Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar I           Band Februar I           Anhang Februar I

5. Februar


V FEBRVARII.

SANCTI QVI NONIS FEBRV. COLVNTVR.

Sancta Agatha, Virgo Martyr, Catanæ in Sicilia.
S. Theodula, Martyr, Anazarbi in Cilicia.
S. Boëthus, Martyr, Anazarbi in Cilicia.
S. Euagrius, Martyr, Anazarbi in Cilicia.
S. Macarius, Martyr, Anazarbi in Cilicia.
Alii Martyres, Anazarbi in Cilicia.
S. Reuocatus, Martyr in Africa.
S. Saturus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Gelasius, Martyr in Africa.
S. Legontianes, Martyr, Teate in Aprutio.
S. Domitianus, Martyr, Teate in Aprutio.
Sancti Martyres in Ponto.
S. Calamanda, Virg. Mart. in Catalania.
S. Agricolaus, Episc. Traiectensis in Belgio.
S. Auitus, Episc. Viennensis in Gallia
S. Ingenuinus, siue Genuinus, Ep. Sabionensis in Tiroli.
S. Bertulphus, Abbas, Rēticȩ in Belgio
S. Indractus, Martyr, Glastoniæ in Anglia.
S. Dominica eius soror, Martyr, Glastoniæ in Anglia.
Socii IX Martyres, Glastoniæ in Anglia.
S. Vodalus, cognomento Benedictus, Suessione in Gallia.
B. Domitianus, sive Tuitianus, Dux, Milstadii in Carinthia.
B. Maria eius vxor, Milstadii in Carinthia.
Puer anonymus, Milstadii in Carinthia.
S. Polyeuctus, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Albinus, sive Albuinus, Ep. Brixinen. in Tiroli.
S. Adelheidis, Virgo, Vilicæ in diœc. Colonien.
S. Agatha Hildegardis, Palatina Carinthiæ.
S. Petrus Baptista, Sacerdos Ord. S. Francisci, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Martinus de Aguirre, Sacerdos Ord. S. Francisci, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Franciscus Blancus Sacerdos Ord. S. Francisci, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Philippus a Iesu, Ord S. Francisci, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Gonsaluus Garcia, laicus, Ord. S. Francisci, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Franciscus a S. Michaële, laicus, Ord. S. Francisci, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Paulus Michi, Societatis Iesu, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Ioānes Soan, alias Goto, Societatis Iesu, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Iacobus, sive Didacus, Kisai, Societatis Iesu, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Cosmus Tachegia, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Michaël Cozachi, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Paulus Ibarchi, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Leo Catasumarus, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Ludouicus, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Antonius, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Matthias, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Bonauentura, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Thomas Cozachi, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Ioachimus Saccachibara, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Franciscus, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Thomas Danchi, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Ioannes Chimoia, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Gabriel, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Paulus Suzuchi, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Caius Franciscus, Martyr, Nangasachi in Iaponia.
S. Petrus Suchegirus, Martyr, Nangasachi in Iaponia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Theodosius in Scopulo siue ἐν σκοπέλῳ, in Menæis Græcorum refertur hoc die. Egimus de eo XI Ianuarij, cum iisdem Menæis, vt quidem remur. Nam quæ isthic de Theodosio, eadem hic prædicantur; Antiochiæ nobili genere ortum, relicta patria, in monte exiguam cellam incoluisse, indutum cilicio, catenis ceruicem, lumbos, manus ligatum; rediisse demum in patriam, metu hostium, qui isthic Agareni nominantur, hic Isauri, consentanee ad ea quæ & Theodoretus scribit. Si idem ille qui hic, cur duobus diebus locetur, haud coniicimus; si diuersus, quæ illic ex Theodoreti Philotheo & Moschi Prato spirituali relata sunt, ad hunc debent transferri, de hoc nimirum ab iis scripta: at de illo aliud nihil occurret dicendum, quam quæ eadem Menæa illo die XI Ianuar.
S. Mauri Abbatis Translationem aliquam refert hoc die Saussaius: quæ nobis haud nota, vt in præfatione ad historiam Translationis nu. 3 diximus XV Ianuar.
S. Liberatæ Virginis in Monte Caluo transitus hoc die consignatur a Saussaio in Martyrol. Gallic. De ea & S. Oliueria sorore egimus III Febru.
S. Fortunatus Martyr in duabus Bedæ editionibus iungitur sanctis Martyribus Felici, Saturnino &c. de quibus infra: abest tamen a Bauaricis duobus Bedæ MSS. exemplaribus, ideoq; hic a nobis omissus.
S. Felicia Virgo Caralitana & Martyr refertur a Dionysio Bonfant in Triumpho SS. Sardiniæ lib. 7 cap. 10. qui eius corpus an. MDCXXVII, XIII Martij inuentum testatur, conditum in lateritio tumulo, qui marmorea tabula opertus, hanc exhibebat ei incisam epigraphen: Hic iacet B. M. Felicia; quæ bixit plus mn. annorum VIII. requiebit in pace Non. Februar. † . At quia necdum comperimus, quæ de numerosis illis Diuorum reliquiis nostra ætate apud Sardos repertis, Apostolicæ Sedis sententia sit, hanc aliosq; tantisper omittimus.
S. Pupaquius Caralitanus hoc die martyrio coronatus sub Diocletiano asseritur a Dionysio Bonfant lib. 12 Triumphi SS. Sardiniæ cap. 18. corpusq; inuentum VII Octobris, an. MDCXXI, cum hac inscriptione: Hic iacet B. M. Pupaquius: vixit annis plus XLI. requiebit in pace sub D. nons Febrs. Exspectamus, vti iam diximus, de plerisque illis reliquiis nuper in Sardinia repertis, iudicium Apostolicæ Sedis.
S. Adiutus Ep. Viennensis a Petro de Natalib. lib. 3 cap. 86 & Maurolyco memoratur. Auitus est, de quo fuse infra agemus hoc ipso die.
Audentia mater S. Auiti, ab mariti S. Isicij thoro, mutuo consensu, seiuncta, continenter & sancte plures annos vixit: an, vt filius ac maritus, in Diuorum sit tabulas relata, necdum comperimus.
Fuscina, soror S. Auiti Ep., sanctimoniales extitere, virtute illustres, ab eoq; prolixe commendatæ; an vspiam publica veneratione cultæ, nescimus. De iis infra agemus ad eius Vitam § 1.
Fuscina senior, Seueriana, Aspida, eiusdem consanguineæ, sanctimoniales extitere, virtute illustres, ab eoq; prolixe commendatæ; an vspiam publica veneratione cultæ, nescimus. De iis infra agemus ad eius Vitam § 1.
S. Geminus Ep. Nisibensis, refertur a Constantino Ghinio in Natalib. SS. Canonicorum, ex Ioanne de Nigraualle Præmonstratensi. Nobis ignotus est; nisi sit fortaßis S. Genuinus, siue Ingenuinus, Ep. Sabionensis: nam & is Geminus legitur appellatus a quibusdam.
Agnellus Tridentinus, Fonteius Feltriensis, Iunior Veronensis, Laurentius Bellunensis, Maxentius Iuliensis, Orontius Vicetinus, Agnellus Equilinus, Hadrianus Polensis, Petrus Altinensis, Rusticus Taruisinus, Episcopi, a Petro de Natalib. lib. 3 cap. 85 Sancti appellantur; ac deinde in Indice totius operis singillatim referuntur, non indicato tamen cuiusquam eorum natali die. At priores sex subscripsisse leguntur epistolæ pseudosynodi in Mariano, & schismate a Romana Ecclesia separati fuisse. Verum Petrus synodum illam, Paulum Warnefridi Aquileiensem Diaconum secutus, legitimam credidit: addiditq; posteriores quatuor, quorum duo sunt ab ipso Paulo nominati. Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, Agnellum Tridentinum Nonis Februarij refert cum S. Ingenuino; cuius vt schismatis socius fuit, sic fortaßis & resipiscentiæ. Ianus Pyrrhus Pincius lib. 2 de Vitis Pontificum Tridentinorum, vbi eum XXIV recenset, nihil de sanctimonia eius publicitus testata memorat. Ipse quoque Ferrarius in generali Catal. SS. vbi Angelum scribit, fatetur neque coli illum, neque in tabulis Ecclesiæ Tridentinæ descriptum legi. Extat luculentus catalogus Sanctorum Ecclesiæ Veronensis ab Augustino Valerio Ep. Veronensi contextus: nullus in eo Iunior. Nominatus est is quidem in Catalogo, quem Baptista consecit, Episcoporum Veronensium, sed absque Sancti titulo; decessorq; fuisse dicitur S. Senatoris, de quo egimus VII Ianuarij. De horum vero Episcoporum schismate plene infra agemus in Vita S. Ingenuini Ep. Sabionensis.
S. Constantius, quibusdam Constantinus dictus, Sabionensis Episcopus, S. Ingenuini successor hoc die anniuersaria memoria celebrari traditur a Ghinio in Natalib. SS. Canonicorum. Negat Raderus, licet Sanctus vocitetur, sacris Fastis Ecclesiæ Brixinensis inscriptum, vt plenius infra dicemus in Vita S. Ingenuini hoc die, § 5 nu. 39 & 40.
Babylonius Diaconus & Confessor Pictauis, extat inscriptus Additionibus ad Vsuardum ab Hermanno Greuen Carthusiano, & MS. Florario. Ignotus nobis, & ipsi Andreæ Saussaio, diligentißimo Gallicanorum Sanctorum collectori, atque Henrico Ludouico Castanæo Ep. Pictauensi in Livaniis Pictonicis, & in eas Notationibus.
S. Ioannes Iunior asceta refertur hoc die ab Octauio Caietano in Idea operis de SS. Sicliæ. Quia nusquam adhuc de eo quid legimus, tantisper, dum illa prodeant Caietani monumenta, eum hic omittimus.
Buo memoratur quidam a Dempstero lib. 2 hist. Eccl. gentis Scotor. in Islandiam, religionis Christianæ isthic disseminandæ gratia, cum S. Erlulpho profectus, ac Sanctus ab eo appellatur. Colganus recitatis Ionæ Arngrimi verbis, Hibernis eum asserit, ac Beatum vocat hoc die: quo & a Dauide Camerario Scoto refertur, ac Sanctus dicitur. Nil amplius nobis de Buone, quam supra de Erlulpho liquet: quamquam eius in destruendis idolis ardor animi ab Arngrimo iam citato, Islandicorum scriptore, sed heterodoxo, celebretur.
Fingenius quidam, apud Meurißium in historia Episcopor. Metensium, gente Hiberniensis, præfectus est ab Adalberone II monasterio S. Symphoriani, quod idem Antistes reædificarat. Colganus hunc Beatum indigetat, & refert hoc die, Fingenumque vocat, qui apud Meurißium, & in diplomate Ottonis III quod recitat, Fingenius est. Nullo tamen argumento probat Colganus, inter Sanctos aut Beatos referendum, nisi quod eius nominis quidam in MSS. Hibernicis hoc die memoretur, & virtuosus appelletur. Ideoq; merito hunc omittimus.
Bertrada Virgo, Gerberta mater eius, prima soror, altera mater S. Adelheidis, vna cum ea Sanctis annumerantur ab Hermanno Greuen Carth. Colon. Et Gerberga quidem (ita enim vulgatius scribitur) etiam ab aliis Beata appellatur, vt infra dicemus ad Vitam S. Adelheidis in præfat. nu. 5. De vtriusque sanctitate cap. 1 nu. 3 & cap. 2 nu. 5. Verum neque an illis hic palam honos habeatur, nec quo die, adhuc comperimus.
Ingela Virgo, memoratur ab Hermanno Greuen in Addit. ad Vsuardum, & MS. Florario. Nobis ignota. Angelam sonat nostrate Teutonica lingua.
Beneuenutus Ord. S. Francisci laicus, Beatus appellatur a Gonzaga I par. histor. Seraphicæ in Beatis Ordinis, a Petro Rodulphio Toßianensi, & Arturo a Monasterio in Martyrol. hoc die, diciturq; miraculis claruisse, quorum nonnulla Pisanus commemorat lib. 1 Conformitat. fructu, parte 2. Quiescit Recineti in Piceno. Haud scimus an Cælitum ei honores, Sedis Apostolicæ iudicio, habeantur.
Christophorus Papiensis, Ordinis Minorum laicus, paupertatis, humilitatis, patientiæ, laborum, atque continentiæ summus amator fuit, vt tradit Franciscus Gonzaga de origine Seraphicæ religionis par. 2, conuentu 12 prouinciæ S. Francisci. Ludouicus Iacobillus to. I de SS. Vmbriæ refert illum hoc die, & Beatum appellat, secutus Arturum in Martyrol. Franciscano, & Danielem Perusinum in Catal. SS. & BB. Ord. Minorum, edito an. MDCIX. Hunc nos non vidimus: Arturus non satis probat, Beatum palam haberi: neque hoc satis esset, absque Sedis Apostolicæ indulto, cum non nisi sub annum MDXL obierit, in Burgo sancti Sepulchri. Gonzaga certe non appellat Beatum, sed Fratrem dumtaxat.
S. Andreas Abbas Elnonensis memoratur hoc die ab Hugone Menardo in Martyrol. Benedictino, & ab Saussaio in Gallicano. De eo agemus VI Februarij.
S. Drausus Ep. Conf. refertur hoc die in quodam manu recenti exarato codice. Drausius est Ep. Suessionensis, qui colitur V Martij.
S. Martini Ep. Dumiensis inuentio contigit an. MDXCI, V Februarij. De eo agemus ad XX Martij.
S. Quirini, S. Pantaleonis Martyrum transportatio consignata est hoc die in MS. Martyrologio Ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus Coloniæ: apud alios, VI Februarij. Corpus S. Pantaleonis attulit Coloniam Hadamarus Abbas Fuldensis, cum a S. Brunone Romam ad pallium obtinendum missus esset. S. Quirini reliquiæ aliquæ ibidem in Tuitiensi S. Pantaleonis cœnobio asseruantur, claræ miraculis. De S. Quirino agemus XXX Aprilis.
De S. Pantaleone XXVII Iulij.
S. Isidorus Alexandrinus Martyr, a Cardinale Baronio ad hunc diem Martyrologio Romano inscriptus est: cum idem sit, cuius nomen iam olim & in Romano & in omnibus aliis Martyrologiis legebatur Idibus Maij; in Græcorum Menæis pridie. Quare & nos eum reiicimus in XV Maij.
S. Remaclus, monachus monasterij S. Eligij, refertur hoc die in quodam MS. Martyrologio monastico, non admodum antiquo. Haud alius nobis notus Remaclus, quam Traiectensis Episcopus, S. Amandi successor, antea in Solenniaco S. Eligij cœnobio monachus, cuius Vitam dabimus III Septemb.
Virginis vnius e S. Vrsulæ sodalitio corpus hoc die in Marcolensi cœnobio susceptum scribunt Gelenius & Saussaius: sed perperam hic virginale asceterion id vocat. Si Maricolense intelligunt, non procul Landriciaco oppido, est id virorum Ordinis Benedictini: si Mareolense iuxta Atrebatum, est Canonicorum regularium. Atque huc translatum illud corpus an. MCCLXI, Nonis Februarij, tradit Raißius in Hierogazophylacio Belgico, & Crombachius noster historiæ Vrsulanæ lib. 8 cap. 23, qui tamen perperam Marcolense, pro Mareolensi, scribit. De his sanctis Virginibus agemus XXI Octobr.
S. Andreæ Apostoli episcopatus in Patris vrbe Achaiæ ordinatio consignatur hoc die in vetustis Martyrologiis, MS. S. Hieronymi, siue veteri Romano, MS. Treuirensi, Bedæ vulgato, Rabani, Notkeri: eius & Saussaius meminit hoc die. Nos ad XXX Nouemb.
F. Ioannes, appellatus Bonus Cocus monasterij Viridis vallis in Sonia silua, hoc die adscriptus est Martyrologio manu exarato, sed non antiqua. Hic est Ioannes de Leewis, quem huic quoque diei aßignat Rosweydus in Fastis SS. & Ferrarius in generali Catalogo. Obiit, vt Miræus & Molanus tradunt, XXII Ianuarij, quo die a Raißio refertur. Nos de eo agemus, cum de Ioanne Rusbrochio eiusdem cœnobij Priore, II Decemb.
S. Ioannes Confessor Ord. Canonicorum regularium, hoc die inscriptus est Martyrologio Anglicano a Ioanne Wilsono, qui Fastos Rosweydi nostri citat. Sed Ioannis, quem diximus, Boni Coci, cognomentum de Leewis Wilsonum fefellit, vt Lewes Sussexiæ oppido, aut certe Lewensi Rapo, siue districtu circumsito, oriundum illum crederet, aut ibi commoratum, ideoq; cognomen adeptum. Eum Ferrarius quoque vt diuersum a nostrate Ioanne de Lewis refert, his verbis: In Anglia S. Ioannis Confess. Citat Martyrol. Anglicanum, & (quod ridiculum est) Rosweydum in Catal. SS. Britanniæ, qualem Rosweydus nullum edidit.
S. Platianus, aut (vt legendum censet Athanasius Kircherus noster) Felicianus, Papa Romanus sub Claudio, refertur in MS. Martyrol. Coptico collegij Maronitarum Romæ. Videtur S. Eutychianus esse, aut S. Felix 1. Et hic quidem Claudio II & Paterno Coss. anno Æræ vulgaris CCLXIX pontificatum adeptus, sed Aureliano Imp. 11 & Capitolino Coss. anno Chr. CCLXXIV martyrium fecit: eiq; succeßit S. Eutychianus, qui colitur VIII Decemb.
S. Felix XXX Maij.
Memoria aliquorum Sanctorum antiqui Testamenti:, S. Abrahami Patriarchæ & Sacerdotis, cui prima expresse facta est promissio Christi Saluatoris., S. Saræ eius vxoris., S. Melchisedechi Sacerdotis & Regis Hierosolymorum, secundum cuius ordinem, teste Dauide, Christus factus est Sacerdos in æternum., S. Loth filij fratris S. Abrahami., S. Isaaci Patriarchæ, filij & hæredis S. Abrahami, qui natus est patre centum annorum, & matre Sara LXXX annorum., S. Rebeccæ eius vxoris., S. Iacobi eorum filij., S. Rachelis, S. Liæ, huius vxorum., S. Rubeni, S. Simeonis, S. Leui, S. Iudæ, S. Issachar, S. Zabulonis, S. Gadi, S. Aser, S. Dan, S. Nephthali, S. Iosephi, S. Beniamin, XII Patriarcharū illorum filiorū, e quibus proueniūt XII tribus filiorum Israël. Præcipue memoratur S. Iosephus, qui prȩmissus in Ægyptū, præfuit domui Regis, ac familiȩ omni in Ægyptū euocatæ præbuit salutem., S. Ephraim, S. Manassis, filiorum S. Iosephi. Ita e lib. 3 Catalogi Sanctorum Petri de Natalibus, Martyrologium Sarisburiēse Richardi Witfordi hoc die. Agitur de iis fere omnibus in Menæis Græcorum Dominica ante Natiuitatem Christi, & referuntur XIX Decembris. [Psal. 109. 4] Seorsim mentio est de S. Abrahamo IX Octobris, vbi & poterit de S. Sara vxore agi. imo & de S. Melchisedecho, nisi alius occurrat dies. S. Loth patruo adiungunt Græci in Menæis die IX Octobris. At quod magis miramur, reliqui seorsim non memorātur in Fastis Græcorum, neque vspiā in tabulis Ecclesiasticis Latinorum, nō Isaacus olim instar Christi obediens vsque ad mortem, non Iacobus a Deo Israël vocatus, quia contra Deum fortis; quorum vti & Abrahami iampridem mortuorum appellatione gloriatur Deus, dicens sæpius: [Gen. 32. 28] Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. & Christus addit: Non est Deus mortuorum, sed viuentium. [Exodi 3. &c.] Et reliqui Patriarchæ sunt Duces signatorum, quorum singuli duodecim millia signati ex omni tribu filiorum Israël in Apocalypsi referuntur. [Matt 22. 32, Apoc. 7] De quibus omnibus, nisi commodior interea occurrat dies, agendum erit cum Græcis XIX Decembris.
S. Tropus Episc. Confess. in quodam MS. Martyrol. ponitur hoc die additis his verbis: in ciuitate Arelatensi. vnde colligimus S. Trophimum esse, qui colitur XXIX Decemb.

DE S. AGATHA VIRG. MART. CATANÆ IN SICILIA

A. Chr. CCLI.

Præuius ad Acta commentarius.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Agathæ natalis, martyrij tempus.

[1] Catana Siciliæ vrbs, ad Ionium sita pelagus, Ætnæq; horrifici montis radices, ab Græcis condita, iisdemq; diu habitata, dein & Campanis; sed colonia demum ciuium Romanorum amplificata, vt Plinius testatur lib. 3 cap. 8, ipsaque Messana, Strabonis geographi æuo, Augusti scilicet Tiberiiq; temporibus, [Catanæ gloria S. Agatha,] frequentior; etiamnum inter tres totius insulæ celeberrimas Panormum Messanamq; numeratur. Ac multa ostentat illa quidem decora antiquitatis; nullum tamen præclarius Agatha Virgine ac Martyre: quam propterea Græcum Menologium ac Menæa merito Κατάνης τὸ καύχημα, Catanæ gloriationem compellant; Rocchus Pirrus Siciliæ sacræ to. 2 Notit. 1 Eccl. Catanen. nu. 3, totius Siciliæ decus & ornamentum immortale: eiusq; corpus sanctissimum Mauritius Ep. in historia Translationis infra num. 1, totius Siciliæ pignus & amabile patrocinium.

[2] Eius numen, vt loquitur Thomas Fazellus de reb. Siculis decade 1 lib. 3 cap. 1 tamquam Catanæ vrbis tutelare, [colitur illic,] maximo totius Siciliæ virorum ac mulierum conuentu, Nonis Febr. quam religiosissime colitur. Neque Catanæ solum illius eo die celebratur natalis, [& vbiq;,] sed, vt ante CCL annos scripsit in Calendario Ecclesiastico generali Radulphus de Riuo Tungrensis in Belgio Decanus, [5 Febr.] vbique ex Sicilia Agathæ V. & M. IX Lect. Est antiquißimis Martyrologiis ad eum diem illius adscriptum nomen. Ita vetustißimum Romanum, quod sæpius sub S. Hieronymi nomine citauimus: In Sicilia, ciuitate Catenas, nat. Agathæ Virg. Consonat aliud ab Heriberto Rosweydo nostro editum: S. Agathæ Virg. apud ciuitatem Catanensium. & Richenouiense, siue Diuitis Augiæ: Sicilia, in Cathana ciuitate, passio S. Agathæ V.

[3] Fusius Vsuardus: Apud Siciliam, ciuitate Catanensium, natalis S. Agathæ Virg. & Mart. quæ post alapas & carcerem, post equuleum & tortiones, [vt ex Latinis Martyrologiis patet,] post mamillarum abscissionem, post volutationem in testulis & carbonibus, tandem sub Iudice Quintiano martyrio consummata est. Ado Ep. Viennensis in libello de festiuitatibus sanctorum Apostolorum, & reliquorum qui discipuli aut vicini successoresque Apostolorum fuerunt, S. Agathæ Acta, quæ infra dabimus, paullum contracta exhibet; in Martyrologio vero ista habet, quæ & in MSS. variis, etiam Bedæ nomine prætitulatis, leguntur: Apud Siciliam, ciuitate Catinensium, passio S. Agathæ Virg. sub Decio Imp. Proconsule Quintiano: quæ post alapas & carcerem, post eculeum & tortiones, post mamillarum abscissionem, sed a Domino sanationem, post volutationem in testulis & carbonibus, tandem in carcere consummata est. Quæ Ado & Vsuardiis, eadem exprimunt pleraque alia, etiam recentiorum, Martyrologia; contractius quædam, alia diffusius. Wandelbertus Prumiensis, qui ante ⅠƆCCC annos vixit, hæc de ea canit:

Sicaniæ populos Nonis sibi subdit Agathes
Virginis eximio virtus celebrata decore.

[& Gracis:] Eamdem referunt hoc die Græcorum Menæa, Menologium, Anthologium.

[4] In vulgato Bedæ Martyrologio, itemq; Rabani, & MSS. monasteriorum Lætiensis, S. Martini Tornaci, S. Cyriaci Romæ, atque Aquisgranensi, & aliis quibusdam, [non sub Diccletiano passa,] libroq; S. Aldelmi de laudibus virginitatis, non sub Decio, sed sub Diocletiano adepta palmam dicitur. Id quod ita annotat refellitq; peruetus MS. Martyrologium monasterij S. Maximini, cetera cum Rabano vt plurimum congruens: Apud Siciliam, ciuitate Catinensium, passio S. Agathæ Virg. sub Decio Imperatore, Proconsule. Quintiano. (Alij habent sub Diocletiano, sed falsum esse ipse passionis textus ostendit:) quæ post alapas & carcerem &c. Acta Latina, [sed sub Decio, tertium Consule,] quæ infra ostendemus probatißima censeri, referunt passam sub Decio Imp. ipso Decio ter Consule. Baronius in Notis ad Martyrol. ex iisdem Actis, & in Annal. ex S. Pionij Actis, eumdem tertium Decij consulatum admittit, licet in eo a nobis discrepet, quod ad annum Christi CCLIV referat. Dissentiunt magis etiam a nobis, & quandoque a se ipsis, qui nullos certos characteres secuti, nunc huic nunc illi anno Christiadscribunt sanctæ huius Virginis martyrium.

[5] Ita breuiter ordinandi consulatus Decij. Inuasit imperium Æmiliano II & Aquilino Coss. anno Æræ vulgaris CCXLIX, eodemq; anno alterutri Consulum, suffectus est. Anno CCL, Decio II & Grato Coss. [siue anno Chr. 251.] vti ex libro de Romanis Pontificibus ad XX Ianuarij diximus, occisus est S. Fabianus Papa, ipso initio persecutionis. Tertius igitur consulatus incidit in annum Christi CCLI, qui vulgo Decio II & Etrusco Coss. alibi duobus Deciis Coss. signatur. Eo anno, Consule tertium Decio Augusto, supra 1 Februarij diximus S. Pionium martyrij lauream adeptum. Alibi quoque mentio fit quarti consulatus Decij parentis, ac secundi Decij Cæsaris, quem nimirum inierunt CCLII Christi anno, quo ambo perierunt, cum imperasset pater menses XXX, vti Aurelius Victor scribit.

[6] Hæc de S. Agathæ martyrij anno. de dic consentiunt omnes, Nonis Februarij contigisse. Tamen quod iam citauimus vetus Martyrologium Romanum, siue S. Hieronymi, [refertur iterum 12 Iulij.] iterum XII Iulij ista habet: Sicilia ciuitate Cathena Agathæ. An hæc alia fortaßis iunior? an potius aliqua tunc contigit S. Agathæ reliquiarum olim translatio, aliaue celebritas? Posterior translatio, quæ anno MCXXVI facta, XVII Augusli recolitur, vt infra dicemus.

§ II S. Agathæ celebritas ex scriptis SS. PP.

[7] Sanctus Damasus, qui quarto Christi seculo, Valentiniano imperante, Romanam rexit Ecclesiam, hunc in S. Agatham hymnum cecinit, quo breuiter illius Acta complexus est. [Hymno honorata a S Damaso,]

      Martyris ecce dies Agathæ
Virginis emicat eximiæ,
Christus eam sibi qua sociat,
Et diadema duplex decorat.
      Stirpe decens, elegans specie,
Sed magis actibus atque fide,
Terrea prospera nil reputans,
Iussa Dei sibi corde ligans,
      Fortior hæc trucibusque viris,
Exposuit sua membra flagris.
Pectore quam fuerit valido
Torta mamilla docet patulo.
      Deliciæ cui carcer erat,
Pastor ouem Petrus hanc recreat.
Lætior inde magisque flagrans
Cuncta flagella cucurrit ouans.
      Ethnica turba rogum fugiens,
Huius & ipsa meretur opem:
Quos fidei titulus decorat,
His Venerem magis ipsa premat.
      Iam renitens quasi sponsa polo, Pro misero rogita Damaso:
Sic sua festa coli faciat,
Sic celebrantibus vt faueat.

[8] S. Damaso suppar fuit S. Ambrosius. Huius extat to. 1 Liturgicorum Latinorum, præter alia hæc Præfatio in nat. S. Agathæ: Æquum & salutare. [Præfatione a S. Ambrosio] Nos te in hoc præcipue die, digna laude præconij canere, in quo Agatha triumphans, hostia tuæ maiestati oblata est. Cui tantam contulisti victoriam, vt ipsa sæua & aspera victricem tremerent tormenta. Cuius lampas coruscis emicat fulgoribus, vt reseratas poli ingredi valeat ianuas. O felix & inclyta Virgo, quæ meruit Domini pro laude fidelis martyrium sanguine clarificare suum! O illustris & gloriosa, gemino illustrata decore, quæ inter tormenta aspera, cunctis præclara miraculis, & mystico pollens suffragio, Apostoli tui meruit visitatione curari! Hanc Christo nuptam susceperunt Angelorum agmina, quæ mentis eius sanctitatem indicarunt, & patriæ liberationem. Per eumdem Christum. [& S. Gelasio,] Extat & alia S. Gelasij Papæ præfatio in iisdem Liturgicorum libris.

[9] Ibidem Lectionarius est, S. Hieronymo adscriptus, in quo ista habentur: [Officio a S. Hieronymo,] Non. Febr. natal. S. Agathæ Virg. Lectio libri Sapientiæ: Confitebor tibi Domine Rex. Sequent. S. Euang. secundum Matth. Simile est regnum cælorum X Virg. Idem Euangelium aßignat huic festo Kalendarium Romanum nongentis annis antiquius, ex MS. codice monasterij S. Genouefæ Parisiis nuper editum ab Ioanne Frontone eiusdem monasterij Canonico regulari & in Academia Parisiensi Cancellario. [quod nunc mutatum;] Mutauit homiliam Pius V Pont. Max. cum Euangelio, quod nunc legitur ex cap. XIX S. Matthæi: Accesserunt ad Iesum Pharisæi. Ob præclara porro Agathæ merita, dicuntur Psalmi in toto Officio de communi Sanctorum virorum: [Canoni inserta a S. Gregorio,] quod Barth. Gauantus annot auit. Meminit quoque festi S. Agathæ S. Gregorius in libro Sacramentorum, & in Antiphonario: idemq; Canoni Missæ nomen illius inseruit.

[10] In libro Soliloquiorum animæ ad Deum, qui extat to. 9 Operum S. Augustini, estq; (iudice Bellarmino in lib. de scriptorib. Eccl.) pius & doctus & Augustini ingenio non indignus, [laudata a S. Augustino,] licet neque a Poßidio numeretur inter eius scripta, neque a Beda citatus reperiatur; in eo igitur libro cap. 12 mentio fit S. Agathæ, et si nomen eius non exprimitur: Hanc tuam dulcedinem ineffabilem, inquit, & illa gustauerat Virgo, de qua legimus, quod lætissima & glorianteribat ad carcerem, quasi ad epulas inuitata. Quæ eadem habentur in Actis Latinis Quæst. 1 nu. 6. Eiusdem ita meminit Venātius Fortunatus lib. 8 car. 4 quod est de virginitate: [S. Venantio Fortunato,]

Et Iustina, simul consociante Thecla.

[11] S. Aldelmus, Schireburnensis in Anglia Episcopus, in libro quem carmine conscripsit de laude Virginum, cap. 32 S. Agathæ certamen celebrat, & aliquanto elegantius in libro de laudibus virginitatis cap. 22. At 23 capite ita scribit: [S. Aldelmo:] Mihi quoque operæpretium videtur, vt S. Agathæ rumores, castissimæ Virginis Luciæ præconia subsequantur: quas Præceptor & pædagogus noster Gregorius in Canone quotidiano, quando Missarum solennia celebrantur, pariter copulasse cognoscitur, hoc modo in catalogo Martyrum ponens; Felicitate, Anastasia, Agatha, Lvcia: quatenus nequaquam litterarum serie sequestrentur, quæ contribuli populo apud Siciliam genitæ, simul cælesti gloria gratulantur. Quorum verborum sententiam non recte assecutus Rocchus Pirrus in cit. Notit. Eccl. Catan. nu. 4 ita de Aldelmo scribit: [quatenus hic S. Gregorij discipulus?] Qui a D. Gregorio (vt ipse ait) fidei documenta edoctus est, & baptismi sacramentum suscepit. Non id sane voluit S. Aldelmus, sed, vt alij paßim, S. Gregorium agnouit communem gentis Anglorum Magistrum, qui primus ad eam Euangelij prædicatores miserit.

[12] Ceterum mortuus est S. Aldelmus anno ⅠƆCCIX, cum Ecclesiæ Schireburnensi annis quatuor strenuissime præfuisset, vti auctor est Beda lib. 5 cap. 19. Abbas vero anno ⅠƆCLXXV constitutus erat cœnobij, [100 annis eo iunior,] quod tunc Maildulfesburchdicebatur, postea Malmesbury: in quo videlicet loco a primo æuo infantiæ, atque ab ipso tirocinio rudimentorum liberalibus litterarum studiis eruditus, & in gremio sanctæ matris Ecclesiæ nutritus vitam duxerat; vti constat ex Leutherij Episcopi diplomate apud Willielmum Malmesburiensem lib. 1 de gestis Regum Angl. cap. 2. [ab infantia eruditus in monasterio S. Maildulphi,] Et vero si temporibus S. Gregorij, qui anno ⅠƆCIV obiit, ea ætate fuit Aldelmus, quæ fidei doctrinam capere posset, cur non prius tanta vir eruditione ac sanctimonia, nec nisi annos natus minimum CX ad infulas est admotus, cum esset tamen Præsulum idoneorum doctorumq; magna penuria? Sub S. Maildulpho, a primo æuo infantiæ institutus est Aldelmus; non ante annum ⅠƆCXXXVI Christi, vt ex citato Willielmo colligere est. [non ante an. 636.] Ait enim eo anno, post aduentum B. Augustini Anglorum Apostoli XL, primum conuersos esse Cinegislum & Quicelmum Occident alium Saxonum Reges per S. Birinum, vt non videatur tanto ante in eorum, decessorisue Ceolfi regno monasterium ceu publicum sacrarum litterarum gymnasium extitisse. De S. Aldelmo agemus XXV Maij, de S. Maildulpho XVIII Aprilis, III Decembris de S. Birino.

§ III S. Isidori Hispalensis, vt creditur, Hymnus duplex in laudem S. Agathæ.

[13] Testatur Baronius in Notis ad Martyrologium, duos hymnos scriptos legi in Breuiario Toletano S. Isidori, quibus canuntur S. Agathæ triumphi. Obiit S. Isidorus minimum LXX ante S. Aldelmum annis, [Hymni S. Isidori de S Agatha,] sub extrema Heraclij Imp. tempora. Eius scripta a variis recensentur: edita quoque sunt typis; & in his forte aliena quædam illi adscripta. In neutra classe est Toletanum illud Breuiarium, quod Muzarabum vocant, vel qui in eo recitari dicuntur hymni. Illud nos Breuiarium necdum vidimus. Hymnos de S. Agatha, [qui non sunt cum eius operibus editi.] qui ei ad scribuntur, nacti aliunde sumus, editos & manu exaratos: quos hic damus, sub eius nomine, vt accepimus; rudes illos quidem, sed antiqua ac sancta simplicitate gratiosos.

Hymnvs I

[14]

Adesto plebs fidissima:
      Venustum festum gratia
      Laudem deprome carmina,
      Christoque vota maxima.
Beata Virgo Agatha
      Fide * & clara germine,
      Mundi refellens noxia,
      Adepta est cælestia. [S. Agathæ prædicans genus,]
Hæc gnauiter Christum amans,
      Ipsumque solum prædicans,
      Extenta iussu Præsidis
      Arctatur in imo carceris.
Sæui furore Iudicis
      Christi puella teritur: [constantiā in tormentis,]
      Sed Virgo sancta impiis
      Libare renuit aris.
Tunc demum Martyr acrius
      Afficitur verberibus:
      Pectoris papilla tollitur,
      Castumque corpus tunditur.
Reddit papillam integram,
      Curatque omnia vulnera
      Magnus sed Christi Senior,
      Disrupit claustra carceris.
Sic sic puella sanctior
      Tanto adepta præmio,
      Genu orando flectitur,
      Funditque cælo spiritum. [obitum,]
Mox namque clarus iuuenis
      Tabellam scriptam deferens, [epitaphiū]
      Mente sancta pronuntians
      Defensionem Patriæ.
Nam montis Ætnæ incendium
      Cursu dum rapidissimo
      Ad Vrbem pronum flectitur, [miraculū per velū;]
      Claret puellæ meritum. Tunc e sepulchro Martyris
      Plebs sacrum velum deferens;
      Cuius pia præsentia
      Extinguit mox incendia.
Iam Virgo nunc sanctissima
      Plebi fideli proroga
      Peccatorum indulgentiam,
      Pacis reddendo commoda.
Quæ olim conciues tuos
      Magno ab igne eruis; [eamq; inuocans.]
      Tu redde nos iam liberos,
      Iugo remoto pessimo.
Sic cunctis sit fidelibus
      Locus quiete placidus,
      Tutelam præsta orphanis,
      Subsidiumque viduis.
Præsta Pater pissime,
      Patrique compar vnice,
      Cum Spiritu paraclito
      Regnans per omne seculum, Amen.

Hymnvs II

[15]

Festum insigne prodiit,
Chorus cum voces in aula resonet,
Cunctorum Deo dicata plebs alterna
      Tota pandite vota.
Hæc Virgo sacra, germineque clara
Seculi cuncta respuit caduca,
Christum secuta, acriori pœnæ
      Subdidit membra.
Iudex iniquus ipse Quintianus
Virginem sanctam Agatham cum vidit,
Decem malignis fæminis obscœnis
      Tradi præcepit.
Quam cum vidissent, blandiuntur verbis:
Audi præceptum Iudicis monentis, [S. Agathæ vexatio in lenæ domo,]
Adora Deos, & lucrare vitam,
      Præmiaque multa.
Sed fide plena nobilis puella
Execrat cuncta vanitatum verba,
Spemque fixam retinet in Christo
      Semper inuicta.
Quam Quintianus præsentari iubet,
Idola vana cogit adoranda.
Fortis puella Christum est professa
      Fide perfecta.
Iratus Iudex sibilat crudelis,
Tortores suos excitat; in mamillis
Torqueri iubet delicatum corpus
      Puellæ sacræ. [cruciatus,]
Pœnas illatas viriliter portat,
Corpus intactum Domino conseruat;
Fide, qua credit, omnia tormenta
      Fortiter vincit.
Additur pœna crudelis & sæua,
Virginis sacræ torquetur mamilla:
Diuque torta abseindi præcepit
      Vbera sacra. [mamilla abscissa,]
Tunc Virgo sancta in carcere trusa,
Fortis in Christo facta est athleta,
Cuius e cælis Angelica cura
      Sanat mamillam. [per Angelos sanata,]
Splendor sanctus tenebras illustrat,
Per totam noctem lux e cælis micat:
Pauore multo territi custodes
      Fugiunt omnes.
Furore plenus vltroneus tortor
Testas acutas, [post noua tormenta] ignitos carbones,
Corpus sacratum volutari iubet
      Latere nudo.
En terræmotus factus est immanis,
Mœrorque cunctos terruit tortores; [& terramotum]
Vnum oppressit, nomine Siluanum,
      Pars parietis.
Omnis conuentus ille ciuitatis,
Tremore viso, sic concurrunt omnes,
Iudicem sæuum volentes occidi:
      Fugit ipse.
Post Virgo læta ergastulis clausa
Expandit manus, Dominum exorans, [pia mors,]
Sacram efflauit animam in cælo
      Toga cum sancta.
Angelus Dei descendit de cælo,
Corpusque sanctum tumulat honoris,
Tabulam signat aureis scriptam
      Litteris sacram.
Iudex iniquus numquam erubescens,
Volens inquirit eius facultates.
Pessima morte, morsibus equorum,
      Nece vastatur.
Mirata satis prodierunt signa,
Anni vertentis facta comprobantia.
Ætnæus ipse mons eructuauit
      Ignem ardentem.
Videntes cuncti rogum venientem, [miraculū per velum;]
Velum sepulchri simul expandentes,
Ignis stetit honorificando
      Corpus beatum.
Deus, qui tanta tribuisti dona
Virgini tuæ, cælestia regna,
Nobis indignis, ob honorem eius, [inuocatio.]
      Dilue culpas.
Ob cuius laudem Clerus hic decantans,
Precibus eius tibi sit acceptus,
Ratumque reddat plebis tuæ victum
      Honore sacrum.
Sacerdos vita habeatur clarus,
Moribus bonis tibi sit ornatus.
Vt digne possit tuum immolare.
      Corpus beatum.
Cuiusque festum annuis recursibus
Laudum honoris persoluimus votum,
Eius obtentu lætemur cum Sanctis
      Tuis in cælo.
Hæc in honorem carmina, quæ dixi,
Virginis sacræ merita narrauit,
Tuo ex dono hæres sit in cælo
      Sanctorum choro.
Gloria tibi Patri glorioso,
Et Iesu Christo Redemptori nostro;
Qui tecum regnat cum Spiritu sancto
      Iuge per æuum, Amen.

[16] Citantur & S. Iosephi Hymnographi in S. Agatham Hymni, aliaq; encomia. Nobis haud constat, vtrius sint Iosephi; an eius qui S. Theodori Studitæ frater fuit, [Hymni S. Iosephi Cōfessoris,] celebraturq; in Menæis XV Iulij, in Menologio Canisij XXIV eiusdem; an potius alterius, qui, iunior aliquanto, colitur III Aprilis. Confessor fuit vterque: ille quidem ob sacrarum imaginum defensionem; hic ab impio Photio relegatus: erat autem hic Siculus, parentibus Plotino & Agatha genitus. Habemus quatuor alios Hymnos, sed multo nitidiores, quos cecinit nuper Michaël Monachus, [Michaëlis Monachi,] Decretorum Doctor, Canonicus Presbyter Capuanus, cuius extat insigne ac pium opus, quod Sanctuarium Capuanum inscripsit. Eos post Monachi auunculi sui decessum, ad nos misit doctißimus vnaq; humanißimus Siluester Aiossa. Verum integros hic dare opus non fuit. Omittimus quoque Hymnos sex, quos, sane elegantes, [Barthol. Peti accij.] concinendos ad Vesperas, Matutinum, Laudes diei natalis ac Translationis, olim panxit, & Messanæ, Laurentij Vallæ opera, edidit an. CⅭⅠƆⅠƆCV Bartholomæus Petraccius noster, cuius quoque inferius afferetur auctoritas.

[Annotatum]

* al. præclara

§ IV. S. Agathæ Latina Acta, longe præferenda iis quæ in Metaphraste & Menæis extant. vnde hic edita?

[17] S. Agathæ præclara Acta, inquit Baronius in Notat. ad Martyrol. tam Latinis quam Græcis fuere notissima … Ipsa autem Latina exemplaria reperiuntur in vetustis codicibus, [S. Agathæ Acta Latina probatissima.] qui vsui erant Ecclesiis, quos & Passionaria, seu Sanctoralia, vulgo appellabant. De iis Actis Ioannes Hessetius a Louanio, S. Theologiæ Doctor, seueri alioquin iudicij vir, in Censura de quibusdam Sanctorum historiis, a Molano edita, ita pronuntiat: S. Agathæ Vita omnino placet. incipit: Quintianus Consularis Siciliæ. Ab ipso quoque S. Augustino, aut certe antiquo & pio scriptore Soliloquiorum animæ ad Deum, eadem Latina Acta citantur, vt § 2 nu. 10 retulimus. [a PP. citata.] Neque enim, quod ad carcerem lætissima & glorianter ierit, quasi ad epulas inuitata, in Græcis Actis, quæ in manibus sunt; legitur: legitur autem in illis antiquioribus Latinis, atque ex iis apud S. Adonem Ep. Viennensem in libro de festiuitatibus. Obiit autem Ado anno ⅠƆCCCXCI, cum iuuenis esset Simeon Metaphrastes, qui, vt ostendimus in Prælat. ad Acta SS. mensis Ianuarij, vix altero & vicesimo post anno cœpit Sanctorum res gestas colligere. Ab Heriberto Rosweydo, viro doctißimo, ad hæc ipsa S. Agathæ Acta illud vniuersim in scheda quadam annotatum reperi: Ego in historiis Sanctorum ita statuo, vbi Latina antiqua suppetunt exemplaria, iis standum, relictis Græcis recentioribus.

[18] Ea autem Acta ab illis descripta videntur, qui tunc Catanæ ipsimet agonem Virginis spectarant. Id colligere est ex quæst. 3 nu. 13, [scripta a spectatoribus,] vbi ista habentur: Vnde suspicati sumus, quod Angelus eius fuerit. Augustinus Inueges parte 2 Annal. Panormit. ad an. Chr. 234 nu. 23 contendit, quia Græca fuerit Sicilia, longe maiorem fidem Actorum Græcorum, (quæ nimirum in Menæis & Metaphraste extant) quam Latinorum esse oportere; itaq; sententiam suam confirmat, aut certe amplificat: Cui, ait, potius credendum, Græco Menologio, Græco Martyrologio, Græco Breuiario, Græcæ historiæ? an &c. Menologium extare quoddam in bibliotheca Vaticana dicitur, Basilij Macedonis Imp. iussu collectum. Id non vidimus. Quod Latine versum fertur a Cardinale Sirleto, editumq; est ab Henrico Canisio; & est Menæorum compendium, hoc non citat Inueges: quam enim rem nititur probare, eius ibi nulla mentio, vt infra ostendemus; neque inaltero quod in Græco Horologio habetur, nedum in eius epitome per Christophorum Patricium & Proconsulem Mitylenæum, [longe præferenda Menæis & Metaphrastæ;] aut in Maximi Cytheræi minori Horologio. Martyrologium Græcum quodnam est, aliud a Menologio? Menæa fortaßis. Quod igitur Breuiarium? an nouum Anthologium, quod Antonius Arcudius Clementi VIII dicauit? Historia Græca; ab eo laudata est Metaphrastæ narratio. Arcudius e Menæis ad verbum transscripsit S. Agathæ elogium: Menæorum collectores Metaphrasten sequuntur in Sanctis celebrandis, quorum apud eum res gestæ aliquanto fusius enarrantur, atque ipsa eius quandoque retinent verba.

[19] Quid nos ergo tandem moueat, vt Menæa & Metaphrasten Latinis Actis præferamus? Non antiquitas Metaphrastæ, quæ circiter ⅠƆCC annorum est. [eum hic nō admodum antiquus,] Nam quæ illius ab eruditione, integritate vitæ, copia qua vsus est veterum codicum, sit auctoritas, (claritas enim generis, ac magistratus quem gerebat amplitudo, haud magnum ad eam rem afferunt momentum) ostendimus in Præfatione generali ad Acta SS. præfixa Ianuario niensi cap. 1 § 3. vbi quæ in eum seuerius a Cardinale Bellarmino pronuntiata, vt cumque diluimus; illud interim confeßi, defuisse ei facultatem recognoscendi quæ collegerat aut dictarat. Id quod Psellus in eius laudatione fatetur, vt videre est apud Surium ad XXVII Nouembris: & venuste ex Psello ita retulit Simon Wangnereckius noster in Prolegomenis ad librum, quem Pietatem Marianam Græcorum inscripsit, nu. 28. Denique serio putem, inquit, (quod nunc primum occurrit, dum illas Metaphrastæ laudes, a Psello compositas, attentius lego) quædam, quæ minus subsistant, Vitis Sanctorum inspersa fuisse, [multis vsus amanuensibus,] per illam ingentem scribarum Simeonis multitudinem, vel voluntate vel casu. Tradit enim Psellus ternas Amanuensium classes a Simeone adhibitas esse: & primum quidem orbem Scribarum (quem ait extitisse non paruum) litterarum notis excepisse dictata: Scribas vero secundos, ex annotatis primorum noua transscripsisse exemplaria: ac denique tertios scribas censorum induisse personas; atque omnia, quæ correctione digna viderentur, mutasse: [eorū scripta recognoscere nō potuerit,] ad hæc tantam harum Simeonis lucubrationum multitudinem extitisse, vt eas ipse studiosius paullo recolere non potuerit. Vnde iam nihil mirandum, quod in Vitas a Metaphraste conscriptas, quædam minus apta irrepsisse videantur: non enim omnia sphalmata Auctor tam occupatus (vtpote Magnus Imperatoris Logotheta, siue Cancellarius) aduertere potuit, a librariorum vel ruditate vel ausu profecta. Hæc ille: quæ legenti, minus illud mirum videbitur, [in quibus ideo nonnulla minus Accurata:] quod toties in suis annalibus Baronius errare ac hallucinari Metaphrasten scribat, dubitet alibi num qua fides adhibenda ei sit.

[20] Sed dandum hic exemplar sic interpolatorum, siue ab ipso Metaphraste, siue ab eius amanuensibus, legitimorum Actorum, & quidem ex eadem Sicila, ipsaque Catana vrbe. Illic anno Æræ vulgaris CCCIII pridie Idus Augusti, martyrio coronatus est S. Euplius, siue Euplus, Diaconus, [vt patet in Actis S. Euplij M.] cuius certamen ex publicis præsidalibus Actis recitat Baronius to. 2 ad an. 303 nu. 146 & nos cum aliis MSS. collata, integra edemus XII Augusti: Hic visum, partem delibare & conferre cum narratione Metaphrastæ. Ita ergo habent: Sub Diocletiano * octies & Maximiano septies Coss. sub die IV Id. Augustas, in Catenensium ciuitate, cum esset extra velum secretarij B. Euplus, præclamauit dicens: Christianus sum, & pro Christi nomine mori desidero. Audiens Caluisianus Consularis dixit: Ingrediatur qui clamauit. [qui vltro se audientiæ Consularis obiislit,] Et cum ingressus fuisset B. Euplus secretarium Iudicis, Euangelia portans, tunc vnus ex amicis Caluisiani, nomine Maximianus, dixit: Non decet tales chartas eum tenere contra legem regalium præceptionum. Caluisianus Consularis dixit ad B. Euplum: Hæc vnde sunt, & si de domo tua exierunt? B. Euplus respondit: Non habeo domum hic; Dominus meus Iesus Christus nouit. Caluisianus Consularis dixit: [sacra scripta deferens,] Tu ea huc deportasti? B. Euplus respondit: Per me ea huc deportaui, sicut & ipse vides. Caluisianus Consularis dixit: Ecce sicuti nunc ea portasti, me præsente in conspectu meo lege; & dic mihi, [ac legens,] vt & ego sciam. Et cum aperuisset Euangelia B. Euplus, legit secundum Matthæum, dicens: [Matth. 5. 10] Dixit Dominus Iesus, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum cælorum. [Marc. 4. 11] Item aperuit secundum Marcum, dicens: Omnibus qui credunt mihi, ipsis datum est cognoscere regnum Dei. Item secundum Lucam: Dixit Dominus Iesus turbis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat Crucem suam, & sequatur me. [Luc. 9. 23] Item secundum Ioannem: Omnis qui venit ad me, non esuriet, & qui credit in me, non sitiet in æternum. [Ioan. 6. 35] Et cum clausisset Euangelia, Caluisianus Consularis dixit: Hoc quid vult esse? B. Euplus respondit: Lex Domini mei, quæ mihi tradita est. Caluisianus Consularis dixit: A quo? B. Euplus respondit: A Iesu Christo, filio Dei viui. Caluisianus Consularis dixit: Quomodo innotuit eius confessio, publice tradatur.

[21] Diocletiano octies & Maximiano septies Consulibus sub die IV Idus Augustas, cum in medio B. Euplus traditus fuisset, [dein publice eadem, quæ in secretario, confessus,] Caluisianus Consularis dixit ad B. Euplum: Quæ per tuam confessionem hodie dixisti, quid dicis de his? Tunc B. Euplus signaculum Christi faciens in fronte sua dixit: Quæ tunc dixi, & nunc ea confiteor. Caluisianus Consularis dixit: Habuisti aliquando lectiones, quas vetuerunt piissimi Imperatores? B. Euplus respondit: Habui. Caluisianus Consularis dixit: Et vbi sunt? Cui B. Euplus respondit: Apud me sunt. Caluisianus Consularis dixit: Habes eas? B. Euplus respondit: Habeo. Caluisianus Consularis dixit: [sæpius tortus,] Torqueatur Euplus, quoad vsque confiteatur se deos veros omnipotentes adorare … Tunc Caluisianus audiens hæc, ira commotus, iussit eum amplius torqueri. Et dum diutissime torqueretur, sustinuit certamen orthodoxæ fidei. Tunc Caluisianus impius Consularis sententiam dedit, dicens:… Euplium, quia scripturæ impietatis ab eo ostensæ sunt, iubeo iudicio nostro gladio interfici. Tunc B. Euplus gratias egit Domino nostro Iesu Christo, quod aduenisset tempus coronam accipiendi. Eunte autem eo cum gaudio, omnis plebs vestigia eius sequebatur, admirantes fortitudinem animi eius. Ipsum autem refouente gratia Christi, [ad mortē, vt ad nuptias, lætus abiit:] vultu fulgebat, & lætus præsumpto animo ambulabat, quasi pergens ad nuptias.

[22] Conferat nunc, qui volet, eadem ex Metaphraste edita a Lipomano & Surio Acta; & perspiciet, quam ea laciniosa, imo inepte coagmentata, additis non solum tormentorum variis generibus, sed & plurimis miraculis. Vel ipsa Euplij comprehensio, ac prima quæstio, quam frigida! Commemorato Pentaguri cuiusdam in Siciliam vrbemq; Catanam aduentucum nouis Imperatorum edictis, [quem ait Metaphrastes apud Caluisianum solius Catanæ Præsidem] de Caluisiano (quem cum Acta Latina Consularem appellent, ipse solum in ea vrbe Præsidem fuisse ait, inq; eo præsidatu a Pentaguro confirmatum) ista deinde subdit: Interea Caluisianus a patre suo diabolo elatus, & impiis edictis Imperatorum confisus, magnopere intumescebat, ingentes spiritus & superbiam præseferens. Vocatis igitur ministris, Agite, inquit, vos, exite ad vrbis plateas & finitimas regiones, ac si quem inueneritis qui Christum confiteatur, vinctum ad me ducite. Si enim hoc feceritis, vobis annona & victus publice suppeditabitur: ad hæc honores multos a me percipietis.

[23] Cum hæc ille diceret, vnus ex eorum numero qui illi adstabant, Est, inquit, in hac vrbe homo quidam, Euplius nomine, [accusatū,] librum secum habens, quo populos & multitudinem ipsam circumuenit, affirmans magnum esse Deum Christianorum. His auditis, valde perturbatus est Caluisianus, & ait: Adducite vinctum ad me hominem istum, adducite. Statim satellites per vrbis plateas Euplium perquirentes, inuenerunt eum in cellula quadam morantem, [eius iussu perquisitum &c.] & Dei Euangelium docentem. Quem subito comprehensum, manibus post terga colligatis, ad Caluisiani Præsidis tribunal adduxerunt. Tunc impius & nefarius Caluisianus, cum ambas eius manus & pedem alterum ad ipsius genu colligari fecisset, Tune, inquit, es deorum nostrorum desertor, & Imperatorum contemptor, qui neque ipsorum edictis obtemperas, neque præpotentes deos adoras? &c.

[24] Adeone Græcorum admirator, & Metaphrastæ amicus est quisquam, qui hæc præ Latinis, quæ retulimus, vera & legitima esse Acta putet? [sic forte S. Agathæ Acta interpolata.] An non idem in S. Agathæ gestis suspicari possumus factum ab eodem Metaphraste eiusue amanuensibus? addita, inquam, esse ex ipsorum ingenio, quæ in Latinis non habentur? Quamquam preßius aliquanto Latinis inhæsere hic, quam in Euplio, & quæ addita sunt, ex parte sumpsere ex S. Methodij oratione, vt postea dicemus, & Methodio fortaßis antiquioribus Græcis Actis, quæ dabimus.

[25] Verum quam a Metaphraste plenam omnino non habent Acta hæc auctoritatem, [Quæ in Menæis habentur,] nanciscantur oportet a Menologiis aut Menæis, seu sacrarum precum libris, quibus in Diuinorum Officiorum celebratione Græcæ Ecclesiæ ab omni retro memoria vtuntur. Nam ab antiquißimis Patribus, Charitone, Euthymio, [partim ab antiquis PP. accepta.] Theoctisto, Sabba, aliisq; composita traditaq; esse quæ in iis concinuntur, ex iisdem Wangnereckij Prolegomenis liquet. Multa sane ab illis vsurpata, ac forte composita, Patribus, sed & multa ab aliis haud æque antiquis, quorum aliqui S. Methodio, quem diximus, coæui fuere. At series integra Menæorum nuper admodum; non eorum est æuo digesta.Quippe quæ etiam hymnos exhibeant a Philotheo compositos Constantinopolitano Patriarcha schismatico, imo & hæretico, qui circa annum Christi ⅭⅠƆCCCLXII eam tenuisse Sedem traditur, [partim a neotericis, etia schismaticis, conscripta:] vt in iisdem Prolegomenis nu. 28 annotatum. Nonne eximia est ab illa antiquitate, scriptorisq; religione commendatio? Quia tamen iisdem Menæis, etiam qui Romanæ Ecclesiæ reconciliati sunt Græci vtuntur, & nouum Anthologium Arcudij dicitur a Clemente VIII approbatum, quod est Menæorum veluti breuiarium quoddam; nos ea nullo modo respuimus. Sed quod inde sumptum est, [Acta Latina recitata in Latina Ecclesia,] negamus antiquis Latinis Actis præserri oportere, imo vel comparari cum iis posse: præsertim cum hæc in omnibus Latinis Ecclesiis soleant ab immemorabili æuo recitari: & quæ nunc quoque in Breuiario Romano leguntur festo S. Agathæ propriæ antiphonæ, ex iisdem sint Latinis Actis concinnatæ, vti & Lectiones.

[26] Nam quod Siciliam, ipsamq; præsertim Catanam, Græcam fuisse aiunt, ideoq; Græca præ Latinis statuenda, nihil ponderis habet. Primum, id si ita est, proferant S. Agathæ Acta Græce eo tempore scripta, [quā secuta semper in sacris Sicilia,] vt nos Latina. Menæa ad Siciliæ antiquæ Ecclesias nil spectant, quæ semper Romanis vsæ ritibus, vtpote ab Romano pendentes Pontifice, vt ex S. Gregorio & aliis Patribus liquet. Esto, græcizauerint fortaßis aliquantum, cum, Occidentali extincto imperio, Græcis parueruntImperatoribus, aut cum a Saracenis occupata insula, ad Græcos plurimi confugere, atque ab iis diu auxilium frustra expectauere. At S. Agathæ tempore Græce locutos promiscue Siculos omnes qui probant? An quia ab Græcis orti, [nec promiscue Græce locuta tempore S. Agathæ,] & Græci appellati? Ea ratione plures in Italia vrbes, quasdam in Gallia & Hispania, ab Græcis conditas, Græcum ad ea tempora retinuisse sermonem, eoq; nunc in Actis Sanctorum qui illic vixere, inq; ceteris monumentis, vt legitima habeantur, recurrendum probauerint; haud sane assentientibus nobis. Nam cum Romani Latinæ linguæ vsum in Africam ac Hispanias, vltimamq; Galliarum Belgicam nostram, atque ipsam adeo Britanniam orbe toto submotam, inuexerint; quid de Sicilia censendum, prius multo connexa fœderibus cum populo Romano, toties tot exercitibus tam diuturno tempore vel domita, vel defensa, ab tot Romanis Prætoribus ⅠƆ fere per annos ante S. Agathæ ætatem administrata? Quid, quod vrbium quarumdam habitatores Campani? Coloniæ præterea multas in vrbes, ac nominatim Catanam ductæ, an illico dominantis Vrbis sermonem abdicarunt?

[27] Sed quid his opus argumentis, cum S. Euplij, vti ex præsidalium notariorum publicis tabulis transscripta sunt, [vt patet ex Actis S. Euplij,] Acta Latina habeamus? Vnde conficitur, in iudiciis saltem Latinam linguam viguisse, atque apud honoratiores qui iudiciis aderant, et si plebs, pauciq; alij priuatim primigenium idioma retentassent: vti videmus ab Hibernis, auersantibus Anglorum & dominatum & linguam, factitari, & in Germaniæ magnæatque Illyrici prouinciis quibusdam, vbi Teutonicus sermo penitus in vrbibus ac nobilium familiis inoleuit, agrestibus adhuc Sclauice loquentibus. Sed ne id quidem Catanæ habuit locum, si verum est, quod ad annum 254, nu. 15 idem scribit Inueges. Ait enim quæ in tabella, quam Angelus intra S. Agathæ sarcophagum recondidit, inscripta dicuntur, non nisi hoc litterarum compendio expressa fuisse: [& S. Agathæ epitaphio.] M. S. S. H. D. E. P. L. Atqui & ciues Catanenses & accolæ pagani intellexerunt, mentem sanctam, spontaneum honorem Dei, & patriæ liberationem significari: Latine igitur sciebant: neque enim mentio fit interpretis, qui latentia mysteria explicarit. Sitne tamen iis litteris illa efformata epigraphe, haud possum asseuerare: vtor auctoris Græcæ linguæ vsum eo æuo Siciliæ vindicantis confeßione.

[28] Hæc porro Latina Acta olim a Bonino Mombritio edita, cum XVI exemplaribus MSS. contulimus; videlicet, [Vnde hic edita Latina Acta?] quod Ioannes Vlimerius ad S. Martinum Louanij Canonicus regularis olim sua manu descripserat, quod Capua misit Siluester Aiossa, Monasterio-Westphaliæ Stephanus Sckenckingius, Cæsaris-insula Ioannes Wilmius ibidem Ecclesiæ S. Suiberti Decanus ex antiquißimo codice; itemq; e MSS. Ecclesiarum S. Audomari, S. Martini Vltraiecti, S. Mariæ-maioris Romæ, PP. Oratorij ibidem, quod a Card. Baronio citatum; monasteriorum Rebdorfensis in Germania, S. Maximini Treuiris, S. Martini ibidem, S. Mariæ Boni-fontis in Gallia, Marchianensis in Belgio, Hospitalis S. Nicolai iuxta Cusam, Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ. Plura erant in promptu apud amicos exemplaria, quæ adire minime necessarium duximus, quandoquidem exordio ac fine cum plerisque horum conuenirent.

[Annotatum]

* MSS. nouies

§ V S. Agathæ Græca Acta, antiquiora Metaphraste.

[29] Vt Græcis S. Agathæ Actis (quæ solum antea contendimus potiora Latinis multo antiquioribus haberi non oportere) suum etiam honorem reddamus, triplicem de ea conscriptum Græce commentarium proferemus: [triplicia Acta Græca:] primum Græca Acta, Latinis aliquanto strictiora, ab incerto auctore composita, depromptaq; e ciuitatis Messanensis tabulario; dein quæ pridem in manibus sunt, sub nomine Metaphrastæ; ac demum S. Methodij Patriarchæ Constantinopolitani in eam panegyricum sermonem. Quæ quidem si ad scriptorum ætatem ordinanda essent, Metaphrastæ, vtpote Methodio iunioris, illius Orationi postponeremus lucubrationem. Sed vt ipsa inter se Acta, cumq; Latinis comparari ab lectoribus queant, ea coniunximus: Methodij vero quia non simplex est narratio, sed omnibusrhetorum pigmentis artificiose exornata, eam in postremum locum coniecimus. Et de Methodio quidem ipso agemus § septimo, deq; hac eius oratione.

[30] Priora autem Acta Græca accepimus Catana, ex vetusto codice Messanensi fideliter descripta, [priora ex MS. Messanensi,] vti ex Messanensis & Catanensis Senatus testimonio, quod subiiciam, constat. Et sunt quidem illa nitide satis exarata, non absque tamen aliquibus contra orthographiam mendis, sed quæ nihil sensum perturbent. Testimonium prius ita habet: [vt patet ex testimonio Senatus illius vrbis:] Senatus nobilissimæ vrbis Messanæ, ac almi studij eiusdem vrbis magnus Cancellarius, fidem facit ac testatur, in recondito suo thesauro (vbi asseruantur autographa Romanorum Consulum, Imperatorum, ac Regum Siciliæ prisca priuilegia, atque etiam complura Græca Latinaque manuscripta volumina tum sacra tum profana) fuisse inuentam Vitam Virginis Agathæ, eiusque exemplar fuisse transmissum ad Illustrissimum Clarissimæ vrbis Catanæ Senatum, tamquam pretiosissimum thesauri donarium, vt in Catanensis curiæ senatoriæ archiuio pariter reconditum asseruetur: quippe in ea Vita dilucide exprimitur vera & genuina beatæ Virginis Agathæ patria. Huius igitur nostri prisci autographi MS. epigraphe hæc est: Βίος τῆς Ἀγάθης παρθένου. Historia vero sic ait: Βασιλεύοντος Δεκίου Καίσαρος, ἡγεμονεύοντός τε τῆς Σικελίας Κυντιανοῦ, πρὸς τὸν καλούμενον χριστιανὸν πικρῷ θανάτῳ παραδίδοσθαι. τότε ποίνην πολλοὶ μὲν καὶ ἄλλοι ἀποθανεῖν γενέσθαι παρεσκεύησαν, καὶ μεγαλόφρων ἁγία Ἀγάθη, [eorum exordium,] πατρίδος μὲν Κατάνης, γονέων ἐπισήμων καὶ λαμπρῶν ὑπάρχουσα. Αὐτὴ πάντων καταφρονήσασα, εἰς τοὺς ὑπὲρ χριστοῦ ἀγῶνας ὡπλίξετο. Περὶ ἧς καὶ πρότερον ἔτυχεν ἀκούσας ἡγεμὼν Κυντιανὸς, ὡς κάλλει καὶ εὐγενείᾳ καὶ πλούῳ τὰς ἄλλας πρόσθεν νενίκηκε, καὶ αἰτίαν ἐπιτίθη συλλαβῶν τὴν παρθένον, καὶ τὸ δοκοῦν αὐτῆς ἐπιτελέσας. εὕρων δὲ πρόφασιν τὸ ἀσεβὲν πρόσταγμα, ὡς χριστιανὴν αὐτὴν συλλαβεῖν προσέταξε τοῖς δημίοις, ἔξω Κατάνης ἐν πανόρμῳ διατίβουσαν ποιουμένην. Quæ verba illico tradita fuere Admodum Reuerendo Patri Hortensio Scammacca Leontino Societatis Iesu Sacerdoti, sacræ Scripturæ professori, [Latine redditum ab Hortēsio Scammacca:] omnisque eruditionis Græcæque linguæ in nostro Messanensis collegij gymnasio, atque etiam Panormitano, peritissimo, qui illa sic in Latinum expressit: Vita B. Agathæ Virginis. Imperante Decio Cæsare, Præside autem Siciliæ Quintiano, exiit edictum, vt qui Christo nomen dedisset, crudeli morti traderetur. Tunc autem ad pœnas multi quidem atque alij ad mortem obeundam se compararunt: magnanima etiam Virgo S. Agatha in patria quidem Catana nobilibus illustribusque parentibus orta: hæc cum omnia despexisset, ad certamina pro Christo subeunda armata fuit. De qua cum prius forte audiisset Præses Quintianus, quod pulcritudine & nobilitate & diuitiis longe alias superaret, & caussam componere studuit, vt Virginem in manibus haberet, & suum de illa decretum perficeret. Nactus autem prætextum, id est, impium Decij Imp. edictum, iussit satellites illam, quippe Christianam, comprehendere, cum extra Catanam Panormi ea moram faceret & c. Vnde prædictæ fidelissimæ descriptioni eiusdem priscæ quidem (vt coniici potest ex vetustate characterum & fumosarum attritarumque paginarum) historiæ, tamquam autenticæ & fide dignæ indubia potest præstari fides. In quarum rerum testimonium nostro solito vrbis sigillo has præsentes in pede munitas dedimus. Messanæ die XXIII Aprilis, XI Indict.ⅭⅠƆⅠƆCXIII.

Franciscus Costa pro secr.
Appositum erat sigillum vrbis: in cuius circumflexu, seu περιφερείᾳ ista habentur.S. P. Q. R. DECRETO MESSANA NOBILIS ET REGNI CAPVT.

[31] En alterum clarißimæ vrbis Catanæ testimonium. Senatus Clarissimæ vrbis Catanæ fidem facimus ac testamur, [eadē Catana huc missa, cum attestatione Senatus:] supradictum exemplar Vitæ S. Agathæ Virginis & magnæ Christi Martyris, apud nos ortæ ex nobilibus illustribusque parentibus, fuisse & esse fideliter exscriptum ex autographo, olim reperto in thesauro & musæo Nobilissimæ vrbis Messanæ, quod ab eius Illustrissimo Senatu anno ⅭⅠƆⅠƆCXIII fuit cum literis fide publica subscriptis ad nos transmissum, nostroque iussu illud fuit insertum magno codici, in quo sunt descripta prisca Romanorum Pontificum diplomata ac Bullæ, regiaque omnia priuilegia, ac rerum nostrarum memorabilium antiqua monumenta, quæ summa cum diligentia in recondito archiuio asseruantur. Ideoque præscripto exemplari tamquam autentico omnimoda est adhibenda fides. Et in testimonium præmissorum has præsentes fieri fecimus sub magno nostri Senatus sigillo, manuque nostra ac magistri Notarij Principalis subscriptas, Datas Catanæ die primo Maij, IV Indict. millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo.


D. Alphonsus Paterno Iuratus.
D. Hyacinthus Tudiscus Iuratus.
Don Ioseph Maria a Valle Iuratus.
Don Franciscus Ramondetta Iuratus.
Don Hyacinthus Paterno Iuratus, Eques ord. Alcantaræ.
Don Cæsar Ansalone
maior Mag. Notarius Principalis.


Appressum erat magnum vrbis sigillum.

[32] Vel in paucis, quæ testimonio Messanensium inserta sunt, Græcis verbis perspicere est, quod ante diximus, [menda in iis contra orthographiami] mendose quædam scripta, vt plerumque etiam vetustißima Latina exemplaria omnigenarum Vitarum. Nam, vt alia omittam, ὡπλίξετο pro ὡπλίζετο, εὔρων pro εὐρὼν, ἀσεβὲν pro ἀσεβὲς, posita, & initio omissum ἐξῆλθε πρόσταγμα aut quid simile. Deinde ποίνην, quod pro ποινῆναι, aut εἰς ποινὴν sumit ille interpres, nos pro τοίνυν perperam scriptum remur: itaq; accepit Constantinus Lascaris: Tunc autem, inquit, ad præsens multi quidem & alij ad mortem obeundam se compararunt, magnanima etiam Virgo &c.

[33] Nam eam Vitam vir ille doctißimus Latine integram vertit, [vertit ea Constantinus Lascaris,] seu Messanæ repertam, siue aliunde eo allatam: morti enim proximus copiosam selectamque, quam sibi magno studio comparauerat ex Græcia, bibliothecam publico Messanensium vsui testamento legauit; vti testatur Paulus Belli e Societate Iesu doctus vir & grauis, ad calcem libri quem Gloriam Messanensium inscripsit, seu Dissertationem de Epistola B. Mariæ Virginis ad Messanenses, vbi ad retundendam cuiusdam, quem Aristarchum appellat, iniquitatem & acrimoniam, ex professo Elogium contexuit eiusdem Lascaris. In hoc eum scribit illustri ortum genere, occupata a Turcis Constantinopoli, in Italiam, vt plures alios, profugisse, vbi tum ne nullus illi fructus eximiæ suæ eruditionis constaret, tum vt haberet fortaßis quo vitam in exilio sustentaret, docere iuuentutem litteras, Græcas præsertim, instituit. Quo in munere Mediolani per annos aliquot honorifice versatus, [vir doctus & pius.] ac post Neapoli; demum Messanam circa annum ⅭⅠƆ CCCCLXV venit; vbi multos præstantes habuit discipulos, interq; eos Petrum Bēbum, Patricium Venetum, qui postea S.R.E. Cardinalis fuit. Eius extat duplex de Magistro suo Lascare encomium; prius Epistolarum familiarium lib. 1 ep. 4 vbi ad Bernardum Bembum patrem ita scribit III Kal. Iunias MCCCCLXXXXII: [a Petro Bembo Card. discipulo suo laudatus;] Decimo die Siciliam tetigimus nauseantes. Sed abstersit nobis omnem molestiam Constantini Lascaris humanissima congressio. Qui nos excepit libentissime, & liberaliter est pollicitus: idque re præstat. Erudimur enim mira ipsius diligentia, tum amore prope paterno. Omnino nihil illo sene humanius, nihil sanctius. Agebat tunc Bembus annum ætatis vicesimum secundum aut tertium. Qui deinde anno ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVI, triennio ante quam a Paulo III in collegium Cardinalium cooptaretur, ad Franciscum Maurolycum sic scripsit lib. 6. Nam & illius temporis, quo Messanæ Græcorum ediscendis litteris fui, omnibus aliis, quæ deinceps vixi, temporibus non iucundioris modo, sed certe etiam fructuosioris; & Constantini Lascaris, optimi sanctissimique viri, qui me erudiit, memoriam ad meos sensus atque animum suauissima commemoratione reuocatam excitasti.

[34] Ab laudatißimo discipulo hunc in modum laudatus Lascaris, scripsit nonnulla, quæ recenset Bellus, & vertit e Græco plura, [qui fortassis & Metaphrastæ Acta vertit;] interq; hæc S. Agathæ Vitam. Nec vnam eam fortaßis, cuius iam initium recitauimus, sed (si vera narrat Inueges) etiam aliam quæ Metaphrastæ vulgo tribuitur. Exstat sane quidem illius, quam Græcam nacti sumus, a Lascare adornata interpretatio Messanæ. Ait tamen Inueges ad annum Christi 234 nu. 24, pag. 211, illud ipsum Paßionarium Græcum Messanense a Lascare versum, hodie asseruari in archiuo senatus Panormitani, [ea certe citantur,] in eoq; ista legi: B. Agatha in ciuitate Panormitana nata. Vnde subolere sibi fraudem minime dubiam ait, sed eam alibi quam Panormi compositam. Nam in memoriali, quod Marianus Valguarnera Clementi VIII obtulit, [olim ex Messanēsi MS. deprompta:] ista haberi: Græcum codicem habemus Messanæ: vnde ad nos Vita descripta, & publico vrbis sigillo obsignata missa est. Verum Bellus, (cui merito plurimum tribuimus, viro sapientißimo, & ad neutrius partis defensionem obstricto) is ergo quod alij Panormi natam Agatham aiunt, idque ab Lascare scriptum, falsißimum esse ait, sed oriundam Panormo, scripsisse Lascarem. Atqui illa in ea Vita, de qua hic agimus, non extant, sed in Metaphrastæ.Neque sane nouum est duas vnius Sancti Vitas, ab diuersis scriptas auctoribus, in luculenta extare bibliotheca, ac sæpe in vno eodemq; codice. Exempla multa liceret huius rei proferre vel ex iis Vitis quas in Ianuario e Latinis Græcisq; MSS. edidimus, atque in Februario quoque. Suspicari ergo liceat, illam a Metaphraste scriptam Vitam, & fortasse ab Lascare versam, fuisse Valguarneræ ætate e Messanensi codice aliquo descriptam, & ad illum missam. Alteram, quam antiquiorem Metaphraste putamus, videntur Senatus Messanensis litteræ tunc inuentam innuere, [ista alia posterius inuenta,] cum est ad Catanenses missa, sub annum scilicet ⅭⅠƆⅠƆCXIII Christi. Eam nobis coniecturam, de vtraque Vita eiusdem nobilißimæ ciuitatis, sed vario tempore perscriptum, testimonium persuadet. Priuatis litteris nos idem Bellus edocuit, Vitam illam in tabulario Messanensi extare, sed non vt ab Inuege citatur: Græcam vero Metaphrastæ, in bibliotheca monasterij sancti Saluatoris Basilianorum Messanæ.

[35] Ea porro Vita, quæ posterius prolata, nobis docte, perspicue, grauiter scripta videtur, certamq; præseferre antiquitatem. Imo, nisi nos fallit coniectura, compositam arbitramur ante ipsius etiam S. Methodij ætatem, eo forte tempore, quo sub Constantinopolitanis Imperatoribus Sicilia fuit: serius tamen quam Latina Acta, [quando & vbi scripta?] quæ diximus haud diu post S. Agathæ martyrium scripta. Auctor Græcæ Vitæ videtur Siculus fuisse, aut apud Siculos habitasse, si non etiam Catanæ; cum subfinem ista habeat: παυσάμενον δὲ (τὸ πὺρ) ἡμέρᾳ πέντῃ τοῦ αὐτοῦ μηνὸς, ἐν ᾗ τελοῦμεν τὴν ἑαυτῆς πανεύφημον ἑορτήν. repressus (ignis) quinta eiusdem mensis die, qua celeberrimam eius solennitatem agimus. Hanc Vitam, quia Lascaris interpretationem integram non acceperamus, vertimus ipsi; sed quam fieri potuit proxime Græca exprimendo.

§ VI S. Agathæ Acta per Simeonem Metaphrasten.

[36] Circiter annum Christi ⅠƆCCCLXVII, quo imperium Basilius Macedo occupauit, XX autem post S. Methodij Patriarchæ decessum annis, natus est Constantinopoli Simeon Metaphrastes, qui Constantino Porphyrogenito imper ante præclarum opus de Sanctorum rebus gestis, inter aulicas occupationes, aggressus est. Multa in eius laudem, [Simeon Metaphrastes.] operisq; commendationem, retulimus in Præfatione generali ad Acta Sanctorum, mensi Ianuario præfixa, cap. 1 § 3. Quibus addi illud potest, quod in Concilio Florentino sess. 7 de eo dixit Andreas Colossensis, siue Rhodi, Archiepiscopus, Græcos alloquens: καὶ ἀναγνωσθήτω ἐκεῖνος, ὃν ὑμεῖς ἑκάστοτε ἐν ταῖς ἐκκλησίαις ἀναγινώσκετε, τὸν Σιμεὼν λέγω τὸν Μεταφραστήν. Et primum legatur ille, [vir celebris] qui a vobis quotidie legitur in ecclesiis, Simeon, inquam, Metaphrastes. Quod multo honorificentius effertur in Latina editione Concilij, ipsismet (vt opinor) Andreæ Archiepiscopi verbis, cum iam relata, videantur fuisse Græci interpretis: Inprimis igitur, inquit, Simeon Metaphrastes, vestris in Ecclesiis celeberrimus, accedat. & post pauca: Ex huius Sancti sententia, præstantissimi Patres, apparet, [& sāctus,] Spiritum ex Filioque procedere, quemadmodum Romana Ecclesia profitetur verum esse.

[37] Hic ergo Sanctæ quoque Agathæ Acta descripsit, eadem fere quæ in Latinis continentur, verum suo more interpolata, quibusdam fortasse sumptis ex ea Vita, [S. Agathæ Acta describit,] quam diximus e Messanensi codice descriptam. Quid si & S. Methodij orationem legit, & nonnulla inde quoque delibauit, vti S. Patapij gesta & miracula ex S. Andreæ Cretensis priori in eum oratione expreßit? Cum primum Messanensem illam Vitam aspexi, iisdem, quibus altera Metaphrastæ, verbis ordientem, addubitaui, an non ipsamet esset Metaphrastæ lucubratio, sed assutis quibusdam, vt fit subinde a transscribentibus, amplificata. At legendo deprehendi, succinctiorem plerumque esse. Quid si ergo contracta e Metaphraste? inquam. Id ne putarem, stylus fecit, plane diuersus a Metaphrastæ, licet verba subinde sint eadem.

[38] Re igitur tota seculo mecum expensa, ita statuo; eam quæ Metaphrastæ nomine vulgata est, [ex prioribus Actis:] hinc potius expressam & ex Latinis Actis, siue ipsius stylo Metaphrastæ, seu cuiuspiam scribæ, ex eorum numero quos antea ex Psello ac Wangnereckio retulimus, partim excepisse quæ vel ille dictabat vel describi e vetustis membranis iubebat, partim quæ descripta ab aliis erant, recognouisse, & sicubi opus erat mutasse. Nam quatuor fere commentariorum genera in iis voluminibus quæ Græcas Sanctorum Vitas continent, [scriptorum eius 4 genera;] extare deprehendimus. Primum est eorum, quæ sunt ex antiquioribus scriptoribus, [1 certorum & probatorum auctorum,] ipsismet eorum verbis, accepta, adscripto quandoque auctoris nomine, vel vspiam in contextu orationis expresso, sæpe etiam omisso. Et quas eiusmodi reperimus Vitas, ita fere citamus: Auctore illo vel illo, vel auctore anonymo, apud Metaphrasten. Hisce tamen ipsis Vitis interserit ipse quandoque nunc Imperatorum nomina, nunc notam aliquam temporis; [subinde paullum interpolata;] neque semper rem tangit: alias veterum lucubrationibus subiicit suas, non par tamen pondus habentes. Cerni id potest in S. Simeonis Stylicæ Vita die V Ianuarij, cuius prior pars tota est Theodoreti, qui ante Sanctum ipsum mortuus, cetera a Metaphraste adiecta.

[39] Alterum genus Vitarum est, quas ipse totas vel scripsit vel dictauit: & sunt eæ splendide, grauiter, ornate compositæ, vt viri disertißimi sanctißimiq; fœtum agnoscas. [2, quæ ab eo expolita.] Atque ab hoc potißimum opere Μεταφραστὴς, id est Interpres, siue Translator dictus videtur; qui alioquin apud Græcos historicos vulgo Logotheta appellatur, ab ea, quam in rep. gerebat, dignitate. Tertium genus eius scribæ elaborarunt, & ipsi quoque eleganti stylo præditi, probatiq; sapientißimo illi viro: non tamen ea eruditione & notitia antiquitatis, vt non multa fuerit ipse emendaturus, si tantum ei superfuisset otij, vt recognoscere omnia posset. [3 quæ ab eius scribis,] Quartum denique plane adiectitium est genus Vitarum, quas videlicet, alibi repertas, posteri ad volumina Metaphrastæ addiderunt, [4 plane alienorū:] ipsi forte nec visas, nec, si vidisset, probandas omnes. Hoc quam late pateat genus, quæue ad illud pertineant, non vsquequaque facile est definire: cum multæ fuerint fortaßis eius sumptu collectæ aut etiam descriptæ, vt postmodum recenferentur suo suorumue studio, quod tamen fieri deinde non potuerit.

[40] Nunc exigi illud a nobis video, vt qua in classe hæc S. Agathæ Acta locanda sint pronuntiemus. [S. Agathæ, 2 vel 3 generis:] In secunda aut tertia. Sunt enim vel ipsius stylo Simeonis vel eius scribarum expolita. Stylus satis declarat, ex ea deprompta esse officina: sed cur eius opera potius, quam, qui ei famulabantur, scribarum, elaborata affirmemus, nihil est.

[41] Hæc autem Acta Latine olim vertit Gentianus Heruetus, edidit Aloysius Lipomanus, [vnde hic edita?] atque ex hoc Laurentius Surius. Aliud nos Græcum exemplar e bibliotheca Christianißimi Regis nacti sumus, quod in Latinum ante biennium transtulit, nitide iuxta ac fideliter, Ioannes Dauid Henxtouius Antuerpiensis, Ioannis Fortunati Henxtouij medici clarißimi filius, [translata a Ioanne Dauide Henxtouio:] XV tunc natus annos, sed poëticis rhetoricisq; studiis, ac Græcis litteris, supra ætatem insigniter imbutus. Nos versionem eius cum autographo accurate contulimus, ne quis ansam cauillandi arripere posset, Notasque more nostro addidimus. Plura alibi, Romæ præsertim atque in Sicilia, extare Græca exemplaria feruntur; sed, vt fidem faciunt quæ inde citantur, huic vt plurimum congruentia.

[42] Nunc faciendum videtur, vt quoniam Metaphrasten censemus priora Græca Acta secutum, [collata cū prioribus Actis Græcis,] addidisse ad ea quædam, alia amplificasse aut mutasse, id vtrorumque Actorum conferendis locis aliquot comprobemus. Plenius sibi lector vtrorumque collatione satisfaciet, si quando Græca integra edamus in lucem. Quod igitur Messanensia Acta simpliciter dicunt, Ἡγεμονεύοντός τε τῆς Σικελὰς Κυντιανοῦ, Et Quintiano Siciliam regente; id Metaphrastes erudite amplificat: Ἠγεμονεύοντος δὲ Κυντιανοῦ τῆς Σικελῶν νήσου τῆς Ἰταλῶν ἐπαρχίας. Quintiano vero Siciliam insulam, ad præfecturam Italiæ pertinentem, administrante. Fortaßis paullum ante Metaphrastæ ætatem, [alibi docte amplificata.] priusquam insula amitteretur, qui eam gubernabat, obtemperabat ipse tamen ei qui reliquias Imperij in Italia tenebat. Sed verisimilius est, respexisse virum doctum ad veterem Notitiam Imperij, in qua Sub dispositione viri illustris Præfecti Prætorio Italiæ, diœceses erant, Italia, Illyricum, Africa. Prouinciæ Italiæ decem & septem: Venetiæ. Æmiliæ … Campaniæ. Siciliæ. Apuliæ & Calabriæ. Lucaniæ & Brutiorum … Qui autem Siciliæ præerat, Consularis dicebatur, vnus e XXII, quos in partibus Occidentis eadem Notitia locat.

[43] Quod in Messanensi exemplari est, πρὸς τὸν καλούμενον χριστιανὸν πικρῷ θανάτῳ παραδίδοσθαι. [alibi friuole.] vt quicumque se Christianum diceret, acerbæ neci dederetur; amplificat alter, elegantia pene puerili: ὥστε πάντα τὸν θρησκεύοντα τὴν εὐσεβῆ τοῦ θεοῦ θρησκείαν πικρῷ θαιάτῳ παραδίδοσθαι. vt quicumque religiosum veri Dei cultum exerceret, acerba morte necaretur. Omittit vero quod in altero habetur: Tunc igitur & alij multi ad oppetendam mortem sese compararunt. Tum illud, Μεγαλόφρων ἁγία Ἀγάθη, πατρίδος μὲν Κατάνης, γονέων δὲ ἐπισήμων καὶ λαμπρῶν. Magnanima Virgo S. Agatha, [nonnumquam in speciem pugnātia;] cui patria quidem Catana, parentes vero clari & illustres; ita partim corrigit, partim amplificat: ὁσία καὶ μεγαλόφρων Ἀγάθη, ὁρμωμένη μὲν ἐκ τῆς Πανορμητῶν πόλεως, ἐπισήμου δὲ καὶ λαμπροῦ γένους ὑπάρχουσα. Sancta & magnanima Agatha, ex Panormitana ciuitate oriunda, nobilissimis vero edita parentibus. Quæ deinde sequuntur, πάντων καταφρονήσασα, εἰς τοὺς ὑπὲρ χιστοῦ ἀγῶνας ὡπλίζετο, res omnes aspernata, se ad certamina pro Christo armabat; Metaphrastes priora amplificat, retinet vltima: πατρίδος, γένους, δόξης, καὶ πάσης τῆς προσκαίρου ζωῆς καταφρονήσασα, εἰς τοὺς περὶ χριστοῦ ἀγῶνας ὡπλίζετο. patriam, genus, gloriam, & quidquid ad temporariam hanc vitam spectat, pro nihilo ducens, sese ad certamina pro Christo armabat.

[44] Sequentia ita immutat, vt quæ in Messanensi codice indicatur caussa fugæ, eam vel reticeat vel obscuret. Messanensis codex ita habet: περὶ ἧς καὶ πρότερον ἔτυχεν ἀκούσας ἡγεμὼν Κυντιανὸς, ὡς κάλλει, καὶ εὐγενείᾳ, καὶ πλούτῳ τὰς ἄλλας πρόσθεν νενίκηκε, [alibi mutata phrasis:] De qua cum prius inaudisset Quintianus Præses, longe eam pulchritudine, opibus, nobilitate ceteris præcellere &c. At Metaphrastes: Κυντιανὸς δὲ ἡγεμὼν ἀκούσας περὶ τῆς ὁσίας καὶ ἀθλοφόρου Ἀγάθης, ὡς καλὴ καὶ εὐπρεπεστάτη τυγχάνουσα πάσας ὑπερβέβηκεν τὰς κατ᾽ αὐτὴν &c. Quæ ita ad verbum reddi possunt: Quintianus vero Præses audiens de sancta & victoriosa. Agatha, quod pulchra & honestissima esset, & cunctas &c.

[45] Sed nihil attinet omnia prosequi. Solum id addamquod de Ætnæ profluuio sub finem memoratur; in Messanensi quidem MS. his verbis: [quædam exaggerata.] αἴτνη τὸ ὅρος πὺρ κατερεύσατο, καὶ καθάπερ ποταμὸς ἐρχόμενος πάντα κατέφλεγεν, καὶ κατελθὼν ἔμελλε πᾶσαν τὴν τῶν καταναίων πόλιν κατακαῦσαι. Ætna mons ignem eructauit; qui amnis instar effluens cūcta exurebat, & appropinquans, omnem Catanensium ciuitatem concrematurus videbatur. Metaphrastes: τὸ δὲ ὅρος αἴτνη πὺρ ἐξηρεύξατο, καὶ καθάπερ ποταμὸς μουκώμενος σφόδρα, οὕτως κατήρχετο διαλύων τοὺς λίθους ὥσπερ κηρὸν ἐκ τῆς κορυφῆς τοῦ ὅρους, ὀφείλων φλέξαι καὶ ἀπολέσαι πᾶσαν τὴν τῶν κατανέων πόλιν. Ætna mons ignem euomuit, qui fluminis instar ingenti mugitu deuoluebatur, ab summo vertice lapides velut ceram dissoluēs, ipsamque vrbem Catanensium correpturus ac penitus consumpturus ignis videbatur.

Atque ex his satis perspicuum fit, Metaphrasten eiusue scribam aliquem solita sua eloquentia, quæ preßius erant scripta, dilatasse, ac mutasse phrasim, verbis tamen quandoque iisdem retentis.

§ VII S. Methodij Patriarchæ Constantinopolitani Oratio in S. Agatham.

[46] Ternis hisce Actis orationem subiungemus S. Methodij: non illius, quo de egimus II Februarij, in tractatu de Hypapante, Patarorum ac deinde Tyri Episcopi & Martyris, cuius complura extant opera; sed alterius, quingentis fere & quinquaginta annis iunioris, aliquanto antiquioris Metaphraste, vti antea diximus. [S. Methodius Patriarcha Constantinopolitanus,] Fuit autem hic Methodius eruditione, pietate erga Deum, castimonia, zelo Catholicæ religionis, exilij aliarumq; ærumnarum perpeßione, obitis legationibus, longe clarißimus: ac propterea, vt primum e vita exceßit Theophilus Imp. Reiq; publicæ, pro Michaële filio admodum adolescente, gubernacula Theodora Augusta suscepit; huius Procerumq; consilio, in patriarchalem thronum euectus est, Ianne deturbato, homine sacrilego, anno ineunte Æræ Christianæ ⅠƆCCCXLII. Atque eius mox industria, quæ ante annos CXX a Leone Isaurico introducta Iconomachorum hæresis erat, ac non semel succisa, identidem pullularat, radicitus euulsa est, vti plenius ad eiusdem Methodij Vitam XIV Iunij dicemus.

[47] Scripta quoque illius prædicantur. Nam vt erat sanctißimis iuxta ac sapientißimis viris Theodoro & Theophani arcta amicitia coniunctus, ita & ingenij cultu par. [multa scripsit,] Argumento sunt versus, quos per piscatorem ad eos remisit e sepulchro, cui cum duobus latronibus erat a Theophilo inclusus. Eos versus recitat Cedrenus. Menæa quoque & doctis sermonibus & scriptis orationibus excisam ab eo Iconomachorum hæresim tradunt. Extat apud Theodorum Balsamonem eiusdem Methodij sanctissimi Patriarchæ constitutio de recipiendis lapsis, [(quorum quædam extant)] siue de iis qui abnegauerunt per diuersos modos & ætates. Quæ constitutio, eum orationibus variis & ritibus aliis ad lapsorum receptionem pertinentibus, ab doctißimo Iacobo Goar in Euchologio Græcorum edita, notisq; illustrata. Apud citatum Balsamonem aliud extat eiusdem Methodij rescriptum, aut canon de segregationibus, siue excommunicationibus, & quidem, vt ex titulo colligere est, monasticis.

[48] Edita sunt a Iacobo Gretsero nostro tomo 2 de Cruce, duarum orationum fragmenta, quarum vna est aduersus eos, qui dicunt, Quæ vtilitas Crucis? altera ad eos quos pudet Crucis Christi. Præfert fragmentum vtrumque Methodij Episcopi nomen: quem hunc eumdem esse, non temere fortaßis liceat coniicere, vel ex his verbis: Ἐντεῦθεν οἱ τῆδε βασιλεῖς, πάσης πονηρᾶς ἕξεως ἐπὶ σκεδασμῷ, τὸ σταυροειδὲς παραλαμβανεσθαι αἰσθόμενοι σχῆμα, τὰ καλούμενα τῇ ῥωμαικῆ διαλέκτῳ βήξιλλα ἐμηχανήσαντο. Quæ ita vertit Gretserus: Hinc Reges nostri, [sed quædā sola coniectura illi adscripta;] ad dissipandum omne malum, figuram Crucis assumendam censuerunt, & vexilla, vt Latino sermone appellantur, confecerunt. Neque enim illa possunt existimari scripta esse ab altero S. Methodio Tyri Episcopo, quandoquidemillius æuo Crucem adeo non efformabant in vexillis Imperatores, vt etiam omni contumelia ac probro persequequerentur. Et vero hic scriptor se in regia vrbe eum orationem habuisse scripsisseue ostendit iis verbis, οἱ τῇδε βασιλεῖς ἐμηχαήσαντο, [certe non iunioris Methodij Patriarchæ CP.] qui hic regnauerunt Imperatores, confecerunt. Fuit quidem & alius Patriarcha Methodius anno MCCXLI, sed neque Constantinopoli, quam Latini tenebant, sacris præsedit, neque ea erat eruditione, vt hanc tam elegantem elucubrare panegyricam posset. Ita enim de eo scribit Georgius Acropolita cap. 42 Historiæ: Ἐγένετο δὲ μετ᾽ αὐτὸν Μεθόδιός τις καλούμενος μοναχὸς, ἡγούμενος ὢν τῆς κατὰ Νίκαιαν Γακίνθου μονῆς, ἀνὴρ αὐχῶν μὲν εἰδέναι πολλά, ὀλίγων δὲ ἴδρις ὤν. ἀλλ᾽ οὗτος τρεῖς καὶ μόνους μῆνας ἐπαπολαύσας τοῦ θρόνου τετελεύτηκεν. Post eum fuit monachus quidam, nomine Methodius, monasterij Hyacinthi, quod Nicææ est, præses, qui multarum quidem rerum scientiam præseferens, reuera tamen perpauca callebat. verum is tres tantum menses throno potitus, obiit. Sed ad Methodium Confessorem reuertamur.

[49] Propterea quod, vt nostri temporis Iconoclastæ, ita & veteres illi sic sacras imagines impugnabant, [præcipue pro cultu imaginum scripsit S. Methodius,] vt longe crudelis aduersus Sanctos ipsos Virginemq; Deiparam bellum susciperent; qui imagines tuebantur viri sancti, multo etiam studiosius Diuorum ipsorum honorem sermonibus scriptisq; defendebant. Ita S. Theodorus Studita encomium S. Platonis& varios de Sanctis hymnos composuit. Methodius quoque & pro veneratione imaginum, [& de Sanctis,] vt relatum ex Menæis, & de Sanctorum rebus gestis varias edidit lucubrationes. Harum duæ extant; nimirum S. Dionysij Areopagitæ Vita; quam Græcolatine Balthasar Corderius noster edidit. De ea Anastasius Bibliothecarius in epistola ad Carolum Caluum: Huius autem Passionis textum B. Methodius, [vt Vitam S. Dionysij.] qui a Sede Apostolica Constantinopolim Presbyter missus, eiusdem vrbis tenuit pontificium, & ex tunc inter Sanctos ab omnibus ob suæ confessionis & agonis certamen veraciter veneratur & colitur, edidit, pauca de multis præcedentibus scriptis excerpens. Flodoardus lib. 3 histor. Remen. cap. 18 recenses Hincmari Ep. scripta, Item de passione, inquit, S. Dionysij a Methodio Constantinopolitano Græce dictata, & ab Anastasio Romanæ Sedis Bibliothecario Latine conscripta. Plenius ad IX Octobris agemus de hac Dionysij Vita, in qua quidam arbitrantur Methodium, pauca de multis præcedentibus scriptis excerpentem, vt Anastasius ait, multa de eorum qui tunc in Gallia, & fortaßis qui Romæ eruditionis laude florebant, sensu & iudicio permiscuisse, dum quæ duorum sunt vni attribuit Dionysio. Sed de hoc alibi.

[50] Scripsit idem orationem in laudem S. Agathæ, [& orationem in S. Agatha:] & in ea tum Latina Acta complexus est, tum alia addidit partimex Græcis Actis, quæ § V censuimus ante eius ætatem scripta, partim quæ in Sicilia ipse, siue ex veteri fama, siue aliis ex monumentis, iam olim didicerat. Nam Siculum ipsum fuisse, Syracusis natum, [& erat ipse Siculus:] a Leone Allatio doctißimo iuxta ac humanisso viro accepimus. Certe iam citatus Anastasius Bibliothecarius, qui eadem qua ipse Methodius vixit ætate, a Sede Apostolica Constantinopolim Presbyterum missum scribit, vt non in Thracia natum, aut vicina alia prouincia, innuere videatur. [vnde hic ea edita?]

[51] Eam orationem idem nobis misit Allatius, Latine versam a Leonardo Pate Messanensi Professore: priorem autem eius partem, vsque ad nu. 10 Græce, ex antiquißimo codice in membrana exarato, qui in Bibliotheca Patrum Oratorij Romæ exstat, descriptam: monuitq; reliquum a Siculis quibusdam, eam Bibliothecam lustrantibus, laceratum, quod de Sanctæ natali loco ageret. Antea tamen integram inde descriptam fuisse, & Messanæ apud eumdem Leonardum extare.

[52] Acriter eam Orationem impugnat Augustinus Inueges vt suppositiam, ideoq; non indicari vnde prodierit. Extare quidem Romæ in bibliotheca PP. Oratorij, exordium eius vel fragmentum aliquod, [a quibusdam reiecta vt supposititia;] præfixo Methodij nomine: sed huic esse reliqua assuta, magna varietate artis, styli, phrasis, verborum, vt appareat a moderno quopiam scriptore, & fortaßis non vno, interpolatam: nec edici, vbi autographumextet, solum Roma missam ad Vincentium Raimundum e Societate Iesu Presbyterum, sed Catanensem. Cur non ea prolata, cum de S. Agathæ patria Romæ lis esset; nisi quia vel nihil allatura præsidij credebatur, nondum additis quæ Catanensium caussæ patrocinarentur; vel si iam erant attexta, authenticum exhiberi Iudicibus instrumentum non poterat, quo constaret e veteri aliquo codice descriptam?

[53] Mihi numquam persuadere potui, viros graues ac pios fraudem eiusmodi molituros, vt dolo malo veterum scriptorum, Sanctorum præsertim, [(quis credat?)] monumenta adulterarent. Est enim id non simplex mendacij crimen, sed grauis impietas: cum, pro qua olim labores mortemq; sustinuerunt, nunc in cælis contemplantes Creatoris rerumq; aliarum purißimam veritatem, vt eam impugnent euertantq;, veluti reuocentur in vitam. Sed peremptorie accusationem illam omnem elidit, [genuina asserta a Leone Allatio,] quod retulimus, grauißimi viri Leonis Allatij testimonium qui & addidit, nemini dubium esse posse, quin ea oratio sit a S. Methodio scripta, propter stylum ac doctrinam, quæ hic & in reliquis eius operibus omnino par elucet, cum alioquin multorum eius æui scriptorum asper sit stylus, ac minime huic similis. Nobis quoque, simul ac eam legimus, [& reuera egregia.] docta & grauis ea oratio, planeq; eiusmodi visa, cuius neque S. Methodium, neque alium eius ætatis ac gradus scriptorem, pudere merito debeat.

§ VIII Alia a posterioribus scripta de S. Agatha.

[54] S. Methodio ac Metaphrastæ coætaneus fuit S. Ado Viennensis in Gallia Archiepiscopus, vti § 4 est indicatum, illo iunior aliquanto, hoc senior: [Scripsere quoque de S. Agatha Belloouacensis,] is libro de festiuitatibus Acta Latina retulit phrasi seruata, sed paullum contracta. Annis CCC post Metaphrasten vixit in Gallia Vincentius, ex ordine Prædicatorum, magni nominis scriptor, vulgo Bellouacensis appellatus, siue fuerit apud Bellouacos natus vel inde ortus, aut diu ibidem commoratus, siue alia caußa id cognomentum adeptus, cum plerique Burgundionem faciant: Episcopus certe Bellouacensis (quod Posseuinus, Miræus, Voßius atque alij tradiderunt) non fuit. Hic Speculi historialis lib. II cap. 42, 43, 44 eadem Acta exhibet, alia plerumque phrasi: nam quod in editione Duacensi adscriptum est, Gesta hæc S. Agathæ conuenire cum iis, quæ a Surio adferuntur ex Metaphraste, solum verum est, quatenus cum Latinis Actis concordat in multis Metaphrastes. [Iat de Voragine Ep. Genuen.] Iacobus de Voragine ex eodem Prædicatorum Ordine, Episcopus Genuensis circiter annum MCCXCII creatus, vir doctus & sanctus, vti alibi ostendimus, in Historia Lombardica, siue Legenda Aurea, eadem Latina S. Agathæ Acta exhibet, fere integra. Eadem & Claudius Rota eiusdem Ordinis Theologiæ Professor ante annos CL recognouit. S. Antoninus eiusdem instituti alumnus, dein Archiepiscopus Florentinus, qui an. ⅭⅠƆCCCCLIX deceßit, 1 par. Chron. cap. 7 tit. 7 § 5 ea quoque Acta ex Bellouacensi, [S. Antoninus Ep. Florent. Petrus Ep. Equilinus,] vt cetera fere, recenset. Antonino centum fere annis antiquior fuit (non ei suppar, vt alias putauimus) Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus, qui hæc quoque Acta narrat lib. 3 Catalogi SS. cap. 84.

[55] Inter horum duorum scriptorum Petri & Antonini ætatem, collecta videntur (etsi id nobis nondum plane conflet) magna Menæa Græcorum, de quibus egimus in citata nostra ad Ianuarium præfatione. [Menæorū collectores.] In iis compendium quoque extat Actorum quæ sunt conscripta a Metaphraste; atque illud de S. Agathæ anniuersaria Constantinopoli celebritate additur: Τελεῖται δὲ αὐτῆς σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ αὐτῆς, τῷ ὂντι ἐν τῷ τρικόγχῳ. Peragitur celebritas eius in ipsius templo, quod est in Triconcho, siue in loco vrbis Constantinopolitanæ Ad tres conchas dicto. Quæ in Menæis, eadem in Anthologio Arcudij, verbis totidem, extat Actorum epitome, eadem in Cytheræo.

[56] Citat Augustinus Inueges alia S. Agathæ Latina Acta e codice Senatus Panormitani. [Acta alia ab anonymo scripta,] Quando ea scripta, a quo, quanti facienda, haud equidem facile definiero, cum paucula solum inde delibet; quale illud est de ortu sanctißimæ Virginis: B. Agatha filia fuit cuiusdam Gentilis nobilissimi ex ordine militari, qui Agathonius nomine vocabatur, de domo & familia Altifloris. [quæ tradunt parētibus senibus & Gētilibus Panormi] Nobilis Agathonius cum diues esset & omnibus fortunæ bonis copiosissimus, animo tamen torquebatur, quod hærede careret; quippe florenti ætate militiam secutus, procul a coniuge ac patria. Cum autem domum rediisset, senio & laboribus fractus, hortatus est coniugem, vt secum Apollinem, cuius per omnem vitam fuerat cultui addictißimus, precibus ac votis obtestaretur, ipsis vt hæredem, si qua adhuc suppeteret ratio, largiretur. Illa Iunoni potius, parturientium præsidi, offerenda vota contendebat. Demum conuenit, vt vir Apollinem, vxor Iunonem inuocaret, & ab vtro numine prolem impetrassent, ei præcipue honorem haberent. [arcana voce promissam;] Orantibus ergo genuflexis, subito totum eorum palatium contremuit, & vox hæc e penetralibus domus exaudita: Verus Deus, qui cælum ac terram, & quidquid in iis est, creauit, quem vos ignoratis, dabit vobis filiam, quæ per totam Siciliam templa Apollinis & Iunonis deuastabit. Cohorruere primum ad eam vocem, dein vt se collegere, dubitabant tamen, magisne lætari promißa prole, an dolere denuntiata idolorum ruina deberent. Duobus post mensibus cognouit mulier se concepisse, ac peperit quamdam filiam, cui Agatha nomen impositum est ex nomine patris sui Agathonij. Deinde orta inter ciues Panormitanos seditione, [ipsos inde Catanam migrasse;] Agathonius vehementer indignatus, cum omni familia sua Panormo recedens, Catanam nobilem prouinciæ illius ciuitatem profectus est.

[37] Tum Virginis ad Christum conuersionem ita narrat, quisquis ille est, Aütor: Peractis ergo a natiuitate puellæ decem annis, in quibus semper cum omni modestia & patientia parentibus obediuit &c. [eam otij impatientem,] Erat autem semper otij impatiens, faciebatq; suis ipsa manibus domestica opera, a matre propterea sæpe obiurgata: cui modesta ac sapiens Virgo respondebat, non expedire vt vita hæc otiose consumatur; agendum semper hominibus operis aliquid, ne cogitationes improbæ, quæ menti incidunt, labefactare eam poßint. Hisce argumentis aliisq; id genus a matre impetrauit, vt vetulam quamdam in ædes acciperet, a qua ipsa texendi artificium addisceret. Erat hæc vetula Christiana occulta: [conuersam cum 10 esset annorum:] quæ propensum in virtutem animum Virginis conspicata, exponebat ei Christi vitam, paßionem, miracula, gloriam; addens, eum si toto animo diligeret, adepturam non temporalia bona & caduca, sed vitam æternam, diuitias immensas, gloriam inexplicabilem. Quæ omnia audiens sancta puella, cœpit idola deinceps spernere, ac parentum superstitiosas Gentilium cæremonias increpabat.

[58] Reclamant his Actis quidam, aliudq; afferunt patris nomen, atque etiam matris, ex Catanensium quorumdam recentiorumscriptis, ad eam fortaßis famam, quæ illic viget, conformatis. Panormitana porro Acta, cum nullo veteri testimonio confirmentur, verisimile est, [quando ea Acta composita? alia itidē ex fama,] postquam Barbarorum seruitute liberata est Sicilia, ac fortassis perdiu post, ex fama populari composita esse. Ex simili narratione piæ plebis ortum videtur, quod noster Cornelius a Lapide scribit de S. Agathæ fuga in Melitam insulam, caussa declinandi matrimonij, ad quod eam mater impellere nitebatur: vt bis Catana profugerit, primum ne inuita cogeretur ad nuptias, [tradunt eā in Melita fugisse, vt nuptias vitaret,] dein vt Quintiani impuri hominis Catanam aduentantis effugeret laqueos. Primam fugam videri potest indicasse Metaphrastes, cum cap. 1 nu. 4 Virginem introducit referentem, primum sibi pro continentia certamen fuisse, in quo diabolum semina voluptatum ingerentem vicerit, prius etiam quam Aphrodisiæ traderetur. Quamquam ea victoria intelligi potest de carne ac diabolo relata, cum & illius titillationi restitit, & huius fraudulentas suggestiones elusit. Verum de fuga illa ab vrbe in qua domicilium habebat, duplex fuerit, an vnica, aut etiam nulla, viderint alij. Acta Latina fugæ non meminerunt, solum id habent: B. Agatham a suis fecit apparitoribus coarctari. Quintianus nimirum; quasi Catanæ comprehensa fuerit. Paulus Æmilius Sanctorius Catanæ se intra domesticos parietes continuisse Agatham scribit, indeq; abstractam, missis lictoribus.

[59] Cornelij verba sunt hæc Comment. in Acta Apostolorum cap. 28 v. 1, vbi inter beneficia ab Apostolo Paulo in Melitam ac Melitenses profecta, quintum statuit, quod S. Paulus sæpe Melitam ab incursu hostium tutatus sit. Vt alia taceam, inquit, sub annum Domini ⅭⅠƆCCCCLXX, cum Mauri classe octodecim millium militum eam inuaderent, iamque tormenta disponerent ad quatiendam vrbem veterem, tertio die apparuit S. Paulus veste stellata, quali depictus visitur in ecclesia Cathedrali, ac vibrans gladium, equo insidens, stipatus innumera multitudine, visus est inuadere Turcarum agmina: cumque in eum Turcæ multas coniicerent sagittas, omnes in ipsosmet retortæ & repercussæ resilierunt, eosque vulnerarunt & perdiderunt. Visi pariter fuere duo alij insulæ Tutelares, [ibiq; velū texuisse, ve tempus lucraretur:] S. Georgius & S. Agatha: quam fama est ibidem persecutionem Siculam fugientem latitasse, ac celebre illud velum Ætnæ incendia compescens contexuisse; idque instar Penelopes ea arte, vt quæ per diem texuerat, noctu retexeret; eo quod matri vrgenti eam ad nuptias, eas detrectans, responderet, sibi prius velum hoc pertexendum esse. Quocirca S. Agathæ marmoream statuam tunc in muro collocarunt, [vrbs seruata statua eius in mœnibus locata] sed facie a Turcis auersa & ad vrbem conuersa: verum illa suapte vi faciem ad Turcas conuertit, tanto fragore, quantus est bombardarum maiorum; adeo vt eodem perculsi Turcæ soluerint obsidionem, seque in fugam dederint.

[60] Hæc Cornelius, nullo citato auctore. Franciscus Abela in Melitæ descriptione lib. 1, Notit. 4 eadem ex ipso narrat, sed ⅭⅠƆⅠƆLI ait contigisse: vti & 1. Baudoinus, qui in histor. Ord. S. Ioannis lib. 13 cap. 10 scribit piam quamdam sanctimonialem significasse antiquæ vrbis Melitensis præfecto, diuinitus sibi reuelatum, [ex Diuina reuelatione:] obsidendam quidem vrbem, sed si statua S. Agathæ in propugnaculo portæ vicino collocetur, vt videri ab hostibus possit, & sacrum Missæ ibidem religiose semel peragatur, periculum euasuram. Quod insigni pompa curatum, vt populi pietati fieret satis, ac militibus animi adderentur. Animaduersum deinde, Turcis assidue in propugnaculum, vbi Diuæ effigies erat, iaculantibus, numquam eam tactam fuisse: nec aliud quidquam prodigij memorat. Testatur Abela loco citato, Petrum Carreram in suis rerum Catanensium commentariis confutare Cornelij narrationem, & negare antiquam esse in Melita S. Agathæ venerationem: sed hanc ipse confirmat, [antiqua illic eius veneratio & solēnis.] quod & crypta illic visatur & vastissimum subterraneum cœmeterium, S. Agathæ nomine, cum antiquis eius aliorumq; Sanctorum Græcanica arte pictis imaginibus; quo conuenire quotannis Diuæ festo Canonici Ecclesiæ Cathedralis soleant, sacraq; peragere, adstantibus vrbanis magistratibus, & dotem elargiri pauperibus aliquot puellis nuptui elocandis: & populum vniuersum illuc tunc confluere eiusdem sanctæ Virginis honorandæ gratia.

§ IX S. Agatha Panormitana sit an Catanensis, ipsæ inter se vrbes disceptant.

[61] Sanctorum duplex patria est: vna quæ in vitam eos mortalem procreauit, si non tamen exilium dicenda potius est quam patria, [Sanctorū patria alia cælestis, alia terrestris:] tot cumulata ærumnis; beata altera, &, vt quisque eorum sapientißimus ac religiosißimus fuit, aßiduis inflammatisq; votis expetita, in qua non nati quidem, sed scripti etiam nos sumus, vt Sanctus loquitur Beda, & ciues decreti. Atque ita paßim Martyres legimus de patria interrogatos a tyrannis, respondisse se cælestis Ierusalem esse ciues. Ita quoque in S. Athanasij Ep. Methonensis Vita 31 Ianuarij cap. 2 num. 3 loquitur Petrus Argiuorum Episcopus: Patria igitur huius, qui nunc mihi laudandus est, beati Patris Athanasij, prima quidem ac vera, illa est cælestis, vbi vna cum Sanctis ab æternitate fuerat adscriptus, & a teneris vnguiculis ab electione non excidit: altera vero patria, tantum a prima distans, quantum a veritatis luce caligo tenebrarum, vanaque simulachra rerum, Catana. Imitatus videtur hic scriptor S. Andream Cretensem, quiin Oratione in S. Patapium ita loquitur: Viro autem isti strenuo nobilique, cuius patria, cælestis illa Ierusalem, Petri & Pauli mater. Et paucis interiectis: Cönabor enim, quanta fuerit facultas, seu ex aduerso contendendo ac opposita comparatione, duplicem eius patriam studiosis vobis ostendere: alteram quidem, cuius ortus e terra sit, dissolutioque in terram, alteram autem e cælo, æternamque ac immortalem.

[62] Et illam quidem terrestrem obnoxiamq; occasui patriam, adeo suam Sancti non putauere, vt & magnis animis contemnerent, [hanc fugerunt,] & effugere totis viribus conarentur: nedum honorem sibi ac decus aliquod ab ea assignari vellent, aut ei se vllo modo obstringi. Idq; non illa soluni ratione, qua Socratem scribit Cicero Tuscul. quæst. lib. 5 cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, respondisse, mundanum; totius enim mundi se incolam & ciuem; aut qua ibidem Teucer pronuntiasse quidam dicitur, Patriam esse, vbicumque est bene; verum id spectabant in patriæ siue despectu quasiq; abdicatione, siue voluntaria obliuione, [ad illam adspirantes:] sancti homines, vt liberius ipsorum animus peregrinaretur, assurgeret certe cogitatione ac voluntate in cælum, qua se donatos beatißima ciuitate meminissent: ibiq; iam eorum esset cum purissimis illis mentibus conuersatio.

[63] Non ita tamen existimandum est, exuisse eos patriæ caritatem, in cælumq; transtulisse, vt non ciuibus suis bona optarent, vera præsertim & quorum sit fructus sempiternus. Nam qui & honesto naturæ instinctu & grauißimo Dei præcepto iubebantur, [fauent tamen iam suis ciuibus,] vti & nos, parentibus amorem honoremq; impendere; non etiam patriam poterant, quæ communis est parens, non diligere: quando & sapientes præscribunt, & dictat innata nobis ratio, maiorem ei quam parentibus gratiam deberi. Et inest ille nunc quoque receptis in cælum Sanctis honestißimus sensus caritatis, vt iis bene velint qui ipsis sanguine coniuncti sunt, & patriæ, quæ eos tulit aluitq;, optime. Licet enim eos qui ipsorum vel honorem amplificant, vel benefacta imitantur, quamuis nulla sibi vel soli natalis vel familiæ necessitudine deuinctos, magis suo fauore ac patrocinio protegant, quam qui sola patriæ communione aut etiam sanguinis ipsos contingunt, neque vel decora eorum celebrant, vel sectantur exempla; tamen vbi res vtraque ad demerendam eorum caritatem conspirat, patria, inquam, genusue, & imitatio cum religiosa veneratione coniuncta; tum demum præcipuam quamdam beneuolentiam fauoremq; ostendunt. Et vero illud accidit vicissim, [magisq; ipsos colūt sus ciues.] vt in mortalium animis maior ingeneretur ardor colendi eos, quos vel eadem ortos stirpe, vel in iisdem habitasse tectis, iisdem in templis orasse, intra eadem mœnia versatos meminerunt; maiorq; fiducia impetrandi quæ eos suppliciter poposcerint.

[64] Gloriari itaque ciuitates illæ merito possunt, quæ Sanctos in hanc vitam protulerunt, quasiq; in canipum emiserunt, in quo sibi nobilissimam victoriam æternumq; triumphum pepererunt. Recte enim S. Methodius infra cap. 5 nu. 28. Martyres, inquit, dum tormenta & cruciatus pro Christo patiuntur, non solum sibi gloriæ coronam contexunt, [ideo vrbes de eorum natalibus gloriātur,] Ecclesiæ laudem, Deoque honorem exhibent, sed etiam, dum ad exemplum suarum virtutum imitandum ciues prouocant suos, eisdem cælestes fauores, non auri argentique pretio, sed profusi sanguinis thesauro promerentur. Neque vero sanctarum Virginum pro Christo trucidata corpora, in vili marmore iacentia, minus vtilia cognatis ciuibusque patriæque sunt, vbi in vitam mortalem edita fuerunt, quam fortissimorum virorum exercitus pro patria pugnantium.

[65] Quam ob caussam minime vituperandum earum ciuitatum studium videtur, quæ vt Sanctorum gloriosos natales sibi vindicare possint contendunt: [& pro iis contēdunt:] si quidem & ipsorum Sanctorum conantur gloriam ac venerationem propagare, & illam in suis ciuibus morum disciplinam retinent, ac præcipue iuuentutis ad eas artes instituendæ rationem, quibus illi ad sanctimoniæ absolutionem peruenerunt. Ita de S. Vincentij Martyris cunabulis certare vrbes Hispaniæ aliquot retulimus XXII Ianuarij. Aliæ de aliorum ortu Cælitum pugnant. Nescio tamen an de vllius natali loco acrius ac religiosus, quam de S.Agathæ vnquam certatum sit. Duæ enim Siciliæ vrbes, vetustate, opibus, religione celeberrimæ, Catana & Panormus, [acerrime de S. Agathæ Catana & Panormus,] ciuem esse suam confirmant. Neque noua ea controuersia est: nam Fazellus dec. 1. lib. 3 cap. 1 vbi de Catana agit ac S. Agatha, fatetur de huius patria contendere Panormitanos. Præclarum id esse certamen (dummodo absint quæ caritatem possunt scindere) pronuntiat in Idea operis de SS. Siciliæ Octauius Caietanus noster pag. 60 his verbis: Animum aduertisti, vt reor, mi Lector, duabus a me vrbibus D. Agatham Indice Topico adscriptam: de industria factum, qua decorum ad certamen extimularentur. Et digna illa, pro qua non duæ, non, vt pro nobilissimo Poëta, septem Græciæ ciuitates, sed omnes flagrantibus studiis certent.

[66] Neque solum scriptis libris ea vtrimque disceptata controuersia, sed ad ipsius est Romani Pontificis iudicium pertracta, [lite etiam Romæ agitata] & coram sanctißimo illo tribunali agitata. Prolixe seriem totam litis eius deducit Augustinus Inueges ex Mariani Valguarneræ aduersariis. Nam cum recognosci precum publicarum, quæ recitari in Ecclesia Romana consueuere, Breuiarium mandasset Clemens VIII Pontifex Maximus, [tempore reformationis Breuiarij sub Clemente VIII.] instituta ad eam rem peculiari Antistitum aliorumq; eruditorum hominum congregatione, quæ Congregatio Reformationis Breuiarij dicebatur; suggestum fuit a Stephano Tuccio Societatis Iesu Presbytero, doctrinarum Theologicarum & Ecclesiasticæ antiquitatisscientißimo, pariterq; sanctißimo viro, corrigendum videri quod in Breuiario, Pij V auctoritate edito, ad Nonas Februarij habebatur, Agatha Virgo Catanæ in Sicilia nobilibus parentibus nata: nam a Simeone Metaphraste, veteri scriptore, traditum, Panormi esse ortam. Primum ergo voces illæ, Catanæ nata, deleri iussæ; post hæ substitutæ, Panormi orta.

[67] Cum, mortuo pridem Tuccio, Bernardus Colnagus Catanensis ex eadem Societate, & ipse raræ cum eruditionis, tum præsertim sanctimoniæ opinione clarus, intellexisset breui publicatum iri nouum Breuiarium, in quo ista de S. Agathæ patria ad eum modum essent mutata; [Actores præcipui P. Colnagus & Vulguarnera.] omnem sibi mouendum lapidem duxit, vt ei decreto intercederat, & patriæ suæ ortum Tutelaris Diuæ assereret. Erat tunc Romæ Marianus Valguarnera Eques Panormitanus, singulari præditus doctrina: is Colnago generose repugnare. Lis ergo contestata. Actores primarij Colnagus, & Valguarnera: cum hoc studia laboremq; sociarat Berlingerius Ventimiglia & ipse Eques Panormitanus. Parti vtrique Proceres varij patrocinabantur; Panormitanos præcipue Simonis Talliauiæ Cardinalis de Terraneua fouebat auctoritas, quam sibi plurimum obstare innuit in quadam epistola Colnagus, e qua hoc fragmentum recitat Inueges: Denique Illustrissimus Cardinalis Terranoua est Cardinalis, ego vero pauper Sacerdos. Tenuit ea lis integrum trimestre. Excußi libri omnes veteres, aliaq; monumenta. Iudices erant cum alij Præsules, tum præcipue Cardinales duo sapientia & vitæ integritate clarißimi, Robertus Bellarminus & Siluius Antonianus: videtur & Cæsar Baronius ad caussæ cognitionem adhibitus.

[68] Tulit tandem Pontifex ex horum iudicio sententiam, non qualem fortasse partes præstolabantur, sed quæ esset dignitati Ecclesiæ Romanæ consentanea, vt ita in Breuiario reponeretur: Agatha Virgo in Sicilia nobilibus parentibus nata, [sententia Pontificis,] quam Panormitani & Catanenses ciuem suam esse dicunt. Illud quippe caueri vnice a Pontificibus solet ac debet, ne quid non modo falsum, sed ne controuersum quidem in Diuini officij libros referatur, palamq; in publicis precibus recitetur. Ideo enim S. Gelasius Papa multorum Acta Martyrum apacrypha esse sanxit, nec omnino debere publice in Ecclesia legi, quod in iis inessent quædam non vsquequaque exploratæ veritatis. Quæ vero Sanctis singulis fuerit patria haud perinde fortaßis sua interesse censet Ecclesia aut quærere aut definire.

[69] Præclarum hoc sapientißimi Pontificis iudicium merito deprædicat Inueges. [laudata,] Vellem tamen,cum pronuntiata ab Salomone libro Regum 3, cap. 3 inter disceptantes mulierculas sententia non comparasset, quasi natalium sanctæ Martyris gloriam diuidi Pontifex, & neutri integram, sed dimidiamvtrique dari, vt ille infantem, iusserit. Pronum enim est, vt, quod illic sequitur, [sed minus accepta Catanensibus.] arripiatur ab aduersariis: Hæc mater, quiæ Regis iudicio non acquiescit, & ne diuidatur rogat. Fatetur enim ipse, iam quinquaginta per annos, quot ab eo Pontificis iudicio fluxerunt, nullum genus scriptorum, seu quæ typis excusa, seu quæ exarata manu sunt, intactum relinquere Catanenses, si quid alicunde eruere poßint, quo se in pristinam posseßionem restituant. At Rocchus Pirrus Cardinales iudices ita laudat: Qua in re sapientum virorum amo prudentiam, qui ita pro Panormitana vrbe tulere suffragium, vt Catanam simul celeberrimam vrbem eo iure, quod sibi illa vindicabat, atque ad ciuium pietatem, ac Virginis Agathæ venerationem faceret maximopere, penitus non spoliarint.

[70] Monuerunt me superioribus annis ex Italia amici, ne hos ignes vt cumque sopitos ventilarem, neue in illam dimicationem ingrederer, e qua me sine alterius offensione ciuitatis expedire nullo modo possem. [Licere hic nobis quoque de ea re scribere,] Enimuero quæ esse offensa in inuestigatione veritatis potest? Nam si argumentum aliquod proferamus, quo veritas detegatur ac veniat in lucem, quis est, nisi si quem iniqua posseßio delectat, qui non lubens quamprimum veritati det manus? sin erunt incerta quæ depromemus, nihililla bonæ fidei possessorem lædent. Cui autem credibile videatur, nolle ciuitates illas nobilißimas, vt quæ in publico orbisterrarum iudicio acta, ac decreta sunt, ea ne vsurpemus sermonibus, ne litteris commendemus ad nostram posterorumq; memoriam? Cumq; Pontifex pronuntiarit, Panormitanos & Catanenses eam ciuem suam esse dicere, an inhibere possunt, ne cur vtrique id dicant, inquiramus? Imo quo iure id penitus sileri a nobis volunt, hominibus exteris tantoq; remotis spatio terrarum ac marium, quod ciues suos sinunt, atque adeo iubēt, editis libris publicare, vt si fieri poßit ad notitiam perueniat gentium omnium? Nam Petrum Carreram Catanensem tradit Augustinus Inueges prolixo atque erudito opere comprehendisse, quas & in Colnagi nostri aduersariis legerat, & ipse excogitare potuit rationes, vt Catanensem eam fuisse probaret. Rocchus Pirrus, [post alios,] & fusißime ipse Inueges, Thermitanus hic, ille Netinus, vterque Panormitanis addictus, quæ pro Panormitanorum iure facerent retulerunt, quæq; ab Catanensibus obiicerentur, atque hæc etiam studiose diluerunt ac confutarunt.

[71] Ab his duobus (nam Carreram non vidi) sumam expendamq; argumenta vtrimque allata. Neque afferam omnino quidquam, vnde mihi siue Catanenses siue Panormitani succensere merito poßint, [quorū referemus argumenta,] nisi suos primum scriptores voluerint damnare. Nam si quod testimonium ab illis auctoribus citatur, quod mihi non id conficere videatur, ad quod probandum sit allatum, ius fasq; mihi vt sit postulo, negandi vim istiusmodi argumenti, [& modeste expendemus.] ac multo magis si quid falsum sit, inficiandi. Quis enim tam iniquam mihi scribi legem velit, vt si bractea orichalci pro lamina aurea obtrudatur, non mihi liceatproclamare, orichalcum esse? Profiteor autem in tota hac commentatione nihil a me dictum iri, quod non confidam tam & sanctæ eorum Patronæ & ipsis acceptum fore, quam & illam mihi propitiam, & ipsos amicos esse percupio. Imo, nisi iam in lucem exissent, quæ dixi, opera, auderem vtrosque orare, quod anno Chr. ⅭⅠƆ ⅠƆCXVII in Idea operis de SS. Siciliæ, antea citata, pag. 61 Octauius Caietanus noster: Vt ambæ vrbes, inquit, pro suo in Diuam amore, ac potius pietate, ad nos scribant, quo subnixæ ius suum tueantur, copioseque vt exponant, impense oramus: rationibus dein perspectis examinatisque, iudicium nostrum, omni procul partium studio, proferemus. Ita ille.

§ X Argumentum præcipuum Panormitanorum, ex Simeonis Metaphrastæ auctoritate.

[72] Primuni sibi in hac disputatione locum iure vindicat Panormus, felix & inclyta vrbs, nobilis & præclara, caput regni, exemplum fidei, patria Principum, sedes Regum, [Pro Panormo facit] vt eam Catana ipsa in epistola quadam ante annos CCC, & quod excurrit, compellasse fertur. Et minori quidem illa testium ac suffragatorum instructa numeroest, sat gnara appendi ac librari testimonia debere non numerari; neque illud præcipue considerandum, quot homines rem quampiam affirment, sed quam sapientes ac graues: neque in incondita multitudine robur exercitus situm. Omnia tamen, quæ afferuntur, fide optima recensebo, nihilq; aut imminuam aut exaggerabo, nisi quatenus necesse erit rei ipsius explanatione id fieri.

[73] Primum igitur, [1 auctoritas Metaphrasta,] maximeq; validum argumentum, quo Panormo S. Agathæ natales vindicentur, est Simeonis logothetæ, qui vulgo Metaphrastes appellatur, auctoritas. Quam tanti faciunt qui pro Panormo scripserunt, vt ea sola euerti omnes aduersariorum rationes posse existiment. At cum eam nimium stabilire contendunt, [magna,] proferunt quædam, viris doctis non facile probanda. Quia enim, aiunt, Græce olim locuti Catanenses ac Siculi plerique, ideo Græca ceteris præualeant oportet, atque adeo, qui in Græcis princeps, Metaphrastes. Atqui S. Agathæ tempore minime locutos Græce Siculos omnes, [non quia Græcus,] saltem in iudiciis, ex præsidalibus Actis S. Euplij supra ostendimus. Vt id tamen iis vltro concedamus, quomodo conficient, Græca, minimum ⅠƆCLX post S. Agathæ martyrium annis scripta, præferri debere Latinis, quæ ipso tempore legitimis tabulis consignata, ab iis qui quæ gesta erant vel spectauerunt ipsi, vel ab oculatis auritisq; testibus acceperunt;quæq; citata ab antiquis Patribus, & inserta Breuiario Romano? Quæro, an quia Latine locuti sunt Romani, pluris facienda sit historia quæpiam bellorum Punicorum post quingentesimum Æræ Christianæ annum Latine scripta, quam Polybij Græca, qui plurima quæ scripsit, vel geri viderat, vel ea gerentibus adfuerat opemq; & consilium attulerat? Aut si quis bella Belgica nostræ ætatis sermone Teutonico post ⅠƆCLX annos litteris tradet, eo solum nomine Stradæ nostro erit præferendus, quia iam sit Belgarum proprius ille sermo?

[74] Non id spectandum præcipue, qua lingua scripta sit historia quæpiam, verum an ab iis qui viderunt, quiue de aliis audierunt qui ipsi viderant: aut si longum interceßit inter rem gestam eiusq; descriptionem spatium temporis, [sed quia doctus, diligens, & aliis præsidiis instructus:] an saltem qui eam litteris tradit vir sit eruditus, probus, accuratus, qui omnia discutere superioris ætatis monumenta poßit ac soleat, vt merito haberi ei fides debeat: quales Romanæ historiæ scriptores fuere T. Liuius & Dionysius Halicarnasseus. Non ergo quod Græcus fuit Metaphrastes, ideo solum præferendus ceteris, qui de S. Agatha scripserunt; sed quia & clarus generis nobilitate, & pollens opibus atque auctoritate, & singulari præditus pietate ac doctrina, poterat plurima veterum monumenta consequi, cupiebatq; ea diligenter perscrutari & exornare stylo. Talem enim virum fuisse Metaphrasten alibi ostendimus; et si fateri oporteat, non semper eum, propter maximas occupationes, quod cupiebat, fuisse assecutum. Quod tamen eius tanti habitam auctoritatem vociferantur, vt statim ob eam Iudices Panormitanis caussam adiudicarint, credat qui nescit quid de eo Bellarminus & Baronius, qui inter Iudices erant, scriptum reliquerint. Nos non mitius solum, sed longe honorificentius de illo sentimus.

[75] Iam videamus, de S. Agathæ patria quid scripserit. [is scribit S. Agathā Panormo oriundam,] Ἦν οὖν ὁσία καὶ μεγαλόφρων Ἀγάθη ὁρμωμένη μὲν ἐκ τῆς πανορμητῶν πόλεως, ἐστισήμου δὲ καὶ χαμπροῦ γένους ὑπάρχουσα. Erat igitur sancta & magnanima Agatha, ex Panormitana ciuitate oriunda, claro autem & illustri genere. Vertit Gentianus Heruetus: Sancta ergo magnique & excelsi animi Agatha, quæ nata quidem erat ex ciuitate Panormitana, [aut natam Panormi,] erat autem insigni & claro genere orta. Acriter hanc Gentiani interpretationem oppugnant Catanenses, negantq; vocem ὁρμώμενος, cum multa significet, pro nato vel orto vsurpari, sed oriundo. Est quidem ea ordinaria magisq; genuina notio, vt idem sit quod oriundus quasiq; profectus aliquo ex loco, vbi eius parentes maioresue nati sint, vti illi apud Liuium dec. 3 lib. 4 Hippocrates & Epicides nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis, exule auo, Pœni ipsi materno genere; fatendum est tamen, sæpe ὁρμώμενος idem esse quod natus. Ita Menæa XXVI Octobris de S. Demetrio Martyre: [(vtrumq; enim vox Græca ὁρμωμένη significat)] Οὗτος ἦν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ τῶν βασιλέων, ἐκ τῆς Θεσσαλονικέων ὁρμώμενος πόλεως. Hic fuit sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, ex Thessalonicensium natus vrbe. Patet id ex eius Vita, vbi dicetur: ὃν ἤνεγκε μὲν μεγάλη πόλις Θεσσαλονίκη. quem quidem tulit magna vrbs Thessalonica. De S. Iustina Virgine & Martyre ita loquuntur eadē Menæa II Octob. ὁρμωμένης καὶ αὐτῆς ἐξ Ἀντιοχείας. quæ & ipsa Antiochiæ nata erat. Patet ex Græca Vita: ταύτῃ πατρὶς μὲν, ἣν ἐδηλώσαμεν, Ἀντιόχεια. Ipsi patria erat, quam declarauimus, Antiochia. Congruunt Latina eiusdem Iustinæ & Cypriani Acta: Addebatur autem Virgo Iustina, cuius pater erat, Edesius nomine, in ciuitate Antiochia. Plurima alia liceret sic vsurpatæ vocis ὁρμώμενος exempla proferre.

[76] Aliud effugium quærunt Catanenses: nempe Panormum, [non Galermi vico iuxta Catanam,] vnde oriunda, aut vbi nata, dicatur S. Agatha, non illam esse celeberrimam vrbem, sed vicum Catana distantem tria circiter millia passuum, dictumq; nunc Galermum. Confirmant auctoritate Theodontij cuiusdam, mihi ignoti scriptoris, quem citat Ioannes Bocatius lib. II de genealogia Deorum cap. 10. vbi Thaliam narrat Iouis pellicem, cum grauida tellure esset absorpta, vt ipsa optarat metu Iunonis, dein ea maturo iam fœtu reclusa, geminos peperisse, Palicos ab euentu dictos, ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quasi denuo reuersos, quos pro diis Siculi coluere: lacus quoque esse in immensum profundos mirabili calidarum aquarum scaturigine perpetuo ebullientes, quos olim accolæ Dellos vocabant, & Palicorum fratres credebant, iuxta Menas vrbem, vbi & Palicæ vrbis vestigia aiunt spectari: quibus de rebus plures agunt scriptores. Hæc vbi retulit Bocatius, [(qui & Panormus dictus,] ista subdit: Cur autem Iouis dicti sint filij, & absorpta mater sit, reddit talem Theodontius rationem; dicit autem, haud longe a Panormo non ignobilem fuisse scrobem loco vbi dicebatur Thalia, in quam omnis aqua, quæ a plaga illa montis Ætnæ ob imbrem cadebat, mergebatur: & quidquid tunc fuisset in cauernam deiectum, non multo post in lacus seu fontes Palicorum ebullientes videbatur emergi. Per quod apparebat, imbrem, quam Iouis, id est, aëris, opere natam volunt, eo in loco sub terras condi, & demum apud lacus Palicorum iterum nasci: & sic ex Ioue nati Palici. Hæc Theodontius apud Bocatium.

[77] Porro cum ciuitas Panormus longißime ab Ætna, distet, vt quæ ex hac delabitur aqua non poßit in scrobem illi vicinam defluere; Galermum esse coniiciunt Catanenses, qui vicus fortaßis olim Γάνορμος dictus, [forte per errorem pro Ganormo)] quasi amœnus portus seu stationauium: quod nomen in Galermum, itidem vt in Palermum Panormi, longinqua æui mutasse videri potest vetustas. Quid si Γάνορμος scriptum erat, & Metaphrastes eiusue amanuensis Πάνορμος legit, duarum litterarum Γ & Π similitudine deceptus? Explodit hanc coniecturam Inueges: fatetur tamen a Theodontio, forsan & Bocatio, videri scriptum Ganormus; cur non itidem in codice, quo vsus Metaphrastes, idem fuisse nomen potuerit, rationem nullam affert. Duplicem tamen, non Acta Metaphrastæ solum, sed & priora alia Græca suggerunt: innuunt enim vtraque, [nec enim ibi latere potuisset,] sed hæc præsertim, Panormum seceßisse prudentißimam Virginem, vt impurißimi Quintiani libidinem vitaret, Catanam tunc insidentis, ad quam vrbem paruulam a parentibus delatam Agatham, ibiq; adoleuisse fatentur Panormitani. At si solum ad propinquum vicum abiisset Agatha, parum sane tuta fuisset: neque diceret ipsa apud S. Methodium, se longe a patria ac paterna domo quiete egisse. Panormum igitur se recepit, vnde minimum oriunda erat, & habebat fortaßis consanguineos potentes. Altera ratio est, quod idem Quintianus post mortem Virginis, [nec in Simatho perire Quintianus,] ad res eius diripiendas Panormum versus profectus est, non Galermum, seu Ganormum: neque enim inter hunc vicum & Catanam Simæthus amnis labitur, sed facile VIII M. P. ab ea vrbe, cum Galermus non nisi tribus distet: in Simætho tamen periisse, Latina etiam Acta referunt. Interceptum igitur hoc effugium est.

[78] Aliud arripiunt, hunc in modum: Ex Metaphrastæ verbis certo non constat Panormi natam, sed originem solum inde duxisse, cum ὁρμωμένη vox, qua vtitur, minus proprie illud quam hoc significet. Nam quod Panormum versus iisse ad bona eius occupanda Quintianum retulimus, id priora quoque Græca Acta tradunt, quæ tamen Catanæ ortam asserunt. Habuit illa forsan Panormi domum, vt ait Metaphrastes, siue propriam seu pretio conductam: ibi tyrannus, cum illa se spectabili ortam genere fassa esset, multani reconditam vestem, argentum, tabulas, signa, resq; alias magnificas credidit, siue ei sua auaritia imponebat, seu vere Agatha quas ei res parentes sui reliquerant, eas illic sepositas habebat, [addiripiēdas res Agatha eo tendens.] quia vt omnia illico effunderet in pauperes antea minime opus fuerat, Ecclesia sub Philippis Christianis Imperatoribus placidam obtinente tranquillitatem. Quod autem Pirrus aliquot codices MSS. cum Romæ hæc controuersia agitaretur, allatos scribit, quorum quilibet ante ⅠƆC aut ⅠƆCC etiam annos scriptus fuerat; [Quā antiqua Metaphrastæ exemplaria?] & in iis sæpissime Panormi natam prædicari Agatham; id Catanenses verum esse negant: fuisse enim dumtaxat plura exemplaria eiusdem Vitæ per Metaphrasten (vt nos quidem asserimus, ipsi vix fatentur) scriptæ: in omnibus autem aliud nihil quam quod relatum est de S. Agathæ patria haberi, idq; ambiguæ interpretationis. Si qui autem tunc ⅠƆCC erant annorum codices, eos multo ante quam ad scribenda Sanctorum Acta animum adiecit Metaphrastes, exaratos fuisse oporteret: quomodo ergo Metaphrastæ? Itidem vt decrepiti homines solent seniores se quam sint dicere, seu fallente memoria, seu quia id pulchrum videatur, longe communem metam tranßiliisse; ita & libris putant ab exaggerata antiquitate conciliari auctoritatem.

§ XI Alia Panormitanorum argumenta.

[79] II Argumentum est ex Græcis Menæis, siue Diuinorum Officiorum per singulos menses descriptionibus; vbi de S. Agatha ista leguntur: Αὕτη ἦν ἐκ πόλεως Πανόρμου τῆς κατὰ Σικελίαν. [2 pro Panormo faciū Græcor. Menæa,] ipsa erat ex Panormo vrbe Siciliæ. Vertit Matthæus Raderus noster: Panormitana hæc fuit in Sicilia nata. Neque est quod quisquam hoc ex schismaticorum Græcorum penu promptum argumentum cauilletur, cum Menæis hisce, vt alibi docuimus, etiam Orthodoxi vt antur. Estq; hoc mille testium instar, cum milleni hæc palam in Diuinis Officiis recitent ac probent.

[80] III Ex Anthologio eorumdem Græcorum, quod excusum est Romæ in ipso Vaticano typographio anno ⅭⅠƆ ⅠƆ LXXXXVIII, [Anthologion Arcudij,] ab Antonio Arcudio concinnatum, dedicatumq; Clementi VIII, vbi vt pleræque Lectiones eædem sunt quæ in maioribus Menæis, ita de S. Agatha totidem plane verbis mentio fit.

[81] IV Ex libro Maximi Episcopi Cytheræi, qui inscribitur: Βίος ἁγίων, [Βίος Ἁγίων Cytheræi,] Vitæ Sanctorum, quas ex Menæis ad verbum fere descripsit, & in vulgarem Græcorum linguam vertit, excudiq; Venetiis curauit: vbi hæc habentur: Αὕτη ἦτον ἀπὸ τὴν χώραν τῆς Σικελίας καλουμένην Πάνορμον. Hæc erat ex loco Siciliæ, qui Panormus appellatur.

[82] V Ex Menologio Græco, quod Basilij Macedonis Imperatoris iussu conscriptum ferunt, [Menologium Basilij Imp.] ipsorumq; quorum elogia continet Diuorum imaginibus ornatum, & in Vaticana asseruatur bibliotheca. Hoc quia pro Panormitanis citatur Menologium, idem esse opinor e quo ista Pirrus profert: Agatha Virgo & Martyr ex vrbe Panormo apud Siciliam. Verum de eo, quia non vidi, nihil possum pronuntiare, nisi laudari a Baronio, & diuersum esse ab eo, quod, ab Sirleto Cardinale versum, edidit Henricus Canisius: nam in hoc istis solum verbis mentio fit S. Agathæ: Et sanctæ Martyris Agathæ.

[83] [Catanensium epistola,] VI Est ipsorum Catanensium testimonium in epistola, quam in MS. quodam Chronico Ecclesiæ Agrigentinæ exstare tradit Pirrus,ex eoq; Inueges, datam anno ⅭⅠƆCCCXXV, in qua ita Panormum ciuitatem compellant: Ne obliuiscaris inter omnes tuæ virtutis actus laudabiles, ad defensores insigni pro tutela tuorum, illius sacratæ Virginis Agathæ, quam in te ortam fama prædicat, & scriptura declarat, vexillum erigere, quæ in Christo Iesu martyrio coronata liberationem patriæ impetrauit. Neque huius possum testimonij fidem firmare. Ea penes Pirrum, illud citantem, esto.

[84] VII Ex Mariani Valguarneræ aduersariis, vbi oratoria isthæc prætermißio adhibita: Missas facimus Traditiones omnes nostras, [traditio testata,] ne cui forte leuiores videantur; quod suam Panormitani ciuem D. Agatham asseuerant: Domum, in qua illa orta est: Vineæ aream, vbi nunc ecclesia eius nomine est condita: Saxum, illius vestigia, cum Panormo Catanam deferretur, diuinitus insculpta præseferens. Quæ ne quis impugnet, ista ad probationem addit: Quarum Traditionum ad maiorem auctoritatem (quia illas Panormi vigere negabant) LXX Seniorum vrbis fidem, cum ciuium tum exterorum, quin etiam Catanensium, coram nostro Archiepiscopo iureiurando adactorum, Romam Panormitani descriptam miserunt. Hæc Marianus; vim aliquanto maiorem habitura, si priorum seculorum famam, non vltimi solum, probarent:

[85] De eo Sanctæ vestigio (nam vnicum est, licet Marianus plurali numero vtatur) ita scribit Pirrus: [vestigium saxo impressum,] Testis est saxum illud, vnde equo insiliit discessura; in quo Panormitani etiamnum Virginis impressum vestigium colunt, in templo prope Australem vrbis portam, cui a D. Agatha nomen est. Ex quo saxo, veteri æuo, die D. Agathæ sacro, liquorem morbis salutiferum emanasse in laudato MS. codice Vaticanæ bibliothecæ se vidisse ac legisse plurimis dixit Marianus Valguarnera. Vnde didicit Pirrus, Virginem hic equo insiliisse, cum Metaphrastes & priora Acta solum tradant pedem saxo imposuisse ad corrigiam adstringendam? Inueges ad annum Chr. CCXXXIV, nu. 8, ibidem conscendisse equum scribit; & ad annum CCLIII nu. 16 contendit eam reliquum illud iter pedibus neutiquam confecisse. Quod autem obiiciunt Catanenses, vestigium illud non esse iis simile quæ Catanæ impressa lapidi spectantur, imo ne hominis quidem videri, rotunda ferme figura, egregie refutat idem Inueges: esse enim pedis calceo puellari incincti vestigium, [simillimū iis quæ Catanæ visuntur:] quantitate & forma simillimum Catanensibus; quippe vt Petri Carreræ librum accepit, in quo illa expressa, sese illico ad eam ædem abiisse, & ad hoc illorum excusam figuram applicuisse, atque omnino parem deprehendiße. Esse vero saxum, in quo id cernitur vestigium, rude & impolitum, longum tres palmos, duos latum. Verum vt id demus, inquiunt Catanenses, cuius nulla apud Metaphrasten aliumue scriptorem qui ante annos C & L vixerit, mentio extat; quid id vt patria Panormus habeatur, facit? Minus etiā quod sequitur.

[86] VIII Oleaster ad S. Agathæ preces, iuxta eum locum vbi corrigiam alligarat, [Oleaster ad Sāctæ precesenatus,] subito enatus. Is etiamnum in horto ecclesiæ, in qua saxum illud ab sancta Virgine pedis impreßione signatum, asseruari diximus, ostenditur, crassus & procerus, sed in oliuam insitione mutatus. Patriam tamen qui designet non video. Metaphrastes eo τὰς γνώμας τῶν Πανορμητῶν στηλιτεύεσθαι scribit; notari mentes, siue genium ac sensum, Panormitanorum. Melius alia Acta Græca, non ita vniuersim ad ciues omnes, sed ad eos solos, qui, Agatham eo vsque comitati, retro abierant, id referunt: Παραχρῆμα ἀνῆλθεν ἐλαῖα ἄκαρπος ἐξελέγχουσα τὰς γνώμας τῶν ἀπίστων ἐκείνων ἀποδήμειν. Illico exortus est oleaster, redarguens incredulorum illorū, qui abierant, mentes.

[87] IX Argumentum ex Latina quadam S. Agathæ Vita petitur, de qua agit Inueges ad annum Christi CCXXXIV. [Vita Latina inedita,] Nos supra § 8 nu. 58 videri compositam diximus, postquam Sicilia fuit ab Saracenorum tyrannide liberata, ex fama potius, quam tertis vllis monumentis: eoq; minus posse nos, quantum ea niti debeamus, statuere, quod non integram viderimus. Ex iis tamen quæ recitat Inueges, habemus Panormigenitam, admodum adolescentem cum parentibus Catanam migrasse, ibi decennem adiunctam Christo. Et hinc saltem antiquior, quam quæ antea probata est, traditio confirmatur.

[88] X Mariani Valguarneræ erudita coniectura, tum ex aliis ducta indiciis, tum præsertim, [supplicationes anniuersaria Panormi,] quod inter primarias supplicationes, (quas, inquit, non nisi Sanctis Tutelaribus, aut ciuibus maiores nostri decreuerunt) sit ea, quæ die S. Agathæ ab immemorabili tempore solennißime peragitur.

[89] XI ab eodem Valguarnera allatum, quod plurimæ iam olim S. Agathæ dedicatæ Panormi ecclesiæ sint. [tēpla Sanctæ dicata,] Nam quod quidam suspicantur, non admodum antiquas, sed quo fortassis tempore Ioannes Paterno Panormitanus Antistes fuit, ab anno ⅭⅠƆCCCCLXXXIX ad ⅭⅠƆ ⅠƆXI, ædificatas, & quidem a Catanensibus; vti ipse, itidem Catanensis, solenniter agi S. Agathæ festum lege sanxit; id refellit Inueges, [porta ab ea dicta,] S. Gregorij I Papæ & Thomæ Fazelli testimonio. Sed aliam videtur Fazelli editionem, quam quæ penes nos est Wechelana anni 1589, habuisse. Quod enim in nostra, dec. I lib. 8 cap. I pag. 169 lin. vltima habetur. Tertia porta a S. Agatha, cuius ædicula ad passus circiter CC ab ea dissidet, nomen suscepit; id ipse, pag. 171 ita referri scribit: Quarta, in eodem vrbis aspectu (septentrionali) Rogerij & Guilielmorum Siciliæ Regum ætate, vt in eorum Priuilegiis legimus, S. Agathæ de Villa, ab æde eiusdem propinqua, nomen habet. Nostro in libro neque illa pagina quidquam simile est, & Quarta porta a Mazara vrbe habere nomen dicitur, sed . S. Gregorius in Registro lib. 7 Indict. 2 ep. 27 ista habet: De possessionibus Faiani, [monasterium antiquitus ei dicatū in territorio Panormitano,] Nasusiani & Labiniani, positis in prouincia Sicilia, territorio Panormitano, de quibus inter Præpositos monasterij SS. Maximi & Agathæ, quod Lucusianum dicitur, & e diuerso administratores xenodochij in hac vrbe constituti, quod Valerij nuncupatur, longa se traxit contentio & c. Lucusianum hoc SS. Maximi & Agathæ monasterium VI M. P. ab vrbe Panormitana remotum fuisse scribit idem Inueges.

[90] XII Eadem Panormitanorum traditio prædicat, habuisse Sanctam Panormi paternum palatium, ac villam, [palatiū & aliæ possessiones,] in suburbio fortaßis, atque amplas posseßiones, in ea regione quæ Zisa dicitur. Similia quoque ostentant apud se Catanenses.

[91] XIII Adonem citat Pirrus eiusdem caussæ patronum, qui in libello de festiuitatibus, cuius antea meminimus § 8 nu. 54, nullam quidem facit Panormi mentionem, hæc tamen habet: Quintianus post hæc iter arripuit vt facultates B. Agathæ inuestigaret, & vt teneret omnes de parentela eius. Vnde sequitur, & hos & illas Catanæ non fuisse: cur enim non his prius iniiceret manus, [amici eius extra Catanam:] quam longinqua sectaretur? At nihil penitus bonorum eius Catanæ occupasse, nulli ex Sanctæ consanguineis faceßiuisse negotium memoratur. An seditionem plebis veritus? Imo solum vt hanc declinaret exceßisse Catana volunt nonnulli, quod manifeste Acta refellunt. Estq; hoc non exigui ponderis argumentum.

[92] XIV Breuiarium Romanum ante Pij V tempora numquam eam Catanæ natam indicauit: at nec Panormi. Habemus excusum Venetiis an. 1479, 1490, 1524, [Breuiaria,] atque Argontinæ 1508. in quibus hæc solum habentur: Natale S. Agathæ Virg. & Mart. in Sicilia ciuitate Catanensi, sub Quintiano Proconsule, Imperatore Decio. Qui consularis vir cupiens & c. Quod deinde Cardinalis Quignonius concinnauit, (est penes nos quintuplex eius editio) sic habet: Decio Imperatore, Quintianus Siciliæ Præses captus amore nobilis atque egregia forma Virginis Agathæ in vrbe Catana & c. Quæ externa Catanæ saueant, insra videbimus. Breuiarium Spirense anni ⅭⅠƆ ⅠƆ XC ita habet: Agatha Virgo Catanensis, Panormi claris natalibus nata. Idem habet Moguntinum anni ⅭⅠƆ ⅠƆLXX, nisi quod pro nata, in eo sit oriunda; quam vocem Panormitani sæpius in eodem Breuiario pro natam vel ortam vsurpari ostendunt.

[93] XV Si qui scriptores Catanensem Agatham scribunt, id propterea dici aiunt Panormitani, [elusa Catanensium argumenta.] quia Catanæ eius asseruentur reliquæ, ibiq; lauream adepta sit martyrij. Si qui Catanæ natam, Catanamue eius patriam affirment; Nempe, inquiunt, quia cælo eam Catana reddidit, quasiq; peperit, patria eius dicitur. Sed scitari Catanenses possunt, qua deinceps phrasi loqui homines debeant, cum de cuiuslibet patria quæstio est? an necessaria semper circumlocutio sit, vt dicatur in auras mortales alibi venisse, alibi in lucem immortalem euolasse; quandoquidem nascendi vocem, & patriæ, nobis saltem Christianis, velint ambiguæ esse significationis?

[94] XVI Testimonia virorum eruditorum, qualia multa congerunt Catanenses, [testimonia virorum doctorum.] citanda hic forent: sed neque ea nobis occurrerunt, neque Panormitani, Metaphraste vno potissimum freti, de iis admodum laborauere: nec reticuere tamen Iulium Mazarinum, e Societate Iesu, & ipsum Panormi natum. Is concione 45 in Miserere ita scribit: Simile quid scriptum habetur ex Metaphraste in Vita S. Agathæ, & Adone Episcopo. Euocata Palermo, natali suo solo, Catanam, religionis ergo. Quæ deinde subiungit, habentur quidem apud Adonem, sed pro patriagratis citantur. Idem Mazarinus concione 106. Quintiano tyranno obiiciebat generosa Martyr & Virgo Panormitana, dicens: Summa ingenuitas est, qua seruitus Christi comprobatur. Petrus Ribadeneira ex eadem Societate, in Vitis SS. ita scribit: Nata erat in vrbe Panormo, vti asserit Metaphrastes. Natam quoque Panormi tradit Siluanus Razzius to. I de fæminis sanctitate illustribus, vbi se Vitam S. Agathæ fatetur e Metaphraste describere, vti & in Vitis Gallicis Sanctorum Renatus Benedictus.

§ XII Catanensium argumenta ex PP. & scriptoribus ante annum Chr. CM.

[95] [Catanensium multa argumenta:] Nvnc Catanensium non tam testes audiendi, quam integra fere contemplanda acies, ac machinarum, quibus aduersarios oppugnent, genus omne. Isthæc nos percensebimus, vti antea Panormitanorum, fide optima, sed quædam breuius paullo, nepræter numerum mole ipsa obruamur.

[96] I Argumentum ex antiquißimis & probatißimis Latinis Actis, [I ex Actis Latina,] quibus cetera tamen omnia in hoc congruunt. In iis igitur qu. 3 nu. 13 ista leguntur: Dum aromatibus condiretur corpus eius, & cum nimia diligentia collocarent illud; venit quidam iuuenis, sericis vestibus indutus, quem sequebantur amplius quam centum pueri, omnes ornati & pulchri… Hic ergo veniens intrauit ad locum vbi condiebatur corpus eius, & posuit ad caput eius tabulam breuem ex marmore, [vbi in tabella Angelica promissio liberationis patriæ,] in qua scriptum erat: Mentem sanctam, spontaneum honorem Deo, & Patriæ liberationem. Quam vero qui hæc spectabant interpretati sunt patriam? Perspicuum id est ex sequentibus nu. 15 verbis: Vt autem euidenter scriptura illa, quam Angelus Domini posuerat, firmaretur; post anni circulum, circa diem natalis eius, mons Ætna eructauit incendium… Tunc paganorum multitudo fugiens de monte descendit, [firmata in Catanæ liberatione.] & venerunt ad sepulchrum eius, & auferentes velum, vnde erat coopertum sepulchrum eius, statuerunt illud contra ignem venientem ad se, & ipsa hora stetit ignis diuisus… vt comprobaret Dominus noster Iesus Christus, quod a periculo mortis & incendij eos S. Agathæ meritis & orationibus liberasset. Si Panormus illi patria erat, & huius eoepitaphio promittebatur liberatio; cur igitur, vt euidenter scriptura illa, quam Angelus Domini posuerat, firmaretur, Catana liberata est? An si Titio summus in vrbe sua magistratus diuinitus sit addictus, firmabitur vaticinium, si Caio is deferatur?

[97] Non ignorant argumenti huius vim Panormitani, sed variis ambagibus declinare eam nituntur. [Panormitanorum responsa, non ab Angelo delatam:] Nam primum negant Angelum fuisse. Diserte tamen vel hoc ipso miraculo probatum id putat, quem sibi vnice patrocinari existimant, Metaphrastes: Vt autem, inquit, certa & inconcussa redderetur, quæ iam increbuerat fama, Angelum fuisse qui tabulam in eius tumulo deposuerat, anno vertente &c. Ἵνα δὲ ἀπαράβατος λόγος εἴη, ὅτι Ἄγγελος ἦν τὴν πλάκα ἀποθέμενος ἐν τῇ λάρνακι τῆς μάρτυρος. &c. Alij Panormi liberationem, quæ vere patria Martyris esset, promitti aiunt: liberatam enimuero a furore Quintiani, [Panormū a Quintiano liberatam:] Agathæ meritis. Cur ergo anno demum vertente firmatam epitaphij sententiam Acta tradunt, quando Ætnæ repressum profluuium? & non ipso quo Virgo obierat die aut summum postero? III Patriam explicamus, aiunt apud Inuegem, vbi cælonata est, quemadmodum Natale Ecclesia pro mortis die accipere solet. [Catanam patriam fuisse martyrij,] Numquam ego Romam Petri Pauliq; patriam dici, Christi Hierosolymam, Parisios Dionysij legi, etsi iis locis öbierint mortem, & quædam gentes Romam Petri vrbem appellitent, vti & Sion ciuitas Dauid dicitur, quæ tamen patria eius non erat, id est, solum natale: id enim omnes patriæ nomine intelligunt. [2 Reg. 5. 7] IV fatentur Catanam eius patriam dici, quod isthic diu domicilium habuerit: & est quidem istud aliquid; nam videtur, qui ciuitate donatur, natus alibi, [domicilij] patriam sibi quasique genitricem adsciscere eam ciuitatem, cum in ciuium numerum adoptatur, præsertim si illic educatus est, quod de Agatha Panormitani fatentur. Ita P. Iulius Cæsar Coturius, dicere mihi olim solebat, [& gratia:] Traiectum vrbem sibi patriam esse non naturæ, sed gratiæ; quia natus Bruxellis, Traiecti esset pietate & litteris imbutus, ibiq; ad Societatem Iesu animum adiecisset. V volunt Panormitani in hoc S. Agathæ epitaphio patriæ nomine omnem Siciliam intelligi. [aliter verba explicanda.] VI ea verba sic explicant: Agatha, mentem sanctam habuit, spontaneum honorem Deo dedit, vobis, o Catanenses, patriæ vestræ liberationem impetrauit. vel VII, in hunc modum: Habetote, o Catanenses, mentem sanctam, spontaneum Deo honorem redditote, & patriæ liberationem impetrabitis. Catanenses contra, ingeniosis istis interpretationibus nil opus esse, quando qui omnibus obuius est illorum sensus verborum maxime perspicuus sit & facilis, ac verus, totq; miraculis, non anno solum proximo post martyrium, sed omnibus deinceps secutis ætatibus, vti infra narrabitur, confirmatus.

[98] II Menæa, etsi in Lectione, quam plerumque sumuntex Metaphraste, Panormi natam prædicent, in adiunctis tamen odariis, quæ sunt pleraque e veterum Patrum scriptis sumpta, Catanæ fauent. Orant enim Sanctam, vt patriam turbidis rebus, [2 argumētum ex Menæis.] quemadmodum olim exitio quod ignis minabatur, eripiat. Quam vero vrbem prius eripuerat? Suas reliquias seruantem. An non igitur hæc patria? En ipsa Menæorum verba: Ὅρμημα ἀκάθεκτον πυρὸς αἰτναίου (perperam excusum ἐνθαίου) ἀνέστειλας σαῖς εὐχαῖς, ἀγαθώνυμε, [vrbē, vbi reliquiæ, liberatam,] καὶ πόλιν διέσωσας, τὸ σεπτόν σου, μάρτυς, λείψανον τιμῶσαν). Impetum effrænatum ignis Ætnæi repressisti tuis precibus; o bono insignita nomine, & vrbem seruasti sanctas tuas reliquias honorantem. Postea vero in alio cantico: Νικητικοῖς ἐν στεφάνοις κοσμηθεῖσα, θεόφρον Ἀγάθη, δεξιᾷ ζωαρχικῇ νῦν λυτρωθῆναι δυσώπησον τὴν πατρίδα σου ζάλης, ὡς πρὶν πυρὸς ἀνέστειλας ὁρμὴν ἵνα ὕμνοις σε πάντες ἀπαύστως μεγαλύνωμεν. [eamq; patriam esse:] Victricibus coronis ornata, diuina sapiens Agatha, liberari vitæ moderatrice dextera nunc Patriam tvam tempestatibus exora, vt prius ignis impetum repressisti; vt te omnes incessāter hymnis magnificemus.

[99] III proferunt Catanenses, quæ S. Luciæ in viso S. Agatha dixit. [3 Catana ab ea illustrata Syracusæ a S. Lucia,] Ea fusius recitabuntur infra in Sylloge miscellaneorum miraculorum cap. 1. Quæ huc faciunt, sunt ista: Sicut per me Catanensium ciuitas sublimatur a Christo, ita per te Syracusana ciuitas decorabitur a Domino. Hoc in eo situm decus volunt Panormitani, quod vtraque vrbis, in qua desuncta martyrio erat, tutelam assumpsit, auxitq; miraculis dignitatem. Sigebertus Gemblacensis, qui ante ⅠƆXL annos scripsit, in eo pares ipsas Virgines facit, quod vtraque suam vrbem fidei splendore illustrarit, ac nunc in cælis tueatur. Ita enim S. Agatham loquentem inducit.

Quæ morte nostra terra notabitur,
Hanc deputata sorte tuebimur:
      Gaudent patrona me Catenæ,
            Sunto tuæ tibi Syracusæ.
Per me Catenis vera patet fides:
Vt sint Catenis ergo fide pares
      Tu Syracusas fac fideles:
            Hoc sub amore fient sodales.

At Catanenses non sola fide promitti pares fore vrbes & suæ Patronæ tutela, sed omnins eiusdem decoris socias, quippe, quod Diuæ verbis neutiquam determinetur. [ergo etiam ortu:] Atqui Syracusas constat ortu Luciæ, fidei & pietatis exemplis, aliisq; benefactis, ac demum martyrio, publica eius reliquiarum veneratione, miraculorum gloria, atque apud Deum patrocinio sublimatas. Quæ nisi eadem Catana ab S. Agatha percipiat, næ illa false, si non vane, dixisse videbitur: Sicut per me… ita per te… Cum dicere debuerit modestißima Virgo: Quam per me Catanensium ciuitas sublimatur a Christo, magis per te Syracusana ciuitas decorabitur a Domino.

[100] IV Actorum Græcorum, quæ antea nobis probari diximus vt antiqua, [4 ex Actis Græcis:] & grauiter scripta, manifesta est sententia: Magnanima Virgo Agatha, cui patria quidem Catana, parentes vero clari & illustres. Deinde aiunt, extra Catanam Panormi commoratam: & innuunt, Catana ipsam eo seceßisse, vt Quintiani libidinem declinaret. Tandem & bona eam Panormi habuisse ostendunt, cum ad ea occupanda Panormum versus profectus Quintianus sit, inq; Simætho amne perierit.

[101] V Hymni duo e Breuiario Musarabum proferuntur, qui a S. Isidoro Hispalensi Episcopo scripti, [5 ex antiquis Hymnu in Breuiario Muzarabum:] vel recogniti existimantur; quos & supra dedimus. De patria Virginis isthæc in priori hymno habentur:

      Mox namque clarus iuuenis,
Tabellam scriptam deferens,
Mente sancta pronuntians
Defensionem patriæ:
      Nam montis Ætnæ incendium
Cursu dum rapidissimo
Ad vrbem pronum flectitur,
Claret puellæ meritum.

Cur enim post defensionem patriæ prædictam, illud subdit, Nam? nisi vt promissa euentu secuto confirmet?Ac paullo post:

Quæ olim conciues tuos
Magno ab igne eruis.

Scutum solitum opponunt aduersarij; patriam martyrij, & conciues, quorum in ciuitate vixit obiitq;, si non etiam eius iure donata.

[102] VI S. Aldelmum Scirburnensem in Anglia Episcopum, qui ⅠƆCCIX anno Christi deceßit, caussæ suæ patrocinari arbitrantur Catanenses: [6 ex S. Aldelmo,] non ego. Nam elidit quam ex ipsorum sententia iam retulimus, S. Agathæ verborum expositionem, quasi sola martyrij gloria, non etiam ortu suo, pares Syracusas Catanamq; fore prædixerit. ita enim scribit: Etenim sicut Catanense municipium, præ ceteris Trinacriæ vrbibus, Agathæ martyrio feliciter coronatur; ita famosissimæ Christi tirunculæ Luciæ prærogatiua Syracusas oppidum Siciliæ prosperis successibus sublimatur. Ast, inquiunt, idem Sanctus affirmat, duas illas Virgines contribuli populo apud Siciliam genitas: siue autem quod idem soluerent tributum, contribules populos dixit, siue quod ex eadem oriundi natione essent; Panormum illa non tangunt, [non satis solidum:] quæ nec tributum soluebat, sed decimas, nec eidem, cui Syracusæ, Quæstori: & Syracusæ Catanaq; a Græcis conditæ, a Phœnicibus Panormus, neutri ideo illarum contribulis. Nimis hæc subtiliter excogitata, Familiaris S. Aldelmo est vox contribulis, quæ ei non solum idem significat quod Latina tribulis, id est, ex eadem tribu, sed ex eodem populo seu natione. Si quis tamen eum contendat vere ad origines earum vrbium respexisse, nolim acrius repugnare. Nam & in titulo libri de laudibus virginitatis quasdam Virgines sibi contribulibus necessitudinum nexibus conglutinatas appellat, quod ex eadem ortæ essent Westsaxonum gente; ac mox cap. I de ludis Olympicis agens, ita scribit: Alius cum caterua contribulium phalerato vectus cornipede; vbi volunt per contribules intelligi eiusdem vrbis aut prouinciæ homines.

[103] VII S. Methodij incontrouersum pro Catanensibus suffragium est, in Oratione de qua egimus § 7, quamq; infra dabimus. Agatha ipsa ita loquens introducitur cap. 2 num. 10. Dum hic (Panormi, vt alij exponunt, [7 ex S. Methodio Patriarcha CP. multiplex:] ipse locum non nominat) licuit quiete agere, meque continere longe a patria ac paterna domo. Et nu. 11. Vbi vero Catanam appropinquabat, magnus ciuium suorum numerus illi obuiam prodiuit: & mulieres quidem… inter se laudibus constantiam Virginis extollebant, quod impias Proconsulis oblatas nuptias ne auditu quidem dignata esset, ideoque solum vertere sapienter decreuisset. nu. 13 Bona demum patriæ ac ciuibus extitisti, quippe quibus tuam in maximis ærumnis constantiam &c. Et cap. 4 nu. 20. Vix igitur Agatha ignes tetigerat, cum ecce patria tellus, filiæ suæ vicem miserata, funditus contremuit, & quasi materno sensu prædita esset &c. & nu. 27 Hodie igitur Christiana Ecclesia sese exornet… patriæque Catanæ dignam gloriatione prædicet. ac deinde: Cum nobilissimis orta esset natalibus in vrbe Catanensium. Demum cap. 5 nu. 28. Tumultuati sunt quidem ciues eius aduersus Quintianum. nu. 31. In re adeo trepida, sic volente Numine, in mentem illis venit Angelicum oraculum ad Agathæ caput depositum, de liberatione patriæ sibi promissa. Pluraq; eo capite in eumdem sensum congeruntur: Nostram item ciuem Agatham. Patrium solum, vrbem, ciuesque, suæque natiuitatis palatium, ac sacrosancta Martyris monumenta, audebunt hi profluentes ignes obtuere? Quid hisce opponant Panormitani, supra retulimus.

§ XIII Aliud Catanensium argumentum, ex Oratione (vt videtur) S. Petri Thaumaturgi Episcopi Argiuorum.

[104] Octauum idq; sane validum argumentum ex S. Athanasij Methonensis Episcopi Vita, siue Petri Argiuorū Episcopi funebri in eum laudatione, petitur. Eam ad XXXI Ianuarij edidimus ex MSS. codicibus Græcis magni monasterij S. Saluatoris Ordinis S. Basilij Messanæ, Latine redditam a Francisco Blanditio nostro. Postmodum didicimus, [8 ex Vitā S. Athanasij Ep. Methonensis.] ea re offensos fuisse Panormitanos quosdam, quodnon potius Octauium Caietanum nostrum, ac Philippum Ferrarium, secuti, ad XXIX Iulij retulissemus. Nec dißimularunt, se id hoc consilio factum putare, vt esset præiudicatio quædam eius caussæ, quæ nunc tractatur. Verum si tam illis, quam est nobis, in ea re simplex ac sincera mens esset, abstinerent, opinor, [31 Ianuarij a nobis merito relata;] ea reprehensione. Quid enim? An cum nobis vir religiosus & doctus significasset, Catanæ in patria sua memoriam agi eo die Sancti indidem orti, non ei potius fidem habere debuimus, quam externo nullum citanti eius quod statueret auctorem? Et ne quidem ostendunt ipsi ad eum diem, quo posui, non pertinere. Si tamen foret in die error aliquis, meus certe non est, nec mihi possunt merito irasci: Neque vero ideo pondus esset argumentinullum: cum parum referat, ex vulgato iam libro sumptum sit, an solum manu exarato, modo probatus sit vterque. Fatentur autem eam orationem & doctam esse, & Messanæ exstare: sed quod ex ea sumitur argumentum, aiunt non esse eiusmodi quin infirmari a se poßit.

[105] Tria hic mihi exponenda: Quis ille fuerit Petrus Argiuorum Episcopus? Quid de S. Agathæ patria scripserit? [scripta a Petro Ep. Argiuorū,] An eius recte explanata ab interprete sententia sit? Retulimus in nostra ad eam orationem præfatione, nos ab interprete admonitos, auctorem illum videri Petrum Siculum esse, qui anno II Basilij Macedonis, [non Petro Siculo, Basilij Imp. Legato in Armeniam, vt quidā coniiciunt] Christi ⅠƆ CCCLXVIII Timbricam, Armeniæ ciuitatem pro captiuorum permutatione legatus, nouemque isthic menses moratus, scripsit de Manichæorum, quos isthic didicerat, erroribus librum, quia Matthæo Radero nostro Latine versus extat in libro IX Bibliothecæ veterum Patrum. Hanc ibi coniecturam retulimus, & Petrum Siculum appellauimus, quod deinde vidimus ab interprete adiectum, cum codex Græcus solum hunc titulum præferat: Πέτρου ἐλαχίστου ἐπισκόπου Ἀργίων ἐπιτάφιος εἰς τὸν μακάριον Ἀθανάσιον ἐπίσκοπον Μεθώνης. Petri humillimi Argiuorum Episcopi funebris oratio (nam in Græco λόγος subintelligitur) in B. Athanasium Episcopum Methones.

[106] Ceterum præter commune nomen, & ætatem, qua ambo possunt videri vixisse, [con satis solide;] nulla affertur, quamobrem vnus idemq; censeri debeat, ratio. Stylum aiunt viri docti in scriptis vtriusque disparem. Ego antea conferre non potui: neque nunc opus est; quando alia se mihi longe verisimilior obtulit coniectura, vt mutare sententiam, aut potius (quia nihil ibi definieram) ab interpretis opinione recedere statuerim, etiam prius quam Inuegis viderem librum, tum alias ob caussas dissentientis a Blanditio, tum quia nullo & hic argumento, quod coniectat, probet. Fatetur tamen Inueges, esse Petri Argiuorum Episcopi eam orationem, & Græcam, vbi diximus, extare.

[107] Coniicio ego, compositam a S. Petro Thaumaturgo, siue Miraculorum patratore, Episcopo Argiuorum, qui die III Maij colitur, vixitq; ea ætate, vt nosse S. Athanasium potuerit; quandoquidem frater eius Paulus, [sed S. Petro Thaumaturgo,] ipso id onus detrectante, Corinthiorum Episcopus a Nicolao Mystico Patriarcha Constantinopolitano sit creatus. Succeßit autem in patriarchatum Nicolaus S. Antonio Cauleæ, de quo XII Februarij agemus, circa annum Christi ⅠƆCCCXCI, obiitq; vt testatur Cedrenus, [qui circa annū Chr. 900 vixit:] Ind. III Christi anno ⅠƆCCCCXXX, die XV Maij. Ab hoc potius Nicolao euectum esse ad Corinthiorum Cathedram Paulum Petri fratrem, quam ab altero Nicolao Chrysobergio dicto, qui LX post annis vixit, censet eruditißimus P. Iacobus Goar Ordinis Prædicatorum, qui ex Gabrielis Naudæi, viri eruditißimi, MS. Synaxario breuem nobis huius S. Petri Vitam descripsit, quam hic recitabimus, ac dein, Latine reddemus.

[108] [eius Græca Vita.] Τῇ γ᾽ τοῦ Μαΐου, τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Πέτρου τοῦ Θαυματουργοῦ ἐπισκόπου Ἄργους.

Οὗτος τὴν πατρίδα μὲν ἔσχε τὴν Κωνσταντινούπολιν, γονέων δὲ ἐφύη εὐλαβῶν, μοναχῶν γεγονότων πανοικεσίᾳ. Κατὰ ζῆλον δὲ ἐκείνων γίνεται καὶ αὐτὸς μοναχὸς, ἀσκήσει καὶ ἀγρυπνίᾳ καὶ τῇ τῶν θείων μελέτῃ πάντας ὑπερβάλλων. ὅθην ὑπὸ Νικολάου Πατριάρχου ΚΠ καταναγκάζεται τῆς Κορίνθου γενέσθαι ἀρχιερεύς. Τοῦ δὲ μὴ πεισθέντος, Παῦλον ἀντ᾽ αὐτοῦ τὸν ἀδελφὸν χειροτονεῖ. καὶ συγκατῆλθε τῷ ἀδελφῷ αὐτοῦ ἐν Κορίνθῳ. βίᾳ δὲ τῶν Ἀργείων καὶ παρακλήσει τῶν Ναυπλίων χειροτονεῖται καὶ αὐτὸς ὑπὸ τοῦ ἀδελφοῦ Ἄργους ἐπίσκοπος. καὶ τοσοῦτον ἔσπευσεν εἰς εὐποιίαν, ὡς μηδὲν καθ᾽ ἑκάστην ἐν τῷ κελλίῳ αὐτοῦ εὑρίσκεσθαι. ὅθεν καὶ ἐπλούτησε καὶ τὴν τῶν θαυμάτων ἐνεργείαν. Λιμοῦ δέ ποτε γενομένου, καὶ πολλὰς τρέφοντος μυριάδας, ἐν ἑνὶ πίθῳ ἀλεύρου ὀλίγου ὑπολειφθέντος, δι᾽ εὐχῆς τοῦτον πλήρη ἀπέδειξεν. αἰχμαλωτοὺς δὲ, οὐκ ἔστιν ὅσους εἰπεῖν, ἀνεῥῥύσατο, καὶ κόρην δαιμονῶσαν παρευθὺ ἰάσατο. καὶ τὰ μέλλοντα προύλεγε, καὶ τὸ τέλος προέγνω τὸ ἑαυτοῦ. ἑβδομήκοντα δὲ γεγονὼς ἐτῶν ἐν εἰρήνῃ πρὸς Κύριον ἐξεδήμησε.

[109] III Maij, S. P. N. Petri Thaumaturgi Episcopi Argiui.

Hic patriam quidem habuit Constantinopolim, piis autem natus est parentibus, [Fuit Constantinopolitanus, monachus,] qui cum vniuersa familia monachi facti sunt. Eorum exemplo & ipse Petrus factus monachus, exercitatione, vigilia, meditatione rerum Diuinarum omnes superabat. Quare eum Nicolaus Patriarcha Constantinopolitanus inducere cupiebat, vt summum Corinthi sacerdotium susciperet. Verum cum onus deprecaretur, pro eo Paulum ipsius fratrem initiauit. Venit tamen cum fratre Corinthum. Sed violenta Argiuorum sollicitatione, simulque Naupliorum deprecatione, consecratus & ipse est a fratre Argiuus Episcopus. [frater Pauli Ep. Corinthij, ab eo ordinatus Argis Episcopus, miraculis clarissimus,] Atque intantum beneficentiæ studuit, vt nihil illi quotidie in penu esset reliquum: vnde & virtute miraculorum ditatus est. Cum aliquando fame inualescente, multa hominum millia aleret, atque in vase vnico modicum quid farinæ superfuisset, illud fusis ad Deum precibus ad summum impleri obtinuit. Captiuos haud facile est dicere quot liberarit. Puellam quoque a dæmone correptam subito curauit. Prædixit futura, ac suum quoque obitum præsciuit. Septuaginta demum natus annos in pace ad Dominum migrauit.

[110] Nauplia (cuius incolarum deprecatio cum Argiuorum sollicitatione coniuncta fuisse dicitur) τὸ τῶν Ἀργείων ναύσταθμον, τὸ δ᾽ἕτυμον ἀπὸ τοῦ ταῖς ναυσὶ προσπλεῖσθαι, [a Nauplia incolis, vna cum Argiuis, expetitus,] vt habet Strabo lib. 8 Geograph. Argiuorum nauale, sic dictum quod nauibus impleatur. Stephanus autem: Ναυπλία πόλις Ἄργους. Nauplia vrbis Argi, siue Argiuæ ditionis. Neque enim ipsum mari Argos adiacet. Qui vero hic Ναύπλιοι dicuntur ij Stephano Ναυπλιεῖς sunt.

[111] Hunc ergo Petrum non modo vitæ sanctimonia, sed & doctrina conspicuum fuisse coniectamus; [doctus.] quippe in regianatum vrbe, vbi tunc Metaphrastes, aliiq; e Studiano præsertim monasterio, eruditionis laude florebant, omnesq; ad studia liberalium artium ipse Imperator Leo suo exemplo prouocabat, qui Sapiens ac Philosophus appellatus. An alia tamen Petrus scripserit, haud scimus: & hanc nostram de ea oratione coniecturam si quis certiori auctoritate eliserit, lubentes retractabimus, eiq; gratiam habebimus.

[112] Nunc quid de S. Agathæ patria Petrus scripserit audiamus. In ea, quam diximus, funebri S. Athanasij laudatione, ista habet: Πατρὶς τοίνυν τοῦ νῦν εὐφημουμένου πατρὸς πρώτη μὲν καὶ ἀληθὴς, οὐράνιος, [de S. Agathæ patria quæ scribat?] εἰς ἥν μετὰ τῶν ἀπ᾽ αἰῶνος ἁγίων, ἐξ ἀπαλῶν τῶν ὀνύχων ἀπογραψάμενος, τῆς προθέσεως οὐ διήμαρτε. Δευτέρα δὲ, κακείνης τοσοῦτον ἀποδέουσα, ὅσον ἀληθείας σκιὰ καὶ ἰνδάλματα, Κατά νη μεν, προσεχὴς Σικελίᾳ, πόῥῥω περίπυστος. ὧν εἰ βουληθείην νῦν ἐπαινεῖν τὰ ἐξαίρετα, θέσιν καὶ κάλλος καὶ μέγεθος, ἀέρων εὐκρασίαν, καὶ ὑδάτων τὸ ποτιμώτατον, δένδρων εὐκάρπων τε καὶ ἀκάρπων πλῆθος, ἀνδρῶν ἐπὶ σοφίᾳ τε καὶ ἀνδρείᾳ καὶ δικαιοσύνῃ λαμψάντων πληθὺν, ὡς καὶ τὴν ἐξάκουστον Ἀγάθην τὴν μάρτυρα, ἐν ταύτῃ καὶ γεννηθεῖσαν καὶ τραφεῖσαν καὶ μαρτυρήσασαν διὰ Χριστὸν, καὶ τὸ ἅγιον αὐτῆς κατάκεισθαι λείψανον εὐδοκήσασαν, καὶ ῥύακες πυρὸς τῆς ὑπερκειμένης αἴτνης ἠδέσθησαν κατερχόμενοι, τὸ παραδοξότατον &c. Quæ ita Franciscus Blanditius noster Latine vertit, nosq; edidimus: Patria igitur, [Latine reddita a Frane. Blanditio.] qui nunc mihi laudandus est, beati Patris Athanasij, prima quidem ac vera, illa est cælestis, vbi vna cum Sanctis ab æternitate fuerat adscriptus, & a teneris vnguiculis ab electione non excidit: altera vero patria tantum a prima distans, quantum a veritatis luce caligo tenebrarum, vanaque simulachra rerum, Catana quidem vrbs præclara in Sicilia, excellens inprimis. Igitur in præsenti si omnia eximia vellem recensere, situm, pulchritudinem, magnitudinem, aëris temperiem, saluberrimam aquarum naturam, ingentes feracium ac sterilium arborum siluas, frequentem virorum sapientia, prudentia, fortitudine, iustitiaque illustrium multitudinem, ab incepto intempestiue digrederer: quemadmodum longe celeberrimam Virginem Agatham Martyrem, quæ ea in vrbe & nata & educata, & cruciatibus affecta est propter Christum, quæque vt sacrosanctæ sui corporis reliquiæ ibidem conquiescerent gratum acceptumque habuit: quas quidem ignei torrentes ex supereminente Ætna defluentes, præter omnium expectationem, venerabundi sunt reueriti.

[113] Hanc interpretationem multis impugnat Inueges, & alij ab eo citati. Singula, quæ is obiicit, expendemus. Primum ea verba, Κατάνη μὲν προσεχὴς Σικελίᾳ πόῥῥω περίπυστος, ita interpungit & explanat: Κατάνη μὲν προσεχὴς, Σικελία πόῥῥω, περίπυστος. Catana quidem proxima, remota vero Sicilia, [cōtra eam versionem obiectiones grammaticales, soluta:] celeberrima, Nam in autographo Σικελία esse in recto, non Σικελίᾳ in Datiuo casu: neque ἐν interponi, vt significetur in Sicilia. Verum προσεχὴς Σικελίᾳ interpres in Sicilia vertit: recte; quasi Siciliæ adnatam, adhærentem, incumbentem dicat, ac velut ab Sicilia apud se habitam. Si πόῥῥω pro remote positum esset, deberet hæc minimum esse constructio, vt intelligi posset, δὲ πόῥῥω Σικελία, remota vero Sicilia. At non nisi duplicem aßignat patriam scriptor, cælestem & terrestrem; non iterum hanc declarat se in remotam & propinquam velle distribuere. Nec video (licet quosdam ita loqui meminerim) cur ei qui Catanæ sit natus, propior sit Catana quam Sicilia. Si quis regionem aut prouinciam velit afferre ad eius de quo agitur laudem, potest sane ex oratorum, quæ etiam Inueges citat, præceptis, natum dicere in Sicilia; & cum ea recensuerit quæ generatim ad Siciliæ commendationem pertinent, tum addet, inter omnes Siciliæ vrbes Catanam aut Panormum peculiari hac laude excellere, & demum ortu quoque talis hominis gloriari. Verum qui propior vna, altera remota dici debeat, non video. Est ipsa quidem regio prior antiquiorq;, quam qui in ea sunt populi, vici, vrbes; non remotior. Sic ergo Petri verba interpungiatque exponi debere videntur: Κατάνη προσεχὴς Σικελίᾳ, πόῥῥω περίπυστος. Catana in Sicilia existens, longe celeberrima. Illud de nominatiuo ac Datiuo ex eorum genere est, quæ plurima incuriosi amanuenses committunt; vt in nostro quoque Græco apographo videre est. Aliud tamen a Paulo Belli nostro Messana ex sancti Saluatoris Basilianorum monachorum bibliotheca accepimus, in quo diserte Σικελίᾳ scriptum.

[114] Arguit deinde Blanditium Inueges, quod οὖν pro ὦν legerit, atque Igitur verterit. [item aliæ:] Propius nihil fuit, quam vt suspicarer ego pro οὖσα positum, cum scriptum esset περίπυστος ὤν ὧν restitui, vt sit quarum, Catanæ nimirum Siciliæq;. Patitur Inueges ἧς quoque, id est cuius scribi: sed manente Σικελίᾳ numquam nisi ad Catanam referre poterit. Illud quoque perperam exponi queritur, Αἔρων εὐκρασίαν, aëris temperiem: vult aërum dici: per nos licet, sed necesse non est, cum in plurali numero vix vsurpetur, & significatio eadem sit etiam in singulari. Æque & aëres esse varios, variis tempestatibus in vrbe vna dicemus, & aërem tota insula lenem ac placidum: ne quid in ea voce esse præsidij putetur, ad persuadendum, quæ dicta sunt, de vniuersa dici prouincia, non de vrbe vna.

[115] Præcipue illud displicet, quod ἐν ταύτῃ γεννηθεῖσαν, τραφεῖσαν, μαρτυρήσασαν, verterit, Blanditius: in ea vrbe natam, educatam, martyrio defunctam, siue, vthabet, cruciatibus affectam. Nam in Græco non haberi vocem illam vrbe, sed solum ἐν ταύτῃ, in hac, nempe Sicilia. At retenta, quam stabiliuimus lectione, Κατάνη προσεχὴς Σικελίᾳ, dici id non potest: & si de Catana est sermo, venustius repetitur in hac vrbe. [& præcipue vbi in vrbe Catana nata S. Agatha dicitur.] De Catana autem nisi hæc intelligi auctor voluisset, quid necesse erat Agatham potius quam Luciam, aut alium quemcumque Sanctum Siculum adferri? quid locum natiuitatis, educationis, martyrij coniungi? quid de reliquiis isthic depositis fieri mentionem? Imo non vnam Agatham recensere eiusq; reliquias debuisset; sed scribere, multos in ea genitos alitosq; sanctos homines, eorumq; reliquiis varias vrbes ornari ac muniri. Voluit ergo Catanensi Athanasio Agatham addere ex eadem vrbe natam. Ita inferius cum Athanasij parentes scribit Patras vrbem Peloponnesi migrasse, addit: in qua vrbe Andreas primus ad apostolatum vocatus, … per crucem beatissimum finem consecutus est. εἰς τὰς ἐν Πελοποννήσῳ παλαιὰς Πάτρας κατῆραν, ἐν αἷς καὶ πρῶτος ἐν ἀποστόλοις κληθεὶς Ανδρέας τὸ διὰ σταυροῦ μακαριώτατον τέλος ἐδέξατο. Patet ex Græcis, in qua vrbe addendum ad vitandam amphibologiam. Ergo vt hic quasi ornatus gratia, cum de Patris loquitur, addit S. Andream in vrbe illa, non generatim in Peloponneso, actum in crucem; ita cum de Catana loquens Athanasij patria, quæ alia addidit de S. Agatha, videntur omnino ad Catanam proprie spectare.

§ XIV Pro Catanensibus citati Pontifices, Reges, Episcopi, Sancti, scriptores varij, Breuiaria, traditiones &c.

[116] Alia depromunt argumenta Catanenses, neque omnino nullius roboris.

IX est Vrbani II Pontificis Maximi auctoritas. [testimonium Vrbani II Papæ,] Consecratus est Vrbanus, IV Id. Martij, die Dominico an. ⅭⅠƆLXXXVIII. obiit IV Kal. Aug. ⅭⅠƆLXXXXIX. Erat autem, vt scribit Platina, doctrina & sanctitate vitæ quouis grandi magistratu dignus: … sanctissimus Pontifex, & non opere solum & exemplo, verum etiam scriptis contra hæreticorum dogmata Ecclesiam Dei confirmauit. Ac proinde non videtur, si qui illi ab epistolis erant, quidpiam iis inseruissent, etsi ornatus dumtaxat gratia, quod veritati aut receptæ ea ætate opinioni non congrueret, toleraturus fuisse; quamuis id alioquin ad fidei doctrinam morumq; disciplinam non pertineret. Is igitur in diplomate, quo Episcopatum Catanensem, post pulsos Saracenos restitutum, (quod diploma integrum ex legitimo apographo descriptum, infra dabimus) ita loquitur: Constat Cataniensem (vbi B. Agatha & orta & passa est) ciuitatem, dignitatis Episcopalis antiquitus gloria claruisse. Respondent Panormitani, diploma olere phrasim Siculam: videri quod in parenthesi est, (vbi B. Agatha &c.) a quopiam insertum, vel ita legendum: vbi B. Agatha torta & passa est: vel e supplice libello sumptum, vti & alia. Manifestum saltem videtur, eam tunc, id est, ante annos ⅠƆXL receptam fuisse opinionem, quod Catanæ orta S. Agatha esset.

[117] X & XI ex gemino Alexandri III Papæ diplomate, cuius vtriusque authenticum penes nos exemplar est: [Alexandri III,] datumq; alterum est, vt infra dicemus, anno ⅭⅠƆCLXVIII, alterum ⅭⅠƆCLXXI. In vtroque eadem leguntur verba, ex Vrbani diplomate transscripta, quasiq; confirmantur.

[118] XII Gisleberto Gallo, qui Constantinopoli in aula Regis militari fungebatur officio … ipsa S. Agatha, per nocturnam visionem, semel & iterum atque tertio se repræsentans, præcepit, vt se ab ecclesia, in qua iacebat, latenter ablatam, Cataniam, vbi pro Christo fuerat coronata martyrio, reportaret. Verum neque dixit se ibi natam, nec alioquin ex verbis id confici potest.

[119] XIII Mauritius Episcopus, in præfatione historiæ Translationis, testatur, [Mauritij Ep. Catanensis,] corpus beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ ad proprios deductum esse alumnos. Vidi citatum hymnum ab eodem compositum Mauritio, in quo ista canit multo clariora:

Defende tu Trinacriam
O Rosa venerabilis,
Et præsertim tuam patriam
Cataniæ tam nobilis.

At Mauritij testimonio hoc minus tribuunt auctoritatis Panormitani, quod, licet alibi natus, erat tamen Catanensis Episcopus, debebatq; Ecclesiæ suæ suffragari. Etiamne si falsum putasset, virgrauis ac religiosus? Ea gratia fieri quemquam Episcopum velle, vt vel leuiter mentiri pro Ecclesia sua cogatur?

[120] XIV Ergo saltem Archiepiscopus Panormitanus suis ciuibus suspectus esse non potest. Est is Nicolaus Tudescus, [Abbatis Archiepiscopi Paner mitani,] Iuris Canonici peritißimus, qui vulgo Abbas Panormitanus appellatur; ideo, opinor, quia cum antea scripta eius sub nomine Abbatis citarentur, quia Maniacensis cœnobij Abbas erat, vbi Archiepiscopus Panormitanus est factus, vtrumque coniunctum est nomen, vt Abbas Panormitanus citaretur: vel quia antea Abbas, tunc A. Panormitanus subscribebat, putarunt lectores Abbatem Panormitanum dici, cum Archiepiscopus esset legendum. Quamquam Pirrus antea Abbatem Panormitanum dictum contendit, & patria fuisse Panormit anum. Fazellus dec. 1 lib. 3 cap. 1 ita scribit: Nicolaus cognomento Todiscus Catanensis fuit. Idem asserit Bellarminus, Miræus, Ciacconius, Vghellus, atque alij qui de scriptoribus Ecclesiasticis & Cardinalibus scripserunt. Cl. Marius Aretius Patricius Syracusanus in Chorographia Siciliæ, edita an. ⅭⅠƆ ⅠƆXLIV, ista habet: Nicolaus quoque Tudiscus, cognomento Abbas, proximis ante annis iuris prudentissimus, qui multa scripsit, Catinæ claris ortus natalibus, Archiepiscopus Panormitanus. Atque ipsemet in 1 partem lib. 2 Decretal. in proœmio ita de se loquitur: Ego Nicolaus de Tudesco Cataniensis Siculus, … confisus de implorato auxilio, ad ipsius honorem cuius res agitur, ac de piissimæ ac deuotissimæ Virginis ipsius genitricis Mariæ gloriosissimæ, & Agathæ patronæ & compatriotæ meæ, & Luciæ præclarissimæ Siculæ, cuius hodie peruigilium colimus, non minus Benedicti, cuius a pueritia habitum gero, ad destinati operis perfectionem fidentiori & feliciori animo condescendo.

[121] XV Blandinus monachus, qui ante ⅠƆ annos vixit, in miraculis S. Agathæ cap. 1 nu. 2 ista habet: [Blandini hictorici,] Quod vero ita Cataniam præteriere Hispani piratæ, illius adscribitur gloriæ, quæ propriæ est liberatio patriæ.

[122] XVI Frederico II Imperatori, cum cædi Catanenses omnes destinasset, [Frederici II Imp.] vti infra in Sylloge Miscellaneorum miraculorum c. 9 fusius narratur, diuinitus hæ minæ ingestæ: Noli offendere patriam Agathæ, quia vltrix iniuriarū est.

[123] XVII Vincentius Bellouacensis, de quo ante diximus § 8 nu. 54 de S. Agatha scribit lib. 11 Speculi historial. cap. 52. Quæ in vrbe Catanensium nobilis genere, [Beluacensis,] mente & corpore pulcherrima, Deum semper in omni sanctitate colebat. Eadem habet Claudius Rota eiusdem Ord. & quædam Breuiaria. At non hinc conficitur, ibi natam, sed solum habitasse, quod Panormitani non negant.

[124] XVIII Ludouicus, Petri II filius, Rex Siciliæ, in priuilegio, quo Catanam, sororem tertiam, vt ait, datam Panormo ac Messanæ, multiplici ornat immunitate, ita loquitur: [Ludouici Regis Sicil.] Diuine, vt credimus, natalis nostræ auctrix Agatha fuit beata Cataniæ, quia sicut nos in sua patria nasci voluit.

[125] XIX S. Vincentius Ferrerius ex Ordine Prædicatorum vir apostolicus, [S. Vincentij,] qui anno ⅭⅠƆ CCCCXIX deceßisse traditur, hæc habet in sermone de S. Agatha: Cum esset nobilior genere, pulchrior corpore, & famosior in bonitate; ciuitatis Catanensis.

[126] XX S. Antoninus, ex eodem ordine Archiepiscopus Florentinus, [S. Antonini,] adducitur ad easdem firmandas partes: sed minus etiam fauet, quam duo iam citati Vincentij. Scribit enim par. 1 Chron. cap. 7 titul. 7 § 5. Passa est B. Agatha, Virgo nobilis genere, pulchra corpore, speciosior fide, in Catana ciuitate Siciliæ. Quis id negat?

[127] XXI S. Antonino annis CLX antiquior fuit Iacobus de Voragine, [Iacobi de Voragine,] Episcopus Genuensis, iisdem S. Dominici institutis formatus, auctor historiæ Lombardicæ, siue Legendæ Aureæ, quam in Præfatione Ianuario præfixa cap. 1 § 4 contra Georgij Wicelij imperitam censuram ac Ludouici Viuis dicteria defendimus. Is eadem fere habet quæ Bellouacensis: Agatha Virgo ingenua mente, corpore pulcherrima, in vrbe Catanensium Deum semper in omni sanctitate colebat. Ac postea Angelicam tabellam, in eius sepulchro positam, ita exponit: Mentem sanctam habuit, spontaneam se obtulit, honorem Deo dedit, & patriæ liberationem fecit.

[128] XXII Paulus Regius, Vici Æquensis in regno Neapolitano Episcopus, [Pauli Regij Ep. Vicen.] I parte Operum spiritualium Clementi VIII dicata an. ⅭⅠƆ ⅠƆLXXXXIII, qua multorum Sanctorum Vitas complexus est, pag. 813 ita de S. Agatha scribit: Nobilissimo genere nata Catanæ, formosa animo & corpore, sed Christianæ fidei gloria multo formosior.

[129] XXIII Paulus Æmilius Sanctorius, historiarum scriptor præclarus, [Sanctorij Archiep. Vrbinatis.] vt in eius epitaphio apud Vghellum dicitur, qui multis in Curia Romana muneribus præclare gestis, Consentinus dein Archiepiscopus factus, ac postremo Vrbinas, vbi grandis natu deceßit; in libro de XII Virginibus Martyribus, quem eidem Pontifici dicauit, S. Agathæ Vitam ita orditur: Catana ad Ætnæ radices sita montis est, Naxiorum olim colonia. … Ex hoc oppido Agatha traxit ortum, nata Vlpio & Proculo Pontiano consulibus, in patria mactata posterioribus seculis ad famam sempiternam & monumentum.

[130] XXIV Ecclesiæ illi in vrbe Catanensi dicatæ, supplicationes anniuersariæ, aliaq; proferuntur, [Catanæ ei ecclesiæ dicatæ; eius ibi palatium, domus alia,] vti & a Panormitanis supra. Ea natale solum an probent, expendant alij.

[131] XXV Traditio esse dicitur Catanæ, palatium illic eius parentes habuisse: ipsam autem eo relicto habitasse in domo exigua, quam fama est extitisse via quæ Iacob dicitur, vbi nunc antiquißimum sacellum S. Mariæ a Gratiis, de quo infra in Sylloge miraculorum c. 9 nu. 57. Allegant denuo S. Vincentij Ferrerij testimonium, quod ita habet: Mortuis parentibus, remansit hæres illius magni palatij patris sui: quæ exemplo Christi dimisit palatium patris, & ornamenta, & vasa aurea & argentea, & restrinxit se in quadam parua domo, vt simplex persona.

[132] [possessiones.] XXVI De eiusdem iuxta Catanam fundis illud citant ex P. Colnagi MS. memoriali: Nos non longe ab vrbe nostra digito indicare possumus, quem fundum hodie vulgus Bonuicinum appellat, & B. Agathæ patrimonij partem, non obscura populi voce traditam. Addunt alij ab amne Simætho ad vrbem vsque Leontinorum protensas illius fuisse posseßiones: ipsumq; Simæthum inferiorem, vulgo la Giarretta di Sotto, nunc & a multis retro temporibus, appellari la Giarretta di S. Agatha.

[133] [Breuiariū Rom. Pij V] XXVII Proferunt Catanenses Breuiaria; ac præsertim Romanum Pij V, quo Ecclesia ab anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXVIII ad ⅭⅠƆ ⅠƆCII vsa est. in eo ista habentur: Agatha Virgo Catanæ in Sicilia nobilibus parentibus nata. Non esse autem committendum, vt exprobrari ab hæreticis poßit Ecclesiæ, eam aliquando falsa in publicis precibus, auctoritate Pontificis, recitasse. Nam licet in ea Breuiarij recognitione, quam fieri Clemens VIII iußit, mutata sint quædam, non tamen prioribus fides detracta, sed indicata solum nobilißimæ vrbis in oppositum contestatio. Ita illi, qui & alia antiquiora citant variarum Ecclesiarum propria Breuiaria: vt Ambianense anno MDL cusum, quod ita habet: In vrbe Catanensium beata Virgo Agatha nobilibus orta erat parentibus. Ersurtense an. MDXVIII editum: Cum B. Agathe in vrbe Catanensium ab ineunte ætate pudice viuens floreret. Eadem habent Wormatiense an. MDLXXVI. [& alia.] Spirense an. MCCCCLXXVII & MDVII. At Moguntinum an. MCCCCXCV & MDVII, ac Passauiense MDV, Agatha Virgo, mente ingenua, & corpore pulcherrima, in vrbe Catanensium Dominum semper in omni sanctitate colebat. Citant & alia, quæ non vidimus, neque hæc magnopere Panormitanis aduersantur; cum fateantur hi, ab ineunte ætateCatanæ habitasse.

[134] [Reuelationes,] XXVIII Sunt reuelationes sanctimonialium aliquot fæminarum, Franciscæ Contarellæ, Agathæ Bolanæ, Franciscæ Colnagæ, quibus vel per ipsam Sanctam, vel alio quopiam modo ostensum fertur diuinitus, vt ex Carrera scribit Inueges, Catanæ natam Agatham, & vbi parentum eius magnificæ ædes steterint. [non probatæ.] Exsibilant Panormitani illa oracula muliercularum, vt vocant. Momentum certe in iudicio habere nullum possunt: cum, et si vere reddita diuinitus forent, (qualia multa certum est ad piarum animarum solatium vel institutionem iis aperiri) tamen quamdiu ab Ecclesia approbata non sunt, nullam omnino obtineant auctoritatem, ac ne vulgari quidem in libris debeant, neque pro concione vt veræ reuelationes commemorari.

§ XV Catanensibus fauent recentiores multi scriptores.

[135] Qvæ iam recensita est media acies, Pontifices Maximos, Reges, Episcopos, Sanctos, scriptores alios vetustate commendabiles exhibuit, machinasq; Breuiariorū ac Reuelationum. In postremum agmen coniiciemus turmas aliquot recentiorum scriptorem, quibus tamen sua eruditio haud modicam conciliauit auctoritatem, [alij multi scriptores:] quibusdam etiam non obscura vitæ sanctitas. Sed ne viritim eos citemus, in quasdam potius veluti turmas partitos, in subsidiis locabimus.

[136] XXIX Prima turma est scriptorum, quorum quæ citantur opera, ipsi non vidimus, sed testimonia ex iis translata. Franciscus Maurolycus, Abbas Messanensis, cuius solum habemus Martyrologium, in historia Siciliæ, eam appellat Virginem Catanensem. [quidam nobis non lecti,] Idem habet Petrus Ricordatus monachus Caßinensis in historia monastica, vbi claros homines Catanæ ortos recensa. Angelus Sangrinus Abbas Caßinensis in hymno quodam Catanæam Virginem vocat, item Martyrem & Virginem Catanæam, & fœcundi Catanensis agri germen odorum. At Laurentius Fulginas Hymnorum lib. 3 hym. 19 Catanensis vrbis stirpe sublimem. Matthæus Siluagius Catanensis ex ordine Minorum strictioris obseruantiæ Theologus, historicus, & Mathematicus, qui circa annum MCCCCXC vixit, de Siciliæ agens ita loquitur: Est ibi clarissima Catanensium ciuitas, Beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ patria. Benedictus ab Vua monachus Caßinensis in vernaculo poëmate de quinque prudentibus Virginibus, Agatham dicit Catanæ natam; quæq; contra afferuntur, fabulas esse. Bartholomæus a Paternione, ex eadem familia monachus, in Etrusco quodam poëmate de Agathaloquens, Nata est Catanæ, inquit, ista Virguncula.

[137] XXX Secunda turma, eorum qui Catanensem solum appellant, maxima est: pauculos, quos legimus ipsi, nominabimus. Cl. Marius Aretius Syracusanus in Chorographia Siciliæ: [alij qui solum Catanensem vocant:] Vbi nunc templum est Diuæ Agathæ Virginis Catinensis. ac deinde: Arsit & altero post S. Agathæ Catinensis martyrium anno. Andreas Eborensis in libro Exemplorum memorabilium tit. de castitate, vocat Agatham Catanensem Virginem, pari plane modo quo Luciam Syracusanam Virginem. Idem habet M. Marulus Spatalensis lib. 4 de religiose pieque viuendi institutione per exempla cap. 8 de castitate fæminarum. M. Antonius Coccius Sabellicus Exemplorum lib. 5 cap. 8 de patientia in dolore ferendo: Agatha Catinensis Virgo. Michaël Monachus vir doctißimus, auctor Sanctuarij Capuani sæpius a nobis citati, in Hymnis MSS. quorum supra meminimus § 3 nu. 16, ita habet: Aue Virgo Catanensis. & in alio: Catanensis aue Rosa.

[138] XXXI Tertia scriptorum Siculorum turma est, qui expreßius de patria eius loquuntur. [qui diserte ibi natam,] Antonius Philotheus de Homodeis in Ætnæ topographia ita scribit de profluuio ignis Catanam versus decurrente: Intercedente pro patria Virgine Agatha, [Siculi,] ea tota, ignis congeries … constitit. Et postea: Catinenses adhuc idolorum superstitione affecti, ob eorum ciuis martyrium Agathæ, in Christum credentes, fideles effecti sunt Christiani. Editi sunt Messanæ an. MDCV ab Laurentio Valla Hymni & epigrammata in D. Agatham Virg. & Mart. Catanensem, suppresso nomine auctoris, qui erat Bartholomæus Petraccius Mamertinus, e Societate Iesu. In primo epigrammate dicitur orta vbi passa necem. Hymno 2:

Gratus at ciuis moribundam ab igne
Ocyus vasto rapiens.

Idemq; post repetit.

& Hymno 6

— — — Gementum
Ciuium casus miserata.

Denique, vt alia omittam, in hoc epigrammate sensum suum satis declarat, S. Agatham alloquens:

Si soror & coniux Christi es, cur dissona longe
      De te vota tuis vrbibus esse sinis?
Non vrbs vna sibi te ciuem vendicat; vrbes
      Te Catana vt ciuem, teque Panormus amant;
Illa ait: Ætnæis nata est in finibus; ista,
      Nascentem hanc noster vidit Oretus, ait.
Christina & Nympha cum sis antiquior, vnde est
      Quod postrema tibi sacra Panormus agit?
Cur Catanæ e contra primo dignaris honore,
      Sola capis templum, solaque vota capis?
Nata es (vis dicam?) Catanæ, sed adulta Panormi,
      Et fis distinctis sponsa sororque locis.
Mox repetis Catanā, & tua quæ fers vbera linquis:
      Sic soror hic iterum fis, vbi nata soror.

Benedictus Saluagus I.V.D. in Apologia pro pietate Messanensium § 7, breuiter & eleganter quamplurima congeritargumenta: sed tandem, cum alio quodam, quem defendit, viro docto, satius ratus veritatem (vt ait) animo complecti quam rixari, fatetur fieri potuisse vt Panormi sit nata; &, omnibus municipibus duas esse patrias, alteram naturæ, seu loci, alteram ciuitatis, seu iuris. Paulus Belli, e Societate Iesu, eruditione, prudentia, pietate illustris, in citata superius Gloria Messanensium, de Constantino Lascare loquens, haud obscure declarat se a Catanensium partibus stare.

[139] XXXII Italorum turma quarta. Iacobus Philippus Bergomensis ex Ordine Eremitarum S. Augustini, [Itali,] qui anno MDXVIII deceßit, ætatis LXXXV. Is in Supplemento Chronicarum, ad an. DCCXLI ante Christi aduentum, Catinam vocat Agathæ sanctissimæ patriam atque sepulchrum. Et lib. de claris mulieribus cap. 85 sic inter alia loquitur: Erat adolescentula & genere inuisaque formositate ac celebri ingenio & doctrina, inter Catanienses fæminas plurimum insignita &c. Leonardus de Vtino S. Th. D. ex Ord. Prædic. in sermonibus de SS. an. MCCCCLXXVIII denuo recusis Nurenbergæ, de S. Agatha ita loquitur: Cum enim esset nobilissimis orta natalibus in ciuitate Katania, spreta seculi vanitate, Christi ancilla effecta. Raphaël Maffæus Volaterranus (quem supracum de S. Candido Mart. ageremus III Febr. pag. 330 prædicauimus nobilitate generis, scriptorum copia & elegantia, ac præsertim continentia, modestia, vitæ austeritate, pietate, longe clarissimum;) Geograph. lib. 6 de Catana loquens, Nunc multo celebrior, inquit, Agathæ Virg. natalibus. Iuxta quæ intelligendum, quod lib. 1 Anthropologiæ, siue Commentarior. vrbanor. lib. 13 idem scribit: Agatha Virgo Catanensis & Martyr. Baptista Mantuanus Ordinis Carmelitani Generalis, qui an. MDXVI, ætatis LXXVIII deceßit, in ipso quidem Virginis agone Catanæam Agathen vocat, sed lib. 2 Fastorum liquidius sensum suum exponit his versibus:

Diua vale, nostrique memor dignare quotannis
Non Catanam solum patriam, Siculosque penates,
Sed nostros etiam veniens inuisere fines,
Et pacare animos hominum, qui sæua per omnem
Italiam mittunt vesani incendia Martis.

Marcus Guazzus in Chronicis an. MDLIII editis, ita scribit: Nata est in ciuitate Catania in insula Sicilia Agatha Martyr. Constantius Felicius in Kalendario: Agatha Virgo & M. colitur ab Ecclesia. hæc in vrbe Siciliæ Catana, vbi nata erat, multa tulit tormenta. &c.

[140] XXXIII Postrema turma Belgarum est, e quibus duos solum producam, præclaros ac mihi familiariter notos scriptores. [Belgæ.] Primus est Franciscus Haræus Vltraiectinus, e quo admodum sene olim Louanij, cum Theologiæ darem operam, multa didici, quippe qui omnem fere Europam peragrarat, ipsamq; etiam Moscouiam cum Posseuino nostro adierat, cohabitauerat Romæ Cardinali Bellarmino, cum plerisque suæ ætatis viris doctis egerat, legeratq; quam plurima: is ergo in Vitis SS. an. 1605 editis ita scribit: Agatha Virgo Catanæ in Sicilia nobilissimis parentibus nata. Alter est Autbertus Miræus Bruxellensis, Ecclesiæ Cathedralis Antuerpiæ Decanus atque Episcopi Vicarius generalis, vere πολυμαθὴς, ac præsertim antiquitatum sacrarum scrutator indefessus. hic in Notitia Episcopatuum Orbis ista habet: Catana V. E. vetus in Sicilia, sub A. Montisregalis, gloriatur ciue & Martyre S. Agatha, cuius corpus ibidē in Cathedrali adseruatur.

§ XVI Nostrum de tota controuersia iudicium.

[141] Plerique eorum scriptorum, quos Catanensibus suffragantes iam produximus, cum olim Romæ essent citati, respondisse Marianus Valguarnera fertur in hæc verba: [Male quidam iam citatos scriptores contemnit,] Quod triobolares nescio quos scriptores nobis opponunt, quis hæc audiens non stomachetur? quis æquo animo ferat? Ita memorat Inueges Annalium Panormit. par. 2 pag. 191. Miror homini erudito, eruditorum hominum, ne addam sanctioris vitæ profeßione clarorum, tam vilia fuisse capita & scripta; singula vt ternis obolis æstimaret. Maior est Augustini Inuegis comitas ac moderatio, qui etiam quos refutat, humaniter & honorifice appellat. Nos certe pluris, ac merito quidem eos facimus, quorum in componendis libris, ad inflammandam pietatem, moresue informandos accommodatis, desudauit industria.

[142] Sed quærere nonnullos iam arbitror, quid ipsi tandem de tota hac controuersia sentiamus. Primum veneramur, quod est a Pontifice Maximo decretum, vt in Breuiario ita rescriberetur: [Nos correctionem Breuiarij reueremur:] Quam Panormitani & Catanenses ciuem suam esse dicunt. Atque id sentimus non modo verißime, sed & sapientißime pronuntiatum. Cauendum enimuero non modo ne falsum quid in publicas Ecclesiæ Lectiones precesq; ingeratur, sed nec eiusmodi quod vlla vnquam ratione argui falsitatis queat, aut in dubium certe reuocari.

Deinde ingenue profitemur, non esse nos ea vel ingenij perspicacia vel copia doctrinæ præditos, vt de re tantis studiis, tanto tempore agitata, [nec arrogamus nobis de re tota iudicium,] ferre iudicium audeamus: aut si feramus, tantum adiicere pondus posse, vt in nostram sententiam dißidentes inuicem partes inclinemus. Diligentiam certe quidem studiumq; multorum mensium impendimus, vt quæ a variis tradita sunt euolueremus ac fide summa recenseremus. Diximustamen, quam vim singula argumenta, aut præcipua quidem, habere nobis viderentur: qua ipsa in re liberam cuique secus sentiendi potestatem reliquimus: vti relictam nobis, ab iis qui prius scripserunt, sentiebamus.

[143] Testamur autem arcanorum arbitrum Numen, ipsamq; sanctißimam Virginem Agatham; [e que vtrique parti addicti:] perinde esse nobis vtrius partis sit ius potius, vtri, inquam, vrbi gloria natalium Virginis debeatur: neque enim vere vtrique, pari saltem modo, potest competere, cum plus vno natalis cuiquam locus esse non possit. Ea igitur fide ac sinceritate hic agimus, vt ne tenuißima adhærescere nomini nostro gratiæ in alterutram partem suspicio poßit.

[144] Licet autem ad honorem sanctæ Virginis parum, aut nihil fortasse, [imo similes controuersias, alioquin vtiles,] referat, vtra in vrbe sit nata; refert tamen, (vt nobis videtur) quamplurimum, vt ipsæ inter se de ea re vrbes contendant: modo citra odia, motusq; animorum eos, qui Christianæ, qua inuicem deuinctæ esse debent, communioni aduersentur: verum vt nitore ac magnificentia templorum, soleniq; sacrorum apparatu, ac potißimum Sanctæ ipsius constanti æmulatione, superare inuicem adnitantur. Et vigebit certe quidem in iis vrbibus studium exercitatioq; virtutis, dum ea manebit contentio. Nam si illa vilipendere cœperint, parum deinde laborabunt, vt suam fuisse illam demonstrent, cuius omne ab virtute, quæ iam contemnatur, decus extiterit. Eatenus autem ea fouenda contentio, donec clare patescat veritas, cuinefas velle repugnare. Quæ porro pietate, vitæ innocentia, eruditione clari homines ad eam rem excogitant, aut aliunde eruunt argumenta, ea an ad veritatem patefaciant viam mature inquirendum, non ipsimet illico oppugnandi aut publica opprimendi auctoritate. Et hæc est caussa, cur, quas vt fructuosas probamus de Sanctorum natalibus, [inuiti tractamus.] aut etiam reliquiis, contentiones, modestas tamen eas & amicabiles, nos tamen perinuiti stylo exequamur, cum veritati numquam & parti vtrique simul, sæpe, illa salua, harum neutri satisfieri poßit.

[145] Demum ambas hasce nobilißimas vrbes optamus pace, opibus, gloria, sed potißimum religione studioq; virtutum omnium florere, patrocinio sanctæ Martyris, cuius maxime satagunt, ea etiam contentione, honorem amplificare. Nobis autem eiusdem gloriosæ Virginis fauorem tutelamq; imploramus.

ACTA S. AGATHÆ
ex Bonino Mombritio & XVI Latinis MSS.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

BHL Number: 0133

Ex MSS. Latinis.

QVÆSTIO I
S. Agatha varie tentata, alapis cæditur.

[1] Passionis beatissimæ Virginis & Martyris a Agathæ, quæ passa est in prouincia Siciliæ, in vrbe b Catanensium, sub Decio Imperatore, ipso Decio c ter Consule, die Nonarum Februariarum, [S. Agatha passa Decio tertiū Cos.] recitamus historiam.

[2] Quintianus, d Consularis prouinciæ Siciliæ, audiens sanctam opinionem Virginis Deo dicatæ Agathȩ; multifaria intentione perquirebat, vt ad eam pertingeret. Per singula enim crimina mentis suȩ, [capta a Quintiano Consulari,] singulorum in se vitiorum exagitabat affectus: vt pote pro gloria seculi concupiscens suam opinionem extendere, nobilissimis ortam natalibus Dei famulam fecit arctari, vt qui erat e de genere ignobili natus, per hoc personaret ad aures vulgi, quod tantus esset ac talis, qui posset etiam spectabilium sibi subiugare personas: [ignobili,] vt libidinosus autem, ad aspectum Virginis pulcherrimȩ oculorum suorum concupiscentiam commouebat: [luxurioso,] & vt auarus ad facultates eius cupiditatis suȩ frȩna laxabat: atque vt idololatra & dȩmonum seruus, [impio,] feruore impietatis suȩ inflammatus, Christi nomen audire non poterat.

[3] His & huiusmodi, vt diximus, furiis comprehensus, B. Agatham a suis fecit apparitoribus coarctari, [traditur Aphrodisiæ peruertenda.] & fecit eam cuidam matronȩ tradi, nomine Aphrodisiȩ, quȩ habebat f nouem filias turpissimas, sicut fuerat & mater earum. Hoc autem fecit, vt per dies triginta quotidie blandirentur ei, & mutarent g animum eius; & modo promittendo lȩta, modo h terrendo asperis, sperabant eius mentem sanctam a bono proposito reuocare. Quibus S. Agatha dicebat: Mens mea solidata est, & in Christo fundata: verba vestra venti sunt, promissiones vestrȩ pluuiȩ sunt, terrores vestri flumina sunt; [cui precibus & lacrymis resistit,] quȩ quantumuis impingant in fundamenta domus meȩ, non poterit cadere; fundata enim est supra firmam petram. Hȩc autem dicens i flebat quotidie, & orabat; & sicut k sitiens in ardore solis fluenta fontium concupiscit, ita desiderabat ad martyrij coronam attingere, & diuersa pro Christi nomine supplicia sustinere.

[4] [cupida martyrij:] Videns igitur Aphrodisia mentem eius immobilem permanere, abiit ad Quintianum, & dixit ei: Facilius possunt saxa molliri, & ferrum in plumbi mollitiem conuerti, quam ab intentione Christiana mens istius puellæ reuocari. [ea blanditiis ac minis, cum filiabus, nil proficiente,] Ego enim & filiæ meæ sine cessatione vicibus nobis inuicem successimus, & per diem & noctem nihil aliud gessimus, nisi vt ageremus qualiter animum eius ad consensum boni consilij inclinaremus. Ego etiam & gemmas & ornamenta insignia, & vestimenta auro texta obtuli: ego domos & prædia suburbana repromisi: ego varium ornatum domus, ego familias diuersi sexus & ætatis exhibui: sed ista omnia quasi terram, quam pedibus suis conculcat, ita pro nihilo computauit. Tunc iratus Quintianus iussit eam ad secretarium suum adduci, & sedens pro tribunali, [tribunali sistitur] hoc initium sermonis arripuit: Cuius conditionis es? B. Agatha respondit: Non solum ingenua, sed ex spectabili genere, vt omnis parentela mea testatur. [fatetur se, licet nobilem, ancillā Christi;] Quintianus Consularis dixit: Et si ingenua probaris & nobilis, cur moribus te seruilem personā l ostendis? S. Agatha dixit: Quia ancilla Christi sum, ideo me seruilem ostendo personam. Quintianus dixit: Certe si ingenua eras & nobilis, quomodo te ancillam esse commemoras? S. Agatha dixit: Summa ingenuitas ista est, in qua seruitus Christi comprobatur. Quintianus dixit: Quid ergo? Nos ingenuitatem non habemus, qui seruitium Christi contemnimus, [quæ vera ingenuitas:] & deorum culturam sequimur? S. Agatha respondit: Ingeuuitas vestra ad tantam m captiuitatem deuenit, vt non solum vos peccati faciat seruos, verum etiā lignis & lapidibus faciat obnoxios.

[5] Quintianus dixit: Quidquid furioso ore blasphemaueris, pœnæ poterunt vindicare. Die tamen antequam ad tormenta venias, cur deorum sancta contemnas? S. Agatha dixit: Noli dicere, deorum; sed dic, [deos irridet:] dæmoniorum. Dæmonia enim sunt isti, quorum effigies in n æramenta conuertitis, quorum marmoreas & gypseas facies inauratis. Quintianus dixit: Elige tibi vnum e duobus, quod cumque volueris, consilium; aut diuersas pœnas inter damnatitios quasi stulta incurrere; aut quasi sapiens & nobilis, quod te natura dictauit, sacrifica diis omnipotentibus, quos veros deos esse vera diuinitas demonstrat. S. Agatha respondit: Sit talis vxortua, qualis dea tua Venus fuit; & tu sis talis, qualis o Iupiter deus tuus extitit. Quintianus hoc audiens iussit eam p alapis cædi. cui & dixit: In iniuriam q Iudicis noli temerario ore garrire. S. Agatha respondit: Dixisti deos tuos esse, [cæditur alapis:] quos vera diuinitas demonstrat: quos vera diuinitas demonstrat: sit ergo vxor tua talis vt Venus, & tu vt Iupiter, vt & vos possitis in deorum vestrorum numero computari. Quintianus dixit: [iterū deos videt, quibus nec ipse Iudex se aut vxorē suam esse similes velit:] Apparet te hoc eligere, vt diuersa tormenta sustineas, quæ repetitis me iniuriis tuorum sermonum exagitas. S. Agatha respondit: Miror te virum prudenrem ad tantam stultitiam reuolutum, vt illos tuos dicas deos esse, quorum vitam non cupias tuam coniugem imitari; & dicas tibi iniuriam fieri, si eorum viuas exemplo. Si enim veri dij sunt, bonum tibi optaui, vt talis vita tua sit qualis eorum fuisse perhibetur. Si autem execraris eorum consortium, mecum sentis. Dic ergo eos tam pessimos esse, tamque sordidissimos, vt qui maledicere voluerit aliquem, talem illum optet esse, qualis fuit execrabilis vita eorum.

[6] Quintianus dixit: Quid mihi verborum superfluus cursus? [minas cōtemnit:] aut sacrificia diis, aut variis suppliciis te faciam interire. S. Agatha respondit: Si feras mihi promittas, audito Christi nomine mansuescent: si ignem adhibeas, de cælo mihi rorem saluificum Angeli ministrabunt, si plagas & verbera; habeo intra me Spiritum sanctum, per quem vniuersa tua tormenta despiciam. Tunc Quintianus agitans caput, iussit eam in carcerem tenebrosum recipi, dicens ei: Cogita tecum, & pœnitere, vt possis euadere tormenta horribilia, quæ te fortiter laniabunt. Agatha respondit: Tu minister Sathanæ, tu pœnitere, vt possis euadere r tormenta perpetua. [detruditur in carcerē læta.] Tunc Quintianus iussit eam celerius trahi ad carcerem: quia eum voce publica s confutabat. Sancta autem Agatha lætissime & glorianter carcerem intrauit, & quasi ad epulas inuitata, gaudens agonem suum Domino precibus commendabat.

[Annotata]

a Quædam MSS. habent, Agathes, vti & in reliquo decursu Actorum.

b In quibusdam codicibus legitur, Cathinensium; in alius Cathenensium, & Catheniensium.

c Testatur Cuspinianus, quod in vulgatis Fastis habetur, Decio & Grato Coss. alibi exprimi Decio II & Grato, quasi Decius anno quo Philippos interfecit, etiam Consul suffectus fuerit: postea pro Decio II & Rustico, esse Decio III & Decio Cæsare: tum Decio IIII & Decio II, anno nimirum quo ambo perierunt, Æræ vulgaris 252, quo Coss. signati in Fastis Gallus & Volusianus. Vide quæ supra diximus § 1 nu. 4 & 5.

d Patet ex Notitia Imperij, vnum e XXII Consularibus fuisse eum qui Siciliam regebat. ita 13 Aug. in Actis S. Eupliest Caluisianus Consularis. Quidam scriptores, dum S. Agathæ Acta narrant, pro Consulari reponunt Proconsulem, Prætorem, Præsidem.

e Quædam MSS. habent, degener & ignotus. Quæ ergo fides Chronico quod Fl. Dextri nomine editum? Nam in eo ad annumChristi 300, Comment. 2 nu. 13 ista leguntur: Seori in Cantabria S. Centolla ciuis Toletana, [Quintianus an antea Romæ Consul?] Consulis L. Ragonis Quinctiani filia, (Catanæ passa sub huius patre L. Quinctiano fortissima Virgo S. Agatha) passa cum Helena vidua, in persecutione Diocletiani. Vbi hunc Quintianum, Siciliæ Consularem, eum esse censet Biuarius, qui an 235 cum L. Carilio Seuero Consul fuerat; eumdemq; patrem aut auum fuisse S. Centollæ V. M. de qua 13 Augusti agemus Non video cur eius ignobilitas hic perstringatur, si 17 aut 18 annis ante Romæ Consul fuerat. Eumdem Biuarius esse Quintianum putat, sub quo Rauennæ S. Fusca V. cum Maura nutrice martyrium fecit: quod ad 13 Februarij expendemus.

f Bellouac. lib. 11 cap. 42 Aphrodisiam ait meretricem fuisse, & quinque ei filias tribuit, eiusdem, vt ait, officij. MSS. Baronij & VVilmij, ac S. Antoninus, septem.

g MS. VVilm. amictum. An forte censuit scriptor, cum habitu modesto esset induta, vt quæ sanctimoniæ student Virgines; eo illi detracto, mollem ac vanum iniectum?

h MS. Capuan. minando aspera. Duo nostra MSS. modo terrendo aspera.

i Vt intelligas pie lector, quantum hoc integerrimæ Virgini tormentum fuerit, inter assidua illa ac violenta lenocinia tanto tempore versari, euolue quæ inferius in Sylloge Miraculorum cap. 1 nu. 8 a Michaële Monacho narrantur.

k Quædam MSS. adiiciunt, ceruus.

l Addunt MSS. quædam, habere.

m MS. VVilm. seruitutem.

n Alia MSS. æramento. al. æramentum. MS. S. Mariæ maioris, in ære vertitis.

o MSS. multa habent, Iouis.

p MS. Sckecking lapidibus.

q MS. Baronij, Principis. Rebdorf. Ducis. Quædam MSS. Iniuriam Iudicis, absque in.

r MS. S. Mariæ maioris & quædam alia: æternam damnationem.

s Quædam MSS. confundebat.

QVÆSTIO II
S. Agatha equuleo torta & mamillæ abscissione, diuinitus curatur.

[7] Sequenti igitur die impiissimus Quintianus suis eam aspectibus iussit aptari, cui & dixit: Quid tractasti circa salutem tuam? Agatha respondit: Salus mea Christus est. Quintianus dixit: Quousque infelix protrahis intentionem vanam? Denega Christum, [S. Agatha iterum Christum confitetur:] & deos incipe colere, & consule tuæ iuuentuti, ne acerba morte consumaris. S. Agatha dixit: Tu nega deos tuos, qui sunt lapides & ligna: & Creatorem tuum, qui te fecit, Deum verum adora; quem si contempseris, acerrimis pœnis & perpetuis incendiis subiacebis. [equuleo torquetur,] Tunc iratus Quintianus iussit eam a equuleo ingenti suspendi & b torqueri. Cumque torquerent eam, dixit ad eam Quintianus: Relinque intentionem animi tui, vt vitæ tuæ possit esse consultum. S. Agatha respondit: Ego in his pœnis ita delector, [& in tormentis exultat:] sicut qui bonum nuntium audit, aut sicut qui videt quem diu desiderauit, aut sicut qui inuenit thesauros multos, ita & ego delector in his pœnis temporalibus posita. c Non enim potest triticum in horreum poni, nisi theca eius fortiter fuerit conculcata & redacta in paleas: ita & anima mea non potest in paradisum Domini cum palma intrare martyrij, nisi diligenter feceris corpus meum a carnificibus attrectari.

[8] d Tunc iratus Quintianus iussit eam in mamilla e iorqueri, & tortam diutius iussit f eam g abscindi. B. Agatha dixit: Impie, crudelis, & dire tyranne, [abscinditur ei mamilla,] non es confusus amputare in fæmina, quod ipse in matre suxisti? Sed ego habeo mamillas integras intus in anima mea, h ex quibus nutrio omnes sensus meos, i quas ab infantia Christo Domino consecraui. [sicq; in carcerē retruditur absq; medicamine & cibo:] Tunc Quintianus iussit eam iterum in carcerem mitti, & iussit vt nulli liceret medicorum introire ad eam; & k neque panem neque aquam ei ministrari.

[9] Cumque fuisset inclusa, ecce circa mediam noctem l venit quidam senex (quem antecedebat puer luminis portitor) ferens diuersa medicamenta in manu sua, qui se medicum esse commemorans, [ab Apostolo ei apparente,] cœpit eam his verbis alloqui: Licet te nimis corporalibus pœnis afflixerit Consularis insanus, sed tu eum grauioribus suppliciis extorsisti responsionibus tuis: & licet vbera tua torserit & excidi fecerit; m sed illius vbertas in fel conuertetur, & in amaritudine erit anima illius in æternum. Tamen quia ibi eram qua hora hæc patiebaris, consideraui & vidi, quia potest curam salutis tua mamilla suscipere. [recusans ipsa corporalem medicinam,] Tunc S. Agatha dixit ei: Medicinam carnalem meo corpori numquam exhibui; & turpe est, vt quod tamdiu ab ineunte ætate mea conseruaui nunc perdam. Dicit ei ille senex: Et ego Christianus sum, & noui medicinam: nolo, me verearis. Dicit ei Agatha: Et quæ potest verecundia mea circa te esse, cum tu sis senior & maior natu? n Ego vero licet puella sim, ita totum corpus meum laceratum est, vt vulnera ipsa non permittant aliquid stimulari in mente mea, vnde possit verecundia excitari. Sed ago tibi gratias, Domine Pater, quia dignatus es mihi sollicitudinem tuam impendere: hoc tamen scias, quia ad corpus meum medicamenta ab homine facta numquam accedent. Dixit ad eam ille senior: Et quare non permittis vt curem te? Agatha respondit: Quia habeo saluatorem Dominum Iesum Christum, qui verbo curat omnia, & sermo eius solus restaurat vniuersa: hic, si vult, potest me saluam facere. Tunc subridens senior dixit: Et me ipse misit ad te: nam & ego Apostolus eius sum; [verbo curatur,] & in nomine eius scias te esse saluandam. Et cum hæc dixisset, subito ab oculis eius sublatus est.

[10] Tunc proiiciens se in orationem S. Agatha dixit: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, quia memor es mei, & misisti ad me Apostolum tuum, qui me confortauit & recreauit viscera mea. Et dum complesset orationem suam, respiciens ad omnes maculas corporis sui, [etiam mamilla restituta, luce per totam noctē perdurāte: recusat, carcere aperto, fugere:] saluata esse omnia membra sua cognouit: nam & restaurata erat mamilla eius. Ita autem per totam noctem lux refulsit in carcere, vt præ pauore custodes carceris fugerent, & carcerem apertum derelinquerent. Tunc dicebant S. Agathæ personæ quæ ibi erant inclusæ, vt abiret. Illa autem dixit: Absit a me, vt ego coronam meam perdam, & eos qui custodes sunt tribulationibus tradam. Ego enim adiuta a Domino meo Iesu Christo, perseuerabo in confessione eius, qui me saluam fecit o & consulatus est me.

[Annotata]

a De forma equulei multis agit Inueges. Metaphrastes solum habet suspensam.

b Genus tormenti ita indicat Breuiarium Rom. Admotis candentibus laminis, in equuleo torquetur. Metaphrastes ait spathulis incisam. Methodius infra num. 17. Expediuntur fasces, flagellis virginale corpus obtunditur, deinde ferreis vngulis fidiculisque latera sulcantur. Sanctorius quoque virgis cæsam, & ardentibus laminis vstulatam scribit.

c Bellouac. Scio enim, quod oportet flabellari triticum, autequam reponatur in horreum. S. Antoninus, flagellari.

d

Quidam tortam ei ac præcisam mamillam volunt, dum adhuc equuleo esset distenta: alij depositam primum ex equuleo, denuo vestimentis nudatam, reuintis post tergum manibus alligatam columnæ, bubulis neruis diuerberatam, inq; mamilla cruciatam tradunt. Citat Carrera antiquam imaginem, e Vaticana bibliotheca acceptam, [quomodo ei abscissæ mamillæ?] quæ S. Agatham columnæ alligatam exhibet, duos vtrimque carnifices, quorum prior ardentem tedam plagæ admonet præcisæ iam ac humi iacentis mamillæ, alter secundam præcidit ferreo cultro, quali fere ad secandum corium vtuntur sutores. Alij tres adhibitos ad barbarum hoc ministerium tortores coniiciunt ex his hymni veteris, quem S. Isidoro Hispalensi tribuunt, verbis:

Iratus Iudex iubilat crudelis,
Tres suos excitat, in mamillis
Torqueri iubet delicatum corpus
      Puellæ sacræ.

Ast idem hymnus MS. ad nos missus, sic duos priores versus exhibet:

Iratus Index sibilar crudelis,
Tortores suos excitat, in mamillis &c.

e Forcipe apprehensam, fune crudeliter adstrictam contortamq; putat Inueges. [quomodo antea tortæ?] Nec leue castæ Virgini tormentum fuit, impuris manibus contrectari dicata Christo vbera, neque vllius mortalis vel aspectu solo hactenus temerata: incisa etiam forsan sunt vngulis spathulisue. Sanctorius intactas a verberum ictu in reliqua membrorum lansatione mamillas mansisse ait.

f Vtraque abscissa creattur, vti iam ex antiqua imagine indicatum Et vero, vt infradicetur, duæ diuersis locis asseruantur. MS. S. Mariæ maioris de eius curatione per S. Petrum agens habet: Nam & restauratæ erant mamillæ eius.

g Id peractum supplicium existimatur, vbi nunc S. Berylli ædicula visitur in atrio ecclesiæ S. Agathæ veteris: marmor illis muro affixum, in quo isthæc leguntur: [vbit] D. O. M. Hic Quintiana impietas, quod in matre clementer suxit, in Agatha crudeliter amputauit, an. Dom. CCLII.

h S. Antoninus, scilicet intellectum & voluntatem.

i Alij quos, nempe sensus. Ex hoc loco concludunt quidam non anno 10 ætatis, vt habet MS. Panormit. sed multo ante virginitatem Deo vouisse S. Agatham: & sane etiam in hisce regionibus (quid ergo apud ingeniosissimos Siculos?) ita quandoque puerorum atque adolescentularum animos peruadit diuinus Spiritus, [qua ætate vouerit castitate?] vt sexto aut septimo anno ætatis profiteantur se Deo seruire velle, nolle nubere &c. eaq; auersentur quæ huic innocenti deuotioni sunt contraria. Quam multi Sancti ac Sanctæ ea ætate religionem ingressi? Tamen infantiæ vox longius etiam patet. Nam S. Ambrosius, vti 21 Ian. retulimus, de S. Agnete tredecenni loquitur: Infantia computabatur in annis, sed erat senectus mentis immensa.

k Male ergo Sanctorius ait, exiguum panem ad sustentandum spiritum attributum.

l Rocchus Pirrus in Notitia Ecclesiæ Catanensis nu. 6 scribit exstare adhuc fenestram, per quam ingressum esse Apostolum ad Agatham fama est. Id si de ostio intelligit, verum est, licet nunc obstructum illud sit; sin de fenestra alia, quæ lumen aliunde admitteret, negat Carrera apud Inuegem, vllam vnquam fuisse, cum plane subterraneus specus sit, sed per gradus descendisse, perq; ostium intrasse Apostolum.

m MS. Vlimerij & alia: illius mammæ (MS. Bonifontis & duo nostra, vbera) in felle & amaritudine conuertentur, & in nimio cruciatu erit anima illius in æternum.

n Bellouac. Ego vero licet puella sim, ita turpiter lacerata sum, quod etiamsi Christiana non essem, nemo posset de me capere voluptatem. Quædam MSS. vt vulnera ipsa non permittant te aliquid stimulare in mentem meam. Alia MSS. te aliquid stimulare in carne mea.

o Quidam cibos quoque ab Angelo allatos scribunt: putant alij Diuina virtute corroboratam, vt post tot tamq; atrocia tormenta ferre quatridui mediam potuerit.

QVÆSTIO III
S. Agatha iterum torta, expirat, sepelitur, Catanam seruat.

[11] Factum est autem, post a quatuor dies iussit eam iterum Quintianus ante suum tribunal adstare, cui & dixit: Quousque furiaris contra decreta Principum inuictissimorum? Immola diis: sin autem, scias te acrioribus tormentis aptandam. Agatha respondit: Omnia verba tua fatua & vana sunt & iniqua, [profano Iudici insultat:] præcepta tua aërem ipsum maculant. Vnde miser & sine sensu & sine intellectu es. Quis enim vult ad auxilium suum lapidem inuocare, & non Deum summum & verum, qui me dignatus ab omni plaga, quam in me exercuisti, ita curare, vt etiam mamillam meam integerrimam meo corpori restitueret? Dixit ei Quintianus: Et quis est qui te curauit? Agatha respondit: Christus filius Dei. Quintianus dixit: Iterum Christum habes nominare b? Agatha respondit: Ego Christum confiteor labiis, & corde inuocare non cesso.

[12] Quintianus dixit: Nunc videbo, si Christus tuus c curabit te. Tunc iussit d testas acutas spargi, & sub testas carbones viuos immitti, [supra testas & carbones volutatur:] & in iisdem nudo eam corpore volutari e. Cumque hoc fieret, subito locus, in quo sanctum corpus volutabatur, commotus est, & pars parietis cecidit, & oppressit consiliarium Iudicis, nomine f Siluanum, & amicum eius, nomine g Falconium, quorum consilio perpetrabat scelera. Sed & omnis ciuitas Catanensium h a vi terræmotus exagitata est. [terræmotu & seditione populi] Denique omnes cucurrerunt ad secretarium Iudicis, & cœperunt nimio tumultu agere, quod sanctam Dei famulam impiis cruciatibus fatigaret, & idcirco omnes periculum sustinerent. [territo Iudice, reducitur in carcerem] Tunc Quintianus fugiens, ex vno latere terræmotum metuebat, ex alio autem latere seditionem populi formidabat. Iterum igitur i iussit eam in carcerem recipi: ipse autem k ad posterulam secretarij fugiens, in ianuis populum dereliquit. Sancta vero Agatha ingressa iterum in carcerem, expandit manus suas ad Deum, & dixit: Domine, qui me creasti, [ibiq; orans expirat:] & custodisti me ab infantia mea, & fecisti me in iuuentute viriliter agere; qui tulisti a me amorem seculi, qui corpus meum a pollutione separasti; qui fecisti me vincere tormenta carnificis, ferrum, ignem, & vincula; qui mihi inter l tormenta virtutem patientiæ contulisti; te deprecor vt accipias spiritum meum modo: quia tempus est, vt me iubeas istud seculum derelinquere, & ad tuam misericordiam peruenire. Hæc cum dixisset coram multis cum ingenti voce, emisit spiritum.

[13] Quod audientes pij populi cum nimia m celeritate venerunt, [aromatibus cōdita sepelitur,] & auferentes corpus eius posuerunt in sarcophago nouo. Factum est autem dum aromatibus condiretur corpus eius, & cum nimia diligentia collocarent illud; venit n quidam iuuenis sericis vestibus indutus, quem sequebantur amplius quam centum o pueri, omnes p ornati & pulchri; quem nemo vnquam viderat antea in ciuitate Catanensium, nec postea eum aliquis vidit, nec inuentus est aliquis, qui diceret hunc se scire. Hic ergo veniens intrauit ad locum vbi q condiebatur corpus eius, & posuit ad caput eius tabulam breuem ex marmore, [apposita per Angelos mirabili epigraphe:] in qua scriptum est: MENTEM SÆNCTAM, r SPONTANEVM HONOREM DEO, ET PATRIÆ LIBERATIONEM. Posuit ergo hanc scripturam, vt diximus, intra sepulchrum eius ad caput, & tamdiu ibi stetit, quamdiu cum omni diligentia clauderetur. Clauso igitur sepulchro abscessit, &, vt diximus, non est vlterius visus nec auditus in regione vel in tota prouincia s Siciliorum. Vnde t suspicati sumus, quod Angelus eius fuerit. Et hanc scripturam diuulgantes qui viderant, omnes Siculos sollicitos reddiderunt: &tam Iudæi quam etiam Gentiles vnanimes cum Christianis communiter cœperunt venerari sepulchrum eius. [inuocatur etiam ab Ethnicis & Iudæis.]

[14] Tunc Quintianus arripuit iter cum Officio suo ad inuestigandas facultates eius, [Quintianus male perit.] & vt teneret omnes de parentela eius: qui iudicio Dei in medio flumine interiit. Denique dum transiret flumen per nauim, duo equi fremitum circa se dantes, calcesque iactantes, vnus eum morsu inuasit, & alter calce percussum deiecit in flumen u Symæthum: & non est inuentum corpus eius vsque in præsentem diem. Vnde creuit timor & veneratio circa B. Agatham, & nullus vnquam molestus fuit eius generi.

[15] Vt autem euidenter scriptura illa, quam Angelus Domini posuerat, firmaretur; post anni circulum, circa diem natalis eius, [Velo S. Agathæ repressum Ætnæ incendium.] mons Ætna eructauit incendium, & quasi fluuius torrens ita ignis vehemens, & saxa & terram liquefaciens, veniebat ad Catanensium ciuitatem. Tunc paganorum multitudo fugiens de monte descendit; & venerunt ad sepulchrum eius, & auferentes x velum vnde erat coopertum sepulchrum eius, statuerunt illud contra ignem venientem ad se; & ipsa hora stetit ignis y diuisus. Cœpit autem ignis die z Kalendarū Februariarum, & cessauit die Nonarum earumdem, qui est dies sepulturæ eius: vt comprobaret Dominus noster Iesus Christus, quod a periculo mortis & incendij eos S. Agathæ meritis & orationibus liberasset: cui est honor & gloria & potestas in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Sanctorius: XIII die elapso. fors IIII scripserat; sed aberrauit librarius.

b Addunt MSS. Capuanum & Baronij: quem ego nolo audire.

c MS. Baronij, curauerit. al. curat de te.

d Carrera apud Inuegem, factum id tradit vbi nunc iuxta Septemtrionalem vrbis murum ædicula est, Calcara dicta, quo verbo fornacem Siculi significant. [Puluis ad remedia morborū.] Medio illius ædiculæ, in pede altaris aperturam idem esse ait, qua terra discooperitur, quam inde ad morborum remedia, ac pietatis exercitium homines auferunt.

e

Idem suauissimum rorem diuinitus missum scribit, quo factum, vt ardorem Agatha non sentiret. Inueges sopitum in ea sensum, vt licet carbonibus adureretur ac torreretur, dolorem tamen nullum sentiret. [S. Agatha volutata in carbonibus an senserit vstionem?] Acta Latina & Metaphrastes nihil hic noui miraculi agnoscunt: agnoscit & fuse probat Methodius cap. 4 nu. 21. Menæa diserte in quodam odario canunt, eam mamillarum præcisionem, adustionem ignis, corporis discerptionem pertulisse. Sanctorius graphice hoc vltimum tormentum, eiusq; sensum, describit. S. Aldelmus in libro de laude Virginum ita scribit:

Sic quoque carnifices torrebant igne puellam,
Virgineos artus assantes totribus atris:
Sed dicto citius perdebat flamma vigorem;
Ignibus innocuis exurens membra puellæ.

f Mombr. & MSS. Baronij & Rebdorf. Siluinum. Vlimerij, Vltrai. & vnus noster codex: Saluinum.

g MS. Vlim. Falcanum. Vltrai. Falcanium. Max. & March. Folconium. Viola SS. Fulconum. Vnus noster codex: Falconicum.

h Alia MSS. habent, ab hoc terræmotu. alia ab hinc. al. a nimio terræmotu.

i Breuiarium Roman. Agatham semimortuam clam reduci imperat in carcerem.

k MS. Sckeckingij, & S. Mariæ maioris: a posterula. Vlimer. Vltrai. & nostrum: post secretarium. Rebdorf. ad posteriora secretarij. Baron. per posterulam.

l Al. torquentes.

m MS. vnum habet, celebritate.

n S. Antonin. Angelus in forma iuuenis albis induti. sociorum non meminit.

o Mombr. & MS. S. Mariæ maioris, viri,

p Alij, armati. al. albati.

q Quædam MSS. condebatur, & forte rectius: neque enim decebat vt iuuenis intraret, cum condiretur, haud dubie a solis matronis ac Virginibus.

r Ita Mombr. & varia MSS. at quædam habent: Mentem sanctam spontaneam, honorem Deo &c. Inueges testatur hæc initialibus solum litteris scripta: M. S. S. H. D. E. P. L. Cremonæ nunc asseruari dicitur illa tabella, vti infra dicetur.

s Ita varia MSS. at S. Mariæ maioris, Siculorum. quædam Siciliæ.

t Ita Mombr. & MSS. pleraque: vnde apparet, ab oculatis testibus descripta hæc Acta. Duo tamen MSS. habent, suspicatur a multis. Rebdorf. fideliter crediderunt cuncti. Capuan. non dubium est. Quia nempe sub persona ipsorum primorum scriptorum Acta ea non legebantur, quidam ea sic correxerunt, aut potius vitiarunt.

u MS. Vlimerij, Psemithum. Audom. Bonif. March. Vltraiect. duo nostra, in flumine Semetro. Baron. Simethum. Capuan. Symetheon. Deest nomen fluuij in Mombr. & MSS. S. Max. & Sckeckingij. Metaph. Psemythum. apud Heruet. Psemithum. Inueges Simetum vocat. De nominis orthographia disserit Cluuerius Siciliæ antiquæ lib. 1 cap. 10. Carrera tradit, flumen magnum, flumen Catanense, & flumen Giarrettæ appellari; quia scapha traiicitur, quæ Siculis Giarretta dicitur. Duplex est autem Symæthi (vt ait) traiectus, superior, & inferior, qui propius a mari distat, & S. Agathæ dicitur, aut Leontinensis, a via, quæ Catana illac ad Leontinos ducit.

x S. Antonin. cortinam, quæ erat cooperta. an non potius, qua? Nostrum MS. velum eius statuerunt &c.

y Alia MSS. diuinus. quædam diuinitus.

z MSS. Baronij, Vlimerij, duo nostra: pridie Kalendas.

ALIA ACTA
auctore Græco anonymo,
ex MS. Senatus Messanensis,
INTERPRETE I. B.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

Avctore anonymo, Ex MS. Græco, interpr. I. B.

CAPVT I
S. Agathæ patria, comprehensio, constantia blanditiis flagrisque tentata.

[1] Imperante Decio Cæsare, & Quintiano Siciliam regente, latum edictum est, vt quicumque se Christianum diceret, acerbæ neci dederetur. a Tunc igitur & alij multi ad oppetendam mortem sese compararunt, & cumprimis magnanima Virgo S. Agatha, [Decij persecutione, S. Agatha ad martyrium separat.] cui patria quidem Catana, parentes vero clari & illustres. Ea ceteras res omnes aspernata, se ad certamina pro Christo armabat.

[2] De qua cum prius inaudisset Quintianus Præses, longe eam pulchritudine, opibus, nobilitate ceteris præcellere, occasioni omni imminebat, vt Virgini iniiceret manus, [a Quintiano, iam ante in eā intento, capi iubetur:] eiusque consensum assequeretur. Reperto igitur prætextu impij edicti, velut Christianam comprehendi eam ab lictoribus iussit, extra Catanam, Panormi commorantem. Cum ij Athletam inuenissent, ita interrogant: Ecquid edictum Imperatoris nosti? Cur diis nostris non sacrificas? Si sacrificaueris, cum gloria & honore ad Præsidem te b reducemus? sin minus, [lictoribus vt et pareat suadentibus,] grauia quæque & acerba tibi infliget. At sancta Virgo, freta superna armatura, stabat Deum inuocans. Lictoribus autem præstolantibus, illa domum suam ingressa, & in cælum defigens oculos, Dominator Domine Iesu Christe, [Christum erat:] inquit, tu animum meum vides, tu nosti desiderium meum: tu in me dominare, aduersus tyrannum custodi me. Ouis tua sum: dignam me fac, quæ diabolum vincam.

[3] Finita oratione, egreditur firmissimi muri instar, & cum lictoribus strenue iter capessit: secumque interea colloquens, [in via cū lacrymis meditatur:] dicebat: Primum pro pudicitia decertaui, malique incentorem dæmonem, nefaria quæque generi hominum occulte inseminantem, superaui. Gratias tibi ago. Et nunc spectatorem habens immortalem Regem Dominum Iesum Christum, innumeris Angelis stipatum, aggrediar mortem. Hæc & his similia cum lacrymis dicens, iter faciebat. Atque inter eundum, pedem lapidi cuipiam imposuit, corrigiam eius solutam alligatura: & retro aspiciens, neminem vidit sequentem ex ciuibus, qui eam deduxerant. Tum vero Sancta, magno affecta mœrore, orauit dicens: Domine omnipotens, [miraculo argui sibi diffidentiū leuitatem obtinet:] propter eos qui diffisi sunt ancillæ tuæ pro tuo nomine suscepturæ certamen, ostende miraculum. atque illico exortus est oleaster, redarguens incredulorum illorum, qui abierant, mentes.

[4] Cum autem Catanam esset ingressa, iussit eam Præses cuidam matrifamilias, nomine c Aphroditæ, quæ nouem filias habebat, tradi ad dies triginta; vt malignis verbis & operibus eam circumuenientes, immutarent animum eius, [ab Aphrodite & filiabus per dies 30 tentatur,] & ad immolandum idolis pellicerent. Quæ sanctam Virginem nunc pollicitationibus, nunc blanditiis, alias minis aggressæ, adamante fortiorem inuenerunt, planeque inexpugnabilem. d Vna sum, inquiebat; seque ipsam vincebat, &, Mens mea, aiebat, fundata est super petram, qui Christus est, ideoque firmissima & immobilis. Hæc videns Aphrodite, ad Quintianum abiit, [frustra:] & hæc retulit: Facilius est lapides mollire, & ferrum in plumbum transmutare, quam huius animum Virginis a Christianismo abstrahere. Clare deinde explicuit citra vllam dissimulationem, quæ ipsa, quæ filiæ dixerint ac tentarint, sed nihil omnino persuadere potuisse, ab omnibus quæ proponerentur abhorrenti.

[5] Quintianus autem pro tribunali sedens, e adduci eam in prætorium iubet, itaque alloquitur: Quo orta genere es? [corā Præside fatetur se nobilem, sed ancillam Christi,] Sancta respondit: Non solum ingenuis ac nobilibus, sed & locupletissimis nata parentibus sum. Quintianus dixit: Si ingenua & illustris es, cur seruilem personam præ te fers? f Humilians se Agatha ait: Ancilla certe quidem sum Christi, ideoque, vt recte ais, seruæ instar me habeo. Quintianus dixit: Vere libera mihi esse videris: tu vero, quod non es, cur teipsam seruam facis? Et Agatha, Nostra, inquit, ingenuitas & gloria iis in rebus consistit, quibus Christi seruitus declaratur. Tum Quintianus: Quid nos? liberi non sumus, qui Christi seruitutem execramur? Agatha respondit: Vos ad talem deuenistis seruitutem & captiuitatem, [idololatras seruos esse:] vt non solum serui improborum dæmonum ac peccati, sed & detestabilium sensuque carentium idolorum opifices sitis, honorem eum qui Deo conuenit, lapidibus & lignis deferentes.

[6] Quintianus dixit: Si quid insanias ac blasphemes, acriter te puniemus. Sed priusquam tormenta adhibeantur, dic mihi; Cur deorum venerationem execraris? Et Agatha: Ne deorum dicas, sed dæmonum. Dixit Quintianus: Elige tibi mentem bonam & rectam, & sacrifica diis. sin minus punieris, ac dira multa patieris, [deos ridet,] & ad extremum tandem sacrificabis. Agatha respondit: Sit vxor tua, sicut dea tua Venus, tuque vt Iuppiter deus tuus. Ego Christi mei fidem non erubescam. [iisq; similē optat Præsidem: flagellatur:] Quintianus ista audiens iussit eam virgis cædi, vt quæ Præsidem affecisset iniuria. Sancta dixit: Non vis in deorum, quos obtrudis, sortem ac numerum venire? Te miror, qui diis tuis similis esse nolis, eorumque frui vita. Id tibi vt eueniret optaui: & tu iratus, cædi me mandasti. Quintianus dixit: Quid multis opus est verbis? Aut sacrifica, aut diuersis suppliciis te excruciabo. Sancta respondit: Etsi in me feras immittas, audito nomine Dei mei mansuescent: si ignem adhibeas, Angeli Christi mei, rorem subministrabunt: si plagas & flagra infligas, [tormenta contēnens,] Spiritus veritatis me e tuis manibus eripiet. Tunc Quintianus caput agitans, iussit eam in obscurum carcerem abduci, dicens: Cogita, Agatha, & pœnitentia flectere, ne dira flagra patiaris. [coniicitur in carcerē:] Sancta dixit: Ipse tu pœnitentiam age, vt æterna supplicia tibi præparata effugias. Iratus Quintianus iussit eam abstrahi atque in carcerem coniici.

[Annotata]

a Multa ex hic actis superius explicata, & cum Metaphrastæ Actis comparata, supra § 6.

b Græce est: ἀνάξομέν σε πρὸς τὸν ἡγεμόνα.

c Ita Græce, Ἀφροδιτῃ, idemq; rursum infra.

d Græce est: Μία ἔσκω, εἶπε, αὐτὴν ἐπεκαίνυτο. διάνοιά μου ἐπὶ πέτραν.

e Ἀσχθῆναι ἐν τοῖς ἀρχίοις.

f Debet iufortasses ad præcedentia referri: δουλικὸν πρόσωπον ἐπιφαίνεις ταπεινομένη; Ἀγάθη &c. seruilem personam præ te feis abiecta? Ita interpunctum erat, vt vertimus.

CAPVT II
S. Agathæ tormenta alia; mamilla abscissa, a S. Petro curata.

[7] Postridie autem coram se adductæ ait: Cogitasti de salute tua? Illa respondit: [iterum coram Præside deos ridet:] Salus mea est Christus. At ille: Nega Christum, Agatha, & deos venerare, ne præmature ætatem abrumpas. Sancta autem: Tu deos tuos nega, qui lapides & ligna sunt, & accede ad Creatorem ac verum Deum. Iratus Quintianus iussit eam suspendi, & a spathulis laniari. Cumque ita torqueretur Sancta, dixit: [in equuleo spathulis inciditur: mamilla ei torquetur & amputatur:] Tormenta tua gaudium mihi afferunt & vitam: exulto dum hæc a te patior. Iratus Quintianus iubet mamillam eius torqueri, diuque tortam præcidi imperat. Tunc S. Agatha dixit: Impie & crudelis tyranne, non erubuisti talia in mamillam designare, quam ipse in matre tua suxisti? At licet exteriorem resecueris mamillam, interiorem aliam in anima habeo, quam præcidere non poteris. Tunc iratus iussit eam denuo in carcerem retrudi, [remittitur in carcerē, fame enecanda:] vetuitque ne medicus vllus ingredi ad eam sineretur, & ne panis ei vel aqua præberetur, aut alia vlla curatio ei adhiberetur,

[8] Cum in carcere esset, circa mediam noctem apparuit ei senis specie Petrus Apostolus, (quem puer præcedebat lampadem præferens, [S Petro instar medici apparente,] ac plurima pharmaca) ipse se medicum profitens. Eam deinde compellans ait: Crudelibus in te flagris tyrannus desæuiit, sed fortiter perferendo illustriorem tuam indolem ei manifestasti; quare amputari mamillam tuam præcepit. Et ipsius quidem anima in dolore erit sempiterno, tu autem cum Sanctis choreas inibis. [& mamillam curare volente.] Verumtamen sine me mamillæ tuæ mederi. Sancta vero, Numquam, inquit, corpori meo adhibita est medicina, & nunc turpe esse duco, id corrumpi. Respondit ei senex: Et ego Christianus sum, & confidens fore vt te sanarem, huc veni: tu ne verecunderis. Illa vero respondit: Multas ob caussas, rationi maxime consentaneas, haud patiar vt curationem corpori meo impendas. Cur enim, inquit senex, medicinam recusas? Et illa: Habeo Dominum Iesum Christum verbo instaurantem vniuersa. [recusat, & verbo ab eo sanatur:] Tunc subridens senex ille, Ipse me, inquit, ad te misit, & ego illius sum Apostolus. Et ecce in eius nomine sana facta es. atque ea fatus, videri desiit.

[9] Tunc Sancta precari in hunc modum cœpit: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, quia memor mei fuisti, & misisti ad me Apostolum tuum, qui renouauit membra mea. Et aspiciens seipsam, sanam inuenit, mammamque vt ante fuerat. Ac tota reliqua nocte lux carcerem circumfulsit, ita vt custodes fugerent, carcere aperto relicto. Videntes quod acciderat qui in carcere erant, [luce cælesti perculsis custodibus, carcere aperto abire non vult:] ita S. Agatham alloquuntur: Ecce, fores apertæ sunt, & nemo adest custodum; egredere & fuge. Sancta respondit: Non mihi hoc accidat, vt certaminum meorum corona priuer, & carceris custodes in periculum coniiciam: habeo enim adiutorem Dominum nostrum Iesum Christum filium Dei viuentis.

[Annotatum]

a Σπαθήσεσθαι.

CAPVT III
S. Agathæ in carbonibus volutatæ mors, sepultura; Catana velo eius seruata.

[10] Post quartum autem diem iussit eam Quintianus suo sisti tribunali, eamque intuitus, Quousque, ait, perstas in contemptu edicti inuictorum Imperatorum? Aut diis sacrifica, aut multa sustinebis supplicia. Sancta autem, Verba, inquit, tua vana sunt, & tuorum Imperatorum edicta iniqua, [Præsidis verba ridet,] ipsum coinquinantia aërem. Stultus est qui lapides ac ligna colit. Vidisti tuo iussu amputatam mamillam, en aliæ pro ea recreuerunt. [seq; a Christo sanatā prædicat, mamilla etiā restituta:] Insaniens Quintianus, Quis te curauit? inquit. Respondit Agatha: Iesus Christus filius Dei viuentis. Quintianus dixit: Rursus Christum confiteris, quem horreo vel audire? Sancta ait: Non desinam corde & labiis eum glorificare.

[11] Tum Quintianus: Nunc sciam an Christus te sanabit. & confestim iussit acutas testas spargi, [super carbones & testas volutatur:] interque eas ignitos carbones proiici, atque in hisce Virginem nudo corpore volutari. Cumque ista tam crudelia illic fierent, locus subito terræmotu contremuit, parsque in pauimentum prolapsa, Siluanum Quintiani consiliarium oppressit, [terræmotu & concursu populi] eiusque amicum Falconium, quorum consilio isthæc iniqua perpetrabat. Vniuersa quoque Catanensium ciuitas impetu terræmotus concussa est, adeo vt ciues omnes a in regiam conuenirent, & vehementer Præsidem turbarent. [perculso Præside, reducta in carcerem,] Tunc Quintianus seu terræmotus seu populi timore, remisit iterum Sanctam in carcerem. Ingressa in eum Sancta, sublatis in cælum manibus, ait: Gratias tibi ago, Domine, quod gratiam mihi dederis, vt viriliter pro tuo nomine decertarem, auferens a me vitæ præsentis cupidinem, ac talem corpori meo virtutem tribueris. [orans moritur:] Exaudi me, Domine, & dignam fac ancillam tuam, vt vanum hunc mundum relinquens, copiosæ misericordiæ tuæ particeps fiam. Finita oratione, statim Domino spiritum reddidit.

[12] Audiens populus quod factum erat, conuenit magna diligentia & reliquias sanctæ Martyris Agathæ religiose deposuit. [sepelitur,] Adolescens vero quidam, cum centum pueris, [apposito per Angelum epitaphio.] splendide indutus, ignotus cunctis Catanensibus, veniens ad locum, vbi adhuc sacrum iacebat corpus, allatam marmoream tabellam in sepulchro posuit, in qua b ita scripserat: Mens sancta spontanea, honor Dei, & patriæ liberatio. Cumque hoc scriptum intus ad caput Virginis posuisset, ac monumentum obsignasset, abscessit, nulli amplius in vrbe visus. Vnde quidam existimarunt eum vere Angelū Virginis fuisse.

[13] Audiens vero Quintianus mortuam esse sanctam Dei Martyrem, ad res eius occupandas abiit, (erat enim opulenta) & sumpta tota sua cohorte Panormum versus profectus est. Vixque iter erat ingressus, [Præses ab equis in flumen deiectus perit.] cum eum Diuinum iudicium occupauit. Volens enim traiicere flumen quoddam, nomine Psimethum, ingressus scapham cum equis suis, submersus est. Nam duo impetu in eum facto, alter quidem ore eum suffocabat, alter calcibus cædens in flumen eum deiecit. Ac deinde diu quæsitum sceleratum eius corpus reperiri non potuit. Quæ cum ita gesta essent, auctus est Sanctæ honor ac veneratio apud Christianos.

[14] Post annum autem, ipso quo deposita erat die, Ætna mons ignem eructauit, [Ignis ex Ætna profluens,] qui amnis instar effluens cuncta exurebat, & appropinquans omnem Catanensium ciuitatem concrematurus videbatur. Accolæ autem & ciues ignem metuentes, ac fiduciam in Virgine locantes, confugerunt ad eius sepulchrum, & velum eidem sepulchro circumpositum auferentes, igni opposuerunt: [eius Velo repressus.] & confestim, Dei prouidentia, precibus Virginis, constitit ignis, exortus quidem Kalendis Februarij, quinto autem eiusdem mensis die repressus: in quo die celeberrimam eius solennitatem agimus, collaudantes Dominum nostrum Iesum Christum tantas illi gratias largitum, quibus digni omnes efficiamur. Amen.

[Annotata]

a εἰς τά βασίλεια προσελθεῖν.

b Ita expresse habent Græca: ἐπιγράψας οὕτως.

ALIA ACTA auctore Simeone Metaphraste,
ex Græco MS. Regis Galliæ,
interprete Ioanne Davide Henxtovio.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)
a

Avctore Metaphraste, interpr. I. D. Henxtovio.

CAPVT I
S. Agathæ patria. iter Panormo Catanam.

[1] Imperante Decio Cæsare, Quintiano vero Siciliam insulam, ad b præfecturam Italiæ pertinentem, administrante; promulgatum est edictum, vt quicumque religiosum veri Dei cultum exerceret, acerba morte necaretur. Sancta igitur & magnanima Agatha, c ex Panormitana ciuitate oriunda, [Decij persecutione,] nobilissimis vero edita natalibus, vt impium vulgari decretum intellexit, patriam, genus, gloriam, [Agatha ad certamen se parat:] & quidquid ad temporariam hanc vitam spectat, pro nihilo ducens, sese ad suscipienda pro Christo certamina armauit.

[2] Quintianus vero Præses cum sanctam ac generosam Agatham formæ honestate & elegantia d puellis cunctis æqualibus suis longe antecellere inaudisset, [a Quintiano Præside] modum excogitabat, quo Christi Virginem comprehenderet, inque suam sententiam pertraheret. Atque in hac nefaria mentis agitatione quotidie moliri ac tentare omnia non cessabat, [impuro & auaro] donec ei liceret libidinis suæ œstrum ad effectum deducere. Quocirca præclaram & illustri ortam genere ancillam Christi, eo prætextu quod esset Christiana, comprehendi iubet & in conspectum suum adduci. Erat autem ipsa insigni morum compositione, & gratia sermonis ornata, vt facile eximia pulchritudinis specie intuentium posset sibi animos subiicere. Quintianus vero impurus ac peruersus cum esset, e conspecta Virginis specie, illico captus amore est, simul & fortunis illius inhians, vultu ipso animi perturbationem prodidit.

[3] His ergo modis, vti diximus, in furorem actus Quintianus, [capi iubetur:] militibus vt S. Agatham comprehendant mandat. Hi Catana egressi, ita eam alloquuntur: Decretum aduersus te promulgatum est a Cæsare ac Præside, quia neque diis sacrifices, [militibus suadentibus vt ei pareat,] quos Augustus colit, nec patrio ritu eos venereris. Sed vel nunc fac inducas in animum diis immolare, vt te cum omni honore & gloria f ad Consulem adducamus. S. Agatha accepto e superis clypeo, arma non mundana sed cælestia aduersus tyrannum generose expedit. Lictoribus vero eam vrgentibus, vt secum iter capesseret, tyranno sistenda, in g domum suam ingressa, sublatis in cælum oculis, dixit: h Domine Iesu Christe, tu nosti animum meum, [Christum orat:] tu affectum perspicis: ipse tu dux meus esto aduersus tyrannum. Ecce enim iam prostratus est, iam a me conculcatus. Et nunc Domine propter magnum & supereminens nomen tuum, i in quo vitam puram castamque traduxi, obsecro, k accelera & vince diabolum, suscipiens lacrymas meas.

[4] Hæc precata, Panormo discessit, firmi muri ac vallo vndique circumsepti similis; atque alacriter cum satellitibus gradiebatur, [it generose Catanam, meditans cum lacrymis:] virtutis pulcritudinem mente pertractans, Primum, inquit, pro continentia certamen suscepi, omnisque improbitatis auctorem diabolum, identidem semina voluptatum generi hominum ingerentem, vici & calcaui, per gratiam Domini nostri Iesu Christi. Verum, o improbe & veritatis inimice, non vides stadium meum esse immortale, in quo exultant iusti pariter & Angeli, quodque ipse spectat immortalis Filius Dei Dominus Iesus Christus, millenis Angelorum legionibus cinctus? Et hæc secum ipsa loquens, lacrymas fundebat.

[5] Inter eundum autem calcei eius soluta corrigia est, l quam pede super lapidem posito adstrinxit. Ac post tergum respectans, [recedentibus Panormitanis,] neminem vidit sequentem ex omni ciuium numero, virorum ac mulierum, eam deducentium: omnes quippe ea relicta domum redierant. Illa magno affecta sensu doloris, ita Deum precata est: [eorum leuitatē diuinitus notari obtinet.] Domine omnipotens, propter eos qui ancillæ tuæ pro nomine tuo certaturæ diffisi sunt, magnum aliquod ostentum exhibe. Et subito exortus est m oleaster, ingenium ac sensum notans Panormitanorum.

[Annotata]

a Dum iam Prologomena nostra ad S. Agathæ Vitam sub prælo essent, & nominatim § 6 vbi de nobili hoc & erudito adolescente, egimus; ipse, cum prope a meta abesset philosophiæ, deq; vniuersis eius partibus Theses publice propugnare pararet. Deiparæ Virgini dicatas, [Io. Dauidis Henxtouij obitus.] ad vitæ pertigit metam, IV Non Augusti, festo S. Mariæ de Portiuncula, anno MDCLIII, febri extinctus, atque in S. Gertrudis Canonicorum Regularium basilica, honorifice sepultus

b Vertit Heruetus: Quintiano autem Præside insulæ Siciliæ, Iralorum prouinciæ, non recte. Græca superius § 6 nu. 42 exposuimus.

c Satis id supra explicatum.

d Græcum exemplar habet: ὡς καλὴ καὶ εὐπρεπεστάτη τυγχάνουσα πάσας ὑπερβέβηκεν τὰς κατ᾽ αὐτὴν σανίδας. Interpres pro σανίδας videtur νεάνιδας legisse Ita & Heruetus exposuit: quod formæ pulchritudine superaret omnes sui temporis adolescentulas. Alioquin suspicari quis possit, Metaphrasten per σανίδας exprimere voluisse tabellas, quibus eius effingeretur forma, quasi dicat nulla satis eius pulchritudinem adumbrari imagine potuisse.

e Grace est, ἐρασθεὶς τῇ ὄψει τῆς παρθένου, τὸν ὀφθαλμὸν αὐτῷ συνσάρατιεν. Gentianus vertit: captus amore Virginis, oculum suum perturbabat, Verum quid illud τῇ ὄψει. Quomodo ex aspectu Virginis in amorem erat raptus? An eam obiter viderat, priusquam illa Catana profugeret? An solum pulchritudinem eius didicerat aliorum narratione, & imagine, vel lineamentis & coloribus expressa, vel descripta verbis? Eodem forte spectant σανίδες, de quibus iam dictum.

f Ita Græce: προσαγάγογέν σε τῷ ὑπάτῳ Heruet. ad Præsidem Priora Acta habent, ἀνάξομεν, reducemus.

g Scribit Augustinus Inueges, duas esse Panormi ecclesias S. Agathæ honori dicatas, quas vulgi recepta existimatio tradit bina illius palatia fuisse, vnum tamen eo tempore in vrbe, in pomœrio alterum: nunc vtraque intra muros est.

h Græce: Δέσποτα κύριε. ac mox iterum. Vti subinde Latine ponitur, Dominator Dominus.

i Gr. ἐν ᾧ ἔζησα σεμνὸν βίον Heruet. in quo vixi hucusque honestam & gloriosam vitam.

k Idem Heruetus, fusiore fortassis vsus exemplari: sed festina, & vince diabolum & eius ministrum Præsidem, ne dicat. Vbi est Deus eius? tamquam sacrificium & oblationē meas accipiens lacrymas in odore suauitatis: quoniam tu es Deus solus, & te decet gloria in secula, Amen.

l Inueges scribit præcessisse Agatham, quod indecorum videretur, si puella coram militibus corrigiam calcei adstringeret.

m Græc. ἐλαία ἄκαρπος. olea infructuosa. Ostenditur etiamnum in horto dictæ ecclesiæ, vti antea ex Inuege retulimus.

CAPVT II
S. Agathæ constantia, blanditiis tormentisque tentata.

[5] Ingressam iam in vrbem Catanam iussit Præses matrifamilias cuidam tradi, nomine a Aphrodisiæ, [S. Agatha traditur mulieri cuidā peruertenda:] quæ adolescentulas habebat b filias, vt verborum morumque lenociniis in transuersum eam impellerent, ac mentem eius immutarent, atque ad sacrificandum idolis inducerent. Et hæ quidem nunc magnos honores ei pollicentes, quandoque intentantes minas, sperabant sanctam Virginem suis illecebris ad idololatriam pertractum iri. c Cum autem fallacibus hisce delinimentis rationem ei sensumque eripere niterentur, [eius & filiarū illecebras ac minas fortiter contemnit:] generosa Christi Martyr ita iis respondit: Mens mea supra petram fundata est, neque vnquam poterit a Christi caritate separari. Verba vestra ventis similia euanuere: conuersatio vestra, pluuia est; minæ, fluuij. Allisi quidem hi sunt ad domum nostram, sed eam concutere nequaquam potuerunt, fundatam quippe super petram, qui Christus est. Hæc cum diceret, non cessabat ipsa sibi lacrymarum copia sinum inundare. Quemadmodum enim ceruus anhelat ad fontes aquarum, ita desiderabat anima eius prodire in arenam, genus omne cruciatuum pro fide Christi, magna alacritate perferre festinans.

[6] Aphrodisia igitur cernens inconcussum & immobilem Agathæ animum, ad Quintianum accedens ait: Facilius est lapides mollire, vel ferrum in plumbum conuertere. d Nam & ego & filiæ meæ assidue diu noctuque nihil aliud egimus, modo inculcantes promissa, modo minas intonantes. Ego margaritas, insignia ornamenta, pretiosas vestes, aurum, domos, prædia suburbana, mancipia, ei sub oculos posui: at cuncta hæc eo loco habet, quo terram, quam pedibus calcat, ac nihili prorsus æstimat. Tunc iratus Quintianus iussit ein secretarium duci, sedensque pro tribunali, ita eam compellat: Quo tu genere orta es? S. Agatha dixit: [sistitur Præsidi:] Non solum ex ingenuo & illustri sum genere, sed & cognationem habeo amplis affluentem diuitiis. Quintianus dixit: Si ingenua es & illustris, cur moribus seruæ personam induisti? Agatha dixit: [fatetur se, nobilē licet ancillam Christi,] Recte tu quidem; nam ancilla sum Christi, proptereaque seruam me profiteor. Quintianus dixit: Si vere ingenua es, quomodo f seruam te esse confirmas? Agatha respondit: Ingenuitas nostra & gloria in eo sita est, vt Christi seruitus ostendatur. Quintianus dixit: Quid ergo? Nos libertate caremus, qui Christi seruitutem detestamur? Agatha dixit: [quæ vera nobilitas:] Ad talem redacti estis seruitutem & captiuitatem, vt non solum serui facti sitis peccati, verum etiam cultores sensu carentium & execrabilium simulacrorum, qui Deo debetur, lapidibus & lignis honorem tribuentes.

[7] Quintianus dixit: Si quid insane blasphemaueris, sumi de te supplicium poterit. At priusquam in mea incidas tormenta, edissere qua caussa deorum religiones auerseris. Agatha respondit: Noli deorum dicere, sed dæmonum: quorum effigies in æramenta transmutatis; quorum e marmore & gypso efformatos vultus inauratis. Quintianus dixit: Bonum adhibe tibi ipsi consilium, & sacrifica. Ni feceris, varios subibis cum reorum turba cruciatus; cumque amplissimæ tuæ cognationi fœdam inusseris notam, [deos ridet,] demum dolore coacta sacrificabis omnipotentibus diis. Agatha dixit: Fiat g vxor tua vt Venus dea tua, tuque Iouis dei tui similis euadas. [iisq; similē optat Præsidem cum suis;] Quæ cum audisset Quintianus, h cædi eam virgis imperat dicens: Ne Præsidi contumeliam ore arroganti intuleris. Agatha dixit: Quos deos tuos esse dixisti, eorum tu te in sorte ac numero esse nolis? Quintianus dixit: [ideo verberatur, sed dicta defendit:] Manifestum est, te plura appetere tormenta, quæ me tot iniuriis vt ad ea procedam incites. Agatha dixit: Mirorte, prudentem alioqui hominem, eo deuenisse insaniæ, vt nolis diis tuis similis effici, eorumque vitæ consortio frui. Nam si dij tui sunt, eosque veneraris, cum precata sim, vt qualis eorum est, & tua esset vita, qua ratione interpretaris me tibi iniuriam irrogare voluisse? Sin eorum respuis conditionem, & tu mecum abominandos eos appellas.

[8] Quintianus dixit: Quorsum insolentes iactas voces? aut diis sacrifica, [tormenta contēnens,] aut diuersis te suppliciis dedam. Agatha dixit: Si feras in me immiseris, audito Christi nomine mansuescent: ignem si admoueris, rorem mihi e cælis Angeli suppeditabunt: si flagra inflixeris ac plagas, habeo Spiritum veritatis, qui me e tuis manibus liberabit. Tunc caput quatiens Quintianus iussit eam in i obscurum carcerem abstrahi, dicens: Considera etiam atque etiam apud te, [in carcerē ducitur] Agatha, tuique te pœniteat, vt mea declinare tormenta valeas. Agatha dixit: Teipsum factorum tuorum pœniteat, vt æternos euadas cruciatus. Tunc inflammatus ira Quintianus iussit eam trahi in custodiam. At S. Agatha magno perfusa sensu voluptatis, & veluti gestiens præ lætitia, precibus certamen suum Domino commendabat. [exultans:] k

[Annotata]

a Quidam, vt Inueges scribit, Venerem vocant; & vilem ac plebeiam alij, alij nobilem faciunt; omnes vita turpissimam. Existimantur eius palatij esse quæ Catanæ cernuntur ruinæ, publici armamentarij muris coagmentatæ. Incerta coniectura.

b Quinque dicuntur fuisse in editione Lipomani. aberat numerus a Græco nostro exemplari. Latina Acta, & Græca e codice Messanensi, nouem habent.

c Refert ex Carrera Inueges, dici incantationibus quoque ac diabolicis præstigiis appetitam, quibus superiorem Spiritus sancti numen præstiterit: [contra incātationes inuocatur.] hinc contra fascinum ac veneficia inuocari, præsentissimo remedio, vt sæpe clauos, glomus pilorum, aliaq; fœda euomant, illius ope, qui veneficorum cantionibus malisq;artificiis in ægritudinem inciderunt.

d Addit Heruet. quam mentem huius puellæ a Christi amore traducere, aberant hæc a nostro MS.

e In Vita Latina est, ad secretarium. Græce, ἐν τῷ σηκριτίῳ. Heruet. in secretum. Quid sit secretarium, exponit Vossius lib. 3 de vitiis sermonis cap. 48, conclaue nimirum in quo reorum caussa expendebatur a Iudicibus; vt plurimum velo ab atrio, siue publici iudicij loco seiunctum; [Secretarium.] quamquam, vt hinc patet, erat in ipso quoque secretario tribunal. De hoc eodem Catanensi secretario agitur 12 Augusti in Actis S. Eupli: In Catanensium ciuitate, cum esset extra velum secretarij B. Euplus, præclamauit dicens: Christianus sum, & pro Christi nomine mori desidero. Audiens Caluisianus Consularis dixit: Ingrediatur, qui clamauit. Et cum ingressus fuisset B. Euplus secretarium Iudicis… ac post multa: Caluisianus Consularis dixit: Quomodo innotuit eius confessio, publice tradatur… Cum in medio B. Euplus traditus fuisset, &c. Quæ omnia longe aliter narrantur a Metaphraste, vt supra indicauimus.

f Vult Inueges, aureis argenteisq; vasis vsam, & omni ornatu ac splendore, qui nobilitatem eius decebat. Qua igitur ratione seruæ personam induerat? Aut quo ille spectasset ornatus ac luxus, cum Christo virginitatem pridem consecrasset, tantoq; custodisset studio, vt ne medicinam quidem adhibere corpori vellet?

g Negant alij Quintianum vxorem habuisse: cur alioquin, aiunt, Agatham esset procatus, cum polygamia Romanis non permitteretur? At non constat, voluisse sibi Agatham legitimo connubio iungere: & erant Romanis vsitata repudia.

h Gr. ἐκέλευσεν αὐτὴν ῥαβδίζεσθαι. Heruetus: iussit ei impingi colaphum. An etiam illud 2 Cor. 11. 25 τρίς ἐῥῥαβδίσθην, vertet, ter mihi colaphus impactus? Latina tamen Vita habet, iussit eam alapis cædi.

i Extat is etiamnum, vt ex Carrera scribit Inueges sed in sacellum mutatus. ianua vetus, quæ occidentem spectabat, obstructa; noua aperta ad meridiem, qua in templum itur, [Carcer S. Agathæ.] cui iunctum sacellum. In hoc quotidie Missæ sacrificium effertur: præcipuus eo concursus piorum hominum feria 4, quæ eius honori peculiariter Catanæ dicata: quarta feria cuiusque mensis prima exponitur solenniter ibidem venerabilis Eucharistia.

k

Protrusa a truculentis lictoribus Agatha, vt impetu in terram prolaberetur, in duos lapides impegit, qui instar ceræ impressos pedes admiserunt, ac lapsum stiterunt; & cernuntur etiamnum in vtroque expressa vestigia pedis calceati. [S. Agathæ vestigia in saxo Catanæ.] Hi lapides semper in veneratione habiti, at quia ad veterem ianuam, quæ nunc obstructa, loco obscuro positi minus apte cerni poterant, anno 1640 sunt ad latus nouæ collocati: sunt autem ambo nigri & duri. Ita Inueges ex Carrera & aliis. Positum ad veterem ianuam fuit hoc distichoni:

Hic fixit ruitura pedes, impulsa furore
      Carnificis rabido, carceris antra petens.

CAPVT III
S. Agathæ, post varios cruciatus, abscissa mamilla; a S. Petro persanata.

[9] Sequenti vero die impius Quintianus coram tribunali suo adstare iussam ita alloquitur: [S. Agatha iterum ad tribunal tracta,] De salute tua cogitasti? S. Agatha respondit: Salus mea Christus est. Quintianus dixit: Infelix, quem ad finem tua sese infausta distorquebit ratio? Christum abiura, & colere deos incipe, atque vitæ ætatique tuæ consule, ne intempestiuam oppetas mortem. Agatha dixit: Tu tuos deos abiura, qui sunt lapides & ligna, & accede ad effectorem rerum omnium verum Deum, qui te creauit; ne in pœnas æternas deuoluaris, atque interminatos cruciatus. Accensus furore Quintianus a iussit eam suspendi, & spathulis incidi. Quod cum fieret, [suspenditur ac spathulis inciditur,] dicebat ei Quintianus: Muta mentem Agatha, vt vitæ tuæ parcatur. Agatha dixit: Ingentem mihi tormenta tua b pariunt delectationem. Haud aliter lætitia exulto, quam qui felicem nuntium accepit, quique quem desiderabat cernit, aut thesaurum reperit. Ita temporariis hisce tuis suppliciis delector, [& in tormentis gaudet:] quæ te mihi incussurum minaris. Neque enim potest frumentum secure in granario conseruari, nisi prius palea nudatum fuerit. Similiter nec anima mea potest in Paradisum admitti, priusquam corpus meum omnimodis cruciatibus per tuos carnifices fuerit laniatum.

[10] Excandescens Quintianus primum mamillam eius torqueri, [in mamilla torquetur, eaque præcisa] exin diu & immaniter tortam amputari iussit. Sancta vero Agatha dixit: Impie, crudelis, & sacrilege tyranne, non erubuisti ista exercere in fæminam, & quam in matre suxisti mamillam præcidere? Verumtamen licet exteriorem mihi mamillam resecueris, aliam habeo in anima mea mamillam, quam exscindere numquam valebis: est enim Christo Deo meo ab infantia mea consecrata. [includitur carceri, fame & siti enecanda:] Iratus Quintianus iussit eam in carcerem retrudi, vetuitque ne quis medicorum ad eam intromitteretur, neu panis aut aqua illi præberetur.

[11] Cum in carcere reclusa esset, sub mediam noctem, senili forma apparuit ei Apostolus Petrus, præcedente puero ac lampada gestante, [S. Petro instar medici cum Angelo intrante,] ipse plurima habens in manu medicamenta, seque medicum esse dicens, hisce eam compellat verbis: Multa quidem & atrocia tibi impius tyrannus tormenta admouit; ast vsque adeo nihil profecit, vt potius tuæ constantiæ aspectu contabuerit: proptereaque mamillam tibi torqueri ac deinde præcidi mandauit. Ipsius vero anima æternum in dolore cruciatuque permansura est. [& curationis spem faciente,] Quoniam autem, cum hæc patiebaris, adfui, animumque intendens perspexi sanari mamillam tuam posse, ea caussa huc veni. S. Agatha ei respondit: Numquam omnino corpori meo medicinam adhibui; & nunc turpe existimarem, [recusat corporalem medicinā,] morem optimum, quem a prima pueritia constanter retinui, infringere. Respondit senex: Et ego Christianus sum, ac confido fore, vt a me saneris, ideoque ad te veni. Tantum ne te pudeat, neu me metuas. Respondens Sancta dixit: Qui vero fieri potest, vt cum tu senio confectus sis, ego iuuencula quidem, sed corpore suppliciis consumpto, ipsa vulnera animum stimulent? [prudenti verecūdia,] Magis tamen verecundari debeo, plagas ipsas indecore nudare. Quare tibi gratias ago, venerande Pater, quod dignatus sis huc venire, vt curam medelamque corpori meo adhiberes. Illud tamen scias velim, nulla vnquam ratione passuram me, vt corpori meo admoueantur hominum studio parata medicamenta. Cur enim, ait senex, me tibi mederi non pateris? S. Agatha dixit: Habeo Dominum meum Iesum Christum, qui solo nutu omnia curat, & prostratos verbo erigit. Ipse, si velit, poterit me quoque indignam famulam suam sanare. Subridens senior dixit: Et me ipse misit. [sed verbo curatur:] Ego enim sum eius Apostolus. Aspice te, quemadmodum persanatasis. Quibus dictis, e conspectu eius repente subductus est.

[12] Tum vero prostrata in preces Agatha, Gratias tibi ago, [eo disparēre, Christo gratias agit:] inquit, Domine Iesu Christe, quod mei fueris recordatus, miserisque Apostolum tuum, qui me confirmauit, & membra mea reparauit. Absoluta precatione, conuersis ad corpus oculis, & vulnera sanata, & restitutam mamillam deprehendit. Tota vero nocte per carcerem lux resplenduit, [carcere lucente & aperto fugere recusat:] vt fulgore territi custodes aufugerent, & carceris fores apertas relinquerent. Qui vero isthic erant rei, cum quod euenerat vidissent, dicunt S. Agathæ: En fores patent, neque eas quisquam obseruat; exi & fugam arripe. Absit, inquit Agatha, vt corona priuer meorum certaminum, & carceris custodes in periculum adducam. Adiutorem enim habens Dominum meum & Deum Iesum Christum filium Dei viui, vsque ad finem perstabo in confessione eius, qui me sanauit consolatusque est.

[Annotata]

a Græce, ἐκέλευσεν αὐτὴν κρεμασθῆναι, καὶ σπαθίζεσθαι. Heruetus vertit: iussit eam suspensam verberari. modum non exprimit, qui erat, vt caro eius spathulis, siue gladiolis secaretur.

b Gr. θησαυρίζουσι. Vertit Heruetus: Tormenta tua gaudij thesaurum mihi recondunt.

CAPVT IV
Vltimum S. Agathæ certamen. mors eius, ac tyranni. Catana seruata illius ope.

[13] Post quartum vero diem sisti illam pro tribunali præcipit Quintianus, [post 4 dies tracta ad Præsidem,] aitque illi: Quousque tandem Imperatorum edictis aduersaberis? Vel diis sacrifica, vel te grauioribus tormentis excruciabo. Sancta respondit: Verba tua omnia vana sunt; acta vero & tua & Imperatorum iniqua, quæ vel aërem ipsum inquinent. Quamobrem miser & nullo sensu prædite, dic mihi, quis lapides & ligna, quibus nullus est sensus, opem roget? Viden' pro ea, quam mihi præcidisti, mamilla, aliam succreuisse, virtute Domini mei Iesu Christi? [a Christo se sanatū, mamilla etiam restituta, prædicat: super ignitos carbones & testas volutatur:] Insania percitus Quintianus exclamat: Quis te curauit? Agatha respondit: Iesus Christus, filius Dei viui. Quintianus dixit: Iterumne Christum appellas, cuius ego ne audire quidem nomen volo? Agatha dixit: Non cessabo eum & appellare labiis & corde celebrare.

[14] Quintianus dixit: Nunc cognoscam ego, an te liberet Christus; acutasque protinus testas humi sterni iussit, & ignitos carbones interspergi, inque hæc eam proiici. Quod dum fieret, repente locus ille terræmotu concussus est, [terræmotu, & concursu populi] parsque in solum prolapsa, adiutorem Præsidis, nomine a Siluanum oppressit, huiusque amicum Falconium, quorum præcipue instigatu ita dire sæuiebat. Neque hoc solum: sed vniuersa pene Catanensis ciuitas terræmotu vehementer agitata est, vt ciues passim ad prætorium concurrerent, valdeque Præsidem terrerent.

[15] Tunc Quintianus primum quidem terræmotu perculsus, dein populi concursu perturbatus, iussit S. Agatham reduci in custodiam. In quam ingressa, sublatis ad cælum manibus dixit: Gratias tibi ago Domine, [territo Præside, reducitur in carcerē, ibiq; orans moritur:] qui me dignam habuisti, quæ pro sancto nomine tuo certarem, & ablato a me præsentis vitæ desiderio, corpori quoque meo tolerantiam suffecisti. Exaudi me Domine ancillam tuam, dignamque redde, quæ mundum hunc deseram, copiosamque tuam assequar misericordiam. Sic precata, protinus spiritū reddidit.

[16] Quod cum audisset populus, summo studio ad carcerem accurrit, [sepelitur] & magnanimæ Martyris reliquias tuto in loco collocauit. Adolescens vero quidam, secum centum ducens pueros splendidissime ornatos, vniuersis ignotus Catanensibus, [apposita per Angelus mirabili epigraphe.] veniens ad locum in quo sanctæ erant positæ reliquiæ, tabulam marmoream, quam attulerat, apposuit, ista inscribens: Mens SANCTA, SPONTANEVS HONOR Dei, ET PATRIÆ LIBERATIO. Hanc tabulam cum intus ad Sanctæ caput deposuisset, capsamque obsignasset, abscessit, neque vspiam vlterius in ciuitate visus est: vnde suspicio fuit, Angelum eum Martyris fuisse.

[17] Quintianus vero cum vita excessisse Martyrem accepisset, ad ipsius facultates occupandas se contulit: accepta igitur tota sua cohorte b Panormum properabat. At vix iter ingressus, iusto Dei iudicio, in fluuio quodam, haud procul distante Catana, nomine Psemitho, [Præses ab equis in flumē deiectus perit.] interiit. Nam cum eum vellet traiicere, ac pontonem cum equis suis esset ingressus, duo ex iis sæuire impetumque in eum facere cœperunt: & vnus quidem ore in illum inuectus eum suffocabat, alter incutere calces non cessabat, donec in Psemithum amnem deturbaret. Corpus autem eius a multis perquisitum, numquam inueniri potuit.

[18] His ita gestis, creuit honor ac veneratio sanctæ Martyris, neque quisquam vlli ex eius cognatione negotium facessere ausus est. c Vt autem certa & inconcussa redderetur, quæ iam increbuerat fama, Angelum fuisse qui tabulam in eius tumulo deposuerat, anno vertente, circa martyrij eius diem, apparuit. Etenim Ætna mons ignem euomuit, [Ignis ex Ætna defluens] qui fluminis instar ingenti mugitu deuoluebatur, ab summo vertice lapides velut ceram dissoluens, ipsamque vrbem Catanensium correpturus ac penitus consumpturus ignis videbatur. Qui igitur circa montem habitabant, etsi essent Gentiles, ad templum Martyris concurrunt, [velo S. Agathæ repressus] sublatumque velum, quo circumcincta erat vrna, ex aduerso ignis constituunt. Cum ecce Diuina prouidentia, subito repressus est ignis. Contigit vero illud miraculum quinto Februarij, quo ipso die certamen finiuit Agatha, [ipso eius anniuersario die.] quo & nos festa celebritate prædicamus Dominum nostrum Iesum Christum, vt ipsius sanctæ Martyris precibus veniam impetremus peccatorum, magnamque misericordiam, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ita MS. Σιλουανὸν, φαλκόνιον. Heruetus: Vulteium & amicum eius, nomine Theophilum. Sanctorius tres oppressos scribit, Falconium, Siluinum & Vlteium.

b Inueges scribit, hoc ipsum tradi a Bellouacensi. Huius verba lib. 11 cap. 44 sunt: Quintianus autem pergens inuestigare diuitias eius, cum esset in naui, duobus equis calcitrantibus, in flumen proiectus est, & corpus eius nusquam potuit inueniri. Nulla mentio Panormi.

c Græce: ἵνα δὲ ἀπαράβατος λόγος εἴη, ὅτι Ἄγγελος ἦν, τὴν πλάκα ἀποθέμενος ἐν τῇ λάρνακι τῆς μάρτυρος, ὤφθη πληρωθέντος τοῦ ἐνιαυτοῦ. Non recte Heruetus, & alij eum secuti: Quo autem in loco apparuit immutabilis ille Angelus, qui tabulam imposuit in capsa Martyris, impleto anno eius consummationis mons Ætna ignem eructauit. Sepulta fuit, vbi nunc est templum quod S. Agathæ veteris appellatur, vbi etiamnum eius sepulchrum religiose honoratur: ipsoq; loco, autiuxta eum apparuit Angelus. Neque concipi potest, quomodo isthic flammas Ætna euomuerit, quæ fluminis instar deuolutæ, ab summo vertice lapides resoluerent, venirentque versus ciuitatem Catanensium; si in ipsa vrbe, sita ad imas Ætnæ radices, hiatus patefactus ignes eructabat.

S. METHODII ARCHIEP. CP. ORATIO IN S. AGATHAM
Ex MS. PP. Oratorij Romæ
Latine reddita a Leonardo Pate.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

INTERPR. LEON. PATE.

CAPVT I
S. Agathæ laus ab Diuina prædestinatione, vaticinio, sexu, virginitate, nomine petita.

[1] a Qvoniam ipsamet admiratio me ad dicendum excitauit, [Exordivm.] quoniam voluntas item ipsa ad desiderandum me impellit; contra vero ipsummet desiderium mihi persuadet, vt maxime velim vobis omnibus, (Patres Fratresque quotquot simul hic adestis, ac prope me adstatis) vt ex mea taciturnitate in verba prorumpam admiratione permotus, & desiderij silentiique mei vinculis solutionem inueniam, hac memoranda die sanctæ Martyris Agathæ cruciatibus consecrata; [Auctor admiratione miraculorum prouocatus ad dicendum,] quodque vos attonitos reddit, ac proinde silentio deditos, hoc equidem ex mea vel loquendi impotentia admirabundus eloquar. Sunt etenim, sunt nonnullæ res omnino præter opinionem admirabiles, quæ sicut aliquando silentium pariunt, ita etiam aliquando suggerunt facundiam: quod vtrumque parit magnitudo miraculi, atque ipsa plane argumenti amplitudo. Hoc autem publicum, atque inusitatum spectaculum; cui vel ipsi oculi faciunt fidem, (quippe valde præter opinionem iam pridem fuit) adductis in medium rationibus explicare contendam. Est enim, est, sicut in compositis sermonibus, semen fœcundæ sapientiæ ipsa præceptorum obseruatio, ita miraculorum exhibitio emanat ex martyrio propter Deum, atque ex virginitate & puritate mentis, quæ sunt vera Diuinarum virtutum imitamenta. Quod igitur ad miraculorum effectionem spectat, sub finem vobis edisseram. Nunc vero, vt principium narrandi faciam, ipsam Martyrem commendabo, quæ quidem, vti dicebam, fons est atque origo miraculorum; & primum equidem vbinam, & quam ob caussam conuenimus, plane edisseram.

[2] Anniuersaria sanctæ Martyris commemoratio in vnum hunc locum nos omnes collegit, [festo S. Agathæ,] vt nostis, o mei doctores, antiquæ quidem Martyris, & primariæ propter insigne certamen, sed vero recentis, quæ quasi nunc decertando vincat propter diuina miracula, quibus quotidie coronatur, pulchreque decoratur. Martyris, quæ opportuno quidem tempore ostendit amoris ardorem sui erga Deum, continuis vero tempestatibus in manu habet miraculorum b potestatem & efficientiam pro iusta retributione, [eā laudat, assidue facientem miracula,] quandoquidem & fortis animi promptitudo, qua prædita erat, & corpore propter Christum penitus dilectum declaratur, vt quæcumque acciperet, retribueret. Dat quidem illa corpus, & firmum liberæ voluntatis propositum, atque hæc a Deo obfirmata iuxta Diuinam electionem, recipit autem nominis celebritatem, & regium diadema, illustrior effecta, quam si filios aut filias procreasset, atque adeo omni prolis fœda voluptate despecta sublimior.

[3] Et quoniam de iis, quæ ad liberos gignendos pertinent, memini, deque regio diademate mentionem feci, dicere iam incipiam. [Mulierē, sed Virginem, (quod pulchre antithetis illustrat) ab infātia castitatis studiosam,] Mulier quidem est per solam naturam, non quidem per electionem, sicut reliquum fæmineum genus, quarum, quasi præsagientium futura, consuetudo etiam in ludicris puellaribus operam nauat liberis educandis ac nutriendis; sed Virgo, quæ ne ludendo quidem puellares ineptias aliquando effingere visa est. Mulier dixi, sed addidi Virgo. Mulier quidem, propterea quod a principio ab sapiente Adamo (erat enim tunc vere sapiens, quippe nondum in peccatum lapsus) impositum hoc nomen fuit, scribens enim Moyses ingenue etiam nominis interpretationem, quam Adamus addidit, indicauit, dicens, Hæc vocatur Virago, quoniam ex viro sumpta est; Virgo autem, quod ex immortalis Dei Verbo (quod etiam propter me in carne sua mortem gustauit) indiuisoque Dei Filio nata est; vt loquitur Theologus Ioannes, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis, qui credunt in cum, qui non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. [Gen. 2. 23] [Ioan. 1. 12] Mulier igitur Virgo, quæ nos inuocauit ad nostrum religiosum epulum, illa est mulier bene desponsa vni viro Christo, vt verbis vtar Apostoli Pauli de thalami coniunctione; Virgo, cui etiam ipse coniugij auspex non incussit timorem, vtrum deciperetur, sicut olim auiæ nostræ Euæ Satanas per insidiosum serpentem. [2 Cor. 11.] Mulier, quæ ne notam quidem inflictæ sibi a Decio refert lacerationis: Virgo, quæ vulneribus a Quintiano affecta dissimulat. Mulier, [inuictam in tormentis;] quæ tyrannicorum ponderi edictorum non se submisit: Virgo, quæ Principum œstro percitorum rabido furori non cessit. Mulier, quæ in tempestate imperiosiorum fluctuum haudquaquam naufragium fecit: Virgo, quæ in retia gerentium principatum non incidit. Mulier, quæ fert iustitiæ leges: Virgo; [a luxu vestium alienam,] quæ propria scribere manu suum non veretur institutum. Mulier, quæ tumidum superbiæ fastum subiugauit: Virgo, quæ Martyris cursum strenue peregit. Mulier quæ non c purpura, fucatisque vmbris, & velamentis vultus formam mentiri suam passa est, neque medicamentis, & ex viuo argento confectis vestes, manuumque lineamenta inficere: sed Virgo, quæ conscientiæ a lumine, coloreque sanguinis veri diuinique Agni & labia sua & genas & linguam purpurissabat exornabatque: [Passioni Christi addictam,] necnon etiam continua mentis cognitione necem sui studiosi Amatoris, quasi nuper sanguine madentis, reuoluebat, intusque circumferebat; vt hæc stola eius confessionis non solum indelebilem ferret Christi notam purpurei sanguinis alte iam imbibiti, sed etiam virginalis d eloquentiæ thesauros aduenientibus posteris elegantes eiusmodi colores vna cum non deficiente verborum scaturigine impertiret.

[4] Hæc itaque vere bona, quippe Dei pars existens eidem Sponso suo, & rursus nobis boni communione, qua e nominis sui vim significationemque refert, Agatha, ab ipso bonitatis fonte Deo concessa, [merito Agatham appellatā, id est, Bonam,] donoque data. Quid autem magis beneficum, quam summum bonum? & quid magis celebrandum laudis præconiis quispiam inueniat, quam Agatham? Agatha, cuius bonitas ad nomen, ad ipsamque rem quadrat. Agatha, quæ rebus præclare gestis bonum nomen præsefert, & in ipso nomine præclare abs se gesta demonstrat. Agatha, quæ vel suo nomine allicit, vt ad sese omnes maximopere occurrant: quæ etiam suo exemplo docet, vt ad verum bonum, qui solus Deus est, omnes sine mora secum contendant. Agatha, quæ signum erexit, quid de se decretum fuerat, vt fieret, atque in lucem edita, quid per gratiam decretum erat, peregit. Agatha per f vaticinium parentibus diuinitus prænuntiata, atque a Deo ab æterno præcognita. Agatha, [diuinitus prænuntiatam,] quæ etiam illos non fefellit, qui hoc ei nomen imposuere, & inuocantibus nomen hoc præsto est, facileque respōdet.

[5] Atenim Deo singuli manifesti sunt, vt loquitur, sacra Scriptura, Omnia nuda, & aperta sunt oculis eius, ad quem sermo noster collimat; verum omnia prædefinita sunt a cognoscente: ipsa etenim præcognitio importat procreatoris Dei circa res singulas cognitionem, quæ quidem & rationem habet Diuini consensus & concursus, [a Deo prædestinatā] & præterea modum liberæ voluntatis eorum, qui Diuino solum beneplacito procreati libere in opus prodeunt: prædestinatio vero extremum errorum lapsum non permittit, sed confert ad eum, qui prædestinatur, bonam & propensam voluntatem opificis Dei cum libero humano arbitrio, & vt prorsusratione beatissima inter omnes, & sanctissima domina nostra Regina Virgo, Deique parens, a diuino Verbo, quod in ea habitauit, eamque effinxit, ex omnibus gentibus delecta fuit; ita etiam hæc eiusdem Deiparæ filia & ancilla (quæ nunc faustis acclamationibus decoratur a nobis, quæque nostra præconia, nostrasque gratiarum actiones Deo per Virginem Deiparam offert) prædestinata fuerat vt Martyr esset & electa; [vt Martyr esset] & per Diuinum liberum propositum præparata, quemadmodum Virgo, nostra Domina, habitaculum Dei effecta fuit. [Heb. 4. 13] [& sponsa Christi.] Ab hac enim ipsa & vnica Domina, & Virginum matre Deipara, & matre Virgine hæc discipula & ancilla, & (vt ita dicam) Deiparæ filia Domino suo & Deo, & rerum omnium Opifici sese sponsam tradere didicit.

[Annotata]

a Sat multa de hac oratione, eiusq; auctore, dicta § 7.

b Hinc patet multa olim S. Agathæ meritis accidisse miracula, cum præter id quod in repressis Ætnæis ignibus eluxit, nullum modo extet ante relatas Constantinopoli reliquias factum.

c Coniicias hinc, atque ex Actis Latinis, vbi ei exprobrat tyrannus quod seruilem personam induerit, eam, non quidem, vt quæ nunc sanctimonialem vitam profitentur Virgines, [S. Agatha an sanctimonialis?] vili induuntur habitu, qui tamen apud virtutis veros æstimatores per honorificus est, ita tunc palam rerum humanarum contemptum ipsis vestimentis ostentasse; luxum tamen mundumq; muliebrem auersatam, ac modesto vsam amictis. Concionatorie id exaggerasse videtur S. Vincentius Ferrerius in serm. de S. Agatha: Mortuis parentibus, inquit, remansit hæies illius magni palatij patris sui: quæ exemplo Christi dimisit palatium patris & ornamenta & vasa aurea & argentea, & restrinxit se in quadam parua domo, vt simplex persona. & paucis interiectis: Voluit indui pauperrime vt Beguina, & dabat patrimonium pauperibus amore Dei, & viuebat propriis manibus, filauit, fuit, & texuit, quia nullus potest continue orare. Probabilius forte Paulus Æmilius Sanctorius: Non si nuosis vti vestibus; non gemma capillum insignire, aut vnguento linire, sed serico ianthini velo coloris (quod adhuc aspicimus Catanæ) obtegere. vbi luxum remouet, moderatum nitorem admittit.

d De S. Agathæ eloquentia illud extat in Menæis elogium: Diffusa est gratia in labiis tuis, o Martyr a bonitate nomen indepta. Diserre enim confutasti aperte impudentem, eloquio diuinitus tradito locupletata.

e Ἀγαθὸς quippe bonum significat, ἀγαθὴ bonam.

f Inueges negat hin sequi, parentes S. Agathæ fuisse Christianos; præterquam quod identidem orationem hanc, principio excepto, proclamet Methodij non esse, sed moderni cuiuspiam scriptoris, nec dignam fide. Præfert ipse vaticinium, quod supra ex codice Panor mitano relatum est § 8 nu. 56.

CAPVT II
S. Agathæ properantis ad martyrium ardor, Diuinæ opis imploratione & miraculis roboratus primum cū turpi lena certamē.

[6] Agatha igitur reuera bona, & iure optimo Deo gratissima amica hæc pertulit quidem vt mulier esset, & ad liberorum procreationem inepta, verum vt virginitatem suam custodiret, & summis votis exoptauit, & omnino decreuit. [Ea Decij edictum ridet,] Cum igitur audiret scriptum quoddam decretum Decij Imperatoris per totam Romanam ditionem passim vulgari, illud Agatha derisit: cumque velut ostium ventis perflantibus humani consensus obserasset, ipsi naturæ postes opposuit, & interminatam propensionem animæ, & corpus, velut in medio templi Hierosolymitani velum cordatæ mentis interiecit, quod consensum arceret, ipsaque mentis contemplatione Seraphicis adiuncta spiritibus, tersanctum sui numen solum ad misericordiam impetrandam supplicabat, huiuscemodi vsurpans verba liberæ ingenuæque gratiarum actionis apud Deum: [& vt antea voluptates corporis,] Tu quidem, o Domine, iampridem hostem corporis mei caussa bellum inferentem, & velut equum ipsa corporis membra adhibentem, atque vtentem ipsa natura contra naturam, dignatus es me, vt subiugarim & conculcarim; tu item etiam nunc, o amator hominum, qui indeficientem meum erga te amorem probe nosti, sis mihi in hoc certamine opitulator, &, [sic tormenta vt vincat] qui ex intimis erumpit præcordiis, fontem excipe lacrymarum, ac tribue de ipso hoste mihi gloriosam victoriam, o animarum humanique generis amator, qui etiam, quod propria manu victoriosum certamen cum nostro codem hoste iniisti, nobis adscribere ac tribuere benignissime non es dedignatus: quam etiam ob caussam, o peccati expers Domine; de nostra sumptam pro nobis carnem induisti.

[7] Illa vero hæc Christum precabatur, non vt certamen euitaret, sed vt vires sibi sufficerentur ad martyrium. Exaudierat enim Agatha mulierculam quamdam pessimis artibus deditam cum Quintiano de se communicantem, [cum lacrymis precatur:] & idcirco perquam paratissima prono in terram procidit vultu, odioque contra persecutorem, contraque ipsum peccatum, ardenti etiam amoris erga Deum excitata desiderio, ad intactos Domini pedes aduoluitur, sicut ad eius vestis laciniam illa olim Hæmorrhoissa: & profluuium quidem non inhibuit, hoc enim non patiebatur; potius vero (sicut Ioannes virgo fluentum Theologiæ ex accubitu super Diuinum & immaculatum pectus) illa lacrymarum riuos, quo vberius dimanarent, accepit. [Matth. 9. 20] [spe plena.] Surgit igitur post precum satietatem, perinde ac si accepisset Diuini auxilij tesseram, corde quidem, certaque spe sibi victoriam per fidem pollicetur, ideoque sic loquitur: Ecce iam Christi virtute hostilis potentia in fauillam redacta, conculcata, & extincta est a mea pudicitia: quod reliquum est, confidens alacri animo ad stadium procurram.

[8] Itaque summa mentis constantia ad Tyrannum pergit inter lictores lætabunda, [satellites comitatur,] cum de sui generis nobilitate, magnisque & multis rerum fortunis nihil plane meminisset, ac ne verbo quidem, quod ad res suas pertineret, prolato, sed simplici expeditoque gressu præcurrebat eos, qui eam ducebant: ita vt hos quidem trahi potius ab Agatha, [imo præcurrit:] quam Agatham ab ipsis trahi viderent spectatores, qui vel ipsa oculorum acie illius celeritatem prosequi nequirent. Atque hi, qui virginalis animi promptitudine erudiri, & ad prudentem audaciam incitari debuissent ad mortem pro virtute oppetendam, tamen e contrario, per innatam inconstantiam, [a suis relicta,] ceruorum instar, cordis trepidationem penitus impressam fouentes, veloci reuersione beatam Virginem miseri reliquerunt. At illa dum incederet, lacrymas vbertim profundens, ita secum ad preces conuersa loquebatur, seseque ad maiorem constantiam inflammabat. Primum quidem pro virginali pudicitia propter Christum sponsum meum decertaui, [Christo iterū cum lacrymis se commēdat,] delicias vt rem abominandam auersata, vt ne de improuiso per illecebras expugnarer. Agesis etiam nunc adesto alacritati animi mei, o dulcissime mi candidate, qui solus efficis & potes omnia: ostende meam hanc humilem mentem cunctis rebus terribilibus sublimiorem; ita vt etiam animo eas pro nihilo ducam, neque quicquam existimem instar leuis cantilenæ aut strepitus, etiam si decies mille sint, qui necem mihi intentent.

[9] Sub hæc quasi vero oculis inspiceret, mente enim certe intuebatur hostem suum, [ac diabolo insultat:] eidem tamquam præsenti exprobrauit, Non vides, inquiens, meum stadium, o veritatis hostis, quique ab ea alienus es, ad quod contemplandum vniuersa Angelorum ac iustorum accurrit multitudo exultantium, & vt decet, collætantium? Me autem ipsam interim non animaduertis, o veterator, sub Amatoris mei vmbra dormientem, & sub certaminis præmiorumque arbitro Christo viriliter decertantem, ideoque quæ Magister meus edocuit exercentem, & pro viribus expleturam re ipsa sperantem? Prouidebam enim Dominum meum in conspectu meo semper, quoniam a dextris mihi est, ne commouear.

[10] Talia dicentis contigit vt in ipsa cursus celeritate calceamenti corrigia solueretur: sedulitatem autem, etiam cum illam colligare vellet, maxime ostendit masculinam, [corrigiam solutam adstringit:] & conuersa, & comitantium omnino neminem intuita, preces quidem fudit opitulanti Deo: a Domine omnipotens, qui non deseris te amantes, & in te suas spes collocantes, esto adiutor meus in altero certamine, quod mihi parari iam video, & ad quod accingor, [orat pro suis hospitibus,] gratia tua opitulante: hisce autem, qui me tantisper exceperunt, dum hic licuit quiete agere, meque continere b longe a patria, ac paterna domo, vt ne auribus quidem acciperem nuptialia Quintiani nuntia, condignam vicem reddas, & effice, vt sermones mei, quos priuatim habui de te vero Deo, deque vnigenito Filio tuo, & de castitate, & de iudicio, in eorum cordibus perseuerent. Sed quoniam vereor, ne eorum memoria diffluat, [& ad eos monendos oleastrum subito oriri impetrat:] (ecce enim me occulte dereliquerunt omnes) ostende, quæso, his vrbis incolis magnum aliquod miraculum. Et cum hæc Virgo fuisset precata, illico sterilis olea exorta est, quæ publica notabat ignominia eos, qui per speciem honoris eam deduxerant, timideque aufugerant.

[11] Strenua autem Virgo ex eo miraculo magis animata (quippe iam senserat exauditis precibus Diuinum sibi adesse numen, eiusque Angelos, qui se tuerentur ab lictorum iniuriis) corde intrepido se in viam dedit. Vbi vero Catanam appropinquabat, [a Catanēsibus obuiā progressis] magnus ciuium suorum numerus illi obuiam prodiit, & mulieres quidem aliquot eius vicem dolebant, aliquot etiam, quibus Christianum pectus magis sapiebat, inter se tacitis laudibus constantiam Virginis extollebant, quod c impias Proconsulis oblatas nuptias ne auditu quidem dignata esset, [laudatur] id eoque solum vertere sapienter decreuisset. Matronæ vero primariæ ciuitatis, quibus propter nobilitatis, opum, ac diuitiarum famam locus datus fuerat a satellitibus, ad Agatham salutandam accedentes, in osculo sancto eam susceperunt, deque reditu gratulatæ animum faciunt, [& animatur:] vt stadium suum conficiat virtute dignum: & quæ tam constanter primo certamine seruandæ Christo sponso suo virginitatis solum migrando cucurrit, ac fugiendo peruicit hostem, nunc in altero agone pro Fidei professione vsque ad mortem fortiter dimicando, Quintianum debellet, ac moriendo gloriose tandem triumphet. Illa vero, Meas, inquit, spes in Deo collocaui: eius mihi Filius vires sufficieti eius freta auxiliis, Tyranni minas, verbera, tormenta, cruciatus, mortem denique ipsam deuincendam spero atque opto.

[12] Præses vero, vbi accepit Agatham ad vrbem aduentare, vt aliquantisper turbatam ciuitatem, ac præsertim animos consanguineorum mulceret, [traditur Aphrodisiæ peruertenda;] in Aphrodisiæ nobilis fæminæ, sed famosæ, domum diuertere illam, atque honorificentissime excipi iubet, cauens ne aliquem ex propinquis eius illuc introduci pateretur. Quæ tibi mens animi tunc inerat, Virgo integerrima, cum te inclusam spectabas in illo Aphrodisiæ, nouemque muliercularum matri perquam similium, prostibulo potius, quam nobilium honesta domo? Quidnam animo virginali meditabaris in sordido illo infamium Sirenum cœnoso lupanari verius quam remoto dignoque Virginum gynæceo? Non equidem vereor, ne non tu honestas aures profanis illarum incantamentis obturaueris, sed scire sane gestio, si fas esset, in quasnam rerum Diuinarum meditationes, ipsos triginta dies noctesque, sanctissimam mentem tuam defixeris. Sed quoniam hæc, quibus nihil arcanius esse debet, nos mortales de te in cælo degente audire non licet, liceat mihi certe nunc sanctis viris, qui in huiuscemodi calamitates inciderunt, te comparare.

[13] Quid etenim te Virginem sanctissimam Dauidi quam simillimam iudicem, [sed similis Dauidi,] qui Saulis Regis furorem declinans in ferarum speluncis latitabat quidem, sed ibidem cum Deo colloquens, sicut in augusto ac religioso templo ante Diuinam aram prostratus sibi esse videbatur, vbi preces, lacrymasque fundebat, vbi Diuinum implorabat auxilium, vbi se, ac vitam suam pro victima Deo offerebat. Tu vero in Aphrodisiæ … hæc aliaque multo maiori cum ardore Christo obtulisti, qui te a tuis desideriis non fraudauit. Quin etiam ibidem mancipata, [Danieli,] virum illum desideriorum Danielem imitabaris, qui in fœtido leonum lacu odoriferum orationis thymiama summo Numini incendebat, meruitque tandem septimo die a ieiunis septem leonum faucibus incolumis euadere. Tu vero cum ipsos triginta dies Virgo purissima aduersus decem leænas in domestico lacu in seruanda Deo virginitate decertasses, [Iona,] multo integrior euadere meruisti. Neque obliuiscebaris Ionæ, qui in abyssum deiectus, ipso piscis ventre tamquam Hierosolymitano templo vsus, laudes Deo fundebat ac preces, quibus a Deo auditis ex ore piscis viuus eiectus in terram publice concionabundus magnæ ciuitatis saluti consuluit. Tu vero Agatha, vere tibi Virgo bona, bona etiam Deo Martyr, bona demum patriæ, ac ciuibus extitisti: quippe quibus tuam in maximis ærumnis constantiam intuentibus, atque admirantibus specimen Christianarum virtutum dedisti, [omnia eius promissa & minas contemnit:] ita vt neque diuitiarum pollicitationibus, neque propositis deliciarum oblectamentis, neque adeo tormentorum minis ac periculis, neque vero Imperatoris Decij decreto de subeundis vltimis cruciatibus, dimoueri potueris a proposito seruandæ virginitatis, fideique Christianæ professione. Eras quippe quasi firmus in pelago scopulus, qui ventorum flatus, ingruentium pluuiarum lapsus, frementium vndarum impetus contemnit potius, quam timet, diffringitque fortius, quam illis cedit.

[Annotata]

a Quæ hactenus relata, in MS. Patrum Oratorij Græce extant,& nos inde accepimus. Cetera inde auulsa, vt ante diximus.

b Videntur Panormitani asserere, migrasse primum Agatham, adhuc infantulam, cum parentibus Panormo Catanam, ibiq; adoleuisse: (vnde alioquin Catanensibus ita fuisset nota, vt apud Quintianum eius nobilitatem ac pulcritudinem depredicarent?) ac deinde Panormum ad lares paternos reuersam.

c Nusquam in Actis Latinis, vt diximus, mentio expressa fit fugæ: neque ad nuptias expetita dicitur a Quintiano, qui vxorem habebat, sed potius ad stuprum, [an a Quintiano ad legitimum cōiugium expetita?] vt qui erat de genere ignobili natus, per hoc personaret ad aures vulgi, quod tantus esset ac talis, qui posset etiam spectabilium subiugare personas. Exstant passim apud scriptores exempla importunissimæ libidinis Prætorum Romanorum in prouincialium filias ac coniuges. Lege, qui ea requiris, apud Ciceronem quæ C. Verres Prætor in eadem Sicilia gesserit, & act. 3 quæ antea Lampsaci. Sanctorius existimat Quintianum sibi iungere matrimonio Agatham voluisse. Qui igitur potuit prudentissima Virgo qu. 1 nu. 5 optare, vt talis esset vxor Quintiani qualis dea sua Venus, si sciebat eum vxore carere, seq; ad legitimum coniugium expeti? Quod votum Virginis ita idem Sanctorius exponit: Rogabo Iesum Christum Dominum meum, vt vxortua (si thoro fortasse es alligatus) talis moribus & gloria euadat qualis amorum Regina Venus.

CAPVT III
S. Agathæ inflicta tormenta, grauia & multiplicia. Mamillæ ei a S. Petro restitutæ, vulnera sanata.

[14] Qvas quidem Agathæ virtutes cum esset admirata omnis illa muliercularum colluuies, ad Quintianum pergit Aphrodisia, nuntiatque sese ac filias operam perdidisse; faciliusque Ætnæa saxa in ceram conuerti, quam Agathæ cor in obstinatione seruandæ Christo virginitatis obduratum emolliri aliquantulum posse. [Quintiano intrepide respondet,] Tum ille ad suum citari Virginem tribunal iubet, qui renascentes pristinæ cupiditatis iræque flammas cum diu per astum suppressisset, Ætnæ similis, quem non semper ignem ab horrendis faucibus eiaculari fertur, sed quibusdam interiectis temporum interuallis ebullientes intus flammas vbi continuit, protinus maiores euomit ignitos fluuios, globosque eiaculatur. Et, Scio equidem, inquit, te ex nobili opulentoque genere ortam esse; tuique sanguinis splendorem cognati tui, quorum opera in magnis imperij rebus non semel vsus sum, [& Christi seruitute gloriatur,] testantur: quid igitur caussæ est, vt posthabitis nostris diis humilem Christianorum vitam, ancillarum in morem, in obscuro agas? Et illa: Recte me ancillam autumas; sum enim Christi Dei mei ancilla, cui omnes creatæ res, velint nolint, famulantur. Verum hæc conditio non ingenitam familiæ meæ nobilitatem obscurat, sed illustrat magis: neque ego me nobilem atque ingenuam prædicarem, si non vnico veroque Deo, eiusque vnigenito Filio, caste picque seruirem, sed vitiis ac voluptatibus vitæ, diisque vestris, non vere Diis, essem obnoxia.

[15] Hæc satis intrepide apud Præsidem Agathæ alloquenti, [ideoq; alapa percutitur:] protinus satelles manu sacrilega in faciem colaphum impingit, vt Virgo Christi, vere bona discipula boni Magistri, similibus initiis martyrium imitaretur, sponsoque a suo sponsa similis appareret. O quam belle purpurissatas tunc dilecta Virgo genas dilecto suo ostentabat! quam pie virginali rubore, ac decoro liuore ornatum vultum in cȩlum extollebat, oculosque lacrymis cruoreque respersos ad Christum dirigebat, vt iisdem ipsis propter eius amorem vulneratis Diuinum pectus vulneraret, sponsique cor transfixum ad maiorem sui amorem illiceret atque inflammaret!

[16] Post igitur multiplices intentatas Agathæ minas, ad tenebricosum detrudi carcerem eam iubet Quintianus. [detruditur in carcere, sed ne cadat impedit lapis, pedibus ei inhærentibus,] Pergebat vero illa magno animi gaudio, vultusque lætitia, & quasi ad nuptiale epulum inuitata, ad ergastulum humi depressum maturabat. Quo dum illam satellites magno impetu detrudere conabantur, diuinitus factum est, vt durus lapis Virginis pedibus quasi venerabundus cederet, ac immobilem seruaret Agatham: cuius vestigia ibidem impressa magna cum religionis obseruantia omnes mortales venerantur; vt per hoc etiam miraculum Christus sibi b in cælum hilariter ascendenti, [ac vestigia retinet:] ac de terris triumphanti, Agatham similem declararet, etiamsi in carcerem illa descenderet, quippe quæ illuc gloriose incedendo de Aphrodisia deuicta lætissimum triumphum Angelis & hominibus agere videbatur.

[17] Virgo igitur volens ac lubens in carcerem includitur: vbi noctem insomnem agens, Diuinarum rerum contemplationi cum lacrymis operam nauat, vtque sibi cælestes in agone cruciatuum vires Christus sufficiat, precatur. Vix illuxerat, cum iterum ad tribunal Quintiani Virgo sistitur: [suspensa in equuleo, flagellatur: ferreis vngulis,] vbi cum audacter pro Christi fide ac virginitate tuenda se mori malle professa esset, continuo manibus pedibusque colligatis in præparato distenditur equuleo: expediuntur fasces, flagellis virginale corpus obtunditur; deinde ferreis vngulis ac fidiculis latera sulcantur; tum candentibus aduruntur laminis; demum vix enatæ torquentur mamillæ, & crudeliter denticulatis forcipibus discerpuntur; in quo cruciatu magnanima Virgo insolentem sæuitiam exprobrat Quintiano; Enimuero, inquiens, impius, [fidiculis, ignitis laminis, mamillarū abscissione torquetur; quod tyranno exprobrat:] & crudelis es, naturæ hostis humanæ; quippe non erubescis mamillas sæuiter amputari in Virgine, quas infans blande in matre suxisti. Sed quamquam hasce caducas præcidisti, haudquaquam alteras, quas reconditas in anima, ab infantia Christo meo consecratas seruo, poteris auellere.

[18] Excanduit Quintianus, vbi non adhuc consternatæ puellȩ intrepidas voces ex virili pectore prodeuntes accepit. Et ne se victum fateretur, [iubetur inedia macerari:] Agatham in carcerem reduci iubet, custodibusque edicit, vt continenter vigilent, ne quis ex propinquis chirurgum submittat, neu cibum potumue clanculum audeat ministrare. Ibi Virgo inclusa, sacris intenta precibus, huiuscemodi verbis Christum alloquebatur: O qui sponsus sanguinum iure nunc dici potes, gratias tibi ago immortales, quod per potentiam tuam me superiorem tormentis effecisti: suscipe, quæso, hosce pectoris cruciatus in laudem & honorem nominis tui, & in gloriam Ecclesiæ tuæ. Et ecce sub mediæ noctis silentium, [a S. Petro apparente,] inter illas obscuri carceris tenebras, veneranda specie quidam senex, (quem puer præibat, facemque præferebat) illeque se chirurgiam callere affirmabat, [medicinā recusans,] ac pollicebatur auulsas mamillas curari posse. Tum illa: Medicamenta equidem, venerande senex, corpori meo numquam exhibui; sed habeo Dominum meum Iesum Christum, qui vnico nutu, si voluerit, me curabit. Et ego, inquit senex, Apostolus eius sum, [verbo sanatur:] & in nomine eius viden' vt curatasis?

[19] Sed quid ego in hoc ergastulo moram traho? iam diu illud Catanense theatrum suis elatis flammis me vosque omnes aduocat, animisque præsentibus spectaculo ibidem exhibendo nos adstare iubet, vbi super flammantes carbones, ignitaque testarum fragmenta tenerrimum Virginis corpus collocatur. Atque nunc hæc lectuli species illa mihi videtur esse, quam Sponsa describens a floribus commendauit, cui nec purpureæ rosæ desunt candentis ignis, nec lilia corporis virginalis. Complectantur igitur ignes rosei, [in ignitis carbonibus & testarū fragmentis volutatur:] atque lambant potius, quam adurant lilium virginale; complectantur, inquam, neque spinis suis dilacerent: ardeat, vt lubet, ignis in spinis, sicut in rubo Mosaico, & si comburere amat, suas comburat spinas, sed lilio parcat candidissimæ virginitatis. Iacet enim Agatha, ac vallatur flammis, sicut spinis lilium. Meretur huius præmij prærogatiuam votum virginitatis, ab infantia Deo nuncupatum, & illibato candore seruatum.

[Annotata]

a Cui nimirum apud Annam Pontificem vnus assistens ministrorum dedit alapam, Ioan. 18. 22.

b Cuius quippe vltima vestigia humo impressa in monte Oliueti hodieq; monstrantur, vt pluribus Patrum ac Historicorum testimoniis confirmat Baronius to, 1 Annal ad an. Chr. 34. num. 232 & seqq. & passim alij Scriptores.

CAPVT IV
S. Agathæ mors, sepultura, epitaphium ab Angelo appositum: huius pars prior explicata.

[20] Vix igitur Agatha ignes tetigerat, cum ecce patria tellus, filiæ suæ vicem miserata, funditus contremuit, & quasi materno sensu prædita esset, [subito terræmotu] apertis non vno in loco faucibus, ore multiplici exclamabat, clareque testabatur, quam vehementer doleret, quamque iuste indignum crudeleque illud spectaculum detestaretur, in eam plane rationem, qua, rerum omnium conditore Deo in crucem acto, vniuersum contremuit terræ elementum, immane Iudæorum scelus, impiumque nefas ferre non valens. Liceret fortasse affirmare Catanensem tellurem id temporis quasi ludibundam exultasse, choreasque duxisse, quod in lectulo illo ignito, quasi in geniali thalamo, filiam suam Agatham iam Christi sponsam videret collocatam, sperans de sanguineo filiæ martyrio fortiter consummato vberrimam nepotum segetem ad Euangelicam lucem nascituram. Vere etenim ille inuitus fatebatur sanguinem Martyrum esse semen Christianorum. Sed multo certius equidem censeo, eamdem terræ concussionem non ab aëre in eius visceribus violenter concluso, neque aquis ab eisdem præcordiis perrumpentibus fuisse factam, [ab Angelis excitato,] sed vero ab Angelis de cælo descendentibus, quibus familiare est terram quatere, suoque aduentu impios a malis faciendis absterrere, pias vero mentes in studiosis actionibus confirmare. Id quod euenisse legimus ad Christi sepulchrum paullo postquam ille rediuiuus ex inferis triumphauit: ad quod descendente Angelo magnus terrȩ factus est motus, qui vbi sepulchrum reclusit, milites quidem illud custodientes metu exanimatos in fugam conuertit, a piis vero mulieribus omnem timorem excussit.

[21] Opem igitur Agathæ in incendiis iacenti ecquis dubitet Angelos attulisse, roreq; cælesti eos ignes, flammasque aspersisse? [ipsa rore cælesti,] Nonne hæc nostra Virgo, diuinitus illustrata, roris huius salutarem pluuiam sibi spoponderat, cum Quintianum alloquebatur, Si ignem, inquiens, corpori meo adhibeas, rorem mihi salutiferum de cælo Angeli ministrabunt. [per Angelos vel Christum affuso,] An vero Angeli, ipseque Angelorum Rex Christus frustra haberet Agathæ spes in se collocatas, ita vt Virginis verba inania infirmaque censeret Quintianus? An huius Virginis animus, qui semper a lethalibus libidinis ignibus abhorruerat, eosque omnino extinguendos curauerat, penitusque Deo fixus inhæserat, nunc suum corporis organum, quod pro seruandæ virginitatis fide super ignitos carbones, acutasque testas flammantes iniici pertulerat, ab iisdem vel mediocrem iniuriam præter conceptam spem perpeti spectaret? An etiam ille Filius hominis, cuius gloria est quasi vnigeniti Dei, qui voluit quartus interesse cum tribus pueris in fornace Babylonica, adeo vt nihil eos ignis læserit, ille in igneo lectulo propter se iacentem Agatham, sibique desponsam, quippe quæ ab infantia sibi adhæserat, eratque secum facta vnus spiritus, dimitteret amburendam? Adfuit, adfuit sponsæ Agathæ sponsus, qui per Angelos suos spiritus factos & terram fecit tremere, productis ventis de arcano suorum thesaurorum; fecitque incendium illud Agathæ substratum quasi auram roris flantem, ita vt neque virginale corpusculum tangere, neque eius animum contristare, neque molestiæ quicquam inferre auderet ignis. [seruatur illæsa.] Adfuit, inquam, Christus, secumque nobile Angelorum agmen, tam nobili spectaculo, dignoque quod cælestibus oculis cerneretur, adeo vt iure optimo Agatha clamare potuerit: Vidisti, Domine, & spectasti agonem meum, quomodo pugnaui in stadio, & quia volui fidem virginitatis custodire, iussa sum non solum suspendi in equuleo, & in mamillis totoque corpore excarnificari, sed etiam in igne collocari: sed tui Diuini amoris feruor mihi vires sufficit, o bone Sponse, fulcitque hisce flammis, velut rosarum floribus, stipatque odorifero carbonum quasi pomorum & aromatum suffitu, ita vt carnificum tormenta hæc crudelia, & hosce ignitos carbones, hilariter sustineam, amanterque complectar, non tamquam ignes cruciantes, sed tamquam vernos flores, & purpureas coronas mihi ad blandientes, iisdemque quasi rubicundis pyropis concinnari patiar, & gaudeam, pretiosas torques ac monialia, omnem mundum nuptialem, ac vestem martyrij, vt hisce decorata ornamentis ad cælestes thalamos admittar.

[22] Inter hæc Quintianus terræmotu, duorumque nece amicorum, ante eius oculos oppressorum ruinis parietum, pauefactus, [ob tumultum populi remissa in carcerem,] maximoque populi tumultu conturbatus, obortoque clamore Catanensium, Virginem incolumem seruare volentium, exanimatus, illico Agatham in carcerem reduci iubet: quæ ciuium cælestium exercitu, populique turmis stipata, de iam superato Quintiano, ac tormentis omnibus triumphum agitans, in venerandum ingreditur carceremne dicam, an regium palatium, an vero potius cælestis templi sacrosanctum vestibulum? vbi Virgo stans oculis in cælum sublatis, passisque in crucis speciem brachiis virginalibus orans in hæc verba linguam soluit: Domine Iesu Christe, magister bone, gratias tibi ago, [Deum precata moritur:] qui me hoc honore dignatus es, vt decertarem pro nomine tuo; qui abstulisti a me mortalis vitæ amorem, mihique cælestes vires suffecisti, vt tormenta perferrem; tu idem Domine Deus exaudi preces meas, & dignare ancillam tuam, vt hanc terram dimittat, vtque ornata purpureo triumphalis martyrij peplo, flammeoque virginali contecta, ad immarcescibilem æternæ gloriæ coronam feliciter perueniat. Hisce peractis precibus illico immaculatum Deo tradidit spiritum.

[23] Quod vbi populus carcerem circumstans cognouit, magno cum pietatis studio ac reuerentia, [sepelitur honorifice,] corpus generosæ Martyris in monumento honorifice composuit. An vero sponsus Agathæ Christus, qui gloriosus est & mirabilis in sanctis Martyribus suis, hanc amabilem eius Sponsam, & Martyrum Sicularum eximiam Reginam, quam etiam in terris viuentem miraculis cohonestauerat, mox in cælo secum triumphantem non redderet longe clariorem? Et cuius Virginis linguam testem suæ diuinitatis disertam Christus fecerat, secumque castum amorem, ac nuptialem fidem iusserat publice profiteri, mox eidem corpus iis de caussis cruciatum quiescere in obscuro marmore pateretur inglorium? Fecit vtique, fecit dignissimæ huius Sponsæ suæ Christus sepulchrum gloriosum, non per vnum aut duos Angelos cælitus missos, paucis mulieribus conspicuos, sicuti suam speluncam, vbi extra Hierosolymam ipse Sponsus iacuerat, [apparentibus 100 Angelis & cantātibus] sed per centum spiritus cælestes humanam decoræ iuuentutis formam indutos, qui dum virginale corpus a Christianis ciuibus decore collocatur, conspicui omnibus, cælestem psalmodiam decantarunt. Quidam vero inter eos longe pulcherrimus adolescens ad sepulchrum nondum opertum accessit, [vno epitaphium apponente,] cæloque delatam marmoream tabellam ad Virginis caput apposuit, in qua eius encomia erant breuiter exarata, MENS SANCTA SPONTANEA, HONOR DEO, ET PATRIÆ LIBERATIO.

[24] Quid hoc vnum meum os, meaque mortalis lingua audet amplius laudes Agathæ celebrare, quas non centum Angelorum ora, non totidem cælestes linguæ verbis volantibus attingere valuerunt? [nempe eius custode,] Sed illas ipsas magno silentio cælestibus digitis ille ceteris maior Angelus, Virginis nuper custos, dictante descripsit Deo, admiratusque Agathæ angelicas ac prope diuinas virtutes, protinus inde discessit. Certe vt ipse quoque præsens esset, fieretque particeps in lætitiis cȩlestibus, quibus ciuitas omnis cælestis profundebatur ad triumphum Martyris omnium magnanimæ, suoque iure esset Paranymphus ad ingressum pulcherrimæ Christi Sponsæ in thalamum sibi a Matre Virginum Virgine Deipara præparatum: [moxq; abscedēte ut animæ paranymphus esset cælum ingredienti.] necnon vt idem custos Angelus, qui certaminibus disputationum tormentorumque Agathæ semper interfuerat, eaque supra puellare ingenium ac vires, quasi auritus oculatusque testis, perceperat, singulaque admirabundus spectauerat, mox per totum cælum victimas caneret virginales, inuitaretque beatos cælestis militiæ exercitus ad Filium Dei ac Deiparæ Virginis collaudandum, quod talem fecisset in imbelli Virgine victoriam.

[25] Sed fortasse verius inde Angelus discessit, quia cum virginalis mentis purissimam sanctitatem, ardentissimum spontaneæ Martyris amorem ac desiderium; [vel quod arubesceret, ab ea in corpore victus,] eximium in maximis tenelli corporis cruciatibus Christo sponso exhibitum honorem ab Agatha publice testatus esset, erubuit prope tam nobile corpus consistere, eo quia longe clariora per illud facinora in terris edidisse Agathā cognoscebat, quam ipsemet purus putus spiritus in cælo contra draconem patrauerat; ideoque aëriā humani corporis speciem exuere maturauit, nempe fassus se a mortali adolescentula longe superatum, & in auras euanuit ad eum plane modum, quo ab Iacob Patriarcha, quocum similis Angelus luctabatur, nec illum superare poterat, dimissionem petiit Aurora ascendente. [vt ille cū Iacob luctans,] Et quia iam lætissimæ Agathæ anima quasi cælestis ac rosea Aurora ad cæleste fastigium, soliumque gloriæ sublimis ascendebat, exueratque iam mortale corpus, indecorum Angelo videbatur in terris moram facere, & mortalibus oculis adhuc sese conspicuum exhibere. Vel certe huic Angelo, eiusque centuriæ cælesti, illud vsu venit ad Agathæ sepulchrum, quod binis olim Seraphim, [& qui audiente Esaia trisagium cecinerant.] qui dum diuino Verbo mortalem carnem assumpturo Angelicum illud Trisagium concinerent, diuinamque sanctitatem ei optime congruere conclamarent, sese totos alis velabant, sedentis maiestatem & gloriam contemplari nequeuntes. [Esa. 6] Huius enim Virginis nostræ Angelus, cum propter integerrimam virginitatem Agathæ mentem sanctam declarasset, sanctam item eius voluntatem propter acerbissimos cruciatus hilariter perpessos, quibus mirifice Christus Deus toto cælo terraque fiebat gloriosus, animaduertens nouum se Trisagium cecinisse, adeoque mirificis Agathæ sanctitatis splendoribus Angelicam obtundi mentem inuisibilibus alis sibi consulendum censuit, itaque sublimis euanuit.

[26] Sed quæso te, o cælestis Angelorum centuria, vnam saltem mihi Angelicam linguam ac manum ad breue temporis spatium accommoda, vt cæleste Epithalamium, quod vos cum Agathæ corpusculo in obscuro sepulchralis marmoris condidistis, in lucem proferam, paucaque vestra (vt soletis) verba in eo descripta, ac reconditis mysteriis obuoluta, fas mihi sit edisserere. Et quidem vos iure optimo ab virginalis mentis sanctitate laudes Agathæ celebrare occepistis. [S. Agatha ab infantia Deo vouet virginitatem, & studiose custodit,] Virgo etenim hæc cum adhuc infans esset, nullo mortali magistro edocente, sed Spiritu sancto intrinsecus suadente, virginitatem Deo consecrauit, adeoque toto vitæ decursu excolere satagebat, vt nullis eam secularibus curis, aut nuptialibus colloquiis macularit, quin imo rerum omnium creataru mimmemor, Diuinæ vacans contemplationi, eam reddiderit puriorem, ideoque ad eximium Diuini amoris excessum subuolarit, & pro Sponsi sui tuenda fide ad cruciatuum agonem peruenire maxime exoptarit. [multaq; patitur;] Quas ob res factum est, vt eius ardentibus desideriis ex pura auidaque mente scintillantibus, obsecundarit Deus, sibique honor æternus, gloriosus, immortalis pullularit; ipsaque Ecclesia & candida & rubicunda mortalibus ac cælestibus oculis cœperit apparere.

[27] Hodie igitur a Christiana Ecclesia sese exornet, cum iam suam gloriosam intinxerit purpuram purissimis Martyris Agathæ cruoribus, atque adeo gaudeat & exultet, canatque eius victorias ac triumphos, patriæque Catanæ dignam gloriatione prædicet, orbemque terrarum impleat Agathæ Christique nominis celebritate. Enimuero quænam creata res magis admirabilem Dei potentiam, quid magis prædicabilem eius sapientiam, quid magis amabilem eius bonitatem ostendat, quam in fragili fæminarum corpusculo viriles animos, atque heroicas virtutes intueri? Inter fæminas autem quid illustrius inuenias, [in vtroque Dei gloriā illustrans;] quam tenellas Virgines Deo per votum integritatis consecratas? Inter Virgines vero post Deiparam Virginem quid delectabilius agit in stuporem, quidue admirabilius Ecclesiam Christi delectat, quam hæc Virgo singularis Agatha? quæ quidem sapientis Regis consilio obsecuta, non solum de primitiis corporis sui, sed etiam de tota sua substantia honorandum sibi decreuit Deum. Cum enim nobilissimis orta esset natalibus in vrbe Catanensium, corpore pulcherrima, diuitiis opulenta, [nobilis ac diues & præclaris naturæ donis conspicua, hæc omnia Dei honori impendēs:] eloquentia sermonisque lepore admirabilis, virtute prudentiæ conspicua, animique fortitudine prædita singulari, hæc aliaque corporis animique ornamenta singula Christo Deo, eiusque honori & gloriæ mancipauit; quin se quoque ipsam quasi nihilum despexit propter Christi dilectionem, continenterque Domino suo dignos honores ad vsque vitæ occasum exhibuit. Totum hoc ipsum testatur breue Epithalamium, atque Angelicum oraculum, quod non ad inutilem verborum ornatum, neque ad speciosa encomia, sed ad veras Agathæ virtutes æternis monumentis consignandas, diuinitus fuit descriptum.

[Annotatum]

a Hinc sumptum, quod inter alia in Menæis extat odarion: στολεζεσθω σήμερον ἐκκλησία, πορφυρίδα ἔνδοξον καταβαφεῖσαν ἐξ ἁγνῶν λύθρων Ἀγάθης τῆς μάρτυρος, χαῖρε, βοῶσα, Κατάνης τὸ καύχημα. Indicat hodie Ecclesia gloriosam purpuram, in Martyris Agathæ casto sanguine tinctam, Salue, proclamans, Catanæ gloriatio.

CAPVT V
Catana S. Agathæ meritis seruata, Ætnæ ignibus velo eius repressis. S. Luciæ prædictum martyrium.

[28] Sed non pigeat extrema cælestis oraculi verba paullisper pensitare; sunt enim altera pars illius, quod sub initium proposui. Enimuero Martyres, dum tormenta & cruciatus pro Christo patiuntur, non solum sibi gloriæ coronam contexunt, Ecclesiæ laudem, Deoque honorem exhibent, sed etiam, dum ad exemplum suarum virtutum imitandum ciues prouocant suos, eisdem cælestes fauores, non auri argentique pretio, sed profusi sanguinis thesauro promerentur. Neque vero sanctarum Virginum pro Christo trucidata corpora, in vili marmore iacentia, [per Reliquias suas patriæ presidio est:] minus vtilia cognatis ciuibusque, patriæque sunt, vbi in vitam mortalem edita fuerunt, quam fortissimorum virorum exercitus pro patria pugnantium. Quis enim de crudelissimo Quintiano, eiusque asseclis, [ciues & cognatos a Quintiano liberat,] tam subitam facilemque victoriam consequi potuisset, præter Agathæ meritum apud Deum, illiusque potentiam aduersus hostes? Tumultuati sunt quidem ciues eius aduersus Quintianum, eumque in fugam verterunt, metuque perculsum ex vrbe expellere valuerunt; sed ille, quia incolumis ex eorum manibus euasit, ferocior est effectus, cogitabatque contra Agathæ cognatos, ab se extorres factos, qua nece, qua suppliciis rabidum animum exaturare, eorumque pingues rerum fortunas, vna cum Agathæ patrimonio, Imperatoris ærario inferre. Hæc impius machinabatur, [eo submerso,] minime vero pientissimæ Virginis vltionem vitauit. Quintianum enim scapha sedentem, dum Simethum fluuium Catanæ proximum traiiciebat, duo equi ferocientes qua morsibus in faciem iactis, qua calcibus in corpus illisis, in profluentem deturbant semimortuum: quem mox eius serui neque viuum, neque mortuum diu quæsitum inuenire potuerunt. Inuenit illico eum malorum dæmonum exercitus, qui flagitiosam illam eius animam egredi reluctantem, ex voragine extractam, in proximas Ætnæ flammas perpetuo destinatam adduxit.

[29] Militat enimuero pro Sanctis suis Deus, qui sicut Pharaonem, Israëliticas Tribus terra marique persequentem, tandem in mari Rubro cum curribus & equitibus suis inuolutum suffocauit; ita Quintianum neces ac rapinas anhelantem, [vt olim Pharaone:] per eiusdem equos fluuialibus marinisque aquis abreptum demersit. O quam belle Catanensium mulierum chorus Marianum canticum vsurpauit, dicens: Cantemus Agathæ, gloriose enim magnificata est, per equos equi ascensorem deiecit in mare. [ideoq; Mariæ epinicion meretur.] Fortitudo mea, & laus mea Agatha, & facta est mihi in salutem. Ipsa est soror mea, glorificabo eam. Agatha gloria mea, & exaltabo eam. Dixit inimicus, Persequar, & comprehendam, diuidam spolia, implebitur anima mea. Flauit furor equorum, & ille submersus est in aquis vehementibus. Quis similis tui in fortibus, Agatha, magnifica in sanctitate, terribilis atque laudabilis, & faciens mirabilia? Tu vere es Catanensis ciuitatis gloria, tu honorificentia populi nostri: &, quod virginitatem amaueris, tradidit Dominus Quintianum in manu tua, erisque benedicta in æternū.

[30] Agite nunc auditores, & ab aquis gradus fiat nobis miraculorum Agathæ ad Ætnæos ignes. Legistis plerique, credo, Ætnæ nomen in antiquis historiis nostrorum scriptorum, quæ etiamnum apud nos habemus: vel certe eius montis famam toto orbe celeberrimam audistis: sed fortasse hic nonnulli adsunt, quos Ætnæ nomen adhuc latet. [Ex Ætna erumpente igneo torrente,] Ætna igitur mons est excelsus quidem, nubibusque longe superatis Catanæ vrbi impendet. Illius dorsa perpetuis albicare niuibus testantur, qui de nostratibus ad Catanensem portum appulerunt, feruntque per decliuia frequentibus habitari pagis, villisque. Testantur etiam Ætnæi verticis a crateres perpetuo fumigare, ac vapores igneos, cineresque sulphureos eructando circumquaque dispergere, magno cum agrorum, siluarum, ac pecudum detrimento. Contigit vero, Kalendis ipsis Februarij anni insequentis B. Agathæ martyrium, [omniaq; late vastante,] vt diffractis Ætnæ lateribus, Tartareus ac fæculentus ignis, vehementius solito efferuescens, eruperit, ac præcipitis spatiosique torrentis instar debacchando, obuia quæque deuastarit, cursusque aduersus Catanenses pagos, vrbemque ipsam direxerit.

[31] Quid consilij paganam gentem illam crebris terræ succussionibus & bombis perterrefactam, incendiique profluentis horrore stupidam, ac pene exanimatam cepisse putatis? [pagani, memores S. Agathæ epitaphio promissam patriæ liberationē,] In re adeo trepida, sic volente Numine, in mentem illis venit Angelicum oraculum ad Agathæ caput depositum, de liberatione patriæ sibi promissa. Animos igitur sibi facientes, Festinemus, inquiunt, ad nostræ Virginis sepulchrum: cuius opem nunc primum publice imploramus. Certa enim est in cælesti eius Epitaphio descripta promissio de patriæ liberatione, neque de tam magnæ Martyris efficacia meritorum apud Deum, neque de propensa nostræ Virginis in patriam voluntate, ambigendum. Quod si olim duorum fratrum b ciuium nostrorum naturalis pietas erga parentes valuit Ætnæa incendia remorari, ne se deuorarent, & quia piis humeris impositos illos auferrent, in cuius pij facinoris memoriam maiores nostri illis c sacros honores impenderunt; quid facere par est nostram item ciuem Agatham, quæ ne Deum nostrum, ac rerum omnium parentem desereret, in viuos ignes testasque candentes iniici passa est. Et quæ ne fidem castitatis Christo semel datam frangeret, mortalem vitam libenter voluit profundere? Quod si Agatham adhuc mortalem, pro Christo comburi exoptantem, carnificum incendia attingere non audebant, numquid eiusdem nolentis, quæ iam prope Christum assistit immortalitate donata, patrium solum, vrbem, ciuesque, suæque natiuitatis palatium, ac sacrosancta Martyris monumenta audebunt hi profluentes ignes obruere? Minime enimuero hic igneus torrens Catanensem tellurem attinget, quæ Virginis recenti adhuc cruore respersa, validius apud Deum clamat, quam Abelis sanguis: ideoque nihil nobis desperandum est, recentibus tam bonæ ciuis Agathæ meritis patrocinantibus.

[32] Hæc illi colloquentes ad sanctæ Martyris sepulchrum festinantes accurrunt, preces fundunt & lacrymas, velum, quod virginale corpus tegebat, extrahunt, bacillo in aërem extollunt: [ex sepulchro velū illius tollunt,] itaque armati fidentesque grassantibus incendiis obuiam prodeunt. Mirum visu: illico præcipites illi torrentes ignei, quasi præsentis Virginis potentiam, ac Martyris maiestatem reueriti, cursum sistunt, rabiem ponunt, calorem extinguunt. Quid hic prædicem funiculum coccineum ex fenestra Rahab appensum, qui ad sui conspectum, propter vitam duobus tantum Israëlitis seruatam meruit totam eius domum incolumem seruare? Turpe enim fuerit huius malæ olim mulierculæ vittam cum venerando virginalis capitis conferre velamine. [sanctius vitia Rahab Ierichontinæ,] Indecorum etiam fuerit ter optimam Agatham alienis ornamentis, & emendicatis fucis exornare, cum ipsa satis superque propriis laudibus meritisque præcellat. Liceat tamen hoc Virginis velamen sacro Pontificis Aaronis thuribulo comparare, quod cum ille igne thureque replesset, [simile potius thuribulo Aaronis] contraque incendium obiecisset, stetissetque inter mortuos ac viuentes, continuo cessauit plaga. Hoc enim velamen cum ex Agathæ attactu sacros quosdam sibi odores imbibisset, cumque se ac Dominam in ignibus iacentem seruasset incolumem ac illæsam, huiusmodi promeruit aduersus ignes potentiæ prærogatiuam, vt ad sui intuitum odoremque incendia omnia contremiscant, atque illico sopiantur, sine vllius mortalis internecione.

[33] Liceat etiam hic Mosaicam Arcam ante oculos vestros proponere, [atque Arcæ Moysis,] quæ vbi Iordanis alueum Sacerdotum inuecta humeris intrauit, admirabundæ steterunt aquæ, & montis instar intumescebant, neque ad eam audebant accedere, nempe diuini Numinis præsentiam & maiestatem, eo quo poterant modo, reueritæ. Spectastis Arcam Iordanis aquas diuidentem, earumque cursus remorantem? Quæso nunc mentis oculis perspicite Ætnæa incendia, quasi liquefacta metalla torrentis instar decurrentia, atque obuia quæque, etiam lapideos montes, velut ceram dissoluentia: [eoq; in altū sublato horribiles illos ignes reprimile,] quorum ardores cursusque, neque ingentes fontes, neque fluuij ex liquefactis niuibus occurrentes, extinguere, vel certe mitigare potuerunt. Sed quid fontes fluuiique valeant aduersus tam magnum igneum profluuium, cum illud ipsum Ionium mare suas comburi aquas olei instar pertulerit, ideoque intra humidos profundosque sinus suos locumilli concedat, ac fugiens antiqua littora mutare, longeque se contrahere oportuerit? Cum igitur nihil alti durissimorum lapidum montes, rupesque ingentes, nihil etiam inimicum maris elementum, contra ignes Ætnæos conari possent, eiusque vires retundere; exiguum sane Virginis Agathæ velamen a ciuibus suis in sublime elatum, ventisque expositum, (mirum dictu) protinus & incendia exstinxit, & rapidum cursum repressit. [relicto monumento horrentiū saxorum.] In cuius præclari facinoris monumentum, fæculenta illa incendia in arduos montes horrentium saxorum, exustarumque rupium conuersa, pro æterno virginalis victoriæ trophæo erecta subsistunt, comprobantque oraculi veritatem de patriæ liberatione, de cælo per Angelos delati. Quam etiam ob caussam velamen illud quasi Agathæ vexillum de igne triumphantis læto populorum plausu circumfusum, in arcam, in qua Dux ipsa victoriæ quiescebat, inclusum fuit, vt maiori cum veneratione ac pietate in aduersis patriæ rebus seruaretur.

[34] O centies, & millies vere bona Virgo, & Martyr! bona, inquam, tibi ac Sponso tuo Christo; bona etiam patriæ, tuisque ciuibus quos tam euidenti miraculo incolumes seruasti! Vere non est alia ciuitas, [S. Luciæ pro matre ad S. Agathæ sepulchrū oranti] quæ experta sit sanctos ciues suos ita sibi propitios, sicut Agatham regio Catanensis. Neque vero tam bona Virgo erga suos tantum propensam habuit voluntatem, sed in externos etiam sua beneficia plenis manibus diffudit. Quorum fama permota d Lucia Virgo inter Syracusanas nobilissima, Eutychiæ parenti sanguinis fluxione laboranti persuasit, vt Catanam ad sanctæ Virginis Agathæ templum sepulchrumque simul pergerent. Cumque iam illa incruentum sacrificium pro matre ibidem offerendum curasset, suasque preces cum lacrymis miscuisset, Agathæ sepulchrum complectendo, pieque exosculando, in leuem somnum incidit. Atque sibi videre visa est B. Agatham in cælo inter Angelorum ac Virginum choros clare fulgentem, [apparet ipsa gloriosa,] specie super omnes augustiore, verbaque hæc sibi promentem audire: Lucia Virgo, cuius integritas me inuitat, vt te Sororem appellem, [matremq; fanatam edicit, & paratam ipsi martyrij coronā.] quid per me a Christo, vtriusque nostrum sponso, valetudinem matri tuæ deprecaris? Tute ipsa propter virginitatis tuæ florem illibatum illam impetrasti, & ecce iam conualuit. Sed & quæ tibi ventura sint, enuntio; nam post martyrij coronam, quam breui indues, Christi sponsa mecum in cælestem thalamum ingredieris; & sicut per me Catanensium ciuitas illustratur a Christo, ita per te Syracusana exornatur. Atque hæc loquuta sublimis abiit, & Lucia expergefacta parentem sanam reperit. e

[Annotata]

a In Ætnæ vertice hiatus duo sunt, inquit Solinus cap. 11, crateres nominati. Ita & Plinius lib. 3 cap. 8. Crater eius patet ambitu stadiorum 20. Strabo autem lib. 6 testatur, λαμβάνειν μεταβολὰς πολλὰς τὰ ἄκρα τοῦ ὅρους δὶὰ τὴν νόμην τοῦ πυρὸς, [Crateres Ætnæi.] τοτὲ μὲν εἰς ἕνα κρατῆρα συμφερομένου, τοτὲ δὲ σχιζομένου. Montis summitates varie mutari ob ignis grastationem; qui alias in vnum colligitur craterem, alias in plures scinditur partes. Testatur & Fazellus plures subinde aperiri hiatus; maioris crateris ambitum ad 4 millia passuum patere: alij ad 24 stadia. Et videtur non semper eadem esse amplitudo. Inferior crater in putei rotunditatem angustus esse traditur. Horrenda sunt quæ de illis hiatibus idem narrat Fazellus testis oculatus, ac Philotheus de Homodeis, & alij apud Cluuerium Siciliæ antiquæ lib. 1 cap. 8.

b Egimus de his fratribus 31 Ianuarij ad Vitam S. Athanasij Methonensis Episcopi cap. 2 nu. 3 vbi Amphinomus & Anapias appellantur, hic a Valerio Maximo Anapus, ab aliis Anapius & Anapis Syracusani ciues suos fuisse aiunt, Emantiam & Critonem nominatos. Sed in Catanensi districtu gesta res est.

c Strabo lib. 6. Horum memoriam ita posteritas munerata est, vt sepulchri locus nominaretur CAMPVS PIORVM.

d De S. Lucia, matrisq; eius curatione infra agemus, & plenius ad 13 Decemb. quo colitur.

e Videntur adhuc aliqua deesse. Neque enim ita abrupte desinere potuit tantus orator.

DE RELIQVIIS ET ECCLESIIS S. AGATHÆ
Commentarius historicus.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Agathæ ecclesia & reliquiæ Romæ in Suburra.

[1] Qvæ post S. Agathæ martyrium, ad illius gloriam, partim Dei beneficio, partim mortalium religione, Catanæ per multas ætates facta sint, paucis perstringit Paulus Æmilius Sanctorius sub finem suæ de ea narrationis, ac demum ita concludit: Adde inter barbaricam feritatem, vim armorum, luem temporum, faces ferrumque, in excidio rerum, inter bellicosissimos ferocissimosque Italiæ populos, extructas arces, erecta monumenta, dicata Agathæ mœnia & vrbes. [Templa in honorem S. Agathæ erecta:] Quæ omnia persequi non possumus: de reliquiis eius ac miraculis nonnulla, quæ occurrent, ac de templis apud primarias quasdam vrbes illi dicatis, colligemus.

[2] [vnum Romæ in colle Quirinali] Ac primum, extat Romæ illius antiquißimum templum, in fine collis Quirinalis versus Planam Suburram situm. Tres quippe colles ad orientalem Vrbis partem visuntur, Exquilinus, Viminalis, Quirinalis, qui cum ad forum Romanum desinant, vallem inter se relinquunt, quæ Suburra olim dicta, planaq; est primum, dein accliuior, vt ex Marliano nostroq; Donato liquet. Et ille quidem lib. 5 cap. 18 situm templi siccommonstrat: Viminalis collis ab occasu partem Quirinalis oppositam habet, & valli interiacenti Planæ Suburræ fuit nomen, vbi ad radices tamen Viminalis, ferme e regione S. Agathæ, Siluani templum &c. [iuxta Suburram,]

[3] Ricimer Gothus, qui an. Ch. CCCCLVII ex Magistro militum Patricius factus, anno dein CCCCLIX Consul fuit, deceßitq; an. CCCCLXXII Festo & Marciano Coss. cum paullo ante perfidia barbarica Anthemium Imp. socerum suum occidisset; hic igitur Ricimer, ædem illam S. Agathæ, vt in Notis ad Martyrologium scribit Baronius, marmorum crustis & nobilibus picturis musiuo opere intextis, quibus sacrosanctæ Saluatoris & XII Apostolorum imagines exprimuntur, magnificentissime ornauit. Declarat id enim vetus inscriptio, quæ ibidem in apside his verbis legitur: [a Ricimere adornatum,] FL. RICIMER V. I. MAGISTER VTRIVSQVE MILITIÆ, PATRICIVS ET EXCONS. ORD. PRO VOTO SVO ADORNAVIT. Post hæc autem cum Reges Gothi, iidemque Ariani, Romæ regnarent, illorum sacerdotes eamdem sibi vt propriam, quasi hæreditario iure, vendicarunt, tenueruntque donec Roma & Italia pulsi sunt. [a Gothis Arianis occupatū,] Hæc Baronius. De ea S. Agathæ ecclesia ita scribit Anastasius in S. Gregorij Vita: Dedicauit ecclesiam Gothorum, quæ fuit in Suburra, in nomine B. Agathæ Martyris. Platina in Gregorio, eam ecclesiam vocat Fl. Ricimerij viri consularis opus, vt litteræ musiuæ indicant. Imo litteræ musiuæ, iam ex Baronio relatæ, eam ædem Ricimere antiquiorem indicant, ab eoq; solum adornatam.

[4] Quomodo sit a S. Gregorio expurgata, commemorat ipse lib. 3 Dial. cap. 30 ita scribens: Sed neque hoc sileam, quod ad eiusdem Arianæ hæreseos damnationem in hac quoque vrbe ante biennium pietas superna monstrauit. Ex his quippe quæ narro aliud populus agnouit, aliud autem Sacerdos & custodes ecclesiæ se audisse & vidisse testantur. Arianorum ecclesia in regione Vrbis huius, quæ Suburra dicitur, [diu clausum,] cum clausa vsque ante biennium remansisset; placuit vt in fide Catholica, introductis illic B. Sebastiani & S. Agathæ Martyrum reliquiis, dedicari debuisset: quod & factum est. Nam cum magna populi multitudine venientes, atque omnipotenti Domino laudes canentes, eamdem ecclesiam ingressi sumus. [a S. Gregorio expiatum,] Cumque in ea iam Missarum solennia celebrarentur, & præ eiusdem loci angustia populi se turba comprimeret; quidam ex his qui extra sacrarium stabant, porcum subito intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt. Quem dum vnusquisque sentiret, & iuxta se stantibus indicaret, [diabolo forma porci egrediēte,] idem porcus ecclesiæ ianuas petiit, & omnes, per quos transiit, in admirationem commouit, sed videri a nullo potuit, quamuis sentiri potuisset. Quod id circo Diuina pietas ostendit, vt cunctis patesceret, quia de loco eodem immundus habitator exiret.

[5] Peracta igitur celebratione Missarum recessimus: sed adhuc nocte eadem magnus in eiusdem ecclesiæ tectis strepitus factus est, ac si in eis aliquis errando discurreret. [dein duabus noctibus strepitum excitante;] Sequenti autem nocte grauior sonitus excreuit, ac subito tanto terrore insonuit, acsi omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset euersa, & protinus recessit, & nulla illic vlterius inquietudo antiqui hostis apparuit; sed per terroris sonitum, quem fecit, innotuit, quod a loco, quem diu tenuerat, coactus exibat.

[6] Post paucos vero dies, in magna serenitate aëris, [nube altare obumbrante,] super altare eiusdem ecclesiæ nubes cælitus descendit, suoque illud velamine operuit; omnemque ecclesiam tanto terrore ac suauitatis odore repleuit, vt patentibus ianuis nullus illic præsumeret intrare. Sacerdos quoque & custodes, & hi qui ad celebranda Missarum solennia venerant, rem videbant, ingredi minime poterant, & suauitatem mirifici odoris trahebant. [ac suaui odore diffuso. lampadibus diuinitus accensis,] Die vero alio cum in ea lampades sine lumine dependerent, emisso diuinitus lumine sunt accensæ. Post paucos iterum dies, cum expletis Missarum solenniis, exstinctis lampadibus custos ex eadem ecclesia egressus fuisset, post paullulum intrauit, & lampades, quas exstinctas reliquerat, lucentes reperit: quas negligenter extinxisse se credens, eas iam sollicitus extinxit & exiens ecclesiam clausit. Sed post horarum trium spatium regressus, [secundo:] lucentes lampades, quas extinxerat, iterum accensas inuenit: vt videlicet ex ipso lumine aperte claresceret, quia locus ille a tenebris ad lucem venisset.

[7] Quæ illatæ in eam ecclesiam sanctorum Martyrum Sebastiani & Agathæ reliquiæ narrantur, eas pleræque S. Gregorij editiones SS. Stephani & Marthæ fuisse tradunt: sed vt iam edidimus habet nostrum MS. & Ioannes Gillotius, in aliis exemplaribus referri annotauit. Et S. Zacharias Papa in Græca Dialogorum interpretatione diserte habet: τοῦ μακαρίου Σεβαστιανοῦ καὶ τῆς ἁγίας Μάρτυρος Αγάθης λείψανα. vti XIX Ianuarij ad Acta SS. Marij & Marthæ § 1 nu. 4 & XX ad Acta S. Sebastiani § 4 nu. 19 monuimus. Atque ita legit Ioannes Diaconus, qui in Vita S. Gregorij lib. 2 cap. 31 ita scribit: [eo illatæ SS. Sebastiani & Agathæ reliquiæ:] Præterea cum Arianorum basilica, in regione vrbis huius quæ Suburra dicitur, clausa vsque ad Gregorij pontificatus tēpora remansisset, placuit ei, vt in fide Catholica, introductis illuc B. Sebastiani & S. Agathæ Martyrum reliquiis, dedicari debuisset: quod factum est. Nam cum magna populi multitudine Gregorius laudes canendo perueniens, basilicam præfatam ingressus est. Ac cetera, quæ iam relata sunt, ipsis fere Gregorij verbis narrat. Gratianus quoque de consecr. dist. I cap. 22 SS. Sebastiani & Agathæ positas isthic reliquias tradit, vti & S. Antoninus 2 par. tit. 12 cap. 3 § 9.

[8] Neque solum expiauit eam ecclesiam S. Gregorius, sed vt quos olim habuerat prouentus, ad sarta tecta ac sacra quoque curanda ei, restituerentur effecit. Ita ipse in Regist. lib. 3 ep. 19, quæ est ad Leonem Acolythum: Quia ergo, inquit, ecclesia S. Agathæ sita in Suburra, quæ spelunca fuit aliquando prauitatis hæreticæ, [reditus annui restituti:] ad Catholicæ fidei culturam, Deo propitiante, reducta est; ideo huius auctoritatis tenore commonitus, pensiones omnium domorum in hac vrbe constitutarum, quas prædictam ecclesiam temporibus habuisse Gothorum constiterit, & annis singulis congregare non desinas, & quantum in sartis tectis, vel luminaribus, aliaque reparatione eiusdem ecclesiæ necessarium fuerit, erogare modis omnibus studebis. Quidquid vero exuberare potuerit, feliciter rationibus te Ecclesiasticis inferre præcipimus.

[9] Hanc eamdem S. Agathæ ædem pictis imaginibus egregie idem exornauit Gregorius. Testatur id Adrianus I Papa sub finem prolixæ epistolæ ad Carolum Regem Francorum, qua refelluntur obiectiones contra VII Synodum, simulq; confirmat quod de S. Agathæ reliquiis diximus, ita scribens: Sed & ecclesia Arianorum, cuius ipse S. Gregorius in Dialogis suis meminit, [picturæ posita:] placuit eidem S. Gregorio, vt in fide Catholica, introductis illic B. Sebastiani & S. Agathæ Martyrum reliquiis, dedicari debuisset, quod & factum est. Et post miraculum, quod in eadem ecclesia factum est, diuersis historiis ipse B. Gregorius pingi fecit eam, tam in musiuo quam in coloribus, & venerandas imagines ibidem erexit, & a tunc vsque hactenus venerantur.

[10] Eam ecclesiam Nonis Februarij, ipsis nimirum S. Agathæ feriis, [Indulgentia hoc die:] visentibus, sacram Indulgentiam conceßere Pontifices, vti Octauius Pancirolus in Indice festorum & Indulgentiarum perpetuarum, ad Thesauros absconditos almæ Vrbis addito, testatur. Idem in regione secunda Montium, eccl. 49, quæ est hæc ipsa Suburrana, digitum illic S. Agathæ asseruari auctor est. [Digitus S. Agathæ.] An is illic a S. Gregorio collocatus sit, an aliæ reliquiæ vel in altari conditæ, vel alibi abditæ haud scimus.

§ II Aliæ S. Agathæ ecclesiæ, cœmeterium, reliquiæ in Vrbe.

[11] Est alia Romæ ædes S. Agathæ honori dicata, cum monasterio, a S. Gregorio II, qui a XXII Maij anni ⅠƆCCXIV, vsque ad XI Februarij ⅠƆCCXXXI Ecclesiamgubernauit. Anastasius in eius Vita: Eo namque tempore, moribus certe Honesta & nomine Pontificis mater ab hac vita subtracta est. [Aliud tēplū trans Tiberim] Post cuius obitum Gregorius domum propriam in honorem sanctæ Christi Martyris Agathæ, additis a fundamento cœnaculis, vel quæ monasterij erant necessaria a nouo construxit: prædia illic vrbana vel rustica pro monachorum obtulit necessitate. Fecit autem in eadem ecclesia B. Agathæ ciborium ex argento, [a S. Gregorio II cōditum & ornatum:] quod pensat libras septingentas & viginti, arcus argenteos sex, pensantes singulos libras XV, canistra decem pensantia singula libras XII & alia dona multa largitus est. Accidisse Honestæ mortem anno ⅠƆCCXVII ostendit Baronius. Quamdiu eam ecclesiam possederint monachi, in obscuro est. Data est a Clemente VIII Pontifice Congregationi quæ Doctrinæ Christianæ dicitur. Sita est autem in regione VIII Transtibernia, vti Pancirolus scribit.

[12] Aliud olim extitit via Aurelia S. Agathæ templum, cuius meminit Donatus lib. 4 de vrbe Roma cap. 3. Ædificauit illud S. Symmachus Papa, [aliud via Aurelia a S. Symmacho,] qui sedit a XXII Nouembris CCCCXCVIII ad XIX Iulij ⅠƆXIV. In eius Vita Anastasius: Hic fecit basilicam sanctæ Martyris Agathæ via Aurelia in fundum Lardarium, & a fundamento cum fonte construxit, vbi posuit arcus argenteos duos. De hoc fundo & ecclesia ex Bulla quadam Leonis IX, data anno eius quinto,Indictione VI, XII Kalendas Aprilis, anno nimirum Christi ⅭⅠƆLIII, ista referuntur lib. 2 Romæ Subterraneæ cap. 12. Concedimus etiam fundum vnum in integro, quod vocatur Cleandris, cum ecclesia sanctæ Martyris Agathæ posita in colle Pino. Insuper casam Lardariam milliario ab Vrbe secundo, & fundum Adtalianum cum casis, vineis, terris, sicut designatum esse videtur, cum thermis, cryptis, monumentis, positum foris portam B. Petri Apostoli via Aurelia. Eademq; transscripta referuntur ex antiquiore bulla Leonis IV Papæ, data anno ⅠƆCCCLIV, Indict. II. Ea nunc euersa est: visuntur tamen parietina, & veterum picturarum indicia quædam, ad villam quæ Casale S. Agathæ dicitur, aditurq; & a porta S. Petri & Aurelia, sita vbi duæ illæ coëunt viæ.

[13] Sub ea ecclesia cœmeterium est, sed nunc obstructum, quod S. Agathæ dicitur, antea fortaßis S. Lucinæ, [& Cœmiterium, vbi antea sepulti SS. Processus & Martinianus,] aut SS. Processi & Martiniani; quia horum a S. Lucina isthic tumulata corpora sunt. Ita eorum Acta II Iulij: Nero autem Imperator præcepit dicens: Non tardentur, sed celerius extinguantur. Pompinius vero, filius Paulini Magistri Officij, cœpit fortiter vrgere Præfectum Vrbis Cæsarium. Tunc Præfectus data in eos sententia, iustu eius eiiciuntur de custodia, & ducti foras muros vrbis Romæ, in via quæ Aurelia nuncupatur, ibi gladio capite sunt amputati. Beatissima autem Lucina cum hoc videret, sequebatur eos cum familia sua, vsque dum peruenirent iuxta formam aquæductus; vbi etiam & decollati sunt, & corpora eorum relicta sunt truncata, a canibus deuoranda. Tunc sanctissima fæmina Lucina collegit corpora eorum, & condiuit cum aromatibus pretiosis, & sepeliuit in prædio suo in arenario, iuxta locum vbi decollati sunt, sub die VI Nonas Iulij, via Aurelia. Hic illis erecta ecclesia est, clara miraculis, quæ eorum meritis faciebat Deus, vti testatur S. Gregorius hom. 32, quæ in eadem ecclesia habita est.

[14] S. Gregorius III qui a XVI Februarij ⅠƆCCXXXI sedit vsque ad XXIX Nouemb. ⅠƆCCXLI, tectum basilicæ SS. Processi & Martiniani a nouo construxit, subposita pila fabricis fortissimis post eorumdem Sanctorum veneranda corpora, ad firmamentum murorum basilicæ sanctæ. Ita Anastasius; qui & tradit a Paschale I eadem sacratißima corpora in Vrbem translata, in oratorio intra ecclesiam S. Petri honorifice recondita. [post in Vrbē translati.] Petrus Mallius lib. 2 Romæ Subterraneæ cap. 12 tradit dicta corpora de cœmeterio S. Agathæ in ecclesiam B. Petri delata. Factum id cœmeterio nomen ab æde S. Agathæ, quæ SS. Proceßi & Martiniani ecclesiæ proxima fuit, si non eadem. Appellatum autem est Cœmeterium B. Agathæ ad Girolum; siue riuus quispiam ea voce, vel aquæductus significetur, seu molæ fortaßis. Verum illius cœmeterij, vti diximus, obstructus nunc aditus est.

[15] Illud quoque ad S. Agathæ honorem pertinet, quod quæ in eadem alma Vrbe est Textorum congregatio, [S. Agatha Romæ Textorum patrona:] eam Patronam ac Tutelarem veneratur: licet quam tenent, & a fundamentis instaurarunt ampliaruntq; vetustam S. Marci ecclesiam, in secunda regione Montium, via Alexandrina sitam, S. Mariæ de Angelis appellarint. Gestant illius sodalitatis Confratres candidam e tela vestem: inq; ea Deiparæ Virginis Angelis circumdatæ imaginem. Ita Pancirolus eccl. 26 regionis 2. Vt autem S. Agatham sibi patronam adoptarent, inducti sunt fortaßis populari illa opinione, quæ eam asserit & texendi artem in puellari ætate didicisse, & velum sibi texendo ac retexendo, importunitatem matris ad nuptias eam cogentis elusisse.

[16] De eo velo inferius agemus, cum de repreßis per illud Ætnæis ignibus erit sermo. [variæ ecclesiæ eius reliquis ornatæ:] Partem eius aliquam Romæ in æde S. Praxedis, partem in S. Dominici asseruari, vnaque & mamillæ eius particulam, scribit citatus Pancirolus: partem humeri in ecclesia S. Mariæ de Consolatione; vestimentorum eiusdem in S. Adriani æde.

§ III S. Agathæ reliquiæ alibi in Italia, Hispania, Belgio, Germania.

[17] Alibi quoque in Italia reliquiæ S. Agathæ venerabiliter asseruantur. Nam Volaterris in Etruria, (de cuius vrbis constanti & magnifica religione diximus ad III Februarij cum de S. Candido Martyre ageremus) Volaterris, inquam, in Fratrum Minorum Conuentualium templo extat pars cranij S. Agathæ Virg. & Mart. cum pluribus aliis Sanctorum reliquiis: [pars cranij eius Volaterris,] quas omnes traditur Alexander II Pontifex, Pisciensi Ecclesiæ donasse. Fuerat is, vt aiunt, primum oppidi Pisciæ Plebanus, dein Episcopus Lucensis, tandemq; Pontifex Romanus creatus sub finem anni ⅭⅠƆLXI, obiit XXII Aprilis, ⅭⅠƆLXXIII, Ind. XI. Is ergo maiori eius oppidi ecclesiæ, a se consecratæ, variorum Sanctorum reliquias donauit: quarum postea partem Iulianus Antonij, Pisciæ Plebanus, assentiente Lucensi Episcopo, Volaterranis Nobilibus cognomento de Guidis largitus est. Guidij an. ⅭⅠƆ ⅠƆXIII in æde S. Francisci, vbi magnificum sacellum & sarcophagum honorificum sibi erexerant, deposuerunt, inclusas arculæ inauratæ, duabus munitæ seris, quarum claues penes seniorem familiæ Guidiæ asseruantur.

[18] Habuit olim & Sipontum Apuliæ vrbs aliquas S. Agathæ exuuias, vti VII Februarij in S. Laurentij Episcopi Sipontini Vita legere est. [Reliquiæ olim Siponti,] Nam priusquam Constantinopoli ad eam regendam Ecclesiam solueret, obtinuisse a Zenone Imp. brachium S. Stephani, Sanctæq; Agathæ mamillam dicitur. Sed cum Sipontum appulsus, eas vellet honorifice ad CathedralemDeiparæ Virginis ædem deportare, nullo conatu moueri inde potuerunt: [eo a S. Laurentio Ep. allatæ] donec ipso loco ædificaturum se ad eorumdem Diuorum honorem templum vouit. Tunc enimuero solenni pompa ad pontificiam basilicam eorum delatæ sunt Reliquiæ: vbi virtutes earum exuberant vsque in prȩsentem diem, [claræ miraculis.] vt in Vita prima perantiqua habetur cap. 2 nu. 7. Earumdem mentio fit cap. 1 nu. 6 alterius Vitæ, atque etiam in metrica. Quod autem mamilla dicitur, aut mamillæ pars, sancto illi Antistiti data ab Imperatore ante annum ⅠƆ. cogimur suspicari, duas eas mamillas, quæ a virgineo pectore præcisæ a carnificibus fuerunt, [Quemodo pluribus locis mamillæ, vel earum partes?] Constantinopolim postea esse deportatas, ad S. Pulcheriam fortaßis, aliamue Augustam. Quæ vero Constantinopoli Tarentum indeq; Catanam anno MCXXVI allatæ cum reliquo corpore narrantur mammæ, eæ fortaßis sunt, quas illi Petrus Apostolus restituit, non quæ auulsæ erant, inuisibili Angelorum ministerio pectori eius applicando, sed nouas Diuinia virtute procreando, quasiq; ex eius purißimo sanguine compingendo. Nam cum vtroque modo facta ea curatio existimari queat, hic ad asserendam iis historiis fidem accommodatior videtur.

[19] Capuam sub annum DXX reliquiæ aliquæ S. Agathæ sunt Constantinopoli allatæ. Ita scriptor Salernitanus anonymus a Camillo Peregrino editus in Historia Principum Longobardorum,antea sub Heremperti nomine ab Antonio Caracciolo vulgatus: Ecclesia, inquit, beati Protomartyris Stephani, quæ sita est in veterrima vrbe Capuæ ab Imperatore Helenæ filio Constantino, eamque in honorem Apostolorum dedicari decreuit, [reliquiæ Capuæ,] licet postea a Beatissimo Germano eiusdem Episcopo vrbis, ob collatas ab Imperatore reliquias beati Protomartyris Stephani, necnon & B. Agathæ Virginis, proinde eam in honorem Protomartyris Stephani vocari iussit. Vitam S. Germani Ep. Capuani dabimus XXX Octobris, in qua, vt ab S. Hormisda Papa legatus ad Iustinum Imp. sit, quasq; res Constantinopoli egerit referemus. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano tradit, SS. Stephanum & Agatham ex eo tempore Tutelares habitos Cathedralis basilicæ; nomine Apostolorum, quibus dicata tempore Constantini fuerat, apud populum abeunte in dissuetudinem: esse enim reuera Constantinianam basilicam, quæ nunc S. Stephani dicitur, estq;, & semper fuit, Cathedralis, non vero quæ Diui Petri ad corpus appellatur in ciuitatis meditullio sita.

[20] Quas vero S. Agathæ reliquias accepisse a Iustino Imperatore S. Germanum scribit auctor citatus, papillam sanctæ illius Virginis esse, asserit idem Monachus; diuq; in campanili, recepto olim more, asseruatam, lapsuq; temporis excidisse eius memoriam; [iterum repertæ;] donec ictu fulminis decussus in terram est vertexcampanilis, repertumq; ac recognitum est sacrum illud pignus, & in Thesauro Ecclesiæ reconditum. Ita certa traditione referri. Scribit idem Monachus, montem S. Nicolai, Capuæ proximum, antiquitus Montem S. Agathæ nuncupatum, propterea quod in eo dicata illi ecclesia: etsi a quo aut quando posita sit, non constet. Conspicitur etiam hodie, inquit, ecclesia vetus prope ecclesiam S. Nicolai, [ibidē mons ab ea appellatus:] & in illa picturæ Virginis & Martyris, etsi propter antiquitatem vix earum vna vel altera dignosci potest: optime dignoscitur illa, quæ Virginem pectore dorsoque nudam, taurinis loris flagellatam repræsentat. Demum & alias recenset in diœcesi Capuana S. Agathæ dedicatas ecclesias.

[21] Aliæ in easdem Campaniæ oras allatæ eodem seculo reliquiæ S. Agathæ. Patet ex S. Gregorij epistola 52 libri 1, quæ data est Indictione IX, anno eius ordinationis primo, Christi DXCI, vbi ista scribit Ioanni Episcopo Surrentino. Quoniam Sauinus Abbas monasterij S. Stephani insulæ Capris suggessit nobis, [reliquiæ in Capreis insula,] se S. Agathæ Martyris reliquias iam olim apud se habere concessas, & in monasterio suo vult ipsa sanctuaria collocari; ideo ad prædictum monasterium te iubemus accedere, & si ibidem nullum corpus constat humatum, prædicta sanctuaria solenniter collocabis, vt deuotionis suæ potiatur effectu. Ioannes Gillotius in editione operum S. Gregorij an. ⅭⅠƆ ⅠƆLXXI adornata habet insulȩ Cabis monasterio præfuisse Sauinum: aliæ editiones Capris, & rectius. Est enim insula, Capreæ dicta, Capri etiamnum Italis, tribus millibus a Mineruæ promontorio, octo a Surrento dißita, nobilitata Tiberij secessu.

[22] Bononiæ in Æmilia ecclesia est olim S. Agathæ, nunc S. Mariæ de Castilione dicta, ædificata, vt traditur a S. Petronio, restaurata, cum ruinam minaretur, [Bononiæ,] a Gerardo Ep. sub annum ⅭⅠƆCXCVI. Ita tradunt Celsus Faleonius, & Antonius di Paolo Masinus in Bononia perlustrata, qui & scribit eius reliquias extare in ecclesiis S. Stephani, S. Petri, S. Iuliani. Præter eo oppida arcesq; in eadem Italia, pagosq; & in Belgio nostro a S. Agathæ nomine sortitos nomina, quia appellationis mihi comperta occasio non est: vti & templa illi dicata, vt quod retulimus 7 Ianuarij ad Vitam S. Crispini 1 nu. 5 quodq; infra memorabimus, ex Bernardo Sacco, Ticini ædificatum: quodq; 3 Februarij in Vita 2 S. Anatolij nu. 3 Salinis in Burgundia in honorem SS. Symphoriani, Anatolij, Agathæ dedicatum, collegioq; Canonicorum ornatum.

[23] Aliquas extare Placentiæ in Hispania S. Agathæ reliquias tradit Ioannes Tamaius Salazar in libro de S. Epitacio cap. 6. At cap. 5 hanc eius festo recitari in Diuino Officio orationem ait: Da nobis, quæsumus, [Placentiæ in Hispania,] omnipotens & misericors Deus, cum B. Agatha mentem sanctam sortiri, & spontaneum tibi honorem tribuere; & vt eius precibus, quæ etiam patriæ liberationem obtinuit, æternȩ beatitudinis patriam liberi ingrediamur. per Dominum & c. Ægidius Gonzales Dauila, Regis Catholici Historiographus, in Theatro Ecclesiastico Ecclesiæ Ouetensis narrat, [Oueti,] Æra MCI, siue anno Christi MLXIII, consecratum in monasterio S. Vincentij in eadem vrbe altare in honore S. Marinȩ, in quo reconditȩ sunt reliquiȩ S. Mariȩ Magdalenȩ, S. Agathȩ, S. Agnetis, S. Eulaliȩ &c.

[24] Plura in Belgio nostro loca reliquiis S. Agathæ gloriantur: cumprimis Aroasia, vt XIII Ianuarij ad Vitam B. Heldemari cap. 10 retulimus. [variis locis in Belgio,] Duaci in collegiata S. Amati ecclesia testatur Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico, partem brachij eiusdem Sanctæ asseruari: in monasterio Belliprati sanctimonialium Cisterciensium in eadem vrbe os magnum eiusdem sanctæ Virginis & Martyris: de eius ossibus Cameraci in ecclesia S. Autberti: caput in Cambronensi Cisterciensis instituti cœnobio apud Hannones: partem costæ in Forestensi ordinis Benedictini parthenone iuxta Bruxellam. Demum inter Reliquias Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ frustula sunt quædam Reliquiarum S. Agathæ V. M. ex vrbe Wesaliensi olim huc allata, [Pragæ,] cum ea a Marchione Spinola esset occupata.

[25] Habuit & Praga Bohemiæ metropolis sacri huius thesauri partem aliquam: nam in Pragensi MS. Martyrologio, post elogium ex Adone supra relatum ista adduntur: De cuius reliquiis piissimus Princeps Karolus IV Romanorum Imperator semper Augustus & Bohemiæ Rex, in Ecclesia Pisana in Tuscia obtentas donauit Ecclesiæ Pragenti.

[26] Coloniæ Vbiorum in variis Ecclesiis ostenduntur S. Agathæ reliquiæ, quædam huius nostræ, plures fortaßis aliquarum S. Vrsulæ sodalium, [Coloniæ in multis ecclesiis, sed quædā forte alterius Agathæ.] nam aliquor ex iis Agathæ leguntur appellatæ. Quod enim in illustri S. Gereonis ecclesia testatur Ægidius Gelenius seruari hermæ argenteæ & inauratæ inclusum S. Agathæ V. & M. caput, id ipsemet vnius ex sodalitio S. Vrsulæ credit esse. merito sane, cum noster Crombachius iunctum ei capiti spiculum ferreum narret, quod Gelenius, vel librarius, titulum ferreum rubigine plurima exesum scripsit. In eadem ecclesia, hierotheca XV & XXIV apud eumdem Gelenium aliæ particulæ reliquiarum S. Agathæ esse memorantur. In abbatia S. Pantaleonis extat, eodem teste, hierotheca XX, Mandibula S. Agathæ cum dente, & XIX hierotheca eiusdem digitus: Os vnum in ecclesia Canonicarum Capitolinarum: duo ossicula manus in Carthusia: Cranium, & digitus ex manu, intra hermam argenteam in cœnobio S. Agathæ Virginum Benedictinarum: Reliquiæ aliquæ in Metropolitana, inq; collegiata S. Cuniberti, in parochiali S. Pauli, apud PP. Augustinianos & Crucigeros, inq; ecclesia S. Maximini Virginum Regularium sub Regula S. Augustini viuentium. Illud demum addit Gelenius, dicatum esse honori eiusdem Virginis montem S. Agathæ supra traiectum Viperæ fluuij in Ducatu Montium.

§ IV Tabula sepulchro S. Agathæ imposita, Cremonam allata.

[27] Præter eas S. Agathæ reliquias, quæ partes sacrosancti eius corporis censentur, vti sunt oßium particulæ, aliorumq; frusta membrorum, duo extant eius pignora, ac veluti singularis honorificentiæ monumenta, Velum, quod Grympam vocant, & Tabula marmorea, corpori intra tumulum ab Angelo adposita, de qua hic, de Velo infra, agemus. De Tabula illud tradit vniuersim Guilielmus Durandus, Mimatensis siue Gabalitanus in Gallia Episcopus, in Rationali Diuinorum officiorum lib. 7 cap. 6. B. Agatha post multa tormenta in carcere mortua est: [S. Agathæ imago qui gestetur in supplicationibus:] ad cuius caput in tumulo posita est visibiliter tabula per Angeli ministerium, in qua scriptum erat: Mentem sanctam spontaneam, honorem Deo, & patriæ liberationem. Ideoque consuetudo inoleuit, cum tabula eius imaginem continente fieri processionem. Ita ille, de eorum agens ritu locorum,quæ generatim S. Agatham colunt, etsi nullas eius exuuias poßideant.

[28] At Cremonæ apud Insubres ipsa ea tabula, quotannis festo S. Agathæ, solenni supplicatione, circum vrbem defertur, [Tabula sepulcro eius imposita, cum veneratione seruatur Cremonæ,] numerosa ciuium turba prosequente, præsertim fæminarum, quarum est singularis erga sanctam Martyrem religio. Per octo vero dies, qui eam celebritatem antecedunt, perq; totidem subsequentes, eadem tabula palam ad venerationem exponitur, frequentibus accensis ad eam luminibus.

[29] Quo autem tempore ac modo tabula hæc, vti & humerus eiusdem Diuæ ac veli pars, (nam hæc quoque illic asseruari auctor est in Sanctuario Cremonensi Peregrinus Merula) quando, inquam, & a quo sint Cremonam allata, haud satis constat. Quidam ea fere tempestate id putant contigisse, qua & in Capreas reliquias aliquas deuenisse diximus. Nam Ludouicus Cauitellius in Annalibus Cremonensibus, commemorata Longobardorum in Italiam irruptione, quæ accidit anno ⅠƆLXVIII, subdit: [eo allata seculo 6] Ex Catania vrbe Siciliæ per Presbyterum Cremonensem tabula Diuæ Agathȩ, cum eius humero, fuit asportata Cremonam, & reposita in templo tunc erecto in eius honorem prope portam Pertusij. Id confirmat Merula, Sicardi Cremonensis Episcopi, qui anno ⅭⅠƆCCXV deceßisse traditur, testimonio, ex alterius auctoris relatione: ab ea vero ædicula, [in suburbio deposita,] quæ illi dicata in suburbio extra portam Pertusiam fuerat, postea in eam basilicam, in qua modo asseruatur, translatam, incertum quo tempore.

[30] Hanc basilicam scribit idem Merula ab religiosis viris ac mulieribus, qui eam ædificarant, Deo & S. Petro oblatam sub annum ⅭⅠƆLXXVIII, [dein in vrbem ad magnificētiorem ecclesiam illi dicatam deportata:] B. Gregorio VII Pontifice Romano acceptante donationem, idq; ex huius Breui Apostolico liquere: testari autem in Priuilegio quodam Henricum IV Imperatorem, ædificatam a Cremonensibus in suorum expiationem delictorum, ac Principi Apostolorum oblatam, ad Dei honorem; pro Romani Imperij incolumitate, ac reuerentia Apostolicæ Sedis. Addit Merula, primum a secularibus Clericis administratam, dein ab Vrbano II circa annum Christi ⅭⅠƆXC Lateranensibus Canonicis commissam, ac demum secularibus Præpositis: sæpius interea restauratam ornatamq;, & denuo a Cæsare Speciano Antistite consecratam III Kal. Septemb. an. ⅭⅠƆ ⅠƆCI. Demum eam esse vnam e VII Ecclesiis, quas, vt in vrbe Roma, visitari, cum spirituali quæstu Indulgentiarum, supplicante Cardinale Gamporio Cremonensi Episcopo, sanxit an. ⅭⅠƆ ⅠƆCXXII Gregorius XV Pontifex Maximus.

[31] Dominicus Bordigallus in MS. Chronico eodem referente Merula, testatur in hanc immediate ædem allatam Catana sacram hanc tabulam, neque tempore tamen, nec modo,quo id factum sit, indicato. Verba Bordigalli sunt: In hoc templum D. Agathȩ, adest quoque tabula cum historia D. Agathȩ, quam alias Prȩpositus vnus dictȩ Ecclesiȩ a Catanea vrbe Siciliȩ in hanc vrbem & templum tulit. Proprietatem, Deo permittente, & meritis D. Agathȩ, [incendia restinguit:] habet extinguendi ignem a domibus comburentibus, si contra opposita fuerit. Testimonium de his perhibeo, experientia docente & visu.

[32] P. Iulius Mazarinus noster concione 45 in Psalmum 50 scribit, hanc tabulam marmoris candidissimi esse, in eaque breui compendio egregias virtutes S. Agathæ & laudes exaratas fuisse. [quid in ea scriptum?] Augustinus Inueges ad annum Christi 254 nu. 1 5 ait, has ei tabulæ inscriptas litteras M. S. S. H. D. E. P. L. quæ Acta superius relata aliiq;m scriptores exponunt, Mentem sanctam, spontaneum honorem Deo, & patriȩ liberationem.

[33] Refert deinde ex Petro Carrera, cum S. Carolus Borromæus Archiepiscopus Mediolanensis Ecclesiam Cremonensem (perperam tamen Veronam ponit pro Cremona) visitasset, omnesq; Sanctorum reliquias discoopertas inspexisset, [honorata a S. Carolo Borromæo] vt prolata Angelica hæc tabula fuit, noluisse eam discooperiri, sed positis humi genibus religiose cam veneratum fuisse. Eius exemplo idem egisse Nicolaum Sfondratum tunc Cremonensem Episcopum, [& Nic. Sfondrato post Pontifice:] qui deinde Gregorius XIV Pontifex Maximus fuit. Facta illa Cremonensis Ecclesiæ per S. Carolum visitatio anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXXV, vti Carolus Episcopus Nouariensis, & Ioannes Petrus Iussanus lib. 3 Vitæ eius, ac Iosephus Ripamontius historiar. Eccl. Mediol. parte 3 lib. 3 memorant. [adhibetur contra fulmina.] Addit Inueges ex auctore anonymo, si fulserit aut tonuerit, proferri cæleste illud marmor, eoq; fulgura fulminaq; dißipari ac propulsari.

[34] Refragatur iis quæhoc § narrata sunt Antonius Philotheus de tabula hac ita scribens in Ætnæ topographia: Qui lapis (vt fama per manus hominum ducta refert) religiosissime Catinȩ cōseruatur in prȩsentem vsque diem. [An Catanæ sit?] Sed falli arbitror.

§ V S. Agathæ reliquiæ Panormi & Catanæ, hinc auectæ Constantinopolim circa annum ⅭⅠƆXL per Georgium Maniacē.

[35] In Siciliam redeamus, quæ S. Agathæ eximis virtutibus ornata, fortißimo martyrio nobilitata, maximis deinde miraculis illustrata. Ea enim & plurimas ostentat illi dicatas paßim ecclesias, & Reliquias insignes integri quodammodo corporis. Non omnes percensere ecclesias in animo est: præcipuæ sunt in duabus iis vrbibus, quas sibi natalium eius vindicare decus antea retulimus, [S. Agathæ Panermi ecclesiæ,] Panormum dico & Catanam. Et Panormi quidem binæ sunt intra muros, ambæ, vt accepisse se a maioribus ciues asserunt, Inuege teste, sanctæ Virginis quondampalatia, siue ampla domicilia. Est & alia in pomœrio haud longe a porta, eaq; saxum illud asseruat, cui Virgo corrigiam adstrictura pedem imposuit, perenneq; vestigium alte impreßit.

[36] Est porro Reliquiarum pars in basilica cathedrali, pars in S. Petri palatina æde. [Reliquiæ;] De vtraque Inueges in Indice. de hac ita Rocchus Pirrus to. 2 Notit. 1. Eccl. Catanen. Cuius brachium ego in thesauro Reliquiarum Sanctorum apud regium templum S. Petri de Palatio Panormitano vidi, adoraui, & in thecis argenteis asseruatum, vti Thesaurarius, inclusi.

[37] At Catana, vt in Notat. ad Martyrol. Nonis Februarij scribit Petrus Galesinius, [templum Catanæ] cum aliarum rerum monumentis vrbs illustris est, tum longe clarissima martyrio, sepulchro, & templo religiosissimo, quod Vrbano II Pontifice Angerius Episcopus extruxit, [circa annū 1100 cōditum:] Beatissimæ Agathæ Virginis. Fuit Angerius, siue Ansgerius, post recuperatam de Saracenis Catanam, primus illius Antistes, circiter annum Christi ⅭⅠƆXCI ab ipso Vrbano consecratus, vir pius. Huic Mauritius an. ⅭⅠƆCXXIV succeßit, cuius anno tertio relatum Constantinopoli Catanam est S. Agathæ corpus.

[38] Id quo modo Constantinopolim antea fuerit auectum, ipse Mauritius infra commemorat his verbis: Stragem fidelium Siculorum Constantinopolitanus audiens Imperator, Exarchum, quem in bellicis rebus habebat expertissimum, vocabulo Maniacum, cum armata manu in Siciliam destinauit; [corpus inde asportatū antea Constantinopolim per Georgium Maniacen,] qui in breui totam peragrans insulam, eam ferro incendioque perdomitam in ditionem accepit. Qui Maniacus corpus Deo dilectæ Virginis Agathæ, cum multis aliorum Sanctorum corporibus Constantinopolim, quæ prius fuerat vocata Byzantium, delegauit; credens Orientis Imperium, iam iamque casurum, per eorum preces & merita posse in robur pristinum releuari. Sic igitur translatum est corpus beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ de Cataniensi ciuitate Byzantium, ibique decenter a quibusdam loci incolis est conditum, & deuotissime veneratum. Hæc ille. Sed tempus Translationis inquirendum.

[39] Georgius Maniaces protospatharius, Gudelij Maniacæ filius, [Ducem strenuum,] re aduersus Arabes bene gesta, anno Christi ⅭⅠƆXXX, Indict. XIII, a Romano Argyro Imp. inferioris Mediæ Dux est creatus. Idem Indict. I, an. ⅭⅠƆXXXIII, sitis ad Euphratem vrbibus imperitans, ac Samosatis, degens, Edessam de Arabibus recepit, Salamane Turco prodente, inuentamque epistolam Christi Domini manu ad Augarum scriptam Byzantium ad Imperatorem misit. [sucrarum Reliquiarum studiosum, qui an. 1037 in Siciliam missus,] dein & libras quinquaginta ad eumdem misit, annuum ab Edessa tributum. Anno sequenti a Michaële Paphlagone Imp. Aspracaniæ, siue Mediæ superiori præfectus. Anno ⅭⅠƆXXXVII, Indict. VI, iam Patricius, in Siciliamcum exercitu missus est, vt Apolapharem Saracenorum in ea insula Ameram contra Apochapsum fratrem tueretur. At fratres hi pace facta, eum insula pellere conati sunt, adscitis ex Africa auxiliaribus copiis: [Saracenos expulit.] quarum tanta edita est a Maniace strages, vt sanguine profluens inundaret. Dein vrbes Siciliæ XIIII cepit, paullatimque procedens totam insulam subegit.

[40] Anno ⅭⅠƆXL, Indict. VIII, reuersos cum maioribus copiis Carthaginienses iterum memorabili prælio fudit. [sæpius victos;] Sed cum Stephanum Imperatoris sororium, claßis Præfectum, quod Barbarorum Ducem permisisset lembo elabi, custodum negligentia, acriter verbis atque etiam verberibus excepisset; [perduellionis accusatus captusq;.] ab hoc accusatus est, quod res nouas aduersus Imperatorem moliretur, & captiuus Constantinopolim abductus, inque carcerem detrusus. Stephano insulæ præfectura commissa, qui vniuersam mox incuria sua & ignauia perdidit, Messana excepta, quæ tantisper Imperio seruata. Obiit deinde Imperator X Decembris, Indict. X anno Christi ⅭⅠƆXLI. [amissa per alios insula,] Suffectus Stephani iam memorati filius Michaël Calæphatus: qui cum imperasset menses IV, dies V, Zoe Augusta die XXI Aprilis, Indict. X, an. ⅭⅠƆXLII ei oculos erui iußit, inq; monasterium retrudi. Eadem Patricium Georgium Maniacen, quem iam ante Michaël e custodia dimiserat, [denuo in Italiā cum potestate mittitur;] Magistri honore ornauit, cumque amplissima potestate in Italiam misit: vbi ille, quamquam non sat iustis instructus copiis, artibus tamen imperatoriis, vt cumque restituit rem.

[41] Sed cum Romanus Sclerus, quocum veteres illi inimicitiæ erant, ad maximas dignitates a Constantino Monomacho Imp. euectus, [sed per amulos depositus, rebellat,] Maniacæ & posseßionibus in Oriente multa damna intulisset, & thalamum violasset, effecissetq; vt potestas ei abrogaretur; hic furore percitus, corruptis Italicis militibus, Pardum protospatharium, cui tradere prouinciam iubebatur, interfecit, ipseq; sumpto diademate ac ceteris Imperij insignibus Imperator est ab exercitu salutatus: sed vbi missas contra se ab Imperatore copias profligasset, [& victor occumbit an. 1042,] inter festas omnium acclamationes, subito ex equo delapsus expirat, non extante vulneris auctore, quod in pectore lethale acceperat. Caput a ceruicibus recisum Constanstinopolim delatum, Indict. XI, sub exitum anni ⅭⅠƆXLII aut initium sequentis.

§ VI De tempore auecti relatique S. Agathæ corporis, Siculorum quorumdam refutata narratio.

[42] Hæc pluribus ex Cedreno aliisq; scriptoribus deducenda fuere, vt quo tempore vixerit Maniaces sanctæq; Virginis transtulerit corpus, constaret. Nam Siculi ad MichaëlisBalbi tempora referunt, qui Imperium XXV Decembris anno ⅠƆCCCXX inuasit, tenuitq; annis VIII, mensibus IX. Ita de Maniace Rocchus Pirrus to. 2 Notit. I Eccl. Catanen. Michaëlis Imperatoris vices, inquit, gerebat Georgius Maniaces: is vero ad Imperatoris gratiam promerendam, Catana, D. Agathæ & Syracusis D. Luciæ VV. & MM. corpora Byzantium transtulit, [non abstulit S. Agathæ corpus an 822,] donoque ea Imperatori est elargitus anno Sal. ⅠƆCCCXXII, iuxta plerosque nostrates. Iucundum vero donum Imperatori Iconoclastæ & Hagiomacho attulisset Georgius, sanctarum Virginum, quas abominabatur, exuuias.

[43] Thomas Fazellus quæ præterea de Maniace plane aliena a vero narrent Siculi, ita describit 2 dec. lib. 6 cap. 1. Fabulosa plane ac ridicula quædam opinio multis ante seculis continuata Siculos habuit; Georgium Maniacem Constantinopolitani Cæsaris in Sicilia Præfectum, per proditionem a fide abductum, [nec auctor fuit in adēdæ Saracenis Siciliæ,] insulam sibi occupasse, & in ea omnium primum Barones ac Comites creasse: cuius vt perfidiam Cæsar vlcisceretur, se mortuum mentitus, vxorem vt ad nouas nuptias Maniacem inuitaret, effinxerit. Vnde Maniaces, Imperij potius quam vxoris cupidine allectus, Constantinopolim concesserit; filium interim in Sicilia Præsidem hac instructum cautela relinquens, vt, si fraus subesset, Saracenis, qui sunt in Africa, insulam statim dederet. Atque ita Maniacem apud Constantinopolim captum proditionis pœnas luisse: filium vero, vt imperatum sibi fuerat, confestim ascitis magno numero ex Africa Sarracenis, Siciliæ imperium eis tradidisse. Hæc opinio adeo vulgata apud Siculos, in omnium animis ita alte radices egit, vt si quis eam conuellere conetur, Æthiopem prius dealbaturus sit, quam eos a sententia abducat: præsertim quod eam antiquissimis annalium monumentis & Capitulorum Regni auctoritate confirmatam habeant. Ita Fazellus, qui & plura affert ad eam confutandam fabulam.

[44] Constat sane ex Cedreno aliisq; scriptoribus, Euphemium quemdam, cum Virginem a tenera ætate Deo dicatam, e monasterio extraxisset, [sed Euphemius sub Michaële Balbo] atque ad se inuitam traduxisset, vt decretum in se ab Imperatore Balbo supplicium auerteret, conspiratione cum aliis turmarum ductoribus facta, Præfecto Siciliæ ad caussam cognoscendam aduentanti armata vi restitisse: dein mißis ad Ameram Africæ legatis, pollicitum, modo ab eo Imperator declararetur, omnem se ei Siciliam subiecturum. Venisse Ameram cum validis copiis, quibus instructum Euphemium Imperatoris Romani titulo insigniuit, eiusq; opera Siciliam omnem inuasit. Ac dedit quidem Euphemius breui suæ libidinis ac perduellionis pœnas; Sicilia vero in barbarorum ceßit potestatem, [an. 828.] anno Christi ⅠƆCCCXXVIII, Balbi penultimo,in tertium vsque seculum.

[45] Quam refutat Fazellus vulgi Siciliensis fabulam, eam quantum attinet ad Maniacæ rebellionem, ac sacrarum Reliquiarum exportationem, nulla quidem iniecta Sarracenorum mentione, sed multis tamen exaggeratam ineptiis, recitat Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 99. Quem quia multi temere sequuntur, operæ pretium est audire, ac breuiter refellere. Ita ergo habet: [male etiā fingitur Maniaces an. 1010 missus in Siciliam,] Translatio corporis S. Luciæ ad ciuitatem Venetiarum circa annum Domini ⅭⅠƆXL facta est. Nam dum Rogerius Constantinopolitanus Imperator circa annum Domini ⅭⅠƆX in Romania & Sicilia dominaretur, Maneiacem, Principem sibi dilectum & prudentem, Vicarium ad Siciliam misit: qui sagaciter Imperatori rebellans, Siciliam tyrannide occupauit. Quod Imperator audiens doluit, & de consilio Reginæ se ægrotantem & deinde mortuum simulauit: pauperem quoque defunctum capsa inclusum sui loco regaliter tumulari fecit: ipse vero biennio latuit; ita quod vere mortuus ab omnibus credebatur. Post duos annos Regina per solennes nuntios Maneiacem de suo coniugio requisiuit: qui assensum præbens, ordinatis nuptiis, solenniter Constantinopolim cum muneribus aduenit, & corpora SS. Agathæ & Luciæ secum de Sicilia asportauit. Qui dum Constantinopolim venisset, ab Imperatore de latibulis prodeunte interficitur, & regnum Siciliæ recuperatur, & corpora Virginum Constantinopoli honorifice reconduntur. Post hæc anno Domini ⅭⅠƆXL, [& capta a Latinis Constantinopoli receptum S. Agathæ corpus] dum Veneti cum Siculis Constantinopolim cepissent, corpora duarum Virginum auferentes, condixerunt ad inuicem, vt corpus S. Agathæ Siculi rehaberent, & corpus S. Luciæ Veneti ferrent secum; quod & factum est.

[46] Hæc Petrus. quem ita sequitur Maurolycus in Martyrologio XVIII Ianuarij; Item tralatio corporis B. Luciæ Virginis, ex Constantinopoli ad Venetam vrbem, anno salutis ⅭⅠƆXL. [anno 1040,] Capta enim Constantinopoli, ita Siculi cum Venetis conuenerant, vt ex duarum Virginum reliquiis, quas antea Michaëlus Imperator interfecto Maniacho, ex Sicilia Byzantium deuexerat, Agathæ corpus adepti, reliquum concederent. Eodem anno ⅭⅠƆXL translatum esse Constantinopoli Venetias S. Luciæ corpus scribunt Galesinius, Ferrarius, Canisius, Felicius. At non nisi eo anno, aut certe præcedenti, asportatum est Constantinopolim S. Agathæ corpus, & aliquæ fortaßis S. Luciæ reliquiæ.

[47] Sed Petri narrationem discutiamus. Primum Imperator Rogerius nullus siue in Occidente siue Oriente extitit; [eum post Orestem an. 1025 missum] nisi quod Fredericus II a quibusdam Rogerius appellatur: sed is ducentis post annis vixit. Imperabat anno ⅭⅠƆX ConstantinopoliBasilius Romani Iunioris F. Constantini Porphyrogeniti N. annum iam quintum & trigesimum: qui anno deinde ⅭⅠƆXXV, vt scribit Cedrenus, in Siciliam molitus expeditionem, Orestem quemdam de fidissimis suis eunuchis præmittit cum magnis copiis: ipse fato interceptus, subsequi non valuit. Nam mense Decembri, Indictione IX … subito correptus morbo decessit. Ast in Sicilia Orestes protospatharius, vt idem postea tradit Cedrenus, rei bellicæ imperitus, cum negotium inepte esset aggressus, Sarraceni capto tempore Romanos subito adorti, qui plerique luxuria cœliacum morbum contraxerant, haud exigua eos clade affecerunt. [& alium Ducem,] Quam vt resarciret Imperator, ex Græcia & Macedonia collectum egregium exercitum in Italiam misit: qui tamen ipse quoque nihil potuit præclarum efficere, [victos ambos, ille eo venerit.] ob Ducis inscitiam atque malitiam. Missus deinde Maniaces vt ante diximus.

[48] At si hic Græca fraude erat capiendus, quam parum politicum excogitatur consilium, vt se palam Imperator mortuum simulet, & quidem ad integrum biennium, ac scilicet per ceteras Imperij prouincias aliis Ducibus ad res nouandas quam maxime procliuibus ansam præbeat inuadendi dominatus?Postremo occupata a Latinis Constantinopoli fingitur reuectum in patriam sacrum pignus, [& capta sit Cōstantinopolis an. 1204, annis 78 prius relatæ Reliquiæ. Relationis historia, anniuersaria memoria.] idq; anno ⅭⅠƆXL. cum non nisi CLXIV post annis ea vrbe potiti sint Latini, Christi anno ⅭⅠƆCCIV. At medio fere interuallo, anno nimirum ⅭⅠƆCXXVI, cum Græcorum imperium regeret Ioannes Comnenus, qui & Caloioannes, sublatum clam Constantinopoli S. Agathæ corpus, & Catanam reuectum.

[49] Historiam Translationis & facta eo anno miracula scripsit Mauritius, cuius supra meminimus, secundus Catanensis post expulsos Sarracenos Episcopus. Eam a Petro Carrera editam e Sicilia accepimus, cuius partem antea Rocchus Pirrus to. 2 Notit. I Ecclesiæ Catanensis vulgarat. Inscripta est Martyrologiis Translationis illius memoria ad diem XVII Augusti a Francisco Maurolyco, Octauio Caietano, Ferrario. Quæ consequentibus aliquot annis euenere præterea miracula, [Miracula postea facta.] a Blandino monacho, plerorumque oculato teste, descripta, nuperq; edita, subiungemus.

[50] Multi deinceps ad venerandas S. Agathæ reliquias Catanam confluxere mortales. inter alios S. Siluester Trainensis, cuius Vita 2 Ianuarij nu. 2 ita habet: Peregrinandi cupidus, de Abbatis licentia, [Visitatæ Reliquiæ a S. Siluestro eremita:] v Id. Februarij (forte Nonis Februarij legendum) Catanam ad corpus B. Agathæ Virginis & Martyris venerandum venit. Qua in re illud mirandum, quod cum Catana a Troynopoli XL millibus passuum absit, quæ quis equo per diem æstiuo tempore vix confecerit, Siluester tamen pedester hiberno tempore Catanam profectus, ac precibus ad Virginis tumulum persolutis, domum eadem die reuersus est. Haud multum sane dubitamus, quin idem ille sit, qui infra in narratione Mauritij Ep. cap. 5 nu. 26 Abbas appellatur: venit hic certe vt ille Traina, pariq; celeritate.

[51] Corpus autem S. Agathæ, vti Sanctorius scribit grauis auctor, argentea inlusum capsula, quotannis in magna feriarum celebritate, [quomodo nunc recōditum caput? quales manus?] frequentissimoque piorum illuc decurrentium conuentu, oculis exponitur ad eliciundas lacrymas (…) & pietatem. Ostentantur & manus, carne adhuc fulgida, oblongæ & pulchræ, non dedecentes reliquam corporis speciem: simul & mammæ.

[52] Quæ corporis sacri species ac capitis fuerit ante CLI annos, cum id Iacobus Ramirez Ep. Catanensis intuitus est, memorat apud Rochum Pirrum in Notit. Eccl. Catan. Ioannes de Falco Netinus Ordinis Prædicatorum, his verbis: [quale an. 1501 caput, cum id ab Ep. visitatum,] Die XVIII Aprilis, IV Indict. ⅭⅠƆ ⅠƆI, die Lunæ, hora secunda noctis, Reuerendissimus Iacobus Raymeres de Gosman Catanensis Episcopus, vna cum Magnifico Aluaro de Paternione, tamquam Patricio… fuit in custodia beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ: dictusque noster Episcopus volens videre caput dictæ Virginis, fecit aperire quoddam catarractum in capite dictæ Virginis, & sic extraxerunt caput ibi positum; & inuenerunt caput purum & immaculatum. Capilli nonnulli ad colorem auellanæ, oculi eius erant clausi, aures desiccatæ, os eius parum apertum, dentes albissimi, pellis faciei impassulata seu desiccata, nasus erat sanus & venustissimus: & coopertum erat caput quodam velo serico albissimo, sano & nouo. O mira res! quod iam sunt plures anni, quod non est memoria hominum, quod tale caput apertum numquam fuit a tempore Reuerendiss. Ioannis Pixitelli Ep. Catanensis; quod iam anni sunt adhuc LX vel circa. [& corpus reliquum.] Et sic postea viderunt intus corpus eius, & viscera atque interiora arida & quasi impassulata, odorantia omni mirabili odoramento, & refragrantia Diuino odore. Sic omnes ibi stantes osculati sunt caput, & reposuerunt ad suum locum: & admirati omnes recesserunt deuote, & plenis lacrymarum oculis &c. Ioannis Pixitelli mentio infra fiet, cum de Ætnæis ignibus agetur. Characteres hic expreßi apte inuicem congruunt: An. ⅭⅠƆ ⅠƆ littera Dominicali C, Indict. IV, Pascha XI Aprilis fuit: itaq; hæc Reliquiarum visitatio facta est postridie Dominicæ in Albis.

[53] Inueges par. 2 pag. 228 scribit, manum S. Agathæ ac pedem discoopertum exponi populorum venerationi. [Manus & Pes seorsim spectātur.] Ideo fortaßis in Bartholomæi Petraccij carminibus supra citatis peculiare legitur in Manum S. Agathæ epigramma, aliudq; in Pedem.

HISTORIA TRANSLATIONIS CORPORIS S. AGATHÆ V. M.
Constantinopoli Catanam,
auctore Mauritio Ep. Catanen.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

BHL Number: 0139

Avctore Mavritio Ep.

Absolutio Domini Mauritij Catanensium Præsulis.

Mauritius Diuina protegente gratia Cataniensium Præsul cum omnibus a suis cœnobitis, omnibus Episcopis, Abbatibus; monachis; Clericis, militibus, viris ac mulieribus, in Christo pie viuentibus salutem.

[Mauritius Ep. omnes inuitat ad visendum corpus S. Agathæ,] Gaudium, quod in præsenti nobis euenit tempore, vobis celare nolentes, his litteris patefacimus, quatenus vna nobiscum corda vestra lætentur. Igitur sciat Dilectio vestra, Fratres carissimi, corpus beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ ad proprios deductum esse b alumnos, vnde ex parte omnipotentis Dei Patris & Filij & Spiritus sancti, vice B. Petri Apostoli, cui a Domino ligandi atque soluendi collata est potestas, [concessis indulgentiis,] de omnibus peccatis, quæ confessi fuerint, venientes ad suum sacratissimum corpus recto corde adorandum, tertiam partem dimittimus. Et si forte incepto itinere quis morte præueniente obierit, & confessus peccata sua fuerit, omnia dimittimus ei, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

In nomine Domini nostri Iesu Christi, Amen.

[Annotata]

a Ita Ansgerius, Mauritij decessor, in Abbatem & Episcopum electus dicitur in Priuilegio quodam Rogerij Comitis apud Rocchum Pirrum: Ab initio enim, inquit idem Pirrus, sub disciplina regulari Ordinis S. Benedicti constituta est Catanensis Ecclesia, in qua ad nostra fere tempora perdurauit.

b Inde conficiunt Catanenses, S. Agatham apud se genitam alitamue.

Incipit Epistola Mauritij Cataniensis Episcopi de Translatione S. Agathæ Virginis.

[1] Mauritius, nomine, non merito, Cataniensis Episcopus, vniuersis eius prouisioni commissis filiis, & Fratribus omnibus intra Siciliam sub Christianæ legis professione salutem.

Diuinorum eloquiorum promulgata sanctione didicimus, quoniam sacramentum Regis abscondere bonum est, opera autem Dei reuelare honorificum est. [Tob. 12. 7] Et id circo, Dilectissimi, pro humanæ mentis ignauia remanere nullatenus debet occultum, quod gratuita pietate sui, pro omnium salute communi, vult Dominus omnipotens fieri manifestum: Ipse quippe in sua natura immutabilis persistendo, mutabilitates humani generis, quod deceptione diabolica variis semper atque multimodis vitiorum iaculis vulneratur, sanare, & in bono solidare procurat. Et nunc sanctæ Scripturæ dulcibus eloquiis admonendo, nunc minarum suarum asperitatibus deterrendo, nunc Sanctorum suorum exemplis & miraculis demulcendo, & sic ad æternam vitam prædestinatos informans, de malis bonos efficit, & de collatis sibi beneficiis ad se laudandum & glorificandum promptiores reddit. [Gratias agedas esse pro recuperato S. Agathæ corpore.] Igitur & nos pro inæstimabili beneficio nuper nobis, non nostris meritis, sed sua bonitate, collato, illi deuotas gratiarum rependimus actiones, & vt vos congaudendo nobiscum eadem faciatis, vestras præsentibus nostræ pusillitatis apicibus pulsamus aures. Reddidit enim nobis Agathæ beatissimæ Virginis & Martyris corpus sanctissimum, totius Siciliæ pignus & amabile patrocinium. Quo autem ordine, quibusue ministris actitatum, quantisque miraculorum indiciis declaratum, cunctis scire volentibus in huius scripti pagina declaramus, breuitati studentes, & verborum ambages penitus deuitantes. Quapropter studiosos quosque lectores, [Excusatio styli simplicis:] qui hunc qualemcumque dictatum legere dedignati non fuerint, dulciter admonemus, ne in nobis linguæ nitorem, vel verborum ornatus inquirant, sed simpliciter & veraciter edita simplici & veraci mente suscipiant, scientes procul dubio Deum non philosophica disertitudine, sed in simplicitate & veritate semper esse quærendum.

CAPVT I
S. Agathæ corpus Constantinopolim auectū, inde in Italiam reuectū nō sine miraculis.

[2] Sicut in antiquorum libris authenticis inuenitur, a Decio persecutionem Christicolis ingerente, beatissima Virgo & Martyr Agatha martyrio coronata est in prouincia Siciliæ, apud vrbem Cataniam, sub Quintiano Proconsule, ibique sepulta longo quieuit b tempore, Domino per eam miraculorum insignia faciente. Verum post multa annorum curricula populus Christianus, suis peccatis promerentibus, [Siciliam a Saracenis occupatā] iustitia Diuina castigante, in vindictam traditus est manibus Barbarorum. Qui diruentes ecclesias & ciuitates, totam circumquaque prouinciam suo dominio subdiderunt seruiliter. Quam stragem fidelium Constantinopolitanus audiens c Imperator, Exarchum, quem in bellicis rebus habebat expertissimum, vocabulo Maniacum, cum armata manu in Siciliam destinauit, [recuperat Maniacus, & S. Agathæ reliquias trāsfert Constantinopolim.] qui in breui totam peragrans insulam, eam ferro incendioque perdomitam in ditionem accepit. Qui Maniacus corpus Deo dilectæ Virginis Agathæ cum multis aliorum Sanctorum corporibus Constantinopolim, quæ prius fuerat vocata Byzantium, delegauit, credens Orientis Imperium, iam iamque casurum, per eorum preces & merita posse in robur pristinum releuari. Sic igitur translatum est corpus beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ de Cataniensi ciuitate Byzantium, ibique decenter a quibusdam loci incolis est conditum, & deuotissime veneratum.

[3] Volente autem Domino, cuius vniuersa reguntur imperio, relatum est tali modo. Anno Incarnationis eius millesimo centesimo vigesimo sexto, Indictione quarta, Apostolicæ Sedi præsidente post Calixtum d Honorio, duo quidam Latini apud vrbem Constantinopolim mansitabant, [ipsa an. 1126 Gisliberto apparens,] quorum vnus Gislebertus, alter vero e Goselinus vocabatur, prior quidem genere Gallus, sequens autem Calabricus. Cui videlicet Gisleberto, qui in aula Regis militari fungebatur officio, sicut ipse præsentibus nobis asseruit, per nocturnam visionem se beatissima Virgo & Martyr Agatha semel & iterum atque tertio repræsentans præcepit, [iubet sereferri Catanam:] vt se ab ecclesia, in qua iacebat, latenter ablatam, Cataniam, vbi pro Christo fuerat coronata martyrio, reportaret. Quæ visio, quoniam nonnullis videtur incredibilis, a nobis non debuit humanæ rationis libramine discuti, sed Dei cuncta scientis iudicio reseruari. Hoc tamen veraciter affirmare possumus, quia nisi Deus voluisset, ad nos Virgo beatissima non rediisset. Ceterum nos legem sequentes historiæ, reliqua prosequamur ex ordine.

[4] Gislebertus ergo, solus tam magnos ausus inchoare formidans, [is cum Goselino reliquias tollit] socium sibi fide constrictum Goselinum accersens, quieto tempore noctis vna cum illo scala supposita, in qua iacebat corpus Virginis, ecclesiam introiuit, illudque reperientes f furto laudabili rapuerunt, & in cophino rosis odoriferis hinc indeque referto venerabiliter collocarunt. Protinusque ad domum Goselini, cum thesauro sibi diuinitus attributo, gressu concito repedantes, [& caute obtegit,] caput Virginis venerandum in duabus scutellis, quanta potuerunt honorificentia, condiderunt. Artus vero reliquos, ne quouis indicio possent detegi, in duabus pharetris, quas vulgo g Turcasias nominant, attulerunt.

[5] Interea tantæ rei statim circumquaque fama discurrens, populari motu ad aures vsque h Principis peruolauit, dicens euenisse sibi & ipsius imperio triste præsagium, [ac per custodias Imperatoris elapsus] Agathæ scilicet corpus amissum. Nec moram patitur missis vbique cursoribus, per totam ciuitatem, perque vicini maris littora regia proponuntur edicta, ne quis ab Vrbe non interrogatus abscederet. Sed quid valet humana custodia contra Diuinæ dispositionis industriam? Non est, ait sapientissimus Salomon, sapientia, non consilium contra Dominum. [Prou 21. 30] Nam prædicti viri nullo se molestante, vel istius facti ab eis sciscitante negotium, ab vrbe regia, Domino protegente, progressi, [Smyrnam appellit:] portum maris adeunt, ibique consensa naui, vento prosequente secundo, veloci i remigio Smyrnam vsque perueniunt.

[6] Quo in loco diebus quatuor commanentes, & Turcasias, [ibi socium terræmotu turbatum animat,] vbi sanctas occultauerunt Reliquias, aptius componere disponentes, graui terræmotu sunt repente perterriti, & repentino terrore turbati. Gislibertus autem, Goselino sapientior atque fidentior, socium suum, ne trepidaret, multiplici consolatione confortans, aiebat Diuinam illis adesse præsentiam, nulloque prorsus euentu se debere terreri, aut a cœpto desistere, quos talis tantique potentatus Domina sui comitatus præsidio roboraret. Extemplo k facta dictis æquantes, ratem inde Corinthum nauigare volentes facta pactione conscendunt, [& Corinthum nauigat:] & maria pacata pro voto sulcantes, ad optatum prædictæ ciuitatis portum, Domino prosperante, perueniunt. Sic nil obfuit terreni Regis vetitum, cui cælestis Imperatoris virtus obstat; nullum potens defuit auxilium.

Quis tua, Christe Deus, referat magnalia digne,
Immeritis famulis quæ grato numine confers?
Quæ tibi lingua, vel ingenium, quis denique sensus
Condignas poterit vel ad horam reddere grates?
Lingua silet, pauet ingenium, sensus stupet omnis,
Dum tua mira loqui cupiunt, & dona fateri.

[7] Igitur Corinthum peruenientes, vt diximus, ibidem plus necessitate, quam voluntate quatriduo substiterunt, optantes inuenire nauigium, quo vehente possent in Siciliam deuenire. Sed cum desiderio deesset effectus, post diurni temporis fatigationes nocturno sopore depressis, vt postmodum retulit, [monitus a Sancta in somnis,] Gisliberto nominato superius imago beatissimæ Virginis admirandæ venustatis, crinibus dissolutis, apparuit, & plurimum de ipsius tarditate conquesta, vt cum socio se comitante nauigaret, admonuit: simulque per visum nauem ostendit, quæ iam anchoram leuans cursum dirigere properabat. Qui statim euigilans, indeque nociua morositate contempta festinans, iuxta illud,

Tolle moras, semper nocuit differre paratis; [noctu soluit]

peruenit ad portum, vbi per omnia suæ voluntatis & diutinæ præoptationis compos effectus, naulica consuetudine distributa, nauem subiit, nulloque vel sibi vel nautis, interuentu Virginis, obstante periculo, [venitq; Methonen:] vna cum Goselino laboris & consilij socio, l Methonæ littori applicuit.

[8] Inde quibusdam negotiatoribus sociati, feliciter Adriaticum mare transmeantes, Altissimi volente consilio, Tarentum salui perueniunt ad littus: [inde Tarentum;] in quo descendentes ciuitatem adeunt Tarentinam, ibique celebrata Missa super Virginis gloriosæ Reliquias, [vbi mamillam Sanctæ casu relinquunt:] ac sumpto cibo, pristinum redeunt ad littus, vbi clam depositis artubus a pharetris, caussa melioris repositionis, factum est Diuino miraculo, quod reponentes gloriosas Reliquias Virginis gloriosæ, gloriosam, credentes ipsam iam reposuisse, extra dimiserunt mamillam, vbi fons quidam aderat. Ad quem fæmina quædam vidua, fama laudabilis, morum honestate venusta, caussa abluendi pannos, cum quadam filia sua paruula, quam adhuc lacte nutriebat, aduenit: quæ lotis pannis somno soporata fortiter obdormiuit. Puella autem, [ex ea lac sugit infantula:] naturali instinctu appetens refocillari, materna quærebat vbera, vt lac sugeret, vt consueuerat, eundoque manibus pedibusque hinc inde discurrens, ad gloriosam mamillam miraculo Diuino peruenit, quam in ore ponens illam sugere cœpit, a qua lac miræ dulcedinis emanabat.

[9] Igitur puella tam maxima delectatione sugente, apparuit matri Virgo gloriosa, dicens: Surge, & vade, quia filia tua meam tenet in ore mamillam. [cuius mater, a Sancta admonita, Episcoporem aperit:] Quæ consurgens venit ad filiam, viditque illam mamillam, sicut in somnis viderat, in ore tenentem. Ea ibi relicta, ad ciuitatis Episcopum festinanter cucurrit, & per ordinem omnia explicauit. Quo comperto ab eodem, conuocato vniuerso ciuitatis Clero, & populo in vnum coadunato, venerunt processionaliter ad locum, vbi iam puella relicta fuerat. Omnes insimul aduenerunt, mamillam volentes extorquere prȩdictam ab ore puellæ, sed nec blanditiis, nec vi extorquere valuerunt. Tunc præcepit Episcopus, [eripi sibi eam mamillam nō sinit infātula.] quod omnes Sacerdotes confiterentur cum deuotione & reuerentia, & quilibet per se deberet accedere ad puellam, forte inter eos esset aliquis fama & vita laudabilis, cui prædicta mamilla diuinitus condonetur. Quo etiam peracto, prædictam mamillam nec sic aliquo pacto habere potuerunt.

[10] Tunc Sacerdos quidam bonæ vitæ, morumque honestate compositus, dicit Episcopo: Fiat processio in ecclesiam m S. Cataldi. Tunc præcipiente Episcopo facta est dicta processio. Dum cantarent Letanias, [postea in processione Sacerdoti vltro tradit,] & deuenirent ad beatam Virginem Agatham, cantantes, S. AGATHA ORA PRO NOBIS, puella, quam Sacerdos gestabat in vlnis, mamillam in ipsius Sacerdotis sinum ab ore proiecit, tenensque ipsam Sacerdos, eam Episcopo reuerenter consignauit, & sic perceperunt illam fuisse mamillam gloriosæ Virginis Agathæ. Tunc Sacerdos ille, Episcopo concedente, de domo sua ecclesiam in honorem Virginis Agathæ construi fecit, [qui domū suam Sanctæ consecrat.] ibique seruiens sub habitu monachali sanctissime suam vitam finiuit.

[Annotata]

a Diximus supra in Latinis Actis qu. 1 nu. 1 annot c. Decio ter Consule coronatam martyrio S. Agatham, anno Chr. 251.

b Anni fluxerunt a martyrio S. Agathæ ad irruptionem Saracenorum 577, id est, ab anno 251 ad 828. Sed non nisi 212 post annis translatum est Constantinopolim illius corpus: licet Reliquiæ eius aliquæ antea essent & in Italiam translatæ, & Constantinopolim quoque, vnde eas Capuam deportauit S. Germanus Ep. vt antea dictum.

c Hic fuit Michaël IV, siue Paphlago, vt ante dictum, Zoës filiæ Constantini VIII. maritus, perq; eam adeptus Imperium. Antea tamen, vt supra ex Cedreno retulimus, Basilius Imp. eiusdem Zoës Augustæ patruus, bellum aduersus Saracenos Siculos parauerat, præmiseratq; Orestem protospatharium. Fors & alij eiusmodi expeditionem meditati; primus per Maniacem perfecit Michaël.

d Callisto 2 successit Honorus 2 an. 1124 28 Decemb. mortuusq; est 14 Febr. 1130.

e Pirrus Goselmum vocat.

f Idem. facto.

g Idem Tharcassios, & postea Tarchasios.

h Caloioannis, siue Ioannis Comneni Imp.

i Pirrus, nauigio Arminiam vsque per.

k Pir. facta die, æquantes tatem, inde &c.

l Methone vrbs Peloponnesi, de qua 31 Ianu. ad Vitam S. Athanasij Ep. & alibi egimus.

m S. Caraldus Episcopus & Patronus Tarentinus colitur 8 Martij, teste Ferrario.

CAPVT II
S. Agathæ corpus Catanam relatum. facta eo die miracula.

[11] Hæc iamque narrauimus, vt immensa miracula, quibus summa Clementia suam Virginem honorauit, liquerent. Ad historiæ igitur seriem redeamus. Repositis itaque artubus in pharetris Virginis gloriosæ, ab inde dicti Gislibertus & Goselinus nauigio recedentes, breui peruenerunt in Siciliam. a Sed priusquam cetera prosequamur, [Gislibertus ceteras reliquias Messanam defert;] de situ loci quædam maiorum relatione dicamus. Sicilia a Siculo Herculis filio nuncupata, vna prouinciarum Italiæ fore perscribitur, a qua parui admodum freti, sed periculoso seiuncta dissidio, tribus promontoriis dextra læuaque protenditur, Peloro, Pachyno, atque Lilybæo. Fretum illud, quo ab Italia disseparatur, vt diximus, Charybdin & Scyllam habet, quæ fabulose dicitur succincta canibus, & nauigantium delatrare naufragia. Huic adiacet Messana, ciuitas insignis ædificio, rebus opulentissima, quæ locorum dignitate merito totius prouinciæ caput extat. Ad hanc prædicti viri Reliquiarum beatissimæ Virginis Agathæ portitores nauigatione peracta venerunt, & in ea iam securi manentes pausauerunt per triduum.

[12] Gislibertus autem, quod mente captabat, implere desiderans, salubri percepto consilio, Messanæ socium, nihil de eius legalitate diffidens, cum corpore Deo dicatæ Virginis in quadam domo reliquit, [iisq; socio cōmendatis.] & ad Cataniam propere veniebat. Ego autem Mauritius, qui eiusdem vrbis pontificatu fungor immeritus, tunc temporis in quodam castro Ecclesiæ nostræ, quod b Iacium dicitur, [ad Ep. Catanensem excurrit:] commanebam; cum idem vir illuc adueniens, ad me se velle secretum loqui professus est: præmissoque salutationis alloquio, remotis omnibus, solus cum solo locutus, postquam perpendit me toto nisu, totoque mentis affectu, beatissimi corporis affectare Reliquias, & illius Euangelici negotiatoris exemplo, qui pretiosam margaritam inueniens, eam venditis omnibus comparauit; omnia mihi commissa pro loco & tempore pro tanto thesauro dare paratissimo c seriatim gesta detexit. [Matth. 13. 46.] Et, vt secum duos de Fratribus nostris, ad sanctarum Reliquiarum subuectionem, mandare studerem, deuotus expetiit.

[13] Ratus igitur non incogruum fore, quod dixerat, duos monachos reuerentissimos Holdomanum & Lucam, quos tanti negotij fideliter exequendi censebam idoneos, cum eo Messanam destinaui quantocyus, [qui per duos monachos Iacium allatas] vt tantum thesaurum, nobis Diuina largitate donatum, honore cum debito deportarent. Qui iussa non segniter adimplentes, sub omni celeritate corpus detulere sanctissimum: quod ego lætabundus aspectu præ omnibus, qui mecum aderant, solotenus aduolutus, Deum suppliciter adoraui. [veneratur:] Deinde Reliquias de Turcasis reuerenter extraxi, & statim mira odoris suauitas emanauit, vt d iuxta illud Euangelicum, tota domus nectare gratissimo repleretur. Quibus in noua capsa, tantæ rei condigna, diligenti cura in eodem castro repositis, lætus Cataniam properaui, & cunctis e Fratribus in vnum astitis, quod gestum fuerat, intimaui. Qui Deum totius bonitatis auctorem collaudantes, mecum communi decreuere statuto, eidem Dominæ nostræ humiliter pariter & lætanter occurrere, & in vrbem, vbi palmam martyrij simul & virginitatis, hoste superato, promeruit, cum hymnis & laudibus illam reportare.

[14] Die igitur constituto, videlicet decimosexto Kalendas Septembris, eam quidam Fratres nostri a castro, quod diximus, honorifice detulerunt. [dein Catanā translatæ 17 Aug.] Nos vero illi occurrimus, humilitatis indicium solenni gaudio salubriter admiscentes, nudis pedibus, & in albis vestibus procedentes. Ad hoc vero insolitum & prorsus insigne spectaculum, magna sexus vtriusque, diuersæ conditionis & ætatis & fidei facta est concursio populorum, ita vt nos eundo & redeundo præpedirent, & se constipatione sui quam plurimum angustarent: vbi quædam res accidit omnino relatu dignissima, & ad laudem beatissimæ Virginis prædicanda. A prædicto castro vsque Cataniam triginta octo stadiorum saxosi itineris spatio, f duo pueruli cereos accensos ante sancti corporis portauere Reliquias, [cereis quos pueruli gestabant per 38 stadia, non extinctis.] qui neque ventorum flatu, neque g puerulis, vt assolet, insolentia leuitatis lumen amisere, sed semper clarissimum seruauere. Tali igitur dignitate, tantoque triumpho, ad suæ ciuitatis, quam sibi Deus omnipotens perpetuo priuilegij iure contulit, voluit remeare basilicam, vbi quo decuit loco posita, miraculis ingentibus, quātæ sit apud Christum virtutis & gloriæ, circumquaque demonstrat.

[15] h Eadem autem die iam ad vesperum inclinata, quædam iuuencula, vt ferebatur, a natiuitate cæca, [ad sanctas reliquias sanata cæca & debilis,] manu simul & pede debilitata, ante sanctum corpus medelam quæsitura fideliter adorauit, quæ, nobis & multis aliis spectantibus, visum recepit, & vtriusque membri sospitatem, Virginis interuentu, promeruit.

[16] Alia quoque mulier, genere Consentina, a multo iam tranfacto tempore crudeli dæmonio vexabatur, quæ ante beatum corpus adueniens, [energumena,] quam immani hospiti suum teneretur hospitium, sibilis & vlulatibus testabatur. Affuit & huic Virgo dilectissima, quæ & dæmonium effugauit, & illam pristinæ sanitati restituit: quam dum circumstantes sanam, sibique signum viuificæ Crucis memoriter imprimentem aduerterent, itemque Deo laudum modulamina resonarent, Fratres cubilibus quiescentes, vocum sonoritate protinus excitati surrexerunt, & populo sociati, TE DEUM LAVDAMVS, signis concrepantibus, cantare cœperunt.

[17] Adhuc autem istius miraculi per ora cantantium concrepante tripudio, quædam rebus paupercula, fide ditissima, suum filium a natiuitate mutum Agathæ Virgini beatissimæ fletibus præsentauit & precibus. [mutus,] Cui beata Virgo nouum loquendi officium hactenus inusitatum contulit, & matrem de filij sanitate lætificans, a luctu diuturno sedauit. His visis magis ac magis clamor attollitur populorum, Deum laudantium, eiusque nomen benedicentium.

[18] Non tamen Virgo sacratissima a pietate cœpta cessauit: nam quædam puella lumine priuata quinquennio, clamare cœpit: Gratias ago Deo, quoniam luminibus orbata fui, & modo clarissime video. Patrato igitur tot & talium miraculorum insigni præconio, Fratres Matutinorum vigilias consuetudinaliter celebrarunt, & sic cum ingenti gaudio ad sua strata reuersi sunt.

[Annotata]

a Pirrus immediate subdit, omissa Siciliæ descriptione: & Messanam applicauerunt, ciuitatem insignem ædificio.

b Pir. Iatium.

c Idem, statim festa.

d Idem tria hæc verba omittit. Videtur auctor alludere ad illud Ioan. 12. 3. Et domus impleta est ex odore vnguenti.

e Pirrus: filiabus in vnum ascitis; mendose, vt patet ex sequentibus, vbi dicuntur Fratres nostri, Clerici scilicet vel monachi Catanenses, corpus Sanctæ detulisse.

f Pir. dum populi.

g Malim, puerilis. Pirrus habet: neque periculis (vt assolet) insolentiæ leuitatis.

h Sequentia apud Pirrum desunt.

CAPVT III
Concursus ad S. Agathæ corpus. quidam in itinere defensi, sanati.

[19] Nobis autem alia, quæ per eam sunt perpetrata, miracula ordinatim narrare volentibus, ne quis inde dubitet, Dominum veritatis amatorem, testem iudicemque proponimus, [Auctor protestatur se fideliter hæc referre.] cuius protestatu credat nos nil a tramite veritatis extraneum more laudantium dicere, sed ne prolixitas fastidium generet, plurima præterire. Quid enim hoc facto videtur iniquius, quam laudem illorum, qui veritati fide semper & operibus placuerunt, mendaciorum fucis quibuslibet colorare? Illi enim, si mendaciis obtegi, dum viuerent, voluissent, ad veritatis consortium post mortem nullatenus peruenissent. Sed absit hoc a fidelium mentibus, qui credunt se etiam de otiosis verbis rationem in die futuri examinis reddituros, aliquid stulta temeritate confictum quasi ad Sanctorum prædicare prȩconium. Hæc igitur necessario prælibantes eumdem Dominum nostræ intentionis adesse præuium inuocemus, & sola futuræ remunerationis mercede contenti, floccipendentes verborum elegantiam, cetera quæ restant plebeio famine proferamus.

[20] Matrona quædam Syracusani Præsulis Dapiferi copulata connubio, olim a dæmone vel sæuo possessa, ad Amicam Dei venit, [energumena liberata.] vt ab infestatione inimici eius, mereretur ipsius orationibus liberari: nec tamen est sua petitione frustrata; nam & a dæmonis inuasione liberata est, & Dominici corporis communione percepta, nobis, &, qui aderant, vniuersis palam signa suæ saluationis ostendit. Vir autem suus saluti ipsius congratulans, sibi per Virginem bonitatis concessæ non immemor, ad illam vna cum coniuge gratias reddere venit, munus obtulit, & ad propria Deum benedicendo remeauit.

[21]

Huius fama bonitatis
      Mox per vrbes euolans
      Perstrepensque, tam longinquos
      Quam propinquos aduocat;
Monens omnes, se debere
      Dei Sanctam visere,
      Et quod illis opus esset,
      Ab eadem quærere:
Ægris plane persuadens
      Sospitatem petere,
      Sanis vero delictorum
      Veniam deposcere.
Qui sopitæ tarditatis [magnus fit ad sacras reliquias concursus:]
      Hac in caussa nescij,
      Et peccati sese multum
      Prægrauantis conscij,
Aulam sanctæ pari voto
      Frequentabant Virginis,
      Et dimitti sibi noxam
      Flagitabant criminis.
Quibus aures inclinabat
      Virgo sacratissima,
      Et iuuabat illos ope
      Misericordissima,
Hos ab omni corporali
      Curans ægritudine,
      Soluens illos a nodoso
      Sathanæ ligamine.

[22] Nec multo post eadem Virgo Domina nostra, pro nostra pace sollicita, quemdam de istius terræ Magnatibus, diuitiis & summa nobilitate conspicuum, vocabulo Henricum, nocte per somnum visitauit, [eo venit quidā bis a Sancta monitus,] dulci voce compellans, vt ad se visitandam quam citius pergeret. Qui protinus excitatus, dum hæsitans residet in lectulo, nec coniugi sciscitanti, quid hoc esset, indicare voluit, sed somni pondere prægrauatus rursus quieti membra dedit. Cui sancta Virgo hæc eadem persuadens apparuit. Mox ille, vir sagacis ingenij, Dei voluntatem intelligens, vxori quid vidisset aperuit, & ad ecclesiā Virginis venit. [& reconciliatur Clero Catanensi:] Qui votorum suorum debita soluens, Fratribus Cataniensibus, quos olim pro quibusdam caussis habebat exosos, amicus effectus est: & sic cum magno quæstu lucrorum spiritualium ad propriam remeauit domum. Vtinam domum illam infestantibus taliter eueniret, & fortassis eueniet; nam iuxta illud Poëticum,

Grata superueniet, quæ non sperabitur, hora.

[23] Ad edomandam autem illorum vecordiam, qui contra Sanctos ora impudenter aperiunt, rememoratu digna recitare volumus, vt quicumque ea audierint, pertimescant, & Sanctis, quos omnipotens Deus honorat, condignum honorem exhibeant. Mulier quædam in ciuitate Messanensium commanebat, in cuius domo beatissimæ Virginis Agathæ, quos supra recoluimus, portitores, hospitium quoddam acceperant. Cui cum vicini familiariter dicerent: Eia, [blasphema fit surda,] ne pigriteris ad domum beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ properare, vt sicut ipsa tuam domum dignata est introire, sic pro te dignetur Diuinam clementiam implorare; fæmina perflata superbia, non se, ait, abire. Sed vocem temerariam grauis est illico subsecuta vindicta: nam auris ipsius, quæ saluberrimis monitis obsecundare despexerat, magno cruciata dolore, iustissima damnata est surditate. Et quia durum est contra stimulum calcitrare, venit necessitate cogente Cataniam, & coram Virgine piissima suam cum lacrymis cœpit profiteri culpam, [Catanæ sanatur:] cuius precibus Virgo clementissima annuit, & dolore sanatæ pristinum audiendi sensum reddidit.

Tunc clamans mulier, Grates tibi Virgo beata
Semper, ait, referam, quæ verbere cæsa salubri
Persensi celerem te compatiente medelam.
Mecum proclament omnes tua mira videntes:
In te laudetur Deus, in te glorificetur.

Postea ad domum suam sic castigata ingreditur, Dei, qui percutit & medetur, cunctis referendo magnalia.

[24] Sequenti autem tempore aliud per Virginem beatissimam factum est, Domino cooperante, miraculum. Quidam carpentarius, Michaël nomine, per biennium fuerat paralysi dissolutus, intantum vt absque alterius adiumento se subleuare non posset. [paralyticus in ipso itinere curatur;] Qui famam audiens miraculorum per sanctæ Reliquias Virginis patratorum, asello sedens, quæsiturus opem, iam supra nominatam veniebat ad vrbem. Appropians autem illi fluuio, qui duobus milliaribus distat ab vrbe, a commeantibus expetiuit, vt se ab illo, quo portabatur animali, deponerent. Quem dum deposuissent, membrorum tumentium & dissolutorum (mirabile dictu) solidata, nullo adminiculante, fluuium transmeauit, & propriis pedibus ambulando Cataniam vsque peruenit. Omnibusque, Deo & eius famulæ referendo gratias, se repræsentans, suæ curationis euentum fideliter continuauit, multisque contestantibus claruit, illum & tanto temporis spatio mala valetudine laborasse, & sospitatem integerrimam per S. Agatham, modo quo dictum est, meruisse. Ob hoc iterū Cleri gaudimonio populique iubilantis, signa tinniunt.

Et cuncti Domino laudum modulamina soluunt,
Quamuis si centum linguæ essent, oraque centum,
Centum voxque sonos pariter dein redderet vna,
Eius signorum non posset dicere mira.

Quis enim enumeret multitudinem debilium diuersa infirmitate laborantium, [multiq; alij ægri:] quorum plurimi Domino præstante sanantur; alij vero, ipsius occulto iudicio, semper tamen iusto, in suis languoribus dimittuntur? Non enim humanum est inquirere cur istis sanitas, & cur illis insanabilis detur infirmitas: beatus est autem, qui corripitur a Domino.

[25] Duobus vero modis a sacra Scriptura scimus praue agentes a Domino iustissime flagellari, id est, vt aut ipsi cessent peccare pœnarum timore contriti, aut alij similia perpetrare formident, illorum exemplo commoniti. Cuius rei gratia, cuiusdam lenonis nequitiam, &, qua multatus est, celerrimam vltionem præterire silentio non debemus, vt sui consimiles audiant, & eius timore imitatores fieri pertimescant: nam iuxta illud Salomonis, qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem deprauat vias suas, manifestus errat. [Prou. 10. 9] [eo tendēti mulieri vim intētans, fit mutus.] Inter innumerabilem hominum multitudinem, qui vndique ad corpus beatissimæ Virginis confluebant, accidit, vt quædam muliercula orationis caussa veniret, quæ dum paullulum ad requisita naturȩ de via secederet, & eius socij aliquantulum præterirent, leno quidam adueniens, vt illi misceretur in crimine, libidinosis affatibus suadebat. Mulier autem trepidans, & tam nefarium opus pertinaciter metuens, Absit, ait, frater, absit; non me tali facinore polluam; quoniam ad domum sanctæ Virginis Agathæ Dominæ nostræ properare volo, & idcirco illam tam nequiter offendere nequeo. Tu quoque talem pestem diabolicæ persuasionis a te abiice, ne Virginis sanctissimæ iram incurras, & protinus mala morte depereas. Leno vero omnino surdus ad ista mulieri vim inferre tentabat: cui reluctanti & contradicenti pro viribus affuit illa, cuius tendebat ad aulam, quæ suam vernulam virtute mirifica liberauit, & illum terribiliter coërcens officio loquendi priuauit. Quod ne alicui videatur incredulum, quamplures fidelissimi testes adsunt, qui hæc suis oculis se vidisse veraciter asseuerant. Nos autem ad coërcendos luxuriosos & lubricos hoc prodigium formidabile memorantes, ad ea, quæ dicere cœpimus, redeamus.

CAPVT IV
Ægri & energumeni a S. Agatha sanati.

[26] Nonnumquam omnipotens Deus, cuius iudicia abyssus multa, mirabili dispositione sui quosdam famulorum suorum infirmari permittit ad tempus, vt si quid in eis superfluum fuerit, doloris angustia resecetur, vt eo deuotius seruiant, quo illi paternis verberibus castigati mundius appropinquent. Sicut enim vas electionis beatus inquit Apostolus, quem diligit Dominus, corrigit & castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. [Heb. 12. 6] Ideo iustus in pœnis gaudere debet, & impius in suis prosperitatibus formidare. In hac vita multotiens parcit Deus impiis, & non parcit electis. In futura autem vita perpetualiter parcit iustis, & numquam parcet iniquis. Valde itaque necessarium est, iustum in hoc mundo verberibus Domini castigari, ne de benefactis suis inaniter extollatur, & mercedis æternæ fructum amittat. Quod melius ostendemus, si cuiusdam Fratris repentinam percussionem, & citissimam per gloriosam Virginem & Martyrem Agatham sanationem ad eius gloriam referamus. Quidam namque Græcus Abbas, vir valde venerabilis, comperto beatissimæ Virginis reditu, auditis quoque mirabilibus, quæ per eam Dominus faciebat, de Trayna ciuitate Siciliæ Cataniam cum septem monachis veniebat: quorum quidam equitabant, quidam propriis pedibus ambulabant. Inter quos quidam nouitius erat, vocabulo Abbas, qui velociter cursitando ad domum sanctæ Virginis festinabat, sed repentino tumore, & maximo dextri cruris dolore percussus, de loco se mouere non poterat. Quid ageret, & quo se verteret, ignorabat. Abbas autem Fratris dolori compatiens, ei præcepit, vt nisu, quo posset, ad cellulam, [monachus in itinere correptus morbo,] quæ non longe aberat, properaret, ibique eius præstolaretur aduentum, & reditum, vt ad suum habitaculum pariter remearent. Discedente vero Abbate cum monachis, æger ille monachus, solo decumbens, in medio obdormiuit itineris. [a S. Agatha apparente sanatur.] Cui Virgo beatissima per visum apparens, Quid agis, inquit, Frater? Et ille: Volebam, Domina, ad beatissimæ Virginis Agathæ desideranter adire præsentiam, sed meis interceptus criminibus subitæ infirmitatis languore percussus sum; & idcirco hic in via remansi omni solatio destitutus. Tunc illa, Surge, ait, Frater, & sequere me, quoniam ego sum Agatha, cuius desiderio fatigaris, vt ad eius corporis visionem peruenias. Excitatus tanta ac tali monachus melliflua visione, se quidem sanum reperit, sed Virginem, cum qua loquebatur, visibiliter videre non potuit. Cumque tendere se putaret ad cellulam, in qua sibi mandatum fuerat residere, stupendo satis modo, & admiratione digno, Abbatem & monachos, [& socios antecedit:] qui iam perrexerant, nesciens antecessit, & quasi totum illud viæ spatium peruolaret, non longe se a supradictæ mœnibus ciuitatis inuenit. Cognoscens autem illum Abbas, & videns, quod tanta illos velocitate præcesserit, ignarus rei, quomodo, & vnde venerit, curiosius sciscitatur. At ille nequaquam suæ sanitati ingratus, cuncta, quæ sibi sancta Virgo fecerat & dixerat, enarrauit ex ordine. Tunc Abbas & monachi, voluntate gaudioque non dispari, magnis Deum collaudando vocibus, vrbem ingressi sunt, suæque laudationis libamine corpus sanctissimum venerantes, sicuti optauerant, suo desiderio potiti sunt. Quo peracto ad suum lætabundi rediere cœnobium. Nimirum hoc est, quod superius diximus, vtilitatis caussa, vel suæ vel aliorum, qui Domino seruientes, præsentialiter flagellantur, illoque salubri flagello de bono in melius prouehuntur. Nemo cum viderit energumenos immundis spiritibus fatigari, illos abhorreat quasi derelictos a Domino, sed humanæ debet miseriæ compati, quæ multotiens non sponte, sed coacte, Diuinis obsecundat imperiis, vt per hoc, secundum illud Apostoli, nonnumquam Sathanæ tradatur in interitum carnis, vt spiritus saluus sit in die Domini. [1 Cor. 5. 5] Ergo quotiens viderimus aliquos diabolo mancipatos in corpore, duabus ex caussis fieri hoc a Deo iudice iusto credamus, videlicet vel ad corporalem castigationem temporaliter, vel ad damnationem perpetualiter; sed cuicumque illud fuerit detrimentum, nobis sit ad timorem Domini documentum.

[27] Illis autem commonitionis caussa prænotatis, cuiusdam dæmoniaci curationem subsequenti stylo promamus. Quidam Græca natione progenitus, vocabulo Spichius, in castro quod Geracium dicitur, sub professione monastica in oratorio sancti Protomartyris Stephani commanebat. Qui iam per decem annorum curricula nequissimo dæmonio vexabatur, quem quando atripiebat, per septem horarum spatia detinebat; cuius mater, Anna nomine, comperiens rumoribus hinc indeque resonantibus, quod Deus omnipotens multos malignorum spirituum infestationibus laborantes iam per meritum sanctissimæ Virginis liberasset, ad domum eiusdem sacratissimæ Virginis filium comitata, vt illi sanitatem propitia largiretur, illam gemitibus, lacrymis, [multi energumeni iberantur: quidā ad ductus a matre, vouente se monachā fore si is sanaretur, post multas in sōnis visiones,] & verbis orabat. Vouit etiam Domino, quod si suum sanaret filium, seculum relinqueret, & sub cultu monastico sibi perpetuo deseruiret. Sancta autem Virgo miseræ miseriæ misericorditer miserta, fidem matris pro filio deprecantis amplectitur, & opem, quam fuerat postulata, largitur; nam cum vterque membra labore diutino fatigata sopori dedisset, visum est illi arreptitio stellam clarissimam de scutellis, vbi sanctum fuerat caput, exire, suoque capiti leniter assidere. Qui confestim exurgens horrendissimam vocem emisit, ita vt cuncti qui aderant terrerentur. Subsequenter igitur eidem beatissima Virgo & Martyr apparuit, & vtrum sanari vellet, inquisiuit. Cui cum protinus responderet: Volo, Domina mea, & ideo cum deuotione ad te confugi; illa dæmoniacum feriens alapa, dæmoni, vt egrederetur ab illo, [alapamq; a Sancta acceptam liberatur:] potentissime imperauit. Quam deserens omnino deinceps reliquit incolumem, surgensque sanus intimauit astantibus se quemdam vidisse miræ magnitudinis serpentem mortuum a suo proprio ore delapsum. Mater autem eius, quod vouerat, reddidit, triduoque finito vna cum filio, gaudens & benedicens Altissimo, ad proprium est reuersa domicilium.

CAPVT V
Alia S. Agathæ miracula. Historiæ Epilogus.

[28] Nec solum præsentibus Virgo celeberrima, verum etiam multotiens profligatis aliquibus diuersis anxietatibus multa beneficia conferebat absentibus, [etiā absentes curantur:] vt ostenderetur illud Epigramma Angelicum omnino esse verissimum, Mentem sanctam spontaneam, honorem Deo, & Patriæ liberationem. Igitur tempore non multo post ista exempla, quæ scripsimus, peracto, quædam fæmina Messanensis Christiana Deumque timens, se quibusdam nautis orationis caussa Cataniam nauigantibus sociauit. Quæ quamuis esset grauida, tamenque vnius oculi lumine, [mulier lusea, aure vna surda, & grauida] & vnius auris carebat auditu, vt per Deo dicatam Virginem, & Martyrem Agatham pristinæ mereretur sanitati restitui, hoc laboriosum iter arripuit. Verum marinis fluctuationibus, & fœtore sentinæ, vnde quamplures nauseare solent, mulier debilis fatigata, singultu creberrimo diruptis pene visceribus cruores cœpit euomere, & intantum est angustiata, vt putaretur a sociis vitalem spiritum funditus exhalasse. [nauigatio ne visa exanimari,] Cumque sæpius concitaretur ab illis, & plus indicia mortis, quam vitæ videretur habere, decreuerunt ad littus diuertere, vt corpus mortuum, sicut humanitas exigit, traderetur sepulturæ. Sed non inuenientes habilem locum ad tale ministerium aptius adimplendum, volebant in mare corpus eiicere. Hanc enim sepulturam in tali quam maxime mortis necessitas cogit inferre. Quidam vero miles lembo vehebatur eodem, qui hoc fieri rationabili satis & modesto sermone vetabat, dicens sibi videri, illam, siue mortuam siue viuam ad illum locum, quo properare deuouerat, ab illis debere iustissime deportari. Simulque illam operiens cum reliquis expectabat rei finem. Post horarum quatuor intercapedinem, mulier illa, quæ sic iacebat exanimis, oscitauit, oculos aperuit, cunctisque mirantibus & lætantibus, se vere viuere demonstrauit, nautasque compellans sollicite percunctari cœpit, [sed rapta,] quis illam in illud nauigium posuisset. Illis e contra dicentibus: Tu ipsa, non aliorum, sed tuis pedibus huc introisti; mulier ad se reuersa sic ait: Ego pro certo noui me raptam fuisse de corpore, & extra mœnia ciuitatis cuiusdam in quadam basilica extitisse, vbi albatorum aderat multitudo, qui cuidam Virgini venustatis eximiæ concinebant cantus suauissimi cantilenam, & eam proprio nomine S. Agatham nominabant; [videt S. Agatham & alios Cælites,] a qua interrogata, quid quærerem, respondi, me ad ipsius venisse suffragium, vt ab ipsa mererer diu optatam consequi sospitatem. At illa me dextra manu Crucis signo benedicens, Vade, ait, in pace, quoniam quod fideliter postulaueras, impetrasti; ad domum autem meam propera, nam ibi mea tibi promissa complebo. Nautæ vero his sermonibus animati cursu rapidissimo cum muliere Cataniam peruenerunt: [Catanæ sanatur:] quæ dum coram Virgine clementissima sospitata quiesceret, nocturnalis officij personante principio, lumen pariter, & auditum eius interuentu promeruit, cunctosque, qui videbant ista, promouit

Laudibus immensis attollere facta Tonantis.

[29] Eodem die, quo apud Cataniam hæc fuerant acta, quidam senex, Ioannes nomine, iam duobus annis cæcus existens de Messana superius sæpissime nominatam veniebat ad vrbem. Qui dum ad locum, [cæcus in via vnius oculi visū recipit,] qui Trium monasteriorum vocabulo nuncupatur, vno se comitante caniculo peruenisset, non casu, sed nutu Diuino, vt credimus, more insolito canis ille fugiens senem dereliquit, ignarum viæ, omnique destitutum solamine. Senex autem lacrymis faciem vbertim humectans, a Deo postulabat auxilium. Cui per orationem S. Agathæ Virginis vnius oculi visum reddidit, eumque ipsa de superioribus voce delapsa commonuit, vt ad eius Reliquias visitandas cœptum iter carperet. Paruit, &, vt ad asylum sanctissimæ Virginis venit, orauit, [Catanæ alterius,] atque quod sibi cælitus fuerat repromissum, integerrime vtriusque luminis claritatem accepit. Deinde per nocturnam visionem ab eadem admonitus, [& Sanctā in somnis videt.] suæ sanationis factus est prædicator, voce simul & ore pariter omnibus innotescens, per S. Agatham se fuisse diuinam misericordiam assecutum.

[30] Hæc nos de miraculis sanctissimæ Virginis Agathæ modo dixisse sufficiat. [Epilogus.] Ceterum legentes hortamur, vt si quid indecens atque superfluum in hoc sermone repererint, infirmitati nostræ attribuant; si quid vero decens & vtilitati conueniens, Deo bonorum omnium largitori committant. His ergo miraculis euolutis finem teneamus, versus recitemus & hos in laudem beatissimæ Virginis.

Lætemur, Fratres, & Christum glorificemus,
Cuius tantarum de munere munus habemus.
Qui Sanctæ nobis Agathæ corpus venerandum
Reddidit, imo dedit, plus mundi rebus amandum.
Cui nil terrenum merito valet æquiparari,
Quam Deus in cælo voluit sine fine beari.
Quo residens solio Regi copulata polorum
Pulsat & orat eum, lapsus releuando suorum.
Olim nos linquens Orientis regna petiuit,
Sed miserando suos nunc ad sua tecta rediuit.
Non bene seruasti thesaurum Græcia talem,
Qui viresque thronum cumulauerat imperialem.
Non fuit ille tui, sed nostri denique iuris,
Sublatus furto, furtum sine crimine furis.
Qua sit apud Christum sublimi sede locata,
Quandocumque potens celeberrima Virgo beata,
Quæ per eam fiunt ostendunt vndique mira,
Per quæ quamplures Sathanæ saluantur ab ira.
Orbatis visum reddit, mutisque loquelam
Præstat, & ægrotis repetit quamcumque medelam.
Credere qui dubitas, si vis, ea signa videbis,
His etiam visis nec tu reticere valebis.
Vrbs felix gaudens gaudeto Cataniensis,
Nec te dira fames, nec iam ferus obruet ensis.
Ordinis ipse tui memor Ordo monastice gaude,
Tristia depellens, de tanta Virgine plaude.
Tuque Redemptori dic carmen Clerice lætum,
Sollicitans omnes ad diua negotia tecum.
Plebs etiam sacro Baptismi fonte renata,
Actus linque tuos veteres, & sis renouata. Rex nouus ad Superos vehit hos qui rite nouantur,
Trudit & Inferno qui sordidus inueterantur.
Eius conuiuas acceptat candida vestis,
Regis amicitias, fideique per omnia testis.
Qua qui veste caret, manibus pedibusque ligatis
In tenebras missus pœnas luet improbitatis.
Laus sit … perpes per secula cuncta potenti,
Virgineis precibus tot dona secunda ferenti.
Cui pariter mentes, & corpora nostra dicemus,
Cuius tam carum de munere munus habemus.
Nos autem Virgo semper commendet eidem,
Qui non mutatur, sed permanet vnus & idem.

S. AGATHÆ MIRACVLA
descripta a Blandino monacho.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

BHL Number: 0140

Avctore Blandino monacho.

CAPVT I
Catana ope S. Agathæ seruata. curati ægri, præsertim energumeni.

[1] Igitur fama excellentissimȩ Virginis & Martyris Agathæ plurima terrarū spatia peragrante, loco in quo venerabilis theca ipsius tenetur, certatim vndique properāt certis ex caussis; [Fiunt magni cōcursus ad S. Agathæ corpus.] alij enim medelam corporis, alij suam suorumque tuitionem, alij facinorum veniam flagitantes: sed vltimi quamuis minime exauditi videantur, non minus tamen exauditos credimus, si fideliter postulant, imo magis, quia quanto dignius poscunt, tanto citius assequuntur. Illi namque sanitatem iterum debilitaturam, isti, quæ fine carent, postulant. Plus est enim electorum vitæ de digno dignum precibus aptare, quam præsenti vitæ moriturum mortuum reuocare. Quod vtrumque Sanctam hanc Martyrem fecisse non dubitamus.

[2] Reuoluto igitur anno, paucos ante dies susceptionis gloriosæ Virginis, superuenientes ab Hispaniis piratæ Siciliæ insulam occupauerunt. Patratis vero quam pluribus malis, [Catana an. 1127 per eam seruata,] Cataniam a Gentilibus fraude arripiendam hilariter adeunt: sed fraus, Sanctissimæ meritis, Christicolis non incognita mansit. Et quamuis tantæ multitudini minime possent resistere, ostendunt se tamen promptos & agiles ad pugnandum: quibus visis, gens Deo odibilis, timore Diuino perterriti, longius recessere. Eodem autem die cum Syracusanis certamen ineunt, [direptis Syracusis.] vrbem capiunt, alios trucidant, alios necant, & alios secum ducunt, nil præter mœnia, quæ secum ferre non poterant, relinquentes. Quod vero ita Cataniam præteriere, illius adscribitur gloriæ, quæ propriæ liberatio est patriæ.

[2] Cumque appropinquasset dies sanctæ solennitatis, aduenit hinc inde populus innumerabilis: inter quos matrona quædam pene nobis omnibus, vt ita dicam, nota, quæ vtriusque auris omnino officium amiserat, affuit. [surda Catanæ sanata:] Nocte itaque orationi vacans, paullulum dormitare cœpit: affuit Interuentrix muliebri habitu admodum ornata, constipata cateruis lucifluis, infelicibus auribus auriculares mittens, protinusque disparuit. Illa autem surgens mirabatur voces hominum. Postquam vero se perfecte cognouit curatam, exclamauit, cunctosque qui aderant, in omnipotentis Dei laudem commouit. [alia cæca.] Alia itaque priuata lumine, nocte eadem tenebris depulsis ex integro restituta est luci.

[4] Quinto annorum vergente curriculo, ex quo sacratissimæ Virginis & Martyris Agathæ corpus a Constantinopoli Cataniam relatum est, [an. 1132 energumena Catanam adducta,] contigit quamdam mulierem Syracusanam, nomine Bonamfiliam, a crudeli dæmone nouem annis possessam, Dei nutu hoc ordine liberari. Confluentibus quamplurimis Christianorum cateruis ad diem festi Relationis sacræ Virginis, præfata mulier mentis atque salutis inops, ducatu sui mariti, nomine Petri, genere Pisana, inter ceteros deuenit. Quæ cum sacræ basilicæ propinquasset, iniquus possessor eam cœpit solito vehementius torquere, & pœnis atrocioribus vexare. Intrante vero illa basilicam, & sacris Reliquiis propinquante, idem crudelis agitator, laxatis suæ malitiæ frænis, [dire torquetur a dæmone,] totis viribus in eam debacchari cœpit, & quasi alieni iuris possessionem, quam sibi iam tamquam eripiendam sentiebat, pene soluta com membrorum totam discerpere: quæ dum stridoribus dentium, & clamoribus altisonis intonaret vsque adeo vt sonos organorum, quæ tunc solennitatis gratia concrepabant, & voces in choro psallentium, more tonitrui maximo præcedente corusco superaret, totam ecclesiam ita perturbabat, vt nulli quiescere vel orare liceret, nisi quod vehementissimus eius clamor cunctis Deo pie querentibus materiam parabat orandi. Quid plura? Tota nocte illa, & parte sequentis diei non modica in tantis calamitatibus expensa, ventum est ad horam, qua sacra Missarum solennia celebrari decebat. Ordinata igitur processione, cum Sacerdotes, qui sacrum feretrum suis humeris portabant, ante dæmoniacam venissent, præsentia sanctarum Reliquiarum ita perturbatus est dæmon immundus, vt videres ægram anguino more torqueri, [præsertim prope Sanctæ feretrum,] & multo plus solito vexari, nec non miserando gestu membrorum veraciter confiteri, nullam esse societatem Christi ad Belial, neque partem fidelis cum infideli. Cum sacrum Euangelium perlectum fuisset, exorcizationis sermone ad populum habito, sicut mos Ecclesiasticus exigit, admoniti sunt omnes orare Deum pro Christianissimo Imperatore, pro Regibus, & pro his, qui in sublimitate sunt constituti, & maxime pro illa misera & miserabili factura Dei, quæ in præsenti caussa crudeliter vexabatur, vt Deus, qui omnia potest, precibus & meritis sanctæ Virginis & Martyris Agathæ salutem circa illam operaretur. Tunc omnes, [sed omnibus pro ea orantibus,] qui prius in silentio constituti, fraterna pietate commoti, e multis cordibus vnam faciunt rempublicam, & quasi communicationem aduersus immundum habitatorem, lacrymosos singultus, & præcordiales preces ad thronum Iudicis dantes. Mox in commune oratur, precibus cælum pulsatur, nomen sacræ Virginis Agathæ ab omnibus frequentatur. Quid multa?

Dum sic feruet flamma caritatis,
      Pias preces formans vnitatis,
      Aures pulsat … Deitatis,
      Mox reportans dona pietatis.

Nam dum venerabilis Pontifex Mauritius, qui tunc episcopatum innocenti vita decorabat, Præfationem Missæ celebriter decantaret, repentino Dei nutu, [liberatur fere exanimata.] fugato habitatore, & mundato Dei plasmate, iacuit illa pene ex animis effecta, ita vt putares illum de Euangelio puerum, qui plus vexatus est exeunte dæmone, quam cum prius ab eodem fuerat possessus. [Marc. 9] Quo viso cœperunt quidam pusillanimes trepidare, &, licet in vanum, vehementer formidare, ne forte cum immundo spiritu proprius exhalaret. At vbi resumpto anhelitu suæ saluationis indicia demonstrauit, Deo & sanctæ Virgini gratias referendo, & suorum peccatorum confessionis exordium prosequendo, certi omnes, & de fraterna salute congaudentes, lacrymas doloris in gaudium conuerterunt, & in laudes omnium bonorum largitoris proruperunt.

[5] [alia energumena an. 1132 liberata,] Sequenti nihilominus anno, item eiusdem Relationis sexto, altera muliercula, vt fertur, a dæmonio est liberata. Cum inter coruscantium miraculorum sacra præconia beatissimæ Virginis Agathæ fama celeberrimis extolleretur fastigiis, & a Siculorum non solum populis, verum etiam ab extranearum accolis prouinciarum, in vrbe Catanensium ecclesia, quæ ad honorem Dei eiusdemque est fabricata Virginis, satis congrua deuotione veneraretur, Diuina largitate & clementia multa poscentibus præbebantur ibidem beneficia: nam claudicantibus gressus, dæmoniacis, debilibusque, ac variis ægrotationibus laborantibus sanitas a Domino eius piis recompensabatur precibus. [multa alia facta miracula. Auctor visa narrat.] Sed quoniam sermonis prolixitas deformitatem, fastidiumque generat audientibus, breuitati id circo verborum, simplicitatique … curauimus. Nec audita tantum, vt quidam facere solent, sed ea potius, quæ approbando vidimus, & visa approbauimus, posteris dilucidare prouidimus. Et ne per scripturarum campos sermo noster immorando proteletur diutius, & quasi quoddam super alio disputationi magis, vt plerique in suis consueuere tractatibus, quam rei actæ narrationi, omisso proposito suppeditare videatur, Iesu Christi Domini nostri præeunte in omnibus gloria, quæ per eius famulam Agathen ipso dante operantur miracula, eiusdem largiente gratia, breui quidem, sed veridico cupimus distinguere a … gloriosa.

[Annotatum]

a Aliquid videtur deesse.

CAPVT II
Paralyticus a S. Agatha curatus.

[6] Cvm igitur Sicanorum terra pestilenti famis oppressione, demeritis exigentibus, a Domino percussa vehementissime laboraret, [Famis tēpore, diues quidā ad pauperiem, redactus,] vir quidam in Messanensium ciuitate, Ioannes nomine, inter suos antea honoratus coætaneos, cœpit inopia & egestate tabescere. Cumque præter asinos duos nil sibi residuum, opumue aliquid cerneret remansisse, instigatus ab vxore, regionem vndique peragrabat pretio ipsos conducens asinos, quo saltem inopem sic possent defendere vitam. Talia etenim eo exercente quotidie, languore percussus valde, [& paralyse oppressus,] vix reptans, valetudine omnium amissa membrorum, solis poplitibus vehebatur & manibus. Repentino itaque obstrictus flagello, vxoris æstuante in eum ira, duplici angebatur cruciatu, insperata remuneratione a dilecta sibi coniuge reportata. Quid plura? quid faceret? quo se verteret? Cessantibus vndique auxiliis, & vndique inualescente infirmitate, non medicorum, vt humana consueuit calamitas, vsus est suffragio, sed tota mente hærens cælo, [Diuinam opem constanter implorat,] omnipotentis Dei Sanctorumque assidue procumbens liminibus, deprecabatur misericordiam. Quod cum per longum tempus fecisset, nocte quadam cum a B. Nicolai, vbi diu iacuerat, ecclesia, quæ paruo interuallo, in insulam, quæ vulgo Lingua dicitur, distat a ciuitate sita, reportatus fuisset, talis ei in ecclesia beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ pernoctanti diuinitus ostensa est visio. Nam circa mediæ noctis horam Virgo ei inenarrabili pulchritudine decorata, [in somnis monitus a S. Agatha] veste circumdata astitit alba, tangensque latus eius, proprio vocauit eum ex nomine, dicens: Cur tanta, Ioannes, inest tibi segnities, vt ad meam domum ire minime disponas? Stupefactus itaque ad tantæ visionis magnitudinem, in ipso in quo erat somno, ab ea inquirere cœpit sollicite, quæ, aut qualis, quæue eius esset domus, quo vel sic edoceretur, quid facere debuisset. Illa autem confestim se esse Agathen, quæ pro Christi nomine in vrbe Catanensium martyrizata est, eiusdemque ciuitatis ecclesiam suam esse domum, ei declaruit, subnectens, vt recepturus sanitatem ad eamdem ecclesiam properaret. Lætus igitur effectus post modicum a somno euigilans, die lucescente ad maris se continuo portum, de promissione sanitatis accepta … portare fecit, vt reperto nauigio Virginis visionem adimpleret & factis. Die vero mediante, sole iam laxis habenis currente, contigit, Diuinæ, vt mihi videtur, voluntatis arbitrio, [Catanam nauigat,] vt in Messanensi portu vna ex Catanensium ciuitate nauis attingeret: nautis etenim ad terram ex more progredientibus, videntes eum ad littus, vbi, vt prædictum est, se asportatum transuexerat, iacentem, caussas ab eo sollicite inquirentes, exposuit eis seriatim & Virginis visionem & infirmitatis suæ incommodum & eiusdem Virginis iussionem. Mox ita recitatis, confestim eum læti in suam nauim suscipiunt, ac dantes carbasa ventis, Cataniam post triduum prospere deuenerunt. Interea postquam Cataniam peruentum est, ad terram e naui ponitur, ac corporis inualidam glebam baculo, manibus, genibusque sustentans, cuiusdam sui noti, quæ prope littus erat, vix attigit domum: quam cum ingressus fuisset, ceram, quam secum a Messana detulerat, in candelas commutans, ac toto corpore reptans, patrato officio, omnibus eum conspicientibus spectaculum præbens, sanctæ & gloriosissimæ Dei Virginis & Martyris Agathæ poscebat ecclesiam, [& ad templū Sancta mirabiliter adreptat,] cupiens verum cum precibus placare lumine lumen. Mira res: tanto namque ardore mentis, feruore repletus incedebat caritatis, vt contra humanum morem, quod pedum summissæ officio manus non præualebant, dentibus adimplere, ore gestans candelas, non verecundaretur. Nobis equidem ex consuetudine a Completoriis persoluendis laudibus venientibus, subito in ecclesia apparens velut horrendum cunctis se præbuit monstrum, voceque emissa, vt ei aperiretur, vehementissime deprecabatur. Tunc vnus ex Fratribus, cui ecclesiæ custodia commissa fuerat, aperto ostio ad eum exiens, imperauit silentium, expletoque officio, & Fratribus ad lectum euntibus, se aperturum denuo ei promittens. [ibiq; sanatur] Quod cum ita gestum fuisset, & orationem secundum propriam voluntatem ad Dominum emisisset, tenebrarum detentus caligine ante monasterij valuas per totam noctem iacens, die adueniente neruorum valetudine recuperata, ac totius corporis sanitate, ecclesiam sospes ingreditur. Fratribus itaque ecclesiam pro consuetudine introëuntibus, Deum magnificant hymnidicis vocibus, aliaque ex parte tintinnabulorum eximiis vocibus, vniuerusæ ciuitatis, vt ad ecclesiam properaret, concitatur populus. Facta est igitur ad ecclesiam populi Christiani turba non modica, voce lacrymabili, sed pietate plena Dominum benedicens, qui per intercessionem gloriosissimæ Virginis & Martyris suæ Agathæ creaturis vt Creator dignatur descendere. [4 Iulij 1141.] Patratum est hoc miraculum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo primo, Translationis eiusdem gloriosissimæ Virginis & Martyris Agathæ a Constantinopolitana vrbe in prouincia Siculorum in ciuitate Cataniæ anno decimosexto, Indictione quarta, quarto Nonas Iulij, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre, & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

Fratrum cunctorum minimus, vel seruus eorum,
Blandinus scriptum dictando protulit istud,
Martyris eximiæ quo sit titulus memorandus.

CAPVT III
Energumenæ ad corpus S. Agathæ mirabiliter curatæ.

[7] Tempore, quo a Yuenus electus monasterio Cataniensi præerat, mulier quædam, nomine Bona, nescimus quo iusto omnipotentis Dei iudicio, diabolo ad vexandum tradita, apud castrum, quod Palatiolum dicitur, erat: quam eius consanguinei nimio affectu diligebant, ac de eius ægritudine incredibiliter iugi mœrore afficiebantur. Qui a compluribus crebro audientes miraculorum beneficia, quæ solita pietate omnipotens Deus, beatissimæ Virginis & Martyris Agathæ intercessione, ad Reliquiarum eius loculum deuotissime venientibus assidue faciebat, manibus & pedibus vinctis prænominatam dæmoniacam ad Deo dicatæ Martyris ecclesiam sub omni celeritate duxerunt. Contigit autem, [energumena Catanam adducitur:] vt prædictum Yuenum ante fores monasterij sedentem inuenirent, eumque multis precibus obnixe flagitarent; quatenus miserrimam tam crudeliter vexatam omnipotentis Dei pietate ecclesiam ingredi, ac sub B. Agathæ capsa pernoctare sineret. Quia vero nox instabat, & adhuc monasterij ornamenta propter Natiuitatis Domini solennitatem super altare erant, vix ab eo obtinere potuerunt, vt præfatam dæmoniacam ecclesiam ingredi pateretur. Tandem, vt supra diximus, a sæpedicto Yueno vix impetrata licentia, Dei & B. Agathæ oratorium pariter cum suis ingressa est. [dæmones canū specie apparent, & Crucis signo fugantur:] Illis vero ante BB. Petri & Pauli capellam stantibus & orantibus deuotissime, ecce duo teterrimi & ingentes ad modum asini canes, ante illorum præsentiam subito apparuere: quibus de diabolica visione stupefactis ac tremefactis, vnusquisque in frontem vexillum sanctæ Crucis protinus sibi impressit, & extemplo tetri dæmones nusquam comparuere. Tunc dæmoniacæ custodibus totam noctem pro tanto terrore insomnem ducentibus, mane facto, religiosus quidam monachus, tunc temporis sanctarum Reliquiarum reuerentissimus custos, more solito pietate ductus, nimium miserrimæ mulieri compassus est, atque eam, vt parentes postulauerant, sub beatissimæ Martyris capsam benignissime admisit, gloriosissimum Virginis caput a loculo reuerenter extrahens, super sæpenominatam infirmam diutissime tenuit, suppliciter orans omnipotentem Deum, quatenus meritis & precibus Martyris suæ eam a dæmonio solita pietate liberare dignaretur. [dæmon in obsessa Reliquiis S. Agathæ admotis torquetur:] Cumque prædictus vir venerandus orationi instantissime instaret, refuga spiritus, qui omnipotentis Dei creaturam inuaserat, atque sæuissime vexabat, confestim vlulans cum ingenti stridore exprimere ex liquido ausus est: Aufer, aufer Agathen canem; recolo enim, quod ante sui corpusculi depositionem eam instantissime tentauerim, ideoque a compluribus, quos suis peccatis exigentibus vexare permissum est, huc ad sua suffragia concurrentibus, me violenter expellere non desistit. Sed firmissime scio, quod ab hoc euasurus corpore precibus suis violentius expellar.

[8] Hæc immundo spiritu clamante, contigit illum, qui hoc miraculum ad posteritatis memoriam conscribere satagit, orationis gratia oratorium B. Agathæ deuotissime ingredi, atque vniuersa hæc sub testimonio Dei dixit, quia verum dixit, seriatim auribus propriis, apertissimeque audisse. Tunc ille nequaquam mulieris, sed sæuissimi dæmonis fore balbutientia verba protinus intelligens, eum per Patrem & Filium & Spiritum sanctum fortiter exorcizauit, quatenus nomen suum sub omni celeritate significaret. [a Blandino scriptore de quibusdā interrogatur:] Tunc ipse audito tanto nomine, quia silere minime audebat, Æthiopem se vocari plane respondit. Sed quia, vt prædiximus, a sæpenominatis custodibus audierat, quod in præcedenti nocte duo teterrimi canes ante illorum præsentiam subito apparuerant, attentius dæmonem consuluit, vt extemplo, licet mendax, & mendacij pater, tamen diceret vtrum maligni spiritus serotini canes fuissent, qui apparuerant. Tunc ille versipellis sodales suos eos fore liquido est confessus, subiunxitque, quod vnus Sathan, alter illorum Persecutor nuncuparetur. Rursum illum studiosius inquierens, quam potestatem ipse, & collegæ sui haberent; illico nullam aliam potestatem se habere respondit, nizi zizanias & discordias Fratribus interserere. Prædicti vero socij mei longe ferociores, potentioresque sunt; illi namque cuiusdam Palatioli Burgensis, qui Michaëtus cognominabatur, sæuissima nece animam extorsere. Statimque dæmoniacæ sæpenominati custodes, quod a diabolo referebatur, recognoscentes penitus certissimum esse professi sunt.

[9] Tunc sæpedictus Yuenus vna cum sanctis Fratribus, qui apud Cataniam degunt, inæstimabiliter admirans, sacratissimas Reliquias Apostolorum Principum Petri & Pauli, ac sacratissimi Siluestri, a quibusdam religiosis Fratribus super dæmoniacam cum ingenti reuerentia afferri iussit, cumque super eam delatæ forent, extemplo refuga spiritus, beatissimi Apostoli Petri omnino silentio habito, vociferari cœpit: Tolle, tolle procul Paulum atque Siluestrum, nam me acerrime incendunt. Statimque vniuersi Fratres ac Clerici & populus, qui circum aderant, nimio terrore stupefacti de diaboli dictis, vltra quam dici potest admirati sunt. Illum vero instanter nobis lacessentibus, vt cuius Reliquiæ essent, exprimeretur, nullatenus se ausum de prædictis B. Petri Reliquiis vel modice fari, [S. Petrum nominare recusat:] liquido respōdit; quod si forte præsumeret, eius princeps atrocissime illum inde verberaret. Ideoque vniuersitatem vestram multis precibus flagito, vt me deinceps numquam amplius super hoc conueniatis, potius autem hanc miseram crudelissime vexare sinatis. Quidam autem de circumstantibus, maligni spiritus precibus non acquiescentes, imo magis ac magis eum instantius coniurantes, vt e vestigio promeret, quo possesso & defatigato vase expulsus iturus esset; ille clara voce confestim respondit, quod ad puellam quamdam, quæ Marocta nuncupabatur, apud memoratum Palatiolum commorantem, conuolaturus foret, eamque sub omni celeritate atrocissime afficeret. Cumque instantius illum inquirerent, liquido respondens ait: Sine vllo scrupulo huc ventura est, [ex obsessa pellitur:] meritis & precibus huius Virginis continuo liberanda. Mira res, & inaudita: supradicta dæmoniaca omnipotentis Dei nutu, ac beatissimæ Virginis & Martyris adminiculo, cunctis qui aderant cernētibus, a dæmonio liberata est.

[10] Post anni nimirum circulum, quemadmodum refuga spiritus prædixerat, sæpe puella prædicta, nomine Marocta, maligno spiritu plena, [post annū ex alia.] vna cum parentibus suis ad B. Agathæ oratorium properauit, atque pro Dei misericordia, hora qua religiosissimi Fratres Missarum solennia suppliciter celebrant, e vestigio a dæmonio liberata est. Tunc piissimi Catanienses Fratres propter puellæ miseræ liberationem nimium exultantes, immensas grates omnipotenti Deo, a quo vniuersa bona procedunt, simulque B. Agathæ, deuotissime reddidere, ac signa cum ingenti iubilo concrepuere, ad laudem & honorem Domini nostri Iesu Christi, cui sit decus & iubilatio, tripudium & exultatio, nunc & semper & per immortalia secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

a Hic esse videtur, cuius apud Pirrum per 1 solum expressum est nomen; ipse ab aliquibus Iulianum, a pluribus Ioannem exponi tradit: fuit autem Mauritij successor.

SYLLOGE MISCELLANEORVM MIRACVLORVM
S. AGATHÆ.

Agatha, Virgo Martyr, Catanae in Sicilia (S.)

Avctore I. B.

CAPVT I
Spiritualia S. Agathæ beneficia: martyrium prædictum, felix obitus &c.

[1] Præter illa quæ modo commemorata sunt, exstant alia plurima S. Agathæ, tum in ciuitates populosq; vniuersos, tum in singulos mortales, beneficia. Delibare aliqua lubet: atque ea primum, [Beneficia spiritualia S. Agathæ.] quæ ad animorum præcipue spectant salutem, inculcatamq; vel diuinitus impetratam virtutis perseuerantiam. Aliquot hoc in genere exempla proferemus. Primum est S. Luciæ Virgini atque Eutychiæ matri eius exhibitum, quod ita in Actis illius narratur. beatissimæ Agathæ fama crebresceret, & Syracusanus populus per millia quinquaginta ad vrbem Catanensium sitienter pergeret, [Apparet S. Luciæ,] ad sepulchrum S. Agathæ Virginis venerandum, contigit Luciam venerabilem Virginem, nobilissimam Syracusanorum, simul pergere, festiuitatis gratia inuitante, cum matre Eutychia, quæ annis quatuor fluxum sanguinis patiebatur, & nullo poterat medicorum remedio liberari. Igitur dum processionis mysteria agerentur, hæc Euangelij lectio fuit recitata, qua legitur tactu fimbriæ vestimenti Christi mulier a sanguinis fluxu sanata. [Matth. 9] Et dum hæc lectio recitaretur, dixit S. Lucia matri suæ: Si credis, mater, his quæ leguntur, crede Agathen passam pro Christi nomine, hoc meruisse vt semper in præsenti habeat eum pro cuius nomine passa est. Continge ergo sepulchrum eius, & liberaberis.

[3] Igitur cum peractis omnibus populus abscessisset, prostrauerunt se ante sepulchrum eius mater & filia, & cœperunt lacrymis flagitare suffragium. [post orationem ad eius sepulchrū dormienti,] Interea dum orationis prolixitas tenditur, somnum Lucia Virgo arripuit, & vidit in somno B. Agathen in medio Angelorum gemmis ornatam stantem, & dicentem: Soror mea Lucia, Virgo Deo deuota, quid a me petis, quod ipsa poteris præstare continuo? [denūtiatq; sanitatem matris,] Nam & matri tuæ fides tua subueniet, & ecce saluata est. Et sicut per me Catanensium ciuitas sublimatur a Christo, ita per te Syracusana ciuitas decoratur a Domino: quia iucundum Christo in tua virginitate habitaculum præparasti. [& ipsi euentura,] His auditis expergefacta surrexit tremens, & ait matri suæ: Mater mea, ecce salua facta es. Per ipsam te deprecor, quæ te saluauit suis orationibus, ne tu mihi aliquando sponsum in terris nomines, [& accēdit amore virginitatis] nec velis de corporis mei posteritate fructum mortalitatis inquirere; sed omnia quæ mihi eunti ad corruptionis meæ auctorem, hominem moriturum, eras datura, da mihi eunti ad integritatis meæ auctorem Dominum Iesum Christum.

[4] Integra S. Luciæ Acta dabimus XIII Decembris, quæq; Alcaico metro, parum licet polito, edidit Sigebertus Gemblacensis, superius citata. Narrat eamdem S. Agathæ apparitionem atque Eutychiæ curationem S. Althelmus in libro de laude Virginum cap. 33. deq; laudibus virginitatis cap. 23. Meminit & Maurolycus in Martyrologio his verbis: Huius sepulchrum magna Siculorum frequentia veneratur: ad quod veniens Lucia, Syracusana Virgo, sanitatem Eutychiæ matri precibus impetrauit. Eadem habet Canisius, aliiq;. Amplificat, more solito, rem gestam Paulus Æmilius Sanctorius, istaq; addit inter cetera: Luciam, Agathæ ædem ingressam, [& martyrij:] recordatione fortitudinis rerumque gestarum, ingens inuasit ardor, cum martyrij cupidine: mox contemplata Virginis corpus, crudas mammas, effulgentemque manum, vberrime fleuit.

[5] Aliam ad lauream martyrij promerendam vel vocauit vel animauit S. Agatha, Dignam Cordubensem Virginem anno Chr. ⅠƆCCCLIII. Eius certamen scripsit S. Eulogius lib. 3 Memorialis Sanctorum cap. 8. Hic delibanda quæ ad S. Agatham pertinent: Cum dies illa, inquit, maximum cursus sui explens metabulum, iam pene in horam nonam diuergeret; Virgo quædam adolescentula, merito & nomine Digna, ex collegio venerabilis Elisabeth, cuius rationem liber secundus edisserit, Deo reuelante & confortante ad palmam processit. [apparet S. Dignæ] Paullo namque ante martyrium suum, assistere sibi per somnium videt puellam habitu & specie percomptam Angelica, rosas & lilia manu gestantem. Quam cum de nomine caussaque sui exploraret aduentus; Ego sum, inquit, Agatha, olim propter Christum diris attrita suppliciis; & nunc veni partem tibi purpurei muneris huius conferre. [& prædicit martyrium:] Accipe libens donarium, & viriliter age in Domino: nam & reliquias rosarum & liliorum, quas in manibus seruo, post te ex hoc loco datura sum migraturis. Tali denique Virgo sacratissima visu ac munere illustrata, cum e dextera colloquentis rosam susciperet, auris admixta cælestibus ab oculis intuentis eleuabatur. Cetera dabimus XIV Iunij, quo colitur S. Digna. Monacha ea fuit, vt hic innuitur, in cœnobio quod Elisabeth coniuxq; eius Ieremias fundarant; ac duplex quidem, alterum viris, fæminis alterum, vt idem scribit Eulogius, lib. 2 cap. 2, ad Tabanos viculüm, in partibus Aquilonis inter prærupta montium & condensa siluarum, septenis ab vrbe (Corduba) milliaribus distantem: cuius iam nullum extare vestigium testatur Ambrosius Morales.

[6] Minus plerumque horroris, sæpenumero molestiæ plus, quam martyrium habet diuturna ægritudo. Quæ hic Dignam ad martyrium generose capessendum, eadem Christianum monachum Heisterbacensem Ordinis Cisterciensis ad constanter perferendas morbi æruminas hortata est S. Agatha, diemq; ebitus, licet obscure, prænuntiauit. Quod ita Cæsarius, & ipse Heisterbacensis monachus, anno ⅭⅠƆCCXXII scripsit lib. 4 cap. 30. Nocte quadam, inquit, in somnis S. Agatha Martyr & Virgo apparens illi, dixit: Inter ista consolatoria, [consolatur Christianum monachum,] Christiane, non sit tibi onerosa infirmitas hæc, quia isti LX dies reputabuntur tibi pro LX annis. Expergiscens, quia visionem intelligere non potuit, quibusdam eam reuelauit. Quam quidam ita interpretati sunt, quod tantum eum purgaret a peccatis infirmitatis illius acredo, quantum LX anni in Purgatorio. Aliis videbatur, quod verius fuit, quia infirmitas illorum LX dierum, propter patientiam, [& mortē prædicit;] esset ei pro merito LX annorum: nam in nocte S. Agathæ spiritum reddidit, qui dies fuit sexagesimus ab ea nocte qua hæc audiuit. Consummatus in breui expleuit tempora multa. Eum alij absolute S. Christianum indigetant, alij Beatum, vti diximus IV Februarij in catalogo Prætermissorum.

[7] Ioannes Marietta lib. 12 de SS. Hispaniæ cap. 61 aliud memorat, in conuenta Scalabitano, siue Santarensi, Ordinis Prædicatorum, euenisse, vt Fratre quodam Dominico, viro religioso, ex hydropisi decumbente, fæmina in valetudinarium intrarit, inq; lecti eius sponda resederit, albis induta vestibus, habitu ac specie oris corporisq; supra humanam, eumq; officicse consolata, abscesserit. Quo ille viso conturbatus, [vti & Dominico Scalabitano,] cum nesciret mortalem non fuisse, questus dein est accedenti ad se vni e domesticis, patuisse aditum fæminæ ad illa vsque ædium penetralia. Hic vero diligenter omnia perscrutatus, neque visum vlli quemquam externum, nedum fæminam, neque patuisse fores deprehendit. Die insequenti, cum peruigilium esset S. Agathæ, [vt pie creditum.] vociferari æger cœpit, velle se migrare e vita quamprimum, eaq; dicens expirauit. Ex eo coniectauere, qui in illo cœtu degebant viri pij & graues, S. Agatham fuisse, quæ antealecto ægrotantis assederat, ac tantum scilicet honorem illius impenderat virginitati, qua illibata præditum fuisse testatus est, qui hæc litteris tradidit, eiusq; excipere confeßiones solebat, Ægidius vir sanctus. Gesta ea sunt anno Chr. ⅭⅠƆCCLXXI. Ita Marietta. Dominici huius meminit, ac Beatum appellat, Leander Albertus de viris illustr. Ord. Prædic. lib. 6 fol. 261. Eumdem refert in Hagiologio Lusitan. Georgius Cardosus, IV Februarij, valdeq; B. Agathæ cultui addictum fuisse prædicat, verum anno ⅭⅠƆCCLXII obiisse.

[8] Aliud lubet adiungere, quod non miraculi quidem aut reuelationis vim habet ac pondus, ostendit tamen quam de Sanctorum rebus gestis benigne sentire debeamus, & pietatem erga S. Agatham potest in legentium animis suscitare. Sua manu id Michaël Monachus descripserat, addendum Sanctuario Capuano, si quando illud recuderetur: id porro ad nos Capita misit Siluester Aiossa, vir humanus iuxta ac doctus, eiusdem Monachi sororis filius. Ita porro ille scripserat: Colloquebantur die quadam sanctimoniales monasterij S. Ioannis Capuæ (earum is conscientiam regebat) de gestis sanctarum Virginum, quarum ipsæ nominibus appellabantur. Cum earum vna, Victoria nomine, [Eius Acta nō magni æstimans] Agathæ Guastaferro, (quæ deinde Abbatissa fuit) minime quidem procace animo, sed inconsiderate tamen dixit: Nihil singulare admodum in S. Agathæ gestis legitur. Nam quid? acerbos quidem perpessa est cruciatus & tyranno sapienter respondit. Sed ista pleræque aliæ Virgines ac Martyres fecerunt. Euenit inde non multo post, vt quo fere tempore ad Matutinum campani æris pulsu dari signum solet, ipsa cum adhuc in lectulo esset, neque plane vigil, nec penitus somno pressa, visa sibi sit vocem cuiuspiam audire, ita se compellantis: Victoria, Victoria, dicis in agone meo nihil esse magnum ac singulare: [in somnis monetur.] an non meministi me XXX dies apud Aphrodisiam & filias eius esse detentam? Nec tibi id singulare videtur? His illa verbis plane experrecta surrexit, ac veniam petiit, mihique postea rem omnem exposuit. Siue autem ipsa Sancta auctore ea vel missa vox est, vel ingestum somnium, siue ex piæ illius monachæ imaginatione ortum, valuit certe ad illius compungendum & tenera pietate emolliendum animum. Neque potest qui S. Agathæ inter illas lupas constantiam considerat, non admirans exclamare: Sicut lilium inter spinas, sic amica tua inter filias hominum, o Sancte Iesu. Hæc pius ille vir & eruditus.

CAPVT II
Ætnæi ignes an. Chr. CCLII Velo S. Agathæ repreßi. id quale?

[9] Celeberrima omnium fuere, quæ in refringendis propulsandisq; Ætnæ incendiis eluxere S. Agathæ miracula: quippe cum nō vnus aliquis e populo, sed ciuitas vniuersa, multaq; circum oppida seruata. [Ætnæi ignes sæpe eius ope repressi,] Est Ætna Siciliæ mons, Catanæ imminens, magnitudine, atque ignibus præsertim, quibus aßidue flagrat, quibusq; interdum latius sparsis horribilem edit perniciem, clarior, quam vt describi a nobis aut debeat hic, aut non longe infra dignitatem poßit; omnibus poëtis, oratoribus, philosophis, historicis omnium ætatum memoratus; fusissime a Philippo Gluuerio Siciliæ antiquæ lib. 1 cap. 8. Thoma Fazello de reb. Siculis dec. 1 lib. 2 cap. 4 Cl. Mario Aretio in Chorographia Siciliæ, Antonio Philotheo de Homodeis. Montem Gibellum nunc, vulgo Mongibello, accolæ nuncupant.

[10] Ex hoc igitur prorumpentes funestos ignes, patrocinio S. Agathæ sæpius depulere Catanenses, illius potißimum velo flammis torrentium modo ruentibus obiecto. Ita superius Acta Latina qu. 3 nu. 15. Post anni circulum, circa diem natalis eius, [vt an. 252 Velo iis obiecto,] mons Ætna eructauit incendium, & quasi fluuius torrens, ita ignis vehemens & saxa & terram liquefaciens, veniebat ad Catanensium ciuitatem. Tunc paganorum multitudo fugiens de monte descendit: & venerunt ad sepulchrum eius, & auferentes Velum, vnde erat coopertum sepulchrum, eius, statuerunt illud contra ignem venientem ad se; & ipsa hora stetit ignis diuisus. Fusius id Methodius describit cap. 5. & quidem Velum intra sepulchrum fuisse, texisseq; virgineum corpus indicat nu. 32. Ad sanctæ Martyris sepulchrum festinantes accurrunt, preces fundunt & lacrymas: Velum, quod virginale corpus tegebat, extrahunt, bacillo in aërem extollunt: itaque armati fidentesque, grassantibus incendiis obuiam prodeunt. Metaphrastes magis ad Latina Acta accedit: καὶ ἀφελόμενοι τὸ περικείμένον περιβόλαιον τῇ λάγνακι, κατέστησαν κατέναντι τοῦ πυρός. quod ad verbum sic reddi potest: & auferentes circumpositum vrnæ operimentum, constituerunt ex aduerso ignis. MS. Messanense pro λάγνακι habet τάφῳ sepulchro.

[11] Scribere dicitur quidam (nam eum ipsi non legimus) totum corpus Virginis oppositum ignibus fuisse, [non toto corpore,] cum Veli solius & Acta vetustißima & ceteri scriptores meminerint. Ambigua tamen S. Aldelmi lib. de laude Virginum cap. 32 sententia est, ita scribentis:

Tum Siculus cultor, flammarum fulmina cernens,
Ignibus opposuit sanctam cum corpore tumbam,
Et dicto citius sopiuit damna focorum. [aut tūba.]

Coniectabam legendum in primo versu, flammarum flumina, in secundo fortaßis, de corpore grympam: sed obstat& editum exemplar & quod penes nos est MS. vetustißimum. Alio verbo, sed sensu eodem, vtitur idem Aldelmus in libro de laudibus virginitatis, vbi de S. Agatha isthæc habet: Quin potius vt adamantinus scopulus contra illata carnificum tormenta ferro fortior induruit. Cuius rei documenta, & non fictæ veritatis indicia, Siculus indigena & Catanensis oppidi municeps concorditer adstipulantur: qui, cum Ætnæ montis incendia fauillis late scintillantibus bullirent, sulfureisque flammarum globis feruida torrentum flumina in præceps currentia crepitarent, sacram sarcophagi cymbam, qua virginale corpusculum claudebatur, quasi turris obstaculum, & muri propugnaculum, ruituris ignium imbribus opposuerunt: & mox horrendos focorum ardores, obuia quæque crematuros, & liquefactas scopulorum congeries voraturos, dicto citius cum Virginis suffragio sopierunt.

[12] Sed hic quoque grympam scriptum fortaßis ab Aldelmo; scribi certe oportuisse, quidam volunt. [Velum id Grympa dictum, vnde?] sane quidem, vel Grympiam, appellant Catanenses, peregrino vocabulo, vt fatentur. Eruditi quidam ab Græco γρυμπάνειν ductum volunt, quod Hesychius in Lexico interpretatur γρυποῦσθαι, συγκάπτειν, curuare, conuoluere: quia quadrupliciplicatura inuolutum, hastæq; argenteæ appensum ostenditur ac circumfertur. Aiunt affinem Lusitanis vsurpari vocem Grimpa, quæ alam significat e leui ferro confectam, super summa tecta locatam, cuius motu ventorum differentiæ discernantur. Verum neque ad sacrum Velum ea significatio facit, neque ratio est cur ab Lusitania petiisse vocem eam Siculos arbitremur.

[13] Est porro Velum illud (vt in obseruationibus MSS. Michaëlis Monachi, quas ab Siluestro Aiossa accepimus, annotatum, & ab Augustino Inuege ex Petro Carrera traditum) est, inquam, Velum bysso textum, [quale quantumq; sit?] quod vtrimque aurei subtegminis limbus terminat ac decorat. Color eius subobscure rubescens, qui ferme est rosæ siccæ: latitudo bipalmaris, longitudo palmorum fere sedecim. Creditur S. Agatha eo ad capitis ornamentum vsa, collumq; Græcarum mulierum more circumtegendum. Id Catanæ semper asseruatum, principio quidem intra sepulchrum, dein crystallinæ phialæ inclusum, nunc, [qui seruetur?] tenuiore serico panno tectum, insertumq; sacculo tela Damascena suffulto, intra capsulam argenteam conditum.

[14] Cur ab hoc potius Velo sibi petendum aduersus ignes præsidium duxerint Ætnæ montis accolæ, [cur id adhibitum?] quam ab marmorea tabella, qua id promittebatur, alioue sanctæ Virginis cimelio, caussam fuisse prædicant Catanenses, itaq; traditum a maioribus; quia cum in viuis carbonibus volutaretur Virgo, illæsum ab iis velum permansisse animaduerterant. At nescio an credibile sit, velo amictam, aut alia tectam veste, ab impurißimus carnificibus in hoc pertractam esse tormentum.

[15] Narrant iidem Catanenses, Velum illud fuisse candidißimum, sed in quo diximus tormento ab igne ruborem illum subfuscum duxisse: [an olim album fuerit?] nam picturas in veteri æde S. Agathæ spectari, quæ in carbonibus iacentem alboq; tectam velo exhibent: sed & alias in Cathedrali basilica, in quibus candidum etiam velum Ætnæis ignibus obiicitur. Non igitur colorem iam mutarat in carbonibus. Verum neque antiquæ sunt hæ picturæ, & fuit earum auctoribus, quæ omnibus vulgo pictoribus est, audendi quidlibet potestas.

CAPVT III
Ætnæi ignes per S. Agatham repressi, seculo XII XIV XV.

[16] Fvit omni deinceps ætate in hoc Velo reposita Catanensibus spes præsidij aduersus funesta illa Ætnæ incendia. Quæ tamen sub Romanorum Græcorumq; imperio extiterint seu prodigia montis seu Diuæ miracula; quæ sub dominatu Saracenorum, ac deinceps, vel non sunt litterarum monumentis consignata, vel deinde interciderunt, ad nostram certe notitiam necdum peruenerunt. Prædicat tamen de ea vniuersim S. Methodius cap. 1 nu. 2 continuis tempestatibus eam in manu habuisse miraculorum potestatem & efficientiam, id est, sex fere post suum martyrium seculis, quando vixisse Methodium antea diximus. [Plurima per S. Agatham fiunt miracula,] Menæa quoque tum ignem Ætnæum propulsatum, tum curationes quamplurimas ab eius sepulchro fluuij instar promanantes celebrant, his verbis: Ὅρμημα ἀκάθεκγον πυρὸς ἐνθαίου (malim legere Ἀιτναίου) ἀνέστειλας σαῖς εὐχαῖς ἀγωθώνυμε, καὶ πόλιν διέσωσας τὸ σεπτόν σου, Μάρτυς, λείψανον τιμῶσαν, ἐξ οὗ τρυγᾶ τοὺς ποταμοὺς τῶν ἰαμάτων ἐν θείῳ πνεύματι. [Catanæ præsertim;] ἐν ταύτῃ γὰρ ἀθλήσασα, τὸν δυσμενῆ ἐταπείνωσας, καὶ τῆς νίκης τὸν στέφανον ἐκομίσω, πανεύφημε. Impetum effrænatum ignis Ætnæi repressisti tuis precibus, o bono insignita nomine, & vrbem seruasti sanctas tuas, o Martyr, reliquias honorantem, e quibus illa fluuios colligit curationum in Diuino Spiritu: in ea enim certamine suscepto hostem prostrauisti, & victoriæ coronam recepisti, o vndique celebratissima!

[17] Enumerant Fazellus, Philotheus, Pirrus, & in MSS. Obseruationibus Monachus, aliquot Ætnæ incendia, Velo S. Agathæ, vel ne Catanensi ciuitati nocerent depulsa, vel quæ improuiso illapsa erant, ne omnia absumerent, coërcita. Nam etiam in horribili illa strage, [quæ an. 1169 terræmotu euersa,] quæ contigit anno ⅭⅠƆCLXIX, (non ⅭⅠƆCLXXIX, vt Philotheus scribit, aut vt alij ⅭⅠƆCLXXIII, vtque Cl. Marius Aretius ⅭⅠƆCLXV) quibusdam Velum illud saluti fuit. Stragem ipsam ita breuiter narrat Fazellus: Anno salutis ⅭⅠƆCLXIX pridie Non. Februarij, regnante Guilelmo II, Ætna plus solito sæuiit. Rupibus namque ingentibus agroque Catanensi combustis terræmotu suo Catanensium fines atque adeo vrbem labefactauit, vt basilica corruens Episcopum vna cum Clero & populo oppresserit. Erat tunc Catanæ Episcopus Ioannes de Agello. Hugo Falcandus, qui tunc in Sicilia viuebat, scribit viros ac mulieres ad XV millia oppressos. Antonius Philotheus addit: [multis per S. Agathā seruatis, incertum an etiam ab igne.] Et nisi velo Virginis Agathæ, qui supererant, se tutati essent, actum esset de illis, furentibus & perstrepentibus vndique flammis. At Falcandus, & quod Pirrus recitat de ea strage vetustum carmen, Ætnæi ignis tunc Catanam perlati non meminerunt, sed solius terræmotus, vti & Marius Aretius.

[18] Dein anno salutis, inquit idem Fazellus, ⅭⅠƆCCCXXIX IV Calend. Iulij, [28 Iunij 1329 ingēs Ætnæ incendiū,] Frederico huius nominis secundo Siciliæ Rege rerum potiente, cum per plures annos absque igne & fumo fuisset, hora diei XXIII repente contremuit ac tonare cœpit. Mox e montis latere, quod Orientem respicit, in rupe, quæ Musarra tunc dicebatur, niuibus eo tempore obsita, aperto nouo hiatu ignis erupit: quem accrescente vespera, insecuti candentes globi ac auulsa montis viscera, liquefactique saxorum orbes, velut torrens, per decliuia & subiecta loca grassantes, obuia quæque absumebant … Eiusdem Iulij Idibus circa solis occasum, [& horribilius aliud 15 Iulij,] iuxta Musarram rupem, ac templum Diui Ioannis Paparumetta cognominatum, ex inferiori montis parte ex inopinato hiatus alter, ac paullo post in eodem agro duo alij sunt aperti, ea vi ac violentia, vt ex quatuor crateribus, paruo inter se interuallo dissitis, ingentium lapidum congeries vna egestæ profundas valles & nemorum saltus in montes arduos extulerint. Fluebat enim ex quadruplici illa voragine riuus igneus instar metallorum ex fornace liquentium, occurrentem tellurem & ingentia saxa ac arbores quascumque non solum comburens, sed absumens: terraque ipsa, quæ paullo ante calcabatur, incanduit, ac velut spumis aquarum ad scopulos e fluctibus elisarum, late instar excrescentis fluminis profluuio igneo inundata ac dispersa est. Postquam vero igneus torrens diu multumque per plura montis spatia euagatus est, tribus tandem alueis sese diuisit: quorum duo Orientem versus ad Acis vsque loca littori propinqua plures dies decurrerunt: tertius vero contra Catanēsium fines se direxit. [Velo S. Agathæ a Catana auersum:] Quem, priusquam fines ipsos inuasisset, Velum Diuæ Agathæ a Sacerdoribus e mœnibus vrbis obiectum extinxit. &. Eadem ex Fazello memorat Cluuerius, & breuius in Leonardi de Flisco Episcopi gestis Pirrus, ita concludens: Totaque pene Catana absumpta flammis, vel motu concussa corruisset, nisi Diuæ Agathæ patrocinium adfuisset. Auctor est Philotheus, immensa tophorum & saxorum mole Catanæos ita campos deuastatos tunc fuisse, vt in præsentem vsque diem (scripsit autem ante centū fere annos) agri pene omnes glarea, quā indigenȩ Sciaram vulgo appellant, cōbustisque lapidibus referti appareant.

[19] Aliud octuagesimo post anno defæuiit ab Ætna incendium, sed ipsum quoque S. Agathæ ope repressum. [iterumq; an. 1408 9 Nouēb.] Quod ita memoratur to. 3 Hispaniæ illustratæ, in Indicibus rerum ab Aragoniæ Regibus gestarum lib. 3 ad annū Christi ⅭⅠƆCCCCVIII, his verbis: A. D. V. Id. Nouemb. secunda noctis hora Ætna maximis conquassatur terræmotibus; tantoque flagrat incendio, immensos flammarum globos eructans, vt Catanæ dies illuxisse, nubesque ac faces ardentes cælo volitare viderentur. II M. P. supra D. Nicolai templum, quod Reginæ incolæ vocant, quinque ignei crateres XII dies continenti incendio conflagrauerunt, sulphureas proiicientes flammas. Cinis egestus, pruinis immixtus pæne Messanam aliquotque Brutiorum oppida obruerat: cum Blanca Regina, præstantissima fæmina, Catana non excessisset. [corpore per mœnia gestato,] Sed cum D. Agathæ sacro corpore mœnia perlustrarentur, Diuina ope vrbs tanto incendio minime conflagrasse visa est. Hæc ibi. Erat Blanca Nauarræ Regis filia, secunda vxor Martini Siciliæ Regis, cuius nomine, ac postea soceri Martini II, aliquandiu regnum administrauit.

[20] Hoc populsati restinctiq; ignis miraculum ita a Matthæo Siluagio consignatum litteris accepimus; nam ipsos eius commentarios non vidimus: Item reperitur, inquit, in Chronicis S. Mariæ de Licodia: quod est Catanense monasterium ad Ætnæ radices situm. In nomine Domini & indiuiduæ sanctæ Trinitatis. Noueritis, quod anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi ⅭⅠƆCCCCVIII, regnante in Sicilia Rege Martino & Blanca, accidit quod die Veneris, IX Nouembris … & propter hoc incendium diu noctuque non cessabant facere processiones cum Reliquiis S. Agathæ. Et tunc Episcopus Catanensis, qui tunc præsens erat in ciuitate, cum maxima multitudine populorum pedestrium & discalceatorum fundentium lacrymas, accessit, [velo & mamilla extra vrbem:] & asportauit vsque ad locum ignis Velum & mamillam beatæ Virginis Agathæ; qui locus distabat a prædicta ciuitate per spatium XII mill. Et ab illo die in antea prædictus ignis non fuit ausus venire aduersus ciuitatem.

[21] Anno deinceps salutis ⅭⅠƆCCCCXLIV, inquit Fazellus, [velo iterū an. 1444] iterum Ætna terribili ignium eiaculatione Catanam versus cum iter arripuisset, Petrus Hieremias Panormitanus Ordinis Prædicatorum, magna vir pietate, cum Cleri populique pompa, Velum Diuæ Agathæ in occursum contra incendia detulit: quæ, quasi illud reuerita, alio iter suum conuerterunt, ac vigesimo post die extincta sunt. Eo tempore & mons ipse contremuit, eoque motu e summo cacumine vastæ quædam rupes dissolutæ collapsæque vasta ruina in ipsam voraginem conciderunt. Vnde hiatus ille perpetuus multo amplior est factus. Philotheus ita paucis rem perstrinxit: Quid de illo maximi profecto horroris & iacturȩ incendio, quod anno circiter ⅭⅠƆCCCCXLIIII euenisse in historiis discimus, quo summum Ætnæ apicem subsedisse, ignibusque Diuæ Agathæ velo obuiatum fuisse, maiorum monumentis apertissime constat? Eadem memorat Pirrus, atque hæc addit: Prorex F. Petro Hieremiæ perscripsit, [(tumq; tēplum restauratū, Reliquiæ visitata)] vt regiis sumptibus Cathedrale templum, quod mox casurum videbatur, repararet. Ea vel reparandi templi, vel auertendi incendij occasione, Ioannes Piscis, vel Pixitellus, siue de Piscibus, Episcopus Catanensis, sacrum Diuæ caput inspexit, vt supra dictum ante historiam Translationis § 6 nu. 52.

[22] [atque an. 1447 21 Septemb.] Anno ⅭⅠƆCCCCXLVII die XXI Septemb. ignes Ætna eructauit, vt flammarum iam torrentes decurrerent: sed earum S. Agatha cursum stitit. Saxa adusta remansere, periculi beneficiiq; monumentum. Ita Monachus & alij.

CAPVT IV
Ætnæi ignes seculo XVI sæpius per S. Agatham coërciti.

[23] Ad ea nunc veniamus quæ superiori nostroq; hoc seculo euenerunt. De illis ita scribit Fazellus: Hactenus itaque ab aliis accepta: iam iam quæ ipsi visu sumus assecuti, commemoremus. Ætna cum deficiente iam materia sulphurea & bituminosa, vel obstructis meatibus, nec ignem nec fumum per plures annos emitteret, accolæ eius cacumen ascendentes, illæsi craterem etiam ipsum penetrabant. Sed inconstans hæc māsuetudo fuit: [nouū Ætnæ profluuium 24 Martij 1536] anno siquidem salutis ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVI, IX Calend. Aprilis, flante Austro, & sole ad occasum vergente, nubes atra montis apicem operuit, & inter eam rubor emicuit. Tum repente ex ipso cratere ignei torrentis vasta vis erupit; paullatimque in modum fluminis, magno montis murmure ac terræmotu defluens Orientem versus descendit, lacumque (cuius supra in descriptione meminimus) illapsus, magnam ibi repertam lapidum congeriem liquefecit: quæ supra Randatium oppidum præcipiti sed falcato volumine decurrens, ouium greges & animalia pleraque obuiantia statim demersit. Ex eodem quoque summo montis cratere mirum ac horrendum visu profluuium igneum Occidentem versus, [idq; multiplex,] supra Brontem & Adranum oppida, eodem tempore effluere cœpit. Liquescentes enim lapides sulphurei ac bituminosi, vi ventorum depulsi, lento fluxu & intermisso, velut ferrum candens, decurrebant: & qui primum defluxerunt, sensim amisso calore, in priorem naturam ac materiam subnigram indurescebant. [& iisdem locis repetitum,] Post riuus alter igneus descendens, non supra priorem fluebat, sed inter ipsius arenosam cutem & priorem ignem iam extinctum immiscens sese, cursum medium sibi sua vi faciebat; ita vt & cutis superior & superficies prioris æque esset dura. Qui vero ignis recens erat subterfluebat instar testudinis, quæ sub testa dura viuens, lente tamen graditur. Ita fluenta, quæ prius induruerant, nouis cedebant, a quibus in partes disiiciebantur. Nouissimis itaque semper vincentibus, multiplicabatur incendium ad latitudinem stadij vnius, [quam altum & latum?] profunditatemque cubitorum circiter XII. Cumque totum refixisset profluuium, lapidum molarium congeriem ab ore crateris ad terminum vsque fluxus subnigram recens eructatam perpetuo reliquit. Ita lapides ipsi in eodem colore perseuerant, quo defluxerant; sed quo recentiores, eo nigriores & firmiores: processu enim æui & pallescunt & in arenas resoluuntur. Erat autem profluuij materia sulphurea & bitumine mixta. Dein narrat, vt euersum terræmotu sit ignibusq; obrutum S. Leonis templum; hæcq; addit: Circa eadem quoque loca, ad montis latera, terra dehiscente, plerique hiatus sunt perrupti. Ex quibus & fluenta ignea, & innumeri igniti lapides veluti tormento excussi, præmisso prius fremitu, in cælū emittebantur. &c.

[24] Non meminit hic quidem Fazellus præsidij ab S. Agatha impensi Catanensibus suis; [a Catana depulsum ope S. Agathæ:] eo tamen præcipue immunes fuisse ostendit Pirrus, ita scribens: Anno ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVI quadragesimali tempore F. Bernardinus Rheginus, cognomento Georgius, vnus e primis nouæ Capucinorum congregationi adiunctus, vir sanctitate & animarum salutis zelo illustris, Catanæ ad populum verba faciens, [prædictum a Bernardino Rhegino Capucino] alterius Ionæ instar, in illius ciuitatis vitia acerrime inuectus est. Diuino mox Spiritu correptus, hæc protulit verba: Audi Catana, quæ tot tantisque vitiis inuolueris, audi misera & expergiscere. Ecce veniet super te malum, & nescies ortum eius: irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: veniet super te miseria, quam nescies. At quænam ea sit ignoras? Ecce, insperato erumpent ab hoc monte (Ætnam extenso digito indicabat, ad cuius radices vrbs ea sita est) flammæ tuorum scelerum vltrices, [in vltionē scelerum immittendum:] quæ vsque ad portas venient, teque vsque ad fundamenta exurent, deuorabunt; ac supremam tibi vastitatem afferent; nisi pœnitentiæ lacrymis, ac imploratis B. Agathæ suffragiis, Diuini furoris flammas extinguas. Hæc Pirrus ex Annalibus Capucinorum, quæ ipse ad huius anni incendia refert; ad sequentis annalium scriptor.

[25] Antonius Philotheus (quo, vt ipsemet scribit, apud Catinam; clarissimam Siciliæ ciuitatem, litterarum disciplinis incumbente, Ætnæum illud incendium contigit) fatetur quidem an. ⅭⅠƆ ⅠƆ XXXVI cum horribili terræmotu hiatum montis, diu iam obstructum, subito patuisse; [accidit feria 4 sāctæ hebdomadæ;] sed pridie Cœnæ Domini ait contigisse, quæ nota temporis in eum annum non quadrat, est tamen eiusmodi vt post annorum aliquot interuallum scribenti magis eius memoriæ inhærere quam Æræ Christianæ numerus potuerit, ac vulgo soleat: sæpe enim meminimus, exempli gratia, tremuisse terram feria quarta sanctioris hebdomadæ, ventos immensam toto Belgio stragem edidisse feria secunda Paschæ, neque continuo succurrit, vel hoc anno Christi ⅭⅠƆ ⅠƆC VI vel illud ⅭⅠƆ ⅠƆCXL accidisse, nisi aut calculos Paschales consulamus, aut alia temporumsigna reuoluamus animo. Est tamen apud eum in diei designatione aut mendum aut confusio: nam ad Martij decimum Calendarum, fastigium Ætnæ ad duo circiter millia passuum depressum corruisse scribit; ac paullo post ait, diem illum octauum, ante lucem Cœnæ Domini nostri Iesu Christi, Iouis scilicet ante Resurrectionis sacratissimum Paschatis diem festum fuisse. Anno certe ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVI Pascha fuit XVI Aprilis, anno ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVII, I Aprilis, [an non ergo 1535?] neutro igitur feria quarta præcedens potuit in VIII vel X Kalendas incidere. Suspicor vtrobique IX Kalendas scripsisse, vti & habet Fazellus, in anno tamen discrepans. Porro anno ⅭⅠƆ ⅠƆXXXV Pascha incidit in XXVIII Martij, siue V Kalend. Aprilis, seria quarta præcedens in IX Kalendas April. siue XXIV Martij. Sed hæc de tempore.

[26] Pathetice incendium, & quæ illud dederit damna, describit Philotheus, sed consentientia fere iis quæ sunt ex Fazello relata commemorat. De remedio ab S. Agatha petito isthæc habet: Præsentibus itaque calamitatibus, (nocte inter diem Martij XXIV & XXV) nemo ex tanta ciuitatis turba repertus est, mas siue fæmina, [magna tūc Catanæ omnium consternatio,] senex vel iuuenis siue adolescens, liber aut seruus, quin etiam pueri, ac moniales Deo velatæ, claustrisque obseratæ, qui quæue nocte illa, sub flammis pene, per ciuitatis compita procurrentes, in Diuæ Agathæ templum (hoc erat vrbis primarium) ad salutem indagandam, non se turmatim reciperent: indeque longo patrum ceterorumque ordine, corporibus etiam pubetenus, aut pedibus saltem, denudatis, [ardor pœnitentiæ,] (quorum vnus ipse fui) ad miraculis clarum Deiparæ Virginis Mariȩ Carmelitarum cœnobium, Annuntiatæ sacrum, extra ciuitatis muros, post Stesichori portam, (Iacis hodie) fundatum, maxima cum veneratione religioseque non accederent, sua, vt poterant, confitentes peccata, ac Deo Opt. Max. animas commendantes. Idque magis quod esset dies ille octauus, ante lucem Cœnæ Domini nostri Iesu Christi, Iouis scilicet ante Resurrectionis sacratissimum Paschatis diem festum. Quo factum est, [dissidentiū reconciliatio,] vt inimicorum inter se multitudo, priuatis explosis odiis, vetustisque inimicitiis posthabitis, in veram vnanimemque concordiam & pacem rectam coiret: suadente præsertim Stephano Bolano, [suadentibus eam Concionatoribus:] Prædicatorum Ordinis Dominicano, Theologo non vtique spernendo, summæ exemplo & verbo religionis viro; ac Nicolao Nicosiensi Minorum Ordinis Franciscano; cuius id tunc munus erat, verbum populo Catinensi Euangelicum concionandi, cuius etiam persuasione, pia opera quamplurima, ad Christi gloriam, optimum sunt sortita effectum.

[27] Multis deinde interiectis, subdit idem scriptor: Catinenses ceterique Ætnæi turmatim coëuntes, nimio præ terrore, contra ignis profluuium iter deuote faciunt; Canonicis (quorum vtpote Vexillarius Bartholomæus Monsonns, vir sane probatæ vitæ) Diuæ Agathæ Martyris deferentibus Velum, quod Grimpiam Diuæ Agathæ ipsi vocant; quippe quod in sepulchro eiusdem repertum est. [velo S. Agat subito restinctum incendiū,] Verumenimuero, quo in loco ita religiose peruentum est, (mirum quidem & solius Dei Opt. Max. voluntate, intercedente pro patria Virgine Agatha) ea tota ignis congeries, cunctos campos vastatura, nec ciuitati intra muros parsura quidem, ni resedisset, ad sanctissimæ Crucis signum, velo illo factum, constitit, adeoque refrixit, vt pedibus etiam nudis (vt ipsi vidimus) desuper illæsis deambularetur. Quisnam mortalium voces ibi adstantium? Quis præ lætitia lacrymas vlulatusue? Quis illorum, hoc viso miraculo, clamores ad æthera sublatos referre posset? Testor equidem, attestorque Deum, ipse ego oppressis tremore spiritibus deficiens corruebam in terram quasi moriturus, nisi amicus quidam, Laurentius de Deo, Catinensis, condiscipulus meus, inter brachia me sublatum substulisset, aquaque ad spersum frigidissima, me exhalare spiritumque vitalem haurire fecisset, mirantibus aliis.

[28] Ac post pauca: Incendia hæc intermissis plane temporibus totum vsque in annum ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVII, [sæpius renouatum,] fumo, terræmotu & fragore perdurarunt. Inde factum fortaßis, vt ea, quæq; in ipsis sopiendis euenere miracula, non omnes ad eumdem referant annum. De sequenti anno ita scribit Fazellus: Anno namque salutis ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVII, Calendis Maij, Sicilia tota diebus ferme XII tonare cœpit: crebrique sonitus ac ingentes, quales ex tormentorum bellicorum ictibus edi solent, & grauiores quoque, non solum Catanæ & vicinis agris, sed Panormi quoque … & tota prope insula sunt auditi. E quibus paruo terræmotu facto, domorum concussa tecta simul & parietes nutabant … Hi igitur sonitus mugitusque cum increbrescerent, III Id. Maij in Ætna, sub colle quem incolæ Sparuerium vocant, hiatus quidam insoliti sunt aperti: [vt 13 Maij, 1537] e quibus tanta eiusdem materiæ igneæ moles est egesta, vt quatriduo XV P. M. iter conficiens, obuia quæque sternendo exusserit, ac ad cœnobium vsque D. Nicolai de Arenis defluxerit: vbi conglobatus, monasterio intacto, Nicolosum & Mompelerium pagos adortus, plures eorum domos exussit obruitque. Terræmotu quoque frequenti Catana & vicinæ vrbes adeo sunt conuulsæ, vt ciues relictis vrbibus ad campestria salutem sibi quæsierint. At Clerus & populus Catanensis cum incendia P. M. fere XII vicina, ac ocyus ad sese deferri prospicerent, ad aras D. Agathæ profugientes, [sed eodem velo repressum,] Velum protulerunt: quo eminus porrecto, ignis constitit, ac mox sedatus est, & Ætna tonare desiit.

[29] Amplificat hæc scriptor annalium Capucinorum in hunc modum: Ignis domibus, agris, & quæcumque inter montem & ciuitatem interiacebant, incendio deuastatis, iam ad vrbis portam pertigerat: cum opposito illi B. Agathæ velo, populoque vniuerso ad pœnitentiam conuerso, piisque clamoribus ad Deum ac B. Agatham personante, stetit, Deo imperante, incendium, neque vlterius prosiliens, ibi fluctus igneos confregit ac penitus extinxit. Fazelli, Philothei, Pirri, quippe Siculorum, potior fides: & viuebant tunc quidem priores duo. Pirrus ista addit: Catanenses cum D. Agathæ Velo, quo maxime feruebat igneus fluuius, [mox vbi in conspectū venit:] ire pergunt. Mirum dictu: vix in ignis conspectum venerat, cum ille derepente sistitur, quamuis altius excresceret intumescens affluente ignea materia: sed mox tonare desiit Ætna, ac flammas euomere: quæ vero egestæ fuerant, in silices ferrugineos obduruerunt.

[30] Eodem anno ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVII (licet quidam ad præcedentem referant) Mompilerij ita repressum sacri Veli obiectuincendium ex loci eiusdem annalibus ad nos Catana perscriptum est. Distat Mompilerum, (Philotheo teste, penucundus pagus, quem alij Montempilerium vocant) X M. P. Catana, seruatq; æternum Victricis Agathæ monumentum. Eo iam Ætnæi ignis torrens accesserat, & vero domunculas aliquot combusserat, temploque maximo, Virgini Annuntiatæ sacro, appropinquarat, nec non parietem, cui altare adiunctum erat, liquefecerat, [vti & in templo Mompileriensi] pergebatque porro, totam ædem absumpturus. Ecce autem Diuæ Agathæ Velum ad Mompilerium magna cum celeritate & frequentia importatur: quod statim atque ad ædis ianuam incendio aduersam peruenit (mirum visu) igneus torrens, Agathæ numen reueritus, illico constitit, & in saxum induruit; quod deinde, ne altari impedimento esset, partim resecandum fuit, vtque incendia in seipsis, non alia materia, tantum miraculum incisum posteris in æternum reseruarent.

[31] Hæc inde, atque ista de eodem miraculo ex Mattheo Siluagio, qui tunc Catanæ fuit, sed eius scripta necdum vidimus. Tunc ignis, inquit, ad eorum matrem ecclesiam deuenerat, & titulum ex ignis impetu iam corruerat. O stupendum cunctis gentibus miraculū! Velo igitur in naui ipsius matricis Ecclesiæ ingresso, [cœpto iam absumi,] B. Agathæ meritis, globorum ignitorum saxorumque moles ad nauim prædictæ ecclesiæ minime pertransiit; sed tumor erigebatur lapidum, alibi diuertens cursum. Ecce vero renouatum in Arca Testamenti miraculum, cum hoc tantum discrimen interuenerit, quod ibi aqua Iordanis perfluens, hic Ætnæ ignis, ne templo quidem sacro parcens, constiterit. Ita ille.

[32] Michaël Monachus in MSS. Obseruationibus, ex Carrera fortaßis, nonnulla ab his omissa narrat, in hunc modum: Annuente Episcopi Vicario, prolatum est, sub horam precum matutinarum, sanctum Velum, comitante Clero & cunctis Religiosorum congregationibus, [quo religiose itum;] innumera ciuium multitudine prosequente, quorum plurimi luminaria gestabant, saccis amicti multi, nonnulli nudis pedibus incedebant. Ita ad Mompilerium est ventum, vbi comploratio ingens erat omnis generis hominum, querentium sibi domos, vineas, possesßiones ceteras incendio absumptas; reliquum esse nihil, nisi quantum humeris asportare quisque potuerat: matres paruulos liberos complexæ vlnis, ne vbi deponerent quidem tantisper, habebant, igne omnia peruadente, quippe qui & ad matricem ecclesiam iam peruenerat, partemq; eius subruerat. Mirandum autem prodigium! Illato in eiusdem ecclesiæ nauim Velo, nihil deinceps in eam nauim ignitorum globorum inuectum; sed aggeri primum in tumulos, mox alio diuertere cursum, ac tenuius fluere, demum neque e nouis, quos diximus, Ætnæ crateribus, proiici, vt prius globi igniti. Reuertit igitur Catanam populus, B. Agathæ liberatrici suæ concinens grates. Hæc anno ⅭⅠƆ ⅠƆXXXVII gesta.

[33] Cl. Marius Aretius in Chorographia Siciliæ, ita hoc Ætnæ incendium atque illata Mompilerio damna perstringit: Ac denique priore anno, & hoc quoque, quo ipse scribo, millesimo quingentesimo tricesimo septimo, mense Maio, incredibilis magnitudinis igneam massam de incenso sulphure factam, ex ipsius Ætnæ nouis factis crateribus prolapsam: quæ ab aëre aliquantulum condensata superficie, non velociter quidem, [tunc illata ab igne damna:] sed passim ruebat, colles, nemora, saxa ac rupes, pagos etiam duos (mons pagos multos continet) Monpiler vnum, quem vocant, alterum vero Licolosim, combussisse vidimus &c.

[34] Aliud Ætnæ incendium memorat Roccus Pirrus his verbis: An. ⅭⅠƆ ⅠƆLXXVIII ex Ætna monte incendium eructauit, [iterum an. 1578 vel 1579 coërcitum sacro velo simile incēdium.] & passibus ⅠƆ fluuius igneus egressus late vastabat agros: sed sacro B. Agathæ velo coërcetur. Natalis Comes histor. lib. 30 ad sequentem annum refert, multoq; longius grassatum: Ætna, inquit, Siciliæ mons, maximis horrendisque ignibus exarsit, cum magnis fremitibus ac motibus terræ. Nam aperti sunt quinque hiatus, vnde vis maxima flammarum erupit, quæ ad decem millia passuum fere defluxerunt in morem fluminis, cum maxima arborum fructiferarum & cultorum locorum deuastatione. Ita vero alte eructabantur saxa ignita, vt quoduis acumen aspectus superarent, neque a prospectantibus vltra quoddam spatium concerni possent: quæ mox cum maximo fragore & periculo finitimorum in terram recidebant. Hæc Natalis, qui & lib. 17 aliud anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXVI erupisse incendium scribit, atque agrum omnem oppidi Linguagrossæ eo obrutum ac pessumdatum, Trioclæ vineas concrematas, Catanam vsque defluxisse ignes, tota denique insula trepidatum.

CAPVT V
Ætnæi ignes an. ⅭⅠƆ ⅠƆCXXXV, Velo S. Agathæ restincti.

[35] Nostra quoque ætate, (quod enim genus calamitatis omnibus retro seculis extitit, quod nunc quoque non illatum diuinitus, in scelerum vltionem, miseris mortalibus sit?) [Anno 1635 nouum ex Ætna profluuium] anno igitur ⅭⅠƆ ⅠƆCXXXV nouus in Ætna patefactus hiatus, ignita immani mole saxa eiaculatus, simul torrentem flammeum effudit, qui in septem dein riuos partitus, ingentem late stragem dedit. Nam medij duo planitiem, quæ Rosellidicitur, estq; omnium fere quæ versus Catanam ab Ætna vergunt fertilißima, depopulati: dexterior, sata, vineas, arbores depastus, Pedaræ & Trecastagnæ oppidis ruinam minabatur, cum ab hac quinque, [septifidū,] quatuor ab illa passuum millibus abesset: trium qui sinistra fluebant, qui maximus ac longißime progressus, Iacij oppidi territorium corripuit ac vastauit.

[36] Catanenses quoque ingens tam propinqui periculi metus inuaserat. Hoc excitata in eorum animis pœnitentia criminum, tum aduersus Tutelarem suam religio, & fiducia nanciscendi ab ea præsidij. Neque fefellit euentus. Depulsa enim Diuæ Velo, vt sæpius ante, pernicies. Id quo pacto euenerit, [Velo S. Agathæ 19 Ianu.] huc mihi Syracusis Eucharius Sartorius noster XXV Ianuarij nuntiauit, quod septimo ante die gestum erat, perscriptumq; eo Catana ex certis & authenticis Actis, in hanc fere sententiam.

[37] Indicta ad opponendum surentibus flammis sacrosanctum Velum supplicatione, proceßimus, nudis plerique pedibus, die XIX Ianuarij. [dicta in conspectu Missa,] Vt ad ignem ventum, oblatum Missæ sacrificium subit aria in id ara erecta, locuplete tamen apparatu: dein adhibitæ benedictiones. Mirum quanto impetu, toto tempore Missæ, liquentis metalli, aut aquæ in morem resolutus ignis, præter solitum infremuerit, seseq; altare versus incitarit. Verum peractis benedictionibus, [subito restinctum,] subito, omnibus inspectantibus, refrixit, induruitq; in lapidem, & ne vel pedem quidem vlterius proserpsit. Hic autem erat ignis qui propius ad Pedaramac Trecastagnam accesserat. Medio quoque, post conceptas solennibus verbis benedictiones, [pluribus locis:] obiectum est Velum: sed & is, licet incredibili fremitu contra Velum volueretur, ipso tamen quo illud conquieuerat loco, illico induruit. Idem alibi euentus. Exin reducta Catanam supplicatio: actæ sequentibus diebus gratiæ, plurimis Deo oblatis sacrificiis Missæ: fiunt nunc sumptuosi apparatus ad celebrandam Nonis Februarij anniuersariam Diuæ solennitatem. Hæc Catana. Addit Eucharius; qui Syracusis tanto ex interuallo cernebantur ignei torrentes, videri tunc desiisse, atque ordinariū dumtaxat Ætnæ craterem, e quo perpetuo ignis egeritur, conspici.

[38] Plenius aliquanto distinctiusq; Carrera lib. 3 cap. 4 vti ex eo Monachus Italice descripsit: Feria sexta, inquit, die XIX Ianuarij, missi summo mane ab Senatu, qui eo loco, ad quem vt sanctum Velum deportaretur, decretum fuerat, [per actis mane Diuinu officiis,] altare ad Missam faciendam erigerent. Interea peracta in Cathedrali æde Diuina officia sunt, multaque oblata varias ad aras sacrificia Missæ. Et quia serena & tranquilla erat aura, perducta supplicatio est ad oram planitici, [instituta supplicatio,] quæ Paraini dicitur, distatque Trecastagna passuum millibus sex: inde enim vnus e flammeis illis torrentibus proruebat, eidem pago ac Viægrandi exitium allaturus. Huc vt peruenimus, aspeximus voracem fluuium, cuius furore absumptæ iam illic erant quercus aliquot. Vix XV ab eo passibus excitatum erat permagnificum altare, pretiosis pannis multoque argento ornatum. Locus ipse speciem præbebat ampli & elegantis theatri. [erecta prope ignem splendida ara,] Diceres artificiose efformatum a natura, vt in eo præclarum & grande aliquod rei militaris spectaculum præberetur. Neque discrepabat, qui singulis inerat sensus, minime dubiam expectantibus victoriam ab arcano & inaspectabili conflictu, qui inter inuictum Virginum Velum, rapidumque Ætnæ incendium conserendus erat.

[39] Arcula, cui inclusum erat Velum, imposita altari, cœptæ decantari Litaniæ Sanctorum. [recitata Litaniæ,] Vt ad magnæ Tutelaris nostræ Agathæ inuocationem est ventum, tum vero productum ex arcula Velum est, hastæque appensum. Ingens orta vociferatio & fletus circumfusæ atque in preces postratæ multitudinis. [dictum sacrum,] Peracta Litania, celebrata Missa est, multisque impertita Eucharistia. Inde verba ad concionem illam frequentissimam fecite Capucinorum Ordine Sacerdos, [habita concio,] magnumque in omnium animis sensum pietatis accendit. Dum hæc, duarum fere horarum spatio, aguntur, flammeus canalis sensim omnibus aspectantibus contrahere cursum cœpit, ac retro reuolui: eoque res maiorem habuit admirationem, quod in decliui, imo & præcipiti loco fiebat. [ignis repressus restinctusq;,] Torrens ergo præ se in petras flammeos suos vortices transmutabat, ac ripam vtramque complens lapidea materie quam eiectabat, murum quemdam visus est fabricari, quo se ab sacri Veli intercluderet aspectu, in exiguum tramitem coarctatus. Erant illic mortalium non minus quinque millia.

[40] Impertita dein omnibus, sublato in altum Velo, benedictio est, illudque in arculam repositum: tum aduersus alterum fluminis ignei caput, quod Pedarensium possessionibus imminebat, directa supplicatio. Dum e planitie Paraini descendimus, [arboribus quibusdā semiustis:] secundum sopiti iam torrētis ripam, quercum aspicimus, cuius truncum, cum primum veniremus, eiusdem torrentis ignis corripuerat ac depascebatur, eo iam penitus restincto, stare adhuc quidem, sed dimidia sui parte exusta. Vix mille passibus inde progressi eramus, cum nix in nos e cælo densa cecidit, haud diu tamen, nam & gradum accelerauimus. Cum ergo in planitiem, [alibi idem factū, post breuiores preces.] cui ab Hedera nomen, venissemus, productum denuo Velum, hastæque affixum est, in altumque sublatum. Sed quia rursus niuem aër fundebat, solum antiphona, cuius initium est, Paganorvm mvltitvdo, cum versiculo & Oratione, recitata: eodem tamen successu; retro enim actus est fumidus vortex. Neque id tacebo, P. F. Stephanum de Salicibus, e Minorum Obseruantium cœtu, singulari morum integritate virum, hoc conspecto miraculo præ lætitia illacrymasse. Rubus ardebat quædam sub nostrum aduentum, quam mox vidimus semiustam, sed omni iam igne carentem.

CAPVT VI
Res variæ, Reliquiarum S. Agathæ attactu, publice priuatimque salutiferæ.

[41] Qvæ hactenus commemorata sunt feralium flammarum prodigia, pleraque sacri Veli, quod Grympam vocant, obiectu depulsa; quædam allata in subsidium mamilla eiusdem magnæ Martyris, nonnulla ceteris eius circum vrbem Catanam religiose gestatis exuuiis; nam tabula ab Angelo in tumulum eius imposita, ac dein Cremonam delata, quas ad res præsidio sit, antea diximus, cum de reliquiis ageremus. Sunt & aliæ nonnullæ res, [Res varia attactu reliquiarum S. Agathæ salutares:] quæ S. Agathæ reliquiarum attactu consecratæ, ad morbos sanandos ac publicas priuatasq; calamitates propulsandas, admirabilem vim habent; Gossypium, annuli, vela bombycina, niassulæ e farina coctæ, earum fere in morem, quas e cera virgine conformatas ac solenni Pontificis Maximi comprecatione sacratas Agnos Dei vulgo appellamus, quod Agni plerisque impressa effigies sit.

[42] Et gossypium quidem Sanctæ reliquiis, vt diximus, admotum, distribui in omnem populum consueuit, salubre aduersus quæuis incommoda amuletum. [Gossypiū,] Atque ipsas quoque Ætnæ flammas id reueritas memorant, etiam ante aliquot secula, extatq; miraculi perenne monumentum. Eruperant ignei e monte torrentes, iamq; ad Catanensis cuiusdam coloni fructuosam cumprimis vineam magno impetu ferebantur. Quid ageret, quidue sperare auxilij posset, non inueniebat. Fugeret? at villæ seruandæ cupido retinebat. Maneret? at præsens illi sibiq; imminere videbat exitium. Tandem hoc ei iniectum diuinitus consilium est. Habebat forte sacrum eiusmodi gossypium. Prius igitur quam inde abscedat, [quod villæ sepibus appensum] vitæq; consulat, villam omnem circumcirca porrecto gossypio perlustrat, ex interuallo etiam illius particulam spinosis suspendit limitibus. Mirum visu! At quis vidit, cum, dimißa iam ante familia omni, etiam vnum illum; qui tamdiu anxius substiterat, iamiamq; imminens incendium abegerit? Fidem sane quidem faciunt certißima ignis vestigia. Hic enim vt ad villam acceßit, sacrum illud amuletum reueritus, a præsenti gossypij munimento discriminatus est. [eā seruat,] Nec longe post, villa circuita atque indemni relicta, duo illa hinc & inde digressa igneorum amnium diuortia, [igneo flumine diuiso & circumeunte;] pariter denuo in vnum alueum confluxere. Vbi autem longe lateq; grassatum incendium, in saxa nigerrima, cautesq; continentes conglaciatum resedit; certatim confluxere ad prodigiumintuendum accolæ ac ciues, sanctæq; Martyris aduersus tartareos hosce ignes potentiam ad cælum extulere. Neque temporis diuturnitate abolita rei tam stupendæ memoria: stant ipsæ adhuc impendentes circum eum fundum cautes, ad memoriam posterorum gloriamq; Martyris sempiternam. De hoc miraculo cecinit Petraccius antea citatus:

Quam sæpe cani munere gossypi,
Quo tacta castæ membra, micantia
Auro, puellæ, damna frementibus
Cauere circum vineæ ab ignibus!

[43] Eiusdem generis est recentißimum beneficium, quod Brontis oppidi (ad montis Ætnæ radices siti, atque a Bronte Cyclope adepti nomen) incolis anno superiore ⅭⅠƆ ⅠƆCLI collatum est diuinitus. [Brontem quoque oppidum an. 1651 tuetur,] Eruperant funesti ignes haud inde procul. Ciues ad Antistitem Catanensem legarunt, qui pignus aliquod Expultricis malorum omnium Agathæ impertiri sibi aduersus imminentem perniciem orarent. Misit is aliquantum sacri gossypij; nec vana fiducia: nam, (vt ipsemet iis retulit, qui hæc ad me perscripserunt) venere postmodum actum gratias, patrataq; eo gossypio miracula narrarunt. [& capitis dolores sanat:] Medetur idem gossypium doloribus capitis, & quibuscumque aliis incommodis.

[44] Annuli quoque S. Agathæ manibus, pedibus, mamillis, aut prodigioso, quo de plura diximus, Velo appliciti, aut omnibus singuli, [vti & annuli, qui & mala vberū, & incendia sistunt:] aut alicui horum, ad curandos capitis dolores, restinguenda, cum humanæ vires id nequeunt, incendia, sanandas mamillarum ægritudines, vim habent arcanam. Sane (quod est in annales huius Domus relatum) anno ⅭⅠƆ ⅠƆCXXXVIII, ad aliam quamdam Brabantiæ vrbem missus hinc eiusmodi annulus, quem Catana acceperamus, fæminæ, cui ferali cancro altera mamilla exedebatur, opportunum remedium attulit, malo sensim euanescente. Scripsit ante CC fere annos Leonardus ab Vtino superius citatus, plurimis aduersus eiusmodi incommoda remedium a S. Agatha allatum. verba eius sunt: Ab inficiente infirmitate vberum innumerabiles mulieres curauit.

[45] Mittuntur & Vela quædam byßina, quæ virtutem ab sanctorum membrorum Grympæue attactu hauserunt, [vela quoque, & exigui panes,] aut (cuiusmodi vnum hic religiose asseruamus) quibus inuoluta aliquando sacra lipsana fuere. Exigui denique e polline panes, ad cuiusque ægritudinis remedia salutares, in remotas etiam oras mitti solent. Quin & puluerem e loco vbi in testis & carbonibus volutata est Sancta, [ac puluis] tolli ad morborum remedia, supra retulimus, Annot. d ad quæst. 3 in Latinis Actis.

CAPVT VII
Catana vrbs a peste ac fame per S. Agatham liberata.

[46] Ab sua autem vrbe, sibi, inquam, credita Catana, quod non genus calamitatis variis temporibus Agatha propulsauit? Ex Henrico Spondano, Natale Comite, aliisq; scriptoribus compertum est, quam dirum in modum per vniuersam Italiam annis ⅭⅠƆ ⅠƆLXXV ac duobus consequentibus grassata pestilentia sit, atque etiam Siciliam afflixerit. Nec ipsa immunis Catana fuit, donec ad Agathæ Auxiliatricis patrocinium confugit. Existimatum est a Thermis Selinuntiis, quæ nunc Sciacca, siue Sacca vrbs dicitur, ad Africum sita, originem mali extitisse. Nam eo appulsa nauis præda Maurica onusta, visa est pestem importasse: quæ cum serpere cœpisset, ipsam quoque ita Catanam occupauit, [Grassante Catanæ pestilētia,] vt tota in vastitatem abitura ciuitas videretur. Quid in præsenti incendio potius facerent ciues, quam vt ad beneficiorum inexhaustum fontem recurrerent? Educitur sacratißimum Virginis corpus e sacello suo. Numquid illa omnium ordinum frequentia comitante, [prolatum S. Agathæ corpus,] quæ in aliis eiusmodi pompis adesse prope infinita consueuit? Minime vero. Sed præ contagij metu, cum religiosæ familiæ Clericorumq;ordo præiret, aderant magistratus atque alij quibus ad eiusmodi cæremoniam opus esset: reliqui ne adessent, [populo vetito comitari,] publico edicto cautum erat. Sed quæ vox præconis ciuium pietatem inhibere potuisset, ne sanctißimæ suæ Patronæ pro patria supplicarent? Non aderant igitur illi quidem in solenni pompa; [e muris tamen & collibus spectante,] sed priusquam institueretur supplicatio, iam vel muros vrbis compleuerant, vel colles extra vrbem sitos occuparant.

[47] Vt primum e porta, quæ Acim ducit, quo Reliquiæ gestabantur, ferculum proceßit, quasiq; Agathæ ipsius vultus salutaris affulsit; omnes humi procidunt, & magno cum planctu, gemitu, lacrymis atque vlulatu Diuinam misericordiam implorant. Ducta pompa ad duo nosocomia, quorum alterum ad S. Antonij, alterum ad sancti Spiritus ædem, [adita nosocomia,] peste contactis refertum vtrumque. At (quis tantum sperare ausus esset?) omnis illa iam depositorum ægrorum multitudo non sine miraculo conualuit, [ægri sanati,] quasi luem sancta Martyr saluberrima aura adspirata dißipasset. Ista huc Catana scripsit Franciscus Blanditius noster, S. Agathæ promouendo honori vnice deuotus, qui se ea partim ab oculatis testibus audisse, partim in Bartholomæi a Paternione monachi Caßinensis, qui & ipse interfuerat, poëmate, ac publicis actis in archiuo senatus Catanensis asseruatis legisse testatur.

[48] Decretum est ab Episcopo, collegio Canonicorum & Senatu, vt quotannis publica supplicatio ad perennem gratiarum actionem habeatur. Ergo XVI Iunij sub primas tenebras in omnibus viis vrbis luculenti ignes struuntur, [decreti ignes anniuersarij 16 Iunij.] ad omnia vero priuatarum ædium limina faces accensæ collucent. Postridie maxima religiosorum hominum ac populi frequentia, ad S. Agathæ carcerem instituitur supplicatio, atque insigni deincepssolennitate brachium eius aureæ thecæ inclusum per vrbem circumfertur. Consignauit anniuersariæ huius celebritatis memoriam Octauius Caietanus noster in Idea operis de Sanctis Siciliæ ad XVII Iunij his verbis: [& postridie supplicatio:] Catanæ supplicationes in memoriam liberatæ vrbis a peste, meritis S. Agathæ Virginis & Martyris.

[49] Non minorem, etsi minus formidabilem, stragem Catanæ edidit anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXXXXI, aëris intemperies, indeq; & ex continenti trium fere annorum penuria annonæ, [depulsi eodem modo morbi aërisq; intemperies an. 1591, veneficia dissipata.] vulgata morborum contagio. Idem afflictæ vrbi, quod aduersus pestem XV annis ante, remedium. Productum S. Agathæ corpus, ac simul maligni aëris intemperies euanuit. Huc pertinet, quod supra retulimus Annot. c ad cap. 2 Actorum per Metaphrasten, fascinationes ac veneficia dißipari S. Agathæ patrocinio.

[50] Et quoniam de annonæ caritate sermo incidit, illud minime reticendum, quantum Catanensibus in S. Agathæ patrocinio repositum præsidij sit, ad tempestiuos imbres, segetumq; vbertatem obtinendam. Campos habet Catana latißimos ac natura feracißimos, at quia tellus ad multum spatium in profundum patet, [sæpe imbres obtēti.] haudquaquam leui pluuiarum aspergine contenta est, sed plenam procellarum inundationem desiderat. Contingit tamen nonnumquam, vt eiusmodi tempestates aut largiores nimbi minime progignantur, siue ob Ætnæ vapores, seu quia longe montium oppositus distant, quibus aiunt præcipue nubes foueri. Certum tunc quoque ad S. Agatham ciuibus suis perfugium est. Crebro enim animaduersum, vix extra ædem suam prolatas eius Reliquias, cum sudum antea cælum continuo compleri nubibus cœpit, imbremq; opportunum profundere, factumq; vt nec opinata annonæ vilitas ex summa inopia consequeretur.

CAPVT VIII
Catana per S. Agatham contra hostes defensa.

[51] Pestilentia ac fame sæuius & intolerabilius est bellum, quod non solum, vt hæc, fortunas hominum exhaurit, corpora enecat vt illa, sed genus omne crudelitatis ac libidinis pati insontes cogit, in captis præsertim vrbibus. Ab hocquoque flagello liberatam se S. Agathæ auxilio Catana gloriatur, [S. Agathæ ope,] seruatam, inquam, ne in manus veniret hostium, vel, cum venisset, opportune ereptam, vel, ne extrema pateretur, defensam. Prima certe Sicularum vrbium iugo est Gothico liberata anno Christi ⅠƆXXXV. Ita Procopius lib. 1 belli Gothici: Βελισάριος δὲ καταπλεύσας εἰς Σικελίαν, Κατείνην ἔλαβεν. Christophorus Persona vertit: [Catana eiecti Gothi a Belisario,] Belisarius vero in Siciliam nauigans, Cataniam capit. Narrat exinde Procopius, vt non magno labore totam insulam eiusdem anni exitu recuperarit: quippe anno Iustiniani IX, qui a Kalendis Augusti erat inchoatus, ad eam missus expeditionem, die vltimo sui consulatus, quem eo anno gesserat, Syracusis triumphali Siculorum plausu exceptus est. Hanc porro suæ vrbis ante reliquas liberationem meritis S. Agathæ Catanenses adscribunt.

[52] Anno ⅭⅠƆCXXVII initio Augusti, siue, vt in S. Agathæ miraculis supra Blandinus monachus cap. 1 nu. 2 scribit, [repulsi Saraceni Hispaniēses,] reuoluto anno paucos ante dies susceptionis gloriosæ Virginis, superuenientes ab Hispaniis piratæ … Sanctissimæ meritis … timore Diuino perterriti longius recessere a Catana, cui imminebant.

[53] Illustriori miraculo, vt ipsi memorant, contra Sinanum Turcam defensi sunt diuinitus Catanenses. Eam Sinani expeditionem ita breuiter narrat Iacobus Augustus Thuanus historiar. lib. 7. [& Sinan Turta,] Sinan qui belli occasionem quæreret, … protinus in Siciliam descendit, & cum se Messanæ ostendisset, ad Catanam deflectit, quasi eam oppugnaturus, & mox Augustam petit, quod est oppidum in peninsula supra Syracusas positum, anno ⅭⅠƆCCXXIX a Friderico II conditum, captaque prius arce illud capit, diripit, incendit. id actum XVI Kal. Sextiles. De Augustæ excidio scribit Fazellus dec. 1 lib. 3 cap. 4. Ætate vero mea, anno salutis ⅭⅠƆ ⅠƆLIXVI Calend. Augusti, a Syna Solymanni Turcarum Regis classis centum circiter triremium duce, capta prius arce, igne tota est absumpta.

[54] Catanenses ita narrant. Siciliæ oram Sinan Bassa legebat, amplius C triremium classe, missus ab Solymanno vt terrorem incuteret Christianis, ne Aphrodisium vrbem, quam vulgo Africam vocant, recens Caroli V Cæsaris auspiciis a Vega Siciliæ Prorege captam, pertinaciter retinere vellent, neue præsidiis ac commeatibus munirent. Ducem igitur incessit cupido ac rabies Catanam aggrediendi. [eam diripere cogitans,] Et stetit quidem in vrbis conspectu, tranquillo mari, horas omnino decem, animos militum per præfectos exstimulans, vt in littus alacres exilirent, obuios quosque trucidarent, omniaque ferro ac flamma miscerent. Verum noua res Bassæ oculis militumque obiecta, eorum impetum retardauit. Totum quippe Catanense littus, arces mœniaque armato milite oppleta videbantur; siue impiorum hominum oculos inani specie ludificata est Diuina prouidentia, seu reuera cælestis militia fuit, qualis olim Giezi conspecta, ad tuendum Elizæum missa. Fama etiam tenuit, [sed territus visa armatorū multitudine, ipsaque S. Agatha, vt ferebatur;] visam ab Mauro Duce Virginem habitu formaque multo ampliorem augustioremque humana, armis spectabilem, phalerato equo insidentem, armatorum stationibus obequitantem: hisque territum spectris, (quod Turcæ in rebus dubiis solent) sortibus consuluisse, militemne exponeret, an in alias Christianorum oras verteret cursum rabiemque. Catanam sors præteriit. Excensione ergo abstinuit, cælesti terrore perculsus, abiitque Augustam, haud ita longe distantem Catana, eaque expugnata, sacra ac profana incendio absumpsit. Ita ex eodem Bartholomæo monacho famaque publica, qui supra, Blanditius.

[55] Merito igitur ista prædicat Paulus Æmilius Sanctorius: Sæpe ciuitati salus Agathæ precibus meritisque impetrata: [quomodo Vandali repulsi, incertum.] crebræ quoque victoriæ, non de hostibus modo Gothis, Vandalis, Mauris Sarracenisque, sed de ipso Ætnæo incendio. Vandalos in Siciliam sæpius excurrisse, vrbesq; complures partim diripuisse, partim solo æquasse, auctorest Procopius lib. 1 de bello Vandilico. Quæ iis temporibus Catanæ fortuna fuerit, nondum legi.

CAPVT IX
Catanenses per S. Agatham ab internecione erepti.

[56] Aliud beneficium ab S. Agatha impensum maioribus suis prædicant Catanenses: eos nempe contra Fredericum II Imperatorem Regemq; Siciliæ, cum hic pari perfidia & impietate aduersus Pontificem Maximum insurgeret, [Fredericus II Imp. Catanēsibus iratus omnes occids iubet:] eiq; obtemperantes diris modis diuexaret, rerum nouarum quidpiam molitos; sed mox armis oppressos, atque atroci sententia multatos, vt vrbe funditus excisa, omnes neci dederentur. Cum autem tam crudeli edicto nemo intercedere, aut nefariam eius rabiem mitigare verbis auderet; ecce tibi, dicta internecionis die, dum ad preces horarias Deiparæ Virgini persoluendas libellum aperit, hæc verba aureis characteribus scripta occurrerunt: Noli offendere patriam Agathæ, [diuinitus territus,] quia vltrix iniuriarum est. Attonitus eo viso, librum claudit, iterumq; alio loco aperit; iterumq; eadem obiecta illi scriptura est. Tertio apertus alibi liber eamdem rursus comminationem ingerit. Territus Imperator, deliberata internecione abstinuit, ac reædificari vrbem mandauit. Ne temere autem mutasse decretum videretur, edixit, [solū transire mādat per gladios, innoxie; cuius rei visitur monumētum:] vti ciues per medium districtorum gladiorum, illæsi tamen, transirent.

[57] Ea viget Catanæ fama, atque eum locum, in quo nudati ad hunc ritum enses propenderunt, in ædiculam ceßisse, cuius pauimentum per viam transmissum, portam effingebat, vnde vico propinquo deinceps Media-porta nomen fuit. Ædes ipsa Beatißimæ Virgini a Gratiis sacra, a cuius dextro latere S. Agathæ imago visebatur: monumentum videlicet gratiæ, quam a gratiarum parente, atque ab S. Agatha ciues sui impetrassent.

[58] Id circiter annum ⅭⅠƆCCXXXII aut sequentem aiunt contigisse. Nam & eo tempore Centuripæ excisæ eiusdem furore Cæsaris, magna quondam vrbs ac celebris; ex cuius inde reliquiis, vt Fazellus dec. 1 lib. 10 cap. 2 scribit, Augusta vrbs in fabricam surrexit, aut certe iam antea fundata, Centuripinis eo translatis populosior est facta. Iacent nunc Centuripæ, rarisq; colonis habitantur, vt idem ait Fazellus: visuntur tamen ruinæ ingentes ædium, arcis, mœniumq;: Centoruis loco nomen, estq; in Catanensi diœcesi. De Catana Pirrus post Centuriparum excidium ita meminit: Idem Rex Catanam, quod ab eo desciuisset, solo æquare statuerat, sed dum sacras preces e libello recitaret, ter narrant hæc verba tantum in eo legere potuisse: [arcem illic ponit.] Noli offendere patriam Agathæ, quoniam vltrix est iniuriarum: eamque ob caussam mutato consilio arcem tantum in ea vrbe posuisse ad rebelles coërcendos, neque aliud molitum fuisse.

[59] Ambigunt quidam, an non hæc potius Catanæ illata sit clades ab Henrico VI Cæsare, Frederici iam memorati patre. Ab eo certe præsidiis & munitionibus spoliatos Siculos, [Id ab Hērico eius patre actū quidam putant,] bonisque priuatos, ac diuersis cruciatibus exagitatos scribit Baronius to. 12 an. 1194. atque ex Innocentij III epistola quadam Odoricus Raynaldus ad an. 1198 nu. 64. Panormi præcipue in Tancredi ac Willelmi tertij fautores desæuiit, quod in Aquicinctino auctario ad Chronicon Sigeberti an. 1194 ita exaggeratur: Ciuitatem Panormitanam, expulsis habitatoribus, pæne totam destruxit. Ast Huldrichus Mutius Chronic. German. lib. 19 vi captam ab Henrico Catanam scribit, & primo furore occisos in vrbe omnes vtriusque sexus, nulla etiam habita ætatis ratione. dein ista addit: Captis vrbis primatibus & Episcopo, qui multa perpetrarat contra Cæsarem, incendit vrbem, nec passus est extingui ignem, donec omnia exusta in cinerem redacta sunt. Vnde hæc hauserit Mutius, haud equidem scio, neque admodum credibilia videntur. Nam scriptor Aquicinctinus, [non satis probabiliter:] qui tunc viuebat, testatur Henricum Apulienses, Siculos & Calabros … absque sanguinis effusione sibi victoriose subiugasse; cum Mutius, antequam caperetur Catana, commissa aliquot circa eam prælia tradat. Ipse quoque Henricus in diplomate dato XXIV Aprilis an. ⅭⅠƆCLXXXXV, quod apud Pirrum extat, ita loquitur: Nos itaque pro reuerentia beatæ Virginis & Martyris Agathæ, cuius reliquiæ in Cathaniensi continentur Ecclesia, & ad honorem Domini ibidem requiescunt, attendentes etiam fidelitatem & grata seruitia, quæ Rogerius ipsius Ecclesiæ Electus, fidelis noster, deuotione sedula nostræ Serenitati studet exhibere &.

[60] De Frederico Henrici filio facilius tale quidpiam vt crederemus persuaderet eius & indoles primum in iuuentute conformata ad virtutem, vt eiusmodi precationibus potuerit assueuisse, [at Fredericus crudelis fuit,] & præceps postmodum effrænataq; sæuitia. Multas certe quidem vrbes bello captas euertit funditus, vt videre est apud Raynaldum: sed Sicilienses præsertim Ecclesias dira tyrannide exagitauit; de quo Fazellus dec. 2 lib. 8. Demum Fridericus omnem iram, qua Papam Gregorium IX prosequebatur, transfundit in Prælatos, quorum multos Archiepiscopos Episcoposque partim occidit, plures carceri addixit, nonnullos exilio multauit, in quibus fuerunt Cephalædensis Halduinus II, & Catanensis, cuius fuerat alumnus. [præsertim in Siculos.] Grauiora etiam apud Raynaldum varij Pontifices de eo queruntur, ac nominatim Innocentius IV alterum Neronem vocat, itaq; Siciliæ Antistites ac Nobilitatem alloquitur: In omnem terram vestræ sonus tribulationis exiuit, & in fines orbis terræ compassione dignissimi vestri gemitus processerunt.

[61] Essent igitur & nobilißimæ vrbis excidium, & populi vniuersi imperata cædes, Frederici moribus consentanea, si scripto aliquo eius ætatis probarentur. Constantißimam famam allegant Catanenses, [rem gestā probāt Catanenses publicis monumētis,] & inscriptiones aliquot veteres. Nam in publico senatus. Catanensis prytaneo ea verba leguntur prægrandibus auratis characteribus exarata, vt aiunt, ab anno ⅭⅠƆCCC, quo tempore erant in viuis forsan nonnulli, qui rem totam, si vere gesta est, spectarant, plures qui a parentibus acceperant. Visuntur cadem verba ad summum lacunar scripta templi S. Agathæ ante multos annos ædificati. Eadem habet aureis incisa laminis fastigium prænobilis illius ferculi, in quo aurea Diuæ statua ac Reliquiæ pridie Nonas Februarias, [illustre illic S. Agathæ feretrum.] ipso nempe solennitatis eius peruigilio, circum mœniagestantur ab frequenti populo, qui honorifico cumprimis cultu indutus, nudisq; gradiens pedibus, sancto oneri stata vice succedit. Hæc publica auctoritate senatus & Episcopi tam conspicuo loco posita monumenta pluris fieri debere contendunt Catanenses, quam si priuati cuiuspiam, ac fortaßis in cella latitantis, & incertis ad se perlatis rumoribus temere habentis fidem, testata essent scriptura, quam Panormitani requirunt.

CAPVT X
Proles mascula obtenta, mortis periculum discussum, fugati diuinitus hostes, peruigilio S. Agathæ; eius patrocinio.

[62] Qvæ commemorata at a hactenus S. Agathæ beneficia sunt, ea fere Catanensi populo collata pleraque, vel accolis sunt. Quod sequitur ad vniuersam Siciliæ insulam pertinebat, si eius diuturnior fructus fuisset. [S. Agathæ patrona parturientium & lactantiū,] Quia enim S. Agathæ resecta vbera fuere, non solum morbis mamillarum vt medeatur, sed vt lactantibus quoque adsit, adeoq; & parturientibus, inuocatur; imo vt prolem masculam impetret. Profitetur Petrus II Siciliæ Rex, se filium, ea intercedente, de manu Dei suscepisse. Ita enim loquitur in diplomate, quod ex Registro Priuilegiorum Clarißimæ vrbis Catanæ legitime transscriptum penes nos est, quodq; antea erat ab Roccho Pirro in Notitia Ecclesiæ Catanensis vulgatum: Petrus II Dei gratia Rex Siciliæ. Si Reges & Principes suorum natalitia celebrantes, vrbes & ciuitates sui regiminis immunitatibus decorant, sparguntque honores in populis qui merentur; Nos, qui Dei nutu in throno regio præfidemus, vbi desideratam prolem nobis concessit Altissimus, honores impendere, amplas immunitates & gratias fundere sine parcitate debemus. Præsentis igitur priuilegij serie notum fieri volumus vniuersis tam præsentibus quam futuris, quod considerantes insigne beneficium, quod pridie Nonas in ciuitate Catanæ (intercedente gloriosa Virgine Agatha, quæ Tutela regni nostri est, [Petro II Regi filiū impetrat,] cuius titulo eadem ciuitas insignitur) de manu Dei nostri suscepimus; cum illustris Regina Elisabeth, consors nostra dilecta, filium nobis peperit, quem nos & fideles nostri Siculi propter virilis prolis carentiam longo tempore optabamus: volentes etiam &c.

[63] Datū est illud priuilegium Catanæ, per venerabilem Damianum de Palicio de Messana, Iuris ciuilis Professorem, regni Siciliæ Logothetam & Cancellarium, Capellæ regiæ Magistrum Capellanum, anno Domini ⅭⅠƆCCCXXXVII, mense Februario, XII eiusdem, [anno 1338] VI Indictione. Qua ex Indictione, inchoata Septembri mense anni ⅭⅠƆCCCXXXVII, vel iuxta vsum Ecclesiasticum Kalend. Ianuarij ⅭⅠƆCCCXXXVIII, patet computatos tunc fuisse annos more Gallico, ducto a Paschate exordio.

[64] Qui tunc Petro Regi post VII filias natus filius memoratur, Ludouicus fuit, qui anno ⅭⅠƆCCCLV, ætatis suæ XVII deceßit. Eius habemus diploma, [Ludouicū, deinde Regem,] Catanæ datum XIV Martij, VII Indictione, anno ⅭⅠƆCCCLIII, aut potius ⅭⅠƆCCCLIV, vt ex numero Indictionis patet. In eo ita loquitur: Diuine, vt credimus, natalis nostri auctrix Agatha fuit Beata Catanæ, quia sicut nos in sua patria nasci voluit &c. Natus erat, vt in patris priuilegio dicitur, pridie Nonas Februarij; quando sub primam lucem B. Agathæ lipsana ex sacratißimo adyto de more proferebantur, [natum 4 Febr. cum Reliquiæ eius proferuntur.] circum pomœrium religiose gestanda, vti fit etiamnum plane triumphali celebritate. At quo die Petri datum est diploma, pridie Id. Februarij, qui vltimus est Octauæ, eadem lipsana frequentißimo populo per totum diem adoranda promuntur.

[65] Lubet exterum hic quoque Regem memorare, qui quod eodem S. Agathæ peruigilio certum mortis periculum feliciter euasisset, religiosiore monumento gratitudinē testatus est. Perthraritus is fuit, siue Bertharidus, Rex Longobardorum, vir pius, fide Catholicus, iustitiæ tenax, vti prædicat Paulus Diaconus lib. 5 cap. 33. De eo ita scribit Bernardus Saccus historiæ Ticinensis lib. 9 cap. 16. Maiorne in isto Rege virtus, an rerum euentus fuerit, dubitari potest. Procul enim semel & iterum a patria, primo Germaniam petiit: deinde in fidem a Grimoaldo receptus, cognita eius perfidia, ne deciperetur fugit in Galliam. Mox in Britanniam, siue Angliam, pergens, [Pertaritus Rex Longobardorū] ignota voce ad patriam regnumque reuocatur. Quod regnum post Grimoaldi obitum, non armis, sed populorum beneuolentia consensuque recepit. Memorque periculi, quod euitauerat, cum Grimoaldi infestas manus elusit, monasterium D. Agathæ in ciuitatis eliuo, [in honorē S. Agathæ monasteriū struit Ticini,] vbi Ticini mœnia antiquissima extant, ædificauit: quod scilicet ab eo loco per funem demissus, in die festo illius beatæ Virginis, subeunte nocte discrimen euasisset, vt in posterum Deo æterno beneficij monumentum constitueret. Euenere hæc eo tempore quo apud Francos Dagoberti nepotes regnabant. Eadem prolixius commemorat Iacobus Gualla Sanctuarij Papiæ lib. 5 cap. 19 Antonius Maria Spelta, [eius peruigilio e certo mortis periculo ereptus;] Stephanus Breuentanus lib. 3 cap. 16. atque duo hi postremi diserte exprimunt, fugisse illum ea nocte, quæ diem S. Agathæ præcedebat. Diem non indicat Paulus Diaconus, sed fugam reditumq; memorat, illudq; addit: In loco illo, qui a parte fluminis Ticini est, vnde ipse olim fugerat, monasterium quod Nouum appellatur, Domino & Liberatori suo, in honorem sanctæ Virginis & Martyris Agathæ construxit, in quod multas Virgines aggregauit, rebusque & diuersis pariter eumdem locum ornamentis ditauit. Huius ecclesiæ mentio fit VII Ianuarij in Vita S. Crispini I Ticinensis Episcopi nu. 6. Tradit Stephanus Breuentanus in historia Ticinensi lib. 4 cap. 6, aliquas olim in arce Ticinensi asseruatas S. Agathæ reliquias, deinde ad Cathedralemtranslatas. Easne Pertaritus e Sicilia impetrarit, haud facile dictu. Qui enim SS. Primi & Feliciani reliquiis ornasse S. Agathæ cœnobium a se conditum dicitur, [idq; ornat reliquiis.] cur non ipsiusmet sanctæ Virginis ibidem pignus locauit?

[66] Cum Damiatam, præpotentem Ægypti vrbem, (quam vetus Pelusium esse censent plerique eruditi) anno ⅭⅠƆCCXVIII mense Maio obsidere Occidentales Christianorum copiæ cœpissent, magnisq; afficerentur incommodis, tum a ciuibus, tum a Saladini exercitu qui ad vrbem fixerat castra; ac sæpius Nili fluminis transitum frustra tentassent; tandem peruigilio S. Agathæ, [Victoria ad Damiatam nocte S. Agathæ.] diuinitus sibi missum subsidium senserunt, ipsius sanctæ Virginis (vt pie interpretari licet) patrocinio. Rem gestam ita narrat Godefridus monachus Coloniensis, qui tum viuebat: Sane nocte S. Agathæ Virginis, Deus innouans virtutis suæ miracula, tantum pauorem Soldano Babylonis & Satrapis eius incussit, vt relictis castris, ignorantibus etiam Ægyptiis, quos ad resistendum ordinauerant, in sola fuga spem ponerent … Itaque fugientibus Ægyptiis, Christiani certatim & alacriter absque omni impedimento hostium, & sanguinis impensa transierunt: & sic per gyrum ac firmiter obsessa est ciuitas. Direpta sunt etiam fugientium tentoria & vniuersæ naues cum plurimis spoliis.

CAPVT XI
Episcopatus Catanæ restitutus, pulsis Saracenis: varie a Pontificibus ornatus.

[67] Mvlta sunt & præclara Catanæ vrbis ornamenta: quæ S. Agathæ meritis in eam profecta, pleraque iam collegimus. Adiicere hic lubet Episcopalem dignitatem, non primum quidem illius respectu fundatam, (Beryllum quippe memorant multo ante isthic Episcopum fuisse, vt XXI Martij dicetur) sed eius potißimum & tutela conseruatā, [Episcopatus antiquus Catanæ, S. Agathæ natali vrbe, restitutus a Rogerio Comite, & Vrbano II Papa:] & patrocinio restitutam, ex voto, vt aiunt, quod Rogerius Comes nuncuparat, dicaturum se S. Agathæ quæ circum Catanam essent posseßiones, si Saracenos debellasset: cuius tamen voti ipse in diplomate donationis non meminit. Porro Ansgerius, monasterij Benedictini in oppido S. Euphemiæ Prior, natione Britannus, eximiæ vir religionis, primus Catanæ Episcopus, eodem Rogerio Comite postulante, ab Vrbano II Pontifice est initiatus. Extant apud Pirrum Rogerij aliquot diplomata, quibus & Ecclesiæ Catanensis fundatio confirmatur, & bona ei donata recensentur.

[68] Operæ pretium hic visum Vrbani II Pont. Max. Bullam dare, cuius superius facta mentio. Huius exemplum Catana nobis anno superiore misit Ioannes Baptista de Großis V. CL. ex autographo primum anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXXX, [huius Bullæ authēticum exemplar.] Ind. VIII die XXIV Martij, Gregorij XIII Pontificis Maximi anno VIII, ab Alexandro Cantono Magnæ Episcopalis Curiæ Catanensis Magistro Notario, descriptum, additis testium, Magnificorum Dominorum, nominibus: indeq; transsumptum manu propria Don Hieronymi Bolani Archiuarij archiui Magnæ Episcopalis Curiæ vrbis Catanæ, attestante ipso Senatu. Catanensi, sigillo apposito, & subscribente Carolo Scoto Notario, die IX Aprilis, an. ⅭⅠƆ ⅠƆCLI, Indict. IV. quamquam eamdem bullam edidit quoque Rocchus Pirrus Notit. I Eccl. Catan. nu. 6. Ea ergo sic habet:

[69] Vrbanvs Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto Fratri Ansgerio Cataniensi Episcopo & Abbati, eiusque successoribus canonice instituendis in perpetuum. Sicut beatissimi Patris & Doctoris elegantissimi Gregorij I scriptis veridicis edocemur, constat Cataniensem, [Regist. l. 6 Ind 15 ep. 38] vbi B. Agatha & orta & passa est, ciuitatem dignitatis Episcopalis antiquitus, gloria claruisse. Capta autem a Saracenorum populis Siciliæ insula, & illic, & per alias vniuersæ prouinciæ ciuitates, & Episcopalis gloria periit & Christianæ fidei dignitas interiit. [Saracenis Sicilia pulsis] Post annos vero fere quadringentos, Diuina populum suum respiciente clementia, per strenuissimum Comitem Rogerium Christianorum iuri eadem est insula restituta. Porro idem egregius Comes, Romanæ Ecclesiæ deuotissimus filius, vbique vrbium antiquæ dignitatis anhelans pro tempore gloriam reformare, B. Agathæ matrem Ecclesiam Catanæ sitam, [in ecclesia S. Agathæ monasteriū statuit Rogerius C.] monasterium fore disposuit: quatenus illic Fratres Dei seruitiis insistentes, pro ipsius salute, pro vxoris defunctæ, & militum animabus, qui eamdem terram Christianorum ditioni suo sanguine reparauerunt, omnipotentis Domini misericordiam implorarent.

[70] Nos itaque tanti viri deuotionem, prout dignum est, approbantes, monasterium quidem illic perpetuo permanere, præsentis paginæ auctoritate sancimus. Sedenim quia, vt prædiximus, [cuius Abbatem Vrbanus II simul Episcopum fore decernit,] Episcopali quondam prærogatiua Cataniensium ciuitas illustris agnoscitur, adiicimus, & præsenti decreto statuimus, vt nostro quoque tempore ad eamdem prærogatiuam redeat: & quicumque in prædicta Ecclesia a monachis electus fuerit in Abbatem, idem populo quoque præesse debeat in Antistitem. Porro & ciuitas vniuersa & quæ circa vel ciuitates vel villæ vel oppida, quæ prædictus Comes eidem monasterio & B. Petro Apostolorum Principi obtulit, vel oblaturus est, & quidquid ad Cataniensem Ecclesiam ex antiquo iure pertinuisse poterit comperiri, tam in diœcesi quam in possessionibus, in Abbatis & Episcopi iurisdictione ex integro semper existant: idemque Abbas & Episcopus, & monasterium regulariter, & Clerum & populum vniuersum canonice regere, Domino opitulante, procuret.

[71] Te igitur primum post tanta tempora Cataniensis vrbis Antistitem nostris, tamquam B. Petri, [ipseq; primū ordinat Ansgerium,] manibus consecratum, præsentis priuilegij auctoritate donantes, tuis quoque successoribus decretum hoc ratum perpetuo permanere decernimus: vt semper a Romano Pontifice consecrentur, semper & monachis in Abbatem & populo præsint in Antistitem. Denique vt hæc perpetuo firma, integra & illibata consistant, carissimo filio nostro Rogerio Comiti, [datq; benedictionē, & indulgentias Rogerio cum suis:] Christianæ fidei propugnatori, eiusque vxori & filiis & militibus, pro quorum redemptione Cataniensem vrbem, cum tota diœcesi sua, B. Petro Apostolorum Principi, suo labore restitutam, obtulit; Dei & Apostolorum eius gratiam & benedictionem & peccatorum absolutionem, ex Apostolicæ auctoritatis, quamindigne gerimus, vice, beneuolentiamque donamus: quatenus & in præsenti eorum triumphi, eorumque acta magnifica, dona oblationesque vigeant, & in futuro præmia æternæ beatitudinis inueniant.

[72] Si quis autem (quod absit) his nostris Apostolicis constitutionibus pertinaciter obuiam ire tentauerit, secundo tertioue commonitus, si non satisfactione congrua emendauerit, nouerit se omnipotentis Dei & sanctorum Apostolorum indignatione grauiter puniendum, & Sedis Apostolicæ, quam contempsit, anathemate confodiendum. Conseruantibus autem hæc, pax a Deo & misericordia præsentibus & futuris seculis conseruetur. [in refractarios pœnas statuit.] Amen, amen. Datum Anagniæ VII Id. Martij, Ind. XIV, per manus Ioannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis ⅭⅠƆ XCI pontificatus vero Domini Vrbani II PP. quarto.

[73] Geminum præterea Alexandri III Papæ diploma indidem accepimus, eadem die IX Aprilis ⅭⅠƆ ⅠƆCLI ex archiuo Catanensi depromptum, [Alexāder III Papa gemino diplomate] ac Hieronymi Bolani manu transscriptum ex antiquiore exemplo, quod anno ⅭⅠƆⅠƆLXXX, qui antea memoratus, Alexander Cantonus Actorum magister, coram iisdem testibus confecerat, ex alio, quod erat ex autographo transsumptum anno ⅭⅠƆ CCCXLIII, XXX Augusti, [(cuius authenticum exemplum penes nos est)] Ind. XI, Ludouici Siciliæ Regis anno I, ab Iuliano de Augusta publico Notario, adscriptis supra L testium nominibus; vt mittendis ad Pontificem Maximum Clementem VI, a Priore & Capitulo siue conuentu monachorum maioris Cataniensis Ecclesiæ, Procuratoribus, Syndicis, Actoribus, traderetur, ne quo itinerum discrimine autographum interiret.

[74] Erat primum diploma datum Beneuenti per manus Gratiani S. R. E. Subdiaconi & Notarij, VII Calend. Augusti, Indict. I, Dominicæ Incarn. anno ⅭⅠƆCLXVIII, pontificatus D. Alexandri Papæ III anno nono; missumq; Ioanni Cataniensis Ecclesiæ Episcopo & Abbati. Alterum Roberto Cataniensis Ecclesiæ Episcopo & Abbati, datum Tusculani per manum Gratiani S. R. E. Diaconi & Notarij, XIII Calendas Septembris, Indict. IV, Incarnationis Dominicæ anno ⅭⅠƆCLXXI, pontificatus vero Domini Alexandri III anno XII. Subscripserant priori diplomati præter Pontificem Cardinales XIII, IX posteriori. In vtroque insertus est paragraphus primus diplomatis Vrbano II ab illis verbis Sicut beatissimi Patris &c. vsque, Misericordiā vero hæc imploraret. Tum ista habentur: Quapropter piæ recordationis Vrbanus Papa, tanti viri deuotionem attendens, Electum, quem idem Comes ei transmiserat, benedixit in Abbatem, & postmodum consecrauit in Episcopum: statuitque vt Catanensis ciuitas duplici prærogatiua floreret, vt quicumque ibidem a monachis electus fuerit in Abbatem, idem populo præesse debeat in Antistitem. Dein additur in priori diplomate: Nos igitur eiusdem Antecessoris nostri vestigia subsecuti, te, Frater Episcope Ioannes, de nostris licet indignis, tamquam de B. Petri, manibus consecratum, & eamdem Ecclesiam sub B. Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti priuilegio munimus: statuentes vt, quemadmodum, ab eodem Antecessore nostro constitutum est, ibidem vtraque dignitas, Abbatis videlicet & Episcopi, in vna & eadem persona conseruetur, [eadem confirmat,] & electi a monachis eiusdem loci, a Romano Pontifice benedicantur & consecrentur, & nulli nisi Romano Pontifici sit Ecclesia ipsa subiecta. Quæ breuius aliquanto efferuntur in posteriore. In vtroque dein confirmantur & enumerantur Ecclesiæ Catanensis posseßiones: Pallium quoque Episcopo donatur, [& Palliū donat.] & quibus diebus eo vti debeat præscribitur, ac nominatim vt in festiuitate S. Agathæ: moneturq; vt in eas virtutes incumbat, quas illa Paliij dignitas postulat. Sunt quidem postea Montisregalis Archiepiscopo Catanenses Episcopi ab Lucio III Papa an. ⅭⅠƆCLXXXIV subiecti, Palliiq; vsus ademptus successoribus Roberti, cui id Alexander posteriori diplomate concesserat; sed non quidquid in ea Ecclesia gestum mutatumq; prosequi in animo est: ea hic diplomata retulimus, quia & citata antea, & ad S. Agathæ honorem spectare videbantur.

[75] Scribit Augustinus Inueges cum de S. Agathæ patria Romæ controuersia esset, nullam horum Apostolicorum Breuium habitam esse rationem, [Quidam hæc diplomata repudiant,] licet authenticum exemplar ex autographo descriptum exhiberetur; quia neque in archiuo Romano extarent, & phrasim Siculam olerent, dum Matrem Ecclesiam vocant, quam Romani Matricem solent appellare. Atqui & secundum Alexandri Breue matricem habet, & cur non æque Mater ac Matrix Ecclesia dici poßit, haud video, [haud satis solide:] cum non Siculi soli sed aliæ quoque gentes id vsurpent, quarum stylum aut certe libelli supplicis Catanensium verba secutus forsitan est qui Vrbano II erat a secretis. Nam omnia plane Breuia ac diplomata a priuilegiaq;, Pontificum omnis ætatis in archiuo Romano an adhuc asseruentur, vt nullum plane vel deperditum, vel exesum vetustate, vel non in illud relatum, haud equidem scio, licet id vnice peruelim: at si extant, quanto piorum atque eruditorum hominum emolumento, veterum Pontificum Epistolæ ac decreta edi in lucem possent!

[76] Quæ alia aduersus eas Bullas præscripserunt Panormitani, ne ipsorum caussæ obessent, supra in dicauimus. Sapienter profecto Pirrus, Non ideo tamen, inquit, [alij admittunt,] adulterinum totum esse diploma, (Vrbani) meo iudicio significarunt. Quod erit alioqui testimonium dignum fide, si publica Acta, ab iuratis tabellionibus conscripta, [& merito,] subscripta ab honoratis viris, ac toto senatu, suspecta habentur? Ego sane haberi minus astutus malo, quam de eiusmodi scriptorum fide dubitare.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEODVLA, BOETHO, EVAGRIO, MACARIO, ET ALIIS, ANAZARBI IN CILICIA.

SVB DIOCLET.

[Praefatio]

Theodula, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Boëthus, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Euagrius, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Macarius, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Alii Martyres, Anazarbi in Cilicia

I. B.

[1] Anazarbus Ciliciæ secundæ metropolis fuit; Ptolemæo lib. 5 Geograph. cap. 8 Καισάρεια πρὸσ Ἀναζάρβῳ, Cæsarea iuxta Anazarbum: Plinio dicta videtur Cæsaraugusta; nam lib. 5 cap. 27, Intus, inquit, dicendi Anazarbeni, [Anazarbeni Martyres Theodula, Boëthus, Euagrius, Macarius 5 Feb. Helladius 24 Ianu.] qui nunc Cæsaraugustani. Ea vrbs, Ecclesiam persequente Diocletiano, illustres Martyres tulit, Theodulam, Helladium, Boëthum, Euagrium, Macarium, & alios. Qui ignoti omnes Fastis Latinis, in Menæis Græcorum memorantur V Februarij: nisi quod Helladius ad XXIV Ianuarij pertineat, vbi de eo egimus. Boëthus (quod auxiliatorem sonat) pridie quam martyrium finiret Theodula, coronam adeptus est; sed quia in nullo Martyrologio nomen eius reperimus, hic eum Theodulæ a qua fidem est edoctus, adiungere maluimus. Multi alibi Martyres Euagrij & Macarij; nulli simul, nulli Anazarbi.

[2] Theodulam Menæa iterum XVIII Ianuarij hoc elogio celebrant: [S. Theodulæ commemoratio 18 Ianu.]

Theodulam gladio interemptam
Deorum falsorum serui autumant.

Ea ex Anazarbenorum ciuitate orta fuit, Diocletiano imperante. Ob Christi confessionem perducta ad Pelagium Præsidem, [eius tormenta.] ac valide cæsa, miranda designauit, & multos ad Christi fidem pertraxit: in quibus fuerunt Commentariensis Helladius, & Boëthus, quibus præcisæ ceruices: Theodulæ vero ignitis subulis vbera perforata. Dein comis e cupresso suspensa est, pedesque ei clauis ferreis confixi. Demum in ardentem fornacem cum aliis Sanctis proiecta, atque post longam precationem, tendens in cælum manus, & gratias agens, spiritum reddidit.

[an Virgo fuerit?] Plenius totum eius certamen V Februarij narratur, vbi tamen traiectorum per pedes clauorum mentio nulla. Quæ vero vrbs in Februario Ἄζαρβον Azarbum, hic Ἀναζαρβέων πόλις, Anazarbenorum ciuitas appellatur. Quam Franciscus Lahierius noster Azarabum vocat in magno Menologio Virginum; nam & hanc Virginem facit, vti & Matthæus Raderus noster in Latina Menæorum interpretatione necdum excusa. Sed nullum in Menæis est verbum, vnde id concludatur.

ACTA EX MENÆIS.

Theodula, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Boëthus, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Euagrius, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Macarius, Martyr, Anazarbi in Cilicia (S.)
Alii Martyres, Anazarbi in Cilicia

EX Menaæis Gr. Interpr. I. B.


a Conseruum non timuit ignem Theodula,
Quæ suas in Deo spes famulanter locarat.

[1] [S. Theodula capillis suspensa,] Diocletiano & Maximiano imperantibus, Pelagius quidam ad vrbem Anazarbum est missus, vt in Christianos inquireret. Mox comprehensa S. Theodula, ad Pelagij tribunal sistitur: vbi Christum coram omnibus verum Deum confessa, capillis ad cupressum suspenditur, & mamillæ ei ferreis subulis igne candentibus perforantur. [subulis ignitis in mamillis torquetur:] Tum illa Præsidem compellans, Vbi sunt, inquit, dij tui? Ostende eos mihi, vt, quantum conniti omni facultate potero, eos venerer. Illico demissa, ad fanum b Adriani ablegatur, clarum cumprimis ac celebre. In id ingressa, fundit ad Deum preces; soloque afflatu, [idolum afflatu disrumpit,] Adriani simulachrum humi sternit, in tres partes disruptum. Dein ad Præsidem egressa, Intra, inquit, & auxiliatricem porrige manum Adriano deo tuo, nam graui casu contritus est. Ille festinus accurrit, cernensque simulachrum in tres partes diffractum, in fremitum & eiulatum erupit.

[2] Id postquam Imperator intellexit, primarium aulicorum Anazarbum petere vrbem iubet, vt si verum esse, [mox, vt Præsidem periculo eximat, precibus testaurat:] quod de idolo nuntiatum sit, deprehendat, Præsidem feris obiiciat. Id vbi didicit Præses, ad S. Theodulæ pedes accidit, multis cum lacrymis eam deprecans, Deum suum exoret, vt comminutam statuam restauret, & in pristinum locum restituat: id si fecerit, se Christianum futurum. Deprecante igitur Deum Sancta, statim Diuino nutu, quod confractum erat simulachrum, penitus redintegratum loco suo repositum est.

[3] Quod vt comperit Legatus, inde abscedens Imperatori renuntiat. Imperator Præsidi per litteras mandat, vt Sanctam primum variis acribusque discruciatam suppliciis, [iterum subulis torquetur,] acerba demum morte enecet. At Præses iterum lacerari carnes eius ferreis subulis ignitis iubet. Quod cum fieret, & nihil se tot tormentis proficere infelix ille & perditus ægre ferret; tum Commentariensis, Da mihi, inquit, eam torquendi potestatem, & nisi persuasero vt Adriano sacrificet, mihi ipsi præcide ceruices. [dein clavis infixis:] Pelagio igitur ius illi in Sanctam tribuente, iubet clauos quinque parari, ac duos quidem auribus, fronti tertium, reliquos mamillis Sanctæ infigit. Quibus alte adactis, illa mentis oculos in cælum attollens, Deum precata est, vt robur sibi & constantiam ad intolerabile hoc supplicij genus sustinendum largiretur. Neque diu fuit, cum animaduertens Commentariensis generosam illius fortitudinem, qua acerbissima tormenta pro nihilo duceret, [Helladiū Commentariensem conuertit;] gnarus quod capitis sui discrimen nisi consilium succederet, esset stipulatus; eam domum suam adducit, suadetque vt secum idolis thus adoleat. Illa Deum pro ipso deprecata, piis illum sermonibus molliens, persuadet tandem vt Christo det nomen. Postero mane ad Præsidis tribunal cum ea accedit Commentariensis, itaque illum affatur: Non valui veri profecto Dei famulam peruertere, atque a bona & recta via abducere. Illa me potius ex tenebris ignorantiæ extraxit, & intelligibiles cordis mei oculos illuminauit, [isq; martyrio coronatur 24 Ianuarij:] meque ad Dominum meum Iesum Christum verum Deum adduxit. Præses his auditis, vehementer animo excandescens, caput illi ense amputari, atque in c mare proiici corpus imperat. Atque ita confessionem suam Commentariensis Helladius (hoc enim illi nomen) XXIV die Ianuarij finiuit.

[4] Theodulam vero iubet Præses in medium ardentissimæ fornacis incendium iactari. [illa in fornace illæsa,] Verum illæsa in media fornace constitit, Deum interea exorans ac collaudans. Hic in desperationem actus Præses, exclamat: Nescio quid hac d violentæ morti obnoxia facere debeam. Tum quidam e circumstantibus, Boëthus nomine, Mihi, inquit, istam trade. Non sum ita demens, vt quemadmodum Commentariensis, circumueniri me ab ea, inque errorem abduci sinam. Annuente illo, eam assumpsit, ac domum secum duxit. [Boëthum conuertit,] Qui & ipse beatæ mulieris sermones corde suscipiens, vti antea Commentariensis, mente immutatus est: atque postridie cum Theodula Præsidem adiit, Et, quod quidem ad nos pertinet, o Dux, inquit, adsto & ego tibi, ipse quoque confitens Christum verum Deum esse, meque inanes tibi spes promissis meis fecisse. Satius est enim, vt pollicitationem frustratus, cohæres Christi efficiar; [qui Christum confitens, & Præsidi ingratitudinem exprobrans,] quam vt præstans quæ dixeram ad gehennæ damner incendia. Tu vero, quem par erat vero Deo nostro, qui te ex præsenti discrimine liberarat, gratias agere, &, vt pollicitus eras, ad eum accedere; non modo nihil eorum fecisti, sed palam etiam ingratus, hanc ita de te bene meritam intolerandis dedidisti suppliciis. Hæc ille.

[5] [martyrio vitā finit:] At caput ei gladio amputari Præses iussit: Sanctam vero in craticula penitus igneseente, extensam, pice, oleo, cera bulliente perfundi, vt ipsa etiam craticula magis accenderetur. [Theodula in ignita craticula illæsa,] Et Boëthus quidem ense martyrium consummans, ad Christum migrauit. Beata vero Theodula Deum precata, craticulam ascendit: quæ simul ac sacrum corpus suscepit, subito confracta, scintillasque frequentes in circumstantes eiaculata, complures eorum adussit. Reiecta in custodiam Sancta, [incendio dein enecatur, cum SS. Euagrio, Macario & aliis.] die insequenti cum luculentus rursum excitatus esset rogus, in eum præcipitata est, cum Euagrio & Macario & aliis non paucis, & beato fine potita est.

[Annotata]

a Paronomasia est in vocibus, Θεουούλη Dei famula. σύνδουλος conseruus, δουλικῶς famulanter.

b Nempe, vt Spartianus scribit, Antoninus Adriano templum pro sepulchro apud Puteolos constituit, & quinquennale certamen, & flamines & sodales, & multa alia quæ ad honorem quasi numinis pertinerent. Quare … multi putant ob hæc Antoninum Pium dictum. Alibi quoque (vt hinc patet) templum ac statua ei posita.

c Flumen fortassis aut stagnum; neque enim ad mare sita Anazarbus: aut certe vehi inde ad mare cadauer Martyris iussit.

d Βιοθανῆ appellat, vt sæpe alij Christianos Biothanatos, & Biæothanatos, vti ex antiquis scriptoribus ostendit Baronius to. 2 Annal. ad an. 138 nu. 5.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS REVOCATO, SATVRO, FELICE, SATVRNINO, GELASIO.

[Commentarius]

Reuocatus, Martyr in Africa (S.)
Saturus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Gelasius, Martyr in Africa (S.)

I. B.

Nvda nomina horum pugilum exhibent Martyrologia quædam vetera, certaminis tempore ac modo prætermißis. Ita Martyrologium vetus Romanum, quod S. Hieronymi vocamus: [Horū SS. nomina in Martyrologiis.] Reuocati, Saturi, Felicis, Saturnini, Gelasi. Tres habet Beda vulgatus: Et Sanctorum, inquit, Felicis, Fortunati, & Saturnini. at Fortunatum omisimus, quia aberat a duobus MSS. Bauaricis, expressus licet in editione Basilcensi an. 1563 & Antuerpiensi an. 1564.Hermannus Greuen Carthusianus Colonien. in Addit. ad Vsuardum: Eodem die Saturi, Auiti, Felicis. Omisimus Auitum, intrusum huc fortaßis aliunde, ob cognominem Auitum Ep. Viennensem. Plures alibi paßim, Felices, Reuocati, Saturnini &c. sed nusquam simul iunctos reperimus. MS. Richenouiense qua in prouincia triumphum adepti sint innuit, dum de duobus diserte explanat: In Africa Felicis & Saturnini.

DE SANCTIS MARTYRIBVS LEGONTIANE ET DOMITIANO TEATE IN APRVTIO.

[Commentarius]

Legontianes, Martyr, Teate in Aprutio (S.)
Domitianus, Martyr, Teate in Aprutio (S.)

I. B.

[1] Teate vrbs est Marrucinorum in Aprutio, in edito sita colle, haudlonge ab Aterno amne, qui nunc Piscaria dicitur, & mari Hadriatico septem inde millibus passuum miscetur. [Teate] Nobilitauit eam vrbem S. Iustinus Episcopus, de quo XVIII Aprilis agemus, atque auorum nostrorum memoria Ioannes Petrus Carafa, qui deinde Paulus IV Pontifex Maximus fuit; vnde & Clericorum regulariumab eo instituta religio, Teatinorum est dicta.

[2] In ea vrbe SS. Legontianes & Domitianus Martyres hac die coluntur; [coluntur hi SS. Acta ignota.] vt scribit Philippus Ferrarius in Catalogo generali SS. qui tabulas citat illius Ecclesiæ; sed locum, tempus, moduni martyrij eorum ait ignorari. Neque nos alibi de iis quidquam legimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PONTICIS.

INITIO IV SEC.

[Commentarius]

Martyres in Ponto (SS.)

I. B.

[1] Hos primus Fastis Romanis inscripsit Cardinalis Baronius, in nullis antea notos martyrologiis, istudq; addidit elogium: In Ponto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, [Martyrologio adscripti Martyres,] quorum alij in persecutione Maximiani plumbo liquenti perfusi, alij acutis arundinibus in vnguibus cruciati, ac multis horrendis tormentis vexati, iisdemque sæpius iteratis, palmas a Domino & coronas illustri passione meruerunt.

[2] Sumpta sunt hæc ex Eusebij hist. Eccles. lib. 8 cap. 24. vbisummatim commemorans, quæ in variis prouinciis perpeßi sint supplicia sancti Martyres, Diocletiani & Maximiani persecutione, inter cetera ita scribit: [qua passi,] Auditu horrenda sunt, quæ in Ponto tolerarunt. Aliorum digitis ab extremis vnguibus acutæ arundines infixæ: aliis terga æris liquefacti bulliente & ignita materia perfusa, & quæ necessitati seruiunt corporis partes adustæ. Alij iis quæ nominari fas non est, membris ac visceribus fœdos acerbosque, & quos exprimere reformidat oratio, sustinuere cruciatus: quos generosi illi & æqui scilicet iudices, suam ostentaturi solertiam, velut eximium quoddam sapientiæ specimen, excogitabant; inque nouis inueniendis suppliciorum generibus, velut in certamine præmia reportaturi, superare inuicem nitebantur.

[3] Ea aliter paullo vel interpretatur vel explicat Ruffinuslib. 8 cap. 13. In regionibus vero Ponti, ait, crudeliora gerebantur. Arundines acutæ quibusdam sub vnguibus digitorum infigebantur. Aliis plumbum igni liquefactum & dorso defusum vsque ad loca pudenda, quibus naturalis egestio procurari solet, infundebatur. Fæminis quoque ærei candentes fustes, absque vllo humanitatis miserationisque respectu, [& in hic famina.] ingerebantur per pudenda viscerum & naturalium secreta membrorum. Sed quid faciam, quod appellationes ipsæ mihi in admissis facinoribus desunt, & gestorum scelerum nec vocabula, quibus enumerari queant, inueniri possunt? Sustinebant tamen omnia fortissimi & piissimi Martyres, cum optimi & præclari Iudices in eo solo sapientiam suam omnibus futuram in admirationem censerent, si aliquod nouæ crudelitatis supplicium nouique generis inuenissent.

[4] Latent nos fortißimorum pugilum nomina, quæ scripta sunt in libro vitæ. Baronius contigisse hæc certamina ait anno nono persecutionis Diocletiani & Maximiani Impp. qui nempe Constantini quintus fuit, [quando?] Galerio Maximiano VIII & Licinio Aug. Coss. Æræ vulgaris CCCXI. Sed quamuis nonnulla Sanctorum martyria, quæ eo libro commemorat, certis annis adscribat Eusebius, pleraque tamen ita percurrit, vt quæ a XIX Diocletiani, quem primum persecutionis statuit, in variis prouinciis gesta, summatim colligat.

DE S. CALAMANDA VIRGINE MARTYRE IN CATALANIA
ex Hispanico Ant. Vincent Domenecci.

a

[Commentarius]

Calamanda, Virg. Mart. in Catalania (S.)

I. B.

[1] Cvias S. Calamanda fuerit, quo perfuncta genere martyrij, certo assequi minime potui: quamobrem cogor, vt sæpe in hac historia, iterum de maiorum negligentia conqueri. Constat tamen, Calaffi, [S. Calamandæ cultus,] vbi eius asseruantur reliquiæ, magnam erga eam vigere pietatem, multaque Deum, eius patrocinio, largiri mortalibus beneficia. In parochiali illius oppidi ac collegiata b ecclesia, S. Iacobo dicata, peculiare S. Calamandæ dicatum est altare, [altare,] positaque illius statua, palmæ ramum manu prætendens. c Est & alia eius effigies, [imago;] solum exhibens caput humerorum tenus, eleganter fabrefacta, tamque vetusti operis, vt nemo sit isthic qui se aliquando auditu didicisse affirmet, vnde, quoue modo eo illata sit. Extat ea effigies in ipso altari, intra cellulam, sacrarij instar conformatam: huius vero statuæ cauum quod est, [reliquiæ,] in eo sanctæ Virginis reconditæ sunt reliquiæ.

[2] Cum F. Benedictus de Toco, Vicensis Episcopus, ecclesiam Calaffensem visitaret, [maiorum traditione asserta;] percunctatus est ex Ioanne Ferrando illius Ecclesiæ Canonico, vnde ipsis constaret eas esse S. Calamandæ reliquias. Respondit Ferrandus: Patres nostri nuntiauerunt nobis. Probauit pius Antistes responsum, vtque inolitam aduersus sanctam Virginem religionem retinerent hortatus est.

[3] Quæ lux ei dicata, Nonæ, inquam, Februarij, parem ac Dominica dies celebritatem habet eo in oppido ac vicinis locis. [festi eius solennitas,] Peracto eius diei admodum solenniter officio, instituitur publica supplicatio celebri apparatu ac pompa, & Diuæ corpus feretro impositum circumgestant eximia cum pietate: assistunt Sacerdotes, ac Clerus reliquus, cappis (vt vocant) induti, ac sceptra ferentes, perinde vt festo Corporis Christi fieri solet. Comitantur Iurati, siue Magistratus, propriis insignibus decori. Confluunt denique oppidani vniuersi atque aliis ex locis ingens vis hominum.

[4] Si qua extiterit tempestiuorum imbrium penuria, quæ sterilitatem agris minitetur, [pluuia eius ope petita diuinitus,] consuetis quibusdam ad loca religiosa supplicationibus obitis, vltimum desperatis prope rebus perfugium hoc est, vt S. Calamandæ reliquias d ad locum media leuca ab oppido distantem, qui Soler Liedus appellatur, deportent. Ibi Diuinis mysteriis magna solennitate peractis, habita etiam quandoque ad affluentem turbam concione, Diuæ effigies atque exuuiæ eo in loco aliquanto temporis spatio relinquuntur, concurrentibus vndique plurimis, partim ad venerationem, partim ad custodiam diuini illius thesauri. Ea porro est propitij Numinis erga populos illos benignitas, sanctæ Virginis meritis precibusque conciliata, vt negent vidisse se vnquam sacra ossa Calaffum reuehi absque effusa aquarū copia.

[5] D. Sebastianus Grau, in Cathedrali Barcinonensi Ecclesia Sacerdos, & Ioannes Sagarra, ambo ex oppido Calasso oriundi, asserunt se memoratis ad aquam eliciendam supplicationibus sæpenumero interfuisse, ac semper egregie madefactos domum reuertisse.

[6] Est Calaffi sodalitium honori S. Calamandæ deuotum, cui quatuor ex eo oppido vicisque propinquis adolescentes moderantur. [plerumque obtenta: Officium festi.] Celebratur festum eius V Februarij, peragiturque Officium duplex, secundum ritum ac cæremonias Ecclesiæ Romanæ, nomenque eius exprimitur in Collecta, quam vocant, tam in sacro quam Horis.

[Annotata]

a Philippus quoque Ferrarius in generali Catalogo SS. eam refert, sed Calamandiam vocat. Ioannes Tamayus de Salazar in Martyrol. Hispan. S. Calamandæ Acta dat ex Domenecco: & dubitat an non vna sit ex sodalibus S. Vrsulæ.

b Domeneccus in titulo huius historiæ tradit, olim monasterium fuisse Canonicorum regularium.

c Tamayus ita vertit: Hæc & altare insunt in quodem capellæ sacrario, in cuius parietis visceribus sacræ reconditæ sunt beatæ Virginis & Martyris exuuiæ.

d Idem Tamayus: ad ecclesiam oppidi Solerensis de Lledus confluunt.

DE S. AGRICOLAO EPISCOPO TRAIECTENSI IN BELGIO.

INITIO V SEC.

[Commentarius]

Agricolaus, Episc. Traiectensis in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Traiectum, Mosæ adsitam vrbem, demigrasse Atuatuca Tungrorum S. Seruatium, ibiq; domicilium & sacerdotij sedem fixisse, indicauimus ad XIII Ianuarij, cum de S. Designato, cumq; de S. Sulpitio ad XVIII ageremus: [S. Agricolaus S. Seruatio succedit, paullo post eius obitum:] quod plenius VI Februarij ad S. Amandi Vitam disputabitur. Existimatur porro S. Seruatius, Theodosio imperante, circiter annum CCCLXXXIII obiisse: quod XIII Maij ad eius Vitam disquiretur. Post eius obitum, Episcopo caruisse vrbem vtramque ad annos minimum CXIV, tradiderunt nostrates quidam historici: nulla nobis apparet eiusmodi interregni, præsertim tam diuturni, probabilis caussa. Quis enim credat, nouem aut decem Episcopos, quot a S. Seruatio ad S. Domitianum numerantur, vix XXX simul annos explesse?

[2] Subrogatus ergo S. Seruatio est S. Agricolaus; & quidem ante annum, vt coniicimus, CCCC. Contrarium censet Harigerus Abbas, [quidam volunt, tempore S. Remigij,] qui ante annos DCL Pontificum Tungrensium & Traiectensium gesta litteris tradidit. Nam cap. 30 ita scribit: Tandem B. Remigio, cælitus ad hoc prædestinato, & per repromissionem iam nato, vt eam gentem (Francorum) ad veri Dei cultum conuerteret, & Galliarum populus in vnitatem fidei Catholicæ conueniret; eo, inquam, tempore Agricolaus Ecclesiæ Leodiensi præsedit vndecimus. Imo S. Falconem, ab Agricolao octauum, cum, Francis ad Christi fidem conuersis, Ecclesiæ paßim restituerentur, Traiectensem Episcopum fuisse, ostendemus inferius IX Februarij ad S. Victoris Mosomensis Vitam, & XX cum de ipso S. Falcone agemus.

[3] Ægidius Aureæ vallis monachus, qui ante CCCC annos vixit, ista ad citatum Harigeri caput addidit: Eo, inquam, tempore, a prædicto Beato scilicet Remigio, & Rege Clodoueo, & ceteris Galliarum Episcopis & Magnatibus, celebrata est prima synodus Aurelianis, de restauratione regni & Ecclesiarum. [ex decreto concilij I Aurelianensis id factum,] Ibi omnis Clerus & religio monachorum dolebat de subuersione Tungris vrbis, nec nomen episcopale ibi quisquam subire præsumebat, ex quo Seruatius inde pulsus recesserat. Conuenit ergo digniori Ecclesiarum gradui, & vir vitæ venerabilis Agricolaus, agrum Dominicum exculturus, eligitur, consecratur Præsul, iuxta magnanimum Seruatium Sedem in Traiecto habere dirigitur: quoniam quidem Tungris dignitate pontificali semetipsam indignam fecerat, ex quo demens illum abiecit, quem singulari quondam miraculo per Angelum visibiliter accepit. Annuntiatum est verbum hoc Traiecto. Placuit plebi senatuique vniuerso. Gaudenter electus Domini S. Agricolaus suscipitur, & in basilica S. Seruatij digno successori digna Cathedra locatur. Hæc Ægidius, eademq; habentur in S. Seruatij Actis, sed, vt suo loco dicemus, parum solidis.

[4] Habita est synodus Aurelianensis, vt alibi ostendimus, anno ⅠƆVIII vel ⅠƆIX. At neque ei S. Remigius interfuit, neque in Canonibus, [non probant:] qui extant, mentio fit vlla rerum earum, quas Ægidius retulit. Hunc tamen secutus est Iacobus Meyerus, diligens alioquin Flandricorum Annalium scriptor, qui ad an. ⅠƆXII ista habet: Coacta Aureliani synodus Sacerdotum, decretaque in Ecclesia permulta vtilia. Inter alia Agricolaus, filius Custodis Flandriæ, de sententia Diui Remigij, factus est Episcopus Tungrorum, qui vndeuiginti per annos eam administrauit Ecclesiam. [alij fingūt eius prosapiam.] Fatetur Meyerus, se hæc ex catalogo Episcoporum Leodiensium accepisse, Ioannis nimirum Placentij, qui synodum illam habitam ait anno CCCCXCVIII. floruisse vero Agricolaum sub Apostolicis viris Gelasio, Anastasio II, & Symmacho. Obiit Gelasius an. CCCCXCVI. Anastasius II an. CCCCXCVIII. Symmachus an. ⅠƆXIV. Fabulas venditat, vt solet, Placentius, cum Agricolaum filium fuisse hariolatur Custodis Flandriæ ex filia Regis Britanniæ.

[5] Probabiliora sunt quæ de S. Agricolai rebus gestis scribit antea citatus Ægidius ex S. Seruatij Vita: [Reædificat oratorium S Seruatij;] Huic inter cetera virtutum insignia, quæ per eum Dominus operari dignatus est, concessum est restaurare tectum sepulchri B. Seruatij, ventorum violentia pridem deiectum, quod nemo ante eum poterat. Sicque post aliquantos annos Domino seruiens nocte & die, recepturus ab eo coronam gloriæ, quieuit in pace. Huius Agricolai diebus, ecclesia B. Mariæ Hoyensis, [ciues Hoyenses templum D. Virg.] quæ ab Hunnis cum toto oppido aliquantum temporis antea fuerat destructa, a suis ciuibus reædificatur, & in longum versus Orientem extenditur vsque ad gradus Chori sub Crucifixo; altari tamen antiquo semper remanente immobili, & semper existente in eodem loco, vbi B. Maternus primitus instituerat & dedicauerat in honore B. Mariæ Virginis. Laurentius Melartius lib. 1 Antiquit. Huyensium scribit ecclesiam hanc a ciuibus reædificatam anno ⅠƆXII, tempore S. Agricolai; ex eo nempe præiudicio, quod ab Attila euersum oppidum fuerit: quasi non & antea Hunni in Germaniam secundam irruperint, & Wandali atque alij barbari sæpe non appellati Hunni reperiantur.

[6] Si vere tempore Agricolai ea restaurata est ædes, haud dubium quin & ciues ipse ad opus instigarit, [non ipse hoc solus.] & facultatibus iuuerit, atque eam deinde perfectam consecrarit. Totum soli ei Placentius adscribit: Is, Hoij templum, inquit, ab Hunnis conflagratum refecit, & secundum eodem loco adiecit, quo Maternus prius collocauerat. De eadem æde agemus ad Vitam S. Materni XIV Septembris.

[7] Sepultum Agricolaum Traiecti in æde Seruatiana, scribit idem Placentius. Eius, [sepelitur Traiecti:] vna & ceterorum Traiectensium Antistitum, agitur ab Ecclesia Traiectensi commemoratio VI Februarij. Peculiariter tamen ei in quibusdam Martyrologiis quintus Februarij dies dicatus est. Eo die MS. Florarium SS. ista habet: Apud Traiectum superius, [inscribitur Martyrologiis 5 Febr.] depositio S. Agricolai Tungrensis Episcopi & Confessoris vndecimi, & primi Traiectensis post B. Seruatium. Sepelitur anno sui præsulatus quinto, in ecclesia SS. Petri & Pauli, quæ nunc S. Seruatij dicitur, iuxta S. Seruatium anno salutis ⅠƆXVIII. Eum quoque generali suo Sanctorum catalogo inscripsit ad hunc diem Ferrarius. Eius etiam nomen exhibet Kalendarium Sanctorum prouinciæ Leodiensis. Siue cum Florario obiisse eum an. ⅠƆXVIII diceremus, seu cum Meyero ⅠƆXXX, siue cum Iocundo Presbytero scriptore Vitæ S. Seruatij, post synodum Aurelianensem, [circa an. 420 mortuus.] vixisse annos plurimos digne regentem se & populum Dei, vix vsque ad S. Domitianum, qui anno ⅠƆXXXV concilio Aruernensi interfuit, pauculi anni superessent, in tot successores partiendi. Probabilius ergo est, quod supra statuimus ante annum CCCC Episcopum creatum videri, obiisse autem fortaßis circiter CCCCXX, adolescentibus Francorum in Taxandria & Hasbania viribus, sub Rege Pharamundo.

DE S. AVITO EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. DXXIV

Commentarius præuius

Auitus, Episc. Viennensis in Gallia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Auiti familia nobilitate & sanctitate illustris. Eius cultus sacer. scripta ab aliis commendata.

[1] Tria huic Sancto sunt nomina, Alcimus, Ecdicius, Auitus. Horum duo Alcimus Auitus fere vsurpari solent: tertium Ecdicius legitur in titulo epistolæ, quam libris quinque Poëmatum præfixit ad S. Apollinarem fratrem, [Triplex nomen S. Auiti.] his verbis: Domino sancto in Christo, piissimo ac beatissimo Apollinari Episcopo Alcimus Ecdicius Auitus frater. Verum prioribus duobus omißis, vltimum, more illius æui a Romanis accepto, tanquam proprium nomen, solum inualuit. Ita S. Hieronymo & Ennodio, vt pluribus exemplis parcamus, e tribus nominibus vltimum adhæsit. Integra enim illis hæc nomenclatio erat: Sophronius Eusebius Hieronymus, &, Magnus Felix Ennodius.

[2] Floruit in Gallia Auitus alius, ex Senatore Aruerno declaratus anno CCCCLV Romanus Imperator; [in Auito Imperatore] quo auo tradunt aliqui S. Auitum Episcopum prognatum, atque ab illo cognominatum. Patrem S. Auiti Isichium virum Senatorium appellat Ado in Chronico ætate 6; & ipse Senatorem Romanum se nuncupat Auitus epist. 31, & Senatorem Catholicum epist. 25. Buchetus scriptor Gallicus parte I de vera origine secūdæ & tertiæ stirpis Regum Francorum cap. 2, [natus pater eius Isichius?] filios Imperatoris Auiti asserit esse Isichium Senatorem, & Ecdicium Comitem, vt ab hoc patruo (si tamen a patre distinguatur) S. Auitus nomen Ecdicij videatur assecutus. Sirmondus & Sauaro in notationibus ad Sollium Apollinarem Sidonium lib. 1 epist. 2 & lib. 2 epist. 12 filios Auiti Imperatoris tradunt Ecdicium & Agricolam: huic Sidonius illas epistolas inscripsit. Erat autem, teste Gregorio Turonensi lib. 2 Histor. Franc. cap. 21, Sidonio matrimonio sociata Papianilla Auiti Imperatoris filia. Hinc Ecdicium appellat sororium suum carmine 20 illi inscripto, & lib. 5 epist. 16 fratrem vxoris agnoscit, eiq; gratulatur accessisse honorem patricium, collatum a Iulio Nepote Imperatore, qui eam dignitatem ab anno CCCCLXXV non integro quinquennio geßit. Meminit S. Auitus Sidonij in epist. 38 & 45, sed ante vita functi, quam ipfe ordinaretur Episcopus. Colitur S. Sidonius X Calend. Septemb. ex viro Senatorio Episcopus factus. An hunc suum auunculum appellat Auicus, [an S. Sidonius ob Papianillāa vxorem auunculus dicatur S. Auiti?] quem cum Isichio patre tradit post fasces, scilicet secularium dignitatum, populorum Ecclesiæ fascem, siue infulam Episcopalem sumpsisse? Verba ex Poëmate Auiti decerpta mox integra damus. Aliæ Auiti Imperatoris filiæ a Bucheto proferuntur, quarum altera nupta dicitur Ommatio filio Ruricij Episcopi Lemouicensis, mouicensis, altera Tonantio Ferreolo Præfecto Prætorio Galliarum, quem affinem agnoscit Sidonius lib. 7 epist. 12. & S. Apollinaris frater Auiti, vt in eius Vita MS. apud Buchetum legitur, Narbonem profectus apud Ferreolum & Parthenium suos consanguineos hospitatus dicitur. [alij cōsanguinei.] Fuit autem Ferreolus auus Ansberti Senatoris, ex quo & Blitilde vxore, filia Chlotharij Francorum Regis, progeniti sunt maiores Regum Francorum secundæ stirpis a Carolo Magno cognominatæ. Christophorus Browerus in Notis ad carmina Fortunati lib. 3 carmine 26 scribit Alcimum Auitum Episcopum Viennensium e clarissima Aniciani sanguinis familia oriundum esse. Quod nos alibi non legimus.

[3] Nomen matris cum illustri vtriusque parentis commendatione exponit Auitus in suo Poëmate de laude Virginitatis ad Fuscinam sororem, [S. Auiti parentes S. Isichius & Audentia,] Virginem Deo sacratam, cuius hoc initium est:

Suscipe complectens, Christo dignissima Virgo,
Alcimus ista tibi quæ mittit munera frater.

Deinde a versu 18 hæc de suis parentibus canit;

Edidit vt quartam genitrix Audentia prolem,
Teque dedit generi partu fœcunda supremo;
Confestim parcam promittit ducere vitam.
Ac deinceps paribus castum seruare cubile [post 4 prolem continentes.]
Constituit votis carorum cura parentum.
Et quia principium tam sancti fœderis esses,
Tu simul offerris Christo, qui protinus ipsis
Accipit in cunis lactentia membra dicatis.

De iisdem parentibus aliisq; consanguineis sub finem Poëmatis a versu 648 hæc tradit, eamdem alloquens sororem:

Te meruit primam cognatio tota patronam.
Iam te signiferam sequimur, vexillaque Christi
Te portante libens sectatur stemma parentum:
Quos licet antiquo mundus donasset honore,
Et titulis monstret generoso semper ab ortu;
Plus tamen ornauit Diuinum insigne gerentes,
Ordine quod proprio sanctas meruere Cathedras. [pater dein post alios maiores Episcopus factus.]
Non atauos iam nunc tibimet proauosque retexam,
Vita Sacerdotes quos reddidit inclyta dignos:
Pontificem sacris adsumptum respice patrem.
Cumque tibi genitor vel auunculus, vndique magni
Post fasces, placeant populorum sumere fascem;
Suscipe quos humiles patrum ad consortia fratres
Officio similes nectens Ecclesia iunxit.

[4] De sorore Fulcina, aliisq; ex sua familia Deo sacratis Virginibus, [Eius soror aliæq; ex familia vitam monasticam amplexæ:] canit Auitus in persona matris illam alloquentis, a versu 75:

Ortu quarta quidem, sacro sed munere prima
Dulcis nata mihi, cælo quam carne fideque
Bis genui, Christoque rudem de ventre dicaui.
Hactenus hoc nostrum fuerat, sed tempore ducto
Iam decet esse tuum: nam, quod seruabere Virgo,
A me principium tibi peruenit. Omnia posse
Incipies, cum velle subest: vestigia feruent,
Per quæ sectato conscendas tramite cælum:
Nec desunt exempla domi. Nam respice quantas
Virginibus florensiam nostrum stemma coronas
Miserit in cælum, sanctas quas dogmate Mater
Seueriana leuans, & te coniungier optat.
Nec multo senior, nunc gaudens, Aspida quondam
Sacratum velata caput, tua munia sumpsit,
Bissenos iungens sanctis altaribus annos:
Quam licet hinc celeri tulerit fors vltima letho,
Nil tamen est subitum semper migrare paratis.
Aspice nunc columen, gemina quod Virgine fulget,
Eximiumque decus, cuius tu iure propinqua
Fuscinam Fuscina refers: nec segnius illam,
Quæ pietate potens, * Graia si voce sonetur,
Significat propriam sumpto de nomine mentem.
Queis licet emeritum cedant sua secula culmen,
Vitaque sublimi cunctis præpolleat arce;
Has generosa tamen Matres si corde sequaris,
Gaudebunt vinci, dum proficis: ac tibi summam
Sponte dabunt palmam superanti vota Magistræ.

Hæc ibi. At præ reliquis eminet Auiti frater S. Apollinaris, Episcopus vrbis Valentinæ ad eamdem cum Vienna ripam Rhodani versus mare Mediterraneum: cuius ecclesia Cathedralis tum S. Stephano, postea hinc S. Apollinari dicata est. [frater S. Apollinaris Episc.] Colitur is V Octobris.

[5] Hæc domestica virtutum exempla promouit S. Mamertus tum Viennensium Episcopus, [in baptismo pater spiritualis S. Mamertus Episc. Viennen.] quem S. Auitus in Homilia de Rogationibus grato animo vocat prædecessorem suum, & spiritalem sibi a baptismo patrem, Mamertum Sacerdotem, cui ante non paucos annos pater carnis suæ, accepto, sicut Deo visum est, sacerdotij tempore successit. Habuit Mamertus in Episcopatu decessorem Simplicium, quem Gregorius Turonensis lib. 2 hist. Franc. cap. 13 & 14 coniungit cum Eustochio Episcopo Turonensi, cui anno CCCCLI succeßit S. Perpetuus, & vixit Episcopus per annos triginta, quot fere arbitramur SS. Mamerto & Isichio, & eodem omnino tempore; posse aßignari. Certe floruisse Mamertum anno CCCCLXIII & sequenti indicant duæ epistolæ S. Hilari Papæ, [quo is tempore sederit?] Basilio Consule & post eius Consulatum scriptæ in caußa Mamerti, ob ordinatum Deensibus extra suos fines Episcopum. Eidem Mamerto scripsit epistolam I libri 7 S. Sidonius tum Episcopus, ergo non ante annum CCCCLXXII, quo ille ordinatus est. Ad eumdem aliosq; Episcopos extat libellus Lucidi Presbyteri fidem suam profitentis iuxta statuta Synodi Arelatensis, quam Sirmondus habitam statuit circa an. CCCCLXXV. Reliqua de S. Mamerto XI Maij ad eius Vitam examinabuntur. Ordinationi S. Isichij successoris sacrum asserit Saussaius diem XVI Martij, natalem statuit XII Nouembris, quo die alter etiam Isichius colitur Episcopus Viennensis, [ei succedit S. Isichius parens,] quem hortatu S. Auiti Christo se dedisse refert Saussaius. Subscripsit is Concilio Aurelianensi V, anno Childeberti Regis XXXVIII, Christi ⅠƆXLVII. Epitaphium huius tradit Ioannes a Bosco in Vienna sancta, a sorore Marcella conditum, in quo dicitur iuxta S. Auitum sepultus.

[6] S. Isichio parenti succeßit filius S. Auitus, & quidem, vt eius Acta infra habent, [huic S. Auitus filius circa an. 490] tempore Zenonis Imperatoris anno CCCCXCI vita functi. Præerant tum Burgundionibus Reges Gundobadus & Godegisilus fratres, quibus & S. Sigimundo filio Gundobadi superuixit S. Auitus, sub Godemaro altero filio ante vita functus, quam regnum illud in potestatem Francorum redigeretur. Mortuus autem est S. Sigismundus, iuxta Chronicon Marij, Consule Maximo, Indictione I, ergo anno Ch. ⅠƆXXIII. Nullæ ad successorem Regem Godemarum extant epistolæ S. Auiti, [moritur post annū 523.] vt non videatur diu sub eius regimine superuixisse. Ob necem S. Sigismundi eum plurimum doluisse auctor est Ado.. Celebris est memoria eius Nonis Februarij in plerisque Martyrologiis. MS. Romanum antiquum, [5 Februarij celebratur eius natalis.] quod S. Hieronymo attribuitur, post eius certe ætatem (vt vel ex hoc loco constat) auctum, MSS. Richenouiense, Centulense & alia ita fere habent: Vienna depositio Auiti Episcopi. Vsuardus: Viennæ B. Auiti Episcopi & Confessoris, cuius fide & doctrina ab infestatione hæreseos Galliæ defensæ sunt. Conueniunt fere reliqua Martyrologia. Antiquißimum Lugdunense apud Ioānem a Bosco & Ioannem Lieuræum in Antiquitatibus Viennensibus, vti & Romanum cum nonnullis aliis infestationem, a qua defendisse Gallias traditur, hæresis Arianæ fuisse edisserunt. MSS. multa Vsuardi aucta, & antiquum Coloniense tempore Gundobadi Regis Gallias defensas addunt. Quæ omnia congerunt Beda excusus & nonnulla MSS. In Florario Sanctorum hæc leguntur: Viennæ B. Auiti Episcopi & Confessoris, qui obiit anno salutis ⅠƆXX. In Germanico additur, corpus ibidem quiescere, multis clarum miraculis. Maurolycus & Felicius Adiutum vocant.

Colitur XVII Iunij alius Auitus Aurelianensis Presbyter: quo die ita de hoc Episcopo Galesinius: Viennæ in Gallia S. Auiti Episcopi & Confessoris, [ordinatio 17 Iunij] rerum pie ac diuinitus gestarum tum doctrinæ gloria nobilis. Saussaius eodem die eius ordinationem celebrat, cuius transitu, inquit, insignis est dies VI Februarij; imo V præcedens, quo magno eum exornauit elogio.

[7] Vitæ aliquod compendium subiicimus ex codice MS. Viennensi a Petro Francisco Chiffletio transmissum. [Vita scripta.] Extat etiam in MSS. codicibus Canonicorum Regularium Budecensium in Westphalia. Auctor Adone iunior est, qui ex huius Chronico & Vita S. Apollinaris fratris plurima descripsit. Reliquæ virtutes in operibus eius elucescunt, quæ extant aut instaurata aut primum edita cura & studio Iacobi Sirmondi: [De libris ab eo editis testimonia, S. Isidori Hispalensis,] a quo illustriora antiquorum scriptorum testimonia congeruntur. Et quidem Isidorus Hispalensis de illustribus Ecclesiæ scriptoribus cap. 23 hæc tradit: Auitus Episcopus scientia * secularium litterarum doctissimus, edidit quinque libellos heroïco metro compositos, quorum primus est de origine mundi, secundus de originali peccato, tertius de sententia Dei, quartus de diluuio mundi, quintus de transitu maris rubri. Scripsit & ad Fuscinam sororem de laude virginitatis librum vnum, pulcherrimo compositum carmine, & eleganti epigrammate coaptatum. Prioris libri meminit S. Fortunatus & ipse Poëta lib. 1 de Vita S. Martini hoc versu: [S Fortunati,]

Quod sacra explicuit serie Genealogus olim,
Alcimus egregio digessit carmine Præsul.

Extant, [S. Gregorij Turon.] teste Gregorio Turon. lib. 2 cap. 34, epistolæ admirabiles, qui sicut tunc hæresim oppresserunt, ita nunc Ecclesiam Dei ædificant. Scripsit etiam Homiliarum librum vnum, de mundi principio, & de diuersis aliis conditionibus, libros sex versu compaginatos, epistolarum libros nouem, inter quas supradictæ continentur epistolæ.

[8] Eumdem S. Auitum ob præclaros editos libros laudant reliqui illustratores bibliothecarum. [Honorij Augustodunensis,] Honorius Augustodunensis cap. 27 appellat Episcopum scientia sanctarum litterarum doctum, quo forte modo Isidorus supra legendus, non scientia secularium litterarum doctissimum: cum S. Auitus nulla vspiam auctoritate profanorum auctorum vtatur, ne vel fabula quidem vlla suis carminibus immista: illustris interim & Orator & Poëta, [Sixti Senensis,] ob quam scientiam a Sixto Senensi lib. 4 Bibliothecæ sanctæ dicitur & secularibus disciplinis copiosissime instructus, & vitæ sanctimonia, & sacrorum voluminum cognitione conspicuus. [Bellarmini,] Bellarminus vocat virum nobilissimum, sanctissimum, & doctissimum: eiusq; libros sex carminum ante memoratos, tradit esse plane grauissimos & venustissimos, quos solum addit selegisse. [Posseuini,] Posseuinus in Apparatu sacro valuisse & scribendi & extemporanea dicendi declamandique facultate egregie. Opera eius plurima ab Arianis aliisque hæreticis, contra quos scripserat, absportata: eorum ipsum insaniam & furorem sæpe expertum, illorumque insidiis ad mortem vsque & exilium fuisse appetitum. Agunt de eiusdem scriptis etiam Sigebertus de scriptoribus illustribus cap. 22, [& aliorū.] Bernardus Moltherus in præfatione ad carmina S. Auiti Commentariis illustrata: & qui eadem anno ⅭⅠƆ ⅠƆVII primus in lucem protraxit Ioannes Adelphus Mulingus.

[Annotata]

* Euphrosyne.

* al. sacrarum

§ II Captiui a S. Auito redempti. eius ad Chlodoueum Regem Francorum epistola.

[9] Qva Auitus sollicitudine & dignitatem Episcopalem susceperit, & muneri imposito studuerit satisfacere, colligimus ex pia sanctaque institutione in epistolis, [Virtutis & doctrinæ S. Auiti fama inclyta.] homiliis & poëmatis eiusdem inserta. In hisce enim modo inculcat, qua cura sollicitudineq; inter pericula huius mundi sit ambulandum, facilisq; in peccata relapsus euitandus: alias incitat suos ad progressum in virtute, etiam præmio salutis æternæ proposito: alias docet quantum oporteat Christo in sanctißimo Missæ sacrificio confidere, alibi ad Angelorum tutelam subsidiumq; mittit. Præclara tanti viri doctrina eximiaq; sanctitas non potuit diu occultari, quin mox eius fama per orbem Christianum longe lateq; delata, in familiarem notitiam attraheret Summos Pontifices, Patriarchas Orientis, præcipuos Italiæ & Galliæ Episcopos, nec non Imperatores, Reges, aliosq; viros Consulares, Patricios, Senatores.

[10] Firmarat in Italia regnum Gothicum Theodericus, a Zenone Imperatore ante aduocatus: quo Rauennam, in quam post varios conflictus Odouacer confugerat, per triennium oppugnante,Burgundiones frequentibus incursionibus Italiam vexarunt, Liguriamq; incolis in captiuitatem abductis, pene omnem vastarunt. Theodericus deinde victor, S. Epiphanium Episcopum Ticinensem anno CCCCXCIV in Galliam misit ad Burgundionum Reges Gundebadum & Godegisilum, [in redimēdu captiuis iuuat S. Epiphaniā Ep. Ticinensem:] quorum ille Lugduni, hic Geneuæ residebat. Gratis a Gundobado donati S. Epiphanio captiui ad sex millia; plurimi pecunia redempti. Aderat S. Epiphanio Ennodius, dein Episcopus Ticinensis, Vitæ illius scriptor, ex qua sequentia huc transferimus: integram illustrauimus XXI Ianuarij: Postquam, inquit, pecuniarum ille allatus cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quæ ibi est thesaurus Ecclesiæ, Syagria… Dedit etiam præstantissimus inter Gallos Auitus Viennensis Episcopus, in quo se peritia velut in diuersorio lucidæ domus inclusit. Quid pluribus? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius seruitum pubes Ligurum duceretur.

[11] In hac recuperanda captiuis libertate agnoscit S. Auitus fidelem operam collatam ab S. Eustorgio Episcopo Mediolanensi, epistola 8 ipsi inscripta. [aliis Episcopis commendat eā caritatem:] Cuius in Episcopatu successori S. Magno alterius captiui commendat redemptionem epistola 10 illi mißa. Coluntur Eustorgius illius nominis secundus VI Iunij & Magnus V Nouemb. Inter vtramque Epistolam interponiturnona ad S. Cesarium Episcopum Arelatensem, cui simile caritatis beneficium commendat, quo quemdam Antistitem, Maximianum nomine, imbecillitate corporeorum luminum laborantem, suscipiat peregrinum. Eodem anno, quo diximus, collato a S. Auito auro, captiuos redemptos, Chlodoueus Rex Francorum adhuc Gentilis, inuocato Deo S. Chlotildis coniugis suæ, victoriam de Alamannis reportauit, [Regi Frācorum Chlodoueo baptizato gratulatur] ac fidem dein Christianam amplectens, festo Natiuitatis Christi est baptizatus. Hanc eo die solennitatem futuram, misso nuntio, Rex Chlodoueus indicarat S. Auito, qui cum sub alio Rege, & quidem Ariana hæresi infecto, degens, non posset coram Regem Chlodoueum conuenire, misit illi epistolam zelo diuino aliisq; virtutibus refertam, maximeq; dignam, quæ hoc loco referatur. Extat num. 41 cum hac inscriptione: [missa epistola:]

[12] Auitus Viennensis Episcopus Chlodoueo Regi.

Vestræ subtilitatis acrimoniam quorumcumque schismatum sectatores, sententiis suis variis opinione, [quem frustra obstrepentibus hostibus Christi,] diuersis multitudine, vacuis veritate, Christiani nominis visi sunt obumbratione velare. At, dum status nostros æternitati committimus, dum, quid recti vnusquisque sentiat, futuro examini reseruamus, etiam in præsentibus interlucentis radius veritatis emicuit. Inuenit quippe tempori nostro arbitrum quemdam Diuina prouisio: dum vobis eligitis, omnibus iudicatis, vestra fides nostra victoria est. Solent plerique in hac eadem caussa, si pro expetenda sanitate credendi, aut Sacerdotum hortatu, aut quorumcumque sodalium suggestione moneantur, consuetudinem generis & ritum paternæ obseruationis opponere. Ita saluti nocentem verecundiam præferentes, [postpositis maioribus,] dum parentibus in incredulitatis custodia inutilem reuerentiam seruant, confitentur se quodammodo nescire quid eligant. Discedat igitur ab hac excusatione, post talis facti miraculum, noxius pudor. De toto priscæ originis stemmate, sola nobilitate contenti, quidquid omnis potest fastigium generositatis ornare, [fidē Christi amplexum,] prosapiæ vestræ a vobis voluistis exurgere. Habetis bonorum auctores, voluistis esse meliorum: respondetis proauis, quod regnatis in seculo: instituitis posteros, quod regnatis in cælo.

[13] [cū Christianis Imperatoribus Orientis] Gaudeat ergo quidem Græcia habere se Principem legis nostræ; sed non iam quæ tanti muneris dono sola mereatur illustrari, quod non desit & reliquo orbi claritas sua. Siquidem & occiduis partibus in Rege non nouo noui iubaris lumen effulgurat: cuius splendorem congrue Redemptoris nostri natiuitas inchoauit; [confert a baptismo, festo Natiuitatis suscepta,] vt consequentem eo die ad salutem regenerari ex vnda vos pariat, quo natum redemptioni suæ cæli Dominum mundus accepit. Igitur qui celeber est natalis Domini, sit & vestri: quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo: in quo vos animam Deo, vitam præsentibus, famam posteris consecrastis. Quid iam de ipsa gloriosissima regenerationis vestræ solennitate dicatur? cuius ministeriis etsi corporaliter non accessi, gaudiorum tamen communione non defui. Quandoquidem hoc quoque regionibus nostris Diuina pietas gratulationis adiecerit, vt ante baptismum vestrum ad nos sublimissimæ humilitatis nuntius perueniret. Vnde nos post hanc expectationem iam securos vestri sacra nox reperit. [regia pompa:] Conferebamus namque, nobiscumque tractabamus, quale esset illud, cum adunatorum numerus Pontificum manu, sancti ambitione seruitij, membra regia vndis vitalibus confoueret: cum se Dei seruis inflecteret timendum gentibus caput: cum sub casside crines nutritos salutari galea sacræ vnctionis indueret, cum intermisso tegmine loricarum immaculati artus simili candore fulgerent.

[14] Faciet, si quid creditis, Regum florentissime; faciet, [addicit ei maiores victorias:] inquam, indumentorum ista mollities, vt vobis deinceps plus valeat rigor armorum: & quidquid felicitas vsque huc præstitit, addet hinc sanctitas. Vellem vero præconiis vestris quiddam exhortationis annectere, si aliquid vel scientiam vestram vel obseruantiam præteriret. Numquid fidem perfecte prædicabimus, quam ante perfectionem sine prædicatore vidistis? an forte humilitatem; quam iam dudum nobis deuotione impenditis, qui nunc primum professione debetis? an misericordiam, quam solutus a vobis adhuc nuper populus captiuus gaudiis mundo insinuat, [rogat vt fides apud Gentiles dilatetur:] lacrymis Deo? Vnum ergo, quod vellemus augeri. Vt, quia Deus gentem vestram per vos ex toto suam faciet, vlterioribus quoque gentibus, quas in naturali adhuc ignorantia constitutas nulla prauorum dogmatum germina corruperunt, de bono thesauro vestri cordis fidei semina porrigatis: nec pudeat pigeatque, etiam directis in rem legationibus, adstruere partes Dei, qui tantum vestras erexit. Quatenus externi quoque populi paganorum, pro religionis vobis primitus imperio seruituri, dum adhuc in alios videntur habere proprietatem, discernant potius gentem quam Principem. Nulla igitur patria quasi speciali sede sibi vindicet, totis quos hominum gradibus attollitis. Constat vos esse, quo communis vno solis iubare omnia perfruuntur. Vicina quidem plus gaudent lumine, sed non carent remotiora fulgore. Quapropter radiate perpetuum præsentibus diademate, absentibus maiestate. Successus felicium triumphorum, quos per vos regio illa gerit, cuncta concelebrant. Tangit etiam nos felicitas. Quotiescumque illic pugnatis, vincimus.

[15] Inter hæc tamen Catholicæ religionis affectum seruat in vobis cura miserandi: [mittit illi captiuum desideratū,] & in apice rerum omnium gubernacula continente, non minus eminet sanctitas quam potestas. Ex qua vtique factum est, vt dirigi ad vos serui vestri, viri illustris Laurentij filium principali oraculo iuberetis. Quod apud Domnum meum, suæ quidem gentis Regem, sed militem vestrum obtinuisse me suggero. [a suo Rege impetratū,] Nihil quippe est, in quo seruire non potest. commendat directum. Congaudi misso, inuidi vos visuro: cui minus computandum est ad vtilitatem, parenti proprio restitui, quam patri omnium præsentari. Hactenus S. Auitus ad Chlodoueum Regem. Qui hic vocatur Laurentij filius, apud Gundobadum Regem captiuus, illustres pro sua liberatione nactus est intercessores, Chlodoueum Regem, vt epistola recitata testatur, Vitalianum Senatorem, Asparis nepotem, & Patricij filium, (quorum ope Leo, [intercedētibus Vitaliano, Celere,] Imperio obtento, Marciano successerat) propugnatorem fidei orthodoxæ & Synodi Chalcedonensis, ideoq; postea in locum Anastasij, contra Trisagium insanientis, Imperatorem acclamatum: tum etiam Celerem Senatorem, Officiorum Magistrum, cuius virtute fractus Cabades Persa, victoria ante insolens, pacem cum Anastasio pepigit, restituitq; accepto pretio vrbes ante ablatas. Extant ad hos duos de Laurentij filioepistolæ S. Auiti num. 42 & 43, nomine Sigismundi filij Gundobadi scriptæ: ad quas alludit Auitus epist. 44 Domno Sigismundo mißa, cui gratulatur Laurentij filium patri redditum.

[16] [& Sigismundo Regis filio. Qui tum Fidei status per Imperium Rom.] Græciam gaudere ob Principes Christianos prudenter scribit Auitus. In ea namq; tot Imperatores fidem orthodoxam amplexi, continenter regnarant, Theodosius magnus, Arcadius, Theodosius iunior, Marcianus, Leo, Zeno, cuius tamen nomini, ob Henoticon inductum, fœda dein labes inusta, & tum magnagloria cœperat Anastasius, profeßionem fidei Chalcedonensis chirographo suo testatus: quod Patriarcha Euphemius acceptum in Ecclesiæ archiuis reposuerat. Contra ne verbo quidem attingit Auitus Imperium Occidentis tum penitus deletum; regnantibus in Italia Theoderico, in Gallia Alarico & Gundobado Regibus Arianis, in Africa Vandalis, in Germania & Britannia præualentibus Paganis, quos per Chlodoueum sperat ad religionem Christianam adducendos.

§ III Familiaris Auiti cum Rege Gundobado congressus. Labores impensi in eo ad fidem orthodoxam adducendo. Hæreses oppugnatæ.

[17] Cvm apud Francos hanc religionis factam esse mutationem Auitus gauderet, [Cum Rege Gundobado] ingemiscebat populum sibi subiectum aliumq; vicinum sub Gundobado & Godegiselo premi. Erant enim, teste Gregorio Turon. lib. 2 cap. 32 tam illi quam populi eorum Arianæ sectæ subiecti. Tum, vti legimus apud Agobardum Lugdunensem Episcopum libro aduersus legem Gundobadi, Auitus fide Catholicus, eloquentia facundissimus, ingenio acerrimus, sacrarum litterarum expositor suauissimus, litterarum etiam secularium doctissimus, & in metris facillimus, [dialogos de fide habitos, exponit Sigismundo filio:] cum eodem Gundobado frequenter de fide altercans, & dialogos in præsenti conficiens, & epistolis absenti scribens, plura & clara ingenij sui & virtutis opera reliquit. Vnum ex illis dialogis, seu collocutionibus, proponit Auitus epist. 21 ad Gundobadi filium Sigismundum.

[18] Quod me, inquit, de collocutione Regali ad notitiam vestram non detulisse culpatis, occursui meo, exacta festiuitate, seruaueram: quia reuera indicari vobis litterario famulatu cuncta per ordinem disceptationis prolixitas perplexitasque non patitur. Nam, quantum in animis Domini mei, patris vestri, [notat illius confictam frontem,] sensisse me puto, feruet in eius studio conficta otij fronte certamen. Nam, quod credebamus, animositate deposita, silentio temperante, subitam opportunitatem potius quam quietem requirens, non cessauit præterita induciarum breuitate, sed latuit adeo, vt nec ipsa contentionis arma, quæ quasi in nostra regione defecerant, poscantur extrinsecus, vel vsque ad reditum legatorum suorum feruor meditationis expectet. Redeunti igitur mihi de eo, quod nostis, itinere, nec aliquid interim de huiusmodi propositionibus opinanti, quidquid per implicatissimos quæstionum mendacium nodos longo spatio sagax industria potuit arare, [quæstiones mendaces,] commotum est. Feruet validus prolixa disputatione tractatus, placidus tamen, nec aliquid a supercilio dominandi turbulentæ commotionis interferens; sed curauit consulte, necessitatis opportunitate prouisa & rei, vt, quicumque contentionis fuisset euentus, nec superiorem tumere, nec superatum pateretur erubescere. Quid multis? Sine iactantia vobis libere dico; [animum induratū,] ad proposita, quantū mihi videtur, quod, si audissetis, potuit placere, suggestum est. Quod sane vereor, audientis plus iudicio satisfacere, quam studio placuisse. Sed, cum præsentiam vestram, Deo largiente, meruero, per me seriem totius altercationis exponam. Interim sermonis cursum de fine colligite, & ex eo, [a conuicto exigi vt responsa scribātur,] quod discedenti mihi præcepit, vtrum ad responsa motus fuerit, æstimate. Iussit namque, vt, quodcumque de Scripturis nostris testimonium ad interrogata protuleram, seu si forte occurrisset & aliud, ad singula, quæ tempore collocutionis aptaueram, subnotata ei ordinataque transmitterem. [danda hæreticis Sacerdotibus,] Quod cum sibi ex maxima parte pronuntiaret incognitum, adiecit simpliciter, sic scriptum misissem Sacerdotibus: immo magis seductoribus, &, vt adhuc verius dicam, sectatoribus suis. Vnde coniicere pietas vestra potest, quamquam intento contradictori, tamen arbitro sapienti, non inualida vel absque viribus visa, quibus intentionem suorum, etsi non optat corrigi, desiderat fatigari.

[19] Ego, autem, licet sciens, quantum potestatibus Diuino quoque iussu, [ne auersus Regis animus noceat,] frequenter & Regibus, pro veritate non ceditur, vtrum parerem, diu dubius fluctuaui: sciens certe, hominis animum timens, numquam me per hæc satisfacturum: nec minus ab eo cauendum, quam ab hoste; dum aduersa acies odia priuata publica obsidione circumdat. At quo, Deo præstante, polletis fastigio culminis, studio religionis, priuilegio auctoritatis, allatam muris discordiam propulsate, & furentia in castris, velut per campos Æmathiæ, plusquam ciuilia bella dispergite. [petit patrocinium filij.] Quia, cum iam dudum simus pondere duplicato & clamantium querimonia, & non audientium duritia fatigati, æquum est, si dignamini, vestram quoque seueritatem, aut istic castigandis consulere, aut hic erubescentibus condolere.

[20] Interim, vt docet Gregorius Turon. lib. 2 cap. 34 B. Auitus Episcopus magnæ facundiæ, rogante Gundobado Rege, [Scribit Rege petente pro Diuinitate Christi,] scripsit contra hæresin, nihil Diuinitatis habuisse Dominum nostrum Iesum Christum. Quæ fere continentur in epistola 28 ad Gundobadum Regem, vbi eius quæstioni respondens inter alia hæc habet: Iubetis ostendi vobis rationem vel potius auctoritatem, qua pateat * Deum habuisse in Diuinitate substantiam, priusquam sumeret de Incarnatione naturam, & per hoc perniciosissima hæresis illa vincatur, quæ Dominum nostrum ex Maria cœpisse contendens, etiam Deum Patrem in Filij execratione blasphemat &c. Idem Auitus exigente Rege Gundobado epistola 2 & 3 resutat hæreses Eutychianorum, Nestorianorum, Photinianorum & Bonosiacorum. Bonosus Naißitanus in Dacia Episcopus, Photiniani veneni sectator, [contra varios hæreticos,] docuit Christum tantum adoptione esse filium Dei. Aliorum hæreses notæ sunt, & sæpius a nobis explicatæ. Sed vel maximo sudore contra hæresim Arianam decertauit scriptis integris libris, quorum aliqua fragmenta edidit Sirmondus, olim a Floro Ecclesiæ Lugdunensis Diacono excerpta.

[21] Quantum vero hisce disputationibus apud Regem Gundobadum profecerit Auitus, [Regi conuerso præcipit publicam fidei cōfessionē,] ita refert Gregorius Turonensis lib. 2 cap. 34: Cum cognouisset Gundobadus assertiones hæreticorum nihil esse a S. Auito Episcopo Viennensi, Christum filium Dei & Spiritum sanctum æqualem Patri confessus, clam vt chrismaretur, expetiit. Cui ait Sacerdos: Si vere credis hoc, quod nos ipse Dominus edocuit, exequere. Ait autem: Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo, qui est in cælis. [Matth. 10. 32] Sic & ipsos sanctos ac dilectos suos beatos Apostolos cum de futuræ persecutionis tentationibus doceret, insinuauit, dicens: Attendite vobis ab hominibus: Tradent enim vos in conciliis & in synagogis suis flagellabunt vos, & ante Reges & Præsides stabitis propter me in testimonium illis & Gentibus. [& v. 17] Tu vero, cum sis Rex, & a nullo apprehendi formides, seditionem pauescis populi, ne Creatorem omnium in publico fatearis. Relinque hanc stultitiam, &, quod corde te dicis credere, ore profer in plebe. Sic enim & beatus Apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. [Rom. 10. 10] Sic & Propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna, in populo graui laudabo te. [Psal. 34. 18, 58. 10] Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes. Metuens autem populum, o Rex, ignoras, quia satius est, vt populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitati faueas populari. Tu enim es caput populi, non populus caput tuum. Si enim ad bellum proficiscaris, tu præcedis cateruas hostium, & illi, quo abieris, subsequuntur. Vnde melius est, vt, te præcedente, agnoscant veritatem, quam, te pereunte, permaneant in errore. Nam Deus non irridetur. Non enim diligit illum, [sed nō impetrat:] qui propter terrenum regnum cum non confitetur in seculo. Ista ille ratione confusus, vsque ad exitum vitæ suæ in hac insania perdurauit, nec publice æqualitatem Trinitatis voluit confiteri.

[22] Eadem Auitus in suis deinde ad Regem Epistolis inculcauit, atque ita epistolam primam concludit: Sed cum incomparabiliter plura sint, quæ sub præsentia gloriæ vestræ suggeri queant, illud in fine sermonis, [dissuadet consortiū Arianorū Sacerdotū,] cui non solum tribuitis, sed iniungitis libertatem, Deum vosque, Diuina vestraque promissione fretus, obsecro, ne diutius Sacerdotes vestri dicantur, qui sancto Spiritui contradicunt: ne deinceps coram vobis permittantur docere, qui renuunt discere: ne ad perfectionem vestram aliquantenus differendam persistant blasphemare, quod audiatis, qui nolunt sentire, [professionē fidei impedientium.] quod creditis: ne tolerando imperitorum versutias & ineptias callidorum suspendamini a professione, cum iamdudum in confessione teneamini. Vobis per epistolam suam sanctus Apostolus Paulus inclamat: Quæ pax fideli cum infidelibus? [2. Cor. 6. 12] quæ societas luci cum tenebris? &c. Regem interim conciliauit fidei Catholicæ fautorem, vti illi scribit epist. 39. Quidquid, inquit, habet Ecclesiola mea, imo omnes Ecclesiæ nostræ, vestrum est, de substantia, quam vel seruastis hactenus vel donastis.

[Annotatum]

* forte Verbum

§ IV Conuersio S. Sigismundi Regis. Synodi habitæ. Episcopi instructi.

[23] Avitus Episcopus, teste Agobardo libro de Iudaicis superstitionibus, quam eximius Doctor, orthodoxus & facundus extiterit, pene tota nouit Ecclesia Christi. Qui, vt idem lib. aduersus legem Gundobadi tradit; ipso Gundobado in sua perfidia perdito, [Sigismundum Regē conuertit,] successorem eius Sigismundum Regem ad fidem Catholicam conuertit: in cuius conuersione recitauit Homiliam in populo, sensuum suauitate plenissimam, & verborum compositione dulcissimam. Sigismundum autem, patre Gundobado adhuc diu superstite, Catholicam fidem amplexumesse ex epistola 21 supra relata colligimus: cui hic addimus 29 qua vna indicatur zelus vtriusque in extirpanda hæresi, & subditis ad veram religionem adducendis. Ita ergo Auitus Domno Sigismundo scribit: Omni quidem vitæ meæ tempore debitorem me asserendi famulatus agnosco: sed impensius festiuitate præsenti, [incitat ad promouendam religionem.] quæ sollicitudinem vestram non minus explorandis hæreticorum conatibus, quam nostræ partis occupat cultibus celebrandis. Siquidem per annum quoddam contagium congregatis aduersis attento vobis labore curandum est, ne alienæ calliditatis fraude pullulet, quod in Dei nomine iam vestra victoria celebrabili virtute succidit, quamlibet Christo propitio præsentibus vobis obsistat. Hinc illa sollicitudine pressior constipatio Genauensis, quæ in more originis primæ virilibus animis virus anguium sibilo fæminei sermonis insonuit. Vnde illud, si mereor, quamprimum scire desidero, vtrum, cum Domno, clementiæ vestræ patre, mentio illius ordinationis inciderit, quæ bonorum pestem, ab infernalibus latebris excitatam, Catholicis Arianisque certantibus intromisit: vel si seruatur adhuc credulitatis, imo simulationis illius dolus, quem non impressum animis, sed chartulis exaratum, paullatim in antiqua sui dogmatis credulitate reuocat litterata promissio. Quæ certe si adhuc, vt cœperat, societati Arianæ communione immixta est, claret gloriosior sub Principatu vestro noster triumphus, cum, duabus hæresibus in vnum redactis, [ob numerū hæreticorū minutum laudat.] tam acquirentibus quam conuincentibus vobis, & schismaticorum numerus decrescit & schismatum. Hinc ergo seruitium curiositatis meæ dignanter aspicite, & de peculiaris Patroni vestri Apostoli festis expectationi nostræ prosperitatis & compellationis vestræ munera duplicate. Hæc ibi. Genauensis Ecclesiæ Patronus est S. Petrus, cuius festi occasione aduentabant etiam promiscue hæretici Genauam, vbi, diuiso cum patre regno, Sigismundus sedem fixerat.

[24] Fuerunt Sigismundo, vt refert Gregorius Turon. lib. 3. cap. 5 ex priore coniuge filia Theoderici Regis Italiæ, filius nomine Sigiricus & filia Theoderico Regi Francorum nupta. [Conuertit Sigiricum eius filium cū sorore:] De his agit titulus 8 inter Homilias Auiti perditas: Homilia dicta in conuersione Domni Segisrici postridie quam soror ipsius ex Ariana hæresi est recepta, cum hoc initio: Sæpenumero Diuinitate, quod dilecto suo, Principi nostro &c. Hic est ille Sigiricus, quem nouercæ insidiis permotus iussit Sigismundus interfici anno Christi ⅠƆ XXII, Symmacho & Boëtio Consulibus. Extabat olim extructum Agaunense monasterium, de quo agemus XI Februarij ad Vitam S. Seuerini Abbatis. Hoc, suadente S. Auito,nouis ædificiis, adscitisq; præstantibus monachis, a Sigismundo Rege tantopere est illustratum, [suadet innouari monasterium Agaunense:] vt paßim scriptores ab eo conditum referant. Inter Homiliarum Titulos extat septima a S. Auito dicta in basilica sanctorum Agaunensium in innouatione monasterij ipsius, vel passione Martyrum, quorum dies natalis est XXII Septembris. Huc Rex facinoris patrati pœnitens iuxta Gregorium Turonensem lib. 3. Hist. Franc. cap. 5 abiit & per multos dies in fletu & ieiunio durans, [sub eius nomine scribit Pōtifici Rom.] psallentium ibi assiduum instituit, in omnibus directionem S. Auiti secutus: qui sub illius nomine plures epistolas scripsit, vnam ad Symmachum Papam, qua eum vniuersalis Ecclesiæ Præsulem agnoscit, & sacras petit sibi reliquias donari: extat ca num. 27, Mortuus est Symmachus anno ⅠƆXIV, Senatore Consule: quo tempore Regem Sigismundum Geneuæ habitasse diximus. Tres alias sub eius nomine scripsit ad Imperatorem Anastasium epistolas, quæ extant num. 69, 85 & 86. [& Imperatori;] Prima gratias agit Sigismundus ob honoris titulos sibi collatos: altera commendat Imperatori augmentum religionis orthodoxæ, tertia exponit obitum Gundebadi Regis, cui Anastasius Imperator biennio superuixit anno ⅠƆXVIII exstinctus.

[25] Qui tum degebant in regno Burgundionum Episcopi, responsa S. Auiti de rebus Ecclesiasticis expetebant. Ita Victorio Episcopo Gratianopolitano se consulenti, Num hæreticis templa sint auferenda, [instruit Episcopos Galliæ,] respondit epist. 6, Hoc necdum expedire, ne hæretici mixti, & Reges istic futuri, & alibi regnantes offendantur. Constantium Episcopum, seu Vapincensis is fuerit, siue Octodorensis, epist. 61 monet, ne Clericum permittat ad seculares Iudices deduci, neue vlli ob leuem culpam deneget Communionem. Alium Episcopum, cuius nomini parcit, ob secreta hæreticis prodita reprehendit epist. 26, docetq; Episcopum ab hæresi conuersum posse ad sacerdotium promoueri. S. Stephanum Episcopum Lugdunensem epist. 24 monet, virus schismatis Donatistarum fortiter arcendum esse. Colitur is XIII Februarij. Successorem eius dedit Lugdunensibus S. Auitus Veranum, ante venerabilem monachorum Abbatem, vti Acta infra testantur. Adscriptus is est Martyrologio Romano XI Nouembris, [Lugdunēsibus dat Episcopos SS. Veranū & Viuentiolū:] alius a S. Verano Episcopo Venciensi, filio S. Eucherij Episcopi Lugdunensis, ad X Septembris in Martyrologio Saussaij relato. Verano mortuo, S. Viuentiolum, de grege Presbyterorum Dei electum, designauit Episcopum S. Auitus, cui in eremo Iurensi degenti, pro transmissa sella imprecatur epist. 17 Cathedram episcopalem. Illi dein Episcopo sæpius scripsit, & fere de mutua inuitatione ad festa, altero præsente solennius peragenda.

[26] Eminuit & S. Auiti diligentia in Synodis Episcoporum conuocandis. Vnius Lugduni habitæ meminit epist. 28 ad Gundobadum Regem: [interest Synodo Lugdunēse sub Gundulado:] Rediens, inquit, ab vrbe Lugdunensi sanctus Chartenius Episcopus, in qua nobis de Concilio discedentibus, ad priuata quædam negotia peragenda resederat. Sirmondus in Notis obseruat diuersum essehoc Concilium a primo Lugdunensi inter Concilia Galliæ edito. Videtur eadem caussa in vtroque Concilio discussa, quod canone 1 dicantur iterato in vnum congregati, in caussa Stephani incesti crimine polluti, qui duas sorores sibi vxores duxerat: quæ Acta pluribus indicant. Nec adfuit Auitus secundo Concilio sub Sigismundo habito, vti nec hic memoratus Chartenius, cuius Sedes episcopalis hactenus ignoratur. In simili incestu præscribit epist. 15 & 16 S. Auitus Victorio Episcopo Gratianopolitano, delinquentium excommunicationem, separationem, pœnitentiam publicam, & dein gratiam reconciliationis.

[27] Celebrius est concilium Epaonense, ad quod S. Auitus omnes regni Burgundionum Episcopos conuocauit, [Epaonensi] mißa epistola encyclica, quæ extat inter epistolas num. 70 & in Notis Sirmondi ad illud Concilium: in ea mensis September aßignatur huic Concilio celebrando anni ⅠƆXVII Agapito V. C. Consule, vt mox patebit. De loco maior difficultas est. [an 517.] Miræus in Chronico Belgico & alibi, citato Bucherio, [non Agauni,] opinatur in monasterio Agaunensi celebratum. Verum parochiam Epaonensem, non monasterium, præscribit S. Auitus: deinde locum omnium fatigatione perpensa huic conuentui opportunum: cum tamen Agaunum vltra lacum Lemanum in angulo minus commodo versus Sedunos sit situm. Sirmondus in Notis ad Auitum arbitratur, qui S. Firmati sepulchrum nactus fuerit, a Concilij fortasse loco non aberraturum. Legi in Vita, illum, Turonibus relictis peruenisse ad locum, cui nomen Eona super Rhodanum, ibique consedisse: innuitq; Eonam ab Epona deflexisse. [sed in loco super Rhodanum, Ienna nūc dicto,] Ioannes Columbi de Episcopis Valentinis & Deensibus, eumq; secutus Philippus Labbeus tabella 4 Geographiæ regiæ, aßignant Iennam, tenuem modo in Sabaudia super Rhodanum vicum, vbi ingentes domorum ruinæ, quæ toto pene agro reperiuntur, ostendunt ciuitatem istic olim non contemnendæ magnitudinis fuisse, & lapides Deæ Eponæ inscripti effodiuntur, certo satis signo eam aut loco vbi coleretur nomen dedisse, aut suum a loco cognomen traxisse. Iam vero ab Epona siue Epaona ad Epienam facilis est deflexio, vnde posteriores Ienam seu Iennam excerpserint. Hic autem locus respectu omnium e toto regno conuenientium Episcoporum satis opportimus apparet in meditullio situs, imo & in limitibus prouinciarum Viennensis & Lugdunensis, quarum Metropolitæ SS. Auitus & Viuentiolus huic Synodo præfuerunt, iuxta eorum subscriptiones: [præest cum S. Viuentiolo;] Auitus Episcopus constitutiones nostras, id est, Sacerdotum Prouinciæ Viennensis relegi & subscripsi die XVII Kalend. mensis octaui Agapito V. C. Consule Epaone. Viuentiolus Episcopus Ecclesiæ Lugdunensis cum Prouincialibus meis constitutiones nostras relegi & subscripsi die & Consule suprascripto.

[28] Ex aliorum subscriptionibus colligimus Episcopos Vesontionensem, Ebredunensem & Darantasiensem, licet eorum vrbes iuxta Notitiam prouinciarum & ciuitatum Galliæ metropoles sint, [adsunt Episcopi regni Burgundionū partim huic,] absque vlla in alios Episcopos præeminentia huic Synodo interfuisse. Et quidem Viuentiolus suos Prouinciales videtur dixisse Episcopos, qui secum erant ex Prouincia prima Lugdunensi, & ex Prouincia Maxima Sequanorum: hinc scilicet Episcopos Vesontionensem & Vindonissensem inde Lingonensem, Augustodunensem, & Cabilonensem: adde Niuernensem, cuius Sedes prouinciæ Senonicæ postmodum subiecta est. Reliquos S. Auitus prouinciæ Viennensis Sacerdotes videtur appellasse, scilicet Episcopos Valentinum, Albensem, Gratianopolitanum, [partim S. Auito subiecti.] & Genauensem, ex prima seu Consulari Viennensi; Deensem, Tricastinum, Cabellicensem, Vasensem, Carpentoratensem, Arausicanum & Auennicum saltem in Presbytero submisso, & hos ex secunda Viennensi, Segestericensem, Aptensem & Vappincensem ex Narbonensi secunda; Darantasiensem & Octodorensem ex Prouincia Alpium Graiarum seu Penninarum, & Ebredunensem ex Alpibus maritimis. Hinc magnitudo regni Burgundionum agnosci potest, ad Vitam S. Sigismundi Regis latius explicanda: cingebant eos Franci, Visegothi, Ostrogothi, Alamanni. Quæ autem in dicta Epaonensi Synodo de morum disciplina & Ecclesiasticis regulis præclare a S. Auito aliisq; Episcopis constituta sunt, hic memores instituti nostri non attingimus.

§ V Sedis Apostolicæ defensio. Epistolæ ad Pontifices Romanos, & Patriarchas Constantinopolitanum & Hierosolymitanū.

[29] Mortuo XVI Kalendas Decemb. anno CCCCXCVIII S. Anastasio Papa, legitimis suffragiis electus est S. Symmachus, cui a quibusdam factiosis hominibus pecunia corruptis oppositus est Laurentius pseud-papa; [S. Auitus in defēsiosionem S. Symmachi Papæ,] vnde cædes in Vrbe grassationesq; factæ: donec tandem in Synodo Romæ anno ⅠƆI habita, Theoderici etiam Regis interposita auctoritate, damnatus est Laurentius: & sequenti anno ⅠƆII in altera Synodo, Palmari dicta, abrogata Odoacris sanctio est, qua Romani Pontificis electionem sine consensu Regis ratam esse vetuerat. In ea Symmachus Papa, impetitus aduersariorum calumniis, vltro, quasi iuri suo cedens, subiecit se Synodo iudicioq; Consacerdotum, vt integritas eius omnibus innotesceret. Perperam id sibi sumpsisse iudicium Italiæ Episcopos censuerunt, qui per vniuersam Galliam sub variis Regibus degebant Antistites; aptißimumq; rati S. Auitum, eum elegerunt, qui communi ipsorum nomine Episcopos Italiæ, qui ad eam Synodum conuenerant, corriperet, quod de Pontificis Romani caußa iudicareinferiores ausi essent. Auitus id præstitit epistola 31 inscripta Fausto & Symmacho Senatoribus Vrbis, [mittit Romam hanc epistolam] quam hic subiungimus, illustre summæ per Galliam Italiamq; auctoritatis S. Auiti testimonium. Ita ergo scribit:

[30] Primum fuerat talis status rerum desiderandus, vt ipsi per nos Vrbem orbi venerabilem pro dependendis diuinis humanisque expeteremus officiis. Sed quia istud iam dudum per rationem temporum fieri posse cessauit, vellemus, quod fatendum est, vel eo securitatis accedere, vt, quæ in caussa communi supplicari oportet, amplitudo vestra congregatorum Galliæ Sacerdotum relatione cognosceret. Sed quoniam huius quoque nos voti non potes reddit prouincia præfixis regnorum determinata limitibus, [nomine Episcoporum Galliæ,] quamprimum supplici prece posco, ne celeberrimo ordini vestro pagina hæc aliquod moueat, quasi ab vno directa, fastidium. Quoniam a cunctis Gallicanis fratribus meis ad hoc ipsum non minus per mandata, quam per litteras oneratus, quæcumque a vobis omnes ambimus, vnus fuggerenda suscepi. Dum de caussa Romanæ Ecclesiæ anxij nimis ac trepidi essemus, vtpote nutare statum nostrum in lacessito vertice sentientes, quos omnes vna criminatio vtique sine inuidia multitudinis percusserat, si statum Principis obruisset: [monet non posse ab inferioribus iudicari Papam,] perlata est sollicitudini nostræ ab Italia in exemplaribus sacerdotalis formula decreti, quam de Papa Symmacho apud Vrbem collecti Italiæ Antistites ediderunt. Quam constitutionem licet obseruabilem numerosi reuerendique Concilij reddat assensus, intelligimus tamen Sanctum Symmachum Papam, si seculo primum fuerat accusatus, Consacerdotum suorum solatium potius, quam recipere debuisse iudicium: quia sicut subditos nos esse terrenis Potestatibus iubet Arbiter cæli, staturos nos ante Reges & Principes in quacumque accusatione prædicens; ita non facile datur intelligi, qua vel ratione vel lege ab inferioribus eminentior iudicetur. [Matth. 10. 17] Nam cum celebri præcepto Apostolus clamet, accusationem vel in Presbyterum recipi non debere, quid in Principatum generalis Ecclesiæ criminationibus licere censendum est? [1 Tim. 5. 19] Quod Synodus ipsa venerabilis laudabili constitutione prospiciens, caussam, quam, quod salua eius reuerentia dictum sit, [iudicio Dei seruandum,] pene temere susceperat inquirendam, Diuino potius seruauit examini: perstringens tamen, prout breuiter potuit, nihil vel sibi vel gloriosissimo viro Theuderico Regi, de his quæ Papæ dicebantur, obiecta patuisse.

[31] Quibus cognitis, quasi Senator ipse Romanus, quasi Christianus Episcopus obtestor, sic Diuinitatis, quam colitis, dono temporibus vestris prosperitas optata succedat, sic dignitas, qua floretis, vniuerso orbi speciem Romani nominis, mundo labente, contineat; vt in conspectu vestro non sit Ecclesiæ minor, quam Reipublicæ status: quodque vobis Deus præstitit, [custodem fidei S. Petri,] prosit & nobis: nec minus diligatis in Ecclesia vestra Sedem Petri, quam in ciuitate apicem mundi. Si profundo illo tractatus vestri consilio rem videtis, non ea tantummodo quæ Romæ geritur caussa cogitanda est. In Sacerdotibus ceteris potest, si quid forte nutauerit, reformari: at si Papa Vrbis vocatur in dubium, Episcopatus iam videbitur, non Episcopus, vacillare. Nostis bene inter quas hæresum tempestates veluti ventis circumflantibus, fidei puppem ducamus. [Ecclesia nauclera.] Si nobiscum huiusmodi pericula formidatis, expedit vt gubernatorem vestrum participato labore tueamini. Alias autem quæ ratio est, [ouilis Dominici pastorem.] si nautis in magistrum furentibus non sine illorum periculo cedatur isto discrimine? Reddet rationem, qui ouili Dominico præest, qua commissam sibi agnorum curam administratione dispenset. Ceterum non est gregis pastorem proprium terrere, sed iudicis. Quapropter reddite nobis principalem, si tamen necdum est restituta, concordiam: quia clienti vestro, venerabili Symmacho Presbytero, idcirco laborem huius fatigationis iniunximus, vt nobis in vestrarum oraculo itterarum per redintegratæ pacis nuntium supplicationis nostræ referret effectum.

[32] Hactenus S. Auitus nomine Episcoporum Galliæ pro S. Symmacho Papa ad Faustum & Symmachum Senatores Vrbis. Anastasius Bibliothecarius de Vitis Pontificum tradit, tum solum Faustum Exconsulem pro Ecclesia pugnasse. [Litteræ missæ Exconsulibus, Fausto] Ennodius de Fausto sæpißime agit, cuius quæsturam, præfecturam, Patriciatum & Consulatum variis locis commemorat. Fuit autem Faustus consulatu absque collega functus anno CCCCLXXXIII. Iterum Longinus & Faustus Consules fuerunt anno CCCCXC. Qui anno ⅠƆI Auienus cum Pompeio Consul fuit, a Baronio num. I. cognomento Faustus, idem censetur cum præcedente, cuius filius, Auienus item dictus, anno sequenti Consulatum gessit. Alter, cui S. Auitus suam epistolam misit, est Q. Aurelius Memmius Symmachus & ipse Patricius, qui sine collega Consul fuit anno CCCCLXXXV. [& Symmacho.] Extant apud Caßiodorum plures Theoderici Regis ad hunc Symmachum epistolæ, a quo iuxta 22 libri 4, inter alios Iudex delectus est aduersus magos. Huius filia Rusticiana nupta fuit summo istius seculi viro Boëtio, vt per eos duos heroës Auitus maximum S. Symmacho Papæ totiq; Ecclesiæ patrocinium acquirere tuto potuerit. De Symmacho agendum potißimum erit V Octobris ad Vitam S. Gallæ viduæ, eius filiæ.

[33] Magnam etiam Auito cum S. Hormisda Papa Symmachisuccessore, interceßisse familiaritatem ostendit rerum in Ecclesia gestarum mutua per epistolas communicatio. Scissa tum pridem erat ab Romanæ societate Sedis Ecclesia Constantinopolitana, quod Acacij Episcopi, post sententiam excommunicationis a S. Felice Papa III anno CCCCLXXIV latam, [Cognito Ecclesiæ Constātinopolitana statu ex litteris Hormisdæ Papæ,] animo obstinato in hæresi ac schismate extincti, nomen e sacris tabulis eradere nollent Episcopi, frustra sæpius a summis Pontificibus, Gelasio, Anastasio & Symmacho moniti. Huic subrogatus anno ⅠƆXIV Hormisda, nullam omisit diligentiam occasionemue ad communionem alliciendi Ecclesiam Constantinopolitanam, cuius aliquot prouinciæ, Dardania videlicet & Illyricum, tunc sese Hormisdæ Romano Pontifici subdiderunt: quod, dum Constantinopolim destinantur Legationes, pro suo Pontifex erga S. Auitum affectu, mißa epistola indicauit. Tum Auitus epistolam LXXXVII, [rescribit Auitus:] inscripsit Domino sanctis meritis præcellentissimo, in Christo gloriosissimo, & Apostolica Sede dignissimo Papȩ Hormisdæ, cuius est hoc exordium: Dum religionis statui & plenis Catholicæ fidei regulis perspicitis conuenire, vt gregem, per totæ vobis vniuersalis Ecclesiæ membra commissum, peruigil cura vestræ ad hortationis informet, Viennensem prouinciam superiore anno, si meminisse dignamini, datis ad humilitatem meam litteris visitastis; quæque ad me secundum quod opportunitas oblata contulerat, per Arelatensis Ecclesiæ Clericos peruenerunt, & quidem plenissimæ sollicitudine pastorali. In quibus nos, [gaudet ob conuersionem Dardaniæ, & Illyrici:] sicut per conuersionem prouinciarum, id est, Dardaniæ, Illyrici, vel Scythiæ, ad communionem gaudiorum prouocatis, sic admonitione cautissima, quid nos per ignorantiam præuenire possit, instruitis. Et sub finem hæc habet: His adiicitur, quod diuersorum fida relatione comperimus de reconciliatione vel concordia Ecclesiæ Romanæ iactitare se Græciam, quod sicut amplectendum, si veraciter dicitur, ita metuendum est, [addicit Galliæ Episcopos Papæ obedientes.] ne callide simuletur. Quæsumus ergo seruitio meo cuncti, vt, quid filiis vestris, fratribus meis, id est, Gallicanis, si consular, respondere debeam, instruatis; & quia securus, non dicam de Viennensi, sed de totius Galliæ deuotione polliceor, omnes super statu fidei vestram captare sententiam; orate, vt sic nos * perditorum professio fucata non fallat, sicut ab vnitate, quam regitis, veritas comperta non separat. Accepta III Kalendas Februarij Agapito V. C. Consule per Alexium Presbyterum, & Venantium Diaconum, id est, anno ⅠƆXVII. Hactenus ad Hormisdam Papam epistola S. Auiti, de qua videtur agere ille in epistola II, ita Anastasio Imperatori scribens: Pendent anxia corda cunctorum: ab vltimis ad nos Galliis directa legatio, si quid de vnitate redintegrationis sollicitudo nostra promouisset, forma secuta consuluit.

[34] Interim quamprimum Hormisda Auito Episcopo & Vniuersis Episcopis Prouinciæ Viennensis sub eius diœcesi consistentibus ita rescripsit: [S. Hormisda] Qui de his, quæ ad disciplinam Catholicam pertinent, maxime sciens instrui cupit, quid studij circa mandata Diuina habeat, euidenter ostendit. Non enim potest esse huiusmodi cura, [laudat fidem sinceram S. Auiti:] nisi vbi fides fuerit infucata. Atque ideo exultamus in Domino de sinceritate propositi tui, dilectissime frater, dum te secundum directas per Alexium Presbyterum atque Venantium Diaconum litteras intuemur, & de impiis transgressoribus Eutychete atque Nestorio Sedis Apostolicæ constituta recolere, & si quid aduersum eos admonitio nostra promouerit, per quos Ecclesiæ Orientales confunduntur, inquirere. Digna plane sollicitudo fidelibus, vt de miserorum lapsibus ingemiscant, & ipsi, ne aliena polluantur contagione, prouideant. Sed ne nos quidem hoc supersedisse credatis, vt ad notitiam vestram, si quid actum fuisset, [excusat silentium suum:] competens perferret instructio. Verum breuiter silentium nostrum, quod dilectio mordet vestra, purgamus. Nam quod non sæpius nostra admonitio vos frequentet, de conscientiæ vestræ & fidei stabilitate confidimus. Sollicitudo impendenda fortasse sit dubiis: satis est vitanda indicasse perfectis. Dein post indicatam perfidiam Græcorum hæc subdit: Et nos quidem nostræ dispensationis memores, necesse est eos repetitæ legationis officio conuenire. [proponit nouam legationem mittere Constantinopolim,] Quo affectu saluationis suæ, si respectu Dei, si rationis intuitu non mouentur, saltem pulsantibus importune & pertinaciter acquiescant, & aut ad rectam viam declinatis erroribus reuertantur, aut propter impœnitens cor ab omnibus inexcusabiles iudicentur, qui & moniti toties in perfidiæ obstinatione persistunt. [imploratis ideo precibus,] Vos orate, & nobiscum ad Deum preces & vota coniungite, vt per opem misericordiæ eius nostra actio laborans pro Catholicæ fidei stabilitate, promoueat immaculatos & integros ab omni transgressorum societate … Data XV Kalen. Mart. Agapito Consule, anno Chr. DXVII.

[35] Hæc ad S. Auitum Hormisda Papa, qui nouam legationem supra indicatam mense Aprili Constantinopolim misit; datis litteris cum profeßione fidei Catholicæ, [sed ab Imperatore reiectam:] tam ad Anastasium Imperatorem quam ad Timotheum Constantinopolitanum Episcopum. Sed Anastasius legatos frustra muneribus tentatos (erant hi Ennodius Ticinensis & Peregrinus Misenas Episcopi) fragilem in nauem imposuit, inhibito ad vllam ciuitatem accessu; vt ipse in suis epistolis testatur Hormisda. Anno sequente DXVIII facies Ecclesiæ Orientalis cœpta immutari, extinctis Timotheo Episcopo Constantinopoleos, & Anastasio Imperatore, huius loco purpura a Iustino assumpta, illius Cathedra Ioanni Cappadoci Presbytero & Syncello tradita. Tum tertia legatione Constantinopolim mißa pax Ecclesiis plene redintegrata est, Consulibus Iustino Imperatore & Eutharico, [Ioanni Episc. Constantinop.] anno Christi ⅠƆXIX, vt testatur Ioannes in sua ad Hormisdam epistola. Quam mox, nuntiatis hisce rebus, conceperit lætitiam S. Auitus indicat mißa huic Episcopo Constantinopolitano epistola num. 7, [cōmendat S. Auitus constantiam,] qua tantæ rei conuenientem ac necessariam constantiam eidem commendat.

[36] Turbulentis iis temporibus præerat Ecclesiæ Hierosolymitanæ S. Elias, [a S. Elia Episc Hierosolymitano impetrat particulā sanctæ Crucis, gratias agit:] qui neque impiæ Concilij Chalcedonensis damnationi voluit assentiri, neque a sancta cum Romanis Pontificibus communione potuit auelli; ideoq; anno DXIII, a Sede sua expulsus, vitam in exilio finiuit. Plures S. Auitus ad illum scripsit epistolas. In ea quæ extat num 23 post acceptam sanctæ Crucis particulam missa, hæc pro gratiarum actione scribit: Obligatus dignationi vestræ debito largitatis, per ipsum dependo gratiarum vota, per quem ad me munera peruenerunt, non quantitatis pretiis, sed salutis præmus æstimanda. Ditastis namque sanctificationis opibus pauperiem orbis extremi, & obscuritatem solis occidui, participato nobiscum fulgidi ortus lumine contigistis. Tersit a prouinciis nostris torpentis religionis rubiginem claritas doni: quæ boni semper currentis irriguo fidem nostram contemplatione munerata est, cum patefactis a pietate vestra penetralibus cælestium thesaurorum, quidquid Catholici credere iubemur, inspeximus. Orate quod superest, vt dignis talia miseritis: commendate nos mysteriis, quæ nobis committere duxistis. Ædificetur his deuotio nostra, regio defendatur: vt indulto nobis pignore salutari, quos terrestris Hierosolymæ non censuistis indignos, supernæ ac cælestis habitaculo reddatis idoneos.

[37] Demum S. Auiti animum indefatigabilem in cultu templorum promouendo indicat fragmentum III operum, vbi generali exultatione gaudet cum sceptris Catholicæ potestatis florere orationum loca, Martyrum templa, [templorū augmentū procurat.] limina sacra; ornari oppida non minus Patronis quam ædibus, imo potius illustratas patrociniis ex oppidis fieri vrbes.

[Annotatum]

* al. prædictorum

VITA
Ex MSS. Vienn. & Budecensi.

Auitus, Episc. Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0885

Avctore Anonymo, ex MSS.

[1] Tempore a Zenonis Imperatoris B. Auitus Episcopus, sapientia & doctrina mirabilis, Deo mortalibus fauente, Viennensem Ecclesiam post patrem b Isicium æque Episcopum c suscepit regendam. Hic Isicius, vir primum fuit Senatoriæ dignitatis; [S. Isicio patri succedit Episcopus,] cui fuerant duo filij, clarissima lumina, infula sacerdotali præditi, d Apollinaris Valentiæ Episcopus, miraculis insignis, & Auitus, qui, sicut iam dictum est, in Viennensi Episcopatu patri successor extitit. e Hic aduersus hæresim Arrianam, quæ tunc non solum Africam, sed & Galliam, Italiamque ex parte occupauerat, [hæreses oppugnat,] magno sudore decertauit; quod clarissima eius opera testantur: scribit enim dialogum hæresim illam oppugnans, fidelissimo & doctissimo, immortalique ingenio, ad f Gundebadum Burgundionum Regem, filium g Gundouei. Item alios libellos duos contra Nestorium & Eutychem auctores erroris, luculentissimo, & castigato satis eloquio. [scriptis libiis claret,] Item de subitanea pœnitentia. Item consolatoriam de transitu filiæ Gundebadi. Item epistolas, vbi soluit illud, quod Dominus in Euangelio dicit: Omnis qui reliquerit domum, aut fratrem, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut vxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, &c. Item epistolarum ad diuersos, libros h tres. Item homilias de diuersis temporibus anni: & multa alia, tam prosaice, quam metrice ad eruditionem omnis Ecclesiæ Dei composuit, & multotiens pro eruditione eius ab hæreticis vsque ad exilium & mortem periclitatus est. Hic Venerabilem Abbatem monachorum i Veranum Episcopum Lugdunensibus dedit. [SS. Veranū & Viuentiolum Lugdunēsibus præficit Episcopos,] Hic etiam S. Viuentiolum de grege Presbyterorum Dei electum, eisdem Episcopum designauit. Huius temporibus, grauissima persecutio Wandalorum, ceterarumque gentium in Africa excanduit, & k Symmachus Pontifex per Africam & Sardiniam Episcopis, qui in exilio erant, quingentis quinquaginta, pecunias & vestes ministrauit.

[2] Quanta autem ab hæreticis, & a Sanctæ Dei Ecclesiæ inimicis passus sit, [sub Rege Sigismundo.] gesta fratris eius testantur, quæ ita se habent. Itaque accidit vt quidam ex officio Regis Sigismundi, nomine l Stephanus, qui super omnem dominationem fisci principatum gerebat, defuncta eius coniuge, sororem vxoris suæ sibi illicite coniugij consortio copularet. [ad impediendum incestum] Qua de re Sancti ac Beatissimi apostolici viri, Auitus, & Apollinaris, qui secundum carnem germani, in Christi vero opere famosissimi fratres, omni semper in tempore, operibus mancipati diuinis, nobilitate eorum cognita, prudentia, doctrinis sacris, spiritu feruente eruditi, Synodalem Institutionem seruantes, [Synodum cogit,] cum reliquis Pontificibus simul in vnum congregati, ipsum Stephanum sacra communione priuari sanxerunt: vt calcata scilicet humanæ fragilitatis impudicitia, incestum, quod superna iustitia damnauit, inhonesta præsumptio non audeat vindicare. Tunc Rex diræ insaniæ furore permotus, beatissimos Pontifices acerrime insidias prætendendo iniuriari non desinebat. Sed apostolici atque venerabiles viri minas terreni Regis minime formidantes, imperiis cælestibus armati, ita se Iustitiæ vinculo nexuerunt, vt quælibet supplicia eisdem inferrentur, vt socij passionum, tormenta tolerarent. Visum enim illis est, vt in oppido ciuitatis Lugdunensium, quod nuncupatur Sardinia, [dira patitur, cum S. Apollinare fratre,] pariter tamquam exilio deputati, auxiliante Deo comitarentur. Videns vero Rex ille constantiam eorum incorruptibilem esse, ab ira non desinens, præcepit vt Pontifices, qui ibidem pariter residebant, ad propria reuerterentur, & sigillatim per singulos menses Regem opperiri deberent. Sed quia Beatissimus Apollinaris in condemnatione Stephani perseuerans videbatur, ipsum primum studuit obseruare.

[3] Tunc omnes lacrymis diuinam potentiam obsecrantes, ne se derelinqueret, valedicentes, celebrata oratione profecti sunt. In quo loco dum vir Dei morarum spatia, necessitatis causa, sustineret, ab ardenti æstu fluenta Rhodani tepefacta sunt, vt a sitientibus ex eo aqua potari non posset. Et quia nullus puteus, neque fons, vnde aqua hauriri deberet, ibidem reperiebatur, beatissimus vir Dei, firmans se Spiritu sancto, & virtutibus non ignotæ potentiæ securus, confert se ad locum a Deo designatum, & secretius præcepit suis sarculum exhiberi. Quo exhibito, oratione completa, ait ad eos: [cuius precibus fons acceptus,] In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, hunc locum aperite. Hoc facto, mox annuente illo qui aquas feruere iubet in corde terræ, fons exortus est; & quamdiu beatissimus Pontifex ibidem moratus est, beneficio omnipotentis Dei aquam sibi placitam semper habere promeruit. Post discessum vero eius fons siccatus est, vt omnes agnoscerent, meritis ferui Dei fontem ipsum obsequium suum detulisse, & ad pristinum cursum fuisse reuersum. Cumque Rex ille virum illum apostolicum nec videre vellet, sed magis insidias prætendere studeret, qui est meritorum rectissimorum Iudex, & immensæ virtutis laudabilis, celerem vltionem demonstrans, illico contigit vt ipse Rex ita vim febrium incurreret, vt potius funebris, quam vitalis esse crederetur.

[4] Tunc Regina ipsius, fide accensa, alacri festinatione peruenit ad locum vbi beatissimus Pontifex residebat & auida deuotione petebat, vt intercessione ipsius, Dominus suus incolumitatis donum reciperet. Sed vir Dei abdicata mundanæ elationis efferentia, eundi famulatus omnimodis denegauit: magisque Regina illa lacrymis pedes eius rigans poscebat vel cucullam eius sibi præstari, quam super Regem sternere deberet. Victus fletibus cessit. [& cuculla] Quæ cum tribuente Deo supra virum fiduciali constantia fuisset expansa, statim effugata infestatione febrium, vel si qua alia impugnatio videbatur, prosperitatis munus emeruit. His actis reminiscens Rex ille facinus quod admiserat, [febris Regis sublata.] licet grandi confusione repletus, tamen exultans, quod suffragante Pontifice per vestimenti eius tegmina, pristinam meruisset consequi sospitatem; præcurrens primum studuit, vt tanti miraculi, tantæque virtutis largitate latices, quos Dominus seruo suo benignitatis munere tribuit, oculis visibilibus cernere mereretur. Agnita virtutis gratia venit ad virum Dei, & amplectens pedes eius, compositus cum exultationis fletu, veniam postulabat, dicens: Peccaui, inique gessi, dum iustis indignas sæpe intulerim tribulationes; nam quæ expugnari nescit Iustitia cælestis, hoc ipso quo impugnatur, fortior est. O cælestis Regis indulgentia, qui peccantium animas non vult perire, sed culpas! o virtutum gloria, quæ per famulum suum Apollinarem, refutatis mundialibus curis, gemina gratia claruere virtutis! denique assistens pro Iustitia, insaniam Regis, tumidamque eius superbiam reprimit, & orationis effectu a languore mortali quo detinebatur absoluit.

[5] m Hunc Sigismundum Regem Beatus Auitus post exilium in fide pietatis erudiuit, [eum conuertit S. Auitus.] qui illo agente monasterium sanctorum Martyrum Agaunensium, Mauricij, sociorumque eius construxit: quem postmodum captum a Francis & occisum vehementissime doluit. Hic Imperatoribus & Regibus, etiam populo, per epistolas, per homelias, insuper & viua voce declamando, quasi tonitruum extitit. Huius labore & industria baptisterij ecclesia musiuo & marmore mirabiliter ornata, & pauimento venusti operis constructa, ipsumque baptisterium, cum aquæductu, & ornatu suo ad honorem Patriarcharum & Prophetarum, Sanctique Ioannis Baptistæ, quanta celeritate a fundamentis reædificata sit, in n homilia quam populo in dedicatione eius composuit, ita scribit: Antealocus quam annus expletus est. Quantus autem in Ecclesia, dum vixerit, fuerit, quisquis scire ad plenum vult, post eius innumera in diuinis laboribus opera, o Epitaphium ipsius legat; & quantus fuerit videre poterit.

[6] Sepultus est autem in Ecclesia Apostolorū, ad sinistram partem domus, in capite longioris maceriæ. Hic ad p Elpidium Lugdunensem Diaconum, virum doctum & sanctum, vnam familiarissimam, & sale sapientiæ conditam scripsit q epistolam. Moritur r Anastasio adhuc Principe.

[Annotata]

a Imperauit Zeno ab anno 474 ad 491.

b Colitur S. Isichius 12 Nouemb.

c Circa annum 490

d Colitur S. Apollinaris 5 Octob.

e Verbis iisdem narrat Ado in Chronico hæc de hæresibus oppugnatis.

f Sub Gundobado vixit Episcopus vsque ad annum 516, quo ille mortuus est.

g Aliis Gunderici, de quo & fratre eius Chilperico agemus 28 Februarij ad Vitam SS. Romani & Lupicini Abbatum.

h Gregorius Turon. lib. 2 Hist. Franc. cap. 34 numerat epistolarum libros nouem.

i de SS. Verano & Viuentiolo promotis actum § 4 num 25

k Anastasius de Vitis Pontificum, & ex eo Ado in Chronico, de S. Symmacho Papa: Hic omni anno per Africam vel Sardiniam Episcopis, qui in exilio erant retrusi, pecunias & vestes ministrabat. De exulibus Sardinia actum 1 Ianuarij in Vita S. Fulgentij Episcopi Ruspensis, & alibi de aliu sæpe agetur.

l de Stephano hoc, & Synodo eius occasione habita, egimus § 4 num. 26 Reliqua ad Vitam S. Apollinaris accuratius examinanda.

m Hinc iterum plurima ex Adone referuntur.

n Extat hic titulus tertius inter homilias quæ perierunt: In restauratione baptisterij in ciuitate sua Vienna.

o In MS. Budecensi inserebatur hic epit aphium, quod subiicimus.

p Fuit Elpidius hic Medicus Theoderici Regis Ostrogothorum in Italia, cui eum carum fuisse docet Cyprianus in Vita S. Cæsarij: Elpidius, inquit, Diaconus & medicus, regiæ potestati sedulis officiis cum primis familiaris & intimus.

q Est hæc 35. Extat ad eumdem epistola Cassiodori lib. 4 Variarum, & plures Ennodij Ticinensis.

r Imo sub Iustino Imperatore, sub quo etiam in puteum proiectus est S. Sigismundus, quem occisum doluit iuxta hunc Auctorem.

EPITAPHIVM S. AVITI
Ex MS. Budecensi & Sirmondo.

Auitus, Episc. Viennensis in Gallia (S.)

Avctore anonymo, Ex MSS.


Qvisquis mœstificum tumuli dum cernis honorem
Cespite concludi totum deflebis Auitum;
Exue sollicitas tristi de pectore curas.
Nam, quem plena fides, celsæ quem gloria mentis,
Quem pictas, quem larga manus, quem fama perennat,
Nil socium cum morte tenet. Quin prospice sancti
Gesta viri: primum florescens indole quanta
Spreuerit antiquo demissos stemmate fasces,
Maturum teneris animum dum præstat in annis,
Et licitum mundi, voti virtute relegat.
Nec mora, Pontificis sic digna insignia sumit,
Augeat vt soliti felicia cœpta laboris.
Nec tamen ob summi culmen tumefactus honoris
Erigitur, seque ipse aliis plus æstimat, immo
Subiicitur magnus, seruat mediocria summus,
Distribuit parcus, pascit ieiunus, amando
Terret, & austeris indulgentissima miscet:
Cunctantes suasu iuuit, solamine mœstos,
Iurgia dissoluit, certantes fœdere iunxit.
Dissona veridicam inficiunt quæ dogmata legem,
Hortatu, ingenio, monitis, meritisque subegit.
Vnus in arce fuit, cui quolibet ordine fandi
Orator nullus similis, nullusque Poëta:
Clamant quod sparsi per crebra volumina libri.
Qui vixit, viuit, perque omnia secula viuet.

DE S. INGENVINO, SIVE GENVINO, EPISC. SABIONENSI, BRIXINÆ

CIRCITER AN. DCXL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ingenuinus, siue Genuinus, Ep. Sabionensis in Tiroli (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Ingenuini episcopatus, publica veneratio, misericordiæ opera.

[1] Sabio, siue Sauio, aut Sabiona, vrbs fuit Rhætiæ secundæ, Episcopatu ornata, qui Brixinam, decem passuum millibus dißitam, postea translatus. Oppidulum nunc est Sabio, [Episcopi Sabione,] veteri fere vocabulo Saben, aut Seben, vti scribit Philippus Cluuerius Ital. antiq. lib. 1 cap. 17 & Wiguleus Hundius Metrop. Salisb. to. 1. Sabionensem Episcopum fuisse S. Cassianum, [S. Cassianus] qui XIII Augusti colitur, atque inde eiectum, Imolæ ludum litterarium aperuisse, ac tandem puerorum graphiis enecari iussum, constans est Imolensis & Brixinensis Ecclesiarum traditio. Vnde conficitur, minimum a Diocletiani temporibus prædicatam Sabione fidem, [sub Diocl.] soliumq; episcopale erectum: neque enim, ille quod quidam volunt, Iuliani imperio, sed multo antea tempore martyrium fecit. Post eum ibidem Episcopus fuisse S. Lucanus videtur, [S. Lucanus sec. 5] quem Bellunensis Ecclesia XX Iulij veneratur, traditq; Brixinensem Antistitem, Cælestini I Pontificis Maximi temporibus, circiter annum Christi CCCCXXIV, extitisse: quo in titulo metachronismum monet Raderus noster to. 2 Bauariæ sanctæ agnosci oportere, cum Brixinæ necdum esset Episcopatus, qui illuc est Sabione longe post translatus.

[2] Altero fere post S. Lucanum seculo Sabione adhuc sedit S. Ingenuinus, [S. Ingenuinus circa an. 600.] siue Genuinus, aut (vt quidam scribunt) Geminus. Is Martyrologio quod secundum vsum Romanæ Curiæ emendauit Bellinus de Padua ediditq; Venetiis an. ⅭⅠƆCCCCXCVIII, ita inscriptus est Nonis Februarij: In ciuitate Brixina sanctorum Confessorum Gemini & Albini Episcoporum, [inscriptus Martyrologiis,] quorum vita miraculis extat gloriosa. Eadem habet Molanus in addit. ad Vsuard. & Canisius in Martyrol. Germanico: eadem, sed aliis verbis, Richardus Witfordus in Martyrologio Sarisburiensi, & Maurolycus, qui tamen perperam eos Brixiæ tribuit, vti & Galesinius ac Felicius; & hic Germinianum, qui Genuinus est, vocat. Modernum Roman. Martyrol. Brixinone sanctorum Episcoporum Genuini & Albini, quorum vita miraculis exstitit gloriosa.

[3] Scripsit S. Ingenuini Vitam Bartholomæus Tridentinus, inquit in Notat. ad Martyrol. Baronius. Recitat eam Vitam, [laudatus a scriptoribus.] at non omnino carentem mendis, Petrus de Natal. lib. 3 cap. 85 hancq; adiicit clausulam: Hæc Frater Bartholomæus. Agit quoque de eo Raderus to. 3 Bauariæ sanctæ; Hundius ac Christophorus Gewoldus in citata Metrop. Ianus Pyrrhus Pincius de vitis Pontif. Trident. lib. 2, Auentinus Annal. Boior. lib. 3. Velserus rer. Boic. lib. 3. atque alij.

[4] Præter epistolam conciliabuli schismaticorum Episcoporum in Mariano habiti, cui Ingenuinus subscripsit, nihil de eo scriptum reperimus ante seculū Christianæ epochæ octauum, quo Paulus Winfridus Warnefridi filius, Diaconus Aquileiensis vixit. Hic lib. 3 cap. 32 de gestis Longobardorum, vbi tertiam Childeberti Francorū in Austrasia Regis aduersus Longobardos expeditionem, Mauritio Augusto sollicitante, anno Christi ⅠƆIC, ipsius Childeberti XV, susceptam commemorat, pium Ingenuini facinus narrat, de quo mox. Agit de ea expeditione Gregorius Turonensis histor. Francor. lib. 10, vbi & cepisse Francos castella aliquot, & ab eis sacramenta exegisse, refert, ac deinde, morbis & inedia coactos, Italia exceßisse. At Paulus, post alia: Per Placentiam vero exercitus Francorum vsque Veronam venerunt, [hic Frācis multa castella in Italia vastantibus,] & deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta data, quæ se eis tradiderant, nullum ab eis dolum existimantes. Nomina autem castrorum, quæ diruerunt in territorio Tridentino, ista sunt: Tesana, Maletum, Semiana, Appianum, Fagitana, Cimbra, Vitianum, Brentonicum, Volenes, Ennemase, & duo in Alsuca, & vnum in Verona. Hæc omnia castra cum diruta essent a Francis, ciues vniuersi ab eis ducti sunt captiui. Pleraque hæc loca vbi sita sint, & qui modo nominentur, exponit lib. 1 Italiæ antiquæ Cluuerius. Pergit Paulus: Pro Ferruge vero castro, intercedentibus Episcopis, Ingenuino de Sauione, [Ferruge seruat,] & Agnello Tridentino, data est redemptio, pro capite vniuscuiusque viri solidi sexcenti. Minus longe pretium captiuis constituit Aimoinus Floriacensis, [incolis pretio redemptu,] hist. Francor. lib. 3 cap. 83. his verbis: Pro Ferruge vero castro, … data est redemptio, per caput vniucuiusque viri solidus vnus, vsque ad summam sexcentorum solidorum. Fallitur in eo quoque Aimoinus, quod hanc expeditionem contigisse velit anno secundo cum regnum suscepisset Burgundiæ Childebertus. Hoc enim demum post mortem patrui sui Guntramni, anno ⅠƆXCIII suscepit. Verum ex Gregorio Turonensi, Paulo Diacono, ipsoq; Aimoino constat, Regem Longobardorum se tunc, late grassantibus Francis, intra Ticinensem vrbem continuisse: is autem erat Autharis, [an. 590] qui deinde mißis ad Guntramnum legatis, pacem sibi vt a Childeberto obtineret, rogauit. Interim, vt ait Paulus lib. 3 cap. 36 dum legati in Francia morarentur, Rex Authari apud Ticinum Nonas Septembris veneno, vt tradunt, accepto moritur. Anno autem Christi ⅠƆXC contigisse Autharis mortem, [quo Autharis R. Lōgobard. obiit.] ex S. Gregorio manifestum est: nam lib. 1 epist. 17 data mēse Nouembri, Indict. 9, primo ordinationis suæ anno, ita scribit: Quoniam nefandissimus Autharith in hac, quæ nuper expleta est, paschali solennitate, Longobardorum filios, fide Catholica baptizari prohibuit; pro qua culpa eum Diuina maiestas extinxit, vt solennitatem paschalem vlterius non videret. Idem ex Fredegario colligitur ita scribente ad annum Gunthramni XXXI qui est ⅠƆXCI Christi: Ipsoque anno Ago Dux in Italia super Langobardos in regno sublimatur. Suscepit autem Ago, siue Agilulphus, vt Paulus Diac. lib. 3 cap. 36 scribit, inchoante iam mense Nouembrio regiam dignitatem: sed tamen congregatis in vnum Langobardis, postea mense Maio ab omnibus in regnum apud Mediolanum leuatus est; anno nimirum ⅠƆXCI.

[5] Porro Ferruge castrum, Ingenuini opera seruatum, (quod ante nos Andreas Brunnerus noster, rerum Bouarum accuratißimus scriptor, lib. 4 & Cluuerius Italiæ antiquæ lib. 1 cap. 16 animaduerterunt) Verruca esse videtur, castellum a Theodorico Rege apud Caßiodorum lib. 3 Variar. ep. 48 laudatum: Quod, [Ferruge situs, ac nomen.] vt ait, a positione sui congruum nomen accepit. Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens … Hunc Athesis, inter fluuios honorus, amœni gurgitis puritate præterfluit, caussam præstans muniminis & decoris. Castrum pene in mundo singulare, tenens claustra prouinciæ: quod ideo probatur magis esse præcipuum, quia feris gentibus constat obiectum. Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem, cui desiderium non sit habitare, quam vel externos delectat inuisere? Cluuerius Verrucam ait ab aliis dici nunc Clusam, siue la Chiusa, castellum in Athesis ripa situm, haud procul a Benaco lacu; ab aliis Roueredo, siue Rouere; inter Clusam & Tridentum ad idem flumen: at neutrum mediis in campis. Censet ipse id esse, quod ab situ Castello della Pietra, siue, vt accolæ loquuntur, Castel della Preda appellatur, quod etiamnum Principium Austriacorum præsidio, vt in finibus fere ditionis positum, anxie custoditur.

§ II. S. Ingenuini schisma pro defensione Trium capitulorum.

[6] Aliud Paulus Diaconus Ingenuini factum narrat, &, quod graui culpa non caruit, [S. Ingenuinus defēdit Tria capitula, non recte.] laudi vertit, acerrime Tria capitula defendisse. Horum caussa longis agitata dißidiis, altius est repetenda, sed breuiter; a Baronio in Annalibus aliisq; prolixius pertractata.

[7] Cum damnatus in Concilio Ephesino esset Nestorius, & imperiali lege prohibitum, vt Liberatus Breuiarij cap. 10 scribit, ne quis libros eius legere auderet aut defendere; eius fautores, [Quæ illa fuerint?] Theodori Mopsuestiæ in Cilicia secunda Episcopi volumina, contra Eunomium & Apollinarem vnius naturæ assertores composita (quibus ipse ita duas in Christo naturas esse docebat, vt Nestoriano errori fauere videretur) circumferre cœperunt, & simplicissimos quosque decipere cupientes, aiebant non sapuisse noua Nestorium, sed antiquorum Patrum prosecutum fuisse doctrinam. Imo ea volumina in Syrorum linguam, & Armeniorum ac Persarum malitiose transtulerunt. De his altercati inter se sunt Catholici. Theodorum impugnabant nionachi Armeni, atque alij, sed præcipue Rabulas, siue Rabbulus, Episcopus Edessenus, de cuius conuersione egimus ad XV Ianuarij in S. Alexandri Acœmeti Vita: defendebant Ioannes Antiochenus Patriarcha, aliiq;. Rabula mortuo, Ibas eius successor epistolam scripsit ad Marim Persam, in qua Theodorum Mospsuestenum magnopere collaudans, Rabulam & S. Cyrillum perinde ac Nestorium redarguebat. In Concilio Chalcedonensi act. 10 habita VI Kal. Nouemb. consulatu Marciani, Christi an. CCCCLI, receptus est Ibas, postquam Nestorio & Eutychianathema dixisset. Theodoretus quoque Cyrensis Episcopus, qui antea contra S. Cyrilli duodecim anathematismos aculeatum commentarium ediderat, fueratq; in Ephesino Litrocinantium conuentu, a Dioscoro S. Cyrilli successore, episcopatu motus, in synodum Chalcedonensem admissus est, cum ei iam S. Leo Papa episcopatum restituisset, vti ex Actis synodi ostendit Facundus Hermianensis lib. 5 cap. 3.

[8] Centum fere postquam hæc gesta erant annis, monachis quibusdam Palæstinæ instantibus, probante Pelagio Apostolicæ Sedis Diacono ac Legato, [seculo 6, instigātibus Acephalis,] damnatus est Origenes decreto Iustiniani Imp. cui decreto idem Pelagius & Mennas Patriarcha Constantinopolitanus subscripsere. Tum vero Theodorus Cæsareæ Cappadociæ Episcopus, Imperatori, cui familiaris erat, persuasit, vt ad conciliandos cum Catholicis Acephalos, tria illa Concilij capitula, quibus probari Mopsuesteni doctrina, Ibæ epistola, Theodoreti commentarius videbantur, damnaret: ita enim futurum, vt tamquam retractata Synodus atque purgata, susciperetur ab eis per omnia & in omnibus: Verum non id spectabat homo vafer; sed vt semel labefactata synodi auctoritate, monophysitarum, siue Acephalorum, victrix impietas impune triumpharet: nam erat ipse quoque Theodorus Cæsareensis & Origenis defensor & Acephalus, vti cap. 24 scribit Liberatus. Ideo autem qui vnicam in Christo naturam statuentes, synodum Chalcedonensem obstinate impetebant Acephali appellati, quasi sine capite, quod variis inuicem erroribus diuisi, nullum certum ducem sequerentur: quos quidam præclare δοκακέρατον ὀρχήστραν vocat decem cornuum orchestram, ad decem eorum coryphæos alludens, quorum primi Eutyches & Dioscorus.

[9] Arripuit Iustinianus redintegrandæ (vt rebatur) concordiæ consilium, ac librum edidit, quo Tria illa capitula damnabantur, [damnata a Iustiniano Imp.] eiq; Mennā & alios Patriarchas subscribere coëgit. Plures initio interceßere Catholici, ipseq; cum primis Romanus Pontifex: [& quinta synodo,] qui tamen postea & illi capitulorum damnationi assensus est, salua synodi Chalceddonensis reuerentia, & quintam generalem synodum, anno ⅠƆLIII Constantinopoli ab Imperatore indictam ad eam finiendam controuersiam, inter œcumenicas recepit. [tandē etiā a Papa:]

[10] Multi Episcoporum pertinaciter in Trium capitulorum defensione hæserunt: quare ab eodem Imperatore varie vexati, [defensa ab aliis vsque ad schisma,] vt apud eumdem Liberatum videre est. Quidam schismate ab Ecclesia Catholica longißimo temporis spatio separati mansere, præsertim prouinciarum Istriæ & Venetiæ, siuæ Aquileiensis. Paulus Diaconus de Pelagio II loquens, S. Gregorij Magni decessore, qui ab XI Nouemb. ⅠƆLXXVII ad VIII Februar. ⅠƆXC sedit, ita scribit lib. 3 cap. 20. [vt ab Elia Aquileiēsi,] Hic Pelagius Eliæ Aquileiensi Episcopo, nolenti Tria capitula Chalcedonensis synodi suscipere, epistolam satis vtilem misit, quam B. Gregorius, cum esset adhuc Diaconus, conscripsit. [frustra admonito:] Fallitur Paulus, non enim nolebat Elias Tria capitulasuscipere, sed reiicere ea nolebat; quod vt faceret hortabantur Pelagius & Gregorius.

[11] Cum mitiores conatus non succederent, acrioribus vti visum sapientißimo Pontifici. Smaragdum igitur Exarchum rogat, vt schismaticorum hominum contumaciam retundat, eorum saltem qui sub Rep. degerent, siue in Romani Imperatoris ditione. Commodum decesserat Elias, & spes erat, successorem facilius vt rationi cederet induci posse. Rem gestam ita narrat Paulus cap. 27 lib. 3. [cuius successor Seuerus Rauēnæ ea damnat,] His diebus defuncto Elia Aquileiensi Patriarcha postquam quindecim annis sacerdotium gesserat, Seuerus huic succedens regendam suscepit Ecclesiam. Quem Smaragdus Patricius veniens de Rauenna in Grados, per semetipsum a basilica extrahens, Rauennam cum iniuria duxit, cum aliis tribus ex Histria Episcopis, id est, Ioanne Parentino, & Seuero atque Vindemio, nec non etiam Antonio iam sene Ecclesiæ Defensore. Quibus comminans exilia, atque violentiam inferens, communicare compulit Ioanni Rauennati Episcopo Trium capitulorum damnatori, qui tēpore Papæ Vigilij vel Pelagij a Romanæ Ecclesiæ desciuerat societate. Exempto vero anno, [sed Grados reuersus, in schisma relabiture] a Rauenna ad Grados reuersi sunt: quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri Episcopi eos receperunt. Smaragdus Patricius a dæmonio non iniuste correptus, successorem Romanum Patricium accipiens, Constantinopolim remeauit. Post hæc facta est synodus decem Episcoporum in Mariano, vbi receperunt Seuerum Patriarcham Aquileiensem, dantem libellum erroris sui, [cogente Ingenuino & aliis Episcopis,] quia Trium capitulorum damnatoribus communicauerat Rauennæ. Nomina vero Episcoporum, qui se ab hoc schismate cohibuerunt, hæc sunt: Petrus de Altino clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Iunior Veronensis, Horuntinus Vincentinus, Rusticus de Taruisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilio, Laurentius Bellunensis. Cum Patriarcha autem communicauerunt isti Episcopi; Seuerus Parentinus, Ioannes Patricius, Vindemius & Ioannes. Hæc Paulus; in cuius Leidensi & Hamburgensi editione Laurentius Episcopus de Lunensis perperam appellatur, qui Bellunensis fuit, vt habet Bartholomæus apud Petrum de Natalib. qui & Maxentium Iuliensem, & Hadrianum Polensem addit. Hosentium vero appellat, qui hic Horuntinus dicitur Vicentinus Episcopus.

[12] Hic Pauli animaduertendus error, qui & ante Eliam Aquileiensem vt Tria capitula susciperet monitum a Pelagio Papa scripsit, [qui perperam in eo facto laudati a Paulo Diac.] & hic schismaticos facit qui ea damnabant; cum contra schismatici fuerint eo tempore hi omnes, non solum Ioanni Rauennati communicare, sed & Romano Pontifici parere, & damnationem dictorum capitulorum admittere renuentes.Paulum secutus Bartholomæus apud Petrum de Natalib. scribit Seuerum compulsum communicare Ioanni hæretico Archiepiscopo Rauennati, qui Romanam Ecclesiam contemnebat. Eadem habet Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Alios deinceps scriptores idem tenuit error, vt Catholicos prædicarent qui Tria Capitula mordicus tuebantur; [& aliis scriptoribus.] Ioannem Rauennatem hæreseos nota, Smaragdum Exarchum impietatis aspergerent. Atque idem (quod mirum) Carolus Sigonius tradit lib. 1 de regno Italiæ, cetera accuratus scriptor; vt alios omittamus notæ minoris.

[13] Fatentur quidem nonnulli Ioannem & Smaragdum Catholicæ fidei zelo curasse, vt Seuerus Aquileiensis in gratiam cum Ecclesia Romana, damnatis tribus capitulis, rediret; sed cum is reuersus ad suos in pristinum schisma esset prolapsus, ei Ingenuinum & collegas restitisse. Ita Brixinensis Ecclesiæ Officium Romæ approbatum, quod Gewoldus recitat: Grassabatur autem adhuc, [Fasti Brixinenses correcti,] inquit, infelix illud contra quintam synodum Constantinopolitanam, Tria Iustiniani Imp. capitula damnantem, schisma. Quod cum vniuersam prope Catholicam Ecclesiam pluribus annis misere dilacerasset; ipsumque etiam Seuerum Heliæ Aquileiensis Patriarchæ successorem, ac plures Episcopos infecisset; Ingenuinus tamen vna cum paucis quibusdam orthodoxis, non modo adduci non potuit vt consentiret, verum etiam Marianam synodum præsentia & auctoritate sua laudabiliter condecorauit: [asserentes Ingenuinū & collegas schismati refragatos.] in qua dictus Seuerus Patriarcha, reuocato errore, receptus fuit in gremium Catholicæ Ecclesiæ. Sed hæc e pseudosynodi illius ad Mauritium Imp. epistola, de qua § sequenti, clare refelluntur. Præterquam quod non recte Tria capitula Iustiniani damnata a quinta œcumenica synodo dicuntur; sed Trium capitulorum per Iustinianum, nimium sibi iuris in res Ecclesiasticas arrogantem, anticipata damnatio, confirmata a synodo est.

§ III Pseudosynodus in Mariano pro defensione Trium capitulorum.

[14] Ipso statim pontificatus sui exordio, vt ad communionem Ecclesiæ Episcopos Istriæ ac Venetiarum reuocaret, sedulo adnixus est S. Gregorius, ratus (vt postea Constantio Ep. Mediolanensi scripsit lib. 3 ep. 2.) iustum esse, [S. Gregorio Seuerū Aquiletēsem Archiep. Romam euocante,] vt Sedes Apostolica curam gereret, quatenus vnitatem vniuersalis Ecclesiæ in Sacerdotum mentibus per omnia custodiret. Seuerum ergo Aquileiensem Episcopum Romam ad synodum, mense Nouembri, Indict. IX anno Christi ⅠƆXC euocauit, suis Mauriciiq; Imperatoris litteris. Ita enim habet lib. 1 ep. 16 ad ipsum Seuerum: Et nos quidem quantum incorporatum te iampridem fuisse in vnitatem Ecclesiæ gauisi fueramus, abundantius nunc dissociatum a Catholica societate confundimur. Pro qua re imminente latore, iuxta Christianissimi & Serenissimi rerum Domini iussionem, ad B. Petri Apostoli limina, cum tuis sequacibus venire te volumus, vt auctore Deo aggregata synodo, de ea, quæ inter vos vertitur, dubietate, quod iustum fuerit iudicetur.

[15] Non paruere Pontificis mandato schismatici, sed nouas ad id eludendum technas concinnarunt, pseudosynodo Marianum indicta. Est Marianum, quod vulgo nunc Italis Marano dicitur, Venetiæ oppidum ad Gelinæ, siue Zelinæ, [Ingenuinus & collegæ synodū cogunt Marianū,] amnis sinistram ripam, in insula situm, vti Cluuerius lib. 1 Ital. antiq. cap. 20 auctor est; vbi & Zelinam tradit per stagna marina in ostium defluere Stellæ fluminis, olim Anaßi. Leander Albertus in descriptione Foroiulij ait, Maranum munitissimum oppidum esse, frequentia colonorum, diuitiis ac nobilitate præcellens. Sed vulgari tenetur errore, supra a nobis refutato, dum scribit sub Smaragdo Exarcho decem hic Episcopos Romano Pontifici adhærentes synodum habuisse, qui post in Sedes suas restituti.

[16] Si vera narrat Paulus Diaconus loco citato, bis Marianum conuenisse Episcopos illos oportet, [secundam in ea caussa:] primum cum Rauenna reuersus ad suos Seuerus, quæ isthic palam fuerat professus, retractauit, estq; in communionem pristini schismatis receptus.iterum postquam Romam erat a S. Gregorio citatus. Tum enim ceterorum schismaticorum more, vt iudicium Ecclesiasticum subterfugerent, ad Imperatorem Mauritium prouocarunt, dato ad eum libello, quem Baronius recitat in appendice tomi 8 Annalium ad an. 590, quo e libello nonnulla visum hic delibare.

[17] Ita ordiuntur: Suggerendum Domno nostro clementissimo ac piissimo, Domno Mauritio Tiberio humiles Venetiarum, vel secundæ Rhetiæ, Ingenuinus, Maxentius, [scribuntq; ad Mauritiū Imp.] Fonteius &c. Deinde vt benigne audiantur obtestati, his verbis illius eblandiuntur beneuolentiam: Nam etsi nos peccata nostra ad tempus grauissimo iugo summiserunt, auxiliante nobis Domino, nullo pondere pressurarum ab integritate Catholicæ fidei inuenimur vllo modo titubare. Deinde nec obliti sumus sanctam Remp. vestram, sub qua olim quieti viximus, & adiuuante Domino redire totis viribus festinamus.

[18] Tum narrata controuersiæ illius de Tribus capitulis caußa, ea se tueri profitentur, quæq; ideo perpeßi sint, atque etiamnum vel patiantur vel timeant, exponunt: Et licet postea Imperiali pondere ad consensum damnationis Capitulorum ipsorum paullatim singuli tunc fuerint coarctati; nostrarum tamen prouinciarum venerandi decessores, quibus indigni successimus, prædicti quondam Vigilij instructionibus informati, [se dānationem Trium capitulorum semper auersatos,] ad hoc inclinare nullo modo potuerunt. Quorum nos exempla, Deo propitiante, seruantes, cum vniuerso populo nobis credito; sequentes etiam in omnibus definitionem sancti Chalcedonensis concilij, defensioni Capitulorum ipsorum & reuerentiam exhibemus, & a communione damnantium cum Diuina gratia abstinere dinoscimur. Et dum Smaragdus Chartularius Patrem nostrum sanctæ memoriæ Heliam Archiepiscopum Aquileiensis Ecclesiæ pro caussa ipsa pluribus vicibus contristaret; [ideoq; Eliā Archiep. multa passum.] cum nostro omnium consilio atque consensu direxit ad pia vestigia Principatus vestri preces, supplicans, vt expectata Dei misericordia, reuocatis omnibus consacerdotibus synodi nostræ in potestatem sanctæ Reip. ad vestræ Clementiæ præsentiam veniretur, & vestrum in caussa ipsa expectaretur iudicium. Quod pietas vestræ mansuetudinis, ad mercedem & laudem imperij sui, clementi dignatione suscipiens, iussionem suam dedit ad prædictum gloriosum Smaragdum, vt nullatenus quemquam Sacerdotum pro caussa communionis inquietare præsumeret; [donec ipse Imperator intercessit;] sed Dei misericordia operante sustineretur, quousque compressis gentibus, ad libertatem omnes Sacerdotes Concilij sub sancta Rep. peruenirent. Deinde defunctus est memoratus Archiepiscopus noster Helias.

[19] Paucis interiectis, prosequuntur quæ ad Seuerum spectant: Post hoc ordinato in sancta Aquileiensi Ecclesia beatissimo Archiepiscopo nostro Seuero, quæ contumeliæ illatæ sint, & quibus iniuriis ac cæde corporali fustium, & qua violentia ad Rauennatem ciuitatem fuerit perductus, [dein eius successorē Seuerum ideo semel captum,] atque redactus in custodiam, quibusque necessitatibus oppressus atque contritus fuerit, potuit ad Domini nostri pias aures sine dubio peruenire. Nos autem tam inauditis calamitatibus Patrem & Archiepiscopum nostrum, quod numquam sub Christiano Principe factum dinoscitur, cognoscentes afflictum, insanabilium dolorum sumus stimulis vulnerati. Nam in hoc tempore iterum cognouimus, Reuerendum Papam Gregorium ad eiusdem Patris nostri exhibitionem misisse, [nunc Romam euocari:] cum sacratissima vestræ pietatis iussione, vt pro caussa ipsa communionis ad Romanam deberet ciuitatem deduci. Quod audientes, quamuis certi essemus talem iussionem Domini nostri, specialiter aduersariorum improba importunitate subreptam, contabuimus; & contriti atque luctu grauissimo sauciati ad vltimam desperationem peruenimus, vt ad illius iudicium Metropolita noster cogeretur occurrere, cum quo caussa ipsa esse dinoscitur, & cuius communionem ab initio motionis caussæ huius vsque nunc decessores nostri & nos cum omni populo euitamus.

[20] Dein Ecclesiastica auctoritate prodita; postulant vt cum deuictis gentibus pacata fuerit Italia, ipsi Imperatori poßint suæ fidei atque communionis plenam reddere rationem. [rogāt differri, donec pacata Italia ipsi Imperatori fidei suæ rationem reddant:] Nam cum quo, inquiunt, ipsa caussa est, & quem in communione vitamus, iudicem experiri non possumus; Romanum videlicet Pontificem Gregorium. Nonum deinde telum adhibet iniqua calliditas, haud scio an non validißimum ad profanorum Principum animos permouendos; periculum videlicet, ne Archiepiscopi Galliarum sensim in Ecclesias Imperio subiectas ius sibi vsurpent, dum ad eos relicto Aquileiensi Metropolita, pro suorum ordinatione Episcoporum recurrent variæ Ecclesiæ, aspernatæ illius communionem, quem cum Romano Pontifice viderint paria sentire de Trium damnatione capitulorum. Sed ipsorum præstat peßimis dolis consutam orationem audire.

[21] Suggerimus etenim, aiunt, pie Dominator, quia tempore ordinationis nostræ, vnusquisque Sacerdos in sancta Sede Aquileiensi cautionem scriptis emisimus studiose de fide ordinatoris nostri; nos fidem integram sanctæ Reip. seruaturos: quod ipse nouit Dominus nos fideliter toto corde & seruasse & hucusque iugiter conseruare. [verendum alioqui, ne Galliæ Archiepiscopi se in prouinciam illam immittant,] Si conturbatio illa & compulsio piis iussionibus vestris remota non fuerit, si quem de nobis, qui nunc esse videmur, defungi contingeret; nullus plebium nostrarum ad ordinationem Aquileiensis Ecclesiæ post hoc pateretur accedere: sed quia Galliarum Archiepiscopi vicini sunt, ad ipsorum sine dubio ordinationem accurrent: & dissoluetur Metropolitana Aquileiensis Ecclesia sub vestro Imperio constituta, per quam, Deo propitio, Ecclesias in gentibus possidet; vt quod ante annos iam fieri cœperat, & in tribus Ecclesiis nostri Concilij, [vt ante factum:] id est, Bremensi, Tiburniensi, & Augustana Galliarum Episcopi constituerant Sacerdotes: & nisi eiusdem tunc diuæ memoriæ Iustiniani Principis iussione commotio partium nostrarum remota fuisset, pro nostris iniquitatibus pene omnes Ecclesias ad Aquileiensem synodum pertinentes Galliarum Sacerdotes peruaserant. Et post pauca: Nam qui aliter pio Domino nostro subrepere cupiunt, nec Dei iudicium habent præ oculis, nec vtilitatem sanctæ Reip. vestræ, seu opinionem pij Imperij, quam lacerari non metuunt de murmuratione totius populi partium istarum, qui persecutionem euidenter Christianis fieri suspicantur.

[22] Subscriptiones ita habent: Ingenuinus Episcopus sanctæ Ecclesiæ secundæ Retiæ hanc relationem a nobis factam subscripsi. [subscribit primo loco Ingenuinus.] Maxentius Ep. sanctæ Ecclesiæ Iuliensis, vt supra. Laurentius Ep. sanctæ Ecclesiæ Bellunatæ, vt supra. Augustus Ep. sanctæ Catholicæ Concordiensis Eccl. vt s. Agnellus Ep. sanctæ Traientinæ Ecclesiæ vt s. Iunior Ep. sanctæ Catholicæ Eccl. Veron. vt s. Fonteius Ep. S. Felinnæ Eccl. vt s. Felix Ep. sanctæ Teruisianæ Eccl. vt supra. Horontius Ep. sanctæ Catholicæ Ecclesiæ Venetinæ vt supra.

[23] Ex litteris Mauritij ad S. Gregorium Papam, quas ibidem recitat Baronius, constat triplicem omnino suggestionem ab Episcopis Istriensium prouinciarum per Clericos aliquos ad Imperatorem directos fuisse transmissam; vnam Episcoporum & ciuitatum, quas Longobardi tenebant, aliam Seueri Aquileiensis Episcopi aliorumque Episcoporum, qui cum illo erant, & tertiam solius eiusdem Seueri. Porro Mauritius nullo de veritate atque æquitate habito diligentiori examine, inter alia sanctißimo Pontifici Gregorio ista scripsit. [Mauritius iubet S. Gregoriū desistere:] Quia igitur & tua Sanctitas cognoscit præsentem rerum Italicarum confusionem, & quod oportet temporibus competenter versari; iubemus tuam Sanctitatem nullatenus molestiam eisdem Episcopis inferre, sed concedere eos otiosos esse, quousque per prouidentiam Dei, & partes Italiæ pace aliter constituantur, & ceteri Episcopi Istriæ seu Venetiarum iterum ad pristinum ordinem redigantur. Lubet sapientißimi Cardinalis Baronij grauißimum verißimumq; epiphonema subnectere: More suo Imperator, præter consuetudinem piorum Augustorum, arroganti fastu non rogat, sed præcipit, quod obtinere nititur a Pontifice: [quod iniustum mādatum] id quidem minime iure Imperatorio sed tyrannico facere consueuisse, quæ suo loco dicentur inferius, declarabunt. Ita Baronius.

[24] Meminit huius Imperatoriæ iußionis Gregorius lib. 2 ep. 32 mense Iulio, Indict. X, anno videlicet ⅠƆXCII data ad Ioannem Rauennatem, ita scribens: De caussa vero Episcoporum Istriæ omnia, quæ mihi vestra fraternitas scripsit, ita esse iam ante deprehendi in his iussioninibus, quæ ad me a piissimis Principibus venerunt; quatenus me interim ab eorum compulsione suspenderem. Ego quidem pro his quæ scripsistis, zelo atque ardori vestro valde congaudeo, debitoremque me vobis multipliciter factum profiteor. Scitote tamen, [sensit S. Gregorius.] quia de eadem re serenissimis Dominis cum summo zelo Dei & libertate rescribere non cessabo.

§ IV Quædam dicta synodi in Mariano explicata.

[25] Qvibus porro in Ecclesiis constitutos a Galliarum Archiepiscopis Sacerdotes queruntur Ingenuinus ac socij, eæ apud Baronium sunt Bremensis, Tiburniensis, Augustana. [Breonensis Ecclesia Sacerdotibus a Galliarū Epp. instructa;] Longe ab Aquileiensi prouincia Brema distat ad Visurgim sita, vrbs clara veteris Saxoniæ; quæ regio necdum Christi fidem eo tempore receperat. Vix nobis dubium est, quin Breonensis, aut Breunensis, siue Brennensis, hic legendum sit. Ducit eo nos Fortunatus, qui in epistola ad Gregorium Turonensem, præfixa libro primo carminum, ita suum in Galliam iter describit: De Rauenna progrediens, Padum, Athesim, Brintam, Plauem, Liquentiam, [(sunt autē Breones Oeni accolæ.] Tiliamentumque tranans, per Alpem Iuliam pendulus, montanis anfractibus, Drauum Norico, Oenum Breonio, Liccam Baioaria, Danubium Alamannia, Rhenum Germania transiens &c. Idem Breonum loca memorat sub finem libri 4 de Vita S. Martini:

Pergis ad Augustam, quam Vindo Lycusque fluentant;
Illic ossa sacræ venerabere Martyris Afræ.
Si vacat ire viam, neque te Baioarius obstat,
Qua vicina sedent Breonum loca, perge per Alpem,
Ingrediens rapido qua gurgite voluitur Oenus.

Atque hi sunt Breones, quos describit Theodoricus Rex Gothorum apud Caßiodorum lib. 1 Variarum epist. II ad Seruatum Ducem Rætiarum, vbi ita loquitur: Quapropter Maniarij supplicatione commoti, præsentibus te affamur oraculis; [bellicosi,] vt si reuera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoueris abstulisse, qui militaribus officiis assueti, ciuilitatem premere dicuntur armati, & ob hoc iustitiæ parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram, &c. Paulus Diaconus lib. 4 cap. 4 Briones vocat: In regione quoque Brionum, inquit, sanguis de nubibus fluxit; & interim fluuij quasi riuuli cruoris emanauerūt.

[26] Iidem porro videntur esse, quos Horatius lib. 4 Carm. ode 14 Brennos, aut Breunos appellat:

Drusus, ait, Genaunos, implacidum genus,
      Brennosque veloces, & arces [qui & Brenni,]
      Alpibus impositas tremendis
Deiecit acer.

Multi Breunos vocant, aiuntq; ita habere multos MSS. codices. Lambinus etiam Breucos haberi in nonnullis exemplaribus testatur, [siue Breuni;] dubitatq; Brencos, Brennos, an Breunos legendum sit. Et Ptolemæus quidem tab. 5 Europæ cap. 13 Breunos inter Vindelicos locat. Strabo quoque lib. 4. Vindelici, inquit, & Norici montana exteriora tenent magna ex parte, [nā Breuci Pannonij,] cum Breunis & Genaunis, qui iam ad Illyrios pertinent. At lib. 7. Gentes Pannonum, inquit, sunt Breuci &c. Hos quoque in Pannonia inferiore ponit Ptolemæus tab. 5 cap. 16. Suetonius in Tiberio cap. 9 scribit bello Rhætico atque Vindelico gentes Alpinas, Pannonico Breucos & Dalmatas subactos. Quem ad locum Læuinus Torrentius censet apud Horatium Breunos legendum, vti & apud Plinium lib. 3 cap. 20. Brennos habent plures editiones Horatij; Florus item lib. 4 cap. 12.

[27] Mirum ab Acrone Brennos hosce gentes Galliarum dici; Cisalpinas a Porphyrione. Plinius inter gentes Alpinas recenset. [ipsi Alpini,] Et manifeste Florus: Noricis animos dabant Alpes atque niues, quo bellum non posset ascendere: sed omnes illius cardinis populos, Brennos, Senones, atque Vindelicos, per priuignum suum Claudium Drusum perpacauit. Vestigium nominis Brennorum agnoscere licet in monte qui Brenner vulgo appellatur, in Tiroli Oenum inter & Athesim. Beatus Rhenanus lib. 3 rer. Germanic. Prennerum vocari ait, & ab antiquis (quorum testimonia profert) Pyrenæum. [Brenneri montis insolæ,] Didici autem ab fido homine, qui loca illa obiuerat, multa in variis montis illius & aliorum iugis, inter Brixinam & Oenipontem, cerni rudera vetustarum arcium; earumfortaßis quas Horatius Alpibus impositas tremendis prædicat.

[28] Ex quibus omnibus patet, ad vtrumque Oeni latus coluisse Brennos, siue Breones; non solum inter Lycum & Oenum, vti scripsit Velserus lib. 8 rer. Vindelic. Imo ad Athesim fortaßis, & vltra, eorum pertegire sedes. Certe in Vita S. Corbiniani VIII Septemb. dicitur Grimoaldus Boiorum Princeps per suos mandasse habitatoribus Alpium, vt si quando isthac vir sanctus reuerteretur, eum a finibus Boiorum abire non paterentur, ac deinde subiungitur: [etiā Tridentum versus porrecti)] In ipso autem itinere Romam pergendo, cum Breones perueniret &c. ac paullo post: Cum autem ad Tridentinum castrum vir Dei peruenit &c. Vbi vero de eius reditu agitur, post Tridentum pertransitum, subditur: Cum autem Magiense castrum intrasset, a custodibus captus est, sicut longe superius diximus a Grimoaldo Duce præceptum esse: nec vlterius eum abire sinebant, nisi ad eorum Principem se iturum promitteret. His ergo Alpium habitatoribus a Grimoaldo id erat imperatum. Atqui, vt mox additur, situm in eodem castro erat S. Valentini Episc. sepulchrum, de quo egimus VII Ianuarij, retulimusq; ex Boicis Brunneri nostri annalibus non procul Merania Tiroleos illud fuisse castrum. Neque igitur procul inde Breones, aut ipsum fortaßis etiam in Breonibus. Hactenus de Breonensi, siue Brennensi, aut, vt perperam scriptum apud Baronium; Bremensi Ecclesia.

[29] Altera erat Tiburniensis, de qua VIII Ianuarij adS. Seuerini Noricorum Apostoli Vitam egimus. Refert in ea Vita Engippius cap. 6 nu. 25 ciues Tiburniæ, vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes, vix inita fœderis pactione, inter cetera largitionem iam in vnum collatam, [& Tiburniēsis, Norici metropolis;] quam mittere famulo Dei Seuerino distulerant, hostibus afferre debuisse. Et cap. sequenti nu. 29 Tiburniam ait Norici metropolim fuisse, ibiq; Paulinum Presbyterum, a S. Seuerino reuertentem, coactum summi sacerdotij suscipere principatum. Teurnia est Plinio lib. 3 cap. 24. Ptolemæo Τεουρνία. Quam quidam S. Viti oppidum Carinthia, Cluuerius Villach ad Drauum amnem, alij aliud interpretantur, vti ad cap. 6 Vitæ S. Seuerini litt. c annotauimus.

[30] De Augusta, vbi quoque Sacerdotes a Galliarum Episcopis constituti dicantur, dubium non est, [atque Augustana Vindelicorum;] quin ea Vindelicorum metropolis sit: nam Augusta Prætoria Mediolanensi Ecclesiæ semper fuit contributa, vti animaduertit qui Episcoporum Augustanorum Vindelicorum catalogum edidit: qui & illud recte monet, id tunc videri euenisse, cum Augusta, victis Gothis in Francorum potestatem recidit. Id quando aut quomodo contigerit, Agathias narrat lib. 1 belli Goth. vbi cum retulisset Alemannos a Theodorico Gothorum Rege subactos ac tributarios factos; eo mortuo, vbi bellum Gothis a Iustiniano illatum est, illos ait copias omnes vndique contraxissead tutandum Italiam, ceteris neglectis, & subdit: Sic itaque Alemannorum gentem per Gothos dimissam, [tempore Theodeberti I & Theodobaldi Regū Austrasiæ,] Theodibertus in ditionem accepit: quo mortuo ad Theodobaldum filium cum ceteris & hi simul in potestatem cessere. Succeßit Theodebertus, de quo hic agimus, Theoderico patri, Clodouæi primi filio, anno Christi ⅠƆXXXIII, obiit ipse anno ICXLVIII; eius filius Theodebaldus ⅠƆLV, vt alibi dictum. Quod queruntur schismatici illi cum Ingenuino Episcopi, ordinatos a Gallis in Augustana Ecclesia Sacerdotes, innuunt circa illud tempus contigisse, Iustiniano Augusto superstite, [ac Iustiniani Imp.] qui demum an. ⅠƆLXV XIV Nouemb. deceßit, cum imperasset annos XXXVIII, menses VIII. Etsi tamen Francorum imperio tunc Alemanni & Vindelici subiecti minime fuissent, potuissent tamen, vt ad alias gentes, Romani Pontificis auctoritate, e Gallia ad Alemannos proficisci zelo Apostolico Antistites, vt eos a gentilitiis superstitionibus, quas ibidem refert Agathias, ad Christum auocarent; eaque occasione Augustæ Sacerdotes consecrare, cum nullus forte ei Sedi tunc Episcopus præesset; aut alibi consecratos in variis illius diœceseos locis collocare.

§ V S. Ingenuini conuersio, exilium, mors, translatio.

[31] His explicatis, ad Ingenuinum reuertamur, de quo quæri ita potest: Si tam pertinaciter cum collegis mādato Sedis Apostolicæ repugnauit, quomodo Sanctus? Neque enim illa afferri excusatio potest, quæ alibi locum habet, nescisse quod Pontificis Romani esset indicium, atque ita mera ignorantia errasse. Sciebat ille contrarium sanxisse omnes a Vigilio ad S. Gregorium Pontifices: ideoq; illorum & ipse & collegæ, eorumq; decessores abstinuerant communione. [S. Ingenuinus primum schismaticus:] Fatendum igitur errasse eum quidem, fidem tamen orthodoxam semper retinuisse, & postea, malis fortaßis, quæ perpetiebatur, eruditum, fuisse Ecclesiæ Catholicæ eiusq; vniuersali Pastori reconciliatum. In officiis Brixinensibus de eo ista narrantur: Sub Autharit Flauio Longobardorum Rege Italiam deuastante in exilium pulsus est: vbi ærumnis confectus, miraculis gloriosus migrauit in cælum Nonis Februarij. Quæ eadem narrat Raderus to. 3 Bauariæ sanctæ: sed refelluntur ex citata pseudosynodo in Mariano secunda, habita post mortem Autharith, cui Ingenuinus interfuit, & epistolæ ad Mauritium Imp. primo loco subscripsit. Baronius ad annum ⅠƆCXXXVIII eius exilium refert, ab Rothari Longobardorum Rege irrogatum.

[32] Eadem Brixinensis Ecclesiæ officia tradunt, vrbem & ecclesiam Sabionensem, Theodonis III Bauariæ Ducis beneficentia, restauratam ab Ingenuino. [an Sabionem reædificarit,] Negant alij Sabionam, postquam ab Hunnis & Attila euersa est, vnquam instauratam; ast ei Clusium oppidum ad pedem montis Sabonæ affixum successisse. Si tamen Theodo III sumptum ad illius ecclesiæ restaurationem contulit, Ingenuinum oportet iam ante ab schismate resiliisse. [& quādo?] Neque enim Ecclesiæ hostem Theodo, qui recens Christo adiunctus ab S. Ruperti consiliis totus pendebat, eo esset fauore ac munificentia dignatus: sed illud huic succurrisset, quod ad Ioannem Rauennatem scripsit S. Gregorius lib. 2 ep. 32. De hoc quod dicitis incensæ ciuitati Seueri schismatici eleemosynam esse mittendam, idcirco vestra fraternitas sentit, quia quæ contra vos præmia in palatium mittat, ignorat. Quæ etsi non transmitteret, nobis considerandum fuit, quia misericordia prius fidelibus, ac postea Ecclesiæ hostibus est facienda.

[33] Verisimile ergo est Ingenuinum, maxime postquam Theodolinda Regina, primum in partes defensorum Trium capitulorum perducta, deinde studio S. Gregorij (vt ex huius ad eam & alios epistolis patet) ad Catholicorum communionem erat reuocata, [vt multi alij opera S. Gregorij.] & ipsum quoque dedisse veritati manus, cum esset ceteroquin vir bonus & misericordiæ operibus deditus, vt ex antedictis patet. Expugnauit eum fortaßis S. Gregorij caritas, qua & errantes ad se reuocabat, & reuertentes complectebatur. vt ex epistolis eius, præsertim lib. 4 ep. 93 & lib. 5ep. 147 perspicere est. Illa Petrum & Prudentium Episcopos Istriæ Romā inuitat, illudq; extrema pagina stipulatur: Sed seu ad consentiendum mihi cor vestrum misericordia Diuina compunxerit, siue, quod absit, in ea vos durare dissensione contigerit, ad propria vos remeare quando volueritis, iuxta promissionem meam sine læsione vel molestia relaxare curabimus. In altera epistola ad Leonem Ep. Fanensem ita scribit: Sicut in schismatis (ita legendum videtur. Editio vna habet, schismatici, alia in schismaticis) prauo studio perdurantes, obiurgandi detestandique sunt; sic ad sinum Matris Ecclesiæ redeuntes, consolandi ac nihilominus refouendi. ac deinde Ioannem quemdam recepta ratione ad vnitatem sanctæ Ecclesiæ ab errore Histricorum, Deo miserante, conuersum, operose commendat.

[34] Eamdem siue S. Gregorij siue successorum caritatem expertus fuerit Ingenuinus, ac S. Ruperti & Theodonis Ducis, si ad hunc pro ecclesiæ Sabionensis reædificatione confugit. [ita & ipse tandem conuersus,] Corrigendum tamen quod Hundius scribit, restaurata & vrbe & ecclesia, assensu ac ope Theodonis III Ducis Boiorum primi ad fidem Christi per S. Rupertum conuersi, factum esse Episcopum ac Pastorem huius Ecclesiæ secundum, ab Helia Patriarcha Aquilegiensi consecratum. Pridem decesserat Elias cum Theodo III conuersus est: si recte Velserus, Brunnerus, aliiq; viri doctißimi chronologiamrerum Boicarum ordinarunt, de qua nos Ad XXVII Martij in Vita S. Ruperti. Neque possumus Auentino assentiri, qui S. Ingenuinum fuisse Episcopum scribit, quo tempore Amalouinda (vt scribit, quæ vulgo Amalasuntha) mortuo patre Theodorico, anno Christi ⅠƆXXVI, Gothorum in Italia regnum pro Athalarico filio moderabatur.

[35] Baronius, vt antea indicauimus, ad annum vsque ⅠƆCXXXVIII & vltra, [dein pulsus in exilium,] superstitem fuisse significat, atque a Rothari Longobardorum Rege Ariano (qui eo anno Arioualdo subrogatus est) in exilium pulsum apud Brixinonem in Germaniam, ibidem diem obiisse. At Raderus to. 2 Bauariæ sanctæ in S. Lucani Vita, eumq; secutus Gewoldus, negant ea tempestate Brixinam oppidum fuisse, [non Brixinæ mortuus,] aut eius extitisse nomen, sed sub Ottone III demum mœnibus cinctum, & oppidi nomen indeptum. Verum id haud satis facile creditu, cum eruditi plerique Brixentes, quos Plinius lib. 3 cap. 20 inter Alpinos populos recenset, eo tractu vbi nunc Brixino, apud Aisacum amnem coluisse censeant; eosdemq; esse quos Ptolemæus tab. 5 Europæ cap. 12 Brixantas vocat, licet eos magis Septemtrionalia Rhætiæ habitasse scribat.

[36] Sed quidquid de Brixinone, siue Brixente fuerit; Hundius S. Ingenuinum obiisse Sabionæ, [sed Sabione;] atque in ecclesia a S. Cassiano olim constructa sepultum scribit. Translato autem postea episcopatu Brixinam, vna & ossa Diui Ingenuini Ep. & Confessoris illuc translata: vbi in hodiernum diem miraculis clarus quiescit, in numerum Sanctorum relatus, [translatus deinde Brixinā,] cuius memoria eodem die obitus sui in Ecclesia celebratur, vna cum suo post multa secula successore Diuo Albuino Episcopo. De Albuino infra agemus.

[37] Recitat Gewoldus diploma Conradi II Imp. datum VII Id. Iunij anno Incarnationis Dominicæ MXXVII Indict. IX, regni eius anno tertio, imperij primo, quo in proprium tradidisse se testatur sanctæ Brixinensi Ecclesiæ, [vbi ecclesia ei dicata.] in honore Sanctorum Cassiani Martyris, nec non & Ingenuini Confessoris, constructæ, Comitatum quondam Welfoni commissum, ab eo scilicet termino, qui Tridentinum a Brixinensi diuidit episcopatum, quousque longissime porrigitur in valle Eniana cum Clausa sub Sabione sita &c. Corrigendus est numerus Indictionis, erat enim eo anno decima. Porro ex eo diplomate firmatur Cluuerij coniectura, locum Sublauione dictum in Antonini Itinerario, Sublabione in Tabula Peutingeri, rectius sub Sabione, vel sub Sauione, fuisse circa Brixinonem, a qua vrbe non longe Clausa distat.

[38] A quo vero Brixinonem sint translatæ S. Ingenuini reliquiæ, non facile statuas ex Hundij catalogo, qui S. Albuinum Sedem Episcopalem a Sabiona Brixinam transtulisse scribit, dein Hartwico Episcopo id tribuit; [a quo & quando ea facta trāslatio?] quem tamen perperam anno ⅭⅠƆXXXVIII Episcopum factum ait, si legitimumest Conradi Salici Imp. diploma, quo se quæ diximus Ecclesiæ Brixinensi tradere scribit Hardwici Brixinensis Episcopi petitione pulsatum. Translationis meminit in Martyrologio Galesinius his verbis: Brixiæ sanctorum Confessorum Ingenuini & Albini: hic Brixiensis, ille Sabionensis secundus Episcopus fuit; cuius corpus multis post annis a Constantino eius successore ad eam vrbem translatum est. Vtriusque vita illustris est, multis rebus diuine mirabiliterque gestis. Tria hic corrigenda; neque enim Brixiam, quæ Italiæ vrbs est, sed Brixinam, [an ipse secūdus Sabionensis Episcopus fuerit?] siue Brixinonem, translatum est eius corpus: neque secundus Episcopus Sabionensis fuit, si vera a sunt quæ initio retulimus de SS. Caßiano & Lucano; quæq; ipse Ingenuinus & collegæ in epistola ad Mauritium Imp. haud sane sapienter, gloriantur, decessores suos numquam induci potuisse vt Trium capitulorum damnationi subscriberent: habuerunt igitur, qui eo æuo vixerint, decessores. Et vero quis credat, si ducentis trecentisue annis vacasset Sedes Sabionensis, tunc potißimum cum & euersa ciuitas esset, vt volunt, & late barbari in iis regionibus dominarentur, tanto demum ex interuallo creatum illic Episcopum? Brixiæ quoque Ingenuinum tribuit Constantius Felicius, & Maurolycus; sed hic Geminum vocat, ille Geminianum.

[39] Translatum quoque a Constantino, siue Constantio, negant Brixinenses, sed aliquot post seculis. Est quidem in Sabionensium Antistitum indiculo post S. Ingenuinum S. Constantius, [eius successor Constantius] imo & alter S. Constantius, vt scribit Hundius. Vnicum agnoscit Velserus rer. Boicar. lib. 5. Habuit illa, inquit, (Sabiona nimirum) a Cassiano, quem puerorum stylis confossum narrauimus, complures Episcopos, [Sanctus habetur,] inter quos Ingenuinus & Constantius sanctitatis fama claruere: reliquorum nuda tantum nomina, atque ea sæpe incerta, supersunt. Petrus de Natal: loco citato, Cui inquit, Ingenuino S. Constantinus successit. Sanctum quoque appellat Raderus noster to. 2 Bauariæ sanctæ, &, Cur illum, inquit, fasti sacri Brixentum præterierint, [non tamē colitur,] nec vlla in publicis sacris memoria dignentur, non assequor, cum in syllabo Episcoporum Brixinensium Sanctus vocetur. Ferrarius quoque in Catal. SS. Italiæ Sanctum Constantinum, siue Constantium vocat.

[40] Quia ergo nulla Constantij in Brixinensibus fastis memoria fit, eum hoc die in fastos nostros non retulimus, [nedum hoc die:] licet Constantinus Ghinius in Natalib. Sanctorum Canonic. ita scribat: Cui Ingenuino successit S. Constantinus, de quo etiam hac die memoria agitur: quorum corpora primo Brixinonem translata; postea vero S. Genuini corpus Brixiam deportatum, vna cum corpore S. Albini Brixiensis pariter Episcopi tumulatum fuit. Postrema hæc iam refutata. Memoria vero S. Constantij non aliter agitur hoc die, [eius gesta,] nisi quod eius in S. Ingenuini Actis mentio fiat. Hundius vnum illud de S. Constantij gestis tradit, Sabionensi populo verbum Dei prædicasse, eo tempore quo Diuus Haymeranus Ratisbonensibus. Hunc Brunneruscirca annum Christi ⅠƆCXLIX in Boicam venisse scribit. Agemus de S. Haymerano, siue Emmerammo, ad XXII Septembris. Corpus S. Constantij Brixinam translatum, præterquam apud Ghinium, nusquam legimus. [& translatio.]

DE S. BERTVLPHO RENTICÆ ET GANDAVI IN BELGIO

INITIO VIII SECVLI

Præuius Commentarius.

Bertulphus, Abbas, Renticae in Belgio (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Bertulphi ætas, festum, effigies.

[1] Rentica, siue Rentiacum, aut, vt modernus quidam vocat, Renteium, oppidum olim in Morinis fuit, (villam appellat, phrasi illius ætatis, qui ante annos ⅠƆC vixit scriptor) medio fere interuallo inter claras quondam vrbes vix nominibus nunc satis notas, [Renticæ in Artesia] Teroanam & Quentauicum; ab illa propius distans; monasterio tribusq;aliis ecclesiis ornatum: nunc Artesiæ castrum est, pago sat amplo adiunctum, firmum nuper ac validum, sed his annis captum a Gallis, ac munimentis nudatum. Eius dominium, cum titulo Marchionatus, ad familiam Croiam spectat: fluuiolo alluitur, qui propinquo in vico Rumelio ortus, alia celebria fama loca, Falcobergam, Arcas, S. Audomari vrbem, adit. Ennenonem, Eunenonemue infra nuncupat vetus scriptor, alij Agnionem, & Ennonam.

[2] Eum locum seculo Christianæ Æræ septimo, ad vsque fortaßis octaui initium, virtutum splendore & benefactis illustrauit S. Bertulphus, gente Alemannus, sed proprio numine in eas oras perductus. [vixit S. Bertulphus] Sub Sigeberto natus dicitur, Austrasiæ sancto Rege, cuius Vitam dedimus I Februarij. Nec erit, opinor, qui Sigebertum suspicetur Clotarij I filium, qui ab anno Christi ⅠƆLXII ad finem fere ⅠƆLXXV, idem Austrasiæ regnum administrauit. Non enim sub hoc, sed sub iuniore illo Sigeberto, quod cap. 1 nu. 2 Scriptor asserit, Ecclesia Christi pacem simul & gloriam meruit in Galliis. [seculo 7.] Regnauit porro S. Sigebertus ab anno Christi ⅠƆCXXXVIII ad ⅠƆCLXIII. vt, licet sub ipsa regni eius exordia natus fuisset. Bertulphus, potuerit tamen ad annum ⅠƆCC & vltra pertingere. Atque ex his Wionem ac Ferrarium refellas, scribentes circa annum ⅠƆC floruisse. Circa annum ⅠƆCLXXX obiisse coniectat Miræus. Malbrancus an. ⅠƆCLXVIII venisse Renticam e patria, XL annos illic exegisse videri scribit, tantum enim spatium longo famulatui, ac cœnobij institutioni & præfecturæ deberi.

[3] Illud enimuero in dubitationem adducit Molanus, Præses necne monasterij fuerit. Ita enim scribit, admonitione, edoctus, vt in ora adnotat, Petri Simonis, Archipresbyteri Gandensis, dein Iprensis Episcopi: Nusquam Abbas dicitur, nec talis depingitur; sed in habitu simplicis monachi, dextra manu innitens baculo itinerario, quia de terra & cognatione sua infideli, tamquam nouus Abraham, in terram non suam propter Christum exiuerit. Contraria vt sentiamus persuadet Vitæ scriptor cap. 4 nu. 19. [Abbas factus,] Vnde, inquit, vt sapiens architectus fundamentum in cordibus discipulorum posuit; quibus sic pastorali magisterio præfuit, vt in docendo magister, in ministrando esset minister, promptus & facilis in vtroque, quia nouerat Prælatis congruere vtrumque… Sic ergo subditos quosque docebat, vt in corde esset humilitas: sic eisdem subditis seruiebat, vt in coërcendo pia esset seueritas. Nisi quæstionem mouere velimus de nomine, quid est hoc aliud quam Abbatem esse, aut, vt diserte ait, Prælatum, seu quocumque nomine moderatorem ac præsidem religiosæ congregationis? Neque Surius, & qui tertiam eius operum editionem curarunt, dubitarunt titulum S. Bertulphi historiæ hunc superscribere: De S. Bertulpho Abbate.

[4] Et vero Ferreolus Locrius in Chronico Belgico ac Malbrancusnoster scholiis in cap. 39 libri 4 de Morinis, [vti Renticenses & accolæ tradunt:] ab Renticensibus ac vicinis, præsertim Frugensibus, quorum illi dedicata est ecclesia, Abbatem appellari, itaq; a maioribus traditum, asseuerant. Recitant in eam rem versus e MS. Renticensis Ecclesiæ antiphonario, quos, nondum introducto in Morinensem diœcesin Romano Officio, decantare S. Bertulphi festo die solebant: eosdem Rosweydus a Frugensi Pastore, ac plures alios acceperat. Qui huc faciunt, sunt isti:

Omni Bertulphus virtutum laude probatus,
Suscipit Ecclesias, prece Wamberti, moderandas,
Firmo iure quidem sibi Dux quas contulit idem.
Prælatus vero tanto reuerenter ab hero,
Non formidari, sed plus quæsiuit amari,
Et cura vigili Deïco præsedit ouili.

Neque Abbatem solum, sed & Presbyterum facit Malbrancus. De quo nobis non liquet. Pingi eum idem ait habitu seruili, grandi marsupio accinctum. Locrius ait in S. Vedasti Renticensi ecclesia (quæ sola e tribus illis veteribus superest, sed lignea; S. Dionysij monasterio plane olim diruto, dein e materia quoque restituto, sed in exilem Prioratum) pingi S. Bertulphum, [quomodo pingatur?] stantem sublimi in pegmate, manu sinistra librum gestante, dextera ad crumenam zonæ appensam admota, largasque eleemosynas egenis distribuente: aquila caput expansis alis tegente.

[5] In ea, quam diximus, S. Vedasti Renticensi Ecclesia erogari quotannis mille panes solent S. Bertulphi die, Nonis videlicet Februarij. Eius ad eum diem in scriptum Martyrologiis nomen, [anniuersaria eleemosyna eius festo, 5 Febru.] non modo recentioribus Boeij, Willotij, Ferrarij, Menardi, Dorganij, Saussaij, Galesinij, Canisij, Felicij, Wionis, Ghinij; sed antiquioribus, S. Richarij, & S. Laurentij Leodij, quorum illud Bedæ præfert nomen, hoc Vsuardi, licet, vt alibi monuimus, sit Adonis; sed vtrumque interpolatum, quod hinc patet. Ita enim habet Leodiense: Gandaui S. Bertulphi Confess. At Centulense: In territorio Morinorum transitus S. Bertulphi Conf. & Monachi, cuius ossa Gandæ requiescunt. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, quod Molanus in addit. ad Vsuardum & alij sequuntur: In Blandinio S. Bertulphi Confessoris. Quidam ex iam citatis auctoribus eum Renticæ tribuunt, alij Blandinio, respectu nimirum vel habitationis, vel reliquiarum: quidam eleganti ornant elogio, non pauci Abbatem appellant, interq; hos Saussaius. Hermannus Greuen, seu memoria seu calamo exerrante, ita scripsit: Lauduno, Bertulphi Conf.

§ II S. Bertulphi variæ Translationes, prodigiosus pulsus, Vita.

[6] Dvcentos per annos Renticæ asseruatum S. Bertulphi est corpus: dein ab Erkengario, Bononiensium Comite ac Renticæ domino, Benoniam translatum est, ne Normannorum, [Corpus Bononiam translatū post an. 898.] omnia late populantium, furori pateret; vtq; ampliori, inquit Scriptor, in artubus suis honore afficeretur. Factum id Carolo Simplice Galliæ Rege adhuc imperium obtinente: post ⅠƆCCCXCVIII Christi annum, quo regimini admotus Carolus; ante CMXXIII, quo eum Heribertus Comes Vromanduorum, dolo captum, Peronæ posuit in custodia.

[7] Sublatum furtim Bononia S. Bertulphi corpus, Electus quidam Brittania oriundus, (Armorica, opinor, quæ sola fere Britanniæ nomen ea ætate ac deinceps retinuit) in Oditighem, nunc Audinghem, villa pagi Gessoriaci iuxta Itium Promontorium, [inde furtim sublatum, mox repertum, post an, 935.] recondidit; Adelstano Regi Anglorum venditurus. Verum Arnulphi Magni Marchionis Flandriæ sagacitate & deprehensus crimenq; confessus sacrilegus, & recuperatum cæleste illud est pignus, quodq; illi coniunctum erat, ab eodem Britone Monasteriolo sublatum, S. Gudwali Ep. corpus. Quoniam vero Adelstanum, siue Æthelstanum, ad quem eum thesaurum deportare sacrilegus ille cogitabat, constat ab anno CMXXIV ad CMXL regnasse; Arnulphum vero non nisi CMXXXIII Christi anno, Adalolpho, fratre, siue Adulpho, vel Adolpho, sine liberis defuncto, Bononiæ posseßionem adiisse; consequens est vt ante annum CMXL, post CMXXXIII & ablatæ & repertæ eæ reliquiæ sint: præsertim cum ad eas reportandas missus sit Wicfredus Teruanensis Episcopus, qui primum an. CMXXXV ab Arthaldo Remensi ordinatus est.

[8] Relatum tunc Bononiam sacrum id pignus: sed post annos aliquot Harlebecam aduectum, vna circiter leuca Cortraco dißitum eiusdem Arnulphi prædium ad Lisam, [Harlebecam,] siue Legiam, flumen. Demum Gandauum, ad Blandinium cœnobium, quod nunc S. Petri appellatur, [inde Gandauum allatum] olum SS. Petri & Pauli, vtrumque translatum est corpus. Scriptus est de eorum aduentu libellus, inquit monachus Blandiniensis infra nu. 30. Nos eumnecdum vidimus. Id actum constat, vt habet Vita S. Gudwali lib. 3 cap. 6. III Nonas Decembris, Lothario quidem Rege in sceptris Francorum ius regium agente. Regnum capeßiuit Lotharius, Ludouici Transmarini filius, Caroli Simplicis nepos, [anno 955 3 Dec.] prid. Id. Nouemb. an. CMLIV; deceßit an. CMLXXXVI. Si, vt eiusmodi fieri Translationes solent, die Dominica ad celebriorem exciendum populorum concursum peracta est, oportet an. CMLV contigisse, quo dies III Decembris in Dominicam incidit, Lotharij Regis anno II. Meierus ad annum CMLIX refert; sed cum fateatur eo anno S. Gerardum Abbatem tertio die Octobris diem clausisse (quod alij ad præcedentem annum referunt) qui potuit III Nonas Decembres Translationi interesse atque adeo præesse? Hoc vero & monachus Blandiniensis infra cap. 7 nu. 33 testatur, & scriptor Vitæ S. Gudwali his verbis: Venerabilis vero Abba (Gerardus) vota gratiarum Deo persoluens, [susceptum a S Gerardo Ab.] fidele negotium fideliter suscepit, fidelius peregit: & suscepto, cum fide & tremore magno, pretiosi corporis thesauro, cum gazis membrorum nulli pretio conferendis egregij Confessoris Domini Bertulphi, magna Clericorum & monachorum comitante cohorte, in monasterium detulit BB. Petri & Pauli Apostolorum, quod situm est in monte Claro, Blandinium nomine nuncupato. Conuenit autem populus vtriusque sexus innumerabilis, manibus applaudens & in voce exultationis Deum benedicens, qui geminas has duarum gemmarum margaritas de inæstimabili pietatis suæ thesauro destinauit, & in ornamentum Ecclesiæ suæ cum tanto decore collocauit.

[9] Consignata est in Martyrologiis Translationis huius memoria. Ita MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: In Blandinio, aduentus corporum SS. Bertulphi & Guduali. [Translationis anniuersaria memoria.] Cuius S. Guduali scrinium cum in Gandauo post processionem referretur; imago Crucis inclinato vultu eum venerata immobilis mansit, neque se reflexit. Breuius Molanus in addit. ad Vsuardum, ex proprio, vt annotat, Martyrologio; Blandiniensi, vt opinor: In monasterio Blandiniensi Gandaui castri, aduentus corporum SS. Guduali & Bertulphi. Eadem referunt Canisius, Wion, Dorganius, Menardus, Saussaius. Solius Gudwali ita meminit eo die MS. Florarium: Item Translatio S. Gudwali Ep. & Confess. anno salutis MC. Verum aut hallucinatus est auctor in nota temporis, aut de tertia eiusdem Sancti agit Translatione nobis ignota.

[10] Tertia S. Bertulphi facta Translatio est (vt omittam particulas reliquiarum eiusdem Harlebecensi Ecclesiæ donatas, postea Angelico ministerio e flammis ereptas, & Gandauum allatas paullo ante annum ⅭⅠƆ, absque tamen magna celebritate)sed solennis Translatio anno ⅭⅠƆLXXIII, XIX & XX Maij facta; cum ex Orientali abside, [an. 1073 19 Maij ad aliud altare solenniter translatū,] siue odeo Blandiniensis basilicæ, ad nouum altare in medio ecclesiæ erectum, dicaturq; honori Incarnationis, Natiuitatis, Paßionis, Resurrectionis, Ascensionis Christi, quod Memoria fidelium defunctorum nuncupatum, deportatæ sunt: vti fusius narratur infra cap. 8, 9, 10. Sed nulla hic S. Gudwali mentio fit, at S. Amalbertæ Virg. Atque in MS. Martyrologio S. Richarij, ad XIV Kal. Iunij, siue XIX Maij, quo die facta Translatio est, ipsa solennitate Pentecostes, ista habentur: Cœnobio Blandinio festiuitas S. Bertulphi Confessoris & monachi. Postridie tamen in Kalendario Blandiniensi SS. Gudwali & Bertulphi Translatio adscripta est, ritu duplici minore, vt vocant, celebranda; neque mentio fit S. Amalbergæ. Molanus in addit. ad Vsuard. XX Maij (nam pridie ad quod diximus altare allatum S. Bertulphi corpus, populo ostensum eo die inq; nouam thecam impositum cum S. Amalbergæ & quorumdam aliorum Sanctorum reliquiis, [20 Maij. in nouam thecā impositum:] vti scribit qui aderat monachus Blandiniensis) ad eum ergo diem Molanus: In Blandinio Translatio corporum SS. Gudwali, Bertulphi, cum reliquiis sanctæ Virginis Amelbergæ. Eadem habent Canisius, Wion, Dorganius, Menardus.

[11] Videntur ab hoc altari denuo in chorum translatæ S. Bertulphi & aliorum Sanctorum reliquiæ. Nam Marcus WarnewiciusBelgicar. antiquitat. lib. 4 cap. 48 ita scribit: In choro ecclesiæ S. Petri ferreum tabulatum visitur post summum altare, tam affabre efformatum, [postea in tabulatū ferreum delatum.] vt quasi crescere e pauimento videatur: ita ad omnem modernorum symmetriam proportionemque flexum, curuatum, implexumque, vt ferrum ceræ instar ductile fuisse videri possit. In hoc pretiosæ illæ capsæ asseruantur, quibus Diuorum condita corpora sunt; videlicet S. Bertulphi, qui, vt traditur, strepitum edere, bello aliave imminente calamitate, consueuit; S. Godewali, S. Ausberti, S. Wandregiselij, S. Wulframi, S. Amelbergæ, & aliorum quatuor. Hoc tabulatum a Petro Pauli Gandauensi fabrefactum est, Ioanne Cauwerburgio monasterij Blandiniensis Abbate.

[12] De strepitu illo e feretro S. Bertulphi cieri solito ita scribit Molanus: Solet vero, vt constanti fama Gandaui traditur, [pulsu præsagiū da: publicæ calamitatis.] pulsum velut manibus edere circa feretrum suum, graui aliqua imminente Diuina vltione; & sic tamquam admonere fideles, vt precibus & fructibus pœnitentiæ iram Dei accensam placarent. Hæc ille. Diuinat Malbrancus lib. 6 de Morinis cap. 38 Castellum Renticense, quod ad tempus poterat hostium etiam validissimorum impetus sustinere, ceßisse Normannis eam prouinciam populantibus, quia diffugerant præsidiarij, Bertulphi tumulo præsagiente commoniti. Siquidem cum aliqua grauior impenderet calamitas, non alio opus erat præsagio ac monitore: ad tumulum exaudiebatur manuum quasi plaudentium sonitus, & talis vt quisque consulto sibi posset prospicere. Fuerit vero ante Danorum aduentum, reor, insolitus. Nihil de hoc habeo pronuntiare, nisi plausum illum manuum non probari: videor enim olim intellexisse, strepitum illum fuisse veluti manu intrinsecus feretrum pulsantis. De eo publicæ calamitatis prognostico meminit quoque Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ, & Guilielmus Gazæus in Ecclesiastica Belgij historia. Consimili pulsu ab aliis quibusdam Sanctis prænuntiari solita domesticorum funera accepimus. Vbique decantatum illud, e magni illius Cid Ruiz tumulo auditum fragorem armorum, & Villelæ campanam absque cuiusquam impulsu sonantem, Hispaniæ & Ecclesiæ calamitatem protendere. Quod nostra memoria sane quam luculentis damnis probatum.

[13] Antonius Sanderus rer. Gandauensium lib. 4 cap. 2 postquam SS. Gudwali, Bertulfi, Amelbergæ, Ansberti, Florberti, [corpus sacrum cum aliis SS. reliquiis] Wulfranni, Wandregisili, Winwaloëi, duarumq; e sodalitio S. Vrsulæ Virginum corpora, ac plurium aliorum Diuorum reliquias in Blandiniensi cœnobio asseruatas enumerauit; ista subdit: Has autem & alias insuper reliquias, cum integris octo Sanctorum corporibus, auro, gemmis, argento tectis, cum vasis quoque sacris, ac alia supellectile multa ac sumptuosa, impietas Caluinistarum pretio inhiantium nuper ad annum MDLXXVIII dissipauit. [an 1578 ab hæreticis dissipatum.] Eadem transscripsit in tomum primum Flandriæ illustratæ, nisi quod pro impietate Caluinistarum, seditiosos ea dißipasse scribat: at seditiosi illi, Caluinistæ fuerunt, siue Geusij.

[14] Vita S. Bertulphi veteri olim stylo descripta fuit. Quam, Folcardi Abbatis sui iussu, elegantius perpoliuit, additis Translationibus, anonymus monachus cœnobij Blandiniensis, vti ipse in Prologo testatur, [Vita circa an. 1073 scripta,] & cap. 5 nu. 21. Qui nobis in terra in artubus, licet vita functis, adhuc viuit, quos signorum glorificatione venerabiles hominibus Deus facit. Eum vero, quem in mundo membris habemus præsentem &c. spectauit autem scriptor ipse nonnulla eorum quæ commemorat. Ita cap. 8 nu. 34 Vnde sicut ea, quæ a maioribus de sanctissimo Patre nostro Bertulpho didicimus, sic & illa quæ oculis ipsi vidimus, stylo tradere conamur. Fatetur tamen in Prologo, ex multis pauca sancti viri gesta se esse scripturum: quia temporum vetustas plura obliuioni, pauca memoriæ dedit.

[15] Fallitur Arnoldus Wion, dum scribit, hanc Vitam veteri stylo, Folcardi Abbatis Gandensis iussu, exaratam, elegantius redditam Surium retulisse in volumen primum de Sanctis. [sicq; edita a Surio;] Nusquam id Surius, quod in aliis libere profitetur, hic a se factum innuit. Reperi inter Rosweydi schedas,partem Vitæ ex veteri codice Ecclesiæ Frugensis in diœcesi Bononiensi descriptam, cum qua Surianam contuli, deprehendiq; paullum subinde discrepare, vti fere solent manu exarata exemplaria aliquantulum differre. [a nobis recensita.] Deerat in eo exemplari Prologus, & miracula post mortem, ac Translationes. Extabat in MS. codice Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti breuior S. Bertulphi Vita. Nos Surianam Vitam in paullo longiora capita partiti sumus, quam fortaßis ab auctore, certe quidem in Surio, erat distincta. Nam aliquam ab auctore factam partitionem ipse testatur cap. 7 nu. 30.

VITA EX SVRIO ET MSS.
Blandiniensi Monacho auctore.

Bertulphus, Abbas, Renticae in Belgio (S.)

BHL Number: 1316

Avctore monacho Blandiniensi.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Qvoniam quidem omnis, qui membra cuiuscumque honorat, totum hoc, cuius membra sunt, honorat; membra vero Christi omnes sunt Sancti; ergo & qui Sanctos honorant, Christum laudare & honorare probantur. Non tamen Christus in Sanctis suis, neque Sancti in Christo laudari egent: sed qui eos hic laudant, [Auctor monachus Blandiniensis,] egent vtique vt laudent. Ecce inter reliqua membra Christi B. Bertulphum, egregium corporis Christi membrum, in medium assumo: quem tanto minus laudare sufficio, quanto amplius & ingenio & vita sordesco. Sed quod minus sufficio, Sancti huius supplebit intercessio: & qui dedit velle, dabit (credo) & posse. [iussu Fulcardi Abbatis sui,] Cuius Vitam, veteri olim stylo descriptam, vt nouo scribendi percurrerem studio, Domini Abbatis nostri a Folcardi obtinuit iussio: cui petenti fas non erat quidquam negare, quia speciali Sanctum hunc adeo deuotione amplectitur, vt cum omnibus Sanctis specialem hunc pro omnibus fidelibus defunctis habeat intercessorem, quem ad eorumdem fidelium defunctorum b memoriam, & corpore & intercessione fecit esse præsentem. Sed hoc solum miror, quod humiliter a me ignauo exigere voluit, quod ipse sancto viro efficaciter exhibere valuit: præsertim cum sim incircumcisus corde & labiis, ille autem disciplinis non mediocriter instructus Ecclesiasticis. Cuius præclara ad Sanctum deuotio, quia humilitate ornabatur, quod deuote humilis sancto viro exhibere valuit, humiliter deuotus ab alio, licet c sciolo, petere non horruit. [viri docti,] Quid ergo? Iubenti auctoritate, & petenti humilitate, non quantum debeo, sed quantum habeo Patri præsto, salua virorum illustrium maiestate, qui ad hoc opus ingenio & doctrina longe me præcellunt. Sed si quid mens nostra dictando, vel manus scribendo errauerint, eius erit & apud sanctissimum Bertulphum excusare, qui me non timuit ad hoc scribendi studium applicare. Et notandum, [hanc Vitā scribit, imperetiam excusans.] ex multis pauca sancti viri gesta me esse scripturum: quia temporum vetustas plura obliuioni, pauca memoriæ dedit. Sed fideli pauca multum sufficiunt: infideli autem nec multa parum satisfaciunt. Prudens igitur lector materiem magis penset, quam stylum; rationem magis, quam scriptorem: quia vinum plumbi fistula haustum, sæpe placet: bonique nuntij baiulus non quis, sed quid afferat, inquiritur.

[Annotata]

a Hunc Sanderus Gandauensium rer. lib. 4 cap. 2 ait XIX Abbatem Blandiniensem fuisse, ab an. 1070 ad 1088.

b De hoc altari infra plenius agit Auctor cap. 8 nu. 34.

c Sciolus vulgo dicitur, qui scientiam, qua vix leuiter tinctus est, ostentat. Hic posuit Auctor, pro non satis perito; quod cum ipsemet fateatur, sciolum se dicere non debuit.

CAPVT I
S. Bertulphi ortus, aduentus in Belgium, conuersio.

[2] Cvm sub glorioso Rege a Sigeberto Ecclesia Christi pacem simul & gloriam meruit, [S. Bertulphus, gente Alemannus,] beatissimus Confessor Bertulphus ortum natiuitatis patria b Alemannia habuit; parentibus quidem c honeste mediocribus, sed gentilibus. Neque enim adhuc Alemanniam d fides Christi respexerat, quamquam in ea hic futurus Ecclesiæ filius carnis tunc progenitores habuerit.

Cuius vterque parens, paganis ritibus horrens,
Sicut spina rosam, Sanctum sic edidit istum.

[parentes gentiles] Neque parum gloriæ huic sancto viro fore dixerim, quod similem cum sanctissimo illo e Martino ortum sortitus fuerit. Sicut enim ille, sic iste, gentilibus parentibus processit; ille quidem Pannoniæ, hic finibus Alemanniæ.

[3] Cumque adolescentiæ ingressus iter, primæuæ ætatis excederet annos, naturali tantum lege doctus, in via mandatorum Domini cœpit ire & inter eos, qui non norunt nisi barbarum frendere, dextrum iustitiæ iter conatus est arripere. Sed quia non facile habuit, quod conatus est, (inter iniquos enim arduum, imo difficile fuit æquitatis iura tenere, præsertim cum ad fidem Christi indigenas illos nec ratio, [& patriā deserens,] nec persuasio posset allicere) maluit patria parentibusque destitui, quam consortio prauorum sordibusque gentilium pollui. Exiuit ergo hic nouus Abraham de terra & cognatione sua, & venit in terram & cognationem non suam. Nam arrepto itinere versus Occidentem, tandem in partes Galliarum deuenit, eoque vbi f Taruanensium fines Oceanus terminat, mansionem accepit. [venit in Belgium, vbi VVābertus Comes, cum vxore, pie viuebat,]

[4] Erat tunc temporis in præfata regione quidam Wambertus non infimus Comitum, cui cum diuitiis par erat meritum. Huic paris conditionis coniux adhæsit, cuius ingenuitatem religio sancta & immaculata adornauit, nomine g Homburga. Vtrisque ergo illorum cum ingenuitate sancta religio, & cum religione irreprehensibilis erat operum exhibitio. Nec defuere in argumentum religionis eorum plura virtutum opera, inter quæ illud præclare emicuit, multarum per eos constructio ecclesiarū. Nam ex facultatibus propriis in proprij iuris prædio construxere cœnobium, operosa manu elaboratum, non minus a magnis cœnobiis pollens, quod honori & nomini Dionysij Martyris titulari fecerunt. [variis ædificatis ecclesiis:] Adiecerunt etiam tres adhuc ecclesias fundere, easque non parua deuotione Sanctis h titulare, vnam principi Apostolorum, aliam beatissimo Martino, tertiam S. i Vedasto. Quas, vt dictum est, tam ex sumptibus propriis, quam in proprij iuris prædio, nuncupato Rentica, constructas venerantur omnes & colunt, præcipue qui k Ennenonem fluuium bibunt, cuius ripæ prædicta possessio contigua adiacet.

[5] In hac namque, quam præfatus sum, regione adeo fides Christi concordabat cum religione, vt facile esset eis qui quærunt Christum, [hic baptizatur:] illic eum inuenire. Quo cum B. Bertulphus peruenisset, eumdem peregrinationis suæ locum l patriam credidit: quia ibi fidem Christi, qua nihil vnquam iucundius habuit, inuenit, & secundum illud Psalmistæ, [dein fit Clericus:] cantabiles illi erant iustificationes Domini in loco peregrinationis suæ: & vt choris fidelium posset adiungi, humiliter se petiit sacramento baptismatis insigniri. [Psal. 118. 54.] Consecutusque baptismatis sacramentum, Spiritus sancti factus est templum, & inter illius partriæ indigenas cœpit esse non iam hospes & aduena, sed ciuis Sanctorum & domesticus Dei. Nec satis fuit iam m iurato in Christi sacramenta tironi, baptismatis gratiam suscepisse, sed vt clericatus signaculo arctius iungeretur Ecclesiæ, & votis optauit, & precibus exorauit: quodque deuote expetiit, efficaciter impetrauit. Sicque fidelium choris adiunctus, ibat de virtute in virtutem, visurus Deum deorum in Sion.

[6] Cumque fama viri clarissimi Wamberti coniugisque eius percrebuisset, &, vt facile viris clarissimis est, [VVāberti se famulatui addicit:] suarum odore virtutum complures attraxissent, cor huius famuli Dei Spiritus sanctus præueniens tetigit, & in amorem tanti viri coniugisque eius penetrabiliter accendit. n Nec desiderio se passus est fraudari suo; donec se eorum præsentiæ obtulit, non modico exultans tripudio, quod tandem post longum peregrinationis suæ sudorem, vnius veri Dei cultores reperisset, quos reperisse, tam carum quam rarum habebat. Vnde etiam ab eis sicut sine detrimento sui separari non posse putabat, ita ipsis inseparabiliter adhærere sui lucrum sciebat: lucrum dico sui, quod ex spiritalibus magis, quam ex temporalibus diuitiis conflare voluit. Horum itaque non erubuit se subdere dominio, quos Christi cernebat inhærere seruitio, eratque subditus illis, seruiens, vt antiquus ille Ioseph, absque omni dolo.

[Annotata]

a S. Sigebertus ab an. 638 ad 663 Austrasios rexit, vti I Feb. ad eius Vitam diximus.

b Ea ad regnum Austrasiæ pertinebat, vt ibidem § 4 nu. 13 ostendimus.

c MS. Frugense: honestis.

d Non erat vniuersa quidem S. Sigeberti æuo conuersa Alemannia: aliqui tamen fidem susceperant, vt alibi patet.

e De S. Martino agemus XI Nouemb.

f Taruana, siue Teruana, Morinorum vrbs in Belgica secunda perantiqua, excisa a Carolo V Imp. an. 1553.

g Miræus, Hombusa. Ghinius & MS. Vltraiect. Hamburga. Meier. Vmburga. MS. Frugen. Hemburgis.

h Surius, dedicarunt.

i S. Vedasti circa id tempus translatæ erant reliquiæ, eaque in Translatione S. Audomarus visum receperat, vti VI Februarij ad illius Vitam, ad huius IX Septembris dicetur.

k Ita appellat Malbrancus noster lib. 4 de Morinis cap. 7. atque ex Bertinicis codicibus Agnionem. Surius, Eunenonem. MS. Frugense, & Meierus, Ennonam.

l MS. Frugen. palam.

m MS. coniurato.

n MS. Nec desiderij sui faciem distulit.

CAPVT II
VVamberti Comitis familia a S. Bertulpho administrata. Inuidia repressa.

[7] [ab copræficitur administrationi domus & bonorum.] Nec latuit illustrissimum patremfamilias Wambertum coniugemque eius tanti viri probitas, & assidua circa rem suam familiarem sagacitas. Vnde vt intus forisque domus eorum tota custodiæ illius cederet, consulto vtriusque conuenit. Securus enim erat vterque rerum suarum sub custodia tam fidelis œconomi. Ideoque commissis ei omnibus, quæ sui iuris erant, secundo ipsum a se gradu in omni domo sua præficiebant. Adepta denique fidelis dispensator & prudens totius rei familiaris custodia, ne credita sibi Domini sui minueretur, sed incrementis in dies augeretur substantia, sagaci elaborabat industria. Cuius labori & voluntati pietas Diuina cooperabatur; quia ad nutum fidelis œconomi res familiaris hinc inde augebatur. Vnde factum est, vt Dominicis se dignum efficeret promissis, quibus remuneranda est serui a sagacitas fidelis: Euge, inquit, serue bone & fidelis, [quæ sua industria] quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. [Matth. 25. 21] Quæ promissio dum viro Dei tam moraliter quam spiritaliter congrueret, & hic temporaliter, & in futurum remunerari meruit spiritualiter.

[8] Nam vt temporali domino suo cum terrenis etiam commodis prouideret cælestia, [& eleemosynis] pietatis in pauperes Christi effecit instantia. Insistebat enim clam eleemosynis clandestinis, Deum votis & precibus interpellans assiduis, vt hac liberalissima in domesticos fidei compassione, rem domino suo duplicaret & gratiam. Quod & factum est.

Gnauiter ille dabat; sed res data perpetuabat.

Opes dum erogantur, augmentantur: tantoque amplius incrementum sumpsere, quanto eas manus tribuentis in pauperes benignius dispersere. Quo in facto non solum sibi, sed & temporali domino suo hic famulus fidelis consuluit: vt videlicet his perituris permansuras in secula diuitias compensaret, easque large erogando largius augmentaret. [auget:] Proinde non ad oculum seruiens, ad nutum dominis suis omni subiectione pendebat, quibus subiici egregium atque insigne habebat: dilectioni eorum timorem, timori dilectionem coniungens; idque secundum primi Pastoris sententiam, dicentis: Serui, subditi estote in omni timore dominis. [I Pet. 2. 18] Sicque res eo processit, vt fidelis famuli obsequium fideli æque domino magnum prærogaret beneficium, opibus non solum domi forisque multiplicatis, sed & in cælo, vbi fures non effodiunt, neque tinea demolitur, thesaurizatis.

[9] Pro his namque iustitiæ operibus aduersus militem Christi bella non defuere. Nam hostis humani generis, per quosdam satellites nequitiæ suæ, euomuit in Sanctum Dei virus inuidiæ suæ, vt forte per hȩc vasa suæ iniquitatis compesceret famulum Dei a solito opere probitatis. [ab æmulis accusatur prodigalitatis apud herum:] Et inuidiæ stimulis quosdam inuidorum adeo accendit, vt illustrem virum Wambertum adirent, famulumque Dei fidelissimum Bertulphum fraudis & criminis hisce verbis notarent: Considera, inquiunt, prudentissime virorum, quæ tui iuris sunt: considera, quam prodige per aduenam illum depereant: animaduerte etiam, quid cui commiseris, quanta habueris, quanta amiseris. His derogantium verbis venerabilis vir Wambertus aures tantum, non fidem, accommodabat: fidelem enim dominum super fideli famulo quidquam prauum suspicari non decebat: præsertim cum multis experimentis didicerit, quam fidelissimus idem ipse, qui accusabatur, fuerit. [miraculo defēditur.]

[10] Sed cum sæpius præscripto Principi detractionis verba replicarentur, ad hoc res processit, vt loquentibus pro seruo Christi miraculis, omnis iniquitas accusantium oppilaret os suum. Quod qualiter acciderit, ad describendum stylum vertere non pigebit. Nam quadam die cum sol flammiuomus Ponti remearet ad vmbras; contigit famulum Dei Bertulphum præ foribus temporalis domini sui viam captasse, ac in veste, qua circumamiciebatur, panem cum caseo, & in vase, figuli opere composito, vinum gestasse, vt clam eleemosynis clādestinis pauperum prospiceret refrigeriis. Quo viso, inuidi quasi opportunam accusationis occasionem nacti, virum illustrem Wambertum, [caseo & pane in assulas.] qui tum forte præ foribus stabat, adeunt, & accusationis in virum Dei quasi quædam argumenta hisce verbis prætendunt: Saltem nunc, Illustrissime virorum, oculata fide experiri licet, quod plus veri minusque falsi noster sermo super hoc aduena habet, cuius dispensatio prodiga est, non larga, & in detrimento rei familiaris minus sollicita. Ecce enim in argumentum verbi, quod tibi diximus, ipsum nunc res tuas non sine fraude gestantem ostendimus. At ille sicut simplices facile suaderi solent, benigno, vt erat, animo, accito ad se fideli simplicique Bertulpho, [vino in aquam diuinitus verso:] Quid, inquit, tuo gestas in gremio? At ille ne de benefactis velut fraudum notaretur, In vase, inquit, hoc fictili aquam habeo, quam assulis veste hac adstrictis calefacere pergo. Cui suus sic responsum reddidit heros: Verbis quidem tuis fidem accommodo; sed quia te in domo mea inter primos primum vilissimas gestare res admiror, id ipsum, quod verbis asseris, oculis experiri volo. Quare quæ clam gessit, palam videntibus exposuit, & secundum viri Dei sententiam, oculis videntium res apparuit. Sicque natura rerum mirabiliter mutata, & virum Dei ostendit verum dixisse, & de eodem æmulos ipsius falsa asseruisse. Vnde vir illustrissimus Wambertus eum in omni domo sua fidelissimum, illos vero mendaces esse, certioribus iam didicit argumentis.

[Annotatum]

a Sur. diligentia & probitas.

CAPVT III
Virtus S. Bertulphi miraculis declarata, honorata ab VVamberto Comite.

[11] [Romam cū VVamberto & eius coniuge peregrinatur:] Sæpe memoratus deinde paterfamilias, coniunxque eius venerabilis, dum de virtute in virtutem proficerent, exemploque fidelis famuli in dies crescerent, subeundæ etiam prolixæ peregrinationis desiderio accenduntur. Et primum vrbem maximam, Apostolicis nobilem pignoribus, Romam visere animo concupiunt, opereque efficaciter perficiunt. Qui super fideli famulo Bertulpho vsque adeo præsumunt, vt nihil intus forisque suarum rerum relinquerent, quod non illius fidei atque prudentiæ crederent. Nec facile dictu est, quam fideliter, quamque prudenter rebus domi forisque sibi concreditis præcauerit. Sicque iter, quod Romam tendit, arripiunt, demumque ad limina Apostolorum Petri & Pauli perueniunt. Vbi corpus humi, mentem cælo dedere, inter lacrymas ac oscula, anhela trahunt suspiria: & apertis thesauris suis, sacrosancta loca non modicis honorant obsequiis, & ditant donariis. Qui Apostolica benedictione insigniti, expletisque pro quibus aduenerant, ad propria iam læti reditum maturant.

[12] Cumque diuæ memoriæ Wambertum, comitesque suos labor itineris iam confecti fatigasset, nec quisquam inter eos sub intempesta nocte custos equis posset sufficere, ac super hoc cōmilitones singulos sollicitudo non modica tenuisset; suo suggessere domino, vt se adeo fatigatos, ab excubiis nocturnis relaxaret, equisque vigiles minus lassos accommodaret. [equos noctu sub dio custodit,] Quorum sollicitudini Bertulphus, sanctissimæ caritatis filius, mox condescendit, eisque in aures illustrissimi viri hæc verba respondit: Ad domini mei imperium vigil sub hac nocte præbebo obsequium, equosque integro numero vsque ad lucem in pascua minabo; integro æque numero mane eos reconsignabo. Quid multa? Promissis effectum dedit, animalia ad pascua eiecit, totamque sub dio noctem peruigil transegit. Et ecce ex improuiso apertis cataractis suis cælum pluuias dederat, quas terra bibere non suffecerat.

Prorsus cornipedes, pluuiis hinc inde madentes,
Accipiunt tristem membris torpentibus imbrem.
Diriguere metu, gelidus pauor occupat artus.

Sed miles Christi spe & fide animatus, nec loco quidem se patitur moueri: quia de supernis sperabat vmbraculum in securitatem & absconsionem a turbine & a pluuia. Nec spes fefellit Sanctum: quia non sine miraculorum gloria, diuina est gratia protectus.

[13] Nam, vt diximus, sanctus vir nec loco passus est cedere, cum commilitones eius, qui simul tunc in pascuis erant, non solum loco cessere, sed domum quantocyus, [neque pluuia effusissima madescit,] tempestate repulsi, remeauere. Sed vti illustris Wambertus, super fideli famulo sollicitus, dum sodales eius a pascuis remeasse, ipsum vero deesse conspiceret; vnum ex officio ad eumdem sub dio adhuc manentem destinauit, & vt domum rediret, iterum iterumque monens imperauit. Cucurrit puer ad imperium domini sui, [face cælesti illustratus, & in libro legēs,] peruenitque in præsentiam commilitonis sui. Vbi erat cernere in glorificatione Sancti, gloriam Dei, & inauditum seculis prodigium miraculi. Nam ignea fax, coram ipso a summo cæli ad terras vsque pertingens fulsit, tenebrasque hinc inde fugauit, viroque Dei sedenti, atque in quodam libro ad legendum intento, lumen non modicum ministrauit. Miræ etiam magnitudinis aquila caput ipsius a obumbrando circumuolitabat, pluuiæque incommodum alis expansis ab eo fugabat. [aquila eū tegente;] Sicque duplici miraculo duplex a Sancto Dei incommodum, tenebrarum scilicet ac pluuiarum repellebatur, dum hinc lumine facis ardentis tenebræ, hinc aquila circumuolitante imbrium ab eo tempestas arcebatur. Nec immerito. Quia enim eum duplex armauerat virtus, caritatis scilicet & obedientiæ; caritatis quidem, qua commilitones intime fatigatos, a labore laxabat labore suo; obedientiæ, qua & in aduersis domini sui paruit imperio; ideo & duplici miraculorum gloria, diuina ipsum glorificauit gratia. Neque dubium est, in illa luminis aquilæque ostensione angelicam ad fuisse præsentiam, quorum ministerio tempestatis molestiam declinauit.

[14] [spectante miraculū VVamberto,] Prædictus igitur puer familiaris, viso in Dei famulo luminis ac aquilæ ministerio, maturato reditu, domino, quod viderat, retulit suo. Quibus auditis, nec mora nec require retrahitur, donec ad locum vsque, vbi famulus Dei manebat, peruehitur; non solum nouitate miraculi, quod a puero suo audierat, sed etiam commiseratione in dilectum sibi Bertulphum illectus. Vbi autem miraculum, quod prius auribus acceperat, oculis etiam contemplatus est, tanto amplius stupet, quanto manifestius coram ipse intuitus est: moxque remota potestate b dominij sui, prosternitur pedibus famuli sui, sese reum super nocturna ipsius afflictione, humili verborum & gemituum fatetur attestatione. Inde preces replicat, veniam orat veluti reus: qui si eum ad excubias animalium sub noctem non dimisisset, nequaquam sub dio imbrium fuisset inundatione vexatus. Num satis hic, quicumque hæc legerit, admirabitur, humilem dominum ab humili æque famulo paulo minus minoratum, dum se dominus famulo prosternit, quem sanctitate se maiorem nouerat? An vero vel istius sanctitatem, vel illius dilectionem, aut prorsus vtrorumque humilitatem, pro dignitate quisquam prædicauerit? Tanta namque in vtrisque enituit humilitas, vt dominus famulo, quod domini, famulus vero domino, quod domini erat, impenderet. Hic tamen, [seq; ad eius pedes abiiciente:] quia famulus domino suo, quod domini erat, debuit, illi in aduersis etiam obsequendo; ille autem, licet dominus, famulo suo, eo quod se sanctior erat, id quod domini fuerat exhibuit, sese illi humiliter prosternendo.

[15] Cernens igitur Wambertus in Sancto cum virtutum gratia etiam signorum effulsisse gloriam, quanto amplius in eo, quod posset mirari, inuenit, tanto eum etiam amplius diligere cœpit. Cumque ipsum & admirando diligeret, ac diligendo admiraretur; cur patriam parentesque reliquerit, blande sciscitatus est. [cui quærēti fatetur, deseruisse se patriam odio idololatriæ:] Proinde adiecit inuestigare, cur ipsius sese dominio subdiderit, cum potius ministrari quam ministrare debuerit; asserens se potius, quam illum, oportere ministrare, quem sanctitate & iustitia se cerneret anteire. Hæc & his similia sciscitanti patrifamilias B. Bertulphus respondit: Caussam meæ peregrinationis effecit ratio iustæ occasionis. Nam patria, qua oriundus sum, quia idolorum cultura sorduit, eam mens mea adeo habuit horrori, vt patria cum parentibus spreta, aliam alio sub sole iacentem adire non timerem. Finitoque peregrinationis meæ labore, optata tandem apud vos gauisus requie, & votorum meorum potitus sum satietate, votorum meorum, inquam, quibus diu multumque veri Dei cultores cernere concupiui. Quos hac in patria, & inter eos te Deo apprime deuotum & hominibus benignum tam reperiens quam experiens, votis me adstrinxi, me de reliquo penes te manere & ad imperium tui bene optando, bene famulando pendere. Quibus auditis Wambertus vir venerabilis, tam Deo quam hominibus amabilis, gaudio non modico exultauit, & eum magis magisque honorando amauit, & amando honorauit. [ab eo habetur instar filij:] Cumque plenissime didicisset, eum Deo totis animæ medullis famulari velle, cœpit & ipse, Spiritu sancto velle, vt hunc deinceps non quasi dominus famulum, sed vt carissimum amplecteretur filium. Nec solum ille, sed etiam venerabilis eius, quam ante diximus, coniunx, non minori eum excoluit amore & honore.

[16] Cumque conspiceret vir clarissimus Wambertus in seruo Dei, [Rentica cum 4 ecclesiis illi legitime donata.] & quod admiraretur, & quod diligeret, cœpit eum & admirando diligere, & diligendo venerari; adeo vt quem prius his quæ domi, deinceps etiam his quæ foris habebat, præficeret. Nec solum rebus suis intus forisque eum præfecit, sed quarumdam suarum rerum temporalium temporaliter hȩredem fecit. Nam prædium sui iuris, vulgo Rentica dictum, vna cum ecclesiis in illo constructis cum appendiciis ipsius, illi contradidit, & donatione solenniter facta, hȩredem substituit. Quam donationem & illustrium virorum testimonio, & priuilegiis roborauit, atque ex suo iure in ius viri Dei de reliquo possidendum delegauit. Suscepit ergo vir Dei prædium, non sibi, sed Deo Deique pauperibus: suscepit, inquam, non cupiditate captus, sed caritate in Deum & proximum ductus. Nec caussetur quisquam, virum Dei in sua patria res proprias reliquisse, & in patria non sua possessiones suscepisse, cum in dandis accipiendisque muneribus non quid, sed quo fructu & detur & accipiatur, perpendi debeat. In hoc ergo vere Israëlita, in quo dolus non erat, non quid, sed quo c scopo receperit, perpendi debet: quia, vt postea indiciis euidentibus claruit, eo nimirum fine quod datum est, accepit, vt Dei gloriam & proximi vtilitatem exinde compensaret.

[Annotata]

a MS. vmbraculo.

b Idem MS. prioratus.

c MS. fructu.

CAPVT IV
VVamberti & coniugis obitus. monasterium Renticæ erectum a S. Bertulpho.

[17] Interea vir illustris Wambertus, vna cum coniuge sua æque illustri, peregre profectus, iter, quod Romam respicit, denuo est aggressus, & post longa terrarum emensa spatia, Apostolica tandem ad patrocinia peruenit. Vbi tam ipse quam venerabilis coniux eius magna animi & corporis deuotione corpus humo, cælo animum, dedere, & precibus, suspiriis, lacrymis, Sanctorum se commendant suffragiis. [VVambertum & cōiugem iterum Romā profectos, in reditu mortuos,] Nec illud silendum, quod antequam viam ingrederentur peregrinationis, fidelissimo suggessere Bertulpho, vt vbicumque eos diem vltimum claudere perciperet, illuc ad deportanda eorum corpora accurreret: hoc votis omnibus sitientes, vt nec etiam post mortem tam fidelis famuli obsequio priuarentur, nec adiutorio fraudarentur. Contigit itaque eos, adoratis in Vrbe maxima Sanctorum pignoribus, domū repedasse & inter eundum morbo febrium laborasse. Qui tandem in villa iuris sui a Falcomberga mansionem accepere, atque per dies languore ingrauescente, b humanis rebus exempti sunt.

[18] Quorum obitum B. Bertulphus vt fama vulgante comperit, tantos ac tales se amisisse magno cum fletu ingemuit, ex quorum vita etiam sua pendebat, & quibus in hac vita nihil pretiosius aut carius habebat. Nec facile in famulo Dei dolor de illorum amissione conquieuit, quamquam eos de morte ad vitam transitum fecisse crederet. Sed dum hinc quidem de eorum amissione gemeret, hinc vero, de felici eorum requie gauderet; ex eo quod salubriter gaudebat, temperandum credidit hoc, quod ægre dolebat. [reuehit honorifice Renticam, & sepelit:] Moxque fidelium turmis vna cum Ecclesiæ ministris sibi iunctis, ad deportanda eorum corpora, sicut in mandatis acceperat, iter arripuit. Quæ cum subsequentibus & præcedentibus vtriusque sexus turmis fideliter transtulisset, & ad prædium sui iuris Renticam peruenisset, in oratorio, olim ab eis constructo, corpora tumulis, animas commendauit cælis.

[19] His ita se habentibus, quæ virtutum summa in viro Dei fuit, hinc lector palam habebit. Sanctus igitur Domini Confessor Bertulphus, suscepta a venerabili Wamberto, quam ante diximus, possessione, hoc omni elaborabat studio, [vitam religiosam amplectitur,] vt gloriæ Dei proximorumque vtilitati adscriberet, quidquid sibi in temporalibus suppeteret. Satagebat quippe sic habita possidere, quasi non possideret; sic non habita contemnere, quasi omnia possideret, vt illis annumerari posset, de quibus dicitur: Nihil habentes, & omnia possidentes. [2 Cor. 6. 10] Vnde vt exutus seculo, secretius Deo vacaret, eo statuit secedere, vbi contemplationis viam posset arripere. Erant namque in præfato prædio ecclesiæ numero quatuor, ab illustrissimo viro Wamberto, vt dictum est, constructæ: quarum vna reliquis quantitate maior, & opulentia erat præstantior. In qua vir Dei, collectis secum c vndecim viris religiosis, secesserat, arctiorisque vitæ tramitem arripuerat. Et dignum quidem, [adiunctis sibi sociis;] sed difficile relatu est, quam pie ibidem adhuc in terra positus, cum Angelis Dei coram Deo sit conuersatus, bene orando, bene ieiunando, bene vigilando, & caritate ad Deum & proximum optime sese diffundendo. Cuius exemplo, quamplures in simile sanctitatis opus sunt excitati, & cum ipso in eodem loco viam ingredientes iustitiæ, profecere in altum gradibus piæ conuersationis. Sicque factum est, vt vir Dei per bona temporalia lucraretur spiritalia; per transitoria compensaret in æternum mansura. Credidit quippe, se sibi ad currendam viam mandatorum Domini non posse sufficere, nisi etiam secum & alios in bonis operibus satageret adiungere, illud & verbis & exemplis implens, quod scriptum est: Qui audit, dicat: Veni. Vnde vt sapiens architectus fundamentum in cordibus discipulorum posuit, quibus sic pastorali magisterio præfuit, [quos prudenter & humiliter regit.] vt in docendo magister, in ministrando esset minister, promptus & facilis in vtroque, quia nouerat Prælatis congruere vtrumque, præcipue cum Dominus dominorum non venerit ministrari, sed ministrare. [Apoc. 22. 17] Sic ergo subditos quosque docebat, vt in corde esset humilitas: sic eisdem subditis seruiebat, vt in coërcendo pia esset seueritas. [Matth. 20]

[Annotata]

a Alias Falcoberga, olim Falkenberg teste Malbranco; pagus est non procul Rentica, ad eumdem fluuiolum, Comitatus titulo insignis.

b MS. Frugense: inanibus rebus vale vltimum fecere.

c Ita MS. Frugense. Surius habet, vndecumque.

CAPVT V
S. Bertulphi obitus. ad sepulchrum miracula.

[20] a Nec ab re Deo & hominibus Sanctus iste erat amabilis, quia vita & moribus probabiles homines in omni virtute visus est excessisse, & nihil minus ab apostolicis viris in omni sanctitate habuisse. Nam & excepta miraculorum eius gloria, ex quibus multa de multis scriptorum perierunt negligentia, pauca de multis relinquens, illa sane de eo benefacta non sunt prætereunda, quæ in electis sanctitatem non solum ostendunt, sed etiam faciunt. In singulis quippe virtutibus sic perfectionem est assecutus, vt in nulla earum vlli electorum secundus videri queat. Et vt virum in omni virtute consummatum strictim depingamus, [Virtutibus floret,] hæc lector paucis accipiat. Pauperum refrigeriis hilariter prospiciebat, nudos veste tegebat, vagis & peregrinis hospitum, egenis quibuscumque præbebat subsidium. In iudicio oppressis tum consulendo subueniebat: afflictis compassionem, infirmis visitationem, mortuis sepulturam exhibebat. Caritate quoque erga Deum & proximum diffusus, Deum ex toto corde, & proximum sicut semetipsum dilexit: reddens quæ sunt proximi, proximo; & quæ sunt Dei, [& operibus misericordiæ:] Deo. Erat plane sicut mente, ita & corpore pulcher, vultu decorus, mente deuotus, corpore castus, animo sobrius, sermone blandus, humilitate venerandus, fide firmus, spe longanimis, caritate hilaris. In temporalibus parcus sibi, largus egenis: in spiritalibus vero & sibi prospiciens & egenis. Orationi intentus, in vigiliis sacris assiduus, coronam pro his a Domino expectabat, quam sibi vigilantibus & orantibus promisit. Non aliter coram Deo & hominibus viuebat, quam homines propter Deum docebat. Iusta quidem & pia docebat; nam iuste & pie viuebat. In synaxi fratrum, se primum in laudum diuinarum inchoatione, nouissimum exhibebat in completione. O virum in omni virtute probabilem, etiam perfectissimis viris imitabilem! Vtinam nostri temporis summi in Ecclesia Sacerdotes hunc inferiorem gradu, sed superiorem sanctitate virum imitarentur: qui in eo quidem gradu, quo in Ecclesia Sacerdotibus minor apparuit, nihil minus ab ipsis in omni virtute habuit. Sed hæc abeant in sua, & succedant, quæ de viro Dei dicenda supersunt.

[21] Consummatus igitur venerabilis Pater in omni virtute, cum bonum iam certamen certasset, cursum consummasset, fidem seruasset, de reliquo repositam sibi coronam iustitiæ optando sperabat. Cuius votis supernus arbiter satisfacere volens, post emeritam ipsius in hac vita militiam, ad cælestem eum euocare disponit gloriam. [febri laborat:] Conuocata ergo discipulorum caterua, clarescentibus febrium indiciis, indicat se iam resolui, & iam futura depositione corporis sui, festinare vt introëat in gaudium Domini sui. [Eucharistia sumpta,] Et percepto sacrosancto Dominici corporis & sanguinis viatico, adstantibus non sine mœrore discipulis, vale vltimum fecit, ac ipsos seseque Domino commendans, spiritum in manus Angelorum efflauit. Quem meritis maturum & annis Christus ad cælestia euocans, eius spiritum spiritibus angelicis aggregauit. Nam sacro eius corpori terra, spiritui cælum aperitur, & cui mors diem vltimum in terris clausit, vita æterna diem æternum in cælis aperuit. Obiit sane Nonis Februarij: [sancte moritur 5. Febr.] cuius obitum, natalem magis quam mortem dignum est appellari: quia hic moriens, cælis est natus, & inter intelligibilia translatus: vbi non per speculum & in ænigmate, sed facie ad faciem Deum cernit: tantoque promptius pro veneratoribus interuenit, quanto vicinius Diuinæ maiestati assistit: tanto hic erga homines clementior, quanto illic coram Deo præsentior. Sed non parum negligentiæ arguemur, si non vel votis ei iungamur in cælis, qui nobis in terra in b artubus, licet vita functis, adhuc viuit, quos signorum glorificatione venerabiles hominibus Deus facit. Eum vero, quem in mundo membris habemus præsentem, in cælo, nisi multum nosmet abiecerimus, spiritu & intercessione sentiemus clementem.

[22] Discipuli proinde beati viri exequiis ipsius intererant, quem syncera semper caritate dilexerant, quibus dolor quidem de amissione confusionem, sed fides de remuneratione eius generauit exultationem. Cuius corpus ad locum vsque sepulchri hymnis prosequuntur, [Renticæ sepelitur:] funerique sacrosancto tristes, sed deuoti, obsequuntur. Sicque ab eis in prædio sui olim iuris Rentica in oratorio B. Dionysij tumulum accepit: defunctusque eo in loco voluit quiescere, vbi humanis pridem rebus functus, suis pastorali cura alumnis præsedit. Cuius corpus licet tumulus clauserit, virtutes non clausit: quia loquentibus ad sepulchrum eius miraculis, magnum in seruo Christi spectaculum populis eius virtutes exhibent.

[23] Sanctus Domini Bertulphus, post multiplices huius seculi labores, quibus coram Deo & hominibus optime est conuersatus, de præsenti vita ad æternam gloriam translatus, & ante Deum ab Angelis est coronatus. Cum ergo, vt prædictum est, [ad eius sepulchrum multa fiūt miracula.] in proprij iuris prædio Rentica sepulcrum accepisset, quod eum locum, humanis olim rebus functus, elegisset, ad tumulum eius miracula non defuere, quæ sanctitati illius præclara perhibuere testimonia. Nam cæcis visus, surdis auditus, mutis linguæ officium reparatur, & singulis morbis tanti medici efficacia præsto est: licetque cernere in gloria Sancti gloriam Dei, & in miraculis visibilibus admirari Deum inuisibilem. Porro crescentibus miraculis, spectaculum creuit populis, signorumque frequentia frequentiam etiam inuitauit populorum. Nam non solum rei nouitate, sed etiam spe recuperandæ sanitatis vndecumque accurritur: nec spe sua deuotus quisque atque fidelis fallitur, dum & infirmi lætantur morbi se euasisse inclementiam, & sani nihilo minus gaudent tantam se in infirmis vidisse salutem. Sicque sepulcrum Sancti in breui adeo factum est gloriosum & celebre, vt non minus diuitibus quam pauperibus pretiosum fuerit, & sicut miraculorum gloria, sic rerum creuerit opulentia.

[Annotata]

a Hic desinebat MS. Frugense.

b Iam quippe Gandauum ad Blandiniense cœnobium translatus.

CAPVT VI
Corpus S. Bertulphi Bononiam deuectum. inde sacrilege sublatum, industria Arnulphi Magni Marchionis Flandriæ inuentū.

[24] Accidit interea triste malum in terris, quod sine horrore dici vix queat. Inunsere enim Galliæ loca maritima sæuissimi a piratæ, homines rapacissimi, eaque in vastas vsquequaque redegere solitudines, igni, rapinis & gladio omnia vastantes. [Infestantibus Gallias Normannis,] Quæ pestis dum interdum circumquaque desæuiret, interdum quiesceret; hi, qui in locis post tanta mala residuis erant, suspicione hostilis irruptionis ducti, singulis de singulis locis vna cum Sanctorum pignoribus migrabant, alioque ad tutiora loca declinabant. Erat quippe videre miseriam. Nam cum sæpius, quos diximus, piratæ tum terras vastarent, tum in mari latitarent, iterumque ad vastationem terrarum oblata opportunitate sese inferrent, intantum furor eorum processit, vt nec ab Ecclesiarum Dei excidiis abstinerent. Quas igni cremantes, nil in eis reliquum fecere, quod non igni, gladio, [& in sacra sæuientibus,] rapina absumerent: ita vt secundum illud Prophetæ, dispersi cernerentur lapides sanctuarij in capite omnium platearum. Vnde factum est, vt tam monasticus quam canonicus ordo, relictis, in quibus habitabant, sedibus, fugæ operam darent, aliasque ad sedes, effossis absportatisque, vt dictum est, secum Sanctorum corporibus, migrarent, nullis aut raris citra mare relictis cœnobiis, quæ non tam suo honore, [corpora SS. alio auehuntur;] quam suorum Sanctorum priuarentur patrociniis. [Thren. 4.]

[25] b Carolus Rex regno Francorum Occidentalium leges dictauit, quem postea Heribertus Comes Viromanduorum, dolo captum, Peronæ posuit in custodia. Quo adhuc imperium obtinente, Bononiensium Comes fuit c Erkengarius, genere & potentia non parum egregius. In cuius etiam ditione Rentica fuit, prædium in quo B. Bertulphi corpus tumulatum erat. Qui conspectis ad sepulchrum Sancti virtutibus, eum quanto ob miracula admirabatur magis, tanto carius amplectebatur. Sed quia omnem circa regionem irruptioni eorum, quos diximus, piratarum expositam videbat, de amissione tanti Patroni sui suisque pertimuit. Vnde consilio accepto, illo eum transtulit, vbi & ipse tantarum reliquiarum securus esset, & Sanctus ampliori in artubus artubus suis honore afficeretur. Conuocato denique Ecclesiastici ordinis conuentu, animi sui votum religiosorum roborauit consiliis, [S. Bertulphi Bononiam] efficacibusque perfecit auxiliis. Et admissis ad sacrosanctum tumulum Sacerdotibus, vna cum Ecclesiæ ministris, in sanctissimorum artuum attrectatione, cum magna animi deuotione assistebat. Sicque membra Sancti locello diligenter reposita, de Rentica Bononiam transferri præcepit, vbi ea tutius atque deuotius seruanda non ignorauit. Erat quippe Bononia sui iuris, d munita tunc temporis ciuitas, mari Morinorum propinqua, mercibusque marinis præcipua, Sede insuper e Episcopali & benedictione consecrata. In quo loco vsque ad tempora f Magni Arnulphi ea pignora seruabantur: imo, vt verius dicam, [munitam tunc vrbē:] magis seruabant potius, quam seruabantur. Seruabant, inquam, quia Sancti ipsius, cuius membra erant, intercessione, locum eumdem ab omni infestatione liberum reddiderunt.

[26] Quia occasio se obtulit, vt de temporibus Magni Arnulphi mentionem faceremus, nō abs re est, pauca etiam de illo conscribere, quæ & tanto viro laudem non modicam, aliisque eum imitari volentibus exemplum viuendi adferant: [quod Arnulphus, Comes tertius Flandriæ,] præsertim cum exceptis reliquis virtutibus eius, ex hoc vel maxime gloriosus euaserit, quod Sanctum hunc, multaque Sanctorum pignora g Blandinium transferre dignus inuentus est. Processit itaque hic a sanguine magnorum Regum, quem Balduino Caluo peperit h Elstrudis, filia Edgheri Regis Anglorum; non minus ingenui sanguinis a patre, quam a matre; quia a patre Regem Francorum Carolum Caluum proauum, a matre, vt dictum est, Edgerum Regem Anglorum traxit auum. Qui, quod in viris clarissimis clarissimum est, [genere nobilissimus,] hanc tantam generis nobilitatem, probitatis industria decorauit. Successione proinde hæreditaria monarchiam sortitus est Flandrorum, quam adeo ampla dicendi & agendi facultate gubernabat, vt pro magna animi corporisque virtute, [Magnus dictus.] Magni nomen obtinuerit. Hic Blandinium, a Beato olim Amando in castro Gandauo constructum, intimo præ ceteris regni sui cœnobiis affectu complexus, studio quanto maximo potuit prouexit intantum, vt tam suis quam Apostolicis regalibusque priuilegiis roborarit, multisque insuper Sanctorum pignoribus vndecunque collectis ditarit. Vt vero etiam maiori elegantia illud instaurarit, in archiuis eiusdem monasterij lector luce clarius nosse poterit: hoc tantum hic strictim inseruisse sufficiat, quod lectori de translatione Sancti huius, de quo sermo est, faciat satis. Quæ quidem translatio, huius Marchionis studio potenti accurata, industriaque prudenti est consummata.

[27] Successu interea temporum, ditioni eiusdem Marchionis Bononia cessit, quam non minus honeste, quam ceteras vrbes maritimas suscepit gubernandam. Quo tempore in eadem vrbe accidit amissione corporis B. Bertulphi damnum, sed idem mox cum lucro sarcitum est. Nam quidam i Britannia oriundus, nomine Electus, officio sacrilegus, [ab Electo Britone sublatum] ad subripiendos sanctissimi Bertulphi artus locum obseruabat & tempus. Qui tandem improbi voti compos effectus, illos quadam calliditate adeptus est. Nam tempus sacrilegio, quod mente iam conceperat, opportunum nactus, ad locum, in quo sancti Confessoris membra reposita erant, temere accedit, ruptoque sigillo, ac aperto locello, corpus sanctissimum, omni thesauro pretiosius, furtim abripiens, clam discedit. Nec solum B. Bertulphi membra abstulisse sat habuit, sed etiam multorum Sanctorum pignoribus pariter sublatis, ad id vsque vesaniæ processit, vt quas furto subripuerat reliquas, locello reponeret, ac in villa k Otidigem reconderet, pretio eas, vt putabat & volebat, l Adelstano Regi Anglorum venditurus. Detrimento quippe illorum, [& cū aliis abditum,] qui eas amiserant, lucrum suum decreuerat facere: sed dispositione Dei intentio sacrilegi nullos habuit effectus. Elusit enim eum per Sanctum hunc virtus Dei, ac iam sæpe memorati industria Marchionis, [deportandum in Angliam.] qui tempore sacrilegij Bononiam veniens, de republica solennem cum suis conuentum habuit.

[28] Cum ergo, vt dictum est, reipublicæ prædictus Marchio consuleret, hoc maxime curabat, vt etiam rebus Ecclesiasticis ante omnia præcaueret. Erat enim sicut reipublicæ prudens orator, ita & Ecclesiæ Dei fortissimus propugnator. Vnde accito memoratæ ciuitatis Episcopo, nomine m Wigfredo, vespertina iam synaxi dimissa, [importune cupiens videre Bononienses reliquias,] inter cetera quæ super Ecclesiasticis rebus plurimum curabat, hæc Pontifici dixit: Satis, Domine mi, de sacrosanctis Sanctorum pignoribus timeo, & vtrum suis in locis salua sint, non parum sollicitudinis habeo. De quibus quoniam & me certiorem & vos volo esse sollicitiorem, conuenit vt cum timore & fide ad Sancta Sanctorum accedatis, & in singulis vtrum salua sint signacula, perquiratis. Periculosa enim sunt tempora, & quia sunt homines seipsos amantes, a manu latronum vix quicquam est tutum. Cui Episcopus: Non, inquit, horæ instantis est negotium, hoc nunc vestrum exequi imperium. Diem enim cernitis in vesperum declinare: nec fas est hac hora Sancta Sanctorum attrectare: matutinum nos potius tempus ad ea admittet: in crastinum id, quod iubetis, differre nil prohibet. Contra vero Marchio a Spiritu sancto permotus; Non est, inquit, vtile differre, quod deuotione magis quam temeritate fieri affectamus: præsertim cum nosmetipsos, si differatur, periclitari timeamus. Cumque Antistes excusando, Marchio niteretur instando, inclytus Marchio affectus sui effectum obtinuit, quem, vt post patuit, Spiritu sancto inspirante, adeo vrgere perrexerat. Quid plura? Ad Sancta Sanctorum Antistes accessit, [ablatum intelligēs,] loculumque quo B. Bertulphi artus contineri sperabat, detexit: & ecce ob pretiosissimi corporis amissionem, magna animum confusione induit. Expauit cor videntis, irrigantur ora lamentis: & pretiosi thesauri destitutione, Marchio quoque & alij adstantes simili afficiuntur lamentatione, quæ maiori non multo post consolatione sedata est.

[29] Sicut erat in glorioso Marchione mens præsaga sacrilegij, sic Spiritu sancto docente non ignara sacrilegi. Vnde damno sacratissimi corporis valde ægre cognito, n Noueritis, inquit, detestandum hunc Britonem damnum hoc dedisse, corpusque Sancti furtim subripuisse. Quo audito, religiosi quique circumstantes Britonem correptum, super damno, quod acciderat, conuenere. Illi sacrilegium sacrilego intendebant: is e diuerso, quod intendebatur, repellebat. Cumque nec suasionibus nec terroribus ad confessionem furti inclinaretur, præsentiæ Marchionis offertur examinandus. Quem blanda, imo callida Comes circumuentione conuentum, his allocutus est verbis: Bene. inquit, fecisti, quod Sancti corpus ablatum eo transtuleris, vbi decentius excoleretur. [sacrilegij auctorem callide inducit vt fateatur,] Hac callida Marchionis oratione magnus sacrilego pudor iniectus est, moxque Comitis prosternitur pedibus, se corpus Sancti professus abstulisse, sed ea mente, quam Comes dixerat, nempe vt illo transferretur, vbi maiori reuerentia a fidelibus affici posset. Cui Comes subridens, Deo, inquit, gratias referimus, quia compertum habemus, quod quæsiuimus. Sed vbi quod abripueras reposueris, pande. Licet enim sacrilegium colore virtutis fucaueris, non tamen virtutis est sacrilegium fecisse; nec satis credibile, ob reuerentiam te Sancti alibi eum reposuisse. At ille rubore suffusus, & timore deiectus, villam Oditigem mari pene contiguam indicauit: ad quam, vt ante diximus, membra Sancti deportauerat, ea videlicet delusus spe, [& vbi repositumsit, indicet:] qua sibi mare se transfretaturum, Regique, vt dictum est, Britanniæ ea pretio distracturum persuaserat.

[Annotata]

a Hi fuere Normanni, qui seculo 9 & principio 10 totam Galliam crudelissime infestarunt.

b Carolus cognomento Simplex, an. 898 Franciæ regnum capessiuit, 912 etiam Lothariense, pacemq; cum Normannis sanxit,quibus & sedet in Gallia dedit: anno 922 Principum factione regno exuitur; quod armis repetere ausus, dein fraude Heriberti Veromanduorum Comitu capitur, tandemq; in custodia Peronæ an. 929 mortuus est.

c Iacobus Malbrancus lib. 6 de Morinis cap. 37 & 38 Hennekinum hunc vocat, fratremq; Balduini Ferrei facit, & Bononiensi Comitatu potitum ait per coniugem Bertham, Helgoti Comitis Bononiensis filiam; dein anno 881 a Normannis prælio victum, ex acceptis vulneribus, coniugemq; vna ex dolore obiisse: Bononiam vero iam ante expugnatam, vastatamq;; sed S. Bertulphi abditas seruatasq; reliquias. Quibus id auctoribus probet, non est otium expendere: at nec consilium, Blandiniensi scriptori, ad Caroli Simplicis tempora eam Translationem referenti, & seruatam deinceps Sancti tutela Bononiam asserenti, accuratio in ceteris, fidem derogare.

d Si, vt scribit Meierus, anno 880 euersa est a Normannis Bononia, oportet deinde reædificatam fuisse, & validius communitā.

e Non satis solide ex hoc loco probat Molanus in præfat. ad Natales SS. Belgij, Bononiam antiquitus proprium habuisse Episcopum: nam cum hæc gesta sunt, & cum auctor hic Blandiniensis S. Bertulphi Vitam scripsit, erat Bononia sub Episcopo Morinensi, [Bononia vrbs Belgicæ olim Episcopalis,] siue Teruanensi. Constat tamen ex veteri Notitia Ecclesiarum, vtramque eam vrbem olim solio episcopali decoratam. Testatur de Bononia Hincmarus Remensis qui an. 885 obiit, in Opusculo LV capitulorum, sub finem capituli primi ita scribens: Nam Atrebatis, Viromandis, & Bononia, ex cuius territorio es natiuus, antiquiores Sedes cum Episcopis propriis in Remorum prouincia extiterunt, quam castrum Montis Laudunt inter Sedes computaretur, in quo es ordinatus Episcopus: sed quoniam a longo tempore, certis euentuum & necessitatum caussis accidentibus, sicut & de pluribus ciuitatibus in quibusdam prouinciis legimus, illæ aliis subiectæ ciuitatibus suum priuilegium perdiderunt. Recuperauit propium Episcopum Bononia, [vti & nūc.] Teruana ante centum annos excisa.

f Arnulphus Magnus, Balduini Calui filius, Balduini Ferrei, ex inditha Caroli Calui Imp. filia nepos. anno 918 Flandriæ administrationem, patre IV Id. Septembris mortuo, suscepit: an 933, fratre Adalolpho sine liberis defuncto, Bononia Teruanaque potitus est.

g De nobilissimo hoc monasterio agetur iterum VI Februarij in Vita S. Amandi, qui id fundauit.

h Elstrudis, Anglis Aolstryth, Ælfthrythe, & Elitrita dicta apud Guiliel. Malmesburiensem Ethelsvvida, filia fuit non Edgeri, vt hic vitio forte librarij scriptum, sed Elfredi, siue Alfredi, qui an. 872 Æthelredo fratri IX Kal. Maij defuncto, in regnum Occidentalium Saxonum successit, postea monarchiam totius Angliæ adeptus, decessit an. 901, V Kal. Nouembr. feria 43 Indict. 4 vti ex Houedeno, Malmesburiensi, VVestmonasteriensi & aliis patet Edgarus vero, siue. vt hic scribitur, Edgerus, pronepos fuit Alfredi, filius Eadmundi, nepos Edvvardi, qui filius erat Alfredi, Elstrudis frater.

i Malbrancus ait ex Athelstani Regis aula fuisse. Quo auctore?

k Molanus, Orideghem. Meierus Odingahem. Malbrancus, Otidinghem, additq; nunc Audinghem dici, sitam Ambletacum inter & VVitsantum.

l Consobrinus erat Arnulphi Comitis Æthelstanus, filius Edvvardi, fratris Elstrudis: qui ab anno 924 ad 940 regnauit.

m Hunc tam tum an. 900 sedisse scribit Meierus, an. 959 obiisse.Non animaduertit concilio apud Trosleium in pago Suessonico, an 909 subscripsisse Stephanum Morinorum Ep. Malbrancus l. 7 cap. 31 ostendit an. 935 X Kal. Iulij, Bononiæ in Cathedrali D. Virginis basilica, vbi Stephanus hactenus sedem fixerat, ab Arthaldo Remensi Archiepiscopo ordinatum esse VVicfridum, qui apud Flodoardum lib. 4 cap. 36 in editione Simondi Wifredus appellatur, in editione Coluenetrij Winefredus & Wicfredus; apud Claudium Robertum Vmfridus, Vifridus. Vinfridus. Fuerat antea Bertiniani monasterij Præpositus. obiit 19 Aug. 959.

n Non recte interpretatur Molanus: in villa Otideghem, mari contigua, ipsum (Electum Britonem) intercepit Arnulphus Magnus… & geminata lætitia inuenit apud eumdem corpus S. Guduuali.

CAPVT VII
Corpus S. Bertulphi Harlebecam, inde Gandauum translatum.

[30] Cvm prolixior ad scribendum historia suppetit, capitulis eas distinguere par est, vt scriptori leuamen in scribendo, & lectori respiratio sit in legendo: præsertim cum prolixa materies sæpe fastidium, succincta vero nonnumquam tum scribendi tum legendi generet desiderium. His interim præmissis, reliquum historiæ prosequamur. Sacrilegio igitur callida, vt dictum est, industria Marchionis detecto, loco etiam, quo corpus Sancti clanculo repositum erat, comperto; in animum idem Comes induxit, illuc Religiosos quosdam ac fideles mittere, sanctumque corpus eo, vnde ablatum fuerat, reuocare. Et licet hoc animi sui consilium meliori postmodum ipse consilio mutauerit, nec Bononiam sanctas reliquias reduxerit, sicut in sequentibus liquido patebit; accito tamen vna cum religiosis quibuscque memoratæ vrbis Episcopo Wigfredo, ad villam, [reperium in Otidigē,] vbi sacrilegus ille sancta se reposuisse membra confessus est, eum mittit, mandans vt ea Bononiam reducerent. Et quoniam timuit tanto thesauro aliqua occasione priuari, negotium, quod iniunxit, mature exequi eos iussit. Illi mandata iubentis exequuntur, & ad villam Otidigem propere aduecti, locum sacri corporis conscium adeunt, maioremque, quam optauere, reparandi damni materiam inueniunt. Nam cum corpore B. Bertulphi corpus etiam S. Guduuali reperiunt, & in vnius inquisitione, geminorum exultant inuentione. Erat quippe B. a Guduualus Confessor pariter & Pontifex, [cum corpore S. Gudvvali,] alta Britonum prosapia ortus, generis quidem titulo nobilis, sed vita & moribus multo nobilior. Qui vt spreta parentum celsitudine & hæreditarij iuris amplitudine, vel in monasterio, vel in Episcopatu Deo seruiuerit, & post plurima ac inaudita seculis miracula ex hoc mundo ad Deum transierit, liber, qui de vita & virtutibus eius plenissime conscriptus est, liquido pandit. Corpus vero illius qua de caussa b Monasterioli castro deportatum, vel vti furtim inde sublatum per antedictum Britonem, corpori S. Bertulphi coniunctum, atque cum illo Blandinium translatum sit, ex libello, c qui de eorum adeuntu scriptus est, lector cognoscere poterit. Nunc vero ea tantum, quæ specialius B. Bertulphi priuilegium indicare videntur, prosequente stylo commemoremus.

[31] [deponi vtrumque Harlebecæ curat,] Gloriosus igitur Marchio, licet, vt supra scriptum est, corpus B. Bertulphi Bononiam referri iusserit, hanc tamen animi sui sententiam meliori mutauit, alioque illud censuit transferendum. Et conuocatis SS. Audomari ac Bertini d Præpositis, illustribus etiam personis consilio adhibitis, vt ad Harlebecensem illud transferrent Ecclesiam, imperauit. Erat autem e Harlebeca vnum ex multis sui iuris prædium, flumini Legiæ adiacens: ad quod S. Bertulphum transferri iussit, translaturus illum mox Blandinium, quod speciale amoris ipsius meruit priuilegium, quodque in castro Gandauo a Beato olim Amando, vt ante diximus, fundatum, Apostolicisque Petri & Pauli titulis dedicatum fuit. Cuius fundationem loci qui nosse velit, in vetustissimis eiusdem monasterij archiuis poterit cognoscere. Sancti ergo corpore ad Harlebecensem Ecclesiam translato, [Gandauū postea transferendum:] & a venerabili f Theodrado, eiusdem Ecclesiæ Sacerdote, honorifice suscepto; non multo post Magnus Arnulphus cum magno se comitatu obuium pridie Calend. Decembris exhibuit, completurus tunc voti effectum sui.

[32] Memoratæ Ecclesiæ Theodradus, [parte reliquiarum S. Bertulphi Harlebecæ relicta,] quem iam dixi, tunc præfuit, cui erat non modica apud Marchionem fiducia impetrandi, quæ voluit. Qui cum intellexisset Marchionis hanc esse voluntatem, vt Sancti reliquiæ inde transferrentur, ad impetrandum quasdam ex iis, preces obtulit, & quod fideliter postulauit, efficaciter impetrauit. Nam assensum petenti Comes accommodauit, reliquiasque de corpore Sancti deuota tollens præsumptione, illi donauit; hoc iterum iterumque monens, vt eum Sancto honorem exhiberet, quasi in reliquiis eius illum vere crederet præsentem. Quod ille non segniter executus, in eadem, qua Deo minister, subditis erat magister, Ecclesia, sanctissima membra summa excoluit reuerentia. Quæ ibidem longo tempore honorifice seruabantur, donec ea ecclesia igni cremata, de incendio diuinitus sunt extracta, & reliquis ipsius membris in Blandinio restituta. Quod qualiter acciderit, sicut fidelium relatu didicimus, dicendum est in sequentibus. Nunc interim hoc aggredimur dicere, quemadmodum idem sanctus Domini Confessor Blandinium sacrosanctis artubus suis dignatus sit inuisere.

[33] Ea tempestate in monasterio Blandinio g Gerardus merito & officio Abbas degebat, cuius consiliis gloriosus Marchio libenter vtebatur. Qui cum titulos nobilitatis nobilius etiam ornaret moribus probitatis, cunctis pene Galliæ cœnobiis & præesse & prodesse dignus inuentus est. Quo accito, prædictus Marchio de transferendis Sancti reliquiis, communicatis cum eo consiliis pertractat. [vtrumque corpus trāsfertur Gandauū,] Tum vtrique ita visum est, vt memorati Sancti pignora Blandinium transferrentur. Placuit etiam ea optimatibus sententia, vt tanti Confessoris pignoribus Blandiniensis Ecclesia ditaretur. Cumque tam Ecclesiasticis quam politicis ordinibus ita esset deliberatum, sanctissimi Confessoris Bertulphi membra leuantur, transferenda eo quo iam diximus, non sine magna tum præcedentium, tum subsequentium gratulatione. Nec solus hic Sanctus tunc transferri voluit, sed in consortium Translationis eius ossa B. Gudowali adiuncta sunt; atque etiam membrum vnum h B. Audomari cum dente ipsius, reliquiæ quoque sanctissimi i Bertini in augmentum gloriæ eius. [cū aliquibus reliquiū SS. Audomari & Bertini, solenni pompa,] O quam lætum populis, vndecumque concurrentibus, in illa die spectaculum fuit, cum ante sanctissimas reliquias hinc Ecclesiastica pompa cum crucibus & lampadibus, inde aulicus Marchionis procederet senatus cum fascibus. Et licet ex vtraque parte impensus honor minor esset, quam pro Sancti meritis, omnem tamen gloriam Principum æquauit. Facta est autem Translatio hæc tertio Nonas Decembris, cum Aduentum Domini Ecclesia pro more celebrat, cum etiam in aduentu Sancti Christum sibi aduenisse exultauit, præsertim cum in Sanctis & Electis Christum habitare nemo ambigat. Erat præcipue idoneus huius Translationis minister vna cum religioso grege monachorum Abbas, quem diximus, Gerardus, cuius prudenti dispositioni gloriosus Marchio credidit, quidquid in Translatione illa agendum videretur. Qui in monasterium Blandiniense, [omnia ordinante S. Gerardo Abbate.] cui ipse tunc præfuit, sacrosanctos artus transtulit, ac in Orientali abside cum magna psallentium melodia reposuit. Vbi ad tempora vsque nostra mansit corpus sanctissimum, donec in medio eiusdem ecclesiæ Memoria fidelium defunctorum a fidelibus ædificata, & in honorem incarnationis, natiuitatis, passionis, resurrectionis ac ascensionis Iesu Christi est titulata. Ad quam dignam memoria memoriam, qualiter hic sanctissimus Confessor Bertulphus sit translatus, suo mox loco dicendū differimus.

[Annotata]

a Vitam eius dabimus 6 Iunij, scriptam, vt hinc patet, ante an. 1073 sed tamen post translatas Gandauum eius reliquias, cum istius Translationis meminerit.

b Monasteriolum, vulgo Monstreuil, oppidum est Gallicæ ditionis ad Quantiam flumen, a monasterio, [Monasteriolum, siue Monstreuil.] quod isthic S. Saluius Ep. Ambianensis construxit, vt in eius Vita cap. 1 nu. 2 dicitur: asseruantur isthic eius reliquiæ, appellaturq; iam cœnobium illud S. Saluij de Monasteriolo, & cap. Ad hæc donatione. 15 de decimis. S. Saluij de Monstrali. Castrum illud Herluino Comiti eripuit Arnulphus Magnus Flandriæ Comes, vti narrat VVillelmus Gemmeticensis histor. Norman. lib. 3 cap. 10 & alij. Auctor Vitæ S. Gudvvali lib. 3 cap. 6 nulla facta sacrilegi huius Britonis mentione, de reliquiis Monasteriolum allatu, atque inde ab Arnulpho asportatis ita scribit: Tandem Monasteriale venere in castrum, aliquanto tempore tanti Patroni præsentia & gratia cælo ad æquatum: vbi quia condigna sibi non colebatur reuerentia, cor Magni & inclyti Marchisi Arnulfi, ad multorum salutem destinati, gratia tetigit Spiritus sancti, qua intellexit in Dei sapientia ab æterno dispositum, illo humana Sancti sui non diutius debere reseruaii.

c Eum libellum nondum vidimus.

d Hunc S. Bertini Præpositum Malbranc Regenoldum appellat.

e De Harlebeca agit fuse & eleganter Antonius Sanderus to. 2 Flandriæ illustratæ pag. 418, vbi docet in antiquis scriptus Hallebecam dici, a riuo qui ex Halle pago profluens, isthic Legiæ, [Harlebeca.] siue Lisæ miscetur.

f Theodardum vocant Meierus ad an. 959. & Malbrancus. Nondum erant Harlebecæ Canonici, quos isthic postea constituit Balduinus Pius, siue Insulanus, septimus Flandriæ Comes.

g Vitam S. Gerardi dabimus 3 Octob. vbi & de restauratis ab eo plurimis per Belgium monasteriis agemus.

h Colitur S. Audomarus Ep. 9 Septemb.

i S. Bertini Ab. Vitam dabimus 5 Septemb.

CAPVT VIII
Reliquiæ S. Bertulphi ad nouam aram transferendæ, prius visitatæ.

[34] Tametsi ea, quæ fidelium hominum sermone referuntur, haud difficile ab auditoribus æque fidelibus credūtur; multo tamen certiori fide ea sciuntur, quæcumque oculis licet intueri. Vnde sicut ea, quæ a maioribus de sanctissimo Patre nostro Bertulpho didicimus, sic & illa, quæ oculis ipsi vidimus, stylo tradere conamur. Nouit caritas vestra, dignam memoria fidelium defunctorum in Ecclesia hodieque florere memoriam, a sicut in gestis B. Odilonis legimus, [Cōmemoratione fidelium defunctorum in Ecclesia instituta,] ex diuina reuelatione in Ecclesia primum inoleuit, & non multo post auctoritate venerandi Papæ b Leonis per omnes bene iam Christi Ecclesia propagata est. Cumque hoc in plerisque locis deuotius ageretur, paullatimque huius rei religio magis magisque augeretur; adeo res processit, vt in Ecclesiis ob memoriam fidelium defunctorum, honoremque Domini, altaria erigerentur, exequiæ generaliter ac solenniter celebrarentur, eo vel maxime die, qui omnium Sanctorum solennitatem a capite Calendarum Nouembrium sequitur: non incongrua videlicet ratione, vt omnium Sanctorum, quorum festum pridie præcessit, intercessio, clementissima omnium fidelium defunctorum fieret relaxatio. Sed hæc suo in loco: hoc tantum dicere nunc aggredimur, vt ipsum diem corporis B. Bertulphi, reliquiarumque sanctæ Virginis Christi c Amelbergæ Translatio solennem effecerit. In Blandiniensi namque Ecclesia memoriam fidelium defunctorum construxit fidelium viuorum industria, [altare in medio tēpli Blandiniensis erectum, dictumq;] quam honorifice in ipso depositionis sanctissimi Bertulphi die absoluit, atque in honorem Incarnationis, natiuitatis, passionis, resurrectionis atque ascensionis Iesu Christi, d a Radbodo Nouiomensi Episcopo consecrati fecit anno Verbi incarnati millesimo septuagesimo secundo, [Memoria fidelium defunctorum;] secunda hebdomadæ paschalis feria, præsente glorioso Flandrorum Marchīone e Roberto, cum multa optimatum & promiscui sexus frequentia.

[35] Nec multo post Blandiniensis cœnobij Fratribus placuit, ad eamdem memoriam B. Bertulphi corpus, sanctissimæque Virginis Christi Amalbergæ reliquias transferre, vt maior inde confluentibus eo plebibus deuotio, fidelibusque defunctis tantis intercessoribus fieret consolatio. [ad id trāslatæ S. Bertulphi reliquiæ,] Cumque Fratribus, vt dictum est, sanctæ Blandiniensis Ecclesiæ corpus S. Bertulphi transferre placuisset, hocque non temere fieri iudicassent, consulto quidem ab eis, qui sanioris consilij tunc videbantur, definitum est, vt admissis clam nonnullis ad loculum sacri corporis Sacerdotibus, omnem reconditi sacrosancti thesauri veritatem oculis explorarent, vt testibus his reliqui Fratres ad agendum id, quod statuerant, certiores redderentur. Neque enim de sacrosanctis artubus parum dubij erat. Quippe opinio vulgi habebat, magnam de sacro corpore partem ab Harlebecensibus haberi; adeo vt Ecclesia eorum ad S. Bertulphum vulgo diceretur. Sed nec Fratres Gandenses; vel hanc appellationem, vel reliquias sanctæ Ecclesiæ Harlebecensi inuidebant: cum in veteribus de Sancto conscriptis exemplaribus magnum Arnulphum eas Theodrado Presbytero dedisse legerent: quod etiam nos in hoc nouo opusculo plenius descripsimus. Sed, sicut iam diximus, & adhuc expressius dicemus, eædem, quæ Harlebecensibus reliquiæ fuere, in Blandinio quiescenti corpori post aliquod tempus rursus adiunctæ sunt. Quod vt indiciis sit euidentibus compertum, prudens lector animaduertat. Paullo ante Translationem sanctissimi Bertulphi, Sacerdotes, vt dictum est, albis induti, pedibus nudi, deuote potius quam temere ad sancti corporis locellum admissi, confessione primum vicissim facta, cum fide & tremore accedunt, ipsumque licet difficulter aperiunt. Tum sacrosanctum corpus pallio inuolutum, signaculo reperiunt signatum, & partem quidem artuum adesse maximam, sed partem quoque non modicam deesse. Vbi etiam titulum huiusmodi inscriptum, [prius aperto loculo reliqiose visitatæ:] corporique sancto impositum inuenerunt: Hic requiescunt membra sanctissimi corporis Bertulphi Confessoris, cuius transitus celebratur Nonis Februarij, quæ Arnulphus Magnus Blandinium transtulit tertio Nonas Decembris.

[36] Oculos hinc in partem loculi deflectunt, locellum alterum inclusum, sigilloque signatum cernunt. Gaudio itaque affecti respirant, quippe qui se haud vulgares ibi reliquias inuentures sperarent. Cautius intendunt, titulumque huiusmodi infra positum inspiciunt: Hic locellus continet, quod residuum fuit igni de corpore sanctissimi Confessoris Christi Bertulphi. Quod legentes, satis nec intelligere nec admirari poterant. Aperto tamen locello, erat cernere quiddam diuini horroris: imo vero non tam horroris, quam honoris. Passim quippe pene ambusta ossa iacebant. [simulo eæ repertæ quæ donatæ antea Harlebecensibus:] Quæ cum diligentius hinc inde inspicerent, titulum quemdam complicatum & inuolutum reperiunt & aperiunt, barbaris quidem literis inscriptum, adeo vt facilem legentibus de reconditis illic S. Bertulphi membris fidem faceret. Erat autem huiusmodi: Hic reposita sunt ossa illa egregij Confessoris Christi Bertulphi, quæ Angelus Domini demedio ignis extulit, quando Harlebeca cremata est, quæ Domina Rozala Blandinium transtulit cum Balduino filio paruulo, & appesuit reliquæ parti corporis ipsius Sancti. Has ergo sancti Patris reliquias, quas apud nos in hoc vsque tempus haberi ignorauimus, quando vel qualiter Deus per Angelum suum de medio ignis eripuerit, sicut fidelium relatu fidelius inuestigare potuimus, hic inserere curauimus.

[Annotata]

a De hac re egimus 1 Ianuarij in Vita S. Odilonis per B. Petrum Damianum cap. 10 nu. 22

b Hic est S. Leo IX, quia 12 Februarij an. 1049 ad 19 April. 1054 Ecclesiam gubernauit, viuente hoc auctore.

c Tres sunt SS Amelbergæ in Belgio nostro celebres: prima, mater SS. Gudilæ & Reineldis colitur 10 Iulij. secunda, Virgo, de qua hic agitur, colitur eodem die. tertia, itidem Virgo, aliis Amalberta, Magistra SS. Benedictæ & Cæciliæ VV. Susterensium Abbatissarum, filiarum Zuenteboldi Regis, colitur 21 Nouembris.

d Hic est Ratbodus II Nouiomensis & Tornacensis Episcopus, quem an. 1068 ordinatum scribit Ioannes Cognatus lib. 3 historiæ Episcoporum Tornacensium cap. 24 & cap. 33 an. 1098 apoplexia extinctum.

e Balduinus VI Flandriæ Comes, ex Richilde Ragineri IV Hannoniæ Comitis filia hærede, Arnulphum & Balduinum suscepit: huic an. 1070 moriens Hannoniam reliquit, Arnulpho seniori Flandriam: Balduini tutelam Richildi, Arnulphi, Roberto fratri suo commisit, Frisio dicto, quod ducta Gertrude, Florentij Hollandiæ Comitis vidua, Frisios bello vicerat. Obstitit Richildis, ne Robertus tutor esset: hac iniuria, ac bonorum suorum, vt aiunt, damno irritatus, simul insit a ambitione, Flandriam occupat, fratriam cum filiis exturbat, Regem Franciæ Philippum eos ingentibus copiis reducentem an. 1071 vincit memorabili prælio, in quo & Arnulphus cecidit:dein an. 1072 Balduinum, eumq; asserere nitentes Principes, vt is deinceps intra Hannoniam sese continere coactus sit; Roberti stirpe Flandris imperitante.

CAPVT IX
Reliquiæ S. Bertulphi, Harlebecæ flammis ereptæ, Gandauum quoque translatæ.

[37] Post immaturam a Arnulphi Iunioris Marchionis mortem, cuius auus Magnus extitit Arnulphus, Balduinus filius eius cum matre b Rozala derelictus est paruulus. Hic enim est, qui postea Prolixæ barbæ dictus est Balduinus, cuius mater Rozala, filia fuit Berengarij Regis Italiæ, quæ post mortem Arnulphi Principis, c Roberto Regi Francorum nupsit, & Susanna dicta, mutato nomine, Regina regnauit. [nam tempore belli ciuilis,] Quæ cum adhuc vidua, & filius eius d Balduinus esset infantulus, tanta in regione nostra commanentium facta est peturbatio, vt non tam ad hostile quam intestinum, bellum pertraheretur ipsa dissensio. Multi enim ea, quæ a patre pueri huius in beneficium possidebant, in hac perturbatione, ac si propria essent, vsurpabant. Quo tempore quidam nobilis prosapiæ Eilbodo Curtraci territorio præsidebat, cuius vxor e Immacin, nobilis æque prosapiæ, dicta fuit. Ipso autem Eilbodone defuncto, [Harlebeca a Cortracensibus incensa, temploq; combuslo,] Balduinus iuuenculus, qui ex successione hæreditaria in principatu monarchiæ Flandrensis, gratia Dei, iam conualuerat, Comitatum Curtracensem ditioni suæ, vt etiam postea fecit, subdere cogitabat. Sed Curtracenses cum aliquanto tempore rebellassent, Harlebecenses in proximo sibi commanentes, qui dominio Balduini Marchionis subiacenbant, seditionibus & inimicitiis frequenter impetebant. Illis vero fortiter repugnantibus, Curtracenses quindecim suæ partis homines, in hoc ipsos coniuratum, noctu miserunt, & vt villam Harlebecensem igni succenderent, factis sacramentis iniunxerunt. Qui prima vigilia noctis aduenientes, villam, vt coniurauerant, omni ex parte igni succenderunt. Flammæ autem, vi ventorum impellente, domos domibus cohærentes consumebant, Ecclesiamque S. Bertulphi ita repente inuadebant, vt nihil aut vix aliquid suppellectilis Ecclesiasticæ exinde posset auferri. Erat autem in cadem ecclesia pars non minima ossium eiusdem sancti Confessoris, quam dudum venerabilis ipsius Ecclesiæ Sacerdos Theodradus a Magno, vt præscriptum est, impetrauit Arnulpho, eo videlicet tempore, cum ab eodem glorioso Marchione sanctissimum Sancti corpus Blandinium transferebatur. Quæ quidem sacræ reliquiæ cum multis diebus magna ab incolis loci illius venerarentur diligentia, tunc igni videbantur absumendæ, non sine maxima omnium mœstitia. Adstabat tunc ipsius Ecclesiæ Sacerdos, Bugecinus nomine, summa animi deiectus mœstitudine. Decidente autem pro immensitate ignium omni ecclesiæ tecto, loculoque, in quo Sancti continebantur pignora, flammis consumpto, cum iam miserabilis de ereptione sanctarum reliquiarum omnes inuaderet desperatio, ideoque lacrymabilis ad Deum Sanctumque Bertulphum omnium fieret inuocatio; [e flammis miraculose extractæ,] ecce inter ipsas flammas cœpit crepitus quidam fragorque immensus audiri, videbaturque quasi congestus in vnum formicarum aceruus sensim efferri, qui leniter ex ipsis flammis emergens, repente sursum est elatus, statimque super expāsum Sacerdotis, quo circumamiciebatur, vestimentum, cunctis mirantibus est depositus. Qui diligenter intuens, quid nam esset, ossa vidit humana, in superficie quidem tactu ignis denigrata, & non, vt efferebantur, in vnum cohærentia, sed, vt leuius agnosci possent, alterum ab altero disiuncta. Tunc incunctanter adstantes, hæc S. Bertulphi intelligentes fuisse pignora, virtute diuina & subuectione angelica ex ipsis ignium flammis elata, ad comparationem tanti thesauri, detrimenta rerum suarum, ignibus absumptarum, quasi nihili pendebant, Deoque, tam gloriose Sanctum suum glorificanti, laudes & gratias toto corde referebant.

[38] Igitur Harlebecensis Ecclesiæ ciues, eas ipsas S. Bertulphi reliquias naui impositas, quoniam & ecclesia propria cremata fuit, & hostilis incursionis metus imminebat, per Legiam fluuium ad f Viuium castellum, tunc temporis munitissimum, [Viuium delatæ,] deportarunt. Post aliquantum vero temporis placuit ipsis referre reliquias, iterumque naui impositas ad propriam parochiam reportare instituebant. Sed inter eundum quibusdam incidit dubitatio, vtrum vere, quæ ab eis deportabantur, S. Bertulphi essent reliquiæ. Quod memoratus illorum Sacerdos Bugecinus, qui interfuit, intelligens, omni cordis intentione Deum orauit, vt pro misericordia sua euidens huius rei signum ostendere dignaretur. [nouoq; miraculo veræ approbatæ,] Tum ecce grex auium desuper volitans apparuit, in cuius extremo agmine ales quædam candidi coloris, quæ ceteris præstantior esse videbatur, apparuit. Quam diligentius Sacerdos intuens, In nomine, inquit, Dei tibi præcipio, vt si vere hæ Sancti sunt reliquiæ Bertulphi, tu super ipsas sine mora descendas. Quo dicto, auis illa, relicto præeuntium agmine, descendit, & in gremio Sacerdotis, reliquias sanctas tenentis, resedit. Quam ille blanda manu, quamdiu placuit, cunctis admirantibus, contrectauit; itaque absterso a cordibus illorum omni dubitationis scrupulo, libere abire permisit.

[39] His agnitis, Rozala, quæ & Susanna, diuæ memoriæ Domina, cum Balduino filio adolescentulo Marchione aduenit, consilioque cum suis habito, reliquias sanctas inde absportauit, & in Blandiniensi Ecclesia reliquæ parti corporis ipsius Sancti apposuit, parte quadam ex eis Ecclesiæ nuper crematæ reddita. Hæc ita esse cum multi ex ore progenitorum suorum loquantur, [Gandauū ad Blandiniense cœnobium deportatæ erant.] quædam tamen fidelis mulier etiamnum superest, quæ cum iureiurando se præsentem his interfuisse memorat, & quæ iam diximus, vera esse, viua voce testatur. Et hoc satis tam auditu quam visu, quisquis eadem Sancti membra inspexit, comperire potuit, non nisi virtute Dei ex ipsis ignium flammis sacras reliquias ereptas esse, quia vt in ipsis apparet, omni ecclesia & loculo, in quo continebantur, exustis, ita sunt ab igni comprehensæ, vt nulla humani ingenij industria extrahi potuerint, & nisi angelica virtute abducerentur, in fauillas vel cineres vsque redigi oporteret. Sed iam ad perscribendum sanctæ Translationis ordinem redeamus.

[Annotata]

a Arnulphus II, siue Iunior, patre Balduino III an. 961 mortuo, sub Arnulphi Magni, aui sui tutela triennio fuit; nam is anno demum 964 decessit: Iunior verb an. 989. 30 Martij, vel vt vult Malbrancus 10 Martij 988

b Aliis Rosula, Metero Rosala, Miræo Rosella dicitur, filia Berengarij II, quian. 950 Italiæ Regis titulum assumpsit, renuitq; annis 12, eo ab Ottone I Imp. exutus, abductusq; in Germaniam, Bambergæ obiit an. 966.

c Hic Hugonis Capeti filius, cum patre ab an. 988 vsque ad 997 regnauit, deinceps solus vsque ad XIII Kal. Aug 1033. Huic si Rosala nupsit, repudiatam dein fuisse censent Sammarthani. Eam an. 1003 VII Kal. Febr. Compendij obiisse scribit Meterus, Gandaui sepultam.

d Balduinus Barbatus, siue prolixæ, (vt hic dicitur) aut pulchræ barbæ, obiit an. 1036 30 Maij, cum imperasset 37 annos, menses 2.

e MS. Harlebecense, quocum hoc caput collatum est, Imma.

f Meierus, Viuum. Geminus est ad vtramque Legiæ ripam pagus inter Harlebecam & Deinsam; qui ad dextram S. Eligij Viuium dicitur, S. Bauonis Viuium, qui ad sinistram.

CAPVT X
Reliquiæ S. Bertulphi, & aliæ, in nouam thecam, nouamque aram impositæ.

[40] In transferendis S. Bertulphi reliquiis, gloriæ eius gloriam hanc Christus adiunxit, vt sicut gaudij Sanctorum consors est in cælis, ita etiam reliquiarum eorumdem secum transferendarum consors fieret in terris. Cui hoc speciale mox transferendo decus fuit, [Reliquiæ S. Amelbergæ Virg. simul ad Memoria fidelium defunctorū translatæ;] quod sacratissimam Christi Virginem Amalbergam hac sui Translatione sociam habere meruit. Quod vt factum sit, lectori paucis indicare non pigebit. Erat in Orientali sanctæ Blandiniensis Ecclesiæ apside scrinium immensa ætate in abdito repositum, quod a quibusdam Fratribus deuote eo admissis est apertum, & in eo quiddam diuini horroris repertum. Nam erat in eo cernere omnem pene virginei corporis Virginis Christi Amalbergæ puluerem, & plures castissimorum ossium ipsius particulas vna cum vestimentis eius & peplo, pera quoque & baculo, cilicio etiam, & sacrato pretiosi operis colorisque velo: velo, inquam, quo diuinitus per a B. Willibrordum Sanctamque Gertrudem legitur velata, Deoque consecrata. Fratres ad tam sanctum spectaculum secretius admissi, [& ipsa visitatæ.] reperto tam pretioso thesauro, non parum gaudebant, eumque cum corpore S. Bertulphi collocare dignum ducebant. Quod & factum est.

[41] Ea siquidem tempestate, quæ sacram S. Bertulphi reliquiarumque Virginis Christi Amalbergæ Translationem præcesserat, inundationis incommodis vniuersa regio laborabat, adeo vt a sidere Arietis vsque ad Geminos, nec pluuiales cælo nubes, nec terræ deessent imbres. Sol Aquarium exibat, prope sidus Cancri respiciebat, & tamen Aquarius plus solito imbres non cessabat effundere. [ea Translatione diuturna & noxia pluuia repressa.] Cerneres inundationem circumquaque grassari in exhaustam, & laborantibus agricolis omnem futuram messis spem adimi. Et ecce ante Translationis diem, cum se ad perserutandum sancti Confessoris loculum Fratres, quos diximus, contulissent, eamque cum fide & tremore aperuissent, imbre suspenso serenitas mox redit, ita vt vnum idemque esset, Fratres loculum aperuisse, cataractasque cæli pluuias retraxisse. In apertione quippe loculi Sancti sui, misertus est Dominus populi sui, sinum illi misericordiæ suæ aperiens, tempestatemque iubens facessere. Renouantur hic in Sancto Dei antiqua miracula, quæ non minus defuncto, quam olim viuenti familiaria fuere. Qui enim iampridem sub dio positus, pluuiæ incommoda non sensit; hic etiam ad artuum suorum attrectationem, imbrium suspendit inundationem; tanto nunc miraculis & virtutibus excellentior, quanto Diuino conspectui præsentior. Nec alienum a fide est, Deum Sancti huius Translationem mox futuram sic disposuisse, quem pro ea disponenda tempestatis insolentiam compesouisse credimus. Gradere nunc, bone Iesu, nobiscum, & ad peragendam sanctarum reliquiarum Confessoris & Virginis tuæ Translationem, puram nobis tribue deuotionem.

[42] Sacratissima dies Pentecostes XIV Calend. Iunij lucescebat, cum aduentum sancti Spiritus Ecclesia generaliter celebrem habuit. Qua die placuit Fratribus sacrosanctum corpus B. Bertulphi cum S. Amalbergæ reliquiis ad memoriam, [19 Maij, die Pentecostes,] quam ante memorauimus, fidelium defunctorum deportare, & die crastino de locello vetusto in nouum transferre. Quod consulto quidem ab eis definitum est, videlicet vt animæ fidelium defunctorum in aduentu Spiritus sancti, lætificarentur etiam aduentu corporis sancti. Nam & hac celebri die plus solito confluentem plebem recepit Ecclesia, sacra ibi Missarum solennia celebraturam. [magno cōcursu populi,] Innotuit etiam res populis quæ agebatur de deportatione sanctissimi corporis. Vnde complures tam huius rei pia nouitas, quam sacra Paracleti solennitas inuitabat, tanto liberius confluentes, quanto diu optata tandemque huius meritis concessa serenitate impensius lætabantur. Et tertia quidem diei hora, qua se Spiritus sanctus discipulorum olim cordibus infudit, ante Missarum solennia Fratres ad Sancta Sanctorum cum thymiamateriis & hymnis accedunt, [altari impositæ reliquiæ.] loculum, quo sacratissimum corpus continebatur, deponunt, ac prosequente psallentium choro, memoriam, quam diximus, fidelium defunctorum adeunt, nouoque altari eum imponunt, nocturnas illic in honorem Dei Sanctique huius acturi vigilias, crastinumque expectaturi diem ad transferendas illius sanctæque Virginis, quæ simul aduectæ sunt, de theca in thecam reliquias.

[43] Crastina porro dies populis optatissima illuxit, quæ ad diuinum illud spectaculum illos vndecumque inuitarat. Magnam & præclaram hac die iucunditatem, magnam æque Sancto suo Omnipotens prærogauit solennitatem. Clerus omnis de adiacentibus Ecclesiis, monachorum chorus de cœnobiis, tam plebs vrbana de vrbibus; quam vulgus promiscuum accurrit de rure, vt in futura sanctissimi corporis Translatione, optata visione fruantur. Nec piguit ob sanctissimi huius corporis reliquiarumque Virginis Amelbergæ reuerentiam, [20 Maij allatis ad solennitatē aliorū SS. reliquiis,] circumiacentium Sanctorum corpora suam præsentiam exhibere. Nam S. b Liuinum Martyrem, & B. c Pharaildem Christi Virginem, Sanctum quoque d Gerulphum æque Martyrem, singuli de suis locis obuios exhibuere, in magnaque populi prosequentis frequentia gaudij nostri participes esse voluerunt. Præterea aliæ complures reliquiæ longo illo Translationis sanctissimi Patris nostri Bertulphi, sanctæque Virginis Amelbergæ itinere processere obuiam. Nouum quippe gloriosumque genus spectaculi hunc inuitauit populi conuentum: qui sane tam frequens accurrit, vt nec ambitus, nec atrium ecclesiæ eum capere sufficeret.

[44] Expectantibus interea in ecclesia populis, Sacerdotes ad memoriam fidelium defunctorum procedunt cum infulis, minoresque Ecclesiæ gradus cum crucibus & thymiamateriis. Populus quoque, qui tam multus conuenerat, nisu quo potuit, se ad spectandum ingessit, vel religione, vel rei nouitate, aut etiam spe impetrandi aliquid pro benedictione de Sancti corpore incitatus. Et præmissa Litania, [præmissa Litania,] adiunctis etiam laudibus tam diuino operi congruentibus, ac Sacerdotibus, qui huic sanctissimo negotio aderant, ad altare accedentibus, pretiosissimi thesauri loculus aperitur. Corpus sanctissimum sindone inuolutum altari imponitur; sigillo rupto, titulus pretiosæ glebæ testis legitur, cunctisque quibus accedendi vel videndi liberior facultas erat, [propōnitur spectandū S. Bertulphi corpus:] palam exponitur. Oculis hæc cernentibus lacrymas pias pia æque lætitia exprimit, atque hæc cernentes spe cernendi etiam maiora afficit. Locellus deinde minor coram exponitur, sigilli item ritulus, quem prædiximus, audientibus cunctis legitur. Cumque hinc corpus sanctissimum, inde quod corpori deerat, modice igne tactum conspiceretur, testibus titulis vna cum sigillis, veteri manu descriptis, facile id, quod visum est, populo fidem fecit, membra sanctissimi Confessoris Christi Bertulphi integro fere numero illic reposita asseruari.

[45] Ex consequentibus hinc caussis constat, sanctissimi Patris hanc Translationem maioris illi per Christum honoris fuisse occasionem. Cuius pignora quia aliquanto negligentius vsque ad id temporis habita fuere, maiorem solito deinceps habuere reuerentiam. Neque enim decuit hanc Christi lucernam sub modio, [(cuius particula quibusdā donatæ)] sed super candelabrum poni, vt ingredientibus in Ecclesiam Dei, in edito carissimam prætenderet præsentiam. Et vt latius sanctitatis suæ diffunderet odorem, aliquantam pignorum suorum per Ecclesias Dei passus est distributionem fieri. Quod vt fieret, deuotio, non temeritas; non superbia, sed humilitas promeruit. Nam inspirante Spiritu sancto animis fidelium, ad Translationem eius deuote confluentium, persuasum est pro benedictione aliquid de pignoribus illius expetere, vt vel in modica reliquiarum eius portiuncula singuli Sanctum quasi totum præsentem colerent, cuius ope & intercessione nihilominus se iuuari confiderent. Nec fefellit poscentes Fratrum benigna caritas, nec elusa est pie poscentium deuota humilitas: dum & illi, quod poscebatur, sine damno de pignoribus Sancti concedebant, & isti pro magno suo lucro vel parum aliquid de reliquiis eiusdem Patris accipiebant. Vnde & apud singulos tanti hodicque habitus est, quasi apud singulos totus esset corporali præsentia, qui singulis vtique totus, fideli præsens est beneuolentia & amore.

[46] Accessit quoque gloriæ eius ingens aliorum Sanctorum gloria, quam in terris per homines Deus, Dei sapientia, procurauit. Nam ad Sancti sui glorificationem multorum cum eo pignorum fieri voluit Translationem, licet minus idonee per nos humiles administratam; affectu tamen, quo potuimus, consummatam. Enimuero cum beatissimi Patris nostri Bertulphi corpus linteaminibus mundis inuolutum, [obsignatū, nouæ thecæ imponitur.] diligenter obsignatum, & de theca in thecam esset translatum, accedunt Fratres tam studiose quam religiose ad transponenda in eamdem, in qua Sanctus hic repositus, erat, thecam, aliorum Sanctorum reliquias, eæque attestantibus illarum titulis, his qui affuerant, coram exponuntur, affixisque sigillis, diligenter cum corpore Sancti reconduntur. Acta est hæc translatio anno Dominicæ Incarnationis millesimo septuagesimotertio, Indictione vndecima, e Alexandro Papa Apostolicæ Sedi, & Ecclesiæ Nouiomensi Pontifice Radbodo præsidente, regnante Francorum Rege Philippo, f & Roberto Flandriæ monarchiam tenente. Translatus est autem hic sanctus Pater & pretiosus Christi Confessor Bertulphus cum supradictis admirandæ Virginis Amalbergæ, multorumque Sanctorum pignoribus de Orientali sanctæ Blandiniensis Ecclesiæ parte ad altare, quod in medio ipsius basilicæ ædificatum & consecratum est in memoriam sanctæ Incarnationis, natiuitatis, passionis, resurrectionis & adscensionis Domini nostri Iesu Christi, & in commemorationem omnium fidelium defunctorum, atque a Domino Abbate Folcardo cum iisdem S. Amelbergæ, aliorumque Sanctorum reliquiis, in locello nouo collocatus, ipso cum Fratribus sibi creditæ congregationis hanc eamdem Translationem administrante, [cum aliis SS. reliquis.] anno regiminis sui tertio, XIII Calend. Iunij, coram multitudine copiosa monachorum, Clericorum ac vtriusque sexus hominum. Ceterum quia huius diœcescos Antistes huic sanctæ Translatiori, diu licet exspectatus, aliasque occupatus, interesse non potuit, proximo suo ad nos aduentu tam præsentibus per se, quam absentibus per litteras, diem hunc festiue celebrem constituit, ad laudem Christi, Sanctorumque suorum, in quibus cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hoc velum SS. Willebrordus & Gertrudis ei apparentes, intraq; triennium morituram denuntiantes, imposuerunt, vt in eius Vita 10 Iulij dicitur; ideoq; hic additur, diuinitus per eos legi velatam. Quod si expendisset Fisen noster in Floribus Ecclesia Leodien. non reprehendisset hunc auctorem, ita scribens: Virginitatis velum hic (Belisiæ) suscepit Amalberga manu Willebrordi & Gertrudis; vt quidem placet scriptori Vitæ S. Bertulphi. Sed cum ante annos ferme triginta diem obierit Gertrudis, atque adeo Willebrordum videre numquam potuerit; hoc equidem Landradæ tribuere mallem. Non opus hoc certe quidem. Non vidit Gertrudem viuentem viuens Amalberga, sed in somnis, velumq; visa est videre ab ea de capite suo sumi, a S. VVillebrordo benedici, ac denuo capiti suo imponi. Porro S. Gertrudis Vitam dabimus 17 Martij, S. Willebrordi 7 Nouemb.

b Colitur S. Liuinus Ep. M. 12 Nouemb.

c S. Pharaildis 4 Ianuarij.

d S. Gerulphus 21 Septemb.

e Iam mortuus erat Alexander II Papa eo ipso anno X Kalend. Maias; sed fortassis id adhuc Gandaui XIII Kalend. Iunij intellectum non erat,

f Philippus I Galliæ Rex coronatus est 23 Maij 1059, patre Henrico superstite & annuente, qui anno sequenti, 4 Augusti decessit: Philippus vero 29 Iulij an. 1108.

DE SANCTIS MARTYRIBVS INDRACTO, DOMINICA ET IX SOCIIS, GLASTONIÆ IN ANGLIA

INITIO SECVLI VIII.

Commentarius præuius.

Indractus, Martyr, Glastoniae in Anglia (S.)
Dominica eius soror, Martyr, Glastoniae in Anglia (S.)
Socii IX Martyres, Glastoniae in Anglia

Avctore G. H.

§ I Horum Sanctorum patria: loca peregrinatione illustrata. Ætas SS. Indracti, Guthlaci & Inæ Regis.

[1] Cvm S. Indracto, vel Indrecto ac deinde, in eadem Hibernia, plures eiusdem nominis vixerunt. Indrectus Dunchadi filius Connaciæ Rex anno ⅠƆCCV vita functus, [Varij apud Hibernos Indracti appellati.] Indrectus alter Connaciæ Rex Muredij filius anno ⅠƆCCXCI extinctus, Indrectus Episcopus de Kill-mic-duach mortuus anno ⅠƆCCCXIV; Indractus Finactani nepos, S. Columbæ Kille Comorbanus, anno ⅠƆCCCLII, XII Martij ab Anglo-Saxonibus interfectus, Indrectus Abbas Benchorensis anno ⅠƆCCCCI defunctus; Indrectus Abbas Treodensis anno ⅠƆCCCCXVII in suo monasterio interemptus. Hos refert Ioannes Colganus ad V Februarij, num. 3 ad huius Indracti Vitam.

[2] Peregrinatione SS. Indracti & sociorum, aliquot Britanniæ, seu modernæ Angliæ, [Loca in Britannia SS. Indracti & sociorum aditu & nece illustrata.] loca celebriora reddita. Primus extructo oratorio locus est in Damnoniis, ad fluuium Tamaram, qui regiones Cornwalliam & Deuoniam disterminat, vbi ortus Tamerunta, Cambdeno Tamerworth, forte & iam castrum Tremanton caput illustris Baroniæ, ad oram Australem non procul ab oppido & portu Plimmuto. Alia apud Belgas vicinos sunt in Comitatu Somersetano: ibi Scapwickia cæde & martyrio Indracti sociorumq; nobilitata, in districtu, vulgo Hundreda, Withligensi. Ibidem Pedret sedes S. Inæ Occiduorum Saxonum Regis, qui inde locum vbi sancta corpora in fouea abscondita iacebant, Diuina didicit reuelatione. Est autem Pedret, aliis Pedridan, Inæ regia, nunc Pederton, foro & nundinis adhuc celebre, in Australi prouinciæ parte ad fluuium Pedredum, qui illi nomen fecit, aut ab eo accepit. Denique Glasconia, seu Glastonia, celeberrimum antiquißimumq; monasterium a S. Ina Rege innouatum, vt pluribus deducimus ad huius natalem VI Februarij: ad cuius monasterij templum sacra hæc pignora honorifice delata sunt. In eiusdem monasterij MS. codice, sub titulo, De Sanctis ibidem requiescentibus, hæc legimus: Illic requiescit S. Indractus Martyr cum septem sociis suis. Hi vero ex regali Hiberniensium prosapia fuerunt: qui qualiter martyrizati fuerunt, in eorum gestis manifeste scriptum est. Dein sub hoc titulo, Nomina Sanctorum in Ecclesia Glastoniensi requiescentium sub breuitate collecta, ita scribitur: S. Indractus cum sociis suis.

[3] Tempus martyrij vtcumque colligimus ex Vita S. Inæ Regis, quem ab anno DCLXXXIX ad annum DCCXXVIII imperasse Occidentalibus Saxonibus ad eius Vitam ostendimus. [Tempore regni S. Inæ occisi sunt.] Hic in Actis Rex dicitur, & curasse vt sacra pignora Glastoniæ sepelirentur, quem locum variis priuilegiis exornauit, datis anno DCXCIII DCCIV DCCXXI & DCCXXV. Colganus miraculum pueri Guthlaci ad sepulchrum S. Indracti subito legendi scientia imbuti, de S. Guthlaco dein Eremita accipit, [S. Guthlacus Eremita,] cuius Vitam auctore Felice coæuo dabimus XI Aprilis, in qua accuratißime referuntur varia prodigia ac miracula, que huic contigerunt adhuc vtero materno incluso, in ipsa deinde natiuitate ac reliqua pueritia, absque vlla huius infuse scientiæ mentione. Vnicum Colgani argumentum est, [non accepit puer adeorum sepulchrū sciētiam infusam,] non esse verisimile, tam ingens miraculum, & alias non tam necessarium, factum esse circa Infantem aliquem, nisi intuitu futurȩ sanctitatis eius. Verum, nisi sufficiat gloriam Dei in seruo suo S. Indracto manifestari, certe quam plurima miracula ingentia & alias non tam necessaria, ex Actis Sanctorum Hiberniæ essent expungenda. Secundo cum ex quatuor locis supra a nobis relatis solam Glastoniā in Notis indicarit Colganus, innuit se in Anglicanis historiis non tam accurate inquisiuisse de variis Gutlacis, quam supra eum laudauimus fecisse in Hibernis Indractis. Sed nec illud necesse est, vt hic demanstretur, in quem virum postea hic puer euaserit. Sufficit ostendi non fuisse celebrem illum S. Guthlacum, primo ob silentium omnium auctorum, etiam Malmesburiensis tam in hac S. Indracti Vita, quam in Gestis Pontificum Anglorum, vbi de vtroque agit, lib. 2 de S. Indracto & lib. 4 de S. Gutlaco. Secundo, Parentes S. Guthlaci procul inde habitabant inter Mediterraneos Anglos, e regia stirpe prognati, vt non videantur tam remotam in alienum regnum cum filiolo teneræ adhuc ætatis peregrinationem suscepisse; [apud mediterraneos Anglos natus,] quam etiam non omisissent indicare auctores, si tanto Diuina benignitas eam fauore fuisset dignata. Postremo ipsa S. Guthlaci ætas cum annis vitæ S. Inæ Regis collata clare conuincit in hisce Actis eius non indicari pueritiam. Migrauit e vita Gutlacus anno DCCXIV feria quarta Paschatis XI Aprilis, cyclo Solis XXV, littera Dominicali G, & cyclo Lunæ XII, die Paschatis conueniente in VIII Aprilis. Vixerat autem ad annum vsque XXV ætatis, quando habitum Ecclesiasticum assumpsit, Clero annumeratus; biennio inde absoluto, eremum ingressus, solitariam vitam per XV annos egit, vita functus anno ætatis XLII, [circa annum 673.] natus circa annum DCLXXIII. Quo tempore Regem Inam constat nullo modo ætatem adultam attigisse; qui scilicet sedecim inde elapsis annis Rex creatus, suasu & instituto, siue, vt alij tradunt, exhortatione & doctrina patris sui Kenredi, [tum S. Ina Rege] regnum administrauit, vt ipse de se Ina scribit in proœmio Legum suarum, quas refert Spelmannus inter Concilia Britannica ad annum DCXCII, regni eius IV. Præterea accurate inspecta vltima eius ad limina Apostolorum peregrinatione, in qua, vt tradit Malmesburiensis lib. 1 de gestis Regum Anglorum cap. 2, Romæ amictu plebeio tectus clam consenuit, non facile iudicabitur sexagenario maior regnum reliquisse anno Christi DCCXXVIII: vt natus videatur circa annum DCLXVIII, [puero adhuc existentæ.] quinquennio tantum S. Guthlaco senior: ac proinde vt decennis circiter fuisset tempore cædis S. Indracti, cum ea scientia puerulo Guthlaco infunderetur: si tamen id miraculum probetur; mox a translatis Reliquiis, & non post plurima etiam annorum curricula contigisse.

§ II Acta S. Indracti conscripta. Cultus sacer. Numerus sociorum.

[4] Idem Malmesburiensis, cognomento Somerset, inter alia opera sua historica, scripsit librum de Antiquitatibus monasterij Glastoniensis, & Vitas aliquorum Sanctorum, quorum in illius monasterij ecclesia sacra pignora quiescunt: [Vitam horum Sanctorū scripsit Malmesburiēsis,] videlicet SS. Dunstani, Patricij, Benigni & Indracti, vti tradunt de scriptoribus Britanniæ Ioannes Balæus centuria 2, num. 73 & Ioannes Pitseus num. 201, & libro 2 de Historicis Latinis Gerardus Ioannes Voßius cap. 51. Hanc autem, quam ex Legenda Capgrauij de Sanctis Angliæ damus Vitam S. Indracti, verisimile est, iudice etiam Colgano, a Malmesburiensi scriptam esse, quod Magnum Patricium Hibernorum Apostolumin ea tradat apud Glastonienses vitam in senectute bona consummasse: vti etiam refert lib. 2 de gestis Pontificum Anglorum, [& alibi de eisdē agit,] titulo de Episcopis Wellensibus, sub quibus Glastonia fuit; quam illic describens, ista addit: Iacet ibi Patricius, si credere dignum, natione Britto, B. Germani Autissiodorensis discipulus, quem a Papa Cælestino ordinatum Episcopum Hiberniensibus misit Apostolum. Qui cum multis annis in conuersione illius gentis, suo agente labore, Dei gratia cooperante, non nihil promouisset, tandem annosæ peregrinationis tædio simul & vicino senio admonitus, patriam redeundum ratus, ibi diem clausit. Subsecuti sunt magistrum * Hindrachus Hiberniensis Regis filius (cuius indole nihil dulcius, nihil sanctius) & VII Comites illius terræ spectabiles. Quos ibidem irruentibus latrunculis cæsos, in Martyres credula consecrauit antiquitas. [& tradit Martyres olim habilos:] Quod scilicet proprie Martyres non essent, in odium fidei Christi interempti: quod tamen traditur infra in Martyrologio Sarisburiensi. Solent tamen simili occasione trucidati, dum postea miraculis clari, Sanctorum catalogo adscribuntur, Martyribus adiungi, quod plerumque odio sanctioris vitæ, aut vestis monasticæ ad cædem latrones instigentur. Sedit S. Cælestinus Papa ab anno CDXXIII ad annum CDXXXII, quo VI Aprilis desceßit: cum ante S. Patricium Episcopum consecrasset, missum a S. Germano Antißiodorensi, cuius Vitam dabimus XXXI Iulij. Superuixit S. Patricius ad annum Christi CDXCIII, quo, XVII die Martij, [quomodo Indracti Magister censendus S. Patricius?] feria quarta, vita functus est: vt eum S. Indractus non aliter Magistrum habuerit, quam communem antiquorum Hiberniensium Doctorem & Apostolum in insula ea ad fidem Christi adducenda. Inter discipulos a S. Patricio instructos censetur apud Iocelinum in huius Vita num. 186 alter S. Patricius filiolus eius, [Idem cum iuniore Patricio confusus.] qui post decessum Patris sui Britanniam remeans, in fata decessit, in Glasconensi ecclesia honorifice sepultus. Hunc videntur Glastonienses cum priore confudisse: dies ei natalis aßignatur XXIV Augusti. Sed de variis Patriciis suo loco agemus.

[5] De S. Indracto eiusq; sociis hæc traduntur in Martyrologio Anglicano V Februarij: [Coluntur S. Indractus & socij 5 Februarij.] Eodem die Glastoniæ in Somersetia solennitas S. Indracti Martyris, qui ex regio Hibernorum sanguine oriundus, peregrinationis caussa Glastoniam veniens, Romam proficisci cogitans ad corpora Apostolorum inuisenda, cum nouem aliis sociis, & Drusa sorore sua, Schapwickiæ in eadem prouincia a nefariis quibusdam Saxonibus Occidentalibus anno Christi DCCVIII trucidatus est. Horum corpora postea cum magna solennitate ad Abbatiam Glastoniensem translata sunt, ibidemque honorifice terræ mandata. Ad quorum innocentiam indicandam dignatus est Deus multa miracula patrare. Ferrarius in generali Sanctorum catalogo, In Anglia, inquit, S. Indracti Martyris. absque vlla sociorum mentione. Citat dictumMartyrologium Anglicanum, & Catalogum Sanctorum Britanniæ: forsan Hiberniæ intelligit, editum ab Henrico Fitz-Simone nostro, a quo tamen resertur Indractus Martyr cum nouem sociis.

[6] VIII Maij refert eosdem Richardus Whitfordus in Martyrologio Sarisburiensi Londini ante annos CXL excuso his verbis: Item festum S. Indracti Regis Hiberniæ, [& 8 Maij:] qui abdicato regno Romam profectus est cum S. Dominica sua sorore, & variis aliis, qui omnes priuatam duxerunt vitam sanctitate & miraculis plenam, & tandem pro fide Christi martyrio coronati sunt. Plares cultui eorum addictos dies facile est vt suspicemur, ob eorum cædem, tum corporum absconditorum cælestem reuelationem, inuentionem, [eorū corpora trāslata.] solennem translationem, seu primam sepulturam apud Glastonienses: quorum vetusta ecclesia anno MCLXXXIV combusta, effossa sunt corpora Sanctorum Patricij a dextris altaris, Indracti sociorumque eius a sinistris & S. Gildæ de pauimento ante altare, & in scriniis collocata: vt ex anonymo Glastoniensi Chronographo tradidit Vsserius in Primordiis Britannicarum Ecclesiarum cap. 14.

[7] Agit de eisdem Hanmerus in Annalibus Hiberniæ apud Colganum in Notis ad hanc Vitam, & sororem S. Indracticum auctore Vitæ & Whitfordo Dominicam nominat, quæ Martyrologo Anglicano Drusa est. [S. Dominica soror S. Indracti,] Malmesburiensis & Capgrauius in Vita cum Whitfordo Romanam peregrinationem obitam scribunt; at solum cœptam vult Wilsonus in Martyrologio. Whitfordus etiam sociam huius itineris Romani facit sororem Dominicam, quam in oratorio Tameruntano in Cornubia ab iis extructo tum relictam Acta ostendunt. [traditur simul occisa,] Sororem a reditu sibi adiunxisse S. Indractus videtur sociam peregrinationis ad sacra pignora Glastoniensia veneranda: hinc redeuntem, simul cum aliis trucidatam tradunt Martyrologia Sarisburiense & Anglicanum.

[8] Socij in Actis, & Martyrologio Anglicane nouem numerantur, vti etiam apud Fitz-Simonem & Hanmerum, [& socij nouem.] quos solum septem scribunt Malmesburiensis & auctor Glastoniensis supra relati: sed eos ille Comites terræ Hibernorum spectabiles, iste ex regali Hiberniensium prosapia prognatos tradit; vt duo alij censendi sint adistorum seruitium assumpti.

[Annotatum]

* al. Intrahtus

VITA
auctore Guilielmo Malmesbur.
ex Legenda Io. Capgrauij.

Indractus, Martyr, Glastoniae in Anglia (S.)
Dominica eius soror, Martyr, Glastoniae in Anglia (S.)
Socii IX Martyres, Glastoniae in Anglia

BHL Number: 4272

Avctore Malmesbvriensi.

[1] Postquam vero B. Patricius populum Hiberniensem ad fidem Christi in signis & prodigiis conuertisser, Britanniam mari transito adueniens apud Glastoniam in senectute bona vitam feliciter consummauit. Hibernienses enim, quia de Roma S. Patricius missus eis fuerat Apostolus, vrbem Glastoniam, orationis ac deuotionis gratia peregrini crebro visitare solebant. Erat enim in Hibernia Regis cuiusdam filius, nomine Indractus, [S. Indractus filiis Regis Hiberniæ,] litterarum studiis imbutus, virtutibus insignitus, & omnium morum honestate coram Deo & hominibus conspicuus: & vt gaudia possidere mereretur cœlestia, regales delicias, & mundi blandimenta cum suis concupiscentiis penitus calcare, & omni affectu fugere deliberauit. [cum sociis peregrinationis] Assumptis ergo secum nouem consortibus cum sorore sua, nomine Dominica, peregrinationis gratia versus Romam iter arripuit. Cumque prespero nauigio in Britanniam ad portum nomine Tamerunta appulsi fuissent, [in Britannia oratorium extruit:] per longum ibi tempus in Dei seruitio vitam arctissimam ducentes, oratorium, in quo orationibus iugiter vacarent, construxerunt.

[2] Indractus vero baculum peregrinationis suæ ibidem in terram fixit, & sine mora radices, [claret miraculis:] frondes & folia in conspectu omnium perduxit, & in maximam quercum & vmbrosam processu temporis excreuit. Fecit quoque stagnum quoddam paruulum, de quo pisces iuxta numerum certum quotidie sumpsit; & nec plures nec pauciores, sed absque numeri diminutione pisces in stagno semper inuenit. Accidit enim, vt vnus sociorum suorum tentationi diabolicæ acquiescens, piscem vnum quadam die furari præsumeret, & offenso Domino, quousque pisces omnes defecissent, vnus quotidie de numero diminutus est. Quo viso vir Dei Indractus obstupuit, [sorore istic relicta, Romam adit:] & moram suam in loco illo Deo vlterius non placere timens, vnanimi Fratrum consensu sorori suæ valefecit, & Romam cum sociis celeriter properauit.

[3] Rediens autem in Britanniam, versus Glastoniam ad S. Patricium ire, & preces Deo fundere disposuit. Illis enim diebus Yne Rex Westsaxonum in villa nomine Pedret curiam suam tenuit, [a reditu, tempore Inæ Regis occiduorū Saxonū,] cuius ministri in villulis per circuitum dispersi erant: inter quos erat quidam iniquitatis filius, nomine Hona, Indractum virum Dei & socios a Glastonia discedentes explorans, peras eorum pecunia repletas crudelis lictor existimabat. Cumque non procul a Glastonia serui Dei recedentes, in lectis apud Shapwike quiescerent; minister sathanæ præfatus cum suis complicibus domum, [occiditur cum sociis.] in qua innocentes dormiebant, violenter ingressus, extractis gladiis illos iugulare non timebant: & assumptis corporibus sanctis in profunda quadam fouea, ne reperiri possent, illa absconderunt.

[4] Rex autem Yne nocte quadam nimio ventris dolore vexatus (vt noxias deleret, ac forte mitigaret angustias) camera exiuit: & respiciens in cælū, vidit columnam quasi ignis perspicuam a loco, [Corpora cælesti reuelatione inuenta,] in quo Corpora sancta abscondita erant, in cælum tendentem: cuius splendor suos oculos, quocumque eos verteret, sequebatur. Cumque per tres noctes eamdem visionem perspexisset, quibusdam secum assumptis, venit ad locum, & inuentis Martyrum corporibus, cum magno honore apud Glastoniam ea sepeliri fecit. [Glastoniā deferūtur,] Indractum vero ad sinistrum cornu altaris ex opposito feretri B. Patricij, & socios suos per pauimenti circuitum ponunt. Interfectores autem innocentium cum ceteris ibidem astantes, a dæmonibus arrepti, tam immaniter sunt cruciati, [latronibus diuinitus punitis.] qui carnes proprias adhuc viui lacerabant, cum magnis clamoribus post modicum miserabiliter vitam finientes.

[5] Mulier quædam idolis ab infantia seruiens, nullis prædicationibus ad viam vitæ conuerti valens, cum columnam a Rege visam super Sanctorum corpora vidisset, [multi ad fidem conuertuntur:] ad corpora Sanctorum appropinquare non audens, cum confessis Sacerdoti peccatis suis baptismi gratiam consecuta fuisset, ad locum Sanctorum cum magna deuotione properabat: & vbi, quod viderat, palam cunctis enarrans, octoginta vtriusque sexus fidem Christi suscipere fecit. Rex enim Westsaxonum filium habens incurabili morbo percussum, quem cum ad Sanctorum sepulcra adduci præcepisset, [æger sanatur:] pristinæ mox sanitati restituitur. Diues quidam Sanctorum sepulchra visitare assuetus, vice quadam vxor cum paruulo filio vix loqui valēte, nomine Guthlaco, ad tumbam S. Indracti venit; & cum vigiliis fessi dormire cœpissent, apparuit infantulo vir exurgens a læua parte altaris pulcher & decorus, [puerulus subito perfecte legit.] Clericali tonsura decoratus, & porrigens librum infantulo, ait: Vis, inquit, in hoc legere, fili mi? Illo vero se velle concedente, confestim eum docuit. Puer autem expergefactus a somno, rem matri, vt viderat, referebat; cumque Clerici puero codicem porrigerent, ipse statim legebat, & sine linguæ titubatione, quæ legerat, exponebat.

DE S. VODALO, SIVE VODOALO COGNOMENTO BENEDICTO, SVESSIONE IN GALLIA.

INITIO VIII SEC.

[Praefatio]

Vodalus, cognomento Benedictus, Suessione in Gallia (S.)

I. B.

[1] Monasterium est Sueßione sanctimonialium Virginum Benedictini instituti, quod seculo VII a Christi ortu, Ebroinus Maior-domus Theododorici Regis, vt in Vita S. Drausij Ep.Sueßionensis, V Martij dicetur, precibus suasionibusque coniugis suæ Lentrudis deuictus, [S. Vodalus Suessione sepultus;] infra muros ciuitatis construi præcepit, dicandum nomini sanctæ & intemeratæ Mariæ matris Domini. Iuxta illud cœnobium vixit S. Vodalus, siue Vodoalus, cognomento Benedictus, intraq; illud, vita functus, in æde sanctæ Cruci dicata, honorifice tumulatus.

[2] Fuit is natione Pictus, siue ex Boreali Britanniæ plaga, quæ nunc Scotia dicitur. At quo tempore vixerit, certo definiri nequit: fieri coniectura potest ex ætate Adalgardis, [incertum quando vixerit.] quæ ea videtur esse, quam Melchior Regnaultius in compendio historiæ Sueßionicæ Hildegardem appellat, statuitq; secundam illius cœnobij Abbatissam. Prima fuit Etheria, vt in citata S. Drausij Vita dicitur, ducens vitam moribus ætheriam, ex Iotrensi cœnobio euocata. Quamdiu ipsa ac deinde Adalgardis locum gubernarint, nos latet. Putamus S. Vodalum initio VIII seculi deceßisse.

[3] Eius historiolȩ tomus, vt fertur; in Lugduno Clauto inter ceteras schedulas negligētia periit; inquit posterior eius Vitæ, [Acta eius deperdita:] quā damus scriptor. Fuit hic e Sueßionum vrbe, aut saltem prouincia, vti nu. 5 indicat: Donec, inquit, tot virtutum pennis suffultum a nostris finibus expelleret. Imo in ipso monasterio, aut iuxta illud habitasse, sacris fortasse peragendis, aut confeßionibus excipiendis monacharum addictusvidetur. Ita in Prologo, [denuo ab Suessionēsi quopiam descripta,] beatissimum Patronum nostrum vocat. Et nu. 7. Id nos quotidie ad eius tumbam fieri videmus, cuius puluerem, cooperante superna dispensatione, miraculis coruscare perspicimus. Et num. 15 Cicendelum ipsum sponte sua, hoc est, sine ope humana reaccensum frequenter vidimus, & cæcorum oculos oleo isto perunctos, depulsis tenebris illuminatos perspeximus. Quæ autem scribat, ea num. 2 affirmat se relatu fidelium antiquorum didicisse, & magna ex parte oculis suis conspexisse. [ex maiorū relatione,]

[4] Hanc Vitam Nicolaus Belfortius Canonicus regularis in monasterio Vinearum iuxta Sueßiones, e veteri codice (Sueßionensi, vt remur) descripserat; [vnde hic edita?] contuleratq; cum alio exemplari monasterij Longi-pontis. Nos ab eo transscripsimus.

[5] Sanctorum Fastis adscriptum Vodalum exhibet Molanus Nonis Februarij, his verbis: Suessionis S. Vodali Confessoris. Arnoldus Wion eodem die Benedictinum facit; [oblitur 5 Febru.] cuius tamen monasterij alumnus fuerit, ignorare sese confitetur. Molanus, quem is solum citat, hand tradit monachum fuisse, nedum Benedictinum. Monachum tamen fuisse, inde coniecerit quispiam, quod cappa vsus pro pallio dicitur. [an monachus incertum:] Refert eum quoque in Kalendario Benedictino Benedictus Dorganius; in Martyrologio Gallicano Saussaius cum insigni elogio e Vita, quam damus, concinnato: in quo tamen improprie natione Scytham ait fuisse, & in Gallias religionis amore profectum. Vitæ scriptor eum e gente Pictorum ortum scribit, sed Pictos ipsos, quos & Gelonos ideo appellat, de Scythiæ populis originem ducere: [gente Pictus.] quod & Beda lib. I Ecclesiasticæ historiæ gentis Anglorum scripsit, verum fama solum acceptum, vt perhibent, inquit. Sed viris eruditis hoc tempore magis probatur, vere Britannos fuisse, atque idem nomen vtrumque significare, gentile alterum, alterum Romanum. Neque religionis discendæ, colendæue, sed potius disseminandæ amore venisse scriptor ostendit.

[6] Pridie Nonas cum retulerat in priori editione auctarij ad Vsuardum Molanus, [colitur & 4 Febr.] & post eum Canisius, atque vtrumque secutus Ferrarius:

VITA
auctore Suessionensi anonymo,
ex MS. Nic. Belfortij Can. Reg.

Vodalus, cognomento Benedictus, Suessione in Gallia (S.)

BHL Number: 8728

Avctore anonymo Svess.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Principio florentis Ecclesiæ Apostolicos viros legimus tam tenaciter Deo solitos adhærere, vt eius maiestatem & excellentiam aut profiterentur iugiter aut meditarentur. [Dei vel Sāctorum laudibus vacandū.] Et quidem patet omnibus, ea conditione & lege hominem esse creatum, vt merito debeat omnium temporum otia cælestibus mancipare obsequiis. Leuemus itaque cor nostrum cum manibus ad ipsum, & cum omni conamine imploremus, vt si ad eius diuinitatem cæci sumus, saltem os nostrum ad laudem Sanctorum suorum aperire dignetur, qui per arioli brutum subiugale humana fecit verba proferri: & vt iisdem Sanctis, quos digne prædicare nequimus, pro merito exiguæ huius laudis ac venerationis, & interuentione ipsorum, assimilari, & tandem vtcumque participare, valeamus. [Num. 22.]

[2] Quia igitur de sancto ac beatissimo patrono nostro Vodoalo audiuimus, &, qualiter Diuinis sanctionibus intendens, ad nostros fines peregrinus & exul deuenerit, quamque strenue arduum vitæ suæ cursum peregerit, relatu fidelium antiquorum didicimus; oportet vt pauca de pluribus, quæ illorum relatione accepimus, [Vnde hæc auctor hauserit, antiquis Actis de perditis?] & magna ex parte oculis nostris conspeximus, ad Dei laudem studeamus attollere. De cuius quidem gestis plura admiratione digna proferri possent, si libellus de catalogo virtutum eius haberetur: verum historiolæ eius tomus, vt fertur, in a Lugduno Clauato inter ceteras schedulas negligentia periit. Nos tamen virtutes eius, prout possumus, succincte expediamus, Dominum nostrum Iesum Christum in laude eius laudare non ambigentes, iuxta Psalmistam dicentem: Laudate Dominum in Sanctis eius. [Ps. 150. 1] Laudemus igitur virum gloriosum, hominem magna virtute & prudentia præditum, cuius nomen viuit in generationes generationum: huius sapientiam populis narremus, & laudem eius Ecclesiis nuntiemus.

[Annotatum]

a [Laudunū vrbs.] Id est, Lauduno, quomodo habet codex Long ponticus. Vrbs ex est Episcopalis, in prouincia Remensi, in monte sita, vt nomen indicat; Gallice Laon dicta.

CAPVT I
S. Vodali ortus, prædicatio apud Suessiones, fuga, reditus.

[3] [S. Vodoalus, natione Pictus,] Fvit namque beatissimus iste Vodoalus, vt ferunt, ex sagittifera a Gelonū ortus natione, qui de Scythiæ populis originem ducere perhibentur, & de quibus Poëta ait:

Pictosque Gelonos. [Virg. 2. Georg. 115]

Vnde & nunc vsque Picti vulgo vocantur. Inde, inquam, pro Christi nomine, classe vectus per æquora, & multas peragrans regiones, in Galliarum partes deuenit, vno tantum comite commeante, nomine Magneberto. Vbi velut prudens agricola Euangelicæ agriculturæ insudans, vbicumque diuertebat, dumeta horrentia prauitatis sulcabat, [Christum in Gallia prædicat:] & fidei semina rudibus mentibus commendabat, cælestis Magistri specimen sectatus, qui dixerat: Sicut misit me Pater, & ego mitto vos. [Ioan. 20. 21.] Sic igitur de diuersis Galliæ vrbibus & prouinciis, vnum ouile vero pastori fidelissimus Sacerdos exhibebat: [Suessione commoratur] cum ciuitatem Suessionensium deuotus accessit, & ad monasterium puellarum inclyta fama notissimum, ibi ad honorem almæ Genitricis Dei Virginis Mariæ situm, Domino ducente peruenit: in quo vsque hodie de diuersis vndique nationibus magna sanctimonialium congregata existit caterua. Cumque illuc peruenisset, a venerabili Adalgarde Abbatissa cum omni alacritate susceptus, [iuxta abbatiam S. Mariæ:] ad plagam orientalem iuxta murum ipsius ciuitatis ante portum monasterij hospitiolum accepit, quod nunc vsque Turris S. Benedicti vocatur.

[4] Sed priusquam ad speciales eius virtutes veniamus, generaliter quodammodo vita ipsius nobis inquirenda est. Tantam siquidem vir ille Dei, vultu serenitatem & sermone lenitatem prætendebat, [omni virtute splendens,] vt visu & auditu iustitiam cunctis intimaret, atque huiusmodi dulcedine; ad sui familiaritatem quantocyus incitaret. Sanctis vero operum exercitiis ita in seipso effloruit, vt ab omni carnis inquinamento esset alienus. Fastum tumoris, iracundiæ næuum, inuidiæ pestem, & ventris ingluuiem prorsus exhorruit. Iactantiæ expers, gaudia labentis pompæ ruderibus æquiparabat. Tristitiam huius seculi, ceu monstrum, a secreto cordis… vt qui nec aduersis inflecti, nec felicibus nosset efferri. Oris etiam & auris septa ab otiosis & vanis compescuit. Gressus eius in vacuum non cucurrerunt, nec in cassum processerunt plantæ eius. Ieiunio duplici reliquorum charismatum diadema coronauit; dum ab actu & cogitatu nefario cohibuit mentem, & ab alimentorum appetitu cohibuit carnem. De instantia autem orationis quid dicemus, cui quotidie ita incubuit, vt in eius ore Christi laus & confessio, ac pro minuendis suis populique piaculis iugis supplicatio semper esset? Pauperum amator & pædagogus erat, ipse pauper: impletumque est in eo & supradicta Adalgarde illud vaticinium: Diues & pauper obuiauerunt sibi, vtriusque operator est Dominus. [Prou. 22. 2] [gratus Adalgardi Abbatissæ:] Quia reuera dum pauper spiritu Vodoalus, & locuples Adalgardis, sibimet obuiantes concordarent, vtrique cooperatus est Dominus; illi astruendæ fidei & veritatis constantiam, huic credendi & obsequendi conferens efficaciam.

[5] Cum talis tantusque esset vir ille Domini, non cessauit inuisibilis anguis quieti eius inuidere, donec per artis suæ dolos, tot virtutum pennis suffultum a nostris finibus expelleret. Quadam namque die, [acceptos ab ea cibos dat pauperi,] cum supradicta Abbatissa, vt solebat, de cibis suis ad eum in argenteo vase transmisisset, ipseque per pedissequum suum Magnebertum statim pauperi agapen ad ostium petenti dedisset; pauper dapibus refectus, vas secum portans abscessit. Postridie ministri vas requirentes, vt didicerunt quod factum fuerat, [quo lancē argenteam furato,] reuersi nuntiauerunt Dominæ suæ. Quæ conuocatum ad se illum increpans, Si, inquit, dapes tibi ad prandium transmisi, non iussi quod argenteum vas diriperes, mihique meum auferres. Ille grauiter hoc ferens, prostratus solo, veniam pro excessibus postulat: & recedens inde, [ipse suspectus abscedit;] ignotas iterum adit vias, peregreque profectus, multas per nouem annos peragrat regiones.

[6] Factum est autem, vt medio itinere confecto, inuaderet eum febris, quæ tertiana vel quartana vulgo dicitur: & valde afflictus, veniens ad oram maris, vt nauem cuiusdam diuitis conscenderet, [quartana laborans,] ad patriam cupiens remeare. Cumque ibi febre ac fame confectus per octo dies mansisset; subito tempestate exorta, stridens Aquilo fluctus ad sidera tollit & velum in aduersa fert illiditque nauem. Recordatus autem Vodoali nauarchus, dixit ad suos: Ite, & peregrinum illum, qui huc nobiscum intrauit reficite. Mihi enim videtur iustus vir: [ortam tēpestatem, cibo a nauta refectus sedat:] & propter negligentiam nostram in illum, hoc, vt arbitror, patimur naufragium. Qui abeuntes inuenerunt eum vix vltimo spiritu palpitantem: statimque vt illum refecerunt, tumida quieuerunt æquora, soloque deducto, mare a suo stetit feruore.

[7] Eadem vero nocte, apparuit ei Angelus Domini dicens: Vodoale, siue Benedicte, quid hic agis? quoue pergere vis? Dominus enim me misit ad te, vt ab hac hora sanus effectus, [ab Angelo sanatur,] omni febre careas. Insuper & tantam tibi conferre dignatus est gratiam, vt quicumque hoc fuerint vexati incommodo, nomenque tuum in suis memorauerint orationibus, [promisso addito, de curandis eius patrocinio quartanis;] statim voti compotes fiant. Id nos quotidie ad eius tumbam fieri videmus, cuius puluerem, cooperante superna dispensatione, miraculis coruscare perspicimus, dum quicumque ex illo, cum plena fide, in potu sumpserunt, statim percipiunt sanitatem. Nec solum apud nos; sed etiam in Italia & Aquitania, multisque aliis prouinciis, per hunc puluerem multi sanitatem receperunt. Porro dedit illi baculum memoratus Angelus dicens: Surge, ne steteris: sed summa cum festinatione Suessionem repedare stude: atque ad monasterium puellarum in cellam, vnde digressus es, [iubeturq; Suessionem redire:] reuertere: quia ibi te oportet ærumnosæ præsentis vitæ cursum consūmare. Sed & hoc tibi a Domino concessum est, vt in loco reliquiarum tuarum ignis nullatenus præualeat. Statimque vt Angelus discessit ab eo, festinanter viam arripiens, post nouem annorum curricula ad ciuitatem Suessionensium est reuersus.

[8] Ante vero quam portam appropinquaret ciuitatis, & de aduentu eius quisquam ibi adhuc sciret; ecce vnus ex famulis, [energumenum, qui eius reditū prædixerat,] qui ibi sanctimonialibus deseruiebant, occultum omnibus in se habens dæmonem, cœpit currere & clamans dicere: Surgite, quia benedictus Vodoalus iam venit, vt me hinc eiiciat: ite ergo illi obuiam. Quamobrem aliquantæ ex sororibus vsque ad portam monasterij eum secutæ sunt, quæ aperto ostio virum Dei stantem reperiunt. [alapa liberat:] Qui protinus eumdem famulum intuens, & latentem in eo dæmonem intelligens, alapa faciem eius percussit, & immundum spiritum eiecit. [benigne excipitur a religiosis:] Cumque hoc diuulgatum fuisset, Abbatissa cum omni congregatione obuiam procedens, cum magno eum recepit honore. Itaque vir ille sanctus ex eorum numero esse videbatur, quorum species ab Ezechiele depingitur, dicente: Aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, & velut aspectus lampadarum: dum ipse ardens velut lampas ignis atque flammarum, alios etiam docendo & operando abundanti lumine respergeret vena vitæ oris eius, & ad sui imitationem tepidorum corda accenderet. [Ezech. 1. 13]

[Annotatum]

a Censentur quidem Geloni ab aliis Scythiæ, ab aliis Sarmatiæ populi; sed num ab his oriundi Picti, ambiguum est.

CAPVT II
S. Vodali miracula, obitus.

[9] [ab Angelo e flammis educitur, iis restinctis.] Item post longum tempus reuersionis eius contigit vt cella, in qua manebat, subito igne cremari crederetur, sed eum statim Angelus Domini in cincino verticis apprehendit, & transportauit in insulam a Axonæ fluminis, incendiumque restinxit.

[10] Quadam etiam die, cum monasterij muro adhærens coquina valido igne arderet, & Sorores valde perterritæ quo se verterent ignorarent; vna ex illis, [quartanā & dolorem dentium curat:] quæ familiarius sancto viro adhærebat, quamque ipse antea a quartana febre, & dentium dolore curauerat, veniens dixit illi: Benedicte Vodoale, veni nosq; de præsenti incendio tua eripe piissima prece. Ille tollens pallium suum, quod vulgo b Cappa vocatur, & super eam proiiciens, iussit vt illam contra ignē poneret: [incendium cappa restinguit; quæ virtus postea in eius baculo fuit:] statimque vt contra ignem posita est, flammarum globi in semet reflexi sunt, incendiumque protinus est extinctum. Quod etiam vsque hodie per baculum eius (qui apud nos habetur) frequenter effici conspicimus: dum in ista ciuitate sicubi forte incendium contigerit, illeque baculus contra allatus fuerit, continuo ignis sua virtute amissa extinguatur.

[11] Cum aliquando idem venerabilis Sacerdos Missarum solennia celebrare volens, per claustra monasterij transiret; vidit duas Sorores valde mœstas & anxias sedere. Interroganti vero eas, quonam tanto afficerentur mœrore, vna respondens dixit: [vestē scissam, signo Crucis redintegrat:] Quidam ex Proceribus palatij, Adalgardi Abbatissæ hanc, quam vides, vestem consuendam transmisit: ipsa autem nobis dedit vt eam consueremus: sed ego arrepto forfice nodum fili abscindere volens,particulam vestis imprudenter abscidi: ideo, Pater, angustiamur. Ille igitur prælata caritatis virtute, clypeo fidei munitus, signum Crucis super vestem exprimit: statimque integram, vt ante fuerat, restituit.

[12] [audit canentes Angelos:] Denique Angelos in cælo canentes ei frequenter concessum est audire. Verum quia pondus virtutum eius per singulas operum species declarare prolixum esset; eius religionis ac munditiæ summam breui epilogo collegisse sufficiat. Porro testem Deum adhibemus nihil a nobis panegyricæ adulationis insertum esse, ne forte in aliquam mendacij notam incideremus, maxime quia (vt supra meminimus) istorum apud nos gestorum series minime in schedis continetur, sed ea quæ in aliorum Patrum gestis (de quorum collegio vir iste sanctissimus fuit) didicimus, vel quæ relatu fidelium agnouimus, hic quamuis sermone impolito inserere studuimus.

[13] Sed cur diutius moras innectimus, &, quasi possit eius obitus differri, stylum vertere ad illum formidamus? Mense Ianuario, [ægrotat:] cum terra nimio squaleret frigore, in validissimam ægritudinem incidens, inuenit quod optabat, vt mundum desereret, ac Domino penitus iungeretur. Sentiens autem vir prudentissimus, sibi temporalem instare mortem, clausis oculis, quasi iam humana despiceret, digitum ad os tenens, Crucis signum pingebat in labiis. [moribundus Cruce os signat:] Defecerat spiritus & anhelabat in mortem: animamque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium finitur vita, in Dei laudem conuertebat. Solo animi tepore in pectore sacro palpitante, nihilominus quasi ad suos pergeret, aliosque desereret, hunc de Psalmo versiculum susurrabat: [psalmos recitans,] Domine dilexi decorem domus tuæ & locum habitationis gloriæ tuæ. [Ps 25.8 & 26. 13] Et: Credo videre bona Domini in terra viuentium. Atque ita rebus exemptus humanis, primo surgente Eoo, humentem cum iam aurora polo dimouerat vmbram, croceum linquens cubile Phebæa lustrans lampade terras, die Nonarum Februariarum, [moritur,] Angelicis sociatus choris ad æthera migrauit. [sepelitur:] Corpus autem eius ad monasterium puellarum deportatum est, ibique in basilica almæ Cruci dicata, ad sinistram partem, a religiosis pollinctoribus in mausoleo positum & honorifice humatum.

[14] Post eius obitum factum est, vt pedissequus eius Magnebertus cum aliis seruis ad ligna de saltu præcidenda ire iuberetur. Qui flens ideo & eiulans, [Magniberto socio suo mœrenti] ante sepulchrum beati viri se proiiciens, ait: Domine Vodoale, vt quid me superstitem reliquisti, qui sine te viuere non possum? Cui me dimisisti, aut quis mei miserebitur graui iugo seruitutis oppressi, quod omnino ferre non valeo? Ipsa vero nocte vir Dei in visione ei apparuit, dicens: Noli tinere, quia vlterius nemo te vllo grauabit seruitio. [apparet, & mortem prædicit,] Tum postea apprehensa manu eius ait: Veni mecum. Postera die correptus febre Magnebertus emisit spiritum, & ante sepulchrum Domini Vodoali a fidelibus ac religiosis viris est sepultus.

[15] Huius autem cineres & ossa, qum per multa annorum spatia in eodem loco quieuissent; non qualis decebat a nobis exhibebatur ei honor: vnde vt diligentior illi cultus & reuerentia impenderetur, iterum se virtutibus ostendere cœpit. Nostris quippe nuper temporibus, quadam nocte matutinis hymnis expletis, Sorores, quibus hoc oratorium in custodiam fuerat traditum, secundum consuetudinem venientes vt luminaria emundarent, [miraculis claret,] totum pauimentum madens oleo, quod ex c cicendelo ante sepulchrum eius pendente fundebatur, [lampade vltro accensa, cæcis eius oleo illuminatis,] repererunt. Sed & cicendelum ipsum sponte sua, hoc est, sine ope humana, reaccensum frequenter vidimus, & cæcorum oculos oleo isto perunctos, depulsis tenebris illuminatos perspeximus. Postremo a diuersis morbis, maximeque a frigoribus (ad quod illi dum adhuc in corpore esset specialis virtus a Domino concessa est, [febribus curatis.] vt supra retulimus) quotidie recreantur. Vnde popularis turba non solum ex Suessionensium ciuitate, sed etiam ex villis & vicis qui in circuitu eius sunt, reddendi voti gratia ad eius tumbam confluunt.

[16] Virtus hæc tua est, Christe, qui cuncta, quæ athletæ tui stupenda patrare videntur, operaris. Imploramus igitur clementiam tuam, bone Redemptor, vt qui Benedictum Vodoalum, pro vitæ suæ merito, [Eius meritu se iuuari orat scriptor.] signorum nitore decorasti & Angelorum consortiis sociasti, eius interuenientibus meritis, nobis in te confidentibus, præceptis eius obsequendi præbeas efficaciam: quatenus salutaria eius exempla prosequentes, summæ perfectionis tuæ consortia adipisci mereamur; Qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuis & regnas per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a [Axona fl.] Axona, vulgo Aine, Campaniæ Remensis fluuius, oppidum Sancta Menechildis, Attiniacum, Regiteste, Castrum-Porciani, Suessionem alluit, & ad Compendium Æsiæ miscetur.

b Vide Gerardum Ioannem Vossium lib. 3 de viriis sermonis &c. cap. 3. pag 371 vbi plures citat auctores hac voce vtentes.

c Cicendele alibi, id est, vitrea lampas. In Vita breuiore S. Sulpitij Pij, XVII Ianuarij, nu. 12 Cicindilum dicitur; [Cicendelum.] Cincentillus in Vita S. Tillonis, VII Ianuarij, cap. 3 nu. 32

DE BB. DOMITIANO, SIVE TVITIANO, DVCE CARINTHIÆ, MARIA EIVS CONIVGE, ET PVERO ANONYMO.

INITIO IX SECVLI

Commentarius præuius.

Domitianus, sive Tuitianus, Dux, Milstadii in Carinthia (B.)
Maria eius vxor, Milstadii in Carinthia (B.)
Puer anonymus, Milstadii in Carinthia

Avctore I. B.

§ I Milstadium oppidum. B. Domitiani ecclesia, & monasterium.

[1] Milstadium oppidum est superioris, siue Occidentalis Carinthiæ, inter Drauum Lyseramq; amnes situm, ad ingentem lacum, quem Rosbacus fluuius efficit. Ipsi oppido, quod Germani Milstat, [Milstadiū Carinthiæ oppidum,] Mylstat, Millestat, Mulstat vocant, a mille statuis factum esse nomen putatur; vti Hieronymus Megiserus in Annalibus Carinthiæ, Matthæus Merianus in eiusdem prouinciæ descriptione, Wolfgangus Lazius commentarior. Reip. Romanæ lib. 12 sectione 6 cap. 3 & lib. 6 de gentium migrationibus pag. 161. scripsere. Ita & monachus Milstatensis infra in B. Domitiani Vita nu. 2. Milstat, inquit, a mille statuis nomen accepit, quas ibidem populus, errore delusus antiquo, coluit. Diploma quoque indulgentiarum Iacobi & Alani Cardinalium, quod § 3 nu. 15 dabimus, [sic dictum a mille statuis:] ita habet: Capella S. Vdalrici in Planz, infra limites parochialis Ecclesiæ B. Domitiani in Millestatuis. Quæ si probatur etymologia, rectius Milstatū, aut (vt hic) Millestatuæ dicetur, quam (vt vulgo apud Lazium & alios) Milstadium, quod Germanice sonat vrbem ad milliare, siue milliari distantem; a Drauo fortaßis fluuio, aut Lyseræ in eum sese deuoluentis ostio. Est certe quidem in Antonini Itinerario locus Ad statuas, inter Brigantium, siue Bregitionem, & Arrabonam, siue Arrabonem, in medio, vt expreße additur: quæ loca Cluuerius interpretatur, Ad statuas, Dotis, inter Bregetionem, id est, Strigonium, & Rabe; licet Lazius dissentiat. Potuit esse & alius in Norico Mediterraneo locus, Ad mille statuas. An non idem ille sit, qui in Vita S. Virgilij perperam fortaßis Adundrinas, pro Ad andrinas, siue πρὸς ἀνδρίαντας, Ad statuas? Certe non inde procul is fuit. Qui venientes Karantanis, inquit scriptor, dedicauerunt ibi ecclesiam S. Mariæ Virginis gloriosæ, & aliam in Liburnia ciuitate sua Adundrinas ciuitate, & in aliis quamplurimis locis. Rectius leges: & aliam in Tiburnia ciuitate & sua Ad andrinas ciuitate. Diximus supra cum de S. Ingenuino ageremus, Tiburniam existimariVillacum esse, ad Drauum fluuium sitam vrbem, non procul Milstadio, quod hic sua, id est, Chetimari Ducis, ciuitas appellari videtur. Alij arbitrātur oppidum Adundrinum, siue Adundrinas, quasi ad vndas, esse Clagenfurtum, quod a Glano flumine Glanfurt olim dicebatur. Idem Hydrundinum aiunt appellatum, siue ab ὕδωρ, quod aquam significat, siue ab hydra, serpente aut dracone aquatico, quem ea vrbs pro insignibus gerit. Fuit sane mediæ ætatis scriptoribus familiare, vrbibus nomina fingere semigræca, quadam affectatione doctrinæ, vt Herbipolis, Iatospolis, pro Witzburg & Regensburg. Sed ad mille statuas redeamus.

[2] Eas statuas, siue quia populo occasionem præberent impietatis, seu quia vetera essent dæmonum tropæa; [quas B. Domitianus euertit,] euertisse Domitianum Ducem & in proximo lacu submersisse tradit Lazius. Certe quidem istum populum ad Christianitatem ab infidelitate conuertisse dicitur in epitaphio eiustumbæ inscripto, primusq; extitisse fundator illius ecclesiæ. Subscribit ita Lazius: [populo cōuerso, & ecclesiā ibi fundauit, cum Maria vxore;] In matrimonio fertur habuisse Mariam Meraniæ Ducis filiam; cum qua ecclesiam in Millestadio posuit. Megiserus quoque lib. 1 cap. 5 Meraniæ Ducis filiam ei coniugem tribuit; haud satis memor eius quod cap. 2 scripserat, primum Meraniæ Ducem Gotfridum fuisse circiter annum CMLVII, ortum e stirpe Verlini, qui Caroli Magni Cancellarius dicatur fuisse, cum eius in Annalibus Francorum nusquam mentio extet. Quem ille Gotfridum vocat, is B. Rasso esse videtur, Boiis Grafrath, de quo ad XIX Iunij agemus; nam ab hoc tum alios Proceres, [an Meraniæ Ducis filia?] tum Meranienses Duces genus traxisse asserit Lazius lib. 7. Sed posterior hic siue Rasso, siue Gotfridus, B. Domitiani ætate fuit, vti postea patebit. Est porro Merania, quibusdam Maranum dicta, oppidum Comitatus Tirolensis, iuxtaq; arcem Teriolos, vnde prouinciæ nomen, sita; quæ & ipsa olim primaria illius inalpini tractus ciuitas fuisse creditur, cuius Dynastæ Duces Meraniæ appellati, aliisq; ornati principatuum titulis, qui pridem intercidere, posseßionibus in varias Principum, præsertim Austriacorum, familias delapsis.

[3] Ex huius Mariæ coniugis suæ dotalibus bonis monasterium Millestadij condidisse Domitianum vult Megiserus lib. 1 cap. 5. Lazius lib. 6. Erbonem, ait, [an etiam monasterium?] Harduici Palatini Comitis Ratisponensium filium, a Cæsare Lothario (secundo eius nominis, qui an. ⅭⅠƆCXXV creatus, obiit ⅭⅠƆCXXXVII) Carinthiæ Ducem creatum,… in ecclesia S. Domitiani apud Millestadium monachos primum instituisse: [eo Erbo Princeps,] quibus Abbatem postea concesserit Albertus Tridentinus Episcopus, ex familia Artenburgensium oriundus. Sed qui a Lothario Cæsare Carinthiæ Dux creari Erbo potuit, [ante annū 1102.] qui anno Christi ⅭⅠƆCII obierat? Ita Abbas Vrspergensis ad eum annum, non ad ⅭⅠƆCXL vt Lazius putauit: Erbo iam grandæuus, nobilis de Carinthia Princeps, & quondam Palatinus in Baioaria Comes, migrauit in Domino. Idem ad annum ⅭⅠƆCIV Botonis Comitis morte narrata, [vir nobilissimus,] Hi duo fratres, inquit, Erbo scilicet & Boto, paterno de sanguine, Noricæ gentis antiquissimam nobilitatem trahebant, illius nimirum famosi Erbonis posteri, quem in venatu a bisonte bestia confossum vulgares adhuc cantilenæ resonant, Hartwigi Palatini Comitis filij … Maternum vero illis erat stemma, de Saxonia Immidingorum tribus egregia, quæ & Ottonum inclytæ stirpi traditur vicina. Quæ totidem verbis ad eumdem annum describit Stadensis. Hos Brunnerus noster lib. 11 Annal. Boic. nu. 9. sequitur.

[4] Megiserus Lazij Chronologiam secutus in Erbonis statuenda ætate, de Milstadio subdit: Hic Erbo in monasterio Mulstadiensi, in Carintha, a S. Domitiano Carantanorum Principe olim condito, monachos constituit: quibus postea Albertus Tridentinus Episcopus, ex Ortenburgicis Comitibus natus, Abbatem dedit. Ast in Vita B. Domitiani, Benedictini Milstadium inducti ab Erbone narrantur: neque monachi alij antea fuerint, an Canonici regulares, an seculares Presbyteri, exprimitur. Ita enim habet nu. 3. [Benedictinos induxit.] Transacto autem multo tempore, quidam Palatinus de Bauaria, Arbo nomine, ad quem pertinebat omne pene prædium, quod circa Milstad situm, qui & fundator monachorum Ordinis S. Benedicti primus illic esse cœpit. Erbonis quoque filium Popionem scribit Lazius, quædam in Millestadiensi cœnodio fundasse, & eius ibi nomen adscriptum legi.

[5] Quod Abbatem Milstadiensibus datum Lazius scribit ab Alberto Episcopo Tridentino, id verisimile est contigisse cum is prius illud cœnobium vel restaurasset, vel ampliasset: itaq; accipiendum quod idem scribit cum de Carnorum Principibus ex gente Francorum loquitur, ne ea refellat quæ ipsemet de Erbone scripsit, & iam retulimus; ac plures Abbates ante Alberti illius ætatem infra nominantur. Ita autem habet Lazius pagina 161. Huic primæ ecclesiæ Millestadiensi, a B. Domitiano positæ, Abbatiam primus adiecit Albertus Artenburgij Comes, & Tridentinus Præsul, circa annum Domini ⅭⅠƆCCXL. Et cum de Artenburgiis Comitibus agit eodem libro; [nouū monasterium cōstruxisse dicitur Albertus Ep. Tridētinus & locupletasse;] Albertus secundus, inquit, electus in Episcopum Tridentinum, ex parochia & prima fundatione facta a S. Domitiano Duce, Millestadiensem abbatiam exorsus est ac locupletauit. Atque in eiusdem paragraphi titulo, vniuersim de Ortenburgiis ait: Horum Comitum opera sunt, Millestadiensis quondam abbatia &c. Megiserus quoque lib. 7. cap. 43. Ædificauerunt, inquit, a fundamentis abbatiam Millestadiensem Comites Ortenburgij. & lib. 8 cap. 56 scribit antequam ab Alberto Ep. Tridentino fundaretur monasterium, fuisse isthic solum parochialem ecclesiam.

[6] Refutat ista quod in Vita B. Domitiani monachus Milstatensis scribit: Abbas quidam, ait, nomine Otto, vir strenuus & religiosus, habens in congregatione sua centum & quinquaginta homines spirituales. [quod multo ante, veteri cōbusto,] Huius diebus dum fundamenta monasterij maioris iacerent, post combustionem prioris &c. Lazius CCC ante ætatem suam annis, siue circa annum ⅭⅠƆCCXL (quando & vixisse Albertum II Ep. Tridentinum iam ante retulit) præfuisse monasterio Ottonem Abbatem & B. Domitiani reliquias inuenisse existimat. Ianus Pyrrhus Pincius lib. 2 de Vitis Pontificum Tridentinorum, totis CXX annis iuniorem, quam Lazius, Albertum facit. Et Otto Abbas multo quam idem statuat, senior fuit. Albertus secundus, inquit Pincius, Ortenburgensis ex Carinthia, in pontificatum adscitus, sceptrum capit, & mitra insignis Ecclesiam sapientissime gubernat ⅭⅠƆCCCLXIII. Scribunt qui eius Vitam in publica acta retulerunt, eum fuisse vnum ex Comitibus Oclegiæ & Ortenburgi, qui non sunt minus rerum gestarum gloria splendidi, quam generis vetustate. Enumerat Lazius quæ Ortenburgij vel possederint ipsi, vel aliis clientelari iure poßidenda concedere soliti sint, quorum pleraque ad Austriacos peruenere, familia extincta. Ea e Spanheimiensi ad Rheni tractum orta fertur perq; Comitem Fredericum, S. Hartuici Salisburgensis Episcopi (de quo VIII Nouembris agemus) fratrem, propagata in Carinthia, nomen mutuata ab Ortenburgo arce, quam in superiore Carinthia ad dextram Draui oram, in colle ædificarunt; haud procul ab oppidulo ipsorum Spitall, inquit Lazius, licet ambigat an non aliunde repetenda nomenclatio sit. ei Megiserus lib. 7 cap. 2 subscribit. Verum (vt iam insinuatum) monasterium, quod Erbo Comes Benedictinis ante annum ⅭⅠƆC vel ædificarat, vel ab aliis antea possessum donarat, [reædificarat Otto Abbas.] ducentis prope annis prius quam Albertus II Episcopus Tridentinus eligeretur, combustum fuisse, atque ab Ottone Abbate reædificatum, facile coniiciet, qui quæ infra a monacho Milstadiensi scripta referuntur, attente legerit. Forsan illud denuo ab Alberto seculo XIV restauratum ampliatumue est: si quidem vera narrant Lazius ac Megiserus.

[7] Præter, quod diximus, monachorum cœnobium, aliud sanctimonialium fæminarum Milstadij fuit, eiusdem instituti Benedictini. [aliud Milstadij sanctimonialium cœnobium.] Ita monachus Milstadiensis in Vita S. Domitiani num. 8. Nam & moniales ipsius loci multum credulæ &c. Et in Miraculis nu. 17. Modernis vero temporibus, monialis quædam hic de claustro, nomine Kunegundis, filia Domini Dietmari Militis de Gurck, cognomento Biel &c. Et mox: Item monialis de claustro, nomine Bigel. & nu. 22. Dum eum viderent piæ moniales miserabiliter laborantem. Extat illud etiamnum cœnobium, aut fortaßis solum pars eius aliqua, nimirum exilia aliquot domicilia cum duobus hortulis, & sacello S. Andreæ. Monachæ tamen, prius etiam quam monachi, illic extinctæ. Habitatio earum Parocho seruit, sacellum Congregationi ciuium sub titulo Assumptionis Deiparæ Virginis ante septenniū erectæ.

§ II Milstadium Ordini S. Georgij, dein Societati Iesv datum.

[8] Qvod iam descripsimus Milstadiense monachorum cœnobium, id deinde Fridericus III Imp. in regiam Generalis Magistri D. Georgij Ordinis, assensu habito Summi Pontificis, commutauit, [Milstadiū Magistro Ordinis S. Georgij datum:] vti Lazius lib. 6 de migrat. gentium scribit. Eum Ordinem Fridericus III instituit ad exaltationem fidei, & præsidium contra Turcas: confirmauit Paulus II Pontifex, monachis alio migrantibus, aßignata ad vitam sustentatione. Maximilianus I addidit confraternitatem liberam & secularem S. Georgij, confirmatam ab Alexandro VI, Iulio II, Leone X. Quæ confuse a quibusdam auctoribus tradita, distincte elucidabimus ex ipsorummet Pontificum atque Imperatorum diplomatis, ad Vitam S. Georgij XXIII Aprilis.

[9] Eo Ordine vel per sese dilapso, vel (vt innuit Fauinus) bellis ciuilibus, præcipue ob religionem motis, penitus suffocato & extincto; Milstadium ad sese, ceterorumq; bonorum administrationem, Austriaci Proceres retraxerunt. Tandem Milstadium, Ferdinandi Archilucis, qui dein Imperator eo nomine secundus fuit, munificentia, altero postquam Styriæ Carinthiæq; regimen susceperat anno, Christi ⅭⅠƆDXCVIII, [dein Societati Iesu.] Pontificis Maximi auctoritate, Societati Iesu collatum, in fundationem collegij & academiæ Græcensis in Styria. Quod ita gestum memorant Annuæ litteræ prouinciæ Austriæ Societatis Iesu anni ⅭⅠƆDXCVIII, cum B. Domitiani egregio encomio.

[10] Annuus census collegij Græcensis auctus est additione oppidi. Id oppidum est in superiore Carinthia situm, lato admodum agro, & cultura fertili, & est ipsum loco salubri, vtpote puro & iucunde amœno; nec ita nouum, quod circiter annum Christi ⅠƆCCLXXIIII a Diuo Domitiano, Duce Carinthiæ & Noricorum, mille idolum statuis (vnde loco nomen Millestadium litteris mutatis) gentilitia superstitione celebratum. Sed bono euentu, vertit Dux tabernam idololatriæ in domicilium Christi. Hoc ita factum. Per id tempus acceperat ex tumore Dux, Diuum florere Virgilium Antistitem vrbis Salispurgensis, sanctimonia iuxta & fama miraculorum celebrem. Hunc Deo auctore per oratores accersit, a quo fidem pro perfidia, Christum pro idolo edoctus, euersa impietate voluit piissimus Princeps, velut testem in Deum pietatis sedem eo loci fundare Religiosis S. Benedicti: & postea fuit Magistri Ordinis S. Georgij. [ad fundationē collegij & academiæ Græcensis:] Hinc collegio pendebatur annuum vectigal. Sed cum desiderarentur ad ampliorem nostri Seminarij & Vniuersitatis statum paullo ampliores reditus; & consueti ægrius inde semper obtinerentur; hoc oppidum eum suis terris, iuncto prouentu, liberali beneficentia munifici Ferdinandi Archiducis, collegio est attributum. Hæc ibi. Quod scriptor censet S. Domitianum aliquando idololatram fuisse, idem postea confirmabitur: nam Benedictinos non ab eo, sed ab Erbone, siue Arbone, primum seculo XII Milstadium introductos ante narratum est.

[11] Commorantur nunc isthic de Societate nonnulli, qui oppidanos, ac vicinos, fidei doctrina & pietati instituant. Quæ res, vt ex sequentium annorum litteris constat, feliciter inde ab initio prouenit. Et proximo quidem anno ⅭⅠƆDIC ista referunt eædem Annuæ litteræ: Huius loci incolas nostris subditos, licet vehementer a nobis, nescio quo errore, alienos & auersos initio habuerimus, sic tamen ratione ac humanitate nobis deuinximus, vt veniam deprecati, [reuocati ab hæresi, & instituti ad pietatem oppidani.] studiosissime nos ament ac venerentur. Ab hæresi ad fidem orthodoxam rediere XL. Vsum calicis, a quo sex tantum vel septem abstinuerant, omnino sustulimus: & hoc anno CLXXX sub altera solum specie communicantes habuimus. Cessauit etiam nostrorum industria in aliis parœciis ad ægros deferendi calicis consuetudo: cessauit baptismi Sacramenti administratio hyemis tempore in triclinio: fæminis aditus ad loca claustri, etiam publica, interclusus: subditi a concionibus hæreticis, quæ vicinis in locis habebantur, reuocati. Anno ⅭⅠƆ ⅠƆC & Milstadienses oppidani & vicini subditi fere ad vnum ad fidem Catholicam rediisse scribuntur: vt sequenti Paschate an. ⅭⅠƆ ⅠƆCI octingenti viginti octo ad sacram synaxin confeßione expiati accesserint.

§ III BB. Domitiani, Mariæ, pueri anonymi publica veneratio.

[12] Magna superioribus seculis erga B. Domitianum fuit populorum religio, vt ab extremis etiam Istriæ finibus Pannoniaque, non solum e Carinthia, Carniola, Styria, ad eius visendum sepulchrum confluerent. [B. Domitianus cultu publico & miraculis celebris olim,] Neque nunc infrequens aut exigua pietas. Ingens sane Nonis Februarij, ad eum venerandum concurrit accolarum multitudo: quibus etiamnum neque propitium numen, neque Sancti ipsius patrocinium deest. Nam, vt quondam plurima eius ope facta miracula sunt, quæ infra dabimus, ita & nunc fieri non pauca dicuntur: nulla tamen (quod quidem assecuti simus) legitima auctoritate probata; [ac nunc quoque] imo nec nisi perpauca scriptis tradita: qui enim eius opem experti sunt, haud id cogitant vt memoriæ posterorum tradatur, [per panes benedictos] safficere rati si inter suos prædicent beneficium. Panes rotundi ex secali, prius stata precatione, inuocato quoque S. Domitiani patrocinio, benedicti, die quinto Februarij, sacris peractis, distribuuntur in præsentes singuli; subinde ad tria millia. Adhibentur ij ad variarum ægritudinum remedia: nam febres quartanas iis pulsas, [curatis febribus, pleuritide &c.] parturientes adiutas, & puncturas laterum sæpenumero curatas memorant.

[13] Quando aucem B. Domitiano Cælitum honores, Apostolicæ Sedis auctoritate, haberi primum cœpti, non satis constat. Pronuntiat Otto Abbas Milstadiensis, qui a ⅠƆ prope annis vixit, vt nu. 6 diximus: Nouimus B. Domitianum, & luce clarius constat, licet a maioribus nostris non canonizatum, tamen multis sæpe signis a Domino illustratum. Illius tamen reliquiis ab eodem Abbate inuentis superscripta ab antiquo hæc erant: B. Domitianus Dux, [si non canonizatus.] fundator huius ecclesiæ. Et Wolfgangus Lazius loco antea citato scribit, vel ob vitæ continentiam, vel propter miracula, in Diuorum numerum relatum. [certe Beatus & Sāctus publice appellatus:] Megiserus quoque non solum cap. 31 lib. 6 tradit ab Historicis Sanctum appellari, sed cap. 2 lib. 1 affirmat ab Romano Pontifice, propter miracula, quæ ad eius sepulchrum patrata essent, in Sanctorum numerum relatum. Vdalricus, postremus Celeiæ Comes, is quem ab Ioannis Hunniadæ filiis per insidias necatum Lazius scribit, in publicis litteris cuiuspiam donationis anno ⅭⅠƆCCCCXLIII factæ, eum vocat S. Domitianum, monasterij principalem Dominum; vti nobis vir eruditus significauit.

[14] Præceßere iam olim veluti publicæ apotheoseos præludia, reliquiarum eius eleuationes aliquot; prima per Martinum Dautum Abbatem, circiter annum ⅭⅠƆC, [reliquiæ seculo 11. honorifice translatæ,] vt ex Erbonis Palatini superius asserta ætate coniicere licet. Is reliquias B. Domitiani, vt infra in huius Vita nu. 4 dicitur, in locum honestiorem, meritis illius condignum, videlicet iuxta principale altare collocare putauit: & veneratione appropians condigna, tumulum multo opere constructum, magno labore aperuit. Eæ deinde reliquiæ Ottonis Abbatis tempore inuentæ, in sacrario in honestum locum positæ sunt, vt (quemadmodum idem Abbas loquitur) condigno ab omnibus priuato honore venerarentur. [& 12. aut 13.] Ita enim, vt ibidem dicitur, occultabantur. Demum ab Ioanne Gurcensi in Carinthia Episcopo, Archiepiscopi Salisburgensis in spiritualibus Vicario generali, anno ⅭⅠƆCCCCXLI, eædem reliquiæ, bono odore refertæ, ex arca, in qua non modica diligentia ac studio reconditæ fuerant, exemptæ, [ac 15.] ad sacrarium ipsius ecclesiæ cum reuerentia delatæ, in loco tutiori reconditæ sunt, inibi seruandæ pro venerabiliori iterum ac decentiori reconditione earumdem. Ipsum Episcopi diploma infra dabimus, in quo B. Domitianum diserte appellat.

[15] Verisimile est, exinde rem ad Pontificem Maximum relatam, ab eoq; vel decretos ei vel certe permissos ampliores honores. Ipsi enim Ecclesiæ Romanæ Cardinales, Alanus Coëtiuus Archiepiscopus Auenionensis, & Iacobus Amanatus Ep. Papiensis, [Beatus a Cardinalibus appellatus,] Beatum appellant, & parochialis Ecclesiæ B. Domitiani in Millestatuis meminerunt in diplomate an. ⅭⅠƆCCCCLXIII dato, quod vel ideo hic integrum recensere operæ pretium duximus. Ita ergo habet: Iacobus miseratione Diuina tit. S. Chrysogoni, Alanus tit. S. Praxedis, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinales, vniuersis & singulis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, visuris pariter & audituris, salutem in Domino sempiternam. Splendor paternæ gloriæ, qui sua mundum ineffabili illuminat caritate, pia vota fidelium, de ipsius clementissima maiestate sperantium, tunc præcipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitas, Sanctorum precibus & meritis adiuuatur. Cupientes igitur vt capella S. Vdalrici in Planz infra limites parochialis Ecclesiæ B. Domitian; in Millestatuis, Salisburgensis diœcesis, [in publico instrumēto:] congruis frequentetur honoribus, Fidelesque Christi eo libentius deuotionis caussa confluant ad eamdem, quo ibidem dono cælestis gratiæ vberius se nouerint fore refectos, & a Christi fidelibus veneretur; de omnipotentis Dei misericordia, & BB. Petri & Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus & singulis vere pœnitentibus & confessis, qui dictam capellam in S. Vdalrici & ipsius ecclesiæ dedicationis, feria sexta quatuor Temporum ante Natiuitatis Domini, feria sexta quatuor Temporum in Quadragesima, feria sexta quatuor Temporum post Pentecostes, festiuitatibus & celebritate huiusmodi deuote visitauerint annuatim, & ad reparationem & conseruationem ædificij, calicum, librorum, aliorumque ornamentorum pro Diuino cultu inibi necessariorum manus; quotiescumque porrexerint adiutrices; Nos Cardinales præfati pro qualibet die ipsarum festiuitatum & celebritatum huiusmodi, centum dies Indulgentiarum de iniunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, præsentibus vero perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum omnium fidem & testimonium præmissorum, præsentes nostras litteras exinde fieri, nostrorumque cardinalatus sigillorum iussimus & fecimus appensione communiri. Datum Romæ sub anno a Natiuitate Domini nostri millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio, die vero octauo mensis Aprilis; pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Pij, Diuina prouidentia Papæ secundi, anno quinto.

[16] Similia omnino extant singulorum horum Cardinalium diplomata, [etiā Tuitianus dicitur.] eodem anno & die data, tantumq; ab eo quod iam retulimus discrepantia, quod illa, Cupientes igitur vt capella S. Vdalrici in Planz &c. ita efferuntur: Cupientes igitur vt capella S. Vdalrici, infra limites parochialis Ecclesiæ S. Tuitiani, Saltzburgensis diœcesis, congruis frequentetur honoribus &c. Appellatur enim S. Domitianus, etiam Tuitianus.

[17] Eædem deinde S. Domitiani & sociorum reliquiæ anno ⅭⅠƆCCCCXCII, [Eius alia translatio, altare, imago,] vti accepimus, ex sacrario in templum relatæ sunt, atque in sepulchrum ante altare, repositæ. Eodem anno altare erectum, in quo eius visitur radiis coronata effigies,vt Sanctorum solent. Extat quoque Milstadij vetus monachorum, qui illic habitarunt, Breuiarium, in quo ad quintum diem Februarij, [festum;] B. Domitiani priore loco ante S. Agathæ consignatum est nomen: idemq; in antiquo eiusdem loci Missali, in excellentiæ cuiusdam indicium, minio exaratum. Constat etiam illud, [de eo Missa olim,] tres solere isthic eo die celebrari a diuersis Sacerdotibus Missas, & vnam quidem de communi Confessorum. Antiquata tamen ea postmodum religio est, vt non nisi duo fierent, vnum de S. Agatha Virg. & Martyre, alterum hora VII pro defunctis fundatoribus & benefactoribus, ritu funebri. Id quoque a XXX circiter annis mutatum. Cœperat rursus ante annos aliquot in ara proxima sepulturæ B. Domitiani, sacrum vnum de SS. Trinitate fieri, aut Beata Virgine: summum vero de tribus Martyribus Iaponiis. Hoc solum nunc seruatur, illo abrogato: ita tamen vt illud ipsum sacrum pro fundatoribus ac benefactoribus, viuis ac defunctis, Deo offeratur. Seculares tamen Sacerdotes de S. Agatha & sacrum & Officium legunt: quod quidem necesse non est, cum, vt infra dicemus, liceat quibusuis aliis Sacerdotibus ad Societatis ecclesias confluentibus eo die Missam & Officium de tribus illis Martyribus legere; Officio S. Agathæ in alium diem translato. Concio tamen, post sacrum de Martyribus celebratum, instituitur de B. Domitiano: [nunc concio, post eam panū distributio.] ac diuinis eo die finitis, distribuuntur panes benedicti, de quibus nu. 12 diximus. Quod & feria V in Cœna Domini fit, sed exiguo tunc concursu. Diebus autem Natiuitatis, Circumcisionis, Epiphaniæ certa cereuisiæ mensura gratis in singulos subditos erogatur.

[18] Maria B. Domitiani coniux inter Sanctos etiam in ea ecclesia censetur, deq; illa & marito isthæc in citato Breuiario extat oratio: [Maria eius vxor Beata:] Deus, qui famulos tuos Domitianum & Mariam sanctificasti vocatione misericordi, & assumpsisti consummatione felici; suscipe propitius preces nostras, & præsta, vt sicut illi tecum sunt suis meritis, ita a nobis non recedant suffragiis & exemplis. Per Dominum nostrum.

[19] Idem quoque statuendum de puero illo anonymo, veneratione publica pridem dignatum videri, [& puer anonymus.] siue eorum filius is fuerit, siue aliunde eius illuc allatæ exuuiæ sint, cum esset fortaßis in odium fidei interfectus. Omnium enim simul inuentæ reliquiæ memorantur ac translatæ, pari videlicet cultu honorandæ. Ita in Vita nu. 7. Tunc ex improuiso reliquiæ B. Domitiani & Mariæ vxoris eius, & ossa cuiusdam infantuli simul inuenta sunt a prædicto Abbate & aliis Fratribus. [Simul eorū translatæ reliquiæ,] Ad hæc superscriptio: B. Domitianvs Dvx, fvndator hvivs Ecclesiæ. ex altera autem parte: Hæ svnt reliqviæ Mariæ vxoris eivs. Quis vero puer fuerit, vsque huc ignoratum est. Sed hoc probatur, quia tanta pollent sanctitate reliquiæ illæ, quod nuper quædam infantula cæca, habens albuginem in oculo … delibuta osse, statim clare videre cœpit … Ac deinde simul translatæ narrantur omnium reliquiæ, & per eas facta miracula, absque differentia vlla, omnibus accepta feruntur. Itseq; adeo B. Domitianus monacho apparens, ita loquitur: Care Frater, [iusseq; honorari;] non adhortaris istam congregationem, vt circa nostras reliquias se diligentius & deuotius exhibeant? Ac deinde: dum vota sua eisdem Sanctis persoluerent. In Miraculis nu. 28. Omnia pene miracula, [simul omnibus attributa miracula:] quæ Christus temporaliter hominibus in ægrotis corporibus dignatus est ostendere, per reliquias S. Domitiani, sociorumque eius, in Milstad contigerunt.

[20] Ioannes vero Gurcensis Episcopus in diplomate suo, quo eorum translationem enarrat, ita scribit: Quod reliquiæ huiusmodi tam ipsius Domitiani, quam Mariæ vxoris eiusdem ac cuiusdam pueri, multis retro actis temporibus in ipsa ecclesia inuentæ, ac deinde successu temporum plures hinc inde ad loca diuersa ipsius necclesiæ forent translatæ. Deinde recenset quæ singulorum membra aut fragmenta eorum repererit, & addit: [pari reuerentia ab Episcope omnes reconditæ.] Quibus reliquiis sic, vt præmittitur, compertis, & per nos receptis, nos illas vna cum conuentu prælibato, ad sacrarium ipsius ecclesiæ cum reuerentia deferentes, in loco tutiori recondidimus, inibi reseruandas pro venerabiliori iterum ac decentiori reconditione earumdem. Hæc ille, nullo constituto vel loci, vel situs honorificentioris, vel impendendæ venerationis discrimine.

§ IV Inquisitum in B. Domitiani ætatem. Occupata a Slauis Carinthia. Eorum Rex Samo.

[21] Difficilior de B. Domitiani ætate quæstio. Character vnicus proditur, quod gentem eam conuerterit ad Christianitatem. At neque hic satis liquidus aut certus. Nam Noricum omne pridem sub Romanis Christi fidem susceperat, retinebatq; quinto etiam seculo post Christi ortum, [Carinthia olim Christiana,] vti ex S. Seuerini Vita VIII Ianuarij patet: licet plurimis barbarorum incursionibus & vastatæ prouinciæ illæ omnes, & afflicta sæpius labefactataq; religio fuerit. Namq; antea S. Hieronymi ætate, imperantibus Honorio & Arcadio, quam fœda isthic rerum omnium facies fuerit, ex ipsius Hieronymi epistola 3 ad Heliodorum cap. 9 licet cognoscere: Horret animus, inquit, temporum nostrorum minas persequi. Viginti & eo amplius anni sunt, [cum finitimis prouinciis vastata tempore S. Hieronymi,] quod inter Constantinopolim & Alpes Iulias quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessalonicam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias, Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronæ, quot Virgines Dei, & ingenua nobiliaque corpora his belluis fuere ludibrio! Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, & diuersorum officia Clericorum: subuersæ ecclesiæ, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossæ reliquiæ &c.

[22] Quam tetra deinde sub Attila Hunnerum Rege, (nam lubet plurima velut saltu transmittere) quam immanis tempestas; [dein ab Attila,] quæ totam fere Europam populata, viciniorem tamen Pannoniis tractum eundo ac redeundo sæpius euastauit! Post eius mortem quid in vtraque Pannonia, ceterisque confiniis Danubij ab eius filiis turbatum sit; quoties ab Herulis, Rugis, Alemannis vexatæ ac direptæ Norici prouinciæ, idem exequitur S. Seuerini Vitæ scriptor Eugippius: vtq; Tiburnia (quæ nunc Carinthiæ vrbs est Villacum, [& Gothis.] vt alibi diximus arbitrari viros eruditos) a Gothis obsessa, post varia certamina, redimere direptionem coacta sit. Stetit tamen vtcumque etiam inter illos turbines religio: grauius concussa, ac sensim emoriens, postquam Rex Herulorum Odoacer, quotquot erant Romani nominis, migrare in Italiam compulit, anno Christi CCCCLXXXVII, Boëtio Consule. Gothis dein videtur Carinthia paruisse.

[23] Tandem Slaui eam prouinciam vicinasq; insedere, primum ad belli auxilia exciti non magno numero, dein prædis frequentibus animati, fiduciam retinendi quæ toties peruagati erant loca, concepere. Validam eorum incursionem, nescio an primam, anno XIII belli Gothici, Christi ⅠƆXLVII factam refert lib. 3 Procopius his verbis: [Sclaui, post diram populationē,] Perid tempus Sclauinorum exercitus, flumine Histro traiecto, Illyrios omnes, ad vsque Epidamnum, malis ingentibus affecere, partimque hos trucidando, partimque sine vllo ætatis discrimine in seruitutem, quos licuit, abigendo, & eorum bonis direptis, desæuiebant. Ad hæc & præsidia illis in locis non pauca, & quidem præualida occuparunt; circumuagatique omnia pro arbitrio ad rapinam quæque scrutantur. Rursusq; anno belli Gothici XVII, Sclauini ingenti multitudine Illyrios inuadentes, malis inexplicabilibus affecere. Ea fortaßis caußa euenit, vt Galliarum Episcopi in Tiburniensi Ecclesia Sacerdotes constituerent, adempta Aquileiensi Episcopo illuc commeandi facultate. Id certe in pseudosynodo Marani an. ⅠƆXC habita, supra in S. Ingenuini Vita hoc ipso die, [eam inhabitant:] Venetiarum & Rhætiæ secundæ Episcopi, ante annos fieri cœptum querentur. Credibile est sub crudelißimo barbarorum dominatu extirpatam religionem esse, aut fortaßis etiam veterem omnem populum internecioni datum.

[24] Slaui ergo tenuere deinceps hæc locæ, atque aßidua fere cum vicinis, hinc Boiis, inde Hunnis, bella geßere, vario euentu. Et quidem Tassilo, vt scribit Paulus Diaconus lib. 4 de gestis Langobardor. cap. 7 a Childeberto Rege Francorum apud Baioariam Rex ordinatus … mox cum exercitu in Sclauorum prouinciam introiens, [victi a Boiu:] patrata victoria ad solum proprium cum maxima præda remeauit. Quod ita Velserus rer. Boicar. lib. 3 explanat: Anno quingentesimo nonagesimo quinto, Thassilo Slauos, graues perpetuo & infestos vicinos, bello aggreditur: quorum, præter Zechorum nationem, quæ Sarmatia effusa, Boiohemum tenuit, Quarantanorum, aut Carantanorum, alia, Dalmaticis oris progressa, Norici partem ad Hadriaticum sinum vergentem insidens, Boicam premebat. Parta victoria, maximam omnis generis prædam domum retulit. Eadem narrat Brunnerus noster Annal. Boic. lib. 4 num. 10 & breuius Sigebertus Gemblacensis ad eumdem annum. [cur Carātani appellati?] Verum quo auctore didicit Velserus, populos illos Slauos Carantanos dictos fuisse, quos paßim omnes Slauos, vel Sclauos Winidos vocant? Carantani deinde, quia Carnorum terram, aut confinia occupassent, appellati videntur. Nisi cui placeat, Carnantas, quasi Carnicos Antas nuncupari. Sunt enim apud Procopium lib. 3 de bello Gothico Antarum Sclauinorumq; gentes & vicinæ &institutis quam simillimæ. Sed subtilius id fortasse excogitatum.

[25] Cladem paullo post recepere Boij, anno (vt Velserus Brunnerusq; volunt) ⅠƆC. [Boios vincunt:] Ita Paulus Diaconus lib. 4 cap. 11. Hisdem ipsis diebus Baioarij vsque ad duo millia virorum super Sclauos irruunt: superueniente Cacano omnes interficiuntur. Erat Cacamis Hunnorum Rex. Mutuam aliam gentis vtriusque cladem idem memorat auctor lib. 4 cap. 41. [denuo vincunt, & vincūtur:] Mortuo Tassilone, inquit, Duce Baioariorum, filius eius Garibaldus, in Agunto a Sclauis deuictus est, & Baioariorum termini deprædantur. Resumptis tamen Baioarij viribus, & prædas ab hostibus excutiunt, & hostes de suis finibus pepulerunt. Fuisse volunt Aguntum, memoratum Antonino & aliis veteribus locum, vbi nunc Doblacum aut Innichium, Tirolis Comitatus oppida visuntur, non longe a Draui fontibus. Infeliciter coniectat Lazius, cladem hanc ad Aguntum Taßiloni illatam a Samone Carantanæ Principe, qui illi Samois. At neque hic gubernaculis adhuc admotus tunc erat a Slauis, & mortuus erat Taßilo.

[26] Exin ab Hunnis Auaribus turpißima oppreßi seruitute sunt Slaui, qua eos Samonis, hominis Franci, industria, anno Christi ⅠƆCXXIV liberauit, quem ideo Regem sibi crearunt; cum antea, vti Procopius lib. 3 belli Goth. scribit, Antarum Sclauinorumque nationes, [soliti sine Rege vitere;] non ab homine aliquo vno regerentur, sed ab antiquo plebeia communique libertate viuerent, & id circo res omnes, quæ vtiles essent vel forte difficiles, in commune concilium deducerent. Seruitutis modum, ac Regis legendi occasionem ita exponit Fredegarius Scholasticus in Chronico.

[27] Anno XL regni Chlotharij (qui an. ⅠƆLXXXIV patri Chilperico succeßit, quatuor menses natus) homo nomine Samo, natione Francus, de pago Senonago, plures secum negotiantes adsciuit, & ad exercendum negotium in Sclauos cognomento Winidos perrexit. Sclaui iam contra Auares cognomento Chunos, [graui seruituti oppressi ab Hunnis,] & Regem eorum Gaganum, cœperant rebellare. Winidi, Befulci Chunis fuerant iam ab antiquitus, vt cum Chuni in exercitu contra gentem quamlibet adgrediebant, Chuni, pro castris adunato illorum stabant exercitu; Winidi vero pugnabant. Si ad vincendum præualebant, tunc Chuni prædas capiendum adgrediebant. Sin autem Winidi superabantur, Chunorum auxilio fulti vires resumebant. Ideo Befulci vocabantur a Chunis, eo quod duplici in congressione certaminis vestitu prælia facientes ante Chunos præcederent. Chuni ad hiemandum annis singulis in Sclauos veniebant: vxores Sclauorum & filias eorum stratu sumebant: [& indigna passi,] tributa super alias obpressiones Sclaui Chunis soluebant. Filij Chunorum, quos in vxoribus Winidorum & filiabus generauerant, tandem non sufferentes malitiam ferre & obpressionem, [rebellant, & vincūt,] Chunorum dominationem negantes, (vt supra memini) cœperant rebellare. [industria Samonis;] Cum in exercitu Winidi contra Chunos fuissent adgressi, Samo negotians (quomodo memoraui superius) cum ipsis in exercitu perrexit; ibique tanta eius fuit vtilitas, vt de Chunis nimia multitudo gladio Winidorum trucidaretur. [quem Regē creant,] Winidi cernentes vtilitatem Samonis, eum super se eligunt Regem, vbi XXXV annos regnauit feliciter. Plurima prælia contra Chunos in suo regimine Winidi inierunt: suo consilio & vtilitate Winidi semper superarunt. Hactenus Fredegarius: in cuius editione per Bochellum adornata, Samo ortus dicitur de pago Sennonagago, [Francum genere fors e Belgio:] qui forte tractus Senna amne irriguus in Belgio Sonegias inter & Bruxellam, quasi Senne-gaw dicas. Ita alibi Listergagium, pro Lætico pago, Lister-gaw, ad Lætiani, siue Lisam flumen, in Flandria. Porro ex Fredegarij narratione patet, satis diuturnam ab fœdißima gente seruitutem perpessos esse Sclauos, quam tandem anno Christi ⅠƆCXXIV, Clotarij Regis Francorum XL, excusserunt.

[28] Ita inuicem tunc collisæ duæ illæ nationes, vt tamen vicinis molestæ essent, cogerentq; ad auxilia Francorum respectare. Nam scribit Fredegarius ad annum Dagoberti septimum,Christi ⅠƆ CXXXIV. Tanta prosperitate regale regimen … regebat Dagobertus, [quibusdā contra eū sollicitātibus Dagobertum R.] vta cunctis gentibus immenso ordine laudem haberet. Timorem vero sic fortem sua concusserat vtilitas, vt iam deuotione arriperent suæ se tradere ditioni: vt etiam gentes, quæ circa limitem Auarorum & Sclauorum consistebant, eum prompte expeterent, vt ille post tergum eorum iret feliciter, & Auaros & Sclauos ceterasque gentium nationes, vsque manu publica suæ ditioni subiiciendum fiducialiter spondebant. Postrema hæc aliter efferuntur in Gestis, Dagoberti: intantum vt Auari & Sclaui, ceterarumque gentium nationes manu publica ipsius ditioni se subiiciendas fiducialiter sponderent. Quæ haud probabile est a Sclauis, saltem publico consilio, fuisse promissa, cum feliciter iis Samo imperaret, qui etiam Francos ipsos vltro irritare ausus, variis deinde cladibus affecit; vel ideo fortaßis, quod hæc agitata a suis, vel subditis vel vicinis, consilia intellexisset.

[29] Narrat id Fredegarius his verbis: Eo anno Sclaui, cognomento Winidi, in regno Samonis, negotiantes Francorum cum plurima multitudine interfecissent, & rebus expoliassent; [Francos mercatores spoliatos occidit:] hoc fuit initium scandali inter Dagobertum & Samonem Regem Sclauorum. Dirigens quemdam Dagobertus Sicharium Legatarium ad Samonem, petens vt negotiantes, quos sui interfecerant, aut res inlicite vsurpauerant, cum iustitia faceret emendare. Samon nolens Sicharium videre, nec ad se eum venire permitteret; Sicharius vestem indutus ad instar Sclauorum, [repetundarum agentem Legatum,] cum suis ad conspectum peruenit Samonis: vniuersa, quæ iniuncta habuerat, eidem nuntiauit. Sed, vt habet gentilitas & superbia prauorum, nihil a Samone, quæ sui admiserant, est emendatum, nisi tantum placita vellens instruere, vt de his & aliis intentionibus, quæ inter partes ortæ fuerant, iustitia redderetur in inuicem. Sicharius, sicut stultus Legatus, verba improperij, quæ iniuncta non habuerat, & minas aduersus Samonem loquitur, eo quod Samo & populi regni sui Dagoberto deberent seruire. Samo respondens iam saucius dixit: Et terram quam habemus, Dagoberti est, & nos sui sumus, si tamen nobiscum disposuerit amicitias conseruare. Sicharius dixit: [sed superbius,] Non est possibile, vt Christiani & Dei serui cum canibus amicitias conlocare possent. Samo e contrario dixit: Si vos estis Dei serui, & nos sumus Dei canes; dum vos assidue contra ipsum agitis, [festiue refellit:] nos permissum accepimus, vos morsibus lacerare. Eiectus est Sicharius de conspectu Samonis.

[30] Dagobertus mox triplicem aduersus Sclauos concitauit exercitum, [bello appetitur:] Longobardorum, Alamannorum, Austrasiorum: Austrasij re parum prospere gesta, turpiter diffugerunt. At plurimum numerum captiuorum de Sclauis Alamanni & Longobardi secum duxerunt. Gesta hæc sunt anno IX Dagoberti, [alios a Francis abstrahit,] Christi ⅠƆCXXXVI. Multis post hæc vicibus, inquit idem Fredegarius, Winidi in Thoringiam & reliquos vastando pagos in Francorum regnum irruunt. Etiam & Deruianus Dux gentis Vrbiorum, quæ ex genere Sclauorum erant, & ad regnum Francorum iam olim aspexerant, se ad regnum Samoni cum suis tradidit. Istamque victoriam, quam Winidi contra Francos meruerunt, non tantum Sclauinorum fortitudo obtinuit, quantum dementatio Austrasiorum, dum se cernebant cum Dagoberto odium incurrisse & assidue expoliarentur.

[31] Anno sequenti, Christi ⅠƆCXXXVII, Dagoberti X, exercitum Winidorum Thoringiam fuisse ingressum tradit idem auctor. [incursatq; sæpius eorū prouincias:] Anno XI regni Dagoberti, Christi ⅠƆCXXXVIII, cum Winidi iussu Samonis fortiter sæuirent, & sæpe transcenso eorum limite, regnum Francorum vastando, Thoringiam & reliquos pagos ingrederentur; Dagobertus … Sigibertum filium suum in Auster regnum sublimauit … Deinceps Austrasij eorum studio limitem & regnum Francorum contra Winidos vtiliter defensare noscuntur. [reprimitur auspiciis S. Sigeberti R.] Hæc Fredegarius e quibus refutes auctorem Vitæ S. Virgilij Episc. Salisburgensis,scribentem Quarantanos, cum Samone Rege, demum Dagoberti seruitio subactos esse. Quod ab eo Auentinus, Lazius, Megiserus hausere.

§ V Duces Carinthiæ ante & post B. Domitianum.

[32] Mortuo circiter annum Christi ⅠƆCLX Samone, admotus necne ad regni gubernacula filiorum aliquis sit, (nam XXII habebat, filias XV) an regia potestas abrogata, & in plures Duces partita, [Duces Slauorum, etiam viuo Samone.] incertum est. Etenim fuere, etiam viuo Samone, certorum districtuum ad Slauicam gentem pertinentium Duces: vt ille, de quo superiore, Deruianus Dux gentis Vrbiorum: & cum anno Christi ⅠƆCXXXVI victi ab Chunis Bulgari ad Dagobertum confugissent, IX millia virorum, cum vxoribus & liberis, & ab eo iußi essent in Baioaria hiemare, ac post vna nocte interfici a Baioariis vniuersi; elapsum ex ea cæde cum ⅠƆCC viris Altiaum in marca Winidorum seruauit Wallacus Dux Winidorum, & plurimis secum annis retinuit.

[33] Qui S. Virgilij Episcopi Salisburgensis Vitam seculo XII scripsit, B. Eberardi Archiepiscopi discipulus, de Carinthiæ post Samonem statu & Ducibus ista scribit: Non multo post tempore cœperunt Huni eosdem Quarantanos hostili seditione grauiter affligere, [Boruth Dux Carantanorum,] fuitque Dux tunc eorum Boruth nomine, qui Hunnorum exercitum contra eos videns, interim Bauaris nuntiare fecit, rogans eos sibi in auxilium venire. At illi cum magna festinatione venientes expugnauerunt Hunnos, [Hunnos vincit Bauarorum ope:] & obfirmauerunt Quarantanos, seruitutique eos Regum subiecerunt, simul & confines eorum: duxeruntque inde obsides secum in Bauariam, inter quos erat filius Boruth, nomine Karastus, [ei Karastus F. succedit Christianus, huic Che. timarus patruelis,] quem pater eius more Christiano nutriri & baptizari postulauit: quod ita factum est. Similiter de Chetimaro filio fratris sui fieri rogauit. Mortuo autem Boruth, iussu Francorum, Bauari Karastum, Christianum factum, petentibus eisdem Sclauis remiserunt, & illi eum Ducem fecerunt: sed postea ille tertio anno defunctus est. Iterum autem, permissione Pipini Regis, populis idem petentibus, Chetimarus Christianus ducatum suscepit … Mortuo autem Chetimaro, & orta tertia seditione, aliquot annis nullus Presbyter ibi erat, vsque dum Waltunc Dux eorum misit iterum ad Virgilium Ep.

[34] Ex his conficitur, Boruthum Ducem vsque ad Pipinum Regem vixisse: [tempore Pipini R. Francorū;] quo annuente Chetimarus triennio post Boruthi mortem Dux Caranthanorum est creatus, qui secumMaioranum, a S. Virgilio sacerdotio initiatum, propter doctrinam Christianæ religionis detinuit: namque ipse Virgilius primum anno ⅠƆCCLXVII Pipini penultimo, Episcopus erat ordinatus. Walcuno vero Dux, iterum Presbyteros ad se mitti ab eodem S. Virgilio postulauit. Obiit hic anno ⅠƆCCLXXXIV: [dein VValicuno.] quando Walcuno, non satis constat. Qui deinde ei prouinciæ præfecti fuerint, mox dicemus.

[35] Wolfgangus Lazius ex gentilitiis Annalibus, vt frequens eos citat, quædam, haud satis consentientia cum iis quæ narrata sunt, refert, vt Baruch, cum fratre Cotio, [Horū Ducum Chronologia a Lazio & Megisero perturbata:] ab Auaribus Carantano regno exutū, a Francorum denuo Regibus in dignitatem restitutum: Carastum sacris vndis perlutum a B. Doningo, D. Ruperti Iuuauiensis Episcopi (CXXX annis ante Carasti principatum mortui) discipulo: Cetemarum, Carnis Principem ex gente Francorum datum. Hieronymus Megiserus Samonem obiisse scribit anno Christi ⅠƆCXXXVIII, Baruchum inde annis XLII imperitasse, Carastum XIX, LVII Chitomarum, Pipini auctoritate anno ⅠƆCC Caranthanis Ducem datum: huic Valdungum filium succeßisse, vltimum Slauici generis. Verum hæc omnis chronologia ex ante allatis subruitur.

[36] Valtunco, siue Waltcunoni, sine liberis defuncto iidem Lazius & Megiserus, Theodone Tassilonis Bauariæ Regis filiū Carantanis a patre anno ⅠƆCCLXXII præfectum scribunt, quem eo primum anno natum Velserus tradit; qui & deCarantanis ad eum annū ista habet. Domestici annales, Carantanos eodē anno a Thassilone victos atque subactos memorant: rem tantam, [victi a Bauaris Carantani:] (nam ea ingens fuit Boicæ potentiæ accessio) verbo strictim significasse satis habentes. Valtuncum, quem Boiis volentibus regnasse, Virgilij amicitia ostendit, prius obiisse, in dubium, apud me quidem, non venit. Eadem memorat Brunnerus, & belli caussam ita exponit: Violata fœdera, descitumque a fide, quæque alia ferro vindicantur, bello ansam dedisse, etiam tacentibus litteris, intelligitur. Nobis & dubia hæc Taßilonis expeditio, & longius prorogata Waltcunoni vita videtur. Quis enim triennio Chetimari Waltcunonisq; impeperium, totq; motas & sopitas seditiones circumscribat?

[37] Ingonem dein Ducem Carantanis datum volunt. Auentinus Baldungo, siue Walcunoni, ait succeßisse; Lazius & Megiserus Theodoni Thaßilonis filio: [horū Dux Ingon.] Brunnerus eum locat anno ⅠƆCCXCI, quo Carolus Magnus bellum in Pannonia aduersus Hunnos geßit; cum triennio ante Thaßilo Theodoq; attonsi in monachos essent. Mirum si Francus hic fuit, vti Megiserus & Lazius adstruunt, nullam eius in Francicis annalibus fieri mentionem.

[38] Alij Duces, citatis scriptoribus ignoti, memorantur in historia de conuersione Boiorum & Carentanorum ad fidem Christianam, quæ circa annum ⅠƆCCCLVIII scripta est; cuiusq; fragmentum recit at Chesnæus to. 2 Rerum Francicar. [Pulsi a Francis Hunnis] vbi anno ⅠƆCCXCVI Ericus Comes aduersus Hunnos cum ingenti exercitu a Carolo Magno missus dicitur: deinde Pipinus eiusdem Caroli filius, qui victoria potitus, partem Pannoniæ circa lacum Pelessæ inferioris, vltra fluuium qui dicitur Rapa, & sic vsque ad Drauum fluuium, & eo vsque vbi Drauus fluit in Danubium, prout potestatem habuit, prænominauit eum doctrina & Ecclesiastico officio procurare populum, qui remansit de Hunnis & Slauis in illis partibus, Arnoni Iuuauensium Episcopo. Quod Carolus parens ratum habuit.

[39] Anno ⅠƆCCXCVIII Imperator præcepit Arnoni Archiepiscopo pergere in partes Slauorum, & præuidere omnem illam regionem, [lustrata ab Arnone Ep. Salsburgensi prouincia:] Ecclesiasticum officium more episcopali colere, populosque in fide & Christianitate prædicando confortare. Sicut ille præcepit, fecit: illuc veniendo consecrauit ecclesias, ordinauit Presbyteros, populumque prædicando docuit. Et inde rediens nuntiauit Imperatori, quod magna vtilitas ibi potuisset effici, si quis inde habuisset certamen. Tunc iussu Imperatoris ordinatus est Theodoricus Episcopus ab Arnone Episcopo Iuuauensium. [datus Theodoricus Ep.] Quem ipse Arnon & Geroldus Comes, perducentes in Slauoniam, dederunt in manus Principum; commendantes illi Episcopo regionem Carentanorum, & confines eorum occidentali parte Draui fluminis, vsque dum Drauus fluit in amnem Danubij, vt potestatiue populum regeret sua prædicatione, & Euangelica doctrina doceret seruire Deo.

[40] Postquam ergo Carolus Imp. Hunnis eiectis, episcopatus dignitatem Iuuauensis Ecclesiæ Rectori commendauit, Arnoni videlicet Archiepiscopo, & suis successoribus, tenendi perpetualiter atque regendi perdonauit; cœperunt populi, siue Slaui seu Baioarij, inhabitare terram, vnde illi expulsi sunt Hunni, & multiplicari. Tunc primus ab Imperatore constitutus est confinij Comes Gonterannus, [Comites Auarici limitis a Carolo Magno cōstituti, sub iis indigenæ Duces,] II Werenharius, III Albricus, IV Gotefridus, V Geroldus. Interim vero dum prædicti Comites Orientalem procurabant plagam, aliqui Duces habitauere in illis partibus ad illam Sedem pertinentibus; qui Comitibus præfatis subditi fuere ad seruitium Imperatoris: quorum nomina sunt, Prinnihlauuga, Ceincias, Hroymar, Etgar. Post illos vero Duces, Baioarij cœperant prædictam terram dato Regum habere in Comitatum, Hebriwinus, Albgarius, & Palco. [& Baioarij:] His ita peractis, Ratbodus suscepit defensionem termini: in cuius spatio temporis quidam Prinnina exulatus a Moymaro Duce Morauorum supra Danubium venit ad Ratbodum. Qui statim præsentauit illum Domino Regi nostro Ludouico … Illoque tempore Ludouicus Rex Boiariorum misit Ratbodum cum exercitu multo ad exterminandum Ratimarum Ducem.

[41] Ducum horum Comitumq; non reperio apud Megiserum mentionem: recenset eos Lazius, sed non quo debuit ordine. Vterque Inguoni (anno ⅠƆCCXCII mortuo, vt vult Megiserus) substituit Codolaum, huic Baldricum, ei Domitianum. Fuit quidem, vt ex Francicis annalibus patet, Cadolach, siue Cadolaus Comes, Dux Foroiuliensis, Dalmatiæ finium Custos; cui an. ⅠƆCCCXIX defuncto subrogatus Baldricus: atque huic anno sequenti pars Carantanorum, quæ ad Liudewiti Ducis Pannoniæ inferioris partes a Ludouico Pio Imp. defecerat, [dein alij Custodes limitis, & Carantanorū Præsides, Frāci.] sese dedidit, vti Eginhardus testatur, qui eum ac Geroltum Comitem Auarici limitis Custodes appellat, & in Carantanorum prouincia anno ⅠƆCCCXXVI versatos refert: ac tandem anno ⅠƆCCCXXVIII Baldricum ait in ordinem redactum, cum propter eius ignauiam Bulgari fines Pannoniæ superioris impune vastassent. Geroltus vero, siue Geroldus, ac Geraldus dictus, ille est, qui nu. 40. quintus confinij Hunnici Slauiciq; Comes recensetur, diuersus ab Geroldo Bauariæ Præfecto, qui nu. 39 cum Arnone Theodoricum Ep. adduxisse ad Slauos memoratur, cæsusq; ab Hunnis cum Erico Foroiuliensi Duce an. ⅠƆCCC.

[42] Lazius postquam de S. Domitiano egit ista scribit: Gerholdus in Annalibus gentilitiis, vna cum filiis Goteramo & Wernherigone, legitur post S. Domitianum Carnis præfuisse: quemadmodum & qui sequitur, Albricus, de quo præterea in Annalibus reperi nihil: quemadmodum nec de sequentibus, Gotofredo, Geroldo, Helimbino, Albarico, Padone. Atqui hi sunt, quos iam retulimus, Geroldus Bauariæ Præfectus, Gonterranus, Werenharius, Albricus, Gotifredus, Geroldus, [Ducum illorum Comitumq; interuersa series ac tempora apud Laziū.] Hebriwinus, Albgarius, Palo. Post hos Carolomannum Ludouici II Germanici filium Carentanorum Ducem statuit, cui ex nobili fæmina Carentana, sed thoro illegitimo, natus Arnulphus, & ipse Dux Carinthiæ, dein Imperatorfactus.

§ VI B. Domitiani ætas determinata, seculi octaui fine, ac noni principio.

[43] Qvorsum hæc de aduentu, Rege, Ducibus Slauorum Carantanorum, tam alte repetita narratio? Nimirum vt S. Domitiani ætatem reperiamus, [Carinthia a S. Domitiano conuersa; antea Christiana:] qui populum istum conuertisse ad Christianitatem dicitur. Non id arbitror eo tempore contigisse, quo Romani Noricum tenebant, quamuis & Domitiani nomen Romanum, & fuit prouincia Christiana. Neque enim, quod asseritur, vel constructa ab eo ecclesia, barbarorum tot seculis euit asset manus, vel eius, vt aliorum plurimorumSanctorum, non abolita memoria esset.

[44] Deinceps, etiam postquam Romani inde emigrarant, effulsere identidem scintillæ aliquæ velut e cineribus fatiscentis religionis. [sed defloruerat sensim religios] Vnde & (quod ante diximus) pseudosynodus in Marano habita queritur, Tiburniæ Sacerdotes a Galliarum Episcopis constitutos, aitq; antea consueuisse per Metropolitam Aquileiensem eas Ecclesias in gentibus possideri. Sed Slauorum immanitate cultus veri Numinis abolitus. [ac post plane excisa a Slauis: quos adire diuinitus vetatur S. Columbanus;] Quo tempore e Burgundia a Theodorico Rege ac Brunechilde auia, eiectus est S. Columbanus, sub annum Christi ⅠƆ CX, ei cogitatio in mentem ruit, vt Veneticorum, qui & Sclaui dicuntur, terminos adiret, cæcasque mentes Euangelica luce illustraret, ac ab origine per deuia oberrantibus veritatis viam panderet: vti in Vita eius, XXI Nouembris, Ionas scribit. Verum ex Angelo intellexit, non esse gentis illius in promptu fidei profectus.

[45] S. Columbani discipulis Eustasius, qui XXIX Martij colitur, ad Boias, qui nunc Bicarij (forte Baioarij) vocantur, tetendit, eosque multo labore imbutos, [an SS. Eustasius & Rupertus adierint, incertum:] fideique lineamento correctos, plurimos eorum ad fidem conuertit. Plenius fidem per Bauariam disseminauit S. Rupertus; Wormatiensis primum, deinde Iuuauiensis, siue SalisburgensisEpiscopus, cuius Vitam dabimus XXVII Martij. De neutro, an Carantanos fines ingressus sit, constat: nedum ab hoc B. Domitianum baptismo ablutum, quod aliqui diuinant. Diu enim post S. Ruperti mortem, quam ad annum ⅠƆCXXVIII Velserus Brunnerusq; consignant, Gentiles fuere Slaui, ipseq; cumprimis eorum Rex Samo, vt superius e Fredegario memoratum.

[46] Haud multo post, S. Amandus ad Sclauos penetrauit. Nam, vt scribit Baudemundus VI Februarij in eius Vita, [S. Amandus adiit, sed paucos conuertit:] audiuit, quod Sclaui nimio errore decepti, a diaboli laqueis tenerentur oppressi. Illicque martyrij palmam se assequi posse confidens, transfretato Danubio, eadem circumiens loca, libera voce Euangelium Christi gentibus prædicabat. Paucis vero ex eis in Christo regeneratis, videns etiam sibi non satis accrescere fructum, & martyrium, quod semper quærebat, non se adepturum, ad proprias iterum reuersus est oues. Pauci illi ex iis fuere fortaßis, qui supra § 4 nu. 28 dicuntur Dagoberti Regis ditioni, sub annum Christi ⅠƆCXXXIV, se subiiciendos fiducialiter spopondisse. At non fuit inter eos Domitianus; quippe qui gentem vniuersam Christo adiunxisse dicatur, quod tunc minime euenit. Hallucinatur enim, vt sæpe, Auentinus dum lib. 3 Annal. Boior. scribit ab exercitibus Dagoberti, Venedorum regionem in obsequium & ditionem redactam; Venedos quoque sub iugum religionis Christianæ missos. Supra § 4 demonstratum est, præter captiuos plurimos vice. vnica abductos, omnem tunc Francorum de Slauis triumphum fuisse, eorum post annos aliquot, repreßisse incursiones, dato Austrasiis Rege S. Sigeberto.

[47] Longo post hæc interuallo temporis adhuc Gentiles fuere Slaui. Nam ab iis per Boicam latrocinia magis quam bella facientibus, anno DCXCVII, interfectum esse S. Marinum Ep. (qui XV Nouembris cum S. Aniano Archidiacono colitur) tradunt ex Actis monasterij Rotensis Velseruslib. 4 Brunnerus lib. 5 nu. 8, [adhuc an. 697 erant Gentiles.] Raderus to. 1 Bauariæ sanctæ. Barbaros illos, vt scribit Velserus, Vandalos fuisse memorant, qui Slaui, id est, Venedi de proximo fuerint oportet; nam eosdem Vandalos appellare, vetus & vulgatus error.

[48] Tandem Chetimarus Dux Karantanorum Christianus, extremis Pipini Regis temporibus, Maioranum Presbyterum, a S. Virgilio Salisburgi ordinatum, [Primus Chetimarus Dux Euangelij præcones publice induxit:] secum in prouinciam duxit, ac deinde Modestum Episcopum ac Presbyteros aliquot ab eodem Virgilio Salisburgensi Ep. obtinuit, ipsumq; Virgilium in suam prouinciam inuitauit, & antea, & præsertim Modesto iam defuncto: sed cum variæ ortæ essent apud Carantanos, fortaßis religionis obtentu, seditiones, neque proficisci eo Virgilius potuit, & Latinus Presbyter inde abscedere coactus est. Mortuo autem Ketmaro, inquit scriptor Vitæ S. Virgilij, & orta tertia seditione, aliquot annis nullus Presbyter ibi erat, [deinde VValcuno.] vsque dum Waltunc Dux eorum misit iterum ad Virgilium Ep. & intente postulauit, vt ad confortandam in fide prædictam terram aliquos destinaret Presbyteros. Quod & factum est, ipseq; deinde Virgilius per Karinthiam sensim transeundo ad fines Hunnorum, vbi Trabus influit Danubium … pertransiit.

[49] Inguonem dein, scribit post Auentinum Lazius, subscribente Brunnero, Carantanis præfectum. De quo ista narrat apud eumdem Lazium & Megiserum Æneas Siluius Picolomineus: Fama est, [Inguō plebem Christianam opulo honorat,] anno DCCXC post Christi Saluatoris ortum, imperante Carolo Magno, Ducem gentis, Inguonem nomine, ingens conuiuium prouincialibus præparasse: & agrestibus quidem ad conspectum suum intromissis, in vasis aureis atque argenteis; Nobilibus vero & magnatibus, procul ab oculis collocatis, fictilibus ministrari iussisse: interrogatum, cur ita faceret, respondisse, non tam mundos qui vrbes & alta palatia, quam qui agros & humiles casas colerent. Rusticis, [notatis Proceribus;] qui Christi Euangelium accepissent, baptismatis vnda purificatis, candidas & nitidas esse animas; nobilibus ac potentibus, qui spurcitias idolorum sequerentur, sordidas ac nigerrimas: se vero pro animarum qualitatibus instruxisse conuiuium. [idē Prinnihlaūga, sue Bruningvvon.] Castigatos ea re nobiles cateruatim sacri Baptismatis vndam quærentes, breui tempore, sub Virgilio & Arnone Iuuauiensibus Episcopis, vniuersos Christi fidem accepisse. Ita ille, ex eo alij complures. Hunc ego Ingonem, siue, vt scribit Lazius, Inguonem, esse Prinnihlaungam Ducem suspicor, supra nu. 40 memoratum: solent enim barbara illa nomina varie a scriptoribus, diuersæ præsertim nationis, exarari, ac sæpe dimidiari. Et dictus est fortaßis Inguon & Bruningwon: vnde Prinnihlawga detortum. ita qui in historia de conuersione Boiorum & Carentanorum Prinnina a Moymaro Duce Morauorum exulatus; is apud Megiserum & alios Bryno appellatur, atque ab eo Bryna, siue Bruna, vrbs Morauiæ dicta creditur.

[50] Ea si probetur coniectura, augurari & illud licebit, qui ei videtur succeßisse, Ceinciam esse Domitianum nostrum, qui & Tuitianus dicitur, [post eum B. Domitianus;] & fortaßis duriore aliquo vocabulo a gentilibus suis nuncupatus fuit, quod deinde propinquior ille scriptor Ceincias dixerit, posteri Tuitianus, ac dein Domitianus. Quid si non Ceincias, sed Tuicias scriptum, vnde Tuicianus vel Tuitianus? Facilis ea litterarum mutatio, vt T in C transeat, ui in in. Omnino certe ad hoc tempus referendus videtur Diuus hic noster, non, vt Lazius lib. 6 de migrationibus gentium, & Megiserus voluere, post Baldricum, circiter annum ⅠƆCCCXXVIII, tempore Ludouici Pij. Et verisimile est a S. Modesto Episcopo baptisma suscepisse, interq;illos fuisse Principes de quibus in Vita S. Virgilij: O quanta Principum, cuiuscumque religionis, obuiam illi cum pompa procedentium exultatio! atque inter eos, in quorum manus Arno & Geroldus, supra nu. 39 dedisse Theodoricum Episcopum narrantur.

[51] Diuersa ab iis quæ citato de migrationibus libro, scribit Lazius lib. 12 Commentarior. reip. Romanæ, [non idem qui VValdcuno,] sect. 6 cap. 5. & sententiæ nostræ propiora, haud tamen satis probata, videlicet, Waldcunonem Ducem, in Christianismo Domitianum nominatum esse, & non solum ad fidem doctrinamque salubrem suscipiendam inductum esse a Modesto Episcopo, verum etiam vt duo maxima in Carnorum agro templa poneret, in ruinis municipiorum quondam Romanorum, Soluensi videlicet Colonia, & Millestatuis. Ac deinde repetit, [nec S. Modesto Ep. Sedem iātum Dux posuit.] Domitianum Ducem B. Modesti Apostoli ductu & templum posuisse & Episcopij Sedem. Verum iam ante ex Vita S. Virgilij retulimus, imperante etiamtum Carantanis Chetimaro obiisse Modestum Ep. Neque, antequam Arno prouinciam lustraret, gentem vniuersam esse conuersam, quod tamen per B. Domitianum factum traditur. At cum Lazius vtroque loco Inguonis historiam ex Ænea Siluio referat ac probet, si Domitianus Waltcuno fuit, certe hic non nisi rusticanam plebem conuertisse dicendus erit, nobilitate adhuc errores gentilitios retinente actuente.Rexit igitur Carinthiam Domitianus Caroli Magni Imperatoris temporibus, paullo ante annum ⅠƆCCC & aliquo deinceps spatio. Ita non ex vano licet, omnibus perpensis, pronuntiare.

§ VII B. Domitiani inauguratio. Gesta alia, & miracula, a quo descripta?

[52] [Inauguratus B. Domitianus, ritu a posteris retento:] Ad nostram firmandam de B. Domitiani ætate opinionem, Lazij labefactandam, facit plurimum ipsiusmet Lazij alia coniectura, Megisero quoque probata: primum illum fortaßis ea solennitate, quam citatus ante Siluius Picolomineus refert, inauguratum fuisse in Ducem Carnorum. Ita ille lib. 6 de migrat. gent. pag. 161. Nos quia illud Picolominei opus non vidimus, ritum illum, ad B. Domitiani gesta spectantem, ex ipso Lazio, sed illius verbis cum referente, describemus. Ita ergo habet & citato Commentar. Reip. Rom. lib. 12 & 6 de migrationibus gentium:

[53] Imperium Carinthiæ Australes obtinent, & Archiducem appellant cui ea regio paret. Quoties nouus Princeps Reip. gubernationem init, solennitatem nusquam alibi auditam obseruant. Non longe ab oppido S. Viti, in valle spatiosa, vetustæ ciuitatis reliquiæ visuntur, cuius nomen temporis aboleuit antiquitas. Iuxta in pratis late patentibus marmoreus lapis erectus est. Hunc rusticus ascendit, [quo saxeū in prato tribunal,] cui per successionem stirpis id officium hæreditario iure debetur: a dextra bos macer nigri coloris adstat, ad sinistram pari macie deformis equa: [a rustico insessum,] frequens circa eum populus & omnis rustica turma. Tum Princeps ex aduersa pratorum parte procedit: purpurati eius Proceres ambiunt. Vexillum ante ipsum & insignia principatus, Comes Goritiæ, qui Palatij curam gerit, inter duodecim minora vexilla præcurrit: reliqui magistratus sequuntur. Nemo in eo comitatu non dignus honore videtur, [nouus Princeps, rusticano habitu indutus,] nisi Princeps, præ se ipse rustici speciem ferens: agrestis ei vestis, agrestis pileus, calceusque, & baculus in manu gestatus pastorem ostendit. Quem postquam rusticus ex lapide venientem conspicatus est, sermone Sclauico (sunt enim ipsi Carinthiani Sclaui) Quis hic est, inclamat, cuius tam superbum incessum video? Respondent circumstantes, Principem terræ aduenire. Tum ille: Iustusne Iudex est, salutem patriæ quærens? liberæ conditionis, dignus honore? estne Christianȩ cultor fidei & defensor? Respondent omnes: Est, & erit. [emit.] Rursus ille: Quo me iure ab hac sede dimouebit? At Goritiæ Comes, LX denariis abs te, inquit, locus emitur. Iumenta hæc tua erunt; bouem atque equam ostendens. Vestimenta quoque Principis, quæ paullo ante exuit, accipies. [monitusq; vt iustitiā & fidem seruet,] Eritque domus tua libera & absque tributo. Quibus dictis, rusticus leui alapa Principi data, bonum Iudicem esse iubet: & surgens, iumentaque secum abducens, loco cedit.

[54] Princeps vero conscenso lapide, nudum gladium manu vibrans, [id cōscendit;] ad omnem se partem conuertit, æquum iudicium populo promittens. Ferunt & aquam frigidam, rustico allatam pileo, bibere, tamquam vini vsum damnet. Deinde ad ecclesiam Soliensem pergit, quæ in propinquo tumulo sita est, S. Petri vocabulum habens, [ac post sacra & epulas,] & olim pontificalis fuisse dicitur: vbi peractis sacrificiis Princeps rustica indumenta deponit, paludamentumque induit: conuiuatusque splendide cum Proceribus, [ius dicit.] in prata reuertitur: ibique pro tribunali sedens, ius petentibus dicit, & feuda confert. Dein subiuncta, quam prius retulimus, Inguonis historia, hoc epiphonemate concludit Picolomineus: Hinc honos inuestiendi Principis rusticitati datus. Etiam postremi Duces Carinthiæ, Carolus & Ferdinandus II ad saxeum illud tribunal (non marmoreum, vti apud Lazium & Megiserum Picolomineus scribit) inaugurati sunt: omißis tamen cæremoniisrustici cultus ac alapæ; quia fortaßis cantam popularitatem tempora non patiebantur, multorum auersis a Deo & Principe per hæresin animis: sed dederunt Proceribus litteras, quas Reuersales vocant, & declararunt nihil se de eorum priuilegiis derogatum velle. Ferdinandus III posseßionem capeßiuit per Principem Eggenbergium Ioannem Vdalricum.

[55] Adfuerit ei conuiuio, quod Inguon instruxerat, Domitianus, eius siue filius siue agnatus, sed, quia Christianus, inter rusticos: quod ne probro esset, sanxerit vel Inguon vel ipsemet suscepturus administrationem, vt ritus ille solennis esset ad posteros. [inscriptum olim tribunali nomen Domitiani.] Supersunt adhuc in campo, inquit Lazius Commentarior. reip. Rom. libro citato, pag. 1037, tribunalis lapidei fragmenta, vbi inaugurari Dux, & dicere populis iura solebat. additq; se cuncta diligentius perscrutantem, postremo in saxo, a tribunali illo vetustate deciso, Domitiani ipsius Principis Christiani Carnorum inscriptionem reperisse; at litteris antiquißimis, vt lib. 6 de migrat. gent. monet.

[56] Quod Episcopij Sedem posuisse B. Domitianum tradunt, haud equidem abnuerim: at non ea Modesto Episcopo, sed Theodorico potius videtur posita; [Theodorico Ep. Sedem fundat] eo tamen fortaßis loco, vbi antea Modestus domicilium habuerat, at nunc præpositura D. Virginis in Solio est, vulgo Saal. Quod Soluense esse, memoratum Plinio lib. 3 cap. 24 oppidum Noricorum, in Notitia Imperij sub Duce prouinciæ Valeriæ, Solua appellatum, videturLazio. Nam quas hodie ruinas amplissimas, inquit lib. 12 citato, [in Soluensi vrbe,] Diuæ Virginis præposituræ in Solio iunctas, vulgo Liburniam vocant, ego Soluensis illius Romanæ coloniæ vestigia esse adsero. Nam & ager proximus Soluensis, adhuc vulgo in Solfeldt, & … templum in colle editiore ruderum antiquorum positum, Diuæ Virginis in Solio nominatur. Atque hoc esse templum, in quo sacris aßistere Ducem die inaugurationis oportet, ait Megiserus, quod Æneas Siluius supra S. Petri vocabat. Porro regiam isthic & religionis & Principis exinde loco semper & in multa secula mansisse scribit Lazius: sed fatetur se huius Sedis Antistites, qui post ea tempora sederint, inuenire non potuisse: episcopatum deinde Gurkium translatum. Instituit certe quidem S. Gebehardus Salisburgensis Archiepiscopus, vt in eius Vita, XVI Iunij, dicetur, Sedem Episcopalem intra Carinthiam, [quæ Gurcum postea translata.] in loco Gurca dicto, vbi prius fuerat cœnobium sanctimonialium, cui præfecit & consecrauit Episcopum Guntherum II Nonas Martij, anno Incarnationis Domini