Christi perquam admirabilis, aduentus Christi felicitate plenissimus, Christi perdifficilis explicatu oblatio, Christi e diuinissimo quidem Bethehemo excedentis, aduentantis autem f hanc in vrbem Hierosolymam, de loco in locum transgressio.

[5] Ecquis potest hanc Dei ex alio in alium locum migrationem effari? Quapropter, o viri, eadem nobiscum sapientia repleti, ineffabilia sunt Iesv Christi mysteria, atque eiusmodi vt nequeat ea flumen orationis complecti. [explicatur verus progressus Dei incarnati,] Quomodo enim Dei non circumscripti progressum, eiusdemque ex aliis in alia loca transgressionem audiens, non continuo ridebit dicentem, tamquam incredibilia in hominum mentes nulloque pacto recipienda inducentem? Prodit tamen incircumscriptus (reprehendant licet Gentiles hoc præconium, insipientia eius notata) prodit qui naturalem ambitum, (quippe Deus) non sustinet, imo, qui natura potentiaque infinitus est, (finita enim hæc natura est finitȩque virtutis) nostro hominum more prodit: rumpatur licet, qui filium ait esse alium, qui processerit, in alioque delirat, qui non processerit, atque ita filiorum Christorumque par nobis somniat miser ille Nestorius. [cōtra Nestorium,] Ille vero potius & ex se sibi persuadet impie, & Christi mysterium nefando ausu dilacerat. Voluit enim procedere dumtaxat natum ex Virgine, non autem natum ex patre filium, verbum illud sempiternum. At verum manifestumque Deus fecit progressum. Vere enim erat caro factus & corpus, [& Eutychetem,] comprehensusque fuerat circumscriptione corporea: exasperetur licetis, qui naturam carnis in Verbo negat, quod caro factum est, progressionemque merum spectrum fuisse somniat, miser Eutyches. Si enim Verbi, quod caro factum est natura mansisset vnica, fuisset spectrum, quod apparebat, & nuda vmbra hoc Christi esset mysterium, nec vere verbum incarnatum. Etenim quomodo Verbum, si nō assumpsit naturam carnis, immutabiliter caro factum est? At Verbum reuera caro factum est, conuersionemque in carnem nullo modo sustinuit; inuiolataque ex Virgine accepit naturam carnis, secundum quam ex ea etiam est progenitum. Idem & dissolutionem non admittit naturarum, & in naturis innotescit duabus: neque ob differentiam earum diuisum, quemadmodum insanus furebat Nestorius: g neque cōfundens substantiam, quorum in hypostasi facta est coniunctio. Ita vnus idemque & in eodem existens, Deus innotescit & homo, exhibet personam vnicam, constitutam, ex ambabus constantem naturis; attamen, quæ erant ambarum propria, non confundentem: ex quibus enim immutabiliter componebatur, indiuise in iisdem apparet, nec mysterium confundens suum, neque suam personam diuidens.

[Annotata]

a Schola Stoicorum & Peripateticorum.

b Gymnasium Athenis, in quo docuit Aristoteles.

c Desunt nonnulla, potissimum de vrbe Hierosolymitana.

d De his Philosophis agit Laërtius inlibris de Vitu Philosophorum, & passim antiqui.

e Apostolos Petrum & Paulum intelligit: ita eosdem S. Chrysostomus aliiq; Patres describunt.

f Græce τάυτην τὴν πόλιν, vbi se degere indicat.

g Græce, οὐτε συγχέων τὴν ἕνωσιν (potius οὐσίαν) τῶν ἐξ ὧν καθ᾽ ὑπόστασιν γέγονεν ἕνωσις.

CAPVT II
Occursus Christi. Lumina collata. Dies purgationis.

[6] Ita cælestis ille Bethlehemita procedit: ita apparet aspectabilis, qui fugit aciem oculorum: ita expers ille corporis in carne monstratur: ita venit circumscriptus, [Occusus illi faciendus] qui circumscribi non potest. At in occursum curramus eius vniuersi, qui tam pie illius colimus veneramurque mysterium, propenso cuncti animo eamus. Quis illi primus occurret? Quis Deum oculis cernet primus? quis Deū primus excipiet? Quis primus vlnis portabit Deum? Neminem pigeat cursus accelerati, nemo ad gressum concitatum claudicet, nemo pium abrumpat exitum, nemo ad Diuinum occursum tardet: nemo celebritatis degustatæ spectetur expers, nemo mysteriorum exors appareat, nemo lucifera hilaritate priuetur: [cum Simeone & Anna:] nemo ad cursum Simeonis senis velocissimum fiat lāguidior, nemo anu illa Anna pede tardior iudicetur, vt ne quo modo senes vereque grandæui illum, quem deficientem viderint pedibus, citoque cursu destitui, non solum incusent, sed remissum etiam animum, fortasse & infidelem, eidem propheticis verbis exprobrent. Nemo igitur sit occursus non particeps, nemo a ab luce ferenda alienus.

[7] Cereorum etiam splendorem addimus, tum ostendendo splendorem accedentis Diuinum, a quo cuncta splendescunt, [lumē manibus præferendum,] pessimisque depulsis tenebris illustrantur abundatia lucis æternæ; tum vel maxime manifestando splendorem animæ, quicum nos occurrere Christo necesse sit. Vt enim Dei Mater Virgoque integerrima, veram vlnis tulit lucem, iisque adfuit, qui iacebant in tenebris; ita & illustrationibus illius nos illustrati, ac lumen omnibus apparens tenentes manibus, ei qui vere lux est, obuiam ire festinemus. [Ioan. 3. 19.] Nam profecto, quia lux venit in mundum, eumque tenebris circumfusum illustrauit, & quia visitauit nos Oriens ex alto, atque his qui in tenebris sedebant, affulsit; hoc nostrum est mysterium; idcirco lampades tenentes incedimus, idcirco lumina ferentes accurrimus, tum ita designantes, quod illuxit nobis, lumen; tum splendorem, ab eo nobis adfuturum, innuentes. [Luc. 1. 78.] Quapropter curramus vna, Deo cuncti occurramus: ne, si facere id piguerit, vel de animo ab eo ingrato aliquando accusemur, vel de metuendo ipsius contempti crimine: audiamusque, quod etiam dicentem eum prius audierant tenebris illis inuoluti, nec illustrandi Iudæi: Quia Lux venit in mundum, & dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: [Ioan. 3. 19.] erant enim eorum mala opera (semper enim animum obscurat malitia, [Christo illuminatori,] nec eum sinit videre lucem) vel etiam illa (quod sacrum ait Euangelium) lux in tenebris lucet, & tenebræ eam non comprehenderunt. [Ioan. 1. 5, Ioan. 1. 9.] Lux ergo illa, vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum venit. Omnes ergo, o fratres, illuminemur; omnes illustremur. Nemo nostrum maneat hoc non initiatus splendore, nemo oppletus illuni nocte persistat; sed prodeamus omnes splendidi: illustrati eamus obuiam simul vniuersi, [ob lucem Euangelicam] lucemque illam claram ac sempiternam excipiamus cum sene Simeone: exultantesque cum eo animis, Genitori Patrique lucis, qui misit lucem veram, caliginemque depulit, ac nos omnes effecit splendidos, cum grattarum actione hymnū concinamus. Dei enim salutare, quod parauit ante faciem omnium populorum atq; ad nostram noui Israelis gloriam manifestauit, etiam nos per ipsum vidimus, fuimusque veteri illo obscuroque crimine, [gratiæ agendæ.] vti vitæ præsentis vinculis viso Christo Simeon, confestim absoluti. [Luc. 2. 31.] Nos etiam Christum e Bethlehemo ad nos profectum complexi fide, facti sumus ex Gentibus, Dei populus (ipse enim Dei Patrisque salutare est) oculisque Deum carnem factum conspeximus, ac visa Dei præsentia vlnisque mentis admissa, nouus Israël nūcupamur, eamque festis anniuersariis, in obliuionem eius numquam venturi, celebramus.

[8] Verum Christusne b vbique præsens accedit? An lux implens omnia procedit in medium? [Procedit Christus iuxta legē Moysis,] Nihil enim illius, cum natura non circumscripta sit, nullaque abs re arceri valeat, velitque legem implere priscam, vacuum est claritate. Imo vero accedit, ortumque suum omnino summum prȩsignificans, de se Mosaico vaticinatus est ore. [Exod. 13. 2.] At quale hoc vaticinium? Omne masculinum adaperiens vuluam, inquit, sanctum Domino vocabitur. [Luc. 2. 23.] Quod quidem præceptum, magis tamen denuntiationem propheticam, etiam solus impleuit, cum ex vtero Virginis solus ipse prospexit, eamque tamen virginitate non priuauit sua, eiusdemque, cum procederet, vinculum non dissoluit: quod de solo ipso aperte prædictum erat. [natus Deus e virgine] Nam & ipse solus e sola natus est Virgines, & a seminis experte vulua solus est genitus, & solus e Virgines vtero progressus, ipsam Virginem conseruauit; non corrupta eius gratia nascens, illius non minuto splendore in lucem veniens, vinculo illius non soluto progrediens: quæ & Deum ostendunt eum esse, qui nascitur, & Deiparam declarant proprie eam esse quæ parit. [vere Deipara,] Vbi scelestus iterum videtur esse Nestorius, qui neque Deum dicere vult eum qui nascitur; nec Deiparam eam sustinet vocare quæ peperit: vbi execrandus quoque Eutyches spectatur, qui carnem negat Domino eiusdem, atque nobis, esse naturæ. Quo enim modo Verbum, quod caro nostra fieri caussa sustinuit, Caro factum est, si natura carnis ab eo ex nobis neque vere assumpta, [& Verbū veriis homo.] neque ita ipsi iuncta erat, vt ostenderet liquido, eamdem, quam nos, naturam Verbum ante corporis expers suscepisse, atque ita vere hominem factum esse nobiscum, si neque habeat corpus eiusdem cum corporibus nostris generis, neque animam eiusdem, qua nostræ constant, naturæ? [Ioan. 1. 14] At vere Verbum Caro factum, nos seruare cupit: & existens in ipso Deus vere factus homo, nihil falsi præsefert, neque homines nos decepit; sed nostra natura suscepta gratificatus est nobis suam.

[9] Etenim, si hoc ita non erat vt credimus, quomodo, qui hæc scribit, ait Euangelista: [Luc. 2. 22.] Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum? [Dies purgationis] Qualis porro purgationis, o abominande Eutyches, si caro in Christo non erat vera? si natura humana adunata non erat Verbo? nam Diuina expers corporis quali eget purgatione? [cur indicatus:] quæ contaminatio in experte carnis Diuinitate conspicitur? Quamquam vt hominum conditio exigebat, humilius hoc conscriptum est, vel maxime ob te amentiamque tuam imaginariam, atque instar Manichæorum attonitum stuporem tuum. [ea ambo non egebant.] Nam neque, qui omnium est expiator Christus, vlla expurgatione indigebat, accepta præsertim carne illa sola immaculata: neque, quæ peperit, inuiolata illa impollutaque vere Virgo, quæ omnium genuit expiamentum, expiatione per Legem præscripta eguit. [Luc. 2. 22.] Quamquam hoc, secundum legem, adscriptum sit, vt ne Christus dissolutor esse legis existimaretur.

[Annotata]

a Græce φωτοφορίας ἀλλότριος, allusione ad cereos qui ferebantur, facta.

b Intelligi solam Christi. Deitatem infra patet vbi hæretici de ea male sentientes perstringuntur.

CAPVT III
Ad occursum admittuntur orthodoxi, repelluntur hæretici.

[10] Qvid autem vel ipsa inuiolatis gestauit vlnis, vel quid Simeon excepit suis, præter Deum carnem corpusque factum? [Occurrit Simeon,] Et Deum affectu religioso Propheta suscipiebat, ac Patri Deoque illum deferebat, & legem implebat spiritu. Nunc, gratis inquiens labiis, dimittis seruum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. [Luc. 2. 29] Quod ei ex Spiritu dictum erat, non visurum se mortis aditum, nisi prius videret Christum Domini, legisque vinculum solueretur. [Luc. 2. 26] Senex enim ille obtinebat personam legis. Quia, inquit, viderunt oculi mei Salutare tuum. [Luc. 2. 30] Non enim erat Salutare lex illa Mosarca. Lex autem vetus & senex & infirma, viso Christo, hoc est Salutari Dei, [senio Legem Mosaicam indicans:] & ab infirmitate ad salutem reducebatur; & vetustate, quæ illi aderat, conuenienter nouitati renouata, eximebatur: lumen enim veterem Israël omni vetustate liberans, ad eumque Gentes adducens, oculis cernebatur. Idcirco clamat, clamansque enuntiat: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace: quia viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum; lumen ad reuelationem gentium & gloriam plebis tuæ Israël. [Luc. 2. 31.] Existens nouus e veteri (& Galilæa gentium illustratur, & nouus Israël demonstratur) Christum, lumen, aspexit.

[11] Quid autem vidit etiam oculis, nisi cognatum nobis corpus atque conspicuum, conuincensque inscitiam Eutychetis e Manichaīca semente productam? [Ab hoc occursu expellendi hæretici, Euryches, Nestorius,] Ex natura enim sua fugit aspectum Deitas, nec hominum oculis cerni potest. Excedant ergo hac nostra celebritate simul Eutyches ac Nestorius eiusdem hostes & aduersarij, illiusque lætitiam violare certantes: hic quidem Christum diuidens indiuiduum, ille vero impie ea, quæ confundi non possunt, confundens: nec enim vmquam a talibus nostra se patitur adornari celebritas. Idcirco purgamini, idcirco nitescite, idcirco Christi mysteria, velut Christo amici, colite: etenim aliter sibi abuiam accurrentes neque admittit, neque oculis videre sustinet: verum ab celebritate sua eos exules esse iubet, profanosque constituit, [Eunomius Eudoxius, Asterius, aliiq;,] & occursus ad se exortes. Abeant vna cum his a Eunomij & b Eudoxij & c Asterij, & cum ipsis Manichæi & d Apollinarij, e Seueri ac f Dioscori, omnisque g Acephalorum misera illa ac vere capite carens gangræna. Illi quidem quia ob carnem Christi conspicuam, & inaspectabilem perfectamque Deitatem imminuere & abrogare conati sunt, eamque alterius efficere naturæ, substantiæque ab natura, quæ est in Patre, qui genuit, contendere diuersæ, in creatis eam rebus audacter numerantes, ac decernentes Christum Deum creatum esse, &, secundum vtramque naturam, Diuinam, inquam, & humanam adorandum esse. Hi vero ob illam Christi, quæ non videtur, Deitatem, etiam carnem eius eludere ementirique volunt: qui ea quæ vnius solum naturæ propria sunt, arripientes, coniunctarum confusionem substantiarum imaginantur: & miseras Apollinarij h Polemonisque præstigias libenti animo accipiunt. Quibuscum Ebiones i ac Samosateni, k Pauli & Bardesanæ collocentur, [Samosateni.] nostroque e festo hoc exigantur. Hi quidem, quia Christum solummodo nudum hominem ac nobis parem arbitrari sunt, iisque, quæ Deitatis sunt propria, carentem ac ne Deum quidem vllo modo nominauerunt. Illi vero, quod Christum non æternum esse Deum Patrique æternitate parem, sed ex Maria affirmabant, solum ex ipsa ineffabili Incarnatione Deum exstirisse rati.

[12] Et si quidem vniuersi, quotquot vel impie secundum ipsos insanierunt, vel secundum eosdem euaserunt insane impij, [Occurrāt orthodoxi Christiani,] ab Diuino Christi occursu repellantur, vt nos, qui recte sentimus, cuncti hunc festo colentes die, hæreseos multifariæ nulla labe suscepta Christo Deo eamus obuiam, eumque cum sene Simeone & cum anu ac vate Anna excipiamus. Ambo enim antiquabantur, & lex videlicet, & secuti illam Prophetæ, dimissionem expectabant. Nam vsque ad repletam luminibus Christi ostensionem & obtinuit lex, & Prophetæ vaticinantes, a Deo erga Christum sapienter peracta mysteria, admirandaque de Christo oracula prædixerunt. [e Gentibus assumpti,] Nos ab Ethnicorum multitudine in nouum translati Israël, nouusque Dei populus appellati, confiteamur vicissim, ac Psalmos accinentes, cantemus Domino canticum nouum. [Psalm. 97. 1.] Nos pulchre renouati Christique præsentia in altum sublati, abiecto splendore vetustateque Gentili simul ac legali vniuersa, [cantēt Deo laudes:] omnique ea, quæ carnem sapiat, clarissimaque hac Christi celebritate indigna, cantemus Domino canticum nouum. Renouati etenim sumus, nouique facti e veteribus, iussique canticum nouum canere Deo ac Patri, qui Christi nos præsentia & innouauit vniuersos & populum illius nouum esse demonstrauit. [Psalm. 97. 1] Cantemus Domino canticum nouum: quia mirabilia fecit, atque per Christi quidem præsentiam mirabilius, per quam omnia innouantur, recuperantur perdita vetera, noua conspiciuntur, atque in Deum sublata in primam iuuentutem transferuntur.

[13] Qualia autem hæc sint, euidenter tradit lyra Spiritus; Saluauit ipsum dextera eius, inquiens, & brachium sanctum eius. [Psalm. 97. 2.] Et quænam hæc, quæso, dextera Dei ac genitoris, [saluati dextera Christi,] & brachium sanctum extitit, nisi solus ille, per quem omnia fecit, filius? per quem, quæ ante non erant, condidit, & e non existentibus ad existendum perduxit: quæ postea ad interitum ac vetustatem repentia (veterascens enim res vnaquæque & consenescens ex naturæ suæ habitu semper ad interitum vergit) omnipotente quoque dextera & excelso omnimodeque sancto brachio seruat. Confitentur enim splendore cognitionis Diuinæ locupletati, præclareque & corpore & animo, & intellectu illustrati solum Christum esse cognoscique, qui per carnis similitudinem ob rerum omnium conditarum recuperationem ad nos venit; per quem & manifeste seruamur, & antiqua nostra vetustate eximimur, redimimurque ac Deo efficimur noua conspersio, apparentes non iam veteris acidique fermenti. [1. Cor. 5. 7.]

[14] Nos etenim vere sumus dicimurque Dei dextera inexpectato modo conseruatæ creaturæ, ac potenti eius brachio renouatæ: de quibus Dauid vaticinaudo modulans tenere cantabat: Saluauit ipsum dextera eius & brachium sanctum eius, [& renouati brachio eius,] salute scilicet indigebamus, ac recessum redemptionemque ab exitiali vetustate petebamus: quibus Psaltes secum aduentu Christi ad salutem indigentibus, addicit dexteræ ac brachij Patris corroborationem ad renouandum gloriosam, vt, in cantico hoc diuinitus inspitato exponitur: Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu Gentium reuelauit iustitiam suam: Quod & Simeon (id est, Lex) suscipiens, clamitabat ad Deum, sibi concesso salutari, id est, Christo gratificantem: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. [Psalm. 97. 3.] [Luc. 2. 29] Pax enim cælestibus ac terrestribus vere Christus significatur. Quia viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium, & gloriam plebis tuæ Israël. [Luc. 2. 30.] Completum est vaticinium: perfecta promissio: illustratum est, quod errabat: affectum est gloria, quod erat inglorium: atque ego (& in me Lex) abij a vetustate, neque tantum euasi nouus, verum etiam tuum, Domine, conspicatus Salutare, oculisque senilibus gloriam tuam intuitus, vigorem prorsus expertem rugæ iuuenilemque recepi. Etenim Christus lumen Gentibus factus est, & Israëlem nouum genitum vocatumque nouum, excellenti mirificaque affecit gloria, dispertitus illi gloriam vere expertem senij, & luce numquam consenescente, neque ex lege agente rugas illustrans.

[Annotata]

a S. Ephræm Syrus supra 1 Februarij in Testamento suo cap. 5 execratur hæreticos, atque inter alios num. 23 Eunomianos & Manichæos. vbi nos ad litteram l de Eunomio egimus.

b Eudoxius Arianus Constantinopolitanæ inuasor Sedis baptizauit Valentem Imperatorem, cui se adiunxit Aëtius magister Eunomij, dein ab Eudoxio constituti Episcopi Cyziceni, quem expulsum. apud se Constantinopoli detinuit. Ita Socrates lib. 4 cap. 1 & 7, & S. Epiphanius hæresi 73 num. 38, qui hæreticis Anomæis annumerat, quorum princeps Eunomius habebatur.

c Asterius Sophista in persecutione Maximiani Christianam fidem eiurauit. S. Epiphanius hæresi 76 num. 3. Agunt de eo homine Cappadoce & Ariano, eiusq; libris Socrates lib. 1 cap. 24 Sozomenus lib. 2. cap. 31. S. Athanasius de Synodo aliiq;.

d Apollinaris Laodiceni hæreses describit Epiphanius hæresi 77 num. 22. scilicet Christum corpus e cælo detulisse, animam non assumpsisse, corpus diuinitati consubstantiale fuisse. Agit de eo Sozomenus lib. 6 cap. 25 & alij: eum S. Damasus Papa Romæ in Synodo damnauit anno 373.

e Seuerus Sedem Antiochenam expulso S. Flauiano per vim inuasit anno 513, ex secta Acephalorum, oppugnator Cōcilij Chalcedonensis. Coluntur SS. Flauianus, & Elias tunc quoque per ipsum e Sede Hierosolymitana pulsus, 4 Iulij.

f Dioscorus Episcopus Alexandrinus patronus Eutychetis, cumeo in Concilio-Chalcedonensi damnatus. De eo agemus 18 Februarij ad Vitam S. Flauiani Episcopi Constantinopolitani ab eius factionis hominibus in exilium pulsi.

g Cum Petrus Moggus in sedem Alexandrinam anno 482 receptus, Henotico Zenonis Imperatoris admisso, Catholicos simul & hæreticos offendisset, Eutychiani plures ab vtrisque deficientes, Acephali, id est, sine capite, sunt appellati: in varias mox sectas diuisi.

h Polemium ex scriptis Apollinarij ansam nactum, dixisse in Christo substantiarum confusionem factam, & commixtionem Diuinitatis & corporis tradit Theodoretus lib. 4 Hæret. fabul. cap. 9.

i Ebion princeps hæresis, quæ Christum nudum hominem appellauit, contra quem & Cerinthum S Ioannes suum Euangelium scripsit. Agunt de eo Theodoretus in compendio hæreticærum fabularum, earumq; lib. 2 cap. 1. S. Epiphanius hæresi 51 aliiq;.

k de Paulo Samosateno agit S. Ephræm Syrus in testamento 1 Febr. num. 23, a quo Bardesanem strenue confutatum esse tradit Theodoretus lib. 1 Hær. fab. cap. 22: de hoc etiam agit S. Epithanius hæresi 22.

CAPVT IV
Simeonis & Annæ prophetiæ explicatæ.

[15] Et ille quidem grandæuus Simeon, viso Dei salutari, gratis hæc cum ipso verbis sermocinabatur; illud Dei ac Patris Salutare vlnis gerens, quo is salutem transmisit omnibus eximiamque dedit redemptionem. Conuersus autem & ad Virginem, quæ Salutare Dei in carne genuit peperitque, & ad Iosephum, qui putabatur pater huiusce luminis, innotuit tamen a carnali partu lucis omnino alienus, Ecce, inquit, positus est hic in ruinam & in resurrectionem multorum in Israël: in ruinam seruorum litteræ, [Positus Christus in ruinam legis & resurrectionem Euāgelij,] in resurrectionem filiorum gratiæ; in ruinam, legalem adhuc colentium vetustatem, in resurrectionem amantium Euangelicam nouitatem; in ruinam gloriantium paternitate carnali Abrahæ, in resurrectionem factorum Abrahæ filiorum per fidem; in ruinam indutorum prudentiam Adæ veteris, in resurrectionem sapientium indumentum Adæ noui; [oppositus veteri Adamo,] in ruinam sapientium puluerea ac terrena, in resurrectionem cupientium excelsa atque cælestia. [Luc. 2. 34.] Primus enim Adam e terra factus, puluereus, terrenum habuit affectum. Hic autem secundus Adam, qui & in carne meis portatur manibus, & ipse me ferentem diuine fert, peregre venit ad nos e cælo, omnibusque aduentum suum fideliter admittentibus, ac primi quidem Adæ vestem respuentibus, noui vero natiuitatem desiderantibus, cælestem largitur sensum. [Ioan. 1. 12] Quotquot enim eum cum fide receperint, iis adoptionem immortalem filiorum apud Deum ac Patrem confert, qui neque ex voluntate carnis gignuntur, neque ex voluntate viri constituuntur, sed ex Deo secundum gratiam nascuntur: nec enim e substantia eius naturaque proueniunt.

[16] Solus enim hic, o Virgo Mater inuiolata, ex Deo secundum naturam genitus est ac Deo Patri consubstantialis; solus ex Deo natus genitore, filiusque eius vnicus agnoscitur, & certe ex te Virgine incarnatus, generationem humanam ex te suscepit. [Luc. 2. 35.] Ac tuam ipsius, quæ & magna Dei conspexisti mysteria, & thesaurum gratiæ nobis hunc peperisti, animam pertransibit anceps gladius, ac mentem stupore percussam ensis percurret, quando eum oculis conspexeris sponte clauis Cruci affixum atque inter lattones medium sublatum, [cuius in morte animā matris per transiuit gladius,] interimere ipsam mortem, a qua occidebamur; nobis vero, qui iuste moriebamur, donare vitam; ac ligatis legionibus dæmonum, soluere peccatorum vinculis hominem, antiquitus a dæmone alligatum. At non persistet, neque omnino in te permanebit gladius ille pertransiens: numquam enim, o Dei-Mater, in Diuini ex te conceptus, miræque ex te progenerationis obliuionem adducta fueris. Corripieris certe quodam humano stupore ex iis, quæ infandæ Crucifixionis tempore euentura sunt; quomodo Deus qui per naturam neque mori, ac ne pati quidem potest, in crucem agi sustineat, quomodo, qui ab Angelis sempiterna effertur gloria, idem latronum medius contumeliis afficiatur, quomodo, qui escam præbet omnibus esurientibus quique porum dat omnibus sitientibus, fel bibat & acetum! quomodo vita illa, quæ dat vitam omnibus ea carentibus, subeat necem! quomodo latus illi hasta confodiatur, qui lancea sensum omnem oculorum fugiente mortem confoderit! quomodo, qui mortem corruptionemque sepelit, qui sepultos tumulis eximit, qui sortitis ex Adamo corpora eademque mortua ob cōtractam eiusdem Adami primi parentis labem circumferentibus, vitam reddit a morte excitatis, ferat tridui sepulturam! percelleris enim nonnihil, hæc videns omnia; at non diu parebis ambigens: animam quippe tuam ac mentem pertransibit perculsionum tantarum tamque terribilium gladius. At non persister: nec mansionis stationisue locum occupabit, ocyssime quippe depulsus abs tuo illo seminis experte conceptu, atque abs tuo illo semper virgineo partu.

[17] His omnino nihil est vel horribilius, vel, iis qui non intelligunt, visu incredibilius. Idcirco reuelantur ex multis cordibus cogitationes, quæ conspicere nequeunt Diuina tua ac mira mysteria, [& reuelātur ex multis cordibus cogitationes:] quæ nec cælorum virtutes quidem videre potuerunt. [Luc. 2. 35.] Idcirco cadit, qui non credit, præconio: resurgit autem atque ad vitam immortalitatemque illustratur, qui proli tuæ credit, ipsumque ore Deum prædicat, teque, quæ genneris, sentit esse Deiparam. Idcirco Christus ita ex te natus, ignatis mysteriorum eius vere ponetur in signum, [positus signum cui contradicitur.] cui contradicetur, patienturque illi lapsum, a quo erigi non poterunt, participes redditi infidelitatis; excitationemque a mortuis, vitamque, quæ in cælis est, propterea quod vitæ æternæ non crediderint, numquam contemplabuntur. [Luc. 2. 34.] Hæc locutus desistit, dominationemque legis, ipsum legislatorem iam aduenientem suæque ipsius legis consilio perfecte stantem conspicatus, simul sistit. Processit enim Christus, complementum Legis; Paulique sententiæ qui contradicat est nemo. Vnde in salutem quidem credenti est, at infidelem habenti animum in interitum ac ruinam. [Rom. 1. 16.]

[18] Adstat Anna etiam huic operi, anilibus incedens gressibus. [Psalm. 97. 2.] Nam & illam aduocabat mysterium impleturam prophetiæ gratiam, dum prophetico spiritu testatur quod notum fecit Dominus salutare suum, [Anna redemptionē Israël prædicat:] ac quod in conspectu gentiū reuelauit iustitiam suam: & quod non sit lex, quæ in vmbra figuraque præualuerit, hominibus imponens onera importabilia, reuelata iam cunctis gratia, suaue habente iugum & onus leue facileque portatu. [Matth. 23. 4] Et quod non sit lex vaticinantur de Christo Prophetæ, vbi, qui iisdem inspirauit vaticinia, vaticinatumque eos misit, ipse iam aduentarit. [Matth. 11. 30.] Quæ quidem Anna cum prophetiæ clareret gratia, diceretque ad eos, qui expectabant redemptionem Israël, consolationem ingenerabat iis vndique diuinam, venisse omnium Redemptorem, apparuisse Saluatorem vniuersi, qui velit imaginem redimere suam, cupiatque homini a se creato salutem conferre. [Luc. 2. 38.] Nam ideo Christo est nomen Iesvs: quippe & Iesvs Saluator exponitur.

[19] Hæc autem omnia cum & re ipsa fierent, & propalarentur verbis, stupebat Maria Dei Mater, [admirantur Deipara & S. Iosephus.] admirabatur vna cū ipsa præsens Iosephus. Postquam tamen, quæ ab lege iniuncta erant, consummassent; (omnia namque quæ legis erant, Christus venerat implere & legalibus finem præceptis imponere) reuertūtut in Nazareth, vbi ab Gabriele Archangelo fuerat salutata, quæ mundo genuit Saluatorem, & de seminis-experte conceptu grauida, & Virgo a partu manens, videntibusque declarans vniuersis, notum factum esse Salutare Dei, lumen Gentibus illuxisse, omnibus terrarum finibus iustitiam redemptionemque Dei apparuisse: ac diuinam gloriam claritatemque æternam omnis interitus, corruptionisque nesciam induisse eos, qui illum expectabant. [Luc. 3. 7.]

CAPVT V
Mysterium turturum & columbarum oblatarum. Epilogus.

[20] Qvid autem volunt & turtures, aut cur pulli columbarum accepti sunt, quæ Christus adiens Hierosolymam ad sistendum se Genitori Deo in sacrificium deferebat? [Turtures & pulli columbarū] aut quam ob rem par vnum ex alterutro genere obtulit, si, quæ hunc genuit, Virgo manserit? offerebat pro se Patri hæc animalia, quæ pura deprehenduntur, interque volucres eximia: ac, præterquam quod ambo munda sint nec profana, horum genus vtrumque simul, propriam quamdam virtutem continet: ostenduntque aues illæ, eximium esse aliquid atque selectum, præter cetera, innatum sibi, quod spiritaliter contemplantibus adferat vtilitatis haud parum. Præceptum namque seruandæ legis non intra solam consistit litteram: [mystice iudicant] abditum etiam quiddam continet, & eminens magis eo, quod apparet, atque incomparabili pretio excedens. Ideo Littera me occidit, solam sequentem litteram; Spiritus autem viuificat spiritui bene obtemperantem: & dum litrera a velamine dehiscit quodammodo, spiritus subeuntem fundum, ac denudantem thesaurum illic abditum, atque ita opes illas infinitas adeptum perficit. [2. Cor. 3. 6.] [continentiam,] Puræ erant aues turtures & columbæ sicuti dictum est, ac turtures quidem summa temperantia, quam adeo amplectuntur, vt, si coniugi mors contigerit, nec superstes cum alio conuenire sustineat, vitam reliquam agat cælibem, viduitatemque colat potius, quam vt connubialem cum alio mare contactum sufferat. Columbæ vero sunt purissimæ a malitia, omnisque noxiæ expertes, [puritatē,] quas ideo ob simplicitatem suam vacuitatemque malitiȩ Christus simplices vocat, quæque ad suos quoque persecutores, tāquam mali nil passæ, mox redeant: quod summæ signum est innocentiæ, multæque vt sic dicam, simplicitatis indicium. [Matth. 10. 10.] Et quidem casti turtures, degunt priuati ac solitarij; at insontes columbæ non modo cicures, domorumque incolæ, sed etiam hominum peramantes. Id persuadeat illa peramabilis columba, ad Noë in arcam: rediens, [misericordiam Dei in Noeme,] oleæ ramum ore afferens, & misericordiam declarans Domini diluuiique finem; mystice vero, vt Patri Spirituique videbatur, benignum Christi aduentum, [& Christo datam:] quem extremis temporibus per amorem misericordiæ vere plenum, exhibuit. Erat quippe tunc quoque vespera, cum ad Noë, secundum ab auctore generis Adamo vitæ genitorem, frondifera illa prophetice reuolauit; atque adfuturam nobis inclinante seculo Christi Dei misericordiam prænuntiauit.

[21] Vult ergo Christus manifestissime, ad se accedentes temperantiæ cum primis habere puritatem, innocentiæque splendorem sapere, atque his magis illustrari; ipsumque Christum, [hæ virtutes a Christianis exprimēdæ:] qui eos condidit, & ea qua erga homines fuit misericordia, eosdem seruaturus descendit, exhilarare; vt is & videat & lætetur, lubensque illos simul occurrentes excipiat. Nec enim alia re vlla sic Deus colitur, atque temperantiæ, & castimoniæ omnisque innocentiæ perfectione. Est autem honestum, suaue ac quietum, negotiorumque æstu liberum, & Deo, quoad fieri id quidem potest, ad hærere, & nulla ab re implicari studiosius, distractum scilicet atque occupationibus mundanis auulsum: quibus etiam illud canticum videtur dicere: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus, tamquam in solitaria sibi vita vacaturis semper amans commonstrare sanctimoniam suam illuminantem. [Ps. 45. 11.] Honestate effulgent etiam similiter tum mansuetudo, tum communio amorque mutuus, quo quis agere recte poterit, tum qua conuenienter erga proximum afficiatur misericordia, cum eaque naturaliter coniuncta humanitas, in quibus fit ipso cum Deo prægrandis assimilatio.

[22] [binæ volucres duplicē in Christo naturā designant,] Cur autem volucres binas attulit? sic enim lex afferre imperabat: quia vnus idemque Christus naturis duplex cernitur, e duabus quidem naturis adunatus, atque in duabus sine diuisione confusioneque innotescens, tam diuina quam humana, ex quibus etiam est compositus. Verum nos ipsi etiam, constantes animo atque corpore, constituti sumus duplices, apparentesque & in animo & in corpore, vt ambobus etiam, quod honestum est, faciamus; neque altera quidem parte expleamus virtutem; [& virtutum omnium perfectionem.] claudicemus autem altera, virtutumque splendore careamus. Atque hoc ipse Dominus, qui virtutis vniuersæ bonus dator agnoscitur, cum doceret, aiebat: Estote perfecti, sicut & Pater vester cælestis perfectus est. [Matth. 5. 48.] Imperfectum enim inexplerumque si quid est, Deo etiam non acceptum continuo esse iudicatur.

[23] Hoc itaque scientes etiam nos, desideratissimi, Christo Deo ita simul eamus obuiam: temperantiam adferentes, apportantes castimoniam, ferentes innocentiam, iniuriarum obliuionem ostendentes, separantes nos ipsi a curis secularibus, [Peroratio.] Deoque sistentes puros, conferentes morum lenitatem, beneuolentiam, amoremque habentes in omnes mutuum, addicentesque ad hæc omnia miserentem omnium animum, prodeuntique ex animo commiserante misericordia abundantes, ita Christum accipiamus accedentem, ita spectemus Christum, ita Christum diuina quadam ratione stringamus vlnis, verbisque coram confiteamur propheticis, illius ad nos aduentum laudantes, eamque, quam erga nos exercuit, misericordiam ore magnisque vocibus prædicemus, vt & regnum cælorum adipiscamur, & æternis fruamur bonis in ipso Christo Redemptore ac Saluatore nostro Deo, cum quo optimo Deo Patri sanctissimoque Spiritui gloria, honor, & adoratio vndique sit & nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

DE S. CORNELIO CENTVRIONE EPISC. CÆSAREÆ, ET SCEPSI

I SECVLO Chr.

Commentarius præuius.

Cornelius Centurio, dein Episc. Caesareae in Palaest. (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Cornelij patria.

[1] Cæsarea vrbs Palæstinæ, olim Stratonis turris, teste Plinio lib. 5 cap. 13, ab Herode ad honorem Octauiani Principis exædificata, vt habet Ammianus Marcellinus lib 14, vnde & appellationem sortita: post Colonia I Flauia, a Vespasiano Imp. deducta, ait Plinius. [S. Cornelius conuersus Cæsareæ,] Retinuit tamen Cæsareæ ad posteros nomen: Ptolemæo tab. 4 Asiæ Καισάρεια στράτωνος Cæsarea Stratonis dicta. Est ea nobilitata plurimorum Martyrum tropæis, Antistitum eruditione, ac præsertim primum isthic Gentilibus patefacto immediato in Ecclesiam ingressu. Cornelio Centurione per Apostolorum Principem baptismate initiato.

[2] Erat is, vt scribit S. Lucas Act. 10, Centurio cohortis quæ dicitur Italica. [Centurio cohortis Italicæ, in legione sexta, Ferrata,] Quibus ex verbis colligit Baronius to. 1 Annal. an. Christi 41 nu. 2. eum genere Romanum fuisse, milites Italos; & quidem ex legione sexta, Ferrea, vel Ferra a dicta: nam στρατόπεδον τὸ Σιδηροῦν legionem ferream in Iudæa collocatam inde a temporibus Augusti, scribit Dio Caßius lib. 55. Tacitus plura ab ea gesta in Surta Armeniaque (sed post Cornelij conuersionem) narrat. Chronicum Hispaniense, quod Flauio Dextro adscribunt auctores moderni, ad annum Christi 40 Cornelium Italicensem faci, Italica nempe oriundum, Bæticæ vrbe, vnde & post Tratanus atque Adrianus Imp. cuius vrbis ruinas ad Bætim flumen, leuca vna ab Hispali, etiamnum spectari, ac Hispalim antiquam dici, scribit Ludouicus Nonius Hispaniæ cap. 17. Multis argumentis Cornelium Italicæ vendicare nititur Franciscus Biuarius in suis ad illud Chronicon Commentariis, ad an. Chr. 34 Comm.Sextam enim legionem Iudææ impositam ad præsidium Italicam fuisse, Sextam appellatam, quod apud Liuium vspiam, prouinciarum Sexta dicatur Hispania vlterior, vbi vrbs Italica: quasi vero legio tertia Gallica, tertia Cyrenaica, quarta Scythica, quinta Macedonica, nuncupatæ sint, quia Gallia ac Cyrene, tertia prouincia fuerint. Scythia quarta quinta Macedonia. Quam deinde illud ridicule ab eo scriptum! Micuisse vero mirum in modum Italicam inter ceteras Romanas legiones multis testatur Dio lib. 5 hist. Roman. qui etiam auctor est, ab Augusto Cæsare eam in Iudæam deductam. Voluit Dionis 55 librum citare, nam 34 priores libri eius non extant. At lib. 55 ista habet: Sextæ Duæ (legiones) vna in inferiori Britannia, Victrix; altera in Iudæa Ferreæ vocabulo insignis. Et quibusdam interiectis: Nero legionem primam, Italicam nuncupatam, instituit, [non Italica, quæ tunc nulla;] in inferiore Mysia hyemantem … Traianus secundam Ægyptiam, trigesimam Germanicam; quibus a suo nomine nomen imposuit M. Antoninus: item secundam in Norico, tertiam in Rhætia, quæ etiam Italicæ vocantur. An hic mirum in modum legionem Italicam inter ceteras micuisse Dio testatur? An in Iudæam deductam ab Augusto quæ instituta nondum erat? At si Italica erat, quæ Iudæam tutabatur legio quid necesse erat peculiarem vnam illius cohortem Italicam appellari? Verum Biuarius cohortem ac legionem confundit; scribit enim: In Iudæa vna eademque erat cohors militum Romanorum … sola enim cohors sexta, quæ est Italica, & Ferrata, in Palæstina, Dione teste, degebat. Dionis iam verba protulimus. An tam honorificum censet Biuarius, Christo truculentas manus intulisse, vt id quoque decus suis gentilibus assertum velit? An quando Matth. 27 congregata est vniuersa cohors, etiam acciti sunt Cæsarea omnes Cornelij milites, si vnica erat in Iudæa cohors? Non inficiamur tamen sextam aliquam legionem legi, versatam in Hispania, sed ab hac Ferrata diuersam.

[3] Validius est aliquanto, quod ex S. Hieronymo Biuarius affert argumentum. Hic epist. 28 ad Lucinium Bæticum, inter alia sic scribit: Vere nunc in te sermo Dominicus impletus est: Multi ab Oriente & Occidente venient, & recumbent in sinu Abrahæ. [Matth. 8. 11] Cornelius, Centurio cohortis Italicæ, [an Hispanus, incertum:] iam tunc Lucinij mei præfigurabat fidem. Apostolus Paulus scribens ad Romanos, Cum, inquit, in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, & a vobis deducat illuc. [Rom. 15. 24] Tantis fluctibus approbauit, quid de illa prouincia quæreret. Cur enimuero scribens ad hominem Hispanum Hieronymus, referensq; Pauli Hispaniæ adeundæ desiderium, Cornelij meminit? nisi quod in eo Hispanicæ gentis veluti consecratæ primitiæ sunt? Quia tamen responderi potest, in Cornelio apertam Gentibus, etiam remotis, vt erant Hispani, fidei ianuam esse, eoq; illius ab Hieronymo ad Hispanum scribente relatam conuersionem; nos (vt cum Ruderico Caro, in Notis ad locum iam citatum Dextri, loquamur) veritati præiudicium afferre nolumus: deq; S. Cornelij patria illud solumpronuntiamus, Non liquere. Nam quæ Ioannes Tamaius de Salazar in Martyrol. Hispan. congeßit argumenta, eadem fere sunt quæ Biuarij. Si S. Lucas cohortem Italicensem vocaret, nulli dubium hæreret quin ex Italica vrbe Hispaniæ esset: sed Italicam vocat. Addit idem Tamaius esse in Hispania nobilem domum del Castillo, quæ ab hoc sancto Centurione sese ortam glorietur.

§ II S. Cornelij episcopatus.

[4] Qvacumque ergo ortus patria, certe cæli ciuis, atque ex seculi Centurione miles Christi, imo nouæ sub eo legionis primipilus est factus. [Episcopus factus,] Nam Episcopum Cæsareæ ordinatum testantur Martyrologia. Ita Vsuardus hoc die: Apud Cæsaream beatissimi Cornelij Centurionis, quem B. Petrus baptizauit. Hic apud præfatam vrbem Episcopali honore sublimatus quieuit. Eadem habet Beda vulgatus, Ado, MSS. pleraque, & recentiores verbis nonnihil mutatis, Martyrol. Romanum, ab ipso S. Petro Episcopum consecratum indicat. Notkerus prolixum eius elogium ita concludit: Qui Cornelius, relicta militia, apud præfatam vrbem Episcopi honore sublimatus quieuit. [(relicta militia,] Petrus de Natalib. lib. 3 cap. 73 narrata eius conuersione, subdit: Deinde Cornelius militiæ abrenuntians, discipulus Apostolorum efficitur, & ab eisdem Episcopus Cæsareæ ordinatur. Qui apud eamdem vrbem officio prædicationis fideliter peracto, sanctitate conspicuus ad Christum migrauit: ibique sepultus quieuit IV Nonas Februarij.

[5] Ex his refelli potest quod lib. 10 Recognitionum Clementis narratur, Simone Mago Antiochiæ S. Petrum absentem criminante, atque Ecclesiam conturbante, superuenisse Cornelium Centurionem, [nec ea post vsus ad fugandum Simonem Magum)] missum a Cæsare ad Præsidem Cæsareæ, publici negotij gratia; & quæ agerentur edoctum, spargi rumorem curasse, quia Cæsar in vrbe Roma, & per prouincias maleficos inquiri iusserit ac perimi, se, vt istum Magum caperet, venisse, & ob hoc missum a Cæsare. Qui dolus feliciter euenerit, ac Simonem ea fama conterritum inde fugarit. An tamen continuo vt baptizatus est Cornelius, nuntium militiæ remiserit; an idoneam eius rei opportunitatem expectarit, in obscuro est. Eiusdem Clementis Apostolicarum Constitut. lib. 7 cap. 47 habetur, Zachæum, qui antea fuerat publicanus, primum Episcopum Cæsareæ Palæstinæ fuisse: huic successisse Cornelium, & huic rursus tertium Episcopum Theophilum. Verum, vt alibi diximus, quæ eo capite referuntur, haud satis veritate videntur nixa, vt a Clemente scripta credantur; nisi ab aliquo interpolata fateamur. Ac S. Theophilus quidem Cæsareensis Episcopus sub Seuero Principe floruit, vt V Martij dicemus ex libro S. Hieronymi de illust. Eccles. script. Vt nequeCornelio succeßisse, nisi longo ex interuallo, potuerit, neque ab S. Clemente, qui III Traiani anno mortuus est, eius fieri mētio.

[6] Acta S. Cornelij (quæ ex vetustioribus monumentis descripsisse Simeonem Metaphrasten fatetur Baronius; nos ab Aloysio Lipomano, dein a Surio, edita, cum MS. Græco bibliothecæ Christianißimi Regis collata hic damus) ea, inquam, Acta Episcopatus Cæsareensis non meminerunt. Solum Petro aliquamdiu adhæsisse comitem peregrinationis referunt, ab eoq; ad Scepsæorum ciuitatem missum, [Scepsi,] ac multa perpessum incommoda, multis clarum miraculis, Demetrio Principi ac populo fere vniuerso fidei suscipiendæ auctorem extitisse. In ea vero oratione, qua S. Petri certamina, [vel Ilij,] labores peregrinationes complexus idem est Metaphrastes, seu quis alius auctor apud Lipomanum & Surium XXIX Iunij, dicitur Petrus postquam e carcere, in quem illum Herodes coniecerat, eductus ab Angelo est, venisse Cæsaream Stratonis, vbi antea Cornelium baptizarat, & ex iis, qui ipsum sequebantur, Presbyteris Episcopum ibi constituisse: post annos deinde aliquot, multis lustratis vrbibus, venisse Ilium, [vel post Cæsareæ,] ciuitatem Hellesponti, eoq; in loco Cornelium Centurionem Episcopum constituisse.

[7] Inde fortaßis reuocatus est Cæsaream, Zachæo, seu quo alio eius vrbis Antistite, decedente. Scribit Baronius in Not. ad Martyrol. Sedem Cæsariensem, ea occasione, quod ex conuersione Cornelij (Deo monente) illic primum apertum est ostium fidei Gentibus, [quæ Metropolis Palæstinæ] meruisse singulari prærogatiua exaltari, vt non Ierosolymitana, sed ipsa fieret Metropolis Palæstinæ. Fuit sane Cæsarea olim metropolis Palæstinæ, eiq; subiecta Hierosolyma, vt patet ex canone 7 Concilij Nicæni, qui ita habet: Quia consuetudo obtinuit, & antiqua traditio, vt Æliæ Episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salua Metropoli propria dignitate. Theodorus Balsamon, in scholiis in hunc ac præcedentem canonem, recte monet Æliam dictam vrbem Hierosolymorum, quod ab Ælio Hadriano instaurata esset. At fœde hallucinatur, cum scribit eo canone decerni vt Metropoli Cæsareæ sua iura seruentur, etiamsi ab ea Ælia abstracta sit, & honoratus eius Patriarcha, propter salutiferam Christi Passionem. Melius Canonem Nicænum intellexit propinquior illis temporibus Hieronymus. Is ep. 61 ad Pammachium aduersus errores Ioannis Hierosolymitani cap. 15 itæ scribit: Tu qui regulas quæris Ecclesiasticas, & Nicæni concilij canonibus vteris, & alienos Clericos, & cum suis Episcopis commorantes, niteris vsurpare; responde mihi: Ad Alexandrinum Episcopum Palæstina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi decernitur, vt Palæstinæ metropolis Cæsarea sit. Quin & S. Leo I Papa epist. 62 ad Maximum Antiochenum Episc. data Opilione V. CL. Cos. an. Chr. CDLIII, Iuuenalem Episcopum Hierosolymitanum reprehendit, ad obtinendum Palȩstinæ principatum aspirantem, & insolentes ausus per commentitia scripta firmantem. Postea tamen, [& quare?] annuente Romano Pontifice, Patriarchali titulo & auctoritate ornata est Sedes Hierosolymitana. At non ob solam conuersi isthic Cornelij memoriam, antea metropolis Palæstinæ erat Cæsarea; sed quia, ipsa Iudææ maxima vrbs erat, vti scribit Iosephus de bello Iudaic. lib. 3 cap. 14 sub finem, ast in Basileensi Græca edit. an. 1544 initio capitis 283: licet Ammiani Marcellini æuo egregiæ quoque aliæ essent vrbes, Eleutheropolis, Neapolis, Ascalon, Gaza.

[8] Græci Cornelium solenniter venerantur XIII Septembris, vt patet ex Menologio & Menæis, vbi tamen Cæsareensis Cathedræ mentio nulla. Menæa postquam retulere, S. Petrum ei catechesi imbuto baptisma impertiisse, subdunt: τὴν προστασίαν τῆς Σκέπσεως πόλεως ἐγχειρίζει. præfecturam Scepseos vrbis illi committit. quod cum Actis a Metaphraste descriptis consentit. Raderus vertit: illique (Cæsareæ) vrbis curam & præfecturam (in rebus fidei) commisit: [Scepsæos cum Præfecto conuertit:] quam Cornelius cum totam idolis addictam inuenisset, per Christi gratiam conuersam totam, adeoque ipsum vrbis Prætorem Demetrium cum tota domo in Christum credentem sacro fonte lustrauit. Cornelius demum vita Apostolico more peracta ad Dominum emigrauit. At Seepsin ei commissam asserunt Acta. Fuit ea vrbs Episcopalis in Heliesponto, vti Troas, & Ilium.

§ III. S. Cornelij labores, miracula, Inuentio.

[9] Eadem Menæa non Cæsareæ substitisse, sed varia percurrisse loca tradunt, & quidem cum S. Petro Apostolo: [per varia discurrit,] Maxima, inquiunt, dignatus celebritate nominis, Corneli, cum Apostolorum Principe ac pluribus aliis, discurristi, vbique Diuinum peragens præconium, per quod & ad lumen perducti, ab ignorantiæ tenebris eruti sumus. [insignis Euangelij præco,] In alia ode: Accepta Spiritus gratia, veluti splendidus quidam Sol, terram illustrasti Corneli, depulsa idolomaniæ caligine. Alia: Quasi fluuius ingens egressus es, irrigans cælesti doctrina vniuersam terræ faciem, multiplicis deorum culturæ zizania suffocans, Corneli. Alia: Toti mundo mortuus, eius qui pro nobis mortuus est, resurrectionem, omnibus, qui per animi passiones mortui erant, annuntiasti, beatissime Corneli. Alia: Spiritu illustratus, stella effectus es luciflua, splendidissimo fulgore fines terræ collustrans, hieromysta Corneli. Alia plura id genus de eo prædicant; Christi præconem appellant, & Sanctorum Discipulorum æqualem, qui sanctum Spiritam vt illi acceperit. Quin & alia celebrant, quæ ab eo Scepsi gesta esse in Actis dicuntur. Eiusmodi hæc sunt: [miraculis clarus.] Totus Deo omnipotenti deditus, surdis simulachris cultum non exhibuisti, compellentibus sanguinariis hominibus. Altissimum inuisibilem Deum, Corneli, feruenter inuocasti, & abominandorum idolorum templum funditus euertisti, vehementi hominum admiratione. Omnipotentis seruans mandata, & ipse seruatus es: vincula sustinuisti, & insipientes homines vinculis superstitionum soluisti, o Theosophe.

[10] Sepulchrum quoque illius celebrant, & patrata ad illud miracula. Domus eius extitit Cæsareæ, S. Hieronymi ætate, sed in templum conuersa: sepulchri ac reliquiarum nulla apud eum memoria. Ita scribit epist. 27, siue in Vita S. Paulæ, quam XXVI Ianuarij dedimus, [Eius domus Cæsareæ, in ecclesiam cōuersa:] cap. 2 nu. 8 vbi loca maritima Palæstinæ enumerat, quæ Paula Hierosolymam tendens lustrauit: Et versa vice (mirata est) Stratonis turrim, ab Herode Rege Iudææ in honorem Cæsaris Augusti Cæsaream nuncupatam, in qua Cornelij domum, Christi vidit ecclesiam. Cur non & sepulchrum? Atqui hoc, [sepulchrū miraculu celebre,] vt Menæa habent, velut fons profundit large curationes fidelibus, abigit nequam spiritus, illuminatque omnium oculos, qui in fide eum laudant. Item: Semper scaturis torrentibus curationum, humanas ægritudines detergens. Dein: Exaltatus virtutibus es, præcelsæ cedri in modum, & suaueolentes nobis fructus protulisti, doctrinæ nimirum largitionem, gratiam miraculorum, curationum efficaciam, beate hierarcha Corneli. ac deinde: Natura quidem mortuus, vsu vero beatum sepulchrum inhabitans, illud multorum miraculorum fontem efficis, o sapiens Corneli, ægrotos sanans, spiritus malignos abigens in Spiritu sancto.

[11] [a S. Siluano inuentum: duplex eius solennitas.] Ignotum diu id sepulchrum fuit, vt in Actis traditur; donec id S. Siluanus, Troadensis Episcopus, inuenit, Theodosij iunioris temporibus. Quod Latini, vt diximus, II Februarij, Græci XIII Septembris eum venerantur; altera fortaßis celebritas eius gloriosi decessus est, altera Inuentionis ac Translationis.

[12] Nec illud omittendum, Martyrem eum in Menæis appellari, seu vere pro Christi fide interfectus est, seu solum quæstioni, [Martyr appellatus.] quæ in Actis memoratur, adhibitus. Ita habent Menæa in titulo diei XIII Septemb. Et Sancti Martyris Cornelij Centurionis. Et in Cantico quodam: Vnguento sacerdotij perfusus, discurristi, præconium salutis faciens in Gentibus, erroris spinas extirpans, diuina sapiens, & doctrinam nulli obnoxiam errori mentibus inserens. Ideo benedicimus te, vt Pontificem Deo afflatum, & Martyrem inuictum, Corneli. Huc facit quod in Miraculis S. Anastasij Persæ habetur XXII Ianuar. miraculo 10 Cæsarea patrato: Receptor quidam templi sancti & gloriosi Martyris Cornelij, Ioannes nomine. Quamquam & in Actis cap. 3 nu. 12 Martyr appellatur.

ACTA EX METAPHRASTE, cum Græco MS. collata.

Cornelius Centurio, dein Episc. Caesareae in Palaest. (S.)

ex Metaphraste et MS. Gr.

CAPVT I
S. Cornelij conuersio, baptismus.

[1] Post salutarem Verbi in terram aduentum, Crucemque & mortem pro nobis sua sponte ab eo susceptam, & in cælos ascensionem, vnde descenderat ad ædificandum Dauidis tabernaculum (vt cum Prophetis dicam) quod ceciderat; [Cornelius vir probus,] vnus erat ex cohorte Italica Centurio Cornelius, ex iis qui ipsum quærebant, & faciebant quæ illi placebant, & qui multa bona faciebat opera (etiamsi nondum diuina Christi gratia, neque vocatione ad ipsum esset dignatus hic vir pius) vt qui Deum timeret ipse, & tota eius familia, & iis, quæ habebat, impertiret egentes: rursusque Deum precaretur assidue. [Amos 9. 11.] Ad eum agentem Cæsareæ (vt diuinus Lucas de ipso refert apertissime) venit Angelus circa nonam horam diei, & dixit ei: Corneli, orationes & eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei: & nunc mitte viros a Ioppen, [Angeli monitu,] & accerse Simonem, qui appellatur Petrus: is cum venerit, loquetur tibi verba vitæ. [Act. 10.] Hæc cum ille quidem mandasset, non amplius apparebat. Cornelius autem statim duobus vocatis famulis, & pio quodam milite, b ex iis qui illi perpetuo aderant, illis aperit, quæ viderat, & eos mittit Ioppen. Illic enim versari Petrum dixit Angelus, apud quemdam Simonem Coriarium. Petrus autem, qui omnem terram & mare obibat prædicando, & veritatem vbique annuntiabat (Erat enim reuera positus in lucem gentium & salutem multorum) ingressus ad Sanctos, qui habitabant c Lyddam, cum quemdam Æneam, [S. Petrum Apost. Ioppe accersit,] qui octo annis iacebat paralyticus, fecisset surgere, Ioppen deinde venisset, & in d Tabitha, quæ vocatur Dorcas, fecisset magnum illud miraculum; hic degebat apud Coriarium.

[2] Sed nec eum quoque dimisit Deus ignarum mysterij, quo erat initiandus Cornelius: aut potius Cornelij iustitiam & preces non despexit. Sed quoniam ij qui erant ex circumcisione, dissidebant ab iis, qui habebant præputium; ne Petrus eos, qui missi erant a Cornelio, vt qui haberent præputium, incassum rursus remitteret, propterea quod nefas sibi putaret congredi cum alienigena, aut ad eum accedere; cum illi Cæsarea profecti, non procul essent ab Ioppe, ostendit ei Deus Cornelij virtutem & agnitionem. Cum itaque ascendisset e in superiorem domus partem, vt quæ hora sexta fiunt, preces redderet, se cibo reficere opus habuit, & esuriit. Interim autem dum Perro parabatur cibus, videt cælum apertum, & vas quoddam, tamquam magnum linteum, quatuor initiis in terram demitti, & ad ipsum venire. Vas autem continebat bestias, tā omnes terræ quadrupedes, & reptiles, quam volucres cæli. Voxque ex illo visa est ad eum existere, [antea mystica visione edoctum, quid sibi agendum:] dicens: Surge Petre, macta & comede. Deinde cum is dixisset, Nequaquam Domine; & deinde etiam caussam adiecisset, (Namquam enim, inquit, comedi omne commune aut immundum) vox ei rursus respondit: Quæ Deus mandauit, tu ne dixerit communia. Cumque hoc ter factum esset, vas rursus assumptum est in cælum. Hoc autem significabat conuersionem Cornelij, & eorum qui erant cum ipso. Nam esuries quidem, qua laborabat Petrus, significabat illius in pietatem propositum & studium; & quod is nihil adeo esurgebat & desiderabat, atque infidelium agnitionem, & eis omnino dare verum Dei cultum & prædicationem Euangelij. Quadrupedes autem & serpentes ac volucres, erant signum multitudinis eorum qui erant conuertendi cum Cornelio. Vas autem e cælo ter demissum, significabat ternam in Baptismo demersionem. Mundatas autem eas esse a Deo, significabat Cornelij iustitiam & misericordiam cum vniuersa domo; & quod ij quoque Deo accepti euaserunt.

[3] Cogitante autem Petro, & non valente visionem coniicere, qui missi fuerant a Cornelio, iam ad fores venerant. Et protinus incidens Spiritus, & illorum aduentum significat, & iubet Petrum eos conuenire minime hæsitantem. Atque ei quidem, cum ad eos descendisset, quæ vidisset Cornelius, & quæ ab Angelo audiuisset, omnia renuntiant. Itaque die sequenti simul veniunt Cæsaream. [ab eo baptizatur cum suis.] Cum eis autem obuiam processisset Cornelius, & procidisset ad eius pedes, erigit eum Petrus, dicens: Ego quoque sum homo. Deinde cum in eo seminasset verbum pietatis, & in animis eorum qui conuenerant, postquam vidit Spiritus gratiam in eos illapsam, & baptismum præcipientem, eos ad veritatem deducit, & baptismo initiat.

[Annotata]

a Ioppe, vrbs Episcopalis Palæstinæ 1. fugientis portus Ionæ, inquit S. Hieron. in Vita S. Paulæ cap. 2 nu. 8. & (vt aliquid perstringam de fabulis poëtarum) religatæ ad saxum Andromedes spectatrix. [Ioppe vrbs.] Ita & Plinius lib. 5 cap. 13. Ioppe Phœnicum, antiquior terrarum inundatione, vt ferunt: insidet collem, præiacente saxo, in quo vinculorum Andromedæ vestigia ostendunt. At cap. 14 Ioppicam recenset toparchiam, vnam e decem, in quas diuisa Iudæa.

b Græce, τῶν προσκαρτερούντων αὐτῷ.

c [Lydda vrbs.] Hæc quoque toparchiæ caput, Episcopali & ipsa throno ornata, Diospolis dicta.

d S. Hieronymum fefellit memoria, scribentem loco ante citato: Et Lyddam versam in Diospolim, Dorcadis atque Æneæ resurrectione ac sanitate inclytam. Ex cap. 9 Act. v. 16 patet in loppe suscitatam esse Tabitham, siue Dorcadem. Colitur hæc a Græcis XXV Octobr. vt ex Menæis patet.

e Græce ἐπὶ τὸ δωμάτιον. Notat Baronius ad an. 41 nu. 5. antiquum plane Hebræorum morem fuisse, vt Deum precaturi, loca superiora conscenderent. & confirmat exemplis. Lipomanus habebat, in domunculam.

CAPVT II
S. Cornelij labores, præsertim Scepsi.

[4] Cvm dispersis autem ab Hierosolymis Apostolis, post vexationem quæ a a Stephani morte accidit, simul aderat etiam Cornelius, & venit vsque in Phœniciam, & Cyprum, & ipsam Antiochiam: & rursus profectus est vna cum Petro & b Timotheo: & nec Ephesi quidem ab eis abfuit. [S. Petrum comitatur:] Cum autem accepissent, c Scepsæorum ciuitatem esse subiectam cultui simulacrorum, consultabant, quisnam eo iret; & rem permiserunt sortibus. Cum sors autem venisset ad Cornelium, [ab eo, sorte lectus, mittitur Scepsim:] ille quidem recta vadit ad ciuitatem. Eius autem Præfectus erat quidam Demetrius, qui erat Philosophus, & d in Græcis disciplinis eruditus, horrendum spirans aduersus piam fidem Christianorum; & alios gentium colens deos, maxime autem Apollinem & Iouem. Is cum accepisset de aduentu Cornelij, eum statim accersiit: & cur venisset, & vnde, & quodnam esset eius studium, interrogauit. Ille autem, Sum, [sistitur Præfecto:] quidem, inquit, seruus Dei viui. Veni antem huc missus, vt te reuocem a profundissimis tenebris ignorantiæ, deducamque ad lucem veritatis, & purum radium agnitionis immittam in tuam animam. Horum ille ne pauca quidem intelligens, ira illico fuit repletus, sæueque repente loquitur & ferociter: Alia te rogaui, tu autem alia mihi respondes. Per deos omnes, si non singula dicis ad propositum, si non moderate & diligenter respondes, non parcam tuæ senectuti, non ignoscam tuæ ætati, non reuerebor canitiem. Sed dic, & cui milites, & quanam de caussa accesseris.

[5] Cornelius autem; Si velis, inquit, scire, quænam sit mea militia, sum quidem Centurio. Et rursus apertius euoluit & explicauit ea, quæ prius dicta sunt. Nam cum, inquit, accepissem, quod ipse & vxor tua, & quicquid est in tua ditione, in magnum errorem incideritis, venio vos liberaturus a deceptione, & vos deducturus ad viam veritatis, & soli viuenti Deo reconciliaturus, qui fecit cœlum & terram, & a quo producta sunt, quæcumque sunt in ipsis, & cuius nutu ducuntur. Ad hæc Demetrius; Video te, inquit, iam senio esse confectum, & me tui miseret propter ætatem. Prolixas ergo nugas iubens valere, (paucis enim tecum agam) accede & diis sacrifica. Cum ille autem rogasset, quibusnam diis? Quibusnam aliis, inquit Præfectus, [Deos ridet:] nisi Ioui & Apollini? Sin autem recusaueris, scias fore, vt grauibus suppliciis & tormentis tradaris: neque vllus præter eos erit Deus adeo potens, qui te sit a meis erepturus manibus. Ille autem, Potest, inquit, Deus meus me non solum a malis conseruare illæsum, & efficere vt sim hominum iniuriis & insultitibus superior, sed eos etiā destruere, quos tu deos nominas, euertereque & confringere illorum simulacra, eaque in puluerem redigere & in cinerem, & te vana, quam de illis concepisti, spe priuare, & per agnitionem ad se traducere.

[6] Hæc cum respondisset Cornelius; Iam iuraui per omnes deos, inquit Demetrius, quod nisi moderate respondeas, & nisi diis obtuleris sacrificium, te grauia supplicia accipient & cruciatus: & nondum mihi credis? Rursus ergo dixit præclare Cornelius: Me recte dicentem audi, o Iudex. Dæmonibus, & surdis ac inanimis simulacris ego numquam sacrificauerim. Scriptum est enim: Dij, qui cœlum & terram non fecerunt, pereant. [Deut. 10. 20.] Et rursus: [ducitur ad templum Apollinis:] Adorabis Dominum Deum tuum & ei soli seruies. Ego igitur veni, vt det vobis quoque Deus pœnitentiam ad agnitionem veritatis, & resipiscatis a diaboli laqueo ad illius voluntatem. Sin autem tibi videtur, eos, quos dicis deos, ostende mihi. Hoc cum ille audiisset, valde lætatus est cum iis qui cum ipso erant, & bona spe sunt repleti, putantes stulti, se mox esse visuros Cornelium sacrificantem. Eis itaque mox fuit apertum templum Iouis, vt qui putarent Cornelium statim esse deo sacrificaturum. [Dan. 4.] Cum itaque venisset in templum Cornelius, [quo, post eius preces,] omnes illuc celeriter confluxerunt, non solum Demetrius, & ij, qui eum assectabantur, sed eius etiam coniux Euanthia, & filius Demetrius: nam ipse quoque sic vocabatur. Cum itaque ad Orientem genu flexisset, dixit ex animo Cornelius: Deus, qui conturbas terram, & montes transfers in cor maris; qui tempore Danielis famuli tui Belum euertisti, & draconem sustulisti, & ora obstruxisti leonibus, vt tuum seruares famulum; tu quoque nunc euerte hæc simulacra, tam fusilia, quam sculptilia: & agnitionem præbe tuo populo, & sciant tnum esse brachium cum potentia. Tu es nostræ potestatis gloriatio.

[7] Cum hæc esset precatus, egreditur e templo: simul autem cum eo egreditur etiam Demetrius, & quæcumque alia gentium conuenerat multitudo. Euanthia autem & filius Demetrius adhuc manebant intus. Repente vero maximo quidem terræ motu Deus concutit ciuitatem: templum autem mox deturbatum, [terræ motu euerso.] simulacra confringit, & in cinerem comminuit & in puluerem; Demetriumque filium & matrem Euanthiam intus intercipit. Cum pater ergo Demetrius templi adspexisset euersionem, nondum autem accepisset vxorem & filium fuisse intus interceptos, ducitur quidem in iudicium diuinus Cornelius, cogendus vtique dicere caussam euersionis. Ille autem lætus ingreditur, Deum alloquens, qui ei dabat vires, & magis exultans propter hoc miraculum incredibile, quam propter thronum Demetrius, & propter illud excelsum & sublime tribunal. Præueniens autē interrogationē: Vbi nunc sunt, inquit, o Demetri, magni tui dij? Ille autem continuo, Quibusnam, inquit, magicis artibus & præstigiis templum euertisti, & statuas confregisti? Sed te grauissimis (sciant omnes dij) subiiciam suppliciis. [coniicitur in carcerē:] Et statim consultabat, quidnam agens, eum acerbissimo afficeret supplicio. Cum iam autem aduentasset vespera, iubet Sanctum ligatis simul pedibus & manibus suspendi in custodia, & ita totam noctem manere suspensum. Hæc dixit, & statim Sanctus fuit coniectus in carcerem.

[Annotata]

a Imo, vt ex Actis patet, Stephani cædes ante Cornelij conuersionem contigit. Melius in orat. de S. Petri certaminibus supra citata nu. 6 tradit idem Metaphrastes, Cornelium cum Petro peregrinatum, postquam hic ex Hierosolymitano carcere ereptus fuit.

b De S. Timotheo Ep. Ephesino egimus 24 Ianuar.

c [Scepsis vr. reg.] Scepsis regio est apud Plin. lib. 5 cap. 30. Eius fortassis primaria vrbs Scepsis, quam Σκῆψιν vocat Ptolemæus tab. 1 Asiæ, locatq; in Mysia minori, quæ est ad Hellespontum.

d Græce, δεινὸς τὰ Ἑλληνικά. malim vertere: Gentilium superstitionibus mire deditus. sequitur enim, Et alios Gentium colens Deos, vbi in Gr. est Ἑλλήνων.

CAPVT III
Scepsæorum conuersio. S. Cornelij obitus.

[8] Protinus autem venit propere quidam ex domesticis, nomine Telephon, dicens: Domine, domina mea & filius tuus vnigena perierunt, cum terræmotu concussum fuit templum. Demetrius autem cum primum hoc audiuisset, scidit vestem, & magno fuit luctu oppressus. Interim autem iussit suis puluerem quamprimum exportare; Donec meæ bonæ, inquit, & fidelis coniugis, & suauissimi vnigenæ filij ossa inuenta, in meas manus portaueritis. Hæc simul eis dicebat, & cum voce effluebant lacrymæ, & grauissime ingemiscebat & lugebat, & deos suos accusabat, quod viuus ad hoc vsque tempus esset conseruatus, vt audiret tam acerbum nuntium. [Præfecti vxorē & filiū ruina templi oppressos] Cum ei autem assedissent primates ciuitatis, & partim quidem simul lamentarentur, partim autem etiam consolarentur, & quoad eius fieri posset, dolorem studerent extinguere, & iam de morte Cornelio inferenda agerent; essetque perfectum monimentum, in quo sepelienda erat coniunx cum filio; Pontifex quidam deorum gentium, nomine Barbatus, cui commissa fuerat templi repurgatio, propere venit ad famulos Demetrij, (non enim permittebatur ad eum accedere propter luctum) renuntians, ex ruderum cumulo fuisse auditam vocem Euanthiæ & filij, vocem autē hæc significare: Magnus Deus Christianorum, qui nos eripuit ex hoc periculo per famulum suum Cornelium, & non nos dedit omnino exitio. Festina ergo tu quoque Demetri, & virum hunc sanctum educ e custodia, [incolumes seruat,] & adora eum cum omnibus, qui sunt in domo nostra, & iis, qui sunt nobis propinqui: & roga ipsum, vt veniens in hoc habitaculum, nos seruet, & educat ex his ruinis, & e profundo, ne pereamus penitus: magna enim Dei hic videmus miracula, & videmur audire Angelos clamantes, Gloria in excelsis Deo, [cantu Angelorum recreatos:] & in terra pax, in hominibus bona voluntas.

[9] Cum hæc audiuissent ministri, currunt protinus cum Barbato Pontifice ad Demetrium, & ei singula diligenter renuntiant. Ille autem, cum accepisset esse adhuc superstitem vxorem & filium, cor plenum habuit lætitia simul & perturbatione: & cursim veniens in custodiam, offendit diuinum Cornelium ambulantem, & librum in manu tenentem, & sic Deum laudantem: Angelus enim ad eum accedens, ipsum soluerat a vinculis: & cum multitudine, quæ simul concurrerat, cadens ad eius pedes, exclamauit: Magnus est Deus Cornelij, qui meam coniugem Euanthiam & filium Demetrium liberauit a templi euersione: & simul Sanctum orauit, dicens: Serue Dei altissimi, credimus in Crucifixum, quem tu prædicas, & ipse, [ab Angelo solutus vinculis,] & omnes qui sunt mecum, si veneris, & vxorem viuam, & filium illinc eduxeris. Ille autem; Accipite, inquit, prius Christi signaculum, & tunc veniam vobiscum, & dabitur vobis cordis vestri desiderium. [Præfectum cum suis baptizat:] Protinus itaque Demetrius cum omnibus qui cum ipso erant, cum rursus dixissent, Magnus est Deus Christianorum, baptismum suscipiunt.

[10] Deinde cum eos assumpsisset Cornelius, stetit super habitaculum, & ad Orientem oculos tollens in cælum, inquit: Domine Deus virtutum, [oratione e ruinis eripit oppressos:] qui respicis super terram, & facis eam tremere; qui adspectu tuo montes liquefacis, & visitatione tua exiccas abyssos; ipse es, Domine: ipse exaudi gemitum vinctorum, & educ e terra Euanthiam, & ne auertas faciem tuam a filio eius: sed attende animæ eorum, & libera eos propter nomen tuum. Hæc cum precatus esset Cornelius, & qui circumstabant, dixissent, Amen, continuo terra diuisa, incolumem matrem emittit cum filio. Et illico clamarunt cum circumstantibus: Magnus es Deus Christianorum, qui nos a deceptione, & ab hac acerba morte liberasti per tuum famulum Cornelium, & tuam potentiam & brachium nobis notum reddidisti. Simulque ducenti & septem Christo accesserunt. Exhinc autem ad Cornelium sedentem in quodam loco, qui vocatur Stadium, [plurimos conuertit:] & docentem eos qui accedebant, Demetrius & Euanthia ventitabant cum filio. Sed & reliqui quoque Gentiles non iam amplius Gentiles, quippe spinis incredulitatis a corde suo expurgatis, vt terra bona, susceperunt semen pietatis, & baptismo fuerunt obsignati.

[11] Atque ille quidem, postquam Christo vniuersam obtulisset ciuitatem, & errorem expulisset, & verbum pietatis in ea seminasset, effectus plenus dierum, a feruentius vacabat orationi, & totus in ea versabatur, ad nihil ex iis, quibus in præsenti vita studetur, suos attollens oculos. Deinceps autem ei quoque suus reuelatur excessus, ad quem toto animæ oculo spectabat, & erat paratus: & de superis vocem audit dicentem: Corneli, veni ad me. Ecce enim est tibi parata corona iustitiæ. Quid deinde? Cum omnes, [Deo vacat: ab eo ad cælum euocatur:] quos obtulerat, Christianos conuocasset, & eos perfectius pietatem docuisset, & firmiter doctrinæ adhærere præcepisset, & se postremo totum ad precandum collegisset, flectit genu, &, Domine Deus noster, inquit, qui me dignum fecisti, vt fidem conseruarem, & vt certamen peragerem, & vincerem aduersarium, ago tibi gratias: sed ad tuos seruos e cælo adspice, & eos suscipe a sancta tua altitudine, & eos tua confessione & nomine stabili & confirma, vt sine intermissione sanctissimum tuum nomen glorificent, nunc & in secula seculorum. Et cum omnes, Amen, continuo acclamassent, spiritum lubens ei qui vocabat, tradidit. [pie moritur.]

[12] Atque Demetrius quidem & b Euanthia, cum filio & Christianis omnibus congregatis, & Presbytero Eunomio, cum Magistri excessum, vt par erat, [Christiano more sepelitur:] deplorassent, & deinde cereos accendissent, & hymnos, qui dici solent in excessu, cecinissent, & quæcumque de more Christiani faciunt, peregissent; apud ipsum euersum Iouis templum eum in nouo loculo deposuerunt, qui prius a Demetrio fuerat constructus coniugi. Rubum autem maximum terra continuo edidit, [sepulchrū rubo subito tegitur, honoratur, etiam miraculis:] & in orbem texit loculum, adeo vt nullus sciret de cetero, quod intus esset loculus, præter eos solos, qui cum Demetrio tunc inseruierunt ad sepulturam. Qui quidem ad rubum quotidie ventitantes, sacra canebant cantica, suffitibusque & bono odore replebant, qui super ipsum erat, aërem. Atque miracula quidem illinc frequenter scatebant, adeo vt multis videretur, qui nesciebant intus iacere Martyrem, nunc quoque diuinum aliquod rubus significare, sicut tempore Mosis prius factum fuerat.

[Annotata]

a In Gr. additur, τῶν τοῦ πνεύματος, spiritualium.

b S. Euanthia colitur a Græcis 1 Septembr. vt videre est in Menol. & Menæis. Hæc an alia sit, non est vnde colligamus.

CAPVT IV
S. Cornelij inuentio, Translatio, imago.

[13] [Sanctus id in somnis indicat S. Siluano Ep.] Non multo post autem e vita etiam excessit Demetrius, & multi ex iis, qui a Cornelio fuerant diuino initiati baptismo, ipsi quoque partim e viuis decesserunt, partim autem profecti sunt in alias regiones. Itaque cuidam a Siluano, viro pio, & qui virtutem amplectebatur, & erat Episcopus Troadis, cum venisset aliquando in ciuitatem Scepsæorum, diuinus in somnis apparens Cornelius, Longo, dixit, tempore hic habito, & nullus me visitauit, præter eos solos, qui a me fuerunt baptizati. Cum itaque interdiu hæc mente consideraret Episcopus, & quid sibi vellet somnium, non posset coniicere; nocte sequenti ad eum rursus veniens Sanctus, Ego sum, inquit, Cornelius Centurio: est autem mihi domus prope templum Iouis in rubo. Sed tu ædifica alterum oratorium prope locum Demetrij b serui Dei. Vocatur autem locus c Pandochium: quo in loco sita sunt multa corpora sanctorum fratrum iam consummatorum.

[14] Mane ergo Episcopus quidem, propterea quod in Pandochio essēt omni ex parte infossa multa sepulchra, in animo habuit templum alibi ædificare: sed Sanctus non permisit. Cum ergo Clerum, qui sub eo erat, [qui rubo facile excisa,] congregasset; Filij, inquit, mihi magnus reuelatus est thesaurus: sed adeste, eum tollamus. Hoc cum illi audiissent, prompto & alacri animo omnes processerunt, & Episcopum lubenter sunt secuti. Cum autem peruenissent ad rubum, statim dixerunt Clerici Episcopo: Gratia quædam, huc aduolat diuina, o Domine, & multos scimus huc confluxisse, & fuisse liberatos a morbis, & malis dæmonibus, & asscripsisse rubo sanationem. Sed siue sit in rubo, seu sub rubo thesaurus, quis eum poterit excidere, & tollere, cum fieri non possit, vt secetur propter magnitudinem, & alioqui nec sit attrectatu facilis, vt qui sit multis terribilis propter miraculorum operationem? Cum autem precatus esset Episcopus, & Crucem fixisset in terram, & manum rubo iniecisset, [id reperit & honorat:] ipsas excidit radices. Animo itaque confirmati Clerici, opus continuo sunt aggressi: & conuellebatur rubus, tamquam herba quædam mollis, neque erat amplius rubus, sed & capsa continuo apparebat, & adhuc valde instabat Episcopus, vrgens fossionem. Cum autem iam aduentasset vespera, precatus Episcopus rursus iubet Clero nocturnam cantare Psalmodiam, hymnisque, lampadibus, & suffitibus honorabant capsam.

[15] Cum vero sumptuum quoque inopia ad ædificandum templum, sollicitum & animo perplexum teneret Episcopum; eam quoque soluit Sanctus dubitationem: & cuidam ex diuitibus viro pio apparens, [Cornelio monēte & dante ideam, tēplum ædificatur:] cui nomen erat Eugenius, mandat ei templi ædificationem, & describit ei ædificij figuram & magnitudinem. Mane ergo Eugenius veniens ad Episcopum, ei renuntiat visionem, & operi statim præficit ædificatores, cum eis prius descripsisset & significasset templi altitudinem & longitudinem, & aditum altaris eis iussisset latitudine fieri capsæ æqualem: ei enim visum fuerat deponere capsam intra aram.

[16] Postquam autem templum fuit cito perfectum, hoc quoque Deo faciente miraculum, in locum, d qui dicitur Trigoni, venientes ædificatores, (Hic enim Siluanus Episcopus peragebat festum B. Andreæ Apostoli) ei significant perfectum esse ædificium: &, Iam tempus est, aiunt, tranferri capsam, priusquam ingressui imponatur superliminare. Sic enim facilius introducetur. Continuo ergo Episcopus, cum simul cum pio Eugenio sacrum sumpsisset Euangelium, fusis prius precibus, simul & e Trisagium cœpit canere, & cum eo omnes simul eumdem hymnum concinebant: [capsa ad id vltro Siluanum sequitur,] & egressi sunt supplicantes. Deinde etiam capsa (o magna tua, Domine, miracula!) secuta est tamquam animata, nemine omnino eam mouente, nec tangente. Et omnes quidem primo propter summam admirationem, nec miraculo quidem, quod cernebant, volebant credere: deinde quasi essent adducti in ecstasim, exclamauerunt: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, qui per famulum tuum Cornelium miracula tua & virtutes nobis aperuisti. Hinc factum est, vt qui remanserant ex gentibus, crederent.

[17] Et rursus in templum processit supplicatio, & capsa sequebatur. Postquam autem venerunt in templum, [& certo loco consistit immobilis,] illi quidem hinc & illinc constiterunt, videntes, quonam esset capsa processura, & vbinam statura. Illa autem per ipsos medios & lateralem portam veniens, quæ erat a dextera, stetit prope aram: cui omnibus adhibitis machinis, vt ea transferretur ad aram, illa manet immobilis vsque in hodiernum diem, [plurimis miraculis celebris:] miraculorum thesaurus non deficiens, ex quo percipitur magna spiritalis vtilitas & gratia.

[18] Cum autem Siluanus decessisset Episcopus, Troadensium quidem Episcopatui f Athanasius, Philostorgius autem Scepsæorum, præficiuntur. Postquam vero prius quoque ille Eugenius excessit e vita, quemdam pictorem hortatur Philostorgius, g vt & totum templum depingat, & Cornelij effigiem in eo diligenter exprimat, & quam fieri posset accuratissime ornet; nempe vt is etiam senex pingeretur, & illi ipsi omnino similis. Rogabat ergo Sanctum Encratius, [Encratio pictori,] (hoc enim erat nomen pictori) vt ei suam reuelet speciem, quo eam apte & accurate depingeret: & simul ægre ferebat mandatum Episcopi, & quasdam non nimis honorificas voces emittebat in Sanctum, [ob inepta contra eū verba] animo ex omni parte perplexus, & valde tristis, & propterea quod nesciret illius speciem, & quod non posset consequi characteres & figuras vultus. Cum itaque aliquando cecidisset e scalis, quas ascenderat, iacebat non spirans: & vermes alij quidem per os proreptabant, alij autem rursus ingrediebantur. Visa sunt autem hæc esse fructus illorum verborum maledicorum, quæ dolore affectus pictor dixerat. Sed ipse es omnino, o Corneli, [grauiter punito,] qui Demetrio grauiter in te prius spiranti vxorem & filium donasti: quapropter non sustinuisti, vt huic pictori amplius produceretur supplicium. Cum enim die sequenti ei apparuisset, & manum eius dexteram apprehendisset, eum surgere fecit, velut dormientem: & hæc duo fecit maxima; [apparet, & sanitatem reddit:] nam & intemperantem eius linguam castigauit, & curauit dolorem ac ægritudinem, quam acceperat, propterea quod nesciret, quomodo pingeret; non in figura, imagine & similitudine, sed vere cum eo congressus, & forma quali esset ostendens. Quin etiam ipse pictor visus est rursus sanus & saluus, & omnino liberatus a vermibus, [ab eo ad viuum pingitur.] & rursus artem suam aggressus. Hinc factum est, vt eum talem pingeret, qualem viderat, ipsam plane veritatem cum arte iniiciens in picturam, precibus ipsius Sancti, gratia autem & clementia Domini nostri Iesu Christi, cum quo Patri simul cum sancto Spiritu, gloria, potentia, honor & adoratio in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a S. Siluani Ep. Philippopolis in Thracia, deinde Troadis, Vitam, ex hist. Eccl. Socratis lib. 7 cap. 36 dabimus 1 Decembris, [S. Siluanus Ep,] ad quem diem Romano Martyrologio inscriptus est. Cum fuerit is ad Philippopolis cathedram a S. Attico euectus, & ab eodem ad Troadensem translatus, qui, vt 8 Ianuar. diximus, decessit Theodosio Iuniore XI & Valentiniano Coss. id est anno Christi 425. hinc patet quando hæc S. Cornelij Inuentio & Translatio contingere potuerit.

b Hinc videtur colligi posse, ipsum quoque Demetrium in Sanctis numeratum: ast in nullo adhuc Martyrologio eum reperimus.

c Πανδοχεῖον dicitur vulgo diuersorium, quod omnes capiat.

d Gr. ἐν χωρίῳ τριγόνοις.

e Lipom. ter sanctum hymnum. non recte. est enim τρισάγιον, cum ter ἅγιος, Sanctus canitur, fitq; Sanctissimæ Trinitatis confessio.

f Hic est fortassis qui sessioni 6 concilij Ephesini subscripsit Athanasius Episcopus ciuitatis Scepsiorum, indeq; Troadem trāslatus: ideoq; cum Philostorgio, suo in Sedem Scepsensem successore, hic agit de S. Cornelij Scepsæorum Patroni pingenda imagine. At quisquis fuerit Troadensis hic Athanasius, obiit certe ante Concilium Chalcedonense, nam huic subscripsit Pionius Episcopus ciuitatis Troadis.

g Concilij Chalcedonensis Actioni 16 Diogenes Episcopus Cyzici Metropolis definiens subscripsit, & pro absentibus… Philistorgio Scepsij … vti & Actioni 6. vbi Eustorgius appellatur.

DE S. AGATHODORO MARTYRE TYANÆ IN CAPPADOCIA.

[Commentarius]

Agathodorus M. Tyanae in Cappadocia (S.)

Avctore I. B.

Dvos nobis Agathodoros sacræ Martyrologij tabulæ exhibent; [SS. Agathodori tres:] vnum Episcopum in Chersoneso coronatum martyrio cum Basilio, Eugenio, Elpidio, aliisq;, die IV Martij: alterum XIII Aprilis, Sardibus in Lydia cum S. Carpo Thiatirenorum Episcopo, & Papylo Diacono, quorum famulus erat, pro fidei defensione necatum. Ab his diuersum, Tyanæ in Cappadocia II multis suppliciis gloriose defunctum, celebrant. Græci II Februarij: cuius Acta ita breuiter describuntur in Menæis.

Hic admodum adolescens ad Præfectum Tyanæorum pertractus, [Tyanæi acta.] propter Christi confessionem vncinis carpitur, & candenti craticulæ imponitur: tum ferro illi lingua præciditur, forcipe euelluntur dentes, pellis faciei nouacula abraditur, crura ac tibiæ confringuntur, traiiciuntur conto latera, ignita verucula per cerebri membranas immittuntur: sicque Deo reddidit spiritum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS FORTVNATO, FELICIANO, FIRMO, CANDIDO, CASTVLA, SECVNDVLA, ROGATIANO, CAIO, GREGORIO, CAPPA, FELICITATE, PLACIDO, VICTORE, FELICE, MARTIALE, CORNELIANO, SALVSTIO, MAVRICIO, PAPYRIO, SECVNDIANO, INGENVO, MVSTVLA, VICTORIA, BONOSIA, alia VICTORIA, HILARO, ROGATO, SATVRNINO.

[Commentarius]

Fortunatus, Martyr Romae (S.)
Felicianus, Martyr Romae (S.)
Firmus, Martyr Romae (S.)
Candidus, Martyr Romae (S.)
Castula, Martyr Romae (S.)
Secundula, Martyr Romae (S.)
Rogatianus, Martyr Romae (S.)
Caius, Martyr Romae (S.)
Gregorius, Martyr Romae (S.)
Cappa, Martyr Romae (S.)
Felicitas, Martyr Romae (S.)
Placidus, Martyr Romae (S.)
Victor, Martyr Romae (S.)
Felix, Martyr Romae (S.)
Martialis, Martyr Romae (S.)
Cornelianus, Martyr Romae (S.)
Salustius, Martyr Romae (S.)
Mauricius, Martyr Romae (S.)
Papyrius, Martyr Romae (S.)
Secundianus, Martyr Romae (S.)
Ingenuus, Martyr Romae (S.)
Mustula, Martyr Romae (S.)
Victoria, Martyr Romae (S.)
Bonosia, Martyr Romae (S.)
Victoria alia, Martyr Romae (S.)
Hilarus, Martyr Romae (S.)
Rogatus, Martyr Romae (S.)
Saturninus, Martyr Romae (S.)

Avctore I. B.

[1] Horum Martyrum priores dumtaxat quatuor in plerisque Martyrologiis recensentur. Ita Vsuardus IV Nonas Febr. [Horum Martyrū natalis;] Item Romæ sanctorum Martyrum Fortunati, Feliciani, Firmi, Candidi. Consentiunt Martyrol. Romanum, Bellinus de Padua, Florarium, & plurima MSS. At MS. S. Mariæ Vltraiecti: Item Romæ S. Fortunati & aliorum XXXII. Totidem fere enumerat vetus Martyrol. Romanum, quod S. Hieronymi vocatur; vitiose tamen, [nomina ex veteri Martyrol.] vt coniicere licet, descriptum. Ita enim habet: Romæ Forosini Pruni Laurenti Ippolyti: Item Romæ Fortunati Feliciani Firmi Candidi Castolæ Secundolæ Rogatiani Cai Gregori Cappæ Felicitatis Placidi Victoris Felicis Marcialis Corniliani Salusti Maurici Vrici Papiris Secundiani Ingenui Mustulæ Victoriæ Bonosiæ Forosi Pruni Item Victoriæ Item Hilari Rogati Saturnini.

[2] Verum, nisi nos coniectura fallit, menda hic adspersæ nonnulla, imperitia vel oscitantia librarij. Nam primum vrici, videntur postremæ litteræ esse nominis præcedenris Maurici, a scriptore, opus intermissum repetente aut distracto, negligenter iteratæ. Deinde quid sibi illa volunt, Forosini Pruni, dein Forosi Pruni? [cuius mēda] an Sancti sunt Forosinus, Prunus, aut Primus, Forosius, & alter Prunus? sicq; RomanisMartyribus iungendi Laurentius & Hippolytus? Et quidem fatetur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, vt mox dicemus, horum nomina, & diem qua memoria ipsorum anniuersaria recolitur, accepisse se ab Ecclesia Forosemproniensi: an autem in ea vrbe, vel alibi, & in quanam persecutione martyrium passi fuerint, incertum esse. Tamen quia a pluribus Foro-Sempronij tribuuntur, sic viderentur restituenda veteris Martyrologij verba: Romæ natalis Hilari, Rogati, Saturnini, Forosempronij, Laurentij, Hippolyti, [correcta;] Item Romæ, Fortunati, Feliciani, Firmi, Candidi, Castulæ &c. Victoriæ, Bonosiæ. Item Forosempronij, Victoriæ. Sed quia non est nobis certa hæc coniectura, Victoriam hanc secundam Romanis iungimus. Alioquin infra cum de Forosemproniensibus agemus, ex aliis quoque Martyrologiis mendi vestigium aliud patescet, dum ea habent: Romæ Forosempronij &c. In Beda vulgato, & Martyrologiis Rabani ac Notkeri, omißis aliis, solum natiuitas S. Fortunati memoratur. In quodam breuiori Martyrol. monasterij S. Maximini, solum Feliciani: in maiori Martyrol. eiusdem monasterij, S. Saturnini.

[3] Canisius in vtraque editione Martyrologij Germanici ita habet: Item Romæ SS Fortunati, Felicis, Firmi & Candidi. In altera editione, paucis interpositis, ista adiicit, ex Galesinio descripta: [& aliorū] Romæ præterea sanctorum Martyrum Fortunati, Firmi, Candidi & Aurelij. Eodem die, ea ipsa in vrbe sanctorum triginta millium Martyrum, qui in persecutione Diocletiana coronati sunt. At Galesinius vnicum habet Fortunatum, vnicum Firmum ac Candidum, quos Canisius geminat. Constantius Felicius: Fortunati, Feliciani, Firmi, Candidi, Aureliani & Furcoli Episcopi, Romæ martyrio coronatorum. Deceptus cuiuspiam codicis mala interpunctione, in quo post quatuor Romanos Martyres additum seorsim erat: Aurelianis S. Fuscoli Episcopi. Quamquam idem fere erratum est in Vsuardi editione Parisiensi anni 1536. [S. Aurelianus alio pertinet.] Item Romæ SS. Fortunati, Feliciani, Firmi, Candidi, Aureliani, & S. Fuscoli Episcopi. Ferrarius in gener. SS. Catal. Aurelianum quoque recenset, Galesinium secutus, qui Laurelianum vocat. Is est qui sub Decio palmam adeptus martyrij, postea Ticinum est translatus, coliturq; XXII Maij.

[4] Videtur codex quem secutus est Galesinius, habuisse XXXIII Martyres; [Neq; simul 30000 MM. cæsi.] quomodo fere MS. Vltraiectense supra nu 1. ipseq; legisse XXXM & triginta millia esse interpretatus. In Notis ait, Anno Domini CCCV Diocletiano VII & Maximiano VII Coss. interemptos; citatq; Ecclesiasticos annales. Quos? aut a quibus scriptos? Certe iuxta Æram vulgarem Christi ante annum CCCV deposuerat Imperium Diocletianus, illudq; tenebant Constantius Chlorus & MaximianusGalerius. Neque congruunt consulatus Maximiani Herculei VII & VII Diocletiani. Hic enim anno Christi CCXCIX septimum consulatum geßit, quo sextum Maximianus. Voluit fortaßis Galesinius scribere, an. CCCII. Dioclet. VIII & Maximiano VII Coss. At nusquam ad XXX millia cæsos legimus; nisi plurium simul mensium aut etiam annorum Martyres ille Auctor complectatur.

[5] Constantinus Ghinius quatuor illos priores inter Sanctos Canonicos connumerat; Petrum de Natalibus fortaßis secutus, [An horum quidam Presbyteri?] ita scribentem lib. 11 cap. 130 nu. 46. Fortunatus, Felicianus, Presbyteri; Firmus & Candidus Romæ passi IV Nonas Februarij.

[6] Tres ex hac Martyrum turma, aut certe similibus insigniti nominibus, Roma alio asportati, [SS. Fortunatus & Candidus alio translati:] Fortunatus Antuerpiam, Candidus Volaterras, Felicianus in Hispaniam. At de Fortunato & Candido III Februarij agemus, quoniam eo die coluntur. S. Feliciani Reliquias tradit Ioannes Tamai us de Salazar in Martyrol. Hispan. inq; commentario de S. Epitacio, Placentiam esse translatas. Est Placentia in Castellæ regno, prouinciæ, quæ Extremadura dicitur, [item S. Felicianus Placentiā in Hispaniam,] olim Vettonibus habitata, vrbs, non admodum quidem antiqua, quippe quæ D annos necdum steterit, clara tamen ac nobile, & amœnißimo sita loco, vnde & adepta nomen: & sunt qui veteris oppidi, a Mauris excisi, ruinis inædificatam velint Huc ergo translatum Roma S. Feliciani Martyris corpus, vti scribit antea citatus auctor commentarij de S. Epitacio cap. 6. Cum autem, inquit, duo solum reperiantur Romæ martyrium subiisse Feliciani, quorum alter S. Primi socius alibi asseruetur, consequens est, vt ille sit Placentiam allatus qui II Februarij in Romano Martyrologio memoratur. Quasi vero omnium Martyrum, etiam Romanorum, sint Martyrologij tabulis inscripta nomina.

[7] Idem in Martyrol. Hispan. scribit an. MDCXXIII e vetusto cœmiterio, impetrante Itelio Frederico Zollerano, [anno 1623.] S. R. E. Cardinale, Episcopo Osnabrugensi, extractum, donatum Ferdinando de Montemayor Ecclesiæ Placentinæ Decano nunc in eiusdem Ecclesiæ sacrario honorifice coli & asseruari. Acta donationis ac translationis in priori opere citat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS FOROSEMPRONIENSIBVS LAVRENTIO ET HIPPOLYTO.

[Commentarius]

Laurentius, Martyr, Forosempronii in Vmbria (S.)
Hippolytus, Martyr, Forosempronii in Vmbria (S.)

I. B.

[1] Forum Sempronij vrbs est Vmbriæ ad Metauri fluminis læuam sita, Straboni φόρον Σεμπρώνιον, [Forosempronij coluntur 2 Febr.] Forum Sempronium appellata. vulgo nunc Fossumbrunum: quamquam veterem vrbem barbarorum incursionibus excisam, nouamq; hanc non iisdem plane vestigiis, sed ferme D inde paßibus reædificatam, tradunt Philippus Cluuerus, Leander Albertus, Ferdinandus Vghellus. Hic IV Non. Februarij coluntur sancti Martyres Laurentius & Hippolytus. [SS. Laurentius & Hippolytus:] Vghellus tamen to. 2 Ital. sacræ col. 910 cum Sanctos Forosempronienses recenset, eorum non meminit. Meminere Martyrologia: ac Bedæ quidem vulgatum ista habet: In Foro Semptonij SS. Laurentij, Hippolyti. Eadem Galesinius, & Ferrarius in gener. Catal. At Rabanus, Notkerus, MS. S. Maximini: Romæ, Foro Symphronij, via Flaminia, milliario ab Vrbe CLXXIV, Laurentij & Hippolyti. Quibus in verbis mendum inesse perspicuum est. Quid enim illud Romæ sibi vult, si milliaribus CLXXIV ab vrbe Roma martyrium subierunt? Quamquam Notkerus solum CLXIII habet; & peritiores quidam non nisi CXXV agnoscunt.

[2] In veteri Martyrol. Rom. siue S. Hieronymi, ista habentur (quæ iam retulimus cum de sanctis Martyribus Romanis Fortunato & sociis ageremus) Romæ Forosini Pruni Laurentij Hippolyti &c. Bonosiæ Forosi Pruni item Victoriæ: vt dubium sit, num Forosinus, Prunus, vel forte Primus, Forosius, Prunusque alter Martyres sint; an potius legendum, Romæ, Hilari, Rogati, Saturnini, Forosempronij, Laurentij, Hippolyti, Romæ, Fortunati, Feliciani &c. Item Forosempronij, Victoriæ; [fors & S. Victoria: Acta ignota.] vti supra nu. 2 indicauimus. Fatetur Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, præter nomina, & diem quo coluntur, nihil Forosempronij de iis constare. In citato Martyrol. S. Hieronymi iterum sequenti die ista habentur: In Forosimfroni, Laurenti, Hippolyti. Neque longe discrepant MSS. Aquisgranense & S Cyriaci Romæ: quorum verba ad III Feb. dabimus, cum de Felice & Felicitate agemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS VICTORE, MARINO, PERPETVA, IVLIA, & aliis LXXIV. itemque HONORATO, VRBANO, HILARO, PRIVATVLA & aliis XXXIV.

[Commentarius]

Victor, Martyr in Africa (S.)
Marinus, Martyr in Africa (S.)
Perpetua, Martyr in Africa (S.)
Iulia, Martyr in Africa (S.)
Alii LXXIV Martyres in Africa
Honoratus, Martyr in Africa (S.)
Vrbanus, Martyr in Africa (S.)
Hilarus, Martyr in Africa (S.)
Priuatula, Martyr in Africa (S.)
Alii XXXIV Martyres in Africa

Avctore I. B.

[1] Gloriosos hos pugiles in duas classes distributos ita recenset vetus Romanum MS. siue S. Hieronymi Martyrol. [Hi Martyres in 2 classes distributi:] In Africa Victoris, Marini, Perpetuæ, Iuliæ, & aliorum LXXIV. Et Hierosolymis S. Simeonis. In Africa Honorati, Orbani, Hilari, Priuatulæ & aliorum XXXIV. Cum eorum Actis destituamur, ea solum proferemus, quæ in aliis extant Martyrologiis. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti: In Africa Victoris, & aliorum LXXX. Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuardum, duas quoque classes constituunt, sed aliter atque vetus illud Martyrol. In Africa sanctorum Martyrum Victoris & aliorum LXXX. Item SS. Marini, Perpetuæ, Iuliæ, Priuatulæ.

[2] Conflat in vnum cuneum, omninoq; permiscet Notkerus: In Africa, Victoris, Maurini, Honorati, Vrbani, Hilarij, Perpetui, Iuliani, Priuatulæ, & aliorum LXXIV. Et MS. Pragense, [ab aliis confusi:] ne indicato quidem loco certaminis: Maurini, Honorati, Vrbani, Perpetuæ, Iulianæ, Priuatulæ, & aliorum XXIII. MS. S. Mariæ ad Gradus, Coloniæ: In Africa S. Honorati, Proniani, & aliorum XXIV. Verum Pronianus, Apronianus est, via Salaria cæsus, de quomox. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Mariæ Aquisgrani: Natalis Victoris, Marini, Perpetuæ, Iuliæ. Et depositio S. Laurentij Ep. Primiatulæ. MS. Richenouiense: Africa, Marini, Perpetuæ, Priuatulæ, Honorati.

[3] Nec plura de iis reperimus. Notanda vero etiam nominum varietas est. Nam qui ceteris Marinus, [nomina varie expressa.] Martyrologio Pragen. & Notkero Maurinus est: Perpetua, eidem Notkero Perpetuus: Iulia, eidem Iulianus, MS. Prag. Iuliana: Vrbanus, MS. S. Hieron. Orbanus: Hilarus, Notkero Hilarius, nisi id ab Henr. Canisio sit, qui Notkerum edidit: Priuatula denique, in MS. Aquisgran. Primiatula est.

DE S. APRONIANO COMMENTARIENSI MARTYRE ROMÆ VIA SALARIA.

SVB DIOCLET.

[Commentarius]

Apronianus, Commentariensis, Martyr Romae (S.)

I. B.

[1] Qvo tempore Maximianus Herculeus, Quinquegentanis nationibus debellatis, pacataque Africa, Thermas Diocletianas Romæ fabricari curauit, atque ad earum opus milites Christianos seruilem in morem damnauit; Thrajon, [S. Sisinnio Diac. quod damnatis ad opera seruiret,] vir locuples & Christianus, victum iis per Cyriacum & Sisinnium Diaconos, ac Smaragdum & Largum cœpit submittere. Quo ab impiis animaduerso, capti Sisinnius & Cyriacus, coacti ipsi quoque arenam fodere, & humeris suis gestare: cumq; id hilariter exequerentur, ac Saturninum quoque senio fractum, laboris parte subleuarent; pertractus est ad Maximiani tribunal Sisinnius, spretisq; tyranni minis, [coniecto in carcerem;] Laodicio Præfecto traditus, & ab hoc in Mamertini retrusus custodiam. Quæ omnia fusius enarrantur in Actis S. Marcelli Papæ, XVI Ianuarij. cap. 1.

[2] Post dies decem & septem iussit Laodicius Præfectus aspectibus suis Sisinnium præsentari. Qui cum præsentatus fuisset ab Aproniano Commentariensi, [Apronianus Commentariēsis cælesti luce & voce conuertitur,] subito lux de cælo facta est, & vox de luce exiit, dicens: Venite ad me, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Tunc Apronianus tremefactus cecidit ad pedes Sisinnij Diaconi, dicens: Adiuro te per Christum, quem confiteris, ne tardes me baptizare, & facias me tecum pertingere ad coronam. Eadem hora allata est aqua, & catechizauit eum, & benedixit fontem, & deposuit eum nudum in peluim, & dixit ei: Credis in Deum Patrem omnipotem, & in Filium eius vnicum Dominum nostrum Iesum Christum, & in Spiritum sanctum? Et ille respondit: [& ab eo baptizatur:] Credo. Et Sisinnius Diaconus dixit ei: Illuminet te Christus. Et eleuauit eum de pelui, & duxit eum ad S. Marcellum Episcopum, quem chrismate confirmauit, & altare consecrauit: & sic participati sunt omnes corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi.

[3] Eodem die post meridiem iussit sibi Laodicius Præfectus præsentari Sisinnium Diaconum. Veniens autem cum Sisinnio Diacono Apronianus Commentariensis iam baptizatus, cœpit clamans dicere: [vltro se Iudici sistit:] Quid vos coarctat diabolus in Dei seruos tanta mala exercere? Tunc Præfectus dixit ad Apronianum Commentariensem: Quomodo te video, & tu Christianus es effectus. Respondit Apronianus: Væ mihi infelici, quia perdidi dies meos. Respondit Præfectus: Vere modo perdes dies tuos. & iussit eum capitalem subire sententiam dicens: Si hic extinctus non fuerit multi pereunt. Eodem tempore ductus in via Salaria, [plectitur capite:] milliario secundo, capite truncatus est sub die quarto Nonarum Februariarum.

[4] Ita, vt in aliis S. Marcelli Actis scribit Vrsio Abbas cap. 2 nu. 10 Doctores suos ad coronam præcessit S. Apronianus. [colitur 2 Febr.] Coluntur SS Sisinnius Diaconus & Saturninus XXIX Nouemb. Cyriacus Diaconus, Largus, Smaragdus, VIII Aug. At S. Aproniani natalis II Februarij in Martyrologiis, Romano, Vsuardi, Rabani, Bedæ, Adonis, Notkeri, Bellini, Maurolyci, Galesinij, Felicij, Canisij, & aliis consignatus est, cum insigni elogio ex iisdem S. Marcelli Actis hausto. De eodem agunt Petrus de Natalib. lib. 3 cap. 74. & Ferrarius in Catal. SS. Italiæ. Pronianum mendose vocat Martyrol. S. Mariæ ad Gradus Coloniæ, vt supra retulimur, cum de Afris Martyribus ageremus, num. 2. Galesinius XXIX Ianuarij post recenfitam SS. Papiæ & Mauri Militum cædem, subdit: Eodem die, Romæ item, SS. Cyriaci, Aproniani, [non 29 Ianuar.] & sociorum Martyrum: qui illo (Diocletiano) Imperatore, ob fidem Christi datis ceruicibus, coronati sunt. In Notis citat Vincentium lib. 12 cap. 99 qui tamen diserte scribit Apronianum decollatum IV Nonas Februarij.

DE S. RHODIPPO EPISCOPO LEONTINIS IN SICILIA.

CIRCITER AN. CCCXIV.

[Commentarius]

Rhodippus Ep. Leontinis in Sicilia (S.)

Avctore I. B.

[1] Leontinorum in Orientali Siciliæ ora vrbs est, & ipsa Leontini appellata, paucis a mari millibus passuum sita, olim Episcopali Cathedra ornata, nunc Episcopo Syracusano subiecta. Primus (cuius quidem repererim us nomen) Episcopus Leontinorum fuit S. Neophytus, antea Alexander dictus, [S. Neophyti 1 Leontinor. Ep.] qui 1 Sept. colitur. Eius mater S. Neophyta, & matertera S. Isidora XVII Aprilis martyrio coronatæ sunt, priusquam ipse Christi fidem esset amplexus. Vxor vero eius S. Epiphane & ipsa Martyr XII Maij colitur. Aliquot ab huius cæde annis, coniux eius Alexander, ab S. Agathone Ep. Liparitano in baptismo Neophytus nuncupatus, patriæ suæ Episcopus ordinatus est, eoq; munere XXXVII annos gesto, circa annum Christi CCXCVI, vti censet Rocchus Pirrus in Notitia Ecclesiarum Siciliæ, vita exceßit octogenario maior.

[2] Suffectus est S. Rhodippus, S. Epiphanes vxoris eius frater. De hoc ista habentur in Actis SS. Alphij, Philadelphi, Cyrini, quæ X Maij dabimus: Post hæc assumpsit Neophytus aliquot pios viros, [successor S. Rhodippus,] quos norat aptos ad sacerdotium, Rhodippum fratrem Epiphanes vxoris suæ, Crispum, Palumbum, Phileemonem, Isidorum quemdam ex vico cui Troila nomen, Aquilam præterea & Andronicum, & famulos suos ac Notarios: exieruntque simul e Leontinorum Mesopoli circa hordei messem, & transmiserunt in Liparim insulam; indeque Romam peruenerunt XVIII Iulij. Et paullo post: Ordinauit autem Papa & Palumbum Presbyterum, & Theodosium, Rhodippum, & Crispum Diaconos.

[3] [Romæ Diaconus ordinatus: quando obierit?] Demum commemorata S. Neophyti morte, ista subiiciuntur: Ordinatus est post eum Episcopus Rhodippus, frater Epiphanes, & episcopatum pie gubernauit annis XVII. Post illum vero Crispus. Inde consequens est, si immediate Neophyto succeßit, circa annum Christi CCCXIII aut CCCXIV obiisse. Pirrus scribit, II Februarij publice coli. Ad quem diem Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Sicil. ista habet: [colitur 2 Febr.] Leontinis S. Rhodippi Ep. & Confessoris, Impp. Diocletiano & Maximiano. Ferrarius illumeodem die in generali Catal. SS. consignat; sed fallitur cum in Notis scribit, præfuisse Ecclesiæ Leontinorum, quo tempore passi sunt sancti Martyres Alphius, Philadelphus & Cyrinus. Imo ex horum Actis liquet, Neophytum tūc adhuc Gentilem fuisse Tertylli Præsidis Assessorem.

[4] Idem Ferrarius ad VII Nouemb. ista habet: Leontinis in Sicilia beatorum Episcoporum Rhodippi & Luciani. De S. Luciano egimus III Ianuarij: [& forte 7 Nouemb.] quamquam duo videntur fuisse illius nominis Leontinorum Antistites; sed vtrumque ad eumdem diem III Ianuarij refert Pirrus. An alterius eorum, simulq; S. Rhodippi ordinatio, vel Translatio aliqua, VII Nouembris contigerit, haud scimus.

DE S. FLOSCVLO, VEL FVSCOLO, EPISCOPO AVRELIANENSI IN GALLIA.

CIRCITER AN. CHR. D.

[Commentarius]

Flosculus Ep. Aurelianis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Avrelianos Galliæ vrbem (quam Aurelianus omni casu, medij æui Scriptores appellauere, vt patet ex 2 Vita S. Genouefæ 3 Ianuarij cap. 8 nu 34 & Aurelianis, [S. Flosculi Ep. Aurelian. Acta deperdita,] vt in Vita S. Mauri Ab. 15 Ianuar. cap. 6 nu. 33 & nu. 36. Genabum fuisse veteribus plerique eruditorum consentiunt) multi illustrauere Sancti: bini hoc die S. Flosculus, vel Fuscolus, Episcopus, & S. Sicharia Virgo. Vtriusque celebre in Martyrologiis nomen, Acta deperdita, aut etiamnum abdita. De S. Sicharia mox seorsim agemus.

[2] De S. Flosculo ista habet vetus Romanum Martyrologium, S. Hieronymi nomine prætitulatum: Aurelianis depositio B. Flosculi Ep. [natalis 2 Febr.] Neque plura Vsuardus, Ado, ac MSS. quamplurimi. Addunt Bellinus, Florarium, Galesinius, aliiq;: & Confessoris. Nec ipse de eo aliud comperit Andreas Saussaius in Martyrol. Gallic. qui III Febru. istud de eo texit elogium, quod in omnem quadrare Episcopum Confessorem potest: Aureliis, S. Flosculi Ep. & Conf. qui eximio sancte viuendi exemplo, gregi commisso prælucens, felici exitu ad beatæ vitæ gaudia peruenit. Constantinus Ghinius ista habet: Aurelianis S. Flosculi Episc. qui S. Prospero succedens, tertiusdecimus fuit eiusdem Sedis Episcopus; & tamquam vere flos dedit bonorum operum odorem suauitatis. Quieuit in Domino IV Nonas Februarij circa annum Domini CDL. Ea mox discutiemus. Constantius Felicius Romæ cum Fortunato, Feliciano, Aureliano &c. martyrio coronatum scribit; vitioso codice vsus, in quo pro Aurelianis vrbe, Aureliani velut Martyris expressum nomen fuit.

[3] [nomē varie expressum,] Quem Flosculum Martyrol. Roman. vetus ac modernum, Ado, Notkerus, multaq; MSS. nuncupant; Fuscolum vocat Vsuardus MS. Centulense Bedæ adscriptum, MS. S. LaurentijLeodij, quod est Adonis, Martyrol. abbatiæ S. Laurentij Bituric. a Philippo Labbeo nostro vulgatum, ac MSS. plurima. Floscolum Canisius, & in prima editione Vsuardi Molanus. Fulcolum Bellinus de Padua in edit. Veneta, Maurolycus, Florarium, & MSS. alia: Flostolum Bellinus edit. Parisien. MS. S. Lamberti Leodij, Galesinius &c. Efflosculum MS. Martyrol. Pragense. Frustolum Richardus VVytfordus. Felicius Furcolum.

[4] Qui in Vita S. Aniani Ep. XVII Nouemb. memoratur infans, S. Euurtij Ep. iussu, altari applicitus, vt membranam, siue breuem, inde tolleret, vtq; manum iniecit altari ac breuem tetigit, exclamasse; Anianus, Anianus, [ætas,] Anianus istius ciuitatis a Deo est Pontifex institutus, neque deinceps quidquam protulisse vsque ad legitimum loquelæ per ætatem tempus; is (vt scribis Carolus Sausseius lib. 2 Annal. Aurelian.) dicitur S. Flosculus fuisse: quod an verisimile sit, merito posse dubitari asserit; cum S. Anianus sederit circiter LXV annos, S. Prosper ad minus decem, ac præterea inter ipsos sedisse oporteat quatuor Episcopos, Magnum, Febatum, Gratianum, & S. Monitorem. De horum ætate & gestis alibi; S. Prosperi XXIX Iulij, S. Euurtij VII Septemb. S. Monitoris X Nouembr. Cum autem obierit S. Anianus, vt in eius Vita dicitur, biennio postquam Attilam acie vicerat Aëtius, quod Marciano & Adelphio Coss. Christi CCCCLI contigisse constat; & quinque post eum sederint ante S. Flosculum Episcopi, [tempus obitus,] non recte a Ghinio supra citato dicitur obiisse circa an. CCCCL. Rectius circa D dixisset; cum eius successor Eusebius concilio Aurelianensi I, extremis Clodouei temporibus, interfuisse legatur.

[5] Scribit Carolus Sausseyus, propter solennitatem Purificationis, festum eius Aurelianis transferri in diem III Februarij. Huius nomine ædificatam in eadem ciuitate basilicam, [festū Aurelianis 3 Febr. ecclesia,] quæ alias S. Maria deaurata, alias S. Maria regularis, hodie Conceptionis vocatur; estque Prioratus Ordinis S. Augustini, & parœcialis ecclesia. Eius corpus, vna cum corporibus SS. Aniani, Euspicij, Monitoris, Baudelij, Scubilij, Agiæ matris S. Lupi, translatum est in ecclesiamS. Aniani a Roberto Rege ædificatam, an. MXXIX. vti ad Vitam S. Aniani ex Vita eiusdem Regis per Helgaldum Floriac. monachū scripta, plenius narrabitur. [translatio.] Cōsignata est sacris Fastis eius Translationis anniuersaria memoria XIV Iunij, vt videre est apud Molanum & Saussaium, quos alibi referemus.

DE S. SICHARIA VIRGINE AVRELIANIS IN GALLIA.

[Commentarius]

Sicharia Virgo Aurelianis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Celeberrimam fuisse S. Sichariam Virginem inde constat, quod plerisque adscripta sit Martyrologiis; antiquis ac nouis, S. Hieronymi, seu potius veteri Romano, [S. Sichariæ Acta ignota,] Rabani, Adonis, Bedæ, Notkeri, Bellini edit. Pariscen. an. 1521. Galesinij, Canisij, Ferrarij, Saussaij, & aliorum. Videntur Acta intercidisse; latent certe etiamnum. Breuiter ita illius mentio agitur in veteri Romano, quod S. Hieronymi appellatur, hoc die: Aurelian. [natalis,] depos. Flosculi Epi. & depos. Signariæ Virginis. Notkerus ita habet; Et Sichariæ Virg. Beda vulgatus, Ado, Molanus in addit. ad Vsuard, aliiq;: Aurelianis depositio Sichariæ Virginis Deo sacratæ. Eadem fere habet Rabanus, & quædam MSS. ac Bellinus. Ferrarius in Notis scribit, a Beda, XVI Februarij referri: nos in nullo edito codice aut sub Bedæ nomine exarato, id illo die legimus. Addit idem Ferrarius, quia Deo sacrata fuisse dicatur, monialem extitisse. Idcirco eam Martyrologio Benedictino VVion ac Menardus inscripserunt. Saussaius in Martyrol. [vitæ genus,] Gallicano ista habet: Eodem die Aureliis S. Sichariæ Virginis Deo sacratæ, humilitate, innocentia & sanctitate conspicuæ.

[2] Varie eius expressum a scriptoribus nomen: plures Sichariam appellant, [nomen varie scriptum,] codex S. Maximini & Rabani Martyrologium Sicariam; Beda vulgatus Siccariam; Canisius Sigariam; MS. Florarium Sygariam; MS. Martyrol. S. Hieronymi Signariam. Dubitauimus aliquando an non fortaßis Siagria, seu Syagria nuncupata primitus esset: cuius nominis plures in Gallia viri fæminæq; illustres; vt illa hoc ipso tempore, a B. Ennodio in Vita S. Epiphanij Ep. Ticinensis, 21 Ianuar. cap. 12 nu. 55 Thesaurus Ecclesiæ appellata: eiusq; prope æqualis Siagrius Romanorum in Gallia Rex, Ægidij Romani Francorum Regis filius, apud Gregorium Turon. & alij, etiam sanctitate conspicui. Quamquam & Sicharij fuere, vt ille apud Turones Ioannis filius, de quo idem Gregorius lib. 7 hist. Fran. & lib. 9. Et Sicharius Dagoberti Regis ad Samonem Sclauorum VVinidorum Regem Legatus, de quo Gesta Dagoberti cap. 27 & Fredegarij Chronicon cap. 68.

[3] Ætatem S Sichariæ, cum Acta lateant, certo definire non possumus. Quod in Martyrologiis fere S. Flosculo subiungatur, [ætas.] coniici fortasse potest ei supparem fuisse; non multo certe iuniorem, cum in vetustißimo Romano Martyrol. memoretur. Quare non videtur ad ea tempora peruenisse, quibus S. Benedicti institutum in Gallias est propagatum, quod VVion ac Menardus senserunt.

DE S. LAVRENTIO ARCHIEPISCOPO CANTVARIENSI IN ANGLIA

Anno Christi DCXIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Laurentius Archiep. Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0000, 4742

Avctore G. H.

§ I S. Laurentij cultus sacer. Vita conscripta.

[1] Cantiorum, celebris apud Britannos prouinciæ, in heptarchia Anglo-Saxonica Regem sanctißimum Ethelbertum, a S. Augustino eiusq; sociis ad fidem Christi conuersum, celebramus XXIV Februarij, [Cantiorū] ibidemq; nonnulla de Cantiorum antiquitate, & Saxonum apud eos stabilito regno disserimus. S. Augustini socius præcipuus fuit S. Laurentius, [vrbe Durouerno,] eiusq; in Archiepiscopatu Durouernensi successor. Erat autem Durouernum, Ptolemæo Daruernum, Bedæ Dorouernia, aliis Dorobernia, regni Cantij caput & sedes regia: [seu Cantuaria,] dicta mox Saxonibus Cant-wara-byrig, Cantiorum populi vrbs, Anglis deinde Canterburij, Latine Cantuaria. De Sede istic Archiepiscopali constituta agemus XXVI Maij ad Vitam S. Augustini primi Archiepiscopi, vbi multa referentur, cum S. Laurentio fidelißimo itinerum laborumq; eius socio communicanda.

[2] Natalem S. Laurentij celebrat II Februarij Martyrologium MS. basilicæ S. Mariæ Aquisgranensis sub nomine Bedæ: [colitur S. Laurētius 2 Februarij,] Depositio S. Laurentij Episcopi. Kalendarium MS. Benedictinum S. Saluatoris Antuerpiæ: S. Laurentij Archiepiscopi Cantuariensis secundi, monachi S. Gregorij Romæ. Galesinius: Cantuariæ in Britannia, S. Laurentij Archiepiscopi, qui B. Augustino eiusdem vrbis Præsuli successit. Similia referunt Carthusiani Colonienses & Molanus in Auctario Vsuardi & Canisius in Martyrologio Germanico. In Romano, & Benedictino Menardi hæc traduntur: Cantuariæ in Anglia natalis S. Laurentij Episcopi, qui post S. Augustinum eam Ecclesiam gubernauit, & Regem ipsum ad fidem conuertit. Dorganius in suo Calendario Benedictino: S. Laurentij Episcopi, sodalis S. Augustini ad prædicandum Christi Euangelium in Anglia. Pluribus VVion in Martyrologio monastico. Cantuariæ, inquit, in Anglia natalis S. Laurentij Episcopi, qui post S. Augustinum eam Ecclesiam gubernauit, quam Regis timore deserens, a S. Petro correptus, ac redire compulsus, Regem ipsum ad fidem conuertit, redditaque pace Ecclesiæ, obdormiuit in Domino. Eadem fere refert Felicius. [cum hoc apud Tritthemium elogio,] Hoc eum elogio exornat Tritthemius lib. 3 de Viris illustribus ordinis S. Benedicti: Laurentius monachus cœnobij S. Gregorij Romæ, missus ab eo in Angliam pro conuersione illius gentis totis viribus laborauit: qui, defuncto B. Augustino, in eius locum Doruernensis Archiepiscopus fuit ordinatus, quem ipse adhuc viuens ordinauerat, ne se defuncto status Ecclesiæ tam rudis vel ad horam Pastore destitutus vacillare inciperet. Claruit anno Domini DCXX, cuius festum IV Nonas Februarij agitur. Idem Tritthemius lib. 4 cap. 49. Laurentius, inquit, Archiepiscopus Dornuernensis post Augustinum ex monacho B. Gregorij Papæ ordinatus, tum docendo tum exhortando, magnum fructum fidei in gente Anglorum conquisiuit. Erat enim vir bonus & eruditus, ab infantia monasticis disciplinis nobiliter instructus. Vnde adhuc viuente Augustino in eius locum ab eodem Pastor constituitur. Claruit anno Domini DCXX. Hæc Tritthemius. ex quo S. Laurentium claruisse anno DCXX scribunt Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum, VVion ad Benedictinum. & Constantinus Ghinius, qui eum Canonicis adscribit. longoq; exornat encomio Verum ad illum annum infra dicemus eum non peruenisse. Apud Molanum in Notis ad Vsuardum scribitur claruisse anno MCX, enormi mendo typographico, pro quo legendum arbitramur DCX. [& 12 Nouemb.] In Florario Sanctorum MS. pridie Idus Nouemb. refertur: Apud Cantuariam in Anglia S. Laurentij Episcopi & Confessoris anno salutis DCXIX. Sequens Oratio cum Antiphona ex antiquo MS. Breuiario Sarisburiensi desumpta est. Antiphona. In transitu inclyti Patris Laurentij, [Antiphonæ.] cæli nobilitantur gaudiis, & nos prosequamur laudibus: Aue Dei amice, concilia nobis Regem nostrum, qui te nobis prouidit Patrem pium. Vers. Ecce Sacerdos magnus. Oratio. Deus qui B. Laurentium Pontificem populo tuo prædicatorem salutis æternæ misisti, tribue quæsumus, [& Oratio propria.] vt qui eius commemorationem colimus, ipsius meritis & precibus a peccatorum nostrorum nexibus absolui mereamur. Per Dominum nostrum &c.

[3] Agunt præterea de S. Laurentio S. Gregorius Papa lib. 9 Registri epistola 52 55 & 56. Venerabilis Beda lib. 1 & 2 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum, quam anno Christi DCCXXXI absoluit, [Vita ex variis, Beda potissimum;] ex qua hic plura daturi sumus. Claruit deinde seculo sequente, tēporibus Imperatorum Ludouici iunioris & Caroli Calui Ioannes Diaconus qui lib. 2 Vitæ S. GregorijPapæ pluribus de hac ad Anglos instituta mißione agit, & nominatim S. Laurentij Romam remißi meminit. Florentius Branouius Wigorniensis monachus, chronicon deduxit vsque ad annum MCXVIII, anno sequente vita functus. Hoc Chronicon in quo de S. Laurentio agitur vel ideo pluris æstimandum, quod ei inserantur antiqui Anglosaxonum annales: qui extant Latine & Saxonice nuper cum Historia Bedæ editi ab Abrahamo VVheloco, conscripti sub S. Eduardo Rege anno CMLXXVIII occiso, dein ad annū Christi MLXX deducti: & Latine ad annum MXCIII continuati; in quibus etiam S. Laurentij mentio est Cum dicto Florentio sub initium seculi XII floruit Goscelinus, seu Gotzelinus, [alia a Goscelino scripta,] ad D. Bertini apud Audomaropolim Artesiæ vrbem monachus Benedictinus, quem, teste Molano in Natalibus Sanctorum Belgij VIII Iulij in S. Grimoaldo, S. Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis aliiq; multi in Angliam euocarunt vbi primum habitauit Ramesiæ, deinde Cantuariæ ad S. Augustinum: quibus in locis varias descripsit Sanctorum Vitas, interq; alias huius S. Laurentij quæ incipit: Dominis carissimis & paternæ &c. vti Molanus ad Vsuardum II Februarij, & Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica obseruant. Hic Goscelinus VVilielmo Malmesburiensi lib. 4 de Gestis Regum Anglorum cap. 1 sub finem, insignis litterarum & cantuum peritia habetur: qui multo Episcopatus & Abbatias tempore perlustrans, præclaræ scientiæ multis locis monumenta dedit, in laudibus Sanctorum Angliæ post Bedam secundus: quiq; innumeras Sanctorum recentium Vitas stylo extulit, veterum vel hostilitate amissas, vel informiter editas, comptius renouauit. & lib. 1. de Gestis Pontificum Anglorum ita de S. Laurentio & Goscelino scribit: Huic S. Augustino successit Laurentius annis quinque, cuius virtutes & ceterorum, (de quibus Beda narrans breuiter perstringit omnia, tædij scilicet offensam veritus) Goscelinus quidam, quantum veterum relatione addiscere potuit, scripsit, miras prorsus & prædicandas, adiiciens quas oculata fide perspexerat nouas. Hæc Malmesburiensis, qui Goscelino aliquanto iunior, suum de Regibus Chronicon, in quo iterum S. Laurentij meminit, ad annum MCXLII deduxit, [necdum reperta,] quo & vixit cum Henrico Huntindoniensi Archidiacono qui libro III Historiarum nonuulla S. Laurentij acta interserit. Vtinam cum horum historiis, aliquis opera Goscelini etiam vtilitati publicæ edidisset, quæ num vspiama blattis defensa reperiantur MSS. huc vsque nos latet. Ioannes Capgrauius, qui ad annum MCCCCLXIV superuixit, in Legenda Sanctorum Angliæ Vitam S. Laurentij adornauit partim ex Beda, [an a Capgrauio contracta?] partim aliunde, forte vt solet ex Goscelino, miras illius virtutes adiunxit, quæ eamdem cum historia Bedæ non merentur fidem, vt lector facile iudicabit. Integro fere seculo Capgrauio antiquiores Matthæus VVestmonasteriensis & Ranulphus Cestrensis virtutes S. Laurentij commemorant, ille in Floribus historiarum, hic in Polychronico. Longum esset recentiores enumerare, inter quos eminent Polydorus Virgilius lib. 4 historiæ Anglicæ, Nicolaus Harpsfeldius seculo 7 historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 7, Baronius in Annalibus ad annum 604, & 614. Eduardus Maihevv in Tropæis Sanctorum Congregationis Anglicanæ ordinis S. Benedicti, Hieronymus Porterus in Floribus Sanctorum Angliæ, Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, aliiq; II Februarij, quo apud Surium Vita eius ex Beda collecta etiam refertur.

§ II S. Laurentij vita priuata: discessus in Britanniam.

[4] [S. Laurētius Romanus,] Laurentius patria Romanus VVestmonasteriensi ad annum 608; ab infantia Tritthemio ante memorato, monasticis disciplinis nobiliter instructus, imo & monachus cœnobij S. Gregorij Romæ: de qua resilent antiquiores. S. Gregorius Papa lib. 7 Registri Indict. 1, epistola 30 Eulogio Episcopo Alexandrino mißa S. Augustinum monasterij sui monachum; [monachus,] epistola vero 114 Indict. II ad Siagrium Episcopum Augustodunensem eumdem Augustinum appellat monasterij sui Præpositum: quem in aliis epistolis ad Reges & Episcopos Francorum cognominat seruum Dei, cuius zelus & studium sibi bene cognitum erat: eius autem comites itineris vbique alios seruos Dei vocat; quos monachos fuisse scribit Beda mox proferendus. Quia tamen S. Gregorius lib. 5 epistola 59 Brunechildæ Reginæ Francorum, & epistola 58 Theoderico & Theodeberto Regibus Francorum scripta, [Presbyter:] asserit hisce seruis Dei se iniunxisse, vt aliquos e vicino debeant Presbyteros ducere, cum quibus eorum Anglorum possint mentes agnoscere, & voluntates admonitione sua, quantum Deus donauerit, adiuuare. forte Laurentius, qui & S. Gregorio & Bedæ Presbyter semper appellatur, e vicino Francorum regno censeri posset assumptus. Verum dum Beda tradit hos præcipiente beato Papa Gregorio acceptos esse de gente Francorum interpretes, satis innuit inter alios socios S. Augustini, quos ferme viros quadraginta fuisse scribit, numerandum esse Laurentium. Hunc Franciscus Godvvinus in Archiepiscopis Cantuariæ censet Presbyterum Cardinalem illum esse, qui apud Ciaconium de Vitis Pontificuminter Cardinales sub S. Gregorio Magno anno DC viuentes primus nominatur, Laurentius Presbyter Cardinalis in titulo S. Siluestri in Exquiliis titulo S. R. E. Archipresbyter. [an Cardinalis?] Quod in silentio antiquorum, non continuo probamus. Certe quemadmodum S. Gregorius hunc Laurentium Presbyterum, cum Mellito Abbate aliisq; Monachis postea in Angliam remissum sæpius nominat, ita ab initio in primo itinere sub aliis seruis Dei incognitum non permisisset delitescere Cardinalem, nisi legatum anno DC ad eam dignitatem euexerit.

[5] Discessum omnium Roma ita describit Beda lib. 1 cap. 25. Gregorius, vir doctrina & actione præcipuus, [Discedunt Roma SS. Augustinus, Laurentius, aliiq;, anno 596:] Pontificatum Romanæ & Apostolicæ Sedis sortitus, Diuino admonitus instinctu, anno XIV Mauritij Imperatoris. (is est Christi DXCVI) misit seruum Dei Augustinum, & alios plures cum eo monachos, timentes Dominum, prædicare verbum Dei, genti Anglorum. Qui cum iussis Pontificalibus obtemperantes memoratum opus aggredi cœpissent; iamque aliquantum itineris confecissent, perculsi timore inerti redire domum, potius quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius nec linguam quidem nossent, adire cogitabant, & hoc esse tutius communi consilio decernebant. Nec mora. Augustinum domum remittunt, qui a B. Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos verbi, Diuino confisos auxilio, proficisci iubet. [inuisunt Episcopos Galliæ,] Hæc Gregorius qui plures ad varios Galliæ Episcopos misit epistolas, quibus commendat illis S. Augustinum eiusq; socios, quorum iter ex illis epistolis vtcumque inuestigari potest. Horum primus est Massiliensis S. Serenus, cui II Augusti sacer est. Proximus Archiepiscopus Aquensis Protasius, cuius & bonitatem & mansuetudinem quia referente Augustino compererat S. Gregorius, ideo eum hinc a sociis Romam opinamur remissum. Vicinu huic fuit Virgilius creatus Archiepiscopus Arelatensis anno Childeberti Regis Austrasiorum XIII, Christi DLXXXVIII: vti de eo testatur Gregorius Turonensis lib. 9. histor. Eccl. cap. 23. Quartus in eiusdem litteris est S. Desiderius Archiepiscopus Viennensis & Martyr, de quo infra agemus XI Februarij. Inde Lugdunum profecti fuerint ad Etherium Archiepiscopum; qui anno Gunthramni XXX Christi DXCI cum S. Siagrio apud Turonensem lib. 10 cap. 28 interfuit baptismo Chlotharij II, vt mirum sit a Beda & Ioanne Diacono hunc Etherium aßignari Sedi Arelatensi, cui cum pridem præfuisse Virgilium ostendimus, Lugdunum etiam Arariam ob Ararim istic Rhodano influentem dictum esset,monet ex Sauarone in Sidonium Claudius Robertus; vt vox Arariensis in Arelatensem facile potuerit deflecti. Scribit etiam S. Gregorius in epistola ad Eulogium Alexandrinum, data a se licentia Augustinum a Germaniarum Episcopis Episcopum factum: quod huic Etherio attribuit Beda. Ita Lugdunensem Germaniam appellat Sidonius Apollinaris lib. 5 epistola 7, quod in ea regione Burgundiones origine Germani dominarentur. Proximus inter Episcopos fuit S. Syagrius Augustodunensis, cui Gregorius ob caritatem S. Augustino impensam secundis litteris gratias egit. Colitur S. Syagrius XXVII Augusti. [& Reges Francorū,] Inde salutauerint Reges Theodericum Burgundionum Aurelianis, & Metis Theodebertum Austrasiorum, illo anno Childeberto parenti vita functo suffectos, quibus vti eorum auiæ Brunichildæ epistolas S. Gregorij pro se cōmendatitias porrexerint; ac Presbyteris seu interpretibus acceptis iter cœptum prosecuti. Dubium vero est, an eadem epistola ideo pluribus inscripta fuerit, vt si occasio tale iter exigeret, tum vltro traderetur. Talis forte fuit ad Pelagium Archiepiscopum Turonensem S. Gregorij scriptoris successorem, & S. Palladium iam pridem ab anno Gunthramni XXIV Christi DLXXXV Episcopum Santonensem, vt legitur apud Gregorium Turonensem lib. 8 cap. 2. Continentur hæ epistolæ libro 5 Registri num. 50 & sequentibus. Vnam adscribimus Palladio, Pelagio & Sereno apud Gregorium cap. 52 & Etherio apud Bedam lib. 1 cap. 24 missam. Licet, inquit, apud Sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi viri nullius commendationis indigeant; [cum litteris S. Gregorij commendatonis.] quia tamen aptum scribendi tempus se ingessit, fraternitati vestræ nostra mittere scripta curauimus, insinuantes latorem præsentium Augustinum seruum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis seruis Dei illuc nos pro vtilitate animarum auxiliante Domino direxisse. Quem necesse est, vt sacerdotali studio sanctitas vestra adiuuare, & sua ei solatia præbere festinet. Cui etiam vt promptiores ad suffragandum possitis existere, caussam vobis iniunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita tota vos propter Deum deuotione ad solatiandum, quia res exigit, commodetis &c.

[6] Hæc Gregorius ad illos Episcopos, quorum caritate suffulti e Gallia nauigarunt in Britanniam, atque Beda teste cap. 25 ad Orientalem Cantij plagam in Taneto insula applicuerunt Angustinus seruus Domini & socij eius viri ferme quadraginta: [Nauigant in Britāniam:] iussique a Rege Ethelberto in ea insula necessariis subministratis manere, dum post dies Rex ad insulam venit, residensque sub diuo iussit Augustinum cum sociis ad suum aduenire colloquium: qui diuina virtute præditi veniebant, [Regem alloquūtur:] Crucem pro vexillo ferentes argenteam, & imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam; Letaniasque canentes, pro sua simul & eorum, propter quos venerant, salute æterna, Domino supplicabant. Cumque ad iussionem Regis residentes, verbum ei vitæ cum omnibus, qui aderant, eius comitibus prædicassent, dedit eis Rex mansionem in ciuitate Dorouernensi; eisque cum administratioue victus temporalis, licentiam quoque prædicandi permisit. At vbi sibi, (pergit cap. 26) datam mansionem intrauerunt, [sancte vivunt:] cœperunt Apostolicam primitiuæ Ecclesiæ vitam imitari: orationibus videlicet assiduis, vigiliis, ac ieiuniis seruiendo, verbum vitæ prædicando, cuncta huius mundi velut aliena spernendo, tantum victui necessaria accipiendo; secundum ea quæ docebant, ipsi per omnia viuendo; & paratum ad patiendum aduersa quæque, vel etiam ad moriendum pro ea quam prædicabant veritate, animum habendo. In ecclesia ad honorem S. Martini antiquitus prope ciuitatem ad Orientem facta, primo conuenire, psallere, orare, Missas facere, prædicare & baptizare cœperunt. [conuertūt multos,] Crediderunt nonnulli & baptizabantur mirantes simplicitatem innocentis vitæ, ac dulcedinem doctrinæ eorum cælestis. At vbi Rex etiam inter alios delectatus vita mundissima Sanctorum, & promissis eorum suauissimis, quæ vera miraculorum quoque multorum ostēsione firmauerunt, credens baptizatus est, cœpere plures quotidie ad audiendum verbum confluere, [& Regem anno 597.] ac relicto gentilitatis ritu, vnitati se sanctæ Christi Ecclesiæ credendo sociare. Tum maiorem prædicandi per omnia & ecclesias fabricandi vel restaurandi licentiam acceperunt. Nec distulit Rex, quin ipsis Doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Dorouernia Metropoli sua donaret, simul & necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret. Hæc verbis Bedæ; sed subinde contracta. Regem anno DXCVII conuersum ad fidem Christi fuisse, ad Vitam eius probabimus.

§ III Legatio S. Laurentij Romam. Reditus in Britannium. Ætas.

[7] Interea, vt pergit Beda cap. 26, cum vir Domini Augustinus ab Etherio, [Mittitur S. Laurētius Romā anno 598:] de quo ante egimus, Archiepiscopus genti Anglorum ordinatus, Britanniam reuersus esset, misit continuo Romam Laurentium Presbyterum & Petrum monachum, qui beato Pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi accepisse ac se Episcopum factum esse referrent. Simul & de variis quæstionibus eius consulta flagitans. Nec mora: congrua quæstionibus responsa recepit; quæ pluribus Beda proponit. Ex S. Laurentij relatione S. Gregorium Eulogio Alexandrino scripsisse opinamur, quomodo Augustinus Episcopus factus, vel hi qui cum eo transmissi sunt, tantis miraculis in gente Anglorum coruscant, vt Apostolorum virtutes in signis, quæ exhibent, imitari videantur. In solennitate etiam Dominicæ Natiuitatis, quæ prima Indictione, qua scribit, transacta est, plusquam decem millia Angli, ab eodem nuntiati sunt fratre & Coëpiscopo nostro, baptizati. Incidit autem ea Indictio I in annum Christi partim DXCVII, partim sequentem DXCVIII, quo hæc epistola scripta, requirit anno priore, a S. Augustino iam Episcopo, in Natiuitate Christi tot millibus baptismum fuisse collatum.

Præterea idem Papa Gregorius apud Bedam cap. 29, cum præfatis legatariis Laurentio Presbytero & Petro monacho, misit Augustino Episcopo plures cooperatores, [accipit nouos operarios,] in quibus primi & præcipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus, & per eos generaliter vniuersa, quæ ad cultum erant ac ministerium Ecclesiæ necessaria, vasa videlicet sacra, & vestimenta altarium, [dona,] ornamenta quoque ecclesiarum, & sacerdotalia, vel clericalia indumenta, sanctorum quoque Apostolorum ac Martyrum reliquias: nec non & codices plurimos. Misit etiam cum pallio litteras, insinuans, qualiter Episcopi in Britannia constitui debeant. Hæc Beda. [pallium pro S. Augustino.] Ex hisce sociis duo S. Laurentio successerunt in Archiepiscopatu Cantuarien si, prior S. Mellitus, deinde S. Iustus: coluntur ille XXIV Aprilis, hic X Nouemb. S. Paulinus primus Archiepiscopus Eboracensis X Octobris.

[8] Dimisit eos variis instrnctos epistolis Roma S. Gregorius Indictione IV anno Mauritij XIX Christi DCI, [Discedit Roma anno 601 cum litteris S Gregorij commēdatitiu] vt ipsæ epistolæ tempus exhibent. Vna ad plures Galliæ Episcopos data ita refertur lib. 9. epist. 52. Licet fraternitatem vestram suscepti officij cura commoueat, vt religiosis viris, & præcipue in caussa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere, non tamen ab re est, si sollicitudinem vestram epistolarum nostrarum sermo pulsauerit: quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonæ mentis studia commendatione proficiunt. Quia igitur Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta do Anglorum gente ad Christianæ fidei gratiam multitudo conuertitur, vt reuerendissimus communis frater & Coëpiscopus noster Augustinus eos, qui secuti sunt ad hoc opus exequendum, per diuersa loca asserat non posse sufficere; aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis & communibus filiis Laurentio Presbytero & Mellito Abbate præuidimus transmittendos. Et ideo fraternitas vestra eis caritatem, quam deceat, exhibeat; atque ita illis, vbicumque necesse fuerit auxiliari festinet: quatenus dum vobis opitulantibus nullas illic remorandi caussas habuerint, & ipsi vestra se releuatos consolatione congaudeant, & vos solatiorum exhibitione, in caussa, qua directi sunt, possitis participes inueniri. [ad Episcopos Galliæ,] Hæc Gregorius Papa ad Episcopos Galliæ: quorum primus iter illis agentibus si ad omnes accesserint, occurrit inuisendus S. Serenus Massiliensis, deinde forte, sed epist. 49 ad eum data, Virgilius Archiepiscopus Arelatensis; postea Mennas Archiepiscopus Tholosanus, ac S. Lupus Cabilonensis cuius Acta dedimus XXVII Ianuarij, tandem Agilius, aliis Aygulfus, siue Agiulfus Metensis. Oblata interea occasione Brunechildæ Reginæ alia porrecta est epistola quæ 56 est lib. 9, qua ob beneficia S. Augustino eiusq; sociis quondam præstita gratiis illi actis hæc addit: [Brunechildem Reginam,] Sed vt mercedis vestræ magis magisque sit fructus vberior, petimus; vt monachis præsentium apicum portitoribus, quos cum dilectissimis filiis nostris Laurentio Presbytero & Mellito Abbate ad prædictum reuerendissimum fratrem & Coëpiscopum nostrum, pro eo quod illos, qui secum sunt, sufficere sibi dicit non posse, transmittimus; patrocinij vestri suffragia benignius ministretis: atque ita in omnibus adesse dignemini, quatenus dum bonis excellentiæ vestræ initiis meliora successerint, & nullas illic moras vel difficultates inuenerint, tanto erga vos ac dulcissimos nobis nepotes vestros Dei nostri misericordiam prouocetis, quanto pro eius vos amore in huiusmodi caussis misericorditer exhibetis. Hæc Gregorius, cuius alia ibidem 55 eiusdem argumenti extat ad Chlotharium II tum Regem Francorum Neustrasiorum epistola: [& Chlotharium II Regem.] in qua iterum eodem ordine nominat dilectissimos filios Laurentium Presbyterum & Mellitum Abbatem. In eius tum regno erant Episcopi Parisiis Simplicius, Rotomagi Melantius, & Andegaui S. Licinius (quem infra XIII Februarij celebramus) omnes prioris epistolæ S. Gregorij inscriptione noti.

[9] Regressus in Britanniam cum sociis S. Laurentius, summa omnium gratulatione exceptus est ob legationem ad Summum Pontificem ex voto atque expectatione singulorum expeditam. [Gratus eius in Britanniā reditus.] Testabantur illud auxilium cooperatorum adductum, dona illustria allata, pallium S. Augustino totius Britanniæ Primati & Archiepiscopo constituto missum, facultas varios Episcopatus erigendi concessa, denique S. Gregorij epistolæ ad Augustinum, Ethelbertum Regem, eiusq; coniugem Reginam, in qua vltima honorifica S. Laurentij mentio reperitur. Remeantes igitur, inquit S. Gregorius, dilectissimus filius noster Laurentius Presbyter & Petrus Monachus, qualis erga reuerendissimum fratrem & Coëpiscopum nostrum Augustinum gloria vestra extiterit, quantaque illis solatia vel qualem caritatem impenderit, retulerunt. De ea Regina pluribus agemus XXIV Februar. De S. Petro monacho, dein Abbate primo monasterij SS Petri & Pauli, egimus VI Ianuarij: cuius monasterij tertius Abbas ante memoratus Ruffinianus fuit. Resumpto mox prististino viuendi instituto, strenue laboratum est, non solum vt Anglo-Saxones aut ab idolorum auito cultu abstraherentur, veræq; Christi religioni iungerentur, aut baptizati sacrosanctis legibus doctrinaque Catholica imbuerentur; sed etiam vt antiqui Britones Scotiq; fraterna admonitione inducerentur, [Cum Britonibus & Scotis frustra laboratum.] ad pacem Catholicam secum habendam, & communem euangelizandi Gentibus pro Domino laborem suscipiendutu: quos Augustinus ad Synodum conuocatos inuenit suæ petitioni aduersarios, vt pluribus prosequitur Beda lib. 2 cap. 2.

[10] Quare in Anglis Saxonibusq; excolendis duplicandum sibi laborem rati SS. Augustinus, Laurentius, aliiq; socij, prouincias inter se diuiserunt. [Episcopi ordinātur an. 604 Mellitus,] Tum namq;, vt tradit Beda cap. 3 anno Dominicæ Incarnationis DCIV Augustinus Archiepiscopus ordinauit duos Episcopos, Mellitum videlicet & Iustum; Mellitum ad prædicandum prouinciæ Orientalium Saxonum. Vbi vero hæc prouincia verbum veritatis accepit, fecit Rex Ethelbertus in ciuitate Lundonia ecclesiam S. Pauli Apostoli, in qua locum Sedis Episcopalis & ipse & successores eius haberent. Iustum vero in ipsa Cantia ad Occidentem Episcopum ordinauit in ciuitate Rofecestre; [Iustus,] in qua Rex ecclesiam B. Andreæ Apostoli fecit. Laurentium vero præ reliquis strenue saluti animarum vacantem S. Augustinus iudicauit virum idoneum, qui primam illius Ecclæsiæ adolescentiam ad statum virilem esset perducturus: quare teste Beda cap. 4, [Laurentius.] ne, se defuncto status Ecclesiæ tam rudis vel ad horam Pastore destitutus vacillare inciperet, ipse adhuc viuens Laurentium Episcopum ordinauit sibi in Ecclesia Dorouernensi successurum. Sedem autem Episcopalem, vt lib. 1 cap. 33. legitur, Augustinus fecerat in ecclesia Romanorum antiquorum opere facta; a se in nomine sancti Saluatoris Dei & Domini Iesu Christi sacrata. Fecerat etiam monasterium non longe a ciuitate ad Orientem, in quo eius hortatu Ethelbertus a fundamentis construxit ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli, [Consecrat hic ecclesiam SS. Petri & Pauli:] quam tamen non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit; ac mox, vt lib. 2 cap. 3 dicitur, corpus S. Augustini, quod iuxta ecclesiam positum fuerat, intro illatum in porticu illius aquilonari decenter sepeliuit. Defunctus est autem S. Augustinus septimo Kalendas Iunias, [succedit S. Augustino 608:] atque, vt addit VVigorniensis, feria tertia: qui characteres conueniunt in annum bissextitilem DCVIII littera Dominicali G F. ad quem annum etiam obitum eius annotarunt VVestmonasteriensis & Sigebertus. Ab excessu ergo S. Augustini, Dorouernensi Ecclesiæ præfuit S. Laurentius annos X, menses VIII, dies VII, vita functus II Februarij anno Christi DCXIX. quem annum confirmat tempus Melliti successoris, qui apud Bedam cap. 7, [obit 619.] postquam annis quinque rexit Ecclesiam Dorouernensem, migrauitad cælos anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo vigesimo quarto, die octaua Kalendarum Maiarum. Quæ autem Archiepiscopus Laurentius illustriora peregit, ita cap. 4, 5, & 6 describit Beda.

§ IV Vita S. Laurentij in Episcopatu, verbis S. Bedæ relata.

Ex V. Beda,

[11] Laurentius Archiepiscopatus gradu potitus, strenuissime fundamenta Ecclesiȩ, [subditos iustruit:] quæ nobiliter iacta vidit, augmentare, atque ad perfectum debiti culminis, & crebra voce sanctæ exhortationis, & continuis piæ operationis exemplis prouehere curauit. Denique non solum nouæ, quæ de Anglis erat collecta, Ecclesiæ curam gerebat, sed & veterum Britanniæ incolarum, necnon & Scotorum, qui a Hyberniam insulam Britanniæ proximam incolunt, populis pastoralem impendere sollicitudinem curabat. Siquidem vbi Scotorum in præfata ipsorum patria, [Britannos & Hibernos] quomodo & Britonum in ipsa Britannia, vitam ac professionem minus Ecclesiasticam in multis esse cognouit, maxime quod Paschæ solemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, vt supra docuimus, [ad Pascha rite celebrandum] b a decima quarta luna vsque ad vigesimam Dominicæ Resurrectionis diem obseruandum esse putarent; scripsit cum Coëpiscopis suis exhortatoriam ad eos epistolam, obsecrans eos & contestans vnitatem pacis, & Catholicæ obseruationis cum ea, quæ toto orbe diffusa est, Christi Ecclesia tenere, cuius videlicet epistolæ principium hoc est: Dominis carissimis Fratribus, Episcopis vel Abbatibus, [missa epistola] per vniuersam Scociam, Laurentius, Mellitus & Iustus Episcopi, serui seruorum Dei. Dum nos Sedes Apostolica more suo, sicut in vniuerso orbe terrarum, in his occiduis partibus ad prædicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quæ Britannia nuncupatur, contigit introisse, antequam cognosceremus, credentes quod iuxta morem vniuersalis Ecclesiæ ingrederentur, in magna reuerentia sanctitatis tam Britones quam Scotos venerati sumus. Sed cognoscentes Britones, Scotos meliores putauimus. Scotos vero per c Daganum Episcopum in hanc, quam superius memorauimus, insulam, & d Columbanum Abbatem in Galliis venientem, nihil discrepare a Britonibus in eorum conuersatione didicimus. Nam Daganus Episcopus ad nos veniens, non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio, quo vescebamur, sumere voluit. Misit idem Laurentius cum Coëpiscopis suis etiam Britonum Sacerdotibus litteras suo gradui condignas, quibus eos in vnitate Catholica confirmare sategit. [conatus inducere:] Sed quantum hæc agendo profecerit, adhuc e præsentia tempora declarant.

[12] His temporibus venit Mellitus Lundoniæ Episcopus Romam, de necessariis Ecclesiæ Anglorum caussis cum Apostolico Papa f Bonifacio tractaturus. Et cum idem Papa reuerendissimus cogeret synodum Episcoporum Italiæ, [profecto Romam S. Mellito,] de vita monachorum & quiete ordinaturus, & ipse Mellitus inter eos assedit anno octauo Imperij g Focatis Principis, Indictione decimatertia, tertia die Calendarum Martiarum; vt quæque erant regulariter decreta, [anno 610,] sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac in Britanniam rediens, [accipit a Bonifacio Papa litteras.] secum Anglorum Ecclesiæ h mandata atque obseruanda deferret vna cum epistolis, quas idem Pontifex Deo dilecto Archiepiscopo Laurentio, & Clero vniuerso, similiter & Edilbertho Regi, atque genti Anglorum direxit.

[13] Anno ab Incarnatione Dominica sexcentesimo decimo i sexto (qui est annus vicesimus primus, ex quo Augustinus Episcopus cum sociis ad prædicandum genti Anglorum missus est) Edelberthus Rex Cantuariorum post regnum temporale, [Moritur Ethelbertus Ræx anno 616:] quod quinquaginta & sex annis gloriosissime tennerat, æterna cœlestis regni gaudia subiit. [succedunt in Cantio Eadbaldus Rex,] At vero post mortem Edelberthi, cum huius eius Eadbaldus regni gubernacula suscepisset, magno tenellis adhuc ibi Ecclesiæ crementis detrimento fuit. Siquidem non solum Christi fidem recipere noluerat, sed & fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam Apostolus testatur, ita vt vxorem patris haberet. Quo vtroque scelere occasionem dedit ad priorem vomitum reuertendi iis, qui sub imperio sui parentis, vel fauore vel timore regio, fidei & castimoniæ iura susceperant. [1 Cor. 5. 1] Nec supernæ flagella districtionis perfido Regi castigando vel corrigendo defuere. Nam crebra mentis vesania, & spiritus immundi inuasione premebatur. Auxit autem procellam huiusmodi perturbationis etiam mors k Seberthi Regis Orientallum Saxonum, [apud Saxones Orientales filij Seberthi,] qui vbi regna perennia petens l tres filios suos, qui pagani perdurauerant, regni temporalis hæredes reliquit; cœperunt illi moxidololatriæ, quam viuente eo aliquantulum intermisisse videbantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque viderent Pontificem celebratis in ecclesia Missarum solemniis, [idololatræ.] Eucharistiam populo dare, dicebant (vt vulgo fertur) ad eum, barbara inflati stultitia: Quare non & nobis portigis panem nitidum, quem & patri nostro Saba (sic namque eum appellare consueuerant) dabas, & populo adhuc in ecclesia dare non desistis. Quibus ille respondebat: Si vultis ablui fonte illo salutari, quo pater vester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes: sin autem lauacrum vitæ contemnitis, nullatenus valetis panem vitæ percipere. At illi, Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare: quia nec illo opus nos habere nouimus, sed tamen pane illo refici volumus. Cumque diligenter ac sæpe ab illo essent admoniti, nequaquam fieri posse, vt absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctæ communicet, ad vltimum furore commoti aiebant: Si non vis assentire nobis in tam facili caussa, quam petimus, non poteris iam in nostra prouincia demorari. Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt.

[14] Qui expulsus inde venit Cantiam, tractaturus cum Laurentio & Iusto Coëpiscopis, quid in his esset agendum. [In Synodo Episcoporū, discessu ex Britannia concluso,] Decretumque est communi consilio, quia satius esset, vt omnes in patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei Barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primo Mellitus ac Iustus, atque ad partes Galliæ secessere, ibi rerum finem expectare disponentes. Sed non multo tempore Reges, qui præconem a se veritatis expulerant, dæmonicis cultibus impune seruiebant. Nam egressi contra gentem m Geuissorum in prælium, omnes pariter cum sua militia corruerunt: nec sic (licet auctoribus perditis) excitatum ad scelera vulgus potuit corrigi, atque ad simplicitatem fidei & caritatis, quæ est in Christo, reuocati.

[15] Cum vero Laurentius Mellitum Iustumque secuturus, ac Britanniam esset relicturus, iussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum Apostolorum Petri & Pauli, de qua frequenter iam diximus, [S. Laurentius a S. Petro] stratum parari: in quo cum post multas preces ac lacrymas ad Deum pro statu Ecclesiæ fusas, ad quiescendum membra posuisset, atque obdormisset, [verberibus exceptus,] apparuit ei beatissimus Apostolorum Princeps, & multo illum tempore secretæ noctis flagellis acrioribus afficiens, sciscitabatur Apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat, relinqueret, vel cui pastorum oues Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret? An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suæ dilectionis commendauerat, vincula, verbera, carceres, afflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus & inimicis Christi, ipse cum Christo coronandus pertuli? His B. Petri flagellis simul & exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius, mox mane facto venit ad Regem, & retecto vestimento, [vibicibusostensis conuertit Regem:] quantis esset verberibus laceratus, ei ostendit: qui multum miratus, & inquirens quis tanto viro tales ausus esset plagas infligere? Vt audiuit, quia caussa suæ salutis Episcopus ab Apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque perpessus, extimuit multum: atque anathematizato omni idololatriæ cultu, abdicato connubio non legitimo, suscepit fidem Christi, & baptizatus, Ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere ac fauere curauit. Misit etiam in Galliam, & reuocauit Mellitum & Iustum, eosque ad suas Ecclesias libere instituendas redire præcepit. Qui post annum ex quo abierant reuersi sunt, & Iustus quidem ad ciuitatem Rhofis cui præfuerat, rediit. Mellitum vero Londonienses Episcopum recipere noluerunt, idololatris Pontificibus magis seruire gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, vt etiam nolentibus ac contradicentibus paganis Antistitem suæ posset Ecclesiæ reddere. Verumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conuersus est, Diuinis se studuit mancipare præceptis. Denique & in monasterio beatissimi Apostolorum Principis, ecclesiam sanctæ Dei Genitricis fecit, quam consecrauit Archiepiscopus Mellitus.

[16] Hoc enim regnante Rege, beatus Archiepiscopus Laurentius regnum cæleste conscendit, [moritur] atque in ecclesia & monasterio sancti Apostoli Petri, iuxta prædecessorem suum Augustinum sepultus est, die quarto Nonarum Februariarum. Post quem Mellitus, qui erat Londoniæ Episcopus, Sedem Dorouernensis Ecclesiæ tertius ab Augustino suscepit.

[Annotata]

a [Scotia Hibernia.] Ionas in Vita S. Columbani. Hiberniæ insulam gens Scotorum incolit. Ita etiam Isidorus Hispalensis lib. 14 Originum cap. 6, & alij passim.

b VVilfridus contra Scotos apud Bedam lib. 3 cap. 25 ita loquitur: Petrus a quinta decima Luna vsque ad vigesimam primam diem Paschæ Dominicū celebrabat, quod vos non facitis, [Paschacelebratum a 14 Luna,] qui a decima quarta vsque ad vicesimam Lunam diem Dominicum Paschæ observatis, ita vt tertia decima Luna ad vesperam sæpius Pascha incipiatis. Ita hanc traditionem a S. Petro & Apostolis acceptam scribit ad Naitanum Regem Pictorum Geolfridus apud Bedam lib. 5 cap. 22. At Galli secuti Victorij Canonem a Luna XVI ad XXII suas olim Dominicas Paschales celebrauerant: quæ etiam ratio Paschalis in cyclo Prosperiano annorum 84 traditur apud Bucherium. Britannosautem iuxta Sulpitij Seueri regulam 84 annorum cyclum in Paschate designando obseruasse tradit Aldhelmus epistola ad Geruntium inter Bonifacianas num 44.

c Daganum hunc inter Sanctos Hiberniæ celebrat Colganus 12 Martij.

d Colitur S. Columbanus 21 Nouemb. Degebat is tum in Luxouiensi cœnobio a se extructo sub Sigeberto, auo Theoderici & Theodeberti sub quibus hi per Galliam in Britanniam venerant.

e Circa annum 731, quo historiam absoluit Beda: tum Britones in suo ritu Paschali per seuerabant; quos in Boreali Cambria ab Elbodio Episcopo Venedotiæ ad Romanam obseruandam Paschatis consuetudinem addictos fuisse tradit Hunfredus Lhuyd in fragmento descriptionis Britanniæ folio 55. [perducti ad Pascha legitimum Britones] Hunc autem Elbodium anno 809 obiisse tradit ex Caradoci Lancaruanensis Chronico Vsserius in Britannicarum Ecclesiarum antiquitatibus cap. 6. [Scoti,] At Scoti in Hibernia Australi primo apud Bedam lib. 3 cap. 3, tum alij Scoti in Hibernia non subditi monasterio Hyensi lib. 5 cap. 16, dein Pict: [Picti,] in Septemtrionali Britanniaeodem lib. 5 cap. 22, deniq; monachi Hyenses cap. 23 ad Canonicum Paschæ ritum perducti sunt circa annum 716.

f Bonifacius IV sedit ab anno 607 ad 614.

g Phocas regnauit a 23 Nouemb. an. 602 ad 610, quo eius octauo & vltimo hæc Synodus Romæ habita.

h Alia MSS. mandanda.

i Ita Saxonice, at in Latinis. codicibus annus XIII loco XVI per errorem scriptus fuit.

[]

k Alias, Saberethi, & Seberti.

l Vocantur hi Sexredus, Sevvardus, & Sigebertus.

m Beda lib. 3 cap. 7 Occidentales Saxones antiquitus Geuisse vocatos tradit. eos ad fidem Christi conuertit S. Birinus Episcopus, qui colitur 3 Decemb.

§ V Miracula in vita & post mortem, ex Legenda Joan. Capgrauij.

[17] Pergens B. Laurentius in a Scotiam, venit in quamdam regionem, [Ambulat supra mare, nauta submerso:] vbi transitum sibi & sociis suis maris brachium negabat. Cumque resideret in proximo colle, nauem expectans, qui hodie Collis-Laurentij vocatur; visum tandem nautam obsecrat, vt transmittatur. Sed homo a Diuina & humana pietate alienus, preces supplicis dum refutat; superna indignatione, non solum hiatus maris, sed cœlestis flamma mox impium cum sua naui deuorauit. Quod videns vir Dei, plenus fide & Spiritu sancto, b mare tamquam campum ingreditur, & vndosos montes ac si solidos pedibus calcans, in aliud littus siccis pedibus transducitur.

[18] In vico quodam Euangelium prædicans, cum nullum qui eum reciperet inueniret; cum exprobratione expulsus, [noctu lumine illustratur, vico combusto] sub quadam sepe nocte illa requieuit: & splendor solaris de cælis effusus, testem Domini circumfulsit, & noctem illam sibi in diem conuertit. Illum vero malignum plebis vicum, qui nuntium salutis exterminauit, iactum de superis fulmen cum omnibus suis subito conflagrauit, & in perpetuam solitudinem totum locum ipsum vt Sodomam pessumdedit.

[19] Prædicante viro Dei vbique in Scotiam verbum Dei, & fama eins late diffusa, S. c Ternanus Hiberniæ Archiepiscopus ad eum venit, [suadet Ternano Paschæ obseruationem legitimam:] vir tantæ sanctitatis vt tres mortuos suscitasse dicebatur. Qui audiens B. Laurentium de Paschæ obseruatione aliisque Apostolicis institutionibus disputantem, dedit manus veritati, & suam gentem in posterum corrigere satagebat.

[20] Regressus tandem Sanctus Dei, inuenit cuiusdam hospitis sui filium defunctum, patremque & matrem luctuosos valde, qui voce magna clamantes dixerunt: [mortuum resuscitat:] O Sancte Laurenti, resuscita filium nostrum, vt fidelius credamus in illum, quem prædicas Iesum Christum. Qui facta oratione, Surge, puero dixit: statimque ille surrexit: qui testabatur obnixe se a teterrimis spiritibus ad flammea tartara raptum; sed orante S. Laurentio, a lucifluis Angelis Dei ad corpus reductum. Quo cum patre & matre & tota domo & cognatione baptizato, [fontem producit.] vir sanctus regionem penetrans, signa & documenta salutaria vbique ostendit, & iuxta quamdam vrbem in locis arentibus fontem aquæ produxit, qui hactenus indeficienti vbertate manare non desinit.

[21] In villa quadam nomine d Forduna ecclesiam in honore ipsius post eius obitum incolæ condiderunt, [Ad templū S. Laurentij negatur accessus fæminis.] quæ tanto sanctimoniæ candet priuilegio, vt nulla vnquam fæminarum hanc intrare possit. Deo autem amabilis Regina Scotiæ S. e Margareta, pia religione cum cereis aliisque sacris oblationibus cœpit hanc velle intrare. Cui ad portam atrij occurrentes Canonici instanter orant, ne transgrediatur legem sacrosancti instituti, & offensam incurrat ibi præsidentis Patroni. At illa respondens se potius sacrum locum honorare & exaltare velle, vrget propositum. Vix atrium attigerat, cum subito diris totius corporis stimulata cruciatibus, exclamare cœpit: Cito, inquit, me hinc auferte: ecce iam morior. Orantibus pro ea Clericis, Regina salute recepta ecclesiam cruce argentea & calice præcipuo aliisque donis exornat, & S. Laurentium iugi veneratione inuocat, quem adire corpore nequibat. Anno autem Domini sexcentesimo decimo nono S. Laurentius f tertio Nonas Februarij relinquens hoc seculum iuxta S. Augustinum sepultus est.

[22] Aduena Saxonicus, innatis tergo calcaneis, post innumera Sanctorum quæsita patrocinia, [Innati tergo calcanei] venit in Angliam, & apud Westmonasterium Diuinum accepit oraculum, salutem sibi quærendam apud S. Augustinum Anglorum Apostolum. Quo cum post triduum orationibus institisset; tres Angelicæ claritatis perspexiti, viros, superno splendore radiantes, quorum medius statura procerus, cæsariem habebat cælesti niue dealbatam; aspectus eius dulcis & amabilis, vltra mortalem nitorem sua lumina exhibebat. Crucis vero signum, quod in dextra ferebat, ineffabili splendore rutilabat. Qui a dextris eius erat, mediocrem staturam præferebat: [tolluntur a SS. Augustino, Laurentio & Mellito apparentibus.] sinister autem lateralis Zachæum præferebat statura. Omnium vero indumenta super humanum intellectum erant gloriosa. Appropinquantibus illis ægro, qui in medio eorum erat, dixit: Ite, & solutis natiuis neruorum nexibus eum in statum suum erigite. Protinus dexter a capite, sinister a pedibus inuoluta membra extricauit. Cum autem æger exclamaret, sanitate recepta, singulos Sanctos tumulos suos intrare conspicatur. Sanctus autem Augustinus erat in medio, a dextris S. Laurentius, & a sinistris S. Mellitus Episcopus.

[Annotata]

a Accessum S. Laurentij ad Scotos tradunt ex Gul. Spina de Abbatibus, Harpsfeldius & Maihevvius.

b Has videri miras S. Laurentij virtutes a Goscelino descriptas supra diximus, nec eamdem cum Bedæ historia mereri fidem.

c Harpsfeldio, Ternaus & Teruanus. colitur Teruanus, seu Ternanus Episcopus Pictorum 12 Iunij. sed hoc senior. Alius Trenanus monachus 23 Martij & Trienanus Abbas 22 Martij referuntur a Colgano.

d Forddum locus Scotiæ, in quo obiit S. Palladius, vt dicetur 6 Iulij.

e S. Margareta, vxor Malcolmi III, obiit anno 1093, apud Rogerium Houedenum, quo citato obitum refert Baronius ad annum 1097. de ea agemus X Iunij.

f imo quarto Nonas.

§ VI Epitaphium sepulcro adscriptum, ex Harpsfeldio.

Hic sacra, Lavrenti, svnt signa tvi monvmenti. Tv qvoqve iocvndvs Pater, Antistesqve secvndvs, Propopvlo Christi, scapvlas dorsvmqve dedisti: Artvbvs (HVI!) laceris mvlta vibice mederis.

DE S. ADALBALDO DVCE MARITO S. RICTRVDIS, IN BELGIO ET AQVITANIA.

CIRCA An. Chr. DCLII.

Commentarius præuius.

Adalbaldus Dux, Duaci in Belgio (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Adalbaldi Vita scripta. Reliquiæ translatæ. cultus sacer.

[1] Illustris nobilitate & virtute effulsit seculo Christi septimo sanctissimi Adalbaldi familia, cuius coniux sancta atque ex ea quatuor liberi sancti, [S. Adalbaldi vxor S. Rictrudis, 4 liberi sancti,] omnes Ecclesiastico cultu honorantur: Rictrudis vxor XII Maij, Maurontus filius V Maij: cuius patrocinio implorato vrbem Duacensem ab hostibus liberatam fuisse retulimus VI Ianuarij. Præcipua filiarum S. Eusebia Abbatissa Hamaticensis, colitur XVI Martij: aliæ sunt Clotsendis Abbatissa Marchianensis, & Adalsendis in iuuentute mortua: illi sacer est XXX Iunij dies, [auia S. Gertrudis.] huic XXIV Decembris. Accedit horum proauia, & S. Adalbaldi auia, S. Gertrudis, Hamatici ad Scarpum monasterij fundatrix ac prima Abbatissa, cuius natalis incidit in VI Decembris. Ioannes Piespordius in Stemmate Principum Habspurgo Austriacorum, alterum SS. Adalbaldo & Rictrudi adscribit filium S. Vrsinum, qui mundo & vxore valde opulenta relictis, in solitudine Deo soli seruiens, vitam transegerit: de quo altissimum aliorum scriptorum silentium, vt infra constabit.

[2] Primus, quantum assequimur, S. Adalbaldi meminit Hucbaldus monachus Elnonensis in Actis S. Rictrudis vxoris, [Vitæ epitome I,] quæis, tum ex relatione ac traditione seniorum, tum ex monumentis nonnullis historicis, ab Nordmannica populatione seruatis, anno Christi CMVII ad Stephanum Leodiensem Episcopum conscripsit. Altera eius mentio est in Vita S. Eusebiæ filiæ, [II,] siue auctor eius fuerit idem Hucbaldus, vti censebat Rosvveydus, siue alius potius, qui vestigia Hucbaldi secutus, hanc suo stylo poliuit. In vtrisque his Actis cultus aliquis ad reliquias S. Adalbaldi, signis a Deo & miraculis excitatus, profertur: in secundis etiam par Martyribus Adalbaldus habetur. Vtriusque epitomen quamuis non multum discrepantem infra damus, quo certior rerum Adalbaldi notitia hauriatur. Vtraque deinde Vita carmine heroico descripta fuit. [III,] Priorem, S. Rictrudis edidit Ioannes monachus Elnonensis ad Stephanum monachum Gandensem, nobilem Doctorem, vti appellat, & perfectæ eruditionis doctrina adornatum, rogante imo præcipiente Episcopo Cameracensis Ecclesiæ Erluino, qui in ea dignitate vixit ab anno CMLXXXXVI, ad annum MXI aut sequentem. Hic Poëta Adalbaldum inuocat Patronum, eoque interueniente, signa, virtutes & munera præstari depingit. Alter Poëta in Vita S. Eusebiæ, Adalbaldum primus Martyrem appellat, [IV,] caputq; abscissum describit in comitatu Angelorum ad locum sepulturæ propriis manibus detulisse. Auctor a Molano in Additionibus Vsuardi ad XVI Martij habetur quidam profundioris scientiæ, qui eiusdem Eusebiȩ actionum gesta & prosa & carmine ediderit. At Raphaël Beauschampius tractatu de VVestergothis, ad historiam Franco-Merouingicam Andreæ Siluij adiuncto, sub nomine Ioannis monachi Benedictini allegat a quo prius poëma de S. Rictrude habemus elaboratum. Ex vtroque epitomen rerum ad S. Adalbaldum spectantium damus. Subdimus deinde paruum fragmentum ex lib. 1 Synopseos Franco-Merouingicæ memorati Andreæ Siluij, [V,] qui Archiprior monasterij Marchianensis hanc suam historiam, ad annum MCXCIV deductam, inscripsit Petro Atrebatensi Episcopo consecrato circa annum MCLXXXIV, vita functo anno MCCIII. Alia apud eosdem Marchianenses, & iisdemfere temporibus, edita Vita S. Rictrudis, [VI] plurimis miraculis illustrata quorum aliquod fuit anno MCLXVIII patratum: quin reliquiæ eiusdem Rictrudis an. MCLXIV, ab Archiepiscopo Remensi Henrico Magno, Regis Ludouici VI seu Craßi filio, & Andrea Episcopo Atrebatensi, referuntur translatæ. [VII,] Demum Chronicon Ecclesiæ Marchianensis sub Simone Abbate vicesimo, qui statuitur anno regiminis III, Christi MCCII, e viuis decessisse, a quopiam Marchianensi conscriptum est. Buzelinus lib. 1. Gallo Flandriæ, cap. 41, in Simone Abbate, auctorem huius Chronici censet eumdem Andream Siluium, cui nonnulli etiam adscribunt Vitam S. Rictrudis ante indicatam. Singula inde encomia excerpimus, in quibus varij fratres S. Adalbaldi assignantur, dignitas Ducis extollitur, & plura possessionum loca indicantur, quæ § § sequentibus illustrabimus.

[3] Reliquias S. Adalbaldi ex agro Petragorico Elnonem, quod monasterium S. Amandi dicitur, translatas fuisse docemur in Chronico Marchianensi: [Reliquiæ Elnonem delatæ:] cui adstipulatur Poëmatis fragmentum apud Beauschampium, a probo, vt hic inquit, iuxta atque erudito Elnonensi asceta editum, cuius versus hos profert .

Te tua Marciadis prius agnita, Ionathe, virtus
      Traxit ad Elnonis fræna regenda domus:
Tempore, Wasconicis quo Dux Adabaldus in oris
      Prædonum rigido cæsus ab ense cadit.
Quem lacrymis suffusa genas Elnone recondit
      Rictrudis, tumulo claudit & ossa breui.

Elnonense monasterium, viuo adhuc S. Adalbaldo, Ionatho huic a S. Amando circa annum DCL commissum fuisse dicemus ad huius Vitam VI Februarij. Potuit etiam S. Amandus, (nam aliquot post annis in Aquitaniam profectus est) corpus S. Adalbaldi iam ante occisi obtinuisse illudq; Elnonem ad suum monasterium retulisse, ibiq; in sepulchro, aut olim a S. Adalbaldo, aut tunc a S. Rictrude erecto, condidisse Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij II Februarij scribit in Catalogo quodam Sanctorum Hinnoniæ legi, caput S. Adalbaldi apud Petragoricum haberi, licet corpus ad S. Amandum in terra sit: festumque eius solenniter in Aquitania fieri. Quod cum Molano inde certius cognosci velimus.

[4] Caput S. Adalbaldi cum brachio Duacum translatum fuisse legitur in codice MS. Ecclesiæ Duacensis S. Amati, qui vulgo Liber argenteus inscribitur, ex quo tradit hæc Beauschampius, pagina 419. Anno gratiæ MCCXXXI, [brachium Duacū ad templum S. Amati.] XVII Kalend, Maij, allatum est per Robertum Præpositum caput cum brachio B. Adalbaldi patris S. Mauronti, & brachium S. Gertrudis proauiæ S. Mauronti, a monasterio S. Amandi ab Abbate & monachis eiusdem loci suscepta: & in ecclesia S. Amati Duaci sunt reposita honorifice. Hæc ibi. Robertum de Gondelcort cognominari Præpositum interponit Beauschampius. Arnoldus Raißius Duaci in Ecclesia S. Petri Canonicus, in suo Hierogazophylacio Belgico, vtriusque solum brachij meminit, non vero capitis: S. Amati, inquit, insignis collegiata Ecclesia Duaci, præter Sanctorum quatuor corpora, etiam debito honore in sacratio adseruat, & in altari solennioribus anni festiuitatibus venerandas exponit subsequentium Sanctorum reliquias … Brachium S. Adalbaldi Ducis Duacensis & Martyris, S. Mauronti patris … Brachium S. Gertrudis proauiæ S. Mauronti, fundatricis & primæ Abbatissæ Hamaticensis cœnobij. Duo hæc brachia allata sunt ad huius Ecclesiæ sacrarium per Robertum Præpositum huius collegiatæ ecclesiæ anno Domini MCCXXXI, XVII Kalendas Maias. Anno MDXLVIII nouis lipsanothecis condecorata sunt. Hæc Raißius, qui inter reliquias monasterij Amandini nullas huius Adalbaldi recenset, vt videatur non amplius istic corpus reliquum extare: monasterium vero Marchianense scribit idem Raißius condecorari corporibus S. Rictrudis & trium filiarum, ac memoratæ ante Gertrudis, nulla S. Adalbaldi facta mentione, vt deinceps cultus eiusdem potißimum apud Duacenos videatur continuatus.

[5] In collegiata igitur S. Amati Ecclesia Duacensi amplum & peregregium sacellum est, [Statua Duaci in altari:] cum ara S. Mauronto eiusq; parentibus sacra: in qua sublimes ab immemorabili tempore eorum statuæ honori cultuiq; publico expositæ sunt: vbi primus visitur S. Adalbaldus, liliis inspersa veste indutus, librum dextera, sinistra gladium portans: tum S. Maurontus inter vtrumque parentem medius habitu illustris, dextera sceptrum, læua ædem turritam gestans: tertia demum S. Rictrudis habitu sanctiore Benedictino venerabilis, æde sacra Marchianensi manui imposita.

[6] Præterea in interiore eiusdem S. Amati ecclesiæ sacrario, vbi sacras reliquias reponi diximus, [nomen inter Martyres:] seruatur Catalogus Sanctorum peruetusto charactere exaratus, in quo S. Adalbaldo Duci inter Martyres Christi locus & ordo congruus aßignatur. Imo in appensa ibidem parieti præcipuorum eius Ecclesiæ Patronorum tabella antiphonaria MS. maioribus litteris hæc leguntur: pro Commemoratione S. Adalbaldi patris S. Mauronti, [Antiphona,] Antiphona. Iste est, qui propter suum martyrium factus est perfectus amicus Dei. Ver. Gloria & honore &c. Oratio. [& Oratio.] Adesto, quæsumus, Domine, populo tuo, vt Martyris tui Adalbaldi merita præclara suscipiens, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuuemur. Per Dominum nostrum &c. Quæ eadem retulit Beauschampius pagiua 413 & sequente. [an Martyr.] Porio Martyr dicitur Adalbaldus, quod vitæ innocentia spectabilis, nefarie ab improbis hominibus fuerit occisus Idem VII & VIII Ianuarij contigisse SS Canuto Lavvardo & Balduino Archidiacono Laudunensi diximus. Potuit etiam iustitiæ ac sincerioris fidei tuendæ studio prouocasse in se odia sceleratorum Vasconum, qui a Baudemondo auctore coævo in Vita S. Amandi dicuntur auguriis & omni errori dediti, idola etiam pro Deo coluisse.

[7] Diem eius natalem ad IV Nonas Februarij, seu tunc interfectus fuerit, [Memoria in Martyrologiis.] siue in sacris suis reliquiis Elnonem delatus, annotant paßim recentiores; Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij Ferrarius in nouo Catalogo Sanctorum, Martyrologia Gallico idiomate Leodij & Montibus Hannoniæ edita, Sanderus lib. 2 de Sanctis Flandriæ, Miræus in Indice ad FastosBelgicos Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani, cuius vnius elogium apponimus: In agro Petragorico, inquit, passio S. Adalbaldi Ducis Duacensis, qui sanctus maritus sanctæ coniugis, & sanctæ prolis quaternæ pater (fuit enim S. Rictrudis maritus, & ex ea genitor S. Mauronti Abbatis & Leuitæ & Sanctarum Virginum Clotsendis, Eusebiæ & Adelsendis) nobilitate non solum, at insuper virtute & sapientia clarus, pietateque maxime præcellens, cum in Vasconiam profectus esset, sincerus iustitiæ cultor, ac eximius religionis vindex, a malignis. hominibus inique interemptus est: sed Deus iustum suum mirificauit, editis ad eius tumulum plerisque prodigiis, quibus ipsum apud se beatum viuere voluit testificari.

§ II S. Adalbaldi nobilis prosapia.

[8] Adalbaldum natione Francigenam, matre Gerberta, S. Gertrudis in Hamatico monasterio quiescentis filia, [Mater Gerberta, auia S. Gertrudis:] natum traduut Hucbaldus, & Ioannes vterque in Vita S. Rictrudis: confirmat auctor Vitæ S. Eusebiæ. Hæc certiora sunt. Silent hi ceteris antiquiores, nomina fratrum, patris, & vtriusq; aui S. Adalbaldi. Quatuor illi fratres adiungit Andreas Siluius, Sigefridum, Erchenoaldum, Erlulfum & Landonem. [fratres creaūtur,] Ex his Sigefridus Comes Pontiuensis, maritus S. Berthæ, dein Abbatissæ Blangiacensis: cui huius Acta IV Iulij fratrem fuisse tradunt coniugem S. Rotrudis, quæ Rictrudis est. [Sigefridus,] Chronicon Marchianense eum Sigebertum Comitem appellat, & cum Erchenoaldo fratrem Adalbaldi statuit. Alter ergo Erchenoaldus, [Erchenoaldus,] Siluio Herchenaldus. Maior-Domus & Patricius Chlodouæi II, monacho Marchianensi infra Epitome 6 ex Vita S. Rictrudis Archenaldus secundus a Rege, trium constructor Ecclesiarum, frater Adalbaldi. Palatio Chlodouei II eum præfectum fuisse anno regni III, Christi DCXLVI, docuimus ad Vitam S. Sigeberti Regis I Februarij § 10, vbi etiā de anno infelicis eius mortis actum. Tertius Adalbaldi frater Ernulfus, forte Fredegario cap. 83, [Ernulfus,] & Aimoino lib. 4 cap. 37, Arnulfus Comes, ab Ermenfrido genero Ægani decessoris in præfectura palatij dicti Erchenoaldi, anno eodem DCXLVI interemptus. Quartus frater Lando, [& Lando:] Remensis scilicet Archiepiscopus, vt Siluium explicant Beauschampius & alij. Fuit autem Lando apud Flodoardum lib. 2 historiæ Eccl. Remensis cap. 6 vir illustrissimus & multorum possessor prædiorum, tempore Sigeberti Regis.

[9] Hæc de quatuor Adalbaldo a Siluio aßignatis fratribus, quibus ob eiusdem Siluij verba infra referenda alij tres a Beauschampio adiunguntur: Arnoldus, siue Arnoaldus, [non etiam Arnoldus, S Ferreolus S. Modericus:] pater S. Arnulfi Episcopi Metensis; S. Ferreolus Episcopus Vseticensis, & S. Modericus Episcopus Aresitensis, quos ille inepte Traiectensem & Ausidiensem Episcopos facit, quorum etiam soror S. Tarsitia indicatur, quam vult in Britannia Armorica apud Rhedonenses & olim vixisse & etiamnum coli. [nec S. Tarsitia soror:] Quæ de Ruthenis Aquitaniæ I populo intelligenda XV Ianuarij docuimus ad huius Tarsitiæ Vitam. Verba Siluij pro hisce fratribus ex lib. 1 Synopseos Franco Merouingicæ cap. 16 hæc proferuntur: S. Arnulphus, [nec parentes Ansbertus, & Blithildis:] filius Arnoldi, primogeniti filij Ausberti Ducis & Senatoris ex Blithilde filia primi Lotharij Regis: ex qua etiam magni Duces, Herchenoaldus, Adalbaldus & fratres eorum progeniti habentur. Hinc Beauschampius hanc Chlotharij filiam binominem facit, vt & Blithildis sit & Gerberga; Martinus Lhermite noster in Historia Sanctorum Gallo-Flandriæ huic binomini Gerbergæ-Blithildi maritum e Regum filiis aut nepotibus coniungit, siue is Auselbertus, siue Ausbertus, aut alio etiam nomine appelletur. Verum quo auctore hunc maritum ex Regum filiis aut nepotibus aliquem profert? Steius vxor Blithildis Chlotharij I filia credatur, is Ansbertus vir præclarus atque nobilis ex genere Senatorum Dux est, cuius genus & familiam nuper illustrarunt Bouchetus de Origine Regum Francorum secundæ stirpis, Chiffletius tractatu singulari de nuptiis Ansberti & Blithildis, Dominicius de Ansberti familia rediuiua:a quibus antiqua monumenta vndique collecta congeruntur nec vlli ab his prognati liberi reperiuntur, præterquam SS. Ferreolus, Modericus & Tarsitia (quorum vita in cœlibatu sancte casteq; peracta est) & Arnoaldus, siue Arnoldus, pater S. Arnulfi.

[10] Sed nec tempora patiuntur ab eisdem S. Adalbaldum & quos eius fratres volunt, prognatos esse; a quibus Sigefridus ad regnum Theoderici filij Chlodouet post annum DCLXXX superuixit, [auus non Chlotharius I,] cuius & aliorum auus fingitur Chlotharius I, patri suo Chlodouæo I anno DIX vita functo cum fratribus suffectus. Hinc infra epitome 7 auctor Chronici Marchianensis, (siue is memoratus Siluius fuerit siue alius monachus, qui simul in eodem monasterio cum illo vixerit) hanc potius Blithildem Chlotharij II eiusq; coniugis Beretrudæ filiam, [nec Chlotharius II:] & Dagoberti Regis sororem facit secundum quosdam Chronographos: e quibus fuerunt Auctor miraculorum S. Genulphi Episcopi XVII Ianuarij cap. 2. & forte monachus Egolismensis de Vita Caroli, Magni, in quorum cœno volutatum fuisse hunc Marchianensem cœnobitam scribit Chiffletius. Fundamentum errori datum credimus, quod Erchenoaldus dicatur apud Fredegarium cap. 84 consanguineus de genere Dagoberti, siue, vt alij legunt cum Aimoino lib. 4 cap. 8, de genitrice Dagoberti. Fuit ea Bertrudis, prima Chlotharii II coniux, anno regni eius XXXVI, Christi DCXIX, mortua, quam origine alij Saxonicam, alij Burgundicam, alij Gothicam ex stirpe Athanagildi Regis VVisegothorum tradunt apud Sammarthanos tomo I historiæ Genealogicæ Regum Francorum lib. 4 in Chlothario II; qui obseruant hanc Bertrudem, a Fortunato Bilichildem dici, quam Blithildem alij, ac Bertrudis filiam fecerint. Iacobus Malebrancus noster lib. 2. de Morinis cap. 57 hanc Bertrudem Reginam, quam mauult ex Belgicis ditionibus oriundam & S. Gertrudem auiam Adalbaldi patrueles constituit, [an profuus Theobaldus,] a duobus fratribus prognatas, illiq; patrem Vigonem, huic Theobaldum aßignat: quæ optaremus antiquorum monumentis certius comprobari.

[11] Verum ea lite seposita maneat S. Adalbaldi mater, suo a primis scriptoribus indito nomine, Gerberta, licet cui nuptui tradita fuerit, nequeamus proferre. Nicolaus Gillius in Annalibus Francorum in Chlodoueo II, & Theodoricus Piespordius in stemmate Habspurgico-Austriaco, scribunt Ægano Dagoberti Consiliario, [non pater Æganus:] & Chlodouei II Maiori-Domus successisse Erchenoaldum, & quidem patri filium: quod antiquorum monumentis esset stabiliendum. Contra Fredegarius, relata Aeganis morte cap 83 & sequente, tacite caussam translatæ præfecturæ palatij ad aliam familiam daturus addit: Ermenfridum Æganis generum, ob Comitem Ainulfum a se interfectum Remos ad regnum S.Sigeberti fugisse, & Erchenoaldum Maiorem Domus factum, qui consanguineus fuerat de genere, seu genitrice, Dagoberti. Aeque latent cum patre auus vterque. Beauschampius licet matrem statuerit Blithildem filiam Chlotharij I, non tamen hunc auum sed sibi contrarius Rikomerem quemdam iuxta certiorem Chronologorum Marchianensium fidem credit: de quo ex illis, titulo de Ecclesia Hamaticensi, [an Rikomeres auus, & maritus S. Gertrudis?] hæc describit: Anno DLXXXVII, temporibus Clotarri Regis Francorum, Kilderici Regis Francorum filij, Gertrudis filia Theodebaldi Ducis, mater Ausberti inclyti Ducis in Germania, qui nupsit Blithildi sorori Regis Dagoberti, coniux extitit Rikomeris generosi Ducis, qui permultis locupletabatur possessionibus in pago Flandrensi, Legiensi, Adartensi, vbi erat illius nobile castrum nomine Baierium, vulgo Bayri, Atrebatensi, Ostrebatensi, vulgo Ostreuent, & Pabulensi. Hæc anonymus ille Auctor, cui non magnam ab antiquitate deberi auctoritatem loca memorata, de quibus infra agemus, satis indicant. Si præterea Gerberga, ex Hucbaldi & aliorum antiquiorum sententia, admittatur filia S. Gertrudis, alia ab eo constituenda Blithildis, quæ filio eiusdem Ausberto nupserit. Hinc igitur quam fragilinitantur fulcimento Beauschampius, Malebrancus, Lhermite, aliiq; moderni, facile apparet. De aliis consanguineis schema genealogicum Sanctorum e Bononiensibus descendentium deducit idem Malebrancus in scholiis ad librum 3 de Morinis in cap. 6. ad annum 610.

§ III S. Adalbaldi dominia in Belgio. Ducis titulus.

[12] Qvas ante memorauimus in fragmento Marchianensi adscribi Rikomeri possessiones, iisdem fere locupletatum dominiis S. Adalbaldum in pago Flandrensi, [Dominia eius Marchianensibus, donata,] Legiensi, Adartensi, Austrebatensi & Pabulensi legimus epitome 7 ex Chronico Marchianensi, quæ illi tum monasterio ex donatione S. Rictrudis obtigerunt, duobus post seculis confirmata a Carolo Caluo anno regni Francorū XXXVIII, Imperij II, Christi DCCCLXXVII, diplomate apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandriæ cap. 20, & Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 41 prolato, in quo referuntur dicto monasterio concessa in pago Cameracensi villa de Lis: in pago Atrebatensi villa Bariacum: in pago Ostrebanno villa Gaugiacum, mansus vnus cum molendino in Lambras, & anguillæ 400 de villa Rullagio: in pago Pabulensi villa Bebrogium: in pago Medinentensi villa Rumcinium, cum appendice villa Templouio: in pago Letico villa Haignas, cum appendice villa Nantgiaco; similiter & in ipso Comitatu Letico de villa Rinenga omnis decima. Hactenus diploma Caroli Calui. Qui hic pagus Atrebatenses, supra Adartensis dicitur, vterque in priore fragmento vt distinctus pagus profertur: [in pago Adartensi,] alibi Adartisus, seu Adartesus, hinc Adartelia, & dein Artesia, moderna prouincia appellatur. Ibi prope metropolim Atrebatum etiamnum visitur Bariacum villa, aliis Baierium & Boterium, vulgo Boyri Saincte Rictrude, vbi a nece S. Adalbaldi in prædio suo S. Rictrudis opiparo & regia condigno magnificentia conuiuio excepit cum Optimatibus Regem, ac benedictum a S. Amando velum capiti superposuit, vitam monasticam auspicatura, vt in eius Vita refert Hucbaldus.

[13] [Austerbanto,] Alter pagus Ostrebannus, Ostrebantus, Austerban, Austerbantus, Austrebatensis, seu Austrebantia ditio fluuiis Senseto, Scarpo, & Scaldi, qua illi in hunc ad Buchainum & Mortaignam deriuantur, inclusa, nomen videtur accepisse, quod limes fuerit Austrasiæ, cuius regno Cameracesium, Hannoum & Bracbantum, tunc contiguæ prouinciæ, subiiciebantur: bant enim Belgis limitem, confœderationem, vinculum sonat. In hoc Austrebanto erant villæ Gaugiacum, Rullagium, & Lambræ prope Duacum in huius agro sitæ. Quin & Marchianense monasterium, quod, infra in huius Chronico, in allodio S. Adalbaldi exstructumdicitur, in allato diplomate Austrebatensi pago, ab aliis scriptoribus Pabulensi attribuitur, vtriusque ditionis limes. Inde autem a Scarpo fluuio Pabulensis pagus, [Pabulēsi,] vulgo Peuele per Castellaniam, vt vocant, vrbis Insularum extenditur. Caput huius regionis teste Buzelino lib. 1 Gallo-Flandriæ ab octingentis annis fuit Orchiacum oppidum Atrebatium, Ptolemæo Origiacum, posterioribus Orcia, Orceia & villa Orciensis, cuius amißionem quia deplorant monachi Marchianenses in Chronico suo & Vita S. Rictrudis (horum verba Beauschampius profert) vero nobis simile videtur aliquod S. Adalbaldo fuisse Orchiaci dominium, per testamentum S. Rictrudis cum reliquis eius bonis ad Marchianenses translatum.

[14] [Medenatensi,] Quartus in memorato diplomate est pagus Medenentensis, in diuisione Ludouici Pij Medenenti, Audoëno iu Vita S. Eligij Medenatensis; nomen forte ab oppido Menena ad Lisam sortitus; inde per Ferrainam & Melanthoisam Castellaniæ Insulensis ditiones porrectus. In Chronico Gandensi S. Bauonis apud Sanderum lib. 4 rerum Gandauensium cap. 3 pagus Melanthesius, & Medelentisis, sub Comitibus Flandrorum appellatus: at supra in fragmento & Chronico Marchianensi pagus Flandrensis, quod temporibus Balduini Pij Comitis hæc Insularum Castellania, vnde ipse sæpiusistic degens, Insulanus cognominatus est, Flandriæ nomine comprehenderetur. Est istic Roncinium iuris etiamnum Marchianensium, cultuq; & reliquiis S. Rictrudis celebre. Demum pagus Leticus continet in reliqua Gallo-Flandria VVeppesium & Carembaltium, eisq; vicinos ad Lætiam, [Leticus.] Legiam, seu Lisam fluuium agros, vbi prope Bassæam Haina vicus visitur in diplomate recensitus. Ad sinistram vero Lisæ ripam Broylum est ob monasterium istic olim a S. Mauronto extructum nunc Mauronti-villa, vulgo Mereuille appellatum. Inde late per Flandriam Occidentalem modernam extensus Comitatus Leticus, continet memoratam villam Rinengam, qua Ipris Furnas abitur. Ceterum ea omnia loca anno illo DCCCLXXVII regno Caroli Calui adhuc subiiciebantur, non Balduino Ferreo Flandriæ Marchioni illius genero attributa. De Flandriæ tunc paruis limitibus & variis istic Comitibus agimus III Februarij ad Vitam S. Anscharij § 5.

[15] Hæc de posseßionibus S. Adalbaldi, quantum certiore coniectura assequi potuimus: quibus an illustris aliquis Comitis aut Ducis titulus annexus fuerit, hic paucis inquirendum. Primo hi Comites & Duces sub Francis Merouingis, [Duces & Comites olim temporarij:] vtpote nudi & temporarij Officiales, debebant ad nutum Regum institui, promoueri mutari, deponi. Duces præerant vniuersis prouinciis, Comites singulis ciuitatibus: vtrorumque erat iuri dicundo operam dare, vectigalium exactionem curare, munire & tueri vrbes, præesse rei militari; Ducum delectum imperare Comitibus, & milites per pagos diuisos ad bellum producere: Comitum vero delectum conscribere ac militibus sub Ducibus præsse. Comitum denique votum erat Ducatus tamquam dignitatum apex. Singula ex coæuis scriptoribus erudite confirmat Antonius Dadinus lib. 1 de Ducibus & Comitibus prouincialibus Galliæ cap. 4 & 5. Secundo similes Comites in prænominatis Belgicis regionibus fuisse persuadet eadem istic consueta tum regendi ratio, temporibus Caroli Calui adhuc continuata: in cuius diplomate relato leguntur Comitatus Atrebatensis & Leticus: [Comites in dittonibus prænominatis,] dein in Capitulis eiusdem anno DCCCLIII ad Siluacum factis Missi ad varios Comitatus designantur. Ex his fuisse Torholtanum, Iseretium, Leticum, Teruanensem & Bononiensem, ad quos tum S. Folquinus Episcopus Teruanensis, in cuius diœcesi erant, mittebatur, ostendimus § 5 ad Vitam S. Anscharij III Februarij. Alij suberant Episcopis vicinis; de quibus hæc istic leguntur: Immo Episcopus Tornacensis, Adalardus Abba, Waltcaudus, Odelricus Missi in Nouiomiso, Vermendiso, Adertiso, Curticiso, Flandra, Comitatibus Engilramni & in Comitatibus Waltcaudi: qui fuerint in Austrebanto, Medenato & pago Pabulensi, & apud Gandenses ac Tornacenses; vt alibi probabitur. Dottonem siue Attonem Tornacensium Comitem sub Dagoberto referunt Baudemondus in Vita S. Amandi & Audoënus in Vita S. Eligij. Austrobantiæ vero Comitem fuisse VIII seculo Christi B. Aldebertum, maritum S. Reginæ, testantur VIII Octobris Acta S. Ragenfredis filiæ, primæ monasterij Donontensis ad Scarpum fluutum Abbatissæ. Huic Austrobantiæ diploma Caroli Calui, vt ante dictum est, subiicit Lambras, [postea facti hæreditarij.] prope quas Erchenoaldum post mortem Adalbaldi in huius possessione ædificasse castrum Duacum auctor est Andreas Siluius infra epitome 5. Sui deinde Duaceno castro vrbiq; fuerunt Comites, quorum ius postea hæreditarium factum, ceßit Comitibus primo Valentianarum, dein Hannoniæ vniuersæ. Quapropter Balduinus Comes Hinnoniæ Hierosolymitanus dictus apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 112 in diplomate Marchianensibus anno MLXXXIX dato appellatur Comes Hainauensium & Valentianensium, nec non & Duacensium & Austrouantensium Comes. Imperabat tum Flandris Robertus Frisius, cui Duacum ceßisse, eiusq; filio Roberto Iuniori percusso Moguntiaci fœdere, ab Imperatore Henrico attributum ferunt.

[16] His positis facilior ad exponendam Adalbaldi dignitatem via sternitur. [S. Adalbaldus in aula Regis,] Eum namq; Hucbaldus deprædicat in aula Regis carum valde & honorabilem, auctor Vitæ S. Eusebiæ, inter Palatinos Proceres potentissimum, vt non tam inter ciuitatum Comites quam prouinciarum Duces videatur censendus. Quem Ducis titulum ei attribuitBaldricus lib. 1 Chronici Cameracensis cap. 22 vbi S. Maurontum dicit filium Adalbaldi Ducis atque Rictrudis. [posteris Dux appellatus,] Quod deinde fecerunt Andreas Siluius, aliiq; Marchianenses; quorum aliquis Poëta Duacensibus hunc Ducatum affingit in quodam de S. Rictrude rhythmo apud Beauschampium pagina; 88, cuius aliquot versus hic damus.

Hac in die pangat pie
Noster chorus concanorus
      Rictrudis præconia.
De Vasconum stirpe clara
Prodit ista Deo cara
      Factis, fama, moribus.
Annos Virgo sortita nubiles,
Apud viros fit nota nobiles,
      Forma, vita, laudibus.
Nubit Duci Duwacorum
Viro sancto, viro morum,
      Viro summæ indolis &c.

Beauschampius mox nullum ambigendi locum vult relictum, cum in ore duorum vel trium testium stare dicatur verbum. Sed hunc vel vnicum quærimus æuo S. Adalbaldi propinquum. Auctor huius non ante annum MCC vixit, quando alij Marchianenses scripserunt castrum Duacense post mortem Adalbaldi extructum. Colant sane Duacenses S. Adalbaldum, virum illustri genere natum, & forte vnius aut plurium prouinciarum Ducem.

§ IV Loca coniugij & necis in Aquitania, ætasque S. Adalbaldi.

[17] Altera Galliæ regio, coniugio & nece S. Adalbaldi illustrata, Aquitania est: cuius ea pars, [In Aquitania III,] quæ Garumna fluuio, Pyreneis montibus & Oceano continetur, Iulio Cæsari sola fuit Aquitania, qua voce adiunctis et ab Augusto quatuordecim populis ad Ligerim fere extensa, Aquitania III, [seu Nouēpopulania,] tum a distinctis in ea populis Nouempopulania: denique sub Francorum regimine a nouis habitatoribus maxima sui parte Vasconia appellata est in duas deinde diuisa nationes, Basconiam vulgo Bascos, & Gasconiam vulgo Gascoos. [Vascones,] Quam distinctionem circa annum Ch. MC obseruauit Guibertus Nouigentinus in Gestis Dei per Francos in Oriente, vbi in editione Iacobi Bongarsij de Gastone viro illustri atque ditissimo dubitat, vtrum de Gasconia an Basconia foret. Continet autem hæc Basconia, aliquibus Vascitania, Lapurdensem agrum, Nauarram inferiorem, seu Gallicam, & Vicecomitatum Solensem; a reliqua Gasconia, aliis Vera Vasconia, incolarum moribus, lingua & vitæ instituto plurimum diuersa. [alij a Gothis,] Quia autem Aquitania vniuersa sub imperio Visegothorum olim fuerat, etiam Vascones hos cum Gothis confundunt Andreas Siluius cum suis Marchianensibus, Beauschampius, Lhermite aliiq; dum Hernaldum Vasconem, patrem S. Rictrudis ex regia S. Hermenigildi Martyris aliorumq; Visegothorum familia censent oriundum: quod vt fidem habeat, certius esset probandum. Alarico namq; Rege perempto, Nouempopulania, Chlodoueo 1 cum reliqua Aquitania; anno DVII ceßit, a posteris continua posseßione detenta: dum hi Vascones, antiquus Hispaniæ populus, atque a Gothis diuersus, [rebelles Francis,] eam occupare cœperunt sub annum Christi DLXXXVIII, Regibus tum Austrasiorum Childeberto Burgundionum Gunthramno, ac reliquorum Francorum Chlothario II adhuc puero; quorum tum factas depopulationes describit Gregorius Turonensis lib. 9 Hist. Francorum cap. 7; vtq; sedibus suis prope Pyrenæos montes fixu pelli poßint, optat in poëmate ad Galactorium Comitem Fortunatus lib. 10 carm. 22. Eos potentia quotannis maiore accrescentes, [sæpius domiti.] a Theodeberto & Theoderico, filius Childeberti, anno regni VII Christi DCII, deuictos, eorumq; regimini, dato iis Duce Geniali, subiectos esse tradit Fredegarius in Chronico cap. 21, additq; cap. 54 Palladium eiusque filium Senocum Episcopum, anno Chlotharij XXIII, Christi DCXXVI exilio retrusos tamquam conscios rebellionis Vasconum tuncmotæ; ac tandem, vt dicitur cap. 57, a Chariberto eius filio, anno regni III Christi DCXXX repressæ, iis iterum sub eius ditionem redactis, atque ab obitu eius ad regnum Dagoberti anno DCXXXVII translatis; cuius anno XIV Christi DCXLI cum rursus hi Vascones fortiter rebellassent, teste eodem Fredegario cap. 78, ab eius exercitu oppressi & perdomiti sunt, immißis sub Præfecto Chadoindo Referendario decem Ducibus, quibus singulis sui suberant Comites.

[18] Qui inter hos Duces appellatur Ariardus, seu Chariaardus Dux ex genere Francorum, [S. Adalbaldus ducit vxorē S. Rictrudem,] forte S. Adalbaldus videretur quamuis aliam ob caussam a Dagoberto Rege ipse inter Palatinos Proceres potentissimus, & priore tempore quidem in Vasconiam missus, cum S. Rictrude matrimonio coniunctus fuerit: cui illa in Belgicam adducta peperit S. Maurontum, per sacrum baptisma a S. Richario regeneratum, quod sub Dagoberto factum fuisse Acta illius XXVI Aprilis requirunt. [gignit S. Maurontum,] Aderat ea tempestate S. Amandus Elnone in vicino monasterio a se ab anno regni Dagoberti XI, Christi DCXXXVIII extrui cœpto, qui ante mandato Dagoberti exulare iussus, circa annum DCXXXIV genuinam B. Rictrudis aggressus patriam Vasconiam, hanc pulchram sibi cœlitus infuso irradiarat lumine stellam vt Hucbaldus in huius Vita tradit. Idem Amandus dicitur Buzelino lib 2 Annal. Gallo-Flandriæ, in Vasconia vtrumque matrimonio iunxisse: quasi ante annum DCXLII Episcopatum Traiectensem reliquisset, quem anno tantum DCXLVI finiente aut sequente suscepit, [Clotsendē,] cum ante & S. Clotsendem alteram eorum prolem de sacro fonte suscepisset, & fundum ad Marchianense monasteriū exstruendum ab eis donatum obtinuisset. [Eusebiam,] Tertiam prolem Eusebiam ex sancto lauacro suscepit Nanthildis Regina vxor Dagoberti: seu, vt epitome 6 refert, Rex Dagobertus & Nanthildis Regina. Vita functi sunt Dagobertus anno DCXLIV, Nanthildis vero anno DCXLVII: vt vel hinc de ætate parentum coniici queat. [Adalsendem.] Genita tandem vltima proles S. Adalsendis: quo tempore Ionatus Marchianense monasterium iam prope perfecerat, in eoq; sanctimoniales congregabat; absente tunc in suo Traiectensi Episcopatu S. Amando, qui monachos istic haberi voluit. Cum autem hic renuntiata cura Episcopali limina Apostolorum pro tertia vice petere decreuisset, prædicto Ionato Marchianensi Elnonense cœnobium similiter duxit commendandum; vt apud Buzelinum lib. 1 Gallo Flandriæ cap. 41 traditur verbis Chronici Elnonensis.

[19] Sub huius Ionati apud Elnonenses præfectura, S. Adalbaldum & occisum a Vasconibus, & relatum Elnonem, sepultumq; supra versibus Poëtæ Elnonensis retulimus: [profectus in Aquitaniam,] vt videantur circa annum DCL & Ionatus Elnonensibus præpositus, & SS. Amandus & Adalbaldus e Belgica profecti, ille Romam, [occiditur,] hic in Aquitaniam; vbi insidiis circumuentus & occisus fuit. Necem sanctißimi mariti luxit cum familia sua S. Rictrudis. Quo tamdem luctu sopito, sollicitata est ad secundas nuptias, instante blanditiis Rege, vrgente etiam minis, vt cuidam ex Optimatibus suis nuberet. Consilio interim vsa S. Amandi, qui Roma redierat, velum ab eo sacratum, coram Rege ad conuiuium in villa Broylo inuitato, capiti imposuit: vitamq; monasticam apud Marchianenses mox auspicata, tres etiam filias suas in ætate adhuc tenera vni despondit Christo: & Eusebia quidem apud S. Gertrudem proauiam in Hamatico monasterio educabatur, tanta sapientiæ ceterarumq; virtutum expectatione cumulata, vt proauiæ mortuæ in monasterij regimine successerit ætate duodennis, Cum autem ea viuo adhuc Rege Dagoberto videatur nata circa annum DCXLIII; in Abbatissam Hamaticensem electa esset circa annum DCLV, quo tempore tribus minimum annis e viuis sublatus fuerat S. Adalbaldus, [circa annum 652.] vt annus eius cædi videatur DCLII aßignandus. Interemptus autem est inter eundum, seu itinerandum, cum in Vasconiam abiret, vt in Vita S. Rictrudis & Eusebiæ legitur; insidiis vero consanguineorum, cum per Aquitaniam iter perageret & ad Petragoricum solum peruenisset; [in agro Petracoriēsi.] vt traditur in Chronico Marchianensi. Sunt autem Petracorij populus Aquitaniæ II, vnde proximum iter conficitur in Aquitaniam III, seu Vasconiam. Rosvveidus in Historia Ecclesiastica Belgica tradit Ablatonis in agro Petrocoriensi martyrium subiisse. Buzelinus se comperisse ait, eum haud procul Ernoldi domo cæsum fuisse, quod alibi non legimus, Ablaton, vulgo Blaton pagus est modernæ Hannoniæ prope oppidum Condatum: vt aliqua poßit confusio subesse.

VITA Ex Variis antiquis Scriptoribus.

Adalbaldus Dux, Duaci in Belgio (S.)

BHL Number: 2737, 7248, 7252

Ex Vita S. Rictrvdis.

EPITOME I
ex Actis MSS. S. Rictrudis,
auctore Hucbaldo monacho Elnonensi.

Temporibus ergo præfatis, cum crebro Francis Wasconia fieret a permeabilis, Rictrudis puella bonæ indolis, [Illustri prognatus genere,] iam facta nubilis, videtur, deligitur atque eligitur a quodam Francigena, Adalbado nomine, natalibus orto præclaris & iustis. Mater denique eius Gerberta fuerat, filia S. Gertrudis in monasterio nunc Hammatico dicto, a se ædificato, requiescentis. Ipse etiam a puero optimis institutus disciplinis, copiosis pollebat & fundis & diuitiis: atque in aula Regis carus valde erat & honorabilis. Dignus plane vir, qui maritus existeret dignæ Rictrudis; [ducit vxorē S. Rictrudem:] a quo iuxta morem desponsatur, dotatur, atque in contubernium matronale, licet quibusdam nolentibus puellæ consanguineis, assumitur. Caussa vero vxoris ducendæ non fuit incontinentiæ, sed caræ sobolis habendæ. Sed & ea conueniunt in vtrisque, quæ spectari solent in eligendo marito vel vxore. In viro enim virtus, genus, pulchritudo, & sapientia, quæ ex his ad amoris affectum potior est, inerant: in vxore aurem pulchcitudo, genus, diuitiæ, & mores, qui magis quam cetera quærenda sunt, habebantur. Et ne multis immoremur, secundum Apostolum erat illis honorabile connubium & thorus immaculatus… Igitur com fidei & caritatis sic adhærentes sibi, vt essent duo in carne vna, & non iam duo, quia vna caro, vnanimes vno ore & concordi operatione honorificabant Deum & Patrem Domini nostri Iesv Christi, omnibus diebus suis seruientes Domino in sanctitate & iustitia coram ipso, qui habitare facit vnanimes in domo. [Hebr. 13. 4.] Nati quoque sunt eis filij secundum benedictionem Domini, quam primo dedit homini, Crescite, [gignit S. Maurontum,] inquiens, & multiplicamini, fuitque eis primogenitus nomine Maurontus, postea Abbas & Leuita sanctus, & filiæ tres sacræ virgines; Clotsendis post obitum matris eius monasterij rectrix: Eusebia bona Dei cultrix secundum interpretionem sui nominis: [& tres filias sanctas;] post has quoque Adalsendis. [Gen. 1. 28.] Quos, cum essent parentes eorum iusti, & per seipsos, & per familiares sibi seruos Dei, educauerunt & erudierunt in timore Domini, auctos ab infantia benedictione cœlesti. Mauronto siquidem venerabilis Deoque dignus Sacerdos b Richarius Pater spiritualis extitit, eumque per sacrum baptisma Deo regenerauit. Clotsendem egregius Pontifex c Amandus, quia sacris dignisque manibus e fonte salutati excepit, in omnibus Deo dignam reddidit. Eusebiam vero ex sancto lauacro Nanthildis Regina vxor Dagoberti suscepit. O vere beata & Deo placita progenies! De hac denique dicitur certe: O quam pulchra est casta generatio cum claritate … Post hæc bonȩ & laudabilis memoriæ Adalbaldus, deuotæ Christi famulæ Rictrudis maritus, a pago Austrobantinse, vbi etiam pluribus locupletabatur possessionibus, [redit in VVasconiam,] eundi Wasconiam nimium triste suis iter arripit. [Sap. 4. 1.] Quem nobilis matrona Rictrudis aliquantulum prosequitur; sed quam citius domum, prout ei iussum fuerat, mœrens reuertitur. Mens enim futuri quodammodo præsaga doloris, iam portendebat quod adhuc ignorabat: & quod nondum patiebatut, iam veluti lamentabatur. Quid multa? Inter eundum insidiis malignorum, &, vt tertur, [occiditur,] eorum quibus tam sanctum displicuerat matrimonium, vir iustus appetitur, vulneratur, perimitur, Honorifico deinde, vt decebat, tumulatus obsequio, defunctus seculo, viuit Deo: viuit, inquam, viuit eius felix anima illi cohærens, quæ vera est vita. [claret miraculis.] Quod attestantur signa, quæ ob illius declaranda merita, ad eius mortua frequenter ostenduntur ossa. Neque multæ fiunt moræ in his nuntiandis Rictrudi, Dei famulæ: quæ tam tristi perculsa relatione, non modico afficitur animi mœrore: augescirque sensim dolor dolore dolentium sobolum: crescit luctus luctu lugentium familiarum.

[Annotata]

a Sub Dagoberto Rege post obitum Chariberti.

b S. Richarius colitur 26 Aprilis.

c Eius Vitam illustramus 6 Februarij.

EPITOME II
Ex Vita MS. S. Eusebiæ Virginis eius filiæ,
auctore monacho Elnonensi.

Svb ea tempestate cum euentuum varia occasione Wasconia & Francis & patriensibus fieret sub permeandi communitate, quidam Francigena Adalbaldus non ex mediocribus quilibet vnus, sed inter palatinos Proceres potentissimus, locupletissimus in fundis & mancipiorum innumeris, [S. Rictrudem ducit vxorem,] visa ibi puella, nomine Rictrude, iam nubilibus contigua annis, quantum ad genuitatem nobilissimæ conditionis, animo in eam collapsus, nuptias petit a parentibus. Et quia erat, vt dictum est, opinatissimus diuitiis a prosapia (siquidem mater eius Gerberta S. Gertrudis nunc in Hammatico monasterio a se constructo quiescentis extitit filia) visum est parentibus memoratæ virginis non contrariare petitionibus viri tam illustris. [par illi nobilitate:] Fit ergo actutum, quod Dei præscientia disposuerat fore fiendum, licet absque consensu quorundam virginis consanguineorum. Et iuxta morem sponsalibus datis, dotibus enumeratis, in exemplum Patriarcharum sociantur, propagaturi semen, cui ab omnibus generationibus vsque in seculum benedicetur. Nec sterilis puerpera in conceptione, peperit viro filium Mauronti nomine insignitum in baptismate, qui postmodum pro merito castigatæ vitæ, Diaconij etiam donatus est gradu & honore. Tres quoque filias ex eodem coniuge suscepit; [gignit 4 liberos, dein sanctos;] Clotsendem, quæ postea in monasterio eius Marchenensi præfuit: Eusebiam quoque & Adalsendem, quæ repudiatis carnalibus nuptiis pretiosiorem his amplectentes virginitatem, meruerunt in terris vitam exemplificare cœlestem. Hos ergo parentes ad altiora contendere cupientes, & per se & per Dei seruos sibi familiares studuerunt in lege Domini efficere perfectos & probabiles. Mauronto denique sanctus Sacerdos Richarius bonorum omnium præconio dignissimus Pater spiritalis extitit. Clotsensem Præsul Amandus fama virtutum suarum quaquauersum notificatus ex sacro fonte suscepit: Eusebiam Regina Nantildis coniunx Dagoberti Regis. In susceptione autem spiritualium filiorum valuit oratio tantorum Patrum, quæ eos Deo reddidit commendabiles, & sui pro posse imitatores. Quantus enim erga Dominum eorum fuerit affectus, indicium est miraculorum & virtutum per eos ostensarum effectus. Vir igitur illustris Adalbaldus felicissimæ virtutis maritus, caussis quibusdam rei familiaris exigentibus, arripuit iter Wasconiam itinerandum: insidiis appetitur eorum, quos supra diximus non assensisse in eius coniugium. [occiditur, par Martyribus.] Præualuit ergo iniquitas eorum aduersus innocentem virum: sublatumque ab hominum oculis sistunt conspectibus Diuinis, in consummatione certaminis parem factum suo sanguine decoratis. Affuit illico conniuentia obsequij a famulorum Dei, a quibus sibi debitum accepit honorificæ sepulturæ locum, qui vsque hodie meretur experiti, cuius pignora retineat commendata sibi. Nec potuit matri-familias esse celatum, quod ita futurum antea erat præscitum: quæ certissima facta, de viri consummatione, licet tristaretur pro sua viduitate; tamen lætabatur in illius glorificatione: vtpote quem sciebat stola immortalitatis candidatum, iam cum Christo regnare. Celebratis igitur pro eo exequialibus officus, init consilium cum Philochristis, qui erant ei a secretis, de effectu suæ salutis, inter quos beatus Amandus consilij perspicacia & salubritate erat præcipuus. Cuius hortatu & admonitione aggressa, quod etiam adhuc viro viuente, si humanum aliquid contingeret, disposuerat facere, decreuit se diuino famulatui mancipare sub sancta professione.

[Annotatum]

a Hos infra Poëta Angelos asserit.

EPITOME III
Ex poëmate MS. de Vita S. Rictrudis,
auctore Ioanne monacho Elnonensi.

Ergo supra satis tandem cum peruia Francis
Hæc eadem fieret Wasconia, quæ vocitata,
a Vacceia est alio cognomine, cumque frequenter
Iam penetraretur crebro properantibus illuç [In Vasconiam profictus]
Militibus Regis, Rictrudis sancta puella,
Flore iuuentæ perfectaque ætate potita,
Cernitur, eligitur, blanditur, diligiturque
Francigena a quodam prædulce viro atque venusto,
Nobilibus ceu præclaris natalibus orto,
Nomine Adalbaldo, ex Gerberta matre creato, [S. Adalbaldus, nobilis,]
Filia quæ fuerat Christi famulæ Geretrudis,
Quæ suffulta piis vitæ meritis requiescit
Nunc tumulata monasterio in Hamatico, ab ipsa
Muneribus propriis & sumptibus ædificato.
Hic etiam a puero iugiter monitis perfectæ
Doctrinæ instructus, [diues,] fundis opibusque vigebat
Largifluis, carusque extabat Regis in aula,
Actibus inque suis laudabilis & pretiosus,
Diuinæ pariter pietati iure placebat: [& pius:]
Vir reuerendus & illustris, qui fœdere castio
Coniugij dignus sponsæ fieret venerandæ,
Matronæque piæ, Rictrudis scilicet almæ.
A quo etenim iuxta morem hæc ipsa decenter
Desponsatur, suscipitur, dotatur, [S. Rictrudem ducit vxorem:] & hæret
Sponsali pacto feliciter associata,
Atque decore pudoris iuncta thoro immaculato.
O sociale decus, pietas, dilectio, virtus,
Sanctorum mentes quanto feruore fidei
Accensas reddunt opera ad bona semper agenda!
Nam sententia Apostolica hortatur famulantes
Atque placere Deo cupientes, lege iugali
In cunctis vt sint connubia semper honesta.
Quorum membra vigore pudicitiæ decorata, [sancte ambo viuunt:]
Glorificando Deum & portando incorpore casto,
Membra eius rectæ fidei merito efficiantur. [1 Cor. 6. 20.]
Præfatos igitur Sanctos dilectio vera
Consociauit, Diuini feruoris amore
Flagrantes simul, & pietatis honore vigentes;
Vt fierent pariter duo in vna carne manentes:
Rursus & essent non gemini, sed rite caro vna,
Qui ingiter virtutum culmine proficientes,
Vnanimes, vna & sociali mente studebant
Magnificas semper Domino persoluere laudes,
Atque pij famulatus obsequio cupientes
Æterni arbitrio Inspectoris iure placere,
Immaculata suæ ducebant tempora vitæ.
Nempe simul his connexis com bonarum
Virtutum, Domino tribuente, [eorum liberi SS. Maurontus,] exorta refulsit
Natorum proles veneranda & sancta propago:
Scilicet egregius vir, post qui claruit almus
Abbas & Leuita, assumptus forte benigna,
Nomine Maurontus: germanæ eiusque sacratæ
Tres, quarum fuit vna monasterij moderatrix
Post matris decessum, Clothsendis vocitata, [Clotsēdis, Eusebia,]
Vera Dei cultrix: huic Eusebia inclyta virgo
Ordine nascendi successit, quæ reuerenter
Actibus impleuit, proprio quod nomine signat.
Tertia Adalsendis post has est denique dicta. [Adalsendus]
Quos etenim diuina imbutos lege parentes
Sanctis doctrinam monitis docuere salubrem.
Hinc igitur meliora sequens hoc stemma beatum,
Eximiæ exercebat opus pietatis ouanter,
Assistendo inopum simul & miserando labores, [miseris succurrūt,]
Ieiunis tribuendo cibum, sitientibus haustum,
Hospitibus tectum, nudis velamina dando,
Carcere constrictis iuge concedendo leuamen,
Infirmos nimio affectu mentis refouendo,
Funeris obsequio defunctis subueniendo.
Talibus inuigilans mandatis denique Christi,
Exemplum iustæ præbebat relligionis.
O quam pulchra manet semper miseratio casta! [Sap. 4. 1]
Quæ fidei fulgore operumque decore refulget,
Præcinctos retinens lumbos, manibusque lucernas
Ardentes gestans, diuina luce coruscas;
Psalmicani psallendo sacri sententia scribit.
Hæc iugiter Dominum quærens generatio nempe est, [omni virtute clarent.]
Corde, manu præstans, insons credendo, operando,
Dona pie: quæ percipiat promissa salutis
Gressibus & fidei virtutum scandat ad arcem,
Vt sibi proueniat tandem benedictio Christi.
Mitis Adalboldus post hæc Wasconiam adire. [S. Adalbaldus rediturus in Vasconiā.]
Disponens, a pago vbi ditabatur honeste,
Munifica & gazarum fertilitate vigebat.
Triste suis nimium suscepit iter; properantem
Hunc pia prosequitur coniunx, & sponsa benigna
Inclyta Rictrudis, præsaga mente dolorem
Portendens iam venturum, citiusque regressa,
Quæ nondum patiebatur, nec experimento
Nouerat, hæc deflendo animi mœrore gerebat.
Cumque dehinc patriam ad præfatam verus abiret
Ille Dei cultor, hostiles forte malorum
Perpetitur hominum insidias, [occiditur] crudeliter atque
Cæditur, afficitur, mactatur, percutiturque,
Vulneribus diris laniatus, sicque peremptus
Eximitur mundo, cæli sed sede locatur.
Nec mora, suspectam perturbant nuntia mentem
Rictrudis Christi famulæ, fama volitante,
Mœstitia atque grauis postquam manifesta doloris
Extitit, [luctu suorum:] ingenti gemitu, lacrymante tumultu
Seruorum, luctus nimium augebatur amarus
Lugentum sobolum, & deflentes prorsus alumni
Tristabantur. at illa Dei virtute tepleta
Cœlesti fidei solamine ceu bona mater
Hos refouebat, proponens non esse dolendum
Hæc super: at potius maiestati referendum
Diuinæ grates, quoniam hic bonitatis amator,
Vir quamuis fuerit humanis rebus ademptus,
Militiæ tamen angelicæ consortia adeptus
Promeruit niuea, in iustorum adscribier albo.
Nam quantus qualisue fuit, patrata frequenter
Signa suum ad tumulum ostendunt pietate benigna. [patrat miracula,]
Nec dubie in cælo hic decoratur luce perenni,
Mirificis cuius virtutibus ossa refulgent
In terris: vbi multa fideli digna petenti
Munera præstantur hoc sacro interueniente.
Interea, memorande Pater, tua gesta decebat
Carmine dulcisono, & claris ornare Camœnis.
Sed quia nulla datur misero mihi copia fandi,
Suppetit & tenuis tacitæ vix sermo loquelæ;
Pauca tamen refero; [inuocatur a Poëta.] cum sint numerosa tuarum
Virtutum magnalia. Nunc precor, alme Patrone,
Ipse tuum vt merear semper sentire iuuamen,
Atque tuis precibus Diuino munere dignus,
Regna beata poli, & patriam penetrare supernam;
Qui Regem cernes feliciter omnipotentem,
Et rerum auctoris Domini specie atque decore
Perpetuo intuitu satiaberis, atque frueris,
Præmia terdenæ sumens condigna coronæ.
Ciuibus æthereis iunctus per secla. Valeto.

[Annotatum]

a Ita S. Audoëno in Vita S. Eligij dicuntur ferocissimi Vaccei ditioni Dagoberti hostili gladio subacti. [Vacceia pro Vasconia.] Baudemondus in Vita S. Amandi: Vacceiam appellauit antiquitas, quæ nunc vulgo vocatur Wasconia, vbi pluribus de hac re agetur.

EPITOME IV
Ex poemate de Vita S. Eusebiæ.

Ex Vita S. Evsebiæ

Verum regnorum permixtio facta duorum,
Wasconiam impune Francis præstabat adire
Inter discursus, quos crebros fecerat ausus,
Mactæ virtutis quidam natalibus amplis [Matrimonio iunguntur SS. Adalboldus & Ructrudis,]
Francus (Adalboldum fert ætas prisca vocatum)
Illic conspecta generosæ stirpis alumna
Nomine Rictrude, capitur pellectus amore.
Indole præclara comis hæc quippe puella
Simplicitate sui se commendabat amanti.
Nec mora, conductis spondetur lege propinquis:
Non enim visus illis vir reiiciendus,
Quem complectendum faciebat gloria rerum,
Diuitiis multis & magnum nomen honoris.
Sponsatam dotat, quod scripto iure resignat.
Sic duo felici felices omine iuncti,
Plus propagandæ sobolis, quam carnis amore.
Displicuit pactum tali cessisse procorum [huius amicis ægre ferūtibus:]
His consanguineis, qui fastu nobilitatis
Quoslibet illustres ducebant inferiores.
Indignum facinus cognatam hoc coniuge rentur,
Vindictæque modo dignum contendere bello.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Auspiciis primis, si vulgo creditur, illis
Filius est natus, & sacro fonte renatus, [gignunt SS. Maurontum,]
Nomine Maurontus, ab auito stemmate ductus;
Ipse Diaconij donatus honore potiri,
Virtutum plenam post duxit prospere vitam.
Tres etiam natæ, quæ postea virginitate
Christo sacratæ, virtutibus enituere:
Glotsendis maior natu, vitæque probatu, [Clotsendē,]
Atque monasterij suscepit iura tueri.
Altera sectatrix promptissima virginitatis, [Eusebiam]
Claruit Eusebia, per quæ narrabimus acta.
Tertia quæ fuerit tantummodo nomine pandit
Sermo vetustatis, nihil amplius inde reliquit: [& Adelsendem.]
Et cur nescitur. Multorum pauca feruntur
In libris: quod non adeo res proxima voto,
Scribere quæ merito sint conseruanda sigillo.
Aut si sunt scripta, situs hæc absumpserit: aut quod
Sustulerit casus. [Acta eorū qui perierunt.] Nam fertur Gallica tellus
Northmanica cœde, populatu, perditione,
a Olim deleta, vici, castella sabacta,
Ecclesiæ sacris incensæ despoliatis:
Harum thesaurus sic deperiisse probatur,
Ornatus, Vitæ Sanctorum, plurima quæque,
Supra quæ præsens ætas dolet his caruisse.
A quibus excepti, quibus instructoribus alti,
Hos amplectentes, votis potiora, parentes,
Ingenuos natos commendant erudiendos
Diuinæ legis fautoribus atque magistris.
Sanctus Richarius meritis vitaque probatus [Liberi a quibus in baptismo suscepti.]
Maurontum sacri suscepit fonte lauacri.
Præsul Amande tuis conceditur inclyta lucris,
Glothsendis castæ decus exemplatio vitæ.
Eusebiam nitidis compsit Regina Mathildis.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Martyr Adalboldus cælestia regna meretur.
Præscierat propriis consortem vis Deitatis [S. Adalbaldus Martyr,]
Martyrem Adalboldum merito sub honore vocandū.
Id qui contigerit, dicta ratione liquebit.
Testatu patris, matris datione, coëmptis
In fundo dominus erat, [diues possessionibus,] & hos auxerat eius
Donatæ larga possessio, prædia multa.
Sæpe virum late parentis ad omnia terræ
Fulta fatigabat, priuatim, publice, cura.
Impulit hæc etiam fatis erumpere caussam, [rediturus in Vasconiam,]
Ob quam Wasconiæ fines tentabat adire.
Captum consilio coniunx deturbat ab illo,
Venturi præsaga mali: nec profuit illi.
Vicit fortuna, parcæ subtemina laxant.
Tunc iter accelerat, mora quamuis paruula vexat,
Spernit conductus, subiit discrimina solus.
Ad sunt insidiis protecti more latronis,
Cognatæ nuptus quibus apparebat ineptus; [occiditur auulso capite,]
Inuadunt, lacerant, gazas sibi spargere certant,
Detruncant demum caput a ceruice reuulsum.
Emicat ad superos exultans spiritus: illos
Angit formido: fugiunt; nec sistere tutum.
Res admiranda, mira nouitate secuta.
Nec putet idcirco creperum quis me: neque ficto
Vti pro facto, post famam plebis opinor.
Nisibus erectum propriis stetit ecce cadauer
Martyris, [id manibus defert,] ambabus manibus caput accipit, atque
Vlnis deuectat, non prædux vllus euntis.
Angelicus tantum chorus hymnizans comitatur [Angelis comitantibus: sepelitur.]
Vsque locum tumuli. Mirantur numine facti,
Cernentes meritum Sancti, venerantur & illum:
Condigno tumulant loculo cum supplice voto.

[Annotatum]

a Hinc patet aliquot seculis post Normannicas irruptiones hæc scripta.

EPITOME V
ex lib. 1 Synopseos Franco-Merouingicæ,
auctore Andrea Siluio.

Hæc B. Rictrudis, in diebus adolescentiæ, nupsit Adalbaldo, [S. Adalbaldi Ducis] magnifico Duci, de genere Regis Dagoberti, cuius fratres etiam fuerunt. Sigefridus, Comes Pontiuensis, maritus a S. Bertæ Blanziacensis, & Herchenaldus, [fratres,] Maior domus, & Patricius Clodouei, filij Dagoberti Regis Francorum; & Ernulfus, ac Lando Remensis. Hic Herchenaldus, post mortem Adalbaldi Ducis, fratris sui, in eius possessione perædificauit Duacum castrum; & infra construxit ecclesiam beatæ Dei genitricis Mariæ, quæ hodie dicitur b S. Amati. Beata igitur Rictrudis, post necem viri sui (fratres enim eius, & cognati eum interfecerant, eo quod Adalbaldus de genere esset Francorum, [obitus.] nam Gotthi Francos vilipendebant) accepto consilio a B. Amando, cum eam ad secundas cogeret nuptias Rex, Marcianas venit, & tres filias suas. Closcendem, Eusebiam, & Adelscendem, Virgines inihi Deo obtulit.

[Annotata]

a Colitur S. Bertha vidua, fundatrix & prima Abbatissa monasterij Blanchiacensis 4 Iulij. De Sigefrido & aliis fratribus ante actum.

b Fuit S. Amatus Episcopus Senonensis, colitur 13 Sept.

EPITOME VI
ex Vita & miraculis S. Rictrudis,
auctore monacho Marchianensi.

ex chronico Marchianensi

Cvm Dagobertus Rex Francorum pro fratre suo Haiberto, [Vasconibus Dagoberto subditis,] qui paullo ante defunctus Wasconiam rexerat, partes illas in potestatem redegisset; de amicis suis illic frequenter mittere consueuerat, prout necessitas postulasset. a Erat tunc temporis Archenaldus quidam Francigena nepos Regis, & secundus a Rege in palatio eius, [frater Erchenoaldi Maioris Domus,] vir prudens & magnæ gratiæ apud Deum & homines. Qui ad ædificandas tres ecclesias de suo procurauit sumptus & expensas: quarum vna S. Petri b Latiniaci constructa est; alia S. Fursei apud c Perronam; tertia Duaci in honore sanctæ Virginis Mariæ, quæ nunc S. Amati nominatur: iuxta illam, turrem quoque munitissimam, & miræ altitudinis construxit, quæ in ius proprium B. Rictrudi, post mortem viri sui, hæreditaria successione obuenit. Vnde quia Flandriarum Comites turrem illam possident, prout sibi inuicem succedunt, huius rei caussa Marchianensi Ecclesiæ conferre quinque solidos annuatim consueuerunt. Huius frater fuit Adalbaldus, [Adalbaldus] qui pro quodam Regis negotio, in Wasconiam profectus est. Et hic reditibus affluens innumeris, potentia & genere, quia regia stirpe progenitus magnus erat, iuxta nomen Magnorum qui sunt in terra optimis disciplinis a puero institutus, [ducit vxorem S. Rictrudem:] & in domo Regia admodum omnibus per omnia gratiosus, visa ibi puella nobili, de qua intendimus, pro ea sibi desponsanda in vxorem, parentes inquirit, precatur, & obtinet. Et ecce viri potentes puellæ consanguinei, frustra resistendo contradicunt, indignantes quod tantæ prosapiæ puella cuilibet Francigenæ iungeretur. Contendunt, & omnia irrita facere moliuntur. Sed non datur vltra: dotata enim virgine, & nuptiis solenniter celebratis, vir cum vxore in Franciam feliciter reuertitur. Sed quod sola successionis caussa matrimoniam inierint, statim in suæ conuersationis initio cœpit apparere. Scientes enim membra sua esse templum Spiritus sancti, satagebant vt sibi esset honorabile connubium, & thorus immaculatus. [in cōiugio sancte viuit,] Debitum quoque sibi inuicem reddendum non ignorantes, nisi forte ex consensu ad tempus, vt vacarent orationi; nouerat vterque vas suum possidere in sanctificatione & honore non in passione desiderij. Denique vir non ad vxorem amarus, sicut se ipsam diligebat: & illa timorem viro deferens, subdita erat, sicut oportebat, in Domino. Erat ambobus veræ dilectionis indicium idem velle, & idem nolle; sed in ipso apice nobilitatis, multo nobiliorem matri Ecclesiæ deuotionem quotidie impendebant. Interea nati sunt eis filij, sacer scilicet Maurontus, [gignit S. Maurontū & tres filias dein sanctas:] postea monachus & religiosus Abbas; filiæ tres, a primæua ætate in virginitatis proposito placentes virginum sponso, quos per se, & per viros sibi familiares & religiosos doctrina & exemplo, bonis moribus informare studuerunt. Vnde bonum quod ætas immatura non dederat, hoc in eis multiplici virtutum decore, cooperante Dei gratia, breui enituit. In quibuscumque etenim excessibus & leuissimis timentes offendere Diuinæ maiestatis aspectum, bene intra se compositi, carnis gloriam, & eius voluptates pro nihilo habuerunt. Mauronto siquidem sacer Præsul Richarius, spiritalis doctor, & patrinus extitit, & eum per baptisma salutare Deo regenerauit. d Clotsendem Pontifex Amandus, & eam vtpote filiam salubriter instruxit. Eusebia vero e Dagoberti Regis, & Nanthildis Reginæ manibus, de sacro fonte suscepta est: qui possessiones dederunt, & f reditus multos in Francia, quæ omnia erant Ecclesiæ Marchianensi occulta Dei dispositione profutura. Post hæc Adalbaldus vir ab omnibus bonum habens testimonium, eundi Wasconiam iter arripuit; suis tamen contradicentibus, [sub reditū in Vasconiam] cum ploratu & vlulatu multo: quem Rictrudis nobilissima matrona, quantum licuit, prosecuta est, quæ statim domum mœrens iussa reuertitur, eum amplius non visum. Gaudium planctus excludit, & iam mens quodammodo mali præsaga, dolorem, quem passura est in proximo, reueretur. Homines igitur nūquam, quibus matrimonium displicuerat, cum propinquis & amicis consilium inierant, quomodo virum illius sanctum dolo tenerent & occiderent. Et iam ad perficiendum scelus, quod conceperant, [occiditur, claret miraculis,] nacti tempus opportunum, inter eundum, præparatis insidiis, eum, qui nihil morte egerat dignum, occiderunt. Offertur pro eo sacrificium, & honorifice, vt decebat, sepelitur. Sanitatum vero gratia, quam vsque hodie ad sepulchrum eius quærentes inueniunt, testis est, quod in consortio Angelorum receptus, cum eis pari gloria lætetur. Nec mora. Malum, quod acciderat, B. Rictrudi & amicis eius nuntiatum est, [defletur.] quæ tam graui relatione perculsa, imprimis quid ageret, quid loqueretur, ignorabat, sed dum filiorum & totius familiæ dolor in voces erumperet lacrymosas, mater turbata grauius affligebatur. Sciebat modicum plotandum esse super mortuum, cuius mors pretiosa est in conspectu Domini, sed carnalis affectus naturaliter ab ea dolorem exigebat.

[Annotata]

a Beauschampius hæc ita refert . Erant tunc temporis tres clarissimi fratres, Erchenaldus scilicet Maior domus, atque Francorum Patricius, Adalbaldus Dux Duacensis & Comes Sigefridus, consanguinei supradicti Regis Dagoberti, viri prudentes & magnæ gratiæ apud Deum & homines.

b Latiniacum ad Matronam fluuium monasterium & oppidum vulgo Lagny, de quo egimus 16 Ianuar. ad Vitam S. Fursei lib. 2 cap. 2.

c De eo ibidem actum cap. 3.

d Beauschampius hæc ita legit . Clotsendem & Adalscendem beatus Pontifex Amandus, & eas vtpote filiolas salubriter instruxit. Sed de sola Clotsende alij etiam agunt.

e Solius Nanthildis meminerunt alij.

f Creditur Verniacum villa prope Suessionum vrbem tum datum, vulgo Vergny. Ea cessit deinde Marchianensi monasterio, eiq; necessarium domesticis vsibus vinum suppeditauit, vt tradit Buzelinus lib. 2. Annalium Gallo-Flandriæ. Eiusdem Verniaci mentio fit in diplomate Caroli Calui, de quo supra actum.

EPITOME VII
ex Chronico Marchianensi.

Hic Lotharius duxit vxorem Beretrudam quamdam nobilem & elegantem puellam, [Adalbaldus illustri stirpe] ex qua genuit Dagobertum Regem & Blithildem sororem eius secundum quosdam chronographos. Alij dicunt hanc filiam fuisse primi Lotharij aui istius. Hæc nupsit Ansberto Duci nobili in a Germania, vnde processit Karolida progenies regia. [exortus,] Ex hac progenie nati sunt tres clarissimi Principes, Adalbaldus Dux, & fratres eius Herchenoldus Maior domus occidentalis Franciæ, & Sigebertus Comes. Huic Adalbaldo nupsit gloriosa matrona Rictrudis, sicut sequens scriptura declarabit. Hic vir generosus, [diues possessionibus,] multis locupletabatur possessionibus in pago. Flandrensi, Legiensi, Adartensi, Austrebatensi, & Pabulensi. In huius pagilimite ad Australem plagam, situs est locus Marcianensis super fluuium Scarpi. b Anno regni Lotharij Regis vigesimo quarto, porro a natiuitate S. Amandi quadragesimo, construxit idem B. Amandus Ecclesiam S. Petri in Blandinio, & post Marcianensem in honore eiusdem beati Apostoli in præfati Ducis Adalbaldi allodio.

Lotharius Rex Beretrude Regina mortua, secundam duxit vxorem nomine Sichildam; de qua genuit Haibertum. Haiberto igitur & filio eius defuncto, omnia quæ acquisierat, sub Dagoberti rediguntur imperio. Ex illo tempore vsque in præsens Wasconia & Francia, duo scilicet regna vnum sunt facta. Dux igitur Adalbaldus in Wasconiā profectus, B. Rictrudem puellam alto sanguine ortam vidit, dilexit, legitimam vxorem duxit, & in his vltimis Galliæ finibus secum adduxit. Eo tempore Adalbaldus Dux & Herchenaldus frater eius Maior Domus reædificauerunt Dua cum castrum, [ducit vxorem S. Rictrudem.] & infra castrum ædificauerunt ecclesiam beatæ Dei genitricis Mariæ, quæ nunc dicitur S. Amati. Beata igitur Rictrudis, vt dictum est, ex generosa Wasconum prosapia (Regium stemma, ac Senatorum genus optimum) nobiliter orta, Adalbaldo Francorum Duci potentissimo, sub Rege Dagoberto, Clodouei videlicet patre, fratrisque ipsius Sigeberti Austrasiorum Regis, qui ipsius erant consanguinei, nobiliter nupta; genuit ex ea filium nomine Maurontum, [gignit 4 liberos dein Sanctos:] & tres filias virgines sanctissimas, Closendem, Eusebiam, & Adalsendem. Mauronto S. Richarius Pontiuensis, pater spiritualis extitit, Closendi S. Amandus Elnonensis, Eusebiæ Regina Nanthildis vxor Dagoberti Regis … In regno Clodouei Princeps & Patricius fuit Erchenaldus frater Ducis Adalbaldi de genere Dagoberti, [cognatus S. Pipini,] in regno Sigeberti c Pipinus Saxo pater S. Gertrudis virginis Niuialensis cognatus præfati Principis … Dux igitur Adalbaldus, necessitate vrgente, a pago Austrebatensi, quem vulgari nomine Ostreuannum vocant, in Wasconiam proficiscitur. Cumque per Aquitaniam iter perageret, [in agro Petragorico occiditur:] & ad Petragoricum solum peruenisset, insidiis malignorum, & vxoris suæ consanguineorum, vir iustus appetitur, vulneratur, perimitur. Indigne enim ferebant tam humili matrimonio vtpote Francigenæ, quam gentem d Gethæ vilipendebant, sororem suam fuisse coniunctam. Cum autem ab impiis capite mulctatus fuisset, vt quædam e scriptura refert, ambabus manibus caput suum assumens, ad ecclesiam, [caput defert, transfertur Elnonem.] in qua tumulandus erat, deuexit. Ad cuius sepulchrum multa illo tempore miracula facta sunt. Corpus eius postea inde sublatum est & ad ecclesiam S. Amandi f Helnone delatum: sed quo tempore, & a quibus personis id factum sit nobis est incognitum. Rex igitur, audita nece tanti viri, turbatus est, & omnis curia Francorum lugent patriam tanto Principe desolatam.

[Annotata]

a Hic Romanus ortu passim dicitur. In Genealogia S. Tarsitiæ 15 Ianuar. ex genere Senatorum. De hac re actum supra § 2.

b Hanc Chronologiam plenius corrigemus 6 Februar. ad Vitam S. Amandi, aliqua supra attigimus § 4.

c Vitam S. Pipini damus 21 Febr. De hac cognatione nihil alibi legimus. Filia eius S. Begga nupta fuit Ansigiso, cuius frater creditur VValgisus pater S. VVandregili, cui ex materna origine consanguineus erat Erchenoaldus, qui illi ad condendum Fontanellense monasterium fundum dedit. Erant ita nobilissimæ hæ & piissimæ familiæ mutuis coniugiis arcte coniunctæ.

d S. Ardo Smaragdus in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ, quam damus 12 Febr. eum ex Gerarum genere, partibus Gothiæ oriundum scribit, vbi ostendemus Getas a pluribus confundi cum Gothis, quos hi pro vicinis Vasconibus accipiunt.

e Forte poëma supra datum intelligitur.

f Beauschampius ait S. Adalbaldum caput suum tulisse ab agro Petracoriorum Elnonem ad Benedictinos ascetas, quod hinc refellitur.

DE S. HADELOGA VIRGINE KITZINGI IN FRANCONIA.

Secvlo. VIII.

[Praefatio]

Hadeloga Virgo, Kitzingi in Franconia (S.)

Avctore I. B.

§ I Kitzingensis cœnobij ortus, interitus.

[1] Kitzingum oppidum est Franconiæ, sub Marchionis Ansbacensis siue Onolsbacensis, e domo Brandeburgica ditione; vti Sebastianus Scroterus in Historica descript. orbis, [Kitzingū oppidum] Petrus Auitius in Generali descript. Europæ, aliiq; testantur. Nobile olim sanctimonialiumVirginum instituti Benedictini cœnobium fuit: cuius originem ac situm ita Gaspar Bruschius in Chronologia monasteriorum Germaniæ exponit: Kiczingense monialium, [olim nobilium Virginum cœnobium,] celebri loco, ex Comitibus videlicet, Baronibus, ac nobilibus parentibus, tantum natarum, potentissimum olim cœnobium, Ordinis D. Benedicti, intra eiusdem nominis præclaræ apud Ostrofrancos vrbis mœnia, ad Mœnum amnem situm, fundatum est, non a S. Bonifacio, seu Vunefrido, primo Archiepiscopo Moguntino, sed ad eius instantiam & preces, anno Domini DCCXLV, a D. Adelheide, vel (vt Trithemius appellat) Adeloga, Pipini Francorum Regis filia, eius videlicet, qui in spatio XXXII annorum saxeum pontem construxit, per quem, hodie adhuc firmissimum, itur e Kiczingo ad Eppeshusium, suburbium e regione vrbis in altera Mœni ripa situm. [Episcopo Herbipolensi donatum:] Est cœnobium id Herbipolensis diœceseos, subditum Eberhardo eius loci Episcopo, ab Imperatore Henrico Claudo, anno Domini MVII. In eo diplomate regio dicitur cœnobium hoc, Abbatia Kiczingen dicta, in pago Gotsfeld sita: quod argumento est, nullam etiam tunc temporis istic vrbem fuisse, sed pagum tantum & villam; quam a Kiczio, [vnde appellatum?] regio quodam pastore, ita dictam esse, a ciuitatis incolis fide dignis accepimus: qui asserunt, Piscatorum plateam initium fuisse ciuitatis vel villæ, ac monasterio etiam ipso vetustiorem: vnde omnes eius plateæ domunculæ monialibus loci vectigales & tributariæ semper fuerunt, & in hunc diem vsque sunt.

[2] Hæc Bruschius. Cui fidem, quam alioquin non maximam meretur, Catholicæ ipse fidei desertor, abrogare hic tamen non possumus, cum vetera nobis eius cœnobij monumenta non suppetant. Ante tamen annum DCCXLV Christi ædificatum illud esse fatendum, [quando ædificatū?] si verum est quod in ipsius S. Hadelogæ Vita traditur, ante Caroli Martelli, parentis eius, obitum,qui anno DCCXLI contigit, illud esse constructum, atque ab ipso Carolo amplis posseßionibus dotatum. Quamquam potuit sub Carolomanno Duce, aut Pipino Rege, Caroli filiis, atque Hadelogæ fratribus, a S. Bonifacio egregiis aliquibus statutis, ac constanti disciplina ad sanctitatem conformari, morum etiam fortaßis magistra aliunde adscita vt mox dicemus. Quod Pipini siue Regis, cognomento Breuis, siue Herstalli Matoris Domus, filiam facit Hadelogam Bruschius, mox refelletur, cum Carolo Martello natam ostendemus. Neque tamen qui potuerit hic annos XXXII in pontis constructionem impendere ab anno DCCXIV ad DCCXLI suprema Galliarum præfectura administrata, annis omnino XXVII, satis perspicimus. At nec pluribus annis rerum potitus est parens eius Pipinus. Nisi si quis docuerit, quod non est a verisimilitudine alienum, [antiquo ponte celebre,] illos in eo tractu ampla aliqua bona possedisse, ideoq; alterutrum eorum priuatis suis, aut clientum suorum impensis, antequam Reip. gubernacula susciperet, eam exorsum esse substructionem: aut quem ille faciendum pontem locasset, demum post duos ac triginta annos esse perfectum, ipso iam vita functo, vt solent eiusmodi publica opera, quorum absolutionem dominorum præsentia non accelerat, in longum trahi. Non enim alioqui probabile videtur, tantum spatium ad eiusmodi fabricam necessarium fuisse. Quod coniicit Bruschius, KiczingumS. Henrici Imp. ætate vrbem non fuisse, ita sit sane; at non inde id sequitur quod in pago situm fuisse cœnobium dicitur: nam pagus, non semper vicum aliquent, vel rure ædificatas domos plures, nullo circum communi aggere valloq; septas significat; sed latius fusam hominum multitudinem, iisdem moribus atque institutis viuentem. Cui Antitisti posseßionem Kitzingi ab Imperatore datam ait Bruschius, is non Eberardus, (si non mendosus est, quem idem edidit, Episcoporum Herbipolensium catalogus) sed Henricus agnomine Hezelinus fuit; quem quo argumento S. Heriberti Coloniensis Episcopi fratrem affirmarit, alibi discutiemus. Minus displicet quod a Kiczio regio pastore traditur factum loco nomen, etsi magis idoneum desiderare quis posset auctorem, quam imperitam plebem, rei præsertim tam vetustæ, vixq; alibi testatæ. Tale alioquin Freckenhorsti cœnobij nomen ad XXX Ianuarij retulimus in S. Thiathildis Virginis Vita a Friccone subulco deductum. Qui Bruschio Kiczius, is scriptori Vitæ S. Hadelogæ Kuccingus est.

[3] Floruit porro honestatis ac sanctitatis fama Kiczingum: vt propterea illustres puellæ isthuc, pietate bonisq; moribus erudiendæ, mitterentur. [& egregia puellarum institutione,] Ita de S. Hedvvige in eius Vita XV Octobris dicitur: Nam in ætate puerili in claustro Lusingo sacras litteras didicit; quarum studio & tempus in iuuentute expendit vtiliter, ac in earum intellectum postmodum consolationis internæ & deuotionis hausit gratiam excellenter. Pro Lusingo, [inter quas S. Hedvvigis,] Surius Lutzingensi scripsit. Verum nos ante annos complures monuit litteris Nißa, vrbe Silesiæ, datis Andreas Stredonius noster, Kitzingensi, vel Kitzingo, esse legendum, Germanice Kitzingen, aut Kutzingen. Et MS. Carthusiæ Liranæ habet in claustro Kiczingo: patetq; ex iis quæ mox de eiusdem S. Hedvvigis sorore (Mechthilde, opinor) dicuntur: [eiusq; soror, dein Abbatissa:] Tertia vero fuit Abbatista sanctimonialium Ordinis S. Benedicti in Luzingo Franconiæ monasterio supradicto. Idem codex Liranus, Kiczingo. Clarius ad Hieronymus Dungershemius Oxenfurtensis X Februarij in S. Scholasticæ Encomio expreßit cap. 5 nu. 28. In eodem etiam monasterio Kitzingensi post lapso tempore, litteras docta est B. Hedwigis; & S. Elisabeth relicta B. Ludouici Comitis prouincialis Thuringorum, cum matertera sua ibidem Abbatissa ad tempus est conuersata, prout in Sanctarum illarum historiis est expressum. In Vita S. Elisabethæ XIX Nouembris ista scribit Theodoricus Thuringus lib. 5 cap. 1 in edit. Henr. Canisij: Post hæc nobilis & religiosa fæmina Abbatissa de Kitzingen, B. Elisabeth secundum carnem matertera, miserata paupetatis eius defectum nimium, ipsam allatam honorifice ad Dominum Bambergensem Episcopum euexit. Qui Dei famulæ auunculus, ipsam benigne & reuerenter susceptam, cum omni honestate & caritatiue pertractauit. Quæ Cæsarius in eiusdem Sanctæ Vita expreßit: Abbatissa de Kitzingen Herbipolensis diœcesis, matertera B. Elisabeth, miseriis eius & inopiæ compatiens, duxit illam ad auuuculum ipsius Episcopum Bauenbergensem, qui satis honeste tenuit eam.

[4] Olim hæc fuere Kitzingi decora sanctitatis & laudabilißimæ disciplinæ. Sed post Marchioni Ansbacensi ab Herbipolensi nescio quo Antistite oppigneratum: [Marchieni Ansbacensi oppigneratū,] neque recuperari vnquam potuit, etsi sæpius repræsentata a sequentibus Episcopis pecuniæ summa sit, pro qua pignori opposita cum cœnobio vrbs erat, vti Petrus Auitius testatur. Inde ruina ac labes antiquißimi monasterij; quod per Ansbacensis Marchionis Lutherismum, alios in vsus vel abusus nunc translatum scribit Nicol. Serarius noster Notat. 14 in Vitam S. Bonifacij, [dissipatū] rer. Moguntiac. lib. 3. Quando id contigerit indicat Bruschius in Chronol. monasterior. citata; Vltima, inquit, huius cœnobij gubernatrix obiit anno MDXLIV. Postea a Brandenburgensibus Marchionibus occupatur totum monasterium, curæque Præfectorum traditur.

§ II S. Hadeloga non est eadem quæ S. Thecla.

[5] Nvnc quæ fuerit Hadeloga, prima Kitzingensis cœnobij vel auctor vel habitatrix, quo patre nata, quærendum. [Hadeloga varie appellata.] Hadeloga passim a Trithemio & aliis appellatur, & teste Serario in notatione iam citata Hadelonga (vti & in Vita MS.) ac Hadelloga; Bruschio Adeloga, & Adelheidis; Dungershemio in Encomio S. Scholasticæ Adaloia; Lazio Adalagia; MS. Kalendario Haldelogoda. Theclam quoque dictam nonnulli existimant. Ita Serarius supra citatus, Trithemium secutus in Compendio Annalium sic scribentem: Construxit etiam S. Bonifacius plura monialium cœnobia: inter quæ illud eminet monasterium in oppido Kitzingen iuxta Mogonum, Wirciburgensis diœcesis, [S. Thecla Virgo,] cui præfecit sanctam Virginem, nomine Hadelogam, quam Theclam nominauit, ex Anglia oriundam. Ita & Hermannus Greuen in Addit. ad Vsuard. hoc die: Hadelogæ Virginis, cognatæ S Bonifacij Episcopi.

[6] Verum diuersa ab Hadeloga fuit Thecla. Huius meminit Othlonus cap. 30 Vitæ S. Bonifacij, his verbis: Prædicans ergo & baptizans sanctus Præsul Bonifacius in Thuringorum & Hessorum regionibus, [quæ ex Anglia aduocata a S. Banifacio] perspexit messem quidem esse multam ibi, sed operarios paucos ad copiosam multitudinem credentium instruendam. Vnde in prouinciam patriamque suam mittens, exinde tam fæminas, quam viros religiosos, scientiaque varia imbutos, plures venire fecit, suique laboris onus inter eos diuisit. Inter quos erant præcipui quidem viri, Burchardus & Lullus, Willibalt, & Wunnibald frater eius, Witta & Gregorius; fæminæ vero religiosæ, matertera scilicet S. Lulli, nomine Chunihilt, & filia eius Berathgit, [cum aliis religiosis fæminis:] Chunidrut & Thecla, Lioba & Walpurgis soror Willibaldi & Wunibaldi. Sed Chunihilt, & filia eius Berathgit, valde eruditæ in liberali scientia, in Thuringorum regione constituebantur Magistræ. Chunitrud in Bagonariam destinata est, vt verbi Diuini semina ibidem spargeret. Teclam vero iuxta fluuiū Moin, in locis Kihhingen & Ochsnofrutt nuncupatis, collocauit. Liobam quoque ad Biscofeseheim, vt illic multitudini Virginum præesset, constituit.

[7] Si quemadmodum extat VValburgis & Liobæ, ita reliquarum quoque Vita exstaret, maiorem inde haurire lucem liceret. In Vita S. Liobæ quam XXVIII Septembris dabimus, testatur Rudolsus Fuldensis monachus, Rabani discipulus, pauca quæ refert, a viris venerabilibus ad suam notitiam peruenisse, qui ea quatuor discipularum eius, Agathæ videlicet, & Teclæ, Nanæ & Eoliobæ fideli relatione comperta, singuli & pro captu ingenij sui, sicut sibi tradita sunt, litteris mandare, & ad exemplum posteris relinquere studuerunt. Verum an non duæ fuerint Theclæ, vna senior quæ cum Lioba euocata ex Anglia memoratur, eiq; par, si non superior, videtur fuisse, prius enim quam illa nominatur; altera iunior, S. Liobæ discipula; merito dubitari potest. [S. Liobæ æqualis, aut senior,] Certe Lioba cum in Germaniam venit, virtute quam ætate videtur prouectior fuisse. Nam VVinbrunnum cœnobium ab Ina sanctißimo Rege, de quo VI Februarij agemus, in SS. Cutburgæ & Kineburgæ sororum suarum gratiam, conditum est, vt quidam volunt, anno Christi DCCXIII, vt alij DCCXX. Demus etiam aliquanto prius id factum, cum regnum, quod vltro an. DCCXXVI deposuit, XXXVII annis Ina tenuerit. At VVibrunno cœnobio post nonnullas Abbatissas & spiritales Matres prælata est Virgo religiosa, nomine Tetta, cui Trhutgebam cognomento Liobam, adultam Virginem diuinis studiis imbuendam tradidit mater, vt in Liobæ Vita dicitur. At fuit fortaßis illa S. Bonifacij adiutrix Thecla, vna ex iis Virginibus quæ cum S. Cutburga, vt XXXI Augusti ad eius Vitam dicemus, e Barkingensi cœnobio VVinbrunnum migrarunt. [antea VVinbrūnum trāslata Berkingo,] Fuit enim S. Cutburga Berkingi (quod cœnobium infra Londinum ad Tamesim sorori suæ S. Ethelburgæ S. Erkenvvaldus Londinensis Episcopus ædificarat) sub eiusdem Ethelburgæ Magistra S. Hildelitha, disciplinis monasticis informata: deinde cum cœnobium illi Ina Rex in Dorcestria ad Stourum amnem ædificasset, loco quiolim Vindogladia dictus putatur, vulgo nunc Winburri, & Winburnminster; eo cum aliis Virginibus commigrauit. Harum e numero Theclam extitisse coniiciat quispiam, quod & Berkingi fuerit præcipui nominis sanctimonialis Thecla, & paullo post e VVinburnensi cœnobio in Germaniam Thecla aliqua sit missa, sanctitate & religiosæ institutionis scientia conspicua. Theclam Berkingensem recenset cum aliis, quibus librum suum de laudibus virginitatis dedicauit, S. Aldelmus, qui ab anno DCCIV ad DCCIX Schireburnensem Ecclesiam administrauit. ita ille scribit: Reuerendissimis Christi Virginibus, [cui & aliis Barkingēsibus liber de virginitate dicatus a S. Aldhelmo;] omnique deuotæ germanitatis affectu venerandis, & non solum corporalis pudicitiæ præconio celebrandis, quod plurimorum est; verum etiam spiritalis castimoniæ gratia glorificandis, quod paucorum est; Hyldilichæ regularis disciplinæ & monasticæ conuersationis Magistræ; simulque Iustinæ ac Cutburgæ, mihi contribulibus necessitudinum nexibus conglutinatæ Altgidæ, ac Scholasticæ Hidburgæ, & Berngidæ, Eulaliæ ac Teclæ rumore sanctitatis concorditer Ecclesiam ornantibus, Aldhelmus segnis Christicolæ Crucis & supplex Ecclesiæ vernaculus, optabilem perpetuæ prosperitatis salutem. Has Berkingenses fuisse patet ex VVillielmo Malmesburiensi lib. 1 de gestis Reg. Anglor. cap. 2. Accessit sacri cælibatus studio, & librorum Aldelmi de virginitate lectio, Berkingensium quidem nomini dicata, sed omnibus eamdem professionem anhelantibus valitura.

[8] Diuersam porro hanc ab Hadeloga Theclam idem qui vnam esse antea scripserat, Trithemius agnouit lib. 3 de viris illustr. Ord. S. Benedicti cap. 172 de Thecla ita scribens: Thecla sanctimonialis fæmina, natione Anglica, quam S. Bonifacius ob penuriam messorum spiritualis tritici, de Britannia euocatam in Alemaniam, [diuersa a S. Hadeloga:] Abbatissam constituit iuxta Moganum in loco qui dicitur Eizzingen, vt ibi quasi lucerna in calignoso loco luceret, aliosque ad monasticæ imitationem vitæ suo exemplo prouocaret. Nam vsque ad hæc tempora monasteria in Alemania, maxime Virginum, pauca habebantur. Sancta autem fæmina multas in eodem loco animas Christo congregans, tandem in pace quieuit. Claruit anno Dominici DCCXXX. De Hadeloga autem cap. 280 eiusdem libri ista habet: Hadeloga monialis & Abbatissa monasterij Rinckingensis, Virgo sanctæ & innocentis vitæ, & virtute humilitatis singulariter insignis, quāti sit apud Deum meriti, crebris atque clarissimis monumentis indicauit. Cuius festum agitur IV Nonas Februarias.

[9] De Thecla igitur agemus ad XV Octobris. Hic solumquæri potest, quomodo ab Othlono veteri scriptore, & aliis, dicatur Kitzingensi cœnobio præfuisse, cuius parens ac præses prima fuit Hadeloga. Venit in eum locum, [quomodo vtraque Ketzingēsis Abbatissa dicta?] vt positos sibi coniugij casses deuitaret, Hadeloga: ibi proprio quodam impulsu pietatis, ac religiosi Presbyteri ductu, procul a turbis ac strepitu hominum, maximeq; illecebris Aulæ, sanctam agere vitam cœpit. Exemplum mox, vt semper lumine se suo virtus prodit, aliæ secutæ, ancillæ fortaßis primo, dein aliæ ex eo tractu. Cum isthuc Bonifacius venit, eximius vitæ religiosæ magister, is omne illius familiæ institutum ordinauit, atque ad S. Benedicti Regulam, quæ in Anglicanis sanctimonialium cœnobiis vigebat, cuncta direxit. Quid si vel ideo Theclam illi cœnobio præfecit, vltro cedente Hadeloga? Huic quidem, quæ iis ortanatalibus erat, seq; Christi humilitatem imitari velle profitebatur, multo erat honorificentius, alteri obtemperare, præsertim quæ religiosarum institutionum erat peritior. Ita nimirum qua de paullo ante egimus, Ethelburga, quamuis ei a fratre Berkingense ædificatum cœnobium esset, magistram tamen vel fratris voluntate accepit, vel vltro adoptauit S. Hildelitam. Apud posteros tamen, quia monasterium illud ipsa inchoarat Hadeloga, suisq; ac patris facultatibus dotarat, prima Abbatista, quia vere mater & auctor illius extiterat, habita. Et fortaßis illud ipsa ad vitæ vsque exitum rexit, Thecla, quæ Ochsenfurti haud procul Kitzingo degebat, illuc quandoque ventitante, vt eampiis sermonibus informaret ac monasterij ordinem & disciplinam lustraret, ipsa id rogante Hadeloga, Bonifacio probante. Aut tandem postquam vita functa est Hadeloga, eius cœnobio præposita est Thecla, Ochsenfurti præfectura alteri data. Secunda Kitzingensis Abbatissa apud Bruschium Heilga appellatur, quæsi eadem Thecla fuit, binominem fuisse, vti & Liobam, oportuit, aut hoc illi a sanctitate inditum nomen; Heyligh enim Teutonice Sanctum significat.

§ III S. Hadelogæ parentes, Vita, festum.

[10] Nvnc patrem Hadelogæ quæramus. Bruschius ita scribit: D. Adeloga, vel Adelheidis, Pipini Francorum Regis filia, fundatrix & Abbatissa prima sui cœnobij fuit, nata & educata in Cygnæo monte, [S. Hadeloga non Pipini Herstalli,] præclara arce, Regis Pipini olim sede ac domicilio, quæ abest a Kitzingo vnum tantum miliare. Montem hunc Cygnæum Bruschius idem Schwanberg interpretatur. Pipinum arbitramur a Bruschio non Caroli Magni patrem intelligi, qui vere Rex fuit, sed Herstallum, siue Crassum, qui Maior-Domus cum esset, regnum Francorum vniuersum Regesq; ipsos regebat, sæpe ideo in Sanctorum Vitis Rex appellatus, vti & ipsius filius Carolus Martellus.

[11] Eum Pipino titulum Regis tribuit Scriptor Vitæ S. Hadelogæ, & huius indicat parentes: Erat siquidem, inquit, filia Karoli, filij Pipini Regis patris S. Gertrudis Virginis; & mater eius Kunehildis vocabatur. Cum Gertrudim audis Pipini filiam, ne Niuellensem suspicare Pipino Landensi & Iduberga siue Itta, natam. [(qui & ipse quandoque Rex appellatur; cuius filia S. Gertrudis,] Alia fuit Gertrudis, Pipini Herstalli filia, quæ cum Adalongo Presbytero, ne inuita nuptui traderetur a patre, in Franconiam fugit, vbi illius adhuc cernuntur in colle iuxta Neostadium monasterium vestigia. Hanc Iosephus Geldolphus Ryckelius, & anonymus quidam non admodum antiquus Niuellanæ Gertrudis Vitæ scriptor, eam ipsam fuisse Pipini Landensi, filiam volunt: quod ad XVII Martij ostendemus dici nullo modo posse, cum hæc non nisi quatuordecim fuerit annorum, cum Pipinus obiit anno DCXLVI. qui ergo credibile videri potest, [alia a Niuellana,] iam ante abiisse in tam longe dißitam regionem, horrentem adhuc idololatria, vti patet ex Vita S. Kiliani, qui XL post illius Pipini obitum annis martyrio coronatus est? Deinde Adalongo Presbytero reuelatæ eiusdem S. Kiliani & sociorum reliquiæ, tempore S. Bonifacij: quam is esse grandæuus debuit, si venerat in Franconiam circiter annum Christi DCXLIV, iam Presbyter, nec omnino iuuenis, custos adolescentulæ filiæ a sapiente fæmina datus? Et qui creditur Bonifacij tempore Kilianum ignorasse, quem vidisse poterat, atque adeo debebat, Euangelium prædicantem? Sed nimirum verißme eum ignorabat, quia pluribus post illius mortem annis in eas oras aduenerat. Ita de secundailla Gertrude scribit auctor Vitæ S. Kiliani, quam VIII Iulij dabimus: [nenubere cogeretur,] Venerabilis Virgo Gertrudis Pipini Regis Francorum filia, cum virum accipere nollet, cui eam pater sociare volebat, auxilio matris, quamdiu potuit, paternis in regnis latuit. Sed cum diutius latere non posset, venit in partes supradictæ Orientalis Franciæ, in locum, qui nunc corrupte Carleburg vocitatur, ibique de facultatibus suis in honorem beatissimæ Virginis Mariæ monasterium construxit, [in Franconiam fugit)] quod vsque in præsentem diem permanet; vbi Atalongum Presbyterum & Bernardum Diaconum, quos secum adduxerat, ordinauit. Ipsa dehinc ad propriam terram rediit, quia procum sui coniugij obiisse cognouit, quæ vsque ad vitæ terminum in virginitate permanens, virginitatis simul & morum probitate Deo complacuit. Prædictus autem Atalongus ignorabat Kilianum, forsitan vt vix eius audiuerit famam, quæ paullatim ignorantia absoleuerat.

[12] Meminit huius quoque Gertrudis Hieronymus Dungershemius Ocksenfurtensis in Encomio S Scholasticæ, quod X Februarij dabimus, diserteq; Pipini alterius filiam appellat, licet cum seniore Gertrude eam deinde confundat. [sed Caroli Martelli filia,] Idem Adalogam quoque ita prædicat: Huius sanctæ Virginis ex fratre germano neptis fuit beata Virgo Adaloia, Abbatissa prima monasterij Kitzingensis in Francia Orientali, similiter in diœcesi Herbipolensi cis Moganum siti; qui locus per eam in prædiis & personis breui adeo auctus est, [nuptias deuitans,] vt inter prima Germaniæ monasteria haberetur. Erat autem, vt de ea scriptum est, valde speciosa & virtuosa nimis, Deo & hominibus multum amabilis: at posthabitis Regibus ac Regum filiis, ex Britannia, Pannonia, Græciaque, pro ea instantibus, Christo se totam deuouerat; patre ipsius Carolo Rege Francorum, quamuis primo plurimum indignante, [Kitzingi cœnobium fundauit,] post tamen per visionem commonito, eidem satis cooperante: magnum nedum Virginum, vt tactum est, verum & Clericorum Diuina ipsis facientium; multitudinem in monasterio præfato instituit. Fuit hæc in pauperes largissima, & multum compassiua, tanta per se eisdem ministrans pietate, vt Mater pauperum diceretur. Hæc etiam præter ceteras virtutum dotes miraculis clara, de grege, quem (vt ipsius asserit historia) religioni S. Scholasticæ dedicauerat, atque verbo doctrinæ & perfectæ virtutis exemplo pauerat, maximam in vita & morte habuit sollicitudinem; adeo vt & erranti fere cuidā Sorori in somnis apparuerit, eamque in melius commonitione sacra reformauerit. Tandem post multos in via Dei sudores, sancto fine transitura, eiusmodi fidenter sponsum suum fecit orationem: Domine Iesu Christe, cuius amore terrenas nuptias contempsi, multosque labores & passiones sustinui, concede, vt cum migrauero, in choro Virginum a te recipi merear. Quod & ita factum esse signa mox ea decedente patrata certum reddiderunt. [sancte mortua.] Doluit autem pro tanta Matre vehementer pauperum, quam pauerat, multitudo: totaque regio ea ad eam, vt Patronam, per orationes deuotas confugit.

[13] Hæc fusius recitare placuit, quod ex Kintzingensibus monumentis, cum adhuc isthic religio vigeret, in vicino oppido natus scriptor acceperit, quæ Vitam confirmant, [Eius Vita vnde hic edita?] quam da mus ex vetustis codicibus mouasterij Bodecensis Ord. Canonicorum regularium diœcesis Paderbornensis in VVestphalia Mirabitur fortasse quispiam, cur neque Gertrudis huius, neque Hadelogæ, in Pipini ac Martelli genealogia mentio fiat. At neque aliorum plurimorum Ducum aut Regum filiæ memorantur, præsertim quæ in remoto aliquo cœnobio vitam egerunt: & fortaßis nonnullæ harum non erant legitimo thoro susceptæ. Quamquam VVolfgangus Lazius (cuius tamen non semper summa auctoritas, [Mater,] quod quæ profert non firmet certis veterum testimoniis) is tamen lib. 3 de Migrationibus gentium, Caroli Martelli recensitis liberis, addit: Sunt qui illi & S. Adalagiam filiam tribuunt. An Cunhildis S. Hædelogæ mater, vxor fuerit Martelli, Pipini & Carolomanni genitrix, Suanichildis Odilonis Boij filia, an concubina, quæri potest. HieronymusHenninges, quæ Martelli coniux, Pipini & Carolomanni mater fuerit, non indicat; Griphonem ait Suinhilde, siue Schunda hilde, aut Nachilde Theodonis Boij filia, Martelli pellice, natum: sed probare ista veterum testimoniis debuisset. Sammarthani VV. CCL. Suanichildem Pipini, Carolomanni, Griffonis matrem, Odilonis Ducis Bauariæ filiam, legitimam Martelli coniugem fuisse affirmāt. Eam Lazius Schvvynhildem appellat.

[14] Agitur porro, vt supra ex Trithemio retulimus, & Carthusianor. Addit. ad Vsuardum, [anniuersaria festiuitas.] festum S. Hadelogæ IV Non. Februarias. Quo die Benedictus Dorganius in Kalendario Benedictino: S. Hadelogæ Abbatissæ, sanctitate claræ. MS. Kalendarium SS. eiusdem ordinis: Ipso die S. Haldelogodæ Virginis & Abbatissæ monasterij Rynkyngensis. Hugo Menardus: In Germania S. Hadelogæ Abbatissæ, innocentia & sanctitate conspicuæ. Eadem habet VVion, monetq; in Notis, Rinckingensis cœnobij Abbatissam fuisse. Philippus Ferrarius: Kitzingi in Germania S. Adelogæ Abbatissæ. Sed quod in Not. Canisium citat, haud scimus vnde acceperit, cum in neutra editione Canisij quam habemus, annorum 1573 & 1599, Hadelogæ nomenextet. Memorat eam quoque Lahierius noster in magno Menologio Virginum.

VITA AVCTORE ANONYMO e MSS. Canon. regular. Bodecen.
descripta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Hadeloga Virgo, Kitzingi in Franconia (S.)

BHL Number: 3734

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Hadelogæ genus, virginitas, fuga.

[1] Ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui auctor & Rex est Virginum, Virginis filius, [Prologus.] quem Agnum sine macula sequitur … rex stola circumamictus candida,… laudem huius Virginis Virgo mater Ecclesia deuote suscipiat, & dignam eius memoriam faciat. Est enim dignum & beatæ memoriæ commendandum, vt quas Christus pro virginitate coronauit, & bonorum operum fructu ad summa prouexit, etiam nos cum magna veneratione concelebremus, & celebrando virtutes earū imitemur, quatenus ad summa cælorum fastigia eas sequi mereamur.

[2] Beata igitur Virgo Hadelonga, ex alto Regum & Imperatorum sanguine prognata, [S Hadeloga ortu nobilissima,] sacris virtutum moribus nobilitatis suæ natalem condecorauit, & probis actibus insigniuit. Erat siquidem filia a Karoli, filij Pippini Regis, patris S. Gertrudis Virginis; & mater eius Kunehildis vocabatur. Quæ cum esset speciosa valde & virtuosa nimis, & tam Deo quam hominibus multum amabilis, venerunt pro ea expetenda procorum non parua multitudo; Reges videlicet Regumque filij, de b Britannia, de Vngaria, & de Græcia ac de ceteris Regum prouinciis & gentibus. [nuptiis spretis,] Duces etiam & Marchiones optabant eam in matrimonio sibi copulari, propter elegantem formam pulchritudinis illius, & propter miram suauitatem virtutis & probitatis eius. At illa, quia Domino nostro Iesu Christo se totam deuouerat, spretis omnibus mundi potentatibus, ipsi soli Deo adhærebat, cui puro corde intra conscientiam placere cupiebat, dixitque quotidie in orationibus suis: Fiat, Domine Iesu Christe, cor meum immaculatum, vt non confundat. Et iterum orans dicebat: Domine Iesu Christe, fili Regis summi, si tibi placet mei corporis impolluta virginitas, mitte Angelum tuum, qui custodiat me, vt tibi possim conseruare virginitatem corporis mei; & immuta patris mei cor, ne me tradat huic seculo nequam, & filiis tenebrarum polluendam: credo enim si copulata fuero concupiscentiæ carnali propter amorem sordium terrenæ pulcritudinis meæ, obliuiscaris mei, & sit tradar æternæ perditioni. Hæc dicens quotidie in orationibus suis Virgo beata flebat nimis, [vouet castitatem, capillo vno præciso:] & B. Mariæ semper Virginis diligenter adhæsit vestigiis; mittensque vocabat amicam suam secreto, & præcidens vnum de capillis capitis sui, totam se interius deuouit castitati, propter amorem cælestis regni, Dei Genitricem frequenter inuocans, & dicens: [D. Virginis opem inuocat:] Sancta Maria, Dei genitrix, Virgo virginum, mater & Regina castarum mentium, custodi me in mea, quam tibi deuoui, virginitate; adiuua me ne tradar huic seculo, & ne separer a tuis Virginibus, quæ te a mundi huius corruptione secutæ, æterni sponsi Christi filij tui merentur amplexibus absque omni contagione sociari. His & his similibus summæ deuotionis affectibus Christi deuota famula in secreto cordis sui Spiritum sanctum Aduocatum & Protectorem habere promeruit; qui corpus illius ab omni sorde pollutionis emundans, templum sibi præparauit.

[3] Dedit ergo ei Deus hanc prærogatiuam suæ donationis gratiam, vt omnium oculis esset gratiosa: & licet pater ipsius aduersus eam nimio furore iracundiæ repleretur, eo quod virum nolebat accipere, tamen in Angelico illius aspectu conterritus & consternatus, [multa ideo sustinet a patre:] reueritus est eam aliquamdiu, nec in aliquo eam audebat contristare. Sed diabolus, qui omnium bonorum est inuidus, callide ei suæ fraudis opponebat insidias, volens eius extinguere caritatem, qui pudicitiam vincere non poterat; ita vt quam non posset vincere illecebris carnis, superare tentaret in impatientia furoris. Econtra Deus omnipotens, qui nihil reatus impunitum relinquit, voluit punire Regem propter peccatum quondam in c sorore patratum. Succēdit etenimuero animum patris ad hoc diabolus, vt totus desæuiat in filiam nubere nolentem.

[4] Illa autem iram patris leniter ferens, impatientiæ iaculum, quod ei diabolus suggessit, cum animi sui mansuetudine deuicit. Tantam illi siquidem Dominus gratiam contulit, vt propter inclementiam patris, quā modeste sustinuit, [cum Capellano ab Aula expellitur:] omnes ministri curiæ, nesciente Rege, deuotissime seruirent eidem castissimæ puellæ. Inter quos præcipue Clericus quidam d Capellanus Regis, compatiens iniuriæ, quam filia sustinebat a patre, ministrabat ei, tamquam dominæ suæ, & Christi Dominisui spōsæ. Quod vbi Rex quibusdam inuidis prodentibus agnouit, tam filiam quam Clericum in maximo odio habere cœpit, & dixit: Ecce filia mea, quæ noluit Regibus, Ducibus, & Principibus nubere, modo in contumeliam mei, quem sibi voluit accepit in amicum, & in curia mea publice fornicatur cum eo. Vocansque vnum de militibus, qui adstabant ei, Vade, ait, & dic Clerico illi, vt vna cum fornicaria sine dilatione recedat a curia mea; alioquin crastina die eiiciam eos vtrosque cum contumelia sua.

[5] Audiens hæc Clericus ingemuit, & dixit: Deus cæli & terræ, scrutator cordium & omnium cogitationum, tu scis quam innocens sim huius rei; verumtamen licet dominus meus Rex inclementiam suam circa me exercere disponat, [eo comitāte venit in Franconiam,] non tamen deseram dominam meam; sed pro Christi amore libentissime deseruiam ei, donec videam quid Dominus de ea facere dignetur. Erat enim idem Capellanus Clericus diues valde in auro & argento, eo quod Confessor esset totius exercitus Regis ac Principum, qui omnes multas oblationes contulerant ei. Omnes igitur facultates suas accipiens, discessit a curia Regis vna cum domina sua: & veniens ad quoddam nemus, [ibiq; fit Abbatissa,] extirpata silua ædificauit ibi monasterium; coëmptisque prædiis congregauit in eodem loco paucas sanctimoniales, inter quas dominam suam ordinans Abbatissam, instituit vt regulam S. Benedicti & S. e Scholasticæ seruarent, & castam vitam in Dei laude ducerent. Ipse quoque cum Clericis aliis, quibus ibidem præbendam constituit, Deo deuotissime die noctuque ministrauit, & Virginibus Christi Missas quotidie celebrauit. Locus ille dum adhuc rudis & nouæ plantationis esset, nec adhuc nominis vocabulo vulgariter intitulatus fuisset; quidam pastor, nomine Kuccingus, [Kitzingi ædificato cœnobio.] dum pasceret ibi pecora & armenta rusticorum circumquaque habitantium; capellam vnam de grege suo ab ore lupi per inuocationem S. Mariæ, cuius ibidem patrocinium colebatur, eripuit, quam & statim illuc ad altare S. Mariæ pro ostensione miraculi detulit: & ob hoc primum inibi factum miraculum, nomen loco illi Kuccingen inditum est.

[Annotata]

a De S. Hadelogæ parentibus, deq; secunda Gertrude Pipini Herstalli filia, actum § 3

b Facile quæ de Hadelogæ procis dicuntur, verisimilia videbuntur ei qui meminerit inter Francos, Anglos, Longobardos, Baioarios connubia inita, & circa illa Martelli tempora, ac post illa, ac 100, adeoq; & 150 annis prius, vt videre est apud Sammarthanos & alios.

c Nisi soror profilia, librarij vitio, posita; coniicere liceat, Gertrudi quoque sorori, seruare virginitatem cupienti, aduersatum cum patre Martellum.

d De capella Regum Francorum, deq; Capellanis, & Capellanis, Clericis, vt hic nominantur, agemus alibi.

e Ita fere loquitur Hieron. Duugershemius, § 3 citatus, in Encomio S. Scholastica, quod integrum dabimus 10 Febr. Nulla quidem peculiaris S. Scholasticæ Regula fuit: verum ita Auctor Regulam S. Benedicti appellat, quatenus a fæminis sanctimonialibus obseruari potest, ac solet.

CAPVT II
Monasterium ditatum. miracula.

[6] Post aliquantum autem tempus audiens præfatus Rex, [ei parens reconciliatus,] quod in bona conuersatione esset filia sua, beata videlicet Virgo Christi Hadelonga, compunctus corde, eo quod tantam maleuolentiam exhibuerat ei, venit illuc, & multa donaria ac prædia contulit monasterio, cui præfuit ipsa. In diebus illis venerabilis Clericus, quem prædiximus, Ierosolymam iens in confessione Christi defunctus est. Cumque adhuc Rex esset in eodem loco, apparuit ei Clericus in visione, dicens: Rex æternus, cuius imperium est sine fine, misit me, vt excusationem innocentiæ meæ suscipias, [visione Capellani mortui monitus,] de infamia mihi imposita a te: quod si non feceris, scias me ante tribunal Christi paratum esse iudicare de te. Crede ergo mihi in veritate, quæ Christus est, quia ego & domina mea filia tua sponsa Domini mei Iesu Christi, immunes sumus ab omni tali peccato. Et hoc, erit tibi signum: In a anno hoc morieris tu, & filius tuus Pippinus regnabit pro te. Quod si non pœnituisses malum, quod egisti contra nos, iam data esset sententia damnationis de te. Euigilans Rex vocauit ad se filiam suam, & dixit ei: Filia & domina mea carissima, ora pro me, [multa donat.] vt non requirat Deus a me peccatum, quod feci contra te. Et iterum obtulit ei donaria plura prioribus, recessitque ab ea. Illa autem sine cessatione orauit pro patre suo, vt saluaret eum Dominus.

[7] Diebus illis crescebat locus ille, & ditatus est nimis, ita vt multȩ Virgines Deo consecratȩ essent in eodem monasterio; sed & congregatio religiosorum b Clericorum non modica canonice viuentium deseruiret ibi Deo, [Sanctimonialis peccati periculo erepta,] & S. Mariæ, sacrisque Virginibus cum illo constitutis. Accidit autem per idem tempus, vt quidam Clericus iuuenis & delicatus volens peccare cum monacha, illiceret eam, quatenus nocte exiret ad ipsum. Quod cum illa laudasset, & nocte consurgens per monasterium exire voluisset, adstitit in ostio ecclesiæ venerabilis Clericus ille, cuius Hierosolymis sepulchrum fuit in ipsis basilicæ foribus, dixitque ad eam: [eodē Presbytero apparente:] Quo vis ire Domina Soror? Ad cuius interrogationem cum illa erubuisset, & præ pudore respondere non potuisset, subiunxit Clericus & ait: Redi, redi Soror ad ordinem tuum, nam fores istas commisit mihi Christus custodiendas. Vere dico tibi, quia citius morieris, nisi conuersa fueris. Ille vero qui te illexitad peccandum, iam vere mortuus est. Compuncta in huiusmodi verbis illa, rediit celerius, & incidens grauem infirmitatem per multos dies ægrotabat, eiusque exemplo ceteræ Sorores, quibus ipsa reatum suum singultuose confitebatur, cœperunt in melius proficere, & multo ardentius in proposito castitatis permanere.

[8] Alio quoque tempore dum quædam Soror lubricæ intentionis viam arripuisset, [alia ab Hadeloga in somnis monita.] & amore cuiusdam iuuenis illecta monasterium exire disposuisset, audiuit in somniis dominam suam Abbatissam Hadelongam dicentem sibi: Soror carissima, ecce venit Christus, præpara te in occursum ipsius. Ecce sponsus venit: exeamus obuiam ei. Euigilans itaque Soror illa toto corde compuncta est, & ex eo tempore nullam tentationem carnis, sicut ipsa testabatur, passa est.

[9] Fuit quidam ministerialis eiusdem Ecclesiæ satis diues & bene natus, qui cum esset iuuenis, delectabatur canibus, & equis bonis, & interdum venationi libenter instabat. Habebat denique canes multos; inter quos vnum paruulum maxime diligebat, [Nobilis occisi in silua] qui ita indiuiduus comes ei fuit vt neque dormiendo neque vigilando separari potuisset ab eo. Die vero quodam, cum miles iste solus in equo per siluam iret, comitemque solum canem dilectum haberet, incidit in hostes, qui statim interfecerunt eum, tollentes prædam, equum videlicet ac vestimenta, [cadauer absconditum,] & quicquid aliud auellere poterant; ipsumque corpus in densitate nemoris obruentes, abierunt. Canis autem per tres dies custodiebat corpus domini sui. Cumque iam fame deficeret, rediit, & venit ad Dominam suam Abbatissam, in cuius ministerium sæpe cum Domino suo ante venerat, quasi querimoniam facturus de crudeli nece Domini sui. Quem vt conspexit, mirabatur satis de viro, quidnam factum esset de illo; [ductu canis] sciens quia non sine caussa solum canem & tristem cerneret. Vade, ait, in nomine Domini, & mortuus si est Dominus tuus, duc nuntios meos, vt quærant & inueniant corpus eius, vt sepeliatur. [inuentū, sepelit Hadeloga:] Quo statim præeunte inuentum est a famulis monasterij corpus præfati occisi Militis, & reportatum in ciuitatem, venerabiliter sepultum est circa monasterium; factusque est luctus & planctus magnus super eum.

[10] Porro Domina Abbatissa scire volens quis esset auctor huius sceleris, conuocauit omnes seruos suos, sed & vicinos homines pauperes & diuites, satis in hoc ostendens dolorem animi, quem habebat de amissione famuli sui. Cum igitur astarent omnes ante ipsam, [homicidas incognitas & obstinatos,] astiterunt inter alios & illi, qui huius sceleris auctores erant, securi quod nemo sciret malum, quod ipsi perpetrarant. Tunc exponens omnibus Abbatissa dolorem cordis sui, cum multis verbis hortaretur eos, vt siquis sibi conscius esset huius rei, [facultate ab ea facta,] pœniteret in hoc seculo, ne periret in futuro. Sed cum nec aliquis se culpabilem profiteri vellet, in huiusmodi facto; conuersa postremo ad Dominum cum altis suspiriis dixit: Deus occultorum cognitor, qui omnia scis antequam fiant, ostende per indicium aliquod potentiæ tuæ culpabiles illos, vt recognoscant semetipsos, vt si hoc est placitum ante te, iudicio tuo dispereant, vt ceteri, qui huiusmodi sunt, super hoc metum habeant. Dixitque ad canem, qui astabat: Vade in nomine Domini, [dilacerant canes.] & prode reos huius criminis, quia tu solus interfuisti eorum nefandissimis factis. Quo dicto, canis statim irruit in illos, & vnum quidem gutture permorso strangulauit, alium vero, qui prædam fecerat vestimentorum Domini sui, ita laniando discerpsit, vt neque vestimentorum vel carnium aliquid simul relinqueret in eo. Euidenti denique iudicio Dei factum est, vt omnes canes qui aderant, istum canem sequerentur, & quos iste inuasit, omnes pariter inuaserunt. Huius rei tam manifesta examinatio ita terruit omnes latrones, quorum maxima multitudo tunc temporis erat in nemore illo, vt per multa tempora non fuisset in partibus illis aliquod latrocinium perpetratum. Multum esset, si omnia gesta huius beatæ Virginis percurrere voluissem: vnde quia breuitate gaudet omnis lector, succinte de transitu eiusdem pauca dicamus.

[Annotata]

a Obiit Carolus Martellus XI Kal. Nouemb. an. 741.

b Tale fere VVinbrunnense monasterium describit Rudolfus monachus in Vita S. Liobæ 28 Septembris: In quo, inquit, loco duo monasteria antiquitus a Regibus gentis illius constructa sunt, muris altis & firmis circumdata, [Abbatiis fæminarū] & omni sufficientia sumptuum rationabili dispositione procurata; vnum scilicet Clericorum & alterum fæminarum: quorum ab initio fundationis suæ vtrumque ea lege disciplinæ ordinatum est, vt neutrum illorum dispar sexus ingrederetur. Numquam enim virorum congregationem fæmina, aut Virginum conturbernium virorum quisquam intrare permittebatur; exceptis solummodo Presbyteris, [iuncta virorum sacra iis curentium,] qui in ecclesias earum ad agenda Missarum officia tantum ingredi solebant, & consummata solenniter oratione, statim ad sua redire. Et post pauca, de S. Tetta Abbatissa loquens, quæ vtrumque monasterium, inquit, [eidem Abbatissæ subiecta.] magna discretionis arte regebat. Tale fuit Coludense S. Ebbæ monasterium, de quo Beda lib. 4 Eccl. histor. gent. Anglor. cap. 15. Tale Streneashalense, de quo 8 Febr. in Vita S. Elfledæ. Talia plura in eademAnglia, quæ non erant alicui subiecta Abbati, sed Abbatissam habebant præsidem, cui religiosi Presbyteri, qui sacra administrabant Virginibus obtemperabant.

CAPVT III
S. Hadelogæ morbus, obitus, sepultura.

[11] Cvm beata Virgo Hadelonga corpus suum vigiliis, ieiuniis & orationibus multis diebus afflixisset, & multo labore cordis ac corporis sacrificium Deo in Spiritu contribulato præparasset, sciens ex Diuina præmonitione diem sui transitus adesse, orauit ad Dominum, & dixit: Domine Iesu Christe, [Hadeloga diem obitus sui præscit:] pro cuius amore nuptias terrenas contempsi, & intolerabile odium patris mei incurri, multosque labores ac passiones sustinui, miserere mei, & concede, vt ante diem exitus mei, per veram confessionem, & puram compunctionem, merear purificari, vt cum migrauero ex hac luce, in chorum Virginum tuarum recipi merear a te. Hæc & his similia quotidie cum lacrymis exorabat, & licet infirmitate graui laboraret, non tamen ab eleemosynis consuetis & pauperum curis vllo modo cessauit, ita vt propriis manibus pauperibus ministraret cibum, potum, ac vestimenta præberet, & infirmitatibus singulorum condoleret. [ægrotat, cum magno pauperum sensu:] Vt autem audiuerunt pauperes, qui in vicino morabantur, ægrotationem eius, cum lacrymis aduenerunt, & flebili voce lamentabantur, quod amissuri essent dominam & matrem suam. Quorum aliqui a diuersis languoribus & debilitate membrorum, largiente Domino, sanati sunt per merita beatæ Virginis Hadelongæ.

[12] [2 Febru.] Nocte igitur Dominica, cum esset Purificatio S. Mariæ Matris Domini nostri Iesu Christi, Reginæ Virginum, quam ipsa Matrem & Patronam sibi elegerat, infirmari incipiens, Sorores sic omnes allocuta est: En ego ad Christum proficiscor: cauete, carissimæ, ne diabolus surripiat aliquam de ouibus, quas cooperante Domino, meo sudore in loco isto congregaui. Estote quoque sollicitæ, ne polluatur locus iste a diaboli instigatione vel aliqua carnali pollutione. [sumpta Eucharistia,] Habete coram oculis, quomodo ego bonis vos exemplis præcessi, vt ita subsequi, Christo iuuante, possitis. Et accipiens cum optima confessione corpus Dominicum, commendauit oues suas Christo bono Pastori, dicens: Domine Iesu Christe, [suis bene precata,] Pastorum omnium Pastor optime, custodi oues istas, quas pretioso sanguine tuo redimisti, & non sinas eas diabolica inuasione lacerari. Sed & meam animam commendo in manus misericordissimæ pietatis tuæ, qui tuam in cruce positus animam in manus Dei Patris omnipotentis commendasti. Hæc dicens emisit spiritum, cum Sanctis omnibus sine fine mansurum. [moritur:]

[13] Corpus autem sacratissimæ Virginis studiosissime conditum aromatibus, cum deuotis atque condignis exequiis, ante altare S. Mariæ semper Virginis, [sepelitur] in sanctuario, diligenti cura collocatum est. Non est opus dicere quantæ lacrymæ Fratrum, Sororum, laicorum, [magno omnium luctu.] sed & pauperum innumerabilium, quantus luctus & voces auditæ sunt, non solum in illo loco, sed in tota prouincia illa, quorum omnium vna sententia erat hac in prece: Oramus te, o sanctissima atque dulcissima Mater, [inuocatur.] vt sicut in hac vita bonis exemplis & virtutum operibus nos confouisti, ita apud Deum in æterna vita adiuuare digneris, & sicut tua commemoratione in terris gratulamur, sic etiam tua intercessione muniri mereamur in cælis, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui est omnium Sanctorum merces, gloria, gaudium, & corona, per omnia secula seculorum, Amen.

SE SANCTIS MARTYRIBVS EBBECKESDORPIENSIBVS THEODORICO EPISC. MINDENSI, MARQVARDO EP. HILDESHEIMENSI, BRVNONE DVCE SAXONIÆ; VIGMANNO, BARDONE, altero BARDONE, tertio BARDONE, THIOTHERICO, GERRICO, LIVTOLFO, FOLCVVARTO, AVANO, THIOTRICO, LIVTARIO, Comitibus; ADERAMO, ALFVINO, ADDASTA, AIDA, altero AIDA, DVDONE, BODONE, VVALO, HALILFO, HVNILDIVNO, ADALVVINO, VVERINHARTO, THIOTRICHO, HILVVARTO, satellitibus Regiis, aliisque sociis & famulis; itemque ERLVLFO EPISC. FERDENSI & GOSBERTO EPISC. OSNABRVGENSI

Anno DCCCLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theodericus Ep. Mindensis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Marquardus Ep. Hildesheimensis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Bruno Dux Saxoniae, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Wigmannus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Bardo, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Bardo alter, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Bardo tertius, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Thiothericus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Gerricus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Liutolfus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Folcwartus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Auanus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Thiotricus, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Liutharius, Comes, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Aderamus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Alfuinus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Addasta, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Aida, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Aida alter, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Dudo, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Bodo, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Walus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Halilfus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Hunildiunus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Adalwinus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Werinhartus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Thiotrichus, Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Hilwartus, et alii plurimi Nobilis, Martyr, Ebbekesdorpii in Saxonia inferiore (S.)
Erlulfus Ep. Ferdensis, Martyr (S.)
Gosbertus Ep. Osnabrugensis, Martyr (S.)

BHL Number: 8058

Avctore G. H.

§ I Horum Sanctorum publica veneratio. Martyrij genus, tempus, locus.

[1] Ebbekstorpium, siue Ebbekestorpium, aut Ebsdorpium, insigne Virginum ordinis S. Benedicti cœnobium fuit, in ea Saxoniæ inferioris parte, quam Luneburgici Duces poßident, quaq; ab ipsa regionis Metropoli Luneburgo, versus meridiem & Brunsuicensem tractum itur, [Ebbeckestorpium monasterium.] haud procul Vltzena ad ipsum fere regionis meditullium sito oppido. In hoc cœnobio celeberrima fuit memoria multorum Martyrum, qui seculo Christi nono, ante conditum istic monasterium, a Danis, seu Normannis, circumuenti sunt, & fidei Christianæ odio trucidati. Acta eorum ab anonymo Auctore, partim ex obscura & confusa maiorum fama partim ex schedis ipsarum fortaßis sanctimonialium nullo iudicio scriptis, seculo decimo tertio concinnata, extant in MSS.Nos e codice collegij Paderbornensis Societatis Iesu nacti ea sumus hoc exordio: [Martyrū Acta confusa in MSS.] Alacrius solito magno Regi gentium Christo iubilando, concinat Sancta Mater Ecclesia de sanctorum Martyrum victorioso triumpho, in quibus inter ceteras humanæ felicitatis mansuetudines, tamquam matutinum sidus irradiauit integræ fidei sinceritas. Quorum gloriosa merita, & exemplatis vitæ decor, in arcanis membranarum receptaculis, merito memoriis æternalibus reseruantur. Infra sect. 24 ostendit Auctor se anno MCCXLIII miracula spectasse. Acta illa Albertus Krantzius, vt anilium affinia fabularum, explodit libro 2 Metropolis, a capite 6 ad 18. & quidem cap. 16 testatur se rei gestæ historiam digessisse sacris Virginibus in Ebbeckstorp degentibus, ad perpetuam rei memoriam, & ad prædictam fabulam eliminandam. Hæc Krantzij lucubratio, post eamdem Metropolim excusa, [& apud Kranziū:] & ipsa nobis visa est eiusmodi, vt nemini probari erudito possit. Nos e vetustio ribus & quibusdam coætaneis Scriptoribus certiora proferemus: e codice etiam Paderbornensi, quæ Auctor patrari suo auo vidit miracula, eoq; fidem commerita: neque negligemus, si quid solidum Krantzius dabit.

[2] Auctor coæuus, qui Annales Francorum Fuldenses ad mortem vsque Ludouici Iunioris Regis Germaniæ, annum videlicet Christi DCCCLXXXII produxit, horum pugilum cædem his verbis describit: [eorum cōpendiū ex Annalibus Fuldensibus.] Anno DCCCLXXX. Hyems aspera & solito prolixior. Nam Rhenus & Mœnus fluuij, glaciali rigore constricti, longo tempore se calcabiles præbuerunt. Rex Hludouicus Natale Domini celebrauit in Franconofurt: postea in Galliam profectus, filios Hludouici ad se venientes suscepit, totumque regnum Hlotharij suæ ditioni subiugauit. Inde ad expugnandos Nordmannos, qui in Scalta fluuio longo tempore resederant, conuertit exercitum, initoque certamine plusquam quinque millia ex eis prostrauit: in quo prælio Hugo filius Regis occubuit. In Saxonia cum Nordmannis infeliciter dimicatum est. Nam Nordmanni superiores existentes, duos Episcopos, quorum ista sunt nomina, Thiotrih & Marcuuart, & duodecim Comites, his nominibus appellatos, Brun Ducem & fratrem Reginæ, Wigmannum, Bardonem, alterum Bardonem, & tertium Bardonem, Thiotherium, Gerricum, Liutolfum, Fuleuuartum, Auan, Thiotricum, Liutharium, cum omnibus qui eos sequebantur, occiderunt. Præterea XVIII satellites Regios, cum suis hominibus prostrauerunt, quorum ista sunt nomina: Aderam, Alfuuini, Addasta, Aida, Alcer, Aida, Dudo, Bodo, Wal, Adaluuini, Weirnhardt, Thiotrich, Ailuuart: exceptis innumerabilibus, quos in captiuitatem duxerunt. Rex vero de Gallia rediens in Franciam, Pascha celebrauit in Franconofurt. Sclaui, qui vocantur Dalmatij, & Behemi, atque Sorabi, cæterique circumcirca vicini, audientes stragem Saxonum a Nordmannis factam, pariter conglobati Thuringos inuadere nituntur, & in Sclauis circa Salam fluuium, Thuringis fidelibus, prædas & incendia exercent. Quibus Poppo Comes occurrit, & Diuino auxilio fretus eos prostrauit. Karlmannus frater Hludouici & Caroli, XI Kal. Aprilis obiit.

[3] Huc vsque Annales Francorum Fuldenses a Chesnæo editi tomo 2 Scriptorum Historiæ Francorum, Consentiunt editi a Marquardo Frehero tomo 1 Scriptorum rerum Germanicarum; [Varij diuerso modo scripti.] & qui, inter alias Historias & Annales Francorum, primo vulgati ex bibliotheca Petri Pithoei Parisiis 1588. In hisce Pithœanis desunt nomina Satellitum Regiorum; proq; Liutolfo & Liuthario, Luuttolsus & Luuttharius Comites nominantur. Recensentur apud Freherum Satellites; sed qui supra Weirnhardt, is Werinhard dicitur. In codice MS. cœnobij S. Trudonis, Comites Theotherius & Gerricus, Thotericus & Gerrichus appellatur. ac maiori etiam diuersitate ita Satellites referuntur: Aderam, Alfuuini, Addasta, Aida, alter Aida, Dudo, Bodo, Wal, Halilf, Hunildium, Adaluuini, Werinhatt, Thiotrich, Ailuuart. vbi duobus appositis Halilf & Hunildium, omittitur Alcer, & legitur alter Aida, quod magis probatur: suntq; vniuersim expressi, non XVIII, sed XIV, qui numerus forte in aliis exemplaribus restituendus. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum, Satellites hosce Præfectos appellat, & duodeuiginti censet fuisse, ac pluribus eiusdem nominis geminatis, eos omnes ita enumerat: Aderami, Assouini, Addastæ, Ædones bini; Botho, Valo, Adeluini bini, Bernardi duo, Theodericus, Æluaritus, Ariouistus, Isenothus. Duo hi postremi ab Auentino additi, ignoti ceteris: omissi ab eo Budo, Halilf, & Hunildiun: duplicati Aderami, Asouini, Addastæ, Adeluini, Bernardi; qui aliis cuiusque nominis singuli, Aderam, Alfuuini, Addasta, Adaluuini, Weirnhardt. In Cyriaci Spangebergij Chronico Mansfeldico cap. 108. Satellites hi Præfecti militiæ appellantur, ac recensentur hoc ordine XVIII, Latinis Auentini fere nominibus in Germanica versis: Botho, VValo, Dietherich, Heilward, Ernst, Isenot, duo Asslein, duo Aderam, duo Adhasten, duo Hetten, duo Adelwin, duo Bernarden. Comites Auentino Duces sunt, ita relati: Bruno Regulus Saxoniæ, patruus Henrici primi Cæsaris Germaniæ, Bardo frater Luitgardæ Reginæ, Vichomanus, Bardones duo, Theoderici duo, Gericus, Luithulfus, Folmarus, Auanus, Lotharius. Hæc ibi. Brunonem Ducem, non Bardonem, fratrem Reginæ Lutgardis fuisse infra dicemus. Aliquis autem Bardo, cum Brunone occisus, habetur patruus S. Conrardi Episcopi Constantiensis, & cum eo a Comitibus Altdorfensibus prognatus. Colitur S. Conrardus XXVI Nouemb. Liutharius & Leutulfus Comites anno DCCCLX, vt referunt Capitulæ Caroli Calui, in basilica S. Castoris apud Confluentes, paci inter Ludouicum & Carolum Caluum, fratres, & eorum nepotem Lotharium stabiliendæ adfuerunt: quo etiam modo aliquis Theodericus Comes interfuit pactioni Aquisgranensi anno DCCCLXX inter Ludouicum seniorem Regem Germaniæ & Carolum Caluum fratres, in diuisione regni Lotharij, tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum. Sed num iidem dein a Normannis cum aliis Martyribus occisi fuerint, in neutram partem argumenta suppetunt. De Episcopis Theoderico & Marquardo, aliisq; Præsulibus, qui paßim tunc etiam occisi creduntur, seorsim agemus: vti capite proximo de Duce Brunone.

[4] Annus in tribus ante citatis editionibus Annalium Fuldensiumpræfigitur DCCCLXXX. a quo codex MS. S. Trudonis eorumdem Annalium discedit, [In clade anno 880,] & ab anno DCCCLXX ad finem historiæ cuiusque anni gesta ad præcedentem reducit, itaq; hanc Saxonum cladem refert anno LXXIX. Verum rectius ea omnia contineri in excusis exemplaribus clarum atque euidens est multis ex locis. Hic vnus in morte Ludouici Balbi Regis Francorum sat erit. Annales Bertiniani, qui ad annum vsque DCCCLXXXII ab Auctore coæuo deducuntur, tradunt hunc Ludouicum, IV Idus Aprilis, die Parasceues iam vespere obiisse, & in crastina, scilicet in vigilia sancti Paschæ, sepultum anno DCCCLXXIX, quo Pascha incidit in XII Aprilis. Huic consentiunt Annales excusi Fuldenses. neque potest eius obitus ad annum præcedentem referri, quo Pascha fuit celebratum XXIII Martij. Iidem Annales Bertiniani cædem Martyrum innuunt contigisse anno DCCCLXXX, quo referunt Ludouicum in Saxonia magnum damnum de fidelibus suis per Nordmannos sustinuisse. De Nordmannorum horum sede, Ducum familia, & variis incursionibus, agemus III Februarij ad Vitā S. Anscharij.

[5] Diem, mensem, & modum, quo Nordmanni superiores effecti, hos Episcopos, Duces, Comites, ac Satellites Regios cum suis in odium fidei peremerunt, tradit Dietmarus, qui Mersburgensis in Misnia Episcopus obiit anno MXVIII. Hic lib. 2 Chronici ait, Ducem Brunonem, [2 Februarij,] quia a Ludouico Rege in expeditionem ad Danos missus fuerat, cum Episcopis duobus Thiedrico & Marquardo, cæterisque militibus, IV Non. Februarij, fluminis inūdatione interiisse. Clarius VVitichindus monachus Corbeiensis, Dietmaro antiquior, in suis Annalibus ad Mathildam Reginam, hanc inundationem exponit: Bruno, inquit lib. 1, cum Ducatum administraret totius Saxoniæ, [circumuēti a Nordmannis,] duxit exercitum contra Danos, & inundatione repentina circumfusus, non habens locum pugnandi, periit cum omni exercitu; coactus scilicet eum tradere voluntati Nordmannorum, a quibus innumerabiles in captiuitatem abducti dicuntur supra in Annalibus Fuldensibus, occisi Episcopi & Duces, prostrati satellites Regij cum suis hominibus, & omnibus qui eos sequebantur. Aegidius Gelenius in sacris Fastis Agrippinensibus, tradit in glacie circumdatos a Nortmannis & Daris idololatris propter fidei Christianæ propugnationem interfectos esse. M. Adamus Bremensis Canonicus, Dietmaro aliquanto iunior lib. 1 historiæ Ecclesiasticæ cap. 34 Annalibus Fuldensibus assentitur: Tunc Saxonia, inquit, a Danis vastara est, vel Nordmannis; Brun Dux occisus, cum aliis XII Comitibus; Tiadericus & Marquardus Episcopi obtruncati. Quæ eadem verba ex Adamo descripsit Albertus Stadensis in Chroco ad annum DCCCLXXVI. Ericus Pomeranus Daniæ Rex in Historia gentis Danorum, ait, Erik Barn Regem vastasse Saxoniam, Brun Ducem & XII Comites occidisse,. tum Episcopos cum grege truncatos esse, [occisi in odiū fidei:] plures vrbes cum ciuibus, ecclesias cum fidelibus incensas esse; Theodoricum & Narwardum Episcopos truncatos. Sebastianus Munsterus, & eum secutus Franciscus Belloforestus lib. 3 Cosmographiæ vniuersalis, in genealogia S. Widekindi, de quo egimus VII Ianuarij, asserunt Brunonem, Episcopos, aliosque ex eius exercitu a Nordmannis religionis Christianæ hostibus, pro fide & nomine Iesu Christi fuisse occisos. Hos Normannos sub propriis suis Regibus in Iutia resedisse docemus III Februarij.

[6] Krantzius Acta eorum inscribit, Veram historiam, de sanctis Martyribus in Ebbeckstorp monasterio. & in Præfatione eorumdem Actorum ad Deo dicatas & sacratas Virgines in eo monasterio, sub regula S. Benedicti militantes, ait se dedisse operam, vt explosa vanitate, res gestæ de Martyribus ibi tumulatis agnoscerentur, [Martyres habiti cultu Ecclesiastico,] & populo deinceps, vt actæ sunt, enuntiarentur: incitatq;, vt agnita veritate fabulam proiiciant, & sincera deuotione Martyres Christi apud se quiescentes venerentur: qui, vt in Actis addit, circumfusi in corona hostium, innumera multitudine cæsi sunt, quando placuit Deo ex terrigenis augere sanctorum agmina Cœlitum, & de sanguine domesticorum Martyrum ditare inopiam Saxoniæ. Et deinde: Hæc est illa sanctorum in Ebbeckstorf Martyrum strages. Inde sunt Sanctorum, quæ coluntur, Reliquiæ, non aliunde aduectæ; sed in loco cædis & peracti pro Christo martyrij tumulatæ. Eadem habet lib. 2. Saxoniæ cap. 31 & lib. 2. Metropolis cap. 3 In Mindensium Episcoporum Chronico incerti Auctoris, a Ioanne Pistorio inter sex veteres Scriptores Rerum Germanicarum edito, dicuntur Theodericus Episcopus Mindensis, aliiq;, Episcopi, Comites, & fideles, iuxta Ebekestorp in acie pro fidei & patriæ defensione stantes imperterriti, Domino permittente, occubuisse, cælosque petiisse sanguine laureati, [2 Febru.] in die Purificationis Beatæ Mariæ Virginis. quo etiam die eosdem refert Gelenius in sacris fastis Agrippinensibus, [& 1 Augusti.] & ex Kalendario Germanico Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, & iterum, Krantzium secutus, Kalendis Augusti, ac vtrobique sanctos Martyres appellat. Primo etiam Augusti referuntur in Actis MSS. quo fortaßis die aliqua corporum eleuatio, aut translatio contigit, vt is natalis ac Martyrij dies fuerit creditus.

§ II S. Brunonis genus, res gestæ.

[7] Bruno Auctori Annalium Fuldensium eius æquali, Dux dicitur & frater Reginæ; tunc videlicet, cum scriberet, [Bruno Dux frater vxoris Ludouici II Regis Germaniæ,] anno DCCCLXXX, in Germania cum marito Ludouico Iuniore regnantis. Ea in Annalibus Metensibus ad annum vsque DCCCLXXXIII ab auctore itidem coæuo productis, Liutgardis appellatur. In iis ita legitur ad annum DCCCLXXXII. Habuit Ludouicus Rex Liutgardem Reginam in matrimonium copulatam, ex qua filium vnicum suscepit, quem nomine suo Ludouicum nominauit. Qui puerulus de fenestra cecidit, & confractis ceruicibus statim expirauit. Duxerat eam anno DCCCLXIX, regni Ludouici parentis XXIX. Cum enim obtenta contra Orientales Sclauos victoria, ad partes Saxoniæ reuerteretur Luithgardam filiam Luithdolpi Ducis Saxoniæ desponsauit, & in Francia Orientali in castro Aschaffenburg nuptias celebrauit; vti his verbis testatur Gobelinus Persona ætate 6 Cosmodromij cap. 42, & Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 13 qui addit, inde apparere Duces Saxoniȩ iam tum fuisse in ea Regum æstimatione, vt nuptiis dignarentur filias eorum & thoro coniugali. Hinc refellendus VVitichindus, dum scribit Liudgardam hanc, sororem Brunonis, nuptam fuisse Ludouico filio Arnulphi Imperatoris. [non Ludouici III filij Arnulphi:] Witekindum secuti sunt Abbas Vrspergensis, Albertus Stadensis, Ioannes Cuspinianus, Auentinus, Peucerus, Reusnerus, Albisius, Sanmarthani aliiq; quibus in Notis suis ad VVitichindum opponit Henricus Meibomius diploma Ludouici prioris datum anno DCCCLXXVII, quodex Chronico MS. Gandersheimensis cœnobij. auctore Henrico Bodone profert, in quo Luitgardæ ac carissimæ prolis meminit Ludouicus.

[8] Eggehardus Vragiensis Abbas in Chronico Hildenesheimensium Episcoporum, edito a Christophoro Brovvero nostro post Vitam S. Godehardi, inter Sidera Sanctorum Germaniæ, ita de aliis Brunonis sororibus scribit: [frater etiā] Altfidus Episcopus anno Domini DCCCLII cum Ludolfo primo Duce Saxoniæ in Brunetheshufen, & quarto post hæc anno in Gundersheim Virginum cœnobium inchoauit, qui ecclesiam ibidem ædificare cœpit, & Hathomudam, eiusdem Ducis filiam Luidolphi, [Abbatissarū Hathomudæ; Gerbergæ, & Christinæ:] primam Abbatissam ordinauit: qui XVIII post anno Hathomuda defuncta Gerbergam sororem eius secundam Abbatissam consecrauit. Et anno DCCCLXXXIII, suæ ordinationis anno IV, Wigebertus ecclesiam in Gandersheim ædificauit, & Gerberga Abbatissa defuncta sororem eius Christinam ibidem instituit Abbatissam. Hæc Eggehardus. De Altfrido agemus IV Februarij ad Vitam B. Rabani Mauri. Harum Brunonis sororum meminerunt etiam Georgius Fabricius lib. 2 Saxoniæ illustratæ, & Gaspar Bruschius in Episcopis Hildesheimensibus, & potißimum Krantzius lib. 2 Saxoniæ cap. 29. De patre earum ista habet VVitichindus: Horum pater erat Luidolfus, qui Romam profectus trāstulit reliquias B. Innocentij Papæ: quod factum anno DCCCLIX tradit Albericus monachus Trium-fontium in Chronico MS. apud Chiffletium in Vindiciis Hispanicis cap. 2. illiq; Innocentius primus est, [filius Ludolphi 1 Ducis Saxoniæ,] qui colitur XXVIII Iulij. Ludolfum hunc Brunonis patrem ait Fabricius propter integritatem morumq; grauitatem summa fuisse auctoritate, vires Danorum ductu & virtute sua ita obtriuisse, vt ipso viuente nullam Germaniæ prouinciam amplius attigerint: eaque de caussa e Marchione Ducem Saxoniæ Magnum creatum. Dein vita functo Brunonem itidem Ducem subrogatum, non suo minus quam parentis studio Christianæ religionis amplificandæ Nordmannis inuisum, vt nihil magis exoptasse videantur, quam vt hoc prælio superiores facti, eum cum præcipuis Comitibus & Episcopis tollerent e viuis. Ferrarius I Augusti ita eius consignat memoriam: [Martyr colitur.] Apud Hamburgum in Saxonia, sanctorum Martyrum Brunonis Ducis & trium Episcoporum, cum aliis multis Nobilibus, a Nordmannis pro Christi fide occisorum.

[9] [In Ducatu succedit ei frater Otto:] Bruno Ducatum reliquit fratri natu quidem minori, sed omni virtute multo potiori, Ottoni magno Duci: vt de eo scribit Witrichindus. Is sub Arnulfo Imperatore, bello Italico summa fide & fortitudine gesto inclaruit. Dein Arnulfi filio Ludouico tutor datus, pari fide officium executus, inter cetera Hungaros repreßit atque ad postulandas inducias adegit. Post pupilli obitum ad Imperium vocatus, senium excusauit, commendato Principibus Conrado Francorum Orientalium Duce: [ex hoc nepos Henricus Auceps Rex,] cui deinde ipsius Ottonis filius Henricus Auceps. posteriq; longa serie Imperatores successere. Huic Henrico patrui sui Brunonis adeo cara fuit memoria, vt cum parentis nomen in filio Ottone Imperatore renouasset, alterum a suo nomine vocasset Henricum, tertium ab hoc patruo suo Brunonem, vt aduertit Dithmarus appellarit. [pater Ottonis I Imp. & S. Brunonis Archiep.] Nec vanum id fuisse omen singulorum fortuna virtusq; ostendere. Vti enim a Magno Duce Ottone Otto Magnus Imperator nomen accepit, atque ab Henrico altero filio, quem Bauariæ Ducem constituit, nepos orbi datus est S. Henricus Imperator; ita & a sancto patruo Brunone illic sanctißimus fortißimusq; Coloniensis Archiepiscopus Bruno nomen sortitus. Huius Vitam dabimus XI Octob. ex cuius initio de familia illa illustri præcerpenda hæc verba: Atauorum eius ataui vsque ad hominum memoriam omnes nobilissimi, nullus in eorum stirpe ignotus, nullus degener facile reperitur. An inter hos atauos, seu maiores censendus sit S. Widekindus, qui tempore Caroli Magni Dux Saxoniæ fuit, in vtramque partem aliqua, sed in neutram certa suppetunt argumenta. Auum B. Brunonis Ducis omnes Brunonem appellant, quem Krantzius pronepotem, Fabricius supra ac Bertius lib. 2 rerum Germanicarum cap. 2, aliiq; fratrem faciunt Widekindi: contra Mathildam coniugem Henrici Aucupis scribit VViteckindus Corbeiensis lib. 1 ex stirpe magni Ducis Widechindi progenitam: quod haud dubie de ipso Aucupe, si & inde prognatum credidisset, neutiquam silentio præteriisset.

[10] Reliquum est de Tanguardo, siue Dangmaro, fratre Brunonis, vt quæratur, num hisce Martyribus annumeræri debeat. [Alter frater Tanquardus, socius, non martyrij,] Fabricius lib. 2 Saxoniæ illustratæ, ita scribit: Dangmarus, vt & Bruno frater eius, vxorem non habuit. prælio Ebbecsdorfio vna cum fratre & exercitu reliquo perit, vt ex Annalibus Mindensium, Hildeshemiorum, Hamburgensium Krantzius annotat. Sed quo in libro Krantzij id legerit, non tradit. In Actis horum Martyrum superfuisse Tanquardum ait Krantzius: nec dubium, inquit, quin principes eius temporis Tanquardus, atque Otto, cæsi Ducis Brunonis fratres germani, similem in suum quoque germanum pietatem intentarint, cupientes extractum de congerie cæsorum, principali ritu tumulare: sed non erat quo internosceretur nobilis a plebeio, dispensante Deo; vt qui in vna Christi caussa cecidere, vno in loco tumulati colerentur, expectantes nouissimam tubam. Sed neque in Saxonia, neque in Metropoli Tanquardum occisum, aut omnino prælio interfuisse tradit. Ab vtroque, & potißimum a Brunone, extructum Brunsuicum idem scribit lib. 2 Saxoniæ cap. 31. [sed ex tructioppidi Brunsuici.] Bruno, Tanquardus, Otto, liberi fuere Ludolpho: quorum Bruno insigne nomen reliquit vico, quem ille primus inchoauerat, qui ex illo dictus est Brunonis vicus, iam diu Brunswicum, insigne oppidum in media Saxonia, ad riuum Onacri, qui influit Visurgum. Cuius oppidi parua primum initia multas per tempora habuere accessiones, vt per vices amplificatum, nunc in eas excreuerit vires atque opes vt facile Principibus suis titulum indiderit, qui exinde vocantur Duces Brunswicenses. Sed hoc longe postea. Sinum excurrentis fluminis, stagni, aut maris, Saxones lingua sua wyck appellant. Inde Bruno excursum fluminis alterum, alterum Tanquardus non longo interuallo ædificiis honestarunt. Inde Brunswyck & Tanquardeswyck diu variata appellatione secernebantur; obtinuit autem Bruno, vt solus oppido nomen relinqueret: frater autem arcem communiuit vicino loco, quæ de eius nomine Tanguerode diceretur: quo in loco ecclesia S. Blasio consecrata nomen retinuit, vt in vrbe diceretur, extantibus muris prioribus, qui iam mœnibus ciuitatis ambiuntur. Hæc Krantzius, qui eadem in Metropoli & horum Martyrum Actis repetit. Eadem habent Fabricius, Munsterus, aliiq; paßim recentiores, quod Georgius Braunius tomo primo ciuitatum orbis, ex Hermanno historico rerum Brunsvvicensium, factum scribit anno DCCCLXXI a Brunone eiusq; fratre, quem Theodorum, seu Theomarum male appellat. Bertius lib. 2. cap. 11 a Brunone auoextructum scribit: at libro 3 huic Brunoni & Tanquardo illam laudem reddit. Contra S. Swibertus Episcopus sub initium seculi VIII cum suis Presbyteris & Clericis migrasse ad Saxoniam, peruenisseque in grandem vicum, dictum Brunswick, ibique diebus aliquot prædicasse Christum, & conuertisse multos traditur in Vita eius sub nomine Marcellini Presbyteri eiusq; discipuli edita sed plurimum a posteris interpolata, vt dicetur Kalendis Martij.

§ III Episcoporum Theoderici & Marquardi Sedes, gesta.

[11] Dvo Episcopi in Annalibus Fuldensibus supra memorantur occisi, Theotrich & Marcwart, qui Ditmaro sunt Thiedricus & Marquardus, Adamo Bremensi Tiadericus & Marquardus, Alberto Stadensi Tiadricus & Marquardus. neque vsquam hi aliorū Episcoporum meminerunt. Theodericus in Chronico Mindensi apud Pistorium nominis primus, tertius Episcopus Mindensis, fundauit monasterium in Wunsterpe, [Theodericus Episc. Mindesis,] in honorem Cosmæ & Damiani Martyrum. In Annalibus EpiscoporumMindensium hoc eum elogio ornat Petrus Merssæus Cratepolius: III S. Theodoricus inde vir sincerus gubernacula suscepit: hic bonus Antistes in illa turbulenta incidit tempora, quando Nordmanni per terras grassabantur, & multa vbique damna dedere. Occubuit igitur hic gloriosus Pontifex cum aliis quibusdam viris, qui pro ecclesia Dei occisi sunt. [Martyr,] Martyris autem, huius scilicet Antistitis, corpus ob vulnerum deformitatem non potuit agnosci, locus autem interfectionis est in Ebbeckstorp. Eadem in libro de Assertione Missæ repetit Cratepolius, & cum aliis pro religione occubuisse affirmat. Eadem fere habet Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 16. Quanto tempore sederit nusquam legimus. Ante annum DCCCLXV Episcopum creatum fuisse constat ex Vita S. Remberti Archiepiscopi Hamburgensis, quam damus IV Februarij. [adstitit cōsecrationi S. Remberti an. 865.] Cum enim hic ipso die depositionis S. Anscharij fuisset a Clero populoq; in Archiepiscopum electus, eum ad Regem Ludouicum adduxerunt Thiadricus Mindensis Ecclesiæ Episcopus & Adalgarius Abbas monasterij nouæ Corbeiæ: cumque ille a Luitberto Moguntino Archiepiscopo consecraretur, in adiutorium consecrationis astiterunt Lindwardus Baderburnensis Episcopus & præfatus Thiadricus. vt illic dicitur numero 14. Hinc corrigi Mindense apud Pistorium Chronicon debet, quod sub successore eius exordium statuit Comitatus Flandriæ, & quidem, (nisi mendum typographiincuria in numeros irrepsit) anno DCCCXLVII. In Chronico Hildensheimensi tomo 3 scriptorum historiæ Francorum anno DCCCLXXIV Indictione, [ecclesiæ Hildesheimensis an. 872.] in Calendis Nouēbris dedicata est Ecclesia S. Mariȩ in Hildenesheim, a venerabilibus Episcopis Alfrido eiusdem Ecclesiæ Episcopo, & Rimberto, atque Theodrico, sed & Luithardo, cum interuentione religiosi Abbatis Adalgarij, monachorum & Canonicorum. vti iterum explicamus ad Vitam S. Remberti § 5.

[12] De S. Marquardo ita scribitur in eodem Chronico Hildenesheimensi, [Marquardus Episc. Hildesheimensis,] Anno DCCCLXXV Ludouicus Rex obiit anno Regni sui XXXV. Alfridus Episcopus obiit. Post Alfridum Ludolfus monachus Chorepiscopus eligitur, sed subitanea morte aufertur. Post hunc Marcuuardus successit, qui a Sclauis interfectus, quarto anno decessit. Eggehardus in Chronico Hildensheimensium fere eadem habet: Alfridus, inquit, in die Assumptionis obiit, & Asnede in cœnobio, quod fundauerat, est sepultus anno Domini DCCCLXXV. post Alfridum Ludolfus quidam monachus Corbeiensis postulatur, sed morbo præuentus aufertur. V Marquardus. Hic Abbatias Saligenstad & Asnede negligenter amisit: & quarto ordinationis suæ anno a Sclauis est occisus. VI Wigbertus DCCCLXXX Domini anno in Episcopum est electus. Hæc Eggehardus. [factus an. 876 aut sequente.] Cum autem Ludouicus anno DCCCLXXVI, V Calend. Septemb. Francofurti diem vltimum clauserit, eodem dicendi obiisse anno Alfridus & Ludolfus, ac tamdem sub finem eiusdem aut initium sequentis electus Marquardus, qui quarto anno ordinationis, Christi DCCCLXXX, a Nordmannis, non Sclauis, fuit intersectus hoc II Februarij; quo eodem anno Wigbertus eius successor in Episcopum est electus. Krantzius plurimum sibi contradicit lib. 2 Metropolis, vbi cap. 12 ait Alfridum obiisse anno DCCCLXXVII, quo tempore strages illa fuit memorabilis sub duce Brunone in loco Ebbeckstorp: potuisse autem hunc Sanctum agmini interesse Sanctorum, sed monachali professione & ætate senili iam fessa, armis eum interesse carnalibus impeditum fuisse. & cap. 14 In Heldesemensi, inquit, Ecclesia post Alfridum præfuit Marquardus, vir Deo & cælo dignus, qui agmini Sanctorum interfuit ad annum Christi DCCCLXXVI in Ebbeckstorp pro Christo cæsus. Bruschius in catalogo Episcoporum Hildeshemensium, erroribus eius correctis, addit Wigebertum successorem electum esse post martyrio coronatum Marquardum anno DCCCLXXX. Demochares lib. 2 de sacrificio Missæ in Episcopis Hildesheimensibus, V, Marquardus, inquit, præfuit annis tribus. Trucidatur Hamburgi a Sclauis & Dauis infidelibus, sepelitur in monasterio Epplestorpensi honorifice anno DCCCLXXX, Sequitur Cratepolius de eisdem Episcopis in assertione Missæ.

[13] De horum duorum Episcoporum sacris pignoribus conquisitis Krantzius in Actis producit testes Annales plurium in circuitu Ecclesiarum. [Corpora eorum agnosci nequiuerunt.] Nam, inquit, Mindenses cum se pro suo Pontifice Theoderico, viro sanctitatis eximiæ, ad stragem cæsorum corporum, pro illo apud Ecclesiam suam honorifice tumulando, contulissent, iam erat indiscreta corporum congeries, inflicta vulnera & secutus inde tumor mortuæ & iam putrescentis carnis, discrimen non reliquerunt. Idem passi Hildesemenses pro suo Pontifice Marquardo, ordine quinto, diligentiam facientes. Hæc de duobus dictis Episcopis vtcumque certa & expedita.

§ IV Episcoporum Erlulphi & Gosberti Sedes, obitus, cultus.

[14] Difficultas est magna de aliis Episcopis, qui a pluribus socij Martyrum asseruntur. Acta MSS. Paderbornensia, omisso Marquardo, [Varij crediti Episcopi martyrio affecti:] alios enumerant Episcopos septem, Theodiricum, seu Thidericum Myndensem, Dudonem Paderbornensem, Drogonem Osnabrugensem, Dodonem Mimigatdeuordensem, Aufridum Traiectensem, Reynbertum Hamburgensem & Erlorfum Verdensem. Iidem prætermisso Dodone Mimigardeuordensi referuntur in Chronico Mindensi apud Pistorium: Theodoricus Mindensis, Dudo Paderbornensis, Drago Osnaburgensis, Anfredus Traiectensis, Albertus Hanenbergensis, Erlulfus Verdensis. Quos ex Calendario Germanico hoc II Februarij ita retulit in Catalogum generalem Sanctorum Ferrarius: Ebekestorpij in Vandalia sancti Martyres Theodoricus Episcopus Mindensis, Albertus Ep. Hamburgensis, Aufridus Ep. Traiectensis, Drogo Ep. Osnaburgensis, Dodo Ep. Paderbornensis, Erlulphus Ep. Werdensis, cum tribus Ducibus, XV Comitibus & aliis multis. Krantzius in horum historia Martyrum pro Episcopo Hamburgensi substituit Halberstadiensem, his verbis: Aderant frequentes in circuitu armati quantis poterant viribus Episcopi: Halberstadensis, qui tum Sedem habebat in Salingstadio, Hildesemensis, Verdensis, Paderburnensis, Mindensis, Monasteriensis, qui tum Mimegardeuordensis, & Osnaburgensis. De singulis agit in Metropoli: plerosque etiam enumerat Cyriacus Spangenbergiusin Chronico Manfeldico cap. 108.

[15] Idem Krantzius lib. 2 Saxoniæ cap. 31 eumq;, secutus Vbbo Emmius lib. 5 rerum Frisicarum, Episcopos tres cæsos scribunt, [Erlulfus Ferdensis,] Mindensem, Hildeshemium, de quibus egimus, & Verdensem, Hic Erlulfus est, quem Ferrarius & cum reliquis hoc die locat, & seorsim XXII Ianuarij: Werdæ S. Erlulfi Episcopi: iterumq; I Augusti eum inter tres Episcopos ex Kranzio resert. Censetur ab eodem Krantzio lib. 1 Metropolis cap. 31 & a Demochare ac Bruschio in Catalogis Episcoporum decimus eius Sedis Antistes, successor Heligandi, [successor Heligādi:] qui anno DCCCXXXI cum aliis Episcopis adstitit Drogoni Metensi, S. Anscharium Archiepiscopum Hamburgensem consecranti, vt in eius Actis dicitur. cap. 5. Verum ex eisdem Actis cap. 9 constat, cum circa annum DCCCXLVII Bremensis. Sedes cum Hamburgensi vniretur, præfuisse Sedi Ferdensi Waldgarium, qui eodem anno DCCCXLVII interfuit concilio Moguntino sub Rabano, vt ad huius Vitam dicetur. Huic tum iterum cesserat pars ante Hamburgensi Sedi in prima eius institutione attributa, qua aliquot post annis iterum dictæ Sedi Hamburgensi subiecta alia portio Walgario collata est. Statuendus igitur Erlulphus inter annos XXXI & XLVII eius seculi, quem tamen, quo nescimus errore, Verdensium Annales, teste Krantzio, deputant collegio Sanctorum pro Christo ab Danis infidelibus cæsorum; eumq; etiam trucidatum Ebbeckstorpij & martyrio coronatum agnoscii Bruschius: & aliis Episcopis coniungunt Spangenbergius, & Demochares, cuius sunt hæc verba: S. Erlulfus Scotus, Martyr in loco Eppeckstorp anno DCCCLXXVI. Camerarias in Menologio Scotorum X Februarij eum sic refert: S. Erlulfus Martyr & Episcopus Verdensis. Natione hunc Anglum aut Scotum, dignitate Abbatem fuisse, ex aliorum opinione tradit Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 30. Verdensis, inquit, [habitus natione Anglus aut Scotus,] Ecclesia post Erlulfum Martyrem in Ebbeckstorp cum agmine Christianorum pro Christo cæsum, habuit Walterum virum eo loco dignissimum, primum, vt arbitrantur, ex huius nationis hominibus ortum. Nam prædecessores fere omnes Scotici aut Anglicani generis fuere, quod tituli testantur Abbatiarum, a quibus sunt translati. Verum hic Walterus in Actis S. Anscharij est Waldgarius, ex Germanis oriundus: quem secutus est Wigbertus, ex sanguine S. Widekindi Ducis, cui Ludouicus II, siue iunior, Rex Germaniæ, multa bona contulisse dicitur pro Ecclesia Ferdensi, illustri statutæ nostræ Chronologiæ confirmatione. Thomas Dempsterus lib. 5 historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum cap. 485, statuit S. Erlulfum in insulam Borealem Islandiam abiisse, & barbaris istic fidem Christi annuntiasse. Mox occasionemsibi oblatam gloriæ Hibernis tribuendæ ratus Colganus, hoc 2 Februarij duos Erlulfos celebrat, ambos Hibernos: [aut etiam Hibernus.] quorum alter in Islandiam abierit, alter Martyr fuerit Episcopus Verdensis, ante Abbas Amarbaricensis, siue Armachanensis, in Hibernia. Sed tota fides sit penes hos Auctores donec antiqua proferant monumenta.

[16] Alter horum Episcoporum est Osnabrugensis, quocumque is nomine appelletur. [Osnabrugensis non Drogo,] Hic supra in Actis MSS. Chronico Mindensi, & Catalogo Sanctor. Ferrarij, dicitur Drogo, seu Drago, quo etiam nomine eum inter Martyres censet Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 16, qui mox cap. sequenti sui oblitus, [sed Gosbertus,] tradit Osnaburgensi tum Ecclesiæ Episcopum Gosbertum præfuisse, interfuisseque agmini Episcoporum, qui vna cæde mactati a Danis infidelibus, in loco Ebbeckstorp, pro Christo occubuerunt. Et cap. 26 Egbertum vocat successorem Gosberti, qui insigni cæde facta a Normannis inter alios fertur etiam occubuisse. Et lib. 3 eiusdem Metropolis cap. 25 octauus Ecclesiæ Osnaburgensis Pontifex dicitur Drogo, sub Ottone I ordinatus, qui anno CMLXIX III Idus Aprilis diem clausit extremum Consentiunt Catalogi Episcoporum Osnabrugensium Krantzij ad calcem Metropolis, Democharis, Cratepolij, & qui præfixus est synodo maiori Osnabrugensi anno MDCXXVIII mandato Francisci Guilielmi eiusdem vrbis Episcopi excusæ. In hoc Gosberti sanctitas prædicatur his verbis: S. Gosbertus, gente Suueo, siue Suecus, discipulus S. Anscharij, præstantissimi Apostoli Suediæ, sedit octo annis, ab LXVI ad LXXIV supra DCCC. Cratepolius plura addit: S. Gosbertus, inquit, ex schola S. Anscharij, præstantissimi Apostoli Suediæ, huic Ecclesiæ datus est Antistes. Fuit quidem strenuus verbi Dei concionator, verum rebus in Ecclesia turbatis ad suum Magistrum Ansgarium, qui tum temporis erat Sedis Apostolicæ Legatus, sese contulit: & cum annis decem præfuisset, cum aliis piis viris in Dania Martyr occubuit. Idem in Assertione Missæ eamdem & Sanctum appellat, & Martyrem ait in Dania occubuisse.

[17] Mira rerum omnium confusio. In Actis S. Anscharij, aliisq; coæuis scriptoribus, nulla huius Gosberti occurrit mentio, [seu Gaudbertus,] nisi (quod omnino suspicamur) Gaudbertus sit, propinquus Ebbonis Archiepiscopi Remensis, qui legationis S. Anscharij adiutor in Episcopali ordinatione circa annum DCCCXXXVII Simon, seu Simeon nūcupatus est, primusq; Episcopus ad partes Saconum missus, honorifice a Rege & populo susceptus, cœpit cum beneuolentia & vnanimitate omnium Ecclesiam inibi fabricare, & publice Euangelium fidei prædicare, vt in Actis S. Anscharij dicitur cap. 6: cumq; Sueoniam iam aliquot annis cum copioso fructu excoluisset, diabolico instinctu ab infidelibus capitur, ligatur, [ante in Sueciam missus.] contumelia & opprobriis afficitur, rebus omnibus spoliatur, atque regno eiicitur; non tamen, vt Ioannes Magnus in Metropoli Vpsalensi lib. 1 scribit, martyrio vitam consummauit. Neo potuit a S. Anschario deinceps induci, vt regnum illud denuo tentaret, sed vt num. 43 fusius scribitur, Erimbertum Sacerdotem, nepotem suum, tradidit socium S. Anschario, qui circa annum Christi DCCCL Sueoniam iterum ingroßi, fidem Catholicam plurimum promouerunt, facultate a Rege populoq; conceßa vt Ecclesiæ fabricarentur, & Sacerdotes in regno permanerent. Regresso S. Anschario, Gautberti Episcopi nepos Erimbertus Diuina mysteria ibidem peregit; donec circa annum DCCCLVI aut post paullo, submisso Presbytero Ansfrido Dano, reuersus est. Hunc ergo Gautbertum eumdem esse suspicamur cum Gosberto Episcopo Osnabrugensi, qui, vt propinquus eius Ebbo ex Archiepiscopo Rēmensi factus fuerat Episcopus Hildesheimensis, & S. Anschario & Ludouico Regi admodum carus ad Martium vsque anni DCCCLIII superuixit; ita & hic ex Episcopo Sueoniæ adeptus fuerit Osnabrugensem Sedem, apud eumdem Regem Ludouicum gratiosus, quem super prædicta vltima Legatione cum S. Anschario adierat, rogatusq; ab eo, num ipsi in hac voluntateconcordes essent, respondit in hæc verba: In Dei seruitio nos semper concordes & fuimus & sumus; & istud vnanimo consensu ita fieri cupimus, vt cap. 11 dicitur. Alius extitit hoc tempore Gosbertus, pro Adalgario Episcopo Augustodunensi gubernator castri Sine-muro dicti in Burgundiæ Ducatu. ope S. Ioannis Abbatis Reomensis sanatus, vt in tertia huius Diui Translatione dicitur num. 6 XXVIII Ianuarij. Vnde liquet Gautbertum & Gosbertum vsurpata promiscue Francis nomina fuisse, vti Gauzelenus eo tempore Episcopus Parisiensis, Goslenus etiam dictus.

[18] Hæc de Gosberti vita ac nomine putamus non improbabili nos coniectura assecutos, [Ambo diuersa occasione martyrio affecti:] sed mortis genus magis dubium; cum supra memorati Auctores Martyrem prædicent, nec tamen eum, vt neque Erlulfum Ferdensem, audeamus cæsorum agmini apponere: singulos seorsim a Normannis captos, atque odio fidei Christianæ occisos potius opinamur. Potuit Erlulphus Helingaudo succeßisse post annum DCCCXXXI & anno DCCCXLV, (quo tempore Hamburgum deuastatum probamus ad Vitam S. Anscharij § 2) aut etiam citius gloriosam pro Christo mortem a Nordmannis inflictam oppetiisse, cui Waltharius successerit, & diœcesim, vt supra dictum, cum S. Anschario circa annum DCCCXLVIII ordinarit: quo modo Acta S. Anscharij, a S. Remberto successore conscripta,cum serie & ordine Episcoporum Ferdensium, abque vllo discrimine conciliantur. Potuit etiam Gautbertus seu Gosbertus, in Daniam profectus, cum aliis viris piis Martyr occubuisse, vt ex Cratepolio diximus. Potuit & in sua diœcesi, a Nordmannis sæpius vastata, odio religionis interfectus esse. Demochares a Normannis anno LXXIV seculi IX interfectum scribit. In Annalibus Fuldensibus dicitur Rudolphus, quem filium fuisse Herioldi Regis Daniæ ostendimus ad Acta S. Anscharij § IX, post regnum Caroli Calui incendiis prædisq; sæpe vastatum, anno DCCCLXXIII classem in regnum Ludouici induxisse, & conserto cum Frisionibus Orientalibus prælio, cum octingentis viris occubuisse. Aliæ plurimæ excursiones fuere, quibus hic Gosbertus, quem omnes Martyrem prædicant, eam palmam consequi potuerit. Denique eumdem sub nomine etiam Heriberti, (quem primum in Sueciam missum volunt, & in tres quasi viros distinctum) refert Ioannes Vastouius in Vite Aquilonia de Sanctis Sueciæ, & Gosbertum Martyrem statuit. Cuius auctoritate nisus Raderus noster eumdem Catalogo Sanctorum alphabetico MS. qui penes nos est, inscripsit. Demum in libro, qui Athenæum Christianum, ob Academiam Carolinam Osnaburgi auno MDCXXX restitutam, appellatur, hypotyposi 3 schemate 3 S. Gosbertus IV Osnabrugensis Episcopus Martyr, nauiculam S. Petri, id est, Osnabrugensem Ecclesiam S. Petro dicatam, fluctibus agitatam, inducit fluctus aduersos ridentem. Venerantur eumdem quidam ad diem XXVII Februarij.

[19] Hæc de Gosberto & Erlulfo occurrere: amplectemur si quis certioræ protulerit. Eorum forte reliquiæ aliquæ Ebbecstorpium delatæ, occasionem posteris dederunt, eos reliquis Martyribus, quasi eadem cæde mactatos, annumerandi. [S. Rēbertus his Martyribus superuixit.] Certe Rembertus Archiepiscopus Hamburgensis, qui iisdem accensetur, octo post eos annis superstes in pace quieuit, vt ex dicendis IV Februarij constat: qui tamen in actis MSS. Paderbornensibus Reymbertus, Auctori Chronici Mindensis, Ferrario, aliisq; dictus Albertus Hamburgensis, aut Hanenbergensis, videtur. Kranzius in Saxonia, Metropoli & historia horum Martyrum, sæpius & operose abfuisse S. Rembertum inculcat. Eius dein maxima emicuit caritas in captiuis hac clade in Daniam abductis, a misera seruitute liberandis, impensis bonis omnibus suis, ac sacratis etiam Ecclesiæ vasis, vt dicitur cap. 7 Vitæ. An eius aliquæ, vt ceterorum, Ebbeckstorpij reliquiæ fuerint custoditæ, haud comperimus.

§ V Aliorum Episcoporum, & Benedicti V Papæ obitus.

[20] Qvæ de ceteris narrantur Episcopis ibidem cæsis, veremur ne circa ea (vt Henricus Meibomius in annotationibus ad lib. 1 VVittichindi etiam sensit) quispiam homo imperitus oscitanter hallucinatus sit, [Nonnulli Martyres per errorē Episcopi crediti:] aut certe aliquorum militum istic tunc occisorum nomina Episcopis perperam attribuerit. Nam qui supra inter Satellites regios numerantur in Annalibus Fuldensibus Dudo & Bodo, procliui ob nominum similitudinem errore, Episcopi habiti, Dudo Paderbornensis, & Dodo, seu Bodo, Mimigardeuordensis, seu Monasteriensis: quia horum nominum Episcopi vtroque loco sederint, licet integro fere post seculo. [Paderbornensis, Monasteriensis,] Nam Dudo administrata annis XXV Paderbornensi Ecclesia, sub Ottone Magno anno CMLV deceßit: cui Dodo Monasteriensis, etsi haud longo tempore sederit, creditur superuixisse. Vtriusque illius Ecclesiæ Episcopum, non expresso tamen nomine, recenset in Martyrum historia Krantzius: ast in Metropoli Monasteriensem Martyrem nullum memorat, vti nec Demochares aut Cratepolius. Paderbornensem Lutharium Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 15 describit, aßignatis Sedi eius annis III & XX, nulla facta cœdis mentione. Bruschius XXV annos Episcopum vixisse ait, ordinatum anno DCCCLII; & cum Demochare & Spangebergio a Nordmannis trucidatum anno LXXVII eius seculi tradit. Hunc Krantzius cap. 16 Dudonem censet esse, vt fuerit binominis, aut Bisonem eius successorem. Forte quia Liutharius, seu Liuttarius Comes inter Martyres legitur, in eum fuerunt errorem acti. Baduradus, seu Baturatus decessor interfuit Concilio Moguntino anno DCCCXLII sub Archiepiscopo Rabano, vt ad huius Vitam dicitur IV Februarij. Ipse autem Luitharius adstitit Luidberto Archiepiscopo Moguntino, cum ab eo anno DCCCLXV in Hamburgensem Archiepiscopum consecratus est S. Rembertus, vt IV Febr. in eius Vita legitur. De Bisone eius successore non videmus, quo potuerit argumento impelli Kranzius, vt pro Dudone eum inter Martyres censeret, cum cap. 31 scribat eum peruenisse ad tempora Arnulphi Imperatoris. Bruschius ad annum CMII vitam eius extendit.

[21] Quem idem in historia Martyrum memorat Kranzius anonymum Episcopum Halberstadiensem, videtur insinuasse Hildegrinum. Per cuius tempora, inquit in Metropoli lib. 2, cap. 13, [Halberstadiensis,] fuit illa Danorum in vicinas prouincias excursio frequens, & illa insignis strages in qua Dux Saxoniæ Bruno cecidit in loco Ebbeckstorp. Bruschius obitum eius refert ad annum DCCCLXXXVII, & sepultum tradit in cœnobio Verdensi apud antecessores consanguineos suos. Assentitur Demochares. Hunc, vti Monasteriensem, neutrius indicato nomine, inter Martyres refert Spangebergius.

[22] Demum Aufridus, siue Anfridus Vltraiectinus Episcopus, quem Acta MSS. itemq; Chronicon Mindense, Ferrarius, [Vltraiectinus.] Spangebergius, aliiq; hisce Martyribus iungunt, integro amplius seculo post hæc tempora Balduino Episcopo succeßit, ac post annum Christi millesimum vita functus: vt in historia Vltraiectinæ Ioannes de Bekæ, & VVillelmus Heda tradunt. Neque aliquis Episcoporum Albertus est, quem ab aliis Sedi Hamburgensi perperam attributum, Krantzius Vltraiectinis poßit vindicare. Alius istic ante sederat Albricus, nonnullis Alfricus, qui XIV Nouemb. colitur: sed neque hic potuit agmini cæsorum interfuisse, mortuus circa annum DCCCXLV, frater decessoris sui S. Frederici Martyris. Alius est Anfridus Danus Presbyter, qui ex primis Suediæ Apostolis, post Erimbertum, nepotem Gaudberti, eam tribus annis excoluit, sed reuersus, aggrauescente dolore defunctus dicitur in Actis S. Anscharij cap 14.

[23] Vnum superest MSS. Actorum mendum notatum a Krantzio aliisq;, quod Pontifex Romanus Benedictus reliquis Martyribus summa inscitia coniungatur. Est ille Benedictus V, [Nō adfuit Benedictus V Papa,] quem ab Ottone Magno Imperatore depositum, vt refert Adamus Bremensis lib. 2 cap. 6, Adalgagus Archiepiscopus Hamburgensis, reuersus Roma in patriam, duxit in comitatu, & in custodia, sed magno cum honore, ad obitum vsque detinuit, quod vir sanctus litteratusque esset, & dignus Apostolica Sede a populo Romano videretur; nisi quod per tumultum electus esset, expulso eo quem ordinari iussit Imperator. Igitur apud Adalgagum in sancta conuersatione viuens, [anno 965] aliosque sancte viuere docens, cum iam Romanis poscentibus a Cæsare restitui deberet, apud Hammaburg in pace quieuit IV Nonas Iulij anno CMLXV. quem Baronius tomo 10 ad illum annum, num 2 explosa hac fabula, alia ratione dicendum censet Martyrem, nempe quod a Leone Pseudopontifice tam dira tamque contumeliosa sit passus, & exul ipse legitimus Romanæ Ecclesiæ Pontifex sit defunctus; vt sancti Martyres iidemque Pontifices Pontianus atque Martinus in exilio vita functi. [Hamburgi in exilio mortuus.] Quod autem vt Martyr coleretur Benedictus, ne ob id Ottonis nomini nota inureretur, fingendi aliam caussam martyrij occasio data. Reperitur IV Iulij Martyrologio Ferrarij inscriptus. Quidni cum sacrum eius corpus Romam referretur, aliquæ reliquiæ remanserint in Saxonia, quarum partem adeptæ sanctimoniales Ebbeckstorpinæ? Quod sorte & aliquibus ante relatis Episcopis factum fuisse aliquis Saxonicarum antiquitatumcuriosus indagator aliquando probabit.

§ VI Miracula ad reliquias horum Martyrum, ex MS. Paderbornensi.

[24] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo tertio manauit oleum ex ossibus sanctorum Martyrum, [Oleum ex sacris ossibus fluit,] in die passionis eorum, quod ab ortu solis manare cœpit, & ad horam fere quartam stetit. Aderamus & nos psallentes in multa gratiarum actione in lacrymis effusa, & stillicidio illo supercælesti quo omnes spiritaliter peruncti. Abbas Villessensis aderat cum suis, testis & ipse fidelis, qui reportauit Ecclesiæ suæ memoriale ex oleo illo sacro, quod ministrauit nobis Rex Regum, diues in omnes non mediocriter, sed ex abundanti præsentibus & spiritalibus & laicis, qui conuenerant ad diem festum, vbi misericordia Dei nullius fraudauit oculum in illius olei sacri manantis aperta visione. Quidam tamen, vt moris est humanæ tarditatis, non credentes liquorem sanctum diuinitus datum, affirmabant rorem magis esse tenendum: sed Dominus bonitatis suæ donum non passus errore obscurari, abrasit dubium, in die scilicet passionis eorum, die mediante in ipso feruore solis oleum ex ossibus sanctis fecit exurgere, populo concurrente & inspectante: ea videlicet hora, qua rorem descendere non esset opinabile.

[25] Erat quodam tempore in die B. Petri pluuia vehemens: & Dominus more solito mirificauit Sanctos suos sacro oleo manante ex ossibus eorum, [iterum.] omnibus astantibus & hoc miraculum cernentibus. Affuit inter eos quidam ex Ordine Minorum Fratrum, nomine Echehardus, Deo valde deuotus. Et dum omnes hæsitarent propter inundationem pluuiæ quæ descendebat, * lychnus, quod tenebat, intinxit in liquore, & retractum imposuit candelæ, & arsit donec totum absumeretur quod fuerat intinctum. Præpositus Helricus eiusdem miraculi minus credulus, quodam tempore accepto turibulo infudit sacrum oleum, & arsit quasi liquor oliuæ. Et sic fidelis Dominus circa opera sua omne soluit ambiguum. Benedicta gloria Domini, qui mirificauit sanctos Martyres, quorum gloriam non audiuimus, sed vidimus, & manus nostræ contrectauerunt gratiam quæ data est nobis. Lætemur & nos apud quos sancti Martyres veneranda pignora sua in gremio fouere clementer delegerunt. Quorum conciues in præsenti feliciter effecti sumus, in futuro gaudio cumulatiore consortes felicius assumendi, sicut speramus, ipso donante, qui vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt.

[26] Tempore Domini Manegoldi, qui erat Præpositus Canonicorum in Ebbeckestorp, Ecclesia Mindensis est incensa. Quæ reædificata, septies postea igne consumpta est. [Mindenses contra incendium petunt reliquias S. Theoderici,] Mindenses igitur missis legatis alloquuntur capita Ecclesiæ nostræ, petentes vt accepto magno præmio redderent sibi corpus Pontificis eorum, Beati videlicet Theoderici, vt in tanto periculo eis sit præsidio. Reclamant omnes nullatenus annuentes. Quia inter tot millia vnus dignosci non poterat: quin etiam si notus esset facie & nomine, nullo modo dimitterent thesaurum qui consilio Diuino apud eos esset reconditus, & hoc eis ad lucrum maximum. Igitur qui missi fuerant, infecto negotio reuertentes, turbatione non modica populum conuenerunt. Ergo licet cassaretur desiderium eorum, patronum tamen suum quamuis absentem honore magnifico sublimare volentes, argenteum faciunt monasterium, ad modum lacerti pulchro stemmate decoratum. Sacerdotem ante altare ponentes, [hunc statuis argēteis honorant:] ex latere turrim argenteam & sacristam stantem & nolas quasi compulsantem, hoc munus sibi fore munimen sperantes, vt eius patrocinium hinc eis referret solatium & sic per merita sancti Martyris cessauit plaga incendij ab eis.

[27] Structura, quæ erat circa corpora Sanctorum, ex vetustate collapsa fuerat, quæ ex negligentia ciuium non reædificabatur. [hic ob neglectum cultum queritur.] Tunc idem prædictus Pontifex apparuit cuidam moniali in casula violacei coloris, infulatus ac mirifice decoratus, vultu serenissimo, præcipiens, quatenus pronuntiari faceret populo, iram Dei super eos in breui futuram, pro eo quod locus, in quo requiescerent, valde haberetur despectus, & porci terram euellerent nullo penitus prohibente. Et subiunxit: Quibuscumque hæc narraueris, dices in testimoniū, quod me corporalibus oculis videris, & quod quotidie sumus memores omnium nostri memoriam agentium apud summum Deum. Quo dicto vir venerandus disparuit.

[28] Quodam tempore, dum quidam rusticus illic gramen meteret pecoribus suis in pabulum, contigit vt ipse & vxor sua sensu priuarentur, [Alius punitur,] equus eius & omnia pecora morerentur. Et in hoc apparuit, quod Dominus sublimauit Sanctos suos dignis in cælo præmiis & in mundo miraculis: cui est laus in seculorum secula.

[29] Eodem tempore erat quædam puella toto corpore contracta, quæ vehiculo imposita illuc a parentibus est adducta; & celebratis pro ea Missarum solenniis, pedes rediit ad propria, [contracta sanatur,] stupentibus & lætantibus omnibus qui aderant. Hæc temporibus Geruasij Præpositi acta sunt, qui gauisus in Domino sermonem fecit ad populum, quia Deus hoc de virtutum eorum testimonio signum dedit.

[30] Quædam bonæ nationis fæmina, dum laboraret in partu octo diebus, ad extrema deuenerat, ita vt de sepultura eius ageretur: quæ inter doloris aculeos separata, vidit se assidere foribus ecclesiæ, vbi sunt sancti Martyres tumulati. [puerpera liberatur:] Vidit ergo sibi assistere virum ætate senem in habitu venerando, qui dixit ei: Scio quod graui corporis molestia es depressa: si feceris quod persuasero, sanitatem recipies. Si ad quemlibet locum, vbi requiescimus, voueris te oblaturam quatuor denarios, continuo salua eris. Arbitrio tuo relinquo, quid ad capellam offerre volueris. Euigilans autem ex visione certa reddita, matrem & astantes rogabat, vt quæ ei demonstrata fuerant, Domino deuouerent, & statim peperit filium, & curata est sicut præuiderat.

[31] Plebanus quidam dum laboraret in quartanis, voto se Sanctis ohligauit, [pelluntur febres,] & quod amicos Dei fide honorasset, sanitate reddita ostendit.

[32] Quædam monialis, dum penitus obsurduisset, gramen quod de tumulis Sanctorum carpserat tulit, [surditus,] auribusque imposuit, & protinus audiuit.

[33] Matrona quædam vehementi dolore oculorum grauabatur: oculos argenteos Sanctis transmisit, [dolor oculorum,] & dolor continuo conquieuit.

[34] Oppidanus quidam sacra vnctione percepta, dum peruenisset ad extrema, vocat vxorem, rogans eam: vt ad memoriam Martyrum curreret, & pro eius sanitate supplicaret. [periculosus morbus.] Hora qua mulier illuc aduenisse videbatur, vir incolumis efficitur, qui die tertia ad agriculturam progreditur.

[35] In his & aliis multis magnificasti Domine populum tuum, & pro ostendenda eorum vera gloria tua non desinunt miracula. [Auctor Sanctos colit.] Istos igitur Dei bellatores veneremur, qui tanta Dei dona miro testantur in actu, vt nos eorum gloriosis meritis & intercessionibus participes fieri mereamur in perpepuæ claritatis regno. Amen.

[Annotatum]

* forte linteum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar I: 3. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 2. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 2. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 21.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.