Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar I           Band Februar I           Anhang Februar I

3. Februar


III FEBRVARII

SANCTI QVI III NON. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sanctus Azarias, Propheta, in Iudæa.
S. Blasius, Ep. Oretanus M. Centumfontibus in Hispania.
S. Celerinus, Diaconus Confessor, in Africa.
S. Celerina, eius auia, Martyr in Africa.
S. Laurentinus, patruus, Martyr in Africa.
S. Ignatius, auunculus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Felicitas, Martyr in Africa.
Alii, Martyres in Africa.
S. Fortunatus M. Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Candidus, M. Romanus, Volaterris in Etruria.
S. Iulianus, M. Autisiodori in Gallia.
S. Blasius Ep. Martyr, Sebastiæ in Cappadocia.
VII mulieres, Martyres, Sebastiæ in Cappadocia.
II pueri, Martyres, Sebastiæ in Cappadocia.
S. Blasius armentarius, M. Cæsareæ in Cappadocia.
S. Paulus, Martyr.
S. Simon, Martyr.
S. Claudius Confessor.
S. Simplicius, Ep. Viennensis in Gallia.
S. Anatolius, Ep. Salinis in Burgundia.
S. Lupicinus, Ep. Lugdunensis in Gallia.
S. Tigrides, Ep. Vapinci in Gallia.
S. Remedius, Ep. Vapinci in Gallia.
S. Oliveria, Virgo, Caluomonte in Gallia.
S. Liberata, Virgo, Caluomonte in Gallia.
S. Laurentius Illuminator, Ep. Spoletinus in Vmbria.
S. Philippus, Ep. Viennensis in Gallia.
S. Evantius, siue Eventius, Ep. ibidem.
S. Hadelinus, Presbyter, Viseti & Cellis in Belgio.
S. Berlendis, V. Merbecæ in Belgio.
S. Nona, V. Merbecæ in Belgio.
S. Celsa, V. Merbecæ in Belgio.
S. Wereburga, Virgo in Anglia.
S. Nithardus, Presbyter M. in Suecia.
S. Anscharius, Ep. Hamburgensis, Daniæ & Sueciæ Apostolus.
S. Liafdagus. Ep. M. Ripæ in Dania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Saluator Ep. Belunensis in Marchia Taruisina, refertur hoc die a Philip. Ferrario in Catal SS. Italiæ. Egimus de eo supra, quo die recoli eius celebritatem idem Ferrarius testatur III Ianuar.
S. Gaudentius Ep. Nouarien. Maurol. Canisius, VVitfordus, Herm. Greuen. De eo egimus XXII Ianuar.
S. Ioannes Eleemon, Patriarcha Alexandrinus, consignatur hic ab iisdem Maurolyco, Canisio, VVitfordo, Greuen. Vitam dedimus XXIII Ianuar.
S. Radegundis Virgo refertur hoc die ab Herm. Greuen in addit. ad Vsuardum Ea esse videtur, quæ a S. Bathilde Regina de sacro fonte suscepta, cum ea obiit septennis, vt ad eius Vitam diximus § 6 XXVI Ianuar.
S. Symphronius, S. Hippolytus, martyrium in Africa paßi memorantur in Martyrologio Romano Baronij. Verum, vt infra dicemus cum de SS. Felice & Felicitate agemus, non alij esse videntur nisi Hippolytus & Laurentius Forosempronienses, de quibus actam II Februar.
S. Flosculus, Ep. Aurelianen. videtur in hunc diem alicubi transferri ab festum Purificationis: refertur certe hic a Saussaio. Nos de eo egimus II Februar.
Herbertus, & Gaudbertus, (Simon, aut Simeon cognominatus) primi regni Sueciæ Apostoli censentur a Ioanne Vastouio in Vite Aquilonari, seu libro de Vitis SS. Gothorum & Sueonum: qui Herbertum natione Belgam,post iacta Episcopatus Lincopiensis in Suecia fundamenta, suspicatur fuisse primum Mindensem in Saxonia inferiore Episcopū qui aliis Herimbertus & Erkambertus dicitur, & Sanctus patratis palam miraculis habetur, ferturq; VII aut IX Iunij obiisse. Nos ab hoc Mindensi Episcopo alium esse Herbertum putamus, eumdem nimirum qui Gaudbertus, cognomento Simon, appellatur: de quo in Actis S. Anscharij nu. 21, deq; vtroque confuso in Prolegom. § 2. Eumdem nos, Vastouio dissentiente, Gosbertum esse remur, tertium Osnabrugensem Episcopum, quem cum Martyribus Ebekestorpiensibus celebrauimus II Februar.
S. Felix, M. in Africa, celebratur infra hoc die. Alter eiusdem nominis in Martyrol. S. Hieronymi additur: forte pro Felicitate, de qua infra quoque.
S. Lucianus, S. Euphraxius, Martyres in Africa, referuntur in quodam vetusto Martyrol. vt infra dicemus, cum de SS. Felice & Felicitate: haud adhuc satis nobis explorati.
S. Geminianus M. in Africa, memoratur in quodam MS. vt infra dicemus, cum de SS. Felice & Felicitate. Necdum nobis hic notus.
S. Felix Ep. Lugduni, in Martyrol. Rom. Baronij refertur. Non alius nobis videtur a Felice Afro Martyre, de quo hoc ipso die.
S. Celerinus M. in multis Martyrologiis, male interpunctis, videtur diuersus a celebri illo Confessore statui, & tribui Lugduno. Vnus idemq; nobis videtur, licet inscitia quorumdam bis relatus. Idem quoque Celer, qui in Martyrol. S. Hieronymi & S. Maximini minore MS. extat.
Felix Ep. Belicensis inter Sanctos annumeratur hoc die a Saussaio, iungiturq; S. Lupicino Lugdenensi; ex Theophili Rainaudi nostri in Indiculo SS. Lugdunensium coniectura, haud satis firma, nec asseueranter prolata, vt ostendemus cum de SS. Felice, Felicitate, Lupicino infra agemus.
S. Hathelmus Cantuarien. Ep. an DCCCXL in Anglia, hoc die deceßisse scribitur in MS. Florario. At nullus eius nominis in Catal. Epp. Cantuarien. reperitur. Suspicamur Nothelmum esse, fortaßis etiam Nathelmum dictum, qui Londoniensis Ecclesiæ Presbyter plurima S. Bedæ monacho monumenta ad historiam conscribendam suppeditauit vt hic memorat in Præf. ad Ceolulphum Regem. Is postea Cantuariensi. Episcopus factus est, ipso quo Beda obiit anno, vt scribit Malmesburiensis; tenuit eam Sedem V annis, mortuusq; est anno DCCXLI XVII Octobr. vt apud VVigorniensem habetur. Eius tamen nomen in nullo alio Martyrol. adhuc reperimus.
Heridacus Presbyter (qui Ecclesiam Hamburgensem, Carolo Magno admitente, primus rexit, eratq; si vita Imperatori diuturnior contigisset, isthic ordinandus Episcopus) Sanctus appellatur a Mermanno in Theatro conuersionis Gentium, & primus Danorum Apostolus statuitur. De eo agimus in Vita S. Anscharij hoc die, nu. 18 & in Proleg. nu. 39. in Diplomate Ludouici Pij, nu. 57. Alibi in sacris Fastis eius nomen non reperimus.
Witmarus, Erimbertus, Hartgarius Eremita, Ansfridus Dani, Rembertus Dani, Presbyteri ac viri Apostolici, in prima Suecorum conuersione laborarunt. Witmarus, primus S. Anscharij an. DCCCXXIX socius, post eius obitum adhuc viuebat in Corbeia Gallica, vt infra in eius Actis nu. 16 dicitur: non tamen Episcopus fuit, quod in eius elogio scribit Ioannes Vastouius in Vite Aquiloma. In qua etiam Vite elogia habet Hartgarij Eremitȩ & Erimberti, cognati Gaudberti Ep. qui comes fuit S. Anschario in secunda ad Suecos profectione circa an. DCCCLIII, eoq; inde abeunte, Ecclesiam isthic fundatam rexit, vt dicitur in iisdem Actis nu. 49. Agitur ibidem nu. 55 de Ansfrido & Remberto Danis, qui eamdem diem rexerunt Ecclesiam. Quorum omnium nulla in aliis Fastis mentio.
Herigarius, Bircæ vrbis in Suecia Præfectus, a S. Anscharioad fidem Christi conuersus, miraculis postea clarus extitit, quæ commemorantur in Actis S. Anscharij cap. 7. Inter Sanctos & illustres Suecos merito refertur a Ioanne Vastouio.
Theodoricus I Ecclesiæ Metensis XLVII Episcopus, refertur hoc die, & Sanctus indigetatur a Constantino Ghinio in Natalib. SS. Canonicorum; a Saussaio XVIII Iulij. Vir fuit eximiæ pietatis & prudentiæ. Meurißius Ep. Madaurensis in hist. Epp. Metens. lib. 3 pag. 329 tradit, quotannis VII Septemb. anniuersarium pro eo officium fieri, in monasterio S. Vincentij, quod condidit, & præclare ornauit.
S Fotadus Ep. Scotus refertur hoc die a Dauide Camerario lib. 3 de Scotorum pietate: ac rursus IV Iunij, quo & Philippus Ferrarius eum exhibet. Is Grimum & Malcolmum II Scotiæ Reges narratur conciliasse, appellaturq;, ab Hectore Beëtio lib. 11 maximus tunc Scotorum Episcopus, vir summa præditus virtute & clementia. a Georgio Buchanano lib. 6 magna tum apud omnes ob sanctitatis opinionem auctoritate. Lesleus quoque lib. 5 in Grimo eius meminit. Horum nullus in Diuos relatum affirmat, nedum ad hunc diem coli. Thomas Dempsterus lib. 6 histor. Ecclesiast. Scotor. nu. 545 fœde sui oblitus est, dum S. Fothadum eum esse vult, qui concubinariorum Sacerdotum caussam egisse contra S. Dunstanum Ep. Cantuarien. in Synodo Kalnensi memoratur, ac Diuina vltione oppressus; quem ipse fraude nefaria extinctum ait: cum Osbernus in Vita S. Dunstani XIX Maij, iniquitatis defensorem Heornelmum appellet, hominem tam ingenio quam loquacitate fere insuperabilem; Surius Bernelinum. Vincentius lib. 24 cap. 80. S. Antoninus par. 2 tit. 16 cap. 7 § 5 Osberno consentiunt, falso in contrariam partem citati a Dempstero. Nos Beornelmo hoc, siue Heornelmo abiecto, S. Fotadum tantisper tamen omittemus, donec certiora assequamur.
Helmandus, Ord. Cisterciensis monachus, in diœcesi Bellouacensi, cœnobio Frigidi montis, hoc die refertur a Saussaio & Chrysostomo Henriquez: & ab hoc quidem Beati titulo decoratur, ab illo inter Pios solum numeratur. Testatur Hugo Menardus, in Catal. SS. & BB. Ordinis Cister. qui in Missali an. 1526 Parisiis edito exstat, eius quoque legi nomen. Vir fuit eximiæ virtutis & scientiæ. Conuersionem suam a seculi vanitate ipse describit apud Vincentium Bellouac. lib. 29 cap. 137. Nondum satis nobis liquet, an palam Beatus habeatur.
Zacharias, S. Francisci socius, ab eoq; in Lusitaniam missus, Alanquerij (quod oppidum est Vlyßipponensis diœcesis) magna opinione sanctitatis mortuus est: postea e tumulo sublatus, conditusq; sub altari est, cum socio, cuius in Annalibus Ordinis mirifice commendatur castimonia. Zachariæ rursus in honorificentiorem locum, intra murum maioris sacelli, translatæ Reliquiæ, vti auctor est VVadingus. Eius natalem consignat Arturus XX Ianuarij, socij hoc die. Et huius quidem corpus testatur Gonzaga 3 par. de orig. Seraph. relig. in 2 conuent. prouinc. Lusitaniæ, in maxima esse apud omnes seculares veneratione. Legitime Beatis adscripti sint necne, nondum nobis liquet.
Petrus Sys, Prior Dunensis monasterij Ord. Cisterc. in Flandria, a Chrysostomo Henriquez in Menolog. refertur cum titulo Beati; & insigni elogio; in quo, ex Chronico loci, tradit eum mortis suæ horam diuinitus præscisse. Saussaius Piis eum accenset.
B. Gundanus. Reperimus inter schedas Heriberti Rosvveydi hæc ex codice quodam non antiquo Carthusiæ Bruxellen. descripta: Item B. Gundani, qui cupas ligauit in vita.
Neuhal Abbas refertur hoc die a Ferrario in gener. Catal. SS. his verbis: In Scotia S. Neuhalis Abbatis & Martyris. citat in Notis VVionem. Hic in appendice ad Martyrol, monasticum, littera A sic scribit: Sanctus Abbas quidam de Neuhal Scotus pro fide Christi ceruices dedit. Citat Nicol. Sanderum, vti & Dempsterus hist. Eccles. gent. Scotor. lib. 13 nu. 951 vbi ista habet: Sanctus Abbas quidam, vt puto, anonymus, de Neuhal monasterio, pro Christo ceruices dedit, ait Nicol. Sanderus lib. 7 de visibili monarchia. Quo die Martyr hic colatur non inueni. Nam inter eos SS. quorum natales incerti, eum reponit Arnoldus Wion lib. 3 pag. 408. Scripta omnia interierunt. Quo tempore floruerit, non deprehendi, cum illi taceant. Qui illi? Hoc est temere & oscitanter citare auctores non visos. Certe Sanderus non tacet tempore Elisabethæ Reginæ floruisse: at non ait: ceruices dedisse. Sed lib. 7 pag. 666. recenses religiosorum ordinum Archimandritas & Priores, tum Anglos tum Scotos, ob fidem suis sedibus pulsos; testimonio 1637 sic habet: Abbas etiam de Neuhall Scotus.
S. Tarahata Virgo refertur hoc die in Catalogo præcipuorum SS. Hiberniæ edito ab Henrico Fitzimone nostro: ab aliis pluribus IX Februarij.
S. Adrianus, S. Eubulus, MM. Cæsareenses, referuntur hoc die in Menæis Græcor. apud Galesinium item & Ferrarium. Martyrol. Roman. habet Adrianū V, Eubulum VII Martij.
S. Waldetrudis viduæ Translatio officio duplici celebratur ab Ecclesia Montensi in Hannonia hoc die, eiusq; plurima meminere Martyrologia. Plenius de ea agemus die ipsius natali IX April.
S. Germani Patriarchæ Constantinopolitani agi hoc die Bortij in Aquitania solennem memoriam scribit Saussaiusin Supplem. Martyrol. Gallicani. Vitam dabimus XII Maij.
S. Deodatus Ep. refertur hoc die in duobus perantiquis Vsuardi Martyrologiis monasterij S. Germani Parisiis, his verbis: Latiniaco natalis S. Deodati Episcopi. Est Latiniacum Galliæ oppidum, ac monasterium olim celeberrimum, ad Matronam flumen, Meldas inter ac Lutetiam, vulgo Lagny. Huc translata pignora SS. Deodati Ep. Maldegarij, Fulberti, Amsilionis Lamberti, & vnius ex Innocentibus, memorat Molanus in addit. ad Vsuard. II Innij. Quis sit hic Deodatus Ep. nondum comperimus; nam plures fuerunt eius nominis Antistites: nominatißimus, qui Niuernensi episcopatu relicto, in Vosagi eremo habitauit, cuius Vitam dabimus XIX Iunij.
S. Anna Prophetissa, filia Phanuelis, colitur hoc die a Græcis, vt patet ex Menæis; a Latinis vero I Septemb.
S. Remacli Ep. Traiectensis ordinatio consignatur hic a Saussaio, Gelenio, VVione: natalis agitur. III Septemb.
S. Simeon senex. Menæa. Scribit Ferrarius Iaderæ in Illyrico coli hoc die: ritu scilicet Græcorum. Nos eum dabimus cum Eccl. Romana VIII Octob.
S. Colmanus, siue Macduachus, primus Duacensis in Hibernia Episcopus, refertur hoc die a Colgano, ex Hibernicorum Martyrologiorum fide. Fatetur tamen in Duacensi diœcesi vt Patronum coli (quo & nos eum ideo reiicimus) XXVII Octobr.
Commemorationem aliquam Animarum faciunt Græci hoc die, vt ex Menæis patet. Latini solennius II Nouemb.
S. Tryphon, Nicænus Martyr, refertur hoc die in Vsuardi MS. Parisiensi, ab Hermanno Greuen. an. 1521. Canisio, Martyrol. Colon. an. 1490. Ferrarius in gener. Catal. SS. testatur Ascriuij, vulgo Cattharo, vrbe Venetæ ditionis in Dalmatia hodie Tryphonem M. coli publica celebritate, vt Patronum vrbis; corpusq; isthic religiosißime asseruari. An alius hic sit, haud scimus, ideoq; reiicimus ad X Nouemb.

DE S. AZARIA PROPHETA IN SYMBATHA, DISTRICTV IVDÆÆ.

svb Asar. Ivda.

[Commentarius]

Azarias, Propheta, in Iudaea (S.)

Avctore I. B.

[1] Græci III Februarij S. Azariam Prophetam venerantur, vti ex Menæis patet, quæ ita habent: Eodem die Propheta Azarias, filius Addo, in pace vitam finit.

Oracula reddente ante mortem Azaria,
Silet per obliquas ambages vaticinans Pythia.

Hic erat filius Addo, [S. Azariæ natalis,] ex terra Symbatha, qui reduxit ex Israë captiuos Iudæos; & mortuus in agro suo sepultus est.

[2] Qui hic Addo dicitur, Azariæ pater, is in Chronico Alexandrino Ἰωδήθ est, [pater Addo] in vulgata versione Obed, apud LXX ὠδήδ, Oded. Verum Hebraice iisdem litteris scribitur Oded nomen 2 Paral. 15. 1 & Addo 2 Paral. 29. & cap. 15. & cap. 13. 22. punctis solum mutatis, Vt suspicari liceat Azariam celebris illius Addonis Videntis filium fuisse, [Propheta & scriptor,] qui citatis locis memoratur Salomonis, Roboami, Abiæ res gestas diligentissime conscripsisse. Non igitur Propheta is fuit qui 3 Reg. 13 ad Ieroboamum Regem, impuras superstitiones sancientem, thuraq; vitulis adolentem, missus, luit deinde morte inobedientiam: nam qui gesta Abiæ Regis, anno Ieroboami XX mortui descripsit, non potest initio regni eiusdem Ieroboami extinctus cogitari. Quin ei potius, biennio post Abiammortuo superstes videtur extitisse.

[3] Et hic fortaßis Abiæ filium Asam, siue Asanem, optimis præceptis ad pietatem instituit. [fors & Asæ Regis magister:] Certe quod, vt 2 Paral. 9. 29 dicitur, Visionem, siue vaticinia, ediderat contra Ieroboam filium Nabat, deinde a Rege Abta memorabili prælio victum, in quo quingenta millia virorum fortium ex Israël, id est, ex Ieroboami exercitu, ceciderant vulnerati, ad formandam Asæ adolescentiam assumptus videtur. Sed cuiuscumque magisterio institutus, Azariæ æqualis fuit Asa, regnauitq; in anno vigesimo Ieroboam [qui idolalatria sublata,] Regis Israël, & quadraginta & vno annis regnauit in Ierusalem, vt habetur 3 Reg. 15. Et, vt dicitur 2 Paralip. 14. 2. fecit quod bonum & placitum erat in conspectu Dei sui, & subuertit altaria peregrini cultus, & excelsa, & confregit statuas, lucosque succidit: & præcepit Iudæ vt quæreret Dominum Deum Patrum suorum, & facerent legem & vniuersa mandata: [feliciter regnat,] & abstulit de cunctis vrbibus Iuda aras & fana, & regnauit in pace. Ædificauit quoque vrbes munitas in Iuda, quia quietus erat, & nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino largiente. Bellum tamen erat, vt dicitur 3 Reg. 15 inter Asa & Baasa Regem Israël, cunctis diebus eorum: & Asa quidem vrbes nonnullas cepit montis Ephraim, vt nu. 8 dicemus. Sed nullum adhuc graue, aut ab externo hoste bellum motum erat.

[4] Anno dein regni eius XIV, non (vt scribit Iosephus Iudæus) X, egressus est contra eum Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, & curribus trecentis, & venit vsque Maresa. Quærit Iacobus Salianus noster, quæ caussæ Æphiopem mouerint ad bellum hoc tam longinquum, tanto apparatu, Asæ inferendum: [& Zaram R. Æthiopum cum 1000000] an coptarum an coptarum magnitudo, an Regum Israëlitarum dißidia, an spes prædæ, qualem ipse fortaßis Sesaci tunc miles, anno Rodoami V deportari in Ægyptum viderat; an ira Numinis, vlcisci superbum Regem cupientis, & Iudæos eius spoliis ditare. Quasi vero Turcas, Mauros, Tartaros aliosq; barbaros non sæpe audierimus nostra memoria ad inferendum Christianis bellum, a Christianis quoque sollicitari. Fortaßis, vt Achaz Rex Iuda multis post annis Assyrium ad populandum Samariæ regnum inuitauit, ita nunc Baasa, vt sibi, quod Ieroboami excisa domo occuparat, regnum firmaret, [ab æmulis euocatum,] audersus Asam opibus & populi multitudine inualescentem, tamq; vrbibus aliquot montis Ephraim captis, sibi metuendum, ab vltimis Africæ finibus Æthiopes euocauit. Quid si Palæstini ipsi hoc bellum suscitarunt, perpetui Iudæorum hostes? Bello certe huic immistos fuisse sacer scriptor ostendit, de victoribus Iudæis 2 Paral 14 ita loquens: Tulerunt ergo spolia multa, & percusserunt ciuitates omnes per circuitum Geraræ. Quamquam & hæ potuerunt ad regnum Baasa ac tribum Simeonis spectare.

[5] Cum ergo Maresam, vrbem tribus Iuda, peruenisset Æthiopum exercitus, eamq; fortaßis obsideret, iam olim a Roboamo munitam; adfuit Asa, habens in exercitu suo portantium scuta & hastas de Iuda trecenta millia, [ipse 580000 ducens,] de Beniamin vero scutariorum & sagittariorum ducenta octoginta millia … & instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est iuxta Maresa. Iosephus lib. 8 cap. 6 Saphatam scribit. Eadem est fortaßis, quam Græci Symbatham vocant, Azariæ patriam. Instructa acte paucis verbis ita Diuinam auxilium pius Rex implorauit: Domine, non est apud te vlla distantia, vtrum in paucis auxilieris, [Deum ante precatus,] an in pluribus: adiuua nos, Domine Deus noster. In te enim & in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es; non præualeat contra te homo. Sensit illico fiduciæ suæ, quam in Diuiua ope locarat, & religiosæ precationis fructum. Exterruit itaque Dominus, ait Scriptura, Æthiopes coram Asa & Iuda: (quo modo exterruerit, non additur) fugeruntque Æthiopes. [internecione delet.] Et persecutus est eos Asa, & populus qui cum eo erat, vsque Gerara: & ruerunt Æthiopes vsque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, & exercitu illius præliante. Distat Gerara ab Hierosolymis, vt patet ex Genes. 22. tridui itinere. Maresa autem medio fere interuallo inter vtramque sita, vt in tabulis Adrichonij videre est.

[6] Non Æthiopum dumtaxat, sed & Palæstinorum Gerariticæ regionis aut Simeonitarum, spoliis onustus redibat exercitus, cum in occursum venit Azarias Propheta. Quem ad locum? Cum Hierosolymis appropinquarent, inquit Iosephus. Quid si ad Sephatam vallem, præsertim si ea Symbatha est, ipsius patria? Neque enim omnem exercitum Hierosolymam vsque reducere necesse fuit: licet paullo post ad sacra eos rursus, sed non cum armis, euocarit, vt infra dicitur. Azarias igitur, facto in se Spiritu Dei, egressus est in occursum Asa, & dixit ei: Audite me Asa & omnis Iuda & Beniamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. [2. Paral. 15] Si quæsieritis eum, inuenietis: si autem dereliqueritis eum, [Azarias victori gratulatur,] derelinquet vos. Transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero, & absque Sacerdote doctore, & absque Lege. Cumque reuersi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël & quæsierint eum, reperient eum. In tempore illo non erit pax egredienti, & ingredienti; sed terrores vndique, in cunctis habitatoribus terrarum: pugnabit enim gens contra gentem, & ciuitas contra ciuitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia. Vos ergo confortamini, & non dissoluantur manus vestræ: [hortatur ad constātiam pietatis,] erit enim merces operi vestro.

[7] Quibus verbis duas illas tribus ad constantiam in Diuinocultu hortatus, prædicit quæ decem aliis tribubus (contra quas & parens eius Addo erat vaticinatus) propterea quod idola colerent, [prædicitq; mala Israëli obuentura, præsertim post Christi mortē.] obuentura essent mala. Sed ad sensum quoque mysticum delabitur, ea denuntians, quæ post illatam Meßiæ suo, Iesu Christo, mortem, gens infelix esset acerbißima perpessura, ad finem vsque mundi. Quæ & ipse Iosephus Iudæus agnouit: ait enim, Prophetam prædixisse, secuturum tale tempus, in quo neque Propheta verax in populo reperiatur, neque Sacerdos iusta decernens. Sed vrbes eorum subuertendas, & gentem per omnes terras dispergendam, vbi erraticam semper ac sontem vitam agat. ἔπηλυν βίον καὶ ἀλίτην βιωσόμενον. Gelenius vertit: erronum more vitam acturam nullis certis sedibus. Quas profecto calamitates, Iosephi cœptas temporibus, hactenus experiuntur infelices Hebræi, & porro experientur.

[8] Obtemperauit Prophetæ monitis Rex. Ita 2 Paralip. 15. 8. [eius verbis animatus Rex, idololatriam stirpitus excidit,] Quod cum audisset Asa, verba scilicet & prophetiam Azariæ filij Obed Prophetæ, confortatus est, & abstulit idola de omni terra Iuda, & de Beniamin, & ex vrbibus, quas ceperat, montis Ephraim. Et dedicauit altare Domini, quod erat ante porticum Domini: congregauitque vniuersum Iudam & Beniamin, & aduenas cum eis de Ephraim, & de Manasse & de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. Cumque venissent in Ierusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa, immolauerunt Domino in die illa, de manubiis & præda, quam adduxerant, boues septingentos & arietes septem millia. Et intrauit ex more ad corroborandum fœdus, vt quærerent Dominum Deum Patrum suorum in toto corde, & in tota anima sua. Si quis autem, [lege capitali proposita, populis iureiurando adactis,] inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo vsque ad maximum, a viro vsque ad mulierem. Iuraueruntque Domino voce magna in iubilo, & in clangore tubæ, & in sonitu buccinarum, omnes qui erant in Iuda, cum execratione: in omni enim corde suo iurauerunt, & in tota voluntate quæsierunt eum & inuenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. Sed & Maacham matrem Asa Regis ex augusto deposuit imperio, [matre in ordinem redacta,] eo quod fecisset in luco simulachrum Priapi: quod omne contriuit, & in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.

[9] At videntur hæc iam antea ab Asa Rege gesta esse, primis regni sui annis. Ita 3 Reg. 15 11. Et fecit Asa rectum in nomine Domini, sicut Dauid pater eius: & abstulit effæminatos de terra, purgauitque vniuersas sordes idolorum, quæ fecerant patres eius. Insuper & Maacham matrem suam amouit, ne esset princeps in sacris Priapi, & in luco eius, [quod sacra Priapi, antea prohibita,] & confregit simulachrum turpissimum, & combussit in torrente Cedron. Verum eius libri Scriptor, qui belli Æthiopici nusquam meminit, quæ prius quæq; posterius gesta, simul retulit. Et fuere enimuero prius idola confracta, effæminatorum spurcitiæ sublatæ, sacra Priapi, quorum sacerdos erat Regina, excisa. Postea tamen & victoria celeberrima & Prophetæ verbis animatus Rex, omnes idolatriæ reliquias, identidem pullulantes stirpitus excidit, proposita pœna capitali, adactoq; ad iusiurandum populo: matrem, [iterum coluisset.] quæ proteruia muliebri simulachrum Priapi fortasse restituerat, in ordinem redegit, omni regiæ dignitatis decore spoliatam. Qua pœna eam prius multasse non videtur, quod marito conniuente, fors & socero Roboamo, peregrinum illum & infamem cultum suscepisset sed cum pergeret contra Regis edicta spurcißimum idolum colere, & quod consequens est, nobiles fæminas exemplo suo ad flagitium legumq; contemptum prouocare, atque earum opera viros, omni priuata auctoritate, ab aula quoque relegata est.

[10] [Azarias Pythonissæ silentium imponit:] Quid deinceps egerit Azarias, Scriptura non prodit. Græci, Pythiæ silentium aiunt imposuisse. Id quomodo contigerit. non exponunt: an procuratis contra impias eiusmodi vates, eosq; qui illas consulerent, seueris ab Rege edictis, iuxta ea quæ Leuitici 20. 27 & Deuteron. 18 11 sancita erant; aneiecto ab eiusmodi aliqua muliercula impuro spiritu, vti Paulus fecit Act. 16. 16. an silentio solum ei imposito, siue verbis & in perpetuum, siue præsentia sua; an denique certa edendo responsa, deuotum legitimis sacris populum, ab incertis illis dæmonum oraculis auerterit, fatidicasq; illas anus ludibrio expositas sponte sua silere, nemine eas consulente, compulerit.

[11] Addunt iidem Græci, illum ὑποστρέψαι ἐξ Ἰσραὴλ τὴν αἰχμαλωσίαν Ἰούδα. reduxisse ex Israë captiuitatem Iuda, siue captiuos Iudæos. Anno enim eodem, Asæ XV & sequenti, bellum graue a Baasa Rege Israel incubuit. Hic, vt 3 Reg 15. 33 dicitur, anno tertio Asa Regis Iuda, XXXIII a rebellione decem tribuum, [Baasa muniente Ramam,] regnauit super omnem Israë in Thersa, XXIV annis. Anno dein XXVI Asa Regis Iuda regnauit Ela filius Baasa super Israël in Thersa duobus annis. Quod ergo dicitur 2 Paral. 16. 1 anno XXXVI regni Asaascendisse Baasa Rex Israël in Iudam; accipi debet de anno XXXVI a diuisione regni: neque enim qui anno Asæ XXVI obiit Baasa potuit decennio post ei bellum inferre. Hæc de tempore belli, quod sane acre fuit. Nam Baasa Ramam cepit, Iosephus Ῥαμαθῶνα vocat, vrbem tribus Beniamin, in edito sitam loco, vt nomen indicat, ad viam quæ sola fere a Septemtrione, e plerisque prouinciis Israëlis Hierosolymam ducebat. Captam vrbem communire cœpit Baasa, [opportune sitam] vt nullus tute posset egredi & ingredi de regno Asa: ipse interim Baasa regnum idem vexare excursionibus identidem posset, atquevrbes moniis Ephraim quas sibi Asa eripuerat, recuperare leuiori negotio. Parabantur noui Asæ triumphi a propitio Numine (si vti eius fauore voluisset) non solum de Israelitis, sed & de ipsis quoque Syris, vt dicitur 3 Reg. 16. 7.

[12] Non ignorabat Asa quantum sibi suisq; periculum pararetur: nam XL solum stadiis, vt scribit Iosephus, [prope Hierosolymā;] distabat Hierosolymis Rama, aut paullo amplius in sexto lapide posita, vt S. Hieronymus & Eusebius tradunt. [Asa Syros euocat;] Non tamen exercitum Domini veteranas scilicet suas legiones, Libyes & Aethiopes anno præcedenti debellarat exciuit: non pristinos suos, pio Rege dignos, animos aduocauit; non addictam ab Azaria Diuinam opem exorauit. Sed pseudopolitica prudentia se inferiorem confessus, dum videtur securius progredi velle, ingentem vim auri e suo ac templi ærario promptam, misit ad Benadad Damasci Regem vt Baasæ regnum inuaderet. Non distulit Syrus, quod rogabatur, auxilium: sed mox circa ipsos fontes Iordanis Dan vrbem, quæ postea Cæsarea Philippi dicta, itemq; Ahion & Abelmaim aliasq; vrbes tribus Nephthali cepit. Eo nuntio conterritus Baasa, opus inchoatum deseruit, vt regno consuleret. Asa vero congestam eo materiam ad alias sibi opportuniores muniendas vrbes conuertit, Gabaam nimirum Ramæ vicinam, olim Saulis habitatione celebrem, ac Maspha, siue Masphat, vbi iudicia exercuisse Samuel, habitasse destructis Hierosolymis Godolias legitur. Pusillanimitatem eius, [ideo reprehensus.] Diuino monitu, grauiter increpuit Hanani Propheta. Neque tulit Rex, ipsa sua ignauia superbior effectus, monitorem; sed in carcerem compegit; Baasæ similis, qui eiusdem Hanani filium Iehu, ipsum impietatis arguentem, trucidauit. Non ita Asæ filius gloriosus & sanctus Rex Iosaphat: is multis post annis cum paterno sese scelere obstrinxisset, impio Achabo præbens auxilium, & his qui oderant Dominum amicitia iunctus, ab eiusdem Hanani iuniore filio Iehu obiurgatus, benigne accepit. Sed de his alibt.

[13] Hoc ipsum remur tempus esse, quo Azarias a Baasæ exercitu captos Iudæos reduxit, siue pretio redemptos, [Azarias captiuos reducit.] seu sancti tatis suæ opinione & sacra eloquentia, libertatem iis eblanditus a Rege aut Proceribus.

DE S. BLASIO EPISCOPO ORETANO, MARTYRE, CENTVMFONTIBVS IN HISPANIA.

SVB NERONE.

[Commentarius]

Blasius, Ep. Oretanus M. Centumfontibus in Hispania (S.)

I. B.

[1] Oretum, Hispaniæ vrbs fuit, veteribus memorata, ornata dein episcopatu; sed a Mauris, ipsorum certe temporibus, excisa. Eius extare vestigia testatur Ambrosius Morales in Antiquitat. [Oreti, veteri vrbe,] Hispan. descriptione, inter conuentum Calatrauæ &vicum Granatulam, dimidia fere leuca ab loco vtroque. isthic ædiculam etiamnum spectari ac pontem Xaualoni fluuiolo impositum, Romani vtrumque operis, vti ex inscriptione probat quæ legebatur in marmore, [(cuius vestigia exstant)] quod sua memoria ab eo ponte reuulsum delatumq; Almagrum, duabusinde leucis distans oppidum. Illi porro ædiculæ nomen nunc vetus manere Nuestra Señora de Oreto; atque etiam Açuqueca, nam hoc pro illo ab Arabibus impositum existimatur. Vtriusque nominis ita meminit Iulianus Archipresbyter a Ramirezio editus, in Aduersariis nu. 148. In diuisione Sedium, præcipue Toletanæ diœcesis, prima Sedes illi subiecta est Orerum; non Calatraua, sed S. Maria de Oreto, vel Aegueca, trans flumen Sabalonem &c. Nunc Prioratus isthic est Ordinis Calatrauæ. Actum de eodem loco 1 Februarij in gestis B. Raimundi cap. 2.

[2] Plures, ante incursionem Maurorum, leguntur Oretani Episcopi, [Episcopus fuit S. Blasius, sub Nerone martyriū passus] in Toletanis præsertim conciliis, Antiquißimus fuit (si vera scribit idem Iulianus in Chronico nu. 434 ad Æram 886) S. Blasius, qui apud oppidum vocatum Centumfontes in Celtiberia, in Neronis persecutione, in Hispania Martyr patitur. Oretanus Episcopus a S. Anastasio S. Iacobi Apostoli Zebedæi filij, dum in Hispania prædicaret, discipulo, creatus, in pretio habetur, & Deo honestante sacrum eius corpus inuisitur. Luitprandus quoque ad eamdem Æram ista habet: S. Blasius, Episcopus & Martyr, [in oppido Cisuentes,] qui in Hispania apud Centumfontes, oppidum Celtiberiæ, passus est tempore persecutionis Neronianæ, anno LXVII; miraculis celebris micat.

[3] Oppidum est, Centumfontes, vulgo Cifuentes, dictum, ad regni Toletani fines, in prouincia Alcarria, versus Taiunæ amnis fontes, haud procul Seguntia vrbe, Comitatustitulo ornatum, ad illustrem Siluarum familiam pertinens. Illic sanctimonialium instituti Dominicani cœnobium extra oppidi muros visitur: [vbi eius sepulchrū:] in cuius ecclesia extat sepulchrum ex alabastrite affabre elaboratum quo conditum fertur S. Blasij Ep. & Mart. corpus. Hunc Centumfontani & alij accolæ Sebastenum esse aiunt, de quo infra agemus, ostenduntq; nescio quorum ædificiorum rudera, ad Tagum flumen, vbi Sebasten vrbem stetisse volunt. [& creditur Sebastenus Episcopus fuisse,] Quin & prouinciam Cappadociam aßignant, & specum Antistitis sancti latebris sacratam, aliaq; eo spectantia. Quæ tamen erudito nulli probant: cum constet, Agricolaum, sub quo Sebastenus Blasius martyrium fecit, in Cappadocia Asiatica ac minore Armenia, vti infra ostendemus, præsidatum geßisse, [tamen in eodem tractu;] atque isthic sub eo plures alios martyrium consummasse.

[4] Sed quia huius Blasij Hispani Acta ignorarentur, quæ de altero tradita erant, huic adscripta, prouincialium pia simplicitate. Apud eos certe in maxima est veneratione: nullius vt Diui nomen frequentius liberis suis in eo tractu imponant. [valde ibi celebris;] Multæ quoque paßim dicatæ eius nomini ecclesiæ. Non est autem, cur quisquam potius quam a Sebasteno diuersum hunc statuat, illius translatas in Hispaniam reliquias suspicetur: [sed ab illo diuersus.] cum tanta earum alibi copia sit, vt vnius hominis esse vix potuerint. Diuersum certe Hispani scriptores, etiam antequam illa prodiissent Iuliani ac Luitprandi Chronica, censuerunt; Thomas de Trugillo Thesauri Concionator. to. 2 parte 2. Alfonsus Villegas in Flore SS. Franciscus Padilla centur. 4 cap. 30. Ioannes Marietta de SS. Hispan. lib. 2 cap. 37. & post eos Martinus Carilius lib. 2 Annal. ad an. Christi 306. Ioannes Tamayus de Salazar in historia S. Epitacij cap. 5 huius S. Blasij meminit: at plura de eo tradit in Martyrol Hispanico ad hunc diem, iis quæ diximus congruentia. Meminit & Sanctius D'Auila Ep. Giennensis lib. 3 de veneratione sanctarum Reliquiarum cap. 8 nu. 4. Et plenius Franciscus de Ruspuerta in historia Ecclesiastica Episcopatus Giennensis seculo 12 cap. 6 nu. 2.

[5] Caput Sancti illius Blasij Lermam nuper translatum e Centumfontano parthenone, quando illuc Dominicanæ Virgines Centumfontibus suadente Duce Lermæo, migrarunt. [Caput eius Lermæ.]

[6] Hieronymus Higuera noster Notat. 293 ad Luitprandi Chronicon ita scribit: S. Blasij Martyris Hispani, sub Decio passi, celebris memoria est apud Hispanos. [an & Toleti?] Toleti seruatur eius sacrum cranium in cœnobio sanctæ Trinitatis. Is sit alius necne ab Centumfontano illo, cuius & ipseibidem cum Luitprando meminit, non exprimit. Nam si idem, cur ad Decij tempora reuocatur? Quomodo Lermæ caput est, cranium Toleti? Nisi forsan vtrobique solum pars extet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CELERINA, IGNATIO, LAVRENTINO, ET CELERINO DIACONO CONFESSORE,

SECVLO CH. III.

[Commentarius]

Celerinus, Diaconus Confessor, in Africa (S.)
Celerina, eius auia, Martyr in Africa (S.)
Laurentinus, patruus, Martyr in Africa (S.)
Ignatius, auunculus, Martyr in Africa (S.)

BHL Number: 1719

Avctore I. B.

§ I S. Celerini & sociorum natalis, patria, aureola.

[1] Trium horum Martyrum vti Acta latent, laterent & nomina, nisi ea S. Cyprianus ep. 34 ad sancti ipsorum nepotis Celerini Confessoris laudem protulisset. Quamobrem meruit hic, etsi illi pridem ante martyrio coronatisint, eorum tamen veluti primipilus in omnibus Martyrologiis memorari. Ita vetus Romanum a Rosvveydo editum: [Horum Martyrū natalis,] B. Celerini Diaconi, & Celerinæ auiæ eius, & Laurentini & Ignatij. MS. S. Richardi sub Bedæ nomine: In Africa B. Celerini Diaconi, & Celerinæ auiæ eius, & Laurentini & Ignatij Martyrum. Vsuardus: In Africa natalis B. Celerini Diac. & Confess, & sanctorum Martyrum Laurentij, Ignatij & Celetinæ: de quorum omnium gloriosis laudibus extat B. Cypriani epistola. Eadem hæbet paullo pluribus verbis Beda vulgatus, nisi quod Laurentinum appellet, quem aliorum multa MSS. Laurentium: variant excusa, sed melioris notæ quæ sunt, Laurentinum. VVandelbertus quoque:

Hisque cruore pio Celerinus cum Celerina
Enitet, Ignatius Laurentinusque Beati.

Prolixiori elogio eum celebrat Ado, Martyrol, Roman, ac reliqui prope omnes.

[2] Viditur VVandelbertus eum, vt socios, Martyrem statuere. Galesinius existimat bis tormentis admotum. Romæ & in Africa & hic enectum. In Africa, inquit, sanctorum Martyrum, [Celerinus an Martyr?] Celerini Diaconi, Celerinæ eius auiæ, Laurentini patrui & Ignatij auunculi. Primo Celerinus Romæ post B. Fabiani Pontif. martyrium, in summo persecutionis impetu, vna cum Moyse, Maximo, Nicostrato, Rufino, Vrbano & Sidonio, in custodiam inclusus, præter ceteros omnia tormentorum genera constantissime superauit. Post, remissa paullulum persecutione, in Africam venit: vbi, Diuino admonitu, Lector, deinde Diaconus factus, excitata vehementius Deciana contra Ecclesiam oppugnatione, cum illius principe & auctore congressus, [an tormēta in Africa passus?] dum inexpugnabili firmitate certaminis sui aduersarium vincit, vincendi ceteris viam facit; non breui compendio vulnerum victor, sed adhærentibus diu & permanentibus pœnis, longæ colluctationis miraculo triumphator, a Domino accepit cælestis gloriæ coronam. Huic auia Celerina honore consimili Diuinæ dignationis æquatur. Patruus præterea eius & auunculus, Laurentinus & Ignatius, in castris ipsi quondam seculatibus militantes, sed veri spiritualesque Dei milites, dum Sathanam Christi confessione prosternunt, palmas a Domino, illustri passione, meruerunt. Verum non sunt omnia hæc veterum testimonio firmata. Nam Diaconum factum Martyrologia quidem asserunt; [an Diaconus?] non meminit S. Cyprianus. Neque, si tormenta illi in Africam reuerso inflicta, aut mors, id Deciana factum persecutione, cui superstes fuit Celerinus. S. Cyprianus ep 34 vt infra dicemus, quæ hic Galesinius de resumpto in Africa certamine refert, de Romæ suscepto prædicat, nimirum inter persecutionis initia feruentia, cum ipso infestationis principe & auctore congressum &c.

[3] Canisius in 2 edit. Galesinium de more secutus, ita scribit: Item in Africa sanctorum Martyrum Celerini Diaconi, Celerinæ eius auiæ, Laurentini & Ignatij, quorum ille Celerini patruus erat,hic auunculus: (vnica vox Germanica qua vtitur, vtrumque significat; vertimus ex aliis explicatius.) Hi omnes aduersus mundum, carnem, dæmonem, eorumque administros strenue depugnarunt, atque horribili martyrio cum aliis multis in Deciana persecutione defuncti sunt, fideique suæ constantiam testati. Horum est apud Cyprianum in quadam epistola honorifica mentio. [3 alij non sub Decio occisi.] At non in Deciana persecutione occisi Celerina, Laurentinus & Ignatius, vt ex S. Cypriano patet: nam cum inter persecutionis initia feruentia certasse Celerinum dicat, de aliis ita loquitur: Auia eius Celerina iam pridem martyrio coronata est. item patruus eius & auunculus, Laurentinus & Ignatius … Sacrificia pro eis semper, vt meministis, offerimus, quoties Martyrum passiones & dies anniuersaria commemoratione celebramus. Scribebat ista Cyprianus ex secessu, in quem se abdiderat initio persecutionis: ante ergo persecutionem eorum memoriam publice egerat, & id meminisse Clerum suum ait. Constantius Felicius ante Galesinium ab aliquibus Martyrem dici Celerinum scripsit: nempe ab iis qui Martyres appellant eos qui tormenta paßi, etsi iis immortui non sint; Confessores vero qui Christum coram Iudice confeßi, nullis tamen tentati tormentis. Nunc autem Martyres minime indigetamus nisi quibus illata mors est, aut ex toleratis antea tormentis secuta. Alia peccat idem Felicius, ita scribens: Celerinus Diaconus & Confessor: alij Martyrem dicunt. Erat Clericus S. Cypriani in Africa, nepos S. Laurentij Mart. nepotis S. Ignatij fratris aui eius, & auiæ Celerinæ.

[4] Dubitat Pamelius Annotat. 3 ad ep. 34 S. Cypriani Romanusne an Africanus fuerit Celerinus. [Celerinus Romanus an Carthaginēsis?] Romæ certe eius soror habitabat, vt infra ex eius epistola ad Lucianum patebit, eratq; lauta in re, quæ LXV extorribus ministraret, nec exiguo tempore. An ipse isthic quoque ante Decij tyrannidem habuerit domicilium, an solum eo venerit, vel negotiorum caussa, vel vt florentem sub Philippis Augustis religionem spectaret, in ambiguo est. Carthaginensem fuisse, (licet fortaßis origine Romanum) inde liquet, quod a Cypriano Clericus ordinatus est; quodq; patruus eius & auunculus ac auia vel martyrium isthic fecerant, vel si alibi, certe inde orti, vt propterea Cyprianus pro eis sacrificia offerret, vt ante scriptum; siue, vt ep. 37 loquitur, [cuiates alij?] commemorationes eorum inter memorias Martyrum celebraret, velut suæ Ecclesiæ Martyrum, aut ad eam spectantium. Erat & aliis locis per Africam horum celebris veneratio: nam S. Augustini sermo CCXXXVI de tempore, habitus scribitur in basilica S. Celerinæ.

§ II Celerini confessio in tormentis: pro sorore lapsa sollicitudo.

[5] Romæ agentem Celerinum vt diximus, Decianæ persecutionisturbo oppreßit. Nam cæsis Philippis Christianis Imperatoribus, vt XX Ianuarij ad S. Fabiani Vitam diximus, in reliquos Christianos, Romæ præsertim, sæuitum: ipseq; Fabianus Papa anno Christi CCL, [Celerinus an. 250 Romæ captus] Decio & Grato Coss. martyrio coronatus est. Et post passionem eius, vt habet liber de Romanis Pontificibus, Moyses & Maximus Presbyteri, & Nicostraus Diaconus comprehensi & in carcerem missi sunt. Fuit cum his Celerinus quoque comprehensus, & crudelibus tormentis examinatus, [ac tortus;] vt infra ex S. Cornelij ac S. Cypriani epistolis ostendemus. Dimissus (incertum qua occasione) e custodia, in Africam profectus est, sed sub finem æstatis. [liber in Africam redit,] Testis S. Cyprianus ep. 16 ad Moysen & Maximum Presbyteros & ceteros Consessores fratres Romam mißa: Et cunctos vos pariter & singulos repræsentauit affectibus nostris, fratres carissimi, Celerinus adueniens, fidei ac virtutis vestræ comes, [& S. Cypriano gesta narrat] & gloriosis congressibus Dei miles. Vniuersos vos in illo veniente conspeximus; & cum caritatem circa me vestiam dulciter ac sæpe loqueretur, in eius sermonibus vos audiebamus. Satis ac plurimum gaudeo, quando a vobis per tales talia perferuntur. Ostendit deinde autumno scriptam epistolam, [sub autumnum,] cum annum fere in carcere egissent Confessores, & dignitas cælestis in ipsis honoris annui dignitate signata esset, & iam reuertentis anni volubilem circulum victricis gloriæ diuturnitate transgressa.

[6] Probabile est, quod ad Martyrol. hoc die annot. b censet Baronius, Celerinum hunc pietate & confeßione illustrem, [eius & Cleri Romā internuntius.] functum apud Cyprianam munere tabellarij, vel potius legati. Neque enim ignoto cuiuis, nec satis probatæ fidei homini, credi consueuisse litteras vel Episcoporum ad Episcopos, vel ad inclusos custodus Confessores. Quod ex S. Cypriani facto probat Baronius.

[7] Dum Romæ ageret Celerinus verno tempore anni insequentis, anni nimirum CCLI, insignem ad Lucianum Confessorem carcere detentum epistolam dedit, [Eius epistola pro sorore lapsa,] quæ apud Cyprianum in editione Pamelij est XXI. Quam hic integram dare operæ pretium est: ostendit enim egregiam eius demißionem animi, sollicitudinem de sorore lapsa, zelumq; Diuini honoris: &, vt ep. 23 ipse Cyprianus scribit, Celerinus Confessor quam esset moderatus & cautus, & humilitate ac timore sectæ nostræ verecundus. Ad quem locum pluribus citatis eiusdem Cypriani & Tertulliani locis ostendit Pamelius sectæ nomen hic in bonam partem accipiendum pro confessione Christiana. Eumdem autem esse Celerinum, qui Romæ cum Moyse & aliis captus fuit, quiq; eam exarauit epistolam, censet in annot. ad Martyrol. Baronius. Dissentit (at non recte, nostro quidem iudicio) qui Indicem in 2 tomum Annalium eius concinnauit. scribit enim: Celerinus Confessor multa passus ordinatur a Cypriano, deinde: Celerinus alius Confessor sollicitus pro sorore lapsa.

[8] Romæ autem scriptam illam a Celerino epistolam probat Pamelius, [Roma missa Carthaginem,] ex Luciani Confessoris responso, qui inter alios salutari Bassianum iubet & vniuersum Clerum; cum ex ep. 3, quæ est Cleri Romani ad Clerum Carthaginensem de secessu Cypriani, dicatur: Sciatis autem Bassianum peruenisse * ad vos. Certius id liquet ex aliis Cypriani epistolis, vbi Luciani vt sui subditi meminit. Deinde ipse Celeriuus ait, vbi tunc erat, fæminas quasdam lapsas, a Præpositis iuberi tantisper sic esse donec Episcopus constituatur. Atqui Carthago Episcopum habebat Cyprianum; Romana Cathedra, occiso Fabiano, nondum suffecto Cornelio, vacabat. Sed ipsam demus epistolam:

[9] [ad Lucianū pro fide captum: cui gratulatur,] Celerinvs Lvciano salvtem. Hæc cum tibi scriberem, Domino frater, gaudens & tristis eram: gaudens, eo quod audierim te pro nomine Domini, nostri Iesu Christi Saluatoris nostri tentum, & illius nomen penes magistratus huiusmodi confessum: tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi, numquam litteras tuas accipere potui. Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit, [sed queritur sui oblitum,] quod cum Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse venturum sciebas; de salute tua, vel quid penes te agatur, mihi non significaueris. Et hoc solet contingere seruis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. Scio enim quoniam vnusquisque iam quæ sunt seculi non adtendit, [(excusans eū tamen)] quoniam coronam cælestem sperat. Ego enim dixi, fortasse oblitum te esse mihi scribere. Nam vt tibi quoque de insimo tuus vel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire; [contra quam ipse captus antea fecerit:] tamen cum essem & ego in tam florida confessione, fratres meos vetustissimos memorabam, & eos litteris meis memoraui, caritatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. Peto tamen, Carissime, a Domino, vt si non ante cruore illo sancto laueris pro nomine Domini nostri Iesu Christi, [petit vt sibi rescribat,] quam litterȩ meæ te in hoc mundo apprehendant; vel nunc si apprehenderint, mihi ad hæc reseribas. Sic coronet te, cuius nomen confessus es. Credo enim, quoniam etsi in hoc mundo nos non viderimus, [& pro se oret:] in futuro tamen nos coronati a Christo cōplectemur. * Pete vt sim dignus & ego coronari cum numero vestro.

[10] In magna tribulatione constitutum scias, & acsi sis mecum præsens, sic caritatis pristinæ reminiscordie ac nocte: [de sorore lapsa dolit,] Deus solus scit. Et ideo peto vt annuas desiderio meo, & mecum doleas in morte sororis meæ, quȩ cecidit in hac vastatione Christo sacrificauit enim, & exacerbauit Dominum nostrum, quod nobis manifestum videtur. Pro cuius factis ego in lætitia Paschæ flens die ac nocte, in cilicio & cinere lacrymabundus dies exegi, & exigo vsque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Iesu Christi & pietas … per te vel per eos Dominos meos, qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es, vt veniam habeant nefanda naufragia: memor sum enim caritatis tuæ pristinæ, quod cum omnibus doleas sorores nostras, [& aliis] quas & tu bene nosti, id est. Numeriam & Candidam; pro quarum peccatis, quæ nos fratres habent, debemus excubare. Credo enim Christum secundum illarum pœnitentiam, & opera, [erga extorres valde hospitalibus:] quæ penes collegas nostros fecerunt extorres, quia vobis venerunt, a quibus ipsis de operibus earum audies iam, pro eis vobis Martyribus suis petentibus indulturum credo.

[11] Audiui enim te floridiorum ministerium cepisse. O te felicem! Suscipe vota tua, quæ semper desiderasti: vel in teria dormiens, optasti pro nomine illius in carcere mitti; quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est: Det tibi Dominus secundum cortuum. [ps. 19 5] Et nunc super ipsos factus Antistes Dei, [rogat iis indulgentiam a Luciano & sociis,] recognouit idem minister. Rogo itaque, Domine, & peto per Dominum nostrum Iesum Christum, vt ceteris collegis tuis, fratribus tuis, meis Dominis, referas, & ab eis petas, vt quicumque prior vestium coronatus fuerit, istis sororibus nostris, Numeriæ & Candidæ, tale peccatum remittant. Nam ipsam Etecusam semper appellaui (testis est nobis Deus) quia pro se dona numerauit, no sacrificaret: sed tantum ascendisse videtur vsque ad Trianfacta, & inde descendisse. Hanc ergo non sacrificasse ego scio. Quarum iam caussa audita, præceperunt eas Præpositi tantisper sic esse, donec Episcopus constituatur.

[12] Sed quatenus per vestras sanctas orationes & petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed & testes Christi, quod omnia indulgeatis. Peto ergo, Domine carissime Luciane, memor sis mei, & petitioni meæ annuas. Sic Christus coronam illam sanctam, quam tibi, non tantum in confessione, sed in sanctimonia tradidit, in qua semper cucurristi, exemplum Sāctorum semper & testis fuisti; vt omnibus Dominis meis, fratribus tuis Confessoribus referas dehoc facto, vt a vobis auxilium recipiant. Nam hoc, Domine frater, scire debes, me non solum hoc pro eis petere, sed Statim & Seuerianum & omnes Confessores, [vti & alij Confessores eorū hospites rogant:] qui inde huc a vobis venerunt, ad quos ipsæ in portum descenderunt, & in Vrbem leuauerunt; quod sexaginta quinque ministrauerunt, & vsque in hodiernū in omnibus fouerunt. Sunt enim penes illas omnes.

[13] Plus autem grauare cor illud sanctum tuum non debui: cum sciam te prona voluntate operari. Salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia & Emerita, [variæ SS. salutationes.] qui lætantur confessione tua florida; sed & omnes fratres: & Saturninus, qui & ipse luctatus est cum diabolo, qui & Christi nomen est fortiter confessus, qui & ibi in pœna vngularum fortiter est confessus, qui & hic nimis rogat & petit. Salutant te fratres tui Calpurnius & Maria, & omnes sancti fratres. Nam hoc scire debes, me & dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas pero illis eas legere digneris.

[14] Hactenus Celerini epistola, edita a Pamelio Antuerpiæ an. 1568 non sine mendis, quæ corrigere omnia non potuimus, cum in editione Operum S Cypriani Basileensi anni 1540 per Erasmum recognita, & Coloniensi an. 1544 per Grauium, [Mendose edita epistola,] quas ambas habemus, ea non extet epistola; & Morelij nobis desit editio, e qua eam Pamelius accepit, minus accurate castigatam, vt ipse annot. 2 fatetur: desunt enim quandoque voces aliquæ: neque eæ in Rigaltij editione, elegante alioqui, suppletæ: nam & ipse exemplaribus, vt in Obseruationibus fatetur, destitutus fuit. Quod dicitur Lucianus floridiorum ministerium percepisse: Pamelio magis placeret floridorum, & significari putat Martyres ipsos: vti & Rigaltius, qui Lucianum ait super eos factum antistitem, quia iisministrabat, ipsorum desideria ad alios perscribens. Mihi antea inciderat dubitare, an non fortaßis familia aliqua Christiana Carthagine Floridorum fuisset, aut duo tresue, nomine aut cognomine Floridi, [quædam continens obscura.] qui solatium ac ministerium Luciano & aliis captiuis exhiberent; vti Cyprianus ep. 37 hortatur Clerum, vt Confessoribus in carcere constitutis omnis humanitas præbeatur. Et vero aliquot retulimus in Ianuario Floridas Martyres Africanas. An fortaßis tamen tormenti genus aliquod significatur? Trianfacta coniicit Pamelius locum fuisse in quo sacrificabatur: ambigit Rigaltius. Eum qui Statis appellatur lapsarum fæminarum hospes Confessor, mallet idem Statium aut Stacteum dicere.

[15] Lucianus responsum ita orditur, estq; epistola 22 apud S. Cyprianum in editione Pamelij, in Rigaltij 21: Lucianus Celetino Domino, si dignus fuero vocari collega in Christo, salutem. eumq; ita laudat: [Lucianus, Celerino laudato,] Tu Deo volente ipsum anguem maiorem, metatorem Antichristi, non tantum confessus deterruisti vocibus illis & verbis deificis, quibus scio quasi a amatores fidei zelotypi disciplinæ Christi, in qua tenoris viuacitate versari te gaudeo, vicisti. Recte notat Pamelius, hic quoque deesse aliquid vt sensus expleatur.

[16] Plus deinde impertitur, quam petierat Celerinus:: [Pauli Martyris & aliorū nomine,] Cum benedictus Martyr Paulus, inquit, adhuc in corpore esset, vocauit me, & dixit mihi: Luciane, coram Christo tibi dico, vt si quis, post arcessitionem meam, abs te pacem petierit, des in nomine meo. Sed & omnes quos Dominus in tanta tribulatione arcessire dignatus est, vniuersi litteras ex compacto vniuersis pacem dimisimus. & post pauca: Et ideo, frater, peto, vt sicut hic, cum Dominus cœperit ipsi Ecclesiæ pacem dare, [pro quibus rogobatur, indulgentiā donat,] secundum præceptum Pauli, & nostrum tractatum, exposita caussa apud Episcopum, & facta exomologesi, habeant pacem non tantum hæ, sed & quas scis ad animum nostrum pertinere. In eamdem sententiam scripta extat ab eodem Luciano ad Cyprianum epistola, quæ inter Cypriani epistolas XVII. [& omnibus aliis.] Vniuersi Confessores Cypriano Papæ salutem. Scias nos vniuersis, de quibus apud te ratio constiterit, quid post commissum egerint, dedisse pacem. Et hanc formam per te & aliis Episcopis innotescere voluimus. Optamus te cum sanctis Martyribus pacem habere. Præsente de Clero & Exorcista & Lectore, Lucianus scripsit.

[17] Reprehendit hanc Luciani temerariam indulgentiam S. Cyprianus, pluribus locis, misitq; eius ad se ac Celerinum epistolas ad Clerum Romanum, vti ex ep. 23 patet, vbi S. Mapalici Martyris ac S. Celerini modestiam laudat; de Lucianovero ista habet: Frater noster Lucianus & ipse vnus de Confessoribus, [S. Cyprianus eius imperitiā & temeritatem vituperat,] fide quidem calidus & virtute robustus, minus Dominica lectione fundatus, quædam conatus est, imperiti iam pridem se vulgi auctorem constituens, vt manu eius scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur. Quod factum pluribus redarguit, ortasq; inde turbas narrat. Tum de Celerino rursus: Exempla quoque epistolæ Celerini boni & robusti Confessoris, quam ad Lucianum eumdem Confessorem scripserit; item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis: vt sciretis & laborem circa omnia & diligentiam nostram, & veritatem ipsam disceretis; [laudat Celerini modestiā.] Celerinus Confessor quam sit moderatus & cautus, & humilitate ac timore sectæ nostræ verecundus: Lucianus vero circa intelligentiam Dominicæ lectionis, vt dixi, minus peritus, & circa inuidiam verecundiæ nostræ relinquendam facilitate sua molestus. Sed de his omnibus plenius agendum erit ad Vitam S. Cypriam XIV Septembris: extant de ista indulgentiæ lapsis temere impertitæ ratione plures apud eumdem Cyprianum epistolæ, pleræque datæ antequam S. Cornelius Pontifex esset electus.

[Annotata]

* Rigalt. ad nos.

* Rigal. Peto sim.

§ III Celerinus Lector ordinatus.

[18] Interea cum adhuc in secessu versaretur Cyprianus, Celerinum (qui fortaßis cum responso Cleri Romani in Africam redierat) in Ecclesiæ suæ Clerum adlegit, [Celerinus a Cypriano Lector ordinatus,] ac Lectorem ordinauit. Quod mox Clero suo ac plebi vniuersæ significauit ep. 34. quam hic, quia eximiam Celerini commendationem continet, dare visum est.

[19] Agnoscenda & amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia Diuina, quibus Ecclesiam suam Dominus illustrare temporibus nostris & honestare dignatus est, commeatum dando bonis Confessoribus suis & Martyribus gloriosis, [Clero honori futurus,] vt qui sublimiter Christum confessi essent, Clerum postmodum Christi ministeriis Ecclesiasticis adornarent. Exultate itaque & gaudete nobiscum, lectis litteris nostris, quibus ego & collegæ mei, qui præsentes aderant, referimus ad vos, Celerinum, fratrem nostrum, virtutibus pariter & moribus gloriosum, Clero nostro, non humana suffragatione, sed Diuina dignatione coniunctum. [Diuina visione coactus acquiescere,] Qui, cum consentire dubitaret Ecclesiæ, ipsius admonitu & hortatu in visione per noctem compulsus est, ne negaret. Nobis suadentibus, cui plus licuit, & coëgit: quia nec fas fuerat, nec decebat, sine honore Ecclesiastico esse, quem sic Dominus honorauit cælestis gloriæ dignitate.

[20] Hic ad temporis nostri prælium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia feruentia cum ipso infestationis principe & auctore congressus; dum inexpugnabili firmitate certaminis sui aduersarium vincit, [tormentis profide generose toleratis,] vincendi ceteris viam fecit; non breui compendio vulnerum victor, sed adhærentibus diu & permanentibus pœnis longæ colluctationis miraculo triumphator. Per decem & nouem dies, custodia carceris septus, in neruo ac ferro fuit. Sed posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit: sed animam fide & virtute viuentem nutrimentis spiritalibus Deus pauit. Iacuit inter pœnas pœnis suis fortior, inclusus includentibus maior, iacens stantibus celsior, vincientibus firmior vinctus, sublimior iudicantibus iudicatus: & quamuis ligati neruo pedes essent, calcatus serpens & obtritus & victus est.

[21] Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa, eminent & apparent in neruis hominis, [(quorum retinuit signa)] membris longa tabe consumptis, expressa vestigia. Sunt magna, sunt mira, quæ de virtutibus eius ac laudibus fraternitas audiat. Et si aliquis Thomæ similis extiterit, qui minus auribus credat; nec oculorum fides deest; vt quis quod audit, & videat. In seruo Dei victoriam gloria vulnerum fecit, gloriam cicatricum memoria custodit.

[22] [imitator Celerinæ auiæ, Laurētini patrui, Ignatij auunculi Martyrum,] Nec rudis iste aut nouus est in Celerino carissimo nostro titulus gloriarum: per vestigia cognationis suæ graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili Diuinæ dignationis æquatur. Auia eius Celerina iam pridem martyrio coronata est. item patruus eius & auunculus, Laurentinus & Ignatius in castris & ipsi quondam secularibus militantes, sed veri & spiritales Dei milites; dum diabolum Christi confessione prosternunt, [qui iam ante palā celebrati.] palmas a Domino & coronas illustri passione meruerunt. Sacrificia pro eis semper, vt meministis, offerimus, quoties Martyrum passiones & dies anniuersaria commemoratione celebramus. Nec degener ergo esse, nec minor poterat, quem sic domesticis exemplis virtutis ac fidei prouocabat familiæ dignitas, & generosa nobilitas. Quod si in familia seculari prædicationis & laudis est, esse Patricium, quanto maioris laudis & honoris est, fieri in cælesti prædicatione generosum? Non inuenio, quem beatiorem magis dicam; vtrumue illos de posteritate tam clara, an hunc de origine gloriosa. Ita æqualiter apud eos recurrit & commeat Diuina dignatio, vt & illorum coronam dignitas sobolis illustret, & huius gloriam sublimitas generis illuminet.

[23] Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione venientem, testimonio & miraculo eius ipsius qui se persecutus fuerat, illustrem, [meritus hunc honorem,] quid aliud quam super pulpitum, id est, super tribunal Ecclesiæ, oportebat imponi, vt loci altioris celsitate subnixus, & plebi vniuersæ pro honoris sui claritate conspicuus, legat præcepta & Euangelium Domini, quæ fortirer ac fideliter sequitur? Vox Dominum confessa in his quotidie, quæ Dominus locutus est, audiatur. Viderit an sit vlterior gradus, ad quem profici in Ecclesia possit. Nihil est in quo magis Confessor fratribus prosit, quam vt dum Euangelica lectio de ore eius auditur, Lectoris fidem, quisquis audierit, imitetur. Iungendus in lectione Aurelio fuerat, [vti & Aurelius,] cum quo & diuini honoris societate coniunctus est, cum quo omnibus virtutis & laudis insignibus copulatus est. [vterque Confessor, vterque sanctus,] Pares ambo, & vterque consimiles: inquantum gloria sublimes, intantum verecundia humiles; quantum Diuina dignatione promoti, tantum sua quiete & tranquillitate summissi; & virtutum pariter & morum singulis exempla præbentes, & congressioni & paci congruentes, illic robore, hic pudore laudabiles. In talibus seruis lætatur Dominus: in eiusmodi Confessoribus gloriatur: quorum secta & conuersatio sic proficit ad præconium gloriæ, vt magisterium ceteris præbeat disciplinæ. Ad hoc eos Christus esse hic in Ecclesia diu voluit, ad hoc de media morte subtractos, [& futurus aliis exemplo.] quadam dixerim resurrectione circa eos facta, incolumes reseruauit, vt dum nihil in honore sublimius, nihil in humilitate submissius a fratribus cernitur, hos eosdem fraternitas sectata comitetur. Hos tamen Lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni, vnde omnibus luceat, & gloriosos vultus in loco altiore constitui, vbi ab omni populo circumstante conspecti, incitamentum gloriæ videntibus præbeant. [habituri ambo Presbyterorū stipendia:] Ceterum presbyterij honorem designasse nos illis iam sciatis, vt & sportulis iisdem cum Presbyteris honorentur, & diuisiones mensurnas æquatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum prouectis & corroboratis annis suis: quamuis in nullo minor possit videri ætatis indole, qui consummauit ætatem gloriæ dignitate. Opto vos, fratres carissimi & desideratissimi, semper bene valere.

[24] Cuius Aurelij hic meminit Cyprianus, eumdem epistola præcedenti Lectorem a se ordinatum Clero significarat, & amplißimis verbis laudarat, illustrem adolescentem, … in annis adhuc nouellum, [Aurelij licet adolescentis duplex certamen.] sed in virtutis ac fidei laude prouectum … bis confessum, & bis confessionis suæ victoria gloriosum; & quando vicit in cursu, factum extortem, & cum denuo certamine fortiore pugnauit, triumphatorem & victorem in certamine passionis … honore virtutis insignem, pudoris admiratione laudabilem &c. Diuersus is est, vt recte obseruauit Pamelius, ab eo Aurelio, cuius meminit Cyprianus ep. 23 ita scribens: Aurelij quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati eiusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset. qui enim Lector fieret, qui litteras non norat?

§ IV Celerinus & alij Confessores Nouatiani schismati adhærent.

[25] Maius deinde oblatum Celerino nostro certamen, in in quo ille si non quidem omnino prostrætus est, prolabi certe cœpit: sed mox, Dei gratia adiutus, strenue surrexit. In schisma, quod primus Antipapa Nouatianus cum Nouato Afro consciuit, pertractus erat cum aliis Confessoribus; de quibus liber de Romanis Pontificib. in Fabiano: [Confessores pertracti in schisma Nouatiani:] Eodem tempore (post mortem scilicet Fabiani) superuenit Nouatus ex Africa, & separauit de Ecclesia Nouatianum, & quosdam Confessores, postquam Moyses Presbyter in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses XI *, sicut & multi fuerunt. Spectat quidem hæc omnis controuersia ad S. Cornelij Vitam, quam dabimus XIV Septembris; sed quia sæpe Nouatianorum mentio incidit, paucula hic delibabimus, ex SS. Cornelij ac Cypriani epistolis.

[26] Nouatianus (vt ex S. Cornelij ad Fabium Antiochenum epistola scribit Eusebius lib. 6 cap. 35 licet Nouatum eum vocet, vti & Græci alij, qui cum Nouato Afro, furoris illius satellite, [qui nulla commendatione pietatis, a dæmone liberatus,] eum confundunt) Nouatianus igitur, non a primo ætatis tempore in Ecclesia versatus, non certaminibus vllis pro eius defensione susceptis clarus, non periculis pro pietate iactatus, sed ex Satana (qui ingressus in illum, diu est in intimo eius pectore commoratus) primum credendi occasionem nactus est. Nam cum per Exorcistas spiritu illo malo esset liberatus, & post in grauem morbum incidisset, [æger in lecto baptizatus,] plane vt moriturus crederetur, in ipso in quo decumbebat lecto, aqua perfusus, baptismum percepit: si tamen homo eiusmodi vere baptismum percepisse dicendus est. Neque enim postquam conualuit, eorum quidquam accepit, quæ Ecclesiastico Canone præscripta sunt, [nec dein confirmatus, Sacerdos factus] ac ne Chrismate quidem est ab Episcopo delibutus. Qui igitur huius expers, Spiritum sanctum consecutus est? Tamen presbyterij postea munus adeptus est, priuata quadam gratia & beneuolentia Episcopi: qui, cum Clerus vniuersus ac laici permulti obsisterent, negarentque in lecto morbi caussa baptismo donatos, [contra Canones;] vti hic erat, in Clerum adscisci fas esse, deprecatus est, vt hunc solum ordinari a se sinerent.

[27] Neque ita initiatus, qua decebat constantia sacerdotium geßit. Persecutionis enim tempore, vt ex eadem Cornelij epistola tradit Eusebius, metu debilitatus, [postea latens tēpore persecutionis,] & nimia vitæ cupiditate adductus, se Presbyterum esse negauit. Nam cum a Diaconis aduocatus rogatusque esset, vt domo, qua inclusus delitescebat, egressus, Fratribus auxilium implorantibus succurreret, tantum abfuit vt Diaconis orantibus assentiretur, [se Sacerdotem negauit, rogatus vt catechumenos moribundos baptizaret:] vt stomachabundus abscederet, dicens nolle se amplius Presbyterum esse, sed aliud philosophiæ genus capessiturum. Quos Eusebius vocat ἀδελφοὺς ἐπικουρίας δεομένους, Fratres auxilium implorantes, Ruffinus catechumenos baptismum morte imminente petentes fuisse ostendit. Scribit etiam de ipso, inquit, quod persecutionis tempore, cum in cellula quadam lateret, & a Diaconis (vt moris est) subuenire in exitu catechumenis rogaretur, timens procedere, denegabat se esse Presbyterum.

[28] His ille moribus, hac fidei firmitate ac zelo præditus, ausus est ad summum sacerdotium aspirare: sed, [adspirat ad pontificatum, id dissimulans,] vt in citata epistola Cornelius scribit; effrænem suam cupiditatem intra se occulens, simulatione, veluti inuolucro quodam, arrogantiam suam tegens. Eoq; artificio Confessores quosdam, vt mox dicemus, sibi conciliauit. Sed eruditionis ac facundiæopinionem aucupatum indicat S. Cyprianus ep. 52 ad Antonianum Ep. Iactet se licet, [vana eloquentia tumidus.] ait, & philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus prædicet. & in ep. 57 ad Cornelium: In perniciem fratrum lingua sua perstrepens, & facundiæ venenatæ iacula contorquens, magis durus secularis philosophiæ prauitate, quam philosophiæ lenitate pacificus.

[29] Non ita tamen Ecclesiam suam Christus neglexit, vt tam ignauum ac vanum hominem admoueri ad eius gubernacula, tam periculosis temporibus pateretur. Electus est igitur Cornelius Decio II & Etrusco Coss. siue anno Chr. CCLI, circa X Iulij, de cuius electione scribit S. Cyprianus ep. 52 Nam, [sed Cornelius vir probatæ pietatis,] quod Cornelium carissimum nostrum, Deo & Christo & Ecclesiæ eius, item consacerdotibus cunctis laudabili pietate commendat; non iste ad Episcopatum subito peruenit, sed per omnia Ecclesiastica officia promotus, [per omnes gradus Ecclesiasticos promotus,] & in Diuinis administrationibus Dominum sæpe promeritus, ad sacerdotij sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit.

[30] Tum deinde Episcopatum ipsum nec postulauit, nec voluit, nec, vt ceteri quos arrogantiæ tumor inflat, inuasit: sed quietus & modestus, [non ambiens,] & quales esse consueuerunt qui ad hunc locum diuinitus eliguntur, pro pudore virginalis conscientiæsuæ, & pro humilitate ingenitæ sibi & custoditæ verecundiæ, non, vt quidam, vim fecit vt Episcopus fieret; [sed coactus,] sed ipse vim passus est, vt episcopatum coactus exciperet. Et factus est Episcopus a plurimis collegis nostris, qui tunc in vrbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas & laudabiles & testimonio suæ prædicationis illustres, de eius ordinatione miserunt. Factus est autem Cornelius Episcopus de Dei & Christi eius iudicio, [omnium fere suffragiis Pōtifex eligitur,] de Clericorum pene omnium testimonio, de plebis, quæ tunc affuit, suffragio, & de Sacerdotum antiquorum & bonorum virorum collegio; cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri, & gradus Cathedræ sacerdotalis vacaret.

[31] Et post pauca: Tum deinde post episcopatum non exambitum, non extortum, sed de Dei, qui Sacerdotes facit, voluntate susceptum; quanta in ipso suscepto episcopatu suo virtus! quantum robur animi! qualis firmitas fidei! Quod nos simplici corde & perspicere penitus & laudare debemus: [& Romæ manet intrepidus,] sedisse intrepidum Romæ in sacerdotali Cathedra, eo tempore, cum tyrannus infestus Sacerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur: cum multo patientius & tolerabilius audiret leuari aduersus se æmulum Principem, quam constitui Romæ æmulum Sacerdotem. Nonne hic, [ridens furentis Decij minas,] frater carissime, summo virtutis & fidei testimonio prædicandus est? Nonne inter gloriosos Confessores & Martyres deputandus, qui tantum temporis sedit, expectans corporis sui carnifices, & tyranni ferocientis vltores, [paratus ad quamuis mortem.] qui Cornelium aduersus edicta feralia resistentem, & minas & cruciatus & tormenta, fidei vigore calcantem, vel gladio inuaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere pœnarum viscera eius & membra laniarent? Etiamsi maiestas Domini protegentis & bonitas Sacerdotem, quem fieri voluit, factum quoque protexit; tamen Cornelius, quantum ad eius deuotionem pertinet & timorem, passus est quidquid pati potuit, & tyrannum, armis & bello postmodum victum, prior sacerdotio suo vicit.

[32] Euecto ad pontificatum Cornelio furere inuidia Nouatianus cœpit. Commodum illi adfuit ex Africa Nouatus, rerum nouarum, vt scribit S. Cyprianus ep. 49 ad Cornelium, semper cupidus, [Nouatus Afer, homo fallax] auaritiæ inexplebili rapacitate furibundus, arrogantia & stupore superbi tumoris inflatus, semper istic Episcopis male cognitus, quasi hæreticus semper & perfidus omnium Sacerdotum voce damnatus; curiosus semper vt prodat, ad hoc adulatur vt fallat, numquam fidelis vt diligat, fax & ignis ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis aduersarius, pacis inimicus. & post pauca: Idem est Nouatus, qui apud nos primum discordiæ & schismatis incendium seminauit … [& multis sceleribus infamis,] Spoliati ab illo pupilli, fraudatæ viduæ, pecuniæ quoque Ecclesiæ denegatæ, has de illo exigunt pœnas, quas in eius furore conspicimus. Pater etiam eius in vico fame mortuus, & ab eo in morte postmodum nec sepultus. Vterus vxoris calce percussus, & abortione properante in particidium partus expressus. Et damnare nunc audet sacrificantium manus, cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius, qui nascebatur, occisus est? &c.

[33] Hic igitur Nouatus, vt supra ex libro de Romanis Pontif. relatum, separauit de Ecclesia Nouatianum & quosdam Confessores. [ab eo Confessores abstrahit,] Imo Nouatiani obsecutus ambitioni, Confessores vt ei fauerent, fraudulenter induxit. Quod multis locis indicat S. Cyprianus. Et diserte ep. 49 Idem est Nouatus, qui apud nos primum discordiæ & schismatis incendium seminauit; qui quosdam isthic ex Fratribus ab Episcopo segregauit; qui in ipsa persecutione ad euertendas Fratrum mentes alia quædam persecutio nostris fuit. Ipse est qui Felicissimum, satellitem suum, Diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione & ambitione constituit: & cum sua tempestate Romam quoque ad euertendam Ecclesiam nauigans, similia illic & paria molitus est, [& alios,] a Clero portionem plebis auellens, fraternitatis bene sibi cohærentis & se inuicem diligentis concordiam scindens. Neque Romanorum solum, sed & Romæ existens Afrorum plurimorum, vt idem ep. 42 scribit, [cum suis feda mendacia de Cornelio spargens,] criminosis & calumniosis commentis suis turbauit mentes & corda confudit, vna cum complicibus. & ep. 52 ad Antonianum: Quamuis multa multorum vocibus ventilentur, & mendacia aduersus Sacerdotes Dei, de diaboli ore prolata, ad rumpendam Catholicæ vnitatis concordiam vbique iactentur.

[34] Sed quænam illa tandem iactari tanta potuerunt aduersus Cornelium, vt eum ipsi Confessores, virum probatæ virtutis, a XVI Episcopis, vt Cyprianus ait, electum auersarentur? Indicat Eusebius, vel potius Hieronymus in Chronico ad annum I Galli & Volusiani: [quod apostatas promiscue reciperet,] Nouatus Presbyter Cypriani Romam veniens, Nouatianum & ceteros Confessores sibi sociat, eo quod Cornelius pœnitentes apostatas recepisset. Disertius omnia explanat Cyprianus in citata ad Antonianum epistola: Quod autem quædam de illo (Cornelio) inhonesta & maligna iactantur, nolo mireris: cum scias hoc esse opus semper diaboli, vt seruos Dei mendacio laceret, & opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, vt qui conscientiæ suæ luce clarescunt, alienis rumoribus sordidentur. Explorasse autem collegas nostros scias & verissime comperisse, nulla illum libelli, [libellaticus esset,] vt quidam iactant labe maculatum esse; sed eos demum, quorum caussa audita & innocentia comprobata sit, coniunxisse nobiscum. Nam & de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, [Trophimū lapsum in gradium sacerdotalem restituisset;] non ita res est, vt ad re pertulit rumor & mendacium malignorum. Nam, sicut antecessores nostri sæpe fecerunt, colligendis fratribus nostris, carissimus frater noster Cornelius necessitati succubuit: & quoniam cum Trophimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, & satisfaciente, [quem tamen pœnitentem, & cū magna populi parte redeuntem,] & pœnitentia deprecationis errorem pristinum confitente, & fraternitatem, quam nuper abstraxerat, cum plena humilitate & satisfactione reuocante, auditæ sunt eius preces, & in Ecclesiam Domini non tam Trophimus, quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est: qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, [communi consilio,] nisi cum Trophimo comitante venissent. Tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus; [solum ad laicam Communionem admiserat.] pro quo satisfaciebat Fratrum reditus, & restituta multorum salus: sic tamen admissus est Trophimus, vt laicus communicet; non secundum quod ad te malignorum litteræ pertulerunt, quasi locum Sacerdotis vsurpet. Sed & quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc etiam de apostatarum fictis rumoribus nascitur.

[35] Hactenus Cyprianus, qui in eadem epistola esse inter libellaticos & sacrificatos discrimen magnum ostendit, id est, [Qui libellatici & sacrificati.] inter eos qui libellos obtulerant vt supplicia euaderent, & qui sacrificia idolis obtulerant. Sed de tota hac lapsorum recipiendorum ratione, deq; habito Romæ ea caussa concilio, agere ad S. Cornelij Vitam licebit.

[36] Nusquam tamen apud S. Cyprianum inter eos Confessores qui Nouatiano adhæserunt memoratur Celerini nomen: [Celerinus quoque in schisma pertractus.] verum hic in epistola S. Cornelij apud Eusebium nominatur, vt infra dicemus. Qui Indicem in 2 tomum Annal. Baronij confecit hunc quoque Celerinum credidit alium esse ab eo qui prius cum Moyse & aliis tormenta tolerauit. Quod alij quoque videntur existimasse qui duos hoc die Celerinos in Martyrologia retulerunt, vt infra dicemus.

[Annotatum]

* f. XXXI

§ V Nouatianus creatur antipapa, Celerino & Confessoribus aliis assentiēbus.

[36] Adhuc detinebatur in carcere S. Moyses Confessor, cum conflatum est a Nouatiano schisma. Ita S. Corneliusin ep. ad Fabium Antiochenum apud Euseb. Cuius (Nouatiani) amentem audaciam & insolentiam etiam Moses beatus Martyr, [Nouatianus cū suis a S. Moyse Conf. excommunicatus;] qui nuper apud nos fuit eximio & admirabili martyrio decoratus, dum adhuc in vita manebat, perspicue animaduertens, eum & quinque Presbyteros, qui vna cum illo se ab Ecclesia segregarant, a communione submouit. Hoc tandem post biennij fere captiuitatem extincto eo prorupit amentiæ Nouatianus, vt Episcopum se consecrari curaret. Conatus erat S. Cyprianus mißis Romam Caldonio & Fortunato Episcopis ad concordiam eum ac sectatores eius reducere: sed, vt ipse ep. 42 scribit, [frustra cōcordiam suadentibus Epp. a Cypriano missis;] diuersæ partis obstinata & inflexibilis pertinacia, non tantum radicis & matris sinum atque complexum recusauit, sed etiam gliscente & in peius recrudescente discordia Episcopum sibi constituit: & contra sacramentum semel traditum Diuinæ dispositionis & Catholicæ vnitatis, adulterum & contrarium caput extra Ecclesiam fecit.

[37] Consensisse in noui creationem Episcopi Confessores Maximum, Nicostratum, & reliquos, patet ex Cypriani ad ipsos epistola 44 Cum vos illic comperissem contra Ecclesiasticam dispositionem, contra Euangelicam legem, [ex consensu Confessorū quorumdam,] contra institutionis Catholicæ vnitatem, alium Episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas, nec licet fieri, Ecclesiam alteram institui, Christi membra discerpi, Dominici gregis animum & corpus vnum discissa æmulatione lacerari &c. Et in ep. 46, quæ est Cornelij de ipsorum ad vnitatem reuersione, faßi dicuntur, circumductos cōmisisse se schismatica, & hæresis auctores fuisse, vt paterentur ei manus quasi in Episcopum imponi.

[38] Quomodo autem & a quibus Episcopus fit ordinatus Nouatianus exponit in citata iam sæpius ad Fabium epistola Cornelius apud Eusebium: Vix credibile est, carissime frater, quantam in moribus varietatem, quantam mutationem exiguo momento in illo factam conspeximus. Nam splendidissimus iste scilicet, qui inusitato ac terribili iureiurando adiecto, [qui iurarat se nolle fieri Episcopum,] fidem suis fecerat, se non aliquando episcopatum appetiuisse; tamquam ex fallaci quadam præstigiarum impostura in medium proiectus, derepente Episcopus apparuit.

[39] Etenim iste nouæ sectæ inuentor, & doctrinæ Ecclesiasticæ propugnator, quando Episcopatum, a Deo certe minime ei donatum, sibi vi arripere, & ex hominum manibus quodammodo extorquere nitebatur, duos e complicibus suis, de sua ipsorum salute prope desperatos, delegit, vt eos in remotum & exiguum quemdam Italiæ angulum mitteret; [aduocatis aliunde 3 Epp.] indeque Episcopos tres, agrestes homines, rudesque ac simplices, simulatione quadam veteratoria in fraudem inductos, abduceret, dicens & firmiter asseuerans, eos quam celerrime debere Romam venire, [velut ad dirimendū schisma,] vt videlicet lis omnis ac controuersia per sententiam ipsorum aliorumque Episcoporum interpositam dirimeretur. Episcopi igitur, quoniam (vt diximus) simpliciores erant, quam vt improborum fallacias dolosque discernerent, Romam aduolant. Hic iste eos, per quosdam sui similes ad eam rem comparatos, [ab iis iam ebriis, ordinari se Episcopum curat,] in certum locum includi curat. Ac cum circiter horam decimam ebrios ac crapula oppressos cerneret, vi coëgit, vt imaginaria quadam & vana manuum impositione Episcopum ipsum ordinarent: quem scilicet honoris gradum, parum sibi congruentem, hoc pacto per astutiam & fraudem inuasit. Horum vero Episcoporum vnus non multo post ad Ecclesiam reuersus est, peccatum suum confitens ac flebiliter plangens. Quem populo vniuerso pro eo deprecante, ad Communionem laicam recepimus: in reliquorum vero duorum Episcoporum locum alios misimus.

[40] Hæc Cornelius, qui aliud plane absurdißimū, post præclaram illam ordinationem Nouatiani facinus narrat. Cum, inquit, fecisset oblationes, & singulis partem distribueret, iurare pro benedictione miseros & infelices homines cogebat: atque ambabus manibus manus accipientium apprehendens, [cogitq; cōmunicantes iurare se ad Cornelium nō redituros:] non prius dimittebat, quam ista iurassent; vtar enim illius verbis: Iura mihi, inquiebat, per corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi, te numquam a me recessurum & ad Cornelium rediturum. Atque miser homo non ante degustare sancta poterat, quam se illi deuouisset. Et qui Sacramentum acceperat, pro Amen, quod dicere debuerat, dicebat: Numquam ad Cornelium reuertar. Hic ille erat nimirum vindex Ecclesiasticæ disciplinæ.

[41] Ista quidem sufficiebant, vt Confessores & quosuis homines cordatos, [aliquamdiu ei adhærent Cōfessores:] a Nouatiano possent auertere. adhæsere tamen illi aliquanto tempore; quos, vt scribit Cornelius ep. 46 ad Cyprianum, errantes & palabundos iam diu vidit & doluit populus: videntur nunciata Decij morte e custodia dimissi, in qua eum S. Moyse hactenu; fuerant detenti quidam eorum; Celerinus enim pridem, vt vidimus, liber erat.

§ VI Celerinus, aliique Confessores ad Ecclesiam redeunt.

[42] Nouatianus Episcopatum, vt credebat, adeptus, continuo in Africam misit Maximum Presbyterum, Augendum Diaconum, & Machæum quemdam & Longinum, vt scribit ep. 41 Cyprianus. Verum cum hi inde fuissent expulsi, vt scribit Cornelius ep. 48 ad eumdem Cyprianum, alios eo legauit, Nicostratum, vnum (pro dolor!) e Confessoribus, Nouatum, & Euaristum, & Primum, & Dionysium. Tum vero, vt ep. 49 scribit ad Cornelium Cyprianus, [expulsis ex Africa eius legatis, Nouato illuc profecto,] Nouato illinc a vobis recedente, id est, procella & turbine recedente, ex parte illic quies facta est, & gloriosi ac boni Confessores, qui de Ecclesia illo incitante recesserant, posteaquam ab Vrbe ille discessit, ad Ecclesiam reuerterunt. Consentit liber de Romanis Pontificibus in Cornelio: Sub cuius episcopatu; inquit, Nouatus Nouatianum extra Ecclesiam ordinauit, [ad Ecclesiam redeunt,] & in Africa Nicostratum. Hoc facto Confessores, qui se separauerunt a Cornelio cum Maximo Presbytero, qui cum Moyse fuit, ad Ecclesiam sunt reuersi, & facti sunt Confessores fideles.

[43] S. Cornelius in ep. ad Fabium Antiochenum apud Eusebium scribit, Nouatiani scelera detestatos ab eo desecisse: Presbyter, inquit, nomine Maximus, e nostris, & Vrbanus, qui bis ex constanti fidei confessione summam gloriam erant adepti; Sidonius item, & Celerinus, qui Dei clementia adiutus, omnia tormentorum genera maxima constantia pertulerat, [animaduersis Nouatiani sceleribus,] quique carnis imbecillitate per fidei robur, confirmata, strenue victoriam de aduersario reportarat. Viri igitur hi cum Nouatianum attentius considerassent, deprehendissentque callidam eius fraudem, versutiam, periuria, mendacia, intractabilem vitæ rationem, veteratoriam lupi instar amicitiam; eo relicto ad sanctam Ecclesiam reuerterunt: atque omnes eius fallacias & maleficia, quæ longo tempore tegere ac dissimulare conatus esset, haud paucis præsentibus tum Episcopis tum Presbyteris, [errorem confitētes,] & laicis quamplurimis, exposuerunt, agnoscentes ac dolentes suam vicem, quod subdolæ illius & efferatæ bestiæ consilio adducti, ab Ecclesia vel ad exiguum temporis spatium desciuissent. Ruffinus quoque lib. 6 cap. 33 Celerinum inter resipiscentes Confessores recenset: Sed & Sidonius, inquit, & Celerinus, qui valde clariores in Confessoribus habebantur, eo quod omnia tormentorum genera superauerant.

[44] Quo autem modo, quoq; fidelium sensu redeuntes excepti sint scribit ipse Cornelius ep. 46 ad Cyprianum: [magno bonorum gaudio:] Quantam sollicitudinem & anxietatem sustinuimus de iis Confessoribus, qui dolo & malitia hominis callidi & veteratoris fuerant circumuenti & pæne decepti, & ab Ecclesia alienati; tanta lætitia affecti sumus, & Deo omnipotenti & Christo Domino nostro gratias egimus; cum ij cognito suo errore, & intellecta hominis maligni, velut serpentis, astutia venenata, ad Ecclesiam, vnde exierant, sicut ipsi ex suo corde profitentur, simplici voluntate reuenerunt. Et primo quidem fratres nostri probatæ fidei, amantes pacem, vnitatem optantes, tumorem illum horum mollitum iam adnuntiabant. Fides tamen non idonea; vt facile nobis credere daretur, illos penitus esse mutatos. [primo significant se redire velle:] Postea vero Vrbanus & Sidonius Confessores ad Presbyteros nostros venerunt, affirmantes Maximum Confessorem & Presbyterum secum pariter cupere in Ecclesiam redire. Sed quoniam multa præcesserant ab eis designata, quæ tu quoque a Coëpiscopis nostris & litteris meis cognouisti; vt non temere eis fides haberetur, ex ipsorum ore & confessione ista, quæ per legationem mandauerant, placuit audire. Qui cum venissent, [Presbyteris exprobrantibus iactatas in Corneliū calünias,] & a Presbyteris quȩ gesserant exigerentur; nouissime quod per omnes Ecclesias litteræ calumniis & maledictis plenæ, eorum nomine frequentes missæ fuissent, & pene omnes Ecclesias perturbassent; circumuentos se esse affirmauerunt, nec quid in istis litteris inesset scisse: tantummodo circumductos, commisisse se quoque schismatica, & hæresis auctores fuisse; vt paterentur ei manus quasi in Episcopum imponi. Qui, [veniam petunt:] cum hæc & cetera fuissent exprobrata, vt abolerentur & de memoria tollerentur, deprecati sunt.

[45] Omni igitur actu ad me perlato, placuit contrahi presbyterium. Adfuerunt etiam Episcopi quinque, qui & hodie præsentes fuerunt, vt firmato consilio quid circa personam eorum obseruari deberet, consensu omnium statueretur … His ita gestis in presbyterium venerunt Maximus, [Cornelius, habita cōsultatione, eos audit,] His ita gestis in presbyterium venerunt Maximus, Vrbanus, Sidonius & Macarius, & plerique fratres, qui se eis adiunxerant, summis precibus desiderantes, vt ea quæ ante fuerant gesta, in obliuionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur: proinde atque si nihil vel commissum vel dictum, inuicem omnibus remissis, cor mundum & purum iam Deo exhiberent, sequentes Euangelicam vocem dicentem beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

[46] Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, vt & ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes & palabundos iam diu viderant & dolebant. [Matt. 5 8] [& coram populo] Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est. Vna vox erat omnium, gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentes, complectentes eos quasi hodie pœna carceris fuissent liberati. Et vt ipsorum propria verba designem; [eum Pōtificē agnoscentes,] Nos, inquiunt, Cornelium Episcopum sanctissimæ Catholicæ Ecclesiæ, electum a Deo omnipotente & Christo Domino scimus. Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus, circumuenti sumus perfidia & loquacitate captiosa. [& suum errorē detestantes,] Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico & hæretico homine habuisse, sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Nec enim ignorabamus vnum Deum esse, vt vnum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, vnum Spiritum sanctum, vnum Episcopum in Catholica Ecclesia esse debere. Ista eorum professione non moueremur, vt quod apud potestatem seculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent? [recipit;] Quapropter Maximum Presbyterum locum suum agnoscere iussimus; ceteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cuius potestate sunt omnia reseruata. Hæc igitur, frater carissime, eadē hora, eodem momento ad te scripta transmisimus.

[47] Significauere & ipsi Confessores Cypriano (qui ad id illos erat ep. 44 hortatus) se cum Cornelio Episcopo suo & cum vniuerso Clero pacem fecisse. [Gratulatur iis & Cornelio Cyprianus.] Cyprianus vero & ipsis ep. 51 de reditu ex schismate gratulatus est, & Cornelio ep. 47. Hæc fusius ad S. Celerini natalem deducta, quod reliquorum Confessorum, qui gradu Ecclesiastico & auctoritate potiores fuisse videntur, nondum repererimus in Martyrologiis nomina: namad S. Moysen, qui XXV Nouemb. colitur, & schisma semperest auersatus, ista non pertinent.

[48] Nouatianum scribit Socrates lib. 4 hist. Eccl. cap. 23 (licet Nouatum, vt alij Græci, vocet) Valeriano Imp persecutionem aduersus Christianos mouente, martyrium fecisse. [Nouatianus si pro Christo occijus, non tamen Martyr,] Si id, vt plura ibidem, non mentitur Socrates, Nouatiam altero ferme post seculo sectator; tamen certa Cypriani in ep. 57 de eius sectæ consortibus sententia: Quamquam etsi aliquis ex talibus, inquit, fuerit apprehensus, non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur, cum constet si occisi eiusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed pœnam potius esse perfidiæ. Sectatores eius idem Cyprianus ep. 73 ad Iubaianum sub initium Nouatianenses appellat, alij paßsim velut a Nouato Nouatianos, [Catharorum hæresis parens.] ipsi se Καθαροὺς, superbo nomine, id est, puros dicebant. De eorum erroribus (neque enim in eo solum hærebant, vt lapsos ad pœnitentiam & communionem non reciperent) agit S. Epiphanius hær. 59 & Prædestinatus Sirmondi hær. 38.

[49] Deinceps non nisi semel mentio fit S. Celerini. Nam liber de Romanis Pontif. in Cornelio ista habet: Post hæc Cornelius Ep. Centumcellis pulsus est, [Celerinus Cypriani litteras ad Corneliū affert:] & ibi scriptam epistolam de sua confirmatione, missam a Cypriano, quam Cyprianus in carcere scripsit, de Celerino Lectore accepit. Quibus verbis significari existimamus, Celerinum epistolam tulisse, qua Cyprianus Cornelium exulem confirmabat, & ad constantiam hortabatur, quod facit ep. 57 multis verbis laudata Cornelij confeßione. An tunc in carcere fuerit Cyprianus, ad eius Vitam disquiremus. Ista quidem habet: Prouidentia Domini monentis instruimur, & diuinæ misericordiæ consiliis salubribus admonemur, appropinquare iam certaminis & agonis nostri diem. Sed cum Volusiano II & Maximo Coss. martyrio defunctus sit Cornelius, anno Christi CCLIII, Cyprianus ad quinque annos ei superstes, demum Fusco (vel Tusco) & Basso Coss. an. Chr. CCLVIII coronatus est.

[50] Ado in Martyrol. aliiq; ex eo, in aliam sententiam verba libelli de Rom. Pontificib. traxerunt. Ita enim ille: Sub persecutione Decij cum Presbyteris & Diaconibus Centumcellis exilio deputatur. Ad quem confortandum multi Christianorum veniebant. Quo tempore B. Cyprianus scripsit ei de Celerino Lectore, quanta pro fide & confessione Christi sustinuerit. Quæ extat Cypriani de Celerino epistola, ea non ad Cornelium, sed ad Carthaginensem Clerum scripta est antea, vt supra indicauimus, [quando & quomodo mortuus, incertum.] cum adhuc in suo secessu moraretur Cyprianus. An plures epistolas ad Cornelium Centumcellis degentem scripserit Cyprianus, vt existimat Baronius ad an. Chr. 255 nu. 54. an vnicam illam 57 incertum est: vti &, Celerinus nouumne in Africacertamen adierit, & quando quoue lethi genere defunctus sit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS FELICE, FELICITATE, & aliis.

[Commentarius]

Felix, Martyr in Africa (S.)
Felicitas, Martyr in Africa (S.)
Alii, Martyres in Africa

Avctore I. B.

[1] Frequens inter Afros Martyres Felicis ac Felicitatis nomen, vt ex Indicibus Ianuarij mensis perspicere est. [Felicis & Felicitatis natalis.] Ambos hosce iungunt hoc die Martyrologia Tornacense S. Martini, ac Lætiense, & Hermannus Greuen: In Africa natalis Felicis & Felicitatis. MSS. Pragense & Leodiense S. Lamberti, loco omisso: Item SS. Felicis & Felicitatis. In MS. Aquisgranensi fœda fit verborum transpositio: In Africa Nat. S. Blasij, Celerinæ, & VII mulierum, cum duobus filiis vnius. Felicis, Felicitatis. Vappingo depositio Episcoporum Tygridi & Remedij. Lugduino depositio Lupicini Christi, Laurenti, Ypoliti. Ita legendum videntur: Natalis S. Blasij & VII mulierum, cum duobus filiis vnius. In Africa Celerinæ, Felicis, Felicitatis. Vapingo dep. Epp. Tigridi & Remedij. Lugduno depos. Lupicini Ep. vel forte, Confess. Christi … Laurentij, Hippolyti. Memorantur etiam Felix & Felicitas in MS. Romano S. Cyriaci, inferius citando.

[2] At Felix, in pluribus Martyrologiis, indiligenter descriptis, Lugduno tribui videtur iungiq; S. Lupicino Ep. In quibusdam additur & Celerinus. Bellinns de Padua: Lugduni, [An alius Felix Lugduni] Lupicini, & Felicis itidem. Congruit Canisius. At Florarium, Maurolycus, Galesinius, plurimaq; MSS. & excusa quædam Martyrologia, Vsuardi nomine prætitulata, Carth. Colon. Doctrinale Clericorum Lubecæ an. 1490 editum: [cum Celerino,] Lugduni SS. Lupicini Ep. Felicis & Celerini. addunt Galesinius aliiq; complures: Et Martyrum. Fatetur Galesinius, se duos posteriores addidisse ex Martyrol. MS. perantiquo. Baronius solus Felicem Episcopum nuncupauit, [& quidem Episcopus:] itaq; Romano Martyrol. inscripsit: Lugduni SS. Lupicini & Felicis itidem Episcoporum. Adnotat a Beda solum Lupicinum referri; Felicem videri alterius vrbis Episcopum fuisse. Nemo certe Felicem Episcopum hoc die consignauit; sed vel Felicem solum scribunt, vel Martyrem vocant. Et Martyrem quoque non omisit Baronius, sed duos Felices statuit; Martyrem in Africa, Lugduni Episcopum. Dubitat Theophilus Rainaudus, an non hic Bellicensis Episcopus fuerit: Saussaius asserit fuisse. De hoc infra, cum de Lupicino. Chronicon Hispaniense, quod Fl. Dextro adscribunt recentiores, ad an. Chr. 270 ista habet: [an Hispanus aliquis hic Felix & Hippolytus Epp.] Carthagine in Hispania S. Hippolytus eiusdem vrbis Ep. quocum passi sunt alij quoque Martyres. Fidenter asserit Biuarius hunc esse quem Baronius ex MS. S. Cyriaci, cum Felice & Symphronio retulit in Martyrologium; Africanos perperam existimatos, quod Carthagine, sed Spartaria, paßi essent. Ast ad an. 300 comment. 3 nu. 10 idem Chronicon sic habet: Carthagine Hispaniæ Felix Ep. M. & socij, Hos esse censet Biuarius de quibus XXIII Martij in Beda vulgato habetur: In Africa Felicis & aliorū XX. Mox tamen dubitat, an iidem sint qui III Febr. coluntur Felix, Symphronius, Hippolytus. Ioannes Tamaius de Salazar in Martyrol. Hispan. hoc die refert SS. Hippolytum Episcopum V Carthaginis Spartariæ, Felicem & Symphronium MM. Omnis probatio ex Dextri pendet auctoritate.

[3] Felici Afro plures socios iungit Baronius. ita enim habet in Rom. Martyrol. Ibidem (in Africa) sanctorum Martyrum Felicis, [an Afri Felicis socij Symphronius & Hippolytus?] Symphronij, Hippolyti & sociorum. Monet in Annot. hos omnes ex vetustissimo codice MS. monasterij S. Cyriaci in Thermis esse restirutos. Parum feliciter. MS. S. Cyriaci ita habet: In Africa Felicis, Symphroni, Laurentij, Ypoliti, Felicis, & S. Blasij: Rem magis illustrat MS. S. Hieronymi, in quo ista habentur: III Non. Nat. Felicis. In Forosimfroni, Laurenti, Hippolyti. Felicis. Celeris. Vappinicode pas. Teridi, Remedi. Lugdun. depos. Beati Lupicini. Quæ cum expenduntur, & cum Agrisgranen. & S. Cyriaci MSS. conferuntur, haud videtur dubium agi de Forosemproniensibus Laurentio & Hippolyto, de quibus diximus II Februarij. Et vero ij in vtroque illo MS. II Febr. non referuntur; in MS. S. Hieronymi plane ambiguo modo, vt ibi indicauimus. Videtur Celer pro Celerino, proq; Felicitate alter Felix positus, [an alter Felix, Celer;] nisi aliunde planum fiat & Celerem & alterum Felicem hic statuendos.

[4] Certe in succincto quodam Martyrologio, quod ex vetustißimo codice impertalis monasterij S. Maximini nobis Alexander VVilthemius noster descripsit ista habentur: [Euphraxius & Luciannus?] III NON. FB. In Africa Felicis, Celeris, Luciani, Eufraxi. Nondum nobis vllus occurrit Euphraxius. Lucianus memoratur Martyr quidam Africanus XIII Iunij. Hicne idem sit, an ille a S. Cypriano culpatus laudatusq; Lucianus S. Celerini amicus, haud assequimur.

[5] Denique in recenti MS. Carthusiæ Bruxellen. post Felicitatis nomen adiicitur, & Geminiani. Qui hic sit, [Gemianus?] haud possumus dicere.

DE S. FORTVNATO MARTYRE ROMANO, ANTVERPIÆ.

[Commentarius]

Fortunatus M. Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)

I. B.

[1] Iacobus Tirinus Antuerpiensis e Societate Iesu, mirifica, dum viueret, morum suauitate, benignitate erga omnes, [Iac. Tirinus e Soc. Iesu, scriptis clarus,] animiq; simul magnitudine insigni præditus. Ecclesiam Dei præclaris in sacram Scripturam commentariis, patriam vero duobus aliis plane eximiis ornamentis decorauit. Nam templum, cuius ideam ex Vitruuij aliorumq; veterum architectonicis præceptionibus delinearat Franciscus Aguillonius collegij Societatis Iesu Antuerpiæ Rector, [templum Antuerpiæ ædificat, ornatq; Reliquiis;] ac fundamenta iecerat; ipse, collegio in Domum professam, vt vocamus, conuerso, eidem præpositus Domui, marmore Ligustico exædificauit, opus & materia & arte spectabile. Dein anno Christi MDCXXII, altero post absolutum ac dedicatum templum, Romam prouinciæ Flandrobelgicæ Procurator missus, complures Sanctorum reliquias impetrauit, sacrum eidem templo splendorem, vrbi præsidium allaturas.

[2] Est in his sancti Martyris Fortunati corpus, e cœmiterio S. Callisti via Appia refossum. [vt corpore S. Fortunati,] Huius natalem agimus III Februarij. Nam qui in Martyrol. Romano II Febr. memoratur Fortunatus, eumdem esse fortaßis existimauit, cuius adceptuserat corpus, & quia ille dies celebritate Purificationis impeditus est, postridie vt coleretur, Ioannis Malderi Antuerpiensis tunc Episcopi auctoritate, instituit. Acta porro huius Fortunati, itidem vt alterius, de quo die II egimus, penitus nobis incognita sunt. Adscribemus hic Romani tabellionis instrumentum, quo declarat vnde & quando effossæ eius Reliquiæ, quando Tirino donatæ.

[3] Die XXIV Nouemb. MDCXXII Romæ. Fidem facio ego Notarius publicus infrascriptus, qualiter de anno MDCVI, de mense Septembris, vigore quarumdam litterarum Apostolicarum, [an. 1606 e cœmiterio S. Callisti effosso per Marchionem Villenæ] a Paulo Papa V felicis recordationis, Excellentissimo Domini loāni Fernandez Pacheco Marchioni Villenæ, tunc pro Regia Maiestate Catholica Oratori apud eumdem Pontificem, sub datum Romæ apud S. Petrum die V Septembris MDCVI concessarum; (quarum litterarum tenor fuit registratus in officio D. Fuluij Passarini tunc Notarij Illustrissimi & Reuerēdissimi Domini Cardinalis Papæ Vicarij, sub die X Septembris eiusdem anni) fuerunt extracta ex pluribus Vrbis cœmeteriis, seu cryptis, nonnulla Sanctorum corpora, prout constat ex instrumentis rogatis per D. Hieronymum Marchettum Notarium publicum, & per me infrascriptum; qui dictæ extractioni personaliter interfuimus: & nonnulla dictorum corporum & Reliquiarum dictorum Sanctorum a dicto Excellentissimo Domino Marchione fuere dono tradita variis personis piis & deuotis, iuxta facultatem a Pontifice prædicto in dictis litteris Apostolicis sibi concessam. Inter quæ corpora fuerunt etiam extracta infrascripta, me Notario præsente, videlicet corpus S. Fortunati, corpus S. Innocentij Subdiaconi, corpus S. Cyrini, & corpus S. Cerealis; qui pro fide Christi omnes martyrium sustulerunt. Quæ omnia supra nominata corpora fuerunt extracta ex cœmiterio S. Callisti extra Vrbem: [ipsi donato an. 1622.] nunc autem dono data a D. Antonio Corbo, qui fuit vnus ex dictis extractoribus, peruenerunt ad manus R. P. Iacobi Tyrini Societatis Iesu. Et ideo requisitus ego Notarius infrascriptus præsentem fidem feci, me subscripsi, & meo solito signo signaui.

Ita est. Ego Matthæus Sorcius publicus Notarius Capitolinus. [attestante Notario publico.]

Almæ Vrbis Conseruatores. D. Matthæum Sorcium nostrum esse publicum fidelemque Notarium, suisque scripturis semper & vbique fidem adhiberi restamur: & ideo præsentes fieri iussimus, nostro sigillo vallatas. Datum die XXIV Nouemb. MDCXXII.

Fabritius Vallatus Secret.

[4] Hæc ibi. Colimus S. Innocentium festo duplici, die IX Augusti; S. Cyrinum XII Iunij S. Cerealem V eiusdem. Omnium reliquiarum quæ in nostra hac æde asseruantur, dabimus alibi catalogum.

DE S. CANDIDO MARTYRE ROMANO VOLATERRIS IN ETRVRIA.

[Commentarius]

Candidus, M. Romanus, Volaterris in Etruria (S.)

I. B.

[1] Volaterræ antiquißima ac nobilißima ciuitas, inter XII principes Etruriæ olim habita; [Volaterrani inter Etruscos olim potētes,] ea dein fide & gratia populo Romano coniuncta, vt de eius ineolis Cicero in orat. pro domo sua ista prædicet: Hodieque, inquit, Volaterrani non modo ciues, sed etiam optimi ciues, fruuntur nobiscum simul hac ciuitate. Sed maior ei vrbi ad omnem posterorum memoriam gloria, quod inter primas Italicarum ab ipso Apostolo Petro, priusquam Romam pertingeret, Christianæ religionis rudimenta quædam hausisse dicitur, [S. Lino ciue gloriantes,] ac dein secundum orbi Pontificem, primum Latinæ originis, Linum dedit. Post tot ætates, ac vicißitudines rerum, etiamnum excellit non constantia solum orthodoxæ fidei, sed sincerißimo cultu pietatis, tum sacrorum procuratione mysteriorum, tum Cælitum custodiendis ac propagandis honoribus.

[2] Multi (dicendum est enim & grato præconio iterum acsæpius declamandum) multi, inquam, viri eruditi, ex omni ordine omnibusq; populis, [præ multis, qui opus nostrū de SS. iuuerunt,] multi Antistites ac Principes, postquam didicere quid de Sanctorum Actis moliremur, vltro vel MSS. codices, vel prælo etiam excusos, ad nos transmissere, ne res gestas sui ordinis familiæue aut nationis ignoraremus: quibus nisi maximas debere nos gratias confiteamur, næ nos & ab Sanctorum, quos laudare conamur, humanitate longißime recedemus, & indigni quoque fauore mortalium merito iudicabimur. Nulla tamen, (quod fateri sine inuidia licet) nulla, inquam, vrbs, vel congregatio, etiam sacrorum hominum, adhuc Volaterranorum studium vel superauit vel æquauit.

[3] Postquam enim consilium nostrum de Sanctorum rebus gestis vndique conquirendis atque illustrandis apud eos percrebuit, confestim publico consilio decreuere, vt omnes memoriæ Sanctorum, [publica auctoritate omnibus reliquiis & sacrariis perlustratis,] seu ciuium, seu aduenarum, quorum isthic essent reliquiæ, Illustrißimo Antistite Nicolao Sacchetto assentiente, accuratißime lustrarentur. Lecti ad eam rem Primores Senatus & Capituli, quorum omnium alibi nomina exprimemus, perennibus profecto digna encomiis. Hi omnium, quæ in vrbe quæq; in suburbiis sunt, Ecclesiarum ac cœnobiorum, magno labore & sumptu, perlustrantes sacraria & archiua, quidquid reliquiarum ac sacrorum monumentorum repererunt, publici tabellionis opera exacte & eleganter describi curarunt, & bene longum de iis commentarium ad eruditißimum& religiosißimum Patrem D. Cyrinum Sanctium, Ordinis S. Benedicti, [insigne scriptū de iis ad nos miserunt,] Sacræ Theologiæ in Pisana academia Professorem, miserunt vt ad nos destinaret: quod per R. P. Leonem Sanctium, fratrem suum, Societatis nostræ Sacerdotem, traditis in Romano collegio philosophicis Theologicisq; scientiis, ac libris editis celeberrimum, curatum: vt horum vtrique maximas etiam gratias debeamus.

[4] Eum nos commentarium ad V Iunij, quando SS. Iusti Episcopi & Clementis Presbyteri, ciuitatis Protectorum, anniuersaria celebritas peragitur, [suo tēpore edendum:] aut sicubi opportunius videatur, integrum dabimus, ad illustrißimæ religiosißimæq; vrbis sempiternam laudem. Alibi ad aliorum natales Sanctorum, quæ ad singulos proprie pertinent, breuiter delibabimus.

[5] Atque hoc quidem die III Non. Februarij S. Candidum Martyrem venerantur, [colunt 3 Febr. S. Candidū,] cuius non ita pridem Roma reliquias acceperunt. Existimant enim (vti de S. Fortunato statuisse hic Antuerpiæ Nostros retulimus) illum Candidum esse, cuius, ac plurium aliorum, Romæ martyrio defunctorum, extat in plurimis Martyrologiis pridie consignata memoria, quo tamen die ob solennitatem Purificationis, constitui illi publica veneratio, Officio Ecclesiastico sacrisq; exequenda, non potuit. Non est cur idem necne sit Candidus, pluribus disputemus. Ita in citato commentario Volaterrani, de Ecclesiæ Cathedralis reliquiis agentes:

[6] Ostenditur nobis (die XII Decembris MDCXLVII) S. Candidi Martyris caput, cum collo, pectore & humeris: cuius Martyrologium Romanum IV Nonas Februarij meminit; [cuius caput in argētea theca in Cathedrali,] sed Ecclesia Vulterrana eius festum III Nonas dicti mensis recolit, ob Purificationis Mariæ Virginis concurrentiam: quo die etiam solenniter per ciuitatem caput eius defertur. Integrum eius caput in argentea imagine reclusa inuentum est. Hanc Sancti effigiem, e piorum largitione, P. Marcus Casarellus, probitate morum & animi deuotione insignis, faciendam curauit. Illius caput e reliquo corpore ad ecclesiam Cathedralem delatum fuit a D. Augustini Eremitarum templo. Reliquum corpus in familiȩ Feorum capella, in dicta D. Augustini ecclesia, custoditur.

[7] Ceteræ eiusdem sancti Martyris reliquiæ, die XVI Decembris MDCXLVII visitatæ ita memorantur in eodem commentario: Statim præsentibus antedictis, præfatus Prior (Ioannes Venturius Pisanus) & Domini Deputati S. Catharinæ capellam petierunt: in eadem per ferream craticulam cubito vno & dimidio altam, [corpus apud PP. Augustinianos,] paullo plus vno altam sub altare arcam ligneam inauratam positam esse viderunt; & a cornu epistolæ ostiolum duabus occlusum seris. Clauis vna a D. Camillo Baua, vti D. Æmilij de Feis genero, seruatur: quam clauem eius nomine, quia aduersa laborabat valetudine, D. Canonicus Alexander Baua detulit. Altera vero tradita est a P. Baccalaureo F. Mario Ioannellio Vulterrano, illi iam concessa, vti antiquiori e Fratribus illius conuentus filiis. Inde a P. Priore & Fratribus arca cum Feorum gentilitio stemmate inaurata; ex dicta ara ad altare maius deportata fuit: quæ binis, vt supra de ostiolo diximus, est reserata clauibus. In ipsa arculam plumbeam, stanno per iuncturas superfuso bene munitam reperimus, quam Magister Thomas Guerrerius ad id accitus aperuit. In eadem S. Candidi ossa vidimus, excepto capite, quod (vt supra notauimus) in Cathedrali seruatur ecclesia.

[8] Huius Martyris corpus, vt asseritur, simul cum duobus aliis, [ab Vrbano VIII donatū Ducissæ Bracciani,] ab Vrbano VIII Pontifice Maximo Excellentissimæ D. Isabellæ de Mendoza, vxori in secundo loco Illustrissimi & Excellentissimi D. Pauli Iordani Vrsini Ducis Bracciani, donatum olim fuerat. Illa vero antiquæ seruitutis intuitu, quam Vrsinæ Domui prædictus D. Eques Æmilius, quondam Cosimi de Feis, [ab ea Ælig;milio Feo Patricio Volaterrano.] Patricius Vulterranus, fidelem & diutinam præstitit, prænominatum S. Candidi corpus eidem Equiti liberalissime concessit. Quod ille in suam capellam Vulterræ, in Diui Augustini templo, deferendum curauit: hac tamen conditione, vt S. Candidi caput posset inde ad Cathedralem deportare; sicut postea anno MDCXXXIII translatum fuit. Vt vero sancti Martyris reliquias cognouimus, arca a prædicto artifice fuit plumbo superfusa liquenti: capsula & ara ipsa ambabus fuerunt occlusa clauibus, quæ deferentibus sunt restitutæ.

[9] Hæc jbi de S. Candido: neque de eo plura alibi reperimus; præter quam quod nomen in multis Martyrologiis celebretur, si vere vnus est ex illis XXVIII, qui IV Nonas Februarij Romæ martyrio perfuncti memorantur. De ceteris Sanctis nobilißimæ ciuitatis alibi: [Celebris quoq; sanctitatis opinione Raphël Volateranus scriptor.] in quorum tabulas confidimus interea fore vt referatur Raphë Maffæus Volaterranus, nobilitate generis, scriptorum copia & elegantia, sed continentia præsertim, modestia, vitæ austeritate, pietate, longe clarißimus, ac post mortem in magna apud multos habitus veneratione, corpore ad annos plures incorrupto.

DE S. IVLIANO MARTYRE AVTISIODORI IN GALLIA.

Svb finem III SEC.

[Commentarius]

Iulianus, M. Autisiodori in Gallia (S.)

I. B.

[1] Avtisiodori in Gallia coli III Nonas Februar. S. Iulianum Martyrem tradunt Hermannus Greuen in Addit. ad Vsuard. MS. Florarium, Maurolycus, Feicius, Ferrarius. [Natalis S. Iuliani M.] Dubium erat nobis, quia nihil aliud de eo prodebant, num Antinoitæ Iuliani, siue Antiocheni, cuius Acta dedimus IX Ianuarij. aut certe Briuatensis de quo agemus XXVIII Augusti, ageretur eo die Autisiodori celebritas, aliquaue reliquiarum Translatio. Certiora prompsit Sauffaius, dum in supplemento Gallicani Martyrologij ad hunc diem ita scribit: Autissiodori S. Iuliani Martyris, pro fidei, [conuersi a S. Peregrino Ep. M.] quam acceperat a S. Peregrino illius vrbis Apostolo ac protomartyre, animosa prædicatione trucidati. Accepta hec remur e Breuiario Autisiodorensi, aliisue monumentis, quæ non vidimus. In Vita S. Peregrini, quam XVI Maij dabimus, S. Iuliani nulla mentio. [3 Christi seculo.] Missus dicitur in Gallias S. Peregrinus ab Sixto II Papa, Valeriani & Gallieni temporibus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SEBASTENIS BLASIO EPISCOPO, II PVERIS, VII MVLIERIBVS,

SVB LICINIO Imp.

Commentarius præuius.

Blasius Ep. Martyr, Sebastiae in Cappadocia (S.)
VII mulieres, Martyres, Sebastiae in Cappadocia
II pueri, Martyres, Sebastiae in Cappadocia

BHL Number: 2982

Avctore I. B.

§ I S. Blasij natalis.

[1] Sebastia vrbs Cappadociæ apud Ptolemæum lib. 5 cap. 6 ac Plinium lib. 6 cap. 3. inq; Actis Sanctorum & vetustis Martyrologiis celebrata; [Sebastiæ,] Armeniæ minori a plerisque recentiorum tribuitur: quia forte alij dein fuere, quam illorum Scriptorum æuo, constituti limites Cappadociæ, [(Cappadociæ vrbe, an Armenia?)] quæ, vt Plinius eodem lib, cap. 8 ait, plurimis superfusa populis, longissime introrsus recedebat: in Notitia certe Ecclesiarum Græca & Latina ea Metropolis statuitur Armeniæ I. Ipsi adeo concilio I Nicæno subscripsisse dicitur Eulogius Sebastenus, prouinciæ Armeniæ minoris. Multi eam vrbem nobilitauere Martyres, sub Diocletiano præsertim, ac deinde Licinio. Ab illo mißi ad exscindendam penitus in Armenia & Cappadocia Christianam religionem Lysias & Agricolaus, ambo Græci genere, ambo superstitionibus idolorum mire dediti, adhæc ingenio & eloquentia prompti, [sub Agricolao Præside] indole autem feroces; vti in SS. Eustratij, Eugenij & sociorum Actis memoratur XIII Decembr. & hic infra ex codice Baronianæ. Et Lysias quidem iussus πάντων τῶν λιμιτανέων ἐπιτροπέυειν, omnia limitanea tutari; alter vero τὴν τῆς ἐπαρχίας πάσης ἀρχὴν διέπειν, totius præfecturæ imperium administrare; vt ibidem dicitur.

[2] Multos hi peremere Christianos, prorogato inde a Diocletiani temporibus ad Licinium vsque regimine. Et sub Diocletiano quidem, [multi Martyres:] Duce Lysia, Agricolao Præside, palmam martyrij tulere, quos diximus, Eustratius, Eugenius, Auxentius, Orestes, Mardarius, aliiq;: sub Licinio vero, eodemq; Præside Agricolao, XL Milites, de quibus IX Martij agemus; Carterius, Styriacus, & socij II Nouembris; & Miraculorum patrator Blasius Episcopus, [in his S. Blasius Ep.] cuius memoriam Ecclesia Romana III Februarij celebrat, Græci XI. Et quidem III Februarij ista habet MS. vetus Martyrol. Brugense, MSS. S. Lamberti & S. Laurentij Leodij, ac Lobiense quod est Adonis: S. Blasij Martyris. [qui colitur 3 Febr.] At MSS. S. Martini Treuiris, ac Tornaci, Lætiense, S. Mariæ Vltraiecti, Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ: S. Blasij Ep. & Martyris. Rabanus, Notkerus, Beda vulgatus, ac MS. S. Maximini Treuiris: In Sebastia ciuitate Cappadociæ, Passio sancti Martyris Christi Blasij Episc. qui sub Agricolao Præside capite truncatus, cum duobus puerulis, filiis vnius mulieris de illis septem, quæ per prædicationem eius confortatæ, sub eodem Præside martyrizauerunt. Vsuardi vetustissimum exemplar, quod olim fuit Augustini Hunnæi: Apud Sebasten Cappadociæ ciuitatem, passio S. Blasij Ep. qui multorum patrator miraculorum, sub Præside Agricolao; post diutinam cæsionem atque suspensionem in ligno, vbi pectinibus ferreis carnes eius disruptæ sunt; post teterrimum carcerem, ac demersionem laci, vnde saluus exiuit; iubente præfato Iudice, capite cum duobus pueris truncatur. Nouissime vero septem mulieres, quæ guttas sanguinis eius defluentes colligebant, deprehensæ quod essent Christianæ, post dira tormenta gladio percussæ sunt. Idem habet Doctrinale Clericorum & Martyrol. Coloniense, ambo anno 1490 excusa; & plurima MSS. Vsuardi nomine prætitulata, in quorum tamen nonnullis prouinciæ nomen omittitur. Agunt de eo quoque Canisius, Maurolycus, Galesinius, Felicius, Florarium. In Romano Martyrol, passus dicitur, Sebastæ in Armenia: & illud recte emendatum, quod septem illæ mulieres non nouissime, vt in Vsuardo habetur, sed ante eum gladio percussæ dicātur.

[3] [a Græcit II Febr.] MS. Martyrol. monasterij S. Richarij, Bedæ præferens nomen, II Februarij ista habet: In Sebaste decollatio S. Blasij Ep. & Mart. Eiusdem mensis die XI Menol. Græc. Natalis sancti Martyris Blasij Episcopi Sebastæ, qui Maximiano Imp. passus est. Plenius Menæa in Lectione & variis canticis. At Latina Martyrologia non pauca eum XV Februarij reponunt, & quædam Blauium, alia Blasium appellant. Vsuardi vetus MS. quod in monasterio S. Germani Lutetiæ asseruatur, [alibi 15.] eiusdem Martyrologium excusum Lubecæ an. 1475 MS. Domus professæ Soc. Iesu Antuerpiæ, MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti, Molanus in 1 edit. eodem elogio eum celebrant, quod nu. 2 ex Vsuardo Hunnæi retulimus. Prolixius aliquanto habent Ado & Notkerus, qui recte illud annotant, ipso adhuc agonizante, septem mulieres beatissimas … dato pretio sanguinis, vitam meritas æternam. MS. Florarium: Apud Sebasten S. Blasij Ep. & M. MS. S. Richarij: Eodem die S. Blauij M. cum VII mulieribus & II pueris. Vetus Roman. a Rosvveydo editum: Apud Sebasten passio S. Blauij Ep. MS. S. Martini Treuiris: Apud Sebasten Blauij Ep. qui sub Præside Agriculano in ligno suspensus, vbi pectinibus ferreis carnes eius diruptæ sunt, tandem capite truncatur. Refert eum quoque Canisius illo die, & in spelunca delitescenti aues cibum attulisse scribit, quod ex Petro de Natal. accepisse videtur, aut veteribus Breuiariis, in quibus id quoq; memoratur, vti & Actis ex MS. Baronij infra.

§ II S. Blasij ætas. Acta quadruplicia.

[4] [Acta eius antiqua:] Acta S. Blasij descripserat Rosvveydus ex vetusto MS. monasterij Gladbacensis: quæ nos cum MSS. S. Maximini & S. Martini Treutris, ac Marchianensi, & Bonini Mumbritij editione, contulimus: eademq; extare in MS Ecclesiæ S. Svviberti in Cæsaris-insula didicimus a Ioanne VVilmio, eiusdem Ecclesiæ Decano, vtro doctissimo atque humanissimo. Eadem habuit Metaphrastes ac paullum expoliuit suo, more; quæ Lipomanus to. 5 a Gentiano Herueto Latine versa vulgauit, atque ex eo Surtus: quam nos editionem, & Græcum exemplar, subinde in Annotationibus citamus.

[5] Alia Acta paullo prolixiora subiiciemus e MS Ecclesiæ S Martini Vltraiecti, [alia fusiora:] quæ & Coloniæ in MS. cuiusdam Carthusiæ Thuringicæ extare accepimus, & quondam ex alio veteri codice nobis obtuat vir nobilis Stephanus Sekenckingius, Canonicus Osnabrugensis prudentia & litteris eximius, magno bonorum omnium dolore ante annos aliquot vita functus. Ex iis Actis desumptæ sunt quæ in Breuiario Mindensi an. 1515 edito habentur Lectiones.

[6] Alia ex insigni MS. Passionali monasterij Bodecensis Canonicorum regular. in diœcesi Paderbonensi, nobis communicauit Ioannes Gamansius noster. [item alia,] Profitetur Auctor in Prologo. B. Biasij passionem iam ante quidem stylo memoriæ traditam, sed minus idonee, se, deuotum laudatorem, sibi vindicasse explicandam: [ab auctore per eum sanato,] & non ex proteruia, sed ex debito landem hanc quantulamcumque tali Patrono obtulisse, quippe qui de ipsis faucibus mortis erutus vitæ vigeret restitutus. Hic porro scriptor alia illa Acta quæ secundo loco damus, non vidit, vt perspiciet qui caput tertium vtrorumque contulerit. Non temere fortassis coniiciet quispiam, [forte Reginoldo Ep. Aistett.] hæc Acta esse, quæ conscripsisse dicitur Reginoldus XI Aistettensis Episcopus.

[7] Diuersa ab his sunt Acta quæ ita citat Baronius in Notis ad Martyrol Romæ hoc die: Habemus eorumdem Latina exemplaria peruetusta, [alta ex MS. Baronij:] quæ in quibusdam Ecclesiis legi consueuerunt. Ea ad nos Roma allata, hic quoque vulganda censuimus, non sola phrasi a tribus prioribus discrepantia Ex iis sumptæ sunt Lectiones, quas Michael Monachus in Sanctuario Capuano pag 458 in Officio huius diei quod ritu duplici Capuæ peragitur, recitari scribit, hoc exordio: Beatissimus Blasius Sebastes ciuitatis Cappadociæ Episcopus, pœnales expauescens inflictus. Recte vero animaduertit, siue dubio accepta hæc ex aliquo textu longiori antiquo. [alia edita.] Recitat quoque compendium Actorum S. Blasij Vincētius Bellouacensis in Speculo lib. 12 cap. 45 & 46. S Antoninus par. 1. tit. 8 cap. 1 § 10. Petrus de Natal. lib. 3 cap. 75 & 76, ac plerique recentiorum. Peculiarem de S. Blasio libellum Italice edidit an. 1635 Camillus Tutinus Neapolitanus, qui Acta Baroniana, & forte Petrum Equilinum secutus. Citat is cap. 12 aliam Vitam quam non vidimus, scriptā ab Andrea Matthæo Monacho, Canonico Ecclesiæ Ebolitanæ.

[8] In tempore martyrij S. Blasij aßignando non omnes consentiunt. Constantius Felicius sub Diocletiano an. Christi CCLXXXVII coronatum, licet alij ad Iuliani Apostatæ tempora referant, inquit. Eumdem annum CCLXXXVII statuit Florarij auctor. Canisius, & Acta a Monacho citata, CCLXXXVIII. Galesinius, & quæ e Baronij codice damus Acta, sub Diocletiano occisum videntur asserere. [Quo tempore martyrium subierit?] Menologium Græcorum sub Maximiano, Galerio, opinor, is enim Orientem post Diocletianum obtinuit. At Menæa, Acta secunda ac tertia, Gobelinus in Cosmodr. æt. 6 cap. 15 Baronius in Annal. to. 3 ad an. 316 nu. 45 sub Licinio.

[9] Rexit quidem Sebastenam Ecclesiam S. Blasius tempore Diocletiani cum S. Eustratius martyrium fecit. In eius Actis XIII Decembr. ita habetur: [sub Dioclet. delitescit:] Episcopus autem ciuitatis Sebastenorum eo tempore latebat propter persecutionem, qui noctu venit ad eum, & datis custodibus pecuniis ingressus est ad S. Eustratium: audiuerat enim de magna eius sapientia, & quod Præsidem cum diis suis pudore affecerat. Et cum fuisset intra custodiam, pronus cecidit. in faciem, & Sanctum adorauit, dicens: Beatus es, fili Eustrati, quod Dominus Deus tantam tibi dederit virtutem; [S. Eustratium in carcere visit,] memento autem mei quoque, te rogo. Respondit vero S. Eustratius: Ne sic facias, Pater spiritualis: sed ad eam, quæ est tibi data, dignitatem adspiciens, expecta hoc a nobis implendum tibi debitum. Cum ij ergo sedissent, dixit Eustratius &c. commendat ei testamentum suum. Episcopus sacrificium offert, præbetq; Martyri Eucharistiam. [eiq; Eucharistiā præbet.] Tota ergo illa nocte mansit Episcopus apud S. Eustratium, eum audiens, & voluptatem capiens ex sermone Martyris. Cum mane autem factum esset, recessit, iubens eum valere, & promittens se nihil præteriturum eorum quæ in suo testamento statuerat.

[10] Narrata deinde Eustratij morte, addit: Sanctissimus vero Episcopus Blasius, [eius testamentum curat,] cum Sancti accepisset reliquias, easque cum S. Orestis reliquiis composuisset, ea impleuit, quæ mandata fuerant in testamento S. Eustratij. Non exprimitur Blasij nomen in Græco exemplari, quod habemus, Actorum S. Eustratij, habuit id Lipomani codex: & consentiunt Menæa, quæ XIII Decemb. de S. Eustratio ista habent: libellum sui testamenti (τὸν τόμον τῆς διατάξεως αὐτοῦ) S. Blasio Episcopo in carcere tradidit, a quo & immaculata mysteria percepit. [vt patet e veteri pictura:] In elogio vero ipsius S. Blasij XI Februarij: Hic fuisse dicitur, qui testamentum magni Martyris Eustratij, post mortem eius, procurauit: vt in perantiqua tela inuentus est depictus S. Blasius, medius stans inter quinque Martyres, proximus S. Eustratio, atque ex eius manu volumen testamenti (τὸν τὸμον τῆς διατάξεως) accipiens.

[11] Si eodem anno, quo S. Blasius, certamen consummarunt XL milites die IX Martij, vt vult Baronius, [eius successor Petrus, XL Martyres sepelit.] oportet statim ab eius excessu electum esse successorem. Nam cum eorum reliquiæ essent in profluentem abiectæ, post dies aliquot ab ipsismet reuelatæ sunt Episcopo ciuitatis illius; cuius tamen nomen non indicant Acta Latina, at Metaphrastes diserte: sed tertio post die ciuitatis Episcopo Petro per visum Martyres aperuerunt, quo in loco reliquiæ seruarentur. Hic vero Petrus non diu eam Sedem tenuit, nam, vti supra diximus, Eulogius (aliis Eulalius) Sebastenus Armeniæ minoris Episcopus Concilio Nicæno I an. CCCXXV subscripsit.

§ III S. Blasij celebritas. Templa.

[12] Magnis populorum studiis suscepta erga S. Blasium religio, ea potissimum caussa quod puerorum atque animalium morbis præsentaneum sit ab eius patrocinio remedium: nam horum sensus plebis animos (& sunt hi fere ad pietatem promores) præcipue afficit. Longum esset recensere, qua eum celebritate Ecclesiæ plurimæ venerentur. [S. Blasij festū alibi solenne in populo;] Raguzæ in Dalmatia, vt primarius eius Reip. Patronus, solenniter colitur, festiuitate ad quatriduum prorogata eiusq; effigies in omni illius Reip. moneta exprimi dicitur. Beneuentani in Italia, vti Marius Vipera testatur, eum inter vrbis suæ Tutelares adsciuere, festumq; eius ex præcepto Ecclesiæ seruari solet. Idem Mindæ ad Visurgim factum olim, idem Lubecæ, patet ex earum Ecclesiarū Breuiariis huius anno 1513, illius 1515 editis.

[13] Græci eum amplissimi officij cæremonia honorant: Romana Ecclesia officio 3 Lectionum. Sequuntur Latinæ omnes, nisi si quæ maius aliquid sibi præscripsere; vt Capuana, [alibi duplex aut semiduplex, in Italia, Hispania,] quæ duplex Officium recitat, Monacho teste & Spoletina: diœcesis Neapolitana, & Canonici regulares S. Saluatoris, semiduplex. Semiduplici quoque ritu celebratur in diœcesibus Salmanticensi, Pampelonensi, Conimbricensi; duplici in Palentina, Segouiensi, Vallisoletana, Compostellana, Eborensi; inq; Ecclesia Cathedrali Seguntina, ac ciuitate Asturicensi. Semiduplex illi officium siue IX Lectionum, decernunt Breuiaria Sagiense, Ebroicense, Constantiense in Normannia, Andegauense, Virdunense, Lemonicense, [Gallia,] monasterij S. Victoris Massiliæ, duplex Nouiomense, Regiense, & modernum Parisiense. Neque Gallorum pietati Belgæ cedunt: [Belgio,] IX Lectionum officium præscribitur in Brugensi Breuiario an. 1520 excuso, Morinensi an. 1541, proprio Atrebatensi an. 1632. Duplex in Audomarensi an. 1518. Antuerpiensi 1496. Vltraiectensi 1518. Nunc Vltraiecti 3 Lectionum est, Antuerpiæ semiduplex, duplex Tornaci. Addamus & Germanica. Monasteriense an. 1489 statuit vt VI Lectiones recitentur, [Germania;] vti & Constantiense an. 1561: ast an. 1575 IX Lectiones, vti & Raceburgense, VVormaciense an. 1576, Hildeshemiense an. 1516. Passauiense antiquum ac nouum, Herbipolense item antiquum ac nouum, Viennense, Augustanum Olomucense. In Erfordiensi an. 1518 duplex erat. De Mindensi ac Lubecensi ante diximus. Non omnium Ecclesiarum suppetunt nobis Breuiaria; nec quæ habemus, percurrimus vniuersa, sed quæ ad manum erant. Satis idoneum id documentum est publicæ in Diuum hunc pietatis.

[14] Quid templa dicemus, eius nomini dicata? Vt omittamus quod in ipso martyrij loco Sebasteni posuere, quæq; alia post in Asia condita sunt; [templa ei dicata, Constantinopoli,] de templo eius Constantinopoli ædificato ita habent Menæa: τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτοῦ μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι πλησίον τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Φιλίππου ἐν τοῖς Μιλτιάδου. Celebratur eius festiuitas in sanctissimo eius templo, quod est iuxta templum sancti Apostoli Philippi in Miltiadis vico, vel regione, aut forte ædibus. [Romæ,] In sola vrbe Roma quinque consecratas illi ecclesias enumerat Octauius Pancirolus. Duæ olim Beneuenti fuere, [Beneuēti,] Mario Vipera teste; vna parochialis intra muros, sed vetustate consumpta, foris altera. Habet Capuæ sacellum sibi dedicatum, plures in diœcesi Ecclesias habuit, vti ex antiquis monumentis Monachus probat. Canonici regulares Congregationis S. Saluatoris Ord. S. Augustini, [alibi in regno Neapolit.] in Officiis propriis aiunt se Ecclesias parochiales ei sacras habere. Plures extare in reliquo regno Neapolitano ait Camillus Tutinus:duas recenset vnam Marateæ, Auersæ alteram; & hanc ait a Principibus Normannis sub ipsa vrbis incunabula fundatam, datamq; sanctimonialibus instituti Benedictini, quæ eam etiamnum tenent.

[15] Neapoli duo ei dicata sacella fuisse scribunt Cæsar Engenius Caraciolus atque idem Tutinus, qui alterum ait vulgo S. Iasi, siue Iassi nuncupatum: sed qua de re a centum prope annis agitata consilia erant, nuper (cum pestilens angina quæ per vniuersum regnum grassata, [Neapoli, ob depulsam anginæ epidemiā,] magnam quoque in ipsa vrbe, tenerioris primum ætatis, mox & adultorum, stragem ediderat, omnem superans medicorum industriam quos corripuisset secundo aut summum tertio die enecans, conuersa ad efflagitandam S. Blasij opem ciuitate, imminui primum, mox & remedia admittere cœpisset, [nouum inchoatū,] ac demum omnino resedisset) noui templi, sane magnifici insigni liberalitate impensas præstante populo, iacta a Cardinale Boncompagno, Archiepiscopo Neapolitano, esse fundamenta: ac primo in ea misso lapidi hæc incisa fuisse:

IESVS CHRISTVS LAPIS ANGVLARIS. [anno 1632]
DIVO BLASIO EPISCOPO ET MARTYRI,
VRBANO VIII PONTIFICE MAX.
PHILIPPO IV REGE,
EMANVELE FONSECA PROREGE,
ANNO SALVTIS MDCXXXII
DIE XIX MENSIS APRILIS. [iaciente primum lapidem Cardin. Boncompagno.]

In altero eius latere:

FRANCISCVS CARDINALIS BONCOMPAGNVS
ARCHIEPISCOPVS NEAPOLITANVS
PRIMVM LAPIDEM IECIT.

In eo vero lapide capsellam plumbeam positam ait, in qua tria condita erant numismata quorum facies vna S. Blatij effigie, altera Cardinalis gentilitiis tesseris erat insignita. Additum e plumbo volumen, intraq; illud hæc in papyro scripta:

D. O. M.
Diuo Blasio Episcopo & Martyri Templum dicatū,
Francisco Fontana, Ioanne Antonio Constantino
I. V. D. Iacobo Antonio Sauio I. V. D. Francisco
Nola Art. & Medic. Doctore, Oeconomis.

Recenset deinde Tutinus, quæ fidelißimi populi publico nomine, quæ Principum quorumdam priuata liberalitate, collata fit ad opus inchoandum summa.

[16] Antiquißima Erfurti in Thuringia S. Blasij ecclesia fuit, vt ex Lamberti Schafnaburgensis Continuatore colligere est: [antiquissimum Erfurti.] is enim sub finem ita scribit: Anno DCCVII Dagobertus Rex Christianissimus construxit monasterium in Erffort in monte … & destructo castro, monasterium S. Petri ædificauit, rogatu Adeodati, vel Trutmanni, inclusi, (qui quidem tempore eiusdem Regis secus ecclesiam S. Blasij, quæ sita fuit iuxta prædictam vrbem, a Kygiberto Maguntino Episcopo fuit inclusus) & omnia quæ habuit in Thuringia a materna hæreditate, S. Petro Fratribusque ibidem Deo seruientibus tradidit. Eadem habet ipse Schafnaburgensis ad an. 706. nisi quod ecclesiæ S. Blasij non meminit, nec Episcopum, a quo inclusus fuit Trutmanus, nominat. Neque quidquam est quod non congruat præter annum, nam Childebertus Dagoberti II parēs tūc regnabat, qui anno DCCXI deceßit. Eius vxor, Dagoberti mater quæ aut cuias fuerit ignorari fatentur Sammarthani: hinc habemus, eam posseßiones in Thuringia habuisse & fortassis inde ortam. Richbertus, siue Rigbertus, aut Sigebertus, qui hic Kygibertus, Moguntinam Cathedram circa ea tempora tenuit, vt ex Serario nostro patet.

[17] Nobile extat etiamnum in Germania, dicatum S. Blasio monasterium, [Monasterium S. Blasij in Germania,] cuius auspicia ab ipsa prope Diui ætate accersit Henricus Pantaleon Medicus Basileensis, qui 3 par. Pro topographiæ illustrium virorum Germaniæ, vbi de Casparo Molitore agit huius cœnobij Abbate, ita scribit: Situm est illud in Hercinia silua, milliare vnū ab oppido Waldshut. In eo loco statim post Diocletiani tempora, anno circiter CCC, Christiani quidam fuga elapsi conuenerunt, & anachoritarum vitam agentes, Deum laudibus celebrarunt. Hisce cum S. Blasius Cappadociæ Præsul, & sub Licinio Cȩsare anno CCCXII Martyr, apparuisse visus esset, atque admonuisset, [eo apparēte cœptum,] vt constanter pergerent, & mundi minas contemnerent; eius monita admiserunt, & eum Patronum agnoscentes, suam habitationem ab eo denominarunt. Hoc modo plus minus sexingentos per annos summa humilitate & manuum labore vixerunt: ac Benedictinorum ordinem professi, Priorem elegerunt, cuius auspicus religionem iis in locis longe lateque propagarunt. Cum autem postea, Ottone I Cæsare existente, anno Domini DCCCCXLV Reginbertus, Baro in Seldenburen iuxta Tigurinorum ditionem, Cæsari gratissimus & Consiliariorum primus, in prælio quodam contra Vngaros circa Augustam Vindelicorum manum amisisset, atque ad huiusmodi conflictus posthac minus vtilis esset, totum sese Deo & religioni tradere statuit. Itaque S. Blasij monasterium accessit, atque omnibus bonis cum fratre Conrado diuisis, suam partem, [dotatum & in abbatiam erectum:] Cæsaris voluntate, Fratribus dono dedit, & eorum habitum suscepit, cum iis etiam per annos XIX magna sanctitatis opinione vixit. Sic factum vt multatum opum accessione ex Prioratu Abbatia facta, atque Beringus, vir pius & doctus, Reginberti voluntate, primus Abbas constitutus fuerit.

[18] Hæc Pantaleon. Munsterus quoque lib. 3 Cosmogr. fundatum a Reginberto monasterium scribit, cum prius isthic Eremitæ habitassent. Verum an inde a Diocletiani temporibus coluisse eum locum anachoritas verisimile sit, disquirant alij. Potuerunt seculo octauo aut nono pij homines, siue ex aliquo eius tractus monasterio profecti, siue immediate vitam secularem solitaria mutantes, S. Blasium, quem audissent simili ratione aliquando vixisse, sibi Patronum adoptare, eiusq; dein apparitione atque adhortatione ad constantiam animari. Suspicati sumus aliquando, quod in Vita S. Findani Rhinouiensis XV Nouembris dicitur (& infra § 5 nu. 40 referemus) S. Blasij reliquias e Rhinouiensi cœnobio in vicinum saltum fuisse deportatas; Cellam S. Blasij indicari, quæ in celebre monasterium postea euasit situm in diœcesi Constantiensi ad fluuium Albim, siue Albam, [vbi situm?] qui aliquot milliaribus supra Basileam miscetur Rheno ex Germanico siue dextro latere.

[19] Quis iam sacella altariaq; enumeret S. Blasio dicata, in variis Germaniæ ac Belgij vrbibus? [Sacellum Antuerpiæ.] Est hic Antuerpiæ gerontocomium cum sacello S. Blasij, e regione cœnobij Beginarum, via Rubra, vt appellatur. Meminit illius Carolus Scribanus in Origin. Antuerp. cap. 13 vbi Hospitalia & pauperum receptacula enumerat. Stetit olim vico Claddorpio: huc translatum an. MDXLV. Aluntur isthic vetulæ XV cum ancilla. Vidimus diploma Romaæ datum an. MCCCCLXXV. quo Cardinales, Philippus Portuen. Ep. Bartholomæus tit. S. Clementis, Oliuerius tt. S. Eusebij, Marcus tt. S. Marci, Baptista tt. S. Anastasiæ, Ausias tt. S. Vitalis, Stephanus tt. S. Adriani, Antonius tt. S. Ioannis Baptistæ & S. Balbinæ, Presbyteri, & Theodorus tr. S. Theodori Diaconus, certis diebus indulgentias centum dierum conserunt visitantibus altare SS. Ægidij & Mariæ Magdalenæ, in capella Infirmariæ op Clapdor. Testatur Scribanius Infirmariæ nomen loco fuisse. Nunc S. Blasij dicitur, ob Diui repositas isthic reliquias, vt remur; de his infra.

§ IV S. Blasij reliquiæ.

[20] Qvod in Actis euenit sæpenumero Sanctorum eorum, qui eodem appellantur nomine, vt qui præcipuam habet sanctimoniæ famam, eius res gestæ ceteris adscribantur ab imperitis; in Reliquiis contrarium plerumque contingit, vt quæ multorum sunt, eæ primario eius nominis tribuantur: atque illorum etiam, quibus, (quod ignorabantur nomina, & remißior cultus ignotorum est) clari alicuius Sancti appellationem imposuere Antistites, non fraudis consciscendæ ergo, sed luculentioris prouocandæ venerationis: nam hæc ipsa pignora progressu temporis, omnia eius esse creduntur, cuius adoptatum nomen fuit. Ea caussa esse videtur, cur Sancti vnius tam multiplices dicantur variis locis reliquiæ reperiri, ac nominatim Blasij. Duo in Martyrologio Romano Blasij referuntur, noster hic Sebastiæ coronatus, [Plurimæ S. Blasij reliquiæ extant; nec vnius:] alter Verulis in Latio XXIX Nouembris: tertium addunt Græci Cæsareensem hoc ipso die III Februarij: quartum Hispani, de quo supra. Plures etiam fortassis fuere. Sane innumeræ prope Ecclesiæ per Europam Blasianis exuuiis gloriantur. Quasdam recensebimus e pauculis auctoribus. Neque enim quas secernere non possumus, indagare sollicite omnes oportuit.

[21] Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ vrbis Romæ, has isthic asseruari ait: Os gutturis in Vaticana S. Petri æde; [Romæ,] dentem in S. Praxedis, regione 2, siue Montium; partem brachij in S. Mariæ Lauretanæ, eadem Vrbis regione; partem scapulæ in sanctorum Apostolorum, itemq; in sanctæ Crucis in Ierusalem dicta; [Capuæ,] partem tibiæ in templo Iesu, siue Domus profeffæ Societatis. Michaël Monachus pignus sancti brachij eius in Cathedrali Capuana extare testatur. In Brundusina Metropolitana illius reliquiæ eiusdem aliquæ sunt, vt ex officiis Ecclesiæ an. 1583 Romæ excusis patet. Camillus Tutinus magnam partem corporis custodiri ait Marateæ oppido regni Neapolitani, [Marateæ, vbi salutaris liquor emanat;] indeq; liquorem manare, qui cratere argenteo exceptus piis hominibus impertitur, multarum inde ægritudinum medela.

[22] Idem scribit, partem capitis extare Neapoli in monasterio S. Ligorij, siue S. Gregorij Armeni, statuæ argenteæ inclusam; in ipsius quoque S. Blasij ecclesia, [Neapoli,] e regione iam memoratimonasterij, alias eiusdem reliquias intra brachium argenteum. In Catalogo Sanctorum, quorum anno MDCXIX Decius Cardinalis Carafa, Archiepiscopus Neapolitanus, per totam diœcesim celebrari officio Ecclesiastico memoriam iußit, dicitur, die tertio Februarij ad ambas has ecclesias magnus fieri concursus populorum, vt beatum Martyrem & sacras eius reliquias venerentur. Idem Camillus, Neapoli in ecclesia S. Martini Episcopi, quæ est Carthusianorum, extare ait magnam brachij partem ab Ioanna I Regina donatam: [alibi in eo regno, Raguzæ,] os gutturis & dentem in S. Eligij Ep. æde: Baroli scapulam: Barij, & (cuius eum ante scripsimus primarium Patronum haberi) Raguzæ, reliquias aliquas. Ebolum Principatus citerioris oppidum, cis Silarum amnem, in parochiali S. Eustachij ecclesia, in vase crystallino digitum S. Blasij seruat, [Eboli, vbi perpetuum miraculū;] eiusdemq; in quadam ampulla adipem: vtrumque perenni miraculo illustratum, quale de S. Ianuarij capite ac sanguine narratur Nam si coram digito ampulla illa collocetur, adeps continuo liquescit, coagulatur simul atque seiuncta sunt. Multis iisq; recentibus & certis experimentis testatum prodigium.

[23] Orbetellum Hispani Regis in Etruria oppidum est, nupera Gallorum obsidione nobilitatum ad posteros: [Orbetelli,] isthic in ecclesia maiore caput S. Blasij seruari, mento excepto, Tutinus tradit, [inuentæ Ansedoniæ,] magnaque coli pietate: repertum id fuisse in Ansedoniæ vrbis ruinis, quam veterum Cosam fuisse eruditi censent, nonvno excidio deletam. Distat id oppidum Orbetello quinque millibus passuum, in excelso colle situm, prope Portum Herculis. Isthic S. Blasio dedicata ecclesia est. Scribit Tutinus celebrari Orbetelli Inuentionis memoriam XII Maij, ac postridie oppidanos frequentes excurrere Ansedoniam, quam ipse Lancedoniam vocat. Sacratum hoc pignus Franci quidam, [sublata a Francis,] vt idem auctor est, præpostera religione sublegere, inq; nauim intulere, asportaturi in patriam. Explicauerant intempesta nocte vela, cumq; longum iam iter confecisse sibi viderentur, vbi illuxit, in sinu Orbetellio, ad portum S. Stephani, [vi arcana retentis;] hærere se animaduertunt: neque prius soluere inde potuerunt, quam reliquias restituissent Orbetellensibus, tum demum iis secundo aspirante vento felicem cursum tenuere. Easdem reliquias postea subripuere Senenses, [dein a Senensibus,] & in quadam vrbis suæ ecclesia solenni pompa deposuere, additis custodibus: at postridie repertæ sunt Orbetelli in sacello maioris ecclesiæ, vnde fuerant sublatæ, magna populi vtriusque admiratione. Innumera isthic, S. Blasij patrocinio, fiunt miracula. Ideo ab vsque Roma, [sed diuinitus relatæ;] totaque ex Etruria, illuc plurimi confluunt, & mense Maio ad Inuentionis celebritatem, & III Februarij ad diem eius natalem. [Volaterris,] Volaterris quoque in eadem Etruria, (de cuius pietate & humanitate ciuitatis supra hoc ipso die, cum de S. Candido ageremus, dictum) asseruat Ecclesia Cathedralis reliquiarum S. Blasij particulam, in hierotheca, cui figura Ascensionis insculpta. Addendum & illud, priusquam ex Italia excedamus; brachium S. Blasij Mediolani in monasterio S. Mariæ de Pace, Ordinis Minorum asseruari, [Mediolani,] vt scribit Gonzaga 2 part. prouin. Mediol. Conu. 2.

[24] Neque expers cælestis huius thesauri Hispania est. Nam in Officiis propriis diœcesis Compostellanæ, an. 1596 editis, [Cōpostellæ,] dicitur S. Blasij festum III Febr. officio duplici peragi, ex consuetudine antiqua Ecclesiæ Compostellanæ, quia habetur eius brachium in monasterio S. Mariæ de Sar. Placentiæ quoque vrbe Episcopali Extremaduræ prouinciæ, sub Archiep. Compostellano, aliquæ sunt S. Blasij Ep. M. reliquiæ, vti scribit Ioannes Tamayus Salazar, qui & proprio officio coli tradit, cuius Orationem & Introitum recitat. [Vlysippone,] Vlyssippone etiam aliquæ sunt eius reliquiæ, quas Domui professæ Societatis Iesu ad S. Rochum donauit Ioanes Borgia: quarum Translationem, anno MDLXXXVIII factam, descripsisse Manuelem de Campos retulimus XXV Ianuarij & alibi. In Sicilia etiam sunt aliquæ. [in Sicilia;] Ita Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siculis, ad III Febr. Panhormi, in æde maxima Translatio Reliquiarum S. Blasij Ep. & Mart.

[25] Gallia quoque partem earum habet, præclaram & certam. Testatur Saussaius in supplemento Martyrol. Gallicani hoc die: In Montepesulano, inquit, [Montepesulano in Gallia,] Narbonensis Galliæ Episcopali ciuitate, susceptio venerandi capitis S. Blasij Ep. & Mart. hac die Sebastæ in Armenia inclyto agone triumphantis: quod Vrbanus V Papa, ecclesiæ S. Benedicti ibidem fundator, in ea honorifice seruandum hodie collocauit, ingenti cum pij in eumdem Christi Martyrem affectus significatione. Cuius vt venerationem ampliaret, Mimatensi Gabalorum Ecclesiæ, [Mimate,] cuius alumnus erat, alias eiusdem sancti athletæ reliquias religioso munere contulit. Meloduni quoque aliquas custodiri idem Saussaius scribit ad III Februarij: Meloduni ad Sequanam, [Meloduni;] veneratio reliquiarum S. Blasij Ep. & Mart. qui hodie inclyto certamine Sebastæ in Armenia triumphauit: vnde a Francis Christi bellatoribus in Gallias aduecta aliquot eius pretiosa pignora, illic in cœnobio S. Petri, perpetua veneratione obseruanda reposita sunt. Idem Saussaius ad XXII Septembris scribit, Dominica post festum S. Matthæi factam miraculosam inuentionem reliquiarum SS. Gregorij Papæ, Aspasij & Blasij Epp. Mariæ Magdalenæ, Agnetis V. M quæ in S. Petri cœnobio repositæ fuerunt.

[26] Nunc in Belgium descendamus. Neque mirari quisquam debet, tot pignora hic esse Orientalium Sanctorum. Nam quo tempore Palæstinam Belgæ, Franciq; tenuere, [in Belgio multæ;] quidquid earum rerum, post rastatas a Saracenis toties tot iam annis prouincias illas, reliquum fuit, huc certatim deportatum est. Quæ vero ex toto Oriente Constantinopolim velut in asylum [vnde allatæ?] deuecta erant, vbi illud Imperium occupauere Flandriæ Comites, & ipsi ad suæ ditionis ornandas vrbes, honorandos amicos, huc transmisere: nonnulla etiam fortaßis Præsulibus data, ad auxilia pecuniaria in bellum impetranda: multa alij vel detulerunt reduces ipsi in patriam, vel suis inde miserunt. Certe S. Blasij, de quo agimus, plurimæ hic sunt, at satis pleræq; exiles, reliquiæ. Prima, prouinciarum Brabantia, hoc comprimis gaudet præsidio. [Antuerpiæ] Nam Antuerpiæ in eo, quod § superiore diximus, sacello, via Rubra sito, intra capsam argenteam pars est, vt videtur, tibiæ, digiti fere longitudine, aliaq; frusta minutiora: cuius dono, non liquet. Multi isthic anathemata Diuo appendunt, ad depulsæ ægritudinis, alteriusue accepti beneficij testimonium. Inter reliquias Domus professæ Societatis Iesu dens est S. Blasij, & aliæ partes in puluerem redactæ. Diligemij, Ord Præmonstratensis celebri cœnobio haud procul Bruxella, brachium eiusdem a Margareta, vxore Ioannis II Ducis Brabantiæ, Eduardi I Angliæ Regis filia, (cuius opus esse ferunt amplißimam aulam Furensem) ante trecentos fere & quinquaginta annos donatum, [alibi in Brabātia;] seruatur etiamnum, plurimis nobilitatum miraculis, vti præter alios testatur Augustinus VVichmannus Brabantiæ Marianæ lib. 3 cap 38. Parci, eiusdem Ordinis monasterio iuxta Louanium, nonullæ quoque extant eiusdem Sancti reliquiæ. Os quoddam Mechliniæ in tirocinio Societatis Iesu, [Mechliniæ;] in hierotheca ad formam pyramidisefformata, & multis aliis reliquiis Sanctorum ornata. In eadem vrbe parochialis & collegiatæ Ecclesiæ S. Mariæ secundarius Patronus est S. Blasius, & solenni officio celebratur ad dies octo: quo tempore ingens vndique affluit hominum multitudo, Sancti reliquias veneratura, os videlicet brachij quod Angelus sustinet ex argento fusus. Eæ reliquiæ in veteri templo, priusquam ea ædificaretur quæ nunc visitur illustris basilica, asseruatæ fuerunt: vnde allatæ, non constat, monumentis deperditis. Addita est loco, vbi nunc custodiuntur, inscriptio: Reliquiæ religiosissimi Antistitis & inuictissimi Martyris Blasij, huius loci Patroni, & ibidem frequentibus miraculis celeberrimi. Ea miracula præcipue in sanandis tumoribus, & gutturis doloribus cernuntur. In eam rem aqua benedicitur, intinctis Sancti Reliquiis. Est ibidem ad eiusdem promouendam venerationem institutum sodalitium, Indulgentiis peccatorum a Pontifice Max. honoratum; cui facile ter mille nomina dederunt. Hinc aliquæ translatæ in Flandriam, vt infra nu. 30 dicemus, Reliquiæ.

[27] Luxemburgi in Munsteriensi Ordinis Benedictini cœnobio, quod olim extra vrbis muros erat, [Luxemburgi, Lætiis, alibi in Hānonia,] dens est vnus S. Blasij. Religiosissimi ascetæ Lætienses, inter plurimas Diuorum reliquias, quas elegantißime ornatas custodiunt, dentem quoque possident, ac costam, osque aliud satis spectabile: partem ossis Canonicæ Malbodienses. Summa pars capitis, ferreis pectinibus lacerata ostenditur in S. Dionysij cœnobio Ord.Benedictini iuxta Mōtes Hannoniæ: Dens in Crispiniensi eiusdem instituti cœnobio, duarum horarum itinere Valentinianis distante. Viconiæ, cœnobio elegantissimo Ordinis Præmonstratensis, reliquiæ aliquæ, capsa argentea conditæ; itemq; annulus aureus: magniq; eo fiunt concursus; ac patrari ibidem miracula dicuntur. Raulecuriæ pago eiusdem tractus, vulgo Roucourt dicto, sitoq; inter Athum, Tornacum ac Valentianas, reliquiæ S. Blasij visuntur intra argenteam lipsanothecam. Marchianis Ord. Benedictini cœnobio ad Scarpam flumen, aliquæ sunt, a Priore Cantuariensi an. MCCXXXIV eo missæ. Haud procul Marchianis Aquiscinctum est, eiusdem instituti monasterium, vbi & huius Diui pignus aliquod. Maxillæ particula Cameraci, [Artesia,] in sancti Sepulcri monasterio: Blangiaci, Ord Benedictini cœnobio in Artesia, os gutturis: in antiquissimo cœnobio S. Bertini Audomaropoli, costa vna, ac duo dentes.

[28] Duaci Flandriæ vrbe, in insigni collegiata ecclesia S. Amati asseruatur mandibula inferior S. Blasij Ep. M. argenteo capiti inclusa, [Flandria;] eum insula ærea deaurata, & aliæ eiusdem reliquiæ, cum aliis plurimis in vno feretro reconditæ Kalendis April. an. MCCXXV. At S. Petri collegiata ecclesia in eadem vrbe, inter alias plurimas reliquias, habet costæ vnius S. Blasij partem magnam. Tornaci in ecclesia Cathedrali est os notabile S. Blasij. Ibidem in monasterio S. Nicolai dePratis Canonicorum Regularium, reliquiæ eiusdem Diui aliquæ. Gerardimonte, Flandriæ oppido, in S. Adriani Benedictino cœnobio, mentum: Burburgi in nobilium Virginum Benedictini instituti ecclesia reliquiæ eiusdem aliquæ: aliquæ Gandaui apud Prædicatores: cochlear in parthenone Dorisselensi Ord. Cisterc. in eadem vrbe: pars brachij Brugis in collegiata S. Mariæ Ecclesia: atque hanc Constantinopoli cum aliis reliquiis a VValtero Præposito an. MCCXXX missam fuisse, liquet ex ipsius VValteri diplomate.

[29] Hæc fere ex Arnoldi Raißij, Canonici Duacensis, Hierogazophylacio Belgico accepimus, qui tamen neque omnia lustrare loca, cum Belgium bello arderet, neque a remotioribus accurate descripta impetrare potuit. Vltraiecti certe, præter eas reliquias, quas ipse ex VVilhelmi Hedæ historia refert a S. Bernulpho XX Ep. in S. Ioannis ecclesia depositas, [olim Vltraiecti;] a Frederico Badensi, LVI Episcopo, repertas; aliquas fuisse quoque in Cathedrali S. Martini nobis constat: at quid iis aliisq; factum fuerit, postquam auita inde proscripta sunt sacra haud scimus.

[30] Cruydbeca pagus est VVaziæ duarum ab Antuerpia horarum spatio, ad læuam Scaldis ripam. Isthic reliquiæ sunt aliquæ S. Blasij, ab ecclesia S. Mariæ Mechliniæ acceptæ. Agitur solenniter dies Translationis Dominica 2 mensis Maij, magnamq; ab accolis habet venerationem. Obtenta in eum diem a Romano Pontif. Indulgentia plenaria. Sunt & Beueræin eadem VVazia aliquæ, & hæ Mechlinia quoque obtentæ.

[31] Sunt Coloniæ Agrippinæ & aliorum Sanctorum fere innumerabiles reliquiæ, ac nominatim S. Blasij istæ, [Cruydbecæ: Beueræ. Coloniæ.] vt Ægidius Gelenius in libris de magnitudine Coloniæ recenset: Brachium in ecclesia parochiali S. Iacobi: os magnum ex brachio in Carthusia: pars maxillæ in S. Martini parochiali, Minore dicta: mandibula in collegiata S. Mariæ ad Gradus, hierotheca XIV. Costa in S. Antonij hospitali Canonica domo, capsa IV. Digitus in monasterio S. Claræ: Os in collegiata S. Mariæ in Capitolio: Officula duo in Metropolitana, hierotheca V. itemq; in monasterio S. Bonifacij Virginum conuentualium Ord. S. Francisci. Denique reliquiæ eius aliquæ seruantur in S. Gereonis collegiata ecclesia. hierotheca V, XV, XXVI. in collegiata S. Seuerini hieroth. XIV. in monasterio S. Pantaleonis hieroth. XVII. in ecclesia SS. Ioannis & Cordulæ: apud PP. Prædicatores: in Hollandico collegio. [Rhinouiæ.] De allatis Roma Rhinouiam, infra § 5 agemus.

§ V S. Blasij in homines beneficia.

[32] Qvod præbiturus iam carnifici ceruices, Christum orauit S. Blasius, vt quicumque ipsius patrocinium imploraret, vel ob eius memoriam ad gloriam Diuini nominis faceret aliquid, [S. Blasij inuocatio] præsertim si quod ossiculum aut piscisspina gutturi inhæreret, aliudue affligeret incommodum, aut necessitas premeret; [salutaris contra dolores gutturis,] is præsentem propitij Numinis opem experiretur; id & illi missa cælitus vox euenturum spopondit, & frequentia miracula confirmant. Neque nouitia isthæc deuotio est, vt vani quidam homines garriunt. Aëtius Græcus medicus, qui a Iano Cornario Latine versus extat inter Medicæ artis principes Henrici Stephani typis anno 1567 editus, Tetrabibli secundæ sermone 4 cap. 50 de deuoratis ac fixis in tonsillas spinis, atque iis quæ in asperam arteriam delabuntur, [& ab Aëtio veteri medico præscripta,] post varia ex medicæ artis rationibus præscripta remedia, subiicit: Aliud, ad eductionem eorum, quæ in tonsillas deuorata sunt: Statim te ad ægrum desidentem conuerte, ipsumque tibi attendere iube, & dic: Egredere os, si tamen os, aut quidquid tandem existis: quemadmodum Iesus Christus ex sepulchro Lazarum eduxit, & quemadmodum Ionam ex ceto. Atque apprehenso ægri gutture, dic: Blasius Martyr & seruus Christi dicit, Aut descende, aut ascende. Quod hic est apprehenso ægri gutture, Camillus Tutinus habet, Crucis signo supra guttur expresso. Propagata ad extrema orbis terrarum illa aduersus S. Blasium in eiusmodi necessitate pietas. In Arimensi regno apud Iapones, anno MDLXXXIX, [præsenti ope firmata in Iaponia:] mulieri cuidam ita guttur transuersa e pisce spina occuparat, vt neque cibum capere neque fere ducere spiritum posset. Accersitur e Societate Iesu Sacerdos, qui, confessam (non sine magnadifficultate) peccata, implorare S. Blasij opem iubet; missurum se illi eius reliquias: eas ipsa tertio reuerenter osculata, applicat gutturi: atque illico & locuta libere est, & cibo sumpto obstaculum respiratus dimouit.

[33] Solet vero non ad ea solum mala propulsanda inuocari S. Blasius, [item cōtra dentium dolores.] verum & ad abolendas anginas ceteraq; incommoda gutturis discutienda, sedandos etiam dentium dolores. Ad quæ remedia adhiberi variarum rerum, quibus vtimur, benedictiones fas est, panis, vini, fructuum, seminum. Harum benedictionum formulas ex vetustissimo Benedictionario in mēbrana exarato, in ecclesia S. Stephani Neapoli asseruato, recitat Camillus, nosq; ab eo hic describemus.

[34] Panis benedictio ista est: Sit nomen Domini benedictum. Resp. [Benedictio pauis sub eius inuocatione,] Ex hoc nunc & vsque in seculum. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cælum & terram. Domine exaudi orationem meā. R. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum &c. Saluator mundi Deus, Domine Iesu Christe, qui hodiernam diem beatissimi Blasij martyrio consecrasti, & diuersas creaturas ad salutem hominum creasti, qui ex quinque panibus & duobus piscibus quinque millia hominum satiasti, ac populum Iudaicum in deserto miraculose pauisti; ineffabilem misericordiam tuam suppliciter exoramus, & petimus, vt hos panes, quos plebs fidelis tibi deuote hodie ad sanctificandum attulit, tua pietate † benedicere, & † sanctificare digneris: vt qui ex eis comederint vel gustauerint, ab omni gutturis plaga, & totius corporis infirmitate, meritis & intercessione B. Blasij Martyris tui, plenam recipiant sanitatem, & nos seruos tuos ab omni corporis & animæ ægritudine sanos cōserues, Qui viuis &c.

[35] Vini benedictio: Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui vinum, quod lætificat cor hominis, in sacrificio offerri præcipis, [vini,] & in Cana Galilææ ex aqua vinum fecisti; tu qui es vitis vera, per intercessionem B. Blasij Martyris tui, multiplica super nos, seruos tuos, pietatis tuæ misericordiam, quemadmodum fecisti cum Patribus nostris, in tua ineffabili misericordia sperantibus, pietatem: bene † dicere & sancti- † ficare tua pietate digneris hanc creaturam Vini, quam ad seruorum tuorum subsidium tribuisti: quatenus vbicumque fuerit fusum, vel a quibuslibet potatum, Diuinæ benedictionis tuæ repleantur, & cum gratiarum actione in eorum visceribus sanctificetur; Per te, Saluator mundi, qui viuis & regnas &c.

[36] Fructuum benedictio: Domine Iesu Christe, qui famulum tuum Blasium hodierna die martyrio consecrasti, bene† dicere & sancti† ficare digneris hos fructus arborum, [fructuum,] quos indigni detulimus, per inuocationem nominis tui, & intercessionem gloriosæ Virginis Mariæ, & gloriosissimi Martyris tui atque Pontificis Blasij, bene† dicere, & ad profectum præsentis familiæ, atque omnium fidelium absentium, prouenire concede: vt in quemcumque locum deportati fuerint, salui efficiantur, & omnis iniquitas siue illusio ab eorum habitaculis abscedat; & quicumque ex eis tenuerint vel gustauerint, tua gratia & benedictione repleantur; Qui viuis & regnas in secula seculorū &c.

[37] Seminum benedictio: Creator omnium Deus, qui semina subtus terram posita fructificare & multiplicari facis, [seminum,] & in vsus nostros misericorditer concedis; intercedente B. Blasio Martyre tuo supplicationes nostras placatus intende, vt hæc seminum genera bene† dicere & sancti† ficare tua benignitate digneris: vt iumenta, quæ ex eis comederint vel gustauerint, a quacumque ditineantur infirmitate, plenam recipiant curationem; Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[38] Aquæ intincta S. Blasij reliquiarum particula benedicendæ formulam recitat Augustinus VVichmannus Brabantiæ Marianæ lib. 3 cap 38 Diligemij vsurpari solitam, hanc: V. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R Qui fecit cælum & terram. Oremus. Da, quæsumus, Domine, per adtactum Reliquiarum sancti ac gloriosi Martyris ac Pontificis Blasij, virtutem huic aquæ, vt quisquis ea digne vtitur, in memoriam & honorem sancti ac gloriosi Martyris Blasij, cuncta se impetrasse lætetur. Per Christum &c.

[39] [aquæ.] Lubet & spiritualia beneficia a sancto Martyre deriuata in mortales, cælestem, inquam, eorum infusam animis consolationē cum iucunda honoris ei deferendi prænotione, celebrare In Vita S. Findani, inclusi Rhinouiensis, qui nono Christi seculo vixit, ista habentur: Item foris positus, [Reliquiarum eius translatio S. Findano præostensa forma columbæ:] priori anno quo claustrum erat ingressurus, omnibus noctibus stans in ecclesia in oratione pernoctauit. Igitur priori nocte antequam S. Blasij reliquiæ illuc de Roma allatæ sunt, more solito in basilica orans, vidit subito corporalibus oculis, columbam super altare sedisse, sensimque inde in cryptam volantem disparuisse. Crastina ergo die super ipsum altare easdem posuere reliquias, super quod Dei famulo ante apparuit hæc auis adstitisse.

[40] Foris positus præcedente quoque tempore, cum similiter nocte intra basilicam solus existeret, & prædicti Martyris suffragia verbis imploraret, dicens: [eidem indicat, peccata ipsi esse remissa:] S. Blasi, qui peregrinus in his locis, sicut & ego, cognosceris, pro meis ad Deum intercede peccatis. Cum hæc ingeminans, lacrymas suo more fudisset, stans ante altare quo sanctæ fuerant positæ reliquiæ, non inclinatus, sed erectus, sed tamen (vt referre solebat) obtutibus paullisper obtenebratis, vocē audiuit huiuscemodi: Sedes tua in cælo iam dimissis peccatis posita est.

[41] Iterum in arctissimo loco positus, (de quo, cum opportunum fuerit, pleniter explanare conabimur) cum mane diei futuri reliquiæ sæpe-memorati Martyris ab eodem loco in vicinum saltum reportandæ fuissent; præfatus Dei famulus magno exarsit desiderio, [isq; videtur sibi eius reliquias gestare; quod, licet inclusus, optarat.] cupiebatque vt ipsius Martyris reliquias propriis efferre humeris mereretur; cum iam dudum in eodem loco positus, voto se constrinxisset, inde numquam se exiturum. Vt autem Dominus desiderium pauperis, vt ait Propheta, exaudiens adimpleret, ac famuli deuotissimi vota rata esse concederet; eadem nocte visus est sibi pontem Rheni fluminis, per quem de ipso monasterio exitur, cum copiosa multitudine transisse; columbam quoque humeris suis insedisse, & eam se, vt cupiebat, humeris deportasse, & inde alios petere, iterumque sibi volantem adesse. [Ps. 10. 17] Eamdem historiam in Heluetia sacra habet Henricus Murerus. Est S. Blasius vnus ex XIV Sanctis, quos Adiutores appellant.

PRIMA ACTA
ex vetustissimis MSS. & Bon. Mombr.

Blasius Ep. Martyr, Sebastiae in Cappadocia (S.)
VII mulieres, Martyres, Sebastiae in Cappadocia
II pueri, Martyres, Sebastiae in Cappadocia

BHL Number: 1370

Avctore anonymo, Ex MSS.

CAPVT I
S. Blasij comprehensio. curationes hominum ac brutorum.

[1] a In Sebastea ciuitate b Cappadociȩ tradidit Deus ad correptionem eos, qui secundum gratiam eius filij & hæredes existebant: ex Sebastea quidem Martyres sibi elegit vsque ad sanguinem, quæ in eo est, caritatem, fidem atque confessionem ostensuros. Et quod melius est, non solum viros, sed & mulieres elegit ostensuras agonem certaminis, [Persecutione Sebasteæ sæuiente,] & vsque in finem in Christo, per Crucis exemplum, coronam adepturas.

[2] Vnus horum extitit noster coronatus & victor Blasius. [Blasius Ep. vir sanctus,] Iste enim Sanctus per totum vitæ suæ tempus mitis degebat, sicut & in Iob legimus, purus, innocens, Deum colens, verax, mansuetus, ab omni opere prauo se abstinens. [Iob 1.] Videntes ergo irreprehensibilem eius vitam hi qui in Sebastea Cappadociæ ciuitate fideles existebant, elegerunt sibi eum in Episcopum. Ipse vero c pergens in montem qui vocatur d Argei, habitauit ibi in quadam spelunca: [latet in monte:] & concurrebant ad eum agrestes feræ. Et si forsitan contigisset e quocumque dolore teneri qualemuis ex eis, tamquam intellectuales concurrebant ad eumdem Sanctum in speluncam, [accedentes ad se feras sanat:] & vsque dum imponeret manus eis, benedicens eas, non recedebant ab eo.

[3] In illis itaque diebus iussit Agricolaus Præses congregari agrestes feras f. Egredientes autem bestiarum comprehensores, venerunt in montem, in quo degebat S. Blasius Episcopus. [sic inuentus] Et videntes speluncam, & multitudinem bestiarum adstantium ante eum, consternantes se ad inuicem, & admirati dixerunt: Quid hoc vult esse? appropiantes autem viri illi ad speluncam, inuenerunt B. Blasium g orationem suam facientem. Et reuersi nuntiauerunt Præsidi ea quæ viderant. Audiens autem Prȩses iussit plures milites cum illis pergere, vt quantos inuenirent illic esse absconsos Christianos sibi præsentarent. Euntes autem illi in prædictum montem, qui vocatur Argei, & ingredientes speluncam, [ducitur ad Præsidem;] inuenerunt S. Blasium orantem; & dixerunt ei: Egredere; vocat te Præses. Videns autem eos Sanctus, gauisus est, & dixit: Filioli mei, eamus simul. [iam diuinitus præmonitus:] Memor enim mei est hodie Dominus. In hac enim nocte tertio mihi apparuit dicens: Surge, offer mihi hostias, vt assoles. Et nunc, filioli mei, bene venistis. Dominus meus Iesus Christus nobiscum est.

[4] Cum ergo venirent, in itinere conuertebat paganorum h paruulos ad Deum per bonam suam admonitionem, & incessabili eius oratione mirabilia faciebat. Oblatos sibi infirmos, [in via multos sanat manuū impositione;] imponens super eos manus, sanos eos absoluebat; non tantum homines, sed etiam & diuersa animalia, cum se immitterent ad inuicem: aut sicut sæpius contingit os impingi in guttur hominis, aut etiam aliud aliquid tale subito fieri; deducebant illi eos, & per dignas eius orationes saluos eos Deus reddebat. Accidit autem vt cuiusdam mulieris filius vnicus, dum piscis portionem ederet, subito os in guttur eius infigeretur, vt pæne mortuus maneret i puer. Mater vero eius audiens mirabilia Beati illius, apportans puerum iactauit eum ante pedes eius semiuiuum cum lacrymis clamans, [inhærentē pueri gutturi spinā piscis] & dicens S. Blasio: Miserere filij mei, serue Saluatoris nostri Iesu Christi, eo quod vnicus mihi est. Indicauit autē S. Blasio, quod subito contigerat filio suo. Sanctus vero Blasius k manus imponens puero, & guttur eius signans, eleuansque oculos ad cælum, orauit dicens: Qui inuocantibus te Domine Iesu Christe velox existis auditor & saluator, [precibus eximit,] exaudi orationem serui tui, & infixam spinam puero isti per tuam inenarrabilem abstolle virtutem, saluans eum. Et amodo siue in hominibus, siue etiam in volatilibus contigerit aliquando infigi qualeuis os; & memor fuerit l nominis mei serui tui, dicens: Domine Iesu Christe, [Patronus his incommodis futurus.] verus Deus noster, per orationem serui tui Blasij, festina in adiutorium meū; mox fac in eum misericordiam tuam ad gloriam sancti tui nominis: & oratione facta mox sanum reddidit puerum matri suæ. m

[Annotata]

a In MS. Ecclesiæ Cæsaris insulæ ita efferuntur prima hæc: In Sebaste Cappadociæ ciuitate traditi sunt ad correptionem hi qui secundum gratiam Dei filij & hæredes existimabantur. Ast MS. Gladbacense ita habet: Cum semper Dominus dilexisset eos, qui secundum gratiam eius Filij hæredes existebant, ex Sebaste &c.

b Ita omnes MSS. & Metaphrastes.

c In MS. Græco exprimitur fugæ caussa: φοβηθεὶς τῶν τότε κρατούντων τὴν ἀσέβειαν καὶ παρανομίαν. veritus eorum, qui tunc rerum potiebantur, impietatem & iniquitatem. Quæ absunt ab editione Surij & Lipomani.

d Græce est: ἐν τῷ ὅρει τῷ λεγομένῳ Ἀργέσῳ in monte Dicto Argeso. Felicius Argeuum vocat; Ptolemæus Ἀργαῖον.

e Metaph. vnam ex eis incidere in eius meditationem, tamquam ratione præditæ expectabant &c.

f Caussam addit Metaphrast εἰς θηριομαχίαν καὶ ἀνάλωσιν τῶν τότε μαρτυρούντων ἁγίων. vt spectacula decertantium ad bestias ederentur, vtque Sancti, qui tunc martyrium subibant, ab iis consumerentur. Acta secunda habent: ad spectacula vulgi.

g Metaph. sedentem tamquam in thalamo, & diuidentem vnicuique id quod ei erat opus, per benedictionem atque curationes, & Deo fundentem preces.

h Græce Ἑλλήνων παῖδας. Gentilium pueros. Lipom. Gentiles .Momb. plurimos.

i Metaphr. & mutus maneret.

k Mombr. manum. Metaphr. manu imposita gutturi pueri, sic orauit.

l Additur in Gr. ibi aliquis.

m Addit Metaphr. ore numquam silente Deum laudantem atque glorificantem.

CAPVT II
Quæstio I & II. Beneficentiæ remuneratio.

[5] Cognitus autem erat Sanctus ille & in a Nicopoli: doctus enim erat & artis medicæ. Dum ergo per iter veniret ipse S. Blasius; mulier erat quædam paupercula, b vnum habens suem, & nihil aliud possidens nisi tantum illum; & subito lupus irruens abstulit eum. Illa vero deprecata est S. Blasium contra eamdem feram. Sanctus autem ipse hoc audiens, [viduæ suē a lupo restitui imdetrat:] subridens dixit ei: Mulier noli tristari, reddetur tibi porcus tuus, & veniebat periter. Ipse vero lupus c in itinere suo festinans, & illæsum conseruans porcum, reddidit eum viduæ.

[6] Ingresso autem in ciuitatem Metropolim Sebasteæ B. Blasio, iussit eum Agricolaus mitti in carcerem. [coniicitur in carcerē:] Et alio die Præses sedens pro tribunali, iussit sibi præsentari B. Blasium. Quem videns impius ille, cœpit primitus blandis ei sermonibus quasi suadere, & salutis verbum in eum inchoare, dicens: Gaude Blasi, amice deorum. Sanctus autem Blasius respondens dixit: [ridet Præsidis blanditias: cæditur fustibus:] Gaude & tu, optime Præses. Verum non eos dicas deos, sed dæmones, quia æterno igni traduntur, cum his qui eos honorant. Iratus autem Præses, iussit eum fustibus cædi. Et dum d diu cæderetur, dicit Præsidi: Insensate persuasor animarum, alienare me speras per has pœnas ab amore Dei mei, & saluatoris Iesu Christi: sed nonpotes, quia habeo corroboratorem meum & saluatorem ipsum Dominum Iesum Christum, filium Dei viui. Dum ego non valeret iniquus ille alienare eum a Christi fide, [reducitur in carcerem:] iussit iterum reduci eum in carcerē. Audiens vero fidelis illa vetula & vidua e sustinentiam sancti Martyris & athletæ Christi Blasij, & perseuerantiam fidei eius, iussit occidi porcum, quem receperat a fera illa per S. Blasij iussionem: & coctum caput eius & pedes mittens in aliquod vasculum, [cibo recreatur a pi a vidua: iubet sic agi sui memoriam,] & ex fructibus terrȩ, lumine accenso, obtulit sancto Martyri Christi in carcere, & petiit eum sumere. Gratias vero agens ille, gustans benedixit eam, & dixit: Mulier hoc exemplo perfice memoriam meam, & non minuetur domus tua bonis, quæ Dei sunt. Sed & si quis te imitans, hoc exemplo memoriam mei fecerit, incessanter habebit a Deo meo cæleste donum, [promissa mercede:] & benedictionem omnibus diebus. Et beata illa anus acceptans mandatum sancti Martyris, perrexit gaudens in domum suam, glorificans & benedicens Deum. Et expletum est in hac fideli vidua, quod enarratur vbique & quod fecit hæc ad memoriam eius.

[8] Tyrannus autem ille f in secundo secretario iussit sibi præsentari sanctum Christi Martyrem Blasium. Et deducto eo, dicit ei: Blasi adoras Deos, aut vis perire? S. Blasius respondit: Dij qui cælum & terram non fecerunt, pereant: illa vero quæ tu mihi quasi terrens tormenta promittis, vitæ mihi æternæ fiunt prouisores. Videns autem iniquus ille, [suspensus, ferreis pectinibus raditur:] immutabilem eius mentem, iussit eum in ligno suspendi, & cum ferreis pectinibus carnes eius g frangi. Dum ergo carnes eius inciderentur, beatissimus Martyr Christi Blasius dixit impio Iudici: O crudelissime, pœnis putas me terreri: sed habeo Dominum meum Iesum Christum, qui me confortat: & non dubitabo visurus has pœnas, expectans desiderabilia bona illa, quæ promissa sunt quærentibus eum. Itaque iussit impius Præses deponi eum de ligno, [reducitur in carcerē.] & mitti eum in carcerem.

[Annotata]

a Camillus Tutinus scribit cap. 3 Nicopoli transisse Blasium, quod haud satis probabile est, nisi fallunt tabulæ geographicæ.

b Addit Metaphr. fidelem fuisse, & piam.

c Mombr. retro.

d Metaphr. multis horis.

e MSS habent sustentationem.

f Mombr. in secundo die, secretario iussit. Græce est, ἐν δευτέρᾳ προόδῳ in secundo processu.

g Græce ξέεσθαι εὐτόνως. acriter radi. MSS. Marchian. & S. Maximini, carminati.

CAPVT III
VII sanctarum mulierium martyrium.

[9] Deportato autem eodem sancto Christi Martyre Blasio, septem beatissimæ mulieres timētes Deum, sequebantur eum, suscipientes guttas sanguinis, quæ ab eo cadebant, & semetipsas vngentes. Quas videntes iniqui illi, qui eum ducebant, tenentes eas deportauerūt Præsidi, [eius sanguinē colligentes 7 mulieres capiūtur:] dicentes, quod & ipsæ Christianæ essent. Videns autem eas, dixit eis: Acquiescite, & sacrificate diis sacrificium. Responderunt autem illæ, & dixerunt ei: Si velis vt credamus & sacrificemus dus tuis, eamus nos iuxta lacum, & tu mitte deos tuos in sacco, a bullans eos plumbo, & nos lauantes facies nostras in lacu b procidentes sacrificabimus eis. Lætus autem effectus Præses, attulit illis deos suos. Ipsæ vero Christianæ mulieres accipientes eos iactauerunt in profundum lacus. [idola Presidis in lacum proiiciunt:] Videns autem Præses quod factum est, alienatus facie, iratus est nimis, & percutiens manus suas. vt leo rugiens circa mulieres motus, dixit ministris: Quare non tenuistis deos nostros, vt non mitterentur in profundum lacus? Qui responderunt: In dolo tecum locutæ sunt mulieres istæ, & deos nostros profundauerunt. Mulieres autem respondentes dixerunt: Deus verus dolum non patitur aliquando; sed ligna vacua & lapides & aurum & argentum & omnes qui confidunt in eis.

[10] Et iratus Præses iussit in caminum ignis mitti eas, & desuper plumbum fundi in eas, & pectines ferreos adduci, c & septem æreas tunicas exardere; expandere d autem tunicas candentes in alio loco, & dixit sanctis mulieribus: Eligite vobis vnum de duobus; aut sacrificantes diis, [contemnūt proposita tormenta,] eruite animas vestras, ambulantes super lineam; aut si nolueritis, iudicari habemini in eis, quæ parantur vobis, tormentis. Vna vero ex ipsis, duos filios habens, currens tulit lineam, & misit eam in caminum, & combusta est. e Pueruli vero dixerunt matri suæ: [pueris 2 sequi eas volētibus:] Nō nos derelinquas in terra hac perire, sed sicut replesti nos dulci lacte tuo, ita reple nos & regni cælestis gaudiis.

[11] Mox autem iussit Præses suspendi eas, & carminari carnes earum cum pectinibus illis ferreis. Videbāt autem milites illi, quod pro sanguine lac carnes earum f stillabant, & carnes earum sic erant tamquam flamma ignis, [laniata carne, lac pro sāguine fundūt:] & vt nix dealbabantur. Angeli autem Domini descendentes de cælo & g salutantes eas dicebant eis: Nolite dubitare; bonus enim operarius initium faciens in messem, & explens, benedictus est ab eo qui eum conducit, & accipiens mercedem suam lætus reuertitur in domum suam. [animātur ab Angelis: mittuntur infornacē, quæ extinguitur:] Ita & vos elaborate, vt percipiatis a Christo Deo vitam æternam. Tunc Præses iussit deponi eas, & mitti in fornacem ignis, & missis eis mox ignis extinctus est. Et egressæ a fornace illæsæ beatissimæ mulieres, dixit ad eas Præses: Omittite vestras magicas ambitiones, & procidentes adorate deos nostros. Sanctæ vero septem mulieres tamquam ex vno ore dixerunt: Gloria tibi qui regnas Iesu Christe Deus noster, qui etiam & nos dignatus es vocare in viam tuæ pietatis. Et dixerunt impio: Festina explere, quod in nobis cœpisti, eo quod & nos vocatæ sumus in regnum cæleste.

[12] Tunc iratus ille dedit in eas sententiam. Et tollentes eas iniquitatis ministri duxerunt ad præfinitum locum. [morte damnantur:] Sanctæ vero mulieres deprecabantur eos parcere eis h orare, & flectentes genua dixerūt: Quis Deus magnus sicut Deus noster, qui nos separauit a tenebris, & vocauit in hanc lucem dulcissimam? [oratione facta,] Et ideo petimus te, magne & terribilis Domine Deus noster, vt cōnumerare nos digneris primæ Martyri tuæ i Theclæ; suscipiens preces beatissimi Patris nostri Blasij, qui nos edocuit in hoc gloriosum martyrium, & ad possessionem vitæ æternæ peruenire. Et hæc orantes, & surgentes a terra, expandentes manus suas ad cœlos, & prospicientes oculis & mundo corde, vnanimes dixerunt: Gloria tibi Domine Deus noster, qui nos dignatus es in hoc tuo sacrificio sistere, sicut oues: suscipe ergo animas nostras coram sancto & cælesti tuo sacrificio. Infantes vero illi præcurrentes, ad eorum matrem dixerunt: [plaudentibus 2 pueris,] Coronæ vestræ præparatæ sunt apud cælestem Dominum Deum nostrum. Commendate etiam nos sancto & fortissimo Christi Martyri Blasio Episcopo & Patri nostro. Iniquitatis autem ministri truncabant capita sanctarum septem mulierum: [occidūtur.] & sic migrauerunt ad Dominum truncatis capitibus propter veram fidem Domini nostri Iesu Christi. k

[Annotata]

a Græce, σφάγισαι αὐτοὺς μολίβδῃ eos plumbo obsigna.

b Mombr. procedentes. MS. Gladb. præcedentes. Camillus Tutinus scribit, Tyrannum vltro iussisse deduci eas in montem lacui vicinum, & nisi statuā Iouis, quam ferebant lictores, adorarent, saxis singularum collo alligatis, in lacum eas proiici. & cum ipsæ statuam contemplandam poposcissent & in lacum abiecissent; ipsas quoque in eum proturbatas, sed illæsas exiisse.

c Græce, καὶ ἑπτὰ συμψέλια χαλκὰ πυρωσθῆναι Lipom. & septem æneas laminas candefieri. Bellouac. laminas ac deinde loricas vocat.

d Metaph. splendidum autem linteum expandi in alio loco. Bellou. & septem camiseas lineas in alio loco poni. ac mox vestes lineas vocat.

e Camillus Tutinus scribit, postquam pectinibus ferreis discerptæ fuerant, indutas tunicis ferreis ignitis, collocatasq; in sedibus itidem e ferro & ignitis. Acta prima non explicant fueritne hoc illis admotum tormentum, an solum eius intentatus terror. Tutino vtcumque consentiunt Acta ex MS. Baronij.

f MSS. Gladb. & S. Max. guttabant.

g MS. S Martini Treuiris, saluantes. MS. March. liberauerunt eas de periculo. Græce θεραπέυσαντες, curantes. Tutinus scribit, Angelum cælesti vnguento earum plagas subito per sanasse.

h MS. Marc. vt orarent.

i De S. Thecla agemus 23 Sept.

k In Græco est, ἐτελεώθησκην ἐν κυρίῳ, finitæ sunt in Domino. Heruetus vertit, & occulte fuerunt consummatæ. legit ἐν κρυπτῷ, in occulto. Addit Bellouac. Illarum autem septem mulierum, quando decollatæ sunt, animæ de corporibus prodite tamquam Virgines de thalamo visæ sunt; omnes autem monilibus refulgentes, & ad cælos quasi alarum remigio peruolantes. Idem aliis verbis habet S. Antoninus. & Petrus Natal. Tutinus solum habet, visas egredi animas, immenso cinctas splendore.

CAPVT IV
S. Blasij & duorum puerorum cædes.

[13] In tertia vero processione sedens pro tribunali iniquitatis Dux, iussit sibi præsentari beatissimum Episcopum Blasium. Et adducto eo, dixit ei: Vel nunc adoras deos, an non? Respondens autem Martyr Christi, ait ei: Impie, cæcus es, & non vides lumen Dei verum. Nam quis hominum aliquando cognoscens Deum verum, idola adorat? [S. Blasius, contemnēs Præsidis minas,] Tu autem inique & obscure, scito quod Deum verum dereliquisti, & lapides adoras. Nam ego non a dubitabo minas tuas. Vt ergo vis, ita exerce in me. Carnem quidem meam tradam tibi; nam animæ meæ Deus habet potestatem. Respondens vero Præses, dixit S. Blasio: Si te iactauero in lacum, quid te poterit adiuuare, quem dicis Christum, quem & adoras? Sanctus autem Christi Martyr ait illi: Ecce & execrabiles dæmones adoras, & speras saluati: & ego Deum viuum & verum adorans, in æternum credo saluus esse: [proiicitur in lacum:] & nunc edoceam te in hac aqua Dei mei virtutem. Tunc iussit impius ille mitti eum in lacum. b Ipse vero procedens signauit aquam; & mox stetit c sicut arida. Et sedens in medio lacus, dixit ad ministros iniquitatis: Si habetis deos, ostendite virtutem eorum, [submersis militibus,] & introite & vos huc. Et ingressi d sexaginta quinque viti, mox dimersi sunt in profundo aquæ. [educitur ab Angelo,] Angelus autem Domini descendens ad B. Blasium, dixit ei: Gloriose egredere, & suscipe præparatam tibi a Deo coronam. Tunc surgens B. Blasius ab aqua, [luce circumfusus:] & ambulans sicut in arida egressus est: & apparuit lux magna ante faciem eius, vt etiam admirarentur omnes qui videbant eum.

[14] Impius vero dixit Christi Martyri: Intantum decreuisti, vt non adores deos? S. Blasius dixit: Cognosce miser, quod Christi seruus sum, & non adoro dæmones iniquos. [addicitur morti:] Tunc iratus sæuissimus ille dedit in eum sententiam, dicens: Qui me contempsit, & e Imperio contradixit, deosque inhonorauit, & sexaginta quinque viros perdidit, capite truncetur, vna cum duobus illis f puerulis. Sanctus autem Blasius orauit dicens: Domine Deus meus, qui me liberasti ab idolis, qui de tenebris lucem fecisti; Deus virtutum, qui sedes super Cherubim, [orat pro iis qui se inuocabunt:] & aperis cataractas cælorum, qui expandis arcum tuum in manu tua, qui diabolum percussisti, & draconem interfecisti; exaudi me g seruum tuum: & si quis procidens adorauerit hoc sacrificium, qualiscumque spina, aut etiam os in guttur cuiuscumque personæ impegerit; si etiam & in diuersas infirmitates inciderit; siue in tribulationem aut periculum, aut si persecutionem patitur; suscipe, quæso, petitionem fideliter petentium te, Domine. Hæc autem eo orante descendit nubes de cælo, & infulsit in eum, [Christus in nube spōdet facturum se quæ orarat:] dixitque ei Dominus: Omnem petitionem tuam adimplebo, athleta dilectissime, non tantum hæc, sed & sicut viduæ illi, sicut orasti, faciam & benedicam omnem domum perficiētium memoriam tuam. Horrea vero eorum replebo omnibus bonis, propter tuam bonam confessionem, & fidem quam in me habuisti.

[15] Et hæc loquente Domino Iesu athletæ suo, mox h spiculator eiiciens beatissimum Martyrem Christi Blasium, [plectitur capite, cū 2 pueris:] vna cum duobus illis puerulis, a prætorio, amputauit capita eorum in Sebastea ciuitate, i foris muros, super quemdam lapidem, mense Februario die tertia. Accipiens vero quædam mulier prudens & Deū timens sancta eorum corpora, [sepelitur:] nomine k Elissa, reposuit in quo defuncti sunt loco pariter. In quo loco mirabilia Domini nostri Iesu Christi exuberant vsque in hodiernum diem. [miraculis claret:]

[16] l Audiens vero beata illa anus transitum sancti Martyris Christi, expleuit memoriam eius iuxta intentionem, quam fecit in carcere. [peragitur anniuersaria eius memoria.] & non tantum illa mulier ex fructibus terræ afferebat benedictionem in reliquum; sed etiam omnes amici eius: qui iuxta eius traditionem facientes, benedictionis gratiam iterum in tempore eodem reduxerunt, non tantum eidem fideli viduæ, sed etiam & omnium eorum amicorum. Traditum enim est hoc vsque in hodiernum diem omnibus fidelibus, perficientibus memoriam beatissimi & gloriosi Christi Martyris Blasij, cum lampadibus, & hymnis, & gloria indesinēter. Passus est enim beatissimus Christi Martyr Blasius in Sebastea ciuitate, imperāte Agricolao, regnante autem in nobis Domino nostro Iesu Christo, cuius est honor & gloria in sempiterna secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Græce, οὐ φοβηθήσομαι. non metuam.

b Addit MS. Baronianum infra, marmoreo pondere ad collum ligato demersum.

c Idem aquam ait glaciali soliditate concretam.

d Metaph. Bellouac. Tutin. 68. MS. Baron quidam.

e Metaph. Imperatorem contempsit.

f Hos quoque ab Agricolao, priusquam sententiam ferret, interrogatos, generose illi respondisse, habent quarta Acta ex MS. Baronij. Bellouac. ait hos in carcere baptizatos a S. Blasio.

g Metaph. quicumque ad hanc aram tuam accesserit.

h Gr. σπεκουλάτωρ.

i Gr. ἔσω τοῦ τείχους. intra mœnia.

k Mombr. Eliphea MS. S. Max. Helisea. Metaphr. fideles & pij viri.

l Desunt cetera Mombritio.

II ACTA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti.

Blasius Ep. Martyr, Sebastiae in Cappadocia (S.)
VII mulieres, Martyres, Sebastiae in Cappadocia
II pueri, Martyres, Sebastiae in Cappadocia

BHL Number: 1377

Avctore anonymo, Ex MSS.

CAPVT I
S. Blasij virtutes, miraculain brutis ac hominibus curandis, comprehensio.

[1] Tempore Licinij Imperatoris, qui Constantini Augusti sororem habebat, & rerum summam in Oriente tenebat, dira in Christianos persecutio facta est. Nam, vt in Tripartita a historia refertur, Licinius bello a Constantino fugatus, cum prius sectator fuisset dogmatis Christiani, mutata voluntate, [Licinio Imp. Ecclesiā persequente, præsertim Sebasteæ;] plurimos Sacerdotum in suæ partis afflixit imperio: multos quidem & aliorum, præcipue tamen de collegio militari. Erant autem & in Sebastea plures, quos huius nominis titulus ligabat; & ideo persecutionis tempestas eos inuoluebat. Inter quos, vt in Passione eorum legitur, præcipui erant quadraginta b Milites, qui sub Agricolao Cappadociæ Præfecto & Duce Lysia famosissimum pro Christo martyrium compleuerunt. Horum exemplum plures alij ex vtroque sexu secuti, non solum viri, sed, quod magis mirum est, mulieres quoque, in Dei amore, in fide Catholica, ac veritatis confessione vsque ad mortem & sanguinis effusionem perstiterunt.

[2] [Blasius, ex medico Episcopus,] Verumtamen omnium, qui ibidem eo tempore passi sunt, primus & dux quidam & signifer erat Blasius Episcopus. Hic antequam Episcopus factus esset, medicinæ artis peritissimus fuit. Sed Deus omnipotens, qui de piscatoribus Apostolos, & de medico Euangelistam fecit; etiam hunc a corporum medicina ad animarum curam transferre dignatus est. Siquidem omnes qui in Sebastea erant, tam Clerus quam populus, vitæ eius sanctitate, & morum modestia delectati; vnanimi consensu, & voto concordi, eum eiusdem ciuitatis Episcopum elegerunt. Factus autem Episcopus, se summum sacerdotium meruisse, & meritorum excellentia, & doctrinæ gratia, & miraculorum signis declarauit. Erat enim vir magnæ humilitatis, miræ patientiæ, [vir sanctissimus,] summæ pietatis, mente sanctus, corpore castus, actu innocens, eloquio purus, verbis verax, moribus modestus. Ita verus veri Dei cultor erat, vt de S. Iob legimus, vir simplex, & rectus, ac timens Deum, & ab omni penitus malo recedens. [Iob I.]

[3] Verum quia grauis persecutio imminebat, iuxta Dominicum vel exemplum vel præceptum, [latet in monte,] persecutorum gladium declinans, in quemdam montem, qui Argei vocatur, secessit: vbi quamuis humana frequentia desolatus esset. Diuina tamen consolatione non est destitutus. Nam & crebris a Domino visionibus fouebatur, [Diuinis visionibus fouetur,] & anachoretis, quibus solatium plerumque Dominus concedere dignatus est, nequaquam inferior, ferarum tamen accessione suam solitudinem consolabatur. [accedentes bestias sanat, ac benedicit;] Vndique enim per montis circuitum ad eius speluncam, quasi Domino obsecuturæ, confluebant: & siquidem aliquam ex illis contigisset molestia & dolore vexari, ab illo curam, tamquam a vero medico, nutu quo poterant, postulabant: neque ab ipso, prius quam manu imposita & benedictione eius cura percepta, discedebant.

[4] Ea ibi tempestate Agricolaus eiusdem prouinciæ Præses erat, immitis, ferox, crudelis, & secundum c nomen suum agrestis, atque Christianis omnino infestus. Is munerum die, [a venatoribus inuentus] quo munera militibus dantur, & honores tribuuntur, agrestes feras d ad spectaculum vulgi plurimas congregari iussit. Cumque venatores, quibus captio bestiarum iniuncta fuerat, montem protinus, qui his maxime abundabat, conscenderent; & nusquam vllam, vt non dicam capere, sed nec visu comprehendere quidem possent; montem circumquaque lustrantes, ad vltimum venerunt ad locum vbi S. Blasius in spelunca positus, sedulum Christo quotidie officium exhibebat. Vbi cum multitudinem ferarum ostio quidem speluncæ assistere, nec tamen eorum aduentu exterritas moueri de loco vidissent, consternati & nimio pauore conterriti ad inuicem dixerūt. Quidnam hoc vult esse? Neque enim tanta bestiarum multitudo sine caussa in vnum locum congregata, nostro non terretur aduentu. Itaque propius accedentes & diligentius rei veritatem perscrutantes, inuenerunt S. Blasium in spelunca orationi vacantem. [in spelunca orans,] Quem nec appellare quidem ausi, festini cum tremore & reuerentia discesserunt. Itaque ad Præsidem infecto negotio reuersi ea quæ viderant nuntiauerunt.

[5] Tunc Præses iratus misit & alios plures cum illis, vt diligentius inuestigarent, sicubi aliquos in monte Christianos inuenire possent; & sibi vna cum S. Blasio exhiberent. At illi iuxta imperium Præsidis montem hinc inde circueuntes, postremo ad locum vbi S. Blasius degebat, [citatur ad Præsidem,] venerunt: quem cum more sibi consueto in oratione positum inuenissent, dixerunt ei: Egredere Blasi, Præses vocat te. Ad hæc ille animo intrepido, & vultu satis hilari, Si Præses, inquit, filioli, me vocat, eamus simul, & in nomine Domini properemus. Nunc quippe mei memor esse Dominus dignatus est. Nunc est tempus acceptabile, in quo a vinculis corporis huius absolui & ad Christum venire debeo. Tertio mihi Dominus apparuit hac nocte, dicens: Surge Blasi, & e more tibi solito hostias offerre memēto. Et nunc, filioli, bene venistis, & gratum mihi admodum nuntium pertulistis. [triplici apparitione præmonitus:] Eamus ergo festini, & sit ipse nobiscum, qui mei corporis hostiam desiderat Dominus meus Iesus Christus. His dictis, nihil moratur, & in Domino de sua vocatione gauisus, simul perrexit cum eis

[6] Iamque fama aduentus eius contigua loca peragrauerat, & gregatim in eius occursum paganos contraxerat. Adducebantur hinc inde paruuli, [in itinere ægros benedictione sanat, præsertim paruulos;] quos ab eo benedictionis gratiam consequi exoptabant. Iacebant omnes plateæ, per quas iter habebat, languidis & debilibus plenæ, qui eius meritis saluari & confidenter credebant & supplices exorabant. At ille singulorum misertus, singulis etiam manus imponens, & paruulos benedixit, & morbidos sanauit. Igitur Pagani tot ac tanta miracula videntes, quæ per eius orationes Dominus faciebat, [quosdam miraculis conuertit:] nonnulli conuersi sunt ad Dominum per sua sancta monita.

[7] Neque hominibus tantum S. Blasius in variis languoribus & diuersis curam impendebat, sed & bestiis & iumentis, [etiam bestias curat:] & læsis succurrebat, & noxiis imperabat. Siquidem ad vtrumque testimonium duo sunt præclara satis miracula in præsenti itinere gesta. Erat in illis locis mulier quædam, quæ vnicum habebat filium. Hic dum piscem manducaret, [puerū ossiculo piscis gutturi inhærente, periclitantem,] ossiculum piscis gutturi eius inhæsit, quod nequaquam vlla potuit inde ratione sine eius periculo euelli. Cumque præ dolore iam morti vicinus esse videretur, anxia mater huc illucque discurrere, & filij cruciatus suos putare cœpit. Quo se verteret, quid faceret, prorsus incerta manebat. Interea contigit B. Blasium ibidem cum militibus, qui eum ducebant, transitum habere. Itaque fama virtutum eius audita, mulier filio vlnis imposito, festina ad eum cucurrin, & fide plena puerulum ante pedes eius proiecit: simulque & ipsa pedibus eius prouoluta cum lacrymis & eiulabūda clamare, & ita orare cœpit: Miserere mihi, Sancte Dei, [a matre oblatum,] miserere Saluatoris Iesu Christi serue, miserere visceribus meis, miserere filio, misero mortis genere periuro. Vnicus enim est, & si quid ei aduersi acciderit, me magis cruciabit; me, inquam, miseram matrem amplius torquebit, vt iam quoque me matrem eius non existimem. Cumque ei indicaret, quomodo piscis ossiculum, dum comederet, gutturi eius inhæsisset; misertus matris S. Blasius, miserrus & pueri, manum ei imposuit, & guttur Dominica Cruce signauit. Post hæc oculis ad cælum eleuatis, ita orauit, [signo Crucis] dicens: Domine Iesu Christe, quem corde credo, ore confiteor, pro cuius nomine ducor ad mortem, Deus omnium exauditor & saluator; tu, qui omnium voluntatem timentium te facis, [& precibus sanat;] & deprecationem eorum exaudis, & saluos facis illos; exaudi me, quamuis indignum & peccatorem, seruum tamen tuum, pro huius mulieris orbitate, & istius pueri saluatione orantem. Exaudi me, & ossiculum gutturi eius infixum omnipotenti tua dextera, & tua inenarrabili virtute euelle: ita tamen, Domine, vt & aliis eius saluatio prosit. Nam quia tu Deus diues es in omnes qui inuocant nomen tuum, & das omnibus affluentei; peto vt ad tui nominis gloriam, & audientium salutem, [omnibusq; se in tali necessitate inuocaturis, opem a Deo precatur:] & huius tuæ virtutis testimonium, insuper venturis quoque seculis huius virtutis effectus perseueret. Pero enim, Domine, vt si cui aliquando similis passio contigerit, siue homini, siue volatili, siue iumento, si quis tui nominis memor, tuum nomen cum fide, sub commemoratione & patrocinio nominis mei, inuocauerit; ne subtrahas opem tuam, sed ad iuuandum festines. Hac oratione completa, puerum pristinæ sanitati restitutum reddidit matri suæ.

[8] Ita cum itineris progressu, & opinio simul eius crescebat. Iam namque & in Nicopoli, quæ non longe f a Sebastea distabat, cognitus erat. Erat ibi mulier quædam vidua, senex & paupercula. [viduæ Nicopolitanæ porcum a lupo restitui facit;] Hæc magis in substantiola non habebat nisi vnum tantummodo porcum: sed lupus de improuiso ex silua adueniens eum abstulit, & siluas denuo petiuit. Illa videns totum pene victum suum in porci damno ablatum sibi fuisse, S. Blasij, qui eo ibidem momento superuenit, opem contra lupi rapinam postulauit. At ipse, vt semper omnibus in suis necessitatibus compatiebatur, & huius misertus, dixit ei: Noli mulier contristari: porcus tibi tradetur. Ecce enim lupus per iter, quo venerat, recurrens tuum porcum tibi illæsum reducet. Nec mora: dicto citius sermo illius adimpletur. Necdum quippe verba finierat, & ecce lupus anhelans recurrit, & porcum ante pedes mulieris illæsum proiecit: & illico cum festinatione discessit.

[Annotata]

a Hæc in historia Tripartita lib. 1 cap. 8 referuntur. Agunt de Licinio Eusebius fuse in histor. Eccles. & Vita Constantini; Socrates lib. 1 cap. 1 & 2 Sozomenus, & alij.

b Horum Acta dabimus 9 Martij.

c Ἄγριος enim agrestem, asperum, truculentum significat.

d Vide post cap. 1 Act. 1 annot. f.

e Acta Baromana habent Missam celebrasse priusquam milites venirent.

f Imo longe sane distabat, neque enim tantam aberrare Peutingerianæ tabulæ queunt, in quibus iter est Seuastia XXIII Comassa XV Doganis XXV Megalasso XXII, Mesorome XIII Nicopolin.

CAPVT II
Tormenta. beneficentiæ remuneratio.

[9] [datur in custodiā:] Post hæc B. Blasius ingressus simul cum militibus Sebasteam, quæ est Cappadociæ metropolis, illo quidem die Præsidi non est præsentatus: præcepit enim eum interim in carcerem mitti. Altera enim die sedens pro tribunali iussit sibi eum præsentari. Qui dum exhibitus ei fuisset, primo blandis eum sermonibus appellare, & salutationis verbo lenire tentabat, dicens: [deos ridet:] Gaude Blasi, amice deorum. S. Blasius dixit: Gaude & tu, optime Præses. Quod tamen gandium tibi de cælo administrabit ita Deus, si illos, quos dicis deos, non deos sed dæmones esse dicas: nam simulachra ista aurea & argentea dij non sunt, sed dæmonum latibula: & sicut vos ex metallo vt eos formare possitis, ea igne conflatis; sic ipsi vicissim æterno incendio pariter cum suis cultoribus cremabuntur. Et ideo, Præses, amicus eorum esse non possum, ne simul cum eis flammis gehennalibus tradar. Ad hæc S. Blasij verba Præses iratus iussit eum fustibus cædi. Cumque diutissime cæsus, [cæditur fustibus,] neque vocem emitteret, neque colorem vultus mutaret, conuersus ad Præsidem, dixit: Miror te, [vultu non mutato:] Præses, existimare iis me flagellis alienari posse ab amore Dei, & fide Saluatoris Iesu Christi. Nam licet vt deceptor animarum simplicioribus quibusque persuadere, & infirmioribus pœnis fidem suam extorquere possis; mihi tamen non potes. Certus sum enim, quia neque tormenta, neque ipsa mors poterit me separate a caritate Dei. Habebo enim corroboratorem meum & saluatorem ipsum Dominum Iesum Christum, filium Dei viuum. [deficientibus tortoribus, remittitur in carcerē:] Iamque tortores cædendo defecerant, & Martyr patiendo non defecit. Sed cum Præses videret se nihil proficere, sed ipsis quodammodo verberibus fortiorem eum fieri; dimitti eum & iterum in carcerem retrudi iussit.

[10] Audiens autem paupercula illa, cuius porcum a lupo iuuasum S. Blasius sibi restitui fecit, eius in pœnis patientiam, & in fide perseuerantiam; eumdem porcum occidi fecit, [cibo recreatur a vidua:] & cocto capite eius & pedibus, & diligenter cum terræ fructibus simul in vasculo reponens, cum luminaribus ad eum properare cœpit: & dato munusculo carcerario, in carcere ad eum intrauit, & ista pro benedictione obtulit. Ille vero eius deuotione & tam pia voluntate delectatus, in Domino gauisus, de cunctis quæ attulerat cum gratiarum actione gustans, ita ei futura pandens, & sui memoriam facere petens, allocutus est; Scito, inquiens, mulier, iam corporis mei dissolutionem instare: & me quantocyus bono certamine certato, cursu consummato, fide seruata, [iubet eam sui memoriam luminibus & eleemosynis agere,] ad Dominum per martyrium esse transiturum: & ideo mei agonis triumpho peracto, luminaria in huius facti exemplum in mei memoriam succende: & si qua ad victum pertinent pro facultate tua pauperibus distribue & egenis. Deus autem meus, qui dixit, quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, qui ad preces serui sui Eliæ fecit vt viduæ illi pauperi farina in hydria non deficeret, nec oleum in lecytho minueretur; [Matth. 25. 40] ipse domui quoque tuæ faciet numquam necessaria deesse, [&mercedem, etiā temporalē, a Deo spōdet, ac omnibus eam imitaturis:] ac te & in præsenti & in futuro bonis affatim omnibus abundare. [3. Reg. 17. 16] Insuper & si quis tuum exemplum imitatus, similia in mei memoriam fecerit, ipsi Dominus bonorum omnium auctor & hic temporaliter retribuere, & in futuro vitam æternam condonare dignetur. Cum his vel promissis vel mandatis mulier dimissa, ad domum suam cum gaudio reuersa est, glorificans & benedicens Deum in omnibus mirabilibus & misericordiis suis.

[11] Præses vero iussit sibi secundo in secretario tribunal præparari, & ibidem sibi beatum Martyrem Blasium præsentari. [ridet deos,] Et adducto eo, dicit ei: Blasi, vnum tibi elige e duobus, aut adora deos, & eris noster amicus; aut certe, si hoc facere contempseris, diuersis & grauibus supplicus subiacebis, & mala morte damnaberis. S. Blasius dixit: Iam tibi dixi, Præses, deos non esse simulachra quæ colitis, ligna, lapides, æramenta, argentum & aurum, opera manuum hominum. Neque enim dij esse possunt, qui ab hominibus fiunt, & ipsi non fecerunt cælum & terram, mare, & omnia quæ in eis sunt: proinde & ipsi peribunt, & omnes qui confidunt in eis. Vnde neque ipsos adoro; neque tormenta, [& tormēta,] quibus me terrendum putas, expauesco. Per illa quippe ad vitam æternam me peruenturum credo.

[12] Tunc Præses videns animum eius in Domino fixum, & mentem immutabilem esse, iussit eum in ligno suspendi, & ferreos pectines, vnde lanæ carmentari solent, affetri; & inde dorsum eius & totum corpus discerpi ac dilacerari. Iam sanguis decurrere, [pectinibus ferreis discerpitur] & carnes defluere cœperunt: iam & ipsi carnifices admiratione & lacrymis commouebantur: nec tamen in beato Martyre vllus doloris sensus poterat sentiri. Denique conuersus ad Præsidem, ecce hoc est, Præses, ait, [exultans,] quod ex multo tempore desiderabam, vt mente a terris suspensa, & corpus simul in altum sustolleretur. Ecce iam caro spiritui consentit, & spiritus aduersus carnem non concupiscit. Iam cælo vicinus terrena omnia & vestra vobiscum tormenta despicio. [Deo confortante,] Idcirco vero hæc tormenta formidare, vel quasi grauia sentire non possum, quia habeo, qui me confortat, Dominum meū Iesum Christum. Idcirco has pœnas visibiles non pertimesco: quia non æternæ sed temporales existunt. Nam æternorum intuitu, siue bonorum siue malorum, [& æternorum cogitatione:] & bona vestra & mala prorsus pro nihilo duco, ineffabile illud in cælis bonorum omnium expectans præmium, quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quod præparauerit Deus diligentibus se.

CAPVT III
Septem mulierum martyrium.

[13] Itaque Præses, cum videret tam diris suppliciis eius in fide constantiam quasi conualescere, & quodammodo augeri, deponi eum de ligno iussit. & iterum in carcerem tradi. Cumque lætabundus & Domino hymnum dicens, iret ad carcerem, septem mulieres, quæ eius miraculis & doctrina atque constantia conuersæ iam Christo crediderant, sequebantur eum. Nam neque tormenta Martyri inflicta, neque Præsidem tam immitem, [eius sāguine collecto se aspergentes 7 mulieres,] neque ipsos qui ducebant eum, reueritæ, guttas sanguinis decurrentes, manibus & linteis suis excipiebant: & semetipsas inde aspergentes, eius passionis & triumphi se participes fore exoptabant. Quod videntes qui B. Blasium ad carcerem ducebant, comprehendentes eas, obtulerunt Præsidi, [comprehēduntur:] dicentes: Has, Præses, Blasium ad carcerem sequentes, & se sanguine eius aspergentes, comprehendimus; & diligentius inquirentes cuius professionis essent, Christianas esse deprehendimus. Vnde eas tenentes vestro conspectui obtulimus, vt vestro iudicio examinentur.

[14] Videns autem eas Præses, interrogauit, si vere. Christianæ essent. Quod cum se esse respondissent; [rogatæ vt idolis sacrificent,] Nolite, ait, vano hoc nomine & bona vestræ perdere & vitam: quin potius acquiescite mihi, & sacrificate diis, quibus parentes vestri & sacrificauerunt & sacrificant. Respondentes dixerunt: Si vis Præses, vra Christi cultura recedentes diis sacrificemus, prius purificari debemus. Euntes ergo ad proximum stagnum, secundum morem facies nostras & totum corpus lauabimus. Proinde iube dari nobis deos, [postulant se cum iis ad stagnū duci,] quibus nos vis sacrificare, vt postquam purificatæ fuerimus, ibi statim iuxta ipsum stagnum mundæ eis sacrificare possimus. Tunc Præses lætitia repletus, & eas vere, vt dixerant, eis sacrificare velle existimans, plura deorum simulachra eis dari præcepit, misitque milites simul cum eis, qui eas & euntes & redeuntes obseruarent, & quid de sponsione facerent, prouiderent. At illæ acceptis deorum simulachris, miserunt ea in saccos plumbo a repletos. Cumque simul cum militibus ad stagnum venissent, [in quod illa proiiciunt;] vbi maximam profunditatem esse sciebant, ibi eos iactauerunt.

[15] Verum cum Præses hoc factum audisset, mente pene præ ira alienatus est. Denique iratus mulieribus, iratus & militibus, dixit: In vanum vt video, vos simul cum eis misi. Quare tantum scelus non prohibuistis? Quare Deos nostros in profundum stagni iactari consensistis? Responderunt milites & dixerunt: [ac Præsidi dicunt,] Hoc, Præses, quod te delusit, vt deos nostros eis tradere iuberes, hoc nos decepit, ne eos mergi prohiberemus. Neque enim sciebamus, quod cum dolo tibi loquerentur mulieres. Siquidem putabamus, quod vere eis, vt dixerant, sacrificare voluissent. Mulieres dixerunt: Christus noster neque dolum facit, neque patitur: de eo quippe scriptum est: Qui peccatum non fecit; nec dolus inuentus est in ore eius. [1. Pet. 2. 22] Cultores vero eius etsi dolos plerumque patiuntur, non tamen faciunt: & ideo noli putare cum dolo nos tibi locutas fuisse, sed cum derisione. Neque enim putabamus te tam stultum fuisse, vt credere posses nos vnquam a Christi cultura cedere, & idolis sacrificare posse. [non dolo id factum,] Idcirco quod tu vel milites tui decepti estis, non nostræ dolositati, sed vestræ stultitiæ imputare debetis: quin potius vestri vobiscum dij & dolos patiuntur & faciunt. [sed eius stultitia, quam irriserunt,] Et de vobis quidem certum est, quod dolos sicut aliis facitis, sic vicissim ab aliis patimini: dij autem vestri, si dolos non paterentur, præcauerent ne mergerentur. Si dolos non facerent, ligna vacua, lapides fragiles, æra, argentum & aurum, pro Deo vero colere non persuaderent.

[16] Tunc Præses nimia ira repletus, caminum in conspectu earum succendi, &, ad maiorem terrorem eis incutiendum, pectines simul ferreos, quibus corpora earum discerperentur, & tunicas æreas, quæ eis igne candentes induerentur, [proposita tormenta rident;] afferri præcepit. Ad vltimum lineam coram se extendi iubens, dixit mulieribus: Iam quia verbis vos persuadere nequeo, tormentis exquiro, quod lingua non valeo. Igitur ad rectitudinem prioris fidei vestræ ostendendam, b super hanc lineam ambulate, neque ad dexteram neque ad sinistram declinantes, aut si hoc facere nolueritis, vel non valueritis, ista tormenta omnia in vos expendam. Vna autem ex eis, quæ secum habebat filios duos itidem in martyrij agone positos, audacter currens eamdem lineam tulit, & in ignem incensæ fornacis misit: Sic, inquit, Deus ab hac vita auferet, & in ignem æternum mittet omnes qui aut Christum colendum non existimant, aut deos adorandos censent. Tunc paruuli intelligentes matrem hac occasione ad palmam martyrij esse peruenturam, [pueris duobus matrē sequi ad mortem optātibus:] vno ambo ore dixerunt ad eam: Noli nos, mater sancta, noli in hac terra derelinquere, sed simul tecum ad cælestia regna rape: & sicut nos adhuc infantulos terreno pane aluisti, sic iam fortiores pane reple cælesti, quem nobis sæpius, vtpote filiis alludens, promisisti.

[17] Tunc Præses præ nimio furore iam semetipsum non capiens; [ferreis pectinibus lacerātur, lacte emanante pro sanguine, ipsæ fulgentes, ab Angelo animātur:] nec diutius ferre sustinens, suspendi eas, & pectinibus ferreis carnes earum exarari imperauit. Mira valde res & auditu rara. Ex vulneribus inflictis, militibus ipsis videntibus, lac pro sanguine decurrebat: sed & ipsa corpora earum tamquam flamma fulgida, & vt nix dealbata erant. Angelus autem Domini de cælo descendit: & vulnera earum sanans dixit: Iam bene inchoastis; nunc ad finem tendite certaminis. Sicut namque mercenarius a messe sui laboris initium sumens, mercedem a suo conductore accipit, si ante messis finem a labore non recesserit; ita & vos iam pro Christo dura tormenta perpessæ, martyrij coronam accipietis, si in Christi confessione perseueraueritis. Qui enim vsque in finem perseuerauerit, hic saluus erit.

[18] His prodigiis territus Præses, deponi quidem eas de eculeo iussit; neque tamen a crudelitatis suæ sæuitia cessauit. Depositas namque mox mitti in fornacem ignis ardentis mandauit. [proiiciūtur in fornacem: igne extincto] Vbi dum secundum mandatum Præsidis missæ, sine læsione sui, sine adustione vestimentorū, hymnum Domino dicentes, huc illucque deambularent; mox ignis extinctus est. Ita de fornace egressæ, auto ter cocto puriores, & argento septuplum colato nitidiores, [exeunt illæsæ & splēdentes:] omnium in oculis splendentes & niue candidiores apparuerunt. Omnibus itaque admirantibus, Præses verecundiam, quam mente patiebatur, vultu dissimulans, ait ad eas: Hoc magicæ vestræ, quas Christus vester vos docuit, fecerunt. Sed iam has vanitates deponite, [Præsidem id magiæ tribueniē refellunt:] & vel sero deos nostros adorate: ne, quod vltimum est, capitali vos sententia damnem. Respondentes dixerunt: Neque Christus noster magicam docuit, neque serui eius magicam sciunt: sed quia omnipotens Deus per cultores suos quod vult operatur. Tu enim quod minaris verbis, ostende & operibus: & quod pridem cœpisti, quandoque agonis nostri finem adimple. Nobis quippe dilationes tuæ ingratæ, nobis morulæ omnes longæ videntur, quia iam ad cæleste regnum vocatæ, & ad nostri certaminis coronam inuitatæ sumus.

[19] Tunc Præses Agricolaus vehementer erubescens, quod eas exuperare non posset, data sententia, [morti adiudicatæ] capite eas truncari iussit. His sanctæ mulieres auditis, gratias Domino agentes, dixerunt: Gloria tibi, Christe, qui nos ad tuam misericordiam vocare dignatus es, & pro tuo nomine pati tribuisti. Ecce iam lætæ ibimus, [exultant;] ecce mortem pro tui nominis confessione alacres suscipiemus; vt ad te, qui es vera vita, venire valeamus. Cumque ad locum vbi decollandæ erant, gratulabundæ properarent, pueri, quorum supra mentionem fecimus, eas sequentes, ad matrem clamare cœperunt, & dicere: Iam, Mater sancta, vestræ vobis coronæ sunt præparatæ: sed quare nos deseris, aut cui nos derelinquis? Itaque commenda nos sancto Martyri & fortissimo atlethȩ Christi Patri nostro Blasio Episcopo; [pueris orātibus se S. Blasio ab iis commendari:] vt quia cum matre non licuit, saltem cum Patre ad Christum, & ad regnum cælorum perueniamus. His cum pueri querulis vocibus vna cum eis ad locum suo triumpho præfinitum peruenissent; beatæ mulieres copiam orandi a lictoribus petierunt. Qua accepta flexis genibus, & manibus simul cum oculis ad cælum eleuatis, hanc supplices orationem ad Dominum fuderunt: Domine Deus, qui nos de tenebris & vtero matrum in huius mundi lucem venire fecisti; tu qui nos per sanctum seruum tuum Blasium ad tuæ caritatis notitiam de perfidiæ errore perduxisti; te laudamus, [gratias Deo agūt,] te benedicimus, te glorificamus: quia nos ad hanc nostræ glorificationis horam perducere, & sanctorum Martyrum tuorum numero connumerare dignatus es. Quis enim est sicut Deus noster? Quis similis tui in fortibus Domine? Quis similis tui? Magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, & faciens mirabilia. Et nunc Domine Deus, quia inter cetera mirabilia tua, nos ancillas tuas ita glorificare dignatus es, & iam tempus est vt ad te veniamus, quem credimus corde, quem ore confessæ sumus, quem toto semper corde, ex tui nominis cognitione, desiderauimus; tu nostri corporis sacrificium acceptum habere dignare: suscipe nos sicut oues occisionis, ac sanctæ Martyri tuæ Theclæ, quamuis minimas & indignas, in cælis coniunge. Suscipe spiritum & animas nostras, quas in manus tuas, Domine, nunc per merita & orationem sancti serui tui Blasij commendamus; qui primus nos ad tuæ veritatis cognitionem, & tui nominis confessionem perduxit. Paruulos quoque hos, [& propueris illis orant.] fac huius sancti Martyris tui solatium habere & simul cum eo ad tuam misericordiam peruenire Christe Deus noster, qui cum Patre, & Spiritu sancto viuis & regnas per omnia secula seculorum. Cumque pueri respondissent, Amen; mox a spiculatoribus sunt decollatæ pro Christo, & proprio sanguine coronatæ, ad Dominum, pro quo passæ sunt, migrauerunt.

[Annotata]

a Melius Metaph. obsignatos.

b Non videtur Auctor assecutus primi scriptoris sententiam. Græce apud Metaphr. est, περιπατοῦσαι ἐν τῇ ὀθόνῃ ambulantes in linea veste.

CAPVT IV
S. Blasij & duorum puerorum martyrium.

[20] Post hæc beatus Martyr Blasius iterum a carcere reuocatur, iterum ad audientiam exhibetur, iterum tormentis subiicitur. Nam tertia iam sessione Præses sibi tribunal præparari præcepit: vbi cum S. Blasius adductus fuisset, Præses ait: Ad hoc te, Blasi, isto tempore distuli, vt aliquid, quod ad tuam vtilitatem pertineat, hac dilatione deliberasses. Accede vel sero, & sacrifica diis. Quod si non feceris, iam te diutius non feram. [S. Blasius ridēs deos,] Sanctus Martyr dixit: Cæcitatis tuæ tenebras, Præses, non satis admirari queo. Miror quippe te lumen, quod in aperto est & omnibus patet, non videre. Si enim verum lumen vidisses, nequaquam idola adorares. Si verum lumen vidisses, nequaquam ligno, lapidi, æramento, argento & auro diceres: Deus meus. Quisnam nesciat opera manuum hominum deos non esse? Si hæc deos esse nescis, mitte in ignem, & cum ligna conflagrata, lapides disrupti, æra, argentum & aurum conflata fuerint; tunc esse vera quæ dixi comprobabis. Sed iam scio, quæ mihi propter rationem veritatis præpares tormenta: vnde quæuis tormenta, quæuis exerceas in me supplicia; ego nihil horum, [& Præsidis minas,] Christo me confortante, timebo. Siquidem corpus meum in potestate habes: animam autem non habes. Sic enim ipse Christus Dominus meus dixit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam & corpus perdere in gehennam. [Matth. 10. 28] Potest enim ipse, cui seruio, qui in cælis est Deus, etiam corporaliter me, si vult, liberare de manibus tuis.

[21] Præses dixit: Et quomodo te Christus tuus, vt dicis, Deus eruere potest, si te in staguum profundum demergi præcipiam? [proiicitur in stagnū;] B. Blasius dixit: Stulte, & ecce tu idola, imo dæmones adoras, & tamen in tuis necessitatibus inuocas, & auxilium ab eis speras: & ego Deum verum colens & adorans, vnquam debeo de eius potentia diffidere, vnquam de eius adiutorio desperare? Etsi enim dij tui, vt dicis, ibidem demersi, inde emergi non potuerint; Christus tamen meus etiam in hoc elemento suam tibi virtutem ostendere potest. Neque enim est in aquarum substantia virtus eius insueta. Nam, vt omittam quod aquis per Spiritum sanctum nostra peccata abluuntur, & ipse in corpore positus super vndas maris tamquam super terram ambulauit, & sanctum itidem Apostolorum Principem Petrum pendulis super aquas vestigiis ad se venire prȩcepit. Vnde qui Apostolo concessit, & mihi seruorum suorum minimo cōcedere potest. His dictis, cum Præside & innumera populi multitudine venit ad stagnū. Cumque Dominica Cruce aquam signasset, [quo Cruce signato, nō mergitur,] mox ad sustinenda eius vestigia tamquam arida effecta est: & velut in terra, ita super ipsas aquas currens, venit in medium stagni. Ibi residens, inde Præsidem, & omnem simul adstantem populum allocutus est: Si est in diis vestris aliqua potentia, vel si vobis in eis est aliqua confidentia, & vos aquas introite, & in nomine eorum super ipsas ambulate, vt ita demum virtutem eorum ostendatis. Ad hæc sancti Martyris verba octoginta viri auxilium deorum inuocantes, aquas audacter ingressi, mox in profundum demersi sunt. Angelus autem Domini de cælo descendit, & lux simul super eum inenarrabilis refulsit. Et omnis populus, qui adstabat, lumen quidem videre poterat, sed Angelum præ nimio fulgore non cernebat. [mersis militibus idē ausis: educitur ab Angelo, cum ingēti luce:] Angelus vero ad beatum Martyrem dixit: Egredere iam gloriose, ad coronam tibi a Deo præparatam festina. Tunc surgens, iterum super ipsas aquas tamquam super terram ambulauit. Cumque de stagno egressus, esset, omnis populus qui aderat, in luce, quæ apparuit super eum, & in splendore vultus eius admirabatur.

[22] Præses tamen tot miraculis visis, nec ad parcendum Martyri flecti, nec ad credendum potuit adduci. Denique conuocato eo, dixit: Iam video, Blasi, quod decreuisti, vt in obstinatione tua perdures, & deos non adores. Vnde & me scias decreuisse ne iam tibi parcam, sed vltimam in te sententiam feram. [adiudicatur morti cum 2 pueris:] Tunc iratus dictauit sententiam in hunc modum: Blasius; qui me contempsit, & Imperiali præcepto contradixit, deosque inhonorauit, & insuper octoginta viros aquis demersos interfecit, simul cum duobus pueris, quos magicis suis decepit, capite truncetur.

[23] His sanctus Martyr auditis, de sui agonis iam fine securus, & Domino gratias agens vna cum spiculatore & pueris ad locum suæ decollationi præstitutum properare cœpit. Vbi cum peruenisset & orandi facultatem a spiculatore nactus esset, flexis genibus, & corde simul ac manibus, oculisque ad cælum subleuatis, in hunc modum orauit: Domine Deus meus, qui me de idolorum errore ad tuæ religionis cultum reuocasti; Christe, qui lux vera es, [orat pro iis qui sui memoriā colent,] & omnem hominem venientem in hunc mundum illuminans, meæ quoque ignorantiæ tenebras illuminasti; Deus virtutum, qui sedes super Cherubim, & cataractas cœli aperiens, das pluuiam super faciem terræ, & in signum fœderis tui arcum tuum super eam extendis; tu qui humani generis hostem diabolum pro nobis crucifixus subiugasti, & vectem tortuosum draconē antiquum exuperasti; adesto nunc mihi seruo tuo: exaudi orationem, quam pro tuo nomine decollandus ad te vltimam fundo. Adesto omnibus, & iusta singulorum vota perfice, qui ob mei serui tui glorificationem nomen tuum glorificauerint vel ob mei memoriam ad gloriam tui nominis aliquid fecerint. Si cuius gutturi officulum inhæserit, [præsertim in dolore gutturis aut alia necessitate;] vel aliquid forte in gutture incommodi passus fuerit, & tuam cum fide opem, cum patrocinij mei inuocatione, postulauerit, ad eius virtutis testimonium, quam olim per seruum tuum fecisti, tu ei succurre; & eum ab imminenti discrimine subleua. Si quis infirmitate aliqua prægrauatus, si quis in quocumque periculo positus, mei nominis memor fuerit, & tuum auxilium cum mea intercessione supplex implorauerit; tu & illum ab infirmitate sana, & istum a periculo libera, & omnibus prorsus in suis tribulationibus, te per nomen meum fideliter interpellantibus, adesse dignare.

[24] Adhuc Martyr in oratione iacebat, & ecce nubes lucida infulsit super eum, & vox simul de nube insonuit, dicens: Ego sum Deus, quite, athleta dilectissime, [quæ voce Diuina e nube missa, præstāda a Deo intelligit:] & glorificabo & glorificaui: proinde omnia quæ petisti, iuxta singulorum fidem & vtilitatem, ego ad implebo. Ego in infirmitate, ego in periculo, ego in qualibet tribulatione positos, si cum tuo me orauerint patrocinio, aut in præsenti liberabo, si eos liberari expedit; aut in futuro vitam eis æternam condonabo. Sed & pauperculæ illius, pro qua me orasti, & omnium perficientium memoriam tuam, domum benedicam, & tam in præsenti eos temporalibus bonis replebo, quam in futuro æterna eos mercede remunerabo. Et his dictis simul cum voce nubes discessit.

[25] Et ita demum Martyr, simul cum duobus pueris, foras muros Sebastæ ciuitatis, capite truncatus est. Collegit autem corpora Sanctorum quædam mulier, [plectitur capite:] nomine Helysea, prudens admodum & timens Deum; & in eodem loco, quo decollati sunt, digne reposita pariter sepeliuit. In quo loco innumera vsque hodie miracula, in diuersarum infirmitatum medela, ad gloriam nominis sui, & glorificationem serui sui, Dominus operatur. [sepelitur: miraculis, a morte claret:] Ita Martyr carceris maceratione, verberum flagellis, eculei suspensione, pectinum dilaceratione, aquarum discrimine, & postremo gladij percusfione approbatus, & pluribus & magnis miraculis gloriosus, e terris ad cælos, ex hominibus ad Angelos, de mundo ad Dominum migrauit.

[26] Audiens vero paupercula illa, quæ in carcere ad eum venit, [recolitur eius memoria, cereis & eleemosynis.] gloriosum transitū eius; iuxta Martyris præceptum, luminaria in eius memoriam incendebat, & cuncta quæ vel de carne vel terræ fructibus habere poterat, pauperibus & egenis distribuebat. Cuius exemplum monitis suis plures alij, vel ex parentela eius, vel vicinis vel familiaribus secuti, multa ex eo tempore in eius nomine & memoria pauperibus erogare cœperunt: & huius facti memoria etiam vsque in hodiernum diem perseuerat. Nam semper annuo festiuitatis eius recursu, in loco martyrij eius eleemosynæ, & pauperum receptiones fieri, & lampades ac luminaria incendi, & hymni in eius honorem & Dei gloriam celebrari solent. Passus est beatissimus Martyr Blasius Episcopus in Sebaste ciuitate, sub die tertio Nonatum Februariarum, sub Præside Agricolao, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est cum Patre simul & Spiritu sancto honor & gloria in secula seculorum, Amen.

III ACTA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. monasterij Bodecen. Can. regular.
descripta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Blasius Ep. Martyr, Sebastiae in Cappadocia (S.)
VII mulieres, Martyres, Sebastiae in Cappadocia
II pueri, Martyres, Sebastiae in Cappadocia

BHL Number: 1378
[Col. 344B]

Avctore anonymo, Ex MS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Cvm ab Apostolis Apostolorumque successoribus fundata per vniuersum mundum Ecclesia nobiliter floreret, & iuxta Euangelicam similitudinem iacto versi Dei semine bona terra in aliis tricesimum continentiæ, in quibusdam sexagesimum viduitatis, in aliquibus centesimum sanctæ virginitatis fructum vbertim proferret; ad comprobanda etiam illa quæ secus viam & quæ in petrosis vel in spinis ceciderant; ad segregandas quoque a tritico paleas, Diuinæ examinationis ventilabro purganda interdum etiam permundabatur. [Matth. 13. 8] [In persecutione multis cadentibus,] In singulis denique vrbibus, vicis & regionibus, ex vulgi seditionibus persecutionis immanissimæ procella surgente, non solum fortioris ætatis viris & mulieres, sed & decrepiti senes, & impubes pueri & puellæ comprehenduntur, tribunalibus Regum & Præsidum sistuntur, ac primo quidem blanditiis, præmiis & honoribus ad denegandam fidem illiciuntur; deinde cunctis tormentorum generibus ante oculos expositis coguntur. Horū quidam, vt arundo ventis agitata, mox ipso pœnarum aspectu territi cedere: alij post primam & secundam vel tertiam quæstionem, vtpote fundamento super arenā locato, ventis & inundatione impingentibus, miserabiliter cadere, captioque venanti Babyloniæ facti, diuitem dentibus eius prædam exhibere. At hi qui domus suæ fundamentum super petram posuerant, [multi gloriose certant.] quot pœnarum sustinuerunt genera, quæ lingua enumerare sufficiat? Alij carceralibus tenebris damnati, fame & siti enecantur, alij viui decoriantur, quidam flagris, verberibus & plumbatis afficiuntur, alij lapidibus obruuntur, alij flammis exuruntur, quidam ad exemplum Dominicum cruci affiguntur, alij multipliciter excruciati postremo gladiis transfiguntur. Quibus enim Christus viuere fuit, & mori lucrum, dum hunc solum mentis oculis intendunt, hunc esuriunt, sitiunt, desiderant, omnes qui inferri possunt corporum cruciatus paruipendunt. Vnde & corporibus eorum in pace sepultis, nomen & gloria manet in secula, laudemque eorum omnis concelebrat Ecclesia.

[2] De quorum omnium numero vnius præcellentissimi & pene incomparabilis viri, B. Blasij passionem, iam ante quidem stylo memoriæ traditam, sed minus idonee, ego, licet indignus, deuotus tamen laudator, mihi vendico explicandam: non de mea quidem præsumens scientia; sed in illius confisus misericordia, qui ora mutorum aperit, & linguas infantium facit disertas. Quod si mihi aliqui velint imputari, [Auctor Acta S. Blasij scribit, ab eo mortis periculo liberatus.] quod me maiora modumque meum excedentia præsumpserim, dent, rogo, veniam audaciæ. Quod si eorum auctoritas id agere dignata fuisset, mea inscitia eorum peritiæ libentissime cessisset. Simul & nouerint me non ex proteruia, sed ex debito laudem hanc quantulumcumque tali Patrono obtulisse, quippe qui de ipsis faucibus mortis erutus vitæ vigeo restitutus. Ego prout possum balbutienti lingua propositum exordiar.

CAPVT I.
S. Blasij virtutes, miracula.

[3] [S. Blasij patria, genus, virtutes,]Igitur beatissimus Martyr & fortissimus athleta Christi Blasius Sebasteæ, metropolis Cappadociæ, extitit indigena, nobili exortus parētela: sed hāc carnis nobilitatē, excellentior mentis generositas per morum decorauit probitatem, & honestæ vitæ conuersationem. Erat enim prudens, mitis, aspectu iocundus, affabilis, castiente præcipuus, pietate & patientia præpollens; quem neque prospera extollerent, nec aduersa deiicerent; caritate diffusus, misericordia omnibus amabilis, discretione solertissimus, omnigenarum virtutum floribus exornatus. Rara tunc temporis in eadem, quam prædiximus, vrbe Christianorum conuenticula erant: quippe in montibus & speluncis & in abditis terrarum, violentia persecutionis cogente, latebram fouebant Christiani. Nam Licinius, quem Christianissimus, & totius religionis Imperator Constantinus Imperij collegam asciuerat, [Episcopatus quali tempore ei impositus?] sibique pro morum probitate & primæ fidei pietate, sorore sua ei in matrimonium data, arctius deuinxerat, ad sacrilegia paganismi prolapsus, fidei oblitus, in inuidiam eiusdem Principis statum Ecclesiarum, quem prius omni studio instaurauerat, nunc grauiter turbando conquassauerat: & qui ante in persecutores Christianorum durissime vlciscebatur, ipse nunc versa vice persecutionis crudelissimæ auctor & machinator efficitur: Ecclesias, quas a Galerio Maximiano & Maximino destructas ipse propriis impensis reædificauerat, diruit: Dei populum, & maxime Sacerdotes & Clericos, nouarum inuentor pœnarum, exquisitis & inauditis cruciatibus afficit, nullūque tutum consistendi locum relinquit. At hi qui in Sebastia pauci numero remanserant, cum & ipsi inquantum poterant, occultarentur, B. Blasij in carne præter carnem viuentis conuersationem cernentes, vnanimi consilio pari consensu & electione Præsulem eum sibi statuere.

[4] Quibus cum aliquamdiu non solum verbo prædicationis, sed & sanctæ vitæ exemplis irreprehensibiliter præfuisset, eremi secreta cœpit meditari, crebris ieiuniis, ac suspiriis, cum Dauid proclamans: Quis dabit mihi pēnas sicut columbæ? & volabo & requiescā. [latebræ in monte:] Elongauit fugiens & mansit in solitudine: vt qui cum Martha hactenus in practica vita desudasset, iam cum Maria theoriæ dulcedinem prægustare valeret. [Psal. 54. 7] Reperto denique specu in monte Argæo, (qui vt Solinus perhibet, niualibus iugis arduus, ne ȩstiuo quidem a sole torrente pruinis careret) ibidem se contulit, solusque cum solo mussitans Deo, [ferarum consortiū,] quamquam ab omni humanæ viūtationis se submouisset solatio; agrestium tamen ferarum accessu frequentabatur crebertimo: quarum si quæ alicuius malæ valetudinis incommodo laborarent, tamquam intellectuali spiritu instigante, ad eum ferebantur, eiusque pedibus acclines medelam sanitatis, voce qua poterant, [curatio,] precabantur. Quam cum benedictione se consecutas esse sensissent, hoc ei beneficij, & quasi pro gratiarum actione rependebant, vt nequaquam ab eo recederent; sed veluti patrono famulorum more iugiter assisterent. O beatum virum, non inferiori gloria Heliæ & Danieli comparandum! quorum vnus & ipse in eremo degens ferarum cohabitator, rapacium coruorum b ministerio pascitur: alter vero in lacum leonum proiectus, traditoribus suis ab eis coram se deuoratis, ipse illȩsus & securus in medio eorum requiescit. In hoc scimus eis etiam eum præferendum, quod non solum inter bestias commorabatur, sed & in ȩgrotantes eas non parua sanitatū insignia operabatur. [gratitudo:] Tua Christe hæc sunt opera: pietatis tuæ hæc sunt magnalia. Et o miseranda & lugenda hominum stultitia! En irritionabilia animalia expetendæ a Dei seruo sanitatis sensum habent: ea consecuta, ne velut ingrata videantur, officium pro posse rependunt: homines vero rationabiles, ad imaginem & similitudinem Dei conditi, obcæcatis mentium oculis, & induratis cordibus, nec Deum, nec Sanctos eius agnoscendo reuerentur; sed ligna & lapides ad auxilium sui inuocant, his salutem suam & beneficia a Deo concessa deputantes.

[5] His temporibus in eisdem partibus Agricolaus præsidatum agebat, qui omni bellua immanior, secundum possidentis & exagitantis se Sathanȩ voluntatem, genus Christicolarum grauiter deuastabat. Quodam vero die congregatis satellitibus suis & venatū missis, cum in montem Argæum deuenissent, casu ad S. Blasij latebras deuoluuntur. [iis ante specū excubātibus,] Cernentes autem immensum gregem ferarum in vnum conglobatum, vi timoris pene exanimes concidunt. Deinde recreato paullulum spiritu, quidnam hoc miraculi sit, inter se submurmurant: & mox rei veritatem certius exploraturi, vacillante licet gressu, illo pertendentes, spelæum reperiunt, & sicut humanæ curiositatis moris est, introspicientes, athletam Christi orationibus incumbentem deprehendunt. Quo viso summa cum festinatione ad Præsidem redeunt, [orans repertus,] quæque viderant, narratione subtili referunt. At ille inhumanum pendens, & veluti lupus ad deglutiendam captam ouem rabie adactus, addito prioribus militum numero, morarū impatiens eos abire quantocyus vrget, omnia loca diligenti inquisitione perscrutari; & quoscumque Christiani nominis reperiant, sibi præsentandos pertrahi iubet. Haud segniores illi insanis parent prȩceptis, abeuntesque specū pernici cursu ingrediuntur, sanctum virum adhuc precibus insistentem sic alloquuntur: [citatur ad Præsidem,] Surgens proficiscere; præsidalis iussio te suis iubet exhiberi conspectibus. Qui ab oratione consurgens, lætissimo vultu, hilari voce eos resalutat, dicens: Bene & opportune venistis, dulcissimi filij, gratulor de aduentu vestro, quia tempus meum iam adesse recognosco. [diuinitus præmonitus:] Dominum enim meum Iesum Christum, cui seruio, quem solum verum Deum corde credo & ore confiteor, hac nocte ternis mihi vicibus vidi apparentem, meque consuetudinaria sibi holocaustomata litare præcipientem. Vnde ipsius me gratia vocari credens, intrepido & constanti animo, quo vultis, carissimi, pergam. Ipse mihi adiutor est; non timebo quid faciat mihi homo.

[6] Et surgens eadem hora lætus & hilaris iter arripit cum eis, te Christe semper in ore, te præ cordis oculis habens, te futuri agonis adiutorem sperans & remuneratorem. Sed nec in ipsa profectionis illius angaria ab opere prædicationis vacabat. Siquidem quoscumque Gentilium poterat, admonitionibus & exhortationibus ad Christum pertrahebat, fidem dictorum, potentia signorum confirmante. Infirmos ab eis oblatos sola manuum impositione sanare, omnigenisque morborum doloribus potentis fidei virtute occurrens, solius orationis medicamen impendere. [ægros sanans manus impositione & oratione,] Nec in hominibus tantum, sed & in diuerso animalium genere, si qua fortassis læsione, ea laborare contigisset, hanc sanitatis gratiam operari. De quorum innumera multitudine, filius viduæ cuiusdam restis ponatur, vt in hoc vno comprobetur, quod vel quantum tunc temporis contulerit, aut nunc & vsque in consummationem seculi, recta fide expetentibus misericorditer conferat. Isdem ergo puer dum vice quadam piscis edulio se reficit, subito spinæ in gutture eius intolerabili cruciatu cœpit affligi, & violentia doloris paullatim, in deterius crescente iam iamque egressum animæ præstolari. [sic pueris spina piscis gutturi inhærente, pene suffocatum sanat:] Cuius mater dum eum vnicum haberet, eique veluti iam exanimato supremas exequias luctuosa pararet, cognito beatum Antistitem Blasium ibidem transire, fide forti, spe de sanctitatis eius meritis præsumpta, obuia currit, pedibus aduoluitur, filium iam extremum halitum trahentem offert; ipsius casum suamque calamitatem cum lacrymis exponit, vt super se viscera pietatis & misericordiæ effundat, illum vitæ ac sanitati pristinæ restituendo, per Christum coniurat. At ille vtpote totus caritatis visceribus plenus, fidem mulieris perpendens, eiusque miseriæ compatiens, genua flectit, nec solum pro præsenti puero, sed pro futuri temporis ægrotantibus, hanc ex intimo corde orationem Domino fundit: Domine Deus meus, Iesu Christe, qui prope es omnibus inuocantibus te in veritate, qui voluntatem timentium te facis & deprecationem eorum exaudis: adesto & mei humillimi serui tui precibus, & hunc puerulum, ablata de gutture eius qua angitur spina, matri incolumem redde. Precor etiam, [pro se inuocaturis orat:] Domine, vt ex hac hora cuicumque hominum hanc incidere passionem contigerit, si per commemorationem nominis mei, clementiam tuam in auxilium sui inuocauerit, dicens: Domine Iesu Christe, verus Deus noster, per orationem serui tui Blasij festina in adiutorium meum, secundum multitudinem miserationum tuatum ei fideliter succurre, & ab omni infirmitatis, qua laborauerit, genere potenter digneris eripere. Quod si & diuersa animalium & volatilium genera, quæ humanis deseruiunt vsibus, tale quid corripuent, nomenque meum super eis inuocatum fuerit; propitiare, Domine, petentibus, sanans ea, quia Deus miserationum & clemens tu es. Hæc cum perorasset surgit, signumque Crucis gutturi eius imprimens, manu data eum subleuat, & incolumem matri, Deum iugiter collaudanti, reddit.

[7] Iam fama nominis eius, sanctissimæque vitæ munditia, etiam per totam Nicopolim increbuerat. Siquidem pro arte medicinæ, qua secundum secularem scientiam non minimum pollebat, ita iam etiam ante plurimis notus & amabilis extiterat. [porcum a lupo ablatum restituit:] In vlteriora ita que progresso occurrit anus quædam pannis & annis obsita, quæ ad subsidia totius vitæ, quam pauperrimam ducebat, nihil præter vnam possidebat suem, quā lupus inuadens, rapacissimā expleturus ingluuiem, expoitauerat. Amplectens ergo Sancti vestigia, casum suum lacrymosis et questibus intimat, & vt sui misereatur, ablatum sibi porcum restituens, miserabiliter efflagitar. Ille vero ioculariter hæc suscipiens, pie tristem consolabatur, dicens: Noli, paupercula, noli animum tuum mœrori intātum dedere, quia quod amissum defles, propediem tibi reddi gaudebis. Et ecce lupus, quasi per hæc verba interdictum degustandæ, quam rapuerat prædæ, audisset, eadē hora peruio cursu repedat, & sine vlla læsione integram illibatamque suem, cunctis videntibus, viduæ repræsentat.

[Annotata]

a Abest ea vox a Solino Salmasij cap. 75. vt æstiuo substantiue dictum sit pro æstate.

b De ipso quoque Blasio scribit Bellouac. Corui quoque ei alimoniam assidue deferebant. Idem tradit S. Antonin. Acta Baroniana habent; feras ei cibum attulisse, vti olim corui Eliæ ferebant; nisi male sint dispuncta.

CAPVT II
Tormenta S. Blasio inflicta.

[8] Sanctus autem Blasius martyrij desiderio flagrans, & cum militibus cœptum iter accelerans, mox vt ingressus metropolim Sebasteam, Præsidi nuntiatur adesse, claustris carceralibus iubetur includi, & postera die maturius eo surgente tribunalibus sisti. Quo præsentato, Agricolaus iuxta interpretationem nominis sui (quodam enim sic interpretante, Agricolaus dicitur a agrestis blāditor) primo eum blande, sed ficte salutat dicens: [Præsidi intrepide respondens,] Salueris, Blasi, pro deorum amicitia, qua præpolles, omnibus honorande. Quem S. Blasius hilari vultu eodem modo resalutans ait: Salueris & tu, Præses illustrissime. Nolo te intantum falsitati dedas, vt, abstrusis contra intuendam veritatem mentis oculis, eos deos dicas, qui opera manuum hominum os habent, & non loquuntur, & oculos, & non vident, aures, & non audiunt, &c. Nam quod loqui videntur, ad decipienda misera hominum corda dæmones per eorum ora loquuntur. Caue ergo prudenter, ne ea tu colens & honorans, similis eis fias; quia perpetuo tradentur igni cum omnibus qui confidunt in eis. [cæditur fustibus:] Hanc eius præclaram confessionem Præses furore cæcus non ferens, cum eum fustibus mactari iussisset, nec diutissime cæsus cederet, quin potius a Christo magis magisque confortari fateretur, confusus eum in carcerem recipi iubet.

[9] Quod cum pro certo, fama vulgante, scisset anus illa paupercula, cui pridie per ipsius iussionem lupus ablatam retulerat suem, memor Dominici illius dicti, quia quisquis dederit vni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ in nomine discipuli, non perdet mercedem suam, piæque deuotionis incitata voluntate, quod habuit, fecit, & eadem porca sua occisa, caput & pedes coxit: noctuque veniens ad carcerem secum detulit, & remuneratis custodibus, vt ad Christi athletam ingredi permitteretur obtinuit, accensaque lucerna ingrediens ei obtulit, vt ex his aliquid gustare dignaretur, obnixis deposcens precibus. [Matth. 10. 42] [cibo re creatur a vidua, mercedē, etiam tēporalem, promittēs:] Qui suspiciens ad cœlum, immensasque Deo grates referens, comedit, dansque illi benedictionem plenissimam, vt iugem sui memoriam habeat, hortatur: domum eius, vel omnium qui hoc sequentes exemplum, sui sæpius memorarentur, cælestis benedictionis vbertate fœcundandas pollicetur. Cuius illa mandatum summa cum veneratione suscipiens læta se domi recipit; Deum pro gloriosissima confessione & sustinentia Martyris sui collaudans & glorificans. O vere diuitem huius viduæ paupertatem, & opulentiæ Croesi Regis præferendam! O laudandam vetulæ fatuitatem, quæ etsi iam decrepita sensu poterat delirare, Euangelicæ tamen sapientiæ se haud expertem hoc monstrauit, dum de crastino non cogitauit! O viduam illi Sareptanæ non incongrue comparandam, quæ dum pugillum farinæ, quem solum habebat, & parum olei, vt Heliæ esuriem satiaret, esuriens expendere non pertimuit, & ipsa cum filio a præsenti famis periculo liberari meruit, & meriti sui memoriam in secula dereliquit. Hæc nec inferior computanda videtur illi Euangelicæ viduæ, quæ dum duo minuta, id est, quadrantem, in dona Dei misit, Dominicæ vocis testimonio comprobata, omnibus, qui in gazophylacium æs iactauerant, diuitibus præferri meruit; quia cum hi omnes ex abundanti sibi misissent, hæc ex penuria sua, totum quod habuit, dedit. Sic & hæc fidelis vidua fecit, quæ nihil aliud omnino, vnde viueret, præter hunc vnum possidens porcellum, vt sancto Martyri carceralibus claustris damnato subueniret, nec huic vnico, quin potius nec sibi ipsi pepercit: vnde nec recedet memoria eius, & iustitia eius manet in seculum seculi.

[10] Alia igitur die illucescente, Agricolaus tribunali in secundo secretario si sibi præparato eductum de carcere B. Blasium præsentari iubet: astantem, vt diis suis sacrificaret, blanditiis exhortatur; si recuset, diuersis tormētorum generibus attrectandum minatur. Abnegat, interitum diis, qui cælum & terram non fecerint, imprecatur; se Christi cultorem esse semperque futurum profitetur. Cur in inferendo promissa supplicia moretur, coarguit: horum se apparatu, quanto multiplicior sit, velut exquisitarum epularum ferculis delectari; virtutem sufferentiæ & fortitudinem sibi de cælo a Christo subministrari. [ferreis pectinibus dilaniatur,] At Præses eum nec blanditiis inflecti, nec minis cernens terreri, suspensum in eculeo mandat excruciari, totumque corpus eius, nouo crudelitatis genere, ferreis pectinibus dilaniari. Fortissimus Dei agonista adhæc immobilis permanere, [immobilis velut non sentiens.] oculos cordis & corporis ad cælos erigere, te, Christe, iufatigabili voce iugiter laudare & glorificare; nil se pœnarum sentire, cui tu adiutor adsis, Tyranno improperare.

[Annotatum]

a Videtur scriptor hic ab ἄγριος κόλαξ deflectere Agricolai nomen, vt sit agrestis adulator. At potius ab ἄγριος λαὸς, agrestis populus, vel ἄριον λάος, agristis lapis deducendum..

CAPVT III
Septem mulierum martyrium.

[11] Tvnc ille cruentas lanistarum suorum manus persentiscens lassescere, ipsum nullatenus cedere, imo valentiorem tortoribus existere, quoad vsque grauius aliquid, quo perimatur, excogitet, victus & confusus eum in carcerem reduci iubet. Quo cum a militibus deducitur, ecce mulieres quædam septem numero, quibus ipse Christi bonus odor factus fuerat odor vitæ in vitam, accepta in Deum fiducia sequuntur, sanguinem ex incisionibus dilaniati corporis distillantem feruenti studio colligunt, corporaque sua optimi & pretiosissimi vnguenti vnguine liniunt. [7 mulieres, sanguinem eius colligentes, capiūtur:] Hac de caussa a carnificibus requisitæ, ne fortasse & ipsæ sint Christianæ, constanter profitentur, tenentur, ad Præsidem ducuntur, Crucifixi legibus obedire accusantur. Quas cum ille blandis persuasionibus ad thurificandum idolis exhortaretur, continuo pœnarum formidine se territas a fingentes, assensum suum præbituras pollicentur, ea conditione, vt ad lacum pariter progressæ manus & facies inde lauent, sicque diis allatis & in ipsa ripa venerabiliter locatis, mundis manibus & toto corpore, grata eis libamina litent. Mox summo exhilaratus gaudio, cum omni celeritate militibus voluntati earum parere præcepit: simul & ipse spectandi euentus gratia, moræ impatiens, cum eis pergit. [idola in lacum abiiciunt:] Vt igitur ad lacum petuentum est, simulachris in ripa locatis, summaque ambitione exornatis, sanctæ mulieres ea in manibus velut osculaturæ & oblaturæ suscipientes, in voraginem laci proiiciunt.

[12] Tum vero Præsidem cerneres mente alienatum, facie immutata expalluisse, & inter iram metumque æstuantem quid ageret, quoue se verteret palpitare. Balbutiendo tamen vix exclamat, & milites circa eas stantes, cur diis suis non subuenirent, ne mergerentur, increpitat. Illis e contra excusantibus, dolositate mulierū se circumuentos, numquam eas tantum flagitij admissuras credidisse. Sanctæ mulieres dixerunt: diuinitas iam humano non indiget auxilio, sed humanitas diuino. [deos rident:] Si dij fuissent, non vos eos, sed ipsi vos iugi custodia tueri debuissent. Quia vero ligna erant & lapides & æramenta, vestra hactenus defensabantur custodia. Ecce perierunt, similiter & vos, nisi resipiscatis, peribitis, & omnes qui confidunt in eis.

[13] Tunc alter Nabuchodonosor cæcus furore, & tamquam leo rugiens, fornacem Babylonicis fomentis & viribus mandat succendi, plumbum reliquari, pectines ferreos afferti, septem tunicas æreas ad mensuram corporis sigillatim fieri. Contra vero in alio loco pannum lineum candidissimum oppandi. [tormenta contēnunt:] Residens proinde pro tribunali, conuocatis eis, dat arbitrium eligendi, quod libuerit, aut diis sacrificent, de præterito errore pœnitentiam agentes, & super lineum pannum ambulent, cum iucunditate vita perfruentes, insuper donis magnis honorentur; aut recusantes, tormentis, quæ in præsenti cernant, aliisque grauioribus, quæ excogitare possit, consumentur. Quarum vna felix duorum pignorum mater, arreptum eumdem, super quo incedere iubebatur, pannum proiecit in furnum candentem, qui mox flammis consumptus est; paruulis ei iugiter adhærentibus, & quod de tali ætatula vix cuiquam credibile videatur, commori cum ea summo desiderio præoptantibus.

[14] Cumque nullo modo flecti quirent, in eculeis suspenduntur, & ferreis pectinibus toto corpore dilaniantur. Sed eis ad Dominum proclamantibus, Ne tradas, Domine, [pectinibus ferreis dilaniātur, lacte e vulneribus manante:] bestiis animas confitentium tibi, & animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem; & rursum: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cœlum & terram; totius doloris expertes redduntur; ipsis carnificibus cernentibus, quod riui lactei pro sanguineis de inflictis vulneribus emanarent, & dilacerarȩ carnes niueo albore candescerent. Angelorum enim visitatione & affatu recreatæ, ab omni plaga sanabantur: quorum & exhortationibus corroboratæ ad perseuerandum vsque in finem, [sanantur & animātur ab Angelis.] pro percipienda æternæ palmæ corona commonebantur.

[15] Post hæc Præsidis iussu ex eculeo depositæ, liquenti plumbo perfunduntur, nec lȩduntur. Dein septem tunicis æreis inclusæ, sed nec ab his quicquam læsionis perpessæ, camino iam ardenti immittuntur. Nec ipsis in hoc camino defuit, qui in illo Babylonico tribus pueris quondam adfuit. [liquente plumbo, & igne non læduntur:] Nam mox flammis extinctis, cælesti gratia irrorante refrigerantur, & egredientes sanis & integris corporibus, impio Iudici repræsentantur. Sed induratum cor Pharaonis, nec tanta miracula Diuinæ potentiæ, sed magicis deputat artibus. Cui sanctæ mulieres, Nos, inquiunt, gratias agimus Domino Deo nostro, qui nostri, licet peccatricum, misertus, tanta erga nos dignatus est operari magnalia, a quo ecce ad ingrediendam perpetuæ vitæ viam vocamur. Tu vero, carnifex inique, cuius cor sathanas obdurauit, & oculos, ne verum videre possint, excæcauit, a cœptis ne desinas: ne, quæsumus, nobis moram facias, quia ecce patentem videmus, quam ingrediamur, regni cælestis portam.

[16] Tunc per omnia victum se sentiens, quod vnum restabat, [addicūtur morti:] confusus, in omnes simul gladio animaduerti mandat. Cumque a carnificibus perductæ fuissent ad locum, vbi felicē expleturæ erant cursum, impetrauerunt ab eis quantulumcumque orandi spatium, & flexis genibus huiusmodi orationem fuderunt, dicentes: Domine, Domine, cuius non est similis in diis, & secundum cuius opera non est, quia magnus es tu, & faciens mirabilia, [Deo gratias agūt:] tu es Deus solus, Deus noster, qui vocas ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt; qui de tenebris lucem splendescere facis, qui nos de infidelitatis tenebris in hanc splendidissimam veritatis lucem vocare dignatus es, immensam pietatis tuæ misericordiam obsecramus, vt per interuentum beatissimi Martyris tui & Patris nostri Blasij, cuius verbis & exemplis fidei tuæ rudimenta percepimus, & ad hunc præclarissimum martyrij agonem animatæ sumus, nos licet indignas inter oues tuas connumerate, & in ea perpetuæ vitæ sorte, in qua sanctam Martyrem tuam Theclam constituisti, digneris deputare. His peroratis surgentes, manibus expansis, & oculis ad cælum eleuatis, tamquam ex vno ore dixerunt: Gloria tibi Christe Deus noster, qui nos in hanc horam perducere dignatus es: & nunc, Domine, quia tibi sacrificium est spiritus contribulatus, & cor contritum & humiliatum non spernis, in anima contrita & spiritu humilitatis nosmetipsas, quia aliud non habemus, holocaustum tibi sacrificamus. Suscipe animas nostras & perduc in regnum tuum.

[17] At illi duo paruuli, de quibus supra dictum est, cernentes matrem suam iamiamque finiri, [pueris rogantibus, vt ipsos S. Blasio cōmendent] nullam exinde, quemadmodum humana fragilitas, & maxime illa assolet ætas, tristitiam habuere, sed sancti Spiritus gratia confortati precabantur eam, vt quandoquidem ipsa iam ad perpetuæ coronæ palmam appropinquaret, se beatissimo Patri & Doctori commendet. Nec mora; extractis lictores gladiis sanctarum amputant capita mulierum; sicque, lutea mole corporis deposita, [plectuntur capite.] terrea linquunt, cælestia secundo martyrij baptismo candidataæ, cum Christo iam in æternum regnaturæ, petunt. O beatam mulierum memoriam, in secula prædicandam, omnique laude celebrandam, quæ cum seculo sexum vincentes, caput serpentis calcaneo suo insidiantis contriuerunt! Ecce nunc singulis animarum immortalitate stolis acceptis tripudiant, post in resurrectione corporum, cum occurrerint omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, binas recepturæ stolas.

[Annotatum]

a Melius in secundis Actis postulasse id dicuntur, irridentes tyrannum, qui stolida credulitate captus est.

CAPVT IV
S. Blasij & duorum puerorum martyrium.

[18] His igitur ad cælestia de prȩsenti seculo nequam translatis, vas iræ & iniquitatis Agricolaus Iudex, tertio iam pro tribunali residens, fortissimum Christi Martyrem Blasium carceralibus claustris euocatum sisti iubet, quem & ita affatur: Vel nunc consenti mihi, diis libamina offerendo: aut si vlterius distuleris, variis (per deos iuro) pœnis sine procrastinatione interibis. [Isai. 6. 10] Cui sanctus Episcopus respondit: Crudelissime carnifex, [Tertio Præsidi insultat S. Blasius:] cuius cor secundum Isaiam excæcatum est, & aures aggrauatæ, & oculi clausi; ne forte oculis videas, & auribus audias, & corde intelligas, & conuertaris, & a Deo saneris; putasne me aliquibus tormentorum generibus a veritatis semita deflecti, lignis & lapidibus insensibilibus inclinari? Nempe si credis hoc, falleris, quia idem ipse qui semper fueram, & sum & semper ero verus Christianus. Soli meo corpori crudelitas tua dominari valet, anima autem solius Dei dominio subiacet. Quis ergo magis metuendus est, vtrumne tu qui occidis corpus, animam autem non poteris occidere; an Deus qui postquam occiderit, habet potestatem corpus & animam perdere in gehennam? Nempe Deus est, cuius iræ vindictam vehementer pertimesco, promissa desideranter expeto: te vero cum minis tuis pro nihilo computo; imo vt quæ minaris, perficias, totis votis exopto.

[19] Præses dixit: Ecce te, o insane & miserabilis, in laci voraginem submergi præcipio, & quid tibi conferre poterit auxilij, quem tanto studio colis & prædicas, Christus tuus? Aut qualiter te de manibus meis liberare quibit, qui nec semetipsum quidem de durissima, quam perpessus est, morte liberare quiuit? Obmutesce (exclamat sanctus Martyr) infelix lingua, nec me audiente tantam Creatori irrogare audeas blasphemiam: quin potius huc pariter properemus, ne feceris moram, vt & in hoc canina impudentia tua cognoscat, quæ quantaue sit virtus & potentia Dei & Regis mei, qui est Rex Regum & Dominus dominantū. Quibus dictis, [aquis Cruce signatis nō mergitur:] continuo omnibus anticipatis ad lacum se pernici gressu proripit, inuocatoque Christi nomine, & signo Crucis contra aquam edito, mox eam ipso supergradiente, velut in soli duritiem cerneres obduruisse. o factū Dominico facto æquiparandum! o virtutem Domini per seruum in vno eodemque elemento renouatam! Dominus super tumentes fluctus maris siccis transit vestigiis: ecce seruus in ipsius nomine super terribilem laci voraginem deambulans potenti fide, parique virtute, veluti super solidam terræ planitiem haud submergendus residet. Nec mirum; cum hoc ipse sequentibus se in Euangelio promiserit dicens: Qui in me credit, opera quæ ego facio & ipse faciet, & maiora horum faciet. [Ioan. 14. 12]

[20] Igitur Præsidem, circumstantiumque militū vel populi multitudinem allocutus exhortatur, vt quandoquidem deos habere se iactitent, si qua sit in eis virtus, [submersis 65 sequi ausis,] demonstrent. Proinde ingrediantur, & in nomine eorum eo loci, vbi ipse sedeat, secum resideant, hoc experimento diuinitatem eorum se comprobaturum. De quorum frequentia mox ad hanc vocem sexaginta quinque viri prorumpentes, quasi plus ceteris de suorum deorum potentia præsumentes, lacum subintrant: sed continuo flante spiritu Diuino submersi sunt, abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. Quis similis tui in fortibus Domine &c. inter hæc sanctus Martyr, concupiscente iam anima eius in atria Domini, corde & carne eius exultante in Deum viuum, Angelica visitatione & alloquio refouetur, ac hortatu huiusmodi & solamine animatur: [ab Angelo animatur:] Inuictissime militum Christi, bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem seruasti, iam egredere, ad stadium recurre: ecce enim ipse Christus, dux Martyrum, in dextera Dei Patris residens, finem certaminis tui expectat; coronam iustitiæ manibus præfert, quam tibi vincenti iustus Iudex propediem reddet. Iam tibi patet Paradisus, rosarum & liliorum cunctique generis florum perpetuo viridantibus pratis amœnus, vbi te felix commilitonum tuorum iam victorum tripudians expectat cœtus, te ad sui consortium inuitat, cum quibus & ipse iam iam perennem gestans lauream sine fine lætaberis.

[21] His hortamentis & sponsionibus alacrior redditus, Angelica visione ablata, [egreditur e lacu splendens:] morarum impatiens exilit, moxque egressus tam immenso cælestis iubaris fulgore perfunditur, vt vibrantium radiorum vi cunctorum se intuentium hebetesceret visus. Quo miraculo cum omnes attoniti terrerentur, solus diaboli satelles Agricolaus iam nullatenus tantarum rerum magnitudine permouetur, sed iam desperans sanctum Martyrem vllo modo aliquibus minarum vel blandimentorum generibus ad voluntati suæ patendum inflecti posse, metuens etiam, si diutius vitam eius prolonget, multos eorum a deorum suorum sacris auersurum, huiuscemodi sententiam ex tabella recitari iubet: [sententia e tabella recitata] Blasium, Doctorem Christianorum, contemptorem venerabilium deorum nostrorum, qui perire quā præceptis nostris saluberrime impensis obedire maluit insuper tantam multitudinem ad deorum iniuriam magicis suis artibus in lacu demersit, vna cum duobus puerulis eius doctrina infeliciter deceptis, gladio animaduerti ad exemplum ceterorum iubemus.

[22] [dānatur:] Gloriosissimus vero Christi athleta, hoc audito, grates immensas Deo referens, flexis genibus & extensis ad cælum manibus, hanc profudit orationem, dicens: Domine Deus virtutum, Deus omnipotens, qui sedes super Cherubim, intuens profundum abyssi; cui sedes est cælum & terra scabellum pedum, qui omnia contines, omnia reples, tibi ago gratias, te laudo, te glorifico, quia me ab infidelitatis errore custodisti, & in tui nominis timore & amore confortasti, & ab omnibus corporis mei cruciatibus, [orat pro inuocaturis suum auxilium:] quos hic minister diaboli pro idolorum suorum defensione mihi intulit, me eripuisti. Et nunc, domine Deus, ineffabilem clementiam tuam deprecor, vt ab hac hora, si quis fidelium tuorum, alicuius tribulationis vel periculi, siue etiam persecutionis angustiis oppressus fuerit, aut diuersis infirmitatum generibus laborauerit, vel si infixione spinæ vel ossis in gutture suo quemquam angi contigerit; memorque mei te ad auxilium sui in nomine meo per verba orationis meæ inuocauerit, Domine Deus meus, fideliter petenti adsis, & quæque postulatus fueris, clementer accommodare digneris.

[23] Hæc cum perorasset, repente lucida nube illustratur, & in hunc modum Diuina voce confirmatur: Blasi, athleta mi dilectissime, precem tuam exauditam, petitaque tibi scias esse concessa: & non solum hæc, quæ in præsentiarum petisti, præstabo, sed & fidelem viduam illam, omnesque tui memoriam celebrantes, benedictionum mearum vbertate perfundam. [Diuina voce e nube intelligit se exauditum:] Horrea eorum frumento, apothecas vino & oleo omnibusque bonis replebo, & cuncta ad eos pertinentia propter te multiplicabo & consecrabo. Tu ergo, gloriosissime agonista meus, Ierusalem cælestis portas iam victor ingredere, vbi mecum sedeas in throno meo, sicut & ego vici mundum, & sedeo cum Patre meo in throno eius. Quibus dictis, & ablata nube, statim a lictore cum duobus puerulis prætorio eiectus, foras muros Sebaste extrahitur; vbi Pastor vere beatus cum geminis agniculis suis gladio victimatur. Sicque corruptibilis carnis exuuias deponentes, stolas suas in sanguine Agni lotas & dealbatas induunt. [occiditur cū duobus pueris:] O omnibus crudelitatibus detestabiliorem persecutoris crudelitatem, quæ nec infantili ætatulæ parcere nouit! O pretiosissimam Sanctorum mortem, non mortem sed potius vitam, non occasum, sed ortum dicendam! quia dum in terris occidunt, in cælestibus verius oriuntur. Dum hic carne emori videntur, ibi spiritu viuere incipiunt; & ecce Agnum sequuntur quocumque ierit, vestiti vestimentis albis: & non delebitur nomen eorum de libro vitæ, sine macula enim sunt ante thronum Dei. Et sicut ab ipso iudicari & vindicari sanguinem suum de manu persecutoris expetunt, ita & veneratoribus suis peccatorum indulgentiam, & eiusdem gaudij, quo ipsi feliciter perfruuntur, consortia misericorditer deposcunt.

[24] Quorum sacrata corpora a religiosa quadam fœmina, nomine Helisea, noctu furtim rapiuntur, [sepelitur:] & linteis aromatibusque diligenter condita, in eodem loco decollationis condigno honore tumulantur: [miraculis claret:] vbi expetente credentium populorū fide, innumera miracula eorum beneficiis ostenduntur. Venerabilis autem anus illa, cui sanctus Martyr suem a lupo ablatam restituerat, vt certo resciuit nuntio eum martyrio finitum corpore iam emigrasse, quemadmodum ipse adhuc viuens sibi commendauerat, conuocatis pauperibus pauper ipsa pro posse memoriam eius deuotissime peregit. [anniuersariū cultum sibi impensum muneratur.] Deinde accitis omnibus cognatis & amicis suis, optima consiliatrix, vt idē agerent exhortatur. Quibus sano consilio indubitanter consentientibus, & id opere hilariter complentibus, non solum illa, sed & ipsi Diuinæ benedictionis largitatem in breui persentiscūt, cunctis suis substantiis incrementa de die in diem mire capientibus. Sicque factum est, vt omnis cognatio illa memoriam eius de anno in annum celebrare discerent, suæque posteritati per generationem & generationem id agendum contraderent. Compleuit autem martyrium suum athleta Christi Blasius tertio Nonas Februarij, in ciuitate Sebaste, temporibus Licinij Regis, Agricolao præsidatum Cappadociæ agente, regnante in nobis Rege Regum, Christo Iesu, Domino Deo nostro, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

IV ACTA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. codice Card. Baronij.

Blasius Ep. Martyr, Sebastiae in Cappadocia (S.)
VII mulieres, Martyres, Sebastiae in Cappadocia
II pueri, Martyres, Sebastiae in Cappadocia

BHL Number: 1379
[Col. 349A]

Avctore anonymo, Ex MS.

CAPVT I
S. Blasij episcopatus, latebræ, captiuitas.

[1] aIgitur cum Romani Imperij Diocletianus gubernaret habenas, tam immanissima contra Christianos exorta est persecutio, vt infra vnius mensis spatium decem & septem Christianorum millia pro Christiana religione gladio necarentur. Hæc itaque persecutio decima describitur a Neroniana, qua primum Principes Apostolorum, Petrus cruce, Paulus gladio, perempti sunt. b Secundo autem huius decimæ persecutionis anno, [Diocletiani acerba persecutione,] Diocletianus Nicomediæ, Maximianus autem Mediolani purpuram deposuerunt. Hi itaque ob domandam Dominicæ fidei potentiam, Diocletianus in Oriente, Maximianus in Occidente, Christicolas variis & inauditis machinis vexare cœperunt. Qui missis exhortatoriis ad cunctam regni sui ditionem apicibus, ac muneribus multis, quatenus nefandorum idolorum culturam in augmentum magis magisque applicare studentes, quoscumque Christianorum inuenire potuissent, post variorum genera tormentorum eos morti tradentes, sic inhumata eorum corpora bestiis alitibusque deiicerent, & ne vllus adesset, qui hac religione euidentius vteretur, qui non confestim funerea tangeretur sententia.

[2] His itaque taliter fientibus, cum nec ista rabidissimis sufficerent canibus, direxere duos Achiuorum prouinciis ortos, [sæuiētibus in Christianos Lysia & Agricolao] Lysiam & Agricolaum, multa peritia præditos, quatenus tam Armeniæ quam Cappadociæ præuidentes, clementia & lenitate gubernarent eos, qui imperialibus paruissent statutis, omneque Christianorum genus funditus interimerent. Lysias igitur & Agricolaus, assumptis ex imperio muneribus, simul proficiscentes, Armeniam adierunt: quorum vnus, videlicet Lysias Nicopoli, Agricolaus vero Sebastiæ præsedit. Qui cum profanandos idololatras cœpissent priscis excolere consuetudinibus, plurimi pro Domini nostri Iesu Christi religiositate suum sanguinem fundentes, cælorum regna mercari quantocitius studuerunt.

[3] Ex quibus robustissimus athleta Christi B. Eustratius, post varios tormentorum conatus a Duce Lysia crudeliter illatos, si que demum Agricolao Præsidi directus, [captum ab his S. eustratium visit S. Blasius,] a quo carcere trudi iussus est. Namque ea tempestate gloriosus Martyr & Pontifex beatissimus Blasius erat latibulo delitescens Sebastiæ, ob validissimam, quæ contra Christianos exagitabatur, examinationem. Hic namque, vt fertur beatissimus Præsul ad prædictum gloriosum Martyrem Eustratium, clanculo suis cum Clericis abiit, & eum quo detinebatur carcere in Christo corroborans, visitauit: cui etiam alia die, [munitq; Eucharistia,] pro Domino morituro Eucharistiam contulit. Qui cum sacri Corporis participium percepisset, tomum ab eo postulauit: quo delato, substantiæ suæ delegationem fecit; in qua vero delegatione, se S. Blasius suis cum Clericis subnotauit. [testamenti eius curator designatus:] Qui per totam noctem ibidem pernoctantes, matutina luce vale facientes, & dantes sibi pacis oscula, secum delegatione adhibita, ad propria latibula remearunt. Porro alterius diei hora tertia S. Eustratius migrauit ad Dominum.

[4] His igitur taliter decursis, B. Blasius pœnales expauescens inflictus, cōfidens Dominicæ sententiæ, qua dicitur, Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam; ad montem, qui Argæus vocitatur, aufugiens, in quodam se occulit antro; ibi diu demorans fidei suæ sagacissimus hospes. [Matth. 10. 23] [latet in monte, feris benedicit,] Ad quod itaque specus promiscui ac diuersi generis bestiæ aduentantes, ferino quodammodo more benedictionem a Beatissimo Blasio expetebant: quæ nisi collata benedictione, impudentes ibi perseuerantes, nullatenus abscedebant. Alimoniam quippe illi Diuino nutu, [& ab iis pascitur:] sicut olim Prophetæ Heliæ corui, deferebant assidue. Erat enim vir iste meritorum efficacia insignis, forma præstantior, animo stabilis, prodigiorum virtute præclarus, diuinis meditationibus irretitus.

[5] Qui cum adhuc in puerili versaretur ætate, archiatralem didicit artem, [olim medicus,] vt ætatem humana non impediret infirmitas. Porro sic in terreno militabat palatio, vt cælestem semper exquireret patriam. sic maluit actiuam eligere vitam, vt theoricam nullatenus desereret. De eo quidem longe lateque tantus inoleuerat rumor, vt non solum Nicopoli, [post celebris opinione virtutis:] quæ haud procul aberat a Sebastia, sed longe circumquaque positis vrbibus ac municipiis; per omnia Sanctus nuncuparetur eximius. Præterea nunc qualiter hic Sanctus pro Domino Iesu Christo pugnauerit, qualiter dimicans diabolum eiusque complices superauerit, quo pacto superans triumphauerit, & qualiter triumphans martyrij palmam robustius perceperit; & quomodo valide agonizans, plurimis inuitatis, cælestem lauream arripuerit, quantum his auxiliator, cuius omnipotentia omnis creatura subsistit,… solerti ingenio enucleare curemus.

[6] Igitur cum Præses Agricolaus metropoli Sebastiæ præsideret, contra Christianos diabolico instigatus instinctu, ingenti in eos exardescens sollicitudine, plurimos superam transmisit ad ædem. Quadam itaque die accidit, vt ipse Præses Agricolaus quosdam milites venatum dirigeret: quibus euntibus, quo tuta esset venatio, nullam ferarum capere viguerunt. Cumque per siluestria ac difficilia loca, seu per vallium ac montium crepidines fessi peragrarent, simili modo nil venationis atringere valuerunt. Venatione vero frustrata his reuertentibus, ventum fuit vt ante antrum, [a venatoribus inuentus,] quo S. Blasius latitabat, inscij pertransirent. Denique multitudo aprorum ac ceruorum, caprearum videlicet & vrsorum, diuersarumque aliarum bestiarum concuisus subsistebant ante ipsius speluncæ latibulum, ac si oues impellente pastore proprio arcerentur ouili. Mox venatores circumspicientes substiterunt, & quidnam hoc esset attoniti cogitabant. His autem huiuscemodi pertractantibus, ex ipso prodiens latibulo Sanctus sciscitatus est eos:

Vnde venitis? ait. vel quo vos tenditis iter?

Qui respondentes dixerunt: Ecce, inquiunt, pro quibus euntes tot labores & pericula tolerauimus, in medio circumpositus adstas eorum. Quibus Sanctus: Domini ditione aliqua capitur creatura, eiusque nutu liberatur: [prædam tunc non capturos edicit:] nam quæ Deus euadere iussit omnipotens, humana capere non viget potentia, vnde sciatis, quia hac profecto vice immunes ietis.

[7] Tunc illi Sancto valefacientes, cœpto itinere ad vrbem Sebastiam reuersi sunt, & omnia gesta vel acta Agricolao Præsidi annuntiare celerius studuerunt; cui & dixerunt: Cum venatum issemus, Christicolam in Argæi montis quodam hominem inuenimus antro, ad cuius latibulum multitudo nostræ venationis ferarum confugiens,ipsius antri perlustrans latibulum. Nobis vero propterea obnixe ammirantibus, [capi iubetur,] foras quidam ex ipso specu prodiit Deicola, qui nos alloquens, vt reuerteremur indixit, scilicet incassum esse capturam. Mox Præses, hoc audito, ingenti repletus gaudio, illico præcepit eis, vt celeri euntes cursu, ipsum e latibulo traherent, & sic ad eum vinctum deferrent. In ipso itaque noctis tempore, videlicet antequam ministri ad eumdem irent ducendum, apparuit ei per somnum ter Dominus dicens:

Surge beate Pater, Missarum perfice morem, [in visione præmonitus,]
& Calicem gustato meum Corpusque fidele,
Ipsumque Calicem plenum bibe sanguine claro.

Cumque Sanctus euigilasset, intellexit quod eum Dominus ad calicem, hoc est, ad passionem martyriumque percipiendum vocaret; [sacro peracto,] alacri effectus spiritu surrexit, & sanctimonia solemni honore celebrauit. Quo facto, ministri Præsidis applicuerunt, qui ante ipsius speluncæ astantes latibulum, dixerunt: Homo Dei, egredere; Præses Agricolaus nos transmisit, [citatur ad Præsidem:] vt te ad eum deferamus.

[8] Currit interea fama hæc passim per populos, quod Præses Agricolaus ad Sanctum deducendum transmitteret Blasium; & cœperunt eos qui aliqua languoris molestia detinebantur, obuios ipso in itinere ponere. Tunc S. Blasius simul cum ministris ambulans, in nomine Domini Iesu Christi, a quacumque tenebantur infirmitate, [multos in via sanat:] curabat languentes. Ingrediente igitur Beatissimo Blasio in metropolim Sebastiæ, multitudo Christicolarum, quæ clanculo in ea degebat afflicta, palam egredientes, Christum Dei filium clara voce sonabant. [detruditur in carcerem.] Itaque cum sanctus Præsul Agricolao præsentatus fuisset, non interrogatum iussit eum arctissima mancipari custodia, dicens: Crastina die congrua in eo sciscitatio erit.

[Annotata]

a Hinc coniicias præfixum fuisse ab Auctore Prologum, qui hic deest.

b Ista Eusebius in Chronico. Cœperat immanis illa persecutio an. Diocletiani 19.

CAPVT II
S. Blasij miracula, tormenta.

[9] Recluso itaque Beatissimo Blasio in custodia, plurimi ad eum venientes Christianorum, benedictionem & robur fidei accipiebant. Interea accidit fortuitu, vt quædam mulier vnicum haberet filium, qui cum ad mensam cum propriis considens, apposito pisce, ex eo comederet, contigit vt ei spina suo gutturi defigeretur. [puerū spina gutturi inhærente periclitantem,] Cui cum nullum quisquam valuisset præbere solamen, mox mater eius ad Beatissimum Blasium seminecem deferens puerum, ante fores carceris cum luctuosa voce deposcens, vt eius vnicum sanare dignaretur. Confestim S. Blasius compatiens dolori eius, hanc orationis precem pro ipso puero fudit ad Dominum, dicens: Domine Iesu Christe fili Dei æterni, qui pro salute humani generis, in hunc mundum per virginalem adueniens vterum, formam nostræ mortalitatis assumpsisti, vt nos a morte liberans, immortali indumento indutos in illam incorruptibilem patriam feliciter inferres; vnicumque viduæ sobolem, qui ad sepulcrum exanimis vehebatur, incolumem reddidisti; [oratione] supplex tuam gratiam deposco, vt puer iste saluus suæ genitrici reddatur, & agnoscat quoniam tu es Deus solus in cælo & in terra faciens prodigia. Expleta vero oratione viuificæ Crucis super os fecit vexillum; [& signo Crucis sanat:] statimque spineum euomens obstaculum, sospes atque congaudens ad propria remeans, tam affinibus quam longinquis, Regis æterni magnalia mirabili enucleauit affectu.

[10] In crastinum vero iudicij solium præparatum est, in quo Præses considens Agricolaus, iussit beatum Præsulem suis assisti conspectibus: quem his ita aggressus est affatibus: Gaude dignus amice meus, & dignus amice Deorum. cui Sanctus:

Omnipotens Dominus, quo cōstat machina mūdi,
Ipse tibi æternæ concedat gaudia vitæ.

Cui Præses: Qua vteris religione, qua vel patria ortus diceris, hospes? & Sanctus, Religione, inquit, [Christum in iudicio confitetur:] Christicola sum; patria vero hac quam possides vrbe, Sebastianensis videlicet ciuis. Contra quem Præses: Si deorum nosterque velis mancipari amicus, Christus iste, quem asseris, nullo modo tuo ore sonetur. Beatissimus autem Martyr respondens, Si meo, inquit, Christus non veneratur ac personatur ore, quis ergo personari debeat innotesce. At Præses dixit: Ammiror obnixe tuam vecordiam, quod non intelligas deum deorum esse Iouem omnipotentem, quem Domini nostri Imperatores & vniuersus incolit orbis. Sanctus vero Blasius dixit: Dic, oro, Præses, condecet fateri Deum qui creator est, an potius qui creatus? & Iudex: Ille vtique debet adorari Deus, qui cælum terramque creauit, & quo constant cuncta creata; hoc est, Iuppiter omnium Creator & dominator elementorum. Cui Sanctus: Erras, o inuictissime Iudex. Nam quem tu deum asseris, non solum ego sed & litteræ vestræ, [Deorū vanitatem ostendit:] dum in hoc seculo vt alius corruptibilis & mortalis homo ambularet, omne scelus eum peregisse, omnemque sordem exercuisse, perspicue demonstrant. Cum autem prout omnibus conditio venit humana, ipse vt nefarius homo nece corruptus humana, a teterrimis spiritibus stygialem est vectus ad ignem, vbi tetricis flammis tartareisque vermibus cruciatur in æuum. Hunc tu deum dicis? Porro si iste dicitur deus, similes ei fiant, qui venerantur, & qui colunt eum. Mox Agricolaus his auditis, secum indignans, præcepit eum fustibus cædi, dicens: Iouem omnipotentem blasphemare nolito. Qui cū diu cȩderetur, alacri vultu dicebat: [cæditur fustibus:]

Gloria sit tibi Christe Deus per secula semper,
Qui me conseruans permittis vincere pugnam,
Antiqui hostis illatam fraude maligna.
Te idcirco laudans benedico corpore, corde.

Quo dicto, cernens in eo Iudex tantam constantiam, [in carcerē retruditur:] iussit eum denuo carcere trudi.

[11] His igitur tali ordine persecutis, contigit vt quædam mulier inops aruo suem aleret, & ex quo pascere deberet, ageret.

Ecce rapax properans lynceus apprendit obesum
Eiusdem viduæ porcum, quem iuxta ad edendum
Ad saltum securus abit, vt manderet illum. [suem pauperi a lupo raptum,]
At vbi fortuna mulier mox comperit acta,
Crinibus euulsis proprios recidit amictus:
Ad Christi hominem lacrymans, quo carcere trusus
Concita deuenit, lugubres defertque querelas.
Summe sacer, miserorum consolatio magna,
Redde meum, te posco, suem, Sanctissime Blasi.
Respondit Sanctus, & talia famina reddit:
Num quid ego arripui, quē quæris fæmina porcum?
Mox inquit mulier: Non tu, sed bestia sæua;
Sed quoniam te credo Dei esse per omnia seruum,
Qui cælum, pontum, terramque creauit & astra,
Quæ vult, ipse facit cælo, terraque, marique;
Idcirco te valde peto, vt mihi reddas amissum,
Bestia quem captans secum portauit amara.
Quippe quia quodcumque petis, largitur ab ipso.
Hæc vbi dicta Dei famulus hanc promere creuit,
Ammirans eius fidem simul & probitatem,
Compatiensque dolori eius, orauit, & inquit: [precibus restitui impetrat]
Omnipotens, æterne Deus, Rex magne polorum,
Qui cæli fabricator ades, qui conditor orbis,
Qui non e magnis solum, sed vilibus, inquam,
Disponis rebus, circum substantia cuncta:
Omnia tu quæcumque velis, facis ordine summo:
Cuique subest posse, fuerit cum prona voluntas:
Ast vbi deest velle, fugiet procul vtique posse;
Sic vbi adest velle, properat ibi denique posse:
Exaudi me, quæso, Deus Saluator Iesu,
Et huius viduæ, quem bestia cepit iniqua,
Restituat ducatque suem, reddatque misellæ;
Qui cum Patre Deus regnas per secula semper. Quo dicto agnouit diuino flamine pulsus
Sanctus, adesse lupum, porcum quoque reddere saluum. [& diuinitus cognoscit:]
Tunc, Propriam, dixit, mulier reuertere ad ædem.
Confidentia consolatam te facit ire.
Namque, Deo auxiliante, suem tibi bestia reddet.
Quo audito repedauit ouans mox fæmina pauper
In propriam ædem, suem saluumque per omnia nacta est,
Et grates Domino pro tali mumere reddit.

Post hoc igitur pauens mulier, ne iterum talis ei proueniret euentus, illico suem illum interimi fecit, & Dei famulo, [cibum ab ea accipit:] qui in custodia tenebatur afflictus, meruit ex eo quamdam particulam deferre, videlicet coctum … panemque vinumque cum hortiferis sumens oleribus, ac vno in calatho positis sic ad eum reuerentissimo duxit affectu. Quam vir Domini non spernens, allata non repudiauit: nam ex eo sumens edit, & ei gratias agens benedixit; & sic inops mulier ad propria remeauit.

[12] Post aliquot interea dies Agricolaus Præses, toto circumstante conuentu, Christi Antistitem suo iussit præsentari obtutui; cui & dixit: Blasi, relatum est ante nostræ gloriæ consistorium, te solum esse, qui Christianā nescio quam fidem prædicans, [Præsidi sistitur:] plurimos ab intemerata nostræ religionis cultura retornans, ad nefandissimi tramitis perduxisti euidenter errorem. Vnde fas etiam fuerat, te nullo modo sciscitatum funerea pertractari sententia. Sed cum nostra clementia solito more humanæ passioni compatitur, & omnem hominem ad agnitionem vult verissimæ venire religionis, quemadmodum iam pluribus ita & tibi parcere maluimus, si nostris præceptis obtemperans, sacratissimis diis nostris debitam honorificentiam exhibere venerabiliter festines. Constantissimus enim & Martyr Christi hoc audiens, respondit: Tunc vtique nefandam fateor consecutus sum fidem, quando meam (heu!) per nefas ignarus nefandorum idolorum monstris inclinaui ceruicem. Cum vero, ipso suffragante, Christum Dei filium cognoui; non nefandam, vt miser asseris, fidem, sed benignam sanctamque religionem, vitamque percepi æternam. Vnde procul dubio tuæ examinationi compertum sit, quoniam quidem nullo pacto nullaque ratione diis vestris sacrificium exhibeo. Mox truculentissimus Præses immanissimo instigatus furore, [in eculeo suspensus, vngulis laceratur:] iussit eum eculeo suspendi, dicens: Nunc comperiemus, si Deus tuus te ex hoc valet eruere. & allatis vnguibus corpus eius effodi iussit, vt vngues discerpentes sanguinea vnda prosequeretur. Ille autem roboratus in Christo omnia tormenta pro nihilo ducebat eorum.

CAPVT III
Sanctarum VII mulierum martyrium.

[13] Cernens autem in eo Iudex tantam constantiam, eum retrudi mandauit. Nam cum duceretur ad retrudendum, quædam septem mulieres benignæ ac timentes Dominum, post tergum eius lacrymabantur, ac sequentes, [VII mulieres sanguinē eius colligentes, capiūtur:] sanguinem, qui de eius corpore diffluebat, bibulis colligebant linteaminibus, & ex eo se propriis manibus perungebant. Quas ministri talia peragere cernentes, ad Agricolaum apprehensas duxere, dicentes: Ecce & istæ Christo fauent; nam cum sacrilegum illum duceremus, vt arceretur custodia, istæ de eius corpore labentem carpebant sanguinem, & sibi miserrimæ liniebant. Confestim Agricolaus ingenti indignatione succensus, dixit ad eos: Tollite vobiscum statuam Dei nostri, & deferte eas ad lacum latitudinis immensæ: si voluerint adorare & sacrificare, sinite has abire. Alioquin ligato ad colla earum pondere vasto, in profundum eas demergite laci. Tunc ministri talia iussa percipientes, sumpta statua Dei sui, cum illis prædictis septem mulieribus lacum adierunt; & ostenso idolo dixerunt illis: Adorate deum hunc, & abite securæ. si quo minus, ad profunda demerge minilaci. Mulieres autem dixerunt: Conferte nobis Deum istum, quem asseritis, vt certe discamus, [idolum in stagnum proiiciunt:] si deus est: & apprehendentes statuam, subito demerserunt eam in lacum, dicentes: Deus enim es, auxiliare tui. Mox statua illa petiuit abyssum.

[14] Quo viso apparitores valde turbati de Dei sui incommodo, eas apprehendentes ad Præsidem duxerunt, & quidquid gestum actumue fuerat, seriatim exponere curauerunt. Quo audito, Præses ammiratione nimia percussus obstupuit; & paullo post in se reuersus, [suspensæ, vngulis lacerātur:] præcepit eas illatis manibus in ligno a terra sustolli, videlicet exutas amictu, & sic eas vnguibus lacerari. Quo facto iterum iussit septem afferri subsellia ænea, & sic eas per singula supersedere præcepit. [locantur in ignitis subselliis:] Quæ vero subsellia adeo erant ignita, vt scintillæ ex eis, velut ex valde succensa fornace micarent. Sed Deus omnipotens, qui protector est omnium sperantium in se, & qui est gloria & virtus omnibus Sanctis eius, misit Angelum suum, qui ita eas salubri perunxit antidoto, vt nulla earum corporibus nancisceretur obfuscatio. quibus omnino curatis, dixit: Bonum certamen, [ab Angelo illæsæ seruantur.] quod cœpistis, explere curate vsque in finem; quandoquidem iam a Domino Iesu Christo perennis est vobis parata corona.

Hæc vbi dicta dedit, teneras se misit in auras.

[15] Vna quidem earum duos filios habens, qui venientes ac talia peruidētes, dixerunt ei: Mater benigna, rogamus & obsecramus per illum, pro quo talia pateris, vt quemadmodum nos de tuæ mamillæ aluisti liquore, ita & nos Christianam hanc, quam asseris, fidem perdiscere satagas, [Pueri eas sequi cupientes,] vt non in hoc seculo orphanos dimittas, sed ad illius Patris, ad quem ire festinas, gaudia æterna tecum simul perducas. Quos ita apprehendentes ministri, Præsidi attulerunt: a quo accepto mandato, simul cum B. Blasio carceri manciparunt, [detruduntur in carcerem.] qui & in ipso carcere ab eodem baptisma percipientes, sanctæ religionis institutione perdocti sunt.

[16] Postera igitur die Agricolaus sedens pro tribunali, prædictas mulieres iussit suo examini adesse, quibus quassans caput dixit: Quousque, insanissimæ, ars in vobis principatur venefica? Fortassis ille seductor vos docuit, quem tenebrosa mandaui obligari custostia. [illæ in fornacem ardentem missæ,] Cui simul vna voce dixerunt: Ille vtique nos docuit idola contemnere, & Christum verum Dei filium adorare. Tunc Præses hoc audito caminum fortiter succendi, & eas intromitti præcepit. quæ dum in medio ignis constitutæ fuissent, cælitus igne summoto ac si ventorum violentia aliorsum inclinato, sic septem mulieres tali prece omnipotentem Dominum collaudabant, dicentes:

Depromat cælum, tellus tibi, pontus & æther,
Omnigenum genitor laudum præconia semper.
Arbiter immensus, qui sidera cuncta gubernas,
Sit tibi summa salus, & sit tibi gloria perpes;
Qui nobis Flamen de cælis dirigis almum,
Qui hanc flāmam expellens a nostro corpore cessas; [Deum laudant,]
Tres quondam vt pueros saluasti Flamine sancto.
Propterea laudem soluat tibi terra polusque.

[17] Ministri vero, qui pro foribus aderant, audientes eas in igne Dominum collaudare, cursu rapidissimo Præsidi nuntianete, dicentes: Obsecramus te, Domine Præses, ne nobis tua irascatur indignatio, quia tam stupendum ac formidabilem visum cernentes, coram tua venimus enarrare instantia. Ecce etenim septem illæ præstigiosæ in medio circumpositi ignis, vt in frigidissimo persistentes loco, viuunt & spirant. Audiuimus enim eas Deo suo persoluere laudes, ac eum magnificis collaudare præconiis. Cumque hoc Præses audisset, ingenti stupescens miraculo, ad caminum quantocyus properauit, maxima caterua stipatus; & excussis eis de camino, ait: Eligite vobis vnum de duobus; aut adorate specietenus deos, & abite securæ, aut certe gladio feriemini. Tunc hæ septem mulieres dixerunt, quasi vno schemate profitentes: [exeuntq; illæsæ:] Quodcumque vis agere, studeto perficere, quoniam nos nullo modo deos vestros, aut specialiter, aut quolibet modo adorare debemus: sed firmum scias, quia religionem, quam percepimus, hoc est, Christianam culturam, nullatenus abnegamus. Tunc Præses cernens tantam earum constantiam, tantamque in Domino Iesu Christo fixam habentes fidem, vix tandem definiuit, dicens: [morti adiudicātur:] Has septem mulieres, quas post multorum genera tormentorum nequaquam ad nostram religionē cōuertere valuimus, mucrone iugulari præcipimus.

[18] Mox eas accipientes apparitores, extra vrbem duxere Sebastiam. Quæ dum venissent ad locum destinatum, quo iugulandæ erant, orandi licentiam postulauere militibus, & impetrauerunt; quæ statim humo se prosternentes propriis precibus se Domino cōmendauerunt: [decollantur,] & surgentes ab oratione, omnes ad inuicem osculatæ sunt, & curuatis humotenus genibus, spiculatores, vt summo ictu ferirent, ammonuerunt. Ministri vero eas decollantes, prodientes animas e corporibus, tamquam renitentes auratis monilibus Virgines de thalamo, [animabus clare visis euolare.] prospexerunt; & ad cæli beatitudinem remigio alarum laudibus aduectari magnificis; & valde ammirantes ad propria reuersi sunt. Corpora vero earum Christiani per noctem clanculo rapientes, eas sepelire venerando studuerunt affectu.

CAPVT IV
S. Blasij & II puerorum martyrium.

[19] His igitur tali ordine persecutis, Agricolaus Præses Beatissimum Blasium suo examini fecit assisti. quem tumenti pectore, facie permota, vibranti capite, ita est allocutus: Quousque, imprudens & excors, tuæ sententiæ peragis callem? vel quamdiu te nostra tolerat clementia? Ecce enim hortor & admoneo te, sacrificare diis, quos totus excolit orbis, & diuorum Imperatorum obedire præceptis. [S. Blasius ridēs Præsidis minas,] Alioquin deterior erit (testor deos deasque) consumptio corporis tui, quam nefandarum illarum, quas tuis illexisti præstigiis, fæminarum. Sanctissimus autem & Martyr Christi Blasius respondit: Vtinam talis sit mei corporis & animæ internecio, qualis illarum, quas tu miser ore polluto memoras, fuit Sanctarum! Iam illæ, quem desiderarunt, adeptæ sunt. Iam illæ pro quo passæ sunt, coronas immortalicias, auro & pretiosissimis margaritis accepere nitentes, & quoniam illum dilexerunt, qui iuxta Prophetam Isaiam septiformi gratia plenus est, videlicet Spiritu sapientiæ & intellectus, consilij & fortitudinis, scientiæ &pietatis, ac timoris Domini; propterea illæ septem, septenario æternæ felicitatis præmio, hoc est, vniuersali gaudio sine fine perfruentur in æuum. [Isa. 11. 2.]

[20] Tunc iniquitatis censor Agricolaus Præses hoc audito, inenarrabili exardescens furia, suis præcepit complicibus, Deferte, inquiens, eum ad lacum; & ibi eum, marmoreo pondere ad collum eius ligato, demergite. Milites vero iussa iniquissimi Præsidis perficientes, [proiicitur in lacū, lapidi alligatus:] detulerunt eum ad locum, & ligato ad collum eius pondere vasto, ita eum in lacum proiecerunt. Mox diuinitus ipsius laci lympha glaciali est soliditate concreta, ita vt vir Domini super eam velut super aridam ambularet. qui gaudio exultans maximo, hanc laudem Domino gratulabundus cecinit, dicens:

[nō mersus, Deū laudat stans super aquam:] Omnipotens Dominus, quo constat machina mūdi,
Qui cælum terramque regis, qui fulmina mittis,
Quo sine nulla vigent cæli terræque creata:
Te cælum, tellus laudet, te pontus in æuum.
Omnis te benedicat homo, veneretur, honoret.
Namque tuis pedibus lapis est lacus ille probatus.
Atque Petrum tua dextra leuās statuit super vndas.
Et Israelitæ quondam te duce superno,
Vestigio sicco peragrarunt marmora rubra.
Sit cum Patre tibi simul & cum Flamine sancto
Gloria, maiestas, virtus per secula compar.

[21] Qua igitur laude finita, alloquens, ad laci ripam qui astabant, ministros, dixit: O infelices & acerrimi, quare mentis vestræ oculos atra obcæcatos caligine non exeritis, & intelligitis quanta est Domini mei Iesu Christi potentia, cuius imperio non solum rationabilia animalia, verum etiam cuncta obtemperant elementa? Ecce & vos ipsi cernitis, quoniam quidem huius lympha laci, velut durissimi scopuli, Christo operante, indurantur. Quo dicto, [demersit aliis qui lacum intrarant,] mox quidam eorum diabolico instigati spiramine, vt sanctum virum in profundum submergerent laci, temerarie abire conati sunt, qui statim vt latices pedibus tetigerunt, subito aquarum alluuione obtecti, nusquam comparuerunt. At Domini Antistes vltro de lacu egrediens, a militibus detentus est, & Præsidi delatus. Ministri vero Agricolao dixerunt: Tolle veneficum, tolle præstigiosum, [exit illæsus:] accipe penes te sacrilegum, & extingue protinus maledictum. Nam eius ingressu lacus ille velut durissima natus est gleba camporum; & multos nostrorum, [reducitur ad Præsidem:] qui ad spectandum concurrerant miraculum, suis præstigiis ipso in lacu expetiuit in mortem. Nos vero vix euasimus. Ipsum autem ex aqua sponte propria prodeuntem tuæ præsentiæ detulimus: iam quod tibi videtur exerce. Hoc autem firmum sit vestræ gloriæ, quoniam, si iste cito non fuerit extinctus, eius phantasmatibus ac ludificationibus nefandis, tota hæc patria, nosque simul cum ea,ad internecionem vsque funditus desolamur.

[22] His auditis, Agricolaus Præses nimiis furiis stomachatus, ac ingenti contra eum exardescens animo, iussit duos pueros, qui arctissima erant mancipati custodia, ante se offerri. Qui dum allati fuissent, statuerunt eos vna cum S. Blasio ante Præsidem, quos toruo alloquens vultu dixit: [coram quo cū 2 pueris Christum intrepide confessus,] Testor viuificam & intemeratam deorum nostrorum culturam, quia si non illico diis nostris sacrificatis, & sancta, vt mos est, illis orgia libatis, confestim gladio feriemini. Et si præualet vester, vt asseritis, nescio quis Christus, eruat vos de manibus meis. Quod si vsque nunc per artem magicam tormentorum conamina elusisti, iam hic nulla prodest delusio, nullaque laruaris præstigij viget inspiratio. Cumque ad ista S. Blasius & duo pueri nullum dedissent responsum; iterum dixit ad eos Agricolaus Præses: Respondere ad interrogata, quæ dicta vobis sunt, cum fiducia: quoniam, sicut præfatus sum, si deos non modo adoratis, procul dubio gladio feriemini. Tunc beatissimus Martyr & Pontifex Blasius, simulque duo sanctissimi pueri, dixerunt: Iam sæpius tibi diximus, quia nullo pacto nullaque ratione deos vestros, qui sunt idola surda & muta, adorare debemus, & non alio nisi Domino Iesu Christo sacrificium piæ deuotionis offerimus. Iam quodcumque vis agere, age; quia nullis videlicet minis terremur, nullis aduersitatibus fatigamur, nullis perturbationibus emollimur, nullis machinationibus a recta, quam prædicamus, religione seducimur; sed roborati & intrepidi Christum Dei filium clara voce sonamus, [cū iis morti adiudicatur:] & omnes quos tu miserrime dæmones colis, penitus respuimus & abnegamus. Mox iniquissimus Præses data sententia vix tandem definiens, inquit: Blasium sacrilegum & conuiciosum, & dus nostris vituperationem inferentem, & Diuorum Imperatorum prȩcepta spernentem, & quem nullatenus ad nostram culturam emollire valuimus, vna cum duobus pueris ipsa religione vtentibus, capite cædi iubemus.

[23] Confestim apparitores eos apprehendentes extra vrbem Sebastiam deduxerunt. & cum ad locum, quo decollandi erant, aduenissent, prædicti sancti pueri multum lacrymantes Beatissimo Blasio dixerunt: Beate Pater, [pueros trepidantes animat:] ora pro nobis, quia turbatur sensus noster, & animus noster vacillans diuiditur ad multa. Quibus dixit beatissimus Præsul: Nolite, o filij carissimi, nolite diuini prælij certatores, nolite robustissimi milites, expauescere, nolite terreri; quia passio ista tantum habet timoris, tantumque terroris incutit metum. Nam pro quo hic terrena respuitis, ab eo cælestia consequemini. State viriliter induti lorica fidei, & galea perennis salutis, quia iam vos candidatus & splendidus præstolatur exercitus. Hæc vbi dicta dedit, tendens ad sidera palmas, Dominum Saluatorem deprecans, dixit: Domine Iesu Christe fili Dei viui, propitiare, quæso, nobis famulis tuis, vt non antiquus hostis aliquod obstaculum nostris anteferat oculis, & nec ipsum tetrum principem, neque teterrimos eius complices lumina nostra intueantur, sed lucidissimi ac serenissimi animas nostras Angeli tui suscipiant, quoniam tu es Deus benedictus in secula.

[24] Cumque sanctissimi pueri respondissent, Amen; dixit ad eos sanctus Præsul: Flectamus genua, Karissimi filij; flectamus; quia Pater noster, qui nos nasci & renasci fecit, [cū iis genuflexus plectitur capite:] præsto est. Positis itaque genibus, videlicet S. Blasius, & duo pueri, quorum nomina Deus scit, dixit magnanimus Pontiex: Feriamur gladio, vt cedat brauium. & iterum intentis in cælum oculis, dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, horumque duorum infantum. Cumque sancti pueri respondissent, Amen, iugulati sunt. Quorum veneranda passio, solemnisque dies natalis eorum celebratur tertio Nonas Februarias.

[25] Post hoc Christianissima Helisea nomine, noctu quo sanctorum Martyrum venerabilia corpora iacebant, occulte pergens, & facto ibi sepulchro, sepeliuit eos simul. [facit miracula in loco sepulturæ,] In quo prope loco non longo post tempore ad honorem eorum constructa est basilica, in qua ipsis Sanctis opitulantibus, multis miraculorum prodigiis, Domino cooperante, eorum corpora perlucescunt, quod nullus hoc fieri ambigat vsque in hodiernum diem. Et non solum in hac Sebastia Metropoli, [& alibi.] verum etiam aliis procul positis ciuitatibus, scilicet ad quascumque nominis fama peruenit, multa mirabilia eorum intercessionibus sæpissime operantur: ipso nimirum hoc præstante, ob cuius amorem illi martyrium susceperunt, & ob cuius dilectionem nos illos deuotissime veneramur; cui est cum Patre & Flamine sancto par gloria, eadem maiestas, vna deitas, vna potestas, æqua virtus, vna omnipotentia, nunc & semper & per immortalia secula seculorum. Amen.

DE S. BLASIO ARMENTARIO MARTYRE CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

[Commentarius]

Blasius armentarius, M. Caesareae in Cappadocia (S.)

I. B.

[1] Plures Blasios extitisse supra diximus. Celeberrimus est, cuius nunc Acta retulimus, Episcopus Sebastenus. Alterum ex eadem Cappadocia celebrant Græci hoc die. Qui Cappadocem dici audit, & armentarium, inq; saltu comprehensum; suspicetur fortaßis eumdem illum Antistitem esse, [Diuersus hic a Sebasteno,] in Argæo monte (ad cuius radices sita est Cæsarea) inter fer arum velut armenta comprehensum; nisi alius vtrique finis vitæ, alia inflicta essent tormenta. De hoc ergo isthæc habent Menæa:

[2]

Habuere quondam Blasium caulæ boum:
      Ast aula cæli nunc habet.

Hic Cæsarea Cappadociæ oriundus, parentes habuit admodum locupletes, [Cæsareæ natus,] qui ex copiosis armentis auctas opes benigne depromebant in pauperes. Orta dein persecutione, [piis parentibus,] Blasius vt Christianus quærebatur, nec inueniti poterat, quamuis saltus ipsos ac solitudines hostes percurrerent. Quod vbi generosus adolescens intellexit, [vltro se offert persequentibus:] veluti ad regias epulas vocatus, vltro se persequentibus obtulit, eosque vt bene de se meritos hospitaliter excepit.

[3] Vbi vero ad tribunal Iudicis stetit, interrogatus, nomen, religionem, & omne vitæ institutum exposuit. Continuo igitur manibus pedibusque sublatus tensusque crudis neruis diu cæsus est. [suspensus neruis cæditur:] Deus tamen & dolorem leniuit, & plagas sanauit. Quod præstigiis magicis tribuens Iudex, in maximum lebetem, plenum bullienti aqua, eum immittit. Miraculum vero accidit, planeque stupore dignum spectaculum. Homo igne veluti vestimento circumdatus, [in aqua feruenti 5 dies manet illæsu:, seruantibus Angelis:] ex illo etiam canebat. Quid deinde? Dies quinque in lebete detineri Sanctus iubetur. Verum Angeli eum fidenti animo esse iusserunt, & ne quam ignis eius corpori noxam detrimentumue inferret, effecerunt. Quare iussi eum e lebete extrahere milites, cum & viuere eum & laudes Deo cum Angelis concinere audirent, ipsi quoque se Christianos esse professi sunt. Quod vbi Præses cognouit, alios submisit milites: sed hi quoque cum accessissent, Christianos se proclamarunt. [conuersos lictores,] Demum & ipse Præses accessit, & Sanctum in bullienti lebere conspicatus, & aquam ratus refrixisse, oculos sibi ea perfundi iussit: quo facto & oculos & animam amisit. [extincto Iudice,]

[4] Sanctus vero Christi Martyr sumpta ex eodem lebete aqua credentes aspergens, [baptizat:] in nomine sanctæ Trinitatis baptizauit. Deinde propinquus pecorum suorum stabulo factus, cum matri & domesticis, quæ conueniebant, mandata dedisset, spiritum Deo reddidit. Qui autem eius morti adfuerunt, conspexerunt velut candidam & lucentem columbam ex eius ore in cælum euolantem. [moritur, anima specie columbæ visa egredi. pedū eius frondescit.] Itaque sanctum eius corpus ipso loco sepultum est. Pedum vero eius iuxta altare germinans ac frondens altare inumbrauit.

[5] Hæc Menæa. quorum nihil est in Sebasteni Blasij Actis. Armentarium ipsum fuisse pedū illud indicat, & Menæa diserte id habent: μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυος βλασίου τοῦ βουκόλου. Commemoradio S Blasij bubulci, siue armentarij. [Armentarius dictus.]

DE SANCTIS MARTYRIBVS PAVLO ET SIMONE.

[Commentarius]

Paulus, Martyr (S.)
Simon, Martyr (S.)

I. B.

Plures in variis Martyrologiis Pauli ac Simones Martyres, nusquam simul iuncti. Neque de iis reperimus quidquam, nisi hæc in Menæis: Eodem die Paulus & Simon gladio martyrium finiunt:

Hic scribere Paulum & Simonem oportet,
Ne forte lateant capitibus amputatis.

DE S. CLAVDIO CONFESSORE.

[Commentarius]

Claudius Confessor (S.)

I. B.

Svnt & Claudij Martyres. Hic in pace vitam finiuit, vt habent Menæa; itaque exultauit termino vitæ conspecto, vt solet qui luculenta inuenit spolia. Ceteræ nos latent.

DE S. SIMPLICIO EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

INITIO SEC. V.

[Commentarius]

Simplicius, Ep. Viennensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Alius hic est a Simplide, vel Simplidio, Viennensi quoque Episcopo, qui XI Februarij colitur: quamquam a Ioanne Lieuræo cap. 16 Antiquit. Viennen. hic Simplides ac Simplicius, appelletur. Sed fuit centum annis illo posterior, XVI ipsi Lieuræo aliisq; illius Ecclesiæ Episcopus, quibusdam XV. [Simplicij Ep Vien. sanctitas,] Habetur ipse quoque Sanctus, vti eum absolute indigetat Lieuræus Viennensis Canonicus. Antiquitates Viennenses editæ a Ioanne Boscio ita habent: Successit Nicetio in Viennensi Cathedra B. Simplicius. & paullo inferius: Post S. Simplicium ordinatus est S. Mamertus Viennensis Episcopus. Quod tamen neuter festum illius, vt ceterorum, indicet, argumento est, ne ab Ecclesia quidem sua coli. Neque in B. Adonis aut alio veteri Martyrologioillius reperimus nomen. Inscripsit illud Martyrologio Gallicano ad III Nonas Febr Andreas Saussaius, hoc addito elogio: Viennæ S. Simplicij Episc. & Confess. qui, [natalis:] Zosimo Pontifice, mira sanctitate eam Ecclesiam rexit, nec minora Episcopalibus virtutibus ornamenta, quam honorum decora, piis iurium sacrorum vindiciis, ipsemet cui præerat Sedi adiunxit.

[2] [ius Metropolitæ sibi vindicat, in Concil. Taurinēsi,] In Taurinensi quidem Synodo de primatus honore cum Episcopo Arelatensi certauit, vt ex can. 2 patet; illudq; a Synodo definitum est, vt qui ex eis adprobasset suam ciuitatem esse Metropolim, is totius prouinciæ honorem primatus obtineret, & ipse iuxta Canonum præceptum ordinationum haberet potestatem. Vulgo habita ea Synodus creditur anno Christi CCCXCVII, Cæsario & Attico Coss propterea quod epistolæ Siricij Papæ & Ambrosij Ep. quarum Can. 6 mentio fit, [non an. 397 habito,] ad dictam Synodum scriptæ existimentur: quo argumento, haud sane videmus. Verba Synodi sunt: Si qui ab eius (Felicis Ep. Treuir.) communione se voluerint sequestrare, in nostræ pacis consortium suscipiantur, iuxta litteras venerabilis memoriæ Ambrosij Episcopi, vel Romanæ Ecclesiæ Sacerdotis, dudum latas, quæ in Concilio, legatis (EpiscoporumGalliarum) præsentibus, recitatæ sunt. Verum quomodo dudum latæ litteræ erant, si recens ad Synodum scriptæ? Cur venerabilis memoriæ dicitur Ambrosius qui (vt alibi ostendemus) anno CCCXCVIII primum mortuus? Addit Sirmondus post mortem S. Martini, qui tamen mense Septembri anni CCCXCVII adhuc viuebat, habitam esse; cum Zosimus Papa ep. 2 dicat in ea grauissimorum Episcoporum sententiis pro calumniatore damnatum Lazarum, cum Briccij innocentis Episcopi vitam falsis obiectionibus appetisset: quod ille de S. Briccio Turonensi Ep. S. Martini successore accipiendum censet. Neque tamen serius multo statui potest, [nec multo post.] cum idem Zosimus in ea epistola an. CDXVII data dicat, dudū in Taurinensi concilio ea esse gesta.

[3] Videtur Simplicius, quod sibi arrogarat ius, diu impune retinuisse; donec Patroclus, licet in Cathedram Arelatensem, dum adhuc Heros viueret legitimus Antistes, fuisset intrusus an. CDXII, tamen sopitis, quas inde natas inter Episcopos regionis illius testatur Prosper, discordiis, antiquum Ecclesiæ suæ ius a Proculo Maßiliensi, ac Simplicio Viennensi, vsurpatum, vindicauit, [verum agente apud Zosimum PP. Patroclo Ep.] Zosimi Romani Pontificis sententia; ideo Romam profectus, vt ex Zosimi ep. 5 ad ipsum Patroclum liquet: Quid de Proculi damnatione censuerim, inquit, tenet conscientia tua, cum meo interesses examini, nec te gestorum nostrorum auctoritas latet. Quod ad Simplicijcaussam proprie pertinet, in ep. 3 ad Epp. prouinciæ Viennen. & Narbonen. II ita scribit: Attamen illa præsumptio Proculi nos admodum mouit, quod in Synodo Taurinensi, cum longe aliud ageretur, in Apostolicæ Sedis iniuriam subripiendum putauit, vt sibi Concilij illius emendicata præstaret obreptio ordinandorum Sacerdotum, [illud Sedi Arelatensi restituitur,] veluti Metropolitano, in Narbonensi II prouincia potestatem. Et ne solus impudenter indebita postulando huic Sedi videretur intulisse conuicium, socium sibi Simplicium Viennensis ciuitatis adsciuit: qui non dissimili impudentia postularet, vt sibi quoque in Viennensium prouincia creandorum Sacerdotum permitteretur arbitrium. Indecens ausus, & in ipso vestibulo resecandus, hoc ab Episcopis ob certas caussas Concilium agitantibus extorquere, quod contra statuta Patrum, & S. Trophimi reuerentiam, qui primus Metropolitanus Arelatensis ciuitatis ex hac Sede directus est, concedere vel mutare ne huius quidem Sedis possit auctoritas. Apud nos enim incōuulsis radicibus viuit antiquitas, [ac confirmatur.] cui decreta Patrum sanxere reuerentiam. Et quia redire in ordinem suum intermissa præcipimus, Metropolitanus Arelatensis ciuitatis Episcopus, cum inde a Trophimo, ordinationis seriem temporibus roboratam inuiolabi in vtraque Narbonensi & Viennensi auctoritate possideat. Data III Kal. Octob. Honorio Aug XI & Constantio II Coss. id est, Christi anno CDXVII. Eadem de Arelatensis Cathedræ prærogatiua inculcat ep. 1 data eodem anno XI Kal. Aprilis. eadem ep. 2 data X Kal. Octob. eodem anno, item 4 data III Kal. Octob. & 5 eodem die. 6. quoque, data III Nonas Martias anni sequentis.

[4] Aliam Zosimi ad ipsum Simplicium Epistolam recitant Boscius ac Lieuræus, quæ ita habet: Zosimus Episcopus Simplicio Viennensi Archiepiscopo salutem. Reuelatum nobis est, qualiter in Taurinensi Synodo caussas tuæ diœcesis prosecutus fueris. Et licet Arelatensi Episcopo, antequam legatus tuus venisset, propter reuerentiam S. Trophini, [an id aliis Zosimi litteris diuisum?] ius & pontificium super tres prouincias habere scripserimus; tamen si ita est, vt scripta tua nobis missa continent, interim vsque dum lucidius ventiletur, potestatem antiquam tibi manere permittimus: vt, sicut in Taurinensi grauissimorum Episcoporum Synodo, pacis consilio decretum est, viciniores tibi intra prouinciam ciuitates vendices, donec plenius rei ordinem Caritas Apostolica prosequatur. Lazarum indebite Episcopum, criminatorem fratris, ordinatum, scias nostro iudicio esse damnatum. Data sub die Kalend. Octobris, Honorio XI & Constantio CC.

[5] Hactenus epistola: quæ an genuina censeri debeat, aliorum esto iudicium. Nobis id haud facile persuadebitur. Ne Patroclum quidem ipsum Archiepiscopum compellat Zosimus, aut alios Leo, Hilarius &c. [non videtur.] Cur vero reuelatum sibi esse dicit, quod erat in Synodo multo ante gestum? an relatum scripsit? Nempe per Simplicij legatum, qui post litteras biduo ante datas aduenerat. Quam illa abhorrent a moribus illius Curiæ? Non ignorabat Zosimus Acta Synodi Taurinensis, quæ in litteris ante tam datis citarat: neque aduersus Simplicium sententiam tulerat, nisi diligenter expensis, quæ ille pro iure suo afferre voluit: cum Proculi caussam scribat ep. 3 se numerosa cognitione discussisse; licet ipse diu expectatus, fastidiose ferens sibi inducias attributas, conuenire dissimularet. Si idem in ventilanda Simplicij caussa contigit, an consequens est vt illico, auditis obiter Legatis, quod biduo ante decreuerat resciderit sapientißimus Pontifex?

[6] Quod tamen suaserat Synodus Taurinensis, & in hac epistola statuisse Zosimus dicitur, id postea a S. Leone ep. 5 ad Epp. Prouinciæ apud Sirmondum, data III Nonas Maij, Valentiniano Aug. VII & Auieno V. C. Coss. siue an. Christi CDL, decretum est, ac postea confirmatum. ita enim illam controuersiam, de qua in quorumdam vtriusque Sedis Antistitum Vitis mentio erit facienda, terminauit: Consideratis allegationibus vtriusque partis præsentium Clericorum, [factum id a S. Leone I PP.] ita semper intra prouinciam vestram, & Viennensem & Arelatensem ciuitates claras fuisse reperimus, vt quarumdam causarum alterna ratione, nunc illa in Ecclesiasticis priuilegiis, nunc ista præcelleret; cum tamen eisdem commune ius quondam fuisse a gentibus proderetur. Vnde Viennensem ciuitatem, quantum ad Ecclesiasticam iustitiam pertinet, inhonoratam penitus esse non patimur, præsertim cum de receptione priuilegij, auctoritate iam nostræ dispositionis vtatur. Quam potestatem, Hilario Episcopo ablatam, Viennensi Episcopo credidimus deputandam. Qui ne repente semetipso factus videatur inferior, vicinis sibi quatuor oppidis præsidebit, id est, Valentiæ & Tarantasiæ & Genauæ & Gratianopoli, vt cum his ipsa Vienna sit quinta, ad cuius Episcopum omnium prædictarum Ecclesiarum sollicitudo pertineat. Reliquæ vero ciuitates eiusdem prouinciæ sub Arelatensis Antistitis auctoritate & ordinatione consistant. Ita S. Leo. Mutationes postmodum aliæ euenere, pluresq; Metropoles institutæ.

[7] An acquieuerit Zosimi constitutioni Simplicius, an iussuum prosequi cupientem mors oppresserit, in obscuro est. Non videtur certe multo serius deceßisse, neque citius. Non enim Pontifex impudentiæ argueret pridem vita functum. Sane Hilarium Arelatensem multo acrius increpuerat, grauiusq; multarat Leo I. qui ep. 2 ad Epp. Prouinciæ data an. CDXLIX iam defunctum, sanctæ memoriæ appellat. Neque vllam habere similitudinem veri videtur, quod in Antiquitatib. Viennen. apud Boscium & Lieuræum asseritur, S. Mamertum, Simplicij successorem, floruisse temporibus Arcadij & Honorij qui ad annum CDIXXVI videtur superstes extitisse. Neque multum vltra Zosimi ætatem in viuis fuisse Simplicium ratiocinari possumus ex iis quæ apud Gregorium Turonensem habentur lib. 2 hist. Franc. c. 13. Apud Aruernum, inquit, post transitum S. Artemij Venerandus e Senatoribus Episcopus ordinatur. [Quando obierit S. Simplicius?] Qualis autem fuerit hic Pontifex, testatur Presbyter Paullinus, dicens: Si enim hos videas dignos Domino Sacerdotes, vel Exuperium Tholosæ, vel Simpliciu Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel Diogenianum Albigæ, vel Dynamium Ecolismæ, vel Venerandum Aruernis, vel Alethium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoriis, [inter præcipuos sui seculi Epp. habitus.] vtcumque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius fidei religionisque custodes. Siue hic ille est Paulinus Presbyter, a quo Vita S. Ambrosij conscripta est, vti XVIII Ianuarij ad S. Venerandi Vitam non improbabile nobisvideri diximus, seu quis alius, eius certe æqualis, qui sui seculi mala horum Antistitum virtutibus temperari prædicet, innuatq; se eos nouisse ac vidisse; indicat tamen omnes tunc vita functos fuisse cum scriberet, præter Pegasium. De S. Exuperio, SS. Innocentij I Papæ & Hieronymi scriptis claro, agemus XXVIII Septemb. de S. Amando Burdegalensi XVIII Iunij. Hinc illud quoque habemus, fuisse inter celeberrimæ virtutis Antistites habitum Simplicium.

DE S. ANATOLIO EPISCOPO, SALINIS IN BVRGVNDIA,

Commentarius præuius.

Anatolius, Ep. Salinis in Burgundia (S.)

Avctore I. B.

§ I . S. Anatolij Salinarum Patroni natalis, Vita, miracula.

[1] Regio Sequanorum, quæ nunc Comitatus Burgundiæ appellatur, præstantes habet pluribus locis salinas: quas Romanis olini penitus ignoratas fuisse censet Ludouicus Gollutius lib. 2 de reb. Sequanicis cap. 24. neque enim aut neglecturos eos fuisse hanc immensi quæstus opportunitatem, [Salinæ quæstuosæ in Burgundia,] qui omne vbique aurum argentumq; effoderant, aut ipsorum cosmographos ac historicos non vspiam earum mentionem facturos fuisse, si tunt extitissent. Notæ tamen iam erant Regum Burgundionum temporibus seculo Christiano quinto, vti patet ex Vita S. Eugendi I Ianuarij, qui SS. Romani & Lupicini in Iura monte discipulus fuit, vbi nunc S. Claudij oppidum. Eius ergo monachi vt cap. 10 Vitæ illius refertur, dum diros metuunt ac vicinos Allemannorum incursus, qui inopinatis viantibus, non congressione in cominus, sed ritu superuentuque solerent irruere bestiali … e limite Tyrrheni maris potius, quam de vicinis Heriensium locis coctile decernunt petere sal. Ac paullo post: aliis e vicino, quod timuerant, sospitibus iam reuersis &c. Qui Hertenses illi, haud comperimus: sed cum vicini fuerint atque Allemannorum incursibus patuerint, haud videtur ambigi posse, quin inter Sequanos fuerint.

[2] Celeberrima porro maximeq; copiosæ salinæ sunt in Scodinga, quæ nunc Salinensis vallis appellatur, pluribus distincta vicis, qui partim in herbosis siti montium tugis, partim depreßioribus iacent locis. Apud Fredegarium Scholasticum cap.24 ea regio pagus Scutingorum appellatur, vel, vt teste Chesnæo alij codices habent, Scotengorum & Scutengorum: Defuncto, inquit, Wandalmaro Duce, in pago Vltra-Iurano & Scutingorum, Protadius Patricius ordinatur. Item in diuisione regni inter Ludouicum GermaniæRegem & Carolum Caluum, in portione Ludouici est Scudingum, quod Salinas interpretatur Miræus, citata S. Anatolij Vita, in Codice Donationum. Præcipuum enim valli illi decus, inter duos montes longo spatio porrecta vrbs Salinæ, quæ, vt Gilbertus Cognatus Sequanus. Nozerethi vicino oppido natus, in Burgundiæ descriptione tradit, amplissima ciuitas, toto orbe nominata ac celebris, [vnde vrbs Salinæ,] a salsis & altis fontibus ibi iuxta alios aquæ dulcis fontes scatentibus, denominata: vnde sal igne densatum in vsus quotidianos conficitur, candore prȩstans, ac maximum Burgundiæ vectigal, quod inde in finitimas regiones immensis curribus exportatur. Laudat quoque Salinas ab ædium elegantia, salis copia, templis, mœnibus Franciscus Ranchinus descript. Europæ to. 2. Præclarum conficiendi salis artificium, & admirabilem officinarum fabricani atque ordinem, fuse exponit Gollutius libro citato: breuius Io. Iac. Chiffletius Vesontionis par. 1 cap. 5.

[3] In hac vrbe S. Anatolius Episcopus maximam obtinet venerationem. De quo Auctor Vitæ S. Maimbodi XXIII Ianuar. nu 6. Burgundiam alloquens: Post hos vero (Columbanum, Deicolum, Columbinum) celeberrimum Confessorem prædicamus Anatolium, ex Scottia itidem genitum, lumen tibi a Domino destinatum. Eius honori vna e quatuor parochialibus vrbis ecclesiis, collegiumq; Canonicorum, dicata. Ita Cognatus: Habet celeberrima Canonicorum collegia tria, in quibus principem tenet locum, quod est a D. Anatolio denominatum … secundum est D. Mauricij, tertium Michaëlis … sunt & parochiæ quatuor, videlicet D. Anatolij, Mauricij, Ioannis Baptistæ & Virginis Mariæ. [vbi S. Anatolij ecclesia,] Ad australe vrbis latus, stat in summa rupe castrum Belinum, infra hoc eremus S. Anatolij, infraq; castri ecclesia. De his quoque agit Golutius lib. 2 cap. 22.

[4] Celebratur S. Anatolij natalis III Nonas Februarij, quo die in Martyrol. Eccles. Metropolitanæ Bisontinæ ista leguntur, [cuius natalis 3 Feb.] vti recitat Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad XVIII Iannarij: III Non. Febr. in territorio Bisontinensi, vico Salinis, S. Anatolij Confessoris, cuius sepulchrum magnis illustratur miraculis. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano: Ipso die Vesontione, S. Anatolij Episcopi & Confessoris, qui natione Scotus, vt credita sibi a Domino talenta multiplicaret, in Burgundiam transmeauit: fixaque Salinis eremitica statione, qua verbo, qua sancte factorum gloria, incolas ad se confluentes, a rerum terrenarum cupiditate ad cæleste desiderium & studium admodum prouexit, clarusque miraculis & meritis plenus, æterna demum properauit ad gaudia. In cuius venerationem, eo loco quo tumulatus est, basilica extructa fuit, Canonicorum collegio insignis: in qua perhonorifice conditus quiescit, Patronique titulo colitur. Eum quoque referunt Molanus in addit. ad Vsuard. & Ferrarius in generali Catalogo SS. ac Colganus in Vitis SS. Hiberniæ. At Claudius Robertus in Catal. Epp. Vesontionensium nu. 63 de eo ista habet: Lingonis fit de eo officium duplex III Calend. Februarij. [Lingonis 30 Ian. ob reliquias,] Saussaius eo die: Lingonis susceptio reliquiarum S. Anatolij Episcopi Bisuntini Confessoris, cuius natalis fulget insignis III Nonas Februarij. Ferrarius vero rursus eum IV Septemb. refert, veluti si eo die natalis illius agatur, his verbis: Vesontione S. Anatolij Episcopi. Dauid Camerarius lib. de Scotor. pietate ad X Decemb. S. Anatolium refert, sed alium, vt infra dicemus, perperam Scotis adscriptum, qui Laodicenus Episcopus fuit, & III Iulij colitur.

[5] Seculo post Christum vndecimo, corpus S. Anatolij e priore tumulo refossum, [eleuatio 13 Iun.] ac honorificentius locatum in basilica, quam Hugo Salinarius, S. Stephani Vesontione Canonicus, ac Rudolphi Regis Capellanus, postea Archiepiscopus, reædificarat, ordine etiam Canonico in ea instituto. Qua de ecclesia Canonicisq;, Ioan. Iac. Chiffletius Vesontionis par. 2 in Hugone I agit. Ea vero S. Anatolij eleuatio facta est XIII Iunij, vt infra ex Pet. Francisco Chiffletio dicemus.

[6] Ducentis post annis a Nicolao Archiepiscopo, qui ab an. MCCXXIX ad MCCXXXV Vesontinam Ecclesiam administrauit, in elegantiorem thecam repositum est S. Anatolij corpus.Qua de re idem Io. Iac. Chiffletius in Nicolao: Inter alia quæ pie gessisse legitur, [alia 1 Sept.] illud non in postremis censendum, quod S. Anatolij clarissimi apud Salinas Confessoris, Episcopi natione Scoti, qui vitam eo loco vixit solitariam, sacrum corpus honoratiore capsa includendum releuauit: cuius rei monumentum extat in Martyrologio basilicæ S. Anatolij Salinensis his verbis: Kal. Septemb. Salinis Releuatio B. Anatolij Confessoris atque Pontificis, per manus D. Nicolai Archiepiscopi Bisuntini. Eadem habet Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad XVIII Ianuarij ex Martyrol. Bisontino; plane vt corrigendum videatur, quod scribit Cl. Robertus in Vesuntionensib. de eodem agens Nicolao, ea in Salinensi Martyrol. haberi Calendis Februarij. [non 1 Feb.]

[7] Vitam S. Anatolij ex MSS. codicibus Salinensium transmisit nobis Pet. Franc. Chiffletius noster, docuitq; in plerisque Burgundicarum Ecclesiarum Legendariis eamdem extare: scriptam vero videri a D aut D C annis. [Vita duplex,] Aliam ipse paullo breuiorem, quam & nos hic dabimus, concinnauit. Priorem illam citat Gilbertus Cognatus ita scribens: [prior alibi citata.] Vallis vero ipsa (Salinensis) olim Scodinga dicta fuit, vt in D. Anatolij historia legimus. Gollutius quoque ex ea descriptionem vallis Salinensis affert initio cap. 22 lib. 2. Cum in Scodingam, inquit, regionem Sequanorum Bisunt. Diœcesis; in qua vallis est Romano itineri peruia, & nunc salinarum locus. * Supra vallem hanc mons eminet amœnissimus, cui propter amœnitatem nomen imposuerunt maiores nostri, Aureus. Ex eo namque fons perennis manans, vallem irrigat murmure suauissimo. Quæ eadem licet variante aliquantum phrasi, habentur in Vita nu. 6.

[8] In MS. quodam Carthusiæ Bruxellensis, sed plane recenti, ista de S. Anatolio leguntur, quæ in Vita non extant: III Febr. Anatolij Episcopi & Confessoris, [Prunæ ab eo gestatæ innoxie:] in oppido Salinarum in Burgundia quiescentis. Hic semel carbones, vbi fit sal, in gremio illæsus portauit. Gollutius lib. 11 cap. 21 seruatas S. Anatolij ope Salinas narrat. Nam cum anno MCCCCXCII Galli Salinis eiecti, Braconiam arcem vicinam (in qua natus S. Claudius Episcopus creditur) adhuc tenerent; Baudricourtius eorum Præfectus contractis celeriter Poligniacum copiis sat numerosis (decem millia fuisse quidam memorant) Salinas recipere cogitabat, priusquam nouis munitionibus firmarentur. Philippus Loettæus Areschij Dominus, [vrbs, eius ope seruata,] ac Fredericus Chapelarius, cum longe minori militum numero, vias angustas ac depressas dumetis ac sentibus cinctas, per quas Gallis iter erat, circumsederunt, ac securos sub meridiem aggreßi, prælio ad noctem protracto, plurimos peremerunt, [cæsis hostibus;] ceteros in fugam verterunt, ac postridie victores in vrbem redierunt. Neque interim officio suo defuerunt ciues: nam omnis ordo,ætas, sexus diem illum (S. Antonio Abbati sacer is erat) ieiuniis, precationibus, sacris procurandis, exegerunt; Senatus claues vrbis S. Anatolij feretro imposuerat, [hinc anniuersaria anniuersaria supplicatio:] eius præcipue auxilio seruatum iri vrbem confisus. Viget etiamnum solennis tantæ rei memoria. Nam quæ tunc communi religione nuncupata ad Diui tumulum vota, ea quotannis publica instituta supplicatione exoluuntur. Plura id genus beneficia, cælitus illius ope obtenta, breuiter perstringit Pet. Franc. Chiffletius. Gollutius aßidue confluere populum ad venerandas eius reliquias scribit lib. 2 cap. 22 & plurima maximaq; fieri miracula [crebra miracula.] quibus bella aliæq; publicæ calamitates propulsentur, & priuatorum miseriæ subleuentur.

[Annotatum]

* videtur aliquid deesse.

§ II S. Anatolij episcopatus, patria.

[9] Paßim Episcopum fuisse S. Anatollum tradunt. Nobis, quod Molanus & Ferrarius scripsere, Vesontionensem fuisse, haud probatur. Ille quidem in addit. ad Vsuard, [S. Anatolius Episcopus,] hoc die ita habet: Ciuitate Bisontina S. Anatolij, eiusdem metropolis sanctissimi Episcopi & Confessoris, Ferrarius: Vesontione in Gallia S. Anatolij Episcopi. & addit in Notis: Is natione Scotus fuit, & propter præclaras eius virtutes Episcopus Vesontinus factus, ei Ecclesiæ sanctissime præfuit. At IV Septemb. itidem in Notis: Quotus tamen eius vrbis Episcopus fuerit, noscere haud potuimus. Qui enim potuisset, [non Vesontinus:] cum ne vestigium quidem eius rei extet apud Chiffletium, qui in Vesontione sua accuratum texuit eius vrbis Episcoporum catalogum, ac post eum Claudius Robertus? An vero quem alibi terrarum gesserat episcopatum, vel submißionis studio, vel zelo salutis animarum aliis in oris curandæ, vltro reliquerit, Pontificis Romani auctoritate, aut extraordinario quopiam Diuini Spiritus instinctu; an Sede deiectus ab improbis hominibus; an, quod olim frequens, Scotis præsertim, ordinatus Episcopus fuerit, ad facilius procurandam Ethnicorum conuersionem, vbi visum esset, cum nulli certæ Sedi affigeretur; an ne Episcopus quidem fuerit, sed ita a posteris sit, maioris dignationis gratia, appellatus, vt alij nonnulli in Belgio nostro & alibi, non disputamus: neque in alterutram partem sat valida supperunt argumenta. Licet asserat Colganus indubitatum esse quod fuerit Episcopus & Confessor: at solum probat, Episcopum vocari, & vt Episcopum coli.

[10] Idem extra controuersiam esse ait, quod genere & domo Scotus, siue Hibermus fuerit. [an certo Scotus?] Non videtur id nobis tam certum, vt piaculum sit vel leuiter dubitare. Atque infra dabimus viri eruditi iudicium, qui Græcum aut Cilicem facit, censetq; Scotum dici eo more, quo per Gallias priscis illis seculis peregrini omnes Scoti vulgo vocitabantur. Ita ab historicis quibusdam exteri milites omnes, quamuis Gothi, Franci, Allemanni, Saraceni, Hungari essent, Wandali leguntur appellati. Quid quod in gymnasiis quibusdam Germaniæ externi & inopes studiosi Belgæ, [an sic dictus quia externus,] Lotharingi, aliiq;, Scotti etiamnum vocentur? Cuius nomenclaturæ caussam quærentibus nobis ita Colonia rescripsit ante annos aliquot Eximius eruditione & humanitate, [more alibi recepto?] Doctor Henricus Franciscus Dierstorfius, Theologicæ Facultatis senior: Celebris hic Coloniȩ abbatia est, Ordinis S. Benedicti; nunc S. Martini Maioris, olim, a Rheno circumlabenti & Scotis incolentibus, Insula Scotorum dicta. Hanc quia Scotigenæ aliquot seculis tenuerunt, plurima ex iisdem finibus iuuentus, studiorum caussa, vt fieri assolet, ipsos subsequuta est. Viuebant ex hisce non pauci, tenuioris fortunæ adolescentes, liberali Vbiorum munificentia; quam velut alteri Cleanthes, aquas hauriendo, ostiatim psallendo, aliisque seruitiis acuebant; vti & in præsentiarum asseclas eorumdem factitare cernimus. Hinc phrasi nostrate, pauperes studiosos, Scotten appellamus. Credo Ratisponæ & alibi, vbi similia sunt Scotorum collegia, idem obseruari. Hæc Clarissimum virum Iuris Ciuilis Doctorem Stephanum Broilmannuen, Agrippinensis Antiquitatis studiosum inuestigatorem, Gymnasij nostri olim Professorem, inter mensalia colloquia dicere memini. Hactenusvenerabilis ille senior. Nunc ad S. Anatoliū reuertamur.

[11] Dauid Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate, Anatolium (siue hunc siue alium quempiam) non solum Scotum, sed & Ionæ siue Hu insulæ Abbatem facit. Neque tamen quo eum refelleremus, argumentum suppeteret, qui nusquam catalogum Abbatum Huensium, siue. Ionæ, aut Cellæ S. Columbæ, viderimus; nisi dum Bedæ auctoritate suam fulcit sententiam, hac ipsemet eam subuerteret. Ita scribit ad X Decembris, quo die nemo Anatolium vllum recenset: S. Anatolius Confessor & Abbas, vir plane Apostolicus. De illo multa apud Bedam habes libro 3 historiæ, & alios. Præfuit Anatolius Abbatis officio in Iona insula. At Bedam vel non legit, vel non intellexit, [alius a Beda laudatus,] de alio plane Anatolio agentem, de quo S. Hieronymus lib. de illustr. Eccl. scriptoribus cap. 73 ita scribit: Anatolius Alexandrinus, Laodiciæ Syriæ Episcopus, sub Probo & Caro Imperatoribus floruit; miræ doctrinæ vir fuit in Arithmetica, Geometria, Astronomia, Grammatica, Rhetorica, Dialectica: cuius ingenij magnitudinem de volumine, quod super Pascha composuit, & decem libris de Arithmeticæ institutionibus, intelligere possumus. Nulli potest in mentem venire, vt putet hunc Anatoliuen, qui seculo Christiano III in Syria floruit, Abbatem in Iona Pictorum insula fuisse; vbi monasterium primum conditum est a S. Columba sub finem VI seculi. [nō Huensis Abbas, siue Hyensis,] Siquidem, vt Beda scribit lib. 3 hist. Eccl. gentis Anglorum cap. 4. anno Incarnationis Dominicæ DLXV (quo tempore gubernaculum Romani imperij post Iustinianum Iustinus minor accepit) venit de Hibernia Presbyter & Abbas, habitu & vita monachi, insignis nominis, nomine Columba, Britanniam; prædicaturus verbum Dei prouinciis Septemtrionalium Pictorum, hoc est, eis quæ arduis atque horrentibus montium iugis, ab australibus eorum sunt regionibus sequestratæ … Venit autem Britanniam Columba regnante Pictis Bridio, filio Meilochon, Rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam verbo & exemplo ad fidem Christi conuertit. Vnde & præfatam insulam ab eis in possessionem monasterij faciendi accepit… quam successores eius vsque hodie tenent. Quod Hector Boëtius lib. 7 & Lesleus lib. 4 Fergusium II Regem scribunt in Iona cœnobium Honorij Imp. temporibus condidisse, cui id sine vetustioris scriptoris testimonio probabunt? Ipsa Iona nomen a S. Columba accepit, cum antea Hy vel Hu vocaretur, vt alibi dicemus: quo forte S. Adamnanus præf. 2 in Vitam S. Columbæ respexit, vbi ostendit quod Iona est Hebræis. περιστερὰ Græcis, Latinis esse Columbam.

[12] Illius autem Laodiceni Anatolij meminit Beda lib. 3 cap. 3 de S. Aidano Lindisfarnensi Episcopo ita scribens: Namque diem Paschæ Dominicum more suæ gentis,… a quartadecima luna vsque ad vicesimam obseruare solebat. Hoc etenim ordine Septentrionalis Scotorum prouincia, & omnis natio Pictorum illo adhuc tempore, Pascha Dominicum celebrabat; [sed Ep. Laodicenus sec. 3] æstimans se in hac obseruantia sancti ac laude digni Patris Anatolij scripta secutum. Quæ de Laodiceno accipienda esse, clarius etiam liquet ex cap. 25 eiusdem libri, vbi Colmanus Episcopus ita pro ritu Scotorum disserit: Numquid, ait, Anatolius vir sanctus, & in præfata historia Ecclesiastica multum laudatus, Legi vel Euangelio contraria sapuit, qui a quartadecima vsque ad vicesimam Pascha celebrandum scripsit? Numquid reuerendissimum Patrem nostrum Columbam & successores eius, viret Deo dilectos, qui eodem modo Pascha fecerunt, Diuinis paginis contraria sapuisse vel egisse credendum est? Cui mox respondens S. VVilfridus, tunc Presbyter, Constat, inquit, Anatolium virum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum: sed quid vobis cum illo, cum nec eius decreta seruetis? Ergo non fuerat illic laudatus Anatolius, vt vult Camerarius, Abbas in Iona: non enim diceret S. VVilfridus, Quid vobis cum illo? Neque illud, cū nec eius decreta seruetis. Nam si Abbas, ergo ex S. Columbæ, anno DLXXXXVII mortui, successoribus, quos iam Colmanus asseruerat eodem modo Pascha, etiam XIV luna, fecisse. Verum ipse Colmanus diserte eum a Columbæ successoribus seiungit, & ante Columbam nominat. Imo in præfata historia Ecclesiastica laudatum ait. Quæ illa? Quam enimuero citarat VVilfridus? Non Huense aliquod Chronicon, sed historiam Eusebij, in qua lib. 5 cap. 22 & seqq. multa habet de die Paschatis. at lib. 7 cap. 26 Anatolium laudat.

§ III S. Anatolius an Patriarcha Constantinopolitanus? an Adanæ Episcopus?

[13] Thomas Dempsterus historiæ Ecclesiast. gentis Scotorum lib. 1 nu. 43 Salinis coli existimat S. Anatolium Patriarcham Constantipolitanum, qui anno CDXLIX S. Flauiano Martyri succeßit, obiitq; an. CDLVIII. Hunc ait fuisse ex eorum Scotorum numero, qui Innocentium I Pontificem secuti: Apocrisiarium fuisse Theodosij Augusti iunioris, & ex ea aulica dignitate ad maiora vocatum, ac S. Flauiano succeßisse: dein reliquias eius in Burgundiam translatas. Ipsum enim S. Innocentium Papam, quod Albanus vocetur, concludit Scotum fuisse, quia Scoti se Albanos appellent. Id disquiremus ad XXVIII Iulij. Non Theodosij Apocrisarius fuit Anatolius Patriarcha, [Anatolius Patriarcha Constantinopolitanus,] sed Dioscori & Ecclesiæ Alexandrinæ apud Theodosium: neque ex aulica dignitate vocatus ad episcopatum, sed ab Ecclesiastico munere: nam, vt Græci in Menæis referunt, οὗτος πρεσβύτερος καὶ ἀποκρισάριος τῆς Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας ὑπάρχων, ἀρχιεπίσκοπος Κωνσταντινουπόλεως προχειρίζεται. hic cum Presbyter esset & Apocrisarius Ecclesiæ Alexandrinæ, Archiepiscopus Cōstātinopolitanus ordinatur. At Liberatus Diaconus in Breuiario de caußa Nestoriana cap. 12 ita scribit: Ordinatusque est pro eo Anatolius Diaconus, qui fuit Constantinopoli Apocrisarius Dioscori. Is deinde post illa ordinationis suæ non inculpata principia, vt ad eum scribens ep. 53 loquitur S. Leo Papa, Ordinatorum suorum errorem deserens, [Catholicus fuit,] vt idem habet ep. 54 ad Marcianum Augustum, in assensum Catholicæ fidei salubri correctione transiuit: & licet non semel illius reprimi fastus ab eodem S. Leone debuerit, & nimia indulgentia, qua erga Eutychianos vti videbatur, castigari; vnde & Baronius eum sæpe seueriore nota perstringit; tamen & miracula patrasse scribitur, & ab hæreticis occisus veneno fortaßis, [& sanctus:] a Græcis, etiam Catholicis, III Iulij colitur: quo die & Laodicenus ille senior Anatolius, de quo superiori § egimus, Martyrologio Romano inscriptus est.

[14] Cur eumdem illum esse, qui Salinis colatur, censeat Dempsterus, duo profert argumenta: vnum, quod Salinis ita habeatur, S Anatolius Scotus Archiepiscopus Constantinopolitanus. Vbi id habetur? in vetustis codicibus? officij Diuini Lectionibus? an tabula aliqua? Non vidit, sed a viro illustri Bruxellis commorante id didicit. Suspicamur, si quid isthic eiusmodi extat, non Cōstantinopolitanus, sed Chrysopolitanus, id est, [dicuntur eius Reliquiæ Salinas translatæ;] Vesontionensis, haberi. Atque id supra refutauimus. Alterum est testimonium Paradini, qui in Burgundicis Antiquit. ita dicitur scribere: Tempore Lotharij IV Regis per Legatos Constantinopolim ab eo missos, translatum fuit pretiosum corpus S. Anatolij Patriarchæ, quem Scotum faciunt. Quas ille vocet Paradini Antiquitates Burgundicas, haud intelligimus. Vidimus illius scriptoris librum de antiquo statu Burgundiæ editum Basileæ, & Gallice conscriptos tribus libris Annales Burgundiæ, editos Lugduni an. 1586. In neutro opere id reperimus. Neque vero sat esset eum id scribere, nisi aliud rei tam antiquæ testimonium proferret. Translationem illam contigisse ait Dempsterus, sedente Leone VIII, regnante in Scotia Indulpho Subrogatus est Leo VIII Ioanni XII, anno CMLXIII per vim, nec a Baronio legitimus Pontifex agnoscitur; obiit CMLXV. Regnabat tūc apud Scotos Indulphus, vt videre est apud Leslæum; in Gallia Lotharius Ludouici Transmarini filius; in Oriense imperabat Nicephorus Phocas.

[15] Si porro Galliæ Rex corpus S. Anatolij Constantinopoli obtinuit, quomodo id ad Sequanos, qui non ei parebant, sed Conrado Regi Burgundiæ deuenit? An id Mathildis Conradivxor a Lothario fratre obtinuit? Sed quo pacto videri verisimile potest, Auctorem qui Vitam S. Anatolij composuit altero (vt summum) seculo post Conradi Lothariiq; Regum tempora, [haud satis probabiliter.] scripturum fuisse, isthic eremiticam vitam egisse, si aliunde isthuc allatæ tunc reliquiæ erant? Esto, nulla habuerit litterarum monumenta, quæ sequeretur; qui potuit tantillo spatio tam aliena a vero opinio, inhærere hominum animis cum essent fortasse superstites, qui ab oculatis testibus intellexisse translationem illam possent si vere vnquam facta esset? An tamen S. Anatolius Constantinopolitanus, quod ante Dempsterū in Kalendario Scotico scripsit Adamus Regius ad III Iulij, Scotus fuerit, licebit isthic (si videbitur) disquirere.

[16] [Anatolius Ep. Adanæ,] Alium Pet. Franciscus Chiffletius noster infras, atis probabili coniectura, ex Asia Anatolium accersit, Adanæ in Cilicia prima Episcopum. Extat S. Chrysostomi ad hunc epistola III, Cucuso data, quæ ita incipit: Cum ardentem tuum erga me amorem, [S. Chrysostomi fautor,] idque de facie minime notum, ex multorum sermone accepissem &c. Idem esse videtur Anatolius, cuius meminit Palladius in Dialogo de Vita S. Chrysostomi. vbi cum quonam varij Antistites, qui illi adfuerant, relegati essent aut vltro seceßissent, retulisset, de aliis, qui forte non adfuerant illi quidem, cum in exilium eiiceretur, sed eius tamen partes tuebantur, inter quos erat ille Adanensis, ita scribit: Reliqui de communione Ioannis, partim quidem Attico communicarunt necessitate compulsi, & ad alias Ecclesias Thraciæ translati, partim nescimus vbi sint. [in Gallias venit] Aiunt Anatolium in Gallias concessisse. Presbyteri vero in Arabiam & Palæstinam exularunt. Tigrius in Mesopotamiam relegatus est &c. Neu quis Galatiam intelligi putet oportere, Georgius Alexandrinus in Vita Chrysostomi diserte scribit: Ανατόλιον δὲ ἔφασαν εἰς Γάλλους ἀπελθεῖν. Anatoliū vero dicunt ad Gallos profectū.

[17] Neque est quod ex citata Chrysostomi epistola conficere quis velit, eum e Sede sua eiectum non fuisse. Scribit ille quidem: Verum etiamsi corpore disiuncti simus, arctissimis tamen animi vinculis vobiscum adstricti, tranquillam ac bellis vacuam regionem vestram potius, [Sede sua pulsus.] quam Cuculum incolere nobis videmur. Potuit enim fortaßis aliquamdiu primam illam effugere tempestatem, vt qui in vrbe regia cum eo non fuisset: sed postea Arsacij, eiusq; successoris Attici iram, ac Patriarchæ sui Antiocheni Porphyrij deuitare furorem non potuit. Plures vero isthic commemorat Palladius, qui eremiticam & agrestem vitam egerint, qualem egisse in Gallia Anatolius traditur. [Alij tunc Episcopi eiecti solitarie vixere,] Nam Antonius, inquit, intra Palæstinæ speluncas se inclusit … Brisso Palladij frater, Ecclesia sua sponte derelicta, in agello suo degit, terram propriis manibus fodiens … Ioannes Æthrius Cæsareæ construxit monasterium … Elladius palatij Presbyter Bithyniæ in agello proprio degit … Siluanus autem sanctus Episcopus Troade piscatu sibi victum quærit.

[18] [plurima passi, vti & ipse fortassis.] Quanta vero perpeßi sint omnes illi Antistites, dum in exilium pellerentur, præter cruciatus nonnullis illatos, ita vniuersim scribit: Retulit autem is, qui ab Episcopis redierat, Diaconus, eos a ductoribus suis, immissione quorumdam, intantum vexatos, vt tæderet etiam viuere, mortemque sibi imprecarentur omnes. Nam pecunias in sumptus necessarias iis auferentes, inter se partiti sunt; nudisque imponentes inmentis, bidui iter vna conficiebant die, profunda iam nocte diuertentes, & nocturnis item tenebris ad iter exurgentes, vt neque infelices escas continere stomachus posset. Turpibus præterea obscœnisque sermonibus impetere illos non desistebant. [Anis Salinensis:]

[19] An reuera tamen Salinarum Patronus sit Cilix ille, vel Syrus Anatolius, an potius (quod vetus habet traditio) Scotus aliquis Episcopus, haud certo statuere possumus. Vtraque probabilis est opinio; sed vetus illa deiici tot seculorum posseßione haud temere debet.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MSS. eruta a Pet. Franc. Chiffletio S. I.

Anatolius, Ep. Salinis in Burgundia (S.)

BHL Number: 0422

Avctore I. B.

[1] Christianæ religionis imitatio maxime sanctorum Patrum exemplis ad posteros emanauit, quos non tantum in fidei firmitate sine dubitatione solidatos, posterorum accepit credulitas, verum etiam virtutis ipsius conturbernio fretos, ad cælum euectos ipsa non dubitat caritas. Ipsorum autem exempla sequi summum est sapientiæ, quorum animæ in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum malitiæ: & quoniam ipsorum prudentia ad vitæ ædificationem, suis tractatibus multa reliquit posteris, [Multa SS. Acta abolita:] quorum plura vel casu deleta, vel vetustate abolita, vel igne cremata sunt, non abs re videtur, quædam quæ sparsa sunt memoria recolligere, & horum qui futuri sunt populorum ad imitationem boni exempli notitiæ tradere.

[2] Vitam igitur beatissimi & Confessoris Christi Anatolij in quantum bonorum virorum relatione didicimus, posterorum memoriæ tradere curantes, [hæc certa.] ex ipsius ipsius gestis pauca libabimus, quæ certa & cognita esse præsenti populo cognouimus: ante enim oculos Diuinæ maiestatis nulli vnquam quod non sit, fingere liceat, cuius bonitatis simplicitas omne figmentum euacuat. Nec enim eius esse sapientiæ ipsam, quæ dicit, ignoramus sententiam; Os quod mentitur, occidit animam. [Sap. 1. 11.]

[3] [S. Anatolij patria,] Fuit igitur vir iste Scotticæ regionis oriundus Pontificali officio, vt fert priorum assertio, præditus, Dei intentus seruitio, & operibus contemplatiuæ vitæ deditus; cui inerat mansuetudo cum patientia, cum moderatione abstinentia, cum sobrietate pudicitia: supereminentem donis omnibus caritatem amabat, [virtutes,] quæ suæ religionis custos fidissima erat. De eius genealogia inuestigari non satis duximus esse idoneum, quia personarum acceptio non est apud Deum: hoc tantum sane credimus, hoc credendo profecto amamus; quia digne vertitur in memoriam hominum, qui ad gaudium transiit Angelorum.

[4] Secutus autem Dominum B. Anatolius non ambulauit in tenebris, quia inuenit lumen vitæ, & veritatis; [miracula.] qui cum pro Christo peregrinus efficitur, in conspectu Regum magnificatur & stola gloriȩ, & immortalitatis induitur. Quantæ autem sanctitatis fuerit, ipsa quidem miracula indicant, quæ crebris exultationibus gloriosum eius sepulchrum condecorant; ex quibus quædam tam visa, quam veridicorum relatu fidelium cognita, perstringere volumus, si prius quidem quomodo ad nos ipse peruenerit, exposuerimus.

[5] In Archiepiscopatu Bisunticensi, qui & a Chrysopolitanus appellatur, est quædam regio, nomine Scodinga, in qua est vallis b Romano itineri peruia, quæ Salinis bene suo sibi nomine dicitur, [Scodinga regio:] eo quod sal ibi sufficienter conficiatur. Supra vallem quoque mons eminet amœnissimus, a sui situs pulchritudine nomen habens c Aureus; [Aureus mons:] a cuius cliuo fons limpidissimus emanat, qui diuersis ægrotantibus morbis, si eo lauti fuerint, [fons medicus:] sanitatem accommodat. Vallis vndique circum-clausa montibus, pro muro se porrigit inhabitantibus. Medium fluuius interfluit, qui d Furiosus, ex re vocabulum collegit, [Furiosus fl.] vel quod ingruenti pluuia subito & sine modo concrescit; vel quod populus alter in alterum vrgente ira quasi furibundus insurgit. Sed quid de ea amplius dicimus?

Nobilis est fama multas memorata per oras.

[6] Hinc igitur Dei famulus Anatolius, Diuina id agente gratia, Roma regrediens ingressus, ad oratorium in eodem monte iuxta fontem irriguum, qui montis superiora eluit, positum, in honore etiam beatissimi e Symphoriani, Æduensis Martyris dedicatum, orationis gratia eo diuertens, a sociis quærit diludium. Videns itaque loci amœnitatem, [S. Anatolij obitus:] modum & situm montis delectabilem, supernæ felicitatis toto mentis affectu contubernium iam sitiens, visus est orasse Dominum, vt eo in loco suæ sibi remunerationis conferret præmium. [Ioan. 16. 22.] Omnipotens autem Dominus, qui dixit discipulis suis, Quodcunque petieritis in nomine meo, dabitur vobis, fidelem orationem famuli sui non aspernatus, paucis diebus ibidem cōmorantis sanctam suscepit animam; tamquam aperte diceret: Hæc requies tua in seculum seculi: hic habitabis, quoniam elegisti eam.

[7] Quoniam igitur viri beatissimi finem sub breuitate tetigimus, nunc secundum nostri propositi ordinem quædam de ipsius miraculis enarremus: quorum idcirco parum dicimus, quia eorum multitudinem colligere compendiose non possumus. Est quædam villa a valle supra scripta octo milliariis distans, appellata nomine f Crementis, in qua rusticus quidam morabatur, cui erat vocabulum Petrus, qui filium ex concubina genuerat, qui nomen Ornatus habebat. Hic vero cum iam decennis esset, nullum vsum viuentis hominis in se monstrabat, quia occulto Dei iudicio ita natura eum destituerat, quod ei nullum ex sensibus corporis, præter gustum exhibebat, non pedibus gradiens, non manu palpans, vix ore verbum intelligibile emittens, [eius ope cōtractus, surdus, mutus sanatur;] non sonum auribus trahens; nam retorti sub planta articuli nullo poterant vestigio inniti; digiti autem volæ compliciti, palpandi vsu erant priuati; lingua palato parum adhæserat, quæ vix verbum formare poterat; obstrusæ diutina conglutinatione aures totius soni manebant expertes. Defertur ad egregij Confessoris sepulchrum, ponitur pro foribus ante atrium, nullo custode seruatur; a patre, cui iam diuturna infirmitas tædium fecerat, deseritur. Sed Omnipotens, qui cuncta, cum non essent, condidit, pius & clemens facturam suam non deserit; per meritum namque sanctissimi Confessoris imperfectum suppleuit, & ad perfectos artus in breui reduxit.

[8] Erat quoque mulier pauperrima in eisdem finibus, cui similiter deerat vsus corporis, quæ, suos non habens, ferebatur gressibus alienis. Retro versi calces dorsi posteriora comprimebant, manus conflexæ mirabiliter brachiis adhærebant: hæc deportata ad ædem Confessoris ante aram locatur; deformis species, & horribilis, & animantibus abiectior cunctis, Sanctum Dei nominatim appellat, [item alia contracta.] cunctis qui aderant audientibus incessanter inuocat: oratio eius multos ad fletum incitat. Res mira, & ad laudem Domini in sancta Confessione fidelibus prædicanda, & omni deuotione & admiratione laudanda! debile corpus subito, & spectante populo per artus singulos ad vigorem reducitur; ex terribili & horrida specie, pulcra forma sancto spiritu artifice elicitur; sine mora, nullo mortalium iuuante mulier eleuatur. Videres circumstantium multitudinem præ nimio gaudio flere, brachiis pectora percutere, Dei laudibus exultare: gloriosus Dominus iure & admirabilis prædicatur in Sanctis, qui tam facilem aurem præbet clamori pauperis, & quod natura derogat, immensa pietas exorata reformat.

[9] Hæc denique & alia multa miracula dignatus est operati Dominus per dilecti sui Anatolij meritum, cuius sanctissimum corpus longo post tempore reuelatum, [Reliquiæ eleuatæ,] in eadem ecclesia sepultum est, ad plebis suffragium retento brachio, & ad benedictionem agendam in populo. Quodam vero tempore villa Salinis, agente id casu, accenditur; materiale subiectum ad succendendum facile habebatur, quia g abietibus pleræque domuum (quæ species arboris facillime igni succumbit) ibidem conficiuntur. Domus vero contiguo tectorio iungebantur, nullo interstitio procurrente; nec erat, vna incensa, aliqua ambiguitas, alias omnes futuras esse cremandas. Populus autem humano iam desperato auxilio, ad beati Confessoris recurrit subsidium, [per eas restinctum incediū.] sanctum brachium adducitur in medium, opponitur contra ignis incendium. Mira res! vis totius Vulcani mox cecidit in momento, nullum incendium comparuit, vt comprobaret Dominus, a periculis incendij, meritis sui Confessoris eos liberari, quem ipsorum deuotio cœperat pro eius amore venerari, cui laus, & imperium per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Vesontio a variis scriptoribus Chrysopolis, id est, [Chrysopolis, id est Vesontio.] aurea ciuitas appellata: qua caussa, disces ex Io Iac. Chiffletio Vesont. par. 1 cap. 12.

b Gollutius quoque lib. 2 cap. 22 Romanorum opus esse censet hanc viam, ad tres leucas porrectam, ac stratam lapide, vbi rupes desunt, quæ iter præbeant. De eadem agit cap. 10.

c Ita dictum coniicit Gollutius cap. 24 quod aurum isthic effoderetur, qua occasione salsi fontes reperit, qui vallem ipsam iam locupletem & auream reddunt.

d Gilberto Cognato Forio est, siue Foriola, sic dictus, quod vrbem immunditiis purget…Sunt qui Furiosam, inquit, [Furiosus fl.] magis verecunde vocant, quod sit rapidus & cum celeritate & furore labatur.

e De S. Symphoriano Martyre Æduensi, siue Augustodunensi, agemus 22 Aug.

f Alias, Cremensis, vt notauit Pet. Fran. Chiffletius.

g Cognatus: Domus sunt magnificæ & luculentæ, maioreque ex parte gypseæ, parietibus tenuibus, in altum erectæ, interpositis crebris trabium craticulationibus. Vulgares etiam ex luto gypsato crustatæ sunt.

ALIA VITA
Ex schedis Pet. Franc. Chiffletij Soc. Iesv.

Anatolius, Ep. Salinis in Burgundia (S.)

[1] Beatum Anatolium, Salinensium tutelarem inclytum, pæne tantum ex miraculis nouimus. Diserte ratiocinantur, [S. Anatolij episcopatus,] qui eum fuisse putant Episcopum Adanæ, Ciliciæ ciuitatis, patriarchatu Antiocheno: qui tamen æquitatis amore, a partibus steterit Ioannis Chrysostomi, Patriarchæ Constantinopolitani, aduersus Theophilum Alexandrinum: eamque ob caussam extorris (vt in Vita Chrysostomi refert Palladius) in Gallias concesserit. Extant ad eum Chrysostomi in Cucuso exulantis literæ, præcipuæ beneuolentiæ testes. Græcum autem fuisse, [exilium,] aut Cilicem, qui Græca lingua vteretur, ostendit & Sedis locus, & nominis etymon, quod Græce Orientalem sonat. Scotus autem dici potuit, eo more, quo per Gallias priscis illis seculis, peregrini omnes, Scoti vulgo vocitabantur.

[2] Cum ad Sequanos venisset, in territorium Scodingorum, felici omine iuxta Salinas substitit, in cliuo prærupti montis, ædiculæ opportunitatem nactus, [mors,] Symphoriano Augustodunensi Martyri sacræ, quam dulcis aquæ fons alluebat, perennis & copiosus. Ex eo loco felix anima ad cælites emigrauit: ibidem conditum corpus sex fere seculis delituit; donec ineunte vndecimo post Christum seculo exhumatum, tumuloque honoratiore compositum est Idibus Iunij, in basilica, quam Hugo (postea Bisonticensis Archiepiscopus) Humberti Domini Salinensis & a Hermenburgæ filius, [eleuatio,] opere magnifico exstructam, in honorem SS. Symphoriani atque Anatolij, sanctæque Virginis & Martyris Agathæ dedicari fecit; nobili ibi Canonicorum collegio constituto.

[3] Transactis exinde annis ducentis, cum Anatolij sepulchrum plurimis, atque insignibus illustraretur miraculis, ossa, [item alia;] eius veneranda Nicolaus Bisonticensis Archiepiscopus, Calendis Septembris tumulo sublata, in pretiosam transtulit hierothecam. Ceterum quia constat, eius ope ac virtute, cæcos, claudos, mutos, surdos, contractos, debiles, ægros cuiusque generis percuratos; præcipuum, qui extinctus fuerat, salsuginis fontem, admoto eius sacro capite repente excitatum; [miracula plurima omnis generis.] compressa quoque oppidorum incendia, exturbatos e corporibus malos dæmones, vrbes obsidione liberatas, reportatas de hostibus victorias; imbres etiam pro re nunc laxatos, nunc inhibitos; periclitantes vbique seruatos; eum merito in cælis illorum cætui insertum credimus, de quibus cecinit Propheta: Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. [Psal. 138. 17]

[Annotatum]

a Eam Io. Iac. Chiffletius Vesont. p. 2 cap. 48 ex veteri instrumento Henrici III Imp. tradit iuxta eamdem ecclesiam habitasse, inq; eam monachos Diuionenses introduxisse; qui tamen iussu eiusdem Henrici, & Leonis IX Papæ, excedere coacti sunt, restitutiq; Canonici.

DE S. LVPICINO EPISCOPO LVGDVNENSI IN GALLIA.

CIRCITER AN. Chr. CDLXXXVI.

[Commentarius]

Lupicinus, Ep. Lugdunensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Illustri sanctimoniæ laude floruisse S. Lupicinum oportet, cum eius in omnibus Martyrologiis celebretur ad III Nonas Februarij nomen. Verba plurimorum supra retulimus, cum de SS. Felice & Felicitate esset sermo, quia pleraque ei Felicem socium iungunt, [S. Lupicini natalis,] quædam etiam Celerinum; quorum neutrum nobis probari indicauimus. At non pauca seorsim eum referunt. Beda vulgatas, Rabanus, MSS. S. Maximini & S. Lamberti Leodij: Lugduni depositio B. Lupicini Ep. addunt MSS. S. Mariæ Vltraiecti ac S. Martini Tornaci: & Confessoris. MS. Pragense: Sanctorum Epp. Lupicidi, Teredi, Remedij. VVandelbertus,

Ternis & Nonis Lupicini festa sacrantur.

Acta vero omnino ignota latent. [Acta incognita,] Petrus de Natal. lib. 11 cap. vlt. nu. 49 Martyrem facit: Lupicinus Episcopus, inquit, Felix & Celerinus eodem die Lugduni passi sunt. Quo auctore fidem astruit?

[2] Recte monet Ioannes Sauaro in Notis ad Sidonij Apollinaris ep. 15 lib. 7. vitiatas esse Episcoporum Lugdunensium tabulas. Nam apud Democharem post S. Eucherium, qui XX statuitur, [ætas,] hi locantur successores: Salonius, (Saloinus, perperam scriptum) Desiderius, Veranus, Patiens, Africanus, Rusticus, Stephanus, Lupicinus, Viuentiolus, XXX Lupus. In alio Catalogo apud eumdem, omißis Desiderio & Africano, ceteri post Eucherium sic enumerantur: Salonius, Veranus, Petrus, XXIV Lupicinus, Rusticus, Stephanus, Viuentiolus, Lupus. In vtroque tamen pro Viuentiolo Vincentium habet. Iacobus Seuertius, Ioannes Chenu, Claudius Robertus hac serie eos statuunt: Eucherius, Veranus, Patiens, Africanus, Rusticus, Stephanus, Lupicinus, Viuentiolus, Lupus, Nos ita ordinamus, nullas tabulæssecuti, sed rationes eas quas ad singulorum natales promemus: S. Eucherius, qui XVI Nouemb. colitur. S. Patiens XI Septemb. S. Africanus I Maij: si tamen hunc inter Episcopos locandum, certo constiterit. S. Lipicinus III Febr. S. Rusticus, vel Rusticius XXV April. S. Stephanus XIII Febr. S. Veranus XI Nouemb. S. Viuentiolus XII Iulij. [successor S. Rusticus,] Merito SS. Veranum & Salonium, S. Eucherij filios, quorum ille Venciensis, hic Genuensis Episcopus fuit, ab his disparat Sauaro. Cum tamen S. Auitus Viennensis Ep. vt in eius Vita V Febr. dicitur, venerabilem Abbatem monachorum Veranum Episcopum Lugdunensibus dederit; & S. Viuentiolum de grege Presbyterorum Dei electum, eisdem Episcopum designarit; necesse est, alium Veranum, qui immediate ante S. Viuentiolum sederit admittere. Fatetur Seuertius, in Homiliario Ecclesiæ Lugdunen. Rusticio præferri Lupicinum.

[3] Cum autem sederit Lugduni S. Rusticus, cum ad Gundebadum Burgundionum Regem legationem, Theodorici Regis iussu, suscepit S. Epiphanius Ep. Ticinen. anno XDIV, [qui an. 494 sedebat;] vt XXI Ianuarij in huius Vita dicitur; & S. Patiens circa an. CDLXXV concilio Arelat. adfuisse, mox & Lugdunensi dicatur; consequens est, S. Lupicinum inter an. CDLXXX & XD videri sedisse. At quamdiu sederit, quid egerit, passusue sit sub Ariano Burgundionum Rege, nusquam legimus. Chenu & Seuertiusscribunt, sacrum eius corpus in S. Iusti æde conditum. Neque amplius quid de eo narrat Saussaius in Martyrologio: [corpus vbi conditum.] Felicem Belicensem Ep. ei iungit, aitq; vtrumque doctrina clarum extitisse; nempe Ordini consentanea. At nemo alius Belicensem illum Felicem Sanctis accenset; nisi quod Rainaudus noster addubitet, vt supra indicatum.

DE S. TIGRIDE ET REMEDIO EPISCOPIS VAPINCI IN GALLIA.

[Commentarius]

Tigrides, Epp. Vapinci in Gallia (S.)
Remedius, Epp. Vapinci in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Vapincum, siue Vapingum, Gallice Gap, vrbs est antiqua prouinciæ Narbonensis secundæ, in Delphinatu, [Vapinci Episcoporum] sub metropoli Aquensi, quæ in variis Notitiis prouinciarum apud Chesneum to. 1 scriptor. Franc, appellatur. Ciuitas Vappincensium, Vapensium, Vappingensium, Vapecensium, Vappensis: estq; egregie munitæ, arce supræ collem adposita, vti Ranchinus, Chesneus, Brietius describunt.

[2] [Tigridis & Remedij natalis 3 Febr.] Hic III Februarij coluntur SS. Tigrides & Remedius Epp. quorum omnia fere Martyrologia meminerunt hisce Vsuardi verbis: Apud Vapingum Tigridis & Remedij Epp. addunt nonnulla, & Confessorum. Variant quædam in nominibus. Nam Tigrides, Maurolyco Tigris, MSS. quibusdam Tergides, Tingides, Tygrides, Teredus, Rom. Martyrol. Tigides. pro Remedio habent quædam Romedium. Constantius Felicius: Tigrus & Romedius iuxta castellum Tapingum.

[3] Saussaius, vbique iunctos, disparat. Nam I Febr. scribit: In territorio Vapincensi S. Tygridis Ep. & Confessoris. [alibi ad diuersos dies relatus.] Hic Dei caritate exardescens, ouium salutem summo studio procurauit, Ecclesiaque ad Diuinæ legis præscriptum diu gubernata, ad superna regna euectus, perennis a se emeritæ gloriæ reliquit in terris monimentum. Quæ quidem iu omnem quadrant Sanctum Antistitem, præter id quod de diuturna gubernatione Ecclesiæ affirmat. Communia item sunt, quæ III Febr. habet de S. Remedio: Vapingi sub Aquæ Sextiæ Metropoli in Phocensi prouincia, S. Remedij Episcopi itidem & Conf. qui S. Tygridi ob præclaras virtutum dotes suffectus, iisdem vestigiis inhærens, Ecclesiam creditam magna laude & copioso fructu pastoralis vigilantiæ direxit: datisque diuinitus perfectæ sanctitatis indiciis, eodem tramite quo decessor, aulam cælestem ingressus est.

[4] Quando eam Sedem rexerint, quidue rerum egerint, omnino in obscuro est. [quando sederint:] Claudius Robertus eos post Constantinum Ep. locat qui Concilio Epaonensi interfuit; nullo prolato argumento. Petrus de Natal. lib. 11 cap. vlt. nu. 48 ita scribit: Tigris & Remedius Epp. apud oppidum Vapingum passi sunt III Nonas Februarij. Vetus Romanum S. Hieronymi præiuit: Vappinicode passio Teridi Remedi. Pragense quoque MS. Teredum habet. [an Martyres?] Misit ad nos ab annis aliquot vir eruditus MS. catalogum SS. Vmbriæ, in quo SS. Tigridius & Remedius martyrio affecti dicuntur, sed diuersis temporibus, in Papigno castello prope Interamnam. Sed quia Equilinum citat, diserte Vapingo ea tribuentem, fidem non facit.

[5] Saussaius in Supplem. Martyrol ad III Februarij & XII Maij scribit, [S. Remedij reliquiæ.] in parochiali ecclesia Borsij oppidi ad Lemouicum & Aruernorum fines, asseruari argenteæ capsæ inclusa ossa SS. Remedij Vapincen. Ep. & Germani Patriarchæ Constantinopolitani, multa cum incolarum deuotione. De S. Germano agemus XII Maij.

DE SANCTIS SORORIBVS VIRGINIBVS OLIVERIA ET LIBERATA APVD CALVVM-MONTEM IN GALLIA.

Secvlo VI

[Commentarius]

Oliueria, Virgo, Caluomonte in Gallia (S.)
Liberata, Virgo, Caluomonte in Gallia (S.)

I. B.

[1] Non vni oppido in Gallia Caluimontis est nomen. Nam vt omittam Caluimontensem in Lotharingia Comitatum, cuius fortaßis vocabulum nunc exoleuit, extitit certe eo fere tractu vbi Murta fluuius in Mosellam influit, & nomine Calmontis memorari videtur in diuisione regni Lotharij addiciturq; portioni Ludouici, & iungitur Sarachowæ superiori, circa Saram, vel Sarauam flumen sitæ. Verum hoc omisso Caluomonte, caput Baßiniacæ regionis in Campaniæ Caluimontis municipium est, haud longe a Matrona amne, altæ rupi superpositum, vt scribit Papirius Massonus. Aliud est in Vexino Caluomontium, seu Caluimontium, vrbs perlepida, vt scribit Philippus Brietius in Parallelis Geograph. 2 par. lib. 7 cap. 3 § 3. Cuius mentio est apud Iuonem Carnotensem ep. 28. Alius denique, [In Caluomontensi, apud Retelios,] qui huc facit, Caluusmons est tribus circiter leucis a Castro Porciani, neque longius multo a Regiteste Reteliorum vrbe distans. In eo monte anachoreticam vitam, tempore S. Remigij Archiepiscopi Remensis, egit S. Berthaldus Scotus, cum B. Amando discipulo suo, itidem Scoto; de quibus agemus XVI Iunij. Postea Canonicorum regularium isthic fundatum cœnobium fuit, [Ord. Præmonstratensis monasterio,] ac deinde Præmonstratensibus datum. Eius & Pagius in Bibliotheca Præmonstratensi, & Claudius Robertus in Gallia Christiana meminere.

[2] In huius cœnobij ecclesia, præter S. Berthaldi, solent & sanctarum Virginum Oliueriæ & Liberatæ asseruari magna cum veneratione reliquiæ. [coluntur SS. Oliueria & Liberata,] Sed parentum nostrorum memoria arx est in eo monte constructa, monasterium alibi in viciniaædificatum, & ad hoc eadem sacra pignora deportata. Earum ita meminit Molanus in addit. ad Vsuardum: [3 Februarij;] In Monte caluo sanctarum sororum Oliueriæ & Liberatæ Virginum. Refert eas quoque Ferrarius & alij. Saussaius ad V Februarij ita scribit: In Monte Caluo transitus S. Liberatæ. In Supplemento autem ad III Februarij: Apud Caluum montem S. Oliuariæ Virginis.

[3] Edidit I. Lietauius Prior Caluimontensis, anno MDCXXXIV, S. Berthaldi Vitam, in qua sanctarum harum Virginum meminit, licet alteram Oliuam pro Oliueria vocet. [discipula S. Berthaldi,] Opinio populi est, vt ait, a maioribus accepta, a S. Berthaldo ad perfectionem institutas: oriundas Alta villa, pago ab Caluomonte sesquileucam distante. [eo tractis natæ,] Parentes earum alij Altæ villæ dominos volunt fuisse, alij saltem opibus & virtute claros. Sæpius clam parentibus ac notis ventitasse ad S. Berthaldum, ab eoq; cælestem doctrinam hausisse, ac præsertim ad seruandum pudicitiæ florem illibatum, & cælestis Sponsi thalamos expetendos, prouocatas. Huic vt se Sponso totas dicarent spretis parentum posseßionibus, ac vitæ mortalis blanditiis, in saltis Caluomontensi vitam duxisse.

[4] In medio huiusce saltus duo egregij fontes manant, earum insigniti vocabulis, schlopi iactu dißiti inuicem. [vbi fontes iis sacri,] Multi febribus, aliisue vexati morbis, ad S. Oliueriæ, siue Oliuæ, fontem confluunt, atque in vicina ædicula, quæ nuper GalmetiAbbatis studio restaurata est, preces fundunt, ante antiquißi mam eiusdem Virginis etiam ædicula alias euersa reseruatam, [& S. Oliueriæ sacellum.] effigiem Neque fere dies, Dominicus aut festus labitur, quin aliqui isthuc pietatis ergo conueniant. Hæc Lietauius.

DE S. LAVRENTIO ILLVMINATORE EPISCOPO SPOLETINO IN VMBRIA.

CIRCA An. Chr. DLXXVI

[Praefatio]

Laurentius Illuminator, Ep. Spoletinus in Vmbria (S.)

Avctore I. B.

[1] Venisse in Italiam e Syria Diocletiani ac Maximiani temporibus, viros Apostolicos XII, traditur in Actis SS. Carpophori & Abundij, quæ X Decembris dabimus, quæq; apud Mombritium extant plurimis respersa mendis. [Olim viri Apostolici e Syria in Italiam profecti,] Quamquam non desunt qui cum S. Petro Antiochia Romam profectos velint, ac plerosque ad Domitiani tempora peruenisse. Ij fuere, Anastasius, eiusq; duo filij Briccius & Eutychius, ac nouem nepotes Carpophorus, Abundius, Laurentius, Ioannes, Teudila, Isaac, Proculus, Herculanus, Baractalis, cuius tamen apud Mombritium nomen non extat.

[2] Anastasius martyrio perfunctus dicitur ad Aquas Saluias, qui locus prope abest a porta Capena, insigni monasterioornatus, alteriusq; S. Anastasij Mart. Persæ reliquiis, [ductore S. Anastasio M.] vti ad huius Vitam XXII Ianuarij § 4 nu. 16 diximus. Ludouicus Iacobillus to. 1 de SS. Vmbriæ ad V Ianuarij in S. Ioannis I Episc. Spoletini Vita tradit V Decembris occisum quia eumdem esse existimat, qui illo die memoratur in Martyrologio Romano. Nobis alius videtur, [diuerso ab eo qui 5 Decemb. in Martyrol. habetur:] quippe a Baronio adscriptus in Martyrologium e Græcorum Menologio, in quo traditur, vltro in stadium cucurrisse, & stans in medio consessu libere prædicasse, atque eapropter flagris cæsus, obtruncatus, & in mare proiectus. Quod breuius perstringens Baronius ait, ardore martyrij sponte se persecutoribus obtulisse. At S. Carpophori parens Anastasius summa diligentia & sollicitudine inquisitus a lictoribus adductusq; ad tyrannum, nodosis fustibus diutissime cæsus, & demum teterrimo reclusus carcere, diuturna carceris maceratione excruciatus, plexusq; capite est ad Aquas Saluias. Quæ inuicem non congruunt.

[3] S. Briccius, siue Brictius Ep. multa passus, tandem Martulæ in Vmbria in pace quieuit IX Iulij. SS. Carpophorus Presbyter & Abundius Diaonus Spoletij X Decembris martyrio coronati sunt. [ceteri in Vmbria variis diebus coluntur:] S. Proculus dicitur fuisse Episcopus Carsulanus & Interamnensis, coliturq; (teste Iacobillo) XIV Aprilis: Ferrarius eo die Proculum II locat, ab Gothis interfectum, quem Vghellus I Iunij, Iacobillus I Decembris statuit. S. Herculanus I Ep. Perusinus martyrio defunctus VII Nouembris, quo tamen die Martyrologium Rom. Herculanum II resert, quem alij primo Martij statuunt. S. Baractalis Spoletij pro Christo occisus IX Octobris. S. Ioannes I Spoletinus Ep. dicitur apud Iacobillum V Ianuarij occubuisse. SS. Theudilam, Isaac, Laurentium scribit Vghellusto. 1 parte 2 pag. 166, die XXII Iulij martyrio consumptos: quo die nomina eorum in nullis Martyrologiis inuenimus; neque vspiam S. Eutychij illius antiqui siue Euticij nomen.

[4] [alij seculo 6 itidem e Syria,] Multi iisdem nominibus, Gothorum floruere temporibus, seculo nimirum Christi sexto, S. Eutychius Abbas qui XXIII Maij colitur, S. Isaac XI Aprilis, S. Ioannes Ep. Spoletinus Martyr XIX Septemb. & alius S. Ioannes Penariensis, Abbas apud Spoletium, XIX Martij. S. Proculus II Ep. Interamnensis Martyr, I Iunij vel Decembris, vt iam indicatum. S. Herculanus II Ep. Perusinus M. I Martij. S. Laurentius Ep. Spoletinus III Februarij. Et quia horum quidam Syri fuere, (id enim de S. Isaac tradit S. Gregorius, de S. Ioanne Penariensi eius vita; aliqui etiam ex iis, quos antea ex Actis SS. Carpophori & Abundij retulimus, indidem profecti; hinc fortaßis & Fasti quarumdam Ecclesiarum turbati, & turmæ iliæ Sanctorum, [forte quidam iidē.] adscitis ab longe post secuta ætate, aut longe antecedente, auxiliis suppletæ veluti si vtroque tempore ex Syria venissent quotquot numerantur: quod tamen de quibusdam inficiantur viri eruditi. Ita videmus quotquot olim ex Hibernia in Belgium nostrum venere diuersis temporibus viri Apostolici, subinde ab imperitis scriptoribus, qui diu post illorum ætatem vixere, vnius alicuius primarij socios statui omnes, quosdam etiam, qui nati in Belgio Galliaue, iis iungi.

[5] Vtvt se res se illa habeat, magnas Vmbria circa veterum suorum Sanctorum res gestas, ortum, ætatem, contraxit vmbras, si non tenebras. Erunt ex ea gente, qui eas doctis lucubrationibus aliquando dimoueant: [Res obscura.] & cœpere non infeliciter nonnulli; nemo tamen plenam adhuc lucem reduxit. Nobis tanto spatio remotis, neque omnium Ecclesiarum valentibus monumenta lustrare (multa quippe bellis vrbiumq; excidiis abolita) satis erit, si facem præferentes, etiam fumosam subindeac minus claram, eminus subsequamur.

[6] Et S. Laurentius quidem, qui secundæ illi aduenarum e Syria turmæ adscribitur, [S. Laurētius Illuminator vnus e posterioribus] hoc die refertur a Ferrario in Catalogo SS. Italiæ, a Ludouico Iacobillo IV Februarij, quia eo die Spoletij colitur, die tertio anniuersariis S. Blasij Ep. feriis occupato. Meminit illius quoque Ferdinandus Vghellus in Spoletinorum Antistitum Catalogo, atque e Syria venisse ad Vigilium Papam, & tertio Februarij, anno DLXXVI deceßisse scribit; [obiit 3 Feb. 576] & vti & Ferrarius: Iacobillus aliquanto prius venisse tradit. Consentiunt omnes, ab antiquo et Illuminatoris cognomentum attributum. Citant Iacobillus ac Ferrarius vetustas Lectiones in eius festo recitari solitas, aliaq; monumenta, quibus quia destituimur, Vitam ab Iacobillo Italice editam, Latine reddidimus.

[7] Meminit S. Laurentij, licet non nominet, B. Petrus Damianus ep. 9 ad Nicolaum II Papam, qui anno MLVIII electus, mortuus est XXVII Iulij MLXI, estq; ea epistola Opusculum Damiani XIX de abdicatione Episcopatus, vbi cap. I ista habet: [celebris memoriæ tempore B. Pet. Damiani, sec. II] Episcopus etiam ille Sabinensis, qui solium pontificale deseruit, & Farfense monasterium, contempta sacerdotali dignitate, construxit, quam nobilis in Christo vir fuerit, testis est antiqua traditio, quæ sanctitatis eius insignia celebrat; testis moderna deuotio, quæ piam eius memoriam in benedictione frequentat. Gregorius monachus Farfensis, B. Petri Damianicoætaneus, inferius citatus a Iacobillo, Sabinensem quoque Episcopum facit: Iacobillus contendit semper Spoletinum habitum a Spoletinis, qui eius & reliquias poßident, [Sabinensis Ep. an Spoletinus?] & anniuersariam memoriam celebrant: fatetur tamen, a Spoletina Cathedra ad Sabinensem fortaßis translatum. Vghellus & inter Sabinenses nonum numerat Laurentium, Farfensis monasterij conditorem; & vndecimum inter Spoletinos, quem dimißis infulis eremum petiisse scribit, nulla cœnobij Farfensis facta mentione; neque idem sit an diuersus quærit.

[8] Est Farfense, siue Farfarense monasterium, vulgo di Farfa, non procul a Farfaro siue Fabari amne, qui supra Feroniæ fanum in Tiberim influit. Id Blondus in Vmbria, siue quarta regione Italiæ, ita describit: [Farfensis monasterij fundator.] Longissimo tractu postquam Farfarus montes reliquit, per plana labitur culta, opacis vndique rectus arboribus. Qua quidem in amœnissima planitie monasterium ipsi fluuio dextrorsum imminet amplissimum, Farfense appellatum, [vbi id situm?] castella ad decem possidens, quorum primum Fara dictum, colli impositum est, monasterio imminenti. Ipsum in colle situm monasterium tradit Leander in descriptione Vmbriæ: Dextra eius, inquit, id est Farfari, pulcro in colle cœnobium sumptuose quondam ædificatum Farfa. Vterque ad dextram Farfari situm scribit, quia ab ostio adfontes tendentibus dextrum: nos sinistrum diceremus, quia ipsi fluuio a fonte ceu capite prolabenti vere ad læuam iacet.

VITA
Italice scripta a Lud. Iacobillo.

Laurentius Illuminator, Ep. Spoletinus in Vmbria (S.)

Ex Italico Lvd. Iacobilli Interpr. I. B.

CAPVT I
S. Laurentij in Italiam aduentus, sacerdotium. Clerici regulares ab eo instituti.

[1] Qvo tempore Ecclesiam Romanam a S. Hormisda regebat, Imperium b Anastasius, c Theodoricus Ostrogothorum Rex Italiam; d Seuerus Antiocheni Patriarchatus inuasor, [Seuerus Pseudoepisc. Antiocheniis an. 5, 4 Catholicos exagitat:] defensorque acerrimus Eutychianæ hæresis, Imperatoris, eadem contacti labe, potentia & auctoritate fultus, sub annum Christi DXIV crudele Catholicis Syriam habitantibus intulit bellum. Nam & Sedibus suis orthodoxos Antistites exturbabat, e subrogabatque hæreticos; aut si quos deiicere legitimo throno non poterat, intrudebat tamen æmulos ac veluti riuales, qui sensim pestem in populos inferrent: aliaque designabat flagitia, & quibuscumque poterat malis Catholicos opprimebat. Ideo horum quamplurimi, ne cogerentur eam abominationem intueri, cui obsistere non possent, [multi e Syria migrant;] neque omnino fructum facere; e patria, Antiochia nimirum f Hierosolymis, Cæsarea, Laodicea, aliisque Syriæ ac Palæstinæ locis, in exteras prouincias, vbi tuto sibi piis esse & Catholicis liceret, demigrarunt.

[2] Ex omni hac multitudine coiere ad CCC, eo consilio vt Italiam peterent, caputque orbis Romam adirent, atque ibi Sanctorum corpora, [300 Romam:] ac dicata iis templa venerabundi circuirent: inde quibus locis modisque Pontifex Romanus censuisset, fidem Catholicam seminarent, vitamque, si fors tulisset, pro Christo profunderent, qui suam pro ipsorum salute prior posuisset. Venerunt itaque in Italiam, in diuersas partiti turmas, homines circiter trecenti, viri, fæminæ, monachi, Ecclesiastici, laici, ex omni ordine ac conditione; multi inuicem sanguine coniuncti: vti memoratur in Actis S. g Carpophori Martyris, Sanctorumque h Isaac, i Eleutherij, k Ioannis, l Lazari, & aliorum, qui ex eo cœtu fuerunt; vti & S. Laurentius fuit, cuius hic enarrare gesta aggredimur. Romæ vt simul omnes adfuerunt, crebro secretis in locis conuentus agebant, consalutato primum, summa cum demissione ac reuerentia, Pontifice; [ex bis quidam a Papa Sacerdotes facti, per Italiā, per Italiā prædicant.] a quo multi cooptati in Clerum, atque etiam sacerdotio initiati, & in varias partes Italiæ, bini fere, ad prædicandum Euangelium dimissi, plurimos, & sermonibus & vitæ sanctimonia, ad veram fidem studiumque pietatis pertraxerunt.

[3] Quoniam vero exundante hæresum colluuione, Arianæ præsertim, Nestorianæ, Eutychianæ, & Theopaschitarum, sensim in plura ac turpiora scelera prolabebantur Antiocheni; Diuina vltione primum interemptus fulmine est Anastasius Imperator anno DXVIII, dein Sede, [Seuerus pulsus,] per summam amentiam occupata, deiectus m Seuerus, demum Antiochia anno DXXV partim incendio deformata est, partim horribili n terræ motu concussa subuersaque, cum infinita mortalium strage: [Antiochia terræmotu labefactata.] vt videretur vrbs ipsa aduersus incolas suos insurgere, neque ferre posse tantam eorum aduersus Deum ingratitudinem; vt vbi primum, qui Christi religionem profitebantur, Christiani fuissent appellati, illic potissimum Christo inimica grassatetur impietas.

[4] Vt Romam venit, cum sacro quem diximus comitatu, Laurentius, benigne est ab S. Hormisda acceptus: nam cum cerneret sapientissimus Pontifex præditum optima indole, [S. Laurentius aliquamdiu Romæ degit:] moribus candidissimis, insigni eruditione, & Diuinarum rerum scientia, eum annis aliquot apud se retinuit, & per omnes gradus Ecclesiasticorum officiorum ad sacerdotium prouexit. Dein bene illi precatus, [Sacerdos factus] ad quosdam veterum suorum sodalium in Vmbriam vt proficisceretur annuit: a quibus ille propter singularem suam doctrinam, prudentiam, suauitatem morum, Patris loco habitus honoratusque est. [in Vmbria prædicat:] Cum his industriam omnem cœpit ad culturam animorum conferre, ac præsertim ad lolium Arianæ hæresis, late sub Gothorum dominatu per Italiam succrescens, euellendum.

[5] Quietæ dein vitæ studiosus, in ipso flore ætatis, ad locum o secedit octo millibus passuum Spoletio distantem, p Penolacum dictum, quod ad pedem Velini lacus iaceret. Hic viro locuplete, loci domino, assentiente, monasterium construit, [iuxta Velinum lacum condit monasterium.] in eoque se includit vna cum eodem illo viro, qui eius sese subdens disciplinæ, prædium ei quoddam suum monasterio vicinum donauit, eique egregio caritatis & modestiæ studio deinceps ministrauit, ac tandem sancto fine ibidem vitam clausit. Vulgata Laurentij sanctitatis fama, multi ad illud monasterium confluxerunt e Clero Ecclesiæ Spoletinæ, aliique e vicinis locis, ac se illi ad pietatem erudiendos tradiderunt. Hunc in modum sub annum DXXI illic Canonicorum regularium congregationem instituit, [in eoq; Clericos regulares instituit:] qualem fere CXXX annis prius Hippone in Africa S. Augustinus: neque enim S. Benedicti promulgata adhuc Regula erat.

[Annotata]

a Creatus est Pontifex S. Hormisda an. 514 mense Iulio: obiit 6 Aug. 524.

b Imperauit Anastasius a medio Aprili 491, ad 9 Iulij 518, quo die fulmine ictus interiit.

c Theodoricus in Italiam venit an. 489, Odoacrem Regem an. 493 interfecit, ac tum initium habuit Gothorū in Italia regnū.

d Anno 513 Sedem Antiochenamper vim occupauit Seuerus, secta Acephalus, eiecto S. Flauiano, de quo agemus 4 Iulij.

e Anastasius Bibliothecarius in historia Eccles. scribit, tunc nonnullos Episcopos ferreis vinculis compeditos vna cum Presbyteris & Diaconibus relegatos.

f Nam & S Elias Episcopus Hierosolymitanus, vt idem habet Anastasius, dum cogeretur ab Imperatore, aut Seuero communicare, aut ab Episcopatu repelli, monachis confortantibus illum, ab Episcopatu proiici magis elegit.

g Hic diuersus statuitur ab eo Carpophoro, qui cum S. Abundio colitur 10 Decemb. vt antea indicauimus. Hunc scribit Iacobillus vel sub annum 516, imperante Anastasio, vel sub Iustiniano, venisse cum SS. Laurentio, Herculano II & aliis Romam; ac tandem Perusij a Gothis odio Catholicæ religionis, quam prædicabat, interfectum 6 Ianuarij.

h Hunc certe quidem constat ex S. Gregorio lib. 3 Dial. cap. 14 Syrum fuisse, & in Vmbria Gothorum temporibus vixisse.

i De hoc agit S. Gregorius lib. 3 Dial. cap. 21 & 33. at nusquamex Syria venisse docet, vt ad 6 Septemb dicemus.

k Hic esse videtur S. Ioannes, qui vulgo Penariensis cognominatur & natione Syrus fuit, vt dicitur in eius Vita, quam 19 Martij dabimus.

l De hoc agemus, Iacobillum secuti, 18 Februarij.

m Anno I Iustini, Christi 518, agente Vitaliano militiæ Magistro, orthodoxæ fidei studiosissimo, iussus est Seuerus eiici & interimi, sed fuga elapsus est. Ita Anastasius in hist. Eccl.

n Euagrius hist. Eccl. lib. 4 cap. 5 scribit, post grauia crebraq; incendia, anno 7 imperij Iustini, mense 10, Artemisio videlicet, id est Maio, 29 eius mensis, feria 6, [Terræmotus Antiochiæ an. 526.] in ipso meridie horribilem illum terræ motum accidisse, atque aliud deinde incendium. Veriem ex diei nota addita, videlicet vigesimæ nonæ Maij incidentis in feriam 6, cum littera Dominicalis esset D, patet annum fuisse Christi 526, Iustini 8 Anastasius damnum vrbis ita exaggerat: Et pulcritudo ciuitatis exterminata est. Non enim facta est talis diuinitus vltio in alia ciuitate per omnes generationes.

o Ferrarius ait a Vigilio Pontif. in Clericorum numerum adscriptum, vti & Vghellus, qui & ab eodem Spoletinum Episcopum creatum tradit: neuter primi huius secessus & Clericorum cœnobij meminit, sed videtur cum secundo confundere.

p Pedelucum oppidum est (idemne quod hic Penolacum scriptor appellat, haudscimus) iuxta lacum Velinum in Vmbria, quem ab eo Lacum Pedeluci modo Itali vocant, lago di Pie di Luco, testibus Leandro, Blondo, Cluuerio.

CAPVT II
S. Laurentij Episcopatus. eius abdicatio. Farfense cœnobium fundatum.

[6] Cvm ea ratione annos fere XX exegisset Laurentius, nobili martyrio vitam finiuit a S. Ioannes Antistes Spoletinus. Clerus Laurentium, [eligitur Ep. Spoletinus inuitus:] cuius celebris erat religionis fama, vno consensu ei subrogandum elegit: tatam habuit electionem Papa b Vigilius anno DXLI, & subdere oneri humeros, præsubmissione id declinantem, coëgit. Spoletina plebs, e gente sua assumi Episcopum, non peregrinum aliquem, [exclusus a populo,] conclamabat oportere; adeoque aduentanti portas occlusit. Laurentius vir bonus ac modestus, vt arceri se ingressu vrbis vidit, positis humi genibus, Deum precatus est, vt quoniam eius in terris Vicario obediendi, salutemque hominum curandi studio, onus hoc suscepisset, Diuinam suam super eo portando deponendoue voluntatem declararet. Vix ea elocutus erat verba, [portas precibus aperit:] cum portȩ vltro patuerunt, eoque ostento attoniti Spoletini, magno cum honore & gaudio eum acceperunt.

[7] Laurentius nullam plane pontificalis officij partem prætermisit, assiduus in precatione, verbis cautus ac sincerus, largus in tribuenda eleemosyna, sollicitus in omni opere caritatis ac religionis exequendo, [dignis Episcopo virtutibus floret:] patiens in aduersis, in commisso sibi negotio fidelis, constans ac firmus in Diuinarum legum ac Constitutionum Apostolicarum obseruatione, promptus ad ferendum omnibus auxilium; adeo mitis & benignus, vt nemo ab eo non consolatione & alacritate perfusus abscederet, quantauis pressus molestia eum adisset. Tanta illius bonitate, prudentia, caritate permoti complures e populo, certatim ei possessiones, pecunias, supellectilem variam largiebantur, vt iis pro arbitrio vt eretur. Is parte donatarum istiusmodi possessionum retenta, vt earum prouentu ipse victitaret, quamuis perparce, [sibi donata bene dispensat:] familiamque sustentaret, & successorum alimentis prouideret, cetera in sacratum ædium ornatum, cultusque Diuini procurationem, ac pauperum subleuandam inopiam, erogabat. Erat cælesti luce mirifice illustratus ac multis visum restituit, [clarescit miraculis, inde Illuminator dictus:] tum corporalem captis lumine, tum spiritualem vitiorum caligine occæcatis, ali que fecit Diuina virtute miracula: vt hinc existimetur ei datum c Illum natoris cognomen.

[8] Suum iam annos XI, menses IV, dies VIII, sancte pauerat gregem; cum tranquillæ ac quieræ vitæ cupidine illectus, non sine populi mœrore, [Episcopatu se abdicat:] impetrato Pontificis assensu, d Petro cuidam, viro sancto, Episcopatum tradit anno DLII, atque ad fundum Acutianum in Sabinos se recipit. Hic piorum hominum donationibus adiutus, templum ac monasterium construit, Deiparæ Virgini dicatum: quod quia Farfaro flumini erat propinquum, Abbatia Farfarensis, vulgo di Farfa, est appellatum. In eo ipse monachilem habitum sumpsit, cum non paucis secularibus, qui eius institutione vitam ducere cupiebant: [Farfense cœnobium condit,] hi eum Abbatem elegere, ac S. Benedicti Regulam, late iam per Italiam & alias prouincias celebratam, sibi custodiendam sumpsere. Vulgata sanctissimæ eius ac sociorum conuersationis fama, [auctum mox viris opibusq;] opulenti quidam homines prædia, domos, possessionesque alias monasterio donarunt: atque ita frequentes eo ad vitæ monasticæ exercitationes confluxere, vt breui amplissima extiterit probatissimorum monachorum congregatio.

[Annotata]

a Interfectus a Totilæ militibus, colitur 19 Septemb.

b Is S. Siluerio an. 538 eiecto, per vim intrusus, et mortuo legitime subrogatus vitandi schismatis caussa, deinceps optimus Pontifex fuit, seditq; ad annum 555.

c Vghellus quoque Illuminatoris ei cognomentum tribuit, cuius caussam non indicat, licet fateatur clarum miraculis extitisse.

d De S. Petro S. Laurentij successore agunt Vghellus & Iacobillus, & nos exillis 21 Iunij.

CAPVT III
S. Laurentij obitus, celebris memoria. Farfensis cœnobij status.

[9] [moritur 576, 3 Feb.] Ætate tandem ac meritis grauis, e vita migrauit Laurentius in eodem Farfarensi monasterio, die III Februarij, anno DLXXVI. Corpus eius in ecclesia religiose sepultum a monachis, dein sub aram maiorem translatum. [colitur 4:] Anniuersarium eius festum in vrbe ac diœcesi Spoletina die insequenti peragitur, S. Blasij solennitate tertium diem occupante.

[10] De hoc sancto Episcopo & Abbate, III Februarij agit Ferratius in Catalogo Sanctorum anno MDCXXV vulgato, [laudatus a scriptoribus & Pontificibus:]his verbis: Spoleti S. Laurentij Ep. Meminit illius quoque S. Petrus Damianus in epistola ad Nicolaum II Papam. Ioannes a v cum ecclesiam Farfarensem anno DCCII dedicasset, peculiari diplomate cuncta illius monasterij membra, bona, priuilegia, b S. Thomæ Maurianensi, eiusdem Abbati ac restauratori, confirmauit: quo in diplomate appellat S. Laurentium Episcopum fundatorem dicti monasterij S. Mariæ Farfensis in fundo Acutiano Gregorius monachus Farfarensis, e nobili ortus familia toparcharum Catini in Sabinis, anno MXCVIII sui monasterij composuit Chronicon. In eo tradit S. Laurentium primis Gothorum temporibus e Syria in Italiam venisse, cum c Susanna sorore sua, [sororem habuit Susannam.] Isaaco & Ioanne cognatis, qui iuxta Spoletium monachi fuere; Episcopum Sabinensem factum, ea se dignitate abdicasse; monasterium Farfarense, in territorio Sabino, fundo Acutiano condidisse, eiusque primum Abbatem fuisse, atque ibi sancte mortuum: [Farfense monasterium euersum,] post eius obitum, a Longobardis d euersum monasterium, ac demum Ioanne V Pontifice, a prædicto Abbate Thoma, e Faroaldo Duce Spoletino impensas præbente, [reparatū.] restauratum.

[11] Prima Gothorum tempora censentur ab anno Christi CCCCXCIII ad DXXVI, quo omni spatio, rerum in Italia potitus est Theodoricus. [Quando in Italiam venerit S. Laurentius?] Quod ergo statuimus, in Italiam venisse S. Laurentium anno DXVI, cum citati Chronici sententia concordat, cumque S. Gregorio Papa, qui lib. 3 Dial. cap. 14 de S. Isaac, S. Laurentij socio, scribit, PRIORIBVS Gothorvm TEMPORIBVS, [Gothorum in Italia regnum fundatum an. 493] DE Syriæ PARTIBVS AD Spoletanam VRBEM VENISSE, ET VSQVE AD EXTREMA PENE Gothorvm TEMPORA PERVENISSE: idemque de sanctis Abbatibus f Spe & g Eutychio tradit. Euersum est regnum Gothorum anno h DLIV ab Narsete Eunucho, [deletū 554] copiarum Iustiniani Imperatoris duce. Falluntur, qui prima Gothorum tempora reuocant ad annum CDXXX. Venit quidem Alaricus in Italiam cum potentissimo Gothorum exercitu, atque vrbem Romam expugnauit anno CDX. at post dies paucos abscessit, i Pannoniamque repetiit, vbi tunc Visigothi regnabant, qui deinde Hispanias occuparunt. Italiam inuaserunt Gothi, siue Ostrogothi, anno CDXCIII, ductu & auspiciis Theodorici Regis, qui anno DXXVI decessit. Non igitur prima Gothorum tempora ab anno CDX duci debent: a quo anno ad DLIV, quo Gothorum extinctus est dominatus, anni intercessere CXLIV, quot vixisse, consueto natutæ cursu, sanctos illos viros verisimile non est. Planior est ac securior via, vt ab anno DXVI fere ad DLIV vixerint, quod est XXXVIII annorum interuallum.

[12] Porro Laurentius in antescripto Chronico k Sabinensis Episcopus dicitur, [S. Laurentius Spoletinus Ep.] cum Spoletinus fuerit, vti vetera omnia monumenta confirmant: eumque vt suum Antistitem semper habuit ac venerata est diœcesis Spoletina: asseruatur corpus eius Spoletij in S. Petri ecclesia, aguntque ciues eius anniuersariam solennitatem. Si quis ab Chronici fide recedendum non putarit, dicendum erit, prius Spoletinum Episcopum fuisse, postea ad Sabinensem Cathedram translatum, [forte postea Sabinensis.] ac demum hac etiam deposita dignitate, in Acutianum suæ diœcesis fundum concessisse, fundasse cœnobium, in eoque monachum factum. At si immediate Spoletino dimisso solio cœnobium condidit, non id egit nisi facultate ab Sabinensi Antistite facta, quippe in loco iurisdictioni illius subiecto.

[13] Cum S. Laurentij discipuli, ipseque postea S. Thomas & alij Abbates ac monachi magna vigerent vitæ sanctitate, ex eo cœnobio plures ductæ coloniæ, multa, inquam, per Italiam ab iis fundata monasteria, Farfarensibus adstricta statutis. [Farfenses monachi multa alibi erigunt cœnobia:] Multi quoque Spoletini Duces, Summi Pontifices, aliique potentes viri, multas ac magnas ei cœnobio donarunt possessiones. Extant vetera monumenta, quæ fidem faciant, possedisse Farfarenses in variis prouinciis ecclesias & cœnobia DCLXXXIII, vrbes duas, l Centumcellas cum suo portu & m Alatrium, castaldatus V, CXXXII castella, oppida XVI, VII portus, salinas VIII, XXXVIII fundos, [eorum ingentes possessiones] XIV villas, molendina LXXXII, pagos CCCXV, complures lacus, pascua, decimas, portoria, atque alia bona. Multa ei in Vmbria suberant monasteria & ecclesiæ: in diœcesi Spoletina monasteria duo, decem Ecclesiæ; in Asisiensi monasterium vnum, Ecclesiæ quatuor; duæ in Interamnensi. Data deinde abbatia Farfarensis anno MCCCLXXXVIII secularibus Clericis in Commendam, vt vocant; eoque introducti monachi Benedictini Germanicæ nationis. Verum anno MDLXVII amotis Germanis, alios e Congregatione Casinensi illic constituit Pius V Pont. Max. quibus præest Abbas claustralis, huic alter Commendatarius, [nunc imminutæ.] qui in octo castella ac plures pagos temporalem ac spiritualem iurisdictionem obtinet: amplissimis aliis possessionibus Sedi Apostolicæ testitutis.

[Annotata]

a Imo Ioannes VI fuit, si anno 702 datum est diploma. Nam Ioannes V 22 Iulij 685 creatus, mortuus est 2 Aug. anni insequentis. At Ioannes VI 29 Oct. 701 creatus, mortuus est 10 Ianuarij 705.

b Colitur S. Thomas Farfensis Abbas, e Mauriana Sabaudica ditione oriundus, 10 Septemb. v: scribit Ferrarius in Catal. SS. Italiæ.

c Ferrarius scribit iuxta prædictum monasterium Farfense eum fratre vixisse: an Sancta habeatur, nec ipse nec Iacobillus tradit.

d Ferrarius scribit, cum diu vetustate collapsum iacuisset, a Thoma an. 680 a fundamentis refectum.

e Hunc quoque Faraoldum eius nominis secundum Ducem Spoletinū Sanctis accenset Iacobillus, vti ad 19 Februarij dicemus.

f Agit de S. Spe, siue Speo, Abbate S. Gregorius lib. 4 Dial. cap. 10, sed non ait e Syria venisse: de quo ipsemet dubitat Iacobillus ad 28 Martij, quo colitur.

g Colitur S. Eutychius 23 Maij. Agit de eo S. Gregorius lib. 3 Dial. cap. 15, nec tamen asserit Syrum fuisse, quod & ipse Iacobillusin dubium reuocat.

h Imo DLIII.

i Rhegij obiit, dum Siciliam petit.

k Idem supra citatus scribit S. Petrus Damianus.

l Ciuitatem-veterem habet auctor, quæ iuxta Gentumcellarum ruinas, portu etiamnum clara.

m Alatrium, quæ & Aletrium, vrbs Hernicorum fuit; estq; etiamnum ciuitas Episcopalis, Alatro Italis dicta.

DE S. PHILIPPO EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCITER AN. DLXXVIII.

[Commentarius]

Philippus, Ep. Viennensis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Plurimi Viennensem Cathedram illustris sanctimoniæ suæ splendore ornarunt Antistites. Tres hoc ipso die Fastis adscripti, S. Simplicius, de quo iam diximus, S. Philippus, eiusq; successor Euantius. Memoratur Philippus apud Ioannem Chenu, [Philippus Vienn. Ep.] Claudium Robertum, Ioannem Boscium, Ioan. Lieuræum, XXV Episcopus, XXIV apud Democharem.

[2] Acta eius breuiter sic perstringit Ado in Chronico ad tempora Tiberij Constantini Imp. Philippus Viennensis Episcopus clarus floruit. Cuius tempore monasterium S. Andreæ subterioris Viennæ conditum a Remila Eugenia, Ansemundi Ducis filia, atque sub testamento Matri Ecclesiæ traditum. Nam aliud monasterium superius S. Andreæ, in colle ciuitatis situm iam erat. [Remilæ Virg. suadet, vt monasterium ædificet:] Fundauerat enim ipsum beatissimus Leonianus temporibus S. Auiti eiusdem vrbis Episcopi: vbi eadem ipsa Remila sub regulari disciplina nutrita fuerat. De S. Auito agemus V Febr. De S. Leoniano XVI Nouemb. cuius & mentio fit I Ianuar. in Vita S. Eugendi cap. 2. Saussaius Remilam a Philippo deuotis suasionibus inductam scribit, vt monasterium illud conderet; eamq; Remillam vocat, alibi Romeliam, Boscius Remiliam. patrem vero eius, Ansalmundum vocant Saussaius & Lieuræus.

[3] Anno regni Guntramni ac fratrum VI. Christi DLXVI, habitum est Concilium Lugdunense II, cui Philippus interfuit, & primo loco subscripsit. Baronius tom. 7 ad an. 570 num. 23 primum illud esse Concilium Lugdunense scribit; quia prius, tempore Sigismundi Regis habitum, non viderat, quod nimirum primus; [interest Concilio Lugdun. 2] postea edidit Sirmondus. Philippi conciliiq; illius mentio fit c. Prima adnotatio. dist. 16. vbi præcipuæ Synodi recensentur; & de hac quidem ista habentur: Vigesima tertia Lugdunensis, in qua Patres XVIII statuerunt Canones, quorum auctor maxime Philippus Viennensis Episcopus extitit. [præcipuus eius Canonū auctor:] At non nisi sex illius Synodi canones exstant. Ea nempe omnia desiderantur quæ de Salonio ac SagittarioEpiscopis statuta, quorum tamen caußa congregari præcipue Synodum illam Ganthramnus iusserat, vti Gregorius Turon. lib. 5 cap. 20 testatur.

[4] Cum deinde contentio inter Guntramnum & Sigebertum Reges verteretur, inquit Gregorius Turon. lib. 4 hist. Franc. cap. 42. Guntramnus Rex apud Parisius omnes Episcopos regni sui congregat, [dein Parissens. 4 pro pace inter Reges, conuocato,] vt inter vtrosque quid veritas haberet edicerent. Hæc est Synodus Parisiens. IV, habita anno Chilperici & fratrum Regum XII, Christi nempe DLXXII. Quid pro Regum reconciliatione actum sit, non liquet. Fatentur Episcopi in constitutione ad Ægidium Ep. Remensem, cui primo loco idem Philippus Viennensis subscripsit,se pro caussis publicis, priuatorumque querelis Parisius euocatos. Successum Synodi indicat Turon. cap. citato lib. 4. [frustra:] Sed vt bellum ciuile in maiore pernicitate cresceret, eos andire peccatis facientibus distulerunt.

[5] Dum Parisiis hærerent Episcopi, questus apud eos est Pappolus Carnotensis Episcopus, in Castro Duno, [Promotū intra alienam diœcesin ordinatum Ep. abdicat,] suæ diœcesis oppido, ab Ægidio Ep. Remensi ordinatum Episcopum Promotum quemdam, contra Canones. Missa est ab iis ad Ægidium Constitutio Synodalis, vt Promotum ad se euocaret, ac secum retineret, ne quam deinceps suo Antistiti aut Ecclesiæ inturiam irrogaret. Dederunt & ad ipsum Sigebertum Austrasiæ Regem litteras, in quibus ista habent: Nuper non absque conniuentia gloriæ vestræ, sicut credimus, [& Sigeberto R. scribit, ne eum defendat,] euocati Parisius venientes, nouam inauditamque ordinationem in castro Dunensi, parochia denique Carnotina, factam fuisse cognouimus. Quam rem licet vix credere possumus cum consensu gloriæ vestræ fieri potuisse, ramen si cuiuscumque praua suggestione præuenti in hæc tam obscœna & Ecclesiæ vniuersæ contraria consensistis, ab huiusmodi scandali defensione sinceritatis vestræ conscientiam expietis & c. Subscripsit Philippus, post Sapaudum Arelatensem, his verbis: Humilis vester Philippus reuerenter audeo salutare. Pertinebant tunc ad regnum Sigeberti Dunenses & Turonici, vt indicat Gregorius Turon. lib. 4. cap. 45. & vero iusserat idem Rex Promotum isthic ordinari. [qui ordinari curarat, & fouit vsque ad mortem silam;] Ita Turonensis lib. 7 cap. 17. Promotus, qui in Dunensi castro, ordinante Sigeberto Rege, Episcopus fuerat institutus, & post mortem Regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diœcesis Carnoteriæ; contra quem ita iudicium latum fuerat, vt presbyterij tantum officio fungeretur, accessit ad Regem (Gunthramnum) deprecans, vt ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet. [post quam depositus.] Sed obsistente Pappolo Carnotenæ vrbis Episcopo, ac dicente, Quia diœcesis meæ est, ostendente præsertim iudicio Episcoporum; nihil aliud potuit obtinere cum Rege, nisi ea quæ sub ipsius castri termino propria habebat, reciperet, in quo cum genitrice adhuc superstite moraretur.

[6] [quo anno, & die obierit?] Quando decesserit Philippus, nusquam legimus. Non potuit vltra annum Chilperici & Gunthramni XXI, Christi DLXXXI in viuis esse, cum mense Nouembri eiusdem anni Concilio Matisconensi subscripserit eius successor Euantius, vt infra dicemus. Diem vero obitus Philippi statuunt Boscius, Lieuræus, Claudius Robertus, Chenu, III Februarij quo die eum generali catalogo SS. inscripsit Ferrarius, Martyrol Gallicano Saussaius: absolute Sanctum pronuntiant Boscius, Lieuræus, Chenu.

DE S. EVANTIO, SIVE EVENTIO, EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

An. Ch. DLXXXVI.

[Commentarius]

Euantius, siue Euentius, Ep. ibidem (S.)

Avctore I. B.

[1] Post Philippum, inquit Ado in Chronico, Euantius, vir sanctus, Episcopus Viennæ leuatus est. Hic cum S. Prisco, & Artemio Senonico, & Remigio Biturigensi, & cum aliis sanctis Episcopis, XX capitula Ecclesiastica perfecte roborauit. [S. Euantius Ep. Viennens.] Quibus consedit quoque Syagrius Eduennensis Episcopus, vir summæ sanctitatis.

[2] Confundit hic Ado Concilia duo Matisconensia, quibus S. Euantius interfuit. Primum coactum est tam pro caussis publicis, quam pronecessitatibus pauperum, [interest Conc Matiscon. 1 an 581.] vt in præsatione dicitur, ex euocatione gloriosissimi Domni Gunthramni Regis, anno XXI regni eius, Christi nimirum DLXXXI. Interfuere Priscus Lugdun. Euantius Viennens. Artemius Senonens. Remedius Bituricens. Syagrius Æduorum, aliiq; XVI. Sanciti sunt Canones XIX, plerique ad honestatem rerum ac personarum sacrarum spectantes Secundum habitum est anno Guntramni XXIV, Christi DLXXXIV, interfueruntq; omnes Episcopi, qui in regno gloriosi Domini Guntramni Regis Episcopali honore fungebantur, [item 2. an. 584] vt dicitur in Præsatione. Ibi conditi XX illi præclari de rebus Ecclesiasticis canones, ab Adone laudati. Sed decesserat tunc Remedius, siue Remigius, Bituricensis Episcopus, subscripsitq; Concilio successor illius S. Sulpitius Seuerus.

[3] [Lugdun. 3, an. 582] Inter duo illa concilia, celebratum est Lugdunense III, anno Gunthramni XXII, Christi DLXXXII, cui & Euantius subscripsit. Biennio post, iuxta imperium gloriosissimi Guntheramni Regis, [Valentino a 584.] habita est Synodus in vrbe Valentina X Kalendas Iunij: e cuius Actis sola superest confirmatio eorum quæ tam ipse Rex, quam bonæ memoriæ iugalis sua Austrechildis Regina, vel filiæ eorum, Deo sacratæ puellæ, id est, bonæ memoriæ Clodebergis, vel Clodehidis, locis sanctis contulissent. Ei quoque confirmationi cum aliis XVI Episcopis Euantius noster subscripsit.

[4] Ceteræ illius res gestæ nos latent. Hunc esse opinatur Christophorus Bravverus noster Euentium, siue Euantium, aut Auentium, quem Venantius Fortunatus, lib. 3 ep. 2 ad Euphronium Ep. Turon. scribens, [Forsan S. Euphronij Ep. Turon. discipulus:] salutari his verbis iubet: Dominum meum per omnia dulcissimum, filium vestrum Euentium, pro me multipliciter supplico salutari. Non est cur viri eruditi coniecturam refellamus: sed necquo firmemus. Minus arridet, quod ambigens quærit Henricus Canisius, an Euantius noster sit Euantius Abbas, cuius epistolam recitat to. 5 Antiquæ lectionis, parte 2. contra eos qui sanguinem animalium immundum esse iudicabant, carnem mundam; quales repertos in quibusdam Cæsaraugustæ partibus scribit.

[5] Obiit S. Euantius anno XI Childeberti Regis Austrasiæ, siue Christi DLXXXVI. [obiit an. 586.] Ita Gregorius Turonensis lib. 8 cap. 39. Grauis tunc prouinciam ipsam lues depopulata est. Obiit & Euantius Viennensis Episcopus, in cuius Sedem Virus Presbyter de Senatoribus, Rege eligente, substituitur: multique eo anno Sacerdotum ex hoc mundo migrauerunt. Idibus Ianuarij obiisse tradunt Lieuræus Boscius, Ferrarius in gener. Catal SS. & Chenu, [an 13 Ianuarij?] qui perperam ad id firmandum Adonem citat. Refert eum quoque ad illum diem Saussaius in Supplem. Martyrologij; sed addit: quem præcipue ob sanctitatis memoriam colendum indicant sacræ veteres tabulæ die III Februarij. [colitur 3 Febr.] Ita ipse Ado Viennensis Ep. in Martyrol. Viennæ S. Euentij Ep. & Confess. Referunt eum eodem die Saussaius in Martyrol. Florariam, Galesinius & quædam MSS. At Beda vulgatus, Molanus & Hermannus Greuen in addit. ad Vsuardum, Martyrol, Colon. excusum anno 1490 MSS. S. Mariæ Vltraiecti & S. Gudilæ Bruxellis; hoc eum elogio celebrant: Viennæ S. Euentij Ep. & Confess. gloriosi.

DE S. HADELINO PRESBYTERO, VISETI ET CELLIS IN BELGIO.

CIRCITER AN. Chr. DCXC.

Commentarius præuius.

Hadelinus, Presbyter, Viseti et Cellis in Belgio (S.)

Avctore I. B.

§ I Cellæ S. Hadelini situs.

[1] Dionanto, ditionis Leodiensis ad Mosam amnem nobili ac vetusto emporio, sesquihoræ itinere Cellæ distant, pagus insignis, in valle contigua saltui, vt infra in Vita S. Hadelini dicitur, qui adiacet fluuio Lætia. [Cellensis in Arduenna pagus, haud longe a Lescia amne,] Oritur Lætia (siue Letia, vt promiscue Molanus & Miræus scribunt, Lessia Fiseno nostro dictus, aliis Lescia, vulgo Lesch aut Les) oritur, inquam in Arduenna, haud procul Bullonio, multisq; anfractibus deuolutus, tandem rupis hiatu absorbetur; tanto fragore, vt horrorem audientibus incutiat, ac speciem quamdam inferni obiiciat. Duarum inde leucarum spatio ad Hanum pagum denuo effluit eadem ex rupe; idemne tamen, an alius, explorari adhuc non potuit: paleæ enim concisæ vis ingens, & alia id genus, quæ ad plurima milliaria fluitare in aquis solent, sæpenumero iniecta fuere; nec qua parte rursum emanat, vllum animaduerti vestigium potuit. Idem tamen & priusquam se terris condit, & vbi emersit, nomen. Tandem Mosæ media supra Dionantum leuca miscetur, profundus vbique, &, si accolæ vti velint, nauium capax.

[2] Leuca fere a dextra Lesciæ ripa distat pagus, quem Cellas appellari diximus, a S. Hadelini cella siue monasterio. Per pagum vero alius labitur riuus, qui infra Cellas in Lesciam influit. Locum illum omnem ita Hadelinus Bietlotius Presbyter Cellensis in metrica S. Hadelini Vita delineat: [amoœnositu,]

Montibus est vallis quædam præcincta quaternis,
      Arboribus multis consita, plena feris.
Illius in medio nitidus prolabitur amnis, [alio riuo irriguus,]
      Qui non multiplici commoditate caret.
Nec pecori tantum, verum & cultoribus ipsis,
      Vsibus atque aliis vtilis esse potest.
Non procul inde fluit piscosum Lessia flumen,
      Cuius multa bonis prata rigantur aquis.

Ac deinde pluribus interiectis, ita pagum, templumq; eius S. Hadelino sacrum describit:

Prima fuit forsan pagi Cellensis origo,
      Hic siquidem, de quo dicere pauca iuuat.
Vallicula est igitur circumdata monte quaterno,
      Nomine quam Cellas fama vetusta vocat.
Sit licet antiquum, tamen est venerabile templum,
      Cui simul est turris iuncta vetusta nimis.
Gens animosa licet fuerit, bellique perita,
      Attamen hæc multa relligione viget.
Reddere nam quoties solennia vota Tonanti
      Contigit, ad templum plebs numerosa ruit. [pios & Catholicos incolas habet.]
Si quis eam numerare volet, fortassis eamdem
      Vix sciet, & numero copia maior erit.
Indubitante animo fidei seruauit auitæ
      Doctrinam, & veterum dogmata sancta Patrum.
Hæreseon technas est detestata nefandas,
      Cunctos errores estque perosa nouos.
Noxia spurcarum fugit irritamina rerum,
      Moribus & cunctis est inimica malis.
Pagus in vmbrosa quamuis sit valle locatus,
      Non tamen omnigena commoditate caret.
Namque duo nitidi fontes de montibus altis
      Effundunt gelidas per loca vallis aquas.

Horum vnus Riuus S. Hadelini dicitur, alter e vicino ad Septemtrionem monte defluens Limonius fons.

[3] Haud longe a pago arx visitur perantiqua modico in colle illustris familiæ de Cellis, quæ Baronatus titulo ornata, [Ibidem arx familiæ de Cellis,] ac pluribus Belgicorum Procerum domibus iuncta affinitate, cum fortaßis vel ab heroicis illis temporibus vicinas habuisset posseßiones, vel post nacta esset, hinc sibi cognomen adoptauit. Est Theodorici de Cellis celebre nomen, [e qua Theodoricus Canonicus Leodien. vir pius.] qui religiosæ & solitariæ vitæ studio canonicatum Leodiensem, opimum in primis ac nobilem, dimisit, atque aliquot sibi iunctis sociis, Clarum locum, vbi S. Theobaldi sacellum erat, propter muros vrbis Huensis expetiit, ibiq; pie ac laudabiliter vixit, atque instituti regularis Crucigerorum quod nunc in Belgio, præsertim ad tractum Mosæ, viget, fundamenta iecit; tandemq; circiter annum MCCXXXVI, XVIII Augusti deceßit, & ibidem sepultus est. Ita fere Crucigerorum Huensium Chronica memorant. Chapeauillus to. 2 de Epp. Leodiensib. Annot. ad cap. 131 Ægidij Aureæ vallis, scribit, anno MCCXXXIV a Ioanne Episcopo fundatum monasterium Cruciferorum in Hoyo, quod primum & initiale est totius Ordinis.

[4] Ceterum nomen ipsum Cellarum pago inditum vt supra diximus, a cella siue humili tugurio quod eo loci extruxit incoluitq; S. Hadelinus; qui postea isthic monasterium condidit, cui & Cellæ nomen, vt aliis alibi quantumuis amplis cœnobiis, adhæsit. Id deinde in collegium Canonicorum, (haud comperimus quo tempore) mutatum. [Isthic quondam Canonicorum collegium, antea monasterium] Breuiarium Leodiense nouum, ad III Feb. Lect. 3 videtur innuere, cum sepulchrum S. Hadelini miraculis illustraretur, tum demum ad illius honorem Canonicos illic collocatos. Ita enim habet: Cuius ibidem sepulti meritis & miraculorum gratia, Cellense postea exurrexit Canonicorum collegium. Verum, vt idem Chapeauillus ad Ioannis Hocsemij lib. 2 cap. 24 annotauit ex Chronico Gemblacensi, Ecclesia S. Hadelini Cellensis erat vna ex abbatiis S. Lamberti Leodiensis: quod non facile alibi de vllo Canonicorum secularium collegio dictum reperietur, nisi id antea regularium fuerit. Idem ante Chapeauillum scripsit Molanus in Natalib. SS. Belgij, & post vtrumque Miræus. Et vero amplæ illæ posseßiones Hadelino a Pipino Duce, [a. S. Hadelino erectum:] Guiza, Beone & aliis collatæ an ad ipsum solum, & non alios, isthic Diuino mancipatos cultui, alendos pertinuerunt? Vt conuersationis, inquit Vitæ Auctor, in eodem loco augmentaretur affectus. Nisi fortaßis dubitare quis potest, cuiusmodi sibi collegas adsciuerit, Clericosne seculares siue Canonicos, an monachos, ipse a prima ætate, vt eius magister Remaclus, monasticis institutionibus imbutus. Quid quod Visetenses S Hadelini Canonici, vti Molanus scribit, ex prima fundatione verisimilius putent sese Benedictinos fuisse, cum Cellæ residerent ad Lætiam; habeantque etiamnum secularem Abbatem, Cononicū Leodiensem?

[5] Euer sum illud, aut vetustate collapsum est, quod ipsi tamen incoluisse Canonici videntur, [euersum nunc,] Cellense monasterium. Stat ecclesia, inq; ea titulus Præposituræ. In acliuis collis latere, haud longe a primaria ecclesia, alia est ædicula vbi cellam primum extruxit, atque eremiticam vitam egit Hadelinus; in qua in hunc vsque diem sepultura eius cernitur; quam & nos venerati aliquando sumus. [stante ædicula, & Eremitæ tugurio] Eam vero ædiculam, in memoriam eremiticæ eius vitæ, vt Molanus scribit, anachoreta inhabitat. Eam sancti viri sepulturam ita describit Bietlotius:

Membra sepulturæ traduntur frigida sanctæ,
      Ingenti populo concomitante pio.
Est locus vmbrosus curuæ testudinis instar, [supra veterem Diui sepulturam.]
      Quam trito Cryptam nomine turba vocat.
Subiacet hæc recte prædicto sæpe sacello,
      Quæ mira populis relligione placet.
Hoc exangue loco tumulatur corpus opaco,
      Mœsta pij populo funera flente Patris.
Illic non multos iacuerunt ossa per annos,
      Quæ tandem rigida cuncta leuantur humo.
Erigitur tumulus, sublato pectore, magnus,
      Quo tegitur sanctus qui manet vsque locus.

[6] Hactenus de loco habitationis ac sepulturæ S. Hadelini. Hinc multiplicem Philippi Ferrarij errorem in Annot. ad 3 Februarij in Catalogo generali SS. refutes. [Multiplex Ph. Ferrarij error, confundentis S. Hadelini Cellam,] Hic sub disciplina, inquit, Remacli Episcopi vixit. Obiit Lætiis in Hannonia; quod oppidum alij Lessen, alij Leuze nunc appellari dicunt. De eo Molanus in Nat. SS Belgij, & Trithemius lib. 3 cap. 319. Corpus diu in Cella S. Gisleni, vbi in cœnobio præfuit; postea Visetum translatum, ibi colitur. Ita ille. Nec mirum est hominem Italum loca Belgij nostri minus exacte assequi potuisse. [Lessiniam opp.] Quod Lessen Flandris dicitur, Gallis Lessines, Latine Lessinia, oppidum est ad Teneram amnem, inter Gerardimontem Flandriæ, & Athum Hannoniæ, oppida, ipsum vero vtrius sit prouinciæ, iam a multis retro seculis controuersum fuit, vti to. 2 Flandriæ illustratæ, ex Meiero & Oudegestio ostendit V. CL. Antonuis Sanderus. At quod Leuze, vel Leuse Gallice appellatur oppidum, Latine Lutosa, duobus milliaribus supra Athum in Hannonia situm, [Lutosam pagum,] mœnibus carens, per bella & conflagrationem fere in pagum redactum, vti in Natal. SS. Belgij ad vitam S. Badilonis VIII Octobris scribit Molanus, qui & Baldrici Nouiomensis Cameracense Chronicon citat lib. 2 cap. 43 vbi ista habentur: Est monasterium quoque Canonicorum, in honore Apostolorum Petri & Pauli, in vico qui dicitur Lutosa, quod construxit B. Amandus; & est diues abbatia: vbi vir Dei venerabilis Baidilo requiescit. Titulus capitis est: De villa Lutosa. At Lætiæ, vulgo Liessies, pagus & religiosißimum monasterium, [Lætias monasterium,] ad Helpram flumen in aduersa plane Hannoniæ parte, haud longe a Galliæ finibus: quo de monasterio pluribus actum VII Ianuarij ad Venerabilis Patris Ludouici Blosij, eiusdem loci Albatis, Vitam. Demum Cella S. Gisleni oppidum est & perantiquum monasterium ad Haynam flumen inter Montes vrbeni Hannoniæ primariam & Condatum oppidum, [Cellam S. Gisleni opp.] de quo IX Octobris ad S. Gisleni vitam & alibi dicemus. Sed neque in hoc monasterio, quod vulgo existimatur (haud tamen solido fortaßis argumento) primitus S. Basilij aliisue Græcanicis constitutionibus administratum, neque Lætiis, vbi primum circa tempora Pipini Regis conditum cœnobium est, neque Lutosæ habitasse S. Hadelinus legitur, sed Cellis apud Lesciam flumen in Arduenna; quibus ex nominibus isti scriptori data errandi occasio. Minus excusabile erratum monachi Aureæ vallis, siue Ægidij, siue alterius cuiuspiam, qui ad cap. 54 Harigeri annotationem addidit, quæ extat in Chapeauillo, in qua dicitur, De Aquitania Gislenus Cellensis cœnobij fundator, in quo B. Hadelinus discipulus S. Remacli præfuit, & ibidem corpore quiescit. Alia S. Gisleni, alia S. Hadelini Cella est.

§ II S. Hadelini Reliquiæ Viseti: veneratio.

[7] Cellis per sexcentos & quadraginta circiter annos quieuit S. Hadelini corpus, quod deinde Visetum an. MCCCXXXVIII translatum. Est Visetum Leodiensis ditionis oppidum ad dextram Mosæ fluuij ripam, Traiectum inter at Leodium, medio fere situm interuallo, ab vtroque duabus leucis distans: quod indicari arbitratur Miræus in diuisione inter Ludouicum Germaniæ Regem & Carolum Caluum, his verbis: Liugas, quod de ista parte Mosæ est, & pertinet ad Vesatum. Sirmondus tamen & Chesneus legunt pro Vesato, Velsatum. Fuit illud anno MCCCXXXIV, quo nimirum Dominica Lætare incidit in III Id. Martij, [Visetum recens muris cinctum] vti Ioannes Hocsemius Canonicus Leodiensis qui annum tunc agebat LVI ætatis, scribit lib. 2 cap. 19 fuit, inquam, tunc Visetum firmatum portis ligneis, asseribus, & fossatis, ab Adolpho Marcano Episcopo Leodiensi. Huc quadriennio post, anno nimirum MCCCXXXVIII migrarunt Canonici Cellenses, eoq; S. Hadelini corpus deportarunt. Rem gestam ita narrat idem Hocsemius lib. 2 cap. 24. Vndecima die eiusdem Octobris, in die Cordulæ Virginis, [translatæ a Canonicis S. Hadelini reliquiæ,] translatum est corpus B. Hadelini Cellensis, cum collegio XII Canonicorum, Viseti, tum propter ryrannidem Aduocati loci, qui dicitur Dominus Cellensis, tum propter fauorem Viseti, de nouo muro lapideo cincti. Qua die ad perpetuam rei memoriam hos versus composui:

Anno mille, C ter Domini, quater X, duo præter,
Canonici læti cum Patronoque Viseti
Cellenses estis translati: Cordula testis.
Sis nouus hic hospes Hadeline sacer, misero spes.

[8] Caussam modumq; huius Translationis ita exponit Ioannes Chapeauillus Annot. 2 ad citatum Hocsemij caput, ex Chronico Gemblacensi: Mota est discordia inter Canonicos S. Hadelini & Dominum Cellensem. [(Aduocato eos opprimente)] Nam dictus Dom nus libertatem eorum Ecclesiæ defraudabat, & prædictos Canonicos vltra modum opprimebat. Cum vero Ecclesia S. Hadelini Cellensis esset vna ex abbatiis S. Lamberti Leodiensis, Domini Canonici consilio vsi, feretrum cum corpore S. Hadelini clam suscipientes, ipsum Leodium transtulerunt, in ecclesia S Lamberti collocantes. Quare Adolphus noster Episcopus & Capitulum Leodiense inter se super hoc consilium habuerunt, quid agerent. Tandem ad inuicem concordati sunt, quod dictum feretrum S. Hadelini cum Canonicis prædictis transferrent apud Visetum: quod & factum est, & tunc ibi facta est Ecclesia Canonicorum. Tunc temporis Visetum nouis muris & turribus super tipam Mosæ, ab Episcopo & Ecclesia Leodiensi, vallabatur.

[9] Cornelius Santfliet Leodij ad S. Iacobum monachus Benedictinus, a Chapeauillo citatus, scribit visitatum ab Episcopo & Canonicis Leodiensibus feretrum, [visitatæ Leodij,] in eoq; repertum fuisse corpus S. Hadelini: Brachium solum, inquit, corpori defecit, quod in monasterio Stabulensi honorifice vsque in præsens conseruatur, ante multa annorum curricula illuc translatum. Existimatur hic Scriptor, vti in Bibliotheca Belgica testatur Valerius Andreas, circiter annum Christi MCCCCLXI obiisse. Os item brachij S. Hadelini asseruari dicitur Hublinij vltra Chineum oppidum. Cellis in maiori ecclesia est os tibiæ, aliæ eius reliquiæ in eremitica ædicula. Meminere porro Translationis corporis complures alij Scriptores; [anno 1338. non 1337.] Chapeauillus in Annot. ad cap. 51 Harigeri, Franciscus Haræus in Compendio Vitarum SS. Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum, Molanus in Natalib. SS. Belgij, Miræus in Fastis Belgicis; qui tamen omnes falluntur, dum eam factam scribunt anno MCCCXXXVII, cum diserte scribat Hocsemius contigisse quo anno dies XII Octob. in feriam secundam incidebat, ac scilicet littera Dominicalis erat D; quod in annum MCCCXXXVIII quadrat: quare Miræus in Chronico eo anno refert, & Molanus in Indiculo SS. Belgij,ac VVion in Annot ad III Februarij.

[10] Consignata est huius Translationis memoria XI Octobris in MS Florario SS. his verbis: Translatio S. Hadelini Confessoris Leodiensis MCCCXXXVIII. Itemq; in Catalogo generali Ferrarij, [Anniuersaria rei memoria II Oct.] at rursus non sine mendis: Hoc die Translatio corporis S. Hadelini Confessoris ex Cella S. Gisleni in Hannonia, Visetum in Brabantia ad Mosam. Neque enim in Brabantia prouincia situm est Visetum, neque e Cella S. Gisleni, Hannoniæ oppido, verum e Cella S. Hadelini, [& mense Septembri.] pago ditionis Leodiensis in Arduenna, translatæ sacræ reliquiæ sunt, nec denique (quod in Annot. addit.) an. MCCCXXXIX id contigit. Cellenses Translationem celebrant officio triplici, Dominica intra Octauam Natiuitatis Deiparæ Virginis.

[11] Cur vero Hocsemius, quod die S. Cordulæ contigit, id vndecimo Octobris factum scribat, haud satis assequimur. Colitur S. Cordula XXII Octobris; [an die S. Cordulæ facta?] at neque in moderno Leodiensi Breuiario, neque in antiquo, quod an 1520 editum, vlla S. Cordulæ vel XI vel XXII Octob. mentio fit. Bietlotius XXIV Octob. translationem illam vult contigisse, caussamq; migrationis lepide exponit:

Triginta octo annis lapsis post mille trecentos,
      Octobrisque dies bis duodenus erat.
Visetum corpus Leodino Præsule Adolpho
      Transfertur, veluti scripta vetusta docent.
Cuncta simul veneranda migrat collectio Cleri
      Cellensis. Caussas Lector amice rogas?
Mitia cur metuunt animalia cuncta leones?
      Lanigera exosos cur timet agna lupos?
Cur fugit accipitrem volucrum genus omne rapacem?
      Et pullus milui cur timet insidias?
Bellua cur pisces agitat balæna marinos?
      Ranas cur fluidis ardea terret aquis?
Vna & sola datur cunctis responsio: Nil est
      In viuis, quod non noxia quæque fugit.
Presbyteris orbata suis Ecclesia quondam
      Cellæa; atque tribus vix superesse datum.

Præter Præpositum duo alij sunt in primaria ecclesia, quorum vnus Plebanus, alter Sacellanus: quartus in ædicula minore Eremita, & ipse Sacerdos.

[12] Antiquißimam porro S. Hadelini esse venerationem patet ex Adonis vetustißimo Martyrologio MS. in monasterio S. Laurentij Leodij. in quo ad III Februarij, [Natalis celebris in Martyrol. 3 Febr,] vti & in Martyrol. Ecclesiæ S. Lamberti ibidem, ista habentur: Et S. Hadelini Confessoris. Eadem habet Benedictus Dorganius. Hermannus Greuen, & Martyrol. Coloniæ editum an. 1490 addunt: De Aquitania. VVion: Apud Visetum S. Hadelini Confess. Ferrarius & Menardus: Apud Visetum in Belgio, S &c. Molanus: Apud Visetum oppidum, S. &c. Canisius: In ditione Leodiensi, oppido Viseto, S. Hadelini Confessoris. MS. Kalendarium Ord. Benedictini: Ipso die S. Hadelini monachi Stabulensis, discipuli S. Remacli Ep. Andreas Boëius noster in Teutonico Martyrol. Cellæ, S. Hadelinus Conf: discipulus S. Remacli. Galesin. Ad oppidum Visetum, S. Hadelini Conf. religiosæ vitæ & rerum diuine admirabiliterque gestarum laude celebris. MS. Florarium: In oppido Viseti iuxta Leodium, depositio B. Hadelini Confess. 3 lectiones. Hic fuit discipulus S. Remacli, XVII Traiectensis Episcopi. Mulieri mutæ restituit loquelam, & plura mira fecit. Balduinius VVillotius noster: Cellis vico iuxta Dionantum, obiit S Hadelinus Confessor, Aquitanus, Stabuleti discipulus S. Remacli. Corpus eius postea an. MCCCXXXVII, (imo sequenti, vt supra ostendimus) translatum est Visetum, ditionis Leodiensis oppidum, vbi quiescit. Agit de eo quoque Saussaius, in quo corrigendum, quod Vrsetum pro Viseto ponit vbique: agunt &alij infra citandi. Qui Martyrologium Romanum Gallice versum, & ampliatum, Leodij edidit an. MDCXXIV, hoc die Translationem S. Hadelini celebrari a Visetensibus scripsit; perperam: natalis hic est, Octobri facta Translatio, vt ante dictum.

§ III Vita S Hadelini, & aliorum, a Notgero Ep scripta.

[13] Vitam S. Hadelini descripsit nobis e MS. codice, Patronorum Malmundariensium gesta continente, [Vita vnde edita?] Ioannes Gamansius noster. Eadem extat in vetusto codice monasterij S. Laurentij Leodij, & Cellis in IX Lectiones distributa. Eadem iam ante ab Herib. Rosvveydo ex alio descripta codice erat. Auctorem eius existimamus esse Notgerum Episcopum Leodiensem, [Eam scripsit Notgerus Ep. Leodiens.] qui ab anno CMLXXI ad X April. MVII illi Ecclesiæ præfuit. Alia quædam eius scripta extant; vt Vita S Remacli Episcopi III Septembris, Vita & Translatio S. Landoaldi XIX Martij; & fortaßis quæ ab Harigero Lobiensi Abbate edita, & expolita Gesta Episcoporum Leodiensium.

[14] Fuit sane Notgerus egregie doctus ac pius; de quo ista prædicat in Chronico Lobiensi Fulcuinus Abbas: Cuius animi dotes & virtutum summam si pergam dicere, quoniam adhuc superest, adulari videbor. Vnum pro certo dicendum est; quod sit, in quem Spiritus Dei donum singulare contulit veritatis & fidei. [vir doctus ac probus,] Anselmus Canonicus cap. 50 omni morum elegantia insignitum vocat. Ægidius Aureæ-vallis ait, nobilitatem generis scientia & moribus illustrasse, a litterali scientia morum quoque ornamenta accepisse, & in vtraque disciplina laudabiliter promotum, de scholis ad palatium transferri meruisse &c. Verum quo animi ardore studia litterarum curarit, idem cap. 55 ita commemorat Anselmus: Quanta fuerit illi in educandis pueris, scholaribusque disciplinis instruendis sollicitudo, hinc maxime probatur; quod semper, dum in via pergeret, longe seu prope, scholares adolescentes secum ducebat, [iuuentutis instituendæ studiosus,] qui vni ex Capellanis suis ex arctissima scholarum parerent disciplina. Quibus etiam librorum copiam, cum ceteris scholaribus vtensilibus, circumferri faciebat: sicque fiebat, vt quos rudes & illitteratos a claustro abduxisset, ipsos quos prius magistros habuerant, in litterarum eruditione, redeuntes superarent. Pergit deinde cap. 56. Huius eruditionis occasione, plurimi eorum, etiam in religionis ac sanctitatis disciplina, [(vnde multi ex eius disciplina præclari Episcopi)] circa eum intantum profecerunt, vt idonei fierent rectores Ecclesiarum. Recenset aliquot egregios Antistites sub eius formatos disciplina, Gontherum Salisburgensem, Rothardum & Erluinum Cameracenses, Haymonem Virdunensem, Hezelonem Tullensem, Adelbodum Vltraiectensem, Durandum Leodiensem &c.

[15] Cum tanto studio iuuentutis pietate & litteris imbuendæ flagraret Notgerus, quos eruditione præstantes audiebat, [doctos amans,] eos singulari fauore prosequebatur, aut in familiam etiam suam adoptabat. Floruerunt his temporibus apud nos, inquit Fulcuinus in Chronico Lobiensi, [in his monachos Lobienses.] studia litterarum, quibus ediscendis operam dantes opinatissimi fuere Scaminus, Theoduinus, & perspicacissimus horum Ratherius &c. Quare cum huius Ratherij technis, turbatæ res Lobiensium essent, ipseq; Fulcuinus Abbas loco motus; Notgerus ipso statim sui episcopatus exordio, euocatis Abbatibus, Werenfrido videlicet a Stabulaus, & Heriberto ab Andagino, cum aliquibus Fratribus, primum conspirationis exordia quærit, [quibus Abbati Fulcuino reconciliatis] inuenta trutinat & discutit, discussa demum iudicio vtitur; vbi perspexit omnia esse friuola, Fratres Abbati reconciliat, ipsam restituit .. … pace nobis, per Dei gratiam, Nothgero agente, firmissima collata, Dominus Episcopus Leodium reuertitur. Hæc Fulcuinus. Cuius Continuator aliud collatum Lobiensibus a Nothgero beneficium narrat: Immunitatem Ecclesiæ nostræ, suggerente Domino Episcopo Nothgero ab Othone Imp. de nomine II innouari primum, postea eodem Episcopo agente, [immunitatem & liberam electionem concedit:] a Ioanne Papa auctoritate Apostolica confirmari obtinuit Abbas Fulcuinus. Ex quo enim Franco de Abbate Lobiensi in Episcopum Tungrensem vel Leodiensem promotus, a Rege Arnulpho abbatiam episcopatui suo obtinuit, sub Episcopis vsque ad Euracrum succedentibus, res nostræ per Præpositos & Decanos, quoscumque Episcopi ordinassent, agebantur: per Nothgerum autem eiusdem Euracri successorem nobis concessum, & a præfato Ioanne Papa confirmatum est, vt sicut ab initio vsque ad Franconem, ita deinceps Abbatem habere deberemus &c.

[16] Ex hoc sibi ita caro virtutum & doctrinæ Lyceo Harigerum, siue Herigerum monachum, studiorum vel suorum socium, vel alienorum formatorem, adsciuit Notgerus. De quo idem Fulcuini Continuator: Apud exteros etiam & vita & scientia clarus extitit. [Harigeri monachi opera vtitur:] Intantum enim prædicto venerabili Episcopo Nothgero carus & familiaris fuit, vt non solum in domesticis vel Ecclesiasticis rebus, sed in palatinis quoque negotiis, quorum tunc temporis præcipuus erat executor, idem Episcopus inter primos eum habuerit. Nec in Lotharingia solum, sed & in Italia, vbi Othoni II adhuc puero regnum præparabat, eius obsequiis & consiliis vsus fuerit. Nihil igitur mirum, Notgeri opera aliqua Harigero adscribi, qui ei velut a commentariis erat, & fortaßis scripta eius expoliebat & emendabat, ac nonnulla, quæ suo nolebat Episcopus, ipse proprio nomine edidit. Fulcuino Abbati an. CMXC mortuo, idem suffectus est; obiit XXXI Oct. MVII, septimo post Notgerummense, non sine fama miraculorum. Sed de singulis Notgeri scriptis videamus.

[17] Primum scripsit Vitam S. Remacli, vt patet ex epistola ad VVerenfridum Abbatem Stabulensem, quæ ita incipit: Notkerus, quem, ac si indignum S. Mariæ Sanctique Lamberti mancipium, prædicant tamen Episcopum, Werinfrido venerabili in Christo Patri ac Sacerdoti salutis æternæ subsidium. [scribit Vitam S. Remacli Ep.] Omnis antiquitas, vt ait Oratorum maximus &c. Huic Vitæ apud Surium subiicitur liber miraculorum S. Remacli, in quo Danorum in Galliam irruptiones memorantur, ac variæ calamitates, quarum se spectatorem fuisse Auctor ostendit. Quod Gerardum Ioannem Voßium, cetera accuratum, impulit, vt vixisse Notgerum hunc scriberet sub Carolo Crasso, qui an. DCCCLXXX coronatus, DCCCLXXXVIII obiit; ac proinde duos Notgeros Leodienses Episcopos statueret. Verum tempore Caroli Craßi aut Arnulphi Impp. a monacho Stabulensi anonymo scripta est S. Remacli Vita, quæ incipit: [100 annis ante ab alio scriptā cum miraculis tum factis;] quæ incipit: Oriundus fuit Aquitaniæ partibus vir venerabilis Remaclus. Tum libri duo miraculorum ab eodem scripti Auctore hoc exordio: Post expletum namque gloriosissimi agonis omnibus seculis laudabilem triumphum, quo deposito carnis indumento, immarcescibilem gloriæ idem nactus est coronam. Hæc est Vita, cuius in illa ad VVerenfridum epistola ineminit Notgerus: Obtulisti libellum de Vita tam nostri, quam vestri specialis Patroni, Domini scilicet Remacli, conquestus propter incuriam tamen prædecessorum vestrorum breuius quam vt res postularet pro magnitudine gestorum eius esse * eruditam: simulque visus es, vt ne dicam precari, sed potius exhortari, vt eam non modo exemplari, verum aliquanto lepidius mandarem poliri, tum quod gestorum illius aliunde sumptorum suppetat copia, tum quod temporum, quorum diuersitas nunc maxime scito opus est, ex chartulario vestro non desit notitia.

[18] Scripsit præterea Notgerus S. Landoaldi Vitam, ac Translationem ex villa VVintershouio ad Gandaui castri cœnobium, siue S. Bauonis. Cuius commentarij hic titulus est in vetustißimo MS. codice S. Bauonis: [Vitam & Translationem S. Landoaldi,] Annotatio Notkeri sanctæ Treiectensis vel Leodiensis Ecclesiæ Præsulis, super Translatione sancti Confessoris Landoaldi Archipresbyteri, sociorumque eius. Epistola vero eius ad VVomarum Abbatem & monachos Gandenses data XIII Kalend. Iulij, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXXX. Ind. VIII. imperante Domno Ottone post mortem patris an. VIII, episcopatus ipsius Notkeri an. IX, ita incipit: Notkerus, quem, ac si indignum S. Mariæ Sanctique Lamberti mancipium, prædicant tamen Episcopum, Womaro venerabili in Christo Patri & Fratribus Gandensibus, [rogante VVomaro Ab. S. Bauonis,] omnibusque quocumque locorum positis fidelibus, hæc non obliquo oculo lecturis, perpetuitatem vitæ cælestis. Postulare, imo exhortari facultatulam nostræ modiciatis, Patres reuerendissimi, non dubitastis, vt ex mirabilibus seculis omnibus & gentibus prædicandis, nostris diebus, etsi simus indigni, nobis quidem manifestatis, vobis insuper prærogatis, in Translatione Sancti scilicet Landoaldi Archipresbyteri & sociorum eius reuelatis; quia videlicet ex nostra elati diœcesi, vestro, præordinante Deo, cesserunt iuri; debeamus, quantum ad nos vsque fama vulgante potuit perferri, omnium, imo vestræ satisfacere petitioni. Et post plura, consimilia iis quæ in epistola ad VVerenfridum Stabulensem habentur, hæc subdit: Iesum & sanctos Angelos eius, iudiciumque futurum testamur, nos parum aliud hic posuisse, quam quæ aut a Presbytero Saraberto, id sancte iuranti, a vobisque (vt ipse retulit) fortiter per Deum & horum merita Sanctorum obtestato, audiuimus; aut in scripto vestro nobis delato fideliter mandata reperimus; exceptis dumtaxat iis, quæ ex Episcopali nostro decerpta, huic schedæ pro temporum ratione videbantur congruenter præponenda. Quod Episcopale scriptum vocat, id esse videtur quod de gestis Episcoporum ab eo collectum mox dicemus.

[19] In illa tamen de S. Landoaldo lacubratione operam Antistiti suo locasse Harigerum, colligere est ex historia eiusdem Translationis, quam, qui interfuit, monachus Gandensis conscripsit; vbi ista habentur: [hic quoque Harigeri opera vsus;] At vero Dominus Abbas, tantis beneficiis visis, gratias omnipotenti Deo rependit. Nec multo post, inspirante Domino, pro cautela futurorum, seu, quod verius est, pro maiori gloria Sanctorum, Priores nostros supra designatos, ad venerabilem Episcopum Leodiensis Ecclesiæ mittere curauit, supplici precatu efflagitans, quatenus de translatorum Sanctorum reliquiis quæque digna per Clericos suos inquireret, & illi veritatem de iis omnibus renuntiarent in scriptis: quod, Domino donante, extemplo completum est. Nam requisiti in Synodo plena Sacerdotes & Clerici vndique confluentes, quanta audierant & facta viderant de Sanctis nostris miracula, ore consono coram Episcopo suo proferebant. Iubente itaque eodem eximio Pontifice, ibidem miracula, quæ diuulgauerant, sunt collecta, & per Dominum Heyngerum Didascalum, ac musicæ artis peritum, breuiter quidem, sed satis diserte ac luculento sermone sunt descripta, nec non & ipsius Episcopi sunt auctoritate roborata; insuper sigilli sui impressione munita, atque Domino Abbati ac omnibus Fratribus Gandensibus fideliter missa. Similia fere profert Miræus in Notis ad Sigeberti Gemblac. cap. 137 de Scriptoribus, & Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica ad nomen Harigeri. Sed siue historiam illam scripsit Notgerus, limauit Harigerus; siue hic composuit, & ille recensuit; nomine tamen Episcopi missæ Gandensibus vulgataq; est: neque enim de Episcopo tantoq; suo Patrono loquens Harigerus, ac si indignum appellaret.

[20] Denique gesta Episcoporum Leodiensium ad suam vsque ætatem collegit Notgerus. Id quia a Sigeberto & Trithemio non est traditum, [Gesta Epp. Leodiensium,] Miræo & Valerio Andreæ non probatur. Asserit ipsemet Notgerus in epistola ad VVerenfridum: Non eius modo, cuiuis meminimus, inquit, Sancti videlicet Remacli, verum ceterorum nostræ Sedis Pontificum tempora & gesta, quæ vndecumque potuere corradi, ad nostra vsque tempora collegi; & cuius potissimum anhelabas desiderio, Vitam inde exceptam votis tuis porrexi. Hæc ille, in quem (vt supra ex Fulcuino retulimus) Spiritus Dei donum singulare contulerat veritatis & fidei. Verum quia hæc ipsa epistola præfixa est Gestis Epp. Leodiens. Harigeri nomine editis, verisimile nobis fit, non modo huius fortaßis opera vsum in Vita illa conscribenda Notgerum, sed quæ collegerat de omnibus ad suam vsque ætatem Episcopis, ei tradidisse limanda, &, vt videretur, edenda. Et certe cum omnium omnino gesta collegisse se Notgerus testetur, Harigerus non nisi XXVII commemorat; posteriorum XVIII, [quorum pars expolita editaq; ab Harigero;] qui inter S. Remaclum & Notgerum sederunt, videretur perficere historiam non potuisse, aut edere noluisse. Ita de aliis Harigeri lucubrationibus Fulcuini Continuator, recensitis nonnullis eius scriptis, ait: Et alia quoque composuit, sed non exposuit.

[21] Nunc cur Vitam S. Hadelini arbitremur ab eodem Notgero scriptam, exponendum. Auctor, Leodiensem se Episcopum fuisse, [Vitam S. Hadelini.] ostendit cap. 2, nu. 11. Delegauit illic quoque ex reditibus, vt rem Ecclesiæ nostræ, villam quæ Mons Francheri vocatur. Neque enim probari potest Menardi lectio,, vt Remensis Ecclesiæ villam. Accedit quod eadem fere præfatio est, quæ Vitæ S. Remacli. Atque id familiare Notgero est: ita caput I Vitæ S. Remacli, primumq; S. Landoaldi, eodem modo orditur: Francorum regnum a sui principio semper infatigabile &c. multaq; in epistola ad VVomarum Abbatem Gandensem, eadem sunt, aut plane similia iis quæ in epistola ad VVerenfridum Stabulensem habentur. Tum illa Notgero familiaris formula testandæ modestiæ nu. 1. nobis, ac si indignis B. Hadelinum destinauit. Videtur autem scripsisse hanc Vitam Cellensium monachorum rogatu.

[22] Extabat breuior alia S. Hadelini Vita in MS. S. Martini Vltraiectensi, hoc exordio: Hadelinus in Aquitania nobili ex progenie ortus, [Huius alia breuior MS. Vita,] cum S. Remaclo, postmodum Tungrensium Episcopo, in Franciam peregrinationis gratia venit. Sed vel non admodum antiqua est Vita illa, vel postea adiecta sunt, quæ in ea leguntur: Huius Sancti corpus multo post tempore translatum est Vicetum, vna cum collegio Canonicorum Ecclesiæ suæ, ab Adulpho de Marcha Leodiensi Episcopo, circa annum Domini MCCCXXXVIII, XI die mensis Octobris.

[23] Aliam elegiaco carmine compositam Vitam dedit Ioanni Gamansio nostro Eremita Sacerdos cellulæ supra tumulum S. Hadelini incola, quæ hunc titulum præfert: S. Hadelini Ecclesiæ Cellensis Patroni Vita, [alia ab Hadel. Bietlotio scripta carmine;] in versus redacta per Hadelinum Bietlot Presbyterum Cellensem, anno a Christo nato MDLXXXIX, ætatis vero suæ circiter XLII. Eam frequenter inferius citamus; integram dare operæ pretium non fuit. Fuit is Vicepræpositus Cellensis.

[24] Edidit quoque S. Hadelini Vitam Teutonico sermone Heribertus Rosvveydus noster. Agit de eo Molanus in Natalib. & Indiculo SS. Belgij & in Chron. cap. 5. Franciscus Haræus in Compendio Vitarum SS. Hugo Menard. lib. 1 Obseruat. ad Martyrol. Benedictinum. [item ab aliis.] Constantin. Ghinius in Natal. SS. Canonicor. Andreas Saussayus in Martyrol. Gallic. Ægid. Gelenius lib. 4 de magnitud. Coloniæ. Trithemius de viris illust. ord. S. Bened. lib. 3 cap. 319 vbi Adelmum vocat. Bartholomæus Fisen noster in historia & in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, Harigerus, de quo supra, in Gestis Episcopor. Leod. cap. 51. vbiista habet, quæ in Vita aliter narrantur: Sic & beatus Confessor Hadelinus, qui & ipse Aquitanicus, dum aliquando, vbi secesserat, grata Deo opera gereret, vidit in visione Patrem eumdem (Remaclum) sibi apparuisse, vultu venustum, crine reuerendum, statura corporis præstantissimum, qui locum illi futuræ conuersationis & perpetuæ requietionis ostendit, & fontem vsibus hominum habilem demonstrauit. Quod ita esse probatur, [S. Hadelino apparet S. Remaclus.] dum & in ipso loco corpore requiescit, & spiritu præsens multa credentibus ibidem beneficia præstare non destitit.

[Annotatum]

* Chapeauill. editam.

§ IV S. Hadelini religiosæ vitæ tirocinium.

[25] Bartholomæus Fisen noster histor. Leod. lib. 3 nu. 42 ad annum Christi DCLIII, quo iam abdicato episcopatu, in Stabulensi cœnobio commoratum fuisse S. Remaclum arbitratur, de Hadelino ita scribit: [S. Hadelinus S. Remacli discipulus; an ad eum ex Aquitania venit Stabuletum?] Mira in primis fecunditate plantarium Stabulense germinabat, Remaclo cultore felicissimum. Asceticæ vitæ tirocinium isthic ponebat Hadelinus, & eximiam iam tum futuræ sanctitatis spem faciebat. Idem lib. 4 nu. 15 de peregrinatione Romana Remacli agens, an. DCLXIX suscepta, ita scribit: Viæ comitem habuit Hadelinum, gente Aquitanum, indolis præclaræ iuuenem; qui posito in Stabulensi palæstra tirocinio, raræ cuiuspiam virtutis expectatione vniuersos suspenderat. Idem de tirocinio vitæ religiosæ Stabuleti posito scribit in Floribus Eccl Leodiensis. Andreas Saussaius ita habet: Eadem die apud Vrsetum (voluit Visetum scribere) S. Hadelini Confessoris, ipsius S. Remacli discipuli: qui ortu quoque Aquitanus, relicto solo paterno & cognatione, Stabuletum ad ipsum Remaclum se contulit, cuius & magisterio vsus, & ab eo Cellas, vt monasterium ibi construeret, missus &c. Videntur eidem sententiæ adstipulari Molanus in Natal. & Indic. SS. Belgij, Haræus, Ghinius, Chapeauillus in Annot. ad cap. 51 Harigeri, dum aiunt, relicta terra & cognatione sua, venisse Stabuletum, vbi magisterio vsus est S. Remacli. Miræus in Fastis Belgicis solum ait, fuisse S. Remacli discipulum, in monasterio Stabulensi: neque diserte exprimit, isthicne an alibi tirocinium vitæ monasticæ posuerit; veneritne in Belgicam cum iam constructum esset Stabuletum, an prius.

[26] At Vitæ illius scriptor cap. 1 nu. 3 ait: cum Beato iam dicto Remaclo viam hanc paucis imitabilem arripuit, actuumque piorum & ærumnarum ipsius per omnia particeps, [an potius cum eo?] peregrinationis quoque multimodos perferens cum eo labores. Et nu 4. Cernens B. Hadelinus, quem nimio diligebat amore, a Deo & hominibus exaltatum, & pontificali Cathedra sublimatum, non est nostræ facultatis euoluere, quanta cor eius & lingua repletum fuerit exultatione. Atqui nondum tunc Stabuletum erat fundatum: ergo prius Remaclo adhæsit, quam hic eo se reciperet, quo demum relicto episcopatu, B. Hadelino secum comitante, diu destinatum arripuit callem. Eadem tradit Hugo Menard, relicta Christi amore patria, in Austrasiam venisse cum S. Remaclo, quem sibi ad imitandum proposuerat. Ac deinde Remaclum ait, comitante S. Adelino, ad eremum profectum esse. An fuerit tamen Hadelinus iam tum monachus, neuter expreßit.

[27] Bietlotius in metrica Vita scribit (quod nobis non probatur) ad Remaclum iam Episcopum venisse:

Protinus extremas Francorum venit ad oras,
      Quas habitant Treuiri, gens animosa, viri.
Impiger illorum sequitur vestigia Patrum
      Hic Diuus; vitæ nulla pericla timet.
Tunc etiam morum nulli probitate secundus
      Diuina Præsul sorte Remaclus erat. [an prius Traiectū?]
Ingreditur sacram venerandi Antistitis aulam:
      Comiter excipitur: pauper egenus erat.
Scilicet vt cælo prælucet stella sereno,       Et velut in templo lumina clara micant;
Sic quoque multiplici clarus virtute refulget,
      Virtutumque aliis nobile monstrat iter.
Gratus erat cunctis, pueris, famulisque virisque,
      Mitis ceu agnus fraude doloque carens.
Hunc sibi pro nato socioque Remaclus adoptat,
      Atque in eum veri fertur amore patris.

Videtur tamen innuere hic scriptor, iam antea notum fuisse Hadelino Remaclum, quem huius dignitate gaudentem inducit:

Hic Pater elatum sacrata Sede Remaclum
      Conspiciens, animo gestit ouatque suo.

Fauere huic sententiæ videtur Breuiarium Leodiense Lect. 2 vbi ait: ad B. Remaclum Tungrensem Ep. se contulit, & in Stabulai cœnobio primum solitariæ vitæ, actuumque piorum, & ærumnarum ipsius per omnia particeps &c. Vetus Breuiar. habet: Venit ad locum situm in littore, qui Dionant dicitur, ad Mosam.

[28] Probabilius est, quod de sacerdotio subdit Bietlotius:

Quippe Sacerdotis claro illustratur honore, [hic Sacerdos factus,]
      Quo minime dubium munere dignus erat.

Hinc imbuendis Christiana religione populis impendisse operam Hadelinum remur, sui Antistitis strenuum adiutorem. Et fuisse scribit Trithemius, tam scientia Scripturarum, quam sanctitate morum multum venerabilem. Eo spectat, quam hoc die in solennibus sacris Ecclesiæ Leodiensis, Cellensis, [populos docet; ideoq; Doctor appellatur] Visetensis recitant, Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, tuorum remunerator seruorum, qui nobis B. Hadelinum Doctorem salutis præstare voluisti; concede nobis famulis tuis, vt eius adiuuemur meritis, cuius lætamur virtutibus & exemplis. Per Dominum. Cui etiam (teste Molano) imago respondet. [& pingitur.] Pingitur enim Viseti in veste doctorali longa, coloris nigri, gestans in manu pedum, cui supereminet crux, eique cruci columba insidet. Ceterum Cellenses … pingunt eum vt eremitam, quia eremiticam vitam apud eos egit: alias alba & casula indutum, sinistra librum, dextra pedum, quale diximus, gestantem.

[29] Vbi ergo habitum monachicum suscepit Hadelinus? Non proditur. Fas est coniicere, Solenntaci aut Casæcongiduni, sub Remaclo. [S. Remaclus Abbas Solemniaci;] Huic Solenniacensis cœnobij in ditione Lemouicensi curam commiserat S. Eligius, vti Notgerus, & Stabulensis monachus in Remacli Vita tradunt. Post aliquantulum vero temporis, inquit hic, fama vulgante, per totam Galliæ prouinciam auditum est de vita & actibus beati viri sæpe memorandi Remacli, & ad aures Procerum, qui tunc temporis palatio præerant, peruentum est … ac denudatum in regalibus aulis, tam magnificum virum non debere abesse præsentiæ Regis, vt illius prudentia disponerentur regni negotia: vnde factum est, vt euocatus honorifice, vti decebat, ad limina perduceretur palatij, magnum omnibus futurus solamen.

[30] Ei deinde Casæcongiduni monasterij præfecturam Sigebertus Rex commisit, de quo Notgerus: In loco, qui vocatur Casæcongedunus, super Sesmarum fluuium sito, cœnobium idem Rex, Optimatum suorum consilio, in honore Apostolorum Petri, Pauli & Ioannis ædificauerat, quia congrua seruorum Dei habitationi domicilia protendebat, munere largitatis suæ ditauerat, probatas Deo seruientium personas aggregauerat, quibus B. Remaclum prouisorem instituit, & vt inhabitantes iuxta traditionem Patrum viuere assuefaceret demandauit. Extat vsque in præsens locus orationis eius in rupe excisus, [dein Casæcongeduni:] vnde infirmantibus vsque nunc proueniunt beneficia. Eadem habet Harigerus cap. 54. quibus consonat ipsius S. Sigeberti Regis diploma, quod 1 Februarij in Analectis ad Vitam S. Sigeberti § 3 nu. 17 dedimus; in quo ista habentur: Ideoque sub deuotione animæ nostræ … monasterium regulare, in honore Patroni nostri Petri, Pauli, Ioannis, vel ceterorum Martyrum, in terra nostra Arduennense, in loco qui dicitur Casegonguidinus, quem Sesomiris fluuius cingete videtur, & ex nostræ largitatis munere iuxta Patrum traditionem cœnobium volumus construere; & ibidem Christo auspice Remaclum Abbatem constituimus: qualiter ibidem secundum ordinem & monita antiquorum Patrum conuersari debeant. Vestigium aliquod Casæcongiduni superesse videtur antiquus Prioratus in pago Cougnon, ad collegium Luxemburgense Societatis Iesu pertinens, ad amnem Sesmarum, vt Harigerus & Notgerus vocant, seu Sesomirim, vt S. Sigebertus, vulgo Sesmoy aut Semoy, inter Chinium & Bullonium oppida.

[31] Hic igitur Abbas fuit Remaclus, cum Solemniaco euocatus esset in Austrasiam. Hadelinum autem, si laicum adhuc, sed perfectioris vitæ desiderio captum, [alterutro loco sub eo nouitius Hadelinus,] secum deduxit hic sacro habitu inter primos induit; si autem rudimentum vitæ religiosæ iam posuerat in Aquitania, hic certe ad eius absolutionem nisus pertingere: qua in re sancto Patri ita se probauit, vt eum secum Traiectum deduxerit, eius & domestico exemplo sese ad pietatem excitaturus, [Traiectum ducitur,] & doctrina alios ad Christianarum virtutum officia hortaturus; quamobrem & sacerdotio eum initiauit. Vbi ponere episcopatum illi, Amandi decessoris exemplo, etsi non eadem ex caußa, licuit; Hadelinum secum Stabuletum, quod, vti & Malmundarium, [dein Stabuletum;] præbente sumptus Sigeberto, episcopatus sui tempore ædificarat, perduxit: vndeeum postmodum ad Cellense condendum asceterium dimisit. [postea Cellas missus.]

§ V S. Hadelini ætas.

[32] Arnoldus VVion floruisse S. Hadelinum scribit an. DCLXX. Franciscus Haræus & Heribertus Rosvveydus obiisse circiter DCLXXX. [Ætas eius ex S. Remacli ætate petenda:] Annus certus mortis colligi nullo certo charactere potest: reliquæ decursus ætatis ex Vita S. Remacli potest vtcumque ordinari. Paucula igitur de Remaclo cursim perstringemus, plenius ad eius Vitam III Septemb. cuncta discussuri.

[33] Temporibus Heraclij Imp. & Clotharij II Regis Francorum, (quorum hic anno Christi DCXXVIII, cum regnasset annos XLIV ac menses aliquot; ille DCXLI obiit, cum imperasset XXXI) S. Remaclus Aquitaniam natiuitatis suæ illustrabat auspiciis, cum ciuitas metropolitana Biturigum haberet Archiepiscopum S. Austrigisilum, [is sub S. Austregisilo natus, sub S. Sulpitio educatus;] Archidiaconum vero B. Sulpitium, in breui post honore pontificali donatum. Ita Notgerus, & Harigerus cap. 48. Educatus est sublimiter bonæ indolis Remaclus, prout plurima facultatum suppetebat copia parentibus, sub Beato scilicet Sulpitio: in cuius veneratione constat ab eodem sancto viro plurimas in nostra diœcesi postea dicatas ecclesias. Deinde eum adultum, & totius bonitatis, prout tali competebat ætati, iam fructum ferentem tradunt B. Eligio, viro omnibus eius temporis hominibus meritorum gratia præferendo, qui eum Solemniaco monasterio, quod ipse pio opere in sua construebat hæreditate, locauit … postea curam gregis sibi commissi illi committere non abnuit, onus & vices repartiri non dubitauit, seque seruitio palatij, sicut compellebatur, reindulsit.

[34] De ætate S. Sulpitij Pij egimus ad eius Vitam XVII Ianuar. § 3. Breuiter ita colligi potest: Anno Childeberti XVI, Gunthramni XXX, Christi DXCI obiit S. Sulpitius Seuerus, de quo egimus XXIX Ianuarij; succeßit S. Eustastus, siue Eustachius. Ita S. Gregor. Turon. lib. 10 cap. 24 & 26. sedit is annis XII. obiitq; pridie Kalendas Ianuar. Ita Chenu Biturix. [quorum ille an. 612 Ep. factus, hic 624.] Huic ergo initio anni DCIII succeßit S. Apollinaris, seditq; annis IX, obiit III Non. Octob. Inde S. Austregisilus sedit annis XII, sicut ipse Angelo reuelante cognouerat, vt in eius Vita XX Maij dicitur; obiit anno DCXXIV; eiq; S. Sulpitius Pius succeßit. Habemus ergo tempus adolescentiæ S. Remacli, & institutionis in monasterio Bituricensi, sub Sulpitio siue Archidiacono, siue iam Archiepiscopo.

[35] Fundatum est postea a S. Eligio in agro Lemouicino cœnobium Solenniacense, perfectumq; anno X Dagoberti Regis, Christi DCXXXVII. vbi S. Remaclus (vt Sigebertus in Chron. ad eum annum scribit) ab Aquitania veniens, se in Christi tirocinio sub eo exercendum dedit. Non recte ait ab Aquitania venisse Solenniacum, cum ipsi quoque in Aquitania essent Lemouices, verum a Biturigibus eo venit. Imo, vt ante retulimus, toti illi centum & quinquaginta monachorum congregationi præfectus est: [Remaclus Solemniaci monachus an. 637 mox Abbas: circiter 646 in Austrasiā venit:] vnde coniici potest eum non solum litteris eruditum apud Biturigas, verum & monachum in Sulpitiano cœnobio fuisse. Quando in Austrasiam accersitus sit, non constat: verisimile est circiter DCXLVI aut DCXLVII Christi annum contigisse. Hic Casægongidunensi cœnobio vel ædificando, vel certe ordinando regendoq; præfectus est. Interea Traiectensem episcopatum deposuit S. Amandus an. DCL, non ante, cum ad eum adhuc Episcopum data extet a S. Martino Papa epistola post Concilium Romanum, habitum imperij Domini Constantini (potius Constantis II) piissimi Augusti anno nono, sub die tertio Nonas Octobris, Indict. octaua, scilicet a Septembri inchoata, an. Christi DCXLIX.

[36] [650 fit Episc.] Suffectus Amando est Remaclus, anno DCL, aut sequenti: sedit vero annis circiter decem, vt patet ex Chronico Trudonensi lib. 1 cap. 8. Ab eo enim iam Episcopo missus est Metas S. Trudo ad S. Clodulphum litteris imbuendus, vti Notgerus in Remacli Vita, Harigerus, Chronic. Trudonense lib. 1 cap. 5 tradunt. [sedet annis 10] Anno sexto episcopatus Remacli peractis litterarum studiis (& vix prius potuit) sacræ Scripturæ cœpit operam dare. Idem Chron. cap. 6. Tandem eum S. Clodulphus ad sacerdotij vsque culmen promotum sancto Patri & Coëpiscopo Remaclo remisit, vt in huius Vita dicitur, anno episcopatus ipsius Remacli X, [vt deducitur ex Vita S. Trudonis.] vt habet idem Chron. cap. 8. Licet autem eiusdem Chronici chronotaxis non satis apte congruat cum annis Imperatorum; tamen manifestum est minori spatio perfici hæc a Trudone vix potuisse; qui cum primum ad Remaclum venit, puerili adhuc ætate floridus, primos emittere iam cœperat Deo gratæ iuuentutis fructus suauissimos, vt habet Harigerus. Donatus quidem in Vita S. Trudonis, quam dabimus XXIII Nouembris, solum ait petiisse eum sanctarum litterarum studio erudiri; postea tamen refert, per Ecclesiasticos gradus feliciter pergentem, vsque ad sacerdotalem dignitatem vitæ suæ merita perduxisse. Deinde transactis plurimis annis, cum iam vir Dei repletus esset diuina scientia, maturusque tam ætate quam moribus existeret, remissum in Hasbaniam, honorifice a S. Remaclo Episcopo susceptū.

[37] Ipso eodem anno DCLX, quo Metis rediit Trudo, abdicasse se episcopatu Remaclum patet ex eodem Chronico, dum tertio post Trudonis reditum anno, tertio videlicet episcopatus S. Theodardi, ab hoc dedicatum esse ait quod ille construxerat cœnobium, III Id. Octobris. Anno porro VI episcopatus Remacli ædificata esse monasteria Stabulense & Malmundariense, idem Chronicon cap. 7 tradit: [Malmundarium & Stabuletū dedicat;] quæ a S. Remaclo, adhuc episcopatum gerente, consecrata, Notgerus in eius Vita & Harigerus cap. 56 scribunt, annuente Coloniensi Antistitie, in cuiusdiœcesi erat Malmundarium. Tandem ergo Stabuletum seceßit Remaclus, Theodardo ad Traiectensem Cathedram euecto. Nonnulla S. Sigeberti diplomata extant, quibus varia donat duobus illis monasteriis, [huc secedit an. 660.] vbi vir venerabilis Remaclus Episcopus Abba Christo auspice præesse videtur, de quibus 1 Feb. ad S. Sigeberti & III Sept. ad S. Remacli Vitam. [Diu post superstes.] Diutißime isthic superuixit Remaclus.

[38] His ita deductis, S. Hadelini ætas sic videtur ordinari posse. Venit cum Remaclo in Austrasiam circa an. DCXLVI vitæ religiosæ tiro, aut certe candidatus, annos fortaßis natus XX. [Hinc coniectura de S. Hadelini ætate.] Partim Metis, partim Casægongiduni, pietati & sacris litteris vacat. Anno DCL Traiectum proficiscitur cum eodem Remaclo. Post annos aliquot Sacerdos ab eo ordinatur. Anno DCLX Stabuletum cum eo secedit, & fortaßis Romam eum comitatur. Tandem an. DCLXIX, vt censet Fisen, aut forte prius, ad Cellense cœnobium erigendum aut eremiticam vitam ducendam, ablegatur. Vbi ad DCLXXX, aut fortaßis DCLXXXX Christi annum, aut etiam diutius, superstes fuit.

[39] Neque his ea repugnant, quæ in Vita S. Hadelini habentur cap. 2 nu. 8. quibus consimilia sunt quæ Chapeauillus Annot. 2 ad cap. 2 Anselmi ex marginali annotatione codicis Aureæ vallis refert: Hi cum B. Remaclo cœnobium Stabulaus inhabitare cœperunt, [Quomodo dicatur e] S. Theodardus primus eiusdem loci Abbas, antequam fieret Episcopus, S. Hadelinus, S. Lambertus, S. Hubertus, [primis Stabulensibus monachis, si alibi nouitius?] Christianus quoque sanctissimus, Florebertus, Papolenus, Anglinus, & ceteri multi. Fuerunt hi quidem omnes illius cœnobij ascetæ, sanctitate primi non omnes habitationis ordine: nec si primi tamen id incoluissent, ideo consequens esset isthic tirocinium posuisse, cum aliunde potuerint euocari, vel vltro etiam confluere. Nam neque Remaclus ipse primum isthic monachicum habitum sumpsit, neque Theodardus, vt ex eius Vita X Septemb. patet, vbi dicitur, Clothario II regnante, ex deuotione parentum suorum mancipatus monasteriali disciplinæ voluntarie portasse leue iugum Christi; deinde Sigeberti Regis ac Grimoaldi Maioris domus. Remacli quoque & Cuntberti Epp. consilio, duobus illis monasteriis præfectus. Lambertus an monachus fuerit, præterquam exilij tempore, inquiremus XVII Septembris. Certe Theodardo iam Episcopo commendatus a patre est, diuinis dogmatibus & monasticis disciplinis, in aula regia erudiendus. S. Hubertus, de quo III Nouembris, fuit fortaßis aliquo tempore Stabuleti inter monachos, priusquam in eremum, pœnitentiæ caußa, secederet; sed non sub Theodardo Præside inter primos loci illius religiosos sed sub Lamberto demum Episcopo. Minus etiam S. Florebertus, si monachus fuit, ad prima cœnobij exordia reuocari potest, quando ne natus quidem erat. De eo XXV April.De S. Papoleno, vel Baboleno, XXVI Ianij. Non igitur illa vel annotatione, vel tabula Stabulensi compellimur asserere, Hadelinum isthic habitum monachicum induisse. Anglinus, qui isthic nominatur, Stabulensis quoque Abbas dicitur fuisse, atque indubie S. Remacli discipulus, si vera sunt, quæ in libro Miraculorum S. Quirini scribit Malmundariensis monachus anonymus de S. Agilulfo Ep. Coloniens. de quo IX Iulij agemus. Nobili stirpe editus, inquit, Anglino loci huius Abbati, a parentibus est traditus sub institutione monachi regulariter informandus. Qui Patris spiritualis mores & vitam spiritualiter imitatus, eiusdem, ex voluntate Dei, successor est factus: dein Sedi Coloniensium Antistes datus, Abbatis etiam non deposuit onus &c. Nam S. Agilulfum scribit Vitæ illius auctor eo tempore occisum, quo Carolus Martellus bellum cum Ragenfrido gerebat. Christianus vero, qui & Druthmarus, cognomento Grammaticus, qui infra cap. 2. nu. 8 sapientissimus appellatur, multo est ætate S. Remacli posterior; nam Stabuleti sub Sichardo Abbate traditur habitasse, is vero an. Chr. DCCXCI, XVI præfecturæ suæ, mortuus. Extat huius Christiani Expositio in Matthæum Bibliothecæ PP. to. 9 parte I, monachis Stabulensibus & Malmundariensibus dedicata; in qua dedicatione ostendit se iis sacras litteras exposuisse, illaq; de sancta cœnobiorum illorum disciplina pronuntiat: Qui namque inter vos conuersantur, non multum mirantur, si plurimi Sancti in his monasteriis probabiles fuerunt. Fuit is quoque Aquitanus, vt scribunt Sigebertus de Scriptor. Eccles. cap. 71. Trithemius, Gesnerus, Posseuinus, Sixtus Senensis: licet ambigere quis poßit, propterea quod ita scribat: Et vsus loquendi melius intelligitur de his, qui de eadem prouincia sunt; nisi id velit significare, se de eodem quo ipsi, esse regno Galliarum.

VITA AVCTORE NOTGERO EPISC.
ex veteribus MSS.

Hadelinus, Presbyter, Viseti et Cellis in Belgio (S.)

BHL Number: 3733

Avctore Notgero Ep.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] a Omnipotens Dominus, qui diues est in misericordia, cuius natura bonitas, voluntas efficientia, opus misericordia, hic in mundum saluandis omnibus venit, quia a reatu primæ præuaricationis liberum nullum inuenit, diuitias longanimitatis & bonitatis suæ omnibus prærogauit, voluntatis omnipotentiam in ingratis, & respectum gratiæ suæ in indignis efficacissime exercuit; quia opus misericordiæ saluatricis vt esset recuperabile misericorditer etiam prouidit. Namque, vt non est credendum aliquem ad salutem venite, nisi Deo inuitante; sic nec inuitatum quidem salutem suam operari, nisi Deo auxiliante. Initium ergo salutis nostræ Deo miserante habemus, qui non modo fautor & adiutor in incremento proficientium, verum remediabiliter prouidet ruentium casibus obuiandum; dum & Angelica nobis præstat suffragia non deesse, & patrocinia confert Sanctorum, quos pro reatibus intercessores non dubitemus efflagitare. Quos cum passim & diuersis donatos prouinciis in commune conueniat honorare, [SS. dantur a Deo prouinciis Patroni.] singulos tamen quibusque locis misericorditer prouisos attribuit, quos specialiter amplectendos & propensius exorandos voluit. E quibus nobis, acsi indignis, B. Hadelinum destinauit, cuius gesta occulere tanto culpabilius, quanto & impium necessaria creditis subtrahere auditoribus, & vobis id denegare inuidiosum video petentibus. [Auctor hanc Vitam rogatus scripsit.] Ingratitudinis namque se, aliqua pollens scientiola, alligat vitio, qui & bona asserere, & praua refellere, & Dei magnalia pro modulo negligit prædicare. Monstrat hoc euidens Euangelicus sermo, repositum mina in sudario, perditionis æternæ vindicans elogio. [Luc. 19.] Quod euadere gestiens, saltem in isto non cunctabor proferre, si quæ de illo memoriæ occurrerint, quæ & nostri temporis homuncionibus tanto iudico magis iure stupenda, quanto moribus eorum longius considero fore imparia. Adestote itaque exactores deuoti, & quæ extorquetis anxij, suscipite intenti.

[Annotatum]

a Eadem fere præfatio est Vitæ S. Remacli 3 Septemb. sed prolixior aliquanto; quæ & Gestis Episcopor. Leodiens. per Harigerum præfixa. In altero exemplari Vitæ S. Hadelini erat ad finem Vitæ adiecta.

CAPVT I
S. Hadelini in Belgium aduentus.

[2] Igitur, sicut veridicorum retulit antiquitas, cetera vt istorum cohæreant stipulationi, fuit S. Hadelinus Aquitaniæ territorio cretus, [Hadelinus Aquitanus] nobili propagine ortus, in tenera ætate morum probitate grādæuus, pueritiæ annos excedens, consortio senum, Salomonis hortamine, semper interesse cupiens. Et dum se quotidie ad maiora niteretur extendere, etiam illius famosi Patriarchæ exempla conatus pertentare, cui ait Dominus: Exi de terra tua & de cognatione tua, & veni in eam, quam tibi monstrauero, terram. Quod etiam plures a audierat iam dudum actitare, & pro viribus suis illorum impar nolebat apparere. [Gen. 12. 1.] Sanctus scilicet b Agricius, c Maximinus, d Paulinus eiusdem patriæ exules ad nostram, id est, e Francorum deuenerant terram: qui etiam postea Treuericæ Sedis Archiepiscopali infula sublimati, [exemplo aliorū SS.] ibique obeuntes mortem, cum Domino, miraculis attestantibus, se viuere manifestant. Sic quoque B. Remaclus f Tungrensium Præsul almifluus, & Deo dignus Sacerdos g Goar Rhenum fluuium circa h monasterium suum transeuntium consolator, ceterique ex eadem regione felici cursu nostros fines noscuntur adisse perplures. Horum, vt diximus, cupiebat imitator hic fore Sanctus, & i cum Beato iam dicto Remaclo viam hanc paucis imitabilem arripuit, actuumque piorum & ærumnarum ipsius per omnia particeps, [patriam relinquit cum S. Remaclo,] peregrinationis quoque multimodos perferens cum eo labores.

[3] k Sed vt pauca de B. Remaclo, quia operum comes extitit, & qualiter vterque ad sua demigrauerit loca, loquamur; accidit eo tempore, vt plebs Tungrensium esset viduata l Pastore, & m Sigibertus Rex Austrasiæ præerat, qui, Mediomatricum vrbe sedem habebat. n Cui plebs cum electione communi Sacerdotum, cum frequentia & audientia o Magistrorum, cum vociferatione etiam & acclamatione omnium ordinum, obtulit tale precum suarum votum, neminem sibi debere nisi Beatum præesse Remaclum: hunc Deo & hominibus acceptum, & nulli eius ætatis secundum sanctitate: hunc Angelicis spiritibus gratum, [qui populo petente.] hunc terram colentibus reuerendum: eius se multimoda expertos commoda beneficiorum, interuentionis illius tam apud Regem quam apud Proceres sæpe sensisse suffragium, prudentiæ illius aduertisse solertiam, cum regalibus crebro consiliis impenderet operam: non deesse ei scientiam Scripturarum, vnde proferat noua & vetera: subesse ei omnem catalogum, cum dotis summa ab Apostolo in Episcopum deflorata. [1. Timot. 3. 2. & Tit. 1. 7.] Talibus votis Rex fauorabiliter assentiens, [nutu S. Sigeberti Regis,] tantisque studiis officiose concordans, licet eo renitente & totis viribus reluctante, Tungrensi eum præfecit Ecclesiæ, vt verbi semina deinceps in plures diffunderet, [sit Ep. Traiectensis,] quæ in se hactenus diu latentia p occuluisset.

[4] Cernens B. Hadelinus, quem nimio diligebat amore, a Deo & hominibus exaltatum, & pontificali Cathedra sublimatum, non est nostræ facultatis euoluere, quanta cor eius, & lingua, repletum fuerit exultatione. Porro cuius meriti religionisque, quam integre in eodem extiterit regimine, [sed, Stabuleto & Malmundario constructis,] qualiterue Stabulaus & Malmundarium monasteria construxerit pio labore, eius libro quisquis velit, poterit reperire. At vero postquam cultum seruorum Dei in eisdem cœnobiis aggregauetat, habitacula quoque religionis vsui apta magna ex parte disposuerat; quod semper habuit in voto, remotioris scilicet vitæ solitudinem, sic Deo annuente nactus est occasionem. Tandem, licet difficillime, impetrauit tamen a Rege, [eo secedit,] vt alius sibi succederet, & sibi diu desideratam eremum adire liceret, vbi remotus a curis secularibus liberius inhiaret cælestibus. [S. Theodardo sibi substituto:] S. Theodardi vitam satis probabilem Regi & optimatibus ostentauit, eumque vicem suam supplere & post se Cathedræ suæ subrogandum ex nomine designauit. q Plebem itaque suam sacris benedictionibus insignitam, B. Hadelino secum comitante, diu destinatum arripuit callem. r

[5] Sed cum Dominus ipsius benedicti Hadelini sanctitatis iubar super candelabrum ponere popularis disponeret notionis, contigit dum iter agerent, s vt accumberent quietis gratia ambo; dormientique, de quo agitur, Sancto, alter vigilans, benignus scilicet Remaclus, [Hadelinus dormiens ab Angelis obumbratur,] solis radium, qui oberat vultui imminens soporantis, Angelico velari cerneret t vmbramine. Euigilans autem, ait ad eum beatus Pontifex: Frater dulcissime, si quam nunc in somnis visionem agnoscis tibi ostensam fore, mihi indicare ne differas carissime. At ille vultu submisso, primo renitens, sed post voci iubentis obtemperans, ait: Decreueram tibi, Pater beatissime, quæ videram, in præsenti occulere, verum euolutis aliquot diebus pronus humili deuotione patefacere. Sed cum tuæ iussioni quicquam negare fas non sit, vidi, inquam, columbam, [& mystico somnio recreatur:] cum blando sopore quiescerem, de cælo super me indignum alis expansis descendere, oculosque meos aliquantulum circumuolitare, sicque caput meum supersedere; meque hoc omen, quid boni portenderit, fateor ignorare. At beatus Pontifex Remaclus hilari illum intuens vultu, Excellit, ait, o Hadeline, dignitas tua modicitatem meam: indignum me tali fateor socio, quem famulatu vidi obumbrari Angelico. [Psal. 120. 6.] Te per diem sol non vret, neque luna per noctem, præscius ait Psalmista, qui nec in Christum, nec in illustratam per eum eius excedes Ecclesiam. Columba quippe Spiritum sanctum, qui super Dominum in Iordanis fluminis baptismate requieuit, & eum oleo exultationis præ participibus suis vnxit, ostendit. Ipse Spiritus gratia mitissimæ pietatis tuum cor illustrauit, teque in sui seruitio perenniter delegauit.

[6] Hæc & his similia sacræ eruditionis verba Hadelinus a Deo electus læta cordis aure audiebat, & ad maiora se virtutum opera deinceps accingere cogitabat. Rursum benignus Pontifex Remaclus futurorum præscius ait ad eum: [a S. Remaclo mittitur ad saltum Lætiæ fl.] Accelera ergo, fili mi, alio quantocyus profectionem, consectans Christum præducem, vallem contiguam saltui, quæ adiacet fluuio Lætiæ, quem dicunt vicini, adiens, locum, qui Inter-quatuor-montes vocatur, inquire, u & illic Deo cohospite tibi habitaculum atque oratoriolum construe, Angelis vbi præsulibus, Domino Christo digne valeas militare. Ille hæc præsagia hilari mente suscipiens, vestigiis Pontificis prouoluere nisus est. At ille benigno hortatu illum eleuans, vt locum cum aliquantis comitibus x adiret, & procedente tempore, vt ad se sæpe visitationis gratia rediret, suadebat.

[Annotata]

a Vita altera addit, ætatis suæ perperam, vt ex allatis exemplis patet: neque enim Agricius, Maximinus, Paulinus ea ætate vixerunt.

b Merito igitur 13 Ianuar. ad S. Agricij Vitam, in Præf. nu. 4 dubitare nos scripsimus, [S. Agricius Aquitanus,] an non potius Gallus fuisset, quam Antiochenus, vt vulgo tradunt rerum Treuericar. Scriptores. Altera Vita Algrinum habet pro Agricio: verum nullus inter Treuirenses Episcopos Algrinus. Algrinum quoque vocat Rosvveydusin Teutonica S. Hadelini Vita, vbi etiam hallucinatur, dum hos SS e patria in exilium relegatos in Franciam scribit, quo sponte sua venerant. Alius ab hoc, & posterior est Anglinus Ab. Stabulen.

c Fuit S. Maximinus, [vti & S. Maximinus, & S. Paulinus Ep. Treuir. Francia dicta quæ cis Ligerim erat Gallia.] vt in eius Vita 29 Maij scribit Lupus, vrbis Aquitanicæ Pictauorum indigena.

d Colitur S. Paulinus Ep. Treuir. 31 Aug. ipse quoque ex Aquitanicæ regionis partibus nobilissima prosapia procreatus, vt in eius Vita dicitur.

e Ita passim reperias, proprie Franciam appellari partem eam Galliæ, quæ a Ligeri versus Rhenum protenditur. Sic Ardo in Vita S. Benedicti Indensis cap. 7. nu. 28 Post obitum quoque Serenissimi Imperatoris Caroli, cum filius eius Ludouicus Rex Aquitanorum, Imperij curam suscepisset, Franciæ eum partibus ire iussit, eique in Alsat Maurum monasterium designauit, vbi plures suæ vitæ sequaces ex Anianæ monasterio collocauit.

f Sedem Traiectum transtulerat S. Seruatius seculo Christiano 4. vt alibi sæpius diximus, dicemusq; plenius ad eius Vitam 13 Maij, & 6 Febraurij ad Vitam S. Amandi.

g In altera Vita nulla S. Goaris mentio. De eo VVandelbertus in eius Vita 6 Iulij: Goar igitur Aquitaniæ prouinciæ, quæ est totius propemodum Galliæ pars tertia, indigena fuit.

h Consueuerunt qui S. Goaris cellam nauigio præteruehebantur, exscendere, [S. Goaris celebris olim cultus] atque in ecclesia precari. Quod officium pietatis, magno emolumento a multis obitum, ab aliis non impune neglectum narrat idem VVandelbertus. Data ea fuit a Pipino Rege Abbati Prumiensi Assuero: atque a Carolo Magno, cum repetente eam VVeomado Archiepiscopo Treuir, iuris regij fuisse probatum esset, confirmata paterna donatio. Nunc oppidum est, sub ditione Landgrauij Hassiæ Ernesti, [in oppido sui nominis,] hoc ipso anno Catholicam fidem cum vxore ac liberis, egregia simul pietatis testificatione, complexi. Situm illud est inter Boppardiam & VVesaliam superiorem, diœcesis Treuirensis oppida, in læau Rheni ripā, vulgoq; S. Gvver appellatur. Viguit etiam dominante annis superioribus hæresi, antiqui cultus vmbra quædam inter nauticum vulgus: nam qui primum locum illum præteruehebantur, ij numellæ ferræ ad oram fluminis inserere collum cogebantur, [(nō omnino obliteatus)] & nummum aliquem pendere. Qui ritus etsi pro ridiculo tunc vsurparetur ab hæreticus æque ac Orthodoxis, a vetusta fluxisse deuotione, cuius meminit VVandelbertus, videtur. Nam & aliis in locis Christi Sanctorumue honori sacratis, collari ferreo sibi collum cingere, in Belgio nostro pij homines, religiosæ maiorum simplicitatis retinentes, consueuerunt, quasi eo ritu, Dei sese aut Diuorum illorum seruituti deuoueant. Vt porro religiosius S. Goarem venerarentur, faciebat propinquum periculum; nam, vt sæpe citatus scribit VVandelbertus, [ob pericula nauigationis.] locus in flumine ab ecclesia B. Goaris passibus fere centum, aut paullo longius abest, vbi ex latentium sub aqua saxorum voragine, & vndarum collisione rapidissima, grauia sæpe nauigantes discrimina patiuntur. Et paullo post: Ventum erat ad fluminis illam, de qua in superioribus egimus, rapiditatem horribilem. Merito ergo Rhenum circa monasterium suum transeuntium consolator appellatus hic S. Goar.

i Comesne fuerit S. Remacli ex Aquitania venientis, an solum eius exemplum postea secutus, antea quæsitum.

k Desunt hæc vsque ad nu. 5. in altera Vita.

l Is erat S. Amandus, vt supra diximus, qui cur episcopatumdimiserit, in eius Vita 6 Febr. dicemus.

m S. Sigeberti Regis Vitam dedimus 1 Febr. vbi & de Austrasiani regni sede, vrbe Mediomatricum, egimus. In Vita S. Theodardi, quam dabimus 10 Sept. dicitur Remaclus e portu solitariæ vitȩ a Rege Dagoberto extractus, quod a Sigeberto factū.

n Hæc verbis fere iisdem refert Harigerus in Gestis Epp. Leodien. cap. 50 & Notgerus Episc. in Vita S. Remacli.

o Harig. & Vit. Remac. Magnatum.

p MS. habebat, incoluisset. rectius Vita S. Remac. occuluisset.

q Hic est accusatiuus absolute positus, pro ablatiuo.

r ad eremum, inquit Menardus; nempe Stabulensem, vt patet ex Remacli Vita, & diserte in Vit. S. Theodardi: portum cœnobij expetiit.

s Quo? Menardus innuit id contigisse, dum Traiecto Stabuletum proficiscerentur. Fisen noster Histor. Leod. lib. 4. nu. 15 existimat dum Roma reuerteretur Remaclus, euenisse, an. 669.

t Fisen ait, dormientis caput fulgere magna luce conspectum a Remaclo; non recte. Bietlotius albam columbam eius caput alis texisse.

u Addit altera Vita: vbi est fons vsui hominum aptus. Hanc visionem aliter narrat Harigerus cap. 51, vt supra retulimus. Fisen lib. 4. nu. 27 & in Floribus Eccl. Leodien. ait geminū fontem elicuisse suis precibus Hadelinum, in monte Francherio alterum, alterum eo loco quem per quietem Remaclus demonstrarat. Est illius Francimontani, siue Francheriani fontis aqua etiamnum multis salutaris. Rosvveydus hic vitiose fl. Lecram habet pro Letia; Molanus in Indiculo & Chron. SS. Belg. Legiam, qui riuus Leodium perlabitur: sed alibi correxit.

x Ex ipsius videlicet Remacli comitatu, vt recte Menardus.

CAPVT II
Cellis cœnobium constructum, fundatum.

[7] Exorata itaque & impetrata benedictione, [In Cella austere & sancte viuit:] progressus indagandi cupidine loci, viri cuiusdam, qui vocabatur Beo, deuenit ad domum, a ægræque vxoris scilicet iuuamine, hospitio impetrato, inter b versandum inquirere Sanctus iam dictum cœpit locum; obtentoque subulci ducamine, locum inuenit, Deo gratias egit: Adiutorium nostrum in nomine Domini, cecinit. Deinceps habitaculum construit, oratoriolum, vt tunc temporis posse fuit, perficit, seseque Christi famulitio, Angelorumque præsidio, totum illic deuotus contradit. In fame ergo & siti, in frigore & nuditate, in laboribus & diuersis angoribus, ærumnis atque pressuris, Dei athleta sobrie & iuste & pie Domino, non seculo, viuens, expectabat beatam spem & aduentum gloriæ magni Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, castigansque & seruituti animi subiiciens proprium quotidie corpus, c ipsum cælestibus deputabat indesinenter excubiis; Regem in accubitu suo sedentem, nardum mirifici odoris piorum actuum quotidie in ara cordis sacrificium delectabile mactando, munificans.

[8] Audiens autem famam sanctitatis sanctæque conuersationis monitoris sui, Beati scilicet Remacli in cœnobio iam dicto Stabulaus, d quia studebant vndique ad eū, velut apes ad aluearia, confluere nonnulli se Omnipotentis seruituti addere, & leui iugo Christi colla submittere, alij vero liberos suos liberalibus, imo monasticis instruendos disciplinis, & illic perpetuo inseruituros contradere; [subinde visit S. Remaclum:] multi etiam de facultatibus & reditibus suis Sanctorum necessitatibus communicare; studebat & ipse ad eum visitationis & nimio caritatis ardore sæpe venire, & sacrarum lectionum colloquia conferre, & de pomis pardisi Dei, conuersando illic, conuinari, sicuti in catalogo virorum illustrium, qui ibidem super altare apparet assidue, habetur insertum: Hæc sunt, inquit, nomina eorum, qui cum B. Remaclo monasteriū Stabulaus prius inhabitare cœperunt, S. Remaclus, S. Hadelinus, e S. Theodardus, f S. Lambertus eius spiritualis procul dubio in baptismate filius, g S. Hubertus, Christianus quoque sapientissimus, & ceteri multi.

[9] Sed vt ad ea, vnde paullo momento diuertimus, redeamus, cœpit beatus locum habitationis suæ Hadelinus excolere, sanctæ conuersationis opere adornare, de die in diem Christi bonus odor Deo in omni loco esse. Sane quia cælestis lucerna diu latere sub modij nequiuerat vmbra, nec ciuitas abscondi supra montem posita, peruenit fama sanctitatis eius ad aures h Pipini gloriosissimi tunc temporis Regis, [visitur a Pipino Herstallo,] qui, vt Regina Saba ad veteris temporis Salomonem, ita ad istius pacifici ac sapientissimi Dei ministri accurrit humilis māsionem, consiliisque saluberrimis ab eo de subiiciendo sese Regi Regum Christo, & gubernando secundum eius imperium regno, ab ipsius mellifluo susceptis eloquio, suffragioque quarundam, quæ adhuc a i prouisoribus loci tenentur, [a quo, & aliis quibusdam, variæ possessiones ei donantur:] villarum concesso, gaudens de beati viri colloquio sese reddidit palatio. Et quia nihil deest timentibus Deum, multi de facultatibus & reditibus suis k eius voluntariam paupertatem suppeditare volebant, vt conuersationis in eodem loco augmentaretur l affectus. Nam fuere in eius vicinia tres germani, Beo scilicet iam dictus, Triclinus alter, tertius Balduinus, quorum quisque, quod illic possederat, concessit deuotus.

[10] Nomen itaque eius per vicina loca cunctis innotuit, factumque est, vt ex illo iam tempore a multis frequentari cœpisset. Ipse enim m cælitem Deoque dignam inibi vitam ducebat; omnes superuenientes non modo dulcedine verborum n animæquiores reddebat, verum & caritatis officia eis pro modulo suo libentissime impendebat. [multi ad eum confluunt:] Et quia eumdem locum sua sacra consecrauerat conuersatione, voluit pius Dominus verba quæ ante dixit. [1. Reg. 2. 30] Qui me, inquit, honorificauerit, honorificabo eum, in hoc famulo suo ostendere. Cumque locelli iam dilatari cœpisset angustia, duo equites o cum duobus assuetis venatibus Vmbris forte fortuna, [vallis illa non impune violata,] ignari cuius dignitatis esset vallicula, venientes experti sunt in semetipsis, quid aduenientibus agere competeret ceteris. Nam mane surgentes, exanimes, quibus aduecti fuerant, inuenerunt sonipedes, superque mortua cadauera canes. Hoc comperto, qui tunc temporibus p Præsul, cui nunc Deo annuente, nomine non (pro nefas) merito, [nec adeūda equiti: alia ei donata.] famulamur, Sedis, auctoritate interminauit Episcopali, ne quis post hæc eques oratorij illius attingeret fines. Delegauit illic quoque ex reditibus, vt q rem Ecclesiæ nostræ, villam, quæ r Mons Francheri vocatur; vbi miraculum, quod accidit & memoriæ dignum nunc interuenit, nefas silere putamus.

[Annotata]

a

Legebam: ægreque, vxoris scilicet iuuamine, hospitio impetrato; quasi difficulter, nec nisi vxoris patrocinio, a Beone hospitium impetrarit. Verum altera Vita hanc lectionē persuasit;ita enim habet: ægræque vxori reddidit sanitatem, scilicet suo iuuamine hospitio impetrato. Bietlotius quoque:

Infelix dicti tunc coniux ægra Beonis
      Conualuit, subito quæ moritura foret.

Fisen lib. 4 nu. 37 Beonis vxorem admitabili prodigio sanitati restituerat Hadelinus.

b Alt. Vita, inter vescendum.

c Eadem Vit. ipsam animam.

d Eadem fere in Vita S. Remacli dicuntur.

e Monasticæ vitæ tirocinium egit tempore Clotarij Regis: vbi, non proditur. SS. Remacli & Cuniberti consilio, præfectus est monasterio Stabulensi recens fundato.

f Fuit hic S. Theodardo iam Episcopo traditus a patre, diuinis dogmatibus & monasticis disciplinis, in aula regia erudiendus. An quia pluribus annis sedit Traiecti Theodardus, Lambertum eius successorem a S. Remaclo susceptum fuisse in baptismate, recte coniicit Notkerus?

g Fisen lib. 4. nu. 22 scribit Hubertum, coniuge mortua, ad S. Lambertum adiisse sanctioribus institutionibus imbuendum: posito apud ipsum feliciter tirocinio transiisse ad Stabulenses &c. excultum feliciter S. Remacli legibus. Constat in Arduennæ saltu pœnitentiam egisse. Non est improbabile, vt Hadelinum, prius in monasterio de more exercitum probatumq;. Sed de hoc 3 Nou. ad eius Vitam.

h

Imo Ducis, ac Maioris Domus, Pipininimirum Herstalli, qui alibi quoque Rex appellatur, quia Regibus imperaret; quod malle se, [Pipinus Herstallus S. Hadelinum consulit.] quam Regem esse, aiebat filius eius Martellus. Menardus dubitat, Herstallusne fuerit, an auus eius Pipinus Landensis: verum hic ante episcopatum Remacli decesserat anno Christi 646. Rosvveydus Regem quidem, sed Pipinum II vocat.Addit Fisen, Pipinum alias sæpe, in arduis maxime animi sui negotiis, Hadelinum consulere solitum esse, & eius pro se preces efflagitare. Bietlotius ait templum ædificasse, & collegium aut cœnobium Deo assidue ministrantium instituisse; quia & quibus hi alerentur, & illud institueretur, fundos censusq; attribuit. Iuuat ipsum audire: [eiusq; monasterium dotat,]

Fama refert etiam veterum notissima Patrum,
      Imo & adhuc hodie mobile vulgus ait.
Amplificum gelido constructum marmore templum,
      Sumptibus & curis, magne. Pipine, tuis. [& templū construit curat.]
Nec satis id fecisse fuit; maiora sed addis,
      Vt quanto monstres intus amore flagres:
Sacrorum, Generose, creas sociale virorum
      Collegium, precibus nocte dieque vacans.

i

Altera Vita: a Fratribus loci: at Bietlotius,

Vsibus hæc laici cogunt seruire profanis,
      Nunc & adhuc & per fasque nefasque tenent.

Possident adhuc multa isthic Canonici Visetenses.

k Altera Vita: eidem S. Hadelino erogantes, eius voluntariam paupertatem subire volebant.

l Al. V. effectus.

m al. V. cælibem,

n al. V. meliores.

o Ita Malmun. & Menard. Al. Vit. cum duobus assuetis venatoribus, forte &c. Rosvvey. simpliciter cum duobus venatoribus, suspicor per Vmbros, canes venaticos intelligi.

p Videtur id post mortem S. Hadelini contigisse, alioquin liceret haud temere coniicere, hunc Præsulem S. Lambertum, fuisse, aut S. Theodardum. Adhuc nefas est circum sacellum equo vehi, idq; nuper aiunt cuidam male cessisse.

q Altera Vita: vt remur, Ecclesiæ loci illius villam. Menard. vt Remensis Ecclesiæ villam.

r Bietlotius Frangerium montem vocat. Pagus est inter Carolomontium & Mariæburgum oppida; pertinetq; is etiamnum, vt nobis Cellenses significarunt, ad Canonicos S. Hadelini.

CAPVT III
S. Hadelini miracula, obitus.

[11] Cvm casu siti messores laborarent heriles, dirigunt Sancto conquerentes ex suis legatum humiliter exorantes remedium adhibere opportunū. Ille vero misisse illis iam retulit, verum seguitia delatoris dilatum. Ne vero siti periclitarentur laborantes diutina messores, Sanctus ad locum adueniens, bacillum quo iuerat figit, & affectu intimo cordis orauit: Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Iacob, & Deus qui per B. Moysen & Aaron filiis Israël in deserto aquam de petra eduxisti, [Fontē precibus elicit, baculo terræ infixo:] tu nobis in hoc loco aperi fontem benignitatis tuæ, & memor esto clementissimæ sponsionis tuæ; Petite, inquit, & dabitur vobis. Cuius orationis verba cordis scrutator audiuit, & a fons largiflue scaturiens continuo erumpit, sitibundos exsatiat, meritum viri declarat. b

[12] Emporium per idem tempus, quod dicitur Dionant, dum præteriret, ecce quædam mulier accurrens, mugitum vocis emittens, vestigia eius osculabatur, sed quæ anhelabat corde, voce implere nequibat. Substitit ergo & populum circa adstantem, quænam esset, qualiterue id ei accidisset, interrogauit. At illi, quod multum iam temporis fluxerat, quod muta facta sit, intimant, &, vt eius infortunij & infirmitatis misereri dignetur, supplices offerunt preces. Et ille, Non hæc, ait, nostra sunt, sed sanctorum Patrum, quorum nos suppares esse meriti vtinam contingeret vel extremi. Populus autem magnis clamoribus suggerebat, vt quia pietatem & clementiam semper docuerat, ipse quoque eam in miseria illius mulierculæ dignaretur ostendere. Qui statim pietate motus, & de verbis Domini, quæ discipulis suis promiserat, Omnia quæcumque orantes petitis, credentes accipietis, confisus, se totum ad Deum contulit deuotus, prostratusque humi cum lacrymis orabat, Domine, inquiens, Iesu Christe, qui cæci nati oculos aperuisti, insuper & rudenti asellæ, [precibus & Crucis signo, mutæ vocem confert:] cui natura negat, humana verba dedisti, & linguas infantium facis disertas, exaudi me de tua pietate præsumentem seruum tuum, & propitius esse huic mulieri digneris: solue vinculum linguæ eius, & aperi os illius, qui aperuisti os Zachariæ Prophetæ tui, vt non solum illa, sed & omnes audientes, te benedicant, te glorificent tibique fidelius seruiant. [Marc. 11. 24] Præsta hoc fili Dei omnipotentissime, qui regnas cum Patre & Spiritu sancto sine fine. Oratione expleta, signum sanctæ Crucis ori eius impressit. Mox illa Deo gratias cunctis audientibus egit, vocem laudationis attollit & post hæc Deo deuota permansit.

[13] Cuius rei admiratione permota quædam, vt fertur, potens matrona, nomine Aquila, cuius tunc erat c Anthegia villa notissima, [fundi ei donantur,] dedit Deo ad Sancti sustentaculum d Rustina quod dicitur mansum. Hoc exemplo & altera, quæ e Wisa vocata f cum tradere Deo per manum eiusdem, Beatissimi videlicet Hadelini, prædium, quod Veltz dicebatur, vellet, cognomen a vocabulo deducens Sancti, Montem S. Hadelini in posterum vocare disposuit; didicerat namque quia redemptio animæ viri diuitiæ eius. Quibus ita gestis infirmitate vltima præuenta est. Cumque lectulum eius plurimorum circunstiparet fidelium turma, de absentia viri sancti flebili cum eis est voce conquesta. Et cum interrogaretur a necessariis, cui illud delegare vellet, iterata sæpius voce respondit: Hadelino, Hadelino, inquam, Hadelino beato. Cumque g Wantum in manu, vt moris est, legaliter tradendo teneret, & sancti viri differretur aduentus, expirauit. Currens autem nuntius ad Beatum, qui tunc forte aberat, Hadelinum, indicauit ei, & dolorem morientis, & caussam sibi tradendæ possessionis. [etiam a mortua, per chirothecam:] Veniente itaque Sancto, & cordis eius pulsum manu rimante, si iam extincta funditus esset, rigentes occiduo casu articulos (mirum dictu) acsi viuens aperuit, & cunctis videntibus qui aderant, locum prædictum cum Wanto, quem tenebat, beato viro contradidit. Huius rei tot & tanti existunt testes, quot regionis illius constant inhabitatores. Patet etiam clarius luce, dum incolæ eumdem locum videntur possidere, qui dictis fidem faciunt vsque hodie.

[14] Procedente rursus tempore taurus casu petulcus ostium cuiusdam effregerat. Cumque eius inhabitatrix muliercula eiulatu flebillimo cuncta compleret, Heros benignus affuit, eamque, quid sibi acciderit, vt his tot homines clamoribus congregaret, inquæsiuit. Cognitaque rei notione, [ostium tugurij fractum, signo Crucis restaurat.] eam solatus est, dicens: Ne perturberis misera in tugurioli tui ruina, sed magis bonis operibus elabora, vt in illa domo, in qua mansiones multæ sunt, merearis fieri incola. Et hæc dicens h ostium signauit, & integritati pristinæ verbo reddidit, & admiratione cunctos adstantes repleuit, seque domi, iactantiam fugitans, concitus abdidit.

[15] Igitur pauper spiritu, quia censu nequibat, affectu regnum cælorum emere contendebat, mitissimaque mente terram viuentium possidere sedulus affectabat. Cumque esuriret & sitiret iustitiam, saturari, cū Christi manifestaretur gloria, ambiens, famam seculi pro nihilo ducebat; & vt Deum mente conspiceret, limpidisfimum cordis oculum a maliuolentia & secularium curarum puluere conseruare studebat. Et licet caro aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, dum terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, semper concupiscere studeat, pacem iste mirificam faciens, spiritum carni, Deum spiritui dominari vigore compellebat herili, [Quietus semper & humilis,] vt Deum Deorum in Sion videre, eiusque excubiis mereretur indeficue adhærere; & filius Dei, non quidem natura, verum gratia, vocari & esse. Sane internorum bonorum suorum formas & species sicut nemo ad plenum potuit inspicere, ita nemo sufficit explicare. Quas sicut ille studuit excolere, ita & laborauit occulere. Et cum hæc vellet augeri, nolebat agnosci; neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris, patiens abiectionis, impatiens honoris, pauper in pecunia, diues in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia: nulla illi propensior ex omnibus cura, quam vt de Deo in locutione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur.

[16] Per plura ergo annorum curricula illic commorans, sanctissima conuersatione, post huius vrtæ multimodos laborum excursus, per plura beneficiorum & miraculorum commoda hominibus Deoque carus ostensus, diem sibi vocationis intelligens imminere, [clarus miraculis,] quo recompensaret honor in cælis, quod triuerat labor in terris, morem gerere decreuit subiectis. Quos accersitos, fideles quoque non parui numeri ante se positos, & de abscessu suo mœstos, his vltimis solatus est verbis: Ecce carissimi Patres, atque amantissimi fratres, tempus resolutionis meæ instat, quo hæc torpentia membra spiritus relinquat, Iudicique suo præsentandus occurrat. Non me terret prouentus conditionis omni mortali cōmunis, [morte imminente suos adhortatur.] cum tota etiam sapientium vita commentatio esse debeat mortis. Vobis magis timeo, quos saluandos omnimodis volo. En ego viam vniuersæ carnis sum ingressurus, & ad vos deinceps non reuersurus; vos quoque morituros, carissimi, scitote, imo pœnitentiæ ideo tempus indultum non patiamini transire, quæso, incassum. Quisquis ergo vestium cuiuscumque criminis se sentit perpetratione maculatum, atque fouea maioris peccati absorptum, cito salubre suo supponat vulneri medicamentum, dum Iudex porrigit pœnitenti misericordiæ manum. En patet, dum aduiuitur, ianua misericordiæ, quæ post mortem obstruetur; sola patente, quæ contemptores præceptorum desertoresque Dominicorum puniendos suscipiat, porta gehennæ. Obsecro itaque vos per Christum, in quo vos nostis hactenus deuiasse a vero, reconciliari satagite Deo. Orate, vt vos admonet Euangelica lectio, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato. [Matth. 24. 20] Quo loco nostræ sitæ sint res in commune, videtis. Et quia hic mundus in maligno positus sit, iuxta mecum omnes attendite.

[17] Post has dulces paternæ pietatis admonitiones, & extrema caritatis verba, modica febre pulsatus, [sumpta Eucharistia, moritur:] & sacrosancti corporis & sanguinis Domini viatico confirmatus, illis dolentibus & flentibus, ipse autem gaudens & exultans peruenit ad eum, quem semper desiderauerat Christum. Corpus eius honorifice curatum, cum melodia psalmorum & hymnorum, in loco, quo ipse decreuerat, est sepultum: vbi per eius merita Dominus vsque in præsens operatur miraculorum insignia, [claret miraculis.] ad laudem & gloriam nominis sui, quod est benedictum in secula, Amen.

[Annotata]

a Traditur fons ille nunc quoque magna reuerentia frequentari, etiam ad remedia morborum. At Cellensis fons, qui & S. Hadelini dicitur, licet non ab eo elicitus, iam sine honore esto copiosam tamen aquam fundens.

b Aliter hæc effert altera Vita: Locum situm in littore per idem tempus, per vicum qui dicitur Dyonant, cum præteriret Sanctus memoratus. [Vicus appellatum Traiectū, & Dionātum vetus oppidum: huius situs, ac nomen.] Ita Traiectum quoque vicum appellat Stephanus Ep. Leodien. qui an. 920 viuere desiit, cap. 1 Vitæ S. Lamberti: insigni ex prosapia, Traiectensi vico, extitit oriundus. & cap. 2. in memorato superius vico episcopalem administrabat dignitatem. At Godeschalcus Stephano multo antiquior in eiusdem Sancti Vita cap. 1. scribit: oppido Traiectensi oriundus fuit. Vt mirum non sit Dionantum vicum appellari a nonnemine, quæ S. Materni, tertij Treuirorum Antistitis, Tungrorum, Eburonum, Condrusiorumq; Apostoli, æuo vrbs iam tum erat, vt lib. 1 nu. 42 Fisen scribit, long situ, in angusta valle, Mosam inter & abruptas rupes; cui a Diana nomen fuisse commemorant: hodie certe antrum vrbe media ostentatur, quod Dianæ sacrum fuisse quondam, vulgus affirmat, & redditis oraculis celebratum. Ipse locus is est, qui famæ fidem faciat. Plura de eo oppido ad Vitam S. Perpetui, 4 Nouemb.

c Menard. Antexia. Anthee vulgo nunc appellatur, estq; in medio fere itinere, quo Dionanto Florinas itur.

d Alt. Vita: Custina, Menar. Rustinæ, vt vocant, mansum. Est mansus, siue mansum, [Mansus.] villa, siue ager aliquis cum domo ad coloni habitationem. Vide Lindobrogij Glossarium Legum antiquar. & Vossium de vitiis sermonis. Passim ea vox occurrit in Vitis SS.

e Fisen, Wissa; & in Florib. Eccl. Leod. Wezza. alt Vita, Myniza & Minisa; Menar. Guiza; Bietlotius Guyzia.

f MS. Malmund. habebat: cum traderet Deo per manum eiusdem, Beatissimi videlicet Hadelini, cognomen a vocabulo deducens Sancti, quod Mons dicitur, prædium Veltz. alterum MS. Cum tradere Deo per manus eiusdem, beatissimi videlicet Hadelini, prædium, quod Mons dicebatur, vellet, addito nomine Sancti, ob reuerentiam eius & honorem, Mons Hadelini in posterum vocari disposuit. Rectene sententiam restituerimus; an etiam illud Veltz, quod rupem aut petram, atque etiam agrum fortassis, pro Veld, sonat lingua Teutonica, expungi debeat, haud satis decernimus: neque id tanti est. De eo Bietlotius:

Hunc (agellum) hodie Sancti pratum dixere Hadelini
      Incolæ: atimmerito gens laicalis habet

g

Wantus, siue guantus, chirothecam significat, & passim occurrit in Vitis SS ita in Vita S. Maimbodi 23 Ianuar. nu. 7 Tegumenta manuum, [Wantus, idest chirotheca,] quæ Wantos appellant. In Vita S. Philiberti 20 Aug. latro Wantos illius illicita præsumptione furatus est. & paullo post: Wantos eius præsentauerunt obtutibus. Alia eiusdem Sancti: Vita sic habet: Mittens in cor vni e ciuibus, vt manitia, quæ uos peregrina lingua Wantos vocamus, beati viri furaretur & deinde: ad monasterium detulerunt manitia. Vide Glossarium legum antiquar. Lindobrogij, & Vossium de vitiis sermonis, vbi pulchre obseruat Wātos chirothecas esse, quarum tam æstate quam hieme vsus sit; mustularum vero hieme tantum. [quomodo a Muffula differat?] ita enim Additione ad Capitula Caroli Magni & Ludouici Pij, cap. 22, vbi statuitur, vt Abbas omnino prouideat … vt vnusquisque monachorum habeat … Wantos in æstate, muffulas in hieme veruecinas.

Pro Wanto habet Bietlotius Chirothecas, Menardus chirographum, Fisen cespitem: videtur autem hic Wasonem legisse, pro Wanto. Vetus Gallicum vocabulum est Wason, vel Wazon, pro quo moderni gazon dicunt, significatq; cespitem, [in transferenda possessione vsurpatus, vti & Waso. fesluca, baculus &c.] cui adhuc herba adhæret. Solebat lege Salica per festucam, Wantum, Wasonem possessis transferri, vt monet Antonius Dominicius Assertoris Gallici cap. 5. Plura symbola in tradenda possessione olim vsurpata recenset Hieronymus Bignonius in Notis ad cap. 13. libri 1 Formularum Marculfi monachi; per festucam, siue iuncum, aut scirpum; per cespitem, siue glebam, aut terram & herbam; per virgam, seu baculum; per VVantum, seu chirothetam; per cultellum cum cespite & festuca &c. Viget etiamnum in quibusdam Belgij nostri partibus consuetudo transferendi possessionem per festucam, alibi (sed fere solum fundorum) per cespitem. De cespite, cum ramo & cultello, vide hoc ipso die Vitam S. Berlendis cap. 1 nu. 5.

h

Aliter hoc miraculum narrat Bietlotius:

Ostia taurus atrox effringere clausa volebat
      Cuiusdam viduæ: tacta timore fugit,
Celsa domus tabulata suæ conscendit, & alta
      Voce sibi auxilium subsidiumque petit.
Vidit vt hoc Diuus motus pietate Hadelinus
      Mox taurum signo depulit inde Crucis.

DE SANCTIS VIRGINIBVS BERLENDE, NONA, CELSA, MERBECÆ IN BRABANTIA.

CIRCITER AN. DCC.

[Praefatio]

Berlendis, V. Merbecae in Belgio (S.)
Nona, V. Merbecae in Belgio (S.)
Celsa, V. Merbecae in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Est Merbeca, vt scribit Miræus in Fastis Belgicis; pagus Brabantiæ, in diœcesi Mechliniensi, haud procul a Ninouia Flandriæ oppido, vbi tres istæ Virgines, Berlendis, [Merbecæ, pago Brabantiæ,] Nona, Celsa, quiescunt in parochiali ac collegiata septem Sacellanorum ecclesia peruetusta. Eadem habet Molanus in Indiculo & Natalibus SS. Belgij. Videtur locus olim celebris fuisse: nam in Diuisione regni Lotharij, inter loca Carolo Caluo attributa, sunt Sunniacum, Antonium, Condatum, Metrebecchi, Siclinium (ita legimus, quod vulgo Ticliuium excusum) Luitosa: hæc enim loca, collegiis Canonicorum etiamnum ornata claraq;, sunt, Soignies, Antoigne, Conde, Seclyn, Leuze.

[2] Natalem S. Berlendis idem consignat Molanus in addit. ad Vsuard. ex illius Ecclesiæ Martyrologio ad III Non Februarij his verbis: [natalis S. Berlendis,] Apud Merbeccam, depositio S. Berlendis Virg. Eadem ex Molano habent VVion & Menardus, atque aliis verbis Ferrarius & Canisius. Galesinius alias duasaddit: In Belgis, inquit, sanctarum Virginum, Berlendis, Nonæ, [& SS. Nonæ & Celsæ.] & Celsæ. Simul quoque memorantur in Fastis Miræi, Natalibus & Indiculo Molani, Martyrol. Saussaij, Menologio Virginum Lahierij Ægidius Gelenius lib. 4 de Magnitudine Coloniæ Agrippinæ pro Celsa Letham scribit.

[3] [Vita S. Berlendis vnde hic edita?] Vitam S. Berlendis ex MSS. Lobiensi, Merbecensi, Rubeæ vallis, descripserat Rosvveydus: nos cum exemplari cœnobij Corsendoncani Canonicorum regularium, cumq; alio (quod Domus sanctæ Crucis Hornæ fuit) a Theodorico Pol Venlonensi Crucigero an. MCCCCLXXVII exarato, & alio Vltraiectino, sed contractiore, contulimus. Auctor videtur post annum Christi millesimum vixisse: non fuit certe coætaneus sanctæ Virginis, cum Ducem Lotharingtorum vocet VVitgerum; [quando scripta?] quod gentis nomen non nisi altero post Berlendem seculo natum; multo etiam serius Duces Lotharingiorum, siue Lothariensium, aut Lotharingiæ appellari cœpere. Alia peccat hic scriptor, vt mox patebit.

[4] Floruisse S. Berlindem scribit VVion anno Domini DCXL. Gelenius temporibus Dagoberti Regis, [an ipsa sub Dagoberto,] qui ineunte anno DCXLIV deceßit. Serius aliquāto Berlendis obitum locat Florarij auctor: Apud Merbecam, inquit, villam Brabantiæ, S. Berlendis sanctimonialis ac Virginis. Huius pater Odelardus Comes fuit inter Antwerpiam & Condacum: mater vero soror extitit S. Amandi Ep. [an anno 667 mortua?] Hæc audite meruit voces Angelorum animam patris sui in cælum deferentium. Insuper meruit mutationem piscis in carnem, & aquæ in vinum quadam die solenni. Sepulchrum quoque eius ligneum versum est in lapideum. Obiit anno salutis DCLXVII. Heribertus Rosvveydus de ea agit in histor. Eccles. Belgij ad an. DCLXXXVII.

[5] Pater quidem eius Odelardus temporibus Dagoberti inilitasse sub VVitgero Duce dicitur cap. 1 Vitæ nu. 3. At VVitgerus in Vita S. Gudilæ dicitur extitisse temporibus Sigiberti Regis, qui fuit Dagoberti Regis filius. Potest sub patre ac filio VVitgerus atque Odelardus militasse: at multo post eius filia deceßit. Id quod ita colligitur ex ipsiusmet Vita: Odelardus bona sua ac filiæ, quam exhæredauit, [a patre exhæredata] obtulit S. Gertrudi iam mortuæ, & miraculis clarescenti proq; Diua palam habitæ. Obiit autem Gertrudis anno DCLXIV, vt satis certo constat. Nam Pipinus parens, vti XXI Febr. dicemus, anno DCXLVI deceßit, cum ipsa XIV esset annorum: S. Itta siue Iduberga, mater XII annis post maritum: [post an. 664] Gertrudis autem aliquot annis post matrem, XXXIII anno ætatis, die Dominico, XVII Martij, cum Flittera Dominicalis esset, quod anno DCLXIV bissextili contigit. Odelardus autem post eam donationem factam aliquanti temporis spatio superuixit, [postea minimum 18 aut 20 annis vixit:] Berlende Morsellæ agente. hæc dein Merbecæ ter quinos annos cum duobus, post patris mortem expleuit, vt nu. 12 dicitur: vt vel hinc videatur non ante annum DCXC defuncta.

[6] Ac fortaßis serius multo. Nam prius quam Merbecam ad patrem sepeliendum reuerteretur, cœnobium Morsellense, vt nu. 9 dicitur, ab Hunnis funditus erutum atque combustum fuerat, pauperique modo reædificatum. [imo 17 post destructā Morsellā] Non quærimus hic, fueritne, dum bellis ciuilibus inter Maiores Domus Ebroinum, Pipinum & c. Gallia turbaretur, Hunnorum aliqua manus in Belgicam nostram, vti seculo X, euocata; an Frisonum hæc incursio fuerit, aliorumue a Scaldi piratarum; qui Hunni deinde sint a popularibus appellati, [ab Hūnis.] vti olim Barbari omnes Hunni aut Wandali dicebantur, postea Normanni ac Saraceni. Verum ea strages a quibuscumque illata hostibus, non paucis annis post obitum S. Gertrudis contigit. Quod in hunc modum videtur confici posse.

[7] S. Gudila, vti in Vita eius narratur, nata est eo tempore, quo B. Gertrudis vixit celeberrima in Dei rebus, ab eaque de sacro fonte leuata, circa annum fortaßis DCLV. [a quibus non ante an. 680 (vt ex Vita S. Gudilæ colligitur)] Deinde intra monasterij claustra, ab eadem sua sancta consanguinea nec nō spirituali Matre ad pietatem instituta. Post obitum vero Gertrudis ad parentum ædes rediit. Post aliquod tempus, cum se parens vterque religioni mancipasset, mater S. Amalberga Malbodij, pater Lobiis, ipsa iam adulta & sui iuris Lobias cum S. Reinilde sorore profecta est, vt facultates omnes suas Deo ac S. Petro offerrent. Cum ne in templum quidem admitterentur, receßit Gudila; Reinildis Diuina virtute patefactis foribus ingressa, Sanctas pagum cum villis quinque ac posseßionibus aliis Deo obtulit. Inde Hierosolymam aliaq; sancta loca adiit cum seruo vnico & ancilla: post septennium Sanctas reuersa Caliud tum loco nomen videtur fuisse) humanum modum transcendens supra se vixit, & vsque ad Hunnorum tempora, quasi in extasi mentis iam posita, terrenis cunctis calcatis, cælestibus inhians, contemplatiuæ vitæ statum miraculis atque virtutibus refulgens obtinuit. [occisa est S. Reinildis.] Ita in Vita S. Reinildis XVI Iulij narratur; vtq; deinceps ab iisdem Hunnis sit interfecta. Quæ omnia qui serto expenderit, fatebitur eius cædem ante annum Christi DCLXXX non videri contigisse. Viuebat autem tunc adhuc Odelardus, neque fortaßis adhuc filiam a suo conuictu remouerat, fratre quoque eius Eligardo superstite, qui ab iisdem Hunnis interfectus est.

[8] Quibus omnibus expensis opinamur S. Berlendem circiter annum DCC obiisse. [Non est a S. Autberto eleuata Berlendis,] Vnde quod nu. 15 dicitur ab Autberto Cameracensi & Florberto Tornacensi Epp. eius corpus translatum, infame erratum est; quamquam a Molano,Miræo, VVione, Saussaio, non animaduersum. Obiit S. Autbertus an. DCLXXV. Vnde sequeretur Berlendem defunctam an. DCXLV, oblata a patre S. Gertrudi bona DCXXVIII, triennio antequam Gertrudis nasceretur. At neque Florbertus vllus Tornacensis Episcopus fuit. Duplex hic occurrit coniectura; nimirum scriptorem hunc vel in antiquis tabulis reperisse a Cameracensi & Tornacensi Epp. eleuatum sanctæ Virginis corpus, & temere nomina adscripsisse; aut Florberti reperisse & Adulphi nomina, [sed forte a SS. Adulpho & Floreberto] proq; hoc Autbertum restituisse; illum, qui Leodiensis, vel forte Traiectensis, aut Tungrensis scriptus erat, Tornacensem fecisse. Fuere certe coætanei S. Adulphus, siue Hadulphus, Cameracensis & Atrebatensis Ep. qui XIX Maij an. DCCXXIX dicitur obiisse, & S. Florebertus, qui S. Huberto parenti in Cathedram Leodiensem an. DCCXXVII fertur suffectus, & habebat hic Furæ ædes, vbi parens obierat; vt tam potuerit e propinquo aduocari ad eam eleuationem, quam S. Lambertus, S. Huberti decessor, a S. Vindiciano itidem Cameracensi Ep. ad consecrationem ecclesiæ in Hunolcurt, vti Baldricus scribit in Chronico lib 1 cap. 26. [an. 728] Si cui hæc posterior coniectura probabitur, is statuet eam Eleuationem an. DCCXXVIII. Neque enim prius Episcopus fuit Florebertus, & Adulphus anno sequenti, mense Maio obiit.

[9] Consignata est Ecclesiasticis Fastis illius Eleuationis memoria VI Nonas Maij. quo die Florarium ista habet: Apud Merebecam in Brabantia Translatio S. Berlendis Virg. filiæ S. Odelardi Comitis, [2 Maij.] quæ & ipsa extitit de stirpe Karolidarum. Quod Odelardum hic auctor Sanctum facit, id disertius habet in Indice: Odelardi patris S. Barlendis v. 3 die Febr. MS. quoddam Carthusiæ Bruxellensis ad II Maij de Berlende ita habet: In Meerbeke pago finali Brabantiæ S. Berlindæ Virginis. inde orta, ibidem quiescit. Molanus in addit. ad Vsuard. Merbeccæ eleuatio S. Berlendis Virg. & Celsæ atque Nonæ Virginum. Referunt earum quoque Eleuationem eo die VVion, Menardus, Dorganius, Ferrarius, Saussaius.

[10] Annis prius XXIII, quam ab Episcopis legitime e tumulo leuaretur corpus S. Berlendis, septennio scilicet post eius obitum, amici ac vicini sarcophagum resoderunt, vt, si possent, ligneum cum esset, lapideum substituerent: sed Diuina virtute lignum in lapidem mutatum repererunt. Eleuatum tunc fuisse corpus, Florarij auctor existimauit, eiusq; Eleuationis anniuersariam memoriam recoli IX Septembris, vbi ita scribit: Eodem die Eleuatio corporis S. Berlendis Virginis & sanctimonialis, de stirpe Karolidarum. Qua de re magnum & euidens miraculum omnium oculis apparuit. Nam cum pridem propter inopiam petrarum sepulta fuisset in quercu cauata, ipsa reperta est mutata in petram. [iterū postea translata 9 Sept.] Verum non ista Eleuatio est, quæ illo die celebratur, sed posterior alia Translatio, siue reliquiarumin nouam capsam transpositio, ab Abbate S. Gifleni, Episcopi ægrotantis vices gerente, facta V Idus Septembris, vt in libello Miraculorum S. Berlendis nu. 8 memoratur. Hæc Translatio inscripta ad eum diem Martyrologiis. Molanus in addit. ad Vsuardum ita habet: Merbeccæ, translatio Berlendis, Celsæ, atque Nonæ, Virginum. Referunt eam quoque Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuard. VVion, Menardus, Canisius, Ferrarius, Saussaius, aliiq;.

[11] Porro liber ille miraculorum, quem ex MS. Rubeæ vallis hic edimus, scriptus est ab aliquo Merbecensi, Pastore fortassis, aut Præposito. [Miracula eius scripta a Merbecano aliquo.] Perspicuum id efficitur ex cap. 3 nu. 12 vbi ita loquitur: Et erat nostri quædam indigena loci. & nu. 16. Est parochia nostræ contigua, nomine Wentica. Testatus cap. 1 nu. 3 se quæ narrat, multorum relatione fidelium didicisse, & conspexisse. At nullam apposuit temporum notam, nec nomina edidit Episcoporum aut Abbatum.

[12] Restat vt de SS. Nona & Celsa, quarum in Vita nulla mentio fit, quæramus. Ferrarius in Annotat. ad III Februarij, S. Nonam esse ait ipsammet Berlendis matrem, [SS Nona & Celsa] S. Amandi sororem: sed sui immemor, II Maij & IX Septemb. agi scribit Translationem sanctarum Virginum Berlendis, Celsæ & Nonæ. Et recte quidem, ita enim pleraque alia Martyrologia, & ipsa Merbecensis Ecclesia. In libello Miraculorumnu. 14 dicitur: ad earumdem confugit Dominarum suffragium; trium scilicet harum Sanctarum. & nu. 17 Matronæ sacræ appellantur. Sed nu. 13 sacræ Virgines. Et nu. 8. [Virgines,] Inueniunt cum Virgine præfata (Berlende) adhuc duo reliquarum corpora Virginum, sic in vnum corio inuoluta ceruino, vt nihil præter caput vnius videretur deesse: quæ, vt aiunt, altera Celsa, altera Nona, vocitatæ sunt. De quibus itidem constat, quod maxime in Spiritu & veritate Deum coluissent: cetera, quia nos latent, Deo, cui omnia scire est, committamus. In MS. supra citato Carthusiæ Bruxellensis, non tamen autiquo, ad IX Septemb. ista habentur: Berlendis Virg, [neptes S. Berlendis.] & sociarum eius Celsæ & Nonæ. Fuerunt neptes eius: hæc fuit filia Odelardi, Domini ibidem, & Nonæ sororis S. Amandi. Videntur igitur fuisse filiæ Eligardi, & post patris cædem, sanctæ amitæ suæ cohabitasse.

VITA AVCTORE ANONYMO,
e sex codicibus MSS.

Berlendis, V. Merbecae in Belgio (S.)
Nona, V. Merbecae in Belgio (S.)
Celsa, V. Merbecae in Belgio (S.)

BHL Number: 1184

Avctore Anonymo, Ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Cvm vbique fideles Christicolæ nationum omnium, confisi atque protecti patrociniis Sanctorum omnium, eos venerantes intercessionibus eorum de cælo postulent auxilium, & eorum Sanctorum, quorum in suis locis pignora habentur, reuerentiam maioris dilectionis venerentur affectu; non incongruum arbitror, huius Virginis Berlendis, cuius patrociniis apud Deum possumus protegi, memoriam pro modulo styli humilis, [S. Berlendis veneranda,] verbisque licet impolitis retexere, & ad exemplar vitæ vtriusque, animis audientium commendare.

[2] a Hæc igitur Virgo, Berlendis nomine, licet secundum seculi dignitatem non infimis, sed ex totius regni nobilioribus orta parentibus, memoria digna extiterit, excellentiori tamen reuerentia a nobis colenda est; quæ apud Christum veneranda refulget meritis, & gloriosa castimonia sanctitatis. Nam & cælesti sponso iucundum in sua virginitate ædificauit habitaculum, & domus æternæ sibi, sacris insudans actibus, in cælo locauit fundamentum. Non enim immerito hæc Virgo ab illis debet honorari, [præcipue a Merbecanis:] quibus & ipsa in hac vita consanguinitate & familiaritate coniuncta fuit, vel qui ex eius parentela genealogiam ducunt, vel qui eius atque maiorum illius, famulatui obnoxij, obsequiis eorum deseruierunt. Indigena namque Merbecensis loci atque domina fuit, & ideo eius orationibus Diuini adiutorij rore irrigatus semper floruit & florebit.

[Annotatum]

a Priora desunt in codice Merbecensi in Vltraiect. iotus prologus.

CAPVT I
S. Berlendis genus, parentes, exhæredatio.

[3] Tempore itaque Dagoberti Regis Francorum, pater eiusdem Virginis, Odelardus nomine, militans sub Witgero a Duce Lotharingiorum (marito S. Amalbergæ, quæ Lobiis quiescit, quorum filiæ fuerunt S. Reineldis, & S. Gudula) totius Ducatus exercitui præerat: [nata Odelardo opulento Comite] atque præ ceteris ipsi Duci adhærens, familiarique amicitia perfruens, cuncta prouido vtilique consilio, quæ in domo & in exercitu illius gereoda erant, disponebat. Fuit autem possessio eius b Humberch & c Ascum castella duo: quorum alterum, scilicet Ascum, ab Hannis destructum, alterum vero natura munitum, militumque copia defensum inexpugnabile perstitit. Quia igitur vir iste tam generosa propagine, quam diuitiis atque d præsidiis, honorumque dignitate ampliatus pollebat; nam a portu Antuerpiensium vsque e Cōdatum Comitatum regebat; [& Nona sorore S. Amandi:] puellam nobilissimam sororem beati Pontificis Amandi, nomine Nonam, in matrimonium sumpsit. Erat enim Virgo specie nimis decora, moribus honestis composita, castitate pudica, fide Catholica, omnique Euangelicæ doctrinæ scientia ad vnguem erudita. Ex hac igitur genuit filium, nomine Eligardum, qui in supradicti castri destructione ab Hunnis interfectus fuit. Genuit etiam ex eadem coniuge filiam, Virginem facie quidem formosissimam, forma conspicuam personaque elegantem; sed omni probitate & industria luculentiorem, nomine Berlendem.

[4] Tribus denique annis quater reuolutis, post primæ noctis copulam, præfata Nona, vxor illius in Domino Iesu Christo obiit. [cohabitat: patri viduo;] Qua iuxta humanæ consuetudinis debitum, primæ matris gremio ad reseruandum beatæ resurrectioni commendata, vir idem seculo vlterius implicari noluit, implere cupiens quod ait Apostolus Paulus: Solutus es ab vxore, noli quærere vxorem. [1 Cor. 7. 27] [qui sanctis operibus vacans] Sed cum per prolixum tempus cum sola filia prædicta Virgine piis actibus instaret, eleemosynis & operibus bonis erga omnes, sed maxime erga domesticos fidei, viscera pietatis impenderet; remunerator omnium bonorum Deus, qui lucis filios, nondum rubigine peccatorum examinatos, flagellis sanctæ castigationis flagellat & castigat, vt excussa palea triticum purum in area munda recipiar; volens probare aurum f mundum in fornace purgatum, eumdem virum, sicut filium, multiplici languoris paterno verbere corripuit. Nam & languor eum diutinus inuasit; & in ipso languore lepra eum grauiter percussit.

[5] Cum igitur multo langueret annorum curriculo, defluentibus famulis tædio affectis, contigit quadam die solum cum sola filia in domo remanere. [Berlendi sordes nimiū horrenti offensus,] Qui cum ab ea potum peteret, continuo illa surrexit, scyphum eoncite lauit, potum infudit, patri portauit: qui bibit, eique scyphum reddidit. Sed serpens antiquus humano generi semper inuidus, humilitatisque nescius, radicis omnium malorum superbiȩ fuco Virginem aliquantulum infecit. Nam sitiens, post patrem bibere dedignans, poculum effudit, scyphum iterum lauit, potum imposuit, ac sic bibit. Quod pater aspiciens, nullum ei verbum fecit; sed tacitus mirabili indignatione tulit, traque vehementi turbatus, vocauit seruos, currum sibi statim parari iussit: super quem ascendens Niuellam petiit, ibique sanctæ g Gertrudi quicquid habebat in prædiis, cum omni familia seruorum, ancillarumque, cum cespite, & ramo, cultelloque cum manubrio albo tradidit, ac filiam omni paternæ maternæque hæreditatis iure priuauit.

[6] In eadem autem traditione res stupenda, & vltra humanum modum admiranda, [ea exhæredata, omnia sua donat S. Gertrudi,] ad laudem ipsius qui condidit omnia, contigit. Nam cum idem vir ad feretrum accederet, omni obstinatione affirmauit se numquam ei prædium daturum, nisi ipsa beata Virgo propria manu reciperet. Qui cum ter quaterque clamaret: Sancta Gertrudis, [manum e sepulchro extendēti;] hoc munusculum de manu mea suscipe, & noli me peccatorem ante te flentem & eiulantem spernere, nisi potius me alias daturum vis abire, confestim nutu summi Tonantis, scrinium, in quo beata Virgo iacebat, sese aperuit, corpusque exanime manum porrexit, cunctisque cernentibus populis qui aderant, ramum cum h cespite cultelloque de manu viri porrigentis intra scrinium recepit, & sicut prius fuerat clausum ac sigillatum permansit. Tunc clamor ad cælum tollitur, Creatorque omnium, qui gemitui suorum aures suæ pietatis numquam auertit, adoratur, eiusque famula, cuius meritis tam inopinatum miraculum, tamque iucundum, peccatorum præsentiæ exhibere dignatus est, summa deuotione veneratur. [aliquanto tempore post moritur.] Sed cum præmemoratus vir aliquanti temporis spatio, tribulationum igne ad exemplum Beati Iob purgaretur; placuit illi qui nihil irremuneratum dimittit, illius patientiam remunerare, atque eius animam, post laborum dolorumque desudationem, in æterna requie collocare.

[Annotata]

a In Vita S. Reinildis 16 Iulij, dicitur pater illius Comes, VVigerus nomine, totius Lotharingiæ Ducatus officium gessisse. In Vita S. Gudilæ 8 Ianu. cap. 1 nu. 3 dicitur pater eius exstitisse VVitgerus, quem in fascibus Comitatus egisse accepimus. In altera S. Gudilæ Vita, nu. 1. extitit quidam Comes, VVitgerus nomine, in pago Brabantensi. De B. VVitgero & S. Amalberga agemus 10 Iulij.

b MS. Corsendoncan. quasi glossema interlineare habebat Grimbergh. Extat in ditione Gerardimontensi Ombergh, vel Hombergh, & Humbroeck. An horum alterum hoc sit, disquirere haud licuit.

c MS. Merbec. Aschiæ. Celebris etiamnum locus, inter Bruxellam & Alostum.

d MS. Corsend. prædiis.

e MSS. Lobien. & Corsend. Condacum. S Reinildis Condacensi castro, quod super Scelt fluuium situm est, oriunda dicitur. Viri quidam eruditi Contick interpretamur, amplum pagum medio fere spatio inter Antuerpiam & Mechliniam situm. [Condacū pagus Brabātiæ.] Et pertinuit is olim ad Lobienses monachos, ex donatione S Reinildis, vt putant: retinent certe etiamnum ius aliquod. Alij Condatum, siue Condæum Hannoniæ oppidum volunt intelligi, vbi Hayna amnis Scaldi miscetur. At longus sane intereum locum & Antuerpiam tractus, neque in Condæum iuris quidquam est Lobiensibus. Verum Brabantense nostrū Contacum aliquot millibus passuum abest a Scaldi. fortassis olim arcem habuit aliquam Scaldi imposit am, circa Rupelæ fluminis ostium, nouem circiter millibus passuum ab Antuerpiensium portu distans: vt illa omnis or a vastissimi fluminis, Comitis Odelardi præsidio contra incursus Barbarorum defenderetur.

f al nondum.

g Vitam S. Gertrudis dabimus 17 Mart.

h De hoc ritu transferendæ possessionis per cespitem, siue VVazonem, & ramum, egimus hoc ipso die ad Vitam S. Hadelini ad cap. 3 annot. 9.

CAPVT II
S. Berlendis sanctitas, miracula.

[7] Beata igitur Virgo Berlendis, animaduertens sese spoliatam bonis patriis ob reatum criminis, paruipendens honores huius seculi, timensque iram superni Iudicis, quia patri dedignari præsumpsit, (audierat enim sæpe quod scriptum est: Qui patri vel matri iniuriam intulerit, mortis æternæ sententiæ subiacebit) tanta mentis mutatione omnia mundana postposuit, vt non solum ciborum delicias vestiumque copiam respueret, sed etiam vilia, [Berlendis eximia in patientia,] & contemptibilia habere recusaret. Mox subtus ad carnem cilicio induitur, inediaque, & algoris vredine, martyrium desiderans, afficitur, corpusque ieiuniis, & orationibus vigiliisque crebris perurgens, lacrymarumque imbres crebro fundens, non solum a peccatis purgari meruit, sed etiam superni sponsi gratiam inuenit. [austeritate, pietate, misericordia,] Manus enim eius quicquid boni inuenire poterat, pauperibus erogabat: adeo vt vix aut nullatenus ab eleemosyna vacua foret, & sæpe, cum pauper non inueniretur, in eiusdem manu desudaret.

[8] Contigit autem eamdē Virginem in loco qui dicitur, Morsella a in cœnobio beatæ Dei genitricis Mariæ, sacri velaminis habitum suscipere, & multorum annorum curriculo cælibem vitam ducere. Cum ergo esset eadem Virgo in cœnobio, sanctis operibus summo certamine inuigilans, cuiusdam noctis medio, pulsante matutinali signo audiuit voces sanctorum Angelorum in cælum animam patris ipsius cum b canoro iubilo deferentium. [fit Morsellæ sanctimonialis] Miræ ergo sanctitatis gratiæque supernæ hæc Virgo plena extitit, quæ instar gloriosissimi c Seuerini Agrippinæ vrbis Archiepiscopi, [audit animā patris ab Angelis cantā tibus in cælū ferri:] sicut ille in obsequio animæ B. Martini Angelorum choros audire meruit. Quæ tantæ suauitatis dulcedine modulationisque lenitate supra se velut in excessum mentis erecta, intentis in cælum auribus lætitia tam beatæ refectionis refecta, interrogabat assistentem sibi famulam, si quæ audiebat audiret, & quæ intelligebat intelligeret. Quæ cum illa minime se audire vel intelligere responderet, intimauit ei beata Virgo animam patris sui corporeis nexibus solutam pro tribulationum patientia coronari, & a psallentibus Angelis in altum deferri. [it Merbecam, eumq; sepelit:] Accepta itaque cœnobita Domini licentia a Matre Monasterij, ad sepeliendum patrem suum Merbeccam adiit, & in ecclesiola, quam in honore B. Petrij ipse ædificauerat, iuxta vxorem suam, matrem eiusdem Virginis, iuxta morem nobilium, sicut decebat, eum sepeliuit.

[9] Post mortem vero patris sui, quia cœnobium, in quo ordinata fuerat, quod prius ab Hunnis funditus erutum atque combustum fuerat, pauperique modo reædificatum, carebat appendiciis substantiaque, qua ibi famulæ Christi sustentari possent, quia in pane & aqua vix puellas sex detinere poterat, cogentibus famulis atque necessitate domi remansit: & in præfata ecclesiola die noctuque degens, [ibi deinceps sancte & austere viuit:] se Domini seruitio mancipauit. Numquam enim pes eius a visitatione infirmorum quiescebat: numquam manus eius a procuratione pauperum cessabat. Semper laus Dei assidua in corde ipsius erat: psalmorum hymnorumque cantus ex ore eius numquam recedebat, psallens sibimet iuxta Apostolum in canticis & hymnis spiritualibus in Domino. [Coloss. 3. 16] Nihil vnquam neque hyemis, neque æstatis tempore, præter cilicium, quo super nudum corpus vtebatur, d mattulamque, atque lapidem capiti suppositum, sibi substerni patiebatur. Vigiliis & orationibus assiduis, ieiuniisque continuis corpus macerabat. Bis tantum in hebdomada, præter diem Dominicum Apostolicasque solemnitates, reficiebat. Carnem a die consecrationis suæ non comedebat, piscem aut cibum alium præter panem & aquam, nisi in præclaris solemnitatibus, non attingebat.

[10] Tantam ei Dominus ob beatæ vitæ meritum gratiam concesserat, vt quibuscumque infirmis, siue febricitantibus manus imponebat, saluti pristinæ restituebat. Ea igitur de die in diem proficiente & de virtute in virtutem ascendente, [ægros sanat manus impositione: piscis illi die Paschæ in carnem mutatur;] tribus lustris in asperitate vitæ iam peractis, die Paschalis solemnitatis contigit particulam piscis illi ad mensam sedenti apponi. Quæ (quod admirabile dictu est, & quasi incredibile) inter manus ipsius in carnem conuersa, valde eam perterruit, & cum vehementi stupore, ministro indignans ait: Ignoscat tibi Deus. Quare me sic illudere voluisti? sciebas me carnem non comesturam, & eam mihi apposuisti. Quo negante & obnixe iurante, intellexit hoc nutu Dei factum fuisse. Parumque gustauit, & a se submouit: protinusque a mensa surgens ecclesiæ & orationi ad laudem sui Creatoris se reddidit.

[11] [alias aquæ in vinum:] Hoc etiam silentio supprimi indignum arbitror, quod ille, qui seruos suos glorificare & magnificare numquam distulit, poculum aquæ quodam die solemni sibi appositum, in vini saporem conuertit.

[Annotata]

a De Morsella dicitur 8 Ian. ad Vitam S. Gudilæ cap. 2 num 8. Erat autem in confinio villa, Morzella vocabulo, distans ab eorum mansione duorum milliarium interstitio: [Morsellæ ecclesia,] in qua ædificatum fuerat oratorium, in honore Sancti Saluatoris dedicatum. & nu. 26 aicitur solita basilicam Sancti Saluatoris in Morzele deuotissimis semper frequentare cursibus. & nu. 29 Translatum est corpus beatissimæ Virginis in basilicam Morzelensem. At nulla cœnobij mentio, nisi postquam isthuc translato S. Gudilæ corpore, [monasterium,] Carolus Magnus aggregauit illic sanctimonialium gregem, vt nu. 31 & in 2 Vita nu. 21 dicitur. Sed fortassis, vti Berlendis, ita aliæ sanctimoniales alio recesserant, aut obierant omnes, aut ab improbis hominibus exutæ bonis tunc erant, [destructū] vti quæ donauerat Carolus Magnus, postea VVenemarus eiusq; filius Ermenfridus occuparunt, vt ne ipse quidem Dux Carolus ea potuerit recuperare, contentus S. Gudilæ corpore, quod Bruxellam transtulit.

b MS. Corsend. canore.

c Ita narratur in S. Seuerini Vita 23 Octob.

d Matta, siue mattula, teges est e iuncis. [Mattula.] Vide Rosvveydi Onomasticon ad Vitas PP.

CAPVT III
S. Berlendis mors, Translatio, miracula.

[12] [de morte diuinitus admonita, Sacramēta suscipit:] Ter quinis igitur annis cum duobus post patris mortem expletis, cum Diuina reuelatione extrema huius lucis tempora imminere sibi sentiret, conuocatis Sacerdotibus, oleum sanctum petiit. Quo accepto, corpore & sanguine sui Redemptoris exitum suum consecrauit, & sic vltimum spiritum cælo reddidit.

[13] [sepelitur in tumulo ligneo,] Congregati igitur cognati & amici eius, serui & ancillæ, & etiam maiores regionis huius, ad sepeliendum eam conuenerunt: illamque modo congruo iuxta tumulum parentum recondiderunt. Sed cum in quo eam reconderent, sarcophagum non haberent lapideum, quorum in hac regione penuria est, quercum magnam iuxta templum stantem succiderunt, illique ex eadem quercu vas in quo posita est aptauerunt. Quantas antem virtutes per illam Dominus in eodem loco operari dignatus est, [qui post multa miracula ibi edita,] nec mens nostra valet edere, nec lingua sufficit explicare. Multi enim cæci, luminibus redditis, sine duce domum redierunt; multi claudi solidatis a basibus erecti sunt, surdis auditus redditus, linguæ mutorū solutæ, dæmonesque ad eius sepulturā ex obsessis corporibus penitus expulsi sunt.

[14] Cum ergo tot & tantis miraculis eius sanctitas pollens longe lateque claresceret; [lapideus factus reperitur;] placuit post septennium amicis & vicinis eius sarcophagum videre, & si possent in melius ad eius honorem mutaro. In quo loco mira res, & inusitatum miraculum humanisque auribus inauditum euenit. Nam cum eumdem sarcophagum, in quo sancta Virgo iacebat, de terra eiicerent, cum prius ligneus fuisset, lapideus inuentus est. [incredula quodam punita:] Huius rei notitia cum per hanc regionem diuulgaretur, omniumque audientium animos ad laudem Dei & S. Berlendis extolleret; quædam mulier ex vicinia incredula permanens, atque hoc mendacium esse affirmans, ad videndum male credula venit. Sed mox vt sarcophagum vidit, a dæmone arrepta, ad terram cecidit. Quæ per triduum exanimis, non audiens, neque videns, ibi iacuit, donec Virgo sacratissima, astantium precibus pulsata, pristinæ saluti eam restituit.

[15] Quibus miraculis tam iucundis tamque mirificis omnis regio permota, gaudens accurrit, & in honore beatæ Dei genitricis Mariæ sanctæque Berlendis Virginis ecclesiam, in qua nunc requiescit, fabricauit. Tricesimo itaque depositionis suæ anno, [ædificatur ei ecclesia:] omnis multitudo finitimarum regionum, Diuina inspiratione afflata, conuenit cum duobus Episcopis, Cameracensi videlicet, [transfertur corpus:] nomine b Auberto, & Tornacensi nomine c Florberto; qui eam de sepulchro leuauerunt, atque in scrinium, in quo nunc pausat, locauerunt.

[16] Cum autem vellet Deus gloriam & honorem atque nomen suæ Virginis amplificare; contigit Tullis ciuitate monachum quemdam cœnobij beati protomartyris Stephani per visum iuuenem pulcherrimum videre assistentem sibi, [reliquiæ eius aliquæ a monacho Tullensi auferūtur,] atque dicentem: Surge & vade in prouinciam Brabantiæ, ad locum qui dicitur Merbecca, & de reliquiis sanctæ Virginis, nomine Berlendis, tenta habere; vt in eius honore, in loco quem Deus tibi ostenderit, ecclesiam possis ædificare. Qui ad præfatum locum veniens, cum magno honore suscipitur, ibique diu manens in magna veneratione habetur, & ad vltimum templi cultos efficitur. Nocte igitur quadam, cunctis sopore depressis, scrinium aperuit, & de Virgine quantum sibi placuit abstulit, ac tempore sibi congruo recessit. Veniens autem Dei ductu in solitudinem ad locum nomine d Timis sibi cælitus ostensum, ibidem mansit, beatæque Virgini basilicam ædificauit, in qua signis & virtutibus atque miraculis coruscans, vsque in hodiernum diem fulget admirabilis. [& miraculis illustrantur.] Nam & congregatio monachorum religiosorū ibidē constituta Domino famulatur, & ipsius Virginis patrociniis illa patria a Domino sustentatur.

[17] Deum igitur, qui tam magna & pæne innumerabilia gloriose & laudabiliter operatur miracula in Sanctis suis, [Epilogus.] condecet colentes eum, amantes eum, credentes in eum, seruientes ei, laudare, glorificare, & benedicere. Et vt ipsi mereamur ab eo conseruari atque benedici, huius Virginis precibus, cuius Domino iuuāte Vitam verbis licet incompositis transcurrimus, tota piæ intentionis deuotione poscamus, vt peruenire mereamur ad patriam supernæ hæreditatis. Migrauit autem S. Berlendis Virgo ex hac luce & vita feliciter in Domino III Nonas Februarij, & exultat cum Sanctis perenniter, regnans cum Christo, cui est gloria, laus, & honor, cum Deo Patre in vnitate Spiritus sancti per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS Corsend. passibus.

b MS. Merbec. Ausberto; Corsend. Ansberto. supra ostendimus id videri accidisse plusquam 50 annis post S. Autberti mortem, quæ an. 675 contigit, vti ad eius Vitam 13 Decemb. ostendemus.

c MS. Merbec. Norberto. Corsend. Nortberto. Neque Florbertus aliquis, neque Norbertus Tornaci Episcopus fuit. Supraostendimus, probabile videri hunc S. Florebertum Episcopum Leodiensem fuisse.

d MSS. quædam habent, Tumnis.

MIRACVLA S. BERLENDIS
auctore anonymo, ex MSS.

Berlendis, V. Merbecae in Belgio (S.)
Nona, V. Merbecae in Belgio (S.)
Celsa, V. Merbecae in Belgio (S.)

BHL Number: 1185

Avctore anonymo, Ex MSS.

CAPVT I
Merbeca a Danis vastata. S. Berlendis sepulchro & miraculis illustrata.

[1] Pro meritis venerandæ Virginis Berlendis Diuino per Angelum Dei affatu propalatis, maxime beniuolentia eiusdem compulsi, [Cur Auctor hæc miracula scribat?] gratias referre Diuina fulciamur consolatione; sine qua nobis huiusmodi quidquam etiam conari & ad effectum frustra est perducere. Nam mens nostra carnis blandita voluptatibus, negotiis intricatur ruentibus, cum quibus quotidianis labimur (proh dolor) & nos deceptionibus: itaque vtilissima postponentes, innitimur vilissimis. Sed resipiscamus necesse est, ad obfuscatum ingenium nostrum clarificandum, vt magecaritatis igne ferueat quam furua erroris caligine incumbens torpeat. Videmus equidem duo inter se admodum discreta; quodque eorum est elegantius, procul dubio calculemus. Quocirca quæ sinistra sunt, iure destituamus & dexteriora appetamus. Incipiamus, & Deus incrementum est datutus. Ipse enim dicit: Incipe, & ego complebo. Et nos hic exhilarati gratia, ad propositum torpentem veriamus linguam.

[2] Postquam omnipotentis Dei gratia passim diffusa patuit, multosque diuersi generis vtriusque sexus illustrauit, beatæ quoque Virgini Berlendi haud defuit, quia secundum prædestinationem regioni viuentium illam addicere voluit. Velle hoc ad eodem dico, [Dei gratia sanctitate adepta Berlendis.] ne quis despiciens imputet sibi Dei donum, non Deo. Nam ille, Miserebor, inquit, cui miserebor, & misericordiam præstabo, cui miserebor. [Rom. 9. 15 & 16,] Non igitur volentis est neque currentis, sed Dei miserentis. Vnde ergo liquet hac in corruptibili vita, quæ huius sunt mundi, beatam Virginem paruipendere, & nisu toto iussis Dei indesinenter adhærere, cum prudentibus collegis oleo indeficienti lampadibus refertis ad Sponsi reditum excubias obseruare, ac iugis vitæ palatij cubiculum secum introire, inter æquales perpetuo gaudere, deuote sibi famulantium cunctorumque fidelium in conspectu Domini preces offerre.

[3] Patet sanam doctrinam habentibus, quoniam appretiatur mors eius in Domini obtutibus: & ne rudis quis titubet, [eius sepulchrū grauissimum, vixteriā premit.] eius meritorum indicia testantur. Nam etiam eius sarcophagum, cum maximi sit ponderis, adeo vt tria fere pergrauaret paria boum, ita manu Dei sustentatur, vt vix omni parte solum attingere videatur. Et cum sæpe videmus etiam sic calculos terræ ad molis eorum mensuram impressos, vt magna difficultate quandoque euellantur; quid aliud considerandum est in hac molis tanta leuitate, nisi potentia eius, cui quæ nobis impossibilia sunt, sibi constant esse facilia? Sed cum hæc ita sint, reuertamur ad ea quæ multorum relatione fidelium didicimus, & nos ipsi conspeximus.

[4] Erat quidam Fredericus, cuius sub censura Nyuellensis, excepta Abbatissa, cœtus erat; nam ipsa omnibus imperabat. Hic cum in Præpositura sua, Merbeccensi vico, Dominæ assensu Abbatislæ præesset; eumdemque ab impiis destructum a Danis locum repararet; inter hæc maximi librum pretij, ad alterius Ecclesiæ suæ opus, Merbeccæ præparauit: [Merbeca a Danis destructa reparatur: liber alio missus in Græcum mutatur,] sed ad propositum ne perduceret, composuit sibi Deus offendiculum. Nam volumen cum missum esset quo disposuit, veris ac patentibus conscriptum signis, miris S. Berlendis meritis transfiguratum est in Græco. Quo comperto intellexit vir prudens, beatæ Virginis rei librum acceptabilem: & reatum confessus, referri fecit, sanctoque loco relocauit; [restituitur.] & aptitudine priori subito claruit.

[5] Eadem quippe ætate quidam, nomine Guyro, villanus, dum serendi caussa hordeum in ecclesia illa sumeret, illios vt patriæ est mos, duo assistebant milites, quo pascerent equos annonam sibi dari eum rogantes: qui cum renuisset, tulerunt vi, [sacrilege rapto frumento suffocantur equi:] & pascui fuderunt equis. Sed in primo morsu, spiritu beluæ nequam arreptæ, morte suffocatæ sunt. Ergo fremebundi detectis accurrentes ensibus miserum inuadunt rusti cum, & capite ipsum plectere cupiunt: verumtamen, cautione Diuina, sacræ deuotionibus Berlendis, non potuerunt. Mira res: cum aciem huiuscemodi etiam nec ferrum præcidendo retundere quandoque valeat, caro, Dei prouidentia, retudit. [cliens S. Berlendis, gladus lædi non potest:] Nam tametsi ter percussissent, signum dumtaxat ictus apparuit: sed Dei gratia non vulnus, nec dolor fuit. Quo facto ambo remordentes reatus conscientiam, humillime se prostrauerunt, & genibus cubitisque repentes ad satisfactionem magno cum timore sanctæ Virgini concesserunt arma. Sicque factum est, vt quod prius erat ad mœroris cultum, postea in Deo transuersum esset in gloriæ habitum. Sic virtus vitium, superas sic Christe reatū.

[6] [arma Sāctæ suspensa.] Igitur mense Augusto messibus colligendis iam maturis, auidus quidam labore totam sollicitabat metere familiolam, quia neque dies solito nitebatur sereno, & nonam timebat propinquare horam noctis præuenientis festiuum diem ad Vincula B. Petri Apostolorum Principis. Ecce iam vbique signis denuntiantibus terminum laboris, omnes cessabant: sed ille solus operari non destitit. [festū violans contractione manus punitur;] Alij conuiciis eum lacessunt, alij correptionibus, alij minis: sed nec sic sedari potuit. Denique Diuina perculsus vltione quieuit: manus enim, qua manipulum collegit, neruis b contracta fuit: & facto interuallo in B. Laurentij vigilia ad suffragia beatæ Virginis quo duceretur postulauit. Quo vbi peruentum est, [per S. Berlendem sanatur.] quod per illecebræ admisit commissum, sacratæ Virginis deleuit meritum. Membrum autem, quod criminis actu extitit percussum, pietatis gratia efficitur sanatum.

[7] Et nec silendum est, quod de sarcophago eius euenit. Sed iam patet nobis cuncta naturaliter animantia bona appetere, mala deuitare, ad potum vt sitim, ad operimentum vt frigus, ad vmbram vt æstum, ad medicum vt morbum præcidamus, sic ad cibum festinamus vt esuriem pellamus. Illo quoque tempore multi febricitantes, gratiam quærentes, ad sepulchrum Virginis confluentes, [tactu sepulchri eius morbi sanati,] aut tactu salubri, vel temerario, eiusdem sepulchri sanati sunt. Erat autē quidam quotidianis multatus febribus, qui salutem expetēs quamdam precatur monialem, Rapburgis nuncupatam, (erant enim ecclesiastica sibi credita) quatenus de sepulchro B. Berlendis pauxillum quid sibi daret. Illa quippe nihil suspicans offensionis, temere accurrit, ac rasuræ parum infra rasit: [puluis temere abrasus, fit sanguis:] quod cum porrigere deberet ægrotanti, aperta manu nil præter sanguinis coagulum inuenit, nec tamen dedit: nam potenti Dei virtute, ad mira eius pandenda, lapis cruor effectus est. Sed cum a muliere fluxum patiente sanguinis Deus tangi voluit, quare hoc iudicabile de lapide fecit? Credo sanare non recusauit, sed temeritatem compescuit: quia quamuis inanimata foret substantia, tamen hanc manus Beatæ meritis Berlendis consecrauit Diuina.

[Annotata]

a De Danorum in hunc tractum irruptionibus fuse agitur in Vita S. Gudilæ, to. 2 Francicor. Scriptor. Chesnei, & in eiusdem Normannicis.

b MS. Corsend. confracta.

CAPVT II
SS. Berlendis, Celsæ, Nonæ translatio, miracula.

[8] Nec multum post temporis effluxerat, cum iam instante Diuinæ dispositionis termino, pullulantem adhuc radicitus vellet Deus suum patefacere thesaurum, quorumdam incolarum corda fidelium, adeo vt quia corrosa & vetustate exesa tam sancti corporis theca visa est, [in nouam elegantem thecam transfertur eius corpus,] conspirarent abiicere; nouamque solido pulchre dolatam ligno, auto & argento decenter præparare. Sed quia absque Antistitis consilio minime licuit, nuntios legant, & Episcopum consulunt. Qui quam religioso misso S. Gisleni Abbate, cum quodam probo pagi illius Decano, nomine Bono, (erat enim ipse morbo detentus) præcepit vt veterem thecæ depangerent; testibusque adhibitis fidelibus, aliam non segne consignarent. Cumque ad id peruentum est loci, & in die quinto Idus Septembris, loculum designarent, [cum insolita fragrantia,] repente miri fragrantia odoris nares astantium subintrauit, mentesque eorum refecit. Inueniūt autem cum Virgine præfata adhuc duo reliquarum corpora Virginum sic in vnum corio inuoluta ceruino, vt nihil præter caput vnius videretur deesse: quæ, vt aiunt, altera Celsa, altera Nona, vocitatæ sunt. [simulq; SS. Celsæ & Nona VV.] De quibus itidem constat, quod maxime in spiritu & veritate Deum coluissent: cetera, quia nos latent, Deo, cui omnia scire est, committamus. Sed nunc ad digressionem redeamus. Item capsulam in quodam reperiunt angulo, quæ certa lactentis membra excepto continebat capitulo, ea vero Innocentis ferunt esse corpusculum. Igitur Sanctarum corpora cum laudibus & hymnis ceterisque Dominicis in id ipsum collata muniis, sine dilatione veneranter resignata clauduntur. At sacrum Innocentis corpusculum, quia gloriosa passione coronatum est, [in aliam corpus Innocētis M.] singularem accepit pro modulo locellum.

[9] Cum igitur thecam, vt diximus, optimates decorare metallo auerent pretiosissimo; & pecuniæ ob penuriam perficere nequirent; [ad ornatum noua thecæ, cum venia Episcopi, circumferuntur reliquiæ:] rursum Episcopi licentia diuersa cum sacris matronis ad supplementum augmentandum Sanctorum circuibant castra. Ecce autem in comitatu habentes viginti quatuor laicos & sex Clericos, adeunt villam prȩcipue egentem Cymbersaca dictam: & cum in commeatu nihil præter quinque hordeaceos haberent panes, nec alios reperirent venales; neque darentur oblationes, (credo quia sic indeficiens remunerator famulas suas præferre voluit) fame constricti eosdem tandem exegerunt panes, & sorte partiti sunt ad cuiusque personam. Mirabilis Dominus in virtute, beatarum Virginum meritis, vt solet, paupertatem mutauit inibi cælestem in opulentiam. Nam omnes qui aderant, nusquam quibusque ciborum industriis sumptuosius sunt refecti, [panes eas ferentibus multiplicantur, & sapidissimi fiunt.] quam illic pane illo, dono Dei condito altissimi: nec tantum eis suffecit, sed etiam superfuit: adeo vt & pauperibus & eis abundaret seruientibus.

[10] Sciendum quoque est, patenter Diuinam sacræ suæ alumnæ Berlendi potentiam in magnis & in paruis pronam, parua ideo, quia & inuisibiliter & visibiliter posse humanum constat fore. Quæ cum prælibatæ gratiæ opere apud beatissimam Dei famulam aliquamdiu præstolaretur Gertrudem, tempore videlicet autumnali, quo Virgo clementissima a nonnullis præcipue frequentatur; accidit magno cum axe, [quædā S. Gertrudi offerenda,] oppidoque conferto, rusticos aduentasse, & iuxta beatam Virginem Berlendem debere measse: cumque præteriret taxis, prægrauatus est adeo, vt boum tractu iugi ac temonis rumperetur copula. Ecce qui nostri præcones aderant, [prodigio soluti currus,] instanter plaustrum Deo dedicatis aluminis tradi succlamabant. At illi minime parentes, sed quidam per temonem, alij rotas propellentes, axem sic producere gliscebant. In cassum tamen laborabant: nam illis plurimum instantibus, nostrisque obnixe reclamantibus, a rotarum a modiolis decidebant humeruli, & curru obliso quid esset agendum hæsitantes stabant stupefacti. [Merbecanis cedūt.] Cumque diuulgarentur hæc in excompertu Prælatæ iussum est dimidium nobis dari, sibi autem residuum reseruari.

[11] Nec prætermittendum est, qualiter quædam in visu spirituali præmonita, visum Merbeccæ recepit. In tempestate cultus b Montis Gerardi, vbi supra c Tenerum castrum est locatum, erat quædam mulier diu cæcitate percussa. Iam tūc aut apud d Micenas, vel e Rosbeccam, & etiam B. Stephani curtem multi vsum curæ, plurimi vero orationis gratiam quærebant: [cæca in somnis a S. Stephano monita it Merbecam,] horum trium anxia quem potius adiret sollicitabatur. Nec mora: electione titubanti affuit beatus protomartyr Stephanus in visione, cruentatis indutus vestibus, qui eam talibus præmonuit consulentem: Si vere recuperationis salutem expetis, Merbeccam adibis, & ibi sanaberis. Vnde fiduciam habens nocte Pentecostes ad id commigrauit loci, ac promissum obseruauit Christi testis beatissimi. In secunda vero feria, tertia hora diei, Offerenda iam dicta, & Secreta initiari incepta, apertis oculis lumina incensa, [ac visum recipit.] populumque astantem cernit: ac Deo gratias voce magna proclamauit. Peractis rite Missarum solemniis fit lætitia ab omnibus Clericis hymnum concinentibus, signaque compulsantibus, laicis vero f Kyrieles celebrantibus.

[Annotata]

a [Modiolus.] Modiolus est medium rotæ, cui infigūtur extrorsum radij, cuiusq; tubo axis inseritur.

b De huius oppidi origine, legibus, sacris ædibus, territorio, exstant Ioannis VVasbergij libritres.

c Qui hic Tener, sæpius Tenera, Vrientio apud Sanderum Dendra, quibusdam Tenra dicitur, [Temera fl.] Flandriæ imperialis fluuius, qui in Scaldim influit ad Teneramundam oppidum, ab eo ita appellatum, quasi Teneræ os.

d Messenas fortassis indicatas vult, celebre nobilium Virginum cœnobium altero ab Ipris lapide, [Messenæ monasterium.] fundatum ab Athela siue Adela, Balduini Pij Comitis Flandriæ vxore, vt Meierus ad an. 1065 scribit, vbi Messinas vocat, ad an. 1062 Mescinas.

e Est Rosbeca pagus ditionis Alostanæ, sub Scornacensi Baronatu, vti VVasbergius & Sanderus scribunt, & quidem (vt aliunde accepimus) cultu Deiparæ Virginis clarus. Est tamen & alia Rosbeca, [Rosbeca pagus,] quæ tribus nostratibus leucis ab Iprensi vrbe distat, vbi Philippus Arteuelda, cum suis Gandauensibus, memorabili prælio cæsus a Francis, quos ad auxilium suum Ludouicus Maleanus Flandriæ Comes euocarat: [clade Flādrorum celebris, & cultu D. V.] In hac quoque Rosbeca viget eiusdem magnæ Matris veneratio, vt ad illius honorandam statuam plurimi isthuc confluere soleant. illudq; æuo nostro memorabile ferunt accidisse, vt qua circumferri in ambaruali supplicatione ea statua solet, omni eo tempore quo hæresis dominataest, omnibus circum locis fœdo situ siluescentibus, ea via, et si bene longa, nullis sentibus vrticisue aut arbustis deturpata sit. De vtra Rosbeca hic agatur haud diuinamus: nisi quod Messinis credi potest illa vlterior iungi.

f Id est, litanias, quæ sæpius iterato Kyrie eleison inchoantur.

CAPVT III
Variæ ad S. Berlendis tumulum curationes.

[12] Digressionem igitur facere beneficiis sacratissimȩ Dei famulæ, facti item a Deo miraculi, non est consilium, quia Scriptura dicit: Omnis laus in fine canitur. [Psal. 75 tit.] Et erat nostri quædam indigena loci, vtrisque adeo coartata manibus, vt constrictis digitis pollices infigerentur carni duris tenus ossibus. Ipsa item, quippe vsu manuum quæritare victum solita nendo atque texendo, ceterisque fæmineis factis, deficientibus iam necessariis artubus, tota ægrotabat qualitate corporis: quæque prius se huius mundi professa est pauperem fine caussa gerere vitam, en serio affirmabat se in salute diuitem, in debilitatione vero cum caussa debiliorem. Quid plura? Tandem satis lassata, & ad nihilum fere redacta, [contracta membra, Sancta inuocata, resoluuntur.] Sanctam inuocat precibus Berlendem anxia, quatenus manu careat læua; & ad consignandum se saltim vigeat dextera. Inuigilauit sane Christi ancilla eius obnixis precibus, & nocte sequenti postulata solitis compleuit virtutibus: sed in cereris membris conuincitur arctius hæc dilatio. Lacrymosis precibus postulat se vehi beatæ Virginis obtutibus. Quo delata, confestim ceteris dissoluitur membrorum connexibus, & erecta, humillimis collaudat Deum vocibus, adhuc infirma læuæ contractibus. Altera die decrescentibus crepusculis, conscendente sole gradum horæ primæ diei, confluxit tota plebs ad ministerium sacrum, erat enim Conuersionis festum Apostoli Pauli. Ecce enim adducitur & ipsa, suorum manibus innixa, & coram altari prosternitur: orationi vacans, & inter Missarum solemnia facta est velut mortua. Subito accurrit ædituus, & inuenit iam sanguinis decurrentem riuulum, & in manu maximum vulnus. At ipse arripiens aquam respersit eam: & ecce vidit manum prius complicatam eneruiter patefactam. Sicque restituta incolumis & in Deo confortata rediit ad sua.

[13] Dicere quoque est euentu mirabiliora, nonnullorum testimonio comprobata. Euenit igitur dies natalis Domini octaua, quæ & eiusdem Circumcisio: & non parua plebis concio ad maturinales consuetudinario ritu inundauit hymnos. Et factum est verenter Clero pro modulo suæ pusillulæ congregationis concelebranti psalmodiam, cum cantore consuete in Euangelio antiphonam inchoante, [Ecclesia, matutinarum tēpore, dulci odore perfusa.] a sacrarum cubiculo Virginum dulcifluus odor exsurgit, & quosque in templo existentes perfundit. Nec itaque distulerunt quidam quæque perscrutari occulta ecclesiæ: ne qua res supposita virtuti similaretur Diuinæ. Deerat & ibi etiam tum incensum, sed vt ciuitas in vertice montis cacuminata vtrimque lucide patet; sic admirabilis potentia Domini etiam volentibus non operta claret. Funditur interea magis magisque ampliando a Deo per omne capax templum & templi spatium: vt de pariete ad parietem, de area ad tecti fastigia non esset angulus inrefectus: sicque per totum mane spatians, veniente prima diei hora euanuit. Sciendum est sane Deum merita suorum cunctis reuelasse: quatenus quantæ sunt gloriæ in cælis, nullam habeant diffidentiam in terris, & odoramenta eorum dulciflue pro credentibus fore orationes.

[14] Præterea quidam supradicti vici accola puer, dum quodam in tempore lectulum fessus languore incideret, morbo grauatus, mansit inclinatus nec propria virtute potens incedere, duobus innixus incessit bacillis. Quod cum diu toleraret, nec a quibusque recuperare mortalibus speraret; [Cōtractus Sanctarū ope sanatus:] nouissime ad earumdem confugit Dominarum suffragium; sed non in oculis inibi habitantium. Factumque est dum ibidem coram Dominica Cruce orationi vacaret, continuo erexit se, & stans per se solus magnificauit præcipue S. Berlendis merita: & exiliens baculos abiecit, & incolumis exiuit. Postera die recurrens,lumen sacro præuexit loco, forte item a frequentia vacuato; & inde cunctis, quibus obuius fuerat, tam prosperum retulit casum.

[15] Cumque vulgo insignia sanctarum clarerent virtutum, erat quidam habitatione sepositus in vico, cui nomen est Vdenchem, septem a loco nostro distante milliariis, qui continuam ignis vstionem in ambobus patiebatur pedibus. Hic cum salutarem audisset sanitatum opinionem, vt itidem illuc deportaretur postulauit. Allatus igitur, in læuam altaris venientibus collocatur: & benigna Dei dispensatione precibus beatæ Virginis, quam speciali functus fiducia inuocauit, [sacer ignis curatus:] cum pedibus fumigans ac putens venisset, extemplo cruentare incipiens extinctus, & a fœtore incendij destitutus, cum gaudio ad sua remeauit. Alius quoque sæpe prænominati rusticus loci, Alstenus vocabulo, cum diu priuaretur auditu, sanatis aurium arteriis, [auditus recuperatus:] ibidem pristino restitutus est vsui.

[16] Est parochia nostræ contigua, nomine a Wentica, vnde quidam Erbenbertus, statura pusillus, multorum constipatione suorum tentus, (nam vesano inflatus spiritu & præcipue se ipsum vexauit) illuc quoque adductus est: sed prompta adeo renumeratione, [energumenus liberatus:] & a sanctis Virginibus, cum fremebundus & insaniens venerat, sanæ mentis dissolutus redierat.

[17] Quid amplius? Longum est ac fastigio agitari matronarum sacrarum, quam referre mira, [varia facta miracula:] quibus Deus mundo innotuit, cum ceteris cælestibus quantæ existunt sibi dignationis: quia etsi corpora earum adhuc terræ socientur, spiritus proculdubio collegium Sanctorum, vt liquet, sortiuntur, nobisque depromunt quantum in precationibus apud Censorem nostrum summum valeant. Et cum Dominus suos hac roborasset soliditate, mirabiliora, &, si ita dicam, inauditiora miraculis suis per eos effici debuisse; nullos lateat velle earum sanctarum Virginum quoquo modo indifficulter, nutu Dei, explicari posse: quod vt in paruis ita & in magnis, in maioribus, & maximis præmonstratur. Nam sæpe pecora, quia sacra attigerunt loca, [pecora loco sacro non pascenda.] meritis Sanctarum visa sunt debilitata. Eisdem quoque que febrium extinctiones, morborum diuersorum curationes; & quandoque, quod maximum est, dæmonum expulsiones, gratiarum actiones concessæ sunt, per Dominum nostrum Iesum Christum, Dei Patris filium, qui cum eo in Spiritu sancto viuit & imperat, æquale numen per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Vulgo VVindeke, & Dendervvindeke, vt distinguatur ab altera VVendica, quæ quod ad Scaldim iaceat Sceldevvindeke dicitur.

DE S. WEREBVRGA VIRGINE FILIA REGIS MERCIORVM IN ANGLIA,

SECVLO Ch. VIII.

Commentarius præuius.

Wereburga, Virgo in Anglia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. VVereburgæ progenies regia. Vita conscripta. Tempus præfecturæ monasticæ.

[1] Prognata est S. Wereburga patre VVulfhero, Merciorum, Mediterraneorum Anglorum, & regnorum Australium Rege Christianissimo, [S. VVereburgæ parentes VVulfherus Rex & S. Ermelinda,] eiusq; piissima coniuge S. Ermenilda Regina, cui sacer est dies XIII Februarij, quo cum Actis eiusdem Ermenildæ coniungemus res præclare a VVulfhero marito gestas, vnaq; regni Merciorum in eius proauo Crida, se Creadda fundati, aliarumq; annexarumdein regionum situm conditionesq;, necnon varios ex eadem Cridæ & VVulfheri familia succedentes Reges: inquiremusq;, quomodo ab aliis S. Wereburga vnica S. Ermenildæ proles habeatur, [frater an Ceonredus Rex,] & tamen a nonnullis Ceonredus, seu Coënredus Rex (quem inter & VVulfherum regnauit S. Ethelredus huius frater) dicti VVulfheri filius prodatur. Sed vel maxime ibidem expungemus fabulosum parricidium, quo a viris, etiam in antiquitate historica Anglo-Saxonum alias eruditis, creditur VVulfherus, [non SS. VVulfhadus & Ruffinus Martyres:] aut acerrimus a regni exordio Christianorum hostis, aut fœdissimus a fide baptismoq; ante suscepto ad idololatriam relapsus, apostata, proprios filios in odium Christianæ religionis sua ipse manu interemisse: docebimusq; SS. VVulfhadum & Ruffinum, qui ob fidem Christi occisi, Martyres coluntur, non fuisse fratres S. Wereburgæ, a dictis VVulfhero & S. Ermenilda genitos. Reliquam S. Wereburgæ stirpem maternam e Regibus Cantiorum, eisq; coniunctam legitimis coniugiis familiam regiam & Anglorum Orientalium, & Francorum transmarinorum infra ad Acta ipsa explicamus. In eisdem referuntur VVeduna, natale S. VVereburgæ solum, [loca ab ea inhabitata.] eiusq; miraculis illustre: Eliense monasterium, vbi vitam monasticam primo amplexa est: Tricingham, vulgo Trentham, alterum monasterium eius morte clarum; ac tertium Hamburgense, vbi corpus eius conditum, ac longo tempore Diuina virtute mansit, incorruptum.

[2] Acta S. Wereburgæ damus ex antiquissimo codice MS. ex Anglia a Guilielmo Cambdeno ad Rosvveydum misso. Nomen auctoris non apponitur: [Vitam scripsit Goscelinus] is est, nostro iudicio, Goscelinus ille, aut Gotzelinus qui, teste Malmesburiensi lib. 4 de Gestis Regum Anglorum cap. 1, innumeras Sanctorum Vitas stylo extulit, vel informiter editas comptius emendauit, post Bedam secundus in laudibus Sanctorum Angliæ enarrandis. Floruit is circa annum Christi MC, a S. Anselmo Archiepiscopo Cantuariensi aliisq; ob doctrinam ac pietatem singularem in Angliam euocatus e Belgio, vbi ante monachus S. Bertini apud Audomaropolim varias Sanctorum Vitas illustrarat, easq; inter etiam stylo cultiore emendarat Vitam S. Amelbergæ Virginis, quam penes nos MS. habemus, edituri ad X Iulij, diem eius natalem. Eam autem Vitam dum hic cap. 6 suo stylo recusam agnoscit; & huius se auctorem esse prodit. Vtraque præterea Vita eadem ratione suis est capitibus propriisq; titulis distincta. Præterea quam ex Catalogo scriptorum Britanniæ Molanus ad Vsuardum VIII Iulij, & hunc secutus Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica obseruant a Goscelino scriptam esse Vitam S. Witeburgæ Virginis, [forte sub nomine S. VViteburgæ ab aliis citatam.] eam potius suspicamur s. Wereburgæ Virginis esse, cuius illa magna matertera fuit, seu S. Sexburgæ auiæ huius soror: quæ, vt infra dicemus, cum S. Wereburga ob nominis similitudinem confunditur: quamuis, vt plurimorum Sanctorum Vitam conscripsit Goscelinus, ita etiam vtriusque & S. Witeburgæ & S. Wereburgæ Acta exarasse potuerit, cum Ramesiæ degeret non procul a monasterio Eliensi, vbi & S. Wereburga habitarat, & tum requiescebat corpus S. Witeburgæ, Derha ex Comitatu Norfolciæ, vbi constructo cœnobio vitam monasticam sancte egerat, istuc translatum; appositumq; reliquiis sacris duarum sororum S. Etheldredæ & Sexburgæ, huiusq; filiæ S. Ermenildæ. Vt denique S. Anselmus Hugoni Comiti, de quo infra, auctor fuit vt ecclesia monasteriumque Cestrense S. Wereburgȩ daretur monachis;ita Goscelinum, vt hanc S. Wereburgæ Vitam conscriberet facile potuit inducere. Compendium huius Vitæ habent Ioannes Capgrauius in Legenda Sanctorum Angliæ & codex MS. cœnobij Rubeæ Vallis prope Bruxellas, [Eiusdem epitome.] ipsis verbis Goscelini retentis, vt vel hinc colligere liceat alia eiusdem Capgrauij compendia sæpe ex eodem Goscelino desumpta esse: quod obseruamus ad Vitam S. Ermenildæ matris, & S. Laurentij Archiepiscopi Dorouernensis II Februarij, vbi plura de Goscelino damus.

[3] Partim ex eadem Vita, partim aliunde hæc leguntur in Eliensi historia MS. Werburga filia S. Ermenildæ, [Elogium ex Eliensi historia MS.] post mortem patris sui, intrauit monasterium S. Etheldredæ apud Ely, sicut legitur in Vita sua, priusquam mater sua idem monasterium intrauit: cuius sanctitatem cum Rex Ethelredus patruus suus comperisset, eam inde cepit, & principatum monasteriorum sanctimonialiumque in regno suo ei tradidit. Sponsa igitur Domini Werburga, cum quibusdam Ecclesiis præesset, [an fuerit Eliensis Abbatissa] post dilectæ genitricis suæ obitum, iure prælationis etiam monasterium Elgæ suscepit. Cum ergo omnium familiæ & monasteriis sibi creditis, præ nimia caritate ardens, optaret adesse, & econtra nulli tolerabile videretur, sua dulci præsentia carere, elegit cum Diuina præscientia Hehamburgæ monasterio corpore requiescere. Quamobrem præcepit Hehamburgensi familiæ, vt, vbicumque migraret ex hac luce, ipsi incunctanter venirent, corpusque eius ad monasterium suum portarent … Legitur in Anglico, quod Sexburga in ecclesia de Scepeia, quam construxit, [& Shepiensis,] a Theodoro Archiepiscopo velamen sanctitatis accepit, atque ibidem filia sua Ermenilda sub ea normam religionis, spreto regni culmine, postea sumpsit: quæ dum iter adud Ely parauisset, filiam suam Werburgam pro se in monasterio Abbatissam, sicut diu optauerat, constituit. Est autem Shepeia insula Caniij Orientalis, in qua ob monasterium sanctimonialium tunc extructum, vicus etiamnum Minister appellatur.

[4] De tempore quo aut reliquis monasteriis præposita fuerit, aut ex hac vita mortali ad præmium laborum suorum abierit, nihil vspiam traditum est. Monasterium Eliense cœpit ædificare S. Etheldreda anno DCLXXIII. vita & regno fūctus est VVulfherus Rex anno DCLXXV: a cuius obitu sub S. Etheldreda, anno DCLXXIX mortua, [facta sanctimonialis post annum 675.] sacræ religionis habitum sumpsit apud Elienses, quibus secunda Abbatissa tum data est S. Sexburga: quæ Malmesburiensi lib. 4 de Pontificibus Anglorum dicitur sub religione & nomine Abbatissæ consenuisse. Sed tum prorsus vetula cuius ex filia neptis S. Wereburga iam pridem viuo patre VVulfhero nobilis sollicitantes ad matrimonium procos repudiarat. Hinc Edouardus Maiheu in suo indice chronologico ad Trophæa Anglicana Ordinis Benedictini hæc habet anno DCLXXX: Eodem tempore claruit S. Sexburga Regina & Abbatissa. Item S. Ermenilda eius filia Regina, deinde Abbatissa: quasi non diu superfuerit S. Sexburga, eiq; tertia apud Elienses successerit S. Ermenilda: quod nobis magis probatur, quam quod legimus apud VVionem in Notationibus ad XIII Februarij, S. Ermenildam factam Abbatissam anno Christi DCCIII, quando eam, aut etiam citius, e viuis exceßisse credimus. Quo autem tempore illa ad Elyenses migrauit, [Abbatissa quando Shepeiensis:] S. Wereburgam filiam præfecisse Shepeiano in Cantio monasterio dicenda esset, si Anglicano monumento ab Eliensibus citato fidendum est. Inde esset tum a patruo suo S. Ethelredo Rege euocata, & monasterij sanctimonialium regni sui iure Abbatissæ (vt explicat VVigorniensis ad annum DCLXXVI) præfecta: [& aliorü monasteriorum.] & simul a morte S. Ermenildæ matris Eliensis quarta Abbatissa facta. Ab eadem S. Wereburga VVedunam, [&VVedunensis a se extructit.] VVulfheri patris sui regiam sedem, in monasterium conuersam esse tradunt post Ranulphum Cestrensem Cambdenus in Coritanis agens de Comitatu Northamptoniæ, Harsfeldius seculo 7 cap. 23 & Edouardus Maiheu in suo de S. VVereburgæ Vita tractatu. S. Ethelredus relicto regno monachus factus est anno Christi DCCIV, [superuixit post annū 704] quo tempore S. Wereburga adhuc supererat: ad quam vero senectutem peruenerit, quoue anno decesserit, nusquamlegimus. Aliqui S. Ermenildam matrem scribunt ad annum DCCX superuixisse, quod nos de filia eius dicere mallemus: si tamen diutius non superfuerit. [quamdiu.]

§ II S. VVereburgæ reliquiæ Cestriam translatæ, eius publica veneratio.

[5] Dvplex apud Britannos Vrbs-Legionum, vulgo Caerlegion, [Vrbs-Legionum alia in Australi Cambria,] seu Caerlion, dicta ab hibernis vel statiuis legionum. Altera in Britannia II apud Silures, Isca priscis, tum Legio II, a Ranulpho Cestrensi lib. 1 Polychronici cap. 48 Demetiæ, seu Suthwalliæ adscripta; in eaque illius parte ad fluuium Oscam sita, quæ Comitatu Monemuthensi circumscribitur. Sedem olim Archiepiscopalem sub primis Britonibus Christianis habuit, inde Landauam ac postea Meneuiam, quam S. Dauidis vrbem dicimus, translatam. Huius Vrbis Legionum ciues fuisse SS. Aaronem & Iulium in Diocletiani persecutione martyrij palma coronatos tradit libro de excidio Britanniæ Gildas Britannicorum scriptorum antiquißimus. [cultu SS. Aaronis & Iulij celebris:] Vtrique istic a Britonibus ecclesiam erectam esse docent Giraldus Cambrensis lib. 1 Itinerarij Cambriæ cap. 5, & Galfridus Monemuthensis lib. 9 hist. Britan. cap. 12, de quibus agemus ad Kalendas Iulias. Altera non minus clara permansit Vrbs-Legionū, [alia nunc Cestria,] Britannis Caer-Legion, Caer-Leon-Vaur, Saxonibus Lege-cester, vulgo Anglis Chester, & a situ Westchester, Latine Cestra & Cestria, Comitatui adiuncto nomen dedit: Romanis creditur Deua, Deunana, vel Diuana dicta, a Cornauiis exculta, & prouinciæ Flauiæ Cæsariensi adscripta: Ranulpho, qui hic suam historiam elaborauit, tempore Britonum caput & metropolis Venedotiæ & Nortwalliæ habetur, postea in confinio Anglorum ad conspectum Cambriæ: inter duo marina brachia, siue duo flumina Dee & Mosee sita. [olim a Britonibus detenta:] Creditur sub initium seculi septimi adhuc a Britonibus detenta, eiusq; Episcopus cum aliis Britonibus interfuisse colloquio cum S. Augustino Dorouernensium Archiepiscopo in finibus VVicciorum & Saxonum Occidentalium instituto, de quo agit Beda lib. 2. cap. 2, & de Episcopis Britonibus varia disputat Vsserius de Britannicarum Ecclesiarum primordiis cap. 5. Ranulphus Cestrensis lib. 5 Polychronici cap. 18 tradit S. Wereburgam Hamburgæ sepultam vsque ad aduentum Dacorum iacuisse. Tum hiemantibus Danis apud Rypemdon, fugatoque Rege Merciorum Burdredo (quod factū esse anno DCCCLXXV legimus in Chronologia Saxonica) Hamburgēses ciues sibi timentes, [eo ossa S. VVereburga delata:] cum feretro, corpus Virginis continente, tunc in puluerem resolutæ, ad Legecestriam, quæ nunc Cestria dicitur, tamquam ad locum tutissimum contrastragem barbaricam confugerunt.

[6] Volunt interim Cambdenus & Spedus, vbi de Cestria agunt, hanc a Danis misere deformatam esse, sed præclare restauratam ab Ægelfleda Merciorum Domina, sorore Eduardi senioris Regis, qui Anglis imperauit ab anno DCCCCI, ad DCCCCXXV, sub quo Ægelfleda cum Etheredo marito vsque ad annum DCCCCXII, & vidua septem dein annis Mercios rexit. Succeßit huic Eduardo Æthelstanus, a cuius tempore in vrbe Cestria, secundum Ranulphum, vsque ad aduentum Normannorum Canonici seculares, collatis vicissim possessionibus, ad Virginis laudes militarunt; [monasteriū S. VVereburgæ extructū,] at secundum Malmesburiensem lib 4 de Pontificibus Anglorum, ex antiquo sanctimonialium monasterium fuit, inter quas S. Werburgam cœlibatum professam plurimo temporum curriculo bonis emicuisse virtutibus, male adiungit. Anno Christi DCCCCLXXIII Cestria Eadgarum Regem pompa magnifica triumphantem vidit; quando Regibus Kynatho Scotorum, Malcolmo Cumbrorum, & Macco plurimarum insularum, & Subregulis VValliæ quinque ad remos locatis, ipse, clauo gubernaculi arrepto, a palatio ad monasterium S. Ioannis nauigauit; factaq; oratione ad palatium remeauit, vt pluribus narrant VVigorniensis aliiq;. Succeßit Eadgaro filius S. Eduardus, dein Martyr, & post alios alter S. Eduardus Confessor; de priore agemus XVIII Martij, posteriorem celebrauimus V Ianuarij, vbi cap. 7 Vitæ eius, Comes Leofricus vidit Christum in ara consistentem, dextera super Regem extenta signum sanctæ Crucis eum benedicendo depinxisse. Hic Comes Leofricus, & vxor nobilis Comitissa Godiua, Dei cultrix, & S. Mariæ semper Virginis amatrix deuota, monasterium Conuentria fundamentis construxerunt: Leonense etiam & Winlaconense cœnobium, [a Leofrico Comite ornamētis ditatum,] S. Ioannis Baptistæ ac S. Werburgæ Virginis monasteria in Leogecestra sita, & Ecclesiam S. Mariæ de Stowe pretiosis ditauerunt ornamentis. Wigornense quoque monasterium terris, & Eoueshamnense ædificiis, ornamentis variis, terrisque locupletauerunt. Decessit Leofricus in bona senectute II Kalend. Septemb. anno MLVII, vt ad eum annum referunt VVigorniensis, Houedenus, VVestinonasteriensis, Cestrensis, [& forte ecclesia addita:] aliiq;. Cambdenus addit a Leofrico Ecclesiam Cestriæ in honorem S. Werburgæ positam esse. Sub Guilielmo Conquæstore Petrus Episcopus Sedem suam Lichfeldia Cestriam, vt obseruat Malmesburiensis, transtulit; dein, teste VVigorniensi, anno MCII Couentriam relatam. Sunt autem Lichfeldia & Couentria vrbes Comitatus Staffordiensis: a quibus omnibus sedibus sæpe posteriores Episcopi appellationem sumunt. Hic Guilielmus I Rex Hugonem Lupum hæreditarium Palatinum, Cestriæ Comitem creauit, cui ex hæredibus sex Comites ordine successerunt. Hic ille est Hugo, per quem loco sanctimonialium monasterium Cestrense S. Wereburgæ monachis repletum fuisse tradit Malmesburiensis de Pontif. [inductis a Lupo Comite monachis:] Angl. lib. 4 quos tamen monachos regulares mauult Cestrensis succeßisse Canonicis secularibus, quos pauculos eiectos fœdo & paupere victu vitam transigentes scribit etiam Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Angl. cap. 13, vt hi tum soli fuerint, aut sanctimonialibus additi ad diuinum officium decentius celebrandum. Cambdenus addit ab Hugone Comite ecclesiam S. Werburgæ restauratam esse, monachisque auctore S. Anselmo concessam. quod factum esse anno MXCII sub Rege Guilielmo Rufo paßim omnes scribunt cum Annalibus Stoi & Martyrologio Anglicano primæ editionis. In cuius posteriore editione tum primo ex Hamburgensi ecclesia traduntur solenni pompa translata Cestriam ossa S. VVerburgæ, extructaq; ab Hugone ecclesia illi dicata cum monasterio, Sede nunc Cathedrali honorata: postquam sacræ reliquiæ apud Hamburgensos trecentos circiter annos requieuissent, quos etiam Cestrensis annotarat: quamuis fugato Rege Merciorum Burdredo, ergo anno DCCCLXXXIV, vt supra demonstrauimus, describat corpus eius Cestriam translatum, vt errore quodam amanuensium CCC anni loco CLXX videantur intrusi; imo vti sub Guilielmo II ea translatio dicitur facta, ita octoginta circiter anni vltra aßignatos trecentos fuissent elapsi: & si eidem Martyrologio credamus, in quo sub annum DCLXXVI traditur obiisse, erunt anni ab eius obitu plures quadringentis.

[7] Sub finem historiæ MS. monasterij Petroburgensis obseruatur, S. Werburgam in Leggecestre tequiescere. [Cultus ex sacris fastis:] Referunt eamdem hoc III Februarij præter Martyrologium Anglicanum, Carthusiani Colonienses in Auctario Vsuardi his verbis: Item Wereburgȩ Virginis. Ferrarius in Catalogo Generali: In Anglia S. Wetereburgæ Virginis; quam in Notis VVereburgam vocat. Menardus in Martyrologio Benedictino: In cœnobio Cestrensi, S. VVerburgæ Virginis & Abbatissæ, filiæ Vulferi Regis Merciorum. Edovvardus Maiheu in Trophæis Benedictinorum Anglorum: Trincinghamiæ, vulgo Trentham, in Comitatu Staffordiæ S. VVereburgæ Virginis & Abbatissæ, splendore generis & sanctitate vitæ clarissimæ. eiusq; gesta ex variis recenset. Eiusdem Vitæ compendium refert hoc die Hieronymus Porterus in Floribus Sanctorum Angliæ, in quibus etiam vita functa dicitur circa annum Domini DCLXXVI, quo vitam monasticam, patre VVulfhero anno præcedente mortuo, forte auspicata. Arnoldus VVion eamdem cum S. VViteburga, magna matertera, confundit & celebrat VIII Iulij. In Anglia, inquit, S. VViteburgæ Virginis, VVulferi Regis Merciorum filiæ & sanctimonialis Elyensis, sanctitate & miraculis claræ additq; in Notis alias dici VVereburgam & Vereburgam, [S. VVereburga confusa cum S. VViteburga,] atque ab Ermenilda matre Regina oblatam fuisse Deo in cœnobio Elyensi circa annum Domini DCLXX. Florarium MS. XIX Februarijhæc habet: In Anglia S. VVicburgæ Virginis: vt dubitari poßit, de S. VVitburga an vero VVerburga auctor agat. An non etiam S. VVereburga cum S. VValburga Virgine & Abbatissa ab aliquibus confusa occasionem dederit, vt hæc filia Regis crederetur, [& S. VValburga.] & pater eius S. Richardus Angliæ Rex haberetur, inquiremus VII Februarij ad S. Richardi Vitam, & XXV Februarij die S. VValburgæ natali.

[8] Agunt denique de S. VVereburga Florentius VVigorniensis ad annum DCLXXV, & VVestmonasteriensis ad DCLXXVI quibus dicitur magnarum Virgo virtutum, multa Deo cooperante miracula patrasse, [elogia aliorum.] quibusdam Virginum Deo deuotarum monasteriis præfecta, cum iis regulariter viuens, illisque in omnibus pie consulens, ad vitæ finem vero Regi Christo militasse; sicque e seculo migrans ad complexum & nuptias sponsi cælestis intrasse. Apud Malmesburiensem lib. 2 de gestis Regum Anglorum cap. 13 S. Ermenildæ apud Hely, & præcipue filiæ VVereburgæ apud Ciuitatem Legionem laudantur merita, extolluntur miracula, cumque omnibus petitionibus sint incunctanter fauorabiles, maxime orationes fæminarum & puerorum vicino & contiguo auxilij pede attingunt. [patrociniū feminarū & puerorum.] Quæ fere eadem leguntur apud Vincentium Bellouacensem lib. 25 Speculi historialis cap. 32 & Petrum de Natalibus in Catalogo lib 11 cap. 67. Earum virtutum illustres præcones etiam sunt Polydorus Virgilius lib. 4. historiæ Anglicanæ, Harpsfeldius seculo. 7 cap. 23, Andreas du Chesne lib. 6 Historiæ Anglicanæ, & paßim alij.

[9] Vita sequens in codice MS. his capitibus distinguebatur, quæ hic præposuisse sufficit, [Vitæ in capita diuisio in Codice MS.] facta more nostro noua diuisione.

Cap. I. Genealogia S. VVereburgæ.
II Conuersatio in Elio monasterio.
III Conuersatio matris suæ in eodem monasterio.
IV Prȩponitur monasteriis sanctimonialium VVerburga a patruo suo Rege Æthelredo. Idem Rex huius sanctitatis exemplo fit perbeatissimus monachus.
V Werburga vt mater pia, ita fit omnium ministra pro magistra
VI Volatilium agmina prȩcepto captiuat & relaxat.
VII Humilitas eius. Carnificem retorta in tergum integū ceruice increpat, & supplicem reformat.
VIII Transitus ipsius III Nonas Februarij.
IX Corpus eius Triecengehamenses custodientes obdormiunt: & Hamburgenses diuinitus reseratis foribus auferunt.
X Post nouem annos eleuata, inuenta est toto corpore & vestibus vt viuens vernantissima.

VITA
Auctore Goscelino monacho
Ex MS. Guilielmi Cambdeni.

Wereburga, Virgo in Anglia (S.)

BHL Number: 8855

Avctore Goscelino Ex MS.

CAPVT I
Illustris ex quatuor Regiis familiis progenies S. VVereburgæ.

[1] Filia Regum, & sponsa Christi decentissima, Virgo VVerburga in Cestria ciuitate requiescit, meritorum signis gloriosa. Clara est in tota Anglia, & pura sanctitate, & regia dignitate, [ S. VVereburga, nata regia quadruplici stirpe:] & virtutum atrestatione, atque Anglicarum historiarum celebritate. Aprimis Anglorum Regibus sublimiter splendescit; a Rege vero Doroberniæ, quod est Cantuariæ, potentissimo a Æthelbrichto, qui primus Anglorum Regum per Protodoctorem suum b Augustinum Christo sacrari meruit, imo a quatuor regnis altum & sanctum genus trahit: [Cantiorū S. Ethelberto abauo,] quod hic sequenti ordine exponi dulce videtur: quo Dei gemma carius appretietur, & quasi de præuiis sideribus hæc matutina stella clarius spectetur. Æthelbrichtus igitur ex c Berta Regina filia Regis Francorum, d Eadbaldum cum Æthelburga filia procreauit, quem suæ pietatis & regni optimum hæredem reliquit. e Æthelburga vero Regina post proprij Regis Nordanhumbrorum f Æduini interfectionem, reuersa ad fratrem Æadbaldum in villa g Limminga monasterium ædificauit, [Eadbaldo proauo,] in quo cum h S. Æadburga requiescit. Eadbaldus quoque ex alterius i Regis Francorum filia Emma k Eormredum atque l Ergombertum Principes sanctamque Virginem m Anfwyrham, quæ apud n Folcanstam deposita veneratur, propagauit. Eormredo autem ex inclyta coniuge Oslaua nati sunt o Æthelredus, [& Franocrum obvxores:] atque Æthelbrichtus, quos innocenter iugulatos, splendida lucis p columna de cælo prodidit Christi Martyres: quatuor quoque sibi filiæ sanctæ q Domneua, Ærmenberga, Ærmenburga, & Ærmengida, velut paradisiaci fontis quadiifida emicuere flumina. Fratri vero eius Ærgomberto Regi r Annæ Regis filia s Sæxburga, [Ercomberto auo. & S Sexburga filiæ regis Anglorum Orientaliū:] soror perpetuæ Virginis t Ætheldrethæ, regaliter coniuncta peperit u Ægbrichtum ac x Lotarium Reges cæloque dignas y Eormhildam, atque z Eorkengodam Reginas. Eoinshilda aa Wlfero Regi Marciorum, bb Pendæ Regis filio, tradita, splendidissimam Werburgam, cui hæc parentalis purpura infloratur, generauit.

[2] Beatissima vero matertera eius Virgo Eorkengoda amore sacræ religionis peregrinata trans mare requiescit, [S. Ermenilda matre & Vulfero Rege Merciorū:] vbi se a Domino susceptam tamquam aduenam suam multis virtutibus ostendit. At beata & regia cc Domneua regio Wlferi germano Metwale coniugata, ad summæ Trinitatis gratiam triplicem Virginitatis protulit lauream, sanctissimas scilicet sorores dd Mildburgam, Mildrydam, & Midlgydam, [aliæconsanguineæ Sanctæ.] distinctis monasteriorum suorum lapidibus irradiant patriam. Natus est ei & Mereuin filius, qui ad Sanctos innocentes a baptismate raptus est paruulus. Almifluæ quoque Werburgæ generositatem ac sanctimoniam proxime exornant sanctissimȩ amitæ suæ Pendȩ Regis filiæ, ee Kyneburga, & Kynewida, quæ cum propinqua sua beatissima Tibba ff Burgensem superni ianitoris Petri illustrant ecclesiam. Suus vero genitor prænominatus ac patrui Reges, id est, Peada gg Ædelredus, [patrui Reges:] ac prædictus Merwala prædictarum sororum fratres Christianæ institutionis non solum cultores, verum etiam primi atque intensissimi fuere propagatores: & sicut Ædelbrictus Doroberniæ, ita VVlferus in Merciis Christianitatem primus dilatauit. Sic itaque, vt præmisimus, ex quatuor regnis, & antiquis Regibus rosa Christi VVerburga florescit. A principe susceptæ fidei Ædelbrichto Cantuariorum, a Berta vel Emma Francorum, ab Anna Rege, & auia Sexburga Orientalium Anglorum, a patre vero luculentissima facta Merciorum. Hæc vero ad gloriam prædicandæ Virginis prætitulantur, vt de radice sancta ramum sanctum deceat sanctitudo; imo de contempta regni excellentia maior adscribatur claritudo. Restat nunc, vt explicemus sanctam ipsius conuersationem, & probabilem in Domino finem.

[Annotata]

a [S. Ethelbertus.] S. Ethelbertus Rex abauus vita functus anno 616 colitur 24 Februar. quo die de eius maioribus agemus.

b S. Augustinus colitur 26 Maij; eius socius & in Archiepiscopatu successor S Laurentius 2 Februar.

c [Berta,] S. Gregorio Adilberga, filia Chariberti Regis Parisiorum, qui S. Wereburgæ atauus obiit anno 570, Chlotharius I tritauus 562 Chlodoueus I tritaui pater 509.

d Eadbaldus proauus regnauit ab anno 616, ad 640, qui, teste Beda lib. 2. cap. 6, anathematizato omni idolatriæ cultu, in quem ab obitu patris relapsus fuerat, [Eadbaldus.] & abdicato connubio non legitimo, quod cum nouerca contraxerat, suscepit fidem Christi, & baptizatus, Ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere ac fauere curauit. de obitu eius agit Beda lib 3, cap. 8.

e [S. Ethelburga.] Colitur S. Ethelburga 8 Septemb. Bedæ lib. 2 cap. 9 Edelburga, alio nomine Tate; suo matrimonio occasio fuit fidei percipiendæ genti Northanhymbrorum. Quam illi epistolam misit Bonifacius V Papa, refert Beda cap. 11.

f S. Edvvinus, primus Rex Christianus Northumbrorum, regnauit annis 17, [S. Edvvinus.] occisus anno 633, 12 Octobris. de eo agit Beda a cap. 9, paucis interpositis ad cap. 20.

g Rex Eadbaldus sorori suæ Ethelburgæ dedit villam Limming, in qua ipsa monasterium construxit, & a B. Honorio Archiepisc. Cantuariensi velamine consecrata, [Limming monasterium.] mater plurimarum Virginum & viduarum fuit. Ita Capgrauius in Vita S. Honorij. Est autem Lyming Cambdeno in districtu, seu latha Shepvvayensi, prope oppidum Elham, non procul a mari, & portu Dubrensi.

h Eadburga, siue Edburga, Capgrauio in propria Vita dicitur filia S. Ethelberti, vt hic legendum sit cum sorore Æadburga requiescit. [S. Edburga.] quod huic auctori magis congruit. Sed ea Edburga Capgrauio cum altera iuniore confunditur, quæ in insula Taneto vixit Abbatissa monasterij S. Mildredæ, cuius corpus ea transtulit in nouam ecclesiam, dedicatam a Cuthberto Archiepiscopo, quem Nothelmo XVI Kalend. Nouemb. anno 741 defuncto successisse scribit VVigorniensis post Chronolegiam Saxonicam.

i Quis fuerit hic Rex, nusquam legimus. Emma nubente regnabat monarcha Francorum Chlotharius II, cuius fuerit aut filia,aut soror: aut cognata a Regibus Austrasiorum aut Burgundionum orta.

k Aliis Ercomredus & Ermenredus, in Historia Petroburgensi MS. Sanctus dicitur.

l Ercombertus, auus S. Werburgæ, regnauit ab anno 640 ad 664. [Ercombertus.] Hic, teste Beda lib. 3. cap. 8 idola destrui in toto regno præcepit, & ieiunium quadragesimale obseruari.

m S. Eansvvyda, siue Ensvvida colitur 12 Septemb.

n Folhstonium, inquit Cambdenus in Cantio, Anglo-Saxonibus religionis nomine celebre fuit, [Folkstoniū monasterium.] a monasterio, quod Eansvvida Eadbaldi Regis Cantij filia Virginibus consecrauit; nunc viculus est, eiusque partem maximam abrasit Oceanus, cui adiacet prope Dubrim versus Occidentē.

o Coluntur hi fratres Ethelredus & Ethelbrictus 17 Octobri. qui die ad monasterium Ramseiæ translati sunt sub Rege Ethelredo. [SS. Ethelredus & Ethelbrictus Mart.]

p Radius prolixæ immensæque lucis instar flagrantis facis per summum aulæ regiæ culmen, vbi sepulti nocte ipsa erant, vsque ad cælum protendere Regi visus est. Vita MS.

q In eadem Vita dicuntur Dompnena, Ermenburga, Etheldritha, & Ermengitha. ex his Ermenburga colitur 19 Nouembris.

r Anna alter proauus, Rex Anglorum Orientalium, occisus anno 654. Ex decessoribus Regibus fuit S. Sigebertus Martyr patruelis eius, [Anna Rex.] cui sacer est 17 Septemb. Ipse Anna Bedæ lib. 4, cap. 29 vir bene religiosus, ac per omnia mente & opere egregius. in Elyensi historia MS. etiam Sanctus appellatur.

s S. Sexburga auia materna colitur 6 Iulij: huius etiam sorores S. Withburga & Ethelburga, 8 & 7 Iulij.

t S. Ethildritha, Etheldreda, siue Etheldrudis, primo TondbertoPrincipi, tum Egfrido Nordhumbrorum postea Regi annis 12 nupta, virginitatem seruauit: agit de ea Beda lib. 4, cap. 19 & 20. colitur 23 Iunij. Incepit regnare Egfridus anno 670.

u Egbertus auunculus regnauit in Cantio ab anno 664 ad 673.

x Lotharius, alter auunculus, post fratrem regnauit ad annū 685.

y S. Ermenilda mater colitur 13 Februar.

z [S. Ethelreda, S. Erkengotha] Earcongota, siue Erkengotha, sub matertera S. Ethelburga Abbatissa vixit in monasterio S. Faræ diœcesis Meldensis, non procul ab vrbe Parisiorum. coluntur ambæ 7 Iulij: agit de iis Beda lib. 3 cap. 8.

aa Wulferus pater regnauit ab anno 657.

bb Regnauit Penda auus paternus ab anno 626 ad 655, cui tum Peada alter filius, huic Wulferus successit.

cc Conuenit Vita S. Milburgæ apud Capgrauium, & Vita MS. fratrum SS. Ethelredi & Ethelbrecti. Contra, S. Ermenburgain Mervvalæ, seu Merualdo, [Merualdi vxor.] nuptam scribunt Malmesburiensis lib. 1 de Reg. Angl. c. 4. VVigorniensis ad annum 675. VVestmonasteriensis ad annum 676.

dd Coluntur S. Milburga 23 Februarij, S. Mildreda, seu Milthrida 13 Iulij: [filiæ sanctæ] de S. Milvvida egimus 17 Ianuar. vbi multa de Mereuino puero dicta sunt, de regno Merualdi agemus 23 Februarij.

ee SS. Kineburga, & Kinesvvida, aliis Chineburga & Chinesvvida, coluntur 6 Martij: [SS. Kineburga & Kinesvvida.] in Vita S. Tibba coniungitur & 13 Decembris obiisse traditur.

ff Corpora harum anno 1005 dicuntur translata ad monasterium de Burgo S. Petri, vulgo Perroburgum extructum a VVulfero, & fratribus & hisce sororibus. De eo agimus ad Vitam S. Ermenildæ.

gg S. Ethelredus colitur 4 Maij. In Appendice VVigorniensis aliusfrater adiungitur Mercelmus, vbi etiam Merevvaldus, hic Mervvala, Sanctus habetur.

CAPVT II
Conuersatio S. VVereburgæ in Eliensi monasterio: præfectura variorū monasteriorum.

[3] Atenero ergo æui flore, cum formæ pulchritudo insigniter responderet generositati suæ, cœpit speciosa facie cū speciosissima mente ad illum, qui speciosus est forma præ filiis hominum, a contendere: cuius vt inæstimabilem dulcedinem prægustare potuit, [amore Christi] protinus in eius amorem anhelo pectore exarsit, &, vt ceruus ad fontes aquarum, virginalis anima eius in ipso sitiuit: adeo dulcis & suauis Spiritus Domini a Patre dilectionis procedens illam attraxit, cælestes concupiscentias in eius corde accendit, terrenas exstinxit. Illa amore perpetuæ virginitatis ad sponsum æternæ integritatis conuolauit, procos & amatores regificos angelica pudicitia repulit, [procos reiicit,] imo Christus electam sibi inhabitans omnibus appetitoribus eripuit. Sanctissima parens nō cessabat assiduis monitis irrigare hortum Domini, & plantare in ea immarcescibilia germina paradisi, & accendere lampadem eius oleo & flamma caritatis inextinguibili. Ad illam enim vitam flagrantissimam prolem exercebat, quam ipsa adhuc sub iugo maritali gemitibus inenarrabilibus suspirabat. Verum altissima Dei prouidentia benigne dispensans omnia, [spernit splendorē aulæ regiæ:] matrem eam in regno statuit omnium inopum, omnium necessitudinum refogium, simul etiam vt piis visceribus pignus Deo gignerer acceptissimum, & ampliorem coronam dilatorum tandem reciperet desideriorum. Viluerant diuitiæ tam matri quam filiæ: palatium habebant pro monasterio: aurum, gemmæ, vestes auro textæ, & quidquid fert pompatica mundi iactantia, onerosa sibi magis erant, quam gloriosa; &, si forte his vti ad tempus regia compelleret dignitas, dolebant se potius vanitati subiectas tanquam captiuas.

[4] At vero virginalis B. VVerburgæ libertas, mox vt valuit, hæc vincula exuit, & ad b Eligense monasterium cum officio sublimium parentum hostia Dei cōmigrauit: [ingreditur monasterium Eliense,] vbi primum beata, & intemerata matertera sua c Ætheldreda, ac deinde soror eiusdem Virginis, sua, vt prædictum est, auia, principabatur Sexburga. Illico abiicitur cultus terreni nitoris, induitur habitus sacræ religionis, vestis pulla pro ornamento gloriæ, velum capitis humile pro regni assumitur diademate. Ita præclara Virgo certabat fastum mundi calcare; mente & conuersatione, velut hic peregrina, ad supernam patriam tendere; tota animi summissione humillimam Christi exhibere ancillam, quam ipse exaltare dignaretur in sponsam. Omnes monasterij famulatus anticipabat: omnibus se inferiorem exhibebat: [humilitati studet:] erga omniū necessitates vulneratȩ caritatis viscera impendebat.

[5] [Cap. 3.] Iam Deo amabilis pater eius Wlferus, multarum ecclesiarum ædificator, Christianæ fidei summus a mator ac dilatator, quippe qui etiam subiectos Reges, d datis prouinciis in mercedem, ad Christi cultum attraxit, septimo decimo imperij sui anno e de temporali regno ad perenne transiuit. [mater Ermenilda vidua ingreditur idem monasteriū,] Tunc beatissima Regina Eormenhilda post pios fletus triumphans se solutam a mundiali catena, diu desideratam conuersationem arripuit, & cum beata filia in Eligensi monasterio iugum Domini suaue subiit. Hic deinceps tanta virtutum flagrantia in omni sanctitate & religione vixit infatigabilis, vt & Virginibus exemplum esset castitatis ac totius virtutis. [certat cūm filia in virtutum progressu,] Contendebant alterutra pietate mater & filia, quæ humilior, quæ possit esse subiectior: mater sibi præferebat eius, quam genuerat, virginitatē; Virgo matris auctoritatem: vtrimque & vincere & vinci gaudebant. Nunc autem in eodem cœnobio ad salutiferam ipsius benignissimæ parentis tumbam conspicue elucescit, quibus clementiȩ visceribus se in cunctos diffuderit, [claret miraculis.] dum corporaliter vixit; adeo vt experti ipsius benificia audeant fideliter asserere, quod nullus credulus petitor frustretur eius ope.

[6] [Cap. 4.] Igitur patruus almæ Werburgæ Rex Æthelredus, qui fratri Wlfero successerat, cum sancta mente totius sanctitatis esset benignissimus, [S. VVereburga præficitur monasteriis Merciorū,] videns in beata nepte diuinam prudentiam ac sanctimoniam altius resplendere, qui nimirum virtutem poterat vltra germanitatem diligere, tradidit ei monasteriorum Sanctimonialium, quæ in suo regno pollebant, principatum. Pulchre sane superna id actum est prouidentia, vt sacræ institutionis, cuius perfecta erat discipula, in salutem multorum decentissima foret magistra.

[7] Rex vero magis ac magis cœpit imperij tædere, dum se reputaret inter secularia negotia quasi animal accline terræ, [a S. Ethelredo Rege dein monacho.] illam vero columbinis pennis meritorum ad cælum volitare, & quid plura? Non quieuit æstus spiritus sui, donec f vigesimo nono regni sui anno in g Bardeniēsi cœnobio de Rege efficeretur monachus, qui idem iam fauore superno probatur meritis venerandus.

[8] [Cap. 5.] Dilectissima autem Deo VVerburga, erga subiectos ita erat magistra, vt potius videretur ministra: æquabat, vel magis subiiciebat, [suauis erga subditas,] se infimis; malens, si liceret, locum extremitatis quam prælationis. Portabat omnes quasi viscera sua, fouebat acsi vterina pignora, erudiebat exemplo attentius quam imperio. Totam possederat dilectio, & benignitas, pax & hilaritas. Ad indigentes promptissima illi largitas: [in omni virtute exercitata,] ad afflictos compatientissima erat pietas: aduersa ridebat patientia, vincebat fiducia, calcabat cælesti lætitia: ad vsum vero diuinæ sapientiæ accipiebat prospera, abstinentiam pro deliciis, vigilias pro h somno, labores pro voluptate, lectiones & orationes sacras pro epulis habebat: corpore in terris, animo conuersabatur in cælis.

[Annotata]

a Capgrau. & MS. Rub. val. conscendere.

b Elige Bedæ lib. 4 cap. 19: aliis Elia & Eli, olim monasterium, nunc oppidum in insula cognomini, ab anguillis iuxta Bedam appellata, [Elia monasteriū.] ad fluu. Grantum in Comitatu Cantabrigiæ apud Orientales Anglos.

c Extruxit illud monasterium an. 673, obiit an. 679.

d Hæc plene illustramus 13 Febr.

e Anno 675.

f Anno 704: cœperat regnare a morte Vulferi an. 675.

g Bardena, Beardena, Peartaneau, vulgo Bardney, in Comitatu Lincolniæ, nec procul ab vrbe ad sinistrā ripam VVithamæ.

h [Bardena.] MS. Cambdeni solenniis.

CAPVT III
Obedientia anserum siluestrium: inobedientia villici punita.

[9] [Cap. 6.] Sed iam forsitan lectorem lassamus, dum miracula suspendimus. Maiora miraculis sunt merita, quibus ipsa fiunt miracula: [Meritis & miraculis eminet.] quia possunt esse perfecta merita absque signis, signa vero nihil sunt absque meritis. At vero multis mirabilibus effulsisse probatur dignissima Virgo, & in Eligensi cœnobio, & quocumque degebat loco. In a VVeduna autem regio patrimonio suo, quod est in Hamtuna prouincia, iocundum & celeberrimum a generatione in generationem hoc eius miraculum asseritur ab ipsa plebe tota.

[10] Cum in ipsius VVedunæ mansione moraretur regia Virgo, agros eius solito infinita aucarum b indomitarum, quas gantas vocant, depopulabatur multitudo. Nuntiat domesticus ruricola hoc damnum Dominæ suæ. Tunc illa magnanimi fide præcepit illi, [Anseres siluestres] vt omnes adduceret, & includeret, more scilicet animalium, qui depascunt alienas segetes. Vade, inquit, & omnes has volucres introduc huc. [eius voci obediens rusticus,] Itabat ille altius obstupescens, an garriret, an deliraret hæc iussio. Quomodo enim suspectus aduena tot volatilia ire gressibus in vincula cogeret, quibus per cælum euadere liceret? Quomodo, inquit, ad primum accessum meum in æthera fugientes huc conuertam? Tunc Virgo propositum vrgens: Vade, ait, quantocyus, & ex nostro iussu omnes adduc in custodiam nostram. Ille timens vel superuacuum dictum diuæ prȩceptricis negligere, post omnes vadit, dicensque illis: Ite, ite ad Dominam nostram; omnes ante se, acsi captiua pecora, agit. [in stabulū adigit:] Nulla auis de tanto cœtu pennam leuauit sed quasi implumes pulli vel alis excisæ pedetentim se permouebant, pedestri incessu summissis collis velut pro confusione reatus sui aduentabant: sic intra curiam iudicis suæ trepidæ & suppressæ quasi damnatæ se collegere, ibiq; c retruduntur captiuȩ, vel magis seruātur indulgētiæ.

[11] Noctem illam filia lucis, vti consueuerat, in hymnis cælestibus ac precibus perpetuat. Mane omnes adu enæ elatis vocibus concrepant ad Dominam, [eas ipsa postridie dimittit,] quasi veniam & emigrandi poscentes licentiam. At illa, vt erat erga omnem Dei creaturam benignissima, absolutas iubet dimitti, interminans, ne vltra auderent in hūc locum regredi. Vnam autem ex eis quidam ministrorum exiens furto abstulerat, & occuluerat:cumque omnes elatis pennis in aëra se sustulissent, seseque circumspiciendo requisissent, damnum contubernij sui vna absente d percensent. Extēplo vniuersus exercitus supra domum Virginis e glomeratur, ingenti strepitu iniuriam collegij sui conqueritur: cælum vndique diffusis copiis obtegitur, vt quasi hac voce humana iudiciū miseratricis suæ implorare viderentur: Quare, Domina, [vnicam furto ablatā redeuntibus restituit.] cum omnes nos relaxauerit tua clementia, vna ex nobis tenetur captiua? Et potest hæc iniquitas latere in domo sancta tua, & fœda rapacitas valere sub tua innocentia? Egressa ergo diuina Virgo ad murmur tantæ plebis, & querimoniam, intellexit caussam, acsi præfatis verbis auditam. Protinus perscrutatum f furtum reus ipse publicat, receptamque volucrem suæ genti pia conciliatrix associat, & abire simul prædicta conditione mandat. Quibus nimirum sic gestiebat, dicebat benigno animo: Benedicite volucres cæli Domino. Nec mora; omnis illa concio ita auolauit, vt nulla huius generis auicula in ipsa terra almæ VVerburgæ, vt famose memoratur, vltra reperta sit. Bene ergo illi pecualis creatura parebat, quæ omnium Creatori tota deuotione iugiter obtemperabat. Tale prorsus miraculum in Vita beatissimæ Virginis g Amelbergæ, quam nostro stylo recudimus, legitur, quatenus in eodem opere eadem fides vtriusque, licet diuerso tempore & loco exstiterint, comprobetur.

[12] [Cap 7.] Quintæ autem humilitatis fuerit, quantæ etiam apud Deum sublimitatis, in eodem loco VVedunensi aliis confirmatur indicus. Erat illi armentarius, vir piæ conuersationis, & quantum licuit sub humana seruitute sanctæ vitæ, qui & suis locis fama meritorum perpetuatur ac recolitur festiue, h Alnotus nomine. Hunc villicus Dominæ cum forte laniaret cruentissimo verbere, [Villicum, verberato S. Alnoto, increpat,] & ille omnia in Dei nomine toleraret mansuetissime, alma Virginis compassio non ferens dolorem, proruit ad pedes indignos lanistæ, clamans cum prece, & increpatione: Parce pro Dei amore, quare excarnificas hominem innocentem, apud altissimum Inspectorem omnibus nobis (vt credo) acceptiorem. Cumque ille vel præ furore vel præ superbia tardius flecteretur, [diuinitus punitum præcibus sanat.] continuo dura ceruix & torua facies superna indignatione i in terga illi reflectitur. Sic demum, quod magis debuerat. ipse ad pedes Dominæ prouoluitur, & veniam, quam insonti negauerat, suo reatu cum lacrymis deprecatur: statimque interueniente Virginis clementia, in pristinum statum reparatur. Vir autem Domini memoratus iacet ad k Stowam vna legia a Buccabriue, quem in silua anachoreticam vitam ducentem latrunculi martyrizauerunt, & diuina signa Deo acceptabilem, vti celebratur, l perdiderunt.

[Annotata]

a VVeduna, in Itinerario Antonini, vt censet Cambdenus, Banauenna, vulgo VVedon, [VVeduna.] ad Ausonam fluu. qui inde Northamtoniā defluit, caput prouinciæ quæ hic Hamtuna dicitur.

b Capgr. & MS. Rub. val. siluestrium aucarum, id est, anserum.

c Ibid. recluduntur.

d Ibid. perpendunt.

e Ibid. congregatur.

f Malmesbur de gestis Pontificum lib. 4 adiungit nouum miraculum, quo vult aucam illam a rustico comestam. Iubet ergo S. VVereburga ossa recolligi: [an auca comesta reuixerit?] nec mora; signo virgineæ manus medicante, cutis & caro ossibus superducta, cutis cœpit plumescere, donec ales animata, saltu primo alacri, mox volatu se librauit in æthera. Quæ minus probantur: & Cambdenus in Northamptonia ait miracula eius in fugandis anseribus credulos scriptores decantasse.

g Colitur 10 Iulij: ineius Vita MS. idem miraculum narratur, aues gantæ etiam appellantur: [S. Amalberga.] vna a puero officiali subtracta & abscondita traditur, & postridie quasi ad aliarum preces recepta.

h In priore editione Martyrol. Anglic. refertur 27 Febr. at 25 Nouemb. in posteriore. [S. Alnotus.]

i MS. Cambdeni, integra: vti supra in titulo integrum: melius Capgr. & MS. Rub. val.

k Vulgo Stovv & Stovve inter VVedunam & Buccabriue, aliis Bugbrok, Biabroock, in MS. Vccabrue.

l Potius prodiderunt.

CAPVT IV
S. VVereburgæ mors, sepultura, translatio.

[13] [Cap. 8.] Præterea haud dubium est, amantissimam Deo VVerburgam quam multis aliis signis emicuisse, & cælesti beneficio diuersos ægros ac debiles curasse. Potuit etiam diuina inspiratione plura præscire ac prædicere, diemque vltimum, quem semper præ oculis habebat, totaque vigilantia cum flammanti lampade eminus obseruauerat, iam proximum ignorare nequibat. Cum ergo omni familiæ, & monasteriis sibi creditis præ nimia caritate iugiter optaret adesse; & econtra nulli tolerabile videretur sua dulci præsentia carere; elegit tamen diuina præscientia & voluntate a Heamburgæ monasterio requiescere corpore, quæ omnibus semper reprȩsentaretur mente. [assignat sepulturam in monasterio Hāburgensi.] Quamobrem præcepit b Heamburgensi familiæ, vt vbicumque migraret ex hac luce, ipsi c incunctanter venirent, corpusque eius ad suum monasterium transportarent.

[14] Venit ergo cælicolæ Virgini diu desideratus finis terrenorum laborū, ac dolorū, & ingressus cælestium æternorumque gaudiorum: nox immortalitatis processit, & dies æternitatis illuxit: tenebræ transierunt, & lumen verum luxit, ac sol lætitiæ perennis ortus est illi. Gaudebat beata anima quasi ad epulas inuitata, videlicet de exilio ad patriam, de carcere ad regnum, de morte ad vitam, de captiuitate ad triumphum, de tyrannide seculi ad illum, quem desiderabat, [moritur apud Trēthamenses:] sponsum sempiternæ gloriæ, transitura. Deposita itaque in cœnobio quod d Tricengeham appellatur, per languorem & mortem corporis ad immortalia solemnia ab angelicis chotis assumitur, & in cælestem curiam supernis concentibus triumphatur. cuius depositio tertio Nonas Februarij celebratur.

[15] [Cap. 9.] Corpus sacrum in ecclesiam defertur, & in medio populi Tricengehamensium obseratis diligentissime ianuis custoditur, certantibus nequidquam omnibus, vt Heamburgenses excluderentur, & per suum obsequium vel defensionem præceptum vatidicæ Virginis vinceretur, [Frustra his custodientibus,] sacerque thesaurus in eodem loco perpetim retineretur. At non est sapientia, non est consilium contra Deum. Dum enim nocte ipsa attentius vigilarent, subito sopor grauissimus omnes occupat. Superuenit illico copiosa plebs Heamburgensium cum Dei ministris, extemplo omnia ostia monasterij, [corpus auferunt Hamburgenses:] cadentibus in terram seris & vectibus, reserantur illis. Irruunt ergo omni custodum turba somno sepulta, rapiunt nullo se aduersæ partis mouente e glebam Virginis, & auferunt, secumque cum ingenti lætitia & gratiarum actione laudisona ad Heamburgense monasterium confusis rebellibus deducunt.

[16] Quis itaque pensare sufficiat, quanta solennitate ipsius anima suscepta sit Deo, cuius corpus ad requiem præelectam transferri tanto dedit prodigio? [claret miraculis] In hoc ergo sacro loco Dei margarita cum debita reuerentia & solenni iubilo tumulata, plurimis signorum indiciis se probat viuere in cælesti regia: sanitas ægrotis, lumen cæcis, auditus surdis, sermo mutis restituitur: leprosi mundatione, & diuersis languoribus oppressi vna salute percepta gratulantur. Tot itaque post mortem suam vitæ reformat quætam sancte viuebat.

[17] Post hæc etiam inenarrabilis Domini gratia in ipsa carne virginali diutius incorrupta euidenter ostēdere est dignata, [Cap. 10.] qualiter sibi placuerit intemerata ipsius pudicitia cum mente, qua Deum videbat, mundissima. Post nouem siquidem annos eius sepulturæ, suggerentibus Heamburgensibus, placuit Regi f Ceolredo, qui tunc regnabat Merciis, quatenus sacrosancta ipsius gleba de tumulo eleuaretur, clamantibus cunctis indignum esse, vt tanta lux multorum sub modio terræ absconderetur. Ablato ergo operculo speluncæ, cum putaretur ab omnibus more humanæ conditionis tota caro defluxisse & tantum nuda ossa superesse; inuenta est potius Virgo integerrima quasi in dulci stratu obdormire, vestes nitidissimæ & sanæ, [corpus cū vestibus incorruptum,] sicut primitus induta erat, omnino apparuere; facies candida, & genæ roseæ, tamquam in primæuo flore, amoto reuerenter velamine, sunt visæ. Attollitur clamor gratiarum in cælum, [eleuatur:] tantæque gratiæ admiratio in laudes Domini accendit frequentem populum. Assumitur ergo a Sacerdotibus solenniter adornatis, cum supplicibus votis & canoris chorizantis Ecclesiæ modulis. Explorantibus adhuc diligenti studio, nulla penitus in ea læsio, nulla reperta est corruptio. Ita demum reconditur in theca sibi competenter parata, vbi conspicue fideles populos illustrat præclara lāpade sua.

[18] Durauit diutius sub Angelica custodia hic honor illæsi corporis, vsque ad tempora scilicet g Paganorum, & diem malorum; quando iustissima Dei dispensatione hæc patria Anglorum, tradita est gladiis Gentilium. Tunc demum vitalis gleba voluit cedere mortali legi, atque resolui, [consumitur,] ne impiis manibus eam contingerent hostes, miraculorum Dei increduli, & beneficiorum ingrati. h Potuit plane Dei omnipotentia & & in die malorum dilectā suam protegere, sicut seruauit plerosque Sanctos huius patriæ ab iniqua contagione, qui adhuc vsque iam post quadringentos amplius annos vernant integro & incorrupto corpore, & poterunt indub tanter vsque in finem pro Diuino arbitrio perdurare. Verumenimuero mirabilis & gloriosus Deus in Sanctis suis, mira & inæstimabili prouidentia alios in maiorem gloriam resurrectionis ad tempus resoluit, alios perpetua incorruptione in exemplum promissionis suæ custodit. Tot nobilissimi Martyres & summi Sacerdotes Domini a bestiis, vel auibus, vel ignibus sunt consumpti. [Psal. 78. 2] Posuerunt, inquit Psalmographus, mortalia seruorum tuorum, Domine, escas volatilibus cæli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terræ. Quo maior fuit ignominia, eo maior erit gloria. Sūmus Martyrum primicerius Stephanus, dum legitur multa signa in vita fecisse, non ibi tamen legitur mortuos suscitasse. Post mortis vero triumphum omniumque membrorum resolutionem, plerosque mortuos describitur vitæ reddidisse, vt a mortis iniuria maior nasceretur vitæ potentia. Magnæ itaque gratiæ Dei respectus erat in B. VVerburgæ corpore solido, sed maior spes æternæ renouationis restat in iam consumpto.

[19] Celebremus ergo promptissima deuotione sacratissimam ipsius festiuitatem, quia omnis eius celebritas ad Christi Domini pertinet honorem, qui ita eam condignis meritis fecit celebrabilem: quam nimirum nobis prouidit ante se Interuentricem; [Inuocanda S. VVereburga.] quatenus per dilectæ suæ venerationem, suam mereamur propitiationem, qui non habemus meritorum executionem. Tanto quippe benignius illam exaudiet orantem pro nobis, quanto accensiores fuerimus in ipsius Deo offerendis præconiis. Annuat nobis semper memorandæ VVerburgæ Coronator, quatenus per eius sancta suffragia, & hic profutura desideria consequamur, & in æternum beatæ visionis ac resurrectionis suæ consortia mereamur. Annuat, inquam, ipse Saluator, qui cum Patre & Spiritu sancto in omnia secula regnat & dominatur. Amen.

[Annotata]

a Vulgo Handbury in Staffordia australi.

b Capg. & MS. Rub. val. suis omnibus.

c Ibid. apud Hamburgense monasterium corpus suum transferrent, & incunctanter sepelirent.

d Tricingham aliis, vulgo Trent-ham in Comitatu Staffordiæ, non procula fonte Trentæ, postquam ei illapsus est amnis Lyma. [Trent-hā.]

e Alij corpus.

f Ceolredus S. Ethelredi filius, Ceonredo Romæ an. 709 in monachum attonso, Rex factus, an. 716 e viuis excessit, Lichfeldiæ sepultus. [Ceolredus Rex.]

g Alij Danorum. Cœperunt hi Angliam vastare ab an. 832. Beortulfum Regem Merciorum cum exercitu an. 851 in fugam dederunt. Mercij sub Burrhedo Rege cum Danis exire negantibus fœdus annis 868 & 872 pepigerunt: & Rege Burrhedo anno 874 Romam profecto, Thanus quidam regnum administrauit, [Mercia a Danis subiugata,] cuius pars an. 877 Regi Ceoluulfo concessa est: sub quo regnum Merciorum omnino emarcuit. Anglorum dein heptarchia in monarchiam coalescente, Eadvvardus Rex sub initium seculi decimi Mercios liberauit, constituto Merciorum Comite Etheredo marito Ægelfledæ, [& liberata.] sub qua Cestriam tradi restauratam supra diximus. Demum anno 942 Eadmundus Rex Merciam inuasit, vrbes Lindicolniam, Snotingahaman, Stanfordam, Deorbeiam, aliasq; occupauit, totamq; Merciam in suamredegit potestatem, vt his fere verbis tradit Chronologus Anglo-Saxo, qui eo decimo seculo scripsit. Dani rediuerunt in Angliam anno 991, ac Merciæ prouincias vastarunt, potissimum ab anno 1010, ad 1016 quo Canutus Danorum Rex septemtrionalem partem Angliæ accepit, anno sequenti totius Angliæ imperium adeptus.

h Capgr. cum MS. Rub. Val. ita hic Vitam concludit: Transsataque tunc sunt ossa illius apud Cestriam, vbi vsque in hodiernum diem requiescunt, meritisque eius crebra fiunt miracula.

DE S. NITHARDO PRESBYTERO MARTYRE IN SVECIA.

CIRCA An. Chr. DCCCXL

[Commentarius]

Nithardus, Presbyter M. in Suecia (S.)

G. H.

[1] Inter viros Apostolicos qui primi Sueciam adiere Euangelij prædicandi caußa, memorantur Gaudbertus Episcopus, Simon cognominatus, adiutor Legationis S. Anscharij Archiepiscopi Hamburgensis, eiusq; comes itineris & nepos S. Nithardus, [S. Nithardus socius Gaudberti Episcopi,] regni illius Protomartyr: quem, mox acturi de S. Anschario, hoc die referimus, quod eius natalis ignoretur. De Gaudberto egimus II Februarij inter Martyres Ebbeckestorpienses cap. 4. iterum acturi infra in Actis S. Anscharij cap. 6. vbi narratur num. 21 ad partes venisse Sueonum, [in conuersione Suecorum,] honorifice a Rege & a populo susceptum, publice Euangelium fidei prædicasse, ecclesiamque cœpisse ibi ædificare: sed num. 23 dicitur populus Sueonum diabolico instinctu, feruore zeli accensus, præfatum Gaudbertum Episcopum insidiose persequutus: quo factum est, vt ad domum, in qua manebat, vnanima conuentione, pars quædam populi, caussa direptionis, irruerit, & nepotem quidem ipsius, [gladio perimitur,] Nithardum nomine, gladio peremerit, & odio Christiani nominis percussum, Dei Martyrem fecerit. Ipsum vero cum ceteris sociis, qui simul aderant, ligauerunt, & diripientes omnia, quæ apud eos inuenire potuerunt, contumelia & opprobriis affectos, a finibus suis expulerunt. [in populari conspiratione,] Quod tamen non Regio iussu factum, sed populari tantum conspiratione est perpetratum. Hæc in Actis S. Anscharij, quæ etiam extant inde excerpta apud Chesneum tomo 3 scriptorum historiæ Francorum; vbi tamen Hithardus scriptum.

[2] Adamus Bremensis lib. 1 historiæ Ecclesiasticæ hunc Gaudberti Capellanum vocat, & plures cum eo occisos arbitratur. Tunc quoque, [anno 840:] ait, anno Luthewici senioris nouissimo, Gaudbertus Episcopus zelo Gentilium a Sueonia depulsus, & Nithardus Capellanus eius martyrio cum aliis coronatus est. Quæ iisdem verbis descripserunt Albertus Stadensis in Chronico ad an. DCCCXL. & Krantzius lib. 1. Metropolis cap. 33 vbi Vitardus vitio typographico dicitur. Ioannes Magnus in Metropoli Vpsalensi lib. 1. Gaudbertum etiam martyrio tunc affectum, perperam arbitratus est. His & aliis, inquit, compluribus in Suetia virtutibus patratis, Ansgarius in Hamburgensem Ecclesiam se contulit, relinquens in loco suo apud Bircham sanctissimum virum Simonem Pontificem, & Nitardum venerabilem Presbyterum, qui cum Christianam doctrinam, [nō Episcopus Gaudbertus:] diligenti pietate & pia diligentia, induratis & perfidis prædicarent, grauissimas persecutiones sustinuerunt, & tandem glorioso martyrio vitam suam feliciter consummarunt. & infra: Occiso sanctissimo Episcopo Simone, & venerabili Presbytero Nithardo, magna Gothiæ pars ad idololatriam est relapsa. An Gaudbertus in senio a Nordmannis martyrio affectus fuerit, disputatum 11 Februarij. Non fuerunt hi in comitatu S. Anscharij, sed ab eo in Sueciam mißi. Post necem S. Nithardi & expulsionem Gaudberti, Sueciam septem fere annis absque Sacerdote fuisse, traditur nu. 25 in Actis S. Anscharij, a quo tum Ardgarius anachoreta missus est: eo reuerso, ipse Anscharius, iam Bremensi Sede Archiepiscopatui Hamburgensi vnita, cum Erimberto, altero nepote Gaudberti, eo profectus, publica Regis Oleph auctoritate, populiq; consensu ecclesiam erexit, eamq; Erimberto Presbytero commisit. Ioannes Vastouius in Vite Aquilonia Nithardum Martyrem scribit, tempore Olai Regis, sæua persecutionis temestate ab Amundo excitata, [sub quo Rege?] cum aliis nōnullis Christianis glorioso martyrio coronatum. Ioannes Magnus supra arbitratur Ingeuallum, seu Ingellum tunc regnasse, a quo Amundus, siue Anoundus videtur e regno expulsus: quo etiam in furore populi hanc tempestatem probabile est fuisse excitatam. De Regibus Sueciæ, Birca emporio, & viris Apostolicis in illud regnum mißis agimus § II ante Acta S. Anscharij.

DE S. ANSCHARIO ARCHIEPISCOPO HAMBVRGENSI, DANORVM SVECORVMQVE APOSTOLO, BREMÆ IN SAXONIA INFERIORE,

An. Ch. DCCCLXV.

Commentarius præuius.

Anscharius, Ep. Hamburgensis, Daniae et Sueciae Apostolus (S.)

Avctore G. H.

§ I Hamburgi erectus a S. Anchario Archiepiscopatus. Magnitudo prouinciæ.

[1] Saxones, populus occupatis Germanorum citeriorum Britannorumq; regionibus notißimus, nec minus Augustorum Cæsarum administrato olim Imperio clarus, creduntur primam sedem habuisse trans Albim Germaniæ Borealis fluuium, [Saxonum antiqua sedes Nordalbingia seu Holsatia:] in ea peninsulæ parte, quæ S. Anscharij æuo Nordalbingia & Transalbiana Saxonum prouincia dicebatur; iam vero Holsatia appellatur ad Slesuicam oppidum porrecta: vbi Anglis quibusdam intermediis, continuabatur ditio Cimbrorum, nunc Iutia nominata; de cuius oppido Ripa, vti Anglorum Slesuico infra agemus. Porro Saxones hi, Germantam citeriorem ingreßi, primo Albim inter & Rhenum in prouinciis Oceano vicinioribus consederunt & qua excellebant nauticæ artis peritia, [varia migratio.] maritimas Frisiorum Belgarumq; oras sæpius infestatas tandem subiugarunt, Britanniamq; ipsam, cunctis sibi vicinorum Anglorum viribus, occuparunt. Nec terra minus industrij, latius sibi subdiderunt Germaniam contiguam; in qua eorum seculo Christi octauo ditiones, & populos varie diuisos, atque a Carolo Magno subactos descripsimus VII Ianuarij in Vita S. VVittekindi Ducis & XXVIII eiusdem in Caroli Magni Actis. Nonnulla etiam prioribus seculis a Saxonibus gesta diximus Kalendis Februariis ante Acta S. Sigeberti Regis.

[2] Ceterum Saxones Transalbiani, Legatis Caroli Magni barbaro furore anno Christi DCCXCVIII occisis, [Nordalbingia subacta a Carolo Magno,] diutius restiterunt, dum Carolus iam Imperator, plurimis eorum cum mulieribus & infantibus in Franciam translatis, agros sæpius vastatos donaret Abotritis, vicino Sclauici generis populo, vt adannos DCCCII & DCCCV in Annalibus eiusdem Caroli refert Eginhardus. Acceßit mox bellum cum Rege Daniæ Godefrido, seu Gotrico: quo anno DCCCX extincto, paceq; cum successore Hemmingo composita, Egidora fluuius vtrimque & Germanici imperij & regni Danici est terminus stabilitus. Loca tum istic notiora, leguntur Holdunstetin, siue Holdunsten (vnde Holsteiniæ, [loca tam in ea præcipua,] quam dicimus Holsatiam, fluxisse origo videtur) super Albim fluuium, vbi Imperator anno DCCCIV aliquamdiu moratus est: Essesfelt super ripam Sturiæ fluminis, eius iussu anno DCCLX occupatum, cœptumq; muniri: & Hockboki, [Hochbuochi,] seu Hohbuocki, aut Ohuoki castellum, Albi flumini contiguum, in quo residebat Odo Legatus Imperatoris & Orientalium Saxonum erat præsidium. Illud anno DCCCX a VVilsis captum dirutumq;, exercitus Francorum sequente anno restaurauit; vt tradunt annis citatis, Annales Eginhardi, Bertiniani, [an forte Hamburgum:] Fuldenses, aliiq;. Illud autem castellum Hochbuochi inquiri a viris doctis posset num haberi queat Hamburgum, aut certe arx eiusdem, si ab aliquo, quod tum fuerit, oppido distinguatur. Præfectum sane a Carolo istic constitutum Odonem siue Otonem, nonnullis Vtonem, & Vltonem dictum, paßim omnes obseruant.

[3] Huic Nordalbingiæ fide Christi imbuendæ Carolus Magnus Heridacum præposuit Presbyterum, curaturus, nisi mors interceßisset, vt Episcopus ibidem ordinaretur. Quas Deus primitiasseruauit S. Anschario, [vbi S. Anscharius, natus anno 801,] sub eiusdem imperio Caroli circa annum DCCCI nato, & in Corbeia vetere, seu Gallica, monastico habitu sub annum ætatis circiter duodecimum donato. It sub imperio Ludouici Pij adolescens scientiis humanis diuinisq; egregie instructus, easdem publice mox aliis Doctor tradidit, primo in ipso suæ profeßionis loco, tum in Corbeia noua, seu Saxonica, prope Visurgim extrui cœpta, illuc anno DCCCXXIII missus. Heriolto dein Regi e Dania expulso, [post varia exercitia,] Mogonttæq; baptizato, datus a Ludouico Pio anno DCCCXXVI itineris comes, vltra biennium adfuit. Reuersus ad Corbeiam nouam ob morbum Autberti socij, in ea anno DCCCXXIX sub Pascha defuncti; rursus ab Imperatore ad Sueones missus, per medium eos annum primis fide Christianæ rudimentis instruxit. Labores vtriusq; mißionis fusius infra deducuntur. His experimentis probatus, [Archiepiscopus consecratus est anno 83,] ab Imperatore designatur Archiepiscopus Hamburgensis, atque a Drogone Metensi, adstantibus Ebbone Remensi, Hetti Treuirensi, Otgario Mogontino Archiepiscopis, consecratur anno DCCCXXXI, cum trigesimum ætatis annum expleret. Romam profectus pallum Archiepiscopale a Gregorio IV Papa accepit, Legatus etiam Apostolicus, ad Danos, Sueones, Sclauos aliasq; Aquilonares gentes auctoritate Pontificia constitutus. Vtramque dignitatem, & Archiepiscopatus, & Legationis Apostolicæ, diplomate infra proferendo, illi permisit Ludouicus Imperator Idibus Maij, Indictione XII, anno Imperij XXI, Christi DCCCXXXIV.

[4] Hæc accurate deducenda nobis fuerunt, quod a doctis quibusdam viris alia temporis ratio ineatur, occasione Hetti Archiepiscopi Treuirensis, [adstante Hetti Archiep. Treuirensi,] quem non potuisse consecrationi S. Anscharij tunc adesse credunt; quippe anno dicto DCCCXXXI, S. Amalario eius decessore adhuc superstite, nondum ad eam dignitatem promotum. Profertur testimonium Amalarij, qui libro de Ordine Antiphonarij cap. 58 scribit se Romam venisse anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXI, Indictione IX, sub Imperio Domini & piissimi Imperatoris Ludouici, & Apostolatu gloriosissimi Apostolici Gregorij. Quibus verbis inductus Brovverus noster docet lib. 8 Annalium Treuirensium, anno eum DCCCXXXII obiisse, [constituto non anno 832,] IV Idus Iunij. Verum alius est Amalarius ille scriptor, & Episcopo Treuirensi ætate suppar, ex Clero Ecclesiæ Metensis, quam in Prologo dicti libri suam agnoscit. Hunc eumdem opus de Ecclesiasticis officiis. Ludouici Imperatoris iussu scripsisse, obseruauit Sirmondus noster in Notis ad Opusculum IX Ennodij de benedictionibus Cerei. Episcopum vero Amalarium vita functum esse anno DCCCXXII auctor est Cratepolitus lib. de Episcopis Germaniæ. Iuxta Sirmondum etiam citius obiit, [sed ante 826.] dum interpretatur conuentum generalem medio mense Octobri anno DCCCXXI apud Theodonis villam celebratum (cuius meminit Eginhardus in Chronico) esse concilium aduersus Clericorum persecutiones habitum, a Burchardo lib. 6, cap. 5. & Iuone par. 10. cap. 134 descriptum, insertumq; tomo 2 Conciliorum Galliæ, cui interfuerunt XXXII Episcopi, Aistolfus Mogontiensis, Hadabaldus Coloniensis, Hetto Treuirensis, Ebbo Remensis Archiepiscopi, cum suis Suffraganeis. Qui iidem Archiepiscopi inter Missos Dominicos in Capitulari 2 Ludouici Imperatoris cap. 25 numerantur, relati a Baronio ad annum DCCCXIX, ab eodem Sirmondo ad DCCCXXIII, quo certe aut etiam præcedente hi Mißi, designati videntur, Ebbone sua ad Danos Legatione plurimum impediendo, substitutoq; quando ei non licuerit, Rotuado. Verum his etiam rationibus omissis, & dictum ad Theodonis villam concilium, & Legatio Missorum Dominicorum necessario ante annum DCCCXXVI peracta est, quo Haistulsi successor Otgarius Mogontinus Archiepiscopus Herioltum Regem baptizauit, quinquennio ante, quam Hetti Treuirensis adesset S. Anscharij consecrationi supra memoratæ. Nonnulla infra in Epistola S. Anscharij lucem huic quæstioni conferent.

[5] Propria Hamburgensis, S. Anschario data diœcesis, erat sola Nordalbingia, a qua in Decretis Gregorij IV & Nicolai I Archiepiscopus Nordalbingorum appellatur. Ea autem, vt in Actis num. 36 dicitur, [Diœcesis termini, & in ea templa:] admodum parua, solum quatuor baptismales ecclesias habebat, ante ab Imperatore Ludouico commendata Episcopis vicinis, VVillerico Bremensi & Heligando Ferdensi; quod Acta tradunt num. 19 & Adamus Bremensis lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 12 ex libro Donationum Ecclesiæ Bremensis. Idem Adamus lib. 2, cap. 8 tres aßignat ex prædictis Ecclesiis, Hammaburg metropolim apud Sturmarios, Sconenfelt apud Holzatos, & Mildintorp apud Thiatmarsgoos, seu Ditmarsos. FueruntHoldunstetin præterea & Essesfelt loca ante indicata, tum VVelna, seu VVelanaus, Ebboni Archiepiscopo ab Imperatore donata, atque ab illo in Gaudbertum translata: denique Heligenstadium, depositis a S. Anschario reliquiis S. Materniani, posteris notum, quæ infra deducentur. Terminos dictæ diœcesis Hamburgensis sequentibus seculis extensos describit Helmoldus lib. 1. Chronici Sclauorum cap. 6. Præter honorem, inquit, Metropolitanæ Sedis, qua omnes nationes, seu regna complectitur Aquilonis, habet vtique Hammenburgensis Ecclesia præscriptos terminos suæ parochiæ, vltimam scilicet partem Saxoniæ, quæ est trans Albiam & dicitur Nordalbingia, continens tres populos, Thetmarsos, Holsatos, Stormarios. Inde extenduntur termini ad Winithos, eos scilicet, qui dicuntur VVagiri, Obotriti, Kycini, Circipani, & vsque ad flumen Panim, [Sclaui vicini postea subiecti:] & vrbem Dimin. Ibi est limes Hammenburgensis Ecclesiæ. Hactenus Helmoldus. Vrbs hæc Demminum etiamnum extat, Ducatus Pomeranici limes, quo cum vicinis lacubus, fluuioq; Peni dirimitur a Meklenburgica ditione, in cuius orientali plaga erant Kycini & Circipani, in occidentali vero Obotriti, sub quibus etiam continebantur Polabingi, Lingones, VVarnahi ab Adamo lib. 2 cap. 10 coniuncti. VVagirorum regio hoc adhuc tempore VVagria dicitur, Holsatiæ annumerata.

[6] Hæc VVinithorum, VVinulorum, aut VVandalorum, ac vicinorum Sclauorum ditio, sub Ottone I Imperatore, seculo decimo, [Episcopi suffraganei constituti.] fide Christiana imbuta, proprium accepit Episcopum, Edvvardum Adamo lib. 2 cap. 8, aliis cum Krantzio lib. 2 VVandaliæ cap. 30 & 31 Marcum dictum, Sede eius Aldenburgi in VVagria aßignata. Huic duo alij Episcopatus; seculo vndecimo, sub Henrico III Imperatore, Conradi Salici filio, adiuncti, Mecklinburgensis, & Raceburgensis. Quæ pluribus deducemus ad Vitam S. Godescalci Martyris, VVandalorum Principis, VII Iunij, & X Nouembris in Actis S. Ioannis Martyris primi Mecklenburgensis Episcopi. Verum Mecklenburgo bellis VVandalicis seculo duodecimo deleto, & Aldenburgo plurimum labefactato, Sedes hæ translatæ sunt, prior Suerinum, altera Lubecam: manseruntq; Episcopi harum trium diœceseon Archiepiscopis Hamburgensibus seu Bremensibus subiecti. Miratur idem Helmoldus lib. 1, cap. 6 a SS. Anschario & Remberto non maiori cura adlaboratum fuisse in dictis VVandalis seu Sclauis ad fidem Christi conuertendis, [Conuersio Sclauorū an ab Anschario procurata:] quod adscribit incredibili populi huius duritiæ, non autem prædicatorum illorum torpori, quibus animus circa vocationem Gentium adeo fuerit affectus, vt nec opibus, nec vitæ pepercerint. Infra in Actis nu. 21 Anscharius pueros ex genere Sclauorum emptos, aut ex captiuitate liberatos, curauit in Christiana religione educari, quorum auxilio in gente illa conuertenda postea vteretur. De S. Remberto, eiusq; erga populi huius conuersionem zelo, agemus IV Februarij.

§ II Bremensis Episcopatus Hamburgensi vnitus. Stabilita Chronologia S. Anscharij.

[7] Cvrsum felicem cœpti Archiepiscopatus, stitit strages Hammaburgi, a piratis direpti exustiq;. Factum id vltimo Ludouici Pij anno, Christi DCCCXL scribunt Adamus lib. 1 cap. 21, Albertus Stadensis in Chronico, Krantzius, aliiq;: adduntq; prædium Ramsolam a quadam venerabili matrona, Ikia nomine, [Hamburgum exustum non anno 840,] in Episcopatu Ferdensi illi fuisse oblatum, tribus ab Hammaburgo rastris, hoc est, Krantzio interprete, passuum millibus dißitum: vbi S. Anschariū volunt cœnobio constituto gregem dispersum collegisse: inde Hammaburgensem Ecclesiam sæpius visitasse, Nordalbingos in fide suscepta confirmasse, aliaq; sancta exercitia septennio integro peregisse. Cur non ergo aliqua huius domicilij siue habitationis Ramsolanæ facta in Actis mentio, vbi omnia ordine tam exacta proferuntur, si potißimum ab anno DCCCXL ad DCCCXLVII istic Archiepiscopus resedit? Contra nullam dicitur num. 31, in hac prouincia cellam huic legationi commodam habuisse, ideoq; vt ei subsistendi solatium faceret Rex Ludouicus, dare ei Episcopatum Bremensem statuisse. Deinde aliud tempus requirunt tria hæc in Actis ex diplomate Nicolai Papæ num. 40 coniuncta: Torholtana cella, prius Reginario Comiti a Carolo Caluo Rege donata: dein metropolis Hammaburgensis incensa dirutaq;; tum sedes Bremensis obitu Episcopi viduata. Post bella ergo inter tres Reges fratres ob singulorum posseßionem gesta, regnum Ludouici Pij parentis, anno DCCCXLIII mense Augusto apud Virdunum tres in partes dispertitum est: Carolo Caluo ceßit Occidentalis Francia, in eaque Torholtana cella, quam anno sequenti Reginario Comiti concesserit, vt infra § 5 pluribus dicitur. Annus dein sequitur DCCCXLV, [sed 845.] quo hæc de direptione Hammaburgensi referuntur in Annalibus Fuldensibus: Nordmanni in Fresia tribus præliis conflixerunt, in primo quidem victi, in secundis vero superiores effecti, magnam hominum multitudinem prostrauerunt. Castellum etiam in Saxonia, quod vocatur Hammaburg, populati, nec inulti reuersi sunt. Eadem in annalibus Metensibus leguntur. In Annalibus Bertinianis & Gestis Normannorum eodem anno dicuntur Dani ad Albim a Saxonibus deuicti, scilicet quando post Hamburgum direptum reuersi sunt non inulti. Sunt autem horum Annalium scriptores ducentis minimum annis Adamo & Alberto antiquiores, atque æuo S. Anscharij propiores.

[8] Brema in maritima Saxoniæ inferioris parte ad dexteram Visurgis fluuij ripam vrbs visitur, [Bremæ Episcopi] Episcopatu tempore Carali Magni erecto insignis, quem primus administrauit S. VVillehadus, vt pluribus ad huius Vitam VIII Nouembris dicetur. [I,] Illi substitutus est VVillericus, [II] quem sub Ludouico Pio Transalbianis populis prædicasse, & Ditmarsos, eorumq; ecclesiam Mildintorp frequenter visitasse scribit Adamus lib. 1 cap. 12. [III,] Huic anno DCCCXXXVII vita functo succeßit Leudericus, ad quem S. Anscharium Hamburgo pulsum confugisse testis est idem Adamus cap. 23: Fertur, inquit, venisse Bremam, atque ab Episcopo ipsius loci, qui doctrinæ ac virtutibus eius inuidit, depulsum esse. Posthæc addit Leudericum Bremensem Episcopum decessisse IX Kalend. Septembris: cuius annos fatetur ibidem se pro certo scire non potuisse, cum eius Sedi ante cap. 20 annos octo attribuerit, ab anno XXXVIII ad XLVI istius seculi determinandos Mox ab huius obitu de S. Anschario, Sede Hamburgensi pulso, cella ante Torholtana priuato, [IV S. Anscharius,] Episcopatui Bremensi præficiendo, agi cœptum apud Ludouicum Regem, qui, vtrum Canonica id auctoritate liceret, discuti voluit in publico Episcoporum conuentu in Synodo fortaßis Mogontina anno DCCCXLVII sub B. Rabano habita. [anno 847,] Certe in Epistola Episcoporum Synodali ad Ludouicum Regem legitur Anscharius interfuisse. nisi corrupta lectione Verendarius Episcopus Curiæ sit substituendus; quod præsentes ibi Coëpiscopi ad diœcesim, seu prouinciam, Archiepiscopatus Moguntini pertinerent. De ea Synodo agimus IV Februarij ad Vitam B. Rabani. In hoc ergo alioue Episcoporum conuentu Sedes Bremensis. Archiepiscopatui Hammaburgensi vnita est, traditaq; S. Anschario gubernanda, postquam sedecim annos fuerat ad dignitatem Episcopalem ordinatus, vt etiam obseruarunt Adamus lib. 1 cap. 21 & Krantzius in Metropoli lib. 1 cap. 42.

[9] Obierat iam ante Hadabaldus Archiepiscopus Coloniensis, cuius Sedes cum diutius vacaret, [frustra reclamante Archiep. Coloniensi,] S. Anscharius plenam Bremensis diœcesis posseßionem suscepit; ob quam a sua prouincia auulsam Guntharius dein Archiepiscopus Coloniensis constitutus, nouam S. Anschario creauit difficultatem, postea VVormaciæ coram duobus Regibus, Ludouico, eiusq; nepote Lothario & multis vtriusque regni Episcopu sublatam. Anno id DCCCLVII factum fuisse suadent Annales Fuldenses his verbis: Rex Ludouicus mense Februario colloquium habuit in Confluente castello cum Lothario nepote suo: tempore vero quadragesimæ placitum habuit apud Vangionum ciuitatem, quæ est VVormatia. & aliquot interpositis: Habita est Synodus apud Mogontiacum circa Kalend. Octob. præsidente Carolo Archiepiscopo, vbi inter alia, quȩ ventilata sunt de iure Ecclesiastico, præsentata est epistola Guntharij Coloniensis Episcopi ad Altfridum Episcopum directa, in qua legebatur contigisse Coloniæ terribilem tempestatem &c. En eo anno colloquium Ludouici & Lotharij Regum, conuentus VVormattæ, & Archiepiscopatus Guntharij, eiusq; reconciliatione facta familiaritas cum Episcopis prouinciæ Mogontinæ. Requisitam a Gunthario Apostolicam approbationem, mißi Romam Legati, [approbatur a Nicolao Papa] impetrarunt a Nicolao I sub exordium pontificatus datam. Nam teste Adamo cap. 27 in Priuilegio Papæ notatur annus Domini DCCCLVIII, qui est ab ordinatione Archiepiscopi XXVIII. [anno 858:] Eo autem anno Benedicto III XVI Februarij defuncto substitutus Nicolaus præclare hactenus propositos annos confirmat. Superuixit S. Anscharius ad hunc III Februarij diem anni DCCCLXV, quod etiam notatum ab Adao cap. 31, [moritur an. 865.] Alberto Stadensi in Chronico aliisq;. Mensibus amplius quatuor graui laborarat dysenteria, anno ætatis LXIV Episcopatus vero XXXIV contracta, vt Acta reserunt num. 68, & annum a nobis propositum tum natiuitatis, tum Episcopatus initi indubitatum reddunt.

[10] Ipse interim Anscharius, eiusq; successor S. Rembertus, modum aliquem subiectionis Coloniensi Antistiti detulerunt, [Subiectio Archiepiscopo Coloniensi adiudicata,] quem deinde Adalgarius Remberto subrogatus neglexit. Vnde, vrgente Hermanno Archiepiscopo Coloniensi, maior recruduit difficultas, quam explicat exaggeratq; ea de re missa ad Adalgarium epistola Formosi Pontificis, infra danda: quadispensatiue censet Papa Bremensem Ecclesiam ad subsidium Archiepiscopi Hamburgensis, cum aliquo tamen subiectionis respectu, permanere posse, dum fundatis nouis Episcopatibus Hamburgensi Antistiti subiiciendis, Bremensem Ecclesiam recipiat Sedes Coloniensis. Adamus lib. 1 cap. 41, & Albertus Stadensis in Chronico ad annum 896, occupatis præiudicio animis queruntur, Formosum Papam & Arnulfum Regem consensisse iniquis decretis Episcoporum, quos apud Triburiam volunt conuenisse, ob Synodum istic anno DCCCXCV congregatam, in qua conqueruntur Adalgarium Archiepiscopum in cauda concilij positum fuisse. Certe medius inter Episcopos subscripsit hoc titulo: Adalgarius Episcopus Bremensis. Verum aliam ante Francofurti collectam fuisse Episcoporum Coloniensi Archiepiscopo subiectorum Synodum, in qua nec per se, nec per Vicarium comparuerit Adalgarius, requirit epistola Formosi Papæ: quam non videntur legisse Adamus & Albertus, quos secuti Baronius anno 895 sect. 4 & Binius in suis ad Triburiensem Synodum Notis, quasi omnia eodem & loco & tempore gesta essent, coniunxerunt. Addunt Adamus & Albertus, Bremam omni tempore sub Adalgario & Hogero Coloniæ factam esse suffraganeam. Imo in Concilio Engelenheimensi, sub Agapeto II Papa anno CMXLVIII habito, inter Episcopos etiam medius subscripsit Adaldagus Episcopus Hammaburgensis. Obseruat Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 21 Adalbertum, siue Albertum, Archiepiscopum Hamburgensem, de quo infra iterum & ad Vitam S. Remberti agemus, seculo Christi XI apud Summum Pontificem, & Imperatorem (nam initio sui Præsulatus vtrique percarus fuit) effecisse, [sublata XI seculo.] vt in suam dignitatem Hamburgensis rediret Ecclesia, metropolitico iure aduersus Colonienses gauisa. Quod autem Legationis iurisdictio hisce Archiepiscopis, vt Hamburgensibus, an necteretur dum noui in Aquilonaribus regionibus constituti sunt Archiepiscopi; [Archiepiscopi Hamburgenses,] prædicti leguntur Hamburgenses appellati, non autem aut raro admodum Bremenses. Ipse Adamus Ecclesiæ Bremensis Canonicus, quem prædictis statutis valde offensum vidimus, suam Historiam inscribit Liemaro Archiepiscopo Hamburgensi, dicti Adalberti successori. Quartus a Liemaro ordinatus anno MCXXIII Archiepiscopus Adalbero ab Innocentio II Papa in pluribus Epistolis, a Philippo Cæsare, de quo mox agemus editis, Hammenburgensis Archiepiscopus appellatur, illiq; Lundensem altosq; Daniæ Episcopos restituit, quos postea Adrianus IV Papa prorsus exemit: [Bremenses aseculo XII appellati.] a quo tempore, relicto Hamburgensi nomine, Archiepiscopos Bremenses dictos fuisse Priuilegia varia illis collata, & simul cum Adamo a Lindebrogio edita confirmant. Hinc liquet SS. Anscharium & Rembertum Archiepiscopos Hamburgenses potius dici debere, Bremenses vero Episcopos. Ipse Anscharius in Præfatione ante miracula S. VVillehadi, se Bremensis Ecclesiæ Prȩsulem scribit. Verba infra referuntur.

§ III Acta S. Anscharij conscripta. Elogia de eo variorum.

[11] Mortuo Anschario succeßit S. Rembertus, ipso mox depositionis die a Clero & populo electus: qui primas inter curas assumpti muneris, decessoris Acta summatim colligens, assumpto socio, [Vita S. Anscharij a S. Remberto,] edidit libellum gestorum ex certißima scientia: quippe præ cunctis familiarius illi in omnibus adesse solitus, indiuisibilis Legationis comes, & omnium gestorum conscius. Ne tamen de se familiariorem gratiam iactanter videretur proferre, suppresso suo nomine, meminit frequenter cuiusdam fidelissimi discipuli, qui ipse est Rembertus. Hæc adductis hic verbis IV Februarij in huius Vita referuntur nu. 6, 11, & 14: eisq; consentiunt Acta S. Anscharij, in quibus dicitur num. 59, 68 & 71, discipulus pene in omnibus conscius, [familiari discipulo,] familiarissimus, iussus extremas eo moriente preces fundere. Hic, vt omne aberrandi periculum euitaretur, nu. 2, reuelationes interserere elegit, quas ille Anscharius indicauerat, qui ei familiarius adhærebant Iterum num. 5 & 6 Visiones, sicut ipse dictauerat, verbis illius enarrat.

[12] Adamus Bremensis lib. 1 Hist. Eccl. cap. 31 existimat Rembertum hunc librum ad Fratres cœnobij direxisse nouæ Corbeiæ: beatificans illos, quod talem miserint; [inscripta] & suis congratulans, quod talem suscipere meruerint Pastorem. Adamum Krantzius aliiq; recentiores sequuntur. [Patribus Corbeiæ Gallicæ,] Verum Corbeiam Gallicam intelligi debere series cōtinuata Vitæ confirmat. Ita huius cœnobij monachos alloquitur num. 1, 3 & 9, vestro beneficio talem meruimus, qui, necdum cœpta extrui noua Corbeia, apud vos tonsuratus, atque in monasticis disciplinis positus, apud vos Deo oblatus obedientiam promisit, vna cum aliis Fratribus vestris directus ad has Saxoniæ partes, in quibus cœptum fieri monasterium, nomenque mutuatum a loco habitationis vestræ, vt noua Corbeia appellatetur. Iterum, quæ in Corbeia Gallica facta sunt, alloquens illos nu. 9 & 57, ait Reuerentiæ vestræ notissima, & qualisapud vos effulserit, vobis optime compertum. Ita num. 10, 12, 16 & 35, dicuntur VValo monasterij vestri Abbas, Audbertus monasterij vestri Frater, VVitmarus socius ex vestra Fraternitate, qui omnes ad Corbeiam Gallicam spectant: & Reginarius Comes, cui a Carolo Caluo cella Torholtana data fuerat, vobis bene cognitus, in eadē scilicet vetere Corbeia. Præterea Franciæ huic opponit ea, quæ in Saxonia contigerunt: ita num. 15, Anscharius regio iussu ab hinc (ex Corbeia noua) ad Palatium vocatur, & num. 21, fuerunt cum eo hic Hamburgi ex societate vestra Corbeiæ Gallicæ sancti Patres nostri Magistri. Rursus certitudinem horum Actorum confirmans, Quanta inquit nu. 9, inter vos, in Francia, sanctitate fulserit, vestrorum testimonio comprobabitur. Nobis autem ea, quæ apud nos, in Saxonia, gesta sunt narrare cupientibus indagandum primo &c. Acta autem Bremæ Sede Episcopali, non autem in Corbeia noua conscripta esse colligimus ex num. 59, vbi adducuntur testes Fratres, apud nos (id est Bremæ) & in noua Corbeia degentes. Denique Acta non diu post obitum S. Anscharij conscripta fuisse exigit citatus num. 8, [mox ab eius obitu:] VVitmarus præsens eius rei testis, qui cum eo circa annum Christi DCCCXX in Corbeia vetere scholam puerorum rexerat, postea eius primæ ad Sueones Legationis socius, ideoq; num. 16 plurima omittit, quæ melitis ipse, qui interfuerat, intimare posset.

[13] Acta hæc deperdita, vti credebat, deplorat Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annos 826, num. 37, & 858, num. 15, vbi aliquo spicilegio facto, quod multæ Adamus aliiq; rerum Septemtrionalium Scriptores suæ historiæ intexuerint, [periisse credita,] nonnulla etiam in Actis S. Remberti virtutum eius præconia reperiantur, conatur magnam illam iacturam resarcire. Baronij exemplo, Ioannes Vastouius in Vite Aquilonia seu de Sanctis, qui Scandinauiam magnam illustrarunt, Haræus, Lippelousaliiq; in suis de Vita Sanctorum tractatibus, aliquod virtutum rerumq; gestarum S. Anscharij compendium ediderunt. Primus eius Acta luce publica donauit Philippus Cæsar, [truncata nuper edita,] Bremæ olim in æde S. Anscharij Canonicus & Pastor sed heterodoxus, inde abiurata hæresi sacræ Theologiæ Doctor orthodoxus, qui ex peruetusto & authentico, vt præfatur, Hamburgensis Ecclesiæ codice MS. edidit typis Coloniensibus anno MDCXLII Triapostolatum Septemtrionis, seu Vitas & gesta SS. Willehadi, Anscharij & Remberti, inscripsitq; Francisco Guilielmo Episcopo Osnabrugensi, & Arnoldo Corbeiæ nouæ Abbati; in qua Præfatione, quod ante refutauimus, iudicauit hanc Vitam a S. Remberto dedicatam fuisse Abbati, Patribus & Fratribus huius nouæ Corbeiæ. Eadem Acta ex alio codice MS. bibliothecæ monasterij Bodecensis in VVestphalia descripta nobis transmisit Ioannes Gamansius noster. Verum quisquis hæc Acta a Philippo Cæsare edita, cum Vitæ infra danda accuratius contulerit, continuo deprehendet illa pluribus in locis truncata fœde, atque immutata esse; quod subinde a nobis obseruatum obiter indicamus. Integra ergo atque intaminata damus ex codice MS. Parisiensi bibliothecæ monasterij S. Germani de Pratis Ordinis S. Benedicti, [integra hic datur:] descripta a Reuerendo Domino ac Patre Anselmo Michaële istic religioso. Eadem exstant in bibliotheca Corbeiæ Gallicæ, cuius codice MS. vsi sunt Franciscus Chesneus & Hugo Menardus: ille quam plurimainde vulgauit verbis primigeniis tomo 3 Scriptorum Historiæ Francorum; hic ad calcem Martyrologij Benedicti in Appendice ad librum 1 Obseruationum Vitam inde suo stylo formauit. Stephanus Ioannes Stephanius in Notis ad lib. 9 Saxonis Grāmatici Historia Danica indicat penes se quoque esse Vitam S. Anscharij ex veteri Codice MS. desumptam, quam potius suspicamur eamdem cum MSS. Hamburgensi & Budecensi.

[14] Hæc eadem Acta Heroico carmine depinxit Gualdo Corbeiæ Francicæ Poëta, inscripsitq; Alberto, siue Adalberto Archiepiscopo Bremensi, [eum alia carmine translata a Gualdone,] qui post annos a condita vetere Corbeia quadringentos elapsos, a MXLIII ad MLXXII Prouinciæ illius Antistes, omnibus Septemtrionalibus regnis aduigilauit. Poëma illud ex MS. Codice ante memoratæ bibliothecæ S. Germani de Pratis, ab Eximio Domino ac Patre Luca Forestiers ex eodem monasterio sacræ Theologiæ Doctore Parisiensi erutum, nobis Ambiano transmisit Reuerendus Dominus Ioannes Cauchie Ordinis Præmonstratensis ibidem Canonicus & ad S. Germanum Martyrem Pastor. Antiquiora hisce Actis omnibus præponimus diplomata, [præpositis diplomatis Pontificū & Imperatoris.] tum Pontificia Gregorij IV & Nicolai I, tum Cæsareum Ludouici Pij, collata pro S. Anscharij seu Legatione ad infideles, seu confirmatione Archiepiscopatus Hamburgensis, siue denique eiusdem Sedis cum Episcopatu Bremensi coniunctione. Addimus Decretum Paschalis I & Epistolam Formosi Papæ: illo explicatur Legatioin Ebbone cœpta, hac iurisdictio ab Archiepiscopo Coloniensi in Episcopatum Bremensem prætensa. Hic etiam priora quatuor capita Actorum S. Remberti, quibus eximia virtus S. Anscharij admodum illustratur, inserenda forent, nisi mox IV Februarij Lectori illa Vita proponeretur.

[15] Celebrant præterea honorificentissimam S. Anscharij memoriam omnes fere Daniæ, Sueciæ, Frisiæ, & Flandriæ Scriptores: Adamus Bremensis, [Varij Scriptores eius gesta referunt,] & in Obseruationibus ad eum Andreas Velleus, Albertus Abbas Stadensis in Chronico, Saxo Grammaticus in Historia Danica, & in Notis ad eum Stephanius, Albertus Krantzius in Metropoli, Dania, Suecia, Saxonia; Ioannes Adolphus Cypræus in Annalibus Episcoporum Slesuicensium, Ioannes Isacius Pontanus & Ioannes Meursius in Danicarum rerum Historia: Ioannes Magnus in Historia Sueonum & Vitis Pontificum Vpsalensium: Ioannes Letznerus in Chronico Corbeiæ Saxonicæ: Martinus Hamconius, Bernardus Fumerius, Pierius VVinsemius & Vbbo Emerius in rerum Frisicarum Historia, Suffridus Petrus de Scriptoribus Frisiæ, VVernherus Teschenmaker in Annalibus Cliuiæ-Iuliæ-Montiæ: Iacobus Meierus in Annalibus Flandriæ, Antonius Sanderus in Flandria illustrata, Iacobus Malebrancus de Morinis & alij. Trithemius deniq; de viris illustribus Ordinis S. Benedicti, aliiq; rerum monasticarum Scriptores.

[16] Omittimus hic recensere singulorum de S. Anscharioelogia: sufficiant pauca ex confessione heterodoxorum prolata, vt hi dum veram S. Anscharij religionem deprædicant, [Elogia heterodoxorum, Pontani,] se propria sciant sententia condemnari. Ex his Ioannes Isacius Pontanus lib. 4 historiæ Danicæ in Haraldo & Regnero Regibus ita scribit: Ansgarius, vir virtute & doctrina conspicuus, in Daniam ad prædicandum Christi Euangelium demissus, multos ibi sudores, multaque pericula dum tolerat, magnam plebis multitudinem ad veri Dei cultum, veramque Dei religionem traducit. Bernardus Fumerius lib. 6 Annalium Frisicorum, auctoritate & decreto Ordinum Frisiæ Franecaræ anno MDCIX editorum, hæc tradit: [Fumerij,] S. Anscharius e vita migrat, vir litteris sacris atque profanis æque eruditus, qui tam in schola, quam templo strenue semper docuit, pauperes aluit, captiuos redemit, afflictos consolatus est, barbarisque Euangelium annuntiauit, etiam cum vitæ & fortunarum periculo, foris Apostolus, intus monachus, numquam otiari visus. Vbbo Emmius lib. 5 rerum Frisicarum, Anscharius, [Emmij,] inquit, multæ doctrinæ & pietatis vir, Iutas, Danos, Suedos adiit, labores & pericula multa tolerauit, magnam plebis multitudinem Christiana religione imbutam sacro abluit &c. Ioannes Meursius lib. 3 Historiæ Danicæ hæc de Rege Erico I, qui nobis Horicus appellatur, [Meursij.] tradit: Ansgarius B emensium Antistes, qui in Daniam pridem venerat, cum Ericum antea Mogontiæ cum fratre Haraldo sacris item Christianis imbuisset, reuocata eius temporis memoria, suada mox oratione & salutari animum ad pietatem, quam exuerat, post liminio reducit, atque rursum idolorum cultum abolet, & edicto promulgato, si quis fidem Christianam amplecti vellet, id cuique liberum statuit: quin Ericus promouendæ pietati ædem sacram, quam Slesuici Haraldus frater pridem struxerat, & euerterat Regnerus, denuo condit, ac Doctori pietatis Christianæ Ansgario dicat. Inter quæ religio Christiana efflorescit, Ecclesia incrementa in dies maiora capit, Ericus animum ad pietatem sine fuco applicat &c. Hæc Meursius, magna profecto & S. Anscharij laude & Catholicæ religionis commendatione; sed non absque pluribus mendis historicis. Nam primo Horicum Regem filium Godefredi & Roruc fratrem Heriolti confundit infra § IX accurate distinguendos. Secundo Slesuici refert ecclesiam ab Heriolto constructam, a Regnero euersam, ab Horico reædificatam, sub quo eam primum erigi permissum est. Tertio Horicus Christianam religionem, quamuis ei fauerit, numquam tamen amplexus est; multo minus Mogontiæ ante baptizatus, vbi Heriolto post susceptum baptismum, redituro in Daniam, quæsitus comes S. Anscharius. Qui aliiq; eius errores infra clarius commonstrantur. In laudem S. Anscharij effusi præterea sunt Stephanius, Velleus aliiq;, quibus omnibus Acta S. Anscharij veram antiquæ historiæ rerum Danicarum originem ostendunt, & cum ea orthodoxam fidei Catholicæ religionem.

§ IV S. Anscharij cultus. Templa eius nomini dicata.

[17] Qvam eximia Anscharius vixerit sanctitate, suggerunt eius & S. Remberti Acta, confirmant Reges Danorum & Sueonum, eiusdem industria amici nomini Christiano conciliati. [Sanctus, dum viueret habitus,] Ex his Horicus Danus ad Oleph, seu Olauum Sueonum Regem infra nu. 45, mittit S. Ancharium, quem commendat vt sibi per omnia cognitum, testaturq; se in vita sua numquam tam bonum vidisse hominem, nec in quolibet mortalium aliquando tantam fidem inuenisse: ideoque cognita eius sanctissima bonitate, omnia, quæ in regno suo caussa Christianæ religionis disponere vellet, se ei concessisse, &c. In Vita S. Remberti dicitur num. 3 Anscharius vir summæ sanctitatis; & Rembertus eius sanctitatis imitator: cui nu. 7, vt in futura vita præmiorum consortium adipisceretur deposcenti, post triduanas fusas preces respondit, se in futuro seculo æternæ beatitudinis participes ab inuicem non separandos, scilicet ob vnius fidei deuotionem, num. 12, & eiusdem officij administrationem meritis æquales. [mox ab obitu honoratus.] Hi a mutuo conspectu, quamuis multis ante S. Rembertum annis e viuis exceßisset Anscharius, non potuerunt diuelli. Nam, vt legitur num. 25, quæcumque agebat aut omittebat Rembertus, de omnibus futuris sibi euentibus præsagium semper capiebat ex visionibus S. Anscharij: qui in qualitate vultus sui apparens, solebat ostendere, qualiter se immiscere rebus agendis deberet. Non minus eius sanctitatem in Corbeia Gallica innotuisse docet S. Gerardus ex monacho Corbeiensi Abbas Siluæ Maioris, [a S. Gerardo laudatus.] in Prologo ad Vitam S. Adalardi a se conscriptam, & II Ianuarij a nobis vulgatam. Ibi laudatur S. Anscharius auditor & nutritius S. Adalardi, a Walone huius fratre electus, vt a Rege Ludouico cum Herioldo Rege Danorum mitteretur, quique postea pro fide Christi multis pœnis ab eisdem affectus, tandem in Brema Archiepiscopatu suo requieuit, multis meritis decoratus.

[18] Nomen sacris Fastis inscriptum exhibent plura Martyrologia MSS. sub Vsuardi nomine ad vsum Ecclesiarum Belgicarum aucta, [Nomen in Martyrologiis,] his verbis: Apud Bremam S. Anscharij eiusdem loci primi Episcopi: additur, & Confessoris in antiquo Martyrologio Coloniensi Huius loco in MS. Florario adnotatur, annus salutis DCCCL quo floruit, diu postea superstes Molanus in posteriore editione Additionum ad Vsuardum, errore priore correcto, primum Episcopum appellat Bremæ & Hamburgi vnitorum. At primus Archiepiscopus Bremensis, minus tamen proprie, in Martyrologio Canisij Germanico anno 1573 excuso legitur: Item apud Bremam sancti Confessoris Anscharij, primi eius Archiepiscopi, quem Ludouicus filius Caroli Magni vna cum nouella in Christo plebe Saxonum dignum Pastorem & Episcopum constituit. In Martyrologio Romano ita legitur: Eodem die S. Anscharij Bremensis Episcopi, qui Sueuos & Danos ad fidem Christi conuertit. Eadem habet Menardus in Martyrologio Benedictino: quæ altquanto fusius VVion deducit: Apud Bremam, inquit, S. Anscharij primi eiusdem ciuitatis Archiepiscopi, qui auctoritate sibi a Gregorio IV concessa, prædicans Gentibus, Sueuos & Danos ad fidem conuertit. Vbi per Sueuos intelligi debere Sueones, seu Suecos infra deducetur. Dorganius hos expreßit in suo Calendario Benedictino: S. Ansgarij, inquit, Archiepiscopi qui multos populos ad fidem conuertit, & Sueonum, Gothorum, Danorum & Aquilonarium partium Apostolus magnus vocatur.

[19] Petrus Galesinius maiore eum encomio celebrat his verbis: Hamburgi S. Ansgarij Episcopi & Confessoris. [elogium Galesinij] Hic Hamburgensis primus Archiepiscopus ad populos omnes, qui ad Septemtrionem pertinent, sanctæ Romanæ Sedis Legatus, procurandæ omnium saluti, propagandæque religioni totus deditus, Suetiæ & aliis prouinciis verbum Dei prædicauit, Episcopos ac Reges illius regionis & litteris & coram officij sui libere monuit. Sic multis laboribus pro Ecclesia Dei perfunctus, sanctissime quieuit in Domino. Hæc Galesinius. De Regibus, Episcopis, & S. Anscharij ad eos litteris infra agemus. Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano eumdem Flandrorum præterea & Frisonum Apostolum facit. Eodem die, [& Saussais.] inquit, gloriosus transitus S. Anscharij, Septemtrionalium Gentium Apostoli, nec non Episcopi Bremensis & Confessoris, qui ope fultus Diuina, & Ludouici Pij Francorum Regis ac Imperatoris munifica pietate, Frisios ac Flandros, adhuc a Christianis sacris abhorrentes, Christi suaui iugo penitus subdidit, educatoque S. Remberto, quem Episcopatus ac Apostolatus sui reliqui successorem, in Thoroltano cœnobio, quod eidem laboranti inopia ad fouendam vitam & pios conatus prædictus Ludouicus Pius contulerat, Apostolico munere optime perfunctus spiritum in cælum emisit. Hæc Saussaius, De Apostolatu Anscharij ad Flandros Frisiosq; §§ sequentibus agemus.

[20] Dies III Februarij S. Anschario sacer, solenni cultu in diœcesi Bremensi & Hamburgensi solebat celebrari, desumptisOfficij Ecclesiastici Lectionibus, Antiphonis, & Responsoris ex eius Vita, hic ne prolixiores simus omißis; [Officium Ecclesiasticum:] curioso Lectore ad antiquum Breuiarum Bremense, anno 1486 Coloniæ excusum, remisso. Vnicam imploraturis eius auxilium damus inde descriptam Antiphonam, cum Oratione, seu Collecta. Antiphona.

Pastor Apostolice, lux Danorum, Sueonumque
Sedis Romanæ Legatus in vltima terræ, [Antiphona,]
Anschari, nobis pius in Christo Pater adsis.

V. Ora pro nobis sancte Pater Anschari &c. Oratio. Deus, [Orationes.] qui populo tuo æternæ salutis B. Anscharium ministrum tribuisti, præsta, quæsumus, vt, quem Doctorem vitæ habuimus in terris, intercessorem semper habere mereamur in cælis. Per Dominum nostrum &c. In Breuiario Slesuicensi anno 1512 excuso hæc legitur Oratio: Deus, qui B. Anscharium Pontificem donasti sanctum Doctorem genti Danorum, ipsius intercessione da nobis remissionem omnium peccatorum, & supernorum tripudia gaudiorum. Per Dominum &c In Breuiario Raceburgensi & Missali Suecico, valde antiquis, sequens IV Februarij cultui S. Anscharij sacer est, hoc die S. Blasio dicato.

[21] Ecclesia S. Anschario sacra Hamburgi etiamnum extat: in qua eum & doctrinam Christianam populo tradidisse, & Diuina ministeria peregisse, [Templa S. Anschario sacra Hāburgi] scribit Ioannes Adolphus Cypræus lib. 3 Historiæ Slesuicensis cap. 6: additq; ab Esaia Crusio, Bremensi, Societatis Iesu Sacerdote, edoctus, illam ædem nulla vnquam ætate potuisse profanari, atque ad alios vsus transferri: neque enim mercatoribus aliisque rebus familiaribus ac domesticis agendis tractandisue profanari: sed ipsos variis territos spectris coniecisse, vnde etiam pupillorum atque orphanorum cesserit sustentationi. Hæc Cypræus. At Bremæ ad S. Anscharium, [& Bræmæ.] & Canonicum & Pastorem fuisse Philippum Cæsarem ante memorauimus. Obseruat hic in suis Notis ad hanc Vitam num. 71, templum illud splendidissime ædificatum esse, turri præalta foris, & intus organo præclaro ornatum, & adhuc ad S. Ancharium dici; in eoq; collegium duodecim Canonicorum, etiam post introductum Lutheranismū, perseuerare: ab initio a S. Anschario fuisse constitutum Hospitale duodecim pauperum, qui reliquorum accedentium & recedentium gererent curam. Idem Cæsar tradit num. 2, absorpta ex nomine S. Anscharij prima syllaba, eius apud Bremenses templum, turrim, plateam, vulgo dici Sent Scharieskirch, thor, straff. Quod nobis euidens contra ipsum Philippum argumentum est, [Nomē correctius scriptum.] nomen eius correctius Anscharius, quam Ansgarius scribi: quo modo tum Acta eius soluta & stricta oratione e Francia nobis transmißa, tum Breuiaria supra citata, nomen Anscharij exhibent.

§ V Torholtana cella S. Anschario concessa, dein ablata. An Flandri ab eo conuersi. Eorum limites & varij Comitatus vicini.

[22] Amplißimam prouinciam a pluribus retro seculis Comitatus titulo Flandria continet, æuo S. Anscharij non admodum celebris, [Termini antiquæ Flandriæ] paruis adhuc limitibus inclusa. Nam, qua Zelandicis insulis proxima, mari Oceano ostioq; Scaldis occidentali adiacet, eam solum tum continebat ditionem, in qua hoc tempore visuntur Brugæ celebre emporium, oppida Slusa, Dammum, Ardenburgum, Middelburgum & Isendicum. Hunc populum ducentis ante S. Anscharium annis fide Christiana instruxit S. Eligius, [a S. Eligio fide Christi imbutæ,] anno Christi DCXLVI ordinatus Episcopus Nouiomensis, vt in huius Vita, ad Kalendas Decembris danda tradit S. Audoënus, cum illo eodem die & loco in Episcopum Rotomagensem consecratus: ante quem qui Flandriæ meminerit, [200 ante S. Anscharium annis:] necdum Scriptorem vllum legimus. Flandros ab eo tempore Christi suaui iugo subdi cœptos, neutiquam æuo S. Anscharij a Christianis sacris abhorruisse opinamur, contra quam relatus ante sensit Saussaius. Huius Flandriæ contiguusfuit pagus seu Comitatus Torholtanus, cuius, quantum assequimur, terminum Occidentalem ad Oceanum VVestenda, Orientalem Ostenda, [Et vicinus Comitatus Torholtanus,] sua nomenclatura significant. In hoc Torholtano pago est Rokashemum, vulgo Rockem, seu Roxem vicus prope oppidum Aldenburgum, olim Prioratu monastico S. Michaëlis insignis, qui Childerici III anno III, Christi DCCXLIV monachis Sithiuensibus, seu Bertinianis vrbis Audomarensis, a Felice Presbytero donatus VII Kalendas Augusti: deinde anno regni Caroli Magni II, Christi DCCLXIX emptione luculenta prædij cuiusdam Sigeradi ab Hardrado Abbate auctus traditur ab Iperio in Chronico Bertiniano MS. capitulo 6 par. 1, & cap. 8 par. 2. quem sequuntur Malebrancus noster tomo 2 de Morinis lib. 5 cap. 61. & Sanderus Tomo 1 Flandriæ illustratæ in Franconatu.

[23] Huic autem Comitatui nomen dedit Torholtum antiquum oppidum & celebre, a quo, licet procul dißito, portæ vrbis Gandensis & Iprensis, quibus Torholtum abitur, sunt olim Torholtanæ cognominatæ. In eo oppido monasterium seculo Christi VII sub Dagoberto I Francorum Rege creditur fundatum, [vbi in oppido Torholto monasterium] ex quo Domlinus Presbyter, duce itineris Angelo, circa annum Christi DCLVII Gandauum profectus, adstitit S. Bauoni moribundo, vt Theodericus Abbas testatur in huius Vita ad Kalendas Octobris. Annum prædictum obitus S. Bauonis confirmamus VI Februarij ad Vitam S. Amandi, a quo si dicatur monasterium Torholtanum extrui cœptum, non admodum videtur, moribus institutoq; eius viuendi considerato, improbari posse. Quod huc spectat, Ludouicus Pius Imperator ordinando in Episcopum Hamburgensem S. Anschario, ad suam suorumq; sustentationem donauit hunc locum; [donatum S. Anschario,] in Decretis Nicolai Papæ & Ludouici Pij, vti in Actus SS. Anscharij & Remberti cellam Torholt, aut monasterium, siue etiam monasteriolum appellatum. Id olim Imperatoribus militiam & dona, collatum vero S. Anschario tantum dona debuisse traditur infra in Diplomate Ludouici Pij. Eius loco iam esse Ecclesiam Collegiatam sub administratione Præpositi, VII Canonicorum, & VIII Sacellanorum obseruat Sanderus, exhibita etiam loci idea topographica pagina 322 Flandriæ illustratæ. Ab obitu Ludouici Pij, hisce ditionibus cum Francia occidua ad Carolum Caluum anno DCCCXLIII deuolutis, Comitatum hunc Torholtanum cum altero vicino obtinuit Reginarius Comes, quem, excluso S. Anschario, [ereptum a Reginario Comite:] referunt infra Acta num. 35, ipsum monasterium Torholtanum, more illius æui, possedisse: quemadmodum eodem prorsus tempore Adalardum Comitem, assumpto Abbatis titulo, præfuisse monasteriis SS. Quintini & Vedasti obseruamus ad huius Vitam VI Februarij.

[24] Præerat adhuc Reginarius Comes Torholtanis anno DCCCLIII, quando Carolus Rex apud Siluacum, vt in eius Capitulis legitur, Missos per suum regnum ordinauit, quipopulo subiecto constitutiones factas denuntiarent, vbi quarto loco leguntur Folcoinus Episcopus, Agalgarius, Engilscalcus, [huius aliorumq; Comitum tum sedes] & Berengarius Missi in Comitatu Berengarij, Engilscalci. Gerardi, & in Comitatibus Reginarij. Alterum Reginarij Comitatum verosimilius in territorio moderno Furnensi locisq; vicinis situm fuisse arbitramur, atque ab amne istic Isera dici pagum Iseretium in antiquis monumentu Bertimanis apud Malebrancum in scholiis ad lib. 1 de Morinis cap 12 sub finem. De aliis hæc probabiliori coniectura assequimur, vt Gerardus Comes, VI Nouembris in Actis S. VVinoci laudatus, reliquam ad Bononiam vsque obtinuerit maritimam prouinciam: Engilscalcus præfuerit Comitatui Lætico, seu Lisensi, qui Ipris Castetum & Aæriam versus ad virumq; Lisæ latus extendebatur, de quo Comitatu egimus II Februarij ad Vitam S. Adalbaldi Ducis. Demum Berengarius, qui circa annum DCCCXXIII a Ludouico Pio inter Missos Comites deputatur lib. 2. Capitulorum eius cap. 25, possederit circa Lisæ fontes Comitatum Teroanensem. Primus Missorum S. Folcoinus, seu Folquinus, Episcopus Teroanensis, hiennio post hanc Mißionem anno DCCCLV in Mempisco in Hicclesbeke obiisse XIV Decemb. traditur in eius Vita auctore altero Folquino seculo sequenti Abbate Laubacensi. Est autem Mempiscus, [apud Morinos & Menapios,] seu Menapiscus, cui Hicclesbeka, etiamnum Baronatu illustris in agro Bergarum S. VVinoci, tum includebatur, antiqua Menapiorumsedes, Casletum vsque in tabulis Roberti Frisij Comitis Flandriæ apud Meyerum ad annum MLXXI extenta: quibus merito vindicandi dicti Reginarij & Engilscalci Comitatus Iseretius, Læticus, & Torholtanus, [in diœcesi Teroanensi.] relicto Morinis Comitatu tum Teroanensi, tum Bononiensi sub regimine Berengarij & Gerardi. In diœcesi S. Folquini tunc Torholtanum fuisse pagum confirmant præterea quæ de Prioratu Bertinianorum Roxemiano supra diximus. Ad Flandriam vicinam a Carolo Caluo tunc missus venit S. Emmo Episcopus Nouiomensis, in cuius diœcesi ea, etiam sub S. Eligio, continebatur. Demum prædictum Reginarium Comitem referunt infra Acta num. 63 iram Regis Caroli incurrisse, suosq; Comitatus cum cella Torholtana amisisse, quos suspicamur prædictæ Flandriæ postea adiunctos. Dubium est, num hic fuerit Ragenarius Comes, quem in conflictu Caroli Calui cum Ludouico Iuniore Rege Germaniæ, nepote eius, anno DCCCLXXVI occisum esse tradunt Annales Bertiniani & Metenses. Hæc pluribus dicenda nobis fuerunt, quod Flandriam iam pridem sub singulis Forestariis, aut etiam Comitibus, seu Marchionibus, latißime posteriores paßim Scriptores extendant. Denique in cella S. Anschario aßignanda corrigendi Pontanus & Cypræus, quorum ille lib. 4 Daniæ in Haraldo & Regnero Regibus intellexit Tourhoutium Campiniæ Brabanticæ oppidum, sed extra Caroli Calui ditionem. Hic veroCypræus in Historia Ecclesiastica Slesuicensi cap. 4 maiori errore scribit monasterium Galliæ Thuronense, quod Maius-monasterium vulgo Mærmonstier solet appellari.

§ VI Patria S. Anscharij. qui Frisij ab eo edocti. Ostergaus & Dorstadum loca illustrata.

[25] Martinus Hamconius in suo de Frista opusculo S. Anscharium origine Frisium, & gentis suæ Apostolum hoc carmine deprædicat:

Anscharius Lauicam Wardenæ natus ad amnem,
Hamburgo haud primus tantum Archiepiscopus vrbi, [Non videtur patriæ Frisius,]
Sed quoque pagano est sacratus Apostolus omni
Trans Albim populo, Borealia regna colenti.
Dum vero ablueret (Frisiæ cum gente minoris
Mundato Erico Danorum Rege) Suëuos,
Trux subit Hamburgum miles Normannicus: vnde
Bremam abit, ac istic a summo Præsule, binis
Vnitis Cathedris, mitra decoratur vtraque:
Primitiis felix Hamburgum, funere Brema.

De Frisiæ minoris gente ab eo conuersa mox agemus, vbi origo eius Frisica fuerit discussa. Suffridus Petrus decade 6 Scriptorum Frisiæ num. 7 natale eius solum & prima in litteris addiscendis posita fundamenta ita describit: S. Anscharius natus in ciuitate Vardena, quam progressu tēporis inundatio maris oppressit & abstulit, Vltraiecti in schola S. Gregorij Episcopi, qui S. Bonifacij successor fuit, litterarum & pietatis fundamenta iecit: inde Corbeiam Saxoniæ petiit, religionis monasticæ ergo, vnde ob insignem eruditionem ac pietatem & zelum erga Diuini verbi propagationem, tandem primus Episcopus Bremensis est constitutus. Hæc Suffridus, conglobatis quatuor mendis, quorum vltimum de S. Anschario constituto primo Episcopo Bremensi, supra correximus: tria alia paucis describit VVernherus Teschenmacher par. 1 Annalium Cliuiæ-Iuliæ Montiæ lib. 3 ad annum 826, vbi Anscharium vocat Frisium, Vltraiecti in schola Gregorij Episcopi III institutum, indeque Corbeiam Saxoniæ delatum. Eumdem Frisium volunt Bernardus Furmerius lib. 5 Annalium Frisicorum, & Pierius VVinsemius lib. 4 Chronici Frisiæ, qui nulla antiquorum nixi auctoritate, & absq; vlla veritatis indagatione, se mutuo describunt: aliquam illis aberrandi occasionem arreptam infra indicabimus. [neque Vltraiecti litteris instructus,] De schola Vltraiectina & discipulis S. Gregorij agit S. Ludgerus ex eius discipulo Episcopus Monasteriensis, in eiusdem Vita, ex MS. codice Fuldensi aChristophoro Brovvero eruta, a nobis ad XXV Augusti illustranda. Verum ex hisce Gregorij discipulis quod tertium mendum est, nequit censeri Anscharius, quem illo circa annum DCCLXXXIV vita functo septemdecim post annis tantum fuisse natum supra commonstrauimus. Infra in Actis num. 3 dicitur Anscharius, Carolum Magnum in magna potentia gloriosum vidisse, auditaq; tum monachus tanti Imperatoris morte, [sed Franco-Belga, in Corbeia Gallica institutus,] territus atque horrore perculsus. Quæ innuunt Franco Belgam potius fuisse & forte parente aulico genitum, ea de caußa S. Adelardo commendatum, ab eoq; inter monachos Corbeiæ veteris admodum adolescentem adoptatum: vnde ante diximus anno DCCCXXIII, missum ad Corbeiam nouam tum in Saxonia cœptam extrui: qui quartus error est forte ex Trithemio haustus: dum hic lib. 4 de Viris illustribus Benedictinis cap. 84 omißa Corbeia Francica, tradit ex monacho Corbeiensi in Saxonia primum Archiepiscopum Bremensem, virū sanctum & Deo dilectum multis signis & virtutibus effulsisse.

[26] Hæc de patria & institutione S. Anscharij sufficiant. An ab eo Frisij ad religionem Christianam saltem adducti sint, [nō instruxit antiquos Frisios iam Belgis annumeratos,] alteram hic nobis proposuimus quæstionem. Asserunt passim rerum Frisicarum Scriptores, accedunt Miræus, & Saussaius hoc III Februarij; ille instructos ab eo tradit Frisios in Fastis Belgicis; ab hoc ante monuimus in Martyrologio Gallicano scribi, Frisios, tunc a Christianis sacris abhorrentes, per eum Christi suaui iugo penitus subditos esse. Verumhic Frisios antiquos, qui transrhenanas prouincias Belgicis hoc tempore annexas, Frisiam, inquam, & Groningam, partesq; Hollandiæ & Geldriæ cum agro Vltraiectino & Transisulano incoluerunt, a SS. VVillibrordo, Bonifacio, Gregorio Episcopis Vltraiectinis, aliisq; viris Apostolicis, centum & amplius annis excultos, immerito dici a sacris tum Christianis abhorruisse censemus. Quod mox descripta Dorstadiensium ecclesiarum multitudo clarius euincet; vt sileamus extra diœcesim Bremensem omnes illas prouincias fuisse sitas; in eisq; nusquam legi Anscharium resedisse. Aliam Frisiæ minoris gentem ab Anschario mundatam statuit Hamconius, forte quam Saxo Grammaticus lib. 14 Historiæ Danicæ scribit Danicarum partium prouinciam, [sed Ditmarsos tū necdum Frisios:] diuitem agri, pecoribus opulentam; ceterum humilem, Oceano confinem ita patere, vt eius interdum æstibus eluatur. Incolas a Frisonum gente conditos, natura feroces, corporibus agiles, mœnia propter Mildam fluuium, quibus Regem Canutum V susciperent, seculo Christi duodecimo condidisse. Indicatur Mildorpium, seu Meldorpa, in moderna Ditmarsia, olim Saxoniæ, æuo S. Anscharij Nordalbingiæ inclusa, tunc necdum ab Frisiis inhabitata: in qua, cum Anscharius ordinaretur Hamburgensis Archiepiscopus, Ecclesiam baptismalem fuisse ante diximus.

[27] Theganus Chorepiscopus Treuirensis de Gestis LudouiciPij (quæ VValefridus Strabo in capitula distinxit, ambo S. Anscharij æquales) refert Dominum Imperatorem magnam partem Frisonum dedisse Eriolto baptizato. Eam Eginhartus in Annalibus ad annum DCCCXXVI vocat Comitatum Frisiæ Rhiustri, vt in eum, necessitate exigente, se recipere posset, situm, vt idem scribit ad annum DCCXCIII, [docuit Frisios in Comitatu Rhiustri] iuxta Wiseram; id est, Visurgim, fluuium. Vbbo Emmius lib. 2 Rerum Frisicarum, descripta Frisia Orientali, vulgo Comitatu Embdano, antiqua Cauchorum sede, postremos in ortum collocat Rustros, a Wangtiis & Ostringiis pertingentes ad Visurgim, medio nunc Iada sinu, in partes scissos duas, e quibus, qui eis Iadam degunt, nomine antiquo detento, Rustri & Rustringi appellantur, qui vltra Iadam, Buriadæ, (id est, Transiadani) Stadlandi, Stedingij & a S. Anschario in Vita & miraculis S. VVillehadi Vpriustri & Vt riustri dicti, olim Frisij, nunc Comitatut Oldenburgico adscribūtur: vti ab aliquot tam retro seculis Worstenses & Hadelerij, populi in Vita S. VVillehadi, prouinciæ Wigmodiæ, a Saxonibus & Frisonibus inhabitatæ, Visurgim inter & Albim fluuios; nomine Frisico quod illis etiam attribuit Emmius extincto, Bremensium Archiepiscoporum dominio subiiciuntur. Quos omnes S. Anscharius, [& Episcopatu Bremensi,] sede Bremensi obtenta, Christianis mysteriis vel maxime erudiuit, officij Episcopalis debitum munus expleturus.

[28] Scholiastes quidam ad Adami Bremensis Historiam, a Furmerio lib. 6 Annal Frisicorum productus, Bremensi Episcopo subiectam Frisiam ita describit: Regio, inquit, [Comitatis Embdano,] pagos habet septemdecim, quorum tertia pars Bremensem respicit Episcopum his distincta vocabulis, Osterga, Rustringa, Wanga, Diesmeri, Herloga, Nordi atque Morseti: & hi septem pagi tenent ecclesias circiter quinquaginta. Hanc Frisiæ partem dirimit a Saxonia palus, quæ Walpinga dicitur, & Wirrahȩ fluuij ostia: a reliqua Fresia pagus Enisgoa terminat & mare Oceanum Hæc Scholiastes ille: cui consentit S. Anscharius & in S. Willehadi diœcesi describit Ruistri, Asterga, Nordendi ac Wanga, plana via ostensa ad internoscendum pagum Ostergaum in Frisia, infra in Actis num. 65, [pago Ostergao.] prædicatione S. Ancharij & vindicta cælesti in diem festum opere seruili violantes memoratum. Nam Osterga, siue Asterga illa includitur Comitatui Embdano, Ostringa vulgo appellatæ, & supra Rhiustros, seu Rustringos, in sinum Iadanum procurrit, in præfecturas Ieueranam & Friburgiam diuisa, Veldensiq; olim magnifice extructo cœnobio, & Repsoltano Canonicorum collegio illustris. Alia extra diœcesim Bremensem Ostergoa (in quam & VVestergoam & Siluestrem ditionem Frisia prouinciis Belgicis annumerata distinguitur) multo celebrior, in duodecim subdiuisa præfecturas, continet Leouardiam huius Frisiæ Metropolim, oppida Doccumum & VVardenam ad Lauicam amnem, in Vita VVillehadi Loueke, olim inundationmaris oppressam: quam supra diximus a Suffrido, Hamcono aliisq; patriam S. Anscharij statui, occasione ita opinandi fortaßis arrepta, ob dictum miraculum, ex vocabulorum Ostergæ, siue Ostergai, cū Ostergoa confusione, huic loco attributum.

[29] In Actis num. 12 (quod hic commodius examinandum) Dorstatum Herioldus Rex & S. Anscharius nauibus Colonia Agrippina aduecti, per vicina Fresonum transeuntes, [Dorstatū,] ad confinia peruenerunt Danorum. At num. 40 Dorstadi Slesuicenses dicuntur baptizati, & Sueones num. 48 Christianam religionem suscepisse. [seu Dorstadum,] Ad idem Dorstadum, vbi ecclesiæ plurimæ & Sacerdotes & Clerici erant, num. 33 eleëmosynæ ex Sueonia deferuntur. Nouimus Dorstenam ad Lippiam fluuium, vnde per diœceses Monasteriensem & Bremensem aliasq; regiones Francis subtectas, [non est Dorstena ad Lippiā,] Frisiæq; Germanicæ vicinas, ad confinia Danorum peruenire potuissent. Nouimus & Stadam Adamo lib. 2. cap. 22. Stadium, opportunum Albiæ portus præsidium, Krantzio lib. 1 Saxoniæ cap. 4 Dorstadium vocatum oppidum priscum, vnde Stadio fuerit origo, [neque Stada prope Albim,] vbi Slesuicenses Sueonesq;, sicut in vicino Hamburgo potuerint fide Christiana imbui, suasq; Cathla eleemosynas distribuere. Verum in alto apud Francicos illius æui Scriptores de Stadio Dorstenaque silentio, & Dorstatum & Dorstadum eumdem locum arbitramur in Batauorum antiquorum ad Rhenum insula, Romanis Batauodurum, in Annalibus Fuldensibus, Bertinianis aliisq; Dorestadum, Dorestatum, Vicum-Dorestadum, emporium Dorestatis, [sed Durostadium Barauorū ad Rhenā,] appellatum: sæpius a Nordmannis, potißimum anno XXXV, XXXVII, XLVII, & LXIII supra DCCC vastatum, dirutum, incensumq;: ab Heriolte Rege, eiusq; fratre Roruc, sub Ludouico Pio, iure beneficij possessum: ab eodem Roruc sub Lothario Imperatore occupatum, [sedes postea Danorum,] eiq; concessum ad resistendum piraticis Danorum incursionibus: a Godefrido demum & Rodulpho filiis Heriolti Regis, aliisq; Nordmannis, in sedem belli ad vicinas regiones misere deuastandas electum: quæ mox exactius deducentur.

[30] [vrbs olim magna,] Ceterum apud VVilhelmum Hedam in Rixsrido VII Vltraiectino Episcopo dicitur vrbs magna, [vrbs olim magna,] huic Episcopo in possessionem a Carolo Magno tradita: additurq; priuilegium ab eodem Imperatore Abbati S. Germani Parisiensis concessum, quo Dorestadum cum Viroduno, Aurelianis, Ambianis, Neomago, præcipuis regni emporiis, ab omni teloneo immune decernitur. Iam quod ad Acta S. Anscharij spectat, commodißimam Colonia nauigandi Dorestadum opportunitatem esse, neminem latet. Ad hoc etiam emporium Dani Sueonesq; soliti nauigare, plurimas repererunt ecclesias, in eisq; Sacerdotes Clericosq; sancta vita piaque conuersatione eminentes; a quibus & vanam deorum superstitionem,& salutarem Christi religionem edocti, sacro potuerint baptismo expiari: in eosq; vicißim Cathla eleemosynas partiri. Nam testes nobis sunt S. Marcellinus Presbyter in Vita S. Suitberti Episcopi Ferdensis ad Kalendas Martias illustranda, [pluribus ecclesiis illustris.] & Ioānes de Beka in Hungero II Episcopo Vltraiectino, in maximo vico Duerstat dedicatas fuisse LII (aut, vt alter, LV) ecclesias parochiales, quas ex hac Vita S. Anscharij discimus non vni oppido necessario includendas esse, quod Cathla eas visitando videatur agrum vicinum circumiisse, coacta ob defatigationem vino empto vires reficere.

§ VII Reges Daniæ æuo S. Anscharij, confusi apud Scriptores Danicos.

[31] Dvplex Historicorum genus in antiquitate Danica obseruamus: aliud coæuorum Francorum, qui seculo Christi nono cum S. Anschario viuentes, [Francis Scriptoribus] ob bella Francorum cum Danis tum gesta, plurimorum succeßionem Regum accurate indagarunt. Horum Historiæ domesticas traditiones a nulla tamen antiquitate commendatas (quod secundum genus dicimus) præferunt Scriptores Danici, variis pro se Regum productis catalogis; quorum primus statui potest Runicis litteris nuper ab Olao VVormio editus, [Dani posteriores,] in quo tres vltimi Reges referuntur, Christophorus, Ericus filius, huiusq; filius alter Ericus anno MCCCXIX vita functus, cum iam vltra annos quadringentos & quinquaginta mortem obiisset Anscharius. Alter suam a Regio Scriptore Erico Pomerano accipit dignitatem, vtinam sinceram etiam antiquitatem. Superuixit ad annum MCDLIX Ericus Rex, tractatu Chronologico ad annum tantum MCCLXXXVIII deducto. Tertium edidit catalogum Erpoldus Lindebrogius ad Regem Christiernum IV continuatum. Præ his omnibus eminuit circa annum MCC Saxo Grammaticus trecentis & quinquaginta annis S. Anschario iunior: [fabulosa miscent,] cuius Historiam ob non pauca immista fabulosa post alios non immerito perstringit Ioannes Gerardus Voßius lib. 2 de Historicis Latinis cap 55. Saxonme in sua Dania fere sequuntur Krantzius & Meursius, defendit in suis ad eum Notationibus Stephanius. Hic ad librum IX schema seu figuram genealogicam deducit: ex qua Rex Gotricus seu, Godefridus anno DCCCX vita functus pro certiore & ab omnibus admisso fundamento proponitur. [confundūt genealogiam,] Huius ergo Godefridi pater aßignatur Gormo, ex fratre anonymo nepos Hemmingus, dein proprius Godefridi filius Olaus, nepos Ringo siue Anulo, ex eoq; tres pronepotes Haraldus Klag, Ericus, & Hemmingus, ac demum abnepos Guthorm filius Haraldi Klag. Iterum ex eiusdem Godefridi filia nupta Siguardo Noruago aßignatur nepos Siuardus, qui cum Ringone conflixerit, tum ex illo prognati pronepotes Regnetus Lodbrog & Reginfridus, dein huius Reginfridi filij nouem, Godefridi abnepotes, qui continua bella cum Haraldo Klag gesserint, suntq; hi: I Iuarus, qui patri in Anglia successerit, aliis Inguar, II Ericus aliis Horich, III Regnoldus, aliis Rodulfus, IV Siguardus, aliis Sigafridus, V Biorno, VI Agnerus, VII Vitsercus, VIII Vbbo, IX Fridleuus aliis Godefridus. Denique atnepos, a Siguardo progenitus Ericus puer.

[32] Hæc Stephanius, a quo in nonnullis dissentit Meursius. Primo Ringonem statuit natum ex secunda filia Regis Gotrici nupta cuidam Cimbro. Contra Hemmingum seniorem filium Olai statuit, Gotricumque auum eius non patruum. Secundo Haraldi iunioris & Erici fratris familiam præterit. Ex his Reges hoc proferuntur ordine: Haraldus, Gormo, Gotricus seu Godefridus, Olaus, Hemmingus, [& ordinē Regū succedentiū,] Siuardus cum Ringone, Regnerus, Iuarus, Siuardus illius frater, Ericus frater Haraldi, Ericus filius Siuardi. Ita Meursius secutus Saxonem, apud quem tamen Iuarus potius in Anglia quam Dania regnauit: qui etiam Iuarus a Krantzio omittitur, & cum priore Erico fratre Haraldi abest a catalogo Olai VVormij. Apud Ericum Pomeranum Siuardo succedunt Annulo & Sigefridus, supra Siuardus: his Reinfridus & Haraldus, tum Ericus senior & Ericus puer cum stupenda temporum confusione, quam de HemmingoRege agens agnoscit Meursius, tutiusque addit in his talibus nihil certi admittere. Eo vsque tamen tempora succedentium Regum ad certos calculos reuocanda sunt, vt ea quæ scribuntur facta, fieri potuisse satis probetur. [Gotrici,] Agnoscit Meursius semel iterumq;, Gotricum Regem seu Godefridum, anno DCCCX mortem occubuisse, quem calculum infra confirmabimus. Successor intruditur filius Olaus, [Olas, Hēmingi,] cuius regnum suo tempore non determinatur. Olao substitutus Hemmingus & Erico Pomerano & Meursio dicitur XXVIII annos regnasse: vt quamuis Olaus aliquot tantum menses exegisset in regno, hic tamen necessario attigerit annum DCCCXXXVIII, a quo Siuardus cum Ringone regnum adeptus, [Siuardi,] integro quinquennio statuitur Sclauos oppugnasse, belloq; deinde ciuili cum Ringone suscepto, ex inflicto vulnere obiisse, regni successore Regnero relicto, anno, ex Meursij calculo, minimum XLIV supra DCCC. [Regneri,] Regnerum scribunt & Meursius & Saxo, rebus domi compositis, bellum in Noruagia contra Froum Regem consecisse, tum ex Lagetharta vxore Fridleuum & duas filias procreasse: dein rebelles sibi Cimbros, Scanos, Halandosque domuisse, postea priore coniuge repudiata Thoram Suecam amauisse, ex eaque VII filios genuisse: & post subactas Saxoniam, Sueciam, Noruagiam, Angliam, Orcadas rediisse in Daniam, & ex Suanloga thori socia assumpta, tres filios sustulisse: denique Gothiam, Russiam, & remotum longe Hellespontum subiugasse, ac tamdiu superuixisse, dum septem filios ætate adultos variis regnis præfecerit. [Iuari,] De annis regni huius Regneri tutius credidit Meursius nihil dicere: sed mox Iuaro successori initium regni aßignat anno DCCCXXXVI, aut sui prorsus immemor, aut chronologiæ arithmeticæq; oblitus.

[33] Monet interim Regis Erici Pomerani fidei non facile detrahendum: cui Regnerus per decem annos vrbes Franciæ vastauit, Parisiis in Ecclesia S. Germani, & Aquisgrani in palatio Imperatoris stabulum equorum fecit, multaque mala Ecclesiæ intulit. Quæ Meursius ægre probabit ante annum XXXVI contigisse, differenda saltem ad annum XLV aut LXXXI supra DCCC, sed post Regneri obitum. Iuaro post regnum annis quinque administratum extincto, substitutus dicitur frater Siuardus, cui, [Siuardi II.] cum Siguardo Noruago confuso, successerunt apud Ericum Pomeranum, Annulo & Sigefridus, (aliis Ringo & Siuardus II) qui post decem regni annos in prælio ambo corruerunt. Pars autem Annulonis cruenta victoria potita, Reinfridum & Haraldum in regnum posuit, factaque inter eos pugna nouem annis Haraldus tandem Reinfridum de regno expulit & solus regnauit. Tunc filij Sigefridi Haraldum de regno expulerunt, qui ad Imperatorem Ludouicum confugit, & anno Domini DCCCXXVI apud Maguntiam baptizatus est. Hæc ille. Eumdem annum baptismo Heriolti supra aßignauimus; sed quali reliquorum temporum confusione relata apud Ericum Pomeranum, cuius fidei nihil detractum patitur Meursius? [Horici senioris,] In regnum, pergit Ericus, restitutus Haraldus Christianitatem reliquit, quem anno DCCCXXVIII S. Anscharius veniens ad Daniam reuocauit ad Christianitatem, & ecclesiam in Heideby construere fecit: post quem Ericus frater eius regnauit. Huius tempore Rollo Dux Danorum Franciam intrauit, & Carolum Regem compulit dare sibi terram, quæ nunc Normannia dicitur. Quod anno CMXI contigisse docet coæuus scriptor Dudo a S. Quintino lib. 2 de Moribus Normannorum. Quam ea tempora procul ab anno DCCCXXVIII distant! Meursius initium regni Erici attribuit anno aut XLVII aut LVII illius seculi: ita dum coniecturis nititur incertis, in ambiguo fluctuat. Tempus regni Erici, eiusq; a se descriptæ cædis silet, quamuis ex Annalibus Fuldensibus, Metensibus, Bertinianis & Gestis Normannorum manifestum sit, [Horici iunioris.] anno eum DCCCLIV interiisse, regno iuniori Erico, siue Horico, relicto.

§ VIII Emendata successio Regum Daniæ.

[34] Qvantis inuoluantur erroribus Scriptores Danici, ostendipaucis debuit, ne Acta Sanctorum illis contraria, aduerso mox stylo subducantur: nunc ad certiora temporum horum monumenta properamus, & singula paucis probamus. Primo in Annalibus Eginharti & Loiselianis tomo 2 Scriptorum Historiæ Francorum anno 812 referuntur fratres Anulo & corrupte Amilo Rex tunc occisus, eiusq; successores Reginfridus & Herioltus, [Heriolti baptizati Moguntiæ 4 fratres,] simul Reges, & apud Carolum Magnum tum obses Hemmingus, anno sequente remissus. Alius Heriolti frater Roruc dicitur in Annalibus Fuldensibus & Metensibus anno 850. En quinque fratres, ex quibus Hemmingus in iisdem Annalibus Fuldensibus an. 837 dicitur filius Halpdani, tunc in Walchra insula Selandiæ Belgicæ ab aliis Normannis occisus: [pater Halpdanus,] eam autem insulam deinde Heriolto fratri tutandam fuisse traditam infra ostendemus. Halpdanus ergo, horum quinque fratrum parens, floruit circa annum DCCLXXXII, quo in eisdem Annalibus Fuldensibus legitur Missus Sigefridi Regis ad Carolum Magnum, senioris Heriolti filius, aut ducta in vxorem filia gener. In Annalibus Eginharti & Loiselianis anno 812 ius regni Anuloni datur, [auus Herioltus Rex, patruus Gormon, patrueles Sigefridus] quod nepos esset Heriolti quondam Regis. quem auum horum quinque fratrum statuimus. In catalogo Regum Daniæ a Lindebrogio edito filius successorque Heriolti, seu Haraldi, statuitur Gormon pater Sigefridi & Godefridi, seu Gotrici, dein Regum. Ex his Sigefridus anno DCCLXXVII S. Wittekindum Saxonem, necdum religionem Christianam amplexum, ad se confugientem suscepit: Legatos ad Carolum Magnum an. DCCLXXXII misit; alios ab eo remissos anno dein nonagesimo octauo accepit, vt legitur in eisdem Annalibus Eginharti, & Poëtæ Saxonici, [& Godefridus Reges, ex huius fratre Hēmingus Rex,] a quo Sifridus, seu Sigfridus, appellatur. De Godefrido Rege Danorum, eiusq; cum Carolo Imperatore susceptis bellis, agunt omnes Francorum antiquorum Annales, ab anno potißimum IV vsque ad X supra DCCC, quo, illi mortuo Hemmingus filius fratris eius in regnum successisse eisdem verbis vbique traditur: eodem prorsus modo Reginholdus filius fratris eius dicitur anno DCCCVIII interfectus, frater huius Hemmingi; cuius alij duo fratres Hancwin & Angandeo pace cum Legatis Caroli anno DCCCXI firmata innotuerunt. Hos fratres referunt Annales Loiseliani, Eginhardi, Bertiniani ac Vita Caroli Magni Auctore incerto. Priores etiam duos Reginholdū & Hemmingum Regem Annales Fuldenses, & Metenses ac monachus Egolismensis in Vita eiusdem Caroli. Ex his Reginholdus, aliquibus Reginhaldus, Reginbaldus & Reynaldus est vti Angandeo etiam Gandeo; at quo Godefridi fratre procreati sint non proditur. Suspicamur ex eo silentio, & quieta post obitum Godefridi in regnum succeßione, natos ex seniore aliquo eius fratre, qui ante vita functus fuerit, quam patri in regnum succederet. [tum Sigefridus iunior,] Hemmingo Rege anno DCCCXII defuncto, Sigefridus nepos Godefridi, & Anulo successionemprælio dirempturi, ambo occiduntur. Sigefridus Scriptoribus Danicis Siguardus, an seniore Sigefrido prognatus prætenderit ius successionis, filiis Godefridi vltro adhuc quiescentibus? De Anulone, qui Danis Ringo est (quod annulus Germanis Danisq; rynck appelletur) eiusq; fratribus Reginfrido & Heriolto tum Regibus constitutis ante actum est.

[35] [V filij Godefridi, simul Reges,] Contra hos quinque filij Regis Godefridi, hactenus quieti, arma sumpserunt, annisq;eos sequentibus expulerunt: interfectis in conflictu Reginfrido & seniore filio Godefridi, qui a Danis Scriptoribus videtur Olaus dici, [Olaus,] sed regno perperam ei Godefridum inter ei Hemmingum assignato. Supererant quatuor filij Godefridi simul regnum gubernantes, quos vnus diu oppugnauit Herioltus copiis Saxonum & Obotritorum adiutus. Tandem discordia inter fratres exorta, regnoq; duobus expulsis, duo alij anno DCCCXIX Heriolto in societatem regni assumpto, quiete aliquamdiu rexerunt, missis etiam anno XXII eiusdem seculi ad Ludouicum Pium Legatis. Verum anno sequente Herioltus ad Imperatorem venit, auxilium rogaturus contra minas filiorum Godefridi. Quo dissidio crescente, anno DCCCXXVI idem Herioltus cum vxore & magna Danorum multitudine Mogontiæ baptizatus est, multisq; acceptis ab Imperatore muneribuscum S. Anschario ad confinia Danorum reuersus, nullam regni partem recipere potuit. Hæc pluribus prosequitur Eginhardus, qui anno DCCCXXIX suos Annales concludit. Eadem leguntur in Annalibus Bertinianis & Metensibus & Vita Ludouici Pij. Annales etiam Fuldenses ad annos 821 & 825 referunt filios Godefridi & ad an. 826 Herioltum baptizatum. Vnus ex filiis Godefridi Rex Danorum appellatur Horicus in Annalibus Eginhardi, [Horicus dein monarcha,] Bertinianis & Metensibus ad annum 827, quem tandem solum monarchiam regni Danorum tenuisse referunt infra Acta S. Anscharij num. 41. Hic Rex Danorum suos ad Imperatorem Legatos misit annis VI, VIII & IX supra DCCCXXX, vt pluribus exponitur in Annalibus Bertinianis. Ceterorum fratrum nomina in Gestis Francorum non exprimuntur. Vt aliquod fabulosis Danorum narrationibus fundamentum fuerit, arbitramur appellatos Ragnerum, Inguarum, seu Iuarum, [Ragnerus, Iuarus, Siuardus,] & Siuardum, ab Danis inter Reges numeratos. In Fragmento Chronici Fontanellensis ad annum 845 dicitur Ragnerus Dux Normannorum cum classe sua Parisios venisse, quem Aimoinus lib. 1. Miraculorum S. Germani Episcopi Parisiensis appellat Ragenarium Ducem Normannorum, auctoremque totius mali, qui in Daniam redux totius expeditionis euentum cum Regi Horich narraret, epileptico diuinitus morbo punitus, triduo post miserrime diffusis visceribus vitam finierit. Hic illis Regnerus est, cui ex tribusvxoribus plures filios volunt susceptos, & in variis ab eo debellatis regionibus constitutos Reges: interq; eos Iuarum & Siuardum illi in regno Daniæ successisse. [ex his prognati Gudurm,] Forte illius Ragneri filius fuit Gudurm, fratre Horici Regis natus, qui piratico more ad annum vsque DCCCLIV vixit, quo reuersus in Daniam oppugnauit Horicum patruum tanta mutuæ cædis contentione triduo continuata, vt de stirpe regia Godefridi nisi vnus puer, nullus remaneret: vti vnanimi consensu referunt Annales Fuldenses, Metenses, Bertiniani, Gesta Normannorum, & Acta S. Anscharij infra num. 54 vbi puer ille, qui successit, Horicus iunior appellatur, [& Horicus iunior Rex.] quem Dani Scriptores volunt patre Siuardo procreatum.

§ IX Acta postrema Heriolti; huius fratris Roruc, filiorum Godefridi & Rudolfi.

[36] Defuncto Imperatore Ludouico Pio, secutus Herioltus, Rex olim Danorum, partes Lotharij Imperatoris, ab eo obtinuit Walchram seu Walacras in Selandia Belgica, aliaq; vicina loca, [Heriolti postrema Acta,] anno DCCCXLI in beneficium collata, vt tradunt antiqui Annales MSS. Hospitalis S. Nicolai prope Cusam, qui vt plurimum editis Bertinianis consentiunt: subinde lacunas eorum supplent. Idem Herioltus apud Nithardum nepotem Caroli Magni lib. 3 Historiæ conatus est cum Otgario Archiepiscopo Mogontino, Hattone Comite aliisq; anno DCCCXLIII & Mosellam Lothario seruare, & transitum Ludouico & Carolo Caluo fratribus prohibere, [obitus, filij Rodulfus & Godefridus, frater Roruc] sed irrito successu. Mortuus ante annum DCCCL Herioltus reliquit superstites filios Rodulphum & Godefridum, quos memorant Annales Bertiniani ad annos 852 & 864. At Roruc vt testantur Annales Fuldenses anno 850, defuncto fratre Heriolto, apud Lotharium proditionis crimine, falso, vt fama est, insimulatus, tentus & in custodiam missus: vnde fuga lapsus, in fidem Ludouici fratris, Regis Germaniȩ, admissus, cœpit piraticam exercere, loca regni Lotharij vastare, Dorestadum occupare & possidere. Hunc Roruc confundunt cum filio Godefridi Horico seu Erico seniore Rege Danorum, [cum Horico Rege confusus,] plerique Daniæ Scriptores, Saxo Grammaticus lib. 9, & in Notis ad eum Stephanius, Krantzius lib. 4, cap. 12, Pontanus lib. 4. Meursius lib. 3 aliiq;.

[37] Verum post Horicum Regem Danorum anno DCCCLIV occisum, hic Roruc cum Godefrido filio Heriolti, qui anno DCCCLII a Lothario Imperatore defecerat, ex Frisia Daniam patriam repetiit spe potestatis regiæ nanciscendæ. [imperant in Iutiā] Dein cum consensu Lotharij iunioris, defuncto patre, classem duxit anno DCCCLVII in fines Danorum, & consentiente iuniore Horico Rege Danorum, partem regni inter mare & Egidoram, cum sociis suis obtinuit: vt tradunt partim Annales Bertiniani annis 852 & 855, partim Fuldenses anno 857, in quibus plura sequentibus annis traduntur, & potissimum relicto in Daniæ parte Godefrido, [& Frisia:] reditus Roruci in Frisiam, ad cuius colloquium defuncto Lothario perrexisse Carolum Caluum apud Nouiomagum castellū anno DCCCLXX, eumq; Roricum biennio post Traiecti ad Mosam benigne suscepisse, at socium Rodulfum, alterum Heriolti filium, infidelia machinantem remisisse, docent iidem Annales Bertiniani. [obeunt Rodulfus.] Addunt Fuldenses ad annum 873 Rodulfum hunc classe in regnum Ludouici educta, consertoq; prælio cum octingentis viris occubuisse, [Roruc,] cum ante Roruc in palatio Aquensi susceptus fuisset in dominium Ludouici. Nec videtur Roruc diu superfuisse, cuius quasi proximus hæres sibi Frisiam depoposcit Godefridus; quo & Sigefrido Ducibus deuastata incensaq; sunt anno DCCCLXXXI & sequente Traiectum, Leodium, Tungri, pagus Hasbanicus, Ripuaria regio, & monasteria Inda, Stabuletum, Malmundarium, Prumia, Aquense palatium, Bonna, Colonia Agrippina, [& ducta Gista filia Lotharij] Treuirorum vrbs, aliaq; loca. Quare Carolus Crassus tunc Imperator cum hoste victore transigere coactus, data Godefrido in vxorem Lotharij Regis filia Gista, petitam Frisiam aliosq; honores, quos Roricus patruus habuerat, [Godefridus.] vltro concessit. Verum ille adornata cum Hugone vxoris fratre in Carolum Crassum conspiratione, antedolo circumuentus, anno DCCCLXXXV cum omnibus, qui ei aderant, Normannis trucidatus est, infelici filiorum Heriolti exitu: quæ pluribus deducunt Annales Metenses.

[38] Sigefridus, quem alterum Ducem expeditionis Normannicæ & socium huius Godefridi diximus, [Sigefridus III] appellatur in Annalibus Fuldensibus anno 873 Rex Danorum, missis etiam pacis faciendæ gratia ad Ludouicum Regem Legatis, vt ex eis sociis, quibus Daniæ pars inter mare & Egidoram concessa fuit, videatur censendus, ex fratribus forte Heriolti oriundus, quod eius frater Halbdenus, nomine ab auo Halpdano sumpto, appelletur. Sigefrido post Gallias ferro, rapinis incendiisq; deuastatas anno DCCCLXXXVII interempto, [& Rollo Dux, qua origine nati.] sub auspiciis Rollonis Ducis reliqua in Gallia deinceps bella Normannica gesta sunt, dum ipse Christianam fidem amplexus, ducta in vxorem Caroli Simplicis filia Gisla, oram Galliæ maritimam in dotem accepit, ab eo tempore Normanniam appellatam. Hic autem Rollo eiusq; posteri consanguinei Regum Daniæ habentur, ex aliquo prædictorum Principum & Heriolti familia forsan origine ducta: quod fratre Rurim occiso, vrbe euersa, a Rege Daniæ expulsus legatur apud Dudonem & Gemmeticensem in Normannicis.

§ X Viri Apostolici in conuersione Danorum. Templa prima erecta.

[39] Primus ad ferocissimos Danorum populos iter euangelizandi conuertit circa annum Christi DCC S. Willebrordus, regnante istic Ougendo, homine idololatriæ dedito, moribusque obdurato: quare acceptis XXX inde pueris ad populos Francorum Willebrordum reuerti festinauisse tradit in eius Vita VII Nouemb. [Viri Apostolici ad Danos cōuertendos profecti, S. VVillebrordus,] Alcuinus Caroli Magni Præceptor. Præterito S. VVillebrordo, a Mermanno in Theatro conuersionis Gentium primus statuitur Heridagus, cui a Carolo Magno in vltima Saxoniæ regione trans Albim parochiam fuisse commissam ante diximus, ex Actis & Diplomate Ludouici Pij infra dandis. Verum nusquam aliquod vestigium reperitur, quo vlterior eius in Daniam innui possit progressus. Illustrior conatu suo fuit Ebbo circa annum DCCCXVI, [Ebbo Archiep. Remensis,] Archiepiscopus Remensis ordinatus; sed ob conspirationem cum Lothario contra Ludouicum Pium non parum obscuratus: non tamen e Tabula virorum Apostolicorum, qui Danorum conuersioni adlaborarunt, abradendus: quem defunctum S. Anscharius virum diuino Spiritu afflatū deprædicat in Epistola ad Episcopos Germaniæ infra danda. Hic ergo Ebbo e Germania oriundus, & collactaneus Ludouici Pij, missis ab hocad Reges Danorum, filios Godefridi, Legatis, consilio Imperatoris & Romani Pontificis auctoritate, prædicandi caussa ad terminos Danorum accessit, multosque ex eis ad fidem venientes baptizauit, vt referunt Annales Eginhardi, Bertiniani, & Metenses ad annum 823, & ad præcedentem Fuldenses. Decretum Paschalis Papæ super eius missione infra damus: vti eiusdem confirmationem in Decreto Gregorij IV. Idem Ebbo infra in Actis num. 20 & 21 propinquum suum Gautbertum Episcopum vice sua Legatum ad Sueones direxit, cella Wenelao, quam prope Albim construxerat, ei collata, datoq; socio nepote suo Nithardo, ob odium Christiani nominis postea interempto. Hildesheimensem Ebbo in Saxonia Sedem dono Ludouici Regis Germaniæ adeptus, [dein Episc. Hildesheimensis:] Episcopali officio vsque in finem vitæ functus, diuersas fecit Ordinationes, ab omnibus absque vlla vnquam reprehensione admissas. Quin Hincmaro tum Episcopo Remensi vsus pallij auctoritate Apostolica sub hac solum cautione concessus est; Salua tamen contentione, quæ inter Hincmarum & Ebbonem habetur: quæ pluribus cum eius depositione describunt Clerici Remenses ab eo ordinati in peculiari Narratione Tomo 2 Scriptorum Franciæ. Interfuit Ebbo tum Episcopus Hildesheimensis Concilio Moguntino sub Rabano Mauro anno DCCCXLVII habito. Vita functus XIII Kalend. April. anno DCCCLI, Indictione XIV, teste Hincmaro epist. 27 ad Nicolaum Papam tomo 2 operum. vbi Tractatu 50 profert apparitionem eiusdem Ebbonis a morte Bernoldo Presbytero factam, qua sacrificiis & precibus aliorum pœnis liber salutem fertur consecutus. Zelo eius & vltimo colloquio excitatum in suis periculis S. Anscharium tradunt Acta num. 56; mutuamque inter vtrumque dilectionem vsque in finem vitȩ perdurasse, docet Adamus cap. 22. Collega Legationis Ebbonis ad Danos in Decreto Paschalis Papæ vocatur Halitgatius religiosus minister, [Halitgarius Presbyter, dein Episc. Cameracēsis:] qui dein Episcopus Cameracensis a Ludouico Pio Constantinopolim ad Michaëlem Balbum Imperatorem missus refertur in Annalibus Eginhardi, Bertinianis & Metensibus ad annum 828: cuius liber de Sacramento Pœnitentiæ & de Virtutibus & vitiis, rogatu Ebbonis conscriptus, extat in Bibliotheca Patrum.

[40] Horum exemplis propositis, S. Anscharius, assumpto Autberto socio, anno DCCCXXVI cum Herioldo Rege ad confinia profectus Danorum, [S. Anscharius] vt fidem istic Christianam plantaret propagaretq;, adlaborauit: pueros quæsiuit, emit, & in Christiana religione cœpit educare. Dein Archiepiscopus Hamburgensis creatus, & Sedis Apostolicæ auctoritate Legatus Danorum & Septemtrionalium regionum constitutus, interiora Daniæ, quod nullus hactenus præstiterat Sacerdos, penetrauit: conciliatisq; sibi Regibus, Horico filio Godefridi, alteroq; eius successore Horico iuniore, primas in Dania extruxit ecclesias, [tēpla erigit Slesuici,] tradiditq; Sacerdotibus, absq; vlla prohibitione sacro ministerio functuris. Primo hanc dignitatem obtinuit Slesuicum oppidum, a Slia fluuio, seu maris sinu, cui adiacet, nomen sortitum, nunc Ducatus titulo, olim Anglorum sede clarum. [antiqua Anglorū sede,] Nam teste Ethelvverdo lib. 1 Chronici, Anglia vetus sita est inter Saxones & Giotas, habens oppidum capitale sermone Saxonico Sleswick, secundum Danos vero Haithaby, quod nomen in opposito vico ad alteram Sliæ ripam permanet. Angli hi Bedæ etiam lib. 1 Histor. Angl. cap. 15 sunt inter lutas & Saxones, de ea prouincia, quæ Angulus dicitur; nunc Anglen, regio inter Slesuicum & Flensburgum mari Balthico vicina. De Anglorum sede æuo Taciti & eorum cum Thuringis, & Varnis societate, alibi diximus. Apud Iutas, seu Giotas, altera sub Horico iuniore prope Oceanum occidentalem, [& Ripæ,] seu Britannicum, in oppido Ripa ad Nibsam fluuium, ecclesia permissa est. Ioanni Isacio Pontano in chorographica Daniæ descriptione Ripæ templum satis amplum ex saxo quadrato vna cum turri miræ altitudinis in Lilio monte, primum ab Erico, quem S. Anscharius Christianam pietatem docuit, circa annum Christi DCCCXLVIII magnifice extructum dicitur; sed non absque mendis. Primo debitam chronologiā pluribus annis præuenit, & necessario seniori Horico adscribit, quod a iuniore factum est. Secundo non exstruxit istic Rex templum, sed locum, vbi ecclesia fabricaretur, tantum conceßit. Tertio magnificam aliquam structuram nec intendisse S. Anscharium, neque illi ad eam impensas suppetiuisse arbitramur, maxime cum anno DCCCLVII eam partem regni inter mare & Egidoram ab Rege donatam Horico eiusq; sociis, ante commonstratum sit. Hinc nulla huius Ripæ in Actis S. Remberti, sed frequens Slesuici mentio innuit hunc locum deseri postea debuisse. Verum seculo sequente, quando Haraldus Rex ab Ottone I Imperatore deuictus post Christianam religionem susceptam, [Episcopatibus dein illustrata.] regnum recepit datos circa annum CMXLVIII Danis Episcopos, Haroldum Slesuico, Liafdagum Ripæ, aliosq; reliquis prouinciis tradunt Adamus lib. 2, cap. 2, Albertus in Chronico & Helmoldus lib. 1. cap. 9: post quæ tempora templum a Pontano descriptum fuerit Ripæ extructum. De S. Liafdago infra hoc die agimus.

§ XI Sueones conuersi. Horum, æuo S. Anscharij, Reges: Birca emporium.

[41] Danos Sueuosque ad fidem Christi a S. Anschario conuersos fuisse supra ex variis Martyrologiis & carmine Hamconi retulimus, [Sueci, populus olim Sueuiæ,] vbi Sueui sunt iidem, qui Tacito de Moribus Germanorum cap. 44 Suiones, æuo S. Anscharij Sueones, nunc Sueci aut Suedi appellantur, populus Tacito antiquæ Sueuiæ, a Germanis mari Sueuico, nunc Balthico diremptus. Citra quod interior Germaniæ regio latissime ad Danubium extenta a Sueuis inhabitabatur, sed propriis adhuc nationibus nominibusque, vt idem Tacitus loquitur cap. 38, discreta: quod nomen prope Danubij fontes ad confluentem vsque Lycum apud antiquos Vindelicos & Alemannos permansit, reliqua Sueuia Germanica deinde Sclauorum fere nomine appellata. Hac vocis controuersæ distinctione neglecta, Mermannus in Theatro conuersionis Gentium credidit fidem Christi in regno Sueciæ circa annum CCLXV tempore Imperatorum Valeriani & Gallieni, [ad fidem Christi conuersi, non anno 265] fuisse annuntiatam; aliosq; sequentibus seculis a Sede Romana submissos viros Apostolicos: quod a Sueuia moderna prope Danubium ad Sueones, seu Suecos, magna inscitia translatum. Ioannes Magnus lib. 17 Historiæ Gothorum & Sueonum cap. 1. scribit Biornum Regem Legatis ad Carolum Magnum missis, postulasse eruditos & pios in Christiana fide Doctores ad se transmitti: [neque 813] complures & pietate & doctrina præstantes confestim impetrasse; quorum præcipuus fuerit Herbertus Ecclesiæ Lincopensis in Ostrogothia Pontifex, [a quodam Herberto;] qui etiam eiusdem ecclesiæ fundamenta primo fieri procurauit. Quæ idem Ioannes Magnus lib. 1 de Vitis Episcoporum Vpsalensium repetit. Ioannes Vastouius Vitem Aquilomam, seu Vita Sanctorum Scandinauiæ, exorditur ab eodem Herberto, quem addit natione Belgam, anno DCCCXIII cum sociis Ostrogothiam penetrasse, ac postea primum in Germania Mindensium creatum Episcopum. Verum sub Carolo Magno Herimbertum, seu Erkanbertum; illi Ecclesiæ præ fuisse melius docent Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 9 Chronicon Mindense a Pistorio editum, Cratepolius de Episcopis Germaniæ & tractatu de Assertione Missæ: apud quos sancte obiisse traditur, seu VII seu IX Iunij, quod istic examinandum. Ceterum nullo Legatorum ex Suecia ad Carolum Magnum missorum vestigio vspiam apud antiquos reperto, arbitramur dictum Herbertum eumdem esse cum Gaudberto, quem mox referemus.

[42] Prima Sacerdotum ad eos Legatio, quo ad comperiri adhuc potuit, ea fuit, [sed a S. Anschario misso non anno 816] qua S. Anscharius adsumpto VVitmaro socio, medio istic anno substitit, a Ludouico Imperatore missus, non anno XVI aut XVII seculi noni, post Concilium Aquisgrani celebratum, vt volunt Ludolphus Bebenbergensis & Ioannes Magnus loco ante citato, quo tempore adolescens Anscharius inter monachos Corbeiæ veteris instituebatur; [sed 829] sed anno XXIX illius seculi, eum ob morbum Autberti relicto Heriolto Rege, ad Corbeiam Saxonicam reuersum, euocauit Imperator, vt Acta cap. 4 accurate tradunt. Anschario deinde Archiepiscopo Hāburgensi & Legato ad Danos Sueonesque constituto, submissus in Sueciam Gaudbertus, Simon dictus, [tum a Gaudberto, & Nithardo,] primus istic circa annum DCCCXXXVI & sequentes degit Episcopus, quem Ioannes Magnus lib. 1 Metropolis Vpsalensis existimauit, cum Nithardo Presbytero, glorioso apud Bircham martyrio vitam feliciter consummasse. Verum solo Nithardo occiso, expulsus Gaudbertus, dein Osnabrugi in VVestphalia Episcopus sancte mortuus colitur II Februarij cum Martyribus Ebbeckstorpiensibus, vbi reliqua eius Acta accurate discußimus. De S. Nithardo iam ante egimus hoc die. [Ardgario, ] Ardgarius anachoreta, postquam a priore persecutione septem Suecia annis omni Sacerdote orbata fuerat, eo profectus adstitit moribundis Herigarto & Fretburgi; de quibus agitur cap. 7 & 8. Ipse iterum Anscharios, [iterū a S. Anschario,] Sede Archiepiscopali Bremæ constituta, iter in Sueoniam resumpsit, liberoq; religionis Christianæ exercitio apud Regem Olaum impetrato, nouellam Ecclesiam Erimberto Sacerdoti, [Erimberto,] cognato Episcopi Gaudberti, circa annum DCCCLIII commendauit: [Anfrido,] cui dein successerunt Anfridus, Ragimbertus vita in itinere functus, & Rembertus Danus superstes S. Anschario, qui infra in Epistola sua merito gloriatur apud Danos & Suecos Christi fundata Ecclesia, [Remberto Dauo.] Sacerdotes absque prohibitione proprio fungi officio. Demum Ioannes Magnus in sua Metropoli, primum Vpsalensem Archiepiscopum statuit S. Anscharium, forte in Patronum a posteris assumptum, quamuis non videatur eam vrbem, si tum extiterit, vnquam ecceßisse. Eodem aut maiore iure Gaudbertus, aliis Herbertus, censeri potest Lincopensis Protoepiscopus, Episcopali Sede post Bircam destructam, vbi is aliquamdiu Episcopus resedit, Lincopiam translata.

[43] Fuit autem Birca (quam Adamus cap. 94 Geographiæ scribit in tantam solitudinem redactam, [Birca vrbs regia,] vt vestigia eius vix apparerent) vrbs olim regia, sita inter Telgas & Sictonam seu Sigdunam, oppida etiamnum nota: quorum hoc apud eumdem Adamum ab Vbsola (siue Vpsalia, Sede Archiepiscopali & Academia regni illustri) itinere diei vnius distat, inter Vbsolam & Stockholmiam, vrbem nunc regiam, situm. Telga vero in Sudermannia moderna ad australem læcus Meleri partem versus mare Balthicum est, vbi inter plures insulas etiamnum Biorko visitur, antiquus Ostrogothiæ terminus; in qua, aut vicina versus Sictonam insula, arbitramur Bircam fuisse celeberrimum olim emporium, ad quod, teste Helmoldo lib. 1 Chronici Sclauorum cap. 8 omnes Danorum, Norueorum, Sclauorum, [emporiū,] Sembrorum aliorumque Scythiæ populorum naues pro diuersis commerciorum necessitatibus conuenire consueuerunt. Dicuntur ciuitates Sueciæ eijamnum regi legibus a vetustißimæ huius vrbis Bircæ iure deriuatis.

[44] Reges Sueonum, defectu antiquorum Scriptorum, nequeunt certo succeßionis ordine proferri: quamuis longo catalogo numerentur apud Ioannem Magnum in Historia Sueonum, [Reges Sueciæ incerti:] Krantzium in Suecia, Hieronymum Henninges tomo 4 Theatri Genealogici par. 3, Petrum Bertium lib. 2 Rerum Germanicarum cap. 16 aliosq;. [æuo S. Anscharij censentur,] Ex his, qui æuo S. Anscharij vixerunt, a Ioanne Magno lib. 7 hoc ordine censentur, Biorno, seu Biornus filius Biornonis, nepos Alarici, Rex centesimus, tempore Caroli Magni, Bratemundus Fro CI, Siuardus Fro eius frater CII, Herotus CIII, Carolus seu Sorlus CIV, Biornus iunior CV, Ingeuallus, seu Ingellus, CVI, Olaus Tretelia filius Ingeualli CVII Ingo Olai filius CVIII. [tres in Actis nominati.] In Actis S. Anscharij tres Reges nominantur: primus Bern, Adamo Bremensi Biorn, excepit anno DCCCXXIX S. Anscharium & Witmarum, & anno DCCCXXXV Gaudbertum & Nitardum. Secundus est Anaundus, siue Amundus, in Dania exul, a regno expulsus. Tertium adierunt S. Anscharius & Erimbertus circa annum DCCCL, Oleph, siue Olaum, qui Ioanni Magno necessario est filius Ingeualli, Rex CVII. Ab Ingeuallo pulsus fuerit Anaundus, cuius exilium iuniori Biorni Regi CV adscripsit Ioannes Magnus; ad quem potius pacifice regnantem venisse S. Anscharium & Gaudbertum, non ad priorem Biornum, vti mauultidem Ioannes, ratio temporis prorsus conuincit: nisi alia Regum succeßio certioribus argumentis probetur.

§ XII Legatio S. Anscharij ad Aquilonares populos.

[45] Svfficerent nobis tum diplomata Pontificia, & Cæsareum, tum Acta SS. Anscharij & Remberti, ac demum, quæ de Sclauis, Danis, Suecisq; hactenus diximus, nisi ad vlteriores ac longe dißitas regiones Legationem S. Anscharij extenderent ipsa Acta, plurimum hac in parte interpolata in codicibus Budecensi & Hamburgensi; [Acta circa Legationū loca interpolata:] in quibus S. Anscharius fertur a Gregorio IV statutus, & a Nicolao I confirmatus Legatus in omnibus circumquaque Gentibus Sueonum, Danorum, Farriæ, Gronlandon, Islandon, Scrideuindon, Sclauorum, nec non omnium Septemtrionalium, atque Orientalium nationum, quocumque modo nominatarum. Quæ eisdem verbis repetuntur in Actis S. Remberti: quorum nullum exemplar, nisi ex eisdem Germanicis codicibus MSS. hactenus consequi potuimus. Ipsum Gregorij IV diploma eadem verborum formula interpolatum exhibet Pontanus lib. 4 Rerum Danicarum; intrusa mentione Farriæ, Gronlandorum, Helsinglandorum, Islandorum, Scrichfindorum. Quæ melius absunt a genuinis codicibusFrancicis Parisiensi & Corbeiensi Actorum S. Anscharij, & diplomatibus Pontificiis e codice Hamburgensi a Philippo Cæsare editis, quorum alterū Nicolai Papætranscripsit Krantzius lib. 1 Metropolis, cap. 38 & 39 atque ex eo Baronius anno 858 sect. 14: vbi Legatus statuitur S. Anscharius in omnibus circumquaque Gentibus Sueonum siue Danorum, nec non etiam Sclauorum, vel in ceteris vbicumque illis in partibus constitutis Diuina pietas ostium aperuerit. Quod tandem, sicuti tribus post S. Anscharium elapsis seculis factum est, [Episcoporū seculo XI viuētium subscriptiones additæ.] ad hæc tempora quadam anticipatione inde translatum ostendit Catalogus Episcoporum Actis SS. Anscharij & Remberti apud Philippum Cæsarem adiunctus; in quo hoc illi ordine referuntur capite XXVII, sub titulo Subscriptionum Episcoporum. Slepn. Episcopus Scalternoldensis, Simon Episcopus Halsinodensis, Torolfus Episcopus Blaseonensis, Eilbertus Episcopus Farriensis, Heribertus Episcopus Wibergensis, Ratolfus Episcopus Slesuicensis, Cristian Episcopus Arusensis, Otto Episcopus Ripensis, Magnus Episcopus Wendilensis, Willehelmus Episcopus Selandensis, Ezzo Episcopus Aldenburgensis, Ecilinus Episcopus Scarensis, Sywardus Episcopus Norwegensis, Egino Episcopus Dolboigensis, Adalbardus Episcopus Sictunensis, Ioannes Episcopus Bircacensis, Thiedolfus Episcopus Sictunensis.

[46] Hos describit Adamus lib. 4 cap. 44, ab Adalberto Archiepiscopo Hamburgensi intra XXIX annos, quibus a MXLIII, [Ex his apud Danos constituti] ad MLXXII sedit, consecratos. Verba Adami tum viuent is non paruam lucem collatura addimus: Plures, inquit, sunt, quos Metropolitanus Adalbertus ad Gentes ordinauit Episcopos, quorum Sedes & nomina ipso narrante didicimus. In Dania itaque nouem constituit, Ratolfum ad Sleswig, Oddonem ad Ripam, Christianum ad Arhusin, Heribertum ad Wibergen, Magnum & Albricum in VVendilam, Eilbertum in Farriam & Finnem, VVillelmum in Seland, Elginonem in Sconiam prouinciam. [in Sconia,] Hic eidem Adamo Dolboigensis seu Dalboiensis Episcopus dicitur, Sede initio Dalboiæ in Sconia constituta: qua dein in monasticam Præposituram commutata, Lunda eiusdem Sconiæ vrbs Sede Archiepiscopali totius regni nobilitata. In peninsula Cimbrica prioribus quinque Episcopis Sedes fuerunt: [Slosuici in Iutia;] & de Slesuico quidem & Ripa iam ante satis actum est. Qua inde Iutia versus Septemtrionem extenditur, continet ad mare Balthicum Arhusiam, dein VVibergam ab vtroque mari æque dissitam: demum VVendilam, seu Vendelam, vulgo Vensussel, in extremo peninsulæ angulo, prouinciæ istic Vensiliæ caput; quam etiam Burglam alij dictam volunt, & populi olim Vandalici sedem: a qua EpiscopusBurglauiensis subinde, aut Vandalicus appelatur, posterioribus seculis etiam Alburgensis, Sede Alburgi ad Lymfordum sinum maris Balthici constituta. Alia tum Aldenburgi in VVagria, Sclauorum sedes, de qua § I egimus, Ezzonem Episcopum habebat. Inter insulas eminet Selandia, [Selandia,] tum Hafnia vrbe regia, & academia, tum Episcopatu Roschildensi illustris, de quo agemus VI Aprilis ad Vitam S. VVilhelmi Episcopi, seculo istic XII vita functi. Inter Selandiam & Iutiam Fionia insula Othoniam habet dignitate Episcopali ornatam: cuius Episcopo tum subiiciebatur procul dißita Farria insula Oceani Germano-Britannici; qua Albis in mare exoneratur: [Fionia, & Farria:] postea ob cœnobium istic ab Eilberto Fioniæ & Farriæ Episcopo extructum, Heilichlandia appellata.

[47] Hactenus de Episcopis Danorum. Progreditur ad Suecos Adamus: In Suediam vero, inquit, [apud Suecos,] consecrauit Adalbertus sex, Adalwardum & Acilinum, (supra Ecilinum) item Adalwardum & Tadicum, (supra Adalbardum & Thiedolfum) nec non Simonem atque Ioannem monachum. Priores duo Sedem habuerunt Scaræ, [in VVestrogothia.] seu Scaranæ, VVestrogothiæ versus lacum Venerum vrbe. Sequentes duo resederunt Sigdunæ, seu Sictonæ, supra a nobis descriptæ, cuius Sedes Vpsaltam deinde translata est, [Vpsaliæ,] & Archiepiscopalis totius regni facta. Ioannes sub initium sui Episcopatus Bircævixit, celeberrimo, vt diximus, regni emporio; quo destructo, Sedes Lincopiam in media Ostrogotia sitam translata, [in Ostrogothia, Helsingia:] deinceps permansit. Denique Simon supra Stemphi dictus, Scritefinios primus docuit, Halsinodensis factus Episcopus; cuius prouinciam Helsingiam ad mare Botnicum, ab Vpsalia dirimit Gestricia interiecta. Hæc de Suecis. In Nordwegiam, [Noruegia Septemtrionali] addit idem Adamus, duos tantum Episcopos Adalbertus consecrauit, Tholf & Sewardum, quorum illum in subscriptionibus ad Acta SS. Anscharij & Remberti omissum, Adamus in Descriptione Norvvegiæ docet ordinatum in ciuitate Trondenni, vulgo Trumheim & Truntem, Latinis Nidrosia, ad Nodericum fluuium, in Septemtrionali Norvvegia, postea in Sedem Archiepiscopalem erecta. Sywardus, seu Seuardus, certa nondum assignata Sede, vt de pluribus ab aliis ordinatis Episcopis obseruat idem Adamus, Norwegensis dicitur, Australi eius regni ditioni præcipuæ, [& Australi:] in plures postea Episcopatus diuisæ, præpositus.

[48] Vltra Norvvegiam Orcades insulæ sunt, viciniores regno Scotiæ, cui hoc tempore subiiciuntur; [in insulis Orcadum,] quarum in ciuitate Blascona ab Adelberto ordinatus Episcopus Torolfus, corrupte Blaseonensis in subscriptionibus appellatus. Demum sub circulo Arctico Islandi, iisq; magis polares, vt Geographi loquuntur, Groonlandi (quorum insulæ, si fides Angrimi Ionæ libro de Rebus Islandicis adhibenda, [Islandia & Gronlandia.] necdum cum viueret S. Anscharius cœptæ fuerunt inhabitari) ad fidem Christi tunc conuertebantur, mißa ad eos ab Adalberto Bremensi epistola per Istephum, seu Slepnum, ad eas insulas Episcopum ordinatum Scalternordensem, seu Scalholtanum. Earum omnium regionum Episcopatus subiectos Archiepiscopo Hamburgensi esse scribit Innocentius II Papa ad Adaberonem anno 1133. quam Epistolam edidit cum aliis eiusdem tribus de eadem materia Philippus Cæsar. [Huius Legationis auctor,] Hæc de Legatione ad Septemtrionales regiones aliquanto distinctius exposuimus, vt quam abundanti fructu eadem Legatio (verba sunt Adami sub finem libri) primum a S. Anschario incepta, prosperis per annos CCXL aucta incrementis & regionibus illis fide Christi imbutis perfecta fuerit, euidenter constaret. Insuper cum ante memorati Episcopi Actis SS. Anscharij & Remberti reperiantur subscripti, arbitramur illos & eisdem Actis plurimum excitatos, [& Patronus S. Anscharius.] & horum Sanctorum implorato patrocinio sæpius adiutos; ideoq; Acta illa, vt præcipua in eos gloria redundaret, appositis omnium regionum nominibus interpolata.

§ XIII Reliquiæ Sanctorum a S. Anschario in suam Diœcesim illatæ. Monasteria extructa. Libri conscripti.

[49] Inter primos Ecclesiæ Remensis Archiepiscopos, plures eximia sanctitate excelluerunt, Ecclesiastica dein veneratione culti: [IV Episcoporum Remensium] quorum sacræ reliquiæ ad varias Ecclesias delatæ sunt. S. Donatiano ideo apud Brugenses primarium templum, iam cathedrale, dedicatum fuisse dicemus XIV Octob. De aliorumquatuor reliquiis nobis hic sermo est; videlicet SS. Sixti & Sinnicij primi & secundi istius Sedis Episcoporum, quorum natalis Kalendis Septemb. celebratur, tum Materniani VI & Remigij XV, quorum ille diem XXX Aprilis, hic Kalendas Octobris sibi sacras habet. [reliquias accipit S. Anscharius:] Has reliquias Anscharium dono Ebbonis Archiepiscopi suscepisse docet Adamus lib. 1. cap. 19, silent fere Adamo antiquiores Scriptores. Imo Flodoardus lib. 1 Historiæ Ecclesiæ Remensis cap. 5 scribit reliquias S. Materniani & aliorum Sanctorum ab Hincmaro Archiepiscopo Remensi donatas Ludouico Regi Germaniȩ a quo tum forte S. Anscharius accepit, nisi aut alias earum partes etiam Regi donarit, aut eas ante ab Ebbone Remis ablatas donatasq; S. Anschario, intercessione Regis Ludouici, suo diplomate confirmarit Hincmarus. Certe ad honorem Dei & B. Sixti Confessoris cellam Torholtanam S. Anschario a Ludouico Pio ante tempora Hincmari donatam fuisse, [SS. Sixti] infra huius diploma conuincit: vt tum videatur S. Sixti sacras reliquias obtinuisse Anscharius: [& Sinnicij] qui eius & S. Sinnicij pignora cum aliorum Martyrum patrociniis in vrbe Hammaburg collocasse dicitur post Adamum ab Alberto Stadensi in Chronico ad annum 833. [deposuit Hamburgi,] Direpto incensoq; Hamburgo, quod anno DCCCXLV contigisse ante probauimus, Anscharium reliquias SS. Sixti & Sinnicij aliaque patrocinia apud Ramsolam locasse tradunt iidem Adamus cap. 22, [dein Ramsolæ;] Albertus anno 841 & Krantzius lib. 1. Metropolis cap. 30. imo S. Anscharium solitum fuisse caput S. Sixti secum conferre infra referetur. Alij scribunt apud Remenses præcipuas eius reliquias esse. Quod Kalendis Septemb. examinabitur. Corpus vero S. Materniani a S. Anschario apud Heligenstad depositum fuisse tradunt iidem Adamus & Albertus. [S. Martiniani Heligenstadij,] Est is locus ad sinistrum latus Sturij fluuij infra Itzehoam oppidum. Extruxisse ad Visurgim S. Rembertum Præposituram Buccensem, eiusq; ecclesiam dedicasse ad honorem Dei & S. Materniani Confessoris, IV Februarij dicetur. Alias S. Materniani reliquias a Ludouico Rege depositas fuisse in ecclesia Egmondana tradunt Coluenerius in Catalogo Episcoporum Remensium, & Miræus in Fastis Belgicis XIV Octob. [S. Remigij Bremæ.] B. Remigij cimilia Anscharium cum ingenti honore seruauisse Bremæ docent iidem Adamus & Albertus, & quidem anno 833, sed alia tempora eiusdem apud Bremenses residentiæ requiri ipsa verba indicant. Varias huius corporis translationes, Remis cum plurimis miraculis factas, describunt Flodoardus lib. 1 cap. 20, 21 & 22. & Hincmarus in Vita.

[50] Reliquias S. VVillehadi, primi Bremensis Episcopi, a se solenni pompa translatas describit in eius Vita S. Auscharius: Corpus, inquit, ipsius nos cum maxima fidelium turma, ac Cleri innumerabilis conuentu sublatum, feretroque impositum, magnis populorum vocibus in laudem Dei ac beati viri concrepantibus, [Corpus S. VVillehadi transfert, ecclesiam dedicat,] die depositionis eius, in noua, quam tunc dedicauimus, collocauimus basilica, vbi honorifice compositum, magnifice postmodum atque innumeris claruit virtutum indiciis, & de die in diem, meritis beati viti multiplicia ibi crescunt miraculorum signa, ab anno, addit Adamus lib. 1, cap. 30, DCCCLXI, [anno 861:] ab ordinatione Archiepiscopi XXX. Eadem leguntur apud Albertum in Chronico, Krantzium lib. 1 Metropolis cap. 4, & Auctorem Historiæ Archiepiscoporum Bremensium post Adamum excusæ.

[51] Variarum Congregationum Anscharium curam suscepisse scribunt Adamus cap. 29 & Krantzius cap. 41. Earum primam statuunt Hamburgi, [extruxit monasteria Hamburgi, Ramsolæ, Bremis,] sed barbarica incursione depulsam, Ramsolamque translatam. De hoc loco ante egimus. Secundam in Bremis collocant sanctorum virorum, qui habitu vsi Canonico, regula viuebant monastica. Tertiam sacrarum Virginum congregationem in Briximon, [Briximon,] seu Brixmon. forte eamdem Historia Archiepiscoporum Bremensium conuentum vocat sanctarum Virginum in Barsen, [Barsenæ,] cuius sæpius meminit Adamus: in alio vetere scripto Ecclesiæ Bremensis, Bersen dicitur, Birsina vero & Birchisinum, seu Birsne, & Birchosinum in Priuilegiis Ottonis I & II & S. Henrici Imperatorum, post Adamum editis, aut etiam a Melbomio ad Annales VVitichindi Corbeiensis illustratis. Inter Virgines in Briximon, deuotam Christi matronam Ludgard totum matrimonium suum obtulisse cælesti sponso, magnumque chorum castitatis suo nutriuisse ducatu addunt Adamus & Krantzius. Ad curam autem pauperum & susceptionem peregrinorum Anscharium multis locis hospitalia præparasse. [Hospitalia plura,] Vnum vel præcipuum habuisse Bremæ, quo veniens quotidie infirmis non erubuit ministrare, quorum plurimos verbo vel tactu sanauit. In illo hospitali templum postea S. Anschario dicatum fuisse, introducto duodecim Canonicorum Capitulo, ante diximus. Anonymus quidam Presbyter Bremensis in MS. Historia Helmoldi continuata apud Adolphum Cypræum lib. 1 Historiæ Slesuicensis cap. 3 tradit S. Anscharium prope Idzehoe Holsatiæ oppidum, [& oratorium in VVelna:] in VVelna paruum oratorium in honorem S. Sixti, cuius caput semper secum deferebat, consecrauisse: ibidemq; cum aliquibus monachis propter serenitatem loci solitum aliquando ad contemplandum residere: cumque communiter in pane & aqua carnem subigeret, vna dierum aquam in vinum conuersam fuisse, fonte etiam sancto habito, vbi illa aqua fuerat extracta. De eius in pane & aqua abstinentia agitur in Actis cap. 15. [an aquam in vinum verterit?] Sed alia Legenda citatur, ex qua illud miraculum Presbyter Bremensis descripsit. An non potius Heligenstadium prope Idzehoam intelligendum; cum VVelna videatur VVenalao, seu VVehl prope Hamburgum, vt ad cap. 5 dicetur?

[52] Vitæ actuumque S. VVillehadi insignem librum fideli stylo exarasse S. Anscharium, [Scribit Vitam & miracula S. VVillehadi,] imo Vitam eius & miracula singulis libris comprehendisse docet Adamus cap. 11 & 30. Ipse Anscharius ante miracula hæc præfatur: Dono omnipotentis Dei, qui gratuita pietatis suæ præordinatione, quosque in Ecclesia sancta Pastores constituit ac Doctores, Anscharius Bremensis Ecclesiæ Præsul, vniuersæ per orbem concordi fraternitate degenti fidelium societati pacem & beatitudinem in Christo orat sempiternam. Quæ eadem ante primum prologum, aut certe his similia extiterunt. In ea meminit Folcardi Presbyteri, Emmingi Comitis, [& martyrium eius discipulorum,] Atrebani Clerici, Beniamini, Geruali sociorumque, S. VVillehadi discipulorum, odio nominis Christiani gladio peremptorum. Episcopus eodem teste Adamo cap. 31, tam voce quam litteris, vt vigilarent super gregem Dominicum, commonuit Anscharius, hos arguendo, illos obsecrando. At vero Romanorum Regibus pro sua Legatione, [varias epistolas,] Regibus Danorum pro Christiana fide crebro mandauit. Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 42 conqueritur, Epistolas S. Anscharij, quas plures suo tempore extitisse testatur Adamus, per incuriam periisse: teneri vero deuotionis eius breue, sed clarissimum monumentum, libellum Psalmorum summam paucis includentem, [aliosq; asceticos tractatus.] qui, qualis in maioribus fuerit, attestetur. Anscharium eum libellum solitum Pigmenta appellare indicant Acta num 59, vbi & aliorum librorum asceticorum ab eo conscriptorum mentio fit; quos etiam iniuria temporum interiisse credimus. Vnam eius de Legatione Epistolam a Philippo Cæsare cum variis Pontificum & Ludouici Pij decretis editam subiungimus.

§ XIV Epistola S. Anscharij.

[53] In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis. Anscharius gratia Dei Archiepiscopus, omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ Præsulibus in regno dumtaxat Ludouici Regis commanentibus. Nosse vos cupio, quia in hoc libello continetur. qualiter Ebbo Remensis Archiepiscopus diuino afflatus Spiritu, temporibus Domini Ludouici Imperatoris, cum consensu ipsius ac pene totius regni eius a Synodi congregatæ, [S. Anscharius mittit Episcopis] Romam adiit, ibique a Venerabili Papa Paschali publicam euangelizandi licentiam in partibus Aquilonis accepit. Et qualiter postea Ludouicus Imperator hoc opus sublimauit; seque in omnibus largum præbuit & beneuolum, & cetera quæ huic Legationi contigerunt. [decretum Paschalis Papæ.] Quapropter suppliciter deprecor, vt apud Deum intercedatis, quatenus hæc Legatio crescere & fructificare mereatur in Domino. Iam enim Christo propitio & apud Danos & apud Sueones Christi fundata est Ecclesia, & Sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Precor etiam, vt has literas in bibliotheca vestra ad perpetuam memoriam reponi faciatis, & prout locus dictauerit tam vos quam successores vestri, vbi vtilitatem perspexeritis, notum omnibus istud faciatis. Omnipotens Deus faciat vos omnes huius operis pia beneuolentia participes, & in cælesti gloria Christi cohæredes.

[Annotatum]

a Celebrata fuerit ea Synodus antequam ederet Ludouicus Pius Capitulares II, in quo inter Missos ab eo designatur Ebbo Archiepiscopus, quando potuerit, substituto quando ei non licuerit, Ratuado Episcopo: ob hanc Legationem illa ei præ reliquis Archiepiscopis exceptione concessa.

§ XV Decretum S. Paschalis Papæ super Mißione Ebbonis.

[54] aPaschalis Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Vniuersis sanctissimis Fratribus Coëpiscopis, Presbyteris, seu ceteris Ecclesiasticis Ordinibus, gloriosissimisque Principibus, [Paschalis Papa] Ducibus, siue magnificis Comitibus, vel cunctis Christianis Dei fidelibus.

Cum religiosissimum constet, curam ac sollicitudinem b erga Dominicum gregem, quem Diuina dispensatione suscepimus gubernandum, atque cælestia pabula salubri communicatione subministrandum, maxime his qui in compitis & pagis sub principe tenebrarum callida persuasione persistunt, & viam vitæ ignorantes, deuij non quæ sursum sunt, sed quæ deorsum, stulta instigatione perquirunt. Sed quia in partibus Aquilonis quasdam Gentes consistere, quæ necdū agnitionem Dei habuere, [ad partes Aquilon.] nec sacra vnda baptismatis sunt renati, sub vmbra mortis existere, & magis creaturæ quam Creatori ignaua mente seruire cognouimus, Idcirco præsentem Reuerendissimum Fratrem ac Coëpiscopum nostrum Ebbonem sanctæ Remensis Ecclesiæ Archiepiscopum necessarium cum consensu fidelium Dei duximus, [mittit Ebbonem] illis in partibus pro illuminatione veritatis dirigendum. Quatenus auctoritate beatorum Principum Apostolorum Petri ac Pauli, nostra fraterna vice informatus, ante corpus & confessionem ipsius Principis Apostolorum euangelizandi publica auctoritate liberam tradidimus in omnibus facultatem: vt verbum vitæ viamque salutis vbique prouideat, & fidei normam cælesti educatione confirmet, atque Apostolicæ institutionis doctrinam, omni diabolico errore depulso, viua voce corroboret. Et si fortasse ad hoc diuinum pertinens officium, aliquid dubium emerserit, ad sanctam Dei Catholicam atque Apostolicam Romanam Ecclesiam recurrendo, semper ex eius hauriat purissimo fonte latices, vnde & a cordibus mortalium Diuina interueniente gratia noxios emundare possit errores. Collegam namque diuinæ huic administrationis Legationi prouidentes, c Halitgarium religiosum adiicientes ministrum constituimus; [& Halitgarius] quatenus ad Sedem Apostolicam opportuno valeat tempore de credito negotio facilius, præstante Domino, intimare, & numquam se in qualibet parte huic nostræ auctoritatis ministerio commisso negligere: cui coram districto Iudice inde rationem reddere, & de statuto ministerio pœnas recipere sempiternas non dubium esse præfiginus.

[55] Pro quo omnes exhortantes vnanimiter commonemus per amorem omnipotentis Dei & Domini nostri Iesu Christi, atque Apostolorum eius venerationem, vt in omnibus necessitatibus Legationis huius, totis viribus eis solatiari certetis, & in nomine Domini nostri Iesu Christi, sicut scriptum est, recipere debeatis: Qui vos, inquit, recipit, me recipit, & qui vos spernit, me spernit. [Matth. 10. 40] Et iterum: Quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matth. 25. 40] Vnde magis magisque commonemus, vt prouida deuotione, & largo caritatis affectu, puraque mente ac sincera intentione, [ad eis subueniendū alios adhortatur.] quæque itineri huic necessaria prospiciatis, nec pia benignitate pro viribus succurrere renuatis: vt pro certo huius pietatis opere participes, apud Deum dignæ retributionis meritum percipiatis, seu cælesti descriptione huiusmodi pro compensationis munere in consortio Sanctorum connumerari valeatis. Si quis vero huic Dei officio ad illuminationem Gentium a sancta Catholica Apostolica Ecclesia pro consultu Ecclesiastico destinato assensum vel auxilium præbuerit, per interuentionem beatorum Apostolorum, Martyrum quoque atque Sanctorum omnium, in cælestibus gaudiis talibus pro meritis mereatur adscribi. At vero, si quis, (quod non optamus) contrarius aduersator huic diuino cultui institerit, vel in quoquam præpedire conatus fuerit, & his vel cooperatoribus eorum ad hoc peragendum ministerium temerator extiterit; ex Diuina iussione & Apostolica auctoritate anathematis vinculo puniatur, & perpetua condemnatione reus diabolica sorte damnetur.

[Annotata]

a Sedit S. Paschalis ab anno 817 ad 824, quo 14 Maij obiit & colitur.

b Deest verbum: forte impendere.

c De Halitgario & Ebbone actum § 10.

§ XVI Præceptum Ludouici Imperatoris, super Missione S Anscharij.

[56] a In nomine Domini Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi. Ludouicus Diuina propitiante clementia Imperator Augustus. Si specialibus cuiusque fidelium nostrorum necessitatibus perspectis, subueniendum esse Imperialis auctoritas monstrat; [Ludouicus Pius] quanto magis ad debitam generalitatis prouidentiam æquum dignumque pertinet; vt & Ecclesiæ Catholicæ atque Apostolicæ, quam Christus suo pretioso sanguine redemit, eamque nobis tuendam regendamque commisit, piam ac sollicitam in cunctis oporteat gerere curam: &, vt in eius prouectu vel exaltatione congruam adhibeamus diligentiam, nouis ad eius necessitatem vel vtilitatem atque dignitatem pertinentibus rebus, [ab spem conuersionis] noua imo necessaria & vtilia prouideamus constituta. Idcirco sanctæ Dei Ecclesiæ filiis, præsentibus scilicet & futuris, certum esse volumus, qualiter Diuina ordinante gratia nostris in diebus, Aquilonalibus in partibus, [Danorum & Suecorum] in gente videlicet Danorum siue Sueonum, magnum cælestis gratia prædicationis siue acquisitionis patefecit ostium: ita vt multitudo hinc inde ad fidem Christi conuersa, mysteria cælestia Ecclesiasticaque subsidia desiderabiliter expeteret. Vnde Domino Deo nostro laudes immensas persoluentes extollimus, qui nostris temporibus & studiis sanctam Ecclesiam, sponsam videlicet suam, locis in ignotis sinit dilatari atque proficere. Quamobrem vna cum Sacerdotibus, ceterisque Imperij nostri fidelibus, [iudicat] hanc Deo dignam cernentes caussam valde necessariam atque futuræ Ecclesiæ dignitati proficuam, [Sedem Episcopalem statuendā] dignum duximus; vt locum aptum nostris in finibus euidentius eligeremus, vbi Sedem Episcopalem per hoc nostræ auctoritatis præceptum statueremus: vnde omnes illæ barbaræ nationes æternæ vitæ pabulum facilius vberiusque capere valerent, & sitientes salutis gratia præ manibus vel oculis haberent incessanter; insuper & magnorum progenitorum sacra lucrandi studia nostris in diebus numquam deficerent.

[57] [Karolus magnus Saxonia subacta Christo,] Genitor etenim noster gloriosæ memoriæ Karolus omnem Saxoniam Ecclesiasticæ religioni subdidit, iugumque Christi adusque ad terminos Danorum atque Slauorum, corda ferocia ferro perdomans, docuit. Vbi inter has vtrasque gentes, Danorum videlicet siue Wandalorum, vltimam Saxoniæ partem sitam, & diuersis periculis, temporalibus videlicet & spiritualibus, interiacentem prospiciens, Pontificalem ibidem Sedem fieri decreuit trans Albiam. Vnde postquam terram Nordalbingorum laxata captiuitate quam ob multam perfidiam in ipsis Christianitatis initiis patratam per septennium passi sunt, [trans Albim misit] ne locus ille a barbaris inuaderetur, b Ecberto Comiti restituere præceperat, non iam vicinis Episcopis locum illum committere voluit. Sed ne quisquam eorum hanc sibi deinceps Parochiam vindicaret, ex remotis Galliæ partibus quemdam Episcopum, c Amalarium nomine, direxit, [Amalarium Episcopum,] qui primitiuam Ecclesiam ibidem consecraret. Sed & eidem Ecclesiæ sacras reliquias ac plura Ecclesiastica munera, pia largitate, specialiter destinare curauit. Postmodum vero captiuis optatam ad patriam vndique confluentibus, eamdem Parochiam cuidam Presbytero, [& Heridachum Presbyterum,] Heridac nomine, specialiter commendauit; quem vniuersæ Nordalbingorum Ecclesiæ, videlicet ne ad ritum relaberentur Gentium, vel quia locus ille lucrandis adhuc Gentibus videbatur aptissimus, disposuerat consecrari Episcopum, vt ipsa occasione vel auctoritate, summa in ipsis terminis Gentium sedulitate prædicandi sancta multiplicaretur Ecclesia, dum vicinorum ipsius nouitatis Episcoporum multa latitudinis cura non sufficiebat discurrere per omnia. [Rodnace cella assignata,] Delegauit etiam eidem Presbytero quamdam cellam, d Hrodnace vocatam, quatenus eidem loco periculis vndique circumdato fieret supplementum. Sed quia consecrationem iam dicti viri velox ex hac luce transitus pij genitoris nostri in diebus eius fieri prohibuit; ego autem, quem Diuina clementia in sedem regni eius asciuerat, cum in multis regni disponendis negotiis insisterem, hoc quoque prædicti patris mei studium regni in finibus peractum minus caute attenderem, [ad Indam monasteriū translata.] suadentibus quibusdam iam dictam cellam ad e Indam monasterium contuli, vicinam vero Parochiam vicinis Episcopis interim commendaui.

[58] Nunc autem tam propter suprascripta Ecclesiastica lucra in Gentibus demonstrata, quam & propter votum pij genitoris nostri, ne quid eius studij imperfectum remaneat, [Ludouicus Pius] statuimus vna cum consensu Ecclesiastico, præfata vltima in regione Saxonica trans Albiam, in loco nuncupato Hammaburg, cum vniuersa Nordalbingorum prouincia. Ecclesiæ proprij vigoris constituere Sedem. Cui & primum præesse atque solenniter consecrari per manus f Drogonis Mettensis & summæ Sanctæ Palatinæ dignitatis Præsulis, [Hamburgensem curat consecrari Anscharium Archiepiscopum.] Anscharium fecimus Archiepiscopum, astantibus Archiepiscopis Ebbone Remensi, Hetti Treuerensi, & Otgario Mogontiacensi, cum plurimis aliis generali in conuentu torius Imperij nostri Præsulibus congregatis, assistentibus quoque specialiter & consentientibus atque consecrantibus, Helingando, siue Willerico g Episcopis, a quibus iam dictæ Parochiæ partes a nobis sibi olim commendatas recepimus. Cui videlicet Anschario, quia præfatis in Gentibus hæc nostris in diebus dignissima in conuocatione Gentilium vel redemptione captiuorum monstrata sunt lucra, tam nostra quam sanctæ Romanæ Ecclesiæ Sedis auctoritate hanc Deo dignam in Gentibus commisimus Legationem, ac proprij vigoris adscribere decreuimus dignitatem.

[59] Et vt hæc noua constructio periculosis in locis cœpta subsistere valeret, nec præualente barbarorum sæuitia deperiret, [Cellam Turholtā attribuit.] quamdam cellam Turholt nuncupatam tam huic nouæ constructioni perenniter seruituram, quam suæ successorumque suorum in Gentibus Legationi ad nostram nostræque sobolis perpetuam mercedem Diuinæ obtulimus maiestati. Homines quoque, qui eiusdem cellæ beneficia habere videntur, ab omni expeditione, vel militia, siue qualibet occupatione absoluimus, vt idem venerabilis Episcopus ad hanc Deo dignam peragendam in prouisis temporibus Legationem, nullum in hoc patiatur impedimentum. Dona vero quæ ex eadem cella nostris partibus dare solebant, & nobis quoque successoribusque nostris similiter dari volumus. His exceptis, maius minusue in conuocatione Paganorum, vel redemptione captiuorum, siue eiusdem Sedis supplemento multimodis periculis circumdato, vel ibidem Deo militantium solatio, ob amorem Dei ac h B. Sixti Confessoris eius perpetuo delegamus. Res quoque præfatæ Sedis & præscripti monasterij sub plenissima defensione & immunitatis tuitione volumus vt consistant ac tueantur: ita vt nullus iudex publicus, aut alia quælibet potestate publica prædita persona, de eorum rebus i freda, tributa, k mansionaticos, vel paratas, aut teloneum, vel fideiussores tollere, aut homines ipsorum tam l litos quam & ingenuos, super terram eorum manentes distringere; nec vllas publicas functiones, aut redibitiones, vel illicitas occasiones requirere vel exigere præsumat. Sed liceat prædicto venerabili Episcopo suisque successoribus, ac omni Clero sub eorum regimine constituto, quiete in Dei seruitio degere, & pro nobis proleque nostra, atque statu totius Imperij nostri, Diuinam misericordiam exorare. Et vt hæc auctoritas sui vigoris perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmauimus, & annuli nostri impressione signare iussimus. Data Idus Maij, m Anno, Christo propitio, XXI Imperij Domini Ludouici piissimi Augusti, Indictione XII. Actum Aquisgrani, Palatio Regio, in Dei nomine feliciter, Amen.

[Annotata]

a Multa ex hoc Decreto eisdem fere verbis in Actis referuntur.

b Egbertus Comes Essesfelt ad Sturiam fl. occupatum muniuit anno 809; [Egbertus Comes] paci inter Carolum Magnum & Hemmingum Regem Danorum sancitæ anno 811 interfuit, vt tradunt Annales Loiseliani, Eginhardi, aliiq;.

c Alius ab Amalario Treuirensi anno 813 a Carolo Magno Constantinopolim misso. Certe hic non venisset Aquisgranensibus, quidam ex remotis, sed notus ex vicinis Galliæ partibus. [Amalarius Episc.]

d Rodnach cella in Gallia, Adamo lib. 1. cap. 11. Rodenach cella a Karolo Magno donata, in diplomate Frederici Imperatoris Hartvvico Archiepiscopo Hamburgensi anno 1158 dato. [Rotnacum] Est autem Rotnacum oppidum modernæ Flandriæ in antiquo Bracbanto, inter Tornacum & Aldenardam.

e Inda monasterium prope Aquisgranum fundatum a S. Benedicto Abbato Anianæ, ad cuius Vitam 12 Februarij, [Inda.] pleniusIndam, Rotnacum, & hanc Ludouici donationem exponimus.

f [Drogo Archiepisc] Drogo frater Ludouici Pij Præses concilij ad Theodonis villam anno 835 depositioni Ebbonis subscripsit.

g Ferdensi & Bremensi.

h [S. Sixtus Confessor.] Sixtus Archiepiscopus Remensis etiam in Actis antiquis Confessor dicitur, in Martyrologiis nonnullis ad Kalend. Septemb. Martyr. De eius reliquiis S. Anschario donatis egimus § 13, vti de Torholto § 5.

i Fredum Greg. Turonensi lib. 4 de Mirac. S. Martini cap. 27 est compositio fisco debita, ad pacem obtinendam. Fride & vrede Germanis & Belgis pacem significat. [Fredum]

k Hæ duæ voces mansionaticus & parata sæpe coniunguntur: illa hospitium, [mansionaticus, parata,] seu tecti ad permanendum præstatio indicatur; hac alimenta hospitibus præparanda.

l Liti, litones, lidi, liddi homines peculiari nexu quasi membrum Principi aut reip. obstricti. Lidt Germanis & Belgis membrum est. [liti.]

m In Priuilegiis Ecclesiæ Hammaburgensis additur: Anno Domini Iesu Christi 834. & recte: corrigendus vero apud Adamum cap. 17 annus 833,

§ XVII Decretum Gregorij IV Papæ, de eadem missione.

[60] aGregorius Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Omnium fidelium dinoscentiæ certum esse volumus, qualiter beatæ memoriæ præcellentissimus Rex Karolus, tempore prædecessorum nostrorum, diuino afflatus Spiritu, Gentem Saxonum sacro cultui subdidit, iugumque Christi, quod suaue ac leue est, adusque terminos Danorum siue Slauorum, corda ferocia ferro perdomans, [Gregorius de re bene instructus,] docuit: vltimamque regni ipsius partem trans Albiam inter mortifera Paganorum pericula constitutam, videlicet ne ad ritum relaberetur Gentilium, vel etiam quia lucrandis adhuc Gentibus aptissima videbatur, proprio Episcopali vigore fundare decreuerat. Sed quia effectum mors prohibuerat, succedente eius præcellentissimo filio Ludouico, Imperatore Augusto, pium studium sacri genitoris sui efficaciter impleuit. Quæ ratio nobis per venerabiles b Ratoldum siue c Bernoldum Episcopos, nec non & d Geroldum Comitem vel Missum venerabilem relata est confirmanda. Nos igitur omnem ibi Deo dignam statutam prouidentiam cognoscentes; instructi etiam præsentia Fratris filiique nostri Anscharij, primi Nordalbingorum Episcopi, per manus Drogonis Mettensis Episcopi consecrati, sanctum studium magnorum Imperatorum tam præsenti auctoritate, quam etiam Pallij datione more prædecessorum nostrorum roborare decreuimus: quatenus tanta auctoritate fundatus prædictus filius noster eiusque successores, lucrandis plebibus insistentes, aduersus tentationes diaboli validiores existant: ipsumque filium nostrum, iam dictum Anscharium, Legatum in omnibus circumquaque Gentibus Sueonum siue Danorum, nec non etiam Slauorum, vel in ceteris vbicunque illis in partibus constitutis diuina pietas ostium aperuerit, vna cum Ebbone Remensi Archiepiscopo, [confirmat Archiepiscopatum Hamburgensem:] statuentes, ante corpus & confessionem S. Petri, publicam euangelizandi tribuimus auctoritatem: ipsamque Sedem Nordalbingorum, Hammaburg dictam, in honore Saluatoris sanctæque eius & intemeratæ genitricis semper Virginis Mariæ consecratam, Archiepiscopalem deinceps esse decernimus. e Consecrationem vero succedentium Sacerdotum, donec consecrantium numerus augeatur ex Gentibus, sacræ Palatinæ prouidentiæ interim committimus. Strenui vero prædicatoris personæ, tantoque officio aptæ, eligatur semper successio. f Omnia vero a venerabili Principe ad hoc Deo dignum officium deputata, patria etiam pia eius vota auctoritate firmamus: omnemque resistentem vel cōtradicente anathematis mucrone percutimus, atque perpetua vltione reum diabolica sorte damnamus; vt culmen Apostolicum more prædecessorum nostrorum, caussamque Dei pio affectu zelantes ab aduersis hinc inde partibus tutius muniamus. g

[61] Et quia te, carissime fili Anschari, Diuina clementia noua in Sede primum disposuit esse Archiepiscopum, nos quoque Pallium tibi ad Missarum solemnia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis, [dat S. Anschario pallium,] vti & Ecclesiæ tuæ perpetuo statu manentibus priuilegiis, vti largimur. Idcirco huius indumenti honor morum a te viuacitate seruandus est. Si ergo Pastores ouium sole geluque pro gregis sui custodia, ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanianda morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore quantaque cura debeamus esse peruigiles nos qui Pastores animarum dicimur, attendamus. Et ne susceptum officium in terrenis negociis aliquatenus implicare debeas ammonemus. Vita itaque tua filiis tuis sit via: in ipsa si qua fortitudo illis inest, dirigant, in ea, quod imitentur, aspiciant, in ipsa, se semper considerando, [& sacra monita.] proficiant; vt tuum post Deum videatur esse bonum, quod vixerint. Cor ergo tuum neque prospera, quæ temporaliter blandiuntur, extollant, neque aduersa deiiciant; districtum mali cognoscant; pium beneuoli sentiant. Insontem apud te culpabilem malitia aliena non faciat; reum gratia non excuset: viduis ac pupillis iniuste oppressis defensio tua subueniat. Ecce Frater carissime, inter multa alia ista sunt Sacerdotij, ista sunt Pallij; quæ si studiose seruaueris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas Fraternitatem Vestram diu conseruare dignetur incolumem, atque post huius seculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem. h

[Annotata]

a Sedit Gregorius IV ab anno 827 ad 843.

b Ratoldus, seu Rotoldus, Episcopus Suessionensis, subscripsit depositioni Ebbonis anno 835. Forte de eodem agunt Annales Bertiniani anno 834. [Ratoldus Ep.]

c Bernoldus, seu Bernaltus, Episcopus Argentoratensis, ad quem extat inter Formulas antiquas Formatarum Episcopalium in Appendice ad tomum 2 Conciliorum Galliæ epistola VVolfeonis Episcopi Constantiensis data Indictione X, [Bernoldus Ep.] anno Christi 832

d Geroldus Comes missus ab eodem Ludouico anno 815 Romam Legatus legitur in Annalibus Eginhardi. An idem? [Geroldus Comes]

e Hæc hinc descripta proferuntur in Vita S. Remberti sect. 14. vti præcedentia repetuntur infra in Actis S Anscharij sect. 20.

f Hæc in Bulla Nicolai Papæ infra in Actis sect. 40 ita proferuntur: Itaque omnia a dilecto filio nostro Ludouico ad hoc Deo dignum officium deputata, nostia etiam pia eius vota auctoritate firmamus. Quæ istic coniunctioni sedium Hamburgensis & Bremensis optime congruunt, & inde huc videntur translata atque intrusa.

g Eadem leguntur in Bulla Nicolai Papæ.

h Apud Pontanum additur, Amen Datum anno 834.

§ XVIII Decretum Nicolai Papæ.

[62] aNicolaus Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, præsentis temporis scilicet & futuris salutem & Apostolicam benedictionem. Quisquis Dominum & Redemptorem nostrum Iesum Christum de sinu Patris ad terram pro demonstranda cordibus hominum vera & certa fide descendisse non dubitat, profecto non ignorat, omnes qui eiusdem fidei per gratiam ipsius participes facti sunt, & principue nos, qui per primum tantæ virtutis ministrum locum præcipuum tenemus, hominibus debere lucrandis insistere, & per vniuersas Gentes verbi semina serere, & solatio serentibus ministrare. Nunc autem quia Ludouicus sublimissimus Rex per Salomonem venerabilem Episcopum ciuitatis Constantiæ nostro studuit Apostolatui intimare, quod piæ memoriæ Ludouicus Imperator genitor suus quemdam monachum, nomine Anscharium, de monasterio Corbeia tulisset, & collocasset eum iuxta Albiam fluuium in confinibus Danorum & Slauorum, Saxonumque in castello Hammaburg, inter duos Episcopatus, Bremen & Verde, de quibus tollens ecclesias & decimas ad sustentationem prouehendi caussa iam fati Episcopi Clericorumque eius, condonasset in prædicto loco, annuente ac solemnia Sedis Apostolicæ priuilegia præbente prȩdecessore nostro beatæ memoriæ Papa Gregorio; cuius etiam auctoritate in supradicto Nordalbingorum populo Sedes constituta est Archiepiscopalis, in castello superius memorato Hammaburg; & in eadem quoque Sede Archiepiscopus, accepto a Sede Apostolica Pallio primus est ordinatus Anscharius, cui a præfato Pontifice delegata est cura seminandi verbum Dei & animas lucrandi Deo b

[Annotata]

a Sedit Nicolaus ab anno 858 ad 867.

b Reliqua seruatis Pontificis verbis referuntur infra in Actis nu. 39 & 40. Dein annectebatur adhortatio de pallio & bono Pastore iam cum Decreto Gregorij IV vulgata. Denique varia eaq; non satis inuicem congruentia adiungebantur, quæ etiam omittimus. Diploma hoc anno Pontificatus Nicolai primo Christi 858, Archiepiscopatus Anscharij 28 aatum esse supra § 2 ex Adamo docuimus.

§ XIX Epistola Nicolai Papæ ad Horicum Regem Daniæ.

[64] Nicolaus Episcopus Seruus Seruorum Dei a, Horico Regi Danorum. Multas omnipotenti Deo gratias egimus in aduentu Fratris & Coëpiscopi nostri Salomonis, qui missus a Filio nostro glorioso Rege Ludouico & munera tua obtulit & de fide tua, quam etiam ante baptismi gratiam per præuenientem Dei misericordiam iam habere dinosceris, nos plurimum exhilarauit. [Proces pro Rege fundit,] Et ideo leuantes oculos ad eum, qui solus est Verus & Vnicus atque Omnipotens, incessanter pro salute tua clementiam eius suppliciter exoramus; vt qui dixit de tenebris lucem splendescere, & sancti sui Spiritus illustratione caliginem ignorantiȩ vel infidelitatis e cordibus illorum, qui credituri erant in nomine ipsius, sua præueniente gratia dissipauit, iamque in te miserationis suæ opus ostendere solita pietate curauit; ipse quoque oculos tuos ad cognoscendam veritatem aperiat, e pectore tuo ignorantiæ tenebras abigat, duritiam & velamentum cordis tui remoueat, lumenque tibi veræ fidei ac religionis ostendat, atque te ad suam attrahat cognitionem, & ad salutarem fontem & ad perenne regnum & ad vitam perducat æternam; vbi est gaudium sine mœrore, satietas sine fastidio, salus continua, vita indeficiens, pax non habens finem, & summa manet securitas ac sempiterna gloria: [decet vitā eternam,] vbi videbitur Deus sicuti est, & omnes iusti cum illo regnabunt, & regnum ipsorum nec terminis angustiatur, nec præliis agitatur, nec fine concluditur, nec consummatione finitur. Quod agnoscentes nos, qui fidem Christi tenemus, & Christiani vocamur, credimus in ipsum, qui talem nobis vitam & regnum promisit, [miseriam huius vitæ,] ac multo amplius illi seruimus & colimus pro illa vita, quam pro ista, quæ tota misera est, tota plena periculis, vbi est mœror continuus, satietas cum dolore, sanitas breuis, vita mortalis, iurgia, ac suspecta securitas, & cito deficiens gloria, vbi scriptum est: Militia est vita hominis super terram, &: Quasi dies mercenarij dies eius: vbi, inquam, regnum breue est, & iugibus bellis concutitur, & post paululum de manu possidentis adimitur, dum etsi non virtute hominis, [vanā idolorum culturam,] tamen conditione mortis aufertur. [Iob 7. 1] Desine ergo idola colere, & dæmonibus iam seruire desiste. Omnes enim Dij Gentium, dicente Psalmista, dæmonia; Dominus autem cælos fecit. Itaque qui fecit & b qui factus est, Creator & non creatura colendus est. Ecce enim idola tua manu facta, surda, mura, & cæca sunt, & quam tibi salutem possunt conferre, ipse quæso perpende, cum sibimet nullum auxilium, cum sint sine sensu, [verum Dei cultum.] valeant omnino præstare. Deum igitur cole, ipsum adora, ipsi soli singularem seruitutem impende, qui est omnipotens, omnitenens, inenarrabilis, immensus, infinitus, simplex, incommutabilis, incircumscriptus, immortalis, totus bonus, totus misericors, totus sanctus: qui tibi & in hoc seculo auxiliari potest, & in futuro beatificare; qui tibi post mortem vitam dabit quæ non finitur, & regnum tribuet, si eum perfecte colueris, & amaueris, quod nesciat prorsus occasum, nec sentiat vllum sui status aliquando decrementum. Illuminator omnium Deus omnipotens illuminet cor tuum & ad agnitionem suam perducere dignetur.

[Annotata]

a Est hic Horicus iunior, qui puer regnum accepit anno 854, & vitra annum 888, quo S. Rembertus decessit, creditur regnasse. [Horicus iunior Rex,] Hunc a S. Anschario placatum, Christianitatem suscepisse, suisque omnibus, vt Christiani fierent per edictum man dasse, scribunt Adamus cap. 28 & Albertus ad annum 858. Imo Regem Daciæ, qui Danorum est, a S. Remberto baptizatum esse traditur in vetere scripto Ecclesiæ Bremensis, vna cum Historia Archiepiscoporum Bremensium post Adamum edito. Quæ miramur nusquam in Vita SS. Anscharij aut Remberti proferri. Ex hac epistola eum Christianis fauisse constat, & ex Actis S. Anscharij permisisse subditis fidem Christi, si vellent, amplecti. De eius stirpe supra egimus.

b Deest particula non.

§ XX Epistola Formosi Papæ ad Adalgarium Archiepiscopum Hammaburgensem.

[65] a Formosus Seruus Seruorum Dei, Reuerendissimo & sanctissimo b Adalgario Archiepiscopo Hammaburgensi. Arbitrabamur tuam sanctimoniam, prout iniunctum fuerat, ad Apostolicam Sedem festinare, quatenus disceptatio, quæ inter te & c Hermannum Agrippinæ Coloniæ Reuerendissimum Archiepiscopum ventilatur, de Bremensi Ecclesia, [Vrgente Hermāno Coloniensi Archiepiscopo,] finem perciperet. Sed ipso per suos vicarios insistente, & querimoniam multiplicante, cur tuam non exhibueris præsentiam, saltem per defensorem Vicarium, non modicum miramur. In quo suspicare tribuitur summopere, contentionem non odire, qui iudicij æquitatem conatur subterfugere: præsertim cum & Maguntiæ sanctissimus d Archiepiscopus, cui de hac re, vt veritatem inquireret per confratres & conlimitaneos Episcopos iniunctum fuerat, ad nos scribens significauerit; quatenus venientibus Reuerendissimis Episcopis ad e Franckenford, de hac eadem re diligentissima facta fuerit inquisitio, omnesque Diœcesani eiusdem Coloniensis Episcopi, f Francho videlicet Tungrensis, g Vodelbaldus Traiectensis, h Wofelmus Mimigardeuordensis, i Druogo Mimidomensis, k Egilmarus Osnabrugensis, [subiectio Bremensis Ecclesiæ Coloniensi adiudicatur.] sub testificationis prætextu testificati sunt, vsque ad te nullum Bremensis Ecclesiæ Præsulem modum subiectionis Coloniensi Antistiti contempsisse, sed semper decessores suos, qui eidem Bremensi Ecclesiæ præfuerunt a temporibus suæ Christianitatis, Sedi Coloniensi fuisse subiectos. Verum quia tantorum virorum testimonium frustrari non expedit, & ad statutum veniendi tempus festinare vel delegare vicarium distulisti, tanti temporis querimoniam, ac Legatorum constantem instantiam nihili pendere inhumanum videbatur. Quapropter artati, hinc ne Coloniensis Ecclesia iustitiam perderet, inde ne Hammaburgensis Ecclesia, quæ ad Gentium vocationem instituta fuerat, subsidio destituta deficeret; dispensatiue censuimus, quatenus quoadusque diuina suffragante gratia, prælibata Hammaburgensis Ecclesia intantum dilatetur, vt Episcopiam instituere valeat, iam memoratam Bremensem Ecclesiam ad subsidium habeat: & quoties in magnis ac prænecessariis Canonicis negotiis oportuerit, non subiectione aliqua, sed affectu fraternæ caritatis Hammaburgensis Archiepiscopus, qui eiusdem Bremensis Ecclesiæ regimen obtinet, per se aut vicarium suam vicem gerentem, in adiutorium Coloniensis Archiepiscopi inuitatus accedat. Dilatata autem Hammaburgensi Ecclesia, largitore omnium bonorum amminiculante, & fundatis Episcopiis, sæpe memorata Coloniæ Sedes Bremensem recipiat Ecclesiam. Inhumanum quippe est inter seculares, aliena iura peruadere; quanto magis sanctissimos Episcopos statutos a Patribus transgredi terminos, & eos litigare, qui pacis debent subditis exempla præbere? Hæc autem ad hoc decreta est dispensatio, vt pax vigeat, cesset contentio, & iustitiæ vigorem misericordiæ compassio temperet, scientes sine pacis bono nullum Deo munus fore acceptabile.

[Annotata]

a Sedit Formosus ab anno 891 ad 896. De hac controuersia actum § 2. num. 10.

b De Adalgario plura dicuntur in Vita S. Remberti, cui ab initio Archiepiscopatus socius fuit, [Adalgarius.] tum publica Regum & Synodi auctoritate Coadiutor, demum eidem successit anno 888: vita functus anno 909.

c Hermannus creditur electus Archiepiscopus Coloniensis anno 890 & superfuisse ad annum 925. [Hermannus. Haddo.]

d Haddo Adamo & Alberto, seu Hatto I, qui Mogontinis præfuit ab anno 891 ad 912.

e Hinc corrigendi Adamus, Albertus, Baronius ad annum 895 num. 4 Binius aliiq;, [Triburia.] quibus ea controuersia peracta scribitur apud Triburiam, quæ in Annalibus Fuldensibus ad annos 875 & 897 dicitur villa seu curtis regia, inter Mogontiam & Oppenheimium ad dexterum Rhenilatus: vbi Synodus alia habita fuit anno 895.

f Franco Episcopus Leodiensis ab anno 856 ad 903, dicitur Tungrensis, quia Leodium in Tungrorum agro situm. [Franco]

g Vodelbaldus, aliis Odelbardus, & Odilbaldus, Vltraiectinus ad Rhenum ab anno 866 ad 900. [Odelbaldus. VVofelmus.]

h VVofelmus Mimegardeuordensis, posteris Monasteriensis, deest catalogo Krantzij & Cratepolij, videtur Luberto substituendus, & successorem accepisse Bertholdum, cuius initium assignat Cratepolius ad annum 895. Nisi ordine immutato hic sit VVilhelmus, qui Bertholdi successor a dictis Krantzio & Cratepolio statuitur. Hi tres Franco, Odelbaldus & Wofelmus non interfuerunt Synodo Triburiensi.

i Drugo, aliis Drogo seu Drugo, Mindensis, seu, vt in Synodo Triburiensi, Mimidensis aut Mimidouensis, sub quo anno 896 fundatum esse monasterium Melenbeka traditur a Krantzio lib. 3 cap. 8. [Drogo.]

k Egilmarus Osnabrugensis etiam interfuit Synodo Triburiensi. 33 annos Episcopum fuisse scribit Krantzius cap. 7. [Egilmarus.]

VITA Auctore S. Remberto Archiepisc.
Ex variis MSS.

Anscharius, Ep. Hamburgensis, Daniae et Sueciae Apostolus (S.)

BHL Number: 0544

Avctore S. Remberto, ex MSS.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Dominus sanctissimis, & in Christi amore præcipua veneratione recolendis ac diligendis Patribus & Fratribus, in sacratissimo Corbeiæ monasterio Deo militantibus, filij atque discipuli Reuerendissimi Patris Anscharij perennem perpetuæ felicitatis orant in Domino dominantium pacem & salutem.

Diu per Domini gratiam Pastoris boni munere delectati, prædicationibus & exemplis informati, meritis & intercessionibus suffulti; nunc tandem eius præsentia desolati, satis perpendimus, quid pro nobis gemendum, quidue pro eo gratulandum sit. Etenim verus Dei cultor abstinens se ab omni opere malo, & in simplicitatis modestia permanens, certam de se præbuit fiduciam, quod hinc sublatus, ad Deum, quem semper tota deuotione dilexit, cuique semper animo intendebat, sine cunctatione peruenerit. Vnde pro retributionis eius præmio vere nobis gratulandum credimus; pro nostra autem desolatione necessario supplicandum: vt, [S. Anscharius suis auctoritatem conciliabat.] qui humanitus tanto destituti sumus Pastore, cælitus diuino muniri mereamur auxilio. Inter varias etenim pressurarum angustias positi, veraciter iam sentimus quid amiserimus, & quid pro probis dolere debeamus satis intelligimus. Viuente enim ipso, nihil nobis deesse credebamus: eius namque sanctitatem Reges honorificabant, Pastores Ecclesiarum venerabantur, Clerus imitabatur,populus vniuersus admirabatur, & dum illum cuncti sanctum & iustum prædicarent, nos quoque, tamquam corpus capitis pro eius bonitate venerandi ac laudabiles videbamur. At nunc tanto munere frustrati, de nostris meritis non præsumimus; quin magis timido corde expauescimus, ne peccatis promerentibus, luporum patere incipiamus morsibus. Mundus namque in maligno positus, magis ea quæ iusta & sancta sunt euertere, quam religiosa quærit erigere: & inimicus humani generis diabolus, quanto sanctiorem ac religiosiorem quemque conspexerit ducere vitam, tanto maiori conamine aduersa quæque obiicit: vt ea quæ sancta sunt destruat, & ne ab aliis imitentur, callida suasione ac prauis intentionibus auferat. Nos itaque inter formidolosa pericula suspirantes, licet multiplicia mala temporaliter timeamus, Diuinum tamen adiutorium nobis, licet indignis, non defuturum credimus: [Auctor implorat preces Corbeiensium:] ideoque vestram deuotissimam sanctitatem supplici corde rogamus, & petimus, vt memores nostri intercedere pro nobis ad Dominum dignemini: quo nunc nos eius misericordia non derelinquat; sed adiutor noster benignissimus noxia cuncta a nobis depellat: sitque nobis refugium in tribulatione, qui non deserit sperantes in se. De illius itaque præsentia præsumentes, spemque nostram in eius misericordia collocantes, & quid nobis continget, vel qualiter in futurum subsistere debeamus, illius iudicio derelinquentes, pietatis eius gratiam toto cordis ac mentis affectu collaudamus & gratificamur, qui nobis vel ad tempus tanto concessit vti Patrono. Vestiæ quoque sanctissimæ Paternitati gratiarum actiones immensas referimus, quia vestro beneficio, [a quibus formatus Anscharius,] ac licentia talem meruimus Patrem habere, cuius exempla si quis imitari voluerit, cælestem quodammodo in terris habebit conuersationem: si quis doctrinæ eius recordatus fuerit, viam mandatorum Dei sine errore incedere poterit: si quis monita adhortationis attenderit, laqueos inimici precauere studebit. [cuius Vitā scribit.] Huius itaque sanctissimi Patris memoriam stylo exarare decreuimus; & qualiter apud nos vixerit, quidque de eo nobis cognitum extiterit, vestræ Reuerentiæ scriptis intimare, quo & Diuinam clementiam in beato viro vestra quoque nobiscum collaudet affectio, & imitari volentibus, exemplum salutis fiat eius sanctissima deuotio.

CAPVT I
S. Anscharij pueritia. Tirocinium monasticum. Visiones.

[2] Beatissimi Patris Anscharij religionis sanctitas, Diuina largiente gratia, ab ineunte crescere cœpit ætate, & per singula ȩtatum momenta virtutum multiplicauit augmenta. [Puer diuinis reuelationibus instiuitur.] Namque ab infantia spiritalibus reuelationibus cælitus inspiratus, & per Domini gratiam superna visitatione est sæpius admonitus: quo mentem suam a terrenis disiungens, toto corde cælestibus inhiaret. Quas quidem reuelationes ipse quibusdam nostrum, qui ei familiarius adhærebant, innotuerat; eo tamen tenore, [quas quibusdā aperit, sed vetat vulgari:] ne tempore vitæ suæ cuiquam manifestarent. Quas nos, ad laudem Domini, post obitum eius, huic operi interserere elegimus, vt quique legentes agnoscant, quanta gratia Dominus seruum suum a primæua ætate corrigere, ac deinceps succedentibus bonorum operum meritis clarificare dignatus fuerit. Referebat namque, quod in tempore pueritiæ suæ, cum quinque fere esset annorum, [quinquennis matre orbatus, applicatur scholis:] mater sua in Dei timore admodum religiosa defuncta fuerit, ac non multo post tempore ipsum pater suus, caussa discendi litteras, ad scholam miserit. Vbi cum esset positus, cœpit, vt ætati tali familiare est, cum coæuis suis pueriliter agere, & discursibus inanibus atque iocis magis operam dare, quam discendæ disciplinæ instare. Cumque puerili ætati taliter deditus esset, visum est ei quadam nocte, quod esset in quodam loco, nimis lutoso & lubrico, ita vt inde non nisi cum magna difficultate exire valeret: [matrē videt in cœtu Sanctorum.] secus illum vero locum esse viam amœnissimam, in qua videbat procedentem quasi quamdam Dominam omni ornatu & honestate præclaram: plures vero alias fæminas dealbatas, cum quibus erat & mater sua. Cumque eam recognouisset, cœpit velle ad eam accurrere; sed loco illo cœnoso & nimis lubrico non facile exire poterat. Chorus autem ille fæminatum, cum ei appropiasset, visum est illi, eam, quæ quasi Domina aliarum videbatur, quam ille indubitanter S. Mariam esse credebat, ei dixisse: a Fili, vis ad matrem tuam venire? Cui cum ille respondisset, inhianter se velle, rursus illa intulit: Si nostræ voluntatis particeps esse volueris, [a D. Virg. monitus pueriles mores exiit:] omnem debes vanitatem fugere, & iocos pueriles dimittere, ac temetipsumin grauitate vitæ custodire. Valde enim nos detestamur omnia, quæ vana & otiosa sunt; nec potest in nostro conuentu esse, quicumque his fuerit delectatus. Post hanc itaque visionem, statim se cœpit grauius agere, & puerilia consortia vitare: lectione autem, meditatione, ceterisque vtilitatibus arctius se occupare; ita vt socij eius valde mirarentur, quod tam subito in aliam mutatus sit conuersationem.

[3] Cumque post hæc apud vos tonsuratus, atque in monasticis disciplinis positus adolescentior fuisset factus, [factus monachus intepescit:] humana subrepente fragilitate aliquantulum cœpit a propositi prioris rigore frigescere. Interim vero contigit eum Domini Excellentissimi b Kiroli Imperatoris obitum audisse, quem ipse antea in magna potentia gloriosum viderat, atque cum magna prudentia regni sceptra laudabiliter gubernasse audierat. De tanti itaque Imperatoris excessu ipse nimio terrore atque horrore perculsus, [audita Caroli Magni morte, cōpungitur:] rursus cœpit ad se redite, & admonitionis sanctæ Dei genitricis ad memoriam verba reducere: sicque omni postposita leuitate, compunctionis diuinæ cœpit amore languescere, totumque se in Dei seruitium conuertens, orationi & vigiliis, atque abstinentiæ operam dabat.

[4] Cumque his virtutum exercitiis verus athleta Dei insisteret, atque in hac grauitate permanenti mundus illi mortuus fieret, & ipse mundo, adueniente sancto die Pentecostes, gratia Spiritus sancti, quæ in eadem festiuitate super Apostolos effusa est, etiam mentem illius, vt credimus, illustrante atque exhilarante, visum est illi eadem nocte, quod quasi casu subitaneo mori deberet, [in extasi visus sibi mori,] & in ipso mortis articulo S. Petrum Apostolum, & B. Ioannem Baptistam in adiutorium sibi inuocasset: cumque anima, vt ipsi videbatur, egrederetur a corpore, ac statim in alia pulcherrima specie corporis, omni mortalitate ac sollicitudine carentis, appareret; sub eodem momento mortis & admirationis apparuerunt præfati viri: quorum erat vnus senior, cano capite, capillo plano & spisso, facie rubenti, vultu subtristi, veste candida & colorata, statura breui, quem ipse S. Petrum esse, [& deductus a SS. Petro & Ioanne Bapt.] nemine narrante, statim agnouit; alius vero iuuenis erat, statura procerior, barbam emittens, capite subfusco atque subcrispo, facie macilenta, vultu iocundo, in veste serica quem ille S. Ioannem esse omnino credidit. Hi itaque eum hinc inde circumsteterunt. Porro anima eius egressa statim in immensa claritate, qua totus mundus implebatur, sibi videbatur esse: per quam claritatem illum, nullatenus in aliquo laborantem, Sancti supradicti miro & ineffabili modo ducentes, cum peruenissent ad locum quemdam, quem ipse ignem purgatorium esse, nemine narrante, [patitur pœnas purgatorij.] certissime sciebat, ibi eum dimiserunt: vbi cum multa passus esset, præcipue tamen tenebras densissimas, pressurasque immanissimas, & suffocationes visus est tolerasse; atque omni memoria ablata, hæc solum vix cogitare sufficiebat, quomodo tam immanis posset aliqua existere pœna. Cumque per triduum, vt ipse putabat, ibi cruciaretur, quod spatium illi mille annis longius propter immensam pœnam visum est; rursum redeuntes iam dicti viri, iterumque illum hinc inde circumstantes, & longe maiori quam prius alacritate lætantes, atque in omnibus multo suauius incedentes, per maiorem, si dici possit, claritatem, gressu immobili sine via corporea ambulantes, ducebant.

[5] Et, vt verbis ipsius vtamur, Videbam, inquit, a longe diuersos Sanctorum ordines, quosdam vicinius, quosdam vero longius, ab Oriente assistentes, [dein videt Sanctorū ordines,] ad Orientem tamen respicientes, ipsumque, qui in Oriente apparebat collaudantes, quidam submissis capitibus, quidam supinis vultibus, pansisque manibus adorabant. Cumque peruenissemus ad locum Orientis, ecce viginti quatuor Seniores, secundum quod in Apocalypsi scriptum est, in sedibus sedentes, seruato introitu amplissimo apparuerunt: qui & ipsi reuerenter ad Orientem respectantes, ineffabiles Domini laudes promebant. [Apocal. 11, 16] Laudes vero in commune canentium suauissimam mihi refectionem ingerebant; sed post reuersionem ad corpus retinere nullo modo poteram. In ipso vero Orientis loco, erat splendor mirabilis, lux inaccessibilis, nimiæ atque immensæ claritatis, [& Deum in lumine,] cui inerat omnis color pretiosissimus, omnisque iocunditas: omnes vero Sanctorum ordines, qui vndique lætantes circumstabant, ab ipso gaudium hauriebāt. Qui splendor tantæ magnitudinis erat, vt nec initium eius, nec finem contemplari valerem. Et cum circumquaque longe vel prope respicere possem, in ipsa immensitate luminis, quid intus haberetur, contemplari non poteram, sed tantum superficiem cernebam: ipsum tamen inibi esse credebam, de quo Petrus ait: In quem desiderant Angeli prospicere. [1 Petri 2. 12] Ab ipso namque claritas immensa procedebat, ex qua omnis longitudo & latitudo Sanctorum illustrabatur. Ipse quoque quodammodo erat in omnibus, & omnes in eo: ipse omnes exterius circumdabat, ipse omnes interius satiando regebat: ipse superius protegebat, ipse inferius sustinebat. Sol vero & luna nequaquam lucebant ibi, nec cælum ac terra ibidem visa sunt. Sed neque ipsa claritas talis erat, quæ oculos contemplantium impediret, sed quæ oculos gratissime satiaret. Et cum Seniores sedentes dixerim, in ipso quodammodo sedebant: nam nil corporeum erat ibi, sed erant cuncta incorporea, licet speciem corporum habentia, & ideo ineffabilia. Circa sedentes vero splendor ab ipso procedens, similis arcui nubium, tenebatur.

[6] Cum itaque a præfatis viris coram hac immensitate luminis, vbi mihi maiestas Dei omnipotentis, nemine monstrante, esse videbatur, præsentatus fuissem, vox suauissima, omni sonoritate clarior, quia mihi omne seculum visa est compleuisse, ab eadem maiestate procedens, ad me facta est, dicens: Vade, [a quo intelligit se Martyrem futurum:] & martyrio coronatus ad me reverteris. ad quam vocem omnis conuentus Sanctorum, Deum hinc inde laudantium, conticuit, atque submissis vultibus adorauit. Denique speciem, a qua hæc vox formata esset, prorsus non vidi. Post quam vocem tristis factus, quia ad seculum redire compellebar, [redit ad vitam:] sed de reuertendi promissione securus, cum prædictis ductoribus exinde remeabam: qui mecum tam euntes, quam redeuntes. nihil locuti sunt, sed tam pio affectu in me respiciebant, quemadmodum mater vnicum filium contemplatur: sicque ad corpus redij. In eundo vero ac redeundo, nec labor erat nec mora, quia quo tendebamus statim aderamus. Et licet aliqua visus sim de tanta dulcedine dulcedinum enarrasse, fateor tamen, quia nequaquam stylus tanta exprimere potuit, quanta animus sentit. Sed nec ipse animus sentit vt fuit, quia illud esse mihi videbatur, quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Ex hac itaque visione, quam, sicut ipse dictauerat, verbis illius enarrauimus, præfatus seruus Dei & perterritus & consolatus, cœpit se sollicitius in Diuino exercere timore, bonisque operibus de die in diem ardentius inhærere, spemque de Dei misericordia præsumere, [sanctissime viuit.] quod quadam ipse disponeret occasione, vt ad palmam martyrij posset pertingere. Quod tamen quia corporaliter gladio imminente non contigit, qualiter in mortificatione crucis, quam iugiter in suo corpore pro Christi nominis honore portauit, Deo miserante completum sit, cum de obitu illius narrare cœperimus, latius explicabimus.

[Annotata]

a Hæc verba a matre ei dicta perperam nonnulli asserunt.

b Dies Carolo supremus vitæ 28 Ianuarij anno 814.

CAPVT II
Præfectura scholarum in vtraque Corbeia. Visiones.

[7] Post hæc vero, cum Magister fuisset Scholæ ad a S. Petrum, eundo vel redeundo ad claustrum, consuetudinem sibi fecerat in oratorio B. Ioannis Baptistæ secretius insistere. [docet pueros:] Itaque post duos annos superioris visionis, quadam nocte visum est ei, quod ad idem oratorium caussa orandi diuertisset: cumque ab oratione surrexisset, ecce vir per ostium veniebat, statura procerus, [in somno Christum videt,] Iudaico more vestitus, vultu decorus; ex cuius oculis splendor Diuinitatis, velut flamma ignis, radiabat. Quem intuitus, omni cunctatione postposita Christum Dominum esse credebat, atque procurrens ad pedes eius corruit. Cumque prostratus in facie iaceret, ille vt surgeret imperauit. Cumque surgens coram illo reuerenter adstaret, atque, præ nimio splendore ex oculis ipsius emicante, in faciem eius intendere non valeret, blanda voce ipsum allocutus est dicens: Dic, ait, iniquitates tuas, vt iustificeris. Cui seruus Dei respondit: Domine, quid necesse est tibi dicere? tu omnia nosti, & nihil te latet. Ille autem subsecutus, ait: [a quo, peccata totius vitæ confessus,] Scio quidem omnia, sed ideo volo vt confiteantur mihi homines peccata sua, vt remissionem accipiant. Cui cum omnia, quæ ab infantia gesserat, indicasset, & illo posthæc in orationem prostrato ipse erectus adstaret, dixit: Noli timere, quia ego sum, qui deleo iniquitates tuas. Post quam vocem ille qui apparuerat recessit. & vir Dei excitatus somno, [absoluitur:] de fiducia remissionis peccatorum suorum confortatus, immenso tripudiabat gaudio.

[8] Quo etiam tempore contigit, quod vestræ Reuerentiæ notissimum est, vt quidam puerulus in schola, Fulbertus nomine, a socio suo tabula percussus, ad mortem vsque perductus sit. Pro qua re prædictus seruus Dei nimium tristis effectus est, quod sub cura magisterij sui tanta negligentia inter subditos sibi acciderit. Verum appropinquante hora exitus ipsius pueri, vir Domini forte sopori deditus lectulo incubabat: cum ecce vidit in somnis ipsius animam a corpore sublatam Angelico ministerio ad cælum deferri: se quoque miro & ineffabili ministerio, Deo disponente, pariter comitari. [videt puerum inter Martyres coronari,] Cumque cæli secreta penetrassent, pueri præfati animam in quamdam purpuream mansionem conspexit introduci, & inter agmina Martyrum collocari. Ibique ei datum est, agnouisse, quod quia ipse puer vulnus sibi illatum satis patienter tulit, & animam fratris vsque ad mortem diligens, pro percussore suo nimium benigne intercessit, [propter patientiam, & occisoris dilectionem:] patientiam & benignitatem eius Diuina remunerante pietate, inter Martyrum choros deputatus sit. Hoc autem tam celerius in hora mortis eius ei demonstratum est, ita vt dum is adhuc moreretur, venerandus Pater Witmarus (qui cum eo tunc scholam puerorum regebat, & huius rei testis præsens adest) cum pro hoc ipso illum excitans, obitum discipuli nuntiaret, ille se hoc quoque ante scire responderit. Quod profecto Domini gratia, caussa consolationis, ei videre concessit, vt, quia pro hac re nimium tristabatur, ex salute pueri mœstitiam sui releuaret animi.

[9] [aliis visionibus illustratur:] His itaque & aliis quam plurimis reuelationibus atque visionibus vir Dei cælitus inspiratus, quanta inter vos postmodum sanctitatis gratia ac bonitatis excreuerit, vestrorum, qui tunc affuere, testimonio melius comprobabitur. Nobis autem ea, quæ apud nos gesta sunt, narrare cupientibus, primo indagandum videtur, propter eos qui huius rei forte minus conscij sunt, qua occasione a loco stabilitatis suæ huc secesserit; & cum apud vos Deo oblatus sit, ibique obedientiam promiserit, quo instinctu ad has partes emigrauerit, atque ad episcopatus officium apud nos sublimatus sit. Hoc autem ideo scribere necessarium duximus, [ad Corbeiam Saxonicam mittitur,] ne forte aliquis leuitati assignet, quod vir Dei, diuinæ compunctionis instinctu, & peregrinationis amore, pro salute animarum suscepit. b Cæptum est itaque olim in his partibus, videlicet Saxoniæ, monasterium fieri, quod auctoritate & magisterio sanctitatis vestræ, & primo fundatum, & succedenti tempore, Deo donante, feliciter consummatum est; nomenque mutuatum a loco habitationis vestræ accepit, vt vocaretur noua Corbeia. Ad hunc ergo locum Dei famulus, vna cum aliis Fratribus vestris, primo c directus est, [ibiq; primus docet, & concionatur.] vt inibi officio fungeretur docendi. in qua re ipse per omnia tam probabilis & acceptus inuentus est; vt omnium electione publice quoque in ecclesia verbum Dei populis prædicaret. Sicque factum est, vt eiusdem loci ipse primus & magister scholæ & Doctor fieret populi.

[Annotata]

a In diplomate Clotharij III de Corbeiæ fundatione dicitur monasterium in honore SS. Petri & Pauli Apostolorum, & S. Stephani Protomartyris ædificatum.

b Anno 822, quo 6 Augusti mensura templi & monasterij delineata, & 25 eiusdem Augusti Cruce plantata locus ab Episcopo sacratus est. vt in tractatu de Constructione huius Nouæ Corbeiæ tomo 2 Scriptorum Francorum legitur. [Corbeia noua extructa.] De eiusdem Corbeiæ nouæ initiis actum in Vita S. Adalardi fundatoris 2 Ianuarij.

c Anno 823, quo S. Adalardus plures ex Fratribus antiquæ Corbeiæ eo conuocasse dicitur in citato tractatu.

CAPVT III
Apostolatus Daniæ.

[10] Post hȩc vero contigit, vt Herioldus quidam Rex, qui partem tenebat regni Danorum, a ab aliis ipsius prouinciæ Regibus odio & inimicitia conuentus, [Herioldo Regi Danorum] regno suo expulsus sit. Qui serenissimum adiit Imperarorem Ludouicum, postulans vt eius auxilio vti mereretur, quo regnum suum denuo euindicare valeret. Qui eum secum detentum tam ipse quam per alios ad suscipiendam Christianitatem cohortatus, quo scilicet inter eos ita maior familiaritas esse posset, populusque Christianus ipsi ac suis promptiori voluntate in adiutorium sic veniret, si vterque vnum coleret Deū; [baptizato,] tandem, gratia Diuina tribuente, ad fidem conuertit, & sacro baptismate perfusum ipse de sacro fonte suscepit, sibique in filium adoptauit. [redeunti in Daniā,] Quem cum iterum ad sua reducere vellet, & eius auxilio munitus regni sui fines repeteret, cœpit diligentius quærere, si quem inueniret sanctȩ deuotionis virum, qui cum eo ire posset, eique continuo adhæreret, fieretque illi & suis ad corroborandam suscipiendamque fidem Domini Magister doctrinæ salutaris. De hoc itaque prædictus Augustus in publico conuentu Optimatum suorum, cum Sacerdotibus ceterisque fidelibus suis tractare cœpit, &, vt sibi aliquem ad tale opus & voluntarium & condignum inuenirent, sollicitius omnes rogare.

[11] Quod cum vninersi abnuerent, nullatenus se quemquam scire tantæ deuotionis virum, [aliis id detrectantibus,] qui peregrinationem tam periculosam pro Christi nomine suscipere vellet; extitit tunc temporis venerabilis Abbas monasterij vestri b Wala, qui memorato Imperatori dixit, vnum se scire monachum in monasterio c suo, qui multo ardore circa Diuinam religionem ferueret, ac pro Dei nomine multa pati desideraret: cuiusque pariter institutionem ac mores laudauit, & quod ad hoc opus satis esset idoneus indicauit. Se tamen nescire testatus est, vtrum ad hanc peregrinationem tolerandam voluntarius esset. Quid plura? iubente Rege euocatus est ad Palatium Anscharius. Cui Abbas cuncta quæ acta sunt retulit, [comes datur,] & ad quid vocaretur aperuit: qui se ad Dei seruitium in omnibus, quæ in caussa obedientiæ iniungerentur, paratum esse respondit. Deductus itaque ad præsentiam Augusti, cum ab ipso interrogaretur, vtrum pro Dei nomine, [ad prædicandum Euangelium:] caussa in Gentibus Danorum Euangelium prædicandi, comes fieri vellet Herioldi; omnino se velle constanter respondit. Cui etiam cum Abbas intulisset, nullatenus se tantum onus iubendo illi imponere; si ipse tantum hoc sua sponte eligeret, sibi gratum esse, & suæ auctoritatis ei licentiam dare. Quod ille nihilominus se & eligere & modis omnibus perficere velle respondit. Denique cum hæc publice protestarentur, essetque cognitum omnibus qui in domo conuersabantur Abbatis, cœperunt multi tantam eius admirari immutationem: quod scilicet relicta patria, & propinquis suis, fratrum quoque, cum quibus educatus fuerat, dulcissima affectione, alienas expetere vellet nationes, & cum ignotis ac barbaris conuersari. [etabilis in proposito:] Multi quoque eum super hoc detestari, & improperiis lacessere; quidam a proposito reuocare conabantur. Sed vir Dei in cœpta voluntate immobilis permanebat. Denique cum Abbas per dies singulos ad palatium iret, ipse domi residens consortia omnium fugiebat, & in quadam vinea iuxta posita solitarium sibi locum eligens, orationi & lectioni vacabat.

[12] Erat autem etiam tunc cum Domno Abbate quidam Frater monasterij vestri, nomine Autbertus, qui cum eum sollicitum nimis ac tristem, & quotidie secretius sibi consistere, & nullius consortio vel colloquio vti videret, cœpit ei compati. Et quadam die pergens ad locum, vbi in supradicta vinea solus sedebat, cœpit ab eo inquirere, vtrum veraciter peregrinationem illam vellet suscipere? Qui sperans eum hoc non ob compassionem, [socium sibi iūgit Autbertum monachū,] sed propter astutiam magis inquirere, respondit: Quid vobis curæ est super hoc? nolite mentem meam tali inquisitione conturbare. Ille vero nihil omnino se deceptionis in hac re protendere testabatur; sed magis veraciter scire velle, vtrum ille in proposita voluntate disponeret perseuerare. Tunc ipse congratulans eius beneuolentiæ, respondit: Ego interrogatus sum; si pro Dei nomine vellem in Gentes peregrinas ire ad prædicandum Euangelium Christi? Cui propositioni ego nequaquam reniti ausus sum: imo totis viribus exopto, vt mihi ad hoc detur copia eundi: nullusque ab hac intentione mentem meam immutare poterit. Tunc præfatus Frater ei respondit: Et ego te numquam patiar solum ire; sed pro Dei amore tecum proficisci cupio, tantum vt Domni Abbatis licentiam mihi impetres. Firmata itaque inter eos hac religiosa contentione, redeunti Abbati ipse obuius adstitit, & quod sibi socium inuentum haberet, qui huius profectionis comes esse voluntarius vellet, indicauit. Cuius personam cum Abbas requireret, & ille Fratrem Autbertum nominaret, multo miraculo obstupuit, nequaquam putans eum, qui & nobilis prosapiæ in seculo, & apud eum tunc familiaris, ac post eum domus eius Procurator habebatur, [nobili prosapia oriūdum] talia velle. Aduocatum tamen eum super hoc interrogauit. Qui respondit, nequaquam se pati posse, vt ille solus iret, sed pro Christi nomine se velle ei solatio & adiutorio fieri, si suam & Fratrum haberet licentiam. Cui Domnus Abbas se daturum licentiam, si ille spontanee hanc profectionem eligeret, respondit. Nullum tamen eis ex familia sua comitem deputaturum ad obsequium seruitij: nisi forte ipsi aliquem ad hoc prouocare possent, [id petentē,] vt sua sponte cum eis ire vellet. Hoc autem venerabilis Abbas non de inaffectione faciebat, sed quia abominabile & iniustum videbatur, vt quis inuitus inter Paganos conuersari cogeretur.

[13] Post hæc itaque ambo deducuntur ad Regem. Quorum voluntati & desiderio condelectatus, ipse dedit eis & Ecclesiastica ministeria, & scrinia atque tentoria, [Necessariis a Ludouico Pio instructi,] ceteraque subsidia, quæ tanto itineri videbantur necessaria, & cum præfato Herioldo ire præcepit; denuntians, vt eius fidei maximam impenderent sollicitudinem: eumque & suos, qui simul cum eo baptizati fuerant, pia exhortatione, ne ad pristinos reducerentur, diabolo instigante, errores, continue d laborarent, simulque etiam alios ad suscipiendam Christianitatem verbo prædicationis strenue commonerent. [iter aggressi,] Dimissi itaque ab Imperatore nullum habuerunt socium, qui eis aliquid seruitij impenderet; quoniam nemo ex familia Abbatis cum eis sua sponte ire, nec ille quemquam ad hoc inuitum cogere volebat. Herioldus quoque, cui commissi fuerant, adhuc rudis & neophytus, ignorabat qualiter serui Dei tractari debuissent. Sui quoque tunc nuper conuersi, & longe aliter educati, non multa super eos cura intendebant. Cum graui itaque difficultate hanc suscipientes peregrinationem, [veniunt Coloniam:] peruenerunt Coloniam. Vbi tunc temporis venerandus Antistes e Hadeboldus compatiens eorum necessitati, dedit eis nauem optimam, vbi sua reponerent, [inde, naui sibi donata,] in qua erant duæ mansiunculæ satis optime præparatæ. Hanc itaque prædictus Herioldus conspiciens, elegit in eadem naui cum illis manere, vt ipse vna, & illi potirentur altera mansiuncula. Sicque inter eos familiaritas cœpit & beneuolentia crescere; sui quoque exhinc seruitium eis diligentius impendebant. Inde ingressi per f Dorstratum, & vicina Frisonum transeuntes, ad confinia peruenerunt Danorum. [Dorstratum, tum ad fines Daniæ:] Et quia interdum pacifice in regno suo Herioldus Rex consistere non poterat, dedit ei memoratus Augustus vltra Albiam beneficium, vt si quando ei necessarium esset, ibi subsistere posset.

[14] Præfati itaque serui Dei cum eo positi aliquando inter Christianos, aliquando inter Paganos constituti, cœperunt verbo Dei insistere; [erudiunt Paganos:] & quoslibet poterant ad viam veritatis monere. Multi enim exemplo & doctrina eorum ad fidem conuertebantur, & crescebant quotidie qui salui fierent in Domino. Ipsi quoque Diuino inspirati amore, ad promulgandam deuotionis suæ religionem, cœperunt curiose pueros quærere, quos emerent & ad Dei seruitium educarent. Præfatus quoque Herioldus ex suis aliquos sub eorum cura erudiendos posuit. Sicque factum est, [pueros emunt, iisq; & aliis scholā aperiunt:] vt scholam inibi paruo tempore statuerint duodecim aut eo amplius puerorum. Alios quoque hinc inde sibi adsciuerunt seruitores & adiutores, cœpitque eorum fama & religio in Dei nomine fructuosius crescere. [socium reducit morte eius præscita.] Cum itaque in hoc sancto proposito biennio, aut eo amplius, morarentur, contigit iam dictum Fratrem Autbertum infirmitatis grauari molestia. Qua de caussa inde ad nouam Corbeiam deductus, languore diutino ingrauescente, felici, vt credimus, transitu, in tempore Paschæ, sicuti & ipsi antea a Domino reuelatum fuerat, diem inibi clausit extremum.

[Annotata]

a [Herioldus,] Herioldus, Herioltus, Haroldus, & Haraldus, cognomento Klag seu Clagus, de quo eiusq; maioribus, fratribus, filiis, aliisq; consanguineis, eorumq; successione, supra actum. [VVala Comes dein Abbas Corbeiensis]

b Wala, Walach, Walachus, Walo, Walon, Valo, patre Bernardo, fratre Regis Pipini natus, a patruele Carolo Magno tum Comes summi habitus loci, paci cum Hemmingo Rege Danorum anno 811 compositæ præfuit, & Caroli testamento subscripsit; vt tradit Eginhardus in huius Vita num. 44. & in Annalibus ad annos 811 & 814. Sub Ludouico Pio ex Comite monachus Corbeiensis, fratri suo S. Adalardo anno 823 defuncto successit, vt in huius Vita dictum eo istic Abbate scripta.

c Professione eius monasterij censebatur.

d MS. Hamburg. roborarent.

e Hadeboldus, Hadaboldus, Hadabaldus, Archiepiscopus Coloniensis, de quo § 1 actum, subscripsit Synodo ad Theodonis villam, [Hadeboldus Arch. Coloniēsis.] & inter Missos etiam a Ludouico electus: alius ab eo Hildebaldus Caroli Magni testamento subscripsit, eiusq; decessor statuitur.

f Dorstatum in MS. Corbeiensi. aliis fere Dorstratum, infra Dorstadum, [Dorstatū.] oppidum Batauorum ad Rhenum, vt pluribus supra demonstratum est.

CAPVT IV
Apostolatus Sueciæ.

[15] Interim vero a contigit Legatos Sueonum ad memoratum venisse Ludouicum, qui inter alia legationis suȩ mandata clementissimo Cȩsari innotuerunt, [Petentibus in fide instrui Suecis,] esse multos in gente sua, qui Christianæ religionis cultum suscipere desiderarent. Regis quoque sui animum ad hoc satis beneuolum, vt ibi Sacerdotes Dei esse permitteret. Tantum eius munificentia mererentur, vt eis prædicatores destinaret idoneos. Quos religiosissimus audiens Imperator, plurimum exhilaratus, denuo quærere cœpit, quos in illas partes dirigeret, qui probarent vtrum populus ille ad credendum paratus esset: sicuti Missi illi intimauerant, & cultum Christianæ religionis illis tradere inciperent. Vnde factum est, vt iterum cū memorato b Abbate vestro Serenissimus Imperator tractare cœperit, si quem forte de suis monachis inuenire posset, qui pro Christi nomine in illas partes ire vellet, aut certe qui cum Herioldo moraretur, & is qui cum eo erat seruus Dei Anscharius illam susciperet legationem. [reuocatus ab Imperatore ad palatium,] Qua de re contigit, vt regio iussu abhinc ad palatium vocaretur. Cuique denuntiatum est, ne se raderet antequam ad præsentiam Imperatoris veniret. Vir autem Dei ad quod vocaretur omnino prænoscens, cœpit toto cordis feruore in amore Dei exardescere, & omne gaudium existimare, si lucrandis sibi animabus liceret insistere. Si quid quoque in huiusmodi profectione contrarietatis siue aduersitatis ei potuisset accidere, proposuit animo patienter pro Christo tolerare: nihilque dubietatis in corde pro tali gerebat opere: quoniam visionis Diuinæ, quam ante præuiderat, consolabatur munere. Siquidem supradicto tēpore, cum apud vos maneret, & iam duabus visionibus cælitus inspiratus haberetur, [excitatur memoria habitæ antea reuelationis,] quadam nocte visum est ei, quod venisset in quādam domum, vbi plures ex ordine prædicatorum, ad prædicandi officium præparati adstabant: coram quibus subito in excessu mentis raptus, videbat immensi luminis claritatem super solis radium de cælo emissam se circumfulsisse: cumque miraretur, quid hoc esset; vox quoque pene similis illi, quam in prima visione se audisse narrauerat, facta est ad eum, dicens: Dimissum est peccatum tuum. Cui ille diuino, vt credimus, afflatus Spiritu, [quā prædicare Gentibus iubebatur,] respondit, dicens: Domine, quid vis vt faciam? & iterum vox sonuit dicens: Vade, & annuntia Gentibus verbum Dei. Hanc itaque visionem seruus Dei pertractans animo, lætus gaudebat in Domino, videns iam ex parte impletum, quod sibi imperatum fuerat, & ad maiorem laboris sui cumulum etiam Sueonibus verbum Dei nuntiare cupiens.

[16] Cum itaque ante præsentiam Cæsaris adductus, interrogatus ab eo fuisset, vtrum legationem istam suscipere vellet, libera voce respondit, se paratum ad omnia, quæ illi pro Christi nomine sua auctoritate decreuisset iniungere. [in Sueciā proficiscitur cum VVitmaro monacho:] Tunc Dei prouidentia socium illi ex vestra fraternitate venerabilis Abbas inuenit Nonnum Witmarum, tanto operi satis condignum & voluntarium. Porro cum Herioldo esse disposuit Patrem deuotissimum Gislemarum, fide & operibus bonis probatum, atque in zelo Dei feruentissimum. Suscepit itaque legationem sibi a Cæsare iniunctam, vt in partes iret Sueonum, & probaret vtrum populus ille ad credendum paratus esset, sicuti Missi supradicti innotuerant. In qua legatione, quanta quamque grauia perpessus sit mala, melius ipse, qui interfuit, prædictus Pater Witmarus intimare poterit. Nobis hoc tantum narrasse sufficiat, quod dum in medio fere essent itinere, in piratas offenderunt. Et cum negotiatores, [spoliatur a piratis:] qui cum eis ibant, se viriliter defenderint, & primo quidem victoriam ceperint, in secundo tamen ab iisdem piratis deuicti ac superati sunt; ita vt naues & omnia quæ habebant eis tulerint, & ipsi vix pedibus ad terram fugientes euaserint. Ibi itaque & munera regia, quæ illuc deferre debuerant, & omnia quæ habuerant, perdiderunt: excepto parum quid, quod forte prosilientes e naui secum auferre & asportare poterant. Inter quæ & pene quadraginta libros, quos ad seruitium Dei sibi aggregauerant, illis diripientibus, amiserunt. Hoc itaque facto cum quidam reuerti, quidam in antea ire disponerent, seruus Dei a cœpto itinere nulla ratione flecti potuit: quin potius in Dei ponens arbitrio quid illi contingeret, nequaquam redire disposuit, antequam nutu Dei dinosceret, vtrum in illis partibus licentia prædicandi fieri posset.

[17] Cum graui itaque difficultate pedibus post hoc per longissimam viam incedentes, &, vbi congruebat, interiacentia maria naulgio transeuntes, tandem ad portum regni ipsorum, qui Byrca dicitur, peruenerunt: [benigne a Rege excepti,] vbi benigne a Rege eorum, qui Bern vocabatur, suscepti sunt, Missis eius referentibus, qua de caussa aduenerint. Cognita itaque legatione eorum, & cum suis de huiusmodi negotio pertractans fidelibus, omnium pari voto atque consensu, dedit licentiam eis ibi manendi, & Euangelium Christi prædicandi, concessa libertate, vt quicumque vellent eorum doctrinam expeterent. Itaque alacri corde serui Dei, videntes prospere ea quæ optauerunt successisse, populis ibi constitutis verbum salutis adnuntiare cœperunt. [in conuersionē gētis incūbunt.] Plures quoque erant, qui eorum legationi fauebant. Multi etiam apud eos captiui habebantur Christiani, qui gaudebant iam tandem se mysteriis posse participari: probatumque est omnia ita veraciter constare, sicuti Missi ipsorum Serenissimo Cæsari innotuerunt, & baptismi gratiam nonnulli deuote expetebant. Inter quos Præfectus vici ipsius & Consiliarius Regis, admodum illi amabilis, Herigarius nomine, sacri baptismatis donum suscepit, atque in fide Catholica firmissimus exstitit. Ipse namque in hæreditate sua ecclesiam fabricauit, & in Dei seruitio semetipsum religiosissime exercuit. Huius viri diuersa extant insignia, & eius inuictæ fidei multa probantur indicia, quæ in sequentibus euidentius exponemus.

[Annotata]

a Anno 829. De Legationibus ad Suecos, Birca emporio & Rege Bern, seu Biorno actum § 11.

b Erat VValo Abbas tum adhuc in Palatio Imperatori gratus, quem hic anno sequenti 830 ex Palatio iussit ad monasterium redire, vt legitur in Vita Ludouici.

CAPVT V
Archiepiscopatus Hamburgensis.

[18] Peracto itaque apud eos altero dimidio anno, præfari serui Dei cum certo suæ legationis experimento, & cum litteris regia manu more ipsorum deformatis, ad Serenissimum reuersi sunt Augustum. Qui honorifice & cum maxima pietatis beneuolentia ab eo suscepti, narrauerunt quanta Dominus secum egerit, [Reuersus ad Imperatorem,] & quod ostium fidei in illis partibus ad vocationem Gentium patefactum fuerit. Hoc itaque deuotissimus audiens Imperator, immenso lætificabatur gaudio: pariterque recolens, quæ iam olim apud Danos circa Dei cultum concepta fuerant, & laudes & gratias omnipotenti Domino referens, ardore fidei succensus quærere cœpit, quomodo in partibus Aquilonis, in fine videlicet Imperij sui, Sedem constituere posset Episcopalem: vnde congruum esset Episcopo ibi consistenti, caussa prædicationis, illas frequentius adire partes, & vnde etiam omnes illæ barbaræ nationes facilius vberiusque capere valerent Diuini mysterij sacramenta. Cum itaque pro huiusmodi sollicitudine, cura vigilanti instaret, quibusdam fidelibus suis referentibus ei innotuit, quod, cum gloriosæ memoriæ Pater suus Carolus Augustus omnem Saxoniam ferro perdomitam, & iugo Christi subditam, per Episcopatus diuisit, vltimam partem ipsius prouinciæ, quæ erat in Aquilone vltra Albiam, nemini Episcoporum tuendam commisit, [(quod Carolus Magnus facere decreuerit)] sed ad hoc reseruare decreuit, vt ibi Archiepiscopalem constitueret Sedem: ex qua, Domini gratia tribuente, etiam successio fidei Christianæ in exteras proficeret nationes. Qua de re a primitus etiam ibi ecclesiam per quemdam Episcopum Galliæ, Amalharium nomine, consecrari fecit. Postea etiam ipsam parochiam Presbytero, Heridach nomine, specialiter gubernandam commisit: nec omnino voluit, vt vicini Episcopi aliquid potestatis super eum locum haberent. Quem etiam Presbyterum consecrari disposuerat Episcopum, sed velocior eius de hac luce transitus hoc ne fieret impediuit.

[19] Post obitum itaque tantæ memoriæ Augusti, filio eius, supradicto videlicet Imperatore Ludouico, in sede regni eius collocato, suggerentibus quibusdam, partem illam prouinciæ, quæ vltra Albiam erat, in duo diuisit, & b duobus vicinis Episcopis interim commendauit. Non enim satis attendit Patris sui super hoc constitutionem, aut certe omnimodis ignorauit. Ista vero facta occasione, qua iam fides Christi in partibus Danorum atque Sueonum per gratiam Dei fructificare cœperat, cognito patris sui voto, ne quid eius studij imperfectum remaneret, vna cum consensu Episcoporum, ac plurimo Synodi Conuentu, [erecto Archiepiscopatu Hāburgensi,] in præfata vltima Saxoniæ regione trans Albiam, in ciuitate Hammaburg Sedem constituit Archiepiscopalem, cui subiaceret vniuersa Nordalbingorum Ecclesia, & ad quam pertineret omnium regionum Aquilonalium potestas, ad constituendos Episcopos siue Presbyteros in illas partes pro Christi nomine destinandos. Ad hanc ergo Sedem Domnum & Patrem nostrum Anscharium prædictus Imperator solemniter consecrari fecit Archiepiscopum, [consecratur Archiepiscopus:] per manus Drogonis Mettensis Præsulis, & summæ sanctȩque Palatinæ dignitatis tunc Archicapellani; adstantibus Archiepiscopis, Ebbone Remensi, Hetti Treuirensi, & Orgario Maguntiacensi, vna cum pluribus aliis, in conuentu Imperij, Præsulibus congregatis; assistentibus quoque, & consentientibus, ac pariter consecrantibus, Helingando & Willerico Episcopis: a quibus iam dictas parochiæ illius partes commendatas ceperat. Et quia diœcesis illa in periculosis fuerat locis constituta, ne propter barbarorum imminentem sæuitiam aliquomodo deperiret, & quia omnimodis parua erat, quamdam cellam in Gallia, [accipit cellam Torholt,] Turholt vocatam, ad eamdem Sedem perpetuo seruituram eius legationi tradidit.

[20] Et vt hæc omnia perpetuum suæ stabilitatis retinerent vigorem, eum honorabiliter ad Sedem direxit Apostolicam, & per Missos suos venerabiles Bernoldum & Ratoldum Episcopos, ac Geroldum illustrissimum Comitem, [a Papa pallio donatus,] omnem hanc rationem sanctissimo Papæ Gregorio intimari fecit confirmandam. Quod etiam ipse, tam decreti sui auctoritate, quam cetiam pallij datione, more prædecessorum suorum, roborauit, atque ipsum in præsentia constitutum Legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum, siue Danorum, nec non etiam Sclauorum, aliarumque in Aquilonis partibus gentium constitutarum, vna cum Ebbone Remensi Archiepiscopo, qui ipsam legationem ante susceperat, delegauit, & ante corpus & confessionem S. Petri Apostoli publicam euangelizandi tribuit auctoritatem: [Legatus Septemtrionaliū regionum statuitur:] & ne horum quidquam in futurum irritum fieret, omnem resistentem, & contradicentem, vel quolibet modo his sanctis studiis piissimi Imperatoris insidiantem, anathematis mucrone percussit, atque perpetua vltione reum diabolica sorte damnauit. Porro, vt præmisimus, eadem legatio auctoritate d Paschalis Papæ Ebboni Remensi Archiepiscopo prius commendata fuerat. Siquidem ipse, vt credimus, Diuino afflatus spiritu, pro vocatione Gentium, [vti ante fuerat Ebbo Episcopus Remēsis.] & maxime Danorum, quos in palatio sæpius viderat, & diabolico deceptos errore dolebat, feruentissimo ardebat desiderio, & pro Christi nomine se suaque omnia ad salutem Gentium tradere cupiebat. Cui etiam Domnus Imperator locum vnum vltra Albiam, qui vocatur e Welanao, dederat, vt quoties illas in partes pergeret, locum subsistendi ibi haberet. Multotiens itaque ipse ad eumdem venit locum, & pro lucrandis animabus multa in Aquilonis partibus dispensauit, ac plurimos Religioni Christianorum adiunxit, atque in fide Catholica roborauit.

[Annotata]

a Philippus Cæsar ex MS. Hamburg. primitiuam & ibi ecclesiam. MS. Budecense, primitiuam etiam ecclesiam ibi &c. Sequentia ex Præcepto, seu diplomate, Ludouici supra tradito desumpta sunt; & istic illustrata, aut etiam § 1 & 5.

b Bremensi & Ferdensi.

c In MSS. Budecensi & Hamburgensi addebatur secundo, pro quo Philippus Cæsar excudit quarto.

d Paschalis diploma cum epistola S. Anscharij dedimus, ex quibus ipsa hic verba descripta confirmant Acta ex codicibus Parisiensi & Corbeiensi hic data; quæ in MSS. Hamburgensi & Budecensi admodum obscura erant, nulla facta mentione Ebbonis.

e Welanao, Welna, vulgo Wehl, seu Wedel, infra Hamburgum, [VVelanao] vbi statua antiqua visitur & creditur Rulandi consanguinei Caroli Magni ab hoc ei erecta: vt obseruat Philippus Cæsar in Notis ad hanc Vitam num. 66. De Rulando egimus ad Vitam Caroli cap. 3 litt. d.

CAPVT VI
Gautberti Episcopi in Sueciam aduentus, & exilium. Hamburgum combustum.

[21] Verum post ordinationem Domni & Patris nostri Anscharij superius comprehensam, visum est illis, de eadem legatione inter se conferentibus, necessarium esse, vt aliquis illi ordinaretur adiutor, [Assignatur ei adiutor Gautbertus,] qui in partibus Sueonum ministerij Episcopalis officio fungeretur: quoniam in regione tam longe posita præsens adesse deberet Pontifex, & ipse solus ad vtrumque locum minus sufficeret. Cum consensu itaque & voluntate prædicti Imperatoris, venerabilis a Ebbo quemdam propinquum suum, Gautbertum nomine, ad hoc opus electum, & pontificali insignitum honore, ad partes direxit Sueonum: cuique ministeria Ecclesiastica, & necessarios sumptus tam ex sua quam ex datione regia abunde tribuit, eumque quasi vice sua, qui idem prædicandi officium prius auctoritate Apostolica suscepisset, Legatum in gentibus Sueonum esse constituit. Cui etiam postea clementissimus Augustus, fuggerente eodem venerabili Præsule Ebbone, cellam, [qui consecratur Episcopus, & Simon vocatur:] quam ipse in loco memorato Welanao construxerat, quasi locum refrigerij tradidit, vt scilicet ad ipsius ministerium officij perpetua stabilitate deseruiret. Prædictus itaque Gautbertus, quem ipsi consecrantes honore Apostolici nominis Simonem vocauerunt, ad partes veniens Sueonum, [in conuersionē Suecorum incumbit;] honorifice & a Rege & a populo susceptus est, cœpitque cum beneuolentia & vnanimitate omnium ecclesiam inibi fabricare, & publice Euangelium fidei prædicare: fiebatque gaudium salutis Christianis ibi degentibus, & de die in diem numerus credentium augebatur. Interim quoque Dominus & Pastor noster in diœcesi sibi commissa & in partibus Danorum strenue suum implebat officium, [vti in Danorum & Sclauorū S. Anscharius.] & exemplo bonæ conuersationis multos ad fidei gratiam prouocabat. Cœpit quoque ex gente Danorum atque Sclauorum nonnullos emere pueros, aliquos etiam ex captiuitate redimere, quos ad seruitium Dei educaret. Quorum quosdam ad cellam prædictam Turholt nutriendos posuit: fueruntque cum eo hic ex societate vestra sancti Patres nostri & Magistri, quorum doctrina & institutione feliciter nobiscum religionis Diuinæ creuit opinio.

[22] Verum cum hæc in vtraque parte laudabiliter & Deo digne agerentur, b contigit ex improuiso piratas aduenientes Hammaburgensem ciuitatem nauigio circumdedisse. [Hamburgo a piratis obsesso,] Quod cum inopinate & subitanee accidisset, spatium non fuit congregandi. Quippe cum & Comes, qui eo tempore præfecturam loci illius tenebat, illustrissimus vir Bernarius tunc deesset; Domnus vero Episcopus ibi positus cum his qui aderant in vrbe ipsa, vel in suburbio manentibus, primo quidem audito aduentu eorum, locum ipsum continere voluit, donec maius eis veniret auxilium. Sed impellentibus Paganis, & ciuitate iam obsessa, cum eis resisti non posse conspicit, quomodo pignora sanctarum c Reliquiarum asportarentur præparauit. Sicque ipse Clericis huc & illuc fuga dispersis [fuga euadit:] etiam sine cappa sua vix euasit. Populi quoque a loco ipso exeuntes, & hac illacque palantes, plurimis aufugientibus, quidam capti, plerique etiam perempti sunt. Denique hostes direpta ciuitate, [vrbe direpta,] & omnibus, quæ in ea vel in vico proximo erant, spoliatis; cum vespertino tempore eo aduentassent, noctem ipsam cum sequenti die & nocte ibi consederunt: sicque succensis omnibus ac direptis, [& incēsa,] egressi sunt. Ibi ecclesia miro opere magisterio Domini Episcopi constructa, vna cum claustris monasterij mirifice compositis, igni succensa est. Ibi bibliotheca, quam Serenissimus memoratus Imperator eidem Patri nostro contulerat, optime conscripta, vna cum pluribus aliis libris, [omnia amittit,] igni disperiit. Sicque omnia, quæ inibi aut in Ecclesiasticis ministeriis, aut in aliis thesauris & facultatibus habuerat, aut prædatione aut igne, hostili impetu direpta sunt, vt quasi nudum eum dimiserint. Quippe cum pene nihil exinde prius elatum sit, nec tunc quidem aliquid subuentum, nisi quod quisque fugiens casu arreptum secum forsitan exportare potuit. Pro quibus omnibus Domnus & Pater sanctissimus nullatenus vel animo molestabatur, vel labiis peccauit; [nec dolet.] sed cum omnia fere, quæ ab initio episcopatus aggregare vel in fabricam ædificiorum componere potuerat, vno velut momento perdidit, illud Beati Iob sæpius verbis replicabat: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. [Iob 1. 21] Sit nomen Domini benedictum.

[23] His itaque ita peractis, cum Domnus Episcopus cum suis in multis esset pressuris & calamitatibus, & Fratres congregationis eius vna cum sanctissimis pignoribus, [Populari Suecorum tumultu] varia loca circumeundo huc illucque vagarentur, & nusquam sederent quieti; præualescente iniqui machinatione, contigit etiam diabolico instinctu, vt populus Sueonum, feruore zeli accensus, præfatum Gautbertum Episcopum insidiose persequi cœperit. Factumque est, [S. Nithardus occiditur:] vt ad domum, in qua manebat, vnanima conuentione pars quædam populi, caussa direptionis, irruerit, & nepotem quidem ipsius, d Nithardum nomine, gladio peremerit, & odio Christiani nominis percussum Dei, vt credimus, Martyrem fecerit. Ipsum vero cum ceteris sociis, [Gautbertus Ep. pellitur:] qui simul aderant, ligauerunt, & diripientes omnia, quæ apud eos inuenire potuerunt, contumelia & opprobriis affectos a finibus suis expulerunt. Quod tamen non Regio iussu factum, sed populari tantum conspiratione est perpetratum. Diuinæ vero maiestatis clementia hoc nequaquam inultum abire passa est: sed pene omnes qui affuere, [punitis cælitus auctoribus.] quamlibet diuerso modo, in paruo tempore puniti sunt: de quibus multa dici poterant, sed ne fastidium legentibus inferamus, vnius tantum mentionem curauimus facere, vt qua pœna ceteri euindicati fuerint, ex huius perditione patefiat.

[24] Quidam namque in terra illa potens extitit, cuius filius in eadem conspiratione cum aliis fuerat, & quæ sibi de spoliis inibi captis prouenerant, [Furto sublatū eius librum detinēs, mulctatur morte suorum:] in domum patris sui contulit. Post quod factum cœpit substantia illius minui, & pecora ac familia deperire: ipse quoque filius, Diuina vltione percussus, interiit: sed & vxor eius, cum filio ac filia non multo interiacente spatio, obiit. Cum itaque se excepto filio vno paruulo, omnibus bonis suis defraudatum videret, cœpit miser Deorum iras expauescere, & quod hæc omnia alicuius Dei offensione pateretur, mente tractauit. Qua de re, sicut ibi moris est, quemdam adiit diuinum rogans, vt cuius Dei offensam haberet, [consulto diuinatore,] & qualiter eum placare deberet, ipsi indicaret. Agens itaque ille, quæ circa cultum huiusmodi obseruare solebat, omnes Deos illorum ipsi placatos esse respondit; Deum vero Christianorum illi omnimodis infensum: Christus, inquit, sic te habet perditum; & quia quodlibet eorum, quod illi consecratum fuerat, in domo tua manet conditum, ideo venerunt super te omnia mala hæc, quæ passus es, nec poteris ab his liberari, donec illud in domo tua manserit. Hoc ille audito, mente pertractans sollicita, quid illud esse posset, de filio suo recordatus est, quod ex spoliis supradictis quemdam librum in domum suam aduexerit. Qua de re horrore nimio percussus, & quia Sacerdotis tunc inibi deerat præsentia, quid de eodem libro faceret omnimodis nescius, secum illum longius retinere nullatenus ausus est. Tandem vix reperto consilio, in conspectu eum populi, [alligat librum sepi;] qui in eadem villa manebat, attulit, & quæ passus sit retulit. Cumque se omnes ignaros consilij super hac re dicerent, & tale aliquid in domo sua recipere vel habere pertimescerent, ipse eum diutius apud se retinere obstupescens, honeste compositum ad quamdam ligauit sepem, denuntians vt quicumque vellet, eum inde sumeret, & pro reatu commisso Domino Iesu Christo voluntariam satisfactionem vouit. Quem librum quidem Christianorum exinde sublatum in sua aduexit domo, ex cuius ore etiam ista cognouimus: [vnde eum Christiani sustulere.] qui postea magnæ fidei & deuotionis extitit, ita vt psalmos apud nos postea memoriter sine litteris didicerit. Taliter ergo & ceteri siue morte, siue peste, & damno rerum suarum puniti sunt: & liquido omnibus patuit, quia sanctum Dei Pontificem, & suos inhoneste tractare & spoliare præsumpserant, grauissimam Domini nostri Iesu Christi senserint vltionem.

[Annotata]

a Adamus lib. 1. cap. 18 carpit Ebbonem, quasi occupatione seculi delectatus ipsemet in Sueciam non abierit. Sed melius de eo sensisse Anscharium, supra ostendimus.

b Anno 845 vt § 2 probatum contra Adamum, Krantzium, aliosq;, qui annum ponunt 840.

c De his reliquiis egimus § 13.

d Eius Natali incognito, ne pereat memoria, hoc eum die cum S. Anschario celebramus.

CAPVT VII
Ardgarij Presbyteri in Sueciam iter. Miracula & obitus Herigarij.

[25] Post hæc itaque locus ille septem fere annis sine sacerdotali fuit præsentia: [Ardgarius a S. Anschario in Sueciā mittitur.] pro qua re Domnus & Pastor noster Anscharius nimio mœrore anxius, Christianæ religionis fidem ibi cœptam perire non sufferens, & maxime pro filio suo, quem supra memorauimus, Herigario condolens, quemdam Anachoretam, Ardgarium nomine, illas in partes direxit, & vt specialius eidem adhæreret præcepit. Ipse itaque eo adueniens, officiose susceptus est ab ipso Herigario, & Christianis, qui ibi aderant, magnum suæ præsentiæ exhibuit gaudium. Cœperuntque, sicuti primo fecerant, ea quæ Dei sunt deuote quærere, & ritum Christianitatis lubenti animo custodire. Nemo quoque incredulus eius prædicationi audebat resistere, quia qua pœna mulctati fuerunt, qui seruos Dei inde expulerant, mente pauida meminerant. Suggestione quoque præfati Herigarij, Regis, qui tunc erat, iussu & licentia, publice cœpit Dei celebrare mysteria. Qui videlicet fidelissimus vit Herigarius, tempore quo sacerdotalis ibi deerat præsentia, multa ab infidelibus sustinuit opprobria: sed largiente Diuina gratia, signis cælestibus eius petitione veræ fidei declarata sunt præconia. Ex quibus, vt promisimus, aliqua hic interserere curauimus, quo eius fidei inuictus declaretur animus.

[26] Quadam namque vice ipse in quodam sedebat Placito, scena in campo ad colloquium parata: ibi cum inter alias locutiones illi deos suos laudassent, quorum fauore prospera sibi multa prouenirent, [Herigarius concertatione cum idololatris inita,] & illi quod solus a consortio omnium inani fide aberraret, improperarent, ipse, vt erat spiritu feruens, respondisse dicitur: Si tanta est de Diuina malestate dubietas, quod tamen dubium esse nullo modo deberet, probemus miraculis, quis sit maioris potentiæ, vestri multi, quos dicitis, dij, an meus solus omnipotens Dominus Iesus Christus. Ecce tempus adest pluuiæ, (siquidem pluuia tunc imminebat) Inuocate vos nomina deorum vestrorum, ne pluuia super vos descendat; & ego inuocabo Dominum meum Iesum Christum, ne aliqua stilla pluuiæ me contingat: & si quis in hac parte se inuocantes exaudierit, ipse sit Deus. Hac itaque facta inter se conuentione, cum illi omnes in vna parte sederent. ipse vero cum vno puero in altera, cœpit vnusquisque eorum inuocare deum suum, ille quoque inuocabat Dominum Iesum Christum. Et descendens immensa de cælo pluuia, [his, dum deos inuocant, pluuia oppressis, manet intactus:] ita omnes illos aquis infudit, vt quasi in flumine cum vestimentis iactati viderentur, etiam folia ramorum de vmbraculo ibi facto, super ipsos decidentia, virtute Diuina illos oppressos ostenderent: super ipsum vero & puerum qui cum eo erat, nec vna descendit pluuiæ gutta. Quo facto confusis illis & admirantibus, Ecce, inquit, videtis, quis sit Deus: nolite me infelices ab eius cultura reuocare, quin potius ab erroribus vestris confundamini, & veritatis viam discite.

[27] Alio quoque tempore contigit, vt dolorem in tibia sua sustineret nimium, ita vt non aliquo modo se mouere a loco, in quo erat, posset, nisi portaretur. Cum hanc ergo diutius sustineret molestiam, cœperunt multi ad eum caussa visitandi venire; & quidam adhortationibus, quo pro salute sua diis sacrificaret, commonere: quidam improperiis, quod sine Deo esset, lacessere, [dolore tibiæ,] & idcirco eum salute carere. Cum itaque hæc sæpius agerentur, & ipse constanter malis eorum suggestionibus resisteret, postremo non ferens eorum calumniam, respondit, Nequaquam se a vanis simulacris auxilium petere velle, sed a Domino suo Iesu Christo, qui posset in momento, si vellet, eum ab infirmitate sua sanare. Et accitis illico domesticis suis, vt ad suam eum deferrent ecclesiam, præcepit. Vbi positus coram cunctis, qui astabant, supplices ad Dominum preces effudit, [inuocato Christo,] dicens: Domine mi Iesu Christe, vt sciant hi miseri, quia tu es Deus solus, & non est alius præter te, da mihi seruo tuo in hac hora pristinam corporis mei sanitatem: vt videntes inimici magnalia tua, de suis erroribus confundantur, & ad agnitionem tui nominis conuertantur. Fac, quæso, quod peto propter nomen tuum sanctum, quod est benedictum in secula: ne sit confusio confidentibus in te Domine. Post quam vocem, Diuina eum medicante gratia, confestim sanissimus est redditus, & de ecclesia per semetipsum egressus, pro salute sua Deo gratias agebat, & in Christi fide conualescens magis magisque incredulos confundebat.

[28] [subito liberatur:] Per idem fere temporis accidit, vt etiam quidam Rex Sueonum, nomine a Anaundus, eiectus regno suo, apud Danos exul fuerit: qui fines regni quondam sui denuo repetere cupiens, [ab Anaūdo Rege expulso,] cœpit ab ipsis auxilium quætere; spondens quod, si se sequerentur, multa eis donaria possent prouenire. Proponebat enim eis vicum nominatum Byrca, quod ibi multi essent negotiatores diuites, & abundantia totius boni, atque pecunia thesaurorum multa. Ad illum itaque vicum se illos promittebat ducturum, vbi sine exercitus sui damno, multo suæ necessitatis fruerentur commodo. [cū Danis in Sueciā redeunte,] Illi ergo promissis muneribus delectati, & thesaurorum adquisitione auidi, in auxilium eius expeditorum ad pugnam hominum viginti & vnam naues impleuerunt, & cum eo destinauerunt. Ipse vero de suis naues habebat vndecim. Exeuntes ergo de Danis, ad vicum insperate venerunt memoratum, & forte tunc Rex ipsorum longius inde aberat, & Principes ac populi multitudo congregari non poterant. Tantum supradictus Herigarius Præfectus ipsius loci, cum eis qui ibi manebant negotiatoribus & populis, præsens aderat. In magna ergo angustia positi, ad ciuitatem, quæ iuxta erat, confugerunt: cœperunt quoque diis suis, imo dæmonibus, vota & sacrificia promittere & offerre, [Bircenses pecunia direptionē redimunt:] quo eorum auxilio in tali seruarentur periculo. Sed, quia ciuitas ipsa non multum firma erat, & ipsi ad resistendum pauci, miserunt ad eos legatos, dexteram & fœdus postulantes. Quibus Rex præfatus mandauit, vt pro redemptione ipsius vici centum libras argenti persoluerent, sicque pacem haberent. Quod illi, vt petebat, statim miserunt, & a Rege iam dicto susceptum est.

[29] Porro Dani grauiter huiusmodi conuentionem ferentes; quia non sicuti disposuerant actum fuisset, cœperunt velle super eos subito irruere, [at Danis direptionē minantibus,] & locum ipsum funditus deprȩdari atque incendere, dicentes vnum quemlibet negotiatorem plus ibi habere, quam sibi oblatum fuisset: & nullo modo se tantam calumniam sufferre posse. Cum hæc ergo inter se agerent, & ad diripiendam vrbem, in quam confugerant, se præpararent, hoc quoque illis innotuit. Vnde rursus pariter congregati, cum nullo modo vires haberent resistendi, nullaque eis spes esset refugij, ad vota & sacrificia maiora diis suis offerenda se inuicem cohortabantur. Contra quos iratus fidelis Domini Herigarius, [suadente Herigario] Maledicta sint, inquit, a Deo nostro vota & sacrificia vestra cum idolis vestris. Quamdiu vultis dæmonibus seruire, & vos ipsos ad perniciem vestri votis inanibus in paupertate redigere? Ecce multa obtulistis, & ampliora vouistis, insuper & centum libras argenti dedistis: quid profuit vobis? Ecce omnia, quæ habetis, veniunt diripere: vxores vestras & filios vestros ducent captiuos: ciuitatem & vicum igni succendent: & vos gladio peribitis. Quid ergo vobis prosunt simulachra vestra? Ad quam vocem illic omnes perterriti, & quid agerent nescij, vnanimiter responderunt: Salus nostra & consilium sit in tua deliberatione, & quidquid nobis suggesseris, sine dubio faciemus. Quibus ille, Si, inquit, vota spondere vultis, vouete & reddite omnipotenti Deo, qui regnat in cælis, & cui ego in conscientia pura, & fide recta deseruio. Ipse omnium Dominus est; in voluntate eius omnia sunt posita; nec est qui eius ditioni possit resistere. Si itaque eius auxilium toto corde petieritis, [Christum inuocani:] omnipotentiam ipsius vobis non defuturam sentietis. Accepto igitur ab eo consilio, tunc vnanimes & voluntarij exeuntes, sicut ibi consuetudinis erat, in campum, pro liberatione sibi ieiuniū & eleemosynas Domino Christo deuouerunt.

[30] Interim Rex præfatus cum Danis agere cœpit, vt sorte perquirerent, vtrum voluntate deorum locus ipse ab eis deuastandus esset. Multi, inquit, dij sunt ibi potentes, ibi etiam ecclesia olim constructa est, & cultura Christi a multis Christianis ibi excolitur, qui fortissimus est Deorum, & potens sperantibus in se quocumque modo vult auxiliari. Necessario ergo quærendum est, vtrum Diuina ad hoc voluntate incitemini. Quod illi, quia sic apud eos moris erat, nequaquam abnuere potuerunt. Quæsitum est igitur sortibus, & inuentum, quod cum sua hoc prosperitate nequaquam perficere possent, neque locum ipsum eorum deprædationi a Deo concessum. Iterum quæsitum est, in quam partem ituri essent, vbi sibi pecuniam acquirerent, ne vana spe frustrati ad sua vacui remearent. Cecidit sors, [& Danis in Sclauos conuersis,] quod ad vrbem quamdam longius inde positam in finibus Sclauorum ire deberēt. Hoc ergo Dani diuinitus sibi imperatum credentes, a loco memorato recesserunt: ad vrbem ipsam directo itinere properarunt, irruentes super quietos & secure habitantes, improuise illam vrbem armis ceperunt, & captis in ea spoliis ac thesauris multis, ad sua reuersi sunt. Rex vero ille, qui ad eos prædandos venerat, pace cum eis fœderata, argentum quod ab eis acceperat, reddidit, & apud eos aliquamdiu resedit, volens genti suæ reconciliari. Sicque Domini gratia, [liberātur.] propter fidem serui sui Herigarij, populum illius loci ab hostium incursu liberans bonis suis restituit.

[31] Quo facto ipse in conuentu publico eamdem rem proposuit, & vt, quis Deus esset, intentius prouiderent, monuit, dicens: Heu miseri, vel iam nunc intelligite, quod vanum sit a dæmonibus auxilium petere, qui non possunt in tribulationibus subuenire. [Herigarius inculcat fidem Christi,] Suscipite fidem Domini mei Iesu Christi, quem probastis verum Deum esse, qui vobis nullum habentibus resugium suæ miserationis tribuit auxilium. Nolite vltra culturam superstitiosam quærere, & inani sacrificio idola vobis placare: verum Deum, qui omnium quæ in cælis & terris sunt dominatur, colite; & ipsi vos subiicite: ipsius omnipotentiam adorate. Denique post hæc tanto alacrior, quanto frequentibus Domini beneficiis in fide robustior factus, publice vbicumque aderat, partim exultando, virtutem Domini & fidei gratiam cunctis nuntiabat, sicque bonum certamen vsque ad finem suæ perduxit vitæ: consummatoque boni operis cursu, [pie moritur.] languore ingrauescente, astante iam dicto Artgario Sacerdote, Diuinæ commendatus clementiæ, communione sacra percepta, feliciter in Christo obiit: de cuius fidei constantia multa adhuc dici poterant; sed quia breuitati studuimus, hæc dicta sufficiant.

[Annotatum]

a Anaundus, Anoundus & Amundus. de eo nostram coniecturam dedimus supra § 11. vbi de Regibus Sueciæ egimus.

CAPVT VIII
Fridburgis obitus. Reditus Ardgarij e Suecia.

[32] Illis quoque temporibus apud eos matrona quædam fuit valde religiosa, quam nulla vnquam improborum peruersitas a fidei suæ rectitudine peruertere potuit: cui frequenter in quacumque necessitate positæ, vt more eorum idolis sacrificaret, suggestum est; [Fridburgis matrona in fide constans,] sed illa immobilis fidei suæ munia non reliquit, vanum esse dicens, a simulacris mutis & surdis auxilium quærere; & abominabile sibi videri, vt his, quibus in baptismo renuntiauerat, denuo intenderet, & sponsionem, quam Christo promiserat, falleret. Si enim, inquit, malum est hominibus mentiri, quanto magis Deo? Et si bonum est inter homines fidem constare, quanto magis, qui fidem Domini accipit, nullatenus debet ab ea immutari? Dominus, inquit meus, Iesus Christus omnipotens est, ipse mihi, si in eius fide perseuerauero, & sanitatem, & omnia quibus indiguero, præstare poterit. Prædicta religiosa fæmina, Fridburg nomine, in bonitate vitæ & fidei constantia laudabilis, dies vitæ suæ vsque ad tempus produxit senectutis. Cum iam appropinquaret dies mortis suæ, & post discessum Domini Simonis nullus tunc ibi adesset Sacerdos, ipsa amore sacrificij, quod audierat viaticum esse Christianorum, [vinum benedictum pro viatico seruarat:] de vino aliquantulum in quodam fecit reseruari vasculo, & filiæ suæ in fide commendans, vt si quando ei vltimum tempus instaret, de ipso vino, quia sacrificium non habebat, ei in os distillaretur; vt vel sic Domini gratiæ exitum suum commendaret. [ab Ardgario Eucharistia munita obit:] Illud itaque vinum tribus fere annis apud eam conseruatum est, sicque contigit illuc prædictum aduentasse Sacerdotem Artgarium. Quo ibi posito, ipsa quamdiu vires habuit, religionis suæ deuotionem exercuit, Missarum solemnia & salutaria monita sedulo ab eo exquirens. Verum inter hæc, languore se præoccupante, cœpit infirmari: sollicita de obitu suo memoratum ad se accersiri fecit Presbyterum, & accepto de eius manu viatico optato, feliciter migrauit ad Dominum.

[33] Illa vero eleemosynis intenta semper, quia in seculi rebus diues erat, filiæ suæ prædictæ Cathlæ iniunxerat, [cuius filia] vt post suum ex hac luce discessum, cuncta, quæ illius erant, in pauperes dispensaret. Et quia hic pauperes minus inueniuntur, post obitum, inquit, meum, cum tibi primum opportunitas euenerit, venditis omnibus, quæ hic dispensata non fuerint, sume tecum argentum, & vade a Dorstadum: ibi sunt ecclesiæ plurimæ & Sacerdotes ac Clerici, ibi indigentium multitudo. [eius iussu Dorstadū profecta,] Illo adueniens, quære quite doceant fideles, quomodo ea dispenses, & pro animæ meæ remedio omnia distribue. Post excessum itaque matris filia, quæ mater iusserat, strenue adimpleuit: arreptoque itinere perueniens ad Dorstadum, religiosas exquisiuit ibi fæminas, [pecuniam pauperibus distribuit:] quæ cum ea loca sancta circuirent, & quid cuique dispensare deberet eam instruerent. Cum quadam die dispensandi caussa loca sancta circuirent, & medietas iam distributa esset, dixit sociis suis: Nunc lassæ sumus, melius est, vt aliquid de vino ematur, vt refocillemur, & sic demum cœpta peragamus. Datis igitur ad hoc b quatuor denariis, & viribus resumptis, quod cœpere peregerunt: quibus completis, [quam reperit diuinitus in sacco repositam.] ipsa ad hospitium suum rediens, saccum, in quo argentum fuerat, in quodam loco vacuum posuit; sed largiente superno munere denuo ipsum locum adiens, sicut ante fuerat plenum inuenit: quæ tanto obstupefacta miraculo, adscitis ad se fæminis, quæ secum prius ierant, quod sibi contigerat ostendit: coram, quibus, quid inibi esset computans, tantum inuenit quantum illo adduxit, exceptis quatuor denariis. Consilio itaque ab eis accepto, iuit ad Sacerdotes qui ibi probabiliores videbantur, & ipsum miraculum eis innotuit, qui gratiam Dei pro tanta eius bonitate laudantes, quod eius labori ac bonæ intentioni Dominus ea retribuerit, intimabant, Quia cum, inquiunt, matri tuæ obediens fuisti, & fidem tuam circa eam illibatam seruasti, & eleemosynas illius strenue implesti; Dominus omnium bonorum retributor pro necessitatis tuæ subsidio ista tibi contulit: ipse est omnibus sufficiens, nullius indiget: ipse omnia quæ pro eius distributa fuerint nomine, in cælesti regno recompensabit. Quod ita esse ne aliquo modo dubitates, & ne te census dati distributio pœniteret, hoc te Deus miraculo certificare dignatus est. Hoc iam signo, quod mater tua cum Domino salua sit, firmiter crede: hoc miraculo admonita, tu quoque pro Christo tua dare ne timueris.

[34] Igitur post excessum prædicti viri Herigarij, iam memoratus Sacerdos Dei Artgarius, amore solitariæ, [Artgarius e Suecia discedit.] quam antea duxerat, vitæ ab illis partibus egressus locum suum repetiit. Sicque denuo Christiani ibi positi sacerdotali sunt præsentia destituti. Quare manifesto patuit indicio, quod ad corroborandum fidem præfati viri Herigarij, & supradictæ matronæ Frethuburgis, pariterque vt exitum eorum Diuinæ commendaret clementiæ, & quod fideliter desiderauerant, mysterium videlicet sacræ communionis, pro vltimo viatico perciperent, iam dictus Anachoreta Artcharius ad illas partes destinatus fuerit.

[Annotata]

a Locum hunc de Dorstado illustramus supra § 6

b In MS. Budecensi, septem denariis. at Poëta infra etiam quatuor scribit.

CAPVT IX
Episcopatus Bremensis Hamburgensi vnitus.

[35] Verum inter hæc superius comprehensa, a contigit bonæ memoriæ Ludouicum serenissimum Imperatorem, Diuino ordinante iudicio, vita præsenti decessisse. Post cuius obitum cum de regni diuisione magna fieret perturbatio, Pastoris quoque nostri aliquando labefactari cœpit legatio. [Torholtano monasterio sibi ablato,] Nam cum Cella supradicta Turholt in partem concessisset venerandi Regis Caroli, ipse eam a seruitio, quod pater suus disposuerat, amouit; & vobis bene cognito dedit Reginario. Pro qua re cum a Fratribus suis gloriosissimis Regibus, & a multis quoque aliis sæpius fuisset admonitus, & ipse eorum petitioni nullatenus assentiret, iam dictus Pater noster tunc cœpit alteri necessitatibus & indigentiis. Vnde contigit, vt & Fratres vestri, qui tunc cum eo hic aderant, [penuria premitur S. Anscharius:] ad vestram societatem redierint, & multi quoque alij caussa paupertatis eum dereliquerint. Ipse tantum cum paucis, qui cum eo substiterant, prout poterat se agebat, & licet in paupertate degens, iniunctum sibi officium nequaquam deserere voluit.

[36] Dominus quoque humilitatem eius, & patientiæ fortitudinem conspiciens, quia cor Regis in manu Domini est, Clementissimi Domini & b Senioris nostri Ludouici Regis, qui post patrem suum huius regni gubernacula suscepit, [a Ladouico Rege Germaniæ,] ad hoc animum incitauit, vt quȩrere inciperet, vnde ei solatium subsistendi facere posset, quo legationis suæ mandatum perficere posset. Et quia in hac prouincia cellam nullam huic legationi habebat congruam, erat autem ibi iuxta Episcopatus Bremensis Ecclesiæ tunc desolatus Pastore, [accipit Episcopatū Bremensē,] illum ei dare disposuit. Vnde in c publico conuentu Episcoporum, ceterorumque fidelium suorum tractare cum eis cœpit, vtrum hoc ei facere canonica auctoritate liceret. Dominus enim & Pastor noster hoc sibi periculosum esse aliquo modo formidans, & ne a quibuslibet næuo cupiditatis reprehenderetur, caute prouidens, non facile huic dispositioni assentiebat. Iubente itaque Rege hæc eadem res in Concilio Episcoporum ventilata est. Qui multis præcedentibus exemplis probauerunt, bene posse fieri, [probante concilio Episcoporū:] vt quia diœcesis illa, ad quam ipse ordinatus fuerat, admodum parua erat (nam non nisi quatuor baptismales habebat ecclesias) & hæc ipsa multotiens iam Barbarorum incursibus deuastata, ista ei caussa solatij adiungeretur.

[37] Verum, ne in aliquo scrupulum Ferdensis pateretur Episcopus, [reddit partem diœcesis Hamburgensis Episcopo Ferdensi:] quod etiam partem de suo episcopatu vltra Albiam sumptam ipse cum Bremensi tota simul parochia retineret, statuerunt, vt, sicut tempore Domni d Ludouici primo fuerant, Episcopatus ipse & Bremensis & Ferdensis restituerentur, & ipse teneret Bremensem, ex qua maior pars diœcesis suæ sumpta erat, quæ etiam tunc erat præsentia Pastoris desolata. Quo decreto ita ab Episcopis constituto, ipse iubente Rege Bremensem suscepit diœcesim gubernandam. Porro partem parochiæ, quæ vltra Albiam ad se pertinere debebat, e Waldgarius recepit tunc Ferdensis Episcopus. Quod cum ita aliquamdiu esset, iterum diligentius ipsa re in alio concilio Episcoporum ventilata, visum est eis non bonum esse, vt Sedes, ad quam ille ordinatus fuerat, ab alio Episcopo teneretur: (nam Hammaburg tunc in partem cesserat Waldgarij) potestatem quidem Regis esse dicentes, [postea ipsū Hamburgum recipit,] vt diœcesim patuam & admodum captiuatam augeret, locum tamen ad episcopalem dignitatem auctoritate Apostolica firmatum, nullatenus immutandum. Vnanimo ergo consensu, cum voluntate Regis prædicti piissimi Ludouici, Episcopi ibi constituti censuerunt, vt Sedem, ad quam consecratus fuerat, [parte alia diœcesis Ferdensi tradita.] Pater noster Anscharius reciperet, & siquid vltra Albiam ex Ferdensi ipse retineret diœcesi, ex Bremensis Ecclesiæ parochia illius Sedis restitueret Episcopo. Quod ita & regio iussu, & synodali Episcoporum decreto, ipsius quoque Waldgarij memorati Ferdensis Episcopi voluntate & assensu, perfectum est.

[Annotata]

a Anno 840. de bello inter tres filios, paceq; anno 843 composita, Torholto & Reginario egimus § 5.

b Seniorem pro Principe, Domino & Hero accipi, sæpius obseruauimus: potest hic etiam Senior dici respectu Ludouici filij, qui cum scriberetur. Vita, administrauit Saxoniam, in eaque illi anno 878 defuncto successit.

c Forsan anno 848 in Synodo Moguntina. de hac coniunctione Sedium egimus § 2.

d Ludouici Pij Imperatoris.

e De Waltgario egimus 2 Februarij ad Acta S. Erlülsi decessoris, quem cum Martyribus Ebbekestorpensibus retulimus.

CAPVT X
Coniunctio Episcopatuum oppugnata: auctoritate Apostolica confirmata.

[38] Porro cum hæc agerentur, Colonia ciuitas, ad quam Bremensis parochia suffraganea erat, eo tempore absque benedictione a episcopali degebat. Quod quia diuturnum extitit, [Gūtharius Archiep. Coloniesis initio contrarius,] illud etiam sine illius loci Pontificis præsentia necessario decernendum fuit. Postea tamen consecrato ad eum locum venerabili Præsule b Gunthario, hoc ipsum Domnus & Pater noster ei suggerere studuit, vt sua quoque auctoritate firmaretur. Cui tamen rei ipse admodum contrarius exstitit. Qua de caussa postmodum in Wormacia ciuitate positis c duobus Regibus, Ludouico scilicet & Lothario, coram multa Episcoporum vtriusque regni frequentia, præsente venerabili Patre nostro, [a Regibus & Episcopis rogatus,] hæc eadem res exposita est. Quod cum ab omnibus bene ita ordinatum probaretur, vt prædictus quoque Pontifex Guntharius hoc ipsum sua auctoritate firmaret cuncti rogauerunt. Qui primo quidem fortiter his reniti cœpit, iustum non esse multipliciter ostendens, vt Sedes suffraganea in Archiepiscopalem Sedem verteretur; nec se debere honorem Sedis suæ in aliquo minuere: postremo tamen & ipsis Regibus, & cunctis simul Episcopis ibi aggregatis, [Sediū coniunctioni subscribit; si Papa annuat:] pro hoc ipso eum rogantibus, & omnino caussa necessitatis id licitum fore dicentibus, respondit, si Apostolica auctoritate firmaretur, ex se quoque ratum esse.

[39] Quo responso accepto, cum etiam omnes Suffraganei eius hæc eadem consensissent, piissimus Rex iam dictus Ludouicus cupiens & patris sui eleemosynam in omnibus augmentare, & quod ipse disposuerat per omnia ratum fieri, Reuerendissimum Salomonem Constantiæ ciuitatis Episcopum pro hoc ipso ad Sedem direxit Apostolicam. [missis Romam Legatis,] Cum quo etiam Domnus & Pater noster Anscharius, quia ipse per se non poterat, filium suum Fratrem nostrum Nordfridum misit Presbyterum, qui officiosissime a sancto suscepti Papa Nicolao, [Nicolaiis Papa confirmat] Legationis suæ mandatum ei plane & dilucide retulerunt. Qui prudenter & sollicite ea, quæ ab ipsis dicebantur, mente pertractans, & Deo inspirante pro lucrandis animabus Gentilium hanc constitutionem iustam esse decernens, voluntatem Regis nostri sua auctoritate firmauit. Denique vt ipsam rem diligentius ab eo elucubratam, manifestius aperire possimus, [hac bulla,] verba ipsius interponere decreuimus. Cum enim caussam legationis eius, & cetera superius comprehensa, plene & breuiter recapitulasset, denique subiunxit: Cuius delegationis & auctoritatis & pallij acceptionis pagina nobis est a Ludouico filio nostro per Salomonem sanctissimum Episcopum destinata, iuxta morem sanctæ Ecclesiæ Romanæ bullata. Per cuius tenorem paginæ hæc ita fuisse comperimus, sicut pietas nobis iam fati Regis per fidelem virum, Salomonem scilicet Episcopum, intimauit. Vnde nos vestigia tanti Pontificis & prædecessoris nostri sequentes Gregorij, omnemque ibi Deo dignam statutam prouidentiam agnoscentes, magnorum Principum votum, Ludouici videlicet diuæ recordationis Augusti, & æquiuoci eius filij excellentissimi Regis, [legatione Septētrionalium regionū S. Anschario concessam:] tam huius Apostolicæ auctoritatis præcepto, quam etiam pallij datione, more prædecessorum nostrorum, roborare decreuimus; quatenus tanta fundatus auctoritate prænominatus Anscharius, primus Nordalbingorum Archiepiscopus, & per ipsum successores eius, lucrandis plebibus insistentes, aduersus tentamenta diaboli validiores existant. Ipsum quoque filium nostrum iam dictum Anscharium Legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum, siue Danorum, nec non etiam Sclauorum, vel in ceteris, vbicumque illis in partibus constitutis Diuina pietas ostium aperuerit, publicam euangelizandi tribuimus auctoritatem, ipsamque Sedem Nordalbingorum, Hammaburg dictam, in honore sancti Saluatoris, [& Archiepiscopatum Hamburgensem:] sanctæque eius intemeratæ genitricis Matiæ consecratam, Archiepiscopalem deinceps esse decernimus. Atque vt strenui prædicatoris Episcopi post decessum crebro dicti Anscharij Archiepiscopi, persona tanto officio apta eligatur semper successura, sub Diuini iudicij obtestatione statuimus.

[40] Verum quia Carolus Rex, frater sȩpe dicti Regis Ludouici, post decessum Imperatoris patris sui piæ memoriæ Ludouici, abstulit a prænominato loco, qui dicitur Hammaburg, monasterium quod appellatur Turholt, vtpote quod post partitionem inter fratres suos in regno suo coniacere videbatur, situm in occidentali Francia, quod ille genitor suus ad supplementum & victum Episcopo & Clericis eius dederat; cœpere, sicut fertur, omnes ministri altaris recedere: deficientibus quippe necessariis sumptibus, ab ipsis recesserunt Gentibus, & eadem ad Gentes Legatio per huiusmodi factum defecit: ipsa quoque metropolis Hammaburg pene desetta facta est. Igitur dum hæc agerentur, mortuus est diœceseos Remensis Episcopus, quæ huic contigua esse dicitur. [eiq; vnitū Episcopatū Bremensē,] Cumque sæpedictus Rex & hanc diœcesim vacantem, & illam nouellam institutionem cerneret deficientem, insuper & vtramque hanc Ecclesiam Dei permittente occulto iudicio, per barbarorum sæuitiam admodum attenuatam, quærere cœpit, qualiter prædicta Bremensis Ecclesia prædictæ nouellæ Archiepiscopali vniretur ac subderetur Sedi, nostro hoc votum roborante decreto. Vnde per sæpenominatum venerabilem Missum, Salomonem videlicet Constantiȩ ciuitatis Episcopum, nobis hoc relatum est confirmandum, ac postulatum est nostra auctoritate roborandum. Nos igitur id subtili perpendentes examine, animaduertimus propter instantem necessitatem, & animarum lucra in Gentibus demonstrata, vtile fore. Omnia enim quæ proficua Ecclesiæ probantur existere, & Diuinis non resultant præceptionibus, licita & facienda esse non dubitamus: maxime in tam nouellæ Christianitatis plantatione, in qua varij solent euentus contingere. Quamobrem auctoritate omnipotentis Dei, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, & hoc nostro decreto decernimus, secundum reuerendissimi Regis Ludouici votum; ipsas prædictas diœceses, Hammaburgensem videlicet & Bremensem, non deinceps duas, sed vnam esse & vocati, subdique Sedi quæ prædecessoris nostri decreto Archiepiscopali est munere sublimata; restituta dumtaxat de Bremensis Ecclesiæ rebus episcopatui Ferdensi parte inde ablata. Nullus vero Archiepiscopus Coloniensis vllam sibi d deinceps in eadem diœcesi vindicet potestatem. [a iurisdictione Archiep. Coloniensis eximit.] Quinimo & ipsi & omnibus omnino suademus veræ religionis cultoribus, vt sacra hac legatione fungentibus adiutorio & solatio sint, quatenus gratia huius beneficij plenam mercedem recipere mereantur ab eo qui dixit: Ite, docete omnes gentes. &: Quicumque receperit vos, me recipit. [Matth. 28. 19 Matth. 10. 40] Itaque omnia a dilecto filio nostro Rege Ludouico ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam præ eius vota auctoritate firmamus. Et quia casus præteritorum nos cautos faciunt in futurum, omnem quoque aduersantem; vel contradicentem, atque piis nostris his studiis quolibet modo insidiantem, anathematis mucrone percutimus, atque perpetuæ vltionis reum diabolica sorte damnamus: vt culmen Apostolicum, more prædecessorum nostrorum, caussamque Dei pro affectu zelantes, ab aduersis hinc inde partibus tutius muniamur. His itaque decretis atque institutionibus Papæ sanctissimi Nicolai, Bremensis Ecclesia adiuncta & vnita Sedi Hammaburgensi, quæ prius metropolis constituta fuerat, facta est Archiepiscopalis.

[Annotata]

a Gelenius lib. 1 Coloniæ Agrippinensis syntagmate 6, caussam Sedis vacantis attribuit irruptioni Normannicæ, quod Godefridus & Siffiidus, flumine Rheno vectianno 845 Coloniam occuparint, penitusque protriuerint. [Sedes Coloniæ vacat.] Verum anno id 881 factum esse ex Annalibus Fuldensibus aliisq; docuimus § 9.

b Idem Gelenius Guntharium tradit Archiepiscopum creatum anno 851: quod serius factum suspicamur ob hanc controuersiam potissimum agitatam anno 857, vt § 2 deductum est.

c Sub Ludouico erat Brema, sub Lothario Colonia.

d Contra hanc exemptionem perpetuam reclamatum fuisse a Coloniensibus Archiepiscopis, eamq; solum, dum necessitas vrgeret, [Brema exempta.] indultam esse, constat ex diplomate Formosi Papæ.

CAPVT XI
Legatio in Daniam resumpta: in Sueciam parata.

[41] Verum, quia de diœceseos illius ratione ita firmata hæc præoccupando diximus (multum enim temporis fuit, ex quo Sedem illam gubernandam suscepit, priusquam auctoritate Apostolica firmaretur) ad ea quæ prius gesta sunt redeamus. Namque suscepta Bremensi parochia, iterum spiritu cœpit feruere intimo, quia iam tunc quid daret habebat, si quid posset in partibus Danorum pro Christi elaborare nomine. Vnde frequentius a Horicum adire, qui tunc solus monarchiam regni tenebat Danorum, [S. Anscharius familiaris Horico Regi Danorum,] & muneribus eum, & quibuscumque poterat obsequiis, conciliare studuit; vt sua licentia, prædicationis officio in regno eius frui valeret. Aliquoties namque regia etiam legatione ad eum mittebatur, & quæ ad fœdera pacis & vtrinsque regni vtilitatem pertinebant, strenue & b fideliter peragebat. Qua de re cognita fide & bonitate sancti viri, prædictus Horicus Rex multo eum affectu cœpit venerari, & libenter eius consilio vti, ac familiarissimum in omnibus habere: ita vt & inter secreta sua, dum de negotiis regni cum Consiliariis tractaret, ipsi liceret interesse. Ea quoque quæ inter populum huius terræ, videlicet Saxonum, ac regnum ipsius, caussa fœderis, debebant constitui, non aliter nisi de fide illius volebat firmari. Hoc sibi dicens omnino c fidissimum esse, quod ille ei & laudasset & spopondisset. Hac itaque familiaritate potitus, cœpit etiam illi persuadere, vt fieret d Christianus. Ille quoque omnia, quæ ei ex Diuina intimabat Scriptura, benigne audiebat, & bona prorsus ac vere salutaria esse laudabat, seque his plurimum delectari, ac libenter Christi velle gratiam prometeri. Cui post talia vota Pater sanctissimus patienter suggerere cœpit, [cum eius consensis] vt Christo Domino concederet hanc beneuolentiam; quod ei gratissimum foret, vt in regno silo ecclesiam fieri permitteret, vbi Sacerdos omni tempore præsens adesset, & verbi Diuini semina, [ecclesiam Slesvvici extruit,] ac baptismi gratiam quibuscumque suscipere volentibus traderet. Quod ille benignissimo concessit affectu, & in portu regni sui ad hoc aptissimo, & huic regioni proximo e Scleaswic vocato, vbi ex omni parte conuentus fiebat negotiatorum, ecclesiam illi fabricare permisit; tribuens locum, in quo Presbyter maneret: data pariter licentia, vt quicumque vellet in regno suo fieret Christianus.

[42] Hac ergo Domnus Episcopus noster accepta licentia, statim quod diu desiderauerat perfecit: & constituto ibi Presbytero, gratia Dei in eodem loco fructuosius crescere cœpit. Multi namque ibi antea erant Christiani, qui vel in Dorstado, vel in Hammaburg baptizati fuerant: quorum quidam primores ipsius vici habebantur, & gaudebant facultatem sibi datam Christianitatem suam obseruandi. Quorum exemplo multi quoque alij & viri & fæminæ, relicta superstitiosa idolorum cultura, ad fidem Domini conuersi baptizabantur. Factumque est gaudium magnum in ipso loco: ita vt etiam gentis huius homines absque vllo pauore, & quod antea non licebat, & negotiatores tam hinc, [multos Christo lucratur,] quam ex Dorstado vicum ipsum libere expeterent, & hac occasione facultas totius boni inibi exuberaret. Et cum multi inibi baptizati superuixerint, innumerabilis tamen f albatorum multitudo exinde ad regna conscendit cælorum. Quia libenter quidem signaculum Crucis recipiebant, vt catechumeni fierent, quo eis ecclesiam ingredi, & sacris officiis interesse liceret; baptismi tamen susceptionem differebant, hoc sibi bonum diiudicantes, vt in fine vitæ suæ baptizarentur; quatenus purificati lauacro salutari puri & immaculati vitæ æternæ ianuas absque aliqua retardatione intrarent. Multi quoque apud eos infirmitatibus detenti, cum se frustra idolis pro salute sua sacrificasse viderent, & a propinquis suis desperarentur, [sanitate variis inter baptizandum collata.] ad Domini misericordiam confugientes Christianos se fieri deuouebant: cumque accito Sacerdote baptismi gratiam percepissent, statim incolumes Diuina largitate fiebant. Sicque creuit in eodem loco Dei miseratio, & ad fidem Domini conuersa est multitudo.

[43] Inter hæc vero Domnus & Pater noster Anscharius etiam pro gente Sueonum, eo quod Sacerdotis præsentia tunc desolati essent, nimio condolens affectu, a præfato poscere cœpit Rege Horico, sibi in omnibus familiarissimo, vti sui auxilio fines illius regni petere posset. Qui cum maxima beneuolentia hanc quoque petitionem eius suscipiens, ita se per omnia facturum promisit. g Qua de caussa Domnus Episcopus noster cum præfato cœpit Gautberto Pontifice de hoc ipso tractare, [Gautberto reditum in Sueciā recusante,] necessarium esse dicens, vt iterum probaretur, si forte gens illa diuinitus monita Sacerdotes secum manere pateretur; ne fides Christi illis in partibus cœpta, eorum negligentia aliquando deperiret. Prædictus vero Pontifex Gautbertus, qui & Simon, se inde expulsum, rursum locum illum repetere non ausum respondit: nec id valde proficuum fore posse, imo magis periculosum, si denuo priorum reminiscentes, aliquid perturbationis circa eum excitarent. Sibi magis congruum videri, vt ille iret, qui hanc legationem primo susceperat, quique benignissime ibi habitus fuerat. Ipse vero cum eo nepotem suum mitteret, qui ibi si locus prædicandi inueniretur remaneret, & sacerdotali apud eos officio fungeretur. Hoc itaque ratum inter se decernentes, coram præsentia clementissimi Regis venerunt Ludouici, caussamque huiuscemodi ei retulerunt, atque vt eius licentia ita fieri permitteretur exorabant. Qui sciscitatus, vtrum ipsi in hac voluntate concordes fuissent, [legationē illā a Ludouico Rege impositam admittit:] responsum a venerabili Gautberto Pontifice tale accepit: In Dei, inquit, seruitio, nos semper concordes & fuimus & sumus, & istud vnanimo consensu ita fieri copimus. Ita que Serenissimus Rex in Dei caussa semper voluntarius, secundum quod inter eos conuenerat, legationem hanc pro Christi nomine Pastori nostro iniunxit religiosissimo, suæ quoque partis, sicuti & Pater eius fecerat, ad Regem Sueonum mandata ei committens.

[44] Igitur deuotissimus Pater noster ad hoc iter præparare se cœpit, & vt quantocyus hoc expleret feruentiori incitabatur spiritu. [animatur memoria factæ sibi olim visionis,] Siquidem & hoc cælitus sibi iniunctum credebat, visione quadam imbutus, quam antea viderat. Visum namque est ei, quod pro ipso itinere valde esset sollicitus, & quod ad quemdam deueniret locum, in quo erat structura ædificiorum magna, & mansiones diuersæ, vbi obuius sibi quidam factus locutus est ei, dicens: De itinere quo sollicitaris, & de his quæ sunt in corde tuo, ne supra modum contristeris, quia hic est quidam Propheta, qui te de his omnibus certum reddet, & ne aliqua menti tuæ super hoc insideat dubitatio, dicam tibi quis sit ille Propheta: Abbas quidam clarissimus Adalhardus ipse nunc est Propheta a Domino ad te missus, qui tibi ea quæ prouentura sunt annuntiabit. Quo ille audito exhilaratus animo, visus est illi respondisse: Domine, vbi inueniam eum? Et ille, Tu, inquit, cum labore inuenies eum, nec est licitum tibi cuiquam insinuare. Tunc visum est ei, quod iret per circuitum mansionis ipsum quærendo, & in mente sua tractaret. Si, inquit, non interrogatus a me annuntiauerit mihi, quæ sunt in animo meo, tunc verum illum Prophetam comprobabo. Ad quamdam ergo perueniens mansionem speciosissimam, vidit eum ibi in solio suo sedentem, & statim recognouit. [& verborum S. Adalardi.] Ille confestim pronuntians intentus in eum dicere cœpit: Audite insulæ, & attendite populi de longe, Dominus ab vtero vocauit te, de ventre matris tuæ recordatus est nominis tui, & posuit os tuum quasi gladium acutum: in vmbra manus suæ protexit te, & posuit te quasi sagittam electam; in pharetra sua abscondit te, & dixit tibi: Seruus meus es tu, quia in te gloriabor. Quo dicto extento brachio manum dexteram ad eum cœpit erigere. Ille autem hoc viso, ad genua eius accessit, sperans eum se velle benedicere. At ille subiunxit: Dedit te in lucem gentium, vt sis illis in salutem vsque ad extremum terræ. Reges videbunt, & consurgent Principes, & adorabunt Deum tuum & sanctum Israël, quia glorificabit te. Hanc ergo visionem seruus Dei cum ante profectionem illam longe vidisset, certum tenebat animo, Dei se imperio ad partes illas incitari; & maxime in verbo, quod dictum est illi: Audite insulæ. Quia omnis fere patria illa in insulis est constituta. Et quod subiunctum est: Eris illis in salutem vsque ad extremum terræ. Quia finis mundi in Aquilonis partibus in Sueonum coniacet regionibus. Denique verbum, quod cum Propheta Ieremia in fine commutatum est, scilicet: Quia glorificabit te, ardorem desiderij, illi maximum nutriebat, quia palmam martyrij olim sibi promissam hoc significare putabat.

[Annotata]

a Horicus, Horichus, Oricus, Horuc, Ericus, Godefridi Regis anno 810 occisi filius; initio cum quatuor fratribus, tum tribus, dein vno iam solus regnabat: [Horicus Rex:] confusus a plerisq; cum Roruc, seu Roricho fratre Herioldi Regis. Quæ omnia fuse ante deduximus.

b MS. Hamburg feliciter.

c Idem MS. fidelissimum.

d Hinc liquet Mogontiæ non fuisse baptizatum.

e Sleasvvic, Sliesvvich, Slesuicum: de eo supra egimus.

f Recens baptizatorum ob candidam, qua induebantur, vestem.

[]

g Sequentia de Gautberto deerant in MSS. Hamburgensi & Budecensi, quæ tamen in suā Historiam traduxit Adamus cap. 26.

CAPVT XII
Legatio Sueciæ. Ecclesia constructa.

[45] Profectionem itaque hanc suscepturus, iam dicti Regis Horici Missum pariter & a signum secum habuit. Qui Regi Sueonum, nomine b Olef, partis suæ mandatum tale intimari iussit. [Cum Legato & litteris Regis Danorum ,] Seruum Dei, qui ex parte Regis Ludouici missus, fines regni eius peteret, sibi per omnia cognitum fore, ac se in vita sua numquam tam bonum vidisse hominem; nec in quolibet mortalium aliquando tantam fidem inuenisse: ideoque cognita eius sanctissima bonitate, omnia quæ illi in regno suo caussa Christianæ religionis disponere vellet, se ei concessisse, ipsum que petere vt similiter in regno suo ei permitteret culturam Christianitatis, quā optabat, statuere, quia ipse nihil aliud quim quod bonum & rectum foret, [venit in Sueciam,] vellet perficere. Susceptum itaque peragens ites, viginti ferme diebus nauigio transactis, peruenit ad Byrcam, vbi inuenit Regem & multitudinem populi nimio errore confusam. Instigante enim diabolo, aduentum beati viri omnimodis præsciente, contigit eo ipso tempore, vt quidam illo adueniens diceret, se in conuentu deorum, qui ipsam terram possidere credebantur, affuisse, & ab eis missum, [diabolico vaticinio turbatam:] vt hæc Regi & populis nuntiaret: Vos, inquiunt, nos vobis propitios diu habuistis, & terram incolatus vestri cum multa abundantia nostro adiutorio in pace & prosperitate longo tempore tenuistis: vos quoque nobis sacrificia & vota debita persoluistis; grataque nobis vestra fuerunt obsequia. At nunc & sacrificia solita subtrahitis, & vota spontanea segnius offertis, &, quod magis nobis displicet, alienum Deum super vos introducitis. Si itaque nos vobis propitios habere vultis, sacrificia omissa augete, & vota maiora persoluite: alterius quoque Dei culturam, quæ contraria nobis docetur, ne apud vos recipiatis, & eius seruitio ne intendatis. Porro si etiam plures deos habere desideratis, & vobis nos non sufficimus, c Ericum quondam Regem vestrum nos vnanimes in collegium nostrum asciscimus, vt sit vnus de numero deorum. Hoc ergo diabolicum mandatum publice denuntiatum, in aduentu Domni Episcopi mentes cunctorum perturbabat, & error nimius ac perturbatio corda eorum omnium confuderat. Nam & templum in honore supradicti Regis dudum defuncti statuerunt, & ipsi tamquam Deo vota & sacrificia offerre cœperunt.

[46] Adueniens itaque illuc Domnus Episcopus, ab amicis suis, quondam ibi cognitis, quærere, cœpit, quomodo Regem super hac re interpellaret. [amicis dissuadentibus,] Qui omnes toto annisu contradicentes, asterebant nihil omnino ea vice legationem eius proficere posse: sed, si quid haberet pretij, ea ratione eum dare debere, vt viuus inde euaderet. Quibus ille, Non, inquit, pro vitæ meæ redemptione aliquid hic daturus sum: quia, si Dominus meus ita disposuerit, pro eius nomine paratus sum hic & tormēta subire & mortem pati. [Regem cōuiuio excipit,] Cum ergo pro hac re in maxima esset positus anxietate, tandem accepto consilio Regem ad suum inuitauit hospitium. Cui conuiuium exhibens, dona quæ potuir obtulit, & legationis suæ mandata retulit. Nam & antea per Missum Horici, & per fideles Domni Episcopi, qui ibi manebant, caussa aduentus ipsius eidem Regi denuntiata fuerat. Delectatus itaque & caritatis ipsius beneuolentia, & munerum datione, se quidem quæ ille suggesserat gratanter velle respondit. Antea tamen hic, inquit, fuerunt Clerici, qui populari seditione hinc, non regio iussu, eiecti sunt. [prospero successu:] non regio iussu, eiecti sunt. Quapropter & ego hanc legationem vestram confirmare nec possum, nec audeo, priusquam sortibus deos nostros consulam, & populi quoque super hoc voluntatem interrogem. Sit Missus tuus in placito mecum proximo, & ego pro te loquar populo. Et si quidem diis fautoribus illi tuæ consenserint voluntati, quod quæ fusti prosperabitur: siu autem, & hoc tibi notum faciam. Sic quippe apud eos moris est, vt quodcumque negotium publicum magis in populi vnanima voluntate, quam in regia consistat potestate.

[47] Hoc ergo Pastor noster deuotissimus responso Regis accepto, totum se ad Domini conuertit refugium, ieiuniis & orationibus vacans, atque in contritione & afflictione cordis seipsum in conspecta Dei humilians. [imploratū Dei auxiliū adfore intelligit:] Verum ipso inter has pressurarum angustias posito, cum dies placiti appropinquaret, quadam die inter sacra Missarum solemnia dum Sacerdos altari adstans mysteria sacra benediceret, illi in terra prostrato cælestis infusa est inspiratio. Siquidem Spiritus sancti dono interius roboratus, & fiducia maxima in anima confortatus, cognouit sibi omnia prouentura vti vellet; vnde eidem sacerdoti sibi in omnibus familiarissimo post Missam denuntiauit, nihil trepidationis se habere debere, quia gratia Dei secum comitaretur. Cui interroganti, quomodo id sciret, diuinitus sibi inspiratum respondit. Quam mentis eius illustrationem Frater ille satis recognouit, quia taliter eum consolari diuinitus multis antea probauit indiciis. Hanc ergo animi eius fiduciam statim rei confirmauit euentus: nam Rex congregatis primo Principibus suis, [sorte in fidei fauorē educta:] de hac Patris nostri legatione cum eis tractare cœpit: qui sortibus quærendum statuerunt, quæ super hoc deorum voluntas esset. Exeuntes igitur more ipsorum in campum, miserunt sortes, ceciditque sors, quod Dei voluntate religio Christianorum ibi fundaretur: quod factum vnus ex primoribus, amicus Domini Episcopi, statim ei innotuit, & vt consolaretur animo admonuit, dicens: Confortare, viriliter age, quia Deus voluntati & legationi tuæ non abnuit. Sicque ipse fiducia sumpta spiritu interiori lætificatus, exultabat in Domino.

[48] Deinde cum dies Placiti aduenisset, quod in prædicto vico Byrca habitum est, sicut ipsorum est consuetudo, præconis voce Rex, quæ esset eorum legatio, intimari fecit populo. [& tumultu populari] Quo illi audito, sicut erant antea errore confusi, diuersa sentire & tumultuare cœperunt. Quibus ita perstrepentibus; consurgens vnus, qui erat senior natu, in medio plebis dixit: Audite me, Rex, & populi. De cultura ipsius Dei pluribus nostrum bene est iam cognitum, quod in se sperantibus magnum possit facere subsidum. Nam multi iam nostrum sæpius & in marinis periculis, [a seniore perorunte] & in variis necessitatibus hoc probauerunt. Quare ergo abiicimus, quod necessarium nobis & vtile scimus? Aliquando nempe quidam ex nobis Dorstadum adeuntes, huius religionis normam profuturam sibi sentientes, spontanea voluntare suscipiebant. Nunc multæ interiacent insidiæ, & piratarum infestatione periculosum valde nobis iter illud factum est. Quod ergo tam longe positum prius quærebamus, hic nobis modo oblatum, quare non suscipimus? Et qui huius Dei gratiam nobis in multis vtilem probauimus, quare seruos eius nobiscum manere non libenter assentiamus? Attendite populi consilium nostrum, & nolite abiicere vtilitatem vestram. Nobis enim quando nostros propitios non possumus habere Deos, bonum est huius Dei gratiam habere, qui semper in omnibus potest & vult ad se clamantibus auxiliari. Hoc ergo ita perorante, omnis multitudo populi vnanimis effecta, elegit, vt secum & Sacerdotes essent, & quæ competebant mysteriis Christi, sine vlla contradictione fierent. [sopito,] Rex itaque que surgens a Placito, statim cum Misso Domni Episcopi suum direxit nuntium, mandans populi vnanimitatem ad suam voluntatem conuersam, sibique per omnia placere: necdum tamen se plenam ei licentiam concedere posse, donec in alio placito, quod erat in d altera parte regni sui futurum, idipsum populis ibi positis nuntiaret. Tunc iterum bonæ memoriæ Pater noster consueta sua sibi requirens subsidia, [assentiente alibi concilio populi,] Diuinam clementiam intentius exorabat. Et ecce placiti tempus aduenit, & Rex præconis voce legationem Domni Episcopi, atque omnia pariter, quæ in priori placito dicta & acta fuerant, intimari fecit. Diuina ergo prouidentia largiente, omnium corda ita adunata sunt, vt prioris placiti consensum cuncti laudatent, & se quoque his assentiti velle modis omnibus faterentur.

[49] Hoc itaque facto, conuocato ad se Rex Domno Episcopo, quæ fuerant gesta retulit, sicque omnium vnanima voluntate & consensu decreuit, [Ecclesiæ construēdæ facultate accipit:] vt apud eos & ecclesiæ fabricarentur, & Sacerdotes adessent; & quicumque vellet de populo absque contradictione fieret Christianus. Domnus autem & Pastor noster prædictum nepotem venerabilis Gautberti Episcopi, Erimbertum nomine, manibus Regis commendauit, vt suo auxilio & defensione munitus, Diuina mysteria ibidem ageret. Cui etiam Rex in præfato vico atrium vnum ad oratorium dedit fabricandum. [Erimbertum Presbyterum Regi commendat:] Domnus quoque Episcopus Presbytero ad habitandum alterum cum domo emit, præbensque idem Rex benignissimum circa Domnum Episcopum dilectionis suæ fauorem, fidelissimum quoque in omni parte suis circa Christianæ religionis cultum se fore velle promisit. [vedit ad suam sedem.] Sicque per Domini gratiam rite omnibus peractis, Domnus Episcopus ad sua reuersus est.

[Annotata]

a Adamus sigillum interpretatur.

b Ioanni Magno vocatur, Olaus Tretelia 107 Rex, de eo aliisq; supra actum.

c Plures antea apud Sueones fuisse Reges Erici nomine appellatos testatur Ioannes Magnus, qui lib. 4 cap. 27 Ericum 1statuit tempore Abrahami Patriarchæ. [Ericus Rex inter Deos.] sit fides penes auctorem. In MS. Corbeiensi Horicus dicitur.

d Suecia scilicet, quod Birca Gothiæ vrbs censeretur.

CAPVT XIII
Incrementum Ecclesiæ in Suecia. Victoria bellica.

[50] Porro angustiam maximam mentis, quam in ipso perpessus est itinere, dum illud iter pararetur Domino reuelante, Pater noster sanctissimus ante prȩsciuit. Visum namque est illi quadam nocte, quod tempus esset passionis Domini, & quod ille præsens adesset, [Passione Christi in raptu visa,] cum Dominus Iesus Christus a Pilato duceretur ad Herodem, & rursus ab Herode ad Pilatum; denique cum a Iudæis & militibus sputa & opprobria patiens, per omnia membra verberibus, vt ipsi videbatur, afficeretur; ipse non sufferens sic illum puniri, accurrens, opposuit se post dorsum eius verberantibus, omniaque verbera, quæ illi infligebantur, ipse in corpore suo susciperet, excepto quod statura procerior, capite illo eminentior videbatur, & idcirco illud defendere non poterat. Hanc itaque visionem miles inuictus Christi, quid significaret, prius non cognouit, quam de hoc itinere reuersus mente tractauit, quanta opprobria & irrisiones ibi sustinuerit, & in quanta angustia fuerit, quantasque blasphemias in Deum illatas ibi sustulerit. Nam quantum ad eius pertinuit animum, ibi ille sine dubio pro Christo passus est, & ibi Christus in seruo suo prius sibi illata denuo sustinuit improperia. [confirmatur in aduersis perferendis.] Porro quod caput illius defendere non poterat, hoc significare putabat, quia caput Christi Deus, quod passiones, quas Sancti in hoc mundo pro Christo sustinent, partim etiam ad ipsam Dei pertineant maiestatem, quas ipse in se quodam modo compatiendo suscipiens, ad tempus quidem tolerat, sed quandoque districte iudicat.

[51] Nec prætereundum quoque videtur, qualiter virtus Domim post hanc profectione iam dictis Sueonibus patefacta sit. Gens enim quædam longe ab eis posita, vocata a Chori, Sueonum principatui olim subiecta fuerat; sed iam tunc diu erat, quod rebellando eis subiici dedignabantur. Denique Dani scientes tempore supradicto, quod Domnus Episcopus iam in partes Sueonum aduenerat, [Curlandos de Danis victores,] nauium congregata multitudine ad eamdem perrexerunt patriam, volentes & bona eorum diripere, & sibi eos subiugare. Regnum vero ipsum quinque habebat ciuitates. Populi itaque inibi manentes, cognito eorum aduentu, conglobati in vnum cœpere viriliter resistere, & sua defendere: dataque sibi victoria, medietate populi Danorum cæde prostrata, media quoque nauium eorum diripuerunt, auro & argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod audiens prædictus Rex Olef, populusque Sueonum, volentes sibi nomen acquirere, quod facere possent, quæ Dani non secerant; [Sueci oppugnant: Seburgum incendūt:] & quia sibi etiam antea subiecti fuerant, innumerabili congregato exercitu illas adierunt partes. Et primo quidem improuise ad quamdam vrbem regni ipsorum, vocatam b Seeburg, in qua erant septem millia pugnatorum, deuenientes, penitus illam deuastando & spoliando succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis nauibus, iter quinque dierum arripientes, ad aliam vrbem ipsorum, quæ c Apulia dicebatur, effero corde properabant. Erant autem in ea vrbe quindecim millia bellatorum. [Apuliam obsident:] Cum itaque illo aduenissent, conclusis ipsis in ciuitate, isti aforis vrbem debellare, illi deintus cœpere viriliter repugnare: illi intrinsecus defendebant; isti exterius impugnabant. Sicque transierunt dies octo, vt omni die a mane vsque ad vesperam dimicantes, bello instarent, & multi hinc & inde caderent: neutra tamen pars victoriam obtineret.

[32] Cum ecce nono die populus Sueonum diutina cæde fatigatus, cœpit angustiari, & timido corde expauescens, hoc solum cogitare,, quomodo inde euaderet. Hic, inquiunt, non proficimus, & naues nostræ longe absunt. Nam quinque dierum, vt prædiximus, [auxilio a Diis non impetrato,] iter erat ad portum, in quo naues eorum stabant. Cum ergo quid sibi esset agendum, nimium turbati omnimodis nescirent, quærendum sortibus statuerunt, vtrum dij eorum vellent auxiliari, vt vel victoriam caperent, vel viui inde euaderent. Missis itaque sortibus, neminem deorum, qui eis subsidio esse vellet, reperire potuerunt. Quod cum denuntiaretur in populo, vlulatus & gemitus immensus excitatus est in castris, omnisque virtus ab eis recessit. Quid, inquiunt, infelices acturi sumus? Dij recesserunt a nobis, & nullus eorum adiutor est nostri. Quo fugiemus? Ecce naues nostræ longius sunt positæ, fugientibusque nobis isti insequentes vsque ad internecionem nos delebunt. Quid ergo nobis erit? Cum itaque in tanta essent angustia positi, quidam negotiatorum, memores doctrinæ & institutionis Domni Episcopi, suggerere eis cœperunt: Deus, inquiunt, Christianorum multotiens ad se clamantibus auxiliatur, & potentissimus est in adiuuando. Quæramus, an ille nobiscum esse velit, & vota illi placita libenti animo spondeamus. [Christum inuocant:] Omnium itaque rogatu supplici missa sors, & inuentum quod Christus eis vellet auxiliari. Quod cum publice denuntiatum cunctis innotuisset, omnium corda ita subito roborata sunt, vt confestim ad vrbem expugnandam intrepidi vellent accedere. Quid, inquiunt, nobis nunc formidandum, quidue pauendum est? Christus est nobiscum: pugnemus, & viriliter agamus, nihil nobis obstare poterit: nec deerit nobis certa victoria, quia potentissimum Deorum nostri adiutorem habemus. Conglobati ergo omnes læto & forti animo ad debellandam profecti sunt vrbem.

[53] Cumque in circuitu adstantes pugnam inire vellent, ab his qui intrinsecus erant postulatum est, vt copia eis daretur loquendi. Quod cum Rex Sueonum annuisset, illi subsecuti sunt: Nobis iam pax magis quam pugna placet, & fœdus vobiscum inire cupimus. Et primo quidem quidquid ex spoliis Danorum præterito anno in auro & armis acquisiuimus, vobis pro munere fœderis damus. [victoriam obtinent:] Deinde pro vnoquoque hominum in hac vrbe constitutorum dimidiam libram argenti offerimus, & insuper censum, quem antea solebamus vobis dare, persoluimus: & datis obsidibus, abhinc subiecti & obedientes, sicut antea fuimus, vestro imperio esse volumus. Cum hȩc itaque oblata fuerint, necdum tamen animi iuuenum sedati poterant: verum alacriores facti, & absque metu inperterriti, pugnare tantum desiderantes, se armis vrbem & omnia quæ haberent vastaturos, ipsosque captiuos abducturos dicebant. Rex vero & Principes saniori consilio dextras ab eis accipientes, fœdus inierunt, & thesauris innumerabilibus, atque obsidibus triginta sibi collatis, cum gaudio ad sua reuersi sunt. Denique pace inter eos fœderata, statim Sueones Christi Domini nostri omnipotentiam collaudantes, eiusque magnificentiam, quod vere magnus esset super omnes Deos, totis viribus prædicantes, quid ipsi, per quem tantam obtinuissent victoriam, vouere deberent, sollicite quærere cœperunt. Vnde a Christianis edocti negotiatoribus, qui simul aderant, Christo Domino placitum deuouerunt ieiunium, ita vt ad sua reuersi, postquam domiseptem dies essent, alios septem a carne omnes pariter abstinerent. [persoluunt vota ieiunia;] Sed & post hoc quadraginta diebus euolutis, ipsi quoque vnanima conuentione quadraginta sequentes similiter a carne abstinentiam agerent. Quod & factum est, omnesque qui ibi adfuerant hoc statutum libenti perfecerunt animo: multi etiam post hac reuerentia & amore Christi apud eos ieiuniis, quæ Christiani obseruabant, insistere incipientes, & eleemosynis, [& eleemosynas.] (namque hoc Christo gratum didicere) quoslibet pauperes adiuuare cœperunt. Sicque fauore omnium, prædictus Erimbertus Sacerdos libere apud eos, quæ Dei sunt agere, & cunctis Christi potentiam laudātibus, religionis Diuinæ in illis partibus deuotio augmentum sui ab illo tempore, sine vllius contradictione, cœpit habere.

[Annotata]

a Chori, Chorilandia, Curlandia Adamo in Chorographia, qui tradit gentem fuisse crudelissimam, aurum inibi plurimum, equos optimos, [Curlādia.] domus auguribus & necromanticis plenas. Quod tamen insulam scripserit, minus sibi cognitam ostendit. Cingitur mari Balthico & sinu Liuonico, at terra contigua est Liuoniæ, Samogitiæ & Litvvaniæ.

b Seburgum siue Selburgum etiamnum ad dexteram ripam Duinæ fluuij arx Ducis Curlandiæ visitur in Semgalla prouinciaannexa, [Seburgū.] dicta quasi terræ finis, vti nos docuit Theodorus Louensteinius Societatis nostræ Sacerdos ex hac Curlādia oriūdus.

c Forte Pila in confiniis Curlandiæ & Samogitiæ ad fluuium VVetam.

CAPVT XIV
Incrementum Ecclesiæ in Dania inter persecutiones. Viri Apostolici in Sueciam missi.

[54] Inter hæc vero a Diuino contigit iudicio, vt piratarum infestatione memoratus Horicus Rex, quibusdam propinquis eius regnum ipsius inuadere conantibus, b bello interemptus sit. Cum quo pariter omnes primores terræ illius, [Horico occiso succedit alter Horicus:] qui olim Domno. Episcopo familiares & amici habebantur, gladio interierunt. Deinde post hæc constituto in regno ipsius Horico iuniore, quidam illorum, quos ille tunc habebat Principes, & minus antea Domno cogniti fuerant Episcopo, persuadere ei cœperunt, vt ecclesia apud eos facta destrueretur, [is persecutionem Slesvvici cœptam,] & religio Christianitatis ibi cœpta annihilaretur, dicentes Deos suos sibi iratos esse, & quod ideo tanta eos mala inuenerint; quia alterius & incogniti Dei culturam apud se receperint. Qua de re Comes præfati vici. Scleauuicht videlicet, nomine Houi, qui huic religioni præcipue resistebat, & ad destruendam Christianitatis fidem. Regem prouocabat, Ecclesiam ibi factam iussit claudi, religionemque Christianitatis ibidem prohibuit obseruari:vnde & Presbyter, qui ibi aderat, persecutionis acerbitate compulsus, inde recessit. Pro hac itaque re Domnus Episcopus nimium sollicitus & tristis effectus fuerat; quia nullum tunc cum Horico iuniore de amicis habebat, quos antea largissimis donationibus sibi familiares acquisierat, per quos eum ad Domini voluntatem conciliare posset. Vnde quia humano destitutus fuerat, ad Diuinum solito more concurrit auxilium. Nec spes sua eum fefellit. Consolatus est quippe eum Dominus spiritali in animo consolatione, & certus omnino factus est, quod nullo modo, vt hostes Christi machinarentur, religio ibi cœpta deperiret. Quod ita, Domino annuente, non multo post contigit. Nam cum pro hac sola eadem caussa ad prædictum Regem ire disponeret, Domini præueniente gratia, idem Rex expulso prius de vico memorato iam dicto Comite, [rescindit:] ita vt numquam postea in eius gratiam redire potuerit, ad Domnum Episcopum suum gratis direxit legatum, mandans vt Sacerdotem suum ad propriam remitteret ecclesiam: non se minus quam seniorem Horicum Christi velle gratiam promereri asserens, Domnique Episcopi amicitiam obtinere. Quo facto, cum ipse quoque Reuerendissimus Pater noster ad eiusdem Regis præsentiam, cum adiutorio Burchardi illustrissimi Comitis, venisset, qui etiam antea apud Horicum seniorem adiutor illi in omnibus fuerat, & apud Regem vtrumque bene poterat, quia propinquus erat ipsorum, tanta gratia a iuniore susceptus est Horico, [alterū ecclesiam concedit Ripa.] vt statim ei omnia, quæ antecessor suus caussa Christianitatis in regno suo fieri permiserat, ipse quoque concederet, Insuper etiam, quod antea nefandum paganis videbatur, vt c clocca haberetur in ecclesia consensit. In alio quoque vico regni sui, d Ripa vocato, similiter locum, vbi ecclesia fabricaretur, tribuit: & vt ibi e Sacerdos præsens adesset, suæ potestatis licentiam dedit.

[55] Denique dum hæc agerentur, prædictus venerabilis Gausbertus Episcopus ad gentē Sueonum quemdam misit Presbyterum, nomine f Anfridum, qui ex gente Danorum oriundus erat, [In Sueciā missi Presbyteri Anfridus,] & a Domno Ebbone ad seruitium Domini educatus fuerat. Qui cum illo aduenisset, memoratus Erimbertus Sacerdos exinde reuersus est, & ille ibi cum multa omnium ambitione tribus demoratus est annis aut amplius. Post hoc vero audito Domni Gausberti obitu, ipse quoque exinde reuersus, & apud nos aliquamdiu conuersatus, aggrauescente dolore defunctus est. Quo facto Domnus Episcopus non sufferens fidem Christianitatis ibi cœptam perire, suum illuc misit Presbyterum, [Regimbertus,] nomine Raginbertum: qui cum satis ad hoc idoneus & tantæ profectionis valde esset voluntarius, & ad portum memoratum Slesuuic pergeret, diabolica machinatione, in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus, & his quæ habebat spoliatus, die Assumptionis S. Mariæ ipse quoque in bonæ voluntatis cursu feliciter consummatus est. Quod cum Domni Episcopi animum nimio affecisset mœrore, nequaquam tamen a cœpta retrahi potuit voluntate; verum in hoc opus alium ordinauit Episcopus Presbyterum, [Rimbertus Danus,] ex gente Danorum progenitum, nomine Rimbertum, quem cum ad illas partes pro Christi nomine destinasset, benigne ibi a Rege & populo susceptus est; Diuina apud eos mysteria, largiente Domino, libere g hactenus celebrauit. Denique & ipsi, sicut & ceteris, [a S. Anschario instructi.] quos inter Paganos ante constituerat, denuntiauit Sacerdotibus, vt nullius aliquid concupisceret, neque peteret: sed vt magis, exemplo B. Pauli Apostoli, ipsi quoque manibus suis laborarent, & victu ac vestimento contenti essent, pie eos adhortatus est: quibus tamen ipse & sequacibus eorum, quidquid necessarium habebant, insuper &, si quid pro amicis acquirendis dandum erat, de suo abundanter ministrabat.

[56] Porro inter has multiplices variasque angustiarum pressuras, quas vti commemorauimus de eadem legatione, … Diuina vt prædictum est, semper inspiratione roboraretur, ne a cœpto desisteret opere: tamen Domini quoque Ebbonis memorati Remensis Archepiscopi, [hic excitatur zelo Ebbonis,] qui hanc legationem primo susceperat, non modice eum in hac caussa & deuotio mentis & feruor consolabatur animi: siquidem ipse intimo pro vocatione gentium flagrans spiritu, iugiter eum ad fidei gratiam in partes istas promulgandam incitabat, & vt cœpta non desereret, strenue commonebat: cuius verbis exhortationis, & maximo ardore mentis, quo ad hoc feruebat, iste beatus vir prouocatus, indubitanter officij sibi commissi curam agebat: nec aliqua vnquam incommoditatis aduersitate a cœpto opere auerti poterat. Et licet innumera fuerint prædicti Pontificis suasoria monita, quibus Pater noster intimo consolabatur gaudio; illius tamen semper recordabatur sermonis, quem de huius legationis caussa in vltimo collocutionis suæ habuere tempore. Nam cum Dominus Episcopus noster, [& vltimo colloquio:] dinumeratis multis, quæ sibi contigerant, angustiis, quid de eadem legatione sibi videretur ipsum requireret, qualemque consolationem sibi super hoc dicere vellet, ab eo sollicite exposceret; ille quasi prophetico afflatus spiritu, respondit: Certus sum, inquit, quia, quod nos pro Christi nomine elaborare cœpimus, fructificare habet in Domino. Nam ita est fides mea, & sic firmiter credo, imo veraciter scio: quia, etsi aliquando propter peccata quodammodo impeditum fuerit, quod nos in illis cœpimus Gentibus; non tamen vnquam penitus extenuetur; sed fructificabit in Dei gratia, & prosperabitur, vsquequo perueniat nomen Domini ad fines orbis terræ. Hæc itaque fides fuit eorum, hac voluntate exteratum gentium fines petierunt, huius religionis amore pro Domino certauerunt, a quo & præmium laboris sui sine dubio percepturi sunt. Huius deuotionis volūtas ab animo Domini & Patris nostri numquam recessit, [orat pro Gentium conuersione,] & pro salute Gentium numquam orare cessauit: quin potius, cum assidua fere piratarum infestatione, quæ ex Gentibus iam dictis veniebat, parœcia illius in circuitu vastaretur, ac familia diriperetur, ille tamen pro aduersantibus & insidiantibus sibi, iugiter exorabat, & pro conuersione eorum, qui sibi malefaciebant, apud Dei misericordiam sine cessatione rogabat; petens ne statueretur illis in peccatum, quod ignorantes Dei iustitiam, errore diabolico decepti, Christianorum rebus essent infesti. [ad mortē vsque sollicitus.] Cuius sollicitudinis caussa intantum feruebat, vt etiam in infirmitate positus nouissima, iam dictæ suæ legationis caussam numquam antea tractare & disponere omiserit, quousque vltimum exhalauerit spiritum vitæ: in quo religionis ardore a seculo susceptum credimus, quod maxima secum comitante fidelium multitudine, quos ex gente Danorum atque Sueonum Domino lucratus fuerat, initium boni certaminis illius, Diuina remunerante clemētia, in die resurrectionis omnium, gloriose & feliciter regna penetrauit cœlorum.

[Annotata]

a Callide Rex hactenus & simulate in bonum temporale regni exercitium fidei Christianæ Slesuici permiserat, nusquam ipse traditur baptizatus: quod recentiores passim volunt.

b Anno 825 vt supra expesuimus.

c Clocca, cloccum. klocca, Germanica lingua campanam significat. Legitur in Vita S. Liobæ 28 Septemb. in Constitutionibus Caroli Magni, & aliis eius æui scriptoribus.

d [clocca.] Ante annum 857, quo hanc partem Iutiæ Roricho eiusq; sociis datam supra diximus, vbi plura de Ripæ eiusq; templo & Episcopatu traduntur.

e Adamo & Stadensi Rembertus dicitur, Cypræo S. Rembertus quod ad eius Vitam reiecimus.

f Aliis Auffridum.

g Dum S. Rembertus Episcopus hanc Vitam scriberet.

CAPVT XV.
S. Anscharij pœnitentiæ, preces, eleemosynæ.

[57] Sane quia de legationis eius caussa & cura, qua alios seruare cupiebat, multa iam diximus; qualis in semetipso, & pro salute propriæ animæ extiterit, qualiter que corpus suum afflixerit, iam nunc tempus est enarrandi. Qualis namque apud vos in monasterio, in omni deuotionis suæ studio, effulserit, vobis optime est compertum: tamen, vt auditum habemus, [S. Anscharius & monachus & Episcopus.] ipse adolescens & iuuenis senibus & grandæuis mirandus videbatur & imitandus. Iam vero sumpto apud nos episcopatu, hoc omnino, quod in monasterio inchoauerat, modis omnibus augmentare, & vitam omnium Sanctorum imitari studuit, specialius tamen B. Martini. Cilicio namque ad carnem non solum in die, sed etiam in nocte vsus est: & magnopere populis verbum Domini prædicando studebat prodesse: [cilicio induitur:] interdum tamen, vt semetipsum in diuina exerceret philosophia, in solitudine manebat: ad quod opus cellam aptam sibi constructam habebat, quam appellabat Quietum locum, & amicum mœtori. Vbi cum paucis demoratus, [amat solitudinem:] quotiescumque a prædicatione & Ecclesiasticis officiis, ab inquietudine Paganorum liber esse poterat, habitauit: ita tamen, vt numquam proprium commodum & solitudinis amorem gregis sibi commissi præponeret vtilitati.

[58] Porro quousque iuuentutis aliquatenus potitus est robore, persæpe panem in pondere & aquam in mensura sumebat; maxime quamdiu solitudine ei vti licitum erat: quo tempore, non modice, vt ipse affirmabat, a spiritu tentatus est cenodoxiæ. [parcus in victu:] Studebat namque inimicus humani generis, peste iam dicta animam illius inficere, & magnus ipse oculis suis videbatur, quia taliter abstineret. Qua de re tristis factus, & ad Domini pietatem in oratione conuersus, postulabar, vt sua eum gratia ab hac perniciosissima impietate liberaret: quod & factum est. [cötra vanam gloriam pugnat,] Cumque pro hac re sollicitius intentus esset precibus, quadam nocte sopori deditus, vidit se quasi vsque in cælum rapi, & totum seculum ac si in teterrimam vallem collectum; ex quo tamen & Beatorum animæ, licet raro, Angelico ministerio rapiebantur, & ducebantur in cælum: in qua videlicet tenebrosa valle, ostensum est ei etiam quasi sementinum quoddam, ex quo genus humanum ducit originem. Cumque hæc omnia admirans & horrescens aspiceret, iussus est vt attenderet, quo initio in hanc vitam veniret; ac dictum est: Vnde, inquit, homini vlla iactantia esse poterit, [cælesti ostēto animatus:] qui de tam vili origine in conualle lacrymarum procreatus sit, & quidquid boni habuerit, non a se, sed ab eo, a quo omne datum optimum & omne donum perfectum est, acceperit? Si igitur vlterius, inquit, ab vlla tentatus fuerit cenodoxiæ peste, istud in mentem memorare, vnde progenitus sis, & cum Dei gratia liberaberis: quod ita & factum est. Iam vero postquam senuit, non adeo potuit de cibo abstinere: potus tamen ei semper aqua fuit; nisi quod propter vanam gloriam vitandam magis, quam aliquam suauitatem capiendam, aliquantulum ipsi aquæ quam bibiturus erat, de potu admisceret. Quia tamen in senectute sua solita nequiuit vti parcimonia, studuit hoc eleemosynis & orationibus, multisque aliis bonis compensare. [captiuos redimit:] Huius rei gratia multos redemit captiuos, quibus libertatem dedit; nonnullos tamen eorum ad Dei seruitium educandos, litteris diuinis instruere iussit.

[59] Porro ad deuotionem sibi in Dei amore acuendam quam studiosus fuerit, testantur codices magni apud nos, quos ipse propria manu per notas conscripsit, qui solummodo illa continere noscuntur, quæ ad laudem omnipotentis Dei pertinent, & ad peccatorum redargutionem, ad laudem quoque beatæ & æternæ vitȩ & terrorem gehennȩ, & quidquid ad compunctionem pertinet, & lamentum. Testes sunt & Fratres, [libros asceticos conscribit: studet cōpunctioni:] apud nos & in noua Corbeia degentes, quos pro hoc opere frequenter postulauit; quique illi nonnulla huiusce modi conscripta miserunt. Sed nunquam illi sat esse poterat, quin omnem vitam suam in luctu & lacrymis exigere vellet. Nam licet illi compunctio cordis frequenter lacrymas excitaret, non tamen ei vnquam sufficientes videbantur, nisi quod in vltimo ætatis suæ anno hanc gratiam diu quæsitam, Domino largiēte, promeruit, vt quotiescumque vellet ploraret. Denique ex ipsis compunctiuis rebus, ex sacra Scriptura sumptis, [precibus sibi ad hoc concinnatis:] per omnes psalmos propriam aptauit oratiunculam; quod ipse pigmenta vocitare solebat: vt ei psalmi hac de caussa dulcescerent; in quibus videlicet pigmentis, non punctionem verborum curabat, sed compunctionem cordis tantum quærebat: in quibus pigmentis aliquando Dei laudat omnipotentiam, & iudicium; aliquando semetipsum vituperat; aliquando Sanctos, qui Deo obediunt, beatificat; aliquando miseros & peccatores luget, quibus omnibus semetipsum semper deteriorem. dicebat: quæ tamen, aliis canentibus cum eo, finito psalmo ipse solus tacitus ruminare solebat. Nec vlli ea manifestare volebat: quidam tamen nostrum, qui ei familiarissimus erat, magna vi precum VIX obtinuit ab eo, vt ei ipsa pigmenta, sicut ille cantare solitus erat, dictaret. Quæ tamen ipse conscripta viuente eo nemini innotuit, sed post obitum eius quibusque legere volentibus exhibuit.

[60] Inter psalmos autem cantandum frequenter etiam manibus operari solebat; nam his temporibus rete operabatur. [Psalmos per tempora disponit:] De ipsis vero psalmis dispositum habuit, quos in die, quos in nocte cantaret; quos dum se ad Missam præparabat cantaret; quos dum discalceatus ad lectum ire volebat. Mane autem semper quando se calceabat, & lauabat manus, Litanias cantabat, & sic ad ecclesiam profectus, tres aut quatuor Missas celebrari faciebat, ipse astans & officium agens: statuto tamen legitimo tempore in die publicam Missam, [Missas audit, celebrat:] nisi aliqua ei incommoditas accidisset, ipse cantabat.

[61] In eleemosynis vero dandis, quam ipse liberalissimus fuerit, quis enarrare potuerit, cum omnia quæ habebat in Domini voluntate necessitatem patientibus subministrare cupiebat? [eleemosynis iuuat pauperes,] Vbicumque enim aliquem in necessitate positum sciebat, ex quanto poterat eum adiuuare satagebat. Et non solum in propria parochia, sed etiam in longinquis regionibus positis subsidium sui adiutorij ministrabat: specialius tamen a hospitale pauperum in Brema constitutum habebat, ad quod decimas de nonnullis villis disposuit, vt ibi cum quotidiana susceptione pauperum ægroti recrearentur. Per omnem episcopatum suum decimas animalium & omnium reddituum, decimasque decimarum, quæ ad eum pertinebant, in pauperum expensionem distribuebat: & quidquid argenti vel cuiuslibet census illi proueniebat, in vsus indigentium decimabat. Insuper in quinto anno omnium animalium, licet antea decimata fuerint, ad eleemosynarum dationem iterum ex integro decimationem faciebat. De argenro etiam, [pupillos, viduas, anachoretas,] quod ad Ecclesias in monasteriis veniebat, quartam partem ad hoc ipsum destinabat. Curam ergo pupillorum & viduarum maximam semper habebat: & vbicumque anachoretas esse sciebat, siue viros, siue fæminas, frequentibus visitationibus & donis ipsos in Dei seruitio confortabat, & necessariis subsidiis adiuuare studebat. Habebat quoque in zona propria semper sacculum cum nummis, vt, si quando egens veniret, & dispensator eleemosynæ suæ deesset, ipse sine mora, quod daret, haberet. Studebat enim illud Beati Iob dictum per omnia implere, vt nec saltem oculos viduæ aliquando expectare faceret: Sicque & oculus cæco & pes claudo & pater pauperum omnino esse studebat. [Iob 31. 16] In Quadragesimæ vero tempore quatuor pauperes quotidie in Brema ad escam suscipi iubebat, duos scilicet viros & duas fæminas, & viris quidem ipse cum Fratribus pedes lauabat; fæminis autem in prædicto hospitali pauperum, vice illius, [eorum pedes lauar:] quædam Deo sacrata, quam ipse in Dei voluntate & religionis amore probatam habebat. Denique cum parochias more episcopali circuiret, antequam ipse ad conuiuiū accederet, pauperes præcipiebat introduci: quibus aquam etiam ad manus lauandas exhibebat, & eulogiis datis miscebat, & mensa ante ipsos posita, sic demum ad conuiuium suum cum hospitibus accedebat. Et vt misericordiæ ac pietatis eius viscera exemplis approbemus, [captiuum redemptū matri flēti flēs reddit.] vidimus quondam, cum inter multos alios cuiusdam viduæ filium in longinqua regione captiuum abductum, in Sueonum videlicet, pretio redemptum, ipse secum ad propriam reduxisset; & cum ipsum mater sua gaudens videret reuersum (sicuti mos est fæminarum) præ gaudio in conspectu eius astans lacrymata fuisset; ipse quoque Episcopus compunctus non minus flere cœperit, statimque filium ipsum viduæ libertate donatum matri reddidit, domumque gaudentes ire permisit.

[Annotatum]

a Ex eo hospitali Capitulum dein Canonicorum fuisse erectum templo S. Anschario dicato, ante diximus.

CAPVT XVI
Illustrationes diuinæ. Miracula.

[62] Et quia conuersatio eius, secundum B. Paulum Apostolum, semper erat in cœlo, nonnumquam ipse cælestibus reuelationibus, [Reuelatione diuina futura cognoscit:] sicuti iam præfati sumus, licet multa omiserimus, illustrabatur in terra, ita vt fere omnia, quæ ei prouentura erant, antea semper, siue per somnium, siue per intimam reuelationem in mente, siue per excessum, ipsi cognita fierent. [Phil. 3. 20] Nam quod diximus fieri in mente, huiusmodi esse putamus, sicut in Actibus Apostolorum legitur: Dixit, inquit, spiritus Philippo. [Act. 8. 29] Ad omnia enim, quæ forte præcipua definire debebat, spatium cogitandi habere volebat, & nihil temere disponebat, antequam gratia Dei illustratus, ipse in mente sua sentiret quid melius esset: sicque superna visitatione certificatus in mente, sine cunctatione quæ agenda erant disponebat. Porro ea quæ per somnium videbat, sicuti iam superius multa comprehensa sunt, tam vera erant, vt numquam ea cassata reminiscamur. Nam, ad probationem huius rei omissa referamus, antequam ad Bremensem inuitaretur Ecclesiam, quadam nocte visum est ei, quod venisset in quamdam regionem amœnissimam, in qua inuenit B. Petrum Apostolum; cumque illum admiraretur, veniunt quidam homines petentes, vt ipse, [in visione agnoscit a S. Petro se Pastorem & Doctorem datū] Beatus videlicet Petrus, eis Pastorem & Doctorem destinare deberet: quibus cum ille respondisset: Iste est, quem debetis habere Pastorem, Domnum Episcopum coram se stantem proponens; visum est ipsi quod terræ motus fieret magnus, & ipse in terram cecidisset, & quod venisset vox super eum, & magna suauitas in mente, vnctio videlicet Spiritus sancti, ita vt se quasi innouatum sentiret in gratia Christi. Vox vero quæ venit quasi benedictionem super eum fudit. Posthæc iterum, sicut ipsi videbatur, iam dicti viri admonuerunt Apopostolum, quo eis Doctorem quemlibet destinaret (contrarij enim esse videbantur iis, quæ ille eis ante proposuerat) quibus ille quasi indignando respondit: Nonne dixi vobis, quia hic esse deberet, qui in præsentiarum stat: quid dubitastis? nonne audistis vocem super eum Spiritus sancti ad hoc delapsam, vt eum vobis consecraret Pastorem? quo dicto, somno expergefactus. Quod triennio ante viderat, quam ad Btemensem regendam inuitaretur Ecclesiam, certus omnino factus est, quod alicubi in nomine Domini ire deberet, [Bremensibus:] sed quo, nesciebat. Postquam vero regioaussu ad Bremensem Ecclesiam venit, & eam in honore S. Petri consecratam didicit, & nonnullos quoque ibi inuenit, qui euin non hbenti reciperent animo, recordatus est visionis suæ, hacque de caussa consensit, vt illam regendam susciperet diœcesim. Nam aliter numquam se hoc facere voluisse, attestando dicebat.

[63] Eo quoque tempore quando cellam prædictam Torholt habuerat, quoniam omnis ei cura de vocatione Gentium erat, vt eis in sua legatione prodesse potuisset, nonnullos pueros, [præuidet ab Torholtam ablatam] ex Northmannis vel Sclauis emptos, in eadem cella, caussa discendi, ad sacram militiam nutriendos a posuerat. Quorum quosdam prædictus Reginarius, quando illi cella ipsa b data est, inde abstulit, & ad suum seruitium misit. Qua de caussa cum nimium esset Domnus Episcopus anviatus, post paullulum visum est illi, quod venisset in quamdam domum, inuenissetque ibi & venerandum Regem Carolum & ipsum Reginarium. Quos ipse, vt ei videbatur, de iisdem pueris increpauit, asserens quod eos ad Dei omnipotentis seruitium nutrire disposuerat, nou vt Regiuario seruirent. Quo dicto, visum est ei, quod idem Reginarius leuato pede suo ad os calcitraret Domni Episcopi. Denique hoc facto, mox visum est ei, quod Iesus Christus prope eum adstaret, diceretque Regi præfato pariter & Reginario: Cuius, inquit, hic hominem vos tam turpiter dehonestatis? Scitote, [Comitem Reginariū puniendū:] quia iste Dominum habet, & vos de hac caussa non eritis immulctati. Quo dicto ipsi exterriti facti conturbati sunt: Domnus vero Episcopus euigilauit. Quod illi ostensum quam verum fuerit, testatur vltio Diuina, quæ super ipsum venit Reginarium. Nam non multo post iram Regis meruit, & cellam ipsam vna cum omnibus, quæ ex parte Regis habebat, perdidit. nec vlterius in gratiam pristinam redire potuit.

[64] Verum de pastorali eius gratia, qualis quantusque extiterit, præterisse ne videamur: in illo certe probauimus, quam verum sit, [ob solicitudinem pastoralē erga subditos Homilia 8 in Euang.] quod B. Gregorius in figura pastorum; qui in natiuitate Domini super gregem suum vigilabant, de Pastoribus Ecclesiæ dixit: Quid est, inquit, hoc, quod vigilantibus pastoribus Angelus apparuit, eosque Dei claritas circumfulsit; nisi quod illi præ ceteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus præesse sollicite sciunt? Dumque ipsi pie super gregem vigilant, Diuina super eos gratia largius coruscat. [gratia Dei excitatur,] In omni enim actione illius gratiam Dei cum eo comitasse multis experimentis probauimus. Nam quod ipse super gregis sui custodia sollicitus, multa sublimia videre promeruit, & in mente superna frequentius visitatione inspiratus sit, superius iam in multis comprehensum ostendimus. Denique etiam exterius gratia Dei in eo largius coruscante, sermo quoque prædicationis illius multa suauitate perfusus, partim erat horribilis, vt certo probaretur indicio, infusione spirituali verba eius moderari: in quo miscens terroribus blandimenta, [in verbis suauit, & grauit,] vim Diuini prætenderet iudicij, in quo veniens Dominus erribilis peccatoribus, & blandus apparebit iustis. Hac quippe gratia in verbis & vultu admirandus erat: ita vt eum potentes & diuites, maxime tamen contumaces & proterui terribilem attenderent; mediocres vero quasi fratrem complecterentur, pauperes autem quasi patrem piissimo venerarentur affectu.

[65] Porro licet signa virtutum, velut instrumenta iactantiæ, caute fugeret, tamen eo non quærente & hæc ipsa non deerant: [Cōtra monitū eius] quod euidenti probatum est indicio, quia scilicet mandatum Domini ex ore illius in irritum prolatum non cessit. Nam cum quodam tempore in Frisia, in pago c Ostergao, in die Dominica prȩdicaret populo, & inter alia prohiberet, ne quis in die festo opus seruile exerceret; quidam illorum, vt sunt contumaces & stolidi, domum reuersi, quia serenus erat aër, in pratum euntes, collecto fœno aceruos fecerunt. Quibus factis aduesperascente die omnes illi acerui, qui eadem die facti fuerant, diuinitus igni consumpti sunt, [fœnum die festo collectum igne cælesti ardet,] illæsis illis permanentibus qui in anterioribus diebus in medio præparati constabant. Quo facto populi in circuitu manentes, fumum a longe cernentes, hostes adesse purantes, timuerunt valde: sed diligentius rei veritatem perscrutantes, contumaciam nonnullorum probauerunt esse mulctatam.

[66] Nec silendum arbitramur, quia, cum quodam tempore gens Nordalbingorum plurimum deliquisset, quorum delictum huiusmodi erat, videlicet cum nonnulli miseri captiui de Christianis, qui apud barbaros affligebantur, inde effugerent, & ad Christianos venirent ad prædictos Nordalbingos, [Christiani a Nordalbingis capti,] qui proximi noscuntur esse Paganis, ipsi eos capiebant, & in vinculis ponebant: quorum alios iterum Paganis vendebant, alios suo mancipabant seruitio, aut aliis Christianis venumdabant. Cum igitur hoc Domno innotuisset Episcopo, & de hac re nimium anxius esset, quod in sua diœcesi tantum nefas contigisset, sed qualiter id emendari potuisset, non satis ratione colligebat: quoniam in hoc nefandissimo scelere erant plurimi irretiti, qui potentes apud eos & nobiles habebantur. Denique cum de hac re nimium esset anxius, quadam nocte Diuina ei apparuit consolatio: videbatur namque illi, quod Dominus Iesus esset in præsenti seculo, sicut olim fuit, [ab eo, visione cælesti recreato,] quando suæ præsentiæ doctrinam & exempla populis prædicabat: visumque est ei, quod isset cum multitudine fidelium, & quod ipse Dominus Episcopus cum eo in eodem esset itinere lætus & gaudens; &, vt ipsi videbatur, erat in omnibus contumacibus terror diuinitus illatus, & ereptio fiebat oppressorum, & quies magna in omnibus: ita vt nihil contrarietatis in ipso videretur esse itinere. Post hanc itaque visionem confirmatus, ad prædictum populum suum ipse parauit profectionem, ea videlicet voluntate, vt & miseros, qui irrationabiliter seruituti addicti fuerant & venditi, quoque pacto liberaret; &, ne in posterum aliquis tantum malum committere auderet, cum Domini gratia prohiberet. In qua profectione taniam illi Dominus gratiam concessit, tantumque auctoritatis eius consumacibus terrorem incussit, vt, licet essent nobiles & male potentes, nullus tamen illorum. [liberātur.] suo imperio auderet contradicere: sed quærebantur miseri, vbicumque venditi fuerant, & donati libertate, dimittebantur: vt irent quocumque vellent. Insuper, ne vlla fraus in futurum pro eadem re obtenderetur, conuentionem talem fecerunt, vt non iuramento nec testibus se vllus eorum, qui in prædicta rapacitate maculati fuerant, defenderet; sed iudicio omnipotentis Dei se committeret aut ipse, qui pro tali scelere impetebatur, aut certe captiuus, quem alius impetebat. Hoc ergo facto in ipso itinere Dominus veraciter exhibuit, quod fidelibus pollicitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. [Matth. 28. 20] Tanta prosperitate & gaudio iter illud perfecit, vt quidam cum eo comitantes dicerent, numquam se in vita sua tam bonum & tam suaue iter egisse.

[67] Quanti vero oratione illius & vnctione olei sanati sunt, enumerare non possumus. [oleo sacro sanitas recepta.] Hoc enim multorum assertione comperto, certatim ad eum non solum de ipsius diœcesi, sed etiam de longinquo venire solebant ægrotantes, medicinam ab eo salutis poscentes. Ipse tamen hæc omnia semper occultari maluit, quam vulgari. Nempe cum de huiusmodi vittutum signis aliquando coram eo fieret sermo, ipse cuidam suo dixit familiari: Si dignus essem apud Deūmeum, rogarem quatenus vnum mihi concederet signum, videlicet vt de me sua gratia faceter bonum hominem.

[Annotata]

a Anno 837 S. Anscharium profectum fuisse Torholtum scribit Stadensis in Chronico: meminit eiusdem itineru Adamus.

b Circa annum 844. de Reginario supra egimus.

c Osterga, Asterga, Ostringia, Ostergaus pagus in Comitatu Embdano, de quo supra actum.

CAPVT XVII
Morbus, obitus, sepultura.

[68] Præterea cum talis ei esset vita, in infirmitate tamen corporis proprij pene assidue laborabat, [Martyr tota vita,] omnis quippe vita eius fere martyrium fuit. Quippe in laboribus plurimis infra diœcesim propriam, propter incursiones & deprædationes barbarorum, nec non & contradictiones malignantium, insuper & cruciatione propria, quam sibi ipse in corpore suo pro amore Christi numquam cessauit inducere. Sed quid facimus, qui post tot dulcia & salubria illud cogimur referre, quod sine nostro luctu non valemus explicare? Nam ætatis suæ anno sexagesimo quarto, Episcopatus vero trigesimo quarto, graui cœpit corporis morbo laborare, [ager dysēteria,] dysenteria scilicet iugi, qua cum per multos dies, mensibus videlicet quatuor & amplius, acriter laboraret, & se ad mortem vrgeri sentiret, semper Deo gratias agebat, minoremque ipsum laborem esse dicebat, quam sua mereretur iniquitas; illud Beati Iob sæpius decantans: Si bona suscepimus de manu Dei, quare mala non suscipiamus? [Iob 3. 10] Tamen se propter supradictas visiones martyrio potius quam tali infirmitate credebat consummari, [ob vitam martyrio non consummandā tristis,] tristis admodum factus, sibimet ipsi & peccatis suis cœpit reputare, quod quasi spe certissima, sua esset culpa defraudatus: illudque Psalmi sæpius decantans: Iustus es, Domine, & rectum iudicium tuum, quem videlicet mœrorem cum suo fidelissimo a discipulo, qui ei conscius, querendo reuelaret, & eum ipse consolari intentius studuisset, dicens, [animatur a S. Remberto,] quod non ei promissum fuisset, vt gladio trucidaretur, aut igne cremaretur, aut in aqua necaretur; sed vt cum corona martyrij ad Dominum venire deberet, nullatenus tamen consolationem recipere potuit. [Psal. 118. 137] Denique cum sæpius de eadem re cum discipulo suo, qui ei conscius pene in omnibus fuit, colloqueretur; & summopere ipsum consolari voluisset, ad memoriam eius reuocare studens, quantam in Dei seruitio sustinuerit quantamque corporis sui pertulerit molestiam, & quod etiam ipsa infirmitas nouissima grauis nimium & diuturna, & satis ipsi pro martyrio reputari potuisset; ipse tamen nullo modo consolationem recipiens, sed in supradicto manebat mærore.

[69] Vnde factum est, vt Dominus seruum suum, non iam vt prius per somnium; sed apertius consolari dignatus sit; quatenus tanto mœrori suæ gratiæ præstaret remedium. [voce cælesti admonitus,] Nam, cum quadam die ad Missam in oratorio consistens, pro hoc ipso nimium sollicitus esset, subito in excessum mentis raptus, audiuit vocem quasi vigilans, quæ ipsum vehementer increpabat, quod nullatenus de Dei promissione dubitare debuisset, quasi aliqua iniquitas Dei potuisset pietatem vincere. Firmissime crede, inquit, & nullatenus dubites, quia vtrumque tibi Deus sua gratia faciet, id est, & peccata dimittet, pro quibus modo sollicitus es, & omnia quæ promisit implebit. Qua consolatione suscepta, ipse quoque consolabatur semetipsum: & exinde sollicitius quæque in diœcesi sua procurando cœpit disponere. Insuper priuilegia Apostolicæ Sedis, [conuersionem Gentium Episcopis & Regibus commendat.] quæ erant de legatione eius facta, in multis libellis iussit describere, & per omnes pene Domni Ludouici Regis Episcopos destinare. Ipsi quoque Regi Lothuuico, filioque eius æquiuoco, hoc ipsum dirigens, addens & sui nominis litteras, quibus postulauit, vt hæc in memoriam haberent, simul etiam, prout dictaret res, adiutorio essent, quatenus legatio ipsa, Dei auxiliante gratia, & ipsis adiuuantibus, fructificare & crescere in Gentibus potuisset.

[70] Porro cum iam per tres menses continuos, prædicta laboraret infirmitate, & Epiphania Domini transisset, optare cœpit, quatenus eum in Purificatione sanctæ Mariæ ad Domini gratiam transire liceret. [in Purificatione B. Mariæ] Qua ergo festiuitate appropinquāte, præcepit Clero & pauperibus conuiuium præparare, vt in ipso sanctissimo die epularentur. Iussit etiam, vt tres fierent cerei magni ex sua speciali cera. Quibus factis, [tres cereos accendi cura:,] in ipsa vigilia prædictæ festiuitatis fecit eos ante se ferri, & vnum ante altare S. Mariæ accendere præcepit, alterum vero ante altare S. Petri, tertiam ante altare S. Ioannis Baptistæ, optans vt ipsi eum de corpore susciperent egredientem, qui in supradicta visione olim eius fuerant ductores. Ceterum prædicta infirmitate ita erat fatigatus & attritus, vt pene iam in corpore eius nihil remaneret, exceptis offibus neruis ligatis & corio tectis. Attamen ipse semper in Domini laude se exercebat. Illucescente vero iam dictæ festiuitatis die, pro eo Missas sicut quotidie soliti fuerant, cuncti qui adfuere Sacerdotes, celebrarunt. Ipse vero ordinare cœpit, qualiter ad populum fieret sermo, asserens se nihil eodem die gustaturum, donec publica finiretur Missa, Qua finita cum parumper comedisset & bibisset, per omnem diem studiosius suos commonere, [vltimō suos monet.] & ad Domini seruitium accendere studuit; nunc communiter, nunc sigillatim quemque, prout poterat, ad Diuinum animans seruitium: maxime tamen eius cura & sollicitudo fuit de sua legatione ad Gentes: noctem quoque sequentem in talibus admonitionibus perduxit continuam.

[71] Fratres vero, qui aderant, cum litaniam facerent, & psalmos ex more pro eius exitu decantarent, [moribūdus petit legi Te Deum laudamus: symbolum S. Athanasij: communicat:] admonuit ipse, vt etiam hymnum ad laudē Dei compositum, id est, Te Deum laudamus, pariter cantarent, fidē quoque Catholicam a B. Athanasio compositam. Mane vero facto omnibus, qui aderant, Sacerdotibus sacra solemnia Missarum pro eo celebrantibus, Dominici corporis & sanguinis communione percepta, eleuatis manibus precabatur, vt, quicumque in eum quoquo modo peccasset, Diuina et hoc pietas dimitteret. Deinde versiculos istos cœpit frequentius repetere. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam Domine. &, Deus propitius esto mihi peccatori. &, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Cum hæc ipse sæpius repeteret, & frequenti anhelitu iam ea frequentare non valeret; cuidam Fratri præcepit, vt hæc eadem vice illius frequentando cantaret, [moritur.] sicque oculis in cælum intentis, Domini gratiæ cōmendatum spiritū exhalauit. b

[72] Cuius corpore ex more curato, feretroque imposito, cum ad ecclesiam deferretur, [sepelitur magno omnium luctu,] iterari visus est luctus omnium, & vox vna plangentium, maxime tamen Clericorum, oprhanorum, viduarum pupillorum & indigentium. Quamuis enim de illius salute non sit dubitandum, quis Religiosorum aut fidelium se a fletu continere poterit, cum ille nos desolatos reliquerit, in quo solo pene omnium antiquorum vigebant exempla Sanctorum? Siquidem, vt ab ipso electorum omnium capite incipiamus, Christum inopem inops ipse secutus est, cum Apostolis omnia dereliquit, & cum S. Ioanne Baptista primæuum tempus a turbarum frequentia remotum ducens, [imitator fuit Christi, & Apostolorū,] monasterij solitudinem expetiit: videlicet cum temporis processu quotidiano profectu excreuisset, & de virtute in virtutē iuisset, vas electionis ad portandum Christi nomen coram gentibus, cum beato Apostolo Paulo, deputatus: pascendarum Christi ouium postmodum curam, cum Principe Apostolorum Petro, suscepit: in quo regimine qualem se quantumque exhibuerit, hoc vel maxime probare videtur, quod inter cælum & terram medius, inter Deum & proximum sequester, nunc Diuinæ visioni & cælestibus reuelationibus intererat, nunc commissorum sibi actus & vitam disponebat, ad quas actiue & contemplatiue geminas alas ideo ipse sufficiebat, quia cum mundicordes soli, iuxta Euangeliorum fidem, Dominum credantur visuri, ipse virgo ab eo electus, cum sancto Apostolo & Euangelista Ioanne, & mente & corpore virgo in æuum permansit. & tanta insuper ad cunctos caritate tenebatur, vt cum beato Protomartyre Stephano etiam oraret pro suis persecutoribus. [Matth. 5. 8] [& reliquorum Sanctorū:] O vere beatum & omni laudis præconio dignissimum virum, quem talem ac tantum imitari, quem solum plurimorum, tot simul habere virtutes contigit! qui mente sanctus, & corpore castus, cum Virginibus, Agnum, quocumque ierit, sequetur: qui semper in confessione Christi perseuerans, gloriosum admodum inter Confessores locum habebit: qui in sublimi illa cum Apostolis Iudicum sede in regeneratione sessurus est; ac mundum, quem contempserat, iudicaturus, & cum Martyribus iustitiæ coronam & palmam martyrij adepturus.

[73] Martyrij duo genera esse constat, vnum in pace Ecclesiæ occultum, alterum persecutionis articulo ingruente manifestum: vtrumque voluntate tenuit, ad alterum effectu peruenit. Quia enim quotidie semper lacrymas, vigilias, ieiunia, carnis macerationem, & desideriorum carnalium mortificationem in ara cordis Deo mactabat, [Martyr voto & voluntate,] martyrium profecto, quod pacis tempore non potuit, voto consecutus est. Quia vero ad apertum corporis martyrium persecutoris sibi animus non defuit, quod opere minus potuit, voluntate adeptus est. Quamuis hoc quoque martyrium opere eum habuiste omnino negare nequeamus, [quidni opere, 2 Corint. 11. 26 &c.] si tantos eius pro Domino labores, iuxta Apostolum, attendamus, in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore & ærumna, in vigiliis multis, in fame & siti, in ieiuniis multis, in frigore & nuditate: præter illa, quæ extrinsecus sunt, instantia eius quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmabatur, & ipse non fuit infirmus? Quis scandalizabatur, & ipse non vrebatur? Qui ergo tot ac tantis est pro Domino & corporis aduersitatibus & animi æstibus excoctus, quomodo Martyr esse iure negabitur? Nam si sola vita per passionem terminata martyrio deputaretur, [instar S. Ioannis Euangelistæ,] nequaquam sanctum Euangelistam Ioannem calicem suum Dominus bibiturum esse testaretur, quem minime vitam martyrio finiuisse scimus. Proinde si illum iuxta Dominicam sententiam inter Martyrum numerum adscribendum esse non dubitamus, de eo quoque, quem præmisimus, sancto plane ac beato admodum viro omnino ambigere non debemus. [Galat. 6. 14] Martyr enim fuit, quia iuxta Apostolum & ipsi mundus & ille mundo crucifixus erat. Martyr fuit, quia inter diaboli tentamenta, inter carnis illecebras, inter persequentes Paganos, inter obsistentes Christianos semper imperterritus, & immobilis, & inuictus in Christi confessione vsque ad exitum vitæ permansit. Martyr fuit, quia dum Μάρτυρ testis dicatur, ipse Diuini semper verbi & Christiferi nominis extitit testis. Qua in re nemo miretur eum ad hoc, quod summo ipse desiderio optabat, & sibi repromissum putabat martyrium non peruenisse; quia nec hoc sibi pollicitum iuxta huius nominis interpretationem probatur. Et certe poterat in accepto corporis martyrio aliqua forte suæ menti elatio subrepere: quod vt caueretur hoc Diuina prudentia & spopondit & concessit; videlicet vt meritis suis nihil minueretur, & humilitati, quæ omnium est custos virtutum, prouideretur.

[74] Quocirca, quia iam ex his, quæ superius commemorauimus, claret, quantæ vir iste sanctitatis, quanti apud Deum meriti fuerit; [eius virtutes imitandæ.] restat, vt, sicut ipse Christi imitator in omnibus fuit, sic nos quoque eius imitatores esse studeamus. Sic quippe fieri quibit, vt & ipso semper vsque ad consummationem seculi nobiscum viuere possit in terris, & nos post præsentis vitæ transcursum cum eo in cælis viuere mereamur. Viuet namque nobiscum in terris, si eum vitæ sanctitas & doctrinæ recordatio nobis repræsentati vīuemus nos cum ipso in cælis, si eius exempla sequentes, ad eum semper toto desiderio, & tota virtute tendamus, ad quem nos ille prȩcessit, Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus, per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hunc fuisse S. Rembertum scriptorem huius Vitæ probauimus §. 3.

b Reliqua desunt in MS. Hamburgensi apud Philippum Cæsarem & in MS. Budecensi Huius loco nonnulla Crantzio subiungebantur, quæ Chronologiam concernebant.

ALIA VITA METRICA
Auctore Gualdone monacho Corbeiæ Veteris,
Ex MS. Parisiensi monasterij S. Germani de Pratis.

Anscharius, Ep. Hamburgensis, Daniae et Sueciae Apostolus (S.)

BHL Number: 0546

Avctore Gvaldone, ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

a

Principium b libri lacrymas habet: Acta notandum
Dulce tuis Alberte; decus, iubar igne vaporum,
Ecclesiæ turris, regni diadema decorū,
Gloria Pontificum, Regum venerabile numen.
Quod tibi mater init, Corbeïa, sume volumen.
Id tamen ante tui sibi direxere priores,
Sed non illa suos acuit scriptura tenores.
Per planum discurrit iter sermone pedestri:
Non semper tumulos moderamine flectit equestri.
Scanditur hæc senis pedibus, modulante Thalia,
Quam petimus, ne vestra velit reprobare sophia.
Hæc pro pignoribus collatis dona rependit,
Cuius ab vberibus felix puer ille pependit,
Qui lac saluificum Scythico stillauit in orbe, [laus Corbeiæ Francicæ,]
Primus & in vestra surrexit Episcopus vrbe.
Quam speciosa fuit tua, mater sancta, iuuentus,
Cuius adhuc vernat iam canis sparsa senectus!
Qualis erat, cum Regis opes Adalardus & aulas
Respuit, atque tuas albo cum vellere caulas
Ingrediens, primoque gradu surrexit ab vno! [SS. Radberti,]
Hic tibi c Radbertum genuit; sapientia cuius
Guttura ditauit, dociles ingressa recessus,
Contra Catholicos ne sibilet impius anguis:
Verus in altari Christi de corpore sanguis
Stillat, & occisi pro mundo carnibus Agni
Vescimur in terra per quod reuocamur ad astra:
Fitque per hoc epulū Domini mens nostra sepulchrū.
Hanc Scriptura fidem tenuit, quam condidit idem
Matris Corbeiæ Rector Paschasius ipse,
Tertius a primo decimus, sed quartus ab ipso,
Qui dedit d Ausoniis leges & fœdus in armis,
Regni præsidium, lux mundi, gloria Regum, [Adalardi,]
Et Pater, & custos, Adalardus nobilis Hetos.
Hic tuus, Anschari, bonitate Magister in omni
Extitit, hoc dulces hausisti fonte liquores, [& Anscharij.]
Queis irrorasti Sclauos, Danosque rigasti:
His aquilone rigens, corisque minalibus arens,
Fota madet guttis, fœcundaque fruge salutis,
Erroris lolium contriuit humus Suëonum:
Inuia terrarum riuis potantur aquarum.
Stagnat enim fluuiis eremus, prius vsta pruinis; Per deserta tubent incultis sentibus vuæ,
Cum iugiter redolet lignum fælicis o inæ:
Cedrus odora, comis abies, sublimis & vlmus
Collibus meubuere: venustat humillima buxus.
Quæ nescit labi conualles fronde virenci.
Fontibus irrigus diuini gratia roris, [illustri arbocum & virgiltoris paradigmate]
Exprimitur, per quam reparatur languidus Adam,
Per torrentis aquas fidei doctrina redundans
Rite figuratur, eremi sitis vnde rigatur.
Spina manum lacerat, Doctoris lingua cruentas
Cor delinquentis verbi mucione potentis:
Quas Deus infundit, quas meus liquefacta refundit,
De lacrymis animæ, pendent in sentibus vuæ,
Contusi myrtus quæ corporis alligat attus,
Exprimit afflictis affectum compatientis.
Myrtus membra fouet; compassio tristia mulcet,
Pectore propellit curas, animumque reducit:
Et quid elemosynæ speciem nisi fructus oliuæ
Innuit, hȩc flammas assumit ab arbore lampas.
Et dum diffusis opibus miseretur egenis,
Fructus elemosynæ, liquor vt redolentis oliuæ,
Emicat ante Dei faciem splendore perenni.
Quæ cariem nescit, quæ nulla labe putrescit,
Quos virtus celebrat sua, cedrus odora figurat:
Horum tota Dei domus halat odore suaui.
Qui meritis operum per signa potentia rerum
Christi pace vigent, nullaque putredine lucent,
Hirta comis abies sublimi vertice nubes
Excrescendo petit, cælumque cacumine tangit:
Quis tenet hanc speciem, nisi qui trans æthera mentē
Vibrat, & in terris positus caput inserit astris?
Vlmus opacar humum per frondea brachia, fructum,
Non habet ipsa, tamen portat cum germine vitem:
Diuitiis mentes vt frondibus exuberantes
Et mundi culmo portendi remur ab vlmo:
Sed quamuis terræ famulantes, germina ferre
Virturum nequeunt, iustis vmbracula fiunt;
Quos dum sustentant botrum cum palmire portant.
Buxus nec fructum præfert, neque crescit in altum:
Est tamen hirtarum fœcunda virore comarum:
Imbecilla per hanc speciem protenditur ætas:
Quæ si cum fructu non tollit ad alta cacumen,
Sed tamen æternum fidei tenet ipsa virorem.
Quid virgulta per hæc discurrit sermo poëtæ,
Quidue per excessum perstringit verba Prophetæ? [indicat Danorum conuersionem]
Rite sub arboribus typicum paradigma ciemus.
Namque per Anscharium Dominū plantasse videmus
In Danis hortum virtutis odore resertum.
Cum cedro spinam, cum mirto seuit oliuam:
Hæc fragrat, hæc pungit, micat hæc, ea membra e
Nam redolet virtus, fit enim correctio clauus
Fit medicina dolens, miserans iubar, & liquor vngens,
Alta petens abies, vlmus frondosa, virescens
Buxus, vt accumulent horti, speciosa cohærent:
Hac Theoria videt, hac vitis ab arbore pendet,
Hac viret alma fides, quæ nec sub sidere cancri
Æstuat, hiberno nec marcet frigore Tauri.
Ergo per Anscharium glacialis & inuia tellus
Danorum, Domini frondescit vti Paradisus:
Occidit vmbra nocens, feralis silua comantes
Ramos deposuit, luci cecidere vacantes,
Vsibus errorum latebræ patuere magorum,
Excessit cultura deum polluta cruentis
Officiis: pecudum iam non furit augur in extis:
Omnis in Ecclesiæ populus Sacramenta cucurrit,
Reppulit omne nefas, Christo sua colla subegit.
Imperat in terris Deus, exulat inuidus anguis.
At qui barbariem domuit, qui propulit hostem,
Signifer & Domini præcursor in vrbe Bremensi
Transque Albim regnat, sed Gallica rura serenat, [laus Alberti Archiep. Hamburgensis.]
Pignoribusque suis ditat cunabula matris.
Vnde, Pater, digne grates, Alberte, referre
Non tibi sufficimus; meditati quippe nequimus
Quid de te primum sit nobis commemorandum.
Si genus occurrit, f Regum de sanguine prodit
Stirpis origo tuæ: sed nobilitatis opimæ
Fultus apex titulis, transcenditur indole mentis:
Præminet imperio ditione Hierarchicus ordo:
Altior officij gradus est diademate regni.
Quamuis per Regem conscendit honoris ad arcem,
Infula Pontificis plus est, quam purpura Regis.
Nil tibi detractum, nihil est, Alberte, negatum,
Gloria, nobilitas, species, decus, ampla facultas,
Progenies quæ prima putat mortalis, & ambit,
Omnia sufficiunt tibi, nil fortuna reliquit,
Quo possit niti, quo possit opinio tendi.
Quæ partim conferre solet natura quibusque,
Dona suæ cumulauit opis locupletius in te.
Corporis est habitudo decens, iocunda senectus,
Cor prudens, mens sancta, fluens dulcedine pectus,
Aspectu frons læta suo, vox blanda loquentis,
Gratior in sermone faui dulcore liquentis,
Affectu miseris pietas effusa benigno.
Larga manus, nulli vultu contracta retorto.
Ergo quid, alme Pater, reparati corporis Israel
Currus, & auriga, Christi libamen, & ara.
Tene leuem dicam nubem, residemue columbam?
Nil defraudabo tibi, nomen vtrumque vocabo.
Dum terris cedens, animo cælestibus hærens,
Abdita rimaris: hominum dum pectora guttis
Doctrinæ inroras, quasi nubes æthera tranas.
Cum vero refugis per turpia lucra rotari.
Nec coniues oculos per deuia quæque vagari:
Cum mitis, placidus, non exardescis in ira,
Ad propriam refides sine felle columba fenestram.
Hæc super vrbs Romana tibi sacrauit honorem,
Legatum terram quem fecit in vlteriorem
Sedis Apostolicæ, primæque Vicarius vrbis:
Castra Dei metator habes in finibus orbis.
Sic tua maiestas adeoque potentia creuit,
Vt rerum dominæ, quæ mundi regna subegit,
De solio Romæ confidat Episcopus in te;
Qui cælos reserat, qui vincula cuncta resoluit,
Auspiciis, Patriarcha, tuis ad regmina surgit.
Ergo tuæ, petimus, memor esto senilis alumnæ.
Ne titubet, sis turris ei roburque columnæ, [illi Corbeiam cōmendas,]
Qua nihil in terris fuit excellentius vnquam.
Extulit hanc g Bathildis humo Regina puellam.
Fecit ei thalamum genitrix pulcherrima h Regum
Pulchra subornauit gemmis i Simonique dicauit
Cum thalamo sponsam; Petrus illi contulit arrham,
Libertatis opem, sibi ne manus æmula dotem
Auferret per vim, vel eam subuerteret olim;
Nupta semel soli, post se non nuberet vlli;
Nec sibi riualis k Præsul foret Ambianensis,
Neue bonis sponsæ præsumeret improbus esse.
Talibus auspiciis centum quater hactenus annis.
Altrix Anscharij coniunx Corbeia Petri,
Quamuis pertulerit discrimen libera mansit. l
Verum quæ quondam viguit quasi libana cedrus.
Iam senio marcens dependet vt arida quercus.
Sed tamen hæret humo, nec turbine flectitur vllo.
Ergo manum prætende, libenter Episcopus vrbis
Romanæ decernet ei, quodcumque rogabis.
Talem se lætetur anus genuisse nepotem;
Quo tutante suam conseruet libera dotem.
Maternis laribus sacro de corpore pignus
Transmissum per te, fœdus renouauit vtrimque,
Quod Deus æternet nobis, omnique gubernet
Tempore, te mortis Pater, eripiendo periolis.
Contra naturam quem compulit esse Poëtam,
Gualdo tibi fidus, sanctissime Præsul, amicos.
Tu, ne forte scaber stylus, informisue character
Irruget nares doctas aut differat aures,
Corrige, transductis abolens errata licuris.

[Annotata]

a Præponebatur hic titulus postea potius adiunctus. Vita S. Anscharij in Gallia monachi, [Titulus præfixus.] Bremensis Archiepiscopi, Sueuorum ceterorumque Septemtrioni subiectorum populorum Apostoli, in easque regiones a latere Legati, incipit ad Albertum itidem post eum in easdem plagas prædicationis caussa horum populorum salutis desiderio transportatum. Hæc ibi. Porro vsus Ecclesiæ Romanæ Legatos a latere nuncupat solos Cardinales extra Curiam missos: [Legatus a latere.] vt post Albanum, Azorium, aliosq; docet Barbosa, lib. 1. Iuris vniuers; Ecclesiastici cap. 4 sect. 67. aut certe si alius Papæ Officialis aut extraneus sit, hoc exprimi debere in litteris Legationis decet Andreas Barbatius Tractatu de Cardinalibus Legatis in Præludio sect. 3. De Adalberto seu Alberto Archiepiscopo Hamburgensi, Sueonibus seu Suecis, hic Sueuis, & Archiepiscopis, tum necdum Bremensibus appellatis, ante egimus.

b Vox libri deerat, ad titulum talem c. tit, primi libri. translata, licet in libros opus non diuidatur.

c S. Paschasius Radbertus colitur 26 Aprilis. Liber eius de corpore & sanguine Christi extat cum reliquis operibus a Sirmondo nostro erutis. [S. Paschasij Radberti liber.] Illius meminit S. Gerardus in Vita S. Adelardi 2. Ianu. Eius corpus miraculis clarum eleuatum est a VVidone Episcopo Ambianensi, tempore Gualdonis Poëtæ.

d Italiæ regnum, eiusque Regem Pipinum iuniorem ad statum Reip. & ad religionis cultum, vtiliter, iuste atque discrete informauit S. Adalardus … depositaque tyrannica potestate pacem Italis reddidit. ita S. Radbertus in eius Vita cap. 5. [S. Adalardus Pipinum Regem informat.] Alludit Poëta ad libellum S. Adalardi de Ordine Palatij ab Hinc maro in Epistola de Regis institutione explicatum.

e Deest verbum perungit, aut simile.

f Adamo Bremensi dicitur lib 3. cap. 3 genere nobilissimus. De eo supra actum: [Adalbertus Arch. Hāburg.] & iterum IV Februarij § 4 ad Vitam 8. Remberti. Vir maior fuisset, si aulæ dignitates fugisset. Ei abblandiuntur Poëta, Adamus, Scriptores coæui.

g De S. Bathilde fundatrice Corbeiæ egimus 26 Ianuarij.

h Chlotharij III, Childerici II & Theoderici: de quibus & S. Bathildis annis actum 1 Februar. ad Vitam S Sigeberti.

i S. Petro Apostolo, ad cuius honorem Corbeiam extructam diximus.

k Alludit ad priuilegium libertatis monasterio Corbeiensi a Bertefrido Ambianensi Episcopo, anno VII Chlotharij III concessum, tomo 1 Conciliorum Galliæ.

l Ergo scripta hæc Vita anno circiter 1065.

CAPVT I
S. Anscharij pueritia, Tirocinium monasticum, Visiones.

a

Cap. 1. Præsulis Anscharij tenet actus iste libellus:

Qualiter altrici quondam tellure profectus,
Sidus vti rutilans, quod noctis nubila pellit,
Disponente Deo, Danorum regna petiuit.
In tenebris mortis gens illa sedebat & vmbra:
Mors erat errorum populis caligo profunda,
Barbara sacrilego cultu portenta colebant, [Propositio Poëta:]
Horrendumque nefas sub religionis habebant.
Nondum Iustitiæ sol luxerat in regione:
Nullus adhuc liquidis baptismi mersus in vndis,
Per Sacramenta piæ fidei deterserat in se
Aut labem propriam, vel quam pater intulit Adam.
Ergo Dei penitus leges miserabile vulgus
Ignorans, sacris operam dabat impietatis.
Ast opifex hominum, qui librat pondera rerum,
Te, Pater Anschari, Deus illum misit in orbem,
Vt per te populi dissolueret impietatem. [inuocatio S. Anscharij.]
Ergo, beate Pater, stellanti sede recepte,
In terra positis fer opem fidentibus in te.
Addere pauca tuis amor est epigrammata gestis.
Vela damus pelago: votis, Pater alme, faueto.
Corbeiæ Patres in primis rite salutant,
Discipuli Patris Anscharij gemitumque frequentant,
In partes animi fluctu pietatis aguntur,
Et nunc ad lacrymas, ad gaudia nunc rapiuntur:
Quod Pater occubuit, quod mortis debita soluit,
Plangunt & lugent; petiit quia sidera, gaudent,
Vt sit in exemplum lecturis vita per æuum,
Tradunt notitiæ bona quanta peregerit ipse.

Cap. 2. Arguit infantem leuitatis Virgo vacantem.

Virtutum meritis primis excreuit ab annis.
Lustrum ferme puer compleuerat, & sua mater
Cesserat humanis, thalamis illata supernis.
Tradiderat natum pater artibus erudiendum.
Cum sociis pueri pariter procliue vagantis
Arguit errantem per somnum visio mentem: [Puer in visione]
Lubricus & limi locus humens labe tenaci
Infantem quadam sopitum nocte tenebat:
Vt vix inde suum posset committere gressum.
Sed via propter erat, mulier speciosa per illam
Ibat, eam multas vultu formaque venustas
Vidit pone sequi, matremque suam comitari. [a Deipara auocatur a vanitate mundi:]
Vt tenet agnus ouem, cupiebat adire parentem;
Sed palus obstabat, gressumque mouere nequibat.
Ac mulier, Sanctam quam credidit esse Mariam,
Dixit ei: fili, vis esse comes genitrici?
Otia mundanȩ leuitatis lubtica sperne,
Sperne leuitatem, grauitatis habeto rigorem:
Nullus enim nostri poterit collega videri,
Captus ludibrio, quod nos horremus. Ab illo
Tempore se totum puer immutauit in actum:
Vt vitæ species sociis mirabilis esset.

Cap. 3. Principis introitus monachi deterruit actum.

Cæsariem tonsus post hæc, monachumque professus,
Cœperat in studiis sancti torpere rigoris:
Cum subito Regem Carolum cognouit obisse,
Et vitæ sceptrisque modum simul imposuisse. [monachus excitatur obitu Caroli Magni,]
Regis decessu grauis illum terruit horror,
Rursus & in totis incanduit ossibus ardor,
Rursus amore Dei cœpit languescere iustus,
Prorsus cœpit ei florens arescere mundus,
Venerat ergo dies omni pietate celebris,
In quo discipulos quondam sacer imbuit ignis:
Nox. erat, & somnus languentes soluerat artus,
Cum subito sese moriturum cernit & ipse,
Horrescens mortem, Petrum vocat atque Ioannem.

Cap. 4. Occurrunt hilares animæ Petrus atque Ioannes.

Iamque per excessum de corpore raptus abibat,
Splendidiorque virum species & vultus obibat:
Ecce repente viri forma cultuque verendi
Apparent, vnus cano planoque capillo,