Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar I           Band Februar I           Anhang Februar I

4. Februar


IV FEBRVARII

SANCTI QVI PRID. NON. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sancta Veronica, matrona Hierosolymitana, Romæ.
S. Eutychius, Martyr Romæ.
S. Aquilinus, Martyr, Forosempronij.
S. Geminus, Martyr, Forosempronij.
S. Gelasius, Martyr, Forosempronij.
S. Magnus, Martyr, Forosempronij.
S. Donatus, Martyr, Forosempronij.
S. Gelasius alter, Martyr, Forosempronij.
S. Geminus alter, Martyr, Forosempronij.
S. Donata, Martyr, Forosempronij.
S. Phileas, Ep. Thmuitanus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Philoromus Tribunus Militum, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
Alii plurimi, Martyres Alexandriæ in Ægypto.
S. Gelasius, puer, Placentiæ.
S. Theoctistus, Martyr.
S. Ioannes Ep. Irenopoli in Cilicia.
S. Abrahamius, Ep. Arbelorum, Martyr.
S. Isidorus Pelusiota, monachus & Presbyter in Ægypto.
S. Aventinus, Presbyter, Trecis in Gallia.
S. Aventinus Ep. Castroduni in Gallia.
S. Vincentius Ep. Trecis in Gallia.
S. Theophilus Pœnitens, Vicedominus Adanæ in Cilicia.
S. Iasimus Thaumaturgus.
S. Lietphardus Ep. M. Hunnonis-curiæ in Belgica II.
S. Modanus, Abbas in Scotia.
S. Ulgisus, siue Vulgisus, Ep. & Abbas Lobiensis in Belgio.
B. Rabanus Maurus, Archiep. Moguntinus.
S. Nicolaus Confessor, Archimandrita Studitarum.
S. Probatius Presbyter, Nouigenti in Gallia.
S. Rembertus Archiep. Hamburgensis, Bremæ in Saxonia inferiore.
S. Gemmulus M. Gannæ in ditione Mediolanensi.
S. Gilbertus, Fundator Ord. Sempringhamensis in Anglia.
S. Obitius Confessor, Brixiæ in Italia.
B. Ioanna Valesia, Regina Franciæ, Fundatrix Ord. Annuntiarum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Euentius Ep. Viennensis, hoc die in perantiquo MS. Martyrol. S. Mariæ ad Gradus Colon. locatur. De eo egimus III Februar.
S. Anscharius Ep. in quibusdam vetustis Breuiariis colitur hoc die officio duplici, propter celebriorem fortassis S. Blasij solennitatem, quocum incidit in III Februar.
Christi fuga in Ægyptum, annotata hoc die ab Hermanno Greuen in addit. ad Vsuard. & ab Lahierio nostro in Menologio Virginum.
Festum Virtutum decem Deiparæ Virginis celebratur officio duplici in Ordine Annuntiatarum B. Ioannæ, vt tradunt idem Lahierius & Coluenerius in Kalendario Mariano hoc die. Sunt autem hæ virtutes: Puritas, Prudentia, Humilitas, Fides, Deuotio, Obedientia, Paupertas, Patientia, Misericordia siue Caritas, Filij patientis commiseratio: de quibus infra hoc ipso die in Regula B. Ioannæ.
S. Symphorianus M. inscriptus hic Martyrologiis manu exaratis, Bruxellensi & Leodiensi Scriptorum errorem, & erroris caussam infra indicamus, cum de Martyribus Forosemproniensibus agimus.
S. Themoius, vel Themius, legitur inscriptus Martyrologiis, Aquisgranensi, Rabani, Bedæ, Hermanni Greuen perperam; vti infra ostendemus, cum de Martyrib. Forosemproniensibus erit sermo.
S. Victoria vidua, in persecutione Wandalica vna cum aliis necata, resertur hic a Galesinio, ex MS. codice; nobis adhuc ignota.
S. Andreas, Pater sanctus, religiosus, sapiens Doctor, in Martyrol. Coptico collegij Maronitarum Romæ, requieuisse hoc die dicitur: is videtur S. Isidorus Pelusiota esse, vt infra ad huius Vitam dicemus.
S. Cuannæ, siue Cuonæ, aut Cuannachæi, Abbatis Vitam habemus, sed mutilam, e MS. Seminarij Hibernorum Salmanticensis: quam, a nobis olim Hugoni VVardæo Ord. Minorum communicatam, ex eius schedis vulgauit Ioannes Colganus to. I de SS. maioris Scotiæ, vbi ex Fastis Hiberniensibus tradit, IV Februarij coli, regia Nelli Magni stirpe ortum, fratrem vterinum & discipulum S. Carthagi, siue Mochudæ fuisse, eiusq; in episcopatu Lismorensi successorem. Verum, quia quæ scribit non satis inuicem congruunt, eam hic Vitam omittimus. Natum enim ait seculo sexto ad finem declinante; circa annum DCXX a S. Carthago e Ratenensi Midiæ cœnobio missum in Momoniam; dein e Lismorensi monacho, vel Abbate, Kilchuanensis in Conacia monasterij Abbatem, ac demum post S. Carthagi mortem, (quam ait an. DCXXXVI contigisse) Lismorensem Episcopum factum esse: prius tamen, cum adhuc Kilchuannæ esset, cum S. Fursæo, tunc Peronæ in Gallia commorante, circa annum DCL, societatem iniisse. At XV Februarij in Vita S. Farannani, eumdem ait cum aliis quatuor viris sanctis, ex eadem Nelli familia prognatis, circiter annum DLXXX missum in Hy insulam, vt S. Columbam in Hiberniam ad synodum euocarent: & inter eos quidem legatos, viros graues, generisque splendore & sanctitatis opinione conspicuos primum numerat Cuanum, ante S. Baithenum, qui anno DXCVIII obiit secundus Abbas Hyensis. addit Cuannam, siue Cuanum a S. Columba præfectum loco qui deinde Kilchuanna dictus. Quid, quod S. Carthagus, in Vita, quam XIV. Maij dabimus, dicitur a Bletmaco, Ædæ Slane filio, Rege Hiberniæ, Rathenia pulsus, Lismorense monasterium ædificasse; cum tamen Bletmacus an. DCLVIII Rex sit factus? Sed ipsa quoque Carthagi Vita illic examinanda.
B. Onastancius, Præsul Londriarum, frater S. Lietphardi memoratur infra in huius Vita nu. 2. summa veneratione dignatus ab Anglis. Guilielmus Gazæus in hist. Ecclesiast. Belgij tradit Sanctorum catalogo adscriptum. Aliud de eo nil reperimus. Infra autem discutiemus, quomodo seculo Christi VII, etsi cum Britannis in Cambria viueret, Præsul Londriarum sit appellatus.
S. Eldadus refertur hoc die in Martyrol. Sarisburiensi Richardi VVytfordi, traditurq; Glocestriæ vel vixisse vel coli. Adhuc nobis ignotus.
S. Anciradus Eremita & Martyr, ab Henrico Murero in Heluetia sancta, inter Sanctos diœcesis Constantiensis recensetur, licet fateatur cædis ac sepulturæ locum ignotum esse. Annumeratur a Nicolao Crusenio de monachismo S. Augustini, parte 2. cap 14, Thoma de Herrera in Alphabeto Augustiniano, Ioanne Marquezio in Originibus Eremitarum S. Augustini cap. 17, inter professores Eremiticæ S. Augustini Regulæ: etsi Herrera difficulter id persuaderi fateatur. Crusenius non id alio probat argumento, nisi quod circa Scalabim Lusitaniæ vrbem, vbi habitasse traditur, monasteria aliqua olim extiterint, ad ius pertinentia Eremitarum Augustinianorum: quæ diligentissime Marquezius excussit loco citato. Alioquin quidquid de Ancirado ab illis proditur, ex Luitprandi Chronico sumptum est, in quo ad annum Chr. DCCCL ista leguntur: S. Anacirardus Eremita ex Germania venit in Lusitaniam, & in ripa fluminis Tagi, prope ciuitatem Scalabim, sancte degit, & reuersus in Italiam, non procul a lacu Tigurino, vulneribus confectus, martyrizatur IV Februarij. Eadem sed aliquantum variantibus verbis refert Iulianus: S. Hancarardus Eremita ex Germania venit in Hispaniam Lusitanam, & in ripa fluminis Tagi prope ciuitatem Scalabitanam, aliquot annos sancte degit: reuersus autem ad Alpes, non procul a lacu Tigurino, vulneribus latronum confossus, martyrio coronatur. Agitur eius dies natalis IV Februarij. Manent aliqua vestigia aduentus huius sancti Abbatis in Lusitaniam, in oppidis eiusdem prouinciæ Atangia & Meinardo. Censet Hieronymus de Higuerra noster, S. Ancirardum eumdem esse qui Lietphardus dicitur, cuius hoc die dabimus Vitam, haud sane congruentem iis, quæ Luitprandus de Ancirardo siue Ancirado scribit. Ioannes Tamaius de Salazar in Martyrol. Hispan. ad IV Februarij multis contendit esse S. Meinradum, cuius Vitam dedimus XXI Ianuarij. Interfectus est hic quidem eadem ætate, apud eosdem Heluetios, a latronibus: sed nusquam in Actis mentio fit eius in Lusitaniam profectionis. Et vero cui credibile fiat, hominem Germanum feruente Maurorum acerbißima persecutione, non modo in vltimam Lusitaniam penetrasse, sed & plura ist hic monasteria condidisse?
S. Sanasolas Presbyter refertur in antiquo MS. Martyrol. Ecclesiæ Aquisgranen. & in addit. ad Vsuard. Hermanni Greuen. Quis ille fuerit, adhuc inquirimus.
Simon Abbas, primum Alciacensis deinde an. MCXXXI Sithiensis, sine Bertinianus fuit: sed quod lite, quam Bertinianis intentarant Cluniacenses, nondum decisa, absq; horum assensu electus esset, Pontificis Maximi sententia abdicatus est: cui sententiæ reuerenter obtemperans, vti scribit Iperius in Chronico Bertiniano, oneri cum dignitate cessit anno Domini MCXXXVI, & in Gandauum locum natiuum sibi secessit; vbi fere XII annis religiosissime vixit. Tandem anno MCXLVIII migrauit e vita, IV Februarij, vti ex hoc eius epitaphio patet:

Abbas sacratus, virtute vigens monachatus,
Cælo translatus Simon iacet hic tumulatus.
      Quarta dies Februi pace fauet requiei.

Appellatur ab Hugone Menardo in Martyrol. Benedictino Beatus, Sanctus a Saussaio in Gallicano, quem titulum ei neque Iperius, neque alij Belgici Scriptores tribuunt.

Hugo Presbyter hic adscriptus Martyrologio Vsuardi ab Hermanno Greuen absque alio elogio. Plures alibi illius nominis Sancti: quis hic sit, non diuinamus.
Christianus monachus Heisterbacensis, siue Vallis S. Petri Ord. Cisterc. in diœcesi Colonien. in nocte S. Agathæ spiritum reddidit, inquit, Cæsarius, eiusdem instituti & cœnobij alumnus, illustrium miraculorum lib. 4 cap. 30. Eam absolute S. Christianum appellant hoc die VVion, Menardus, Dorganius, Ferrarius. Ast Ægidius Gelenius, Canonicus Coloniensis & Archiepiscopalis historiographus, qui Ecclesiasticas antiquitates, istius præsertim diœcesis, & monumenta Sanctorum diligentißime indagauit, nec parce solet Sanctitatis aut Beatitatis titulos tribuere; quibus ij competunt, solum Venerabilem Christianum vocat. Chrysostomus Henriquez Menologio suo inscripsit ad VII Septembris, ac Beatum indigetauit. In Kalendario Ord. Cisterc. Diuione an MDCXVII edito, quod sequi se Chrysostomus profitetur, nullus ei titulus additus.
Christianus alter, eiusdem instituti Sacerdos e monasterio Hemmenrode, siue Claustro, diœcesis Treuirensis, ita refertur in citato Kalendario Ord. Cisterc. hoc die: Christianus monachus in Hemmenrode. Chrysostomus & Gaspar longhelinus Beatum vocant: Gelenius solum Venerabilem. Quidam non satis eum a præcedenti secernunt. Præclara sunt quæ de eo scribit Cæsarius lib. 5 cap. 6, & lib. 7 cap. 16.
Elisabetha, Tertiana Ord. Minorum, admirabilis puella, quæ XIII ætatis suæ anno obiit, non sine sanctitatis opinione, iacetque in conuentu Panormitano in Sicilia, vti tom. I Annal. ad an. 1224 nu. 43 scribit VVadingus: refertur hoc die & Beatæ titulo ornatur ab Octauo Caietano in Idea Operis de SS. Siciliæ, & ab Franc. Lahierio in Menol. Virginum: ab Arturo vero in Martyrol. Francisc. XVI Martij. An tamen illi is decretus sit ab Ecclesia bonos, ambigimus: licet Ferrarius videatur asserere, Officium de ea pridem, recitari; sed dubitat num eadem sit quæ Elisabetha Amerina: at quæ de Amerina idem tradit, non satis constant. Testatur Caietanus, Panormi elogium ad sepulchrū eius appensum in ecclesia S. Francisci.
Elisabeth, Ameriæ in Vmbria monialem Ord. Minorum, vocat Beatam Ferrarius in generali Catal. SS. & hoc die consignat; atque ex eo Arturus a Monasterio in addit. ad Martyrol. Francisc. Addit Ferrarius in Annotat. ex libro, vt ait, Congreg. Rituum, Huius Officium cum propriis lectionibus ann. 1603 sub Clemente VIII concessum. Verum illustrissimus D. Augustinus Carlenus Canonicus Amerinus, omni adhibita diligentia, nihil de ea reperire potuit, neque Ameriæ, ne ab ipsis quidem Religiosis Ord. S. Francisci, quorum aliqui etiam an. MDCIII Ameriæ viuebant, neque Romæ in libris Congregationis Rituum, quos consuli curauit. Vnde patet, Ferrarium vel male Amerinis Beatam illam Elisabeth attribuisse, vel aliter memoria lapsum.
Dominicus, Ord. Prædicatorum Religiosus, hydropisi sancte mortuus hoc die (cum ei prius apparuisset S. Agatha) memoratur a Ioanne Marietta lib. 12 histor. SS. Hispan. cap. 61. Sed non ait venerationem ei publicā heberi.
Pasqualina B. Angelæ Fulginatis socia fuit, omnium eius arcanorum conscia, & sanctitatis sedula imitatrix, vti in huius Vita IV. Ianuarij videre licet, nu. 33 & 87 ac potißimum 57. Eam quoque Beatam appellat Ludouicus Iacobillus to. I de SS. Vmbriæ ad IV Februar. vti & Gunzaga in Catal. BB tertij Ordinis, & Arturus in Martyrol. ac Franciscus Lahierius in Menol. Virginum. Obtisse traditur hoc die, an. MCCCXIII, miraculisq; post mortem diuinitus illustrata. An tamen ei publici honores Sedis Apostolicæ auctoritate habeantur, nobis haud constat.
S. Vodalus Confess. refertur a Canisio & Ferrario hoc die; ab aliis V Februar.
S. Richardus Rex Angliæ hoc die refertur, & quidem laurea martyrij ornatus, ab Hermanno Greuen in addit. ad Vsuard. & Molano in I edit. ac Canisio. Colitur VII Februar.
S. Taraghta Virgo in Anglia. Ferrar. Lahier. Ea videtur quæ Atracta aliis dicitur, de qua IX Februar.
S. Castor Presbyter & Conf. refertur hoc die in MS. SS. Florario. De eo agemus XIII Februar.
S. Gilbertus Ep. & Confess. Bellin. Agimus hic de S. Gilberto Sempring hamensi, qui Episcopus non fuit. De Episcopo Meldensi Gilberto, siue Giselberto, aut Gisleberto, XIII Februar.
S. Walburgis Virgo memoratur hoc die in Martyrol. Sarisbur. Richardi VVytfordi an. MDXXVI Londini excuso. Vitam eius dabimus. XXV Februar.
S. Papias, S. Diodorus, S. Claudianus, Martyres, Attaliæ in Pamphylia cæsi memorantur apud Galesinium hoc die. De his mentio fit in Actis S. Nestoris XXVI Februar.
S. Hadrianus M. Cæsareæ Palæstinæ occisus refertur hoc die in Menol. Græcorum edito ab Henr. Canisio: in Menæis pridie: in Martyrol. Romano V Martij.
S. Waldetrudis memoratur hoc die in MSS. quibusdam Kalendariis, propterea fortaßis quod eius Translatio (quam Montibus celebrari diximus III Februarij) festo S. Blasij impediatur. Vitam dabimus IX Aprilis.
S. Abdalas monachus, hoc die a Phil. Ferratio in gener. Catal. SS. S. Abramio Ep. iungitur; ex Menologio Græcorum, vt ait, quo, nescimus. In eo quod typis vulgatum, XVII April. refertur S. Abidellas, siue Abdellas Presbyter M. de quo agemus XXX vel XXII April.
S. Iacobus Apostolus, filius Alphæi, hodie patitur, inquit Kalendarium Copticum die X mensis Amschir, qui est IV Februarij. Latini eum colunt I Maij.
Martyres XXXIX in Palæstina ad metalla damnati, dein trucidati, hoc die in Martyrol. Gallice edito Leodij an. 1624, referuntur: in Romano & aliis IV Maij.
S. Gilbertum, qui hoc die colitur, existimarunt Petrus de Natal. lib. 3 cap. 83. Galesinius, Felicius, Baronius in Not. ad Martyrol. Rom. Autbertus Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 56. S. Guibertum esse, siue Wibertum, Fundatorem monasterij Gemblacensis, siue Gemmeliacensis, in Brabantia qui colitur XXIII Maij.
S. Gilbertum fundatorem & Abbatem monasterij Nouemfontium, Ord. Præmonstrat. scribit Miræus in Chronico eiusdem Ordinis hoc die obiisse; deceptus fortaßis alterius S. Gilberti nomine. Colitur alioquin hic VI Iunij.
S. Aduini Ep. & Confess. in Exiensi ad Oldum flumen apud Agennenses cœnobio, agi hoc die commemorationem, scribit in Martyrologij supplemento Saussaius. Is hactenus nostris Fastis ignotus. Fatetur ipse, eius gloriosum transitum colendum incidere in diem XVI Augusti.
S. Hippolytus, S. Bostrenus, Forosemproniensibus Martyribus iunguntur a Galesinio; cuius errorem infra refellemus. Est Bostrenus gentile nomen, non proprium viri. Colitur vero S. Hippolytus Bostrenus Metropolita, ac deinde Portuensis Ep. ac Martyr XXII Augusti.
S. Simeon senex, qui Christum in templo suscepit, ad hunc diem inscriptus est Martyrologiis Galesinij, Canisij, Ferrarij, VVitfordi, Felicij, ac Petri Equilini Catalogo lib. 3 cap. 80. at Romano VIII Octobr.
S. Valeria, S. Polena, VV. hic cum S. Lietfardo Ep. M. referuntur a Saussaio: coluntur VIII Octobr.
S. Gilbertum Abbatem memorat Saussaius hoc die, aitq; Tolosæ in ecclesia S. Saturnini corpore quiescere. At XXVI Martij ponit eius aliorumq; Sanctorum Eleuationem. Nil. aliud de eo comperimus. Si Gilbertus est VIII Abbas Cistercij, qui Tolosæ obiisse traditur, is (si quidem Beatis adscriptus) referendus est ad XVII Octobr.
S. Gelasius Papa refertur hoc die in MS. Florario. colitur XXI Nouembr.
S. Adami, S. Euæ protoplastorum e Paradiso eiectionem religioso planctu prosequuntur Græci in Menæis hoc die. Atque hic primus occurrit dies, quo (si nimirum Pascha in XI Kal. April. inciderit) cum solenni aspersione Cinerum Christianis illud inculcatur, Memento homo, quia puluis es. & in puluerem reurtetis; quam eamdem in Adamum proscriptum Deus Genes 319 dictauit sententiam. Dominica vero ante Christi Natiuitatem, Adami & Euæ atque aliorum Iustorum memoriam peragunt iidem Græci; vti dicemus ad XIX Decem.
S. Gregorius Presbyter Spoletinus & Martyr hoc die refertur in Sanctuario Cremonensi Peregrini Merulæ, qui caput illius, partemq; corporis, Cremonæ asseruari ait, eo translatam sub annum CMLXX. cui & Ludouicus Cauitellius in Annalib. Cremonensibus suffragatur. De eo agemus cum Martyrol. Rom. XXIV Decemb.

DE S. VERONICA MATRONA HIEROSOLYMITANA,

SECVLO I

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Veronica, matrona Hierosolymitana, Romae (S.)

Avctore G. H.

§ I Effigies Christi data S. Veronicæ.

[1] [Sudarium vultus Christi, (quod Romæ seruatur,] Sixtus IV Pontifex Romanus, in bulla erectionis duorum beneficiatorum, data Kalendis Martiis anno MCDLXXXII, affirmat basilicam S. Petri Romanam præ aliis Vrbis orbisq; ecclesiis excellere, ob Saluatoris nostri Sudarium, plurimasq; Sanctorum reliquias, pie istic religioseq; asseruatas. De quibus reliquiis agit Nicolaus IV Pontifex litteris apud S. Mariam Maiorem, Idibus Aprilis, anno III sui Pontificatus, Christi MCCXC datis hoc exordio: Ille qui solus Romanam fundauit Ecclesiam. dein hæc subiunguntur: In ea namque basilica, sui pretiosissimi vultus Imaginem, [Veronica dictum)] quam Veronicam fidelium vox communis appellat, in singularis amoris insigne tribuit venerari, & in ea gloriosissimum corpus ætherei Ianitoris, ac innumerabilium Martyrum, aliorumque Sanctorum, venerandas reliquias collocauit. Imo plurimos Pontifices, Clementem VI, VII, VIII, Gregorium XIII aliosq;, sacrosanctum Sudarium appellare Veronicam refert Iacobus Grimaldus basilicæ Vaticanæ chartophylacij Propræfectus apud Bzouium in Annalibus ad annum MCCXVI num XVI, vnde hæc testimonia excerpsimus. Fuit autem S. Veronica, aliis Verenice, Beronica & Berenice, religiosa quædam Hierosolymis femina, [accepit a Christo crucem baiulanto] quæ, vt habet Christiana traditio, Christi crucem gestantis, atque ad montem Caluariæ properantis, faciem videns impi tractatam ac deformatam, propius acceßit, capitisq; velum detractum ei porrexit, quo faciem sudore & cruore defluentem detergeret: cui mox benignißimus Saluator noster Imaginem vultus sui, [S. Veronica,] perfecte huic velo impressam, in amoris sui pignus atque monumentum, reddidit. Hanc Effigiem vultus Dominici, a sancta ea matrona, Veronicam adhuc appellari, citati auctores volunt.

[2] Bernardus Breydenbachius Decanus Moguntinus in sua peregrinatione transmarina anno MDII excusa, narrat se cum Dynasta Solmensi aliisq; sociis XIV Iulij anni MCDLXXXIII, processisse per viam illam longam, per quam Christus de domo Pilati vsque ad crucifixionis locum ductus est: [offerens velum capitis ante ædes suas,] ac deuenisse ad domum S. Veronicæ, quæ ad passus quingentos & quinquaginta distat a domo Pilati: vbi Christus eius peplo Imaginem faciei suæ impressit, quæ hodie Romæ visitur. Adrichomius in descriptione Hierosolymitana num. 118 viam eam Crucis accurate distinguit; & num. 44 ait domum Veronicæ angularem fuisse: quam Quaresmius lib. 4 Elucidationis terræ sanctæ, peregrinatione 6, cap. 13, refert hoc tempore videri non in angulo viæ, sed in medio hinc inde continuas habentem alias domos, esseque in læua parte euntibus ad Caluarium, ac septimum locum viæ dolorosæ consideratione ac veneratione dignissimum. Alphonsus Salmeron tomo 10Commentariorum in Historiam Euangelicam tractatu 33 censet. Veronicam adfuisse inter mulieres, ad quas Iesus conuersus dixit: [Luc. 23. 27] Filiæ Ierusalem, nolite flere super me: sed super vos ipsas flete & super filios vestros &c. Vbi Christus reprehendit opinionem illarum, existimanticum eum, vt imbecillem, & qui se tueri non posset, coactum pati; neque intelligentium aut caussam mortis eius, [distinctæ a mulieribus plorātibus.] aut peccatum illorum, qui eum occidebant: vti præclare docet Franciscus Suares in 3 part. S. Thomæ, tomo 2, disput. 36, sect. 2. A quibus mulieribus remouendam putamus S. Veronicam, dilectam Christi discipulam: a cuius ædibus, ex quibus egressa venerandam Christi faciem sanguine fœdatam abstersit, separant locum mulierum plangentium, qui hodoeporicon Paßionis Christi in lucem ediderunt. Non procul inde ab eius ædibus, vti traditur in Peregrinatione Ierosolymitana Principis Radziuilli, est exiguus collis, in quo mulieres stabant flentes, quas alloquebatur Christus. Breydenbachius interponit domum diuitis epulonis in inferno sepulti. At iuxta Adrichoniū, Christus a loco, vbi Veronica illi occurrit, per CCCXXXVI gressus & II pedes venit ad portam iudiciariam, vbi rursum cum Cruce lapsus est. Deinde ardua, saxosa atque paullatim ascendente via versus Septemtrionem processit per CCCXLVIII gressus & II pedes ad biuium quoddā, vbi mulieres plorantes allocutus est.

[3] Quaresmius loco indicato opinatur, velum a S. Veronica Christo exhibitum, [Num illud bombycinum,] non lineum, sed bombycinum fuisse, quod in regionibus Orientis magis in vsu sint telæ bombycinæ, ex eisq; fere conficiantur vela capitum, vtpote ob subtilitatem leuitatemq; commodiora, Addit, Turcas ex bombyce factas tiaras quas vulgo turbantos vocant, gestare. Sed hæc controuersia dirimenda Romæ est, ab oculatis veli istic seruati iudicibus. Memorabile etiam est, quod de sacrosancta Christi effigie, quæ in eodem Sudario cernitur, tradunt ex Ioanne Lanspergio homilia 19 de Paßione Domini, [an alapam inflictam referat?] Daniel Mallonius in explicatione stigmatum Christi sacræ Sindoni impressorum cap. 14, Carolus Stengelius in historia Paßionis Christi cap. 67, Quaresmius, aliiq;, Christi faciem in eo Sudario impressam retinere & adspicientibus monstrare vestigium alapæ armata manu inflictæ.

[4] Et hæc de Sudario a Christo S. Veronicæ tradito apud Christianos orthodoxos indubitata sunt, & a Iacobo Gretsero nostro tractatu de Imaginibus non manufactis aliisq; contra rabiem hæreticorum huius temporis propugnata: at quo modo idem sudarium ab S. Veronica Romam fuerit delatum, minus certum est. Quæ magis apud auctores probabilia reperiuntur, hic seligemus: [Eius historia aliqua MS. reiicitur,] ac primo reiicimus tractatum quemdam MS. sub hoc titulo: Incipit notificatio, qualiter Tiberius Cæsar pro ipso, id est, Christo, Hierosolymam direxerit. Cuius hoc est exordium: Factum est Tiberio & Vitellio Consulibus, cum eodem tempore Tiberius Cæsar gubernaret Imperium, necesse fuit, vt in partibus Hierosolymorum virum prudentem dirigeret, vt Christum Iesum possit videre Tiberius &c. Multa displicent in eo tractatu, fortaßis ab aliquo ex relatione S. Methodij mox danda similiue historia deprauato, eiusdemq; generis cum tractatu præcedenti eiusdem Codicis MS. cui illum Compilator vt appendicem in titulo coniunxit. Est autem tractatus qui præponitur de Paßione Christi sub hoc titulo: [adiuncta Actis Pilati de Passione Christi.] Incipiunt gesta Saluatoris Domini nostri Iesu Christi, inuenta a Theodosio Imperatore in Hierusalem in prætorio Pontij Pilati in Codicibus publicis. Hunc tractatum sub nomine Pontij Pilati ad Imperatorem editam esse indicant in fine hæc verba: Ideo suggero Regi, ne quis aliter nuntiauerit, æstimans credendum mendaciis Iudæorum, & direxi potestati vestræ omnia, quæ gesta sunt de Iesu in prætorio meo. Est forte aut idem tractatus aut certe amplificatus, cuius meminit, ante tempora etiam Theodosij Iunioris, S. Epiphanius Hæresi 50, quæ est Quartadecimanorum: quorum aliqui vnam eamdemque diem Paschalis semper obseruabant, accuratam se gloriantes huius instituti rationem didicisse ex Actis Pilati, in quibus scriptum est, VIII Kalendas. Aprilis Christum esse passum: quod in hoc tractatu sub initium legitur his verbis: Factum est anno XIX Imperatoris Tiberij Cæsaris Romanorum, & Herodis, filij Herodis, Regis Galilææ, anno XIX principatus eius, VIII Kalendas Aprilis &c. Sed his omißis ad S. Veronicam redimus.

§ II Effigies Christi a S. Veronica Romam lata. An ea neptis Herodis Regis?

[5] Cardinalis Baronius tomo I Annal. Eccles. anno 34 nu. 138 testatur, Romæ in bibliotheca Vaticana asseruari libellum MS. de translatione sacrosancti huius veli Romam facta, [Sudarium S. Veronica creditur tulisse Romam:] quam historiam ait Ioannes Molanus lib. 4 de sacris imaginibus cap. 2, grauiter conscriptam, & antiquissimis characteribus, totam perlegisse Thomam Stapletonum, virum libris editis orbi vniuerso notum. Vtinam commentarium istum obtinere licuisset, atque hoc loco in publicum proferre! cuius iacturam aliunde conamur sarcire. Ac primo S. Veronicam sacram hanc effigiem Romam tulisse omnium scriptorum consensus est. In chronico sub Flauij Lucij Dextri nomine edito, hæc leguntur ad annum Christi XLVIII: Hierosolymitani Iudæi vehementer infensi B. Lazaro, Magdalenæ, Marthæ, Marcello, Maximino, Iosepho ab Arimathia nobili decurioni, [an in comitatu SS. Lazari, Marthæ, ac Magdalenæ?] & aliis plurimis; naui sine remigio velisque ac sine gubernatore eos imponunt, & exulare mandant: qui per vastum mare diuinitus delati, ad Massiliensem portum incolumes appellunt. Verenice sancta mulier, ex plurimis comitibus aliqua, tum a Gallia Romam venit, ibique Diuino relicto vultu, miraculis clara, migrat ad Dominum anno LXXX.

[6] S. Methodius, Olympi & Pataræ maritimanum Lyciæ vrbium, ac postea Tyri Episcopus, in Chalcide Græciæ martyrio coronatus XVIII Septembris, [iuxta S. Methodiū] plurimos libros (a S. Hieronymo de scriptoribus Ecclesiasticus cap. 83 relatos) confecit, & multa alia, vti hic addit, quæ vulgo lectitantur: vt supra diximus I Februarij ad festum Hypapantes Domini, siue Purificationis B. Mariæ Virginis § I. Hic in aliquo opusculo historiam Imaginis Christi a S. Veronica velo exceptæ, ac Romam delatæ exposuit, a Mariano Scoto in Chronico ad annum Christi XXXIX descriptam his verbis: Tiberius in Campania moritur veneno anno XXIII Imperij sui, ætatis vero LXXVIII. Methodius sic:[a Tiberio Cæsare euocata] Interim Tiberius circiter XXII annis sui principatus exactis, viuendi finem fecit: qui de Domino Iesu Christo hoc apud Senatum vsus est consultu: Si Deus est, inquit, poterit rebus nobis inutilibus prodesse; si homo est, Reipublicæ subuenire. Hic lepra vexatus non modica, desiderabat, auditis Diuinis virtutibus, gratiam eius per nuntios comprobare; sed non potuit ad hoc pertingere: quia Christo iam post resurrectionem cælo præsidente, fama compererat, Pontio Pilato adiudicante Iudæis traditum, & a suis militibus crucifixum, sepultumque tertia die resurrexisse; sed furatum a discipulis, custodibus appretiatis diffamatum esse, a quadam matrona, nomine Veronica, quæ ipsius Saluatoris nostri aspectum, ipso exprimente atque contradente, ad euidentiam testificandæ veritatis, & obseruandæ fidelitatis nicemate suo (legendum arbitramur in schemate, vt infra patebit) reconsignatum habuit. Quæ dum nuntios conuenisset, & ita esse atque se habere per omnia euidentissime asseruit, Romam ab ipsis delata est, atque in præsentiam Principis adducta, speciem Diuinæ testificationis ostendit, & virtutem perfecti medicaminis gratia Christi mirabiliter effecit. Qui dum comperisset Pilatum Dominici cruoris reum extitisse, Senatu decernente, vtpote, qui sine audientia Romam non consultus talia præsumeret, iussus est exilij supremam damnationem subire: non multum post ipse, vt dictum est, viuendi finem fecit. Hac vsque Methodius, & ex illo Marianus Scotus. Quam Methodij Episcopi historiam allegant Baronius citato anno 34 num. 138, Gretserus de Imaginibusnon manufactis, cap. 16, Cornelius a Lapide in cap. 27 Euangelij S. Matthæi, Simon Maiolus pro defensione sacrarum Imaginum centuria I cap. 3, & tomo I Dierum canicularium, colloquio 20, Quaresmius libro 4 cap. 14 § 4 aliiq; plures.

[7] Iacobus Philippus Bergomas in Supplemento Chronicarum ad annum Christi XLIV hæc refert: Veronica mulier Hierosolymitana, Christi discipula, matrona siquidem sanctitate ac pudicitia insignita, his temporibus a Tiberio Cæsare per Volusianum necessarium suum, virum strenuum, e Hierosolyma cum Sudario Christi Romam accersitur. Detinebatur quidem idem Cæsar magno infirmitatis morbo: [traditur magno eū morbo liberasse,] qui cum primum mulierem sanctam suscepisset, & Christi Imaginem contigisset, ab omni infirmitate curatus est. Ob quod miraculum ipsa Veronica ab ipso Cæsare magno in pretio deinceps habita est. Ibidem enim vsque ad mortem cum Petro & Paulo Apostolis, atque Clemente Pontifice Ecclesiam Dei constituens, perseuerauit. Hæc ipsa est, quam Dominus a sanguinis fluxu fatigatam (vt sacra Euangelij habet historia) vestimenti eius fimbriam tangendo sanauerat: a quo etiam Passionis eius tempore eadem Imagine vultus sui in signum amoris donata fuit. [Matth. 9. Luc. 8.] Ipsa autem Imago, panniculo sic impressa, Clementi Pontifici & successoribus eius ab eadem ex testamento declarata, [& effigiem S. Clemēti dedisse,] nunc vsque ibidem in B. Petri templo a Christi fidelibus maxima cum religione inuisitur. Quam & multi per tempora exquisitis celebrauere laudibus: inter quas illa singularis habetur, quæ incipit: Salue sancta facies &c. Hæc ibi Hymnum illum infra referemus. Præfationes Ambrosianæ, quas in peragendis Missis dici consueuisse testatur memoratus Maiolus, referunt dictum Volusianum Cæsaris Tiberij necessarium, [gibbo Volusiani curato clarā.] cum ingenti gibbo in dorso laboraret, tactu eius Sudarij, corporis rectitudinem recepisse. Eusebius in Chronico ad annum Tiberij XXIII tradit. Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, hunc retulisse ad Senatum, vt inter cetera sacra reciperetur. Verum cum ex consulto Patrum, Christianos eliminari Vrbe placuisset, Tiberium per edictum accusatoribus Christianorum comminatum esse mortem; illudq; scribere Tertullianum in Apologetico, cuius verbis relatis eadem fusius deducit Eusebius lib. 2 Histor. Eccl. cap. 2. quem reliqui Scriptores sequuntur.

[8] In chronico sub nomine Iuliani Petri Archipresbyteri S. Iustæ, [In Chronico Iuliani fingitur S. Veronica ex genere Herodis Regis,] ex bibliotheca Oliuarensi edito, ad annum XC hæc leguntur: Per hoc tempus, sicut Apostolicis diebus, Romæ in magno pretio erat Sudarium illud sacratissimum, quod Clementi primo, Romano Pontifici, reliquit pientissima mulier Beronice, quam alij corrupte vocant Veronicam, quæ neptis ex sorore Salome magni Herodis, nupsit viro nobili Amatori. Vixit aliquando in vrbe Cæsarea Palæstinæ, aliquando vero Hierosolymis. Fuit autem illa mulier, quam ex fluxu sanguinis aliquando curauit Christus. Depicta est imago Christi curantis mulierem in pariete, cuius lacinia, vbi tangit hederam, curat ex omni morborum genere. Quidam volunt passam martyrium Antiochiæ cum aliis quinquaginta, vt tradit Beda. Hæc ibi. Iosephus lib. I de bello ludaico cap. 6 tradit Antipatrum ex vxore Arabissa, nomine Cypride genuisse filios quatuor, [filia Salomes eius sororis,] Phasaëlum, & Regem Herodem & Iosephum & Pheroram, & Salomen filiam; de qua idem Iosephus agit in Antiquitatibus Iudaicis lib. 15 cap. 4 & 11, lib. 16 cap. 6 & 11, & lib. 17 cap. 1. Eusebius in Chronico ad annum Imperij Augusti Cæsaris 40, & regni Herodis 30: tradit Herodem virum sororis suæ Salomæ interfecisse, & cum eam alij tradidisset vxorem, etiam hunc necasse. Fuit autem primo nupta Castabaro Idumæo Gazæ Principi, eiq; peperit Berenicen, supra in Iuliani Chronico indicatam: verum a S. Veronica prorsus aliam. [Berenice] Nam hæ Berenice nupta Aristobulo, Herodis Regis filio genuit, teste Iosepho lib. I belli Iudaici cap. 18, [matres Herodiadis.] Herodem Agrippam, Aristobulum, Mariamnen, & Herodiadem, matrem Salomes saltatricis, quæ caput S. IoannisBaptistæ postulauit sibi in disco dari. En Berenice S. Veronica multo senior, quæ, priore marito Aristobulo ab Herode patre occiso, nupta fuit cuidam Antipatro, vt frustra fingatur vxor Amatoris, de cuius & S. Veronicæ coniugio infra agemus: ac deinde num ea fluxu sanguinis fuerit a Christo liberata inquiremus; vbi ante de cultu eius sacro actum fuerit. Hic sufficit ostendisse quam parum Chronico Iuliani fidendum sit, quod nimium aliqui extollunt, atque inter eos, Franciscus de Ruspuerta seculo 12 Historiæ Giennensis cap. vltimo § I, & Ioannes Acuna Adarueus Prior Ecclesiæ parochialis Anduxarensis libro de Imaginibus Christi non manufactis, ac potißimum de sacro velo S. Veronicæ vrbis Giennensis, de quo infra agemus, Hispanico idiomate edito anno MDCXXXVII; vbi tractatu 33 § 1 verba Iuliani refert, & § 2 hanc Herodis ex sorore neptem mire extollit, ac S. Veronicam, de qua agimus, credit fuisse, e stirpe illa regia prognatam.

§ III Cultus sacer S. Veronicæ.

[9] Qvæ supra Berenice ex Iudæa, ac forte ante Christum natum mortua fingebatur S. Veronica pia & Christiana matrona; [Confunditur eadem cum S. Beronico Martyre Antiocheno:] iam mutato sexu in eodem Iuliani Chronico ex S. Beronico fingitur S. Veronica Martyr. Ille est qui cum quinquaginta aliis Antiochiæ passus colitur XIX Octobris, in omnibus fere Martyrologiis, etiam Bedæ MSS. exemplaribus: in cuius exemplari excuso confusionemesse etiam aduertit ibidem in Annotationibus Baronius.

[10] S. Veronicam Romæ e vita migrasse ac terræ mandatam esse tradit Octauius Pancirolus in absconditis thesauris Vrbis, regione 7, ecclesia 17. [colitur 4 Februarij,] Natalem eius ita celebrat Petrus Galesinius in suo Martyrologio Romano IV Februarij: Romæ item S. Veronicæ, quæ ad eam vrbem Hierosolyma Sudarium Domini attulit. In Notationibus addit, Geruasium Tilebenensem, Blondum, aliosque de ea scribere. Galesinium eisdem verbis describit Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum; ast in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc elogium concinnat: Veronica religiosa femina, vt habet vetus traditio, quo tempore Christus Saluator noster ad patibulum ducebatur, lineum capitis sui peplum ei ad faciem tergendam cruore, ex sacro capite spinis coronato defluente, porrexit: cui Diuini vultus illius imago diuinitus impressa remansit. Hoc sancta fæmina Romam detulisse, eoque Tiberium Augustum difficili morbo laborantem sanasse fertur. Porro illud ad S. Clementis manus peruenisse, & successorum, a quibus in Vaticana ecclesia asseruatum ad hȩc vsque tempora, non sine maxima populi Romani deuotione, quotannis exponi solet, Vultusque sanctus, ac Sudarium Veronicæ nominatur. Ipsa vero Veronica pridie Nonas Februarij obdormiisse fertur. Eodem die Nicolaus Reusnerus in Diario historico refert, Veronicam Virginem Martyrem citato Martyrologio Romano, ita quodlibet Martyrologium Ecclesiasticum appellans.

[11] Alij referunt eam XXV Martij, rati eo die Christum pro salute hominum passum, suam tum S. Veronicæ effigiem dedisse. [& 25 Martij.] Ita Florarium MS. Sanctorum: Item S. Veronicæ matronæ. Hæc Hierosolymitana matrona sancta, a Tiberio Cæsare, qui claruit anno salutis XLVIII, per Volusianum Romain accersitur. Tiberius autem magna infirmitate detentus, cum suscepisset S. Veronicam & imaginem contigisset, curatus est: Hæc est quam Dominus a profluuio sanguinis, per tactum fimbriæ vestimenti eius, sanauerat, vt dicitur Matthæi IX & Lucæ VIII: a quo etiam Domino tempore Passionis Imagine in amoris signum donata fuit. Quæ quondam Imago panniculo impressa Clementi Pontifici & successoribus ab eadem ex testamento relicta est: & nunc vsque in basilica S. Petri ostenditur. In cuius laudem dicitur hæc oratio: Salue sancta facies nostri Redemptoris &c. vt supra ex Bergomensi diximus, quem huic auctori Floraij MS. lucem prætulisse, aut certe virumque ex eodem fonte sua hausisse indicat res eadem, eisdemq; verbis prolata. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi & Canisius in Martyrologio Germanico: Veronicæ sanctæ matronæ, cui Dominus Imaginē faciei suæ Sudario impressam reliquit.

[12] Missale iuxta morem sanctissimi Doctoris & Pontificis Ambrosij, [De ea extat Officiū Ecclesiasticum in Missali Ambrosiano,] impressum anno MDLX, habet Missam legendam in festo S. Veronicæ Matronæ, cuius cantus & præfatio indicantur requirenda in communi vnius matronæ. Lectio recitatur ex Epistola B. Pauli ad Romanos capite VII, hoc exordio: Scientibus legem loquor &c. Euangelium vero sumitur ex capite 5 Marci a versu. 20. Cum transusset Dominus Iesus in naui rursus trans fretum &c. in quo agitur de muliere a profluuio sanguinis, attactu vestimenti eius, sanata. Orationes propriæ ibidem hæ referuntur: prima super populum: Præsta nobis, quæsumus, misericors Deus, vt, qui B. Veronicæ festiuitatem deuotis obsequiis celebramus; eius intercessionibus per tuam clementiam adiuuemur, & de præsentis seculi fluctibus liberemor; Per Dominum &c. Altera super sindonem Oratio: Da, quæsumus, sancte Pater, vt B. Veronica, quæ in conspectu Maiestatis tuæ extitit gratiosa, suis orationibus nos per fidem integram & sanctæ vitæ munditiam gratos tibi reddat pariter & deuotos; Per Dominum &c. Tertia Oratio super oblata hæc est: Supplices te rogamus, omnipotens æterne Deus, vt deuotionis nostræ munera tibi complaceant, quæ tuæ Maiestati offerimus consecranda ad B. Veronicæ reuerentiam & honorem, & animarum nostrarum tutelam pariter & salutem; Per Dominum &c. Quarta demum Oratio post Communionem hæc recitatur: Sit nobis, Domine, mentis & corporis salutifera medicina sacrosanctum corpus Domini nostri Iesu Christi, quod ad S. Veronicæ laudem percepimus & honorem. Per eumdem Dominum &c.

[13] Alia extat Oratio excusa anno MDLV in Missali Augustano, [aliisq; 1.] eamq; legentibus quadraginta dies indulgentiarum ab Innocentio Papa IV concessos esse rubrica præfixa Missæ de S. Veronica, seu Vultu Domini, aut sacra Effigie Christi, inscriptæ, significat. Eadem legitur in Missali Ecclesiæ Moguntinæ ex mandato Bertoldi Archiepiscopi anno MCDXCIII excuso. Præfuit autem Ecclesiæ Pontifex Innocentius IV ab anno MCCXLIII ad annum MCCLIV. Ast Innocentius III sedit ab anno MCXCVIII ad MCCXVI, ad quem obitus eius annum orationem similem attribuit huic Innocentio III Matthæus VVestmonasteriensis in Floribus Historiarum Anglicanarum his verbis. [Indulgētiæ concessæ ad honorem sacri Sudarij:] Eodem tempore dum Papa Innocentius processionem faceret solennem Romæ, & illa Effigies Dominici vultus, quæ Veronica nuncupatur, populo aspicienda veneranter deportaretur, ipse Papa ipsam loco solito aptauit; sed in crastino inuenta est versa stans modo indebito: ita scilicet, quod frons deorsum, barba versus humum verteretur. Quo audito Dominus Papa timens valde hoc apparuisse in triste præsagium, composuit & constituit vnam Collectam in honorem Veronicæ dicendam, & dicentibus veniam decem dierum concessit. Eadem fere refert Matthæus Parisiensis in historia Anglorum initio gestorum Henrici III Regis asseritq; Orationi adiectum quemdam Psalmum cum quibusdam versiculis, & eadem dicentibus concessam decem dierum indulgentiam: ita scilicet, vt quotiescumque repetatur, toties dicenti tantumdem indulgentiæ concedatur. Hæc ibi. Odoricus Rainaldus in Histor. Eccl. ad an.1216 num. 7, immutatam illam imaginem ait nonnullos fabellam suspicari. At supplicationem, aliaque pietatis opera in dubium reuocari non permittit. Indulgentias autem ad XL dies auxerit Innocentius IV iuxta relatum Missale Augustanum. Qui a Matthæo Parisiensi Psalmus appellatur, forte hymnus antiquus est a Bergomensi & auctore Florarij supra indicatus. Est ea doxologia rhythmica, in antiquis Missalibus Sequentia appellata, quam præter Missale Augustanum, ex monumentis Ecclesiæ Giennensis tradit Acuna Adarueus tractatu XLII, & ob celebrem memoriam S. Veronicæ, vna cum versiculis & Oratione hic damus.

[14]

Salue sancta facies [de eo Hymnus:]
      Nostri Redemptoris,
In qua nitet species
      Diuini splendoris,
Impressa panniculo
      Niuei candoris,
Dataque Veronicæ
      Ob signum amoris.
Salue decus seculi,
      Speculum Sanctorum,
Quod videre cupiunt
      Spiritus cælorum:
Nos ab omni macula
      Purga vitiorum,
Atque nos consortio
      Iunge Beatorum.
Salue nostra gloria
      In hac vita dura,
Labili & fragili
      Cito transitura,
Nos perduc ad patriam,
      O felix figura.
Ad videndum faciem,
      Quæ est Christi pura.
Esto nobis, quæsumus,
      Tutum adiuuamen,
Dulce refrigerium
      Atque consolamen,
Vt nobis non noceat
      Hostile grauamen;
Sed fruamur requie
      Cum Beatis. Amen.

Vers. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine.

Resp. Dedisti lætitiam in corde meo.

Oratio. Deus, qui nobis signatis lumine vultus tui, [Oratio,] memoriale tuum, ad instantiam B. Veronicæ imaginem tuam Sudario impressam, relinquere voluisti; præsta, quæsumus per sanctam Crucem & gloriosam Passionem tuam; vt, qui eam hic in speculo & ænigmate veneramur in terris, desiderabilem ac veram faciem læti ac securi videre mereamur in cælis: Qui viuis ac regnas &c.

[15] Extat illustre tertij Ordinis S. Francisci monasterium sacrarum Virginum Murciæ apud Hispanos, vrbe olim regia, extructum sub titulo S. Veronicæ, erga quam pie affecta erat monasterij huius fundatrix Domina Isabella Alarconia, [Monasterium S. Veronicæ Murciæ:] eiq; præscripsit pro insignibus imaginem Christi faciem suam velo impressam S. Veronicæ porrigentis. Agunt de eo monasterio Franciscus Cascales in Historia Murciæ tractatu 16 sub finem, & Acuna Adarueus tractatu 33 § I. Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano XIX Maij, Violantam a Corduba, Beatam appellat & monasterij S. Veronicæ de Murcia fundatricem, quæ istic tertij instituti alumna circa annum MDLXXVI, nonagenaria maior obierit: forte prima monasticam vitam istic amplexa. Ob singularem erga S. Veronicam affectum, pars aliqua e domo eius inter reliquias sacras asseruatur in ecclesia monasterij S. Stephani, [reliquiæ Bononiæ.] vulgo Ierusalem, in vrbe Bononiensi: vt testis est Donatus Pullienus Luparius in historica eiusdem monasterij relatione Bononiæ anno MDC edita, tractatu 8 § de Reliquiis altaris sāctæ Crucis.

§ IV Coniugium S. Amatoris & S. Veronicæ: aduentus vtriusque in Gallias: ac sacra ibidem veneratio.

[16] In Fragmentis, quæ Luitprando, siue Eutrando, vulgo attribuuntur, [De SS. Amatore & Veronica relatio e fragmentis Luitprando attributis:] numero CCIX hæc leguntur: S. Amator coniux Verenicæ, cui Dominus faciem suam expressam dedit, famulus sanctæ Virginis Mariæ & Ioseph, & Domini baiulus ac nutricius, post discessionem eius ad cælos, eius hortatu S. Martialem cum coniuge secutus est ad Gallias, vbi, sicut viderat prope Nazareth eremitas montis Carmeli, eam vitam in editissimo monte secutus est. Vixit ibi multos annos, agens vitam magis cælestem quam terrenam. Creditur discessisse anno LXXV, celebratur I die Nouembris. Hæc in illis Fragmentis, quæ primum locum mererentur, nisi cum memorato Chronico Iuliani, supposititia multis viderentur. Horum auctoritate nixi Alegræus & Lezana, S. Amatorem Carmelitis adscribunt, ille in Paradiso Carmelitici decoris statu 2 ætate 2 cap. 18, hic tomo 2 Annalium Carmelitarum anno 75 num. 4. Reliqua suam fidem ex aliis auctoribus nancisci debent.

[17] Petrus Subertus, Decretorum Doctor, vrbisq; S. Papuli, sub Metropoli Tolosana, Episcopus, vita functus anno MCDLIV, in libro de Cultu vineæ Domini, seu Visitatione Episcopali, a Ioanne Cappuisio recognito, [certior Suberti Episcopi S. Pappuli,] atque anno MDIII in lucem edito, tradit par. 7 cap. 3, Veronicam primo valde familiarem & præcordialem amicam fuisse beatæ Virginis Mariæ matris Dei: secundo vxorem fuisse viri Dei Amatoris: tertio hos duos coniuges Amatorem & Veronicam in comitatu S. Martialis in Gallias venisse, secumque tulisse de lacte B. Mariæ, & de capillis eius, & duos eiusdem B. Mariæ sotulares. horumq; alterum S. Martialem posuisse in Ruteno, alterum in rupe Anicij, quæ nunc Podium B. Mariæ dicitur: De capillis vero eiusdem partem posuisse in Minimate, (potius Mimate, vulgo Mende) partem aliam in ciuitate Aluernia, quæ nunc Clarus-mons dicitur. Quarto S. Amatorem in rupe, quæ nunc Amatoris dicitur, solitariam vitam elegisse, altari in honore B. Mariæ Virginis, vili tunc quidem loco & schemate, sed nunc toto mundo honorabili, a B. Martiale inibi dedicato: vitamque ibi S. Amatorem finiuisse præsentem, corpusque eius incorruptum sanctam expectare resurrectionem. Vxorem denique eius Veronicam secutam vbique B. Martialem prædicantem, tandem in territorio Burdegalensi supra mare senio confectam resedisse, capellula sibi ibidem a B. Martiale in honore B. Mariæ Virginis dedicata, quæ Solac dicitur, eo quod solum lac beatæ Virginis ibi positum est: aliis, quas habebat B. Veronica, reliquiis Dominæ nostræ per prædictas ecclesias distributis. Hactenus Episcopus Subertus in Cultu vinæ Domini simul excuso cum Baculo Pastorali Ioannis Francisci Pauini, a Paulo II Iudicis sacri palatij creati, quem librum de hac historia auctore Iacobo Cappuisio citat Odo Gisseius Societatis nostræ, in Relatione historica Deiparæ Virginis Roquemadurensis, siue a rupe S. Amatoris, cap. 8.

[18] Eodem cum Suberto tempore viuebat S. Antoninus Florentinus Episcopus, imo illi superstes ad annum MCDLIX vitam perduxit. [S. Antonini Episc. Florētini,] Hic I parte Chronici titul. 6, cap. 25 § 2, in epitome Vitæ S. Martialis hæc eadem contraxit: Venit, inquit de S. Martiale, cum B. Petro Romam, & per eum missus fuit in Galliam; habens in comitatu suo Amatorem & coniugem eius Veronicam, quæ familiaris & præcordialis amica fuit Virginis Mariæ. Sanctus vero Amator in rupe, quæ modo Amatoris dicitur, solitariam vitam egit ibique obiit. Veronica autem S. Martialem prædicantem secuta est in territorio Burdegalensi, ibique consenuit in antedicto Solaco, vico nobili, aliis S. Mariæ de Solaco, prope ostium Garumnæ fluuij, circa quem locum a Ptolemæo constitui Nouiomagum vrbem Biturigum Vibiscorum tradunt Elias Vinetus, Brietius ac potißimum Dadinus lib. I Rerum Aquitanicarum cap. II. Antoninum describit Buchetus par. I Annalium Aquitaniæ cap. 3. Episcopis hisce Suberto & S. Antonino, duobus seculis & amplius, senior Robertus Abbas de monte S. Michaelis in Normannia, [Roberti Abbatis de monte,] in supplemento Chronici Sigeberti ad annum MCLXXI eamdem historiam attigit. Henricus, inquit, Rex Anglorum perrexit caussa orationis ad Roccam Amatoris, qui locus in Cadurcensi pago montaneis & horribili solitudine circumdatur. Dicunt quidam, quod B. Amator famulus B. Mariæ, & aliquando baiulus & nutricius Domini fuit, & assumpta piissima matre Domini ad æthereas mansiones, ipse Amator, præmonitus ab ea, ad Gallias transfretauit, & in prædicto loco vitam eremiticam transegit.

[19] Colitur S. Amator XX Augusti: cuius aliqua Acta MSS. habemus in nouem lectiones, [Anonymi in Vita MS. S. Amatoris.] ad Matutinum in Officio Ecclesiastico recitari solitas, distributa: iuxta quæ Veronica moribus & fide Amatori non dispar socia, vixit in iustificationibus Domini sine querela; & prædicante Domino Iesu Christo verbi diuini semen in corde pio suscepit, vt terra bona, vetustate purgata, centuplum suis temporibus redditura: ac propter sanitatem infirmitatis grauissimæ ad tactum fimbriæ Dominici vestimenti clementer indultam, in feruore fidei & amoris diuini Iesu Christi copiosius exarsit. Regenerata namque secundum fidem in Christo, seculo renuntiauit, relictisque omnibus sategit iussa Christi perficere, & reliquias maxime de beata Virgine colligere, & cetera pietatis opera deuote complere: vnde gloriosum lac mamillarum Virginis gloriosæ, cuius seruitio se totam conferre meruit, vt humilis pedissequa & ancilla, humiliter & vtiliter recollectum, vestes etiam eiusdem Virginis & cetera multa talia, nec non Mamphoram cum impressione similitudinis faciei Dominicæ, a nomine dictæ mulieris Veronicam nuncupatam, prout Romæ ostenditur, fideliter collegit, & salubriter custodiuit … Persequente Ecclesiam Christi Saulo, iussu cælestis nuntij nauem casu inuentam cum S. Amatore ascendit, ducenteque Domino ac misericorditer protegente, in occiduas partes peruenit. Constructo siquidem vili schemate paruo tuguriolo, eremiticam vitam duxit, ac tamdiu ibidem orationi & ieiunio se dedit, donec B. Martialis a Lemouicinis illuc aduenit, qui eos speciali dilectione, sicut compatriotas & notos & fideles deuotissimos, diligebat. Relicta itaque coniuge propria apud Solacum orationi & contemplationi, beatissimus Amator, de præcepto & consilio beatissimi Martialis, Romam petiit, & beatissimum Petrum Apostolorum Principem visitauit: manensque in vrbe Romana fere per biennium, vidit quomodo crucifixus est Petrus, & Paulus etiam decollatus: & defuncta supradicta Veronica Lemouicas reuersus eremum petiit, habitaculumque præparauit in valle Cathurcina &c.

[20] Hactenus illa Acta, iuxta quæ Veronica S. Amatoris coniux eadem est quæ imaginem Christi velo excepit. Cuius sacrum cultum refert Saussaius XV Februarij his verbis: [Colitur S. Veronica 15 Februarij,] In Aquitania commemoratio S. Veronæ, alias Veronicæ, matronæ, quæ Sudario faciem Domini crucem portantis extersit, cuius admiranda effigies ipsimet linteo remansit impressa, sicut hodie cernitur Romæ, vbi magna religione seruatur. Idem Saussaius XX Augusti in Supplemento de S. Amatore hæc scribit: [S. Amator 20 Augusti.] In agro Caturcensi S. Amatoris Confessoris: qui ex discipulo S. Martialis Doctor Euangelicus factus, Caturcenses in fide vberius edocuit, sanctitateque clarus obdormiuit in Domino. Hæc Saussæius, ratus S. Martialem, vt scribit XXX Iunij, fuisse discipulum S. Petri: & non venisse in Gallias anno Christi CCL, vti ex Actis paßionis S. Saturnini Martyris retulit seculo Christi sexto S. Gregorius Episcopus Turonensis lib. I Historiæ Francorum cap. 30. De cuius aduentu extat docta dissertatio Ioannis Cordesij Canonici Leniouicensis, Latine edita a Francisco Bosqueto parte 2 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ; in quarum priore parte Bosquetus lib. I cap. 23 Gregorij Turonensis sententiam amplectitur; reiectis Actis, quæ sub nomine Aureliani eius in Sede Lemouicensi successoris, circumferuntur. Quæ plenius discutiemus XXX Iunij ad Vitam S. Martialis. Quod huc spectat, fatemur plurima in citata hactenus relatione de S. Veronica, vxore S. Amatoris difficilia apparere: eamq; Veronam, seu Veronicam, aliam forte esse ab illustri illa matrona Hierosolymitana, cuius velo suam Christus effigiem impressit: maxime si in Gallias seculo Christi tertio in S. Martialis comitatu profecta, ibidem ex hac vita sancte decesserit.

§ V An S. Veronica sanguinis profluuio a Christo liberata; ac sub nomine Venicæ seu Venisæ colatur.

[21] Nicodemus in Euangelio suo, teste Salmerone nostro tomo 10 commentariorum in historiam Euangelicam tractatu 33, tradit mulierem fluxu sanguinis curatam, cuius meminerunt Matthæus cap. 9, [S. Veronica creditur profluuio sanguinis a Christo liberata;] Marcus cap. 5, & Lucas cap. 8, vocatam fuisse Veronicam. Addit Salmeron, sibi hactenus compertum non esse, an eadem hæc fuerit, quæ hoc officium veli oblati Christo præstiterit. In Dextri Chronico ad annum XLVIII, traditur Verenice, Diuino relicto vultu, Romæ migrasse ad Dominū, quam dicunt sanatam a Christo e sanguinis fluxu. Eadem etiam asseritur Veronica in Vita MS. S. Amatoris, in MS. Floratio, & in chronicis Iuliani Petri, & Iacobi Philippi Bergomensis, quorum verba supra attulimus. Ex eadem caussa creditur eadem, quæ a mulieribus potissimum inuocatur in propriis huic sexui morbis, [& sub nomine Venicæ, aut Venisæ prope Rotomagum coli:] licet syncope vnius syllabæ facta S. Venica, seu Venisa, appelletur. Ita in Normannia Gallica, vno ab vrbe Rotomagensi lapide, qua versus Diepam aut Ambianum abitur, ad viam regiam sacellum S. Venisæ sacrum visitur iuxta vicum vulgo le bois Guilliame, quasi Siluam Guilielmi, appellatum, cuius vici Parochus, dicti sacelli collator, rogatus nuper respondit, hanc Venisam, seu Venicam, haberi eamdem esse, quæ alibi Veronica colitur: idq; præterea probari hoc argumento, quod a dextero latere altaris S. Venicæ, exposita sit vulgaris imago Christi patientis faciem e sindone gestans, a S. Veronica nomen sortita: a sinistro vero latere adiuncta est S. Fiacrij imago, qui alibi S. Venisæ indiuiduus comes, [inuocatur ibidem pro quocūque fluxu sanguinis:] colitur XXX Augusti-Ceterum inuocatur istic S. Venisa pro omnis generis fluxu sanguinis, eiusq; festum magna populi frequentia pridie diei Cinerum in Bacchanalibus celebratur. Vidimus duplex Officium Deiparæ Virginis iuxta vsum Ecclesiæ Romanæ, ab aliquot annis Rotomagi excusum, legimusq; in Calendario præfixo nomen S. Venicæ ad diem XXVI, in altero XXVII Februarij.

[22] Valentianæ, seu Valencenis, celebri Hannoniæ apud Belgas vrbe, [Valencenis colitur S. Venisa a mulieribus pro ordinandis menstruis,] colitur eadem etiam S. Venisa, aliis Venisia, Venesia, Venecia dicta: cuius patrocinium mulieres ægræ pro ordinandis menstruis implorantes, fasciolis, seu purpureis, seu candidis, iuxta proprias huius morbi species variis, per nouem dies continuos accinguntur: quas postea, optatam sanitatem adeptæ, in gratiarum actionem prope statuam S. Venisæ appendunt: quarum cumulus, ob multitudinem incolarum peregrinorumq; istuc concurrentium, adeo accrescit, vt frequenter debeant auferri. Non solent tamen scriptis consignari procuratæ huius intercessione sanitates, tum quod frequentes sint ac satis circumquaque notæ, tum potissimum propter morbi immunditiem honestioribusq; matronis, quarum testimonia exigerentur, innatum pudorem. [& dolore capitis:] Alij, hic, quærunt reperiuntq; solamen, dum doloribus capitis afflictantur. Est autem in vrbe media Valencenensi, [eius statua,] non procul a magno foro, e regione celebris Abbatiæ S. Ioannis Canonicorum Regularium, quoddam ptochotrophium, cuius pars est antiquissimum templum S. Ægidio vrbis Patrono sacrum, in cuius altari extra chorum S. Fiacrio dicato, præter statuam huius supra tabulam altaris erectam, visitur a dextris statua lignea sesquipedalis S. Venisæ, caput inclinatum manu dextera sustinentis, & librum sinistra gestantis. An aliquæ istic reliquiæ S. Venisæ aliquando seruatæ fuerint, incertum. Magna plebis religio est erga antiquam lipsanothecam, in qua variorum Sanctorum reliquiæ ostenduntur. Hæc fere communicarunt Reuerendus Dominus Antonius Dutremannus Prior relati monasterij Canonicorum Regularium S. Ioannis, & prænobilis vir Dominus Franciscus Dixmudanus, Toparcha de la Balgue, variis istic honoribus prefunctus, & præsua pietate dicti ptochotrophij Præfectus. Transmisit idem antiquum MS. continens Missas recitari solitas de SS. Venisa & Fiacrio, [officium Ecclesiasticum,] adiunctis ternis Orationibus de S. Ægidio Patrono, ac totidem de S. Maria Deipara. De S. Venisa, hic titulus præfigitur: Missa S. Venisæ Martyris, aut alterius Virginis & Martyris. Introitus: Me expectauerunt peccatores. Pro Epistola recitatur Lectio libri Sapientiæ, Confitebor tibi, Domine Rex. Euangelium de decem Virginibus. Orationes communes, quarum prima nomen non exprimit, quod recentiori manu adscriptum est B. Venesiæ Virginis & Martyris. Verum in Oratione secreta & post Communionem Venecia Martyr effertur. Ita supra ex Reusnero diximus nominari Veronicam Virginem & Martyrem: & Ferrarius in Notis ad Catalogum Sanctorum Italiæ refert, Virginem dici a Galesinie: quod forte alibi lectum male huic attribuit, cum nō habeatur in memorato supra Martyrologio, Venetiis anno MDLXXVIII excuso. Demum quia in eadem Mißa MS. post Epistolam & Graduale legendum præscribitur, aut Alleluia cum versu, aut eius loco a Septuagesima, dicendus Tractus, Qui seminant in lacrymis, [cultus variis diebus Februarij,] necessario ante XXI Februarij coli debuit: forte hoc IV Februarij, natali S. Veronicæ, seu XV eiusdem, cum Veronica coniuge S. Amatoris: a quibus diebus potuit cultus translatus esse in feriam III post Dominicam Quinquagesimæ, qua pridie Cinerum (quando ab opere seruili fere animi recreandi conuiuiorumq; habendorum caußa cessatur) antiquitus coli consueuerat: inde forte in diem XXVII Februarij apud aliquos veneratione translata. De ptochotrophio & templo S. Ægidij agit Henricus Dutremannus parte 3 Historiæ Valentinianæ cap. 14.

[23] Tornaci vrbe ad Scaldim celebri, traditur S. Venisa a trecentis annis sacro cultu honorata in templo parochiali S. Margaritæ, cui anno MDCXXIV altare erectum est, [antiquus cultus & altare Tornaci.] atque a Maximiliano Rasseghemio, ex illustrißima familia Villanorum a Gandauo Episcopo Tornacensi, consecratum: visiturq;eius antiqua imago vna manu caput sustentans, altera ventri adpressa. Inuocatur eius patrocinium in morbis fæminarum ante indicatis, & ob effectus ab eiusmodi morbis prouenientes honestiore vocabulo dicitur coli ad pellendum pallidum colorem. Impetrato autem remedio, in gratiarum actionem solent etiam istic clam offerri strophiola, linteamina, candelæ, maxime in eius festo, quod feria III post Dominicam Quinquagesimæ pridie Cineralium etiam ibidem celebratur. Ista ad nos facta inquisitione transmisit Tossanus Bridoul Societatis nostræ, editis libris clarus. Hæc de S. Venisa, seu Venisia: quam arbitantur nonnulli diuersam a S. Veronica: contra quos in re dubia nihil statuimus.

[24] Potuit certe S. Veronica a sanguinis fluxu, similiue morbo, Diuina ope, sanata fuisse. [Alia a S. Veronica Hæmorhoissa Euangelica.] Vnde aliis eam cum Euangelica Hæmorrhoissa, duodecim annos sanguinis fluxum passa, confundendi fuerit data occasio. S. Ambrosius tomo 2 operum lib. de Salomone cap. 5, tradit Christum largum sanguinis fluxum siccasse in Martha, dæmones pepulisse ex Maria, corpus rediuiui spiritus calore constrinxisse in Lazaro. Ast alia a S. Martha fuit Euangelica Hæmorrhoissa, patria Syro-Phœnissa, ex ciuitate Cæsarea Philippi oriunda. [Syro-Phœnissa,] Ibi mulier illa nobilissima æque ac ditissima, vt verbis Baronij anno 31, num. 74 vtamur, tanti non immemor beneficij, ne illud aliquando hominum memoria excideret, egregio monumento testatum posteris omnibus cupiens, æneis simulacris tam Iesu, quam sui effigiem referentibus, rei gestæ memoriam futuris seculis in perpetuum commendandam voluit: Quamobrem cum non liceret vllo pacto ludæis simulacrum cuiusuis, quauis occasione, formare, dici non potest eam fuisse Iudæam fæminam, Martham Mariæ & Lazari sororem. Addo neque S. Veronicam Hierosolymitanam. Historiam statuæ erectæ narrat Eusebius lib 7 historiæ Ecclesiasticæ cap. 14, bis verbis: Cæsareæ Philippi, quam Phœnices Paneada vocant … mulierem illam sanguinis profluuio afflictatam, [Cæsareæ Philippi statuam Christo erexit,] quam, sanctorum Euangeliorum testimonio, a Saluatore nostro morbi remedium inuenisse cognouimus, ex ea ciuitate oriundam, illiusque domum ibi ostendi, & admirabilia quædam Saluatoris in eam beneficij monumenta, & quasi tropæa ad hoc tempus durare memorant. Pro foribus enim domus illius æneam mulieris effigiem genibus flexis, & manibus instar supplicantis in anteriorem partem extensis, super editum lapidem collocatam: huic e regione viri erectam imaginem ex eadem materia conflatam, vestitu ad talos demisso decenter ornatam, & manum mulieri porrigentem: ad cuius pedes in ipsa basi peregrinam quādam & inusitatā herbæ speciem enasci: quā quidem vbi ad ænei vestitus fimbriam excreuerit, morbi cuiusque generis medicandi vim & facultatem habere. Hanc statuam effigiem Iesu exprimere dicunt: quam ad nostram vsque ætatem manentem, ipsi ad eam ciuitatem profecti, oculis cernebamus. Hæc Eusebius. [a Iuliano apostata auersam.] At Iulianus Imperator, iuxta Sozomenum lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 20, cum certior factus esset, Cȩsareæ Philippi prȩclaram esse Christi statuam, quam mulier, quæ sanguinis profluuio laborabat, cum esset morbo liberata, ibi collocauerat; eam deturbauit, suamque in eius loco posuit. Quo facto ignis violentus de cælo delapsus, statuam illam circiter pectus persecuit, caputque vna cum collo in terram deiecit, atque in faciem humi ea in parte defixit, quȩ fuerat a pectore diuulsa. Ex quo quidem ad hodiernum diem atra, tamquam fulminis ictu ambusta manet. Id temporis igitur Gentiles statuam Christi tanta cum violentia trahebant, vt eam confringerent. At Christiani postea eius fragmenta cum collegissent, in Ecclesia posuerunt, vbi etiam adhuc custoditur.

§ VI Pietas Catholicorum erga Effigiem Christi, a S. Veronica Romæ relictam.

[23] Ioannes VII Pōtifex Romanus creatus anno DXCV, fecit, referente Anastasio bibliothecario in eius Vita, Oratorium sanctæ Dei genitricis intra ecclesiam B. Petri Apostoli, [Circa annum 705] cuius parteres musiuo depinxit: illic que auri & argenti quantitatem multam expendit, & venerabilium Patrum dextra lænaque vultus erexit. Effigies illas, picturasq; exhibet apud Bzouium ad annum 1216 num. 16, supra memoratus Iacobus Grimaldus: additq; dictum Oratorium situm fuisse in vltima laterali naui, ad dexteram ingredientibus basilicam S. Petri, versus Apostolicum palatium, [Romæ extructū altare sancti Sudarij,] ibidemq; eumdem Ioannem Pontificem statuisse altare sanctissimi Sudarij, eique superne imminens ciborium marmorei vermiculatique operis, sex columnis innixum; religiosissime continens Velum pretiosissimum sacratissimi vultus Saluatoris nostri Iesu Christi. Memoria consecrationis altarium huius oratorij ex antiquo Martyrologio, in quo sunt nomina benefactorum basilicæ Vaticanæ, [consecratū 23 Nouēb.] ita refertur: Consecratio altaris sacrosancti Sudarij; item altaris S. Mariæ ad præsepe post ipsum, IX Kalendas Decembris in festo S. Clementis. Ob vtrumque altare deputatos huic Oratorio ministros appellari Clericos & mansionarios S. Mariæ in Beronica, diploma anno MXI factum ostendit. In portis æneis, dictum ciborium sacrosancti Sudarij claudentibus, hæc verbaincisa fuerunt: Cælestinus Papa III fecit fieri hoc opus pontificatus sui anno VII, Christi MCXCVII.

[26] Variæ proceßiones traduntur ob venerationem sancti Sudarij institutæ. Primo, [ad id processiones, nocte Natiuitatis,] iuxta antiquißimum Graduale bibliothecæ Vaticanæ, in nocte Natiuitatis Domini processionaliter itur ad Sudarium Christi, cantando Te Deū laudamus, ibique celebratur Missa. Secundo iuxta librum de Officio Ecclesiastico a Benedicto Canonico S. Petri ad Cælestinum II anno Christi MCXLIII scriptum, [Dominica 3 Aduentus:] Pontifex Dominica III Aduentus, quæm vocant Gaudete, Missarum solennia in basilica S. Petri celebrat, ac postea vadit ad Sudarium Christi, quod vocatur Veronica, & incensat, & altare S. Mariæ similiter. At præcipuam proceßionem ab Innocentio III Pontifice institutam referunt eius Acta antiqua, a Francisco Bosqueto, vna cum Epistolis eiusdem edita, & ab Odorico Rainaldo Hist. Eccl. ad an. 1223 num. 21 inserta: in quibus prope finem hæc traduntur: Fecit & propriis sumptibus ad opus infirmorum & pauperum hospitale sancti Spiritus, apud S. Mariam in Saxia, * in strata publica, iuxta Tiberiin, ante basilicam S. Petri … Instituit autem apud hospitale prædictum stationem solennem Dominica prima post Octauam Epiphaniæ, in qua populus illic confluit Christianus ad videndum & venerandum Sudarium Saluatoris, [solennior Dominica 2 post Epiphaniam] quod cum hymnis & canticis, psalmis & faculis, a basilica S. Petri ad locum illum processionaliter deportant; & ad audiendum & intelligendum sermonem exhortatorium, [ad Hospitale sancti Spiritus,] quē ibi facere debet Romanus Pontifex de operibus pietatis, & ad promerendam & obtinendam indulgentiam peccatorum, quam exercentibus se ad opera misericordiæ pollicetur: ad quæ vt alios non solum verbis prouocet, sed exemplis, egenis omnibus ad spirituales illas nuptias concurrentibus, panes, carnes & denarios constituit elargiri: quorum omnium rationem idem prudentissimus Præsul exposuit in Homilia, quam super illius Euangelium exarauit. Hæc ibi. In ea Homilia ita scribit Innocentius Papa: Inuitatur & filius eius Iesus cum discipulis suis ad has nuptias salutares, [instituta ab Innocentio 3] quoniam Effigies Iesu Christi a ministris Ecclesiæ ad hunc locum hodie venerabiliter deportatur: vt eius gloria fidelibus populis, qui conueniunt ad has nuptias pietatis & misericordiæ celebrandas, desiderabiliter demiraretur. Nec quis ergo famelicus ab his nuptiis reuertatur, vniuersi qui hac in tentatione conueniunt, vt de cetero liberalius & hilarius se exhibuerint salubriter celebrare, de iniunctis pœnitentiis vnus remittatur annus ad ampliorem obtinendam indulgentiam peccarorum, vt sic aquam conuertat in vinum sponsus Christus, qui est benedictus in secula seculorū, Amen.

[27] Hæc Innocentius III, vita functus anno MCCXVI, XVII Iulij: cum ante supra relatam Orationem de S. Veronica & hac Christi effigie composuisset. Innocentio subrogatus Honorius III eiusdem Proceßionis meminit in epistola ad Rectorem & Fratres dicti hospitalis, data III Nonas Iulij, [confirmata ab Honorio 3] anno pontificatus VIII, Christi MCCXXIV, hoc exordio: Ad commemorandas nuptias salutares. ac deinde inter alia hæc scribit: Quia Iesus cum discipulis suis ad has nuptias in Cana Galilææ, vbi Mater eius erat, legitur inuitatus, idcirco rationabiliter instituimus, vt Effigies Iesu Christi a B. Petri basilica per eiusdem Canonicos ad dictum hospitale, vbi memoria beatissimæ Matris eius recolitur, infra capsam ex auro & argento & lapidibus pretiosis ad hoc specialiter fabrefactam, venerabiliter deportetur, fidelibus populis, qui ad has nuptias celebrandas deuote conuenerint, desiderabiliter ostendenda. Vt autem nos, qui Domino reuelante venerandum aliis aperuimus Sacramentum, eo etiam inspirante imitandum aliis præbeamus exemplum, concedimus, statuimus & iubemus, vt pro mille pauperibus extrinsecus aduentantibus, [additis pluribus eleemosynis,] & trecentis personis intus degentibus, decem septem libræ vsualis monetæ, vt singuli accipiant tres denarios, vnum pro pane, alterum pro vino, aliumque ab Eleemosynario summi Pontificis annuatim vobis in perpetuum tribuantur: & Canonicis supra dictis, qui præscriptam effigiem Saluatoris processionaliter deportabunt, singulis duodecim nummi & cereus vnius libræ, qui deferatur accensus, de oblationibus Confessionis B. Petri præstentur. Quia vero non in solo pane viuit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, debet huic Stationi Romanus Pōtifex cum suis Cardinalibus interesse, vt & Missarum solennia ibi celebret, & exhortatorium faciat de hac celebritate sermonem. Neue fidelis populus famelicus ab iis nuptiis reuertatur, præter doctrinam, spiritualem quoque sibi cibum impendat, remissionem vnius anni de iniunctis sibi pœnitentiis indulgendo &c.

[28] Eadem priuilegia confirmarunt, qui seculo illo XIII vixerunt Pontifices, Alexander IV, Clemens IV, Gregorius IX, Nicolaus III & Nicolaus IV. Dein Bonifacius VIII anno Iubilæi MCCC, teste Ioanne Villano lib. 8 cap. 36, iußit eamdem Christi effigiem singulis diebus Veneris & festis solennibus populo demonstrari. [sacrū Sudariū sæpius ostēdi solitum,] Vrbanus V anno pontificatus sui VIII, Christi MCCCLXX, dedit Iacobo Episcopo Aretino, suo in Vrbe Vicario, facultatem ostendendi populo dictum Sudarium Feria quarta, Cæna Domini, Parasceue ac Sabbato sancto maioris hebdomadæ, in festo Ascensionis Dominicæ, & prima Dominica post Octauam Epiphaniæ. Fredericus III Imperator, post susceptam a Nicolao V coronam Imperialem. magno videndi contingendiq; Sudarij desiderio accensus, quod solis Canonicis concessum est, habitu ornamentoq; Canonicorum, quod Canonicus basilicæ S. Petri esset ascendit, vidit, tetigitq;. Omitto alios Pontifices, quorum iussu Sudarium solenniter fidelibus ostensum est, aut ipsi illud in solenni proceßione gestarunt, vt Paulus II, referente Ciacconio fecit nudis pedibus anno MCDLXX ad victoriam aduersus Turcas obtinendam. [relatum in nouam basilicam Pauli V.] Demum Pauli V iussu anno MDCVI feria III maioris hebdomadæ, celeberrima supplicatione instituta, in nouam basilicam S. Petri eadem Christi effigies translata est, vt idem Grimaldus oculatus testis pluribus refert apud Bzouium, ex cuius collectione plura adducuntur instrumenta, diplomata, & codices manuscripti, ad sacræ huius imaginis antiquam venerationem probandam.

[Annotatum]

* al. Saria

§ VII Effigies ad archetypum efformatæ, & cultu celebres.

[29] Imagines ad archetypum Romanum Sudarij S. Veronicæ depictæ coluntur publice multis in locis. [Imago Veronicæ in agro Laudunensi,] ad Belgij fines iuxta Capellam oppidum Tirasciæ, magno peregrinantium concursu ostenditur, in cœnobioVirginum instituti Cisterciensis, quod Monasteriolum vocant, vulgo Monstreüil les Dames. Eam anno MCCXLIX Roma misit Iacobus Pantaleo Tricaßinus, qui factus postea Vrbanus IV Papa, [Roma missa ab Vrbano IV necdum Papa,] rogatus a sorore sua Monasterioli sanctimoniali. Epistolam ipsius e Gallico Latine a Ioanne Iacobo Chiffletio editam lib. de linteis sepulchralibus Christi cap. 34 hic subiicimus. Venerabilibus & deuotis Sororibus dilectis in Domino, Abbatissæ & Religiosis conuentus Monasterioli, Iacobus de Trecis, Archidiaconus Laudunensis, sancti Patris nostri Papæ Capellanus, salutem ac postmodum integram perfectamque fruitionem & claram visionem boni diu expetiti. Per relationem carissimæ sororis nostræ intelleximus, quod ex ardenti affectu desideratis videre, & apud vos habere faciem & figuram nostri Saluatoris, quam in nostra habemus custodia, cum qua visus est in terris, & versatus cum hominibus speciosus præ filiis hominum: quodque ex eius contemplatione deuoti affectus vestri magis accenderentur, & intellectus vestri puriores redderentur. Nos igitur, qui lubentissime volumus procurare ea omnia, per quæ possitis acquirere gratiam Dei in hoc mundo, & æternam gloriam in futuro, cupientes, quantum in nobis erit, satisfacere sanctis desideriis supradictæ sororis nostræ dilectæ, mittimus vobis sanctam Faciem superius memoratam. Neque attendite, quod inuenietis eam decolorem & flaccidam. Nam, vt ij, qui semper resident sub aëre temperate frigido, & quiescunt continuo in locis amœnis, habent carnem albam & delicatam; & e contra, qui versantur perpetuo in agris, habent petustam, nigricantem & alteratam; ita fuit hæc beata Facies sole & ardore tribulationum decolorata, vt habetur in Canticis, cum Dominus noster laboraret in agro huius mundi pro redemptione nostra. [Cant. 1. 5.] Idcirco vos rogamus enixe, vt propter reuerentiam illius, quam repræsentat, recipiatis eam, vt S. Veronicam, seu veram ipsius imaginem & similitudinem: tractetis eam pie, leniter & condecore, vt ex eius contemplatione melius habeatis. Memores nostri estote in vestris sanctis precibus & meditationibus; & certo credite, quod cum maximo honore & veneratione hic videtur; nobis ea quippe per sanctos viros concessa. [anno 1249,] Actum anno gratiæ MCCXLIX, * III Iulij die Lunæ post festum SS. Petri & Pauli. Hæc ex monumentis Monasterioli Chiffletius, eum q; secutus Chrysostomus Henriquez in Vitis Patrum monasterij Dunensis in Flandria cap. 21 in Abbate Theoderico, qui Ecclesiæ suæ consecrationem curaturus, sacram illam Imaginem Monasteriolo eo detulit, quo maiore solennitate noua ecclesia ab Episcopis Radulpho Morinensi (in cuius diœcesi tum Dunensemonasterium erat) & Ioanne Tornacensi dedicaretur. [miraculis clara:] Et vere dum sacra Effigies circiter tres menses illic honoraretur, virtute Diuina multis infirmis sanitas restituta est, cæcis visus, surdis auditus, mutis loquela & claudis gressus: at conantibus piam huius Effigiei venerationem impedire horrenda non defuit punitio, qua alij territi sincere ad pietatem debitam conuersi sunt: vt pluribus prosequitur Henriquez cap. 17, 18, 19 & 20 dicti libri. Eamdem Effigiem Monasteriolo Quintinopolim Veromanduorum anno MCDXCV delatam, laborantibus ex oculis maxime opitulatam esse, testis nobis est idem Chiffletius.

[30] Aliud eiusdem instituti Cistericiensis antiquum monasterium Caduinum apud Petrocorios in diœcesi Sarlatensi, [alia seruata in diœcesi Sarlatēsi,] anno Christi MCXIX, vt auctor est Gaspar Iongelinus in Nottia Abbatiarum Ordinis Cisterciensis, fundatum, inter alias reliquias religiose seruat Sudarium Redemptoris nostri Iesu Christi, quod Abbas Bertrandus du Molin anno MCCCXCII, [seculo 14,] veritus ne Angli militis direptioni monasterium exponeretur, Tolosam detulit. Historiam Translationis ex annalibus publicis Tolosanæ vrbis refert Guilielmus Catellius lib. 2 historiæ Occitaniæ in descriptione vrbis Tolosanæ & templi de Tauro, & lib. 5 de Archiepiscopis Tolosanis, e quibus Petrus a S. Martiali, memorato anno MCCCXCII acceptum sacrosanctum Sudarium, assumptis nouem Præsulibus, [Tolosam delata,] populo vltra tria millia hominum accurrenti ostendit videndum in ecclesia S. Rochi tumrecens condita, die XXVIII Octobris, Apostolis Simoni & Iudæ dicato, & per vrbem totam portatum deposuit in ecclesia de Tauro in octaua vrbis regione: in cuius vicinia empta a Syndico vrbis domus est, excipiendo Abbati eiusq; monachis destinata. Anno MCCCXCIX, Regis Francorum Caroli VI mandato, ab Episcopo Santonensi & Abbate Caduinensi, adiunctis Tolosanæ vrbis Syndico, Assessore & nonnullis e Clero viris, sacrum hoc pignus Parisios delatum est; ac post aliquam temporis moram Tolosam reportatum. Cum deinde & Tolosani thesaurum illum sibi detinere mallent, & contra Abbas suo monasterio debitum repeteret, cōtrouersia tam Romæ quam Parisiis in curia Pontificia Regiaque agitata, Abbas Rege ita iubente sacrosanctum Sudarium cistæ argenteæ inclusum, e collegio S. Bernardi, in quo tum custodiebatur, per suos monachos Caduinum referri curauit. Hæc ex Catellio. [restituta Caduino, cum Cadurco ab aliis corfuso:] Chiffletius loco supra indicato duplici errore hanc Christi effigiem Cadurci in Vasconia tradit seruari: Vasconibus in tertia Aquitania, seu Nouempopulonia, habitantibus, at Cardurcis ad primam Aquitaniam spectantibus, quibus Petrocorij vicini sunt in II Aquitania, sub quibus monasterium Caduinum in diœcesi Sarlatensi situm diximus.

[31] Tertium vultus Christi velum cum magna religione asseruatur apud Hispanos in Cathedrali ecclesia vrbis Giennensis in Bætica: [alia Giennæ vrbe Bætica.] & bis quotannis feria VI in Parasceue Domini, ni, & festo Assumptionis B. Mariæ Deiparæ, cui ea ecclesia dicala est magnacum reuerentia & sancto quodam timore atque horrore spectantium, populorumq; celebritate atque concursu, fidelibus spectandum proponitur. Hisioriam huius sacræ Imaginis Giennensis edulerunt memorati Ruspuerta & Acuna Adatueus: eiusdemq; paßim alij historiarum Hispanicarum Scriptores memiuerunt. Reiecimus supra quæ in Chronico Iuliani Petri fabulosa referuntur de S Veronica, quam diximus istic confundi primo cum Berenice nepre Herodis Regis & matre Herodradis, secundo cum S. Beronico vlto ac Martyre Antiocheno, tertio cum hæmorrhoißa Euangelica. Sub nomine eiusdem Iuliani extant Aduersaria, in quibus hæc traduntur num 336. A temporibus antiquissimis apud Garesenos, id est, [ansub Gothis & Mauris!] Iacnenses, id est, Gienenses, adlara facies Christi vna de tribus ex vrbe Roma, maxima cum veneratione colitur & ostenditur peregrinis. & num. 337. Hæc a temporibus Gotthicis remansit in custodia summoque pretio apud Christianos Muzarabes inter Mauros. Hæc ibi: quæ Ruspuerta & Acuna adarueus arripiunt. vt sacrosancta, ac quæ coniiciunt tamquam sibi contrarta ab aliis obticienda, conantur concihare. Et Ruspuerta, allegata Sancij Dauilo Episcopi Giennensis coniectura opinatur § 6. sacrum illud velum a S. Euphrasio, dum a sanctis Apostolis Petro & Paulo in Hispaniam mittebatur, vna delatum esse: quod absqueantiquorum auctoritate nequimus approbare. Egimus de S. Euphrasio I Februar. ad Vitam S. Cæcilij Episcopi: plenius acturi XV Maij die eius natali.

[32] At seposita Iuliani Petri auctoritate aliquot annis post hosce tractatus ab Ruspuerta & Acuna Adarueo editos, vulgarunt Rodericus Mendez Silua Descriptionem vniuersalem vrbium Hispanicarum & Ægidius Gonzales Auila Theatrum Ecclesiasticum regni Castellæ, traduntq; ambo in suis libris anno MDCXLV excusis, Nicolaum de Biedma, ex nobilißima in regno Galliciæ familia oriundum creatū anno MCCCLXVIII Giennensem Episcopum, postquam auctoricate Gregorij XI plurimos Hispaniæ Lusitaniæq; Episcopatus, [an Roma anno 1276 allata?] ac militarium Ordinum magisteria siue præfectur as anno MCCCLXXVI visit asset dono accepisse sacrosanctum Sudarium vultus Christi, S. Veronicæ olim donatum, ac Roma Gienam deportatum in Ecclesia sua Cathedrali deposuisse: additq; Auila in ædibus Episcopalibus reperiri antiquam picturam referentem imaginem huius Episcopi Nicolai, venerantis sacrum velum S. Veronicæ, illudq; ab eo Roma allatum fuisse elogio picturæ addito indicari.

[33] Interim Auila positæ chronotaxis non satis memor, addit sanctum Regem Ferdinandum cum istac ad obsidionem vrbis Hispalensis transiret, [non hanc veneratus sanctus Rex Ferdinandus,] sacram hanc effigiem Gienna secam detulisse, vt tali præsidio tutus felicem expeditionem obtineret. Regem inde abiisse ad æternum ac securissimum regnum, & sanctam Veronicam Giēnam esle relatam. Est vrbs Hispalis Mauris erepta anno MCCXLVIII: ergo antequam sacra hæc Effigies Giennam esset allata annis CXXXVIII Vita functus est Hispali Ferdinandus anno MCCLII, III Kalendas Iulij, quo die de eo agemus. De Regis pietate Lucius Marincus Siculus lib. 5 de Rebus Hispaniæ ita scribit: Diuus Ferdinandus Hispaniæ Rex non immerito inter Sanctos annumerandus est: summa enim sanctitate, miraculis innumeris, & moribus integerrimis admodum claruit: quippe qui Dei effigiem, quam semper habebat apud se, deuotissime adorabat, summaque veneratione celebrabat. [sed aliam Christi effigiem.] Ab ea itaque quidquid & necessario & honeste petebat, facile semper assequebatur. Hoc igitur Dei numine adiuuante, Hispali aliisque pluribus oppidis, fugatis Mauris, potitus est. Hæc ille de alia Christi effigie intelligit. qui deinde sub finem eiusdem libri 5 titulo de sacris in Hispania ædibus, ita scribit: Mentesa quoque, quam laënnam vocant, vna de primatiis Bæticæ prouinciæ ciuitatibus, Christi Sadario, quam dicimus alio nomine Veronicam, non immerito gloriatur. Hoc enim sanctissimo munere donata ciuitas illa, est admodum felix, est admodum diues, & visitatur a multis, & maxime colitur. Ceterum hoc Sudarium qui diligenter intuentur cuius sit coloris, discernere minime possunt. Tanta in est ei diuinitas & colorum varietas. Hæc Marinæus, cuius non satis æquus interpres Ruspuerta § 5. effigiem Del, Hispanice la Veronica, reddit.

[34] Clemens Papa VII, in Bulla indulgentiurum huic Ecclesiæ anno MDXXIX concessa, hæc verba interserit: [Indulgettia illic concessæ.] In qua ecclesia, sicut accepimus, vna deuota & venerabilis Imago vultus ipsius Domini & Redemptoris nostri lesu Christi Sudario impressa, & B. Veronicæ, vt pie creditur, tempore salutiferæ Passionis relicta, reconditur. & a tanto tempore citra quod hominum memoria non extat in contrarium, honotifice custoditur, magnaque inibi cum deuotione, & in magno populi concursu, certis diebus ostenditur & c. Quæ Clementis VII verba Iulius III repitit in altera Bulla huic Ecclesiæ concessa anno MDLIII. Vtramq; integram exhibet Acuna Adarueus tractatu 29: ac tandem in appendice adiungit Litantas ab Episcopo Sancio Dauila Hispanico idiomate de sancta hac Christi Effigie compositas, quæ. dum ea populo ostenditur, [de ea Litaniæ:] recitari solent. Agunt præterea de hoc Giennensi velo S. Veronicæ, memoratus Sancius Dauila de Veneratione reliquiarum, [eius memoria apud Scriptores.] Hippolytus Vergara de sancto Rege Ferdinando , Gabriel Vasquez lib. 2 disput. 2 cap. 1. Carthagena lib. 10 homil. 20, Franciscus Biuarius comment. ad Dextri Chronicon ad annum 48, MartinusRoa de antiquitate & veneratione Imaginum cap. 5, Ambrosius Morales in antiquitat. Hispan. Pineda par. 2 Monarchiæ lib. 10 cap. 23, Franciscus Garcias del Valle in Concionatore Euangelico inter elogia Ecclesiarum Hispanicarum, Petrus Medina de Magnitudine Hispanica, Ioannes Marietta de Sanctis Hispaniæ, Ferdinandus Ojea Ordinis Prædicatorum regni Mexicani, lib. 4 Vitæ Christi cap. 32. ac plures alij a Roderico Mendez Silua, Acuna Adarueo & Francisco de Ruspuerta indicati.

[35] Inter insulas Ionij maris Reipublicæ Venetorum subiectas visitur Zacynthus, cum vrbe insulæ cognomini, [An aliqua imago Zacynthi?] in qua S. Veronicam aliquod Christi sudarium incolis ad eiusdem fidem conuersis donasse, legimus in quodam Calendario Iconum MS. a moderno auctore instat aduersariorum congesto; nullo, quod dolemus, auctore citato.

[36] Hæc de Imaginibus solennioribus S. Veronicæ, de quibus cum Gretsero pronuntiamus: Huinsmodi sacra pignora & lipsana ex imitatione habita, [Quamodo eæ effigies instar prototypi colantur?] & ex prototypo sæpius expressa, occasionem dedisse posteris, vt sibi persuaderent se verum exemplar possidere, cum non nisi imaginem ex primo Sudario vel sindone effigiatam haberent. Qui error omni culpa caret, cum & in primis illis, & in his, quæ ad imitationem illorum adumbrata sunt, vnus Deus Redemptor noster honoretur. Opinantur aliqui cum Ruspuerta & Acuna Adarueo, velo S. Veronicæ triplicato faciem Christi fuisse impressam, seruariq; vnumHierosolymis, alterum Romæ, tertium Gienæ: [an Veronica velū triplicatū] forsan in eum sensum abrepti a Iuliano Petri supra referente ad Giennenses adlatam faciem Christi vnam de tribus ex vrbe Roma: forte istic solenni applicatione ad archetypum sacratis, quarum aliæ duæ sint apud Francos in cœnobiis relatis Monasteriolensi & Caduinensi, quæ gloriantur, has sibi effigies multo ante tempore donatas. Non obsumus tamen credentibus triplicem imaginem velo triplicato impressam fuisse, quod Christus eadem facilitate fecerit, qua vni: si inueterata Ecclesiarum traditio id factum fuisse persuadeat.

[35] Germanorum erga hanc effigiem non spernendam deuotionem indicat Gretserus cap. 17, de Imaginibus non manufactis: vbi tradit in postica parte altaris summi solere imaginem Veronicæ depingi, [erga eam effigiem deuotio Germanorum.] & homines altare circumeuntes (plerumque enim ita ædificari, vt sit circumeundi locus) signo Crucis imagini impresso, mox eodem signaculo frontem suam notare: & hoc more tam vsitato, vt huiusmodi imagines ex assiduo attactu intra paucos annos atterantur, debeantq; renouari. De Indorum Iaponumq; erga hanc Veronicæ effigiem singulari deuotione meminimus nos aliquando apud Maffeum aliosq; rerum Indicarum scriptores legisse.

[Annotatum]

* forte V Iulij

DE S. EVTYCHIO MARTYRE ROMANO.

[Commentarius]

Eutychius, Martyr Romae (S.)

I. B.

[1] In Martyrologium Romanum restitutus ex antiquis monumentis S. Eutychius, teste Baronio in Annot. [S. Eutychij natalis,] ad Martyrol. Additum elogium: Romæ S. Eutychij Martyris, qui illustre martyrium consummauit, sepultusque est in cœmeterio Callisti: [sepulchrū,] cuius sepulchrum S. Damasus Papa versibus exornauit. Extant hi in ecclesia S. Sebastiani, ad coëmeterium Callisti, via Appia, tabulæ marmoreæ incisi, quos ex Baronio hic damus.

Eutychius Martyr crudelia iussa tyranni,
Carnificumque vias pariter tunc mille nocendi
Vincere quod potuit, [tormenta,] monstrantis gloria Christi.
Carceris inluuiem sequitur noua pœna per artus:
Testarum fragmenta parant, ne somnus adiret.
Bisseni transiere dies, alimenta negantur.
Mittitur in barathrum Sanctus: lauat omnia sanguis
Vulnera, quæ intulerat mortis metuenda potestas.
Nocte soporifera turbant insomnia mentem.
Ostendit latebra insontis quæ membra teneret.
Quæritur, [inuentio,] inuentus colitur, fouet, omnia præstat.
Expressit Damasus: meritum venerare sepulchrum.

Eadem soluto stylo Ferrarius expreßit in Catal. SS. Ital. vbi barathrum interpretatur, puteum Martyrum sanguine plenum.

[2] Quia Acta eius interciderunt, dubitari fortasse potest, an non hic sit S. Eutychius Presbyter, cuius in Actis S. SecundiMartyris I Iunij mentio fit. Cum enim quæstionarij, qui S. Secundum saxo alligatum Ameriæ in Tiberim iecerant, Spoletium reuertentes feroci vrso occurrissent, ab eo octo occisi fuere; reliqui vix euaserunt, clamantes: Vere homo iste est magni Dei cultor. Et hæc dicentes, venerunt ad B. Eutychium Presbyterum, vbi latebat absconditus; [sacerdotiū,] & mittentes se ad pedes eius, cum lacrymis rogabant eum, vt baptizari ab eo mererentur. Quibus ille respondit: Vos tantum credite Christo Domino nostro, & quidquid vnquam mali gessistis, per fidem baptismatis eius condonabitur vobis. Allata itaque aqua, baptizati sunt per B. Eutychium Presbyterum eadem hora promiscui sexus numero duodecim : qui abeuntes ad sua, gratias Deo referebant cum lætitia magna. Hæc ibi. At nusquam in Martyrologiis illius B. Eutychij mentio. Fortaßis in tractum Spoletinum concesserat vt lateret; & hinc Romam vel raptus est ad tormenta, vel vltro reuersus, martyrij ansam inuenit, sub Maximano, [ætas,] sub quo & S. Secundus coronatus dicitur.

[3] Corpus S. Eutychij, inquit Baronius, e dicto cœmeterio Callisti translatum est ad basilicam S. Laurentij, in Damaso dictam, ad Theatrum Pampeij. [translation.] Isthic sub ara maiore asseruari scribit Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, regione 12 ecclesia 3. In indice Reliquiarum testatur brachium eius vnum extare in ecclesia S. Luciæ in Silice, siue in Orphea.

DE SANCTIS MARTYRIB. FOROSEMPRONIENS. AQVILINO, GEMINO, GELASIO, MAGNO, DONATO, alio GELASIO, alio GEMINO, DONATA.

[Commentarius]

Aquilinus, Martyr, Forosempronii (S.)
Geminus, Martyr, Forosempronii (S.)
Gelasius, Martyr, Forosempronii (S.)
Magnus, Martyr, Forosempronii (S.)
Donatus, Martyr, Forosempronii (S.)
Gelasius alter, Martyr, Forosempronii (S.)
Geminus alter, Martyr, Forosempronii (S.)
Donata, Martyr, Forosempronii (S.)

Avctore I. B.

[1] Vario modo in Martyrologiis horum Sanctorum nomina exprimuntur, locusq; certaminis. Quædam nulli certo loco eos aßignant. Ita MS. cœnobij S. Cyriaci Romæ: Natiuitas Gemini, [Sancti hi martyrio coronati] Gemini, Galasij, Manniæ, Donati, Aquilini. Martyrol. MS. perbreue e monasterio S. Maximini Treuiris: Gemini, Zelasi, Donatæ, Aquilinæ. MS. Lætiense antiquum: Natalis SS. Gemini, Gelasij & Magni. VVandelbertus quoque, licet solum Aquilinum nominet:

Tum pridie Nonas Aquilinus vindicat almus.

Alia Martyrologia Forosempronij coronatos tradunt. [Forosempronij:] Ita vetus Romanum, quod S. Hieronymi inscribitur: In Forosymphroni Nat. Gemini, Gelasi, Mamnæ, Aquilini & Donatæ. item Gemini. item Donatæ. Thimoi Filiæ Episcopi cum filia sua. Sed hæc postrema, quæ ad S. Phileam Tmueos Episcopum spectant, quibusdam errandi materiam præbuerunt; vt Themoium adderent Martyrum illorum numero. Ita Beda: In foro Symfronij natale Gemini, (MS. Germini) Gelasij, Mamni (Ms. habet Manni) Aquilini & Donati. item Themoij, Gelasij. Rabanus: In foro Simfronij, Natiuitas Gemini, Gelasij, Mali, Aquilini &Donati. item Donati, Themoij, Gelasij. Notkerus: In foro Symphronij natiuitas SS. Gemini, Gelasij, Manij, Aquilini & Donati. MS Ecclesiæ Aquisgranensis: In Forosymfroni, Gemini, Gelasi, Aquilini, Manni, Donati. item Donatæ, Themi, Gelasij. MS. Diuitis Augiæ: In foro Simfronij natale Gemini, Gelasij, Mannij, Aquilini & Donatæ.

[2] Alij denique Forumsempronij, quæ vrbs est Vmbriæ, forum aliquod Romanum rati, scripsere passos Romæ ad forum Sempronij. Fora XVIII Romana recenset AlexanderDonatus noster, plura alij, nullum Sempronij. Tamen Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, & plurimi MSS. codices habent: [quod quidam factū scribunt Romæ ad forum sempronij,] Romæ foro Sempronij sanctorum Martyrum Aquilini, Gemini, Gelasij, & Magni & Donati. Sequitur Galesinius: Romæ in foro Sempronij sanctorum Martyrum Aquilini, Gemini, Gelasij, Magni, Donati, Hippolyti & Bostreni, qui Aureliano Imp. coronati sunt. Hæc mox discutientur. Animaduertit fortasse Canisius, non fuisse Romæ Sempronij forum, itaq; in secunda Germanici Martyrologij editione scripsit: [aut saltem Romæ,] Romæ sanctorum Martyrum Aquilini, Gemini, Gelasij, Magni, & Donati, qui pro Christi confessione decollati sunt. Ita MSS. quoque S. Mariæ Vltraiecti, S. Martini Treuiris, S. Gudilæ Bruxellis, & Constantius Felicius: Romæ sanctorum Martyrum Aquilini, Gemini, Gelasij, Magni, Donati. Vetus quoque MS. monasterij S. Martini Tornaci, Eusebij, Bedæ, Hieronymi nominibus prætitulatum: Romæ SS. Gemini, Gelasij & Magni. At recte veram lectionem restituit Baronius, Forosempronij, [sed perperam.] absq; Romæ nomine.

[3] Magna in quorumdam nominibus, vt patet, varietas est. Aquilinus, in Viola SS. Aquilanus est; [eorum nomina varie expressa.] Aquilonus in MS. Carmeli Coloniensis, in breuiore MS. S. Maximini, Aquilina. Gelasius, in MS. S. Cyriaci Galasius; in eodem S. Maximini Zelasius; apud Petrum de Natal. Galesius; Gegelasius in MS. Carmeli Colo. Magnus in MS. S. Hiero. Manna; S. Cyriaci, Mannia; Beda vulgato, Mamnus; MS. Aquisgran. Mannus; Notkero & MS. Diuitis Augiæ, Mannius; Rabano Malus. Donatus in MSS. Hieron. & Max. Donata, in MS. Carmeli Colon. Donatianus. Geminus in MS. Bedæ, Germinus. Additi tres, Gelasius alter ex Beda, Notkero, MS. Aquisgranensi. Donata ex eodem MS. Aquisg. & Hier. atque Additton. Carth. Colon. ad Vsuard. qui Notkero est Donatus. Geminus denique ex MS. Hiero pro quo Themi nomen fortaßis est in addit. Carthusian. Colon. & MS. Aquisgranensi : apud Bedam vero & Rabanum Themoius; nisi hoc, vt monuimus, ex Thimo S. Hieronymi corruptum, pro Thmui vrbe.

[4] Quos Galesimus addidit, ex Eusebij Chronico, vt ait, Hippolytum & Bostrenum, [male iis additi Hippolytus & Bostenus,] aliquam viri alias docti & gnaui oscitantiam produnt. Scribit Eusebius ad annum Alexandri Imp. sectum: Geminus Presbyter Antiochenus, & Hippolytus, & Beryllus Episcopus Arabiæ Bostrenus, clari scriptores habentur. At Bostrenus non viri nomen hic est. sed ἀπὸ τῶν Βόστρων πόλεως Αραβίας, ἐθνικὸν βοστρηνὸς, καὶ βοστραῖος, vt est apud Stephanum; a Boltris vrbe Arabiæ gentile Bostrenus & Bostræus : hoc tamen postremum Bostrensis malim Latine efferre. De illo Bostrorum, siue Bostreno Episcopo Beryllo agit S. Hieronymus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 60. de Gemino Presbytero cap. 64 & 61 de S. Hippolyto qui deinde Episcopus Portuensis fuit, & colitur XXII Augusti. At si recte etiam Eusebiumintellexisset Galesinius, non debuisset tamen sub Aureliano coronatos asserere, post annum scilicet CCLXX, quos ille floruisse circa annum Alexandri VI, Christi CCXXVII scripserat. Additur Symphorianus a quibusdam, [ac Symphorianus.] qui quod legerant fortassis. Romæ in foro Symphronii, Aqvilini &c vt supra quidam codices habent, ita distinxere: Romæ in foro, Symphoriani, Aquilini &c. MS. S. Gudilæ Bruxellis. item Symphoriani Martyris. MS S. Lamberti Leodij: Item S. Symphoriani & Aquilini. Sunt quidem in sacris fastis aliquot Symphoriani Martyres, sed huc non pertinent.

[5] De tempore quo martyrium fecerunt, licet fortaßis coniicere, sæuiente adhuc Diocletiam & Maximiam persecutione contigisse; [Eorū ætas] quando & S. Maurentius eiusdem vrbis Patronus non procul inde cum sociis aliquot coronatus est, vt XXXI Augusti dicemus. Quo lethimodo finierint certamen, in obscuro est. Scribit Petrus de Natal. lib. 3 cap 82, [ac mortis genus:] hos omnes pro confessione nominis Christi, iussu. Vrbis Præfecti, capitali sententia vitam finiuisse. Sed neque sic determinatum est genus mortis; nec in Adone, quem citat ea extant. Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, & Canisius supra, capitis abscissione martyrium compleuisse scribunt; etsi absque auctore, (nam quos Ferrarius producit, id tacent) probabili tamen comectura quia vsitatißimum illud erat supplictum.

[6] Testatur Ferrarius, eorum festiuitatem Forosempronij celebrari primum cœptam anno MDLXXXIV, curante Octauio Accarumbono eius vrbis Episcopo, [festiuitas Forosempronij instituia, sacellum, anniuersarium donarium.] Romana Rituum congregatione prius consulta: sacellum iis in publicis ciuitatis ædibus extructum: cereum hoc die ab ipsa ciuitate in ecclesia Cathedrali quotannis in ipsorum memoriam offerri: corpora eorum in eadem Cathedrali sepulta existimari. Quem Ferrarius Accarumbonum Antistuem FerdinandusVghellus to. 2 Italiæ sacræ Accorambonum, & Accorambonium vocat; vbi ab eo palatium Episcopale ampliatum, sacram turrim erectam, publicas supplicationes precesque institutas testatur; ipsumq; Patrem pauperum appellatum, ac singulatis castimoniæ titulo insignem habitum.

DE S. PHILEA EPISC. THMVITARVM, ET S. PHILOROMO TRIBVNO MILITVM, ALIISQVE PLVRIMIS MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO,

Anno CCCIV.

Commentarius præuius.

Phileas, Ep. Thmuitanus, Martyr Alexandriae in Aegypto (S.)
Philoromus Tribunus Militum, Martyr Alexandriae in Aegypto (S.)
Alii plurimi, Martyres Alexandriae in Aegypto

Avctore G. H.

§ I Sedes Episcopalis S Phileæ, martyrij locus, tempus, Acta; opuscula ab eo scripta.

[1] Thmuis antiqua Ægypti inferioris vrbs, Ptolemæo lib. 4 Geographiæ cap. 5, Metropolis præfecturæ seu nomi Mendesij, cui vicinum Nili ostium Mendesium, aut nomen dedit, [Thmueos vrbis Ægypti] aut acceptum referre debet. Fuit ea vrbs subsecutis dein temporibus Augustamnicæ primæ annumerata sub metropoli Pelusio, de quo & horum locorum tractu infra agimus ad Vitam S. Isidori Pelusiotæ. Ceterum perieritne Thmuis, num id loci fuerit, vbi nunc Migni visitur, ignoratur. Thmuitarum Ecclesiam rexit Episcopus Phileas impetrante Diocletiano, [Episcopus S. Phileas,] quem anno Æræ Christianæ CCLXXXIV, mense circiter Septembri, a quo Ægypij epocham Martyrum ordiuntur, ad Imperium euectum esse sæpius diximus, ab eoq; ferale edictum aduersus Christianos latum esse per eos dies quibus Passionis Dominicæ sacra memoria colebatur, anno Imperij eius XVIII, Christi CCCII, quem Eusebius lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 3, Imperij eius XIX fuisse scribit, solitus ipse annos singulos a Paschali mense numerare Grauissima mox per totum Imperium, & maxime in Ægypto exorta persecutione, S. Phileas a suis Thmuitensibus abstractus est, carceriq; Alexandriæ, [Alexandria] vt infra dicetur diutius inclusus. Moram aliquam captiuitatis exigunt & litteræ S. Petri Alexandrini Episcopi, tum exulis, infra proferendæ ad SS. Phileam, Hesychium, Theodorum, aliosq; Confessores carcere detentos, & potissimum epistola ipsius Phileæ ad suos Thmuitas de illustri plurimorum Martyrum peracto ante certamine, in Actis num. 3 contenta. Quare martyrium eius differimus in annumDiocletiani XX, Christi CCCIV, quo arbitramur passum fuisse Phileam mense Februario, [occisus anno 304.] cum sequenti Aprili Diocletianus rei Christianæ, cui supprimendæ par non erat, tædio affectus, Imperium deposuit, priuatam vitam ducturus.

[2] De historia martyrij S. Phileæ ita scribit Ruffinus Presbyter Aquileiensis lib. 8 Hist. Eccl. cap. 10, iuxta editiones anno MCDLXXIX a Ioanne Scalla & MDXXVI a Goffredo Baussardo adornatas: Huius Phileæ Martyris passionem apud Gregorium historiis egregie conscriptam recognoui: [Acta martyrij a Ruffino recognita,] atqui mirabiliter eum apud impios de Diuina religione nimium disputasse, vt & necem Socratis Philosophi, quam apud Athenas pro veritate tulerit, in testimonium illis protulisset. Ea Acta hactenus inedita nacti sumus ex tribus Codicibus MSS. quorum vnus fuit Nicolai Belfortij, [hactenus inedita dantur ex 3 MSS.] Canonici Regularis in cœnobio S. Ioannis Baptistæ de Vinea apud Suessiones; alterum diu habuimus, concessum a religiosissimis viris antiqui monasterij S. Maximini prope Treutrim: ex tertio, qui extat apud Canonicos Regulares monasterij Budecensis in VVestphalia sub diœcesi Paderbornensi, descripsit nobis eadem Acta Ioannes Gamansius Societatis nostræ. In vltimis duobus Codicibus tantum ea continentur, quæ capite secundo proferimus. Ex volumine Belsortiano, quæ primo capite damus, supplentur, & fere omnia eisdemq; verbis in historia Ecclesiastica Ruffini leguntur, forsan vt plurimum in eius recognitione adiecta. Confirmat eadem Acta S. Hieronymus de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus cap. 78 his verbis: Phileas de vrbe Ægypti, quæ vocatur Thmuis, nobili genere & non paruis opibus, suscepto Episcopatu elegantissimum librum de Martyrum laude composuit; [a S. Hieronymo citantur,] & disputatione Actorum habita aduersus Iudicem, qui eum sacrificare cogebat, pro Christo capite truncatur. Quæ omnia in hisce Actis continentur: vnde eorumdem auctorem Gregorium ipsi Phileæ coæuum fuisse, [se ipta a Gregorio teste oculato.] & coram disputationem obseruasse colligimus ex prologo, vti hæc verba, nostris temporibus, & nobis præsentibus gesta, innuunt.

[3] Hic antem liber de Martyrum laude est epistola eius ad suos Thmuitas scripta, [Epistola S. Phileæ,] infra num. 3 relata, quam etiam Eusebius & Nicephorus historiæ suæ Ecclesiasticæ inseruerunt, ille lib. 8, cap. 11, hic. lib. 7, cap. 9. Eiusdem meminit Honorius de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 79 ipsismet fere S. Hieronymi verbis. [de Marty rū laude,] De eodem hæc scribit Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis: Phileas Episcopus Thebaidæ ciuitatis in Ægypto, vir nobilis atque doctissimus, non minus motibus, quam eruditione Scripturarum insignis, post multos labores, & editos pro vtilitate fidelium varios tractatus, [aliaq; eius opuscula.] tandem sub Maximiano Imperatore pro fide Christi Martyr effectus, euolauit ad Superos. De cuius scriptis extat disputatio habita contra Iudicem iniquum libro vno, & de Laude Martyrum libro vno. Alia quæ scripsit, nobis incognita sunt, quamuis multa ferantur a Patribus. Claruit sub Maximiano Principe, anno Domini CCXL. Hæc Trithemius, in cuius numerum, litteris Arabicis conscriptum, coniicimus errorem Typographicum irrepsisse; quo pro anno 240 legendus sit annus 304. Disputatio S. Phileæ contra Iudicem in Actis a Gregorio scriptis cum eiusdem Epistola continetur. Quem autem prosert Trithemius Imperatorem, est Maximianus Herculeus a Diocletiano in socium Imperij assumptus primū anno CCLXXXV Cæsar, dein anno proxime sequenti Augustus creatus, postremo auctoritate illius adductus, deposita purpura, eisdem Calendis Aprilis dicti anni CCCIV cum illo priuatus factus est.

[4] Præterea quod Trithemius Phileam scribat Thebaidæ ciuitatis Episcopum, [Non fuit ipse aut alter Phileas Episcopus vrbis Thebaidæ.] videtur hausisse ex aliquibus MSS. codicibus S. Hieronymi. Nam Suffridus Petrus, teste Antonio Posseuino in Apparatu sacro de S. Philea, adnotauit in Martiniensi codice MS. pro Thmvis haberi Thebais, vt & Sigeberg cod. MS. Quam caussam fuisse, addit Posseuinus, cur isti, qui potius Farragines quam Bibliothecas hæretici consarcinarunt, duos facerent Phileas: alterum Thebardos, alterum Thmuensem, Episcopos. quo loco Posseiuinus Gesnerum & Simlerum tacite carpit. Vt omittamus Thebaida non vrbem, sed regionem esse, quam accurate descripsimus XVII Ianuarij § 1 ad Vitam S. Antonij. Omnibus his forsan data errandi occasio ob Eusebium &Nicephorum minus attente perlectos. Cum enim immediate ille lib. 8 cap. 9 de Martyribus Thebaidos in dicta Diocletiani persecutione paßis egisset, nulla locorum distinctione præposita, varia describit certamina, a se tum in Ægypto existente visa, ipsumq; addit martyrium SS. Phileæ & Philoromi: de hoc agitur num. 6 infra in Actis Lubet addere verba Eusebij ex dicto libro 8, Græcis eodem cap. 9, Latinis cap. 10; vbi hæc habet, quæ ab eo Nicephorus descripsit.

[5] Atque isti Martyres admiratione digni quidem fuerunt: sed illi præ ceteris videbantur egregie admirabiles, qui quamuis diuitiis, [Eusebij testimonium] nobilitate, gloria, eloquentia & philosophiæ cognitione illustres essent, hæc omnia tamen pro vera pietate & fide in Seruatorem & Dominum nostrum Iesum Christum pro nihilo ducerent. Talis erat Philoromus, [de S. Philoromo,] vir magistratum non illum quidem vulgarem adeptus, sed ad Imperatoris negotia Alexandriæ procuranda delectus: qui non sine magna gloria & honore (vt Romanorum mos fert) a satellitibus stipatus, in dies singulos de controuersiis ad se relatis iudiciū tulit. [& S. Philea,] Talis Phileas etiam Thmuitensis Ecclesiæ Episcopus, vir plane cum in ciuilibus patriæ institutis, & Ecclesiæ ministeriis valde præstabilis, tum Philosophiæ disciplinis eximius. Isti duo cum permulti & cognati & alij amici eos obsecrassent; cum præterea viri primarij, qui cum imperio erant, orassent; cum ipse Iudex denique hortatus esset, vt sui ipsorum caperent misericordiam, liberorumque & vxorum curam gererent; nequaquam eiusmodi virorum precibus adduci poterant, vt vitæ cupiditate aliqua ex parte delectarentur, & Diuinas leges de confessione & negatione Seruatoris nostri penitus contemnerent: sed virili animo & mente digna Philosophis, imo vero pia & digna Deo, contra omnes Iudicis minas, contra contumelias fortiter se opponentes, ambo capitibus abscissis abierunt e vita. Hæc Eusebius. Quæ omnia infra in Actis leguntur soli fere Phileæ attributa. Cum autem S. Philoromus negotia Imperatoris procuraret Alexandriæ, hic tum adiunctus est S. Phileæ, [Alexandriæ passis,] post protectionem eius apud Iudicem assumptam. Præterea dum Phileas martyria iuxta Eusebiū Alexandriæ facta narret litteris ad suos Thmuitas perscriptis, clare indicat, se Alexandriæ fuisse in carceris custodia, vbi ante extremam de se in iudicio latam sententiam hanc epistolam scripsit, qua capite vndecimo recitata, pergit Eusebius cap. 12 & 13 narrare illustres aliquot Palæstinæ Martyres, ac tandem ita concludit: Per idem tempus, (quo ad IX Calend. Aprilis aliquot Martyres securi percussos retulit) duo ex Imperatoribus, quorum alter, [necdū deposito Imperio a Diocletiano & Maximiano.] Diocletianus primum & summum Imperij gradum, alter Maximianus Herculeus secundum post illum obtinebat, ad priuatam quamdam vitæ rationem se transtulerunt. Quod Calendis Aprilis factum esse diximus.

[6] Eusebius iterum meminit S. Phileæ eodem lib. 8, cap. 25, cui hic inscribitur titulus: De Ecclesiæ Præsidibus, [Recapitu latio apud Eusebium præcipuorū Martyrū,] qui fuso sanguine veram, quam professi sunt, pietatem ostenderunt. Et sic exorditur: His igitur temporibus illustres & eximij Martyres, per vniuersum mundum magna gloria decorati, cum suæ mentis magnitudinis & roboris spectatores vbique non sine caussa obstupefecerunt; tum insignia diuinæ reuera & inexplicabilis Seruatoris nostri potentiæ indicia suis recte factis ante omnium oculos statuerunt. Verum quemque nominatim historia prosequi, vt longum, ita vix posse fieri videtur. Attamen inter Ecclesiasticos Præsides, qui in præclaris ciuitatibus martyrium passi sunt, primo omnium, tamquam in columellas ad piorum memoriam erectas, [Anthimi.] regni Christi testem Anthimum Episcopum vrbis Nicomediensium, qui capitis pœna mulctatus, mortem obiit, inscribamus. Ex Martyribus autem Antiochiæ Lucianum illius Ecclesiæ Presbyterum, [Luciani,] piis vitæ institutis facile præstantissimum, qui Nicomediæ etiam, Imperatore præsente, cæleste Christi regnum, primum sermone per apologiam, deinde rebus gestis palam prædicauit… Ex illis qui Alexandriæ, qui in reliqua Ægypto & Thebaide egregie & præclare occubuerunt, Petrus ipsius Alexandriæ Episcopus diuinum quoddam decus eorum, [Petri Alexandrini,] qui veræ in Christo religionis Doctores & Magistri extiterunt, primus hoc loco citetur: & Presbyteri vna cum illo Faustus & Didius & Ammonius, perfecti Christi Martyres. [Phileæ, & aliorum] Phileas item & Hesychius & Pachomius & Theodorus, Ecclesiarum, quæ sunt in Ægypto, Episcopi, aliique præstantes viri præter istos prope infiniti, qui in Ecclesiis regionis & loci cuiusque, vbi habitabant, multorum sermone celebrantur. Hactenus Eusebius: ad quem respiciens S. Hieronymus loco supra de Ecclesiasticis Scriptoribus memorato, afferit Phileam pro Christo capite truncatum eodem in Ægypto persecutionis auctore, quo Lucianus Nicomediæ: quem capite præcedenti tradiderat passum esse sub persecutione Maximini, quæ Maximiani erat. De S. Luciano egimus VII Ianuarij, de S. Anthimo acturi XXVII Aprilis, quem idem Eusebius ante tradiderat cap 6, in eadem Diocletiani persecution, capite propter Christi testimonium cernicibus abscisso, mortuum esse: sententia necis lata a Diocletiani socio Maximiano, cuius Acta meminerunt. [ea persecutione occisorum.] Vnde clarum est dicto capite XXV Eusebium cum quadam recapitulatione insigniores Ecclesiæ Antistites in ea persecutione, quam Diocletianus a se cœptam collegis, & successoribus quasi hæreditaria posseßione cum Imperio obtinendam tradidit, Martyrium passos recensere: &, cum iuxta Baronium ad annum 310, num 23, prærogatiua excellent æ ceteris Ægypti Episcopis Petrum Alexandrinum cum eiusdem Ecclesiæ Presbyteris anteposuisset; subiungere alios, qui ante Petrum consummarunt martyrium, Phileam, Hesychium. Theodorum atque Pachomium, de quorum die natali infra agemus.

[7] S. Petrus iuxta Eusebium lib. 7 cap. vlt. sub finem, in Episcopatu Alexandrino duodecim annis continuis cum summa dignitate floruit. Qui cum triennium prope ante persecutionis tempus in Ecclesia illa gubernanda contriuisset, [Petrus Alexandria exal,] de reliquo vitam duriore exercitatione & magis seuera traduxit, Ecclesiarumque vtilitati omni cura ac studio prospexit, ac propterea nono persecutionis anno, capite amputato, est a Deo insigni martyrij corona donatus. Referunt huius Acta apud Baronium anno 306, num. 52, ex illius alteroq; Vaticano MSS. codicibus S. Petrum Alexandria sponte recessisse, cum quæreretur ad necem; ne eius caussa ciuitas Alexandrina, aduersantibus Christianis, tumultu exagitaretur: quando tum in Palæstina, tum etiam in adiacentibus insulis diu latuit, litteris interea suos roborans; ac præsertim Phileam, [consolatur captiuos, Phileam aliosq;,] Hesychiam, & Theodorum, quos omnium Confessorum, qui tenebantur in carcere vltra sexcentos sexaginta numero, Signiferos vocat & Præceptores : eosque cum consummatos martyrio audisset, ingenti se lætitia affectum esse testatur, pro quorum agone semper Deum precibus interpellauerat. [& audito eorū martyrio lætatur.] Hæc ex Actis MSS hactenus minus complete editis.

§ II SS. Phileæ & Philoromi memoria in sacris Fastis. patria sociorum Martyrum.

[8] Sicuti vrbs Thmuis ignotum Europæis nomen est, atque a communi Latinarum syllabarum coniunctione recedens; ita procliuius fuit, [Nomen Thmuis varie corruptum.] vt matoribus mendis erroribusq; amanuensium, maxime in Martyrologiis aliisq; libris MSS. subiiceretur. Hinc corrupte Thimus, Thymus, Thynnis, Thynuis, Thynius, Thymnis, Thannis, Taphnis, Thumois, Thmois, Theonis, Chanai & c. legitur. De voce Thebaidos ante diximus. Fileas etiam & Filoromus in multis codicibus scribitur. [In aliquibus Martyrologiis expressi soli Phileas & Philoromus:] Ac primo in antiquißimo Martyrologio Romano, quod S. Hieronymi nomen præfert, ita legitur: Thimoi Filiæ Episcopi cum Filia sua. MS. Richenoutense: Timuȩ Episcopi cum Filia sua. Ancipites hic hæremus, quod in Actis vxor liberique S. Phileæ referantur, num aliqua filia simul martyrij coronam cum patre suo adepta sit. Promus tamen in silentio aliorum, tutiusq; coniectamus mendum esse, legendumq; Fileæ Episcopi cum Filoromo. Aliud mendumest in antiquo MS. Treuirensi S. Martini. In Ægypto Phileæ Episcopi & Confessoris, quem capite plexum certo constat. In alio etiam antiquo MS. Monasterij S. Richarij, quod Bedæ adscribitur: In ciuitate Thymnis passio B. Philatæ eiusdem vrbis Episcopi, & Philoromi Tribuni Romanorum militum.

[9] Quæ eadem fere, sed correctius copiosiusq; leguntur in antiquo Martyrologio Romano a Rosvveydo edito: [alibi additi innumerabiles Martyres,] In ciuitate Ægypti Thmuis, B. Philææ eiusdem vrbis Episcopi, & Philoromi Tribuni, & innumerabilium Martyrum. Eadem leguntur in MS. Coloniensi ad Gradus S. Mariæ. At Pragense, Vltraiectinum S. Mariæ Leodiense S. Lamberti, Antuerpiense Domus professæ Societatis Iesu, aliaq; MSS. fere conueniunt cum Beda excuso his verbis: In ciuitate Ægypti, quæ appellatur Thmuis, passio B. Philleæ eiusdem vrbis Episcopi, & Philoromi Tribuni militum Romanorum, cum quibus etiam innumera multitudo fidelium ex eadem vrbe Pastoris sui vestigia sequens, in persecutione Diocletiani martyrio coronata est. [etiam ex eadē vrbe,] Interponit Notkerus ex Actis hæc pauca de S. Philoromo: Qui constantiam Episcopi admiratus, & eam laudibus prosecutus, pariter cum eo capite plexus est. Quibus omißis hæc superaddūt in fine Vsuardus, Bellinus, aliiq;: Sicut octauus liber Ecclesiasticæ historiæ loquitur. In MS. Coloniensi Carmelitarum dicuntur Philippeus Episcopus & Filomus Tribunus. In alio antiquo MS. ex Italia, dein Lotharingia allatao, solus memoratur B. Florianus Martyr: nomine forte ex vtroque corrupto. Additur innumera fidelium multitudo in vtroque Martyrologio. At quæ supra dicitur persecutio Diocletiani, a nonnullis omittitur, ab aliis nominatur persecutio Deciana, mendo magno, cum persecutio a Decio mota quinquaginta annos hanc Diocletiani præcesserit. Auctor Florarij MS & Ado decimam persecutionem habent, vti eam appellant Augustinus lib. 18 de Ciuitate Dei cap. 52 Orosius lib. 7, cap. 27 aliiq; Verba Florarij hæc sunt: [in decima persecutionepassi.] Inciuitate Ægypti quæ vocatur Thymnis, passio B. Phileæ Episcopi, & Philoromi Tribuni, tempore Diocletiani & Maximiani, Romanorum Imperatorum, anno salutis CCCV, sub decima persecutione, anno eiusdem primo. Tunc etiam in præfara ciuitate, quemadmodum Pastor eorum Phileas prædictus, vniuersi Christiani in contiguo mœnibus campo capite plexi sunt.

[10] Ado de adiuncta multitudine hæc ex Ruffino lib. 8 cap. 9 copiosius resert: In ciuitate, inquit, Ægypti, [Elogium ex Adone.] quæ appellatur Thmuis, passio B. Phileæ eiusdem vrbis Episcopi, & Philoromi Tribuni militum, cum quibus etiam innumera fidelium multitudo ex eadem vrbe, Pastoris sui vestigia sequens, persecutione Diocletiani martyrio coronata est. Sedente namque pro tribunalibus sæuissimo Præside offeruntur innumeri fidelium populi. Quos ille singulos per ordinem confessos se Christianos, capite plecti iubet: [martyrū,] cumque certatim se & sponte, confessione præmissa, gladio subiicerent, ille inhumanus & crudus, nec multitudinis contemplatione, nec virtutis eorum magnanimitate permotus, duci nihilominus omnes & cædi capite iubet. Verum hi constanter & fortiter cum lætitia & exultatione, mortem præsentem velut æternæ vitæ principia rapiebant. Denique cum priores quique iugularentur, reliqui non desidiæ aut torpori animos indulgebant; sed psallentes & hymnos Deo canentes, locum quisque sui martyrij expectabat, vt hæc agentes, etiam extremos spiritus in Dei laudibus exhalarent. O vere mirabilis & omni veneratione dignus grex ille beatorum, turma virorum fortium, corona splendoris gloriæ Christi! Hanc sane coronam pretiosior omnium lapis & gemma nobilior adornabat, [S. Phileæ Pastoris,] hanc turmam præibat Ductor illustrior , hunc gregem Pastor nobilior decorabat: Phileas huic nomen est, qui erat Episcopus vrbis ipsius. Hic nobilitatem primi generis secundum animi virtutem de cælestibus trahebat: de terrenis vero, quantum ad sæculum pertinet, primus in republica Romana honoribus functus. Eruditione quoque liberalium litterarum, & omnibus, quæ ad animi virtutem pertinent, exercitiis apprime eruditus. Hic cum plurimos propinquos & consanguineos, nobiles viros, in eadem vrbe haberet, frequenter ad Præsidem ducebatur: eiusque monitis acquiescere, tot & tantis propinquis exorantibus, respectum habere vxoris, & contemplationem suadebatur suscipere liberorum, neque in cœpta præsumptione persistere. Ast ille, velut si saxum immobile vnda allideretur, garrientium dicta respuere, animos ad cælum tendere, Deum in oculis habere; parentes & propinquos, sanctos Martyres & Apostolos ducere. Aderat tunc quidam vir agens turmam militum Romanorum, Philoromus nomine: [& S. Philoromi.] qui cum videret Phileam circumdatum lacrymis propinquorum, & Præsidis calliditate fatigari, nec tamen inflecti aut infringi vllatenus posse, exclama: Quid inaniter & superflue constantiam viti tentatis? Quid eum, qui fidem Deo seruat, infidelem vultis efficere? Quid eum cogitis negare Deum, vt hominibus acquiescat? Non videtis, quod aures eius vestra verba non audiant, quod oculi eius vestras lacrymas non vident? Quomodo potest terrenis lacrymis flecti, cuius oculi cælestem gloriam contuentur ? Post hæc dicta, cunctorum ira in Philoromum versa, vnam eamdemque sententiam eum cum Philea subire poscunt. Quibus libenter annuens Iudex, vtrumque plecti capite iubet. Passi sunt hi beati Martyres sub persecutione decima. Hæc omnia Ado: priora ex Vsuardo, reliqua ex Ruffino. In fine decimam persecutionem adscripsimus ex codicibus MSS. Lobiensi & Leodiensi S. Laurentij: cuius loco in Morinensi codice alioq; apud Rosvveydum legebatur Deciana persecutio, pro qua vocem Diocletiani substituit Rosvveydus, minus proprie tum secundo repetitam.

[11] Quæ Ado sub initium ex Ruffino narrat, eadem dedimus V Ianuarij ad diem natalem Martyrum in Thebaide sub Diocletiano occisorum. Verum ipse Ruffinus Eusebium secutus, cum ante de Martyribus Thebaidos egisset, quasi ab illis hos distincturus, hæc verba interponit: Verum & nos ipsi per idem tempus, cum in Ægypti partibus iter ageremus oculis nostris inspeximus, vt sedenti pro tribunalibus sæuissimo Præsidi &c. Vnde suum elogium Ado prosequitur, apud Thmuitas mortem obiisse Phileam & Philorömum ratus, [Locus in Martyrologiis sæpe ponitur alius ab eo, in quo Sancti obierunt] ob vrbem Thmuim in Martyrologiis præpositam. Quæ sæpe non tam locum paßionis indicant, quam aut sacras Martyrum reliquias istic esse depositas, aut ecclesias eorum cultui peculiarius dedicatas, aut denique Martyres istic in dignitate aliqua Ecclesiastica ciuiliue viguisse. Iterum Ado circa mediumpost hæc verba de Philea, qui erat Episcopus ipsius vrbis, omisit hæc a Ruffino addita, & infra in Actis repetita: quæ appellatur Thmuis. quibus hic indicat aliam, in qua passus fuit, subintelligi vrbem, & clare nominat Eusebius Alexandriam fuisse. Imo alium a Thmui locum tormentorum exigunt hæc Iudicis ad Phileam verba infra num. 5. Memento quod te cruciauerim; in ciuitate enim tua te potuissem iniuriare. quod actis gratiis admisit Phileas.

[12] Socios excepto Philoromo, non addunt antiquiora Martyrologia, S. Hieronymi, Treuirense & Centulense supra memorata. At Romanum antiquum Rosvveydi & Coloniense S. Mariæ ad Gradus, [An horum socij Martyres cuiuscumq; generis?] solum referūt innumerabiles Martyres, forsan vt esset aliqua memoria eorum, quos S. Phileas in Epistola sua ad Thmuitas Actis inserta commemorat: & quorum Signiferos & Præceptores Phileam aliosq; carcere conclusos Episcopos vocat S. Petrus Alexandrinus ante memoratus, imo Pastorem Phileam Ruffinus, Ado aliiq;. Ita etiam Galesinius in Martyrologio; Thamne, inquit, in Ægypto S. Philææ Episcopi & Philoromi Tribuni, Martyrum, quibuscum innumerabilis Christianorum multitudo, Maximiano Imperatore, constanter suscepto pro Christi laude certamine, varie contrucidata coronatur. Constantinus Felicius hæc ita refert: Philoromus Tribunus, vir erudissimus, ab Imperatore Diocletiano, cui admodum carus erat, in Magistratu Alexandrino apud Ægyptios constiturus, & Phileas Ægyptius, vir magna doctrina præditus, Episcopus Thmuitensis, cum multis aliis ob confessionem Christi capite plexi. Hanc multitudinem cum Beda, Vsuardo, Adone aliisq; Thmuitas facit Martyrologium Romanum his verbis: Thmuis in Ægypto passio B. Philææ eiusdem ciuitatis Episcopi & Philoromi Tribuni militum, [num soli Thmuicenses?] qui in persecutione Diocletiani, cum a cognatis & amicis suaderi non possent vt sibi parcerent; ambo datis ceruicibus palmas a Domino meruerunt: cum quibus innumera multitudo fidelium, ex eadem vrbe, Pastoris sui sequens exemplum, martyrio coronata est. In Actis iuxta codicem Eudicensem, S. Phileas cum innumera multitudine suæ vrbis fidelium Culciano sistitur, quos ille singulos per ordinem confessos se Christianos capite plecti iubens, postremo his verbis Episcopum alloquitur: Phileas, sacrifica diis &c. Quæ verba de singulorum confessione ab Adone supra ex Ruffino desumpta, de variis Ægyptiis istic referuntur.

[13] Officio Ecclesiastico celebrantur SS. Phileas & Philoromus in Breuiario Romano sub Paulo III a Francisco Quignonio tit. sanctæ Crucis Cardinale confecto, [De iis officium Ecclesiasticū.] in eoq; recognito: in quibus Lectio tertia ad Matutinum propria, fere ex Ruffino abbreuiata est: additurq; Phileam propter multa documenta & ingentem sanctitatis eius opinionem, magno suorum ciuium consensu, Episcopum effectum esse, eoque munere per multos annos sanctissime functum. In Breuiario Vltraiectino Leidæ anno MDXVIII excuso coluntur SS. Phileas & socij officio communi de Martyribus.

[14] Celebris est memoria S. Petri Episcopi Alexandrini, quem supra diximus ad Phileam aliosq; Episcopos carceri inclusos epistolam misisse. Græci de eo agunt XXIV Nouembris; Latini antiquiores omnes postridie, seu XXV Nouemb. adduntq; cum eo simul & alios plures ex Ægypto Episcopos trucidatos, fere cum Clericis & laicis sexcentos sexaginta. Eodem autem die solennitate S. Catharinæ impedito, posteriores in XXVI Nouembris eius cultum transtulerunt; vt Bellinus, Maurolycus, Galesinius aliiq; & plenius Martyrologium Romanum, apposito etiam nomine S. Phileæ his verbis: Alexandriæ natalis S. Petri eiusdem vrbis Episcopi, qui cum esset omnibus virtutibus ornatus, [nomē Phileæ etiam 26 Nouēb.] Galerij Maximiani præcepto, capite obtruncatur. Passi sunt etiam Alexandriæ in eadem persecutione sancti Martyres, Faustus Presbyter, Didius, & Ammonius, itemque Phileas, Hesychius, Pachomius, & Theodorus, Episcopi Ægyptij, cum aliis sexcentis sexaginta, quos persecutionis gladius euexit ad cælos. Hæc ibi. Adiungitur Phileas cum aliis Alexandriæ occisis, quos supra allegatus Eusebijlocus coniunxerat, etiam iuxta Baronium cum quadam recapitulatione repetitus.

ACTA
auctore Gregorio coæuo,
recognita a Ruffino Presbytero,
edita ex tribus MSS.

Phileas, Ep. Thmuitanus, Martyr Alexandriae in Aegypto (S.)
Philoromus Tribunus Militum, Martyr Alexandriae in Aegypto (S.)
Alii plurimi, Martyres Alexandriae in Aegypto

BHL Number: 6800

Avctore Gregorio coævo, ex Rvffino.

CAPVT I
Persecutio Diocletiani. S. Phileæ captiuitas, & epistola ad Thmuitenses.

[1] Gloriosissimi Martyris Phileæ scripturi passionem, non incongruum duximus, eorum quæ a nostris diebus, & maxime quæ nobis præsentibus gesta sunt, quando & ipse Beatus passus est, memoriæ tradere vel pauca de pluribus: vt nouerit lector, quam duris temporibus tam constantissimi viri martyrium reseruauerit Dominus. b Etenim ante nostri temporis persecutionem, quam mirabiliter quamque magnifice per vniuersum mundum sermo Christi & pietatis doctrina profecerit, [In summo Ecclesiæ augmento] & in quantam sublimitatem ascenderit, enarrare vires nostras superat. Nosci tamen & ex hoc possibile est, quod aliquanti ex Principibus Romanis, & facultatem regendi prouincias iurisque dicendi nostris præbebant; & coniugibus ac ministris atque vniuersæ domui suæ, non solum credere in Dominum Iesum Christum, verum & cum omni fiducia ac libertate in fide agere sinebant: ita vt illos sibi familiares dicerent, de quibus certi erant, quod pro fide Christi nihil perfidum saperent: sicut fuit opinatissimus ille c Dorotheus in cubiculo Regum, qui propter fidem Christi fidelissimus in omnibus habebatur. Vnde & cunctis prȩferri honore meruit & amore: cum quo & Gorgonius, ceterique cum ipsis in Domino fideles, vel qui intra palatium in summis honoribus erant, vel qui ad prouincias gubernandas præferri ceteris fidei contemplatione merebantur. Iam vero multitudines coëuntium intra ecclesias populorum, & præcipue in diebus festis innumerabiles cateruas, per loca singula confluentes, quis digne Poterit explicare; cum ne ipsa quidem antiqua receptacula sufficerent, sed quotidie orationum domus dilatarentur, ita vt amplitudo earum concludere instar vrbium videretur?

[2] d Hanc sane coronam pretiosior omnium lapis & gemma nobilior adornabat, hanc turmam præibat doctor illustrior, hunc gregem pastor nobilior decorabat. Phileas huic nomen est, [floret S. Phileas:] qui erat Episcopus vrbis ipsius quæ appellatur Thmuis. Hic nobilitatem primi generis, secundum animi virtutem, de cælestibus trahebat: de terrenis vero, quantum ad seculum pertinet, primis in Romana republica honoribus functus. Eruditione quoque liberalium litterarum, & omnibus, quæ ad animi virtutem pertinent, exercitiis adprime eruditus, nouissimam hanc, quæ prior est omnium, secundum Deum philosophiam ita suscepit, vt omnes qui præcesserant anteiret. Ad quod astruendum, licet digressionem facere videamur, non videtur absurdum, si aliqua ex opusculis eius, in quibus de Martyrum passionibus memorat, operi huic breuiter inseramus. Scribens igitur ad Thmuitas, id est, ad populum sibi commissum, ait inter cetera:

[3] Horum nobis bonorum exempla præbuerunt beati Martyres: [describit certamina Martyrū] qui vna nobiscum in agonibus perdurantes, secundum quod ex diuinis Scripturis fuerant instituti, oculum mentis suæ in Deo habentes defixum, mortem pro pietate absque trepidatione cupiebant. Indesinenter etenim considerabant, Dominum nostrum Iesum Christum, propter nos hominem factum, hoc nos docuisse, vt vsque ad mortem obluctemur aduersus peccatum. Siquidem ipse non rapinam arbitratus sit, esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, & habitu repertus vt homo: humiliauit seipsum vsque ad mortem, mortem autem crucis. Cuius exemplo beati Martyres, omnes cruciatus & pœnas susceperunt, ne fidei suæ conscientiam macularent: quoniam quidem perfecta in eis caritas foris eiiciebat timorem. Quorum si velim nunc tolerantiæ enumerate virtutes, & exponere robur constantiæ; nec mihi copia tanta sermonis est, nec puto aliis, nisi his solis qui oculis suis intuebantur quæ gesta sunt, videri credibilia. Erant enim expositi omnibus volentibus pro libidine inferre suplicia: & si quod aliquis per otium excogitans nouum genus supplicij detulisset, licebat inferre. [& tormēta pro libidine carnificum variā excogitata,] Verberabantur ergo alij fustibus, alij virgis, flagris quoque alij, nonnulli loris districti, vel funibus appensi. Et erat studium per singulos pene, nouum genus inuenire supplicij. Post tei gum alij vinctis manibus appendebantur, & trochleis distenti membratim diuellebantur. Iam vero vngulis exarari, vetus & leue ducebatur. Quod etsi forte genus supplicij cuiquam fuisset adhibitum, non vt latronibus & homicidis solet, tantum latera fodiebantur; sed ad ventrem & femora ac tibias, & vsque ad vngues vngula perueniebat. Sed ne facies quidem ac vultus & frons, a tormentis remanebat immunis. Addebatur & hoc super omnia, vt posteaquam fuissent humana corpora absque omni humanitate laniata, exposita in publico, & nudata non solum veste, sed etiam cute, crudele cunctis prætereuntibus spectaculum fierent.

[4] e Quosdam columnis districtos, & post tergum distortis brachiis vinctos relinquebant. Iam vero hi qui ante Præsidem suspendebantur, non id solum temporis, quod ab eo vel discutiebantur vel cruciabantur; sed totum pene diem, cum alij actus agerentur, in equuleis exigebant, si forte aliquis iugis pœnæ continuatione a propositi firmitate decideret. f Tanta vero in his crudelitas erat, & intantum ab eis omnis penitus humanitatis sensus aufugerat; vt posteaquam omne corpus vel tormentis vel verberibus fuisset absumptum, trahi nudum pedibus rursum iuberetur ad carcerem, [vtq; alij in carcere mortui sint,] atque neruo pedibus conclusis, recentibus adhuc vulneribus, reiicerentur in solum, testarum fragmentis subterstratum. Interea quamplurimi vsque ad mortem constanter & fortiter perdurantes, inuentoribus scelerum inaniter intentatæ crudelitatis pudorem non minimum conferebant. Alij vero recepta corporis sanitate, ad reparandos denuo agones, dispensatores pœnarum sponte prouocabant. Quos illi erubescentes rursum ad tormenta reuocare, [alij ad noua supplicia confirmati.] ipsa eorum audacia perterriti, capite eos cædi iubebant. g

[Annotata]

a Ruffinus lib. 8, cap. 9, sub persona Eusebij sic scribit: Verum & nos ipsi per idem tempus cum in Ægypti partibus iter ageremus oculis nostris inspeximus, vt sedenti pro tribunalibus sæuissimo Præsidi offerebantur innumeri fidelium populi &c vt supra ex Adone retulimus.

b Hæc referuntur cap. 1. eiusdem libri 8.

c Coluntur SS. Dorotheus & Gorgonius 9 Septemb.

d Sequentia leguntur cap 8.

e Eusebius interprete Christophorsono ita habet: Alij pependerunt ad porticum (Nicephorus lib. 7 cap. 9 ex fornice) vna manu affixi, & articulorum membrorumque distensionem, quȩ omnem doloris superabat acerbitatē pertulerunt. [Varia tormenta.] Alij vultu alterius in alterum obuerso & columnis, pedibus nō ad terram missis, appensi (Nicephorus ad columnas vultu ad eas verso) sicuti, cum funes acrius retraherentur & contentius corporis grauitate ac pōdere acerbius premeretur.

f Additur apud Eusebium: Præter alia tormentorum genera istud nouum præterea, quod sequitur, aduersarij nostri inuenerunt. Nonnulli enim post verbera in compedibus ligneis positi erant, & pedes, alter ab altero, ad quartum foramen distenti distractique, adeo vt necessario supini iacerent, nec possent propter plagarum vulnera recens toti corpori inflicta se vllo modo commouere.

g Addit Eusebius: vt eos hortaretur, vt pietati in Christo post mortem suam, quæ breui ipsum esset occupatura, mordicus adhærescerent.

CAPVT II
Illustris inter tormenta Christi confessio.
Martyrium SS. Phileæ & Philoromi.

[5] Istæ sunt veri in Domino Philosophi beati Martyris Phileæ voces, quas in vinculis positus, & in carcerem reclusus, commissæ sibi Ecclesiæ scribebat: quibus vna secum socios eorum Martyrum, & consortes cælestium faceret coronarum. Sed iam tempus est, vt ad eius apertam cum Iudice congressionem veniamus. a Imposito igitur Philea super ambonem, Culcianus Præses dixit illi: Potes iam sobrius effici? Phileas respondit: Semper ego sobrius sum, & sobrie dego. Culcianus dixit: Sacrifica diis. Phileas respondit: Non sacrifico. Culcianus dixit. Quare? Phileas respondit: Quia sacræ & diuinæ Scripturæ dicunt: Qui immolat diis, eradicabitur; nisi soli Domino. b [Exod. 22. 20] Culcianus dixit: Immola ergo Domino soli. Phileas respondit: Non immolo. Nō enim talia sacrificia desiderat Deus. Sacræ enim & diuinæ Scripturæ dicunt: [S. Phileas renuit sacrificare diis,] Vt quid mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, & adipem agnorum, & sanguinem hircorum nolo: nec si similam offeratis. Vnus autem ex Aduocatis dixit: De simila nunc indicas, aut pro anima tua nunc agonizas? Culcianus Præses dixit: Qualibus ergo sacrificiis delectatur Deus tuus? Phileas respondit: Corde mundo, & sensibus sinceris, & verborum verorum sacrificiis delectatur Deus. Culcianus dixit: Immola iam. Phileas respondit: Non immolo: nec enim didici. Culcianus dixit: Paulus non immolauit? Phileas respondit? Non: absit. Culcianus dixit: Moyses non immolauit? Phileas respondit: Solis Iudæis præceptum fuerat sacrificare in Ierosolyma Deo soli. nūc autem peccant Iudæi, in locis aliis solemnia sua celebrantes. Culcianus dixit: Cessent inania verba ista & vel adhuc sacrifica. Phileas respondit: Non inquinabo animam meam. Præses dixit: Animæ hic curam facimus? Phileas respondit: Animæ & corporis. Culcianus dixit: At curam corporis cuius? Phileas respondit: Corporis huius. Culcianus dixit: Caro hæc resurget? S. Phileas respondit: Vtique. Culcianus iterum dixit illi: Paulus non negauit Christum? Phileas respondit: Non. Absit: Culcianus dixit: c Hoc iura mihi. Phileas respondit: Non est nobis præceptum iurare. Sacra enim Scriptura dicit: Sit vester sermo, Est est; Non, non.

[6] Culcianus dixit: Paulus non erat persecuto? Phileas respondit: Non. Absit. Culcianus dixit: Paulus non erat idiota? [Matth. 5. 37] Nonne Sirus erat? nonne Syriace disputabat? Phileas respondit. Hebræus erat, [& iurare:] & Græce disputabat, & summam præ omnibus sapientiam habebat. Culcianus dixit: Fortasse dicturus es, [S. Paulum defendit:] quod & Platonem præcellebat. Phileas respondit: Non solum Platone, sed etiā cunctis Philosophis prudentior erat: etenim sapientes docuit. Et, si vis, dicam tibi sermones eius. Culcianus dixit: Iam sacrifica. Phileas respondit: Non sacrifico. d Culcianus dixit: Conscientia est? Phileas respondit: Ita. Culcianus dixit: Quomodo ergo quæ ad filios tuos & coniugem conscientia est non custodis? Phileas respndit: [Dei veri dilectionē docet:] Phileas respondit: Quoniam quæ ad Dominum est conscientia eminentior est. Dicit enim sacra & diuina Scriptura: Diliges Dominum Deum tuum qui te fecit. [Deuter. 6. 5.] Culcianus dixit: Quem Deum? Phileas extendit manus suas ad cælum, & dixit: Deum qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, Creatorem & e factorem omnium visibilium & inuisibilium & inenarrabilem, qui solus est & permanet in secula seculorum. Amen.

[7] f Aduocati Phileam in plurimis loquentem Prȩsidi prohibebant, dicentes ei: Cur resistis Præsidi? Phileas respondit. Ad quod interrogat me, respondeo ei. Culcianus dixit. Parce linguæ tuæ, & sacrifica. Phileas respondit: Non sacrifico. Animæ enim meæ parco. Quoniam autem non solum Christiani parcunt animæ suæ, verum etiam Gentiles, accipe exemplum Socratis: cum enim ad mortem duceretur, adstante ei coniuge cum filiis suis, non est reuersus: sed promptissime canus mortem suscepit. Culcianus dixit: Deus erat Christus? Phileas respondit: Ita. Culcianus dixit: Quomodo persuasus es de eo, quod Deus esset. Phileas respondit. [Christum confitetur Deum,] Cæcos videre fecit, sur dos audire, leprosos mundauit, mortuos suscitauit, mutos loqui donauit, & infirmitates multas sanauit: fluxum sanguinis habens mulier tetigit simbriam vestimenti eius, & sanata est; mortuus resurrexit, & alia multa signa & prodigia fecit. Culcianus dixit: Est Deus crucifixus? Phileas respondit: Propter nostram salutem crucifixus est. Et quidem sciebat, quia crucifigendus erat, & contumelias passurus, & dedit semetipsum omnia pati propter nos. Etenim sacræ Scripturæ hæc de eo prædixerant, quas Iudæi putant se tenere, sed non tenent. Qui vult ergo, veniat & aspiciat, si ita se non habet. Culcianus dixit: Memento quod te honorauerim, in ciuitate enim tua te potuissem iniuriare; volens autem te honorare, non feci. [optatq; pro eo mori:] Phileas respondit: Gratias tibi ago, & hanc mihi perfectam gratiam præsta. Culcianus dixit: Quid desideras? Phileas respondit: Temeritate tua vtere: fac quod tibi iussum est. Culcianus dixit: Sic sine caussa vis mori? Phileas respondit: Non sine caussa, sed pro Deo & veritate. Culcianus dixit: Paulus Deus erat? Phileas respondit: Non. Culcianus dixit: Quis ergo erat? Phileas respondit: Homo similis nobis, sed Spiritus diuinus erat in eo, & in Spiritu virtutes & signa & prodigia faciebat.

[8] Culcianus dixit: Beneficium te dono fratri tuo. Phileas respondit: Et tu gratiam hanc perfectam mihi præsta: vtere temeritate tua, & quod tibi iussum est, facias. Culcianus dixit: Si scirem te indigere: & sic in hanc amentiam venisse, non tibi parcerem. Sed quia substantiam multam habes, ita vt non solum te, sed prope cūctam prouinciam alere possis, ideo parco tibi, & suadeo te immolare. Phileas respondit: Non immolans, mihimet ipsi parco. Aduocati ad Præsidem dixerunt: Iam immolauit in g phrontisterio. Phileas dixit: Non immolaui certe: sed vere sacrificasse dicas: Culcianus dixit: Misera vxor tua tibi intendit. [seponit amorem vxoris,] Phileas respondit: Omnium spiritualium nostrorum Saluator Dominus Iesus Christus, cui ego vinctus seruio, potens est ipse, qui me vocauit in hæreditatem gloriæ suȩ, & hanc vocare. Aduocati ad Præsidem dixerunt: Phileas dilationem petit. Culcianus dixit ad Phileam: Do tibi dilationem, vt cogites tecum. Phileas respondit: Sæpe cogitaui, & pro Christo pati elegi. [& liberorum:] Aduocati & officium vna cum cutatore, & cum omnibus propinquis eius (plurimos enim propinquos & cōsanguineos nobiles viros in eadem vrbe habebat) pedes eius complectebantur, rogantes, vt respectum haberet vxoris, & curam susciperet liberorum. Ille, velut si saxo immobili vnda allideretur, garrientium dicta respuere, animo ad cœlum tendere, Deum habere in oculis, parentes & propinquos sanctos Martyres & Apostolos ducere.

[9] Aderat tunc h quidam vel agens turmam militum Romanorum, Philoromus nomine. Hic cum vidisset Phileam circumdatum lacrymis propinquorum, & Præsidis calliditate fatigari, nec tamen flecti aut infringi vllatenus posse, exclamauit dicens: Quid inaniter & superflue constantiam viri tentatis? Quid eum, qui Deo fidelis est, infidelem vultis efficere? quid eum i cogitis negare Deum, vt hominibus acquiescat? [aefenditur a S. Philoromo:] Non videtis, quod oculi eius vestras lacrymas non vident, quod aures eius verba vestra non audiunt? terrenis lacrymis nō flecti, cuius oculi cȩlestē gloriam contuentur? Post hæc dicta, cunctorum ira in Philoromum versa, [cū eo adiisdicatur morti,] vnam eandemque eum cum Philea sententiam subire poscunt. Quod libenter annuens Iudex, ambos feriri gladio iubet.

[10] Cumque exissent, & irent ad locum cædis consuetum, frater Philææ, qui erat vnus ex Aduocatis, exclamauit dicens: Phileas k abolitionem petit. Culcianus reuocans eum dixit: l Quid appellasti? Phileas respondit: Non appellaui; absit. [in fraude cōstans.] Huic infelicissimo noli intendere. Ego autem magnas ago gratias Regibus & Præsidatui, quoniam cohæres factus sum Iesu Christi. Posthȩc exiit Phileas. Cumque peruenissent ad locum, vbi iugulandi erant, extendit manus suas Phileas ad Orientem, & exclamauit dicens: Filioli mei carissimi, quicumque Deum colitis, vigilate ad corda vestra, quia aduersarius noster sicut leo rugiens circuit quærens quem deuoret. Nondum passi sumus carissimi: [adhortatur Christianos:] iam incipimus pati: nunc cœpimus esse discipuli Domini nostri Iesu Christi. Artendite præceptis Domini nostri Iesu Christi: inuocemus immaculatum, incomprehensibilem, quisedet super Cherubin, factorem omnium, qui est initium & finis, cui gloria in secula seculorum; Amen. Hæc cum dixisset, [capite plectitur cum S. Philoromo.] carnifices iussa Iudicis exequentes, infatigabiles amborum spiritus, ferro cæsis ceruicibus, effugarunt. præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hinc incipiunt Acta in MS. Treuerensi absque vllo prologo, qui eiusmodi præponitur in MS. Bodecensi: Est ciuitas in Ægypto. Thymius appellata, [Alius prologus.] cui præsulatus officio præfuit quidam, Phileas nomine, vir animi virtute per omnia præditus, liberalium quoque scientia litterarum apprime eruditus, ante Episcopatum primis in Romana republica honoribus functus. Hic tempore Diocletiani, cum Christianorum persecutio ferueret, vel maxime tentus, cum innumera multitudine suæ vrbis fidelium Culciano sistitur Prȩsidi, quos ille singulos per ordinem confessos se Christianos, capite plecti iubens, postremo his verbis Episcopum alloquitur. Phileas, sacrifica Diis & c.

b MS. Busdecense: Diis immolare non didici, sed soli Deo.

c MS. Treuir. & Belfor. Ego iuraui, iura & tu.

d MS. Budecense hæc interponit: Erant ibi quam plurimi propinquorum Phileæ, vna cum vxore ipsius & filiis, viri genere nobiles, sed paganicis ritibus degeneres: quibus cum lacryr is virum Dei, quatenus Præsidi acquiesceret rogantibus, ille, velut si saxum immobile vuda allideretur, ita garrientium dicta, animo cælum intendens, respuebat. Quos intuens Præses, dixit Phileæ: Quomodo filiorum tuorum & coniugis lacrymis non flecteris, vt sacrifices? Phileas respondit: Quia Deum meum plus illis diligo. Prȩses dixit: Quem Deum &c. Aliqua horum infra leguntur: supra etiam ab Adone e Ruffino relata.

e MS. Belfortij. Dominum omnium inuisibilem sine seductione.

f MS. Budecense: Aduocantes ergo parentes B. Phileam in partem, dixerunt ei:

g φροντιστήριον monasterium, ἀπό τοῦ φροντίζειν a meditando, contemplando seu studendo dictum.

h MS. Treuirense Tribunus.

i Hæc oratio supra ab Adone ex Ruffino relata est.

k MS. Belfortij, appellationem. MS. Budecense, dilationem.

l MS. idem: Dilationem petisti? deinde, Non petiui.

DE S. GELASIO PVERO, PLACENTIÆ IN ITALIA.

INITIO SEC. V

[Commentarius]

Gelasius, puer, Placentiae (S.)

Avctore I. B.

[1] [S. Gelasius Placentiæ colitur 4 Febr.] Placentiæ in Gallia Cisalpina colitur Officio Ecclesiastico semiduplici, vt vocant, S. Gelasius Confessor IV Februarij: ad quem diem Ferrarius in generali Catal. SS. Placentiȩ in Gallia Togata S. Gelasij Confessoris. plura habet in Catal. SS. Italiæ, vt mox dicemus. Quando vixerit S. Gelasius inde fit manifestum, quod frater eius natu maior Opilius, qui XII Octobris colitur, adhuc Acolythus intersuisse memoretur Translattoni S. Antonini Martyris per S. Sabinum Ep. factæ: [quando vixerit?] fuit autem S. Sabinus, vt XVII Ianuarij diximus, æqualis S. Ambrosij, obiitq; subexitum quarti a Christi ortu seculi; anno (vt quidam apud Ferrarium coniiciunt) CCCXCV: Ferdinandus Vghellus to. 2 Ital. Sacr. videtur ad an. CCCCXIX obitum eius reiicere. Ei succeßit S. Maurus, qui sedisse dicitur vsque ad annum CCCCXLV, aut iuxta Vghelli calculum ad CCCCIL. agitur eius celebritas XIII Septembris, Ab eo autem & S. Gelasius sepultus est, & SS. Domninus ac Victor Diaconi ordinati; qui dein vna cum ipso Gelasio, verbi prædicationi aliisque piis operibus, maxime vero circa cultum Diuinum, operam dedisse narratur. At non aliter videtur Gelasius prædicationi operam dare potuisse, nisi prædicantibus aut sacra peragentibus ministrando, si (vt infra ex Ruffino monacho dicetur) puer adhuc erat, cum deceßit.

[2] Actorum eius epitomen continent Officia Ecclesiæ Placentinæ, a sacra Rituū Congregatione Romæ approbata XXIII Martij MDCII, [Acta ex Offic. Placentino.] & XV Aprilis MDCIII, & Claudij Rangoni eiusdem Ecclesiæ Episcopi iussu excusa an. MDCXXXV. In iis Lectio IV diei quartæ Februarij, quæ S. Gelasio sacra est, ita habet: Gelasius Placentiæ nobilibus & Christianis parentibus natus, ab ineunte ætate singulari Diuinæ gratiæ munere insignis, præclarum sibi parati regni cælestis habuit indicium. Nam adhuc puer cum Opilium fratrem aliquando in cubiculo orantem inuenisset, [Videt Angelos:] dignus est habitus, qui Angelorum multitudinem cum illo colloquentem oculis cernetet, simulque vocem audiret: Sinite paruulos venire ad me; talium est enim regnum cælorum. Porro autem cum idem ætate simul ac vitæ sanctitate floreret, [audit vocem cælestem:] & tamquam oliua fructifera in domo Dei vberes bonorum operum fructus proferret, [moritur:] ad cælestem patriam emigrauit. Sacrum eius corpus primum a S. Mauro Placentiæ Episcopo in æde B. Sauini extra vrbis mœnia conditum, & deinde in nouam ipsius S. Sauini basilicam, [sepelitur, 2. transfertur,] Euerardo Episcopo, allatum; Fabricius eiusdem ciuitatis Antistes anno salutis MCCCCLXXXI in honestiorem prædictæ Ecclesiæ locum solenni cærimonia transtulit, vna cum corporibus SS. Peregrini, Victoris & Domnini, quæ in eadem ecclesia quiescebant.

[3] Hæc in dictis Officiis. Eadem fere habet Ferrarius Catalogo SS. Italiæ. [cum aliis SS.] Coluntur vero Sancti, quorum a Fabricio Ep. translata corpora. Peregrinus X Februarij, Victor Diaconus VI Martij; nam alius fuit S. Victor primus Placentiæ Episcopus, S. Sauini decessor, de quo VII Decembris, Domninus Confess. XV Maij. De singulis agemus suis locis.

[4] Ferdinandus Vghellus to. 2 Italiæ sacræ. in catal. Placentinorum Epp. ex codice scripto an. 1253 a Ruffino cœnobij S. Sabini monacho, de loco sepulturæ S. Gelasij & aliorum ista tradit, ipsis Ruffini verbis: Reperi in quodam vetustissimo Martyrologio, quod duo viri sapientia & bonitate præclari, sanctitate & religione ornati, de ciuitate Romana (vnus vocabatur Constantinus & alter Opinianus) fundauerunt primo quamdam ecclesiam in campanea Placentina ad honorem Dei & XII Apostolorum. [ex ecclesia, olim a 2 Romanis ædificata] Et paullo ante cum de S. Mauro Ep. agit: Istam vero Ecclesiam Moxiarum ædificarunt Constantinus & Opinianus, qui de Roma fuerunt, ad honorem XII Apostolorum, quam consecrauit beatissimus Antistes Sabinus; cuius corpus hic requiescit cum quinque corporibus Sanctorum. Ad suum latus requiescit S. Victoria Virgo soror sua, quæ fuit Abbatissa de monasterio S. Michaëlis Archangeli in ciuitate Placētia, [(in qua plures SS. sepulti)] quod fuit de omni genealogia sua. Ad pedes B. Sabini est altare S. Martini Confessoris, & S. Eusebij monathi, cuius festiuitas est in conceptione S. Ioannis Baptistæ. In alia cuba iuxta Orientem sepulchrum SS. Victoris, Domnini Diaconi, ac Gelasij infantis, qui fuit frater B. Opilij, cuius corpus requiescit in basilica. S. Antonini Martyris. Ad latera eorum aliud sepulchrum Abbatis Victorini de ista Ecclesia, & alij. Ego Maurus vltimus Episcopus…pridie Nonas Februarij S. Gelasium sepeliui, pridie Nonas Martij sepeliui corpus S. Victoris Diaconi, Idus Maij recondiui corpus S. Domnini x Kalendas Ianuarij migrauit de hoc seculo beatissima Victoria. Non sunt tamen hæc a S. Mauro scripta, vt suo loco ostendemus, sed (vt ibidem habetur) ab Effrem Abbate.

[5] Ab Hungaris deinde Longobardiam an. ⅠƆCCCCII, vt Regino scribit aliiq;, populantibus, combustum est illud S. Sabini templum, cum Placentinam Ecclesiam Euerardus administraret, XXIX Antistes, qui Heurardus aliis, & Enuardus apellatur diciturq; anno DCCCXCIII electus, CMIV obiisse. De eo iā citatus Ruffinus monachus apud Vghellū ita scribit: Tēpore quo currebant CMII, irruerunt Pagani & inimici Crucis Christi, & destruxerunt & combusserunt quidquid repererunt extra Placentinæ mœnia ciuitatis, [ab Hūgaris combusta an. 902,] tyrannica rabie hostili gladio humana corpora crucidantes: & tunc cremarunt & destruxerunt penitus ecclesiam S. Sauini, quæ in honorem XII Apostolorum fuerat primitus consecrata. Et prædicta narrata inueniuntur per Dominum Enuardum egregium Præsulem Placentinum: qui totis viribus studuit istud monasterium, in quo sumus, de nouo videlicet fabricare. Dum igitur sedula perscrutatione quærerem priuilegia, quæ fundationem huius monasterij continerent; reperi quoddam priuilegium D. Enuardi Ep. Placentini, confectum tempore Beringarij Regis CMIII; quo priuilegio continebatur, quod prædictus D. Enuardus, congregato concilio Clericorum, disposuit ecclesiam B. Sauini denuo fabricare: sicque præuidit locum extra mœnia ciuitatis Placentinæ, in quodam suo prædio iuste & legaliter acquisito, [alibi reædificata, addito monasterio:] in quo monasterium B. Sauini de nouo ædificauit, cum officinis ad cultum nonasticum fabricatis. Et hac de caussa prope ciuitatem Placentiæ prædictus Episcopus dictam ecclesiam transmutauit, propter enormitatem Paganorum, ne eam denuo concremarent.

[6] In hoc ergo nouum monasterium translata sunt ab Enuardo Ep. SS. Gelasij, Victoris, Domnini, Peregrini corpora, anno CMIII, vt habet Vghellus; qui hanc appositam in noua illa S. Sabini ecclesia inscriptionem testatur: Conradvs Episcopvs in hoc tv mvlo corpora SS. Victoris, Domnini, [in hanc translatus S. Gelasius cū aliis SS.] Gelasii et peregrini recondidit, anno Domini DCCCCXXXXIII. Monet ipse restituendum annum DCCCCIII, cum anno DCCCCIV decesserit Enuardus, quem scribit, perperam ab Huberto Locato Conradum vocari diciq; ad annum DCCCCXVII peruenisse, & corpora Sanctorum an CMXI transtulisse. De S. Sabino, cui & prior illa ecclesia & monasterium hoc consecratumest, egimus (vt ante scriptum) XVII Ianuarij: sed nondum hic Vghelli tomus prodierat, e quo plusculum lucis haurire potuissemus.

[7] Posterior sacrorum corporum translatio, de qua agit Ferrarius, Frabricij Macliani Mediolanensis, [iterum translatus an. 1481.] Episcopi Placentini LXXVIII, studio curata est. Is anno MCCCCLXXVI a Tortonensi Sede ad Placentinam transiit, Vghello teste, eamq; deinceps XXXII annos tenuit, & præclaris ædificiis, possessionibus auctis, pluribus habitis concilii ornauit, & hac cumprimis sacrorum pignorum Translatione aliorumq;, vt S. Opilij X Maij.

DE S. THEOCTISTO MARTYRE.

[Commentarius]

Theoctistus, Martyr (S.)

I. B.

[1] Plures nomine Theoctistis celebrantur Sancti. Nam vt omittamus sanctum illum Abbatem Theoctistum, qui III Septemb. colitur, de quo multa præclara memorantur in S. Euthymij Magni Vita XX Ianuarij; [Plures SS. Theochtisti:] & S. Theoctistum Patricium & Eunuchum, de quo Græci agunt XX Nouembris; iam supra IV Ianuarij retulimus S. Theoctistum Cucumi Abbatem: diximus quoque VIII eiusdem mensis,in Græcorum Menæis memorari Theoctistum, sed (vt nobisquidem videtur) monachum, vna cum Agathone. In iisdem quoque Menæis tres celebrantur Theoctisti Martyres, vnus hoc die IV Februarij, alter III Octobris, tertius, officio nauicularis, VI Septembris; omnes capite plexi. [hic capitæ plexus.] Neque aliud hic de nostro narrant, nisi Diuinis sacræ religionis tectum armis nudatam obtulisse ferro ceruicem.

Θεοῖς σκεπασθεὶς πίστεως θείας ὅπλοις,
Γυμνοι τράχηλον θεόκτιστος τῷ ξίφει.

DE S. IOANNE EPISCOPO IRENOPOLI IN CILICIA.

Post an. CCCXXV

[Commentarius]

Ioannes Ep. Irenopoli in Cilicia (S.)

I. B.

[1] Irenopolis vrbs est Ciliciæ secundæ, Ptolemæo memorata lib. 5 cap. 8. Hic coli IV Februarij S. Ioannem solere tradunt Menæa his verbis: Τῆ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνὴμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ιωάννου τοῦ ἐν εἰρηνοπόλει, ἑνὸς τῶν ἁγίων πατρῶν τῶν ἐν Νικαίᾳ. [S. Ioannes, vnus e PP. Nicænis, Irenopoli colitur,] Eodem die memoria S. P. N. Ioannis Irenopoli quiescentis qui vnus fuit e Sanctis Patribus concilij Nicæni. In vulgatis ab Alphonso Pisano, Seuerino Binio, Demochare aliisq;, Nicænorum Patrum catalogis, numero trecentorum & octodecim desunt plures quam nonaginta. Recensetur vero inter eos, quorum nomina extant, vnicus Ioannes, isq; prouinciæ Persidis, non Irenopolis, Episcopus.

[2] Hanc vero Sedem tunc Narcissus tenebat, quem inter Arij fautores Theodoretus hist Eccles. lib. 1 cap. 7 ita enumerat: [vbi tunc Episcopus Narcissus] Καὶ νερωνιάδος Νάρκισσος, Κιλικίας δὲ δευτέρας νερωνιάς ἐστι πόλις, ἣν νῦν εἰρηνούπολιν ὀνομάζομεν. Et Narcissus Neroniadis Episcopus: est vero Neronias vrbs Ciliciæ secundæ, quā Irenopolim iam vocamus. Ex his corrigas licet, quod in Actis Concilij Nicæni lib 2 apud Pisanum inest mendum, dum veluti duo recensentur prouinciæ Ciliciæ Episcopi, Narcissus Neronianus, & Narcissus Irenopolis. Et antea post Canonum secundam editionem, Narcissus Neronianus, & Narcissus Hierapolis. Vnus idemq; est Narcissus Neroniadis, siue Irenopolis Episcopus, qui antea Ancyrano concilio cum aliis XVII Episcopis interfuit, & in Nicæno Arij damnationi cum ceteris subscripsit, ac postea turpiter præuaricatus, [Arij fautor] cum aliis hæreticis est a concilio Sardicensi anno Christi, CCCXLVII a communione Ecclesiæ seiunctus, Narcissus a Neronopoli.

[3] Aliaue ea tempestate Irenopolis extiterit, cui Ioannes hic sanctus Antistes præfuerit, haud comperimus. Aliam quidem Georgius Cedrenus memorat ab Irene Augusta instauratam, ideoq; Irenopolim appellatam, in Macedonia sitam, [ipse vbi sederit?] quæ prius Berrhoea dicebatur. Sed nihil ea nomenclatura ad Nicæni concilij tempora, annis quadringentis, & quod excurrit, priora, pertinet. Fortaßis Irenopoli Ciliciæ deceßit, dum ad suam Sedem reuertitur Ioannes, siue ille sit prouinciæ Persidis Episcopus, seu cuius alterius Sedis: aut eo post mortem delatus; neque enim Irenopolitanus Episcopus dicitur fuisse. Quibus præconiis Patres Nicænos vniuersim extollit Gregorius Presbytercitatus a nobis XIII Ianuarij ad S. Leontij Ep. Cæsariensis Vitam, nu. 10. ea debent cum hoc quoque sancto Antistite, quatenus fas est communicari; cum propriis illius Actis destituamur.

DE S. ABRAMIO SIVE ABRAHAMIO, EPISC. ARBELORVM IN PERSIDE, MART.

An. Ch. CCCXLVIII.

[Praefatio]

Abrahamius, Ep. Arbelorum, Martyr (S.)

Avctore I. B.

[1] Constantini Magni temporibus late Christi propagata religio est, non solum per Romani imperij prouincias, sed ad exteras quoque nationes. De Persis testatur idem ipse Imperator in epistola ad Saporem Regem quā Eusebius lib. 4 de Vita Constantini cap. 9 & seqq. ac Theodoretus lib. 1 histor. Eccles. cap. 25 recitant: [Sub Constantino multi in Perside Christiani,] Τούτῳ τῷ καταλόγῳ τῶν ἀνθρώπων, λέγω δὴ τῶν χριστιανῶν, ὑπὲρ γὰρ τούτων πᾶς μοι λόγος, πῶς οἴει με ἥδεσθαι άκούοντα, ὅτι καὶ τῆς Περσίδος τὰ κράτιστα ἐπὶ πλεῖστον, ὥσπερ ἐστὶ μοι βουλομένῳ, κοσμεῖται: Isto hominum genere (Christianos dico, de his enim omnis mihi sermo est institutus) cum audiam præcipuas Persidis vrbes ac prouincias quam maxime, [ab eo Sapori R. commendati.] quod mihi vnice in votis erat, exornari, quanta me perfundi censes voluptate? ac deinde eos illi accurate commendat.

[2] Cum autem progressu temporis, vt Sozomenus lib. 2 cap. 8 scribit, eorum numerus vehementer cresceret, vt & conuentus publicos in ecclesiis agerent, & Sacerdotes ac Diaconos haberent; ea res Magorum animos non mediocriter offendit: ij enim, [Magis & Iudæis instigātibus,] velut tribus aliqua sacerdotalis, successione quadam inde ab initio religionem Persarum administrant. Iudæos quoque magna affecit molestia, qui præ inuidia, naturaliter quodammodo iis insita, religioni Christianæ semper infensi esse solent. Vtrorumque igitur instigatu immanis mota a Sapore Rege, tunc bellum aduersus Romanos gerente, persecutio est. Tributis primum exhausti Christiani promiscue omnes, & Præfectorum seritate exagitati. Posthæc, inquit Sozomenus, Sacerdotes & ministros Dei gladio trucidari, [mota ab hoc,] ecclesias ditui, earum thesauros & ornamenta in ærarium publicum redigi, Simeonem, Seleuciæ & Ctesiphontis Episcopum, vt regni Persarum & religionis proditorem, adduci iubet impius Sapor. De hac persecutione scribit S. Hieronymus in Chronico ad annum VII Constantij, [an. 343] qui est annus CCCXLIII æræ vulgaris: Sapor Rex Persarum Christianos persequitur. Quibus verbis non diserte quidem asserit, tum primum exarsisse persecutionem: quod est tamen verisimilius cum primæ Magorum & Iudæorum aduersus Simeonem criminationes fuerint, teste Sozomeno, quod Imperatori Romano amicus esset, quodque ei Persarum res proderet. [iam beilū cū Romanis gerēte,] Ergo bellum iam antea Persas inter & Romanos erat exortum, quod anno primo Constantij, motum, ex S. Hieronymi Chronico intelligimus: scribit enim, eo anno Saporem Regem Persarum, Mesopotamia vastata, duobus ferme mensibus Nisibin obsedisse. Excitatam primum anno Constantij & Constantis septimo illam a Sapore persecutionem, statuit quoque Baronius ad an. 343 nu. 10.

[3] Quam acerba illa fuerit persecutio, ex his Sozomeni verbis lib. 2 cap. 13 coniicere licet: [dira persecutio,] Vix, inquit, percensere quis possit vniuersa, quæ ab iis (Martyribus) gesta sunt, quinam fuerint, aut vnde, qua ratione martyrium fecerint, aut qualia sustinuerint tormenta: varia enim sunt apud Persas, quadam crudelitatis ambitione excogitata. Verum vt summatim dicam, feruntur, quorum colligi nomina potuerunt, [qua innumeri cæsi,] viri ac mulieres, ad sedecim millia tunc martyrio perfuncti: præter hos adeo multi trucidati sunt, vt ne iniri quidem eorum numerus potuerit; nedum nomina percenseri, a Persis, Syris, & Edessæ incolis, qui magna ad eam rem diligentia incubuerunt.

[4] Eorum celeberrimi sunt, Simeon iam memoratus, Vsthazanes, [inter eos S. Abramius, Ep. Arbelorū,] Abedechalas, Ananias, Pusices, Azades, Tarbula Virgo, & alij, de quibus XXI & XXII Aprilis agemus. Episcopos, præter Simeonem, hac persecutione coronatos martyrio, viginti duos recenset Sozomenus lib. 2 cap. 12. inter hos Abramium, quem Menæa tradunt ἐπίσκοπον ἄρβηλ τῆς περσιδος, Episcopum Arbel Persicæ vrbis extitisse.

[5] [vrbis in Perside,] In Actis SS. Acepsimæ & sociorum XXII April. mentio fit viri cuiusdam crudelis, ὃς Ἄδεσχε μὲν ἐλέγετο, ἐκ πόλεως δὲ ὤρμητο ἀρβὴλ καλουμένης. qui Adesche quidem dicebatur, ortus vero erat ex ciuitate quæ Arbel vocabatur. Is iussus a Iudice est sanctos Martyres Ioseph &Aithalam ad suam ciuitatem ducere, Christianorum ministerio obruendos lapidibus, atque in eo solertiam scilicet suam probare. Hæc illa vrbs est, de qua Q. Curtius lib. 4. de Dario loquens, Iam peruenerat Arbela, inquit, vicum nobilem sua clade facturus. [ad quam victus dicitur Darius, quod potius ad vicum Gaugamela factum.] Non tamen ad Arbela commissam vltimam Darium inter & Alexandrum pugnam, idem postea declarat, cum Darium ait, ingens spatium fuga emensum, media fere nocte Arbela peruenisse. Cur ad Arbela dimicatum Græci dixerint, exponit Strabo lib. 16 ita scribens: In Aturia pagus est, nomine Gaugamela, apud quem Darius superatus amisit imperium: quare hic locus insignis est, vt & nomen; Cameli enim domum ea vox sonat … Pagum Macedones hunc cum tenuem esse viderent, Arbela vero habitationem memorabilem, ab Arbela, vt tradunt, Athmonei filio conditam; circa Arbela & prælium & victoriam fuisse, famam sparserunt, eamque scriptoribus tradiderunt. Ita Strabo, qui, Ἄρβηλα κτίσμα, ὥς φασιν, Ἀγβήλου τοῦ Ἀθμονέως vocat. Xylander vertit, Arbela ab Arbelo, vt aiunt, Athmonei filio condita. Nobis ille conditor videtur potius Ἀρβήλης Ἀθμονεὺς dictus, Arbelas Athmonita, vel Athmonides. Est certe apud Stephanum Ἄθμονον, vnde Ἀθμονεὺς gentile, locus Cecropidis regionis in Thracia.

[6] Fuere igitur Arbela Alexandri æuo κατοικία ἀξιόλογος, memoratu dignum oppidum. vt non mirum sit, cum & ob situs opportunitatem, & celebritatem famæ, sub Macedonum imperio, dein & Parthorum contra Romanos & Syros bellis, essent fortaßis amplificata, [Multi Arbelis Christiani,] accepta dein Christi religione, throno Episcopali esse ornata. Tenuit eum aut primus, aut certe celeberrimus, S. Abramius: sub quo Arbelitæ multi Christiani erant, a quibus obrui lapidibus SS. Iosephum & Atthalam impij volebant, vt in ipsorum & S. Acepsimæ Actis narratur. Iidem Christiam Arbelitæ prohibiti fuere, ne Sanctis aliquid solatij afferre, in tetrum carcerem detrusis, possent. Ex eadem ciuitate extitit tunc præclara illa Isdandula, quæ adacta vt lapidibus Sanctos peteret, [& feruētes,] aut obelisco arundini alligato pungeret, non modo renuit crudele facinus; sed ipsos Iudices lictoresq; liberrima oratione castigauit. Ex eadem ciuitate pia mulier aditum ad carcerem noctu mercata a custodibus, domum suam Sanctos deduxit. & qua potuit cum famulis suis ratione eos recreare, doloresq; eorum lenire conata est.

[7] Sed ipse sanctus Antistes Abramius, cuius hæc fortaßis monitu, institutione certe, agebantur, [sub S. Abramio Ep. qui 4 Febr. colitur.] martyrij quoque coronam anno quinto persecutionis, Christi nimirum CCCXIVII, vel CCCXLVIII. ineunte, consecutus est. Colitur a Græcis IV Februarij. Ita Menologion ab Henrico Canisio editum: Item sancti Martyris Abrahamij Persæ. Petrus Galesinius: In Perside, S. Abramij Ep. & Martyris; qui Saporio Persarum Rege, diis immolare iustus, cum hoc prȩcise negasset, multis ac variis affectus suppliciis, denique abscisso capite, coronatur. Plenius de eo agunt Menæa. Ferrarius: In Perside S. Abrahamij Ep. & M. sub Sapore Rege. Ibidem S. Abdalæ monachi. Citat Menologium Græcorum: in eo quod Canisius edidit, non memoratur Abdalas IV Febr. sed Abidellas Presbyter XVII Aprilis, qui in Menæis Abdellas appellatur.

[8] Cardinalis Baronius to. 3 ad an. 309 num. 6. quia tanta crudelitate in Christianos debacchatus Sapores iunior est, in dubium reuocat S. Marcelli Papæ & Martyris Acta, [Quis Sapor Rex a S Cyriaco conuersus?] quæ XVI Ianuarij dedimus: in iis enim cap. 3 dicitur Saporis Regis Persarum rogatu, missus in Persidem S. Cyriacus eius filiam Iobiam a dæmone liberasse, eamq; & patrē atque alios CCCCXX baptizasse. Atqui non fuit ille Sapores Magnus, siue senior, dudum ab Odenato Palmyrenorum Rege victus, cum qui sextus ab eo regnarat Narses siue Narsæus, tam ab ipso Diocletiano esset debellatus. Non etiam iunior Sapores fuit, Narsæi nepos, necdum Diocletiano imperante natus, nedum filiæ iam adultæ parens. Non tamen id tantum apud nos habet momentum, vt ideo antiqua illa Acta temere respuamus. Potuit Sapores ille medius regij sanguinis Satrapa aliquis esse, aut vicinæ gentis vrbisue Regulus. Quid si Misdates Narsetis filius, Persarum Rex, vti eiusdem Narsetis decessor Vraranes Seganesna, binominis fuit? Quid si Saporis pater fuit ille Sapor a S. Cyriaco conuersus, gener Narsetis? Videtur id ex Agathia colligi:quo teste Sapor adhuc in vtero matris, regno inauguratus est, cum prius ex Magorum responsis didicissent Satrapæ, [an Narsæi gener, pater Saporis persecutoris?] matrem futurum. Eum enim, inquit ille scriptor, regij generis successio ad regnum vocabat, qui ex matre hac nasce retur. Non autem Misdatis posthumus filius fuit, cum successorem habuerit Sapor Artaxercem germanum fratrem, vt idem ait; ergo natu iuniorem; alio quin præ illo, necdum nato, regno admouendum. Cum ergo ex Eutropio lib. 9 constet Narseum auum fuisse Saporis, hic eius filia natus fuerit, patre fortaßis Sapore Christiano: ideoq; & amicitia illi Constantini ambita, & Christiana res eius fauore, filio adhuc regni tractandis habenis inhabili per ætatem, amplificata.

[9] Sed hallucinatur fœdum in modum Agathias, dum lib. 4 scribit, anno Saporis XXIV Nisibin vrbem sub Persarum venisse potestatem, prodente Iouiano, Iuliano repente deperdito. Si periit Iulianus, [De hoc mendum Agathiæ.] & pacisci cum Persis coactus est Iouianus anno Saporis XXIV, ergo hic anno Christi CCCXXXVIIII, Constantij III natus est: qua ergo ratione an. CCCXXXVIII idem Sapor Mesopotamiam vastauit, eamdemq; Nisibin obsedit; atque antea ad Constantinum Magnum, an. CCCXXXVII mortuum, Legatos misit? an priusquam nasceretur? Melius scripsisset Agathias, XXIV anno belli aduersus Romanos suscepti id contigisse. Sed ista hactenus.

[10] Petrus Teicheira lib. 1 de Regib. Persar. cap. 24 Saporem hunc Xapur vocat, sed de eo nihil se relatu dignum comperisse ait, atque anno LXXIII post Alexandri Macedonis mortem ad regnum ait euectum, omißis scilicet Græcis Regibus, Parthis quoque, [& Teicheiræ.] & primis VIII e Persarum genere. Ei successisse scribit Ardxir Bada Khon, qui Agathiæ Artaxerces est: huic Xapur Zabel Ketaf, siue Saporem Artaxercis filium; & Baharon Kermonxa, siue Varanem Cermasal; illi filium Yazd Gerd, qui est Isdigerdes. Sed quod ait hic Auctor Christum Ardxir Baba Khon temporibus natum, plane abest a vero longißime: sed profitetur se quæ de Persarum Regibus scripta apud eos compererit tradere, non ea firmare ac tueri velle. Verum ad S. Abramium redeamus, cuius Vitam ita paucis referunt Græci in suis Menæis.

VITA EX MENÆIS GRÆCOR.

Abrahamius, Ep. Arbelorum, Martyr (S.)

Anno quinto motæ in Perside aduersus Christianos iniquæ admodū & impiæ persecutionis cōprehēsus est a principe Magorū S. Abramius Qui cum ab eo vrgeretur vt Christum negaret, [S. Abramius respuens solē adorare,] ac Solem adoraret, Quomodo, inquit, infelix & miser, non desinis nos ad ea quæ non decent, agenda hortari? An æquum est, vt Creatorem relinquam, & creaturam & opus Dei mei adorem? [virgis cæditur;] Hæc verba non mediocriter tyrannum aduersus Sanctum concitarunt. Iubet igitur Magorum princeps cōtinuo produci Sanctum, & humi sterni, ac siluestribus virgis cædi. Quo facto, cum cerneret Archimagus eum generose omnia perferre, adeoque & pro tortoribus orare, ac dicere: Domine, [dein capite plectitur.] ne statuas illis hoc peccatum, non enim sciunt quid faciunt; iubet ense caput illi recidi. Amputata igitur ceruice, martyrium finiuit S. Abramius in vico qui Telman dicitur.

DE S. ISIDORO PELVSIOTA, MONACHO ET PRESBYTERO IN ÆGYPTO,

Secvlo Chr. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Isidorus Pelusiota, monachus et Presbyter in Aegypto (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Isidori cultus sacer, locus natalis, exercitatio monastica, sacerdotium.

[1] Pelusium, a quo cognomen Pelusiotæ sortitus S. Isidorus, Ægypti proprie sumptæ (quæ Ægyptus inferior, [Pelusij vrbe Ægypti,] & fere Delta indigetatur) vrbs inter primarias post Alexandriam habita, a temporibus Apostolorum creditur fide Christiana imbuta, ac throno Episcopali iam olim honorata Inter Episcopos quippe prouinciæ Ægypti, qui Concilio primo Nicæno anno Christi CCCXXV interfuerunt, reperitur Dorotheus Pelusianus. Tempore autem suo, Ammonio successisse Eusebium scribit S. Isidorus lib. 2 epistola 127. Cum prouincia Augustamnica ab hac Ægypto dirimeretur, [prouinciæ Augustānicæ,] cuius diuisionis meminerunt in suo rescripto Gratianus, Valentinianus,& Theodosius Augusti lib. 4 Codicis de Vectigalibus & commißis, tum metropolis Augustamnicæ constituta est Pelusium: a qua vrbe Πηλουσιακὸν στόμα appellatur. Nilus enim postquam ceteram vnico alueo Ægyptum permeauit, vbi ad Delta venit, in duos velut fluuios scinditur, quibus suam originem reliqua ostia debent. Vnus ad Orientem decurrens, a Bubasto vrbe Βουβαστικὸς ποταμὸς dictus, [ad primū ostiū Nili,] non procul a Pelusio in mare deuoluitur. Hinc Stephanus de vrbibus: Πηλούσιον πόλις Αἰγύπτου, εἰς ἥν τὸ πρῶτον στόμα. Pelusium vrbs Ægypti, ad quam effluit primum ostium, scilicet Nili versus Orientem, seu Palæstinam. In Synodo Ephesina Oecumenica, iuxta datam diuisionem Episcoporum alij Augustamnicæ. alij Ægypto prouinciæ adscribuntur. Et S. Isidorus lib. 1, epistola 152 γείτονα Αἴγυπτον, vicinam Ægyptum cognominat.

[2] Græci in suis Menæis primario cultu IV Februarij venerantur S. Isidorum, [colitur S. Isidorus, inscriptus fastis Græcorum,] & in his versibus ad nomenclaturam Pelusij alludunt:

Πηλουσιῶτα χαῖρε, χαῖρε πολλά μου,
Τὸν πηλὸν ἔκδὺς, καὶ χαρᾶς τυχὼν ξένης.
Ἐνδ᾽ Ἰσίδωρον ἔθεντο τετάρτῃ σήματι λυγρῷ.

Pelusiota gaude, gaude mihi plurimum,
Luto exemptus, & gaudium nactus nouum.
Imposuerunt Isidorū sepulchro perhumido quarta,

scilicet Februarij. quo die hoc elogio aliquod Vitæ compendiumnobis tradunt: Memoria sancti Patris nostri Isidori Pelusiotæ. Hic Sanctus gente Ægyptius, claris & piis parentibus natus, & Theophili ac Cyrilli Alexandrinorum Pontificum cognatus agnoscebatur. In omni diuina humanaque scientia ad summum eruditionis fastigium prouectus, ingenij monumenta plurima laude memoriaque digna, studiosis litterarum reliquit. Reiectis etiam ingentibus opibus, relictoque splendidissimo genere cum omni vitæ præsentis felicitate, secessit in Pelusianum montem: arreptaque monastica vita, sibi istic vacauit, & cum Deo familiaritatem ingressus, totum terrarum orbem docendo diuinis suis sermonibus illuminauit: peccantes ad pœnitentiam adduxit, iustos confirmauit, contumaces gladio verbi Dei redarguit, & ad virtutem excitauit. Quin & Imperatoribus, quæ ad Imperij administrationem vsui erant, suggessit & persuasit. Denique omnibus se consulentibus ex sacræ Scripturæ fluentis sapientissime respondit. Dicuntur ab ipso decies mille epistolæ conscriptæ. Cum ergo ita præclare ex Dei lege vitam transegisset, in graui senectute e viuis excessit. Hactenus ex Menæis, quæ fere eadem leguntur in nouo Græcorum Anthologio sub Clemente VIII Romæ excuso. Meminerunt eiusdem hoc die reliqua Græcorum Menologia & Horologia.

[3] Eumdem Latini sacris tabulis adscripserunt. Martyrologium Romanum: Pelusij in Ægypto S. Isidoti monachi, [& Latinorum.] meritis & doctrina conspicui. Galesinius maiore eum exornat elogio, sed fere e Menæis descripto: Pelusij, inquit, S. Isidori Confessoris. Hic piis parentibus natus, Cyrilli Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopi necessarius, domesticis externisque disciplinis valde eruditus, piæ religionis studio, spretis contemptisque humanis rebus, in montem se abdidit: vbi suscepta monachalis vitæ ratione, omne tempus modo in sanctis precibus, modo in sacris libris commentandis, modo in epistolis scribendis consumpsit. Quo epistolarum genere, cum eas pene infinitas exararit, non priuatis solum, sed magistratibus, Præfectis, & Episcopis mirifice profuit. Sic vita sanctissime acta & multis Dei ope mirabiliter gestis, obdormiuit in Domino. Molanus in Auctario Vsuardi breuius seruatis verbis Horologij Græcorum, quod citat: Die quarta sancti Patris Isidori Pelusiotæ. Quod Molani auctarium cum Vsuardo confuderunt Antonius Posseuinus in Apparatu sacro, Andreas Schottus ad Epistolas S. Isidori a se editas, &, qui hos in errorem abduxit, Ioannes Chatardus in suo de S. Isidori vita scriptisq; iudicio præfixo eiusdem epistolis a Billio Latine redditis, quas ille ab huius morte Parisiis excudi curauit. Vsuardas, inquit, Martyrologus, quinque eiusdem nominis (Isidori) in albū Sanctorum retulit, inter quos huius nostri Pelusiotæ meminit, eiusque festum quarta die Februarij celebrari tradit. Hi quinque in Indice coniunguntur, ex quibus ad quintam Februarij a Molano adscriptus etiā est ex Metaphraste S. Isidorus Martyr Alexandrinus: cuius non meminerat Vsuardus. Plures Sanctos eiusdem nominis hoc toto opere proferemus.

[4] Marcus Antonius Alegræus in Paradiso Carmelitici decoris statu 3, cap 6, S. Isidorum Pelusiotam monachum Carmelitis adscribit extractum ex veteri Catalogo illustrium Carmelitarum, [an Carmelitis annumerandus?] & manuscripto fidissimo de viris illustribus Carmelitis ab Episcopo Alguerensi elaborato: & conqueritur Basilianos hunc, sicut & alios ex Carmelitis, quasi alienæ essent indigenæ gloriæ, sibi nullo accommodare iure; citato ad marginem Apparatu sacro Posseuini, qui de S. Isidoro agit absque vlla mentione aut Carmelitarum aut monachorum S. Basilij, quem idemAlegræus statu 2, cap. 103, inter Carmelitas accenset: Siquidem, ait in Nota adiuncta, Basilius per annos XIV saltem inter veros Carmelitas, Carmeliticum institutum professus est. Etsi postea vocatis e Carmelo Fratribus in monte Didymi monasterium constituerit, & duplici sub forma institutum monasticum componens, regulam per modum dialogi dederit iis, qui eum in Patronum eligentes de ordine S. Basilij postea vocati sunt, diuersam ex tunc a Carmelitis religionem constituentes Basilianam, a Carmelitis vere ortam &c. Quibus similia, de S. Basilio scribit Lezana tomo 2 Annal. Carmelit. an. 363 Quæ ab antiquioribus Scriptoribus probari mallemus, & hic seponimus. ad Vitam S. Basilij XIV Iunij commodius excutienda. Verum quidquid fuerit de vtroque ordine monastico & Carmelitarum apud Syros ac Palæstinos, & S. Basilij apud Cappadoces vicinosq; Asiæ populos, alij fuerunt monachi magna varietate viuendi ab illis & inter se distincti, qui illis temporibus in Ægypto & Thebaide vixerunt, vt paßim in variis Sanctorum Actis a nobis ostenditur, & confirmant Vitæ Patrum a Rosvveydo libris X editæ, in quibus historia monastica Ægypti potißimum continetur, absque vlla huius Carmeli mentione.

[5] Græcum origine credidit eum fuisse idem Alegræus, dum asserit, in Græciæ partibus, vbi fuerat ortus, inter Heliades suos sepultum: [Natus non in Græcia,] si tamen auctor hic Græciam Europæregionem distinguat ab Ægypto, in qua constituit Abbatem montis Pelusiaci. Ægyptium genere statuunt reliqui cum Menæis. Facundus Episcopus Hermianensis lib. 2 defensionis Trium Capitulorum, virum appellat sanctissimum & magnæ in Ecclesia Christi gloriæ, [sed Ægypto,] Presbyterum Ægyptiū, Pelusiotam. Menæa insuper cognatum faciunt Episcoporum Alexandrinorum Cyrilli & Theophili. Cyrillum natione Græcum, patria Constantinopolitanum arbitratur etiam Alegræus, quod XXVIII Ianuarij ad Vitam eius § 2 reiecimus, maluimusq; Alexandriæ apud patruum Theophilum genitum dici, [apud Alexandrinos;] vbi eius sorores aliosq; consanguineos habitasse, ex auctoribus coæuis ostensum est. Atque ita Ephræm, qui tempore Iustiniani Imperatoris Patriarcha Antiochenus fuit, apud Photium tmemate 228 testatur Isidorum monachum clarum domo Alexādrinum & summis Sacerdotibus venerabilem fuisse.

[6] Nicephorus Callistus lib. 14 Historiæ Eccles. cap. 30 Ioannis magni, [discipulus S. Chrysostomi,] seu Chrysostomi, discipulos statuit Nilum asceten venerandum, Isidorum Pelusiotam, & plurium sermone celebrem Marcum monachum. Quæ idem pluribus prosequitur cap. 53. Non virtute tantum, inquit, egregij tum floruere viri, sed & doctrina factis ipsis consona enituit. Vtraque enim philosophia si concurrat, celerius mentem in sublime tollit, & bono ei, quod desiderio votoque omni expetimus, vnit atque coniungit. Nam veluti duabus alis, cui vtraque illa contigit, vtitur: atque in cælum euolans, quam celerrime progressu pleno peruenit. Quales viros ea tempestas protulit, virtute & doctrina magnam gloriam consequutos. Talis Isidorus ille fuit, qui in Pelusio monte præfuit. Nilus & Marcus præclari ascetæ, & sapientissimus item Cyri Ecclesiæ Antistes Theodoretus; quorum magna gloria est, vt verbis Poëtæ vtat. Præceptore ij in vtraque philosophia vsi sunt magno Chrysostomo. Hæc Nicephorus, qui capite sequenti de hisce tribus condiscipulis, eorumq; libris elucubratis agit: ex his Historiam cædis sanctorum Patrum iuxta montem Sinam in Arabia a Saracenis occisorum a S. Nilo conscriptam dedimus XIV Ianuarij.

[7] Loca prope Pelusium plurima a monachis iam olim exculta fuisse indicat S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis Abbatis, in cuius itinere, [excultius inter monachos iā pridē istit habitātes,] post obitum S. Antonij anno CCCLVI vita functi, per Ægyptum facto, ita scribit: Valedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium venit Betheliam, vbi persuasis turbis vt reuerterentur, elegit quadraginta monachos … Quinto igitur die venit Pelusium, visitatisque Fratribus, qui in vicina eremo erant, & in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit triduo ad castrum Thebarum &c. Ipse S. Isidorus lib. 1. epistola 318 ἐσχατίαν appellat, id est, extremum secessum. Vitam S. Isidori monasticam istic peractam ita paucis attingit Euagrius lib. 1 Hist. Eccles. cap. 15. Eodem Imperatore Theodosio iuniore regnante, magno in honore fuit Isidorus (quem in titulo Pelusiotam appellat) cuius gloria ob illius tum facta tum dicta longe lateque peruagata est, omniumque sermone celebrata. Iste carnem sic macerauit laboribus, sicque animum arcanis in diuinis doctrinis saginauit, vt vitam Angelicam in terris traduceret, & viuam expressamque effigiem vitæ monasticæ & diuinæ contemplationis omnibus perpetuo intuendam proponeret. Hæc Euagrius, quem fere descripsit Nicephorus supra citatus: Diuinus Isidorus, inquit, iam inde ab adolescentia ita in monasticis laboribus desudauit, [exemplum perfectionis habitus,] & ita carnem macerauit, animamque arcanis sublimioribusque doctrinis fouit, vt Angelicam prorsus degeret vitam, & viua animataque monastici instituti diuinȩque contemplationis columna, & veluti primarium quoddam exemplum flagrantis æmulationis doctrinæque spiritualis esset. Dignitate Presbyterum [Presbyter;] vocant Facundus ante citatus, & Suidas. Καθηγησάμενον τοῦ Πηλουσίου ὅρους scribit Nicephorus præfuisse, instituisse, aut præceptorem fuisse in Pelusiaco monte. Ita Strabo lib. 14 Geographiæ καθηγήσασθαι Καίσαρος τὸν Ἀθηνόδωρον dixit. Præceptorem Cæsaris fuisse Athenodorum. [an etiam Abbas?] Sixtus Senensis lib. 4 Bibliothecæ sanctæ, Posseuinus, Alegræus, Ferrarius in Topographia aliiq; Abbatem appellant: quo nomine antiquiores non vtuntur.

§ II Defensus a S. Isidoro honos S. Chrysostomi. Monita data S. Cyrillo Alexandrino.

[8] Photius tmemate 232, in excerptis e libro Stephani Gobari Tritheitæ, Apponit adhæc, inquit, testimonia, & quomodo Theophilus & cum eo tota Synodus, erga S. Ioannem Chrysostomum affecta fuerit. Qualem habuerit opinionem de S. Ioanne Cyrillus & Atticus. Quid. senserit S. Isidorus Pelusiota de Theophilo & Cyrillo Alexandriæ Episcopis, & de S. Ioanne Chrysostomo; illos odij erga Chrysostomum accusauit, hunc vero laudauit & coluit. Seuerus impulsus, vt S. Isidorum reprehenderet, non inuenta caussa aliqua, [Exinuidia Origenistis annumeratus,] affingit illi, quod cum Origene senserit, etsi idem iterum per sese, a veritate superatus, id teuocet. Hactenus Stephanus apud Photium. Extat S. Isidori ad Seuerum epistola 368, lib. 1, qua arrogantiam reprimendam esse docet his verbis: Quemadmodum hoc natura minime concessit, vt ouis cum leæna pabuletur; sic nullo omnino modo fieri potest, vt fastus idem cum monastica vita domicilium habeat. Nam ille belluinus est, frænique impatiens; hæc autem bona omnia obsequenti animo excipit, resque molestas & acerbas toleranter admodum ac fortiter admittit. Quamobrem si te ad huius studium atque exercitationem accinxisti, ab illo abscede, ne teper eum malo aliquo is mulctet, qui aduersum Dominum ceruicem erexit, atque id agit ac studet, vt omnes superbiæ suæ & ruinæ imitatores habeat. Hæc S Isidorus ad Seuerum, si tamen idem fuerit, cuius apud Photium mentio facta.

[9] Quod autem aperte Chrysostomum defenderit, vehementer Arcadium, & Cyrillum, atque huius patruum Theophilum perstrinxerit, [defensor S. Chrysostomi,] eorumque sinistras aduersus virum eum susceptas molitiones taxarit, testis nobis est ante memoratus Cyrillus. Et ipse Isidorus doctrinam S. Chrysostomi plurimum extollit: ita lib. 4, epist. 224 scribit gloriam scriptorum, quæ sapientissimus Ioannes post se reliquit, vbique terrarum dispersorum vsque ad terminos terræ & maris extremos penetrasse. Quis enim est, addit, qui illis non capiatur? quis est ex hominibus post ipsum natis, qui non gratiam habeat Diuinæ prouidentiæ, quod post ipsum natus sit? [laudat libros eius vtilissimos,] quodque non abietit expers & ignarus diuinæ illius lyræ, quæ fabulam musicam præ eorum quæ de ipsa celebrantur magnitudine, omni certe fide superiorem sibi arrogauit. Non enim feras bestias diuina illa sua musica capi fecit; sed ferinis moribus præditos homines mansuetos reddidit, feritatem ipsorum mitem ac cicurem faciens, & ad māsuetudinem ac concinnitatem quamdam traducens & c. Et lib. 1 epist. 156 librum eius de Sacerdotio cum encomio auctoris præclare commendat: Nullum, inquit, pectus huius lectio penetrauit, quod non diuino amore sauciarit, vt qui augustam quidem ac venerandam rem accessuque difficilem Sacerdotium esse ostendat; [& potissimum de Sacerdotio:] verum sine vlla reprehensionis labe consectandam esse doceat. Siquidem sapiens ille & eruditus arcanorum Dei interpres, Ioannes Byzantinæ Ecclesiæ, atque adeo Ecclesiarum omnium oculus, librum eum ita subtiliter & prudenter atque accurate condidit, vt omnes tam qui, vt Deo gratum est, sacerdotio funguntur, quam qui negligenter & ignaue sacerdotalem dignitatem administrant, hic & virtutes suas & offensiones reperiant. Idem mirificam Chrysostomi dictionem laudibus extollit lib. 2, epist. 42 insertis litteris Libanij Sophistæ ad illum etiamnum iuuenem, cum orationem in Imperatorum laudem habuisset, scriptis, vt explicat Nicephorus, vtraque epistola historiæ suæ inserta.

[10] Idem Isidorus lib. 1 epist. 152, ad Symmachum, Petis, inquit, a me, vt diuini viri Ioannis tragœdiam tibi exponam. At eam explicare nequeo. Mentem enim res ista superat. [exponit auersum ab eo Theophili animum,] Verum pauca quædam audi. Vicina Ægyptus hoc semper in more habuit, vt inique ac perdite se gereret, Mosem videlicet repudians, & Pharaonem adsciscens; humiles ac demissos flagris lacerans, laborantes opprimens, vrbes extruere iubens, & mercedem negans, atque ad hoc vsque tempus in iisdem studiis hærens. Siquidem insano lapillorum amore flagrantem, atque aurum pro numine habentem Theophilum, quatuor sociis, imo coapostatis, septum ac munitum, in medium proferens, pium vitum ac diuinarum rerum doctrina præditum expugnauit, odium videlicet atque inimicitiam, quam aduersus eum, qui eodem quo ego, nomine appellatur, ostendit, velut improbitatis atque importunitatis propugnaculum nactus. At Dauidis tamen domus inualescit: domus autem Saulis, vt cernis, debilitatur: tametsi vir ille superata vitæ tempestate ad cælestem tranquillitatem migrauerit. Hæc ibi. Vita functus est S. Chrysostomus XVIII Calend. Decemb. anno CCCCVII. Theophilus autem superuixit vsque ad annum CCCCXII, quo, Honorio Augusto IX &Theodosio Augusto V Consulibus, XV Octobris e vita exceßit. Alter autem a Theophilo exagitatus, est S. Isidorus monachus & Presbyter Alexandrinus, S. Antonij magni discipulus, cuius natalem celebrauimus XV Ianuarij, vbi § 3 deduximus, quas a Theophilo passus est calumnias, ostendimusq; a nonnullis eum perperam cum S. Isidero Pelusiota confundi.

[11] Theophilo apud Alexandrinos succeßit S. Cyrillus, quo tempore Constantinopolitanæ Ecclesiæ præerat S. Atticus; de hoc egimus VIII Ianuarij, de illo XXVIII eiusdem mensis: vbi diximus a Romano Pontifice diu multumq; laboratum esse, vt ab iis S. Chrysostomi nomen sacris tabulis inscriberetur: quod monitu S. Isidori & apparitione Deiparæ Virginis motum fecisse Cyrillum docet Nicetas Philosophus apud Nicephorum Callistum lib. 14, cap. 28 his verbis: [nomen Chrysostomi vt diptychis Ecclesiasticis inscriberētur,] Quoniam dissidium hoc quidem ex æmulatione, quamuis non secundum scientiam, non autem ex inuidia, neque diabolica contentione manauit, non oportere virum & doctrina & virtute præstantem hac vna in re claudicare, quo minus ad summam perfectionem perueniret, Deo visum est. Homines enim illi erant, & humanis affectionibus obnoxij. Quapropter aliquanto post Cyrillus cum magno illo viro etiam post eius mortem in gratiam rediit, erroremque suum cum multis aliis concitantibus, tum maxime Isidoro Pelusiota nunc reprehensione, [persuasit S. Cyrillo,] nunc admonitione eum cohortante, diuina etiam & arcaniore quadam reuelatione accedente, correxit. Videre namque visus est seipsum sacris ædibus expulsum esse a Ioanne, comitatu, & diuino quod circa eum erat satellitio, maxime freto, & Matrem Domini pro ipso deprecantem Ioannem, atque cum multa etiam alia, tum illud præcipue, quod pro ipsius gloria plurimum ille decertarit referentem, vt in sacra templa reciperetur, orare &c. Hactenus Nicetas, de quo plura dicemus XXIII Octob. ad Vitam S. Ignatij Patriarchæ Constantinopolitani ab ipso scriptam.

[12] Facundus supra memoratus scribit S. Isidorum pro vitæ ac sapientiæ suæ meritis vt Patrem ab ipso Cyrillo & honoratum esse & vocatum. [eum (vt Pater ab ipso habitus) monet,] Quod idem confirmat Anastasius Sinaita ἐν ὁδηγῷ cap. 9 &10. Ad hanc paternitatis nomenclaturam alludens S. Isidorus præclare monet Cyrillum lib. 1 epist. 370. Terrorem, inquit, mihi Scripturæ exempla inferunt, atque vt ea, quæ opus est, scribam, necessitate adducor. [1 Reg. 3 & 4.] Nam siue pater sum, vt ipse ais, condemnationem Heli pertimesco, propterea quod peccantes filios non castigauit, siue, vt potius persuasum habeo, filius tuus sum, quippe qui magni illius Marci speciem atque habitum præferas, angorem mihi ac sollicitudinem affert Ionathæ pœna: [1 Reg. 28 & 31] quia patrem Pythonissam quærentem minime prohibuerat, ob idque ante eum, qui scelus admiserat, is qui prohibere poterat, in bello interiit. Quamobrem ne & ego condemner, & tu Diuinum iudicium subeas, simultates ac dissidia comprime. Ne priuatæ ac domesticæ contumeliæ vltionem, [vt dissidia tollat,] qua tamquam ære quodam alieno a mortalibus obstrictus es, in viuentem Ecclesiam deriua, atque æternam ipsi dissensionem pietatis specie atque obtentu compara. Acriori aliquanto stylo eum monet epistola 310 eiusdem libri primi, quam cum præcedenti in suis operibus edidit etiam Facundus: Præposterus fauor, inquit, haud acute cernit odium vero nihil cernit. Quapropter si ab vtraque lippitudine purus atque immunis esse studes, noli violentas sententias ferre: verum illata crimina iusto & integro iudicio committe. [iuste iudicet,] Quandoquidem Deus etiam, qui omnia scit antequam oriantur, pro sua humanitate descendere, ac Sodomorum clamorem perspicere voluit; hinc videlicet nos ad res accurate perscrutandas ac perpendendas erudiens. Multi enim ex iis, qui Ephesi coacti sunt, te traducunt, [inimicitias non vlciscatur,] vt tuas inimicitias persequentem & vlciscentem, ac non ea, quæ Iesu Christi sunt, orthodoxe quærentem. Theophili, inquiunt, ex sorore nepos est, illiusque mentem ac sententiam imitatur; vt enim ille peispicuum aduersus diuinitus afflatum ac Deo carum virum Ioannem furorem effudit, sic etiam iste gloriari ac se iactare expetit: etiamsi alioqui latum sit inter eos, qui accusantur, discrimen. Hæc ibi. Aderat S. Cyrillus Ephesi in Synodo Oecumenica anno Christi CCCCXXXI congregata contra Nestorium, qui Christum asserebat duplici constare persona, ac S. Mariam negabat Dei matrem appellari posse. Quod mysterium eidem S. Cyrillo præclare exponit Isidorus lib. 1, epist. 323, quam citat Anastasius Sinaita locis ante memoratis. Omittimus alias ei missas epistolas. Vnica hæc sententia complet epistolā 306 lib. 3 eidem Cyrillo scriptam: [sit regula Sacerdotū.] Quemadmodum Rex, qui legibus paret, viua lex est; eodem modo Sacerdos, qui sanctionum Ecclesiasticarum imperio subest, tacita norma & regula est.

§ III Epistolæ a S. Isidoro scriptæ. Laus virginitatis. Monita ad virtutes.

[13] Doctrinam S. Isidori magnis plurimi auctores laudibus efferunt. [Epistolas scripsit 2000,] Multa opera eum vtilitate omni plena scripsisse refert Euagrius. Facundus duo millia epistolarum ad ædificationem Ecclesiæ ab eo scripta tradit. Numerum epistolarum auget Suidas. Isidorus, inquit, Presbyter, Pelusiota, [aliis 3000,] vir eloquentissimus, Philosophus, atque Rhetor, epistolas tet mille Diuinam Scripturam interpretantes scripsit, & alia quædam. Nicephorus de eius scriptis hæc habet: Multa ab eo scripta sunt variæ vtilitatis plena: potissimum autem epistolarum omnis generis diuina simul & humana gratia refertarū prope millia decem, [aliis 10000,] in quibus Scripturam omnem clarius exponit, & omnes omnium hominum mores instituit: quippe qui dicendi genere ad docendum accommodato in eis vtatur. Satis quoque ille declarat, quo ardore erga honestatem, erga Ecclesiam, & eos qui temere iniuria afficerentur, flagrauit. Multum præterea in lucubrationibus suis inuehitur in eos, qui non recte episcopali sacerdotalique munere fungerentur. Idem epistolarum numerus in Menæis Græcorum & apud Sixtum Senensem expressus est: sed an is litteræ Græcæ in alterius locum irrepenti attribuendus? Certe singuli characteres, ι, γ & β, inferne punctis subnotati, significant millia duo, tria, aut decem. Imo simili errore tres tantum illi epistolas a Suida attribui aliquis inferret, quod Græce in editione eius Veneta per Aldum, Basileensi tam Frobenij quam VVolfij, & Gebennensi ab Æmilio Porto adornata, illud ipsum γ cum superno accentu, non subnotato puncto legatur. Extant modo typis Parisinis excusæ S. Isidori epistolæ bis mille centum ac tredecim, libris quinque distinctæ; [Ex iis excusæ 2113.] quorum tres priores ex interpretatione Iacobi Billij Prunæi, quartus a Cunrado Rittershusio, quintus abAndrea Schotto Societatis nostræ Presbytero, eruti ac Latinitate donati, seorsim ante fuerant in lucem dati. Has autem S. Isidori epistolas vt impias hæreticos calumniari solere, auctor est Ephræm Episcopus Antiochenus supra memorato apud Photium loco.

[14] [commēdatæ ab editoribus, Billio] Illustre illud est Billij de hisce epistolis eiusq; auctore elogium: Sunt istæ Isidori epistolæ perbreues fere omnes, & perpetuo quodam Laconismo contextæ; sed doctrina & vtilitate copiosæ. Eas enim Scripturæ testimoniis & exemplis vbique aspergit & condit. Hæreses aliquot strictim ac velut per transennam quandoque confutat. Nam, vt verus D. Ioannis Chrysostomi discipulus & imitator, totus in moribus informandis occupatur, virtutis locuples laudator & præco, & vitiorum acerrimus insectator. Vnde eam ob rem in multorum offensionem & odium incurrisse, sibique multas structas insidias alicubi testatur. [lib. 2, epist. 122] Si quis, inquit, fructus ex reprehendendi libertate oriretur, nemini ipse hac in re cessissem, etiamsi ob eam caussam insidiis persæpe appetitus, verum, cum hoc tempus silentium postulet, Iudicem expectemus. Ex Gentilium libris pauca hic interserit, contentus Scripturis sacris: vt quæ & vim maiorem habeant, & Christiano Doctore & lectore digniores sint. Solet etiam has suas epistolas præclara aliqua sententia vel elegante quadam cohortatiuncula claudere, atque ita lectori aculeum quemdam infigere. Hæc Billius ante epistolas a se editas præfatur: quibus similia scribit Schottus in sua ad epistolas a se erutas præfatione ad Eminentißimum Cardinalem Alphonsum a Cueua: Agnosces, inquit, mihi crede, [Schotte,] legendis sacris hisce epistolis, quia moratæ sunt, & sacræ Scripturæ loca plurima explanant, odorem pietatis singularem: adhæc S. Ioannis Chrysostomi discipuli, eloquentia proximi, vocem cum voluptate exaudies. Me certe, dicam ingenue, ita ad hanc diem omnes eius epistolæ typis euulgatæ a Iac. Billio Prunæo Abbate, dum lego, lego autem frequenter, afficiunt, nihil vt in hoc genere cum Magni Basilij asceticis scriptis legerim, audierim pium magis, ad animi domandas perturbationes, & a vitiis vi summa deterrendum; nihil denique vt ad virtutem instillādam illustrius existar. Castigat enim per litteras, stylum adhortando stringens, seculi sui vitia, præsertim Cleri: sic Zosimum bipedum nequissimum, & scelerum eius ξυνωρίδας egregie & crebro increpat, Maronem, Martinianum, Eustathium atque Eusebium terræ pondera; stimulos interea dilectionis ad resipiscendum validos subdit; mores denique emendare satagit, & a recto aberrantes in viam redire ad frugemque reuerti cogit. Hactenus Schottus. Inter vitia autem Cleri acriter labem Simoniacam reprehendit. Iam, inquit Posseuinus, [& a Posseuino;] cum Epistolæ Isidori Pelusiotæ sententiis ac breuibus adhortationibus aculeum lectori perutilem infigant, suaserim probis & eruditis Gymnasiarchis, ne tantam sinerent elabi occasionem, qua eas discipulis interdum prælegerent, sicque earum mores, dictionem ac pietatem iis instillarent.

[15] Magnam S. Isidori apud Imperatorem Theodosium, Magistratus & Episcopos auctoritatem, testantur epistolæ ad ipsos scriptæ. Ex his Episcopis plurimi interfuerunt Concilio Ephesino, Theon Herculis Sethræti, [scriptæ ad Episcopos] Hermogenes Rhinocoruræ, Abrahamus Ostracinæ, Lampetius Cassij, Alipius Sellæ, Strategius Atribidos ex prouincia omnes Augustamnica. Macarius Metelitarum & Theopemptus Cabasorum, ex vicina Ægypto. Heraclides Heracleensium Arcadiæ, Euoptius Prolemaidos Pentapoleos & c. Ex epistolis eam lubet apponere, quam ad Theodosium Imperatorem scripsit, cum intellexisset quæ in ea Synodo Ephesina minus recte ab eius Comitibus agerentur. Extat ea lib. 1, [& Theodosiū Imperatorē:] num. 311 cum hac inscriptione: Theodosio Imperatori, de securitate Synodo præstanda. Si tu tantum temporis tibi sumis, vt iis, quæ Ephesi decernenda sunt, intersis, non dubito, quin ea ita se habitura sint, vt a nemine reprehendi queant. Sin autem turbulentis odiis calculos permiseris, quisnam a cauillis ac dicteriis concilium vindicabit? Huic autem malo remedium attuleris, si ministros tuos a dogmatum præscriptione remoueas (vt qui magno hiatu ab eo distincti ac dirempti sunt, vt simul & Imperatori & Deo inseruire studeant) ne alioqui Imperio quoque motum ac iactationem afferant, perfidiæ suæ machinas ad Ecclesiæ petram effringentes: nam ea firmo loco defixa est, [docet Ecclesiā esse stabilem,] eamque caussam habet, vt ne ipsi quidem inferi portæ dominentur; quemadmodum is, qui eam constabiliuit, pollicitus est. Hæc ad Theodosium Imperatorem. Est lib. 3 epistola quinta ad Eutonium Diaconum, in illud dictum Saluatoris de Ecclesia, quod portæ inferi & c. eam hic addimus: Non tamquam nemo Ecclesiæ bellum indicturus, [& inexpugnabilem:] atque extinguere adnixurus esset; verum quod multi quidem aduersus eam pugnaturi, sed tamen vincendi ac profligandi essent, dictum est, Et portæ inferi non præualebunt aduersus eam, subaudi Ecclesiam. [Matth. 16. 18] Sic quippe contigit. Oppugnata enim est, sed non oppressa: verum iis ipsis, qui eam extinguere tentauerunt, splendidior emicuit. Quid igitur miraris, si sancti etiam viri bello exagitentur? Ex bellis enim præclariora tropæa, atque ornatiora spolia esse videntur. Hæc ibi.

[16] Certamen eiusmodi cum præclaro perpetuæ virginitatis encomio profert lib. 3, epistola 351, Antonio Scholastico inscripta, cuius partem hic damus, vt, quam altas virtus ea in animo illius egerit radices, [laudat virginitatem:] ipsemet nobis auctor sit & testis. Ita ergo incipit: Virginitatis certamen, magnum quidem & præclarum & diuinum est, (nam aduersus insitam corporis voluptatem ipsi bellum est) quod tamen in aliis certaminibus labores minuit. Facile enim amorem pecuniarum vincet, cum corporis ornatum, ac virum & liberos, ob quæ pecuniarum quæsitio hominibus philosophiæ non addictis necessaria esse videtur, minime curet. Mœrori etiam haudquaquam obnoxia erit, non enim ramos protulit, cum quibus & curæ & mœrores efflorent. Viuentibus quippe filiis sollicito animo esse coguntur; morte autem functis in luctu versari. Et multis de matrimonij molestiis interiectis addit: Nec tamen hæc eo commemoro, quod illos, qui honorabile connubium amplectuntur, abdicem ac proscribam: (absit) verum vt eos, qui lubrica & petulanti lingua matrimonium virginitati anteferre audent, perstringam. Quāto enim cælum terra & anima corpore, tantum etiam virginitas coniugio antecellit. Illa enim primas partes in acie tenet, ac phalangis frontem exornat, illustriaque tropæa statuit: hoc autem cum mediocre sit, atque imbecillioribus adminiculi loco concessum, potest quidem eos, qui ipsum illæsum custodiunt, seruare; at non item ad virginitatis fastigium subuehere…Non ergo cum his, qui soluti ac liberi sunt, certare se posse existiment: nec qui augendis opibus, corporique adornando vniuersam vitam suam addixerunt, eadem præmia se accepturos esse arbitrentur, quæ ij, qui Deo se totos consecrarunt, ac quæ Domini sunt, curant. Verum in congruenti gradu seipsos tenentes aduersus eos, qui ad cæleste cacumen ascenderunt, linguam ne acuant,…neque eam aduersus virginitatem instruant: verum vt Reginam ipsam honore prosequantur, eique se subiiciant, vt eam & propugnatricem & interuentricem habeant. Soli enim eos, qui virginitatem amplexi sunt, Lunæ autem eos, qui continentiam, ac denique stellis eos, qui honorabile connubium amplexi sunt atque conseruarunt, comparare licet: maxime cum S. Paulus calculum suum addat, ac dicat aliam esse gloriam solis, aliam gloriam lunæ & aliam gloriam stellarum. [1 Cor. 15, 41.]

[17] Hæc de virginitate. Quibus similia de singulis virtutibus lector eius epistolis inserta reperiet, magnumq; agnoscet eum virtutum æstimatorem, in eisq; plus ponderis constituisse,quam in eminenti doctrina, aliaue egregie scribendi loquendiq; scientia quod paucis docet Patrimum monachum lib. 1, [doctrinæ anteponit vitam spiritualem,] epist. 14. Ea quidem, vt audio, inquit, indole, naturæque bonitate præditus es, vt studiose discas, egregieque loquaris. At spiritalis vitæ iter per actionem potius, quam per sermonem feliciter cedit. Quare si immortalia præmia tibi curæ sunt, præclare loqui parui pendens, id stude vt bene agas Eamdem methodum præscribit Apollonio Episcopo lib. 3 ep. 363. Quoniam eos, inquit, qui ita conditi sunt, vt arbitrij libertatem habeant, inuitos & repugnantes ad pietatem trahere nec honestum est, nec videtur; idcirco da operam, vt suasione, vbi occasio se offert, [ac bonos mores,] adhibita, per tuam vitam ac mores, eos qui in tenebris degunt, illumines. Quam autem humiliter ac submiße sentire de se debeat homo acquirendæ virtutis studiosus, præclare docet epistola 373 libri 3. Is quidem, inquit, qui virtutem colit, præclaram coronam habet: at qui virtutis officia præstans, minime tamen se præstitisse existimat, hoc etiam ipso, quod ita affectus sit, splendidiorem coronam habiturus est. [& sui contemptum in via perfectionis.] Non minoris enim, quam virtutes ipsæ, laudis est, cum ex virtute aliquid geras, minime tamen te gessisse arbitrari. Imo vt rectius loquar, hoc cum adest, illa quoque magna esse indicat; cum autem abest, maxima quæque imminuit. Quamobrem qui virtutes suas magnas reddere cupit, ne eas magnas esse existimet, ac tum magnæ erunt.

§ IV S. Isidori zelus contra hæreticos, doctrina sincera, fuga mulierum, libri scripti.

[18] Ex hisce S. Isidori epistolis crebro Annalibus suis præclara inseruit testimonia Baronius: ita anno Christi 146, num. 29, maleuolas Gentilium obtrectationes, quas ob varias in Christiana religione exortas hæreses conceperant, egregie refutat allata epistola 90 lib. 2. additq; S. Isidorum huius quæstionis scopum attigisse, cum cur plures hæreses sint, [Contra hæreticos magno zelo insurgit:] & quid in singulis faciendum, Apollonium Episcopum instruat. Omissæ huic epistolæ aliam substituimus, quæ est 389 libri primi, Therasio cuidam calumniatori inscripta, testis eximij eius aduersus Arianos zelt. Lubens, inquit, ex te sciscitarer, qui cauillis nos petis, atque acerbum & infestum te nobis iudicem præbes, si te Imperator ad propugnaculum collocasset, turrisque vrbis custodem constituisset; ea autem suffoderetur, atque concuteretur, vt hostibus ad vrbem aditus pateret; an non instrumentis omnibus atque armis, quæ vel recondita haberes, vel comminisci posses, vtereris, prohibens ac tela iaciens, conatumque huiusmodi frangens, atque tum vrbem ac teipsum a periculo vindicans, tum Imperatori fidem ac beneuolentiam conseruans? Nobis autem, quos Deus Ecclesiæ suæ magistros præfecit, eo nomine succenses, quod Ario, qui non modo cum pio grege bellum gerit, sed etiam permultos interemit, obsistimus? Ego vero eam ob caussam periculum omne contemno: ac quidlibet potius facere desierim, quam vt non illum, quam maxime queam, feriam.

[19] Idem Baronius ad annum Christi 404 num. 78 citat epistolam S. Isidori ad Caßianum, cum aggressus esset vitam monasticam profiteri, qua eum, in primis sibi coërcendam esse linguam, admonuit. Extat ea epistola lib. 1, num. 309 Caßtano monacho inscripta, quem Collationum Patrum auctorem arbitratur Baronius, ac tum in Ægypto scribendi hausisse argumentum. De eo agemus XXVIII Februarij, & plenius ad XXIII Iulij, quo Maßiliæ in monasterio S. Victoris colitur. Dein ad annum Christi 415, num. 27 & sequentibus, cum ex S. Hieronymo Palladium Galatam Episcopum Helenopolis Baronius descripsisset, quod, cum soleret aßidue cum fæminis religiosis versari, magna tamen iactantia gloriaretur, omnis penitus se concupiscentiæ expertem esse; addit eo nomine etiam per epistolam ab Isidoro Pelusiota redargutum esse, Extat ea lib. 2 num. 284. ex qua aliquot huc monita transserimus, vt pote, teste Baronio, [monet, raro & caute cū mulieribus agendum:] tanti viri prosuturum omnibus monumentum: Mulierum, inquit, congressus, vir optime, quantum fieri potest, fuge. Nam eos, qui Sacerdotum munere funguntur, sanctiores ac puriores illis esse oportet, qui ad montes fugerunt. Siquidem illi & sui & plebis, hi autem sui dumtaxat curam gerunt…Quod si etiam, vt cum ipsis congrediaris, necessitas aliqua te obstringat, oculos humi deiectos habe, atque ipsas quoque, quonam pacto spectandum sit, doce. Cumque pauca, quæ ipsarum animos astringere atque illustrare queant, locutus fueris, statim auola: ne forte diuturna consuetudo vires tuas emolliat, & infringat … Quod si a mulieribus honore affici cupis, maxime quidem hoc spiritualem virum haudquaquam decet. Vt, vt autem se res habeat, nihil tibi cum fæminis commercij sit, ac tum ab illis honorem consequeris…Muliebris enim natura intolerandam se præbet, cum quis ipsi blanditur: at contra eos omnium maxime suspicit & admiratur, qui maiore libertate præditi sunt, amplioreque auctoritate apud eas vtuntur. Quod si te frequenter cum ipsis versari, nec vllo inde detrimento affici dixeris, id quidem fortasse mihi persuaderi sinam. At illud item velim ab omnibus fidem adhiberi, a quibus lapides extenuari, ac rupem aquæ guttis continenter cadentibus excauari dicuntur. Quorum verborum huiusmodi sensus est: Quid rupe durius fingi potest? Quid item aqua mollius, & quidem aquæ guttula? Et tamen assiduitas naturam vincit. Quod si natura, quæ ægre dimoueri potest, dimouetur, idque quod minime debebat, perperitur; qua tamdem arte ac ratione voluntas, quæ facile mouetur, a consuetudine non vincatur & euertatur?

[20] Aurea est hæc eius sententia in Concilio II Nicæno, Actione I prædicata, & ex S. Ioanne Damasceno lib; de Imaginibus repetita, [docet imagines in templo exponendas;] qua traditur S. Isidorus Pelusiota dixisse: Ναοῦ λόγος οὐδεὶς ὃν οὐ στέφει ἄγαλμα. Templi nulla ratio habenda, quod non ornatur imagine. Adiungenda hic pars epistolæ 55, libri primi, cuius hæc est inscriptio: Hieraci clarissimo, De miraculis reliquiarum Martyrum. Et sic incipit: [reliquias Martyrū honorandas;] Si te istud offendit, quod Martyrum corporum cinerem, propter eorum erga Deum caritatem atque constantiam, honore assiciamus; eos qui ab ipsis medicinam accipiunt, interroga: atque, quot morbis remedium afferant, intellige. Sic fiet vt non modo id, quōd a nobis fit, non irrideas, cauillisque incessas, verum etiam, quod recte & cum laude fit, imiteris. Aduertant ad hæc animum hæretici horum temporum, quibus vtinam S. Isidori epistolæ magis redderentur familiares. Facilius perspicerent, iniquißimum a se inferri bellum monachis & Sacerdotibus, templis & monasteriis, imaginibus & reliquiis Sanctorum, omni denique religioni fideiq; orthodoxæ, nec non omnium cælestium gratiarum datori Christo Domino in sacrificioMissæ oblato. De hoc mysterio lubet adiicere epistolam eius, Dorotheo Comiti inscriptam, qua sindonem altaris, quæ quia sacra Eucharistia ei imponitur, Corporale dicitur, paucis exponit. Est ea 123 libri 1. Pura illa Sindon, inquit, quæ sub Diuinorum donorum ministerio expansa est, Iosephi Arimathensis sacrum seruitium est. Vt enim ille Domini corpus sindone inuolutum sepulturæ mandauit, per quod vniuersum mortalium genus resurrectionem percepit; [Corpus Christi in Eucharistia adesse.] eodem modo nos Panem propositionis in sindone sanctificantes, Christi corpus sine dubitatione reperimus, illam nobis immortalitatis in modum fontis proferens, quam Saluator Iesus, a Iosepho funere elatus, posteaquam a morte ad vitam rediit, largitus est. Hæc ipse. Venerentur orthodoxi Catholici corpus Christi in sacratissima Eucharistia ἀδιστάκτως præsens, & contra impiorum hæreticorum rabiem iniuriamq; ex epistola 100 libri 3 Maroni Presbytero scripta hoc sibi solatium assumant: Non iis, qui iniuriam accipiunt, sed iis, qui inferunt, periculum omne impendere, eosque trepidare atque contremiscere oportere. Quod si ita est, iniuriam perpeti malum non est, sed eam inferre, nec illatas iniurias perferre scire. Hæc paucula ex præclaris eius epistolis sufficiat deprompsisse, futurum vnicuique incitamentum ad frequentem earumdem lectionem.

[21] Præter epistolas S. Isidorum alios etiam scripsisse libros ex ipsis epistolis colligimus. Horum vnus est ad Gentiles, cuius meminit lib. 2 epistola 137 Hermino Comiti scripta, [Scripsit libros cōtra Gentiles,] in qua eiusdem libri argumentum exponit. Quod improbus homo secunda omnia habeat, ac contra vir probus, atque omnibus laudibus, quæ in hominem cadere possunt, cumulatus, in acerbissimis malis versetur, res profecto est coniectu atque comprehensu difficilis, atque humanæ naturæ modulum quam longissime excedens. Id enim Diuinis iudiciis permittere necesse est. Ac si recte sentire velimus, soli summæ illi atque ab omni labe alienæ menti consilij huiusce cognitione appensa relictaque, ad ea quæ in manibus nostris sunt (quæ etiam vix a nobis reperiri solent) nos conferemus. Quoniam autem rectæ doctrinæ, quantum per vires licet, opem ferre oportere censes, in eo libro, quem ad Gentiles edidimus, nos quoque pro virili nostra parte opem tulimus. Quem si legeris, quæstionis huiusce solutionem intelliges. Quid præterea eodem libro pertractet scribit Arpocræ Scholastico epistola 228 eiusdem libri, hisce verbis: Quod diuinandi ars apud Gentiles nugarum plena erat, atque incassum omnium ore celebrabatur, in libro aduersus Gentiles a me demonstratum est: ibidemq; aliquot allatis exemplis stoliditatem Gentilium irridet. At lib. 3 epistola 233 scribit ad eumdem Herminum Comitem, de suo opusculo contra Fatum: Quoniam scribis, inquit, [& contra Fatum.] me Orationem, vel, si vere loquendum est, Oratiunculam potius, de eo quod Fatum non sit; elucubrasse, quæ a nonnullis quidem mirificis laudibus extollatur, a nonnullis autem aliis libris, qui de hoc argumento a quibusdam elaborati sunt, præstantior habita sit; atque vt eam ad te mittam, precibus a me contendis, idcirco eam mitto. Tu vero ne famæ iudicium in sententia ferenda sequere: verum eam accurate perpende atque explora. Ac si ea commode a me scripta sit, Deo gratiam habe: sin autem in ea desiderari videatur, humanæ imbecillitati, quæ minime, vt cupit, loqui potest, ignosce.

[22] Copti Ægyptij hoc die in suo Martyrologio colunt S. Andream Ægyptium, quem cum S. Isidoro Pelusiota sorte confundi ex encomio Coptico, quod hic addimus, coniici posset, [An a Coptis Andreas appelletur?] Est autem Coptis X dies mensis Michir, qui nobis quartus Februarij. Hoc die, inquiunt, requieuit Pater sanctus, Religiosus sapiens, Doctor Catholicus, Andreas. Fuit hic sanctus ex Grania Ægypti, fuitque cognatus sanctis Patriarchis Philippo & Cyrillo. Præsulibus Alexandrinis. Non fuit huic puero par ingenio: & propterea erudierunt ipsum omni genere disciplinarum, tam spiritualium, quam ciuilium, & erudierunt ipsum quoque in libris Ecclesiasticis. Deinde in omni disciplina Græcorum, in quibus omnes alios suos excellebat, & cum omnibus istis erat optimus Religiosus & cultui diuino maxime deditus. Quo quidem factum est, vt breui omnium in se oculos conuerteret: ita vt conarentur ipsum omnibus modis apprehendere, & præficere Patriarchatui, siue Sedi Alexandrinæ: sed hic mundo mortuus fugit noctu, & venit in montem Pharma, vbi monasticam vitam egit in monasterio illius loci. Deinde contulit sese ex hoc in paruam quamdam speluncam, in qua substitit solus spatio biennij: in qua, & composuit libros numero & qualitate singulares, quos & Principibus & Regibus misit, vt ex ipsis ad meliorem vitam informarentur. Explanauit quoque plurimos alios libros, quam plurimos Ecclesiasticos commentarios, videlicet in antiquam & nouam Legem: quæ in hunc vsque diem in Ecclesia Ægyptia leguntur. Misit quoque ad Patriarchas & Episcopos, & reliquos homines epistolas numero octodecim millia. Et cum hæc exercitia gloriosa summa cum laude & fructu peregisset, se totum Deo consecrauit, intentus orationibus noctu diuque: quibus in exercitiis morbo præuentus oppressusque migrauit ad Dominum. Oratio & benedictio eius sint nobiscum. Amen.

Qui hic Philippus dicitur, est Theophilus auunculus Cyrilli. Mons Pharma Palladio in Historia Lausiaca cap, 23 est Pherme mons in Ægypto, abducens in vastem Scetes solitudinem, in quo tum quingenti homines exercebantur.

DE S. AVENTINO PRESBYTERO TRECIS IN GALLIA,

INITIO VI SEC.

Commentarius præuius.

Auentinus, Presbyter, Trecis in Gallia (S.)

BHL Number: 2976

Avctore I. B.

§ I S. Auentini res gestæ, habitatio.

[1] Dvos Galli eodem die Auentinos venerantur, si quidem non fallunt monumentæ, quæ cuius notæ ac modi sint, post dicemus. Horum alter Trecis quiescit, [Duo SS. Auentini, Trecensis & Castrodunensis:] domo Biturix; alter Castroduni, indidem ortus, illustri genere; ille mediocri loco, atque aduena monachus in Oeconomum Ecclesiæ Tricaßinæ lectus mox eo abdicato munere monasticæ vitæ redditus, dein ordinatus Sacerdos: alter pridem initiatus, & Archidiaconus Ecclesiæ Carnotensis factus, ad eiusdem infulas raptus fuit: vter que secessum, vt sibi Deoq; liberius vacaret, expetiit. Primum de Trecensi agemus.

[2] Eius Vitam Nicolaus Camuzatus in Promptuario Antiquit. Tricassinar. [illius Vita, rudis & impolita.] in publicum protulit, rudem illam & politioris limæ indigentem, atque innumeris mendis scatentem, licet cum plurimis exemplaribus collatam. Ea, præter paucula miracula, hæc solum memorat; a S. Cameliano Ep. Trecensi Oeconomum illius Ecclesiæ constitutum; dein solitariæ vitæ studio tugurium extra vrbem inhabitasse, mox longius absceßisse, vt se vulgi multitudini ac visitationi subduceret: vita functo templum ab Vincentio Antistite positū.

[3] Plura alij. Nam S. Gregorius Turonensis S. Lupo Episcopo famulatum scribit. In Vita S. Lupi, quam XXIX Iulij dabimus, post recensitos illustres eius discipulos, S. Polychronium Virdunensem Ep. publico cultu celebrem IV Maij, S. Seuerum Treuirensem XV Octob. S. Alpinum Catalaunensem VII Septembris S. Camelianum Trecensem XXVIII Iulij, [is cū aliis SS. discipulus fuit S. Lupi Ep. Trecensis:] additur: Horum Pontificum contubernio interfuit cluentissimus, nomine Auentinus, qui cuius fuerit virtutis, non tam exhibitio miraculorum, quam scripta pandunt vitæ. Profectus est S. Lupus cum S. Germano Autisiodorensi in Britanniam, ad conuincendam hæresim Pelagianam, (an Florentio æc Dionysio Coss. anno Chr. CCCCXXIX, an Aëtio III & Symmacho, anno Christi CCCCXLVI alibi disquiremus; nam hoc Beda, Sigebertus & alij, illud Prosper asserit) sui certe pontificatus anno secundo: hunc ergo init an. CCCCXXVIII vel CCCCXLV, tenuit autem annis LII, atque in citata iam illius Vita obiisse dicitur, Anastasio tenente monarchiā regni, Christi scilicet CCCCXCVI aut CCCCXCVII iuxta Bedæ sentētiam, vel CDLXXX, Zenone imperante, iuxta Prosperum. Eius prædicatur in captiuis redimendis eximia caritas: cuius virtutis ab eo studium discipulus hausit Auentinus, eius fortaßis antea hac ipsa in re administer; diuinis certe portentis in proposito confirmatus. Testis est S. Gregorius Turonensis de glor. Confess cap. 68 ita scribens:

[4] Huic Antistiti Lupo famulabatur Auentinus quidam religiosus, ad quem post huius obitum captiui fecere confugium: quorum domino Auentinus pretium obtulit, [captiuos redimit,] sed ille obligans se sacramento, ait: Numquam hæc nisi in pago meo sum accepturus. deditque dexteram suam, quod si illuc pecuniam transmitteret, iste confestim captiuos a vinculo seruitutis absolueret. Transmisso itaque pretio, oblitus dominus fidei suæ, dum captiuos absoluere dissimulat, ipse ligatur. Nam statim summitas digiti de manu, quæ fidem fecerat, dolere grauiter cœpit. Deinde paullatim dolor accrescens, per manum brachiumque totum extenditur. [resistentibus fidēq; frangentibus, diuinitus punitis:] Quid plura? Truncatum ad psam iuncturam cubiti brachium cecidit, & hic spiritum exhalauit. Vxor vero eius post hæc voluit eos iterum ad seruitium reuocare: sed capitis dolore percussa, virum secuta est. Et sic hi in ingenuitate perpetua, absque illius scripturæ munitione, manserunt.

[5] S. Camelianus S. Lupi successor, videns eum de cælesti munere habere gratiam, [fit Oecenomus Episcopi:] commendauit tradens ei promptuaria sua. Non tamen eum e Biturigum prouincia ideo accersiuit Camelianus, vt videtur Camuzatus existimasse; sed dudum Trecis versatum probatumq;, Oeconomum familiæ suæ & Ecclesiæ constituit, circiter quingentesimum annum Christi, vt idem coniicit auctor.

[6] Non diu tamen id munus gessit Auentinus, qui legitur paullo post Abbas cum Fratribus in congregatione sancta Diuinis cultibus in monasterio assidue constitisse, quo tempore Theodericus Clodouæi filius Aruernos subiugauit, [redit ad monasterium:] post debellatos in Vocladensi campo Gothos, cæsumq; eorum Regem Alaricum anno Christi DVII. aut certe, si quis id magis probet, viginti fere post annis, cum Arcadij Senatoris Aruerni rebellione irritatus Theodericus, grauiter Aruernos afflixit. Sermo de Vita S. Fidoli, qui apud eumdem Camuzatum & in MSS. extat, ista narrat: Fuit enim ex Aruernis vrbis incola, nobilique genere; qui quondam a Theoderico Rege sceptra Francorum dispensante iuuenis adhuc captiuus ductus fuit ad priuatam sedem, alieno imperio seruire coactus. Tamen patriæ præelectus a Deo ad dominandum sibi in Trecassina vrbe, prædestinatione Domini ad ipsum manifestum est peruenisse. Iamque in adolescentia constitutus, & clericatus officio susceptus, lacrymabiliter coactus, parentes dereliquit inuitus. Ibi eum Diuina pietas præmissa redemptione consistere voluit, vbi se confitendo Domino, admirandis virtutibus publicaret. Eodem itaque tempore, [iamq; Abbas,] memorabilis vir Auentinus Abbas eo in loco cum suis Fratribus in congregatione sancta, Diuinis cultibus in monasterio consistebat. Denique spiritualis in visu ei admonitio prænuntiabat, vt captiuulum Fidolum, [Diuina reuelatione monitus,] a regione exulem ad se venientem, redimendum exciperet, & in communi consortio pari collegio retineret. Vir autem ille dum sæpius de visione pertractaret, cernit post paullulum, ante ostium captiuulos præterire. Interrogat si haberent captiuum, qui vocaretur Fidolus. Illi aiunt: Domine Abba, non renuimus, [S. Fidolum adolescentem captiuum redimit 12 aisreis,] si vis redimere sortitum Ecclesiæ. Qui misericordia motus, duodecim tribuens aureos, & cupiditati satisfecit prædonum, & captiuulo succurrit solatio. Quem in sinu gratiæ vir egregius amantissime connexum æternæ vinculo caritatis suscipiens, spiritualem filium effecit de captiuulo, & non vt seruum, sed iam veraciter diligebat vt Dominum.

[7] Altera S. Fidoli Vita quæ incipit, Venerandi Patris & c. hæc tradit contigisse sub Theoderico & Theodeberto, Childeberti filiis, eorumq; auia Brunechilde, viuente tamen S. Cameliano S. Lupi successore, qui LXX annis prius decessit quam illi regnum capesserent. Sed menda ea correcta, quid de S. Auentino tradat, operæ pretium est adscribere: Contigit venerabilem quoque Fidolum capi cum ceteris, atque in modum alterius Ioseph duris irretitum ligaminibus, abstractum patria duci a barbaris. Necesse vero erat eos, in quorum sorte vir Domini præda factus deuenerat, per Trecorum confinia iter habere, [raptoribus per territoriū Trecēse transeuntibus.] vbi post B. Lupum vicem Apostolicam eo tempore administrabat Camelianus, omnimoda bonorum actuum claritate conspicuus, nonus ab Amatore, qui primus illius ordinatus est Pontifex ciuitatis. In huius autem vrbis territorio quidam Dei seruus, Auentinus nomine, super subditum sibi monachorum gregem pij Patris sollicitudinem impendebat, multis miraculis amicus Dei olim declaratus, sicut est in promptu cuique volenti cognoscere, si quis eius gesta, quæ hactenus habentur, attētius velit euoluere. Is vero reuelatione admonitus, iubetur redeuntibus barbaris ire obuiam, ac pro redimendo viro Dei, quam poscerent, dare pecuniam.

[8] Famulus itaque Christi Auentinus visionem secum retractans crebrius, [quibus vltro occurrens,] ac Diuinis iussis obsecundare satagens, ocyus obuiam processit illis aduenientibus. Qui cum longe adhuc positi essent, venerabilem Fidolum inter ceteros recognouit, [Fidolum ægnoscit,] tam ex Diuina reuelatione, quam ex speciali quadam gratia, quæ illius refulgebat in facie.

Quos sic intrepidus collaudat vir venerandus: Ad vos non vsibus hominum necessaria mercimonia quȩsiturus aduenio, sed vnius tantum redemptione captiui vt desiderio satisfiat cordis mei. Cumque eis, quis ille esset designasset, tantam grariam ipsius sermonibus conferri placuit Diuinæ pietati, vt absque vlla refragatione quod petebatur deuotissime annuerent: perceptisque a viro Dei duodecim tantum aureis, philochristum Fidolum nexibus absoluerunt captiuitatis. Quem agnum Christi mansuetissimum vir eximiæ sanctitatis Auentinus, de raptorum manibus exemptum, secum ducens, [ac monachū facit;] sancto illi gregi, quem regebat, sine mora inseruit. At non multo post hæc dierum labente curriculo, clericatus ei imposito onere, Diuinis officiis arctius mancipare curauit.

[9] Hæc ibi. At prior Vita ante Clero adscriptum ait, quam Aruernis abduceretur. Quid postea de Fidolo statuerit Auentinus, ibidem commemoratur: [dein Præpositum,] Cernens itaque vir venerabilis Auentinus egregium iuuenem in dies magis ac magis ad virtutum alta conscendere, vnanimi Fratrum consilio, præposituræ ei locum delegauit: vt tanto securius orationi & Diuinæ contemplationi posset insistere, quanto sciret eum nihil extra communis regulæ ordinem agere vel iubere.

[10] Cum vero superna pietas & B. Auentinum propter innumeros agones, quos vt miles Domini inuictus fortiter superauerat, de huius seculi peregrinatione vellet eruere, [postea Abbatem:] & fidelis sui Fidoli vitam ad exemplum mortalibus monstrare; quatenus lucerna super candelabrum posita omnibus in domo Domini luminis sui radios ostenderet; supermemoratus seruus Dei, gratia inspirante, anachoreticæ vitæ accensus est desiderio, vt curis omnibus absolutus, liberius adhærere posset Deo. Vocatis ergo extemplo discipulis, cum desiderium, quo flagrabat, aperuisset, concordi omnium assensu, S. Fidolum, licet multum renuentem, licet admodum reclamantem, ætatisque suæ caussam humiliter prætendentem, pro se illis ordinauit Abbatem. Deinde secedens ad locum quemdam, iuxta vicum, cui antiquitas Insulæ nomen dedit, [ipse solitarie viuit,] super ripam Sequanæ situm, ab vrbe Trecassina sex fere distantem passuum millibus, vsque ad vitæ suæ terminum in eodem mansit solitarius: qui quantis ibidem miraculis refulserit, libellus gestorum eius plenius indicat, ad quem lectorem mittimus.

[11] Non ergo immediate a penus Episcopalis præfectura in solitudinem abiit Auentinus, sed ad cœnobium, e quo videtur antea ad ædes pontificias, claustrumue Canonicorum abstractus Cameliani imperio fuisse. Et vero etiam in illo secessu vltimo habebat secum monachum, qui ei aliquid pro consolatione ministrabat. Quo in loco solitariam vitam egerit, [quo loco nō satis constat:] non omnino liquet. Camuzatus in pago rusticano, duabus leucis ab vrbe Tricassina dissito, eius nomine insignito, commoratum censet: postea vero sese in alium locum recepisse, in quo extructum sacellum seu ædicula, quæ vulgari vocabulo Capella Ozæ appellatur, & ad iura cœnobij Molismensis in diœcesi Lingonensi siti pertinet, nec a prædicta vrbe longius quam septē leucis remouetur. Idem tamen in Notis ad Vitam S. Fidoli dubitat, an cœnobium, in cuius is regimine S. Auentino succreuit, duabus an septem leucis remoto ab vrbe Tricassina loco constitutum fuerit; an potius in oppidulo, cui nomen Insula, duabus leucis ab eadem vrbe disparato, quod etiam Ozæ amne interluitur, vbi nunc situs est Prioratus, qui a cœnobio Molismensi pendet. additq;, nulla prorsus dicti cœnobij, ingenti postea secuta vastitate funditus diruti, reliqua subesse vestigia. Nicolaus Des Guerrois existimat S. Auentinum primum seceßisse paullum extra suburbia, ad locum tunc satis a vulgi aditu semotum, vbi dein a S. Vincentio Ep. extructa ecclesia, nunc parochialis, S. Auentino sacra, intraq; vrbis postea dilatatæ muros inclusa: secundum vero eiusdem Sancti tugurium fuisse, non ad Capellam Ozæ, septem leucis ab vrbe Trecaßina distantem; verum vbi nunc S. Auentinus prope Verrecias, pagus ita dictus, distans Trecis septem millibus, siue leucū duabus paulloq; amplius: ibi enim riuum quemdam in Sequanam defluere: aut certe vt iam dictum ex Camuzato, vbi oppidulum Insula, atque Oza riuus.

[12] Temerarij fortasse videamur, si coniecturam promamus ab eorum sententia dissentientem, qui ipsa coram contemplati sunt loca, quod nobis non contigit. Suspicamur alioquin, [Monasterium videtur intra pomœriū vrbis fuisse.] vbi nunc S. Auentini intra vrbem, ampliatis nimirum pomœriis, ecclesia visitur, stetisse quod ipse Sanctusq; Fidolus administrarunt cœnobium, aut propinquo loco: quod ἀναχωρήσει suæ primum legit tugurium, id fortassis circa Verrerias, aut non procul; postremum in loco Insula dicto.

[13] Posterioris huius loci meminit Papirius Massonus in lib. de fluminibus Galliæ pag. 158. In vita, inquit, S. Auentini reperio hæc verba: Exinde remouit se sponte sua, & petiit insulam septem millibus fere ab vrbe Tricassium distantem, quam alueus Sequanæ vel Osæ fluminis in modum coronæ circumdant; [solitaria habitatio inter sequanā & Osam fl.] (ea Marchionatus titulo hodie exornatur) quem alij codices simpliciter Losam appellant. Oritur vero apud Capellam Molismæ cœnobio tributam sex aut septem milliaribus ab vrbe Tricassinorum distantem, apud Osam, ac tandem prope Sanceium vicum, quarta parte milliaris ab eadem disparatum,… in Sequanam funditur. Ista Massonus. Des. Guerrois ad annum 545 pag. 108 existimat in eo loco. Insula dicto, monasterium extitisse, in quo S. Fidolus & Auentinus vixerint. Quæ iam dictis non cogruunt.

§ II S. Auentini festum, Ecclesia, Reliquiæ.

[14] Tandem S. Auentinus pridie Non. Februar. in pace quieuit, incertum quo anno. Inscriptum Martyrologiis nomen, Vsuardi, multisq; MSS. quorum quædam Bedæ præferunt nomen, hisce verbis: [Eius natalis;] Trecas S. Auentini Ep. & Confessoris. Addunt nonnulla: cuius gesta habentur. Episcopus non fuit, in quo Vsuardum in secunda editione correxit Molanus. præiuere MSS. aliqua & Romanum Galesinius ita eum celebrat: Trecis S. Auentini Confessoris, miraculis & caritatis laude clari. Pluribus de eo agit Saussaius. Eius festum, ante XL annos, cum scriberet Camuzatus, solenni more & ritu celebrabatur. MS. Martyrologium quod in Italia manu veteri exaratum, huc e Lotharingia missum, penes nos est, ita habet: Trecas S. Auentinionis Ep. & Conf.

[15] S. Vincentius Ep. (qui S. Cameliano successisse circa annum DXXVI putatur, decessitq; ante annum DXLVII, [ecclesia ei dicata,] quo synodo Aurelianensi V subscripsit Ambrosius Ep. Ecclesiæ Tricassium) hic, inquam, Vincentius, in S. Auentini honore basilicam subtus vrbem Tricassinam diligenter fundari prȩcepit, in qua simul coniuncto latere requiescit. Eam opinamur ad monasterium S. Auentini pertinuisse, quo corpus eius, forsan a S. Fidolo, relatum; nisi si sub mortem filios suos reuisens, apud eos migrauit.

[16] Ea frequentata religionis ergo a sanctis viris. De S. Frodoberto dicitur in eius Vita 8 Ianuarij cap. 4 nu. 17. [frequentata a S. Frodoberto Ab.] Interea paucorum dierum interlabente curriculo, ad basilicam B. Auentini Confessoris, eius gratia, EX MORE, Christi famulus accedebat: cumque iam fores ecclesiæ perintraret & c. S. Prudentius Ep. Trecensis, [S. Prudētio Ep. S. Maura V.] cuius festum agitur VI Aprilis, in sermone de vita & morte gloriosæ Virginis Mauræ apud Camuzatum, ita scribit: Dicta siquidem die (Parasceues) inter Sextam & Nonam apud S. Auentini ecclesiam, in suburbio ciuitatis ipsius, sanctæ prædicationis semina ego peccator miserrimus, talis qualis Episcopus, pro officij mei debito, in cordibus audientium iaciebam, & pro modulo meo diuini sermonis hamo piscabar pisciculos, et si paucos & paruos. Aderat & Maura attente audiens & sedens inter alios auditores, quæ nulla vnquam occasione ab huiusmodi pia occupatione potuit reuocari &c. Agemus de S. Maura ad XXI Septembris Ea ecclesia, vt iam diximus, nunc intra mœnia vrbis est; tunc non longe dissita, vt ex eo sermone liquet.

[17] Reliquiæ vero S. Auentini, lignea capsula, auro exterius bracteata, in ecclesia collegiata S. Stephani, vna cum multis aliis reuerentissime custodiuntur, [Reliquiæ in basilica S. Stephani, in capsa inaurata;] vt notat Camuzatus. Quod & mnemosynon quoddam, inquit, ex ipsa capsula depromptum, partem eorum quæ in eam condita sunt complectens, indicat hoc tenore: Corpvs S. Aventini Confess. magnam partem corporis S. Altini M. de discipvlis Iesv Christi. magnam partem corporis S. Vrsi Ep. et Confess. Reliqviæ S. Getvlii Albanen. Ep. brachivm S. Ivstiniani M. Reliqviæ SS. Mavrorvm translatæ de ecclesia B. Gereonis in Colonia. De S. Altimo agemus XXXI Decemb. de S. Vrso Ep. Trecensi Conf. XXVI Iulij. de S. Getulio M. at non Episcopo, X Iunij. De SS. Mauris MM. XV Octob. S. Iustinianus M. Necdum nobis notus, nisi fortassis frater sit S. Iusti, siue Iustini pueri Martyris, de quo XVIII Octobr. Seruatur ea capsa Reliquiarum, teste Nicolao Des-Guerrois, post summum altare, editiore loco & in absidem arcuato, iuxtaq; feretrum, quo conditæ reliquiæ S. Hoyldis V. de qua XXX Aprilis. Hanc alibi idem Auctor, anno MCLIX in basilicam illam S. Stephani translatam scribit.

[18] In Crenayo vico est ecclesia S. Auentino dicata, cuius costa vna illuc anno MDCV die XVII Nouembris translata est. Sunt & Reliquiæ eius aliquæ in parochiali ecclesia S. Auentini, [aliæ alibi.] quam diximus olim foris ædificatam, nunc intra mœnia esse: in eaque magno hominum concursu & pietate honoratur pridie Nonas Februarij.

VITA
AVCTORE ANONYMO,
ex MSS. edita a Nic. Camuzato.

Auentinus, Presbyter, Trecis in Gallia (S.)

BHL Number: 0877

Avctore anonymo, ex Camazato.

CAPVT I
Oeconomi munus a S. Auentino administratur, non sine miraculis.

[1] Tempus & conuersationem S. Auentini simplici sermone breuiter strictimque edisseram, [Præfatio Auctoris.] si eius intercessio & oratio apud Deum Patrem obtineat, quod in pectus cordis nostri veniat, vt exilis ingenij angusta mediocritas saltē tenuis ad modum frugis pariat, quod ad copiam fœcundi cespitis culminibus ingrauescat. Aggrediar tamen facultate qua valeo.

[2] [S. Auentinus Trecas venit.] Fuit Aquitaniæ parte regionis, Bituricæ vrbis oppidi indigena, a parentibus mediocribus, Tricassinæ ciuitati proselytus adueniens. b Audiuit autem vir Apostolicus c Camelianus Episcopus famam nominis eius in operibus bonis: erat enim in eo mens humilis, castitas plena, sapientia multiplex, prudentia magna, caritas benigna. [Ob virtutes gratus S. Cameliano Ep.] Derelicta huius seculi fallacia & vanitatis insania, iactauit in Domino cogitatum suum, in Domino confidens: transmigransque fuit in monte anima sua, sicut passet, non timens mala, quoniam Dominus cum eo erat, quemadmodum Spiritus sanctus per Dauid Prophetam ait. [Psal. 22. 4 & ps. 112. 7] Et, de stercore extollens pauperem, vt collocet eum cum Principibus populi sui, & solium gloriæ teneat. Idem quoque in oratione, quotidie ecclesiæ limina frequentabat.

[3] [eius oeconomus cōstituitur.] Specialiter vero intelligens vir Apostolicus, & videns eum de cælesti munere habere gratiam, commendauit tradens ei promptuaria sua: ad quæ ille volens nolens addictus & valde constrictus, quod ordinatum fuerat cum gratiarum actione accipere oblatum non renuit. Dum hæc ageret & eadem tenere videretur, [in pauperes liberalis,] inde pauperibus viduis ac pupillis dapes copiosas erogabat: quantum exinde egentibus dispensabat, tantum amplius diuino imperio amplificabat.

[4] Cum autem esset in promptuario lagena bacchi centenaria, de qua quotidianis diebus in domo Ecclesiæ communi pariter hauriebant, idemque ministrabat, [vinum in lagena adcrescere facit:] & nullo modo vnquam minuebatur, sed potius accrescebat; vt habet curiositas hominum occulta Dei perscrutari beneficia, prædictus vir Apostolicus volens cognoscere quod ex Dei nutu fiebar, iussit mittere virgam palmæ, vt sciret quantum exinde potatum fuerat, & quantum superesset. At vbi alterius personæ manus accessit ministrare, continuo cessauit fons ille, cuius erat minister, vt deinceps infra paucos dies exinanita lagena atque euacuata esset. Dum id gestum esset, quod ad stupefacienda corda hominum, vel ad magnitudinem gloriæ nominis eius adcrescebat, dat ei S. Camelianus licentiam properandi in partem, quam ire vellet.

[Annotata]

a Des-Guerrois, Francum facit. haud facile probauerit.

b Idem ait, a parentibus, piis licet, vltro discessisse, Dei amore. Camuzatus, a S Cameliano accersitum.

c Colitur S. Camelianus 28 Iulij. adfuit concilio I Aurelian. vbi Camillianus appellatur. Hunc Petrus Pithoeus vult S. Lupo suffectum an. 479, decessisse 536. Camuzatus & Des-Guerrois obitum eius statuunt an.525.

CAPVT II
S. Auentini vita eremitica, Sacerdotium.

[5] Post hæc tugurium sibi ad fontem a cuiusdam Ecclesiæ collocauit, [anachoreticam vitam agit.] in quo non multum temporis commoratus, sed paucis diebus ibidem habitauit: videns se crebrius a vulgi multitudine ac visitatione publicari, cogitans intra arcana cordis sui, ne ad offensionem Dei veniret, aut implere non posset quod voluntas animi spoponderat Deo, exinde remouit se spōte sua, & petiit insulam septem millibus fere ab vrbe Tricassium distantem, quam alueus Sequanæ vel Osæ fluuius in modum coronæ circumdant: [eamq; austeram:] & nihil aliud secum detulit, nisi panem, rastrum, semen olerum, pauxillum salis, hordei granum, milium vel b panicium, vnde victum haberet; quætens locum, vbi cellulam sibi exiguam manibus fecit, lento vimine textam, in qua sibi latebram collocauit.

[6] Cum iam autem interuallo temporis ibidem degeret, ac solitam duceret vitam, ad Leuiticum onus consecratur, donec ad Sacerdotale ministerium ascendit, [consecratur Sacerdos:] psalmorum scientia adprime eruditus, quam Spiritus sanctus in os eius infundebat, & sermonibus declarabat. Dominus denique perfectum & consummatum docet fieri, qui omnibus bonis suis venditis ac derelictis & in vsum pauperum distributis, thesaurum sibi condit in cælum, eum dicit posse Dominum sequi, & gloriam Dominicæ Passionis imitari, qui expeditus & succinctus, nullis laqueis rei militaris secularisque inuolutus, sed solutus ac liber, vt possit cum Deo in cælesti sede habitare. Sed nos in hac admonitione ad propositum reuertamur.

[7] Cum iam temporis spatio in loco solitudinis, quem sibi elegerat, habitaret, & cælestem in terra duceret vitam, cibus ei alter non erat, nisi panis hordeaceus permixtus oleribus ac radicibus herbarum, [Ieiuniis & pœnitentiis se macerat.] quem peractis triduanis diebus media iam hebdomada cum aqua in refectionem sumebat. Indesinenter ad orationem in cinere & sacco iacebat. Vestimentum autem eius ad membra corporis hirsutum cilicium, tunica squallida, cingulum pelliceum, c epideten habens laneam, cucullam venustam, calceamentum pedum eius cothurnum: lectulus vero, vbi parumper requiescebat, pelliculis cooperiebatur.

[Annotata]

a Exponit Des-Guerrois, iuxta fontem, manantem ad pedem cuiusdam ædiculæ desertæ, aut certe a vulgi frequentia remotæ.

b Panicum videtur legendum.

c Ependyten forte laneum scribere voluit. Diximus 17 Ianuar. ad Vitam S. Antonij, § 15 nu. 68 ἐπενδύτην esse exteriorem vestem, quæ monachis Ægyptus pellicea, seu melote; in Occidente pluribus lanea.

CAPVT III
S. Auertini cum feris familiaritas.

[8] Interea tempora sua edisseram vobis & historiæ eius primordia. Quodam intempestæ noctis silentio, venit ad speluncam sancti viri fera terribilis, [Vrsū precibus recitatis in cellam admittit,] vrsus de siluestri loco truculentus, ac veluti si raptis catulis in saltum abiret, speluncam, quam vir sanctus inhabitabat, irrumpere quærens, rugiens ac rabie furoris circumfremens: consternatus atque attonitus vir sanctus, iam sibi discrimen mortis imminere ante oculos viderat. Heu! heu! exclamat ad Dominum viuum conditorem cæli & terræ, intrepidus recurrens ad arma præsidij, & ad carmina Dauid, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem: cumque iam in oratione perseueraret, & iam albescente polo aurora remoueret vmbram caliginis & tenebrarum, vir sanctus patefecit ostium cellulæ, & ingressa est iam dicta bestia, ceu fessa ac mitis caput & aures in terram declinans, ad pedes sancti viri accubans, eosque lambere cœpit, porrexit pedem priorem vulneribus læsum, vbi adhuc imminens ligni truncus, velut spina penetrauerat, atque ibidem hærebat. [Ps. 15. 10] Perspicue vero vidit, quod sibi eam auferri quȩrebat: [ei stipitem e pede extrahit:] apprehendens itaque incunctanter vir beatus pedem saucium, eruit ab eo stipitem ligni, aquam cum summa diligentia exquirens, cum qua tepida emolliuit infirmitatem pedis, quæ intrinsecus induruerat, feram benedixit, plagæ foramen liniens, & circundans ligamento pelliculam, vt ad sanitatem pristinam redire potuisset. At vbi vrsus percepit perfectam medicinam membrorum, [ceruam excipit:] continuo vastas repetens solitudines siluarum, postea nusquam comparuit. Post hoc miraculum cerua feralis antrum beati viri ingressa est, ne ab hominibus caperetur.

[9] Denique cum iter ageret, properans ad vrbem Tricassinam, vidit hominem super sonipedem sedentem, ac velociter currentem, [pellit precibus dæmonem equiti laqueos parantem.] & post tergum eius dæmonem residentem, tunc ait ad comites suos: Ecce hominem video; quem diabolus intendit præcipitare, quem sequitur tempestas valida fulgura & tonitrua, grandines vel pulueris fumus vsque ad æthera volans. Eodem iam perituro prope, precati sunt socij eius, qui cum ipso iter agebant, vt liberaret animam eius a laqueo mortis: vir sanctus prostrauit se in oratione, & illico aduersarius ille deiectus est in terram, & postmodum nusquam comparuit.

[10] Cetera itaque miracula non prætermittamus. Quotiescumque extenderet manum suam per ostium fenestræ videntibus cunctis cum fracto micarum pane, [auibus cibū familiariter præbet:] de quo solebat edere, veniebant volatilia cæli, & vescebantur in manibus illius vsque ad sarietatem, & postea reuertebantur. Præterea de angue illo, vbi focus erat, qui in camino edidit fœtus: exinde eum illæsum atque intactum dimisit abire. Igitur interea beatus vir S. Auentinus, habebat secum monachum, qui ei aliquid pro consolatione ministrabat, atque solatium cum magno studio impendebat: hic sæpius ad fluuium cum vasculo progrediens ad capiendos pisciculos, illi vinos deferebat. Sanctus vir ille in fluuium eos reticiebat dicens: Redite ad officium libetratis, vt viuere possitis.

[11] [anguē pede contritum precibus sanat:] Quadam die dum per loca solitudinis deambularet, casu cum pede contriuit anguem, at ille caput eleuans, morsu venenifero pedem sancti viri voluit percutere, statimque ad respectum viri Dei, iam pene mortuus effectus est. Vir sanctus pietate ductus inclinauit se ad orationem, & iam dictum anguem viuum & incolumem abire permisit. Multæ insuper virtutes habentur de eo, quæ in hoc opusculo non sunt comprehensæ, maligni siquidem spiritus in obsessis corporibus proclamabant, eius meritis cruciari.

[12] Iam sermo huius orationis finem postulat, quia antea dies quam oratio cessabit, non vt virtutes deficiant, sed quia quæ incognita sunt, a nobis adnotari non possunt. In cuius honore vir Sanctus Vincentius Episcopus basilicam subtus vrbem Tricassinam diligenter fundari præcepit, [eius & S. Vincētij Trecensis sepultura.] in qua simul coniuncto latere requiescit. Sic beatus vir obiit in pace, sub pridie Nonarum Februaryarum, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

DE S. AVENTINO EPISCOPO CASTRODVNI IN GALLIA.

SECVLO VI

Commentarius præuius.

Auentinus Ep. Castroduni in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Alter hic est Auentinus, Dunensis Archidiaconatus, Episcopali potestate, administrator, cum in Sedem Carnotensem ordinatus esset. Multi eum cum Trecensi Auentino, quod in eumdem diem vtriusque incidant feriæ, [S. Auentinus Ep.] confuderunt, illumq; Episcopum vocauere; quod huius erat decus. Asseruatur huius corpus in ecclesia S. Medardi in suburbiis Castroduni. [Castrodu ni colitur:] Est autem Castrodunum, siue Dunum Castrum, Carnotensis diœcesis in Gallia oppidum, munitum & in edito situm loco, quod ipsum indicat nomen; dunum enim, vt alibi diximus, rupem aut collem sonat, nec additur vrbium nominibus, nisi quæ alto sunt situ. In ea igitur, quam diximus, [medetur doloribus capitis:] parochiali S. Medardi ecclesia sepulchrum visitur S. Auentini in ipso ecclesiæ muro, fornice tectum. Multi eo confluunt, magna pietate, capitis præcipue doloribus remedium oraturi.

[2] Ex eius Ecclesiæ MS. codice Vitam S. Auentini nacti sumus, rhythmo Gallico scriptam, rudi satis & impolito quam ita vertimus, vt sententiam omnem redderemus, non quæ superflue multa adiecta erant, [eius Vita vnde?] neutiquam ad modernam Galliæ linguæ elegantiam exacta. Summa vitæ est, germano eius S. Solenni in Episcopum Carnotensem electo, sed quo id declinaret onus, fuga elapso, ordinatum esse Auentinum: at reuerso paullo post Solenni, contendisse populum vt prior electio rara esset, itaq; ab eo missum esse Auentinum, vt Dunensibus pro Episcopo præesset, nam vere erat Episcopus: quod ille munus præclare geßit, multisq; ornauit miraculis.

[3] Idem in S. Solennis Vita, quam XXIV Septembris dabimus, ita traditur: Defuncto Carnotensium vrbis Episcopo, succeudit Dei spiraculum scintillaue cor Regis, [S. Solenni in Episcopum Carnotensem electo, sed fuga elapso.] vt non alius ibi nisi Solennis sacraretur Episcopus. Interrogauerat enim famam eius, & ipsa vulgata erat in vniuersa vrbe. Audiens itaque venerabilis Solennis edictum Principis, cernensque Pontifices, qui eum ad consecrandum venerant, fugit latenter, & triduo in spelunca quadam latitauit. Quærebatur autem & non inueniebatur: ille latebat in antro, iste replebatur mœstitia: ille solennes fundebat preces ad Dominum, iste consolationem tristis quærebat. Abdite gerebantur iussa Principis, ne quis mortis puniretur sententia. Considerantes igitur oues, [Auētinus ordinatur:] quas sancta Mater Ecclesia parturit, ne rapacis lupi faucibus rabido morsu laniarentur, Auentinum Archidiaconum laudibus dignis acclamantes, Pastorem simul & Sacerdotem instituerunt. Cum episcopale igitur nactus fuisset cōsortium, dilectio Solennis separauit Sacerdotem a conuiuio.

[4] Audiuit itaque B. Solennis in cauerna, vbi latebat, quasi auram lenem in silentio noctis currentem, fremituque vociferantem: Auentinus Episcopus holocaustum obtulit Deo. Et cum hæc audisset, ita fudit ad Dominum preces: Domine da lucernam Verbi lucere pedibus meis ad semitam lucis; vt benedicat anima mea nomini sancto tuo. Egressusque ibat occurrere Sacerdoti. Expectabatur autem desideratus, sicut arida sitiens pluuiæ guttas, & omnes rogantes erant Deum. [sed illo reuerso,] hinc plebes sonant vocibus, & hinc runior populi fremit in strepitu, deinde cuncti concrepant vocibus: Ecce Solennis dignus est, Episcopus ordinetur. Ad quorum laudes exterunt Episcopi, & summo repleti gaudio dixerunt: Dignus est, Episcopus consecretur. Nondum adhuc fuerant egressi de templo, & apprehensum duxerunt ad aras templi, & induerunt eum stola candida, & coronam pretiosam imposuerunt eius capiti, tradentes ei baculum pastoralem, vt dispersas oues congregaret ad fidem sanctitatis. Dicit itaque S. Solennis: Quid ergo faciemus de Auentino Episcopo? Responderunt omnes: Si post tuum superstes fuerit obitum, dignitatis obtineat locum: sin autem, tuo sit obtemperans principatui. Vir autem Domini, pietatis visceribus commotus, ne sancta macularetur religio, & eius animus in aliquo obfuscaretur, dedit sub cura illius regiminis oppidum cognominatum Dunum, [mittitur Castrodunum.] vbi omnibus diebus vitæ suæ religionis cultum securus exerceret. Post ter denos vero dies Ludewicus Rex contra Gothorum aciem armatum ducebat exercitum &c.

[5] Vitam integram dabimus XXIV Septembris; cuicuimodi ea sit; nam, quod ceterorum scriptorum refellitur testimonio, Clodouæum ait, quando aduersus Alaricum VVisigothorum Regem mouit, adhuc Gentilem fuisse, & part a victoria cum multis suorum baptizatum a S. Solenni. Breuiarium Carnotense Clodouæi Catechisten vocat, eiusq; baptismo Remis adfuisse tradit. Sebastianus Roullardus in Parthenia, siue Ecclesiæ Carnotensis historia cap. 10 fatetur victoriam de Gothis, [quando S. Solennis,] cuius omen e Solennis Ecclesiastico cantu Regi oblatum fuit, contigisse post Clodouæi baptismum: in ordinanda tamen Sedis eius chronologia cum MS. Vita non concordat. Hæc ita habet: Sanctus vero Solennis cum sex lustra & quatuor more aristarum vitæ volueret curricula, pontificalem promotus in honorem florebat in Ecclesia, clari luminis decoratus fulgore, per tres quoque Olympiadas gerens triumphum de hac luce migrauit ad Dominum. Roullardus anno Christi CDLXXXIV Episcopum factum ait, DXV deceßisse.

[6] Saussaius in Martyrol. Gallican. 24 Septemb de Auentino ita meminit: Ne delatum honorem reciperet, tamdiu se abdidit Solennis, quousque Auentinum in sui renitentis vicem surrogatum audiuit. Tunc enim secure, vt putabat, de latebra egressus, in vrbem rediit, [quando S. Auētinu] nouo Præsuli honoris primitias præstiturus. At necdum Aduentinus ordinationis munus receperat. Moxque vt apparuit Solennis, facto ad eum ingenti populi concursu, ab his raptus, at que ad ecclesiam deductus, Aduentino lubenter digniori se honorem pontificalem cedente & c. Receperat enimuero ordinationis munus Auentinus, [vere Episcopus,] vt ex dictis patet ac mox dicendis.

[7] Quando decesserit S. Auentinus, & an S. Solenni, vt conuenerat, suffectus sit, non constat. Solennem certum est, &, si ei successit, ipsum quoque Auentinum ante annum Christi DXXXVI aut etiam DXXXV obiisse nam anno Childeberti Regis XXVI aut XXVII habitum est cōcilium Aurelianense, cui subscripsit Ætherius Ep. Ecclesiæ Carnotensis. [obierint, incertum.] At si forte (vt Paulino Antiocheno factum, qui S. Meletio cesserat, prius mortuo subrogandus, cui tamen prælatus deinde Flauianus) nulla pacti habita ratione, Solenni immediate succeßit S. Ætherius, potuit diutius vitam produxisse Auentinus, adeoq; ad annum DXLIX, Childeberti XL peruenisse, vt habet Vita.

[8] Ceterum pro Episcopo se habuisse, patet ex Concilio Aurelianensi primo, cui ipse postremo loco subscripsit Auentinus Ep. Ecclesiæ Carnotenæ. Adnotæt Sirmondus, [interest S. Auētinus concilio Aurelian. circa an. 509.] alios codices habere: Auentinus Episcopus de Carnotas. &, Ex ciuitate Carnotas Auentinus Episcopus. alios, Episcopus Ecclesiæ Dunensis; pro quo ab aliis scriptum, Diniensis, Diuiensis, Diensis, Dignensis, vt videre est apud Binium.Censet Sirmondus, quia Dunum castrum est diœcesis Carnotenæ, ab eo eius Sedis Episcopos Dunenses interdum esse appellatos. Nos S. Auentinum putamus Dunensem Episcopum appellari, quia Duni vere functus Episcopi munere sit, siue sit postea Carnotum translatus, seu priore solum titulo contentus isthic manserit, vbi & obiisse Roullardus testatur.

[9] Auentini porro fortuna, Promoto paullo post ad occupandam Dunensis Episcopi dignitatem argumentum fuit, qui, vt videtur, ciuis erat eius loci. [Eius forte exemplo,] Is fauore Sigeberti Austrasiæ Regis, (cui Dunenses post Chariberti mortem parebant) ingratiis Pappoli Carnoteni Antistitis, ab Ægidio Remensi Archiepiscopo, ad cuius prouinciam neque Carnutes, neque Dunum pertinebant, sed ad Constituti Senonensis, [sed contra Canones,] contra Canonicam disciplinam Episcopus consecratus fuerat, vt in Constitutione Synodi Parisiensis IV, anno Chilperici & fratrum Regum XII, Christi DLXXII aut sequenti habitæ, dicitur. Et rogarunt quidem illius synodi Patres Sigebertum, vt Promoti caussam non defenderet: at nihil impetrauere. Quid deinceps consecutum sit, indicat S Gregorius Turon Isis lib. 7 hist. Franc. cap. 17 ita scribens: Promotus vero, qui in Dunensi castro, [Promotus, Episcopus Dunensis factus,] ordinante Sigeberto Rege, Episcopus fuerat institutus, & post mortem Regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diœcesis Carnotenæ, contra quem ita iudicium latum fuerat, vt Presbyterij tantum officio fungeretur; accessit ad Regem (Gunthramnum) deprecans vt ordinationem Episcopatus in antedicto castro reciperet. [deponitur,] Sed obsistente Pappolo Carnotenæ vrbis Episcopo, ac dicente, quia Diœcesis meæ est, ostendente præsertim iudicia Episcoporum; nihil aliud potuit obtinere cum Rege, nisi ea quæ sub ipsius castri termino propria habebat reciperet, in qua cum genitrice adhuc superstite moraretur. Auentinum quoque Archidiaconum solum Dunensem fuisse existimat Roullardus sed citata subscriptione concilij Aurelian. refellitur.

VITA
ex rhythmo Gallico succincte concinnata.

Auentinus Ep. Castroduni in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Qvo tempore Clodouæus (is qui postmodum, S. Clorhildis vxoris suæ hortatu ac precibus, Christi fidem Francorum Regum primus amplexus est) Galliam, multis afflictam cladibus, imperio regebat; Castroduni quæ tunc vrbs Clara dicebatur, Ioannes extitit Comes, [S. Auentinus nobili genere ortus,] vir pius iuxta ac prudens, & ciuibus suis longe dissimilis, quorum plerique tunc Gentilitiis superstitionibus obstricti tenebantur. Is cum Blæsensis Comitis filiam Agnetem, pari pietatatis ac sapientiæ laude conspicuam, duxisset; tres ex ea filios, [S. Solennis Ep frater,] Solennem, Auentinum, Ioannem, ac filiam Agnetem suscepit. Verum hæc vix egressa e cunis, baptismoque lustrata, decessit. Filij egregie ad omnem morum honestatē ac vitæ sanctimoniam educati sunt.

[2] Flauius Agnetis auunculus, Carnutum Episcopus, Solennem & Auentinum scientiis liberalibus imbuendos suscepit, Ioanne ad parentum solatium domi relicto. [cū eo educatur,] Cumque illorum præclaram indolem, ad omnium studia virtutum incitatam, probasset, in Clerum eos Ecclesiæ Carnotensis, licet admodum adhuc adolescente, sed longe præcellentes suis æqualibus, atque omnibus vnice caros, cooptauit. Dein ætate scientiaque prouectos sacerdotio initiauit. [sit Sacerdos,] Demum Archidiaconi munus, primorum Cleri consensu, Solenni obtulit: [dein Archidiaconus,] ast eo operose deprecante, Auentino illud, inuito quoque diuque obluctato, imposuit. Magnam vero Auentinus in ea sustinenda persona laudem virtutis atque eruditionis promeritus est, sibique omnium mirificum quemdam amorem conciliauit. Solennis in Canonicorum collegium, quamuis periculorum metu aliquantulum obnitens, adlectus est.

[3] Defuncto dein Flauio Antistite, annuente Clodouæo Rege, [postea, fratre electo fugiente, Episcopus;] Clerus ac populus subrogandum ei Solennem censuere, doctrina, prudentia, innocentia vitæ, Diuinæ gloriæ zelo, commendatum. Id vbi agi sensit Solennis, fugam arripit, seque in specum quamdam abdit, ne tanto oneri subiicere humeros cogeretur. Eius cognita fuga, turbata plebs vniuersa, ne diutius tamen Pastore careret, ineunda denuo suffragia conclamat. Creatus ergo est S. Auentinus, inuitus & ipse, sed consensu coactus, atque ab Episcopis, qui aduocati conuenerant, ordinatus.

[4] Ingens erat omnium exultatio, vt viæ omnes atque agri festis vocibus Auentinum Antistitem celebrantium personarēt. Eæ ipsæ voces ingeminatæ identidem a transeuntibus ante S. Solennis latebras, aures eius animumque aduerterunt. [sed eo reuerso] Ergo ratus se periculo defunctum, Deo gratias agit, proditque, germano gratulaturus, quam ipse effugisset, dignitatem. Sed contra ac sperabat, res cessit. Vt enim in conspectum populi venit, vociferantur vniuersi, adesse Solennem, Episcopum consecrandum, qui prior sit electus. Quid multa? Rapiunt inuitum, ac nequidquam abnuentem, & deprecantem ne fratri tanta iniuria fiat, ne Regula Ecclesiastica, quæ duos in vna Cathedra collocari Episcopos prohibet, [& ordinato,] violetur. Illi contra: Gratus ades; Episcopum te Carnutes poposcerunt, Episcopum habebunt. Germano, vt tibi mentem atque consilium Deus dederit, [mittitur Castrodunum:] tu prospicies. Ne obsiste votis tuorum. Attonitus tumultuantis populi fauore Solennis, cessit tandem, atque Auentinum ad Dunenses legauit, sacra curaturum vice sua, sed Episcopali auctoritate.

[5] Est is tractus in Belsia, opimus admodum ac frumenti vinique ferax, incolarum quoque subtili & vrbana indole celebris. Eius tunc principes, vt ante scriptum, ipsius Auentini parentes erant, non opibus magis ac genere, quam virtute & prudentia clari. Eos igitur vt reuisat, ac si qua opus sit soletur, in viam se dat Auentinus. Vt conspecta illi eminus patria est, ad modicam quietem consedit: ac mox somnus fatigato subrepsit. in eo vero Angelum visus est sibi videre & audire edicentem, [Angeli monitu,] parentem quidem vtrumque obiisse, sed pergeret ipse iuxta flumen, ad locum Buxerias, olim Sub vrbe, dictum. Eunti germanus eius Ioannes solitarius occurrit, [Ioāni fratri occurrit,] qui lepra fœdum in modum inquinatus, eoque ab vrbe ac ciuium congressu sua sponte semotus, domicilium sibi isthic, & iuxta ædiculam, in qua Deo preces offerret, construxerat, dicaratque Deiparæ Virgini. Illacrymatur spectaculo Auentinus, & benigne fratrem salutat, ac deterso fletu, ei osculum præbet, [eumq; a lepra sanat:] tum benedicens lepram omnem momento pellit, sanumque eum ac vegetum reddit. Sed mox inde se proripit, ne tanti miraculi auctor agnosceretur ac honoraretur. Excepta est Duni subita illa Ioannis Comitis incolumitas magno populi Deum collaudantis gaudio, secutaque multorum ad Christum conuersio, etiam eorum qui longe aberant, famam tamen rei acceperant. Auentinus tugurium sibi struit in rupe, [in rupe habitat,] quam serpentium aliorumque venenatorum animalium copia fecerat inaccessam, nihil tamen illi incommodi afferebat, velut sanctitatem eius reuerita, [inter serpentes:] & ad preces Deique laudes assidue vacabat, quodammodo attenta, vt ne strepitum quidem sibilumue ederet.

[6] Multi eius casam adire certatim cupiebant mortales. Nec defuere vaferrimi dæmonis insidiæ. Dum in illo secessu Deum inflammato studio precatur, vocem percipit plangentis ac lamentantis cuiuspiam. Commiseratione motus, & vocem secutus, [dæmonem mulieris specie sibi insidiantem,] mulierem reperit, quæ se opulentam & illustrem asserit, a prædonibus spoliatam, etiam vestimento, ac famulos ipsos duos, existimantes eam iam mortuam, prædonibus in eius diripienda re adiutores fuisse. Scitari Sanctus, ecquid a se solatij postuler. Illa vero, Fame, inquit, ac frigore enecor: sub tectum me, quæso, deductam cibo refice. Auentinus sagax artificiorum Sathanæ, [cellæ aditu arcet,] Opperire me, inquit, sub huius vmbra arboris, dum quæ flagitas procuro. Tum escas profert, quibus sua in specu vesci ipse consueuerat; En, inquit, panis hordeacei, quo victito, frustum. Eo leuare famem potes. dein ad cumulum vel solatij eius vel suæ securitatis, Cruce eam signat. Non tulit isthæc arma diabolus, [& Crucis signo fugat:] atque immani vociferatione se victum testatus in auras abiit. Prostratus in genua Auentinus, prolixe Deo gratias agit, qui se ab improbissimi hostis insidiis liberarit.

[7] Celebrior in dies existebat eius miraculorum fama. Felicem se ducebat, quisquis eius frui alloquio meruisset. Morbos enim aliaque mala, Diuina virture depellebat. Rogatus ab accolis vt eorum domicilia viseret ac benediceret, benigne annuit: sed cum longa inedia ac labore fessus, graui etiam siti cruciaretur, paullum a via secedit, flexisque genibus Deum orat, vt sibi idoneo remedio subueniat. Adfuit illico Numinis pietas. Cum enim surrexisset Auentinus, [fontem precibus & Cruce elicit:] ac subrecto in cælum animo, vultu in terram demisso, ter eam baculo pulsasset, efformato Crucis signo, fons limpidissimus exiliit. Perculsi miraculo quidam, cessere, cui adhuc repugnarant, veritati: admodum triginta ipsa aqua baptizati, qua & Sanctus sitim demum corporalem restinxit.

[8]Vrbs clara, quæ nunc Dunum castrum, appellatur, graui pestilentia laboraret, rogatus ab oppidanis, vt tanto malo remedium afferret, eo se contulit, [Castroduni pestem sedat,] duplicemque depulit luem, & auræ insalubris, qua corpora enecabantur, &, quibus animi grauius tabescebant, errorum: neque quisquam omnium fuit, qui non Christi fidem susciperet, quam Auentini & miracula & sanctitas facile persuadebant. Alium item locum, simili modo, vtraque contagione liberauit, [& alibi,] interna primum, atque illico, vt hȩc abierat, externa quoque. Plures fama exciti eius miraculorum, exuere pertinaciam, vltroque ad eum accessere baptismo abluendi. [ac multos conuertit:] Posito igitur Castroduni domicilio, sedulo ad sui gregis procurandam ac tuendam salutem incumbit Auentinus: obit ac lustrat districtum omnem sibi commissum, publica prædicatione priuatisque sermonibus omnes ad studium virtutis exhortans, adscitis aliis tanti munetis idoneis administris. [tria tēpla ædificat:] Tria ipse in ea vrbe templa suo ære fundauit, dicauitque vnum Christo Saluatori ac S. Ioanni Baptistæ; alterum S. Stephano Protomartyri, tertium Dei Genitrici Mariæ. Aduersus omnes hostium gregi suo insidiantium assultus, sacraram præcipue scripturarum præsidio, Christique Crucifixi effigie se suosque muniebat: in egenos erat per quam liberalis.

[9] Tandem septuaginta quinque natus annos, febri exhaustus, animam Deo reddidit, IV Februarij, Childeberto regnante, [moritur anima instar colūbæ egredi visa:] anno Christi DXLIX. Videre qui adstabant candidam columbam ab eius ore sursum euolare. Sepultus est, vti mandarat, ipso quo decessit loco, extra vrbem, in oratorio quod sibi ædificarat, vbi nunc parochialis est ecclesia S. Medardi, peregrinorum ad opem S. Auentini implorādam, [sepulitur in suburbano oratorio:] votaque persoluenda, confluentium frequentia celebris.

[10] Dum corpus eius sepulturæ traderetur, aduena quidam isthac iter habuit, haud mediocris (vt videbatur) fortunæ. Is conspecta pompa funeris, illudque curantium planctu, tanti viri iactura dolentium, petulanter irridere eos cœpit. [blasphemus isthic punitus,] Nec impune: nam cum propius cuncta curiose speculaturus accessisset, illico oculis, mox & reliquis sensibus captus, immobilis constatit. Verum adstantibus sancti viri auxilium inuocantibus, redditus is sibi est, [Diui ope curatus.] actisque Diuo gratiis, Christi venerari, quæ adhuc repudiauerat, sacra serio cœpit.

[11] Visum est deinde ædiculam, in qua conditus erat, ampliare. Sed quia inchoandum opus erat ex ea parte vbi sacrum corpus iacebat, transferri illud e rupe ea in Chorum oportuit. Mirum dictu: [Corpus vltro motum loco:] iterum Diuina virtute in priorem locum reuolutum est, nemine adstantium capiente quo id modo ac ratione factum esset. Defixi miraculo qui aderant, Carnotum quosdam ad Episcopum allegant. Is continuo aduolat, & cognito quod euenerat, & quorsum ipse accersitus esset, hortatur vt sese omnes ad honorandum Deum in Sancto suo præparent. [ad id curati quidam,] Curati ipso tempore lunatici aliquot. Episcopus triduanum ieiunium & preces indicit: dein Missam ipse peragit: ac demum ad collocandum in loco, in quo nunc est, sacrum corpus omnes accinguntur. Faber aderat quidam, qui vt rem prope perfectam vidit, superbe se operi ingerit, [arrogātia punita.] Frustra estis, inquiens, nisi ego manum admouero; nisusque præcidere angulum, qui aptandus supererat, humi corruit, iacensque immotus vociferatur: Surge S. Auentine, quid me premis enecasque? Confiteor iustas me meæ arrogantiæ pœnas dare. Obsecro te, Sancte Dei, hoc me cruciatu exime. Non diu supplicem aspernatus Auentinus, incolumem reddidit.

DE S. VINCENTIO EPISCOPO TRICASSINO IN GALLIA.

CIRCITER AN. DXLVI.

[Commentarius]

Vincentius Ep. Trecis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Decimus Ecclesiæ Trecensis Antistes S. Vincentius fuit: absoluta enim Sancti nomenclatura eum honestant Antonius Demochares, de sacrificio Missæ cap. 19. Ioannes Chenu, [S. Vincentius 10 Ep. Trecen.] Claudius Robertus, Nicolaus Camuzatus, Nicolaus Des-Guerrois. Petrus Pithoeus & Chenu anno Christi ⅠƆXXXVI admotum infulis putant, obiisse ⅠƆXLVI. Camuzatus, Des-Guerrois, Robertus, probabilius existimant, [quando vixerit:] anno ⅠƆXXV aut ⅠƆXXVI S. Cameliano successisse, sedisse vltra XX annos.

[2] Quia non agitur illius in vrbe Trecensi natalis, aliaue solennitas, hic eum S. Auentino iungimus, in cuius honore (vt in huius Vita cap. 3 nu. 12 dicitur) vir sanctus Vincentius Ep. basilicam subtus vrbem Tricassinam diligenter fundari præcepit: [ædificat ecclesiam S. Auentini;] in qua simul coniuncto latere requiescit. Ea basilica nunc intra vrbem est, vt ante scriptum, mœnibus latius productis. [ipse in ea sepultus:] Tradit Camuzatus, in ea adhuc exstare lapideum sepulchrum tres aut quatuor pedes a terra excitatum, in quod corpus S. Vincentij illatum fuit: [dicitur ad Cathedralem translatus:] quod nunc in principe fano Tricassino quidam dicunt asseruari: nullas tamen ferias, nullam eius memoriæ consecratam solennem & anniuersariam celebritatem agi, nec vllum eius gestorum & præclare exactæ vitæ in priscis historiis reliquum esse vestigium. Ita ille.

[3] Refragatur Des-Guerrois, negatq; translatum inde videri S. Vincentij corpus, propterea quod neque in Kalendariis vspiam inscriptum eius nomen legatur, neque in Legendariis Ecclesiæ Cathedralis, e quibus Dominica post festum Ascensionis, [non cōstat.] solennitati Reliquiarum sanctarum dicata, lectiones de iis ad Officium matutinum recitantur, vlla S. Vincentij mentio fiat. Censet igitur intra vetustum tumulum eius contineri corpus. Visitur is ante Chorum illius basilicæ ad dextram, [Eius sepulchrum.] medio pede ab solo extans, saxo tectus, cui quaternæ impositæ columellæ, hisq; aliud saxum incumbit, moles vniuersa ternos quaternosue pedes alta, quo sacro deposito reuerentia sit, neu calcari pedibus queat, quod caueri antiqua religione consueuit. Deumprecatur idem Scriptor, vt cuiuspiam Præsulis ad eum refodiendum & honorifice reponendum thesaurum, instigare animum dignetur.

DE S. THEOPHILO POENITENTE VICEDOMINO SIVE OECONOMO ECCLESIÆ ADANÆ IN CILICIA,

Circa An. Chr. DXXXVIII.

Commentarius præuius.

Theophilus Poenitens, Vicedominus Adanae in Cilicia (S.)

Avctore G. H.

§ I Locus & tempus gestæ huius historiæ. Dignitas Vicedomini, siue Oeconomi.

[1] Cilicia Asiæ minoris regio, Syriæ vicina, & cum ea iuxta Notitiam Imperij apud antiquos Orienti attributæ: in duplicem distinguebatur prouinciam, [Ciliciæ duplicis] Campestrem, quæ Cilicia proprie est, & prima Cilicia dicebatur, a Proconsule olim Romano fere administrata; & Tracheam, quæ secunda Cilicia appellata, a Præside regebatur. Illius metropolis est Tarsus S. Pauli Apostoli patria, huius Anazarbus, vrbs vtraque antiquißima, [Metropoles;] & Metropolitarum sedes sub Patriarchatu Antiocheno. Aderant in Chalcedonensi œcumenico Concilio Theodorus Tarsensis ciuitatis metropolis Ciliciæ prouinciæ, & Cyrus Anazarbi ciuitatis metropolis Ciliciæ secundæ. In huius Ciliciæ meditullio visitur apud Sarum fluuium vrbs Adana, in qua historia hæc & conuersio S. Theophili peracta est, [ibi Adana vrbs.] floretq; hoc etiam tempore, Adena, vel Adna vocata, Turcicorum Satraparum, & Patriarchæ Maronitarum sedes. Antiquos eius Episcopos produnt prima Concilia œcumenica, Paulinum Adanorum Nicænum primum, Cyriacum Adanensem Constantinopolit anum primum & Philippum Adanæ ciuitatis Chalcedonense. Ceterum pro varietate temporum fuit Adana, modo Ciliciæ secundæ, modo primæ subiecta, vtrique finitima; aut etiam αὐτοκέφαλος facta. Eam certe vtraque Acta attribuunt Ciliciæ secundæ; [primo Ciliciæ secundæ,] fuissetq; Theophilus, dum petebatur Adanensis Episcopus, Anazarbum abductus, vrbem magis propinquam, quam erat altera metropolis Tarsus. Extat cum Georgio Codino Curopalata de Officiis Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & cum Geographia sacra Caroli a S. Paulo, excusa Notitia Græcorum Episcopatuum, facta, vt sub finem eius indicatur, anno mundi VI MCCCXCI sub imperio Leonis Sapientis & sub Patriarcha Photio. Is est annus Æræ Christianæ DCCCLXXXIII iuxta ea, quæ infra hoc die traduntur ante Acta S. Nicolai Studitæ. [dein Ciliciæ primæ,] In ea Notitia Adana Ciliciæ primæ annumeratur, Tarso metropoli subiecta. Autbertus Miræus lib. 3 Notitiæ Episcopatuum, cap. 4 iuxta MS. codicem Cardinalis Sirleti, inter Metropoles autocephalas, seu per se subsistentes, [post αὐτοκέφαλος:] in Patriarchatu Autiocheno VIII loco statuit Adanam, vulgo Adna. Quod etiam sub finem librorum de Bello sacro legitur apud Guiliemum Tyrium, qui lib. 3, cap. 19 & sequentibus refert Ciliciam anuo MXCVII a Tancredo Turcis ereptam, & ca. 20 Adanam a Guelfone Burguudione obtentam.

[2] In hac ciuitate Adana fuit Theophilus sanctissimæ Dei Ecclesiæ οἰκονόμος, quo verbo Græco retento Oeconomus dicitur a Gentiano Herueto: [in hac Theophilus erat Oeconomus, seu Vice-dominus,] at Paulus Diaconus Vicedominum vertit. Ita directum ab Adriano Papa ad Synodum II Nicænam, seu VII Oecumenicam, quemdam Petrum, vt loco eius præsideret, Theophanes Οἰκονόμον vocat, Anastasius Bibliothecarius in sua Historia ex Theophane translata Ecclesiæ Romanæ Vicedominum. Eamdem vtriusque nomiuis dignitatem esse docemur in Decreto Gratiani dist. 90, cap. 3 & 4: vbi præfixo hoc titulo, Quod sit officium Vicedomini, allegantur verba S. Gregorij Papæ ex lib. 1 epist. 11 ad Clementinam Patriciam, vbi ista habentur: Anatolium constituimus Vicedominum, [magnæ in Ecclesia dignitatis:] cuius arbitrio episcopium commisimus disponendum. Dein cap. 4 titulo de eodem, scilicet Vicedomino, hæc traduntur ex Concilij Chalcedonensis canone 26, actione 15: Quia in quibusdam Ecclesiis Episcopi sine Oeconomo res Ecclesiasticas tractant, placuit omnes Ecclesias habentes Episcopos, etiam Oeconomum habere de proprio Clero, qui gubernet Ecclesiæ res cum arbitrio sui Episcopi &c. Eadem constituuntur in Synodo Oecumenica septima Nicææ habita, canone II. En Vicedomini in Ecclesia Romana, & Oeconomi apud Orientales eadem dignitas, officiiq; Ecclesiastici gradus. Vigilius Papa Constantinopolim ad Iustinianum Imperatorem e Sicilia nauigaturus, retransmisit Romam Ampliatum Presbyterum & Vicedominum suum … ad custodiendum Lateranas, & gubernandum Clerum, vt legitur in libro de Vitis Romanorum Pontificum. Solebant autem primi e Clero, & ferme Presbyteri assumi. Ita ante citatus Petrus ad Synodum Nicænam missus, sub initium singularum Actionum dicitur εὐλαβέστατος πρῶτος Πρεσβύτερος τῆς κατὰ Ῥώμην ἁγιωτάτης Ἐκκλησίας τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Πέτρου. [Presbyter,] & Latine vertitur ab Anastasio Bibliothecario: Petrus reliogiosissimus Archipresbyter, (subinde Protopresbyter, aut primus Presbyter) quæ Romæ est sanctissimæ beati Apostoli Petri Ecclesiæ. Imo Archipresbyterum olim habitum esse Vicarium natum Episcopi, post alios Iuris Canonici Doctores obseruat Augustinus Barbosa lib. 1 Iuris Ecclesiastici vniuersi cap. 25. In Orientali etiam Imperio tempore Zenonis Ioannem Tabennesiotam ex Presbytero & Oeconomo Patriarcham Alexandriæ factum, & sub Heracleona ex eodem Officio Presbyteriiq; dignitate Paulum pariter assumptum Patriarcham Constantinopolitanum, refert Theophanes apud Iacobum Goarem in Notis ad Caput 1 Codini Curopalatæ de Officiis Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Posteriores Græci Oeconomum tantian Diaconum voluerunt. Ita supra memoratus Anatolius, S. Gregorij Vicedominus, Diaconus fuit. De magno Oeconomo Ecclesiæ Constantinopolitanæ posteriorum temporum agitur pluribus in Euchologio Græcorum ab eodem Goare aliisq; illustrato. [aut Diaconus.]

[3] Quando vero hæc S. Theophili conuersio contigerit, aregui Persici notitia pendet. Ac primum a quo tempore Persarum regnum, imperante apud Romanos Alexandro, sub annum Christi CCXXVI instauratum est, vsque ad eiusdem regni occasum, Isdegerde vltimo Rege anno DCXXXII vita imperioq; priuato, [Inter varias Persarum incursiones,] plurima singulis seculis bella Romanos inter & Persas gesta sunt, adeoq; hæc verba Auctoris infra num. 1: Priusquam fieret incursio Persarum in rempublicam Romanorum, non sunt nude intelligenda de prima aliqua irruptione, qua, verbi gratia, sub Sapore primo aut Antiochia direpta est, aut Valerianus Imperator captus, vilisq; instar mancipij habitus, cuius ceruicibus pedem imponeret Sapores, equum conscensurus. Sed Auctor exprimit aliquam Persarum incursionem, quæ post obitum Theophili contigerat, omnibus istic, quibus suam historiam scribebat, optime notam; postquam Ecclesiæ sub Imperatoribus Christianis constitutæ quiete per suos Episcopos & Metropolitas regebantur. [contigit hæc pœnitentia circa an. 538,] Albericus monachus Trium-fontium in Chronico MS. ad annum DXXXVIII agit de Theophilo pœnitente per B. Mariam reconciliato: Sigebertus in Chronico ad annum præcedentem DXXXVII, vti etiam in Floribus historiatum Westmonasteriensis, scilicet cum Iustinianus Cæsar rerum potiretur, quo imperante tradunt hæc contigisse Canisius & Bredenbachius infra citandi. [sub Iustiniano,] Et consonat incursio Persarum deinde facta. Certe Vitiges Gothorum Rex anno belli Gothici desinente quarto, qui conuenit in annum Christi DXXXIX, mißis ad Chosroën senioremPersarum Regem legatis, eum concitauit ad pacem cum Romanis violandam, iam tum suapte sponte satis concitatum, & Africanis atque Italicis Iustiniani succeßibus inuidentem. [subsecutum bellū Persicum.] Repetitum ergo bellum Persicum est anno Iustiniani exeunte XIII, Christi DXL, quo nullis præsidiis firmato limite Romano, subito Orientem inuasit Chosroës, Syriam vastauit, Antiochiam cepit incenditq;, aclate populationem circumtulit, quam Cilicia vicina satis est passa: dum induciæ circiter annum Christi DXLV instaurarentur, anno deinde DLI prorogatæ maiore Romanorum ignominia, tributum Persis pendere coactorum: ac tandem pax plenior inter eos in annos septendecim sancita est anno DLXII. Quæ omnia plenius leguntur apud Procopium de bello Persico & Gothico, Agathiam, aliosq; istorum temporum scriptores. Martinus Polonus refert aliquanto serius hanc Theophili historiam sub Iustino II Imperat. & Vigelio Papa: quod minus probamus.

§ II Acta varia pœnitentiæ S. Theophili: eiusdem memoria sacra.

[4] Acta Theophili, ac potißimum eius lapsum & pœnitentiam per interceßionem sanctißimæ Dei genitricis Mariæ factam, cum piißimo eius obitu, scripsit Eutychianus, [Acta scripsit Græce Eutychianus Theophili discipulus,] eius iudiuiduus famulus: vt ipse post Acta ex Metaphraste apud Lipomanum & Surium testatur, his verbis: Ego autem Eutychianus humilis & peccator, qui fui natus in ædibus huius beatissimi Theophili, & deinde Clericus huius Catholicæ Ecclesiæ, cum secutus meum Dominum, ei inseruissem in afflictione, [testis oculatus,] quæ vidi oculis meis & auribus audiui a beata eius lingua, secure & certo scripsi, quæ ei contigerant, & exposui fidelibus amicis & piis viris, ad gloriam Dei omnipotentis & Domini nostri Iesu Christi, qui glorificatur in Sanctis suis. Hæc Auctor: quæ infra omissa sunt in Actis aliis Latinis, a Paulo Diacono translatis; vbi Auctor tamen Eutychianus præfigitur: quem deinde in Patriarcham Constantinopolitanum assumptum tradunt nonnulli, quos secuti sunt Petrus Canisius tomo 2 de Verbi Dei corruptelis, lib. 5. cap. 20, Tilmannus Bredenbachius lib. 2 Collationum sacraaum cap. 3. Verum hi, vti veremur, [alius a S. Eutychio Ep. Constantinopolitano,] confuderunt Eutychianum hunc cum S. Eutychio, qui e Phrygia oriundus, Amaseæ vitam monasticam duxit: atque inde cum vices Metropolitani suppleturus Constantinopolim ad Concilium quintum Oecumenicum esset missus, ibidem in locum Mennæ Patriarchæ vita functi electus est anno DLIII. Ac rursus, post Sedem illam duodecim fere annis administratam, Amaseam exul remissus est anno DLXV, quod assentiri nollet Iustiniano, neganti Christi carnem etiam ante resurrectionem pati aliquid aut corrumpi potuisse. Sed post annos iterum duodecim ab exilio Constantinopolim reuocatus, ibidem sanctißime ex hac vita migrauit anno DLXXXII, die VI Aprilis, qua eius Acta plenius illustrabimus. In his de vastatione Persarum, sub Iustino iuniore circa annum DLXXII facta, hæc leguntur: impiorum Persarum in Rempublicam nostram impetum omnes scimus, [ante annum 572;] cum nouus Nabuchodonosor Chosroës Sebasten venit & Melitenen. Cum igitur in magnas tunc angustias atque discrimen adductæ res essent; vicini omnes fere tum Nicopoli, tum Cæsarea, tum Comanis, tum Zala, ex aliisque finitimis ciuitatibus Amaseam tamquam in locum munitissimum se conferebant &c. Quæ speciem quamdam prioris sub Iustiniano incursionis Persarum in Syriam & Ciliciam repræsentant. Fuit autem hæc S. Theophili historia medio inter vtramque irruptionem tempore conscripta ab Eutychiano, prorsus a S. Eutychio distincto, qui in Antiocheno Patriarchatu, eodem tamen tempore degebat.

[5] Hanc S. Theophili historiam, olim Latine translatam, sed hactenus ineditam, damus ex tribus antiquis codicibus MSS. monasteriorum Belgicorum, [Latine vertit Paulus Diaconus Neapoleos,] Aquicinctini, Lætiensis & S. Gisleni. Interpres Paulus Diaconus Neapoleos in titulo indicatur: eius meminit Sigebertus cap. 69, de Scriptoribus Ecclesiasticis, his verbis: Paulus Diaconus Neapolitanæ Ecclesiæ transtulit de Græco in Latinum Vitam S. Mariæ Ægyptiacæ: in cuius Præfatione (quod mirum est non aduertisse Sigebertum)ita scribit: Domino gloriosissimo ac præstantissimo Regi Carolo. Sciens gloriosissimam Maiestatem vestram tam Diuinis eloquiis, quamque Sanctorum præcedentium exemplis valde delectari, cum iamdudum libellum conuersionis Mariæ Ægyptiacæ, cum tomulo de cuiusdam Vicedomini pœnitentia, Domino meo obtulerim; quia ille ipse casu quodam deperiit, nunc iterum iussui vestro in eodem restaurando deuotus fui. Voßius lib. 2, de Historicis Latinis cap. 31, Regem, cui Paulus librum suum dicauit, [dubium an sub Carolo Magno,] esse non Carolum Caluum, sed Carolum Magnum, ideo sibi persuadet, quod Sigebertus, dum Pauli meminit, eum Bedæ proxime subiungat, multisq; præmittat, qui ante annum octingentesimum vixere. Verum quantum hæc Voßij ratio fallat, demonstrat Anianus ab eodem Sigeberto proxime huic Paulo Diacono subiunctus, qui Alarici Regis Gothorum Cancellarius, edidit. Leges Theodosij Imperatoris Adurris in Nouempopulania, anno Christi DVI, tribus fere seculis ante Imperium Caroli Magni. De Aniano agit Sigebertus cap. 70, & contra cap. 62 egerat de S. Benedicto Abbate Anianæ & Indæ, qui iubente Ludouico Pio Imperatore scripsit anno DCCCXVII Concordiam Regularum Patrum, de qua plura ad eius Vitam XII Februarij.

[6] Quis ergo Carolus fuerit, cui suum opusculum inscripsit Paulus Diaconus, ex methodo Sigeberti non liquet. Vterque, & Carolus Magnus & nepos eius Carolus Caluus magni optimorum studiorum, illustriumq; Doctorum fautores fuerunt. Propendemus magis in tempora Caroli Calui, [nū potius sub Carolo Caluo.] quem Hericus monachus S. Germani Autißiodorensis, in Vita huius, carmine a se edita, sic alloquitur in Epistola illi inscripta: Multa sunt vestræ monumenta clementiæ, multa symbola pietatis. Illud vel maxime vobis æternam parat memoriam, quod famatissimi aui vestri Caroli studium erga immortales disciplinas, non modo ex æquo repræsentatis, verum etiam incomparabili feruore transcenditis: dum quod ille sopitis eduxit cineribus, vos fomento multiplici tum beneficiorum, tum auctoritatis vsquequaque prouehitis, imo, vt sublimibus sublimia conferam, ad sidera perurgetis. Ita vestra tempestate, ingenia hominum duplici nituntur adminiculo, dum ad sapientiæ abdita persequenda omnes quidem exemplo allicitis, quosdam vero etiam præmiis inuitatis. Quod autem ad peritos linguæ Græcæ, quibus Paulus annumerandus est, spectat, post pauca idem Hericus addit: Luget Græcia, (quam sui quondam incolæ iamdudum aspernantur, vestra potius magnanimitate delectati, studiis allecti, liberalitate confisi) dolet, inquam, se olim singulariter mirabilem, ac mirabiliter singularem, a suis destitui. Dolet certe sua illa priuilegia, quod numquam hactenus verita est, ad climata nostra transferri. Ac tandem concludit: Quidquid igitur litteræ possunt, quidquid assequuntur ingenia, vobis debent. Huic etiam Carolo Caluo direxit HierarchiamDionysij Areopagitæ a se de Græco in Latinum translatani Anastasius Romanæ Ecclesiæ Bibliothecarius, vti legitur in Vita Ioannis Papæ VIII.

[7] Paulo Diacono aliquanto iunior fuit Simeon Metaphrastes, qui hanc S. Theophili pœnitentiam, ab Eutychiano scriptam, [Acta a Metaphraste edita vertit Gētianus, euulgarūt Lipomanus & Surius.] elucubratis a se aliorū Sanctorum Actis adiunxit, retulitq; IV Februarij, qua Latine redditam a Gentiano Herueto edidit tomo 5 Vitarum sanctorum Patrum Aloysius Lipomanus, & ex eo Laurentius Surius eadem IV Februarij. Hos adeant quibus animus est, magnificentiam Dei erga Sanctißimam Virginem Matrem suam copiosius ostendere, pleniusq; elogia ac titulos eiusdem Deiparæ ex vtraque Vita decerpere, & contra obtrectatores eius elucidare. Priorem hic sufficit Vitam, olim Latine factam, primo in lucem dari.

[8] Est nobis peruetustus Codex MS. in quo vario carmine Heroïco hæc continentur, & quidem hoc ordine: Passio S. Laurentij. [Eadē carmine olim scripta.] Vita S. Alexij. Pœnitentia Vicedomini per Genitricem Dei mirabiliter saluati. Passio SS. Thebæorum Martyrum. Poëma de Gemmis. [fors a Marbodo, dein Episcopo Redonensi,] Excerptum de scriptis Solini &c. Nullus auctor apponitur, quem opinamur Marbodum, ex Archidiacono Andegauensi Episcopum Redonensem, anno MXCVI in Concilio Turonensi, tum mense Martio ad tertiam Quadragesimæ hebdomadam habito, ab Vrbano II Pont. Rom. creatum. Eum Sixtus Senensis lib. 4 bibliothecæsanctæ appellat Poëtam suorum temporum eximium & sacrorum eloquiorum professorem insignem: a cuius illustri calamo plures Sanctorum Vitas daturi sumus, etiam soluta oratione deductas. Inter Poëmata iam recitata, passionis S. Laurentij & passionis Thebæorum auctorem agnoscit hunc Marbodum Sigebertus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 158, eumq; secuti Trithemius, Posseuinus, Voßius, Pitseus & alij. Poëma de Gemmis & lapidibus auctore Marbodæo, seu Merboldo (ita nomen varie scribitur) sæpius excusum esse tradit in Bibliotheca Gesnerus, citariq; aliquando a Vincentio & Alberto, aliisq; huiuscemodi auctoribus Liliarij vel Lapidarij, interdum etiam Euacuis nomine: non quod Euanx fuerit cognominatus, vt asserunt Balæus, Pitseus aliiq;, sed ob exordium huius Poëmatis, quod tale est:

Euax Rex Arabum legitur scripsisse Neroni.

Tum post versus viginti & octo sequitur ab illis citatum initium.

Annulus vt gemmam digitis aptandus haberet.

Eiusdem Marbodi interposita poëmata de Vita S. Alexij & pœnitentia S. Theophili coniicimus esse; illud daturi XVII Iulij, hoc reliquis Actis S. Theophili addimus, ob sententiarum grauitatem & verborum pondera luce publica dignum. Plura de Marbodo dicentur XIII Februarij ad Vitam S. Licinij Episcopi Andegauensis, [tum forte Archidiacono Andeganensi:] quam agnoscit se Archidiaconum Ecclesiæ Andegauensis scripsisse, quo etiam tempore, aut etiam prius, cum iunior esset, hæc aliaq; poëmata ab eo arbitramur elaborata.

[9] Marbodo senior est Roswitha sanctimonialis, quæ in monasterio Gandersheimensi apud Saxones seculo Christi decimo floruit: inter cuius opera, [vti a Rosvvitha sanctimoniali.] a Conrado Celte Protrucio anno MDI typis euulgata, extat poëma de lapsu Theophili Vice-domini & eius pœnitentia, cuius exordium hic adscribimus.

Postquam lux fidei crescens per climata mundi
Siciliam * tenebris errorum soluit ab atris;
Vir satis illustris nutritur partibus istis,
Nobilitate potens, meriti splendore refulgens.
Hicce Theophilus fuerat de nomine dictus,
Puri sacrata tinctus baptismatis vnda:
Quem deuota patrum Diuinis cura suorum
Obsequiis igitur primis signauit ab annis:
Atque sui dulcem pie sollicitando nepotem
Cuidam Pontifici credidit nimium sapienti:
Quo nutriret eum studio florente docendum,
Ipsius ingenium mentisque rigaret agellum
De sophiæ riuis septeno fonte manantis.

Omittimus reliqua, quæ apud eumdem Conradum legi possunt. Meminit Roswithæ, eiusq; poëmatum Trithemius libro de viris illustribus Germaniæ, Posseuinus, Voßius, ac plures alij. Epitome huius historiæ continetur in MS. Lectionario Ecclesiæ Audomarensis ex Lectionibus, quæ intra Octauam Natiuitatis Beatæ Virginis Mariæ ad Matutinum leguntur die septima: [Actorum alia compendia.] eam omittimus desumptam ex historia a Paulo Diacono translata. Conclusio annectitur huiusmodi: Talibus ergo factis approbatur, quia Mater Domini vbique imperiosa est, vbique magnifica: certe cui pronum est sanctos Angelos in ministerium mittere, & ad beneplacitum suum inferorum pacta cassare … Veniant peccatores cum Theophilo tundentes rea pectora cum interno fletu; ipsi quoque, si vere pœniteant, desideratam veniam adepturi. Aliud compendium exhibet Zacharias Lippelous IV Februarij, sed ex versione Gentiani Herueti contractum. Eamdem historiam refert Bellouacensis lib. 21 Speculi historialis cap. 69 & 70: quam etiam enarraturus Petrus Canisius lib. 5. de Maria Deipara Virgine, cap. 20, sic præfatur: Quoniam de Mariæ miraculis tractare sumus exorsi, age, plures minimeque suspectas aut ambiguas historias inducere pergamus, quibus non modo veterum in Deipara inuocanda studium & ardor comprobetur, sed eiusdem etiam inuocationis Diuinis miraculis obsignatæ certa & euidentia testimonia magis magisque fulgeant. Cum Cæsar Iustinianus rerum potiretur, Theophilus quidam in oppido Ciliciæ Adana &c. Eamdem a Canisio contractam historiam tradit Bredenbachius lib. 2 cap. 3. In Palatio Bruxellensi inter Codices MSS. ab antiquis Ducibus Burgundiæ relictos, extat Gallico idiomate præclarum opus de variis miraculis per interceßionem sanctißimæ Deiparæ patratis, in quo primum eminet beneficium huic Theophilo pœnitenti præstitum, & historia late refertur.

[10] Meminerunt huius conuersionis plurimi illustres Scriptores: atque inprimis S. Petrus Damianus, qui a sexcentis fere annis floruit, [mētio huius historiæ apud S. Damianū,] sermone, de Natiuitate B. Mariæ ita scribit: Quid tibi negabitur, Maria, cui negatum non est Theophilum de ipsis perditionis faucibus reuocare? Infelicem animulam, totum illud, quod in te factum est, proprio charactere denegantem, de luto fæcis & miseriæ subleuasti. Nil tibi impossibile, cui possibile est desperatos in spem beatitudinis reuocare. S. Bernardus in sermone super verbis Apocalypseos, [S. Bernardum,] Signum magnum, de B. Maria, perorat ad eamdem his verbis: Tu peccatorem quantumlibet fœtidum non horres, non despicis, si ad te suspirauerit, tuumque interuentum pœnitenti corde flagitauerit. Tu illum a desperationis barathro pia manu retrahis, spei medicamen aspiras: foues, non despicis, quousque horrendo Iudici miserum reconcilies. Famosum huius tuæ benignitatis testimonium est per te Theophilus restauratus gratiæ. [S. Bonauēturam, B. Albertū Magnum,] Hæc S. Bernardus, quem fere describit S. Bonauentura in Speculo B. Mariæ Virg. lect. 9. Agit de eodem B, Albertus Magnus in Bibliis B. Mariæ cap. 9 Cantic. & ad illud Ieremiæ, Descende in domum figuli, vbi ait: Domus figuli est Virgo Maria, & infra: Hæc est domus, in qua reformatus fuit miser Theophilus, sicut in laudibus eius canitur in prosa: Theophilum reformans gratiæ. Est autem, teste Coluenerio in Calendario Mariano 4 Febru. § 3 num. 3, [in kymnis Ecclesiasticis,] prosa diei Annuntiationis, quæ incipit: Aue Maria, gratia plena, Dominus tecum, Virgo serena. Extat, vt idem tradit, inter Hymnos & Prosas, quas Hermannus Torrentinus edidit, in fine illius operis, & in scholiis historiam explicat. Eadem prosa Hermanno Contracto attribuitur post Durantum ab Antonio Balinghemio nostro in Parnasso Mariano par. 2 hymno 39, ex vndecim Missalibus edita, vti & alius hymnus num. 43. ex Missali Cluniacensi, qui incipit: Angelicæ nos respice, in quo fit mentio eiusdem Theophili & Mariæ Ægyptiacæ. Additur & tertius num. 67 ex Missali antiquo Romano: qui incipit: Dulcis aue pœnitentis. In eo dicitur: Tu es reis aduocata, per te fuit reportata venia Theophilo. Eamdem historiam agnoscunt Fulbertus Carnotensis serm. 1 de Natiuitate B. Mariæ, Honorius Augustodunensis serm. de Assumptione eiusdem, S. Antoninus in Summa theologica par. 4 tit. 15 cap. 45 § 6, ac paßim recentiores. Attingunt quoque hanc historiam Centuriatores Magdeburgenses, inquit Canisius, sed rem adeo frigide narrant, nullum vt Mariæ honorem deferre dignentur, studio videlicet veritatem supprimentes, quam tamen, nisi sint prorsus impudentes, negare non possunt.

[11] Theophilum sancte ex hac vita ad Dominum migrassetradunt Acta eius singula: addunt Canisius & Bredenbachius, eo demum peruenisse, vt ob vitam sancte actam catalogo Sanctorum sit adscriptus, ac solennis eius memoria quarto Februarij quotannis in Ecclesia celebretur: [& in fastis sacris 4 Februarij,] quo die historiam hanc a Metaphraste, Lipomano, Surio, Lipeloo relatam esse diximus. Rosweydus noster lib. 1 de Vitis Patrum in Notationibus ad Acta S. Mariæ Ægyptiacæ num. 4 ait, Theophili festum occurrere die IV Februarij: quo hæc Theophili reuocatio & pœnitentia recolitur etiam a Molano in Auctario Vsuardi. Longiore elogio eum celebrat Constantius Felicius in suo Martyrologio Italice edito, sed Persam origine fuisse perperam adiunxit. Ferrarius in noua Topographia ad Martyrologium Romanum sub titulo Adana, annotat IV Februarij Theophilum Oeconomum. [13 Octobris,] In Martyrologio Germanico cum XIII Octobris actum esset de S. Theophilo Episcopo Antiocheno, additur: Item in Cilicia alterius sancti Confessoris Theophili, qui prius post negatum Christum eiusque Genitricem, proprio suo chiragrapho sese diabolo dicauit: postea pœnitentia peccatorum facta, a sanctissima Virgine Maria liberatus, chirographum suum recepit. Triduo dein elapso migrauit ad Christum: in cuius transitu Angelorum cantus auditus est, & Deus per eum multa mirabilia operatus. [& 14 Octobris.] In Auctario MS. Carthusiæ Bruxellensis ad Vsuardum, XIV Octobris hæc leguntur: Item B. Theophili Confessoris in vna ciuitate Ciliciæ Vicedomini, mire pœnitentis ob negationem, quam fecerat, Dei; sed per beatam Virginem veniam impetrantis ac saluati; quia per ipsam chirographum, quo diabolo homagium fecerat, recepit, & in signum gratitudinis Sequentiam edidit: Aue Maria, gratia plena, Dominus tecum, Virgo serena &c. Et post triduum obdormiuit in Domino, exemplum pœnitentiæ cunctis, & fiduciæ in Christi matrem.

[Annotatum]

* lege Ciliciam

MIRACVLVM S. MARIÆ
DE THEOPHILO POENITENTE,
AVCTORE EVTYCHIANO,
interprete Paulo Diacono Neapoleos.
Ex III Codicibus MSS.

Theophilus Poenitens, Vicedominus Adanae in Cilicia (S.)

BHL Number: 8121

Avctore Evtychiano, interprete Pavlo Diacono, Ex MSS.

CAPVT I
Theophili a vita pia discessus, Christus & S. Maria abiurati.

[1] Factum est, priusquam incursio fieret in Romanam Rempublicam execrandæ Persarum gentis, fuisse in vna ciuitate nomine a Adana, Ciliciorum secunda regione, quendam Vice-dominum sanctæ Dei Ecclesiæ, nomine Theophilum, moribus & b conuersationibus præcipuum, qui quieta ac omnimoda moderatione, [Theophilus fidelis administrator benorum Ecclesia,] pertinentes Ecclesiæ res & Christi rationabile ouile optime regebat; ita vt Episcopus eius hilari sobrietate repausaret in eum, & c in omnem dispositionem Ecclesiæ seu plebis vniuersæ. Vnde a maiori vsque ad minorem omnes gratias illi agebant, & diligebant eum: nam orphanis, d nudis, & egenis prouidentius commoda ministrabat.

[2] Contigit itaque, vocante Deo, eiusdem ciuitatis Episcopum vitam finire, statimque Clerus omnis ac populus vniuersus affectualiter diligentes eumdem Vicedominum, & industriam illius cognoscentes, communi consilio decreuerunt eum creari Episcopum. Et celebrato decreto, mox ad Metropolitanum e direxerunt Episcopum: quo suscepto, virique compertis virtutibus, [Episcopatum oblatum] annuit petentibus effectum, & dirigens ad promouendum Episcopum prænominatum, accersiri præcepit Vice-dominum. Et prius quidem susceptis Metropolitani Episcopi litteris, ambulare distulit, rogans omnes, ne eum compellerent fieri Episcopum; sed sufficere sibi esse Vice-dominum, asserens & contestans indignum se esse tanti honoris officio; sed imminente populo, f brachio sublatus, ductus est ad Metropolitanum Episcopum, & susceptus cum gaudio. Sacratio imminebat: at ille prostratus pauimento, [constanter recusat.] comprehensis pedibus Episcopi, precabatur, nihil in se tale exerceri, immeritum se omnino Episcopatus gradu proclamans, & sua bene nosse peccata. Cumque diu hæreret pauimento, & pedibus prouolueretur Episcopi, tractandi secum trium dierum accepit spatium. Post diem autem tertium vocatum eum ad se cœpit commonere Episcopus, & eius collaudare solertiam: at ille nihilominus tantæ Sedis ascendere gradum se esse indignum clamabat. Videns itaque Episcopus tantam eius in obstinatione constantiam, & quod omnino acquiescere nollet, dimisit eum, atque alterum promouit dignum ad eiusdem Ecclesiæ peragendum Episcopatus officiū.

[3] [Vice-domini officio priuatur:] Porro ordinato Episcopo, cum ad propriam remeassent ciuitatem, quidam de Clero instigauerunt, vt amoto illo, alium Ecclesiæ ordinaret Vice-dominum. Quo facto, suæ tantum domus is, qui a priori recesserat officio, agebat curam. Igitur callidus hostis & humani generis inuidus inimicus, eumdem virum modeste degere, & bonis conuersari g operibus conspiciens, prauis cogitationibus cor illius cœpit pulsare, immittens illi Vice-dominatus zelum & ambitionis æmulationem, conuertitque illum ad abominanda hæc & iniqua consilia, quibus non Diuinam sed humanam desideraret gloriam, & vanam ac transitoriam magis quam cælestem appeteret dignitatem; intantum, vt etiam maleficorum postularet auxilium.

[4] Erat denique in eadem ciuitate Hebræus quidam nefandissimus, [opem Magi Hebræi implorat:] & omnino diabolicæ artis operator, qui iam multos, infidelitatis argumentis, in foueæ perditionis immerserat barathrum. Quippe inani gloria succensus Vice-dominus incurrit miserrimus in ruminationem indigestæ cupiditatis huius seculi, & vrebatur ambitionis desiderio. Vnde festinus perrexit noctu ad præfatum Hebræum, pulsansque ianuam, aditum pandi precabatur. Videns igitur eum Deo odibilis ille Hebræus ita corde contritum, vocauit intra domum, & dixit ei: Cuius rei caussa ad me venisti? At ille corruens prouolutus pedibus eius, dicebat: Quæso te, adiuua me, quoniam Episcopus meus opprobrium in me exercuit, & hoc operatus est in me. Respondit ei execrabilis ille Hebræus: Crastina nocte hora ista veni ad me, & ducam te ad patronum meum, & subueniet tibi, in quo volueris. Ille autem hæc audiens gratulatus fecit ita, medioque noctis venit ad eum. Nefandus vero Hebræus duxit illum h ad Circum ciuitatis, & dixit ei: Quod cumque videris, aut qualemcumque audieris sonum, ne terrearis, nec signum Crucis tibi facias. Illo autem spondente, subito ostendit ei albos chlamydatos cum multitudine candelabrorum clamantes, & in medio Principem sedentem. [deducitur ad consessum diabolicum:] Erat enim diabolus, & ministri eius. Tenens autem infelix ille Hebræus manum Vice-domini, duxit illum ad flagitiosum illud concilium; & ait ad eum diabolus: Quid nobis hunc hominem adduxisti? Respondit: Ab Episcopo suo præiudicatum, vestrumque adiutorium postulantem, Domine mi, perduxi eum. Dixit autem ille: Quale illi adiutorium dabo, homini seruienti Deo suo? Sed si meus famulus esse cupit, & inter nostros milites reputari, ego illi subuenio, ita vt plus quam prius facere possit, & imperare omnibus, etiam Episcopo. Conuersus Hebræus dicit illi misero Vice-domino: Audisti quid dixit tibi? Respondit: Audiui, & quæcumque dixerit mihi faciam: tantum subueniat mihi. Et cœpit osculari pedes ipsius Principis & rogare eum. Dicit diabolus illi Hebræo: Abneget filium Mariæ, & i ipsa quæ odio sunt mihi, faciatque in scriptis, quia abnegat per omnia; & quæcumque voluerit impetrabit a me: tantum abneget k. Tunc introiuit in Vice-dominum illum satanas, & ait: Abnego Christum & eius Genitricem, [negat Christum & Matrē eius:] faciensque chirographum, imposita cera signauit annulo proprio; & abscesserunt vtrique cum nimio perditionis suæ gaudio.

[5] In crastinum autem, Diuina, vt reor, prouidentia motus Episcopus, cum omni honore reuocato ex secessu Vice-domino, turpiter quem ipse promouerat eiecto, priorem constituit Vice-dominum; præbuitque ei coram omni Clero & populo auctoritatem dispensationis sanctæ Ecclesiæ atque possessionum ei pertinentium, cunctæque plebis, ac duplo tantum quam antea fuerat præpositus, denuo est honore sublimatus, ita vt peccasse se clamaret Episcopus, [restitutus pristinæ administrationi,] quod tam idoneam & perfectam personam aliorum regiminibus subiecisset, & illum inutilem & minus idoneum promouisset. Et iam ordinatus cœpit disponere & eleuari super omnes idem Vice-dominus, omnibus cum metu & tremore obedientibus ei & ministrantibus per paruum tempus. Execrabilis vero ille Hebræus frequenter pergebat occulte ad Vice-dominum, & dicebat ei: Vidisti quemadmodum beneficium & celer remedium ex me & patrono meo, in quibus deprecatus es, inuenisti? At ille, [gratias agit mago.] Confiteor, & omnino gratias ago concursioni tuæ.

[Annotata]

a Deerat vrbis nomen in MSS. suppletum ex Metaphraste.

b MS. Gislenianum, vita.

c Idem MS. ab omni dispensatione.

d Gentianus, viduis.

e MS. Aquicinct. duxerunt.

f MS. Gislen. brachiis sublatis.

g MS. Aquicinct. actibus.

h Gentianus vertit, hippodromum.

i MS. Gislen, eos qui odiosi. Clarius Gentianus, illam ipsam: eos enim valde abominor.

k Additur apud Metaphrasten: Theophilus autem cum hæc audiuisset, dixit ei: Faciam omnia, quæ mihi iubes, dummodo consequar, quod desidero. Simul atque hoc audiuisset dolosus hostis humani generis diabolus, Theophili quondam Oeconomi barbam iucunde demulcet, & cœpit eum, os ori admouens, deosculari, & dicit ei: Salue de cetero germane mi amice & fidelissime.

CAPVT II
Theophili pœnitentia. Spes veniæ a Deipara Virgine impetrata.

[6] Et cum paruum tempus in tali iactantia & abnegationis suæ fouea commoraretur; Creator omnium ac Redemptor noster Deus, qui mortem non vult peccatorum, sed conuersionem a & vitam; recordatus priorem eius conuersationem, & in quibus sanctæ Dei ministrauerit Ecclesiæ, [Resipiscit:] quod viduis & orphanis & egenis optime ministrauerat, non despexit creaturam suam, sed dedit ei conuersionem pœnitentiæ. Et in se reuersus de tanta elatione atque abnegatione, sobrietate recepta, cœpit humiliare proprios sensus, & affligi in his quæ gesserat, ieiuniis atque orationibus, & vigiliis vacans, multaque in mente conferens, & se fraudatum salute conspiciens, æterni incendij atque inextinguibilem flammam considerans, cruciatus, & animæ migrationem, stridorem dentium & vermem non morientem; hæc omnia proponens sibi, malo timore conterritus, cum gemitu & amaris lacrymis dicebat: O miserrimus ego, quid feci, & quid operatus sum! Quo iam pergam cumulatus luxuriis, [casum suū deplorat:] vt saluam faciam animam meam? Vbi vadam infelix ego peccator, qui negaui Christum meum & sanctam eius Genitricem, & feci me seruum diaboli per nefandæ cautionis chirographum? Quis putas hominum poterit illam abstrahere de manu vastatoris diaboli & adiuuare me? Quæ mihi fuit necessitas cognoscendi nefandissimum & comburendum illum Hebræum? Erat enim ante paullulum Hebræus ille a lege & b iudice condemnatus. Quid enim sic honoratur qui Deum & Dominum derelinquentes accurrunt diabolo? Quid enim mihi profuit temporale commodum, & superciliositas vana huius seculi? Væ mihi misero peccatori & luxurioso, quomodo supplantatus sum? Væ mihi misero peccatori, quomodo lucem perdidi, & iui in tenebras? Bene eram, quando c ad dispensationem propriam secesseram. Quid desideraui, propter vanam gloriam & vacuam opinionem tradere miseram animam meam in gehennam? Quale petam auxilium, qui auxilio fraudatus sum a diabolo? Ego huius rei noxius: ego perditionis animæ meæ auctor sum: ego proditor salutis meæ. Væ mihi, qualiter sum raptus ignoro! Væ mihi quid faciam? Ad quem ibo? Quid respondeam in die iudicij, quando omnia nuda & d aperta erunt? quid dicam in illa hora quando iusti coronabuntur, ego autem condemnabor? Aut quali fiducia adstabo regali illi tribunali terribili? Quem postulem, quem rogem in illa tribulatione? Aut quem deprecer in necessitate illa, quando omnes sua & non aliena tractabunt? Quis mei miserebitur? Quis mihi subueniet? Quis me proteget? Quis patrocinabitur? Vere nullus ibi, nullus adiuuat; sed omnes pro se reddunt rationem. Væ miseræ animæ meæ, quomodo captiuata es? Quomodo demolita es? quomodo e alienata es & labefacta? Quali corruisti ruina? Quali demersa naufragio? Quali cœno conuoluta es? Ad qualem confugies portum? Ad quale concurres remedium? Væ mihi misero, qui supplantatus, & in barathro dimersus, surgere nequeo!

[7] Cum hæc intra se concionaretur cum anima sua, & hæc semina salutis in eius corde consererentur; solus pius & misericors Deus, qui propriam nō despicit creaturam, sed suscipit, tali eum sensu circumsedit. Tunc ait Vice-dominus: Licet sciam, quia Dei filium natum de sancta & immaculata semper Virgine genitrice Maria, Dominum nostrū Iesum Christum, & ipsam per illum, quem male cognoui, [proponit confugere ad Virginē Deiparam Mariam:] Hebræum negauerim, tamen ibo ad eamdem matrem Domini sanctam, gloriosam & lucidam, & ipsam solam interpellabo ex toto corde & anima mea, faciamque orationes & ieiunia in venerabili eius templo sine cessatione, donec per eam inueniam in die iudicij misericordiam. Et iterum aiebat: Sed qualibus labiis deprecari præsumam benignitatem eius, ignoro. Scio enim quia pessime transgressus sum abnegando eam. Aut quale exordium confessionis meæ faciam? Quali corde qualiue conscientia confitens, impiam linguam & polluta labia mouere tentabo? Vel de quibus primum peccatis pœnitentiam agam, vel remissionem expetam? Miser ego, & si temerarius hoc agere præsumpsero, ignis de cælo descendens comburet me, quia iam non feret mundus mala, quæ ego feci miserrimus. Væ misera anima mea, surge de tenebris quæ te comprehenderunt; procidens interpella Genitricem Domini nostri Iesu Christi, quia vere potens est huic reatui imponere sanamenta.

[8] Et hæc secum cogitans, animatus fortiter, relictis laboriosis huius seculi offendiculis, [in templo eius 40 diebus orat & ieiunat:] cum omni studio promptaque voluntate procedens coram sancto & venerabili templo immaculatæ & gloriosæ semper Virginis Mariæ, petitiones atque postulationes die noctuque incessabiliter offerens, ieiuniis & vigiliis præuacauit, vt a tali noxa receptus redimeretur, & vt a pernicioso supplantatore, & a maligno dracone, & ab illa, quam gesserat abnegatione eriperetur, faciens quadraginta diebus & noctibus ieiunia & orationes deprecando protectricem nostram, Matrem Domini Saluatoris.

[9] Post expletionem vero dierum, medio noctis apparuit manifeste vniuersale auxilium, & parata protectio vigilantium ad eam Christianorum, verum confugium ad se concurrentium, errantium via, & redemptio captiuorum, tenebrosorum lumen, verissimum afflictorum confugium & tribulantium consolamen, Domina nostra & vere Mater Christi, [a Deipara Virgine] dicens ei: Quid sico homo permanes temere fastidio seq; postulans, vt te adiuuem hominem qui abnegasti filium meum Saluatorem mundi & me? Aut quomodo possum postulare, eum remittere tibi mala, quæ gessisti? Quibus oculis aspiciam in vultum illum misericordissimum Filij mei, quem tu negasti, & præsumam eum rogare pro te? Quali fiducia possim postulare eum, cum tu apostataueris ab eo? Quoue modo adstabo tribunali illi terribili, & præsumam aperire os meum, & petere clementissimam illius bonitatem? Non enim patior videre filium meum derogari iniuriis. Esto, o homo, [dure increpatur:] ea quæ in me peregisti peccata, possunt aliquid habere indultum, eo quod ita pie diligam genus Christianorum, & maxime eos qui recta fide & conscientia pura currunt ad templum meum, his modis omnibus annuo & succurro, & vlnis meis foueo & visceribus circumplector: filij autem mei f exacerbatores nec audire patior, nec videre; quia multo certamine & labore, cordisque contritione egent, vt eius possint excipere benignitatem. Valde enim misericors & nimis iustus & pius existit iudex.

[10] Vir autem ille respondens dixit ei: Etiam, Domina mi, semper benedicta, etiam protectio generis humani, etiam Domina portus & susceptio ad te confugientium; scio, Domina, scio quia valde peccaui in te & in eum qui ex te natus est, Dominum nostrum, & non sum dignus misericordiam impetrare: sed habens exemplum ab his, qui antea peccauerunt in filium tuum Dominum nostrum, & meruerunt per pœnitudinem indulgentiam peccatorum de quibus commiserant, & ideo accedere præsumo. Nisi enim fuisset pœnitentia, [peccati remissionem magna cū fiducia expectat aliorum exemplo:] quomodo Niniuitæ saluati fuissent? Nisi pœnitentia esset, Raab meretrix non saluaretur. Nisi esset pœnitentia, quomodo Dauid post prophetiæ donum, post regnum & Dominicum testimonium in barathrum fornicationis & homicidij cadens, pœnitentiam verbo ostendens, non solum indulgentiam tantorum meruit peccatorum, sed etiam denuo prophetiæ donum accepit? [Ionȩ 3. 10. Iosue 6. 25.] Si non fuisset pœnitentia, quomodo B. Petrus Apostolorum princeps, primus discipulorum, columna Ecclesiæ, qui claues regni cælorum a Deo suscepit, Christum Dominum non semel aut bis sed ter negans, postea duriter lugendo, & indulgentiam tanti delicti meruit & maiorem honorem adeptus pastor constitutus est dominici rationalis ouilis? [2 Reg. 12. 13.] Si non esset pœnitentia, quomodo Zachæum, & ipsum principem publicanorum & calumniatorem, suscepit? Si non esset pœnitentia, quomodo B. Paulus ex persecutore vas electionis effectus est? Si non esset pœnitentia, quomodo illum, qui apud Corinthios fornicatus erat, suscipi iussit Apostolus, dicens; Ne calumnietur a satana. Si non esset pœnitentia, quomodo ille Cyprianus, qui tanta perpetrauerat mala, qui etiam in vtero habentes incidebat & totus flagitiis induebatur, vehementius confortatus est a S. Iustina, ad pœnitentiam conuolans, non solum cantorum malorum remissionem accepit, sed & martyrij coronam sortitus est? Vnde & ego miser peccator tantorum confitens indicia pœnitentiæ, accedo postulans benignam misericordiam tuam, vt dexteram mihi protectionis impendere & indulgentiam peccatorum largiri digneris, per filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, in quem ego miser peccaui.

[11] Hæc denique illo confitente sancta & venerabilis Domina nostra, Dei Genitrix, sola casta, sola sancta, & anima & corpore benedicta, quæ sola habet facundiam apud eum quem genuit Christum, tribulantium consolatio, afflictorum compassio, nudorum vestimentum, senectutis baculus, concurrentium ad eam protectio valida, quæ sanctis visceribus cunctos circumfouet Christianos, dicit ei: Confitere mihi, o homo, quia quem ego peperi filium & tu abnegasti, [Deipara Virgine exigente,] quia est Christus filius Dei viui, qui venturus est iudicare viuos & mortuos, & ego rogabo pro te, & suscipiet te. Et respondit illi Vice-dominus: Et quomodo præsumam, Domina mi semper benedicta, ego infelix & indignus sordidum & pollutum habens os, qui abnegaui filium tuum, & Dominum nostrum, & supplantatus sum vanis desideriis huius seculi? Non solum autem, sed & hoc quod habebam ad remedium animæ meæ, venerandam dico crucem, & sanctum baptismum quem accepi, pollui per inscriptum amarissimæ abnegationis chirographum. Dicit ei sancta & immaculata Dei genitrix Virgo Maria: Intantum accede & confitere illum: misericors enim est & suscipiet lacrymas pœnitentiæ tuæ, sicut & eorum qui puriter & sinceriter accedunt ad eum. Propterea enim Deus existens, carnem in me accipere dignatus est, non g infirmata Deitatis eius substantia, vt saluum faceret genus humanum.

[12] Tunc beatus ille vir cum reuerentia & competenti h oratione, submisso vultu cum vlulatu confessus est, [professionē fides facit:] dicens: Credo, adoro, & glorifico i vnum de sancta Trinitate Dominum nostrum Iesum Christum, filium Dei viui, ante secula a Patre ineffabiliter natum, nouissimis autem diebus descendentem de cælo & incarnatum Deum verum de Spiritu sancto, & ex te sancta & immaculata semper Virgine Maria, qui processit ad salutem generis humani, ipsum confiteor esse perfectum Deum & perfectum hominem; qui propter nos homines peccatores pati dignatus est, & conspui alapisque cædi, & super viuificabile lignum manus extendi, sicut pastor bonus ponens animam suam pro nobis peccatoribus, sepultusque est & resurrexit & adscendit in cælum cum carne, quam ex te castissima ac vera matre sua suscepit; venturusque est cum sancta gloria sua iudicare viuos & mortuos & reddere vnicuique secundum opera sua, non accusatore egens, sed ex ipsis correptis operibus conscientia accusante nos, aut excusante, atque quale vniuscuiusque opus sit, igne examinante. Hæc confiteor anima, corde, & corpore colo, adoro, & amplector: & cum hac mea precatoria cautione toto mentis annisu habita offer me, sancta & immaculata Virgo Dei Genitrix, filio tuo Domino nostro: & non abomineris neque despicias deprecationem peccatoris, qui raptus, supplantatus, & deceptus sum, sed libera me ab iniquitatibus, quæ me comprehenderunt & a procella turbinis, quæ me possidet, qui denudatus sum a gratia sancti Spiritus. Et cum hæc dixisset, tamquam aliquam ab eo satisfactionem suscipiens sancta Dei Genitrix, spes & sustentaculum generis Christianorum, redemptio errantium, & vera via confugientium ad eam, fons fluctuantium, quæ intercedit pro peccatoribus, refugium pauperum, consolatio pusillanimorum, mediatrix Dei ad homines, dicit ei: [Deiparæ Virginis opem addictā habet.] Ecce ego, propter baptismum, quod accepisti, per filium meum lesum Christum Dominum nostrum, & propter nimiam compassionem, quam circa vos Christianos habeo, credens tibi, accedo & rogo illum pro te, prouoluta pedibus eius, quatenus te suscipiat.

[Annotata]

a MS. Gislen: vt viuant.

b Idem MS. iudicio.

c MSS. Aquicin & Lætiense, a dispensatione secretus sum.

d MS. Gislen. exceruicata patebunt.

e Idem MS. captiua facta.

f MS. Gislen. exacerbationem.

g MS. Aquicin infamatā.

h Idem MS. vtilitate.

i MS. Gislen. sanctam Trinitatem.

CAPVT III
Peccata remissa. Chirographum redditum. Obitus Theophili.

[13] Et cum ista visio apparuisset, & dies factus esset, abscessit ab eo immaculata Dei genitrix Virgo. Et per triduum amplius Vice-dominus postulans & enixius in terram faciem percutiens, in eodem venerabili templo sine cibo permanens, lacrymisque locum infundens, non recedebat, conspiciens ad clarum lumen & ineffabilem vultum gloriosæ Dominæ nostræ Dei genitricis Mariæ, ab ea spem salutis suæ præstolabatur. Vnde rursum sola protectio vera, sola consolatio ad se confugientium, a sola clarifera nebula, quæ nutrita est in sancto sanctorum, apparuit hilari vultu & lætis oculis & mansueta voce, dicens ei: Homo Dei sufficiens est pœnitentia tua, quam ostendisti saluatori omnium & creatori Deo. Suscepit enim Dominus lacrymas tuas, & petitionibus tuis annuit propter me; si quidem & tu hæc obseruaueris in corde tuo Christo filio Dei viui vsque ad diem obitus tui. At ille respondit: Etiam, Domina mea, obseruabo vt non præteream sermones tuos, quia te habeo post Deum protectionem & patrocinium; & in tuo adiutorio confidens non omittam, quȩ promisi & confessus sum. Scio enim, Domina, scio, quia alia protectio hominibus non est, nisi tu semper benedicta. Quis enim, Domina mea, immaculata Virgo, sperauit in te & confusus est? Aut quis hominum precatus est omnipotentiam adiutorij tui & derelictus est? Vnde & ego rogo peccator & luxuriosus perennem fontem benignitatis tuæ, viscera misericordiæ mihi impendere erroneo & decepto, qui in profundo cœni dimersus sum, & iube vt recipere possim execrabilem illam abnegationis chartulam atque nefandam cautionem b signatam, ab eo, qui decepit me, diabolo; quia hoc est quod omnino titillat miserrimam animam meam.

[14] Iterum ergo lugens valde prædictus vir nimiumque deflens atque instanter postulans omnium vnicam spem, & salutem animarum nostrarum, Sanctam & semper Virginem Mariam deprecabatur. Post tres vero alteros dies, tamquam in visione exhibuit ei S. Maria chartulam cautionis habentem sigillum de cera, sicut dederat illam apostaticam cautionem: [abiurationis chirographum recipit:] & de somno surgens inuenit chartulam super pectus suum prænominatus Vice-dominus, & lætus effectus contremuit, ita vt etiam omnium membrorum eius iuncturæ pene soluerentur.

[15] In crastinum vero, cum esset Dominicus dies, pergens in sanctam Catholicam Ecclesiam, post lectionem sancti Euangelij iactauit se subtus pedes sanctissimi Episcopi, & subtiliter omnia enarrauit, [Episcopo peccatum eiusq; remissionem explicat:] quæ gesta fuerant per execrabilem & perniciosum Hebræum ac maleficum, & suam elationem atque negationem & chirograhi conscriptionem, propter inanem gloriam seculi huius; deinde confessionem suam ad Deum & Dominum nostrum Iesum Christum, & pœnitentiam per miracula, tum & indeficientem fontem intemeratæ Dei Genitricis, per quam & chirographum pessimæ abnegationis recepit. Et porrigens sanctissimo Episcopo signatum tradidit in manus eius, omnibusque admirantibus Clericis simul & laicis, mulieribus & infantibus, [petit omnia populo manifestari,] postulauit, vt in publico coram omnibus legeretur iniquissimum illud & horribile chirographum: cognouitque omnis populus quæ ei contigerant, & qualiter ei reddita fuerat chartula negationis.

[16] Vnde & clamabat Episcopus, ac dicebat: Venite omnes fideles, glorificemus verum Dominum nostrum Iesum Christum. Venite omnes, videte stupenda miracula, venite omnes Christo dilecti & videte illum, qui non vult mortem peccatoris, sed conuersionem & vitam æternam. Venite, videte, Patres mei, efficaciam pœnitentiæ. [cum illustri encomio misericordiæ Dei,] Venite, videte lacrymas diluentes peccata, venite carissimi, videte lacrymas delentes vulnera iniquarum actionum, & candidiorem niue animam demonstrantes. Venite, videte lacrymas conuolare, portantes animas ad Dominum. Venite, videte lacrymas remissionem peccatorum impetrantes. Venite Christiani omnes, considerate lacrymas iram Dei remouentes. Venite, conspicite quantum valet gemitus animæ & cordis contritio. Quis non miretur, Fratres mei ineffabilem patientiam Dei? Quis non stupeat inenarrabilem compassionem & caritatem Dei erga nos peccatores? [Exod. 24 18.] Nam & quadraginta diebus legislator Moyses ieiunans, a Deo conscriptas tabulas suscepit, & hic frater noster quadraginta diebus permanens in venerabili templo immaculatæ & gloriosæ semper Viginis Mariæ, [& Deiparæ Virginis:] priorem gratiam, quam negando perdiderat, ieiunando & orando a Deo recepit. Demus igitur & nos simul cum eo gloriam Deo nostro, qui sic misericorditer exaudiuit pœnitentiam confugientis ad se, per interuentionem immaculatæ semper Virginis Dei Genitricis Mariæ, quæ est inter Deum & homines c potens verissimaque spes desperantium, quæ est refugium afflictorum, quæ maledictionem humanæ naturæ compescuit, quæ est vera ianua vitæ æternæ, ad quam omnes peccatores pulsamus & aperitur nobis: & apud eum quem genuit Dominum nostrum petitiones offert, & accipit peccatorum nostrorum indulgentiam. Recordare ergo & nostri, sancta Dei genitrix, qui ad te vigilamus pura fide & confugimus, & non derelinquas pauperrimum ouile, sed deprecare pro eo apud misericordem Dominum, & intercede, vt conseruetur ab incommodis & sine calumnia. In te enim speramus omnes Christiani, ad te confugimus, ad te oculos nostros die noctuque expandimus. Te enim & eum, qui ex te natus est, & ex te carnem suscepit, Dominum nostrum Iesum Christum salutamus & glorificamus. Et quid iam loquar aut dicam, aut qualem laudem vel gloriam Domino Deo omnipotenti Iesu Christo, qui ex te natus est, offeremus? Certe magnificata sunt opera tua, Domine, & non sufficit lingua ad gloriam mirabilium tuorum. Vere magnificata sunt opera tua, Domine, certe congruum est huic Euangelij dictum: Afferte stolam primam, & induite illum & date annulum in manu eius & calceamenta in pedibus eius: & afferte vitulum saginatum & occidite; & edentes lætemur, quia frater noster mortuus fuerat & reuixit, perierat, & inuentus est.

[17] At postquam surrexit Vice-dominus, rogauit eum Episcopus, vt combureret illam nefandissimam chartulam. Quod & factum est, & videntes populi execrabile chirographum, & negatoriam cautionem combustam igini, cœperunt cum multitudine lacrymarum clamare: Kyrie eleyson. & annuens manu Episcopus vt tacerent, ait, Pax vobis. Et cœpit solemnia Missarum celebrare, & post expletionem sacrorum mysteriorum, perceptaque sacra mysteria, statim effulsit facies venerabilis Vice-domini sicut sol. [sumpta Euchæristia facies eius resplēdet:] Et videntes omnes subitaneam viri transfigurationem, amplius glorificabant Deum, qui facit mirabilia magna solus.

[18] Et accedens ad venerabile templum Dei Genitricis quæ eum liberauit ab execrabili illo errore, d modicum gustans, dissolutus corpore infirmatus est in eo loco, [in templo D. Virginis obit & sepelitur.] in quo & sepultus est, vbi etiam & beatam illam visionem vidit, declinans se tamquam confixus in eo loco. Et post triduum osculans fratres tradidit beatam animam in manu Filij Dei & immaculatæ semper Virginis Mariæ. Omnia sua egenis distribuit, & optime cuncta disponens, talique confessione glorificans Deum, migrauit ad Dominum, cui est gloria nunc & semper per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Gislen. clarificare solita morientium nebulas.

b Idem MS. signationis.

c MSS., Aquicin & Læt. fons verissimus, quæ est spes.

d Gentiænus cum parum requieuisset. forte ex varia lectione codicis MS. Græci. γενόμενος & παυόμενος.

EADEM HISTORIA METRICA
auctore (vt creditur) Marbodo Episc. Redonensi
Ex Codice MS.

Theophilus Poenitens, Vicedominus Adanae in Cilicia (S.)

BHL Number: 8124

Avctore reforte Marbodo ex MS.

CAPVT I
Theophili vita pie cœpta: lapsus in scelera Christo & S. Maria abiuratis.

[1]

Qvidam magnorum Vice-domnus erat meritorum,
Theophilus nomen: [Theophilus Vice-dominus,] tenuit quoque nominis omen,
Quippe malum cauit, cultum Deitatis amauit:
Totus in Ecclesiæ caussis, totus theoriæ, [vir præclarus,]
Pauper gaudebat, per eum nec egenus egebat.
Pontificem, clerum, plebes, hic publica rerum
Spes sustentabat: & ad omnia sancta vacabat.
Mortuus hinc fletur Præsul, conuentus habetur
Pro successore, sit eo qui dignus honore.
Complacuit sacer, vt meruit, vir ad hoc memoratus:
Hic vetuit, quod onus metuit graue Pontificatus.
Dum petitur, nec is obsequitur, communiter itur:
Eligitur, quia diligitur, meritus quia scitur.
Consilium sanum venit ad Metropolitanum, [oblatum Episcopatūs recusat:]
Qui iubet, vt veniat, quo confirmatio fiat.
Cogitur, excusat Vice-domnus, & ire recusat:
Nec valuit; quia plebs voluit, quem sustulit almum;
Vt decuit, fert: nec tacuit quoque dicere psalmum.
Tunc a Pontifice summo rogitatur amice,
Vt flectat mentem, laudet magis omnipotentem,
Consilium mutet, nec pontificare refutet.
Clerus & accessit, eademque monendo lacessit:
Plebs eadem dicit, nec eum sententia vicit:
Ac importunus obnititur omnibus vnus,
Dicens, Non esse se plura subire necesse;
Sed sibi sufficere bene credita iura tenere:
Non attentandum, quo se metuat superandum.
Ergo renitentem, nec Patrum iussa sequentem
Hunc dimiserunt; alium cui substituerunt,
Ordine qui functus, ritu quoque Præsulis vnctus.

[2]

Cum dispensaret, res ecclesiæque notaret,
Inuidiæ fastu, facienteque dæmonis astu,
Præsul pulsatur, a multis cum videatur,
Parte quod ex omni præstaret honor Vice-domni:
Et nimis elatus eiusdem sit dominatus,
Quo nisi priueter, cito quilibet experitur, [priuatur beneficio Vice domini:]
Culmen vt inde male vilescat Pontificale.
His Præsul fractus, Vice-domni discutit actus,
Quos quasi deuouit, hunc officioque remouit:
Cui successorem promouit deteriorem.
Theophili tunc res nihili factæ tenuantur:
Dissimili vice, nec stabili, quia cuncta rotantur.
*Dum sua copia, priscaque gratia rarificantur.
Sic opulentia sicque potentia se comitantur,
Deficiunt vbi res, marcescunt illico vires,
Dat famulos fatum, sequiturque fauor dominatum.
Ista recordatus Vice-domnus præmemoratus,
Ingemuit miser, & doluit se despoliatum;
Pœnituit modo postposuit quia Pontificatum.
Displicuit, prius vt viguit per prospera fultus;
Nunc eguit, populoque fuit probro quasi stultus.
Sic stupuit, sic desipuit pro sorte malorum;
Cui nocuit, cui surripuit fraus dæmoniorum.

[3]

Nunc aliquis siquidem vir pestifer & magus idem,
Hebræus gente, se dæmone plenus agente,
Vt videt afflictum, nec non quasi mente relictum,
Mox adit, hortatur; dolor instans vt referatur,
Forsan prodesse; nihil, etsi narret, obesse.
Ille refert mœstus caussas exordi ne questus, [implorat opem magi Hebræi:]
Diuitiæ quantæ, seu quantus honor fuit ante,
Quo modo priuatus vilesceret adnihilatus:
Huncque recepturum, seu mature periturum.
Lætior is factus, est consilium dare pactus,
Pactus & hociurat, quod (si certum forē curat,
Iuret & ipse fidem pacto, quod tradet, eidem)
Iura gradus prisci poterit quoque sic adipisci,
Vt Vice-domnatum ferat vltra Pontificatum,
Summus summorum, quanto magis inferiorum.
Ille fidem spondet, tantum monet, irrita non det
Rerum promissa, nec nutet mente remissa.
Nunc, ait, ausculta, quæ mando fide tibi multa.
Rex meus est satanas, res non solitus dare vanas;
Sed miseris solitus succurrere, dans quoque ritus
Quosdam seruandos illis, quos ducit amandos:
His bona suppeditat, hos rebus honoreque ditat.
Sub tenebris noctu, serua tempus memor hoc tu, [prohibetur signū Crucis facere:]
Illi te sistam; sed, ne trepidaueris istam
Pompam, præmoneo, veniet splendente trophæo.
Stanstantum credas, tibi nec signum Crucis edas;
Per quod eum signum nequeas reperire benignum.
Experiere bonum tunc ad tua vota patronum.
Ergo miser lætus, hoc consolamine fretus,
Iussis parere, nec segniter illa tenere
Sese promittit, quem sic magus in sua mittit.

[4]

Inde per horrotem noctis, dum cuncta soporem
In terris agerent, nec quauis luce niterent
Stellæ vel luna, [ducitur ad consessum daemonū:] dictus miser & magus vna
Vt conuenerunt, ad quæ loca constituerunt,
Vociferante mago, satanas Rex, mortis imago,
Illius signa, turba comitante maligna,
Ipse teter, fuscus, barathri tamen igne coruscus,
Splendentique parum, decet vt Regem tenebrarum,
Adueniens sedit sublimis: huic magus edit:
Ecce Pater, quali vel quam cura speciali,
Vt tua laus & honor crescant, tua iuraque, conor.
Est par seruire Dominis, iussis & obire.
Est bene seruire Dominis, aduersa ferire.
Gloria maiorum plebs est numerosa suorum.
Ergo tuam partem lucror per quamlibet artem,
Subducens Christo proprios; vt cernis in isto.
Iste potestate spoliatus, opem petit a te,
Cui nimium læso solita faueas ope, quæso;
Exemplo ductus quo proueniet tibi fructus,
Qui sic augetur, dum quis tua dona sequetur.
Hæc modo prætende miserendo, Pater reuerende,
Huius perpes eris dominator, si misereris.
Fili, delinquit multum, satanas ferus inquit,
Qui fauet indignis per debita dona benignis
Et nocet, vt nosti, sibimet, qui consulit hosti:
Hostis & hic meus est, nec, dona ferat mea, ius est.
Non mihi fas sisti signatos stigmate Christi:
His dare nil possum, quia valde perosus eos sum.
Ast hic, præstari si quid vult, seque iuuari,
Christum cum Christi baptismate, Matreque Christi
Abneget, abscedat & eis, mihi sponteque credat:
Vt tunc gratetur me Principe, quando fruetur
Sorte mei regni sub Auerni sede perenni:
Condelectatus mihi quando feret cruciatus,
Sustineat lætus vermes, incendia, fletus.
Hoc mihi conciuis poterit pacto fore quiuis.
Tunc mea dona feret, si nobis fidus adhæret;
Sed mihi suspecta nimis est hæc perfida secta,
Christi cultorum, quoniam mihi quilibet horum
Obsequitur, fractus aduersis; votaque nactus,
A me discedit, & Christo rursus obedit,
Qui vehemens mea iura premens, fouet hunc reuocādo;
Quem pia gratia cogit, vt omnia saluet amando.
Theophilus dixit: illum, quem plebs crucifixit, [scripto negat Christum & S. Mariam:]
Christum cum Christi baptismate Matreque Christi
Abnego: credo tibi, satanas. Mox talia scribi
Fœdera præcepit, & eo signante recepit.
Hoc vbi perficitur, ambobus ouantibus itur.
Exerit ergo dolum dæmon, non pristina solum
Reddere, sed plura superad dere complacitura,
Vt Princeps mundi dispensans gaudia mundi.

[5]

Nec mota: compunctus Præsul, populus quoque cunctus,
Pro prius abiecto, nec iure, nec ordine recto,
Se peccasse sonat, Vice-domnatumque redonat: [sit iterum Vice-dominus:]
Qui mox elatus subito fastu, dominatus
Ius exercebat, renouans vt quæque volebat:
Ipsi parebant, ipsum cuncti metuebant.
Sæpius inuisit magus hunc, cui fors ita risit:
Vt congratetur, socius quia mortis habetur;
Vt moneat pacti satana cum Principe facti:
Neue sui doni foret immemor atque patroni;
Immo pro dono paret per cuncta Patrono.
His miser intendit monitis, gratesque rependit:
Fœdus mandatum fore iurat & inuiolatum. [gratias agit Mago.]

[Annotatum]

* al. Nam

CAPVT II
Pœnitentia Theophili.

[6]

Sic irretitus, & rerum flore potitus,
Exultat stultus, iam Lazarus ille sepultus,
Iam desperatus; fœtensque iacet religatus.
Sed verus medicus, Dormit meus, inquit, amicus;
Excitet hunc mea vis. o Christi gratia suauis!
Non peccatoris vult mortem; sed melioris
Ad studium vitæ conuersum viuere rite.
Huius præteritæ nec despexit bona vitæ, [Gratia Dei excitatus,]
Quam studiis viuis inopi succurrere cuiuis,
Quam, quæ debebat, bene dispensare solebat.
Vtilis ad quæque sibi prouidus Ecclesiæque.
Hæc Deus attendit, qui centuplicata rependit,
Vere propitius, qui Petrum vidit, & huius
Cor vidit, tetigit, & in hoc sua spicula figit.
Figit, quippe redit miser ad cor, protinus edit
Cordis mœrorem, stupet, ingeminatque dolorem.
Namque status prisci sane cepit reminisci. [pœnitentia ducitur sui facti:]
Pensat confusus, a dæmonibus male lusus:
Lapsus quomodo sit de culmine, cum neque prosit,
Quod beat incipere, sed fine beante carere.
Estque recordatus simul æterni cruciatus:
Ignis inextinctus barathro quia personat intus,
Et damnatorum stridor, planctusque reorum,
Fœtor & impurus, & vermis non moriturus.
Cogitat hæc animo, tunc mœrens cordis ab imo:
Insomnis durat, non iam sua gaudia curat.
Quo prius immensum tumuit, formidine sensum
Deiicit afflictus, ceu vulnere qui stupet ictus:
Seque perisse putat. Tunc talia mente volutat:

[7]

Ecce per admissum scelus, heu miser, heu mihi quis sum!
Dum starem tutus, quo sum labendo volutus?
Quo pergam? quid agā? qui mortiferam gero plagam.
Non est Saluator, nisi tu Deus ipse Creator,
Ergo Dei nato te cum Genitrice negato, [deplorat casum suum:]
Quis me saluabit, fideique reconciliabit?
Quid prosunt fastus per iniquos dæmonis astus,
Sic conquisiti, sic Principe dæmone niti?
En seruus factus, en perpetuo fore pactus
Sum ciuem satanæ me propter nomen inane,
Et pactum scripsi, quod tradens obligor ipsi.
Ei mihi, quod scripsi, quis fortior abstraher ipsi?
O si nescissem, si numquam consuluissem
Hunc detestandum, barathroque magum cruciandum,
Iudice damnatum longe prius vt sceleratum! Cur, qui te prodit, cur quisquis te Deus odit,
Sic exaltatur, & honoribus amplificatur?
Quid valuit, mihi quod placuit, quod ab hoste petiui?
Quippe fluit, quod mane cluit, quod mane cupiui.
Sola terit, nec culpa perit, nisi quæ venialis
Extiterit, ceu culpa ferit mea me specialis.
Iudicium, non effugium, mihi denique restat.
Auxilium, vel consilium, quia quis mihi præstat,
Ante Deum mea caussa reum me quando vocabit?
Quodque meum scelus est, in cum spes nulla piabit:
Cumque sciam quod non veniam mea caussa meretur,
Quid faciam, cui nulla viam spes ferre videtur?
Quisquesibi meditatur ibi, [extimescit iudicium Dei,] se quomodo purget,
Vixque sibi valet; omnis ibi iustos timor vrget.
Pro me non aliquis stabit, cum iungar iniquis.
Væ mihi tunc misero! tunc plangetur quia sero
Hic dolor æternus, nec luctum finit Auernus:
Hic facies sæuæ, nihil auditur nisi væ, væ.
Qui cruciatur, ad hoc reparatur, vt hic patiatur:
Dumque precatur, vt excipiatur, vt eripiatur,
Nemo iuuatur, nemo leuatur, pœna nouatur:
Mors dominatur, [& pœnas inferorum:] nec miseratur, nec satiatur.
Heu defraudatus, sum luce Dei spoliatus!
Obsitus-illecebris, circumfususque tenebris!
Demens ergo mei sum proditor atque fidei.
Perdit enim mentem, qui denegat Omnipotentem.
Heu quam peccaui, qui memet mortificaui!
Apprime vitiis animæ miser implicui me,
Et minime datur, vt lacrymæ veniant: at opimæ
Si venient, non sufficient mala tanta lauare:
Inficient magis, & facient mala * cor stimulare.
Sponte rui, nec pertimui, me subdere sordi.
Desipui miser, vt sapui mala dulcia cordi.
Esse meum datur esse reum, nocet heu, nocet esse!
Sic piceum, sic tartareum, dum viuitur esse:
Esse perenne deinde paratur in igne gehennæ.

[8]

O mi! quid faciam? pars Christi quomodo fiam?
Vt iustis iungar, fidei meritisque refungar?
Heu quo deueni, prolapsus in extima cœni!
Surgere non fas est, non surgere velle nefas est.
Hoc sed conabor, sed opem cuiusque precabor.
Quamuis peccarim, quamuis te, Christe, negatim,
Et regnatricem per secla tuam Genitricem; [statuit implorare opē S. Mariæ:]
Ocyus ibo tamen, eius quærendo iuuamen,
Poscens Reginæ cælestis opem sine fine,
Nec capiens escam, nec potum, nec requiescam.
Vnde cibor, fletus erit, & dolor inrequietus,
Mente Deo tota fundendo gemens mea vota.
Hæc audere tamen, puto criminis est cumulamen,
Dum peccatoris oratio sordeat oris.
Plus irritatur infensus, quando rogatur.
Et si præsumam, primordia qualia sumam?
Rumpat vindicta ne cælestis mea dicta?
Vocibus indignis vltor ne concrepet ignis?
Vtraque pœna-grauis orare tacereque prauis,
Dissuadet terror, vult spes, gemitusque fit error.
Sed fas transibo, quamuis temerarius ibo:
Vt potero, faciam, pulsando, rogando Mariam.
Sic exhortatus Vice-domnus se memoratus, [in templo eius 40 dies ieiunusorat:]
Et confortatus abit, in templo quoque stratus
Consolatricis mundi Domini Genitricis,
Ieiunans, plorans, pernox & perdius orans,
Atque quaterdenos peragendo dies ita plenos,
Perstitit immotus, contrito pectore totus.

[Annotatum]

* al. commemorate.

CAPVT III
Increpatio S. Mariæ apparentis, & spes veniæ impetrandæ data Theophilo.

[9]

Astitit inde pia dicens huic Virgo Maria:
Cur sic vexaris, homo, nec fletum moderaris,
Me vexans Nati Matrem per scripta negati?
Quæris & hoc per me, cum prodideris pariter me?
Aut mos est hostem placari posse per hostem?
Offendet potius, & caussa grauabitur eius.
Cur igitur poscis, quos sic temerasse renoscis?
Sed, dum clamatis ad me Matrem pietacis, [a S Maria apparentiæ reprehenditur,]
Non poterit fieri, quo possum non misereri.
Nam non grata parum gens est mihi Christicolarum,
Gratis præ reliquis recolit mea lumina siquis,
Nominis estque mei memor amplo corde fidei;
Hunc quouis pacto saluare benigna retracto,
Hunc extollendo, refouendo, monendo, regendo.
Ast irritatum labor est accedere Natum,
Me pariter potius offensio commouet eius.
Nunc tamen accedam, nec eum complexa recedam,
Dum fractum placem, dum missa feram tibi pacem:
Est iudex equidem pius, at iustissimus idem,
Dans quod debetur, illos premit, his miseretur.
Percutit, ignoscit, vt res & gratia poscit.
Expedit hoc ergo, quo linquens crimina tergo,
Sollers quisque vacet reus, illum quomodo placet:
Si tamen æquctur, plagæ bene cura medetur:
Lenior hos curat dolor, hos decet acrior vrat.
Nunc opus vnguentis, nunc fortibus experimentis:
Quos nequit vnctio, sedat adustio sæpe tumores,
Sanat sectio, non confectio sæpe dolores:
Sic correptio, quos non suasio, dat meliores:
Corrigit hos percussio, dirigit hos miseratio.

[10]

Dixerat. Huic fatus vir reddidit hæc animatus:
Inclyta cælorum Regina, salus populorum, [peccati remissionem fidenter petit,]
Gloria Sanctorum, speculumque decoris eorum,
Electissima, præcelsissima Mater honorum,
Virgo piissima, tu certissima spes miserorum,
Tu studij, tu consilij latrix potioris,
Naufragij simul & varij tutela laboris.
Peccaui, Domina, nimis, & premit ista ruina.
O quam peccaui, qui te Dominumque negaui!
Confiteor, quia detineor culpis miserandus:
Et vereor, quia; quod mereor, ferar ecce cremandus.
Quippe caret venia scelus hoc, mi sancta Maria, [exemplo Niniuitarum,]
At sunt multa satis exempla datæ pietatis
In delinquentes, miserabiliterque ruentes.
Sic Niniuitæ protelant tempora vitæ.
Sicque saluatur Rahab, Israël sociatur. [Rahab,]
Sicque manu fortis Dauid Rex crimine mortis
Sese fœdauit, quod maiori duplicauit; [Dauidis,]
Sed quod peccauit, deflendo gradum reparauit:
Inde prophetia, clarus quoque psalmigraphia.
Si liceat fari, [S. Petri,] mea culpa valet similari
Petro constanti Dominum bis terue neganti:
Quem quia respexit Saluator, protinus exit
Flendo satisfacere dignus, Dominumque videre,
Ecclesiæ Princeps, veniæ quoque forma deinceps.
Donatur venia quoque Magdalena Maria, [S. Magdalenæ,]
Quæ bene dum fleuit, scelerum maculas aboleuit,
Iam Domino grata, iam seclis concelebrata,
Sicque vocante reus Domino placet ille Zachæus.
Sic statuit Paulum, quæ strauit gratia Saulum. [S. Pauli;]
Qui grauiter cecidit, talem Corinthia vidit:
Hinc Paulus scribit: Quia talis carne peribit,
Vt viuat melius saluatus spiritus eius.
Talis & insanus magus extiterat a Cyprianus:
Quot sordes illi, tot erant non forte capilli. [S. Cypriani:]
Quippe malignatus & dæmonibus sociatus,
Iuita profanabat, paruos vteroque necabat.
Tandem compunctus redit, Ecclesiæ quoque iunctus
Est per Iustinam, mentem mutando ferinam.
Hinc Præsul factus, aliorum corrigit actus,
Martyrio dignus. Fecit Deus ista benignus:
Vt vult, vt præscit, qui nil, nisi nescio, nescit.
Me quoque tantorum releuant exempla virorum:
Ne male desperem, quia desperans remanerem,
Namque mei miseri potis est Dominus misereri: Si tu Sancta roges, si Natum parcere coges.
Parcet enim pro te, quem parcere coge, rogo te.
Velle tuum faciet Natus, tu præcipe, fiet.
Nempe tui iuris est ferre manum ruituris:
Cum naturalis tibi sit pietas specialis,
Conditionalis & sit tibi gratia talis:
Humani generis vt * casibus auxilieris
Sicut tutatrix, vt mater, & vt mediatrix.
Ipse Deus certe fit nobis hic homo per te.
Ergo Deo mediam præstans hominique Mariam
Te Pater ille dedit, cui mundus totus obedit.
Huic est affandi tibi fas, Natumque precandi:
Dumque loqui proli tibi sit facundia soli,
Tam prolis caræ tu viscera sancta precare.

[11]

Virgo sub hæc, Fili, dixit, iam more virili,
Ad bona prisca redi, credas quoque debita credi:
Voceque sinceræ fidei mentisque fatere, [a Deipara in spem veniæ erigitur,]
Ex me quod Natus, & per tua scripta negatus,
Semper viuentis Christus Patris Omnipotentis
Filius est vere, qui finem nescit habere:
Et qui venturus est, iudiciumque daturus
Secum victuris, nec non a se perituris.
Talibus attractus, respondit homo tremefactus:
Qualiter audendo, Dominumque Deumque fatendo,
Os queo tam dire fœdatum nunc aperire;
Quod male fœdaui, cum te, Præsancta, negaui,
Ac ex te Genitum, Sacramenti quoque ritum,
Gratia quo quemque saluat baptisma, Crucemque?
Tota salus hominis his rebus inest quia binis.
Abiurans spreui, sic ad mea damna recreui:
Fascibus elatus, sed crimine præcipitatus.
Absit mens dubia, respondit Sancta Maria,
Constans accede tantum, credendaque crede:
Atque salutaris bona pristina confitearis.
Namque Deus vehemens pietate per omnia clemens,
Suscipiet flentem te sicque satisfacientem.

[12]

Respondit, [coram ea fidem suā profitetur,] Credo, totum tibi me quoque dedo:
Confiteorque Deum, baptisma, Crucisque trophæum:
Quod Patris & Nati vel Flaminis est Deitati
Compar Maiestas, nec dispar & vna potestas:
Nescit & vtrumque qui finem principiumque,
Est tamen vtrumque qui finis principiumque;
Per quem subsistunt elementa, nec vlla resistunt.
Hinc Patris æterna proles de sede superna
In secli fine veniens, carnis genuinæ
Functus natura, prodit te Virgine pura:
Te speciei, te regalis progeniei,
Te meriti deici, supra quam copia dici.
Vtpote scrutantem renes & corda probantem
Quem peperisti, cui placuisti, fæmina Christi.
Sic humanatus Deus, est homines miseratus
Præter peccata patiens mortalia fata.
Hinc moriens, mortis fractis apud infera portis,
Sanctis illuxit optabilis, vnde reduxit
Secum captiuum populum, se mox rediuiuum
Discipulis pandit: hinc victor sidera scandit,
Qua sedet a dextris consors Patris Omnipotentis,
Hinc & venturus est, iudiciumque daturus
Secum victuris, nec non a se perituris:
Non accusante quoquam vel iustificante,
Hic certis signis erit omne probans opus ignis.
Nam sibi iustorum mens conscia, siue malorum
Hic accusabit illos vel iustificabit,
Cuique suum donans, condemnans, siue coronans.
Hæc credens animo confessus, ob hoc tua primo
Inde patrocinia cunctorum quæro, Maria.
Vt iuuer, vt releuer, vt in hoc examine seruer;
Tu pia me Nati suplex offer bonitati. [opem implorat,]
Nec tibi sit durum, quod flagitat os male purum:
Purifica potius illud cum vocibus eius,
Maxima delicta ne præpediant mea dicta.
Tuque Dei Mater, satanas fac reddat vt ater,
Quod testamentum scripsi sceleris monimentum:
Cautio nam talis me terret vt exitialis.
Hanc precor, vt nosti, tollas, quoniam potes hosti.
Nam tibi posse dedit, cui vis contraria cedit.
Exere posse tuum, mea spes, defensio, scutum,
Exere posse bonam te demonstrando patronam.
Perdar, saluabor, quiscumque tuus reputabor.

[13]

Tunc pia prænatis hominum Mater pietatis
Talia dicentem, miseransque satisfacientem,
Sicut, ait, dixi, vos cultores Crucifixi,
Vna fides, Chrisma, vel spirituale Charisma,
Quotquot rite dicat, sacer hos mihi cultus amicat:
Præcipue tales, qui cultu sunt speciales. [addictam impetrat:]
Ergo meum Iesum pro te, quamuis ita læsum,
Supplex affabor, pedibusque voluta precabor.
Vt restaureris gradu quo lapsus haberis.
Hæc vbi verba dedit, disparens illa recedit.

[Annotata]

a Colitur hic Cyprianus Martyr cum S. Iustina Virg. 26 Septemb. vbi bene aduertit Baronius eum a pluribus confundi, vti & hic fit, cum S. Cypriano Episcopo Carthaginensi.

* al. Sorti propitieris.

CAPVT IV
Theophilo peccata remissa: chirographum restitutum: eius obitus.

[14]

Tvnc homo cōmotus, tremit hoc affamine totus.
Ac ibi perstabat triduo, precibusque vacabat,
Fletibus infundens faciem, loca sanctaque tundens:
Nec quam dilexit, oculos ab imagine flexit.
Astat rursus ei blandæ Virgo faciei,
Quem solans dicit, Tua iam constantia vicit,
Vt tibi Saluator parcat vere miserator, [intelligit peccata esse dimissa:]
Commissis veniam propter me dando Mariam.
Hanc igitur serues, mala nec rursus coacerues
Sit felix obitus pro fine boni tibi ritus:
Constat opus fine, quod quisque metet sine fine.
Ne cedas igitur, quia cedens quisque feritur
Turpius a tergo; pugnans ne cesseris ergo.
Ille refert: Vtique, mi Sancta, Deoque tibique
Me voueo totum, firmet tua gratia votum.
Te duce, te comite, regar vsque sub vltima vitæ. [gratias Deipara agit:]
Non est spes alia præter te, Sancta Maria,
Humani generis sortem tu prima tueris.
Nemo sperauit frustra te nemo vocauit,
Saluas quærentes, exaudis quoque petentes.
Me credo soli tibi, tu me spernere noli.
Sitque mei cura tibi sectantis tua iura.
Et quod adhuc restat, quod adhuc me valde molestat,
Membranam dico, data quæ prius est inimico:
Qua teneor strictus, qua mente reuerberor ictus:
Hæc fac reddatur, quia mens hinc excruciatur.
Sic iterans plorat, iterum se sternit, & orat,
Vt reddatur ei proscriptæ charta fidei.

[15]

Rursus postridie splendens persona Mariæ
Porrigit in somno testamentum Vice-domno, [chirographum recipit,]
Cera signante munitum, ceu fuit ante.
Experrectus at is tremit hoc signo nouitatis,
Ex nimia quem lætitia stupor, vt solet, angit:
Exiluit, tum quæ monuit spes carmina pangit.
Carmina talia, quæ magnalia testificantur:
O sapientia, quæ regit omnia, quæque creantur,
Magnificentia, summa potentia quam comitantur:
Indignos vocat, vnde duces locat Ecclesiarum,
Dans sua fœdera, dans quoque munera iustitiarum,
Sacro Numine præstruit ordine quos animarum;
Hæc veneretur, glorificetur, magnificetur.
Ergo die, quæ pro requie Domino feriatur,
Turba frequens, pia iura sequens, ad templa gregatur:
Officiorum cumque sacrorum laus celebratur,
Haud tulit ille moram, sed stratus Præsule coram,
Omnia quæ gesta fuerant, fecit manifesta: [prælectum populo in templo]
Artibus vt magicis, sese credens inimicis Deceptus fuerit, dum mundi gaudia quærit.
Quomodo iurarit hosti, Dominumque negarit:
Scripserit & pactum, signando per hoc scelus actum.
Et quia compunctus sit abhinc, fideique reiunctus
Per Matrem Christi, quæ chartam reddidit ipsi.
Chartaque monstratur, cunctis, petit, illa legatur.
Hæc legitur: lecta postquam, sunt gesta retecta.

[16]

Illico, quam pangit populus, laus æthera tangit:
Præsul & ipse pius præcentor carminis huius
Sic ait, [Episcopo laudante misericordiam Dei,] Audite, cunctique videre venite,
Quæ Dominus fecit, fecit magnalia quæscit;
Magna potens fecit, animam lassamque refecit:
Immo, quam strauit fera mors, hic viuificauit.
Hinc exultate, Dominoque Deo iubilate:
Quem peccatoris mortem sic nolle probate.
Nam reuocans mouet, & solita fouet hunc pictate,
Datque pium Sanctis socium vitæque beatæ.
Ista videntes, ista stupentes, glorificate:
Talia munera, tam pia viscera magnificate.
Qualis & enitet hic, qui pœnitet, ecce notate:
Fructiferarum vim lacrymarum considerate.
Nam lacrymis tumor ex animis plagæque medentur:
Harum flumine pectora crimine lota fouentur:
Hoc medicamine pro releuamine quæque fruentur:
Morbida, sordida, turgida, lurida, sic abolentur:
Pœnaque vindicis, iraque iudicis effugientur.
Quas miseratio, siue remissio vera sequentur:
Promeritus dolor, interitus, lacrymis remouentur:
Per gemitus, lacrymas, reditus super astra merentur.
Ergo mirari non sufficit, & venerari,
Non enarrari, non laudibus æquiparari,
Quæ sapientia, quæ patientia Cunctipotentis,
Quæ compassio, quæ dilectio sit miserentis
Circa peccantes, & criminibus famulantes.
Sed iam signorum vestigia cerno priorum.
Nam Moyses, lator legis sacer, & mediator,
Inter parentem populum, Dominumque iubentem,
Escis & rebus dum quadraginta diebus
Abstinet, atque vacat precibus, Dominum bene placat
Iratum populo; legem meruitque secundo.
Exemplo simili pius hic vir mente virili,
In templo Iesu Matris sine corporis esu
Expleuit numerum totidem lacrymando dierum:
Ipsum placatum dum redderet ante negatum,
Propitiante pia nec non mediante Maria.

[17]

Talia præstantem, lapsos quoque sponte vocantem,
Summum laudemus, veneremur, glorificemus,
Ipsius & Matrem, restaurauit quia fratrem:
Quæ lucis fons est, [& benignitatem S. Mariæ:] quæ lucis ad atria pons est:
Quæ fouet afflictos, peccati turbine victos:
Ipsa leuat fessos, vitiorum pondere pressos:
Hæc desperatis spes, præstat opem bonitatis:
Porta Dei, portis hæc est contraria mortis,
Mentis sinceræ precibus quæ sueta patere.
Per se tendentes, se suppliciterque petentes,
Cunctos admittit, Dominoque poloque remittit:
Ad quam pulsamus, oculos & corda leuamus:
Ad quam pulsamus humiles, aditumque rogamus:
Ad quam clamamus animis, precibus vigilamus:
Ad quam clamamus, exclusi ne maneamus.
Hæc nos confortet, vt vult, & sicut oportet:
Hæc nos tutetur, hæc & nostri memoretur:
Nosque sui memores det per placitos sibi mores,
Iugi conatu gaudere suo famulatu.
Quod det possimus, det quocum posse velimus.
Nam cui seruimus, hac si spernente perimus?
Hanc nos expetimus, cuius præconia scimus,
Ad quam confugimus, quo non fugisse nequimus.
Conspicimus siquidem, per eam qua frater hic idem
Clade sit ereptus, meritum super hæc & adeptus.
Ex hoc gratatur Pater, & bonus ille profatur:
Iam ritu festo sint anulus & stola præsto:
Velenturque pedes: vituli pinguis quoque cædes
Nos conuiuari, gaudere det, ac epulari.
Namque tibi, Christe, peccans frater reus iste
Viuere desiuit, sed iam post funera viuit.
Ac est inuentus, sub perditione retentus.
Hinc quid dicamus, his cum non sufficiamus?
Sed formidamus vindictam si taceamus.
Ergo flectentes dulci pro carmine mentes,
Hoc suspiremus, quod non proferre valemus.

[18]

Hæc gaudens cecinit Præsul sacer, ac vbi finit,
Surgit humi stratus Vice-domnus, eumque precatus
Est, ne seruetur, sed charta nefanda cremetur.
Vtque cremabatur, laus a populis iteratur: [Eucharistia munitus,]
Et Kyrie eleison, est Missarum quoque canon
Ordine perfectus; Sacramentisque refectus
In virtute Dei Vice-domnus, per faciei
Fulsit splendorem, rudlo non sole minorem.
Cuncti mirantur hæc, & trepidi venerantur:
Plausibus hymnidicis sic ad templum Genitricis
Est Christi ductus, post præteritos vbi luctus
Corpore iam nutans ægro, tamen illa salutans
Iugi, deuota, prece, spe, loca, signaque nota,
Per triduum durat, nec iam mortalia curat.
Cumque salutasset fratres; [pie moritur.] & quod superasset
Ex rebus, seruis Christi, miserisque cateruis
Vt dispertiuit, sine fine beatus obiuit.
Quæque prius stratus, fouet hæc loca nunc tumulatus.
Qua collaudatur, qua virtutes operatur,
Præstans solamen iustis precibus Deus. Amen.

DE S. IASIMO THAVMATVRGO.

[Commentarius]

Iasimus Thaumaturgus (S.)

I. B.

Extat in Græcorum Menæis & Maximi Episcopi Cytheræi Βίῳ Ἁγίων S. Iasimi Thaumaturgi nomen, Fastis Latinis ignotum. Vnum illud prædicat de eo Maximus: Sanctus & Thaumaturgus, id est, operator miraculorum, Iasimus in pace vitam finit. Addunt Menæa, eius solo ac muto cinere dispertiri infirmis medicabilem gratiam, [Miracula per reliqisias.] ιἄσιμον χάριν. Nihil aliud adhuc de eo nobis compertum.

DE S. LIETPHARDO EPISCOPO ET MARTYRE, HVNNONIS-CVRIÆ IN BELGICA II,

Circa Annvm DCXL.

Commentarius praeuius

Lietphardus Ep. M. Hunnonis-curiae in Belgica II (S.)

Avctore G. H.

§ I Locus martyrij. Veneratio. Vita conscripta.

[1] Arida-Gamantia silua, olim spelunca latronum, describitur in Vita B. Heldemari Eremitæ fundatoris Aroasiæ XIII Ianuarij. Sita est hæc Aroasia altero lapide a Bapalma oppido Artesiæ, [S. Lietphardus in Arida-Gamantia occisus,] huic Aridæ-Gamantiæ inclusa, quæ hinc ad fluuium Sabim, vulgo Sambre, continua protendebatur. Huius siluæ aliqua adhuc pars extat in finibus Artesiæ, qua Cameracensi agro & Picardiæ coniungitur, a vicinis pagis cognomina sortita: cuius latus boreale silua Haurincurtiana occupat, [Trescalti sepultus,] cædi S. Lietphardi aßignanda, a qua versus Scaldim abeuntibus proximus vicus occurrit Trescaltum, vulgo Trecau, prima S. Lietphardi sepultura notus. Ad alteram Scaldis ripam, translatis eo S. Lietphardi sacris ossibus, illustris facta est Hunonis-curia, [translatus Hunonis curiam,] siue Hunulfi-curtis, in diœcesi Cameracensi, sed Regis Francorum dominio subiecta, tertio circiter milliari Belgico a Cameraco sita. Quo in loco, vt Baldericus lib. I Chronici Cameracensis ca. 26 testatur, Amalfridus vir illustris cum vxore sua Childebertana monasterium fundauit, [monasterium sanctimonialium & Clericorum,] quod S. Vindicianus Episcopus Cameracensis vna cum S. Lamberto Leodiensi Antistite in honorem S. Petri consecrauit, ibique Clericos & sanctimoniales constituit, eisq;, vt addit lib. 2 cap. 10, filiam suam Aurianam præfecit: fuitque olim religione florens & opibus: tunc autem (circa annum Christi MLXX, quo Chronicon suum scribebat Baldericus, necdum Episcopus Nouiomensis) postquam viris militaribus beneficiatum est, ad paucos Canonicos deriuatum: quibus amotis Benedictini successerunt, [dein monachorum Benedictinorum:] a Bertinianis monachis introducti, eorumq; Moderatoribus aliquamdiu subiecti: dein proprios Abbates consecuti. In hoc loco cum S. Lietphardo requieuruntSS. Valeria & Pollena sorores, quarum fratrem moderni scriptores S. Lietphardum statuunt, absque vlla in antiquis monumentis mentione. Eæ simul VIII Octobris Ecclesiastico cultu honorantur. Horum trium Sanctorum ossa, vt a bellorum incommodis securiora essent, ex hoc Hunoniscuriensi monasterio advrbem S. Quintini translata, in eius expugnatione anno MDLVII perierunt vna cum antiquis libris authenticisq; monumentis, vt nullum istic superesse antiquitatis vestigium tradat Franciscus le Bar in suis tractatibus Monasticis necdum editis tomo 6 par. 2.

[2] His non obstantibus, monachos Hunoniscurienses quotidie in officio Ecclesiastico facere commemorationem S. Lietphardi & duarum Virginum, [colitur officio Ecclesiastico,] ex litteris Eleutherij Pontani, primi collegij Cameracensis Societatis Iesu Rectoris, scribit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, & Miræus in Fastis Belgicis VIII Octobris. Et hoc IV Februarij non tantum sollenni cultu coli S. Lietphardum in ecclesia Hunnoniscuriensi, sed etiam in vicino territorio Cameracensi indicant lectiones ad Matutinum in officio Ecclesiastico recitari solitæ, infra dandæ, atque a Molano in Natalibus Sanctorum Belgij hoc IV Februarij citatæ. Eumdem referunt varia Martyrologia MSS. sub nomine Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum aucta, [refertur in variis Martyrologiis:] Albergense Canonicorum Regularium, Vltraiectinum Clericorum S. Hieronymi, Leidense Sororum domus S. Ceciliæ, Martyrologium Coloniense anno MCDXC excusum, & Hermannus Greuen in Auctario eiusdem Vsuardi, his fere vbique verbis: Ipso die S. Lietphardi Anglorum Episcopi & Martyris: nonnullis Archiepiscopus dicitur. Molanus in suo Auctario ad Vsuardum locum Hunecourt addit, Canisius Cameracensem diœcesim. At Cantuariæ Archiepiscopum faciunt Ferrarius, & Menardus, qui Ordini S. Benedicti adscribit. Saussayus in Martyrologio Gallico, In superiori Picardia, inquit, S. Liefardi Cantuariensis Archiepiscopi & Martyris, qui temporibus Leonis III Papæ, cum Roma in patriam solutis votis rediret, ab impiis in nemore Trecaultio prope Atrebatum nefarie interemptus est. Huius sacrum corpus ad Hunonis-curiam delatum, & in Benedictinorum asceterio Cameracensis diœcesis conditum, ibidem aliquamdiu iacuit, donec miraculorum gloria micans, Quintinopolim vna cum pretiosis exuuiis SS. Valeriæ & Polenæ sororum eius translatum fuit. Hæc Saussaius. Rexit Ecclesiam Leo III ab anno DCCXCV ad annum DCCCXVI, altero post cædem S. Lietphardi seculo, neque in eius locum substituendus est Leo II suprema Ecclesiæ dignitate functus anno DCLXXXIII, post S. Lietphardi Martyrium annis circiter quadraginta. Deinde cum Hunoniscuriam corpus S. Lietphardi deserretur, necdum Benedictini ibidem monachi degebant, sed sanctimoniales cum subordinatis sibi Canonicis, vt post Molanum bene obseruat Constantinus Ghinius, qui eum hoc die celebrat in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Denique sacrum corpus non ob gloriam miraculorum Quintinopolim translatum est, sed vt rabies furorq; belli sæuientis euitaretur, ibi dum pax ruri quietem redderet, depositum: quod etiam indicant Raißius in Hierogazophylacio Belgico, Miræus in Fastis Belgicis & Balduinus Willot in appendice ad Martyrologium Romanum Gallice translatum: qui locum cædi aßignat inter dictam Quintinopolim & Chasteletum oppidum: quem melius Saussaius attribuit nemori Trecaultio; quod siluam Haurincurtianam dici supra monuimus, sed ab vrbe Atrebato aliquot leucis remotam. Celebratur eiusdem memoria in Martyrologio Anglicano,in Catalogo Sanctorum diœcesis Cameracensis apud Guilielmum Gazeum, & in Calendario Sanctorum Belgij cum piis Catholicorum gemitibus a Dauroutio editis, aliisq;.

[3] Vitam S. Lietphardi damus ex codice MS. Nicolai Belfortij Canonici Regularis monasterij S. Ioannis Baptistæ de Vineis prope Sueßionem. [Vita eius scripta] Auctor vixit post introductos in monasterium Hunonis-curiæ monachos Benedictinos, cuius mutationis meminit num. 5. Forte etiam Auctor ex ipsis istic monachis Benedictinis fuit: ita in horum fauorem scribit Canonicis voluntarie cedentibus sub regula S. Benedicti deseruire monachorum congregationem. [an a Benedictino Hunoniscuriensi?] Et num. 2 se istic habitare insinuat his verbis: Nouissimorum eius apud nos gesta insignia pristinæ sanctitatis argumento esse possunt. Ea miracula altero libro, quem necdum potuimus assequi, comprehendit; cuius meminit sub finem: Transeundum est, inquit, nobis ad illa, quibus mirificauit Dominus hunc Sanctum suum intus & extra, postquam venerari cœpit locatum corporis sui pretiosissimum margaritum in præfata S. Petri basilica. Hæc miracula in proœmio, ait, se habere ab iis, qui viderant, aut ab oculatis testibus acceperant. Quæ non cadunt in tempora martyrij, aut corporis translati Hunonis-curiam sub Fulberto Episcopo Cameracensi, qui sedit ab anno CMXXXIV, ad annum CMLVI. Non videtur, ceteroquin diligens, auctor satis assecutus, quas Dagobertus Rex controuersias cum Regibus Britonum habuerit, ideo minus beneuole hic explicatas: quas conamur ex aliis scriptoribus exponere; ac deinde, quomodo S. Lietphardus Episcopus Cantuariensis appelletur, indicare.

§ II Regnum Cadruelis. Tempus matryrij S. Lietphardi.

[4] Menardus lib. 2 Obseruationum ad Martyrologium Monasticum fatetur obscurum esse, quis fuerit Carduelis Rex Angliæ, [Cadruelis] coniicitq; quemdam in illa regione Regulum fuisse. Verum hic est Rex Britonum ob bella cum S. Edwino aliisq; Regibus Northanhymbrorum gesta notißimus, de quo cum Beda agunt Malmesburiensis, Cestrensis, [varie appellatus,] Westmonasteriensis, Monumetensis, Capgrauius, Sigebertus, Harpsfeldius, Polydorus Vergilius, aliiq;; a quibus varie appellatur Caedwalla, Cadwalla, Cedwalla, Cedualla, Ceduala, Caduallo, Cadouallo, Cadoualla, Carduela. Fuit autem iuxta Monumetensem lib. II historiæ Britonum filius Caduani. Hic ergo Rex Britonum, teste Beda lib. 2 hist. Eccl. gentis Anglorum cap. 20, [Rex Britonum,] aduersus Edwinum, cum genti Anglorum simul & Britonum gloriosissime præesset, rebellauit, auxilium præbente illi Penda Rege Merciorum. Et conserto graui prȩlio occisus est Edwinus anno DCXXXIII, [debellauit S. Edvvinum,] eiusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus, in quo bello filius eius Osfrid iuuenis bellicosus etiam cecidit. Quo tempore maxima facta est strages in Ecclesia vel gente Northan-hymbrorum, maxime quod Penda esset Paganus. At Cadwalla vero quamuis nomen & professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, vt nec sexui quidem muliebri, nec innocuæ paruulorum parceret ætati: quin vniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet: multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum, Britanniæ finibus erasurum se esse deliberans. [aliosq; Reges,] Et lib. 3, cap 1: Interfecto Edwino, suscepit regnum Deirorum Osrichus, Berniciorum Eanfridus. Vterque Sacramenta regni cœlestis, quibus initiatus erat, anathematizando perdidit. Nec mora. Vtrumque Rex Britonum Ceadwalla impia manu, sed iusta vltione, peremit. Qui superueniente Oswaldo Regefratre Eanfridi cum paruo exercitu, [superatus a S. Osvvaldo:] sed fide Christi munito, interemptus est cum immensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat. Hæc ibi, Coluntur S. Edwinus XII Octobris & S. Oswaldus V Augusti. Bedam describunt citati supra auctores.

[5] Quod S. Edwinus Britonum Rex appelletur, ita explicat Galfridus Monumetensis: Orta discordia inter Edwinum & Caduallonem, hunc facto congressu millia multa amisisse, relictisq; Britonum prouinciis exercitui Edwini, fugisse in Hiberniam: tandem cum fere in desperationem reuertendi incidisset, [adiutus a Britannis Armoricis] Salomonem Regem Armoricanorum Britannorum consanguineum (eodem enim atauo Malgone prognatos ambos tradit) adiisse, illumque auxilium & consilium, quomodo in regnum suum reuerteretur, rogasse: ei decem millia militum Regem Salomonem commisisse, consertoque prælio Pendam Regem Merciorum captum, datisque obsidibus se Cadualloni subdidisse, & contra Edwinum Regem auxilium præbuisse. Hi Britanni Armorici (quos post obitum Chlodouei I sub Francorum fuisse potestate, & Duces non Reges appellatos, tradit Gregorius Turonensis lib. 4 Historiæ Francorum cap. 4) sæpißime contra Francos hostiles irruptiones fecerunt, quarum aliquot enumerat at idem Gregorius, [inimicis Francorū;] vt contra Chilpericum Regem lib. 5 cap. 27, 30, & 32, contra Chlotarium II eius filium, & Gunthramnum lib. 9 cap. 18 & 24, & lib. 10 cap. 9. Quos Britannos Fortunatus lib. 3 Poëmatum carmine 8 insidiatores appellat.

[6] [Armoritorum cū Dagoberto Rege Frācorum, bellum,] Quod huc spectat, temporibus Dagorberti, Regem Britannorum fuisse Iudicaëlem referunt Fredegarius in Chronico cap. 78, Monachus S. Dionysij in Gestis Dagoberti cap. 38, eosq; secuti Aimoinus lib. 4 historiæ Francorum cap. 29, Sigebertus ad annum 648, Anselmus Abbas in Vita S. Iudocifratris 13 Decembris, qui Rodichaëlum vocat filium Rethaëli Regis Britonum. At Baudius hist. Britanniæ, & Argentræus in historia Britanniæ pluribus deducunt, bellum exortum inter Dagobertum Regem Francorum & Iudicaëlem Regem Britonum, firmatq; Argentræus lib. 2 cap. 3 ex Chronico MS. Maioris-monasterij, Baudius cap. 12 ex Chronico MS. Capituli Briocensis: in cuius fragmento sub finem operis adiuncto, dicitur in prælio sub his Regibus inito, Guido Comes Carnotensis a Britonibus captus. Certe Dagobertus apud Fredegarium anno regni XIV, [pax firmata:] Christi DCXLII misit nuntios in Britanniam, vt, quæ Britones male admisissent, velociter emendarent, & ditioni se subiicerent: alioquin exercitus in Britanniam debuisset irruere. Quod audiens Iudicaile Rex Britannorum, cum muneribus ad Dagobertum perrexit, ibique veniam petens, cuncta quæ sui regni Britanniæ pertinentes, leudibus Francorum illicite perpetrauerant, emendandum spondidit, & semper se & regnum quod regebat Britanniæ, subiectum ditioni Dagoberti & Francorum Regibus esse promisit. Quæ eadem apud alios leguntur. Ex hoc bello Regis Dagoberti iram, cuius meminit Vita infra num. 2, aduersus Regem Cadruelem, [pro Armoricis auxilia Britonum a Cadruele missa.] seu Cadualonem aut Cadwallam excitatam arbitramur, cum hic Rex, quam ante expulsus opem auxiliumq; a Britannis Armoricis acceperat, in suum restitutus regnum grato debitoq; animo referret: imo quemadmodum apud Galfridum ipse iuuenis apud hos Armoricos educatus, frequenter ante alios in præliis congressum cum hostibus fecit virtutemque suam præclaris probitatibus famose egit: ita in dictis contra Dagobertum irruptionibus, aut filius eius, si forte præfuerit, aut alij eius subditi aduersarios Duces, Tribunosue militum offenderint, qui diu se vindicandi occasionem quæsierint, oblataque tandem hac male fuerint vsi.

[7] Filius in Actis eiusdem cum patre nominis Cadruelis appellatur, a Galfrido Cadualadrus, [Cadruelis filius cum Ceadvvalla Rege Saxonum Occident. S. confusus.] natus sorore Pendæ Regis Merciorum: quem tamen, dum iter eius Romanum describit, cum S. Ceadwalla Rege Saxonum Occidentalium confundit. Cadualadrus, inquit, abiectis mundialibus propter Dominum regnumque perpetuum, venit Romam, & a Sergio Papa confirmatus, inopino etiam languore correptus, duodecima autem die Kalendarum Maiarum ab anno Incarnationis Domini DCLXXXVIII a contagione carnis solutus, cælestis regni aulam ingressus est. Apud Bedam vero lib. 4, cap. 12 Ceadwalla Rex Occidentalium Saxonum imperium, superni regni amore compunctus, reliquit, ac Romam abiens ibi vitam finiuit. Annus itineris aßignatur DCLXXXVIII in epitome Bedæ & Chronico Wigorniensis, in quo, anno sequente XII Kalend. Maias traditur obiisse, baptizatus die sancto Sabbathi Paschalis, Pontificatum agente Sergio. a quo iuxta Chronicon Saxonicum baptizatus est, Petrus cognominatus, & circiter vnam septimanam postea defunctus: filius Coenbirhti, nepos Cadæ. Alter apud Galfridum Calualadrus, est filius Caduallonis, nepos Caduani: cui imperium aßignatur vltra XII annos, acceptum a Caduallone parente, qui senio & infirmitate grauatus XV Kalend. Decembris ab hoc seculo migrauit: postquam Wulfherus, eo donante, regnum Merciorum accepisset. Quæ non cohærent. Nam iuxta Bedam in Regem leuatus est Wulfherus anno DCLVII, & Cadwalla Rex Britonum a S. Oswaldo interemptus anno DCXXXIII: quod magis congruum Actis S. Lietphardi, & bellis Iudicaëlis cum Dagoberto gestis. Perrexisse ergo Cadruelem Romam, aliquot ab obitu patris annis, vero simile est, [S. Lietphardi cædes sub Dagoberto.] & S. Lietphardum in reditu ante occisum, quam pax anno DCXLII inter Dagobertum & Iudicaëlem sancita fuit. Multos tum idololatras, qui S. Lietphardum Episcopum in odium Christi occiderint, vixisse in Belgio dicemus VI Februarij in Vita S. Amandi, & paßim alibi. De Wulfhero Rege Merciorum agimus XIII Februarij ad Vitam S. Ermenildæ Reginæ eius coniugis. S. Ceadwalla Rex Occidentalium Saxonum colitur XX Aprilis. Eius Epitaphium iubente Sergio Papa Romæ positum exhibet Wigorniensis ad annum 689, quod dicto Cadualadro Regi Britonum applicat Argentræus lib. 1 cap. 28. Baudius etiam catalogo Sanctorum adscribit. Quæ plenius dicto XX Aprilis refutabuntur. Nonnulla attinguntur VI Februarij in Vita S. Inæ Regis, & huius S. Ceadwallæ apud Saxones Occidentales successoris.

§ III Episcopatus S. Lietphardi.

[8] Acta num. 2. S. Lietphardum tradunt fuisse Cantorbiæ Pontificem, germanum B. Onastancij Londriarum Præsulis. [S. Lietphardus Episcopus Cantuariensis.] Quæ autem Francis Cantorl y dicitur, est Cantuaria, olim Dorouernum seu Dorouernia metropolis regni Cantij, sub S. Ethelberto Rege (cuius Vitam damus XXIV Februarij) facta sedes Archiepiscopalis sub initium seculi Christi VII. Ante aduentum vero Anglo-Saxonum creduntur tres Archiepiscopatus apud Britannos fuisse Londinensis, Eboracensis, & Car-legionensis; de hoc vltimo egimus III Februarij ad Vitam S. Wereburgæ, acturi de Eboracensi & Londinensi VII Februarij, die Natali S. Anguli Episcopi & Martyris. Quomodo autem seculo Christi VII tempore Dagoberti Regis Francorum & S. Lietphardus fuerit Episcopus Cantuariensis, & B. Onastancius Londinensis, etiam teste Menardo supra citato, non caret difficultate. Nam S. Lietphardus, ait, non reperitur in Catalogo Archiepiscoporum Cantuariensium (idem deB. Onastancio dicendum) apud Guillielmum Malmesburiensem & alios. Id caussæ esse potest, quod dimisso Archiepiscopatu, Romam peregrinatus in alieno loco obierit. [nō Anglo-Saxonum, in Cantio,] Quemadmodum B. Gregorius Turonensis S. Arnulphum Martyrem inter Archiepiscopos Turonenses non recensuit, quod abdicato munere sponte ob Christum peregrinus varia loca lustrauerit, & in alieno solo, nempe in saltu Parisiorum, trucidatus lauream martyrij sit consecutus. Qui fit vt iure S. Lietphardum inter monachos Benedictinos hic annumeremus, quod illis temporibus nulli Archiepiscopi Cantuarienses nisi Benedictini ordinis crearentur. Hæc Menardi de S. Lietphardi monachatu & Episcopatu coniectura, quæ vt leuioribus innixa est fundamentis, ita facilius euertitur. Ac primo Beda teste, hi primi a conuersione S. Ethelberti Regis numerantur Archiepiscopi Dorouernenses seu Cantuarienses: S. Augustinus, qui lib. 2. cap. 4. ne Ecclesia vel ad horam Pastore destitueretur, adhuc viuens ordinauit successorem S. Laurentium, de quo egimus II Februarij. Hic autem cap. 7 postquam S. Mellitus ante Londoniæ Episcopus, Sedem Dorouernensis Ecclesiæ suscepit, regnum cæleste conscendit, in Ecclesia S. Petri sepultus. Mellito dein anno DCXXIV migranti ad cælos, statim successit S. Iustus, Roffensis Ecclesiæ Episcopus, vt dicitur cap. 8. Et cap. 18, Hæc inter Iustus Archiepiscopus ad cælestia regna sublatus est IV Iduum Nouembrium, & Honorius pro illo est in præsulatum electus; quintus ab Augustino Antistes. Hic autem Honorius, vt dicitur lib. 3, cap. 20 ex hac luce migrauit anno DCLIII, & cessante Episcopatu per annum & sex menses electus est Deusdedit: cum iam pridem vita functo Rege Dagoberto, esset martyrio S. Lietphardus coronatus: vt illum hiatum non potuerit supplere. Potius ergo Benedictini monachi S. Lietphardum colant: quod eius Reliquiæ in monasterio Benedictino tam diu requieuerint: vti a nobis de aliis Sanctis sæpius obseruatum est. Quid quod inueteratæ Anglo-Saxones inter & Britones inimicitiæ non talem Cantuariæ Anglorum Episcopum permisissent Regi Britonum tanti itineris comitem? Denique nullus apud Londinenses, præter S. Mellitum inde pulsum, viuo S. Lietphardo, fuit istic Episcopus: vt alia nobis ratione hæc difficultas sit elucidanda.

[9] Cum Britanni Christiani sub Anglo-Saxonibus veræ religionis hostibus magis magisq; opprimerentur, [sed per hos pulsis Episcopis anno 86,] tunc anno Christi DLXXXVI, iuxta Westmonasteriensem in Floribus Historiarum, Archipræsules Theonus Londoniensis, & Thadiocus Eboracensis, cum omnes ecclesias sibi subditas solo tenus destructas vidissent, cum pluribus ordinatis (Episcopis potißimum aliarum Ecclesiarum) qui in tanto discrimine superfuerant, cum Reliquiis Sanctorum in Cambriam diffugerunt, timentes ne Barbarorum irruptione tot & tantorum, sacra ossa veterum a memoriis hominum delerentur, si ipsa imminenti periculo minime subtraxissent. Similia refert Galfridus lib. II, sed absque temporum distinctione. Suam etiam Sedem cum Archiepiscopis Londinensi & Eboracensi aliisq; Episcopis, sub Anglo-Saxonibus, ad illud vsq; tempus detinuisse Episcopos Dorouernenses colligimus ex Godwino, [etiam Dorouernēsi,] in Commentario de Præsulibus Angliæ in S. Oudoceo III Episcopo Landauensi, quem tradit ab obitu S. Teliai auunculi & antecessoris sui, Principis, Procerum & vniuersi populi consensu electum, consecratum esse Doroberniæ, quæ nunc Cantuaria, ab Archiepiscopo ibidem. Reuersum inde a Rege Mourico vna cum Regina, Proceribus, Clero, & plebis numero ingenti exceptum, in occursum eius prodeuntibus & solenni processione in ecclesiam eum deducentibus. Hæc Godwinus ex Codice Landauensi, vt arbitratur Spelmannus in Apparatu ad Concilia Britanniæ, vbi S. Oudoceum tradit Episcopum fuisse circa annum DLX, variaq; Concilia sub eo tum habita profert & 63. Colitur S. Oudoceus II Iulij, decessor Teliaus IX Februarij, ad cuius Vitam dicemus illum consecratum in Cambria fuisse ab aliquo, qui se istic pro exulibus Dorouernensem Episcopum ferret.

[10] Hi ergo Episcopi circa dictum annum DLXXXVI (ante quem regnum Merciorum inceptum Heptarchiam Anglo-Saxonum compleuerat) e suis Sedibus pulsi, numquam cum Cambris, teste eodem Westmonasteriensi, [Christianorū Cantiorum in Cambria exulum:] a fide Christi recesserunt: in hoc tantum reprehensibiles, quod semper gentem Anglorum quasi per eos propriis finibus proscripti, odio mortali perstringant, nec illis libentius quam canibus communicare velint. Ex hoc nationum odio, etiam post aduentum S. Augustini aliorumq; a S. Gregorio Papa missorum ad Anglos & Saxones Apostolorum, suos sibi hi Britones eiecti detinuerunt Episcopos, qui subditis suarum prouinciarum secum exulibus præessent; quales fuisse credimus S. Lietphardum, eiusq; fratrem Onastancium, qui Britones Londinenses & Dorouernos seu Cantuarienses in Cambria exules eodem potißimum rexerunt tempore, quo earumdem prouinciarum incolis Anglo-Saxonibus post S. Augustinum præerant SS. Laurentius, Mellitus, Iustus, Honorius omnes Archiepiscopi Dorouerni; vacante post S. Mellitum Sede Londinensi. Quod autem S. Oudoceus supra apud Godwinum & Spelmannum dicatur ab Archiepiscopo Cantuariæ ordinatus, [quare Archiepiscopus dictus.] & S. Lietphardus in variis Martyrologiis appelletur Archiepiscopus, vel e pia olim Cambrorum æmulatione contigit, qua, ne in titulis cederent Anglis, eos Archiepiscopos nuncuparint, vel certe scriptores, qui vtrumque e posterioribus Anglorum Episcopis iudicarint, errore abducti,Archiepiscopos vocarint. Hi autem Episcopi in Cambria vixerunt, instar multorum eo seculo Episcoporum Apostolicorum, nulli Sedi affixi, suarum diœceseon exulibus sæpe plurimum dispersis inuigilantes. Hæc nostra de Cadruelis regno & S. Lietphardi Episcopatu coniectura est; e craßa veterrimæ Britonum Ecclesiæ caligine eruta; cuius penes doctiores iudicium relinquimus.

§ IV Vitæ Epitome ex Natalibus Sanctorum Belgij Ioannis Molani.

[11] In Hunonis-curia natalis S. Liephardi Anglorum Archiepiscopi & Martyris. Fuit hic Canturbiæ in Anglia Episcopus germanus B. Onastantij Londriarum Præsulis, qui tempore Dagoberti Regis, cum Carduele Rege ob S. Petri beneficia elegit Romam adire. Vnde exoluto peregrinationis suæ voto rediens, [S. Lietphardi corpus] in Aridæ-Gamantiæ nemore est trucidatus, & a ruricolis Trescalti sepultus; sed accedentibus miraculis digniori loco collocatus. [illustratur miraculis,] Cum autem apud ruricolas memoria eius negligeretur, Fulbertus Episcopus Cameracensis sacra pignora ad suam ciuitatem transferre statuit; sed non potuit. Diuina enim reuelatio habebat, eum transferendum esse ad ecclesiam B. Petri, [Diuina reuelatione transfertur,] quæ est in Honnecourt: vbi Deo seruiebant sanctimoniales ad nuptias Agni vocatæ, & eis subordinati Canonici, qui exequebantur, quod fæmineo sexui Ecclesiasticus ordo non permittit. Postmodum tamen illis sponte cedentibus vsque in hodiernum diem est congregatio Benedictinorum: qui corpora S. Lietphardi & sororum eius Valeriæ & Pollenæ ad vrbem S. Quintini transtulerunt, [perit Quintinopoli.] vt essent a bellorum incommodis securiora, vbi tamen in expugnatione vrbis perierunt.

§ V. Alia Vitæ Epitome e libro lectionum, quæ cantantur in officio Ecclesiæ Metropolitanæ Cameracensis.

[12] Tempore quo Dagobertus imperium Galliæ tenebar, Rex Cadruelis Anglicis gentibus iura dabat. Aduersus quem insanus Rex Galliæ tanta ira æstuabat, [Cadrueli proficiscēti] vt, quam posset crudelitatem in eum exercere, non differret. Cadruelis ille filium genuit, sui nominis hæredem, & Christianam profitentem religionem. Is sub Christi veneratione peregrinationem eligens, [Romam,] S. Petri Apostoli beneficia petiturus; Romam adire decreuit. Præmisit igitur legatos Regi Franciæ, quem suæ necis cupidum sciebat: vtpote per cuius regiones transitus erat futurus. Qui tamen etsi non modo petitam pacem non impetratam; sed comminationes, quibus quasi præmonitus cauere posset, retulissent; tamen timorem Domini hominum timori superordinans, periculum mortis promissæ inire præelegit, [socius fit S. Lietphardus.] potius quam absistere desiderio decretæ peregrinationis. Huic socius religionis & periculi vir vitæ venerabilis Lietphardus aderat, B. Onastantij Londiarum Præsulis (quem summa veneratione dignantur Angli) germanus: ipse Cantorbiæ Pontifex in hoc itinere Regi diuini officij & sanctæ exhortationis minister: vitæ cuius præteritæ ordinem sui compatriotæ celebrant. Sed cur non nobis plene cognitum, non plene expositurus attingerem? Nouissimorum eius, apud nos gesta & cognita insignia pristinæ sanctitatis argumento esse possunt. Hi autem cum immensa fidelium multitudine in fines aduersantis tyranni transuecti, priusquam fama rei impias aures tangeret, transierunt. Furor vero ad ruinam prȩceps, dilatione ingemit: &, Licet nos, inquit, abeuntes fefellerint, redeuntes nulla liberabit nostrave segnities improuida, vel eorum vitabunda sagacitas. Missis igitur circumquaque ministris iniquitatis, quacumque transituri essent, iubet obseruari. Cum vero expleto voto illi iam in patriam reuerterentur, vt ad nemora a arrogantiæ ventum est; satellites iniquitatis insurgunt, [in reditu occisus,] trucidant vniuersos: inter quos beatum Dei Lietphardum Prȩsulem, Deum in cuius confessione permanserat inuocantem, martyrio consummauerunt. Cuius corpus incolæ cuiusdam ruris, quod Trescaltum appellatur, in horto sub quadam arbore sepelierunt. Vbi postea dominum horti dignitatem sancti corporis noscientem, cum stabula purgaret, fimum comportare contigit. Vnde factum est, vt quod indignum beato corpori fuerat, qua pœna decuit vindicaretur. Animalia enim illius, cum nulla vicinis lues nec toti pago obesset, graui morbo consumebantur: & qui inter suos non erat rerum possessione minimus, quique suos omnes iustitia & laudabili conuersatione superabat, pauperior quasi Deo abominabilior effectus est. Mirantur vniuersi & condolent: ipse cum tota domo assidua fundit lamenta, scrutatur conscientiam, vtrum culpam tanta calamitate puniendam posset inuenire: & piis orationibus ac susceptis ieiuniis diuinam animaduersionem mitigare contendit. Ecce autem dum fessus diurnis fatigationibus noctu membra sopori dedisset, [diuina reuelatione reperitur.] diuina reuelatione caussam suæ afflictionis cognouit: moneturque sanctum corpus ad ecclesiam in dextera parte altaris locandum transferre. Ille igitur vt primum aurora mundum tenebris expediuerat, vicinos conuocat, refert quæ viderat, & ad transferendum virum, eorum auxilia implorat. Quod illico exultans, multitudo compleuit. Ex quo vir qui per incognitam iniuriam omnem substantiam perdiderat, assidui luminis condignam venerationem exhibens, plura perditis recuperauit.

[Annotatum]

a Imo Aridæ Gamantiæ, vt in Vita. & supra dictum.

VITA
Auctore monacho Benedictino,
Ex MS. Nicolai Belfortij.

Lietphardus Ep. M. Hunnonis-curiae in Belgica II (S.)

BHL Number: 4930

Avctore monacho Benedictino, Ex MS.

[1] Probabilem sanctorum virorum militiam, peractæque militiæ gloriosum terminum Patribus nostris studium fuit mandare memoriæ: vt posteri & Deum in fragili materia mirabiliter operantem laudare, & exemplum beatæ imitationis discant habere. Nos igitur licet ab eis vita & scientia longe dissimiles, obsequium negare non audemus, orantes interim & deprecantes, vt, qui vsum sermonis insensibili donare potest lapidi, per eam, quam sermonis dignitate perfecit, creaturam dignetur sonare; &, qui polluti oris non admittit confessionem, nostram misericorditer diluat impietatem. Nemo autem suspicetur, quod dubium sit, nos quasi certum velle auditoribus commendare. In nobis quippe omnis incredulitas conuincitur; qui impugnauimus referentes & quasi fabulis imbutos delusimus: donec illi tandem partim quæ viderunt asserentes, [Sinceritas æuctoris in hac Vita describenda:] partim a non vanis parentibus visa afferentes, partim quoque veterum, qui præsentes rem viderunt, attestationem litteris aliquatenus traditam opponentes, nostram incredulitatem confuderunt: vt potius libeat iam addiscere quam impugnare, & venerari quam irridere. Hauriant igitur non incredulæ aures, pia acquiescat affectio: glorificetur mirabilis Deus in opere, laudetur opus in Deo venerabile.

[2] Tempore igitur quo Dagobertus imperium Galliæ tenebat, Rex Cadruelis Anglicis gentibus iura dabat: aduersus quem Rex Galliæ tanta ira æstuabat, [Cadruelis filius Regis Britanniæ proficiscitur Romam,] vt & quantam posset crudelitatem exerceret, & ad maiorem, si quando daretur occasio, animum pararet. Ecce autem volenti animo optata adest facultas. Cadruelis enim ille filium eiusdem nominis genuerat: qui diuitiis regni cor non apponens, sed sub Christi veneratione, peregrinationem eligens, S. Petri beneficia petiturus, Romam adire decreuit. Præmisit autem Regi Galliæ (per cuius regiones erat transiturus) legatos: quibus non pacem sed comminationes referentibus, tamen vir Deo deuotus, timorem Domini hominum timori anteponens, promissam mortem inire præclegit, quam decreta peregrinatione abstinere. Fiuic socius aderat vir venerabilis vitæ Liphardus B. Onastancij Londriarum Præsulis (quem summa veneratione dignantur Angli) germanus, ipse Cantorbiæ Pontifex, [comitatur S. Lietphardus:] in hoc Regis icinere diuini officij & sanctæ exhortationis minister. Cuius vitæ præteritæ ordinem sui compatriotæ celebrant: & nouissimorum eius apud nos gesta insignia pristinæ sanctitatis argumenta esse possunt. Hi ergo cum immensa fidelium multitudine in aduersarij fines transuecti, priusquam rei fama impias aures tangeret, transierunt. Furor vero ad ruinam præceps, dilatione ingemit, dicens: Et licet nos abeuntes fefellerunt, redeuntes tamen non liberabit vlla nostraue segnities vel eorum vitabunda sagacitas.

[3] Missis igitur circumquaque ministris, qui illorum reditum obseruarent; cum expleto voto illi iam in patriam reuerterentur, vt ad nemora Aridæ-Gamantiæ ventum est, satellites iniquitatis consurgunt, trucidant vniuersos: inter quos & B. Lifardum Præsulem, Deum (in cuius confessione permanserat) inuocantem, martyrio consummarunt. [Hic in reditu occisut in finibus Artesiæ.] Cuius corpus ab incolis cuiusdam ruris, quod Trescaltum appellatur, in horto sub quadam arbore sepultum est.

[4] Horti istius dominum, dignitatem sancti Corporis nescientem, contigit postea fimum illuc portare, vt stabula purgarentur. Vnde mox factum est, vt, quod indignum beato corpori erat, qua pœna decuit, vindicaretur. Animalia quippe illius (cum nulla vicinis lues nec toti pago obesset) morbo consumebantur: [Corpus die iuna reuelatione in uentum,] & qui inter suos non erat rerum possessione minimus, imo & laudabili conuersatione omnes superabat, pauperior quasi Deo abominabilis effectus est. Mirantur vicini & condolent: ipse cum tota domo assidua fundit lamenta, scrutatur conscientiam, si culpam tanta calamitate puniendam posset inuenire, & piis orationibus ac susceptis ieiuniis Diuinam animaduersionem mitigare contendit. Ecce autem, dum fessus diurnis fatigationibus noctu mēbra sopori dedisset, Diuina reuelatione caussam suæ afflictionis cognouit, [defertur in ædem Trescaltinam;] moneturque sanctum corpus ad ecclesiam, in dextra parte altaris locandum, transferre. Vt primum igitur aurora tenebris mundum expediuit, vicinos ille conuocat, refert quæ vidit, & ad transferendum beatum virum auxilia implorat: quod illico exultans multitudo compleuit. Ex quo, vir ille, qui per incognitam iniuriam bona sua perdiderat, assidui luminis condignam venerationem exhibens, [claret miraculis:] plura perditis recuperauit. Quæ protinus fama totam replens viciniam, adiacentes incolas illexit: qui ex veneratione prouentum prouenire multis experimentis probantes, magis magisque supplicationibus insudabant, & Sancti patrociniis protectos se gratulabantur.

[5] Postquam vero multa dies iam ferme cognitionem primæ translationis obscurauerat, nec res inter rurigenas fidem, quam decuit, inueniret; Deo (quem nulla suorum tangit obliuio) placuit, non modo rurigenis & illiteratis, sed Principibus, & vniuerso Clero, ipsique Pontifici, cui nomen Fulbertus, merita sui militis aperire. [vt Hunonis-curiā transferatur,] In ecclesia namque Hunonis-curiæ (in qua disponente Deo Canonicis, qui ante deseruiebant, voluntarie cedentibus, nunc sub regula S. Benedicti deseruit monachorum congregatio) multæ sanctimoniales a prima institutione ordinatæ fuerunt: & quod diuini officij fæmineo generi non permittitur, his subordinati exequebantur Canonici.

[6] [reuelatur sanctimoniali cæcæ,] Harum sanctimonialium vna lumine priuata, nomine Restituta, (cuius vitam adhuc celebrat fama, per generationes descendens) dum leui sopore quiesceret, visione manifesta, quidquid de beati viri corpore actum fuerat, & quid porro agendum esset, cognouit. Monebatur enim cum vniuersis Sororibus & Fratribus locum, quo beatum corpus requiescebat, visere, & ad suam Ecclesiam transferre. Post ieiunia itaque & deuotas orationes Episcopus consulitur, qui non multo post cum vniuersa ciuitate accessit: [dein visū ædeptæ] omnes quoque vicinarum partium populi conuenerunt, & res nequaquam aliter inuenta, sanctimoniali fidem indubitabilem acquisiuit. Ipsa quoque sanctimonialis, quem mente præsenserat, restituto lumine, Sanctum videre meruit.

[7] Quo viso miraculo, Episcopus sibi ius esse in omnibus, quæ tota contigissent parochia, affirmans, repertum corpus secum ducere disponebat. Sed voluntati Dei quis resistet? [Cameracū transferri nequit,] Quis ostensionem sanctimoniali factam euacuaret? Dum iubente Pontifice portitores ad vrbem iter conuerterent, protinus sol, qui modo exsiccabat, pluuiosa densitate nubium celatus, quasi noctis tenebras induxit: cerei extinguuntur: ad vrbemiter intendens quisque fatigatus promouere non potest: ventus repente coortus, grando quoque ac nix vento agitata, quantumuis fortes impedit ac detinet. Præterea qui leue pondus susceperant, intolerabiliter grauati, socios aduocant in auxilium: sed nolentem, quotquot accesserunt, mouere nequiuerunt: vt non pondere, sed Dei viderentur teneri voluntate. [Prou. 21. 30] Mox Episcopus, non esse consilium contra Deum, ceu literis didicerat, experientia cognoscens, a suo sensu ad Dei nutum conuersus est, & iam non disponere, sed Dei dispositioni studuit obedire. Cuius coacta permissione iter portitorum reflectitur: & statim cerei, qui hominum opera datum ignem perdiderant, [Hunoniscuriam defertur:] ex niuibus mirabilem iam accipiunt illuminationem. Nulla deprimit grauitas gerulos, nulla tempestas retardat comitantes populos: sed solstitialis efficitur calor, & nix quæ prioris itineris fuerat impedimentum, fit secundi auxilium, & sitis videlicet temperamentum.

[8] [recipiunt visum duo cœci,] Iam dum tripudians conuentus, cum canticis Sanctum Dei prosequeretur, & cuiusque sexus & conditionis generatio laudes Deo decantaret; maiorem lætitiam, Diuina pietas exhibuit. Auditis enim circumquaque his miraculis, cæci duo aduenerunt, moxque iuxta feretrum assistentes, lumen oculorum totis animæ viribus deposcunt. Crescit in eis gemina exultatio: lætantur se perfectos homines, reddita luce, & tanguntur mirabili Dei operatione, quæ quocumque audita loco, omni fideli caussa esset lætitiæ. [sanitatem vsu membrorum destitutur,] Ecce iterum nouæ laudis materia, ecce iterum prædicabilis Dei potentia. Cum nondum voces laudantium quiescerent, quidam omni membrorum officio destitutus adfertur, Et tu, inquiens, qui hodie multa beneficia contulisti, noli mihi claudere aurem pietatis tuæ: sed qui meis exigentibus vinctus sum peccatis, tuis interuenientibus liberet meritis. Priusquam ergo huiusmodi verba finiret, nouum vigorem membris irrepere persensit: & relicto portantium ministerio, desiliens ad feretrum accurrit: & qui portatus accesserat, sancto corpori portando succedebat. Qui igitur pro cæcorum illuminatione laudes nondum finierat populus, replicat: [Cruce in beneficij memoriā erecta.] & in singulorum operum locis ligno Crucis erecto, memoriam facti vsque hodie manentem consecrat. Talibus itaque operibus insignis Liphardus ab exultanti multitudine perducitur, & in quadam B. Laurentij collocatur ecclesia: vbi geminatis patrociniis, [& multē ægri.] multi infirmitatibus occupati receperunt sanitatem.

[9] Iam fortassis mouere poterit aliquem, cur B. Liphardus, vir tantus ac talis, hunc Hunonis-curiæ locum nullius nominis, nullius dignitatis priuilegio eatenus decoratum elegerit: sed si ea, quæ superius comprehensa sunt, cautius aduerterit, ab hoc animi motu citissime conquiescet. Prædictum est enim illum ad corpus B. Petri vota sua delaturum cum Rege suo Romam petisse; & in redeundo, apud Trescaltum, [cur S. Lietphardus Hunonis curiā elegerit.] non longe videlicet ab Hunonis-curia (in qua & tunc fulgebat & adhuc fulget oratorium S. Petro assignatum) martyrio vitam præsentem finisse. Non igitur abhorret a fide Christiana, si credamus Petrum mellitis huius viri votis dulcoratum, hunc (quia hæc contigit occasio) voluisse apud Hunonis-curiam sibi specialiter inhærere, in prædicta sui nominis basilica. Quantum enim sit Petro familiaris & intimus grex Martyrum, testis est Roma, tot Christicolarum ipsius Petri vestigia sequentium sanguine purpurata. Sed iam satis sint ista. Transeundum est nobis ad illa, quibus mirificauit Dominus hunc Sanctum suum, intus & extra, postquam venerari cœpit locatum corporis sui pretiosissimum margaritum, in præfata S. Petri basilica. Ac ne ingrati videamur, pro iis quæ prætaxata sunt, gratiarum actiones Deo reddamus, vt & ad dicenda quæ sequuntur conualescamus. Sit igitur laus & iubilatio in omnes æternitates Patri ingenito: qui per suorum gesta seruorum, glorificari dignatur Filium suum vnigenitum: qui cum eo & Spiritu sancto Deus viuit & regnat trinus & vnus, per omnia secula seculorum. Amen.

DE S. MODANO ABBATE IN SCOTIA.

[Praefatio]

Modanus, Abbas in Scotia (S.)

Avctore I. B.

[1] De S. Modani die natali, ætate, gradu dignitatis, quæstio est; Actis vel deperditis, vel etiamnum absconsis. [S. Modani Acta.] Ea strictim delibasse videtur, qui, sub annum MDIX Christi, Aberdonense Breuiarium concinnauit: nisi fortaßis solam secutus est famam. Alia monumenta habuit Dauid Camerarius, e Sconensi ad Taum flumen cœnobio, vt quidem ea citat. Hector Boëtius solos nominum indices, aut titulos summaq; capita narrationum, expreßisse videtur. Leslæus, Conæus, aliiq; ab Hectore descripserunt, omnes incuriose. Hectoris verba sunt, ad calcem libri 8. In Congalli locum Conranus frater germanus, ingenti omnium applausu, Rex est surrogatus, anno virginei partus quingentesimo primo, [Dicitur vixisse circa an. 500.] qui Ambrosio regni fuit quartus, & Anastasio Romanorum Principi duodecimus. Fuere hac tempestate, vel certe haud multum ab ea diuersa, viri sanctitate & doctrina pollentes; Remigius Remorum Antistes … Maxentius Abbas, Leodegarius, Arnulphus … Inter nostrates Colmannus Priscus, [cum aliis SS.] Medanus, Modanus & Euchinus Episcopi, Christi dogmatis per Scotorum & Pictorum agros pij concionatores.

[2] Isthæc ita reddidit Leslæus lib. 4 de gestis Scotor. in Conrano R. Hoc tempore præter SS. Colmanum, Priscum, Medanum, Modanum & Euchinum Episcopos & Confessores, [(quorum gusta alibi hyperbolice aucta,] Scotia egregium peperit alumnum, Winfredum a nonnullis dictum, qui eo maiori laude dignus fuerat, quod Regis Scoti erat filius. &c. Aliquid præterea adiicit Georgius Conæus de statu religionis apud Scotos lib. 1 pag. 30. Sanctos Colmanum, Priscum, Medanum, Modanum, claros vera pietate & constanti Christi confessione Episcopos, commendat præter egregia merita, S. Winfredi, Regis filij, non vulgaris educatio: quem philosophia, cum sacra tum profana, alte adeo imbuerunt; vtis relicta Scotia, vbi regali stemmati maior honos habebatur, quam animi ipsius patiebatur moderatio, peregre ad Euangelium propagandum sit profectus.

[3] Verum illi indiligenter Hectoris verba expenderunt, qui Colmanum, quem principio sexti post Christi natiuitatem seculi scribebat fama virtutis floruisse, Priscum, seu senioremappellauit, respectu scilicet alterius Colmani, qui post S. Finnanum Lindisfarnensis Episcopus anno DCLXI creatus dicitur: [nomina corrupta)] ipsi vero duos fecere Colmanum ac Priscum Episcopos. Idem Modoco ab iis factum. Scripserat Hector lib. 6. Inter nostrates eadem fere tempestate (Constantij Chlori Cæsaris, & Crathlinthi Regis, circiter annum Christi 300) fuere, inquit, sacra doctrina pollentes Amphibalus Antistes, Modocus priscus, Calanus, Ferranus &c. Priscum hunc vocat Modocum, si cum Modoco, seu Medoco, vel Aidano Fernensi Ep. de quo XXXI Ianuarij, conferatur. At Lestæus lib. 3. Floruere circa hæc tempora apud Scotos Amphibalus, Modocus, Priscus, Calanus, Ferranus. Conæus ad tempora Constantij, Constantini Magni F. retulit: Huic, inquit, Crathlinto Regi, apud nostrates æquales fuere Modocus, Priscus, Calanus, Ferranus. Nec dubitat Thomas Dempsterus duos SS. Priscos, lib. 15 histor. Eccles. gentis Scotor. citatis Hectore Leslæoq;, consecrare, & scriptis vtrumque celebrem astruere; hunc quidem libro contra Ethnicorum superstitiones edito; iuniorem illum libro homiliarum de Sanctis.

[4] Non quærimus hic, extiterintq;, & quo æuo, quos, præter Modanum ac Medanum, vtroque loco Hector commemorat. Idem lib. 10 fol. 191 sub Achaio, [vel circa an. 800.] Caroli Magni Imperatoris æquali & amico Rege Scotorum, Modanum Medanumque germanos, monasticæ vitæ addictos, imitandæ virtutis se ad posteros præbuisse exemplaria scribit. Hectorem de more sequitur Leslæus lib. 5 pag. 177. Dempsterus (qui Winfredum, a Leslæo memoratum, vult S. Fridolinum esse, de quo VI Martij agemus) eosdem esse putat ab Hectore antea ad Conrani tempora, mox ad Achaij relatos: [Neutrum constat.] censet ipse, quo tempore vixerint in ambiguo esse. Adami Regij Kalendarium Scoticum sub Conrano locat.

[5] Idem Kalendarium, vti & Aberdonense Breuiarium, natalem S. Modani pridie Nonas Februarij consignant; Medanum, siue Middanum XIV Nouembris, vti & Dauid Camerarius. Hermannus Greuen. in Addit. ad Vsuard. vtroque die Modanum Abbatem habet. [Colitur 4 Febr.] Colganus IV Febr. Modanum Abbatem Hibernis accenset, licet præter Leslæi, Boetij, Camerarij verba de eo nil proferat. Ioannes Wilsonus in priori editione. Martyrologij Anglicani XXVI Aprilis ambos refert, [non 26 Apr.] aitq; celebres in Scotia Hiberniaque fuisse, cum isthic Catholicavigeret religio, ac multa iis dicata altaria: in posteriori editione, vtrumque XIV Maij habet. At Ferrarius generali Catal. SS. ad XIV Aprilis Medanum; [nec 14 Maij.] Modanum Midanumque fratres ad XXVI inscripsit.

[6] Habemus igitur S. Modani natalem. De ætate non liquet. Nam quod Camerarius scribit sub annum DXXII Driburgi, iuxta. Twedam amnem, haud procul Melrosa vetusto cœnobio, ad ipsos Angliæ fines) monachum esse factum, deinde Abbatem; veremur vt probare poßit, isthic tunc monasterium fuisse; cum ea loca, Anglis parerent, aut si Pictis, [prædicauit in Sterlinia, ad Occidentē Forthæ:] certe vtrique Gentiles adhuc essent. Longe verisimilius est, quod in citato Breuiario dicitur, Scoticam gentem ad Occidentalem plagam fluminis de Forth, seu maris Scoticani incolentem, sacra doctrina imbuisse: nam occiduum modernæ Scotiæ tractum primo occupauere Scoti, ac tunc tenebant. Egimus de Fortha nobili æstuario, siue mari Scotico, XIII Ianuarij ad Vitam S. Kentigerni cap. 4. Not. f. vbi flumen Fordense appellatur. Consentit Camerarius, aitq; in Stirlingensi agro, & in Falkirk, (qui locus non longe a Fortha distat) celebrem etiamnum eius esse memoriam. Demum circa Dunbarton, senio ac laboribus fractus obiit. [mortuus iuxta Dūbarton arcem:] Diximus ad citatam S. Kentigerni Vitam cap. 6. Not. a Dunbritton, & per metathesim Dunbarton dictam esse arcem munitißimam, quæ olim Arcluid vocabatur, id est, supra Cluidam flumen, Bedæ &Adamnano in Vita S. Columbæ Petra Cluidæ, aut Cloithæ appellata, quia ad Glottæ, seu Cludæ ac Leuini amnium confluentes iacet. De Arcluta egimus quoque XXIX Ianuarij ad Vitam S. Gildæ, inde oriundi, § 3 nu. 27. Vltra Leuinum, [cultus Rosnethi. & Brechinæ:] variis cinctum æstuariis Rosnethum visitur, vbi S. Modani ædes ac reliquiæ olim fuere. Dempsterus tradit Brechinæ, vrbe episcopali in Angusia prouincia, celebre eius fuisse nomen.

[7] Quem quidam Episcopum, alij monachum, nos Abbatem, ex veteris illius Breuiarij fide, nuncupamus: an Ordinis fuerit Benedictini, vt Wion ac Wilsonus volunt, haud nobis expeditum est pronuntiare. Si sexti seculi initio vixit, [Abbas videtur fuisse:] vt Hector, Leslæus, Dempsterus, licet sententiæ vt cumque dubij, & expreßius Adamus Regius, scripsere; ante institutum, aut certe extra Italiam propagatum S. Benedicti Ordinem, monachus fuit: ea nimirum eruditus disciplina, [an Ord. Benedictini?] qua plurimi illa tempestate apud Scotos Britonesq;, & præsertim Hibernos. At si sub annum DCCC floruit, cum non Angli modo Scotiq; sed & Picti Christam colebant, aclate per Britannias propagata S. Benedicti religio erat, plane credibile est eum illi se mancipasse, seu Driburgi, vt vult Camerarius, si isthic cœnobium fuit, seu Melrosæ siue alibi.

[8] Dempsterus scripsisse eum plurima tradit, e quibus ante 150 annos superfuerint de Episcopi officio libri tres. Vbi illi, aut cui tum lecti? Nefas videtur existimare ille auctor, si quisquam veterum illorum Sanctorum non etiam doctrinæ, adeoq; editorum librorum, [an aliquid scripserit?] laude decoretur.

VITA
ex Breuiario Aberdonen.

Modanus, Abbas in Scotia (S.)

BHL Number: 5979

[1] Sanctus Modanus, Pater venerabilis, & plurimorum monachorum Pater metuendissimus, religiosissimusque. Hic ab infantiæ suæ primordiis sub regula & monachali habitu cunctis vitæ suæ diebus viuebat in paupertate, [S. Modanus a prima ætate monachus,] castitate & obedientia, sicuti miles Christi strenuus & bellicosus, aduersus diabolum, carnem & mundum instabilem continue militando, lorica fidei, virtutis & iustitiæ & vitæ exemplo armatus, eisdem superando, omnia relinquens, Christum sequendo & Apostolos in prædicando, miraculorum ostensione; abiectis diuitiis, stemmate regio, & hæreditate terrena, cucullo humili se induit, vt Christo seipsum hæredem faceret.

[2] In ciborum frugalitate & parsimonia corpus vbique macerabat, pane & aqua interdum contentus: neque vino vsus est, sicut nec carnis comestione. Nonnumquam herbisculis & fontis latice subigere famem & sitim, [in victu austerus,] satisfaciendo, carnis naturam coërcebat, & macilentam reddidit, vt castigatione corporis vitia carnis, eam domando, superaret, vt inter cunctos suæ religionis speculum & forma diceretur in via veritatis, virtutis & vitæ sanctitatis.

[3] O quantis B. Modanus hic etiam a fidei luce errantibus amissum reddidit visum, & illum quo Christum reddidit, [multos cōuertit:] reparauit intuitum! Auribus surdis & infidelitatis obduratione damnatis ad percipiendam vocem cælestium mandatorum, pretiosum infudit verbo veritatis auditum, vt vocante Domino ad misericordiam responderint per obedientiam. Vinctos vero perlongam incuriam labe peccati, castigationibus & exhortationibus expiando, Dei virtute in se operante, soluit & liberauit.

[4] Merito igitur huic viro sancto & Deo caro Modano præcelsum & illud imponitur nomen, quasi Modos odiens vanos, seu Motus vacuos, vel Mores angelicos habens; cui nihil cælestis defuit gratiæ, pro voto petenti. Grauitas namque morum, & vitæ eius austeritas, ipsum virum sanctum, castum & pudicum cunctis palam fecit. Aures, [proprios sensus refrænat:] oculos aliosque sensus exteriores quinque, quos Mortis fenestras appellare solebat, ita domuit, vt illicita quæcumque seu peccati fomenta nullatenus sentirent. Etenim fenestras illas quinque seris diuini timoris & amoris obstruxit.

[5] De multorum cordibus filiorum iniquitatum, luxuriam castitate fugauit, iram patientia deiecit, inuidiam dilectione extinxit, superbiam humilitate prostrauit, [alios ad studiū perfectionis adducit.] acediam diligentia, vigiliis & orationibus superauit, atque singula alia vitia virtutibus his aduersis compescuit; intantum vt vniuersa Scotica gens, quæ per Occidentalem plagam fluminis de Forth, seu maris Scoticani incolebat, & apud Falkirk, sua doctrina imbuta existebat.

[6] Prædicta vero Scotorum gente, meritis, miraculisque & prædicatione B. Modani & suorum discipulorum, qui eum comitabantur, ad inuiolatam Christi fidem, vt supra, conuersa; B. Modanus nimiis laboribus, vigiliis & diuinorum studiorum occupationibus, [senex in locum secretum secedit:] pro dicta gente & sui salute, annorum multitudine fatigatus, sicque deficiente virtute naturali, vix se pedum incessu mouere localiter poterat: animum tamen ad prædicandum promptum & expeditum semper habens, ad secretiora loca se transtulit, & ad Oceanum Scotiæ, non longe a Dunbarton & Lochgarloch, in loco omnium hominum sequestrato, [clarus miraculis moritur:] per maria & montes excelsos circumdato, multis clarus miraculis obdormiuit in Domino. Quo in loco parochialis ecclesia de Rosneth eius honori dedicata extat: vbi sanctissimæ huius reliquiæ, [eius Reliquiæ.] in quadam capella cœmeterij eiusdem ecclesiæ, maxima in veneratione requiescunt & venerantur.

DE S. VLGISO, SIVE WLGISO, EPISC. ET ABBATE LOBIENSI IN BELGIO,

Secvlo VIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Vlgisus, siue Wlgisus, Ep. et Abbas Lobiensis in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Coenobium est Lobiense in Belgio, ad Sabim flumen, in ipsis prouinciæ Leodiensis Hannoniæq; confinibus, antiquum ac celebre. Cuius situm ac nominis etymon Fulcuinus, illius Abbas, qui anno DCCCCXC deceßit, [Lobiensis monasterij situs,] Chronici sui exordio ita explanat: Est locus, inquit, vbi intra terminos pagi, quem veteres a loco vbi superstitiosa gentilitas fanum Marti sacrauerat, Fanum Martinse dixerunt; iuniores a nomine profluentis fluuij Haynau vocauerunt; & pago Sambrino Sambra fluens blanda & amœna ripa decurrit: quem, hinc inde prominentibus collibus, planities quædam, & nemorum opacitas & opportunitas loci gratissimum reddit. In quo loco riuulus delabitur in Sambram, quem Laubacum vocant; eumdemque putant nomen loco dedisse: licet sint aliqui, qui pro opportunitate capiendarum ferarum (vndique enim saltu cingitur, vicinaque erat Liptinas fisco tunc regio, & prisco nomine permanente Forestis adhuc dicitur) eo quod Rex pergens venatum, [nomen,] ibi sibi fieri iusserit obumbraculum ad temperandum solis æstum, quod Lobiam vocant, inde putant locum dictum nomine permanente; riuulumque a loco, non locum a riuulo nomen traxisse: quod videtur magis verisimile esse. Teutones hoc astipulare videntur: nam locus ille eorum lingua Lobach dicitur. Et LO quidem vocant obumbrationem, BACH autem riuum: quæ duo si componantur, faciunt Obumbraculi riuum.

[2] Breuius B. Anso, octauus Lobiensis Abbas, in Vita S. Ermini Episc. & Abbatis, quam XXV Aprilis dabimus, de monasterio, inquit, [varie expressum;] quod deriuatiue ex nomine fluuioli decurrentis per monasterium in amnem qui proprie nuncupatur Sambra, vocatur Laubacus. Aliis Laubacum est neutro genere, in Vita S. Vrsmari to. 1 Francic. Scriptor Chesnæi, Laubias indeclinabile. Eam, inquit, quæ est in Laubias, Christi Ecclesiam. At Fulcuinus in Chronico, S. Landelinum ait Lobiis demigrasse & paullo post, cui Lobbias apostolatus locum delegauerat Dominus. Eadem S. Vrsmari Vita: Cum Lobia non sit Sedes episcopalis. Idem in historia Miraculorum, Mirac. 23 Lobiæ Pontifex appellatur. Harigerus in eiusdem Vita metrica cœnobium Laubiam, & Laubacum vocat, riuum Lobiam.

[3] Hoc loco latrocinari solitus Landelinus, postquam S. Autberti Cameracensis Episcopi, magistri olim sui, diuturna lamentatione & iugi prece, vt lib. 2 Chronici Camerac. cap. 37 scribit Baldricus, a nefaria vita conuersus est, ad eumdem locum seceßit, eumq;, vt habet Fulcuinus, sacris studiis initiauit, vt quem commaculauerat vitiis, dedicaret virtutibus; vt vbi superabundauerat peccatum, superabundaret & gratia, [fundatio a S. Landelino pœnitente,] sicut ait Apostolus. In quo loco & ecclesiam sibi pro tempore constituens, deflebat quibus antea oblectabatur, manu & labore victum quærens, lasciuiamque carnis ieiuniis & vigiliis domans, & exercebatur summo mentis conamine in his quæ sunt Dei, vt omnes mirarentur, videntes commutationem dexteræ Excelsi. Talibus igitur exercitiis, pluribus ad id studij confluentibus, speculum factus est: sicque Lobbiensis cœnobij fundator extitit primus. Hæc Fulcuinus. Inde Crispinium migrauit Landelinus. Nam, vt scribit loco citato Baldricus, vbi locus viri sancti pia conuersatione florere cœpisset, & ex munificentiis Regum, [locupletatio:] siue potentum quorumlibet, quanto rebus exterius, tanto etiam numero monachorum interius abundaret; mox inde remotus, siquidem vt Deo strictius manciparetur, secretiorem locum expetere æstimauit. Sed hæc plenius in S. Landelini Vita XV Iunij.

[4] Caussa illi Lobiis migrandi forsitan & Liptinæ fuere, Pipini Maioris-Domus palatium, horæ interuallo inde distans, vulgo nunc Lestines: qui locus sub Pipini filio ac nepotibus adeo celebris extitit, vt synodus isthic an. DCCXLII habita sit. Fugerit vir sanctus vel distractionum occasionem a frequentia Lobias concurrentium aulicorum, [eo Crispinium migrante,] vel laudes, quibus eum fortaßis nonnulli onerabant. Quantum vero Liptinæ iam ante quingentos annos a pristino splendore deciderint, patet ex Miraculo XIX S. Vrsmari, vbi ista habentur: Liphtinas nomen est fundi in pago Hainoënsi, olim sedes regia, cum adhuc pax & iustitia sibi obuiarent in terra; nunc in beneficium plurimis distributus, vix sufficit annuis reditibus vnius.

[5] Secessurus autem Lobiis Landelinus, vt scribit Baldricus, eo loci præfecit beatum virum Dei Vrsmarum, piis moribus præditum in functoria tantum prædicatione sacratum Episcopum. [1 Abbas S. Vrsmarus,] Pipini voluntate id factum dicitur in Vita S. Vrsmari to. 1 Script. Francic. Chesnæi: Post discessum a Laubaco S. Landelini, quem recedere ab eo loco gratia illuminandi Crispinium, vbi nunc requiescit, suaserat Spiritus Domini; B. Vrsmarus, (cui Laubias apostolatus & exercitij sancti delegauerat Dominus) verbo prædicationis & virtutum meritis clarus, accersitus a Pipino seniore, … idem monasterium suscepit regendum, per Hidulphi interuentum, qui erat vnus ex Principibus Regis maioribus. Vbi etiam pastorali inthronizatus cathedra, tanta &c. Eadem fere Fulcuinus, & breuius Sigebertus in Chronico.

[6] Fueritne antea Vrsmarus, vt quidam existimarunt, Sueßionum Episcopus; an nulli certæ Sedi adstrictus, ordinatus tamen quo maiori gratia & dignitate in conuersionem gentium incumberet; an denique vt Aulæ Pipini, iam Regibus imperantis, [simul Episcopus,] Capellanus esset, ac maiori polleret auctoritate, (vti alibi Drogonem Ep. Metensem, ea caußa titulo Archiepiscopi ornatum a Pontifice adnotauimus) disputandum erit ad eius Vitam XVIII Aprilis. Dubitat ipse Fulcuinus, cuius verba, quia ad Vlgisum quoque spectant, visum hic recitare. Quare autem, inquit, eum Episcopum fuisse dicimus, sæpe a nobis quæsitum est. Nam textus descriptus Vitæ ipsius Episcopum eum fuisse docet; locum autem vel tempus ordinationis ipsius, vel a quibus ordinatus sit, omnino silet. Sed in chartis sub eius tempore factis, ac perantiquis membranarum peciolis, quæ continentur in ecclesia nostra, inscriptum eum inuenimus sub nomine Episcopi & Pontificis. Varia est de hoc seniorum nostrorum relatio; dicentibus quibusdam, quod prædicandi gratia, [dubium an certæ Sedis:] vt competebat tunc rudimentis nouellæ fidei, ad compescendos superfluos ritus gentis barbaricæ, Episcopus fuerit ordinatus; quod factum quoque de S. Amando legimus: quibusdam dignitatem hanc loco tribuentibus, opinionemque suam ratione quadam tuentibus; quod videlicet locus regius regia munificentia constructus, regio (vt dictum est) palatio contiguus, scilicet Liptinis, nulli committeretur, nisi prius esset ordinatus Episcopus. Quam dignitatem & in plerisque successorum eius durasse, in subsequentibus dicemus. Quid horum verius sit, lectorum arbitrio committimus: nec in vtramvis partem sancto viro derogamus, dum, quidquid horum sit, eum fuisse Episcopum non denegamus.

[7] Hæc Fulcuinus, qui deinde de S. Ermino eius successore scribit: Antequam decederet Vrsmarus, fractus longa molestia, se viuo S. Erminum successorem sibi substituerat, in quem familiaritate quadam speciali se totum transfuderat, [2 S. Erminus Ep.] vtpote in dilectum hæredem & gratissimum successorem. Aliter paullo B. Anso in S. Ermini Vita: Senescente vero S. Vrsmaro grauiterque infirmante, permiserunt spirituales filij sui ei licentiam deponendi se de culmine regiminis. Qui depositus cœpit suadere eis, vt hoc ipsum iugum Sancto imponerent Ermino Episcopo. Protinus vox omnium Clericorum ac laicorum vna efficitur, ita vt nullus in his omnibus inueniretur, qui non eius electionem clamaret. S. Vrsmarus postea obiit, vt habet Fulcuinus, anno DCCXIII Dominicæ incarnationis, nobis in perpetuum Domino Deo regnante, & Pipino agente in sceptris; Herstallio nimirum, siue Crasso, de quo hactenus, patre Caroli Martelli. S. Erminus vero, vt Anso scribit, prouectus ætate, & plenus dierum, in senectute bona anno septingentesimo & trigesimo septimo ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, [mortuus an. 737] VII Kalendas Maias perrexit ad Dominum.

[8] De S. Ermini successoribus, vt tandem ad S. Vlgisum veniamus, scribit idem Fulcuinus: [tum S. Vlgisus Ep. & alij,] Habuit etiam & cooperatores & coabbates, Sanctum vtique Abel, Scotum genere, & S. Wlgisum Episcopum, & Dominum Amuluinum æque Episcopum: qui vtrum sibi inuicem successerint, [incertum an simul.] an S. Ermino spiritualibus occupato rebus locum in commune tractauerint, nihil certi reliquit antiquitas. Non tacuit tamen locum Lobiensem eos & tenuisse & gubernasse, sed & pro opportunitate temporum locum emeliorasse. Alioquin post S. Erminum, inquit idem scriptor, extitit Theoduinus Abbas; sub quo, Karlomanno Maiore-Domus concedente, villam Fontanas, quam Sambra alluit, Ecclesia nostra habere meruit; [Theoduinus erat an. 744] in cuius concessionis charta sic subscriptum est: Actum Liptinas villa publica, quo facit Februarius * dies sex, anno secundo regnante Hilderico. Et in hac stipulatione, signum, inquit, Karlomanni Maioris-Domus, qui hanc donationem fecit firmauitque. Hanc donationem ita consignat Bucherius noster ad an. DCCXLIII Theodeuinus Ab. Lobiensis villam Fontanas ad Sambram impetrat a Karlomanno Maiore-Domus, Liptinis VI Februarij, an. II regnante Hilderico. Fulcuinus. Concilium Liptinense, seu Listinense, in Hannonia, Cal. Martij. At concilium Liptinense habitum est tempore interregni, anno DCCXLII, vti patet ex eius præfatione: Ego Karlomannus Dux & Princeps Francorum, anno ab Incarnatione Domini DCCXLII, XI videlicet Kalendas Maij, cum consilio seruorum Dei & Optimatum meorum, Episcopos qui in regno meo sunt, cum Presbyteris ad consilium & synodum pro timore Christi congregaui. Annus vero secundus Hilderici fuit DCCXLIV. patet ex præfatione Concilij Sueßionensis: [anno 2 Childerici III.] in Dei nomine & Trinitatis. Anno DCCXLIV ab incarnatione Christi, & Luna XIV, in anno secundo Childerici Regis Francorum, ego Pipinus Dux & Princeps Francorum. Non ergo sexto Februarij facta illa Fontanarum donatio est, sed anno quo facit Februarius bis sex, licet in MS. exemplari Fulcuini scriptum sit Dies sex, vt retulimus.

[8] S. Ermino succeßisse S. Theodulphum, huic S. Vlgisum scribunt Ægidius Waldeus in historia Gallica Sanctorum Lobiensium, Miræus in Fastis Belgicis aliiq; paßim, nulla facta Theoduini mentione; perperam, vt ex dictis patet. At Theoduino Abbati, vt scribit Fulcuinus, successit S. Theodulphus Episcopus in prouisione prædicti loci, partim sub Pipino præfato Principe, post facto Rege; nouem vero annis sub Carolo Rege, post facto Imperatore … obiit autem an. DCCLXXVI Dominicæ Incarnationis, [tum S. Theodulphus:] die vero festiuitatis S. Ioannis Baptistæ. Anso hunc sequitur in regimine. Bartholomæus Fisenus noster. S. Ermino S. Vigisum immediate an. DCCXXXVII succeßisse scribit. Quod omnino videtur asserendum, si quidem ipse, Amolwinus, Abel succeßiue loco præfuerunt, & non simul cum S. Ermino, vti hic antea cum S. Vrsmaro. Et vero, nisi forte alio ad Christi colendam vineam translati, non diu eam dignitatem tenuerunt, cum anno, vt diximus, DCCXLII iam Abbas esset Theoduinus.

[10] Fuit S. Vlgisus, vt ante scriptum, simul Abbas & Episcopus. Hariolatur enim solito more Trithemius, dum lib. 3 de viris illustr. ord. S. Benedicti cap. 256 ita scribit: Vulgisus ex Abbate Lobiensis cœnobij, Episcopus ibidem, vir sanctæ ac religiosissimæ conuersationis, cuius multa feruntur insignia facta, monachorum & rector & incitator egregius fuit. [S. Vlgisi Acta, contra quam scribit Trithemius,] Et lib. 4. cap. 192. Willegisus monachus & Abbas Lobiensis cœnobij, & postea eiusdem vrbis Episcopus, vir excellentis ingenij, & magnæ eruditionis, sanctitatis suæ plura monimenta reliquit, tam in cœnobio quam in pontificatu. Sed neque vrbs Lobiaerat vel S. Vlgisi vel Trithemij æuo, aut nunc est: Villa tamen, siue oppidum, appellatur in diplomate Guilhelmi Comitis Hannoniæ, dato XXIV Aug. an MCCCCIX apud Waldæum. Deinde S. Wlgisus simul & Abbas & Episcopus extitit. Quin multa sint ab eo præclare facta, minime ambigimus: verum vbi eorum mentionem reperit Trithemius? vbi eius eruditionis? quæue sanctitatis eius legit monumenta? Fulcuinus certe quingentis annis, [ignorata,] & quod excurrit, Trithemio senior, & eiusdem monasterij Abbas, ita scribit: Sed & de S. Wlgiso Episcopo nihil ad nos præter parum perlatum est. Molanus Vitam per Nordmannos intercidisse arbitratur, adstipulante Fiseno. At Fulcuinus, Nortmannis Belgicam populantibus, corpora Sanctorum Lobiensium scribit Thudinium esse deportata, propinquum & munitißimum castrum. Quidni & scripta? Sed cur Vigisi & aliorum quorumdam gesta ignorentur, ea videtur esse caussa quam Fulcuinus indicat, [qua caussa?] de S. Vrsmari eleuatione anno DCCCXXIII facta loquens: Abhinc ergo cœpit, inquit, beati viri celebris fama crebrescere, & confluentibus languentium turmis ad diuersa sanitatum genera, miraculis coruscare. Quæ multa prædecessorum nostrorum seu ignauia, seu imperitia ad tempus iacuerunt, & studia litterarum sunt prætermissa.

[11] Quando obierit S. Vlgisus, vt iam diximus, non constat. illud constat, sepultum esse, vti & S. Vrsmarum & alios in ecclesia, quæ sita est in cacumine montis, (vt scribit in S. Vrsmari Vita B. Anso) ad cuius radices situm est monasterium. [eius sepultura,] Nam ipsius monasterij ecclesiam, vt habet Fulcuinus, nequaquam passus S. Vrsmarus pollui cadaueribus mortuorum, fecit aliam in honore S. Mariæ in montis vertice, cui subiacet prædictum monasterium, vbi cœmeterium constituit esse fidelium, & ad quam conflueret populus. Nam illicitus, vt nunc quoque, nisi certo tempore, apud aliam erat fæminarum accessus. Testatur Miræus in Origin. cœnobiorum Benedictinorum in Belgio, ac Fisen noster, hactenus neminem in Lobiensi monasterio sepultum fuisse.

[12] De S. Wlgisi veneratione constat Fulcuini testimonio: Inuenitur, inquit, in nostris perantiquis Martyrologiis dies natalis eius sic adnotatus: Pridie Nonas Februarij, [anniuersaria celebritas 4 Febr.] in Laubaco monasterio depositio S. Wlgisi Episcopi. Sed & mausoleum eius, in quo conditus iacet, in promptu est cernere. Celebratur natalis eius Binchij ac Lobiis, Molano teste, festo duplici maiore, vt vocant. Extat eius nomen non solum Lobiensi Martyrologio, (quod est Adonis, sed subinde interpolatum) verbis iam ex Fulcuino recitatis inscriptum, sed & plerisque recentiorum, Molani, Canisij, Ghinij, Saussaij, Ferrarij, Boeij, Balduini Willotij, Wionis, Dorganij. In antiquis cœnobij Lobiensis monumentis comperisse se scribit Ægidius Waldæus, ante annum Christi DCCCC eleuatas fuisse SS. Vlgisi & Amolwini reliquias; & Vlgisum quidem in magna tunc fuisse veneratione, [eleuatio ante an 900.] multis ad eius concurrentibus tumulum, qui deinde veteri ecclesia ampliata obstructus sit.

[13] Cum deinde bello, quod anno MCCCCVI aduersus Ioannem Bauarum Ep. Leodiensem a factiosis, qui Heydrosij, quasi Osores iuris, vocabantur, excitatum est, [Reliquiæ Binchium translata 1409] Lobiense oppidum euersum & flammis maximam partem absumptum esset; translatum est ad oppidum Binchiense, annuentibus Ioanne Episcopo, eiusq; fratre Wilhelmo Hannoniæ & Hollandiæ Comite, collegium Canonicorum, vna cum Sanctorum reliquiis, anno MCCCCIX XX Iunij; recoliturq; ea Translatio anniuersaria memoria Binchij Dominica secunda post festum S. Ioannis. De qua ad Vitam S. Vrsmari plenius agemus, deq; nouis argenteis feretris, quibus eæ Reliquiæ inclusæ. Visantur autem Lobiis in superiore ecclesia vacui eorum tumuli, in crypta sub choro. Coluntur vero alij Sancti, [inclusæ argenteo feretro:] quorum Binchij nunc sunt corpora, S. Vrsmarus Ep. XIIX April. S. Erminus Ep. XXV April. S. Amolwinus Ep. VII Febr. S. Abel Ep. V Aug. S. Theodulphus Ep. XXIV Iun. S. Hidulphus Dux XXIII Iunij, S. Amelberga mater S. Gudilæ X Iulij.

[14] Molanus in prima editione Addit. ad Vsuardum ad IV April. ista habet: Eodem die Translatio sanctorum Confessorum Vlgisi, Amulguini, Theodulphi, Abel, atque Hildulphi. Licet autem in altera editione hæc omiserit, consignant tamen eamdem Translationem Canisius, [an secundo translatæ?] Wion, Menardus, Dorganius, Ferrarius. Quæ ea sit, nescimus: quamvis Wion eam quæ XX Iunij facta intellexisse videatur; scribit enim: Binchij, ex monasterio Laubiensi, translatio VII Abbatum & Episcoporum Laubiensium. Fortaßis Binchium aduecta velut ad refugium eo die sacra corpora sunt, ac postea solenniter translata.

[Annotatum]

* lege, bis.

DE B. RABANO MAVRO ARCHIEPISCOPO MOGVNTINO IN GERMANIA,

Anno DCCCLVI.

Commentarius præuius.

Rabanus Maurus, Archiep. Moguntinus (B.)

Avctore G. H.

§ I Vita B. Rabani scripta.

[1] Effulsit B. Rabanus splendidum Theologorum sui temporis sidus: cuius doctrinæ virtutisq; radiis illustrata Germania huc vsque gloriatur, [De B. Rabano Mauro] se hunc præclarißimis Ecclesiæ luminibus haud imparem protulisse orbi Doctorem. Opera eius, quotquot reperiri potuerunt, collecta olim a Iacobo Pamelio sunt, ac deinde opera studioq; Georgij Coluenerij in lucem typis Coloniensibus missa. Illis præponuntur,quæ illustres Scriptores de Rabano elogia & testimonia dederunt. Addi iis possunt Nicolaus Serarius, & Christophorus Browerus e Societate nostra: [edita testimonia] ille libro 4. Moguntiacarum rerum de Rabano distinctas quinque supra viginti resoluit quæstiones; iste in Antiquitatum Fuldensium libro 2 cap. 13, [& quæstiones,] lib. 3 cap. 13 & 14 & lib. 4. in quinto Abbate Fuldensi varia de eodem proponit.

[2] Vitam B. Rabani tribus libris scripsit Ioannes Trithemius, ante Spanheimensis, tum Herbipolensis ad S. Iacobum Abbas; eamq; dicauit Alberto Brandeburgensi, Archiepiscopo Moguntino & Magdeburgensi, cuius imperio præfatur se primum auctorem, [Vita a Trithemio scripta,] hoc opusculum composuisse, atque ex diuersis auctorum libris in vnum codicem laboriose comportasse, cum iam tum a transitu eius de hoc mundo computarentur anni quinquaginta nouem atque sexcenti, anno scilicet millesimo quingentesimo quintodecimo. Quare post tantum temporum interuallum non admodum mirandum est, si subinde aliqua correctione indigere ostendatur. Testem lib. 1. num. 18, lib. 2 num. 14 & 16, & lib. 3 num. 13. adducit Meginfridum in lib. 1 de temporibus gratiæ, [ex Meginfrido,] de quo ita iudicat in Chronico Hirsaugiensi ad annum Christi MC. Claruit etiam his temporibus Meginfridus monachus Fuldensis Chronographus, qui velut rosa inter spinas, ita studiosus inter desides, carnales, ignarosque sui monasterij monachos, clarus emicuit. Is inter cetera ingenij sui opuscula, historiam sui monasterij ab origine diligenter complexus, Abbates singulos secundum ordinem temporis sibi inuicem succedentes inseruit, & vniuscuiusque gesta breuiter annotauit: eorum quoque cœnobiorum, quibus vel monachos ex Fuldensi missos nouit, vel Abbates, pari ratione meminit, quorum vel successiones Abbatum, vel memorabilia facta interserendo, compendiose descripsit. Ex cuius viri laboribus multa me fateor in hoc opere nostro, de Hirsaugiensi historia, necessaria commiseuisse. Hæc Trithemius de Meginfrido: cuius historiæ iacturam luget Browerus lib. 1 Antiq. Fuldens. cap. 14.

[3] Meginfrido altero fere seculo senior Rhegino Abbas Prumiensis, secundum Chronicorum librum de rebus præcipue Francorum contextum, ad annum Christi DCCCCVIII perduxit. Huius Rheginonis Chronicon allegat Trithemius lib. 3 Vitæ, num. 4: verum quod is Rabani in sua historia non meminerit, eum arbitramur aut Annalium Fuldensium auctorem a Trithemio creditum, aut certe hunc memoria lapsum. Extant hi Annales Fuldenses sæpius editi, a Petro Pithæo, Marquardo Frehero, & Andrea Chesneo, apud quem tomo 2 scriptorum historiæ Francorum præponitur hic titulus: [& Annalibus Frācorū Fuldensibus.] Annales Francorum Fuldenses ab anno Incarnationis Domini DCCXIV ad annum CM in cœnobio Fuldensi sub ditione Ludouici fratris Caroli Calui Regis incepti, & vsque ad excessum Arnulphi Imperatoris continuati: ab incertis, sed illius æui Auctoribus. Browerus in suis Annotationibus ad carmina Rabani, horum Annalium auctorem iudicat Walafridum Strabonem, Rabani discipulum, quem asserit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum DCCCXLVII, Chronicā monasterij Fuldensis inchoasse, quæ per alios succedentes continuata, non paruum in editione sui operis iuuamen præstiterit. Ex hoc Chronico descripsit Trithemiuslib. 3 Vitæ pleraque a Rabano Archiepiscopo gesta, quæ in Annotationibus obseruamus. Vtinam etiam in prioribus libris eiusdem Chronici vestigiis institisset! certiorem in annis computandis fuisset ducem secutus.

[4] Antiquißimus rerum Rabani scriptor est Ruodolfus, seu Hruadolfus aut Rudolphus, cuius sæpe mentioneni fieri in Antiquitatibus Fuldensibus a Pistorio editis arbitramur, [Acta eius necdum Archiepiscopi scripsit Rudolfus] vbi chartas donationum sub Ratgario Abbate anno regni Caroli Magni XLV, Christi DCCCXII, & Ludouici Imperatoris anno I & II, Christi DCCCXIV, & sequenti scripsit Cancellarius, aut Scholasticus, aut Clericus. Sub Egile vero Abbate, eiusq; successore Rabano anno VIII, IX, X, & XI regni Ludouici, Christi DCCCXXII, & sequentibus, easdem chartas donationum scripsit Subdiaconus: [Presbyter,] dein Presbyter Vitam B. Rabani, siue, vt ad illam obseruat Browerus noster, non tam Vitæ Rabani Phœbus hic noster vestigia premit, quam operum, quæ reliquiis transferendis & instruendis ecclesiis Rabanus suscepit, exequitur seriem. Extat ea edita ex codice MS. Ecclesiæ Fuldensis apud Browerum lib. 3 Antiquitatum Fuldensium cap. 14 sub gemino hoc titulo: Liber Rabani de reliquiis Sanctorum. Vita Rabani Abbatis edita a Rudolfo Presbytero. Eadem Vita cum altera a Trithemio scripta extat ante operaRabani cum hoc solum titulo: Vita Hrabani Abbatis edita a Rodolpho Presbytero & Magistro. Incognita fuit Trithemio. Monachum fuisse Fuldensem & discipulum B. Rabani testatur ipse Rudolfus num. 5 Vitæ: Huic itaque, inquit, [eius discipulus,] monasterio Fuldensi quintus a B. Bonifacio præfuit in regimine Hrabanus Abbas & præceptor meus. Scribit autem, quæ aut ipse vidit, aut ab oculatis testibus accepit. Ita num. 19. asserit: Hæc miracula, quæ modo retuli, ab eis, qui præsentes erant, & ea se vidisse testāti sunt, didici: cetera vero, quæ scripturus sum, ipse coram positus vidi: quia ex eis, [testis oculatus:] qui ad perferendos sacros cineres missi fuerant, vnus eram. Agit de corpore S. Venantij anno DCCCXXXVI Fuldam translato. Et num. 34: Abbas circa honorem Sanctorum magnam gerens curam, me & quosdam Fratres oburam misit. Acta ea sunt anno DCCCXXXVIII. Quæ. B. Rabanus Archiepiscopus fecit, non attingit; sed post descriptam num. 49 eius a regimine abdicationem anno DCCCXLII factam, recensitosq; libros ab eo elucubratos, finit suam historiam; nisi reliqua desiderentur.

[5] Edidit idem Vitam S. Liobæ Virginis & Abbatissæ, ad diem XXVIII Septembris referendam, imperio, vt præfatur, [vti Vitam S. Liobæ;] venerandi Patris ac præceptoris sui Rabani Abbatis prouocatus. Quidni ita eius iussu de Reliquiarum translatione ad cultum Sanctorum promouendum hunc laboremimpendit, eiq; catalogum librorum adiecit? Eum scholis Fuldensibus præfuisse, & Ludouico Regi Germaniæ a concionibus & confeßionibus extitisse, indicat charta donationis a Browero prolata, qua Rex Scholasticis Fuldensibus fauturus, Luitulfo, Christano, & Hessoni, Comitibus, ceterisque fidelibus edicit, se censum & regios colonos & eorum omnium vtilitatem, pro æternæ mercedis augmento, concedere cuidam fideli Clerico, [Confessarius Ludouici Regis,] Oratori & Confessori suo, Rudulpho videlicet monacho, qui præest scholaribus in monasterio S. Bonifacij Fuldæ; velleque fructum ad ceteros transire Scholasticos. Datum Fuldæ monast. VI Kal. Febr. Indict. XII. Supradicti Comites Christanus, Leutulfus, Hessi in Capitulis Caroli Calui leguntur in basilica S. Castoris apud Confluentes anno DCCCLX interfuisse reconciliationi Lotharij iunioris cum patruis Ludouico Rege Germaniæ, & Carolo Caluo Rege occiduæ Franciæ. Obitus Rudolfi refertur in Annalibus Fuldensibus ad annum Christi DCCCLXV: [mortuus anno 865,] Ruodolfus Fuldensis cœnobij Presbyter & monachus, qui apud totius pene Germaniȩ partes Doctor egregius & insignis floruit historiographus & poëta, atque omnium artium nobilissimus auctor habebatur, VIII Idus Mart. diem vltimum feliciter clausit. In annum sequentem hæc differt Petrus bibliothecarius in historia Francorum abbreuiata apud Chesneum tomo 3. Scriptorum historiæFrancorum. Ab Ermenoldo, siue Ermenrico, in Vita S. Solæ Abbatis, X Decemb. salutatur in præfatione illi facta, Didascalus, [vir eruditissimus.] & venerandus Magister, & in omni arte ex Rabani doctrina peritissimus, magni ac multiplicis ingenij vir.

§ II Patria & nomina B. Rabani.

[6] De natali B. Rabani solo, Britannos inter & Germanos quæstio olim controuersa, ob nonnullorum huius temporis scriptorum auiditatem, qua suæ patriæ viros illustriores leuißima ratiunculæ cuiusdam vmbra adscribunt, paucis hic est resoluenda. Raphaël Volaterranus libro 19. Anthropologiæ, [B. Rabanus patria non fuit Anglus,] in qua componenda anno MDV distinebatur, errorum suorum duces ita profert: Rabanus, inquit, Anglicus monachus, summusque Theologus, carmine prosaque disertus, vt scribunt Ricobaldus Ferrariensis, & Ptolemæus Lucensis, fuit Præsul Meldensis, Bedæ discipulus, tempore Ludouici Pij, & Gregorij V. Scripsit in librum Paralipomenon secundum, & Macchabæos: habuit etiam conciones ad populum: Scholam Parisiensem tunc primo inchoatam, sua doctrina celebriorem reddidit. Vixerunt, eodem Volaterrano teste lib. 18 & 22. ab eo citati, Ptolemæus Lucensis, Ordinis Prædicatorum, circa annum MCCLXX, & Geruasius Ricobaldus Ferrariensis, Canonicus Rauennas, circa annum MCCC, cuius historiam necdum scimus in lucem prolatam. In verbis Volaterrani multa difficilia sunt. [neq; Meldensis Episcopus,] Primo, ex affinitate nominum, Meldensis vrbs Galliæ ad Matronam fluuium, cum Moguntina Germaniæ metropoli ad Rhenum confunditur: hæc quippe vulgo Ments, Maintz, & Mayance; illa Meaux & Melds appellatur. Secundo, nullum in Meldensi cathedra vnquam sedisse Rabanum, ex catalogo Episcoporum Meldensium apud Ioannem Chenu, & Claudium Robertum manifestum est. Quo tempore Moguntinis præerat Rabanus, apud Meldenses Hubertus, siue Hucbertus erat Episcopus, qui interfuit Conciliis Meldensi anno DCCCXLV, Turonensi DCCCXLIX, Sueßionensi & Vermeriensi DCCCLIII.

[7] Verum non æque constat, num hæc tempora aßignentur apud Volaterranum: [neque S. Bedæ discipulus,] vbi Bedæ discipulus, & Præsul dicitur fuisse tempore Ludouici Pij, & Gregorij V. Pontificatum geßit hic a XII Iunij anni CMXCVI ad XVIII Octobris anni CMXCIX, cum annis CLIX Ludouicus Pius e viuis abiisset, quo imperante regimen Ecclesiæ assumpsit Gregorius IV, XXIV Septemb. anni DCCCXXVII: & superuixit ad annum DCCCXLIII, cum triennio ante obiisset Ludouicus Imperator. Vtrique superstes fuit Rabanus necdum ad Episcopalem dignitatem assumptus. Verum ad scholam venerabilis Bedæ, vltra integrumtum seculum vita functi, frustra discipulus Rabanus a pluribus relegatur. Inter hos præcipuus Vincentius Bellouacensis lib. 23. Speculi historialis cap. 173 ex Chronicis ita scribit de Albino Flacco: Scientia vitaque præclarus, sapientiæ studium de Roma Parisios transtulit, quod illuc quondam e Græcia translatum fuerat a Romanis: fueruntque Parisiis Fundatores huius studij quatuor monachi sedȩ discipuli, [neque cum Alcuino Parisiensis Academiæ Fundator.] Rabanus & Alcuinus, Claudius & Ioannes Scotus. Andreas Chesneus in Præfatione ad opera Alcuini a se illustrata, vtrumque negat: eum scilicet & Bedæ discipulum fuisse, & Parisiis vnquam docuisse. In Vita Alcuini auctore Anonymo, sed coæuo, dicitur beati gentis Anglorum Bedæ doctissimi discipulo Hechberto Prȩsuli, meritis Magistro simili, traditus. & quidem fuit hic Hechbertus, siue Egbertus, Archiepiscopus Eboracensis ab anno Christi DCCXXXI, quo Beda mortuus est, ad annum DCCLXVII: quæ tempora Egberti attigit Alcuinus, in senectute. anno DCCCIV vita functus. Sed hæc plenius discutientur ad eius Vitam XIX Maij. Verum esto, fuerit Alcuinus Academiæ Parisiensis fundator; tamen plurima obsunt, quæ vetant credere Rabanum fuisse aut potuisse existere ei socium in Academia illa instituenda: qui adhuc adolescens eius sub obitum discipulus fuit apud Turones.

[8] Alij Scotum dixerunt Rabanum, forsan mutata superiorumverborum lectione decepti, qua monachi illi quatuor Rabanus & Alcuinus, [Non etiam Scotus ortu est,] Claudius & Ioannes Scoti, non hic solum Scotus, traduntur. Apud Robertum Gaguinum, qui anno MD floruit, hæc ita leguntur lib. 4. de rebus Francorum: Delati naue ex Scotia Claudius & Ioannes, Rabanus quoque & Alcuinus ex Venerabilis Bedæ discipulis &c. Sed in his insolenter forte & pingui stylo cæcutire voluit, vt eum solere in iis, quæ ad Italiam pertinent, arguit Iouius in elogiis, & in aliis conqueritur Iacobus Meierus lib. 17 Rerum Flandricarum. Gaguinum sicut in Historiis suis Scoti, Hector Boethius lib. 10, Ioannes Lesleus lib. 5 in Donaldo V, & Dauid Camerarius in Menologio Scotorum ad IV Ianuarij, vbi hæc habet: S. Rabanus Magnentius Maurus, Academiæ Parisiensis fundator, Abbas Fuldæ, Abbas (lege Archiepiscopus) Moguntiæ. De eo agunt Wion in Adiunctis, Iosias Simlerus, Gesnerus, Lilius Giraldus, Ferrariensis, Balæus ipse, iuratus pietatis & Scotiæ hostis, centuria 2 cap. 17, Zabarella Cardinalis apud Chassanæum, & alij, qui omnes fatentur eum esse natione Scotum: quod facilius reuocaret, quam probaret eos dixisse. Wion loco citato de solo natali silet; sed probat ex Annalibus Fuldensibus eum IV Februarij, non Ianuarij obiisse. Ob auctoritatem Ricobalbi Ferrariensis a Volaterrano Anglicum monachum haberi supra dictum est. Gesnerus relato Rabano Anglico ex Volaterrano, quasi ab hoc diuerso, addit: Apparet omnino eumdem esse cum sequente Rabano, quamquam diuersa quædam ceu de duobus Rabanis scribantur, cum ille Anglicus, hic Teuthonicus dicatur. Et mox Rabanum Maurum dicit in annotatione Teuthonicum, ex ciuitate Fuldensi in Buchonia. Gesnerum describit Simlerus in epitome, nec Scotiæ meminerunt. Balæus centuria & capite prolatis de Alcuino agit, Anglumq; appellat, nulla Rabani facta mentione. An Giraldus & Zabarella eadem fide a Camerario adducantur, non lubet disquirere, locis, quibus de eo agant, non indicatis. Thomas Dempsterus Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum, lib. 16. num. 1037 Rabanum quam maximo conatu suæ nationi adscribit, quasi in Scotia natum, atque in Mailrosensi monasterio vitam religiosam sub regula D. Benedicti amplexum, deinde post fundatam Parisiensem Academiam, [neque monachus Mailrosensis.] a Carolo Magno Meldensi Episcopatu donatum; sed maluisse inter monachos Fuldenses adoptari, vbi sub eodem Carolo ei cura monasterij sit commissa. Verum post mortem Caroli Magni, anno Christi DCCCXIV, vita functi, elapsi octo anni sunt, antequam Rabanus, Abbas crearetur, quod anno DCCCXXII factum. Fabula de Meldensi Episcopatu, & Parisiensi fundata Academia iam satis reiecta. De Monasterio Scotiæ Melrosensi egimus XXIII Ianuarij ad Vitam S. Boisili. Monachum ibidem egisse Rabanum in gloriam gentis suæ primus finxit Dempsterus, si ex lege talionis ita loqui liceat: quod probrum ipse ibidemobiicit Trithemio Germanum asserenti Rabanum. Certe auctores ipse suos proserat, aut aliud in eum retorqueri posset conuicium, quo ea a monachis Germanis conficta scribit, quæ aliter requit refutare. Sed ad certiora properemus.

[9] Germanum, seu Francum Orientalem, reliqui eum fecerunt: [Origine Germanus, natus non Fulda,] Philippus Bergomas in supplemento Chronicarum ad annum 833, Hartmannus Scedel in Chronico Chronicorum, Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 26, Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis. Et fere ex Fulda oriundum volunt Trithemius in Vita lib. 1 nu. 5, de Viris illustribus Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 319, & lib. 4 cap. 81. lib de Scriptoribus Ecclesiasticis, & in Catalogo illustrium Germaniæ Scriptorum: Eisengrenius in Catalogo testium veritatis, Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta lib. 4, Posseuinus in Apparatu sacro tomo 2, Serarius lib. 4 Rerum Mogunt. in Rabano quæst. 1, Browerus lib. 1 Antiq. Fuldens. cap. 2, & alij a quibus dissentimus cum Coluenerio in Prolegomenis ad opera Rabani, neque absque vrgenti ratione. E vita migrauit B. Rabanus in vico habitationis suæ, tribus a Moguntia milliaribus in descensu Rheni ad dexteram sito, Vinicella, Wincella & Wunckel appellato: ex quo vico corpus eius, sicut viuus ordinarat, Moguntiam relatum est, & in ecclesia S. Albani sepultum. Hic sepulturæ affixum epitaphium refertur infra a Trithemio lib. 3 Vitæ num. 15, quod ipse in memoriam eius scriptum tradit, sed a quo silet. Rabanum, antequam moreretur, illud composuisse, &sibimet parentasse asserunt Wion & Browerus locis citatis: Serarius quæst. 25 & vltima idem probat ex MS. Wimpselingio, & a nemine addit hactenus negatum: quod postea fecit Dempsterus loco ante citato in gloriam gentis suæ. [sed Moguntiæ,] Ex hoc epitaphio Moguntinum Rabanum arbitramur fuisse. In eo hi versus ita distinguendi leguntur:

Vrbe quide hac genitus sum, ac sacro fonte renatus:
      In Fulda post hæc dogma sacrum didici.

Ita interpungung Coluenerius loco citato, Baronius tomo 10 Annal. Eccles.anno 856 num. 26, Browerus in libro quo Hrabani Poemata ex antiquis MSS. recensuit. Huic interpunctioni fauent, quæ in libro Rabani de Vniuerso adscripta ex MSS. profert Coluenerius his verbis: Rabanus Maurus, Moguntiæ natus & renatus, & a puero in Fulda monachus, deinde cella inclusus, tandem in Archiepiscopum assumitur: cuius idonea sunt opuscula in vtriusque Testamenti pagina, & ante portam prædictæ ciuitatis meridianam apud S. Albanum sepulchri eius ostenditur memoria, in Sanctorum Archiepiscoporum Martini & Bonifacij capella. Sic ibi: quæ ex ipso epitaphio desumpta sunt, aisque vlla vtrobique Abbatialis dignitatis mentione. Cella inclusus dicitur ad huius versus allusionem:

Cella tamen mihimet mansio grata fuit.

[10] Quid, quod Fulda licet præclaris ædificiis & muris excelluerit, non vrbs tamen neque oppidum tempore B. Rabani censeri potuerit. Id plurima tum facta diplomata atque a Pistorio edita requirunt. [illa tum necdū vrbe existēte,] Supplices apud Carolum Magnum, referente Browero lib. 1 cap. 6. ex antiquis monumentis, monachi Fuldenses contra Ratharium Abbatem sub quo ibidem vixit B. Rabanus, instabant, vt ædificia immensa atque superflua & cetera inutilia opera omitteret, quibus Fratres accideret vltra modum fatigari, & familias foris deperire. Et Ludouicus Pius ad Ægilem in depositi Ratharij locum electum Abbatem, in huius Vita iussu B. Rabani a Candido scripta, ita affatur: immensa vero ædificia, Pater, & opera non necessaria, quibus familiæ foris & intus Fratrum congregatio fatigatur, exhinc penitus ad mensuram dimitte. Quæ ædificia in altera Ægilis Vita metrica Candidus hyperbole Poetica ingentia mœnia appellat:

— — — Vndisonis serpens vbi labitur amnis
Fulda, vnde iste locus, vbi ingentia cernis
Mœnia, prima olim nomen ab origine sumpsit.

Hæc de ædificiis, quæ nusquam legimus Fuldæ tum nomen aut vrbis aut oppidi peperisse. Moguntia ergo vrbe B. Rabanus oriundus, natione fuit, [hac Francorum Orientaliū metropoli.] vt tum loquebantur, Francus. Quo ipse modo in versiculis suis, quibus, assumpta persona Alcuini præceptoris sui, Acrosticha sua de Cruce commendat, se Francum appellat:

Ipse quidem Francus genere est, atque incola siluæ Buchonæ &c.

Ita regnum Ludouici in Annalibus Fuldensibus ad annum 852 constat ex Orientali Francia, Baioaria, & Saxonia. Horum Francorum in Ven. Bedæ epitome S. Bonifacius dicitur Episcopus, cuius Sedes erat Moguntia: quæ a Reginonis continuatore ad annum 853, Metropolis Franciæ regiaque ciuitas, & a Viterbiensi parte 17. ad annum 710 inclyta Francorum sedes nominatur.

[11] Hæc de patria. De eiusdem nomine & agnominibus pauca hic addenda. [Nomen Rabani] Trithemius infra libro 1. Vitæ, Rabanum cognomento Maurum, familia Magnentium facit. Serarius quæst. 2 ob suum erga Hebraicam linguam affectum, in Rabani nomine illustre omen agnoscit, cum Doctor Magisterq; tantus fuerit. Hebræis enim a multiplici doctrina Rab Doctorem dici, vnde Rabbinis sua dignitatis nomenclatura. In scriptione eiusdem nonnulla diuersitas, [varie scriptum,] quod Rabanus, Rhabanus & Hrabanus scribatur, eodem prorsus modo, quo Ludouicus, Lotharius, similiaq; nomina etiam cum adspiratione leguntur, Lhudouicus, Lhotarius, & Hludouicus, Hlotharius. Freculphus Episcopus Lexouiensis, de quo infra plura, in sua ad Rabanum epistola, Commentariis huius in Genesim præfixa, litteram prænominis primam seorsum annotari petit, vbi propria animi sensa exponeret. Cui Rabanus in suo responso addicit se, si quid Diuina gratia indigno sibi elucidare dignata est, in locis necessariis cum nota agnominis interposuisse: vbi per prænomen Rabanus & per agnomen Maurus intelligi oportet, [agnomen Mauri] vt ipse in Præfatione Commentariorum suorum in libros Regum ad Hilduinum Abbatem clare explicat, cum occasione huius agnominis. Vbi sensum, inquit, meis verbis expressi, aut vbi iuxta sensus eorum (Patrum antiquorum) similitudinem, prout Diuina gratia mihi concedere dignata est, [ab Alcuino inditū] de nouo dictaui; M litteram, Mauri nomen exprimentem, quod Magister meus, beatæ memoriæ Albinus mihi indidit, prænotare curaui. Inditum id suspicamur ad honorem S. Mauri discipuli S. Benedicti, cuius Vitam dedimus XV Ianuarij. Non recte ergo coniicit Dempsterus ab habitu corporis Maurum vocatum. Magnentij, aut Magnentianæ familiæ, quam profert Trithemius, nulli coæui, quos viderimus, [Magnētij cognomen a posterioribus additum:] meminerunt. Sigebertus de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 90 sub distinctione ita cognominat: Rabanus, inquit, qui & Maurus, seu Magnentius, ex Abbate Fuldensi, Archiepiscopus Moguntiæ. At Serarius ait videri subtimuisse, ne quia Rab Germanis coruus est, Rabanus putaretur coruinus, ideoque sese ad Hebræam vocem, quæ multum, magnumque significet, contulisse, Magnentiumque appellasse. Quid Dempsterus velit, dum cognomento Gallico Magnentium vocatum scribit, non capimus.

[12] Sophista etiam appellatur in Annalibus Fuldensibus ad annum 844, a Sigeberto ad an. 824, Vincentio Bellouacensi in Speculohistoriali lib. 24 cap. 28, S. Antonino par. 2. tit. 14 cap. 5. eisdem vbique verbis: Rabanus Sophista, & sui temporis Poëtarum nulli secundus: a Trithemio lib. 1. Vitæ num. 13, Sophistarum omnium nominatissimus dicitur habitus & fuisse. [Sophista honoris caussa appellatus.] Ob variam scilicet in omni genere scientiarum eruditionem nomen Sophisticum tum magnam laudem conserebat.

§ III Studiorum locus, tempus, socij B. Rabani.

[13] Qvi B. Rabanum gente Anglum aut Scotum dixerunt, Bedæ discipulum fecere, licet seculo fere distarent. Quorum opinione reiecta, verius dicunt alij, [Alcuinū audit Præceptorem,] audiendo Alcuino Flacco operam eum nauasse, quod hic discutiendum. Trithemius lib. 2 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 26, ita de Alcuino scribit: Hic fuit discipulus quondam Venerabilis Bedæ Presbyteri in Anglia, post cuius decessum cum tribus sociis monachis venit in Galliam, & aliquamdiu in monasterio Fuldensi moratus, plures ex monachis clarissimos enutriuit discipulos: [non Fuldæ.] inter quos habuit præcipuos Haymonem, postea Episcopum, Isuardum monachum, & Rabanum Maurum tunc puerum, qui in virum magnum postea excreuit. De harum Alcuini scholarum apud Fuldenses præfectura, nullum alibi est vestigium: neque ipsemhac sua sententia perstitit Trithemius, qui infra lib. 1 Vitæ cap. 2 vult Alcuinum Romæ fuisse custodem & ministrum ecclesiæ Lateranensis, [neque Romæ:] ac scholis monachorum publicis præsidentem. atque ad eum Romam a Ratgario Abbate missum B. Rabanum cum Haymone & Diedone, quorum ille postea fuit Episcopus in Halberstas, hic tertius a Rabano Abbas Fuldensis. Tertiam denique regionem aßignat idem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi in Lintberto primo Abbate: Præceptorem, inquit, [sed in Gallia,] habuerat Rabanus ex discipulis Bedæ Anglici monachi verendissimum virum Albinum monachum, & Abbatem monasterij S. Martini Turonensis, Magni Caroli Imperatoris quondam didascalum, a quo ipse hauserat in Gallia, quod alios in Germania postmodum docebat.

[14] In Vita lib. 1 num. 12 ait Parisiis, & Suessione apud Gallos docuisse Albinum. [non apud Suessiones,] Ad Sueßiones nusquam legimus Rabanum missum, quem sub Alcuino Parisiis studuisse tradit Serarius quæst. 10. Parisiis, inquit, Albinum docendi munere perfunctum esse, [aut Parisios;] illusque nobilissimi scientiarum emporij fundamenta cum doctissimis aliquot viris aliis iecisse, testes quotquot de Academia illa scripsere, ita vt hic non dubitem, Rabanum eam, qua post eminuit, variam sane ac multiplicem doctrinam ex vberrimo illo fonte hausisse. Sed hi testes vna eum cum Albino Academiæ Parisiensis fundatorem dixerunt. Wion lib. 5 Ligniviræ cap. 71 asserit, eum Lutetianam Academiam, ab Anglis & Scotis monachis ante inchoatam, ad perfectionem ac omnis intimæ eruditionis cumulum perduxisse. Bruschius in descriptione Fuldensis monasterij, & Eysengrenius in catalogo testium veritatis Gymnasij Parisiensis Professorem faciunt; eos, qui B. Rabanum natione Anglum aut Scotum, Bedæ discipulum, Alcuini socium docuerant, temere sequuti. Parisiis Rabanum vixisse, nedum Doctoris ibi, vel discipuli munere functum esse, veterum neminem prodidisse scribit Browerus in scholiis ad Poëmata Rabani sub initium, qui deinde ad Poema 13 beneficio perantiqui MS. indicu Abbatum hæc refert: Ratgarius in partibus Germaniæ parentibus nobilibus natus, susceptus est a S. Sturmione in monasterium Fuldense, & successit Bauguiffo in regimine Abbatiæ anno Domini DCCCII, & depositus fuit anno Domini DCCCXVII. Hic nobiliter rexit monasterium per XVI annos. [sed in monasterio Turonensi S. Martini.] Rabanum & Hattonem Thuronis direxit ad Albinum Magistrum, gratia liberales discendi artes; Brunonem ad Einardum variarum artium Doctorem peritissimum; Modestum & Candidum cum aliis ad Clementem Scotum Grammaticæ studendi gratia. Huic MS. monasterij Fuldensis adstipulantur, quotquot de Alcuino scripserunt. Auctor Vitæ coæuus: Postquam quam Albinus, inquit, ad Karolum reuersus est, S. Martini apud Turones præficitur Pastor monasterij. Chronicon Turonense. Anno DCCXCVI Karolus Rex instituit Canonicos in ecclesia B. Martini Turonensis, auctoritate Adriani Papæ, eisque S. Alchoinum Magistrum suum Abbatem præfecit. Cum onere docendi scribit Monachus Sangallensis lib. 1 Vitæ Caroli Magni: Dedit Albino, inquit, Carolus Rex Abbatiam S. Martini iuxta Turonicam ciuitatem, vt quando ipse absens esset, illie requiescere, & ad se confluentes docere deberet. Cuius intantum doctrina fructificauit, vt moderni Galli, siue Franci, antiquis Romanis vel Atheniensibus æquarentur. Magnam etiam Alcuinum inter & monachos Fuldenses fuisse animorum coniunctionem indicat Auctor Vitæ: Cum, inquit, senectute vnaque infirmitate plus solito se sentiret affectum, diu vt secum tractauerat, velle se significauit Regi Karolo seculum relinquere, postulans licentiam apud S. Bonifacium monasticam vitam secundum regulam S. Benedicti ducere, monasteriaque sibi commissa suos vt inter discipulos diuideret, si fieri posset. Sed Rex terribilis & pius vnum cum omni postulationis affectu denegauit: alterum libenter audiuit, flagitans, quietissimus Turonis æque honorificentissime vt resideret, sibique & omni sanctæ Ecclesiæ commissa non detrectaret. Onera vero seculi, quæ ipse habuerat, discipulis vt petierat, libentissime dispertiit. Fecit ergo & ipse Albinus, vt Rex sapientissimus rogauerat, non quærens, quid sibi foret vtile, sed quod multis: ac Turonis diem nouissimum præstolatus fuit. Decessit autem, vt idem scribit, die Pentecostes XIV Kalend. Iunij anno DCCCIV.

[15] Hinc B. Rabanus ab eo institutus, cum a Ratgario Abbate, qui in regimine successit anno DCCCII, [sub initiū seculi IX.] Thuronis directus legatur, vix alterum annum habuit, quin mors Alcuinum illi præceptorem eripuerit. Aliam procul a vero arripuit chronotaxim Trithemius in Vita lib. 1 cap. 2, qua ab anno DCCCVI, sexennio integro vsque ad annum DCCCXII, statuit sub eo Rabanum exercitatum, eodem forte nixus fundamento, quo Romæ tum Alcuinum dixit vixisse Custodem & Ministrum ecclesiæ Lateranensis: [Post Alcuini obitum,] iis verbis desumptis, ex carmine quod libro de Cruce præponitur; quasi Alcuinus adhuc superstes fuisset sub pontificatu Gregorij IV anno DCCCXXIII electi, eiq; coram Romæ librum hunc obtulisset. Errorem late peruagantem adduxit vulgata hæc inscriptio: Intercessio Albini pro Mauro. Verum auctor carminis est ipse Maurus Rabanus, sed assumpta persona Albini: Patronus, quem inuocat, S. Martinus: ciuitas, ad quam libri exemplar dono transmittit, Turonum est, vbi Albinus Doctor & Rabanus discipulus vixerunt. Hoc probant versus ipsi, eorumq; genuinus titulus ex probato &peruetusto MS. ante Poëmata Rabani a Browero euulgata. [ex eius persona scripsit hoc carmen:]

[16] Versus Mauri ex persona Albini Magistri sui de libro sanctæ Crucis ad S. Martinum directo, vbi Magister pro discipulo suo S. Martinum deprecatur.

Sancte Dei Præsul, meritis in secula viuens,
      Caussam, quam ferimus, suscipe mente pia.
Nempe ego cum fueram custos, humilisque minister
      Istius ecclesiæ, dogmata sacra legens,
Hunc puerum docui Diuini famine verbi
      Ethicæ monitis, & Sophiæ studiis.
Ipse quidem Francus genere est, atque incola siluæ
      Bochoniæ, huc missus discere verba Dei:
Abbas nempe suus, Fuldensis Rector ouilis,
      Illum huc direxit ad tua tecta, Pater.
Quod mecum legeret metri scholasticus artem,
      Scripturam & sacram rite pararet ouans.
Ast vbi sex lustra impleuit, iam scribere tentans,
      Ad Christi laudem hunc edidit arte librum:
Quo typicos numeros, tropicas & rite figuras
      Indidit, vt dona panderet alma Dei,
Passio quid Christi mundo conferret honoris,
      Qualiter antiquum vinceret & chelydrum:
Quod sic venturum sancti cecinere Prophetæ,
      Ac libri Legis grammate rite dabant.
Et quia se meminit nutritum in dogmate claro
      Istius ecce loci, hinc tibi dona feret.
Quæ licet indigna & vilia sint, tu tamen ipsa,
      Patronus mitis, accipe, quæso, pie.
Altithrono & redde pignus, quod præstitit ipse,
      Instanter poscens artifici veniam.
Qui quantum potuit, non quantum debitor ipse
      Extitit, vt grates redderet ore Deo.
Crimine pro miseri largas tum funde petentis
      Alme preces Domino: sicque iuuato tuum.
Qui multa infanda semet egisse fatetur,
      Ætas lasciua quanta patrare solet.
Sed spes firma manet, bonitas & magna Tonantis,
      Ipsum quod saluet Omnipotens Medicus:
Sanguine qui proprio laxauit debita mundo,
      Abluit & fonte crimina multa sacro.
Tantum tu precibus ipsum meritisque sacratis
      Commenda Christo, sicque beatus erit.
Præsentem vt vitam peragat, sospesque futuræ
      Seruetur patriæ, protege, sancte, tuos.

Planißimus cuicumque horum verborum sensus est, si Præsul Dei sanctus & Pater sit S. Martinus, cui Turones omnia debent, vbi Abbas seu custos & ecclesiæ minister Alcuinus, ad quem Abbas Fuldensis Ratgarius B. Rabanum direxit.

[17] De sociis studiorum cum B. Rabano Fulda mißis, litem Trithemio mouet index MS. Abbatum Fuldensium citatus, in quo dicitur Ratgarius Rabanum & Hattonem Thuronis direxisse ad Albinum magistrum. [Socius B. Rabani Hatto Fulda missus,] Apud Trithemium vero in Vita; Rathgarius misit Hrabanum cum aliis duobus monachis Haimone & Diedone, quorum prior postea fuit Episcopus in Halberstat; posterior vero Hattoni in Abbatia Fuldensi Fratrum electione successit anno DCCCLVI, vt referunt Annales Fuldenses, [nō Diedo,] ab obitu Alcuini LII, atque ita septuagenario maior in sua electione fuisset. Potuit Diedo, qui aliis Thiotto dicitur, cum suo decessore Hattone confundi: imo & ipse Haymo seu Hemmo in huius locum irrepsisse apud Meginfridum aliosq; scriptores, [neque Haymo,] quos sequutus est Trithemius loco citato, & de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 2 cap. 32 & 144: vbi addit se nihilominus nosse tria monasteria, quæ eum velut suum defendant: eorum vnius partes suscipit lib. 4 cap. 195. Haymo, inquit, [ex monacho Hersfeldensi] monachus Hersfeldensis, & tertius Abbas ibidem, ac deinde in locum Tiagrini tertius Episcopus Halberstatensis consecratus, rexit eamdem Ecclesiam strenue XIII annis, moritur anno Domini DCCCXXXIV, Indictione XII. Ast Abbatem eum Hersfeldiæ fuisse, nec Lambertus Schafnaburgensis hoc tempore recipit, nec probat Historia publica apud Browerum lib. 1 Antiq. Fuld. cap. 13: siquidem ab anno DCCCXXX, vsque ad annum DCCCXLVI, Brunonem sedisse testatur, qua tamen annorum intercapedine Haymo factus est Episcopus. Rectius igitur Chronicon MS. Saxo-Franconicum loco dicto a Browero citatum: Anno Domini DCCCXL, Heimo Hersfeldensis monachus, tertius Episcopus Halberstaden. a Luduico filio Pij Luduici mittitur, & anno XIII, [Episcopu: Halberstadensit.] suæ ordinationis VI Kal. Aprilis obiit, & Halberstad sepelitur, in cuius locum Hildigrin Episcopus est ordinatus. Sic ibi. V Kalen. Aprilis defunctum anno DCCCLIII, referunt Annales Fuldenses. Hunc locum expreßit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. 847. Claruit in Saxonia, inquit, Haymo ex monacho Hirsfeldensis cœnobij, tertius Episcopus Halberstatensis, qui anno Domini DCCCXL, Indictione III, in Episcopum ordinatus, præfuit annis XIII, in omni sanctitate & doctrina. Potuit tamen Haimo aut ab Hirsfeldensi Abbate missus ad Alcuinum apud Turones cum B. Rabano adoleuisse, aut potius in monasterio Fuldensi sub disciplina B. Rabani studuisse. Ipse Rabanus in Præfatione libri de vniuerso, Hemmoni dedicati sic scribit: [forte Rabani discipulus.] Memor sum boni studij tui, sancte Pater, quod habuisti in puerili atque iuuenili ætate in litterarum exercitio, & sacrarum litterarum meditatione, quando mecum legebas non solum Diuinos libros, & sanctorum Patrum super eos expositiones, sed etiam huius mundi sapientiam, de rerum naturis solertes inquisitiones, quas in liberalium artium descriptione, & ceterarum rerum inuestigatione composuerunt. Ob quæ verba inter discipulos Rabani censet etiam Serarius quæst. 12: sic enim in carmine citato dicitur etiam B. Rabanus cum præceptore suo Alcuino legisse metri scholasticus artem. Qui anno Imperij Ludouici Pij II, III, IV, VII, X, & XX, in Antiquitatibus Fuldēsibus apud Pistorium sub Abbatibus Ratgario, Egile & Rabano varias donationum monasterij Fuldensis chartas scripsit Hemmo, eumdem forte cum Episcopo Halberstadiensi censendum esse, temporis doctrinæq; ratio ostendit.

§ IV Discipuli B. Rabani ad Episcopalem dignitatem promoti.

[18] Trithemius lib. 1 Vitæ num. 18 recenset ex Megenfrido excellentiores & præcipuos B. Rabani discipulos: [Ex discipulis Rabani] quorum alij variarum diœceseon Antistites, alij diuersorum cœnobiorum Abbates, alij scholis publicis præfecti, alij sanctitate doctrinaue illustres, deinde floruerunt. Præ ceteris eminet Carolus Rabani in Archiepiscopali dignitate Moguntiæ successor, [non fuit Carolus Archiepiscopus Moguntinus] si tum monachus Fuldensis, quod Trithemius assumit, probetur fuisse. De eo ita scribitur in Annalibus Francorum Fuldensibus MSS. cœnobij S. Trudonis, ad an. 856: Mense Februario, IV die mensis, defunctus est Hrabanus Archiepiscopus Moguntiacensis Ecclesiæ: [filius Pipini Regis Aquitaniæ,] cui Karolus Pipini Regis filius, qui de custodia Corbeiensis monasterij lapsus ad Hludowicum Regem patruum suum defecerat, in Episcopatum successit VIII Id. Martias, non solum ex voluntate Regis, verum etiam ex consensu & electione Cleri & populi. Pipinus a Ludouico Pio patre constitutus Rex Aquitaniæ, regno dein priuatus e vita disceßit anno DCCCXXXVIII. Huius alter filius Pipinus iunior Aquitaniam inuasit, cui cum studeret Carolus frater, a Carolo Caluo patruo in monasterium trusus est: quod ita in Chronico Fontanellensi tomo 2. Scriptorum Franciæ refertur ad an. 849: Isto anno mense Martio cepit Viuianus Comes Carolum fratrem Pipini, qui ad auxilium fratri ferendum Aquitaniam destinabat. & paullo post: Placitum habuit Rex Carolus generale cum Francis in vrbe Carnotensi: [in Corbeia Franciæ attonsus,] in quo loco Carolus prædicti Pipini frater tonsoratur, & in monasterio Corbeia continuo dirigitur. Est hæc Corbeia Franciæ, non Saxoniæ, cui eum perperam adscribit Ioannes Letznerus in Chronicis Corbeiæ Saxonicæ. Wion lib. 2 Ligni Vitæ in Archiepiscopis Moguntinis, ait Carolum ex Rege Aquitaniæ primum S. Petri Corbeiæ Gallicæ, deinde cœnobij Fuldensis monachum, postmodum Archiepiscopum Moguntinum. sed nec sic B. Rabani tum Archiepiscopi discipulus statueretur, qui vix biennio ante huius obitum anno DCCCLIV, iam Diaconus ordinatus a Corbeiensi monasterio recessisse dicitur in Annalibus Francorum Bertinianis: in quibus, vti etiam in Capitulis Caroli Calut, legitur huius iussu Pipinus Caroli frater senior etiam attonsus, & ad monasterium S. Medardi custodiendus habitu monachico deductus, auxilio duorum monachorum effugisse. Alius ergo ab Archiepiscopo Moguntino Carolus fuit discipulus B. Rabani: [eum altero Carolo confusus:] sed patria Francus Orientalis, qui a Trithemio cum hoc Carolo confusus, & ad Archiepiscopalem dignitatem promotus traditur.

[19] Alter a Trithemio discipulus Rabano datur Freculphus, Episcopus Lexouiensis in Normannia, patria Saxo, & monachus Fuldensis. [neque Freculphus Episc. Lexouiensis.] Trithemium plures sequuti sunt, nemo, quem legerimus, præiuit. Albini discipulus dicitur ab eodem Trithemio in Catalogo illustrium virorum. An apud illum in notitiam B. Rabani deuenit? Huius rogatu scripsisse B. Rabanum in Pentateuchum testatur infra Rudolfus num. 50. Imo ante singulos Pentateuchi libros Rabanus, eo tempore Abbas non pridem constitutus, proprias præposuit ad Freculphum tum Episcopum præfationes, in quibus nusquam insinuatur, hunc sub ipsius disciplina adolesuisse, eo ætateprocul dubio grandiorem. Freculphi etiam ad Rabanum epistola extat ante Genesim illi dicatam cum hac inscriptione: Freculphus Episcoporum infimus Venerabili Abbati Mauro & Consacerdoti, in Christo Dei filio salutem: absque vllo in ipsa etiam epistola vest gio, quo eum suum magistrum agnoscat: cum altero glorietur amore insatiabili sophiæ venerandæ præceptore Elisacharo, cui priorem tomum Chronici sui, eius imperio, & obedientiæ, vt loquitur, [discipulus Elisachari:] gratia confectum, inscripsit. Fuit Elisacharus, siue Helizachar Presbyter Canonicus, Abbas datus monasterio Centulensi S. Richarij in agro Pontiuo, & Gemmeticensi in peninsula Sequanæ: de quo agemus XII Februarij ad Vitam S. Benedicti Abbatis Anianæ, cui an. DCCCXXI morienti aderat.

[20] Tertius ad Episcopalem dignitatem ex Rabani discipulis peruenisse dicitur Altfridus, [neque Altfridus Episcopus Hildesheimensis,] qui Fulda missus ad Corbeiam Saxonicam scholasticus, postea quartus Hildelsheimensis Ecclesiæ Pontifex ordinatus est. Verum ne cum Otfrido monacho eum Trithemius confuderit, plurimum veremur. Scribunt de eo Trithemius de Viris illust. ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 207, & lib. 4 cap. 196, & in Chronico Hirsaugiensi ad annum 847. Wion in Episcopis Hildeshemensibus, Letznerus in Chronico Corbeiensi cap. 9: vbi anno DCCCXXIX ad monasticam vitam admissus dicitur, a quibus aliisq; scriptoribus nulla mentio fit aut monachatus Fuldensis, aut disciplinæ Rabani. Apud Eggehardum Vragiensem Abbatem in Chronicis a Browero post Vitam S. Godehardi Episcopi Hildeshemensisinter Sidera illustrium & sanctorum virorum Germaniæ editis, legitur IV Episcopus Altfridus constitutus anno DCCCXLVII, sedisse annis XXIX, In die Assumptionis obiisse anno DCCCLXXV, quo die in nullo martyrologio nomen adscriptum reperimus: licet Sanctum appellet Trithemius lib. 2. num. 15. & VVion loco citato. [a quo alius Otfridus Presbyter,] Ab hoc Alfrido alius est Otfridus Presbyter & monachus Wissenburgensis apud Spiram Nemetum, astrorum ac diuinarum rerum peritia excellens, & Germanicæ orthographiæ præcipuus inuentor. Extat opera Ioannis Cordesij Canonici Lemouicensis vna cum opusculis & epistolis Hincmari Archiepiscopi Remensis aliqua huius Otfridi de hac sua Orthographia Theotisca, & Euangeliorum in eam translatione epistola, inscripta Luidberto seu Lindtberto Archiepiscopo Moguntino, in qua hæc de B. Rabano: Hunc igitur librum, inquit, vestræ sagaci prudentiæ probandum curaui transmittere, & quia a Rabano venerandæ memoriæ, [a Rabano educatus:] digno vestræ Sedis quondam Præsule, educata mea paruitas est, præsulatus vestri dignitati, sapientiæque commendare curaui. Vixit hic Lindbertus in dignitate Episcopali ab anno DCCCLXIII ad annum DCCCLXXXIX, in cuius Actis de Otfrido scribit Serarius lib. 4. rerum Moguntiacarum, & ante lib. 1. cap. 11, cuius etiam doctrinam laudant Marcus Velserus lib. 2 rerum Boicarum, Browerus lib. 1 Antiq. Fuld. cap. 14, & Trithemius inChronico Hir saugiensi ad annum 863, in Catalogo illustrium virorum Germaniæ, & de Scriptoribus Ecclesiasticis, vbi auditorem eum & discipulum facit Rabani Mauri Abbatis Fuldensis.

[21] His annumerandus aut etiam præferendus Ruthardus, qui oblatum anno DCCCLIII a morte Haymonis episcopatum Halberstadiensem recusauit, & quietem vitæ monasticæ, [Eius discipulus Ruthardus Episcopatū recusat.] studiumq; scripturarum honoribus opibusq; duxit præferendum. Sanctis adscriptus traditur in Martyrologiis monasticis VVionis & Menardi, & Catalogo Generali Ferrarij XXV Octob. quo die plenum dierum & sanctitate mortuum anno Domini DCCCLXV, scribit in Chronico Hirsaugiensi Trithemius ex Meginfrido, vbi Ludouicus appellatur Imperator, qui Rex tantum Germaniæ fuit, Ludouici Pij Imperatoris filius. Ab eo S. Bonifacij Episcopi paßionem Heroico carmine duobus libris pulcherrime exaratam esse refert idem Trithemius.

§ V Ex discipulis B. Rabani varij Abbates.

[22] [Ex discipulis Rabani] Inter præclaros Abbates, qui Rabano gloriantur Magistro, eminet Walafridus Strabo Abbas Augiæ diuitis, vir doctus & sapiens, qui in litterarum scientia apud suos illustris ante alios habebatur, vt de eo scriptor coæuus Iso monachus Sangallensis dixit lib. 2 de miraculis S. Othmari Abbatis, [VValafridus Strabo, seu Strabus,] cuius Vitam priore libro, vti etiam S. Galli duobus libris contexuit hic VValafridus, vt plenius dicetur XVI Octob. & XVI Nouemb. ad illorum natalem. Trithemius agit de eo lib. 2 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 35, [perperam in duos diuisus,] & alium ab eo facit Strabum monachum Fuldensem: illum ad scholasticam Rabani disciplinam nusquam admittit; hunc infra lib. 1 Vitæ, num. 18, præcipuum recenset discipulum, quem lib. 2 num. 4, a Rabano iam Abbate vult monachorum scholæ præfectum: & lib. 2 de viris illustribus ordinis S. Benedicti cap. 41, appellat eius scribam, qui opuscula eius de schedis ad mundum scribebat. Similia repetit lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, & in Chronico Hirsaugiensi ad annum 847. Trithemium sequuntur Bellarminus de scriptoribus Ecclesiasticis, Surius, Margarinus de la Bigne, aliiq; viri doctißimi. Verum re tota accuratius discußa vnus idemq; est VValafridus Strabo, seu Strabus, Abbas Augiensis, atque alter Strabus Rabani discipulus, qui Glossam ordinariam in vniuersam Scripturam sacram ex veterum Patrum monumentis primus adornauit. Inter alias eius lucubrationes extant varia Poëmata ex Bibliotheca S. Galli edita ab Henrico Canisio tomo VI antiquæ lectionis,& Bibliothecæ Patrum inserta. In his, in quodam ad Grimaldum carmine hunc de suo nomine lusum facit:

Edidit hæc Strabus, paruissima portio Fratrum,
      Augia quos vestris insula alit precibus.
Strabonem quamquam dicendum regula clamet,
      Strabum me ipse volo dicere, Strabus ero.

[23] Ad hoc Augiæ diuitis monasterium puer pæne, vt tempora illa ferebant, admissus, sub disciplina præceptoris sui Tattonis accreuit, [in Augia monasterio] atque in eius persona annos quindecim natus, iam tum adolescens magnæ expectationis, versus scripsit, e quibus sunt aliqui ad Hebonem, [adolescens carmina edit,] siue Ebbonem, Archiepiscopum Remensem, & Degam Chorepiscopum Treuirensem mißi. Iterum cum annum ætatis pene decimum octauum transegisset, sub eodem Tattone præceptore & Erlebaldo Abbate visionem VVettini monachi, quam Haito seu Hetto, tum relicto Episcopatu Basileensi monachus Augiæ, soluto stylo conscripserat, versibus Hexametris exemplauit, vt præfatur ad Grimaldum. Facta hæc visio anno XI Ludouici Pij, Christi DCCCXXIV, mense Octobri, vt ipse testatur in Poemate Strabus, eiq; consentiunt Hermannus Contractus, & auctor perantiquus Chronici breuis monasterij S. Galli tomo 3 Scriptorum historiæ Francorum: cuius etiam meminit Hincmarus tractatu 50 tomi 2 operum. Exorsus est hoc Poema Strabus in Paschate, anno, vc coniicimus,proxime sequenti DCCCXXV, ideoq; circa annum Christi DCCCVII natus, tum annum ætatis decimum octauum fere explebat. Superuixit Tatto præceptor eius ad annum Christi DCCCXLVII, quando ob nominis celebritatem obitus eius refertur in ante dicto Chronico Sangallensi. [degit in palatio Ludouici Pij:] Ab huius disciplina, & Augiæ monasterio ablegatus est Strabus; sed quando & qua de caußa non constat. Anno XVI Ludouici Imperatoris, Christi DCCCXXIX, ætatis suæ circiter XXII vixit in Palatio Aquisgrani, & versus de Imagine Tetrici, interlocutoribus Scintilla & Strabo, fecit, vsus istic familiaritate Grimaldi Capellani, quem ideo suum etiam magistrum appellat.

[24] Adhæsit etiam B. Rabano; sed quo potißimum tempore, incertum. [Fuldæ studet sub Rabano tū Abbate;] Inter huius opera extat tomo 6. Glossa Latino-barbarica cum hac inscriptione: Hrabani Mauri Abbatis Fuldensis Glossæ Latino-barbaricæ de partibus humani corporis. Walafridus Strabus Mauri discipulus:

Sic homo consistit, sic corporis illius artus
Expositos Mauro Strabus monstrante tenebo.

Abbatem eum appellat in Prafatione ad Epitomen a se in Leuiticum ex maiori Rabani lucubratione concinnatam, vbi sic ait: Sequentis libri, id est, Leuitici, breuissimam annotationem ego Strabus tradente Domino Rabano Abbate, viro in multis scientiæ diuinæ eloquiis spectabiliter adornato, quantum tenuitas ingenioli mei permittebat, abbreuiare curaui. Inter Poëmata eius tria reperiuntur ad Maurum Rabanum, Abbatem Fuldensem, magistrum suum, quæ inde excepta post Rabani Poemata a se illustrata edidit Browerus. Epitaphium ipsi vita functo scripsit Rabanus tum Archiepiscopus, ad quod in scholiis obseruat idem Browerus eum in S. Galli ac Fuldensi monasteriis educatum: potius adultum vixisse Fuldæ ex dictis constat. Profecto, nisi multum fallamur, in illustri Fuldensi Academia Theologicis historicisq; imbutus studiis, scripsit Annales Fuldenses, de quibus supra actum, & collegit monumenta veterum Patrum, e quibus Glossam ordinariam confecit. Num etiam inter monachos S. Galli vixerit, [creatus Abbas Augiensis,] atque ex eius cœnobij Decano creatus sit Abbas Augiensis, cum apud antiquos non legerimus, neque hic asserimus, neque sic opinantibus contraimus. Pluribus id exagitat Iodocus Metzlerus monachus S. Galli apud Canisium in Præfatione ad Poëmata Strabi. Abbas Augiensis creatus creditur anno Christi DCCCXLII, vita functus DCCCXLIX, quo anno ita Hepidannus in Chronico monasterij S. Galli tomo 3. Scriptorum Franciæ: Walachfredus Abbas Augiensis obiit. [moritur anno 843.] Iste vir litteratus Vitas SS. Galli & Othmari ad petitionem Gozperti Abbatis compilauit eleganter. Dies obitus in Ephmeridibus monasterij S. Galli tomo 1. Alamannicarum rerum aßignatur XV Kalend. Septemb. Walachfridus Abbas obiit, vir in diuinis & humanis litteris versatissimus. Hæc modo de Walafrido Strabo sufficiant, a quo alium Strabum nec Fuldensem, nec Francum, neque Anglicum admittimus. De eo iterum ad Vitas SS. Galli & Othmari agemus.

[25] Strabo huic coniungimus eruditißimum virum Lupum Abbatem Ferrariæ, quod monasterium Galliæ est in diœcesi Senonum, [Lupus natione Gallus,] & Bethleemiticum etiam appellatur. Nesciuit, quod mirum est, Trithemius, eum Rabani discipulum fuisse. Nactus studiorum suorum fautorem S. Aldricum, ex Abbate Ferrariensi Archiepiscopum Senonensem, sub variis præceptoribus diuinis humanisq; scientiis præclare institutus, ingenij sui non modicum monumentum reliquit Epistolas ad Lotharium Cæsarem, Carolum Galliæ, & Edilulphum Angliæ Reges, ad Episcopos aliosq; suæ ætatis doctos viros, quas ex MSS. codicibus in lucem protulerunt Papirius Massonus libello singulari, & Chesneus tomo 2, Scriptorum Franciæ. In epistola quæ Fulda est ad Einhardum missa, ita de sua institutione scribit: Mihi satis apparet propter seipsam appetenda Sapientia, [a S. Aldrico missus Fuldam,] cui indagandæ a sancto Metropolitano Episcopo Aldrico delegatus, doctorem Grammaticæ sortitus sum, præceptaque ab eo artis accepi. & infra: Ex Gallia huc in Transrhenanam concedens regionem, vobis vicinior factus sum. Nam a præfato Episcopo ad venerabilem Rabanum directus sum, [Interpret sacræ Scripturæ audit Rabanum,] vti ab eo ingressum caperem diuinarum scripturarum. Succeßit S. Aldricus Ieremiæ anno Christi DCCCXXVIII, VII Decemb. mortuo: nondum tamen consecratus, cum in diplomate Ludouici & Lotharij, quoanno DCCCXXIX varia indicebantur Concilia, sanciretur, vt in Parisiorum vrbem conueniret futurus Antistites Senonicus, Sede scilicet adhuc vacante. Celebratum concilium Parisiense VIII Idus Iunias illius anni DCCCXXIX. [post annum 829.] Quoto Sedis suæ anno Lupum Fuldam dimiserit, non legimus. Non se inde receßisse nisi post obitum S. Aldrici scribit ipse Lupus epist. 41 ad Immonem Episcopum Nouiomensem: Propitio, inquit, Domino Deo nostro sospes regressus sum, præterque Domini ac Nutritoris mei Aldrici, quantum ad me attinet, plenum infortunij obitum, & quorumdam aliorum amicorum, non est, quod mihi extrinsecus accidisse admodum triste crediderim. Cur autem vobis significari petieritis, quos libros in Germania vel scripserim, vel legerim, demiratus sum.

[26] Nec diu postea Abbas creatus est; qua de re ad Rabanum ita scribit epist. 40: Reuerendissimo Patri, eximioque Præceptori Rabano Lupus plurimam salutem. Non potui hactenus gratias vobis agere, tamen, quantas affectu habuerim, occultorum Cognitor semper inspexit. Deinceps autem si idem Deus vitam vestram produxerit, optatamque pacem reformauerit, non erit impossibile quod animo geram, factis ostendere. Namque que consensu Fratrum nostrorum X Kal. Decemb. cœnobium Ferrariense mihi commissum est, [creatus Abbas Ferrariensis,] Dominusque noster Carolus mira me dignatione fouens, gratia sua donauit. Vestra igitur beneuolentia me, vnaque congregationem mihi creditam, sacris orationibus, quæso, commendare dignetur; vt, sicut studia mea plurimum eruditione adiuuistis, sic officij difficultatem assiduis precibus temperetis. Ceterum audiui sarcinam administrationis vestræ vos deposuisse, & rebus diuinis solummodo nunc esse intentos: Hattoni vero nostro curam sudoris plenam reliquisse. Annus tum labebatur DCCCXLII: [circa annum 842,] cum viginti Fuldensibus præfuisset Rabanus, & vna, vt hinc manifestum est, sacras Scripturas prælegeret Abbas; qui eidem Lupo necdum Abbati, post eius abs se discessum ita scribit: Venerando Fratri & Commilitoni Lupo, Christi ministro, Rabanus seruus seruorum Dei in Domino salutem. Postquam desiderabili præsentia tua corporaliter carui, in animo, crede mihi, dilectione tua numquam vacuus fui; sed sedulo reuoluens studium, quod habebas in meditatione Diuinæ Legis, & modestiam morum, quibus inter nos conuersaris, non parum multis amabilis eras, petitionis tuæ, nec non & sponsionis meæ memon, Collectarium in Epistolas Pauli Apostoli, prout potui, confeci. Extat ea epistola ante ipsum Collectarium romo 5 operum. Meminit huius epistolæ Trithemius in Chronico Hirsaugiensi anno Christi DCCCLI, [confusus cum Lupo Seruato Germano;] quo Lupum hunc Abbatem cum Lupo Seruato Presbytero Germano confundit. De hoc agemus ad Vitas SS. Maximini Episcopi Treuirensis XXIX Maij, & Wigberti Abbatis Fritzlariensis XIII Augusti, ab ipso conscriptas.

[27] Tertius inter Abbates, si Trithemio fidendum, censeri potest Lintbertus, seu Luitbertus, primus Hirsaugiensis monasterij Antistes: [Lintbertus Abbas Hirsaugiensis,] de quo apud antiquos scriptores nihil legimus; sed plurima, quæ videri possunt, refert Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, in quo annos natus octodecim dicitur monachus apud Fuldenses factus anno Christi DCCXCVI, Rabani primum condiscipulus, deinde auditor: Abbas creatus anno DCCCXXXVIII, diem extremum clausisse III Idus Iunij anno DCCCXLIV.

[28] Lintberti frater traditur Buno Abbas Hirsfeldensis, & sub Abbate Baugolfo Fuldæ vixisse. Ei inscripsit Lupus Vitam S. VVigberti anno DCCCXXXVII: cuius ecclesiæ fundamenta ipse Buno & Rabanus Abbates anno DCCCXXXI fodisse dicuntur apud Lambertum Schafnaburgensem, [Brunuart Abbas Hirsfeldensis,] qui Brun appellat, eiq; anno DCCCXLVI extincto, successorem tribuit Brunuart, quem Bernardum vocat Trithemius infra in Vita lib. I num. 18, statuitque Rabani discipulum, & ex monacho Fuldensi creatum Abbatem. sub eo anno Christi DCCCL dedicatam esse ecclesiam S. VVigberthi V Kal. Nouemb. a Rabano Archiepiscopo, scribit idem Schafnaburgensis, obitumq; refert ad annum DCCCLXXV.

[29] Demum ex Rabani disciplina, iuxta Trithemium in Catalogo illustrium virorum Germaniæ, floruerunt in monasterio S. Galli Hartmundus & Werembertus, quorum ille aliis Hardmudus, [varij alij:] siue Harthmuetus est, & post Grimaldum, cuius ante administrator fuerat, Abbas S. Galli creatus anno DCCCLXXII: qua prælatura alteri anno DCCCLXXXIV commißi inclusus vitam solitariam egit: de quo legendi Hepidannus in Annalibus breuibus, Monachus Sangallensis lib. 2 de rebus bellicis Caroli Magni cap. 15, Ratpertus de origine monasterij S. Galli cap. 8, 9, 10, & Ekkehardus de casibus eiusdem monasterij cap. I & 2, qui eum cognatum & notißimum Ruodolfo Burgundionum Regi scribit: nullus tamen Rabani discipulum facit. Iodocus Metzlerus apud Canisium in Præfatione ad Poëmata VValafridi Strabi, omisso Hartmundo, asserit Helpericum & Werembertum fuisse eius discipulos: quibus Browerus lib. I Antiquitatum Fuldensium adiungit Hartmundum. Sed de aliis omittimus exactius inquirere. Rudolphum vitæ eius scriptorem supra num. 4. & 5 illustrauimus.

§. VI Ætas & scripta Rabani necdum Abbatis.

[30] Plano progressuri gressu, aliquos Trithemij errores declinandos præmonemus. In duobus prioribus Vitæ libris anni natiuitatis Rabani discrepant ab annis Christi integro circiter triennio, quod præueniri necesse est. [Trithemij lapsus chronici] Hoc triennium ipse Trithemius sustulit in fine libri secundi, quo biennium solum statuit inter depositionem Rabani ab Abbatiali officio, & promotionem ad Archiepiscopatum Moguntinum, cum quinque annos cum aliis auctoribus interpositos restituat in Chronico Hirsaugiensi in Limberto primo huius monasterij Abbate. Verba eius sunt: Denique anno DCCCXLII, qui Abbatis Lintberti quartus annus erat, [ex ipsius verbis emendati.] de Fuldensi monasterio per fraudes quorumdam incitatus exiit, atque ad Ludouicum filium Ludouici senioris Imperatoris confugiens, vsque ad mortem Otgarij Archiepiscopi Moguntinensis, qui eum expulerat, propter quam nescio caussam, quasi exul remansit. Sed post annos quinque, mortuo Orgario, Rabanus Archiepiscopus in eius locum suffectus est anno Domini DCCCXLVII, Indictione X, omnium suffragio: sedit annis nouem &c. Hæc ibi Trithemius, quæ omnium Chronologorum calculo probari suis locis dicetur. Hisce necessario connectenda, quæ de eius depositione scribit in Vita sub finem libri secundi: Anno igitur, inquit, natiuitatis eius quinquagesimo septimo, vt Meginfridus Fuldæ postea monachus est auctor, facta est inter eum & monachos eius, sollicitante diabolo, grauis quædam & nociua dissensio.

[31] Hisce locis collatis, cum Rabanus egerit anno Christi DCCCXLII, ætatis quinquagesimum septimum, [Nascitur Rabanus anno 785.] natus est non anno Christi DCCLXXXVIII, sed triennio citius anno DCCLXXXV: &, si iuxta Trithemium nouennis Fuldense ad monasterium ductus fuerit, annus tum fuit non DCCXCVII, sed DCCXCIV. Quæ in sequentibus magis stabilientur. Trithemius num. II libri I. vult Rabanum a Ratgario Abbate missam ad præceptorem Albinum anno ætatis decimo octauo, quem mala aßignat annum Christi DCCCVL, cum certum sit ex supra dictis Alcuinum anno DCCCIV, e viuis exceßisse. Deinde manifestum est Ratgarium, a quo omnium scriptorum consensu missus est ad Alcuinum Rabanus, Abbatem constitutum esse non anno DCCCIV, vti hic tradit Trithemius, sed anno DCCCII, quod supra demonstratum. [missus ad Alcuinum anno 802,] Agebat tum Rabanus ex nostro calculo annum decimum septimum. quæ ætas necessario concedenda est, vt vltimo ante obitum Albini biennio, & quidem non integro, potuerit Theologicis ab eo scientus informari. An post obitum Albini apud huius successores studia sua continuarit, vt ita sexennium, quod eum apud Albinum mansiße scribit Trithemius num. 15, censeatur expleuiße, nusquam legimus.

[32] Anno ætatis suæ vigesimo quarto (qui ex calculo posito est decimus supra octingentesimum, [præficitur schola Fuldensi anno 810.] non decimus tertius) statuitur a Trithemio num. 17, scholis Fuldensibus præfectus: in quo munere scripsi de sancta Cruce duos libros, alterum metrico stylo, alterum soluta oratione. De hoc opere Candidus, qui eo Abbate litterarum & scientiarum laude florebat scholis Fuldensibus præfectus, in Præfatione ad Vitam Ægilis Abbatis ita introducit Rabanum secum loquentem: Exerce, inquit, temetipsum legendo, & aliquid vtilitatis adde dictando. Nam dum ego ibidem, vbi nunc ipse moraris, quondam commanerem, librum prosa & versibus in laudē sanctæ Crucis Diuina gratia inspirante incepi, atque fidelibus legendum studioso labore consummaui. Rudolfus infra in Vita num. 49, scribit Rabanum testatum esse, [scribit libros de Cruce,] primum scripsisse anno ætatis suæ circiter trigesimo in laudem sanctæ Crucis duos libros &. Testimonium illud videtur petitum ex carmine supranum. 14 allato, quo ex persona Alcuini Præceptorus direxit ad S. Martinum, vbi ita canit:

Ast vbi sex lustra impleuit, iam scribere tentans Ad Christi laudem hunc edidit arte librum.

Vbi cum Baronio apud Serarium lib. 4. Rer. Mogunt. in Rabano quæst. 10, per sex lustra potius triginta anni intelligendi, quam viginti quatuor; licet annis tantum quatuor lustrum includi, aliquorum sententia sit. Trithemius num. 29 libri I Vitæ, annum hunc ætatis trigesimum, quo & ipse hoc de sancta Cruce opus confectum tradit, a Dominica natiuitate statuit fuisse octingentesimum decimum octauum. Verum, [anno 815,] vt iam sæpius monuimus, triennio inde ablato, annus eius seculi decimus quintus cum trigesimo eius ætatis rectißime congruit. Eodem prorsus errore Ratgario Abbati defuncto succeßisse Ægilem anno Christi octingentesimo vicesimo scribit Trithemius num. 30 eiusdem libri, corrigendus ab Annalibus Fuldensibus, hac temporis & succeßionis ratione aßignata. Anno DCCCXVII, Ratgarius Abbas Fuldensis cœnobij, accusatus a Fratribus, & conuictus, deponitur: & anno DCCCXVIII, Monasterio Fuldensi Eigil Abbas electus & ordinatus est.

[33] Annum Rabani ad Sacerdotalem ordinem promoti, in solo Trithemio reperimus ætatis tricesimum aßignari num. 14. quam conuenire in annum Christi decimum quintum eiusdem seculi noni supra probatum est. [Sacerdos scribit de Institutione clericali] Hanc suam ordinationem grato animo recolit Rabanus in Præsatione ad tres libros de Institutione Clericali, quos Haistulpho Moguntino Archiepiscopo dicauit, inter alia eam sic alloquens: Tuo magisterio me semper libens subdam, a quo recordor me accepisse dignitatem Ecclesiasticam. Annus tum labebatur decimus nonus eiusdem seculi, vt in Epigrammate post finem horum librorum ad eumdem Haistulphum obseruat his versiculis:

Nam quia tu templum dedicasti Martyris almi,
      Per seruum donum hoc Martyr & ipse dedit.
Nam est nonus decimus octingentesimus annus, [anno 819,]
      Ex quo Saluator venit in arua pius.

De hac dedicatione Annales Fuldenses Rabano consentiunt. Hoc anno DCCCXIX, basilica S. Bonifacij Martyris in cœnobio Fuldensi ab Hestulfo Archiepiscopo dedicata est in honorem Domini Saluatoris, & omnium Sanctorum eius, translataque sunt ossa sancti Martyris Kal. Nouemb.

[34] Eidem Ha stulpho inscripsit deinde Rabanus a se expositos in Matthæum libros octo, [in Matthæum, & Homilias creatus Abbas] & diuersas eius hortatu factas homilias. In priore præfatione se indignum Presbyterum appellat: in posteriore vilem seruitorem seruitorum Dei; tum in Abbatem Fuldensem electus. De cuius anno eadem manet cum Trithemio controuersia, quod lib. 2 Vitæ num. 2 velit, Ægile anno DCCCXXV e viuis sublato, succeßisse Rabanum anno ætatis suæ trigesimo septimo, quem & nos retinemus, sed triennio iterum dempto, anno Christi DCCCXXII coniungendum, [anno 822,] quo Annales Fuldenses hæc habent: Eigil Abbas Fuldensis cœnobij defunctus, Hrabanum successorem accepit. Consentiunt Hermannus Contractus in Chronico: Anno DCCCXXII, Fuldis Eigil Abbas obiit: cui Rabanus, vir doctus, & diuinorum librorum tractator egregius, successit. & Marianus Scotus monachus Fuldensis lib. 3 Chronic. ætate 6: Anno DCCCXXII Eigil Fuldensis Abbas obiit, cui Rabanus successit. In ea dignitate, vt Rudolfus ait num. 5 Vitæ, aut alios sacris litteris instruebat publicis ipse Professor, vt ex dictis supra confirmatur, aut in legendo, aut dictando, diuinis Scripturis semetipsum pascebat: vt præclaræ in illas expositiones, de quibus iam agemus, fidem faciunt.

§ VII Scripta Rabani creati Abbatis.

[35] Rabanum Fuldensis cœnobij creatum Abbatem primo Freculphus Episcopus incitauit, vt suis ol seruationibus Pentateuchum illustraret. [scribit in Pentateuchum ad Freculphū Episc.] Epistolæ missæ hæc inscriptio: Freculphus Episcoporum infimus Venerabili Abbati Mauro, & Consacerdoti in Christo Dei filio salutem. Concluditur hac formula: Mea paruitas vestræ iniungit fraternati, qui fiduciam de tua dilectione simul & obedientia habeo, vt ocyus tanti operis studium adhibeas, fiducialiter impero. Bene, Frater, valeas, nostrique assidue memor fias. Moram geßit Freculpho Rabanus Abbas, licet multis officij sui difficultatibus intricatus. Ita testatur in Præfatione ante Genesim illi inscripta: Cum propter curam gregis Dominici, ne ei necessaria desint, tantum occupatus sim, vt nec aliorum dicta perlegere, nec propria excogitare liceat. Et in præfatione ante Leuiticum: Cum in desertis locis conuersans, maxima occupatione detinear, qua seruire ac necessaria prouidere famulis Christi, sub regula S. Benedicti degentibus, quotidie compellor.

[36] Absolutis in Pentateuchum commentationibus, rogatu Episcopi Frederici exposuit librum Iosue. [in Iosui ad S. Fredericū Episc. Vltraiectinum.] Browerus in scholiis ad Poëma Hrabani eidem Frederico inscriptum, fatetur cathedram, vbi sederit, se ignorare: quod mirum, Rabani operum tam streuuo indagatori contigisse; cum in Præfatione ante Iudices & Ruth (verba infra damus) Traiectensis Ecclesiæ Episcopus appelletur. Extat illa expositio MS. tribus libris distincta apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum, qui a nobis rogatus descriptum Prologum Diuione transmisit, ex quo paucula referimus: Domino, inquit, beatissimo veræque caritatis officio plurimum venerando Friduricho Episcopo Hrabanus vilissimus seruorum Dei famulus in Christo salutem. Studium tuum ac diligentiam in sacrarum Scripturarum meditatione, plures, qui sanctitatem tuam nouerunt, laudant: & merito, quia assiduus es in lectione, & frequens in doctrina, prout ratio Ordinis tui postulat, quem lucem mundi cum Apostolis Saluator nūcupat…Nec absurdum est, quod facis, licet nos ad hoc officium impares atque indigni sumus, cum ibi quæris sacræ legis confirmationem, vnde accepisti Christianæ religionis exordium. [Matth. 5. 14] Sanctissimus ergo Antistes & beatissimus Christi Martyr Bonifacius gentem Fresonum, cui tua dilectio præest, non solum verbo, sed etiam sanguinis sui effusione ad fidem Christi conuertit. Quæ de Sede Vltraiectina Frisonum olim Metropoli sunt intelligenda. Colitur S. Fredericus XVIII Iulij. Quo anno occisus fuerit, non satis constat apud auctores. Acta MSS. requirunt Ludouicum Pium Imperatorem in libertatem a sua custodia, in quam a filiis datus erat, fuisse restitutum: quod factum est Kalendis Martiis anni DCCCXXXIV. Ad Imperatorem mox ex Italia reducta est coniux Iuditha, [occisum anno 834] cuius machinationi cædes S. Frederici imputatur. Dein eodem anno, quod moriens iuxta eadem Acta prædixerat futurum, classis de Danis veniens in Frisiam, (vt legitur in Annalibus Bertinianis) aliquam partem ex illa deuastauit, & inde per vetus Traiectum ad emporium, quod vocatur Dorestadus, venientes, omnia diripuerunt: homines autem quosdam occiderunt, quosdam captiuatos abduxerunt, partemque eius igni cremauerunt. Hæc de anno cædis S. Frederici, cui non diu ante, vt ex mox dicendis constabit, Iosue elucidatum miserat Rabanus: qui eosdem libros, sed aliquot post annos, obtulit Imperatori Lothario, vt hic grato animo in epistola ad Rabanum expositioni eius in Ezechielem Prophetam apposita testatur.

[37] Humbertus Episcopus Herbipolensis in epistola ad Rabanum, expositioni in Iudices præposita hæc tradit: Auditam habeo super Heptaticum vos fecisse sermonem, ac super Matthæi Euangelium, nec non & super Regum superna adiuuante gratia, pariterque veterum innitente auctoritate, multa vtiliter scribendo dictitasse: quapropter caussa familiaritatis vestram obsecro Fraternitatem, vt mihi scribere, mihique tua dirigere studeas opuscula. Eos tum libros a Rabano expositos scire potuit vicinus Episcopus Humbertus, licet nondum omnes essent iuris publici facti. [in Iudicas & Ruth ad Humbertum Episc. Herbipolensen,] Heptaticum appellat libros bibliorum septem priores: Pentateuchum scilicet cum libris Iosue & Iudicum. vt clare explicat Rabanus in suo ad Humbertum responso, quod est ipsa ad Iudices Præfatio: Dignatus es, inquit, mihi scribere, quatenus nostrum opusculum super Heptaticum tibi dirigerem, feci quantum potui, & nouissimam partem illius, hoc est, super Iudicum & Ruth, quam ad manus in præsenti habui, tuo nomini consecratam, modo direxi. Priorum vero librorum commentarios, hoc est, Pentateuchi Moysi, quos, petente sancto viro Freculfo, non sine labore edidi, iam sibi ad rescribendum transmisi: quos cum recepero, exemplar eorum tibi scriptum destinabo. Iesu Naue vero expositionem bonæ memoriæ Friduricho Traiectensis Ecclesiæ Episcopo nuper transmisi: hoc similiter, vt mihi redditum fuerit, si Dei voluntas est, tibi committere curabo. [circa annum 8, 5:] S. Fridericum anno DCCCXXXIV occisum esse diximus; quo eodem aut certe sequenti anno DCCCXXXV hæc scripta fuerunt.

[38] Progressis Rabanus in suis commentationibus, Hilduino Abbati S. Dionysij dicauit libros quatuor Regum, [in libros Regum ad Hilduinū Abb. S. Dionysij,] quem in Præfatione ita alloquitur: Quia vestra sanctitas per quemdam Fratrem nostrum, quem ad Palatium præterito anno direximus, nostræ paruitari suggerere dignata est, quatenus aliquod volumen vobis vtile mitteretur. Et in Præfatione in libros Paralipomenon ad Ludouicum Regem: Ante annos aliquot, inquit, rogatu Hildoini Abbatis in Regum libros secundum sensum Catholicorum Patrum quatuor commentariorum libros edidi, [in Paralipomenon] quos & sanctissimo genitori vestro Ludouico Imperatori præsentialiter in nostro monasterio obtuli. Hinc error, præfationem hanc non esse ad Ludonicum Imperatorem, vt in operibus excusum legitur,sed ad eius filium Ludouicum Regem Germaniæ. Verum Ludouico Imperatore hortante, [ad Ludouicum Imperat.] vt scribit Rudolphus, hos potuit initio edidisse cum propria ad eum, quæ perierit, præfatione.

[39] Eodem fere tempore Augustæ Iudithæ Ludouici Tij vxori obtulit suam expositionem in Iuditham & Esterem, in ea, [in Iudith & Esther ad Iuditham Imperatricē. in Machabæos, in Sapientiam & Ecclesiasticum ante annum 840:] metrico stylo, in hac, soluta oratione præfatur: sed mirum est, vtrobique id in titulo omissum ab editoribus operum prænotari. Non diutino interposito tempore in libros Machabæorum explanationem Geroldo Archidiacono sacri palatij Ludouici Imperatoris, & in Sapientiam atque Ecclesiasticum Otgario Archiepiscopo Moguntino inscripsit. Horum omnium meminit in prætione ante Hieremiam ad Lotharium Imperatorem, vbi ita scribit: Post commentariolos, quos mea paruitas in Heptaticum, & in libros Regum atque in Paralipomenon edidit, post explanatiunculas Historiarum Ester, Iudith, atque Machabæorum, nec non & voluminis Sapientiæ atque Ecclesiastici, aliorumque opusculorum meorum labores, ad extremum in Hieremiam manum misi. [in Hieremiam] De tempore hæc addit: Opus expositionis Hieremiæ Prophetæ, quod bonæ memoriȩ genitore vestro Ludouico Augusto adhuc viuente inchoaueram, & post obitum eius consummaueram, vestræ deuotioni simul & auctoritati committo. Defunctus est Ludouicus Pius Imperator Kalendis Iulij anno DCCCXL. [ad Lotharium Imper.] Hinc liquet de præcipuis operibus in illud vsque tempus a Rabano conscriptis, & quo sint singula ordine perfecta. Sigebertus non absque mendo, ad annum Christi DCCCXXVII refert editos tractatus in libros Sapientiæ & Ecclesiastici ad Otgarium Episcopum, quos sub finem imperij Ludouici Pij oportet editos fuisse.

[40] Nec solis his lucubrationibus contentus Rabanus, animum ab aliis negotiis auocauit. Anno DCCCXXXI feria secunda VI Idus Iulij cum Bunone Abbate Hirsfeldensi fundamentum iecit ecclesiæ S. Wigberti, [variis interim negotiis occupatus,] cuius reliquiæ Friteslaria, approbante Carolo Magno, Hirsfeldiam fuerant translatæ. Consulendus Lambertus Schafnaburgensis in Chronico. Reliquias etiam variorum Sanctorum ex Italia accepit Rabanus, & ad suum Fuldense monasterium transferri solenni cultu procuaruit annis Christi quinto, sexto, & octauo supra octingentesimum trigesimum, vt pluribus infra describit Rudolphus testis oculatus, capite secundo, & sex sequentibus. Quanta industria Abbas monasterij sui prouentus auxerit, docent nos chartæ donationum vltra centum & viginti tum factarum, in Antiquitatibus Fuldensibus a Pistorio vulgatæ.

§ VIII Scripta reliqua B. Rabani. relicta cura Abbatis.

[41] Aderant hisce temporibus Rabano VValafridus Strabus, & Lupus Ferrariensis, vt supra dictum, quorum ille breuißimam annotationem Leuitici, tradente Domino Rabano Abbate, abbreuiare curauit, vt in Præfatione Lectorem monet: & Lupo adhuc Diacono regante, collectarium in Epistolas Pauli confecit, [scribit in Paulum ad Lupum Ferrariēsem, ante annū 842,] eiq; post reditum a Fuldensi monasterio in Gallias misit, vbi is XXIII Decemb. Abbas Ferrariensis creatus est, cum ante Rabanus Abbatialem Fuldensium curam cum dignitate Hattoni reliquisset anno Christi octingentesimo quadragesimo secundo: cum, inquit Rudolphus, monasterium sibi commissum per annos viginti nobiliter rexisset, & simul præclara hæc volumina scripsisset; Lambertus Schafnaburgensis in Chronico, Anno DCCCXLII Luitharius expulsus est a regno, & Raban Abbas de monasterio. De Trithemio supra dictum.

[42] Eumdem etiam reliquos libros tam noui quam antiqui Testamenti sua interpretatione illustrasse affirmant Trithemius aliiq; recentiores, secuti Honorium Augustodunensem, qui libro de illustribus Ecclesiæ scriptoribus ait Rabanum scripsisse mirabilem librum de mysterio sanctæ Crucis, & totum vetus & nouum Testamentum exposuisse. Verum hæc e Rudolfo descripta censeri possunt, dicente, hortatu Fratrum atque amicorum adgressum esse scribere expositiones librorum diuinorum, tam veteris quam noui Testamenti, & postea solos illos, de quibus egimus, recenset: reliquo silentio insinuans Rabanum ante suam a regimine Abbatiali seu depositionem, seu vltroneam ceßionem, alios Scripturæ sacræ libros non exposuisse. Quæ extant in Ezechielem Prophetam, aliquamdiu post Ieremiam euulgata, [in Ezechielem ad Lothariū Imper.] inscripsit eidem Lothario Imperatori, corporis sui allegans infirmitatem. Eorum non meminit Rudolfus, euidenti signo Rabanum post suam a cura Abbatiali libertatem hæc scriptitasse.

[43] Recenset Trithemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, in Catalogo illustrium Germaniæ Scriptorum, & infra lib. 3. Vitæ num. II eius expositionem in Esdram & Neemiam, Tobiam, Iobum, Psalterium Dauidis, Prouerbia Salomonis, Ecclesiasten & Cantica Canticorum, Isaiam, Danielem, & duodecim quos minores Prophetas appellamus. In Euangelia SS. Marci, Lucæ & Ioannis, in Acta Apostolorum, Epistolas Canonicas, & Apocalypsin. In enumerandis libris sæpius vacillando, eos a se conspectos non fuisse, innuit Trithemius: ita cum alibi aßignasset vnicum tomum, infra in Vita plures attribuit expositioni Iobi, Psalterij, Prouerbiorum, Ecclesiastæ, Cantici Canticorum, Actuum Apostolorum, & Apocalypseos. In Isaiam modo viginti, alibi tantum octo libros asserit factos: cuius Prophetæ nec non & Euangelij S. Ioannis priora interpretationis verba citantur, quæ in aliis cum ipsis libris manent ignota. In Danielem ab eo scriptum fuisse constat ex præfatione in libros Machabæorum ad Regem Ludouicum, [in Danielem ad Ludouicū Regem,] in qua hæc habentur: Præterito anno transmisi tractatum in Danielem Prophetam, quem non solum ex dictis maiorum, quin & ex nostræ paruitatis feceram. Nunc vero quia tempus illud, quo Romana Ecclesia constituit libros Machabæorum legi in Ecclesia, eorumdem librorum expositionem, quam ante annos aliquot rogantibus amicis sensu historico simul & allegorico dictaueram, Excellentiæ vestræ defero. Eidem Regi Ludouico inscripsit expositionem in varia Cantica: Nuper, inquit, quando ad vos in cellula monasterij nostri, [& Cantica varia,] quæ vocatur Ratestorph, vocatus veni, & sermo fuit inter nos de Scripturis sacris, persuadere mihi dignati estis, vt Cantica, quæ in Matutinis laudibus sancta canit Ecclesia, vobis allegorico sensu exponerem. Trithemius aliiq; substituerunt in huius locum expositionem in Cantica Canticorum; & Sigebertus in Catalogo Script. Eccles. cap. 90. simili errore citat super Esdram, super Iudith eius expositionem, quæ super Esther & Iudith facta est. Habuit hic paruam operum eius notitiam. [allegorias sacræ scripturæ,] Demum quod Allegoriæ in vniuersam sacram Scripturam ab eo extent compositæ, facile credi vulgo potuit expositos ab eo sacros libros vtriusque Testamenti.

[44] Omitto versus Poëticos aliosq; minores tractatus varia occasione a Rabano vulgatos, quos Rudolfus num. II. recenset: De Coëpiscoporum ordinatione ad Drugonem Episcopum Metensem, Epistolam nuper a Sirmondo nostro editam de Prædestinatione, Gratia & libero arbitrio ad Notingum Episcopum Veronensem, [tractatus varios.] in cuius Præfatione refert huius ad Imperatorem Ludouicum accessum: de Oblatione secundum Regulam S. Benedicti, de Honore & obseruatione erga parentes, nonnullaq; alia ad Ludouicum Imperatorem, quæ cum præcedentibus eo superstite scripta sunt. De Cognatione & magicorum præstigiis ad Bonosum Abbatem, forte successorem suum Hattonem, qui Bonosus dictus fuit. Tum hæc cum sequentibus tractatibus, de pœnitentia & Canonibus ad Otgarium Archiepiscopum, & de Computo scripta fuissent sub initium quinquennnalis otij, post abdicatam dignitatem Abbatialem: quo tempore suum tractatum absoluit Rudolfus.

[45] Progressus in scriptione Rabanus, & quas censuimus expositiones in Ezechielem, Danielem, Cantica varia, & si qui alij libri in sacram Scripturam latent, absoluit cum aliis variorum generum tractatibus; [de Vniuerso ad Hēmonē Ep. Halberstadiensem.] inter quos eminent Libri viginti duo, de Vniuerso, seu Natura rerum, aut de Proprietate verborum, & rerum mysticarum significatione, ad Hemmonem Episcopum Halberstadiensem, quem in Præfatione ita alloquitur: Postquam me Diuina Prouidentia ab negotiorum exteriorum cura absoluit, teque in Pastoralis curæ officium sublimauit; cogitabam quid tuæ sanctitati gratum & vtile in scribendo conficere possem. Idem opus petenti Ludouico Regi postea submisit, cum epistola etiamnum operi præfixa. Huius quinquennalis otij anno tertio, Christi quadragesimo quarto istius seculi, librum, quem olim de laude Crucis composuerat, per Ascrihum & Hruodbertum monachos monasterij Fuldensis Sergio Papæ, S. Petro offerendum, transmisit: vt isto anno tradunt Annales Fuldenses. Post reditum horum monachorum scripsit epistolam ad Heberardum Comitem contra Gothescalcum nuper a Sirmondo editam.

[46] Commentarij in Regulam S. Benedicti, qui sub nomine Rabani tomo 6. operum continentur, ab aliis adscribuntur Smaragdo: siue is Abbas fuerit monasterij S. Michaëlis in Lotharingia aut Saxonia; [Commentarij in regulam S. Benedicti non vidētur esse Rabani.] siue S. Ardo Smaragdus monachus monasterij Anianæ in Septimania, quem celebrabimus VIII. Martij, quo die ea exactius inquiremus. Smaragdo eos attribuit Aimoinus monachus Floriacensis in sermone de S. Benedicto his verbis: Smaragdus quoque expositionem in ipsius regulam commentatus, hos præmisit versiculos:

Quisquis ad æternum mauult conscendere regnum,
      Debet ad astrigerum mente subire polum.

Est ea præfatio metrica commentariis hisce etiam in editione Rabani adiuncta, quæ desideratur in priore editione, qua Smaragdus cum commentariis Ioannis de Turrecremata in eamdem S. Benedicti regulam editus Coloniæ anno MDXXXV extat De Martyrologio Rabani egimus § 8 in Præfatione generali ante Ianuarium.

§ IX Archiepiscopatus Moguntinus B. Rabani. Concilia ab eo habita.

[47] Qvæ in ratione temporum B. Rabani subducenda difficultas fuit, ea fere sublata est. Vna de interposito otio, quod relicta dignitate Abbatiali habuit vsque ad mortem Otgarij Archiepiscopi Moguntini, breuißime repetenda. Trithemius lib. 2 Vitæ num. 16 solum biennium aßignat: contra in Chronico Hirsaugiensi quinque annos requirit, & verius. Rudolfus in Vita num. 49, ait, postquam per XX annos monasterium rexisset, deposito curæ pastoralis pondere ad ecclesiam S. Petri in monte ad orientem monasterij constructam se contulisse. Creatum esse Abbatem anno DCCCXXII, supra probauimus: seceßisse ergo relicto munere Abbatiali anno DCCCXLII, cum Schafnaburgensi in Chronico; [B. Rabanus fit Archiepiscopus Mogūtinus anno 847.] & post quinquennium interpositum anno DCCCXLVII, Otgarium Moguntiacensem Episcopum XI Kal. Maij obiisse: in eiusque locum Rabanum ordinatum esse V Kal. Iulij dicendum est cum Annalibus Fuldensibus editis a Pithæo, & Chesneo: aut potius VI Kal. Iulij, vt in eisdem Annalibus MSS. S. Trudonis & a Frehero editis legitur. Consentiunt in anno Schafnaburgensi & Marianus Scotus aliiq;. Trithemius hic lib. 3 Vitæ num. I ait, VI Kal. Iulij, seu XXVI Iunij, in festo SS. Ioannis & Pauli Martyrum consecratum Rabanum: in cuius ætate eiusdem calculus corrigendus. Docuerat ante ex Meginfrido anno ætatis quinquagesimo septimo a munere Abbatiali depositum seceßisse: probauimusq; non biennio tantum, sed quinquennio interiecto ordinatum Archiepiscopum. Egisse igitur annum ætatis non quinquagesimum nonum, [ætatis 62.] sed sexagesimum secundum ex dictis certum est.

[48] Concilia celebrauit tria. Primum iussu Regis Ludouici circa Kalendas Octobris anno Archiepiscopatus primo, Christi DCCCXLVII, ob frequentes apud Regem depositas querelas, [I Conciliū celebrat anno 847] quod bona Ecclesiarum, iura pariter & personæ aßidue a laicis inuaderentur: vti ad illum annum obseruat Baronius num. 25. Ex epistola synodali cum subiectis capitulis ad Ludouicum Regem mißa, illud Prouinciale fuisse constat: Dignissimæ Reuerentiæ vestræ, inquiunt, patefecimus nos humillimi famuli vestri, Rabanus videlicet Moguntiacensis Ecclesiæ indignus Archiepiscopus cum Coëpiscopis meis, qui ad prædictæ Ecclesiæ diœcesim pertinent; hoc est, Samuële, Egorbaldo, Baturato, Hebone, Gorbratho, Hemmone, Waltgario, Ansgario, Otgario, [cum Episcopis Prouincia:] Lantone, Salomone, & Gebehardo cum reliquis collegis nostris Chorepiscopis, Abbatibus, monachis, Presbyteris, & ceteris Ecclesiasticis Ordinibus.

[49] Coëpiscorum Sedes sub Moguntino sunt hæ duodecim: Verda, Hildesheymium, Halberstadium, Paderborna in Saxonia inferiore & Westphalia, Herbipolis in Franconia, Wormacia, [eorum Sedet.] Spira, Argentoratum ad Rhenum, Aistadium ad Almonam non procul a Danubrio, Augusta ad Licum in Sueuia, Constantia ad lacum Acronium seu Bodanicum, & Curia apud Rhætos in Alpium iugis Germanicis. Quibus prædicti duodecim Episcopi hoc modo aßignandi: Verdæ Waltgarius, Ebbo, hic Hebo, Hildesheymio; Hemmo Halberstadio; Baduradus, seu Baturatus, Paderbornæ; Godebaldus, Gausbaldus, Gosbaldus seu Gotswaldus, hic Egorbaldus, Herbipoli; Samuël Wormaciæ; Gebehardus Spiræ; Otgerus, hic Otgarius, Aistadio; Lanto Augustæ; Salomon Constantiæ: in quibus ratio expedita est. Restant Argentoratum & Curia: illi Bernaltus putatur præfuisse, cui forte tum mortuo successerat Gorbratus; Curiæ vero Verendarius ab aliis aßignatur, qui hic forte Anscharius appellatur: nisi adfuerit tum Hamburgo expulsus Archiepiscopus S. Anscharius, sed is secundum a Rabano obtinuisset locum. In eius Vita III Februarij agitur num. 37 de Waltgario, [& varia notitia:] num. 39 de Salomone, num. 20 de Bernalto seu Bernoldo Argentoratensi; sæpius de Ebbone, potißimum num. 20 & 56 & § 10 & 15 in Prolegomenis: de Otgario Aistadiensi ad Vitam S. Walburgis XXIV. Februarij. Interfuit hic expeditioni militari anno Christi DCCCLVII, iuxta Annales Fuldenses: confœderationi vero seu pacificationi inter Carolum Caluum, Ludouicum & horum nepotem Lotharium, apud Confluentes initæ anno DCCCLX, adfuerunt Salomon & Gebehardus. Hic iterum iuxta Annales Bertinianos ad alterum pacis tractatum perficiendum ad Carolum Caluum missus est anno DCCCLXIII. Browerus in scholiis ad Poëmata Rabani num. 4, Ratisponam tum Metropolitano Franciæ Orientalis subfuisse coniicit, ratus pro Baturato mendose scripto, legendum hic esse Baturicum Episcopum Ratisponensem. Quod ex iam dictis corruit.

[50] Alterum Concilium instituisse Rabanum anno sequenti circa Kalendas Octobris legitur in eisdem Annalibus Fuldensibus. [II Concilium habet anno 848,] Hoc magis celebre paßim æstimatum ob Gothescalcum in eo hæreseos damnatum, Remosq; ad proprium Archiepiscopum Hincmarum remissum. Quos Rabanus ad hoc Concilium euocarit Episcopos, nusquam apud antiquos legimus. Coniicimus illos eosdem conuenisse Coëpiscopos, qui anno elapso, tamquam ad Moguntinæ Ecclesiæ diœcesin seu prouinciam pertinentes, [cum eisdē fere Episcopis.] fuerant congregati. Dubium an reliqui adiuncti, qui in regno Iudouici sub aliis Archiepiscopis degebant; vt in tertio Concilio mox referendo factum est. Hincmarus apud Flodoardum lib. 3 cap. 13 in epistola ad Nicolaum Papam, quæ tomo 2 operum XVII est, refert Gothescalcum ab omnibus Episcopis Germaniæ damnatum, cuius scilicet Germaniæ eo tempore & Baioariæ Ludouicus Rex dicebatur. In hac Germania præter dictos ante Episcopos censebantur Archiepiscopus Hamburgensis, tum etiam Bremensis, dein Mindensis, Osnabrugensis, Monasteriensis, qui suberant Archiepiscopo Coloniensi Lothario Imperatori subiecto. An etiam Episcopi Baioariæ adfuerint, prorsus incertum.

[51] Nullos ex regnis Latharij, aut Caroli Calui euocatos fuisse magis nobis probatur ob Gothescalcum non ante in Franciam occiduam ad Hincmarum transmissum, quam iuramento confirmasset se in regnum Ludouici vltra non rediturum, vt testantur Annales Fuldenses. Plurimum miramur a Baronio ad hunc annum num. 4, aliisq; viris magnis proferri catalogum Episcoporum & Abbatum a Trithemio Chronico Hirsaugiensi insertum, & vnicum tantum perstringi errorem, quo dixit iussu Lotharij Imperatoris conuenisse Episcopos, cumis in regno Germaniæ ad Ludouicum spectante, nullam rerum agendarum haberet facultatem. [(in quibus Trithemius emedatus)] Inter Episcopos Germaniæ sub Ludouici regno primus a Trithemio censetur Altfridus Episcopus Hildesheimensis: verum is tertio abhinc anno, scilicet DCCCLI Ebboni XX Martij mortuo tandem succeßit, vt supra & ad Vitam S. Anscharij dictum est. Quem citat Ludericum Bremensem, vno tum alteroue anno vita functum fuisse diximus ante eamdem S. Anscharij Vitam num. 6. Quem Lotharij regno euocatum addit Hetti Archiepiscopum Treuirorum, anno DCCCXLVII e vita migrasse tradunt Annales Metenses a coæuo scripti. Præterea annumerat Hildeboldum Archiepsicopum Coloniensem, quem etiam ante hunc annum e vita abiisse colligitur ex eadem vita S. Anscharij num. 38. Inter Abbates Germaniæ refertur Einhardus Abbas Selgenstetensis, quem potius anno DCCCXLIII mortuum esse monuimus XXVIII Ianuarij ante Vitam Caroli Magni num. 9. Verba ipsa Trithemij hac posita correctione damus. Fuerunt inter alios, inquit, ibi præsentes cum Rabano celeberrimi viri Episcopi, Hetti Archiepiscopus Treuirensis, Hildeboldus Archiepiscopus Coloniensis, Altfridus Episcopus Hildesheimensis, Haymo Episcopus Halberstatensis, Ludericus Episcopus Bremensis: Lintbertus primus iste Abbas S. Aurelij Hirsaugiensis, Waldo Abbas Fuldensis, Einhardus Abbas Selgenstetensis, Brunwart Abbas Hirsfeldensis, Bertolphus Abbas Mediolacensis, Aduentitius Abbas Metensis, postea ibidem Episcopus. Radulphus Abbas S. Medardi Suessionensis, postea Bituricensis Archiepiscopus: & alij multi Episcopi, Abbates & monachi, inter quos complures erant vita & doctrina famosissimi. Ex his S. Radulphus in Diuos relatus colitur XXI Iunij. Aduentitium etiam Sancti titulo ornat Claudius Robertus in Gallia Christiana: eius cognatus Bertolphus ex Abbate Mediolacensi factus est Archiepiscopus Treuirensis. Qui hic Waldo dicitur Abbas Fuldensis, aliis Hatto est, & Bonosius cognominatur: de eo aliisq; sæpius ad hanc Rabani Vitam agimus. Idem Trithemius in citato Chronico Hirsaugiensi ad annum DCCCLI, ait Lupum Seruatum etia mhuic Synodo interfuisse. Ceterum cum antiquiorum Scriptorum desint testimonia, & Hincmarus tantum meminerit Episcoporum Germaniæ, tot Galliæ Abbates e regno Caroli Calui vocati, videntur potius expungendi.

[52] Tertium deniq; & celeberrimum Concilium ex præcepto Ludouici Regis Rabanum habuisse anno DCCCLII, [III Concilium habet anno 852.] cum omnibus Episcopis atque Abbatibus Orientalis Franciæ, Baioariæ & Saxoniæ, tradunt Annales Fuldenses. Sed vtinam Acta si alicubi in corrosis chartis delitescant, tandem extracta reuiuiscant! Hæc de Conciliis. Quæ potißimum opera conscripserit in senio suo Archiepiscopus, nusquam apudantiquos legimus. Ex aliis præclare gestis recenset Schafnaburgensis anno DCCCL, dedicatam ecclesiam S. Wigberti V Kalend. Nouemb. a Rabano Moguntiacensi Archiepiscopo.

§ X Obitus B. Rabani. Nomen in fastis sacris.

[53] Lambertus Schafnaburgensis in Chronico, Anno DCCCLVI, inquit, Rabanus Archiepiscopus obiit; [Moritur anno 856,] cui Carolus successit. Consentiunt Marianus Scotus, Sigebertus, & paßim cum Annalibus Fuldensibus reliqui Chronographi. Trithemius assentitur infra in Vita lib. 3. num. 14. in Vitæ Compendio, & in Chronico Hirsaugiensi. Ast in Catalogo illustrium Scriptorum Germaniæ & de Viris illustribus Ord. S. Benedicti lib. 2. cap. 39 & lib. 4. cap. 81 scribit anno DCCCLV vita functum. Guilielmus Eisengrenius in Catalogo testium veritatis mortuum asserit anno DCCCLVII. Verum antiquioribus fides habenda. Idem Trithemius in Vitæ compendio, & Catalogo illust. Script. Germaniæ addit annum ætatis tum egisse LXVIII. Verum iuxta Chronologiam ante stabilitam tribus annis adiectis dicendus, qui natus anno DCCLXXXV fuit, [ætatis 71,] peruenisse ad annum ætatis LXXI. In mense & die obitus ab aliis secedit fere solus Trithemius, qui in Vita eiusq; compendio aßignat VI Kalendas Nouembris,Pontificatus anno nono, quem completum ait in Catalogo Scriptorum Germaniæ. In Vitæ compendio addit mensem quartum supra annum nonum, quem statuerat ibidem, & in Actis, ordinatum XXVI Iunij anni DCCCXLVII. In Annalibus Fuldensibus, a Chesneo, Pithæo & Frehero editis, hæc ita referuntur: Anno DCCCLVI, mense Februario, [4 Februarij,] IV die mensis defunctus est Hrabanus Archiepiscopus Mogontiacensis Ecclesiæ, habens in Episcopatu annos nouem, mensem vnum, dies quatuor: cui successit Carolus &c. Verum cum in eisdem Annalibus dicatur ordinatus Archiepiscopus VI, aut V. Kal. Iulij; necessario, addito mense vno, & quatuor diebus obiisset XXXI Iulij, aut I. Augusti. MS. exemplar Annalium Fuldensium monasterij S. Trudonis in Belgio ea verba, de annis in Episcopatu nouem, mense vno & quatuor diebus, non habet, ab alio postea inepte intrusa. Sic igitur refert: Anno DCCCLVI, mense Februario, IV diemensis defunctus est Rhabanus Archiepiscopus Mogontiacensis Ecclesiæ; cui Karolus Pipini Regis filius, qui de custodia Corbeicensis monasterij lapsus, ad Hludouicum Regem patruum suum defecerat, [anno Archiepiscopatus 9.] in Episcopatum successit VIII Idus Martij. Ex quibus certo deducitur obiisse anno Episcopatus nono nondum completo, desideratis mensibus tribus, & diebus circiter viginti.

[54] Hoc IV Februarij nomen Martyrologiis monasticis est inscriptum. Wion: Mogontiæ S. Rabani Archiepiscopi, & Ecclesiæ Doctoris, qui post vitam in compositione librorum, & prædicationibus exactam, sanctitate clarus migrauit ad Christum. Dorganius: S. Rabani Archiepiscopi, & Ecclesiæ Doctoris. Menardus: Moguntiæ S. Rabani Episcopi doctrina eximij. [Nomen in Martyrologiis 4 Febru. 26 Sept.] Sequitur Ferrarius in generali catalogo Sanctorum: Hoc die Fuldæ S. Rabani Episcopi Moguntini. & iterum ex Kalendario Germanico, XXVI Septembris, siue VI Kalend. Octob. Fuldæ in Germania S. Rabani Episcopi Moguntini. VI Kalend. Nouemb. seu XXVII, Octob. obitum retulit Trithemius; ex quo mense integro aberrarit aut Ferrarius, aut Kalendarij Germanici auctor. Eodem forte modo Dauid Camerarius in Menologio Sanctorum Scotiæ maluit eumdem a quarto Februarij ad quartum Ianuarij transferre. Verba eius supra examinauimus. Hos Martyrologos hac censura perstringit Browerus in scholiis ad Epitaphia Rabani num. 6: Sanctis, ait, annumerari Rabanum, etsi priuati quidam monent Scriptores; in publicum tamen vel hic etiam Fuldæ neque probantur, neque audiuntur, scilicet, vt officio Ecclesiastico colatur.

[55] Trithemius lib. 3. de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 199 annumerat eum Sanctis & Canonizatis, de quibus præfatur se eo libro agere. Præterea lib. 3 Vitæ num. 16 ait, ad eius tumulum magnum populi fuisse concursum, & plura narrari facta miracula: deinde Sacellum eius mansisse sine honore: tandem sanctissimum corpus eius Mogontia in Saxoniam translatum fuisse anno MDXV, [Reliquiæ in Saxoniā translatæ] eamq; Translationem se descripsisse speciali syntagmate, quod huc vsque videre non licuit. Eius loco damus, quæ in Vita S. Maximi Archiepiscopi Mogantini. (qui XVIII Nouemb. colitur) idem Trithemius de hac Translatione scribit: Cum Albertus, inquit, anno Moguntini Archipontificatus sui primo, Magdeburgensis autem secundo, pro Dei amore, & reuerentia Sanctorum, apud Moguntiam circumeundo, sacras more suo visitaret ecclesias, basilicam Martyris S. Albani deuotus intrauit, & videns præscriptorum decem Pontificum sancta corpora sine honore neglecta, auctoritate non minus Apostolica quam ordinaria vsus, corpus S. Hrabani quondam Archiepiscopi totum, S. Maximi Episcopi medium, permissione Canonicorum inde abstulit, & in Saxoniam transferens, apud Hallas oppidum in basilica castri S. Mauritij, solemni processionis officio collocauit anno Dominicæ natiuitatis millesimo quingentesimo quinto decimo, [anno 1515:] Indictione Romanorum tertia. Qua occasione Trithemium eodem anno Vitam B. Rabani scripsisse ex supra a dictis constat. In quodam codice nostro MS. referente Acta Patronorum Moguntinensis ciuitatis, catalogus quidam legitursub hoc titulo: Hæ sunt reliquiæ Sanctorum, quorum corpora seu ossa requieseunt in Ecclesia S. Albani Martyris. [olim Sancti titulus tributus.] ac deinde relatis variis Sanctis additur: Item requiescit ibi Sanctus Rabanus, qui quondam fuit Abbas Fuldensis, & postea factus seu electus Episcopus Moguntinensis. Nos interim solo Beati titulo honoramus.

VITA
Auctore Rudolfo Presbytero,
monacho Fuldensi, eius discipulo.

Rabanus Maurus, Archiep. Moguntinus (B.)

BHL Number: 7044

Avctore Rvdolpho Presbytero.

PRÆFATIO.

[1] [Sanctorū acta conscribi vtile posteritati.] Scriptorse rerum Ecclesiasticarum cum sapienter tum etiam vtiliter instituerunt, Vitas & facta iustorum, & secundum Diuina præcepta viuentium virorum, per litterarum reuelationes tradere posteris; merito a fidelibus magnis ideo laudibus extollendi, quod non inuidiose silentes ea prætermiserunt; sed caritate, quæ omnibus prodesse desiderat, abundantes, ad exemplum recte viuendi cunctis imitari volentibus, fidei veritate subnixi, protulerunt. Si enim non ita fecissent, nequaquam scire potuissemus, quid sancti Patriarchæ, quid Prophetæ, quid Apostoli, quid etiam ceteri sancti Martyres & Confessores Christi gesserint, vel docuerint; quibusque signis & virtutibus ante vel post mortem suam claruerint, nisi ex eorum scriptis credita & intellecta nosceremus, qui ea non captandæ propriæ laudis intentione protulerunt, sed vt per eiusmodi exempla, ad emendandos prauos mores humanæ præsumptionis, & ad conlaudandam Diuinæ maiestatis potentiam, quorumcumque animos incitarent. Itaque eorum laudabile institutum pro modulo meo sequens, facultate qua valeo, scribere nitor virtutes & miracula, quæ Deus per Sanctos suos a modernis temporibus facere dignatus est, quorum sacri cineres regionem nostram illati, quotidie fidelibus caussa salutis existunt: credens, me non inaniter, imo vtiliter, & mihimetipsi & multis aliis laborare: mihi quidem, quia præmium laboris mei cum eis, quos ob laudem Dei in simili opere sudantes imitatus sum, me habiturum esse per Dei gratiam confidens; aliis vero, quia rebus cognitis veneranda Sanctorum solennia fidelius amplectuntur, & maiore mentis deuotione accensi, in laudem Creatoris sui lætius adsurgunt.

[2] Temporibus igitur Ludouici Imperatoris, qui post genitorem suum, Carolum Magnum Imperatorem, per annos b septem & viginti, Francorum tenuit imperium, [Reliquiæ Sāctorum Roma ad Francos delatæ,] multorum reliquiæ Sanctorum ab vrbe Roma in Franciam delatæ sunt; quarum aliæ quidem ab eis adductæ sunt, qui iussu Dominorum suorum, vt id efficerent, Romam profecti sunt; aliæ vero per Clericos sanctæ Sedis Apostolicæ, & ciues Romanævrbis allatæ, vel per viam, qua ferebantur, vel in locis, quibus susceptæ & conditæ sunt, multis & magnis miraculorum signis, cuius essent apud Deum meriti, claruerunt. Constat namque reliquias S. Sebastiani Martyris ab vrbe Roma deuectas, & ab c Hilduino Abbate apud Augustam d Suessionum Galliæ ciuitatem, in Ecclesia e S. Medardi Confessoris venerabiliter conditas, tantis & inauditis omnibus retro generationibus florere f miraculis; vt reuelatio eorum fidem excederet, [S. Sebastiani Augustam Suessionū,] nisi certum esset omnibus fideliter credentibus, quod Deus & Dominus noster Iesus Christus, qui gloriosus est in Sanctis suis, mirabilis in maiestatibus, faciensque prodigia, omnia, quæcumque voluerit in cælo & in terra, sine vlla difficultate potest efficere. Ossa quoque beatorum Martyrum g Marcellini & Petri, h Proti atque Hyacinthi, cum reliquiis S.Hermetis, [SS. Marcellini, Petri, Proti, Hyacinthi & Hermetis Saligenstadiū,] non minore miraculorum gloria in diuersis sanitatibus infirmantium quotidie fulgent: quæ & ipsa a Roma translata, & i Einhardo Abbati adducta iuxta Mœnum Germaniæ fluuium, in villa, quæ prius Mullinheim, nunc autem k Saligunstat dicitur, digna celebratione a fidelibus venerantur. De quorum translatione simul & virtutibus, quas per eos Deus operatus est, quia diligenter memoriæ traditum est, hic dicere omitto.

[3] De ossibus vero B. Alexandri Martyris, & aliorum Sanctorum, quorum nomina suis locis dicentur, scribendum esse censeo: qualiter, & a quibus, vel ad quæ loca translata sint, quibusque signis & virtutibus, siue in itinere quo ferebantur, siue in locis, [aliorum Fuldam.] quibus conditasunt, floruerint, memoriæ mandandum: vt cum de translatione, & miraculis eorum, secundum veritatem gestorum fuerit sermo prolatus; quibus in locis a fidelibus veneranda debeant inueniri, per hæc scripta valeat agnosci.

[Annotata]

a Coluenerius in editione Coloniensi, modernos temporibus nostris.

b Non completos, requisitis octo fere mensibus, successit patri vita functo an. Ch. 814 die 28 Ianuarij: viuere desiit an. 840 die 21 Maij.

c De hoc Abbate pluribus agitur in citata Historia Translationu: potissimum cap. 1, & ante Vitam S. Sebastiani § 7.

d Coluenerius, Suessorum, alij Suessionum.

e Pompa hæc tranflationis ad cœnobium S. Medardi describitur cap. 9. De S. Medardo agemus 8 Iunij.

f De iis agitur ibidem capp. 10, 11, 12, 17, & 18.

g Coluntur hi 2 Iunij quo die dabimus ex MSS. codicibus Historiam Translationis ab Eginharto descriptam. Extat de eadem Translatione carmen B. Rabani tomo 6 operum eius, estq; hymnus 24.

h De his agetur 11 Septemb. de S. Hermete 28 Augusti. De horum reliquiis Romæ obtentis & sibi missis agit Eginhartus lib. 4 citatæ historiæ reliquiarum SS. Petri & Marcellini.

i Brovverus, ab Einardo Abbate, perperam. Reliquiæ namq; SS. Marcellini & Petri ei Roma apportatæ sunt a Ratleico notario suo; aliæ vero a quodam monacho suo alioq;, Sabbatino dicto. familiari Deusdonæ Diaconi Romanæ Ecclesiæ, cuius industria fuerant impetratæ, vt pluribus dicetur 2 Iunij. De Einardo, siue Eginharto, actum est 28 Ianuarij ante Vitam S. Caroli Magni § 2.

k Id est, Beata ciuitas. Vnde Trithemius corrigendus, qui in compendio de Origine gentis Francorum, ex Hunibaldi fabulosis libris, tradit in Clodio Crinito, [Salingenstadt.] vrbem hanc conditam a Salagasto sapiente & philosopho Francorum, ac legum Salicarum scriptore: subiungitq; eum in hac a se nominata vrbe mortuum, combustum, vrnæq; impositum anno Clodij 16. Plura de Mullinheim & Saligenstadio dicentur 2 Iunij.

CAPVT I
Fuldæ a B. Rabano Abbate ecclesiæ erectæ.

[4] In ea parte Germaniæ, quam Franci, qui dicuntur Orientales, inhabitant, locus est ex nomine vicini a fluminis, Fulda vocatus, situs in saltu magno, qui moderno tempore ab incolis illarum regionum b Bochonia appellatur: quem c S. Bonifacius Martyr, Legatus in Germaniam ab Apostolica Sede directus, & Episcopus Moguntiacensis Ecclesiæ ordinatus; [Fulda monasterij] quia secretus erat, & a populari frequentia valde remotus, impetrauit a d Karlmanno e Rege Francorum, & cum auctoritate f Zachariæ, sanctæ Sedis Apostolicæ summi Pontificis, g monasterium in eo constituit monachorum, anno ante passionem suam decimo, [a S. Bonifacio constructi,] qui fuit ab Incarnatione Dominica quartus & quadragesimus & septingentesimus annus.

[5] Huic itaque monasterio h quintus a B. Bonifacio præfuit in regimine Hrabanus Abbas & præceptor meus, [Abbas quintus B. Rabanus,] vir valde religiosus, & in Scripturis diuinis adprime eruditus eruditus: cuius omne studium fuit in meditatione legis Domini, & in doctrina veritatis, curaque maxima circa disciplinam monasticam, & profectum discipulorum. Mens eius ad ea disponenda, quæ ad cultum Diuinum pertinent, [pietati & scientiis addictus,] semper erat intenta. Quotiescumque a curis secularibus (quas, prout possibile erat, toto nisu declinabat) liber esse permittebatur, aut alios sacris litteris instruebat; aut in legendo vel dictando, diuinis Scripturis semetipsum pascebat. Inter hæc & alia, quibus in oratione, vigiliis & abstinentia, ceterisque virtutum titulis formam se sibi subditis præbebat, monasterium totum domibus apertis & habitaculis congruentibus extruxit: & ecclesiam ex diuerso metallorum, pretiosarumque vestium genere, pulchra varietate decorauit. Per cellas quoque Fratrum sibi commissorum, & per alia loca multa ad se pertinentia, [templa exstruit,] in quibus prius non erant, ecclesias cum permissione Episcopi sui construxit: quas collectis vndecumque Sanctorum reliquiis, eorum nomine & honore consecrari fecit.

[6] Erant etiam per diuersas prouincias prædia monasterio subiacentia, partim ex donis Regum, partim ex liberalitate fidelium personarum, propter amorem Dei & venerationem sancti Martyris Bonifacij illuc collata: quorum alia quidem per i villicos ordinauit; alia vero, & maxime illa, in quibus ecclesiæ fuerant, Presbyteris procuranda atque disponenda commisit. E quibus, qui in Italia prædium procurabat, quod Adumar quondam Comes S. Bonifacio tradidit, nomine Addo, inde rediens, inter cetera retulit k Alabingum quemdam, potentem in Italia virum, mandasse Abbati, [Reliquiis Sāctorum exornat.] quod cuiusdam sancti Martyris ossa vellet ei transmittere, si congruus ab eo venerationi illius locus exhiberetur, partemque hereditatis suæ, quam in Francia, vnde oriundus fuit, habebat, solenni donatione loco illi conferre disponeret, ad deseruiendum vsibus eorum, qui ibi essent seruituri. Quibus ille auditis, quia multum in Domino gauisus, talium rerum desiderio non parum mouebatur, absolutisque celeriter caussis, propter quas Presbyter venerat, remisit eum in Italiam, mandans memorato viro Alabingo, in translatione Reliquiarum sancti illius Martyris non segniter agendum; quin potius propter varios euentus rerum omni velocitate, vt efficeretur, esse festinandum. Iam se diuinis officiis faciendis basilicam congruentem habere constructam, & omnia parata, quæ ad susceptionem & cultum huiusmodi rerum vsus exposcit: neque aliquid esse ex hac parte impedimenti, quin pollicitationem suam, si voluntas non defuerit, valeat implere.

[Annotata]

a Hic Buchoniam Hassiamq; perlapsus, Visurgi miscetur.

b

Aliis Buchonia, a fagis nomen sortita, quæ Teutonibus Buchen dicuntur. Ita Candidus B. Rhabani discipulus in Vita Ægilis Abbatis:

       — — — Patriis euectus ab oris
Ducitur in siluam, Fagi de nomine dictam,
Buchoniam.

c [Buchoniæ vnde dicta.] Hæc pluribus ad eius Vitam 5 Iulij.

d Huic an. Ch. 741 a morte patris Caroli Martelli cessit Francia Orientalis, cum Thuringia, Sueuia, siue Alamania, relictis Pipino fratri Burgundia, Prouincia, Neustria. Anno 747 monasticum institutum amplexus, vitam sancte finiuit.

e Potestate, non titulo, Rex fuit: quem frater eius Pipinus, Childerico Merouingorum postremo in monasterium detruso, auctoritate S. Zachariæ Pontificis, obtinuit an. Ch 752.

f Præfuit Ecclesiæ a 6 Decemb. anni 741 ad 15 Martij anni 752, quo die colitur.

g Legendus Brovverus de Fuld. Antiq. potissimum cap. 3 & 4 libri 1. vbi primordia fundati conditiq; monasterij profert.

h Decessorum mentio fit in sequenti Vita.

i Laicos margint adscripserunt Coluenerius & Brovverus.

k Aliis Halabingum.

CAPVT II
Reliquiæ S. Alexandri miraculis claræ.

[7] Cvmque profectus esset Presbyter, vt in Italiam reuerteretur; contigit, vt quidam Diaconus Romanæ Ecclesiæ, nomine a Deusdona, veniret in Franciam, specie quidem, quasi pro quibusdam suis necessitatibus Regis opem imploraturus; re autem vera Sanctorum, quas secum habebat, Reliquias alicui Religiosorum in Francia virorum daturus, [Kentibruti ad Reliquias S Alexandri] cuius adiutorio posset inopiæ suæ aliquod capere supplementum. Transcensis igitur Alpium iugis, cum ad plana & campestria descendisset, in finibus Alamannorum venit ad quamdam villam, quæ vocatur Kentibruto, in pago b Turihgaune, vbi Ecclesiam cum Reliquiis ingressus, cum benigne a Presbytero susceptus esset, dedit ei partem reliquiarum B. c Alexandri Martyris sub altare Ecclesiæ conlocandam. Quo facto mox quanti meriti apud Deum esset, [liberantur energumena,] miraculis declarantibus cœpit ostendi. Audientes enim populi Sanctorum allatas Reliquias esse, debiles & ægrotos & variis incommodis afflictos vndique cœperunt adducere, credentes, per orationes Sanctorum pristinam recuperare sanitatem. Inter quos fæmina quædam immundo spiritu possessa, basilicam introiuit: cumque a Presbytero iuxta morem Ecclesiasticum exorcizaretur, per osillius dæmō respondit: Si ab ea fuisset eiectus, statim in aliud vas, quod sibi in eadem regione concessum esset, [& confessione peccatorū facta, obsidendus a dæmone:] ingredi deberet: Othmarum quemdam, quem intraturus esset, ex nomine designans. Ad quem Presbyter, quia non procul habitabat, mox nuntium mittens, iussit, vt confessione facta peccatorum pœnitentiam ageret, ne forte facinorum suorum merito fieret d inimici. Qui præceptis obediens, ad pœnitentiam, quam diabolus semper auersatur, tota mente confugiens, insidias euasit inimici: dæmon vero per virtutem sancti Martyris ipsa die eiectus, fæminam, quam tenebat, sanæ mentis & incolumem reliquit.

[8] Item quædam fæmina, orationis caussa veniens ad Reliquias Sancti, duas inaures pro munere obtulit ad altare: quas ancilla, quæ in eius obsequio erat, super altare positas concupiscens, cum inter ceteras mulieres, quæ aduenerant, orationi incumberet, [anathema oblatum cōcupiscēs, membrorū rigore punitur,] optauit in corde suo, vt eas cum iustitia redemptas habere potuisset. Cumque inter orandum id animo volutaret, mox mirum in modum, aliis ab oratione surgentibus, ipsa se erigere e nullatenus potuit; sed ita, vt super genua sua orationi incubuit, quodam rigore contracta permansit. Interrogata autem a Presbytero caussam peccati, cuius merito tam subitam membrorum contractionem pertulisset, vel quid animo gereret, quando in oratione procubuit, respondit, nullam sibi aliam læsionis suæ caussam videri, quam inaurium illarum concupiscentiam. Cui Presbyter: Si Sancti, inquit, Alexandri voluntas sit, sic eas, sicut desiderasti, possideas. Surge & tolle illas de altari. Ad cuius vocem, mox illa, sanitate recepta, surrexit, linteumque, quod circa caput suum habuit, [sanatur:] ad altare volens offerre, nullo conamine de capite potuit abstrahere. Quod cum videret Presbyter, & ex recuperatione sanitatis intelligeret, puellæ etiam inaures quas desiderauerat, diuinitus esse concessas, datis ei inauribus ait: Accipe munus, quod desiderasti, atque tibi gratis a Sancto Dei non pro temporali pretio cognosce esse donatum. Illa vero gratias agens Deo, & merita S. Alexandri glorificans, domum cum domina sua gaudens reuersa est.

[9] Postea contigit, quasdam pauperculas mulieres orandi gratia ad sanctas illas Reliquias deuota mente properantes venisse ad fluuium f Thuriseo; cumque non possent absque nauigio transire, nec haberent quod pro naulo darent (non enim eis erant nisi quinque tantum paries ad viaticum) nauta autem cum vehementer instaret, [naulū iniustum a peregrinātibus ad Reliquias exigens] naulum ab eis exigens; tandem obtulerunt ei quatuor panes, vno tantum sibi ob necessitatem victus reseruato: sed cum ille adhuc non adquieuisset, dederunt ei & quintum; magis eligentes ad tempus famem moribundi corporis perpeti, quam victuram perpetuo animam sanctæ orationis fructu priuare. Recepto autem quinto pane, [neruorum cōstrictione obrigescit,] in alteram amnis ripam fæminas miser ille nauigio transposuit; assumptisque panibus, ac ceteris, quas simili inhumanitate contraxerat, rebus, ad propria redire volens, subita neruorum duritia ita deriguit, vt de loco, in quo erat, vllo se conamine mouere non posset: stabatque stupefactus, ac pauore perculsus cogitare cœpit, vnde ei tanti mali contingeret casus. Tandem, accusante conscientia, in se reuersus, scelus, quod commiserat, recognoscit: commissique pœnitens, [voto facto sanatur:] ad Sancti Reliquias, quæ iam tunc ab omnibus fere regionis illius incolis religiosa veneratione frequentabantur, pro absolutione sua ire desiderat: statimque Diuina miseratione gradiendi facultatem recipiens, proficiscitur, ecclesiam intrat, panes ante altare cum publica facinoris sui confessione deponit. Quos vt mulieres receperunt, integram sanitatem adeptus, domum suam cum gaudio repetiuit.

[10] Item quidam de comitatu Geraldi Comitis, nomine Perathgarius, filius Theodaldi, iteragens, cum venisset secus ecclesiam, in qua sancti Martyris positæ sunt Reliquiæ, [equite ad Reliquias honorādas non deflectente,] & vellet præterire; admonitus a puero, qui comitatus est eum, vt ad sacras Reliquias caussa orationis, paullulum declinaret, respondit, sibi tunc quidem esse festinandum propter legationem Domini sui peragendam: tempore vero opportuno ad orationem esse veniendum. [equus immobilis redditur:] Inter hæc verba subito equus, cui sedebat, inuisibili potentia fixus stabat immobilis: &, licet nimium calcaribus fatigatus, nullo modo ad ambulandum poterat impelli. Vnde factum est, vt confusus ac pauore perterritus, descenderet de equo: & quod prius equitando facere contempsit, impleuit ambulando. Perrexit igitur ad ecclesiam, & coram Reliquiis sancti Dei Martyris, expleta suppliciter oratione agrum iuris sui, qui possessioni Ecclesiæ illius contiguus erat, pro salute animæ suæ, solenni donatione ei contulit; sicque itinere suo, quo missus fuerat, libero cursu perrexit.

[11] Alio quoque tempore contigit, vt vir quidam de orientalibus Alamanniæ partibus, cum sociorum suorum comitatu non modico, caussa orationis, ad prædictas Reliquias veniret, portans secum donaria ad sacrarium Domini offerenda. Quæ cum posuisset super altare, [donaria tertio de altari de ciaunt:] protinus elapsa in terram ceciderunt: factumque est, vt tertio superposita, nihilominus in terram corruerent. Vnde Presbyter intelligens, aliquid inesse latentis nequitiæ menti vel actibus offerentis, ait ei, vt sua tolleret, & ad propria remearet: monuitque eum circa salutem animæ suæ esse sollicitum, ac puia confessione & dignis pœnitentiæ fructibus conscientiam suam mundare, quo orationes eius & munera deinceps Deo potuissent esse placabilia.

[12] Erat vir quidam in eadem regione, Sygibaldus nomine, ex cuius seruis inter ceteras multitudines, quæ ad orandum confluebant, vnus ad ecclesiam venit, susceptusque a germano suo eiusdem ecclesiæ seruo, apud eum diebus aliquot mansit. Cum autem reuerteretur, [mutus loquelam recipit.] subito in itinere, quo gradiebatur, obmutuit. Qui vero cum eo erant, cognito quod acciderat, duxerunt illum ad dominum suum, eique gestæ rei ordinem per omnia pandebant. Dominus vero serui statim eum remisit ad ecclesiam, & quia per merita sancti Martyris Christi recuperata pristina sanitate curatus est, tradidit eum in loco Reliquiarum eius perpetuo seruiturum. Multa quidem & alia in eodem loco diuinitus fieri miracula, a commeantibus celebri sermone nuntiantur, quæ huic operi, ne forte prolixa narratio legentibus fastidium generaret, inserere nolui: hæc autem, quæ commemoraui, in quodam libello inde allato suscepi, & eodem ordine, quo scripta erant, licet non eis verbis, quia certa esse videbantur, inserui: vt ex his cetera, quæ vulgari sermone referuntur, veracius credi, & certius valeant sciri.

[Annotata]

a De Deusdona, eiusq; familiari Sabbatino, ita Brovverus lib. 3 Fuld. Antiq. cap. 13: Vtriusque vt in Reliquiis tractandis, exportandisque solertiam veteres approbent, [Deusdona & Sabbatinus.] læti forte rerum successu, eos tamen in re tam sacra, neque optima fide, neque caste versatos, qui Eginardum adierit, facile quiuis intelliget. Sed iidem nihilominus præclare industrij homines operam itidem hic Rabano impigre nauarunt, quod ex Rudolfi historia manifestum euadit; quam quisquis cum Eginardi commentario conferre voluerit mutua opera maiorem illico vtrimque facem allucere sibi sentier.

b Brovverus, Zurichgavv; annotatq;: Thurihgaue, Turgavv vel Durgovv notus in Alemannia, & finibus Heluetiorum tractus, inter Constantiam & Tigurum.

c Infranum. 14 Papa dicitur, [S. Alexāder Papa.] vti etiam a Rabano poëmate 109 & 117. Colitur 3 Maij. Caput eius a Leone IV in Vrbem illatum scribit Anastasius Bibliothecarius.

d Coluen. inimico, quasi vox obnoxius deesset.

e Brovverus, vlla arte non potuit.

f Idem, Thurihseo; vulgo Thur: [Thurfluu.] a quo districtus ille etiamnum Turgovv dicitur. Influit in Rhenum inter Schafhusiam & Rhinsediā. Hinc situs Kentibruti ante memorati coniici potest.

CAPVT III
Prima Reliquiarum Fuldam translatio ad B. Rabanum.

[13] Svpradictus autem Diaconus, itinere, quo cœperat, in a Franciam venit, ac primum se ad Einhardum contulit, cuius supra mentionem feci, erat enim ei familiaris: deinde commendatis sub signaculo Sanctorum Reliquiis, ibi in ecclesia beatorum Martyrum Marcellini & Petri conseruandis, Moguntiam profectus est, vbi tunc erat quidam Presbyter ex monachis nostris, nomine Theotmar, pro caussis quibusdam ab Abbate ad b Otgarium Archiepiscopum missus. Is cum Diaconum vidisset, cognito quod esset Romanus, percontatus est, ob quam caussam tam procul a patria peregre esset profectus; auditisque caussis itineris, hortari eum cœpit, vt partem Reliquiarum, quas se habere confessus est, suo donaret Abbati, [Cum onere remunerationis Reliquia promittuntur B. Rabano:] sciens se proculdubio ob id bene ab eo fore remunerandum. Placuit Diacono suadentis consilium, factaque promissione dimisit Presbyterum, die qua tunc inter eos conuenerat, ad locum vbi Reliquias dimisit, obuiam ei reuersurum; & si Abbati conuentio eorum placuisset, Reliquias suscepturum. Ille aute cum festinatione monasterium reuertens, primum responsa Archiepiscopi retulit Abbati: deinde quomodo cum Diacono de Reliquiis condictum habuerat, intimauit. Quibus ille auditis, valde gauisus est, volensque velociter experiri fidem sponsionis, remisit eum, & alterum cum eo Presbyterum ex Fratribus nostris, nomine Artharium, cum munusculis, sicut promissum erat, Diacono perferendis. Ad cuius hospitium cum venissent, allatis muneribus, Reliquias, quas promiserat, reposcebant. Tum ille; Deliberatum, inquit, habeo, vobiscum pariter ad monasterium proficisci, & non solum partem Reliquiarum, sicut promisi, sed etiam totum, quod modo habeo ex omnibus, quas ad hanc terram attuli, vestro Abbati offerre, eiusque fidei me cum eis pariter committere. Erat autem eo tempore c festiuitas sanctorum Martyrum Marcellini & Petri, ad quam quia magna multitudo populi confluxerat, & Diaconus quosdam ex eis, apud quos hospitabatur, suspectos habebat (veritus est enim, ne forte eorum machinationibus, vel fraude, vel violentia Reliquias amitteret) visum est eis, non prius loco egredi, quam transacta festiuitate populus ad sua remearet, miseruntque ad Abbatem, Diaconi voluntatem nuntiantes: ipsi interea, quæ itineri suo, & subuectioni sanctarum Reliquiarum necessaria videbantur, parare curabant. Erat etiam non procul ab eis Presbyter, vnus ex Fratribus nostris, nomine Anthadus, Præpositus locorum in illis partibus monasterio subiacentium, cui iniunctum erat, vt statutis temporibus inde necessaria Fratribus amministraret. Hunc statuerunt accersire, quo facilius id, quod inchoatum habebant, & efficere moliebantur, fraterno roborati consilio, implere potuissent.

[14] Qui cum venisset, & finita solennitate populus ex maxima parte iam recessisset, [solenni pōpa transferuntur] paratis omnibus, quæ itineris eorum vsus postulabat, loculum, quo sanctæ Reliquiæ erant reconditæ, eleuantes, cum hymnis & laudibus ferre cœperunt, vndique per viam confluentibus populis, & elata in excelsum voce diuinas laudes cantantibus, ac sic iter eorum Domino prosperante, cum turba non modica, quæ feretrum sequebatur, die altera ad monasterium venerunt. Fratres autem occurrerunt eis cum Crucibus ac cereis, aduentum eorum præstolante Abbate in d ecclesia B. Iohannis Baptistæ, quæ erat in itinere eo, distans a monasterio Africum versus quasi stadiis nouem. [Fuldam in templum S. Bonifacij:] In quam II Non. Iunij cum sacris Reliquiis intrantes, populo qui eos de diuersis veniens per saltum secutus est, & iam reuerti volebat, orandi ac vota soluendi spatium dabant. Quibus peractis leuantes loculum, ad monasterium venerunt, ac basilicam B. Bonifacij Martyris cum laude & lætitia ingressi, iuxta altare, in parte meridiana, feretrum cum sacris cineribus posuerunt.

[15] Altera autem die Deusdona Diaconus, & germanus frater illius, [exhibētur indicatis singulorū nominibus:] nomine Theodorus, laicus, primo mane cum Abbate ac duobus Presbyteris, quorum ego alter eram, seorsum Basilicam ingressi, loculum aperuerunt, & singulorum ossa Sanctorum, sicut in puluinis semotim condita fuerant, proferentes, Abbati dederunt, coxam videlicet ac pedem S. Alexandri Papæ & Martyris: & brachium e Felicissimi Diaconi, caput S. f Concordiæ Martyris, ac partem de ossibus sanctorum Episcoporum, g Fabiani atque h Vrbani Martyrum Christi; pedem B. i Castuli: ac dentem S. k Sebastiani: De ossibus SS. l Pamphili Presbyteri & Martyris, m Papiæ, Mauri atque n Victoris: sanctæ quoque o Felicitatis matris septem filiorum, & sanctarum Virginum ac Martyrum, p Emmerentianæ atque q Basillæ, partes non paruas, in singulis sacculis seorsum conditas. Quas cum ille venerabiliter suscepisset, & cum honore ac reuerentia deosculatas loculo reconderet, post paucos dies, remuneratum Diaconum ac fratrem eius remisit in patriam, promittentes, se cum aliis Sanctorum Reliquiis (si eis vita comes ac Diuinus fauor ad esset) iterum ad eum esse venturos.

[16] Postquam illi reuersi sunt, vt irent in patriam suā, euolutis diebus admodum paucis, memoratus Abbas cum auctoritate Orgarij Archiepiscopi Moguntiacensis Ecclesiæ per r Reginbaldum s Corepiscopum eius, ossa sanctorum Martyrum Alexandri & Fabiani cum magno honore intulit in ecclesiam beatȩ Genitricis Mariæ, ad septentrionalem plagam monasterij sitam, atque in arca saxea inclusis eorum plumbeis loculis ad orientem altaris collocauit IV Kal. Augusti, [aliæ transferuntur ad ædem S. Mariæ:] erigens desuper ligneum ædificium, mechanica arte fabricatum: quod argento & auro atque lapidibus pulcra varietate decorauit: addens etiam versus, quibus, vnde, & quo, & ad t quem translati sunt, declaratur, metrica lege compositos, & litteris aureis scriptos, hoc modo:

Pontifices summi, Roma huc quos misit habendos,
      Rectores fuerunt Sedis Apostolicæ.
Hos seruos Christi Hraban suscepit ouando,
      Illorumque ossa hoc condidit & loculo.
Leuitæ ergo duo prædicta ex vrbe secuti,
      Venerunt istuc digni & honore suo,
Quos idem famulus Domini mox obuius astans
      Supplex accepit, hicque simul posuit:
Martyr Alexander, Martyr Fabianus, & ipse,
      Huc venere simul, Doctor vterque pius.
Discipuli Syxti Papæ, dignique ministri,
      Felicissimus hic u Agapitusque manent:
Omnes hi pariter aulam hanc satis ossibus ornant,
      Virgo Dei genitrix quam dicat & meritis.
Vos quoque, qui intrastis templum, istos cum proce fusa
      Patronos vobis quærite in auxilium.

Reliquorum vero Sanctorum ossa, qui supra nominati sunt, in arca, quam adinstar arcæ fœderis Dei ex ligno fabricatam atque deauratam cum Cherubin ac vectibus suis in basilica B. Bonifacij Martyris in absida orientali posuerat, condidit, [aliæ reponuntur in basilica S. Bonifacij.] donec venerationi eorum locum congruum pararet. Quod & postea cum Dei adiutorio, quam celerrime potuit, deu otus impleuit. Hæc autem gesta sunt anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXV, Indictione XIII, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Brovverus arbitratur hunc esse secundum aduentum Deusdonæ, cuius meminit Eginhardus in fine Historiæ Translationu SS. Marcellini & Petri. Sed nec annus, nec mensis conueniunt. Tum dicitur aduenisse circa medium fere mensem Augustum. & v Calendas Septemb. in Dominicam incidisse, anno scilicet 830 Gregorij Papæ III anno 3: infra mensis Iunius & annus 835 signantur.

b Decessor Rabani is est, factus Archiepiscopus circa finem anni 826 aut initium sequentis, vt obseruat Serarius lib. 4 rer. Mogunt. Illi Rabanus inscripsit Commentarium in Sapientiam & Ecclesiasticum, ac librum Pœnitentium Laudes eius & epitaphium descripsit inter Poëmata.

c 2 Iunij.

d Iam dici Iohansberg annotat Brovverus.

e Colitur 6 Augusti. Meminit eius Rabanus poëmate 69 &120.

f 13 Augusti. Rabanus poëm. 31.

g De eo actum 20 Ianuarij. Rabanus poëm. 34, 112, 119, 133, 139, 143 &c.

h 25 Maij, Rabanus poëm 109, 119, 129.

i 26 Martij, Rabanus poëm. 32.

k Actum etiam 20 Ianuarij, Rabanus poëm, 33, 115, 139, 143,

l 21 Septemb.

m In vtriusquenatali 29 Ianuarij hunc locum expressimus nu. 9.

n Varij SS. Victores: in solo Ianuario duodecim celebrantur, forte hic socius est S. Zenonis, de quo infra num. 24. Vtriusque natalis est 20 Aprilis. De eo Rabanus poëm. 73, 121.

o 23 Nouemb.

p Eam celebrauimus 23 Ianuarij.

q 20 Maij. Rabanus poëm. 35, 64.

r Hic videtur Reginaldus esse, cui dicauit Rabanus libros de Ecclesiastica disciplina. Eius epitaphium extatinter poëmata.

s Corepiscopus & Chorepiscopus vsu illius æui idem fuit, qui modo Episcopi in Pontificia functione Vicarius est, & vulgo Suffraganeus dicitur. Abbates eo tempore illud munus vt plurimum obiisse docet Brovverus in scholiis ad 12 Poëma Rabani, [Chorepiscopus] exemplo S. VVigberti & Albuini Friteslariensium, de quo ad illius Vitam 13 Augusti. Alij sunt supra Coëpiscopi, qui eidem Archiepiscopo subsunt.

[]

t Brovverus, ad quæ loca.

u Hinc patet hos versus non nisi sequentibus annu factos, post acceptas S. Agapiti reliquias, de quibus infra.

CAPVT IV
Secunda Reliquiarum Fuldam translatio. Miracula per S. Venantium facta.

[17] Posthæc autem anno sequente venit quidam laicus ab vrbe Roma, a Sabbatinus nomine, cum sociis suis in Franciam, ferens secum Reliquias: auditoque nomine supra memorati Abbatis, [Aliæ reliquiæ Roma deferūtur,] cuius deuotionem in diuino seruitio, ac veneratione Sanctorum longe lateque fama diuulgabat, venit ad eum VIII Kal. Maij, deditque illi ossa S. b Quirini Martyris, qui fuit in c Siscia vrbe Pannoniæ quondam Episcopus, & ossa B. d Romani militis, qui a B. Laurentio baptizatus, statim capitali sententia consecutus est martyrium: de corpore S. e Cornelij Papæ ossa XIII, & de corpore S. f Calixti Papæ X, de corporibus vero SS. g Nerei & Achillei ossa XVI, Sancti autem h Turturini ossa & S. i Stactei de cineribus corporis maximam partem, & ossa X. Ille vero vniuersa hæc venerabiliter suscepta in arcam, quam supra sub duobus Cherubin positam diximus, supplici deuotione collocauit.

[18] Igitur dum hæc agerentur, Addo Presbyter Abbatis, quem supra ad Alabingum quemdam pro suscipiendis alicuius Sancti ossibus Italiam missum fuisse retulimus, corpus B. k Venantij Martyris, in territorio Ariminensis vrbis inuentum, [Arimino corpus S. Venantij] sustulit, & in Franciam redire festinauit. Ac primo quidem propter metum incolarum illud occulte ferebat: deinde vero postquam Alpium iuga transiit, & in fines Baioariorum peruenit, iam securior effectus, feretro impositum, confluentibus vndique populorum turbis, & excelsa Deum voce laudantibus, detulit in cellam, quæ vocatur l Suolenhus, sitam in regione m Sualauel Dominorum, & ad australem plagam altaris ecclesiæ in feretro, sicut allatum erat, honorifice posuit. Erat autem eo tempore Præpositus cellæ illius ex Fratribus nostris, nomine Santharatus: qui statim misso nuntio omnem rei gestæ ordinem mandauit Abbati, rogans sibi renuntiari, vtrum sanctas illas Reliquias in eo loco, vbi tunc erant, permanere voluisset, an sibi ad monasterium transferri. Omnes enim populi regionis illius id petebant idque summis votis optabant, vt corpus sancti Martyris ibi habere mererentur, cuius opem in diuersis infirmitatum sanitatibus quotidie sentiebant. [in itinere miraculis clarum:] Abbas vero cum audisset, mox de suis duos monachos Presbyteros misit ad prædictum Fratrem, præcipiens eis, quanta potuissent celeritate, sanctas illas Reliquias sibi adferrent. Erat enim iam tunc per omnes pene regiones illas celebre nomen S. Venantij Martyris, propter virtutes & miracula, quæ Christus Dominus & Rex Martyrum, per eum facere dignatus est. De quibus, quæ facta sunt in eodem loco, priusquam venirent, qui ab Abbate missi fuerant, paucis arbitror esse perstringenda.

[19] Nam cum adhuc feretrum cum sacris ossibus iuxta altare esset positum, [sanantur cæca fæmina,] quædam fæmina de ipso pago, quæ ante sex annos oculorum lumen amiserat, rogauit se illuc adduci, credens sibi per merita & orationes S. Venantij Dominum propitiari: cumque perducta esset, & ante feretrum prostrata suppliciter orasset, visum recepit. Post hæc altera mulier filium suum sexennem, ex vtero claudum, ante Reliquias sancti Martyris posuit, & expleta laude vespertina, ceteris ad sua regressis, ipsa cum puero pernoctauit, mane autem facto, sublatum adhuc, sicut fuerat, debilem domum reportans, in lectulum posuit: cellariumque suum, vt puero panem daret, [& claudus puer:] intrauit, a quo cum fuisset egressa, filium suum, quem claudum in lecto reliquit, cum aliis eiusdem loci pueris in platea ludentem reperit, ita sanum, vt nec signum aliquod in eo pristinæ debilitatis remaneret. In quo liquido ostenditur, quod suffragantibus meritis S. Venantij puer ille sanatus sit, per virtutem eius qui & filium Reguli, & puerum Centurionis verbo curauit, & in omni loco præsentia suæ maiestatis, quæcumque voluerit, facillime potest efficere, Iesus Christus Saluator noster, qui est super omnia Deus benedictus in secula, Amen. Hæc quidem duo miracula, quæ modo retuli, ab eis, qui præsentes erant, & ea se vidisse testati sunt, didici: cetera vero, quæ scripturus sum, ipse coram positus vidi, quia ex eis, qui ad perferendos sacros cineres missi fuerant, vnus eram.

[20] Igitur cum venissemus ad locum, quem Suolenhus vocari supra diximus, paratis celeriter omnibus, quæ ad deuectionem sanctarum Reliquiarum necessaria videbantur, prima luce post completum matutinum officium, celebratis ex more Missarum solenniis, [tempestas aëris, & inundatio fluuij amouetur:] cum ingenti luctu ac mœrore eorum qui ibidem erant remansuri, sanctum illum thesaurum sustulimus, atque iter ingressi portare cœpimus. Erat enim cælum graue nubibus obscurissimis, & quæ cito in ingentem pluuiam resolui possent, nisi id virtus Diuina fieri prohiberet. Nam tota nocte illa, sine intermissione pluebat, ita vt nobis iter illud ea die inchoari posse minime videretur: sed superna gratia per merita Sancti sui, id quod timebatur, longe aliter esse fecit. Nam vt pergere cœpimus, mox dissipatis nubibus, cœli serenitas venit, & per viam luti parum inuentum est. Riui quoque, qui in tam magna & iugi pluuia, vt ea nocte erat, crescere solebant, pene nihil creuisse reperti sunt. Pergentes autem persingulas villas, obuiis populorum turbis excipiebamur, qui nos in dicendis laudibus diuinis, & in sacro onere ferendo, non segniter adiuuabant, donec veniremus in locum, qui vocatur n Holzkircha, situm in Alamannia: vbi congregata maxima multitudine promiscui sexus & ætatis cum ingenti lætitia suscepti sumus. Erat autem ibi oratorium non grande, quod intrare ac feretrum inferre volentes, præ multitudine turbarum, quæ præibant, & quæ sequebantur, minime potuimus, ac per hoc sub dio, in loco editiore altari erecto, ac feretro iuxta illud posito, rursus Missarum solennia celebrauimus: [energumenæ 2 liberantur:] vbi inter celebrandum duæ mulieres spiritibus immundis obsessæ vexari cœperunt, & mox per virtutem Christi, ac merita S. Venantij, fugatis dæmonibus, integerrimam mentis & corporis meruerunt recipere sanitatem.

[21] Expleta autem Missarum celebratione, cum populus ad sua reuertisset, oratorium, quod vicinum erat, sanctos cineres intulimus, ac feretrum pone altare posuimus; ordinatis qui ibi excubias ducerent, [sanantur muta,] atque diuinis laudibus dicendis operam darent, ipsi nos in hospitium recepimus. In ipsa autem nocte, cum ad nocturnas vigilias diuinæ laudes dicerentur, quædam mulier muta, per merita sancti Martyris, [energumena arido brachio.] soluto linguæ vinculo, loquelam recepit. Nec multo post altera mulier spiritu immundo possessa, & brachium habens aridum, per orationes sancti Martyris eiecto dæmonio ita perfecte corpore & mente sanata est, [cæca,] vt die crastina feretrum cum ceteris ipsa portaret. Mane autem facto cum Missarum solennia agerentur, quædam mulier, quæ tribus semis annis cæca fuerat, visum recepit. Et altera, [dextra debilu:] dextram manum habens debilem, per merita Sancti consecuta est integram sanitatem.

[22] Cum autem inde promouere parassemus, & in ipso profectionis nostræ articulo solenniter a Sacerdote diceretur Oratio; vnus ex Clericis, [liberantur ob sublatil anathema a dæmone obsessus,] qui nobiscum erant, nomine Otheri, cui suscipiendorum munerum, quæ a populo offerebantur, cura commissa fuerat, partem quamdam allatæ pecuniæ o furatus, subito cecidit, & in conspectu totius multitudinis, quæ innumerabilis vndique confluxerat, spiritui traditus immundo, vexari cœpit, & eousque a dæmonio possessus est, donec a circumstantibus allata pecunia, quam in zona absconderat, per merita & orationes sancti Dei Martyris tam perfecte curatus est, vt ab eodem loco incolumis cum laude Dei, ac publica sceleris sui confessione feretrum comitaretur, donec loco suo sanctæ Reliquiæ conderentur. Neque enim prius aliquid huiuscemodi insaniæ ab infantia, vsque ad tempus illud, in eo auditum aut visum est, [& 4 energumenæ:] sed nec postea, quamdiu vixit, potestas in eum data est inimico. Igiturinde profecti venimus in villam, quæ vocatur p Truhtimintiga: vbi iuxta sacros cineres in ecclesia positos, quatuor mulieres in ipsa nocte ab immundis spiritibus liberatæ sunt.

[Annotata]

a Hic circa annum Christi 829 attulerat Eginhardo Saligenstadium reliquias SS. Proti & Hyacinthi.

b De eius martyrio variisq; Reliquiarum translationibus agemus 6 Iunij. Rabanus poëm. 121, 127.

c Aliis Syscia, ad Sauum fluuiū. Eius passim antiqui meminerunt.

d 9 Augusti.

e 13 Septemb. Rabanus poëm. 34, 109, 121, 142.

f 14 Octob. Rabanus poëm. 112.

g 12 Maij. Rabanus poëm. 126.

h Huius necdum in vllis fastis natalem reperimus.

i 28 Septemb.

k Episcopus fuit hic S. Venantius Martyr, Diuersus ab eo nec Episcopus, [S. Venantius Martyr.] qui Camerini colitur 18 Maij, martyrio istic coronatus.

l Soleuhoff margini adscriptum, & Cella S. Solæ vulgo dicitur. Situm id monasterium in Eistatensi diœcesi apud riuum Altmonam, a S. Sola, [S. Sola.] Solo, siue Sualone fundatore, qui 10 Decemb. colitur, Fuldensi monasterio subiectum: cui postliminio, cum exemptum esset, B. Rabanus impetrato Ludouici Pij diplomate, recuperaisit. Vide Brovverum li. 2. Antiq. Fuld. ca. 13.

m Brovvero Sualeueldoni. In Vita S. Solæ pagus vel domus Sualua, in diplomate Ludouici Pij Sualefeldt pagus iuxta fluuium Altmule, cui etiam adiacent Eystadium & Papenheimium, a quo non procul distat monasterium Haidenheimense, in quo obiit S. VValburgis in pago etiam Sualefeldico, vt 25 Februarij dicetur.

n Monasterium S. Xysti inter Mœnum & Tuberam a Troando Principe extructum in pago VValtzase super fluuium Abstade in moderno Comitatu VVerthaimensi, olim Horzkircha a Carolo Magno S. Bonifacio traditum. Variis versibus illud illustrauit B. Rabanus, quorum nonnulli infra proferuntur.

o Brovverus, fraudasse seu fraudatus.

p Idem, Truthmuntiga & Truchtmund.

CAPVT V
Alia S. Venantij miracula. Reliquiæ a B. Rabano depositæ.

[23] Nec prætereundum arbitror esse miraculum, quod merito huic Sancto Dei adscribitur. Ante enim, quam ad prædictam villam ventum esset, quȩdam matrona nobilis, audito quod per regionem illam Sancti Dei Reliquiæ veherentur (erat enim in via ad alium quemdam locum ire volens) relicto, quo tendebat itinere, obuiam nobis properauit, fibulamque suam auream, quam lingua Francorum Spangam vocant, [fibula aurea recuperatur:] in ipso transitu perdidisset: quam cum diu cum omni comitatu suo, qui erat non modicus, quæreret, & minime reperiret, cœptum iter carpebat dicens: Si Domino nostro Iesu Christo placet, cuius sancti famuli Reliquiis supplex occurro, fibula, quam perdidi, facile est vt a quolibet inuenta mihi restituatur. Venit ergo, & adoratis Reliquiis, oblatisque muneribus cum rediret, occurrit ei quidam homo ignotus, eamdem fibulam præ se ferens in manu: quam cum illa suam fore dixisset, Recipe, inquit, quia per orationes Sancti, cuius Reliquias venerata es, reddita est tibi. Atque ita mulier accepto, quod suum erat, itinere suo pergebat, laudans & benedicens Deum.

[24] Altera autem die, celebratis primo mane Missarum solenniis, cum sanctis cineribus iter ingressi, venimus in locum, qui vocatur a Hassarodt, in quo monasterium est monachorum, qui egressi cum Crucibus & capsis Sanctorum Reliquias continentibus, diuinas laudes concinentes, ex illa parte fluminis aduentum nostrum expectabant. Nos vero cum venissemus ad pontem fluminis, propter multitudinem, quæ ab Alamannia nobiscum venerat, & iam redire volebat, vt orandi locum haberet, parumper constitimus. In quo loco ex accolis regionis illius non minima pars populi e diuerso nobis occurrit, [lana ouis furtiuæ oblata euanescit:] inter quos fæmina quædam vellus lanæ ferens, cum manum ad feretrum, munus oblatura, extenderet; lana, quam tenebat, velut fumus euanuit. Quod cum vidisset illa, pauens ac tremens cœpit quærere Presbyterum, cui peccatorum suorum confessionem daret, consiliumque suæ salutis acciperet. Interrogata autem, si lana, quæ de manibus eius euanuit, esset furtiua; confessa est, non a se furatam, sed a quadam socia sua sibi fuisse donatam: cumque res diligenti inquisitione vestigaretur, inuentum est, quod ouis, a qua vellus illud sumptum est, proprio possessori erat fraude sublata. Ibi quidem turba illa, quæ nos, vt diximus, ab Alamannia prosecuta est, adoratis atque osculatis sacris Reliquiis, domum reuersa est. Monachi vero, qui nos in altera fluminis ripa opperiebantur, & alia multitudo, quæ nobis ibi occurrit, comitati sunt nos diuinis laudibus vsque ad eum locum, in quo simili modo ab aliis occurrentibus excipiebamur. Quæ cum similiter, vt prior, facta oratione, ad sua reuersa est. Hoc modo per singulos dies a mane vsque ad vesperam comitantibus nos, & Kyrie eleison cantantibus populorum turbis, cum ingenti gaudio gradiebamur.

[25] Cum autem adpropinquassemus villæ, quæ vocatur b Hamalunburg, sita super fluuium nomine Sala; quæ fuit quondam fiscus regius, donec ex largitate Pipini Regis Francorum, partibus S. Bonifacij Martyris, solenni donatione collata est; occurrerunt nobis cum cereis & Crucibus Fratres nostri, [claudus gressum recipit:] qui habitabant in Cella, quæ ob hoc, quod ab eo quondam est habitata, c Baugulfi vocatur, & cum eis ingens multitudo virorum ac mulierum ex diuersis locis vndique confluentium. Inter quos erat claudus quidam, de ipsa villa, quam supra nominaui, qui propter cruris ac pedis vnius imbecillitatem duobus se baculis ad incedendum sustentabat: is, vt nobis paullulum consistentibus, populus, qui occurrit, sacras Reliquias adoraret, in conspectu multitudinis, per merita sancti Martyris, tam perfecte curatus est, vt vltra in ambulando baculorum amminiculo non egeret.

[26] Cum autem pergentibus nobis, & sacrum onus ferentibus, ventum esset ad fluuium; inuenimus Abbatem nostrum cum Sacerdotibus, ac monachis, & magna multitudine hominum, [nauis aduerso flumine properat exceptura Reliquias:] in altera ripa fluminis aduentum nostrum expectantem. Erat quidem ibi transitui nostro nauis parata, sed non in apto loco ad terram subducta:id circo præceptum est nautis, vt eam nobis obuiam ducerent: qui longe sursum ab eo loco ad littus venimus. Illis vero festinantibus, vt iussa explerent; cum funem soluissent, & in nauem descendere parassent; subito e manibus eorum lapsa in amnem, vi quadam inuisibili contra impetum fluminis acta ferebatur, donec ad locum, quo sacrum onus susceptura erat, littori applicita peruenit. Transpositis autem Reliquiis, & in prato adiacente Missarum solenniis propter multitudinem sub dio celebratis: cum in oratorium, quod in villa erat, feretrum cum sacris cineribus poneremus, mulier quædam neruorum contractione ita curuata, [contractione neruorum incurua ericitur:] vt penitus ad videndum cælum se erigere non posset, cunctis, qui aderant, videntibus, coram Sancti Dei Reliquiis ab incommodo, quo iam per multos annos laborabat, in momento temporis, virtute Diuina, liberata est. Postera die inde profecti, venimus in locum, vocabulo d Lihtoluesbah, qui est in saltu Buconia, IV leucis distans a Vuldensi cœnobio: vbi suscepti ab accolis siluæ, quorum magna multitudo obuiam venerat, cum in oratorio feretrum posuissemus; quædam mulier paupercula filium suum sexennem, a natiuitate surdum, & mutum, in vlnis ferens, ante Sancti reliquias posuit, ibique pernoctans, die crastina, vt populi dicebant, audientem & loquentem reportauit.

[27] [surdus & mutus sanatur.] Nos vero completis matutinorum laudibus, Missarumque solenniis rite peractis, cum populis diuinas laudes concinentibus iter ingressi, cum venissemus ad conspectum monasterij, ecce Abbas noster, qui nos pridie præcessit, [Reliquiæ solenni pōpa in ædē S. Ioan. Baptistæ deferūtur:] ad ordinandam susceptionem sanctarum Reliquiarum, obuiam venit, & cum eo omnis multitudo Fratrum nostrorum, exceptis, quos vel ætas, vel infirmitas exire prohibuit, cum Crucibus & cereis, portantes in loculis ossa beatorum Martyrum Vrbani & Quirini, quæ de Roma nuper allata supra memoraui. Erat etiam cum eis & Reginbaldus Corepiscopus, & infinita hominum multitudo, qui propter Litanias maiores, quæ tunc e Idibus Maij mensis, de diuersis locis ad monasterium conuenerant: cumque suppliciter adorassent cum summa veneratione, susceptum corpus B. Venantij Martyris, ecclesiam S. Ioannis Baptistæ, quæ distat, vt præfatus sum, a monasterio quasi stadiis nouem, cum hymnis & laudibus intulerunt. Quod Reginbaldus Corepiscopus, facta oratione, in absida ecclesiæ ad orientem altaris, in arca saxea recondidit, cineresque sanctorum Martyrum Vrbani & Quirini, pariter deposuit, singulos seorsum in singulis loculis inclusos: vbi, orationibus eorum fideliter Deum deprecantibus, f beneficia præstantur vsque in præsentem diem, ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum.

[28] Abbas vero desuper ligneum erexit ædificium, quod ex auro & argento decenter ornauit, [a B. Rabano versibus honorantur.] scriptis in circuitu metricis versibus, gestæ rei caussam declarantibus, hoc modo:

Præcursor Domini, Christum qui tinxerat vndis,
      Hanc aulam inhabitat, sanctificatque domum.
Quatuor hancque viri, Christi magnalia scriptis
      Qui iam expresserunt, ecce colunt pariter.
Sed homines sancti valde, & sacro ordine clari,
      Non minus exaltant nobilitantque locum,
Quos huc diuersis duxit ex partibus orbis,
      Seruorum Domini strenuus actus amor.
Vrbanum Roma, Quirinum Siscia misit,
      Quos pie suscipiens continet iste locus.
Insignis Præsul Sanctus Venantius, atque
      De Arimino veniens hic simul ipse manet.
Hos quoque susceptos Hrabanus sorte locauit
      Sarcofago hoc digne, edidit & titulum,
Deposcens omnes, templum qui gressibus intrant,
      Ipsum vt commendent rite Deo precibus.

[Annotata]

a Coluenerius, Hassareodt, monasterium ad Mœnum fluuium.

b Aliis, Hamelburg, notum hoc æuo oppidum, cuius ciues anno Ch. 1540 a fide orthodoxa defecisse obseruat Brovverus in Chronologia Abbatum Fuldensium.

c de Baugulfo Abbate pluribus agitur in sequenti Vita cap. 1. De Cellarum origine & vsu disputat Brovverus lib. 1. cap. 7. & de hac Baugolfi Cella lib. 4 in Chronologia.

d Lichtesbach margini & indici adscripsit Brovverus.

e Adde celebrabantur, aut quid simile. Erat autem annus Christi 836, quo Pascha erat 9 Aprilis, Ascensio Christi 18 Maij. & primus Rogationum dies Idibus Maij.

f S. Venantium hoc in loco miraculus mox claruisse testatur Ludouicus Pius Imp. in Præcepto traditionis prædij Vresprungen B. Rabano donati, quod profert Brovverus lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 13. [miracula S. Venātij:] In eo dicuntur miracula facta longe lateque celeberrima: infirmi sanati, dæmoniaci liberati, paralytici curati, cæci illuminati, & ex omnimoda iufirmitate genus humanum saluatum.

CAPVT VI
Tertia Reliquiarum ad B. Rabanum translatio: varia miracula.

[29] Post hæc allatæ sunt reliquiæ sanctorum Episcoporum a Cornelij atque Calixti, & sanctorum Martyrum, b Agapiti, c Georgij, Vincentij & d Maximi; sanctarum quoque Virginum, e Cæciliæ & f Eugeniæ, g Dignæ & Emeritæ, atque h Columbanæ. Attulit autem eas quidam Clericus Italicus, [Aliæ Reliquiæ adferuntur,] nomine Felix, anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXVII, die quinto mensis Aprilis.

[30] Post cuius reditum, non multis diebus interpositis, i Theodorus frater Deusdonæ, cuius supra mentio facta est, cum quodam socio suo Sabbatino, ab vrbe Roma profectus Alamanniam venit: &, sicut dudum promiserat Abbati, Sanctorum reliquias secum detulit, ossa videlicet k B. Quirini, qui in Siscia, Pannoniarum oppido, quondam Episcopus erat, [etiam SS. Quirini,] & temporibus Diocletiani Imperatoris sub Amantio Præside inter multas, quas pro Christi nomine pertulit, passiones, ligata ad collum mola, in flumen præcipitatus est: cumque diutissime super vndas nataret, cum spectantibus locutus est, ne suo terrerentur exemplo, & oratione a Domino, vt mergeretur, obtinuit. Cuius corpus inuentum, & a fidelibus honorifice sepultum est II Non. Iunij. Incursione autem barbarorum in partes facta Pannoniæ, populus Christianus, accepto corpore B. Quirini Martyris, Roman fugit, & sacras Reliquias via Appia, tertio milliario ab Vrbe, in ecclesia Apostolorum Petri & Pauli, vbi aliquamdiu iacuerunt, sepeliuit in loco qui dicitur Catacumbas.

[31] Detulit etiam & Reliquias Vrbani Papæ & l Confessoris, [Vrbani, Cæciliæ, & aliorum.] cuius doctrina suo tempore multi coronati sunt martyrio: ossa quoque S. Cæciliæ Virginis, quæ sponsum suum, fratremque eius, Christo lucrata, Martyres fecit; & ipsa deinde martyrizata, ignem quidem superans, sed ferro occisa, sub Almachio Vrbis Præfecto: necnon & ossa SS. m Tiburtij & Valeriani atque Maximi. Quorum primi quidem sub prædicto Almachio Vrbis Præfecto, fustibus cæsi & gladio sunt percussi: vltimus vero tamdiu plumbatis verberatus est, donec redderet spiritum. Attulit quoque ossa SS. Agapiti, Ianuarij, & Magni, Diaconorum B. Sixti Papæ: qui vna cum eo sub n Decio decollati sunt, sicut in gestis pontificalibus legitur. o Zenonis quoque Diaconi & p Hippolyti Martyris ossa; qui tēpore Decij Imperatoris ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, & per cardetum tractus, emisit spiritum. q Aquilæ etiam atque Priscillæ, vti Actus Apostolorum testantur, quondam comitum Pauli, sacrosanctas Reliquias detulit. De quibus per viam, qua ferebantur, [Cruor ex ossibus distillat:] magnum atque inauditum contigit miraculum: vero etenim cruore visæ sunt maduisse: nam tantus humor sanguinei coloris de loculo, in quo conditæ fuerant, distillauit, vt vestes quoque portantium inficeret, mentesque spectantium rei nouitate percelleret.

[32] Igitur cum venissent, suscepit eos Santhratus Frater noster, quem cellulæ Suolonis præpositum fuisse supra diximus: & aduentum quidem eorum cum celeritate nuntiare curauit Abbati; Reliquias vero in loco, qui vocatur Holtzkircha, honorifice collocauit, [sanantur] sabbato sancto Pentecostes r Kal. Iunij. Conuenit autem illuc multutido magna virorum ac mulierum: [tres cæcæ,] inter quos adducta est puella quædam duodennis, a natiuitate cæca & brachiis cruribusque contracta: quæ per merita & orationes in ipsis vigiliis & sanitatem membrorum & visum recepit oculorum. Inde post dies VIII mulier quædam cæca visum recepit: [mutus] & hominis cuiusdam, a natiuitate muti, ad loquendum lingua restituta est. Post hæc die tertia quædam mulier, quæ tribus continuis annis nihil s videns, per merita Sanctorum lumen recipere meruit. [manibus contracta,] Et sequenti die alterius mulieris manus contracta, pristinæ restituta est sanitati.

[33] Igitur dum talia apud Reliquias Sanctorum diuinitus agerentur; venerunt, qui ab Abbate missi fuerunt ex monachis nostris Presbyteri tres; quorum vnus vocabatur Megingor, alter Oedoltus dicebatur, tertius autem Theothmarus erat, idem cuius feci mentionem in Translatione Reliquiarum beati Martyris Alexandri. Qui secundum mandatum, quod habebant, acceptis Sanctorum ossibus, quæ allata fuerant, cum honore & reuerentia ferre cœperunt. [& in solenni trāslatione] Comitata est autem eos multitudo magna virorum ac mulierum psallentium, & diuinas laudes gratulabunda voce canentium. De pagis quoque & de villis certatim populi confluxerunt, adducentes secum spiritibus immundis obsessos, & diuersis infirmitatum generibus afflictos; credentes per merita & orationes Sanctorum, desideratam recipere sanitatem. Inter quos adducta est mulier dæmoniaca, nomine t Hruodmuui. Erat enim u de potestate S. Kyliani Martyris, habitans in villa, quæ vocatur Asebah. Mox igitur vt peruenit ad conspectum loculi, quo Sanctorum Reliquiæ ferebantur, arrepta ab immundo spiritu diu multumque torquebatur; donec per Dei gratiam in conspectu multitudinis tam perfecte curata est, [energumena,] vt deinceps incolumis, & sanæ mentis, in Dei laudibus perseueraret; quæ prius frequenter huiusmodi incommodo laborare solebat.

[34] Hoc quidem gestum est sexta feria XIIII Kalendarum Augustarum. Abbas vero circa honorem Sanctorum magnam gerens sollicitudinem, me & quosdam ex Fratribus obuiam misit, præcipiens vt ossa sanctorum Martyrum, Ianuarij & Magni, dimitterentur in monasteriolo, quod vocatur Holzkiriha, situm in prouincia Vualdsazi: ceterorum vero Sanctorum Reliquiæ ad se ducerentur. Occurrimus autem eis in villa, quæ dicitur Biscofesheim: vbi in Dei laudibus pernoctantes, & excubias ducentes, altera die, quæ erat Dominica, [alia dæmone muscæ forma abacto,] ad Holzkiricham cum sanctis Reliquiis peruenimus: positoque in ecclesia iuxta altare feretro, cum sacra Missarum solennia celebrarentur, mulier quædam a dæmonio curata est. Nam cum miserabiliter in conspectu populi cruciaretur; musca nigerrima, & miræ magnitudinis, ab ore eius visa est auolare: post cuius egressum, recepta mentis sanitate curata est.

[35] Sequenti autem die, dimissis ibi, vt præceptum erat, ossibus sanctorum Martyrum Ianuarij & Magni, atque in loculo, sicut allata fuerant, pone altare venerabiliter positis; cum ceteris Sanctorum Reliquiis profecti sumus, prosequentibus nos Fratribus & magna multitudine hominum regionis illius. [alia feretro morsu apprehēso,] Vndique etiam ducebantur infirmi, & variis passionibus affecti: inter quos puella quædam, nomine Selina, in ipso itinere, quo gradiebamur, arrepta a dæmonio cucurrit, & morsu feretrum apprehendens, mox sanæ mentis effecta est; acceptoque sanctæ Crucis vexillo, gaudens & laudans Deum, Sanctorum Reliquias præcedebat.

[36] Cumque venissemus ad Mœnum fluuium, sanctimoniales de monasterio, quod vocatur Zellinga, cum Crucibus & cereis egressæ, nos susceperunt, ingressique cum sacro onere ecclesiam, vt populus, qui nobiscum venerat, & iam tunc reuerti volebat, locum haberet orandi, ac vota soluendi, sexta hora diei solennia celebrauimus: quibus expletis cum omni illa multitudine venimus ad nauem. Erat etiam ex aduerso in altera ripa fluminis turba non modica, aduentum nostrum opperiens. Nobis autem cum sacris ossibus nauem ascendentibus, ecce ancilla quædam Mahthildæ Abbatissæ monasterij illius, [in terram incuruata,] nomine Liobsuind, morbo contracta vetusto, & humo ita adcliuis, vt ad videndum cælum nequaquam se erigere valere, venit reptans pedibus, manibus x scabellis innixis: cumque nauem vellet ascendere, nec posset; vnus ex nostris Fratribus, Gozmundus nomine, eleuatam posuit in nauem: transpositis autem nobis & in littus alterum cum sacris ossibus egressis mox mirum in modum per virtutem Dei & merita Sanctorum, mulier ita curata est, vt sine cuiuspiam adiutorio se erigeret, ac scabellis, quibus eatenus innitebatur, summitatem feretri tangeret. Stabat etiam adhuc innumerabilis multitudo promiseui sexus & ætatis ex vtraque parte fluminis, inter quos erat Reginolfus quidam Presbyter Humberti Episcopi, qui adscenso editiore loco mulierem sanam populis in diuina laude clamantibus ostendit; vt gesto miraculo multi testes, multi etiam Dei fierent laudatores. Sed & domina illius attestata est, ex multis annis eo morbo contractam illam & inutilem effectam, vsque ad id temporis perseuerasse, quo per Dei gratiam & Sanctorum eius orationes ab eiusmodi incōmodo liberata est.

[37] Inde profecti cum diuino adiutorio die tertia, hoc est, VIII Kalend. Augusti, ad monasterium peruenimus. Egressi autem Fratres cum Crucibus atque cereis, occurrerunt nobis in cliuo montis, qui vocatur Hurodleichesberg. Turba autem non modica ex accolis eremi, partim quidem nobiscum, partim vero obuiam veniens illuc confluxerat: substitimus paullulum, vt conuenientibus spatium daretur orandi: & ecce, mulier quædam, quæ erat ab annis decem, & eo amplius, clinica, portabatur: [clinica.] cumque perlata a portantibus feretrum tetigisset, continuo recepta omnium sanitate membrorum, gaudens & laudans Deum, remeauit ad propria. Fratres vero susceptas Sanctorum Reliquias, cum hymnis & laudibus in ecclesiam B. Bonifacij Martyris intulerunt, positasque cum loculo, sicut allatæ fuerant, iuxta altare beatorum Apostolorum, die noctuque congrua veneratione frequentabantur.

[Annotata]

a Alias honum Pontificum Reliquias biennio ante attulerat Sabbatinus, supra num. 17.

b Agapitus, Ianuarius & Magnus infra dicuntur Diaconi S. Sixti Papæ, quibus Vincentius etiam socius fuit. Coluntur cum S. Sixto 6 Augusti Agit Rabanus de S. Vincentio poëm 120.

c Rabanus poëm. 34. videtur intelligi magnus Georgius, qui 23, Aprilis colitur.

d An socius SS. Tiburtij & Valeriani, quibus infra iungitur?

e 22 Nouemb. Rebanus poëm. 122, 131, 135, 145.

f 25 Decemb. Rabanus poëm. 114, 122.

g Coluntur hæ Virgines & Martyres 22 Septemb.

h Huius natalem necdum reperimus. An S. Columbæ, seu Cordubensis, seu Senonensis, [S. Columbana.] quarum illa 17 Septemb. hæc 31 Decemb. colitur? an potius tertiæ alicuius, nos latet.

i Lunisonem fratrem Deusdonæ sæpe nominat Eginhartus in Hist. Translationis Reliquiarum SS Marcellini & Petri, eiusq;auaritiam culpat.

k Aliqua huius S. Quirini attulerat biennio ante idem Sabbatinus: reliqua cum Actis dandis IV Iunij consentiunt.

l Imo Martyris, vt supra num. 15: vbi Deusdona aliquas huius Reliquias dedit.

m Coluntur 14 Aprilis. Rabanus poëm. 32, 126, 131.

n Sub Valeriano Imp. vt 6 Augusti dicetur Rabanus poëm. 127.

o Varij Zenones coluntur. Huius Diaconi necdum natalem reperimus.

p 17 Augusti passus sub Valeriano, non Decio. Agit Rabanus poëm. 40, 48, 121.

q 8 Iulij. Rabanus poëm. 126.

r Brovverus, V Kalend. Iunij. perperam. Nam anno citato 838 festum Pentecostes incidit in 2 Iunij. Ipsis ergo Kalendis Iunij fuit Sabbathum Pentecostes.

s Forte viderat.

t Coluenerius, Hruoduiunt.

u Id est, vti exponit Brovverus, ex ditione Franconici soli. Colitur S. Kilianus Episc. Herbipol. 8 Iulij.

x Brovverus scamnelis, & mox scammelis, forte scamnulis.

CAPVT VII
Depositæ a B. Rabano Reliquiæ SS. Ianuarij & Magni: miracula facta.

[38] His ita gestis, cum dies aliquanti transissent, vir venerabilis, Hrabanus Abbas, a Humbertum Wirziburgensis Ecclesiæ Episcopum inuitauit ad monasterium, quod Holzkiricha vocari iam supra dictum est: [Ad Reliquias in Holizkirck depositas,] & quia ad eius diœcesim locus pertinebat, cum illius auctoritate ossa sanctorum Martyrum, Ianuarij & Magni, venerabiliter ibi in arca saxea ad Orientem altaris collocauit, VIII Kal. Nou. super quam ligneum erigens ædificium, auri argentique metallo pulchra varietate decorauit, scriptis in circuitu metricis versibus litteris deauratis, hoc modo:

Ecce viros istos, præclaros valde Patronos,
      Roma decus orbis miserat huc pariter:
Quos quoque Hrabanus humilis susceperat Abbas,
      Præsule cum Humberto rite locauit & hic:
Hic Magnus pausat Martyr, Ianuarius atque,
      Officio insignes, atque sacris meritis;
Qui cum Pontifice Christo mucrone perempti
      Leuitæ, cælo reddiderant animas.

[39] Igitur ex eo tempore, quo eorum sacræ Reliquiæ ibi conditæ sunt, [curantur neruis contracta,] Diuina vsque hodie populis præbentur beneficia. Per orationes enim & merita eorum debiles & infirmi curantur, & ab obsessis corporibus dæmones effugantur, ac desiderata fideliter orantibus vota præstantur. Ex quibus pauca miracula, quæ ab his qui præsentes erant, & ea se vidisse testati sunt, ad meam notitiam litteris denotata, breuiter intimare curaui. Villa est ab eo monasterio passibus mille, stans ad meridiem, nomine Gundichenhus, ex qua mulier quædam nomine Adalburg, cum sedisset ad mensam vna cum marito suo, vt cibum caperet, subita contractione neruorum ita deriguit, vt vnguibus in palmam defixis nequaquam digitum a digito potuisset explicare. Quod cernens eius maritus, quanta potuit celeritate, prædictam ad monasterium Presbyteris & Fratribus loci illius præsentauit, supplicans, vt pro sanitate illius Diuinam clementiam precarentur. Ducta est igitur ad memoriam Martyrum, Fratribusque vespertinum celebrantibus officium, & illa coram altari prostrata & orante, dextera ei manus restituta est: altera autem die, circa horam tertiam, recepta etiam sinistræ manus sanitate, cum gaudio remeauit ad propria.

[40] Altera quoque villa est etiam non longe a monasterio, nomine Hohhus, in qua puella quædam, cum staret ad textrinum opus, subitaneo impetu spiritus maligni arrepta, manibusque contractis inutilis effecta est: cumque per continuos tres dies ac tres noctes æstuans, [mentis & manus impos,] & vociferans, multa ignota, quasi cognita, loqueretur; S. b Gerdrudam appellabat, aliorumque Sanctorum nomina proclamabat, inter cetera quoque adfirmabat, c Luciam de cælis descendentem se admonere, vt ad S. Ianuarium, Magnumque Martyres properaret, aiebatque se prædictos Sanctos videre, & vsque ad locum, vbi requiescunt, nominatim exprimens, ire desiderabat. Quo cum fuisset a parentibus adducta, Presbyteris ac monachis loci illius eadem ex ordine replicauit. Pater autem puellæ tres denarios super contractam filiæ suæ manum positos, dextera sua, manum illius ad altare cum munere porrexit: quod cum factum fuisset, mox mirum in modum per orationes Sanctorum, in vno eodemque momento & denarij super altare ceciderunt, & puellæ integra mentis ac manus sanitas restituta est.

[41] Erat etiam illis temporibus mulier quædam in villa, quæ dicitur Erlabah, distans a monasterio leucis duodecim, quæ per decem annos continua immundi spiritus vexatione laborabat. Hanc parentes sui plena fide perduxerunt ad memoriam sanctorum Martyrum, stante Eburhardo Presbytero iuxta altare, [energumena,] ac Missas celebrante: cumque pro ea fuisset oratum, subito immundum nescio quid ac fœtidum euomuit, pariterque cum vomitu egresso dæmonio curata, & sanæ mentis effecta est, factaque peccatorum suorum confessione, gaudens & laudans Deum reuersa est ad domum suam.

[42] Vir quidam erat in regione illa, d Freuuericus nomine, de villa quæ vocatur Bettinga; cuius ancilla, vocabulo Gersuind, subito obmutuit, ac per VII continuos dies muta permansit: octauo autem die ad memoriam Martyrum adducta, per merita eorum pristinæ restituta est sanitari. [muta, Kyrie eleison: exclamās] Nam cum in ecclesia publice Missarum agerentur solennia, & lectio legeretur Euangelij, stantibus omnibus iuxta morem cum silentio & reuerentia, illa repente quasi vi quadam acta erupit in vocem, &, Kyrie eleison, coram omni populo exclamauit, ac sic per virtutem Dei & merita sanctorum Martyrum, recepta locutione, domum reuersa est.

[43] Dies erat natalitius sanctorum Martyrum Ianuarij & Magni: præceptum est omnibus, ad ius monasterij illius pertinentibus, viris ac mulieribus, vt ea die a rurali ac seruili opere vacarent, diemque festum dicarent. Contigit in villa quadam, quæ a e Schlauis Christianis habitabatur, vt vnus eorum, paruipendens honorem Sanctorum, cum suis exiret in agrum, metensque segetem, & messam congregaret in aceruos, ceteris solennes ferias celebrantibus. [fruges in festo demessæ, igne cælesti pereunt:] Interea igitur aër densissimus creuit in nubes, & tempestas sæua exorta est, fulgura ventique vehementer vndique ferebantur, coruscationes quoque valde terribiles, & fulgura discurrentia horrorem nimium mortalibus ingerebant: factumque grande miraculum, Domino discernente inter venerantes, & festa Sanctorum eius contemnentes. Omnes enim acerui frugum, quos miser ille ea die messos congesserat, cælesti igne consumpti sunt, ceteris, quos vel ipse, vel conciues eius pridie messuerant, illæsis permanentibus, tantusque timor ex hoc omnes perculit in circuitu, vt deinceps festa Sanctorum summa colerent reuerentia.

[44] Contigit etiam in die solennitatis, vt puella quædam de villa Munbrunnosi, nomine Solina, filia Bernalahi, [liberatur dæmonica.] de quotidiana vexatione maligni spiritus tam perfecte sanaretur, vt ab ea die nequam spiritus numquam eam inuaderet. Talibus quidem miraculis, & aliis innumerabilibus, quæ, breuitati studentes, omittimus, Dominus noster Iesus Christus declarare dignatus est merita Sanctorum suorum, Ianuarij & Magni, quorum ossa ordine supradicto translata & condita esse constat. Cetera vero corpora Sanctorum, quæ vel eodem, quo isti, vel alio tempore adducta sunt, quo translata & condita sunt, iuxta fidem gestorum declarabo.

[Annotata]

a Huic inscripsit Rabanus Commentarium in libros ludicum & Ruth, & Epistolam, in qua disputat, quota generatione licitum sit connubium.

b Colitur 17 Martij.

c 13 Decembris.

d Brovverus, Freuiuricus.

e Coluenerius, aschauis, al. a Schauis De Sclauis Germaniæ populis sæpius agimus, & nominatim V Februarij ad Vitam S. Domitiani Ducis.

CAPVT VIII
Templa & oratoria a B. Rabano constructa: Reliquiis ornata.

[45] Locus est monasterio Fuldensi decem & a eo amplius leucis distans, ad Boream, nomine Rathesthorph, a monachis quidem habitatus, sed ad præfatum monasterium eo tempore ad Hrabanum Abbatem pertinentibus, in quo pulchram & diuinis officiis congruentem nouiter construxit ecclesiam: [B. Rabanus Rathestorphi, extruit ecclesiam, Reliquius ornat,] quam picturis & diuersorum varietate metallorum decenter ornauit, altaribus & Crucibus ex auro argentoque paratis, vasisque diuersi generis, quæ diuinus cultus exposcit, congruenter adhibitis. In quam cum auctoritate Humberti, qui Herlolfum Presbyterum illuc vice sua miserat, ossa B. Cæciliæ Virginis, & sanctorum Martyrum Tiburtij & Valeriani intulit: atque in sarcophago saxeo post altare posuit, singulorum ossibus in loculis singulis seorsum conditis, erectamque desuper, vt ei moris erat, ligneam tumbam auto parauit & argento. Titulum quoque rei gestæ seriem declarantem, metrico carmine compositum, litteris deauratis in circuitu conscripsit, in hunc modum:

Postquam Rex Regum Christus super æthera celsa
      Victor conscendit, arbiter omnipotens;
Seruorum turbam hic liquit, plebemque fidelem:
      Qui verbo & factis plurima lucra darent.
Inter quos isti, quorum hic membra quiescunt,
      Virtutum titulis eximij fuerant.
Hi pompam mundi spernentes, rite tenebant
      Martyrij palmam, virgineumque decus.
Germani ecce duo hic pausant, quos Virgo beata
      Lucrata est Christo dogmate Cæcilia.
Valerianus adest vnus, Tiburtius alter,
      Nomine præclarus, clarior & meritis:
Has tres personas, Romana ex arce meantes,
      Suscepit Hraban, Christe, tuus famulus,
Patronosque sibi exoptans fieri, arte magistra
      Ornauit tumulum, condidit & titulum.

[46] Ædificauit etiam ecclesiam valde conspicuam in monte excelso, XII fere stadiis ad orientem a suo monasterio distantem: [vti in Mōte S. Petri,] quam cum ex præcepto Otgarij Archiepiscopi per Reginbaldum Corepiscopum eius in honorem beatorum Apostolorum, Patriarcharum, Prophetarum, Martyrum, Confessorum atque Virginum, omniumque sanctorum Spirituum cælestium fecisset consecrari, intulit in eam ossa b S. Felicitatis, matris VII filiorum Martyrum, & S. Concordiæ: sanctarum quoque Virginum Basillæ, Emmerentianæ, c Candidæ & d Eutropiæ. Quibus addidit ossa ac vestimenta SS. Aquilæ & Priscillæ, V Kalend. Octobr. erectamque desuper, sicut & in ceteris fecerat, ligneam fabricam, auro argentoque decorauit, scriptis ex vtraque parte versibus, qui gestæ rei ordinem declararent, hoc modo:

Hic locus ecce tenet Sanctorum condita rite
      Ossa, simul memorans, & pia facta colit.
Mater Felicitas, sancta & Concordia, nutrix
      Hippolyti: hic pausant Candida & Eutropia.
Pauli neque hospes Aquila hic, & Prisca quiescunt,
      Eugenia hic Virgo atque Basilla manent.
Virginis Agnetis hic conlactanea sistit,
      Nempe Emerentiana Martyr & ipsa sacra.

Transtulit quoque eadem die ossa B. e Leubæ Virginis, cuius Vitam atque gesta breui dudum libello comprehendi, & posuit ea in crypta eiusdem ecclesiæ post altare, in honorem sanctæ Dei Genitricis, sanctarumque Virginum Christi dedicatum, in arca saxea, quam etiam ligno circumdatam, auri argentique metallo decenter ornauit.

[47] Sequenti autem die per manum prædicti Corepiscopi collocauit Reliquias sanctorum Episcoporum, [alias Reliquias reponit in æde S. Bonifacij,] Cornelij, Calixti, f Sixti, Sinitij, Nicasij & g Felicis. Stactei quoque & Pamphili Presbyterorum, & sanctorum Martyrum h Crispini & Crispiniani, Nerei & Achillei, Sebastiani quoque, Castuli, & Romani, Papiæ & Mauri, atque Valeriani: Sanctarumque Virginum, Cæciliæ, Eugeniæ atque Anastasiæ Martyrum Christi in ecclesia B. Bonifacij Martyris, in loco, quo prius sanctum corpus illius quiescebat. [in turri a se extructa] Ædificauit enim ibi turrem lapideam post altare, in cuius turris summitate media condidit prædictorum ossa Sanctorum, arcæ saxeæ diligenter inclusa, super quam culmen columnis quatuor sustentatum erigens, auro ornauit & argento. Intra quod arcam oblongam quadrangulo schemate factam posuit, quam etiam auro & argento atque lapidibus ornans, singulorum Sanctorum imaginibus decenter expressis decorauit, versusque quasi ex persona eiusdem arcæ prolatos in circuitu conscripsit, hoc modo:

Nomine quos noto locus hic & imagine signat,
      Præclaros Christi ecce Dei famulos,
Qui corde inpauido rubuerunt sanguine sacro,
      Pro Christo iam animas exposuere suas.

Sed & in turre subiecta versus conscripsit; quatuor quidem in vno latere, & quatuor in altero, elegiaca carmine, hoc modo compositos:

Martyribus Christi, quorum hic ossa quiescunt,
      Hrabanus humilis condidit hunc titulum.
Horum tu, Lector, si noscere nomina cures,
      Arca superposita pandit & ipsa tibi.
Roma decus mundi, laus rerum, summa potestas,
      Hos iam Lectores Pontificesque habuit:
Cum quibus hic pausant sumpti de partibus orbis
      Virtute clari, Christe, tui famuli.

In reliquis vero duobus lateribus, asclepiadeo carmine hos versus conscripsit:

Felices nimium atque beati,
Quos Rex Christus ouans arce superna
Sanctis pro meritis collocat astris:
Vitam perpetuam reddit & illis,
Qui templum Domini gressibus intrant,
Hos nunc ammoneo, corde benigno,
Christum suppliciter vt prece poscant:
Quod cum Martyribus sidera præstet.

[48] Aliorum autem Sanctorum reliquias de diuersis partibus orbis plurimas congregauit, atque in oratoriis, quæ tempore sui regiminis numero XXX construxerat, [& in 30 a se constructis oratoriis.] & ab Episcopus, quorum diœcesi fuerant, dedicari fecerat, honorifice collocauit. De quorum locis, & consecrationum auctoribus, atque temporibus, Sanctorumque nominibus, quorum stolis illustrantur, si vita comes, & diuinus fauor affuerit, locis opportunis, scire volentibus, declarabo.

[Annotata]

a Coluenerius, & octo amplius.

b De hac & tribus sequentibus actum supra num 15.

c Quæ hæc Candida incertum. Duas eius nominis dedimus VII Ianuarij. An ex iis, [S. Candida,] quæ Romæ passa dicuntur in Martyrol. Romano 6 Iunij, 29 Augusti, & 1 Decembris?

d An soror S. Nicasij Episcopi Remensis, cuius infra fit mentio? Vtriusque natalis 14 Decemb.

e Acta S. Leubæ, seu Liobæ, Virginis & Abbatissæ iussu B. Rabania Rudolfo scripta, dabimus 28 Septemb. Agit de ea Rabanus poëm. 110, 131, 135, 138.

f Hi tres fuerunt Episcopi Remenses, e quibus Sixtus & Sinitius, aliis Sinicius, Brovvero Sinisius, coluntur 1 Septemb.

g Forte Episcopi Remensis, de quo 21 Februar. Rabanus poëm. 32.

h 25 Octob. Rabanus poëm. 126. De aliis ante actum num, 15, 17, 29, 31.

CAPVT IX
Abbatiale munus depositum. Libri conscripti.

[49] Cvm igitur vir ille venerabilis monasterium sibi commissum per annos a XX nobiliter rexisset, deposito curæ pastoralis pondere, ad ecclesiam, quam ad Orientem monasterij S. Petri in monte constructam esse supra dixi, se contulit: ibique manens, ac Deo seruiens, cælesti philosophiæ vacabat. [Liber a regimine secedit; libros variostota vita conscripsit,] Erat enim in Scripturis a pueritia valde studiosus, & secundum donum sibi cælitus datum, lectionem diuinorum librorum plurimum adamauit, atque in his sæpius meditatus est, vnde etiam hortatu Fratrum suorum atque amicorum, adgressus est b scribere expositiones librorum diuinorum, tam veteris quam noui Testamenti. Nam, vt ipse testatus est, primum scripsit anno ætatis suæ circiter c trigesimo in laudem sanctæ Crucis duos libellos, hoc est, vnum metrico stylo, cum figuris mysticis, quæ in diuinis libris longe ante prænotatæ sunt: vt in his manifestaretur Christi passio & redemptio nostra, [de Cruce,] in figura sanctæ Crucis esse prænuntiata. In quo etiam soluta oratione subiecta est vniuscuiusque figuræ explanatio: & sic vigintiocto, excepta superliminari pagina, videntur in ea contineri figuræ, simul cum expositionibus suis. Sequentem autem libellum ideo conficiendum putauit, quem etiam in vigintiocto capitulis breuiauit, vt locutionem metri prioris libelli in eo lucidiorem faceret. [de Institutione Clericorum,] Posthæc scripsit ad d Hertolsum Archiepiscopum de institutione Clericorum libros tres: in quibus de Ecclesiasticis ordinibus, & officiis diuersis, quæ in Ecclesia geruntur, ratio demonstratur, & ordo discendi ac modus docendi verbi, Dei declaratur. Ad quem etiam scripsit tractatum super Euangelium Matthæi, [in Matthæum, Homilias,] consummans illum octo libris. Cuius & hortatu fecit Homilias diuersas per totum annum, ad diuersas festiuitates. Et de variis vitiis atque virtutibus subiunxit sermones, ad prædicandum populo Dei.

[50] Posthæc rogatu Episcoporum, e Frecholfi videlicet, f Fridurichi & g Humberti, scripsit in Pentateuchum, commentariorum libros XXIX, [in plures Scripturæ sacræ libros,] hoc est: in Genesim libros IV, in Exodum libros IV, in Leuiticum libros VII, in Numerorum libros IV, similiter & in Deuteronomium libros IV, in Iesu Naue quoque libros IV, & in Iudicum libros duos, in Ruth quoque librum vnum. Fecit etiam, rogatu h Hiltuuini Abbatis, libros IV in expositione libri Samuelis & Regum. Similiter, i Ludouico Imperatore hortante, in Paralipomenon edidit libros IV. Scripsit præterea expositionem in historiam Iudith, librum vnum: & in historiam Hester similiter librum vnum; quos tradidit Iudith Augustæ. Librum quoque Machabæorum priorem, petente Geroldo k Archidiacono, libellis duobus explanauit, sequentem vero libello vno. Librum quoque, qui nuncupatur Sapientiæ, hortatu l Otgarij Archiepiscopi, in tribus libellis, prout potuit, enodauit. Et librum Iesu filij Syrach, qui appellatur Ecclesiasticus, decem libris similiter elucidauit. In m Hieremiam quoque prophetam XX libros expositionis, iuxta sensum maiorum, edidit. In Epistolas quoque Pauli, hortatu n Lupi Diaconi collectarium fecit, colligens de diuersis opusculis Sanctorum Patrum sententias eorum, & in ordinem disponens, in XXX libris illū determinauit.

[51] Sunt quoque alia opuscula eius, quæ ad interrogata diuersorum, ei respondere necessarium fuit: Quorum vnum est de o Coëpiscoporum ordinatione: super quo ad Drugonem p Archiepiscopum scripsit librum vnum. [& varia ad diuersos opuscula.] Ad Notingum quoque Episcopum Veronensem, de præscientia ac prædestinatione Dei, de gratia & libero arbitrio scripsit librum vnum: in quo, quid recte sentiendum esset, ostendit. Nam ad Ludouicum Imperatorem, scripsit librum vnum contra eos, qui oblationem secundum regulam S. Benedicti destruere volebant. Cui & misit epistolam consolatoriam post calamitatem, quæ ei accidit ex parte filiorum suorum & optimatum: in qua ex Diuinis testimoniis ostendit, quod falsum iudicium non potest rite condemnare innocentem: in qua etiam nouissime prouecat eum ad indulgentiam in se commissorum. Postea hortatu eiusdem inprimis fecit Collectarium vnum de sententiis diuinorum librorum, in quo primum testimoniis diuinis probauit, obseruandum esse honorem parentum, & subiectionē potestati a Domino ordinatæ. Deinde de diuersis speciebus virtutum, & econtrario vitiorum, testimonia de auctoritate diuina in eodem opere subiunxit, demonstrans qualiter vnicuique ordini in Ecclesia Deo militandum sit: quod opus XL capitulis confummauit. Ad interrogata quidem Bonosi Abbatis respondendo, quomodo cognationis commixtio declinanda sit, & magica ars deuitanda, confecit librum vnum. Scripsit quoque libellum vnum ad Otgarium Archiepiscopum, in quo primum de pœnitentia legitima, & spe indulgentiæ, deinde diuersa capitula de Canonibus diuersorum Conciliorum subiunxit, ad corrigenda hominum vitia & instituta religionis Christianæ roboranda. Præterea quoque, Macario monacho petente, de Computu confecit Dialogum vnum. q

[Annotata]

a Anno 842. vt supra dictum. Trithemius hinc emendandus tum in anno, tum potissimum in fuga ad Ludouicum Regem.

b De libris scriptis supra actum.

c Anno Ch. 815.

d Aliis, Haistulphum, Archiepiscopum Moguntinum, qui sedit ab anno Ch. 814 ad 826, & Sacerdotem ordinauit Rabanum: ei hos libros priores inscripsit an. Ch 819.

e Episcopi Lexouiensis, cui dicauit Pentateuchum.

f Episcopi Vltraiectensis, cui inscripsit libros Iosue; quos solum tres numerat codex MS. Chiffletij.

g Huic Episcopo Herbipolensi obtulit suas in Iudices & Ruth lucubrationes.

h Abbatus S. Dionysij, & Archicapellani sacri palatij Ludouici Pij.

i At quæ modo præponitur Præfatio, est ad Ludouicum Regem Germaniæ, alterius filium.

k Archidiacono sacri palatij, cuius familiari colloquio se frui tum in palatio Vangionum ciuitatis, id est, VVormatiæ scribit in Præfatione Rabanus.

l Fuit hic decessor Rabani in Archiepiscopatu Moguntino, & sedit ab anno 826 ad 847. Ei etiam Ecclesiasticum inscripsit.

m Absoluit post obitum Ludouici Pij Imperatoris, qui incidit in Kalendas Iulij anni 840. Obtulit filio eius Lothario Imperatori.

n Lupus e discipulo Rabani Abbas Ferrariæ in Francia.

o Forte Chorepiscoporum, annotarat Coluenerius. Liber hic necdum typis vulgatus.

p Est hic Drogo filius S. Caroli Magni ex concubina Regina, in palatio Ludouici Pij enutritus, dein Episcopus Metensis, a Sergio II Vicarius Sedis Apostolicæ in Gallia & Germania designatus anno Ch. 844. In epistola Sergij ad Episcopos Transalpinos Archiepiscopus Metensis appellatur. [Drogo dictus Archiepisc. Metensis.] qua præeminentia diu ante sub fratre suo Ludouico Pio vsus, præsedit in Concilio apud Theodonis villam anno 835, & Ebbonem Remorum Archiepiscopum gradu suo deiecit. Legendus Hincmarus in posteriori opere aduersus Gothescalcum cap. 36: vbi leguntur subscripsisse Drogo Archiepiscopus, Hetti Archiepiscopus, &c. & concluditur his verbis: Hæc scriptura data est a Drogone, qui Synodo præsidebat vna cum Hetti Episcopo Treuirensi, Fulconi, qui successor in Sede Remensi Ebbonis designatus fuerat.

q Annotat Brovverus: Desiderata nonnulla in MS. expleat velim qui potest.

ALIA VITA
Auctore Ioanne Trithemio Abbate.

Rabanus Maurus, Archiep. Moguntinus (B.)

Avctore Trithemio Abbate.

PROLOGVS

Reuerendissimo in Christo Patri, Illustrissimoque Principi & Domino, D. Alberto, sanctæ a Moguntinæ Sedis & Magdeburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo, sacri Romani Imperij Principi Electori, per Germaniam Archicancellario atque Primati, Halberstatensis Ecclesiæ Administratori, b Brandeburgensium Marchioni, Stetinensium, Pomeranorum, Cassubiorum, & Sclauorum Duci, Nurenbergensium Burggrauio, ac Rugiorum Principi, Ioannes Trithemius, Abbas monasterij S. Iacobi maioris Apostoli, in suburbanis Herbipolensis ciuitatis, quōdam vero Spanheimensis, ordinis S. Benedicti, quiequid ad Deū oratio præualet peccatoris.

[1] Obediui mandatis tuis, Reuerendissime Præsul, & Vitam beati prædecessoris tui Hrabani Mauri Magnetij, sacræ quondam Moguntinæ Sedis tuæ Archipontificis, [Auctoris studium in vita B. Rabani describēda] atque Doctoris celeberrimæ opinionis atque doctrinæ, ex diuersis temporum scriptoribus veraci & succincta narratione in vnum volumen comportaui. Nec mirum, si plura gestorum eius silentio pertransiui: quippe qui nullum ante me fixum, solidum & sufficientem de hac ipsa materia potui habere scriptorem; sed primus auctor esse sine præcedente compellor, & ex multis atque diuersis agellis decidentes colligere spicas, Dominicisque thesauris nouus messor manipulos inferre antiquos. Ab eius namque transitu de hoc mundo ad Dominum, vsque ad nos, anni computantur quinquaginta nouem atque sexcenti; cuius longa intercapedo temporis multa per eum gloriose facta perpetuam in obliuionem deduxit. Plures, fateor, historiarum scriptores varia laudum præconia de hoc beatissimo atque doctissimo viro in suis lucubrationibus passim hincinde scripserunt, quorum tamen nullus Vitam eius continuata serie composuit. Qua ex re labor mihi grauissimus occurrebat: quia, dum per diuersos auctores, quid quisque de Hrabano scripserit, compulsus sum quærere; singula, quæ reperi, minus lepide atque concinne potui ordinare. Quis enim, nostris maxime temporibus, ad hæc tanta reperiatur idoneus, vt ea faciat litteraria perennitate reuiuiscere, quæ per tot annos in obliuione mortalium constat permansisse? [excitatur, in tania Principū Germaniæ socordia,] Pudeat Germaniæ Pontifices innatæ, vt ita dixerim, socordiæ, qui vanitatibus dediti, & Dei honorem in Sanctis negligunt, & decorem patriæ turpi dissimulatione contemnunt. Compatior infelicitati nationis meæ Germanicæ, cuius tanta est feritas animorum, vt neque suos recte nouerit instituere natos, neque eos, qui sese moribus & doctrina ceteris præstantiores exhibere studuerunt, condignis laudum & meritorum titulis consueuerit honorare. Ab eo namque tempore, quo sanctus Archipræsul Hrabanus migrauit ad Christum, vsque ad ordinationem tui pontificatus, Reuerendissime Præsul Alberte; Moguntiacensis Ecclesiæ Archiepiscopi extiterunt numero, si recte memini, c quinquaginta, e quibus Hrabani, sanctissimi viri, memoriam nullus reuocauit ad mentem, nomen eius posteritati notum facere nullus eorum attentauit.

[2] Tibi reseruatum est hoc sanctum opus, Christianorum Christianissime Præsul, & Eminentissime Princeps, tuo nomini debetur tanti gloria viri, qui veterum atque sanctissimorum Pontificum imitatione, te in cunctis verum Christi studes exhibere ministrum, & irreprehensibilem Ecclesiæ tibi commissæ verbo & exemplo Pontificem. [pietate erga Sanctos Alberti Electoris] Felix proinde Moguntina, te moderante, sancta Ecclesia, qui sacra Sanctorum ossa tumulis reuerenter eleuata, populis veneranda præstas fidelibus: & quæ veterum incuria mox erant resoluenda in cinerem, memoriæ perpetuæ firmiter commendasti. Vnde Germani omnes iure te Lumen suum, & decus immensum prædicant, qui Dei cultor es maximus, venerator Sanctorum eius integerrimus, religionis Catholicæ defensor constantissimus, genere Princeps nobilissimus, vita & moribus omnium sine controuersia clarissimus & id circo numquam sine honore nominandus. Hæc & his maiora Diuinæ miserationis cumulata beneficia pensicularis Sedes Apostolica, quod nulli apud Germanos eatenus contigisse legitur, Principem ætate iuuenem, sed moribus senem, cum vix annum attigisses quintum atque vigesimum, præmissa electione Fratrum Canonica, te Moguntinæ Sedis & Magdenburgensis Ecclesiæ Archiepiscopum, [triplici dignitate Ecclesiastica collata,] atque Primatem Germanorum Pontificum omnium constituit, tibique munus consecrationis placida benignitate cum palliorum decore vtriusque Ecclesiæ concessit. Insuper vt nomen ter Maximi siue Triarchi merito videare consecutus, Administratorem te insignis Ecclesiæ Halberstatensis constituit, & gloriam Celsitudinis tuæ super omnes Germaniæ Pontifices sublimauit. Quod Diuina præordinatione factum non ambigit, qui vitam & mores tuos ab ineunte noscens ætate, studiosius pensiculauit. Nam teneris ab annis res diuina tibi semper in animo fuit, nihilque dulcius, quam Clericorum choris interesse psallentium, aras pulchro decore ornare, sanctorum & beatissimorum Martyrum Christi simul & Confitentium ossa vario & nitido splendore auri vestire & argenti. Quod ego de tua religiosissima Celsitudine tanto verius confidentiusque scribere potui: quanto diutius ante decennium conuersatus in curia Serenissimi Principis Ioachimi, Brandenburgensis Marchionis, Imperiique Principis Electoris, germani tui, apud d Vrsulam Coloniæ ad Spreuum, Principem te, iuuenemque singulari pietate in Deū feruentem, & vidi plenius & audiui.

[3] Cum igitur Diuina miseratione præuentus, adhuc puer adolescens, tanta pietate, tanta caritate ac deuotione sanctissimis te Christi ministeriis aptare gestires, [& feruenti a pueritia zeto:] vt non modo senioribus stuporem, sed etiam vniuersis, qui te videre, audire, seu alloqui meruissent, grandem incuteres admirationem; quis negare poterit, nisi demens, te, antequam nascereris in mundum, Diuina prouidentia electum, & segregatum in hoc ministerium trini Pontificatus: in quo non solum tibi multimoda sanctitatis merita potes acquirere, sed commissos etiam tuæ fidei mortales vita, doctrina, & pastorali auctoritate ad iustitiæ vias reuoeare? His maximis a summa Dei prouidentia honoribus susceptis, optime facis, operibus ipsis verum te Pontificem exhibendo: qui præter multorum consuetudinem Præsulum, cælestibus terrena postponis, & præfers æterna caducis. Vnde beatum te dicent Germaniæ populi omnes, si tamen (quod faxit Omnipotens) vsque ad finem perseueraueris in cœpto proposito sanctitatis. [quo Reliquias B. Rabani eleuauis,] Sunt æmuli, non dubites, quibus iuuenilis ifte feruor sanctitatis tuæ habetur suspectus, in quo si, miserante Deo, permanseris, auges bonis lætitiam, & misanthropis haud paruam confusionem. Ego autem sciens deuotionem tuam in Sanctos Dei, confido te in bene cœptis, eorum precibus & meritis permansurum, & bonis quotidie studiis additurum meliora: quousque tandem illorum particeps effectus, sine fine gaudeas in cælis, quorum nomen & memoriam, cum tanto mentis desiderio & animi feruore, honoras nunc sedulo Præsul viator in terris. Hrabanum apud Moguntiacos despectum, & pene sempiterna obliuione sepultum, in nomine Iusti summa cum veneratione leuasti de terra, propter quod & omnipotens Dominus animam tuam cum Sanctis suis exaltabit in patria.

[4] Et ego ne defuerim tam sancto ministerio tuo, libens, quod mihi nuper imposuisti, onus suscepi, Vitamque memorati Pontificis beatissimi, qua potui diligentia, ex diuersis auctorum libris in vnum codicem laboriose comportaui, in quo si non satisfeci tuo desiderio, sit bona voluntas in pauperculo sufficiens obedientiæ pro merito. Obediui iubenti, feci quantum potui, & totum, quod mihi de laudibus tanti Pontificis occurrebat, tuo nomini sacratissimo dedicaui. [& hāc Vitam mandauit conscribi.] Suscipe nunc ergo manibus consecratis, Reuerendissime Princeps, primitias frugum Trithemiani sterilis agelli, tuo Pontificatui summa cum humilitate ferentis oblatas, & qui summus es Dei Sacerdos, paleas a granis dignanter secerne, vt sterile paruitatis meæ opusculum de vita S. Hrabani Præsulis tuo imperio compositum, tibique dicatum, eo securius in lucem prodeat, quo sub ferula Pontificalis Eminentiæ tuæ, diligentius enucleatiusque fuerit emendatum. Adest enim Serenitati tuæ copiosa cum auctoritate scientia, vnde non solum defendere hanc lucubrationem meam ab iniuria poteris detractorum, sed etiam, cum opus fuerit, ad amussim castigare. Vale Pontificum Princeps. Ex meo cœnobio, sexta die mensis Nouembris, anno Domini millesimo quingentesimo quintodecimo.

[Annotata]

a Electus 9 Martij anno 1514. ante Archiepiscopus Magdeburgensis & Administrator Halberstadensis, dein a Leone Papa X an. 1518 inter Cardinales ascitus: vita functus 24 Septemb. an. 1545.

b Filius Iaonnis Electoris Brandeburgensis.

c Ita vt primus istorum quinquaginta sit B. Rabanus, vltimus Albertus.

d Berlinum sedes Electoris, conditum denominatumq; fertur ab Alberto Vrso Principe Anhaldino circa annum Christi 1142, sicut vicina huic oppida Bernauia, [Berlinum, Colonia.] Bernauicum, Bervvaldia. Est autem Vrsus idiomate Teutonico Ber Berlino adiacet Coloniaoppidum, ab eo Spreuo fluuio separatum.

LIBER I
Vita priuata B. Rabani.

CAPVT I
Ortus, educatio, tirocinium vitæ monasticæ.

[5] Hrabanus, cognomento a Maurus, familia Magnentius, natione Francus Orientalis, patria Buchonicus, in oppido Fuldensi nascitur, quarto Nonas Februarij, anno Dominicæ Natiuitatis septingentesimo octogesimo octauo, Indictione Romanorum vndecima, qui fuit Caroli Regis Magni Francorum b vicesimus, & Romani Pontificis Adriani primi septimusdecimus annus. [Nascitur B. Rabanus an. 788,] Cuius pater, nomine c Ruthardus, Magnentiana familia satus, vir diues & potens, multo tempore sub Francorum Principibus in Germania strenue militat. Mater vero dicebatur Aldegundis, honestissimæ conuersationis mulier, quæ ipsum filium suum ab infantia Deum timere docuit, [pie educatur,] litteris imbuit, & non minus exemplo, quam verbo docilem eius animum ad omne opus bonum diligentissime erudiuit. Enimuero pia mater, cum adhuc mens nati esset peurili teneritudine flexibilis, mores eius ad Christi dogmatis integritatem laudabiliter instituit, lasciuos pueritiæ motus prudentissima ratione compescuit, ecclesiam visitare, Dei sermones audire, & Diuinis crebro interesse mysteriis adhuc pene infantem continuata sollicitudine mandauit. Erat autem Hrabanus puer, tam naturæ donis, quam gratiæ muneribus a Domino multipliciter præuentus: quæ magna cum tempore sumpserunt incrementa vigoris, donec postremo virum ad summæ perfectionis apicem perduxerunt. [præclaris animi & corporis dotibus præditus:] Ingenio fuit docilis, memoria viuacissimus, mente simul & corpore sub pulcherrima dispositione pudicus atque castissimus: in cuius moribus relucebat integritas, & singularis in animo tranquillitas rutilabat. Omnia tamen ista in eo dona tam gratiæ, quam naturæ clarius emicuerunt, cum ad virilem peruenisset ætatem, in qua virtutum culmen omnium perfectus operator ascendit. Quantum vero ad visibilis pertinebat hominis rationem, corpore satis admodum fuit robustus, complexione mixto sanguine phlegmaticus, plus corpore pinguis, quam macilentus, capite fortis & magnus, omniumque membrorum proportione forma decente dispositus.

[6] Vnde cum bonæ puer indolis de die in diem semper ad meliora proficeret, & iam tunc quoddam in eo futuræ dignitatis & sanctitatis præsagium reluceret; metuens pia mater, ne corruptibile corpus in medio prauæ nationis positum, qualibet occasione deturparet animam, [nouennis in monasterium ducitur,] neue terrena inhabitatio sensum deprimeret multa cogitantem; tradere illum ad monasterium deliberabat, in quo purius eum posse conuersari minime dubitabat. Sed hoc matris propositum a principio genitori non placuit, quod tamen postea, Diuino inspiratus numine, approbauit. Humanum siquidem facile mutatur consilium, [Baugolfo tū Abbate,] quotiens Diuina potestas suum ab æterno prædestinatum operatur instinctum. Præfuit in diebus illis d nouello Fuldensi monasterio reuerendissimus Abbas, nomine e Baugolfus, vir magnæ religionis, & multarum in Christo virtutum: qui S. f Sturmo eius loci primo Abbati succedens, annis præfuit g quinque & viginti, nomen sanctitatis apud Germanos omnes consecutus gloriosum. Huius Abbatis clarissimi magisterio Hrabanus puer, cum esset annorum circiter nouem, a parentibus traditur: & iuxta normam sancti Patris Benedicti, monachis instituendus commendatur. Facta est hæc in monasterium Hrabani solennis traditio vicesima prima die mensis Martij: quæ fuit eiusdem sanctissimi Patris Benedicti festiuitate solennis, anno Dominicæ Natiuitatis septingentesimo nonagesimo septimo, Indictione Romanorum quinta.

[7] Claruit eo tempore in memorato monasterio Fuldensi ingens multitudo monachorum: qui arduam pro Dei amore vitam ducentes, a vino & carnibus omni tempore abstinebant, & nec ius carnium præter infirmos, omninoque debiles, sumebant in cibum, [sub rigida regulæ Benedictine obseruatione,] nec huius mundi voluptatibus vtebantur. Panis eorum cribrarius erat & rusticus: fabæ, pisa, & olera cibus: aqua vel ceruisia, potus. Viuebant de laboribus manuum suarum, sicut veri Patris nostri Benedicti sequaces & monachi, cum nullos eo tempore in monasterio seruos permitterentur habere seculares. Nam quidquid operis necessarij faciendum in monasterio claustralibus occurrisset, non secularium, sed manibus fiebat monachorum. Omnes tunc monachi ad monasticæ regulæ puritatem viuere satagebant, in communi sub vnius directione Pastoris, in vera paupertate sine peculio, castitatem mentis & corporis inuiolabiliter conseruantes, omnipotenti Deo in fraternæ caritatis vinculo seruiebant. O felix ætas, [nactus præceptorem Rathgarium,] & tempora charismatibus sancti Spiritus abunde fructuosa, quando claustralis vitæ Professores erant optimi, & omni decore virtutum mirifice ornati & præditi. His viris in monasterio Fuldensi vita & conuersatione sanctissimis, Hrabanus puer Diuina ordinatione coniunctus, venerabili cuidam monacho seniori, Rathgario nomine, scientia litterarum, & sanctis moribus imbuendus committitur, a quo diligentissime ad optima quæque informatur. Bonæ quoque dispositionis puer, bonum assecutus Doctorem, Diuina miseratione adiuuante, mox sanctæ conuersationis primordia, quantum ætas illa permisit, bene inchoauit, in meliusque successiue perduxit, & optimo tandem fine consummauit.

[8] Postea vero quam annum sextum decimum compleuisset ætatis, anno videlicet Dominicæ natiuitatis in carne h octingentesimo quarto, Indictione Romanorum duodecima, [dein Abbatem:] Baugolfus Abbas Fuldensis migrauit ad Dominum, anno regiminis sui vicesimo quinto. Quo non sine opinione sanctitatis magnæ sepulto, prænominatus Hrabani Mauri præceptor Rathgarius electione Fratrum vnanimi tertius in Abbatia succedens, præfuit annis i sedecim, vir probatæ religionis, & magnæ sanctitatis. Hic Hrabanum præ ceteris singulari diligebat affectu, propterea quod eum nouerat plus omnibus ad obedientiam promptum, & in lectionibus diuinarum Scripturarum indefessa sollicitudine studiosum. Videbat illum ad ardua natum, & qui verbo & exemplo multis esset cum tempore profuturus in salutem. Nouerat etiam salutatem Pastoribus necessariam esse doctrinam, [studiū pietatis & scientiarū coniungit,] cum bona hominis vita sine scientia spirituali diuinarum Scripturarum non sufficiat ad institutionem subditorum. Nam qui sibi soli est bonus, vtilis aliorum Rector esse non potest. Propterea Rathgarius docilem puerum nequaquam statuit negligendum, quem illustratum Diuino spiritu multis non dubitabat fore præponendum. Nec sua fuit confidentia frustratus, cum maior euaserit Hrabanus eruditione, dignitate, simul & merito sanctitatis, quam suorum aliquis vel cogitare potuisset, vel mente concipere.

[9] Mox enim vt annos pueritiæ superauit, se totum diuinis mancipauit obsequiis, in ecclesia frequens, in choro psallentium assiduus, & sine vanitatis nota in seruitio Domini singularis. [addictus choro & orationi,] Nullus monachorum inter cantandum & legendum illo fuit alacrior: nullus ad obedientiam seniorum inter omnes promptiorem se vnquam exhibuit. Deum pura mentis eleuatione semper amauit super omnia, cuius ordinatissimæ voluntati quidquid acceptum nouerat, implere summo conatu satagebat. Ea vero, quæ Diuinæ voluntati didicit esse contraria, numquam in cordis ergasterium censuit admittenda. Mentis suæ oculum a pulueribus terrenæ cupiditatis purum custodiuit & mundum, atque in medio confratrum suorum omni tempore sine offensione viuebat. In oratione sancta pene fuit continuus, in lectione diuinarum Scripturarum sine intermissione laudabiliter occupatus.

[10] Nemo illum vidit otiosum, non fabulis, seu otiosis sermonibus illum quisquam audiuit intentum, neque more complurium per claustrum discursibus vanis quisquam reperit vagabundum. [silentio & cellæ:] Deo semper mente deditus, aut lectioni Scripturarum incubuit, aut scripsit aliquid pro communi Fratrum vtilitate, vel certe secum in cella solitarius habitans erat. Nihil enim dulcius illi fuit, quam continuum sanctarum studium Scripturarum, & ideo cellæ monasticæ secretum, multis importabile claustralibus, paradisi delicias reputauit. Quod enim piscibus riuus & aqua, hoc bonis & studiosis monachis rectissime dicitur cella. Nam sicuti pisces diu viuere sine aqua nequeunt; sic monachi crebrius extra cellam discurrentes, in vera mentis puritate non subsistunt. Cella enim monachis est officina virtutum, & mundus nimium frequentatus multorum causa vitiorum. Cella monachis est diuinæ schola scientiæ, extra quam cælestis non datur sapientiæ doctrina. Vnde monachus, qui secretum cellæ non diligit, ad veram scientiam Scripturarum Dei minime pertingit. Quod beatissimus Pater hic noster, Sanctus probe considerans Hrabanus, cellam ab infantia sua dilexit monasticam, in qua conscientiam suam ab operibus mundi vanis custodiuit illæsam, & omnium scripturarum, tam humanarum, quam diuinarum, plenam fuit assecutus scientiam. Cellæ namque secretum amœnitati comparatur paradisi, in qua delectabiliter consistens, ac sibi per Diuini amoris continuum exercitium vnitus, mente simul & corpore habitauit, secum in domo Dei quietus, animo Creatori suo deuotus, nulli Fratrum molestus, [omnibus vinculo caritatis cōiunctus.] nulli grauis, nulli onerosus, sed acceptus bonis omnibus, & in vinculo caritatis fraternȩ sincere dilectus. In eo fuit completum, quod per Prophetam Ieremiam dudum legitur pronunciatum: Bonum est homini, cum portauerit iugum Domini ab adolescentia sua: quia sedebit solitarius & tacebit, quoniam leuabit se supra se. [Threnor. 3. 27] Hæc sunt purificatæ conuiuia mentis, quæ nemo intelligit, nisi qui accipit: nemo vero accipit, nisi qui se pro Dei amore ab omni carnis illecebra veraciter segregauit. Non enim consentiunt in vnum cohabitare vera gaudia mentis, & corruptibiles deliciæ ventris: quoniam duobus contrariis seruire dominis Saluator omnium dicit non esse possibile. Beatus igitur magnus iste seruus Christi Hrabanus, qui gratia Spiritus sancti præuentus, in consilio impiorum non abiit, & in via peccatorum non stetit, nec in cathedra derisorum consedit. [Matth. 6. 24] Sed in lege Domini fuit voluntas eius confirmata & stabilis, & in iustificationibus eius meditatio illius die permansit ac nocte. [Psal. 1. 2.] Beatus, inquam, vir iste, & omni posteritati merito venerandus, qui in hac mortalitate positus, semen bonum in benedictionibus Domini seminauit, de quo nunc fructum æternæ felicitatis manducat in cælis. Propter quod omni censetur honore dignus, ac sempiterna memoria celebrandus: qui factus imitator discipulorum Domini, doctrina & moribus vniuersam illustrauit Ecclesiam, & varios hæreticorum errores disputando scribendoque confutauit, de quibus suo inferius loco plenius dicturi sumus.

[Annotata]

a De varia eius nomenclatura, tempore & loco natali actum § 2 & 7.

b Imo annus erat regni Caroli 29 & Pontificatus Adriani 16, cum hic Papa electus sit 9 Februar. 772, ille Pipino patri 24 Septembris anno 768 mortuo successerit.

c In Vita Stephani PapæIII dicuntur ad hunc a Pipino Rege directi Fulradus Abba & Rothardus Dux. Sed quis hunc eumdem confirmabit cum hoc B. Rabani parente?

d Circa annum Ch. 744 cœpto.

e aliis Baugolfus, Baugulfus, & Baugolf.

f De eo ita Annales Fuldenses anno 779 Sturmi Abbas Fuldensis cœnobij moritur, cui successit Baugolf eiusdem monasterij monachus. obiit autem S. Sturmus seu Sturmio 16 Decemb. Colitur præcipue 20 Aprilis.

g Imo duobus tantum & viginti. In Annal. Fuld. an. 802 hæc referuntur: Baugulfus Abbas Fuldensis cœnobij, relicta quam habuit potestate, Ratgarium successorem habuit.

h Anno 815 obiisse contendit Brovverus lib. 4 Fuld. Antiq. cum depositæ præfecturæ superfuisse annu tredecim.

i Imo 15 tantum, ab anno 802 ad 817, quo a Fratribus depositus legitur in eisdem Annalibus.

CAPVT II
Studia B. Rabani sub Doctore Alcuino.

[11] a Cvm ergo B. Magnentius octauumdecimum ætatis suæ annum attingeret, qui fuit Dominicæ natiuitatis b octingentesimus sextus, & incredibili diuinarum Scripturarum teneretur amore, iamque omnes deputatos sibi Doctores atque Magistros vel æquasset, vel etiam superasset eruditione & doctrina; nec tamen in his, ad quæ discendo peruenerat, posset esse contentus; sed pro magnitudine desiderij sui ad maiora sacri studij arcana festinaret; locum ad tempus mutare profectus caussa decreuit. [Studiorū desiderio flagrat:] Nam eo tempore studium litterarum generale, sicut postea, necdum in Fuldensi monasterio vigebat. Monachi etenim humili Scripturarum intelligentia contenti, moribus graues, & subrusticana simplicitate imbuti, altiora scientiæ studia non curabant. Vnde beatissimus iuuenis cum pro ingenti Scripturarum desiderio, propter Magistrorum penuriam animum suum in proprio satiare monasterio non posset, sciretque, Rathgarium se Pastorem habere fauorabilem, quadam die ad pedes eius prouoluitur, & quid haberet in animo summa cum humilitate manifestum faciens, consensum sui senis deprecatur. Placuit petitio adolescentis Abbati: & consilio seniorum adhibito, facilem postulanti dedit consensum. Cernebat enim senior prouidus, vt paullo dictum est prius, gratiam in eo relucere Diuinam, cuius illum operatione magnum non dubitabat esse futurum, vnde & libens petita concessit.

[12] In diebus illis florebat in regno Francorum Albinus, qui & Alcuinus, natione Anglicus, professione c monachus, ordine Leuita, dignitate d Abbas monasterij sui Martini Turonensis, Caroli Regis Magni quondam Præceptor, in omni varietate scripturarum doctissimus, qui primus apud Gallos & Italos, e Romæ, Parisiis, & Suessionis, scholis monachorum publicis prælatus, multa scripsit ad vtilitatem communem, & plures in omni scientia auditores educauit doctissimos. Ad hunc venerabilem virum, eo tempore in f vrbe Roma custodem & ministrum Ecclesiæ Lateranensis, [missus ad Alcuinū,] ac scholis monachorum publicis præsidentem, Rathgarius Abbas de Fulda misit Hrabanum cum aliis g duobus monachis, Haimone & Diedone: quorum prior Episcopus postea fuit in Halberstat, posterior vero Hattoni in abbatia Fuldensi Fratrum electione successit. Albinus ergo missos ad se monachos de Fulda sub magisterij sui ferula suscipiens, omnem circa illos diligentiam adhibuit, & nullis pro salubri eorum institutione laboribus pepercit. Hrabanum tamen, quem ceteris acutiorem ingenio videbat, propensiore studio prosequebatur docendi, & singulari cura sollicitudinis circa illum vigilabat.

[13] Annis h sex continuis apud Albinum magistrum Hrabanus studiosissimus auditor atque discipulus Romæ permansit, & discendis Scripturis indefessum studium sedulus impendit. In his artibus septem, quas professores earumdem liberales vocant, euasit doctissimus, & in omni scientia, tam diuinarum quam humanarum traditionum, [in omni genere scientiarū exercetur:] non erat illi secundus. Enimuero quam eruditus fuerit in grammaticis, in rhetoricis, in logicis, in arithmeticis, in geometricis, in poëticis & musicis, in astronomicis & mathematicis, in physicis & metaphysicis, in philosophicis & theologicis, in humanis quoque & diuinis, quicumque plenius intelligere desiderat, eius volumina, quæ & plura sunt & elegantissima, diligentius reuoluat. In disputando tanti fuit acuminis, vt omnium Sophistarum nominatissimus haberetur & esset. Vnde, veluti alter Augustinus hæreticorum terror & malleus erat, quos omnes facili congressione superabat & vicit.

[14] Et cum tantam omnium scientiarum esset copiam adeptus, numquam tamen in superbiam fuit elatus, numquam suo se iudicio inaniter super alios extulit, numquam simpliciores & minus in Scripturis eruditos etiam leuiter contempsit. [cū magna submissione,] In vera namque humilitate fundatus monastica, paruulus in oculis suis apparebat, & quanto maior extitit, tanto se peramplius humiliauit. Nouerat enim, monachi scientiam sine vera humilitate mentis, perniciosam esse stultitiam, etiamsi apud homines doctissimus habeatur. Dicit enim Scriptura: Doctrina viri per patientiam dinoscitur. [Prou. 19. 11.] Patiens autem veraciter nemo dici meretur, [modestia animi,] qui humilis non fuerit & omnipotentis nutui plena voluntate subiectus. Hrabanus autem noster, verus Dei amator, qui & humilis & patiens veraciter extitit, quanto in bonis studiis amplius profecerat, tanto magis animum suum coram Deo & hominibus humiliabat. Non illum vana terreni honoris ambitio traxit ad studium, non paupertas velinopia fecerat monachum in Scripturis esse studiosum: sed Dei amor, qui vincit omnia, mentem illius incenderat ad spiritualis scientiæ incrementa. Nihil est difficile bonæ voluntati, nihil formidabile Deum veraciter amanti. Vnde cum se totum Diuino mancipasset obsequio, nihilque in hoc mundo quȩreret, nihil cuperet vel optaret, nisi Deum solum & scientiam Scripturarum; dignum se Christo studuit exhibere ministrum, a quo nouerat omne donum mortalibus prouenire perfectum. [continua diligentia,] Semper aliquem diuinæ lectionis codicem versabat in manibus, semper in semetipso sibi vnitus aliquid operabatur bonæ operationis. Et neque diebus neque noctibus ab inuestigatione diuinarum cessabat Scripturarum. Nam præter illud tempus, quod vel ineuitabilis necessitas requirebat naturæ, vel diuini cultus ratio postulabat, quod reliquum erat, omne Scripturarum studio impendebat: idque totum se arbitratus perdidisse, quod aliter quam in Dei laudibus, aut sacris fuisset lectionibus expensum. Propterea quotiens ab actionibus poterat vacare publicis, suis vtiliter insistebat priuatis, semperque oratione præmissa speciali deuotione mentis ad Deum, aut legit, aut scripsit, aut legentem in scholis Albinum audiuit Magistrum. His illum sacris intentum studiis, [perfectam doctrinam assequitur:] & sine intermissione continuanter occupatum, magna Dei miseratio cunctarum virtutum decorauit ornatu, contulitque optanti sensum per omnia consummatum intelligendi Scripturas, deditque bene merito Sanctorum scientiam, & in cunctis operibus bonis consummationem.

[15] Annis tandem sex Romæ apud Magistrum cum ingenti doctrinæ profectu expletis, beatus Dei famulus, vna cum Haimone & Diedone, Pastoris sui edicto reuocatur ad Fuldense monasterium: qui tametsi multo libentius sub directione Præceptoris in annos plures cœptum continuasset studium, suo tamen promptus obediuit Abbati, sciens obedientiam cunctis monachorum præualere virtutibus, per quam solam iter patescit claustralibus ad patriam cælestem. Anno igitur Dominicæ natiuitatis octingentesimo i duodecimo, Indictione Romanorum quinta, [redit Fuldam.] B. Hrabanus annum agens ætatis quartum atque vicesimum, Abbatis sui præcepto de Roma cum Haimone & Diedone ad monasterium Fuldense reuertitur; anno videlicet Abbatiæ Rathgarij memorati octauo. Quem Fratres cum magna caritatis lætitia susceperunt, dona multiplicia in eo Diuina honorantes: quippe qui nouerant illum non solum propter scientiæ præeminentiam, magistrum esse venerabilem, sed multo magis ob vitæ meritum, cunctis in Christo virtutibus locupletem. Enimuero per illud sexennium, quo Romæ sub Abbatis magisterio litteris operam dederat, in omni scientia, tam humana quam diuina, supra omnes coætaneos suos mirifice profecerat, euasitque summus in omni scibili philosophus, poëtaque disertissimus, & Theologus cunctorum iudicio excellentissimus. Tanta denique & Romæ & Fuldæ, cunctis vitæ suæ diebus, virtutum & meritorum sanctimonia claruit, quod eorum, qui cum eo habitabant, gratia illum Dei præuentum speciali, nullus dubitauit. Vnde sibi non solum profuit, sed multis verbo, scriptis & exemplo salutis iter ostendit.

[Annotata]

a Plurimos huius capitis næuos emendauimus § 3.

b Alcuinus an. 804 mortuus est: ad quem missus est Rabanus an 802.

c In Chronico Turonensi dicitur Canonicis præfuisse: de monachatu eius silent antiqui.

d In Concilio Romano an. 799 sub Leone III habito, appellaturactione 2 Abbas monasterij S. Martini.

e Docuisse Alcuinum in Italia Romæ, aut etiam Parisiis, aut Augustæ Suessionum, apud antiquos non legimus.

f Mendum illud correximus supra ostensa occasione erroris ex carmine operi de Cruce præfixo, non recte intellecto.

g Imo cum vnico solum socio Hattone missus est, non Romam, sed ad monasterium Turonense S. Martini.

h At secundo anno regiminis Ratgarij mortuus est Alcuinus.

i Et hæc annorum ratio ex dictis corruit.

CAPVT III
B. Rabani sacerdotium: præfectura scholæ Fuldensis: discipuli.

[16] Rathgarius quoque, venerabilis, Abbas, qui, vt supra diximus, illum præ ceteris arctius diligebat, eius profectui miro congratulabatur affectu, gauisusque talem se habere discipulum, qui iam idoneus esset, quoscumque & alios docere, magnificas omnipotenti Deo gratiarum retulit actiones. Verum vt Ecclesiastici ordinis collatione maior esset Hrabano inter Fratres auctoritas, per singulos sacri ministerij gradus euectum, postremo Rector illum tricesimo ætatis anno ad sacerdotalis officij dignitatem promouit. Qui Presbyter consecratus, nihil pristinæ humilitatis omisit, nihil monasticæ conuersationis & puritatis neglexit: [Sacerdotio initiatur,] sed maiori se humilitati subiiciens, totum ad regularis obseruantiam disciplinæ animum conuertit, cunctisque Fratribus suis se obsequentissimum exhibuit: & vel orationi, vel sacræ lectionis studio semper intentus fuit. Cella, sicut prius est dictum, paradisus illi extitit, & chorum psallentium Fratrum, cælum reputauit. Et quia cunctis pro Christi nomine humiliter obsequi studuit, iure omnibus dilectus fuit. Amabant eum sancti seniores vt filium: venerabantur studiosi iuuenes, vt cælestis doctrinæ Magistrum. Omnes quoque in communi totius illum religionis monasticæ habebant exemplum, & summum eruditionis Christianæ documentum. Præcipuo tamen congratulationis officio Rathgarius Abbas reuerendissimus exultabat, [omnibus carus:] quod illum, quem singulari prosequebatur affectu amoris, tanta cerneret insignia possidere virtutum. Et vere dignus fuit amari ab omnibus, qui Conditorem omnium puro semper dilexit affectu. Completa fuit in illo placida illa æternæ sapientiæ pollicitatio dicentis: Ego diligentes me diligo: & qui mane vigilauerint ad me, inuenient me. [Prou. 8. 17 18 19] Mecum sunt, inquit, diuitiæ & gloria, opes supernæ & iustitia. Melior est fructus meus auro, & lapide pretioso; & genimina mea argento electo. Dilexit Hrabanus etenim sapientiam Dei Patris, cuius notitia credentibus datur per fidem in Scripturis sanctis: quarum lectioni tanto crebrius incubuit, quanto Deum sincerius amauit. Eius gutturi fructus sacræ lectionis semper dulcis extitit, quem in feruore sancti Spiritus gustauit. O quam suauis est veraciter gustanti sapor diuini amoris, per quem huius mundi cuncta dulcescunt aduersa, & forti animo vilescunt omnia blandimenta! Nihil præter diuinum in affectum condis admittitur, vbi solus Creator super omnia amatur. Huius sacri ergasterij summus operator extitit Hrabanus iste, de quo loquimur, in quo spiritualis doctrinæ plenitudo exuberans, totam illustrauit Ecclesiam, & plures erudiuit ad iustitiam.

[17] Etne ordine præpostero diutius euagemur, operæ pretium iudicauimus intermissa repetere, & quæ circa Hrabanum ab Vrbe reuersum, priusquam Preasbyter fuerit ordinatus, [eam ante scholis præfectus,] sint gesta, breuiter annotare. Rathgarius memorabilis Abbas vtilitati cupiens consulere plurimorum, de Fratrum suorum consilio, scholam in monasterio Fuldensi publicam instituit: cuius magisterium S. Hrabano, de Italia nuper reuerso, commendauit. Anno itaque Dominicæ natiuitatis octingentesimo tertiodecimo, indictione Romanorum sexta, Hrabanus annorum viginti quinque monasterij monachorum scholæ præficitur: & eum docendi modum, quem ab Albino nunc didicerat, etiam tenere apud Fuldenses monachos inuiolabilem iubetur. Qui mox vt docendi subiuit officium, per omnia curauit Albinum sequi & imitari Magistrum, [docuisset monachos,] vt iuniores videlicet monachos primum doceret in Grammaticis, & cum apti viderentur ad maiora, grauioribus etiam formarentur institutis. Cumque huius nouæ institutionis apud Germanos fama transisset in publicum; plures cœnobiorum Prælati eam docendi formam laudantes, alij monachos suos ad Fuldam miserunt sub Hrabani ferula sacris imbuendos studiis; alij vero scholas erexerunt in monasteriis propriis, quibus præceptores de memorato cœnobio doctiores quosque præfecerunt. Sed in tempore breui valde creuit numerus discipulorum Hrabani docentis, & pertotam Germaniam & Galliam eruditionis & sanctitatis eius veneranda opinio se diffudit. Vnde factum est, quod non solum Abbates monachos, [& seculares:] sed etiam nobiles terræ filios suos Hrabani docendos magisterio subdiderunt. Quosille, vt erat mansuetissimus, omnes summa cum diligentia informabat, prout vniuscuiusque velætas velingenium permittebat; alios in Grammaticis, alios vero in Rhetoricis, atque alios in altioribus diuinæ atque humanæ philosophiæ scripturis, sine inuidia communicans, quod singuli ab eo postulassent. Omnes vero quos in auditorium suum docendos ad misit, non solum prosa, sed etiā carmine, quidquid occurrisset scribere informauit.

[18] Multos insignes, doctos atque sanctissimos a auditores habuit, [ex iis Fuldæ illustriores fuerunt monachi,] quorum excellentiores atque præcipuos Megenfridus, in libro de temporibus gratiæ quartodecimo, nominatim commemorat, & sunt isti. b Strabus, monachus Fuldensis, patria Francus orientalis, qui magistro in regimine scholarum Fuldæ successit, vir in omni plenitudine scripturarum doctissimus, metro exercitatus & prosa, [Strabus, Freculfus Ep. Lexouien.] multa in vtroque genere conscripsit. c Freculfus, monachus Fuldensis, patria Saxo, postea Episcopus Lexouiensis in Rotomagensi prouincia, Christianæ fidei prædicator egregius, qui & ipse plura opuscula conscripsit. d Lutbertus, monachus Fuldensis, [Lutbertus Ab. Hirsaugien.] & postea primus Abbas in Hiisaugia, Spirensis diœcesis, patria Sueuus, Doctor in omni varietate scripturarum eminentissimus, nec minus vitæ merito, quam eruditione præclarus, qui nonnulla ingenij sui monumenta reliquit, & multa suis bona monachis impendit. e Hirdolfus monachus Fuldensis, patria Francus orientalis, [Hildolfus & Ruthardus scholæ Hirsaugiæ præfacti,] & primus apud Sanctum Aurelium Hirsaugiæ scholarum magister, homo integerrimæ conuersationis & doctrinæ, qui & ipse multa vtilia conscripsit. f Ruthardus, monachus Fuldensis, & secundus apud Hirsaugiam scholasticus post mortem Hildolfi, qui cum esset doctissimus, plura composuit. g Bernardus, monachus Fuldensis, & postea Hirsfoldensis Abbas, patria Francus Orientalis, vir sapientia & moribus clarus, multa lucubrauit. Bertholfus, monachus Fuldensis, patria Doringus, [Bernardus Ab. Hirsfeld.] vir tam in diuinis Scripturis, quam in literis humanis longe doctissimus, qui & ipse nonnulla scripsit. Ioannes, [Bertholfus & Ioannes scriptores,] monachus Fuldensis, patria Francus Orientalis, poëta & musicus insignis, qui & plura scripsit, & cantum Ecclesiasticum primus apud Germanos varia modulatione composuit. Vingbertus, monachus Fuldensis, patria Saxonicus, vir miræ simplicitatis, & magnæ nihilominus eruditionis, [Vingbertus pius,] vitæ merito, & clarus virtutibus effulsit. h Egbertus, monachus Fuldensis, [Egbertus inclusus, Carolus Archiep. Moguntinus,] vir vitæ admirabilis & multo tempore voluntarie pro Christo inclusus, miraculis coruscans; nonnulla composuit. Carolus, monachus Fuldensis, patria Francus Orientalis, magnæ sapientiæ & eruditionis homo, quem ferunt, mortuo præceptore i Moguntinum meruisse Archiepiscopatum, & nonnulla edidisse volumina. k Altfridus, monachus Fuldensis, patria Saxonicus, mira sanctitate & eruditione clarus, [Alifridus Ep. Hildesheym.] Deique verbi prædicator egregius, qui de Fulda missus ad nouam in Saxonia Corbeiam scholasticus, postea quartus Hildelsheymensis Ecclesiæ Pontifex ordinatur. Omnes præscriptos Hrabani apud Fuldam insignes discipulos, Meginfridus historiarum scriptor commemorat, & varia dicitur scripsisse opuscula. Ex aliis quoque cœnobiis ad se missos insignes habuit auditores multos, doctrina & vitæ sanctimonia celeberrimos: quorum nomina per memoratum scriptorem expressa, nos isthic amore breuitatis obmisimus, ne tædium induceremus.

[Annotata]

a De discipulis præcipuis actum § 4 & 5.

b VValafridum Strabum Abbatem Augiæ hunc esse supra ostendimus.

c Discipulum fuisse Elisachari diximus num. 19.

d Aliis Lintbertus, de quo Trithemius in Chronico Hirsaugiensi.

e Huius nusquam alibi neminit Trithemius, ne quidem in Chronico Hirsaugiensi. An Rudolphus intelligendus Vitæ prioris auctor?

f Inter Sanctos refertur a VVione, Menardo, Ferrario XXV octob.

g Brunuart aliis dicitur.

h Alius ab hoc fuit Egbertus duobus seculis iunior, creatus 22 Abbas Fuldensis anno Ch. 1048, vita functus 17 Nouemb an 1058, [Egbertus Abbas Euldensis] vti ad hos annos scribunt Schafnaburgensis & Marianus Scotus. De eo hæc tradit Lesleus lib. 5 de Rebus Scotorum in Machabæo 85 Rege: Egebertus quoque Abbas Fuldensis, hoc tempore viguit, cui suffectus Sigebertus Scotus, virture & pietate est consecutus, vt Moguntinus Archiepiscopus omnium conspiratione declaretur. Verum eius successorē non Sigebertum, sed Sigefridum, apud Germanos ex Eppesteynia familia oriundum fuisse docent Brovverus lib. 4 Antiq. Fuld. & Serarius lib. 5 rer. Mogunt. Ob verba Leslei Egebertum Scotis ad scripsit VVion appendice ad Martyrologium monasticum, S. Egebertus, [an colatur.] inquit, Scotus Abbas Fuldensis, vir doctrina & sanctitate conspicuus. Vtrumque citant, & Egbertum Sanctis annumerant auctor Martyrologij Anglicani, & Camerarius in Menologio Scotorum, hic XIX Nouemballe XXVI eiusdem Nouemb. Hunc sequitur Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, & cum altero Egberto confundit, coniicitq; vixisse ad annum 690. Annon maiori iure hic Rabani discipulus Sanctis adscriberetur, qui miraculis dicitur coruscasse? Verum sodiliora requirimus antiquorum testimonia.

i Hæc supra refutata sunt.

k De eo egimus num. 20.

CAPVT IV
Ratio docendi B. Rabani: scientia linguæ Græcæ.

[19] Cvrauit etiam hic beatissimus monachorum institutor auditores suos erudire, non minus ad timorem Dei & mandatorum obseruantiam, quam ad intelligentiam Scripturarum, sciens in sancto Propheta Daniel scriptum: Quoniam qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: & qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. [Daniel. 12. 3] Parum est enim ad scientiam hominis claustralis intellectum erudire, nisi etiam studeas pro viribus affectum ad Dei amorem accendere. [Discipulis bonos mores & vitam sanctiorem inculcat:] In quo docendi genere beatus Doctor Hrabanus præ ceteris notabiliter emicuit: qui suos auditores inprimis ad iustitiam erudiuit, quibus inter legendum crebro persuadere conatus est, mores suos regularibus conformare sanctionibus, euangelicisque ante omnia semper obedire institutis. Docuit illos mundum, & omnes voluptates carnis pro Dei amore contemnere, vanitates transitorias & seculi pompas fugere, & omnem concupiscentiam inordinatȩ voluntatis declinare. Deum pura mente super omnia diligendum monuit, & sedulo, vt se reminiscerentur morituros, discipulis Lector inculcauit.

[20] Monasticæ religionis tam sincerus fuit amator, vt in auditorium suum neminem admitteret, nisi prius mentem eius diligentissime super integritate obseruantiæ regularis explorasset. [dyscolos & immorigeros a sua disciplina arcet,] Vnde si quos mente aut corpore vagos, & ad obseruantiam monasticæ disciplinæ minus reperisset idoneos, tamquam animalia bruta & bestias immundas, ab accessu montis diuinarum Scripturarum arcebat, dicens: Scriptum est: Bestia, quæ montem tetigerit, lapidibus obruatur. Propterea, Fratres, abite, & primum discite vos mente componere, vt moribus emendatis digni sitis cum Mose, Dei sermones in montis cacumine audire. [Exod. 19. 12] Nemo enim Dei Scripturas discendo vtiliter percipit, cuius adhuc anima vitiorum puluere sordescit. Et hæc forma docendi sancto viro semper familiaris extitit, vt studio literarum iustitiæ præponeret disciplinam, & scientiæ Scripturarum anteferret pietatem. Qui tanto facilius iustitiam & virtutum obseruantiam persuadere potuit, quanto eas non modo verbis, sed etiam operibus demonstrauit. Singularem habebat docendi gratiam, & persuadendi maximam facilitatem. [moderate seuerus.] Nam & ingenio fuit acutus, & facundia disertus, voce quoque tubali sonorus, & quadam grauitate venerandus. Vnde quotiens ratio postulauit, sola potuit voce terrere improbos, & non minus humilitate mulcere prostratos. Conueniens animæ donis corpus, Domino largiente, consecutus: & magna fuit in eo dilectionis auctoritas, & non minor cum mansuetudine affabilitatis humanitas. Qua moderatione ab adolescentia temperantissime vsus, & sibi tranquillus extitit, & discipulis Doctor vtilis fructuosusque, vt pro tempore merebantur, occurrit.

[21] Fuerunt eo tempore, Meginfrido testante, in cœnobio Fuldensi monachi sub regula S. Benedicti, [Monachis tum Fuldæ 150] omnipotenti Deo in summa religione famulantes, numero centum quinquaginta, qui omnes, vt supra dictum est, a vino & carnibus abstinebant. Ex his duodecim ad minus, in omni scientia Scripturarum doctissimi, dicebantur Seniores: [præerant 12 seniores & Magister post Abbatem:] quorum consilio Abbas in quotidianis necessitatibus vtebatur, vt opus non esset vniuersam fatigare congregationem. Quotiens vero ex his duodecim quispiam, vel ad aliud cœnobium missus, vel morte fuisset sublatus, ex doctioribus & sanctioribus moxalius in eius locum Rectoris & Seniorum electione constituebatur. Et hæc laudabilis Seniorum constitutio multis annis durauit, quamdiu videlicet studium Scripturarum in Fuldensi monasterio, quod S. Hrabanus inceperat, viguit. Ista autem fuit lex duodecim Doctorum, vt singulis legerent singuli iuxta principalis ordinationem Magistri, qui semper tertius decimus erat, & propterea omnium deputator lectionum, cui & obedire ceteri post Abbatem omnes tenebantur.

[22] Fama sanctitatis & eruditionis Fuldensium monachorum, & Sancti præcipue Hrabani, per totum se regnum Francorum longius diffundente, [studia illa e monasteriis eliminarunt diuitiæ & luxus.] filios suos multi nobiles & ignobiles ad seruiendum Domino in eorum consortium tradiderunt: e quibus postea plures in Germania Ecclesiæ Pontifices habuerunt atque Pastores. Regulari etenim obseruantia durante, nullus a Dei seruitio repellebatur, siue nobilis esset, siue ignobilis: sed iuxta præceptum Legislatoris Benedicti, cunctis aditus patuit pura intentione conuerti volentibus. Quæ tamen consuetudo cum successu temporis, & in Fuldensi monasterio, & in plerisque aliis contra intentionem regulæ cernitur immutata, postea videlicet quam & diuitiæ religionem extinxerunt, & luxus cum ambitione pessima studium eliminauit Scripturarum. Feruor eo tempore incredibilis fuit monachorum, a sanctarum studium Scripturarum, qui per S. Hrabanum Fuldæ cœpit, vt supra diximus, & breui per omnia pene cœnobia Germaniæ & Galliæ conualuit.

[23] Nec erant Latino patrioque sermone contenti; sed linguam discere Græcam atque docere, necessarium fore discipulis diuinæ speculationis arbitrati, etiam Hebraicæ Chaldaicæque notitiam cum labore fuerunt assecuti. Sanctus namque Hrabanus, [Rabanus Græce doctus,] Albini Romæ auditor, b Theophilum quemdam Ephesium habuit præceptorem, a quo Pelasgi sermonis intelligentiam apprehendit sufficientem, quam reuersus in patriam, suis quoque discipulis absque inuidia communicauit. Enimuero, cum esset vir omnium non solum studiosissimus, sed etiam sine contradictione cuiusquam doctissimus, optime intellexit, neminem apud Latinos veraciter eruditum, & in sacris litteris consummatum posse reperiri, qui notitiam Græcæ linguæ non fuerit assecutus. Quod eo confirmo fidentius, quo, arte impressoria multiplicatis hodie Græcis voluminibus, & ipse sub bonis præceptoribus quantulamcunque huiusce sermonis intelligentiam apprehendi. Nam sicuti riuulus ex fonte, ita ex lingua Græca, Latina descendit. Quisquis ergo fontis notitiam despicit, vim & proprietatem riuuli, poculo cuius vtitur, minime cognoscit.

[24] Iure igitur omnis Germania simul & Gallia tripartita hunc beatissimum Doctorem veneratur Hrabanum, vt vnicum totius eruditionis principem: a quo & Pontifices Romanisusceperunt Ecclesiasticæ disciplinæ, [suos ex indigenis primus docuit linguas Græcam & Latinam,] & monachi Scripturarum salutarem clauem intelligentiæ. Merito, inquam, Germanorum posteritas omnis Hrabani laudes in perpetuum personabit, qui primus omnium veteri barbarie pulsa, suam fecit nationem sermone Latinam. Primus enim omnium sub fide Christi Germanos & Græcam resonare linguam docuit & Latinam. Nullus ante illum, apud Germanos vel natus vel institutus, Græci sermonis notitiam habens, tot volumina tam eleganter, tam proprie, tamque concinne atque Latine vspiam conscripsit. Si qui vero apud Germanos in regno Francorum ante ipsum docti fuerunt, non indigenæ, sed Græci, Romani, Galli, Scoti, Britanni, seu aduenæ aliunde venientes extiterunt. Beatissimus autem Christianæ fidei Doctor insignis Hrabanus, vnicus & primus Germanarum institutionum Princeps, & Magister disciplinæ, qui nullum ante se in sua habuit natione præcedentem scientiæ consummatæ Doctorem, Diuino (haud dubium) succensus instinctu, quod domi habere non potuit, Romæ laudabiliter quæsiuit, inuenit, didicit, & Germanis sine inuidia reportauit, priscamque de patria barbariem fugauit. Gentem suam gemino decorauit ornatu, qua & moribus ad sanctitatem politiorem reddidit, & infusa sermonis Romani elegantia in omnem scientiæ plenitudinem introduxit. O Doctorem cunctis venerandum seculis! O litteratorum Principem, omnibus viris doctis perpetua celebrandum festiuitate, qui vitam in carne duxit sanctissimam, & vniuersis Ecclesiæ filiis doctrinam effudit salutarem! Iure, inquam, viuaci memoria commendandus est omnium, qui non solum exemplo tunc præsentibus æternæ pabulum vitæ præbuit, sed etiam posteritati suis scriptis documenta salutaria reliquit. Vere dignus est, cuius in benedictionibus memoriam celebret omnis per Germaniam posteritas, per quem nobis tanta mentis & corporis prouenit vtilitas.

[Annotata]

a Videtur erga deesse.

b Quod Brovverus in notationibus ad Vitam S. Sturmionis de Trithemio veritus fuit, vt Lectori verba dederit, quæ dari sibi non postulet, etiam de eo hic vereri possemus. Sed vnde Tritthemio incidit, [Theophilus Græcus.] ab hoc Theophilo Rabanum Græcas Romæ litteras edoctum? Forte ex Alcuini ad hunc epistola septuagesima secunda inter huius opera.

CAPVT V
Celebritas ordinis S. Benedicti. Opus B. Rabam de Cruce.

[25] Fidem Christi orthodoxā summa cum alacritate semper docuit: sacram enodem Scripturam apud Germanos primus reddidit: vitam Apostolicam ducens, perniciosos hæreticorum errores constantissima ratione confutauit. Denique, sicut in superioribus est dictum, [Exemplo Rabani & norma eius docendi,] primus omnium apud Germanos publicam monachorum scholam tenuit: in qua non solum claustrales, sed plures etiam secularis vitæ homines habuit auditores. In ministerium diuinarum Scripturarum scientias conuertit seculares: &, veluti Socrates alter, tractam e cœlo philosophiam in ethicam transmutauit. Propterea, vt me dixisse memini, auditores suos in omni doctrina litteraturæ secularis ad plenum instituit: eosque inprimis grammaticos, dialecticos, rhetores, arithmeticos, geometras, astronomos, musicos, atque poëtas statuit: & postea idoncos ad diuinarum Scripturarum scientiam introduxit. [studia in aliis monasteriis floruerūt.] Hæc forma docendi peripsum didascalis tradita, multis annis in Fuldensi monasterio perseuerauit: & successu temporis ad plura Germaniæ cœnobia non sine maxima vtilitate translata fuit, sicuti facile per veterum scripta comprobatur. Eo tempore, præter solum Ordinem sancti Patris Benedicti, nulla fuerunt claustralium per totam Germaniam cœnobia: cum neque Cistercienses adhuc essent instituti, neque Fratrum Conuentus Mendicantium, neque alterius cuiusuis obseruantiæ singularis, qui omnes longe postea superuenerunt. Et ideo quotiens in hoc opere mentionem de monachis facimus, non alij quam Benedictini sunt intelligēdi nisi nominatim alterius professionis exprimātur specialiter.

[26] Ad multos annos durauit in cœnobiis monachorum istud mirabile studium Scripturarum, & viros sanctitate non minus, quam doctrina sacer Ordo Benedicti produxit innumerabiles. Legimus enim, sicuti ex supputatione annalium nostrorum constat manifestum, quod ex monachis, [numerus Prælatorū Ecclesiæ & Sanctorū ex Ordinæ S. Benedicti.] Ordinem sancti Patris Benedicti professis, quatuor & viginti per successum temporis sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ fuerunt Pontifices, Cardinales ducenti sexaginta nouem, Archiepiscopi per diuersas mundi Ecclesias mille sexcenti octoginta quatuor, Episcopi vero quatuor millia quingenti duodecim. Denique catalogo a Sanctorum ex eodem Ordine reperiuntur ascripti quindecim millia sexcenti, præter moniales & alios innumeros, quorum nomina ignoramus. Hi sunt fructus monachorum studij salutaris, in quo, plantante Hrabano, multa millia in omni doctrina & sanctitate totam illustrarunt Ecclesiam. Sed non durauit in finem hæc sancta consuetudo monachorum, quoniam quod laudabiliter cœpit ex tempore, etiam cum tempore turpiter defecit. Nam circa Dominicæ natiuitatis annum millesimum centesimum, multiplicatis in Ecclesia Dei variis institutis claustralium, studium a monachis nostris tepescere cœpit, ac pene defecit.

[27] Hrabanus autem Maurus, monachorum Scholasticus insignis, posteaquam scholis præfuerat annis quinque, manum apposuit ad scribendum, ætatis suæ anno tricesimo: qui fuit Dominicæ natiuitatis octingentesimus octauusdecimus, Indictione Romanorum vndecima. [Rabanus scribit opus de laudibus sancta Crucis,] Et cumprimis quidem scripsit mirabile illud opus de laudibus sanctæ Crucis, quod postea dicauit Gregorio summo Pontifici quarto. De quo in supplicatione pro Mauro sic ait præceptor b Albinus:

Hunc puerum docui diuini flumine verbi;
      Ethicæ monithis & Sophiæ studiis.
Ipse quidem Francus genere est, atque incola syluæ
      Buchoniæ, huc missus discere verba Dei.
Abba suus namque Fuldensis rector ouilis,
      Illum huc direxit, ad tua tecta, Pater.
Quo mecum legeret metri scholasticus artem,
      Scripturam & sacram rite pararet ouans:
Ast vbi sex lustra impleuit, iam scribere tentans,
      Ad Christi laudem hunc edidit arte librum.

Quæ vero, quanta, & qualia deinceps scripserit, tam in calce huius voluminis, quam in libro de Scriptoribus ecclesiasticis lector studiosus poterit inuenire. Nullus ante illum Germanus tot volumina composuit: tot vtiles Ecclesiæ tractatus tanta venustate elegantiaque Latini sermonis rutilantes, [& plurimos libros.] in natione Theutonica prius nemo lucubrauit. Nam vetus & nouum ex integro Testamentum in voluminibus multis exposuit, & commentariis pulcherrimis luculenter exornauit. Quod quidem scribendi studium, ab eo tempore vsque ad mortem suam, per annos triginta nouem, sine intermissione semper continuauit.

[28] Anno autem Domini nostri Iesu Christi octingentesimo vigesimo, Indictione Romanorum tertia decima, c Rathgarius Fuldæ Abbas tertius, cui Fratrum electione quartus in ordine Abbatum succedens, Ægilo, vir senex & religiosus, præfuit annis quinque, [Ratgario Abbati succedit Ægil] sub quo beatus Hrabanus cœptum strenue docendi continuauit officium, vitam in omni plenitudine virtutum agens religiosissimam, & sacram indesinenter explanans Scripturam, ad gloriam Dei omnipotentis, Qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a De his ita Baronius ad an. Ch. 494 num. 77: Cum innumerorum pene sanctissimorum atque etiam doctissimorum Patrum Patriarcha Benedictus fuerit fœcundissimus propagator; perperam measententia illi factunt, qui ei, [Sācti Ord. S. Benedicti.] quos non genuit alienos partus supponunt, qui, inquam, nimio eius Ordinis, sub quo profirentur amore, nonnullos fama illustres viros, qui etiam ante S. Benedicti tempora floruerunt, eiusdem fuisse regulæ professores imprudenter & inconsulte nimis affirmaut. Etenim non fœcundis, sed sterilibus supponi altera soboles consueuit. Præstitit hoc inter alios Trithemius, auctorque ceteris posterioribus fuit idipsum faciendi. Hæc Baronius. At plurimos, quorum nusquam meminit Trithemius, huius Ordinis Sanctos proferimus.

b Imo ipse Rabanus in persona præceptoris Albini tum pridem defuncti: & Patronus, quem deprecatur, est S. Martinus, non Gregorius IV Papa, vti supra ostensum.

c Deest hic verbum, depositus est. aut quid simile. Rationem temporis non conuenire dictum est num. 32. De schismate Fuldensi sub Ratgario Abbate extat Poëma Rabani num. 30. De depositione eius pluribus agit in Vita Ægilis successoru Canatdus tum monachus Fuldensis.

LIBER II
Vita B. Rabani Abbatis.

CAPVT I
Electio in Abbatem. studia promota.

[1] Hactenus, Reuerendissime Præsul, & Princeps Illustrissime Alberte, primum de vita S. Hrabani prædecessoris tui librum, auxiliante Domino Deo, continuauimus, in quo conuersionem eius ad institutiones monasticas, studium quoque & eruditionem Scripturarum aperta narratione digessimus: [Præfatio huius libri.] vt, quo feruore Diuini amoris simul & fraternæ caritatis vir tantus conuersationem suam inceperit, posteritatis memoriæ perpetuo commendaremus. Nunc autem in sequenti libro, quem secundum adiicimus, primo tempus, quo Fuldensi monasterio præfuit Abbas, quantum se vires nostræ tenues nimium extendunt, stylo commendare pergimus: vt historiam ordine debito non fraudemus. Verumtamen non pollicemur, nos omnia scripturos, quæ in abbatia gessit; sed ex multis consignamus paucissima, vtpote, qui propter negligentiam scriptorum inuenire nequiuimus, quæ restabant potiora.

[2] Anno igitur Dominicæ natiuitatis octingentesimo a vicesimoquinto, Indictione Romanorum tertia, mortuus est Ægilo, Fuldensis monasterij Abbas quartus, anno regiminis sui quinto, vir moribus & vita religiosus, & diuinarum Scripturarum amator præcipuus. Post cuius sepulturam Hrabanus Maurus Magnentius, [B. Rabanus eligitur Abbas Fuldensis:] Doctor & Scholasticus, monachorum celeberrimus, Fratrum electione communi Abbas in ordine quintus instituitur, anno ætatis suæ tricesimo septimo, & præfuit annis duobus & viginti, Pastorem se ouium Christi exhibens, in omni sanctitate vitæ spectabilem, & in opere semper efficacem. Primus Fuldæ Abbas fuit a B. Bonifacio Archiepiscopo institutus b S. Sturmus, natione c Anglicus, anno Domini septingentesimo quadragesimo tertio, Indictione Romanorum vndecima, præfuitque annis sex & triginta. Post quem Baugolfus Abbas præfuit annis vigintiquinque; cui successit Rathgarius annis sedecim: quo mortuo, Ægil Abbas præfuit annis quinque. Et illo vita defuncto S. Hrabanus, in ordine Fratrum quintus, vt diximus, fuerat ordinatus. A fundatione itaque monasterij Fuldensis vsque ad ipsum Hrabanum, per annos octoginta duos, Abbates per ordinem quatuor extiterunt.

[3] Hrabanus itaque memorati cœnobij quintus Abbas institutus anno prænotato (qui fuit annus Ludouici Regis Francorum Pij d decimus, Eugenij Papæ secundi annus quoque secundus, & e Othgarij Archiepiscopi Moguntini primus) in humilitate pristina perseuerauit, & vitam, [accuratā sui & subditorum curam gerit:] sicuti consueuerat, in omni puritate mentis & corporis corā Deo indesinenter continuauit. Deum munda conscientia dilexit super omnia, procuius amore contempsit vniuersa. In toto corde suo mādatorum eius semper memor extitit, & numquam a bono studio cessauit. In oratione tam deuotus & continuus extitit, vt nemo, conuersationis eius ignarus, putasset illum lectioni Scripturarum vel f momentaneo potuisse intendere, vel nouæ compositionis quidquam lucubrare. Rursus in legendis diuinis Scripturis, in lucubrandis quotidie ferme nouis voluminibus, atque in docendis instituendisque ad pietatem Diuini cultus, ad regularis disciplinæ obseruantiam, & morum integritatem monachis commissis, nec minus in ordinanda cura domestica, tam frequens fuit & sedulus, vt orandi nullum videretur habere momentum. Amor quippe Dei, quo totus ardebat incensus, non permisit esse otiosum, quoniam, sicuti expertus verissime Beatus testatur Gregorius, [S. Greg. hom. 50 in Euāg.] Amor Dei numquam est otiosus. Operatur enim magna, si est, quod si operari renuit, profecto verus Dei amor nunquam fuit.

[4] Beatus itaque Abbas Hrabanus ouium Christi sollicitus, parum indulgens suæ infirmitati naturæ, omne tempus, quod occupationibus rei familiaris subripere potuit, orationi & studio impendit. Monachum habuit nomine g Strabum, patria Francum, ex vrbe h Præpolitana oriundum, [Strabum scholæ præficit.] virum in omni scientia diuinarum humanarumque literarum doctissimum, carmine ac prosa, longa exercitatione peritum, nec minus vitæ merito, quam Scripturarum eruditione venerandum, quem post se monachorum i scholæ præfecit, & introductum docendi modum obseruare & continuare mandauit. Qui Strabus & prosa & carmine plura scripsit. Ipse denique Hrabanus, vigilantissimus pastor, munus docendi propter Abbatiam penitus non deseruit, nec a componendis voluminibus cessauit. Amator nempe Dei sincerus, quotiens opportune potuit, docendi officium, vt prius, repetiuit. Vnde, [alios rebus temporalibus curādis:] quo liberius vacare posset interius, procuratores rerum temporalium sufficientes constituit & idoneos, de quorum fidelitate non potuit dubitare. Regnum Dei ante omnia quærere studuit, & de rebus transitoriis se nimis anxie numquam intromisit. Et quia Deum in toto corde suo dilexit super omnia, huius vitæ ab ipso necessaria consecutus est magna in abundantia. Circa regimen tamen animarum valde sollicitus extitit, & oues Christi sibi commissas verbo salutis, exemplo sanctitatis, & pabulo necessariæ sustentationis studiosissime pascere curauit.

[5] Sub eius regimine monasterium Fuldense rebus atque personis creuit quotidie, & fama sanctitatis monachorum eius per totum Francorum se regnum diffudit. Præcipue tamen Abbatis Hrabani opinio doctrinæ & sanctimoniæ in ore fuit omnium celebris & gloriosa, [bona per Europam monasterij fama dispersa, monachos] non solum apud Germaniæ Francos, sed apud Gallicanos quoque & Italos: cuius viri fama Reges & Principes, Episcopos & Doctores quoslibet etiam longius distantes, in eius venerationem permouit. Omnes incomparabilem eius mirabantur doctrinam, & coniunctam eruditioni sanctitatem laudibus continuis prædicabant vbique. Ex omni regno Francorum, quod tunc erat vnum, Germanis & Gallis, ad audiendum illum certatim confluebant viri multarum facultatum periti, & se fore beatos existimabant, qui ad eius fuissent familiaritatem admissi. Multi quoque Principes, nobiles & ciues Hrabani magisterio filios suos commiserunt imbuendos, [& discipulos multiplicat.] variis atque magnificis præceptorem donis & muneribus honorantes. Quos ille tanta sedulitate docuit, qua maior excogitari vix potuisset. Fuit enim laborum patiens, & qui sibi nihil onerosum aut graue iudicabat, quod vel ad Dei honorem, vel ad proximi pertinebat vtilitatem, vnde sibi soli natus videri non voluit, qui salutem aliorum semper, vt propriam quæsiuit.

[Annotata]

a Imo anno 822 supra probatum est.

b Aliis Sturmis, Sturmio & Sturmis, cuius Vitam scripsit eius discipulus Ægil Abbas IV.

[]

c Ægil in Vita. Noricā prouincia exortus, nobilibus & Christianis parentibus generatus & nutritus fuit. vbi Brovverus annotat Boios intelligi, quod Norici in Boiorum ditionem migrarint. De aliis Abbatibus satis actum.

d Potius vndecimus fuisset Trithemio, cum 28 Ianuarij anni 814 S. Carolo Magno patri successerit, aut certe primus tantum Eugenij Papæ II, creati anno 824 die 19 Maij.

e Hoc toto anno 825 & fere sequenti 826 adhuc Haistulphum Otgarij decessorem vixisse scribit Serarius lib. 4 rer. Mogunt. aitq; 28 Decemb. infesto Innocentum anni 826 obiisse, [Haistulphus.] cui potius anno 827 successor datus est Otgarius. Haistulphus Sanctis annumeratur in Actis MSS. Patronorum ciuitatis Moguntinæ.

f Forte momento.

g Hunc eundem esse VValafridum Strabonem, dein Abbatem Augiæ diuitis supra dictum § 5.

h An Poapolitana scribendum? πόα, herba, vt vrbs Herbipolis intelligatur. De loco eius natali alibi nihil legimus. Trithemius lib. 2 de Viris illustribus vbi Strabum a VValafrido alium statuit, vtrumq; natione Teutonicum scribit cap. 35 & 41.

i De eo supra egimus. Gerungum II Abbatem Hirsaugiensem, eius Fuldæ discipulum fuisse probat in Chronico Hirsaugiensi ad annum 854 Trithemius, aitq; se reperisse Strabi libellum de Arithmeticis dimensionibus, cui præponit epistolam ad hunc Gerungum sic incipientem: Reuerendissimo merito Patri, ætate Filio, littera, discipulo, gratia Magistro, Gerungo Abbati æternæ beatitudinis præmium possidere. Hæc ibi quæ difficilia sunt: nam VValafridus Strabus quinque ante annis obiit, quam hic Gerungus creatus fuerit Abbas: quod a Brovvero non animaduersum, qui eodem cap. 14 libri 1. Fuld. Antiq. & Strabum esse VValafridum, mortuumq; anno 849 tradit, & hinc probat Gerungum discipulum eius fuisse.

CAPVT II
Dotes B. Rabani ad regendum. Virtutes.

[6] Ad regimen animarum, Deo prouidente, valde fuit idoneus, vigilantia, pietate, discretione, prudentia, opere, & doctrina nulli secundus. Non erat penesillum acceptio personarum, sed electio sola meritorum: [Excellit gratia regendi,] qui statim, vt Abbas ordinatus fuerat, vt iustitiæ magistram, in omnibus Benedicti Patris sequebatur regulam, a qua in omni vita sua numquam temere declinauit. In ipsa namque regula sic Abbas Benedictus mandat Abbati: [S. Benedictus regula 2.] Non præponatur ingenuus ex seruitio conuertenti: nisi alia causa rationabilis existat. Enimuero siue seruus, siue liber, omnes vnum in Christo sumus, & sub vno Domino æqualem seruitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si humiles & meliores ceteris in bonis & sanctis operibus inueniamur. Hæc & alia monasticæ perfectionis instituta sanctus Abbas Hrabanus, vna cum euangelicis præceptis atque consiliis, obseruatione studuit adimplere continua; & fidelem se Christi ministrum atque vicarium in monasterio exhibuit. In doctrina sua regulam custodiuit Apostolicam, in qua Paulus amator Christi præcepit, dicens ad discipulum: Argue, obsecra, increpa, id est, misce discreto examine temporibus tempora, & terroribus blandimenta. [2 Tim. 4. 2] Durum magistri, [seueritatē suauitate miscet:] & pium patris affectum subiectis sibi monachis exhibuit, quando indisciplinatos & duros corde seuerius arguit, obedientes vero, mansuetos & humiles, vt in melius proficerent, paterno affectu beneuolus obsecrauit. Numquam dissimulauit peccata delinquentīum, sed mox vt oriri cœpissent vitia, radicitus amputauit. Honestiores enim & animis generosiores, prima vel secunda admonitione blandus corripuit, & oratione mansuetissima confestim ad sanitatem mentis reuocauit: improbos vero, si qui occurrissent, duros corde, superbos & inobedientes non verbis modo, sed etiam verberibus & abstinentia seuerius castigauit, sciens scriptum: Quia stultus non corrigitur verbis. [Prouerb. 18. 2] Et iterum: Percute filium tuum virga, & liberabis animam eius a morte. [Prouerb. 23. 14]

[7] Meditationem Dominicæ passionis in corde suo singulari deuotione quotidie solebat reuoluere, & pro morte Saluatoris innocentissima lacrymans & gemens gratias referre. Fertur enim sanctam in consuetudinem duxisse, vt numquam cibum sumeret, nisi prius gratias agens, vitam, actus, & passionem Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi, [addictus meditationi de Christi passione:] ab Incarnatione incipiens ad ascensum eius in cælum, per singulos articulos meditando, geniendo & orando percurrisset. In argumentum est veritatis opus illud de laudibus sanctæ Crucis, in quo summa diligentia & deuotione, mysteria Dominicæ passionis enodauit. Nisi enim patienti Christo magnopere fuisset compassus, tanta laudum præconia nūquam in eius passionis memoriam scribere potuisset. Verum, quia mentem Christo compatientem habuit, vires, quas negauit infirmitas, pietas ministrauit. Omnium namque spiritualium exercitiorum Dominicæ passionis est maximum, in quo monachus, qui recto & sapido modo fuerit assiduus, cito magnum inueniet conuersationis internæ profectum. Monachum in hac sancta meditatione homini mundano præposui, propterea quod exutus negotiis secularibus, ad meditationem Dominicæ passionis, vitæ & mortis, aptior iure censetur.

[8] Hrabani autem conuersatio multum segregata fuit a mundo, propterea factus est Deo proximus, & sibi per binarium in ternario monastice vnitus. Huius sanctissimæ conuersationis ad monadem ternarij mysterium nemo vtiliter intelligit, qui adhuc vitiorum puluere sordescit. Quisquis enim purgatus a voluptatibus carnis, & segregatus a vanis mundi sollicitudinibus, in domo Domini secum solus habitat; [frequens in consciētia examinanda:] iam oculos mentis apertos habere laudabiliter incipit, & nihil præter Deum solum vel amat vel metuit. Quo sanctissimo purgationis genere beatissimus Abbas Hrabanus mirifice illustratus, Deum super omnia timuit: in cuius apparere conspectu aut reus, aut a bono opere vacuus, horribile iudicauit. Quocirca futuræ sibi mortis imaginatione crebro perterritus, cui esset villicationis suæ rationem quandoque redditutus, sedulo cogitabat, sciens artem esse omnium artium regimen animarum. Continuam ergo futuræ rationis reddendæ memoriam reuoluebat in mente: sciens nimirum culpæ pastoris incumbere, quidquid in ouibus suis paterfamilias minus vtilitatis potuerit inuenire. Propterea summo conatu sic statuit viuere, vt, quantum fragilitas permittit humana, securior appareret coram Deo in reddenda ratione. Vnde non minus opere quam sermone, verum se omni tempore Pastorem ouium Christi studuit exhibere. Et ob id omnia, quæ discipulis docuit esse contraria, in suis factis ostendit non agenda. Omnipotenti Deo se gratum in cunctis actionibus exhibere studuit, quem pura conscientia, [feruens in caritatē Dei & proximi:] mundo corde, & feruentissimo caritatis desiderio amauit. Ad seipsum recta conuersatione semper ordinatus extitit, & a semitis iustitiæ minime declinauit. Ad subditos quoque suos debita sub vigilantiæ cura ordinatum se præbuit, quorum vtilitatem & profectum in omnibus quȩsiuit. In caritate proximi propter Deum ardens fuit & feruidus, nulli grauis vnquam, nulli iniuriosus, nulli molestus, sed neminem lædens, benefecit vniuersis. Euangelicis obedienter inhærens præceptis, bonum, quod sibi fieri, secundum rectum rationis iudicium, voluit, prior ipse aliis sedulo impendit. Omnes in Christo sincere dilexit, omnes honore præuenit, & cunctis pro viribus benefacere curauit.

[9] Semetipsum sibi pro Christi amore veraciter abnegans, euangelicis mandatis, ac monasticis institutionibus suam in cunctis voluntatem subiecit: mortificatisque perniciosis desideriis & voluptatibus carnis, [deditus abnegationi sui & relunio:] Christianæ arma patientiæ assumpsit, & sub confessionis ordine martyrio non caruit: vtpote qui corpus suum ieiuniis, vigiliis, orationibus, disciplinis, & aliis duris exercitationibus monasticis, sine intermissione grauiter macerauit, carnibus, vino, & quibuslibet esculentis lautioribus semper abstinuit: fabis, pisis, & oleribus naturæ indigentiam vtcunque sustentauit. Quasi Paradisi delicias amauit ieiunium, & necessitatibus carnis semper præposuit animæ nutrimentum. Quidquid necessitatibus suis potuit subripere, in vsus mox pauperum censuit erogare. Nam pientissimus cum esset in pauperes, & Abbas Fuldæ, & Archiepiscopus Moguntiæ, tanta eos commiseratione prosecutus est, vt decrastino nullam videretur habere prouidentiam. Vnde & a bonis viris, Deumque timentibus Pater nominabatur inopum, [liberalis im pauperes] & hospes egenorum. Ab illis vero, quos auri cupido insatiabilis auaritiæ flammis incenderat, non pius, non misericors, non munificus, sed prodigus, vane gloriosus, & dissipator substantiæ Christi, per iniuriam potius nuncupari consueuit. Ita virtus semper habet osores, qui Pharisærum & scribarum exemplo, bonum, quod negare in proximo nequeunt, in partem malam atque sinistram temere peruerunt. His similia Beatus Hrabanus ab improbis passus est multa, [sum obsequis nonnullorum.] qui cum pietatem eius in pauperes haud negare possent, vanitatis studio ascribere non timebant, asserentes illum vanæ laudis amore ductum, eleemosynas facere potius, quam pro honore Dei. Sed vir Domini militans sub fide Christi, qui radio Diuini amoris stabili iam firmitate ardebat, nec vana blateronum curauit obloquia, nec a bono, quod inchoauerat, opere propterea cessauit: quamuis non modo detractionibus suorum, sed etiam conuiciis vrgeretur. Nec tamen mirum, si in tanta congregatione bonorum inueniebantur etiam nonnulli minus perfecti, aut mali, cum inter duodecim Apostolos Christi, vnus fuerit inuentus traditor esse Magistri: & e septem primis Ecclesiæ Diaconibus sui extiterit nominis auctor erroris. Verumtamen non dereliquit Omnipotens famulum suum in tribulatione, quem in camino paupertatis multipliciter probatum inuenit esse fidelem, ac stabili firmitate voluntatis bonæ pene inuincibilem.

CAPVT III
Auaritia monachi varie punita. Mulieribus accessus ad monasterium a B. Rabano prohibitus.

[10] [Adelhardus monachus] Nvllus eorum, quibus Dei amor cordi fuerat, & sacrarum studium Scripturarum, facientem eleemosynas virum Dei molestabat in aliquo, sed ex monachis illi, quos ministros &dispensatores rerum domesticarum constituerat, facibus auaritiæ succensi, bonis obnitebantur studiis sui Pastoris. [iussus pre refrigerio defunctorū eleemosynas dare,] E quibus vnus fuit, nomine Adelhardus, patria Francus, homo plus æquo in rebus mundi sollicitus, quem Pater maiorem cellerarium domus constituerat, cuius historiam infelicitatis vt scribamus, ratio postulat æquitatis. Clementissimus inopum Pater publico mandauit edicto, vt quotiens ex Fratribus monasterij aliquis morte commutaret hanc miserabilem vitam, eius præbenda in cibo & potu integra, & sine diminutione, per dies triginta continuos pro animæ defuncti salute pauperibus deberet erogari. Contigit autem anno Hrabani Abbatis duodecimo, qui fuit Dominicæ natiuitatis octingentesimus tricesimus septimus, Indictione Romanorum quintadecima, plures in Fuldensi cœnobio monachos, vocante Domino, ab hac misera futuram transmigrare ad vitam. Vnde vir sanctus, & defunctis compatiens & pauperibus viuis, ipse Adelhardo, dispensatori domus, seriosius mandauit, coram omnibus dicens ei: Cura, Frater, quam diligentissime, vt præbendas defunctorum Fratrum meorum plenas & integras, sicuti pro eorum salute constitui, singulis fideliter pauperibus distribuas. Quod si neglexeris, animam tuam in districto Dei iudicio ream fore noueris, & puniendam. Respondit Adelhardus, se Patris iussa libenter facturum. Sed o virus mortiferum, quam noxia est semper claustralibus auaritia, quos & propriæ salutis facit immemores, & contra puritatem monasticam in superbia pertinaces! Adelhardus piger ad obedientiam, tardus ad pietatem, & ardens totus ad auaritiam, pauperum inopiam neglexit, & nimia cupiditate seductus, suffragia mortuis debita fraudulenter subtraxit. Nam partim contemptu Abbatis, cuius obluctabatur pietati, [eas præ auaritia detinet:] partim auaritia, non minus quam tepiditate perniciosa, datus in reprobum sensum, quiescentium in Domino præbendas, aut in totum retinuit, aut infideliter pauperibus ministrauit.

[11] Sed non tulit æquitas Diuina tantam eius temeritatem sine vindicta. Quadam namque die, cum externis rerum curis nimium occupatus, hora iam esset tardior, & dormientibus ceteris per locum capitularem solus tenderet in dormitorium, lucernulam, ex more in manibus gestans, vidit illic per gyrum monachos consedere plurimos, consueto schemate nigro indutos: & nimio terrore correptus, quid ageret, nesciebat. Erat enim tardior hora noctis, [ab vmbris defunctorū apparentibus] qua Conuentum simul tunc adunatum suspicari non potuit. Vnde cum diligentius intueretur, singulas Fratrum nuper vita defunctorum vmbras esse cognouit, quibus stipendia subtraxerat ordinata, & vltra modum perturbatus animo, retrocedere tentabat. Sed nimius pauor, sanguine concitato in aduersum, & crura obrigescere fecit & pedes, vsque adeo, quod semouere de loco non potuit. Consurgunt mox impetuose spirituum defunctorum terribiles vmbræ, prostratumque nimio pauore videntem, indumentis, virtute occulta, spoliarunt, ac dorso non solum, vt nobis est consuetudo castigandi, nudato, [crudeliter castigatus,] sed insuper corpore toto miserum cædunt, sensibiliter virgis verberant, percutiunt, horribili vocis imagine consonantes: Arripe infelix auaritiæ, quam meruisti, vindictam, post triduum grauiora recepturus, posteaquam nobiscum inter mortuos fueris computatus. Euanescentibus mox vmbris, remansit Adelhardus iacens, vt mortuus, circa medium vero noctis, cum Fratres consurgerent ad laudes matutinas, flagellatum miserum repererunt, inloco Capitulari iacentem, mortuo quam viuo similiorem. Qui deportatus ad infirmitorium, & ad se tandem Fratrum ope reuersus, quid viderit, & quæ mala perpessus fuerit, audientibus reuelauit, & quod die tertia moriturus, iuxta verbum apparentium sibi spirituum prædixit. Et ne somnium existimarent, aut solius passionem mentis, Cernite, inquit, plagas, & verberum considerate liuores, quia nemo sic dormiens, absque impressione aliqua violenta extrinsecus poterit signari. Intuebantur miserabili seueritate percussum astantes, nec lacrymas poterant continere, inter quos sanctus Pastor Hrabanus, qui nimis periclitanti ampliori compatiebatur affectu caritatis, & piæ commiserationis. Curauit ergo sollicitus, quod officium requirebat Abbatis, iamque viribus deficientem, [tertio post die moretur:] paterno monebat affectu de commissis pœnitentiam agere, & de misericordia Dei nullatenus desperare. Quem etiam, salubri admonitione contritum & pœnitentem, sacramentis præmuniuit Dominicis, morientemque precibus Domino instantius commendauit. At ille sub magno & aperto signo veræ contritionis die tertia migrauit e vita.

[12] Quo mortuo, beatissimus Abbas Hrabanus omnipotenti Deo sacrificium hostiæ salutaris pro remedio animæ illius obtulit, [in purgatorio in pœnā sua auaritia, bonis viuentium operibus, aliis applicatis,] ieiunia & orationes & sibi & Fratribus indixit, eleemosynas auxit, & in salutem eius, quidquid boni poterat, misericorditer impendit. Cum ecce defunctus, tricesima die post mortem suam, in cella oranti Hrabano post matutinas visibilis & squalidus apparuit, & quid pateretur, etiam habitu & assumpto schemate quodammodo demonstrauit. Ad quem nihil territus vir Domini ait: Quomodo est, Frater, & quid circa te nunc agitur, qui tam squalidus mihi appares? Dic mihi, per Dominum precor, quid tibi profuerunt orationes nostræ, castigationes & ieiunia? Cui respondit spiritus: Orationes vestræ omnipotenti Deo gratæ & acceptæ fuerunt, mihique non in paruum releuamen profuere pœnarum: sed plenam obtinere veniam nequeo, donec Fratres nostri ascenderint in cælum purgati, quos ego in carne positus, mea tenasitate ac negligentia in pœnis purgatoriis retardaui. Nam & præbenda mihi alioquin debita ipsis in subsidium prouenit, sicuti Diuina iustitia ordinauit. Sed oro te, Pater, duplicentur præbendæ pauperum, & confido, quod Dei miseratione citius liberabor. Promisit vir sanctus, quod postulauit defunctus. Duplicauit egenis præbendas, & orationes continuauit. Vnde post alios triginta dies iterum claro schemate defunctus apparuit viuo Pastori, [diutius punitur.] se iam tunc liberatum retulit, Domino Deo, & Hrabano gratias egit. Ex eo tempore Fuldenses monachi pauore tam miserabilis historiæ perculsi, & curam satisfaciendi pro mortuis Fratribus adhibuere sollicitam, & Abbatis sui præcepta sine contradictione, ac si diuinitus emanassent, custodire satagebant. Nam, cum huius facti apud eos memoria, qui tunc inter mortales viuebant, penitus esset indelebilis, mentes omnium tanto perculserat metu pauoris; quod non solum debitas vita defunctis Fratribus præbendas distribuebant integras & plenas in vsus pauperum, sed vnus etiam quisque de sua portione victus quotidic subtrahens aliquid sibi, libens in subsidium contulit egenorum.

[13] Fecit & aliam valde necessariam constitutionem beatus Abbas Hrabanus, quæ, vt fertur, vsque in præsentem diem in monasterio seruatur. Sciens enim quam sit monachis frequens conspectus mulierum periculosus, illis maxime, qui iuniores ætate in timore Domini adhuc minus exercitatos habent sensus, [Ingressam in monasterium interdictū] de consilio duodecim seniorum cunctis perpetuo mulieribus ad monasterium interdixit accessum. Quæ sancta constitutio vt robur obtineret perpetuum, transitum fæmineo sexui per aquilonarem vrbis portam, extra quam situm est monasterium, perpetua sanctione prohibuit & negauit. In huius primordio constitutionis matrona quædam nobilis, curiositate fæminea superata, sancti Abbatis inhibitionem contemnens, [fæmina contēnens,] adiunctaque sibi familiarium turba, per vetitam vrbis portam exiuit, & ecclesiam monasterij præsumptuosa temeritate intrauit. Quæ mox a dæmone arrepta, horribiles cœpit emittere voces, astantesque nimio pauore perterruit. Quam ligatis manibus sui reportarunt in oppidum, [a dæmone ad mortē vsque obsidetur.] & salutem eius cum lacrymis, Hrabani & monachorum precibus commiserunt. Verum, Domino permittente, tam crudeliter in eam sæuiebat dæmonium, quod intra paucos dies mori fuit compulsa, dæmonio in ea sine intermissione clamante: Pro me data est sententia Dei, quoniam nemo, sola morte excepta, me ab hoc vasculo eiiciet. Similia nonnullis constat postea contigisse mulieribus, quas sub simili præsumptione dæmonium inuasit. In festis tamen S. Bonifacij Martyris & Dedicationis hodie mulieribus ad ecclesiam monasterij tantum accessus permittitur, quod B. Hrabani, & multis postea temporibus penitus negabatur.

CAPVT IV
B. Rhabani miracula, noua monasteria erecta, abdicatio regiminis.

[14] His & aliis multis per virum Dei laudabiliter constitutis, & mirabiliter patratis, nemo de eius sanctitate poterat dubitare, cuius nutui omnes tam promptam cernebant Diuinam adesse potentiam. Vnde nomen eius in toto regno Francorum factum est magna celebritate gloriosum: & multi de remotis terræ prouinciis eius fama cruditionis & sanctitatis excitati, ad videndum illum & audiendum quotidie confluebant, qui conuersatione ac moribus eius perspectis, ad meliora profecerunt. Multis in abbatia Fuldenti virtutibus coruscauit & signis, [Sanctitate celebris B. Rabanus,] quorum a nobis memoriam nimia intercapedo temporis abscondens, obliuione perpetua sepeliuit. Ita mortalibus semper vilescunt præsentia, vt quantumlibet excellenter suis temporibus dicta seu facta insignium virorum, non solum commendare litteris despiciant, sed etiam laudem adhibere meritis eorum dignam contemnant. Veterum magnifice gesta & leguntauide, & laudibus celebrant, sed contemporaneos sibi viros, etiam si veteribus sint meliores, quasi notos, & ob id minoris pretij, spernendo meritis priuant. Tam est iniqua mortalium de rebus æstimatio semper, vt incognita miretur, & laudibus celebret: nota vero, & sibi præsentia tamquam nihilum vilipendat, fidem maiorem incertis scriptis præstans alienis, quam scientiam vel æstimationem oculis propriis. Hinc fit iniuria multis, qui magna fecerunt in hoc mundo temporibus suis & scriptorum vel penuria, vel negligentia, nullam aut paruam apud posteritatem memoriam sunt consecuti. Sic Hrabanus sanctissimus Abbas magnas fecit in diebus suis virtutes, nec tamen condignam meritis a scriptoribus accepit memoriam. Refert enim supradictus auctor Meginfridus in volumine de temporibus gratiæ, [miracula patrat;] Hrabanum hunc beatissimum Abbatem suis ad Deum orationibus cæcos illuminasse duos, claudos gressibus formasse quatuor, de humanis etiam corporibus plures eiecisse dæmones, & multis aliis claruisse miraculis. Sed quo hæc facta sint ordine, non satis luculenter expressit. Propterea tamen de sanctitate illius dubitandum non est, quod Vitam eius non inuenimus ex ordine ab antiquis compositam: cum similia multis Sanctorum acciderint. Verum si quis de huius viri sanctimonia dubitat, libros, quos magno labore quondam edidit, attentius reuoluat. Optima scripsit, quoniam Diuino spiritu illustratus, pure, sancte, [sanctos libros scribit:] & irreprehensibiliter in medio prauæ nationis vixit. Nec aliter viuere potuit, qui tam sancta docuit & scripsit. Nam cum esset ardens in Diuino amore, nullum sine spirituali exercitio tempus præteriit, quippe qui se totum Dei seruitio mano pauit. Legit vtilia, scripsit sancta, docuit recta, operabatur cȩlestia, & sine intermissione meditabatur diuina.

[15] Hæc illum sancta conuersatio, & nobis merito venerabilem fecit in terris, & cum Sanctis Dei omnibus gloriosum reddidit in cælis. Deo iuuenis in monasterio cœpit viuere: ac bene cœpta fideliter vsque ad mortem continuauit. Monachus fuit innocens, Abbas in Deo semper proficiens, Archiepiscopus inter perfectos excellens: fraternæ caritatis amator & cultor feruentissimus extitit, & salutem omnium studiosissime quæsiuit. Vnde zelo Diuini amoris accensus, [ad alia monasteria excolendæ exsubditis mittit,] multis cœnobiis, quæ tunc fundabantur de nouo, & monachos ex suis dedit rogatus, & doctrina præclaros Abbates. Infirmiores quosque, & minus in obseruantia regulari zelosos atque perfectos, in monasterio secum detinuit: & sub virga disciplinæ ad meliora quotidie compellere non cessauit. Ad monasteria vero nouiter fundata, non misit infirmos, sed fortes, non tepidos & carnales, sed moribus & eruditione consummatos atque perfectos. Anno regiminis sui abbatialis tertiodecimo, qui fuit Dominicæ natiuitatis octingentesimus tricesimusoctauus, Indictione Romanorum prima, cum Erlafridus quidam Comes in Calba a monasterium in memoriam S. b Aurelij Pontificis apud Hirsaugiam, Spirensis diœcesis, [Hirsaugiā Luthertū Abbatem,] nouum a fundamento construxisset, missa legatione in Fuldam cum precibus Otgarij Archiepiscopi Moguntini c Hrabanum Abbatem, monachos ab eo petiit, & eius dispositioni cœnobium, quod erexerat, commendauit. Qui pro Dei reuerentia precibus annuens supplicantis, Lutbertum Hirsaugiæ primum Abbatem constituit, cui de suis monachos in omni religione perfectos monastica quindecim numero coniunxit. Ad monasterium quoque d nouæ Corbeiæ, quod in Saxonica regione, quæ nunc e Westgallia nuncupatur, fundari cœpit anno Dominicæ natiuitatis f octingentesimo vicesimosecundo, indictione Romanorum quintadecima, monachos postea consummatos destinauit, viros eruditos atque sanctissimos, inter quos S. g Altfridus, postea quartus in Hildelsheim Pontifex, [Corbeiam S. Altfridum.] vnus extitit: per quem Deus multa signa & miracula fidelibus ostendit. Ad alia quoque plura cœnobia, eo tempore nouiter constructa, beatus Pater Abbates misit & monachos, quorum nomina breuitatis amore silentio pertransiuimus: vtpote qui ad finem historiæ rationabiliter festinamus.

[16] Cum itaque reuerendissimus Abbas Hrabanus in lege monastica irreprehensibiliter viueret, & multos verbo & exemplo ad iustitiam erudiret; sæuit in eum totius boni aduersarius, & variis modis viri propositum eneruare, penitusque subuertere laborabat: & multis variisque nocendi mediis virum sanctum aggressus, [Dissensio neorta,] cum animi eius constantiam nequaquam posset perfringere, subditorum eius mentes ad odium Pastoris callida studuit machinatione prouocare. Anno igitur natiuitatis eius h quinquagesimo septimo, vt Meginfridus Fuldæ postea monachus est auctor, facta est inter eum & monachos eius, sollicitante diabolo, grauis quædam & nociua dissensio, cuius tamen caussam non expressit. quam i Ludouicus Germanorum Rex, [relicto monasterio, degit apud Ludouicū Regē Germaniæ.] frater Lotharij Imperatoris ac Regis Italiæ, filius Ludouici primi, cum audiuisset, missis ad Fuldam nunciis, Hrabanum ad se vocauit Abbatem, & monachorum temeritatem regali auctoritate compescuit, venientemque cum honore suscepit, & biennio ferme secum in curia regali detinuit. Interea monachi Fuldenses pœnitentia ducti, oratores miserunt ad Regem, humili supplicatione rogantes, vt ablatum sibi redonaret Abbatem. Quod tamen facere, propter caussam rationabilem, & Abbas ipse renuit, & Rex admittere nullatenus consensit. Mansit ergo in aula regia beatus Abbas Hrabanus k biennio, vsque ad mortem Orgarij Archiepiscopi Moguntini, monachis interim lamentantibus.

[Annotata]

a Hæc plenius referuntur initio Chronici Hirsaugiensis, vbi Comes in Calue dicitur.

b Hic est Armenus Redicianorum Episcopus, S. Basilij Magni Synchronus & coætaneus, quem Galesinius, [S. Aurelius.] Ferrarius aliiq; referunt coli 9 Nouemb. Trithemius 25 Maij.

c Addenda præpositio ad.

d De noua hac Corbeia actum II Ianuarij in Vitæ S. Adelardi per Radbertum, cap. 16 & S. Gerardum Abbatem cap. 9 & III Februarij ad Vitam S. Anscharij.

e

Imo Westohalia. De origine huius vocabuli multa congerunt Geographi moderni, & VVernerus Rolev vinck libro de situ & moribus VVestphalorum cap. 2, quorum nullus a Gallis nomen illis concedit. [VVestphalia vnde dicta.] De iis Poeta Saxonicus, qui Arnulphi Imperatoris euo vixit, ad annum 772 hæc habet:

Sed generalis habet populos diuisio ternos,
Insignita quibus Saxonia floruit olim:
Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit.
Denique Westphalos vocitant in parte manentes
Occidua, quorum non longe terminus amne
A Rheno distat. Regionem solis ad ortum
Inhabitant O osterlingi, quos nomine quidam
Ostphalos alio vocitant, confinia quorum
Infestant coniuncta suis gens perfida Sclaui.
Inter prædictos media regione morantur
Angarij, populus Saxonum tertius,

Sunt ergo Westphali dicti, quod in occidua parte seu limine aut limite Saxonum occidentali habitarent, Oostphali quod in Orientali. est West occidens, Oost Oriens, palen, limites, fines, limina regionum aut Imperij.

f Consentiunt in anno auctor antiquus de Constructione monasterijnouæ Corbeiæ apud Meibomium & tomo 2 Scriptorum Franciz, Schafnaburgensis in Chronico, Albertus Crantzius lib. 1 Metropolis cap. 19 aliiq;

g De Altfrido egimus num 20 in Prolegomenis.

h Ex hoc loco § 7 ostendimus in ætate Trithemium huc vsq; triennio aberrare.

i Imo Rabanum ad ecclesiam, S. Petri in monte ad orientem monasterij secessisse, librosq; cœptos absoluisse, dictum in priore Vita num. 49.

k Quinquennio priuatim vixisse certum est ex supra dictis.

LIBER III
Vita B. Rabani Archiepiscopi.

CAPVT I
Archiepiscopatus Moguntinus. Concilia habita.

[1] Igitur post mortem memorati Archiepiscopi Moguntini Orgarij (qui fuit in ordine Archipræsulum quintus, & obiit anno Dominicȩ natiuitatis octingentesimo quadragesimoseptimo, Indictione Romanorum decima, mensis Aprilis die vicesimaprima, in monasterio S. Albani Martyris apud Moguntiam, in capella S. Bonifacij cum honore sepultus, anno pontificatus sui a vicesimosecundo) B. Hrabanus Maurus Magnentius Abbas Fuldensis, [Otgario Archiepiscopo Mogūtino defuncto succedit B. Rabanus,] promotione Ludouici Regis, in Archiepiscopum Moguntinum electus, votis Procerum successit, & præfuit b annis nouem, mensibus quatuor. Cui substitutus in abbatia Fuldensi c Hatto præfuit annis septem. Hrabanus itaque Abbas anno ætatis suæ quinquagesimo nono, qui fuit Lotharij Imperatoris septimus, & quarti Leonis Papæ d secundus, Germanorumque Regis Ludouici æque septimus, & Dominicæ natiuitatis iam prænotatus, in Archiepiscopum ordinatus, pristinum vitæ rigorem non solum in nullo minuit, sed quasi tunc primum inciperet conuerti ad Deum, [sancta vita subditis præit:] regularis obseruantiæ disciplinam in multis auctam, vsque ad mortem custodiuit. A carnibus & vino inprimis abstinuit, delicias non quæ siuit, nullas infirmæ carnis aut mundi voluptates siue illecebras vllatenus admisit: balnea, & omne quod corpus tenerum fouet, sed mentem resoluit, damnatione perpetua refutauit: gregem sibi commissum, vt verus Pontifex, feruidusque Christi minister, summa diligentia custodiuit: quem verbo, exemplo, simul &huius vitæ pabulo, qua potuit sollicitudine, pauit & enutriuit. Ab eius memoria numquam recessit Apostolica sententia Pauli, dicentis: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum, sobrium, castum, virtutibus ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, atque salutaris scientiæ doctorem: non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, & qui testimonium habeat bonum ab his etiam, qui foris sunt; vt non in improperium incidat, & in laqueum diaboli. [1. Tim. 3.] Quæ omnia crebrius in mente reuoluens, nihil eorum, quæ Pontificalis ministerij officium requirere videbatur, omisit: sed irreprehensibilem se cunctis in operibus bonis semper exhibuit. Ordinatus autem fuit in Archiepiscopum, sicut est dictum, e vicesima sexta die mensis Iunij, quæfuit SS. Ioannis & Pauli Martyrum festiuitate solennis, apud Moguntiam in ecclesia cathedrali, Rege Ludouico, & multis aliis præsentibus.

[2] f Eodem anno, iubente Ludouico Rege, apud Moguntiam in monasterio S. Albani Martyris, circa principium mensis Octobris Synodum habuit: [Synodum conuocat,] ad quam non solum de sua prouincia, sed etiam de aliis plures Episcopos & Abbates conuocauit; quorum consilio, multa pro communi vtilitate rei ecclesiasticæ prudenter ordinauit. g Per idem tempus mulier quædam, Thierda nomine, pseudoprophetissa, de partibus alienis venit ad Moguntiam: quæ Salomonis Episcopi Constantiensis parochiam suis vaticiniis non modice perturbauerat. [pseudoprephetissam multos decipientem punit;] Nam certam de proximo instantem consummationis seculi diem, aliaque perplura, quæ soli Deo sunt cognita, quasi diuinitus sibi reuelata, se scire, publice prædicabat, dicens, eodem anno vltimum mundi diem imminere. Vnde multi ex populo vtriusque sexus timore perculsi, ad eam venerunt, oblatisque muneribus, se illius orationibus, quasi alicuius Sanctæ, commendabant. Et quod grauius est, sacri etiam ordinis viri doctrinas Ecclesiasticas postponentes, illam quasi magistram cælitus destinatam sequebantur. Hæc ad præsentiam S. Hrabani Archipræsulis, & aliorum Episcoporum apud S. Albanum deducta, & diligenter de suis assertionibus requisita, Presbyterum quemdam sibi ea suggessisse, & se talia quæstus caussa in populum seminasse, professa est. Quapropter synodali iudicio publice cæsa flagellis, ministerium prædicationis, quod irrationabiliter vsurpauerat, & sibi contra morem ecclesiasticum vendicare præsumpserat, cum dedecore maximo & manifesta confusione amisit, suisque vaticiniis tandem confusa finem imposuit.

[3] h Gotescalcus quoque i Presbyter quidam, natione Gallus, ex Remorum k diœcesi adueniens, de prædestinatione destinatione Dei nouum & perniciosum seminabat errorem. Dicebat enim, [Gothescalcum oppugnat.] tam bonos ad vitam æternæ felicitatis, quam malos ad mortem perpetuam ineuitabiliter a Deo prædestinatos esse: & nec illis nocere, si peccent, nec malis & præscitis prodesse, si ad melioris vitæ propositum conuertantur, eo quod prouidentia Dei omnino sit infallibilis. Contra quem beatissimus Archipræsul Hrabanus campum disputationis latum ingressus, tam Scripturarum auctoritate, quam euidentia rationis eum coram omnibus, Deo auxiliante, superauit, & vi argumentationis vsque adeo reddidit mutum, quod nihil pro sua opinione amplius potuit inferre. Benedictus per omnia Deus, qui perniciosissimum dogma erroris per os famuli sui Hrabani confutauit. Rationabiliter itaque a S. Hrabano conuictus, superatus, &confusus in conspectu Episcoporum, Abbatum, & ceterorum omnium, qui fuere præsentes, correctionem assumpsit, erroremque suum l publice reuocauit. De sententia vero Synodi sanctæ ad m Episcopum proprium Hingmarum Remis transmissus est, dato prius iuramento confirmationis, ne in regnum Ludouici, hoc est, Germanicum amplius rediret. n Multa quoque in eadem synodo & alia fuerunt vtiliter decreta, quæ alibi habentur.

[Annotata]

a Aliis vigesimo primo, quod ordinatus putetur sub initium anni 827, aut finem anni præcedentis.

b De iis supra actum in Prologomenis num. 53

c Hattonem anno 842 secedenti in ecclesiam S. Petri Rabano successisse certum est ex epistola 40 Lupi Abbatis Ferrariensis ad Rabanum. Audiui, inquit, sarcinam administrationis vestræ vos deposuisse, [Hatto Abbas Fuldensis.] & rebus diuinis solummodo nunc esse intentos: Hattoni vero nostro curam sudoris plenam reliquisse. Obitum eius assignant Annales Fuldenses ad annum 856, quo pridie Idus Aprilis scribitur decessisse. Præfuit ergo annis non septem, sed circiter tredecim. Reliqua suggeret Brovverus in Fuldensibus, cui his Annalibus certior lux effulget, quam ex veterum Abbatum catalogo MS. relato in scholiis ad Poëmata Rabani num 28, vbi dicitur per annos 22 rexisse ab anno 841 ad 862.

d Imo primus. Nam Sergio hoc anno 847 pridie Idus Aprilis defuncto, eodem die Leo successit. Anastasius Bibliothecarius, & ex eo Raronius num. 7.

e Sequentem diem sen v Kal. Iulij assignant aliqui.

f Annal. Fuldenses: In eodem anno, iubente Ludouico Rege, apud Mogontiacum Synodū habuit circa Kal. Octob.

g Hæc descripsit ex eisdem Annal. vbi dicitur venisse mulier ex Alemanniæ partibus, nomine Thiota. Eamdem historiam refert Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 848.

h Anno sequenti in alia Synodo damnatus fuit, vt supra dictum.

i Imo & monachus monasterij Orbaci, fundatia S.Regulo Archiepiscopo Remensi in eo sepulto, sub finem septimi seculi. de quo agemus XXV Nouemb.

k Potius Prouinciæ Archiepiscopalis vt iam loquimur, quod Orbacum sit diœcesis Suessionensis. Sic diœcesin pro prouincia accipit Rabanus inepistola Synodali ad Ludouicum Regem supra relata num. 50 in Prolegom. [Diœcesis pro prouincis.]

l In synodica epistola Rabani ad Hincmarum Archiepiscopum Remensem scribit incorrigibilem eum repertum, & recludendum esse, nec sinendum amplius errorem docere, & seducere populum Christianum. Et in vltimo ad eumdem epistola scribit, eum præsentem a sua nequit a auelli non cotuisse. Sigebertus ad annum 849 ait conuictam, sed tamen in suo perseuerafle errore.

m Archiepiscopum, Nam proprius Episcopus erat Suessionensis Rothardus 11 seu Hrothadus, qui etiam Carisiacæ Synodo interfuit, in qua dicitur honorem presbyteralem per Rigboldum Chorepiscopum, cum esset Suessonicæ parochiæ monachus, inscio ciuitatis suæ Episcopo, vsurpasse.

n Decreto synodi Carisiacæ, honore presbyterali deiectus est, vtimprobus virgis cæsus, & ne aliis noceret, ergastulo retrusus.

CAPVT II
Persecutiones. Eleemosynæ. Zelus animarīs.

[4] Verum silentio prætereundum non est, quemadmodum omnis boni hostis & inimicus diabolus sanctis Hrabani studiis aduersabatur in omnibus die ac nocte; quærens & obseruans eius vitæ semitas, vt eum vel a sanctitatis reuocaret proposito, vel publicæ neci exponeret, aut confusioni personali. Nec a male cœptis quieuit, quousque tandem in breui plurium animas subditorum subuertit. Nam cum vix a duos in pontificatu menses implesset, suis pene omnibus, inftigante spiritu maligno, cœpit nimium displicere: [Inuidiā maleuolorum cōspirantium appetitus,] quorum tanta fuit subsecuta temeritas, vt occultum de morte illius tractarent consilium. Conspirantes enim aduersus eum ex Clericis Ecclesiæ Moguntinæ complures, quorum vitia & inordinatam conuersationem vir sanctus rationabiliter arguebat, de laicis etiam multos nobiles & ignobiles in suam peruersam societatem occulte traxerunt, & malum in proprium Pontificem consilium adunarunt. Fuit autem Hrabanus Pontifex & in se rectus, integer, & iustus; ad subditos vero zelosus, & pastorali sollicitudine vigilantissimus: qui cum Ecclesiæ ministros ad Canonicas constitutiones iuxta officij rationem vellet reducere, prauorum contra se mentes grauitet irritauit. Et nisi prouidentia Diuina, quæ numquam in sua dispositione fallitur, aliter ordinasset, manus impiorum effugere minime potuisset. Sed non est consilium hominis contra Deum. [Prou. 21.] Eodem namque tempore, quo Hrabanus Archiepiscopus Synodo præsidebat apud S. Albanum, Ludouicus Rex in ciuitate Moguntina Procerum regni celebrabat conuentum, qui homines S. Hrabani, [a Ludouico Rege defenditur:] vt b Regino testatur in Chronicis, conspirantes aduersus Dominum suum, publice conuictos, cum eo pacificauit, & vnicuique pro mensura delicti satisfactionē iniunxit.

[5] Anno post hæc Dominicæ natiuitatis octingentesimo quinqua gesimosecundo, Indictione Romanorum quintadecima, qui fuit pontificatus B. Hrabani quintus annus, iterum celebrata est Synodus Rege Ludouico iubente apud Moguntiam, [in alia Synodo præclara sancit.] in monasterio S. Albani Martyris, ipso Hrabano præsidente Archiepiscopo, in qua pene omnes Episcopi, & Abbates c Franciæ Orientalis, Bauariæ atque Saxoniæ, cum Rhenanis & Mosellanis comparuerunt propriis in personis. Multa in ea Synodo statuta sunt, ad communem vtilitatem Ecclesiæ proque morum correctione Deo famulantium Clericorum; quȩ omnia Ludouicus ipse regali auctoritate confirmauit. Et Episcopi quidem synodales quæstiones in concilio determinabant; Rex autem cum Principibus in ciuitate sedandis litibus inuigilabat.

[6] Anno Dominicæ Natiuitatis octingentesimo quinquagesimo, Indictione Romanorum tertia decima, qui fuit S. Hrabani annus in Pontificatu tertius. Germaniæ populos grauissima fames oppressit, maxime circa Rhenum habitantes. Nam vnus modius de frumento Moguntiæ vendebatur pro decem d nummis argenti, quorum sex & viginti vnum hodie faciunt auri florenum. [In fame publica 300 pau peres alit,] Ex qua supputatione constat, vnum octale frumenti, quod Maldrum vocant, plus quam tres soluisse florenos dictæ mensuræ Moguntinensis. Morabatur autem eo tempore B. Hrabanus Archiepiscopus in quadam villa parochiæ suæ, cui vocabulum est Wincella, quæ in descensu Rheni fluminis ad dextram ferme tribus a Moguntia distat miliaribus, & nunc ab incolis terræ Wunckel nuncupatur. In ea residens, pauperes de diuersis locis aduenientes quotidie plus quam trecentos suscipiebat, & alimento sustentabat, exceptis his, qui in præsentia illius assidue vescebantur. Venit autem inter alios, vna dierum & mulier quædam ex villa Crucinaco (quæ nunc e oppidum est) oriunda, inedia pene consumpta, cum infante paruulo, cum aliis pauperibus refocillari desiderans. Quæ priusquam limen portæ domus Episcopalis transcenderat, præ nimia imbecillitate corruens in terram, spiritum exhalauit. Puer vero mamillam matris defunctæ iacentis, quasi viuentis, de sinu protrahens, & sugere tentans, multos intuentes ad fletum coëgit. Quæ cum beato Pontifici nuntiata fuissent, ingemuit, & præ nimio compassionis dolore lacrymas cohibere nō potuit.

[7] Ex illa die per omnem regionem misericordiam prædicari fecit egenis, [alios ad eleemosynas incitat:] eleemosynas pro viribus auxit: pauperibus vndecumque venientibus necessarium prȩsentis vitæ pabulum abundantius ministrauit. Hanc eius munificentiam in pauperes omnipotens Deus gratam habens, duplici beneficio remunerasse legitur: dum ei copiosam huius vitæ prouisionem in præsenti retribuit, & animam illius tandem a corpore separatam, æternæ felicitatis in cælo deliciis perpetuo satiauit. Dispersit enim huius vitædiuitias pro Christi amore, & dedit pauperibus, propter quod & Iustitia eius manet in seculum seculi, & * conuiuium eius cum Sanctis omnibus exaltatur in gloria. [Psal. III. 9] Christum Iesum vnigenitum Dei filium, cuius minister erat & Pontifex, amauit super omnia, pro cuius honore fidelem se ouium eius Pastorem exhibuit, inscios docuit, pauperes pauit, errantes & per deuia peccatorum præcipitatos ad viam iustitiæ paterna solicitudine reduxit. Vere iustus & sanctus, qui post aurum non abiit, nec in thesauris pecuniæ sperauit. [Eccli. 31. 8] Omnis confidentia eius fuit in Domino, pro cuius amore cetera omnia despexit. Vnde rerum temporalium curam exemplo priscorum Pontificum viris commisit idoneis: quorum releuatus ministerio, spiritualibus intentius vacaret.

[8] Ea vero, quæ pontificale requirebant officium, in tota diœcesi per semetipsum administrabat, lectioni diuinarum Scripturarum, [diœcesin obit absq; vicario,] meditationi quoque, orationi & contemplationi, quotiens a pontificali poterat ministerio vacare, semper fuit intentus, & sanctitatis exercitium, quod monachus in cœnobio didicerat, etiam Archipræsul factus, sine intermissione continuans, numquam intermisit. Verbum Dei prædicare sibi commisso populo non erubuit: quippe qui se Apostolorum consecutum esse ministerium recognouit. Enimuero sicut non meretur dici Apostolus, qui vacans mundi negotiis vel otio, [concionatur in vicu & pagis:] verbum Dei commissis sibi populis non prædicat; ita Episcopali honore penitus est indignus, qui neglectis siue postpositis spiritualibus sola temporalia curat. Transiens ergo per vicos, perque castella & villas, Apostolorum more, Hrabanus cum Clericis nonnullis & monachis, quos ad hoc ministerium nouit idoneos, Euangelium Dei populo nuntiauit, delinquentes corripuit, pœnitentes Domino reconciliauit, mores Clericorum totis viribus ad Apostolicam institutionem reformare studuit: pro quorum directione salubri, tres libros notabiles ad Haildolfum quartum Archiepiscopum Moguntinum, antecessorem suum f prius lucubrauit.

[9] Quotiens vero ab actionibus Ecclesiæ publicis vacabat, mansionem residentiæ corporalis tenebat vel in memorata villa circa Rhenum Wincella, vel in Moguntia, circa maiorem ecclesiam, in domo episcopali, [residet variis in locis & monasteriis.] aut certe in monte, haud procul a prænominato vico, qui de nomine illius dictus est Bisthofeberus, in quo nunc monasterium S. Ioannis Baptistæ cernitur esse constructum. Frequenter etiam manere consueuit in cœnobio sancti Martyris Albani (quod in monte prope Moguntiam g Richolfus tertius Archiepiscopus construxit anno Domini septingentesimo nonagesimo sexto, Indictione Romanorum quarta) propter monachorum inibi Deo famulantium vitæ sanctitatem. In monasterio etiam Canonicorum h S. Victoris extra Moguntiam sæpius habitabat, cum propter aëris temperiem, tum propter loci & situs amœnitatem. Ibi nonnulla pro fidelium ædificatione scribens composuit, vbi & S. Lullus quondam Archiepiscopus orationi meditationique insistere consueuit.

[Annotata]

a Imo hæc anno Archiepïscopatus 2.Christi 848 contigesse ex sequentibus certum.

b Non Rhegino, qui Rabani non meminit, vt §, monuimus, sed auctor Annalium Fuldensium, in quibus hæc leguntur ad annum 848. Ludouicus Rex circa Kalend. Octob. generale Placitum habuit apud Moguntiacum, in quo Legatos fratrum suorum, & Nordmannorum, Sclauorumque suscepit, audiuit & absoluit. Homines etiam Hrabani Episcopi aduersus Dominum suum conspirantes publice conuictos cum eo pacificauit.

c Annales Fuldenses ad hunc annum 852 sic referunt: Habita est autem & Synodus ex voluntate atque præcepto eiusdem Serenissimi Principis (Regis Ludouici) in ciuitate Mogontia merropoli Germaniæ, præsidente Rabano Venerabili eiusdem vrbis Archiepiscopo, cum omnibus Episcopis atque Abbatibus Orientalis Franciæ, Raioariæ & Saxoniæ. Et illi quidem de absoluendis quæstionibus Ecclesiastice tractarum habebant. Rex vero cum Principibus & Præfectis Prouinciarum publicis caussis, litibusque componendis Insistens, post quam Synodalia eorum decreta suo iudicio comprobauit & Legationes Bulgarorum, Sclauorumque audiuit & absoluit, Baioariam reuersus est. At Mosellanos fuisse extra regnum Ludouici certum est.

d Annales Fuldenses iterum descripsit, in quibus decem siclis argenti legitur: reliqua de Maldro Trithemij expositio est. Caritatem Rabani in hac fame laudat idem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. 849 & 856.

e Palatinatus Inferioris. Deest nomen loci in Annalibus Fuldensibus.

f Anno Christi 819 necdum tum Abbas, vt supra probatum.

g Sedit Richolfus ab anno 787 ad 814. Ecclesia S. Albani consecrata est an 805 Kal. Decemb. Cœnobium hoc monachorum concessu Martini Papæ anno 1419 in Canonicorum collegium commigrauit. Vide Serarium in Mogontiacis lib. 1. cap. 30. & 31. & lib 4. in Archiepiscopo 3.

h S. Willibaldum profert VVicelius in Hagiologio scripsisse vitam S Bonifacij, & rescripsisse in loco, qui S. Victoris extra muros dicitur, vbi Lullus & Rabanus vacabant orationibus: quæ a Vitæ amplificatore adiecta sunt, cum S. VVillibaldus ante obierit, quam Rabanus nasceretur. de S. Lullo agemus XVI Octob. de S. VVillebaldo VII Iulij.

* al. cornu.

CAPVT III
Libri a B. Rabano conscripti.

[10] Hic iam reor opportunum, vt quam plura, quamque vtilia scripserit volumina Hrabanus iste sanctissimus Pontifex, ab anno ætatis suæ tricesimo vsque ad finem vitæ, per annos ferme a octo & triginta, quibus numquam astudio Scripturarum & editione librorum cessauit, posteritatis memoriæ commendem. [Primus Germaniæ scriptor,] Fuit enim, quemadmodum in superioribus dictum est, per Germaniam omnium doctissimus, qui multitudine, vtilitate, facundia, &elegantia librorum a se editorum, nec præcedentem quemquam habuit similem, nec post se reliquit æqualem. Quod verum ex eo constabit facilius, si titulos librorum eius per ordinem exprimamus, non quo sunt editi, sed a nobis collocati.

[11] Scripsit igitur ad Frecolfum Lexouiensem in Normannia Episcopum, quondam b discipulum suum, de quo supra diximus, [edidit cōmentarios in Scripturam,] in Genesim libros quatuor, in Exodum libros quatuor, in Numeros libros quatuor, in Leuiticum libros quatuor, in Deuteronomium libros quatuor, in historiam Iosue libros duos, in historiam Iudicum libros duos, in historiam Ruth librum vnum. Ad Hildouoinum Abbatem S. Dionysij super historiam Regum libros plures, in Paralipomenon libros quatuor, in c Esram & Neemiam libros tres, in historiam Tobiæ librum vnum, in historiam Iudith libros septem, in historiam Hester librum vnum, in historiam Iob libros plures, in totum Psalterium libros plures, in Prouerbia Salomonis libros plures, in Ecclesiasten libros plures, in Cantica Canticorum libros plures, in librum Sapientiæ libros tres, in Ecclesiasticum libros decem, In Esaiam Prophetam libros viginti, in Ezechielem libros viginti, in Danielem Prophetam libros tres, in duodecim Prophetas minores libros duodecim, in historiam Machabæorum libros tres, in Euangelium Matthæi libros octo, in Euangelium Lucæ libros tres, in Euangelium Marci libros quatuor, in Euangelium Ioannis libros plures, ad Lupum Seruatum Presbyterum in omnes Epistolas Pauli Apostoli libros tres & viginti, in Actus Apostolorum libros plures, in Epistolas Canonicas libros septem, in Apocalypsin Ioannis libros plures, ad Gregorium Papam quartum de laudibus sanctæ Crucis laboriosum & mirabile opus libros duos: [& varios alios tractatus.] ad Haimonem Episcopum Halberstatensem de Vniuerso libros viginti duos, de Vniuersali natura librum vnum: ad Hailolfum quartum Ecclesiæ Moguntinæ Archiepiscopum de institutione, vita & moribus Clericorum libros tres: ad Heribertum Episcopum de quæstionibus Canonum librum vnum: ad Reginbaldum Episcopum de eadem materia librum vnum, de benedictionibus Patriarcharum librum vnum, de diuinis officiis libros octo, de computo Ecclesiastico libros duos, præparamenta septem artium liberalium, multa iuuenis volumina composuit, Epigrammaton libros quatuor, de metrica compositione libros tres: ad Ludouicum Germaniæ Regem libros & epistolas edidit plurimas, de materiis diuersis & variis sibi ab eo propositis. Epistolas quoque, sermones & homilias plures, & sine certo numero scripsit, composuit, & dixit; quorum singulorum per ordinem facere mentionem nimis foret lectoribus tædiosum. Multa enim & alia scripsisse creditur, quæ in cognitionis nostræ ergasterium necdum peruenerunt.

[12] Hæc sunt Hrabani doctissimi, atque sanctissimi Archipræsulis opuscula, quæ melegisse memini, quorum editioni per annos, sicut diximus, octo & triginta, primum Fuldæ monachus & Scholasticus, deinde Abbas, & postremo Archiepiscopus sine intermissione pro Dei gloria & fidelium vtilitate maxima insudauit. Fuit enim vir sua ætate Germanorum omnium studiosissimus, & vniuersalis facile princeps doctrinæ, qui sapientia & eruditione in sua natione omnes superauit, vicitque præcedentes, nec similem post se habuit inter sequaces. [Eius exēplo Benedictini monachi 400 annis doctrina floruerūt.] Ab eo namque tempore, quo scholasticam apud Fuldam claustralibus palæstram instituit, per annos ferme quadringentos multi in Ordine sancti Patris Benedicti per totam Europam monachi doctissimi claruerunt, de quibus in primo libro Virorum illustrium Ordinis nostri memorati complures nominatim recensui: & etiam non paucos in volumine de Scriptoribus ecclesiasticis, dudum collocaui. Eo tempore prouerbium illud verum extitit, quo dicebatur: Scientia Scripturarum in cucullis latitat monachorum. Monachi enim tunc fuerunt studiosi atque doctissimi, qui non solum Latinis sed etiam Græcis litteris apud Germanos & Gallos studium diligens impenderent. Nostris vero monachis postremo voluptates carnis & otia lectioni Scripturarum præferentibus, Græcarum etiam litterarum scientia pariter apud Germanos & Gallos penitus defecit. Superuenerunt noua Fratrum instituta Mendicantium, & nouos studiorum modos cum familiari quodam atque campestri genere scribendi attulerunt.

[Annotata]

a Imo quadraginta vnum, vt ex nostro calculo constat.

b Hoc in Prolegom. num 19 reiectum.

c Varios ex sequentibus non videri conscriptos supra dictum.

CAPVT IV
Diligentia. Patientia. Obitus. Sepultura.

[13] Hrabanus autem primus inter Germanos Doctor vniuersaliter eruditus scientia profundus, eloquio disertus, & solidus vita emicuit & conuersatione, doctissimus religiosus atque sanctissimus: vere dignus, gratus, [Monasteria & tepla extruit aut reformat:] & acceptus Deo Pontifex semper exstitit: in cuius ministerio die & nocte tam sollicite vigilauit. Quidquid facere ad honorem Dei potuit, nullo vnquam tempore, nullaue occasione prætermisit. Plures per diœcesim Moguntinam ecclesias de nouo constituit, vetustas & ruinosas etiam multas reparauit. Monasterio Fuldensi Abbas præsidens, monasticas præposituras nonnullas condidit, & quædam cœnobia monialium sui ordinis in finibus Buchonici nemoris fundauit. Sed & alia memoratu digna gessisse multa legitur, miraculis quoque variis coruscasse memoratur: de quibus cum certum ac manifestum non constet nobis veritatis testimonium, satius duximus tacere penitus, quam incerta litteris commendare.

[14] Hoc vero, quod Meginfrido testante cognouimus, etiam styli officio posteritari commendare non dubitamus. Hrabanus etenim reuerendissimus Præsul, tam in abbatia Fuldensi, quam in pontificatu ecclesiæ Meguntinæ, multas ab æmulis iniurias, oblocutiones, detractiones, & contumelias, etiam a suis propriis, sine demerito sustinuit, & sæpe vsque ad mortem periclitatus fuit. [in variis persecutionibus patiens,] Quæ omnia pro Dei amore patientissime sustinuit, & quidquid aduersi contra eum accidit, suis peccatis humiliter adscripsit. Vnde non solum se patientem in aduersis semper exhibuit, sed quod maioris est meriti, cuncta sibi contraria etiam voluntarie pro caritate Domini tolerauit. Enimuero cum esset omnium Pontificum suo tempore mansuetissimus, persecutores & æmulos suos numquam vocauit ad pœnam, nec verbo nec facto vllam de ipsis vnquam petiuit vindictam. Fundatus enim Diuinæ glutino caritatis supra firmam petram, [numquā contra rationē perturbatus: ] nulla tentatione potuit a Domino separari: viam timoris & amoris Domini a teneris pueritiæ annis recte viuendo ambulare didicit. Nemo illum vidit præter iustæ rationis modestiam ira commotum, nemo reperit animo perturbatum: sed bonæ conscientiæ testimonio lætus, mente semper fuit pacificus, & sibimetipsi cum Deo vnitus, omni tempore tranquillus. Permansit constans in his exercitiis pietatis: & quanto se viciniorem morti sensit vel credidit, tanto mentem a caducis & vanis mundi studiis amplius elongauit. Ieiuniis, vigiliis, orationibus, sacris eleemosynis, prædicationibus, & aliis bonis operibus, sine intermissione fuit intentus, & omni tempore in officina Diuini amoris vtiliter occupatus.

[15] Cum autem tempus ab æterno venisset præordinatum, quo misericors & miserator Dominus famulo suo pro meritis bonæ voluntatis mercedem dare prȩdestinauit felicitatis æternæ, correptus febre, [ab Angelic præmonitus,] lecto decubuit, & crescente morbo, tandem ad extrema peruenit. Qui visione præmonitus Angelica, vltimum sibi huius vitȩ miserabilis instare cortamen, exitum suum lætus Dominicis Sacramentis muniuit, & libris suis partim ad Fuldam, partimque ad monasterium S. Albani extra mœnia ciuitatis Moguntinæ, prouide distributis, ad Dominum, quem toto corde semper amauerat, inter orationis verba feliciter emigrauit, a sexto Calendarum Nouembrium, anno Dominicæ natiuitatis octingenresimo quinquagesimosexto, [eisq; canentibus moritur.] Indictione Romanorum quarta, pontificatus sui anno nono. In cuius transitu voces canentium Angelorum auditæ sunt, dicentium: Iste Sanctus digne in memoriam vertitur hominum, qui gaudio ducitur Angelorum: quia in hac peregrinatione, &c.

[16] Mortuus est autem beatissimus Archiepiscopus Hrabanus apud Vinicellam, habitationis suæ vicum, ad littora Rheni. Cuius sacrum corpus, sicut viuus ordinauerat, Moguntiam relatum est, & in Ecclesia sancti Martyris Albani cum honore sepultum. De quo sequens inuenitur epitaphium, in memoriam eius scriptū:

Lector honeste, meam si vis cognoscere vitam,
      Tempore mortali discere sic poteris.[Epitaphium:]
Vrbe quidē hac genitus sum, & sacro fonte renatus,
      In Fulda post hæc dogma sacrum didici.
Quo monachus factus seniorum iussa sequebar,
      Norma mihi vitæ regula sancta fuit.
Sed licet incaute hanc, nec fixe semper haberem,
      Cella tamen mihimet mansio grata fuit.
Ast vbi iam plures transissent temporis anni,
      Conuenere viri vertere fata loci:
Me abstraxere domo inualidum, Regique tulere,
      Poscentes fungi Præsulis officio,
In quo nec meritum vitæ, nec dogma repertum est,
      Nec Pastoris opus iure beneplacitum.
Promptus erat animus, sed tardans debile corpus,
      Feci, quod poteram, quodque Deus dederat.
Nunc ego te ex tumulo, Frater dilecte, iuuando
      Commendes Christo me vt precibus Domino:
Iudicis æterni me vt gratia saluet in æuum,
      Non meritum aspiciens, sed pietatis opus.
Hraban nempe mihi nomen est, lectio dulcis
      Diuinæ legis semper vbique fuit.
Cui Deus omnipotens tribuas cælestia regna,
      Et veram requiem semper in arce poli.

[17] Et iste quidem beatissimi Pontificis Hrabani finis, in hoc mundo viuendi extitit. Cuius sanctum corpus annis sexcentis quinquaginta nouem in memorato cœnobio sancti Martyris Albani sepultum, in sarcophago iuxta murum chori eleuato permansit. Ad cuius quoque tumulunra principio magnus populi fuit concursus, & plura narrantur facta miracula: [Reliquiæ in Saxoniam translatæ.] qui tamen successu temporis omnino defecit, & sacellum eius diu sine honore permansit. Vnde prouidentia Dei cuncta gubernantis, ad nominis sui gloriam, & famuli sui perpetuum honorem, sanctissimum corpus eius de Moguntia ordinauit, & voluit in Saxoniam transferri anno præsenti, quo hoc scripsimus, Dominicæ videlicet natiuitatis millesimo quingentesimo quintodecimo, Indictione Romanorum tertia. Quæ quidem translatio per quem, qualiter, quando, & quorsum sit facta, speciali syntagmate descripsimus ad laudem, & gloriam Dei omnipotentis, Patris, & Filij, & Spiritus sancti: qui Deus est, viuit & regnat vnus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Imo hoc IV Februarij supra probatum est.

DE S. NICOLAO CONFESSORE ARCHIMANDRITA STVDITARVM,
Ordinis Acœmetorum Constantinopoli,

Anno DCCCLXVIII.

Commentarius præuius.

Nicolaus Confessor, Archimandrita Studitarum (S.)

Avctore G. H.

[1] Ordinis Acœmetorum, olim in Ecclesia Orientali celeberrimi, Fundatorem dedimus XV Ianuarij S. Alexandrum: qui cumConstantinopoli iuxta ædem S. Mennæ Martyris trecentis monachis præfuisset, [E monasterio Acœmetorū] inde fugatus, in venerando monasterio a se ad ostium Ponti constituto, circiter annum Christi CDXXX vita functus, reliquit successorem Ioannem. Hic monasterium in Bithyniam transtulit ad fauces Bospori, LX stadiis Constantinopoli dißitum, in locum Γομῶνα appellatum, quem Εἰρηναῖον dixerunt, quod pacem quietemq; isthic sibi monachi nacti viderentur. Ioanne e viuis sublato, monasterium istic extruxit S. Marcellus eius successor, cuius Vita danda est XXIX Decembris. Eius tempore Studius quidam vir præclarus, vt ait Nicephorus lib. 15 cap. 23, [sumpti primi Studitæ:] Roma Constantinopolim venit, & Diuo Præcursori templum erexit: in quod monachos ex monasterio. Acœmetorum induxit, quod diuinissimus Marcellus extruxerat: in quo perpetui hymni canerentur, sodalitate monachorum in tres cœtus diuisa. Michaël in Vita S. Theodori, (de vtroque infra agemus) apud Baronium anno Ch. 798 num. 2, cum de Studio Fundatore egisset, addit, nullo vnquam tempore defuisse, qui communem in eo monasterio vitam agentes, præclara virtutis ac religionis suæ argumenta darent; quoad Deo inuisus Constantinus Copronymus, indicto monachis bello, [eiecti,] cum ceteris omnibus hos pariter adiecit. Postquam vero in pristinum statum res Ecclesiæ redierunt, cessauitque schismatis persecutio; eumdem locum monachi iterum, [restitutij;] sed perpauei, nec plures, vt ferunt, numero quam duodecim inhabitarunt. Hæc Michaël. Innuuntur tempora Constantini cum matre Irene imperantis, quando anno DCCLXXXVII in Concilio Nicæno II, hæresi Iconoclastarum proscripta, cultus sacrarum imaginum est restitutus. Huius Concilij Actioni IV post Episcopos primus subscripsit Σάββας Ἀρχιμανδρίτης καὶ Ἡγούμενος μονῆο τῶν Στουδίων. Sabbas Archimandrita & Hegumenus, seu Præfectus, monasterij Studitarum. Post Sabbam subscripsit Πλάτων Ἡγουμενος καὶ Ἀρχιμανδρίτης Σακκουδεῶν. Plato Hegumenus & Archimandrita Saccudeonis. Vtriusque nomen eidem Concilio sæpius subscriptum legitur.

[2] Huius S. Platonis ex sorore nepos S. Theodorus, ex eo Saccudeonis monasterio assumptus, [S. Nicolaus monachus.] Studitarum regimen suscepit, antequam S. Nicolaus decennis, circa annum Christi DCCCIII, ex Creta Constantinopolim missus, ab eo litterarum studiis fuit applicatus. Monachus dein factus Nicolaus, & Sacerdos consecratus, [socius S. Theodore] indiuiduus eidem Theodoro permansit ad obitum eius socius, in exiliis, carceribus, tormentis. Vita functus est S. Theodorus XI Nouembris, die Dominica, Indictine V, anno ab origine mundi VIMCCCXXXV qui more Græcorū cum sua Indictione a Septembri inchoatus, [mortui anno 826:] incidit, in annum Christi DCCCXXVI cyclo Solis XXIII, littera Dominicali G. Legendus Michaël eius discipulus apud Baronium dicto anno 826, num. 47 & 48. Additis dato numero annis XLI, accrescit annus mundi VI MCCCLXXVI infra num. 58 obseruatus cum Indictione I, conuenitq; in annum Christi DCCCLXVII ac sequentem, vt a Septembri computant Græci: S. [obiit anno 863.] atque ita e viuis exceßit S. Nicolaus IV Februarij anno DCCCLXVIII.

[3] Græcam S. Nicolai Vitam ex codice MS. Medicæo Regis Francorum, [Huius Acta Græce scripsit] sed maiore parte mutilam, Latine redditam prælo paraueramus; cum eamdem integre ex alio itidem Regio codice reperimus editam a Francisco Combefisio, tomo 2 Auctarij noui ad Bibliothecam Patrū Græco-Latinam, quam hicdamus, seruata fere eius Latina versione. Eius hæc apud eum inscriptio: Βίος τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν καὶ ὁμολογητοῦ Νικολάου, Ἡγουμένου τῆς εὐαγεστάτης μονῆς τοῦ Στουδίου. Vita sancti Patris nostri ac Cōfessoris Nicolai, Præpositi sanctissimi monasterij Studij. In nostro exemplari aliquāto aliter hæc habebantur: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου. καὶ ἀοιδίμου πατρὸς ἡμῶν Νικολάου, &c. Auctor huius Vitæ, teste etiā Combefisio, vir eruditus nec inelegans, Studita fuit; ita nu. 27 indignū se in monachum ab Anatolio Præposito tradit attonsum, [monachus Studita,] ab eoq; monasterium illud multis fuisse annis gubernatum: cuius iussu illustre castitatis exemplum interserit, quod ille a Cypriano S. Nicolai discipulo olim didicerat. Forte tertius post obitum S. Nicolai creatus est Anatolius Studitarum Hegumenus, siue Archimandrita. Primus vir inclytus Clemens num. 56, & 58 diu satis monasterij Præfectum egit, & successorem habuit Hilarionem, [coænus discipulis S. Nicolai.] sub quo Antonius monachus & S. Nicolai discipulus, ab eo apparente fluxu sanguinis liberatus, quadraginta dein elapsis annis adhuc supererat cum auctor hanc Vitam scribebat, S. Nicolao fere suppar, eiusq; discipulis coæuus. Eamdem Scriptoris ætatem indicant reliqua, tum quæ num. 3 de Creta scribit necdum Saracenis erepta, imperioq; Romano restituta, quod anno DCCCCLXI, Indictione IV, a Nicephoro Phoca factum est: tum quæ sub finem perorat num. 59 tristem id temporis Ecclesiæ Orientalis statum perstringens, quando a Bulgaris Saracenisq; ædes sacræ cremabātur, & terra Christianorum sanguine madebat.

[4] Imitatus est sacros quosdam, vt vocat num. 32; Ecclesiæ Doctores, [Eiusdem meminerunt scriptores Vitæ S. Theodori,] qui res S. Theodori præclare gestas ad perpetuam memoriam, ceu donum quoddam, ad Christianæ reipublicæ communem vtilitatem depinxerunt. Hi sunt eius discipuli Naucratius & Michaël; quorum ille illustris ob varios carceres cruciatusq; toleratos Confessor, successor S. Theodori & S. Nicolai decessor, Studitarum Hegumenus encyclicam epistolam de obitu S. Theodori dedit ad Patres Fratresque spirituales vbique dispersos, & persecutionem propter Dominum sustinentes. Eam epistolam Græco-Latinam edidit idem Franciscus Combefisius tomo II Auctarij ad Bibliothecam Patrum Græco-Latinam. Michaël vero integram S. Theodori Vitam accurate scripsit, quam ex interpretatione Iacobi Sirmondi Societatis Iesu viri doctißimi, [& in Epistolis S. Theodorus,] Baronius in Annales Ecclesiasticos retulit, cum quam plurimis eiusdem S. Theodori epistolis: ex quibus & hanc S. Nicolai Vitam infra in Annotationibus illustramus.

[5] S. Nicolaus I Pontifex Romanus consecrat memoriam huius S. Nicolai, dum petit ab Imperatore Michaële Theophili filio, [& S. Nicolaus Papa.] cum præcipuis Archiepiscopis & Hegumenis ipsum mitti Romam ex parte S. Ignatij Patriarchæ Constantinopolitani contra Photium inuasorem, de quibus agitur infra in Actis cap. 8. Est ea S. Nicolai Papæ epistola VIII in Conciliis Binij, in qua hæc leguntur: Porrosi venire illi, Ignatius & Photius, per senequeunt, primo quidem ipsi, cuius rei caussa venire non valent, nobis per satisfactorias litteras indicent; deinde…mittantur de parte Ignatij Archiepiscopi quidam, Antonius Cyzici, Basilius Thessalonicæ, Constantinus Larissæ, Theodorus Syracusanorum, Metrophanes Smyrnæ, & Paulus Episcopus Ponti Heracleæ; Hegumeni autem Niceta Chrysopoleos, Nicolaus Studij, Dositheus Osij Dij, atque Lazarus Presbyter & monachus, qui dicitur Cazaris. Qui nisi fuerint missi, suspectos vos reddetis, quia hos, in quibus certificari possimus, a nostris obtutibus subtrahere studiose curatis. Et ideo neminem ceterarum partium admittemus, nisi forte ex latere vestro destinatos esse veraciter valeamus cognoscere. Hæc ibi, quæ a Baronio referuntur ad annum 865. num. 93. quo tempore S. Nicolaum carceri inclusum fuisse infra ex Actis constat. Ex memoratis Archiepiscopis solus Metrophanes Smyrnensis interfuit Concilio Oecumenico VIII Constantinopoli anno DCCCLXIX pro S. Ignatio contra Photium habito. Aliorum tum fere vita functorum successores leguntur adfuisse, Barnabas Cyzici, Theodorus Thessalonicæ, & Euthymius Larissæ Metropolitani.

[6] Græci in Menæis eius celebrem memoriam agunt IV Februarij, [Nomen in Menæis Cræcorū,] proferuntq; illustre ex Actis eiusdem desumptum elogium, quod hic damus, relatum etiam a Maximo Episcopo Cytheræo; estq; huiusmodi.

Sanctus hic in insula Creta natus, cum Theophanem cognatum suum vellet videre, [& Vitæ epitome.] Constantinopolim aduenit, eumque inter Fratres Studij connumeratum reperiens, & ipse monasticam vitam amplectitur. Per omnem vero institutionem progressus, accuratissimeque monasticæ educationis normam edoctus, sacerdotio initiatur. Ad summum enim virtutis gradum peruenerat. Quid vero deinde? Cum Theodoro monasterij Præposito diuinus Nicolaus exilio multatur. Vnde reuocati, a Leone merito ferinum nomen adepto, Christique hoste, quod cultores sacrarum imaginum essent, taureis cæduntur. Deinde carceri includuntur: rursumque examinati flagellantur: ac vincti in carcerem retruduntur. Tribus vero annis in carcere illo detenti, & fame, & siti, & nuditate conflictati, Smyrnam ablegantur: ibique flagris cæsi, pedibus ligno insertis in carcerem proiiciuntur. Viginti vero mensibus elapsis Leo defunctus est, atque ad alterius vitæ tribunalia missus. Tunc beati Christi Confessores dimissi, Chalcedonem contendunt: & ter beatum Nicephorum cum salutassent, ambo istic degunt. Sed paullo post imperante Michaële Cæsare in Prasen ablegantur, deinde Acritam, vbi multis certaminibus probatus Theodorus ad Dominum emigrauit. Sed Cæsare vitam relinquente, filioque eius Theophilo in imperium succedente, in Sanctos bellum recruduit. Verum ipso etiam Theophilo e vita decedente, & Theodora religiosissima, eiusque filio imperium suscipientibus, paceque stabili facta, postquam Basilius Macedo imperium accepit, Sanctum hunc Nicolaum multorum certaminum victorem, multis obtestationibus inductum, Studitarum Præpositum constituit. Cum ergo talia ac tanta certamina sanctissimus hic Nicolaus confecisset, multis attritus incommodis, anno vitæ quinto & septuagesimo in pace requieuit.

VITA
auctore monacho Studita,
interprete Francisco Combesis
cum MS. Græco collata .

Nicolaus Confessor, Archimandrita Studitarum (S.)

Avctore Monacho Stvdita, Ex MSS. Græcis.

PROLOGVS

[1] Qvibus Olympiaca certamina laudis thema proposita sunt, exque iis honores diuinis proximos clientibus addere cupiunt, [Historia non sublimibus Oratorum verbis inuoluenda,] verbis ex rhetorica arte compositis, laudationem efferentes, sermonum efficacitati, ac suaui elocutioni rei summam concedunt: quo plane disciplinæ potius, quam vera rerum lex, accurate laudentur. Ita enim natura comparatum est, vt quidquid desiderio habetur, aliis superius ferri ambiat. Qui autem summorum virorum res præclare gestas demirantes, eos ex illis exornare volunt, haudquaquam rhetoricis suasionibus, aut philosophicis argutationibus, summam fortitudinis eorum victoriam comprobant: quin magis, sola veritatis explicatione, eaque res gestas defunctorie exhibentes, [sed sola veritate exornāda:] virtutem egregie describunt, palamque certaminum magnitudinem testatam faciunt.

[2] Age igitur, nos quoque, ex quo instituta nobis oratio magnum illud pietatis lumen, ac communem Patrem nostrum Nicolaum, vi sermonis in medium producit, exigua quædam eius rerum, prout per facultatem licuerit, describamus, memoriæ fomentum quoddam futura, quo Lectorum vtilitati consultum sit; [hæc de S. Nicolao ad virtutem incitat,] iamque diuturno tempore silentio tecta, ac obliuionis profundo obscura, pro debiti ratione extrahentes, quamquam rudius, veritati tamen studentes, posteris declaremus. Nihil enim iusto inde commodi accedet, quamquam narratione præclare composita laudatio eius apud plures resonet: verum populi lætitiam habebunt, ab aure ad animum deriuantes, quod vtile est. Memoria enim Iusti lætabuntur populi multi: nosque in primis Christi populus, sanctus grex: qui & Patris, Deique pariter amantes sumus, quique quotidie conuiuij huius dulcedinem percipimus, ad sepulchra assidui, sacrorumque ac spiritualium simulacrorum contrectatione, quibus vel id solum ad virtutis imaginem, [Christo auspice cōposita.] præ aliis, hisce gloriari sufficit. Verum nobis auspex sit Christus Deus, ac Patris Verbum, Deique sapientia & virtus, affectæ mentis nostræ pigritiam ac segnitiem corrigens, sermonemque prætendat in oris apertione, ac manum mouens, ad gestorum Patris scribendam narrationem, sermonis vndequaque moderandi, tamquam Sermo ipse, curam suscipiat.

CAPVT I
S. Nicolai patria, educatio, studia.

[3] Vir iste (vt parum quid moremur in patria quæ educauit) fuit quidem oriundus Creta clarissima insula, Christi tunc libertate fulta, viribusque deinceps ac ædificiorum magnitudine gloriante: [S. Nicolaus oriūdus ex Creta,] quamquam in ea a nunc, execranda olim Agaris abortio, Ismaëlisque ancillæ filij genus pessimum, in Christi figuram ex Isaac ortum nouæ electionis gregem, seruus, inquam, [(a Saracenis post subacta,] flagrionis proles, nostrorum scelerum in nos armis vtens, in captiuitatem b redegit. Dei siquidem mandatorum violatione, cæleste a nobis auxilium repellentes, voluptatumque mixtione, animi ingenuitatem immutantes, traditi sumus, vt verbis Scripturæ vtar, in gentem insipientem, mutua sanguinum effusione fracti ac subacti. [Deuter. 32. 21. Rom. 10. 19] Vt autem oratio serie quadam procedens commodum habeat, in medium producatur, qui primus eius insulæ pietatis gubernacula suscepit, [per S. Titū olim ad Christum conuersa)] magnus scilicet c Titus Apostolus, ac quid ad ipsum Vas electionis de eius incolis edisserat, designans sermone Spiritus legem, ostendat. Nam quia per intemperantiam in omni peruicaciter vitio insanientes videbat, hoc ita ad eum ait: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri: non ea omnino, pium genus omne Cretensium, dictionis vi innuens; quin e conuerso eos, qui viuendi licentia, ac qualis fere brutarum animantium habeat, animi puritatem contraria ventris turpitudine, [a Cretensiū vitiis] affectionibus ad terrena depressis, dedecore afficerent, eiusmodi sermo subnotat. [Tit. 1. 12] Quippe moris est Scripturæ, vt propter occultam ac inuisibilem animi naturam, quandoque ventrem, quandoque vterum per figuram appellet, tamquam qui sermonis escas capere, ac rursus digerere habeat: quamquam aliter hic, pigritiæ flaccitas assumitur. Vere etenim, talium animi ventres pigri, ac malæ bestiæ ab Apostolo vocantur, qui magis in luxuriam erumpant, quam Spiritus sancti dona capiant. Minime gentium ergo ex designatis extitit Magnus Nicolaus: quin longe ab eis moribus distans, patriæ magis gloriatio, honoris partes supra omnes obtinuit. [extitit immunis:] Vt enim luci tenebræ, vitæque mors; ita & virtutes profanis animis aduersæ sunt, ac e conuerso. Liquet autem prouerbium hoc, non Apostoli esse, sed Epimenidis poëtæ Cretensis. His porro obiter tantum enarratis, ad ipsum iam vertamus stylum, dante Deo sermonem in apertione oris.

[4] Fuit itaque, vt iam diximus, viro patria Cretensium solum, propria ciuitas nuncupata d Cydonia, cuius appellationis gloriæ, [notus Cydoniæ,] supereffluens quidam bonorum fons, comes est. Puris enim limpidisque fluentis vndique irrigua, frumentum ac vinum aliosque fructus ceteris exuberantius profert. Quin & præclara gloria inclytus Martyr e Basilides ex Martyrum illa venerabili f decade Vrbe ista oriundus erat: in qua etiam athletæ nostri parentes domicilium habentes, non solum generis claritudine, sed & pietatis caussa, omnium ore magnificabantur. Qua enim ratione ferrum magnetem trahit, sic & laus vniuersorum virtute præditos sequi consueuit. Sua porro in Deum pietate, faustæ prolis munus præclare promeriti, Magnum hunc g genuerunt: ac tamquam paruulum in Christo, vna cum reliquis eius clarissimis fratribus corporalem ætatem ad cultum in spiritu subuehentes, docebant. [pie a parentibus educatur:] Pueri enim tenera ac facilis natura, haudquaquam durior obnitatur, ad quodcumque ductori placuerit. Idcirco operæpretium multæ sobrietatis, vt ad meliora; amplioris vero etiam diligentiæ ac sollicitudinis, vt ne secus atque oportet discipulum prouehat ac instituat. Ceterum illi ceu alumni Ecclesiæ, per eam quoque o ducandum curarunt, litteris instituentes ac præceptionibus pietatis. Sic ergo a principio optima ac purissima informatione a parentibus præclare instituitur, quam bene admirabilis Dauid, matutinam, ac nocturnæ oppositam, dicit. [Psal. 138. 16]

[5] Vbi iam autem ætatis flos primam annorum decadem numerasset, perceptaque elementa, [decennis missus Cōstantinopolim,] quoad satis erat, iuuenis animum ad capessendas disciplinas formassent; cum primum rursus beatitudinum gradum, a Patre luminum de cælo vocatus, conscendere deberet, ac pauper spiritu fieri, pariterque corpore humiliari, Byzantium vrbium omnium principem h ingreditur atque ad illustre ac clarissimum virtutis gymnasium, magnum, inquam, [ad patruū Theophanem Studitam,] Studitarum cœnobium, ad patruum, nomine Theophanem, velut inuisendi caussa, a parentibus mittitur. Is enim illic asceticæ palæstræ exercitator agebat, cum nuper lucidissimum luminare, ac magnus veritatis defensor ac præco i Theodorus, spiritalem illam Fratrum nauim dirigendam suscepisset, piorumque dogmatum splendore orbem totum illustraret.

[6] A diuina ergo apparitione sortitus nomen Theophanes, susceptum amanter nepotem osculatus est, [a S. Theodoro Studitarum Præposito benedicitur,] puerumque Ecclesiæ dono illi pro nominis ratione, Theodoro scilicet, eius benedictione donandum, obtulit. Is autem, igneos pietatis fulgores emittens scintilla, vrbanos pueri mores, aptumque virtutis perceptioni animum prouido oculo conspicatus, eum benedixit, iussitque quod esset immaturiori ætate, vt in puerorum diuersorio, haud longe a monasterio, litteras edocendus, vna cum pueris coætaneis hactenus ageret. Agebant enim seorsim sub magno illo, in domo quadam monasterio vicina, iugi contubernio pueri, ita eo cauente, ceu animorum præclaro moderatore, vt ne qua inde monachis molestia fieret. Proficiebat ergo sapientia, ætate, ac gratia, [applicatur studiis:] æqualium ludos omnino auersans: quippe qui a puero admodum ingenio dexter atque sobrius esset. Superna namque prouidentia, cui mortales diuersis donis coronari placuit, propriam cuique indolem cognatam fere indidit, vt videntes possint discernere: siquidem, vt ait quidam Sapiens, Amictus, gressusque, ac risus viri, de illo annunciant. [Eccli. 19. 27] Quia vero pro ætatis ratione prouehens, ingenue admodum ac studiose disciplinas præuias, & quibus ad maiora aditus præstruatur, didicerat, iamque deinceps pingendi scientiam, qua recte scribatur, comparare oportebat, hanc nihilominus abunde adiecit, vtilissimus effectus scriba, velox naturȩ celeritate, qua maxime plures comparatum habent, rem eiusmodi cum laude præstare, Quamobrem suæ in Christo conuersationis non paucis breui experimentum præbens, [cū doctrina virtutē imbibit.] omnibus admirationi habebatur, communique Præposito animi sulcum mandatorum aratro quotidie scindente ac excolente, virtutis multiplicis fructus proferebat. Primus e cœtu omni æqualium diuinum Dei templum, in quo stationem habebant, ingrediebatur, omniumque nouissimus inde exibat: ac sacris Patrum narrationibus attente aurem inclinans, eorumque Vitas per dies singulos versans, ad rerum meliorum scientiam prouehens, deinceps illuminabatur. Vti enim irrigatio arborem, abundansque materia ignem consistere facit; sic sane (quacumque tandem id ratione eueniat) gubernantium cura, sequentium est auctrix.

[Annotata]

a Circa annum Christi 930 aut 940, cum auctor scriberet.

b Sub Michaël Balbo Imperatore, de quo infra, circa annum Ch. 828. Agunt de Creta intercepta Ioannes Curopalates, Zonaras, Cedrenus, aliiq; in Michaëe.

c De S. Tito & Cretensium conuersione egimus 4 Ianuar.

d Cydonia, Cydon, & Cydonis vrbs, & Cydonia prouincia. Canea iam dicitur iuxta Bellonium. κῦδος decus & gloriam significat; ad quod alludit auctor.

e S. Basilidem & socios nouem sub Decio in Creta capite plexos refert cum Græcis Martyrologium Rom. 23 Decemb.

f Andreas Cretensis in encomio de S. Tito inclytam decadem Martyrum etiam appellat, τὴν ἀοίδιμον τῶν Μαρτύρων δεκάδα.

g Circa annum Ch. 793 imperante Constantino Leonis & Irenes filio.

h Circa annum 803 Imperante Nicephoro.

i Precibus Irenes Augustæ iterum post filij necem imperantis & S. Tarasij Patriarcha, [S. Theodorus sit Abbus Studitarum] adactus S. Theodorus, regimen Studitarum suscepit: vt tradit Michaël in eius Vita apud Baronium anno 798 num. 1. Forte ex priore suo monasterio is epistolam ad Irenen scripsit post ciuilia tributa Byzantij, ab ea donata, secundum Theophanem mense Martio, nona Indictione, anno 801. ad quem annum Baronius a num. 22 eam epistolam refert. Imperauit dein Irene ad 31 Octob. anni sequentis 802, quo tempore intermedio præfecturam eum Studitarum suscepisse hæc Acta etiam innuunt.

CAPVT II
S. Nicolai vita monastica, sacerdotium.

[7] Iam autem ab imberbi in virum auctus, exque imperfecta ætate perfectam assecutus, carnis sensum militantem aduersus legem Spiritus festinans destruere, vestimentum salutis illic a detonsus induit, ornante eum manibus suis sancto Patre nostro ac Confessore Theodoro Angelico monachorum habitu. [Habitum monasticū a S. Theodoro suscipit,] Plane enim par erat, vt, cum ambo multa essent acturi pro æmula viuaque intemerati Christi Dei nostri similitudine, velut alter quidam Timotheus Pauli opera admirandus hic pugil regeneraretur: quo sic per eos, vti per præfatos, curreret Euangelium nostrum. Se enim totum Beatus hic eius tradens voluntati, velut homo erat, quantum ad ipsum spectabat, voluntate carens, procul ac longissime a propria factus voluntate. Nec vero ad eum tantum, quin & ad alios deinceps paruos pariter ac magnos, [eximius in obediētia,] eamdem obedientiam leni animo, eiusque sensu contracto, præclare ostendebat, ceu quædam ad omnes inanimis statua, diuino timore fixus, inersque ad id omne, quod insolentia ac zelus, furorque, ac ira & odium videatur: ita vt sodales monachos stupore afficeret, qui suis ipse palam operibus, magnum eis occulti hominis specimen exhiberet.

[8] Pietatis siquidem amor nullam desiderij satietatem, vt ne captus animus in eum feratur, permittit: quin ignem igni, desideriumque adiungens desiderio, amantem incendit, [& ceteris virtutibus:] atque ad rem quamlibet insuperabilem reddit. Quis enim præ illo virtutem amplexatus est, humilitatis diuitias in eminenti possidente sensu, sensumque abiectum in sublimi humilitate? Quis sic bene sensus instituit, ex sensilibus, ea quæ superarit sensum, faciens philosophari? Quis prudentiam cum fortitudine, ceu amicas vires optime adeo coniugans, Lydio sibi curru, vt verbis Poëtæ loquar, cursum fecit? [Simonidis Lyrici.] Plane vti prudens dispensator, seu etiam fidelis seruus, quod vtrique conducibile erat, qua carni, qua spiritui, iusta lance diuisit. Continentiæ porro qualitatem, vigiliarum sedulitatem, altissimam precum rationem, lacrymarum illuminationem, quis vel vnam e multis, vti vnus ipse vniuersas alternauit? Et continentia quidem, mentis sobrietatem comparauit, vigiliis contemplationem, precibus compunctionem, lacrymis castitatis sanctificationem. [Eccle. 2. 2] Quamobrem iuxta Salomonem, risum reputauit errorem; reliquam vero corporis voluptatem, luctum nominauit, nullo eorum delectatus, quæ æuo hoc dulcia videantur. Ceu enim claustris, Dei metu, per passionum vacuitatem, triplicem probe animam cingens, non siuit, vt cupiditates perturbationi coniunctæ, diuitias spiritus, sensuum rapina prædarentur. Quamobrem impermotus extitit, a vero deinceps appetibili pendens. Atque, vt verbo dicam, nihil prorsus est vniuersorum, vt quis sapiens ait, in quo ille non omnes superarit.

[9] Quamobrem par erat, vt, qui talis esset, atque in natura, quæ supra naturā erant, peregisset, quique æuo nostro perfectus homo audiret, ad perfectiorem gradum proueheretur, laborumque præmium, magnum illud virtutum fastigium, b sacerdotium recipiens, super candelabrum poneretur. [ordinatur Sacerdos:] Sane vero prouectus est pro meriti ratione, non, vt quidam, a se ipse procurrens, aut mercatus munere; sed Patris sola iussione, ac Fratrum communis cœtus obsecratione. Quippe satis ei erat ad talem suasionem cura multorum, & vt viribus maiora adiret. Nec enim obedientiæ amans periculum subueretur vnquam, suo ipse iudicio ad omnia Præsidenti deuotus. Quis vero explicare possit, quanta ab inito sacerdotio certamina subierit? [Hebr. 4. 14] Magnus Paulus ea olim descripsit, dum Pontificem magnum, qui cælos penetrauit, sermone depinxit ac designauit; quem is vtique, quantum per humanam fragilitatem conceditur, imitatione expressit. Nec id mirum: siquidem factus erat deus adoptione, ac per gratiam Altissimi filius.

[10] Moralis porro conuersationis, ac vitæ studiosæ cumulo, nec operum illi communio cum Fratribus deerat: quin manibus laborabat, optimeque, vt quis alius, ductis litteris libros conscribebat, nihilo minori, [libros scribit:] puto, præditus mauum celeritate, quam Asaël ille pedum erat. Cuius rei argumento sunt, cum libri exarati, tum eius reliqua opera. [2 Reg 2. 18]

[11] Denique cum sic bene Spiritus gratiis diues ageret, venit ad eum Titus germanus eius secundum carnem, homo vagus, c captam patriam ac parentum in ea detentionem nuncians; plenamqueluctu, [fratrem capta Creta exulem suscipit,] factæ cædis ab agrestibus porcis, impiis scilicet Ismaëlitis, hominum ad Dei imaginem conditorum, tragœdiam multis lacrymis narrans. Quapropter finem tunc deinceps accepit, quod diu antea a Sophonia Propheta super eam futuri præsciis oculis fuerat celebratum: Væ enim, inquit, qui habitatis funiculum maris, d aduenæ Cretensium. [Soph. 2. 5] Verbum Domini super vos, & perdam vos de habitatione. Et erit e Creta pascua gregum, & ouile pecudum. Sane quidem vibratur gladius nimbis tentationum, multisque modis arcus nobis correctionis tenditur, ac quibus conuersio a peccato proponatur. Si autem nihilo inde meliores effecti, peiores euadimus, tum demum clementer missa, grauem nobis pro beneficio mortem operantur: siquidem calix Domini, [ad monasticam vitam perducit:] vini meri plenus est mixto. [Psal. 74. 9] Ceterum vir hic magnus fratrem recipiens, proboque consilio in monachum detonderi suadens, eumdem secum cursum inire fecit, ac ipsis quoque moribus fratrem suum ostendit.

[12] Habebat sane communis Pater noster ac Dei famulus Nicolaus, ipsam vitam suam, tacentem quamdam exhortationem: habebat & fratrem, ceu accuratam quamdam virtutum eius imaginem: quin omnes tandem, ceu alium quempiam medium solem, virtutum radiis collucentem, a Deo datum illud munus, animis vtilem, ac præ clarum conuiuam, Magnum Theodorum habebant: eratque reuera virtutis schola, nouus quidam paradisus multiplici florum genere vernans. Etenim ad istos accedebant, f Ioseph quoque sapientissimi Patris nostri frater, [illustres vitæ monasticæ socis nactus.] ac postmodum celebris Thessalonicensium ciuitatis factus Archiepiscopus: quin & g Timotheus, h Athanasius quoque, & i Naucratius, ac alij plures, quos breuitatis caussa omitto, in terrestri illo cælo agebant. Quos enim mores coniungunt, locus quoque in vnum cogit: quos autem mores diuidunt, omnis quoque locus separat. Locus enim in moribus laudatur, vicissimque mores in loco amati laudem habent. Solet enim non raro, cum frustrari loco consueto, tum seiungi a coalumnis, multam gerenda virtute laxitatem præstare.

[Annotata]

a Antequam in exilium S. Theodorus detruderetur, quod factum est post Pseudosynodum Constantinopoli mense Ianuario, Indictione 2. anno 809 contra ipsum habitam, erat tum S. Nicolaus annos 16 natus.

b Sub imperio Michaëlis Curopalatæ, cognomine Rancaba, qui imperauit a 5 Octobris anni 811, ad Iulium anni 813.

c Hic aliqua πρόληψις, si non σφάλμα, agnosci debet. Intercepta Creta est sub Michaēle Balbo, non autem Michaël Curopalata, vt ante dictum.

d Hæc ita secundum 70 Interpretes leguntur. Editio vulgata: Gens perditorum.

e Editio vulgata: Et erit funiculus maris, requies pastorum.

f [S. Iosephus Ep. Thessalonic.] Colitur S. Iosephus 15 Iulij. Variæ ad eum epistolæ S. Theodori extant apud Baronium; vt anno Ch. 809. num. 47, anno 815. num. 11, anno 816, num. 43, quarum vltimam sic concludit: Saluto eos, qui Reuerentiæ tuæ famulantur: qui mecum est, Nicolaus scilicet, vt famulus supplex veneratur.

g Aliquis Timotheus colitur 1 Febr. qui in pace dormiuit, sed vtrum hic fuerit, [Timotheus,] nescimus.

h Ad hunc Athanasium extat epistola S. Theodori apud Baronium anno Ch. 809 nu. 30. eiusq; meminit in epistola ad Naucratium eodem anno 809. num. 44. & sacrum appellat, [Athanasius,] qui, vti etiam obseruat Baronius, antea visus est lapsus pedibus.

i Ad Naucratium plurimas scripsit S. Theodorus epistolas, quarum aliquot profert Baronius ad annos Christi 809, [Naucratius.] 814, 815, 816, 818, 819, & 820. e quibus patet eum sub Nicephoro & Leone Armeno variis carceribus probatum, illustrem pro fide Christi extitisse Confessorem. Epistolam vltimam sic concludit: Te cum omnibus qui mecum est, Nicolaus salutat De eo infra iterum agitur.

CAPVT III
Persecutio sub Leone Armeno Iconoclasta. Exilium S. Nicolai.

[13] Enimuero cum sic pulchre hic vinea Domini Sabaoth palmitibus luxuriaret, ac fructu onusta esset, montesque mundanæ affectionis, mentis, inquam, motuum vitiositatem, ac sublimitatem, sub vmbra sua tegeret, ac velut quibusdam stolonibus diuersa ac varia virtutum ornamenta in mundi fines mitteret, iamque Christi Ecclesia, in omni decore, gradu, ordineque adaucta, ac fide in rectorum dogmatum sereno tuta esset; repente velut nubes quædam ab a Orientis partibus improuise ac inexpectato oborta, tetra nocte omnia repleuit: [Leo Armenus homo pessimus,] nimirum Leo quidam Armeniorum oriundus stirpe, vir reuera nocens pessimusque, nomine solo, non re ipsa, pietatis Sacramentum tenens: quem multi recens instructum Satanam perspicue nossent, essetque, ac nominaretur, Michaële Imperij Romani sceptra pie tum moderante, ac cum iam b Huni ad c Liba regiones vastarent. Hunc ille miserum, primum creat exercitus Ducem, [Dux exercitus,] multisque stipatum, aduersus præfatam gentem suppetias Imperio mittit. Is porro perinde ac nomen, sic & voluntatem ferinam inferens, intusque animo latens consilium premens, ac patris d Constantini Copronymi, qui & ipse e Leo fuit, eiusque filij f Leunculi hæresim tenens, miser homo, aduersus beneficum Deum vniuersorum Regem, eiusque regnum insurgit. [malis artibus] Sane vero cum merentes sub ipso turmas, g donorum multa largitione, stultus homo, decepisset, veniens ad h partes Thraciæ extra vrbem, impie scelestus aduersus pios Christianos i Imperator renuntiatur; regiamque, iconoclasta palam audiens, ingreditur. [occupat Imperiū: Iconoclasta,]

[14] Cum autem k exiguo tempore siluisset, idque subdole, quo tuto sibi Imperium muniret, mox contra cælum aperuit os suum, blasphemiam eructans aduersus Christum vniuersorum Deum, [abrogat cultum sacrarum imaginū:] negans sacras imaginum figuras esse erigendas, vt quæ l idolorum simulachra essent. O amentiam! Non enim intellexit turpitudinis statua, quorum exemplaria contrariam liquido rationem habent, palam quoque habere ab iis deductas similitudines. Quæ enim inter se contrarie habent, omnino etiam contrariam mutuo inferunt communionem. Alterius enim ad alterum, idoli, inquam, ac imaginis contraria ratio, vti Christi & Belial, ex vtrisque liquet. Idolum enim tamquam quod aliquid, ipsamque adeo mentiatur exemplaris similitudinem; imago autem tamquam similis, sic præ illo proprie nominatur. Verum nihil eiusmodi intelligere voluit miser homo, atque a bestia nomen habens: quinimo more Corybantum, vt ita dicam, insaniens, atque aduersus Christum, eiusque intemeratissimam figuram furore bacchans, cum viros quosdam animo reipsa corruptos, eiusque per omnia prauis consiliis adstipulantes inuenisset, fore putauit, vt per eos Christianæ pietatis Sacramentum fabulam faceret. Haud tamen valuit præstare, ac quamquam instar sagittæ valide admodum percutiens, validius in Ecclesiæ pugiles impingens, retusus est.

[15] Cum enim in sacra quadam palatij æde, Sacerdotum ac Patrum nostrorum, [Sacerdotes sibi cōtrarios in exilium pellit.] circumquaque ipsum stipante milite, turbam congregasset; medius ipse præsidens, arroganti ac fremebundo sensu, aduersus magnum m Pontificem sociosque, quod per errorem in venerabilium imaginum restitutionem consensissent, velut pro concione orabat. Tumque deinde videns, vt ij, Spiritus gladio, nugarum eius garrulitatem varie mediam secarent (quamquam nullius perinde atque Herois ac magni Patris nostri Theodori audaciam stuperet) ea re miser in furorem actus, omnes ad vnum, multa ira exæstuans, regia expellit, ac quamprimum singulis locum exilij sancit.

[16] Quambrem deportatur n Pontifex, cui a victoria nomen: sed & omnes relegantur, [Relegātur Nicephorus Patriarcha,] quotquot Christi imaginem quadam ad exemplar habitudine venerarentur. Ante omnes autem relegantur, vt pleraque omittam, commune illud lucentissimumque nomen, Dei, inquam, munere datum oblectamentum, [& cum S. Theodoro S. Nicolaus,] vna cum discipulo strenuoque fidei propugnatore ac Confessore Patre Nicolao. Vix enim ille, hic illic errantem sermonem ab imbecillitate, commiseratione manum prætendens, sibi adiunxit: quamquam is, haud peculiare aliquod argumentum complectens, communes potius ambobus Magistris agones, huius historia texenda exequitur. Ne quis vero ea nos parte vituperet. [eius perpetuus in cōfessione & pœnis socius:] Non enim ex arte compositis suasionibus, quin potius veritate, eaque vna, eius res exornare prouidimus. Maius autem deinceps ex paterno ei accedet encomium, modo ne solum defunctoria oratio, probatam operum laudem ex inscitia deprimens, reprobam faciat. Præter enim exilij pœnam, quodque ab impiis implacabile bellum strenuus pugil indidem pertulit, etiam Patri famulans continue adhæsit, necessariorum corporis indigentiam, maxima constantia ferens, seque ei per omnia bonum Consiliarium, officiosumque parastatam ac adiutorem exhibens. Verum celeberrimi Patris Theodori partium sit ista edisserere, qui ei fortitudinis coronam varie per o epistolas plexuerit. Nos autem interim prosequamur quæ sunt nostri propositi.

[17] Quia igitur impotenti ira, ac contra indemnatos beatosque viros, [in carcere alios ad fidei certamen animat,] prædamnatus Imperator sententiam tulerat; extorresque in castro quodam p Apolloniadis lacui vicino, cognomento Metopa, annum integrum carcere detenti egerant; eorum vbique peruagante fama, discipulisque, ac multis aliis clanculum ad eos ingredientibus, cum omnes fere resumptis animis ad integrandum orthodoxum fidei certamen animarentur; re, nescio qua ratione, comperta, mittit statim nouus Amalecites indignusque purpura Imperator, eosque ad castrum aliud in Orientali themate, nomine q Bonita, transfert, iubens vt ne quem omnino viderent, vllumue sermonem de fide miscerent. [ab iis separatur.]

[Annotata]

a Agarenis Orientem vastantibus, Orientalium Dux Leo Armenius commisso prælio ad duo millia cecidit, multis equis & spoliis potitus. Ita Zonaras.

b Hunni siue Auares, ob bella cum Carolo Magno gesta noti, Pannoniam tunc incolebant, quam adeo desertam plurimis præliis factam tradit Eginardus in huius Vita 28 Ianuarij, cap. 4, vt ne vestigium humanæ habitationis circa regiam Cagani appareret. [Hunni & Bulgari.] Quare plurimos Hunnorum in Bulgariam vicinam tum migrasse; & cum Bulgaris Thraciam deuastasse hinc colligimus. Bulgaros alij solum memorant. Nicephorus in Breuiario historico Hunnorum ac Bulgarorum primordia se dicturum promittit, & dein de Hunnis silens, eosdem cum Bulgaris etiam censet.

c Seu suburbia & portas vrbis Constantinopolitanæ: nam partem Thraciæ obiectam Liba dici infra cap. 9 probatur. [Liba.]

d Constantinus Copronymus Iconoclasta regnauit ab an. 741 vsque ad an. 775.

e Copronymus Leonis Isaurici, antesignani Iconoclastarum, filius fuit. inuasit Isauricus Imperium anno 717.

f Hic Leo post quinquennij imperium obiit anno 780. Huius vxor fuit Irene, quæ cum filio Constantino, deinde eo interempto, sola regnauit.

g Leo militum Orientis Dux, Imperij cupiditate adductus, corruptis, quibus præerat, legionibus, & vna cum ipsis relicto ordine absque vlla caussa fugæ se commisit: quod reliquus exercitus, sub Imperatore Michaële pene de Bulgaris victor, conspicatus perculsus est, ita vt virtus eius elanguesceret, & Bulgari, qui iamiam terga versuri expectabantur, recepto animo, clamore, Romanos inuaderent, & ita victoriam, quam amiserant, recuperarent. Ita Curopalates & Cedrenus.

h Ibidem constitutus, vt Bulgarorum excursiones prohiberet, teste Curopalate, apud quem aliosq; reliqua his corformia leguntur.

i V Idus Iulias, feria II, Indictione VI, apud Theophanem aut eius Continuatorem. Cadunt ea in annum 813 littera Dominicali B. Postera vero die a S. Nicephoro Patriarcha coronatus est.

k Reliquis istius anni mensibus.

l Ita Pseudosynodus Constantinopolitana sub Constantino Copronymo (vt legitur in Vita S. Stephani Iunioris cum operibus Damasceni edita, & 28 Nouemb illustranda) sacras imagines vocauit idola, quod crimen Leoni Armeno a S. Theodoro in congressu hic relato obiectum fuisse refert in huius Vita Michaël apud Baronium ad annum 814 num. 18: [Idoli & imaginis differētia.] vbi clarius idoli & imaginis differentia adfertur: Idolum, inquit, est, quod dæmonis, aut alterius cuiuspiam ex iis, quæ Gentiles turpiter pro Diis coluerunt, speciem repræsentat. Imago autem Sancti alienius, aut Sanctorum Domini figuram depingit.

m Est hic S. Nicephorus, cuius Acta dabimus 13 Martij. Frustra priuatim tentarat ante Imperator eum ad suas hæreses attrahere. [S. Nicephorus Patriarcha CP.]

n Exul S. Nicephorus annos 14 vixit in monasterio S. Theodori Martyris a se constructo, vita functus anno 828.

o Ita Theodorus in epistola ad dispersas vbique fraternitates apud Baronium anno 820, num. 20 vocat Nicolaum concapriuum suum, laboris socium, commilitonem suum, illorum autem Fratrem verissimum. Similia in eius epistolis passim leguntur.

p Michaëlin Vita S. Theodori ad an. 814 num. 42. Quem mox vicinus Apolloniæ locus in castro, quod e paludis regione Mesopa nuncupatur, [Lacus Apolloniadis.] custodiæ traditum excepit. Est autem Ptolemæo lib. 5. Geographiæ Apollonia ad Rhyndacum fluuium, qui per Mysiam Asiæ regionem in Propontidem effluit. Strabo lib. 12. Apollonitida paludem & Rhyndacum fluuium etiam coniungit. Suidas nomen huic lacui Attalum Regem Asiæ dedisse tradit a matre sua Pergami in eadem Mysia sepulta. [Metropa castrum.] Ibi ergo Mesopa, seu potius Metopa castrum fuerit, ita dictum, quasi frons ad eam paludem fuerit. Ita vicus Metropa memoratur 20 Ianuarij in Vita S. Euthymij Abbatis num. 14, sed Hierosolymam inter & Iordanem situs. Metopon etiam promontorium exhibet Ortelius in Tabulis antiquæ Thraciæ, ad Bosporum Thracium & Pontum Euxinum.

q Michaël ad an. 815 num. 20 ait, longius abductum ad Bonita, ibique ita clausum, vt neminem videre, neminem alloqui possit, non paucis, non pluribus, nec quidquam aliud demum libere agere. S. Theodorus Smyrna scribens Orientalem hanc plagam appellat, Smyrnam vero Thracensem, vt procul fuerint amandati: [Bonita castrum,] & longius inter vtrumque locum describit Michaël iter ad annum 819 num. 21, vbi num. 22 epistola ea Theodori refertur.

CAPVT IV
Cruciatus & verbera S. Nicolao inflicta.

[18] Vt ne autem extra propositum ferri videamur, plus iusto sermonem protrahentes, age, fluctus plurimos a puppi pulsantes, immanis procellæ violentiam edicamus. Cum enim magnus Theodorus non modo vicinos, verum etiam multo locorum interuallo dissitos, qui post impiam hæresim abduci consensissent, ad pietatis iter per Epistolas postliminio traheret; [Ob epistolas missas] vna quadam ex illis, incerto casu ac improuise in feri ac leonino pectore hominis manus incidente, quam is, ad Christi Confessores, sanctarum imaginum adorationem a principio describens, eiusque dogmatis plenam contentionis ac nouitatis insaniam traducens scripsisset; furore accensus, ac pro nominis ratione, leonis instar scelestus rugiens, quam celerrime satellitem verbera illaturum mittit. Vemens ille fremens ac minabundus, [cū S. Theodoro diris verberibus,] Sanctos e custodia educit, ac inique, iniquo ac scelerato Imperatore iniquior, insano furore actus, a taureis centum in oculis Theodori magnum Nicolaum cædit. Illumque rursus totidem plagis verberat, tumque pene voce defectos pari certamine beatos viros, in custodia ponit, ac ostium obstruens, iubensque fame enecari, relinquit.

[19] Quis vero tantos illos agones, illatam ea re Sanctis vim enarrans, satis assequi queat? Quis insidias, quas sunt passi a custodibus, feralemque furorem, ac penuriæ necessitatem delineauerit? Nec enim impiis hominibus veneranda erat ad miserationem senectus, vti neque iuuentutis sobrietas animi reputabatur: quin potius odio in eos diu noctuque instar canum miseri latrantes, [& fame cruciatur,] necessaria quoque esca execrandi homines priuabant, alternis quaternisque diebus, quandoque per hebdomadam totam, vix modici panis b frustum aliquod proiicientes, quin & ipsam aquam scelesti homines eis denegabant. Ac sane maior est, quam vt sermone exprimi possit, immensa illa illata vis. Num ergo ob eam vexationem haud quidem pugnacem dogmatum constantiam amiserunt? Visine sunt certaminibus impares, minuere aliquid dicendi libertatis? Haudquaquam. Vide enim ampliorem hinc fortitudinem, ac sonum prædicationis maiorem.

[20] Cum enim c necdum eorum corpora bene sanas a prioribus plagis cicatrices haberent, en tibi malus alius impij Imperatoris impius magis nuntius, cædes spirans, ac furoris œstro quodam agitatus aduenit, vna secum librum inferens, apertoque carceris ostio diuinos viros incondito clamore inde educit, ac monstrans epistolam, quam manibus teneret, ab eis aduersus Imperatorem scriptam, cogebat edicere quando, ac quomodo & ad quos misissent. Vide ergo fortium pugilum pugnam aliam ac certamen. Vt enim abs se compositam, missamque, ac cuius caussa factum sit confessi fuissent; in furorem conuersus execrandus homo, fortem illum Ecclesiæ adamantem, d magnum inprimis Nicolaum confestim nudari iubet. [taureis casus,] Viris autem sublimem ab vtraque manu tenentibus, alij dire taureis cædebant. Porro defluebat in terram sanguis Martyris: vidensque scelestus ad longum satis tempus vapulantem sine voce, animo exasperatus miserabilis, iubet sic nudum, ac sanguine commaculatum, sub dio frigore necandum relinqui. Erat siquidem tunc hibernum tempus, tertia nimirum præsentis Februarij mensis, cum hoc accidit Sanctis. Mox vero ira furens, Ecclesiæ columnam Theodorum adit, eumque rursum multis verberibus cædens, redit vicissim ad Magnum Nicolaum, multaque instar hyemalium nimborum sermonum iaculis mittens carmina, [frigori exponitur: a S. Theodori amicitia auelli nequit: dire cæsus, funiculis torquetur,] conabatur abstrahere a pietate in Patrem. Is autem eum obseruans fouensque, pessimum hominem ab officio vetantem, in se prouocabat.

[21] Enimuero ille quidem instaraspidis, iræ præsens venenum labiis repositum ferens, iubet eius cum brachia tum vlnas iterum flagellis, quæ e rhecas dicunt, cædi; sed & ab vtraque manu carniuorus canis funes alligans, atque per horas plures tendens, virum sanctum torquebat. Tum vero blanditiis quoque minas nequissimus temperans persuadere nitebatur, vt & fidem negaret. Vt autem conatum omnem, velut si marini fluctus petræ allidantur, in spumam dissolui vidit; omnino iam animum Tyrannus despondens, eum miser vna cum Patre intra carcerem claudens, ac ostium obstruens, tandem & ipse confusus abscessit.

[22] Sane vero videre erat ex verberum illa carnificina, Martyris Nicolai brachia, nihil minus torribus exporrecta. Verberum siquidem excoriatione, ac funium tensione distentis neruis, [vsu membrorum destitutus] vique tanta a naturali interius motu prohibitis defectisque, iacebat ceu graue aliquod onus portatu difficile, spectaculum miserabile adspectantibus, in crucis modum rigentibus lacertis, palam omnibus factus. Plane vero mansurus erat ea corporis dispositione, nisi tandem custodes paullum animi feritate mitigata, cum naturæ vim superantem violentiam perspicerent, cum aqua tepida adipem quoque petenti sæpius Patri Theodoro ob inopiam præbuissent. [sanatur fomentis a S. Theodoro adhibitis.] Is, adiunctis precibus, spongia leniter demulcens, ac quotidie plagas oblinens, paucis diebus insanabilem illum manuum dolorem dissoluit, ac perfecta discipulum sanitate donauit. Sed & ipse nihilominus Magnus Nicolaus, idipsum piæ curationis officium f Patri exhibebat, emortuas tormentorum vi carnes, ac instar mandilis pendentes a corpore, perite abscindens, ac omni parte Patris curam gerens. Quas vero ac quantas necessitates, toto illo triennij spatio pertulerint, angusto illo ac tenebricoso detenti carceris angulo, ne dici quidem facile queat. Nam quis, rogo, etiam paullo plenius eam corporis inflationem describat, quæ ex tormentis vere grauis illa ac prope immedicabilis Sanctis accidit? Non solum enim contra solum iniquum Imperatorem, impiosque præfectos decertabant, verum etiam ipsi quoque legi naturæ vim inferebant, depugnantes aduersus famem & sitim, frigusque ac nuditatem.

[23] Ac sane cum non g modicum effluxisset temporis spatium, [Smyrnam traductus] iterum crudelis Imperator ab eo loco ad Smyrnæ metropolim traducit: quos exceperunt h custodia atque i verbera, amboque vtrisque pedibus k ligno reuincti erant. Cum autem l viginti denuo menses in eo carcere morati essent, corporisque affectionibus superiores facti, [menses 20 detinetur.] virtutem, vti probante tormentorum igne insuperabilem, ita & aduersus mortem audere ostendissent; ipse qui iuste arcum iræ tendit, aduersariosque tollit, iuxta Prophetæ oraculum: [Psal. 7. 13. Eccli. 36. 9] Qui non reliquit virgam peccatorum illudere hæreditati iustorum, recordatus gemitus compeditorum, atque comedentem Iacob Leonis nomine bestiam. [Psal. 124. 3. & 78. 11]

[Annotata]

a Michaël ad an. 816 num. 7. Anastasius ab Imperatore missus, sanctum virum crudeliter flagellat, centum illi verberum ictus incutiens, [Nicolao inflicta verbera,] semianimem humi iacentem destituens. Tum obscuro tetroque carcere inclusit, vnaque eius discipulum Nicolaum, qui Magistro assiduus comes erat, & numquam ab eius latere discedebat, custodibus præcipiens, vt fame ambos aliisque incommodis vexarent, vt, si quid vitæ illi adhuc superesset, hoc ipsum breui absumeretur.

b Hæc panis frusta S. Nicolao soli relinquebat Theodorus, sumens solum sacram Eucharistiam. Habebat, inquit Michaēl num. 12, secum partes aliquas viuifici corporis, peragebatque diuina mysteria, quandocumque celebrandi facultas erat, hunc solum cibum, nullum alium degustans & c. Subinde ambo adiuti sunt ab Eudocone Virgine, cui postea hæc scripsit Theodorus apud Baronium ibidem num. 16. [cibus oblatus.] In carcere detinebamur ego Fraterque Nicolaus, cum ante custodiæ foramen positi custodes neminem, ex impiorum edicto, propius contingere sinebant. Tum tu Dei fiducia freta mittebas, quodammodo lactabas, alebas, porum dabas, consolabaris, hortabaris, te ipsa in apertum mortis periculum coniiciens… custodes muneribus concilians… Salutat te Frater Nicolaus, & ego Dominum ac consobrinum tuū.

c Michaël triennium integrum interponit, & Baronius sequentia refert ad annum 819. num. 13.

d Michaël ibidem num. 14: Nicolaum prius eius discipulum, tamquam epistolæ notarium, [iterata verbera.]in oculis Magistri nudum extendi cædique iubet. Deindeque Sanctum illum exuens, centum illi verberum plagas imponit, omnia propemodum membra dissecans, ossiumque ipsorum nexus & colligationes destruens, quæ solæ illi supererant. Transit inde rursus ad Nicolaum, ratus illum propter verbera molliorem factum, verbisque asperrimis ad sacrarum imaginum Magistrique eiurationen instigat. Theodorus ad dispersas fraternitates scribit num. 18. Plagis affecti ambo fuimus pro nomine Domini. Etenim & Frater Nicolaus pulcherrime & fidelissime decertauit. Vidimus ex carnibus nostris fluentem in terram sanguinem, conspeximus vibices, saniē &c.

e Idem Michaël: Vt vero fortiorem illum, quam antea esset, sensit, cum loris intextis, viminibusque recens excisis, manus ac pedes reliquumque corpus dilanians, iteratis plagis exulcerans, sub dio sic affectum reliquit, duplici tormento vexandum frigoris ac verberum doloris: tum enim Februarius mensis agebatur. De Rhecis videri potest Combefisius.

f Idem num. 15. Sui ipsius curam omittens Nicolaus, totus in illius Theodori curam conuertitur, ac prisanæ aliquantum deposcens, rigare arentem Patris linguam cœpit, modicoque in os infuso potu, nonnihil eum refocillauit, ac veluti mortuum vitæ restituit. Vt vero vitalem ei vim rediisse sensit, ad marcida iam membra medicanda se conuertit: [fomenta adhibita.] pleraque enim carne penitus corrupta & graueolente tabo ac sanie confecta putruerant: & cernere erat partes alias ab aliis pendentes omnes ad vsum iam factas inutiles: quam ob caussam cultello eas detruncat, & a sanioribus auellit: si hoc forte pacto reliqua cohærere possint cicatricemque obducere.

g Idem num. 16 spatium 90 dierum interponit, qui a 3 Februarij ad 4 Maij elapsi sint.

h Idem num. 21 obscurum sub tertia carcerem appellat.

i Idem hæc ita refert: Iterum Anastasius ira feruens. Martyrisque sanguinis sitibundus, verbera prioribus acriora Sancto inflixit, lætusque rediit ad Imperatorem, cum tertio iam Theodorum cecidisset, ita vt centenos per vices ictus pertulerit, discipulo eius Nicolao pari pœna decertante. [alia verbera.] Theodorus in epistola ad suos monachos Smyrna scripta num. 24, De nobis, inquit, peccatoribus ne torqueamini, licet audieritis nos flagellis iterum cæsos esse. Tulimus precibus vestris cum gratiarum actione hilariter, etsi ad modicum acrimonia… Salutat vos plurimum Nicolaus frater vester.

k Idem ait etiam in itinere noctucippo alligatos fuisse.

l A 4 Maij anni 819, ad 25 Decemb. anni 820, vtroque mense annumerato. Michaël ad an. 820 num. 8, annum integrum ac dimidium numerat neglecto vtroque mense imperfecto.

CAPVT V
Mors Leonis Imp. Persecutio remissa.

[24] Qvamobrem placuit, vt quibus locis Diuinam is Emmanuelis irrisioni habuerat Incarnationem, in iisdem a iugulatus ipse, miserabilem abrumperet animam, qua minime putabat ratione: [Occiso Leone Armeno,] habuitque perspicue finem Salomonis illud in eum oraculum. Ait enim: Stultus complexus est manus suas, & comedit carnes suas. [Eccle. 4. 5] Huic autem congrue sacra quoque occinuit Esaiæ tuba, cum ait: b Quemadmodum vestimentum in sanguine conspersum, non erit mundum; ita neque tu eris mundus: quoniam terram meam perdidisti, & populum meum interfecisti. [Isai. 14 20] Cum sic ergo stupenda illa morte, in sacro Dei templo Imperator miserabiliter cecidisset, oritur eius loco, non sol aliquis ortu suo matutinum lumen ad diei illustrationem præstam, sed, velut quis dicat, stella matutina, ab illuni atraque nocte, diem & non diem fidelibus ministrans. Quidam enim c excubitorum Michaël, arreptis Romani Imperij sceptris, [& remissa sub Michaele Balbo persecutione,] quamquam maxime hæreticorum fermento saginatum, liquebat, eam tamen immensam cruciationem, quam decessor adhibuisset, Christi Confessoribus d remisit, bonum se eis ac humanum per omnia præbens. Summaque, videre erat diuersis cruciatibus exhaustos ac longo carcere maceratos, velut ad se inuicem conserta spiritali chorea, certaminibus gloriari, tamquam si vitulos dicas a vinculis solutos.

[25] eTunc sane magnæ quoque illæ pietatis columnæ Theodorus ac Nicolaus Smyrna discedentes, [S. Nicolaus cum S. Theodoro] solo vtique nixi baculo, locum ex loco pedibus iter carpendo mutantes, ad f Prusæ partes deuenerunt: atque g hinc tandem petentes Chalcedonem, deincepsque a tropæo appellati Patriarchæ aspectu recreati, iusto satis tempore læti admodum cum eo commorantur. Tunc videns communis ille Pastor toto corpore eos stigmata Iesu circumferentes, [summo honore a S. Nicephoro excipitur:] honore prosequebatur, habebatque venerationi, ac in omnium conspectu, cum tempus tulisset, sermonum consertis symbolis exornabat. h Facessat mota aduersus istos inuidia, manumque ori dementes imponant, qui sua ipsi nequitia, Orbis illa luminaria inuicem aduersa, effræni hactenus ore calumniantur.

[26] Ceterum Pontifex hos bene consulentes assumens, & vna cum eo præcipui Metropolitæ operæpretium duxerunt, [cum iis Imperatorem adit,] vt coram Imperatorem adirent: sperantes fore, vt subingressa in Ecclesiam scandala ac nequam hæreticos deiicerent. Ac vero virum quemdam in dignitate constitutum sequestrum adhibentes, ingressi sunt ad Imperatorem, eique pro omnibus, vt quisque valebat, gratias egerunt. Cum iam Theodorus sermonem de Ecclesiæ sanis dogmatis proposuisset (iusserat enim a victoria appellatus Nicephorus Patriarcha, vt is fidem exponeret) perculsus Imperator eius verbis, nolensque, vt rem dicam, dare solutionem Ecclesiæ; [monita fidei respuētem:] quippe qui velut Antesignanus Iconomachorum, eiusdem ac illi sententiæ esset; Tu, inquit ad Diuinum Theodorum, in more positum habes, sceptris resistere: velut improperans plenam illam libertatis reprehensionem, quam communis illa Ecclesiæ fax, ceu Phinees æmulator, sub duobus Imperatoribus i Constantino ac k Nicephoro fecisset. Sane enim ob animi oculos versantem habebat, quam in quoque miserabilem l mortem Nicephoro Imperatori a Bulgaris inferendam, ob aliene a ratione contentiosiusque defensas adulterinas nuptias, spiritu Prophetico prædixisset: metuque percussus, Siquidem, inquit, etiam hostes viri virtutem reuerentur, [libertatem impetrat.] hisce eum verbis modeste repellebat. Denique vbi Imperator lubentissime sacrum Patrum senatum m securitatis sacramento firmasset; quod spectat ad recta dogmata, omni satisfactione vacuos e Palatio iussitabire.

[Annotata]

a Occisus est Leo anno 820 ipsa Natalis Dominici nocte in templo, dum intra adyta altaris ingressus, arrepta thuribuli catena vel sacra Cruce per cutientium ictus exciperet, [Leo occisus,] vt tradunt Curopalates, Cedrenus aliiq;.

b Ita iuxta 70 Interpretes. Vulgata editio habet: Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti: tu populum tuum occidisti.

c Michaël Amorij in Phrygia maiore natus, a linguæ vitio Balbus dictus, olim Dux legionis Romanæ, structo gladio Leonem a se interfectum iri minabatur, [Michaël Balbus Imp.] nisi libens acciperet Imperium: a quodem Patricius factus. & scholæ excubitorum Comes. Curopalates aliiq;.

d Edicto reditum omnibus indulgente, vt ait Michaël ad annum 821 num. 25. vbi illustris epistola S. Theodori ad Michaëlem Imperatorem ea dere.

e Post septimum extiij annum ait Michaël num. 28, vbi. exacte iter prosequitur.

f [Prusa vrbs.] Prusa Bithyniæ vrbs ad confinia Mysia: vbi Olympi incolæ accurrerunt videndi illius cupidi & audiendi, vt tradit Michaël num 32.

g Michaël, Relicta Prusa Chalcedonensem viam ingressus est Theodorus cum S. Nicolas, Theoctistum visurus,… pergit deinde ad Patriarcham Nicephorum certaminis socium & amicum in cœnobio suo ad fretum siro commorantem. Chalcedon vrbs Ponti ad Bosporum Thracium.

h Ob incestuo sas nuptias Constantini Imperatoris, filij Irenes, benedictas Iosephus Presbyter & Oeconomus olim a S. Parasio reiectus, sed dein a Nicephoro admissus: vnde huius etiam communionem declinauerat S. Theodorus cum suis monachis. [recōciliati S. Theodorus & S. Nicephorus.] Quibus difficultatibus sub Michaële Curopalate sublatis, S. Nicephoro communicarant S. Theodorus aliiq;, illoq; cohortante Nicephorus sub Leone Armeno.

i Constantinus sub tutela matris Irenes factus Imperator anno ætatis 10, Christi 780. Hic abdicata Maria legitima vxore, Theodoten cubiculariam duxit, Augustamq; coronauit mense Augusto anni 795. Ideo S. Theodorus, licet ei Theodote esset sanguine coniuncta, palam pronuntiauit Imperatorem excommunicatum esse, vt tradit Michaël ad illum annum nu. 57 & 58,

k [Constantini incestuosæ nuptiæ.] Nicephorum Imperatorem redarguit S. Theodorus, quod Iosephus, qui incestuosas nuptias Constantini benedixerat, & subintroductam fæminam coronarat, in statum pristinum sacerdotij restituisset. Videndus Baronius ad annum 806 nu. 7 & seq. & annum 809 num. 6, quo mense Ianuario, Indictione 2 iuxta Theophanem, Nicephorus Imperator Synodum aduersus illos, Theodorum & socios, celebrari præcepit, per quam a monasterio & vrbe deiecti, exilio sunt destinati.

l Curarat dici Nicephoro: Hæc tibi omnium vindex & spectator oculus meis verbis prænuntiat: Scitore, quam viam nunc ingrederis, ex ea numquam reuersurum. [Mors Nicephori Imp.] Itaque iuxta Iusti vaticinationem barbaricis manibus captus, non solum vitam turpiter amisit, sed caput ipsum amputatum Bulgarorum genti ad ludibrium reliquit. Ita Michaël ad annum 811 num 5 & 6, Theophanes aliiq;.

m Hæc securitas infra cap. 7 explicatur.

CAPVT VI
Illustre exemplum castitatis.

[27] Congrue autem, ex quo huc sermone deuenimus, aliquid animorum saluti conducibile, præsenti operi adiiciendum putaui. [Inserta hæc iussu Anatolij Præpositi,] Gestum illud id temporis in Bulgaria sub Nicephoro Imperatore, vti iam in superioribus dixi; quodque is modo iussit describere, qui indignum mein monachum attondit, atque a multis annis monasterium nostrum, virtutis communis Doctor, gubernat ac regit; quique in monastistis facinoribus encomium nobis aucturus venit. Scio nosse vos omnes Pastorem nostrum a Anatolium. Is alendæ animæ mensam apponens, in hunc fere modum spiritalis conuiuij lætitiam incepit. Quidam, inquit, Sancti huius Patris nostri Nicolai discipulus, b Cyprianus nomine, in more positum habebat, vt quotannis c senem quemdam pro exilij ratione domicilium habentem, [narrauit S. Nicolai discipulus.] dignamque senectute vitam Angelicæ similem præferentem, vti sermo processu commode docturus est, adiret. Videns ille miransque antiquam a puero Cypriani ad ipsum affectionem, ceu quamdam hereditario iure possessionem, hancce gesti ab eo certaminis narrationem adolescenti reliquit; vniuersis per illum, quod illud vtile habet, communicans.

[28] Dicebat enim: Iuuenili adhuc ætate, d Scholariorum agmini adscriptus eram. Cumque Nicephorus Imperator vniuerso exercitu comitante aduersus e Scythas mouisset, contigit, vt casu quodam, [Iuuenis exercitum secutus,] quales humanis rebus solent accidere, solus omnino relinquerer, postque exercitum sequens abirem. Quodam autem loco circa partes Thraciæ, cum vespera occupasset, pernoctare volens, susceptussum apud fæminam valde opulentam, atque, vt existimo, cui moris esset, hospitio adeuntes excipere. Illa, lautam mensam apponens, multaque animi iucunditate cœnam porrigens, insatiabilem quamdam benignitatem in me exhibebat. Vnde etiam post cœnam ac epulas, [in hospitio] sublimi straro dormire curans, multam mihi requiem, viæ omnem fatigationem dissoluens, indulsit. Verum, qui semper inuidet diabolus, nec in hoc bono sine crimine procedere siuit: quin potius malam fæminæ voluptatem stultus subinserens, vt mecum turpi consuetudine misceretur, vrgebat. Surgensque lecto quo dormiebat, meum deinceps dormientis petit, verborumque turpitudine ad illicitum concubitum trahere satagit. Ego autem quantum poteram a me repellens. [ad luxuriam ab hospita prouocatus eam sæpius repellit,] Iure merito, aiebam, mulier, tametsi bellum haudquaquam in barbarorum nouacula positum esset, castitatem Legibus Diuinis præceptam oportebat inuiolatam seruare. Sin autem belli armatura, iustitia est, si quidem ita voluptatis gladio saucius, meam ipse miser iugulauero animam, qui ad pugnam cum hoste conserendam proficisci possim, qui iam ipse ante prælium mortuus existam? Illa porro sermones huiuscemodi audiens, cum paullulum recessisset, ad me rursus venit, iisdem verbis ad amorem pelliciens. Ipse nihilominus secundo quoque repulsam illam verbis ad castitatem prouocantibus irrigabam. Vt autem tertio etiam instantem vidi, atque ad inferni profundum detrahere cupientem, tum vehementius infremens, [illiq; mortem minatus fugit,] ipsaque hora meo ipsius gladio consciscendam illi comminatus mortem, inde exurgens, ac conscendens equum, concito cursu propositum iter pergebam. Tum illa, fore suspicans, vt fabula per me vulgaretur, ad necem quærens, post me seruos suos emisit, iubens omnino occidi. [diuinitus morti ereptus:] Dei tamen immensa clementia ab his illaturis necem, vti ab illa mortale animæ vulnus inflictura, clientem liberauit: miraque quadam ratione, recta per aliam viam incedere fecit.

[29] Cum autem haud ita pridem Bulgariæ fines attigissem, intraque eos, nullo alio itineris comite omnino solitarius iter haberem, atque ad montem quemdam, distento cogitationibus animo, propius accessissem (ita vero sub ipsam hanc horam, eram reuera Diuinam inspectionem, atque eam, quæ mihi superuenisset, calamitatem, totus lacrymis perfusus, mecum animo reputans) vocem quamdam, desuper a montis cacumine me vocantem, [in visione sene gigāte apparente,] audiui. Porro metu perculsus, eo quod plane solus essem, ægreque anhelitum ducens ac tremens, ad eum qui vocabat faciem conuerti: figensque oculos, nouum supra naturam spectaculum perspexi: nimirum, gigantea statura albis indutum senem, cuius vestimenta solis instar refulgerent. Is manum protendens, iubet cito ad eum ascendam. At ego depulso statim timiditatis pondere, gaudioque commixtus, ad eum ascendo, inuentumque sedentem in terra, pronus adoraui. Tum ille gratiose imprecatus, iussit vt surgens, [alterno pedum eius motu,] rectus ab eius dextris starem. Porro habebat pedes sic quodammodo in solo explicatos: manu autem campum monti subiectum plenum corporibus videndum ostendit, stantesque in eo exercituum turmas vna cum Imperatore: ac num alienigenarum nostraque castra seorsim cognoscerem, percontabatur. Cum autem hæc ego palam confessus essem; Vide, [mutuas cædes vtriusque exercitus intelligit,] inquit ad me, nihil metuens. Porro autem dum illi, ad vindicandam quisque suam aciem, arma vibrantes instruerentur, dextrum hic pedem eleuans sinistro superponit: tum video nostram aciem multa vi aduersariorum aciem inuadentem, eamque totam perrumpentem. f Cumque Scythæ penitus interirent, essentque necantibus versuri terga; en rursus ille pedem sinistrum eleuans, supra dextrum deinceps ponit; tumque exurgentes barbari, miserabiliter g nostros interficiendo vrgebant. Ego autem nouo hoc ac mirabili spectaculo velut stupefactus ac attonitus, stabam adspectans quæ gerebantur: nimirum tum illam huius commutationem pedum, alternamque vicissim inequitationem, tum acerbam ac amarissimam illorum cædente gladio necem. Cumque sic ad vsque solis occasum huiusmodi corporis habitu pedumque commutatione cuique parti victoriam sanxisset, eosque aptans, perinde atque reliquum corpus æquali situ composuisset; ij quoque pugnæ mutuæ finem imponentes, terribile illud bellum dissoluerunt.

[30] Tunc ille surgens, stansque rectus, ex me quærebat, num eorum qui cecidissent summam inire possem, [& se ob castitatē seruatam cædi ereptū.] ac num locus aliquis relictus esset vacuus, mortui corporis expers existens? Me autem impotentiam prætendente, ac palam confitente, nullum me eiusmodi locum conspicere; putare tamen soli quid exiguum extare, quantum strato bouis corpori satis videatur, iugulatorum medium, intentoque in illud digito monstrante, respondit ille: Vides spatium illud expers corporis mortui relictum? Tuum vtique, nulliusque præterea fuit. Quippe in illo moriturus, cum aliis eras in escam tradendus cæli volucribus. Quia tamen tuum corpus seruasti incorruptum, nec turpi passione animum polluisti; idcirco te Deus a terribili horrendaque necessitate ac amara morte clementer liberauit. His vero dictis, ab oculis meis euanuit.

[31] Tum ego, horrore multo ac stupore paullulum inclinans caput, metu agitatus, [fit monachus:] adoransque sanctum solum, in quo pedes eius stetissent, descendens e monte, totamque noctem iter retro faciens, paucis huc diebus adueni, animo constitutum habens, vt humilis ipse, quamquam indignus, Deo qui saluum effecisset, hocce habitu suscepto, seruirem. Tu ergo quoque, fili Cypriane, cum tibi tentationes superuenerint, noli tristari: quin potius viriliter sustinens, [suadet castitatem.] ac castitatis bonum semper ambiens appetensque, Deum adiutorem habiturus es, qui non despicit sperantes in ipsum. Nos autem hic deinceps narrationem eiusmodi, etsi digressione fusiorem, vtilem tamen finientes, calamum vertamus ad communium Patrum nostrorum historiam.

[Annotata]

a Circa annum Ch. 930, aut 940, quo Auctor hæc scripsit.

b Combesis num. 23 suspicatur hunc Cyprianum e S. Nicolai discipulo factum esse socium S. Ignatij Patriarchæ Constantinopolitani, [Cyprianus discip. S. Nicolai.] cum hic aufugit murato habitu custodes latens. Nicetas in huius Vita 23 Octob. Cyprianum eius discipulum vocat. Refert Baronius illam fugam ad annum Ch. 861. num. 21.

c Combesis hunc senem cum Cypriano confundit, quem ait nu. 23 tunc militem, postea vero monachum, cum se Dei clementia a miseranda illa strage ac cæde Romani exercitus a Bulgaris ob seruatam castitatem liberatum intellexisset.

d Erant Σχολάριοι tamquam custodes. Imperatoris continenter in aula versantes, præmij loco e reliquis militibus selecti. De hu agemus 7 Febr. vbi de sanctis IV Protectoribus Imperatoris Nicomediæ passis.

e Ita etiam Michaël Bulgaros vocat Scythas ad an. 811 num. 5.

f Theophanes etiam Nicephori prosperum in Bulgariam ingressum refert, cui tum dixit Crunnus Rex Bulgarorum: Ecce vicisti. Tolle ergo quidquid tibi placuerit, egredere in pace.

g Illustriores viros cum Nicephoro interfectos narrat idem Theophanes.

CAPVT VII
Recessus & solitudo S. Nicolai sub Michaële Balbo & Theophilo. S. Theodori Studitæ obitus.

[32] Cvm itaque Cæsar Michaël, vti iam supra dictum est, quamquam nonnihil a proposito diuertimus, fidei robur in auxilium habere respuisset, ac propterea per summam agrestis animi stoliditatem, [Ob persecutionem discedit cū S. Theodoro Nicolaus] quemque pro libito suo sentire sanxisset; omnino autem venerandarum imaginum cultores intra vrbem a sedere vetuisset; sancti Patres nostri Theodorus ac Nicolaus valedicentes sanctissimo Patriarchæ, ac cum illo existentibus omnibus, ad supra b designatum iunctum sinui Prusæ locum abeuntes, illic demorabantur. Enimuero, cum populi seductor c Thomas in Romanum orbem rabiem exerceret, iubente Imperatore, iterum vel inuiti in regiam vrbem reuertuntur. Postque breui inde abeuntes, vicinam d Acritæ promontorio peninsulam, magni Martyris e Tryphonis nomine appellatam, petierunt: vbi tandem multis certaminibus gloriosum Patrem ac beatissimum Theodorum communis vitæ finis excepit. [illiq; morienti adest:] Migrauit autem maxima nominis celebritate, f die vndecima mensis Nouembris: eius vero beatum tabernaculum inde translatum g ad vicinam insulam, nomine Principem, gloriosæ ac sanctæ sepulturæ mandatur. [& prope eius sepulchrum] Verum de hoc scripserunt sacri quidam Ecclesiæ h Doctores, ceu dorium quoddam ad Christianæ Reip. communem vtilitatem, eius res præclare gestas depingentes ad perpetuam memoriam.

[33] Lucens vero illa columna Ecclesiæ Nicolaus, Patre suo spiritali orbatus, [manet:] assidue sepulchro hærebat, certaminibus adiungens certamina, ac sudoribus monasticæ exercitationis sudores, Patrisque iacturam pro huius seculi vsu quotidie lugens: eumque in locum multi Byzantinorum ac maxime ordinis senatorij, [accedentes instruit.] plures quoque ex vicinis regionibus, ad eum confluebant; quem miserationis speculum, vario virtutum splendore ornatum, scirent. Eos ille, qua erat cordis rectitudine, suscipiens, ac paternis visceribus amplexans, cuique membro congruam medelam adhibebat, apud omnes, ceu verborum animi probus curator, admirationem habens, atque vt Christi Confessor, venerationem.

[34] Ceterum e viuis sublato Michaële, ac filio eius i Theophilo Imperij sceptra adepto, bellum iterum aduersus pios instauratur, [Theophilus Imp.] diraque verbera in eos proferuntur. Quo etiam tempore duo illa lumina, e k Moabitide regione nobis exorta, Christique Ecclesiam sanæ doctrinæ fulgoribus illustrantia, [SS. Theodori & Theophanis facies versibus incisis fœdat cruciatq;.] quos nostri a Deo afflatos ac diuinos Patres vocitant, Theodorum, inquam, ac Theophanem, natura fratres (siquidem etiam fide germani erant) ille Deum amare operibus negans, (quamquam nuda hinc denominatione Theophilus appellabatur) quod Christum in imaginibus colerent, eumque venerarentur, tenens, post multa l tormenta, eorum impie insculpens faciem, nouum insolensque commune hominibus spectaculum traduxit.

[35] Tunc quoque cum pia quædam mulier Patrem nostrum Nicolaum, propter obtinentem obscuram prauæ hæresis noctem, [S. Nicolaus in suburbio latet:] crebra locorum mutatione male atteri videret, velletque tamquam alia Sunamitis in magni Elisæi modum hospitio recipere; haud procul ab vrbe ad Thraciæ partes suburbium plane a turbis semotum habens, illud offert Christi famulo, rem rite pro nominis ratione appellationi accommodans plenam misericordia, munus quammagnum, pacem nimirum, vti a pace Irene dicta, vna cum possessione præbens. Illic itaque demoratus est, hæreticorum insidias timens. Postmodum vero suo illud monasterio firmata donatione adiecit, Phirmopolis appellationem habens.

[36] Vbi porro Theophilus iam diem m obiisset, vnoque misere tumulo hæresis pariter merito, [sub Michaële Imp. Catholico] quod existimo, circumscripta esset, ac Christi amans vxor eius n Theodora cum filio Michaële admodum iuuene Romani Imperij arcem suscepisset, impiusque o Iannes, ceu præludio quodam æternæ vltionis, hic quoque abdicationem a diuinis sortitus esset; magnusque p Methodius Ecclesiæ gubernacula Pontifex obtineret, a Deo afflatis Patribus in vnum coëuntibus, [& S. Methodio Patriarcha,] initium habuit q Orthodoxiæ celebritas; cum orbis iam fines serenitas haberet, Christique Confessores velut stellæ quædam, vniuersum Ecclesiæ firmamentum illustrius ornarent. Tunc plane etiam communis Pater noster ac Christi famulus r Naucratius ab exilio rediens, venit Byzantium, [Naucratius præficitur Studitis:] proque certaminum merito, multo cum honore ab Imperatrice ipsoque Patriarcha susceptus vir inclytus, eorum rogatu sacrȩ Fratrum sodalitatis in vnum tunc congregatæ in venerabilissimo Studij monasterio præfecturam suscepit: quam quidem magnus Theodorus multis nuper laboribus enutriens adaugensque, ad millenarium fere numerum prouexerat. Eratque rursus nouo vigore vegetum Christi illud ouile, velut cuidam Paradiso simile, multas virtutum rosas ac spiritus suaueolentiam adspectare volentibus præstans.

[37] At vero Nicolaus Pater, quam amicam haberet longam ex certaminibus in carcere quietem, [S. Nicolaus solitudinem amat:] vndequaque venans, eaque quotidie compunctus, quamquam maxime pro amicitiæ iure pariter cum Fratribus commorari volebat; haud tamen sinebatur meliori studio, amica solitudine iugiter laborare desiderans. Quamobrem plurimum tempus in præfato diuersorio agens, rarius huc in Patrum se consoruum dabat. Per s id tempus illustris quoque ac lætitiæ plena Translatio contigit Confessoris ac sancti Patris nostri Theodori ab insula Principe ad nostrum hoc monasterium, [transferūtur reliquiæ S. Theodori Studitæ.] prouidente piissima Augusta, ac magno Pontifice, vniuersoque Ecclesiæ cœtu concurrente: fuitque gloriose depositus t vicesimo sexto Ianuarij, iuxta inclytum ac afflatum a Deo eius u auunculum Platonem, vna cum fratre ac Episcopo Ioseph, a dextris ad Orientalem partem delubri x sancti Præcursoris: quo vtique loco, sacræ etiam y victoriosorum Martyrum Reliquiæ conditæ sunt.

[Annotata]

a Michaël ad an. 821 num. 39. ait Imperatorem noluisse imagines in vrbe regia erigi, sed extra eam procul, & vbicumque voluerint.

b Michaël tradit ad Crescentis loca rediuisse. & ante num. 32 post primum ab exilio cum S. Nicephoro congressum, ait Crelcentisloca petiisse. quæ hic supra omissa desiderantur.

c De Thoma Tyranno agunt Curopalates. Cedrenus & alij; ipse etiam Imperator Michaël in epistola ad Ludouicum Pium Imperatorem apud Baronium an. 824 num. 22.

d Acritas Ptolemæo promontorium Bithyniæ ad Propontidem, qua Chalcedone versus Austrum abitur.

e Colitur hic celebris Tryphon 10 Nouemb. Nicææ in Bithynia sub Decio occisus.

f Die Dominica, vt ait Michaël ad annum 826 num 47, Indictiones, vt eius testamento apposito confirmatur, ibidem num. 48. Quæ in eum annum 826 conueniunt, littera Dominicali G. numeraturq; annus ab origine mundi 6335, in Septembri cœptus.

g Græce πρὸς τῇ γείτονι νήσῳ Πριγκίπῳ, in vicinam insulam Principem, quam exhibet talem in tabulis antiquæ Thraciæ Ortelius, obseruatq; eamdem in Constitutionibus Emanuelis Comneni Imperatori referri. [Princeps insula.]

h Hi sunt sæpius citatus Michaël, & Naucratius in suā Encyclicāae obitu S. Theodori.

i Mense Octobri, Indictione 8, vt scribunt Curopalates, Cedrenus, aliiq;: ergo anno 829

k Hos ex Palæstina & vrbe Hierosolyma prognatos tradunt Acta propria 27 Decemb. Sunt autem hi alij a S. Theodoro Studita, & Theophane patruo Nicolai.

l

Hæc S. Theodorus describit missa ad Ioannem Episcopum Cyzi cenum epistola quæ Actis eorum inserta. Insculptos fronti duodecim versus refert Cedrenus, eisq; scribens S. Methodius sepulchro inclusus ita alludit.

Quorum libris inscripta sunt cælestibus
Nomina, piæque frontes compunctæ notis:
      Hos qui sepultus ante funus est suum
      Vinctos salutat, & ipse vinculis grauis.

S. Theophanes pace Ecclesiæ reddita factus est Episcopus Nicænus.

m Potitus imperio annos 12, menses 3 iuxta Cedrenum & Zonaram diem obitus Baronius assignat tertium Kalend. Februarij, ergo anni 842, vt istic num. 4 legitur.

n Theodora Augusta & mater eius Theoctiste ob cultum sacrarum imaginum apud Theophilum Imperatorem delatæ, discrimen callida tergiuersatione excusserant, vt apud Curopalaten legitur.

o Aliis Ioannes, Iconoclasta, Patriarcha Constantinopolitanus fuit sex annos iuxta Zonaram, factus anno 835, Theophili Imperatoris ante pædagogus.

p Colitur S. Methodius 14 Iunij. De eo agemus 5 Febr. in Prolegomenis ad Acta S. Agathæ.

q Orthodoxia dicitur festus dies, quo sacrarum imaginum restitutio quotannis celebratur Dominica I Quadragesimæ.

r [Orthodoxia.] Huius Naucratij est forte hymnus, qui sub nomine Theodori Studitæ editus canitur in erectione sacrarum imaginum, & Græco-Latine refertur a Baronio ad annum 842.

s Michael apud Baronium ad an. 844 num. 26 post annos decem & octo ab eius obitu.

t Ergo anno 845, si anni 18 completi fuerint

[]

u Michaël, In quo & Magni Platonis, & beati quoque Iosephi diues arca pariter asseruatur. Fuisse autem S. Platonem S. Theodori auunculum testatur hic in Oratione funebri, vbi illi duas assignat sorores natu seniores, ex quarum altera ipse genitus fuit. Combefis ex matre auum verterat. Græce τῷ ἐκ μητρὸς αὐτοῦ θείῳ, id est auunculo. Coluntur Plato IV Aprilis, Iosephus 14 Iulij.

x [Martyres καλλίνικοι, victoriosi.] Studij monasterium ad honorem S. Ioannis Baptistæ constructum fuit:

y Græce, τὰ τῶν καλλ;ινίκων Μαρτύρων ἱερὰ λείψανα. Ioannes Zemisces Imperator in expeditionibus bellicis inuocare solebat sanctos Martyres victoriosos, quos Cedrenus vocat τοὺς καλλινίκους Μάρτυρας. Τούτοις δὲ προμάχοις ἀεὶ καὶ προβόλοις κατὰ τῶν πολεμίων ἐχρῆτο βασιλεύς. His auspicibus & antesignanis aduersus hostes vti solebat: additq; ex his duos Theodoros nomine fuisse: quorum alter Dux Heracleæ in Ponte colitur VII Februarij vbi etiam de altero Theodoro Tirone, cui dies IX Nouembris sacer est, agimus: & § 4 huius Imperatoris erga eos pietatem describimus.

CAPVT VIII
Præfectura Studitarum. Discessus ob Photium intrusum in Sedem S. Ignatij.

[38] Methodio autem pietatis defensore ac præcone ad beatam illam sortem a commigrante, cum b Ignatius Pontificalis apicis gubernacula suscepisset, admirabilis ille, [sub S. Ignatio Patriarcha] multisque certaminum coronis reuera inclytus Naucratius, decima octaua Aprilis mensis, c in idipsum soporatus est, obdormiuitque, successorem suum relinquens, beatum Confessorem ac multa passum Patrem nostrum Nicolaum. [fit S. Nicolaus Præpositus Studitarū:] Is vero animo reputans dignitatis magnitudinem ac eius onus, semperque secum, sibi contubernalem ac domesticam virtutum arcem, humilitatem ferens, eam rem lugens moleste habebat. Cedens nihilominus multis Patrum obsecrationibus, eam admittit ordinationem: qui id proprie humilitatem sciret, vt ea quis potiora habeat, quæ multis videntur, quam quæ propria ipse voluntate approbat.

[39] Cum autem triennij spatio nobilem illam Fratrum onerariam, [qua præfectura post triennium translata] ad virtutum lucra, diuini Spiritus aspirantibus auris, honeste admodum direxisset; quod plane, vti iam sermo liquido ostendit, quietis amans, vt quis alius, esset, eoque desiderio vehementius incensus, haud vltra quatientia cogitationum iacula ferre posset; vbi pauca quædam ea de re Patribus coram habita oratione exposuisset; demum proponit qui eius loco præfecturam gesturus esset, [in Sophronium,] Sophronium quidem nomine, ac presbyterij dignitate præfulgentem virum, quique nihilominus appellationis gratiam temperantiæ augmentis re ipsa obsignaret. Quippe ferunt, vti non raro loqui accidit, quadam simplicitate ac candore ipsum de seipso beatum virum ad auditorum vtilitatem quandoque dixisse; [virum sobrium,] Numquam se ab eo tempore, quo monachi habitum induisset, panis aut vini aut cuiusuis alterius cibi, qui impinguare possit, eam quantitatem sumpsisse, quæ ventri explendo esset.

[40] Huic ergo in præsentia Pontificis relicto grege, d exiens vir sanctissimus, in præfato resedit Phirmopolis hospitio. [in solitudinem recedit: post annos 4] Quippe loci eum delectatio tenebat, cum ille mores potius, quorum caussa locus studio esset, adipisci contenderet. Ceterum vbi inclytus Sophronius annis quatuor prȩclare monasterium auxisset, ac solertiæ præmium, bonorum operum diuitias consecutus esset, dieque tertia mensis Nouembris e ad Dominum migrasset, [resumit regimen.] Patris amantes monachi, cum vltra Sancti absentiam ferre non possent, proprium eius quietis hospitium petentes, eumque rursus tamquam filiorum amantem ad suscipiendam præfecturam cogentes, ad monasterium duxerunt: isque interim paterna pietate in filiis quotidie lætabatur.

[41] Cum itaque iuxta nominis rationem Christi munus illud Ecclesiæ concessum, Christi, inquam, amans ac religiossima Imperatrix a Michaële filio, vbi iam ille infantiæ balbutiem abiecisset, ab aula f deiecta esset; cum nimirum nouus Imperator malum Consiliarium Bardam Theodoræ fratrem sibi adhibuisset, [Bardas ab Imperatore Cæsar creatus,] amboque ita Remp. inter se partiti essent, vt alter Imperium, alter Cæsaris sibi honorem vendicaret; non exiguam inde subiecto populo voluntatum in inuicem confusionem, qua non putabant ratione, in se ipsi Diuinas leges violantes, fecerunt. Ille siquidem, supercilium tollit in matrem; hic præterea in ipsam quoque naturam peccauit, naturæ actionem temere vsurpans contra naturam. Vide enim quid gereretur. Nimirum, [ob incesta scelera] miserabilis Cæsar Bardas, aduersus filij thorum sceleste insaniens g externus coniux cum propria nuru, iugumque alterius similis ac filij perturbans, noscebatur. Dei ergo Pontifex, atque a Theophoro, Magno, inquam, h Ignatio nomen habens id facinoris, quoad fieri posset, corrigere studens, constans ex Diuinæ legis præscripto, iugiter admonebat, obsecrabat, increpabat, sperans fore, vt ea ratione scelus omnino exscinderetur. [2 Tim. 4. 2] Haud enimuero iniquæ copulæ amor quidquam miserum ad frugem meliorem redire sinebat. [excommunicatus,] Ceterum vbi sacer Pontifex hominem obstinatum vidisset, ac extrema linea peccati seruum, arcet deinceps ab ecclesiæ sacris liminibus, hanc ei præstans emendationis materiam. At ille ira pariter ac cupiditate aliene a ratione confixus, potentiam in tyrannidem arrogantia vertit: vniuersoque populo comitante, fremens, sensuque excelso i templum ingrediens, ac intra sacra adyta penetrans, horrendis mysteriis impertiri a Pontifice flagitabat.

[42] At ille æmulator, sermonum k siromaste, sceleris illi reprehensionem publice prætendens, mediis præcordiis grauiter confixit, vacuumque atque confusum ab ecclesia eiecit. Is vero furore totis præcordiis actus, tandem Imperatori persuadet, [S. Ignatiū Sede pellit,] vt Magnum Ignatium a sua deturbet Sede, quod etiam haud diu post accidit. Tum vero quid? Ignatio per tyrannidem l expulso, Photium quemdam nomine, tunc m primi secretarij munere fungentem, n multa virum religionis ac scientiæ fama, eligunt: quem statim detonderi iubentes, [Photium subrogat:] Pontificali dignitate sublimant. Quid autem zizania singula ea occasione exorta dicere attinet, cum illa vniuersi Ecclesiæ alumni perspicua habeant? Ceterum aptandum argumentū Pastori nostro Nicolao.

[43] Hic itaque, qui se prorsus Christo ac Deo deuouisset, ac omni parte ad eius se mandatorum normam composuisset; qui flore primo iuuentutis patria relicta peregrinus factus esset, [S. Nicolaus Photij cōmunionē euitant,] quique more Apostolico Fratrum in infirmitatibus socius, vna vndique affligi cuperet, vti accuratam imaginem ac similitudinem, ita & communionem inuiolatam seruans, ab iniqua se incompositorum conscientia abrumpens, ac vna cum fratre e Monasterio discedens, in eiusdem hospitio degebat, [discedit:] quod o Prenetisitum est. Huius rei sparsa fama, cum, percrebrescente toto populo rumore, fidem omnino haberet; sciens iam olim Cæsar sublimem viri virtutem, vtque is omnium ore decantaretur, stupensque, quam eius dementiæ, viri sancti illa discessio, redargutionem auctura esset, imperij vires detegendo adhibuit. Vbi eius hospitij locum didicisset, [Imperatorem & Bardam sibi abblādientes] statim morosus homo, persuasibilibus sermonum suorum verbis, in sententiam Patrem pellicere molitur: vnaque socium Michaëlem Imperatorem in p Pythiorum balneis assumens, cito conscensa naue, virum sanctum q Prænesti inuenerunt, verbaque blanditiæ iaculorum instar prætendentes (quippe grauis erat eorum tyrannis, ac quæ facile virili quoque virtute animos demutare posset) iis Sanctum a sententia reuocaturos putabant. Tunc vero communiori Magnus ille ad eos sermone: [vedarguit:] Par quidem erat, vt qui in Deum, eiusque Diuinas leges peccaueritis, eius apprehenderetis disciplinam, nec iram in furore in vos ipsi traheretis. Iudicium quippe durum fiet in iis qui præsunt. [Sap. 6. 6] Quia vero pœnitentiæ medicos putrescentia vlcera consolidare renuitis, hæc dicit Spiritus sanctus: In malum tandem vobis res cedet.

[Annotata]

a Anno Christi 847, 14 Iunij.

b S. Ignatius Michaëlis Curopalatæ Imp. filius. Colitur 23 Octobris.

c Anni 848.

d Anno 851.

e Anno 855.

f Anno 856, cum filius annos 14, iuxta Zonaram, eum ea regnasset.

g Græce ξένος σύνευνος πρὸς τῇ ἰδίᾳ νύμφῃ, καὶ ἑτερόμοιον ζεῦγος ἐκβακχευθεὶς ἐγνωρίζετο. vbi ξένος vertit Combefis nouus, qui potius peregrinus, barbarus, externus est. νύμφη eidem est sponsa, quæ etiam iuxta interpretes Cedreni, Zonaræ & Nicetæ in Vita S. Ignatij nurus est, per ἑτερόμοιον ζεῦγος exprimitur coniugium filij, qui respectu matrimonij alius a patre, cui in reliquis simillimus & proximus est, proprium ius habet: quod insano furore perturbauit Bardas.

h De S. Ignatio Episcopo Antiocheno, Theophoro dicto, egimus 1 Februar.

i Festo Epiphaniæ, inquit Nicetas.

k Alludit ad diuinum zelum Phinees, qui Num. 25 v. 7 fornicantes Zambri Israëlitam, & Corbi mulierem Madianitidem occidit arrepto pugione. Græce λαβὼν σειρομάστην ἐν τῇ χειρὶ. quæ vox 4 Regum II v. 10 vertitur hasta.

l Anno 858, post annos II in Patriarchatu exactos.

m Græce πρωτοσηκρήτην τότε ὐπάρσχοντα, qui primus a secretis erat quæ etiam apud Cedrenum & Curopalaten leguntur.

n Cedrenus ἐπἰ σοφίᾳ γνώριμον, virum, inquit interpres Curopalatæ, ob sapientiam clarum. Zonaras ἐν λόγοις ὀνομαστότατον, eruditionis nomine celeberrimum.

o [Preneton.] Πρένετον Socrati lib. 6 Hist. Eccl. cap. 14 ἐμπόριον καταντικρὺ τῆς Νικομηδείας κείμενον. Prenetum emporium situm e regione Nicomediæ in Bithynia.

p Nicetas Chroniases lib. 3 de rebus Alexij Angeli ait, hunc ad Pythia castrametatum esse vt calidis aquis innataret. Meminit eiusdem Procopius lib. 5 ædificiorum Iustiniani: [Pythia.] est locus Bithyniæ.

q Imo Preneti (de quo iam egimus) legendum remur.

CAPVT IX
S. Nicolai exilium & carceres. Regimen monasterij resumptum.

[44] His itaque illi sermonibus exasperati, inde vacui abscedunt, in commodum aliud tempus spes suas reseruantes. [Achilla Studitis præfecto,] Quemdam siquidem pone se ad Sanctum destinantes, significant, non debere in vllo sui monasterij hospitiolo degere. Ac velut vlciscentes, statim eius loco, Achillam nomine, virum vtique probis vndique moribus, Præpositum ordinant. Ipsi autem, quod in prouerbio est, nullum non mouebant funem, quo Sanctum caperent. Dei autem famulus Nicolaus sic a propriis pulsus, [fugatur:] atque iis propius accedere vetitus, locum ex loco, cum egestate tum a senio confectus, mutabat. Tum vir quidam ita diuexari videns, cui idem atque Samuëli Prophetæ clarum obtigisset nomen, eius vti appellationis, ita & operum ac veritatis consortium ambiens, ac pretium redemptionis animæ, diuitias egenis large impertiens, in b vrbe ad partes Liba semotum locum ac quieti aptum coëmens, [quietum locum obtinet:] proposito animi rectissimo, viro sancto offert, commodam ea largitione amanti quietem præstans: quem is locum Dei gratia illustre tandem c monasterium, optimam in eo a principio basim figens, effecit. Postmodum enim, cum vnum quemdam e suis discipulis, Euarestum nomine, accersisset, non solus ille asceticæ palæstræ certaminibus, Euarestum se, id est, placentem ac gratum ostendit; verum etiam locum ipsum per eos, qui in eo placerent Deo ac religiose mererentur, beneplacitum fecit, qui eius hactenus placitis intercessionibus præclarisque meritis egregie abundet, totique fere Orbi venerationi habeatur; cum olim Cocorobij locus appellatus esset. Denique dum iriterim vir sanctus venerabili illo loco bene quietus ageret, [inde ob insidias Photij migrat.] eum Photius Pontifex cum Augustis, modis omnibus ad se trahere moliebatur, vtque ad eum accederet, inducere tentabat. Eius quippe supra omnes alios gloriam captabat. Id vbi vir admirabilis intellexit, eorum volens cauere insidias, fuga se in d Pryconnesum proripit, indeque e Mitylenen abit: quo loco vbi diu satis demoratus esset, tandem in f Cherronesum vna cum proprio fratre, apud Xamclium habitaturus, reductus est.

[45] Porro præfatus Achillas vbi annis quinque in Sancti monasterio gregem gubernasset, g Archiepiscopus Nacoliæ h in partibus Orientis creatus est: a quo præfecturam iniens Theodosius, cum annum vnum & ipse præfuisset, [post Theodosiū, Eugenium, & Theodorū,] viuis exemptus successorem Eugenium habet. Sed & ipse cum menses quatuor præfecturam tenuisset, Theodorus i Santabaris oriundus, ac idcirco a nonnullis Santabarenus appellatus, successor suffectus est: cui demum, cum annum vnum Præpositi personam gessisset, Sabas a k Callistrato, eius discipulus, qui tunc l Pontificem agebat, ordinatus succedit. Cum autem magnus Pater Nicolaus m annos septem in præfato loco, cum naturæ necessitatibus, [sub Saba Studitarū Præposito, in carcera maceratur.] tum ipsa senectute attritus, egisset, inde vinctus ad suum ipsius reducitur monasterium, præfatoque Sabæ traditus, in carcere ad n biennium maximo corporis neglectu arctaque admodum custodia tenetur.

[46] Quia nihilominus peccatorum viæ tenebrosæ sunt, nec sciunt quomodo offendunt; quo finis a Sancto in duos Cæsares prænuntiatus tunc primum occuparetur, iunctis copiis Imperator Michaël ac Cæsar, in o Cretam aduersus Ismaëlem exercitum educunt. [Prou 4. 19] Tumque p in via mutuo in se furore concitatis, [Michaële ac Barda iugulatis.] Cæsar insidiis appetitus, misere gladio dissectus q iugulatur. Reuersus autem ille, r breui & ipse perinde calicem iræ bibit, vnum eundemque, iuxta quod vir iustus pronuntiarat, inueniens finem. Mox vero Basilius Cæsar Romani s Imperij sceptra moderanda suscipit: iubensque sacram fieri Synodum, post redditam t Ignatio Pontificalem Sedem, quærens communem nostrum Patrem ac Ecclesiæ lumen Nicolaum, obsecrabat, [sub Basilio Imperatore resumit regimen.] vt & ipse monasterij sui curam reciperet, vna secum obsecrationis intercessorem Episcopum adhibens. At ille commissum a se munus reiiciens, cum affectæ senectutis impotentiam caussabatur, tum ab iis, qui illic præfecturam gessissent, exantlatos labores atque molestias: Habes, inquit, Imperator, ad omnia quæ iusseris, multa alacritate tuæ deuotum voluntati: verum a te vnum hoc rogo, vt ne libertatem ac dimissionem meam impedias: cui magni lucri compendio accedat, vt a tua sanctitate manifester ac protegar. Demum Imperator beneuole virum beatum excipiens, ac persuadens pristinæ præfecturæ munus etiamnum obire, multa animi voluptate ab aula remisit: quamquam etiam ad se crebrius accersebat, eius simplicitate vehementer delectatus.

[Annotata]

a Prope septuagenarius.

b [Liba.] Constantinopoli: cuius pars Thraciæ obiecta, Liba dicitur cum suo suburbio, quo vsque supra Bulgari regionem vastarunt.

c Cantacuzenus lib. 1 cap 40 tradit corpus Irenes vxoris Andronici minoris Byzantium deportatum, in Libis monasterio, ἐν τῇ τοῦ Διβὸς μονῇ, magnifice ac regia pompa funeratum esse an illud quod a S. Nicolao extructum?

d [Pryconesus.] Græce hic, πρὸς τὴν Πρυκόννησον. aliis Proconnesus, Ptolemæo Prœconnesus, insula Propontidis prope Cyzicum.

e Vrbem insulæ Lesbi, quæ Metellino iam dicitur.

f Peninsulam Thraciæ ad Hellespontum notissimam, vt mirum sit Combefis putare ipsam esse vicinam Acra promontorio, in qua Theodorus diem obiit.

g Nacolia vrbs Phrygiæ salutaris, cuius Episcopus Nicetas subscripsit Concilio VII Oecumenico Nicææ anno 787 habito. [Nacolia.] In plerisq; Notitiis Episcopatuum Orientis subiicitur tertius Metropolitæ Synnadensi: abest ab Ordine Præsidentiæ Metropolitarum in Thronos quinquaginta distinctorum, vt forte tum exemptus fuerit, atque ita hic Archiepiscopus dictus

h Græce ἐν τοῖς τῆς Ἀνατολῆς μέρεσιν. Hinc ea regio Asiæ dein Anatolia & Natolia dicta est, [Natolia.] quod respectu Constantinopolis sit ad Orientem. Ita in Vita S. Lucæ Iunioris 7 Februarij, Achaia & Peloponnesus dicuntur τὰ ἑσπέρια partes Occidentales, respectueiusdem Imperij Constantinopolitani.

i Zandapa vrbs Mysiæ ab Auaribus anno 5 imperij Mauricij Imperatoris euersa iuxta Theophanem. An is aliusue locus indicetur dubium.

k Callistratia vrbs Galatiæ maritima ad Pontum Euxinum Ptolemæo. Græce hic ἐν Καλληστράτου.

l Photium intelligit, cuius hic & forte præcedentes erant fautores.

m Ab anno 858, ad 865.

n Vsque ad annum 867.

o Agunt de ea expeditione Curopalates, Cedrenus, Zonaras aliiq;, & maxime Nicetas in Vita S. Ignatij.

p In Asia non procul Epheso, vbi Mæander fluuius, inquit Curopalates, influit in mare, & Horti sunt locus maritimus.

q Prima tunc dies erat mensis Aprilis decimæ quartæ Indictionis. Reuersus Michaël Imperator Byzantium, Basilium sibi filium adoptat, [Bardæ mors.] Imperij sacra vnctione decorandum curat die festo Pentecostes 26 Maij, Indictione 14. ita Curopalates. quæ conueniunt in annum 866, littera Dominicali F. cyclo Solis 7, Lunæ 12, Paschate celebrato 7 Aprilis: vt mirum sit Baronium referre ad annum sequentem 867.

r Anno sequenti 867 initio Indictionis I, XII Kalend. Octob. vt tradit Niceras.

s Proclamatur Imperator regia occupata. Nicetas.

t Die Dominica 23 Nouemb. iuxta Nicetam eodem anno 867 littera Dominicali E cyclo Solis 8. Synodus Oecumenica habita est anno 869.

CAPVT X
Miracula S. Nicolai in vita. Collatio cum alij Sanctis.

[47] Hinc enimuero operæpretium duxi, beati viri laboribus, etiam consequentes fructus breui narratione subnectere, ac pauca quædam eius miracula lectoribus insinuare, [Claret miraculis,] quo absoluta consistat narrationis vtilitas. Quamquam enim signa infidelibus, iuxta quod Scriptura habet, Dominus tamen ad maiorem famulorum suorum gloriam, eorum dona, quibus natura beneficio afficitur, in fidelibus distribuit. [1 Corint. 14. 22] Læti ergo diuina Spiritus miracula edicamus.

[48] Quippe a Eudocia Christi amantis Imperatoris vxor, per hos dies in morbum grauem incidit, iamque omni medicorum auxilio, [moribūdas sanat, Eudociam Augustā, in visione apparens,] morbo in mortem inclinante, destituta erat. Cum autem Imperator ea re mœstus, dire quiritaretur, ac animo angustiaretur, incidens interim visio, læto animo effecit. Putabat enim illa, cum modicum degustaret somnum, senem quemdam videre, monachum quidem habitu, quemque multa gloria honestaret, se in hæc verba affantem: Confide, inquit, fore, vt modo minime moriaris: quin amodo, optatæ sanitatis commoda persensura es. Tum illa somno soluta rem statim cum viro communicans, Imperiali decreto, omnes in vrbe sanctimoniæ laude præcellentes viros, ceu inuisendi ergo ad se ascendere iubet. Quamobrem etiam Pater noster vna cum Patrum choro in palatium veniens, vultu Moysis instar glorificato, liquido is ipse Augustæ innotuit, qui in visione verba oppignerasset. Magna itaque voce, in gratiarum actionem effusa, palam traducens, gloriosa Dei in ipsam per eum magnalia prædicauit. Imperator autem, adstansque omnis caterua, virum admirantes, congruis honoribus prosecuti sunt. Symbolice puto, Christi famulus illi simile miraculum portento quodam operatus est, [similis S. Nicolao Myrensi,] quod nominis Patronus Nicolaus olim edidisset; cum nimirum b Imperatori in visu apparens, ab iniusta nece c viros liberauit. Enimuero, miraculo subnectentes miracula, Patris virtutē ediscamus.

[49] Helena quippe d Manuëlis Patricij quondam vxor, cum perinde atque Augusta, portis inferni vi morbi propior accessisset, [& Helenā Patriciam signo Crucis:] iamque sui ad suprema pro morientium ratione officia parati essent; accedens Magnus ille, ac manu ægrotantis caput attingens, Crucisque signo desuper in aëre expresso, corpus consignans, mortis recessum vegetauit. Confestim enim sanitate recepta, a diro dolore, quo tenebatur, liberata est.

[50] Sed & hoc præfato eius viro memoratur accidisse. Nimirum, cum humi lecto iacens decumberet, [prædicit a medicis deposito varium magistratum,] iamque a medicis supremam mortis sententiam accepisset, rogabat adesse virum sanctum, clamore flagitans, vt se Angelico monachorum habitu perornaret. Ad quem Sanctus: Haudquaquam. Nec enim, fili, conducibile foret, qui breui infirmitatis huius symbola relinquens, magistratuum præfecturas Dei munere administraturus sis. Vbi itaque hoc euenerit, [& genus mortis;] te deinceps coma deposita ad beatam illam sortem bonis operibus refertum assumpturus sum. Porro finem habuit prædictio, euentusque prophetiam secutus est. Etenim relicta ille cum lecto ægritudine, diuersisque illis Magistratibus defunctus, cum tandem modicum ægrotasset, iuxta viri iusti sententiam, comam deponens, migrauit ad Dominum.

[51] Theophilus autem, qui perinde atque Melisseni, e Lydiates appellabatur: quippe vir eorum gener erat, impositamque illis a genere appellationem, [parentibus] ipse etiam merito abusione ferebat. Nam & f Protospatharij dignitate ornatus erat. Nati porro ex eo infantes, [ob infantes morientes mœstis] vitam statim cum morte commutabant, amboque parentes iucundissimo eorum gaudio ac vita carebant. Plane enim mulcent, quæ maxime infantes rudi lingua balbutimenta pronuntiant. Bono itaque consilio, ambo coniuges magnum hoc lumen adeuntes, eius se obiiciunt pedibus, multisque lacrymis exponunt, quem ex orbitate prolis dolorem persentirent. Ac vero, ceu quodam clypeo, aduersum improuisam illam mortis infantum violentiam sese munientes, hunc ipsum magnum virum, vt susceptoris a diuini baptismatis regeneratione munus obire dignaretur, obsecrant. Haud tamen ille postulatis annuit. Caput nihilominus infantis superstitis manu sinistra tenens, dexteramque desuper eleuans, ac abunde precatus, Domum, inquit, [lōgam vitam filiæ, & progeniem nepotum:] abite. Hæc enim dicit Spiritus sanctus: Viuet puella (quippe fæmina erat) vestrisque ipsi oculis filios filiorum eius visuri estis, sicque vos etiam ab humanis cum lætitia migrabitis. Porro hic quoque rerum euentus Patris sermones consecutus est: g filiique orbitate multorum filiorum parentes extiterunt, qui filiis orbi erant.

[52] Quid vero singula prosequar? Sane probatum fuit magnum hunc virum prophetico schemate & miraculorum dioptra omnino ornatum esse: quamquam longo temporis lapsu pleraque illorum obliuionis profundum absorbuit. [comparatur cum viris illustribus] Quia enimuero obscure quodammodo præ sua imbecillitate instituta oratio, eius res præclare gestas designauit; age iam res eius antiquorum rebus gestis conserentes, hinc quoque declaremus viri præstantiam. Nec enim Spiritus dona particularia sunt, locisque ac personis addicta, tamersi eorum virtus est diuersa. Soli quippe nos, quæ indiuidua sunt, in parte particulatim in inuicem partimur ac diuidimus, qua sumus in aliquos, affectionem prodentes. Sic autem consideremus. Miraris Abelis cor rectum, [Abele, Enos, Enocho,] nouaque munerum primitiua, quando etiam a Deo laudem meruerunt: spem quoque Enos, ac Enochi translationem. Verum huius quoque si lubet mirari ab infantia ipsa nouam sensus animi in Deum demutationem, vniuersasque ætatum primitias, rationalis, inquam, hostiæ ex spiritu contrito pretiosiorem munerum oblationem, quæque inde spes, ac mentis quotidiana, ad ea, quæ sensum exuperant, translatio accedit; quanto illic ex circumstanti externaque substantia, huic autem, ex ipsismet propriis oblatio consummatur. Sin autem Protoplasti in manu Dei formationem, [Adamo,] moramque in Paradiso, ac primo latam legem, Patri nostro ex aduerso produxeris; maius quam minus encomium virtutis inueneris, integram inde mandati abrogationem assumens, h Paradisique vix non cum iustis accepturus voluptatem: siquidem iuxta magni Pauli sententiam, impossibile est quemquam consummari. [Hebr. 11. 40]

[53] Laudas Noëmum, quod diluuij aquas in iustitia euaserit, [Noëmo, Abrahamo,] quodque bruta animantia arcæ ligneæ ambitu continuerit: Abrahæ item hospitalitatem, nouamque Deo offerentem vnigeniti hostiam, susceptum, inquam, ex repromissione immolantem: sed & huius lauda ex hæretica illuuione ad Deū perfugium, quodque genera multa rationalium saluarit: animi item purgationem, quamque sacerdotij iure Christo ipsi ac Deo hospitalem parauit mensam: quippe qui etiam totum se, mensam sacram, ac spiritale holocaustum effecerit. Plane mirabilis Isaaci ante etiam natiuitatem promissio: hic enimuero ipse statim i vltro promisit, [Iacobo,] post etiam natiuitatem. Mira quoque est Iacobi scala, ceu noui cuiusdam ac admirandi sacramenti designatio, viri item circa pecudes solertia, nec non tanta illa duodenæ prolis ex lumbis eius propagatione felicitas. Sed & huius mirabilis virtutum morali conuersatione erecta scala, nec non pascendi ratione præditos peritia, ac demum copiosa ex lumbis spiritali partu filiorum editio.

[54] Beatissimus Iob in stercore positus, tantaque illa in malis tolerantia, [Iobo,] omnium ore celebratur. Hic autem fortitudinē illam ex desudatis certaminibus vulnerumque cicatrices indutus, longamque aliis aliisque locis carcerum coërcitionem stercoris instar inferens, nihil minus illo tolerantiam coluit. [Moyse,] Magnus Moyses, tamquam qui Deus Pharaonis, mirabilisque populi ductor, ac mitis legislator, vt quis alius fuit. Sed & hic nihilominus, perinde atque ille, Deus adoptione, ac legislator mitissimus, omnes admonens hortansque abstinere a malis actibus, virgaque depurgati animi ac vacui ab affectionibus, varia miracula patrans. Imitatus est Dauidis illud in bellis inexpugnabile robur, [Dauide,] hæreticorum phalanges inuicta fortitudine fugans. Mitto dicere zelum Phinees, ac Eliæ Carmelum, Elisæique in melote duplici dono concessam spiritus vim: in quibus Magnus hic excellentia virtutis, [Phinee, Elia, Elisæo.] quam fieri potest, vtrisque eos partibus expressit.

[Annotata]

a Ex concubma Michaëlis Imp. facta vxor Basilij.

b Constantino magno, vt ad illius vitam 6 Decemb. dicetur.

c Tres Duces exercitus.

d Manuel Patricius iussu Basilij Imperatoris interfuit Concilio Oecumenico VIII Constantinopoli anno 869 habito, [Manuel Patricius.] inter συνακροωμένους τοὺς πανευφήμους πατρικίους, vt Acta Concilij Græca habent: referturq; ab Anastasio huius Concilij interprete initiosingularum Actionum, magnificentissimus, aut laudabilissimus Patricius Manuel. cui Emmanuëli Patricio Tabellariorum Præfecto Metrophanes Metropolitanus Smyrnæ res gestas totius caussæ Photij epistola præclara scripsit, quæ dictæ Synodo additur, iuncta epistolæ Hadriano Papæ missæ, & a Baronio Annalibus inserta ad an. 870. num. 45.

e Lydia regio Asiæ, cuius incolæ luxui addicti. Hinc λυδιάζων Suidæ, Lydorum more, id est, lasciu e viuens: quod nomen ad Melissenos translatum hinc apparet.

f Protospatharius præerat reliquis spatharijs, id est, satellitibus. Spatha latior gladius. Interfuit eidem octauæ Synodo Oecumenicæ nomine Imperatoris Theophilus laudabilissimus Proconsul & Patricius: forte etiam Protospatharius. ita apud Eustrathiam in Iure Græcorum Πρωτοσπαθάριος καὶ Ἔπαρχος. Apud Codinum Curopalatam cap. 2. de Officijs Constantino politanis inter Officiales Palatinos XXXIV cēsetur Protospatharius; ad quem locum legendæ obseruationes Iacobi Goaris. Theophilus etiam Protospatharius quidam legitur apud Nicetam, [Theophilus protospatarius.] sed qui ibidem dicitur γελωτοποιὸς καὶ μῖμος καὶ πάντων ἐναγέστατος, scutra, mimus & omnium maxime profanus, imo per derisum a Michaële Imperatore Patriarcha constitutus: A quo aut hic alius, aut postea, cum diu vixerit, in alium virum mutatus.

g Græce Καὶ πολύπαιδες, τῇ ἀτεκίνᾳ τοῦ παιδὸς οἱ ἄπαιδες ἐχρημάτιζον. Quæ hunc potius sensum efficiunt: Multamque prolem obtinuerunt, qui ante interitu liberorum absque prole mœrebant.

h Combefis monet hæc caute legenda ob insinuatum errorem dilatæ in finem vsque mundi gloriæ paradisi, in quo errore versata fuit magna pars sequioris Græciæ.

i Alludit ad prophetiam Theophilo factam.

CAPVT XI
S. Nicolai mors, sepultura, miracula.

[55] Qvod si etiam Iosephi in Ægypto frumentationem quæris, procede modo, maiora præ iis visurus, quæ interrogasti. Nam quia, iuxta quod ait magnus Apostolus, postquam athleticæ palæstræ bene certamen certasset, commune tandem naturæ debitum persoluturus, morbo detentus, [Æger] humili iacebat lecto, filiis iam circum turmatim adstantibus, mortisque exodia tristi luctu plangentibus, [suos consolatur:] quæsiisse ferunt virum beatum, num aliquo necessariorum carerent, mœstam puto ea ratione eorum oppignerans animam. [2 Tim. 4. 7] Illi autem noua ac insolita Patris percontatione turbati, eam, quæ nuper acciderat, exposuerunt necessariæ annonæ penuriam. Tunc vir magnus altum pectore suspirium ducens, ac velut afflatus Numine, Equidem, inquit, abeo, atque ad meos Patres commigro. [vberē annonam prædicit:] Hoc enim in præsentiarum mihi repositum scio: vobis autem is, qui olim manna Israëli in deserto, ac aquam de petra abunde suppeditauit, ipse vobis triduo a mea disiunctione largum annonæ præbebit commeatum.

[56] Vbi autem dari signum Fratribus ligni pulsatione, humili vocis insinuatione iussisset, sacrum iam monachorum cœtum in vnum congregatum videns, communi eorum consilio eum eligit, qui in monasterij præfectura successurus esset. [Clemētem successorē constituit:] Is porro admirabilis ille Clemens fuit, vir plane pro nominis ratione instar fructiferi palmitis virentes semper virtutum botros ferens, ac tum Oeconomi officio defungens. Ille autem plusculum morbo attritus, totus ante eam migrationem mentis ab humanis translatione excedens, ac extra factus extendens pedes, atque in Crucis modum manus componens, [sancte moritur:] multa fiducia abducentibus sanctis Angelis, depositus animam tradidit anno vitæ ipsius septuagesimo quinto, a mudi autem creatione sexies millesimo trecentesimo septuagesimo sexto, die quarto mensis imparis, I Indictione, qui est Februarius a.

[57] Porro eius multis compunctum, plurimaque certaminum gloria inclytum tabernaculum, [sepelitur:] vna cum B. Naucratio depositum est, ad dextram partem, in gloriosissimo ac sacro Martyrum sacello, quod a dextris delubri Præcursoris situm est: quo item loco, sancti Patris nostri Theodori præclarissimus ac venerabilissimus honorabilis loculus constitutus est. Quid vero inde? Ergone, vbi migrasset, oblitus est, quæ prophetans prædixisset? aut secus atque oportebat, aut termino dilatiori, quam haberet promissio, curauit euenire? Haudquaquam. [frumenti copiam submittit:] Post triduum enim gloriosæ eius migrationis, nauim vnam, e maximis Christi amantis Basilij Imperatoris, frumento plenam misit, monasteriique horrea impleuit: vt multo stupore perculsus B. Clemens hæc verba pronuntiauerit: Ecce, inquit, Patres, communis Pater noster post triduum, iuxta quod promiserat, suæ in nos affectionis debitum impleuit, nouum nobis suæ apud Deum fiduciæ argumentum præbens.

[58] Habes quæsiti solutionem, Iosephi in Ægypto obseruatam liquido annonæ prouisionem: quamquam hic miraculum longe miraculo præstet. [Hilarione Præposito Studitarū,] Ceterum ad prodigium aliud orationem conuerto. Cum enim vir inclytus Clemens diu satis monasterij Præfectum egisset, atque ad Dominum quintadecima die mensis Iulij migrasset, iamque Hilarion, congrue omnino nomini morum hilaritate habens, præfecturam gereret; sancti Patris nostri Nicolai discipulus Antonius nomine, a nonnullis ab accidente nigredine Maurus appellatus, a multis annis fluxus sanguinis morbo exugebatur, [Antoniū discipulum suum, in suo cubiculo decumbentē,] vi tanta ægritudinis, vt restituendæ sanitatis medicos spes omnis defecisset. Huic tandem præfatus Pater Hilarion, vt in cella, in qua olim Christi famulus Nicolaus inclusus fuisset, decumbens, corporis disiunctionem sustineret, permisit. Dum ergo impensius gaudens in ea demoratur, apparens illi vir sanctus in somnis, in hæc verba compellat: Humilis Antoni, quis te morbus moleste habet? Vt autem, inquit, morbum explicaui, eiusque vim remediis maiorem detexi; Ne, inquit vir magnus, [fluxu sanguinis sanat.] vltra timueris: quippe amodo, nihil morbo hoc molestiæ creante, sanus eris. Tumque ad me ipse rediens, non iam in somnis, sed ipsis coram oculis eius e cella exeuntis posteriora aspexi. Quapropter sanguinis quidem fluxio actutum compressa est, multaque odoris fragrantia circumquaque cellam peruagata, humile cor meum immenso gaudio repleuit. Iam tum b anni quadraginta fluxerant, isque nihil molestiæ ab eo patiens morbo, Dei gratia viuebat. Et hæc hactenus dicta sint. Plurima enim silentio omittenda sunt, quo breuitatis regulam seruemus: cum & alioqui oratio debilior sit, quam vt miraculorum vim valeat enarrare; hac parte auris ad fidem durioris vtilitati prospiciens.

[59] Nos quidem, beate vir, ad ea, quæ longi temporis lapsu silentij profundo obruta remanserant, pro eo desiderio, quo humilis noster animus in te habet, vitiosum atque contritum calamum extendentes, tamquam ex rerum abs te præclare gestarum pelago, exiguum hoc memoriæ fomentum, seu etiam vile obsonium, sermonem hunc inclytæ ac sanctæ memoriæ tuæ offerentes, dedicauimus.[Auctor patrociniū eius implorat] Tu vero nos propitius e cælis intuere, quodque iugiter comes adest carnis bellum, quotidie alleues, miseræque vitæ nostræ exiguitatem prospere dirigas, quam nulli casus inexpectato excipiant: [pro se] ac procul a sæua perturbationum procella, animi nauim gubernes ac regas, pacemque Ecclesiæ cœtui a Deo obtineas. Vides enim quantam, quamque immobiliter diem obtegentem, iram exhibeat: destruasque gentium indomitarum audacem impetum, ac animi insolentis superbiam. Vide enim, qualia nunc præsumantur: ecclesiæ incenduntur, [& Ecclesiæ pace.] ac terra Christianorum madet sanguine: suadeasque tuis intercessionibus, vt vel fide recta ad antiquam reuertantur gloriæ ingenuitatem, vel penitus collidantur, tamquam gentes quæ bella volunt. Ita quæso, præstes, vt bona in Deum spe moribus rite compositis gloriemur, gloriam submittentes Patri, Filio, ac Spiritui sancto, indiuiduæ vni substantiæ ac Deitati, nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Anno 868 vt supra dictum.

b Hinc Auctorem S. Nicolao supparem esse, eo aliquanto iuniorem supra probauimus.

DE S. PROBATIO PRESBYTERO, NOVIGENTI IN GALLIA.

[Praefatio]

Probatius Presbyter, Nouigenti in Gallia (S.)

I. B.

[1] Nouigentum, siue Nouientum, villa fuit in pago Parisiaco, quam (vt in Vita S. Remigij to. 2. Scriptorum Francicor, apud Chesnæum dicitur) cum omnibus ad se pertinentibus, [In pago S. Clodoaldi iuxta Parisios] Matri Ecclesiæ Parisius ciuitatis, vbi Presbyter extitit ordinatus, donauit S. Chlodoaldus, Chlodomiri Regis filius, Chlodouæi I nepos. In qua villa plenus virtutibus migrans ad Dominum, in ecclesia, quam ipse ædificauerat, corpore fuit in pace sepultus. Id nunc S. Chlodoaldi fert nomen, vulgo S. Clou, vt scribunt Papirius Massonus in Descript. Franciæ per flumina pag. 252. Iacobus Breullius in Antiquit. Paris. lib. 4. Andreas Chesnæus in Antiquitat. Præfecturæ Paris. cap. 4. Colitur S. Clodoaldus VII Septembris.

[2] In eadem S. Clodoaldi ecclesia memoria quoque extat S. Probatij Presbyteri, [colitur S. Probatius Presbyter.] cuius natalis celebrari dicitur Kalendis Iunij, Inuentio Reliquiarum Pridie Non. Februarij; licet neutro die in vllo Martyrologio, quod quidem viderimus, eiusextet nomen. Vitam, vel potius obscurum, nec magni momenti, elogium, cum Inuentionis historia, e veteri codice eiusdem (vt remur) loci descriptum, reperimus in schedis Rosweydi, ac hic damus. Vixit ante obsessam a Nortmannis Lutetiam, quod anno DCCCLXXXVI contigit; at quanto ante tempore, an ipsius fortasse Clodoaldi æuo, non constat.

VITA
AVCTORE ANONYMO,
ex veteri codice MS.

Probatius Presbyter, Nouigenti in Gallia (S.)

BHL Number: 6943

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Probatij ordinatio, virtutes, mors.

[1] Beatus Probatius, Confessor Domini egregius, omni veneratione dignissimus, in sacri fonte baptismatis, Diuino quodam præsagio tale vocabulum sortitus, actus suos probate examinans probus est in conspectu Altissimi inuentus: qui deifica præuentus gratia, [S. Probatius, iuxta etymon sui nominis, probatæ virtutis, gradatim ordines Ecclesiasticos suscipit:] ab ipsis cunabulis exordium sanctitatis ingressus, lucubrationibus continuis promeruit, vt gradatim probis actibus inoffense conscensis, gradatim etiam dignus inueniretur Ecclesiastico ordine. Et merito: quippe, qui se totum in cunctis sedem templumque consecrauerit Dei: qui ea quæ sunt huius mundi paucipendens, totum se cælesti mancipauit meditationi. Tandem igitur miles Christi præcipuus, calcato mirabiliter omni mundano luxu, custos sacrorum vasorum efficitur, [fit custos sacrorum vasorum, dein Sacerdos;] & sacerdotali podere trabeatus, tunica talari est mystice infulatus, castis operibus vsque ad consummationem deditus, virili palæstra continuo agonizans, contra carnis oblectamenta omnia membra sua typice linea domauit coarctando interula.

[2] Verum religione perpetua cultui Diuino mancipatus, & decreta veteris Testamenti, [deditus studio Scripturarum,] quæ quidam iuxta literam perpendebant, vir Dei iustus & sine querela, Diuinis radicatus edictis, ex quinque panibus hordeaceis Pentateuchi deifico nutu enucleatis, duobus prouide piscibus superimpositis, mystico sensu animaduertens, semetipsum cum plurimis, coram quibus laudabiliter vixit, hora competenti sacrificium immaculatum obtulit. Quæque nempe a quibuslibet ex Scripturis sunt litteratorie prosecuta, ab eodem, amore Dei, dinoscuntur medullitus insecuta. [2 Cor. 3. 6] Meditando quippe, quia littera occidit, Spiritus autem viuificat, omne quod in vtroque Scripturæ præcepto carnali aure siue oculo valuit haurire, allegorice iuxta mysticum discutiens intellectum, voluit examinare. Sanguinem pro certo noluit comedere; quia quodcumque bonum potuit habere, non ex se, vt a se, sed ex dono Dei professus est accidisse. [veteris legis Sacerdotum actiones mystice exprimens,] Neque etiam iumenta diuersæ naturæ permisit vna commisceri; quia dum vitali est spiritu vegetatus, noluit quemlibet fidelem infideliter sociari cum pagano. Agrum non seuit semine diuerso; quia inter Dei verba prauum noluit dogma inserere in congregationis electorum agro. Indui insuper refugit veste ex duobus texta; quia non fuit duplex in corde, vt foris appareret simplex, intus vero elatus & perniciosus. Poma quin etiam quæ germinant, sibi quoquo modo fuerunt indigna: per quod datur intelligi quod opera nouitiorum, quamuis sint bona, non sunt in exemplum trahenda; ne ex hoc inflati, antequam sint firmati, incidant in laqueum diaboli. Honorandus extitit in regula, id est, in iudicio sanctarum Scripturarum, & in pondere æquo nouit aliorum peccata ponderare vt sua. Non discooperuit caput suum; quia auxilium Dei, qui est vt omnium, nequaquam a se euellit. Non scidit vestimenta: non enim vagatus est per diuersa vitia. Non egressus est de Sanctis; quia de bonis & sanctis numquam discedere studuit. Virginem duxit vxorem, animam scilicet sanctam & immaculatam. Non cæcus affuit, id est, indoctus: quia sibi & ceteris iugiter lumen veritatis ostendit. Non claudus; quia diligendo Deum, non odio habuit proximum, & recipiendo vetus Testamentum, etiam in se demonstrauit nouum. Nec paruo naso vel grandi; discretionem denique habuit interiorem, paruam atque magnam. Neque fracto pede; quia sensum in bonis operibus adeptus est integrum. Neque gibbosus; quia non sic terrena dilexit, vt sine cælesti amore fuerit. Nec lippus; auaritiæ siquidem non studuit. Neque albuginem passus est, cupiditatem videlicet; nec perpetua libidine victus, nec vitiis pressus. Neque fuit tusis testiculis; quia alios generauit per prædicationem. [Leuit. 22. 24]

[3] Ab ineunte ætatis flore Christo militans, rupit laqueos seculi, [a pueritia Deo deuotus, feruens, abstemius, pius,] & intantum exarserat, vt si iisdem temporibus non deesset persecutionis occasio, absque mora obuium se prȩparasset discrimini. Constrinxit membra sua inæstimabilis abstinentiæ frænis, & orationibus assiduis, vigiliis quoque continuis, caussa reprimendarum secularium cupiditatum, & profectuum bonorum adipiscendorum. Et ita ab ipsis crepundiis, Ecclesiasticis institutionibus, exemplar se ceteris instituit, vt quam plures ad se confluentes cateruas caussa fidei, sacra religione & verbo salutari reficeret, [multos conuertit:] exemplis quin etiam euidentissimis informaret, tranquillus animo, serenus aspectu: aderatque sibi in omnibus Deitatis gratia, quæ per innumerabiles illius temporis inserebatur Diuinæ mancipationi. Profligabat cunctis sermonem per exhortationem vitalis dogmatis, insudans plures secum de squalloribus mundialis ergastuli nauiter eruere.

[4] Crebraque cum fierent ab eo orationum lucra, sacris lucubrationibus pernoctare satagebat, [excellit oratione,] omni custodia cor suum muniendo seruans, ne pateret communi locus insidiatori, [custodia sensuum,] & habenti milleformes nocendi artes, totius probitatis æmulo, & veritatis inimico, conatus omnes aduersus Dei milites versanti, omnium mentes corrumpere meditanti: quo domicilium Domini improuise pertumperet, perrumpendo corrumperet, corrumpendo laniaret, [amore Dei,] laniando substerneret. Tantus in eo habebatur erga suum & omnium Conditorem affectus, vt pro posse nulli in Diuina agonizatione inueniretur secundus. Primo regnum Dei & iustitiam eius requirens, consequenter reminiscebatur, quia inquirentes dominum, non deficient omni bono. [Ps. 33. 11] Spe sua in Deo collocata, [spe, compunctione, vigiliis, ieiuniis:] vultum fletibus irrigabat, ac frequentius pugnis tunso pectore, multa & innumerabilia suspiria ab intimo cordis protrahebat, vigilias ieiuniaque continua.

[5] Cum itaque tantæ sanctitatis floribus decussatim decoratus, vir omnibus imitabilis vernando polleret, & velut quoddam solare iubar, suis contribulibus vndique fœtus effulsisset, atque suæ desudationis flagrantia, [pie moritur:] & odore conuersationis bonæ, & bonorum operum exuberantia, longe lateque omnia complesset contigua loca; bono certamine peracto, cursu consummato, elapsus de præsentis seculi ærumnis, transitoriis penitus caleatis, carnali mole deposita, se poli compsit in aruis, cælestis curiæ phalangi vnitus in astris; de cetero æternaliter gauisurus, cuius semper voluntati parcere efficaciter studuit se committi. [Matth. 25. 21 & 23.] His ab ipso inuitatur verbis: Euge serue bone & fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Cui si lex conditionis humanæ mortis debitum inflixit, fulgent attamen viuentia signa mausolei. Quod facile patebit, si Christicolæ cohorti electus & Domini ætherio detentus habitaculo, nostro repræsentetur calamo. Quoniam dum Sanctorum replicantur gesta, [illustratur miraculis,] fideles pullulant succrescendo, augmentum grex fidelis talibus accipit, suis nisibus, vt videor videre, tendit ad supera. Sed quia antiquiori tempestate ea quæ fuerunt frequentius ab eo mirabiliter actitata, [quorū antiqua obliuione deleta.] ingruente paganorum persecutione sunt funditus obliuione pessundata; quod hodie quia multorum approbatur testimoniis, subnectendo stylo mandare operæ pretium duximus: ne tantus athleta Domini fortissimus, in cuius manibus dum aduiueret in aruis, lucernæ ardentes bonæ insudationis, practicæ pariter & theoricæ vitæ luce, manifestius exemplar probæ actionis, suis successoribus reliquerunt: ideoque eiusdem actio boni operis, vt legitur, & contemplatio Diuinitatis, geminam vitæ requiem suscipit. Difficile est enim, vt malo peragantur exitu, quæ sunt bono inchoata principio, & diuturno elaborata sacræ meditationis studio. Iugi etenim cogitationis ratione versabat in mente, quod recitamus olim quemdam sapienter affirmasse; qui scilicet tempus bene viuendi expectat, similis est rustico volenti flumen transire, & expectanti donec totum defluat. [Horat. lib. 1 ep. 2. v. 42.]

CAPVT II
Reliquiarum S. Probatij inuentio. Miracula.

[6] Verum ad propositum reflectentes calamum, qualiter emeritus Domini Probatius, quibus indiciis præsenti innotuerit seculo, exarare opportunum arbitrati sumus: vt liquido pateat, quanta sit omnipotenti Deo de sibi ancillantibus cura. a Imminentibus igitur Paganorum Septemtrionalium, [Normanis Gallias populātibus, Reliquiæ eius defossæ:] a transmarinis partibus aduentantium, infestationibus, omnibus pene Occidentalibus Galliarum partibus; Confessor Christi Probatius & Sacerdos altissimus a sui Prouisore loci, defossa humo cuiusdam vineæ occultatur: ne sancto canibus attributo, Francia tanto, quod absit, priuaretur Patrono.

[7] Quo in loco tamdiu Sanctus Dei latuit, quamdiu tandem visa Dei pietas, Christiani afflictione populi atque suspiriis gemituum vix tolerabilium aure suæ clementiæ perceptis, [pace reddita,] finem tot tantisque fere inauditis calamitatibus imposuerit. Quid plura? Tranquillitatis luce Galliarum climati orationibus Sanctorum restituta, noluit omnipotens dispensatio celatum amplius subdi humo, cuius spiritus substratis sibi sideribus, in cælesti Sion regnat cum ipso in æternum. [fortuito inuenti:] A Deo itaque die ordinato, quo tantus thesaurus diu absconditus, superis negatus diutius, repararetur mundo; die quadam prætaxatæ œconomus vineæ, cum eam iuxta morem diligenter excoleret, accedens ad locum vbi pretiosissimi Confessoris atque agonistȩ diuini Probatij membra, metu Paganorum, quemadmodum prælibauimus, fuerant humata; euulsa tellure, quod tenebat, rastro, protinus nutu Diuino os eius de pristino, quem natura dictauerat, remouetur loco: [os eius qui inuenerat, detortum,] nec tamen sermonis priuatur officio. Neque enim vltione huius facinoris tali diuinitus mulctatur signo, sed vt cælestis gemma diadematis, diutius occultata sub modio, nacta occasione repræsentaretur lucernali radio. Fit ad Pontificem b Lutetiarum vrbis illius temporis talis relatio. Itur ad eumdem locum sine dilatione a Clericis, & circum contigua innumerabili vtriusque sexus multitudine: indictoque mox omnibus salutari ieiunio, quid ex hoc sit agendum percuntatur, c adeo copioso intercessionis auxilio. Cum subito prætitulatus cultor, [populo orāte & ieiunēnte] plurimis eiulatibus ingemiscens, interuentu memorandi Confessoris cæleste sibi sensit adesse remedium, optatoque recreatur leuamine: tollit voces ad æthera, cum magna alacritate totis contestans vocibus, illic quemlibet Sanctorum latere, de quo multa inesset cura maiestati Diuinæ. [restitutū:]

[8] Confestim itaque instat mapalium modicum ibidem ædificatur tugurium, [ædificate sacello,] vt successorum traderetur memoriæ, illic sancti viri corpus quiescere. Ad quod, celebrata prioris facti opinione, multi confluentes ægroti, consequuntur illico salubrem animæ corporumque valetudinem. [multi sanantur,] Cumque ex improuiso fama laudabilis longe lateque propagata, circumquaque peragrando promulgari cœpisset; magis magisque locus tumulationis illius, per Diuinam dispensationem, signorum gratia illustratur. Cœpit igitur Deus magnificari in Sancto suo, & magnæ virtutis opera magnificentioribus propagari successibus. Confluebat ad eius d polyandrum diuersus populi concursus, [vndique isthuc confluentes,] meritis sancti Confessoris, benedictionem salutarem suppliciter opperiens. Atque præter aliquam ætatis, sexus, personarumque discretionem, cunctis beatum virum fideliter interpellantibus, lucra sanitatum mercantur. Sicque medicina cælestis humanis infusa membris, omni collata incolumitate sospitatis, gaudentes ad propria remeare permisit. Taliter gratuita Omnipotentis largitas, gratiam, quam suo militi concesserat, vehementius magnificabat. Cuiuscumque nempe membra ignis febrium miserabiliter æstu nimio consumpserat, [febricitantes,] abiecto calore nimio, lætabatur post paullulum vegetari medullas suas vigore ingenito. [paralytici &c.] Quisquis paralysi dissolutus, vix quolibet membrorum fungebatur officio, Sancti interuentu pristinum sentiebat suis artubus restitutum officium. Omnes igitur Sancti bustum venerabiliter aggredi tentantes, vbertim superinfuso cælestis medicaminis rore, hilares Christi seruatoris opitulatione, adepta sospitate repedabant ad sua, cum ingenti stupore simul & exultatione.

[9] Quadam die hinc illinc plebeia multitudine affluenter concurrente, nec sibi inuicem succurrente, dum aluei e præripia Sequanici innumerabilibus occuparentur aduentantium vestigiis, fortuito classis omnimodatim vlteriori crepidini, qualiter ab eis f flumen transfretaretur, [nauis vltro resoluta aduenas vltra Sequanam vehit.] nullatenus affuit. It clamor cælo, vulgus miserabile sidera penetrat lamentabili eiulatione: luctus indicibiles, B. Probatij prouehentibus suppetiis, intersunt cælesti miserationi. Sicque Domino aurem tot tantisque gemitibus inclinante, vt etiam sui Confessoris interuentione suos quoque de multifidis languoribus erueret accelerante, nutu deifico edicente, nauis quædam, quæ in parte ripæ vlterioris penes Sancti bustum g tonsillis fuerat applicita, absque nauclero resoluta, quodammodo Angelico ductu flumen illud transmeat; ac facto imperat, quod lingua proferre natura negante nequibat. Exanimes effecti omnes stupore concutiuntur inuicem, ac veluti rapti in extasi, præ nimia admiratione digitos superponunt ori. Tandem saniori vsi consilio, nauem conscendunt illico; & protinus cælesti remige solummodo velificante, phaselus referta populorum copia, ad vlteriorem ripam repedabat, vnde prius fuerat abacta. Moxque omnibus qui se sibi commiserant euacuata, eatenus idipsum frequentat, quatenus vniuersis, qui sospitatis gratia confluxerant, transpositis, mirabilem Deum enuclearet in Sanctis suis talis tamque extollendi præconio facti. Aditur ab ipsis omnibus pretiosæ humationis locus: intolerabilis extollitur in sublime ægrotantium gemitus: luctus in gaudium commutantur: Diuini perfusione roris quibuscumque cateruatim infunditur medicina cælestis; Sanctique membris sub tellure constitutis, multitudo sanatur populi cōfluentis.

[Annotata]

a Integro seculo Gallias infestarunt Septemtrionales piratæ, siue Normanni, ipsamq; Lutetiam Parisiorum anno 886 obsederunt.

b Merito ignauiam imperitiamue scriptoris liceat incusare, qui hunc Pontificem non nominarit.

c An a Deo?

d Id est, sepulchrum. Ita 13 Ianu. in Vita S. Viuentij cap. 7 nu. 37. donec inueniatur Sancti polyandrum. [Polyandrum.] & 15 Ian. in hist. Translationis S. Mauri cap. 7 nu. 41. exornare non desinit polyandra Sanctorum. & 25 Ian. in Vita 2 S. Præiecti Ep. M. cap. 3 nu. 23. ad polyandrum sancti Pontificis exornandum. a Græco πολυάνδριον, quod potius cœmeterium significare videtur, vbi multi viri. 17 Ian. in prologo ad Vitam S. Sulpitij sumi videtur pro quolibet monumento L fulget tamen viuentium miraculorum polyandro.

e [Præripiū.] Ita Odo Ab. 15 Ianu. in præf. Translationis S. Mauri: Abbas monasterij, quod in præripio ripæ Ligeris fluminis situm, Glannafolium ex antiquo appellatur.

f Nunc isthic Sequana lapideum pontem habet, teste Massono de fluminib. Gall.

g [Tonsilla.] MS. habebat tonsilli. Est tonsilla palus dolatus & præferratus, qui nauis religandæ caussa in littore pangitur. At Papias ait, vncinum esse, ad quem in littore defixum funes nauium ligātur.

DE S. REMBERTO ARCHIEPISCOPO HAMBVRGENSI, BREMÆ IN SAXONIA INFERIORE,

Anno DCCCLXXXVIII

Commentarius præuius.

Rembertus Archiep. Hamburgensis, Bremae in Saxonia inferiore (S.)

Avctore G. H.

§ I Cultus sacer S. Remberti.

[1] Ad S. Anscharij Vitam, III Februarij, pluribus deduximus Saxonum antiquam sedem Transalbianam, Hamburgensem in ea Archiepiscopatum constitutum, [Repetenda hic ex Actis S. Anscharij:] eidem Bremensem Episcopatum vnitum, populosq; vtrique Sedi subiectos, Legationem insuper auctoritate Pontificia ad Gentes Danorum, Suecorum Sclauorumq; conuertendas institutam, virosq; Apostolicos in ea sedulo gnauiterq; exercitatos, Reges eorum, potißimum Danorum, legitima succeßione probatos, Torholtum denique tunc cum monasterio oppidum e sua antiquitate innouatum: quæ omnia magnam huic commentationi lucem dabunt. [huic succedit S. Rēbertus,] Succeßit S. Anschario Magistro suo fidißimus discipulus S. Rembertus, in vtraque & Legationis Apostolicæ & Archiepiscopatus Hamburgensis dignitate, ipso, vt dicitur infra in Actis num. 14, mox depositionis illius die, concordi Cleri populique consensu electus. Qui dies non absque singulari mysterio, sacro eius cultui dicatus est: scilicet vt is, qui in Actis num. 3, 7 & 12 sanctitatis Anscharij laudatur imitator, [meritis æqualis;] illiq; ob vnius fidei deuotionem, eiusdemque officij administrationem, meritis habetur æqualis, eius denique oraculo, se in futuro seculo æternæ beatitudinis participem ab eo nō separandum, certior factus fuit, vt is, inquam, ab eodem in veneratione Ecclesiastica non distaret.

[2] Postridie ergo Natalis S. Anscharij, seu IV Februarij, plurima eum referunt Martyrologia. Florarium MS: [colitur 4 Februar. tū electus Episcopus,] Apud Bremam S. Remberti Episcopi & Confessoris. Martyrologium Romanum: Eodem die S. Remberti Episcopi Bremensis. Hermannus Greuen & Molanus in additionibus ad Vsuardum, & Canisius in Martyrologio Germanico: S. Remberti Archiepiscopi Bremensis & Confessoris, qui a S. Anschario eiusdem vrbis Episcopo educatus, eidemque in regimine succedens, non solum suos laudabiliter rexit, verum etiam infidelibus frequenter Christum annuntiauit. Imo Archiepiscopum Hamburgensem, cuius Sedi Episcopatus Bremensis vnitus erat, appellatum fuisse supra probatum est. Galesinius hæc eodem die refert: Bremæ S. Remberti Episcopi & Confessoris. Hic B. Anscharij eiusdem vrbis Episcopi discipulus, primo monachus, deinde Episcopus, pie in omni vita ita se gessit, vt, admirandis in rebus perspecta eius sanctimonia, adscriptus sit in numero Sanctorum. Ante Episcopatum monasticam vitam eum professum docuit quoque Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 210. Rembertus, inquit, ex monacho Corbeiensis cœnobij Archiepiscopus Bremensis secundus, vir sanctæ conuersationis, fide, innocentia & pietate singularis, magnis enituit signis. Rexit Ecclesiam Bremensem strenue nouem annis. Claruit anno Domini DCCCLXX. Eius festum agitur pridie Nonas Februarij. Eadem fere habet idem Trithemius lib. 4 cap. 89, vbi ait claruisse anno Domini DCCCLXXXV. Imo vtroque claruit tempore, quem infra trademus Archiepiscopum Hamburgensem creatum anno DCCCLXV, non solum nouem sed viginti tribus annis superuixisse ad LXXXVIII istius seculi. Præterea S. Rembertum, suscepta Archiepiscopali dignitate, vestem monasticam, ex voto olim a se facto, in noua Corbeia assumpsisse, [iuxta regulā S. Benedicti vixit.] & reliquam deinde vitam iuxta regulam S. Benedicti composuisse tradunt Acta num. 15. Quo iure eum sibi vindicant Benedictini. Kalendarium ordinis S. Benedicti MS. monasterij Antuerpiensis S. Saluatoris: S. Rynberti Archiepiscopi Bremensis tertij, & primo monachi Corbeiensis. At secundum Archiepiscopum Hamburgensem fuisse certo constat. Menardus in Martyrologio Benedictino: Bremæ S. Remberti Episcopi, discipuli S. Anscharij, qui a magistro plantatam in Dania fidem, pietate, doctrina & miraculis irrigauit. Idem in Appendice ad lib. 1. Obseruationum tradit minus recte a nonnullis scriptum esse, eum monachum fuisse factum in cella Turholt: quod fecerat Wion in Martyrologio monastico: Bremæ, inquit, S. Remberti Episcopi & Confessoris, qui potens opere & sermone, clarus miraculis, quicuit in pace; qui dicitur in Annotationibus, Turholti a primæua ætate vitam monasticam duxisse irreprehensibilem, sed a S. Anschario inde abductus, ac cœnobio Corbeiensi prælatus, eidem postmodum in Archiepiscopatu Bremensi successisse. De hoc S. Remberti apud Turholtanos monachatu atque apud Corbeienses præfectura, in Vita apud Surium aut Krantzium, quos Wion citat nulla fitmentio. Celebrant eumdem hoc die Dorganius in Calendario Benedictino, Miræus in Fastis Belgicis, Sanderus in Hagiologio Flandriæ, aliiq; Vitæ eius Scriptores, infra proferendi.

[3] De die obitus altum est in Actis silentium. Wion in suis ad XI Iunij Annotationibus & Vastouius in Vite Aquilonia tradunt eum ex hac luce pridie Nonas Februarias excessisse. [mortuus nō 4 Febr.] Verum Adamus Canonicus Bremensis, Albertus Abbas Stadensis, Krantzius Theologiæ Hamburgi professor eiusq; collegij Decanus depositionem S. Remberti referunt III Idus Iunij, quo die celebriorem eius festiuitatem agi obseruant Wion & Molanus in secunda editione Vsuardi, [sed II Iunij, quo etiam colitur.] qui XI Iunij ita scribit: Bremæ S. Remberti Archiepiscopi & Confessoris. Idem Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij præclaram Vitæ epitomen ex Surio & Krantzio collegit, quam magis contraxit Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, quibus eum adscribit. In Martyrologio Germanico anno 1599 edito hoc eo die elogium profertur: Item Bremæ sancti Archiepiscopi & Confessoris Remberti, qui multa præclara ad Dei honorem in Ecclesia peregit. Meminerunt eiusdem illo XI Iunij Wion, Galesinius, qui Rombertum vocat, Hermannus Greuen & auctor Florarij MS. a quibus Rumbertus appellatur. Eodem die in Breuiariis Bremensi & Raceburgensi, officio Ecclesiastico colitur, & quidem ab Hamburgensibus cum octaua, vti obseruat Molanus in NatalibusSanctorum Belgij.

[4] Ferrarius VIII & X Iunij eum celebrat, priore die, Bremæ, inquit, in Saxonia S. Remberti Episcopi Hamburgensis: posteriore vero, Bremæ S. Remberti Episcopi. [Per error dies 8, 10.] Illic allegat Tabulas Ecclesiæ Bremēsis, hic Albertum Krantzium lib. 2. Metropolis cap. 11: apud quem III Idus Iunij legi diximus, vt poßit hinc coniici Ferrarium etiam altero loco aberrare. [& 13 Iunij] Idibus Iunij eumdem in Fastis MSS. referunt Carthusiani Bruxellenses, quibus fauet Iacobus Meyerus lib. 2 Annalium Flandriæ ad annum 887, vbi tradit se ei Idibus Iunij indictas inuenire ferias: quo loco III Idus reponi debet. Ita in MS. Codice monasterij Bodecensis, de quo mox agemus, legitur coli pridie Kalendas Februarij, [& 31 Ian. indicatur.] pro quibus Nonas substituere oportet. Peculiaris de eo in Raceburgensi Breuiario, quam hic apponimus, legitur. Oratio.

Deus, [Oratio antiqua de eo.] qui B. Reymbertum Confessorem tuum atque Pontificem, Doctorem præcipuum Catholicæque fidei prædicatorem, eligere dignatus es; præsta, quæsumus, vt, ipso pro nobis interueniente, peccatorum nostrorum exui malis, & tibi, Domine, sinceris mentibus deseruire mereamur. Per Dominum nostrum &c.

§ II Vita S. Remberti conscripta.

[5] Vitam S. Remberti mox ab obitu eius scriptam duo hactenus typis vulgarunt, [Vita ante edita,] primo mutata phrasi Laurentius Surius ad hunc IV Februarij, nuper vero primogenio stylo Philippus Cæsar (ex Canonico & Pastore Bremensi ad S. Anscharium acatholico, nunc orthodoxus sacræ Theologiæ Doctor) in Triapostolatu Septemtrionis, quem de Vita & Gestis SS. Willehadi, Anscharij & Remberti typis Coloniensibus anno XLII huius seculi edidit, vsus codice MS. Ecclesiæ Hamburgensis peruetusto. [hic datur ex variis MSS.] Eamdem nos Vitam nacti sumus opera Ioannis Gamansij nostri ex tribus codicibus MSS. quorum duo exempla suppeditarunt Carthusiani Colonienses, tertium Canonici Regulares monasterij Bodecensis in Westphalia. In his tribus codicibus nulla erat capitum distinctio: eam ex codice Hamburgensi proponit Philippus Cæsar, a Suriana diuisione longe aliam; vna fere sectione a capitulis apud Adamum Bremensem citatis diuersam. Nam quæ Adamus excerpit ex capitulis 16 & 18, apud Philippum leguntur capitibus 17 & 19: quamuis non desint Adamo errores typographici citato capitulo XX, quod illi necessario fuit XIIX. Quare nos variis hisce exemplaribus collatis damus Vitam nouis capitibus, more nostro, distinctam, Notationibusq; illustratam.

[6] Scriptor huius Vitæ, si tamen vnicus, Surio etiam iudice, vir grauis fuit, & S. Remberto coæuus, [scripta ab auctoribus synchronis,] vti etiam obseruat Lambecius in originibus Hamburgensibus. Certe num.15 testatur adhuc hodie, cum scriberet, superesse cum multis aliis Adalgarium eius postea in Archiepiscopatu successorem, anno Christi CMIX vita functum. Præterea Virginis Deo sacratæ (cui S. Rembertus epistolam capiti 6 insertam scripsit) nomen reticetur, quod ea adhuc superstes vitandæ iactantiæ caussa illud noluerit palam edici. Vitam hanc ab Adalgario scriptam esse censet Notatione 73 Philippus Cæsar, Vt, inquit, [non Adalgario successore,] quemadmodum S. Willehadi Vitam scripsit S. Anscharius, & huius S. Rembertus, sic S. Remberti Vita scripta sit per Adalgarium, qui ei egregium testimonium obseruatæ monasticæ vitæ & regulæ perhibet. Verum obstant nonnulla: primo laus Adalgarij num. 15 & 27 prolata, vbi dicitur vir venerabilis, vir conuersatione insignis & conuersationis S. Remberti imitator. Secundo scriptorem moriente S. Remberto abfuisse indicatur num. 28, dum transitus ad Dominum subiuncto ordine factus esse perhibetur: cum tamen num. 27 & auctoritate Regum, & Synodi approbatione Adalgarius illi datus Coadiutor, non fuisset permissus in obitu illius pridem præscito abesse. Tertio atrestans Adalgarius profertur num. 15, certe ab ipso scriptore alius. [sed monachis Corbeiæ Saxonicæ,] Verius censet Adamus Bremensis cap. 32 Vitam S. Remberti a Fratribus Corbeiæ nouæ datam, quæ, quis fuerit & qualiter vixerit, breuiter & dilucide comprehendit. In ea certe Vita accurate adferuntur, quæ hanc Corbeiam concernunt: ita num. 14 in Archiepiscopum electus Rembertus ab Adalgario monasterij nouæ Corbeiæ Abbate ad Ludouicum Regem Germaniæ ducitur. & num. 15 Archiepiscopus iam consecratus in monasterio nouæ Corbeiæ vestem monasticam suscipit, sociumq; sibi ex monachis alterum Adalgarium Diaconum fratrem Abbatis adsciscit, monachum de monasterio nouæ Corbeiæ num. 27 appellatum, & assentientibus Abbate & Fratribus monasterij eius, in Coadiutorem & successorem Archiepiscopatus assumptum.

[7] A pluribus præterea monachis, vti ex Adamo monuimus, Acta hæc conscripta fuisse confirmat Vitæ contextus; in qua omnia ea, [pluribus collaborātibus,] quæ ad Scriptorem pertinent, a nobis hic in cumulum congesta, continenter plurali numero proferuntur. Ita num. 1 Scripturi, in quantum hæc comperimus, fideliter enarramus. num. 3 Nunc nos de eius (S. Anscharij) sanctitatis imitatore scriptum incipiemus. 4 Officium Episcopo iniunctum diximus. 6 De quo loquimur, & egressum de schola dicimus. 7 Mentem gratia Dei illustrari diximus, iuxta sententiam quam protulimus. 8 Interpretationem reperimus. 9 De Scriptura sacra proposuimus & exponere iudicauimus. 12 De Apostolo proposuimus. & nostrum est æquales meritis credere. 16 Facta vix a nobis explicari possunt. 18 Vt nusquam sapientius factum sciamus. 19 De qua loquimur, hic ponere decreuimus epistolam. 21 Epistolam hanc hic posuimus. 24 Vnum commemoramus. 26 Nostris temporibus…sufficiat nos comprobasse. 28 Modo protulimus. & eo loco enarrabimus. 31 Memoria retinemus. & passim alibi, Vt de quo diximus. Demum quantum coniectura assequimur, Vitam hanc conscriptam fuisse credimus sub Abbate nouæ Corbeiæ VI, [an tempore Bauonis Abbatis?] Bauone, seu Bonone I, viro præclare erudito, magnaque studiorum diligentia, & varia librorum lectione industrio, nec non ob singularem erga subditos suos affectum titulo Amatoris Fratrum decorato: a cuius calamo Acta sui temporis prodiisse commemorat Adamus cap. 35. ex quorum naufragio vnam hic nobis tabulam arripuit, illustri a S. Remberto patrato miraculo in suam historiam eius verbis transcripto. Illud infra damus, ideo in Vita fortaßis a subditis omissum, quod in Historia sui Antistitis iam esset euulgatum. Bauonem hunc, seu Bononem, Corbeiæ nouæ præfuisse ab anno LXXXXIII ad LXXXXVIII supra octingentesimum traditur in Catalogo antiquo Abbatum eius monasterij in Chronico Corbeiensi a Ioanne Letznero Germanice vulgato.

[8] Demum Vitam, quam olim scriptam fuisse commemorauimus, eam esse, [Eadem, vt probatur,] quæ hic editur, probant nonnulla: primo Decretum Gregorij IV super institutione Archiepiscopatus Hamburgensis III Februarij excusum, cuius verba hic num. 14 allegantur. Deinde quæ infra num. 11 ex Vita S. Anscharij descripta proferuntur, eisdem plane verbis ibidem num. 68 & 71 leguntur. Præterea consentiunt & sententiæ & verba, quæ ex hisce Actis in suam Historiam transtulit Adamus Bremensis a cap. 32 ad 36. vt merito iudicarit Baronius anno 888 num. 7 illius Adamum meminisse Vitæ, quæ a Surio sine auctore edita reperitur: sed quæ istic stylo mutato, hic primogenio datur. His non obstantibus, aliquam dictis codicibus MSS. bibliothecarum Germanicarum deesse sinceritatem obseruauimus ad Acta S. Anscharij §. 3 & 12, ex duplici MS. Francico, [parum interpolata.] Parisiensi & Corbeiensi integre perfecteq; obtenta: & dum inde nequiuimus Acta S. Remberti nancisci, duas iis adspersas labes eluimus; quod loca nonnulla Septemtrionalia, ad quæ Legatio Archiepiscoporum Hamburgensium vndecimo Christi seculo extenta fuit, intruderentur: & varij Episcopi tum ordinati, in codice Hamburgensi tamquam Vitæ huius approbatores legerentur subscripsisse. De tertio mendo ob inuestituram Episcoporum contra Ecclesiasticam libertatem ab Henrico III Imperatore tum arreptam infra agemus. Celebrant præterea S. Remberti memoriam plerique Daniæ, Sueciæ, Saxoniæ, Frisiæ & Flandriæ Scriptores, quorum catalogumdeduximus § 3 ad Acta S. Anscharij. Vitam eiusdem Remberti in epitomen redactam ex Surio descripserunt Latine Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, [a variis in epitomen contracta.] Gallice Iacobus Doubletius, Germanice Henricus Fabricius, Belgice Henricus Adriani & Heribertus Rosweydus. Sed his antiquiora sunt, quæ, tum in Historia Archiepiscoporum Bremensium a Carolo Magno ad Carolum IV Imperatorem deducta, tum in Vetere scripto de Ecclesia Bremensi referuntur vna cum Adami Historia studio Lindebrogij euulgata, quæ mox examinabimus. Meyerus præter Vitam S. Remberti a se editam, versibus Lyricis eum etiam a se celebratum tradit in Annalibus Flandriæ ad annum 887.

§ III S. Remberti patria.

[9] Acta S. Anscharij quemdam proferunt num. 55 Rembertum Presbyterum, [Non fuit ortu S. Rēbertus Danus] in opus Euangelij ad Sueones missum, benigne a Rege populoque susceptum, diuina libere apud eos mysteria celebrasse. Hunc Philippus Cæsar annotatione 63 scribit S. Rembertum fuisse, ideoq;, vt in Actis eisdem additur, ex gente Danorum progenitum. Verum cum suo vbique nomine suppresso, se sub fidissimi discipuli titulo in Actis illis descripserit Rembertus, hic ad confusionem euitandam alterum origine Danum esse adiunxit, [a S. Anschario in Sueciam missus,] & hactenus apud Sueones diuina mysteria celebrare, dum ipse S. Rembertus morienti Anschario adesset, eiusq; iussu vltima precum verba prælegeret, ac deinde eius Vitam a se conscriptam euulgaret. Ioannes Vastouius variorum narrationes conciliaturus tradit in Vite Aquilonia S. Rembertum anno DCCCXLVIII in Suecia ab Anschario relictum fuisse, dum templum Ripæ erectum in Iutia, illi commendaretur. [neq; Ripēsi ecclesiæ præpositus.] Scimus in Vetere scripto Ecclesiæ Bremensis legi, ab eo ecclesiam Ripensem fundatam esse: quod gloriæ decus cum alij viderent S. Anschario deberi, saltem ab eo ecclesiam Ripensem S. Remberto commissam fuisse præsumpserunt; quem infra Acta num. 11 in omnibus S. Anschario familiarius adesse solitum, Bremæ in hoc deuotionis loco tradunt cum Episcopo familiariter perseuerasse. Præterea vtrique commorationi & Suecicæ & Ripensi refragantur Adamus Bremensis cap. 31, Albertus Stadensis ad annum 865, Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 2, Auctor Chronici antiqui cum Adamo editi, qui volunt Rembertum, dum successor S. Anscharij ab huius obitu eligeretur, eius solum Diaconum fuisse, quasi necdum ad presbyterij ordinem promotum.

[10] Scriptores rerum Frisicarum varios produximus § 6 ad Vitam S. Anscharij, qui hunc e Frisia sua oriundum contendunt. [Non fuit cognatus S. Anscharij,] Ex his Martinus Hamconius in Adelrico Adelen & de Apostolis Frisiæ, S. Rembertum cognatum scribit S. Anscharij, quem Wardenæ ad Lauicam amnem mauult natum, licet Francum ab aliis censeri addat. Suffridus Petrus Decade 7 Scriptorum Frisiæ num. 1 Rembertum asserit conterraneum & cognatum S. Anscharij, quem decade 6 num. 7 scripserat natum in ciuitate Frisiæ Vardena, [neque in Frisia natus:] postea inundatione aquarum oppressa ablataque. Pierius Winsemius lib. 4 Chronici Frisiæ, Anscharium ortu Frisium esse contendit: de Remberto vero quod nec audeat Flandris eum eripere, & libenter suis Frisiis attribueret, quæstionem indecisam relinquit. Contra Vbbo Emmius lib. 5 rerum Frisicarum Anscharium genere Francum, Rembertum vero fuisse Frisium perhiberi docet. Bernardus Furmerius lib. 5 & 6 Annalium Frisicorum vtrumque & Anscharium & Rembertum Frisiis adscribit. Varia circa S. Anscharium menda ab hisce Scriptoribus prolata correximus dicto § 6, vbi eum origine Francum fuisse docemus: vt vel ideo, quod eius cognatum & conterraneum Rembertum (sed absque vllo fundamento) dixerint, nequeat Frisiis amplius annumerari.

[11] Ioannes Adolphus Cypræus lib. 1 Annalium Slesuicensium cap. 4 profert S. Remberti elogium, sed varia aspersum labe. In eo namq; statuit Rembertum libellum de Vita S. Anscharij a se conscriptum dedicasse Fratribus Corbeiæ nouæ, quod a pluribus assertum ad huius Vitam § 3 refutauimus. Afferit idem Rembertum sacris initiatum, Ripam in Iutiam ab Anschario missum, atque ablegatum fuisse, vt ibi Ecclesiam regeret, verbum Dei doceret, ac sacris Christianorum rudium animos imbueret. Quæ nobis minus probari iam ostendimus: [studuit aut docuit apud Turonenses:] alia infra reiiciemus: quod huc facit, educatum Rembertum tradit in monasterio Galliæ Thuronensi, ibidemq; Turonensem scholam in erudienda iuuentute aliquot annos summa laude, fructu & vtilitate gubernasse: deinde scholæ Corbeiensi præfuisse, de consilio S. Anscharij Rectorem constitutum. De illustri illis temporibus schola Turonensi Maioris-monasterij S. Martini, quod vulgo Marmoustier appellatur, egimus hoc die ad Vitam B. Rabani § 3, quod hic cum monasterio seu cella Torholtana confundi a Cypræo certum est. Inde a disciplinis scholafiicis, quibus instituebatur, ab Anschario euocatus, infra num. 6 indiuifibilis Legationis eius comes refertur fuisse, vt reiici debeat eius ante Episcopatum monachatus, monachorumq; præfectura, nec non scholasticarum exercitationum quocumque demum loco gubernatio suscepta. [sed Turholti oppido,] Turholti vero num. 4 Rembertus in scholis inter pueros tum instituebatur, quando S. Anscharius istic præsens accitis ad se parentibus, eum tonsura habituque Ecclesiastico in Clerum assumptum, sibi adoptauit. [non Brabantiæ] Hinc eum Brabantum dixisset Isaacus Pontanus lib. 4 Daniæ, vbi Turnhoutum Brabanticȩ Campiniæ oppidicum hac cella, seu monasterio, instructum fuisse perperam, vt alibi monuimus, arbitratus est. At quia Turholtum (quod tum extra Flandriam, [sed modernæ Flandriæ.] paruis adhuc limitibus determinatam, in proprio Comitatu fuisse docuimus) ab eo fere tempore in eadem Flandria continetur inclusum; melius Flandrum eum, aut Torholti in Flandria natum asserunt Meyerus ad annum 887, Molanus in Indiculo & Natalibus Sanctorum Belgij XI Iunij, Miræus in Chronico Belgico ad annum 888, & Fastis Belgicis hoc 4 Februarij, Sanderus de Sanctis Flandriæ lib. 3, Rosweydus in Annalibus Belgij ad annum 864, & passim plerique Scriptores: vt mirum sit eum a Saussayo in Martyrologio Gallicano non æque, atque S. Anscharium, insertum fuisse.

§ IV Inuestitura Archiepiscopalis æuo S. Remberti a posteris afficta.

[12] In Veteri scripto de Ecclesia Bremensi, simul cum Adami Historia Ecclesiastica edito, hoc de S. Remberto elogium profertur, sed non absque condigna censura prætereundum. Beato, inquit auctor, Ansgario immediate successit B. Reimbertus, [Elogium S. Remberti ex veteri scripto:] secundus Archiepiscopus dictæ Ecclesiæ, quem B. Ansgarius commendauit, sic inquiens: Dignior est Reimbertus dignitate Archiepiscopali, quam ego Archidiaconatus officio: qui Regem Daciæ baptizauit, & Ecclesiam Ripensem fundauit, & quia plures infirmos, quos ibidem sacro baptismatis fonte purificauit, etiam ab omni corporis ægritudine sanauit. Ipse etiam Regem Suetiæ baptizauit, & totum eius regnum in fide Christi solidauit, & ipse inter cetera sanctitatis miracula legitur tempestatem maris sedasse, & hominem a dæmonio liberasse, scilicet Karolum filium Ludewici Imperatoris, nec non cæcum illuminasse per signum Crucis, quod Episcopali more faciebat. Etiam anno Pontificatus Domini Reimberti duodecimo Ludewicus Pius Cæsar obiit. Post cuius mortem multiplicata sunt mala super terram, ita quod a Danis & Normannis vrbes cum ciuibus, Episcopi cum cleris interfecti sunt, & Ecclesiæ cunctæ incendio perierunt, Saxonia, Colonia, Aquisgrani ciuitates ab iisdem destructæ sunt: Palatium, quod Karolus Imperator in Aquisgrani gloriose construxerat, stabulum equis suis fecerunt. Hæc ille Auctor anonymus; cuius vltima pars totidem verbis refertur in Historia Archiepiscoporum Bremensium, [in eo Ludouicus Pius, cum filio & nepose confissus.] scilicet anno Domini Reimberti XII Ludouicum Pium Cæsarem magnum obiisse, ac dein multiplicata esse mala &c. Quis vel tenuißima historiarum scientia imbutus, non continuo aduertit hæc tempora inepte perturbari? Ludouicum Pium Imperatorem, seu Cæsarem, cum Torholti in studiis Rembertus adolescens excoleretur, mortem obiisse anno DCCCXL, at Ludouicum filium eius Regem Germaniæ, patrem Caroli Crassi a dæmonio liberati, superuixisse ad annum Archiepiscopatus S. Remberti XII, vita functum V Kalend. Septemb. anni Christi DCCCLXXVI, sed quis eum Pium cognominauit, Cæsarem aut Imperatorem appellauit? Alius tum Ludouicus, filius Lotharij Imperatoris, Italiam cum Imperatoris titulo obtinebat, ad annum Christi DCCCLXXV, Archiepiscopatus Remberti vndecimum superstes.

[13] Similibus chartis confusis videtur vsus Adamus, ex quibus hæc scribit cap. 32. Pallium Rembertus Pontificale suscepit a Papa Nicolao, [Inuestitaræ Episcopalis per Imperatores excogitata antiquitas,] ferulam pastoralem a Cæsare Luthewico, sicut in priuilegiis dignosci potest. Quæ autem sequuntur, ex Vita eius excerpta sunt. quasi priora in Vita non legerentur, postea intrusæ: vbi num. 6 traditur, Rembertum a Ludouico Rege honorifice susceptum fuisse cum Pontificalis baculi iuxta morem commendatione, scilicet iuxta morem ab interpolatore desideratum, vt gratum beneficium præstaretur Henrico III Imperatori, seu IV Regi Germaniæ, qui ab anno MLVI ad MCVIII per duos & quinquaginta annos imperauit, ab Romanis Pontificibus plurimo tempore diuulsus fœdo dißidio, quo Episcopos & Abbates priuata auctoritate, quam inuestituram appellant, constituit. De hac inuestitura post Baronium, Bellarminum, aliosq; accurate disserit Gretserus noster in Apologia Baroniana cap. 1 & in Βασιλικῷ δώρῳ cap. 5. Ceterum priuilegia Ecclesiæ Hamburgensis & Bremensis accurate eruta studio operaque Erpoldi Lindebrogij, extant cum Adami Bremensis historia excusa. In iis nullum eiusmodi, quale adstruitur ab Adamo, priuilegium reperitur. Ast octo leguntur dicti Henrici Imperatoris, quibus plura confert beneficia Archiepiscopis Hamburgensibus, Adalberto, [adhærētibus Henrico 3 Archiepiscopis Hamburgensibus Liemaro,] eiusq; successori Liemaro, suis intimis amicis, vti sinem facit priuilegium Romæ post expugnatam Vrbem anno MLXXXIII datum, in quo ita loquitur Imperator de Liemaro: Bello Saxonico duabus pugnis grauissimis maximo periculo nobis adfuit; sed & apud Sedem Apostolicam contra Hiltebrandum perturbatorem orbis (contumelia hæc est contra Gregorium VII Pontificem Romanum) magnis difficultatibus & anxietatibus legatione nostra functus est, tribus vicibus ad expugnandam vrbem Romam & capiendam nobiscum venerat. Huic ob fidem in nos tantam & voluntatem quam optimam, Abbatiam Altene perpetuo iure possidendam tradidimus. Vbi addit, [& Adalberto,] se etiam Adalberto eiusdem Sedis venerabili Archiepiscopo, viro cruditissimo, atque egregie fideli, curtem Liesmundi, complura alia prædia, Comitatus & donaria multa atque ornamenta contulisse. Effusus est in laudem dicti Adalberti Adamus toto lib. 4., quem cap. 46 & vltimo tradit, Maiorem domus in Palatio dicti Henrici constitutum, a fidelitate eius nec minis nec blandimentis Principum rescindi potuisse. Imo quod Imperator tum adhuc iunior omnia consilio Adalberti ageret, non tam illum, quam hunc Archiepiscopum culpandum iudicari, traditur in Historia Archiepiscoporum Bremensium.

[14] Anno MLXXII Adalberto substitutus Liemarus ad annum MCI superuixit, cui tum suam Historiam inscripsit sæpe memoratus Adamus. Atqui post huius mortem Bremenses adhæsisse Henrico Imperatori in fœdo inuestituræ abusu docet Ebbo in Vita antiqua S. Ottonis Episcopi Bambergensis lib. 1. cap. 6, Hoc siquidem tempore, inquit, Ecclesia liberam electionem non habebat, sicut postea sub Henrico v, mediante piæ memoriæ Callisto Papa, actum est: sed cum quilibet Antistes viam vniuersæ carnis ingressus fuisset, mox Capitanei ciuitatis illius annulum & virgam pastoralem ad Palatium transmittebant; sicque regia auctoritas, communicato cum Aulicis consilio, [oblatis ilis annul & virga pastorali.] orbatæ plebi idoneum constituebat Præsulem. Itaque cum, vt diximus, virga pastoralis & annulus Episcopi Bremensis Imperatori offerretur; mox ille, accersito vnice dilecto sibi Ottone, munera hæc ei conseruanda tradidit. Post paucos vero dies rursum annulus & virga pastoralis Ruperti Babebergensis Episcopi Domino Imperatori transmissa est. Factum id anno MCII, cum præcedentio obiisset Liemarus. At S. Otto tum designatus Bambergensis Episcopus, initio passus est Imperatoris manu se inuestiri; sed animaduertensid contra Canones factum esse, religione tactus, noluit consecrationem accipere, nisi de manu Pontificis Romani annulum & baculum acciperet, vt ibidem legitur cap. 10. Hæc de inuestitura illa a Bremensibus tum vsurpari solita: & Actis S. Remberti intrusa. cum subscriptionibus XIX Episcoporum a dicto Adalberto ordinatorum, & Gronlandorum, Islandorum, Scricfindorum aliorumq; populorum nominibus, diu post æuum SS. Anscharij & Remberti repertorum. Adamum, hactenus refutatum, vsitato sibi more descripsit Albertus Stadensis ad an 865. totidem verbis: Pallium Pontificale suscepit a Papa Nicolao, ferulam pastoralem a Cæsare Luthewico. Krantzius vero lib. 2 Metropolis cap. 2 nomine Cæsaris sublato, [nō absque iurisdictione Ecclesiastica.] alteram partem modeste emendatam, sic explicat: Ferulam, inquit, pastoralem, hoc est, inuestituram feudalem, a Ludouico Rege Germaniæ suscepit. Verum vltratemporale dominium, intelligi Ecclesiasticam aliquam iurisdictionem ab Imperatoribus arrogatam sibi vindicatamq; ex ante dictis manifestum est.

§ V Templa & cœnobia a S. Remberto erecta. Conuersiones Gentium.

[15] Inter alia acta Ecclesiastica, quibus intersuit Rembertus, censeri potest dedicatio ecclesiæ S. Mariæ in Hildenesheim, [S. Rēbertus consecrat cum aliis ecclesiam Hildesheimensem:] facta anno DCCCLXXII, Indictione v, a venerabilibus Episcopis Alfrido eiusdem Ecclesiæ Episcopo, & Rimberto, atque Theodrico, sed & Luithardo, cum interuentione religiosi Abbatis Adalgarij, monachorumque & Canonicorum, vti referunt Annales Hildesheimenses tomo 3 Scriptorum historiæ Francorum. De Altfrido egimus hoc die ad Vitam B. Rabani: Vitam S. Theodorici Episcopi Mindensis dedimus II Februarij: De Luithardo Episcopo Paderbornensi & Adalgario Abbate Corbeiensi infra agimus cap. 4 & sequentibus.

[16] Ceterum, teste Adamo, cap. 37, præcipuam Rembertus curam egit Hamburgensis cathedræ, tam Fratribus quam pauperibus opportuna ministrans solatia, [extruit monasterium Buccense:] omniumque districtam sollicitudinem habens, & quatuor a decessore Anschario fundatis cœnobiis, quintum ipse addidit in solitudine Bukkin, aliis Buckin, Bucken & Buckum dicta. Adamus describitur ab Alberto ad an. 882, Krantzio cap. II libri 2 Metropolis, in Annalibus antiquis cum Adamo editis, & in Historia Archiepiscoporum Bremensium, in qua conuentualis ecclesia vocatur cum Præpositura & Canonicis secularibus, quos ibi regulariter viuere præcepit Rembertus, ad honorem Dei & S. Materniani Confessoris. Filit hic Episcopus Remensis, cuius aliquas reliquias ab Ebbone S. Anschario, aliquas etiam ab Hincmaro Ludouico Regi Germaniæ donatas fuisse, docuimus ad Vitam S. Anscharij § 13. Ad hanc Buccensem Præposituram Brema nauigio deuectum Alebrandum Archiepiscopum, in eaque febri extinctum fuisse tradit Adamus lib. 3 cap. 63. Mentio eiusdem monasterij fit in Priuilegiis S. Henrici & Frederici Imperatorum datis anno III, XIV, & CLVIII supra millesimum.

[17] Helmoldus in Chronico Slauorum lib. I. cap. 6 miratur Sclauos vicinos, seu Wandalos, aut Winulos, a SS. Anschario & Remberto neglectos fuisse: [collaborat in conuersione Sclauorum] quod duritiæ illius populi adscribit; non autem horum prædicatorum torpori, quibus animus circa vocationem Gentium adeo fuerit affectus, vt nec opibus, nec vitæ perpercerint. Quod autem S. Rembertus per se non potuit efficere, per suos cooperatores Corbeiæ nouæ monachos præstitit. Tradit enim, apud eumdem Helmoldum, veterum antiqua relatio, temporibus Ludouici secundi (qui ab anno LXXXVI ad LXXXII istius seculi regnauit) egressos fuisse de Corucia monachos sanctitate insignes, [per monachos Corbeienses.] qui Sclauorum salutem sitientes, impenderunt seipsos ad subeunda pericula & mortes pro Legatione verbi Dei. Peragratisque multis Sclauorum prouinciis, peruenerunt ad eos, qui Rani, seu Rugiani dicuntur, & in corde maris habitant. Prædicantes itaque verbum Dei cum omni fiducia, omnem illam insulam lucrati sunt, vbi etiam oratorium fundauerunt in honorem Domini ac Saluatoris nostri Iesu Christi, & in commemorationem S. Viti, qui est Patronus Corueiæ. Hactenus Helmoldus. De S. Vito eiusq; ad Corbeienses translatis reliquiis agemus XV Iunij. Dicta autem insula maris Balthici notißima etiamnum, Rugia appellatur.

[18] Exclamant Adamus cap. 37 & Albertus ad annum 878, quia vastatio Normannorum vel Danorum excessit omnem crudelitatem, eo plus mirum videri, [& Danorum:] sanctos Dei Confessores Ansgarium & Rembertum per tanta pericula maris & terræ illas gentes adiisse & prædicasse, ante quarum impetus nec armati Reges aut potentes Francorum populi subsistere potuerunt. [an horum & Suecorum Reges cōuerterit?] In elogio S. Remberti ex vetere scripto Ecclesiæ Bremensis supra dato, Rembertus Regem Daciæ, seu Danorum, & Regem Suetiæ baptizasse dicitur, & totum huius regnum in fide Christi solidasse. Epistolam Nicolai Papæ ad Horicum Regem Danorum dedimus III Februarij, ex qua constat hunc Christiano nomini fauisse, verum fidem nondum suscepisse; quod tamen adstruunt Adamus cap. 28 & Albertus ad annum 858, docentes eum a S. Anschario ita placatum esse, vt Christianitatem ipse susciperet. Quod istic mirum videri diximus, nusquam in Vita S. Anscharij aut Remberti legi.

§ VI Victoria precibus S. Remberti impetrata.

[19] Bauonem, seu Bononem, Corbeiæ Saxonicæ Abbatem sextum, qui octo post obitum S. Remberti annis viuere desiit, diximus supra Acta sui temporis illustriora scripsisse: quæ fragmento aliquo prolato, Adamus lib. I, cap. 35 commemorat: Nec incognruum, inquit, videtur, quoniam de persecutione diximus, quæ tunc late efferbuit in Ecclesias, [Cæsi Normanni 1037.7] grande miraculum per merita S. Remberti Fresonibus ostensum tangere, quod Scriptor Gestorum eius nescio cur omiserit. Sed Bono Corbeiensis Abbas de sui temporis Actis scribens, non reticuit, dicens: Cum modernis temporibus grauis barbarorum irruptio in omni pene Francorum regno immaniter debaccharetur, contigit etiam eos Diuino iudicio ad quemdam Frisiæ pagum deuolui, qui in remotis ac mari magno vicinis locis situs est, Norduide hunc appellant, quem subuertere aggressi sunt. Erat enim illic eo tempore venerabilis Episcopus Rimbertus, [orante S. Remberto,] cuius adhortationibus & doctrinis confortati & instructi Christiani, cum hostibus sunt congressi, & prostrauerunt ex eis decem millia trecentos septuaginta septem, pluribus insuper, dumfuga præsidium quærunt, in transitu fluuiorū necatis. Hæc ille. Addit Adamus: Cuius rei miraculo vsque hodie (ducentis circiter post annis) merita S. Remberti penes Frisones egregia, [celebri apud posteros memoria:] & nomen eius singulari quodam gentis colitur desiderio; adeo vt collis, in quo Sanctus orauit, dum pugna fieret, perpetua cespitis viriditate notetur. (& lapis, vt additur in Historia Archiepiscoporum Bremensium, in quo genua flectens brachia posuit, iuxta Oslinge vestigium ostendat) Nordmanni plagam, quam in Fresia receperunt, in totum Imperium vlturi, cum Regibus Sigafrido & Gotafrido per Rhenum & Mosam & Scaldam fluuios Galliam inuadentes, Christianos obtruncarunt, ipsumque Regem Carolum bello petentes, ludibrio nostros habuerunt. Hæc Adamus. De Godefrido filio Hetiolti Regis, cui Carolus Crassus, data in vxorem Lotharij Regis filia Gisla, Frisiam conceßit, vti & de Sigefrido egimus § 9 ante Acta S. Anscharij.

[20] Eamdem ex Adamo describunt precibus S. Remberti obtentam victoriam Albertus Stadensis ad annum 876, Krantzius lib. 2 Metropolis cap. 10 & pluribus in Historia Martyrum Ebbeckstorpiensium post Indicem huius Metropolis excusa, Vbbo Emmius lib. 5 Historiæ rerum Frisicarum anno 880, Bernatdus Furmerius lib. 6 Annalium Frisicorum, Martinus Hamconius de viris Frisiæ illustribus in S. Remberto: qui omnes, cum Auctore historiæ Archiepiscoporum Bremensium, supra memoratam Nordwidam, [an in ditione Nordana Frisiæ Orientalis.] iam Nordam dici volunt, quam etiam Norduicum appellatam Furmerius supra & Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij ad XI Iunij obseruant. Est autem Norda caput Norwidæ, seu Norderlandiæ regionis, sedes Nordani populi, Embdæ ambitu par aut maior, pulchritudine, opibus, cultu haud dubie proxima, quamquam mœnium expers, XII passuum millibus recta in Boream recedens, intimoq; in sinu æstuarij Oceani Germanici sitat a qua non procul visitur vicus Osterloech, fortaße Oslinge, locus oratione S. Remberti illustris: ad cuiuis diœcesim tota ea regio pertinebat.

[21] His non obstantibus in aliam quamdam opinionem alliciunt Annales Fuldenses ad annum Christi 876; in quibus italegitur: Frisiones, qui vocantur Occidentales, cum Normannis dimicantes, [num vero Norduici in Frisia occidentali seu Hol lanata?] victores extiterunt; omnesque thesauros, quos Normanni plurima loca spoliando congregauerant, abstulerunt atque inter se diuiserunt. Erat autem tum Frisia Occidentalis, quæ deinde seu a Danorum prouincia, seu alia de caußa nomine accepto, Hollandia arcta, veteris Frisiæ partem includit transrhenanam, in qua etiamnum Westfrisiæ nomen celebratur Visitur istic Norduicum, vltra antiquum Rheni alueum, Scriptori Saxonico in remotis ac mari magno vicinis locis, ea de caußa Norduicum supra mare cognominatum, circiter v millia passuum a Lugduno Batauorum dißitum, & Normannorum irruptioni continenter expositum: vnde etiam plagam hic acceptam vlturi, per Rhenum, & vicina Mosæ Scaldisq; ostia Galliam ingreßi, crudelißime Christianos obtruncarunt, potißimum anno DCCCLXXXI & sequente, vt paßim Francorum Scriptores coæui describunt, & nos attigimus ad Vitam S. Anscharij § 9.

§ VII Ætas, & annus obitus S. Remberti.

[22] Nvlla in Actis mentio fit annorum S. Remberti, vt mirum non sit in varias a diuersis abitum esse sententias. Ex his supra reiecimus Tritthemium, [vixit Archiepiscopus, non 9.] qui nouem annos eam rexisse Ecclesiam Bremensem scripsit. Cypræus lib. I Annalium Ecclesiæ Slesuicensis cap. 4 annos nouemdecim eum præfuisse scribit; sed male habita annorum collectorum ratione. Nam ab anno illius seculi LXV ad annum LXXXVIII, [aut 19. sed 23 annos:] (necessario viginti tres intercurrunt) Archiepiscopum vixisse affirmat, quos melius collegit Lambecius in Originibus Hamburgensibus. [defunctus non anno 887] Meyerus in Annalibus Flandriæ ad annum 887 eius obitum refert, caltulo Gallorum a Paschali festo suos annos incipientium excusandus, si mense Februario & non Iunio mortem Rembertus obiisset. Accurate ergo Adamus tradit ca. 38 obiisse eum anno Domini DCCCLXXXVIII Indictione VI; [sed 888:] depositionem autem, vt supra docuimus, celebrari III Idus Iunij, sedisse, vt cap. 32 idem affirmat, annos XXIII; vtpote electum IV Februarij anni DCCCLXV. Adamū sequuntur Albertus, Krantzius & paßim alij.

[23] Senio grauari cœpit infra in actis nu. 27, cū apud Ludouicum seniorem (anno 876 vita functum) obtineret Coadiutorem Adalgarium, vt quinquagenario maiorem tum fuisse existimemus. [natur circa an 820,] Fuerit in lucem editus anno eius seculi XX aut circiter; dein annos natus XII, inter ceteros scholares pueros pene minimus a S. Anschario in Clerum, dato illi cum tonsura Ecclesiastico habitu, assumptus, cum is Archiepiscopus Hamburgensis consecratus, Turholtum sibi donatum primo lustraret circa annum DCCCXXXII. [vixit circiter 68 annos.] Annos proinde XLV natus ad Archiepiscopalemdignitatem fuerit promotus & LXVIII anno ætatis, meritis plenus, migrarit e vita.

VITA
Auctoribus monachis Corbeiensibus,
Ex variis MSS.

Rembertus Archiep. Hamburgensis, Bremae in Saxonia inferiore (S.)

BHL Number: 7258

Avctoribvs monachis Corbeiensibvs, ex MSS.

CAPVT I
Archiepiscopatus Hamburgensis institutus. S. Remberti in Clerum adoptatio.

[1] [Prologus.] Scripturi Vitam cum omni semper veneratione memorandi Remberti Pontificis, quæ officij eius primitus occasio fuerit, aut quem ad hoc institutorem vel conuersationis Præfectum habuerit, seu qualiter ad hoc electus deinceps vixerit, inquantum hæc comperimus, fideliter enarramus.

[2] Cum Imperator a Ludouicus regni Francorum monarchiam teneret, auctori sublimationis suæ Deo, talem deuote vicem reddere curauit, vt Ecclesiæ Dei, in regno eius constitutæ, decenti vigore b proficerent, seruorum quoque & ancillarum Dei status cum honoris incremento latius ex cresceret. His eius assiduis meditationibus ex Diuina inspiratione subintrauit etiam memoria, qualiter serenissimus pater suus Karolus, cognomento Magnus, [Caroli Magni decreto.] gentem Saxonum eotenus infidelem ad fidem Christi conuerterit, vsque adhuc, ordinatis peripsam prouinciam sufficienti numero Episcopis, & Sedibus eorum prouide distributis, extremam ad plagam Aquilonarem eiusdem prouinciæ partem ad hoc reseruauerit, vt ibidem Archiepiscopalis constitueretur Sedes: vnde prædicatio verbi Dei finitimis fieret populis c Sueonum, Danorum, Northwehorum, Farriæ, Gronlandan, Islandan, Scrideuindam, Sclauorum, nec non omnium Septemtrionalium & Orienlium nationum, quocumque modo nominatarum, qui paganicis adhuc erroribus inuoluuntur. Sed ad hoc opus constructa est tantum & dedicata Hammenburgensis Ecclesia in confinio Danorum & Sclauorum, [ecclesia Hamburgi extructa] in extremis videlicet partibus Saxonum, intereos qui dicuntur Nordalbingi, & vna cum incolis locorum, eadem Ecclesia iussu eiusdem gloriosi Imperatoris Karoli ad gubernandum est Presbyteris commissa: donec opportuno tempore, deputatis prius ad locum episcopalibus sufficientiis, Archiepiscopum ibidem faceret consecrari.

[3] Ipso autem ante huius effectum voti ex hac vita sublato, piissimus filius eius iam dictus Ludouicus cum fidelibus suis hanc eius intentionem retractans, Anscharium summæ sanctitatis virum, vt pater decreuerat, priuilegij Archiepiscopalis & ordine & nomine sublimari, [Ludouicus Pius præficit Archiepiscopū S. Anscharium:] & iam dictæ nouellæ Ecclesiæ rudibusque adhuc in fide populis Rectorem, ac gentibus, vt dictum est, necdum fidelibus erogatorem verbi diuini fecerat ordinari. Cuius a pueritia in Dei timore conuersationem, vel cum ætatis processu virtutum incrementa, aut quantis indiciis præmonstratum sit pontificatus & prædicationis eius officium, & quomodo per Sedis Apostolicæ priuilegia eius omnis sit caussa munita, studiumque eius & profectum in lucrandis Deo animabus, quas vel in fide roborare, vel de paganismo ad Christianitatem ducere quotidie satagebat, quisquis scire cupit, legat libellum Vitæ eius, & quantæ sanctitatis vir ipse fuerit perpendet. Nos nunc de sanctitatis eius imitatore simul & dignitatis successore Remberto scripturi, qualiter primo ei cognitus sit & consequenter adscitus, hinc iam loqui incipiemus.

[4] Cum iam prædictæ nouiter institutæ Hammenburgensis Ecclesiæ termini essent angusti, & ad tantum officium, quod Episcopo eius iniunctum diximus, sumptus ex illius pertinentiis collecti non sufficerent, ipsosque, qui prouenire possent, reditus frequens hostilis irruptio diriperet; ne per hoc vit Dei impediretur a prædicationis officio, quod in Gestis eius Legatio ad Gentes vocari solet; [aque in monasterus Torholtano] memoratus Imperator Ludouicus quamdam in Gallia cellam, d Turholt vocatam, eidem Legationi tradidit perpetuo seruituram. Quodam autem tempore Dominus Episcopus ibidem degens, aspexit quosdam pueros ioco & inanibus cursibus ad e ecclesiam festinare: quorum quidam inter ceteros pene minimus grauiter incedens, [S. Rēbertus, puer pius,] & pueriles leuitates sollicite deuitans, orationem cum reuerentia & timore peregit, surgensque signo Crucis frontem muniuit &, quasi maturioris ætatis esset, suam per omnia continentiam exhibuit. Animaduertit ergo vir Dei sacram religiosi pueri infantiam Diuinæ iam seruitutis amore flagrasse, accitisque ad se parentibus eius, nomen pueri, quod Rembertus vocaretur, edidicit: & consensu eorum accepto, tonsuram ei & ecclesiasticum habitum imposuit. [in Clerum adsciscitur,] Sicque eum ibidem paterna sollicitudine commendans, studiose erudire præcepit, paucisque diebus transactis inde discessit, & suscepti pastoralis officij suæque ad Gentes Legationis instanter operam egit.

[5] Posthæc puer iam Deo dilectus, magis magisque in grauitate proficiens, & discendis liberalibus disciplinis ardenter instabat, & inter hæc orationibus, ceterisque bonarum rerum occupationibus assuetus, in paucis annis omni maturitate & scientia virtutum perfectus emicuit: & iam tunc iuxta Psalmistam concaluit cor eius intra ipsum, & in meditatione eius exarsit ignis, inuenire cupientis, quid ei in hac vita consistenti exequi maxime prodesset. [Psal. 38. 4] [iuter studia] Cui talia meditanti occurrit iuxta quemdam f sapientem primam philosophiæ definitionem meditationem esse mortis, idque toto pectore g exhausit, vt omni vitæ suæ tempore, hanc summam sapientiæ consequi niteretur: [meditationi mortis deditus.] quatenus tempore mortis suæ de neglectu præmeditationis eius non contristari, sed potius per obseruationem Scripturæ admonentis & dicentis, In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, & in æternum non peccabis; quantum humanæ conditioni possibile esset, de peccatorum vel cautela vel remissione securus lætificari meroretur. [Eccli. 7. 40]

[Annotata]

a Ab anno 814 ad 840.

b MS. Coloniense, perficerentur.

c De hac ad Aquilonares populos Legatione ante Acta S. Anscharij § 12 egimus, [Locus de Legatione interpolatus] ostendimusq; Acta & S. Anscharij & S. Remberti in MSS. Germanicis interpolata esse: intrusis locis, ad quæ ea Legatio undecimo seculo extenta fuit. Quare hunc locum ex Decretis Pontificiis Gregorij IV & Nicolai I, atque ex genuinis Actis S. Anscharij codicum MSS. S. Germani de Pratis & Corbeiæ Francicæ, [emēdatur.] ita emendamus: Prædicatio verbi Dei finitimis fieret populis Sueonum siue Danorum, nec non etiam Sclauorum, vel in ceteris, vbi cumque illis in patribus constitutis &c. Singulæ etiam infartæ nationes dicto § 12 exponuntur.

d Torholtum in moderna Flandria prope Brugas, de quo actum § 5 ante Acta S. Anscharij.

e MS. Bodecense, ecclesiasticum habitum.

f Plato in Phœdone huic non absimile apophthegma profert. Οἱ ὀρθῶς φιλοσοφοῦντες ἀποθνήσκειν μελετῶσι. Qui recte philosophantur, mortem meditentur.

g Colon. intraxit.

CAPVT II
Familiaritas. S. Rembertij cum S. Anschario. Sanctitas ostensa.

[6] Venerandus igitur Præsul, qui eum Diuino mancipauit seruitio, sicut in Gestis vitæ eius legitur, quæ illi ventura, vel ab ipso gerenda erant, pene omnia vel per a somnium vel per intimam reuelationem in mente prænoscere & præordinare solebat. [Reuelatione S. Anschario facta,] Quæ autem ipsa fuerit intima in mente reuelatio, scriptores Vitæ eius tale quid esse arbitrantur, quale in Actibus Apostolorum sæpius replicatur: Dixit autem Spiritus illi, vel illi discipulo. [Act 8. 10 & 11.] Vnde non est diffidendum, quod vir Dei non ex euentu, sed Diuinæ admonitionis attactu, quem occultiori sensu, vtpote vir spiritualis, in anima percipere solebat, hunc felicem, de quo loquimur, puerum cum tantæ paternitatis affectu Diuinis asciuerit ministerijs: quin potius in tenore conuersationis & modo, quo semper deinceps apud illum tractatus & habitus est, verisimile videtur, quod euidenter a Deo sit ei reuelatum, [præscitus in Episcopatu successor,] quia successor illi in Episcopatu futurus fuisset. Nam cum primo in discendis artibus & disciplinis scholaribus districtio Magistrorum ei remitteretur, quod vsitata locutione egressum de schola dicimus; mox eum Dominus Episcopus indiuisibilem suæ legationis comitem esse constituit, venientemque de præfato, [comes Legationes assumitur:] in quo eum nutriendum commendauit monasteriolo, cum gaudio suscepit, consciumque suorum in omnibus permiserat esse gestorum; in quibus ipse Deo cum omni pietate, siue occulte siue manifeste famulabatur.

[7] Denique cum quodam die iuxta morem simul assisterent ad orationem, iamque supplicatione finita egredi de ecclesia pararent, quasi secretioris gratiæ munus in discipulo Pontifex agnoscens, [intime amatus,] eum his verbis alloquitur: Oportet te, inquit, fili Remberte, semper illi gratias agere, qui de turbidis seculi fluctibus ad portum quietis te vocauit: ad quem quia video indubitanter te animum applicare, fateor amoris tui me affectu flagrare, eamdemque dilectionem finetenus ex mea parte circa te durare non dubites. [petens eius in cælo frui consortio,] Cui ille respondens: Indignus sum, inquit, Domine, tanta gratia tua: quia tamen hanc in me ostendis clementiam, meritis tuis apud Deum id obtineri deposco, vt in futura vita præmiorum tuorum consortium adipiscar. Tunc sanctus Episcopus (cuius mentem gratia Dei sæpius illustrari diximus, ad prænoscenda, quæ illi futura essent) his verbis dignissimi Remberti nullum quidem ad præsens dedit responsum, tertia vero die transacta, ipso iam sollicitudine fatigato cogitationum, quare scilicet ad hanc petitionem suam reticuerit Episcopus, talem ei reddidit consolationem: Iam, inquit, obtinui a Domino, vt in futuro seculo, [certior fit,] sicut petisti, ab inuicem non separemur: vbi ita æternæ beatitudinis participes erimus, si nostra nos virtute ad hanc pertingere posse non præsumamus, quod est reatus superbiæ, per quam ceciderunt, qui operantur iniquitatem: nec rursum desidia torpentes obliuiscamur, quod dicitur: In Deo faciemus virtutem. [Psal. 59. 14] Sed quotidie studeamus, vt bonum opus, sicut admonet B. Gregorius, habeatur nobis in voluntate: ac sic consequenter confidamus, quia iuxta eumdem Doctorem ex adiutorio Diuino erit in perfectione. [triduo precibus fusit.] Si autem quem mouet, hanc trium dierum dilationem ad hoc responsum fecisse Episcopum, meminerit nos prædixisse mentem eius a gratia Dei ad prænoscenda futura sæpius illuminari: de quo tamen his ipsis, quæ subiecta sunt, verbis in eius ita scriptum habetur Vita. Ad omnia ergo, quæ forte præcipua definire debebat, spatium cogitandi habere volebat; nec quicquam temere disponebat, antequam gratia Dei illustratus, in mente sua ipse sentiret quid melius esset. Sicque superna visitatione certificatus in mente sine cunctatione, quæ agenda erant, disponebat. Hæc de b Vita eius idonce nos inseruisse lector intelligat, vt ex hoc testimonio comprobaretur, nihil eum ad petitionem huius sanctissimi discipuli sui Remberti respondisee, nisi quod triduano spatio menti eius Spiritus sanctus infudit, iuxta sententiam, quam etiam superius de Actibus Apostolorum protulimus.

[8] Accedit etiam ad præsagium virtutum beati viri visio quædam, de ipso reuelata procuratori Antistitis prima mox nocte aduentus eius Hammenburg, cum ipse adhuc in prima ætate adolescentiæ fuisset. [ob visonē de eo factā,] Videbatur enim eidem procuratori, conspexisse se ipsum Rembertum sedisse in fastigio oratorij, signumque Ecclesiæ vnum, quod nos c cloccam vocamus, in cælo apparuisse, a quo ligamen lineum, vt assolet, in modum funis demissum vsque ad ipsum dependeret Rembertum: per quod ipse idem signum hilariter traxisse, & sono eius dulciter delectatus esse videbatur. Cui somnio congruam ex diuinis Scripturis interpretationem reperimus. [Exodi 28] Præcipitur Moysi a Domino, vt inter alia vestis sacerdotalis mystica indumenta, hæc etiam fiant; Deorsum, inquit, ad pedem eiusdem tunicæ per circuitum quasi mala Punica facies ex hyacintho & purpura & cocco bis tincto & bysso retorta, mixtis in medio tintinnabulis. Quare ergo hic tintinnabula adiungi præcepta sint, inferius ostenditur. [explicātur in veste Pontificis] Vt audiatur, inquit, sonitus, quando ingreditur Pontifex sanctuarium in conspectu Domini, & non moriatur. d Sacerdos ingrediens vel egrediens moritur, [tintinnabula,] si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti Iudicis exigit, si sine prædicationis sonitu incedit. Quia igitur futurum erat, vt summo Ecclesiæ gradu conscenso, vir Domini ornamentis spiritualibus eniteret; vt etiam prædicationis officium insigniter egisse probaretur, recte in fastigio templi, quod significat apicem Pontificalem, cum doctrinæ suauissimo & cælitus attracto sonitu ad conuocandam seruitio diuino sacram Christi plebem sedisse videbatur: hoc enim in huius ostensione visionis personans, attractu eius signum cæleste significare potest, quod in veste Pontificis tintinnabula monstrare probantur.

[9] Qualiter etiam cetera, quæ de Scriptura sacra proposuimus, sacerdotalis habitus ornamenta spiritualiter in se semper exhibuerit, [mala Punica,] ad profectum simul & imitationem legentibus exponere iudicauimus. Malis itaque Punicis vtebatur, in quibus multa interius grana vno foris cortice teguntur: quia ipse semper multifariam virtutum operationem vno caritatis munimine vndiqueuersum tectam gestabat. Hæc autem mala punica ex purpura & hyacintho & cocco bis tincto & bysso retorta erant: quæ cuncta illi aptissime conueniunt. [hyacinthus, purpura,] Omni enim desiderio semper quærebat cælestia, quæ per hyacinthum significantur: pro nomine Christi vsque ad martyrium paratus, quod intelligitur in purpura: amore Dei flagrans & proximi, quod per coccum bis tinctum exprimitur. [coccus bis tinctus, byssus.] Sicut byssus de terra eruta longo exercitio siccandi, tundendi, purgandi, coquendi, & nendi gramineum solet perdere & candidum in se recipere colorem; ita ipse cum magno continentiæ labore quasi natiuum exsudans humorem, ad decorem dignæ Deo puritatis, solerti ieiuniorum, & vigiliarum, & orationum, & lectionis, patientiæ & humilitatis instantia peruenit. Quibus omnibus tintinnabula habuit permixta: quia raro aliud ab illo, quam prædictarum virtutum suauissimus sonitus audiebatur, qui rursum operum eius sublimitate audientium mentibus commendabatur: sicut & sequens de illo huius opusculi textus manifestius ostendet.

[Annotata]

a Potissimum capp. 1, 2, 4, 12, & 16. Certe num 69 ita legitur: Dominus seruum suum Anscharium, non iam, vt prius per somnium, sed apertius consolari dignatus est.

b Hæc in Actis S. Anscharij omisit Rembertus, quod ad suam spectarent laudem.

c Clocca, [Clocca] pro Campana, etiam in Vita S. Anscharij legitur nu. 50, vbi de ea egimus.

d Ea descripta sunt ex lib. 2. Curæ Pastoralis S. Gregorij Magni cap. 4.

CAPVT III.
Anima, eius ieiunio, ex Purgatorio liberata. Obitus S. Anscharij.

[10] Cvm adhuc esset in obsequio decessoris sui Domini Anscharij, [Vt ex purgatorio Presbyterū liberet,] apparuit ei Presbyter Arnulphus iam diu defunctus, & percunctanti de eius causa in alterius seculi vita, dolenter respondit: Ego, inquiens